(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi"

This is a digital copy of a book that was preserved for generations on library shelves before it was carefully scanned by Google as part of a project 
to make the world's books discoverable online. 

It has survived long enough for the copyright to expire and the book to enter the public domain. A public domain book is one that was never subject 
to copyright or whose legal copyright term has expired. Whether a book is in the public domain may vary country to country. Public domain books 
are our gateways to the past, representing a wealth of history, culture and knowledge that's often difficult to discover. 

Marks, notations and other marginalia present in the original volume will appear in this file - a reminder of this book's long journey from the 
publisher to a library and finally to you. 

Usage guidelines 

Google is proud to partner with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to the 
public and we are merely their custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we have taken steps to 
prevent abuse by commercial parties, including placing technical restrictions on automated querying. 

We also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles We designed Google Book Search for use by individuals, and we request that you use these files for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfrom automated querying Do not send automated queries of any sort to Google's system: If you are conducting research on machine 
translation, optical character recognition or other areas where access to a large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attribution The Google "watermark" you see on each file is essential for informing people about this project and helping them find 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatever your use, remember that you are responsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
because we believe a book is in the public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countries. Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we can't offer guidance on whether any specific use of 
any specific book is allowed. Please do not assume that a book's appearance in Google Book Search means it can be used in any manner 
anywhere in the world. Copyright infringement liability can be quite severe. 

About Google Book Search 

Google's mission is to organize the world's information and to make it universally accessible and useful. Google Book Search helps readers 
discover the world's books while helping authors and publishers reach new audiences. You can search through the full text of this book on the web 



at jhttp : //books . qooqle . com/ 



C ysa. £0 



Jfarbartr Coilrgr itbraru 




FROM THE BEQyEST OF 

JOHN HARVEY TREAT 

OF LAWRENCE, MASS. 
(CU88 Of x86a) 




FR: PETRI DE AQUILA 

OraHrfis Fratrum Minorum 

COGNOMENTO 

SCOTELLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 
COMMENTARIA 

ln quatuon Libros Sententianum 
Magistri Petri Lombardi 

E D I T A 

A Fr: Cypriano Paolini O. F. M. 

Provinciae Corsicae 

TOMUS I. 
In primum Sententiarum Librum 



LEVANTI 
Conv. SSm© Annuntiationis 
1907 






Fr: PETRI DE AQUILA 

Ordlnis Fratrum Mlnorum 

COMMENTARIA 

IN QUATUOR LlBROS SENTENTIARUM 



-*" -»-•' 



f 



FR: PETRI DE AQUILA 

Ordinis Fratrum Minorum 

COGNOMENTO 

SCOTELLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 
C03IMENTAMA 

ln quatuon Libros Sententiarum 
Magistri Petri Lombardi 

EDITA 

A Fr: Cypriano Paolini O. F. M. 

Provinciae Corsicae 

TOMUS I. 
In primum Sententiarum Librum 




LEVANTI 

Conv. SSmaB Annuntiationis 

1907 



/ C 1 ^x . &o 




~"Xw.-x V — ^ 



\ 






Adm. Rev. Patri 

LEONARDO NEUKIRCHEN 

ORD. Fr: MlN. 
DEFINITORI GENERALI 

IN GRATI ANIMI SIGNIFIC ATIO NEM 

Editor 

OFFERT 



l 

# 

IL . 



IMPRIMATUR 

RomcR , die 12 Augwtti 1907 

Fr. Joseph Raufmauu 

Deleg. Gonerali* 



Nulla osta 

Genova, 1-5 Giugno 1907 

P. Fr: Salvatork Gaet. Conti dei Prkd. Rev. Eccles. 



Vi 8e ne permette la etampa 
Genova, addi 26 Giugno 1907 

C. SciACCALCQA V. O. 



V 



Candido pioque Lectori 

Petri de Aquila sectatoris nobilissimarum 
subtilissimi Joannis Scoti doctrinarum, libros 
hos Sententiarum quatuor quisquis enixe re- 
legeris te non in sacris modo litteris, verum e- 
tiam philosophicis institutionibus juxta exactis- 
simam accuratissimamque ejusdem Scoti viam 
non diffidas breviuscula tempestate vehemen- 
ter profecturum. Quippe qui non solum Subti- 
lisPhilosophi Theologique sententias, sedetiam 
Sancti Seraphici Solemnis suas opiniones re- 
censet, jam pro illis impugnandis, jam pro de- 
fensandis mirificos argumentationum nexus 
dignaque lectu tela ministrabit. Non hic so- 
lum Thomas invaditur, quin potius manifesta 
traduntur jacula quibus aemulos istius noveris 
uti posse. Itaque qualem te pnebere velis cu- 
jusvis vestigia decreveris amplecti ( iji primis 
tamen Doctorjs subtilissimi) est hic eximia- 
rum praestantissimarumque doctrinarum copia. 
Quas equidem Petrus ille instar AquiUe in ex- 
celsis volitans brevitate qua potuit gavisus est 
conjunxisse, ut par esset Horatiano preecepto : 



1 



qnidquid prcecipies esto brevis ut cito dicta 
percipiant animi dociles teneantque fideles. 

Profecto brevitatem amans', resolutam 
expeditamque claritatem amplectitur, et utran- 
que summe commiscuit utilitati. Non hicsunt 
torvae verborum ambages, non obscuritas 
fastidii plena. Qui te ergo cupis, optimarum lit- 
terarum amator,in theologicis erudiri quaestio- 
nibus, hoc tibi volumen diligenter emendatum 
operae pretium est perlustrasse. Tum lection»? 
crebra limpidius quam monitis nostris rem 
ipsam experire. 

Neque offendaris, o Lector, si quaedam 
reperias excmplaria non huic nostrae correctio- 
ni conformia dum et nostra ex quibus emenda- 
vimus difformia fuere, licet numero multa, in 
aliquibus superflua, in plerisque diminuta tam 
purvitate quam magnitudine monstra, sed et 
quaedam illis inserta quae non erant Petri de 
Aquila. Suscipe ergopotius rescissis superfluis 
atque diminutis,posthabitis quoqueinterpositis, 
non quidem ex proprio capite y verum ex 
emendatioribus profecto exemplaribus opus 
integrum, opus absque omni monstruositate 
perfectum, multa diligentia seduloque labore 
correctum. 



FR. PETRI AQUILANI 

Ordinis Fratrum Minorum 

COGNOMENTO SCOTELLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 

Quaestiones 
In primum Sententiarum Librum. 

QUiESTIO Procemialis. 

Utrnm pneter philosophicas diseipllnas sit stmplietter 
neces8arinm homlnl aliqnam doetrlnam snpernatnraliter in- 
splrari. 

Videtur quod non. i. Quia sensus non indi- 
get aliqua cognitione supernaturali ; ergo nec in- 
tellectus. Conseqnentia probatur, quia natura non 
deficit in necessariis, maxime in rebus perfectis: sed 
intellectus est perfectior sensu ; ergo etc. 

2. Praeterea, si esset necessaria aliqua talis doc- 
trina, hoc pro tanto esset, quia potentia esset im- 
proportionata objecto primo; ergo per aliquodaliud 
a se ei proportionatur; et quaero de illo, quia vel 
est natnrale, vel supcruaturale. Si supcmaturale, 
adhuc potentia est sibi improportionata; si autem 



QUvESTIO Procemialis 



cst naturale, totum, idest potentia et additum, es- 
set improportionatum objecto. 

In contrariunt est Augustinus ij. De Trini- 
tatc cap. ultimo. Quae, inquit, causa, cur ipsam 
lucem acie fixa videre non possis? nonnisi infirmi- 
tas; et quis tibi eam fecit? nonnisi iniquitas. 

ClRCA ISTAM QILESTIONEM sunt tres Articuli. 
Pritno, ponetur opinio philosophorum. Secundo, opi- 
nio theologorum. Tertio, dicetur ad rationes philoso- 
phorum. 

Quantum ad primum dicunt philosophi, 
quod non est necessarium homini pro statu isto a- 
liquam doctrinam supernaturaliter inspirari, quia om- 
nem scjentiam sibi necessariam potest naturaliter 
acquireye. Quod probatur: 

Primo sic: Omnis potentia habens aliquod 
commune pro objecto primo, potest in quodlibet 
contentum sub illo, sicut in per se objectum, alias 
primum objectum non esset adaequatum; quod pa- 
tet in exemplo de potentiis sensitivis et ipsarum ob- 
jcctis. Sed primum objectum nostri intellectus est 
cns inquantum ens, per Avicen. /. Metaph. c. j. 
l^rgo potest intellectus in quodlibet contentum sub 
cnte sicut in per se objectum, et per consequens 
circa quodlibet non ens, quia negationes cognoscun- 
tur pcr affirmationes, ex 4. Metaph. et. 2. Perhierm. 

Secundo sic: Potens naturaliter cognoscere prima 
principia in quibus includuntur omnes Conclusiones 
scibiles, potest naturaliter illas Conclusiones cogno- 
scere, ex /. Post.: sed naturaliter possumus co- 



QUjESTIO Procemialis 



gnoscere prima principia, et in eis includuntur om- 
nes Conclusiones scibiles: ergo etc. — Probatio/r*'- 
mcB partis minoris: Principia cognoscimus inquan- 
tum terminos cognoscimus, /. Post. et termini pri- 
morum principiorum sunt communissimi ; commu- 
nissima autem sunt maxime nota, ex i. Phys. — 
Probatio secundce partis minoris: Termini primo- 
rum principiorum sunt communissimi; ergo aequa- 
liter distribuunt pro omnibus conceptibus inferio- 
ribus. 

Tertio sic: Quorumcumque necessariorum pos- 
sumus terminos naturaliter cognoscere, et illa pos- 
sumus naturaliter cognoscere: sed omnium necessa- 
riorum possumus terminos. naturaliter cognoscere: 
ergo etc. — Minor patet, quia eundem conceptum 
quidditativum quem affirmat christianus dicendo 
Deum trinum et unum, paganus negat. — Proba- 
tio majoris: Illa necessaria, aut sunt mediata, aut 
immediata. Si immediata, ergo cognitis terminis, 
cognoscuntur et ipsa. Si autem sunt mediata, 
accipio medium, et comparo ad aliud extremum, 
quousque des terminos immediatos, quibus cogni- 
tis cognoscuntur et illa quorum sunt. 

Quarto sic: In nobis est intellectus agens, qui 
est omnia facere, et possibilis qui est omnia fieri, 
ex 3. de Anima. Sed activis et passivis approximatis 
et non impeditis potest sequi actio. Ergo virtute 
intellectus agentis et possibilis potest haberi co- 
gnitio cujuscumque cognoscibilis. 

Quiftto sic: Omni potenjtiae passivae naturali 
correspondet aliqua potentia activa in natura per 



I 



QUjESTIO Procemialis 



quam reducitur ad actum, alias esset frustra; sed 
in nobis est sufficiens passivum respectu cujuscum- 
que cognitionis, scilicet intellectus possibilis; ergo 
sibi correspondet aliquod activum in natura per 
quod simpliciter reducitur ad actum. 

Ultimo sic: Omnis scientia est de ente: sed 
-scientiae humanitus inventae evacuant totum con- 
ceptum entis; ergo non est necessaria aliqua scien- 
tia praeter eas. 

Quantum ad secundum articulum, 

Theologi istam opinionem non tenent. 

Arguit contra eam Varro, Ub. /. q. 2. sic; 
Omne agens utens instrumento in agendo, non po- 
test per illud instrumentum in actionem aliquam 
quae exc^dat naturam illius instrumenti ; sed anima 
utitur lumine intellectus agentis tamquam instru- 
mento: intellectus autem agens est limitatus ad 
cognitionem sensibilium; ergo non potest anima 
per intallectum agentem, nisi in sensibilia : multo- 
rum autem aliorum a sensibilibus est nobis co- 
griiti^ necessarta. Ergo etc. — Ista ratio peccat, 
quia p^tit duo. Primo, qaod lumen intellectus a- 
gentis sit limitatum ad sensibilia. Secundo, quod 
aliorum a sensibilibus sit nobis cognitio necessaria. 
Seatndo argitit ad idem Thomas p. 1. q. z. 
a. 1. sic: Ordinatum ad aliquem finem ad quem 
consequendum est indispositum oportet paulatim 
promoveri ad consecutionem illius finis; sed homo 
pro statu isto est hujusmodi; ergo oportet paula- 
tim promoveri ad consecutionem finis. Hoc autera 



QUiBSTIO Prcemialis 



fit per cognitionem supernaturalem : ergo ete. — 
Ista ratio peccat, quia petit in minori- quod quae- 
ritur in consecutione ;■ sed probat per Isafam cui 
non multum crederet philosophus. ■• ' • 

Potest addi contra philosophos una tertia 
ratio talis: Quando potentiae sic se habent ad in- 
vicem quod qualis est comparatio secundae ad pri-^ 
mam potentiam, talis est tertiae ad secundam; tunc 
sisecunda non potest moveri nisi ab his quae sunt 
motiva primae, sequitur quod tertia non possitmo- 
veri nisi ab his quae sunt motiva secundae. Sed sic 
se habent phantasia, intellectus et sensus, ex j. 
de Anima, et phantasia non movetur nisi ab his 
quae sunt motiva sensus: ergo intellectus non mo- 
vetur nisi ab his quae sunt motiva phantasiae. Mul- 
torum autem aliorum est nobis cognitio necessa- 
ria per Philosophum /. et 10. Ethic. Ergo etc; 

Quarto argitit Scotus sic: Omni agenti per 
cognitionem necessaria est distincta cognitio sui fi- 
nis; sed homo est agens per sui cognitionem ; ergo 
est sibi necessaria distincta cognitio sui finis. Sed 
hanc non potest habere ex puris naturalibus: ergo 
etc. — Minor prioris syllogismi probatur, quia Phi- 
losophus sequens rationem naturalem, aut circa fi- 
nem errat, aut dubius remanet; unde i. Etkic. 
dubitando dicit: Si aliquod est donum deorum, 
rationabile est felicitatem esse. Et confirmans ideip, 
quia nullius substantiae proprius finis cognoscitur, 
nisi ex ejus actibus. Ex quibus habetur quod ta- 
lis finis est conveniens tali naturae; sed nullos ac- 
tus experimur in nobis ex quibus cognoscamus vi- 



QUjESTIO Procemialis 



sionem substantiarum separatarum esse nobis ne- 
cessariam et convenientem ; ergo etc. 

Quinto sic: Omni agenti propter finem neces- 
saria est cognitio qualiter finis acquiratur, et eo- 
rum quae requiruntur ad consecutionem sui finis; 
sed homo agit propter finem, et non habet cogni- 
ttonem praedictorum, quia finis datur tamquam 
praemium pro meritis, quae Deus libere acceptat 
tamquam digna vita aeterna. 

Ultitno sic: Cognitio substantiarum separata- 
rum est nobilissima ex 6. Metaph.\ ergo cognitio 
eorum quae sunt eis propria est maxime nobis ne- 
cessaria: sed hanc non possumus habere ex puris 
naturalibus, quia non continentur virtualiter in 
primo subjecto metaphysicae ; ergo etc. 

Si arguas contra istas rationes: Aut sunt ex 
fide, et tunc non vadunt contra philosophos; aut 
non sunt ex fide, et tunc probant oppositum ejus 
quod intendunt. — Responsio: aliud est alteram 
partem contradictionis esse veram, aliud est hanc 
partem determinate esse veram. 

Dico ergo quod non sunt ex fide. — Tu dicis: 
ergo probat oppositum ejus quod intendunt. Nego 
consequentiam, quia probant aliquam scientiam esse 
necessariam, et non determinate istam particularem 
scientiam esse necessariam. Teneo ergo quod ne- 
cessarium est homini aliquam doctrinam superna- 
turaliter inspirari. 

Ad cujus evidentiam nota: quod potentia re- 
ceptiva sive intellectiva potest comparari ad actum 
quem recipit, et sic nulla accipitur supematuralitas„ 



QUjBSTIO Progemialis 



quia ad quamlibet intellectionem naturaliter incli- 
natur et quasi naturaliter perficitur. Potest secundo 
comparari ad agens a quo recipit; et tunc omnis 
cognitio quae non potest causari ab intellectu a- 
gente et phantasmate est sibi supernaturalis; ta- 
les autem sunt multae veritates complexae de Deo 
ift" Deus generat: Deus est trinus et unus, et hujus- 
modi. Omnes enim tales veritates habentur super- 
naturaliter per inspirationem. 

Tunc ad argumenta Philosophorum: 

Ad ptimum dico quod major est vera de 
primo objecto naturaliter attingibili, non autem de 
primo objecto ad quod potentia naturaliter incli- 
natur. Ens autem si ponatur a quibusdam primum 
objectum intellectus, hoc est secundo modo et non 
pritno. — Aliter potest dici quod ntajor est vera 
quando contentum sub primd objecto respicit po- 
tentiant ut motivum naturale, non autem ut mo- 
tivum voluntarium. 

Ad secundum nego secundam partem minoris. 
Ad probationem, quando dicitur: termini primo- 
rum principiorum sunt communissimi ; dico quod 
sicut termini subjecti sunt communissimi, ita et 
termini prcedicati, et ita non habentur nisi Con- 
clusiones communissimae: sed ultra istas commu- 
nissimas oportet habere de Deo aliquas veritates 
speciales quas non possumus habere virtute termi- 
norum communissimorum, sicut si dicerem: omne 
totum est majus sua parte, per hoc quidem prin- 
cipium haberem istam communem Conclusionem: 



8 QlLBSTIO PROCEMIALIS 

qiiaternarius est major binario, sed non haberem 
istam specialem: quaternarius est duplus ad bina- 
rium. 

Ad terttum nego majorem. — Ad probationem, 
quando dicitur: aut sunt mediata aut immediata, 
concedo quod sint mediata. — Tu dicis: ergo pos- 
sum concipere medium. Nego, quia medium inter 
cxtrema est quandoque essentialiter ordinatum, et 
quod quid est alterius extremi, et de isto habet ve- 
ritatem quod assumitur. Aliquando autem medium 
est particulariter contentum sub extremo et non 
essentialiter ordinatum ad ipsum, et de isto non 
habet veritatem, sicut in proposito. Unde potens 
concipere figuram in communi, non sequitur: ergo 
potest concipere triangulum in particulari. 

Ad quartum dico cum Augustino 9. De Tri- 
nit. quod ad intellectionem concurrit objectum, ut 
declarabitur infra j. dist. 2. Licet ergo sit in no- 
bis sufficiens activum et passivum respectu cognitio- 
nis ad intra, deficit tamen sufficiens activum ex- 
tra, idest objectum. 

Ad quintum nego majorem, quando potentia 
passiva ordinatur ad perfectionem tam eminentem, 
quod ad eam consequendam actio naturae se ex- 
tendere non valet. — Tu probas: ergo erit frustra 
in natura. Nego consequentiam, quia correspondet 
sibi aliquod agens in tota coordinatione entium na- 
turalium. Vel sic: Omni potentiae passivae corre- 
spondet aliqua potentia activa, verum est in toto 
ente, quia saltem potentia activa Dei; sed non o- 
portet, quod in natura creata, et hoc suffecisset 



QUiESTIO Procemialis 



Philosopho qui ponebat Deum agere ad extra de 
aiecessitate naturae.- 

Ad ultimum dicit Thomas quod diversa ra- 
*io cognoscibilis diversitatem scientiarum inducit, 
•quia eandem Conclusionem demonstrat astrologus 
et naturalis, puta: terram esse rotundam, quamvis 
per diversa media; et sic nihil prohibet de eisdem 
-Conclusionibus tractare Theologiam et physicas di- 
sciplinas, in alio et alio lumine. - Cdntra: si de 
«cognoscibilibus in Theologia est possibilis cognitio 
nn aliis scientiis, licet in alio lumine, ergo rton est 
•de eis necessaria simpliciter cognitio theologica. 
Consequentia probatur per exemplum suum, quia 
•cognoscens terram esse rotundam per mediun na- 
turale, non indiget medio mathematico tamquam 
•simpliciter necessario. Respondet Thomas sic: Ha- 
bitus, et est habitus et est forma. Inquantum 
habitus habet distinctionem ab objecto, inquantum 
Jorma habet distinctionem a principio activo. Licet 
ergo hic non esset distinctio ex parte objectorum, 
esset tamen distinctio ex parte principiorum. - Con- 
tra\ Forma est universalior habitu, quia omnis 
habitus est forma et non e converso; sed aliqua 
•esse distincta in ratione superiori, et unita in ra- 
tione inferiori, est impossibile ; ergo impossibile. est 
•quod aliqua sint distincta in ratione formce, et u- 
jnita in ratione habitus. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, nego consequentiam 
•cujus ratio patet ex solutione quintae rationis pro 
•opinione Philosophi. 

Ad secundum, dico quod potentia nostra pro- 



10 QUiESTIO Procemialis 

portionatur illi objecto per aliquod supernaturale. 
Tu dicis: ergo potentia adhuc est improportio- 
nata. Nego, quia est in potentia obedientiali ut pro- 
portionetur ei. 



Prologus 



Cupientes aliquid de penuria etc. 
Circa istum Prologum Sententiarum primi quae- 
ritur primo: 

QUiESTIO I. 

Utrum Theologia sit de Deo ut de 
subjeeto. 

Videtur quod non: i. Quia forma simplex su- 
bjectum esse non potest, secundum Boetium lib^ 
de Tritu c. j. Sed Deus est forma simplex. Ergo 
non est subjectum Theologiae. 

2. Praeterea, materia et efficiens non coincidunt 
in idem numero, ex 2. Phys. Sed Deus est causa 
efficiens hujus scientiae. Ergo non est causa ma- 
terialis sive subjectum. 

3. Praeterea, subjectum habet principia, partes 
et passiones, ex 1. Post. Sed Deus caret his omnibus. 
Ergo etc. 

Contra. Augustinus 8. de Civit. Dei: Theologia 
est sermo de Deo. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM sunt tres ArticulL 
Primo, ponentur aliqua praeambula. Secundo, vide- 
bitur utrum Deus est subjectum in Theologia. 
Tertio, sub qua ratione sit ibi subjectum. 



12 Lib. I Sententiarum 

— t ■ 

QUANTUM AD PRIMUM sunt tria Prceambula: 
jPrimum, quod Theologia sumitur duobus modis: 
«quia est Theologia in se et Theologia in nobis. Et 
voco Theologiam /// se cognitionem illam quam 
Tiata est facere objectum theologicum in intellectu 
«sibi proportionato, sicut intellectus divinus. Theo- 
logia autem in nobis est rei cognitio qualem in- 
ttellectus noster natus est habere de illo objecto. 

Secundimt prceambulum est quod Theolo- 
•gia /// se distinguitur in theologiam necessariorum f 
«cujusmodi sunt veritates ad intra t ut: Deus ge- 
nerat; et in theologiam contingentium> sicut sunt 
veritates ad extra, ut: Deus creat mundum. 

Tertium prceambulum est quod primarium 
•subjectum alicujus habitus continet virtualiter omnes 
veritates illius habitus. Probatur: Veritates alicujus 
habitas mediatce dependent ex veritatibus immedia- 
4is; sed primum subjectum habitus continet veri- 
Satss immediatas; ergo continet omnes veritates 
Ihibitus, quia in scientia non sunt nisi veritates me- 
diatae vel immediatae. Probatio minoris: quia ve- 
citates immediatae dependent ex subjecto y et pro- 
pria passione quae oritur ex propriis principiis su- 
bjecti. - Prceterea: causa adaequata continet effec- 
ttum adaequate; sed objectum est causa habitus adai- 
«quata; ergo continet ipsum adaequate: sed non con- 
tineret ipsum adaequate si non extenderet se ad 
omnes ve^itates ejus; ergo etc. - Sed objiceres 
sic: Sicat objectum ad potentiam, ita subjectum ad 
Jiabitum; sed objectum non continet virtualiter om- 
nia apprehensibilia ab illa potentia; ergo nec su- 



Prolog. QUiEST. I 13 

bjectum continet omnes veritates habitus. Respon- 
deo: negetur major> quia proportio objecti ad po- 
tentiam est proportio motivi ad mobile\ motivum 
autem ejusdem rationis, potest in mobile ejusdem 
rationis et ita extrema proportionis sunt commu- 
nia; proportio autem subjecti ad habitum est pro- 
portio causae ad effectum; omne autem contentum 
sub isto objecto non potest esse per se causa habitus- 
sive effectus, sicut ponit Philosophus exemplum dc- 
pluribus trahentibus navim, 7. Pkys. circa fin. 

De secundo Articulo^ dico quod primum- 
subjectum Theologice est Deus. Quod probo: 

Primo sic: Primarium subjectum alicujus ha- 
bitus continet virtualiter omnes veritates illius ha- 
bitus; sed nihil continet veritates theologicas nisi 
Deus; ergo Deus est subjectum primum in Theo- 
logia. Probatio minoris: nam, nihil aliud continet 
veritates theologicas ut causa t sive ad quod ha- 
beant attributionem, quia Deus nulli attribuitur: 
nec aliquid continet istas veritates ut effectus, quia 
effectus potius deducunt in errorem quam in co- 
gnitionem veritatis, sicut patet de aeternitate mundL 

Secundo sic: Theologia est de his quse stint 
soli intellectui divino naturaliter nota; ergo debet 
esse de subjecto solum intellectui divino naturali- 
ter noto\ sed hoc est ipsemet Deus; ergo etc. 

Tertio sic: In nulla scientia traditur ita distin- 
cta cognitio de eo quod non est per se subjectum^ 
sicut de illo quod cst per se subjectum ; sed in nulla 
scientia traditur ita distincta cognitio de Deo, sicut 



14 Lib. I Sententiarum 

in ista; ergo Deus est subjectum in ista scientia. 
Quarto sic: Honorabilissima scientia est circa 
nobilissimum ens; ex 6. Metaph. sed honorabilis- 
■sima scientia est Theologia, et nobilissimum ens 
•est Deus; ergo etc. 

Quantum ad tertium Articulum, prae- 
mitto unum exemplum, scilicet quod homo potest 
•cognosci quadrupliciter. Primo, inquantum est a- 
nimal rationale, et haec est cognitio quidditativa. 
Secundo, inquajitum est substantia, et haec est co- 
gnitio in communi. Tertio, inquantum est animal 
mansuetum, et haec est cognitio per accidens. Quar- 
to, inquantum est animal nobilissimum, et haec est 
■cognitio respectiva. - Istis quatuor tnodis potest poni 
quod Deus cognoscatur. Et sic circa hoc quatuor 
variantur opiniones: 

Una dicit quod Deus est subjectum in Theo- 
logia sub ratione communi, puta sub ratione entis 
infiniti, et haec est opinio Henrici in Summa. — 
Contva istam opinionem arguitur sic: Potens 
■cognoscere primum subjectum alicujus scientiae sub 
ratione illa qua est subjectum in illa scientia, potest 
cognoscere totam illam scientiam: ista patent ex 
tcrtio prceambulo primi articuli; sed naturaliter pos- 
sumus cognoscere Deum sub ratione communi sive 
entis infiniti; ergo naturaliter possumus cogno- 
scere totam Theologiam, quod est falsum. 

Alia est opinio Varronis lib. i. quod Deus est 
subjectum in Theologia sub ratione qua bonus. Quod 
probat : 



Prolog. Qu^est. I 15 

Prttno sic: Scientia perfectissima debet esse 
de causa finali secundum Avicennam 6. Metaph.; 
sed ista scientia est perfectissima; ergo debet esse 
de Deo ut est causa finalis; sedfinis et bonum idem 
sunt. ex 2. Metaph\ ergo Theologia est de causa 
finali sive de Deo sub ratione boni. 

Secundo sic: Ista scientia est perfectio animi 
praeparans ad felicitatem; ergo debet esse de sub- 
jecto maxime inducente ad felicitatem ; sed ista est 
ratio boni; ergo, etc. 

Contra. Per Theologiam habetur perfectissima 
notitia de Deo; sed Deus sub ratione attributali 
non cognoscitur perfectissime; ergo Deus sub ra- 
tione attributali sive boni non est subjectum in 
Theologia. Minor probatur y quia cognitio per quid 
est perfectissima ex 2. Metaph. sed cognitio per 
rationem attributalem non est quidditativa, quia 
attributa se habent per modum passionum, secun- 
dum Damascenum lib. 1. c. 4. — Prceterea: Su- 
bjectum debet esse in scientia sub propria ra- 
tione et incommunicabili, quia per hoc fit distinc- 
tio in scientiis, ex 2. Phys. et j. de Anim. ; sed 
nulla ratio attributalis est incommunicabilis, quia 
scientia est formaliter in angelis et hominibus et 
sic de aliis; ergo, etc. - Prceterea : Primarium su- 
bjectum habitus debet adaequate continere verita- 
tes illius habitus; sed ratio boni non continet om- 
nes veritates theologicas adsequate ; igitur, etc. Mi- 
nor probatur quia bonum, posterius se habet ad es- 
.senttam; nullum autem posterius continet suum 
prius) et sic ratio boni non continet veritates de es- 
sentia divina, ut sic. 



16 LlB. I Sententiarum 

Ad primum argumentum opinionis, dico quodl 
nobilissima scientia non est de fine ut finis est re- 
spectus, sed ut sumitur pro fundamento, et tale 
fundamentum est Deus sub ratione deitatis. 

Et eodem modo dico ad secundum, quod su- 
mitur ibi ratio boni pro fundamento bonitatis, quod 
est Deus inquantum Deus. 

Alia opinio JEgidii lib. i. quod subjectumi 
in Theologia est Deus inquantum glorificator et 
salvator, quod 

Probat sic: Illa scientia cujus finis principalis 
est salus et gloria, considerat suum subjectum ut 
habet habitudinem ad salvandum et glorificandum; 
sed principalis finis theologiae est salus et gloria; 
ergo. 

Prceterea scientia finita non habet subjectum 
infinitum\ sed theologia nostra est scientia finita; 
ergo non habet pro subjecto Deum inquantum 
Deus est, quia ut sic, est infinitus. 

Prceterea ejusdem est considerare Deum se- 
cundum quod Deus est, et considerare omnia quae- 
sunt et csse possunt 9 quia in Deo relucent omnia; 
sed ista scientia non considerat omnia quae sunt 
et quae esse possunt, sed solum a quibus fides de- 
fenditur, nutritur et roboratur secundum Augu- 
stinum 14. De Trin.; ergo ista scientia non con- 
siderat Deum secundum quod Deus est, tamquam 
subjectum. 

Contra. Illa scicntia non cst realis quae con- 
siderat suum subjectum sub respectu rationis, sicut 
patet de Logica: sed respectus Dei ad extra est 



Prolgg. QujEST. I. 17 

respectus rationis; ergo Theologia considerans Deum 
sub isto respectu esset praecise scientia rationis, 
quod est inconveniens. 

Prcetcrca, per Theologiam habetur perfectis- 
sima notitia de Deo; sed per rationem respectivam 
non habetur perfectissima notitia de Deo, quia pra> 
supponit notitiam absoluti quae est perfectior: crgo. 

Pmtcrca ex absoluto et rcspcctivo non fit ununi 
pcr se : ergo Theologia non esset per se una scien- 
tia. Conscqucntia patet, quia non haberet subjec- 
tum pcr sc unum. 

Prcetcrea nullus respectus ad extra necessario 
convenit Deo; ergo nullum theologicum necessario 
conveniret Deo, quia scientia considerans subjec- 
tum sub ratione non necessario inhaerente, non ne- 
cessario inest. 

Ad primum opinionis, conccdo quod ista scien- 
tia considerat de Deo inquantum Salvator et Glo- 
rificator, sed non ut primarium subjectum, quia 
cum illa sit cognitio rcspcctiva, praesupponit cognitio- 
nem absolutam et quidditativam, quai est de Deo 
sub ratione dcitatis. 

Ad sccundum dico quod subjectum Theolo- 
giae nostrae est Deus infinitus infinitatc se tenente 
ex parte objccti, non infinitate se tenente ex parte 
actus uostri, sicut dicimus quod Bcati in patria vi- 
dent Deum infiuitum, non tamen infinitc. 

Ad tcrtium, nego majonm. Ad probationcm, 
cum dicitur quod in \)co omnia relucent, dico quod 
cognoscere aliquod rcpnescutativum contingit dupli- 
citer: primo, ut habet rationem cognoscendi, et sic 

2 



18 Lib. I Sextentiarum 



omnia quae repraesentat necessario cognoscuntur in 
eo. Alio modo, ut objectum cognitum tantum, et 
sic non oportet cognoscere repraesentata in eo. 
Primo modo Deus nori est subjectum in Theologia 
nostra, sed sccnndo modo. Aliter potest dici quod 
Theologia /'// sc ut habet pro objecto adaequato 
Dcum inquantum Deus, considerat omnia quae sunt 
etesse possunt. Augustinus autem loquitur de Theo- 
logia nostra. 

Ad tertium Articn/um dico trcs conclusio- 
7ics. Prima y quod subjectum Thcologiae ncccssa- 
riorum in sc, est Deus sub ratione deitatis. Sccunda 
conc/usiOy quod subjectum Theologise contingcntium 
in sc est divina essentia. Tcrtia, quod subjectum 
Theologiae *// nobis est ens infinitum. 

Prima Conclusio probatur sic: Sub illa ra- 
tionc aliquid est subjectum proprium alicujus ha- 
bitus, sub qua continct omnes veritates illius ha- 
bitus; sed Deus sub ratione qua Dcus, continet 
omnes veritates Theologiae ncccssariorum ; ergo Deus 
sub ratione deitatis qua Dcus cst, est ibi subjcctum. 
Major patet.ex tcrtio firceambulo primi articuli. Afi- 
nor patet ex dictis ex sccuudo articulo. 

Secunda Conclusio probatur sic: Illud est pri- 
marium subjectum Theologiae contingcntium, ad 
quod veritates contingentes habent attributionem 
ultimam; sed illud est essentia divina, evidcntia e- 
nim contingentium, non est t*x natura rei scd ex 
praesentia intuitiva; primum autem intuibilc est es- 
sentia divina sub ratione deitatis; ergo. 



Prolog. Qu^est. I. 19 

Tertia Concllisio probatur sic: Quahdo aliquis 
habitus in intellectu est habens evidentiam ex ob- 
jecto, primum ejus objectum continet virtualiter 
omnes veritates ejus, non solum ut est istius habi- 
tus, sed etiam ut cst in tali intellectu; quando au- 
tem ille habitus non habet evidentiam ex objecto, 
non oportet quod objectum habeat duas praedictas 
conditiones, immo ei attribuitur pro primo objecto 
vel subjecto aliquid primo notum cui immediate il- 
lae veritates insunt. Sed Theologia nostra non ha- 
bet evidentiam ex objecto. Ergo ei attribuitur pro 
subjecto aliquid primo notum cui immediate insunt 
veritates theologica^. Scd hoc est ens infinitum. Ergo 
ens infinitum est subjectum Theologiae nostrae sive 
in nobis. 

Ad primum, dico quod forma simplex non 
potest esse subjectum accidentis, sed bene est sub- 
jectum considcrationis et scicutice. 

Ad sccundum t dico quod materia ex qua non 
coincidit cum aliis causis, sed materia circa quam 
potest coincidere. Deus autem non est materia ex 
qua, sed circa quam. 

Ad ultimwn dicitur dupliciter. Uno modo quod 
pcrsonce sunt ibi quasi partcs, ctattributa quasi pas- 
sioncs; nec oportet quod Deus, ut est subjec- 
tum, habeat principium, quia non est de ratione 
subjecti scientiae habere principia, nam subjectum 
in Metaphysica est ens inquantum ens, et tamen 
entis ;// sic, non sunt principia. - Aliter dicitur quod 
major est vera in scientiis naturaliter inventis cu- 
jus subjectum est aliquod universale quod habct di- 



20 Lib. I Sententiarum 



vidi et esse in pluribus; dividi quidem est impcr- 
fectionis, sed cssc in pluribus sine sui diminutione est 
pcrfectionis. Et quia excludimus a Deo omne quod 
est imperfectionis, attribuendo sibi quicquid est per- 
fectionis, ideo deitas sive natura divina est in plu- 
ribus absque sui divisione ac partibilitate. 

QU/ESTIO II 

Secundo quaeritur 
Utruin Theologla slt seientia 

Et videtur quod non, quia Theologia est de Deo„ 
ex qucestioue prceccdcnti ; sed Deus non habet cau- 
sam; scire autem est per causam cognoscere, cx 
I. Post.\ ergo Thcologia non est scientia. 

Contra. Quod est maximum in entitate est ma- 
ximum quantum ad veritatem et scientiam, cx 2. 
Mctapli.; sed Deus est maximum ens; ergo Theo- 
logia quia est de Deo, est maxime scientia. 

ClRCA QU.-ESTIONEM ISTAM sunt quattior articuli 
secundum quatuor opiniones 

Prima est opfnio T/tomce 1. part. 1. q. 
a. 2. ubi dicit quod Theologia est scientia suba/- 
ternata, quia stibalternatur scientiae Dei et bea- 
torum. Quod probat sic: Non est minoris efficaciaj 
lumen supcrnaturalc quam naturalc ; sed lumen ua- 
turalc facit scientiam; ergo etiam supcmatura/c, 
et sic Thcologia nostra est scientia, quia procedit ex 
lumine superioris scientise inquantum accipit prin- 
cipia a Tlicologia Dci et bcatoriuu. 



PROLOG. QU/EST. II 21 

Prcetcrea, scientia subalternata inquantum su- 
balternata est vera scientia; sed scientia subalter- 
nata inquantum subalternata habet principia credi- 
ta; ergo non est contra rationem scientiae habere 
principia credita; ergo quamvis Thcologia ttostra 
habeat principia credita, non obstat quin sit scien- 
tia. Confirmatur, ex 6. Etliic. ubi dicitur quod in 
scientiis sufficit principia esse et aliqualiter nota. 

Contva. Scientia subalternans et subalternata non 
sunt de eisdem conclusionibus. Probatur: quia ubi 
subalternans terminatur, ibi subalternata incipit; sed 
Theologia nostra et bcatorum sunt de eisdem con- 
clusionibus primo: ergo non est subalternata. Se- 
cundo, de Deo non potest esse scientia nisi unica; 
ergo non habet aliquam sibi subalternatam. Prob* 
antecedens, quia quaecumque virtualiter continentur 
in aliquo subjecto primo, pertinent ad illam scien- 
tiam quae considerat subjectum illud sub ratione 
qua virtualiter continet ista; sed omnia per se co- 
gnoscibilia de Deo continentur virtualiter in illo 
sub ratione deitatis; ergo de eo non potest esse 
nisi unica scientia. 

Praterca: habens scientiam subalternantem po- 
test habere scientiam subalternatam, et c converso, 
quia non sunt incompossibiles simul. Sed in pro- 
posito utrumque est impossibile. Ergo, etc. 

Pratcrca: Principium est apud eos quod fides 
et scientia non possunt esse in eodem intellectu 
de eodem objecto, ut patet 2. 2. q. 1. a. f. sed 
scientia subalternata, secundum eos, est vera scien- 
tia; ergo non stat cum fide. 



22 LlB. I SENTENTIARUM 



Ad primum argumentum dico quod non 
valet, quia non est cfficacia ejusdem rationis; nam 
efficacia luminis fidei est in adhaerendo Deo, erfi- 
cacia autem luminis naturalis est in vere sciendo et 
intelligendo. 

Ad secundum dico quod scientia subaltcrnata 
non est scientia ex eo quod habet principia tantum 
credita, sed quia novit ea per experientiam ; quod 
in proposito dici non potest, quia principia hujus 
scientiae non sunt per experientiam nota. Et eodem 
modo dico ad illud, 6. Ethic. quod sufficit princi- 
pia aliqualiter esse nota, idest, per cxperientiam. 

Alia Opinio dicit quod Theologia est scientia 
non quidem in lumine fidei, nec in lumine gloriae, 
sed in quodam lumine medio, eo modo quo dici- 
mus lumen matutinum cui correspondet lumen fi- 
dei, et lumen meridiei cui correspondet lumen glo- 
riae, et lumen medium quod continue proficit a 
matutino ad meridiem. - Hoc confirmatur sic: Om- 
nium illorum possumus habere notitiam quorum 
terminos possumus naturaliter cognoscere; sed om- 
nium necessariorum theologicorum possumus ter- 
minos naturalitcr cognoscere in via; ergo de eis 
possumus vere scientiam habere. Major patet, quia 
principia cognoscimus inquantum terminos cogno- 
scimus. Illa autem necessaria, aut sunt mediata aut 
immediata. Si immediata, ergo cognitis terminis co- 
gnoscimus illa. Si autem sunt mcdiata, accipio 
mediutn et comparo ad extremum quousque des 



Prolog. Ou.^st. II 23 



terminos immediatos quibus cognitis cognoscun- 
tur etiam illa quorum sunt. Jlinor probatur, quia 
eundem conceptum quidditativum quem affirmat 
Christianus de Deo, dicendo Dcum trinum, negat 
paganus. 

Contra istam opinionem arguitur sic: Incon- 
veniens est nos habere nobilissimos habitus et nos 
latere, cx 2. Post. ; sed unumquemque theologum 
latet ipsum habere habitum in tali lumine; ergo, 
etc. Alinor probatur, quia habitus cognoscuntur per 
actus; sed nullus actus est per quem possit cogno- 
sci tale lumen; ergo, etc. 

Scd istud argumcntum non valet, quia minorqusz 
ponitur in probationc minoris est falsa, nam Apo- 
stoli et Sancti viri habentes hoc lumen experieban- 
tur se habere talem habitum. Et % prcetcrca t ut di- 
cit Varro, idcm argumcntum posset facere Pelagius 
contra Augustinum, qui negabat g7'atiam dicendo: 
monstra mihi actum gratiae et credam esse gratiam 
in anima. Idcm Scotus /// Rcport. arguit sic con- 
tra istam opinionem: In illo lumine in quo non 
habetur distincta cognitio vel notitia terminorum 
ut sunt termini alicujus principii, non distincte in- 
telligitur illud principium scientifice. Sec( in isto 
lumine quod ponunt, non habetur distincta cogni- 
tio termirrorum Dei, ut est principium pure theolo- 
gicum. Ergo in illo Iumine non habetur scientia 
Dei. Probatio ?ninoris: Impossibile est habere di- 
stinctam notitiam Dei, nisi sit intellectui in sc pra> 
sens, vel in aliquo rcprcescntativo quod distincte ip- 
sum repraesentat ; sed hoc primum non est possibile 



24 Lib. I Sententiarum 



viatori, quia si esset /'// sc praesens intellectui, esset, 
secundum eos, beatus; nec /'// aliquo quod di- 
stincte ipsum reprcesentat, quia ipsi negant omne 
tale repraesentativum. 

Ad argumcntum opinionis respondetur per inte- 
remptionem majoris. Ad probationcm, quando dici- 
tur, aut sunt mcdiata, aut immcdiata, concedo 
quod sunt mcdiata. — Cum dicis: ergo possum 
concipere mcdinm inter ipsa, ncgo, quia medium 
inter extrema est quandoque essentialiter ordina- 
tum, et quod quid est alterius extremi; et de isto 
habet veritatem quod assumitur: aliquando autem 
mcdium est particulariter contentum sub extremo 
et non essentialiter ordinatum ad ipstim; et de isto 
non habet veritatem, sicut est in proposito. Unde 
potens concipere figuram /// communi, non sequi- 
tur propter hoc quod possit concipere triangu- 
lum /// particulari. 

Alia opfnio est Varronis 3. qucest. 1. Hb. 
quod Theologia potest considcrari dupliciter, scili- 
cet /"// sc, vel /// comparationc ad scicntcm. Primo 
modo est scientia. Sccundo autem modo, ut est in 
intellectu viatoris, quia non habet principia eviden- 
tia, non debet dici scientia: sictit sol in se est ma- 
xime visibilis, sed in comparatione ad oculum ve- 
spertilionis, non videtur, ut ponit Philosophtts 2. 
Mctaph. 

Quarta opinio est Doctoris nosfri, 

quod capiendo scicntiam prout scire definitur /. Post. 



Prolog. Ou.est. II 25 

tunc habet quatnor conditiones. Est enim cognitio 
certa veri - et necessarii - habens evidentiam ex ne- 
cessario prius evidente - applicato ad scitum per 
discursum syllogisticum. - 9 

Prima conditio probatur: perfe&a operatio 
intellectus est cognitio certa; sed scientia est per- 
fecta operatio intellectus; ergo est cognitio certa. 
Confirmatnr cx 6. Ethic. ubi dicitur: circa scientiam, 
inquit, oportet certificari et non sequi similitudines. 

Ex hac conditione sequitur secunda, scilicet 
quod scientia est objecti neccssarii, quia alias non 
esset cognitio certa ; nam mutato objecto mutaretur 
scientia: hinc ait Philosophus 7. Metaph. quod par- 
ticularium non est scientia. Et Tullius 6. Rhetor* 
ait sic: Omnes enim suspicamur quod scimus non 
contingere aliter se habere: contingentia autem ali- 
ter cum extra speculari fiant latent, ex necessi- 
tate ergo est scibile. 

Tertia COnditio patet, ex /. Post. quia prin- 
cipia cognoscimus inquantum terminos cognosci- 
mus; et per istam conditionem distinguitur scien- 
tia ab intellectu principiorum, cx 6. Ethic. 

Qliarta COnditio non est per se de ratione 
scientiae, sed tantum scientiae imperfecte, et non 
competit scientiae nisi in illo intellectu cui contin- 
git discurrere et procedere a noto ad ignotum. 

Ex his ad propositum: quantum ad trcs primas 
conditioncs, Theologia in se et in intellectu divino et 
beatorum est vera scientia. Sed de quarta condi- 
tionc est dubium si in intellectu beatorum est 
-scientia. Et dicitur quod sic, quia Iicet ibi non sit 



26 LlB. I SENTENTIARUM 



discursus pcr successionem temporis, tamen ibi est 
discursus ordine naturae, quae est scire hoc ex hoc. 

Sed instabis per Augustinum //. Dc. Trin. 
Non, inquit, erunt volubiles nostrae cogitationes, 
sed scientiam nostram unico intuitu videbimus; 
ergo non erit ibi discursus. - Rcspondco et concedo 
quod verum est de discursu temporis. Et Augu- 
stinus ibi non loquitur assertive sed dubitative, quia 
dicit forte ibi non erunt cogitationes volubiles; ergo 
etc. 

Si quceras nltcrius: Si Theologia nostra sit a- 
licui subalternata, dicitur quod nou, quia quamvis 
subjectum ejus possit esse sub subjecto metaphy- 
sicae, non tamcn accipit principia a mctaphysica; 
et rationes ad hoc possunt accipi ex dictis contra 
primam opinionem. 

Ad argumentum in contrarium patet ex 
dictis in qucest. prceced., quia non est de ratione 
subjecti scientiae habere simpliciter principium ; nam 
entis ut sic, non est principium, et tamen est sub- 
jectum in metaphysica. Ideo dicit Commentator 
circa principium lib. Pliys. quod scientiae conside- 
rant de rebus simplicibus carentibus principiis; ergo 
etc. 

Qu.-ESTIO III. 

Tertio Quaeritur 

Utrum Theologia sit sclentia praetiea 
vel speculatiYa. 

Quod non sit practica: I. Quia habitus practicus 
est circa contingens cx j. de Anim.\ sedobjectum 



Prolog. Qlvest. III 27 



hujus scientiae est necessarium; ergo est specula- 
tiva et non practica. 

2. Praeterea; Gmni scientia practica aliqua spe- 
culativa est nobilior; sed nulla scientia est nobilior 
ista; ergo est speculativa. Major patct pcr Philoso- 
phum /;/ Prol. Mctapli. Tum quia speculativa est gra- 
tia.sui, practica autem est gratia usus: tum quia 
speculativa est certior, ex 1. Metaph. 

3. Praeterea: Illa scientia quae est inventa, om- 
nibus necessariis existentibus, propter fugam igno- 
rantiae, est speculativa ex ProL Mctaph.\ sed Theo- 
logia est hujusmodi; ergo Theologia est speculativa. 

Contra. Theologia est propter operari; ergo 
est practica. Consequentia patet ex /. Metaph. - An- 
teccdens probatur, quia finis legis est dilectio, teste 
Salvatore, Matth. 22\ In his duobus, scilicet in di- 
lectione Dei et proximi, tota lex pendet et pro- 
phetae. 

ClRCA ISTAM Qu^ESTIONEM sunt quatuor arti- 
culi. Primo, videndum quid sit praxis, ad quam 
cognitio practica dicitur extendi. Secundo, quae sit 
differentia inter habitum practicum et speculativum. 
Tertio, unde habitus dicatur practicus. Quarto, de- 
principali quaesito. 

Z)e J*rimo, dico quod praxis est actus alte- 
rius potentiae quam intellectus, naturaliter posterior 
intellectione, natus elici conformiter rationi rectae, 
ut sit rectus. In ista definitione sunt tres particulce : 

Prima quod praxis est actus alterius poten- . 
tiae quam intellectus, quod probattir sic: Nam. 



28 Lib. I Sententiarum 



"praxis dicit quandam extensionem, quod est extra 
se tendere; sed sistendo prsecise in actibus intellec- 
tus, nulla est talis extra se tensio. — Diccres: immo 
est, quia actus intellectus est discursivus. Hoc non 
valet, quia tunc Logica esset scientia practica cum 
-sit de actibus discursivis; quia Logicse primus ac- 
tus est ratiocinari, secundus discurrere; licet ergo 
discursus dirigatur per ratiocinationem, non propter 
hoc Logica est practica, sed rationalis, quia num- 
-quam posterior actus intellectus habet rationem pra- 
xis, licet dirigatur a priori actu intellectus. 

Secitnda particilla est quod praxis naturali- 
ter est posterior intellectione, quod probatnr, quia 
triplices sunt actus in nobis, scilicet vegetafivus, 
sensitivus, appetitivus et apprehensivus, et omnes 
isti sunt communes nobis et brutis, et ut sic non 
-sunt praxes. Omnis alia potentia ab intellectiva vel 
est vegetativa, vel est sensitiva, vel est volittva. Pra- 
xis non est operatio vegetativa vel sensitiva prop- 
ter duo. Primo quia prsecedunt actum intellectus. 
Sccundo quia sunt communes nobis et brutis; ergo 
volitivae. Si autem aliquo modo dicantur esse pra- 
xes in nobis, hoc est inquantum moderantur ab in- 
tellectu et sunt naturaliter posteriores ea. — Ex his 
sequitur corollarium quod praxis est actus volun- 
tatis elicitus vel impcratus ; quia praxis est natu- 
raliter posterior intellectione. Sed omnis actus na- 
turaliter posterior intellectione est actus voluntatis, 
et omnis actus voluntatis est elicitus vel imperatus. 

Tertia particilla est quod praxis est nata e- 
Jici conformiter rationi rectae ut sit recta; quod/r^- 



PROLOG. QlL-EST. III 29 



batitr cx 6. Ethic. ubi dicitur quod electio recta eget 
recta ratione ut sit recta. Electio autem est quae- 
dam praxis, quia est actus voluntatis requirens ra- 
tionem rectam cui conformatur. — Scd contra hoc 
arguitur: quia dictum est in corollario quod praxis 
est actus elicitus vel imperatus; sed aliquis actu<> 
intellectus potest esse imperatus a voluntate; ergo 
aliquis actus intellectus potest esse praxis, quod est 
contra primam particulam positam in definitione 
praxis. Diccndum quod actus intellectus imperatus 
a voluntate non est praxis, tum primo quia non 
est ex sua natura posterior intellectione, cum ipsa 
voluntas possit imperare actum intellectus; tum sc- 
cundo quia non est natus elici conformiter primo 
rectae rationi ; posito ergo quod actus intellectus es- 
set imperatus, adhuc non esset proprie praxis. Unde 
conceditur quod omnis praxis est actus elicitus vel 
imperatus, et non e converso, omnis actus impera- 
tus est praxis. 

De Secundo Articulo, dico duas conclusio- 
ncs: 

Prima est quod practicum ponit duplicem rc- 
spcctum aptitudinalem, scilicet prioritatis et coufor- 
mitatis ad objectum. De prioritatc patet, quia or- 
dine essentiali praxis est posterior inteilectione, quki 
est naturaliter praxim praecedens. De conformitatc, 
probatur, quia 6. EtJiic. dicitur quod veritas con- 
esse, idest conformiter se habens appetitui recto 
est practica veritas, quia praxis ad hoc quod sit re- 
cta nata est sequi dictamen recta^ rationis, quod 
fest ei conformari. 



30 Lib. I Sententiarum 



Secutldq Concllisio, quod non requiritur ne- 
^cessario duplex respectus actnalis, sed sufficit quod 
sit aptitudinalis, quia alias idem habitus quando- 
que esset practicus et quandoque non practicus; 
nam faber actu operans habet actum practicum, et 
non actu operans non haberet actum practicum. — 
Ex his dico quod practicum et spcculativnm dif- 
ferunt penes positionem et privationem horum re- 
spectuum; nam practicum ponit duplicem respectum 
positivum, speculativum autem privat illos respec- 
tus. — Ex quibus ulterius infert Scotus quod prac- 
ticum et speculativum non sunt diftercntiae esscn- 
tiales habituum, quia nullum respectivum est de 
intrinseco conceptu alicujus absoluti, vel cjus diffe- 
rentia essentialis. 

Contra llOC arguit sic Petrus Aurcolus: Quia 
major cst differentia inter habitum practicum et 
speculativum quam intcr natitrale et medicum: sed 
in illis est distinctio specifica; ergo in istis. — Rc- 
spondeo quod objectio non vadit ad rcm, quia doc- 
tor iste non negat actum practicum et speculativum 
non distingui specifice, sed dicit practicum et specula- 
tivum non csse differentias esscntiales habituum pe- 
nes positionem et privationem rcspectu praedicto- 
rum. 

De Tertio Artfculo sunt opiniones: 

Una Gothfridi, Quodl. 10. q. II, quod actus et 

habitus sunt practici ex objccto ratione conformi- 

tatis, intcllcctus autem fit practicus per cxtcnsio- 

ucm ad finem. — Contra: Impossibile est alicui i- 



Prolog. Qu^est. III 31 



nesse accidens, et non denominare Ulud; sed si 
non dicatur ex eodem habitus esse practfcus et 
intellectus, tunc habitus practicus erit in intellectu 
speculativo, et non denominabit ipsum. Conscquen- 
tia probatur, quia non existente extensione ad 
finem non est intellectus practicus, et non poterit 
habere pro subjecto intellectum speculativum. 

Scd diccrcs: non est inconveniens habitum prac- 
ticum esse in intellectu speculativo per accidens. 
Sed actus practicus non potest esse in intellectu 
speculativo per accidens. — Contra: Ubi potest esse 
habitus, ibi potest esse actus cx 2. Ethic. sed ac- 
tus practicus non potest esse in intellectu specula- 
tivo; ergo nec habitus. Prcetcrca, subjectum magis 
denominatur a per se conditione sui accidentis, 
qtiam a conditione ejus accidentali; ergo si intel- 
lectus potest dici practicus ex conditione acciden- 
tali sui habitus, puta extensione habitus ad finem, 
multo magis ex conditione per se sibi accidentis, 
puta ex actu ; sed actus dicitur per se practicus ex 
objecto, ergo et intellectus. 

Alia est Opinio Henrici Quodl. 8. q. I. qubd 
tam intellectus quam habitus dicuntur practici ex 
jine. De intellcctu patet ex j. dc Aninia, ubi dici- 
tur quod intellectus cxtcnsionc fit practicus, ct dif- 
fert a speculativo^?//*?. — Prceterea, medicina est de 
eodcm subjecto; sed medicina dividitur in prac- 
ticam et spcculativam; ergo hoc cst propter finem. 
— Pratcrca, habiUis dicitur practicus, qtiia bo- 
nus vel malus moraliter; sed bonitas et malitia 
inest habitui ex circumstantia, ct intcr omnes cir- 



32 LIB. I SENTENTIARUM 

cumstantias prima est circumstantia finis. — Con- 
tra: extensio ad finem, nec actualis nec aptitudina- 
lis faciunt habitum practicum; ergo habitus non est 
practicus ex fine. Consequeutia patet; anteccdcns 
declaratur: non enim habitus est practicus per ex- 
tensionem actualem ad finem, quia tunc faber ac- 
tualiter operans non habcret habitum practicum; 
nec etiam per extensionem aptitudinalcm, quia tunc 
oporteret dare causam per se, quare inesset tali co- 
gnitioni talis aptitudo, cum sit aliquid intrinsecum 
sibi; causae autem per sc, sunt intellectus et objec- 
tum. 

Sed diccrcs, quod finis inter omnes causas est 
prior secundum Avicennam 6. Metaph. — Contra: 
Finis non est causa nisi ut movet efficiens; sed an- 
tcquam movcat efficiens inest habitui ista conditio. 
Prceterca, scientia moralis practica est cx I. Et/iic; 
sed hoc non habet per extensionem ad finem ; ergo 
habitus non est practicus ex fine. Probatio minoris: 
finis scientiae moralis est felicitas; felicitas autem 
consistit in speculatione cx 10. Etliic ; sed nihil pcr 
cxtensionem ad spcculationem est practicum. 

Scquendo igitur opinionem Doctoris nostri, 
cst notandum quod cocjnitio dicitur practica, ut 
patuit ex praeccd. art. t ex duptici rclatione scilicct 
conformitatis ad objectum et prioritatis. Videamus 
crgo a quo habitus habeat relationem conformitatis, 
et deinde a quo habcat relationem prioritatis ; et sij 
patebit propositum. Propter quod dico duas con- 
clusioncs : 



Prolog. OU/tST. III 33 



Prima, quod habitus practicus habet relatio- 
nem conformitatis ab objecto: cujus ratio est, quia 
ao eo frahit habitus practicus conformitatem ad 
praxim unde sumuntur principia rectitudinis praxis; 
sed illud est objectum ; ergo ab objecto habitus ha- 
bet respectum conformitatis. Major patet, quia 
ab illo quod virtualiter continet principia alicujus 
habitus dependet tota deductio habitus, cum ex 
principiis deducantur conclusiones. Minorcm probo : 
Nam objectum hujus praxis quse est, diligcrc Dcutii, 
continet virtualiter rectitudinem hujus praxis. 

Secinida Conclttsio, qtiod habitus practicus 
habet respectum prioritaiis partim ex objccto, et 
partim ex oniinc potcntiarum. De ordinc potentia- 
rnm patet, quia omnes concedunt quod intellectus 
et voluntas se habent in a^endo secundum ordinem 
prioritatis et posterioritatis. Actus enim voluntatis 
praesupponit actum intellectus. De objccto declaro sic: 
quia nulla intellectio est practica nisi sit determi- 
nativa rectitudlnis ipsius praxis; sed hanc deter- 
minationem habet intellectio tantum ab objecto; 
igitur objectum concurrit ad hanc relationem. Minor 
patet pcr Philosophum 4. ct 6. Mctaph. et 6. Ethic. 
ubi facit distinctiones habituum penes objecta. 

Ad primum argumentum sccundce opiuiouis 
dico quod numquam intellectus speculativus fit pra- 
cticus; sed Aristoteles ponit triplicem intellectum, 
//////;// qui est mere speculativus, et iste nunquam 
fit practicus, sed considerat tantum speculabilia. 
Alius intellectus est, qui considerat agibilia, et iste 
licet sit practicus, potest tamen magis ficri practicus, 
ex quo habetur tcrtius gradus intellectus. 



34 Lib. I Sententiarum 



Ad secitndum dicitur uno modo quod medi- 
cina universalis est spcculativa, applicata autem ad 
curas, idest ad individua, est practica: hoc.non pla- 
cet Doctori nostro, quia tunc conclusio practica 
csset ex speculativis principiis. Et ideo concedit 
quod tam medicina universalis quam particularis 
cst practica; dicitur autem medicina particularis ma- 
gis practica, quia aliquantulum plus recedit a spe- 
culabili. 

Ad tertilim dicitur quod non omnis actus vel 
habitus est bonus a circumstantia finis, ut finis est; 
immo aliquis cst bontis ex circumstantia finis, ut 
finis sumitur pro objecto, non pro fine prsecise. 

De Quarto Articulo sunt quatuor opinio- 
nes. 

Prima est Henrici /;/ Summa quae dicit Theo- 
logiam esse spcculativam. Ad cujus cvidentiam nota, 
quod duplex cst actus voluntatis. Unus perficiens 
voluntatem, et istc est respectu ultimi finis. Alius, 
qui perficitur a voluntate, et iste cst respcctu eo- 
rum qux sunt ad finem. In primo autem actu vo- 
luntas non indigct directivo sed tantummodo objecti 
ostensione, et quia istc actus est finis hujus scien- 
tiae, ideo debet dici speculativa, quod probatur sic: 
Directivum ponitur ubi contingit errare; sed Bcati 
non possunt errare; ergo non habent tale directi- 
vum. Sed Bcati maxime habent istam scientiam; 
ergo non est directiva, et per consequens nec prac- 
tica, quia practicum et directivum sunt idem. 

Contra istam opinionem arguitur: Finis in 
particulari est de quo tractat Theologia; sed circa 



Prolog. Qu^est. III 35 

finem in particulari contingit errare; ergo circa 
objectum Theologiae contingit errare; ergo est ne- 
cessaria cognitio directiva et per consequens prac- 
tica. 

Praeterea ubicumque contingit errare circa cir- 
cumstantiam actus, oportet dare directivum, ut ac- 
tus sit debite circumstantionatus; sed voluntate stante 
cirqa finem in particulari contingit eam errare in 
aliqua circumstantia actus; ergo oportet ponere ha- 
bituni directivum sive practicum. Minor probatur, 
quia voluntas licet possit circa totam substantiam 
actus, non tamen potest in omnem circumstantiam, 
videlicet utrum sit in tribus suppositis, vel utrum 
debeat acquiri per habitum, vel per actum merito- 
rium, et sic poterit deficere. 

Praeterea, cujus dilectio principaliter intenditur 
cxtra genus cognitionis, ejus cognitio principaliter 
intenditur infra genus cognitionis; sed dilectio finis 
principaliter intenditur extra genus cognitionis; er- 
go ejus cognitio principaliter intenditur infra genus 
cognitionis. Sed principia sumpta a fine inquantum 
finis, sunt principia practica secundum istum Doc- 
torem; ergo tota Theologia est practica. 

Ad argwnentum oppositum dico quod sicut 
agens intendit per se inducere formam, per accidens 
autem intendit remotionem contrarii; ita habitus 
per se dirigit, per accidens autem excludit errorem. 
Unde si habitus intellectus est perfectus, non com- 
patitur secum errorem, sicut est in beatis, et ideo 
potest dirigere, dato quod sit exclusio erroris, quia 
istud secundum sibi inest per accidens. 



36 Lib. I Sententiarum 



Alia est Opinio ^Egidii lib. i. scilicet; quocl 
Thcologia est scientia affcctiva. - Ad cujus eviden- 
tiam est sciendum quod finis est multiplex. Est 
enim finis ultimus, et iste non denominat. Et quia 
finis in scientia ista intentus est dilectio, et dilectio 
habet afficere, ideo debet dici affectiva: Hoc 

Probatur sic: denominatio fit a fine; ergo a 
perfectissimo fine fit perfectissima denominatio; sed 
perfectissimus finis Scripturae est dilectio: ergo etc. 
Prceterea, Theologia est sapientia; sed sapientia 
dicitur a sapore, sapor autem habet afficere; ergo 
affectiva. 

Contra istam opinionem: Si ista scientia est 
affectiva, tunc esset dare tertium genus scientiar, 
sed hoc est contra multas auctoritates Philosophi, 
Avicennae et Commentatoris qui dividunt habitum 
scientificum in habitum practicum et speculativum, 
sicut patet 2. Met. et /. Met. Aviccn. 

Praeterea; a fine fit denominatio secundum te; 
sed finis hujus scientiae est dilectio etiam per te; 
ergo denominatur a dilectione. Sed dilectio est quae- 
dam praxis; ergo Theologia est scientia practica. 
Praeterea, veritas confesse se 'habens appetitui 
recto est practica veritas, ex 6. Ethic.\ sed tales 
sunt omnes veritates theolbgica^; ergo etc. 

Prreterea, veritas directiva voluntatis circa ac- 
tiones humanas est practica cx 6. Ethic. ; sed tales 
sunt veritates theologicne; ergo etc. 

Ad primum opinionis, patet quod non va- 
let, quia dato quod habitus denominaretur ab illo 
fine, qui est dilectio; cum dilectio sit quaedam pra^ 
xis, sequitur quod Theologia sit practica. 



Prolog. Quast. III 37 

Ad secundum, dico quod etiam non valet; immo 
per idem argumentum probaretur quod esset pure 
speculativum, quia ex illo medio probat Philoso- 
phus metaphysicam esse speculativam, per hoc quod 
est sapientia. 

Ex liis scquitur corollarium quod propter prae- 
dicta non potest stare opinio Varronis qui dicit 
Theologiam esse contemplativam, tamquam sit me- 
dium inter practicum et speculativum. 

Alia est opinio Thomce part. i. q. i. a. 
4. quod Theologia una existens est scientia prac- 
tica et spcculativa simul ; et hoc ideo quia Deus, 
qui est subjectum Theologiae, continet subjecta 
practicae et speculativae scientiae. 

Sccunda ratio: nam illa scientia quae sic trac- 
tat spcculabilia ac si essent mere speculativa, et prac- 
ticalia ac si essent mere practica, est simul specu- 
lativa et practica. Sed Theologia est hujusmodi, 
quia tractat istam : Dcus cst cetcrnus, quae est mere 
speculabile; et istam: Dcus cst diligcmius, quae est 
mere practicabile, ac si csset mere practica. 

Dkendwri quod assumptum est falsum, quod 
in Theologia tractantur speculabilia, quia sicut dic- 
tum est, in Theologia tractatur solum de ultimo 
jine et de ejus conditionibus et circumstantiis, et 
de aliis circa ipsum; unde est directiva in cogni- 
tionem ultimi finis. 

Contra istam opinioncm arguit Varro sic: I- 
dem non specificatur a duobus habentibus contra- 
rium modum in specificando, alias idem posset 
esse homo et asinus. Sed practicum et speculati- 



38 Lib. I Sententiakum 

vum habent contrarium modum in specificando. 
Ergo Theologia una existens scientia non potest 
esse practica et speculativa. 

Praeterea, major incompossibilitas est inter prac- 
ticum et speculativum, quam inter naturale et me- 
taphysicum; sed impossibile est unum habitum esse 
naturalem et metaphysicum ; ergo impossibile est 
etiam unam scientiam esse practicam et speculati- 
vam. Minor patet; major probatur: Nam habitus 
dividitur, prima sui divisionc in practicum et spc- 
culativum, ex 2. Mctaph. habitus autem specu- 
lativus dividitur, sccundaria divisionc, in metaphy- 
sicum, et mathcmaticum et naturalcm ex 6. Mc- 
taph. Nunc autem major incompossibilitas est inter 
prima dividcntia, quam intcr sccunda, quia ma- 
gis opponuntur. 

Ad pYimiim SUlim dico quod non valet, quia 
tunc sequitur quod mctaphysica esset practica et 
speculativa quia ejus subjectum cst ens inquantum 
ens, et ens inquantum cns comprehendit ens spe- 
culabile et ens operabile. 

Quarta opinio est Doctoris nostri quem 
sequor, et praemitto quaudam dicta in prima quast., 
scilicet quod est Thcologia ncccssariorum et Theo- 
logia contingcntium ; item, est Theologia in sc et 
Theologia in nobis. Hic autcm non loquitur de Theo- 
logia in intellcctu diviuo, quia de illa erit specialis 
sermo infra dist. jj. Dico crgo tres conclusioncs\ 

Prima est quod Theologia ncccssariorum in 
intellectu creato, tam beato quam non beato, tam 
angelico quam humano, est practica. Probo: Ill a 



Prolog. Qu^est. III 39 

notitia est practica, quae aptitudinaliter est confor- 
mis volitioni rectae, et est naturaliter prior ea; sed 
Theologia necessariorum in intellectu creato est sic 
conformis actui voluntatis creatac et recta;, et prior 
eo; ergo etc. Major patet ex dictis iu i. ct j. Ar- 
tic. Minor probatur: nam primum objectum Theo- 
logiae virtualiter est conforme volitioni rectae, quia 
a ratione ejus, scilicet objecti, sumuntur principia 
rectitudinis praxis in volitione; ipsum etiam objec- 
tum determinat intellectum ad notitiam rcctitudinis 
praxis quoad omnia theologica necessaria prius na- 
turaliter quam aliqua voluntas creata velit. 

Seciinda Conclltsio, quod Theologia contingcn- 
tinm in se est speculativa. Probatio: Omnis noti- 
tia quae non habet ex objecto conformitatem ad 
praxim ante omnem actum voluntatis non cst prac- 
tica; sed Theologia coutiugeutium in se est hujus- 
modi; ergo etc. Probatio minoris: nam cum con- 
tingentia ante voluntatem determinate non sint, 
non poterunt aliquam determinationem praxis o- 
stendere. 

Tertia Conchisio, quod Theologia contingen- 
tinm in intellectu creato est practica, sed pcr accidens. 
Probo: Illa cognitio qua: habet objectum virtualiter 
continens rectitudinem praxis est practica; sed Theo- 
logia contingentium in intellectu creato est hujus- 
modi; ergo, etc. 

Sed occurrit hic unum dubium, quia tcrtia Con- 
clnsio non videtur posse stare cum sccunda, nam 
quod in se est speculativum nulli est practicum, 
quia speculativum et practicum repugnant. Sed 



40 Lib. I. Sextentiarum 



Theologia contingentium /;/ sc est speculativa; ergo 
nulli est practica. - Rcspondeo qtiod major non est 
simpliciter vera. Et ctim probatnr: practicum et 
■speculativum opponuntur, dico quod practicum et 
speculativum ex objecto bene opponuntur; sed spe- 
culaiivum ex objecto, et practicum ex voluntate 
■sic determinante non opponuntur. Nunc autem 
Theologia contingentium /;/ sc cst speculativa ex 
objecto, /;/ intellcctn atitem crcato est practica ex 
voluntate determinante intellectum ad notitiam pra- 
xis; ergo etc. 

Ad PRIMUM prixcipale dico quod habitus 
practicus vel est contingcns, vel est contingcnter 
se habcns cx partc objecti, vel est contingentcr sc 
habens cx partc actns. In proposito autem licet ob- 
jectttm sit necessarium, ex parte actns tamen est 
contingens. 

Ad sccundum, cum dicitur: omnis scientia 
practica aliqua speculativa est nobilior, concedo de 
practica humanitus inventa, quai est respectu eo- 
rum quae sunt ad finem; sed practica qiicC est re- 
spectu itltimi finis, ncgo: sicut est Theologia. 

Ad tertiitm, dico quod quaedam sunt neces- 
saria cxtrinseca, qua^dam intrinscca : ante autem 
Theologiam non erant omnia necessaria intrinseca 
homini; ideo data est Theologia propter ista neces- 
saria ad finem conscquendum; ergo etc. 
Finis Prologfi. 



Distinctio 1. 

Veteris ac novaB legis 

Tsta cst distinctio prima, circa quam primo quczro: 

QU/ESTIO I. 

Utrum frultlo slt actns Toluntatls qnse est dileetio, ant 
sit passio reeepta in volnntate, ut pnta deleetatio. 

Et videtur quod non sit actus voluntatis tantum. 
i. Quia quaelibet natura fruitur suo fine; sed finis 
cujuslibet potentiae est proprius actus ejus, cx 4. 
Ethic; ergo quaelibet potentia fruitur suo actu, et 
sic frui non est actus voluntatis tantum. 

2. Praeterca, fruitio est quaedam felicitas, sed 
felicitas consistit in speculatione, cx 10. Ethic, et 
speculatio conventt intellectui; ergo fruitio est ac- 
tus intellectus et non voluntatis. 

Contra. Augustinus lib. 1. dc doct. christ. di- 
cit quod frui est amore inhaerere alicui rei prop- 
ter se; sed amor est actus voluntatis, quae est di- 
lectio; ergo, etc. 

ClRCA HAXC QU^STIOXEM sunt trcs articuli. 
Primus, si dilectio et delectatio sint idem realiter. 
Sccundus, si fruitio est dilectio vel delectatio.. Tcr- 
tius, si fruitio sit actus voluntatis. 

Quantum ad primum, est opinio Thomi- 
•starum quae dicit duas Conclusiones. Prima, quod 



42 Lib. I Sententiarum 

dilectio et delectatio sint idem realiter. Secunda, 
quod differunt secundum rationem. 

Prima ConclllSlO probatur tripliciter: 

Primo sic: Actus qui sunt de eodem objccto 
sub eadem ratione sunt idem realitcr; sed dilectio, 
et delectatio qua; sequitur, sunt hujusmodi, quia 
sunt de bono sub ratione boni; ergo etc. 

Secundo sic: Illi actus qui immediate consequ- 
untur ad idcm, sunt idem simpliciter; sed dilectio 
et delectatio immediate consequuntur ad intellec- 
tum et voluntatem; ergo etc. 

Tertio sic: Impossibile est in una potcntia sim- 
plici simul ponere duos actus realitcr diversos; sed 
dilectio et delectatio simul sunt in voluntate; crgo 
non differunt realiter. 

Secilflda Cohcllisio, quod dilectio et delecta- 
tio differunt secundum rationem. 

Probatio: Delectatio importat quietationem qurc 
est privatio motus, dilectio autem unionem et pri- 
vationem quietationis ; sed illae duae privationes dif- 
ferunt sola ratione. 

Prceterea, quae differunt in modo significandi, 
illa differunt ratione; sed delectatio et dilectio sunt 
hujusmodi; ergo etc. Probatio majoris, quia dile- 
ctio videtur significarc per moduvi formce egredien- 
tis a voluntate ad ipsum objcctum amatum; sed 
delcctatio significat c converso, per modum formce 
egredientis ab objccto. 

Contra istam opinionem arguitur: Primo, 
contra primam conclusioncm sic: 

Quaecumque possunt separari ab invicem, illa 
non sunt idem realiter; sed dilectio et delectatio 



DlSTINCT. I. QUjEST. I. 43 

sunt hujusmodi; ergo, etc. Minor patet in daemo- 
nibus qui se diligunt, et tamen non delectantur, 
immo contristantur. 

Praeterea, illi actus non sunt idem realiter quo- 
rum opposita distinguuntur realiter; sed odium 
et tristitia, quae opponuntur dilectioni et delecta- 
tioni, distinguuntur realiter. Minor patet in bea- 
tis qui odiunt peccata nostra, nec tamen tristantur 
de eis, cum in eos non cadat tristitia. 

Praeterea, delectatio est per se objectum dilec- 
tionis; sed dilectio non potest per se esse objec- 
tum delectationis; ergo non sunt idem realiter. 

Praeterea, illud quod est superveniens alteri non 
est idem realiter illi; sed delectatio est superve- 
niens dilectioni; ergo, etc. 

Contra secundam conclusionem arguitur sic: Quia 
dilectio realiter elicitur a voluntate, et delectatio 
non, sed realiter sequitur dilectionem; ergo non 
differunt sola Jratione. 

Dico ergo quod dilectio et delectatio differunt 
realiter, nec argumenta praccdentis conclusionis con- 
cludunt. 

Primum non, quia major est falsa; nam duo 
actus subordinati possunt esse de eodem objecto 
et sub eadem ratione, quorum unus perficit alium, 
sicut sunt isti. Aliter potest dici ad minorem, quod 
dilectio et delectatio non sunt de eodem objecto 
sub eadem ratione, quia dclcctatio semper est de 
objecto praesente, dilectio autem non necessario 
semper concernit praesentiam objecti. 

Ad secundum, minor est falsa, quia dilectio et. 



44 Lib. i Sententiarum 

delectatio non immediate se habent ad potentiam, 
<juia, ut patet, delectatio est superveniens dilectio- 
ni, et sic praesupponit dilectionem. 

Ad tertium, dico quod duo actus possunt si- 
mul esse in eadem potentia, si sunt subordinati, 
sicut sunt isti. 

Ad argumenta pro secunda Conclusione : 

Ad primum dico quod ly dilectio et delectatio 
non dicunt privationes, quia non sunt privationes, 
nec formaliter includunt privationes, quia unio qua 
unitur beatus Deo non est privatio, nec unio qua 
materia et forma uniuntur, est privatio. 

Ad secundum, dico quod dilectio et dclectatio 
non differunt solum in modo significandi, scd e- 
tiam realiter, ut dictum est. 

De Secundo Arficufo est notandum quod di- 
lectio est operatio elicita a voluntate praesupponens 
•cognitionem objecti; sed delectatio est quaedam o- 
f peratio recepta in voluntate causata ab objecto. 

Aliquce auctoritates videntur dicere quod/r///- 
4io sit dilectio, sicut ponit August. lib. i. dc doctr. 
-c/trist. ubi dicit quod frui est amore inhaerere; sed 
amor est dilectio; ergo, etc. 

Praterea, Augustinus lib. 8j. qucest. dicit quod 
omnis perversitas, quae vitium nominatur, est uti 
fruendis, et frui utendis; sed perversitas spectat ad 
•actum voluntatis; ergo fruitio spectat ad volun- 
tatem, et sic est dilectio. 

Aliquce etiam auctoritates videntur dicere 
quod fruitio sit delcctatio. Unde Augustinus /. De 



Disttnct. I. QuAst. I 45 



Trinit. dicit, plenum gaudium est frui Trinitater 
sed gaudium dicit delectationem ; ergo fruitio est 
delectatio. 

Sed tertio modo dicitur, et melius, quodfrui- 
tio, importat tam dilcctionem quam delectationem. 
Unde Augustinus, 10. Dc Trinit. Fruimur cogni- 
tis bonis in quibus voluntas propter se delectata 
qtiiescit. Et sic fruitio importat utrumque, et in suo 
nomine non est ens per se unum; nec est incon- 
veniens quod unum nomen significet multa, sicut 
patet per Philosophum 7. Metapk. de hoc nomine 
ylias. - Hanc opinionem sequitur Doctor noster. 

De Tertio Articulo\ si fruitio est actus vo- 
lnntatis 

Dicit itgidius quod frui aut dicit actum quo 
attingitur finis separatus prius non habitus, et sic 
fruitio est actus intellectus, quia per intellectum 
prius attingitur objectum beatificum: aut frui dicit 
actum per quem attingitur finisyW;// habitus, et sio 
est actus voluntatis; et sic secundum Eum fruitio 
prius spectat ad actum intellectus, secundario au- 
tem ad actum voluntatis, inquantum dicit quan- 
dam delectationem consequentem actum intellectus. 

Scd contra hoc arguitur per Augustinum 10. 
dc Trinitatc. Fruimur bonis cognitis, in quibus vo- 
luntas delectata quicscit. Ex hoc arguitur: Ouando 
aliquid intrat definitionem alicujtis in rccto, illtid 
quod definitur primo pertinet ad illucl quod poni- 
tur in recto, ut si dicatur quod simitas est nasi 
curvitas, simitas primo pertinet ad nasum; sed vo- 



46 Lib. I Sententiarum 

luntas ponitur in definitionem fruitionis in recto, 
•cum dicitur: voluntas delectata conquiescit; ergo 
fruitio est primo ipsius voluntatis. 

Praeterea, Augustinus /. dc doctr. ckrist. dicit: 
Frui est amore inhaerere; sed amor primo perti- 
net ad voluntatem; ergo etc. 

Praeterea, cujus est movere in finem ejus est 
quiescere, quia motus est propter quietem; sed vo- 
luntatis est movere in finem, secundum Sanctos; 
ergo voluntatis est quiescere. Sed fruitio dicit quie- 
tem; ergo fruitio primo spectat ad voluntatem. 

Et sic rcsumendo dicta, dico quod fruitio est 
actus voluntatis, ex tertio articulo; qui actus duo 
dicit, scilicet dilectionem et delectationem, ex se- 
cundo articulo ; et quod dilectio et delcctatio dif- 
ferunt rcaliter, ex primo articulo. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod duplex est 
finis, scilicet finis simplex, et iste est tantum Deus 
qui est finis in fruitione proprie sumpta; et est 
finis sub fine, et iste est actus potentiae de quo 
hoc non quaeritur. — Vel per alia verba ut dicit 
Varro, duplex est finis, scilicet formalis et objec- 
tivus; licet ergo actus potentiae sit finis formalis 
per quem attingitur finis objectivus, non est ta- 
men finis objectivus, et ideo non potest frui, quia 
fruitio est respectu finis objectivi quem perfectis- 
sime attingit voluntas. 

Ad secundum, negetur, uno modo, quod feli- 
citas consistat in speculatione praecise; sed melius 
potest dici quod felicitas consistit in speculatione 



DlSTINCT. I. Qu^EST. II. 47 

tamquam in quoddam. praevio, eo modo quo po- 
nit Augustinus quod fruimur bonis cognitis. Ex 
hoc sequitur quod fruitio praesupponit cognitionem, 
et non est in cognitione. Sed hoc non obstante frui- 
tio perfectissime spectat ad actum voluntatis, quia 
quae sunt priora generatione, sunt posteriora per- 
fectione, et e contra, sicut ponit Philosophus 9. Me- 
laph. de cmbrione: ergo etc. 

QlMESTIO II. 
Sccnndo quaritnr: 

Utrum aliquid aliud a flne ultimo sii objectum per se 
fruitionis. 

Quod sic videtur per Augustinum lib. 8j. qnczst. 
ubi dicit: Fruendum est bonis invisibilibus; sed 
multa sunt bona invisibilia citra Deum; ergo, etc. 

2. Praeterea, capacitas finita potest satiari bono 
finito; sed capacitas animae est finita; ergo potest 
satiari bono finito, et per consequens frui eo. 

3. Praeterea sicut forma satiat appetitum ma- 
teriae intrinsecae, ita objectum satiat appetitum vo- 
luntatis extrinsecae; sed quaelibet forma satiat ap- 
petitum materiae intrinsecae, alias violenter quiesce- 
ret sub ea; ergo quodlibet objectum sive bonum 
satiat appetitum voluntatis, et ita voluntas potest 
frui eo. 

Contra. Augustinus: /. de Doctr. C/irist. Rcs qui- 
bus fruendum est, sunt Pater, Filius et Spiritus 
Sanctus. 

ClRCA ISTAM QU/ESTIONEM prhno ponetur una 
distinctio. Secundo dicetur ad Quaestionem juxta 
membra distinctionis. 



48 LlB. I SENTENTIARUM 

De JPrimo } dico quod fruitio accipitur du— 
pliciter, quia est fruitio ordinata et fruitio /;/ com- 
mnui sumpta. Et voco fruitionem ordinatam illam 
quae ordinatur secundum debitas circumstantias re- 
spectu debiti objecti. Sed fruitio /;/ commnni sum- 
pta dicitur sive habeat istas circumstantias, sive 
non, et sic non necessario requirit eas. Istae frui- 
tiones sic se habent ad invicem quod fruitio in 
communi sumpta est universalior fruitione ordinata. 
Cujus ratio est, quia quaecumque potentia quae non 
determinatur ex se ad actum ordinatum, actus ejus 
in communi sumptus est universalior actu ejus or- 
dinato; sed voluntas non determinatur ex se ad 
fruitionem ordinatam, quia sccundum Augustinum 
libro Sj quast. perversitas potest esse in fruen- 
do utendis, quod non esset verum si voluntas de- 
terminaretur ex se ad fruitionem ordinatam; ergo 
fruitio in communi sumpta est universalior fruitione 
ordinata". 

De Secundo Articulo sunt duo videnda: 
Primo quid sit per se objectum fruitionis ordinatae; 
secundo quid sit objectum fruitionis in communi. 

De primo est opinio Avicennae quod aliquid 
aliud a fine ultimo sive a Deo est objectum frui- 
tionis ordinatae, puta aliqua intelligcntia sccunda. 
Sed istud cst falsum, ideo arguitur contra eum 
sic: 

Impossibile cst potcntiam ultimate quietari nisi 
in eo in quo reperitur perfectissime ratio sui pri- 
marii objccti; sed objectum potentiae fruitionis, se- 



Distinct. I Qu^st. II 49 

cundum ipsum Avicennam, est ens in communi ; 
ergo non quietatur ultimate nisi in illo in quo re- 
peritur perfectissima ratio entis. Sed hoc est solum 
ultimus finis, quia in omnibus aliis ens habet se 
secundum dependentiam ; ergo, etc. 

Secundo sic: Potentia quae ordinatur ad multa 
objecta non quietatur ultimate nisi in illo in quo 
omnia illa continentur virtualiter; sed hoc est tan- 
tum Deus, in quo omnia bona eminenter continen- 
tur; ergo, etc. 

Praeterea, istam intelligentiam secundam, quae 
est objectum fruitionis secundum eum, aut anima 
capit eam ut objcctum infinitum, ct hoc non, quia 
stultum esset dicere animam esse beatam cum fal- 
sitate opinionis; aut eam non intelligit nec fitfini- 
tam nec /// infinitam, et tunc non bcatificatur in 
ea; aut vidct ut finitam, et tunc poterit aliquid 
ultra appetcrc, et sic non erit objcctum beatitudi- 
nis. 

Alii ctiam arguunt sic ad idcm : Anima est ad 
immaginem Dei; ergo non quictatur ultimate nisi 
in Deo. 

Praeterea: Anima creatur immediate a Dco; 
ergo non quietatur immediatc nisi in solo Dco. 

Quidquid sit dc efficacia istarum duarum ra- 
tionum, quia forte non concludunt, primnj tamcn 
tres efficaciter concludunt contra Avicennam, ct 
pro vcritatc, scilicct quod solus Dcus sivc ultimus 
finis est objcctum fruitionis ordinataj. 

De cbjecto antem jvuitionis in communi sum~ 
pto, dico quod est ultimus finis, qtii cst finis In nattira 



50 Lib. I Sententiarum 

rei; velfinis apparens, qui ostenditur a ratione errante 
tamquam finis ultimus; vel finis prcestitutus sive 
determinatus, quem voluntas ex sua libertate sibi 
determinat tamquam ultimum finem, quia sicut in 
potestate voluntatis est velle, ita in ejus potestate 
est modus volendi. Non est autem intelligendum 
quod ratio finis inquantum respectus sit proprie 
ratio objecti fruibilis, concomitatur tamen objectum 
fruibile, quia nulla relatio rationis est de persei- 
tate objecti beatifici, ut beatificum est. 

Ad primum principale dico quod Augusti- 
nus accipit fruitionem large pro amore honesti, di- 
stincto contra amorem utilis et delectabilis. 

Ad secundum dico quod haec capacitas volun- 
tatis licet sit finita formaliter, est tamen infinita 
per participationem habitualiter, ut dicitur ad objec- 
tum, et objecti ad objectum, et objecti ad potentiam 
est magis proportio dissimilitudinis quam similitudi- 
nis. Et ideo bene potest capacitas in natura esse finita 
et tamen ad objectum infinitum. Exemplum potest 
poni de speculo modicae quantitatis repraesentante 
objectum maximae quantitatis. Etiam de potentia 
visiva quae habet objectum maximae quantitatis 
quasi infinitc excedens quod potcst apprehendere. 

Ad tertium dicendum quod est ad oppositum, 
quia sicut forma non satiat omnem appetitum ma- 
teriae, nisi illa quae continet eminenter omnes for- 
mas alias; ita nullum objectum satiat totum appe- 
titum voluntatis, nisi quod continet emincnter om- 



DlSTINCT. I QU^EST. III 51 

nia bona; sed hoc est tantum ultimus finis; ergo 
solus ultimus finis est per se objectum fruitionis 
ordinatae. 

QUiESTIO IIL 
Tertio, consuevit quceri hoc a quibusdam\ 

Utrnm fine ultimo elare viso neeesse sit yoluntatem 
frni eo. 

Sed in isto dubio nolo hic morari quia diffu- 
sius discutietur lib. 2. dist. 24. quaestione illa: Utrum 
-voluntas necessitetur respectu ultimi finis clare visi. 




Distinctio II. 

Hoc quoque vera et pia.... 

Circa istam Distinctionem 2. gucero primo : 
QUiESTIO I. 
Utrum Deum esse sit per se notum. 

Quod sic, probatur. 1. Illud est per se notum 
cujus notitia omnibus naturalitcr est inserta cx 2. 
Mctaph.\ sed ejus quod est Deum esse notitia om- 
nibus naturaliter est inserta, secundum Damasce- 
num lib. /./ ergo etc. 

2. Praeterea: veritatem esse est per se notum; 

sed Deus est veritas; ergo Deum esse est per se 

• notum. Probatur major, quia sequitur ex suo op- 

posito: nulla veritas est; ergo verum est nullam ve- 

ritatem esse; ergo veritas est. Minor etiam patet. 

Contra. Per se notum, non potest ab aliquo 
negari: sed Deum esse ncgatur ab aliquo, teste Pro- 
pheta dicente: Dixit iusipieus iu corde suo, non est 
Deus; ergo, etc. — Prceterea. Aviccnna, i.Mctaph. 
dicit Deum esse non est per se notum. 

ClRCA ISTAM QU/KSTIONEM sunt tres Articuli. 
Primus y quid sit de ratione propositionis per se ho- 
tae. SccunduSy si Deum esse sit per se notum. Ter- 
tiuSy si est tantum unus Deus. 

De JPrimo Articulo dico quod quando di- 
citur propositio pcr se nota, \y per se non excludit 



DlSTINCT. II QUiEST. I 53 

terminos propositionis, quia principia cognoscimus 
inquantum terminos cognoscimus ex 1. Post. Exclu- 
ditur autem quaecunque ratio quae est extra per se 
conceptum terminorum propositionis per se notae. 
Et sic propositio per se nota dicitur illa quae ex 
propriis terminis habet evidentem veritatem. 

Est notandum, quod in propositionibus per se # 
notis alius conceptus importatur per definitionem, a- 
lius conceptus importatur per defitiitum\ quod pro- 
batur. 

Primo sic: Quodquid est alterius extremi, sive 
definitio est medium in demonstratione ex 1. Post. 
Aut igitur conceptus defitiitionis est alius a con- 
ceptu definibili et habetur propositum: aut non, et 
tunc in demonstratione potissima erit petitio prin- 
cipii, quia praemissa non differt a conclusione. 

Prcetereci'. Impossibile est eumdem conceptum 
esse priorem et posteriorem, et haberi et non ha- 
beri de eadem re; sed idem [potest prius concipi 
ut exprimitur per nomen y et non concipi ut ex- 
primitur per definitionem; ergo alius est conceptus 
expressus per nomen, et alius expressus per defi- 
nitiohem. - Confirmatur per Philosophum /. Phys. 
dicentem, quod nomina subsistunt ad definitionem 
secundum quod totum ad partes; ita quod no- 
men est prius notum definitione, et nomen im- 
portat aliquid confuse, definitio autem aliquid di- 
stincte, sicut exemplificat ibidem de circulo et ejus 
definitione. 

Ex his sequitur corollarie quod distinctio Tho- 



54 Lib. I Sententiarum 

mae de propositione per se nota in se et in no- 
btSy p. i. q. 2. a. i. est nulla distinctio, quia quae- 
cunque propositio per se nota, cuicunque intel- 
lectui est per se nota, licet non sit actu cognitaj 
tamen inquantum est ex terminis est evidenter nota, 
nam, ut dicebatur superius, ista est propositio per 
se nota, quae ex propriis terminis habet evidentem 
veritatem. 

De Secundo Articulo, dico quod Deum 
esse non est per se notum: 

PrintOy quia propositio pcr se nota, cuilibet in- 
tellectui ex terminis cognitis est per se nota; sed 
Deum esse non est per se notum cognitis terminis, 
sed tales terminos concipimus antcquam evidenter 
veritatem propositionis teneamus; ergo Deum esse 
non est per se notum. 

Prceterea, illa propositio non est per se nota cu- 
jus termini non cadunt immediate sub sensu ; sed 
termini hujus propositionis : Deum esse, non cadunt 
sub sensu; igitur Dcum esse non est per se no- 
tum. 

Prceterea, nihil est per se nottim de conceptu 
non simplicitcr simplici, nisi sit per se notum par- 
tes illius conceptus ad invicem uniri ; sed nullus 
conceptus quem habemus de Deo proprius sibi et 
non convc^iiens creaturae est simpliciter simplex, 
nec est per se notum partcs illius conceptus ad in- 
vicem uniri, sicut est Dcum essc\ ergo Deum esse 
non cst per se notum. 



DlSTINCT. II QUy€ST. I 55 

Prceterea, nullum demonstrabile est per se no- 
tum ; se Deum esse est demonstrabile, per Philo- 
sophum 8. Physic. et per Avicennam /. Mctaph. 
c. i.; ergo Deum esse non est per se notum. 

De Tertio Artictilo, dico quod est tantum 
unus Deus. 

Sed dicit hic unus doctor, scilicet Varro lib. 
I. d. 2. q. I. quod ista conclusio, scilicct: unitas 
Dei, non est demonstrabilis sed accepta cst per fi- 
dem, sicut ponit Rabbi Mojses quod unitas Dei 
accepta est a lege. 

Doctor autem noster dicit quod unitas Dei est 
demonstrabilis et est tantum unus Deus, quod 
ipse probat : 

PrimOy ex infinito intellectu sic: Si sunt duo 
dii, aut unus intelligit alium, aut non. Si non in- 
tejligit alium, ergo est imperfectus, et per conse- 
quens non est Deus. Si autem intelligit alium, aut 
hoc est per essentiam propriam, aut per essentiam 
alterius Dei. Si primo modo t ergo non est Deus, 
cum non intelligat alium Deum perfectissime, sci- 
licet per essentiam alterius Dei intellecti propriam, 
quia nihil cognoscitur perfectissime, nisi cognosca- 
tur per essentiam suam vel per aliquid perfectius in- 
cludens essentiam suam perfectius quam ipsa sit in sc; 
essentia autem alterius Dei in nullo includitur per- 
fectius qjuam in se. Si autem dctur aliud mcm- 
bruw, scilicet quod unus Deus intelligat alium pcr 
essentiam Dei intellecti, ergo Deus intclligens non est 
Deus, quia ejus actus est posterior objccto; nam 



56 Lib. I Sententiarum 



omnis actus qui non est idem objecto est poste- 
rior objecto. 

Prceterea y ejusdem potentiae non sunt duo objecta 
adaequata; sed si essent duo dii, tunc ejusdem po- 
tentiae essent duo objecta adaequata, quia unus Deus 
haberet pro objecto adaequato propriam essentiam 
alterius Dei; ergo est tantum unus Deus. 

Secando principaliter probatur hoc ex in- 
finita voluntate y quia unus Deus, aut diligit a- 
lium tantum quantum se, puta infinite, aut non; 
non primo modo y quia nihil diligit aliud tantum 
quantum sc, vel plus quam se, cujus non est pars 
nec ab eo depcndens; sed unus Deus non est pars 
alterius, ncc ab co dcpcndens. Ncc sccnndo modo y 
quia tunc voluntas cjus esset perversa, quia volun- 
tas recta infinita diligit infinitc bonum infinitum. 

Prcetcrca, unus Deus aut fruitur alio Deo aut 
utitur: non primo modo quia tunc haberet dup 
objecta perfecte beatifica; non sccundo modo y quia 
voluntas ejus esset summe perversa, nam summa 
perversitas est uti fruendis. 

Tertio principaliter potest probari hoc cx 
ratione neccssc cssc sic, scilicet si necesse esse po- 
test essc cssentialiter plurificatum, qua ratione po- 
test esse in pluribus, eadem ratione potest esse in 
.infinitis; ergo si sunt plures dii, qua ratione pos- 
sunt esse plures, eadem ratione et infiniti, quod est 
inconveniens; et ruec est ratio Avicennae, /. Mctaph. 

Prceterca y Deus est necesse esse; sed non pos- 
sunt esse plura necesse esse; ergo non possunt 
esse plures dii. Probatur minor per Avicennam 



Distinct. II QUifcST. I 57 

i. Metaph. c. i. sic: Si sunt plura necesse esse, tunc 
aliquibus rationibus distinguuntur ; et tunc quaero 
de rationibus illis, quia aut sunt necesse esse, aut 
non ; si tton ergo necesse esse includit aliquid quod 
est possibile esse, quod est falsum; si vero sunt 
necessc esse, tunc habebit duas ratlbnes necessitatis, 
et hoc est inconveniens, quia aliquid esset • necesse 
ess3 p^r aliquam rationem, qua apposita vel remota, 
nihilominus esset necesse esse. 

QliartO potest prdbari per viam causalitatis 
et omnipotentice. Ponatur enim quod unus Deus 
velit Petrum producere, et alius vclit Petrum non 
produci, tunc quaero an Petrus producitur, an non. 
Si producitur, ergo secundus Deus non est omni- 
potens cum velit Petrum non produci, et sic non 
esset Deus. Si autem Petrus non producitur, ergo 
prior Deus non est omnipotens, quia vult Pe- 
trum produci, et sic non est Deus. 

Sed diceres y quod argumentum forte non valet, 
quia illi duo dii fecerunt pactum ad invicem ut 
<juod vult unus vult alius. Dico quod non t quia 
ejusdem effectus non possunt esse duae causae to- 
tales in eodem ordine causae, quia ex quo causatus 
est ab una, impossibile est quod fiat ab alia; scd 
potentia infinita est causa totalis efifectus in rationc 
causae primae; ergo. 

QltintO COnfirmatur per rationcm Philosophi 
<?. Pkys. circa mcdium. Unum, inquit, primum 
movens magis quam multa oportet aestimare, in 
his enim quae sunt natura, idest in rcbus naturali- 
bus sufficiens est unum primum movens essc; ergo 



58 Lib. I Sententiarum 

non oportet ponere plura, quia nulla pluralitas est 
ponenda sine necessitate. 

Prceterea, hoc idem probat in fiiie 12. Metaph. 
per hoc quod entia non volunt male disponi, et tunc 
infert: unus ergo dominatus et unus princeps. - Nec 
valet dictum Rabbi Moysi, nam unitas Dei accepta 
est a lege propter populum qui pronus esset ad ido- 
lolatriam, quamvis in se esset demonstrabile, sic 
etiam esse Dei acceptum est a lege, sicut habetur 
Exodi. 3. Ego sum qui sum; et tamen esse Dei est 
demonstrabile. 

Ad primum principale cum dicit Damasce- 
nus quod cognitio Dei est omnibus inserta, dico- 
quod cognitio potcst accipi vel pro actuali notitia, 
et sic illud non est de mente Damasceni, quia ipse 
dicit ibi quod nemo novit Deum nisi inquantum 
ipse se revelat. Vel potest acc.ipi pro potentia co- 
gnitiva pcr quam possumus cognoscere Deum in 
quibusdam conceptibus communibus, et hoc non 
est contra me. 

Ad secundum dico quod veritatem esse in com~ 
muni est per se notum; sed cum infertur: ergo- 
Deum essc est per se notum, non sequitur, sed est 
fallacia consequentis a superiori ad inferius affir- 
mando; ergo etc. 

QUjESTIO 11. 
Secundo quceritur : 

Utrum cum unitate tssenthe stet trinitas personarumv 

Quod non vidctur 1. Quia relationes opposi- 
ta^ sunt aequalis dignitatis; sed relationes producen- 



DlSTINCT. II QUiEST. II 59 

tis et producti sunt oppositae; ergo sunt aequalis 
dignitatis; sed relatio producentis constituit tantum 
unam personam; ergo relatio producti constituet 
tantum unam personam, et sic erunt tantum duae 
personae in essentia divina. 

2. Praeterea: Filius est aequalis nobilitatis cum 
Patre, quia sunt aeque omnipotentes; sed Pater 
potest generare; ergo et Filius potest generare, et 
sic erunt duo Filii in essentia divina. 

Contra. 1. Joan. j. Tres sunt qui testimonium 
dant in ccelo. 

ClRCA ISTAM QUifcSTIONEM sic procedendum 
est: Quia enim Trinitas personarum investigatur 
ex ordine productionum, ideo tria sunt videnda. 
Primo si in divinis sit aliqua productio intrinseca. 
Secundo quot sint istae productiones intrinsecae. 
Tertio ex his videndum est principale quaesitum. 

Quantiim ad Primum est error Commcn- 
tatoris 2. Mctaph. et Avicennae /. Mctaph. quorum 
principia sonant nullam in divina essentia esse 
productionem intrinsecam, quod primo probant sic: 
nullum productum est ex se necessarium; sed quid- 
quid est in essentia divina est ex sc necessarium; 
ergo nihil est ibi productum. Major probatur dupli- 
citer : 

Primo sic: nihil est simul necessarium ex se et 
ab alio; sed productum si est necessarium est neces- 
sarium ab alio, et ergo non a se. 

Secundo sic: Omne productum possibile est pro- 
duci; sed possibilitas repugnat necessario; igitur 
nullum productum est necessarium. 



60 Lib. I Sententiarum 

Praeterea: productio non est sine dependentia; 
^sed in divinis non est dependentia, quia tunc depen- 
dens esset imperfectum; ergo in divinis nulla est pro- 
ductio. Major probatur, quia alias natura esset ex 
aequo in producente et in producto,' et non praeexi- 
^geretur in producente, quod est contra rationem 
productionis. 

Contra istam opinionem arguitur sic a qui- 
busdam, per rationem Richardi /. de Trin. tum 
per rationem boni quod est sui diffusivum, tum 
per rationem potentice summce activce, tum per ratio- 
nem perfecti, quas rationes omitto quia forte non 
concludunt efficaciter. - Et arguo contra opinionem 
probando quod in divinis sit aliqua productio ad 
intra : 

Primo sic: Quidquid de ratione sua formali est 
principium productivum, illud in quocunque est 
sine imperfcctione, et a se est principlum produc- 
•tivum; sed memoria foecunda summe perfecta sive 
intellectus summe intelligens habens objectum in- 
telligibile est principium productivum notitiae ge- 
nitae; ergo, cum in Deo sit mcmoria perfecta et 
>a se y ibidem cst principium productivum notitiae 
genitae. - Et tunc ultra arguitur sic: Ubicumque po- 
nitur principium productivum perfcctum, si est ne- 
-cesse csse et infinitum^ necessario ibi ponitur pro- 
ductio perfecta: sed in Deo ponitur principium pro- 
ductivum notitiae genitae, ex praecedenti syllogismo, 
et est necesse esse, et infinitum; ergo necessario 
ibi ponitur productio pevfecta; et vocatur perfecta 
quia adaequate se habet ad principium productivum; 



DlSTINCT. II QUiEST. II 6l 

quemadmodum ejus intellectus est infinitus, ita no- 
titia genita est infinita. - Consimiliter potest argui 
de voluntate, quia voluntas infinita habens objec- 
tum amabile infinitum, sicut ponitur in Deo, est 
principium productivum amoris infiniti. 

Secnndo arguitur ad principalc. In unoquoque 
genere, imperfectum ar guit perfectum in illo; sed om- 
nis productio in creatura est imperfecta quia non at- 
tingit finem perfectum vel completum perfectionis, 
qui est assimilatio perfecta in unitate naturae, quod 
non est in creatura, et tamen hoc non includit con- 
tradictionem; ergo oportet dare productionem per- 
fectam quae sit in unitate naturae; sed non potest 
poni nisi in Deo; ergo. 

Nec rationes Commentatoris concludunt. Pri- 
ma non, quia possibilc dicitur multipliciter. Uno 
modo dicitur possibile quod distinguitur contra ////- 
possibi/e, et isto modo est possibile Deum esse. 
Secundo f .modo dicitur possibile prout distinguitur 
contra necessarium et ut est idem quod contingcns y 
et isto modo non cadit in Deo. Tertio modo dici- 
tur possibile in ratione ad agens, et illo modo 
omne producibile est possibile, et sic negetur ista 
propositio; nullum productum ex se est necessarium, 
nisi per ly ex se intelligatur idem genus causae 
efficientis: unde filius est ex se necesse essc fonua- 
liter y sed a patre est productive nccesse esse. Et sic 
patet ad primam probationem majoris. Et eodcm 
modo dicitur ad secundam y quia possibilc prout dici- 
tur relative ad agcns non repugnat neccssario ex se 
formaliter. 



62 Lib. I Sententiarum 

Ad secundam rationem dico per interemptionem 
majoris\ non enim sequitur: est ab alio ergo de- 
pe?idet. Et cum probatur per independentiam t con- 
cedo quod aeque independenter est natura in pro- 
ducente et in producto. Et cum arguitur: non e- 
rit independentia, nego consequentiam, quia depen- 
dentia sequitur entitatem formalem dependentis, et 
quia in divinis est eadem entitas absoluta, ideo nulla 
est ibi dependentia. 

De Secundo Articnlo dico duas Conclu- 
siones: Prima, quod in divinis sunt duae produc- 
tiones ad intra. Secunda, quod istae duae produc- 
tiones non sunt ejusdem rationis. 

Primam Commentationem probatunus Doct. 
Henricus Quodl. 6. q. /. Actus notionales fundan- 
tur super essentiales immanentes\ sed actus es- 
sentiales immanentes sunt tantum duo, scilicet /«- 
telligere ct velle; ergo sunt tantum duo actus no" 
tionales, sivs duae productiones, scilicet generare et 
spirare. 

Scotus probat eam sic: Ubi sunt duo prin- 
cipia productiva ad intra habcntia productiones a- 
daequatas, quaa semper manent, ibi sunt duae pro- 
ductiones tantum; sed in divinis sunt duo principia 
productiva ad intra, habentia productiones adae- 
quatas, qua: sempcr manent; crgo sunt tantum 
■dune productione?. Prinia pars minoris probatur sic: 
Pluralitas principiorum activorum in divinis non po- 
test reduci ad unitatcm proptcr oppositum modum 
principiandi, quia unum inclinatur libcrc, aliud na- 
turalitcr\ non etiam unum potest reduci ad alte. 



DlSTINCT. II QU^ST. II 63 

rum, quia tunc quod reduceretur esset imperfe- 
ctum secundum totum genus suum; sed pluralitas 
principiorum productivorum, vel oportet quod re- 
ducatur ad unitatem quod esse non potest, ut pa- 
tet ex praedictis, vel ad tantam paucitatem ad quan- 
tam potest reduci; sed non potest reduci ad mi- 
nus quam ad dualitatem; ergo sunt ibi duo prin- 
cipia productiva. - Secunda pars minoris probatur, 
-quia memoria infinita habet notitiam genitam in- 
finitam adaequatam quae semper manet, et eodem 
modo voluntas infinita habet amorem adaequa- 
tum. 

Secundam Conclusionem, scilicet quod istae 
productiones non sunt ejusdem rationis sed alterius 
probant aliqui sic: Illa quae sunt ejusdem rationis 
non possunt multiplicari nisi per materiam\ sed 
in divinis non est materia; ergo non sunt ibi duae 
productiones ejusdem rationis. 

Contra istam rationem adducit Doctor noster 
instantiam de Angelis, quia cum Angeli, secun- 
dum istum, non habeant matcriam, non possunt 
esse plures in eadem specie, et sequuntur contra 
eum tres Articuli condemnati Parisiis a Domino 
Stephano. Unus dicit sic: quia intelligentiae non 
habent materiam, ideo Deus non potest facere plu- 
res Angelos ejusdem speciei: error Secundus quod 
Deus non possit multiplicare individua sub eadem 
specie sine materia: error Tcrtius quod formai non 
suscipiant divisionem, nisi secundum materiam: cr- 
ror; nisi intclligatur de formis eductis dc potentia 
materiae; ergo de formis non eductis de potentia 



64 Lib. I Sententiarum 

materiae, sicut est in proposito, hoc dicere est er- 
roneum. 

Et praeterea contra fundamentum istius opinio- 
nis sunt multae auctoritates. Supponit enim quod 
multiplicatio individuorum fiat per materiam, quod 
improbat Commentator 2. de anima. com. 2. et 3 
et Avicenna 2. Metaph. c. ?i/t. t sicut melius decla 
rabitur lib. 2. dist. 3. 

Ideo probatur ista aliter sic: Quando potentia 
exhauritur per unum actum, non potest in alium ac- 
tum ejusdem rationis; sed in unica Filii gene- 
ratione exhauritur tota potentia generandi ; ergo non 
potest in alium actum ejusdem rationis. 

Alio modo probatur eadem Conclusio sic per 
Scotum: Si possent esse ibi plures productiones 
ejusdcm rationis, ergo et infinitae; et si possunt 
esse infinitae, crgo necessario sunt, quia . nihil est 
ibi nisi necessarium. Ultimum conscqucns est impos- 
sibile, ergo et antcccdens. Consequentia probatur, 
quia quando natura non determinat unum praecise, 
non possunt esse tot quin possunt esse p/urcs t et 
etiam infinitce y secundum Avicennam 2. Metaph. 
ergo si in divinis essent plures filii, ergo et infi- 
niti. Pi'obatur per Augustinum, contrtx Maxim. lib. j. 
ubi vult quod si Filius posset generare, pater ha- 
beret nepotem ; et tunc generatio non csset ter- 
minata, scd posset ire in infinitum. 

Praeterca, quod est cx se quaedam singularitas non 
potest multiplicari in plura cjusdem rationis; sed 
filiatio sive spiratio est ex se qunedam singularitas ; 
ergo nullum illorum .potcst multiplicari in plura 



DlSTINCT. II QUjEST. II 6$ 

ejttsdem rationis. - Vel sic : Quidquid est de se hoc 
impossibile est quod plurificetur, quia quod non 
potest ab alio determinari, et est quantum est de 
se plurificabile, qua ratione potest esse in aliqui- 
bus pluribus, et in infinitis; sed quodlibet unius ra- 
tionis in divinis est de se hoc. Probatio, quia si 
non potest esse in pluribus, et qua ratione in plu- 
ribus et infinitis; ergo nihil unius rationis in divi- 
nis est plurificabile. 

Circa istas duas Conclusiones sunt aliqua 
dubia. 

Contra primam Conclusionem arguitur sic: U- 
nius naturae est unus modus communicandi, secun- 
dum Commentatorem 8. Phys.\ sed essentia di- 
vina est una natura; ergo communicatur uno modo, 
et non duabus productionibus. 

Contra secundam Conclusionem objicitur dupli- 
citer. Primo sic: Motits et productiones specifican- 
tur ex terminis per Commentatorem /. Physic. 
sed in generatione et spiratione est unus et idem 
terminus formalis y scilicet essentia ; ergo generatio 
et spiratio sunt unius rationis. - Secundo sic : Ha- 
bens principium formale producendi potest produ- 
cere; sed filius habet principium formale generandi; 
ergo potest generare, et sic erunt duae generatio- 
nes. 

Ad primum dico, quod major est falsa, sic pa- 
tet per Ambrosium Lib. de, Incamatione. Nam A- 
dam et filius ejus fuerunt ejusdem naturae speci- 
ficae, et tamen Adam fuit a Deo per creationem 
et filius suus ab eo per generationem. Contradi- 



66 Lib. I Sententiarum 

cit etiam Commentator sibi ipsi, lib. 2. cceli el 
mundiy de igne excusso de lapide, et de igne ab 
alio genito qui sunt ejusdem naturae specificae, et 
tamen per alium modum producendi. Nec auc- 
toritas est ad propositum, quia idem dicit Com- 
mentator contra Avicennam cui imposuit quod homo 
poterat generari aequivoce sicut et animalia quae 
generantur per putredinem sine semine. 

Ad aliud dico quod motus non specificantur 
praecise ex terminis, quia motus rectus et motus 
circularis, ut ponit Philosophus /. Phys. possunt 
terminari ad idem numero, qui motus in tantum 
differunt, quod non sunt ad invicem comparabiles, 
7. Physic. - Et est notandum, quod ista propositio: 
motuum differentium specie sunt termini differen- 
tes specie, dependet ex ista: quod forma Jluens 
est ejusdem rationis cum forma tcrminante, et ubi 
ista est falsa etiam illa erit falsa; sed in proposito 
ita est, quia generatio est relatio, terminus autem 
formalis est essentia, quae est aliquid absolutum; 
quae non sunt ejusdem rationis. Et ideo in pro- 
posito illa major est falsa. 

Ad tertium dico quod filius non potest gene- 
rare, quia suppositum recipiens formam per produc- 
tionem adaequatam illi formae non potest per illam 
formam producere; sed filius recipit memoriam fce- 
cundam per productionem adaequatam illi memo- 
riae; ergo non potest generare sive producere a- 
lium filium. 

De Tbrfto Articulo^ est error Commen- 
tatoris, qui deridet Christianos 12. Metaph. dicens 



DlSTINCT. II QUjEST. II 67 

sic: Putaverunt aliqui Trinitatem esse in divina 
substantia, et voluerunt evadere per hoc quod sunt 
tres personae et unus Deus; et nescierurtt evadere 
quia cum substantia sit unum aggregatum est u- 
num per intentionem unam. -Sed haec opinio est 
haeretica et falsa. Et primo, pono ^quod non re- 
pugnet essentiae divinae, quod in ea sint plures per- 
sonae. Secundo, quod sunt ibi tantum tres personae. 

Prtmum probatur s\c: Essentia divinaest sim- 
plicissima et illimitata; sed anima propter suam 
simplicitatem potest esse in pluribus partibus cor- 
poris sine sui diminutione et mutatione ; ergo multo 
magis essentia divina potest esse in pluribus sup- 
positis. 

Prceterea, essentia divina est perfectio simpli- 
citer; sed perfectio simpliciter est pluribus com- 
municabilis; ergo etc. 

Prceterea, sicut una natura creata potest recipere 
supra se plures proprietates accidentales, ita natura 
divina plures proprietates personales. 

Secundum, scilicet quod sint tantum tres per- 
sonae in essentia divina probatur sic: Est enim ibi 
tantum una persona non producta, et una producta 
per actum intellectus> et alia producta per actum 
vo/untatis; ergo sunt tantum tres. Duo ultima dicta, 
scilicet quod sit una producta per actum volunta- 
tis, et alia per actum intellectus, patent ex prae- 
dictis in 2 Art. Quod autem sit> una persona tan- 
tum non producta, patet sic: Quidquid potest esse 
in pluribus suppositis, et non determinatur ad cer- 
tum numerum suppositorum per aliud a se, si po- 



68 Lib. I Sententiarum 

test esse in pluribus, potest esse in infinitis, et 
si est necesse esse, necessario est; sed tale est sup- 
posttum ingenitum; ergo si essent plures personae 
non productae, essent infinitae, quod est falsum. 

Prceterea, nulla pluralitas est ponenda sine ne- 
cessitate; sed hic non est necessitas ad ponendum 
plures personas; ergo etc. 

Prceterea, eadem natura non videtur esse ex se im- 
mediatissime habere plures modos essendi; sed op- 
positum sequitur, si essent plura supposita non po- 
ducta; ergo, etc. 

Aliqui autetn ad videndum istam compossibili- 
tatem essentiae divinae cum pluralitate personarum 
tractant hic: si est aliqua distinctio inter essen- 
tiam et proprietatem relativam, quod ego nunc 
praetermitto usque ad distinct. 34. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod consequen- 
tia non valet. Istae relationes sunt aequalis digni- 
tatis; ergo sunt aequales in numero; sed est fallacia 
figurce dictionis commutando quale quid in quid. 

Ad secundum patet ex dictis in 2. Art. t quare 
filius non potest generare. 




Distinctio III. 

Apostolus namque ait.... 

Circa hanc Distinctionem j. in qua tractat 
Magister de cognitione Dei per creaturas, quceri- 
tur pritno: 

QUjBSTIO I. 

Utrum ens in sna eommnnltate aeeeptnm dleatur nnl- 
Toee 4e Deo et ereatnra. 

Quod non, quia Porphyrius dicit : Si quis omnia 
entia vocet, aquivoce, inquit, nuncupabit ea, et non 
univoce. 

2. Praeterea, Commentator, lib. de Substantia 
orbis, dicit: quae dicuntur de superioribus et infe- 
rioribus dicuntur aequivoce; ergo non univoce. 

3. Praeterea 4. Metaph. dicitur, quod ens di- 
citur de entibus sicut sanum de sanis; sed sanum 
dicitur de sanis analogice; ergo, etc. 

4. Praeterea, plus opponuntur Deus et creatura 
quam decem genera; sed ens non dicitur univoce 
de decem praedicamentis; ergo, etc. 

Contra: Comparatio fit penes univocum, ex 
7. Phys. sed Deus et creatura comparantur in ente; 
ergo ens est univocum. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM sunt quinque arti- 
culi. Primo ponetur una propositio necessaria ad 



70 Lib. I Sententiarum 

manifestationem veritatis in ente. Secundo videbi- 
tur si ens sit aequivocum. Tertio si ens est univo- 
cum. Qaarto si illa univocatio est compossibilis 
cum analogia. Quinto removebuntur rationes Doc- 
torum quibus nituntur tollere univocationem entis. 

De Primo Articulo pono istam propositio- 
nem, quod ens habet proprium conceptum qui ex 
se non est Dei neque creaturae nec alicujus divi- 
dentis ipsum primo, quod 

ProbatUY sic: Conceptus non convertibilis cum 
aliquo habet proprium et distinctum conceptum ab 
illo. Sed conceptus entis taliter se habet ad Deum 
et ad creaturam; quia si Deus est, ergo ens est, 
et non e converso, quinimo convertendo esset fal~ 
lacia conscqncntis. Ergo ens habet proprium con- 
ceptum. 

Praeterea, quia impossibile est eundem conce- 
ptum esse certum et incertum eidem intellectui, a- 
liter contradictoria verificarentur de eodem. Sed con- 
ceptus entis est certus, tum quia primo impressus 
animae, tum quia per se notus per Avicen. /. Me- 
taph.\ conceptus autem Dei sive creaturae non est 
certus, cum in hoc dubitemus. Ergo etc. 

Contra istam propositionem instatur, quia si ens 
haberet talem conceptum, tunc intentio entis pos- 
set abstrahi a Deo, quod est inconveniens, tum quia 
Deus per naturam est purum esse, tum quia posset 
intelligi non esse. 

Praeterea, iste conceptus, cum sit proprius, aut 
seipso distinguitur a conceptu cujuslibet entis spe- 



DlSTINCT. III QUiEST. I 71 

cialiter, et tunc erit nihil; aut alio: tunc quaero 
de illo in infinitum. 

Ad primum dico quod peccat per aequivocatio- 
nem, quia abstractio est duplex: una per intellec- 
tum, sicut ponit Philosophus 2. Physic. quod ab- 
strahentium non est mendacium.; alia est abstrac- 
tio rea/is. Primo modo potest a Deo abstrahi ratio 
entis concipiendo ens per indifferentiam. Secundo 
modo non potest abstrahi a Deo ratio entis. 

Ad secundum, concedo entis conceptum conce- 
ptibilem distingui ab aliis; sed cum addis; ergo est 
nihil, volo, ut opponitur enti reali, sed negb, ut op- 
ponitur conceptui per indifferentiam modi conci- 
piendi fabricato. Et prima conscqucntia non valet, 
quia quamvis distinguatur ab aliis, non tamen di- 
stinguitur a seipso; et sic non sequitur quod ni- 
hil sit; quemadmodum intellectus separatus ab a- 
liis viventibus, non tamen sequitur: ergo non vi- 
vit, quia non distinguitur a se. 

Ex dictis sequitur corollarium, quod ens ha- 
bet conceptum latissimum; et confirmatur qtiia su- 
um oppositum, scilicet nihil, habet conceptum la- 
tissimum ad omnes conceptus negativos; ergo ens 
habet conceptum latissimum ad omnes conceptus 
positivos. Et hinc est quod Commentator 4. propo- 
positione de causis dicit quod nihil est latius entc. 

De Secundo Articulo est una opinio, quod 
ens est aequivocum uno modo. Ad cujus eviden- 
tiam nota quod sicut in rebus naturalibus sunt quae- 
dam conditiones materiales et quaedam formales, 



fi Lib. I Sententiarum 

tit ponitur 10. Metaphys. ita et in conceptibus ae- 
quivocis; nam ibi est conditio materia/is, quia aequi- 
voca non habent attributionem in essendo; condi- 
tio autem formalis est quod conveniunt in nomine 
et non in re. 

Ad propositum autem applicando dicit quod 
ens non est cequivocum quantum ad conditionem 
materialem, quia in ente est vera attributio in es- 
sendo; est tamen ens cequivocum quantum ad con- 
ditionem formalem, quod probatur sic: Cui con- 
venit definitio aequivoci est sequivocum ; sed ens est 
hujusmodi, quia dicitur secundum idem nomen et 
non secundum eandem rationem, ergo etc. 

Ista opinio est falsa et contra Aristotelem 4. 
Metaphys.: Ens, inquit, dicitur multis modis et 
non aequivoce; et ibidem dicit Commentator, hoc 
rtomen ens non dicitur aequivoce; et Algazel /. 
Metaphys. dicit: aliqui putaverunt ens dici aequi- 
voce, et hoc est falsum. 

Praeterea, principium primum per quod tenet 
prima et potissima demonstratio non fundatur m 
termino aequivoco, quia alias tota argumentatio 
esset aequivoca; sed illud principium fundatur in 
ente; ergo ens non est aequivocum. 

Praeterea, terminus contradictionis non est ae- 
quivocus, quia contradictio est unius et ejusdem 
non tantum nominis sed et rei, ex /. Elench. sed 
ens est extremum, sive terminus contradictionis; 
ergo non est aequivocum. 

Praeterea, in aequivocis non est comparatio se- 
cundum Philosophum 7. Physic.\ sed in ente est 



Distinct. III QUAST. I 73 

verissima comparatio, quia substantia est peffectius 
<ens quam accidens et Deus est perfectius ens quam 
musca; ergo ens non est aequivocum. 

Nec valet ratio oppositionis\ supponit enim in mi- 
nori quod ens non habeat rationem sive conce- 
ptum per se unum, cujus contrarium probatum est 
in i. Artic.; unde ens in sua propria acceptione 
dicitur de omnibus secundum unam rationem. 

De Thrtio Articuto communis sententia 
Doctorum est, quod ens dicat conceptum analo- 
gum et non univocum. Rationes autem eorum 
nunc praetermitto, sed ponam eas in /. Art. ubi 
solventur. Et dico primo quod ens est vere univo- 
cum. Secundo declarabo qualis est ista univocatio. 

Primufn probo sic: Omnis intellectus certus 
de uno conceptu et dubius de diversis vel duobus, 
habet alium conceptum de quo est certus ab illis 
de quibus est dubius. Sed intellectus meus est cer- 
tus de Deo quod est ens, dubitat autem utrum sit 
hoc ens vel hoc ens; et eodem modo de creatura. 
Ergo eodem modo conceptus entis de se nec est 
Dei nec creaturae, in utroque tamen includitur es- 
sentialiter. Et hoc concludebatur in propositione 
proposita in /. Artic. — Cui additur talis ratio: Om- 
nis conceptus qui respectu aliquorum duorum est 
neuter, et in utroque includitur essentialiter est 
conceptus univocuS; sed conceptus entis est hujus- 
modi, ut patet ex dictis; ergo conceptus entis est 
tmivocus. — Respondeo ad istam rationem negando 
majorem primi syllogismi, quia conceptus hominis 



74 Lib. I Sententiarum 

et conceptus hujus hominis sunt unus conceptus, 
et tamen possum esse certus quod aliquis sit homo, 
dubitando tamen an sit iste homo vel ille. — Sed 
ista responsio non.valet, tum quia supponit falsum, 
scilicet quod individuum vagum et individuum si- 
gnatum dicant eundem conceptum; tum qiiia idem 
conceptus posset esse certus et non certus, quia 
dubium aequipollet non certo, et sic de eodem ve- * 
rificarentur contradictoria. — Alias rationes omitto, 
quia modicum valent. 

Prceterect arguitur ad principale sic: Si ens 
non esset univocum, sequitur, quod non possemus 
habere aliquem conceptum quidditativum de Deo, 
quod est falsum. Probatio consequentice : Nihil cau- 
satur naturaliter in intellectu nostro nisi ab his 
quae sunt naturaliter motiva intellectus nostri; sed 
haec sunt phantasmata, et objectum relucens in 
phantasmate; ergo nihil causatur in intellectu no- 
stro naturaliter nisi virtute istorum. Sed negata u- 
nivocatione entis, objectum non poterit movere 
ad conceptum quidditativum Dei; ergo.. Probatio 
istius assumpti: Causa adaequata habet causare 
conceptum quidditativum, qui continetur in ea es- 
sentialiter vel virtualiter: sed ibi non est conti- 
nentia essentialis quia negas univocationem, nec 
virtualis quia nullum impeVfectum continet virtua- 
liter suum perfectius; ergo etc. 

Praeterea: Illud quod dicitur secundum idem no- 
men et secundum eandem rationem, dicitur uni- 
voce; sed ens est hujusmodi; ergo, etc. Probatio 
minoris: quod ens dicatur secundum idem nomen, 



DlSTINCT. III QU^EST. 1 75 

patet; quod autem dicatur secundum eandem ra- 
tionem, probatur ex dictis in I. Art., ubi proba- 
tum est quod ens habet propriam rationem. 

Praeterea: Primum principium fundatur in ter- 
mino univoco; sed primum principium fundatur in 
ente; ergo ens est univocum. 

Ultimo potest probari quia inquisitio metaphy- 
sicalis procedit circa Deum accipiendo quod est per- 
fectionis in creatura, ponendo illud in Deo; sed i- 
sta inquisitio esset nulla negata univocatione entis; 
ergo. 

Sed idterius restat hic videre qualis est ista 
univocatio entis. Et dicunt aliqui, quod est realis 
realitate objectiva. Sed hoc non credo esse verum, 
quia se totis distinctis realiter, nihil est commune 
realiter; sed Deus et creatura sunt hujusmodi, ali- 
ter Deus non esset simpliciter si?nplex; ergo non 
conveniunt in aliquo, sive in ente realiter. 

Praeterea: quae conveniunt in ente realiter, il- 
lud simpliciter est prius illis; sed nihil est prius 
simpliciter Deo et creatura; ergo non conveniunt 
in ente realiter. 

Praeterea: Impossibije est eandem entitatem esse 
realiter necessariam et contingentem\ sed quidquid 
est in Deo est necessarium, quidquid autem est in 
creatura est contingens; ergo Deus et creatura non 
conveniunt in ente realiter. 

Dico ergo quod univocatio entis non est realis, 
sed est accipienda ex indifferentia modi concipiendi. 
Ad cujus evidentiam est notandum quod antiqui 
philosophi diversimode fuerunt locuti de univoca- 



}6 Lib. I Sententiarum 

Mone. Nam Parmenides, ut recitat Commentator 
j. Metaphys. posuit univocationem in unitate nu* 
merali. Plato vero, secundum quod ei imposuit 
Philosophus, posuit univocationem in aliquo uno 
tealiter separato, unde secundum ipsum omnes ho- 
mines univocantur in quoddam homine separato, 
quem per se dicebat hominem. Aristoteles vero po- 
:nit univocationem in aliqua una, nam ratione so- 
lum separata abstrahibiliter et conceptibiliter, et i- 
sta competunt enti. Et ad hoc est notandum quod 
sicut potest esse duplex ratio in qua aliqua conve- 
niunt, ita potest esse duplex univocatio; nam ali- 
qua conveniunt in ratione transcendenti, aliqua con- 
veniunt in ratione prcedicamentali: ideo est quae- 
dam univocatio transcendens et quaedam praedica- 
mentalis; et prima univocatio convenit enti, se- 
cunda non. Et ideo omnes auctoritates, quae re- 
movent univocationem ab ente, sunt intelligendae 
de univocatione praedicamentali et non de transcen- 
denti. 

De Quarto Articulo dico duas Conclusio- 
nes. Prima quod univocatio entis, si ponitur realis, 
non est compossibilis cum analogia. Secunda quod 
univocatio entis, si ponitur per indifferentiam modi 
concipiendi, sicut est expositum in artic. prceced., 
est compossibilis cum analogia. 

Prima ConclustO probatur sic: Esse aliquid 

J>lura simpliciter et unum simpliciter non est com- 

possibile; sed univocatio realis dicit unitatem sim- 



DlSTINCT. III QVAST. I JJ 

pliciter, analogia vero dicit pluralitatem simplici* 
Ur; ergo etc. 

Praeterea; formaliter repugnantia non sunt com- 
possibilia in eodem; sed vera analogia et univoca- 
tio realis formaliter repugnant; ergo non sunt com- 
possibiles. Probatio minoris: nam analogia includit 
rationem prioris et posterioris, univocatio vero non 
includit ista. 

Secunda Conclusio probatur sic: Non magis. 
repugnat in ente univocatio et analogia quam in 
quocunque genere, respectu suarum specierum; sed 
in genere ponitur univocatio per indifferentiam modi 
concipiendi, et ista non excludit analogiam, quia 
inter species ejusdem generis est attributio; ergo- 
in ente stat univocatio exposita et analogia. 

Praeterea; genus vere praedicatur univoce, ex 4* 
Thopic. et vere praedicatur analogice, quia secun- 
dum prius et posterius ex 10, Metaph.; ergo, 
ista ad invicem non repugnant, et sic in ente po- 
test stare univocatio et analogia; et per hoc patet 
ad ommes auctoritates sanctorum et philosophorum, 
cum dicunt ens esse analogum, et per hoc non ex- 
cluditur univocatio, quia possunt simul stare uni- 
vocatio expdsita in prceced. artic, et analogia in 
ente. 

De Quinto Articulo in quo ponendae sunt 
rationes Doctorum, quae improbant univocationem 
entis, est sciendum quod contra istam opinionem 

[1] Arguit Lincon. in /. Ub. Post. sic: Si ens 
dicitur univoce non potest distrahi in multitudinem,. 



78 Lib. I Sententiarum 

nisi per differentias, quarum nulla est ens; sed im- 
possibile est ens distrahi vel contrahi per differen- 
tias, quia tunc contraheretur per illud quod non 
esset, quia entis non sunt differentiae ex 4. Metaph ; 
ergo ens non est univocum. 

[2] Prceterea, Thomas arguit ad idem p. 
I. q. ij. a. j.. Effectus non adaequans virtutem 
suae causae non convenit in aliquo univoce cum 
sua causa. Exemplum: nam ignis genitus a sole 
non dicitur univoce calidus cum sole; sed creatura 
est effectus Dei non adaequans virtutem illius; ergo 
nihil dicitur univoce de Deo et creatura. 

[3] Praterea idem Doctor in Sum. lib. 1. con- 
tra Gent. probat hoc idem sic: Quae non habent 
similem modum essendi non univocantur in aliquo. 
Exemplum de domo extra et de domo in mente; 
sed Deus et creatura non habent similem modum 
essendi; ergo non univocantur in ente. 

[4] Prceterea, quod praedicatur univoce de ali- 
quo est simplicius eo de quo praedicatur; sed nihil 
est simplicius Deo; ergo nihil dicitur univoce de 
Deo et creatura. 

[5] Prceterea, quod dicitur de aliquo secundum 
prius et posterius, non dicitur univoce ; sed ens di- 
citur de Deo et creatura secundum prius et poste- 
rius; ergo non dicitur univoce. 

[6] Alius, scilicet Gerardus Carmelita, ar- 
guit ad idem Quodl. 1. q. 1. sic: Motui zAformam 
et motui ad ubi nihil est commune univocum; ergo 
multo magis nec Deo, nec creaturae et decem prae- 
dicamentis. 



DlSTINCT. III QUiEST. I 79 

[7] Prceterea, causa per se et causatum per se 
non univocantur; sed entitas Dei est causa tottus 
entitatis creaturae; ergo. 

[8] Prceterea, univoca parificantur in nomine et 
in ratione; sed impossibile est Deum et creaturam 
pjirificari; ergo impossibile est Deum et creaturam 
univocari in aliquo. 

[9] Prceterea, quando aliqua univocantur, si u- 
num est infinitum, et reliquum; et si unum est 
creatum, et reliquum ; et si unum est defectivum, et 
reliquum; ergo si Deus et creatura univocantur, 
sequitur quod sicut creatura est "finita et creata et 
defectiva, quod ita Deus erit creatus, finitus et de- 
fectivus. 

[10] Prceterea ad idem Thomas Anglicus 
arguit sic; Conceptui comprekensivo et non comprehen- 
sivo nihil est commune univocum ; sed conceptus 
creaturae est comprehensivus, conceptus autem Dei 
non est comprehensivus; ergo, etc. 

[1 1") Prceterea ad idem arguit alius Doctor 
sic: Mensurae et mensurato nihil est commune uni- 
vocum; sed Deus est mensura omnium creaturarum; 
ergo. 

[12] Prceterea Scotus movet contra se, idest 
contra univocationem entis, aliqua dubia valde dif- 
ficilia. Primum: Si ens est univocum, ergo ens est 
genus, cujus contrarium tenet Philosophus 3. Me- 
taph. Probatur, quia si ens est univocum, tunc di- 
citur de pluribus differentibus specie in eo quod 
quid, et illa est propria ratio generis. 



80 Lib. I Sententiarum 

[13] Prceterea: Si ens est univocum ad decem 
genera, ergo descendit in ea per aliquas differentias. 
Sint igitur istae differentiae A et B.: aut igitur i- 
stae differentiae includunt ens, et sic in conceptu cu- 
juslibet generis generalissimi includitur; aut non 
sunt entia, et tunc non ens erit de conceptu en- 
tis, sicut de conceptu speciei. 

[15] Prceterea, quae sunt primo seipsis diversa 
nihil est eis commune univocum; sed Deus et crea- 
tura sunt primo seipsis diversa; ergo nihil est eis 
commune univocum. 

[16] Prceterea* \\\\s quae sunt sub extremis con- 
tradictionis nihil est commune univocum; sed Deus 
et creatura sunt sub extremis contradictionis, quia 
Deus est a se et creatura non a se. 

[17] Prceterea\ ubi est unitas attributionis, ibi 
non est unitas univocationis, quia attributio ponit 
ordinem, 4. Metaph., univocatio autem excludit or- 
dinem; sed in ente est unitas attributionis ex 4. 
Metap/i.; ergo in ente non est unitas univocatio- 
nis. 

Quamvis istce rationes sint satis apparentes, 
et magnorum virorum quorum intellectum non at- 
tingo, non tamen sunt necessario cogentes. 

[1] Ad primitm dico quod ipse intendit remo- 
vere univocationem prcedicamentalem ab ente quam 
ego non pono, quia illam dico transcendentem. Ad 
probatiouem ejus oportet videre quomodo et quali- 
ter ens dicatur de ultimis differentiis; quia non di- 
citur de eis quidditative cum sint primo seipsis di- 
versae, dicitur autem de eis denominative solum, si- 



DlSTINCT. III QUiEST. I 8l 

cut ponit Avicenna /. Metaph. infinec.6. Adfor- 
mam igitur argumenti cum dicitur quod nihil con- 
trahitur per illud quod non est, conceditur: sed 
cum ulterius dicitur quod entis non sunt differen- 
tice, dico quod ens non habet differentias quae in- 
cludunt ipsum quidditative ; dicitur tamen de eis 
denominative. 

Contra hoc per Guliel. objicitur s\c: Unumquod- 
que per suam rationem formalem qua distinguitur 
a non ente, includit ens non enti oppositum; sed 
differentiae ultimae per' suam rationem formalem 
distinguuntur a non ente; ergo includunt ens non 
enti oppositum, efcsic sunt quidditative ens. — Pr<B~ 
tcrea, ultimae differentiae aut addunt aliquid aut nihil ; 
non nihil ; ergo aliquid, et de illo addito quaeritur 
quia aut est ens per se, et habetur propositum ; aut 
per aliquid aliud, et sic quaereretur in infinitum. 

Istce rationes modicum valent, et quod probent 
falsum patet per Avicennam ubi supra y ubi sic ait: 
Oportet scire quod differentiae subjectae non sunt 
subjectae primo ; sed concomitantur eas esse subjec- 
tas, quia non praedicantur de ea univoce sed deno- 
minative. Et exemplum suum est ibi de rationali. 
— Primum etiam argumentum non habet formam 
bonam, quod patet sic: Unumquodque animal per 
eandem rationem formalem qua distinguitur a non 
animali includit animaiitatem non animalitati oppo- 
sitam; sed quodlibet animal per rationem animali- 
tatis distinguitur a non animali; ergo quodlibet a- 
nimal per rationem animalitatis includit animalita- 
tem non animalitati oppositam, et sic scquitur nu- 



82 Lib. Sententiarum 

gatio. Et sic dico quod major est falsa, si iste ter- 
minus unumquodque distribuit pro entibus realibus 
et formalibus; et sic ultimae differentiae sunt entia 
denominative , non tamen quidditative in esse reali, 
sed in esse diminuto quod vocatur formale, non a 
forma sed a modo. — Ad secundum, cum quaerit si 
illud additum sit ens per se y dico quod seipso for- 
maliter est illud quod est ; et cum infers: ergo est 
ens per se; nego consequentiam ; quia plus accipi- 
tur in consequente quam in antecedente; in ante- 
cedente enim accipitur formalitas praecise quae nihil 
aliud est quam ipsamet ; et ex ista praedicatione for- 
mali infert entitatem ibi realiter absolutam. 

[2] Ad primnm Thomce dico per interemptio- 
nem majoris ; nam sol producit piantam quae non 
habet similem formam cum sole, et tamen univo- 
cantur in substantia. Et si major illa habet aliquam 
probabilitatem, non tamen est vera, nisi de univoca- 
tione specifica et reali, qualis non ponitur univoca- 
tio entis. 

[3] Et eodem modo ad a/iud. Conccdo enim quod 
illa quae non habent consimilem modum essendi non 
univocantur univocatione specifica rcali, sed non 
repugnat eis univocatio transcendens per indifferen- 
tiam modi concipiendi. 

[4] Ad aliud dico quod licet in re nihil possit 
esse simplicius Deo, tamen non est inconveniens se- 
cundum intellectum abstractum esse aliquem con- 
ceptum simplicissimum quo nihil est simplicius. 

[5] Ad aliud dico quod ens dicitur de entibus 
secundum prius et posterius quantum ad rationes 



DlSTINCT. III QUjEST. I 83 

particulares; sed ratio propria entis non dicitur sic 
secundum prius et posterius, immo abstrahit a prio- 
ri et posteriori; vel per alia verba: ens dicitur de 
entibus secundum prius et posterius in attributione 
reali; sed cum hoc stat univocatio rationis transcen- 
dentis, ut patet ex 4. Artic. 

[6] Ad aliud scilicet Carmelitce dico quod 
antecedcns est falsnm et petit principium : vel si ha- 
bet aliquam apparentiam, illud est verum de uni- 
vocatione quae est in genere et non de univoca- 
tione quae est trauscendens. 

[7] Ad aliud dico quod major est falsa; nam 
sol est causa plantae et tamen univocarrtur in sub- 
Stantia ; vel si major est vera, habet apparentiam in 
univocatione quae est in genere. 

[8] Ad aliud dico quod argumentatio illa non va- 
let; arguitur enim sic quasi in simili: univoca parifi- 
cantur in nomine et ratione; sed homo et musca 
non parificantur in ratione animalis, quia homo per- 
fectius participat rationem animalis quam musca; 
ergo homo et musca non univocantur in animali, 
quod est falsum. Dico ergo quod ad hoc quod ali- 
qua univocentur in aliquo sufficit quod illa ratio per 
indifferentiam se habeat ad ea. 

[9] Ad aliud concedo quod major est vera de 
univocatione specifica et reali, sed non est vera de 
univocatione transcendenti, qualis ponitur univoca- 
tio entis. 

[10] Et eodem modo ad aliud illius Doctoris, 
de conceptu comprehensivo et non comprehensivo. 



84 Lib. I Sententiarum 

[11] Et similiter ad aliud de mensura et men- 
surato. Et praeterea illud argumentum habet ma- 
gnam instantiam de albedine; nam albedo est men- 
sura omnium colorum, et tamen aliquod dicitur u- 
nivoce de albedine et aliis coloribus. 

Ad dubia quce movet Scotus contra univo- 
cationem entis: 

[12] Ad primum, cum dicitur: si ens esset u- 
nivocum tunc ens esset genus, dico: si ens esset 
univocum univocatione prcedicamentali, certum est 
quod esset genus ; sed univocatio entis non sic po- 
nitur,-quia est univocatio transcendens non prcedi- 
camentalis, et ideo non est genus. 

[13] Et cum arguitur ulterius per hoc quod 
ratio generis est praedicari de pluribus differentibus 
specie, dico quod genus quando praedicatur de plu 
ribus differentibus specie non habet indifferentiam ad 
finitum et infinitum, et necesse et possibile, sicut 
ens ut ponitur transcendens ; ideo ens sic sumptum 
non est genus. Aliter potest dici quod Philosophus 
removet ab ente rationem generis, quia dicitur de per 
se et in quid de aliqua differentia; omnes enim 
differentiae tam immediatae quam inferiores sunt 
extra rationem generis praedicamentalis. Sed ens 
praedicatur in quid de omnibus differentiis praeter- 
quam de ultimis differentiis et de passionibus entis 
quae sunt per se non ens quidditative, licet virtua- 
liter contineantur ab ente. Nam differentia est du- 
plex: quaedam est sumpta a parte essentiali, quae- 
dam est sumpta ab ultima realitate formae. Prima 



DlSTINCT. III QUiEST. I 85 

includit ens quidditative, secunda non, ut dictum 
est supra et probatum per Avicennam. 

[14] Ad aliud dicitur sicut ad rationem Linco- 
nien, contra univocationem entis, quia eadem diffi- 
cultas est. 

[15] Ad aliud dico quod licet Deus et crea- 
tura sint primo seipsis diversa in realitatibus, non 
famen sunt primo seipsis diversa in conceptu; pos- 
sunt enim aliqua distingui in re et convenire in 
conceptu quidditativo. 

[16] Ad aliud dico quod illud argumentum in- 
tendit ostendere aut quod Deus et creatura sint 
sub extremis qotiXxw&c&oths formaliter, et illud non 
est verum, quia creatura non est praecise non a se, 
nec Deus dicitur praecise hoc quod non est ab alio, 
quia chimaera etiam dicitur non ab alio; aut argu- 
mentum accipit extrema contradictionis materialiter, 
et tunc negetur major, nam omnia per se dividen- 
tia aliquod commune sunt talia quod de ipsis di- 
cuntur extrema contradictionis, et tamen univocan- 
tur in ipso diviso. 

[17] Ad ultimum dico quod ubi est unitas at- 
tributionis in re, ibi non est univocatio realis; sed 
ubi est attributio vera, ibi potest stare univocatio 
fabricata per indifferentiam modi concipiendi, sicut 
est in 4. Artic. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod ipse alle- 
gat alium dicendo: aequivoce, inquit, nuncupabit: 
quis, inquit Aristoteles; sed in Aristotele, hoc non 
irivenitur, immo dicit oppositum 4. Metap/i. Ideo 



86 Lib. I Sententiarum 

est sciendum quod per cequivocationem quando- 
que accipitur analogia, et sic Porphjrius vocat 
ibi aequivocum analogum; tamen illa analogia est 
compossibilis univocationi, ut dictum est supra. Eo- 
dem modo dicitur etiam ad Commentatorem. Ali- 
ter autem potest dici quod ipsi excludunt ab ente 
univocationem praedicamentalem. 

Ad aliud dico quod Phiiosophus 4. Metaph. 
ponit attributionem inter specics ejusdem generis, 
et tamen univocantur in generc. Ita est in propo- 
sito : ens dicitur de entibus analogice, et tamen est 
ibi univocatio. 

Ad ultimum dico quod minor est falsa, vel si 
est vera, non est intelligenda nisi de univocatione 
in genere et non de transcendenti. 

Qu^KSTlO II. 
Secundo quceritur: 

Utmm qulddlt&s rci materialls sit primum objectum 
iutellectus nostri ex uatura potentiae. 

Et videtur quod sic. 1. Quia objcctum proportio- 
natur potentice ; sed objectum potentiae immateria- 
lis, puta intellectus divini, est quidditas immaterialis; 
ergo objectum intellectus nostri qui est conjunctus 
materiae erit quidditas materialis. 

2. Praeterea, infimus intellectus habet infimum 
intelligibile pro objecto; sed intellectus noster est 
infimus in gcnere intellectuum, secundum Commen- 
tatorem, j. de Anima\ ergo habet infimum intel- 
ligibile pro objecto. Sed illud est quidditas rei ma- 
terialis; ergo, etc. 



DlSTINCT. III QUjEST. II 87 

3. Praeterea, sicut color se habet ad visum, sic 
phantasmata ad intellectum; sed color est primum 
objectum visus; ergo phantasma est primum objec- 
tum intellectus. Sed phantasma est quidditas rei 
materialis phantasiabilis; ergo, etc. 

4. Praeterea, illud est primum objectum intel- 
lectus circa quod intellectus habet propriam ratio- 
nem sive operationem; sed istud est phantasma, 
quia nihil agit intellectus sine phantasmate; ergo. 

5. Praeterea ultimo sic: Primum objectum in- 
tellectus vel est quidditas immaterialis, vel est aliquod 
commune univocum utrique quidditati; sed non 
est quidditas immaterialis, patet de se, nec aliquid 
commune univocum utrique quidditati, quia nihil 
tale videtur poni; ergo est quidditas materialis. 

/>/ contrarium arguitur per Avicennam 7. Me- 
taph. qui ponit ens primum objectum intellectus. 

ClRCA ISTAM QU/ESTIONEM sunt quatuor Ar- 
ticuK secundum quod de ea sunt quatuor princi- 
pales opiniones. 

JPrima est T/tomce, scilicet quod primum 
objectum intellectus nostri est quidditas materialis. 
Ad hoc adducuntur a diversis quinque rationes 
factae in principio quaestionis. 

Contra istam opinionem arguitur sic: Im- 
possibile est quod potentia manens eadem potentia 
secundum speciem habeat actum circa aliquod, quod 
non continetur sub ejus primo objecto; sed intellec- 
tus noster manens eadem potentia habebit in patria 
actum circa substantias immateriales; ergo quiddi- 



88 Lib. I Sententiarum 

tas materialis non est primum objectum intellectus 
nostri. 

•Prceterea, primum subjectum habitus non exce- 
dit primum objectum potentiae cujus est iste habi- 
tus; sed metaphysica est habitus intellectus; ergo 
primum subjectum metaphysicae non excedit pri- 
mum objcctum intellectus. Sed subjectum metaphy- 
sicae est ens inquantum ens, ex 4, et /. Metaph. 
ergo, cum quidditas materialis sit inferior ad ens, 
non erit primum objectum intellectus nostri. 

Prceterca, potentia quae abstrahit a phantasmate 
habet objectum latius phantasmate; sed intellectus 
abstrahit a phantasmate; ergo habet objectum la- 
tius phantasmate, et per consequens phantasma sive 
quidditas materialis, ut ipsi accipiunt, non est pri- 
mum objectum intcllectus nostri. 

Prcetcrea, sicut intellectus immaterialis se habet 
ad quidditates immateriales, ita intellectus mate- 
rialis ad quidditates materiales; scJ primum objec- 
tum intellectus immaterialis, puta intellectus An- 
geli, quem ipsi ponunt immaterialem, non habet 
praecise pro objecto quidditatem immaterialem, cum 
etiam intelligat quidditates materialeij; ergo intellec- 
tus noster conjunctus materiae non habet praecise 
pro objecto quidditatem materialem. - Ad rationes 
oppositas patebit in fine Quaestionis. 

Secunda opinio, quod primum objectum 
intellectus nostri est Deus, quod 

Probatur sic: Primum et perfectissimum in u- 
noquoque genere est causa aliis ut sint talia ex 2. 



DlSTINCT. III QUiEST. II 89 

Metaph.\ sed Deus est perfectissimum cognitum; 
ergo est causa aliis ut sint cognita. Sed illud con- 
venit primo objecto; ergo Deus est primum objec- 
tum intellectus nostri. 

Prceterea: unumquodque sicut se habet ad esse, 
ita et ad cognosci, ex 2. Metaph.\ sed nihil est ens 
per participationem nisi ab entitate imparticipata; 
ergo nihil cognoscitur nisi per rationem entis im- 
participati idest Dei; sed hoc est de ratione primi 
objecti potentiae; ergo Deus est primum objectum 
intellectus. 

Si ista Opinio intendit dicere quod Deus sit 
primum objectum intellectus primitate perfectionis 
simpliciter, illud est bene dictum, sed de hoc non 
quaeritur hic. Si autem intendit dicere quod Deus 
sit primum objectum intellectus primitate adcequa- 
tionis sicHt sonant suae rationes, hoc non potest 
stare. Primo qura objectum adaequatum habet na- 
turalem ordinem ad potentiam; sed Deus non ha- 
bet naturalem ordinem ad intellectum nostrum, nisi 
sub generali ratione, scilicet sub ratione entis; ergo 
Deus isto modo erit objectum intellectus, puta sub 
ratione entis; ergo. Et sic melius est dicere: Ens 
est primum objectum.intellectus. 

Praeterea, primum objectum potentiae debet ha- 
bere communitatem prcedicationis vel virtualitatis\ 
sed Deus non est hujusmodi, quia non dicitur in 
quid de omni intelligibili; nec etiam juvat conti- 
nentia virtualis, quia entia movent propria virtute 
ad intellectionem propriam; ergo Deus non est pro- 
prium objectum intellectus. 



go Lib. I Sententiarum 

Praeterea, objectum naturale et primum objec- 
tum potentiae est naturaliter motivum potentiae; 
sed Deus non est naturaliter motivus nostri intel- 
lectus, quia est objectum voluntarium; ergo, etc. 

Ad primum opinionis dico, quod non sem- 
per perfectissimum est causa imperfectioris, compa- 
rando imperfecta ad tertium, sicut perfectum al- 
bum non est causa visibilitatis omnibus visibilibus, 
vel si est causa, non tamen praecisa et adaequata; 
eodem modo Deus non est causa intelligibilitatis 
praecisa; primum autem objectum, de quo hic lo- 
quimur, debet esse causa praecisa et adaequata. 

Ad secundum dico quod si syllogismus arguit 
recte, debet inferri ista conclusio, quod nullum 
ens participatum potest cognosci nisi sit ens ab ente 
imparticipato. Inferendo autem illam conclusionem 
quae inferebatur in argumento, erunt in syllogismo 
quatuor termini, quia ponitur in conclusione unus 
terminus de cognito qui non ponebatur in aliqua 
praemissarum. 

Tertia opinio est communis multis, quod 
primum objectum intellectus est ens ratione veri, 
quod. 

ProbatltV sic: Distinctae potentiae habent di- 
stincta objecta formalia; sed intellectus et volun- 
tas sunt distinctae potentiae, et primum objectum 
voluntatis est ens sub ratione boni; ergo primum 
objectum intellectus est ens sub ratione veri. 

Praeterea, sub illa ratione est aliquid objectum 
primum potentiae sub qua movet potentiam; sed ens 



DlSTINCT. III QU;£ST. II 91 

sub ratione veri movet intellectum, per Anselmum 
de veritate, qui dicit quod veritas est rectitudo 
sola mente perceptibilis; ergo, etc. 

Contra istam Opmiottem, arguitur sic: Primum 
objectum potentiae debet habere duplicem commu- 
nitatem, vel ad minus alteram, scilicet prcedicatio- 
nis et virtualitatis. Sed verum non habet communi- 
tatem prcedicationis, quia non dicitur in quid de 
ente cum sit ejus passio, nec habet communitatem 
virtutis, quia hoc verum quod est in lapide non 
continet virtualitcr lapidem, sed potius e converso 
lapis continet verum. 

Praeterea, primum subjectum habitus non prae- 
cedit naturaliter objectum primum potentiae cujus 
est iste habitus, sed ens est objectum metaphysi- 
cae, ergo verum non est objectum intellectus, quia 
aliter objectum habitus praecederet objectum poten- 
tiae. 

Ad primnm opinionis dico quod est ad op- 
positum, quia sicut voluntas non potest habere ac- 
tum circa ignotum, ita non potest appetere aliquid 
sub ratione aliqua quae sit penitus ignota; ergo bo- 
num non est praecise objectum voluntatis, cum a- 
spiciatur per se ab intellectu, et similiter vcrum 
non est praecisum objectum intellectus. - Cum vero 
dicitur quod distinctae potentiae habent distincta 
objecta, est dicendum quod distinctae potentiae sunt 
in triplici differentia, quia sunt qucedam potentiae 
omnino disparatae, sicut potentiae particulares sen- 
sitivae, et istae habent per se distincta objecta. Se- 
cundce sunt potentiae subordinatae, et hoc duplici- 



92 Lib. I Sententiarum 

ter: vel in eodem genere ut sensus particularis et 
sensus communis, vel in diversis generibus, quia 
una activa, reliqua passiva, vel sicut cognitiva su- 
perior et inferior, vel sicut cognitiva et appetitiva. 
Primo modo, sicut potentia inferior est sub poten- 
tia superiori, ita objectum potentiae inferioris est sub 
objecto potentiae superioris; potentiae autem subor- 
dinatae sectmdo modo t non sic se habent, quia quando 
appetitiva potest habere actum circa omne illud ubi 
potest habere actum suum cognitiva, et tunc habent 
idem pro objecto. Et quia sic se habent intellec- 
tus et voluntas, ideo habent idem objectum. 

Ad secwidum est ad oppositum, quia ratio 
motiva potentiae non potest esse ratio rcspectiva, 
sed fundamentum respectus, veritas autem dicit re- 
spectum formaliter, ideo non potest esse primum 
objectum intellectus, sed ens absolute sumptum. 

Quarta opinio est Scoti, quod primum ob- 
jectum intellectus ex natura potentiae est cns in- 
quantum ens, quia in ipso concurrit duplex pri- 
mitas, scilicet communitatis et virtnalitatis. Fiat ergo 

TallS ratio: Illud est primum objectum intel- 
lectus in quo concurrit primitas communitatis et 
virtualitatis; scd ens inquantum ens est hujusmodi; 
ergo... Probatio minoris, nam omne per se intelli- 
gibile, aut includit esscntialiter rationem entis, aut 
virtualitcr, nam genera et species et individua et 
omnes partes essentialcs generum et ens increatum 
includunt esse quidditativc et csscntialitcr ; diflfe- 
xentiae vero ultimae et passiones entis includuntur 



DlSTINCT. III QtLEST. II 93. 

virtualiter in his quae includunt essentialiter ratio 
nem entis. 

Praeterea, illud est primum objectum intellectus,. 
quod dicitur univoce de omni intelligibili ; sed ens 
dicitur univoce de omnibus entibus ex prcec. qucest. h 
ergo . 

Praeterea, primum objectum habitus non excedit 
primum objectum potentice: sed metaphysica est 
habitus intellectus, ergo primum subjectum meta- 
physicae non excedit primum objectum intellectus; 
sed primum subjectum metaphysicae est ens; ergo 
nihil inferius ad ens est primum objectum intellec- 
tus; ergo ens est ejus objectum. 

Ultimo sic: Illud quod directe et per se primo 
movet potentiam, est ejus objectum, et sub illa 
ratione sub qua primo movet; sed illud est ens 
inquantum ens respectu intellectus, per Avicennam 
/. Metaph.; ergo ens inquantum ens est objectum 
intellectus. 

Sed OCCUYlt dubium quia tunc sequitur quod 
possemus cognoscere Deum quantum ad omnem 
rationem cognoscibilitatis, quod est falsum. Proba- 
tio consequentice , quia omnis potentia habens aliquod 
commune pro objecto potest in quodlibet conten- 
tum sub eo sicut in quolibet per se objecto; sed 
Deus est sub ente; ergo, etc. 

Ad hoc dicitur dupliciter: Primo sic:Dato quod 
ens in communi esset objectum adeequatum intel- 
lectus pro statu isto, non tamen cognosceremus 
Deum quantum ad omnem rationem cognoscibilita- 
tis, quia illa substantia non movet ad intellectio- 
nem sui, nisi in majori lumine quam sit lumen in- 



'94 Lib. I Sententiarum 

tellectus agentis. - Aliter dicit Scotus, quod argu- 
mentum non valet, quia ens non est primum ob- 
jectum intellectus pro statu isto, sed ex natura po- 
tentice, et ideo pro statu isto non possumus cogno- 
scere Deum distincte. 

Ad RATIONES principales, quae erant pro o- 
pinione Thomae, 

Ad primum dico quod potentia et objectum non 
proportionantur in modo essendi, et illa proportio 
non est similitudinis, sed dissimi/itudinis, et se 
habet sicut activum et passivum, et sicut movens 
«t mobile, et ideo ex modo essendi potentiae non 
potest concludi modus essendi in objecto. 

Ad secundum, nego majorem si intelligatur de 
primo objecto primitate adcequationis , sicut hic 
quaeritur; nam potentia non comparatur ad objec- 
tum pencs infinitatem sed penes latitudinem, ita 
quod quantae latitudinis est potentia in apprehen- 
dendo, tantae est objectum in praedicando et con- 
tinendo. 

Ad tertiwn nego simi/itudinem, quia colores 
movent primo ad percipiendum se, phantasmata au- 
tem non sic primo movent ad se, sed ad univer- 
sale, puta ad ens universaliter sumptum. 

Ad quartum dico quod bene arguit de primo 
objecto intellectus pro stato isto, sed non de primo 
objecto intellectus ex natura potentiae, quia intel- 
lectus ex natura potentiae habet actum circumscripto 
phantasmate, sicut patet in anima separata. 



DlSTINCT. III QU^EST. III 95 

Ad ultitnum patet quod assumit falsum, quia 
ens est aliquid univocum quidditati materiali et 
immateriali, ut in prceced. qucest. 

Qu^ESTIO III. 
Tertio quceritur: 
Utrnm Deus slt a nobls natnraliter eognoscibilis. 

Videtur quod non. 1. Quia sic se habet intel- 
lectus noster ad phantasmata, sicut sensus ad sen- 
sibilia; sed sensus non sentit nisi sensibile; ergo 
intellectus nihil intelligit nisi phantasiabile. Sed Deus 
non est phantasiabilis; ergo Deus non est intelli- 
gibilis. 

2. Praeterea, sicut oculus vespertilionis se habet 
ad lumen solis, ita intellectus noster ad maximum 
intelligibile, idest ad Deum, ex 2. Metaph.; sed ibi 
est impossibilitas; ergo -et hic. 

3. Praeterea, infinitum est ignotum, ex /. Phys.\ 
sed Deus est irifinitus; ergo et ignotus. 

Contra. Nihil amatur nisi cognitum; sed Deum 
naturaliter amamus; ergo Deum naturaliter cogno- 
scimus. 

IN ISTA QUifcSTIONE sunt duo Articuli. Primus, 
si Deus est naturaliter cognoscibilis. Secundus, si 
Deus est primum cognitum a nobis. 

De I*rimo, ad praesens sunt tres opiniones. 
Una didt quod aliquid potest dupliciter intelligi, 
scilicet affirmative et negative; Deum autem non 



g6 Lib. I Sententiarum 

cognoscimus affirmative, sed negative via remotio- 
nis, dicendo: Deum non esse lapidem vel lignum, 
et sic de aliis. - Et confirmatur per Dionysium qui 
dicit negationes de 'JDeo esse verasj affirmationes 
vero incompactas, quia viator non potest habere af- 
firmationes exprimentes quidditatem rei, sed tantum 
communes. 

Contra istud objicitur, quia aut concipitur prae- 
cise negatio, aut concipitur negatio de aliquo. Si 
primo modo, ergo non plus concipitur Deus quam 
chimaera, quia pura negatio, puta non esse Iapi- 
dem, ita dicitur de chimaera sicut de Deo. Si se- 
cundo modo, ut dicta de aliquo, tunc, aut habetur 
conceptus affirmativus, et sic cognoscitur Deus af- 
firmative, aut habetur conceptus negativus, et tunc 
quaeritur de illa negatione sicut de priori in infi- 
nitum quousque des conceptum affirmativum. - Pra- 
tcrea 4. Mctaph. et 2. Pcriherm. dicitur quod ne- 
gationes cognoscimus per affirmationes. — Prceterca 
negationes tantum non summe amamus; sed Deum 
summe amamus; ergo non habetur de Deo tan- 
tum conceptus negativus. 

Alia est opinio HenricU qui . distinguit de 
cognitione alicujus sic: Aliquid enim potest cogno- 
sci vel pcr se vel per accidcns. Item, aliquid po- 
test cognosci vel in univcrsali vel in particulari. 

Ad propositum dicit, quod Deus non cogno- 
scitur pcr accidcns, quia quidquid cognoscitur de 
Deo est Deus; cognoscitur autem quasi pcr acci- 
dens, scilicet in aliquo attributo, et attributum non 
dicit Dei naturam, sed aliquid circa naturam, sicut 
dicit Damascenus lib. 1. 



DlSTINCT. III QUiEST. III 97 

Ulterius dicit, quod non cognoscitur in univer- 
sali univoco, quia nihil est univocum Deo et crea- 
turae; cognoscitur tamen in universali analogo sibi 
et creaturae. 

Tertio dicit quod Deus non cognoscitur in par- 
ticulari, quia Deum cognoscimus per creaturas; 
sed creatura est similitudo remota Dei; ergo non 
ducit in cognitionem particularem. 

Alia est Opinio Scoti contradicens in quibus- 
dam praecedenti, quae consistit in quinque Con- 
clusionibus. 

Prima est ista, quod possumus habere aliquem 
conceptum in quo per se et quidditative concipitur 
Deus. Cujus ratio est ista: Nullus concipit proprie- 
tatem subjecti ut est illius subjecti, nisi habeat con- 
ceptum quidditativum subjecti; sed nos concipimus 
proprietates attributales Dei; ergo habemus ali- 
quem conceptum per se quidditativum de Deo. 

Secunda Conclusio est ista, quod nou tantum in 
conceptu analogo, scd in aliquo conccptu univoco 
potest cognosci Deus, qui conceptus est univocus 
Deo et creaturce. Ista Conclusio patet ex prceced. 
qucest. hujus dist., ubi probatum est esse aliquid 
univocum Deo et creaturae. De Deo possumus ha- 
bere conceptum entis; sed ille est univocus; ergo 
etc. Major patet et viinor probatur: Conceptus sim- 
plicitcr simplcx, de quocumque praedicatur, pra> 
dicatur secundum unam rationem, quia non cst re- 
solubilis in plures; sed conceptus entis est huju- 
smodi; ergo. 



98 Lib. I Sententiarum 

Tertia Conclusio est ista, et concordat in hoc 
cum praecedenti opinione, quod Deus non cogno- 
scitur a nobis naturaliter in particulari ut est hcec 
essentia. Cujus ratio est quia Deus, respectu intel- 
lectus nostri, sub ratione particulari, puta sub ra- 
tione qua haec essentia, est objectum voluntarium 
non naturale sed tantum intellectus divini; ergo in 
particulari, puta sub ratione qua est haec essentia 
vel hic Deus, non est a nobis naturaliter cogno- 
scibilis. 

Quarta Conclusio est ista, quod ad multos con- 
ceptus proprios Deo possumus pervenire, sicut sunt 
conceptus perfectionum; et inter omnes istos conce- 
ptus, conceptus quidem entis infiniti est simplicior et 
perfectior. Quod sit simp/icior t patet, quia infinitas 
dicit gradum intrinsecum naturae, et facit per se 
unum cum natura. Quod autem sit p:rfectior pro- 
batur, quia illa sunt perfectiora quse ultimo con- 
cluduntur de Deo demonstratione qnia est ; sed in- 
finitas est hujusmodi, ut patet ex processu Philo- 
sophi 8. Physic, ubi^x creaturis, demonstratione 
quia est, ultimo infert de Deo infinitatem. 

Quinta Conclusio est illa, quod illa quce cogno- 
scimus de Dco, cognoscimus per species creaturam. 
Probatio: quia quod potest imprimere speciem mi- 
nus univcrsalem in intellectu, potest etiam causare 
speciem cujuscumque universalioris. Sed creaturae 
imprimunt in intellectu species minus universales. 
Ergo possunt imprimere species universaliores, puta 
species transcendentium. Ista autem transcendentia 
dicuntur de Deo et creaturis. 



DlSTINCT. III QU^EST. III 99 

Ad evidentiam secundi Articuli sunt 
notanda quinque: 

Prifno, quod triplex est primitas in cognosci- 
bilibus, quia est primitas originis, perfectionis et 
adcequationis. De duabus primis primitatibus pa- 
tet per Philosophum 9. Mctaph., ubi dicitur quod 
ea quae sunt priora generatione', sunt posteriora 
perfectione, et e converso. De tertia primitate, pa- 
tet per Philosophum /. Post., quia passio primo 
inest subjecto adaequato, sicut habere tres angulos 
prius inest triangulo quam ysocheli. 

Secundo est notandum, quod primitas pcrfectio- 
nis ex parte cognoscibilis est duplex, quia perfec- 
tius intelligibile potest dici vel simpliciter, vel se- 
tundum proportioncm, sicut dicitur quod visio a- 
quilae respectu solis est perfectior simpliciter, quam 
visio mea respectu candelae; sed visio mea est per- 
fectior secundum proportionem respectu candelae, 
quam visio aquilae respectu solis, quia ego plus 
habeo secundum proportionem respectu candelae de 
visione, quam habeat aquila de visione respectu so- 
lis. 

Tertio est notandum quod triplex est cognitio, 
scilicet actualis, habitualis et virtualis. Et voca- 
tur cognitio actualis quando objectum praesens actu 
concipitur. Cognitio habitualis quando objectum est 
praesens intellectui, ita ut intellectus possit statim 
habere actum elicitum circa ipsum. Cognitio vir- 
tualis quando aliquid intelligitur in aliquo, ut pars 
primi intellecti, non autem ut primum intellectum 
sive cognitum, ut intellecto homine, intelliguntur 



IOO Lib. I Sententiarum 

virtualiter in eo partes, ut corpus et anima; et si- 
militer de toto universali et toto essentiali. 

Qnarto est notandum, quod aliud est confusum, 
aliud est confuse ; aliud est distinctum, aliud di- 
stincte intelligere. Confusum enim se tenet ex parte 
objecti, unde confusum idem est quod indistinctum; 
confuse autem et distinctc se tenent ex parte actus, 
unde confuse concipitur aliquid cum exprimitur per 
nomen, distincte autem cum concipitur sicut expri- 
mitur per definitionem, ut patet in Prolog. lib. 
Physic. 

Quinto est notandum quod alius est conceptus 
simpliciter simplex, alius est conceptus simplex sed 
non simpliciter simplex. Conceptus enim simplici- 
ter simplex est ille qui non est resolubilis in plu- 
res conceptus, sicut conceptus entis vel ultimae dif- 
ferentiae. Conceptus vero simplex, sed non simplu 
citer simplcx, est ille qui potest concipi uno actu 
simplicis intelligentiae, licet possit resolvi in plures 
conceptus seorsum conceptibiles, sicut conceptus ho- 
minis. — Juxta illa, omissa prima cognitione pri- 
mitate adcequationis, quia haec patuit ex prceced. 
qucest. , dico ad illum Articulum quinque Conclu- 
siones. 

Prima est ista quod primum cognitum pri- 
mitate originis cognitione actuali confusa est spe- 
cies specialissima, cujus singulare efficacius movet 
primo sensum, supponendo quod singulare non in- 
telligitur proprie; quae Conclusio/v'0/Wwr sic: Causa 
naturalis agit secundum ultimum potentiae suae in 
perfectiorem effectum quem potest; sed omnes i- 



DlSTINCT. III QlLEST. III IOI 

stae causae concurrentes ad hunc actum praedictum 
sunt causae mere naturales, quia praecedunt omnem 
actum voluntatis ; ergo primo producunt perfectis- 
simum conceptum in quem possunt; sed iste con- 
ceptus est speciei specialissimae, quia in tota linea 
praedicamentali, totum ultimum perfectum formali- 
ter est species specialissima; ergo primum cognitum 
modo praedicto est species specialissima. — Coufir- 
matur per Avicennam /. Metaph. c. 3. , qui dicit 
quod Metaphysica est ultima ordine doctrinae; sed 
hoc non esset verum si alii conceptus universa- 
liores essent prius noti quam species specialissima; 
ergo species specialissima est prius cognita prio- 
ritate originis cognitione actuali confusa. 

Seainda Concllisio est quod primum cogni- 
tum primitate originis cognitione actuali distincta 
est cns. Quae probatur sic: Nihil cognoscitur di- 
stiucte, nisi cognoscantur omnia quae includuntur 
in ratione ejus cssentiali; sed ens includitur in om- 
nibus conceptibus quidditativis inferioribus; ergo 
nihil primo distincte concipitur nisi primo ente di- 
stincte cognito, tum quia ens pauciora includit in 
suo conceptu, et tale prius intelligitur, tum quia 
est ultimum et irresolubilis pars cujuslibet, et sic 
cns est primnm coguitum distinctc. 

Tertia Concllisio est ista, quod primitate ori- 
giuis cognitione habituali vel virtuali, commu- 
niora sunt prius nota, quia sicut diversae formae 
perficientes aliquod perfectibile perficiunt ipsum or- 
dine quoddam secundum prius et posterius, ita si 
aliqua forma contineret in se virtualiter perfectio- 



102 Lib. I Sententiarum 

nes illarum formarum, simili ordine perficeret illud 
perfectibile. Et ratio hujus est ista, quia via gene- 
rationis semper imperfectius est prius, quia proce- 
ditur de potentia ad actum; ergo similiter est in 
conceptibus; quare conceptus communiores cogni- 
tione habituali sunt prius noti. 

Quarta ConchtSlO est quod primum cognitum 
perfectione simpliciter est Deus; tum quia in con- 
sideratione illius substahtiae ponit Philosophus fe- 
licitatem, ut patet 10. Etkic.\ tum quia attingere 
actualissimum objectum est perfectior cognitio, et 
Deus est objectum actualissimum, quia est infini- 
tus; ergo ejus cognitio est simpliciter perfectior. 

Quinta Concllisio est quod primum cognitum 
primitate perfictionis secundum proportionem est 
objectum sensibile, et quae efficacius movent sunt 
isto modo prius nota, quia inteliectus noster plus 
attingit ad illa secundum gradus visibilitatis eorum. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod major pro- 
positio, quae est Philosophi j. de Anima, debet in- 
telligi quantum ad primas motioncs, quia intellec- 
tus pro statu isto nihii primo intelligit, nisi phan- 
tasiabile; non est autem vcra quantum ad motio- 
nes scqucntcs) postquam enim creaturae imprimunt 
intellectui proprias species, intellectus potest abstra- 
here, et in notitiam Dei sub ratione alicujus uni- 
versalis devenire. 

Ad secundum dicit Commentator quod propo- 
sitio Philosophi est intelligenda de difficili ct non 
de impossibili, quia tunc natura fecisset otiose il- 



DlSTINCT. III QU^EST. IV I03 

las substantias, et essent frustra si non essent intel- 
ligibiles*. Sed hoc non valet, tum quia dato quod 
non intelligerentur a nobis, possunt tamen intelligi 
a seipsis, et sic non essent frustra. Ideo dicitur ali- 
ter, quod propositio Philosophi est vera isto modo 
de impossibili, quia sicut impossibile est quod o- 
culus vespertilionis videat intuitive lumen solis, ita 
impossibile est quod intellectus noster naturaliter 
pro statu isto videat Deum intuitive. 

Ad tertium, dico cum Philosopho, 3. Phys. 
quod infinitum tenens se ex parte materiae est i- 
gnotum; infinitum autem actuale potest esse co- 
gnitum, quamvis non potest esse comprehensum; 
et isto modo Deus est infinitus et cognitus. 

QU/ESTIO IV. 
Quceritur Quarto; 

Utrum in parte intellectiva proprie snmpta sit memo- 
rla habens speciem intelliglbilem. 

Videtur quod non, per Philosophum. 3. de A- 
nima. Nihil intelligimus sine phantasmate, ita quod 
oportet intellectum converti ad phantasmata; sed 
si in parte intellectiva esset species, tunc posscmus 
intelligere non convertendo nos ad phantasmata ; 
ergo in parte intellectiva non est poncnda species. 

Contra. Philosophus, 3. de Anima. dicit quod 
lapis non est in anima, sed species lapidis. 

ClRCA ISTAM QUi£STlONEM,//7/«<?, ponentur opi- 
niones; secundo, opinio vera; tertio, dicetur ad o- 
pinionum motiva. 



104 Lib. I Sententiarum 

Quantum ad primum, est opinio Hen- 
rici, et Gotfridi Qnolib. g. q. 14., quod in' parte 
intellectiva nulla est ponenda species rei intellectse, 
sed sufficit illa quae est in phantasmate. Hoc 

Probat HenriCllS sic: Omnisspecies impressa 
ab objecto repraesentat illud sub illa ratione sub 
qua imprimitur ab objecto; sed species imprimitur 
ab objecto sub ratione singularis, quia ationes sunt 
singularium; /. Metaph. ergo species repraesentat 
objectum sub ratione singulari. Sed spccies in in- 
tellectu, si ponitur, est ad repraesentandum univer- 
sale; ergo in intellectu non est species. 

Praeterea, nulla pluralitas ponenda est sine ne- 
cessitate; sed nulla est necessitas ad ponendum spe- 
ciem in intellectu; ergo.. Probatio minoris: Si 
esset aliqua necessitas ad ponendum spcciem in in- 
tellectu, hoc csset propter prcesentiam ohjccti ; sed 
hoc non valet, quia potius objcctum esset causa 
praesentiae spccici quam e contra. Non enim quia 
species cst in oculo, ideo color vel objectum est 
praesens, scd e converso, quia color est praesens, 
ideo spccics coloris est in oculo. 

Praetcrca, qua ratione in intellectu sive in me- 
moria respcctu unitis objecti ponitur una species, 
cadem ratione possunt esse respectu objectorum 
multorum; scd quaelibet species est forma natura- 
litcr agcns: ponatur crgo quod sint duae specics 
et quaelibet naturaliter agat, aut ergo erit simul 
intellcctio objcctortim aut non. Si sic, ergo intc!- 
lectus habebit simul plures intellectiones; si non, 
sequitur quod numquam poterit esse intellectio se- 



DlSTINCT. III QU^EST. IV 105 

<:undum unam istarum, quia quando causa natura- 
liter agens agit, tunc agit secundum ultimum suae 
potentiae; ergo si tunc non potest habere effec- 
tum, sequitur quod numquam habebit. 

I*raeterea, si in intellectu esset species, esset ut 
accidens inhaerens subjecto, et tunc ista species cau- 
saretur ab objecto, et tunc intellectus pateretur 
ab objecto, passione rcali non intcntionali\ et se- 
quitur ulterius, quod intelligere non est motus a 
rebus ad animam, sed e converso. 

Praeterea, sensus recipit speciem aliquam ad ac- 
tum ab objecto, scilicet, vel quia est potentia or- 
ganica, vel quia potentia indisposita; sed intellectus 
nec est potentia organica nec indisposita ad actum 
intelligendi; ergo non recipit speciem. 

Prceter istas rationes adducit Gothfredus u- 
nam rationem talem: quando aliquid est in po- 
tentia ad a.\\ud primo et pcr sc, illud et non aliud 
recipit ab agente proportionato sibi ; sed intellectus 
est in potentia primo et per se actum intelli- 
gendi, et objectum est agens proportionatum sibi ; 
ergo recipit ab objecto tantummodo actum et non 
speciem, et sic nulla est ponenda spccies in intel- 
lectu. Modus autem ponendi est talis, scilicet, ha- 
bita impressione speciei sensibilis in organum sen- 
sus, et facta deductione usque ad virtutcm phan- 
tasticam, intellectus agens abstrahit ab objecto in 
phantasmate, et immutat intcllcctum possibilem 
ad simplicem apprehensionem essentiae, ita tamen, 
quod intellectus possibilis nullam speciem impres- 
sam recipit a phantasmate, nec cst objcctum pra> 
sens intellectui, nisi quia est praesens imaginabile. 



106 Lib. I Sententiarum 

Alia est Opinio Scoti, quam teneo, quod. 
in parte intellectiva sunt ponendae species. Ubi 
primo praemitto supponendo, quod universale sub 
ratione universalis est per se objectum intellectivae 
potentiae intellectione abstractiva, ita quod univer- 
salitas est per se formalis ratio objecti intellectus, 
et intellectus potest habere objectum universale 
praesens sibi prius naturaliter quam intelligat. 

Hoc supposito, arguo sic: Species unius rationis 
non est per se repraesentativa sub oppositis ratio- 
nibus cognoscendi; sed ratio universalis et parti- 
cularis sunt oppositae rationes cognoscibiles ; ergo 
eadem species non repraesentat sub ratione particu- 
laris et universalis. Sed species quae est in phan- 
tasmate, repraesentat sub ratione particularis; ergo 
oportet ponere speciem in intellectu quae repraesen- 
tat sub ratione universalis. 

Forte dices, quod major est vera in eodem lu- 
mine, sed in diverso lumine idem potest repraesen- 
tare sub diversa ratione, sicut ponit Philosophus 2. 
de Anima quod nocte lucentia apparent in die in pro- 
prio colore, et tamen in nocte lucent: ita hic in 
proposito eadem species propter diversum lumen 
intellectus et phantasmatis potest repraesentare sub- 
ratione universalis et particularis. — Ista responsio 
non valet, quia lumen non est repraesentans, sed 
est illud in quo fit repraesentatio; species autem 
est reprassentans, et ideo cum sit unius rationis, 
non potest repraesentare sub diversis et oppositis 
rationibus. — Primum exemplum de his quae lu- 
cent in nocte, est ad oppositum, quia in illis sunt 



DlSTINCT. III QU/EST. IV 107 

•diversae qualitates, una lucis, alia coloris. Qualitas 
autem lucis licet de die multiplicet suam speciem^ 
non tamen perpenditur propter obfuscationem ma- 
joris luminis seu lucis. De nocte autem color spe- 
ciem suam non multiplicat propter indispositionem 
medii. 

Prceterea secundo principaliter sic: Repraesen- 
tativum quando repraesentat aliquid secundum to- 
tam virtutem suam sub una ratione, potest tunc 
repraesentare aliud sub alia ratione; sed phanta- 
sma, quando intelligitur universale, repraesentat 
secundum totam virtutem suam objectum ut sin- 
gulare; ergo tunc phantasma non potest repraesen- 
tare objectum sub ratione universalis, sed est tunc 
actualis intellectio; ergo oportet ponere in intel- 
Iectu repraesentativum universale, et hoc vocatur 
species. 

3. Prceterea, intellectus agens est mere poten- 
tia activa, tum quia est omnia facere, tum quia 
comparatur ad intellectum possibilem, sicut ars ad 
materiam ex 3. de Anima. Tunc arguitur sic : Ac- 
tio realis habet terminum realem ; sed actio in- 
tellectus agentis est realis; ergo habet terminum 
realem ; ejus autem terminus est universale. Et 
tunc quaero ubi est illud universale, qiua aut 
irj phantasmate, et hoc non, tum quia non est pro- 
prium passivum, tum quia haberct ibi esse exten- 
sum, cum phantasma sit corporeum ; aut est in 
intellectu possibili, et habetur propositum, quia 
non est dare aliud reale ibi nisi speciem. 



108 Lib. I Sententiarum 

4. Prceterea, universalius et communius quantum 
ad totam suam indifferentiam non potest repraesen- 
tari in minus universali; sed phantasma est in in- 
dividuo et repraesentativum individui; ergo non po- 
test repraesentare universale secundum totam suam 
indifferentiam ; ergo cum intellectus intelligat uni- 
versale secundum totam suam indifferentiam; ergo 
oportet quod repraesentetur in aliquo alio, et hoc 
non est nisi species; ergo in intellectu oportet po- 
nere speciem. 

5. Prceterea, potentia intellectiva, ut distingui- 
tur contra sensitivam, aut potest liabere objectum 
suum praesens sine sensitiva, et habetur propositum; 
aut /lon, et sequuntur duo inconvenientia: Primum 
est quod intcllectus non poterit esse sinc sensu, si- 
cut arguit Philosophus in Prologo Lib. dc anima: 
quod non potest habere opcrationem propriam sine 
alio, non potest csse sine eo, et sic intellectus non 
scpararetur a sensu sicut perpctuum et pcrfectum 
a corruptibili, cujus contrarium habetur 2. dc A- 
nima. - Sccundum inconvcniens cssct, quod intellec- 
tus plus dcpenderct a scnsu quam e converso, 
quia sensus potcst haberc operationem propriam 
sinc intellcctu; intellectus autem non potest habcre 
opcrationem propriam sine sensu. 

JJltimo sic: Ouod cst pcrfcctionis in potentia 
infcriori, puta sensitiva, non cst ncgandum a po- 
tentia superiori; scd habcrc objectum prxsens pro- 
pria praisentialitate, est pcrfcctionis in potentia in- 
fcriori, puta sensitiva; crgo non est negandum a 
potcntia superiori sicut cst intcllectiva; ergo intel- 



DlSTINCT. III QU^ST. IV IO9 

lectus habet objectum praesens propria praesentia- 
litate; sed hoc non est nisi per speciem; ergo in 
intellectu est ponenda species. 

Dico ergo quod in intellectu sunt ponendae spe- 
cies, maxime quando cognoscuntur aliqua objecta 
abstractiva cognitione, quia tunc supplent vicem 
objecti. 

Si vero objicias: pluralitas non est ponenda. 
sine necessitate; sed hic nulla est necessitas ponendi 
speciem in intellectu, quia quidquid fit per eam 
potest fieri per phantasma; ergo non est ponenda 
species in intellectu. — Respondco quod necessitas 
ponendi speciem illam est duplex: Una ex parte 
naturae hominis, quia, ut arguebatur in prima ra- 
tione, per speciem quae est in phantasmate non 
potest intelligere universalia sub ratione universalis: 
alia necessitas est propter eminentiam potentiae 
superioris, ne vilificaretur, ut tangebat ultima ra- 
tio; tunc enim esset aliquid perfectionis in poten- 
tia inferiori, quod non esset in potentia superiori; 
et potentia superior haberet objectum praesens men- 
dicatum a potentia inferiori. 

Ad primurn alterius opinionis dico quod 
in agente est duo considerare, scilicet rationem a- 
gentis et rationem agendi; ratio quidem agentis 
est singularitas, ratio autem agendi est natura quae 
de se non dicit singularitatem, et ideo repraesen- 
tativum illo secundo modo repraesentat sub ratione 
universalis. — Alitcr dicitur, et melius, quod major 
est vera quando repraesentativum est ab aliquo non 
ut a causa partiali, sed ut a causa totali. 



IIO Lib/I Sententiarum 

Ad secundum, negetur minor: ad probationem 
«dico quod duplex est prcesentia: una in ratione 
motivi imprimentis, et sic objectum causat spe- 
ciem ad minus particulariter in intellectu possibili; 
alia est praesentia in ratione cognoscibilis, et sic 
species causat praesentiam objecti. — Aliter dici 
potest et clarius, quod objectum est causa praesen- 
tiae speciei in visione sensitiva quando visus infor- 
matur specie; sed species est causa praesentiae ob- 
jecti in cognitione abstractiva. 

Ad tertium dicendum quod dato quod multae 
ponantur species in intellectu, sicut oportet ponere 
et sic ponit Augustinus. 14. de Trin., non tamen 
est intellectio simul multorum, sed intelligitur illud 
primo cujus species efficacius movet, et tunc ad il- 
lud cognoscendum voluntas copulat aciem intelli- 
gentiae: nec sequitur, quod species alia nunquam 
movebit ad intellectionem objecti, quia tunc erit 
intellectio objecti, sicut ponit Augustinus, 9. de 
Triu.j quando voluntas copulat aciem intelligentiae 
objecto repraesentato. 

Ad aliud dicendum quod duplex est passio in 
intellectu; una rcalis, qua species realis gignitur in 
ipso, ct in ista convenit cum sensu; alia est passio 
intentionalis, quae recipit objectum per speciem, ut 
cognoscibile, et hic dicitur motus a rebus ad ani- 
mam. 

Ad aliud cum dicitur quod sensus recipit spe- 
ciem, quia est poteritia organica, dico quod est fal- 
sum; sed causa quare sensus recipit speciem est 
quia sensus est potentia cognitiva. 



DlSTINCT. III QtLETS. IV III 

Ad ultimum, dico quod intellectus est in po- 
tentia primo tam ad speciem quam ad actum, dif- 
ferenter tamen, quia in cognitione intuitiva, intel- 
lectus est primo in potentia ad actum primitate 
jrenerationis , et est in potentia ad speciem primi- 
tate perfectionis; in cognitione autem abstractiva, 
e converso, quia intellectus est in potentia ad spe- 
ciem primitate generationis, quia species praecedit, 
et deinde sequitur actus. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dicitur tripliciter : Pri- 
mo secundum Thomam quod quantumcumque sit 
species in intellectu, adhuc oportet quod intellec- 
tus convertat se ad phantasmata, quia primum o- 
bjectum intellectus conjuncti est quidditas rei ma- 
terialis, quae non est nisi in hoc vel in hoc singu- 
lari, et quia phantasma est per se singularium, 
ideo est riecessaria conversio ad phantasmata. — 
Contra hoc objicitur, quia intellectus non tantum 
intelligit singulare, immo secundum ipsum primo 
intelligit universale; sed universnle secundum suam 
indirTerentiam non cognoscitur in particulari, ut sic; 
ergo non est necessaria conversio ad phantasmata 
ratione singularis. — Praterca, sequitur quod An- 
gelus non posset intelligere singulare, cum in ipso 
non sit phantasma. — Ideo Scotus dicit aliter, quod 
causa conversionis intellectus ad phantasmata est 
duplex: una est con/ormitas operationum, alia est 
assistentia utriusque; nam specics intelligibilis abs- 
trahitur a phantasmate, ut actu per ipsum phan- 
tasiet objectum particulare phantasiae. — Alio modo 



112 Lib. I Sententiarum 

dicitur secundum viam Varronis dist. 3. primi y 
quod intellectus pro tanto convertit se ad phanta- 
smata, quia dato quod in intellectu sit species 
quia cum ista species sit subtilis non potest mo- 
vere ipsam animam habitantem in corpore corrup- 
tibili, nisi recurrat ad phantasmata; et ponitur e- 
xemplum: sicut lumen non potest terminare visum, 
nec visus potest figi in lumine nisi inveniat aliquod 
obstaculum, sic intellectus non figitur in specie pro- 
pria quousque veniat ad phantasiae speciem. 

Qu^estio v. 

Quinto guceritur: 

Utrum in mente sit imago Trinitatis. 

Videtur quod non: 1. Quia per imaginem po- 
test investigari illud cujus est imago; sed per men- 
tem sive animam non potest investigari Trinitas; 
ergo in mente non est imago Trinitatis. 

2. Praeterea, Augustinus, //. de Trin. dicit 
quod quaehbet persona habet illud in quo ponitur 
imago Trinitatis, quia quaelibet persona habet me- 
moriam, intelligentiam et voluntatem ; ergo ista non 
magis repraesentat trinitatem quam unitatem, cum 
illa ita sint in una persona sicut in omnibus. 

In contrarium est Augustinus, 14. de Trin. di- 
cens: Ibi quaerenda est imago, ubi nihil est melius 
in natura nostra; scd nihil est melius in nobis 
quam anima sicut mens; crgo imago Trinitatis est 
in mente. 



DlSTINCT. III QU>EST. V 113 

ClRCA ISTAM QU^ESTIONEM quatuor sunt videnda. 
Primo y quid est imago. Secundo, respectu cujus 
sit in divinis. Tertio, qualiter sit in mente et in 
quibus. Quarto, si illa in quibus est differunt rea- 
Iiter inter se et ab essentia animae. 

Quantum ad primum, secundum viam 
Thomae /. /. q. 45. a. 7. quod imago repraesentat 
distincte sub ratione individui\ vestigium autem re- 
praesentat indistincte quia sub ratione speciei, que- 
madmodum si transiret equus super pulveres, im- 
pressio derelicta ex pedibus equi esset in vesti- 
gium et cognosceretur quia transiens fuit equus 
et non homo ; imago autem repraesentat sub ra- 
tione individui, quia imago Jovis repraesentat Jo- 
vem sed non Caesarem. 

Contra hoc arguitur t quia si esset tantum u- 
num animal in universo, puta unus equus, et tran- 
siret per pulveres, adhuc vestigium ejus non esset 
imago, et tamen illud vestigium repraesentaret di- 
stincte equum sub ratione individui; ideo dicitur 
aliter quod imago est repraesentativa totius, ve- 
stigium autem repraesentativum partis y et hoc non 
sufficit quia secundum Augustinum, lib. 8j qucest. 
si essent duo ova similia, unum repraesentaret a- 
liud, et tamen unum non esset imago alterius, 
quia secundum Augustinum ibidem, imago sequi- 
tur ipsum cujus est imago per imitationcm, et sic 
imago est repraesentativa totius per imitationcm 
ejus cujus est imago. 



114 LlB - I Sententiarum 

De secundo Articulo, scilicet, respectu 
cujus in divinis sit imago in mente, dico quod 
Trinitas personarum, ut totum est, consistit in in- 
tellectu nostro quoddam totum numerale, et per- 
sonae divinae intelliguntur partes vel quasi partes 
hujus totius y et sic imago non attenditur in nobis 
respectu unius personae tantum, nec respectu illius 
in quo sunt unum, sed respectu totius unitatis et 
trinitatis personarum. 

Ad evidentiam tertii Articuli praemitto 
quod in nobis experimur actum intellectionis et 
volitionis, et isti actus sunt in potestate nostra, 
intelligimus enim cum volumus, ex 2. de Anima. 
Oportet autem ponere principia horum actuum in 
nobis, et quia actus principiantur in nobis sub di- 
versis rationibus, ideo non cst intelligibile quod i- 
dem sua eadem ratione formali principiet istos ac- 
tus, immo habemus ponere tria principia, scilicet 
memoriam y intelligentiam et voluntatem. 

IstlS prcemissis dicD quod imago Trinitatis 
non consistit in actibns primis tantum ut sunt ///- 
tcllectus et voluntas, quia quamvis ibi esset consub- 
stantialitas, non tamen ibi esset originatio. 

Secundo dico quod imago Trinitatis non con- 
sistit in actibus secundis tantum, ut sunt intellec- 
tio et volitio t quia licet ibi esset originatio non 
tamen ibi esset consubstantialitas. 

Tertio dico quod imago Trinitatis consistit in 
actibus primis ut sunt sub actibus secundis, quia 
illo modo est ibi vera consubstantialitas et vera 



DlSTINCT. III QUiEST. V 1 1 5 

originatio; et intelligo sic: Anima habet in se ali- 
quam perfectionem primam quam voco memoriam 
quae gignii notitiam; item habet perfectionem pri- 
mam quam voco intelligentiam, quae recipit noti- 
tiam; et habet perfectionem primam quam voco 
vo/untatem, quae rccipit volitionem; ergo imago 
Trinitatis consistit in primis actibus ut sunt sub 
secundis. 

De quarto Artscuto, est opinio Thomae 
i. part. q. j8. a. 1. qui dicit quod potentiae ani- 
mae in quibus est imago Trinitatis sunt distinctae 
realiter inter se, et ab essentia animae fluentes si- 
cut accidens a subjecto, sunttamen accidentia in- 
separabilia. 

Et qnod sint accidentia probat sic: Actus 
et potentia sunt in eodem generejsed actus harum 
potentiarum sunt de genere accidentis; ergo po- 
tentiae sunt accidentia animae. 

Praeterea, anima per seipsam est forma sive 
actus; ergo si potentiae sunt idem quod sua essen- 
tia, sequitur quod sicut ipsa est principium vivendi 
ita est principium intelligendi ; sed anima semper 
est principium vivendi; igitur semper intelligit, 
quod est falsum. Confirmatur sic: Agens per es- 
sentiam semper agit; sed anima non semper agit; 
ergo non est agens per essentiam; ergo potentia 
per quam agit non est sua essentia. 

Istam opinionem non teneo, quia est clare 
contra Augustinum. 10 de Trin. c. 11. , « haec, in- 
quit, tria memoria, intelligentia et voluntas, quo- 



Il6 Lib. I Sententiarum 

niam non sunt tres vitae sed una vita, nec tres 
mentes sed una mens, consequenter utique, non 
tres substantiae sunt sed una substantia » et per 
totum capitulum diffuse prot>at hoc. 

Praeterea, immediate ordinatum ad aliquem fi~ 
nem debet immediate attingere illum finem; sed 
anima immediatissime ordinatur ad beatitudinem ; 
ergo immediatissime illam attingit. Sed hoc non 
esset si attingeret per intellectum tamquam per ac- 
cidens; ergo, etc. 

Praeterea, perfectior est forma substantialis, quam 
accidentalis ; sed forma accidentalis seipsa exit ir* 
actum; ergo etc. 

Ultimo sic: Pluralitas sive distinctio non est 
ponenda sine necessitate; sed hic nulla est neces- 
sitas ad ponendum potentias animae realiter distinc- 
tas ab ejus essentia; ergo non distinguntur realiter. 
Probatio minoris, quia nulla ratio prcecedentis opi- 
nionis concludit. 

Prima non concludit, quia aequivocat de po- 
tentia; nanj potentia accipitur uno modo prout 
est differentia entis, sic major est vera; alio modo 
accipitur pro principio activo et productivo sicut 
est in proposito, sic major est falsa. 

Similiter secunda probatio non valet, quia anima 
est principium formale vitae; sed ut est principium 
intellectionis et volitionis reducitur ad genus causae 
efficientis, sic non erit simile. 

Ad confirmatiottem dico quod agere per essen- 
tiam intelligitur dupliciter: uno modo prout distin- 
guitur contra agens dependens, et sic soli Deo com- 



DlSTINCT. III QUjEST. V 117 

petit agere per essentiam; alio modo dicitur agens 
per essentiam, ut distinguitur contra agens per ac- 
cidens, et isto modo major est falsa. 

Tetteo ergO quod partes imaginis sunt realiter 
idem, ut patet per Augustinum 10. de Trin., et 
per rationes factas contra praecedentem opinionem. 
Distinguuntur tamen formaliter, tum quia si una 
potentia definiretur, in ejus definitione non ponere- 
tur altera; tum quia etiam aliquid competit intel- 
lectui per se quod non competit voluntati. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod per ima- 
ginem potest investigari illud cujus est imago, quan- 
do ratio imaginis est distincte naturaliter cognosci- 
bilis; nunc autem imago animae est tantum cre- 
dita et non naturali ratione demonstrata, quia per- 
sonae divinae non producunt animam inquantum 
distinctae, ideo non valet. 

Ad secundum dico, quod licet in qualibet per- 
sona sint ista tria, tamen non sunt in ea, ut im- 
portant realem distinctionem et originationem. 




Distinctio IV. 

Hic oritur quaestio... 

Circa distinctioncm 4. quceritur: 

QUiESTIO I. 

Utrum hiec sit rera : Deus genuit allum Deum. 

Videtur quod sic: 1. Quia haec est vera: Deus 
genuit Deum. Aut ergo genuit se Deum, aut alium 
Deum. Non primo modo, quia nihil est quod seip- 
sum gignat secundum Augustinum /. de Trin, et 
per Philosophum 2. de Anima, nihil, inquit, gene- 
rat seipsum sed salvat; ergo remanet secundus mo- 
dus, scilicet quod Deus genuit alium Deum. 

2. Praeterea, generans distinguitur a genito; sed 
Deus genuit Deum; ergo Deus genitus distingui- 
tur a Deo generante, et per consequens generat 
alium Deum. 

3. Praeterea, Deus generat alium; aut ergo 
Deum alium, et habetur propositum; aut alium 
non Deum, quod cst falsum, quia tunc Deus ge- 
nitus non esset Deus. 

Contra: Si Deus genuit alium Deum, ergo 
sunt plures dii; sed hoc est falsum, quia dicitur, 
Deut. 7.; Audi Isracl: Dominus Dcus tuus unus esL 



DlSTINCT. IV QlLEST. I II9 

In ISTA QUiESTlONE dico breviter duas Con- 
clusiones. Pri?na est quod ista est vera: Deus ge- 
nuit Deum. Secnnda, quod ista est falsa: Deus 
genuit alium Deum. 

Prima ConclllSlO probatur sic: Actus perso- 
nalis competit ei quod ponitur ad signandum sup- 
positum; sed Deus in concreto significat supposi- 
tum; ergo actus personalis competit Deo. Sed ge- 
nerare est actus personalis ; ergo Deo competit ge- 
nerare, et sic ista est vera: Deus generat Deum. 

SeCUflda Concllisio probatur sic: Cuilibet 
enti correspondet adaequate aliquod ens vel aliquid; 
sed divina essentia est entitas singularis et nullo 
modo piurificabilis, ut patuit supra dist. 2. q. /.; 
ergo sibi correspondet adaequate aliquod ens vel a- 
liquid. Sed in re quae est haec non cadit aliqua a- 
lietas ut sic; ergo cum non possit dici ibi alia en- 
titas et alia deitas, sequitur quod non possit ibi 
dici alius Deus. 

Est autem notandum quod sicut in creaturis il- 
lae propositiontfs differunt: sortes est alius ab ho- 
mine, et sortes est alius ab humanitate, et sorte> 
est alius in humanitate, ita etiam respectu dcitatis; 
alius enim importat negationem identitatis; quando 
ergo alius praedicatur primo modo negatio tenetur 
universaliter respectu prxdicati, quod intelligitur uni- 
versaliter negari a subjecto; ideo illa est falsa: sortes 
est alia res ab homine; ista autem simpliciter vera: 
equus est alia res ab homine; et ideo ista est simpli- 
citer falsa de persona Patris: Pater est alius a Deo. — 



120 Lib. I Sententiarum 

Quando vero accipitur secundo modo, ut: sortes est 
alius ab humanitate, similiter praedicatum negatur 
universaliter respectu cujuslibet non participantis hu- 
manitatem, tamen aliquam veram constituit propo- 
sitionem cum dicitur: sortes est alius a lapide hu- 
manitate; similiter: Deus Pater est alius a lapide 
deitate. Facit autem propositionem falsam respectu 
illorum quae ipsum participant, unde ista est falsa: 
sortes est alius a Platone humanitate; similiter: Pa- 
ter est alius a Filio deitate. — Tertio modo y cum 
dicitur: sortes est alius in humanitate, intelligen- 
dum quod in hoc modo locutionis alius importat 
duo, scilicet distinctionem illorum quae ad invicem 
comparantur, et communitatem istius in qua com- 
parantur illa; ita quod illud commune distinguitur 
ct numeratur in eis. Unde cum dicitur: sortes est 
alius a Platone in humanitate, impotrtatur distin- 
ctio inter sortem et Platonem, et convenicntia u- 
triusque in humanitate, cum distinctione et numera- 
tione humanitatis in eis. Cum ergo deitas non nu- 
meretur in suppositis, ista est falsa,- scilicet: Pater 
cst alius a Filio deitate. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE concedo quod ista 
cst vera: Deus genuit Deum, quia ut patuit in 
prima Conclusione, termini concretive accepti sup- 
ponunt pro suppositis; sed quando ulterius argui- 
tur: aut genuit se Deum aut alium Deum, dico 
una cum Magistro, quod neutra pars est danda. 
Et si quaeras: aut genuiteundem Deum aut alium, 
secundum enim Philosophum 4. Metaph^ idem et 



DlSTINCT. IV QlLEST. I 121 

diversum dicuntur de omni, et reducuntur ad con- 
tradictoria, dico quod genuit eundem Deum; non 
tamen sequitur quod se Deum, immo est fallacia 
figurae dictionis hoc inferendo, quia commutatur 
quale quid in hoc a/iquid. Cum enim dico; genuit 
-eundem Deurn, nulla est reciprocatio ibi: cum au- 
tem dicitur genuit se Deum, ibi est reciprocatio. 

Ad secundum dico quod ibi est fallacia accidcn- 
tis, quia variatur habitudo medii. Cum enim dici- 
tur: generans distinguitur a genito, accipitur alie- 
ias respectu suppositi et cum relatione opposita. 
Cum autem dicitur: Deus est alius a Deo absolute, 
ibi non est oppositio relativa. % 

Ad ultimum dico quod Deus genuit alium; 
non tamen concedenda est ista disjunctiva scilicet, 
alium Deum aut alium non Deum, quia ista non 
sunt contradictoria : alius Deus et alius non Deus; 
-sed illa sunt contradictoria alius Deus et non alius 
Dcus; ideo est concedenda ista: genuit non alium 
Dettm. 

Quod si objicias contra, quia ad ncgativam de 
praedicato finito, sequitur affirmativa de praedicato 
infinito cum constantia subjecti, et ideo si genuit 
non alium Deum genuit a/ium non Deum; dicv 
quod ista regula, ut dicit Philosophus /. Pcr/iierm. 
non tenet in comp/exis, unde istae duae propositio- 
nes sunt falsae de lapide; lapis est lignum al- 
bum, vel: lapis est lignum non album. Ita in pro- 
posito, istae duae sunt falsae: Deus genuit alium 
Deum, vel: Deus genuit alium non Deum. 



Distinctio V. 

Post hsec quseritur... 

Circa istam Distinctionem j. qnceritur: 

QUiESTIO I. 
Utrum divlna essentia generet ?el generetur. 

Videtur quod sic. I. Quia Augustinus 7. de 
Trin. concedit sapientiam natam de sapientia; ergo 
eadem ratione habet concedere essentiam natam de 
essentia. 

2. Praeterea: Richardus 6. de Trin. multi, in- 
quit, surrexerunt temporibus nostris, qui non au- 
dent dicere substantiam genitam ; ubi expresse po- 
nitur quod essentia generetur. 

J. Praeterea: Pater generat; ergo essentia gene- 
rat. Probatio conscqnentice ; de quocunque praedi- 
catur subjectum, et propria passio ejus; sed gene- 
rare est propria passio Patris; ergo cum Pater prae- 
dicetur de essentia, similiter generare praedicabitur 
de ea. 

4. Praeterea: Quod praedicatur de aliquo in 
primo modo diccndi pcr se potest supponere pro eo. 
Excmplnm: nam animal quod praedicatur per se 
primo modo de homine, ideo potest supponere pro 
homine; unde optime sequitur: homo currit, ergc- 



DlSTINCT. V QlLEST. I 123 

animal currit. Sed essentia praedicatur de Patre i» 
primo modo dicendi per se. Ergo potest supponere- 
pro Patre. Sed illa est vera: Pater generat; ergo 
similiter et illa erit vera: essentia generat. 

5. Praeterea, genitum in quantum genitum est 
aliquid, quia non est nihil; sed aliquid in divinis. 
est espentia; ergo essentia est genita. 

/>/ contrarium est Magister in littera. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM ponitur opinio Joa- 
chim falsa. Secundo opinio Magistri vera. 

Quantum ad primum est sciendum quod 
in ista quaestione erravit Abbas Joachim, ut ha- 
betur extra de sum. Tritt. cap. Dammamus, cujus 
error consistit in duobus. Primus error est, quia 
imposuit magistro Petro Lombardo haeresim, im- 
ponens ei quod posuerit quaternitatem in divinis 
scilicet tres personas et essentiam quae nec gene- 
rat nec generatur; ergo secundum opinionem Joa- 
chim essentia generat et generatur. Sccundus error 
est quod unitatem trium personarum non posuit 
realem et veram sed collectivam et similitudinariam. 
Quod 

Probat sic per illud Salvatoris in Joan: Volo 
Pater, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum 
sumus. Sed Christifideles non sunt una res, sed di- 
cuntur unum propter unitatem fidei et caritatis; 
ergo tres personae non sunt una res. 

Ille secundus error Joachim fuit omnino intol- 
lerabilis et haereticus, quia ut arguit Papa in Dc- 
cretali allegata, Pater gignendo Filium dedit es- 



124 Lib. I Sententiarum 

•sentiam Filio; et Pater et Filius producendo Spiri- 
tum Sanctum, dederunt essentiam Spiritui Sancto. 
Sed ista communicatio non est partis essentiae, quia 
■essentia est simplex et indivisibilis; ergo tota ea- 
dem essentia quae est in Patre est in Filio.et Spi- 
ritu Sancto, sicut quaelibet persona est illa res rea- 
liter. « 

Ad argumentum Joachim respondetur ibi- 
dem; nam Salvator intendit in oratione sua quod 
fideles sint .unum in unitate proportionali, quae est 
unitas participata. Et ista expositio probatur per 
simile, quia Salvator dicit in Matthceo: Estote per- 
fecti sicut et Pater vester ccelestis perfectus est; 
certum est quod Salvator ibi non loquitur de per- 
fectione essentiali, sed de perfectione participata; 
ergo similiter hic. - De primo errore patebit /;/ 2. Art. 

Propter quod sciendam quod est opinio Magi- 
stri. /;/ 1. cap. kujus Dist. quod divina essentia 
nec generatur nec generat quod probatur sic: Ge- 
nerans refertur ad genitum realiter, et e converso; 
sed essentia non dicitur relative; ergo essentia nec 
est generans, nec generatum. 

Praeterea, generans distinguitur realiter a genito, 
quia nihil est quod seipsum gignat, ut patet per 
Augustinum /. De Trin.; sed essentia divina non 
distinguitur realiter; ergo essentia nec generans est, 
nec genita. 

Praeterea, nihil generat illud formaliter quo for- 
maliter est; sed Pater formaliter est essentia; ergo 
Pater non generat essentiam. — Et simili ratione 
probat Augustinus 7. De Trin. quod Pater non 



DlSTINCT. V QUiEST. I I2S 

est sapiens sapientia genita, quia si ca esset sapiens,. 
ea esset, quia ibi idem est sapientia et essentia. 

Ad idem arguunt alii sic: In creaturis nec ma- 
teria generat nec forma, sed compositum tantum, 
7. Metaph.; ergo similiter in divinis essentia non 
generat, sed suppositum sive persona. — Sed hcec 
ratio non valet, quia in creaturis, ratio quare forma 
non generat, est quia forma non est per se exi- 
stens; sed sic non est in proposito; nam essentia 
divina est per se existens. 

Quidquid autem sit de istis opinionibus, opi- 
nio tamen Magistri est vera, et confirmatur aucto : 
ritate Ecclesiae quae est maxima auctoritas, ut po- 
nit Augustinus in Epist. contra Fundam. Ait e- 
nim Papa in Decretali superius allegata: «. Nos, 
« sacro approbante Concilio, credimus, confitemur 
« cum Petro, idest Magistro Sent., quod una qui- 
« dem res est incomprehensibilis et ineffabilis, et 
« ista quidem res nec est generans nec genita nec 
« procedens; sed est Pater qui generat, Filius qui 
« gignitur, et Spiritus Sanctus qui procedit ». 

Et quia Joachim inferebat quod erat quaterni- 
tas in divinis, ad hoc respondit Decrctalis ibidem, 
quod illa est incomprehensibilis et ineffabilis. Vera- 
citer est Pater, Filius et Spiritus Sanctus tres per- 
sonae simul et singillatim quaelibet earundem. Et 
ideo solummpdo trinitas est in Deo et non quater- 
nitas, quia quaelibet trium personarum est illa res 
videlicet essentia divina. 

Si autem quaeratur, quare in Logica non admit- 
titur ista propositio: essentia generat vel generatur? 



126 Lib. I Sententiarum 

•Scotus dicit quod ratio hujus est ista: Quando sub- 
Jectum est abstractum ultimata abstractione, et prae- 
dicatum non praedicatur nisi formaliter et per ad- 
jacentiam, illa propositio non est vera nisi in primo 
modo dicendi per se, ita quod nulla sit distinctio 
inter subjectum et praedicatum. Sed essentia est ul- 
timate abstracta, et generare semper praedicatur 
formaliter per adjacentiam. Ergo non est vera nisi 
per se primo modo dicendi per se, quia essentia 
est ad se, generare vero est relatio. Quod autem 
•est a se, non est idem primo modo cum relatione. 
Ergo ista non estvera: essentia gcnerat. 

Ad evidentiam majoris dicit quod in substan- 
tia est una abstractio tantum, scilicet quidditatis 
a supposito; in accidentibus autem absolutis sunt 
duae abstractiones, scilicet una accidentis a sub- 
jecto, alia quidditatis a supposito, puta albedinis 
ab ista albedine. In accidentibus autem relativis 
sunt tres abstractiones, una relationis et fundamenti 
a subjecto; a/ia, relat : onis a fundamento; tertia, 
quidditatis a supposito. Ex quo patet quod illa est 
ultimata abstractio in qua nihil concipitur de re 
nist quod est ipsius quidditatis. Ideo dicit Avicenna 
/. Mctaph. quocl equinitas est tantum equinitas. 

Ad evidcntiam minoris, nota quod adverbia 
et participia scmper in suo modo significandi in- 
cludunt adjacentiam et modum formalem.respectu 
alicujus quasi suppositi; et ideo praedicantur in se- 
cundo modo dicendi per se. Si ergo praedicarentur 
ideiitice, tunc praedicarentur opposito modo incluso 
in proprio modo significandi. 



DlSTINCT. V QU^EST. I 127 

Ad PRIMUM PRINCIPALE respondetur per Magi- 
strum Dist. 28. primi, quod Augustinus ibi ac- 
«cipit sapientiam pro supposito sive hypostasi, et non 
pro natura. 

Ad secundum dico : Si Richardus loquitur con- 
tra Magistrum, sicut verba sua videntur^sonare, te- 
neo Magistrum et nego Richard. Et quia Richar- 
dus dicit quod Magister non habet rationem sive 
auctoritatem pro se, respondeo quod habet maxi- 
mam auctoritatem pro se, quia auctoritatem Ec- 
clesiae quae est maxima, ut patet ex dictis. 

Ad tertium nego consequentiam quia substan- 
tiva praedicantur per identitatem, adjectiva per in- 
haerentiam; ideo ista est per adjacentiam: pater ge- 
nerat; ista autem per identitatem: essentia est Pa- 
ter. — Ad probationem dico quod licet de aliquo 
praedicetur propria passio, non tamen praedicatur 
de isto, de quo praedicatur subjectum sub aliqua 
alia ratfone. Non enim sequitur quod homo est ri- 
sibilis; species est homo; ergo species est risibilis. 

Ad quartum dico quod major est vera, nisi va- 
rietur modus praedicandi; in proposito autem va- 
riatur modus praedicandi, quia cum dicitur: essen- 
tia est Pater, est modus praedicandi per identitatem ; 
cum autem dicitur: Pater gcnerat, est praedicatio 
formalis et per adjacentiam. 

Ad ultimum, quando dicitur genitum inquan- 
tum genitum est aliquid, conceditur si per \y ali- 
quid intelligas retationem, sed nego si per \y ali~ 
quid intelligas essentiam. Isto enim modo genitum 
in quantum genitum non est aliquid, sed est ad a- 
liquid. 



128 Lib. I Sententiarum 



QUjESTIO II. 

Secundo quceritur: 
Utmm Ffflns generetnr de snbstantla Patrls. 

Videtur quod non: Quia si Filius generaretur 
de substantia Patris, aut \y de dicit distinctio- 
nem ab essentia, aut non. Si primo modo, ergo 
essentia est distincta in Patre et Filio, quod est 
falsum; si secundo modo, ergo sicut Filius est de 
substantia Patris, ita Pater est de substantia FiliiV 

Contra. Augustinus, contra Maximum lib. j. 
dicit: nullo modo Filium Dei cognoscitis si hunc 
de substantia Patris esse negatis. 

In ista QUiESTiONE, Conclusio est certa, sci- 
licet quod Filius est de substantia Patris; sed dif- 
ficultas est in modo ponendi, ideo primo ponitur 
una opinio quae communiter non tenetur; -secundo 
arguitur contra istam; tertio dicetur ad quaestio- 
nem secundum veritatem. 

Quantum ad primum est opinio Henrici„ 
/// Sum. a. 54. q. 3. quae dicit quod Filius Dei 
est de substantia Patris, quasi de materia. 

Ad cujns evidentiam notandum est, quod 
sicut in creaturis est aliquid potcntionalc quod prae- 
supponitur generationi, et aliquid formale quod ac- 
quiritur per gcnerationem, et tertio compositum ex 
formali et potentionali, cujus est per se generatio, 
sic suo modo cst in divinis; nam potcntionalc, vel 



DlSTINCT. V QVMST. II 129 

quasi materia ponitur divina essentia; proprietas 
personalis est /orma; et persona divina est quasi 
compositum, quae includit essentiam et proprieta- 
tem personalem. Sicut ergo in creaturis potest dici 
quod illud quod per se generatur, idest composi- 
tum, est de materia; sic in divinis, Filius est de 
substantia quasi de materia. Quod probatur sic: 
Filius generatur de aliquo et non de nihilo; sed 
illud de quo aliquid generatur se habet sicut ma- 
teria: ergo Filius generatur de essentia, quasi de 
materia. 

UnilS alhiS Doctor tenet eandem Conclusio- 
nem, quam probat sic: In creaturis manet idem 
sub utroque termino generationis. Ex hoc argui- 
tur sic: Quod manet idem sub utroque termino 
generationis potest dici subjective generari; sed 
essentia divina est hujusmodi; ergo essentia divina 
generatur subjective, et per consequens est mate- 
ria vel quasi materia generationis. 

Praterea: In eodem est trasmutatio et termi- 
nus trasmutationis, sicut in eodem est dispositio 
et forma ad quam disponit; sed relatio est terrrii- 
nus generationis et est in essentia; ergo generatio 
quse est via ad illum terminum est in essentia; ergo es- 
sentia est quasi subjectum vel quasi materia ge- 
nerationis. 

Praterea: Ubicunque est potentia activa, o- 
portet, quod ponatur potentia passiva illi correspon- 
dens; sed in Patre est potentia activa ad genera- 
tionem; ergo et potentia passiva de qua generat; 
sed hoc non potest esse nisi essentia; ergo. 



130 Lib. I Sententiakum 

Ultimo sic: Si ignis generat ignem de sua sub- 
stantia, idem faceret quod nunc facit generando 
de materia aliena; sed quando ignis generat ignem 
de materia aliena, supponitur subjectum et mate- 
ria; ergo si generat ignem de sua substantia, tunc 
ejus substantia esset quasi materia generationis. Ergo 
similiter in generatione divina Pater generando Fi- 
lium de sua essentia, ponitur ejus essentia quasi 
materia. 

De Secundo Articulo dico quod contra 
istam opinionem arguitur multipliciter: 

Primo sic: Illud quod se habet in genera- 
tione tamquam terminus formalis, non se habet 
ut materia vel quasi matcria; sed essentia est for- 
malis terminus generationis; ergo non se habet ut 
rnateria vel quasi materia. — Major probatur sic: 
Quia terminus formalis et materia habent opposi- 
tos modos, tum quia illud quod est materia ge- 
nerationis est in potentia ad terminum formalem, 
essentia autem non est in potentia ad seipsam: 
tum quia persona haberet essentiam duplici modo 
habendi, quod est inconveniens, quia persona habe- 
ret essentiam per aliquem modum quo remoto ni- 
hilominus haberet. — Minor probatur multiplici- 
ter \ tum quia Salvator dicit Joan. 10. cap.: Quod 
dedit nihi Pater majus omnibus est; quod autem 
majus est omnibus, oportet quod illud omnino de 
se sit infinitum; hoc autem convenit essentise et 
non relationi. Tum quia nulla entitas habetur per 
generationem, nisi sit formalis terminus, vel sit con- 



DlSTINCT. V QUiEST. II 131 

tenta in formali termino generationis ; sed essentia 
non continetur sub relatione, quia essentia dicit 
perfectionem simpliciter, relatio autem non; ergo 
essentia est formalis terminus generationis. Tum 
quia illa productio non est generatio sed magis es- 
set mutatio ad relationem, nam mutationes et mo- 
tus specificantur ex terminis, ut patet per Aristo- 
telem et Commentatorem j. Phys. 

Secundo principaliter arguitur sic: De ratione 
materiae est praeexistere ; sed essentia non praeexi- 
stit nisi in Patre; ergo si essentia haberet ratio- 
nem materiae vel quasi materiae, hoc solum est in 
Patre. Tum arguitur sic: Illi acquiritur terminus 
formalis generationis, cujus est materia; sed in Pa- 
tre est materia vel quasi materia par te, ut osten- 
sum est; ergo Patri acquiritur terminus productio- 
nis. Sed illud cui acquiritur terminus productionis 
est Filius vel Spiritus Sanctus; ergo Pater est Fi- 
lius vel Spiritus Sanctus, quod est haereticum. 

Tertio sic: Quando ad productionem effectus 
concurrit activum et passivum, prior est natu- 
raliter habitudo activi ad passivum, quam sit utriu- 
sque ad productum; ergo si in Patre est foecundi- 
tas activa et aliquid correspondens quasi materia 
ad productionem Filii, prior erit habitudo foecundi- 
tatis ad essentiam, quam sit habitudo Patris ad 
Filium; et cum illa habitudo non sit rationis tan- 
tum, sequitur quod in divinis sit aliqua relatio rea- 
lis prior illa relatione quae est Patris ad Filium, 
quod est falsum. 



132 Lib. I Sententiarum 

Quarto sic: Non est imperfectior potentia pro- 
ductiva ad intra t quam potentia creativa ad extra; 
sed potentia creativa ad extra non praesupponit 
materiam, nec aliquid quasi materiam; ergo. 

Ultimo sic: Secundum Augustinum, ut patet 
per Magistrum in littera, ita est Spiritus Sanctus 
de substantia Patris et Filii, sicut Filius est de 
substantia Patris; sed Spiritus Sanctus, secundum 
istos, non est de essentia ut de materia, quia pro- 
ductio Spiritus Sancti, secundum eos, est per ex- 
sufflationem ; ergo Filius non est de substantia Pa- 
tris, ut de materia vel quasi de materia. 

Quantum ad tertium Articulum, se- 

quendo opinionem Doctoris nostri, dico cum Doc- 
toribus etiam antiquis, quod temporibus etiam Au- 
gustini nullus fuit ausus nominare in divinis mate- 
riam vel quasi materiam. Et tunc pono duo dicta: 
Primum quod Filius non est de substantia Patris 
quasi de materia. Secundum, quod, hoc non [ob- 
stante, adhuc Filius vere est de substantia Patris. 
Primum declaro sic: Generatio in creaturis duo 
dicit, scilicet mutationem et productionem, et for- 
males rationes eorum sunt ad invicem separabiles, 
nam productio est forma ipsius producti et accidit 
sibi quod sit cum mutatione, mutatio autem est 
actus subjecti mutabilis quod de privatione tran- 
sit ad formam; haec autem duo in generatione 
creaturarum conjunguntur, et ratio est propter im- 
perfectionem agentis creati, quod semper indiget 
passo. Si autem generans creatum esset perfectum 



DlSTINCT. V QUiEST. II 133 

agens, et non exigeret materiam de qua vel circa 
quam ageret, sed posset producere effectum suum 
ex se, tunc esset productio sine mutatione. ' Cum 
ergo in divinis nihil sit imperfectionis, oportet 
quod ibi sit productio perfecti sine mutatione; sed 
materia vel quasi materia non exigitur, nisi ratione 
agentis imperfecti et ratione mutationis, ergo in 
productione quacunque divina non oportet ponere 
materiam vel quasi materiam. — Ex his patet per 
viam corollarii, quod generatio non transfertur, nec 
ponitur in divinis sub ratione t mutationis, quia i- 
sto modo dicit imperfectionem; ponitur autem sub 
ratione productionis. 

Secundum declarandum, scilicet quod Filius 
vere sit de substantia Patris, debet sic intelligi, ut 
\y de non dicat praecise originationem, quia isto 
modo creaturae essent de substantia Dei; nec prae- 
cise consubstantialitatem, quia tunc Pater esset de 
substantia Filii; sed ly de dicit originationem et 
consubstantialitatem simul, ut sit sensus: Filius 
est de substantia Patris, idest originatur a Patre 
et consubstantiatur ei. Et ex hoc patet quod Fi- 
lius non est de nihilo, quia si forma praeexisteret 
composito, tunc compositum non dicitur fieri de 
nihilo, dato quod non praeexisteret aliquid quasi 
materia. Essentia autem ad minus, secundum no- 
strum modum intelligendi prseexistit ut forma, ideo 
non sequitur quod Filius sit de nihilo, et sic pa- 
tet ad argumentum primae opinionis. 

Ad argumenta autem alterius opinionis, pa- 
tet ad duo prima dicendo quod non concludunt 



134 L * B - I Sententiarum 

nisi de generatione quae accipitur sub ratione mu- 
tationis. Dictum est autem quod generatio non tran- 
sfertur nec ponitur in divinis ratione mutationis, 
sed sub ratione productionis, 

Ad tertium nego majorcm, quia primae poten- 
tiae activae non correspondet aliqua potentia pas- 
siva, quae sit materia vel quasi materia. 

Ad quartum dico quod si ignis esset agens per- 
fectum, et de tota sua substantia generaret ignem, 
non sic proprie de vel ex materia, sed ei commu- 
nicando terminum formalem, quae est sua substan- 
tia, non esset sua substantia in potentia ad formam 
generandi; Deus autem est tale agens perfectum, 
non per mutationem agens, idco communicat essen- 
tiam tamquam terminum formalem non prasup- 
posita materia vel quasi materia. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, patet ex dictis quod 
ly de non dicit praecise consubstantialitatem, sed 
dicit utrumque. Sub hoc sensu, Filius est de sub- 
stantia Patris, idest Filius originatur a Patre, et 
consubstantiatur ei. 



Distinctio VI. 

QuaBritup ppaetepea... 

Circa istam Distinctionem 6. quceritnr : 

QUiESTIO I. 

Utnun Deus Pater genuerit Filiura roluntate. 

Videtur quod sic per Richardum 6. dc Trin. 
Vultis, inquit, audire verbum abbreviatum? ingeni- 
tum velle de se habere conformem atque condi- 
gnum, quod idem mihi videtur quod gignere Fi- 
lium. Ex hoc arguitur sic: Patrem velle ex se ha- 
bere conformem est gignere; ergo sicut vult volun- 
tate habere conformem, ita etiam voluntate generat. 

2. Praeterea, Augustinus Contra Maxim. lib. j. 
probat Filium esse aequalem Patri sic: Si Pater 
non gignit Filium sequalem sibi, aut hoc est quia 
noluity et sic fuit invidus; aut quia non potuit, et 
sic fuit impotens. 

3. Praeterea: Omne involuntarium est triste; cx 
j. Metaph. sed nihil est triste in divinis; ergo nec 
est ibi involuntarium; ergo Pater generat Filium 
voluntate. 

7>/ contrarium est Magister in littera, et proba- 
tur per Augustinum in epistola ad Orosium: Vo- 
luntas, inquit, Patris praeire scientiam non potest. 



136 Lib. I Sententiarum 

Et Damascenus dicit quod generatio est opus na- 
turae. 

In ISTA QU.ESTIONE sunt tria videnda. Pritno, 
si productio Filii sit naturalis. Secundo, si possit 
concedi Patrem producere Filium voluntate. Tertio, 
si illa productio sit necessaria. 

De primo dicitur ab omnibus quod sic. Quod 
probat unus Doctor sic: Productio simpliciter pri- 
ma est naturalis, quemadmodum natura est prior 
artc; sed productio Filii est simpliciter prima; ergo. 

AlillS Doctor probat idcm sic: Productio per 
modum intellectus est naturalis; sed Filius produ- 
citur per modum intellectus; crgo producitur . na- 
turaliter. 

AlillSy scilicct ScotliS probat hoc idem in Re- 
portatione sua sic: Memoria est principium mere 
naturalitcr producens; sed Filius producitur a me- 
moria Patris; crgo producitur naturaliter. 

Aci evidentiam majorem est sciendum quod 
ad hoc quod productio sit naturalis rcquirun- 
tur tria. Primo, quod principium sit determinatum 
ad unum. Sccundo, quod illud principium sit assimi- 
lativum, quia natura est vis insita rebus ex similibus 
similia procreansC Tcrtio, quod illud principium in 
sua operatione non requirat intellectum dirigentem 
in operando, quia illud ex se exit in operationem. 
Ista autem tria sunt in memoria paterna: est enim 
principium determinatum ad unum; est etiam prin- 
cipium assimilativum ; et est tale principium quod 
non requirit intellectum extrinsecum dirigentem, 
sed seipsa exit immediate in intellectionem. 



DlSTINCT. VI QUiEST. I 137 

De Secundo Articulo dico: duo sunt quae 
faciunt dubium, primum si aliquo modo potest 
«concedi quod Pater generet Filium volens, et dato 
«quod sic, sequitur secundum dubium: si Pater ge- 
neret Filium voluntate in ratione principii elicitivi. 

Quantum ad primum, dicit Gothfridus Quo- 
lib. j. q. 4., quod Pater non generat Filium ali- 
•quo modo volens, quia intellectio Patris aliquo 
modo praecedit quodcumque velle Patris, secundum 
Augustinum 4. de Trin.; sed intellectio Patris, ut 
Patris, est gignitio Filii; ergo generatio Filii prae- 
cedit quodcumque velle Patris. Minor probatur, 
quia ejusdem potentiae non possunt esse duo ac- 
tus diversi, nam actus distinguitur per potentias 
ex 2. de Anima. 

Sed diceres quod generare et intelligere spec- 
tant ad potentiam intellectivam, quae simpliciter est 
una; ergo intelligere et generare sunt idem. — Scd 
hcec positio non valet, quia habet minorem falsam, 
ideo consequentia nulla est. Falsitas autem tnino- 
ris probatur sic: Quando aliqua sic se habent 
quod unum dicit perfectionem simpliciter et aliud 
non, illa non sunt simpliciter idem; sed gcnerarc 
sive dicere non est perfectio simpliciter, intelligcrc 
autem est perfectio simpliciter; ergo non sunt sim- 
pliciter idem. Pritna pars minoris probatur sic : 
quia si generare esset perfectio simpliciter, cum Fi- 
lius et Spiritus Sanctus non generent, sequitur quod 
non essent perfecti simpliciter. Sccunda pars mi- 
noris probatur quia Pater quantum ad intelligere 
<st perfecte beatus; beatitudo autem consistit in 



138 Lib. I Sententiarum 

perfectione simpliciter ; ergo intelligere dicit perfec 
tionem simpliciter. 

Ad argumentum autem primce opinionis, quando- 
dicitur quod potentiae distinguuntur per actus, dico 
quod actio in creaturis uno modo accipitur pro 
actione de generc actionis, alio modo pro actu se- 
cundo qui est de genere qualitatis. Dico ergo quod 
unius potentiae est unus actus, accipiendo acium pro 
altero istorum modorum; tamen unius potentiae pos- 
sunt esse duo actus quorum unus corresponderet 
actui de generc actionis t et alter correspondeat actui 
de generc qualitatis ; et sic est in proposito, quia 
dicere correspondct actui de geuere actionis, et ///- 
tclligere correspondet actui de genere qualitatis. 
Concedo ergo quod Pater gcnerct Filium volens: 
sed hic sunt tres modi dicendi : Unus communis 
videlicct: quod Pater gcnuit Filium volens volun- 
tate conscquentc, sed non voluntate anteccdentc. — 
Alius modus dicendi est per distinctionem, quia \y 
voluntate potest tcneri vel ablative in ratione prin- 
cipii, vcl adverbialiter , et primus intellectus est 
falsus, sccundus verus, scilicet Pater genuit Filium 
voluntate, idcst volitivc. — Tertius modus dicendi 
est Scoti, quod Pater gignit Filium volens hoc mo- 
do, quia in primo signo originis. Pater formaliter 
intelligit, et tunc ctiam potest habere actum vo- 
lendi; in sccundo autem signo originis Pater gignit 
Filium, et vult illam gignitionem volitione habita 
in primo signo originis. 

De secundo autem dubio in isto Articulo, 
scilicet si Pater producit Filium voluntate in ra- 



DlSTINCT. VI QUjEST. I 139 

tione principii elicitivi, patet per omnes Doctores- 
quod non, quia principium elicitivum unius ratio- 
nis in divinis non potest habere duas productiones 
adaequatas; sed voluntas est tale principium, et ha- 
bet productionem adaequatam, sicut est productio- 
Spiritus Sancti; ergo non potest esse principium 
generationis Filii. 

De Hertio Articulo dico quod productio 
Filii est necessaria, quod 

Probatur sic: Necesse esse, si producitur, ne- 
cessario producitur; sed Filius est necesse esse; 
ergo Filius de necessitate producitur. Sed sic est 
in proposito; ergo... 

Praterea, infinitum actuale, si producitur, ne- 
cessario producitur; sed sic est in proposito. 

Ultimo sic: Productio naturalis nullo modo 
impedibilis est necessaria; sed productio Filii est 
naturalis, et nullatenus potest impediri; ergo est 
necessaria. Prima pars minoris patet ex dictis in 
1. Artic: Sccunda pars probatur sic: Quod enim 
aliqua actio impeditur, hoc est vel quia habet a- 
gens contrarium, vel propter subtractionem ma- 
terise, vel propter corruptibilitatem agentis; sed 
nulla istarum causarum est in divinis; ergo ista 
productio non est impossibilis. 

Sed OCCltrrit dllbiwn, qua neccssitatc Pater 
producit Filium. Est autem ad praesens iriplex 
necessitas, scilicet coactionis, naturalis determina- 
tionis et requisitoe perfectionis. — Modo dico quod 
Pater non producit Filium necessitate coactionis„ 



140 LlB. I Sententiarum 

potest tamen dici quod producit eum necessitate 
naturalis determinationis, quia memoria paterna 
per quam producitur Filius, est determinata ex se 
ad producendum verbum. Necessitas autem tertia, 
^cilicet requisitce perfectionis est duplex : una quod 
hoc esset imperfectum sine isto, alia quod ex ple- 
nitudine perfectionis hoc redundat in illud, sicut 
ponit Avicenna 6. Metaph. - De secunda necessitate 
•certum est quod Pater necessario producit Filium 
necessitate requisitce perfectionis, quia si non pro- 
ducit Filium, intellectio paterna non esset perfecta, 
quod sic probatur: Operatio non est perfecta nisi 
■sit in termino; sed si Pater non produceret Filium, 
ejus intellectio non esset in termino, quia Verbum 
est terminus intellectionis divinae; ergo. 

Contra hoc arguit Scotus in Reportatione sic: 
operatio intelligendi est perfectio simpliciter, sicut 
bonitas ; sed posito per impossibile quod Pater non 
produccret Filium, adhuc esset in Patre perfecta 
bonitas; ergo. — Pratcrca, Pater non communi- 
cat Filio nisi quod habet; sed ante productionem 
Filii Pater habet intellectionem imperfectam, quia 
habet eam sine termino per te; ergo Pater com- 
municat Filio intcllectionem impcrfectam, et sic Filius 
est imperfectus. — Ideo dicit quod in primo signo o- 
riginis omnia essentialia sunt perfecte in Patre, et 
in secundo signo communicat Filio; et sic ratio 
opiniojiis non concludit, quia intellectio in se est 
in termino perfectionis, dato quod non haberet ter- 
minum distinctum. 



DlSTINCT. VI QlLEST. I 141 

Ad PRIMUM PRINCIPALE potest dici quod Ri- 
chardus intelligit illud de voluntate concomitante \ 
Alio modo dicitur negando Richard., quia si illud 
dicit Richardus, oppositum tamen videtur B. Au- 
gustino, cui est magis assentiendum. Dicit enim j* 
de Trin. quod Filius procedit quomodo natus, non 
quomodo datus, idest, non per actum voluntatis 
cui convenit dare. 

Ad secundum de invidia dico quod non valet> 
quia invidia est non tantum subtrahendo bona 
quae possent communicari actui voluntatis imme- 
diate, sed etiam respectu quorumcumque quae vo- 
luntas potest communicare et non communicat. 
Nunc autem Pater generat volens, sed non volun- 
tate in ratione principii elicitivi, ut patet in 2. Art* 

Ad tertium, concedo quod generatio Filii non 
sit involuntaria, sed ex hoc non sequitur quod 
voluntate generat. Multa enim facimus quae non 
sunt involuntaria, et tamen voluntas non est prin- 
cipium elicitivum respectu illorum. 




Distinctio VII. 

Hic quasri solet 

Circa istam Distinctionem 7. quceritur: 

Qu^ESTIo I. 

Utrum potentia generandi in Patre sit allquid absolu- 
tum, Tel proprietas personaiis* 

Et videtur quod sit proprietas personalis per 
Augustinum /. de Trin. c. 6. Eo, inquit, Pater 
est, quo est ei Filius; sed Pater paternitate est 
Pater; ergo paternitate est ei Filius; sed illud quo 
est ei Filius generat; ergo Pater paternitate generat, 
et sic potentia generandi est respectus sive pro- 
prietas personalis. 

2 Praeterea, actio propria est a propria forma; 
sed gcnerare est actio propria Patris; ergo est a 
proprietate Patris personali. Major patet ex j. Me- 
taph. et 2. Phys. ubi vult Philosophus quod effec- 
tuum universalium sunt causae universales, et par- 
ticularium particulares. 

3. Praeterea, medium est cjusdcm generis cum 
extremis; sed illud quo Pater generat, est medium 
inter gencrans et genitum; ergo cum generans et 
genitum sunt relativa, oportet quod potentia, sive 
illud quo Pater generat, dicat relationem. 



DlSTINCT. VII QUiEST. I 143 

4. Praeterea, potentia et actus sunt ejusdem ge- 
neris ex 9 Metaph.; sed actus sive generatio est 
relatio; ergo potentia generandi est relatio. 

Contra, Damascenus, lib. 1. dicit quod gene- 
ratio est opus naturae; sed non est opus naturae 
in ratione generantis, ut patet supra dist. j.\ ergo 
generatio est opus naturae. in ratione potentiae vel 
principii; quo modo ergo erit quid absolutum. 

ClRCA HANC QU^STIONEM sunt tres Articuli 
secundum tres opiniones, quarum 

JPrima dicit quod illud quo Pater generat est 
essentia. Quod probatur sic: Generans assimilat sibi 
genitum in forma qua agit; sed Filius assimilatur 
Patri in essentia; ergo illud quo Pater generat est 
essentia. — Et confirmatur ratio sic : Proprietas per- 
sonalis in divinis correspondet proprietati indivi- 
duali in creaturis; sed proprietas individualis crca- 
turarum non est quo creaturae producunt, sed est 
natura in qua conveniunt; ergo. 

Contra istam opinioncm arguitur sic: Omnis 
forma quae est principium sufficiens elicitivum ali- 
cujus actionis, si per se est, per se potest agere 
illa actione. Exemplum hujus est in calore sepa- 
rato, quia si calor esset separatus posset calefacere; 
sed essentia divina est principium generationis per 
te, et constat quod sufficiens; ergo essentia divina 
posset per se generare, quod est falsum. 

Praeterea, producens et forma qua producit ha- 
bent eandem relationem ad productum; sed Pater 
qui est producens, refertur ad Filium realiter; ergo, 
si essentia est illud quo Pater producit, sequitur 



144 Lib. I Sententiarum 

quod illa realitas refertur ad Filium, quod est fal- 
sum. Major patet ex 2 Metaph. et 2. Phys. ubi 
dicitur quod artifex et ars dicuntur eadem rela- 
tione ad artificiatum. 

Praeterea, productio per prius est distinctiva 
quam assimilativa, quia est assimilativa inquan- 
tum est forma, est autem distinctiva inquantum 
est hoc; ergo per prius est productiva inquantum 
est hoc quam inquantum forma; sed ut est hoc 
dicit proprietatem personalem; ergo... Major pa- 
tet, nam omnis productio est distinctiva, non au- 
tem omnis assimilativa ; sed illud est prius a quo 
non convertitur subsistendi consequentia; ergo pro- 
ductio prius est distinctiva quam assimilativa. 

Alia est opinio quod esscntia est princi- 
pium elicitivum gencrationis, et relatio est princi- 
pium determinativum. Ad cujus evidentiam est no- 
tandum secundum istam opinionem, quod omnis 
actio positiva debet habere principium positivum; 
sed in divinis non sunt nisi duo positiva, scilicet 
essentia et relatio. Relatio non potest esse princi- 
pium elicitivum generationis, quia non potest esse 
nec principium nec terminus motus ex j. Phys. 
ergo oportet quod essentia sit principium elicitivum; 
sed essentia est indeterminata ad hanc vel illam 
productionem, scilicet, generationem et spirationem; 
ergo oportet quod per aliquid determinetur; sed 
determinatur per relationem, ergo relatio est prin- 
cipium determinativum, et essentia principium elici- 
tivum. 



DlSTINCT. VII QUiEST. I 145 

Contra istam opinionem arguitur sic: Duplex 
est indeterminatio una est potentiae activae illi- 
mitatae ad plures effectus, ut patet in sole; alia 
potentiae passivae, ut patet in materia. Tunc argui- 
tur sic: Illud quod est indeterminatum indetermi- 
natione potentiae activae, non oportet quod per a- 
liquid determinetur; sed essentia divina est inde- 
terminata indeterminatione potentiae activae; ergo 
essentia non determinatur per relationem. 

Praeterea, quando aliquid est indeterminatum 
ad duos vel plures effectus non ex aequo sed se- 
cundum ordinem, posito priori, ex se absque alia 
determinatione producit secundum ; sed essentia est 
hujusmodi respectu generationis et spirationis, quia 
per prius se habet ad generationem ; ergo posita 
generatione non oportet ponere principium deter- 
minativum respectu spirationis. 

Praeterea, essentia ut essentia, secundum te est 
principium elicitivum; sed essentia ut essentia non 
potest determinari per relationem, dicente Dama- 
sceno /ib. 1. proprietates, inquit, determinant hypo- 
stases non naturam. 

Alia es( opinio Scofi, quae primo ponit 
unam distinctionem, secundo solvit quaestionem. Di- 
stinctio est ista, quod potentia multipliciter accipi- 
tur. Uno modo potentia logica, quae dicit non re- 
pugnantiam terminorum, ut patet /. Metaph. Alio 
modo accipitur potentia prout distinguitur contra 
actum, sicut dicitur 4, Metaph. quod actus et po- 
tentia dividunt ens; et isto modo idem ens, prius 

10 



146 Lib. I Sententiarum 

est in potentia quam in actu, et universalis poten- 
tia non est in Deo, quia Deus est purus actus. 
Alio modo accipitur potentia prout est principium 
agendi et patiendi. Et accipiendo potentiam prout 
est principium patiendi non ponitur in Deo, quia 
potentia illo modo dicit imperfectionem; accipiendo 
autem potentiam prout est principium agettdi, sic 
pariter accipitur dupliciter: uno modo, quantum 
ad illud quod per se significat; alio modo quan- 
tum ad illud quod per se denominat. Loquendo 
vero de potentia quantum ad illud quod per se 
significat, dico quod dicit relationem sive proprie- 
tatem sicut potentionalitas; loquendo autem de po- 
tentia quantum ad illud quod per se denominat, 
idest loquendo de fundamento proximo illius rela- 
tionis praecise circumscriptis quibuscunque concur- 
rentibus, tunc Doctor solvit quiestionem et tenet duas 
Conclusiones: prima> quod potentia sic sumpta non 
dicit relationem; secunda, quod dicit quid absolu- 
tum. 

Prima Conclusio sic probatur: Omnis relatio 
aeque naturaliter respicit suum correlativum pro- 
prium: si ergo potentia gencrandi in divinis dice- 
ret relationem, non distinguercntur ibi duae pro- 
ductiones quarum una est per modum naturae, a- 
lia per modum voluntatis, quod est inconveniens. 

Prreterea, si talis potentia esset relatio, potentia 
paternitatis essct simpliciter perfectior filiatione. Pro- 
batur conscquentia. Primo sic: Illud quo producens 
producit, si non est ejusdem rationis cum forma 
producti continct eam virtualiter, et est perfectius 



DlSTINCT. VII QUiEST. I 147 

ea; sed filiatio non est ejusdem rationis cum pa- 
ternitate; ergo si paternitas est illud quo Pater ge- 
nerat, sequitur quod . paternitas contineat filiatio- 
nem, et sic est perfectior ea. Secnndo sic: Filius 
filiatione nihil producit nec ad intra nec ad extra; 
sed Pater, per te, producit Filium paternitate; ergo 
paternitas est perfectior filiatione. 

Secitnda Conclusio sic probatur: Quod est 
perfectionis in principio productivo, non tollit ab 
eo rationem principii productivi; sed communicare 
se secundum identitatem naturalem et adaequatam 
ponit perfectionem in principio productivo; ergo 
non tollit ab eo rationem principii productivi. Sed 
si per impossibile Deus generaret alium Deum rea- 
liter distinctum, divinitas non esset principium ge- 
nerandi. Ergo quamvis Pater generat Filium com- 
municando sibi naturam, propter illam communi- 
cationem non est negandum quin essentia et divi- 
nitas sint principium generandi. 

Prasterea, aliquid absolutum est terminus for- 
malis generationis ; ergo aliquid absolutum est il- 
lud quo Pater generat. Antecedens est probatum 
supra Dist. j. q. 2. — Conseqnentia probatur, quia 
impossibile est agens vel generans communicare ter- 
minum formalem productionis, nisi agat forma ae- 
que perfecta si agit univoce, vel forma pcrfectiori 
si agit cequivoce. Sed in divinis nihil est aeque per- 
fectum vel perfectius essentia divina sive absoluto; 
ergo absolutum est illud quo Pater communicat ter- 
minum formalem Filio. 

Sed contra istam opinionem adducuntur tria ar- 



148 Lib. I Sententiarum 

gumenta facta contra primam opinionem; sed egO 
dico quod ista argumenta non concludunt; unde 
respondeo ad ea: 

Ad primum, quando dicitur : omnis forma quae 
est principium sufficiens etc. dico quod major est 
falsa, nisi illud principium intelligatur elicitivum et 
per se existens, et sit in potentia propinqua ad ope- 
randum. Exemplum hujus: species in oculo est prin- 
cipium videndi : tamen si poneretur per se non pos- 
set videre, quia non est in potentia propinqua ad 
videndum nisi in oculo. Ita in proposito, essentia 
non est in potentia propinqua ad operandum nisi 
in supposito. 

Ad secundum, dico quod major est vera in crea- 
turis ubi est distinctio realis inter causam et prin- 
cipium quo causat, et sic est dependentia essentia- 
lis; sed in djvinis non est vera, quia nec est ibi 
dependentia essentialis, nec distinctio realis essentiae 
et principii. 

Ad aliudy dico quod duplex est prius; unum a 
quo non convertitur subsistendi consequentia, aliud 
est prius causalitate. Tunc dico quod non semper 
prius secundum consequcntiam est prius secundum 
causalitatem ; et ita concedo quod distingucre in 
generatione est prius, idest, communius quam assi- 
milare, quia multa distinguuntur quae non assimi- 
lantur ; sed distinguere non est prius in generatione 
quam assimilare, et hoc secundum causalitatem. 

Ad prmum PRINCIPALE dico quod quando ab- 
lativus construitur cum verbo, significat principium 



DlSTINCT. VII QUiEST. I 149 

agendi, ut: corpus disgregat albedine; quando au- 
tem construitur cum nomine, tunc non significat 
principium formale agendi, sed significat principium 
formale dandi esse, ut : corpus est album albedine. 
Cum ergo dicitur per Augustinum quod Pater est 
eo Pater quo est ei Filius, verum est formaliter, 
sed non in ratione principii agendi. 

Ad secnttdum, dicendum quod commune est du- 
plex, scilicet per identitatem et per in/ormationem; 
vel per alia verba, sic: quod est unum commune 
secundum rationem, tamen numeratum in pluribus 
secundum rem, et in his vera est propositio Philo- 
sophi; alio modo est aliquid commune secundum 
rem nullo modo plurificatum, et hoc tantum est in 
divinis, et in talibus non est vera propositio Philo- 
sophi, quia a tali communi bene potest esse opera- 
tio propria. 

Ad tertium, dico quod major est vera de medio 
quod conficitur ex extremis> non tamen est vera 
de medio sumpto per quandam convenientiam et 
proportionem y sicut patet quando Angelus intelligit 
'se; nam medium, idest intellectio, est accidens, et 
extrema sunt substantia. — Vel potest dici quod 
potentia generandi non est medium inter Patrem 
et Filium, sed potentia potius se tenet ex parte u- 
nius extremi, scilicet ex parte Patris. 

Ad ultimum, dico quod major est vera de potcn- 
tia quae opponitur actui\ talis autem potentia non 
ponitur in Deo, ut supra patuit in dictis ex tertia 
opinione. 



ISO Lib. I Sententiarum 

QUjESTIO II. 
Secnndo quceritur: 
Utrum generatio dirina sit sequiroea yel uniroea. 

Et videtur quia sit aequivoca, quia illa generatio 
est aequivoca in qua termini generationis distingu- 
untur specie ; sed paternitas et filiatio sunt termini 
generationis et distinguuntur specie; ergo est gene- 
ratio aequivoca. Minor patet. Major probatur, tum 
quia non est major differentia in principiis quam 
in principiatis, tum quia relationes sunt ita idem 
essentiae sicut personae; ergo propter istam identi- 
tatem non debet negari differentia specifica relatio- 
num sicut nec personarum. 

Secundo sic: Ubi duae productiones differunt 
specie, ibi producta differunt specie: sed produc- 
tiones in divinis differunt specie ; ergo producta, et 
per consequens productio est aequivoca. Minor pa- 
tet, quia in divinis non est nisi univoca productio 
unius rationis. Probatio majoris; tum quia aliter 
non esset proportio productionum in divinis ad pro- 
ducta/ tum quia productiones sunt ejusdem ratio- 
nis cum productis: actus enim distinguuntur per 
objecta, ex 2. de Anima. 

Praeterea, quod est perfectionis simpliciter est 
ponendum in Deo; &d in creatura diffcrentia spe- 
cifica est perfectior quam nnmcralis, quia differen- 
tia specifica est de perfectione universi, differentia 
autem numeralis non; ergo differentia specifica est 
ponenda in productionibus divinis. Sed differentia 



DlSTINCT. VII QU^EST. II 151 

specifica ponit generationem aequivocam; ergo ge- 
neratio divina est aequivoca. 

Contra, Augustinus j. de Trin. dicit quod Fi- 
lius est imago Patris, quia similis Patri; sed simi- 
litudo prasupponit generationemi univocam; ergo 
generatio divina est univoca. 

ClRCA ISTAM QUJESTIONEM sunt duae opinio- 
nes contrariae. Una est Varronis dicentis quod ge- 
neratio divina est aequivoca; cujus rationes sunt 
illae quae positae sunt ad primam partem Quaestio- 
nis. Alia opinio est Scoti, quod generatio divina est 
univoca, quod probat sic: In supposito genito et 
generante sunt duo, scilicet natura et proprietas in- 
dividualis; ergo univocatio debet attendi aut penes 
naturam, aut penes proprictatem individualem sive 
personalem. Si primo rnodo y habetur propositum, 
quia cum ibi sit omnimoda identitas in natura, se- 
quitur quod generatio illa sit univoca. Si secundo 
modoy sequitur quod nulla generatio sit univoca, 
quia proprietates individuales generantis et geniti 
in nullo conveniunt. 

Praeterea, generatio est distinctiva et assimila- 
tiva ; perfectior autem ratio est in ea assimilandi 
quam distinguendi, quia assimilare competit sibi 
tamquam forma, distinguere autem competit sibi 
inquantum hoc ; sed perfectior est ratio formae quam 
sit ratio haecceitatis ; ergo generatio debet dici u- 
nivoca ex eo quod est assimilativa; sed generati'6 
divina est maxime assimilativa ; ergo est univoca. 

Praeterea omnes conditiones per quas potest pro- 



152 Lib. I Sententiarum 

bari generationem esse univocam competunt gene- 
rationi Filii Dei; ergo est univoca. Antecedens pa- 
tet, quia illa generatio habet perfectissimum termi- 
num, et est assimilativa. 

Sequendo ergo istam opinionem potest dici ad 
rationes primae opinionis: 

Ad primum f dico quod in divinis proprie non 
est species, nec differentia specifica, nec ratio generis 
ut patebit in sequenti Distinctione. Bene tamen con- 
cedo quod paternitas et filiatio sunt alterius ratio- 
nis, quia magis distinguitur paternitas a filiatione, 
quam paternitas a paternitate. Et quando dicitur 
quod constituta differunt specie, nego illud. — Ad 
probationem est dicendum quod aliqua magis di- 
stingni potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod 
in nullo conveniunt; alio modo f quod non suntcom- 
possibilia, verbi gratia,, ut homo et album plusdi- 
stinguuntur quam album et nigrum, accipiendo di- 
stinctum primo modo\ sed album et nigrum plus 
distinguuntur secundo modo t sunt enim ejusdem ge- 
neris, non tamen sunt compossibilia sicut album et 
homo. Ergo cum dicitur quod non est major di- 
stinctio in priucipiis quam in principiatis, illud 
concedo quantum ad iucompossibi/itatcm, quia si- 
cut impossibile est paternitatem esse filiationem, ita 
impossibile est patrem esse filium; sed nego illam 
propositionem quantum ad convcnientiam; nam dif- 
ferentiae specificae sunt primo seipsis diversae, et in 
nullo conveniunt, et tamen specics constitutae per 
eas conveniunt in genere. 

Ad secundum f quando dicitur quod productio- 



DlTSTINCT. VII QlLEST. II 153 

nes sunt alterius rationis, negetur secunda pars ma- 
Joris, quia secundum Philosophum j. P/iys. per 
motum rectum et per motum circularem potest 
acquiri idem ubi numero, et tamen motus rectus 
et motus circularis tantum differunt quod sunt al- 
terius rationis et quod non sunt ad invicem com- 
parabiles, ut patet 7. Phys. Et quando probatur 
quod aliter non esset proportio producentis ad pro- 
ductum, dico quod non oportet omninodam pro- 
portionem hic esse. — Et quando ulterius dicitur 
-quod productiones sunt ejusdem rationis cum pro- 
ductis, concedo quantum ad aliquid, quia sic pro- 
ductiones sunt relativae, ita et producta vel personae 
productae dicuntur relative. 

Ad ultimum, dico quod in creaturis differentia 
spccifica est perfectior quam differentia numeralis; 
sed in divinis propositio illa non habet veritatem 
nec evidentiam. Ratio autem quare in creaturis dif- 
ferentia specifica est perfectior quam numeralis haec 
est propter finitatem creaturarum, quia nulla creatura 
est quae habeat in se entitatem infinitam, ideo 
quod non est ibi in una specie, ponitur in alia 
propter majorem perfectionem universi; in divinis 
autem non est sic, quia ibi ponitur entitas infinita 
•quae continet in se perfectiones omnium. 




Distinctio VIII. 

Hic quaBritup de vepitate. 

Circa ista?n Distinct. 8 quceritur de veritate* 
QU^ESTIO I. 
Utrum yeritas sit prlnclpalius In re ?ei ln inteliectn. 

Et videtur quod in re, quia quando aliqua di- 
cuntur ad convertentiam, ubi unum est principa- 
liter, ibi reliquum; sed ens et verum dicuntur ad 
convertentiam, et ens principalius est in re; ergo 
et verum. 

Contra Philosophus, 6, Metaph, dicit quod ve- 
rum et falsum sunt in mente, bonum et malum, 
sunt in re. 

ClRCA HANC QU/ESTIONEM sunt tres opiniones. 

Una dicit quod verum et falsum principaiius 
sunt in intellectu, secundario autem in re, propter 
duas rationes. Prima ratio est : quando aliquid con- 
sistit in sola habitudine, ibi principalius est, ubi 
terminatur; sed veritas inquantum est manifestatio 
rei ad intellectum consistit in habitudine; ergo ibi 
principalius est ubi tcrminatur: sed terminatur ad 
intellectum; ergo principalius est in intellectu. — 



Distinct. VIII QujESt. I 155 

Secunda ratio: veritas secundum rationem suam 
formalem dicit adaequationem passivam rei ad in- 
tellectum; sed ista adaequatio principalius est in 
intellectu; ergo. 

Alia Opiftio omnino est contraria, quod veri- 
tas principalius est in re, secundario in intellectu, 
propter duo: Primo, quia veritas quae est in in- 
tellectu, est propter veritatem quae est in re, quia 
ab eo quod res est vel non est, oratio dicitur 
vera vel falsa; sed propter unumquodque tale et 
illud magis, ex /. Post.; ergo veritas principalius 
est in re quam in intellectu. — Secundo y sic: ve- 
ritas signi est minus principalius quam veritas si- 
gnati; sed veritas quae est in intellectu est veritas 
signi, illa autem quae est in re est veritas signati. 

Tertia Opinio mediat, et bene, quod veritas 
potest accipi duobus modis : uno modo fundamen- 
taliter, alio modo forma/iter, ut dicit habitudinem 
rei ad intellectum. Primo modo est in re principalius, 
et consecutive in intellectu, et isto modo currunt ar- 
gumenta secundae opinionis. Secundo modo princi- 
palius est in intellectu, secundario autem in re, et 
sic currunt argumenta primae opinionis, et patet 
per hoc ad argumenta principalia. 

Sed occurrit hic unum dubium, quia ubi est 
plus de fundamento, ibi est plus de habitudine si- 
ve relatione, sicut patet discurrendo per omnes re- 
lationes; sed veritas fundamentaliter sumpta est 
principalius in re; ergo etiam formaliter sive habi- 
tudinaliter sumpta est principalius in re, et sic non 



iS6 Lib. I Sententiarum 

principalius in intellectu. Ad hoc dicetur infra in 
«quaestionibus de relationibus Dei ad cr^aturam. 

QUiESTIO II. 

Secundo quceritur de im?nutabilitate Dei. 

Utram Deus sit immntabilis. 

Videtur quod non, quia motis nobis moventur 
•omnia quae in nobis sunt, ex i. de Anima; sed 
Deus est in nobis, et nos sumus mutabiles; ergo 
Deus est mutabilis. 

< In contrarium est Magister in littera, qui pro- 
bat per multas auctoritates Deum esse immutabi- 
lem. 

IN ISTA QU^ESTIONE conclusio est certa, sci- 
licet quod Dcus est immutabilis; sed oportet vi- 
dere quantum valeant rationes quae ad hoc addu- 
•cuntur. 

Istam Conclusionem probat Philosophus 
in 7. et 8. Phys. 

In septimo probat eam sic: Omne quod move- 
tur ab alio movetur; sed non est abire in infini- 
tum in motis et moventibus; ergo est devenire ad 
unum movens immobile. Major probatur in /. c. 
ejusdem septimi: quod quiescit ad quietem partis 
non movetur a seipso sed ab alio; sed omne quod 
movetur quiescit ad quietem partis; ergo omne 
quod movctur, ab aliquo alio movetur. Minor pro- 
batur ^. cap. septimi sic : Si est abire in infinitum 



DlSTINCT. VIII QUJEST. II l$J 

in moventibus et motis, tunc motus infinitus est in 
tempore finito ; consequens est falsum, ut probatum 
est 6. Phys. c. g. ; ergo et antecedens* Consequens 
hujus rationis probatur sic ibidem : Quando aliquid 
movet ex eo quod movetur simul movet et move- 
tur, ut si b movet a et movetur a c, simul et in 
eodem tempore, b movebit et movebitur, et sic in 
tota coordinatione moventium et motorum erit. Est 
autem advertendum secundum Philosophum ibidem 
quod cum a movetur a b, et b a c et sic in infi- 
nitum quamvis totus motus sit infinitus, motus ta- 
men a tantum et cujuslibet per se est motus fini- 
tus. Tunc arguitur sic: Motus a est finitus; ergo 
est in tempore finito. Vocetur ergo illud tempus b ; 
sed cum movetur a per b quod est tempus finitum mo- 
ventur omnia alia moventia et mobilia in illa coor- 
dinatione et illa sunt infinita per te, et simul sum- 
pta, et illa faciunt motum infinitum; ergo motus 
infinitus erit in tempore finito. - Forte dices, quod 
istorum moventium et motorum non est unus mo- 
tus numero. Hoc improbat Philosophus per hoc 
quod movens et motum debent esse simul, sicut 
declaratur per istam rationem . Omne quod move- 
tur, aut movetur a principio intrinseco aut a prin- 
cipio extrinseco. Sed ea quae moventur a prin- 
cipio intrinseco, patet quod in eis movens et mo- 
tum sunt simul. Similiter et in his quae moventur 
a principio extrinseco, movens et motum debent 
esse simul, quod probatur ibid. sic : Quod movetur 
a principio extrinseco, movetur altero istorum qua- 
tuor modorum, scilicet : pulsione, tractione, vectione 



Lib. I Sententiarum 



. igine; sed vectio et vertigo reducuntur ad 
pulsionem et tractionem. In pulsione autem et trac- 
tione movens et motum sunt simul, quia pulsio est 
motus a movente, tractus autem est motus ad ip- 
sum movens; ergo. 

Secundo probatur ista Conclusio <?. Phys. 
•c. 7. et. <?. per divisionem moventium et motorum 
sic: primum movens non movetur ab alio nec a 
se; ergo nullo modo movetur. Consequentia patet, 
antecedens probatur: 

Quantum ad primam partem sic : Si primum 
movens movetur ab alio, aut hoc est per accidens 
aut per se; sed non movetur per accidens, tum 
quia quod per accidens inest, non de necessitate 
inest, et sic potest non inesse; tum quia in motu 
sunt tria, scilicet movens, instrumentum et res mota; 
sed instrumentum movet et movetur: res autem 
mota movetur et non movet; ergo movens rao- 
vet et non movetur ; ///;;/ quia Anaxagoras po- 
suit intellectum, idest, primam causam, impassibilem 
et immobilem. Nec etiam primum movens move- 
tur per se, quia eodem modo esset in qualibet spe- 
cie motus, ct sic projiciens lapidem projiceretur 
per se, quod est falsum. 

Secunda pars antccedentis , scilicet quod primum 
movens non movetur a se, probatur dupliciter, tum 
quia relationes oppositae, scilicet moventis et moti 
essent in eodem simul, tum quia idem simul esset 
in actu et potentia. Scotus dicit illam rationem non 
concludere simplicitcr immobilitatem Dei, quia non 
plus concludit nisi quod primum movens non mo- 



DlSTINCT. VIII QlLEST. II 159 

vetur, ut corpus, vel ut virtus in corpore; nam 
sequendo dicta Philosophi non videtur inconveniens 
aliquid moveri, dato quod non movetur ab alio 
quod patet ex 1. Phys. c. 6., ubi arguens Mellis- 
sum qui dicebat unum ens esse immobile, ait sic: 
propter quod dicitur ens immobile, si unum omnia; 
quasi dicat, hoc non sequitur; et subjungit, sicut 
pars una aquae cum sit haec, movetur in illa aqua 
quare et omnis aqua sic movetur, et amplius sub- 
jungit: si unum propter quid alteratio non esset 
quasi dicat, non sequitur. — Prceterea y 8. Pliys. c. 8. 
£., ubi probat motum localem esse simpliciter pri- 
mum, dicit quod movens seipsum movet se secun- 
dum primum motum. — Prceterea, suae rationes 
nihil concludunt nisi de movente univoco, sicut i- 
psemet dicit in litera; primum autem movens non 
est movens univocum sed aequivocum; sed rationes 
solventur diffuse lib. 2. dist. 3. q. 1.: Utrum An- 
gelus cognoscat se per essentiam. 

Probatur ergo immobilitas Dei ex hoc quod 
est summe simplex et necesse csse, et arguitur sic: 
Quod est summe simplex non movetur mutatione 
accidentali; sed Deus est summe simplex; ergo non 
movetur mutatione accidentali. — Ulterius, quod 
est necesse esse non movetur mutatione substantiali, 
puta de non esse ad esse; sed Deus est necesse 
esse; ergo non movetur mutatione substantiali. Tunc 
ultra : Omne quod movetur, aut movetur mutatione 
substantiali aut mutatione accidentali; sed Deus nec 
movetur substantialiter, nec accidentaliter, ut pro- 
batum est; ergo est immutabilis. 



Lib. I Sententiarum 



iw .^vJUMENTUM IN CONTRARIUM dico quod 
motis nobis omnia quae sunt in nobis per in- 
formationem moventur; Deus autem non est in no- 
bis per informationem, sed per illapsum; quare non 
valet. 

Qu^ESTIO III. 

Tertio quceritur de divina simplicitate et qucerun- 
tur duo. Primo: 

Utrnm Deus sit simplex per earentiam omnls eomposl- 
tionis. 

Videtur quod non. Quod non est perfectionis non 
est ponendum in Deo ; sed simplicitas non est per- 
fectionis; ergo non est ponenda in eo. Probatio mi- 
noris: Si simplicitas esset perfectionis, tunc quod- 
libet habens simplicitatem esset perfectius non ha- 
bente eam, et sic materia esset perfectior compo- 
sito, quod est falsum. 

In contrarium est Magister in litcra, et proba- 
tur per Augustinum 6. De Trin.: Deus, inquit, 
summe simplex est. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM prsemitto unum, 
scilicet, quod per summam simplicitatem intelligo 
carentiam omnis compositionis actualis et aptitudi- 
nalis, ita quod habens summam simplicitatem, nec 
est compositum, nec alteri componibile, et hoc dico 
propter materiam et relationes creaturarum, quae 
quamvis non includant compositionem actualem, 
includunt tamen potentionalem, quia sunt entia al- 



DlSTINCT. VIII QlLEST. III l6l 



teri componibilia . — Hoc praemisso sunt tres Ar- 
ticuli videndi: primo, si in Deo est compositio ex 
materia et forma : secundo, si ibi sit compositio sub- 
jecti et accidentis: tertio, si ibi est compositio ge- 
neris et differentiae. 

Quantum adprimum dico quod in Deo non 
est compositio ex materia et forma, sicut patet per 
Philosophum 12. Metaph., et probatur rationibus 
sic: Causalitas materiae et formae non est simpli- 
citer prima, quia de necessitate praesupponit causa- 
litatem efficientis et finis, sicut imperfectum prae- 
supponit perfectum ; ergo si in Deo est compositio 
ex materia et forma, illa compositio praesupponit 
causam effectivam, et sic Deus non esset primum 
efficiens. 

Secundo sic: In co quod est summe indepen- 
dens non debet poni aliquod dependens; sed mate- 
ria dependet, Deus autem non est dependens : ergo. 

Tcrtio sic! Necesse esse non est compositum ; 
sed Deus est necesse esse; ergo non est composi- 
tus. Major probatur, quia illa componentia vel sunt 
necesse esse, et sic sunt in ultimata activitate vel 
actualitate, et non faciunt per se unum. Sequere- 
tur etiam quod aliquid esset necesse esse propter 
duas rationes, quarum una remota , nihilominus es- 
set necesse esse; si autem non cssct necesse esse, 
tunc Deus sive necesse csse includeret possibile esse, 
quod est inconveniens. 

Quarto sicr Infinitum non est alteri componi- 

bile; sed Deus cst infinitus; ergo. Probatio majo- 

11 ■ 



162 Lib. I Sententiarum 



ris ; componibile caret perfectione ejus cum quo 
est componibile; sed infinitum non caret perfec- 
tione; ergo non est alteri componibile. 

De secundo Articulo dico duas conclu- 
siones : Prima qucd in Dco non cst compositio ex 
subjecto et acidentc corporali sicut est quantitas. 
Sccunda quod non est ibi compositio ex subjecto 
et accidente spirituali, sicut est intcllectio et volitio. 

Primam Conclusionem probat Philosophus 
c?. Physic. cap. ult. : Deus habet potcntiam infinitam 
sed potentia infinita non potest esse in magnitu- 
dine; ergo Deus non habet magnitudinem. Proba- 
tio minoris, quia potentia infinita vel esset in ma- 
gnitudine infinita, et hoc non, quia nulla talis ma- 
gnitudo est, ut probatur j. Phys. tractatu Dc Infi- 
nito ; vel esset in magnitudine finita, et hoc non, 
quia major virtus est in majori magnitudine; ergo 
infinita virtus est in infinita magnitudine ; ergo. Ra- 
tio ista esset efficax, si illa virtus poneretur extensa 
ad extensionem magnitudinis ; sed si ponitur quod 
non sit extensa, imo quod sit ejusdem rationis in 
parte et in toto, sicut ponitur de anima rationali 
quae tota est in toto et in qualibet parte corporis, 
tunc argumentum non concludit, quia virtus infi- 
nita esset in magnitudine infinita. 

Ideo aliter probatur Conclusio sic : Remoto priori 
removetur posterius; scd compositio ex materia et 
forma est prior compositione partium quantitativa- 
rum, et illa non ponitur; crgo nec ista. — Pos- 
sunt ctiam adduci ad illam Conclusionem rationes 



DlSTINCT. VIII QlLEST. III 163 

positae in prcecedcnti Artiatlo, scilicet ex parte ef- 
ficientis, et dependentiae, et necesse esse, et sic in- 
finiti. 

Secunda Conclusio hujus Articuli posset etiam 
probari eisdem rationibus; sed adducuntur specia- 
les rationes Philosophi 12. Mctaph., tum quia vile- 
sceret ejus intellectus, si intelligere essct aliud ab 
eo; tum quia illud intelligere esset cum labore et 
fatigatione, quia intellectus ejus esset praecise in po- 
tentia contradictionis. 

Aliqui probant idem sic : ubi potentia et objec- 
tum sunt ejusdem rationis vel idem, ibi actu idem 
sunt: in Deo idem sunt objectum et potentia in- 
tellectus ; ergo actus est idem : sic non est actus 
creaturae. Sed ratio non valet, quia Angelus intelli- 
git se, et tamen actus intelligendi et essendi non 
sunt idem specie in Angelo. 

De tertio Articulo sunt opiniones: 
Una dicit quod in Deo est compositio ex ge- 
nere et differcntia, quia Deus per se est in genere, 
quod probant per Boetium lib. 3. de Trin., qui 
videtur ponere duo genera in divinis. — Prceterea 
Comment. dicit 10. Metaph., quod Deus est men- 
sura omnium substantiarum; sed unumquodque men- 
suratur per illud quod est perfectissimum in suo 
genere; ergo Deus est in genere substantiae. — 
Prceterea, si Deo repugnaret esse in genere, hoc 
esset propter suam simplicitatem ; sed hoc non ob- 
stat, quia Angeli sunt simplices, et tamen ponun- 
tur in genere. 



164 Lib. I Sententiarum 

Alia est OpintO quam teneo, quod Deus non 
est in genere, quia si Deus esset in genere, tunc 
maxime esset in genere substantiae ; sed hoc genus 
dicitur a substando et substat accidentibus, secun- 
dum Augustinum 10. De Trin. ; Deus autem non 
substat accidentibus ; ergo. 

Prceierea, genus est pars; sed Deus est sim- 
plicissimus non habens partem ; ergo. 

Prceterea illud quod se habet per indifferentiam 
ad quodlibet genus, non est in generc; sed ea 
quae dicuntur de Deo sunt hujusmodi, quia essen- 
tialia in Deo sunt formaliter infinita ; relationes non> 
quia essentialia dicuntur per indifferentiam ad fini- 
tum et infinitum ; personalia autem dicuntur per 
indifferentiam ad infinitum et non ad finitum, ge- 
nus autem non habet indifferentiam ad illa; ergo. 
Major probatur, quia realitas a qua accipitur ge- 
nus, est potentionale respectu realitatis a qua acci- 
pitur differentia; infinitum autem non est potentio- 
nale ; ergo. — Respondeo quod ratio ista accipit u- 
num falsum, scilicet quod realitas a qua accipitur 
genus est alia a realitate a qua accipitur differentia. 
Sed illud non valet, quia est contra Aristotelem <?. 
Metapli., ubi dicit quod definitio est sermo longus 
partes habens, et propterea tunc in definitionibus 
essct nugatio, et gcnus complete definiret sine dif 
ferentia. Sed hoc magis discutietur Lib. 2. dist. j. 
De compositionc Angelorum. 

Adducitur autem ab aliis ista ratio: Ouod conti- 
net perfectiones omnium gcnerum non est in gc- 
nere ; sed Deus est hujusmodi ; ergo. 



DlSTINCT. VIII QU^ST. III 165 

Prseterea ultimo arguitur per Avicennam 8. Me- 
taph. c. 4.: Necesse esse non est in genere; sed 
Deus est necesse esse; ergo non est in genere. 

Ad primum alterius opinionis. dico quod Boe- 
tius non ponit duo genera in divinis, sed duos 
modos praedicandi scilicet ad se, et ad aliud. 

Ad secundum dico quod mensura est duplex, in- 
trinseca et extrinseca. Intrinseca bene est in eodem 
genere cum mensurato, sed extrinseca non. Deus 
autem est mensura extrinseca substantiarurh, et 
non intrinseca. 

Ad tertium dico quod Angeli non habent illam 
simplicitatem quam Deus habet," quia in eis cadit 
compositio ex subjecto et accidente, vel ex materia 
et forma secundum aliquos. 

Ad primum principale dico quod major 
potest negari, quia relationes originis non dicunt 
p*rfectionem simpliciter et tamen ponuntur in Deo. 
Vel aliter potest dici quod simplicitas proprie 
sumpta non dicit perfectionem, ut patuit in princi- 
pio quaestionis, sed dicit carentiam omnis composi- 
tionis, ita quod habens eam, nec est compositum, 
nec alteri componibile : materia autem quamvis non 
sit composita ex re et re, est tamen alteri compo- 
nibilis. 



166 Lib. I Sententiarum 



Qu^stio IV. 
Quarto quceritur : 

Utrum eum gimplieitate dlrina stet aliqua distlnetio ex 
natnra rei perfeetiouum attrlbntallnm. 

Videtur quod non, quia quod tollit summam 
unitatem non est ponendum in Deo: sed talis dis- 
tinctio tollit summam unitatem ; ergo. Major patet, 
quia ens et unum convertuntur ; ergo quod tollit 
summam unitatem tollit summam entitatem ; nihil 
autem est ponendum in Deo quod tollit summam 
ejus entitatem : ergo. Minor patet, quia contraria in 
eodem mutuo se expellunt; sed unum et distinc- 
tum sunt contraria; ergo ubi est distinctio, ibi non 
est summa unitas. 

In contrarium arguitur, quia si inter attributa 
non esset aliqua distinctio ex natura rei, tunc uno 
attributo cognito omnia cognoscerentur, et sic su- 
perfluet et investigatio sanctorum et philosophorum 
qui investigati sunt plures perfectioncs attributales 
in Deo. 

ClRCA ISTAM QU/ESTIONEM, primo ponetur una 
opinio falsa; secundo vera; tertio dicetur ad rationes 
falsae opinionis. 

Quantum ad primum est una opinio Tho- 
mae et Gothfredi, quod inter attributa est tantum 
distinctio per actum intellectus sive rationis. Et sum- 
matim recolligendo rationes doctorum qui istam 
opinionem defendunt, sunt 18 rationes: 



DlSTINCT. VIII QU^EST. IV 167 

Prima, quia Anselmus dicit in Monolog. c. 17; 
quidquid de summa essentia dicitur, uno modo et 
una consideratione est. 

Secundo sic: Comment. 12. Metaph. com. jy. 
multiplicitas in Deo non est, sed in intellectu. 

Tertio sic: quia Augustinus in lib. De triplici 
habitaculo dicit quod sapientia in Deo non est 
magis sapientia quam bonitas; sed si esset aliqua 
distinctio inter sapientiam et bonitatem, tunc sa- 
pientia esset magis sapientia quam bonitas. 

Quarto sic: quod omnino nulla res est, nihil 
est, per August. De doct. christ, ; acceptis ergo 
formalitatibus in suis praecisis rationibus, aut sunt 
res, aut non res, sive nihil ; non nihil; ergo res. Sed 
sunt plures formalitates ; ergo plures res. 

Quiuto sic : formalitates se habent ad res, sicut 
inferius ad superius; sed multiplicato inferiori mul- 
tiplicatur superius, ergo si sunt plures formalitates 
erunt plures res. 

Sexto sic: cujus formalitas est sua realitas, a 
quo illud distinguitur formaliter et distinguitur 
realiter; sed cujuslibet attributi cum sit simplici- 
ter simplex, sua formalitas est sua realitas; ergo 
a quocumque illud distinguitur formaliter, distin- 
guitur et realiter. 

Septimo sic: diffcrentia et convenientia oppo- 
nuntur; ergo sicut convenientia formalis ad realem, 
ita differentia realis ad formalem; sed quae conve- 
niunt formaliter, conveniunt realiter; ergo quae dif- 
ferunt formaliter, differunt et realiter. 

Octavo sic: quot modis dicitur unum opposito- 



168 LlB. I Sententiarum 

rum, tot modis et reliquum; sed omnis convenientia 
vel est realis vel rationis; ergo omnis differentia vel 
est realis vel rationis. 

Nono sic: proprietas non excedit suum proprium 
subjectum, quia dicuntur ad convertentiam ; sed diffe- 
rentia est proprietas entis; ergo non excedit ratio- 
nem entis. Sed omne ens vel est reale vel rationis 
$ecundum Philosophum 6. Metaph., qui dividit ens 
in anima et extra animam; ergo omnis differentia 
vel est realis vel rationis. 

Decimo sic: quando aliquid sequitur ad aliud. 
codem utrobique addito, sequitur illud, ex I. Prior.; 
scd formalitas infert rcalitatem : ergo differentia for- 
malis infert differcntiam realem. 

Undecimo sic: Augustinus ij. De Trin. dicit 
quod justitia et bonitas in creaturis non ita sicut 
in Deo duae qualitates sunt, sed quae justitia ipsa 
et bonitas; sed praedicatio in abstracto non est vera 
nisi sit per se praedicatio; cum ergo ista praedica- 
tio sit in abstracto ; ergo est vera, ct sic nulla est 
ibi distinctio cx natura rei. 

Duodccimo sic: quodlibet attributum divinum, 
quia est realitcr infinitum non compatitur secum 
aliquam realitatem quam realiter non includit; ergo 
similiter cum quodlibet attribtitum sit formaliter in- 
finitum, non compatitur aliquid secum quod for- 
maliter non includat. 

Dccimo tertio sic : distinctio rei ct rei facit com- 
positionem, quia compositio nihil aliud est quam 
cum alio positio; scd in Deo nulla est compositio; 
fcrgo. 



DlSTINCT. VIII QlLEST. IV 169 

Decimo quarto sic: scientiae secantur quemad- 
modum et res de quibus sunt, ex 3. De Anim. ; 
•ergo si est aliqua distinctio media quae nec est rea- 
lis nec rationis, erit quaedam scientia quae nec est 
realis nec rationis, quod est inconveniens. 

Decimo quinto sic: inter rem et rationem non 
cadit medium ; ergo nec inter differentiam realem 
et rationis cadit medium. 

Decimo sexto sic: formalitas dicitur a forma, 
ergo multiplicatis formalitatibus multiplicantur et 
formae, quemadmodum multiplicato abstracto mul- 
tiplicantur concreta; ergo si in Deo sunt plures 
formalitates sunt etiam plures formae. 

Decimo septimo sic : inconveniens est in Deo po- 
nere summam unitatem et non summam unitatem ; 
sed tu ponis unitatem summam et non summam, 
quia ponis unitatem realem et formalem quae est 
summam, et unitatem realem et non formalem qu& 
non est summa unitas. 

Decimo octavo arguitur per rationem quae facta 
est ad principale, quia talis distinctio tollit summam 
unitatem. 

Alia est Opiflio verior quam sequor, quod in- 
ter attributa divina est aliqua non identitas sive di- 
stinctio ex natura rei circumscripto omni opere et 
actu intellectus; et potest ista distinctio vocari mo- 
dalis vel formalis; non tamen intelligo istam dis- 
tinctionem per positionem sed per abnegationem, in- 
quantum hoc formaliter non est illud. Ideo Doctor 
noster dicit quod melius est uti illa negativa, non 
idem quam distinctum. — Conclusio ergo princi- 



170 Lib. I Sententiarum 



palis, scilicet quod attributa aliquo modo distingu- 
untur ex natura rei 

Probatnr propter Augustinum Lib.j. contra Ma- 
ximinum. Dicit enim Maximinus Deum non esse sim- 
plicem, sed esse ibi tria supposita realiter distincta 
contra quem ait Augustinus : Si potes, inquitj De- 
um intelligere magnum, bonum et sapientem etc. 
sine compositione, quomodo non potes intelligere 
Patrem et Filium et Spiritum Sanctum in una sim- 
plici essentia? Sed ista ratio non valet, imo esset 
falsa consequenter nisi esset ibi aliqua distinctio ex 
natura rei. Ergo. 

Prceterea Damascenus lib. I. c. 4., Si justum 
et si bonum et si quid tale dixeris, non naturam 
Dei dicis, sed quae circa naturam sunt. 

Tertio sic: Distinctio attributorum est funda- 
mentum distinctionis emanationum personalium, quia 
Filius procedit ut verbum in intellectu, Spiritus au- 
tem ut amor in voluntate. Ex hoc arguitur sic: 
quando aliquid est principium unius productionis 
respectu cujus aliud non potest esse principium,. 
illa non sunt idem ex natura rei; sed intellectus 
est principium productivum Verbi, voluntas est 
principium productivum Spiritus Sancti, et non e 
converso; ergo. Respondetur quod essentia divina 
cum relationibus principiat illas diversas emana- 
tiones. Contra omnis relatio aeque naturaliter res- 
picit suum correlativum ; ergo essentia divina sub 
ratione harum relationum aeque naturaliter respicit 
illas productiones, et sic non ponitur in Deo duplex 
productio, scilicet naturalis et libera. 



DlSTINCT. VIII QlLEST. IV 171 

Et prceterca in illo primo instanti originis an- 
tequam generetur Filius, aut essentia divina eodem 
modo se habet ex natura rei, aut alio et alio modo; 
si alio et alio modo, habetur propositum; si eodem 
modo, ergo Filius ex vi productionis suae non esset 
magis imago Patris quam Spiritus Sanctus, quod 
est contra Augustinum, 7. De Trin. 

Prceterea quarto sic: distinctio praecedens ratio- 
nem principii distinctivi non est talis per distincti- 
vum; sed distinctio intellectus et attributorum ad 
essentiam praecedit intellectionem quae est princi- 
pium distinctivum eorum quae distinguuntur secun- 
dum rationem ; ergo non est per actum intellectus. 
Probatio minoris, quia si nulla distinctio eorum 
praecederet, ista non magis distinguerentur intellec- 
tione quam natura, quia quidquid distinguitur in- 
tellectione, ut est omnino indistincta a natura, distin- 
guitur etiam a natura. — Respondctur quod argu- 
mentum non valet, quia si per impossibile esset 
sola intellectio ipsa esset nata distinguere, et na- 
tura non. Coutra ; quando unum aptum natum est 
distinguere et aliud non, ista non semper sunt i- 
dem omnino; sed intellectus est aptus natus distin- 
guere et natura non, per te ; ergo non sunt omnino 
idem. 

Quinto sic: quae non sunt tantum ad invicem 
idem, quantum aliquid est idem sibi ipsi, illa non 
sunt idem ex natura rei omnino ; sed intellectus et 
voluntas sunt hujusmodi; ergo. Probatio minoris, 
quia intellectus divinus sic est idem sibi ipsi, quod 
intelligit mala, voluntas autem divina non vult mala.. 



172 Lib. I Sententiarum 

Sexto sic: contradictoria non verificantur de 
eodem secundumrem; sed contradictoria verifican- 
tur de intellectu et voluntate, quia, sicut dictum 
est, voluntas divina non vult mala et intellectus di- 
vinus intelligit mala; ergo. — Respondetur quod 
•contradictio tollitur propter diversa connotata. Sed 
hoc non valct, quia intellectus connotat aliquid quod 
voluntas non connotat; ergo non sunt idem, quia 
connotare et non connotare sunt contradictoria. 

Septhno sic: quaecumque in suis formalibus ra- 
tionibus distinguuntur, ubicumque sunt ibi distingu- 
untur; sed attributa in suis rationibus formalibus 
distinguuntur ; ergo. 

Octavo sic: quae non includunt se invicem in 
suis rationibus definitivis, illa formaliter distinguun- 
tur; sed attributa divina sunt hujusmodi; ergo. 

Nono et ultimo sic: de eadem re simplici pos- 
sunt haberi plures conceptus objectivi, ut patet per 
Commentatorcm 12. A/ctap/i. com. 8. Quaero ergo 
ad quid terminantur illi conceptus, quia vel ad idem 
penitus, et tunc est nugatio ; aut ad aliud et aliud 
per intellectum fictum, et tunc essent fictivi, vani; 
aut ad aliud et aliud extremum existens in re, et 
sic habetur propositum, maxime quia respectu es- 
sentiae divinae simplicis intellectus intuitivus nullam 
facit distinctionem, nisi secundum quod existens est. 

Circa tertfum Arttculum respondeo ad 
motiva primae opinionis: 

Ad prima tria sic dico quod cx majori differentia 
•et manifesta concludittir minor quae cst immanife- 



DlSTINCT. VIII QlLEST. IV 173 

sta, ut ex differentia creaturarum concluditur diffe- 
rentia idearum non autem differentia formalis, quia 
in ordine vel ratione eorum quae distinguuntur ex na- 
tura rei est minima, ideo est immanifesta; nam a- 
liqiia distingui ex natura rei potest esse dupliciter 
scilicet fundamentaliter et formaliter. Illae autem 
auctoritates intelligendae sunt de identitate funda- 
mentali non formali sive modali. 

Ad quartum dico quod potest negari illa propo- 
sitio disjunctiva, quia attributa in suis praecisis ra- 
tionibus sunt ultimate abstracta, in quibus non o- 
portet alteram partem contradictionis concedere, 
per Avicennam /. Metaph. c. 1. — Aliter potest 
dici concedendo quod sunt res, sed non sequitur: 
ergo sunt plures simpliciter, immo est fallacia se- 
cundum quid ad simpliciter arguere ex pluribus 
modalibus plures res simpliciter. 

Ad quintum nego minorem in divinis, ///;;/ prop- 
ter illimitationem fundamenti ratione cujus identi- 
ficantur realiter, ////;/ quia persona est inferior ad 
essentiam, et tamen non sequitur: sunt plures per- 
sonse, ergo plures essentiae. 

Ad sextum nego minorem et ad probationcm y 
scilicet quod quodlibet attributum est summe sim- 
plex, dico quod hoc non excludit simplicitatem di- 
vinam, ut patebit infra in XIII argumento. 

Ad scptimum, cum dicitur: sicut convcnicntia 
formalis ad realem, ita diffcrcntia formalis ad diffe- 
rentiam realem, dico quod illud est falsum quia 
convenientia formalis includit necessario realem, sed 
differentia formalis non sic includit realem, quod 



174 Lib. I Sententiarum 



patet, quia quae conveniunt in homine conveniunt 
in animalitate, et tamen quae differunt in homine, 
non differunt in animalitate. 

Ad octavum nego illam propositionem quae dt- 
cit quod omnis convenientia vel est realis vel ra- 
tiouis; est enim dare convenientiam mediam qua 
aliquid est idem formaliter sibi ipsi. 

Ad nonum dico quod proprietas non excedit 
suum subjectum; sed ens extra animam dividitur in 
ens reale et in ens formale sive modale, et ideo 
ponitur illa non identitas formalis. 

Ad decimum nego majorcm in divinis, quia per- 
sona infcrt essentiam, et tamen non sequitur: si 
sunt plures personae, ergo plures essentiae. Similiter 
essentialia inferunt esscntiam, et tamen non sequitur: 
sunt multa essentialia, ergo multae sunt essentise. 

Ad undccimum dico quod praedicatio in abs- 
tracto non est vera, nisi sit per se in primo modo 
in creaturis; sed in divinis est vera, cujus ratio est 
infinitas divina propter quam illa realiter identifican- 
tur. 

Ad duodccimum nego conscqitcntiam, quia in- 
finitum adveniens alicui non variat formalem ejus 
rationem, et quia attributa in suis formalibus ratio- 
nibus distinguuntur, ideo infinitate adveniente ubi- 
cumque sunt formaliter distinguuntur. 

Ad decimum tertium ncgo majorem, quia Trini- 
tate simplicissima existente est trium personarum 
realis distinctio. Ideo est notandum quod illa qua- 
tuor habent se per ordinem, distinctio, unio, com- 
fositio et rcsofutio, ita quod distinctio cst prior unio- 



DlSTINCT. VIII QUiEST. IV 175 

ne, et unio est prior compositione, et compositio 
est prior resolutione; sed prius potest esse sine po- 
steriori ; ergo potest esse distinctio sine compositione. 

Ad dccimum quartum dico quod non oportet 
ponere scicntiam mcdiavi quae nec sit realis nec 
rationis, quia scientia realis non solum est de ente 
reali sed etiam de modis entis. 

Ad dccimum quintum dico quod accipiendo rem 
pro re rcali et forma/i, non cadit medium inter 
rem et rationem ; sed accipiendo rem pro rcali tan- 
tum, sic cadit medium inter rem et rationem, sci- 
licet formale et modale. 

Ad decimum sextnm dico: cum dicitur forma- 
litas dicitur a forma, dico quod est falsum, sed 
dicitur vel a modo rcali secundum aliquos, vel a 
quidditate formali secundum alios, vel a ratione 
dcfinitiva secundum quosdam; dato tamen quod 
diceretur a forma, argumentum adhuc non valet, 
quia essentiale dicitur ab essentia, et tamen multi- 
plicatis essentialibus non multiplicantur essentiae. Si- 
militer personalia dicuntur a persona, et tamen in 
cadem persona sunt multa personalia. 

Ad decimum scptimum dico quod oportet ibi 
ponere distinctionem summam et non summam, sive 
summum et non summum; nam paternitas et fi- 
liatio summe distinguuntur, ita quod non possunt 
esse in eodem supposito; sed filiatio et spiratio non 
summe distinguuntur, quia sunt in eodem supposito 
Filii. 

Ad ultimum, quod etiam fuit argumcntum prin- 
clpale, nego minorcm. Ad probatiouc/u dico quod qua> 



176 Lib. I Sententiarum 

libet distinctio opponitur unitati nec eam excludit» 
Est enim unitas realis cui opponitur distinctio 
realis ; et est unitas simplicitatis cui opponitur 
pluralitas compositio?iis ; et est identitas formalis cui 
opponitur distinctio formalis; et est unitas rationis 
cui opponitur distinctio rationis. Sic ergo distin- 
ctio formalis non excludit unitatem realem et sim- 
plicitatis de qua arguebatur. 



Distinctio IX. 

Nunc ad distinctionem personarum etc. 

Circa Distinctionem g. quceritur: 

QUjESTIO I. 
Utrum generatlo Filll sit «terna. 

Videtur quod non i. Quia ubi est idem esse 
et duratio; si esse habet principium, et duratio 
habet principium; sed in Filio Dei idem est esse 
et duratio, et esse habet principium, puta Patrem; 
ergo et duratio habet principium. Sed duratio quae 
habet principium non est aeterna; ergo ista dura- 
tio non est aeterna. 

2. Praeterea generatio et corruptio sunt mutationes 
oppositae; sed corruptionem necessario praecedit esse; 
ergo omnem generationem necessario praecedit non 
esse; sed nullum tale est aeternum; ergo, etc. 

In contrarium est Magister in littera, qui pro- 
bat quadrupliciter intentum. 

ClRCA ISTAM QILESTIONEM sunt quatuor vi- 

denda. Primo, sub qua ratione ponitur generatio 

in divinis. Secundo, si illa generatio est aeterna. 

TertiOy si est eadem aeternitas Patris et Filii. Quarto 9 

si in illa aeternitate est aliqua prioritas Patris ad 

Filium. 

12 



178 Lib. I Sententiarum 

De primo dico: Generatio in creaturis duo 
dicit, scilicet mutationem et productionem. Istorum 
autem sunt aliae et aliae rationes formales, et ab 
invicem sine contradictione separabiles, quia mu- 
tatio est actus subjecti mutabilis quod transit de 
potentia ad actum, ut patet 6. Pkys.; productio 
autem est formaliter ipsius producti, cui accidit 
quod fiat cum mutatione. — Ad propositum illa 
applicando, dico quod generatio non ponitur in 
divinis sub ratione mutationis, quia ut sic dicit im- 
perfectionem propter potentialitatem adnexam, et 
nihil tale est ponendum in Deo. Ponitur ergo ge- 
neratio in divinis sub ratione productionis ut est 
terminus producti, et non sub ratione mutationis, 
ut est subjectum mutati. 

De secundo ArticulO dico quod generatio 
Filii est aeterna. Probo: Agens ex se sufficiens et 
a nullo dependens, producens per modum naturae 
et sine motu, habet productionem sibi coaevam ; 
sed tale agens est Deus Pater respectu generationis 
Filii; ergo habet illam generationem sibi coaevam. 
Sed ipse est aeternus ; ergo ista generatio est aeterna. 
Major patet, quia si agens non potest habere ef- 
fectum sibi coaevum, hoc est vel quia dependens, 
vel quia insufficiens, vel quia non agit per modum 
naturae, vel quia agit per motum. Omnes autem 
istae circumstantiae excluduntur in majore. Possunt 
etiam ad istam Conclusionem adduci probabilitates 
quas adducit Magister in littera. Require ibi. 



DlSTINCT. IX QlMEST. I 179 

De tertio Articulo dico quod est eadem ae- 
ternitas numero Patris et Filii. Cujus ratio estilla: 
quorum est unum esse existentice, eorum est una 
duratio, quia duratio respicit esse existentiae: sed 
Patris et Filii est unum esse existentiae, non dico 
subsistentiae ; ergo eorum est una duratio sive aeter- 
nitas. 

De quarto Articulo sunt opiniones. Una di- 
cit quod inter divinas personas est ordo, non tamen 
■cum priori et posteriori, quod probat sic: Ubicun- 
•que est origo ibi est ordo ; sed inter divinas per- 
sonas est origo ; ergo ibi est ordo. Sed ubi ordo fun- 
«datur supra idem indivisibile, ibi non estprius neque 
posterins ; talis autem "ordo fundatur supra idem 
indivisibile ; ergo in illo ordine non est ratio prioris 
•et posterioris. 

AUa Opinio fundatur in dictis Doctoris nostri, 
<quod prioritas potest accipi quinque modis, qdia 
est prioritas durationis, natura, perfectionis , ra- 
tionis et originis. In divinis autem non cadunt tres 
primae prioritates, quia, ut patet per Augustinum 
Lib. de fide Petrum, loquens de tribus personis 
divinis: Nullus, ait, horum praecedit alium ceterni- 
tate y aut excedit magnitudine, aut superat pote- 
state. Ponitur autem in Patre prioritas rationis et 
-originis respectu Filii, quia agere praesupponit esse ; 
sed Pater producit Filium; ergo aliquo modo ra- 
tione vel origine Pater praesupponitur Filio. Per 
istam prioritatem originis nihil aliud intelligo, nisi 
a quo aliud, et ipsum a nullo, sicut Filius a Pa- 



180 Lib. I Sententiarum 

tre, et Pater a nemine. — In isto Articulo acci- 
piatur illud quod plus placet, quia inferius plus et 
magis declarabitur Dist. 12. q. 2. 

Ad PRIMUM IN OPPOSITUM dicitur quod est 
aequivocatio de principio, quia ut patet per Phi- 
losophum 1. Phys. contra Melissum c. 6.\ prin- 
cipium aliter dicitur de principio temporis et ge- 
nerationis . — Sed ista solutio non valet, nam 
verum est in creaturis quod aliter est loquendum 
de principio temporis et aliter de principio gene- 
rationis, quia generatio et duratio non sunt idem, 
cujus contrarium est in proposito; ideo argumen- 
tum accipiebat sic: ubi est idem esse et duratio; 
si aliquid est principium essendi, est etiam princi- 
pium durationis. — Ideo dico ad argumentum quod 
major est vera ubi esse geniti praecedit non esse> 
ita quod ante esse est non esse, quod non concedi- 
tur in proposito, quia nullo modo est intelligendum 
in Filio non esse ante esse. 

Ad secundum dico quod argumentum bene va- 
dit de generatione sumpta sub ratione mutationis, 
sed non de generatione sumpta sub ratione produc- 
tionis quomodo ponitur generatio in Deo, ut pa- 
tet ex /. Art. hujus Qucest. 




Distinctio X. 

Nunc post Filii aBternitatem etc. 

Circa Distinctionem 10. quceritur: 
QUiESTIO I. 

Utrnm Splritug Sanetns prodneatnr per aetum Yolun- 
tatis. 

Videtur quod non. i . Quia unius naturae est uni- 
cus modus communicandi, secundum Commenta- 
torem <?. Pkys.; sed natura divina communicatur 
per actum intellectus; ergo non per actum volun- 
tatis. 

2. Praeterea, natura est vis insita rebus ex si- 
milibus similia procreans; sed Spiritus Sanctus est 
similis Patri in natura; ergo producitur per actum 
naturae. 

3. Praeterea, nihil producitur per actum volun- 
tatis nisi praecognitum, secundum Augustinum //. 
de Trin.; sed Spiritus Sanctus non est praecognitus; 
ergo. Probatio minoris: Non enim praecognoscitur 
«cognitione abstractiva, quia ista est imperfecta; nec 
intuitiva, quia illa est respectu objecti existentis, 
sed Spiritus Sanctus non existit antequam produ- 
catur; ergo. 

In contrarium est Augustinus ij. de Trin. ubi 



182 Lib. I Sententiarum 

dicit: Spiritus Sanctus exit quomodo datus; sed 
exire per modum doni, est exire per actum vo- 
luntatis; ergo. 

Praeterea, sicut se habet intellectus ad genera- 
tionem Filii, ita voluntas ad productionem Spiritus 
Sancti; sed generatio Filii est per actum intellectus; 
ergo productio Spiritus Sancti est per actum vo- 
luntatis. 

ClRCA ISTAM QU^ESTIONEM quatuor sunt vi- 
denda. Primo, si in Deo est voluntas. Secundo, 
si voluntas est in Deo sub ratione principii pro- 
ductivi. Tertio, si Spiritus Sanctus producitur per 
actum voluntatis. Quarto, removebuntur aliqua du- 
bia. 

Deprimo dico quod in Deo est voluntas, quod 
probatur sic: In ente perfecto simpliciter est omnis 
perfectio simpliciter, alias non esset perfectum sim- 
pliciter; sed Deus est perfectus simpliciter; -ergo 
in eo est omnis perfectio simpliciter. Sed voluntas est 
perfectio simpliciter; ergo est in Deo. Probatio as- 
suntpti: perfectio simpliciter est illa quae irf quolibet 
est melius ipsum quam non ipsum, secundum Ai*- 
selmum iu Monologio; sed voluntas in Deo est me- 
lior quam non voluntas; ergo. 

Praeterea, beatitudo non est sine actu intellectus 
et voluntatis, ex 10. Ethic; sed in Deo est per- 
fecta beatitudo; ergo in eo est actus voluntatis, et per 
consequens voluntas. 

Tertio probatur illa Conclusio a Thoma /. p. q~ 
19. a. 1. sic: Sicut appetitus sensitivus sequitur co- 



DlSTINCT. X QlLEST. I 183 

gnitionem sensitivam, ita appetitus intellectivus se- 
quitur cognitionem intellectivam ; sed ubicunque est 
sensus, ibi est appetitus sensitivus, ex 2. de Anima; 
ergo ubicunque intellectus, ibi est appetitus intel- 
lectivus sive voluntas. Sed in Deo est intellectus; 
ergo est in eo voluntas. 

De secundo Articulo patet satis per hoc 
quod dictum est supra Dist. 2. qucest. ult. art.j. 
Require ibi. 

De tertio Articulo dicit una opinio quod es- 
sentia divina est immediatum principium harum 
productionum, scilicet generationis et spirationis, et 
sic Spiritus Sanctus producit immediate per actum 
naturae. Quod autem essentia divina sit immedia- 
tum principium harum productionum, probatur: 

Primo sic: Fcecunditas in divinis proportionatur 
fcecunditati in creaturis; sed in creaturis fcecunditas 
est per aliquid prius in intellectu et voluntate, quia 
convenit aliquibus quae carent intellectu et volun- 
tate; ergo fcecunditas in divinis est per aliquid 
prius in intellectu et voluntate; sed illud est natura; 
ergo, etc. 

Secundo sic: Istae productiones sunt determi- 
natse ad unum; ergo habent principium determi- 
natum ad unum. Sed intellectus et voluntas cum 
sint potentiae rationales non determinantur ad unum 
quia valent ad opposita per Philosophum 9. Me- 
taph., natura autem determinatur ad unum; ergo. 

Tertio sic: Per principia harum productionum 



184 Lib. I Sententiarum 

communicantur personis divinis productis perfectio- 
nes divinae; sed intellectus et voluntas non includunt 
secundum se omnes perfectiones divinas; ergo non 
communicantur personis productis omnes perfectio- 
nes divinae, quod falsum est. 

Istam opinionem non teneo quia destruit ma- 
gnam partem libri beati Augustini de Trinitate; 
dicit enim ij. de Trin. quod Spiritus Sanctus exit 
quomodo datus. 

Prceterea foecunditas in divinis correspondet fce- 
cunditati in creaturis per te; sed foecunditas in crea- 
turis non est natura, quia per te forma accidentalis 
est principium produtivum substantiae, sicut ponis 
exemplum de calore; ergo fcecunditas productionis 
non est natura immediate in Deo. 

Prceterea, essentia divina est immediatum prin- 
cipium harum productionum; sed in essentia divina 
ut sic, non est ordo; ergo inter istas productiones 
non erit ordo. 

Prceterea, essentia divina est omnino secundum 
se ejusdem rationis; ergo istae duae productiones 
erunt ejusdem rationis. 

Dico ergo quod essentia divina non est imme- 
diatum principium harum productionum, quia sicut 
supra dictum est, Filius ex vi suae productionis non 
esset magis imago Patris quam Spiritus Sanctus, 
quod est contra August. 7. de Trin. cap. ultimo. Et 
sic pono quod Spiritus Sanctus producitur per ac- 
tuin voluntatis. Hoc sic declarat Doctor noster: Quia 
quidquid de ratione sua formali est principium pro- 
ductivum, ubicunque est sine imperfectione prius- 



DlSTINCT. X QlLEST. I 185 

<quam intelligatur habere productum adaequatum, 
potest producere, et si est necesse esse necessario 
producit. Sed in Deo est voluntas fcecunda sub 
ratione principii productivi exprceced. Artic. et est 
necesse esse; ergo habens eam necessario producit 
isto modo, quemadmodum voluntas finita habens 
objectum amabile finitum et adaequatum producit 
amorem finitum, ita voluntas infinita sicut est vo- 
luntas divina habens objectum amabile infinitum, 
producit amorem infinitum adaequatum. Sed in- 
finitum est per se subsistens et habet amorem in- 
finitum per se subsistentem: hunc amorem per se 
subsistentem dico Spiritum Sanctum. 

Ad primum alterius opinionis nego majorem si 
intelligitur omni modo, quia in nobis per intellectum 
«et voluntatem producitur aliquid inhoerens, in Deo 
autem aliquid snbsistens. Et iterum dato quod esset 
vera, argumentum esset contra eos, sicut patet per 
instantiam factam de calore. 

Ad secundum dico quod voluntas respectu pro- 
ductionis ad intra est determinata ad unum. Et 
■cum dicis quod sunt opposita, concedo respectu eo- 
rum quae sunt ad extra. 

Ad tertium dico quod propter infinitatem identi- 
ficantur omnia realiter in Deo, et ideo per illa prin- 
■cipia communicantur personis divinis productis om- 
nes perfectiones. 

De quarto Articulo occurrunt duo dubia. 
Primum quomodo voluntas divina sit principium 
<:ommunicandi naturam cum hoc non competat 



186 Lib. I Sententiarum 

voluntati creaturae. Secundum dubium est si pro- 
ductio Spiritus Sancti est necessaria, et quomoda 
ista necessitas stat cum libertate. 

Ad primum dicitur dupliciter. Uno modo, per 
viam Magistri Henrici de Gandavo, quod natura 
in divinis accipitur quadrupliciter : Uno modo dicitur 
natura essentia in qua tres personae existunt. Secundo- 
modo dicitur natura principium activum naturale 
cui competit assimilare, et sic dicitur essentiale con- 
tractum ad notionale. Tertio modo dicitur natura 
quaelibet vis naturaliter existens in natura primo 
modo dicta. Quarto modo dicitur natura incom- 
mutabilis necessitas ordinata ad aliquem actum. — 
Ad propositum dico quod intellectus et voluntas 
sunt principia communicandi divinam naturam non 
inquantum intellectus et voluntas, sed inquantum 
natura tertio modo dicta per coassistentiam naturae 
primo modo dictae. 

Alio modo dicitur secundum viam Scoti quod 
voluntas est principium communicandi naturam di- 
vinam non voluntas ut voluntas, sed voluntas ut 
infinita, quae infinitas est proprius modus voluntatis 
divinae sicut cujuslibet attributi, et hoc dicebatur 
in prceced. Artic, quod voluntas est principium a- 
moris adaequati, quia quemadmodum amor est in- 
finitus, ita et voluntas est infinita et e converso. 

Si ob/icias quod infinitasest ejusdem rationiscum 
intellectu et voluntate, ergo etiam productiones sunt 
ejusdem rationis. — Prceterea, quod repugnat ali- 
cui secundum suam rationem absolutam, non com- 
petit sibi propter infinitatem, quia infinitas non dat 



DlSTINCT. X QlLEST. I 187 

activitatem alicujus alterius virtutis, sed dat inten- 
sionem in se; sed voluntati repugnat secundum 
rationem absolutam communicare naturam, quia 
tuncetiam competeret creaturae; ergo. — Prceterea y 
unde voluntas habet istam infinitatem? Si habet 
ex se, ergo ubique habet, quod est falsum; si ab 
essentia, ergo concurrit coassistentia naturae secun- 
dum praecedentem opinionem. 

Ad primum dicitur quod istae productiones non 
distinguuntur ratione infinitatis quae est in prin- 
cipiis, sed ratione libertatis quae est in voluntate 
et naturalitatis quae est in intellectu. — Ad se- 
cundum nego minorem ; non enim repugnantia est ibi 
ratione voluntatis ut sic, sed ratione libertatis su- 
pervenientis. — Adtertium dico quod voluntas habet 
infinitatem fundamentaliter ab essentia, et sic fun- 
damentaliter ibi requitur, sed formaliter habet a se. 

Quantum ad secundum dubium principale 
istius Articuli dico quod productio Spiritus Sancti est 
necessaria. Probo, quia summe perfecto convenit no~ 
bilissima productio ; sed productio necessaria est 
nobilissima ; ergo. — Praterea, necesse esse si pro- 
ducitur, necessario producitur ; sed Spiritus Sanctus 
est necesse esse ; ergo necessario producitur. Notan- 
dum autem quod illa necessitas non est coactionis 
sed est naturalis determinationis, vel secundum a~ 
liquos, requisitae perfectionis, sicut expositum est 
supra, Dist. 6. art. 2. 

Sed adhuc remanet dubium qnomodo ista ne- 
cessitas stet cum libertate; ponitur enim voluntas 



188 Lib. I Sententiarum 

divina summe libera. Ad hoc respondetur quadru- 
pliciter : 

Unus dicit quod voluntas potest considerari du- 
pliciter: Uno tnodo ut natura, et sic producit de 
necessitate. Alio modo inquantum libera est, et sic 
producit contingenter, et sic non est principium 
Spiritus Sancti. 

Alius dicit quod licet sit necessitas ut actus 
tendit in objectum suum, tamen non est necessitas 
ut actus elicitur a potentia. 

Alius dicit quod voluntas ut elicit actum est 
ibi libertas; ut autem se terminat vel firmat in 
•actum, sic est ibi necessitas. 

Doctor autem noster dicit sic quod ibi est li- 
bertas et necessitas, quia sicut natura habet suam 
propriam necessitatem et suam contingentiam in- 
quantum potest deficere, ita libertas habet suam 
necessitatem et suam contingentiam: qui potest ca- 
pere capiat, sicut dicit ipsemet in sua Reportatione 
nam necessitas naturalis non stat cum libertate, sed 
irecessitas voluntatis bene stat cum libertate. 

Ad primum principale dictum est Dist. 2. 
quod non est inconveniens eamdem naturam com- 
municari duabus productionibus, sicut idem ubi 
numero acquiritur per motum rectum et circularem 
ex /. Phys. t qui motus tantum distinguuntur quod 
non sunt ad invicem comparabiles, ex 7, Phys. 

Ad secundum dico quod ex illa definitione ha- 
betur quod Spiritus Sanctus ex vi suae productio- 
nis non est imago Patris, quod conceditur per 
Augustinum 7. de Trin. 



DlSTINCT. X QUiEST. I 189 

Ad Tertium dico quod aliud est esse amorem 
praecognitum, et aliud est objectum praecognosci ;; 
dico enim quod ad actum amoris necesse est ob 
jectum esse praecognitum, sed non oportet ipsam 
dilectionem esse praecognitam. Sic in proposito, 
objectum est praecognitum, puta essentia divina, 
sed non oportet dilectionem ipsam, scilicet Spiri- 
tum Sanctum esse praecognitum ; quare etc. 



Distinctio XI. 

Nunc dicendum est Spiritum Sanc- 
1jum esse etc. 

Circa istam Distinctionem u. quceriiur: 
QUiESTIO I. 
Utrum Spiritus Sanctus procedat a Filio. 

Videtur quod non, per Damascenum Lib. /.: 
Spiritum, inquit, Sanctum ex Patre dicimus, ex 
Filio non dicimus. 

2. Praeterea, quod quiescit in aliquo non exit 
ab eo; sed Spiritus Sanctus quiescit in Filio, ut 
dicitur in legenda S. Andreae ; ergo. 

In contrarium est Symbolum Athanasii ubi di- 
<:itur: Qui a Patre Filioque procedit. 

ClRCA ISTAM QlLESTlONEM, primo ponitur er- 
ror Graecorum, secundo veritas Latinorum, tertio so- 
lutio argumentorum. 

Quantum adprimum dicunt Graeci quod 
Spiritus Sanctus procedit a Patre et non a Filio 
quod probant 

Primo sic: Nihil est ponendum circa articulos 
fidei quod non est expressum in Evangelio; sed 



DlSTINCT. XI QU^EST. I 191 

Spiritum Sanctum procedere a Filio non, est ex- 
pressum in Evangelio; ergo. 

Secundo sic: Sicut est in imagine creata, ita 
ponitur in imagine increata sive in Deo; sed in i- 
magine creata, idest in nobis, amor non procedit 
a verbo; sed Spiritus Sanctus dicitur amor, verbum 
autem dicitur Filius; ergo. 

Tertio sic: Si spiratio passiva est propria uni 
personae; ergo et activa. Consequcntia probatur: 
quia quaelibet istarum relationum est aeque perfecta 
et aeque incommunicabilis. 

Quarto sic: Nihil omnino simplex est a pluribus 
producibile, alias esset major simplicitas in princi- 
piato quam in principio; sed Spiritus Sanctus est 
omnino simplex; ergo non est a pluribus suppo- 
sitis producibilis. 

Quinto sic: Aut Pater sufficienter spirat Spiritum 
Sanctum, aut insufficienter; non insufficienter; ergo 
-sufficienter, et sic non producit eum Filius, quia va- 
num est fieri per plura quod potest fieri per pauciora, 
ex /. Phys. 

Ultimo sic: Non est minoris perfectionis in Fi- 
lio intellectus quam voluntas; sed per intellectum 
Filius non producit Verbum; ergo nec per volun- 
tatem producit Spiritum Sanctum. 

Oe secundo Artfcuio dico istam opinionem 
■esse falsam sicut patet per multas auctoritates quas 
adducit Magister in littera, et per determinationem 
Ecclesiae, ut patet Extra de summa Trinit. Et illa 



192 Lib. I Sententiarum 

est maxima auctoritas, ut ponit Augustinus contra 
Epist. Fundamentu 

Adducuntur etiam ad hoc rationes Rich. 6. 
de Trin., ubi probat eam tripliciter: 

Primo sic : Filius est perfecta imago Patris ; sed 
non esset perfecta imago Patris nisi produceret Spiri- 
tum Sanctum; ergo. 

Secundo sic : Eadem est potentia in Patre et Fi- 
lio; sed non esset eadem potentia in eis, si Filius 
non produceret Spiritum Sanctum sicut et Pater; 
ergo. 

Tertio sic: Inter personas divinas debet esse 
summa germanitas ; sed non esset summa germa- 
nitas nisi vel Spiritus Sanctus produceret Filium, 
vel e converso. Sed Spiritus Sanctus non producit 
Filium; ergo Filius producit Spiritum Sanctum. 

Aliter probatur illa Conclusio a Thoma: 

Primo sic: Si Spiritus Sanctus non procederet 
a Filio, non distingueretur ab eo realiter; sed hoc 
est falsum ; ergo. — Sed hcec ratio non valet, quia 
major est falsa, ut patebit in seq. Qucest. 

Adducitur alia ratio taliter : In essentialiter or- 
dinatis ultimum non reducitur ad primum nisi per 
secundum; ergo persona Spiritus Sancti non redu- 
citur ad primam scilicet personam Patris, nisi per 
Filium; ergo procedit ab eo. 

Ultimo sic: Perfecte volitum praesupponit per 
fecte cognitum; sed Spiritus Sanctus est perfecte 
volitus; ergo praesupponit Filium qui est perfecte 
cognitus. — Sed nec istce rationes concludunt, quia 
non plus habetur ex eis; nisi quod Spiritus Sanctus 



DlSTINCT. XI QUi€ST. I .193 



praesupponit ' Filium. Sed aliquid potest esse prae- 
suppositum alten, • et tamen non esse principium 
pr©ductivum perfectum illfus. 

"' Et ideo -addlicitur ultima ratio tajis: Habens 
principium productivum perfectum priusquam in- 
telligakur habere productum adaequatum, potest illo 
principio fljoc^ucere, si non dependeat, et si est ne- 
cesSe esse, necessario producit. Sed Filius habet 

• principium productivum Spiritus Sancti priusquam 
intelligatur productum poni, et non dependet. Ergo. 
Minor patet, nam spiratio pnesupponit aliquo modo 
generationem; in illo autem priori communicatur 
Filio omnis perfectio absoluta sicut est voluntas 
fcecunda quae est principium Spiritus Sancti. 

Assumptum meliup declarabitur infra Dist. 12. 
in fine. Et nunc probatur breviter sic: Actus primi 
perfecti qualem ordinem habent inter se, talem or- 
dinem habent in eliciendos suos actus. Sed in Pa- 

' tre intellectus et voluntas sunt perfecti actus, et 
habent quemdam ordinem, quia fcecunditas intelle- 
ctusconstituit Patrem non autem fcecunditas vo- 
luntatis. Ergo. — Confirmatur ab aliis: quia si- 
cut velle ad intelligere , ita spirare ad generare ; sed 
velle necessario praesupponit intelligere; ergo spi- 
rare praesupponit * generare. 

D& tertio Articulo, ad pri^num opinionis 
Graecorum negattfr rniajor, nam Christum descen- 
disse ad inferna est articulus . fidei, et tamen non 
est exprfessus in Evangelio, uncte miilta tradita sunt 
quae non sunt expressa i!i Evangelio, et ista multa 

18 



194 LlB. I SENTENTIARirM 

quaedam per scripturam, quaedam per consuetudi- 
nem secundum quod opportunitas temporis exige- 
bat quando novae haereses exurgebant. 

Ad secundnm dico quod non est simile, quia 
in creaturis non communicatur verbo fcecunditas 
voluntatis; in divinis autem propter infinitatem fit 
communicatio Verbo. 

Ad tertium, negatur consequentia y quia natura 
divina non potest pluribus productionibus haberi 
in una persona, potest tamen una persona com- 
municare pluribus productionibus naturam. 

Ad quartum, nego majorem quando supposita 
producentia producunt unico principio et unica pro- 
ductione, sicut Pater et Filius se habent in pro- 
ductione Spiritus Sancti. 

Ad quintum, dico quod Pater sufficienter pro- 
ducit, et Filius similiter, sed non duabus produ- 
ctionibus, scd unici tantum et unico principio. 

Ad ultimum dico quod in Filio non est ita fce- 
cunditas intellectus, sicut voluntas, quia intellectus 
ut communicatur Filio habet terminum adaequatum, 
voluntas vero non. 

Ad pringipalia argumenta dicitur uno modo, 
quod Damascenus et alii fuerunt illius opinionis. — 
Aliter dicitur quod voluntas quae est principium 
Spiritus Sancti est in Filio a Patre, in Patre autetn 
a nullo, et ideo dicit: cx Patrc dicimus y accipiens 
voluntatem pro Spiritu Sancto qui etiam, ut quie- 
scit in Filio, est a Patre. — Aliter potest dici se- 
cundum viam Magistri Alexandri antiqui in i* 



DlSTINCT. XI QU^EST. II 195 

Jtart. Sum. q. ^3. art. 9. quod processio in ereaturis 
uno modo dicitur in exitu motus localis qui est a 
termino a quo ad terminum ad quem\ alio modo 
dicitur in exitu causati a causa, et sic requirit 
tantum termjnum a quo. Graeci autem transtule- 
runt nomen prqcessionis in divinis a processione 
primo modo, et secundum istum modum negant 
Spiritum Sanctum procedere a Filio. Latini autem 
acceperunt processionem Spiritus Sancti secundo 
modo. 

Qu^STlO II. 

Secundo quceritur, dato quod Spiritus Sanctus 
non procederet a Filio. 

Utrnm dlstin^neretur realiter ab eo. 

Videtur quod non, quia Damascenus dicit Lib. 1. 
quodomnia sunt unum in divinis, ubi non obviat 
relationis oppositio. Sed si Spiritus Sanctus non 
procederet a Filio, non haberet relationem opposi- 
tam ad ipsum. Ergo non distingueretur realiter. 

Contra Augustinus //. dc Trin. dicit: Spiritus 
Sanctus non est Filius, quia exit quomodo datus 
non quomodo natus. 

ClRCA ISTAM QU^ESTIONEM sunt duae opiniones 
contrariae. 

Una Thonice, I. p. q. 36. art. 2. ubi dicit 
quod si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, 
non distingueretur a Filio, quod confirmant aliqui 
tripliciter : 

Primo sic : Relatio aut distinguit secundum esse 



196 Lib. I Sententiarum 



aut secundum quidditatcm; non secundum esse * 
quia sic transit in essentiam ; ergo secundum quid- 
ditatem. Sed secundum quidditatem tantum respi- 
cit oppositum; ergo tantum distinguit ab oppo- 
sito. Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Fi- 
lio non haberet relationes oppositas; ergo. 

Secundo sic: Si relationes disparatae possent 
sufficienter distinguere personas, cum in Patre sint 
duae relationes tales, puta generatio et spiratio 
activa, tunc Pater esset duae personae quod falsum est. 

Tertio sic: quando aliqua convcniunt in aliquo 
communi et differunt, oportet quod differant per 
differentias proprias cadentes in aliquo communi, 
sicut patet de homine et equo convenientibus in 
animali, et differentibus per rationale et irrationale ; 
sed Filius et Spiritus Sanctus conveniunt in essentia; 
ergo si differunt, oportet quod differant per diffe- 
rentias proprias. Sed istae sunt relationes originis; 
ergo si non est origo in eis, sequitur quod nec 
distinctio. 

Alia opinio quam teneo dicit oppositum sci- 
licet quod Spiritus Sanctus si non procederet a 
Filio adhuc distingueretur ab eo realiter, quod 
probatur 

Primo sic: Quocunque aliquid formaliter con- 
stituitur in esse, eodem etiam distinguitur ab omni 
alio; sed Filius filiatione constituitur in esse filiali; 
ergo filiatione distinguitur ab omni eo quod non 
est Filius et sic etiam distinguitur a Spiritu Sancto, 
dato quod non procederet ab eo. Major patet, quia 
eodem est aliquid ens et unum ens ex 4. Metaph.; 



DlSTINCT. XI QUiEST. II 197 

et si unum, ergo indistinctum in se et distinctum 
ab omni alio. Minor probatur, quia Filius aut fi- 
liatione est filius, aut spiratione activa ; non spi- 
ratione activa, quia illa est communis sibi ipsi et 
Patri; ergo Filius filiatione constituitur in esse fi- 
liali. 

Secundo sic: Productiones totales habent ter- 
minos totales distinctos, quia aliter idem terminus 
totalis haberet esse a duabus productionibus tota- 
libus; sed generatio et spiratio sunt hujusmodi; 
■ergo non sunt ad eumdem terminum totalem. 

Tertio sic: Si Spiritus Sanctus procederet a 
Filio et non a Patre, adhuc distingueretur a Patre 
realiter, quia si detur oppositum, cum Spiritus San- 
ctus sit productus a Filio, Pater esset a Filio; ergo 
similiter si procederet a solo Patre et non a Filio 
adhuc distingueretur a Filio realiter. — Et ideo est 
notandum quod aliqua possunt distingui realiter 
vel per relationes oppositas vel per relationes di- 
sparatas; et tunc facta hypothesi, scilicet quod Spi- 
ritus Sanctus non procederet a Filio, licet non di- 
stinguerentur per relationes oppositas, distingueren- 
tur tamen realiter per relationes disparatas. 

Et per hoc adprimum alterius opinionis, quando 
dicitur quod aut relatio distinguit secundum esse 
aut secundum quidditatem, concedo quod distinguit 
utroque modo. Tu dicis non, quia transit in essen- 
tiam; coucedo quod transit realiter, sed manet for- 
maliter, et sic distinguit non solum a relatione op- 
posita, sed etiam disparata. 

Ad secundum nego consequeutiam, quia rela- 



198 Lib. I Sententiarum 

tiones disparatae activae non sunt constitutivae di- 
versarum personarum sicut generare et spirare in 
Patre; sed relationes disparatae passivae sunt per- 
sonarum constitutivae sicut patet de generari et 
spirari. 

Ad tertium concedo quod Filius et Spiritus 
Sanctus distinguuntur per differentias proprias, sed 
illae non sunt relationes originis .oppositae sed re- 
lationes disparatae. 

Et eodem modo dicitur ad argumentum prin- 
cipale. 



Distinctio XII. 

Item quaeritur utrum Pater et Filius 
spirent Spiritum Sanctum. 

Circa istam Disiinctionem 12. quceritur primo. 

QUjESTIO I. 

Utrum Pater et Ftlins splrent Spiritum Sanctum In- 
quantum sunt unum, vel Inquantum sunt distlnctl. 

Et videtur quod inquantum sunt distincti y quia 
actio est suppositi ; ergo plurium suppositorum est 
una actio. Sed Pater et Filius sunt distincta sup- 
posita ; ergo non spirant una spiratione, et sic spi- 
rant Spiritum Sanctum inquantum distincta. 

Contra. Augustinus //. de Trin. dicit : Pater et 
Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, sicut 
Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum prin- 
cipium creaturae ; sed creaturae producuntur ab eis 
inquantum ununi; ergo. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM sunt tria videnda. 
Primo y si Pater et Filius sint unum principium 
Spiritus Sancti. Secundo, si principiant ipsum in- 
quantum sunt unum vel inquantum distincti. Ter- 
tio, si principiant ipsum uniformiter. 



200 Lib. I Sententiarum 

De primo dico quod sic. Cujus ratio est quia 
Pater generando Filium communicat ei omnem per- 
fectionem absolutam quae ei non repugnat, et sic 
communicat ei voluntatem fcecundam, quae est prin- 
cipium Spiritus Sancti. Cum igitur sit eadem vo- 
luntas foecunda in Patre et Filio, sequitur quod 
Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. 

Confirmatur per hoc quod habetur Extra. 6. 
Decretalium, Defide catholica, ubi ait Gregorius : fi- 
deliac devota professione fatemur quod Spiritus Sanc- 
tus aeternaliter ex Patre et Filio, non tamquam a 
duobus principiis, sed tamquam ex uno principio 
unaque spiratione procedit. 

De seeundo Articulo sunt tres modi di- 
cendi. Unus est Thomae part. i. q. 36. a. 4. quod 
quantum ad vim spirativam Spiritus Sanctus pro- 
cedit a Patre et Filio inquantum unum, sed quan- 
tum ad supposita producentia Spiritus Sanctus pro- 
cedit a Patre et Filio inquantum sunt distincti. 

Alius modus dicendi est quod Pater et Filius 
producunt Spiritum Sanctum inquantum unum om- 
nino. Cujus ratio est quia \y inquantum reduplicat 
causam formalem; sed eadem est causa sive vo- 
luntas in Patre et Filio respectu Spiritus Sancti; 
ergo producunt ipsum inquantum unum. 

Tertius modus dicendi est quod actus spirandi 
potest considerari praecise in se, et sic non produ- 
cunt Spiritum Sanctum inquantum unum, nec in- 
quantum distincti, sed abstrahit ab utroque, sicut 
ponit Avicenna 3. Metaph. de equinitate quae ab- 



DlSTINCT. XII QU^EST. II 201 

strahit ab uno et multis. Alio modo potest consi- 
derari actus spirandi inquantum simplex et per- 
fectus, et quia hoc est ex unitate principii, ideo 
producunt inquantum unum. 

De tertio Articulo dico quod actus spi- 
randi in proposito potest considerari tripliciter, vel 
in se, vel inquantum est terminus, vel inquantum 
•comparatur ad supposita agentia. Duobus primis 
modis Pater et Filius uniformiter spirant Spiritum 
Sanctum, sed tertio non, quia quod Pater spirat 
habet a se, Filius autem habet a Patre. 

Ad argumentum in contrarium dico quod 
plurium suppositorum non potest esse una actio, 
si agant distinctis principiis quo ; sed quando agunt 
in eodem principio quo, tunc possunt habere unam 
actionem; sed sic est in proposito, quia in Patre 
et Filio est penitus eadem voluntas fcecunda, et 
tunc talium principiorum vel suppositorum potest 
esse una actio. 

QUiESTIO II. 

Secundo quaritur: 

Utmm generatlo Filil praoedat produetionem Spiritus 
SanctJ. 

Videtur quod non, quia qualis est ordo in prin- 
cipiis, talis est ordo in principiatis ; sed principium 
generationis non praecedit principium spirationis; 
ergo. Probatio minoris: Principium generationis est 



202 Lib. I Sententiarum 

natura, sive intellectus qui non praecedit volunta- 
tem quae est principium spirationis. 

Contra. Sic se habet generatio ad spirationem 
sicut generatum ad spiratum; sed generatum prae- 
cedit spiratum, cum sit ejus principium; ergo. 

ClRCA ISTAM QUiESTiONEM sunt duae opiniones 
contrariae. UfiCL dicit quod in divinis nulla est prio- 
ritas naturce sed solum ratiomis sive intellectus, si- 
cut fuit supra expositum Dist. 9. Require. — Alia 
Opiflio dicit quod est aliqua prioritas originis, et 
ponit quod generatio praecedit spirationem, quod 
probat multipliciter. 

Primo sic: Quando aliquae productiones sic se 
habent ad invicem quod terminus unius produc- 
ctionis est principium alterius, una praecedit origine 
aliam; sed terminus generationis, puta Filius, est 
principium spirationis; ergo. 

Secundo sic: Illa processio quae completur et 
stat in dualitate est prior processione quae com- 
pletur et stat in trinitate, quemadmodum binarius- 
est prior ternario; sed generatio Filii completur in 
dualitate, processio autem Spiritus Sancti ih trini- 
tate; ergo. 

Tertio sic: Ubi principia non se habent per ae- 
qualitatem, ibidem emanationes non se habent per 
aequalitatem, nec principiata; sed principia ista- 
rum emanationum non se habent per aequalitatem 
ad suppositum, quia intellectus fcecundus est prior 
voluntate, quod patet; per hoc quia intellectus fce- 
cundus constituit Patrem, voluntas autem foecunda 
non, cum sit communis sibi et Filio; quare, etc. 



DlSTINCT. XII QUiEST. II 203 

Ultimo sic: Quando suppositum absque ordine 
indifferenter respicit plures actus, potest unum eo- 
rum ponere altero non posito, et e converso. Ex- 
emplum: homo indifferenter se habet ad videre et 
audire, ideo potest videre non audiendo, et audire 
non videndo; ergo si Pater sine ordine respicit i- 
stas productiones potest ponere unam, altera non 
posita, et sic potest spirare Spiritum Sanctum, dato 
quod non generet Filium. 

Sed istud argumentum implicat dubium unum 
non praetermittendum, scilicet si Pater non genera- 
ret Filium, utrum posset producere Spiritum San- 
ctum? Et dicunt aliqui quod sic. 

Primo quia Pater est principium totius deitatis. 
et ita habet omnem fcecunditatem apud se; ergc* 
circumscripto Filio potest producere Spiritum San- 
ctum. — Prcetcrea, non sunt magis indivisi actus. 
secundi, quantum ad separabilitatem, quam actus 
primi; sed actus primi in Patre, puta esse ingeni- 
tum, esse patrem, possunt separari per Augustinum 
//. de Trin. qui dicit quod si Pater non genuis- 
set Filium, nihil prohiberet ipsum ingenitum esse,. 
ergo similiter in istis actibus secundis poterit esse 
spirare sine generare. 

Istud tamen non credo esse verum, quia ubi ac- 
tus primus hecessario praesupponit alium actum 
primum, necessario est verum quod actus secun- 
dus praesupponit actum secundum: sed voluntas 
foecunda non est sine intellectu foecundo, ut jam 
probatum e^t ; ergo spirare non est sine generare. — 
Confirmatur ab aliis, quia sicut velle ad intelligere„ 



204 Lib. I Sententiarum 

ita spirare ad generare; sed velle non est sine in- 
telligere; ergo nec spirare sine generare. 

Prceterea, non existente priori, naturaliter non 
est posterius; sed generatio Filii cum est naturalis 
est maxime prima; ergo non existente ista, non 
erit spirare. 

Ad primum alterius opinionis dico quod quam- 
vis Pater habeat omnem foecunditatem, habet ta- 
men eam ordine quodam, quia voluntas fcecunda 
praesupponit intellectum foecundum, ut dictum est. 

Ad secundum dicit Varro, quod argumentum 
non valet, quia major connexio est in actibus se- 
cundis quam sit inter esse Patrem et esse ingeni- 
tum ; et ideo non sequitur : si illa possunt separari, 
ergo et fsta possunt. 

Ad argumentum principale patet ex dictis 
quomodo in illis principiis potest esse ordo. 




Distinctio XIII. 

Post h88C considerandum 

Circa istant Distinctionem ij. quceritur pritno* 

QUiESTIO I. 

Utmm generatio Filii dlstingnatur a productione Spiri- 
tus Sanetl. 

Videtur quod non. I. Quia generatio distingui- 
tur ab aliis mutationibus per hoc quod est ad esse 
substantiale ; sed productio Spiritus Sancti est ad 
esse substantiale ; ergo illa productio est generatio. 

2: Praeterea, motus distinguuntur penes termi- 
nos ex /. Phys ; sed generatio et spiratio habent 
eundem terminum formalem scilicet essentiam ; ergo. 

3. Praeterea quaecunque uni et eidem sunt ea- 
dem, inter se sunt eadem; sed generare et spirare 
sunt idem Patri vel essentiae; ergo. 

Contra. Productio per modum nati non est ea- 
dem cum productione per modum dati, secundum 
Augustinum ij. de Trin.; sed generatio est per 
modum nati, spiratio per modum dati; ergo. 

CiRCA ISTAM QUiESTlONEM, est firimo sciendum 
quid dicitur opinando. Secundo, quid dicitur vera- 
citer sententiando. 



206 Lib. I Sententiarum 

Quantum ad primum est una opinio 

<juae dicit istas duas productiones distingui per ter- 
' minos totales ad quos sunt, quia una est ad Filium, 
alia ad Spiritum Sanctum. — Et confirmatur per 
Philosophum /. Phys. qui ponit motus sive vias 
distingui per terminos; sed generatio et spiratio 
-sunt viae ad personas; ergo. 

Contra. Productiones quae non habent esse per 
terminos non distinguuntur per terminos vel penes 
terminos, quia eodem modo est aliquid ens et u- 
num ex 4. Metaph. sed istae productiones non 
habent esse per terminos, sed habent esse seipsis 
formaliter ; ergo. — Praterea, motus non distingu- 
untur penes terminos nisi ubi forma fluens est eju- 
sdem rationis cum forma terminante: sed in pro- 
posito generatio quae est via, non est ejusdem ra- 
tionis cum termino, quia generatio est relatio, ter- 
minus autem cum sit essentia est quid absolutum; 
ergo non distinguitur a spiratione penes terminos. 
Ideo est alia opinio Gothfredi Quodlib. 7. q. 
4., qui dicit istas productiones distingui per hoc 
puta quod generatio est ab una persona puta a 
Patre, spiratio autem a duabus personis scilicet a 
Patre et Filio. 

Contra. Distinctio suppositorum in quibus est 
idem principium quo, non est causa distinctionis 
productionum alterius rationis. Exemplum quod si 
eadem albedo numero esset in equo et lapide non 
esset principium visionis alterius rationis : sed in is- 
tis suppositis est idem principium quo; ergo. — 
Prceterea, secundum istam viam possent poni infi- 



DlSTINCT. XIII QlLEST. I 207 

nitae personae in divinis, quia posset poni quarta 
persona a tribus et quinta a quarta, et sic in infi- 
nitum. — Prceterea, omnis differentia reducitur ad 
aliqua primo diversa, quae sunt distincta circum- 
scripto omni alio; sed circumscripta unitate vel 
dualitate suppositorum non videtur quod illa uni- 
tas vel pluralitas sit ratio distinguendi personas; 
^rgo. 

Ideo est dlia Opinio quod illae productiones 
distinguuntur penes compossibilitatem et incompos- 
sibilitatem, quia generari stat cum spirare sicut pa- 
tet in Filio: sed spirari non stat cum generare in 
Spiritu Sancto. 

Conira illam opinionem arguitur sicut contra 
praecedentem per duo ultima argumenta. Et prae- 
terea oportet assignare rationem hujus compossibi- 
litatis et incompossibilitatis. 

Ideo est alia Opinio quod illae productiones 
«distinguuntur per rationes prioris et posterioris, quia 
generatio est prior, spiratio autem est posterior. 

Scd contra hoc arguitur: Relatio non distingui- 
tur a relatione per relationem; sed istae productio- 
nes sunt relationes; ergo non distinguuntur per 
prius et posterius quae sunt relationes. 

Nis ergo opinionibtis omissis, de se- 

cundo Articulo dico tres Conclusiones : Prima quod 
istae productiones distinguuntur seipsis quidditative 
et formaliter. Secunda Conclusio quod arguitive di- 
stinguuntur ex terminis. Tertia quod elicitive di- 



208 Lib. I Sententiarum 

stinguuntur ex principiis quae sunt memoria et vo- 
luntas. 

Prima Conclusio probatur sic : Nihil ejusdem 
rationis est plurificabile in divinis ; sed illae produc- 
tiones plurificantur, quia sunt duae ; ergo. — Prce- 
terea, plurificabile in pluribus numero potest pluri- 
ficari in infinitum per Avicennam /. ATetap/i. ; ergo 
si illae productiones differunt solum numero et non 
quidditative, possunt plurificari in infinitum. 

SeCUflda Conclusio Qvoba.t\xr: Illa distinctio est 
arguitive ex terminis quae innotescit ex terminis; 
sed ista est hujusmodi; ergo. 

Tertia ConclusiOQYobatur sic: Illae productiones 
quarum una est a memoria, alia a voluntate, distin- 
guuntur elicitive ab illis; sed generatio est a me- 
moria, spiratio a voluntate; ergo — Prcetcrca y me- 
moria est principium assimilativum, voluntas autem 
non est principium assimilativum; sed Filius est i- 
mago Patris propter similitudinem, Spiritus autem 
Sanctus non; ergo principiative est ab illo. 

Contra primam Conclusioncm objicitur sic: Quae 
non sunt a seipsis formaliter non distinguuntur sei- 
psis formaliter; sed generatio et spiratio sunt hu- 
jusmodi; ergo non distinguuntur seipsis formaliter. 
— Prceterea, quae distinguuntur seipsis formaliter 
non conveniunt in aliquo; sed generatio et spiratio 
conveniunt, quia de ambobus dicitur productio; ergo 
non distinguuntur seipsis formaliter. 

Contra tertiam Conclusionem objicitur sic: Quia 
distinctio rationis non est causa distinctionis realis; 
sed intellectus et voluntas distinguuntur solum ra- 



DlSTINCT. XIII QU^EST. I 209 

tione; ergo non sunt causae distinctionis emanatio- 
num quae est realis. 

Ad primum nego majorem, quia differentiae spe- 
cificae non sunt a seipsis effective et tamen sunt 
seipsis formaliter distinctae. 

Ad probationem cum dicitur eodem modo est 
aliquid ens etunum, concedo effective, sed non for- 
maliter. 

Ad secundum dico quod illis quae sunt seipsis 
formaliter distincta, potest esse aliquid commune 
communitate praedicationis, et sic in proposito, nam 
generatio et spiratio conveniunt in productione, quia 
de eis dicitur praedicatione tantum. 

Ad tertium dicitur uno modo per interemptio- 
nem majoris per instantiam de ideis, quae differunt 
solum ratione, et sunt principia distinctionis realis 
ideatorum. — Sed hoc non va/et, quia ens ratio- 
nis est ens diminutum solum habens esse in intel- 
lectu; sed ens sic diminutum non estpropria ratio 
entis veri et perfecti; quia causa, vel est univoca, 
et sic est aequalis perfectioniscum effectu; vel est 
aquivoca, et sic est majoris perfectionis ; ergo. Prcete- 
rea y unius effectus oportet unam per se assignare cau- 
sam insuoordine; sedens rationis non facit per se 
unum cum ente reali^ ergo. Ideo opprtet negare mi- 
norem illius argumenti, quia sicut patuit supra Dist. 
8. q. ult., inter attributa est aliqua distinctio ex 
natura rei. 

Ad primum principale dico quod generatio 
non transfertur ad divina sub ratione mutationis, 



2IO Lib. I Sententiarum 

sed sub ratione productionis, cujus termini sunt pro- 
ducens et productum. Et quia producens unam pro- 
ductionem elicit naturaliter, aliam vero non, ideo 
est ibi distinctio; ergo. 

Ad secundum dico quod major non est vera 
nisi ubi ista propositio habet veritatem, scilicet quod 
forma fluens sit ejusdem rationis cum forma termi- 
nante, ut melius patuit supra Dist. 2. q. ult. art. 
2.. require; nunc.autem generatio non est ejusdem 
rationis cum termino formali, quia generatio est re- 
latio, terminus autem est quid absolutum. 

Ad tertium dico: quando duo comparatur ad 
aliquid illimitatum non sequitur ex unione eorum 
in tertio, unio eorum inter se. Exemplum: ego sum 
hic cum Deo, et Papa est Romae cum Deo; ex hoc 
non sequitur quod simus simul Papa et ego. Ita est 
in proposito; nam 4 causa unitatis productionis in es- 
sentia est infinitas essentiae, quae ratio deficit in pro- 
ductionibus ut comparantur inter se et suis prae- 
cisis rationibus; ergo. 

QU^ESTIO II. 

Secundo quceritur, sine argumentis: 
XJtrum generare et spirare in Patre sint idem realiter. 

Circa istam qucestionem sunt duae opiniones con- 
trarice. 

Una opinio dicit quod sint idem realiter, 
quod probat 

Primo sic: Quaecunque subsistunt, si differunt 
realiter, constituunt supposita distincta realiter; sed 



DlSTINCT. XIII QVJEST. II 211 

generare et spirare subsistunt in Patre; ergo si dif- 
ferunt realiter, Pater erit duo supposita realiter, quod 
est haereticum dicere; ergo. Probatio minoris, quia 
illae relationes aut sunt inharentes, et hoc non, pro- 
pter simplicitatem divinam, aut subsistentes, et ha- 
betur propositum. 

Secundo sic: Quae praedicantur de se invicem 
praedicatione dicente hoc est hoc, non distinguun- 
tur realiter; sed generatio activa et spiratio activa 
sic praedicantur de se invicem in Patre; ergo. 

Tertio sic: Omnia sunt unum in divinis ubi 
non obviat relationis oppositio, per Damasc. Lib i.; 
sed inter generare et spirare non obviat relationis 
oppositio; ergo sunt idem realiter. 

Alia opinio tenet oppositum scilicet quod 
differant realiter realitate formalitatis, quod probat 

Pritno sic : Quae sic se habent quod unum com- 
municatur altero non communicato, illa non sunt 
idem omnino ex natura rei; sed generare non 
-communicatur Filio, spirare autem communicatur 
Filio; ergo. 

Secundo sic: Quae non possunt convenire uni 
<et eidem respectu ejusdem, non sunt omnino idem 
ex natura rei ; sed generare et spirare non conve- 
niunt Patri realiter respectu ejusdem personae, sed 
respectu diversarum personarum. 

Tertio sic: Sicut generare ad generari, ita spi- 
rare ad spirari ; tunc per locum a transmutata pro- 
portione, sicut se habet generari ad spirari, ita ge- 



212 LlB. I SENTENTIARUM 

nerare ad spirare; sed generari et spirari non sunt 
idem; ergo. 

Quario sic: Relatio producentis non est eadem 
cum relatione producti : sed generari est relatio pro- 
ducti, spirare autem relatio producentis; ergo non 
sunt idem Filio; ergo eadem ratione generare et 
spirare non sunt idem in Patre. 

Si teneatur ista opinio quae videtur pro- 
babilior, potest responderi ad argumenta primae^ 
opinionis. 

Ad primtim, glossando majorem cum dicitur r 
quaecunque subsistunt, si differunt realiter, consti- 
tuunt diversa supposita realiter, verum est si sub- 
sistunt propria subsistentia a se. Relationes autem 
quamvis subsistant in se, non tamen propria sub- 
sistentia a se, sed subsistunt ex infinitate essentiae- 
largientis eis subsistentiam. 

Ad secundum respondetur uno modo per inte- 
remptionem tninoris. Alio modo distinguendo, sci- 
licet quod ibi est vera praedicatio per identitatem, 
non tamen formaliter. 

Ad tertium patet per illud quod est supra di- 
tum, Dist. ii. , quia non tantum sit distinctio per 
relationem originis, sed etiam per relationes dispa- 
ratas. In Patre autem generare et spirare sunt re- 
lationes disparatae, etc. 




Distinctio XIV, XV et XVI. 

Praeterea diligenter notandum. 

Circa Distinctionem 14. et dnas sequentes, quce- 
runtur tria. 

QUiESTIO I. 
Utrum in divlnls sit aliqua proeessio. 

Videtur qucxi non, quia processio includit mo- 
tum; sed in divinis non ponitur motus; ergo nec 
processio. 

Iu contrarium est Augustinus ij. de Trin. et 
etiam habetur in Sy mbolo Athanasii : qui ex Patre 
Filioque procedit. 

ClRCA ISTAM QU^STIONEM, si velleraus sequi 
principia Commen. /. Metaph., et Avicennam /. Me- 
Japh.y haberemus negare in divinis omnem proces- 
sionem, quia est principium apud eos, quod in eo 
quod est ex se necesse esse, nulla est processio 
per eo, quod processio includit potentialitatem, et 
omnis potentialitas repugnat ei quod est necesse 
<esse; sed Deus est necesse esse; ergo in Deo non 
•est processio. — Sed ista Conclusio est falsa, nec 
ratio valet, ut patuit supra Dist. 2. q. ult. — Po- 
nendo ergo processionem in divinis sunt tria vi- 
denda; primo, sub qua ratione ponitur processio ibi; 



214 Lib. i Sententiarum 

secundo, quare appropriatur Spiritui Sancto ; tcrtio y 
si processio Spiritus Sancti passiva est idem reali- 
ter cum relatione constitutiva Spiritus Sancti. 

De primo dico conformiter his quae dicta 
sunt supra /. ct o. Distinctionibus, quia quemad- 
modum generatio non ponitur in divinis sub ra- 
tione mutationis, quia illo modo includit potentia- 
litatem, sed sub ratione productionis, ita processio 
in divinis sub ratione productionis et non sub ra- 
tione mutationis, quia isto modo includit potentia- 
litatem et habet imperfectio.nem adnexam. 

De secundo Artictilo dico quod proces- 
sio appropriatur Spiritui Sancto, quia exitus a vo- 
luntate per modum amoris est processio ; sed Spi- 
ritus Sanctus exit a voluntate Patris et Filii per 
modum amoris; ergo sibi attribuitur processio. Se- 
cundo est hoc propter penuriam nominum: quia e- 
nim productio Filii vocatur generatio, ideo ad di- 
stinctionem illius, productio Spiritus Sancti voca- 
tur processio. 

De tertio Articulo sunt opiniones. Una 
dicit quod processio passiva distinguitur realiter 
a relatione constitutiva Spiritus Sancti, quod probat 

Primo sic: Relationes quarum una est prior 
altera posterior non sunt idem realiter; sed proces- 
sio passiva est prior relatione constitutiva Spiritus 
Sancti, cum sit via ad ipsam ; ergo distinguitur 
realiter ab ea. > 



Distinct. XIV, XV et XVI Qu^st. I 2.15 

Secundo sic : Sicut se habet processio activa ad 
relationem constitutivam Filii, ita se habet processio 
passiva ad relationem constitutivam Spiritus Sancti ; 
sed ibi est differentia realis; ergo et hic. Minor 
probatur, quia processio activa reperitur sine rela- 
tione constitutiva Filii, quia est in Patre. 

Alia Opinio dicit oppositum, quod probatur sic : 

Primo : Unius suppositi simpliciter ad alterum 
non est nisi unica relatio originis; sed Spiritus 
Sanctus est unum suppositum simplex; ergo non 
refertur ad Patrem vel ad Filium, nisi unica re- 
latione originis. Sed refertur ab eos processione 
passiva et relatione constitutiva ; ergo haec et illa 
sunt una relatio realiter. 

Secundo sic: Si spiratio passiva distingueretur 
a relatione constitutiva Spiritus Sancti; ergo illa 
relatio superflueret, quod est inconveniens. Probatio 
consequentice \ Omnis relatio quae ponitur in divi- 
nis est constitutiva vel distinctiva ; illa autem pro- 
cessio facta hypothesi alias hypostasi, non erit 
constitutiva nec distinctiva; ergo. 

Ad primum alterius opinionis negetur minor: 
quamvis processio praesupponat generationem, non 
tamen antecedit relationem constitutivam Spiritus 
Sancti, quia sunt idem. 

Ad secundum negetur major, quia spiratio ac- 
tiva quasi adventitia Filio, et non constituit ipsum, 
quia est communis Patri; sed processio passiva con- 
stituit Spiritum Sanctum, nec est sibi ullo modo 
adventitia. 



216 Lib. I Sententiarum 

Ad argumentum principale patet per dicta 
in /. Art. quod non ponitur ibi processio sub ra- 
tione mutationis, sed sub ratione productionis ; quare 
non valet, et tantum de Quaestione. 

Qu^STio II. 

Secundo quteritur: 

Utrum aliqua persona diviua mlttat seipsam. 

Videtur quod non, quia si mitteret seipsam, 
ageret in se; sed nihil agit in se; ergo. 
In contrarium est Magister in litera. 
. Ad EVIDENTIAM HUJUS QUifcSTIONIS sunt duo 
praenotanda. Primo quod missio est duplex scilicet 
ad intra et ad extra; hic autem non quaeritur 
de missione intra, quia ut patet per Magistrum qui 
probat per Augustinum, quod nulla persona mit- 
titur nisi quae habeat aliam de qua sit, et isto modo 
Filius et Spiritus Sanctus mittuntur, Pater autem 
non; quaeritur ergo hic de missione ad extra. — 
Secundo notandum, quod in divinis sunt aliqua 
pure essentialia, aliqua pure notionalia, et aliqua 
sunt mixta ex essentiali et notionali. Pure essen- 
tialia sunt quae competunt tribus personis, ut justi- 
tia et sapientia et hujusmodi. Pure notionalia sunt 
quae non competunt tribus personis, sed uni tan- 
tum, ut paternitas, filiatio et similia. Mixta au- 
tem dicuntur quae includunt aliquod essentiale et 
aliquod notionale, ut cum dicitur sapientia genita. 
Cum enim dico sapientiam, dico essentiale; cum 
autem dico genitam, dico notionale ; ergo simul ac- 



Distinct. XIV, XV et XVI Qxjjest. II 217 

cipiendo sapientiam genitam dico essentiale et no- 
tionale. 

Ad propositum applicando dico quod hoc ver- 
bum ntitti est mixtum ex essentiali et notionali, 
-quia nno modo dicit relationem originis, quae conve- 
nit uni personae tantum, et omne tale est notionale. 
Secundo modo dicit habitudinem ad creaturam, quae 
convenit tribus personis, et omne tale est essentiale, 
■et est efficientia creaturarum, quae efficientia com- 
petit tribus personis, quia opera Trinitatis sunt in- 
divisa ad extra per Augustinum: quod autem sic 
■competit tribus personis, large potest dici essen- 
tiale. 

His preemissis dico ad quaestionem quod 
«de eo sunt duae opiniones. Una est Magistri, quae 
•est quod persona mittat seipsam; quod probat 

Primo sic : Mittere est effectum causare, in quo 
habeatur persona vel origo personae; sed effectum 
ad extra non efficit una persona sine alia secun- 
•dum Augustinum in pluribus locis, qui ponit quod 
•opera Trinitatis sunt indivisa ad extra; ergo una 
persona non mittitur sine alia, et sic cum una per- 
:sona mittitur ipsa mittit seipsam. 

Secundo sic: Mittere et mitti habent se sicut 
incarnare et incarnari; sed incarnare convenit tri- 
bus, licet incarnari sit proprium uni ; ergo mittere 
•est commune tribus. 

Tertio sic : Ambrosius Lib. I. de Spiritu Sancto 
pertractans illud Isaiae : Spiritus Domini super me 
«etc. dicit sic : Cum non definitum fuerit a Propheta 



21 8 Lib. I Sententiarum 

a quo datus sit Filius, ostenditur datus gratia Tri- 
nitatis, ut etiam Filius ipse dederit se. Haec Am- 
brosius. Si autem Filius a se datus est, ergo a 
seipso missus est, ut infert Magister. 

Alia Opinio dicit oppositum, quod probat: 

Primo sic: Quia mitti est originari; ergo mit- 
tere est originare; sed nulla persona originat seip- 
sam: ergo nulla persona mittit seipsam. 

Secundo sic : Mittere dicit auctoritatem ; sed nulla 
persona accipit auctoritatem a se; ergo nulla per- 
sona mittitur a se. 

Istis non obstantibtts potest teneri opinio Ma- 
•gistri, et potest responderi ad argumenta alterius 
opinionis. 

Ad primnm cum dicitur: Mitti est originari ; 
ergo mittere est originare, nego consequentiam quia 
non oportet omnimodam correspondentiam esse in- 
ter activum et passivum, sicut patet per rationem 
factam pro opinione Magistri de incarnare et in- 
carnari. 

Ad secundum dicitur quod auctoritas dupliciter 
accipitur in divinis. Uno modo per ordinem prin- 
cipii ad intra, et de ista verum est quod assurrii- 
tur. Alio modo accipitur auctoritas pro causalitate 
ad extra respectu creaturae, et ita competit tribus. 
personis. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE utrum aliquid possit 
agere in seipsum, nihil ad praesens dico, quia de 
hoc dicetur DisU 3. q. 4.; tamen dico quod per- 
sona potest agere in seipsam isto modo quod cau- 



DlSTINCT. XIV, XV et XVI QU.EST; III 2IQ 

set in se solum respectum rationis. Nam per illam 
missionem qua persona mittit se non ponitur in ea 
nisi quidam respectus rationis, quia Dei ad crea- 
turam nulla est relatio realis, ut patebit infra Dist. 
30. 

QUjESTIO III. 

Tertio quceritur: 

Utrum Spirltus Sanetus aliquando faerit vlsibiliter mis- 

8U8. 

Et videtur quod non, quia Filius est minor Patre 
inquantum visibiliter rriissus, secundum Augustinum 
2. de Trin.; sed Spiritus Sanctus non ponitur mi- 
nor Patre; ergo non ponitur visibiliter missus. 

In contrdrium est Magister in littera, Dist ij. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM dicuntur tria per 
ordinem per modum trium Conclusionum. Pritno, 
quod Spiritus Sanctus non debuit visibiliter mitti 
tempbre legis scriptae. Secundo, quod debuit visi- 
biliter mitti tempore quo fuit Ecclesia primo fun- 
data. Tertio, sub quibus speciebus Spiritus Sanctus 
fuit visibiliter missus. 

Primum probatur dupliciter. Primo: Tempore 
quo non fuit plenitudo gratiae non debuit mitti si- 
gnum plenitudinis gratiae ; sed tempore legis scriptae 
non erat tempus plenitudinis gratiae; ergo non de- 
buit tunc temporis mitti signum plenitudinis gratiae. 
Sed tale signum est missio visibilis Spiritus Sancti; 
ergo. — Secundo sic: Spiritus Sanctus non debuit 
visibiliter mitti ante missionem Filii: sed illo tem- 



220 LlB. I SENTENTIARUM 

pore non erat missus visibiliter Filius; ergo. Proba- 
tio majorisy quia sicut productio Spiritus Sancti 
praesupponit generationem Filii, ita visibilis missio 
Spiritus Sancti debet praesupponere visibilem mis- 
■sionem Filii. 

Secundum principale declaratur dupliciter. 
Primo sic: Maximum signum adhiberi debet ad cre- 
dendum ea quae surit maximae difficultatis; sed ma- 
ximae difficultatis est credere illa quae praedicata sunt 
in principio Ecclesiae ; ergo debuit ibi adhiberi maxi- 
mum signum. Sed hoc est visibilis missio Spiritus 
Sancti; ergo. — Secundo sic: Duplexest gratia, una 
personalis, alia causalis; et vocatur gratia causalis 
quae ponitur in capite per redundantiam ad membra; 
sed propter gratiam personalem mittitur Spiritus 
Sanctus invisibiliter; ergo propter gratiam causalem, 
•quae major est, debuit Spiritus Sanctus mitti visi- 
Miter; sed ista gratia habuit ortum in prima Eccle- 
^iae fundatione; ergo. 

Sed qucereres quare Spiritus Sanctus nunc non 
mittitur visibiliter. — Respondctur, quia Spiritus 
Sanctus fuit missus ad fidei confirmationem ; sed 
nuncfides est optime firmata et radicata; ergo non 
oportet nunc Spiritum Sanctum visibiliter mitti. 

De tertio principali dico quod Spiritus Sanc- 
tus fuit primo missus in columbae specie, secundo 
in specie nubis candidae, tertio in specie flatus, 
-quarto in specie linguae igneae. Et ratio horum est 
•quia habentes Spiritum Sanctum debent ipsum imi- 
tari, et ideo missus est in specie columbae ad de- 
signandum humilitatem. Missus est in specie nubis 



DlSTINCT. XIV, XV et XVI QlLEST. III 221 

lucidae ad illustrandum veritatem. Missus est in spe- 
cie flatus ad copulandum fraternam charitatem. Ul- 
timo missus est in specie linguae igneae propter chari- 
tatem ad praedicandam perfectam sanctitatem, juxta 
illud quod canit sancta Ecclesia: ignis vibrante lu- 
mine linguae figuram detulit etc. 

Ad argumentum in contrarium respondet 
Magister Dist. 16. c. j. dicens sic: Cur Spiritus 
Sanctus non dicitur minor Patre, cum et ipse crea- 
turam assumpserit, in qua apparuit; et respondet 
quod Spiritus Sanctus aliter assumpserit creaturam, 
aliter Filius; nam Filius accepit creaturam per u- 
nionem, Spiritus autem Sanctus non, quia Filius ita 
accepit hominem, quod factus est homo; Spiritus. 
autem Sanctus non ita accepit columbam ut fieret 
columba. 



Distinctio XVII. 

Jam nunc accedamus 

Circa istam Distinctionem ij. in qua tractat 
Magister de missione Spiritus Sancti per infusio- 
nem charitatis, quceritur pritno de essentia chari- 
tatis. 

QU^ESTIO I. 

Utrnm charitas sit aliquld creatum in anima, rel sft 
Ipse Spiritus Sanctus. 

Et videtur quod sit formaliter Spiritus Sanctus 
per Augustinum <?. de Trin. qui, inquit, diligit pro- 
ximum, conveniens est ut ipsam dilectionem dili- 
gat; sed dilectio est Deus; ergo qui diligit proxi- 
mum, diligit Deum. Sed minor hujus rationis ac- 
cipit dilectionem sive .charitatem formaliter, alias in 
syllogismo essent quatuor termini ; ergo charitas est 
ipse Deus. 

2. Prceterea, Augustinus //. de Trin.: Nullum 
est donum isto dono excellentius, quod est charitas ; 
•sed nullum donum est cxcellcntius eo dono quod est 
Spiritus Sanctus ; ergo charitas est ipse Spiritus 
Sanctus. 

j. Prceterca, omnis creatura potest intelligi non 
bona, quia est ens per participationem ; sed charitas 



DlSTINCT. XVII QlLEST. I 223 

non potest intelligi non bona; ergo charitas non 
■est aliquid creatum. 

In contrarium arguitur: Nihil est album forma- 
liter nisi per albedinem formaliter inhaerentem ; sed 
Spiritus Sanctus non est forma inhaerens; ergo o- 
portet ponere charitatem creatam inhaerentem ani- 
mae. 

ClRCA ISTAM QUjESTIONEM, pritno ponitur opi- 
nio Magistri, secundo opinio vera modernorum, ter- 
tio dicetur ad rationes pro opinione Magistri. 

Quantum ad primum est opinio Magistri 
<juod charitas non sit aliquid creatum in anima, sed 
Spiritus Sanctus speciali assistentia movet animam 
ad actum meritorium. Et quod charitas non sit ali- 
quid creatum, probatur multipliciter. 

Primo sic: Sicut actus habitus acquisiti ad habi- 
tum acquisitum, ita actus habitus infusi ad habitum 
infusum sive creatum; sed habitus acquisitus crea- 
tus dat delectabiliter et faciliter operari, ex 2. Ethic; 
<ergo similiter habitus infusus, si poneretur, daret 
delectabiliter operari. Sed hoc non est verum, quia 
non magis delectabiliter operatur peccator nunc de 
novo dono justificatus, quam ante; ergo non est po- 
nenda charitas infusa sive creata. 

Secundo sic: Non est ponenda pluralitas sine 
necessitate; sed nulla necessitas est ponendi chari- 
tatem creatam in anima; ergo. Probatio minoris: 
Charitas creata si ponitur in anima, ponitur ut mo- 
veat ipsam ad diligendum; sed propter hoc non 



224 LlB- I SENTENTIARUM 

valet ponere charitatem, quia voluntas ex se po- 
test moveri ad diligendum bonum sibi ostensum. 

Tertio sic: Habens habitum utitur eo cum vo- 
luerit, per Comment. 3. de Anitna; sed non ex- 
perimur quod habens charitatem utatur eo cum vo- 
luerit, sicut patet in viris contemplativis qui ali- 
quando eliciunt actum cum majori conatu, aliquando 
cum minori; ergo. 

Quarto sic: Quidquid potest causa prima me- 
diante cau&a secunda in genere causae efficientis, 
potest per se immediate ; sed charitas creata, si po- 
nitur, habet se in ratione causae efficientis respectu 
actus ; ergo Deus potest hoc per se immediate. Cum 
ergo nulla pluralitas sit ponenda sine necessitate, 
non videtur quod debeat poni charitas creata in a- 
nima. 

Quinto sic: Quanto aliqua potentia est magis 
activa, tanto minus determinatur per habitum ; sed 
voluntas est magis activa quam intellectus; ergo 
minus determinatur per habitum; sed in intellectu 
non ponitur aliquis habitus creatus qui correspon- 
deat charitati; ergo similiter in voluntate non po- 
nitur charitas creata. 

De secnndo Artictilo arguitur contra Ma- 
gistrum, et videtur quod necesse sit ponere chari- 
tatem creatam in anima. 

Primo sic : Nihil dicitur formaliter agere aliqua 
actione quod non est in actu formali secundum il- 
lud quod est proxima ratio agendi ; sed assistentia 
Spiritus Sancti non dat animae actum formalem: 



DisnNCf. XVTI QUiEST. I 225 

ergo per istam assistentiam anima non agit opera 
meritoria; sed anima agit ista opera formaliter; 
ergo principium erit in ea formaliter. Sed hoc est 
charitas; ergo charitasest aliquid creatum in anima. 
Major patet ex 2. de Anima ; per hoc enim quod 
anima est quo vivimus, infert Philosophus animam 
esse formam corporis. 

Secundo sic: Nulla actio est in potestate agen- 
tis, nisi habeat formam, per quam possit agere; 
sed assistentiam Spiritus Sancti non habet anima, 
ut formam ; ergo nulla actio meritoria est in pote- 
state nostra, quod est falsum; et sic oportet po- 
nere charitatem creatam esse, quae informat ani- 
mam. 

Tertio sic: Peccator ante poenitentiam est inju- 
stus, post pcenitentiam autem estjustus; sed injusti- 
tia cum sit privatio non removetur a subjecto, nisi 
per positionem habitus oppositi; sed hoc fit per 
charitatem creatam; ergo. 

Quarto sic: Peccator ante pcenitentiam est in- 
dignus vita aeterna, et post pcenitentiam est dignus 
vita aeterna; ergo nunc sibi aliquid inhaeret quod 
prius non inhaerebat. Istud autem non est fides 
nec spes, quia ista erant in peccatore ante conver- 
sionem ; ergo est ibi charitas inhaerens, et sic habe- 
tur propositum. 

Quinio sic : Deus non acceptat peccatorem ante 
conversionem ad vitam aeternam, et post conver- 
sionem acceptat ipsum ad vitam aeternam ; ergo opor- 
tet quod sit ibi aliqua alietas, quare nunc acceptat et 
prius non acceptabat. Haec autem alietas non po- 

15 



226 Lib. I Sententiarum 

test assignari ex parte Dei quia est immutabilis; 
ergo est ex parte peccatoris. Sed hoc non est ra- 
tione fidei nec spei ; ergo est ratione charitatis crea- 
tae quae nunc inest et prius non inbaerebat. Dico ergo 
quod oportet ponere charitatem creatam in anima 
ut beatificetur, et hoc de potentia Dei ordinata, 
non absoluta, quia de tali potentia Deus posset a- 
liquem salvare sine habitu charitatis infuso. 

De tertio Articulo, ad primum pro opi- 
nione Magistri negetur major, quia habitus acqui- 
situs aggeneratur per frequenter agere ut probat 
Philosophus in principio 2. Ethic. Ideo dicitur ibi 
quod signum aggenerati habitus est delectabiliter 
operari, habitus autem infusus non sic acquiritur 
per frequenter agere. 

Ad secundum negetur minor, ut necessitas re- 
spicit potentiam Dei ordinatam. — Et ad proba- 
tioncm cum dicitur quod voluntas potest ex sc 
moveri ad diligendum bonum sine charitate, dico 
quod verum est de dilectione naturali, sed non est 
verum de dilectione meritoria quae praesupponit cha- 
ritatem creatam, sicut agere praesupponit esse. 

Ad tertium dico quod major est vera de habitu 
acquisito per frequenter agere; sed non est vera 
de habitu infuso sicut est charitas. 

Ad quartum concedo quod Spiritus Sanctus 
posset immediate causare actum meritorium; sed 
tunc talis actus non esset in potestate nostra, et 
ideo de potentia Dei ordinata est factum, ut prae- 
supponatur charitas creata. 



DlSTINCT. XVII QlLEST. I 227 

Ad quintum negetur tninor prosyllogismi, quia 
intellectus dum est in via, vel habet habitum scien- 
tialem secundum unam opinionem, vel habet spe- 
«ciem quae informat intellectum secundum aliam 
opinionem. In prima autem habet ad minus lumen 
gloriae, et hoc correspondet habitui charitatis in 
anima. 

Ad primum principale exponitur ratio Augu- 
stini quod bene valet sub isto sensu: qui diligit 
proximum si reflectat se super dilectionem diligit 
istam dilectionem ; sed qui diligit dilectionem crea- 
tam, cum sit bona per participationem, multo magis 
diligit dilectionem,«quae est bona per essentiam ; sed 
■dilectio quae est bona per essentiamest Deus; ergo 
•qui diligit proximum diligit Deum, et sic patet 
quomodo Augustinus accipit dilectionem. 

Ad secundum dico inter dona creata nullum 
donum Dei est excellentius isto dono quod est 
•charitas. 

Ad tertium dico quod charitas creata est quod- 
•dam bonum limitatum, et per consequens deficit 
sibi aliquis gradus entitatis, et sic potest dupliciter 
considerari. Uno modo quantum ad entitatem po- 
sitivam, et sic non potest intelligi non bona. Alio 
modo consideratur quantum ad carentiam alicujus 
gradus, quia non est infinita, et sic potest intelligi 
non bona. 



228 LlB. I SENTENTIARUM 

QUiESTIO II. 

Secundo quceritur : 

Utram eharitas vel quleumque habltus slt prlnclpium» 
aetiyum respeetn aetus. 

Videtur quod non. i. Quia relatio non est prin- 
cipium motus ex/. Phys.; sed habitus est relatio, 
quia est de numero eorum quae sunt ad aliquid 
ex 8. Phys.; ergo. 

2. Praeterea, accidens non est principium acti- 
vum respectu actus recepti in potentia, cujus est 
accidens; sed actus recipitur in potentia habituata 
et est ei accidens; ergo. 

Contra. Habitus est quo habens utitur cum 
voluerit, per Comment. j. de Anima ; sed uti com- 
petit agenti; ergo habitus habet se effective respe- 
ctu actus. — Prceterea, habens habitum operatur 
faciliter, delectabiliter, expedite et prompte; sed 
istae conditiones non essent verae nisi habitus es- 
set principium activum respectu actus ; ergo. 

ClRCA HANC QUiESTlONEM sunt quatuor Ar- 
ticuli, secundum quod de ea sunt quatuor opi~ 
niones. 

Ufta opinio dicit quod aliter loquendum est 
de habitibus infusis, aliter de acquisitis; nam ha~ 
bitus acquisiti non sunt causae substantiae actus, 
sed sunt causae expeditionis in actu; habitus au~ 
tem infusi sunt totales causae tam substantiae actus 
quam etiam expeditionis in actu. 

Contra istam opinionem, quantum ad illud quod 



DlSTINCT. XVII QU;EST. II 229 

dicit de habitu infuso, quod sit causa totalis sub- 
stantiae actus et expeditionis in actu, arguitur. 

Primo sic: Illud sine quo aliquid simpliciter 
non potest, et cumquo simpliciter potest, est po- 
tentia vel pars potentiae; sed sine habitu simpli- 
citer non possumus, cum habitu simpliciter possumus: 
ergo habitus est potentia, vel pars potentiae, cujus 
oppositum dicit Philosophus 2. Ethic. 

Prceterea, omnis forma quae est sufficiens prin- 
cipium alicujus actionis, si per se est, potest agere illa 
actione; sed habitus est per se sufficiens princi- 
pium substantiae actus; ergo si esset aliquis habi- 
tus separatus posset per se operari. 

Praterea, illa actio non est libera cujus princi- 
pium activum totale est mere naturale; ergo nulla 
actio mere esset libera. 

Prceterea, sequitur quod habens semel charita- 
tem nunquam posset peccare mortaliter, quod est 
manifeste falsum. Consequentia probatur, quia ha- 
bens formam praedominantem suae actioni non po- 
test moveri contra inclinationem illius formae, sicut 
patet de corporibus mixtis in quibus dominatur 
terra, quae non possunt ex se moveri sursum; sed 
si charitas sive habitus esset principium totale actus 
praedominaretur in actione meritoria, et sic habens 
•eam non posset ex se moveri ad contrarium. 

Ideo est alia opinio quod habitus est 
causa intensionis in actu, et potentia est causa sub- 
stantiae actus, ita quod duobus in effectu puta sur> 



230 Lib. I Sententiarum 

stantiae et intensioni, correspondent duo in causa 
puta potentia et habitus. 

Contra. Intensio actus facit per se unum cum 
actu, quia est intrinsecus gradus illius; sed a quo 
est effective individuum, ab eodem est intensio, 
sive gradus illius; sed substantia actus est poten- 
tia; ergo et intensio. 

Prceterea, quandocunque principium naturale con- 
currit cum causa libera, illud principium coagit 
quantum potest, et hoc quia est principium acti- 
vum naturale ; sed habitus est tale principium cum 
sit quaedam qualitas naturalis; ergo semper agit 
quantum potest, et sic semper causabit actum ae- 
que intensum, cujus contrarium experimur. 

Prceterea, si habitus est totalis causa intensionis 
in actu, hoc est in aliquo gradu signato, qui vo- 
cetur a t et sic voluntas quae est cum isto habitu 
potest habere actum intensum in gradu a; fiat 
ergo voluntas aliqua perfectior prima voluntate, 
quae excedit eam secundum proportionem ad gra- 
dum a, et tunc voluntas non habituata poterit in 
effectum aeque perfectum, sicut voluntas habituata. 

Ideo est tertia opinio quae dicit quod 
habitus nullam actionem vel activitatem habet re- 
spectu actus, sed tantummodo habet inclinare po- 
tentiam, ut eliciat actum, et quod habitus non 
habeat talem activitatem, probat sic : 

Pritno: Nulla duo specie distincta sunt sibi in- 
vicem causae aequivocae; sed actus et habitus dis- 
tinguuntur specie; ergo non sunt sibi invicem cau- 



DlSTINCT. XVII QlLEST. II 23 1 

sae aequivocae; sed actus est causa aequivoca habi- 
tus, quia habitus generantur ex actibus ex 2. Phys. : 
ergo habitus non est causa actus. 

Secundo sic: Quando duo effectus comparantur 
ad eandem causam, necessario unus eorum praecedit 
secundum totam suam speciem; sed aliquis habi- 
tus et actus comparantur ad potentiam tanquam ad 
causam; ergo unus eorum simpliciter praecedit se- 
cundum totam speciem suam. Sed aliquis actus 
necessario praecedit habitum; ergo omnis actus sim- 
pliciter praecedit, et sic non causatur ab habitu. 

Tertio sic: Si habitus est causa aequivoca actus, 
ergo causa ipsius habitus est nobilior habitu; sed 
illa causa est actus, quia habitus generantur ex 
actibus; ergo actus est nobilior habitu. Sed poten- 
tia existens sub habitu elicit actum; ergo multo for- 
tius poterit hoc potentia existens sub actu, et sic 
potentia eliciet actum mediante actu, quod est in- 
conveniens. 

Quarta opinio ponit quod habitus est cau- 
sa partialis respectu actus perfecti, ita quod poten- 
tia et habitus sunt duae causae partiales integrantes 
unam totalem, sed quae sit nobilior dubium est. Vi- 
detur enim quod sit habitus, tum quia habitus 
habet inclinare, tum quia habitus habet determi- 
nare potentiam. Sed oppositum videtur tum quia 
potentia est illimitatior, tum quia potentia agente 
habitus coagit et non e converso, tum quia actus 
non essent ita liberi. 

Circa autem istum secundum modum non opor- 



232 Lib. I Sententiarum 

tet hic multum immorari: potest tamen quantum 
ad primum modum rationabiliter sustineri, quod 
habitus est causa partialis respectu substantiae actus 
et intensionis in actu. 

Ad argumenta tertice opinionis respondetur: Ad 
primum sic, quod major est vera de causis totali- 
bus ; est autem falsa in causis aequivocis partialibus 
sicut ponitur habitus respectu actus; et eodem modo 
ad secundum: dico enim quod major est vera in 
causis totalibus. Ad tertium quod est difficilius, di- 
co quod non oportet actum generativum habituum 
esse rationem agendi quo, sicut habitus generatus 
potest esse ratio quo: et si dicas; quidquid est cau- 
sa causae est causa causati, respondetur quod verum 
est sicut remotum quo et non sicut propinquum 
quo. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod habitus po- 
test accipi dupliciter; uno modo formaliter pro re- 
spectu, et sic est relatio nec est principium actus ; 
alio modo sumitur fundamentaliter prout est pri- 
ma species qualitatis, et sic est principium actus. 

Ad secundum nego rnajorem y quia species est 
accidens in intellectu, et tamen non est principium 
intensionis sive cognitionis abstractivae, quse est actio 
immanens in intellectu. 




Distinctio XVIII. 

In secunda parte Dist. ij. et in Dist. 18. trac- 
tat Magister de augmento charitatis et de dono; i- 
deo quceritur : 

QUiESTIO I. 
Utmm eharitas quae est donnm creatnm augeatnr. 

Videtur quod non. i. Quia quod augetur potest 
■augeri in infinitum, sicut patet in numeris ; ergo cha- 
ritas non augetur. 

2. Praeterea, quod potest augeri potest minui ; sed 
•charitas non potest minui ; ergo non potest augeri. 

Contra. Charitas est habitus inclinans ad dilec- 
tionem; sed dilectio augetur; ergo et charitas au- 
getur. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM sunt quatuor viden- 
da. Primo, si charitas augetur; secundo, de modo 
-quo augetur; tertio, propter primum argumentum, 
si potest augeri in infinitum ; quarto, propter secun- 
dum argumentum, si potest minui. 

De primo dico quod sic, quod probatur per 
Augustinum in Epist. ad Bonifacium Papam. Cha- 
ritas, inquit, meretur augeri, ut aucta mereatur per- 
fici. 



234 Lib. I Sententiarum 

Item patet per Augustinum 6. de Trin. Iiv 
his quae non sunt mole magna, idem est melius- 
esse, et quod majus esse; sed una charitas est me- 
lior alia; ergo. 

Item tertio, praemium correspondet habitui cha- 
ritatis; sed praemium unius est majus praemio al- 
terius; ergo et charitas unius erit major charitate 
alterius, et per consequens augetur. 

Item quarto, quia per charitatem est homo Deo- 
gratus et carus ; sed unus est magis carus Deo quam 
alius, sicut Christus est magis carus Deo quocun- 
que alio; ergo est major charitas in eo, et sic au- 
getur charitas. 

De secundo Articulo sunt opiniones. Una 
est Thomae quae ponit duas Conclusiones. Prima 
quod nec charitas nec aliqua forma accidentalis se- 
cundum se recipit magis et minus. Secunda Con- 
c/usio, quod augetur et recipit magis et minus 
propter majorem et minorem dispositionem in sub- 
jecto. 

Prima Conclusio probatur, tum quia forma con- 
sistit in indivisibili et invariabili essentia; tum quia 
forma est in simplici et invariabili essentia con- 
sistens per auctorem 6. Principiorum ; tutn quia for- 
mae hujusmodi habent se sicut numeric?. Metaph.^ 
tum quia inter gradum formae praecedentem, et il- 
lum qui sibi adderetur nulla potest esse distinctio,. 
quia distinguerentur specie vel numero; non primo 
modo, quia tunc fieret augmentatio per aliquid al- 
terius rationis; nec secundo modo, quia isti gradus. 
conveniunt postmodum in identitate numerali. 



DlSTINCT. XVIII QlLBST. I 235 

Secunda Conclusio probatur sic: Nam lumen in- 
aere recipit magis et minus propter majorem et mi~ 
norem dispositionem quae est in subjecto. Ideo di- 
cit Philosophus 2. Metaph, quod forma non recipit: 
magis et minus nisi forsan ut est in materia, cum 
ait: quemadmodum nec numerus habet magis aut 
minus, nec quae secundum speciem subjecta, sed 
siquidem cum materia 3. cap. circa finem. 

Contra istam opinionem arguitur primo sic: Sl 
forma praecise intenditur propter majorem vel mi- 
norem dispositionem quae est in subjecto, aut illa 
dispositio est ejusdem rationis cum forma quae in- 
tenditur, aut alterius rationis. Non primo modo, quia 
tunc fieret augmentatio per aliquid alterius ratio- 
tionis, quod ipsi negant. Si secundo modo cum ista 
dispositio recipiat secundum se magis et minus,. 
ergo forma secundum suam essentiam recipiet ma- 
gis et minus cum sit ejusdem rationis. 

Secundo sic: Illa forma aut totaliter participa- 
tur a subjecto, aut non participatur totaliter sed 
secundum gradum. Non primo modo, quia tunc ii* 
quolibet subjecto forma esset aeque intensa, quod 
est falsum: ergo secundo modo scilicet participatur 
secundum gradus, cum omne tale quod habet gra- 
dus in sua essentia recipit magis et minus; ergo- 
forma accidentalis secundum suam essentiam reci- 
pit magis et minus. 

Tertio sic : Augmentatio cum sit vera actio ter- 
minatur ad aliquid. Vel ergo ad gradum qui prae- 
existebat, vel ad alium gradum. Non primo modo, 
quia factum facere nihil est facere; ergo secundo- 
modo, et habetur propositum. 



236 Lib. I Sententiarum 

Quarto arguit quidam sic : Ista dispositio vel est 
forma absoluta, vel relativa. Si absoluia, ergo qua 
ratione ipsa recipit magis et minus, pari ratione et 
forma quae intenditur, secundum se recipit magis 
«et minus. Si vero est forma relativa, sequuntur 
■duo inconvenientia ; primum quod relatio recipiet 
magis et minus, quod est contra Philosophum in 
Prcedicam.; secundum est quod relatio est termi- 
tius motus, quod est contra Philosophum cap. de 
relativis. 

Ad argumenta illius opinionis. Ad primum cum 
dicitur quod forma consistit in indivisibili, et ad 
secundum quod forma est simplex, respondetur 
eodem modo; nam forma est simplex, ut excludit 
•compositionem partium quantitativarum; sed cum 
illa simplicitate potest stare unio partium, sive gra- 
■duum virtualium. 

Ad tertium dicitur quod propositio Philosophi 
tenet de formis substantialibus et difterentiis spe- 
■cificis, non autem de formis accidentalibus. 

Ad quartum dico quod argumentum non va- 
let ; nam duae guttae aquae ante unionem distingu- 
untur numero, et tamen cum conjunguntur conve- 
niunt in identitate numerali. 

Alia opinio est Gothfredi, quod charitas et 
omnis forma accidentalis sic augetur, quod quando 
major gradus charitatis vel qualitatis acquiritur, rea- 
litas praecedcns totaliter corrumpitur et forma se- 
quens continet praecedentem in virtute. Quod au- 
tem realitas praecedens totaliter corrumpatur, pro- 
batur. 



DlSTINCT. XVIII QlLEST. I 237 

Primo sic: Termini motus sunt incompossibiles 
ex /. Phys ; sed charitas praecedens est terminus 
a quo, et gradus qui acquiritur est terminus ad 
quem; ergo cum iste acquiritur, praecedens tota- 
liter corrumpitur. 

Secundo sic : Sicut acquiritur aliud et aliud ubi 
in motu locali, sic alius et alius gradus in formae 
intensione vel augmentatione ; sed in motu locali 
ubi a quo totaliter dimittitur cum ubi ad quem ac- 
quiritur; ergo. 

Contra istam opinionem arguitur multipliciter. 

Primo sic : In Sacramento altaris variatis et in- 
novatis ex toto speciebus, desinit ibi esse Corpus 
Christi; sed secundum istam opinionem, modica 
augmentatione facta generatur nova quantitas et 
corrumpitur praecedens ; ergo statim desinit ibi esse 
Corpus Christi, speciebus modicum condensatis, 
quod est inconveniens. 

Secundo sic : Ponatur quod calor secundum qua- 
tuor gradus sit in aliquo subjecto, et ex alia parte 
frigus circumstans corrumpat tantum unum de illis 
gradibus; tunc quaero de tribus gradibus rema- 
nentibus, quia aut sunt actu in calore ut prius, 
aut acquirunt de novo esse. Si primo modo 9 ergo 
non solum continebantur prius in virtute illius 
quarti gradus perfectionis. Si autem secundo modo, 
tunc quaero a quo acquirunt istud novum esse, quia 
vel frigus, quod non potest esse cum sit oppositum 
caloris, vel per virtutem cceli, quod non potest fieri 
cum sit causa indeterminata ad frigus et calorem; 
aut per alium calorem praeexistentem, quod etiam 



238 Lib. I Sententiarum 

fieri non potest cum non sint tres ibi gradus quo- 
usque cesset ibi esse prior calor. 

Tertio sic : Eo modo concedit Philosophus mo- 
tum in accidentibus quo negat eum in substantiis; 
sed motus negatur a substantiis per hoc quod sub- 
stantia non manet, ex /. Phys. ; ergo in motu aug- 
mentationis subjectum debet manere. — Confirma- 
•iur per Philosophum /. de Generatione: oportet, 
inquit, salvare rationem et essentiam et existentiam 
♦ejus quod augetur. Et ibidem dicit quod oportet 
auctum manere. 

Quarto sic: Eodem instanti, quo elicitur actus 
meritorius, potest Deus charitatem augere; ergo 
ille actus praesupponit charitatem. Tunc quaero 
quam, quia non praesupponit illam novam partem 
quae acquiritur pro eo quod pars illa sequitur ac- 
tum, sicut praemium sequitur meritum; ergo prae- 
supponit illam quae praeexistebat, et per consequens 
non corrumpitur, quia alias in eodem instanti esset 
•et non esset. 

Ad argumenta primce opinionis dico quod ter- 
mini motus sunt incompossibiles secundum quod 
habent oppositionem ; sed gradus isti non habent 
oppositionem ratione entitatis positivae, sed ratione 
privationis quae includebatur in gradu praecedenti, 
et concedo quod illa privatio non manet. 

Ad secundum dico quod augmentatio non est 
similis motui locali simpliciter; sed est similis mo- 
tui locali qui est de loco minori ad locum majo- 
rem. Et ideo sicut quando aliquis movetur de loco 
minori ad locum majorem non corrumpitur prior 



DlSTINCT. XVIII QU^EST. I 239 

locus; ita in proposito quando aliquid augmenta- 
tur. 

Alia est OpintO Scoti quam teneo, quod cha- 
ritas augetur per adventum novae charitatis sive 
realitatis, quae facit per se unum cum charitate prae- 
existente, quod probatur sic: Sicut est de inten- 
sione actus ad formam, ita debet esse de inten- 
sione vel augmentatione formae; sed actus intendi- 
tur per hoc quod advenit de novo forma a qua 
est actus, nam multae candelae accensae magis illu- 
minant; ergo eodem modo forma intenditur per 
hoc quod advenit sibi realitas. 

Secundo sic: Augmentatio vel terminatur ad 
nihil, quod est impossibile, vel ad aliquid, et tunc 
vel terminatur ad gradum praecedentem, quod est 
impossibile, quia factum facere nihil est facere, vel 
terminatur ad novum gradum, et habetur propo- 
situm. 

Tertio sic: Sicut se habet quantitas ad exten- 
sionem, ita qualitas se habet ad intensionem: sed 
■quantitas augetur per novam partem quantitatis; 
-ergo qualitas per novam partem qualitatis. 

De tertio Articulo dicit una opinio quod 
<ie charitate contingit loqui dupliciter. Uno modo 
simpliciter et in se, alio modo per comparationem ad 
subjectum. Primo modo potest augeri in infinitum, 
secundo modo non, pro eo quod capacitas subjecti 
est finita 

Contra istam opinionem arguit Varro per Augus- 
tinum in Enckiridion, ubi dicit sic: Minuitur cupidi- 



240 Lib. I Sententiarum 

tas charitate crescente donec charitas ad tantam 
magnitudinem perveniat qua major esse non possit. 

Praeterea, Augustinus // de Trin. dicit: Christus 
tantam habuit gratiam quantam potuit recipere. Et 
secundum Magistrum/. Sent., Deus non potuit de 
charitate plus sibi conferre. Sed si charitas posset 
augeri in infinitum, Christus potuisset majorem gra- 
tiam recipere et Deus majorem conferre, nisi ponas 
quod Christus habuit charitatem infinitam in actu, 
quod non tenetur. 

Praeterea, Commentator /. Phys. dicit quod duo 
sunt modi augmentationis, quorum unus vadit ad 
potentiam, alius ad actum. Et subdit quod in aug- 
mentatione quae vadit ad actum quantum contin- 
git accipere de potentia contingit accipere de actu # 
Sed in augmentatione charitatis itur ad actum. Ergo 
si potest charitas crescere in infinitum contingit ac- 
cipere charitatem creatam infinitam in actu, quod 
communiter non tenetur. 

Ideo ipse Varro dat aliam viam, scilicet quod 
augmenfotio potest fieri vel secundum partes ejus- 
dem quantitatis, vel secundum partes ejusdem pro- 
portionis. Primo modo charitas non augetur in in- 
finitum, sed secundo modo, semper tamen acceptum 
est finitum: sicut si accipiantur duae lineae quarum 
una vix esset quatuor pedum, et alia sex pedum. 

Si ista secunda adderetur primae secundum partes 
ejusdem quantitatis non augeretur in infinitum, sed 
si adderetur secundum partes ejusdem proportionis, 
talis augmentatio iret in infinitum; semper tamen ac- 
ceptum esset finitum, quia illafinitas esset in actu 



DlSTINCT. XVIII QU^EST. I 24 1 

permixto potentiae, quae potentia numquam redu- 
citur ad actum completum, ut ponit Philosophus 
circa finem j. Phys. 

De quarto Arficulo dicit prima opinio quod 
charitas per peccatum mortale totaliter corrumpitur, 
per peccatum veniale minuitur. Probatio, quia cau- 
sae ejusdem rationis secundum analogiam habent 
effectus ejusdem proportionis secundum analogiam. 
Sed peccatum mortale et veniale, cum oriantur ex ea. 
dem radice fomitis, sunt ejusdem rationis: ergo ha- 
bent effectus ejusdem proportionis secundum analo- 
giam. Sed peccatum mortale totaliter corrumpit 
charitatem : ergo veniale diminuit. 

Praeterea, ponatur quod sint duo homines ha- 
bentes aequalem charitatem, et unus peccet venia- 
liter et alius non. Tunc quaeritur: aut peccatum 
veniale diminuit charitatem aut non. Si sic, habe- 
tur propositum; si non, ergo Deus diligit aequaliter 
peccantem et non peccantem quod est inconveniens. 

Sed contra pono quod Deus infundat alicui mi- 
nimam charitatem qua minor creari non possit, et 
ille peccet venialiter: quaero, aut diminuit aut non. 
Si non minuit charitatem, habetur propositum; si 
sic, ergo totaliter corrumpit, quia non est dare mi- 
nimum minimo. 

Praeterea, omnes partes charitatis sunt ejusdem 
rationis; sed idem est judicium de parte et detoto; 
ergo si peccatum veniale potest diminuere chari- 
tatem quantum ad unum gradum, tunc multipli- 
catis peccatis venialibus poterit charitas per pec- 

16 



242 LlB. I SENTENTIARUM 

cata venialia totaliter tolli, quod est inconveniens. 

Ideo dico aliter quod diminutio charitatis po- 
test accipi vel in comparatione ad Deum, et sic 
concedo quod potest minui, quia quemadmodum 
Deus potest unum charitatis gradum opponere, ita 
potest subtrahere. Vel potest accipi per compara- 
tionem ad creaturam, et hoc vel per peccatum mor- 
tale, concedo quod non minuitur, sed totaliter tol- 
litur: si per peccatum veniale, dico quod non di- 
minuitur quantum ad substantiam, diminuitur ta- 
men quantum ad fervorem tum quia veniale incli- 
nat ad mortale, tum quia charitas non ita inhaeret 
animae cum peccato veniali sicut sine peccato veniali. 

Ad primum alterius opinionis dico quod mor- 
tale et veniale non sunt ejusdem rationis, ideo non 
habent effectus consimiles secundum analogiam; 
dato tamen quod habeant effectus consimiles, dico 
quod est similitudo in hoc quod mortale totaliter 
corrumpit, veniale autem diminuit, quantum ad fer- 
vorem, non quantum ad substantiam. 

Ad secundum dico quod sicut est praemium 
essentiale et accidentale ita est dilectio essentialis 
et accidentalis. Deus autem cequaliter diligit dilec- 
tione essentiali peccantem et non peccantem ve- 
nialiter, supposito tamen quod habeant eandem 
charitatem ; sed diligit eos non cequaliter dilectione 
accidentali, quia peccantem venialiter vult punire 
aliqua pcena temporali. 

Ad argumenta principalia patet ex dictis. 
Ad primum patet ex tertio Art. — Ad secundum 
patet ex quarto. 



Distinctio XIX. 

Nunc postquam coeeternitatem. 

Circa istam Distinctionem 19 quceritur primo. 
QU^ESTIO I. 

Utrnm personte divin® sunt sequales seeundnm magni- 
tndlnem. 

Et videtur quod non 1 . Quia ubi non est fun- 
damentum aequalitatis ibi non est aequalitas; sed 
in personis divinis non est fundamentum aequali- 
tatis; ergo non sunt aequales. Probatio minoris: 
fundamentum aequalitatis est quantitas, quia secun- 
dum Philosophum in Prcedicam. proprium est quan- 
titati secundum eam aequale vel inaequale dici; 
sed in Deo non est quantitas; quia Deus est sine 
-quantifate magnus, secundum Augustinum 6. De 
Trin.; ergo. 

2. Praeterea, quod dicit imperfectionem non est 
ponendum in Deo; sed aequalitas dicit imperfec- 
tionem; ergo aequalitas non est ponenda in Deo 
sive in perscmis divints. Probatio minoris, quta quod 
repugnat perfectioni creaturarum non dicit perfec- 
tionem; sed aequalitas repugnat perfectioni creatu- 
rarum, secundum Augustinum 83. Qucest. ubi di- 
cit: si omnia essent aequalia, jam omnia non es- 



244 LlB - I Sententiarum 

sent omnia : ergo aequalitas non dicit perfectionerru 
Contra. Athanasius in Symbolo dicit: divinae per- 
-sonae coaeternae sibi sunt et coaequales. 

ClRCA ISTAM QUiESTIONEM, sunt quatuor vi- 
denda per modum quatuor Conclusionum. Primo, 
quid est fundamentum aequalitatis tam proximum 
quam remotum. Secundo, si personae divinae sint 
aequales. Tertio, si aequalitas dicit relationem positi 
vam. Quarto, si aequalitas plurificatur in divinis. 

De primo dico quod Philosophus distinguit 
relationem /. Metaph. in relationem identitatis, simi- 
litudinis et cequalitatis, et dicit quod ista sunt ea- 
dem quorum substantia est una; similia vero sunt 
quorum qualitas una; [cequalia autem sunt quorum 
quantitas est una(i)] et sic fundamentum remotum 
indentitatis est substantia, propinquum fundamentum 
est unitas substantiae; fundamentum vero remotum si- 
militudinis est qualitas et propinquum est unitas illius 
qualitatis; similiter remotum fundamentum aequalita- 
tis est quantitas, propinquum autem est unitas istius 
quantitatis. Sed notandum quod quantitas est duplex 
scilicet quantitas molis et quantitas virtutis ; sic ponit 
Philosophus 2. de Generat. c. i. admirabitur aliquis ; 
et Augustinus /. de Trin. dicit quod in his quae 
non sunt mole magna idem est melius esse quod 
majus esse; unde licet in Deo non pdnatur quan- 
titas molis, ponitur tamen in eo quantitas virtutis, 
sicut probat Philosophus circa finem 8. Phys. 



(1) Hsec verba c cequalia autem sunt quarttm quantitas 
est una » supplevimus ex Scot. in 1. ex Dist. 19. q. 1. 



DlSTINCT. XIX QUiEST. I 245 

De secundo Articulo dico quod personae 
divinae sunt aequales secundum magnitudinem vir- 
tutis, quod probatur sic : Extrema realiter distincta 
habentia magnitudinem eandem virtutis non secun- 
dum magis et minus sunt aequalia; sed personae 
divinae realiter distinguuntur et habent eandem ma- 
.gnitudinem virtutis non secundum magis aut mi- 
nus; ergo sunt aequales. Probatio minoris: Magni- 
tudo virtutis non sumitur per comparationem ad 
actus notionales sive ad intra, sed per comparatio- 
nem ad extra, ut patebit Dist. seq. ; sed omnem vir- 
tutem ad extra quam habet una persona, habet et 
alia non secundum magis et minus; ergo. 

De tertio Articulo dico quod aequalitas 
in voce importat privationem, quia ut patet 10. 
Metaph. aequale opponitur privative magno et par- 
vo; sed aequalitas in re importat relationem posi- 
tivam vel positionem, quia illa relatio est posi- 
tiva quae competit Deo ratione fundamenti positivi: 
sed sequalitas est hujusmodi; ergo aequalitas dicit 
relationem positivam. Probatio minoris : Nam fun- 
damentum aequalitatis est essentia vel perfectio at- 
tributalis, et ratio fundamenti est infinitas per quae 
■est positiva. 

De quarto Articulo sic dicit Rich. quod 
aequalitas in divinis non plurificatur; cujus ratio 
^st quia relatio multiplicatur ad multiplicationem 
fundamenti; sed in personis divinis est unum fun- 
<lamentum aequalitatis, puta essentia divina, scilicet 



246 Lib. I Sententiarum 

magnitudo vel infinitas ; ergo est ibi una aequalitas. 

Sed teneo oppositum, cujus ratio est: Ubi plu- 
rificantur fundamenta illa modo quod non sunt to- 
taliter idem extra intellectum, ibi plurificantur re- 
lationes; sed fundamenta aequalitatis plurificantur 
isto modo quod non sunt totaliter idem extra in- 
tellectum ; ergo plurificatur ibi aequalitas. Probatio 
minoris: Nam aequalitas accipitur penes perfectio- 
nes arfributales, puta penes sapientiam, justitiam 
et hujusmodi, et istae perfectiones attributales- non 
sunt omnimo idem extra intellectum, immo distin- 
guuntur aliquo modo ex natura rei, ut fuit pro- 
batum supra Dist. <?. quaere, etc. 

Ad argumentum praecedentis opinionis dico quod 
licet in Deo non sit nisi una infinitas fundamenta- 
liter sumpta, tamen loquendo formaliter quodli- 
bet attributum habet suam infinitatem, ita quod 
haec formaliter non est illa, unde infinitas sapien- 
tiae non est eadem formaliter cum alia infinitate 
bonitatis, quod patet sic: illud quod remanet for- 
maliter infinitum alio circumscripto, habet propriam 
infinitatem; sed quodlibet attributum est hujusmo- 
di, nam aliis circumscriptis per impossibile, rema- 
net propria infinitas; ergo. 

Sed instabis, quia cum in Deo sint proprieta- 
tes attributales infinitae, erunt ibi infinitae infinita- 
tes. — Rcspondetur, quod si sunt infinitae perfectio- 
nes attributales in Deo, oportet concedere quod 
erunt infinitae infinitates; si autem non suntibi in- 
finitae perfectiones attributales, tunc non sunt ibi 
infinitae infinitates. 



DlSTINCT. XIX QUiEST. II 247 

Ad pkimum principale dico negando mino- 
retn. Ad probationem cum dicitur quod fundamen- 
tum aequalitatis est quantitas, et ista non ponitur 
in Deo, dico quod licet non sit in Deo quantitas 
moliSy est tamen ibi quantitas virtutis. 

Ad secundum, nego minorem. Aliquid enim 
potest esse perfectionis in uno, quod tamen non est 
perfectionis in alio. Exemplum: rationale est per- 
fectionis in homine, et tamen non est perfectionis 
in cane, quia destruit naturam canis. Ita in pro- 
posito vult Augustinus quod aequalitas non sit per- 
fectionis in creaturis sive in universo, quia destrue- 
ret naturam universi. Et per hoc etiam patet ad 
probationem minoris. Quare etc. 

QUiESTIO II. 

Secundo quaritur: 

Utrum una persona slt In alla per •elrenmlneesslonem. 

Et videtur quod non. 1. Quia Aristoteles 1. 
Phys. arguit contra Anaxagoram qui ponebat quod- 
libet esse in quolibet per hoc quod sequitur con- 
fusio; ergo similiter si una persona esset in alia, 
sequitur confusio in personis, quod est contra illud 
dictum Athanasii : neque confundentes personas etc. 

2. Praeterea, duo indivisibilia simul posita fa- 
ciunt unum indivisibile ex 6. Phys. ; sed personae 
sunt indivisibiles ; ergo si una esset in alia facerent 
unam personam. 

3. Praeterea, quod exit ab aliquo non est in illo; 
sed Filius exit a Patre; ergo non est in Patre. 



248 Lib. I Sententiarum 

Contra. Quando aliqua duo sunt in uno indivi- 
sibili, aut ambo faciunt unum, aut unum est in alio; 
sed personae divinae sunt in essentia tamquarn in 
aliquo indivisibili, et non faciunt unum , ergo una 
persona est in alia. 

ClRCA ISTAM QUiESTIONEM aliquid est certum, 
et aliquid est dubium. Certum est enim quod una 
persona est in alia, sicut patet per auctoritatem 
Salvatoris Joan. 14.: Ego in Patre et Pater in 
me est; et per Augustinumin Lib. de fide ad Pe- 
trum; et per Hilarium 3. de Trin. ; et per Am- 
brosium in 2. Epist. ad Corint/i., sicut allegat Ma- 
gister in litera. Sed dubium est de modo quo una 
persona est in alia. Et circa hoc sunt duce opinio- 
nes. 

Ufta Henrici in Sum. a.jj. q. 10. quae dicit; 
quod aliquid esse in alio potest intelligi dupliciter. 
Uno modo quod sit in alio secundum se totum; 
alio modo quod sit in alio secundum partem, et 
hoc dupliciter: nam aliquid potest esse in alio se- 
cundum partem ita quod pars illa nihil sit ejus 
in quo est, stcut avis cst in laqueo per pedem qui 
pes nihil est ipsius laquei; alio modo aliquid est 
in alio secundum partem ita quod pars est aliquid 
ejus in quo est, sicut si essent duo corpora mon- 
struosa qua; haberent unum pedem tantum, tunc 
unum corpus esset in alio per aliquid illius corpo- 
ris in quo est, puta per pedem qui est communis 
illis corporibus 

Ad propositum dicit Doctor iste duas Conclu- 



DlSTINCT. XIX Qu^EST. II 249 

siones. Prima est quod una persona non est in alia 
secundum se totam. Secunda Conclusio quod una 
persona est in alia secundum partem quae est ali- 
quid utriusque, puta per essentiam. 

Prima Conclusio probatur sic: Quando ali- 
•quid est in alio primo, tunc quodlibet ejus est in 
illo aeque primo, sicut si terra est in centro primo, 
tunc quaelibet pars terrae est in centro aeque primo. 
Ergo si Filius primo secundum se totum est in 
Patre, tunc quodlibet ejus aeque primo est in Patre, 
•et tunc sicut in Patre est essentia, ita erit in eo 
filiatio. Sed Pater per essentiam est Pater; ergo 
Pater filiatione erit Pater, quod est inconveniens. 

Prceterea, quod est in alio secundum se totum 
continetur et ambitur, et illud in quo est ambit et 
«continet; ergo si una persona secundum se totam 
esset in alia et e converso, tunc illa persona con- 
tineret et contineretur, et ambiret et ambiretur. Et 
confirmatur per Philosophum. 4. Phys. , ubi arguitur 
de amphora et vino quod nihil est in se primo, 
quia tunc eadem esset ratio recipientis et recepti, 
et amphora non reciperet vinum secundum quod 
amphora sed secundum quod vinum, et vinum non 
reciperetur in amphora secundum quod vinum sed 
secundum quod amphora. 

Secunda Conclusio probatur sic: Ubi poni- 
tur fundamentum relationis et extremum, ibidem 
ponitur relatio. Sed in Filio est essentia quae est 
fundamentum paternitatis et filiationis. Ergo ibidem 
-est paternitas. — Vel sic: Ubi est fundamentum 
relationis, ibidem est relatio si ponitur extremum ; 



250 Lib. I Sententiarum 

sed in Filio est fundamentum relationis paternitatis. 
ad Filium, et extremum ibidem est Pater; ergo. 

Contra istant opinionem arguitur sic: Primoz 
quando aliquid est in alio secundum partem, tunc 
est in illa sicut competit parti esse in eodem, sicut 
si ego sum in loco per pedes, et pedes sunt ibi lo- 
caliter, sequitur quod ego ibi sim localiter : ergo si 
Pater est in Filio per essentiam, sequitur quod 
sit Pater in Filio sicut essentia est in Filio. Sed 
essentia est in Filio formaliter; ergo Pater erit in 
Filio formaliter, quod est falsum. 

Praeterea, quod convenit supposito inquantum 
incommunicabile, nullo modo convenit essentiae ; 
ergo e converso quod convenit essentiae ratione qua 
communicabilis nullo modo convenit supposito. Sed 
esse in Filio convenit essentiae ratione qua est com- 
municabilis. Ergo nullo modo convenit supposito. 

Ideo iest alia opinio Doctoris nostri' 

quae tria declarat. 

Primo quomodo una persona sit in alia. Ad 
cujus evidentiam notandum quod aliquid convenit 
alicui rationepartis, sicut ponit Philosophus /. Phys^. 
quod homo sanatur quia cor vel pectus sanatur. — 
Secundo modo aliquid convenit alicui toti f ita quod 
non convenit alicui ejus parti ut praecise, ut homi- 
nem esse risibilem; et hoc est verum in omnibus 
corporibus heterogeneis idest partium dissimilium. 
— Tertio modo convenit aliquid alicui communi^ 
ita quod convenit cuilibet ejus parti, sicut patet de 
igne et in corporibus homogeneis, nam totus ignis 
est calidus et quaelibet ejus pars est calida. 



DlSTINCT. XIX QUiEST. II 25 1 

Ad propositum, una persona est in alia non si- 
cut natura in supposito, nec sicut forma in mate- 
ria, sed sicut subsistens in subsistente. Subsistere au- 
tem, idest incommunicabiliter per seesse convenitper- 
sonae primo. Non autem dicitur de persona, quia prae- 
cise dicitur de relatione vel de essentia, et sic una 
persona est in alia secundum se totam per prae- 
sentiam intimitatis, quod probatur per Ambrosium 
in Hymno: totus in VerboPateret totus in Patre 
Filius. — Prceterea, Augustinus in Lib. de fide ad 
Petrum: propter unitatem naturalem totus Pater 
est in Filio et Spiritu Sancto. Est quoque Spiritus 
Sanctus in Patre et Filio nullusque horum est extra 
quemlibet ipsorum propter unitatem divinae substan- 
tiae. 

Secundo declarat quae est ratio istius inexisten- 
tiae, et dicit quod non est essentia praecise, quia 
tunc Pater esset in se, quod est falsum, eo modo* 
quo Salvator intelligit Patrem esse in Filio, et e 
converso; nam illa inexistentia requirit distinctio- 
nem; Pater autem non distinguitur a seipso; ergo- 
isto modo non est a seipso. 

Secunda ratio illius ine^cistentiae, non est relatio- 
originis, tum quia relationes originis non sunt ejus- 
dem rationis, et sic personae non essent in se invi- 
cem uniformiter, tum quia dato per impossibile quod 
una persona non originetur ab alia, adhuc una es- 
set in alia propter unitatem naturae ; tum quia in 
creaturis quando pater generat filium est inter eos 
relatio originis, et tamen pater non est in suo filio 
nec e converso, quia non habent identitatem natu- 



252 Lib. I Sententiarum 

rae. Et ideo dicit quod ratio istius inexistentiae est 
essentia et relatio simul, quia sicut distinctio per- 
•sonae non fundat similitudinem per se, ita essentia 
cum relatione est ratio istius inexistentiae, quamvis 
•essentia sit principalior ratio. 

TertlO declarat, si iste modus essendi in possit 
reduci ad aliquem illorum modorum essendi in quos 
pon.it Philosophus 4. Phys. y et dicit quod non. Cu- 
jus ratio est quia in omnibus aliis modis essendi in y 
est aliqua distinctio in natura vel totalis vel par- 
tialis. Sed in natura divina nulla est talis distinctio. 
Ergo illa inexistentia non reducitur ad aliquem isto- 
rum modorum. 

Ad argumentum autem opinionis prcecedentis, 
quando dicitur quod si aliquid competit alicui primo, 
competit cuilibet ejus parti aeque primo, patet quod 
hoc falsum est, quia esse risibile competit homini 
primo, et tamen non competit cuilibet ejus parti 
aeque primo. 

Ad secundum ita posset argui contra eum de 
continentia ratione partis; sed dico quod inconve- 
niens cst idem continere et contineri qui est per 
modum essendi in per informationem. Sic autem 
non ponitur una pcrsona in alia, quia ut dictum 
est, iste modus essendi in non reducitur ad aliquem 
istorum modorum quos ponit Philosophus 4. Phys. y 
et sic patet ad Quaestionem. 

Ad primum principale dico quod non sequi- 
tur confusio in personis, quia ipse ponebat quodli- 
bet esse in quolibet sicut pars ejus, et quod quod- 



DlSTINCT. XIX QlMSST. II 253 

libet poterat fieri a quolibet. Sed persona non po- 
nitur sic in persona sicut pars vel aliquid ejus, et 
ideo non sequitur confusio. 

Ad secundum negetur Philosophus a quibusdam 
in 6. Phys., quia secundum eos nunquam duo in- 
divisibilia faciunt unum indivisibile. Sed de hoc for- 
te alias dicetur. — Ideo dico aliter, quod indtvisi- 
bile est duplex scilicet positivum et privativum : 
duo autem indivisibilia privativa si sunt simul, fa- 
ciunt unum indivisibile; duo autem indivisibilia po- 
sitiva si sunt simul, nunquam faciunt unum. Per- 
sonae autem divinae non sunt indivisibiles privative 
sed positive 

Ad ultimun dico quod quando aliquid exit ab 
alio sic quod distinguitur natura ab illo, non est 
in eo; sed quando aliquid exit ab aliquo ita quod 
habeat eandem naturam in numero cum eo a quo* 
exit, tunc est in eo. Et sic est in proposito; nam 
Filius exit a Patre quod habet eandem naturam 
numero cum Patre; quare non valet. 




Distinctio. XX 

Nunc ostendere restat 

Circa istam Distinctionem 20. quceritur primo. 

QUiESTIO I. 

Utntm tres personae sint lequales in potentia. 

Et videtur quod non. I. Quia non possunt esse 
plures omnipotentes; ergo nec plures personae aeque 
potentes. Antecedens patet per Rich. 2. de Trin. 
Consequentia probatur, quia ita tenet probatio Ri- 
•chardi quod non sunt plures personae aeque poten- 
tes, sicut non sunt plures personae omnipotentes. Ipse 
«nim probat quod non sunt duo omnipotentes, quia 
unus faceret alium ; et ita potest argui in proposito de 
•duabus personis habentibus aequalem potentiam si- 
ve omnipotentiam. 

Praeterea, prima causa plus influit super causa- 
tum quam causa secunda ex prima propositione 
de causis; sed Pater est prior Filio; ergo plus 
influit quam Filius. 

3. Praeterea, quod accipit virtutem ab alio non 
habet virtutem aequalem cum illo; sed Filius acci- 
pit virtutem a Patre; ergo non habet aequalem po- 
tentiam cum Patre. Major accipitur a Proculo 
7. propositione libri sui f qui probat eam sic: Si 



Distinct. XX QUiEST.'l 255 

productum habet aequalem virtutem cum producen- 
te, tunc poterit producere aliud sicut et ipsum est 
productum, et sic in infinitum 

Contra. Augustinus in Lib. de Fide ad Petrum 
loquens de tribus personis, nullus, inquit, horum a- 
lium praecedit aeternitate aut superat potestate. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM sunttriavidenda./V«- 
mo, ne laboremus in aequivoco, ponitur una distin- 
<Aio de potentia. Secundo, videbitur si personae sint 
^equales in potentia. .Tertio, ad quid se extendit 
illa potentia in qua sunt aequales. 

De pritno, Philosophus g. Metaph. dicit quod 
potentia sumitur multipliciter, quia primo est poten- 
tia mathemaiica sicut in geometria mathematici di- 
cunt, punctum tantum esse in potentia ad lineam : 
secundo est potentia logiqa quae dicit non repugnan- 
tiam terminorum: tertio est potentia quae est diffe- 
rentia entis sicut ponit Philosophus j. Pkys. quod 
ens dividitur per actum et potentiam, et isti tres 
modi non faciunt ad propositum: qitarto modo su- 
mitur potentia pro principio, et hoc dupliciter, 
quia uno modo sumitur pro principio passivo, et 
ista potentia non est ponenda in Deo, quia dicit 
imperfectionem : secundo modo sumitur potentia 
pro principio activo et de ista potentia est hic 
sermo. 

De secundo Articnlo dico duas Conclu- 
siones. Prima probat quod in Deo est potentia ac- 
tiva. Secunda quod personae divinae sunt aequales 
in ista potentia. 



256 Lib. I Sententiarum 

Prima Conclusto probatur, tum quia potentia 
activa dicit perfectionem simpliciter, et omne tale est 
ponendum in Deo; tum quia Deus est ens maxime 
in actu, sed quod est maxime in actu maxime ha- 
bet potentiam activam; tum quia Commentator di- 
cit, 8. Metaph.y quod formae quae sunt in potentia 
mere sunt in actu in primo motore, quod non es- 
set verum nisi in Deo esset potentia activa. 

Secunda Conclusio probatur per Augustinum 
Lib. j. contra Maximin., sicut etiam adducit Ma- 
gister in litera 

Primo auctoritate Salvatoris, Joan. c. 16. Om- 
nia, inquit, quae Patris mei sunt, mea sunt; quod 
non esset verum nisi essent aequales in potentia. 

Secundo sic: Aut Pater genuit sibi Filium ae- 
qualem in potentia, aut non. Si sic, habetur propo- 
situm; si non, hoc fuit quia noluit, et tunc fuit 
invidus, aut quia non potuit, et sic fuit impotens. 

Tertio sic: Pater carnalis generaret sibi filium 
aequalem si posset; ergo multo magis Deus qui est 
Pater potens generat sibi Filium aequalem in poten- 
tia. 

Ista Conclusio potest confirmari aliter sic: Pater 
generando Filium communicat Filio quidquid habet 
praeter relationes originis; sed Pater habet poten- 
tiam quae non dicit relationem originis ; ergo com- 
municat eam Filio. — Prceterea, sicut Pater com- 
municat Filio sapientiam, ita communicat ei poten- 
tiam, quia utrumque dicit perfectionem attributa- 
lem; sed Pater communicat Filio omnem sapien- 
tiam; ergo communicat ei omnem potentiam. 



Distinct. XX Qu^est. I 257 

De tertio Articulo dico quod correlativum 
potentiae activae est possibile. Possibile autem ac- 
cipitur dupliciter: uno modo ut opponitur itnpos- 
sibili> alio modo ut opponitur ei quod est neces- 
sarium. Potentia autem divina non extendit se ad 
possibile pritno modo, quia isto modo possibile est 
Deutn esse f et tamen hoc non est terminus alicujus 
potentiae activae. Ergo oportet quod ista potentia 
activa aspiciat possibile secundo tnodo y scilicet ut op- 
ponitur necessario ex se. Sed quidquid est in Deo 
est ex se necessarium, et quidquid est extra Deum 
est possibile esse; ergo potentia activa in qua per- 
sonae divinae sunt aequales se extendit ad omne pos- 
sibile esse, et sic ad omne quod est extra Deum. 

Sed occurrunt hic duo dubia, quia potentia ac- 
tiva in qua personae divinae sunt aequales ponitur 
in Deo ad extra. Sed sicut ait Commentator 9. 
Metaph. si talis potentia activa ponitur in Deo ad 
extra, tunc non erunt agentia secundaria in uni- 
verso, vel si sunt, erunt superflua, quod est incon- 
veniens, quia tunc entia non haberent proprias ac- 
tiones et per consequens nec proprias essentias. Et 
subdit quod qui ponunt hoc non habent cerebrum 
naturaliter ad bonum aptum. 

Secundum dubium est, quia quod se habet in ra- 
tione finis non se habet in ratione efficientis. 

Ad primum dicitur quod posita illa potentia re- 
spectu omnis possibilis adhuc agentia secundaria 
non erunt superflua ; quod declaratur a quibusdam 
per hoc quod agens primarium et secundarium non 
concurrunt ad effectum eodcm modo. A quibusdam 

17 



258 Lib. I Sententiarum 

vero declaratur per hoc quod actio illa partim est 
a Deo et partim a creatura, quia actio potest con- 
siderari inquantum ens, et sic a Deo, vel inquan- 
tum hoc ens, et sic est a creatura. A quibusdam 
vero declaratur per hoc quod non est minus po- 
tentia infinita divina quam essentia ; sed propter in- 
finitatem essentiae divinae non potest produci ali- 
quod creatum quando statim illabitur ei essentia 
divina ; ergo potentia divina habet illabi cuilibet ac- 
tioni agentis secundarii. 

Ad secundum dico secundum Sanctos et philo- 
sophos, quod Deus se habet respectu creaturae in 
genere triplicis causae scilicet efficientis, finalis et 
exemplaris. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE nego consequentiam ; 
ncc probatio minoris valet, nam ratio Richardi pro- 
bat quod non sunt duo omnipotentes essentialiter 
distincti, quia haberent duas virtutes distinctas ; sed 
non est sic in proposito, quia personae divinae sunt 
idem in essentia et habent virtutem activam ean- 
dem in numero. 

Ad secundum dico quod major habet veritatem 
quando prima causa et secunda habent aliam et 
aliam virtutem activam. Quando autem habent ean- 
dem virtutem activam, sicut est in proposito, tunc 
vtajor non est vera. — Et ob hoc ad tertium ; con- 
cedo enim quod recipiens virtutem activam ab alio 
non aequatur ei in potentia, si recipit virtutem di- 
stinctam ; sed quando est eadem virtus uumero in 
recipiente et dante, tunc non oportet. 



DlSTINCT. XX QUiEST. II 259 

Sed adhuc remanet dubium quod tangit Procu- 
lus, quia si est aequalis virtus in producente et pro- 
ducto, puta in Patre et Fijio, quae est causa quod 
Pater potest generare et Filius non ? — Ad hoc fuit 
responsum supra Dist. 2., quia suppositum reci- 
piens formam per productionem adaequatam illi for- 
mae non potest per illam formam producere, Filius 
autem recipit esse per productionem adaequatam ei 
ideo non potest generare. 

Qu^ESTlo' II. 

Secundo quceritur: 

Utrum potentia generandi cadat snb omnlpotcntla. 

Videtur quod sic. 1. Quia tantum affirmat af- 
firmatio quantum negat negatio; se nulla potentia 
excludit potentiam generandi; ergo omnipotentia 
includit potentiam generandi. 

2. Praeterea, illa potentia cadit sub omnipoten- 
tia, qua sublata non remanet Pater omnipotens; 
sed sublata potentta generandi, Pater non est omni- 
potens; ergo. Probatio minoris per Augustinum, 
contra Maximinum Lib.j. Si Pater non posset ge- 
nerare Filium non esset omnipotens. 

3. Praeterea, omniscientia includit scientiam ge- 
nerandi; ergo omnipotentia includit potentiam ge- 
nerandi. 

Contra. Si potentia generandi cadit sub omni- 
potentia, ergo Filius non est omnipotens, quia non 
potest generare. 

ClRCA ISTAM QUiESTIONEM sunt tres Articuli 



260 Lib. I Sententiarum 

quia primo recitabitur opinio falsa, secundo opinio 
vera, tertio dicetur ad unum dubium. 

Quantum ad primum est opinio iEgidii 
Lib. /. Dist. 20. q. 2. qui dicit quod potentia gene- 
randi cadit sub omnipotentia Patris et non sub om« 
nipotentia Filii, quod declaratur 

Pritno sic : Omnipotentia est ad illud quod non 
includit contradictionem ; sed Patrem generare non 
includit contradictionem, Filium autem generare in- 
cludit contradictionem ; ergo potentia generandi est 
sub omnipotentia Patris et non sub omnipotentia 
Filii. 

Prceterea, aliter est loquendum de actionibus 
immanentibus aliter de actionibus transeuntibus ex- 
tra; nam possibilitas actionis tratiseuntis judicatur 
ex ratione actionis in se et in termino ejus, possi- 
bilitas autem actionis immanentis judicatur ex istis, 
et cum hoc ex compossibilitate ejus ad suppositum. 
Sed potentia generandi est compossibilis Patri et 
non Filio; ergo spect?it ad omnipotentiam Patris 
et non ad omnipotentiam Filii. 

De secundo Articulo dico istam opinionem 
esse falsam, et teneo oppositum scilicet quod po- 
tentia generandi non cadit sub omnipotentia, quod 
probo 

Primo sic: Generare praecise per se sumptum, 
aut est aliquid ad quod nata est illa potentia, aut 
est aliquid ad quod non est nata esse illa potentia. 
Si primo modo, ergo non habens illam potentiam 



DlSTINCT. XX QUiEST. II 26l 

non est omnipotens, et sic Filius non est omnipo- 
tens. Si secundo modo, ergo non spectat ad omni- 
potentiam Patris. 

Prceterea, secundum Sanctos eadem est omni^ 
potentia numero in Patre et Filio; sed in Filio 
non est potentia generandi ; ergo potentia generandi 
non cadit sub omnipotentia. 

Prceterea, potentia proprie dicta est quae non 
est ad aliud; sed potentia generandi est ad aliud, 
quia ad generare et generatio est relatio; ergo. 

. Prceterea, potentiapropriedictaquaecadit subom- 
nipotentia est ad terminum possibilem non ad ter- 
minum necessarium; sed nulla persona divina est 
possibilis, immo necessaria; ergo potentia generandi 
quae est ad personam non cadit sub omnipotentia. 

Ex ista ratione patet ad motiva praecedentis 
opinionis; cum dicitur quod omnipotentia est ad il- 
lud quod non includit contradictionem, concedo> si 
iste terminus includit potentialitatem, quod non est 
in proposito cum quaelibet persona sit ens necessa- 
rium. Et eodem modo dico ad secundum. 

De terfio Articulo occurrit unum dubium, 
quomodo potentia generandi dicatur potentia, cum 
non sit respectu alicujus possibilis secundum praedi- 
cta. — Ad hoc respondetur tripliciter. Uno modo 
quod de virtute sermonis ista non est vera: poten- 
tia generandi cadit sub omnipotentia ; est tamen ve- 
ra secundum usum loquendi Sanctorum. — Secundo 
modo dico quod potentia habet pro correlativo pos- 
sibile ut opponitur necessario; sed possibile potest 



262 Lib. I Sententiarum 

accipi dupliciter, tmo modo ut opponitur necessario 
ex se, alio modo magis large, ut opponitur neces- 
sario a se. Primo modo, potentia generandi non di- 
citur potentia, sed secundo modo, scilicet ut est ad 
possibile quod opponitur necessario a se. — Tertio 
modo dicitur secundum viam Scoti quod potentia 
activa in creaturis est perfectionis, possibile autem 
sibi correspondens dicit imperfectionem, et quia quod 
est perfectionis in creaturis potest transferri ad divi- 
na, ideo potentia generandi transfertur in divinis 
sub ratione potentiae activae: sed non ponitur suum 
correlativum, scilicet possibile, ut dicit imperfectio- 
nem, sed sub ratione principii, et sic potentia gene- 
randi est ad Filium tanquam ad principiatum. 

AD PRIMUM PRINCIPALE dicunt aliqui quod wa- 
jor est falsa quia majoris latitudinis est negatio 
quam affirmatio, quia plus negat non homo quam po- 
nat Aomo. — Aliter potest dici et melius secundum 
viam Varronis, quod major est vera si in affirma- 
tione et negatione accipiatur vere dici de omni et 
dici de nullo, eo modo quo ponit Philosophus /. 
Prior. scilicet quod dici de omni est quando nihil 
est summere sub subjecto de quo non dicatur prae- 
dicatum; sed sic non est in proposito. 

Ad secundum dico quod Augustinus arguit con- 
tra Maximinum qui ponebat Filium Dei esse crea- 
turam; hoc autem posito, bene sequitur quod si 
Pater non posset generare Filium, quod non esset 
omnipotens. — Aliter dicitur quod argumentum 
Augustini tenet gratia materiae, quia ex hoc sequi- 



DlSTINCT. XX QUiEST. II 263 

tur quod Pater non haberet naturam divinam quae 
est communicabilis, et sic non esset omnipotens. 

Ad ultimum dico quod non est simile de om- 
niscientia et de omnipotentia, quia omniscientia re- 
spicit pro objecto ens necessarium et ens possibile, 
omnipotentia autem respicit pro objecto ens possi- 
bile tantum. 




Distinctio XXI. 

Hic oritur Quaestio 

Circa istant Distinctionem 21. quaritur: 
QUiESTIO I. 
Utrnm Illa propositlo slt Tera: Solos Pater est Deus. 

Et videtur quod sic, quia solus Deus qui est Pa- 
ter est Deus ; ergo solus Pater est Deus. Antecedens 
probatur sic: Solus Deus qui est Pater est deitas; 
sed deitas est Deus; ergo solus Deus, qui est Deus 
Pater, est Deus. Consequentia probatur, quia sequi- 
tur: solum animal quod est homo currit, ergo so- 
lus homo currit; ergo similiter tenet hic. 

Contra est Augustinus 6. de Trinitate. 

In ISTA QUiESTlONE sunt tria videnda. Nam 
quia hic ponitur un^s terminus relativus, scilicet 
Pater, ideo oportet primo videre si unum relativum 
est de primario conceptu alterius. Secundo, quia hic 
ponitur dictio exclusiva scilicet solus, ideo oportet 
videre si dictio addita uni relativo excludat aliud. 
Tertio oportet videre de principali quaesito. 

De primo Articulo est opinio jEgidii Lib. 
/. dist. 21. qui dicit. quod unum relativum non est 
de conceptu primario alterius, sed desecundario, quod 
probat sic: 



DlSTINCT. XXI QlLEST. I 265 

Primo: quando aliquid est de conceptu prima- 
rio alterius, si immediate additur illi facit nugatio- 
nem, ut si dicitur homo animal, est nugatio quia 
animal est de conceptu primario hominis; ergo si 
relativum est de conceptu primario relativi, tunc 
dicendo Pater filii, vel duplum dimidii, esset nuga- 
tio, quod est incdnveniens. 

Prceterea, quae differunt realiter realitate oppo- 
sita, unum non est de conceptu primario alterius; 
sed correlativa sunt hujusmodi; ergo. 

Prceterea nihil est de conceptu primario alicujus 
nisi sit de intrinseca ejus ratione; sed relativum non 
est de intrinseca ratione correlativi ; ergo unum non 
est de conceptu primario alterius. 

Contra istam opinionem objicitur sic: Illud cu- 
jus principalis conceptus est ad aliquid, illud in suo 
primario conceptu includit aliud, quia ponitur in 
ejus definitione, ut patet in prcedicamentis ; ergo u- 
num relativum in suo primario conceptu includit cor- 
relativum. — Prceterea illud includitur in primario 
conceptu alterius sine quo non potest intelligi ; 
sed relativum inquantum relativum non potest intel- 
ligi sine correlativo; ergo in primario conceptu inclu- 
dit correlativum. — Prceiirea, accipio paternitatem 
in suo primario conceptu, vel includit entitatam ad 
se, vel ad aliud; si includit entitatem in primario 
conceptu ad aliud, habetur propositum, si autem in- 
cludit entitatem ad se, ergo est entitas absoluta non 
relativa, quod est falsum. — Prceterea, quse sunt si- 
mul natura et simul intellectu, unum est de primario 
conceptu alterius; sed relativa sunt hujusmodi per 



266 Lib. I Sententiarum 

Philosophum in Prcedicamentis ; ergo unum relati- 
vum est de primario conceptu alterius. 

Conclusionem istarum rationum teneo; ad cujus 
evidentiam est notandum quod aliquid esse de pri- 
mario conceptu alterius est dupliciter, quia vel ut 
idem, sicut animal est de conceptu hominis pri- 
mario, vel ut aliud, et illo modo unum relativum 
est de primario conceptu alterius. 

Et per hoc patet ad rationes primae opinionis. 

Ad primum, cum dicitur quando aliquid est de 
primario conceptu alterius additum isti facit nu- 
gationem, concedo quando est de conceptu ejus ut 
idem\ sed quando est deconceptu ejus ut aliud, si- 
cut de relativis, non est verum. 

Ad secundum dico quod major est vera in his 
quae distinguuntur realiter realitate absoluta\ sed 
non est vera in his quae distinguuntur realitate re- 
lativa. 

Ad tertium dico eodem modo, quod major est 
vera in absolutis non in relativis. 

De secundo Articulo sunt tres modi di- 
-cendi. 

Unus antiquus dicens quod dictio exclusiva 
addita uni relativorum non excludit alterum, quia 
Apostolus ponit quod solus Pater habet immorta- 
litatem, et: tamen non excluditur Filius. — Prcete- 
rea Salvator dicit: nemo novit Filium nisi Pater, 
et tamen non excluditur Filius, quia etiam Filius 
cognoscit se. 

Contra istud arguitur sic: principium et prin- 



DlSTINCT. XXI QVJEST. I 267 

cipiatum sunt relativa; sed dictio exclusiva addita 
principio excludit principiatum ; ergo. Probatio mi- 
noris ex /. Phys. ubi dicit Philosophus quod si tan- 
tum est principium, principiatum non est. — Prce- 
terea, 2. Elench. dicitur quod solum idem est quod 
non cum alio. — Sed nec istce auctoritates conclu- 
dunt pro prima opinione; nam in divinis aliqua 
sunt propria, aliqua appropriata; et cum dicitur so- 
lus Pater habet immortalitatem, non fit exclusio 
immortalitatis, sed fit exclusio appropriationis, quod 
Pater habet immortalitatem appropriate, eo quod 
habet eam non ab alio; Filius autem et Spiritus 
Santus habent eam a Patre sicut et essentiam. 

Secundus modus dicendi est jEgidii ubi su- 
pra quod si unum relativum esset de conceptu pri- 
mario alterius, dictio exclusiva addita uni non exclu- 
deret alterfim relativum, verum est. Sed quia relati- 
vum est de secundario conceptu correlativi, ideo 
dictio exclusiva addita uni excludit alterum. Hoc 
confirmatur sic: dictio exclusiva addita alicui non 
excludit illud quod est de principali ejus conceptu, 
quia non sequitur: est solus homo, ergo non est a- 
nimal; ergo si unum relativum est de principali 
conceptu alterius, tunc dictio exclusiva addita uni 
non excludit alterum. — Prceterea si unum relati- 
vum esset de principali conceptu alterius, et dictio 
exclusiva addita uni necessario exclucjeret alterum, 
tunc eodem modo dictio exclusiva addita toti ex- 
cluderet partem, quod est falsum, quia non sequi- 
tur: sola domus est, ergo paries non est. 

Tertius modus dicendi est quem teneo quod 



268 Lib. I Sententiarum 

quantumcunque unum relativum sit de primario 
conceptu alterius, ut patet in praced. Artic. , adhuc 
si dictio exclusiva additur uni* relativo excludit al- 
terum, nam ut dicebatur supra, unum relativum est 
de conceptu primario alterius aliquando non ut 
idem sed ut aliud, — Tunc arguitur sic: quando 
dictio exclusiva additur alicui ut distinguatur ab 
alio, facit exclusionem circa illud; sed dictio exclu- 
siva additur relativo ut distinguatur ab alio relati- 
vo; ergo. — Prceterea dictio exclusiva addita ali- 
cui ut habet oppositionem ad aliud, facit exclusio- 
nem circa illud; sed dictio exclusiva additur relati- 
vo ut habet oppositionem ad aliud relativum; ergo 
excludit illud relativum. 

Ad primum praecedentis opinionis patet ex dic- 
tis; nam dictio exclusiva addita alicui non excludit 
illud quod est de primario conceptu ejus ut idem, 
sicut ponebatur exemplum de homine et de animali, 
sed bene excludit illud quod est de ejus primario 
conceptu ut aliud, ut sicut ponuntur relativa. 

Ad secundum iiico quod non valet, quia non est 
simile de parte et de toto et de relativis ad invi- 
cem, quia pars ut est in toto non est aliud a toto, 
relativum autem est aliud a suo correlativo. 

De tertio Articulo dico quod ista propositio: 
Solus Pater est Deus, non est vera. Ad cujus evi- 
dentiam prsemitto tres regulas de dictionibus exclu- 
sivis, et ex illis probabitur intentum tripliciter. 

Prima regula est ista quod exclusiva affirmativet 
infert universalem affirmativam de terminis transpo- 



Distinct. XXI QUjEST. I 269 

sitis. Exemplum hujus, cum dicitur: solus sortes 
currit, infert istam : omne currens est sortes. — Se- 
cunda regula est quod exclusiva affirmativa de prae- 
dicato finito infert universalem negativam de prae- 
dicato infinito. Exemplum hujus, cum dicitur: so- 
lus sortes currit, infert istam: nullus non sortes 
currit, vel istam : nullus alius a sorte currit. — 7>r- 
tia regula, quod exclusiva affirmativa habet duas 
propositiones exponentes, quarum una est affirma- 
tiva, altera negativa, et ubi aliqua illarum expo- 
nentium est falsa, sequitur quod exposita ejus sit 
falsa. Exemplum hujus, cum dicitur: solus sortes cur- 
rit, habet unam exponentem affirmativam scilicet. 
sortes currit, et aliam negativam scilicet nullus alius 
a sorte currit, et ubi aliqua istarum est falsa, se- 
quitur quod exposita sit falsa. 

Ex prima regula probabitur falsitas hujus pro- 
positionis, solus Pater est Deus, sic: exclusiva af- 
firmativa infert universalem affirmativam de termi- 
nis transpositis. Sed cum dicitur: solus Pater est 
Deus, illa est exclusiva affirmativa. Ergo infert uni- 
versalem affirmativam de terminis transpositis, puta 
illam: omnis Deus est Pater. Sed illa est falsa, nam 
Filius est Deus et tamen non est Pater. Ergo falsa 
est ista: solus Pater est Deus. 

Ex secunda regula probatur sic: exclusiva af- 
firmativa infert universalem negativam; sed, solus 
Pater est Deus, est exclusiva affirmativa; ergo in- 
fert universalen negativam, puta : nullus alius a 
Patre est Deus. Sed ista est falsa; ergo et illa. 

Ex tertia regula probatur sic: exclusiva affir- 



270 Lib. I Sententiarum 

mativa habet duas exponentes, et ubi una illarum 
est falsa, exposita est falsa; ergo ista: solus Pater 
est Deus, habet duas exponentes, unam affirmati- 
vam, scilicet Pater est Deus, et aliam negativam, 
scilicet nullus alius a Patre est Deus. Ergo ubi 
aliqua istarum est falsa, exposita erit falsa. Sed in 
proposito, ista exponens est falsa, scilicet nullus a- 
lius a. Patre est Deus ; ergo exposita est falsa, scili- 
cet solus Pater est Deus. 

Ad ARGUMENTUM PRINCIPALE dico quod an- 
tecedens potest accipi vel in sensu divisionis, et 
tunc est vera isto modo : solus Deus qui est Pater 
est Deus Pater; vel in sensu compositionis et tunc 
est falsa etc. 




Distinctio XXII. 

Post praedicta 

Circa Distinctionem 22. quceritur: 

QlMESTIO I. 

Utmm Dens sit nomlnabills a nobls. 

Et videtur quod non. 1. Quia quod est ineffa- 
bile est innominabile ; sed Deus est ineffabilis se- 
cundum sanctos; ergo etiam est innominabilis. 

2. Praeterea, quod est incognitum est innomina- 
bile; sed Deus est incognitus cum sit iniinitus; 
ergo est innominabilis. 

Contra. Exodi ij. dicitur : Dominus vir pugna- 
tor omnipotens nomen ejus. 

Ex ISTA QUiESTlONE supponunt aliqui quod 
unumquodque sit nominabile sicut est cognoscibile. 
Ideo oportet pritno videre quomodo Deus est a 
nobis cognoscibilis, sed de hoc dictum est supra 
Dist. j. quaere ibidem. Nunc autem tantum decla- 
rabo si Deus est nominabilis a nobis. Et sunt hic 
duo Articuli secundum duas opiniones. 

Una est Henrici in Summa qui dicit quod 
nomen vocale debet esse symbolum inter loquen- 
tem et illum cui loquitur, ita quod sit notum utri- 



272 Lib. I Sententiarum 

que nomen illud esse impositum ad significandum 
rem istam. Sed divina natura est nota solo intellec- 
tui divino quantum ad rationem infinitatis vel im- 
mensitatis. Ergo divina natura sive Deus a solo 
Deo proprio nomine nominari potest. 

Ulterius dicit quod unumquodque potest nomi- 
nari sicut est cognitum et visum, et beati sive com- 
prehensores vident et cognoscunt Deum, ideo po- 
terunt eum nominare. proprio nomine sive illud sit 
impositum a Deo, sive a Sanctis. 

Tertio dicit quod quia viatores non cognoscunt 
Deum naturaliter distincte, ideo non possunt eum 
distincte nominare et eo modo nominant ipsum 
quo ipsum cognoscunt. Sed cognoscunt eum in 
universali et non distincte, ideo possunt universa- 
liter eum nominare, non quidem in universali uni- 
voco, quia nihil est univocum Deo et creaturae. 

Alia est opinio Doctoris nostri qui 

J>rimo praemittit quod aliquid nominari ab aliquo 
contingit dupliciter, vel nomen ei imponendo, vel 
nomine imposito utendo. Et quilibet istorum mo- 
dorum dicitur dupliciter, quia potest aliquis nomen 
imponere perfecte vel imperfecte. Similiter potest 
aliquis uti nomine perfecte vel imperfecte. Perfecte, 
sicut homines utuntur quibusdam nominibus: im- 
perfecte, sicut aves doctae quae aliquando loquun- 
tur. — Secundo praemittit quod aliquis potest uti 
aliquo nomine quadrupliciter. Primo enim utitur 
aliquis nomine, ut est res talis. Secundo utitur ali- 
quis nomine pro signo ad placitum non haibendo 



DlSTINCT. XXII QUvEST. I 273 

conceptum signati, sed tantum scit quod est nomen 
significativum, sicut aliquis Latinus diceret Hebraeo 
quod nullatenus intelligeret. Tertio utitur aliquis no- 
mine pro signo, habendo conceptum signati tantum 
in universali. Quarto utitur aliquis nomine pro si- 
gno expressivo conceptus distincte et in particu- 
lari. 

Ad propositum dicit quod tribus primis modis 
Deus sit nominabilis a nobis; quarto autem modo 
non. Et quod tribus primis modis Deus sit a nobis 
nominabilis, probat sic: Si Deus non esset nomi- 
nabilis a nobis, hoc esset pro tanto quod non ha- 
beretur conceptus distinctus de Deo; sed illud non 
impedit quin Deus sit nominabilis a nobis; ergo. 
Probatio minoris: aliquid potest nominari, puta 
substantia quae tamen distincte non concipitur a 
nobis pro statu isto, cujus ratio est: quia omne il- 
lud cujus praesentia est naturaliter cognoscibilis, e- 
jus etiam absentia est naturaliter cognoscibilis ; er- 
go substantia est naturaliter cognoscibilis pro statu 
isto; sequitur quod ex puris naturalibus possemus 
cognoscere substantiam panis in corpore Christi, 
quod est falsum. 

Ad primum principale, cum dicitur: quod 
est ineffabile est innominabile, concedo de quarto 
modo nominationis, quod Deus non est nominabi- 
lis a nobis naturaliter, ut dictum est. 

Ad sccundum patet supra Dist. 3. quomodo De- 
us est a nobis cognoscibilis et quomodo non, quia 
ibi declaratum est quod pro statu isto possumus co- 

18 



274 Lib. i Sententiarum 

gnoscere Deum affirmative et sub conceptu quid- 
ditativo, et inter alios conceptus perfectos possu- 
mus habere de Deo conceptum entis infiniti. 



Distinctio XXIII. 

Praedictis adjiciendum est. 

Circa istam Distinctionem 23. quceritur primo: 

QUjESTIO I. 

Utnim nomen person» slt nomen primse yel seeund» 
intentlonls. 

Et videtur quod non sit nomen primae inten- 
tionis. I. Quia nihil primae intentionis plurificatur 
in divinis; sed persona plurificatur; ergo non est 
nomen primae interitionis. 

2. Praeterea, sicut individuum se habet in omni 
natura, ita persona in natura intellectuali ; sed in- 
dividuum est nomen secundae intentionis; ergo et 
persona. Probatio minoris, individuum et universale 
sunt opposita, quia habent fieri circa idem ; sed uni- 
versale dicit secundam intentionem; ergo et indi- 
viduum. 

j. Praeterea, negatio non est nomen primae in- 
tentionis; sed persona dicit negationem, quia dicit 
incommunicabilitatem ; ergo non dicit primam in- 
tentionem. 

Contra. Secunda intentio non est per se termi- 
nus realis productionis ; ergo persona non est se- 
cunda intentio. — Prceterca, secunda intentio non 



276 Lib. I Sententiarum 

adoratur ; sed persona adoratur ; ergo. — Pr&tcrea, 
Trinitas non consistit in conceptibus sicut sunt secun- 
dae intentiones; sed Trinitas consistit in personis; ergo 
persona non dicit intentionem secundam. 

ClRCA ISTAM QUiESTIONEM sunt duo videnda. 
Primo, quid importetur per nomen primae vel se- 
cundae intentionis. Secundo, principale quaesitum. 

De primo, quantum ad praesens spectat, dico 
quod res habet duplex esse, quia habet esse in a- 
nima ut cognitum in cognoscente, et habet esse 
extra animam, ut esse reale. Primo modo res est 
secunda intentio, et nomen sibi impositun dicitur 
nomen secundae intentionis. Sed res secundo modo 
dicta secundum quod habet esse extra animam est 
prima intentio, et ejus nomen dicitur nomen primae 
intentionis. 

Circa secundum Articulum sunt opi- 
niones ; 

Una Varronis Lib. /., quod persona est no- 
men secundae intentionis. Rationes autem ad hoc 
positae sunt ad primam partem quaestionis. Notant 
autem aliqui istius opinionis, quod licet persona 
dicat aliquid secundae intentionis, tamen non dicit 
illud in abstracto sed in concreto, et ideo potest prae- 
dicari de re primae intentionis, et supponere pro ea, 
sicut species ; puta homo ut est secunda intentio, prae- 
dicatur de Petro, et potest supponere pro eo. 

AUa Opinio est ad oppositum, quod persona 
dicat primam intentionem et non secundam; si- 



DISTINCT. XXIII QlLEST. I 277 

cut patet per rationes factas ad secundam partem 
Quaestionis. 

Et prceterea confirmatur sic : definitio exprimit 
id quod est esse rei cujus est; sed definitio per- 
sonae exprimit primam intentionem; ergo nomen 
personae est nomen primae intentionis. Minor pro- 
batur per Richard. 4, de Trin. qui dicit quod per- 
sona est intellectualis naturae individua subsistentia. 

Prceterea, secunda intentio est relatio rationis; 
sed persona non dicit relationem rationis; ergo. 

Prceterea, persona est objectum fruitionis: sed 
nulla intentio secunda est objectum fruitionis; er- 
go persona non est intentio secunda. 

Istam opinionem tenendo respondetur ad 
primum argumentum sic: quod nihil primae inten- 
tionis plurificatur in divinis, nego istam, quia rela- 
tiones originis dicunt primam intentionem, et tamen 
plurificantur. Ideo est sciendum quod aliqua possunt 
plurificari duobus modis: uno modo, quod plurifica- 
ta sunt ejusdem rationis, et sic concedo quod nihil 
primae intentionis plurificatur in divinis; secundo 
modo, aliquid plurificatur ita quod plurificata sunt 
alterius rationis, et sic negetur major. 

Ad secundum dico quod est ad oppositum, quia 
individuum non dicit secundam intentionem, ut 
patebit, 2. Lib. q. de individuatione. — Ad probatio- 
nem cum dicitur, universale dicit secundam inten- 
tionem; ergo et individuum, nego consequentiam. 
Aliquando enim unum oppositorum potest dicere 
relationem rationis, et aliud oppositum relationem 
realem, nam identitas est relatio communis in crea- 
tura, et tamendistinctio est relatio realis. 



278 Lib. I Sententiarum 

Ad tertium, negetur minor t quia persona dicit 
subsistentiam, et subsistentia non dicit negationem, 
sed positionem; et cum probatur, dicit incommuni- 
cabilitatem quae est negatio, dico quod ista incom- 
municabilitas dicit entitatem alteri non communica- 
bilem, et sic est in proposito, etc. 

Qu^ESTIO II. 

Quia vero iti penultimo capitulo istius Distin- 
ctionis, scilicet ibi: Iam sufficienter, tractat Magi- 
ster de uno, ideo quceritur: 

Utrum ens ct uaum dlcant eaudcm rem. 

Et videtur quod non. i. Quia passio dicit ali- 
am rem asubjecto; sed unum est passio entis; ergo 
dicit aliam rem ab ente. 

2, Prseterea, quando aliqua dicunt eandem rem, 
si unum addatur alteri facit nugationem; sed di- 
cendo ens unum nulla est nugatio; ergo non di- 
cunt eandem rem. 

In contrarium est Philosophus 4, Metaph, Idem, 
inquit, est homo et unus homo. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM sunt tres Articuli 
secundum tres modos dicendi. 

Quia unus modus dicendi est Avicen- 
nae, scilicet quod ens et unum non dicunt eandem 
rem, quod 

Probatur sic: Quod abstrahit ab aliquo et ab ejus 
opposito, non dicit eandem rem cum illo : sed ens 



DlSTINCT. XXIII QUiEST. II 279 

abstrahit ab uno et ejus opposito ; ergo ens et unum 
non sunt idem. Minor probatur per Avicennam /. 
Metaph. ubi dicitur quod equinitas ex se nec est u- 
num nec multa. 

Prceterea, si ens et unum est idem, ergo quod 
non est unum non est ens; sed multitudo non est 
una ; ergo multitudo non est ens, quod falsum est — 
Istam rationem ponit Avicenna 8. Metapk. suce cap. 
6. in principio, et dicit sic: si illud quod intelligi- 
tur de uno omnino esset idem quod intelligitur per 
ens, tunc multum secundum quod multum non es- 
set ens sicut non est unum. 

Prceterea, accidens non est idem cum subjecto; 
sed unum est accidens entis; ergo non est idem 
cum ente. — Ista ratio trahitur ab Avicenna j. Me- 
taph. 3. cap. circa medium, ubi dicit quod unum 
non est substantia, quia non recipitur in certifica- 
tione vel in rectificatione, idest in definitione quid- 
ditatis substantiae, sed est concomitans substantiam 
sicut jam nosti; ergo unum non est substantia. 

Alius modus dicendi est Commentatoris 
4. Metaph. , ubi distinguit duplicem unitatem scili- 
cet unitatem quae est passio entis, et unitatem quae 
est principium numeri, et dicit quod unitas quae 
est passio entis, dicit eandem rem cum ente. — Ista 
Conclusio Commentatoris potest probari multiplici- 
ter: 

Primo sic: Quaecunque duo addita uni nullam 
diversitatem faciunt, dicunt eandem rem et sunt 
penitus idem;sed ens et unum sunt hujusmodi; 



280 Lib. I Sententiarum 

ergo. Minor probatur, quia idem est homo et unus 
homo. 

Pr<zterea> quaecunque una generatione generan- 
tur et una corruptione corrumpuntur dicunt eandem 
rem; sed ens et unum una generatione generantur et 
una corruptione corrumpuntur; ergo etc. Et ambae 
rationes sunt Philosophi 4. Metaph. 

Tertio arguit Commentator in speciali contra 
Avicennam sic: Si unum dicit realitatem aliamab 
ente, tunc aut realitas unius est eadem cum sua 
unitate, aut non. Si sic, eadem ratione fuit standum 
in primo scilicet quod unitas entis non dicit aliam 
realitatem ab ente ; si non, quaeram de illa sicut de 
priori in infinitum. 

Prceterea, quod praedicatur aequaliter de omni 
ente non dicit aliam rem ab entitate; sed unitas 
praedicatur aequaliter de omni entitate; ergo. 

Prceterea> si unitas entis dicit aliam rem ab ente, 
eadem ratione unitas substantiae dicit aliam rem a 
substantia. Aut ergo ista est substantialis aut ac- 
cidentalis : si accidentalis, ergo substantia est una per 
accidens, quod est falsum ; si substantialis, aut est 
materia, aut forma, aut compositum; sed non est 
aliquod istorum; ergo unitas substantiae non dicit 
aliam rem a substantia; et similiter unitas entis non 
dicit aliam rem ab ente. 

Tertius tnodus dicendi quem sequor po 
nit duas Conclusiones. Prima quod ens et unum 
dicunt eandem rem fundamentalem. Secunda quod 
ens et unum non sunt idem per se primo, sed dif- 
ferunt formaliter. 



DlSTINCT. XXIII QU^ST. II 28l 

Pritna Condusio potest probari per rationes 
Commentatoris et alias quae positae sunt in pr<z- 
ced. Artic. 

Secunda Conclusio probatur sic : Quod poni- 
tur in definitione alicujus ut additamentum, non 
includitur per se primo modo in ratione quiddita- 
tis illius. Ista patet, quia oppositum praedicati in- 
fert oppositum subjecti. Sed ens cadit ut addita- 
mentum in ratione cujuslibet suae passionis. Minor 
probatur ex 7. Post. et 7. Metaph. y ubi dicitur quod 
subjectum cadit in definitione suae passionis ut ad- 
ditamentum. 

Prceterea, quae differunt definitione non inclu- 
dunt se primo modo; sed ens et unum sunt hu- 
jusmodi ex 4. Metaph., secundum translationem 
Commentatoris; ergo ens et unum non sunt per 
se primo idem. 

Prceterea : Si unum ificludit ens quidditative vel 
per se primo modo, aut includit ipsum prcecise, aut 
non prcecise. Non primo modo, quia idem ens esset 
passio sui ipsius; ergo includit aliquid aliud. Sit 
ergo illud aliud A: aut ergo A includit ens quid- 
ditative vel per se primo modo, aut non. Si non, 
ergo unum bis includit ens, et sic erit processus 
in infinitum. Si autem includitur, habetuf proposi- 
tum. 

Respondet ad illa Guillelmus Ocham et dicit 
quod rationes non valent, quia supponitur in eis 
quod ens habeat proprias passiones, et hoc est fal- 
sum, quia entis non sunt passiones sed quasi pas- 
siones, secundum Avicennam /. Metaph. — Et e- 



282 Lib. I Sententiarum 

tiam, quia ejus passio esset nihil, quia passio est 
extra rationem subjecti, et quod est extra rationem 
entis, nihil est. — Contra illud objicitur quia clare 
est contra Philosophum 4. Metaph. ubi vult quod 
sicut linea inquantum linea habet passiones, et nu- 
merus inquantum numerus, ita sunt aliquae passio- 
nes entis inquantum ens. — Prceterea, scientia realis 
considerat passiones entis inquantum reales sunt 
circa proprium subjectum ; sed metaphysica est 
scientia realis cujus subjectum est ens ex 4. et 7. 
Mctaph.; ergo entis ut sic sunt passiones verae. 
Nec valet quod ipse adducit quia tunc passio entis 
nihil esset, quia \y ens non dicitur de suis pas- 
sionibus primo, dicitur tamen de eis denomina- 
tive. 

Tunc respondeo ad argumenta pro opinione A- 
vicennae. Cum dicitur primo : quando aliquid ab- 
strahit ab aliquo et ab ejus opposito non est idem 
cum illo, concedo quod hoc est verum de identitate 
omnimoda, quae est omnino adaequata re et modo, 
sed non est simpliciter vera, quia essentia abstrahit 
ab esse et non esse, et tamen idem est realiter cum 
esse, licet non formaliter. 

Ad secundam dicitur uno modo quod multitudo 
includit unitatem, et sic etiam includit entitatem. 
Aliter dicitur sic, quod sicut multitudo non cst una 
ita non est ens, sed sicut est una ita est ens. Sed 
multitudo non est tamen una unitate simplici, est 
tamen una unitate aggregationis ; ergo similiter mul- 
titudo non est ens simplici entitate, sed ens entitate 
aggregata. 



Distinct. XXIII QiLfcST. II 283 

Ad tertium dico quod unum nec est accidens 
nec substantia; sed sicut ens inquantum ens ab- 
strahit a substantia et accidenti, ita et ejus unitas. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE concedo quod passio 
realiter distincta a subjecto dicit aliam rem a sub- 
jecto; sed unitas non est talis passio, quia licet di- 
stinguatur formaliter ab ente, est tamen idem rea- 
liter cum ente. 

Ad secuudum respondet Commentator 4. Me- 
taph., quod non sequitur nugatio, quia licet dicant 
eandem rem, dicunt tamen eam diversis modis; et 
propter diversitatem istam modalem non intendit 
Commentator tantum differentiam rationis, sed ali- 
quam differentiam ex natura rei, quae vocatur ab 
aliis virtualiSy vel formalis, vel intentionalis. 




Distinctio XXIV et XXV. 

Hic diligenten inquiri. 

Circa istam Dist 24. et sequentem quceritur pritno : 

QUiESTIO I. 

Utrnm ln diyinis slt proprle numerus. 

Et videtur quod sic. 1. Quia ubi est vere uni- 
tas et trinitas, ibi est vere numerus; sed in divinis 
est vere unitas et trinitas; quia unitas essentialis et 
trinitas personalis; ergo in divinis erit proprie nu- 
merus. 

2. Praeterea, trinitas est numerus; sed in divinis 
est trinitas. — Confirmatur per Philosophum 1. de 
coelo et mundo\ per hunc quidem numerum scilicet 
ternarium adhibuimus nos magnificare unum De- 
um. 

Contra. Numerus est species quantitatis discretae; 
ubi ergo non est quantitas, non est numerus. Sed 
in divinis non est quantitas; ergo nec numerus. 

ClRCA ISTAM QU^STIONEM sunt tria videnda: 
PriniOy si numerus habet aliquam entitatem in re. Se- 
cundOj si habet aliquam unitatem. Tertio, propositum. 

De primo sunt duae opiniones contrariae. 
Una quod numerus non habet aliquam entita- 



Distinct. XXIV et XXV Qu^ST. I 285 

tem in re. Cujus ratio est ista: Illud quod habet 
entitatem in re, existit anima non existente; sed 
numerus non existit anima non existente; ergonu- 
merus non habet entitatem in re. Minor patet 4. 
Phys. ubi dicitur quod numerus non est sine nu- 
merante idest sine anima. 

Alia Opinio est in contrarium, scilicet quod- 
numerus habet entitatem in re, unde Avicenna j. 
Metapk. dicit quod numerus habet esse in rebus 
et habet esse in anima, et illud quod dixerunt qui- 
dam quod numerus non habet essein anima, hoc 
verum est. 

Prceterea, illud quod est per se sensibile habet 
entitatem in re; sed numerus est per se sensibilis 
ex 2. de Anima; ergo. 

Prceterea, quod est species praedicamenti positi- 
vi habet entitatem in re; sed numerus est hujus- 
modi, quia est species quantitatis per quam nume- 
rus habet entitatem in re. 

Si teneatur ista opinio, potest dici ad argumen- 
tum praecedentis opinionis, sicut ponit Commenta- 
tor 4. Phys.y quod aliqua entia sunt totaliter in in- 
tellectu, aliqua partim in re et partim in intelle- 
ctu, et in isto membro ponitur numerus. Unde cum 
dicitur : numerus non est, anima non existente, con- 
cedo quantum ad illud quod est ab anima, sed nego 
de entitate quam habet in se. — Aliter potest dici: 
quod numerus non est anima non existente, ve- 
rum est quantum ad percipi, sed non quantum 
ad esse. 



286 Lib. I Sententiarum 

De secundo Articulo sunt etiam opiniones 
contrariae. Uha dicit quod numerus non habet uni- 
tatem. Cujus ratio est ista: Unum et multa sunt op- 
posita, et opposita non possunt esse simul ; sed nu- 
merus necessario dicit multitudinem; ergo non habet 
unitatem. 

Alia opinio est ad oppositum, unde Avicenna, 
ubi snpra: unusquisque numerorum species est per 
se, et est unus in se, inquantum in se est ipsa spe- 
cies. — Praterea, Aristoteles /. Metaph. ; Sex non 
sunt tria et tria, sed semel sex. — Praterea, quod 
habet proprias species sive distinctas habet unita- 
tem; sed numerus est hujusmodi; ergo. Major pa- 
tet per Avicennam j. Metaph. 

Si teneatur secunda opinio, potest dici ad argu- 
mentum contrariae opinionis, per Avicennam /. 
Metap/i. quod unum et multa non sunt proprie op- 
posita, sed concomitatur ea oppositio; nam opposi- 
tum non constituit alterum ; sed unum constituit 
multitudinem ; ergo non sunt directe opposita. 

Sed est dllbiion: si numerus dicit unitatem, 
a quo sit ejus unitas. Et dicitur ad hoc 

Primo, quod unitas ultimo adveniens est causa 
unitatis subjecti formalis numeri, quia formae et 
numeri rccipiunt similitudinem comparatorum cx 
8. Mctaph. ; sed forma ultimo adveniens est causa 
unitatis subjecti ; ergo unitas ultimo adveniens est 
causa unitatis numeri. — Sed contra hoc arguitur 
sic: Si unitas ultimo adveniens est causa unitatis 
numeri, aut hocconvenit sibi inquantum unitas, aut 
inquantum distans; non primo modo, quia forma 



Distinct. XXIV et XXV Qvmst. I 287 

alicujus informat omnes partes, sed illa unitas ul- 
tima non informat omnes alias unitates quae sunt 
partes numeri ; non secundo modo scilicet inquan- 
tum distans, quia cujus formale constitutivum est 
relatio, ipsum constitutum erit relativum; sed di- 
stantia est relatio; ergo si unitas est causa numeri 
inquantum distans, tunc numerus erit in praedica- 
mento relationis, quod est contra Philosophum in 
Prcedicamentis. 

Ideo dicitur aliter> quod unitas numeri est ex 
aggregatione unitatum. — Contra, in ista unitate 
non consistit forma numeri in qua non consistit ra- 
tio prioris et posterioris ; sed in aggregatione uni- 
tatum non est ordo prioris et posterioris; ergo, 

Ideo aliter dicitur, quod unitas numeri consi- 
stit in aggregatione facta ab animo, et forte prima 
opinio est vera, nec ratio contra eam concludit. Cum 
enim dicitur quod unitas vel est forma numeri in- 
quantum unitas vel inquantum distans, concedo quod 
inquantum unitas aliis adveniens. Et cum objicitur 
contra, quia ista unitas non informat alias unitates 
praecedentes, dicendum quod verum est immediate, 
sed informat omnss mediate sicut supposita plura- 
litate formarum ultima informat mediantibus aliis. 

De tertio Articulo dicitur uno modo si nu- 
merus habet unitatem formalem ita quod uni- 
tas adveniens ultimo sive sit causa unitatis numeri 
sive unitas habeat unitatem ex unitatibus aggrega- 
tis, tunc in divinis non ponitur numerus. Si autem 
numerus sit ab anima tantum, tunc in divinis con- 



288 Lib. I Sententiarum 

ceditur numerus. Et haec est opinio Scoti. — A- 
lio tnodo dicitur sic, quod omnis numerus funda- 
tur super unitatem; unitas autem est triplex, una 
quae convertitur cum ente, alia quae se habet in 
ratione partis, et tertia quae est principium continui. 
Ad propositum, in divinis est numerus, cujus 
principium est unitas quae convertitur cum ente, et 
hoc supposita pluralitate suppositorum ; sed non est 
in divinis numerus qui aspicit unitatem secundo 
modo et tertio modo dictam, quia in divinis non 
est ratio partis nec ratio continui; et per hoc pa- 
tet ad ARGUMENTA PRINCIPALIA. 

QU^ESTIO II. 

Secundo quceritur: 

Utrum persona ln dlvlnls dieat substantlam vel relatio- 
nem. 

Et videtur quod dicat substantiam, quia ad in- 
terrogationem factam per quid, respondetur sub- 
stantia; sed quaerendo quid est, respondetur perso- 
na, per Augustinum 7. de Trin. c. 7.; ergo per- 
sona dicit substantiam. 

Contra, substantia non plurificatur nec nume- 
ratur in divinis ; sed persona plurificatur et nume- 
ratur in divinis; ergo non dicit substantiam. 

Ad ISTAM Qu^STIONEM, dico tres Conclusio- 
nes. 

JPrima quod persona non dicit relationem 
originis. Cujus ratio est ista: nulla relatio originis 



Distinct. XXIV et XXV Qujest. II 289 

sive propria est communis tribus; sed persona est 
nomen commune tribus secundum Augustinum 7. 
de Trin. c. j., si sunt, inquit, tres personae, com- 
mune est eis hoc quod est persona; ergo persona 
non dat relationem originis sive propriam. 

Secunda Conclusio est ista, quod persona 
non dicit relationem communem, quod probatur 
sic: Ad quodcunque relativum dicitur inferius ad 
idem dicitur relativum superius, licet non aeque 
primo. Exemplum hujus, nam ad quocumque di- 
citur duplum dimidii, ad idem dicitur multiplex di- 
midii. Sed Pater dicitur Filii Pater; ergo si per- 
sona dicit relationem communem, tunc persona 
Patris diceretur persona Filii, quod est falsum. 

Tertia Conclusio est ista, quod persona 
non dicit quidditatem idest substantiam, accipiendo 
substantiam pro essentia. Cujus ratio est: quia sub- 
stantia sive quidditas pro essentia accepta non nu- 
meratur nec multiplicatur in Deo; sed pcrsona 
multiplicatur et numeratur: ergo. 

Restat ergo vidcrc, si persona non dicit rela- 
tionem propriam, nec communem, nec essentiam, 
quid ergo dicit ? Et dico hic duas Conclusiones se- 
cundum duas opiniones. Nam si teneatur opinio 
ista quae ponit personam dicere negationem, tunc 
persona aliquid connotat, et primo illud de quo 
dicitur primo, scilicet Patrem et Filium et Spiri- 
tum Sanctum, et secundario connotat relationes 
constitutivas Patris et Filii et Spiritus Sancti, et 
tertio connotat essentiam. — Si autem teneatur a- 
lia opinio, quod persona dicit aliquid positivum 

13 



290 Lib. I Sententiarum 

tunc non dicit nec substantiam, nec relationem, 
sed abstrahit ab utroque, et hanc viam sequitur 
Scotus. 

AD ARGUNIENTUM IN CONTRARIUM dico quod ad 
interrogationem factam per quid, non semper respon- 
detur substantia, quiaytf&Zquandoquequaerit *&/?/«- 
tionem, quandoque quaerit illud de quo aliqtiid di- 
citur. Unde haeretici quaerebant ab Augustino quid 
tres, ut si diceret essentiam, tunc illi inferrent tres 
essentias. Ideo Augustinus respondebat personasdi- 
.vinas substantivun) determinatum adjective. 




Distinctio XXVI. 

Nunc de proprietatibus personarum. 

Circa istam Distinctionein 26. qucsritur: 
QUiESTIO I. 

Utrum personre dirinse eonstltuantar In essentla perso* 
nali per relationes origlnis. 

Et videtur quod non. /. Quia ubicunque cons- 
tituenda sunt alterius rationis, ibi constituta sunt al- 
terius rationis; sed relationes originis sunt alterius 
rationis; ergo personae divinae constitutae essent al- 
terius rationis. Sed ubi constituta sunt alterius ra- 
tionis, ibi est productio aequivoca; ergo in divinis 
esset generatio aequivoca, cujus contrarium proba- 
tum est supra in 2. q. 7. Dist. 

2. Praeterea relationes communes distinctiones 
requirunt in extremis sicut relationes originis, et 
^eque sunt eaedem essentiae divinae; sed relationes 
communes non constituunt personas ; ergo nec rela- 
tiones originis. 

3. Praeterea, cui est notum constitutivum, ei est 
notum constitutum; sed cognita proprietate relati- 
va Filii non cognoscitur Filius; ergo Filius non 
constituitur proprietate relativa Filii. Probatio mi- 
noris ; dicitur Prov. j. quod nomen ejus et quod 



292 Lib. I Sententiarum 

nomen Filii ejus si nosti; et sic cognoscebat pro- 
prietatem Filii et tamen ignorabat Filium. 

4 Praeterea, relationes moventis et moti sunt com- 
possibiles in eodem supposito, sicut patet quando 
voluntas vult; ergo similiter relationes producentis 
et producti sunt compossibiles in eodem supposito, 
et sic non constituunt suppositum. 

Contra Boetius Lib. de Trin. : essentia continet 
unitatem, relatio autem multiplicat Trinitatem. 

ClRCA ISTAM QU;€STIONEM oportet primo vi- 
dere si generatio generaliter sumpta ponit aliquam 
entitatem in re, et hoc patebit Lib. 2. q. 4. dist. j. 
Insistendo ergo circa principale quaesitum sunt tres 
Articuli secundum tres opiniones. 

Prima est Magistri, videlicet quod perso- 
nae divinae seipsis constituuntur et distinguuntur, 
et sic non oportet quaerere quomodo constituantur 
et distinguantur. Quod probat 

Primo sic: Persona divina est aeque simplexsi- 
cut essentia; sed essentia divina, propter suam sim- 
plicitatem, a quocunque distinguitur seipsa distingui- 
tur; ergo et persona seipsa distinguitur. 

Prceterca, abstractum et concretum idem signi- 
ficant; sed Pater et paternitas habent se sicut ab- 
stractum et concretum; ergo idem significant ; ergo 
dicere Patrem paternitate distingui est dicere seip- 
sum seipso distingui. 

Contra istam opinionem objicitur sic: Quae non 
sunt primo seipsis diversa aliquo modo distinguun- 
tur, et oportet quaerere de eis quomodo distingu- 



DlSTINCT. XXVI QUJEST. I 293 

nntur ; sed personae non sunt primo seipsis diversae, 
quia conveniunt in essentia; ergo oportet quaerere 
de eis quomodo distinguuntur. — Prceterea, inPa- 
tre est generatio activa et spiratio activa; sed in Fi- 
lio est spiratio activa et non generatio activa; ergo 
oportet quaerere quomodo distinguatur Pater a Fi- 
lio. — Prceterea, si Pater seipso distinguitur a Fi- 
lio, pari ratione seipso distinguitur a Spiritu Sancto; 
ergo habet eandem relationem ad Filium et Spiri- 
tum Sanctum; ergo, e converso, Filius et Spiritus 
Sanctus habebunt eandem relationem ad Patrem, 
quod est falsum. 

Ad primum opinionis Magistri, concedo quod 
persona est aeque simplex sicut essentia, tamen per- 
sona includit aliqua quorum unum non est aliud 
formaliter, unde Pater includit essentiam et pater- 
nitatem, similiter Filius includit essentiam et filiatio- 
nem, et Pater et Filius conveniunt in essentia et 
non in proprietate relativa, ideo quaeritur quo pri- 
mo distinguuntur. 

Ad secundum, dico quod concretum et abstrac- 
tum idem significant, sed differunt in modo signi- 
ficandi, quia concretum semper significat subsistens 
in forma vel natura; sed subsistens in supposito in- 
cludit essentiam et relationem, et personae subsisten- 
tes conveniunt in essentia et non in proprietate re- 
lativa, ideo quaeritur quomodo distinguuntur. 

Atia est opinio communis, quod perso- 
nae constituuntur in essentia personali per relationes, 
quod. Probatur sic: Personae aut constituuntur per re- 



294 Lib. I Sententiarum 

lationes aut per absoluta; sed non constituuntur per 
absoluta; ergo constituuntur per relationes. Probatio 
tninoris: persona non constituitur eodem absoluto quo 
convenit cum alia persona; ergo alio absoluto; sed 
absolutum additum absoluto facit compositionem, 
ct sic in Deb esset compositio, quodest falsum. 

Prceterca, absolutum aut omnino manet, aut om- 
nino transit; si omnino transit fi tunc non constituit 
pcrsonam, si omnino manet, facit compositionem. 

Prceterca, eadem natura numero non potest esse 
in pluribus suppositis absolutis; sed essentia divina 
cst eadem numero in pluribus suppositis ; ergo illa 
supposita non sunt absoluta, nec constituuntur per ab- 
solutum. 

Prcetcrea, relationes originis secundum omnes 
sunt in personis. Aut ergo istae relationes consti- 
tuunt personas, aut non. Si constituunt, habetur pro- 
positum; si non constituunt, ergo sunt adventitiae 
et accidentales et relationes rationis, quia supponunt 
personas jam constitutas. 

Prceterea, esse absolutum dicit perfectionem sim- 
pliciter; ergo personae non constituuntur per abso- 
luta. Minor probatur, quia constitutivum unius perso- 
nae non est in alia persona, et sic aliqua perfectio sim- 
pliciter esset in una persona quae non esset in alia. 
Si ergo quaeratur per quid constituuntur personae, 
dicitur quod per relationes originis, quia istae rela- 
tiones primo constituunt quae primo pullulant in 
essentia; sed hujusmodi sunt relationes originis; ergo 
relationes originis constituunt personas. — Et si 
quaeratur ulterius quo modo eadem natura posset 



DlSTINCT. XXVI QUiEST. I 295 

esse in pluribus suppositis realiter distinctis, dicitur 
quod hoc est propter infinitatem essentiae, et quia 
supposita sunt reiativa. Idem enim illimitatum po- 
test esse fundamentum plurium relationum opposi- 
tarum. 

Alia opinio dicit quod personae constituan- 
tur per modos intrinsecos absolutos, qui modi sunt 
nobis incogniti ; determinantur autem nobis personae 
Trinitatis per relativas prbprietates, ita quod quasi 
a posteriori per istas relationes aliqualiter cognosci- 
mus personas. Quod autem personae constituantur 
per absoluta et non per relationes 

Probatnr sic : Illud quod praesupponit pcrsonam 
jam constitutam non constituit eam; sed relatio 
praesupponit personam jam constitutam ; ergo. Pro- 
batio mitwris: nam illud quo aliquid refertur non 
constituit ipsum quod refertur; sed persona refer- 
tur relatione; ergo relatio praesupponit personam 
jam constitutam. 

Pr<Bterea> originans est prius generatione origi- 
nato, quia agere praesupponit esse in aliquo priori 
in quo quaeritur, quia suppositum vel est ad se vel 
ad aliud. Si ad se tunc constituitur per absolutum ; 
si ad a/iud, puta ad originatum ; ergo agere praesup- 
ponit esse. 

Prceterea, constitutivum suppositi in aliqua na- 
tura facit per se unum cum illa natura ; sed relatio 
non facit per se unum cum esse substantiali ; ergo 
non constituit personam divinam quae est aliquid 
in esse substantiali. 



296 Lib. I Sententiarum 

Prceterea 9 quod est extra rationem substantiae 
non constituit aliquid in esse substantiali ; sed re- 
latio est extra rationem substantiae; ergo non con- 
stituit personam divinam. 

Dico ergo quod inter tres opiniones, 2 est 
verior et magis catholica, quia Salvator, Matth. ult. , 
volens exprimere personarum Trinitatem, ipsas ex- 
pressit nominibus relativis dicens : Euntes baptizate 
eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 

Prceterea, Joannes, incanonica sua: Tres sunt qui 
testimonium dant in ccelo: Pater, Verbum et Spi- 
ritus Satictus. 

Prceterea, Damascenus Lib. 1.: Omnia sunt u- 
num in Deo praeter generare et generari, et spi- 
rare et spirari quibus ab invicem differunt sanctae 
tres hypostases. 

Prcetcrea, Augustinus in multis locis Lib. de 
Trin. : quidquid a se dicitur commune est tribus ; 
sed constitutivum personae non est commune tribus; 
ergo non est ad se, et per consequens est relatio. 

Prceterea, Boetius de Trin. : Essentia continet uni- 
tatem, relatio multiplicat Trinitatem. 

Prceterea arguitur per rationes sic : Inter perso- 
nas divinas est maxima connexio; sed non esset 
inter eas connexio si constituerentur per absoluta; 
ergo. 

Prceterea, cujus constitutivUm est absolutum po- 
t25t intelligi per se esse sine alio absque contradic- 
tione; sed Pater non potest intelligi vel esse sine 
Filio; ergo. 



Distinct. XXVI Qvjest. I 297 

Ultimo sic : illa sunt formalia constitutiva aliquo- 
rum, quibus circumscriptis, ipsa remahent penitus 
indistincta ; sed relationibus circumscriptis a per- 
sonis, ipsae remanent penitus indistinctae ; ergo per- 
sonae constituuntur per relationes. 

Ad argumenta tertice opinionis quae posuit 
personas distingui per modos intrinsecos absolutos, 
sive per proprietates absolutas, respondeo: 

Ad primum per interemptionem tninoris. Ad 
j>robationem> cum dicitur quod illud quo aliquid 
refertur non constituit ipsum, dico quod hoc verum 
est in relationibus creaturarum, quae sunt accidentia 
sed ista propositio est falsa de relationibus divinis, 
quae non sunt accidentia, sed sunt relationes sub- 
sistentes. 

Ad secundum dicitur multipliciter: Primo quod 
relatio dupliciter potest accipi, scilicet inquantum 
relatioy vel inquantum proprietas, et isto modo re- 
latio divina constituit et praecedit. — Aliter dicitur 
quod relatio dupliciter dicitur in divinis, scilicet rela- 
tio inquantum relatio y et relatio inquantum origo, 
et isto secundo modo relatio divina constituit et 
praecedit. — Aliter dicitur quod in relativis est si- 
multas et prioritas\ simultas quidem naturae et 
prioritas originis. Quae harum solutionum sit ve- 
rior dicetur infra Dist. 28. 

Ad tertium, dico quod relatio est duplex, scili- 
cet inharens, sicut in creaturis, et per se subsi- 
stens, sicut in divinis; prima relatio non facit per se 
unum cum natura, sed secunda. 

Sic eodem modo ad quartum. Concedo enim 



298 Lib. I Sententiarum 

quod relatio inhaerens non constituit suppositum in 
esse substantiae, sed relatio divina non est inhaerens 
sed subsistens. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod generatio 
aequivoca non accipitur penes suppositum, sed pe- 
nes terminum formalem ipsius geniti; et ideo ubi 
est similitudo, immo summa identitas inter ge- 
nerans et genitum respectu termini formalis, ibi 
est maxima generatio univoca et non aequivoca. 
Sic autem est in proposito, quia essentia, quae est 
terminus formalis generationis, est penitus eadem 
in Patre et Filio. 

Ad secundum, dicunt antiqui et bene quamvis 
aliqui arguant contra, quod relationes originis con- 
stituunt, et non relationes comimtnes> quia illae re- 
lationes quae primo pullulant in essentia; relationes 
autem primo pullulantes sunt relationes originis. 

Ad tertium, dico quod eodem modo cognoscitur 
Filius, quo modo cognoscitur relatio constitutiva 
Filii; et quia relatio constitutiva Filii cognoscitur 
in communi, ideo Filius cognoscitur in communi. 
Ille autem Sapiens quaerebat notitiam Filii magis 
in speciali. 

Ad ultimum, dico quod quaedam sunt relatio- 
nes causae et causati, quaedam sunt relationes pro- 
ducentis et producti, quaedam sunt relationes moven- 
tis et moti. Relationes causce et causati non sunt 
compossibiles nec in eadem natura, nec in eodem 
supposito, sed moventis ad motum sunt compossi- 
biles in eodem supposito et in eadem natura, et 



DlSTINCT. XXVI QUiEST. I 299 

hoc quia moventis ad motum est dependentia acci- 
dentalis; non est autem inconveniens aliquid acciden- 
taliter dependere a seipso. Ideo non est similiter 
de relatione moventis et moti, et relatione produ- 
centis et producti, eo quod rejationes producentis 
et producti sunt compossiBiles in eadem natura si 
illa natura est illimitata sicut est natura divina, 
sed non sunt compossibiles in eodem supposito. 




Distinctio XXVII. 

Hic quaeri potest. 

Circa istam 27 Dist. quceruntur duo, unutn de 
-verbo nostro, aliud de Verbo divino. De verbo nos- 
tro quceritur. 

QUiESTIO I. 
Utrum Yerbum mentis creatae slt intellectio actnalis» 

Videtur quod non, per Augustinum ij. de Trin. 
Verbum quod foris sonat signum est ejus verbi 
quod intus latet; sed verbum quod foris sonat si- 
gnificat objectum, non actualem intellectionem ; er- 
go verbum est objectum. 

2. Praeterea, Augustinus, <?. de Trin. dicit, phan- 
tasma Carthaginis hoc est verbum ejus sed phan- 
tasma sumitur pro specie Carthaginis; ergo verbum 
est species et non intellectio actualis. 

Co/itra. Augustinus in Serm. de Nativ. Joan. 
BaptistcB assignans differentiam inter vocem et ver- 
bum, dicit quod vox est index cogitationis, verbum 
«autem est ipsa cogitatio. 

ClRCA ISTAM QU^ESTIONEM, propter dubium 
primi Articuli, oportet videre si verbum quod fo- 
ris sonat, idest verbum sensibile, significet principa- 
liter conceptum mentis vel rem extra. Secundo di- 
cetur ad Qu?estionem. 



Distinct. XXVII QujEST. I 301 

De primo sunt quatuor modi dicendi. Unus 
quod verbum sensibile principaliter significat concep- 
tum mentis, quia Philosophus dicit in Lib* Periher- 
menias, quod voces sunt signa earum quae sunt in 
anima passionum. — Prceterea, Augustinus in En- 
chiridion, dicit quod nomina sunt imposita ad si- 
gnificandum conceptiones animorum. Praterea, ver- 
bum sensibile illud principaliter significat in quo 
consistit veritas vel falsitas. Sed veritas vel falsitas 
consistunt principaliter in mente; ergo verbum sen- 
sibile principaliter significat conceptum mentis. 

Alia Opinio dicit quod verbum sensibile prin* 
cipaliter significat rem ad extra quia alias nulla 
esset propositio vera, nisi in qua praedicaretur idem 
de seipso ; dicendo enim homo est animal esset di- 
cere conceptus hominis est conceptus animalis. Prce- 
terea, illud principaliter significat verbum quod pri- 
mo concipitur a loquente; sed illud est res extra; 
ergo. 

Alia Opinio dicit quod verbum sensibile habet 
duplicem habitudinem, una ad proferentem et sic 
significat conceptum mentis, aliam ad audientem, 
et sic significat rem extra. 

Quarta OpiniO dicit quod verbum sensibile duo 
significat, scilicet conceptum mentis ut a quo ema- 
nat, et rem extra quam imponitur ad significan- 
dum. 

Sed objicitur contra istam opinionem: Omne ver- 
bum sive omnis vox est sic aequivoca vel analoga, 
quia significat diversa. — Respondetur quod vox 
non est aequivoca ex eo quod significat diversa tan- 



302 Lib. I Sententiarum 

tum, sed quia significat diversa objective; sed ver- 
bum non s:c significat, quia significat conceptum 
mentis ut a quo emanat, rem autem significat ut 
objectum. 

De secundo Articulo sunt opiniones duae. 
Una Henrici qui dicit quod verbum non est in- 
tellectio actualis, sed est notitia declarativa. Modus 
autem suus ponendi est iste: Primo dicit intellec- 
tum esse nudum, et iste intellectus nudus recipit 
notitiam ab objecto ; quae vocatur notitia essentialis 
in qua intellectione intellectus est pure passivus: 
secundo quod intellectus est immaterialis et convertit 
se supra se, et intellectus informatus notitia priori 
exprimit notitiam declarativam in qua intellectus 
sic informatus se habet active, et ista notitia decla- 
rativa dicitur verbum. Et consimilitar ponit Ver- 
bum in divinis; ponit enim quod generatur Verbum 
divinum per conversionem intellectus paterni supra 
intellectum informatum notitia simplici. 

Contra istam opinionem objicitur sic: quia ir- 
rationale videtur eandem potentiam esse activam re- 
spectu unius actus, et passivam respectu alterius; 
visus enim non est passivus respectu unius actus 
videndi, et activus respectu alterius ; ergo intellectus 
non est activus respectu notitiae simplicis, et pas- 
sivus respectu notitise declarativae. ' 

Prcehrea, si illa notitia essentialis vel simplex 
est principium declarativae notitiae, hoc est aut quan- 
do est, aut quando non est. Si quando est, tunc duo 
actus erunt simul in eadem potentia. Si quando non 
est, ergo non est causa gigneadi ens. 



DlSTINCT. XXVII QlLEST. I 303 

Prceterea, imperfectius non est causa gignendi 
perfectius; se/d nptitia simplex est imperfectior no- 
titia declarativa; ergo non est fatio gignendi eam. 

Prceterea, ,iUi*d quod dicit de conversione intel- 
lectus divini ad formationem Verbi, videtur esse 
falsum, quia coriversio s est actio*, sed actiones sunt 
suppositorum ; ergo illa . conversio est alicujus sup- 
positi. Et tunc quaero cujus suppofciti sit, quia 
aut est suppositi Filii, .aut suppositi Patris. Si est 
suppositi Filii, cum illa conversio praecedat genera- 
tionem Filii per te, sequitur quod antc Filium sit 
Filius, quod est haereticum. Si dicas quod est sup- 
positi Patris, tunc arguitur sic : cujus est intellectus 
ut convertit se supra intellectum informatum noti- 
tia simplici, ejus est ut recipiat notitiam declarati- 
vam, ut patet per Philosophum 9. Metaph.: exi- 
stente enim passo summe disposito statim sequitur 
actio, siye receptio ; sed primae personae scilicet sup- 
positi Patris est intellectus ut convertit se supra in- 
tellectum informatum notitia simplici ; ergo ejus in- 
tellectus est ut conversus recipiat notitiam declara- 
tivam ; sed notitia declarativa est ipsum Verbum ; 
crgo Verbum sive Filius idem est quod Pater, quod 
cst haereticum. 

Alia est opinio Doctoris nostri, quod ver- 
bum est intellectio actualis, Ad cujus evidentiam 
sciendum quod Verbum est actus intelligentiae, pro- 
ductus vel genitus a memoria perfecta nbn habens 
esse sine actuali cognitione, repr^esentans secundam 
personam in Trinitate, idest Vcrbum divinum. Prima 
et secunda conditio patent per Augustinum 9. de 



304 Lib. I Sententiarum 

Trin. cap ult. ; tertia conditio patet per Augusti- 
num //. de Tritt. ; quarta conditio patet per Au- 
gustinum 9. de Trin. c. ult. ; per verbum enim no- 
strum inquisivit B. Augustinus de Verbo divino. 

Ex his colligitur quod verbum spectat ad actum 
intelligentiae ; sed intelligentia stricte sumendo esl 
intellectus actualiter, et objectum cognitum est spe- 
cies ; sed verbum nec est species nec objectum ; ergo 
est intellectio actualis. 

Sed remanet dubium si quaelibet actualis intel- 
lectio est verbum. Et dicitur uno modo quod non, 
quia oportet addere notitiam declarativam. — Con- 
tra : si Verbum est notitia declarativa, ergo in quo- 
cunque est notitia declarativa formaliter, ibidem est 
formaliter verbum; sed in Patre est formaliter no- 
titia declarativa; ergo in Patre est formaliter Ver- 
bum, quod est falsum. Minor probatur, quia Pater 
diligit se, et ista dilectio est sui ipsius declarativa. 

Ideo aliter dicitur quod verbum est intellectio 
actualis quae est terminus inquisitionis, quia verbum 
est proles et partus; sed non est partus nisi quia 
repertum, non autem est repertum, nisi quia inqui- 
situm ; ergo verbum dicit terminum inquisitionis. — 
Contra hoc objicitur, tum quia Deus non haberet 
Verbum de se, tum quia Angeli non haberent ver- 
bum de naturaliter sibi cognitis, tum quia Beati in 
patria non haberent verbum de essentia divina, 
quia non est in eis talis inquisitio. 

Ideo aliter dicitur et mclius quod verbum est 
actualis intellectio quae est notitia genita, et propter 
hoc in Patre non est formaliter Verbum, quia non 



DlSTINCT. XXVII QUiEST. I 305 

est in eo formaliter notitia genita. — Notandum 
autem quod verbum est duplex, scilicet perfectum 
et imperfectum. Imperfectum quidem requirit ac- 
tualem ordinem inquisitionis. Perfectum autem ver- 
bum non; sed sic sufficit habitualis cognitio vel 
notitia ejus quae est verbum. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, si teneatur quarta opi- 
nio posita in /. Art. patet quod verbum est signum 
conceptus ut a quo emanat, et est signum rei ad 
quam ponitur significandum. 

Ad secundum patet: cum dicitur quod phanta- 
sma Carthaginis est verbum ejus, dico quod ve- 
rum est effective sed non formaliter; nam verbum 
producitur a memoria, et memoria non includit in- 
tellectum sed objectum, vel aliquid supplens vicem 
objecti; unde phantasma Carthaginis idest species 
ejus est verbum ejus, quia effective vel causative 
se habet ad verbum, quia supplet vicem objecti; 
quare etc. 

QUiESTIO II. 
Secundo quceritur: 

Utnun Verbum divinuui slt proprinm person» genite* 
Vel per alia verba : Utmm Verbum diTinnm dieat qnid 
essentiale ?el personale. . 

Et videtur quod dicat essentiale, quia secun- 
dum Augustinum 9. de Trin. Verbum est cum a- 
more notitia; sed omnia posita in ista definitione 

so 



306 Lib. I Sententiarvm 

Verbi sunt essentialia; ergo Verbum est quid es-r 
sentiale. 

Contra. Augustinus 7. de Trin. dicit: Eo est 
Verbum quo Filius; sed Filius est quid personale; 
ergo est Verbum. 

ClRCA ISTAM QU^STIONEM, sunt duo Articuli 
secundum duas opiniones. 

Una est singularis quam nullus tenet, 
excepto uno, et est Fratris Durandi, scilicet quod 
Verbum non dicatur personaliter in divinis, quod 

Probat sic: Quod non dicit emanationem rea- 
lem, non dicit aliquid personale; sed Verbum non 
dicit emanationem realem ; ergo Verbum non di- 
citur personaliter. Probatio minoris: Verbum di- 
cit emanationem intellectualem alias intelligibilem 
ab intelligente: sed talis emanatio non est realiter, 
immo est emanatio rationis; ergo. 

Prceterea, Verbum et dicere consimiliter se ha- 
bent in Deo ; sed dicere est essentiale et non per- 
sonale; ergo et Verbum. Probatio minoris, quia 
quod est commune tribus est essentiale; sed di- 
cere est commune tribus, quia fundatur super ac- 
tum creandi qui convenit tribus, juxta illud Psalmi 
dixit et facta sunt; ergo dicere est essentiale. 

Prceterea de ratione Verbi est quod sit declara- 
tivum, et declararc convenit ratione essentiae; ergo 
Vcrbum est quid reale. 

Alia opinio est ad oppositum, et illam teneo, 
scilicet q uod Verbum est personale et proprium per- 



Distinct. XXVII QujESt. II 307 

sonae genite. Et istam opinionem tenet Magister 
in littera cap. 6. istius Distinc. Pro qua arguitur 
sic: Abstractum et concretum idem significat. E- 
xemplum hujus: nam paternitas significat relatio- 
nem, similiter Pater significat relationem; sed Ver- 
bum et verbatio se habent sicut concretum et abs- 
tractum; ergo idem significat; sed verbatio signi- 
ficat relationem; ergo et Verbum. Sed talis relatio 
est personalis; ergo Verbum dicit quid personale. 

Prceterea, illud quod de sua ratione importat 
rationem imaginis est personale; sed Verbum de 
sua ratione importat imaginem, per Augustinum 
6. de Trin. cap. ult.\ ergo Verbum est personale. 

Prceterea, illud quod dicit filius in natura non 
intelligente, hoc dicit verbum in natura intelligente; 
sed filius in natura non intelligente est relativum; 
ergo et verbum in natura intelligente (sicut est na- 
tura divina) dicit relativum et per consequens est 
personale. 

Ultimo sic: quod dicit emanationem realem in 
divinis est personale; sed Verbum est hujusmodi, 
per Augustinum 7. de Trin.; ergo Verbum est 
personale. 

Per hoc patet ad primum alterius opinionis, quia 
minor est falsa; et cum probatur quod Verbum 
dicit emanationem intellectionis, dico quod emana- 
tio ab intellectu est duplcx: una dicit relationem 
rationis, et ista convenit creaturis, alia dicit rela- 
tionem realem, et ista habet locum in Dco. — Ad 
secundum dico quod minor est falsa, nec probatio 
valet, quia dicere dupliciter dicitur in divinis: uno 



308 Lib.,1 Sententiarum 

modo, pro imparare et isto modo accipitur dicert 
respectu creationis; alio modo accipitur dicere pro- 
prie ut dicit productionem per modum memorue 
et illud dicere convenit formaliter soli Filio. — 
Ad ultimum dico quod declarare per modum ema- 
nationis competit soli Filio, quia ex vi suae ema- 
nationis ipse solus est imago Patris. 

Ad argumentum in contrarium: Augustimis 
dicit illud de verbo creato et non de Verbo divino; 
nam ad informationem verbi creati concurrit volun- 
tas quae copulat actum intelligentiae objecto cognito, 
ideo dicit: verbum est cum amore notitia. 




Distinctio XXVIII et XXIX. 

Praeterea considerare oportet. • 

Circa istam Dist. 28 et 29 quceruntur tria; primo. 

QUiESTIO I. 

Utrum ingenitnm sit proprietas Patris. 

Et videtur quod non. I. Quia proprietas perso- 
rialis non dicitur de essentia; sed haec est vera: es- 
sentia est ingenita; ergo ingenitum ndn est propri- 
um Patris. Minor probatur sic: Ad affirmativam 
de praedicato finito sequitur negativa de praedicato 
infinito; sed haec est vera: essentia est non genita, 
et haec est de praedicato finito ; ergo haec est vera: 
essentia est ingenita de praedicato infinito, sicut 
eam probat Augustinus j. de Trin. , ubi vult quod 
idem sit ingenitum et non genitum. 

2. Praeterea quod est proprium uni personae 
non dicitur de altera; sed ingenitum dicitur de 
Spiritu Sancto; ergo non est proprietas Patris. Mi- 
nor probatur sicut minor praecedentis rationis. 

7>/ co?itrarium est Magister in litera. 

ClRGA ISTAM QUiESTiONEM sunt duo videnda. 
Primutn quomodo ingenitum convenit Patri; secun- 
do si est proprietas Patris. 



310 Lib. I Sententiarum 

Quantum ad primum dico quod ingeni- 
tum est multipliciter multiplex. Cujus ratio est ista: 
dictio composita ex particula multiplici et ex parti- 
cula privativa est multiplex multiplicitate particulae 
affirmativae et multiplicitate privationis; sed ingeni- 
tum est hujusmodi quia componitur ex genito et 
ex in, quod dicit privationem. Genitum autem et 
privatio dicuntur multipliciter; ergo ingenitum dici- 
tur multipliciter. Major patet ex p. Mttaph. ubi 
Philosophus distinguit impotentiam penes multipli- 
citatem potentia? et penes multiplicitatem priva- 
tionis. Prima pars minoris y scilicet quod ingenitum 
dicatur multipliciter patet quia genitum dicitur una 
modo per respectum ad terminum totalem, sicut 
Philosophus 7. Metaph. quod solum compositum 
per se generatur; secundo dicitur genitum termi- 
nus formalis, puta forma; tertio dicitur genitum 
quodlibet productum, large tamen. Similiter priva- 
tio dicitur multipliciter; nam aliquid privatur aliquo, 
quando caret eo quod competeret ei secundum suam 
speciem, sicut homo dicitur privatus visu, quia vi- 
dere competit homini secundum quod homo; sccun- 
do privatur aliquid quando caret eo quod debet ha- 
bere secundum rationem generis propinqui, sicut 
talpa privatur visu quem deberet habere secundum 
quod animal, quod est genus propinquum; tertia 
privatur aliquid quando carct aliquo quod deberet 
habere secundum rationem generis remoti, sic lapis 
privatur animalitate quae deberet ei competere se- 
cundum rationem entis vel substantiae. — Ex his 
dico quod similiter ingenitum dicitur tripliciter: uno 



Distinct. XXVIII et XXIX Qu^ST. I 311 

modo secundum quod dicit negationem extra genus 
praedicamenti, quia non est ab aliquo nec per ge- 
nerationem nec per spirationem, nec per aliquam 
productionem, et sic ingenitum competit soli Patri. 
Aiio modo dicitur ingenitum prout dicit negationem 
iftfra genus, idest secundum quod negat unum mo- 
dum producendi, qui dicitur generatio, et sic Spi- 
ritus Sanctus potest dici ingenitus quia non genera- 
tur. Alio modo dicitur ingenitum prout dicit nega- 
tionem productionis in rationem termini producti 
tota!iter,ut totalitas aspicit suppositum,puta incom- 
municabilem subsistentiam, et sic essentia potest 
dici ingenita. 

De secundo principali, scilicet si ingeni- 
tum est proprietas Patris, dicit una opinio duo: 
PritnOy quod ingenitum proprie non dicit proprie- 
tatem personalem quia nihil dicit proprietatem per- 
sonalem nisi quod spectat ad dignitatem; sed in- 
genitum cum dicat negationem non spectat ad 
dignitatem ; ergo non dicit proprietatem personalem ; 
secundo dicit quod ingenitum dicit proprietatem ra- 
tione connotati inquantum connotat fcecunditatem 
quae est in Patre respectu generationis Filii et pro- 
ductionis Spiritus Sancti. 

Contra primum dictum, objicitur quia si pro- 
prietas personalis dicit dignitatem sive nobilitatem, 
cum proprietas unius personae non sit in altera, se- 
quitur quod aliquid dignitatis et nobilitatis sit in 
una persona quod non sit in alia. — Contra secundum, 
objicitur sic .• Ingenitum aut connotat foecunditatem 



312 Lib. I Sententiarum 

respectu generationis Filii, et hoc non, per Augu- 
stinum 6. de Trin: si Pater non genuisset Filium 
nihil prohiberet eum ingenitum esse; aut connotat 
foecunditatem respectu productionis Spiritus Sancti, 
et hoc non, quia dato per impossibile quod non 
produceretur Spiritus Sanctus, adhuc poneretur a- 
liud suppositum ingenitum. 

Ideo dico quod ingenitum sub propria ratione 
ut dicit non esse ab a/io t est proprietas Patris, et 
non oportet quod dicat dignitatem, sufficit tamen 
sibi quod non dicat oppositum, scilicet indignitatem. 
Unde sicut relationes originis non dicunt perfectio- 
nem simpliciter nec imperfectionem, ita innascibili- 
tas non dicit dignitatem nec indignitatem. Si au- 
tem velis omnino concedere quod proprietas dicat 
dignitatem, respondeo distinguendo, quia dignitas 
est duplex, scilicet absoluta et personalis, et sic li- 
cet ingenitum non dicat dignitatem absolutam, po- 
test tamen concedi quod dicat dignitatem persona- 
lem. 

Ex dictis in i. Art. patet ad argumenta prin- 
cipalia quomodo ingenitum dicitur de essentia et 
de Spiritu Sancto. 

Qu^ESTlO II. 

Secundo quaritur: 

Utrnm lnnasclbllitas slt proprietas constitutlra PatrLs. 

Videtur quod sic : I. Quia Pater aut constituitur 
paternitate aut innascibilitate ; sed non constituitur 



Distinct. XXVIII et XXIX QUiEST. II 313 

paternitate; ergo constituitur innascibilitate. Proba- 
tio minoris : prius est suppositum quod agat et ge- 
neret, quia agere praesupponit esse; ergo Pater in 
illo priori, aut est suppositum ad se, et sic non 
constituitur paternitate, aut est ad aliud, puta ad 
Filium, et sic Filius est antequam generetur. 

2. Praeterea, haec est vera: in divinis innascibi- 
litas est paternitas ; ergo si Pater constituitur pater- 
nitate, sequitur quod constituatur innascibilitate. 

Contra: si Filius constituitur filiatione, ergo 
Pater constituitur paternitate, et sic non constitui- 
tur innascibilitate. 

ClRCA ISTAM QUiESTiONEM primo ponetur una 
opinio, secundo una alia, tertio dicetur ad argumenta 
primae opinionis. 

Quantum ad primnm dicit una opinio 
antiqua quod innascibilitas est proprietas constitu- 
tiva Patris, quod 

Probatur sic : Persona Patris cum sit prima con- 
stituitur per primam proprietatem ; sed innascibi- 
litas est prima proprietas; ergo constituit Patrem. 
Minor probatur multipliciter : primo per Augusti- 
num j. de Tri?i. Si Pater non genuisset Filium, 
nihil prohiberet eum ingenitum esse. — Secundo 
sic: quia innascibilitas dicit modum essendi, pater- 
nitas autem dicit modum communicandi ; sed mo- 
dus essendi est prior modo comthunicandi ; ergo 
innascibiiitas est prior paternitate. — Tertio, illa 
est prima proprietas ad quam stat ultima resolutio; 
sed ultima resolutio stat ad innascibilitatem ; ergo 



3H Lib. I Sententiarum 

innascibilitas est prima proprietas. Minor probatur" 
dicimus enim quod Spiritus Sanctus est a Patre et 
Filio, Filius autem a solo Patre, Pater autem a 
nullo ; sed esse a nullo est esse ingenitum. — Quarto 
sic: innascibilitas dicit carentiam originis ad pri- 
mum, paternitas autem dicit ordinem ad secundum. 
Sed prior est comparatio ad primum quam ad se- 
cundum; ergo innascibilitas est prior paternitate. 

Sectmdo arguitur prificipaliter pro opinione 
sic : Illud constituit Patrem quo Pater generat ; sed 
Pater generat innascibilitate ; ergo innascfoilitas con- 
stituit Patrem. Probatio minoris: Filius non gene- 
rat, quia est genitus; ergo Pater generat quia est 
ingenitus. 

Tertio sic : Proprietas constitutiva est incommu- 
nicabilis; sed paternitas non est incommunicabilis 
cum reperiatur in creaturis, innascibilitas- autem est 
incommunicabilis ; ergo innascibilitas constituit Pa- 
trem. 

Pro ista opinione possunt adduci quinque ra- 
tiones quae sunt positae superius Dist. 27 pro ter- 
tia opinione illius QucesL, require supra cum so- 
lutionibus. 

Alia est opinio quam teneo, quod innasci- 
bilitas non est proprietas constitutiva Patris, pro 
qua congrue arguit Scotus sic in Report. Primum 
suppositum divinum non potest constitui per illud 
quod dicit privationem formaliter; sed innascibili- 
tas dicit privationem formaliter ; ergo. Major patet 
quia suppositum in divinis constituitur per illud 



Distinct. XXVIII XXIX Qu^st. II 315 

quod habet esse reale, privatio autem nullam rea- 
litatem dare potest. 

Prceterea si illa persona constitueretur in esse 
personali per innascibilitatem, sequitur quod esset 
magis necesse esse quam aliae personae; sed hoc 
est inconveniens ; ergo prima persona non consti- 
tuitur per innascibilitatem. Major probatur, quia 
ista proprietas cum sit relativa non habet esse per 
connexionem cum aliis. 

Prceterea personae sunt aeque perfectae in perso- 
nalitate; sed Filius et Spiritus Sanctus constituun- 
tur in esse personali per proprietates relativas; 
ergo et Pater. 

Ultimo sic : Inter personas divinas est essentia- 
lissima connexio; sed si Pater constitueretur per 
innascibilitatem, non esset talis cphnexio inter per- 
sonas, quia magis sunt connexa relativa quam ab- 
soluta; ergo Pater non constituitur per innascibi- 
tatem. 

Ad primum alterius opinionis respondeo per 
interemptionem minoris. — Adprimam probationem 
per Augustinum dicitur uno modo quod Augusti- 
nus non respexit ad naturam essendi, sed ad na- 
turam intelligendi tantum, quod intellectus potest 
fieri super ingenitum et non super genuisse ; sicut 
intellectus potest fieri super siccitatem non ferendo 
se super corruptionem humorum. Aliter dicitur quod 
illud verbum non est Augustini principaliter et ex 
intentione, sed habet illud verbum ab Arianis con- 
tra quos disputabat, et ideo accipit illam proposi- 



316 Lib. I Sententiarum 

tionem non tamquam suam, sed tamquam datam 
ab adversario. — Ad secundam probationem illius mi- 
noris, dico quod paternitas dicit modum commu- 
nicandi et modum essendi. — Ad tertiam proba- 
tionem minoris, dico quod non est ab alio, bene 
tamen est ultima proprietas in resolvendo sed non 
in constituendo. In resolvendo dico, quia relatio pa- 
ternitatis dicit esse a nullo. — Ad quartam pro- 
bationem dicit Scotus in Report. quod negatio 
respectu ad primum est prior in absolutis non ta- 
men in respectivis, quae constituuntur relatione po- 
sitiva, sicut est in proposito, 

Ad secundum nego minorem. Ad probationem 

' quare Filius non potest generare, dico quod ratio 

est non quia est genitus, sed habet principium ge- 

nerandi per productionem adaequatam, sicut patutt 

Dist. 2. 

Ad tertium dico quod proprietas constitutiva 
non tantum debet esse incommunicabilis, sed e- 
tiam positiva, et quia ingpnitum non dicit proprie- 
tatem positivam, ideo non constituit ; paternitas au- 
tem est proprietas positiva et constitutiva. Et cum 
dicis, paternitas est communicabilis, dico quod pa- 
ternitas inquantum paternitas est communicabilis 
sed non inquantum divina. 

Ad primum principale negetur miuor. Ad pro- 
bationem dicitur uno modo secundum viam Thomae 
quod paternitas potest dupliciter considerari, scili- 
cet inquantum relatio, et sic non praecedit, vel in- 
quantum proprietas, et sic constituit et praecedit. — 



Distinct. XXVIII et XXIX Qu^ST. II 317 

Contra, proprietas inquantum proprietas constitu- 
tiva, aut dicit entitatem ad se, aut ad aliud ; si di- 
cit entitatem ad se, ergo constituit suppositum ab- 
solutum: si autem dicit entitatem ad aliud idest 
ad Filium, ergo Filius est antequam generetur, si- 
cut suppositum primum, puta Patris, praecedit ge- 
nerationem. 

Aliter dicitur distinguendo de relatione, quia 
est relatio ut relatio, et est relatio ut origo, et isto 
secundo modo constituit et praecedit. — Contra 
istam solutionem arguitur sicut contra praeceden- 
tem, quia relatio ut origo . aut dicit entitatem ad 
se, aut ad aliud. Si ad se, ergo constituit supposi- 
tum absolutum; si ad aliud, puta ad Filium, ergo 
Filius est ante generationem origine. 

Ideo dicitur aliter, quod Pater et Filius sunt 
relativa : relativa autem sunt simul natura ; sed cum 
ista simulate stat prioritas originis, sicut ponitur per 
Avicennam 6, Metaph., ubi vult quod causa et 
causatum sunt simul natura, et tamen origine cau- 
sa praecedit causatum. 

Ad secundwn dicitur quod ista non est vera de 
identitate vel formaliter: paternitas est innascibili- 
tas, quia quando una formalitas verificatur de alia 
praedicatione identica, oportet quod ambae vel ad 
minus altera dicat infinitatem; sed nec paternitas 
nec innascibilitas sunt infinitae cum non dicant per- 
fectionem simpliciter, etc. 



318 Lib. I Sententiarum 

QUiESTIO III. 

Tertio quceritur pro materia et conclusione Dist. 
Utrum in dlvinls sit ratio prineipil 

Videtur quod non, quia principium et causa 
sunt idem ; sed in divinis non est ratio causae ;ergo 
nec ratio principii. 

Contra. Magister in litera et Augustinus 4. de 
Trin. Pater est principium. totius deitatis. 

ClRCA ISTAM QU^STIONEM pono quinque Con- 
clusiones. 

F*rima est quod in Deo est vere ratio prin- 
cipii; quae probatur sic : Ubi est vera productio ibi 
est principium; sed inter personas divinas est vera 
productio; ergo est vere principium. 

Secunda Conclusio est ista quod in Deo 
non est principium sub ratione causae. Cujus ratio 
est ista: Causa est ad quam sequitur effectus in 
diversitate naturae; sed in divinis non est diversitas 
naturae quia eadem est essentia numero in tribus 
personis: ergo non est ibi principium sub ratione 
causae. 

lertia Conclusio est quod personae divin«e 
per comparationem ad creaturam sunt principium 
et causa, quia ubi est effectus cum diversitate na- 
turae ibi est principium et causa; sed creaturae 
sunt effectus Dei in diversitate naturae, quia crea- 
turis non communicatur divina natura ; ergo respec- 



Distinct. XXVIII et XXIX QlLEST. III 319 

tu creaturarum, personae sunt principium et causa. 

Quarta Conclusio, quod principium dic- 
tum de principio ad intra, non dicitur univoce, 
quia enti reali et etiti. rationi nihil est corhmune 
univocum ; sed principium ad intra dicit relationem 
realem, principium autem ad extra dicit relationem 
rationis, ut per principium accipitur habitudo ; ergo 
principium non dicitur univoce de eis. Minor pa- 
tet, quia Dei ad creaturam non est relatio realis. 

Quinta Conclusio quod principium dictum 
de principio ad intra respectu generationis Filii, et 
de principio ad intra respectu spirationis Spiritus 
Sancti, dicitur univoce, quod probatur sic: Relatio 
neutra respectu aliquorum essentialiter inclusa in 
eis dicitur univoce; sed principium est hujusmodi, ut 
dicitur de principio generationis et spirationis, quia 
potest esse certa certitudo de principio ut sic igno- 
rato utrum sit hoc vel illud principium; igitur di- 
citur univoce de hoc et de illo principio. 

Ad argumentum in gontrarium dico quod 
principium in plus se habet quam causa, quia om- 
nis causa principium, sed non e converso. Ideo po- 
nitur in Deo ratio principii ad intra sine ratione cau- 
sae, quia causa est ad effectum cum diversitate na- 
turae. 



Distinctio XXX. 

Sunt enim queedam qu©. 

Circa istatn Distinctionem jo quceritur. 
QU/ESTIO I. 

Utrum Deus referatur relatlone reali ad ereatvras, vel 
sic : Utrum Del ad ereatnras slt relatlo realls. 

Videtur quod sic. i. Quia scientia refertur rea- 
liter ad scibile ex g. Metaph. ; sed Deus habet scien- 
tiam realem de creaturis; ergo refertur realiter ad 
creaturas. 

2. Praeterea, relationes fundatae super actionem 
vel passionem, vel super potentiam activam vel pas- 
sivam, sunt reales, ex j. Metaph. ; sed tales sunt 
relationes Dei ad creaturas inquantum Deus est 
causa effectiva creaturarum; ergo. 

3. Praeterea, relationes fundatae super quantita- 
tes sunt reales; sed tales sunt relationes inaequali- 
tatis Dei ad creaturas, quia illa inaequalitas est in 
virtute infirtita Dei et in virtute finita creaturae; 
ergo. 

4. Praeterea, illa relatio est realis, quae manet 
circumscripto opere intellectus; sed circumscripto 
omni opere intellectus, Deus est dominus creaturae ; 
ergo, ista est relatio realis. 



DlSTINCT. XXX QlLEST. I 321 

5. Praeterea, sicut forma denominat subjectum, 
ita est in subjecto; sed dominus realiter denomi- 
nat Deum, quia Deus realiter est dominus creatu- 
rae : ergo ista relatio est in Deo, et sic Dei ad crea- 
turam est relatio realis. 

6. Praeterea, distinctio realis dicit relationem rea- 
lem; sed inter Deum et creaturam est distinctio realis; 
ergo Dei ad creaturam est relatio realis. 

Contra. Relatio realis non est sine dependentia; 
sed Deus non dependet a creatura; ergo non habet 
relationem realem ad creaturam. 

ClRCA ISTAM QU.ESTIONEM sunt duo videnda. « 
Primo, si relatio in creaturis differat realiter a funda- 
mento. Secundo, principale quaesitum. 

Primum Articulum quaeras Lib. 2. q. 4. 
art. 3. 

De secnndo Articulo, scilicet si Dei ad crea- 
turam est relatio realis, communiter Doctores con- 
cordant in partem negativam, sed diversitas est 111 
modo probandi. 

Henricus probat eam sic: Illud quodest rea- 
liter relatum est realiter ad aliud ordinatum; quod 
autem est ad aliud ordinatum dependet ab eo; et 
quod dependet est mutabile: quod autem est mu- 
tabile est imperfectum, quia caret perfectione ad 
quam mutatur; quod autem est imperfectum est limi- 
tatum. Sed Deus non est limitatus, nec imperfectus, 
nec mutabilis, nec dependet a creatura. Ergo Deus 
non refertur realiter ad crcaturarn. — Et quia ali- 

21 



322 Lib. I Sententiarum 

quis posset instare contra primam deductionem, 
quia in personis divinis est vera relatio, et tamen una 
non est imperfecta respectu alterius, nec dependet; 
ideo intelligendum est cum dicitur relatum ad aliud 
ordinari, de relativo diverso in natura; personae au- 
tem divinae non sunt diversae in natura. 

Contra istam rationem objicitur primo sic: Si 
essent duo albissima in summo inter ea esset relatio 
similitudinis, et tamen unum non dependeret ab alio, 
sicut a quo reciperet perfectionem, — Praterea, 
agens creatum licet sit imperfectum, tamen inquan- 
e tum agit est perfectum, quia agere competit sibi ra- 
tione actus; sed agens inquantum agit dicitur rela- 
tive; ergo non est de ratione ejus quod dicatur re- 
lative esse inperfectum. — Prceterea, si A inquan- 
tum causat B, dicitur ad B, relative dependeretab 
eo; ergo pari ratione B dependeret ab A y et sic 
idem dependeret ab alio et terminaret dependentiam 
ejus a quo dependeret, et sic esset circulatio in essen- 
tialiter ordinatis, quod est inconveniens ex i. PosL 
Aliter probatur Conclusio principalis a Tho- 
ma sic : Relatio realis est sub ordine reali ; sed De- 
us non habet ordinem realem ad creaturam, quia 
est supra omnem ordinem ; ergo Deus non refertur 
realiter ad creaturas. — Hcec ratio nihil valet, quia 
in ea est fallacia consequentis ; arguit enim ab infe- 
riori ad superius negando, ac si diceretur: non est 
homo, ergo non animal; nam omnis ordo estrela- 
tio, sed non omnis relatio est ordo, quia ordo dicit 
relationem prioris ad posterius; sed non omnis rela- 
tio dicit talem realem ordinem, sicut patet in rela- 



DlSTINCT. XXX QUiEST. I 323 

tionibus aequiparantiae. — Pr&terea, ordo dicit ha- 
bitudinem prioris ad posterius; sed Deus est prior 
respectu creaturae; ergo non est extra totum ordi- 
nem ad creaturam. — Si dicas quod ordo ille non 
«st relatio, patet quod petis principium> quia hoc de- 
bes probare. 

Ideo probatur aliter Conclusio a Doctore nos- 
tro sic: nam in Deo inveniuntur duo, scilicet quod 
>est necesse esse et quod est sumnta simplicitate 
simplex. Ex primo arguitur sic: In eo quod est sum- 
nie necesse esse non ponitur aliquid quod non est 
necesse esse; sed Deus est summe necesse esse ; ergo 
non est in Deo aliquid quod non est necesse esse. Sed 
talis relatio quae esset Dei ad creaturam non esset 
necesse esse ; ergo Dei ad creaturam non est relatio 
realis. Probatio assumpti prioris syllogismi: relatio 
non est plus necesse esse quam terminus; sed ter- 
minus hujus relationis non est necesse esse, quia est 
«creatura quae est possibilis esse; ergo illa relatio non 
•est necesse esse. Secundo sic, ex simplicitate Dei: Pro- 
pterdivinam simplicitatem quidquid est in Deo est 
idem quod Deus; sed ista relatio, si ponatur, non 
potest esse idem quod Deus; ergo Dei ad creatu- 
ram non est relatio realis. Probatio minoris, quia si 
ista relatioesset idem quod Deus, ergo Deus esset 
■corruptibilis. Probatio consequentice, quando aliqua 
duo sunt unum realiter, si unum est corruptibile et 
reliquum est corruptibile; sed illa relatio est cor- 
ruptibilis; ergo Deus est corruptibilis. Minor proba- 
tur, quia ad corruptionem termini corrumpitur rela- 
tio; sed terminus hujus relationis, puta creatura, est 
«corruptibilis ; ergo relatio est corruptibilis. 



324 Lib. I Sententiarum 

Posses forte dicere quod argumentum non cogit» 
quia relatio non potest manere termino non manen- 
te, sicut motus habet relationem realem ad termi- 
num antequam terminus sit, immo postquam ter- 
minusest, motus non est, quia habitibus praesentibus 
in materia cessat motus cx i. de Gcner. — Contra 
unumquodque plus dependet ab eo per quod defi- 
nitur quam ab eo per quod non definitur; sed re- 
latio definitur per terminum et non per fundamen- 
tum; ergo plus dependet a termino quam a funda- 
mento. Sed relatio non potest esse sine fundamen- 
to; ergo nec sine termino potest esse. — Prcetcrea* 
essentialius est relationem esse ad, quam esse in\ 
sed ut est in necessario praesupponit fundamentum; 
ergo ut est ad necessario habet terminum. Nec ins- 
tantia de motu valet, quia motus habet terminum 
intrinsecum. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod scientia est 
duplex: quaedam est quae est causa rerum, et quae- 
dam est quae est causata a rebus. Scientia autem 
isto secundo modo sumpta refertur ad scibile; sed 
scientia primo modo sumpta, quae est causa rerum, 
sicut est scientia divina, non refertur relatione reali 
ad res creatas. 

Ad secundum dicitur quod major est vera quan- 
do agens cst possibilc ; quando autem agens est 
ex se ncccssarium et perfecte simpliciter, tunc non 
est verum, sicut in proposito. — Alitcr dicitur quod 
agens inquantum agens actione non dependente a 
tcrmino non habet relationem realem ad ipsumjde 



Distinct. XXX Qu^est. I 325 

agente autem dependente est verum quod assumi- 
tur; Deus autem est agens independens. 

Eodem modo ad aliud dico quod relatio funda- 
ta in quantitate est realis; sed inaequalitas Dei ad 
creaturas principaliter fundatur in quantitate virtu- 
tis infinitae, quae non dependet. 

Ad quarium dico quod Deum esse dominum, 
potest intelligi dupliciter scilicet relative et substan- 
tive. Circumscripto ergo omni intellectu, adhuc 
Deus esset dominus substantive quantum ad totam 
realitatem, sed non relative sicut hic quaeritur. 

Eodem modo ad quintum de denominatione, si- 
cut habetur in Report., quando dicitur Deus est 
realiter dominus, si \y realiter determinat composi- 
tionem, sic est vera propositio, quia verum est quod 
Deus est dominus, si autem determinat praedicatum 
in compositionem ad Deum, absolute nulla est ibi 
realitas, nisi essentia divina; si autem determinat 
praedicatum divinum in comparatione ad creaturam 
in qua est realiter, sic Deus realiter est dominus, 
quia creatura realiter est serva; sed nihil reale poni- 
tur in Deo praeter suam essentiam divinam. 

Ad ultimum dico quod distinctio sumitur duo- 
bus modis. Uno modo per positionem, et sic est 
relatio realis. Alio modo per abnegationem inquan- 
tum hoc realiter non est illud, et isto modo di- 
stinctio non dicit relationem realem. Inter Deum 
autem et creaturam cadit distinctio isto secundo 
modo et non primo modo. 



326 Lib. I Sententiarum 

QlLESTIO II. 

Secundo quceritur: 

Utnim nova relatio ereatnrse ad Deum exigat noram 
relationem Dei ad ereatoram. 

Videtur quod sic per Augustinum 9. de Trin^ 
Sicut non potest esse servus qui non habet domi- 
num, ita non potest esse dominus qui non habet 
servum; sed Deus habet servum de novo; ergo. 

2. Praeterea, relativa sunt simul natura, per Phi- 

losophum /// Prcedicam.\ sed creator et creatura 

«sunt relativa; ergo sunt simul natura; sed hoc non 

est, nisi nova relatio in creatura exigat novam re- 

lationem in Deo. 

Contra. Sicut se habet aeternum ad temporale 
ita se habet temporale ad aeternum; sed nullum 
aeternum dicitur de temporali; ergo nullum tempo- 
rale dicitur de aeterno; et sic nova relatio in crea- 
tura non exigit novam relationem in Deo.. 

Ad ISTAM QUiESTlONEM dico tres Conclusiones. 

Prifna* quod creatura de novo refertur ad 
Deum, quae probatur sic: Ubi est novum fundamen- 
tum, ibi est nova relatio posito termino; sed crea- 
turae capiunt novum esse secundum novum funda- 
mentum, alias nihil reale crearetur, et est ibi ter- 
minus Deus; ergo est nova relatio in creatura ad 
Deum. — Prceterea, creatio passiva de novo est in 
creatura; sed creatio passiva dicit relationem ad Deum. 
ergo in creatura est nova relatio ad Deum. 



DlSTINCT. XXX QUiEST. II 327 

Secunda Conclusio est quod propter istam 
novam relationem in creatura nulla nova relatio 
exigitur in Deo correspondens. Cujus ratio est ista, 
quia si exigeretur in Deo nova relatio ad creaturam, 
aut illa esset realis aut rationis. Non primo modo, 
quia probatum est in Prceced. Quaest., quod in 
Deo non est relatio realis ad creaturam; non etiam 
secundo modo, quia ista relatio rationis aut esset 
fabricata per actum intellectus creati, et hoc non, 
quia dato quod nullus esset intellectus creatus, 
adhuc creatura diceretur relative ad Deum ; aut esset 
per actum intellectus divini, et hoc non, quia tunc 
intellectus divinus mutaretur, et hoc non, quia non 
potest aliquid transire de uno contradictorio ad a- 
liud, sine mutatione;' sed creare et non creare sunt 
contradictoria; ergo Deus non potest aliquid de novo 
in se creare sine mutatione. 

Tertia Conclusio est quod novam relatio- 
nem creaturae ad Deum terminat Deus sub ratione 
absoluti. Ad cujus evidentiam notandum quod Phi- 
losophus ponit/. Metaph. tres modos relationis scili- 
cet modum numeri, modum potentice et mpdum men- 
surce. Et ponit differentiam per hoc quod in duobus 
primis modis est mutua relatio, in tertio autem modo 
non est relatio mutua, sicut patet de scientia et scibili. 
Nam scientia dicitur ad scibile, sed non omne sci- 
bile dicitur ad scientiam. Exemplum de quadratura 
circuli. Sed omnes relationes quae sunt inter Deum 
et creaturam sunt de tertio modo; ergo non est ibi 
mutua relatio, ita quod creaturae dicuntur relative 



328 Lib. I Sententiarum 

ad Deum, sed non e converso. Ergo Deus terminat 
illam relationem sub ratione absoluti. 

Praeterea, aut Deus terminat novam relationem 
creaturae ad ipsum sub ratione absoluta, vel sub ra- 
tione relativa. Si primo modo, habetur propositum. 
Si secundo modo, aut ille respectus est relatio realis> 
et hoc non, ut patet ex prceced. Qucest. ; aut est 
relatio rationis, et hoc non, quia vel esset per actum 
intellectus creati, vel per actum intellectus divini; 
non primo modo, quia dato quod nullus esset in- 
tellectus creatus adhuc creatura diceretur relative 
ad Deum; non etiam secundo modo, quia tunc in- 
tellectus divinus esset mutabilis, ut arguebatur in 
prceced. Qucest. 

Ad primum PRINCIPALE dico quod pro tanto 
non potest esse servus, nisi sit dominus, quia do- 
minus denominatur ab ista relatione quae ad ipsum 
terminatur tamquam ad aliquid sui, non tamen 
quod fiat aliqua novitas in ipso. 

Ad secundum dico quod relativa de primo modo 
et secundo modo sumpta sunt mutua, et sic sunt 
sumul natura, sunt enim relativa secundum esse ; 
sed relativa de tertio modo non sunt mutua, sunt 
enim relativa secundum dici. Et isto modo ponitur 
relatio Dei ad creaturam. Est enim illa relatio se- 
cundum dici et non secundum esse. 




Distinctio XXXI. 

PraBterea considerare oportet 

Circa istam Distinctionem 31. quaritur. 

QUifcSTIO I. 

Utrnm iequalitas sit relatio realis. 

Videtur quod non 1. Quia quod dicit negatio- 
nem vel privationem non dicit relationem realem; 
•sed aequalitas dicit privationem ; ergo non est rela- 
tio realis. Minor patet per Philosophum 4. Metaphr. 
jEquale, inquit, opponitur privative magno et parvo. 

2. Praeterea, quod dicitur secundum substanti- 
am non dicit relationem realem; sed aequalitas di- 
citur secundum substantiam ; ergo non dicit relatio- 
nem realem. Minor probatur per Magistrum in li- 
tera, qui addicit pro se Augustinum /. de Trin. 

3. Praeterea. Si aequalitas diceret realem relatio- 
nem, tunc constitueret personas sicut relatio origi- 
nis; sed hoc est falsum, quia persona haberet duo 
constitutiva; ergo aequalitas non dicit relationem re- 
alem. 

Contra. Aut aequalitas dicit absolutum aut rela- 
tivum; sed non dicit absolutum, quia posset prge- 
dicari de essentia; ergo dicit relationem. Sed non 
•dicit relationem rationis; ergo dicit relationem rea- 
lem. 



330 Lib. I Sententiarum 

ClRCA ISTAM QUjESTIONEM sunt duo videnda. 
Primo, si aequalitas dicit relationem realem in crea- 
turis. Secundo, si dicit relationem realem in divinis. 

Quantum ad primum dicit una opinio 
quod aequalitas non dicit relationem realem in crea- 
turis; quod 

Probatur sic: Illa relatio non est realis cujus 
fundamentum non est reale; sed fundamentum ae- 
qualitatis in creaturis non est reale ; ergo aequalitas 
in creatura non dicit relationem realem. Probatio 
minoris: fundamentum aequalitatis in creaturis est 
unitas in quantitate, per Philosophum /. Metaph. : 
Illa, inquit, sunt aequalia quorum quantitas est una; 
sed duae res non habent unitatem realem ; ergo fun- 
damentum aequalitatis non est reale. 

Prceterea, non plus facit relationem realem unum 
in quantitate quam unum in substantia ; sed unum 
in substantia non facit relationem realem. Probatio 
minoris per Philosophum /. Metaph., quia funda- 
mentum identitatis est unitas in substantia, et iden- 
titas non est relatio realis. 

AUa est Opinio quam teneo, quod aequalitas 
in creaturis est relatio realis, quod 

Probatur sic: Ula est relatio realis, quae manet 
omni opere intellectus circumscripto ; sed circum- 
scripto omni opere intellectus, si essent duae res 
ejusdem quantitatis essent aequales; ergo aequalitas 
dicit relationem realem. 

Prceterea, qubd est perceptibile sensu est aliquid 
reale; sed aequalitas est hujusmodi ; ergo. 



Distinct. XXXI QUiEST. I 33 1 

Prceterea, relationes primi modi sunt reales ; sed 
aequalitas est de relationibus primi modi; ergo ae~ 
qualitas est relatio realis. 

Prceterea, si unum contrariorum quod est igno- 
bilius in natura est reale, et aliud est reale; sed ae- 
qualitas est nobilior inaequalitate, et inaequalitas est 
aliquod reale in natura; ergo aequalitas est relatio* 
realis. 

Ad primum autem praecedentis opinionis dico- 
quod minor est falsa. Ad probationem, respondeo- 
quod fundamentum aequalitatis est unitas realis spe- 
cifica, non autem unitas numeralis. Declarabitur au- 
tem in 2. Lib. qucest. de individuatione, quod u- 
nitas realis specifica est minor unitate numerali. 

Ad seciuidum cum dicitur quod unitas in quan- 
titate non facit plus relationem realem quam unitas 
in substantia, concedo ceteris paribus, ita quod utro- 
bique sit realis distinctio extremorum; sed non est. 
sic in proposito ; nam aequalitas habet extrema rea- 
liter distincta, identitas autem non. 

De s&cundo Articulo est communis opinio- 
antiquorum, quae dicit quod aequalitas in divinis non 
dicit relationem realem quod 

Probat sic : Ubi non manet fundamentum rela- 
tionis, ibi non manet relatio realis; sed in divinis 
non manet fundamentum aequalitatis. ; ergo in di- 
vinis non manet aequalitas nec relatio realis. Pro- 
batio minoris: fundamentum aequalitatis est magni- 
tudo/ sed magnitudo transit in identitatem, iden- 
titas autem dicit relationem rationis; ergo aequali- 
tas est relatio rationis. * 



332 Lib. I Sententiarum 

Pr<zterea,3A hoc quod aequalitas sit relatio rea- 
lis requiritur ibi magnitudo et magnitudo, et com- 
mensuratio magnitudinum ; sed in divinis non est 
magnitudo ; ergo aequalitas in divinis non est rela- 
tio realis. 

Prceterea, illa relatio quae completur per actum 
intellectus est realis; sed aequalitas est hujusmodi, 
«quia completur ex hoc quod intellectus idem bis 
accipit ; ergo. 

Prceterea, relatio realis necessario requirit extre- 
ma realiter distincta inquantum sunt relativa; sed 
Pater et Filius non distinguuntur realiter inquantum 
-sunt aequales; ergo aequalitas in divinis non dicit 
relationem realem. Minor patet, quia licet Pater et 
Filius distinguantur relationibus originis, non tamen 
distinguuntur realiter inquantum sunt aequales, quia 
inquantum sunt aequales habent eandem magnitu- 
dinem numero. 

Prceterea, inter eadem extrema, et super idem 
fundamentum non fundantur duae relationes reales; 
sed inter Patrem et Filium est unum fundamentum, 
rscilicet essentia divina ; ergo non est ibi nisi una re- 
latio realis. Sed est ibi relatio originis propria ; ergo 
non est relatio communis realis, scilicet aequalitas. 

Ultimo sic : Omnes Sancti ponunt in divinis qua- 
tuor relationes reales, scilicet, paternitatem, filiatio- 
nem, spirationem activam et spirationem passivam ; 
•sed si aequalitas diceret relationem realem, essent 
plures relationes quam quatuor quod esset contra 
.Sanctos ; ergo aequalitas non dicit relationem realem. 

Alia est opinio Doctoris nostri quod aequa- 



Distinct. XXXI Qilest. I 333 

litas est relatio realis in divinis, sive inter personas- 
divinas, quod 

Probatur sic: Ubi sunt illa quae requiruntur ad 
relationem realem, ibi est relatio realis; sed aequalitas 
inter personas divinas habet omnia quae requiruntur 
ad relationem realem; ergo ipsa est realis. Probatio- 
minoris: Ad relationem realem tria requiruntur: 
primo realis distinctio extremorum, propter quod 
ejusdem ad se non est relatio realis; secundo requi- 
ritur quod utrunque extremorum sit aliquid reale,. 
quia semper alterum contradictoriorum est non ens; 
tertio requiritur quod habitudo exurgat a natura 
fundamenti, et ideo Dei ad creaturam non est re- 
latio realis. Sed omnes istae conditiones reperiuntur 
inter personas divinas ut sunt aequales ; est enim in 
eis realis distinctio, quaelibet enim istarum persona- 
rum est aliquid reale; illa etiam habitudo exurgit 
ex natura fundamenti, scilicet ex infinitate virtutis,. 
ergo ibi sunt omnia quae requiruntur ad relationem 
realem. 

Prcetcrca: Si aequalitas non esset relatio rcalis 
in divinis, hoc maxime esset propter unitatem fun- 
damenti; sed non obstante unitate fundamenti ali- 
qua relatio est realis; crgo aequalitas in proposito 
est relatio realis. Probatio minoris ; nam relationes 
originis sunt vere realcs, et tamen habent pcnitus 
idem fundamentum numero. 

Prcetcrca: Si Dcus duas res cssentialiter distinc- 
tas informaret eadcm quantitate, inter eas vere cs- 
set relatio realis; ergo eodem modo in proposito 
quamvis personae sint realiter distinctae, quia tamen 



334 LlB - I Sententiarum 

Tiabent eandem magnitudinem virtutis vere est inter 
•eas aequalitas, ut relatio realis. 

Ad primum autem alterius opinionis dico quod 
fundamentum aequa^litatis in divinis manet et transit, 
manet quidem formaliter, sed transit realiter. 

Adsecundum dico quod aequalitas in creaturisre- 
-quirit magnitudinem et magnum et commensuratio- 
nem, et hoc quia creaturae su nt finitae, propter quam 
finitatem non possunt habere eandem magnitudi- 
nem numero. Sed fn personis divinis non est sic, 
quia propter infinitatem essentiae eadem magnitudo, 
»quae est in una persona est et in alia, manente reali 
distinctione personarum. 

Ad tertium dico per interemptionem minoris, 
quia si essent duae relationes ejusdem quantitatis, da- 
to quod nullus esset intellectus in mundo adhuc 
istae res essent aequales. 

Ad quartum, cum dicitur quod relatio realis re- 
quirit extrema realiter distincta inquantum sunt re- 
lativa, dico quod ly inquantum vel reduplicat ter- 
minos relatos, et sic concedo majorem et nego tni- 
norem, vel reduplicat fundamentum, etsic dico quod 
non oportet ponere talem distinctionem, immo in 
proposito oportet ponere summam unitatem. 

Ad quintum dicitur dupliciter falsificando ma- 
• Jorem ; nam inter eadem extrema et super idem fun- 
damentum possunt fundari plures relationes reales. 
Exempli gratia, ignis generat alium ignem realiter 
distinctum a se; inter hunc et istum ignem est re- 
latio realis similitudinis, et causae ad causatum, quae 
relationes sunt reales et habent idem fundamentum. 



DlSTINCT. XXXI QlLEST. I 335 

— AHo modo dicitur glossando majorem sic, quod 
extrema realiter distincta non habent duas relatio- 
nes reales super idem fundamentum immediate, sed 
mediate potest esse; et sic est hic, quia ista rela- 
tio communis praesupponit relationem originis. 

Ad ultimum dico quod Sancti ponunt quatuor 
relationes reales in divinis loquendo de relationibus 
originis, quae sunt propriae; sed non propter hoc 
intendunt excludere relationes reales quae sunt com- 
munes. 

Ad primum principale, dico quod cequale non 
dicit negationem simpliciter. Distingunt tamen Lo- 
gici de veritate propositionis secundum rem et se- 
cundum vocem, ita quod aequale quantum ad vo- 
cem dicit negationem, et quantum ad rem non di- 
cit negationem. 

Ad secundum dico quod cequalitas potest du- 
pliciter accipi, scilicet fundamentaliter et formaliter. 
Primo modo dicit substantiam, quia fundamentum 
est substantia realiter, secundo modo importat re- 
lationem. 

Ad ultimum patet ex dictis Dist. 2j\ nam re- 
lationes primo constituunt personas quae primo pul- 
lulant in essentia; sed relationes originis prius in 
essentia pullulant quam relationes communes, ideo 
relationes originis constituunt personas et non re- 
lationes communes. 



Distinctio XXXII. 

Hic oritur quaestio. 

Circa istam Distinctioncm )2. quceritur primo. 
Utrum Pater slt sapiens sapientia genlta. 

Videtur quod sic. i. Quia Pater est sapiens sa- 
pientia; sed illa sapientia est genita; ergoPaterest 
sapiens sapientia genita. — Praeterea, Pater dicit 
Verbo secundum Augustinum 7. de Trin. c. 2.: 
sed secundum Anselmum, Monolog* 6j. nihil aliud 
est summo Spiritui diccre quam quasi cogitando 
intueri; ergo Pater intuetur Verbo, et ita sapit Verbo; 
igitur Pater est sapiens sapientia genita. 

2. Praeterea, sicut Filius se habet ad sapientiam 
ingenitam, ita Pater ad sapientiam genitam ; sed Fi- 
lius est sapiens sapientia ingenita; ergo Pater est 
sapiens sapientia genita. 

3 Prasterea, Pater estsapiens sapientia quam habet; 
sed habet sapientiam genitam, quia habet Filium 
qui est sapientia genita. 

In contrarium est Magister in litera. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM sunt aliqua primo 
praemittenda, sccundo quaestio solvenda. 

Quanfum ad primtim cst notandum quod 
sicut in intellectu creato memoria gignit notitiam 



DlSTINCT. XXXII QUiEST. I 337 

actualem, quae notitia habet duplicem relationem ad 
memoriam, unam producti ad producens, aliam de- 
clarantis ad declaratum pro eoquod declarat obje- 
ctum latens in memoria, ita Verbum divinum ex- 
pressum a Patre habet unam relationem originis 
ad Patrem, quia generatur ab illo; et habet a- 
liam relationem declarativam, quia declarat eum a 
quo est, et se et creaturas. Ut autem declarat se non 
dicit relationem realem, quia ejusdem ad se non 
est distinctio realis, quae reperitur in relationibus rea- 
libus. Etiam ut declarat creaturas non dicit rela- 
tionem realem, quia Dei ad creaturam non est re- 
latio realis, ut patuit supra Dist. j. 

Secundo notandum quod sicut notitia genita de- 
clarat objectum latens in memoria, sic et producens 
notitiam genitam etiam declarat, aliter tamen et ali- 
ter, quia notitia genita declaratur formaliter, produ- 
cens autem notitiam declarat quasi effective. Exem- 
plutn hujus est in speculo, nam speculum repraesen- 
tat imaginationes formaliter, producens autem spe- 
culum dicitur repraesentare quasi effective. 

Tertio notandum quod in divinis aliqua sunt pu- 
re essentialia, sicut sapientia etsimilia; aliquasunt 
pure notionalia, ut genitum ; aliqua mixta ex essen- 
tiali et notionali, ut cum dicitur sapientia genita. 

De secundo Articulo dico quod illa est fal- 
sa propositio: Pater est sapiens sapientia genita, 
quod probatur per Augustinum Lib. 1. Retract. 
qui retractat quod dixerat quod Pater est sapiens 
sapientia genita. 

22 



338 Lib. I Sententiarum 

Secundo probatur per rationem Magistri in litera. 
In Deo idem est esse et sapere ; sed Pater non est 
sapientia genita; ergo Pater non est sapiens sapientia 
genita. 

Tertio sic: illa sapientia Pater non est sapiens, 
qua per impossibile circumscripta adhuc esset sapi- 
ens; sed circumscripta per impossibile sapientia ge- 
nita, adhuc Pater esset sapiens; ergo Pater non est 
sapiens sapientia genita. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico per interemptio- 
nem minoris, nam ista sapientia, qua Paterest sa- 
piens, non est genita. Et ad Anselmum dicitur 
quod diccre accipitur principiative ut Pater principiat 
Filium, et non personaliter ut dicit relationem ori- 
ginis in habitudine generantis ad genitum. 

Adsecundum dico quod major est subintelligenda 
sub hoc sensu : Filius est sapiens sapientia ingenita 
principiative vel originative, non autem formaliter, 
et sic Filius est sapiens sapientia ingenita, idest o- 
riginatur a Patre qui est sapientia ingenita. 

Ad tertium dico quod Pater est sapiens sapien- 
tia quam habet formaliter, non autem sapientia 
quam habet ut correlativum; nunc autem Pater ha- 
bet Filium ut correlativum, sed non est formaliter 
Filius sive sapientia genita. 



DlSTINCT. XXXII QlLEST. II 339 

QUiESTIO II. 
Secundo quaritur : 
Utrum Pater et Filius diligant se Splritu Sancto. 

Videtur quod non. I . Quia si diligerent se Spi- 
ritu sancto, aut diligere acciperetur essentialiter aut 
notionaliter. Non essentialiter, quia amor essentia- 
lis non est proprius Spiritui Sancto; nec notiona- 
liter, quia tunc eadem ratione posset dici Pater et 
Filius spirant Spiritu Sancto, quod est falsum. 

2. Praeterea, eadem dilectione Pater diligit Fi- 
lium qua diligit se ; sed se non diligit Spiritu Sanc- 
to; ergo Pater et Filius non diligunt se •Spiritu 
Sancto. 

Contra. Augustinus 6. de Trin. Spiritus, inquit, 
Sanctus est quo genitus a generante diligitur. 

ClRCA ISTAM QUiESTIONEM sunt duo Articuli. 
jPrimo, referam diversas opiniones. Secundo, dicetur 
ad Quaestionem secundum veritatem. 

Quantum ad primum, est una opinio 
-quae dicit illam propositionem esse falsam, quia Au- 
gustinus retractat Lib. /. Retract. consimiles pro- 
positiones, cum retractavit illam : Pater est sapiens 
sapientia genita. — Contra, Augustinus non solum 
diversas materias sigillatim retractat, sed etiam ean- 
dem materiam in diversis libris positam distincte 
retractat, ergo multo magis retractasset istas. 

Alia est Opinio quod Pater et Filius diligant 
-se Spiritu Sancto, scilicet in ratione signi, quia Spi- 



340 Lib. I Sententiarum 

ritus Sanctus est signum dilectionis Patris et Filii. — 
Contra t quia eadem ratione posset dici quod Pa- 
ter et Filius diligunt se creatura, quia creatura est 
signum dilectionis eorum. 

Alia Opiflio dicit quod Pater et Filius diligunt 
se Spiritu Sancto per appropriationem, quia amor ap- 
propriatur Spiritui Sancto. — Contra. Eadem ra- 
tione posset dici quod Pater et Filius sunt boni 
Spiritu Sancto, quia bonitas appropriatur Spiritui 
Sancto. 

Ideo est alia opinio Thomce p. i. g. jj. a 2^ 
quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto i- 
sto m<3do, ut iste ablativus construatur in ratione ef- 
fectus formalis, quia omne illud a quo aliud deno- 
minatur, habet habitudinem formae quamvis non sit 
forma. Contingit autem aliquid denominari ab ali- 
quo ratione actionis et in ratione cffectus, nam di- 
cimus quod ignis calefacit calefactione, quae calefac- 
tio non est forma ignis, sed actus progrediens ab 
igne. Similiter dicimus quod arbor floret floribus, 
et tamen flores non sunt forma arboris, sed ejus 
effectus. Ad propositnm dicit quod diligere potest 
accipi essentialiter, et sic Pater et Filius diligunt 
se essentia divina; potest etiam accipi notionaliter 
et sic nihil aliud est dicere Patrem et Filium dili- 
gere se Spiritu Sancto, nisi spirare Spiritu Sancto. 
Contra hoc objicitur, quia cedificare distincte im- 
portat unum terminum qui est aedificium, et tamen 
non est bene dictum : aedificator aedificat aedificium. 
Prceterea, spirare distinctius importat Spiritum San- 
ctum quam diligere, et tamen illud non est bene 
dictum: Pater et Filius spirent Spiritu Sancto. 



DlSTINCT. XXXII QlLffiST. II 34 1 

Ideo eundo ad aeeundum Articulum, 

dico ad Quaestionem resumendo aliqua prius dicta 
in prceced* Qucest. Sunt enim in divinis aliqua pure 
essentialia, aliqua pure notiona/ia, et aliqua me- 
dio modo se habentia. Est autem notandum quod 
in divinis dicere potest accipi tripliciter. Primo pu- 
re essentialiter, et tunc idem est quod intelligere. 
Secundo pure notionaliter, et tunc idem est quod 
generare. Tertio partim essentialiter et partim no- 
tionaliter, et tunc idem est quod repraesentare, 
quia dicereincludit respectum originis qui est actus 
notionalis ; includit etiam respectum declarativi qui 
■est essentialis. Ista autem propositio esset falsa : Pa- 
ter dicit Verbo, sive accipiatur pure essentialiter sive 
pure notionaliter. Sed si accipiatur partim isto modo 
-et partim illo, est vera sub hoc sensu: Pater dicij 
Verbo, idest producit Verbum in quo repraesentat 
se. 

Ad propositum applicando, sicut dictum est de 
dicere, ita accipitur de diligere, quod potest sumi 
diligere pure essentialiter, et sic propositio estfa/sa; 
potest etiam accipi pure notiona/iter, et sic adhuc 
propositio estfalsa, sicut esset falsum dicere: Pater 
dicit Verbo; daretur enim intelligi quod Verbum 
•esset ratio producendi seipsum et quod Spiritus 
Sanctus esset ratio producendi se ut amorem spi- 
ratum. Si autem accipiatur tertio modo inquantum 
per diligere datur intelligi habitudo originis et ha- 
bitudo quaedam'innominata, et tunc est vera sub 
isto sensu : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, 
idest producunt Spiritum Sanctum habentem habi- 
tudinem ad Patrem et ad Filium. 



342 Lib. I Sententiarum 

Ad PRIMUM PRINCIPALE patet, quia intelligere 
non accipitur pure essentialiter nec pure notionaliter. 

Ad secundum dico quod Pater diligit se Spiritu 
Sancto. Et si instatitr quod diligit se in primo si- 
gno originis, dico quod verum est, sed tunc diligit 
se voluntate ut in ipso est formaliter. 

Notandum autem quod Magister reputat istam 
Quaestionem difficilem, et propter ejus difficultatem 
dimittit eam insolutam, dicens /// uli. cap. /tujus 
Dist.: « difficilem mihi fateor hanc Quaestionem, 
<c praecipue cum ex dictis oriatur quaestio quae si- 
« milem videtur habere difficultatem, quod meje 
« intelligentiae attendens infirmitas turbatur ». Et 
« in fine Capituli ait sic : « eam tamen quaestionem 
« lectorum diligentiae plenius dijudicandam atque 
« solvendam relinquimus, ad hoc minus sufficien- 
« tes ». Ideo ego ipsam sic relinquo. 



Distinctio XXXIII et XXXIV. 

Post prasdicta intentius 

Circa istam Distinctionem 33. et sequentem, 
scilicet 34. quceritur : 

Qu^stio I. 

Utrum proprietas relativa in divinis slt totaliter Mem 
quod essentla. 

Videtur quod sic. 1. Quia quae non sunt tota- 
liter idem si constituunt aliquod tertium, unum se 
habet ut actus, aliud ut potentia; sed essentia et 
proprietas relativa constituunt personam; ergo si 
non sunt totaliter idem, unum se habebit ut poten- 
tia, aliud se habebit ut actus; hoc autem est fal- 
sum, quia essentia non potest esse ut potentia, quia 
est actualissima. Similiter nec relatio, quia est di- 
stinctiva; distinguere autem non competit ei quod 
se habet ut potentia. 

2. Praeterea, quae non sunt idem totaliter si con- 
stituunt aliquod tertium, illud est compositum ; sed 
persona constituitur ex essentia et proprietate re- 
lativa; ergo si non sunt idem totaliter, persona 
«rit composita, quod est falsum, quia ita simplex 
est persona sicut essentia. 

Contra. Augustinus 7. de Trin., non, inquit, eo 



344 LlB - * Sententiarum 

Pater quo Deus; sed hoc non esset verum si pro- 
prietas et essentia essent totaliter idem; ergo. 

ClRCA ISTAM QUiESTIONEM sunt quatuor vi- 
denda, quia primo, ponuntur argumenta quibus evi- 
denter ostenditur quod essentia et proprietas dis- 
tinguuntur realiter; secundo, ponetur opinio quod 
proprietas et essentia distingutintur solum ratione; 
tertio, dicetur ad Quaestionem secundum veritatem; 
quartOy ad argumenta mota in /. et 2. Art. quae 
sunt contraria. 

Quantum ad primum Articulum ar- 

guitur sex rationibus, quod essentia et proprietas 
differant realiter. 

Primo sic: Impossibile est idem realiter mul- 
tiplicari et non multiplicari ; sed proprietas rela- 
tiva multiplicatur, essentia autem non multiplicatur; 
ergo non sunt idem realiter. 

Secundo sic: Idem realiter non est in seipso; 
sed proprietas est in essentia; ergo proprietas non 
est idem realiter quod essentia. 

Tertio sic: Impossibile est quod idem realiter 
sit infinitum et non infinitum; sed essentia est in- 
finita proprietas autem non est infinita; ergo non 
sunt idem realiter. 

Quarto sic: Impossibile est quod idem sit-per- 
fectio sirnpliciter et non simpliciter; sed essentia 
dicit perfectionem simpliciter, proprietas autem non 
dicit perfectionem simpliciter; ergo non sunt idem 
realiter. Quod autem proprietas non dicat perfec- 
tionem simpliciter probatur, quia si diceret perfec- 



Distinct. XXXIII et XXXIV QUiEST. I 345 

tionem simpliciter, sequeretur quod carens ea non 
•esset perfectum simpliciter, et sic Filius, in quo 
non est paternitas, non esset perfectio simpliciter. 

Quinto sic : Quae sunt idem realier, in quocum- 
■que reperitur unum, reperitur et reliquum; sed in 
Filio reperitur essentia in quo non est proprietas 
personalis Patris, puta paternitas , ergo proprietas et 
■essentia non sunt idem realiter. 

Ultimo sic: Aug«stint» 7. tk Trin. dicit: non 
-eo Pater quo Deus. Ex hoc arguitur sic : Pater est 
paternitate Pater et non deitate; sed Pater est De- 
us deitate ; ergo paternitas et deitas non sunt idem 
realiter. 

De secundo Articulo est una opinio Thom. 
I. p. q. 28. art. 2., quae dicit quod proprietas di- 
•stinguitur ab essentia tantum secundum rationem 
intelligentiae, et nullo modo ex natura rei, pro quo 
^sic arguitur : Quod non est essentia divina est crea- 
tura ; sed proprietas non est creatura ; ergo est es- 
-sentia divina, et haec fuit ratio Bernardi contra Por- 
retanum. 

Prceterea^ ubi est res et res, ibi est compositio; 
•sed in Deo non est compositio; ergo non est ibi 
res et res, et sic proprietas est idem quod essen- 
tia. 

Prceterea, proprietas non excedit suum subjec- 
tum; sed differentia est proprietas vel passio entis; 
■ergo non excedit rationem entis; sed omne ens 
«st reale vel ratione ex 6. Metaph., ergo omnis dif- 
ferentia vel est realis vel rationis. Sed proprietas 



346 Lib. I Sententiarum 

non differt realiter ab essentia ; ergo differt tantum 
secundum intelligentiae rationem. 

Prceterea, si relatio distinguitur ab essentia, opor- 
tet quod tantum distinguatur ab ea quantum distin- 
guitur ab opposito, quia non habet esse nisi ad op- 
positum; sed proprietas sive relatio distinguitur ab 
opposito realiter ; ergo distingueretur realiter ab es- 
sentia, quod est falsum. 

Prceterea, quando aliquid manet adeo sicut si 
non transiret, nullo modo transit in id a quo ex na- 
tura sua distinguitur; sed si relatio est distinctaab 
essentia distinguitur sicut si nontransiret; ergo nul- 
lo modo transit. Sed hoc est falsum ; ergo et illud 
ex quo sequitur. Probatio minoris quia relatio non 
distinguitur nisi ad aliud, et de se semper est ad 
aliud, quia non habet esse absolutum. 

Prceterea, si relatio aliquo modo ex natura rei 
distinguitur ab essentia, sequuntur tria inconvenien- 
tia: primum contra Decretalem Extra. de Snm. Trin^ 
de fide catholica, ubi dicitur quod in divinis sunt 
tres; sed si relatio non est idem cum essentia, se- 
quitur quod sunt quatuor res. Et sic sequitur ulte- 
rius secundum inconveniens, quod ibimus in errorem 
Abbatis Joachim. Tertium inconveniens, quod ibi- 
mus in errorem Porretani, scilicet quod relationes es- 
sent extrinsecus assistentes. 

De tertio Arficulo, dico duas opiniones prae- 
cedentes esse falsas. Ad cujus evidentiam, primo po- 
no quod proprietas non est idem totaliter quod es- 
sentia; secundo quod distinguuntur formaliter; tertio- 
quod ista distinctio non facit compositionem. 



Distinct. XXXIII et XXXIV QlLEST. I 347 

Primumprobatur sic: Impossibile est intelli- 
gere quod idem per idem totaliter conveniat cum 
aliquo et distinguatur ab eodem ; sed Pater conve- 
nit cum Filio in essentia et distinguitur ab eodem 
in proprietate relativa; ergo essentia et proprietas- 
relativa non sunt idem totaliter. 

Prceterea, contradictoria non possunt verificari 
de his quae sunt totaliter idem ; sed "de essentia et 
proprietate verificantur contradictoria ; ergo non sunt 
totaliter idem. Probatio minoris, tum quia proprie- 
tas distinguit, essentia autem non dlstinguit; tum 
quia proprietas multiplicatur et numeratur, essentia 
autem non; tum quia proprietas non communica- 
tur, essentia autem communicatur, quae omnia sunt 
contradictoria. 

Prcetereciy quae sunt totaliter idem, ubi est unum 
ibi est reliquum; sed ubi est essentia non est ne- 
cessario proprietas, nam in Filio est essentia et ta- 
men in eo non est paternitas; ergo non sunt tota- 
liter idem. 

Prceterea> quae non sunt idem tantum quantum 
idem sibi ipsi, illa non sunt idem totaliter ; sed pro- 
prietas non est tantum idem essentiae quantum es- 
sentia est eadem sibi ipsi; ergo proprietas non est 
idem totaliter quod essentia. Minor patet, si enim 
proprietas esset tantum idem essentiae quantum es- 
sentia est eadem sibi ipsi, tunc sicut essentia est ad 
se, ita relatio esset ad se; et sicut proprietas est ad 
aliud, ita essentia esset ad aliud; quae omnia sunt 
manifeste falsa. 

Prceterea> arguitur per syllogismum exposito- 



348 Lib. I Sententiarum 

rium: haec paternitas est totaliter idemquod essen- 
tia haec; haec filiatio est totaliter idem quod essen- 
tia; ergo haec paternitas est haec filiatio, quod est 
falsum. 

Ultimo sic: Illa quae differunt solum ratione opor- 
tet quod utrumque eorum vel alterum eoruni sit 
ens rationis tantum; sed in divinis, nec essentia nec 
proprietas est ens rationis tantum; ergo. Minar pa- 
tet, nam essentia non est ens rationis, quia nihil rea- 
le esset in divinis, nec proprietas est ens rationis, 
quia tunc perSonae in divinis distinguerentur solum 
Tatione, et sic rediret error Sabellii. Probatio majo- 
ris, quia si tantum differrent ratione^ tunc unitas il- 
la qua unum distinguitur ab alio ratione, esset tan- 
tum ens rationis; sed unumquodque sicut se habet 
ad unitatem, sic se habet ad entitatem. 

Secundum declarandum in hoc Articulo est, 
^cilicet quod ista distinguantur formaliter, patet sic: 
Ad hoc enim quod aliqua distinguuntur formaliter 
requiruntur quinque: Primum, quod unum non sit 
in alio sicut in potentia materiali, nam actus et po- 
tentia passiva non distinguuntur formaliter; secun- 
dum, quod unum non sit in alio virtualiter, quia 
alia est continentia formalis, alia virtualis ; tertium, 
-quod unum non sit in alio sicut in quodamconfu- 
so; guartum, quod unum non sit in alio totaliter; 
quintum, quod non includatur in conceptu quiddi- 
tativo alterius. Sed proprietas sic se habet ad essen- 
tiam, ut patet discurrendo per omnia membra; er- 
go proprietas non est idem formaliter quod essen- 
tia. 



Distinct. XXXIII et XXXIV QiMSST. I 349 

Tertiwn hic declarandum est quod talis dis- 
tinctio non facit compositionem in Deo, quodpro- 
batur sic: ^Eque simplexesttotaTrinitassicut quae- 
libet persona; sed non obstante illa simplicitate sunt 
ibi tres res; ergo illa distinctio non facit composi- 
tionem. 

Praterea, Pater est simplicissimus; sed in Patre 
sunt duae proprietates, scilicet generatio activa et spi- 
ratio activa, et istae non sunt formaliter idem, ut pa- 
tuit supra Dist. /2. ; ergo talis distinctio non facit 
compositionem. 

Prceterea, dato quod res et res faciant composi- 
tionem, tamen res nori facit compositionem cum 
modo formali; sed proprietas dicit modum forma- 
lem, essentia autem dicit rem ; ergo non faciunt com- 
positionem. * 

Ultitno sic: Ista se habent per ordinem distin- 
ctio y unio y compositio et resolutio, ita quod distin- 
ctio est prior unione, unio est prior compositione,. 
compositio est prior resolutione ; sed prius potest es- 
se sine posteriori; ergo potest esse distinctio sine 
compositione. 

De quarto Articulo. Ad pritnum, quando- 
probatur quod proprietas et relatio distinguuntur 
realiter ab essentia, quia idem potest esse multipli- 
catum et non multiplicatum, dico quod verum est 
quando illa sunt totaliter eadem; proprietas autem 
et essentia non sunt eadem quamvis sint idem rea- 
liter, ideo potest unum multiplicari alio non multi- 
plicato, sicut dicimus in anima, in qua multiplican- 



350 Lib. I Sententiarum 

tur potentiae sine multiplicatione essentiae, et tamen 
potentiae sunt idem quod essentia animae, licet non 
totaliter per Augustuium 14. de Trin. c. 8. — Et 
eodem modo dico ad omnes majores quinque rationum 
•quae sequuntur; idem enim non est realiter in seip- 
so nisi sit aliqua distinctio formaliter. Et similiter 
-de perfectione simpliciter, et de infinito, et de aliis. 

Ad argumenta secundae opinionis pro 2. Art. — 
Adprimum dico quod paternitas non est creatura; 
«t cum infertur: ergo erit essentia divina, concedo 
per identitatem realem, sed nego formaliter et adae- 
quate. 

Ad secundum, cum dicitur res et res faciunt 
-compositionem, patet ex dictis in fine j. Art. 

Ad tertium, cum dicitur quod proprietas non 
excedit suum subjectum, concedo. Cum autem ad- 
ditur quod ens distinguitur per ens reale et ens ra- 
tionis, dico quod alterum membrum habet latitudi- 
nem, quia ens reale quod est ens extra animam ac- 
cipitur pro re fundamentali et pro modo formali 
entis, ut patuit supra Dist. 8. 

Ad quartum, cum dicitur quod proprietas com- 
parata ad essentiam tantum distinguatur ab ea 
quantum distinguitur ab opposito, dico quod falsum 
est, sed distinguitur sicut proprietas modalis et mo- 
dus a fundamento. — Et eodem modo ad quintum. 

Ad sextum autem dico quod ista propositio non 
est contra Decretalem, quia hon pono ibi quatuor 
res reales, sed pono unam rem fundamentalem in 
qua sunt tres proprietates constitutivae cum non 
identitate formali, nec ideo sequitur error Joachim 



Distinct. XXXIII et XXXIV Qu^ST. II 351 

nec Porretani; nam Porretanus ponebat relationes 
realiter distinctas, et sic affixas essentiae, quod ego 
non pono. 

Ad PRIMUM principale dico quod essentia et 
proprietas non uniuntur in persona sicut actus et 
potentia, sed sicut actus et actus. 

Ad secundum patet quod illa npn identitas, sive 
distinctio formalis, non facit compositionem, ut pa- 
tet in 3. Art. 

QUiESTIO II. 
Secundo quceritur: 
Utrum persona sit idem quod essentia, 

Videtur quod non, quia quaecunque uni et ei- 
■dem sunt eadem, inter se sunt eadem; ergo si per- 
sona est idem quod essentia, sequitur quod perso- 
nae sunt eaedem inter se, quod.est falsum. 

In contrarium est Magister in litera et Augu- 
stinus 7. de Trin. c. 4. 

ClRCA ISTAM QU^STIONEM dico duas Conclu- 
siones. Prima quod persona est idem quod essentia. 
Secunda quod non est idem adaequate sibi. 

Prima Conclusio sic probatur: In creatura 
totum est idem partibus secundum multos; ergo in 
divinis habens essentiam et proprietatem est idem 
essentiae et proprietati, quamvis illae non sint par- 
tes. Sed persona est hujusmodi; ergo persona est 
idem quod essentia. 



352 Lib. I Sententiarum 

Secunda Conclusio patet,quia essentia non est 
persona, sed aliquid personae. Ex hoc arguitur sic: 
Quando aliquid constituitur ex duobus, quorum u- 
num non est idem totaliter alteri, tunc nullum con- 
stituentium est idem totaliter toti et .adaequate; sed 
persona constituitur ex essentia et proprietate, et 
proprietas non est totaliter eadem cum essentia, ut 
patet ex prceced. Qucest; ergo persona non est idem 
adaequate quod essentia. Sed dices : est ne idem for- 
maliter? Dico quod si essentia accipitur ut funda- 
mentum formalitatis, et persona ut terminus, sic es- 
sentia non est idem formaliter, quia non includit 
formalitatem personae. 

Ad argumentum in contrarium dico quod 
illa quae sunt idem simpliciter et totaliter alicui tertio 
sunt eadem inter se. Sed patet ex dictis quod per- 
sona non est eadem totaliter et adaequate essentiae; 
ergo non oportet quod sint eadem inter se. 




Distinctio XXXV. 

Cunque supra disseruimus 

Circa istam Distinctionem jj. quceritur: 

QlLESTio I. 

Utrum Deus eognoeeat aliud a se. 

Et videtur quod non i. Quia intellectus pati- 
tur ab intelligibili, ex j. de Anima : sed Deus non 
patitur ab alio a se ; ergo Deus non intelligit aliud 
a se. 

2. Praeterea, intellectus refertur realiter ad intel- 
ligibile ; sed Deus non refertur ad aliud a se reali- 
ter ; ergo. 

3. Praeterea, nulla potentia intelligit aliquid ex- 
tra suum objectum adaequatum; sed objectum a- 
daequatum intellectus diviniest essentia divina;ergo 
Deus non intelligit aliud a sua essentia. 

Contra, Apostolus ad Hebrceos : omnia nuda et 
aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. 

ClRCA ISTAM QU^STIONEM sunt tria videnda : 
Primo, si in Deo est formaliter intellectus ; secundo, 
si intellectus Dei intelligit aliud a se secundum men- 
tem Philosophorum; tertio, si intelligit aliud a se se- 
cundum mentem Theologorum. 

23 



354 LlB - ! Sententiarum 

Quantum ad primum dico quod in Deo 
est intellectus formaliter, quod probatur sic : Omne 
agens extra se aliquid agit propter finem; sed Deus, 
cum sit prima causa effectiva omnium, agit ali- 
quid extra se ; ergo agit propter finem. Iste autem 
finis aut est praecognitus ab eo, aut est sibi prae- 
stitutus ab alio. Si primo modo, habetur proposi- 
tum ; si secundo, ergo Deus non est ens simpliciter 
primum. 

Prczterea, natura agit propter finem, 2. Phys* ; 
ergo dirigitur ab aliquo praecognoscente finem ; sed 
dirigitura prima causa sive a Deo; ergo Deus prae- 
cognoscit finem, et sic habet intellectum. 

Prceterea, in quo est formaliter voluntas in eo 
est formaliter intellectus ; sed in Deo est formaliter 
voluntas ; ergo. Probatio minoris, eo modo moven- 
tur causae secundae, quo moventur a prima causa; 
sed secundae causae aliquae movent contingenter ; er- 
go prima causa movet contingenter. Sed causa pri- 
ma contingentiae est voluntas; ergo est in Deo for- 
maliter voluntas. 

Prceterea, Aristoteles 12. Metaph. probat eam 
sic* Intelligere aliquid est honorabilissimum ; sed 
prima substantia est honorabilissima ; ergo prima 
substantia sive Deus maxime habet intellectum. 

Prceterea y quod dicit perfectionem simpliciter est 
ponendum in Deo; sed intellectus dicit perfectio- 
nem simpliciter ; ergo intellectus est formaliter in 
Deo. 

Ultitno probatur hoc idem ab aliis sic : Quanto 
aliquid est plus a materia, tanto est magis intelli- 



Distinct. XXXV QUiEST. I 355 

•gibile objective et active ; nam immaterialitas est 
<causa intellectionis per Avicennam g. Metaph. , et 
per Aristotelem 3. de Anima. Sed Deus est maxime 
iimmunis a materia; ergo habet maxime intellectum. 

De secundo Articulo patet error Commenta- 
toris 12. Metaph. reprehendentis Themistium. Dicit 
sic : Cumque hoc ignoraverit Themistius, dicit quod 
possibile est quod intellectus primi intelligat multa 
intelligibilia ; hoc autem contradicit sermoni nostro, 
■et dicimus solum intelligere se, non aliquid extrin- 
secum. Est ergo opinio Commentatoris ibi quod 
Deus non intelligit aliud a se. Et colliguntur ex illo 
aliquae rationes. 

Prima ratio talis est : Ubi objectum non est i- 
■dem cum intelligente, ibi intellectio non est eadem 
<um substantia; sed intellectio Dei est idem cum 
substantia; ergo non intelligit aliud a se. Major 
patet, nam in Deo est intellectio idem cum essen- 
tia, quia objectum est idem. Ubi ergo objectum 
non est idem, ibi intellectio non est eadem. 

Secnnda ratio est talis: Quod intelligit aliud a 
-se, perficitur per aliud ase; sed intellectus Dei non 
perficitur per aliud a se ; ergo non intelligit aliud 
a se. 

Tertia ratio est talis : Aut simul intelligit se et 
aliud a se, aut successive. Non primo modo, quia 
tunc intellectus simul intelligeret plura ut plura : 
non secundo modo, quia tunc intellectus ejus esset 
mutabilis; ergo non intelligit aliud a se. 

Quarta est: Si intellectus Dei intelligeret aliud 
a se, scilicet ista vilia, ergo intellectus ejus esset 



356 Lib. I Sententiarum 

vilis in intelligendo vilia, et sic ejus actio esset vilis- 
sima omnium actionum ; sed hoc est inconveniens ; 
ergo Deus non intelligit aliud a se. 

Quinto sic: Una simplex potentia aspicit unum 
simplex objectum ; sed intellectus Dei est unus sim- 
pliciter; ergo intelligit unum simplicissimum objec- 
tum, et sic intelligit se et non aliud a se. 

Uliimo probatur ab eodem 12. Metaph. quod 
intellectus divinus non cognoscit particularia, sic: 
Intellectus Dei non cognoscit nisi ea quae sunt per se 
intenta a natura; sed particularia non sunt per se 
intenta a natura; ergo Deus non cognoscit parti- 
cularia. 

Aliqui artistce probant idem per aliquas ratio- 
nes sic: Quando aliquid est primum objectum ali- 
cujus potentiae, non potest cognosci ab alia poten- 
tia, nisi moveatur ab ipsa potentia cujus est per 
se objectum; sed singulare sensibile est per se 
objectum sensus; ergo singulare sensibile nonpo- 
test per se cognosci ab intellectu, nisi moveatur 
a potentia sensitiva. Sed intellectus Dei non mo- 
vetur a potentia sensitiva; ergo. 

Prceterea, quando aliquid est per se objectum 
alicujus potentiae non potest apprehendi ab alia po- 
tentia, nisi fiat reflexio super potentiam cujus est 
per se objectum ; sed singulare est per se objectum 
sensus ; ergo non potest apprehendi ab intellectu 
nisi per reflexionem super sensum. Sed intellectus 
Dei non est reflexivus supra sensum; ergo Deus 
non cognoscit singulare. 

Prceterea^ intellectus divinus conformatur intel- 



Distinct. XXXV QujEST. I 357 

ligibili; sed intellectus Dei semper est in actu; er- 
go intelligibile seippre est in actu intelligibili. Sed 
particulare non est semper in actu intelligibili ; ergo 
Deus non intelligit particulare. 

Ultinto sic : Intellectio fit per abstractionem ; 
sed singulare inquantum singulare non semper ab- 
strahit, immo semper concernit hic et nunc; ergo 
Deus non intelligit singulare. 

De teriio Articulo dico: secundum Theo-* 
logos, opinio Commentatoris est haeretica et falsa; 
ideo teneo quod Deus intelligat se et alia a se et 
•etiam particularia. Hoc probatur 

PrintOy per Philosophum /. de Anitna, ubi di- 
cit contra Empedoclem quod si Deus ignoraret li- 
tem, esset imperfectus, deinde quod si Deus igno- 
raret ea quae nos cognoscimus, esset fatuissimus, 
p. Melapk. 

Prceterea, 12. Metapk. dicit ipsemet Commenta- 
tor quod scientia Dei est causa rerum; quod non 
«esset verum nisi cognosceret res alias a se. 

Praterea f ad hoc ipsemet Commentator dicit qu- 
od ipse laboravit diu in isto passu, et non potuit 
intelligere. Deus autem duxit eum in cognitionem 
illius veritatis. Ex quo arguitur sic; quia aut indu- 
xit eum a casu, aut ex cognitione. Si a casu, ergo 
non debuit hoc dicere de illo plus quam de aliis 
-casibus; si autem induxit eum in cognoscendo, ha- 
beo propositum. 

Prceterea, in virtute Dei continentur virtutes cau- 
sarum secundarum. Ex quo arguitur sic: Cognos- 



358 Lib. I Sententiarum 

cens perfecte virtutem suam, cognoscit omnia ad 
quae virtus illa se extendit ; sed Deus cognoscit vir- 
tutem suam; ergo cognoscit omnia ad quae virtus 
illa se extendit. Sed virtus illa extendit se adpar- 
ticularia quae sunt extra Deum; ergo. 

Prceterea, sapientis est prima ordinatio ex i. Afe- 
taph. Ex hoc arguitur sic: Ordinans aliquid ut ad 
finem, cognoscit illud; sed Deus ordinat alia a se 
ut ad finem; ergo cognoscit illa. 

Prceterea, intellectus qui continet eminentissime 
perfectionem sensus et imaginationis, potest intelli- 
gere objectum sensus et imaginationis ; sed intellec- 
tus Dei est hujusmodi; ergo potest intelligere objec- 
tum sensus et imaginationis. Sed objectum sen- 
sitivae potentiae vel imaginativae est singulare; ergo. 

Uliimo arguitur ad idem sic per rationem theo- 
logicam: Deus particulariter judicabit homines; sed 
hoc non posset esse nisi cognosceret actus hominum, 
et isti actus sunt singulares et aliud a Deo; ergo 
Deus cognoscit singularia quae sunt alia ab ipso. 

Ut aittem intelligatur qualiter Deus cogno- 
scit aliud a se, est notandum quod objectum habet 
ad potentiam duplicem habitudinem, unam in ratio- 
ne motivi, ut dicit Philosophus j. de Anima, ali- 
am in ratione terminantis actum potentice, et hoc 
contingit dupliciter; vel quia terminat actum poten- 
tiae secundum propriam rationem, sicut sensibile pri- 
mo actum sensus, vel terminat secundario actum 
potentiae inquantum includitur in ratione alicujus 
alterius objecti primo terminantis actum potentiae. 

Ad propositum dico quod Deus nihil aliud a se 



Distinct. XXXV Qu^ST. I 359 

intelligit in ratione motivi, tum quia ejus intellec- 
tio esset finita si posset moveri a singulari finito, 
tum quia ejus intellectus vilesceret si posset move- 
ri a singulari finito. — Secundo dico quod Deus 
non intelligit aliud a se, ita quod illud primo ter- 
minet actum intellectus divini, sed terminat secun- 
dario, quia objectum quod primo terminat actum 
alicujus potentiae necessario coexigitur ad istum ac- 
tum; sed nullum creatum necessario coexigitur ad 
actum infinitum, sicut est intellectio Dei; ergo ni- 
hil aliud a Deo terminat primo actum intellectus 
divini. — Tertio dico quod aliud a Deo potest in- 
telligi ab ipso, ita quod terminat actum illum vir- 
tute primi objecti, scilicet virtute essentiae divinae 
in qua est, quia tale objectum non necessario coe- 
xigitur ad illum actum. 

Ex his patet ad rationes quae sunt pro opinio- 
ne Commentatoris. 

Ad primuniy quando dicitur quod in eo quod 
intelligit aliud a se, ejus intellectio est aliud ab es- 
sentia, concedo si objectum se habet in ratione mo- 
tiva, et intellectus in ratione passiva et receptiva. 
Intellectus autem Dei non sic se habet cum intel- 
ligit aliud a se, quia illud non se habet in ratione 
motiva, sed in ratione terminativa, secundo modo 
dicta. — Et eodem modo ad secundum. 

Ad tertium dico quod intellectus Dei simul in- 
telligit se et aliud a se. Et cum dicis: tunc intel- 
lectus intelligeret plura simul ut plura, concedo quod 
intellectus illimitatus et infinitus sicut est intellec- 
tus Dei, intelligit simul plura ut plura, immo alias 
non esset infinitus. 



360 Lib. I Sententiarum 

Ad quartum dico quod ibi nulla est vilitas, quia 
ista infima non repraesetantur in essentia divina ut 
sunt vilia. 

Ad quintum dico quod intellectus divinus habet 
objectum simplicissimum in essendo, et hoc objec- 
tum continet infinita in repraesentando. 

Ad a/iud, cum dicitur quod Deus non intelligit 
nisi ea quae suat per se intenta a natura, dico quod 
hoc est falsum; nam Deus intelligit ea quae eve- 
nunt praeter cursum naturae ex sua providentia et 
dispositione. 

Ad alias rationes quae sequuntur dico quod 
ipsae bene concludunt quod Deus non intelligit sin- 
gularia isto modo, ut singularia extra Deum move* 
ant intellectum divinum, nec ego hoc pono, sed di- 
co quod Deus intelligit singularia, et ista se habent 
in ratione terminativa, non quidem tamquam pri- 
marium objectum, sed tamquam contentum in pri- 
mario objecto primo terminante, scilicet in divina 
essentia. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, cum dicitur quod in- 
tellectus patitur ab intelligibili, dico quod verum 
est in intellectu creato. Vel aliter et melius, quod" 
illud est verum quando intellectus movetur primo 
ab intelligibili. Dictum est autem quod nihil sic mo- 
vet intellectum divinum. 

Ad secundum dico quod intellectus refertur rea- 
liter ad scibile, quando ejus scientia causatur a re. 
Sed quando scientia est causa rerum, tunc non opor- 
tet. Scientia autem Dei est causa rerum, et non 



DlSTINCT. XXXV QUiEST. I 36 1 

•est causata a rebus, per Commentatorem 12. Me- 
.taph. 

Ad ultimum cjico quod essentia divina est pri- 
mum objectum intellectus Dei in essendo et reprae- 
sentando; ut autem sumitur rn repraesentando, re- 
praesentat se et alia a se, et sic intellectus Dei in- 
telitgit aliud a se. 




Distinctio XXXVI. 

Solet hic quaeni cum. 

Circa istam Distinctionem j6. quaritur primo. 

QUiESTIO I. 

Utrmn ideie sint ponendie. 

Videtur quod non. i. Quia Philosophus impro- 
bat eas 7. Metaph. 

2. Praeterea, ideae aut ponuntur extra intellec- 
tum aut in intellectum. Non primo modo, ut patet 
7. Metaph., nec etiam secundo modo, quia tunc 
prohiberent intellectionem. Consequentia probatur 
per Philosophum J. de Anima, ubi dicit quod si 
extraneum esset in intellectu prohiberet intellectio- 
nem. 

In contrarium est Augustmus 8j. Quctst. q. 46. 

ClRGA ISTAM QUiESTlONEM est primo viden- 
dum quid sit idea; secundo, si suntponendae in Deo; 
tertio, in quo sunt principaliter ponendae; quarto, 
■qualiter sunt ponendae. 

De primo dico quod idea est forma intellec- 
tualis exemplaris. Quod autem sit forma patet per 
Augustinum, ubi supra f ubi dicit quod transferen- 
do nomen ex nomine, idea est forma, nam uUcl 



Distinct. XXXVI QUjEST. I 363 

graece estforma latine. Quod autem sit intellectualis 
patet ibideniy ubi dicitur quod si idea dicatur ratio 
non erit proprie translatio verbi ex verbo, tamen a 
veritate non disceditur, quia idea est forma intellec- 
tualis. Quod autem sit exemplaris probatur, non 
enim quocunque modo forma quae est in intellec- 
tu dicitur exemplaris, immo illa forma dicitur exem- 
plaris quae est intellectualis et productiva rei ad ex- 
tra; sed idea est hujusmodi; ergo idea est forma 
intellectualis exemplaris. 

De secundo Articulo dico quod aut ideae 
ponuntur separatae sicut imposuit Aristoteles Pla- 
toni 7. Metaph,, aut ponuntur ideae in intellectu si- 
cut Augustinus exposuit Platonem, 83. Qucest. q. 46- 
Primo modo ideae non sunt ponendae; secundo mo- 
do sic, quia nobilissimus modus producendi non de- 
ficit in universo; sed nobilissimus modus producen- 
di est per intellectum et voluntatem per rationes 
ideales; ergo ideae sunt ponendae. 

De tertio Articulo dico quod in Deo prin- 
cipaliter ponendae sunt ideae ; cujus ratio est quia 
in illo principaliter ponendae sunt ideae qui est prin- 
cipium et auctor totius naturae; sed Deus est hujus- j 
modi ; ergo ideae principaliter ponendae sunt in Deo. 
Major patet, quia cum ideae sunt rationes exem- 
plares rerum naturalium, ideo debent poni in eo quf 
est auctor totius naturae. 

De quarto Articulo 9 qui est prolixior, di- 



364 Lib. I Sententiarum 

-co quod ideae, ut patet per Augustinum ubisuftra, 
-spectant ad intellectum. In intellectu autem divino 
^ecundum nostrum modum intelligendi, est tria con- 
-siderare, scilicet ipsum intellectum et actum intelli- 
gendi et essentiam divinam quae repraesentat se et 
-alia. Certum est autem quod ideae non ponuntur 
in intellectu nec in actu intelligendi utsic, poaun- 
tur autem in essentia. Essentia autem accipitur du- 
pliciter, ut objectum cognitum et ut est ratio co- 
gnoscendi. Ideo ut appareat qualiter ideae sint po- 
nendae oportet duo videre. Primo, si essentia reprae- 
sentat alia a se; secundo, principale quaesitum. 

De primo est opinio una quod essentia abso- 
lute sumpta non repraesentat alia a se distincte ; cu- 
jus ratio est, quia repraesentativum commune non 
pepraesentat multa distincte; sed essentia est reprae- 
sentativum commune; ergo non repraesentat omnia 
distincte. 

Secundo dico quod essentia sub distinctis res- 
pectibus repraesentat distincte alia a se; intellectus 
•enim primo fertur supra essentiam absolute, dein- 
•de fertur supra essentiam ut est imitabilis a creatu- 
j-is, et sub istis respectibus imitabilitatis repraesen- 
tat alia distincte. 

Contra hoc objicitur, quia quod repraesentat dis- 
tincte respectus, repraesentat etiam distincte ea quae 
-sunt illi respectus; sed essentia secundum se reprae- 
-sentat distincte illos respectus imitabilitatis, quia a- 
lias esset processus in infinitum in respectibus; er- 
go essentia secundum se distincta repraesentat om- 
nia ad quae sunt illi respectus, et sic dicitur quod 
«essentia secundum se distincta repraesentat omnia. 



PlSTINCT. XXXVI QUiEST. I 365 

Ad argumentum contrariae opinionis dico quod 
commune repraesentattvum est duplex, scilicet com- 
munitate prcedicationis et communitate perfectionis. 
Repraesentativum autem commune communitateprae- 
dicationis non repraesentat distincte, repraesentati- 
vum autem commune communitate perfectionis re- 
praesentat distincte ea quae continet. Essentia autem 
divina habet communitatem perfectionis, ideo re- 
praesentat distincte alia. 

De secundo videndo in isto Articulo, sunt duae 
opiniones: 

Una Scoti, quod ideae nihil aliud sunt in Deo- 
nisi res objective cognitae. Quod probatur sic: Illud 
est idea in Deo ad cujus similitudinem producitur res 
extra; sed res extra producitur ad similitudinem rei 
cognitae; ergo res objective cognitae sunt ideae. 
Probatio minoris per Aristotelem 7. Metaph.: a 
domo, inquit, in mente fit domus ad extra. Ibi au- 
tem non accipitur domus pro specie, quia ibidem 
subditur quod univocum fit ab univoco, species au- 
tem non est univocum cum domo; ergo ibi acci- 
pitur domus pro objecto cognito. 

Praeterea, eo modo pdnendae sunt ideae quo ponit 
eas Augustinus; sed Augustinus ponit eas ut objecta 
cognita; ergo. Probatio minoris, nam ipse ponit 
eas sicut exponit Platonem, Plato autem posuit eas 
in mente divina, sicut objecta cognita. 

Praeterea, idea est illud per quod artifex in mente 
se habet ad artificium; sed illud est objectum cogni- 
tum et non ratio cognoscendi; ergo ideae sunt objecta 
cognita. 



366 Lib. I Sententiarum 

Alia opinio dicit quod ideae sunt essentia divi- 
na continens in se perfectiones omnium. Non enim 
possunt esse objecta cognita, ut ponebat praecedens 
opinio, quia objectum in se cognitum est ens rationis; 
sed idea non est ens rationis; ergo idea non est ob- 
jectum in esse cognito. Probatio ntinoris: Augusti- 
nus dicit supra, quod intelligentia idearum est ve- 
rifica et beatifica; sed cognitio entis rationis non est 
beatifica; ergo idea non est ens rationis. 

Praeterea, idea habet rationem principii producti- 
vi ; sed ens rationis non habet rationem principii pro- 
ductivi; ergo. 

Praeterea, idea est illud quo Deus operatur; sed 
objectum cognitum cum sit ens rationis, non est 
illud quo Deus operatur; ergo idea non est objectum 
cognitum. 

Cui placet prcecedens opinio, potest respondere 
ad argumenta sic: Ad primum, per interemptionem 
minoris. Ad probationem, cum dicitur quod intelli- 
gentia idearum est beatifica, dico quod non com- 
petit ideae ut sic, sed competit ideae quae reprae- 
sentatur in essentia divina ut est objectum bea- 
tificum, unde aspiciens ideam in Deo aspicit Deum 
in quo est beatus. 

Ad secundum, cum dicitur quod ens rationis 
non est principium productivum, dico quod verum 
est ut quo est, est autem falsum ut ad quod. 

Ad tertium dico quod non operatur effective per 
ideam, sed exemplariter, unde cum dicitur quod illud 
quo aliquid operatur non est ens rationis, cofuedo- 
•effective, sed nego exemplariter. 



Distinct. XXXVI Qu^feST. II 367 

Ad primum principale, patet ex dictis. Phi- 
losophus enim improbat ideas 7. Metaph. eo modo 
<juo imposuit Platoni, quod ideae essent separatae. 

Ad secundum, dico quod non prohibetur intel- 
lectio per ideam, tum quia non ponuntur in intel- 
lectu ut sic, sed in essentia; tum quia non omne 
extraneum, prohibet intellectionem. Species enim 
existens in intellectu non prohibet intellectionem. 

QU^STIO II. 

Secundo quceritur: 

Utrnm omnla cognita a Deo habeant ideam in ipso. 

Videtur quod non. 1. Quia malum culpae est 
cognitum a Deo; sed malum culpae non habet i- 
deam in Deo ; ergo non omnia cognita ab ipso ha- 
bent ideam in ipso. 

2. Praeterea, quod non cognoscitur per se, non 
per se habet ideam in Deo; sed materia non co- 
gnoscitur per se, ex /. Phys.\ ergo. 

3. Praeterea, Deus cognoscit partes totius sine 
toto ; sed partes totius non habent ideam aliam ab 
idea totius; ergo. 

Contra. Quidquid imitatur distincte Deum ha- 
bet distinctam ideam in Deo; ergo oqania habent 
distinctam ideam in Deo. 

ClRCA ISTAM QUiESTIONEM, sunt tres Articuli 
secundum quod de ea sunt tres solemnes opiniones. 

Una est Thomce /. part. q. ij. a. 3. quae 
sic colligitur ex corpore quaestionis et solutione ar- 



368 Lib. I Sententiarum 

gumentorum. Dicit sic, quod idea ponitur princi- 
pium scientiae et causalitatis. Inquantum est princi- 
pium scientice, spectat ad intellectum speculativum, 
et sic dicitur idea. Inquantum autem est principi- 
um causa/itatis, spectat ad intellectum practicum, 
et sic dicitur exemplar. 

Ad propositum dicit sic, quod omnia cognita 
habent ideam in Deo, inquantum idea est principi- 
um scientia, non autem omnia habent ideam in Deo 
inquantum idea est principium causalitatis, quia 
quod non est, nec fuit, nec erit, non habet ideam in 
Deo. 

Item, materia non habet ideam in Deo, quia 
quod non potest per se existere non habet ideam; 
sed materia non potest per se existere ; ergo non 
habet ideam. 

Tertio, genus non habet propriam ideam ab i- 
dea speciei, quia quodnon cognoscitur nisi in spe- 
cie non habet ideam nisi in specie; sed genus co- 
gnoscitur in specie tantum; ergo non habet pro- 
priam ideam, nisi ideam speciei. 

Quarto dicit quod individua non habent ideam 
praeter ideam speciei, tum quia individuum non ad- 
dit ultra speciem nisi materiam, et materia non ha- 
bet ideam, yt visum est; tutn quia individua non 
sunt per se intenta a natura ; quae autem non sunt 
per se intenta a natura non habent ideam. 

Quinto, accidentia inseparabilia non habent ide- 
am praeter ideam subjecti ; licet enim artifex habeat 
ideam accidentis separabilis, puta picturae domus, 
non tamen ideam accidentis quod inseparabiliter 
concomitatur subjectum, sive domum. 



Distinct. XXXVI Qu,est. II 369 

Alia opinio dicit quod dupliciter possumus 
loqui de re, quia est res prima intentionis et se- 
^undcE iutentionis. Res quidem secundae intentionis 
non habent ideam in Deo. Res autem primae in- 
tentionis distinguuntur in rem naturalem et in rem 
artificialem. Res quidem artificialis non habet ide- 
am in Deo; res autem naturales adhuc distingu- 
untur, quia quaedam sunt ad se, quaedam ad aliud. 
Res quidem ad aliud, sunt septem praedicamenta 
respectiva, et ista non habent ideam in Deo, quia 
quod non habet propriam realitatem, non habet i- 
deam ; sed relatio non habet realitatem praeter rea- 
litatem fuftdamenti; ergo non habet ideam. Res 
autem naturales ad se, distinguuntur, quia quaedam 
sunt ad se essentialiter, ut substantia, quaedam sunt 
ad se accidentaliter, ut quantitas et qualitas. Res 
autem ad se essentialiter, ut sunt substantiae distin- 
guuntur, quia quaedam sunt substantiae totius t et quae- 
dam, substantiae partis. Partes quidem substantiae sive 
substantiae partium non habent propriam ideam in 
Deo; substantia vero sive quidditas totius habet pro- 
priam ideam in Deo. 

Aliu est opitlio quam teneo, quod omnia 
habent ideam in Deo, omnia dico positiva sive en- 
tia naturalia, sive artificialia, genera, species et in- 
dividua, relationes, materia, compositum' et partes. 
Cujus ratio est quia idea est res objective cognita; 
sed omnia praedicta sunt res objective cognitae ; ergo 
omnia praedicta habent ideam in Deo. 

Nec dicta prcecedentium opinionum valent. Cum 

24 



370 Lib. I Sententiarum 

enim dicitur quod materia non habeat ideam, quia 
non potest per se esse, hoc est falsum, ut patebit Lib. 
2. dist. 12. potest enim divina virtute materia esse 
sine forma. — Et cum dicitur ulterius quod genus 
non habet ideam, quae non cognoscitur nisi in spe- 
cie, hoc est falsum, quia Deus potest cognoscere 
genus ut abstrahit a specie. — Similiter cum ulte- 
rius dicitur quod individuum non addit ultra spe- 
ciem nisi miteriam per quam individuatur, dico 
quod accipit falsum, quia individuatio non fit per 
materiam, ut patebit Lib. 2. dist. j. et patet per 
Avicennam j Metaph. c. j. et per Commentatorem 
in i. et 2. de Anima. — Ad aliam probationem, 
cum dicitur quod individua non sunt per se intenta 
a natura respondeo per interemptionem minoris, 
quia quae sunt per se intenta ab auctore naturae, 
sunt per se intenta a natura; sed individua sunt 
per se intenta per auctorem naturae, cum habeat 
de eis providentiam ; ergo sunt per se intenta a na- 
tura. 

Ad argumentum secundce rationis de relationi- 
bus, quando dicitur quod relatio non habet ideam 
quia non habet realitatem praeter realitatem funda- 
menti, dico quod illa praemissa est falsa, ut patet 
per Simplicium in Prcedicam; et per Avicennam 
j. Metaph. cap. ult. f et patebit lAb. 2. dist. 4. 

Ad primum principale dico quod malum cul- 
pae non habet ideam inquantum est pura privatio. 

Ad secundum patet ex dictis quod materia po- 
test esse per se, et habet per se ideam in Deo. 



DlSTINCT. XXXVI QUiEST. III 37 1 

Ad tertium dico quod sicut partes per se intel- 
liguntur, ita per se habent ideam, et tantum de 
«Quaestione. 

QUjESTIO III. 

Tertio quceritur : 

TTtrum creatune Inquantinn cognitie a Deo ab aeterno, 
liabeant aliquod esse reale. 

CIRCA ISTAM QUiESTlONEM, ponitur una opinio ; 
secundoy una alia opinio quam teneo ; tertio, respon- 
«leo ad motiva primae opinionis. 

Quantum ad primum est opinio Henrici, 
•quod creaturae ut cognitae a Deo habent aliquod 
«se reale ab aeterno, non quidem esse actualis exi- 
stentice, sed esse essentice, Pro qua opinione, 

Arguitur sic : Scientia realis est de objecto reali ; 
sed Deus ab aeterno habuit scientiam realem de cre- 
^ituris ; ergo creaturae ab aeterno habuerunt aliquod 
«esse reale. Sed constat quod non habuerunt esse 
«existentiae ; ergo habuerunt esse essentiae. 

Prceterea y sicut ens ad non ens, ita possibile ad 
impossibile. Tunc arguitur sic, per commutatam pro- 
portionem: sicut ens ad possibile, ita purum non 
ens ad impossibile; sed quod est ens est possibile; 
ergo purum non ens est impossibile. Ergo si crea- 
turae fuissent pure non entia, impossibile fuisset eas 
esse. 

Prceterea, rationes praedicamentales fuerunt ab 
-aeterno ; sed esse praedicabile est esse essentiae ; ergo. 



372 Lib. I Sententiarum 

Prceterea, haec est vera ab aeterno: homo est 
animal; sed ista est vera secundum esse essentiae, 
quia animal dicitur de homine in primo modo di- 
cendi per se ; ergo essentia animalis fuit ab aeterno. 

Ultimo sic: Quod est possibile esse habet ali- 
quid plus de essentia, quam quod impossibilc est 
esse; sed hominem esse possibile fuit ab aeterno, 
chimaeram autem aut hircocervum esse, est impos- 
sibile ab aeterno; ergo homo ab aeterno habuit 
plus de essentia quam chimaera, alias unum nihi- 
lum esset majus alio nihilo. Sed constat quod homo 
plus habuit de esse existentiae ; ergo habuit plus de 
esse essentiae, et sic fuit ab aeterno secundum esse 
essentiae. 

Alia opinio est in contrarium, quod crea- 
turae cognitae a Deo ab aeterno non habuerunt ali- 
quod esse reale essentiae, quia si habuissent aliquod 
esse reale, dextrueretur creatio, et res non essent 
proprie creatae, quia creare est aliquid de nihilo pro- 
ducere ; sed si res ab aeterno habuissent aliquod esse 
reale, non fuissent de nihilo productae; ergo non 
fuissent creatae. 

Prceterea, quando aliqua sunt realiter idem, im- 
possibile est unum manere altero non manente ; sed 
esse essentiae et esse existentiae sunt idem realiter 
secundum eum et secundum veritatem; ergo im- 
possibile est unum manere altero non manente: 
ergo si creaturae habuissent ab aeterno esse essen- 
tiae, sequitur quod ab aeterno habuissent esse exi- 
stentiae, quod est haereticum. 



Distinct. XXXVI Qu^st. III 373 

Argutnenta autem primae opinionis non con- 
cludunt; si primum argumentum valeret, ita pro- 
baretur quod res habuerunt ab aeterno esse existen- 
tiae sicut esse essentiae; nam scientia realis per te 
est de objecto reali: sed Deus ab aeterno habuit 
scientiam realem de existentia hujus rei; ergo res 
ista habuit ab aeterno esse existentiae, quod est fal- 
sum. Dico ergo: Deus habuit scientiam realem de 
rebus quia omnia cognoscit in sua essentia quae est 
realissima. 

Ad secundum dico quod argumentum de com- 
mutata propositione non tenet nisi in terminis con- 
vertibilibus, et quia isti termini non sunt converti- 
biles; ergo non valet. 

Ad tertium cum dicitur quod res habuit esse 
praedicamentale ab aeterno, dico quod esse praedi- 
•camentale sumitur dupliciter, scilicet in re et in« 
tonceptu. Primo modo non sunt ab aeterno, secun- 
•do modo sunt. Et similiter dico ad quartum. 

Ad quintum, quando arguitur sic: Illud qudd 
■est possibile esse habet aliquid plus quam illud 
•quod est impossibile esse, dico quod est falsum nisi 
•quantum ad compossibilitatem termmorum, sed non 
•quantum ad esse rei. Nam ab aeterno termini ho- 
minis, scilicet animal rationale, fuerunt compossibi- 
le3, sed termini hircocervi nullam habuerunt com- 
possibilitatem, et illo modo unum vel nihil majus 
■est altero nihilo, scilicet propter compossibilitatem 
terminorum. 



Distinctio XXXVIL 

Et quoniam demonstnatum. 

Circa istam Distinctionem 37. quceriturr 

QUiESTIO I. 
Utrum Deus slt ubique. 

Videtur quod non per Augustinum 83. Qu<BSt~ 
q. 20. Deus, inquit, non est alicubi, quia in eo sunt 
omnia; si ergo esset ubique sequeretur quod esset 
in seipso. 

2. Praeterea, si Deus est ubique ; ergo est mu- 
tabilis. Consequens est falsum; ergo et antecedens. 
Probatio consequentice ; quod est ubi prius non fuit, 
mutatur; sed si Deus crearet novum ccelum, esset 
in eo; si ponatur ubique, et prius non fuit in eo; 
ergo mutatur. 

In contrarium est Magister in litera, et probat 
per Ambrosium Lib. de Trin. 

In ISTA QUiESTIONE sunt quatuor videnda Pri- 
mo, si Deus est ubique; secundo, per quid forma- 
liter est ubique ; tertio, si esse ubique est proprium 
Dei ; quarto, quibus modis generaliter loquendo est 
ubique. 

Quantum ad primum, probat Thomas 



DlSTINCT. XXXVII QUiEST. I 375 

parte 1. q. 8. a. 1. sic : Oportet agens esse con- 
junctum ei in quod immediate agit; sed Deus agit 
immediate in omnes res; ergb Deus est in omni- 
bus rebus, et per consequens est ubique. Major pa- 
tet ex 7. Phys. , ubi probat Philosophus quod mo- 
vens et niotus sunt simul. Minor probatur, tum 
quia esse creaturae est proprius effectus Dei f tum 
quia creaturae immediate conservantur a Deo, quem- 
admodum lumen in aere conservatur a sole. 

Contra istam rationem instatur; quia proposi- 
tio assumpta ex 7. Phys. est vera de agente natu- 
rali, sicut patet per omnia exempla adducta a Phi- 
losopho ibidem, in pulsione, tractione, vectione et 
vertigine; Deus autem est agens voluntarium $t 
non naturale. — Ex his arguitur ulterius sic: A- 
gens per voluntatem non requirit silmutatem sui 
effectus ut sit in illo, quia voluntas potest esse re- 
spectu objecti absentis sicut praesentis; sed Deus 
est agens per voluntatem ; ergo non requirit simul- 
tatem suorum effectuum ut sit in eis. 

Praterea, agens pro quanto est virtuosius tanto 
potest agere in objectum magis distans. Exemplum 
de sole qui potest producere vermem, cum tamen 
plus distet quam aliae res inferiores; sed Deus est 
virtuosius agens quam sol ; ergo non oportet quod 
sit praesens suis effectibus. Si dicas quod hoc facit 
sol per radium qui non est distans sed praesens ver- 
mi : contra y accidens est imperfectius substantia ; sed 
impossibile est quod imperfectius sit forma vel ratio 
producendi perfectius. Cum ergo radius sit accidens, 
non potest esse ratio producendi vermem. 



ij6 Lib. I Sententiarum 

Ideo Conclusio probatur sic ab aliis. Illud 
ens spirituale quod habet ordinem ad omnia est 
in omnibus ; sed Deu£ habet ordinem ad omnia gu- 
bernando et conservando; ergo Deus est in omni- 
bus, et sic est ubique. Major probatur sic : quod 
facit situs in corporibus, hoc facit ordo in spiritua- 
libus; sed res corporales determinantur ad locum 
per situm; ergo res spirituales sunt in loco per or- 
dinem, et ideo illud ens quod habet ordinem ad 
omnia est in omnibus. — Contra. Iste ordo aut di- 
cit relationem rationis aut relationem realem. Si di- 
cit relationem rationis, tunc nihil facit ad propo- 
situm de modo essendi Deum ubique; si autem 
dicit relationem realem, hoc est falsum quia pro- 
batum est Dist. jo. quod Dei ad creaturam non 
est relatio realis. 

Doctor autem noster Scotus dicit quod Con- 
clusio ista est credita; tamen si aliqua ratio esset 
efficax inter omnes, ratio tamen Magistri esset ef- 
ficacior ad probandum istam Conclusionem, quae 
talis est : Deus aut nusquam est, aut alicubi est, aut 
alicubi non, aut ubique; non primo modo patet, 
nec secundo modo, quia non esset ratio quare plus 
esset ibi quam hic; ergo Deus est ubique. 

De secundo Articulo dico quod ratio es- 
sendi Deum ubique, est sua infinitas, quia illud est 
xatio essendi Deum ubique, quo • posito Deus est 
ubique et quo circumscripto Deus non est ubique; 
sed circumscripta Dei infinitate et simplicitate Deua 
non esset ubique, posita autem simplicitate et infi- 



I 



DlSTINCT. XXXVII QUiEST. I 377 

nitate Dei, Deus est ubique; ergo ratio essendi De- 
um ubique est infinitas Dei et simplicitas. 

Prceterea, probatur idem per dictum Augustini 
Lib. de quantitate Animce : sicut se habet anima 
ad corpus, ita se habet Deum ad universum, prae- 
ter hoc quod informat ; sed anima est tota in toto 
•et tota in qualibet parte corporis propter suam sim- 
plicitatem et virtutem, virtus autem Dei est sua 
infinitas; ergo. 

De tertio Artieulo dico quod esse ubique 
•est proprium Dei, quod probatur per Ambrosium 
Lib. de Spiritu Sancto. Spiritus, inquit, Sanctus in 
omnibus et ubique et semper, quod utique deitatis 
•et dominationis est proprium. 

Prceterea, esse ubique convenit Deo per ratio- 
nem simplicitatis et infinitatis; sed esse infinitum 
-est proprium soli Deo; ergo esse ubique est pro- 
prium soli Deo. 

Prceterea, illud est proprium alicui quod con- 
venit sibi quacunque positione *facta circa univer- 
sum; sed quacunque positione facta circa univer- 
sum convenit Deo esse ubique; ergo esse ubique 
•est proprium Deo. Minor probatur, quia si Deus 
faceret unum alium mundum sive plures, adhuc 
•esset in eis. 

De quarto Artieulo dico quod Deus, lo- 
•quendo generaliter, tribus modis est ubique, scilicet 
per prcesentiam, potentiam et essentiam. Cujus ratio 
•est ista; nam Deus aspicit creaturas per intellectum, 



378 Lib. I Sententiarum 

voluntatem et illapsum. Propter intellectum quidem 
est ubique per praesentiam, propter voluntatem est 
ubique .per potentiam, propter illapsum est ubique 
per essentiam, nam essentia Dei cuilibet creatae en- 
titati habet illabi. 

Notandum autem quod praeter istos tres modos 
generales quibus Deus est ubique, adhuc est Deus 
ubique modo spirituali, quia est in sanctis per cha- 
ritatem et gratiam. Item, est in Christo par unio- 
nem Verbi ad naturam humanam, quae unio est 
nobilissima et excellentissima. 

AD PRIMUM PRINCIPALE dico quod Augustinus 
intellegit quod Deus non est alicubi localiter. Et 
cum ulterius dicitur quod idem esset in se, dio> 
quod non est inconveniens, nisi esset modus uni- 
formis essendi, et isto modo negat Philosophus ni- 
hil esse in se formaliter. 

Ad secundum nego consequentiam, non enim 
oportet quod Deus mutetur si Deus est ubique. Et 
cum probatur quia si Deus crearet novum mundum, 
ibidem de novo esset, dico quod non sequitur prop- 
ter hoc mutatio in Deo, quia non haberet Deus 
propter hoc aliquam novam relationem ad istam 
creaturam quamvis ista creatura haberet relationem 
realem ad Deum. 

Circa istam partem istius Distinctionis in qua 
incidentaliter quaerit Magister de locatione sub- 
stantiarum spiritualium, consuevit quaeri a Doctori- 
bus: Utrum substantia spiritua/is, puta Angeius, 
sit in loco, et per quid est in loco, et si plures An~ 



Distinct. XXXVII Qilest. I 379 

jreli possunt simul esse in eodetn loco. Hanc autem 
difficultatem nolo hic tangere, quia ponam eam ii* 
Lib. 2. dist 2. 




Distinctio XXXVIII. 

Nunc ad propositum revertentes. 

Circa istam Distinctionem j8. quaritur : 

QUjESTIO I. 

Utnuii selentia Dei sit causa terum: 

Videtur quod non i. Quia causa rerum debet 
•esse forma activa sed scientia Dei non est forma 
activa; ergo scientia Dei non est causa vel forma 
rerum. Probatio minoris. Scientia est de prima- spe- 
«:ie qualitatis ; sed in prima specie qualitatis non 
reponuntur formae activae, quia sunt in tertia specie 
qualitatis; ergo scientia non est forma activa. 

2. Praeterea, posita causa ponitur effectus; sed 
scientia Dei est aeterna ; sequitur ergo, si scientia 
Dei est causa rerum, quod res sint aeternae. 

3. Praeterea, posterius non est causa prioris; sed 
scientia Dei est posterior scibili; ergo scientia Dei 
non est causa rerum. 

/>/ contrarium est Magister in litera et Com- 
mentator 12. Metaph. dicens quod scientia Dei est 
causa rerum. 

ClRCA HANC QUiESTlONEM dico duas Conclu- 
siones. 



Distinct. XXXVIII Qu^st. I 381 

Prima quod Deus est causa rerum per intel- 
lectum sive per scientiam^et voluntatem, quae pro- 
batur sic: Illud quod non producit per intellectum 
et voluntatem refertur relatione reali ad suum pro- 
ductum; sed Deus non refertur relatiofle reali ad 
res; ergo Deus producit per intellectum et volun- 
tatem. 

Praterea, sicut se habet Deus ad res creatas, 
sic artifex ad artificiata; sed artifex producit arti- 
ficium per intellectum et voluntatem. Et haec est 
ratio Thomae ubi sitpra. 

Pr&terea,Deus est causa rerum nobilissimo mo- 
do producendi ; sed nobilissimus modus producendi 
est per intellectum et voluntatem; ergo Deus est 
causa rerum per intellectum et voluntatem. 

Secunda Conclusio quod Deus principalius 
est causa rerum per voluntatem quam per intellec- 
tum. Quod probatur sic : quando aliqua sic se ha- 
bent quod unum est principium repraesentativum, 
et aliud est principium elicitivum et productivum, 
principalius est principium productivnm quam re- 
praesentativum ; sed intellectus est principium crea- 
turarum repraesentativum, voluntas autem est prin- 
cipium elicitivum et productivum; ergo voluntas 
est principalius principium quam intellectus. 

Prceterea, illud principalius facit ad effectum, 
quo posito ponitur effectus circumscriptis per im- 
possibile omnibus aliis, et non posito non ponitur 
effectus; sed hujusmodi est actus voluntatis divinse 
et non intellectus, nam circumscripto per impossi- 



382 Lib. I Sententiarum 

bile actu intellectus, si tamen poneretur actus vo- 
luntatis poneretur effectus, et non e converso ; ergo 
voluntasest principalius principium. 

Praterea, in omni ordine causarum illa est prin- 
•cipalior, quae est domina sui effectus; sed voluntas 
est hujusmodi ; ergo voluntas est principalior causa. 

Contra istam Conclusionem arguitur sic: 
PrimOj quia illa est principalior causa rerum, per 
quam continet Deus res in sua scientia et arte aeter- 
na; sed Deus continet res in sua arte et scientia 
per intellectum et non per voluntatem; ergo intel- 
lectus est principaliorcausarerum quam voluntas. — 
Prceterea, quod determinat est principalior causa; 
sed intellectus determinat voluntatem ; ergo. — Pra- 
terea, illud quod dirigit est principalior causa eo 
<juod dirigitur; sed intellectus dirigit voluntatemet 
non e converso; ergo intellectus est principalior cau- 
sa; ergo. 

Ad primum dico quod Daus continet res per 
intellectum et voluntatem, et principaliori modo per 
voluntatem quam per intellectum, quia per intellec- 
tum continet res repraesentative, per voluntatem au- 
tem continet elective et productive. — Ad secun- 
dum dico quod intellectus non determinat volunta- 
tem, sed voluntas libere determinat seipsam. — Ad 
tertium dico quod dirigere per modum consilii non 
arguit majorem causalitatem in principio, sed diri- 
gere per modum imperii bene arguit principaliorem 
<ausalitatem; nunc autem intellectus non dirigit vo- 
luntatem per modum imperii, sed per modum con- 
-silii. 



Distinct. XXXVIII QujESt. II 383 

Ad argumenta principalia dico quod scien- 
tia nostra ponitur in prima spacie qualitatis, et ta- 
men est principium activum; nam ut ostensum est 
-supra Dist. ij. habitus est principium actus, et ta- 
men est in prima specie qualitatis. — Prceterea, 
non est eadem ratio de scientia nostra et de scien- 
tia Dei, ut ponit Commentator 12. Metaph. 

Ad secundum, quando dicitur: posita causa po- 
nitur effectus, concedo si est totalis aut principalis. 
Deus autem est causa rerum per intellectum et vo- 
luntatem, et voluntas est principalior causa. Et ideo 
posito intellectu vel scientia non ponitur res in esse, 
quia principalior causa est voluntas quae libere pro- 
ducit. 

Ad tertium dico quod bene arguit de scientia 
nostra quae mensuratur a re, sed non est verum de 
scientia Dei. 

QUiESTIO II. 

Circa secundam partem hujus Distinctionis } quce- 
ritur; 

Utrum Dens habeat selentiam fntnrornm eontlnpentium. 

Et videtur quod non. 1 . Quia de eo non habetur 
scientia, de quo non habetur determinata veritas; 
sed de futuris contingentibus non est determinata 
veritas per Philosophum /. Periherm. c. ulU; ergo 
Deus non habet scientiam de eis. 

2. Praeterea arguitur per rationem Philosophi 
ibidem sic : Quia si de futuris contingentibus habe- 
retur sctentia determinata pariter consilfnm de eis, 



384 Lib. I Sententiarum 

et non oporteret consiliari, quia ipsa evenirent sive 
consiliarentur sive non. 

3. Praeterea, futurugi contingens est ut crasse- 
deam; ergo scit Deus me cras sessurum. Sed pos- 
sum non sedere; ergo scientia Dei est fallibilis, quod 
est falsum. 

Contra. Apostolus ad Hebrceos, omnia nudaet 
aperta sunt oculis ejus. 

ClRCA ISTAM QUifcSTlONEM sunt tria videnda. 
PriniOy si Deus cognoscit contingens; secundo % quo- 
modo cognoscit contingens ; tertio, si scientia dicta 
de contingentibus est fallibilis. 

Quanium ad primum dico quod Deus 
cognoscit dete/minate contingentia, quod probatur 
sic: Scientia Dei adaequat totum ens; sed quidquid 
est sive contingens sive necessarium habet aliquam 
rationem entis; ergo scientia Dei se extendit tam 
ad necessaria quam ad contingentia. 

Praeterea, aut Deus cognoscit futura contingen- 
tia, aut expectat existentiam eorum. Si primo mo- 
do, habetur propositum; si secundo modo, tunc 
scientia Dei non est causa rerum, immo causatur 
a rebus, et dependet ab eis; cujus contrarium patet 
in prcec. Qucest. 

Praeferea, agens per voluntatem et intellectum 

prsecognoscit suum effectum; sed Deus est agens 

per intellectum et voluntatem respectu futurorum 

contingentium; ergo Deus praecognoscit futura con- 

• tingentia. 



ISTINCT. XXXVIII QU.EST. II 385 

De secundo Articulo scilicet qualiter Deus 
cognoscit futura contingentia, est controversia inter 
Doctores, et summarie sunt quatuor opiniones. 

Una est Thomce /. part. q. 14. a. zj. quae dicit 
quod futurum contingens potest considerari dupliciter: 
uno modo ut habet esse in se, alio modo ut habet 
esse in sua causa. Primo modo non est futurum nec 
contingens, quia jam determinatum est ad esse, et 
isto modo potest haberi scientia de eo a nobis ; se- 
cundo modo non est possibilis de futuro contin- 
genti scientia a nobis, nisi conjecturalis. — Ad pro- 
positum, quia Deus cognoscit futurum contingens, 
non solum ut est in causa sua, sed etiam ut exi- 
stens, ex eo quod futurum coexistit nunc cetemitatis, 
ideo habet certam scientiam de futuris contingen- 
tibus. Et sic totum fundamentum opinionis est quod 
Deus habeat certam scientiam de futuris contingenti- 
bus, quia nunc aeternitatis coexistit toti tempori in 
quo eveniunt contingentia, quod declaratur sic .• 
Nunc aeternitatis excedit nunc temporis; ergo ex- 
tendit se nunc aeternitatts ad plus quam nunc tem- 
poris. Sed non se extendit ad plus nisi extenderet 
se ad futura contingentia ; ergo extendit se ad fu- 
tura, et sic futura sunt praesentia nunc aeternitatis. 

Contra istam opinionem arguitur sic: Primo, 
essentia divina ratione suae immensitatis non attin- 
git locum qui non est; ergo ratione suae aeternitatis 
non attingit tempus quod non est. — Prceterca, aut 
ista coexistentia dicit relationem realem, aut dicit 
relationem rationis. Si dicit relationem rationis, tunc 
nihil ad propositum. Si autem dicit relationem rea- 

25 



386 Lib. I Sententiarum 

lem,aut illa est in Deo aut in creatura: non in Deo, 
quia Dei ad creaturam nulla est relatio realis; non 
etiam in creatura, quia tunc creatura haberet esse 
ab aeterno, quod est falsum. — Prceterea y quod ni- 
"hil est non potest alteri coexistere; sed futurum con- 
tingens nihil est ut sic; ergo non potest alteri coe- 
xistere. — Pr&terea, eadem ratione praeterita essent 
praesentia aeternitati sicut futura, quod videtur ab- 
surdum, quia praeteritum non est futurum. — Fun- 
damentum autem opinionis non valet. Quando di- 
citur: nunc aeternitatis excedit tempus, concedo; 
sed ex hoc non sequitur quod extendat se ad fu- 
turum actualiter, sed potentionaliter tantum. In hoc 
enim excedit quod si tempus poneretur in infinitum 
in actu, tunc nunc aeternitatis coexisteret omnibus 
partibus ejus. 

Alia opinio est quod Deus cognoscit futura con- 
tingentia per ideas, quia ideae propter perfectionem 
suam non tantum ostendunt res in se, sed etiam se- 
cundum omnem habitudinem suam ad res ideatas, 
et secundum omnem modum essendi, et conjunc- 
tionem partium ideatarum. Unde arguitur sic: II- 
lud quod est perfecte repraesentativum omnium, per 
illud Deus cognoscit futura contingentia; sed ideae 
sunt hujusmodi; ergo per ideas Deus cognoscit fu- 
tura contingentia. 

Cotttra hoc arguitur sic: Quidquid idea reprae- 
sentat, necessario repraesentat ; sed quod necessario 
repraesentat, necessario evenit; ergo futurum con- 
tingens necessario eveniret. Probatio majoris : quod 
rcpraesentat naturaliter necessario repraesentat ; sed 



DlSTINCT. XXXVIII QU,EST. II 387 

idea quidquid repraesentat, naturaliter repraesentat, 
quia ante omnem actum voluntatis; ergo quidquid 
repraesentat idea, necessario repraesentat. — Prce- 
terea, idea repraesentat ante omnem actum volun- 
tatis quia repraesentat naturaliter; sed futurum con- 
tingens determinatur ex voluntate; ergo non reprae- 
-sentatur per ideas. 

Tertia Opinio dicit quod Deus cognoscit futura 
contingentia ex eo quod cognoscit concursum causa- 
rum secundarum et naturalium; sed hoc non valet, 
<juia iste concursus causarum secundarum aut est 
necessarius, aut contingens. Si necessarius, ergo effec- 
tus evenit necessario; si autem est contingens ea- 
dem difficultas est ut prius, quia quaeritur per quid 
cognoscitur illud contingens, quia aut per concur- 
sum aliarum causarum a se, et sic erit processus 
in infinitum, aut per se immediate, et stat prima 
«difficultas. 

Quarta est Opinio Scoti, quod intellectus di- 
vinus ab aeterno cognoscit futura contingentia co- 
gnoscendo determinationem suae voluntatis; ubi pri- 
mo supponitur quod prima causa totius contingen- 
tiae est voluntas divina, et hoc declarabitur dist. seq. 
Ex quo arguitur sic: Intellectus divinus ab aeter- 
no cognovit determinationem voluntatis divinae ut 
non impedibilem; sed voluntas divina cum sit pri- 
ma causa totius contingentiae ab aeterno determinat 
omnia futura contingentia ergo ab aeterno intellectus 
divinus cognovit futura contingentia cognoscendo 
determinationem voluntatis suae. 

Sed hic sunl dtio dubia: quia ex dictis videtur 



388 Lib. I Sententiarum 

quod Deus determinaret voluntatem meam ad ao 
tum meritorium, qui actus est contingens, et sic 
tollitur libertas voluntatis. — Aliud dubium esL 
quare plus determinat Petrum ad bonum, quam 
sortem, cum Petrus et sortes sic se habeant quod 
nullum sit impedimentum ex parte ipsorum in re- 
cipiendo talem determinationem. 

Ad primum dico quod cum Deus determinat 
istum ad bonum, non propter hoc tollitur libertas 
voluntatis quemadmodum in sanctis et confirmatis in 
gratia ponitur, ita quod non possunt mortaliter 
peccare, et tamen stat libertas voluntatis. — Ad 
secundum dico per Commentatorem 4. Mctaph. quod 
indisciplinati est omnium quaerere causas, et Magi- 
ster in 2. Sent. dicit quod non est quaerenda cau- 
sa voluntatis divinae. Et Augustinus supcr Joan. 
dicit: Quare hunc trahat, illum vero non trahat, no- 
li dijudicare si non vis errare; tamen si aliqua est 
causa, dicetur inferius in Qucest. de Prcedcstinatiotic. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, dico quod futurorum 
contingentium non est determinata veritas, idest non 
est determinata entitas in se, sed in alio, scilicet in 
voluntate divina, quia in ea sunt determinata, cum 
voluntas divina sit prima causa contingentiae, ut pa- 
tebit dist. scq. 

Et pcr hoc patet ad sccundum, quod oportet de 
contingentibus consiliari in se, maxime quia prae- 
visum est quod eveniant mediante tali consilio. 

Ad tertium dico quod quamvis possim cras non 
sedere absolute loquendo, non tamen est verum fac- 



DlSTINCT. XXXVIII QVJEST. II 389 

ta suppositione, scilicet quod sit determinatum a vo- 
luntate divina, et praevisum ab intellectu divino. 
Verumtamen sciendum estquod veritas hujus Quaes- 
tionis non potest perfecte haberi nisi declaretur quae 
sit prima causa contingentiae, de quo erit sermo 
dist. seq. 




Distinctio XXXIX. 

Praeterea quaeri solet. 

Circa istam Distinctionem jg. ad evidentiam 
eoruni quce dicta sunt in pr&ced. Quast. et eorum 
quce dicentur hic, queeritur primo : 

Qu^STIO I. 

Utrum In universo evenlant contingenter aliqua. 

Et videtur quod non i . Omne futurum de ne- 
cessitate est futurum; ergo omne futurum de neces- 
sitate evenit, et sic non contingenter. Consequentia 
patet. Antecedens probatur sic: Illa propositio est ve- 
ra et necessaria in qua praedicatur idem de seipso ; 
sed in ista praedicatur idem de seipso cum dicitur: 
omne futurum de necessitate est futurum ; ergo il- 
lud antecedens est verum. 

2. Et praeterea, quod evenit determinate, evenit 
de necessitate; sed omne futurum evenit determi- 
nate; ergo omne futurum evenit de necessitate. 

/>/ contrarium est Philosophus /. Periherm. 
et ratio sua ibi est quia si non evenirent aliqua con- 
tingenter, tunc non oportet consiliari, quia sive con- 
siliaremur sive non, ipsa evenirent, et ideo nuilus 
consiliatur utrum sol debeat oriri cras. 

Circa istam QU/ESTIONEM sunt duo videnda: 



DlSTINCT. XXXIX QU^EST. I 39 1 

Jrrimo, si in universo eveniant aliqua contingenter ; 
secundoy quae est causa primae contingentiae. 

Quantum ad primum, est una opinio fal- 
sa quod nihil eveniat contingenter, sed omnia eve- 
niunt de necessitate, quod probatur primo, sic: Si 
aliquid evenit contingenter, scientia Dei posset falli, 
quodest falsum. Probatio consequentioe ; nam possi- 
bile posito in esse, nullum sequitur impossibile; sed 
contingens est possibile ad utrumlibet, scilicet ad 
esse et non esse; si ergo ponatur non esse, falli- 
tur scientia Dei, quia Deus scit illud tamquam fu- 
turum. — Prceterea, illud evenit de necessitate 
quod non potest impediri; sed ea quae eveniunt in 
universo non possunt impediri; ergo et omnia eve- 
niunt de necessitate. Probatio minoris: Illa quae 
eveniunt in universo proveniunt ex ordinatione et 
providentia divina ; sed providentia et ordinatio di- 
vina non potest impediri; ergo. 

Ista opinio est falsa et contra Sanctos et philo- 
sophos, unde Philosophus improbat eam in /. Pc- 
riherm.y et ideo arguit contra eam sic: Nullus lau- 
datur et vituperatur ex his quae facit ex necessi- 
tate, 2. Ethic; sed homines laudantur et vitupe- 
rantur ex his quae faciunt; ergo aliqua sunt quae 
non eveniunt ex necessitate, et sic eveniunt contin- 
genter. — Pr<zterca> nullus punitur vel praemia- 
tur ex his quae facit ex necessitate; sed homines 
puniuntur et praemiantur ex his quae faciunt; er- 
go. — Prcetcrea, hoc est contra experientiam, quia 
quilibet experitur in seipso quod potest facere ali- 



392 Lib. I Sententiarum 

qua et non facere; sed hoc esset falsum si omnia 
evenirent ex necessitate; ergo. — Prceterea^ argui- 
tur ab aliissic: Si unum contrariorum ponitur in 
natura oportet ponere alterum, i. de Generat. : sed 
necesse et contingens contrariantur ; ergo cum ali- 
qua eveniant necessario, oportet quod aliqua eveni- 
ant contingenter. — Ultimo sic: Si aliqua eveniunt» 
eveniunt ut prima causa vult ea evenire; sed pri- 
ma causa vult aliqua evenire contingenter; ergo a- 
liqua eveniunt in universo contingenter. — Et con- 
clusionem istarum rationum teneo. 

Ad primum argumentum praecedentis opinionis, 
nego consequentiam. Ad probationem, quando dici- 
tur: possibile posito in esse nullum sequitur impos- 
sibile, concedo absolute; sed facta suppositione est 
impossibile, verbi gratia : possibile est quod ego non 
moveor, et hoc posito in esse nullum sequitur im- 
possibile; sed facta suppositione quod ego curram, 
si poneretur illud impossibile quod non moverer, 
sequitur impossibile, immo sequerentur impossibilia. 
Ita in proposito est ; supposito enim quod Deus sciat 
aliquid futurum ex determinatione voluntatis, si il- 
lud futurum ponatur non esse sequitur impossibile 
ex suppositione facta. — Eodem modo dico ad se- 
cundum: cum dicitur, illud quod non potest impe- 
diri evenit de necessitate, concedo si illud simplici- 
ter non potest impediri. Et tu dicis: illud futurum 
praescitum non potest impediri, concedo facta suppo- 
sitione quod praesciatur, sed absolute potest impe- 
diri. 



DlSTINCT. XXXIX QUiEST. I 393 

De secundo Articulo, quae sit prima cau- 
sa contingentiae, dicit una opinio quod contingen- 
tia non debet accipi in ordine ad causam univer- 
•salem primam, sed in ordine ad causas particulares, 
«et sic contingentia sumitur ex causis particularibus. 
Ad cujus evidentiam notat quod effectus contingens 
potest comparari ad causam primam, et sic non est 
contingens, sed evenit de necessitate; potest etiam 
•comparari ad causas particulares secundas, et sic 
est contingens. Exemplum de calore respectu solis 
qui evenit de necessitate, sed propter causas parti- 
culares secundas, aliquando est effectus contingens ; 
igitur pluries impeditur. 

Hoc non teneo quia eo modo causa secunda 
movet, quo movetur a prima ; sed prima causa mo- 
vet necessario; ergo et secunda, et sic periret om- 
nis contingentia. 

Prceterea, contra eam arguitur sic: Primacausa 
prius naturaliter agit in suum effectum quam causa 
secunda; sed prima causa per te habet necessitatem ; 
^rgo prius effectus habet necessitatem quam contin- 
gentiam. Sed quod primo inest, simpliciter inest; 
ergo iste effectus simpliciter est necessarius et non 
•contingens. 

Prceterea, illud competit alicui propriissime quod 
competit sibi in ordine ad primam causam; sed 
in ordine ad primam causam, per te, effectus ha- 
bet necessitatem ; ergo effectus propriissime erit 
necessarius et non contingens. 

Dico etgo quod prima causa contingentiae est 
voluntas divina. Probo, quia primum contingens 



394 Lib. I Sententiarum 

est causa prima omnis contingentiae ad ea qux 
sunt ad extra; sed voluntas divina est primum con- 
tingens ad ea quae sunt ad extra; ergo voluntas 
divina est prima causa contingentiae. Major proba- 
tur ex Philosopho 2. Metaph., ubi dicit quod pri- 
mum in unoquoque genere est causa in omnibus 
aliis ut sint talia, unde primum calidum est causa 
in omnibus calidis, ut sint calida. 

Prceterea, illud est causa prima contingentia? 
respectu cujus est omnis contingentia ; sed ex or- 
dinatione et dispositione divinae voluntatis est om- 
nis contingentia; ergo voluntas divina est prima 
causa. 

Ad primum PRINCIPALE, cum dicitur: omne 
futurum de necessitate est futurum, dico quod Iy 
de necessitate aut determinat identitatem praedicati 
ad subjectum, et tunc propositio est vera, sed non 
ad propositum, aut determinat modum eveniendi, 
et sic propositio est falsa. . 

Ad secundum, nego majorem, nam artifex de- 
terminate facit arcam, non tamen facit eam de neces- 
sitate, quare non valet. 

QU^ESTIO II. 

Secundo quceritur: 

Utriim Deus habeat scientiam necessarlam de fatnrfe 
contingrentibus. 

Videtur quod sic, quia scientia infallibilis est 
scientia necessaria: sed Deus habet scientiam infal- 



Distinct. XXXIX Qu,est. II 395 

libilem de futuris contingentibus; ergo Deus habet 
de eis necessariam scientiam. Minor probatur, nam 
scientia quae non est conformis objecto est infalli- 
bilis; sed scientia quam Deus habet de contingen- 
tibus non est conformis objectis; ergo illa scientia 
est infallibilis. 

Contra. Scientia specificatur ex objecto, ex 6. 
Metaph. et j. de Anima, ubi dicitur: scientiae se- 
cantur quemadmodum et res; sed de objectis necessa- 
riis sunt scientiae necessariae; ergo de contingenti- 
bus habetur scientia contingens. 

ClRCA ISTAM QUiESTlONEM sunt duae opiniones. 
Una dicit quod Deus habet scientiam necessariam 
de contingentibus, quia contingentia ut habent ha- 
bitudinem ad causam primam habent necessitatem,. 
et in eis est contingentia propter causas particula- 
res. Sed illud fundamentum patet esse falsum ex 
dictis in praced. Qncest. , quia non potest esse contin- 
gentia in effectu, nisi sit contingentia in causa pri- 
ma. — Ideo est alia opinio et distinguit de neces- 
sario, quia ut patet circa finem 7. Phys. necessa- 
rium est duplex, scilicet absolutum et ex supposi- 
tione. Et sic dicuntur ad Quaestionem duae Con- 
clusiones. Prima, quod Deus non habet scientiam 
necessariam de contingentibus necessitate absoluta 
vel simpliciter; scctinda y quod Deus habet scientiam 
necessariam de contingentibus necessitate ex suppo 
sitione vel conditionata. 

JPrima Conclusio probatur sic: Nihil est 
simpliciter necessarium, quod de necessitate suppo- 



396 Lib. I Sententiarum 

nit aliquod contingens ; sed scientia Dei de contin- 
gentibus necessario praesupponit aliquid contingens, 
•scilicet divinum velle ad extra; ergo scientia con- 
tingentium non est simpliciter necessaria. Quod au- 
tem velle divinum respectu contingentium sit con- 
tingens, probatur sic: Voluntas nihil vult necessa- 
rio nisi quod habet habitudinem necessariam ad pri- 
mum ejus objectum, idest ad essentiam divinam; 
sed contingentia non habent necessariam habitudi- 
nem ad essentiam divinam; ergo voluntas non vult 
illa necessario, et per consequens vult ea contingen- 
ter. — Confirmatur, quia potentia quae est indeter- 
minata ad duo opposita contingenter se habet ad 
ista; sed voluntas divina est indeterminata ad duo 
opposita; ergocontingenter se habet ad illa. 

Secunda Conclusio declaratur sic: Cum 
enim intellectus divinus ab aeterno cognoscit volun- 
tatem divinam vel suam et omnes determinationes 
cjus, si voluntas determinavit aliquid futurum fore, 
illud cognoscit intellectus divinus necessario neces- 
sitate suppositionis, scilicet quia voluntas sic deter- 
minavit. 

Sed hic videtur dubium quomodo voluntas Dei 
indeterminata ad opposita ab aeterno potest se de- 
terminare ad alterum istorum sine sui mutatione. — 
Et dicit hic Scotus primo per simile de voluntate 
nostra, nam voluntas nostra est in potentia ad 
actum, ita quod praecedit actum. Item est in poten- 
tia passiva ad diversos et oppositos actus. Tertio 
voluntas nostra per diversos actus determinat se ad 



DlSTINCT. XXXIX QU.EST. II 397 

diversa objecta. Quarto voluntas nostra ut tendit 
in diversa objecta producit diversos effectus. Quia 
vero duo prima dicunt imperfectionem, ideo non 
ponuntur in Deo. Accipiendo autem tertium et 
quartum dictum, dicit quod sicut voluntas creata 
per diversos actus potest se determinare ad plura, 
ita quod per actum novum determinat se ad ali- 
quid novum, ita voluntas divina per unum actum 
illimitatum continentem virtualiter omnem actum,. 
potest se determinare ab aeterno ad hoc vel ad illud,. 
ita quod voluntas divina per unum actum illimi- 
tatum potuit facere quidquid posset fieri per omnes. 
actus formales in creaturis. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, dico quod sicut scien- 
tia Dei est infallibilis ita est necessaria; sed scien- 
tia de contingentibus est infallibilis ex suppositione, 
ergo similiter est necessaria ex suppositione, idest 
ex determinatione voluntatis divinse quae est prima 
causa contingentium. 




Distinctio XL. et XLI. 

Prasdestinatorum nullus. 

Circa istam Distinctionem 40. ct scquentem 41 
in quibus tractat Magister de prcedestinatione quce- 
ritur primo : 

Qu^ESTIO I. 
Utrum pradestinatus possit damnari. 

Videtur quod non 1. Quia esse praeteritum est 
simpliciter necessarium; sed praedestinatio est prae- 
terita, cum sit aeterna ; ergo est simpliciter neces- 
saria. Sed non esset necessaria si praedestinatus 
posset damnari, quia eveniret oppositum; ergo. 

2. Praeterea voluntas creata non potest impedire 
actum voluntatis divinae ; sed si praedestinatus posset 
damnari, hoc esset per actum voluntatis, et tunc 
voluntas creata impediret voluntatem divinam. 

Contra. Si praedestinatus non posset damnari, 
tunc non esset alicui persuadendum de observan- 
tia man.datorum, quia sive servaret, sive non, si est 
praedestinatus salvabitur, et si est praescitus dam- 
nabitur. — Praeterea, Apoc. c. j. dicitur : tene quod 
habes, ne alius accipiat coronam tuam. 

Circa istam qUjESTIONEM sunt duo videnda: 
priniOy si praedestinatus possit damnari; secundo, si 
Deus possit aliquem de novo praedestinare. 



Distinct. XL et XLI Qu^est. I 399 

Quantum ad primum dico cum Magistro, 
quod Ioquendo in sensu compositionis praedestinatus 
non potest damnari, immo sunt impossibilia ; Ioqu- 
endo autem in sensu divisionis praedestinatus po- 
test damnari. Hoc patet sic : praedestinatio dicit ac- 
tum voluntatis divinae quo ordinatur creatura ratio- 
nalis ad gratiam et ad gloriam ; sed voluntas di- 
vina ordinat istam creaturam ad gratiam et ad glori- 
am contingenter, quia ad nihil extra necessario se 
habet; non autem ordinaret eam contingenter nisi 
posset eam non praedestinare ; ergo praedestinatus 
potest non praedestinari, et per consequens dam- 
nari, non quod ambo ista ponantur simul cum sint 
opposita; nec successive, quia non succedunt in- 
stantia in aeternitate; ponitur autem utrumque di- 
visim in instanti aeternitatis. 

De secundo Articulo sunt opiniones con- 
trariae. Ufia dicit quod sic, quia plus potest volun- 
tas increata sine sui mutatione, quam voluntas crea- 
ta absque omni mutatione; sed eadem volitione qua 
vult finem potest de novo velle aliquid ad finem ; 
ergo. — Pr&terea, causa uniformiter se habens, 
quidquid potuit ab aeterno, potest et modo ; sed Deus 
uniformiter se habens potuit ab aeterno aliquem prae- 
destinare; ergo et modo potest eum praedestinare. 

Alia Opinio dicit quod non, quia quidquid po- 
test voluntas determinate velle, potest intellectus in- 
telligere ; sed intellectus divinus non potest aliquid 
de novo intelligere, alias ante fuisset imperfectus; 
«rgo voluntas non potest aliquem de novo praede- 



400 Lib. I Sententiarum 

stinare. — Prceterea, nova determinatio non potest 
esse sine nova mutatione ; ergo si Deus aliquem de 
novo praedestinaret, hoc esset cum mutatione, et illa 
mutatio aut esset in creatura aut in Deo; non in 
creatura, quia nondum erat; nec in Deo, quia esfc 
simpliciter immutabiliter. — Teneat hic quod plus 
placet. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, dico quod est ibi de- 
ceptio per falsam immaginationem, quia immagi- 
natur praedestinationem jam fuisse in praeteritum, 
quod est falsum, quia semper manet idem instans 
aeternitatis in quo est praedestinatio. 

Ad secundum dico quod voluntas creata non im- 
pediret voluntatem divinam. Tunc enim impedire- 
tur voluntas divina quando eveniret simpliciter op- 
positum ejus quod Deus determinat; praedestinatio 
autem ejus est contingens, quia quidquid Deus vult 
extra se vult contingenter. 

QU/ESTIO II. 

Secundo queeritur: 

Utrnm slt allqnod meritum pnedcstlnatlonls. 

Videtur quod sic. i. Quia si non esset aliquod 
meritum pr£edestinationis sequeretur quod Deus non 
esset summe Iiberalis nec summe bonus, quia non 
communicaret summe suam bonitaten, ex quo nulla 
ponitur ratio praedestinationis. 

2 . Praeterea, sequeretur quod Deus esset accep- 



Distinct. XL et XLI Qu^est. I 401 

tator personarum, cujus contrarium habetur in Ac- 
tibus Apostolorum. Consequentia probatur, quia si 
ponuntur duo aequales in naturalibus, et unum prae- 
destinat, alterum vero non, hoc non videtur esse 
sine acceptione personarum. 

Contra. Apostolus ad Rom. c. 9. dicit de Ja- 
cob et Esau: Cum nondum nati essent, nec aliquid 
boni egissent aut mali, ex Deo vocante dictum est: 
major serviet minori. 

In ISTA QUiESTIONE est nimis temerarium mul- 
tum loqui. Ideo Apostolus in Epist. ad Rom. c. 11. 
clamat in fine hujus tractatus: O altitudo divitia- 
rum sapientiae et scientiae Dei, quam, etc. Et Au- 
gustinus stiper Joan.: Quare hunc trahat et istum 
non, noli dijudicare si non vis errare. Et Magister 
dicit in litera: In hoc melior est fidelis ignorantia 
quam temeraria scientia. Et Propheta dicit: Judicia 
Dei abyssus multa; ideo timendum est ne curiose 
quaerentes hunc abyssum, demergantur in abyssum. 

Circa istam igitur Quaestionem procedo dicta 
aliorum recitando, nihil asserendo. 

Fuit enim aliquando opinio Augustini in 
illa Quaestione in Epist. ad Rom. quod fides prae- 
scita est causa praedestinationis ; unde propter fi- 
dem praescitam in Jacob et non in Esau, Jacob 
quidem praedestinatus, Esau autem reprobatus. Sed 
ipsemet Augustinus hanc opinionem retractavit in 
Lib. Retract. innuens contra se rationem quod fi- 
des est donum Dei sicut et alia bona opera; un- 
de dicit: Illud non dixissem si fidem inter dona 

26 



402 Lib. I Sententiarum 

Spiritus Sancti connumerare studuissem vel scivis- 
sem. 

Alia est opinio Magistri quod nullum om- 
nimo sit meritum praedcstinationis et reprobationis 
quod probat: Primo sic: in Epist. ad Romanos 
dicens de Jacob et Esau, cum, inquit, nondum na- 
ti essent, aut aliquid boni vel mali egissent, ex Deo 
vocante dictum est: major serviet minori. — Pra- 
terea, Apostolus ponit idem exemplum de figulo 
qui ex eadem massa facit aliqua vasa in honorem 
et aliqua in contumeliam ; et sic non est aliqua 
causa ibi, nisi tantum voluntas artificis. — Pnete- 
rca, Augustinus Lib. de Pradest. Sanctorum, non 
quia futuros nos esse tales praescivit eligit, sed ut 
essemus tales per ipsam elcctionem. 

Objicit autem Magister contra se, dictum Au- 
gustini in Malachiam prophctam pertractans illud: 
Jacob dilexi Esau autem odio habui. Cui, inquit, 
vult miseretur, et quem vult indurat; sed volun- 
tas Dci injusta esse non potest; venit ergo de oc- 
cultissimis meritis, etc. Respondetur, quod hoc di- 
cit Augustinus, scd fuit retractatum in simili, quan- 
do retractavit illud in Epist. ad Romanos. Lib. Re- 
tract. 

Alia est Opinio modcrnorum, quod pnede- 
stinatio ct rcprobatio habent causam in universali, 
sed non est assignanda causa in particulari. Causa 
autem universalis est duplex. Prima cst perfectio 
universi, quia distincti gradus faciunt ad majorem 
pcrfectionem universi. Alia causa est ad manife- 
standam divinam misericordiam et justitiam, nam 



Distinct. XL et XLI Qu^est. I 403 

in praedestinatis apparet Dei misericordia, sed in re- 
-probatis apparet Dei justitia. Quod autem non sit 
assignanda causa *// particulari patet per ea quae 
posita sunt de Apostolo supra pro opinione Ma- 
gistri, et per Augustinum /// Joan. noli, inquit, di~ 
judicare si non vis errare. 

Alia Opinio dicit quod actus praedestinationis 
potest considerari vel ut est a Deo agente, vel ut est 
in subjecto recipiente. Primo modo, przedestinatio- 
nis nulla est causa nisi voluntas et bonitas sua ; se- 
•cundo autem modo, esset assignare aliquam cau- 
sam vel rationem praedestinationis, quia in rebus 
omnino aequalibus non cadit electio ; ergo si Deus 
hunc elegit, illum vero non, oportet quod sit aliqua 
-causa in eis. — Et prmtcrca, in omnibus operibus 
divinae misericordiae concurrit justitia; sed non con- 
curreret justitia si cssent duo aequales, et unus prae- 
destinaretur, alius vero non ; ergo est aliqua inae- 
qualitas in eis. — Ultcrius dicit quod illa causa 
praedestinationis est bonus usus liberi arbitrii prae- 
visus a Deo; unde quia Deus praevidit Petrum 
bene usurum libero arbitrio et Judam male, ideo 
Petrum praidesttnavit, Judam vero reprobavit. 

Scd objicitur contra eam per hoc quod bonus 
usus liberi arbitrii pertinet ad gratiam ; ergo perti- 
net ad effectum praedesttnationts; et ita non erit 
ratio praedestinandi. — Rcspondct quod bonus usus 
•quodammodo non includitur sub praedestinatione, 
nec sub ejus effectu, licet non sit sine ejus effectu, 
nisi sit distinctum quod est praedestinationis ab eo 
<juod est liberi arbitrii. 



404 Lib. I Sententiarum 

Alia Opinio est Scoti quae stat in duabus Con- 
clusionibus. Prima est quod praedestinationis nulla 
est causa; secunda y quod reprobationis est causa 
aliqua. 

Primam Conclusionem probat sic : Ordinate vo- 
lens finem, et ea qua sunt ad finem, prius vult fi- 
nem quam ea quae sunt ad finem; sed Deus ordi- 
nate vult finem et ea quae sunt ad finem; ergo 
Deus prius vult isti finem quam quae sunt ad finem. 
Sed ea quae sunt ad finem, sunt gratia, fides et 
meritum et bonus usus liberi arbitrii; ergo prius vult 
Deus isti finem, quam aliquod praedictorum. — Po- 
test etiam ratio confirmari sic: Deus suo solo be- 
neplacito determinat hunc hominem ad esse; ergo 
ex solo beneplacito suo detcrminat hunc ad bene 
esse, idest ad gratiam et gloriam. 

Secunda Conclusio probatur sic: Damnatio e- 
nim non videtur bona nisi quia justa, unde Augu- 
stinus super Genes. : Non prius Deus fit ultor quam 
aliquis sit peccator; sed reprobatio sive damnatio 
non essct justa, nisi subesset causa ; ergo reproba- 
tionis est aliqua causa. — Et ad evidentiam prae- 
dictorum notat quod in reprobatione et praedestina- 
tione non est similis ordo, nam in prcedcstinatione 
Deus primo vidit Petrum, in secundo signo vult 
sibi vitam aetcrnam, in tertio signo vult sibi ea quae 
sunt sibi necessaria ad hoc consequendum sicut gra- 
tia et bona opera. In reprobatione est alius ordo, 
quia primo occurrit Judas, in secundo signo viden- 
tur mala opera ejus, in tertio signo determinatur 
ad pcenam aeternam. 



Distinct. XL et XLI Qilest. I 405 

Si teneatur ista opinio, patet ad pritnum prin- 
•cipale, quod Deus est summe liberalis, quia Iicet 
praedestinationis non sit aliqua causa, verumtamen 
reprobationis est aliqua causa, ideo reprobatis non 
•communicat suum summum bonum. — Ad secun- 
dum> dico quod Deus non est acceptator persona- 
rum, quia tunc ponitur acceptio personarum in vo- 
luntate nostra, quando propositis duobus bonis ae- 
qualibus, voluntas unum acceptat et aliud respuit, 
•et hoc ideo quia bonitas in objectis est causa ac- 
•ceptationis. Sed non est sic in proposito, quia vo- 
luntas divina est causa bonitatis in objectis, et non 
-e converso. 

Si autem teneatur alia opinio, quod praedesti- 
nationis sit aliqua causa, potest responderi ad pri- 
mum et ad dicta Sanctorum, quod Apostolus et 
Sancti redarguerunt praesumptuosos inquirentes illa 
«quorum non sunt capaces, non autem propter ino- 
piam reddendae rationis, ad minus in communi, 
<juamvis in particulari nesciatur. 




Distinctio XLII. 

Nunc de omnipotentia Dei. 

/// ista Dist. scilicet 42 incipit tractarc Magi- 
ster de Dci potentia, ideo quceritur primo : 

QUiESTIO 1. 

Utrnm Dens habeat potentlam Inflnitam. 

Videtur quod non. I. Quia si linum contrario- 
rum cst infinitum non patitur esse aliud, ex j~ 
Phys\ ergo si Deus habet potentiam infinitam, curo 
ipse bonus sit, nullum esset malum in universo. 

2. Praeterea, sicut dimensio repugnat dimensio- 
ni, ita actualitas repugnat actualitati ; sed corpus 
infinitum non compatitur secum aliud corpus ; ergo* 
similiter ens infinitum non compatitur secum aliam 
entitatem, et sic in universo non esset aliquod ens 
praeter Deum. 

3. Prasterea, quod ita est hic quod non est a- 
libi, est finitum secundum ubi ; ergo quod ita est 
hoc quod non est aliud, est finitum secundum 
substantiam. Sed Deus ita est hoc quod non est il- 
lud, quia nec est lapis nec lignum nec aliquid tale; 
ergo Deus est finitus secundum substantiam, et per 
consequens secundum potentiam. 

4. Praeterea, nulla virtus movet in non tempore* 



DlSTINCT. XLII QlLEST. I 407 

ex 8. Phys. ; sed si Deus haberet potentiam infini- 
tam posset movere in non tempore ; ergo. 

Contra. In Psaltn. Magnus Dominus et lauda- 
bilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. 

CiRCA ISTAM QIL^ESTIONEM omnes concordant 
quia omnes ponunt Deum infinitum, sed diversitas 
est in modo probandi, ideo oportet hic diversorum 
rationes adducere. 

Prceterea Philosophns 8. Phys et /2. Me- 
taph. probat eam sic: Quod movet motu infinito 
habet potentiam infinitam ; sed Deus movet motu 
infinito, quia movet motu aeterno; ergo habet po- 
tentiam infinitam. — Sed ratio sic accepta non va- 
let, quia minor fundata in aeternitate motus est falsa 
et contra fidem cum motus non sit aeternus. 

Ideo declaratur ratio per viam possibilitatis a 
quibusdam sic: Quod potest moveri motu infinito, 
habet potentiam infinitam ; sed Deus potest movere 
motu infinito; ergo habet potentiam infinitam. — 
Sed nec ista declaratio valet, quia assumit minorem 
dubiam, et forte falsam, quia ut patebit Lib. 2. 
q. 2. t mundus non potuit produci ab aeterno. — 
Praeterea, propter majorem durationem non habetur 
infinita perfectio secundum viam Philosophi, quia 
non est majoris perfectionis albedo quae durat per 
decem dies quam quae durat per unam diem ut ha- 
betur /. Ethic. 

Ideo declaratur ratio Philosophi sic : Causa ha- 
bens in virtute sua activa effectus infinitos possibi- 
les produci per motum, est infinita; sed Deus est 
hujusmodi; ergo Deus est infinitus. Minor proba- 



408 Lib. I Sententiarum 

tur, quia Deus habet in virtute sua activa causali- 
tatem omnium causarum secundarum, etc. 

AltUS DoctOT scilicet Thomas part. i. q. 7. <t. 
1. probat infinitatem Dei sic: Forma non recepta 
in materia est infinita; sed forma, scilicet essentia 
Dei, non est recepta in materia; ergo Deus est infi- 
nitus. — Ista ratio non potest stare cum dictis Doc- 
toris cujus est. Arguo enim sic: Forma non recep- 
ta in materia est forma infinita; sed forma Angeli, 
per te, est forma non recepta in materia; ergo An- 
gelus est infinitus. 

Respondet ad illud part. 1. q. I. a. 2. quodli- 
cet Angelus sit finitus quoad superius, est tamen 
infinitus quoad inferius; Deus autem utroque modo 
est infinitus. — Contra, formalitas infinitatis debet 
accipi per intrinsecum essentiae et non per extrin- 
secum, et sic non est in respectu ad causam per 
cujus comparationem dicunt Angelum infinitum. — 
Prceterea, aut major tua est simpliciter vera, et sic 
arguam de Angelo sicut tu de Deo; aut partieu- 
/ariter, et tunc non valet ad concludendum Deum 
esse simpliciter infinitum, quia non est majoris am- 
bitus conclusio quam praemissae ex I. Prior. 

Alii probant Dei infinitatem sic: Deus creat; 
ergo habet potentiam infinitam. T*roba.tur cortsequen- 
tia f quia Deus habet potentiam qua transit super 
extrema distantia in infinitum sicut ens et nihil. — 
Sed ista ratio deficit; primo in antecedente, quia 
est tantum creditum; secundo deficit in probatione 
consequentiae, quia ens creatum et nihil non distant 
in infinitum, quod probo sic: Quando inter aliqua 



DlSTINCT. XLII QVMST. I 409 

«extrema non est distantia media sed ipsa seip- 
sis distinguuntur, tota distantia debet accipi per 
•camparationem ad perfectius extremum. Exemplum 
hujus de Deo et creatura, ubi accipitur ratio distan- 
tiae per comparationem ad Deum. Unde quia De- 
us est infinitus, ideo dicimus inter Deum et crea- 
turam esse distantiam infinitam. Sed inter ens crea- 
tum et nihil non est distantia media, immo ipsa 
seipsis distinguuntur ; ergo tota distantia debet ac- 
cipi per comparationem ad perfectius extremum 
idest ad ens creatum; sed ens creatum est finitum, 
ideo inter ens et nihil non est distantia infinita. 

Ideo adducuntur ad probandum Dei infinita- 
tem aliae rationes. Nam intelligibilia sunt infinita; 
•ergo intellectus simul intelligens illa erit infinitus. 
Sed intellectus Dei est hujusmodi ; ergo Deus habet 
intellectum infinitum, et per consequens essentiam 
et potentiam infinitam. Probatio antecedentis\ quae- 
cunque sunt infinita accipiendo alterum post alte- 
rum, illa si sunt simul sunt infinita; sed intelligibi- 
lia sunt infinita in accipiendo alterum postalterum; 
ergo. Probatio consequentice ; quidquid potest in a- 
liqua plura quorum quodlibet ponit aliquam per- 
fectionem, si potest in infinitatalia habet infinitam 
perfectionem, sicut si posse portare decem lapides 
requirit tantam virtutem; ergo portare infinitos la- 
pides requirit infinitam virtutem. Sed intelligere hoc 
intelligibile requirit tantum perfectionem, et hoc tan 
tam, et sic de omnibus aliis intelligibilibus ; ergo 
intellectus ista intelligens habet infinitam perfectio- 
nem. 



410 Lib. I Sententiarum 

Prceterea\ eminentissimo esse aliquod majuses- 
se, est impossibile; sed Deus est ens eminentissi- 
mum ; ergo impossibile est intelligi aliquod majus 
Deo. Sed si Deus non esset infinitus posset intelli- 
gi majus esse aliquid Deo; ergo Deus est infinitus. 

Ultimo sic: Nihil terminat ultimate actum vo- 
luntatis nostrae, nisi sit formaliter infinitum, quia 
quocunque finito dato, voluntas potest ulterius ap- 
petere; sed quod terminat ultimate actum volun- 
tatis nostrae est Deus; ergo Deus est infinitus. 

Ad primum principale, dico uno modo, quod 
prima propositio est vera de his quae contrarian- 
tur formaliter, non autem de his quae contrarian- 
tur virtualitcr; Deo autem nihil est contrarium for- 
maliter. Hoc atitem non valet, quia major etiam 
est vera de his quae contrariantur virtualiter; si e- 
nim sol haberet caliditatem infinitam virtualiter des- 
trueret simpliciter frigus. — Ideo dicitur aliter, quod 
propositio est vera quando illud quod habet po- 
tentiam infinitam agit de necessitate naturae; Deus. 
autem nihil ad extra se agit de necessitate naturae,. 
ideo non valet. 

Ad secundum nego majorem, non enim est si- 
milis repugnantia ex parte dimensionum in loco, 
et ex parte essentiarum in universo. 

Ad tcrtium dicitur quod major non est vera ni- 
si quando illud quod determinatur in antecedente 
sit finitum. Exemplum: nam philosophi posuerunt 
tempus et motum infinitum, et tamen non es- 
set bona consequentia : iste motus ita est in hoc 



DlSTINCT. XLII QU^EST. II 411 

tempore quod non in alio; ergo est finitus secun- 
dum tempus, quia quod praesupponitur in antece- 
dente est infinitum ex parte temporis, et ita dico 
quod ex parte Dei, quia quod supponitur in ante- 
cedente est infinitum. — Aliter potest dici quod li- 
cet Deus non sit hoc vel illud formaliter, continet 
tamen ea virtualiter, et esse virtualiter tale est per- 
fectius quam esse formaliter tale. 

Ad ultimnm, quando dicitur quod nulla virtus 
movet in non tempore, dico quod Philosophus il- 
lud intelligit de virtute extensa ad extensionem ma- 
gnitudinis, et isto modo non ponitur potentia Dei 
extensa, ut patet ibi per Philosophum. 

QlLESTIO II. 
Secundo quceritur : 

Utrnm Denm esse omnlpotentem posslt probari ratione- 
natnrali. 

Videtur quod sic. I. Richard. /. de Trin.: Ad 
omnia quae fide tenemus non deficit ratio necessa- 
ria; sed Deum esse omnipotentem tenemus fide; er- 
go circa hoc non deficit ratio necessaria. 

2. Praeterea, infinita potentia est omnipotentia ; 
sed infinita potentia potest probari de Deo ratione 
naturali sicut probat Philosophus 8. Phys. ; ergo 
omnipotentia Dei potest probari ratione naturali 
de Deo. 

Contra. Philosophi sequentes rationem natura- 
lem non ponunt Deum omnipotentem eo modo quo- 
ponunt Theologi, ut scilicet possit immediate hv 
omne possibile. 



412 Lib. I Sententiarum 

ClRCA ISTAM QU^ESTIONEM, est una distinctio 
praemittenda de omnipotentia, et deinde solvetur 
►quaestio. 

Quantum ad primum dico quod omni- 
potentia accipitur dupliciter. Uno modo accipitur 
-omnipotentia tnediate, inquantum per omnipotentiam 
agens potest in omne possibile mediantibus causis 
secundis; alio modo accipitur omnipotentia imtne- 
•diate, scilicet quod quando agens ex se circum- 
scripta quacunque causa secunda potest in omne 
possibile. De omnipotentia primo loquuntur philo- 
sophi, sed de omnipotentia secundo modo loquun- 
tur Theologi. 

Ad propositum dico duas Conclusiones ad 
•Quaestionem. 

Prima quod omnipotentia Dei primo modo dicta 
potest demonstrari de Deo ratione naturali, et hoc 
si Dei infinitas est naturaliter demonstrabilis. Nam 
philosophi sicut concedunt Deum infinitum, ita con- 
-cedunt omnipotentem, quia potest in omne possi- 
bile mediantibus causis secundis. Secundo modoau- 
tem infinitas Dei probatur ex Quaest. praeced. 

Secunda Conclusio est quod Deum esse om- 
nipotentem omnipotentia immediate sumpta sicut 
intelligunt eam Theologi non potest pro statu isto 
-demonstrari ratione naturali, tum quia est articulus 
fidei, tum quia si probaretur hoc, probaretur quod 
Deus contineret causalitatem causarum secundarum. 
Sed hoc non valet apud philosophos, quia si Sol 



DlSTINCT. XLII QUjEST. II 413 

contineret causalitatem bovis, non propter hoc con- 
cederent philosophi quod Sol posset producere- 
bovem immediate; tum quia philosophi non po- 
tuerunt concludere ratione naturali Deum posse- 
contingenter causare; ergo non potuerunt conclu- 
dere naturaliter Deum posse immediate in om- 
nem effectum sive in quodcunque in quod potest 
mediantibus causis secundis. 

Ad primum principale, concedo quod ad 
ostendendam Dei omnipotentiam non deficiunt ne- 
cesse rationes in se, verumtamen istae non sunt in 
nobis naturaliter evidentes pro statu isto. 

Ad secundum patet quomodo infinitas aliter su- 
mitur pro omnipotentia apud philosophos, et aliter 
apud theologos; unde philosophi non ponerent in- 
finitatem esse illam omnipotentiam quam ponunt 
theologi. 




Distinctio XLIII. 

Quidam tamen de suo. 

Circa istatn Distinctionem 4J. qu&ritur: 

Qu^stio I. 

Utrum Deus possit faeere luflnltum ln aetn. 

Videtur quod sic. 1. Quia plus potest Deus fa- 
cere quam homo cogitare; sed homo potcst cogi- 
tare esse aliquid infinitum in actu; ergo. 

2. Praeterea, imaginatio non decipitur; sed ima- 
ginatio dicit extra ccelum esse spatium infinitum; 
ergo cst infinitum in actu. 

3. Praeterea, universum aut est finitum aut in- 
finitum. Si est infinitum, habetur propositum; si 
non est infinitum, ergo clauditur aliquo, et quae- 
ram dc illo quo clauditur sicut de priori, et sic in 
infinitum, quia aut est finitum aut infinitum ; si in- 
finitum, habetur propositum, etc. , et illa fuit ratio 
antiquorum Philosophorum ad probandum infinitum 
esse, ut patet j. Pliys. 

In contrarium est Philosophus j. Pkys. et in 
/. de ccelo et mundo, ubi probat multipliciter quod 
impossibile est esse aliquod infinitum. 

Ad evidentiam HUIUS QU^fcSTIONlS, praemitto 
unum quod praemittit Philosophus J. P/iys.., scilicet 



DlSTINCT. XLIII QU^EST. I 415 

<juod infinitum dicitur tripliciter. Uno modo dicitur 
infinitum, quod non est de genere transibilium, si- 
-cut vox dicitur invisibilis, quia non est de genere 
visibilium, et isto modo punctus dicitur infinitus. 
Secundo modo dicitur infinitum, quod est de genere 
transibilium, et habet transitum inconsummabilem, 
idest difficilem sicut profunditas maris. Tertio modo 
dicitur infinitum, quod est de genere transibilium, 
verumtamen habet transitum inconsummabilem, quia 
simpliciter caret fine. Et de infinito isto modo sump- 
to quaeritur hic. — His praemissis dico quod sunt 
hic duo videnda. Primo, si Deus potest facere 
infinitum secundum magnitudinem. Secundo, si po- 
test facere infinitum secundum multitudinem. 

Quantum ad primum dicit nna opinio 
quod sic, quia Deus potest facere quidquid non im- 
plicat contradictionem ; sed esse infinitum secundum 
magnitudinem non implicat contradictionem ; ergo 
hoc est Deo factibile. Probatio minoris : quando a- 
liquid est inclifferens ad plura, non implicat con- 
tradictionem si ponitur sub altero illorum ; sed quan- 
titas est indiffercns ad infinitum et ad finitum, per 
Philosophum 7. et^. PJiys ; ergo non implicat con- 
tradictionem si ponitur sub aliquo illorum, scilicet 
sub esse infinito. — Prcetcrea, probatur cadem /#/- 
7ior, sic: non implicat contradictionem quando su- 
bjectum ponitur sub propria passione; sed infinitas 
cst propria pissio quantitatis; ergo. 

Alia Opinio est ad oppositum, scilicet quod 
infinitum non sit factibile, quia quod implicat con- 



4i 6 Lib. I Sententiarum 

tradictionem non est factibile; sed esse magnitudi 
nem infinitam extra Deum implicat contradictionem; 
ergo non potest fieri. Probatio minoris: omne in- 
finitum, ut sic, est independens; omne autem fac- 
tum est dependes; ergo si Deus faceret magnitu- 
dinem infinitam esset independens et dependens, 
quae sunt contradictoria. 

Praeterea, illud quod est minus infinito, necessa- 
rio est finitum ex <?. Phys. ; sed omne aliud a Deo, 
necessario est minus infinito, scilicet Deo ; ergo ni- 
hil aliud a Deo potest esse infinitum. 

Praeterea, ad idem arguitur rationibus Philoso- 
phi in j, Phys.: nullum terminatum superficie est 
infinitum ex 8. Phys.: sed omnis magnitudo est 
terminata superficie; ergo nulla magnitudo est in- 
finita. 

Praeterea, omnis magnitudo est mobilis, quia est 
inloco; sed magnitudo infinita non potcst • moveri ; 
ergo non potest esse aliqua magnitudo infinita. Pro- 
batio minoris: illa magnitudo aut movetur molu 
recto et hoc non, quia jam non esset infinita, quia 
haberet aliquem locum extra se ad quem posset 
moveri. Aut movetur motu circulari y et hoc non, 
quia supponitur quod in motu ejus quod movetur 
circulariter imaginaretur unum centrum ; tunc du- 
cantur lincae a centro usque ad circumferentiam, 
lineae erunt distantes in infinitum, quia distantia 
quae interjacet est infinita ; sed infinita distantia non 
potest pertransiri; ergo. 

Praeterea, illa magnitudo aut est naturalis aut 
mathematica. Si est naturalis, ergo est finita, quia 



DlSTINCT. XLIII QUvEST. I 417 

omnium natura constantium certus et determinatus 
est terminus magnitudinis et augmenti, 2. de Anima, 
Si autem est mathematica, ergo habet habitudinem 
ad magnitudinem naturalem; sed magnitudo natu- 
ralis est finita; ergo ista magnitudo mathematica 
est finita. 

Ultimo sic: Quod impossibile est intelligi, im- 
possibile est fieri; sed impossibile est intelligere li- 
neam infinitam in actu per Commentatorem /. Mc- 
taph.; ergo. — Puto quod ista ratio habeat fun- 
damentum falsum, quamvis conclusio sit vera, quia 
si virtus rationis valeret, sequeretur quod esset pos- 
sibile infinitum in actu, quia intellectus divinus po- 
test hoc intelligere. 

Ad argumentum praecedentis opinionis dico per 
interemptionem minoris. — Ad probationem pri- 
mam t quando dicitur quod quantitas est indifferens 
ad finitum et infinitum, dico quod infinitum est 
duplex, ut patet j. Pliys., quia est infinitum in 
actu pcrfccto et est infinitum in actu permixto po- 
tentiae cujus esse est in fieri, ita quod acceptum 
semper est finitum, quamvis in accipiendo proce- 
das in infinitum. Exemplum Philosophi ibidem est 
de diebus agonistarum, et sic concedo quod quan- 
titas est indifferens ad infinitum isto secundo mo- 
do sumptum. Eodem modo dico ad sccundam pro- 
bationcm de propria passione. 

De seeundo Articulo fuit error Avicennae 
et Algazelis, ut patet in /. Mctapli., quod multi- 

27 



4i 8 Lib. i Sententiarum 

tudo infinita est possibilis. Sed hoc communiter 
non tenetur, quia nullum numeratum vel numera- 
bile est infinitum; sed omnis multitudo est nume- 
rata vel numerabilis; ergo nulla multitudo potest 
esse infinita. — Prceterea, nullum mensuratum est 
infinitum ; sed omnis multitudo est mensurata uni- 
tate; ergo nulla multitudo est infinita. — Prcete- 
rea, omnis species eo ipso quo species est, est ter- 
minata et finita; sed omnis multitudo est in aliqua 
specie; ergo omnis multitudo est terminata et fi- 
nita. 

Ad primum PRINCIPALE, dico quod homo non 
potest intelligere magnitudinem vel multitudinem 
infinitam in actu, sed successive tantum in acci- 
piendo alterum post alterum, tamen acceptum sem- 
per est finitum. 

Ad secundnm respondet Philosophus in fine j. 
Phys. quod imaginationi non est credendum, ubi 
ait Commentator: imaginatio sequitur ens, et non 
ens imaginationem. 

Ad tertium respondet Philosophus ibidem, quod 
aliud est claudi sive terminari, aliud est finiri, nam 
quod clauditur aliquo clauditur, sed quod finitur 
potest seipso finiri. Quando ergo quaeris quod uni- 
versum aut est finitum aut infinitum, dico quod 
est finitum: et cum infers: ergo aliquo clauditur, 
nego, sed concedo quod finitur in se. 



DlSTINCT. XLIII QUjEST. II 419 

QUjESTIO II. 

Secnndo quceritur : 

Utrum inter qnaslibet species unlYersi Deus possit fa- 
•eere aliam speeiem medlam* 

Videtur quod non, quia inter immediata non 
cadit aliquod medium ; sed species universi sunt im- 
mediatae, sicut patet de specie elementi et elimen- 
tati; ergo. 

In contrarium arguitur, quia aliter Deus non 
^esset omnipotens. 

ClRCA ISTAM QU.ESTIONEM sunt tres opiniones, 
-duae extremae et una media. 

Una dicit quod non, et arguit sic: Species se ha- 
bent ut numeri, ex 8. Metaph.; sed inter duos nu- 
meros immediatos non cadit alius numerus medius, 
^icut patet in binario et ternario; ergo inter duas 
species non potest fieri alia species media. 

Prceterea y natura plus abhorret vacuum specie- 
rum quam vacuum corporum; sed natura non pa- 
titur vacuum corporum; ergo nec vacuum specie- 
rum. Sed si fieri posset species media inter duas 
species, poneretur ibi vacuum; ergo. 

Alia opinio tenet oppositum, scilicet quod in- 
ter quascunque duas species Deus potest facere spc- 
ciem mediam. Cujus ratio est quia distinctio spe- 
cierum sumitur penes distinctionem, et penes diver- 
sos gradus imitabilitatis ; sed inter quoscunque duos 
gradus imitabilitatis est accipere alium gradum imi- 



420 Lib. I Sententiarum 

tabilitatis in infinitum ; ergo inter quascunque duas 
species Deus potest facere aliam speciem medianu 
Minor probatur, quia sicut inter quaelibet duo punc- 
ta in linea possunt assignari puncta infinita, ita in- 
ter duos gradus imitabilitatis possunt accipi infi- 
niti alii. 

Tertia opiftio mediat, quia quaedam sunt 
species immediatae, quaedam autem mediatae, et hoc 
supposito quod species non consistant in indivisi- 
bili sed habeant inter se latitudinem quamdam. In~ 
ter species autem immediatas non potest fieri spe- 
cies media, quia hoc repugnat, scilicet quod sint 
species immediatae, et quod possit inter eas fieri 
species media. Et ponit exemplum de specie ele- 
menti et elementati, sive corporis simplicis et mixt\ 
ubi nullo modo cadit species media; loquendo au- 
tem secundo modo, sic conceditur quod inter duas 
species Deus potest facere aliam speciem. 

Si teueatur ista opinio respondetur ad/r/ ;////;// 
argumentum primae opinionis, quod illa similitudo 
non est simpliciter vera. Species enim numcri con- 
stituuntur per unitatem indivisibilem. Species autem 
rerum constituuntur per formas habentes latitudi- 
nem. — Ad secundum conceditur totus primus syl- 
logismus, sed negetur minor prosyllogismi, quia 
Deus posset extra illum mundum creare alium mun- 
dum, et tamen propter hoc non poneretur vacuum 
specierum ibi. 

Ad primum autem secundae opinionis, dicitur 
quod duae species immediatae sic se habent quod 



DlSTINCT. XLIIl QU^EST. II 42 1 

inter eas non cadunt alii gradus imitabilitatis. Et 
cum probatur per simile de punctis in linea, dici- 
tur quod non est simile, quia puncta dicunt priva- 
tionem, gradus autem imitabilitatis non. 

Ex dictis patet ad argumenta principalia y quia 
primum argumentum probat de speciebus immedia- 
tis, de quibus conceditur quod inter eas non cadit 
species media. 




Distinctio LXIV. 

Nunc restat discutiendum. 

Circa Distinctionem 44. quaritur: 
Qu^stio I. 

Utmm Deus potuerit faeere mundum meliorem quan» 
fecit. 

Videtur quod non. 1. Quia si Deus potuerit 
facere mundum meliorem quam fecit, ergo fuit in- 
vidus; sed in Deo non cadit invidia; ergo Deus 
non potuit facere mundum meliorem. Confirmatur 
ista ratio per Augustinum Lib. contra Maxim. 
quia si Deus non genuit Filium sibi aequalem et 
potuit, ergo fuit invidus ; ergo a simili arguitur hic 
in proposito sicut deducit Magister in litera. 

2. Praeterea, Augustinus 3. Dc libcro arbitrio, 
quidquid occurrit melius in rebus, cogita Deum fe- 
cisse. 

In contrarium est Magister in litera. Et Augu- 
stinus super Genesim ad litcram, potuit, inquit, 
Deus facere hominem meliorem qui non peccaret 
nec peccare potuisset. 

AD EVIDENTIAM HUJUS QUifcSTIONIS, praemitto. 
istam distinctionem, quod mundus potest conside- 
rari vel quantum ad naturas creatas secundum se„ 



Distinct. XLIV Qu^st. I 423 

vel quantum ad ordinem creaturarum. Et iste ordo 
est duplex, ut patet 12 Mctapk., quia creaturae 
habent unum ordinem ad Deum tamquam ad prin- ' 
cipem, et alium ordinem inter se. Ideo circa istam 
quaestionem, primo, oportet videre si Deus potuit 
facere mundum meliorem quantum ad naturas crea- 
turarum, secundo, si Deus potuit facere mundum 
meliorem quantum ad ordinem. 

De primo dicitur quod non, maxime quan- 
tum ad esse substantiale creaturarum, quia esse 
substantiale cujuslibet consistit in indivisibili, et sic 
non recipit magis aut minus. 

Alia opinio dicit quod Deus potest facere mun- 
dum meliorem quantum ad esse substantialc, et 
quantum ad esse accidentale creaturarum, quia po- 
nit quod esse cujuslibet creaturae habeat latitudi- 
nem, et non consistit in indivisibili. Et confirmatur 
hoc, quia totum universum fuit melius in statu in- 
nocentiae, similiter erit melius post diem judicii. Et 
similiter omnes animae sunt ejusdem speciei, et ta- 
men una anima est melior altera. Dicere enim quod 
anima Christi non sit melior animae Judae est erro- 
neum, ut patet per articulum excommunicatum . 

De secundo Articulo dicitur quod Deus 
non potest facere mundum meliorem, nec quantum 
ad ordinem creaturarum ad Deum, nec quantum 
ad ordinem creaturarum inter se, quia quilibet or- 
do est optimus, optimum autem non potest melio- 
rari. Exemplum ponitur de cithara, in qua quando 



424 Lib. I Sententiarum 

chordae sunt bene ordinatae, non potest illa ordi- 
natio meliorari. 

Contra hoc objicitur quod primus ordo possit 
meliorari, nam ordo creaturarum ad Deum non 
est nisi quaedam tendentia creaturarum in ipsum; 
sed ista tendentia potest meliorari, et de facto me- 
lioratur, sicut patet de animabus, quae diversis tem- 
poribus melius tendunt in Deum; ergo. — Prate- 
rea, videtur quod ordo creaturarum inter se pos- 
sit meliorari, quia accipiendo omnes creaturas ut 
ordinantur ad hominem, iste ordo potest melio- 
rari, quia iste ordo est subjectio creaturarum ad 
hominem; sed ista subjectio potest meliorari, ut 
patet, quia fuit melior in statu innocentiae ista sub- 
jectio quam sit modo; ergo videtur quod univer- 
sum quantum ad istum duplicem ordinem, possit 
meliorari. — Ideo dico quod Deus potuit et po- 
test facere mundum meliorem tam quantum ad 
esse substantiale, quam quantum ad esse acciden- 
tale creaturarum, et tam in ordine creaturarum ad 
Deum, quam in ordine creaturarum inter se. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, nego consequentiam ; 
cujus ratio est quia invidia opponitur charitati. 
Ideo ubi ex charitate teneor velle bonum alicui, 
si nolo est invidia; Deus autem non tenetur, nec 
obbligatur ex charitate velle bonum creaturae, ideo 
si non facit creaturam meliorem, non est ibi in- 
vidia. — Ad aliud autem quod adducit pro con- 
firmatione, de Filio Dei, dico quod non est simile 
quia Pater tenetur velle Filio aequalitatem ex cha- 



DlSTINCT. XLIV QUiEST. I 425 

ritate, quia communicat sibi essentiam quae est 
fundamentum omnis bonitatis. 

Ad secundum dico quod illa auctoritas Augu- 
stini non plus dicit nisi quod nihil occurrit me- 
lius in creatura quam esse volitum a Deo, quia 
•eo est bonum in creatura quo volitum a Deo. Et 
sic est tantum dicere ac si diceretur: quaecunque 
voluit fecit, et hoc est verum, sed non est contra 
•Conclusionem nostram. 




Distinctio XLV. 

Nunc de voluntate Dei . 

Circa istam Distinctionem scilicct 4J. qu&ri- 
tur primo : 

QUiESTIO I. 
Utrum Deus rellt allad a se. 

Videtur quod non. 1. Quia in Deo idem est 
esse et velle; sed Deus non est aliud a se: ergo 
Deus non vult aliud a se. 

2. Praeterea, quod vult aliud a se est imperfec- 
tum, quia appetit aliquid aliud quam se; sed Deus 
non est imperfectus; ergo non vult aliud a se. 

Contra. Apostolus /. Epist. Thess. c. 4. : Haec 
est voluntas Dci sanctificatio vestra. 

ClRCA ISTAM QU^STIONEM duo sunt videnda. 
Primo, si in Dco est voluntas ; secundo y si vult aliud 
a se. 

Veritas primi Articuli patet ex dictis 
supra Dist. 35. 

De secundo Articulo dico quod Deus vult 
alia a se. Sed dubium est de modo quo vult alia 
a se. Et ideo est notandum quod creaturae habent* 



DlSTINCT. XLV QUiEST. I 427 

duplex esse, unum inquantum sunt objecta cogni- 
ta a Deo ab aeterno; aliud esse habent extra inquan- 
tum sunt productae. Et sic dico duas Conclusiones. 

Prima quod Deus necessario et ab aeterno vult 
creaturas inquantum sunt objecta cognita. Cujus 
ratio est, quia eadem necessitate vult Deus creatu- 
ras ut objectum cognitum, qua necessitate vult se 
perfecte intelligere; sed Deus ab aeterno vult se 
perfecte intelligere omne intelligibile ; ergo ab ae- 
terno vult creaturas in esse cognito. — Sed dubi- 
um est hic de malo, quomodo Deus malum cogno- 
scit ut ponitur objectum cognitum. Et est dicen- 
dum quod in Deo ponitur duplex notitia, una sim- 
plicis apprc/iensionis, alia approbationis ; Deus au- 
tem non cognoscit malum notitia approbationis, 
sed notitia simplicis apprehensionis. 

Seciinda Condusio est quod Deus vult crea- 
turas ut sunt extra contingenter tantum et non ne- 
cessario. Cujus ratio est, quia sic Deus vult alia a 
se ut habent esse extra, et quomodo producitea; 
sed producit ea contingenter ; ergo vult ea contin- 
genter et non necessario. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, dicoquod sicut velle 
et esse sint idem in Deo realiter, non tamen sunt 
idem formaliter. Vel secundum alios, distinguuntur 
SQCundum rationem, quia unum connotat objectum,. 
et alterum non. 

Ad secundnm dicendum quod major est vera 
in agentibus creatis, est autem falsa in Deo ; Deus- 
enim vult alia a se ut communicet eis suam per- 



428 LlB. I Sententiarum 

fectionem, et non ut recipiat perfectionem ab eis. 

QUifcSTIO II. 
Secundo qtuzritur : 
Utrum Beus Tellt mala flerl. 

Et videtur quod sic, quia Deus vult quidquid 
pertinet ad decentiam universi. Sed malum esse per- 
tinet ad decentiam universi; secundum Dionysium 
cap. 4. de Divinis nominibus. 

In contrarium est Magister in Iitera. 

ClRCA ISTAM QUjESTIONEM, est primo una dis- 
tinctio praemittenda, secundo est quaestio solvenda. 

Quantum ad primum dico quod malum 
est triplex, scilicet malum naturce, scilicet ut quis 
nascatur caecus, secundo est malum poence quo ali- 
•quis punitur, tertio est malum culpce quo quis re- 
probatur. 

De secundo Articulo dico tres Conclusio- 
nes: 

Prima quod Deus non potest velle malum ab- 
solute loquendo de ratione mali, quia illud non po- 
test esse volitum quod est extra formalem rationem 
•objecti voluntatis; sed malum sub ratione mali est 
•extra formalem rationem objecti voluntatis; ergo. 

Secunda Conclusio est quod malum naturae 
et malum poenae potest Deus velle per accidens, 
quia illud potest esse volitum a Deo per accidens un- 
Ae provenit universo majus bonum; sed ex malo 



Distinct. XLV QUjEST. II 429 

naturae et ex malo pocnae potest universo evenire 
majus bonum; ergo. Minor probatur quantum ad 
malum natura, quia ex corruptione unius sequitur 
generatio alterius in universo. Similiter probatur de 
malo pcen<s> quia provenit universo manifestatio di- 
vinae bonitatis. 

Tertia Conclusio est si malum culpae potest 
Deus velle fieri. Et haec est opinio Hugonis, quod 
malum culpae potest esse volitum a Deo per acci- 
dens, quia malum pertinet ad decentiam universi. 

Alia est opinio Magistri, quod non, quia illud 
non potest esse volitum a Deo nec per se nec per 
accidens, quod non potest habere bonum recompen- 
sans; sed malum culpae non potest habere bonum 
recompensans ; ergo. 

Praeterea, voluntas volens malum culpae sive- 
per se sive per accidens est obliqua et torta ; sed vo- 
luntas divina mullatenus est torta vel obliqua; er- 
go voluntas Dei non potest velle malum culpae nec 
per se nec per accidens. 

Tertia opinio aliquorum modernorum dicit qu- 
od Deus non vult malum.culpae voluntate efficaci, 
sed vult illud voluntate permissiva, quia permittit 
illud; ergo. 

Si teneatur opinio Magistri potest dici ad argu- 
mentum principale, quia malum culpae non facit 
decentiam universi. Et quando probatur per Diony- 
sium, dico quod loquitur de malo pcenae et non 
de malo culpae. 



Distinctio XLVI. 

Hic oritur Quaestio 

Circa istam Distinctionem 46. quceritur : 

QUjESTIO I. 
Utrum voluntas Dei slt mntabilis. 

Videtur quod sic. /. Quia dictum est Ezechiae 
per Isaiam prophetam; dispone domui tuae quia 
morieris et non vives; sed tunc non fuit mortuus 
Ezechias, immo addidit ei 15 annos vitae; ergo. 

2. Praeterea, aliquis peccator existens in mortali 
peccato Deus vult eum damnari, cum autem con- 
vertitur non vult quod damnetur; ergo vuluntas 
divina mutatur. 

In contrarium est Magister in litera. 

ClRCA ISTAM QU.ESTIONEM, primo praemittitur 
una distinctio, sccundo solvetur quaestio. 

Quantum ad primum dico cum Magi- 
stro quod voluntas Dei accipitur a sanctis duplici- 
ter, scilicet pro voluntate beneplaciti, de qua ait 
Apostolus : Ut probetis quae sit voluntas Dei bene- 
placens et perfecta. Secundo accipitur pro voluntate 
signi. — Loquendo autem de voluntate beneplaciti 
adhuc distinguitur in voluntatem antecedentem et 



Distinct. XLVI Qu^st. I 431 



voluntatem consequentem. Vocatur autem voluntas 
antecedens voluntas conditionata, sicut loquitur A- 
postolus : Deus vult omnes homines salvos fieri , hoc 
enim est intelligendum de voluntate antecedente, 
quae est conditionata, ut patebit in Qucest. seq. 
Voluntas autem consequens est voluntas determinata 
de isto salvando. Et dicitur consequens, quia se ha- 
bet per additionem ad primam. — Vel aliter se- 
cundum alios voluntas antecedens est ista quae re- 
spicit naturam absolute; voluntas consequens dici- 
tur quae respicit personam et actus personales; et 
hoc dictum sit quantum ad voluntatem beneplaciti. 
De voluntate autem signi est distinguendum 
sicut distinguit Magister in litera. Nam secundum 
eum distinguitur in prceceptum, prohibitionem, con- 
silium, permissionem et operationem. Cujus ratio est 
quia Deus per voluntatem suam ordinavit homi- 
nem ad vitam aeternam. — In ista autem ordina- 
tione sunt aliqua promoventia, aliqua impedientia, 
aliqua indiffercntia. Respectu promoventium est prce- 
ceptum ; respectu impedientium est prohibitio ; sed 
respectu indifferentium est consilium. Verum, quia 
-ad salutem concurrit Iiberum arbitrium, et liberum 
arbitrium est indifferens ad bonum et ad malum, 
ideo quando convertit se ad malum est permissio 
quando autem convertit se ad bonum est operatio 
sive promotio. 

De secundo Articulo dico duo : quod vo- 
luntas signi est mutabilis, quod patet per multa in 
Veteri Testamento, quae fuerunt sub praecepto quae 



432 ^ Lib. I Sententiarum 

hodie non sunt sub praecepto, ut sacrificia arietum,. 
etc. — Secundo dico quod voluntas beneplaciti in 
Deo est immutabilis, quia quidquid est in Deo in- 
trinsecum, est immutabile ; sed voluntas beneplaciti 
est Deo intrinseca, voluntas autem signi non, quia 
signum est in aliquo eftectu extra; ergo voluntas 
beneplaciti est omnino immutabilis in se, tamen in- 
quantum connotat volitum extra potest dici muta- 
bilis secundum rationem. Et sic dicimus, Deus vult 
aliquem salvare pro uno nunc in quo est in gratia, 
et pro alio non, in quo est in peccato, licet sit una 
et eadem voluntas. 

Et* per ista patet ad argumenta principalia. 

Qu.«STlO II. 

Sccundo quceritur: 

Utrnm In Dco vduiitas fceneplacitl semper Impleatur. 

Videtur quod non quia Apostolus dicit ad 
Tim.\ Deus vult omnes salvos fieri ; sed certum 
est quod non omnes homines salvi fiunt ; ergo vo- 
luntas Dci non semper impletur. 

Contra. In Psalm. dicitur, omnia quaxunque vo- 
luit Dominus fccit. 

Al) istam QU/ESTIONEM breviter dico quod vo- 
luntas Dei semper impletur. Cujus ratio est quia 
ista voluntas, cui nihil resistere potest si est efficax 
sempcr impletur. Sed voluntas Dei est hujusmodi 
juxta illud Apostoli: Voluntati ejus quis resistet? 
Ergo in Deo voluntas beneplaciti semper impletur. 



DlSTINCT. XLVI QU^ST. I 433 

Ad primum in CONTRARIUM dicitur multipli- 
citer. Primo secundum expositionem Augustini, quia 
exponit Apostolum sic: Deus vult omnes homines 
salvos fieri, idest qui salvi fient, ita quod omnis 
qui salvus fit, voluntate Dei salvus fit — Alio 
modo exponitur sic quod auctoritas est vera pro 
generibus singulorum, et non intendit eam dicere 
veram esse pro singulis generum. Ita ut sit distri- 
butio accommoda sub isto sensu, videlicet, vult om- 
nes homines salvos fieri, idest aliquos de omni sta- 
tu sive parvo sive magno, vult salvos fieri. — Tcr- 
tio modo exponitur: Vult omnes homines etc. vo- 
Iuntate antecedente quae est conditionata, non au- 
tem voluntate consequente quae est determinata, et 
est talis sensus : Deus vult omnes salvos fieri sub 
ista conditione, si non ponunt obicem mortaliter 
peccando. 



2* 



Distinctio XLVII. 

Voluntas quippe Dei. 

Circa istam Distinctionem 47. quceritur primo* 

QUjESTIO I. 

Utrum aliquid creniat In nniverso praeter Yolnntatem Del. 

Et loquitur hic de voluntate bencplaciti. 

Videtur quod non. 1 Quia Deus est omnipotens; 
sed si aliquid eveniret praeter ejus voluntatem, non 
esset omnipotens; ergo. I 

2. Pneterea, idem est in Deo scientia et volun- J 
tas beneplaciti; sed nihil evenit in universo praeter 

Dei scientiam; ergo nihil evenit in universo praeter 
ejus voluntatem. 

3. Praeterea, nihil evenit in entibus praeter prin- | 
cipium effectivum omnium entium; sed voluntas I 
Dei est principium effectivum omnium entium; er- * 
go nihil evenit in entibus praeter Dei voluntatem. 

In contrarium est Magister in litera. 

CIRCA ISTAM QUAESTIONEM sunt duo videnda. 
Primo, si aliquod bonum evenit in universo prae- 
ter Dei voluntatem; secundo, si omne malum cul- 
pai evenit in universo praeter Dei voluntatem. 



Distinctio XLVII Qu,£ST. I 435 

Quantum ad primum dico quod nullum 

bonum evenit in universo praeter Dei voluntatem, 

■quod probatur sic: In essentialiter ordinatis, quod 

est per se agens respectu prioris, est per se agens 

respectu posterioris. Sed ista bona inferiora habent 

ordinem essentialem ad bona superiora, quae sunt 

intelligentiae, ccelum et animae rationales; cum er- 

go Deus sit per se agens respectu istorum bono- 

rum superiorum, sequitur quod sit per se agens re- 

spectu omnium bonorum inferiorum, et per conse- 

«quens nullum bonum evenit in universo praeter Dei 

voluntatem. Quod autem Deus sit per seagens res- 

pectu omnium bonorum superiorum, patet, quia 

bonitas participata est ab alio effective ; sed bonitas 

illorum est participata; ergo oportet quod sit ab 

aliqua causa, effective. Illa autem causa vel est De- 

us, et habetur propositum, vel aliqua alia, et quae- 

retur de illa sicut de prima, quia cum illa causa 

non sit Deus, hab^bit bonitatem participatam. — 

Prcetcrea, ad quaecunque extendit se objectum 
-alicujus potentie, ad eadem extendit se virtus illius 
potentiae ; sed objectum voluntatis divinae est bo- 
num simpficiter, et illud extendit se ad omnia bo- 
na; ergo virtus divina extendit se ad omne bonum, 
«et sic nullum bonum evenit praeter Dei volunta- 
tem. 

De secundo Artictilo dico quod malum 
<ulpae evenit praeter Dei voluntatem, quiasicutest 
in ordine agentium naturalium, ita suo modo est 
in ordine agentium per voluntatem. Sed in agen- 



436 Lib. I Sententiarum 

tibus naturalibus defectus qui eveniunt in pirticula- 
ribus, non reducuntur in causam universalem sed 
in casum particularem. Exemplum, patet in corpo- 
ribus monstruosis, in quibus defectus non reducun- 
tur in ccelum, quod est causa universalis, sed in 
agens particulare. Ergo similiter malum sive defec- 
tus culpae non reducitur in Dei voluntatem, quae 
est causa universalis. Praterea, illud ad quod volun- 
tas neutraliter se habet, si evenit, non evenit secun- 
dum voluntatem illam ; sed voluntas divina neutra- 
liter se habet ad malum culpae; ergo. Prcetcrca, 
justus judex non judicat aliquem de illoquod eve- 
nit secundum voluntatem judicis; sed Deusjudicat 
hominem de malo culpae; ergo malum culpae non 
evenit secundum voluntatem Dei. 

AD PRIMUM PRINCIPALE dico quod aliud est 
evenire prceter voluntatem Dei, et aliud est eve- j 
nire contra voluntatem Dei; nam si eveniret ali- 
quid contra voluntatem Dei, non esset omnipo- 
tens, sed cum aliquid evenit prseter Dei volunta- 
tem, non impeditur ejus omnipotentia. 

Ad sccundum dico sicut pluries dictum est in 
superioribus, quod voluntas et scientia non sunt 
formaliter idem; vel secundum alios, non sunt idem 
secundum rationem intelligentiae. 

Ad tertium dicendum quod aliter loquendum 
est de effectione, et aliter de defectionc, nam pec- 
care non est efficere sed deflcere. Major autem ar- 
gumenti est vera de effectione, non autem de de- 
fectione. 



DlSTINCT. XLVII QU/EST. II 437 

QUiESTIO II. 

Secundo guaritur: 

Utram Deas poesit pneelpere malnm. 

Videtur quod sic. 1. Furtum est malum ; sed 
Deus praecepit filiis Israel furtum, ut patet Exo- 
di* cum praecepit filiis Israel ut acciperent ab 
AZgyptiis vasa aurea, etc. ; ergo Deus praecepit 
malum. 

2. Praeterea, fornicari est malum; sed Deus 
praecepit Oseas quod acciperet uxorem fornicariam 
•et faceret filios fornicationum ; ergo. 

Contra. Qui praecipit maltim actor est mali; 
sed Deus non est actor mali ; ergo non potest prae- 
•cipere malum. 

Ad evidentiam hujus qu^estionis, praemitto 
■quod malum potest accipi dupliciter. Uno modo 
Jormaliter, ut dicit rationem defectivam. Alio mo- 
do quasi materialiter, scilicet quando talis actus 
esset malus, nisi fieret ex praecepto divino. His 
praemissis dico ad qua^stionem duas Conclusiones. 

PrimUy quod D^us non potest praecipere 
malum formaliter, quae est ratio defectiva, quia 
Deus nihil praecipit nisi quod cadit sub objecto 
•suae voluntatis quod est bonum; sed ratio defec- 
tiva excludit rationem boni; ergo. — Pratcrca, 
■si Deus posset praecipere malum sub ratione mali 
vel defectiva, tunc idem actus factus ab homine 
posset esse meritorius et demeritorius. Meritorius 
«quidem inquantum praecipitur a Deo, demeritorius 



438 Lib. I Sententiarum 

autem propter deforraitatem et rationem defecti- 
vam. 

Secunda Conclusio est opinio aliquorum, 
quod Deus potest praecipere malum materialiter, 
quando scilicet esset malum nisi fieret ex praecep- 
to Dei, quia Deus potest praecipere illud unde se- 
quitur bonum; sed multa mala sunt quae videntur 
mala, et ex eis sequitur magnum bonum, sicut 
verbi gratia: Si Deus praecipit quod aliquod alie- 
num sit meum proprium, si accipio hoc proprium 
jam non est malum sed bonum. 

Et per hoc patet ad primum principale, nam 
praecepit filiis Israel ut acciperent ab yEgyptiis 
vasa, etc. quia ^Egyptii gravaverant filios Israe! et 
damnificaverant eos in bonis corporalibus. Ideo 
justo judicio ea quae erant /Egyptiorum data 
sunt filiis Israel a Deo. 

Ad secundum dicendum secundum aliquos, quod 
ista fornicatio intclligitur spiritualiter ct noncarnaliter; 
et mulier ista quam Deus praecepit ei accipere fuerit 
gentilis, et sic fuerat fornicata a Deo per idolola- 
triam. Si autem intelligatur carnaliter potest dici 
quod prius fuerat fornicata, sed quando accepit 
eam, accepit illam in uxorem propriam. 




Distinctio XLVIII. 

Credendum quoque est 

Circa Dist. illam ultimam quceritur brcvitcr: 
Qu^stio I. 

Utrum Yoluntns creatn conformis Toluntati dlvliup scm- 
per sit recta. 

Videtur quod sic, quia sicut intellcctus creatus 
ad intellectum increatum in veritate, ita voluntas 
creata ad increatam in bonitate. Sed intellectus crea- 
tus conformis intellectui increato semper est verus. 
Ergo voluntas creata conformis voluntati increatse 
semper est bona sive recta. 

Contra. Deus voluit pati Christum, et Judrei 
sive crucifixores voluerunt pati Christum, et volun. 
tas Judaeorum fuit perversa. 

Ad evidentiam hujus QUiESTioNis est scien- 
dum quod voluntatem crcatam esse conformem vo- 
luntati increatae potest intelligi dupliciter, quia vel 
quoad volitum, vel quoad hoc quod cst regula vo- 
lendi per modum praecepti. His prsemissis dico 
quod si quaeris : 

Utrum voluntas creata sit rccta si cst confor- 
mis divince voluntati iu vo/ito t dico quod non ex 
hoc quod voluntas divina est causa bonitatis in obje- 



440 Lib. I Sententiarum 

cto sive in volito; nam ex hoc quod Deus vult 
aliquid, illud est bonum, voluntas autem creata e 
converso, quia voluntas creata non est causa boni- 
tatis in objecto, sed e converso, quia objectum est 
bonum ideo voluntas illud vult. 

Si autem quaeratur : Utrutn voluntas creata con- 
formis divince voluntati per imitationem, inquan- 
tum est regula volendi per modum prcecepti, sit bo- 
ua, dico quod sic, quia necesse est devenire ad a- 
liquam volitionem et ad aliquam voluntatem om- 
nino inobliquabilem ; sed haec non potest esse nisi 
voluntas Dei; ergo si nostra voluntas ipsi confor- 
metur non per similitudinem tantum, sed per imi- 
tationem, ex eo quod sequitur ipsam per modum 
praecepti, ut est regula, est bona sive recta. 

Ad argumentum principale, dico quod ma- 
jor est falsa, quia veritas intellectus dependet ab 
objecto tantum; sed rectitudo in voluntate depen- 
det ex objecto, et cum hoc ex circumstantiis de- 
bitis; sed nobilissima circumstantiarum est circum- 
stantia finis. Et quia voluntas nostra non est per- 
fectissime alligata ultimo fini dum sumus in via; 
ideo requiruntur multa ad conformitatem illius fi- 
nis qui est Alpha et Omega, principium et finis, 
ipsi laus et gloria in sempiterna saecula. Amen. 

Explicit Liber primus. 



INDEX QU.ESTIONUM 

Commantarii Fr. Potri de Aquila Ord. Mia. 
CooaroMSRTo Scotelli 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 

In primum Libram Sententiarum 



"W llW AIo 



•Qujest. Pro<kmiali8. Utrum prsster philosophioas disoiplinas sit 
simplioiter neoessariam homini aliquam dootrinam 
supernaturaliter inspirari 1 

Prologus. 

-Qujest. I. Utrum Theologia sit de Deo ut de subjeoto . 11 

-Qujest. n. Utrum Theologia sit soientia 20 

Qujest. m. Utrum Theologia sit soientia praotioa vel speou- 

lativa 25 

Dlstlnetlo I. 

Qujbst. I. Utrum fruitio sit aotus voluntatis qu» est dileo- 
tio, aut sit passio reoepta in voluntate, ut puta de- 
leotatio 41 

Qvxer. II. Utrum aliquid aliud a fine ultimo sit objeotum 

per se fruitionis 47 

Qvmst. III. Utrum fine olare viso neoesse sit voluntatem frui 

eo 51 

Dlstlnetlo IL 

-Qujest. I. Utrum Deum esse sit per se notum. . . . 52 
Qujest. II. Utrum oum unitate essenti® stet Trinitas perso- 

narum 58 

Dlstlnetlo IU. 

-Qvxar. I. Utrum ens in sua oommunitate aooeptum dioatur 

univooe de Deo et oreatura 60- 



Qujkst. II. Utrum quidditas rei materialis sit primum objec- 

tum intellectus nostri ex natura potentiie. . **> 

Qujest. III. Utrum Deua sit a nobis naturaliter cognoscibilis. 95 

Qu^est. IV. Utrum in parte intellectiva proprie sumpta sit me- 

moria habens speoiem intelligibilem. l'R 

Qvxbt. V. Utrum in mente sit imago Trinitati.s. ... 112 

Distinctio IV. 

Qujsst. 1. Utrnm heec sit vera: Deus genuit alium Deum . ll^ 

Distinctlo V. 

QrvEHT. I. Utrum divina essentia generet vel generetur . 122 
Qu.«8T. n. Utrum Filius generetur de substantia J'atris . 12^ 

Distinctlo TI. 

Qua:rt. I. Utrum Deus Pater genuerit Filium voluntate . 13-"> 

Dlstlnctlo VII. 

Qu^st. I. Utrum potentia generandi in Patre sit aliqnid ab- 

Holutum vel proprietas personalis .... 142 
Qu.«st. II. Utrum generatio divina sit sequivooa vel univoca. 15« • 

Distinctlo VIII. 

Qujcst. I. Utrum veritas sit prinoipalius in re vel in intellec- 

tu 154 

Qcest. II. Utruni Deus sit immutabilh; 1*36 

Qi\*:st. in. Utruni Deus sit simplex par carentiam omnis oom- 

positionis 1«V' 

Qu.E8T. IV. Utrum cum simplicitate divina stet aliqua distinc- 

tio ex natura rei perfectionum attributalium . 166 

Distinctlo IX. 

Qu^est. I. Utrutn generatio Filii sit aeterna .... 177 

Distinctio X. 

Qimsst. I. Utrum Spiritus Sanotus producatur per actum vo- 

luntatis. 181 

Distinctio XI. 

Qujjst. I. Utrum Spiritus Sanctus procedat a Filio . ' . 193 
Qujcst. II. Utrum distingueretur realiter ab eo . . . 195 



Dlstiuetio XII. 

QtiiKST. I Utrum Pater et Filius spireat Spirituni Sanotum in- 
quantum sunt ununi, vel inquantum sunt distino- 
ti . 19^- 

Qujbst. II. Utrum goneratio Filii prteoGdat proluctionem Spi- 

ritus Sanoti 2)1 

Dlstinetio XIII. 

Qujew. I. Utrum gonar.itio Filii diitiujuitur a productione 

Spiritus Sfucti 205 

Qujbst. II. Utrum generara et apiraro in Patre sint idem rea- 

liter 210 

Distinetlo XIV, XV ct. XVI. 

Qujkst. I. Utmm in divinis sit aliqua processio. . . . 218 
Qujest. II. Utrum aliqun percona divina mittat seipsam 216 

Qujest. III. Utrum Spiritus Sanotus aliquando fuerit visibili- 

liter missus 219 

DMinetio XVII. 

Qujest. I. Utrum oharitas sit aliqnid orcatum in anima, vel 

sit ipse Spiritus Sanofcn* 222 

Qujest. II. Utrnm charitas vel quicunque habitus sit princi- 

pium activum respectu actus 228 

Dlstinetio XVIII. 

Qujest. I. Utrum charitas, qu«o cst donum creatura, augea- 

tur 233 

Dlstinctio XIX. 

Qujest. I. Utrum p?r^ona? divinse sint ipquales secundum ma- 

gnitudinem . . 243 

Qujest. II. Utrum una p?rdona sit in alia per circuminosssio- 

nom 247 

Distinetlo XX. 

Qujest. I. Utrum tres personce sint tequales .... 251 
Qujest. II. Utrum potentia generandi cadat snb omnipotcn- 

tia 250 



Dlstlnctio XXL 

*Qvmst. I. Utram illa propositio sit vera! Solus Pater est 

Deus 264 

Dlstlnctlo XXII. 

'Qujsst. I. Utram Deus slt nominabilis a nobis SfTl 

Distinetio XXIII. 

Quv«8t. I. Utram nomen persone sit nomen prim® vel secan- 

dee intentionis 27o 

Qujbst. II. Utrum esse et anum dicant eandem rem . . 27H 

Dlstinctio XXIV et XXV. 

Qujest. I. Utrum in divinis sit proprie numerus . . 2&4 

-Qcjest. II. Utrum persona in divinis dioat substantiam vel re- 

lationem 2» 

Dlstlnctlo XXTI. 

•Qujest. I. Utrum personre divinse eonstituantur in eaaentia 

personali per relationes originis 201 

Distlnctlo XXVII. 

Qitjsst. I. Utrum verbum nien<is creat» sit intellectio actua- 

lis 90" 

• Qujest. II. Utrtim Verbum divinnm sit proprium personsB geni- 
t»; vel per alia verba : Utrum Verbum divinum di- 
cat quid e.-*senti.ile vel parsonale .... 90'> 

Distinctlo XXVIII et XXIX. 

•Qujkst. I. Utrum ingenitum sit proprietas Patris . 839 

Qujbst. II. Utrum innasoibilitas sit proprietas constitutiva Pa- 

tris 812 

Qitjkst. III. l T trum in divinis sit ratio principii . . . 31S 

Distinctlo XXX. 

•Qi\k*t. I. Utrum Da i.s referatur relatione raali ad oreaturaa. 

Vel sic: Utrum Dei ad creaturas sit relatio realis 92» 
Qi-jkht. II. Utram nova relatio oreature ad Deum, exigat no- 

vam relatiouem Dei ad creaturam. . . . 82 > 



Distlnctio XXXL 

QuiRST. I. Utrum sequalitas sit relatio realis . . 823- 

Distlnetio XXXII. 

Qujbst. I. Utrum Pater sit sapiens sapientia genita . 886 

Qujbst. n. Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu» Sanoto 889 

Distinctio XXXIII et XXXIT. 

Qujsst. I. Utmm proprietas relativa in divinis sit totnliter i- 

dem quod essentia 818- 

Qujbst. U. Utrnm persona sit idem oum essentia ... 851 

Dlstlnctio XXXV. 

Qujest. I. Utrum Deus oognosoat aliud a se. ... 858 

Distinetio XXXTL 

Qjjmst. I. Utrum idem sint ponendie 862. 

Qujest. II. Utrum omnia oognita a Deo habeant ideam in ip- 

so 887 

Qujbst. III. Utrum creatursB inquantum oognitaa a Deo ab fflter- 

no habeant aliquod esse reale 871 

Distinetio XXXVII. 

Qujbst. I. Utrum Deus sit ubique 374 

v Diitinctio XXXVIII. 

Qujbst. I. Utrum soientia Dei sit oausa rerum . 38) 

Qujest. II. Utrum Deus habeat scientiam futurorum contin- 

gentium. 38fr 

Distinctio XXXIX. 

Qujbst. I. Utrum in universo eveniant oontingenter aliqua 80 > 
Qujsst. II. Utrum Deus habeat scientiam neoessariam de futu- 

ris oontingentibus 891 

Distinctio XL et XLI. 

Qujcst. I. Utrum prsadestinatus possit damnari . 89B 

Qujbst. II. Utrum sit aliquod meritum prodestinationis . 4CO 



Dlstinctio XLII. 

•Qujwt. I. Utrum Deus hsbeat potentiam infinitam 4~fi 

% Quj£8T. n. Utrum Deum esse omnipotentem possit probari ra- 

tione naturali 411 

Distinctio XLIII. 

■Qujcbt. I. Utrum Deus possit iacere infinitum in actu . 414 
Qixkst. II. Utrum inter quaslibet epecies univerai Deus possit 

faoere aliam speoiem mediam 419 

Distinctio XLIY. 

- Qu a:st. I. Utrum Deus potuerit facere mundum meliorem 

quam feoit 422 

Distinctio XLV. 

■Qujest. I. Utrum Deus velit aliud a se 42» 

•Qujest. II. Utrum Deus velit mala fieri 424 

Dlstinctlo XLTL 

Qvjrst. I. Utrum voluntas Dei sit mutabilis . . 49» 

Qujkst. II. Utrum in Deo voluntas beneplaciti semper implea- 

tur 43i 

Distimtio XLVIl. 

Qua:ht. I. Utrum aliquid eveniat in ^universo prieter Dei vo 

luntatem 434 

Qr.vsT. II. Utntm Dcu3 possit prieoipera niiluni . . . 437 

Distlnctio XLVIIL 

*Qi'ittsr. I. Utrum voluuta* oraat i oonformU voluntati divinte 

sempar sit recta 43D 



Tip. Editrios Nioolonio — RECCO — 1907. 



The borrower must retum this item on or before' 
the last date stamped below. If another user 
places a recall for this item, the bonrower will 
be notified of the need for an earlier return. 

Non-receipf ofoverdue notices does not exempt 
the borrowerfrom overdue fines» 



Harvard College Widener Library 
Cambridge, MA 02138 617-495-2413 







Please handle with care. 

Thank you for helping to preserve 

library collections at Harvard,