(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi"

This is a digital copy of a book that was preserved for generations on library shelves before it was carefully scanned by Google as part of a project 
to make the world's books discoverable online. 

It has survived long enough for the copyright to expire and the book to enter the public domain. A public domain book is one that was never subject 
to copyright or whose legal copyright term has expired. Whether a book is in the public domain may vary country to country. Public domain books 
are our gateways to the past, representing a wealth of history, culture and knowledge that's often difficult to discover. 

Marks, notations and other marginalia present in the original volume will appear in this file - a reminder of this book's long journey from the 
publisher to a library and finally to you. 

Usage guidelines 

Google is proud to partner with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to the 
public and we are merely their custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we have taken steps to 
prevent abuse by commercial parties, including placing technical restrictions on automated querying. 

We also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles We designed Google Book Search for use by individuals, and we request that you use these files for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfrom automated querying Do not send automated queries of any sort to Google's system: If you are conducting research on machine 
translation, optical character recognition or other areas where access to a large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attribution The Google "watermark" you see on each file is essential for informing people about this project and helping them find 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatever your use, remember that you are responsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
because we believe a book is in the public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countries. Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we can't offer guidance on whether any specific use of 
any specific book is allowed. Please do not assume that a book's appearance in Google Book Search means it can be used in any manner 
anywhere in the world. Copyright infringement liability can be quite severe. 

About Google Book Search 

Google's mission is to organize the world's information and to make it universally accessible and useful. Google Book Search helps readers 
discover the world's books while helping authors and publishers reach new audiences. You can search through the full text of this book on the web 



at |http : //books . qooqle . com/ 



Llllf 

HN UATf 



C^^vTcg.^^ 



?&arfaart CoUege ILibrarg 




FROM THK BEQJJEST OF 

JOHN HARVEY TREAT 

OF LAWRENCE, MASS. 
(Class Of x863) 




FR: PETRI DE AQUILA 

Ordinis Fratrum Minorum 

COGNOMENTO 

SCOTELLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPUU 
COMMENTARIA 

In quatuor Libpos Sententiarum 
Magistri Petri Lombardi 

» Edita 
A Fr: Cypriano Paolini O. F, M, 

Provincice Corsicse 

ToMUS III. 
In tertium Sententiarum Librum 




LEVANTI 

Conv. SSmas Annuntiationis 

1907 



i 



I 



T,A 



Fr: PETRI DE AQUILA 

Ordlnls Fratrnm Mliiornni 

COMMENTARIA 

IX QUATUOR LIBROJ5 SENTENTIARUM 



y 






FR: PETRI DE AQUILA 

Ordinis Fratrum Minorum 

COGNOMENTO 

SCOTELLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 
COMMENTAKIA 

In quatuop Libros Sententiapum 
Magistni Petri Lombapdi 

Edita 
A Fr: Cypriano PaoUni O. F. M. 

Provinciae Corsicae 

TOMUS III. 
In tertium Sententiarum Librum 




LEVANTI 

Conv. SSmae Annuntiationis 

1907 



rc -7 S^. ^ 




y \,.^<i r..... 



f 



u 



IMPRIMATUR 

Bom<B, die 6 Novembris 1907 

Fr. Joseph Ranfmann 

Del«g. Qeneralis 



Nulla osta 
Qenova, 28 Dicembre 1907 
P. Fk: Saltatoeb Gaet. Cokti dei Prkd. Rev. Eccleh 



Viao, imppimatup 

Qenufle e Cupia Archiep., die 23 Decembris 1907 

Cav. Nicolaus Sgiaccaluoa V. 0. 



FR. PETRI AQUILANI 

Ordinis Fratrum Minorum 
COGNOMENTO SCOIELLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 

Quaestiones 
In tertium Sententiarum Librum 

Distinctio I. 

Cum venepit plenitudo.... 

Circa tertium Librum Seiitentiarum gmeritur i. 

QUi^STIO I. 

rtmm Ineamatio sit possibills. 

Videtur quod non, quia actus purus ct infinitus 
non est componibilis vel unibilis; scd verbuni di- 
vinum est actus purus et infinitus; ergo. Probatio 
majoris: componibile caret perfectione ejus cuni 
quo componitur; sed infinitum non caret aliqua 
perfectione; ergo non est alicui componibile. 

2. Praeterea, plus distant natura crcata et in- 
creata quam contraria; sed contraria non possunt 
uniri, ut ponit Aristoteles ^. Mctaph. ; er-^o simi- 
liter natura creata et increata non possunt uniri. 

i 



LlB. III Sententiarum 



r 



3. Praeterea, incarnare est agere, ergo incarnari 
est pati ; sed Verbum divinum non potest pati; ergo 
similiter non potest incarnari. 

4. Praeterea, inter unibilia debet esse proportio ; 
sed finiti ad infinitum nulla est proportio; ergo 
natura humana quae est finita non potest uniri Verbo 
divino, quod est infinitum. 

5. Praiterea ultimo sic: Omnis dependentia ter- 
minatur ad aliquid independens et absolutum; sed 
Verbum divinum non est absolutum; ergo non po- 
test terminare dependentiam naturae humanae ad 
suppositum, et per consequens non est possibilis 
incarnatio. 

Contra, Plus potcst Deus facere quam homo 
potest loqui, juxta illud Lucce 2.: Apud Deum 
non est impossibile omne verbum; sed homo po- 
test dicere: Deus est incarnatus; ergo incarnatio 
est possibih's." 

In illa QUi*:STlONE veritas est certa, quia quod 
Filius Dei sit incarnatus est articulus fidei. — Prae- 
terea quod est factum est possibile fieri; sed in- 
carnatio est facta, juxta illud Joan, i. : Verbum 
caro factum est; ergo incarnatio est possibilis. O- 
portet ergo insistere in deciarando hanc possibili- 
tatem, ubi sunt plures viae vel opiniones. 

Una Opinio dicit sic: Quando est una forma 
quae continet virtualiter formam cui competit aliquis 
actus, potest ei competere similis actus. Exemplum 
hujus: Ignis habet calefacere, et quia sol continet 
virtualiter formam ignis, ideo sol potest calefacere. 
Ex hoc arguitur sic : illud quod continet virtualiter 



DlSTINCT. I QUiCST. I 



suppositum creatum potest gerere vicem suppositi 

creati vel humani; sed suppositum divinum conti- 

net virtualiter suppositum creatum; ergo potest 

gerere vicem suppositi creati vel humani. Sed sup- 

positum humanum sustentat naturam humanam. 

Erg[o hoc potest suppositum divinum. Sed ista sup- 

positatio est incarnatio. Ergo incarnatio est possibilis. 

Contra illam viam arguitur dupliciter. Primo sic: 

Illud quod est ratio continendi multas perfectiones 

dicit perfectionem simpliciter; sed suppositum di- 

vinum non dicit perfectionem simpliciter ; ergo non 

est ratio continendi istas perfectiones vel multa sup- 

posita distincta. Minor probatur, tum quia opinans 

concedit eam, tum quia si suppositum Filii diceret 

perfectionem simpliciter, sequeretur quod aliqua per- 

fectio esset ih una persona, quae non esset in alia. 

— Secundo sic: Ratio personalitatis ita est propor- 

tionata naturae sicut natura est proportionata pcr- 

sonae ; sed non obstante quod essentia divina con- 

tineat omnem creaturam eminenter, non tamen potest 

esse essentia formaliter alicujus personae creatae; 

ergo similiter dato quod suppositum divinum con- 

tineat suppositum creatum, adhuc non poterit sup- 

plere vicem personalitatis creatae. 

Secunda via declarans possibilitatem incarna- 
tionis est ista. Prius potest esse sine suo posteriori ; 
sed singularitas naturae est prior personalitate vel 
supposito; ergo potest separari ab eo, et per con- 
sequens ab alio supposito sustentari, et sic fuit in 
incarnatione, quia natura assumpta fuit absoluta 



LlB. III Sententiarum 



a supposito proprio et suppositata a supposito di- 
vino. 

Contra hoc objicitur sic: prius potest separari 
a posteriori; sed natura specifica est prior natura 
singulari; ergo potest esse in effectu aliqua natura 
specifica et tamen non singularis, et sic redibit cr- 
ror Platonis. Respondctnr quod non est simile, quia 
singularitas est idem realiter quod ipsa natura, et 
ideo non potest fieri natura quin sit singularis ; sup- 
positum autem non est idem realiter quod natura 
suppositata. 

Sed ista solutio implicat unum dubium neccs- 
rario discutiendum, quia ex ejus solutione habebunt 
aliquae conclusiones evidentiam; oportet enim vi- 
dere quid addit suppositum vel persona super na- 
turam. Et dicunt aliqui, quod addit praecise nega- 
tionem dependentiae, quia si addcret aliquid positi- 
vum, sequeretur quod natura humana in Christo 
esset imperfectior quam in aliis hominibus, quia in 
Christo non ponitur natura humana cum illo posi- 
tivo. In aliis autem hominibus ponitur cum illo po~ 
sitivo. 

Praeterea, secundum Damascenum, quod est 
inassumptibile est incommunicabile ; sed nihil cst 
in natura humana quod sit incommunicabile ; ergo 
nihil est inassumptibile. Sed suppositum est inas- 
sumptibile; ergo non dicit aliquid positivum. 

Aliis videtur oppositum, quia si suppositum di- 
cit praecise ncgationcm dependentiae, sequeretur quod 
anima separata sit pcrsona, quia non dependet. 

Pra^tcrea, perfectio simplicitcr non dicit . praecise 



DlSTlNCT. I Qu.tST. I 5 



negationem ; sed persona dicit perfectionem sim- 
pliciter ; ergo. 

Praeterea: Xon est incommunicabilis negatio 
nisi per affirmationem ; sed suppositum vel pcrsona 
dicit incommunicabilitatem ; ergo non dicit pnxci- 
sam negationem. Potest tamen teneri prima oj)lnio, 
quod i>ersona dicit negationem dependenti^e, sed 
est triplex depcndentiai negatio, scilicet negatio 
dependentiae actiialis, et negatio dependentia! apti- 
tudiualis, et negatio dependentiae potcntiojialiSy et 
istae negationes reperiuntur in personis divinis, quia 
nec actu dependent, nec apte natae sunt depen- 
dere, nec possunt dependere. Duje autem negatio- 
nes sufficiunt ad personalitatem in creaturis, et pro- 
ter defectum negationis dependentiae actualis, na- 
tura humana in Christo non est persona, et propter 
defectum secundae dependentiae anima scparata non 
est persona, et per hoc patet solutio priml argu- 
menti primae opinionis. 

Ad secundiim argumcntum patuit lib. i. Suffi- 
dt enim quod non dicat imperfectionem, dato quod 
non dicat perfectionem, sicut innascibilitas in Patre 
non dicit imperfectionem. 

Ad tertium concedo quod sicut aliqua natura 
est communicabilis per identitatem ut in dlvinis, vcl 
per informationem, ita suppositum est incommuni- 
cabile incommunicabih'tate opposita hulc dupllci 
communicabilitati, quia non est communicablle per 
identitatem nec per informationem. Et cum dlcltur 
quod nulla negatio est incommunicabilis dc se, 
verum est /// quo, negatur ut quod. 






LlB. III Sententiarum 



Tevtia via declarans possibilitatem Incarnationis 
est ista: licet res unius generis non possit esse al- 
terius, potest tamen habere modum alterius generis 
sicut accidens, quamvis non possit esse res de ge- 
nere substantise, tamen potest habere modum sub- 
stantiae sicut in Sacramento altaris ubi est acci- 
dens sine subjecto; ergo sicut accidens potest sine 
subjecto, ita substantia sive natura humana, potest in- 
duere hunc modum, ut sit in alieno supposito; 
sic ponitur in Incarnatione, scilicet quod natura hu- 
mana sit in alieno supposito. 

Contra, Probare unum creditum, per aliud cre- 
ditum, non haberetur inde major evidentia quaesiti; 
sed sicut est credita Incarnatio, ita creditum est 
accidens esse sine subjecto; ergo. 

Praiterea. Quando dicitur quod res unius gene- 
ris potest induerc modum alterius generis, hoc est 
falsum de modo proprio illius generis. Accidens 
enim in Eucharistia, non induit modum proprium 
substantiai, quia modus proprie substantiae est non 
dependcre actiialiter vel aptitndinalitcr. Accidens 
autem in Eucharistia dcpcndet aptitudinaliter. Nec 
valet si adducitur illud Philosophi 5. Mctaph.qyiod 
differentia substantise habet modum qualitatis, quia 
non intendit ibi Philosophus de modo proprio ge- 
ncris qualitatis, sed intendit imponere multiplicitatem 
hujus nomims qualc et in voce dicitur per modum 
qnalis, 

Quarta via est ista. Quanto res sunt magis 
distinctae et diversae, tanto magis unibiles. Nam 
individua unius speciei non possunt sic uniri sicut 



DlSTINCT. I QVJEST. I 



res diversorum generum; sed creatum et increatum 
maxlme distant et differunt; ergo possunt ad invi- 
cem uniri. Ralzo non valety quia distantia inter 
extrema unibiiia non est ratio unionis, sed ratio u- 
nionis inter distantia, de quibus ponitur exemplum. 
est possibilitas in uno extremo et actus in altero, 
quod in proposito non potest poni, quia nec Ver- 
bum est actus humanae naturae nec e converso, et 
sic lapis et homo maxime possent facere unum, et 
tamen non possunt. 

Et ideo declaratiir ista possibilitas aliter 
sic: Independens, in quantum independens, potest 
terminare dep^ndentiam alterius ad ipsum quocl 
natum est habere talem terminum ; sed suppositum 
dhrinum est independens, et dependentia humancTe 
naturae est nata habere personam per terminum et 
non naturam ; ergo persona divina independens po- 
test terminare dependentiam naturae humanae ad 
ipsam, et haec est Incarnatio. 

PrcBierea: Quod non repugnat pcrfectioni na- 
turae vel personae divinae potest ponit in ea: scd 
Incarnatio non repugnat perfectioni divinae natura: 
nec personze; ergo etc. Minor probatur, quia illa 
Incarnatio nihil aliud est nisi terminatio depen- 
dentiae naturae humanae ad suppositum divinum, 
et sic non ponit limitationem, vel compositionem 
vel imperfectionem in divina persona. Ouod dccla- 
ratur sic: Quidquid est perfectionis in creaturis de- 
bet attribui Deo, amota omni imperfectione ; sed 
substentare in substantia est perfcctionis, informari 
autem ab accidente est imperfectionis ; ergo, su- 



-T^ 



8 LlB. III SEN.rENTIARUM 

blato hoc secundo, primum potest manere in Deo, 
et potest sustentare humanam naturam sine informa- 
tione vel imperfectione. 

Ad PRIMUM» in contrarium cum dicitur: actus 
purus et infinitus, non cst alicui componibilis. Dico 
quod verum est sicut pars componitur vel unitur 
cum toto, quia tunc caret aliqua perfectione, sed 
bene est unibih*s, idest potens terminare dependen- 
tiam alterius ad ipsum. 

Ad 'secundnm dico, quod non est simile de u- 
nione contrariorum et naturae creatae et increatae, 
quia natura creata et increata formaliter non repu- 
gnant, ideo possunt uniri ; contraria vcro formaliter 
repugnant, ideo non uniuntur. Et cum dicis : plus 
distant natura creata et increata quam contraria; 
hoc non valet, quia plus distant res diversorum ge- 
nerum quam res ejusdem generis, et tamen res di- 
versorum generum possunt uniri, res autem unius 
generis, sicut album et nigrum non possunt uniri. 

Ad tcrtinm cum dicis: Incarnari est pati, dico 
quod Priscianus dicit quod quaedam sunt verba 
quae in voce passiva signant actionem ut uniriy 
quaedam quae in voce activa signant passionem ut 
video\ et illo modo intelligendum est in proposito, 
cum dicitur natura divina humanae naturae uniri, 
non quod natura divina aliquid patitur, scd quod 
natura divina unit sibi naturam humanam. — A- 
litcr potest dici quod incarnare et incarnari habent 
sc sicut amare et amari ; sed amari non est pati ; 
crgo nec incarnari. Scotus vero dicit quod incar- 
nari non est passivum ci correspondens, quod cst 



DlSTINCT. I QU^ST. II 



incarnare secundum rem, sed vocaliter tantum ; sed 
passivum reale sibi correspondens est assumi, unde 
tres incarnant active, sed una sola terminat incar- 
nationem et illa dicitur incarnari non tamen passive. 
Ad qiiartiim dico quod major est vera si in- 
telligatur de proportione quae attenditur in conve- 
nientia ordinis; si autem intelligatur de propor- 
tione quae est commensuratio quantitatis, non est 
verum. Nunc autem inter creaturam et Deum est 
convenientia ordinis pro eo quod natura rationalis, 
eo ipsD quod est imago Dei, nata est ordinari ad 
ipsum immediate, ideo conceditur proportio quae 
sufficit ad hanc unionem. 

Ad ultimuvi dico quod dependentia potest ter- 
minari ad aliquid indipendens, dato quod illud non 
sit absolutum. Et sic est in proposito quia suppo- 
situm Verbi est indcpendens. 

QUi^STIO II. 

Secundo quceritnr 

Utram nna persona passit Inearnari sine alia. 

Videtur quod non, quia secundum sanctos opera 
Trinitatis ad extra sunt indivisa ; sed incarnatio est 
opus Trinitatis; ergo. 

2. Prasterea, major est unio hypostatica quam 
beatifica ; sed in unione beatifica anima non potest 
uniri uni personae quin uniatur aliis; ergo simili- 
ter natura humana non potest uniri uni pcrsonae 
quin uniatur alteri. 

Contra, Joan, i. Verbum caro factum est; sed 



lO LlB. III Sententiarum 

Verbum est persona Filii; ergo solus Filius est 
incarnatus. 

In ISTA QUiESTlONE primo ponam conclusio- 
nem, secundo conclusionis declarationem. 

Quanttim ad primum dico quod incar- 
natio comparatur ad Deum ut ad causam efficien- 
tem vel ut ad causam terminantem. Si primo modoy 
quia opera Trinitatis sunt indivisa, dico quod una 
persona non efficit incarnationem sine altera. Si 
autem loquamur de incarnatione secundo vtodo, 
dico quod una persona potuit incarnari, et quia de 
facto est incarnata sine altera. 

Hanc conclusionem declaro dupliciter. Primo sic : 
Licet tres personai sint in una essentia, tamen tres 
personae sunt tres substantiae personales; sed incar- 
natio terminatur ad substantiam; ergo una persona 
potest incarnari sine alia. Prceterea effectus ponitur 
nullibi nisi per applicationem virtutis suae causas; 
sed incarnatio est effectus Trinitatis, et Trinitas ap- 
plicat ad unam substantiam vel pcrsonam; ergo 
una persona potcst incarnari sine alia. 

Sed occurrit hic dubium quod illud est ratio ter- 
minandi incarnationem per quod continetur suppo- 
situm creatum, ct per quod natura assumpta est 
in potentia obedicntiali ; sed illud est essentia non 
pcrsona ; ergo essentia est ratio terminandi incarna- 
tionem; sed eadem est essentia in tribus personis; 
ergo una persona non potest incarnari sine alia. 

Solutio hujus dubii patet ex praeced. qusest. Sup- 
ponit enim in isto dubio quod quia terminans 



DlSTINCT. I QUi€ST. III II 

incarnationem continet suppositum creatum, ideo 
potest gerere ejus vicem, quod est superius impro- 
batum, quia ratio possibilitatis incarnationis, ut vi- 
sum fuit, est quia suppositum divinum est indepen- 
dens, et independens in quantum independens po- 
test terminare dependentiam alterius ad ipsum, ct 
sic ratio incarnationis non est continentia, ut du- 
bium assumit, sed est independentia. 

Ad primuM PRINCIPALE, opera Trinitatis sunt 
indivisa in ratione causae efficientis, tam^n in ratio 
ne causae terminativae una potest terminare incar- 
nationem et non altera. 

Ad secundum non est simile de unione beatifica et 
hypostatica, quia in unione beatifica terminus for- 
malis unionis est essentia divina quse est una in 
tribus; in unione autem hypostatica, formalis tcr- 
minus est proprietas relativa, ideo non concludit 
argumentum, etc. 

QUitSTlO III. 

Tertio quceritur 

rtrnm tres personie posslnt assumere eandera natn- 
ram nomero. 

Videtur quod sic, quia natura antcquam assu- 
matur ab aliqua persona est a qualibet pcr se divisini 
assumptibilis; ponatur ergo quod omncs se ha- 
beant ad assumptionem hujus naturae, vel er^o 
omnes assumerent et habeo propositum ; vel nulla 
assumeret, quod est inconveniens ; vel una assumc- 



12 LlB. III Sententiarum 

ret et altera non, et hoc non potest poni quia non 
videtur ratio quare potius vel prius assumatur ab 
una pcrsona quam ab alia. 

2. Praeterea. Natura humana in Christo ante- 
quam assumeretur a Filio erat assumptibilis a Pa- 
tre; ergo et modo est assumptibilis a Patre. — Pro- 
batio consequenticB'. Ideo erat assumptibilis a Patre, 
quia erat in potentia obedientiali ; sed ita est nunc 
ista natura in potentia obedientiali, sicut tunc ; ergo 
ita est assumptibilis modo sicut tunc. 

Contra, Anselmus in libro Ciir Deiis homo dicit 
quod plures personae eundem hominem assumere 
nequiverunt. — Praiterca si plures personae possunt 
assumere eandcm naturam, argueretur per syllogi- 
smum expositorium sic: Iste homo est hic pater, 
iste homo est hic filius ; ergo hic pater est hic filius; 
sed illud est impossibile; ergo et illud ex quo se- 
quitur. 

In ISTA QU/ESTIONE sunt tres articuli secun- 
dum quod circa eam sunt tres opiniones; duae sunt 
extremae, et tertia mediat. 

jPrima est Bonavfentiiree Lib. 3. q, 2, 
quod plures pcrsonae non possunt cissumere eandem 
naturam numcro, quia omnis assumptio terminatur 
ad aliquam unitatem ; sed si plurcs personae assu- 
merent eandem naturam, ista assumptio non termi- 
naretur ad aliquam unitatem; ergo. Probatio mi- 
noris. Si ista assumptio terminaretur ad aliquam 
unitatem, vel hoc esset in natura assumpta, vel in 
natura assumente: sed non potest in natura as- 



DlSTINCT. I QUi€ST. III 13 

sumpta poni, quia assumere est ad se sumere, ct 
sic natura assumpta debet trahi ad modum naturne 
assumentis et non e converso. Non enim potest 
poni unitas ex parte naturx assumentis in illa as- 
sumptione, quia vel hoc esset ex parte esscntiic vel 
ex parte personae ; ex parte essentiae non potcst 
poni, quia natura humana non transfertur in divi- 
nam; nec potest poni ex parte personae, si ponis 
quod assumatur a pluribus personis. — Pnctcrca 
illud quod convenit essentiae divinae propter sui in- 
finitatem non potest competere alicui naturae crea- 
tae ; sed quod essentia sit in pluribus personis, con- 
venit sibi per suam infinitatem et immensitatem ; 
ergo non potest competere alicui naturiK crcatie, 
et per consequens nulla natura creata potcst assunii 
a pluribus suppositis. — Prcetcrca, Sustcntificatio 
activa ex parte personje est infinita, sustcntificatio 
passiva ex parte naturae est finita ; scd quando in- 
finitum sustentificat finitum evacuat omnem potcn- 
tiam finiti ; ergo non est potentia in ista natiira ut 
sustentificetur ad alio supposito. — Prcetcrca. Tcr- 
fectiori modo sustentificatur natura humana in siip- 
posito divino quam in supposito humano; scd na- 
tura humana sustentificata vel suppositata in supi^o- 
sito humano, non potest ab alio supposito sustcn- 
tificari : ergo etc. 

Alia est opinio IhomiP part, j. q. }. art. 
6, quod licet plures personai non possint assumcrc 
eandem hypostasim, bene tamcn possunt assiimLre 
hanc naturam. Hanc opinionem confirmant Giiil- 
helmus et Varro lib. j. q, /. tripliciter: 



14 LiB. (II Sententiarum 

Primo sic : Natura est prior supposito, quia illud 
est prius quod potest esse sine altero; sed natura 
potest esse sine supposito quia Christus assumpsit 
naturam et non suppositum. Tunc arguitur sic: 
ad multiplicationem posterioris non necessario po- 
nitur multiplicatio prioris; sed suppositum est po- 
sterius natura; ergo propter multiplicationem sup- 
positi non oportet multiplicare naturam suppositi, 
et sic non impossibile est eandem naturam in plu- 
ribus esse. 

Secundo sic: Distinctio relativa non est causa 
distinctionis in absolutis; sed distinctio in natura 
est absolutorum, distinctio autem in suppositis est 
relativorum; ergo, propter distinctionem et mul- 
tiplicationem suppositorum, non oportet ponere di- 
stinctioncm et multiplicationem naturae. 

Tertio sic: Eadem anima potest esse in plurfbus 
partibus corporis naturaliter et idem corpus in plu- 
ribus locis supernaturaliter ; ergo multo magis 
eadem natura in pluribus suppositis. 

Tertia opinio est Scoti qui dicit quia aut 
ponitur formalis terminus Incarnationis essentia aut 
proprietas relativa. Si ponitur quod essentia sit for- 
malis terminus Incarnationis dicit quod plures per- 
sonai, mediante essentia, possunt assumere eandem 
naturam numero. Si autem ponatur quod formalis 
terminus Incarnationis sit proprietas relativa sive 
persona, tunc est impossibile quod plures personae 
mediante essentia possunt assumere eandem natu- 
ram numero. Quod probatur sic: in omni depen- 



DlSTINCT. I QUifiST. III 15 

dentfa essentiali unum dependens praecise dependet 
ad unum quod totaliter terminat ejus dependen- 
tiam : sed in illa assumptione est dependentia es- 
sentialis unius naturae et una persona totaliter 
terminat eam; ergo idem nOn potest hoc modo 
dependere ad plures personas et assumi a plu- 
ribus personis. Major probatur. Quia impossibile 
est idem causatum habere plures causas essen- 
tiales uno genere causandi a quibus dependeat ; tunc 
enim aliquid potest esse ab aliquo ut a causa, quo 
posito et remoto nihilominus esset. Minor probatur 
etiam quia personalitas causata totaliter tcrminat 
dependentiam naturse, ut ista stante non possit ha- 
bere aliam ; sed non minus terminat eam perso- 
nalitas personae divinae quam personalitas personai 
creatae. Si teneatur ista opinio quae verissima est, 
non oportet respohdere ad argumenta primae o- 
pinionis scilicet Bonaventurae, quia non sunt con- 
tra eam. 

Ad primum secundae opinionis dico qiiod non 
oportet quodcunque prius manere indistinctum po- 
sita distinctione in posteriori, maximc quando est 
posterius quod totaliter terminat dependentiam prio- 
ris. Nunc autem sic est suppositum respectu na- 
turae humanae, scilicet suppositum Filii. 

Eodem modo potest dici ad secundum. Vcl di- 
citur quod relatio quae sequitur absolutum non 
facit distinctionem in eo, nunc autcm supposita 
divina si assumerent eandem naturam ista distinctio 
procederet. 

Ad tertium dico quod non est simile, in istis 



i6 LiB. III Sententiarum 

enim exemplis non est formalis repugnatia, hic au- 
tem scilicet quod natura creata sit in pluribus sup- 
positis est repugnantia formalis, tum quia esset in- 
finita ut deduccbat una ratio primae opinionis et 
infinitas repugnat creaturae; tum quia essentialis 
dependentia terminatur ad unum totale indepen- 
dens. 

Ad PrIMUM PRINCIPALE dico quod tres per- 
sonae possunt ' agere ad assumptionem unius na- 
turae effective non autem tcrminative, quia ad 
impossibile nulla est potentia; hoc autem est im- 
possibile, ut dictum est, quod eadem natura sup- 
positetur a pluribus suppositis. 

A^i scamdum nego consequentiam ; ad proba- 
tioncm cum dicitur quod ideo est assumptibilis 
natura quia est in potentia obedientiali, concedo 
antequam assumeretur , sed postquam assumpta 
cst ab uno supposito, jam reducta est ad actum, 
ct ideo stante illo actu non potest reduci ad alium 
actum, quemadmodum superficies est in potentia 
ad albcdinem et nigrcdinem , stante ipsa subal- 
bedine non potest reduci ad actum nigredinis. 

Ad pri)mun in contrariiim dico quod Anselmus 
dicit quod plures persona^ cundem hominem assu- 
mere nequeunt si persona divina est primus ct 
formalis terminus Incarnationis. 

Ad sccundiim de syllogismo expositorio dico 
quod syllogismus expositorius non concludit nisi 
quando illud quod assumitur verificatur solum de 
uno; si autem potest vcrificari de alio tunc non 



DlSTINCT. I QUytST. II 17 



valet. Exempbim hujus ut dicatur sic: hic motus 
est actio, hic motus est passio, ergo actio est passio, 
non valet quia motus in majori et minori verifi- 
catur pro eodem ; et sic est in proposito, ideo non 
concludit. 



^ 



Distinctio 11. 

Et quia in honnine tota natura.... 

Circa ista^n Dist, 2. qucBritur primo 

QUv*:sTio I. 

Utrum si homo non peoeassct Deus incarnatns fuisset. 

Videtiir quod non, quia Apostolus ad Galat. 
j. dicit quod Deus misit Filium suum ut eos qui 
sub lege erant redimeret ; sed si non fuisset pecca- 
tum non fuisset redemptio ; ergo nec incarnatio. 

2. Praeterea, Anselmus Lib. de concept. Virginis 
dicit quod ideo Deus factus est homo ut homines 
redimeret, quod facere non poterat non Deus. 

3. Praiterea, ubi non est infirmitas non oportet 
ponere mcdicum ; sed si homo non peccasset non 
fuisset infirmitas; ergo non fuisset medicus. Sed 
Deus incarnatus est noster medicus; igitur. 

Contra. Christus praedestinatus est ab aeterno 
secundum Apostolum ad Rom. i. peccatum autem 
est temporale: sed nullum temporale est causa 
jEterni; ergo homo si non pcccasset adhuc Deus 
incarnatus fuisset. 

In iSTA QU/*:stione sunt duo Articuli secundum 
quod de eo sunt duae opiniones. 



DlSTINCT. II QU^ST. I 19 

Una eai Thomie et multorum sequentium 
eum part. j, q. i. art. j. quod si homo non peccasset 
Deus non fuisset incarnatus, quia circa factum In- 
carnationis debemus tenere quod dicit Scriptura et 
Doctores Sancti ; sed Doctores sancti et Scriptura di- 
cunt quod si homo non peccasset Deus non fuis- 
set incarnatus; ergo. Probatio mitioris per Aposto- 
lum ad Gal. j. ut supra. Item, Augustinus /// lib, 
d€ verbis Domini dicit quod si homo non peccas- 
set, Christus in mundum non venisset. Item, Glossa 
super /. Epist. ad Timoth. dicit sic : nulla causa ve- 
niendi fuit Christo Domino nostro nisi peccatores 
saJvos facere; tolle morbos, tolie vulnera, nulla est 
causa medicinae. Item, Anselmus ///;. de Ificarna- 
tione Verbiy dicit : quai erat causa incarnationis nisi 
ut caro quae peccaverat redimeretur. Item, Leo Papa 
/// sennonc. si homo non peccasset, creator crea- 
tura non fuisset factus. 

Prceterea, secundo principah'ter sic. Si Deus 
fuisset incarnatus ante peccatum, aut fuisset prop- 
ter dignitatem, aut propter necessitatem. Non prop- 
ter dignitatem, quia nobilior est natura angelica 
quam humana, et tamen non assumpsit naturam 
angelicam ; non etiam propter necessitatem, quia si 
non fuisset peccatum non fuisset miseria nec neces- 
sitas. 

Alia esi opinio quam teneo. Si homo non 
peccasset adhuc Deus incarnatus fuisset. Kst tamen 
sciendum quod de Incarnatione possumus loqui du- 
pliciter, vel quantum ad substantiam incarnationis 



20 LlB. III Sententiarum 



in se, vel quantum ad fimm incarnationis qui est 
redemptio : unde dico si homo non peccasset Deus 
incarnatus fuisset, loquendo de substantia incarna- 
tionis in se, licet non fuisset incarnatus ut redemptor 
quod 

Probatur sic : circa factum incarnationis stan- 
dum est dictis Sanctorum ; sed Sancti dicunt 
quod si homo non peccasset adhuc Deus incar- 
natus fuisset; ergo. Probatio majoris. Nam glossa 
Bernardi super illud Jonce j, Si propter me tem- 
pestas hic orta est, dicit quod diabolus vidit 
naturam humanam debere assumi a Deo, et ex in- 
vidia excitavit hominem ad peccandum ut Deus 
carnem vitio vel peccato infectam non assumeret. 
Et Augustinus j, de Trinit, dicit quod cum multi 
essent modi redimendi genus humanum, tamen vo- 
luit redimere isto modo ut magis alliceret homi- 
nem ad sui amorem; sed magis allicebatur ad sui 
amorem si fuisset assumptus in statu innocentiae. 

Tertio sic: Summum bonum in natura humana 
non debet esse occasionatum ; sed incarnatio Det 
est summum bonum in natura humana; ergo non 
debet esse occasionata. Sed incarnatio fuisset occa- 
sionata si fuisset facta propter peccatum; ergo. 

PrcBtereay homo est compositus ex duplici sub- 
stantia scilicet intellectuali et sensibili, et secundum 
utranque est beatificabilis; sed non potest secun- 
dum partem sensitivam beatificari in videndo divi- 
nam essentiam; ergo beatificatur secundum hanc par- 
tem videndo Christi humanitatem; ergo, si Deus 
non fuisset incarnatus, homo non fuisset quantum 



DlSTINCT. II QU^ST. II 21 

ad utranque partem beatificabilis vel perfecte bea- 
tus, et hoc est quod dicit Augustinus lib. de spi- 
ritu et anitna, ipse Deus factus est homo, ut totum 
hominem in se beatificaret, et pascua inveniret intus 
et foris, foris pascua in carne Salvatoris, intus, in 
divinitate Creatoris. 

Ad primum alterius opinionis dico quod omnes 
illae auctoritates negant Deum non fuisse incarna- 
tum ut Redemptorem quod concedo, quia si non 
fuisset peccatum non fuisset redemptio ; sed non ne- 
gant Deum non fuisse incarnatum loquendo dc sub- 
stantia incarnationis praecise. 

Ad seciindiim dico quod Deus assumpsit natu- 
ram humanam non propter necessitatem miseriae quai 
ex peccato oritur, ut tu arguis, sed propter neces- 
sitatem perfectae beatitudinis, ut ostendebat tertia 
ratio mea, et pro eo quod summum bonum in na- 
tura humana non debet esse occasionatum, sicut 
ponit secunda ratio. 

Ad DUO PRINCIPALIA patet ex praedictis. 

Ad tertium dico quod non fuisset medicus tol- 
lens infirmitatem sed fuisset medicus pr^scrvans ab 
infirmitate et largiens perfectam felicitatem. 

Qu^STlo II. 
Seatndo qucBrititr 

€tnim Dens posslt assmnere naturam rationalem qn» 
non frueretiur eo. 

Et videtur quod non, quia major est unlo hypo- 
statica quam sit un:o animae ad Deum per gratiam 



22 LlB. III SENTENTIARUM 

in gloria ; sed anima non potest uniri Deo per gra- 
tiam in gloria quin fruatur eo; ergo. 

2. Praeterea, idem suppositum non potest esse 
fruens et non fruens, quia sunt contradictoria ; sed 
suppositum divinum fruitur ; ergo, si natura assumpta 
non frueretur, idem suppositum esset fruens et non 
fruens quod est impossibile: ergo. 

Coutra, Deus potest assumere naturam irra- 
tionalem quia est in potentia obedientiali ; sed ista 
natura sic assumpta non frueretur Deo; ergo non 
sequitur, ex vi unionis, quod natura assumpta frua- 
tur. Ergo potest natura humana assumi et tamen 
non frui. 

IN ISTA QUiESTlONE sunt duo Articuli secun- 
dum duas opiniones. 

Una dicit quod non est possibile quod Deus 
assumat naturam humanam rationalem et non frua- 
tur eo, quia ubi est objectum beatitudinis perfecte 
praesens et potentia disposita, necessario sequitur 
fruitio ; sed si Deus assumeret naturam rationalem, 
ibi esset objectum beatitudinis praesens et potentia 
disposita; ergo sequitur fruitio. 

Prceterea. Potentiae animae fundantur in essentia 
animae ; ergo beatitudo animae redundat in potentiis. 
Sed sic anima assumpta a Deo est beata in essentia; 
ergo redundat in potentiis ; sed beatitudo potcntia- 
rum dicitur fruitio; ergo. 

Prceterea. Si Deus sic assumeret naturam ra- 
tionalem et non frueretur eo, tunc talis natura po- 
test mereri vel demereri, et per consequens dam- 



DlSTINCT. II QU^ST. II 23 

nari, et sic homo assumptus a Deo hypostatice po- 
test damnari; sed hoc videtur inconveniens. 

Pr(Bterca^ actio est suppositi /. Mctaph.\ ergo 
si Deus assumeret humanam naturam quae potest 
peccare, sequeretur quod Deus posset peccare, quod 
videtur omnino absurdum. 

Alia opinio est quod Deus de potentia ab- 
soluta posset assumere naturam rationalem quae non 
frueretur eo. Quod probatur sic: prius potest sepa- 
rari a posteriori; sed esse est prius operari; ergo 
potest separari ab operatione; Sed assumptio est 
ad esse, fruitio autem est operatio ; ergo potest 
esse assumptio naturai et non sequi fruitio. 

Prccterea, actiones realiter differentes quai scilicet 
non sunt ad invicem connexae essentialiter possunt 
per divinam potentiam separari: sed tales actiones 
sunt assumptio et fruitio, patet enim in beatis qui 
fruuntur Deo et tamen non assumuntur ad unita- 
tem hypostaticam ; ergo istse actiones po^unt sepa- 
rari, per consequens potest esse assumptio naturae 
et non sequitur fruitio. 

Praterea, si ex vi unionis necessario sequitur 
fruitio cum terminus unionis sit persona, sequitur 
quod immediatus terminus fruitionis sit persona, 
quod falsum est. 

Prcetereay arguunt aliqui sic : ratio entis est prior 
ratione boni sicut subjectum est prius passione ; 
ergo Deus potest manifestare essentiam suam sub 
ratione entis, non manifestata sub ratione bonitatis. 
Sed e^entia beatificat sub ratione bonitatis ; ergo etc. 
Ultimo sic : si necessario sequitur fruitio natura 



24 LiB. III Setentiarum 

assumpta aut hoc est ratione objecti aut ratione po- 
tenti^e. Non ratione objecti, quia tale objectum cst 
divina essentia quae nullum actum causat ad extra 
necessario. Non etiam ratione potentiae, quia volun- 
tas non necessitatur respectu ultrmi finis ut clare 
visi, ut probatur Lib. 2. dist. 24, 

Ex hoc patet ad prinmm argumentuvi alterius 
opinionis; cum dicitur: ubi estobjectum praesens et 
potentia disposita necessario sequitur fruitio, non va- 
let, quia objectum non necessario causat et volun- 
tas non est potentia naturalis sed libera. 

Ad secundum concedo eo modo quo competit 
essentiae animae beatificari, ita redundat in potentiis ; 
sed essentia non beatificatur in isto illapsu nisi se- 
cundum esse qui non est actus secundus, et ideo 
non redundat in potentiis fruitio qui est actus se- 
cundus. 

Ad tcrtinm et quartum quae habent eandem dif- 
ficultatem dicitur dupliciter; uno modo quod natu- 
ra illa assumpta quamvis non frueretur, adhuc non 
pcccaret quia esset confirmata in gratia sicut beata 
Virgo quae fuit confirmata in gratia et nunquam 
pcccavit. — Aliter dicitur quod sicut Deus per 
communem illapsum cst in rebus deformatis et ta- 
men ipse in nullo deformatur, sic Deus per istum 
illapsum specialem esset in natura deformata et ta- 
men nulla esset dcformatio in eo sicut Deus im- 
mortalis assumpsit naturam mortalem. Puto ta- 
men quod prima solutio sit melior. 

Ad primum principale dico quod non valet, 



DlSTINCr. II QU^ST. III 25 

quia istae duse uniones qua anima unitur Deo per 
gratiam et qua natura unitur Deo hypostatlce, non 
sunt ejusdem rationis, et ideo nonsequitur: in ista 
unione est fruitio, ergo in ista! 

Ad uUimiim dicitur quod contradictoria non pos- 
suntdici de eodem secundum idem , sed secundum 
diversa possunt dici, et sic est in proposito, quia il- 
lud suppositum non esset fruens et non fruens se- 
cunduni idem sed secundum diversas naturas; dlcere- 
tur enim fruens secundum divinam naturam et non 
fruens secundum assumptam, idest natura assumpta 
esset non fruens. 

Qu.tSTlo III. 

Tcrtio qticeritnr 

Utrnni Ikus posslt assumere natnram irrationalem. 

Videtur quod non, quia quanto aliqua natura est 
nobilior tanto est in potentiaad nobiliorem perfec- 
tionem; sed natura rationalis est nobilisslma crea- 
turarum; ergo est in potentia ad nobilissimam per- 
fectionem. Sed nobilissimum quod ponitur in natura 
rationali est quod sit unita Deo ; ergo hoc non com- 
petit naturae irrationali. 

2. Praeterea. Major unio requirit majorem di- 
spositionem; sed ista assumptio est maxima unio; 
ergo requirit maximam dispositionem. Sed ista di- 
spositiofit per gratiam cujusnatura irrationalis non 
est capax; ergo non potest assumi. 

3. Praiterea. Impossibile est quod aliquid insit 
alicui nisi habeat appetitum ad illud; sed natura 



26 LlB. III Sententiarum 

irrationalis non habet appetitum ad illam assump- 
tionem; ergo. Probatio minoris, quia ille appetitus 
esset frustra cum numquam sit reducturus ad ac- 
tum. 

Contra, Augustinus contra Volusianum^ in re- 
bus mirabilibus tota ratio facti est potentia fa- 
cientis ; sed Deus est potentiae infinitae ; ergo. PrcB" 
terea, Deus potuit assumere naturam rationalem, 
quia est in potentia obedientiali natura irrationalis 
sicut rationalis; ergo potuit assumi. 

In ISTA QU^STIONE sunt duo Articuli secundum 
duas opiniones. 

Una dicit quod Deus non potest assumere 
naturam irrationalem, quia quod implicat contra- 
dictionem non est a Deo factibile, unde 6. Ethic. 
dicitur quod hoc solo privatur Deus ingenita facere 
quae facta sunt; sed ista assumptio implicat con- 
tradictionem ; crgo. Probatio minoris quia natura 
irrationah's assumpta esset personata et non perso- 
nata, quae contradicunt ; esset enim personata quia 
ista assumptio esset ad suppositum divinum, in Deo 
autem persona et suppositum sunt idem realiter. 
Esset etiam non personata quia persona est intel- 
lectualis naturae individua substantia, nunc autem 
natura irrationalis non est intellectualis. 

Prceterea, in omni creatura essentia et potentia 
proportionantur ; ergo sicut essentia assumitur ad 
unionem, ita potentia assumitur ad fruitionem ; sed 
potentia naturae irrationalis non potest assumi 
ad fruitionem; ergo nec ejus essentia ad unionem. 



DlSTINCT. II QU^ST. III 27 

Pr(Btereay cui repugnat quod est minus ei re- 
pugnat quod est majus ; aed unio beatifica quae est 
minor unione hypostatica repugnat naturae irratio- 
nali ; ergo et unitas hypostatica, et per consequens 
non potest assumi. 

PrcBterea, propter communicationem idiomatum 
dicimus quod Deus est homo et homo est Deus, 
et haec communicatio idiomatum est quia duae na- 
turae sunt in eodem supposito; sed si Deus assu- 
meret naturam irrationalem puta lapidem, duse na- 
turae essent in eodem supposito et posset dici Deus 
est lapis et lapis est Deus, quod videtur inconve- 
niens. 

Prcetereay Augustinus lib. de spiritu ct anima 
didt quod Deus assumpsit hominem quia est ad 
imaginem Dei; sed natura irrationalis non est ad 
imaginem Dei; ergo non potest assumi. 

Alia opinio est^ quam teneo, quod Deus 
posset naturam irrationalem assumere. Hoc probatur 
sic: quod continet parfectionem suppositi creati 
potest supplere vicem illius; sed suppositum divi- 
num continet perfectionem cujusHbet suppositi creati; 
ergo potest supplere vicem ejus et sic potcst sup- 
plere vicem suppositi leonis et assumere leonem, 
Sed haec ratio parum valet, ut ostensum est supra in 
I. q, htijus tcrtii, Ideo probatur aliter sic : Si Deus 
non posset assumere naturam irrationalem, aut hoc 
csset ex parte Dei aut ex parte creatura^. Sed non 
ex parte Dei, tum quia independensin quantum indc- 
pendens potest terminare dependentiam alterius ad 



28 LlB. III Sententiarum 

ipsum, tutn quia ex hoc nulla ponitur imperfectio 
in Deo, ut ostensum est supra in /. q, hujus tertii; 
non etiam ex parte creaturae quia illa quae habent 
uniformem modum vivendi et dependendi possunt 
eodem modo assumi; sed natura rationalis et irra- 
tionalis habent similem modum dependendi et ra- 
tionalis potest assumi; ergo et irrationalis. 

PrcetercUy corpus mortuum non est natura ratio- 
nalis; sed in triduo corpus Christi fuit vere mor- 
tuum et tamen vere unitum Deo, quia secundum 
Damascenum quod semel assumpsit nunquam di- 
misit; ergo non repugnat Deo uniri naturae irra- 
tionali. 

Ad primum alterius opinionis negetur minor^ et 
cum dicitur: personatum et non personatum con- 
tradicunt, dico quod.vcrum est si uniformiter acci- 
piantur; sed si in proposito natura sic assumpta 
diccretur personata et non personata, diceretur qui- 
dcm personata extranee sed non personata intranee, 
et ista non contradicunt. 

Ad secundum concedo quod essentia et potentia 
proportionantur ; et cum dicitur essentia non potest 
assumi ad unionem nisi potentia assumatur ad frui- 
tionem, ista potest negari, ut patet ex praecedenti 
quaestione. — Alitcr ad argumentum dico quod 
propositio tunc habet veritatem quando potentia 
assumpta est apta nata frui; potentia autem irra- 
tionalis natura: non est apta nata frui; igitur. 

Ad tertium concedo quod cui repugnat minus 
eidem repugnat majus, si sunt ejusdem rationis; sed 
illae uniones non sunt ejusdem rationis ideo non 



DlSTINCT. II QU.€ST. III 29 



sequitur : naturae irrationali repugnat unio beatifica, 
ergo et hypostatica. 

Ad quartum dicunt aliqui quod sicut dicitur 
Deus homo et horao Deus propter communicatio- 
nem idiomatum, ita si Deus assumeret lapidem, Deus 
diceretur lapis et lapis Deus, quia ita essent hic 
duae naturae in eodem supposito sicut ibi. — Alii 
dicunt quod non oportet, quia Deus in triduo u- 
niebatur corpori mortuo et tamen non dicebatur 
Deus est corpus et corpus est Deus. Accipiatur so- 
lutio quae plus placet. 

Ad ultimum Augustini dico quod Augustinus 
loquitur de congruo, quia congruentius est quod 
Deus assumat naturam rationalem quam irrationa- 
lem, sed non negat per hoc a Deo potentiam as- 
sumendi quamcunque naturam. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod quanto ali- 
qua natura est perfectior tanto est in potentia ad 
nobih'orem perfectionem, loquendo de potentia natu- 
rali; sed hoc non obstante natura irrationalis est 
per potentiam obedientialem in potentia ad istam 
perfectionem. 

Ad secundum dico quod unio per inharentiam 
requirit dispositionem , et major unio majorem 
dispositionem ; ista autem unio quae est naturae as- 
sumptae ad Deum non est per inhaerentiam sed per 
quendam illapsum specialem. 

Ad tertium dico et ad majorefn quod ipsa est 
vera de eo quod inest per potentiam naturalem. — 
-^///^Apotest dici ad majorem quod natura habet ap- 



30 LiB. III Sententiarum 

petitum ad omne id quod potest terminare ejus de- 
pendentiam, et quia suppositum divinum potest ter- 
minare dependentiam cujuslibetnaturae,ideoquaelibet 
natura si est supposito privata haberet appetitum ad 
ipsam. Et cum dicitur quod talis appetitus estfru- 
stra, nego istud, quia quamvis non sit reductus ad 
actum est tamen reducibilis. 




Distinctio III. 

QuaBPitup consequentep de incapna- 
tione Vepbi... 

Circa istam Dist. j. quceritur pritno. 
QUitSTIO I. 

Utnmi Tirgo beata faerit eoneepta in peeeato orlgiiuill. 

Videtur quod sic, quia ille qui est filius Adae 
secundum rationem seminalem, habet peccatum ori- 
ginale; sed Virgo beata fuit filia Adae secundum 
rationem seminalem; ergo. 

2. Praeterea, Damascenus dicit quod Spiritus Sanc- 
tus purgavit eam ; sed purgatio est a peccato ; ergo 
habuit p>eccatum. Sed non habuit peccatum actuale ; 
ergo habuit originale. 

Contra. Augustinus Lib. de natura et gratia 
cum de peccatis agitur nullam volo de Maria fa- 
cere mentionem. — Praeterea, Anselmus de conceptu 
Virginis decuit ut Mater Dei ea puritate niteret qua 
major sub Deo nequit intelligi; sed pura innocen- 
tia potest sub Deo esse; ergo habuit puram innocen- 
tiam. Sed pura innocentia excludit peccatum origi- 
nale; ergo non habuit peccatum originale. 

In ISTA QU^STIONE est videndum quid sit pec- 



32 LlB. III Sententiarum 

catum originale, sed hoc patct lib. 2. dist, j. quaere 
ibi. — Insistendo igitur circa quaestionem propo- 
sitam, sunt de ea duae opiniones. 

Una dicit quod habuit peccatum originale 
quod probatur sic. Primo auctoritatibus ; dicit enim 
Augustinus de fide ad Petrum : Firmissime tene et 
nullatenus dubites omnem qui per concubitum ma- 
rls et femimae nascitur, cum originali peccato nasci. 
/|f^w'Anselmus in lib, cur Deus homo^ Virgo ipsa 
in iniquitatibus concepta est et in peccatis concepit 
eam mater sua. Item Leo in sermone de Nativtate 
Domini sicut a reatu nullum liberum reperit ita 
curandis omnibus venit. Item Bernardus in Epist. 
ad Lngdnnen. dicit quod habuit peccatum originale 
et reprehendit eos de celebratione conceptionis Vir- 
ginis. Item de consecrat, dist, j. in glossa conceptio 
non est celebranda quia concepta est in originali 
peccato. 

Prceterea^ arguitur per rationes quarum prima 
est Bernardi /;/ Epist. ad Lugdunenses: si non habuit 
peccatum origiriale, aut sanctificata fuit ante concep- 
tum aut in conceptu; non ante conceptum, quia 
nondum erat, nec in conceptu, quia in conceptu 
fuit libido. 

Prceterea, Christus est universalis redemptor 
omnium ; sed si Virgo beata non habuisset origi- 
nale peccatum, tunc non indiguisset redemptore. 

PrcBterea^ si non habuit originale peccatum ja- 
nua cceli erat sibi aperta; ergo si fuisset mortua 
ante passionem Christi ivisset ad vitam aeternam. 



DlSTINCT. III QUiEST. I 33 

PrcBterca. Ipsa fuit propagata communi lege, et 
cjus corpus fuit conceptum secundum rationem semi- 
nalem; sed omne tale habet originale; ergo. 

Ultimo sic : Ex effectu arguitur causa ; ergo ubi 
est pcena peccati, ibi est peccatum ; sed in Virgine 
erat pcena peccati originalis, puta mors ; ergo in ea 
fuit peccatum originale; igitur. 

Alia opinio €licit quod non est concepta 
in originali peccato; ad cujus evidentiam aliqui no- 
tant quod conceptio cst duplex, conceptio scilicet 
scmininn et conccptio natnrariim. Conceptio semi- 
num est quando semina concurrunt, sed conceptio 
naturarum est quando anima creatur et infunditur 
corpori. Peccatum autem originale non ponitur prae- 
cise in conceptione seminum quia res irrationalis 
non est subjectum peccati; peccatum autem origi- 
nale ponitur in conceptione naturarum, quia cum a- 
nima infunditur corpori infecto inficitur et ipsa, et 
isto modo probatur quod Virgo non fuit concepta 
in originali peccato. Quod probatur 

Primo per Augustinum in lib, de natura et 
gratia sicut allegatum est supra. Item per Ansel- 
mum de conccptii Virginis: Decuit ut ea puritate 
niteret qua major sub Deo nequit intelligi. Item 
Linconiensis dicit et clare quod non habuit origi- 
nale. Idem dicit Anselmus in quodam libello quem 
specialiter fecit de illa materia ; et hoc idem dicit 
Richardus de Sancto Victore in ser^none de con- 
ceptione. 

Praterea arguitur per rationes sic : Filius debet 

s 



34 LiB- ni Sententiarum 

exhibere matri omnem honorem sibi possibilem ; 
sed possibile est esse Virginem sine originali ; ergo. 
Probatio minoris : pro eodem instanti pro quo anima 
est susceptiva culpae est etiam susceptiva gratiae ; 
sed pro primo instanti creationis et infusionis anima 
est susceptiva culpae ; ergo et gratiae. Sed anima 
habens gratiam non habet originale; ergo potuit 
praeservari ab originali. 

Prceterea : Christus immediatius videtur fuisse re- 
parator ab originali quam actuali culpa, quia ne- 
cessitas incarnationis et passionis communiter assi- 
gnatur ex peccato originali ; sed Deus praeservavit 
Virginem a peccato actuali; ergo praeservavit eam 
a peccato originali. 

Prceierea, si non habuit minus peccatum in ge- 
nere, scilicet veniale, nec majus, scilicet originale, 
cui debetur poena aeterna, alteri temporalis. ' 

PrcBterea dicit Salvator: Inter natos mulierum 
non surrexit major Joanne Baptista. Aut ibi Chri- 
stus loquitur de 7ion peccante, aut resurgente a pec- 
cato. Si primuin falsum est, quia Maria major est 
Joanne Baptista; si secundum scilicet de resur- 
gente et beata Virgo fuisset in peccato et resur- 
rexisset ipsaiterum non fuisset major Joanne, quod 
non dicitur, quia secundum Augustinum de natura 
et gratia, ipsa praeservata fuit a culpa actuali et 
veniali. 

Ad auctoritates autem quae adducuntur pro alia 
opinione, respondetur sic, quod quilibet filius Adse 
naturalis est debitor justitiae originalis, et si caret 
ea in se vel in aliquo aequivalenti, sicut est gratia. 



DrsTiNCT. III QUiEST. I 35 

habet peccatum originale, et quilibet, quantum est 
de se, contraheret originale peccatum nisi praeser- 
varetur a Deo, et sic beata Virgo contraxisset ori- 
ginale peccatum nisi fuisset privilegiata ; et sic in- 
tell^nt Sancti ubique, quia Virgo fuit praeservata 
ex speciali privilegio, ideo non habuit originale pec- 
catum. Sed respondetur ad quamlibet auctoritatem 
pcr se. 

Ad primam Augustini, concedo quod quilibet 
habet originale quantum ex parte parentum, sed 
in se, non oportet, si praeservetur a Deo. 

Ad secundum dicitur quod Anselmus non dicit 
id asserendo sed ex quadam suppositione discipuli 
quod si Virgo esset concepta in peccato adhuc 
caro Christi fuisset munda. Vel dicitur quod tunc 
Anselmus fuit illius opinionis, tamen postmodum 
per miraculum informatus, tenuit oppositum ut pa- 
tet in Epistola quam scripsit ad Episcopos An- 
gliae, ubi dicit: Non credo eum esse verum ama- 
torem Virginis qui respuit celebrare festum Concep- 
tionis. 

Ad tertmm dicitur quod communis modus sanc- 
torum est cum loquuntur in communi de aliqua ma- 
teria non excludere aliquem, dato quod de facto 
sit exclusus, et quia Leo loquebatur in communi, ideo 
Bon fecit mentionem specialem de Virgine, quamvis 
Ipsa sit exclusa a reatu. 

Ad quartum, ad Bernardum dicitur quod suum 
•dictum non asseruit quia correctioni Domini Papae 
iUam Epistolam supponit. Aliter dicit quidam doc- 
tor, scilicet Varro^ quod Bernardus retractavit post 



36 LiB. III Sententiarum 

mortem apparens cuidam monacho Clarevallis ; ap- 
parens enim ei fulgidus et lucidus apparuit una 
macula in ejus pectore quam dixit se habere pro 
eo quod dixit Virginem esse conceptam in origi- 
nali peccato. Et si illa respohsio non placet, ne- 
gandus est in hoc, nec derogat sanctitati ejus» 
quia non semper sancti a Spiritu Sancto locuti 
sunt, propter quod Hieronymus, Augustinus, Cy- 
prianus sibi contradicunt in his qu3e non sunt sim- 
pUciter contra fidem. 

Ad illud decreti, dicitur quod non est textus 
sed apparatus ; quando autem apparatus est con- 
tra Sanctos non debemus eum tenere. 

Ad priniam rationem dico quod ratio bene con- 
cludit de conceptione seminum et non de con- 
ceptione naturarum, sicut declaratum est in princi- 
pio hujus opinionis. 

Ad sectindum cum dicitur quod non indiguisset 
Redemptore, dico quod falsum est imo maxime 
Ipsa indiguisset redemptore quia Ipsa contraxisset 
originale nisi fuisset Deus mediator praeveniens et 
praeservans Ipsam. 

Ad aliud dicunt aliqui quod non est inconve- 
niens quod Christus suae Matri tantam gratiam 
contulerit, quod si mortua fuisset ante passionem 
ivisset ad coelum. — Aliter dicitur quod conse- 
quentia non valet, quia illud erat decretum divinum 
quod nullus ingrederetur ccelum ante passionem 
Christi, nam antiqui Patres qui erant in limbo noh 
habebant originale peccatum, immo habebant gra- 
tiam Dei, et tamen eis non erat janua coeli aperta. 



DlSTINCT. ni QU>EST. II 37 

Ad quartum dicatur sicut ad rationem Bernardi. 

Ad uUimum dico quod mors non est poena pec- 
cati ; si enim fieret unus homo in puris naturalibus, 
et non haberet peccatum originale, adhuc esset mor- 
talis, et hoc patet de Christo qui nullum habuit pec- 
catum et tamen fuit mortalis. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE patet ex praedictis. 

Ad secundum dico quod Maria non fuit purgata 
per amotionem maculae, sed quia fuit praeservata 
et ei gratia infusa. Unde Damascenus dicit eam 
pargatam non a peccato quod infuit sed a peccato 
quod infuisset, sicut matrimonium excusat a peccato, 
non quidem a peccato quod insit, sed a peccato quod 
inesset si non esset matrimonium. 

QU/ESTIO II. 

Secundo quceritiir 

Utram eorpns Chrfeti faerit fomuitum snbito Tel in 
iBsUntL 

Videtur quod non, quia quando ex uno figurato 
fit altud figuratum, hoc non fit nisi per motum ; sed 
alia est figura carnis alia figura sanguinis, et cor- 
pus Christi fiebat ex sanguinibus Virginis ; ergo per 
motum. Sed motus non fit in instanti ; ergo forma- 
tio illa non fuit in instanti. 

2. Praeterea, glossa Chrysostomi in Epistola ad 
Hebraos dicit quod Christus debuit per omnia fra- 
tribus assimilari in eo quod natus et educatus ; sed 
corpus aliorum non formatur in instanti; ergo. 



1 



38 LiB. III Sententiarum 

In contrarium est Damascenus Lib. j. qui po- 
nit illam carnem subito foVmatam. 

In JSTA QUiESTIONE duo sunt videnda : primo 
de formatione corporis humani in generali ; ^^r////rfo 
de formatione Christi in speciali. 

Circa primum adhuc duo sunt videnda^ 
primo in quanto tempore formatur fcetus; secunda 
quae membra primo formantur, et hdec lib. 2, qucere 
dist, 22. art, 2. 

De principali dico duas conclusiones. Primo 
quod corpus Christi potuit formari in instanti. Secundo 
quod de facto fuit formatum in instanti. 

Prima conclusio probatur : Illa formatio fuit facta 
cooperatione Spiritus Sancti; sed Spiritus Sanctus 
habet potentiam infinitam, virtus autem infinita po- 
test operari in instanti ; ergo illa formatio potuit fieri 
in instanti. 

Secunda conclusio probatur sic per Gregorium 
/<?. moralium cap. /. : nunciante, inquit, Angelo et 
adveniente Spiritu Sancto, Verbum in utero mox 
fit caro. Item Damascenus lib, 6. dicit quod simul 
caro, simul Dei caro, simul caro animata. Item Lin- 
coniensis 2. de divinis nominibus dicit : illud corpus 
formatum est in termino indivisibili idest iil instanti. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dicitur quod 
major est falsa etlam de agente naturali, quia si 
esset aqua in uno vase quadrato et generetur ex 
eo ignis, illa generatio esset instantanea et in instanti 



DlSTINCT. III QUvfiST. II 39 

et ex uno figurato fieret aliud figuratum, quia aqua 
habens figuram quadratam transmutaretur in ignem 
qui habet figuram sphericam. — Aliter dicitur quod 
major non est vera de agente quod habet poten- 
tiam infinUam ; nunc autem Spiritus Sanctus habet 
potentiam infinitam. 

Ad secnndtim dico quod debuit per omnia fra- 
tribus assimilari in eo quod habuit corpus verum 
et veram animam, sed non quantum ad modum 
formationis corporis. 




Distinctio IV. 

Cum vepo incapnatio... 

Circa DisL 4. qticsritur, 

QU^STIO I. 

Utrum Yirgo beata fuerit aliqnld cooperata aetive In 
coneeptione Filii siii. 

Videtur quod non, quia principia naturalia sunt 
per se distincta; sed mas et fcemina sunt principia 
naturalia; ergo sunt per se distincta; sed mas est 
principium mere activum; ergo mulier est princi- 
pium mere passivum. 

2. Praeterea, virtus finita non operatur in instanti ; 
sed Virgo habet virtutem finitam, et illud corpus 
formabatur in instanti; ergo, etc. 

3. Praeterea, principium activum in Maria est 
ratio seminalis, sed Christus non est conceptus se- 
cundum rationcm seminalem; ergo Virgo Maria non 
se habuit active in ipsa conceptione. 

Contra, Violentum est cujus principium est extra 
non conferens vim passo ex j. Ethic, ; ergo si Virgo se 
non habuit active in illa conceptione scquitur quod 
conccptio Filii sui fuerit violenta, et per consequens 
non fuit vera mater ejus, quod est haereticum 
dicere. 



DlSTlNCT. IV QU/EST. I 4I 

In ista QUiESTlONE sunt duo videnda Primo 
prindpale quaesitum. Secundo si Virgo Maria est 
Dei Genitrix appellanda. 

Circa primum sunt tres opiniones. 

Una est divi Thomae part, j. q, J2. art. 4 quod 
Virgo Maria tantum materiam ministravit et non se 
habuit active in conceptione Filii sui. Et probatur 
sic: Virgo Maria habuit tantum illani potentiam in illa 
conceptione qua esse potuit mater, et non qua esse 
potuit pater; sed patri competit potentia activa, matri 
autem potentia passiva tantum; ergo. Minorem non 
probat ipse sed probatur ab aliis sic: Aristoteles //. 
de animalibiis dicit quod virtus patris assimilatur 
arti, matris vero ligno; igitur. Item Avicenna nono 
de animalibus reprehendit Galenum qui ponebat in 
spermate fcemineo vim activam, et dicit quod in hoc 
ignoravit Galenus radicem scientiae naturalis. Item 
dicit Averrois in suo quodlibeto et facit talcm ratio- 
nem: Si in spermate foemineo esset vis activa ad 
formationem foetus tunc mulier potest concipere sine 
viro quod est falsum. Conseqttentia probatur. Ag- 
ens debile potest inducere suam formam in materia 
bene disposita ; sed sanguis menstruus et mulicr sunt 
bene disposita ; ergo quantumcunque illa vls csset 
tlebilis, mulier posset concipere. 

Seciinda Opinio est quod Virgo non solum 
materiam ministravit, sed et active se habuit in con- 
ceptione Filii sui, quia Virgo habuit illam potentiam 
per quam mulier est mater ; sed mater habet potcn- 
tiam activam respectu prolis ; ergo. Minor probatur 



42 LlB. III Sententiarum 

per rationes Gaieni. Printo sic : quod ex se inspis- 
satur habet vim activam; sed sperma femineum 
ex se inspissatur ; ergo habet vim activam. Assump- 
tum probatur per unam experientiam de muliere 
quse patiebatur suffocationem matricis et tamen non 
utebatur viro, et hoc non erat nisi quia sperma fuerit 
inspissatum in matrice. Secundo sic: matrix habet 
vim retinendi sperma proprium : tunc quaero ad quid 
retinet, quia aut propter materiam foetus, et hoc non, 
quia illa materia ponitur menstruum, aut retinet 
propter vim activam, et habetur propositum. 

Prceterea, Scotus probat idem tripliciter sic. Primo : 
formae ejusdem speciei habent potentiam ejusdem spe- 
ciei; sed mas et femina sunt formae ejusdem spe- 
ciei, per Philosophum lo, Metaph. ; ergo habent 
potentiam ejusdem speciei. Sed mas habet poten- 
tiam activam respectu foetus; ergo et mulier. 

Secuftdo sic : Pater diligit filium suum sicut opus 
suum, per Philosophum 8. Ethic, ; sed naturaliter 
plus diligit mater filium suum quam pater ex eo- 
dem 8, Ethic; ergo est opus suum. 

Tcrtio sic : Agens intendit sibi assimilare passum ; 
sed filius pluries assimilatur matri quam patri;ergo 
mater se habet active circa conceptionem filii. 

Contra est opinio Doctoris venerabilis Fratris 
Bonaventurae quod Virgo Beata habuit virtutem di- 
vinitus sibi datam per quam administraret materiam 
illius conceptionls, materiam inquam quae non solum 
habuit rationem materiae seu potentiai passivai, sed 
etiam sufficientiam et virtutem ad prolis produc- 
tionem. Ex his opinionibus accipiatur quae plus 



DlSTINCT. IV Qu^ST. 1 43 

placet; inter omnes autem tertia videtur mihi ratio 
nabillor. 

De secundo principali dico quod Virgo 
Maria est Mater et Dei genitrix appellanda sicut 
patet per Damascenum lib, 8. cap. j, Dei, inquit, 
genitricem Sanctam Virginem praedicamus. 

Praeterea, ipsa habuit omnia quae requiruntur 
ad veram mitrem, quia concepit et peperit juxta 
illud Lucce cap. i. Ecce concipies et paries filium. 

Pr<Bterea, propter communicationem idiomatum 
quaecumque dicuntur de illo homine dicuntur de 
Deo; sed de isto homine dicitur quod est filius 
Virginis; ergo Deus est filius Virginis et per con« 
sequens Maria est Mater Dei. 

Pr(Bterea, sicut se habet filius Dei ad Virginem 
Matrem, sic filius hominis ad Deum patrem; sed 
Christus est filius Dei Patris; ergo Filius Dei est 
Filius Virginis Matris. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dicitur quod prin- 
cipia naturalia non sunt distincta per hoc in pro- 
posito quod unum dicatur mere activum, alterum 
mere passivum; sed per hoc quod unum est acti- 
viim principalius sicut pater, aliud minus principale 
sicut mater. 

Ad aliiid dicitur quod virtus finita potest agere 
in instanti si sunt remota omnia impedimenta a 
principio passivo. Nam propter indispositionem 
principii passivi agens agit in tempore. 

Ad tertium dicitur quod non valet : illud est 



■ ■mw rm 



44 LiB. III Sententiarum 

principium actlvum, ergo producit secundum ra- 
tionem seminalem, quia principium activum in plus 
se habet quam ratio seminalis. 

QUiESTIO II. 

Secundo qucsritur, 

Utniiii Christns diei possit filliis Spiritus Saneti. 

Videtur quod sic: quia pater dicitur pater per 
hoc quod producit filium ad esse; sed Spiritus 
Sanctus produxit Christum ad esse perfectius quam 
pater carnalis producat filium suum; ergo Spiritus 
Sanctus est pater Christi. 

2. Praeterea, conceptionem Filii perfectius ope- 
ratur Spiritus Sanctus quam Beata Virgo; sed 
Virgo est Mater Christi; ergo Spiritus Sanctus est 
pater Christi. 

/// contrarium est Magister in littera. 

Ad hanc qucestionem breviter respondeo 
et dico quod ista est falsa locutio : Spiritus Sanctus 
est pater Christi, quia ista filiatio et parternitas aut 
recipiuntur ratione naturae aut ratione suppositi 
Christi; sed Spiritus Sanctus non dicitur pater 
Christi ratione naturce nec ratione suppositi ; ergo. 
Probatio minoris est quod Spiritus Sanctus non 
sit pater Christi ratione naturce, quia pater et Filius 
debent habere eandem naturam; sed Christus et 
Spiritus Sanctus non habent eandem naturam, na" 
turam dico humanam, non divinam, quia de hu- 
mana loquimur; ergo Christus non est filius Spi- 



DlSTINCT. IV QUiEST. II 45 

ritus Sancti ratione naturai. Probo quod non sit 
filius ratione siippositi quia Spiritus' Sanctus potius 
est a Filio quam e converso sicut declaratum est 
superius Lib. i. dist, 11, 

Ad PRIMUM principale dico quod pater est 
pater quia producit filium ad esse, ita quod est idem 
esse in patre et Filio ; nunc autem in Christo et 
Spiritu Sancto non est idem esse humanum vel 
eadem natura humana. Et per hoc patet ad secun- 
dum; nam Virgofiiit vera mater Christi quia Ipsum 
concepit et humanam naturam in specie cum eo 
habet quod non habet Spiritus Sanctus. 



Distinctio V. 

PnaBterea inquini solet... 

Circa /. Dist. quceritur primo 
Qu^STio I. 

Utrum natura dlvina assumpserit Tel assumere potalt 
naturam humanam. 

Videtur quod sic, per Augustinum de fide ad 
Petrum^ illa, inquit, natura quae semper manet 
genita apud patrem nostram naturam sine pec- 
cato suscepit. 

2. Praeterea. Quando aliqua sunt idem realiter, 
quidquid convenit uni convenit alteri: sed persona 
et divina natura sunt idem realiter ; ergo quidquid 
convenit uni convenit alteri. Sed persona divina 
assumpsit naturam humanam ; ergo similiter natura 
divina assumpsit naturam humanam. 

3. Praeterea, illud quod continet perfectionem 
suppositi creati potest vicem illius supplere; sed 
essentia divina, cum sit infinita, continet perfectionem 
suppositi creati ; ergo potest vicem ejus supplere, 
et per consequens naturam humanam assumere. 

Contra, Quando aliqua sunt in aliquo indivisibili, 
quidquid unitur illi indivisibili unitur aliis quae suat 
in eo. Exemplum, Si duae lineae sunt unitae puncto. 



DlSTINCT. V QUitST. I 47 

quidquid unitur puiito unitur lineis; sed personae sunt 
in essentia quae est indivisibilis ; ergo quidquid 
unitur essentiae unitur personis. Hoc est falsum ; ergo 
esse quod unitur personae non unitur essentiae sive 
naturae. 

In ISTA QUitSTlONE sunt duo videnda. Primo 
de facto si natura divina assumpsit humanam. Se- 
aindo de possibili si potuit assumere. 

I}e primo dico duo. Umim est quod illi qui 
ponunt quod ratio terminandi dependentiam naturae 
ad suppositum est propter continentiam perfectionis 
suppositi creati in assumente, habent necessario di- 
cere quod natura assumpsit naturam, quia naturae 
competit continentia perfectionis et non supposito, 
cum non dicat perfectionem simpliciter, ut alias 
cst dictum in primo, 

SecundOy dico quod natura non assumpsit na- 
turam, cujus ratio est ista : IUud assumit naturam 
quod est ratio formalis terminandi unionem naturai 
assumptae; sed essentia non est ratio formalis termi- 
nandi unionem et dependentiam naturae assumptae ; 
ergo natura non assumpsit naturam. Probatio mi- 
nai^s. In quocunqueest ratioformalisterminandi unio- 
nem illud formaliter terminat; sed in patre formaliter 
est essentia et pater non terminat formaliter illam 
tinionem; ergo nec essentia nec natura terminat 
iliam unionem. 

De seeundo artieulo dicit una opinio quod 
aatura non potest assumere naturam quia omnis 
assumptio terminatur ad aliquam unitatem; sed si 



48 LiB. III Sententiarum 

natura divina assumeret humanam, ista assumptio 
non terminaretur ad aliquam unitatem ; ergo. Pro- 
batio mitioris, Omnis unitas quae exurgit ex uni- 
tate aliquorum aut est ex illis tanquam ex imper- 
fectis, aut tanquam ex perfectis ; sed ex unione na- 
turae divinae et humanae non exurgit unitas tan- 
quam ex imperfectis, ut per se patet, nec tanquam 
ex perfectis quia aut manerent salvata, et talis u- 
nio esset accidentalis quod non conceditur in pro- 
posito, aut transmutarentur ad invicem, quod est 
falsum quia nec natura humana convertitur in di- 
vinam nec e converso. 

Contra istam opinionem objicitur qula pro- 
batio minoris arguit ab insufficienti divisione; cum 
enim dicitur quod unitas aliqua vel est ex imper- 
fectis vel ex perfectis, oportet addere tertium mem- 
brum, quod unitas est ex unione aliquorum quorum 
unum est perfectum, aliud imperfectum sive minus 
perfectum ; ita est in proposito quia natura divina 
est perfcctissima, natura autem humana minus per- 
fecta. 

PrcBterea, sub omnibus istis membris non com- 
prehenditur ista unitas quae cst naturae per illapsum 
qualis ponitur in proposito. 

Prcetcrea^ per eandem rationem potest probari 
quod divina persona non potest assumere humanam 
naturam sicut patet deducendo eam per singula 
membra. Ideo dicitur secundum illam opinionem 
quod aut de ratione assumentis est quod habetin- 
communicabilem subsistentiam aut quod habeat 
existentiam singularem absque incommunicabilitate. 



DlSTINXT. V Qu.^ST. II 49 

Si primo modo, conceditur quod natura divina non 
potest assumere naturam humanam quia non habet 
incommunicabilem subsistentiam. Si secundo modo, 
conceditur quod potest assumere, quia natura di- 
vina habet per se existentiam singularissimam. 

Ad PRLMUM IN CONTRARIUM dicitur quoJ 
Augustinus accipit ibi naturam pro persona non 
pro es^ntia, quod patet quia dicit illam naturam 
esse genitam, essentia autem divina non generat nec 
generatur, ut patuit, lib. /. dist, J, 

Ad seciinduui argiuncntiim difficile est respon- 
dere eis qui dicunt essentiam et suppositum divi- 
num distingui tantum ratione, nec possunt bene sal- 
vare articulum incarnationis. Sed ponendo, sicut ali- 
«is dictum est, quod suppositum et cssentia non sunt 
omnibus modis idem, quia essentia dicit entitatem 
communicabilem, suppositum autem incommunica- 
bilem, patet quod persona potest assumere et natu- 
ra non potest. 

Ad tertiuw, dlctum est pluries quia continentia 
non est ratio terminandi, sed independentia et incom- 
municabilis subsistentia, quae competit personae. 

QUi^STIO II. 

Secundo quceritur : 

rtrum persona assumere potest personam. 

Videtur quod sic. Quando aliqua sunt idem rea- 
liter, unum non potest assumi sine alio : scd natura 
et persona crcata sunt idcm realltcr et natura est as- 

i 



50 LiiJ. III Sententiarum 

sumpta; ergo et persona est assiimpta. Probatio minO' 
ris. Si persona non esset idem realiter cum natura, 
vel esset accidens vel substantia; sed non est acci- 
dens, quia nullum accidens est causa subsistendi, per- 
sona vero est ratio subsistcndi, nec etiam est sub- 
stantia, quia vel esset materia, vel forma, vel com- 
positum ; sed nullum istorum potest dari, quia \i\ 
c(uolibet vel essent plures materiae, vel formae plures, 
vel plura composita; ergo. 

2. Praeterea, suppositum dicit aliquid quod spec- 
tat ad dignitatem; sed omne tale dicit entitatem 
positivam; ergo persona vel suppositum dicit en- 
titatem positivam. Sed omne ens positivum potest 
assumi ; ergo persona potest assumere personam. 

In coutrarinm est Magister et patet pet Dama- 
scenum Lib, j, c. 2. 

In ISTA QUyESTlONE sunt duo videnda. Primo 
quid addit suppositum vel pcrsona super naturam, 
et hoc patet in prima quaestione hujus tertii, et in 
probatione secundae opinionis; vide ibi. Sccutido 
est videndum si persona potest assumere per- 
sonam, idest naturam personatam. Et dico quod 
non, quia aut pcrsona dicit negationem dependen- 
tiae, ut ponit una opinio, aut persona dicit entita- 
tem positivam supra naturam, ut dicit alia opinio. 
Si tencatur prima opinio est ad quaestionem 
talis ratio. Contradictoria non possunt simul inesse 
cidcm; sed si pcrsona assumeret personam, idest 
naturam personatam, contradictoria simul inessent 
cidcm ; ergo persona non potcst assumcre personam. 
Probatio minoris. Contradictio .cst, naturam depen- 



DlSTlNCT. V QU/EST. II 51 

dere ad personam extrinsecam et non dependere; 
sed si assumeretur, dependeret a persona extrinseca 
assumente, si autem personaretur personalitate pro- 
pria non dependeret; ergo dependeret et non de- 
penderet. 

Si autem teneatiir secunda opinio, est ad quaes- 
tionem talis ratio. Omnis assumptio terminatur ad 
aliquam unitatem; sed si persona assumeret per- 
sonam, illa assumptio non terminaretur ad aliquam 
unitatem, quia nec ad unitatem naturai nec ad 
unitatem suppositi; ergo persona non potest assu- 
mere personam. 

Ad primum principale, si persona addit en- 
titatem supra naturam, est difficile respondere, et 
optime vadit contra eam illa probatio de accidente 
et substantia. Si autem teneatur quod persona dicit 
n^tionem dependentiaj, tunc non oportet quod 
si assumatur natura quod assumatur persona, quia 
nec ponitur ibi identttas realis, nec sequitur quod 
addat substantiam vel accidens ex quo dicit nega- 
tionem dependentiae. 

Ad sccundum dico quod persona in creaturis 
dicit dignitatem materialiter, ratione intellectualis 
naturae quam connotat; sed non formalitcr, ratione 
incommunicabilitatis quam superaddit. 




Distinctio VI. 

Ex ppaemissis autem contingenter.*.. 

Circa istain Dist, 6, qtueritur, 

QUiESTIO I. 

Utmm in Christo sint plnra esse. 

Videtur, quod non, quia esse non est sineente; 
ergo ubi sunt plura esse, ibi sunt plura entia; sed 
Christus non est plura entia, quia tunc esset unum- 
per accidens ; ergo in Christo non sunt plura esse^ 

2. Praeterea, Anselmus in Monologion dicit quod 
quemadmodum se habent lux, lucere et lucens, sic 
se habent essentia, esse et ens; sed unius lucentis 
est unum lucere; ergo unius existentis est unuin 
esse. Sed Christus est unum existens; ergo, etc. 

3. Praeterea, quae dicunt diversa esse, si uniuntur^ 
faciunt unum per accidens, per Aristotelem 7. Afe- 
taph,; sed Christus non est unum per accidens;: 
ergo in Christo non sunt diversa esse. 

Contra, Augustinus 7. de Trin. sicut ab eo 
quod est sapere dicta est sapientia, ita ab eo quod 
est esse dicta est essentia ; sed ad diversas sapientias. 
sequuntur divcrsa sapere; ergo ad diversas essentias 
sequuntur diversa esse. Sed in Christo sunt plures- 
et diversae essentiae; ergo plura esse. 



DlSTINCT. VI Qu^ST. I 53 

In ista QUiESTlONE sunt duo videnda. Primo, 
quomodo se habent in creaturis essentia et esse. 
Secundo principale qussitum. 

De primo sunt tres opiniones. U^ia Bonaven- 
turae, quod essentia et esse differunt ratione solum. 
Alia Thomae, quod diffbrunt realiter. Alia Henrici 
de Gandavo, quod sunt idem realiter, differunt ta- 
men intentione, quae non est differentia tantum per 
actum rationis sicut partes definitionis. Quae autem 
sunt fundamenta harum opinionum et quid sit po- 
nendum patet lib. 2. d. ^. q. i, 

De secundo Articulo si in Christo sunt 
plura esse, de hoc sunt duae opiniones, Una Thomae 
/. 3, q. 2j. a. 2. quod in Christo non sunt plura 
esse, quod probatur sic : Natura humana perfectius 
existit in supposito divino quam in supposito hu- 
mano ; sed si natura humana esset in supposito hu- 
mano, haberet tantum unum esse et non haberet 
aliud esse ab esse suppositi; ergo. 

PrcBterea; pars adveniens alicui toti non habet 
aliud esse quam esse totius; sed humana natura 
advenit supposito divino sicut pars toti; ergo non 
habebit aliud esse. 

Praterea, accidens non habet proprium esse in sub- 
jecto; sed humana natura habet in supposito divino 
modum accidentis ; ergo non habet aliud esse ab esse 
suppositi divini. Probatio majoris per Philosophum 
7. Metaph. ubi dicit quod accidentia non sunt en- 
tia nisi quia entis. 



54 LiB.-III Sententiarum 



PrcBterea, omnia quae sunt in subjecto quanto 
sunt quanta per unam quantitatem; ergo similiter 
omnia quae sunt in uno supposito habent unum esse 
per naturam et suppositum unum. 

Prceterca, confirmatur ista opinio duabus aliis 
rationibus. Primo sic: Persona divina sicut commu- 
nicat naturae humana? subsistentiam ita communicat 
existentiam; sed persona divina sic communicat 
naturae humanae subsistentiam, quod non est ibi nisi 
unum esse subsistentiae ; ergo similiter ibi non est 
nisi unum esse existentiae. 

PrcEtereay sicut persona divina habet infinitatem 
subsistentiae, ita habet infinitatem existentiae; sed 
propter infinitatem subsistentiae ponitur tantum unum 
esse subsistentiae ; ergo similiter est ibi tantum u- 
num esse existentiae. 

Conlra istam opinionem objicitur/rf;«i?sic: 
Esse est formalis terminus gencrationis ex, j. Phys.; 
ergo ubi est duplex generatio ibi est duplex esse; 
sed in Christo est duplex generatio, scilicet aeterna 
et temporalis; ergo in Christo est duplex esse. 

Prceterea, vivere viventibus est esse, per Philo- 
sophum 2. de anima ; sed in Christo est duplex 
vita, scilicet divina et humana; ergo. 

Pneterca, anima informando corpusdat sibi ve- 
rum esse ; scd in Christo est vera informatio anima& 
ad corpus; ergo ex hoc est ibi aliquod verum esse. 
Sed illud non cst esse Verbi increati ; ergo est aliud 
esse et per conscquens sunt in eo plura esse. 

Prceterea , si Deus dimitteret naturam illam^ 
assumptam ipsa non acquireret aliquod novum esse 



DlSTINCT. VI QU.EST. I 55 

seu aliquam entitatem, quia sequeretur quod essct 
perfectior in seipsa quam in supposito divino; sed 
natura illa sic dimissa habet proprium esse; ergo 
sirnlliter existens in supposito divino habet proprium 
esse. Sed illud esse non est essc Verbi increati; 
CTgo est aliud esse. 

Pri£tcrea, relatio praisupponit fundamentum ; scd 
ista unio cst quaidam relatio; ergo pra^supponit 
fundamentum. Scd illud fundamentum est natura 
humana; ergo habet proprium esse et illud non 
est esse Verbi increati; ergo. 

Dico ergo ad qncestionem duas conclusiones. 
Prima conclusio est quod in Christo est unum esfc 
subsistentias. Sccunda quod in Christo sunt plura 
csse existcntiae. 

Priina Conclusio probatur sic : Una persona di- 
clt unum esse subsistentiae ; sed Christus est una 
persona, quia persona dlvina non assumpsit huma- 
nam personam, ex qucestione prceccdejiti. 

Secunda Conclusio probatur per rationes factas 
contra primam opinionem, scilicet quod in Christo 
sunt plures naturae, plures generationes, et plurcs 
vitae. 

Ad primum argnmcntum opinionis primae dico 
quod sicut natura humana existens in supposito 
proprio non habet aliud essc subsistentia:^, ita etiam 
existens in supposito divino non habct aliud csse 
subsistentiae ; sed, hoc non obstante, habet aliud cssc 
existentiae ab esse Verbi incrcati. 

Ad aliud de parte et de toto, dico quod non 
est simile, quia quod pars non habeat aliud esse a 



56 LiB. III Sententiarum 

toto, hoc pro tanto est quia pars informatur a na- 
tura totius, quod in proposito dici non potest, quia 
natura humana non informatur a supposito divino. 

Ad aliiid dc accidente negetur major, Ad pro- 
bationem dico quod non allegatur auctoritas Phi- 
losophi sicut jacet, quia Philosophus dicit sic: ac- 
cidentia non sunt entia nisi in eo quod taliter en- 
tis, et tunc dico quod \y eo potest capi causaliter 
et effective, vel formaliter et entitative. Si primo modo, 
concedo quod accidens est ens eo quod taliter entis, 
idest quod causatur ab ente quia oritur ex prin- 
cipiis subjecti. Si secundo modo, dico quod accidens 
habet entitatem praeter entitatem subjecti. 

Ad quartnm de quanto, dico quod non est si- 
mile, imo est ad oppositum; ideoenim ea quae sunt 
in subjecto sunt quanta per unam quantitatem, quia 
ponitur ibi unaquantitas; sed si ponerentur in sub- 
jecto plures quantitates, non essent quanta per unam 
quantitatem; sic est in proposito, quia in Christo sunt 
plures naturae ideo plura esse. 

Ad alias duas rationes quae habent eandem 
vim, dico quod non est simile de subsistentia et 
existentia, quia subsistentia humanae naturae supple- 
tur per subsistentiam extrinsecam, per suppositum 
divinum quando est independens; scd existentia hu- 
manas naturae ibi non suppletur, sed quemadmodum 
ibi ponitur formaliter natura humana, ita ibi forma- 
liter ejus existentia. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE cum dicitur : si in 
Christo sunt plura esse, ergo sunt plura entia, nego 



DlSTlNCT. VI QU^ST. I 57 

<onsequenttam quia concretum non numeratur ab- 
sque numeratione suppositi, sicut patet de homine 
habente scientias duas, quod non dicitur duo scieif- 
tes ; ita in proposito non sequitur : sunt duo esse, 
€rgo entia; sicut etiam dicimus quod in Christo sunt 
duae voluntates et tamen non sequitur quod Chri- 
stus sit duo volentes sed unus volens. 

Ad secundum dico quod est ad oppositum, nam 
Meo in uno lucente est unum lucere quia poni- 
tur in eo una lux ; sed si essent in eo plures luces 
«sent in eo plura lucere, et quia in Christo sunt 
plures naturae, ergo in eo sunt plura esse. 

Ad uUitnum dico quod illa quae dicunt diversa 
€sse et uniuntur per inhaerentiam bene faciunt unum 
peraccidens: sed ea quae uniuntur per illapsum 
<iuantumcumque dicant diversa esse non faciunt 
unum per accidens, et sic est in proposito, quia ver- 
bum divinum est unitum naturae humanae per illap- 
sum. 




Distinctio VII. 

Secundum pepsonam dicitun Deus 
factus est homo... 

/;/ ista Dist. 7. /;/ qua Magister qucerit de ve- 
ritate aliquarum propositionmn quceritur /. 

QU/ESTIO I. 

Utram ista propositio sit rera: Deojs est hom». 

Et videtur quod non, quia prima dividentia 
sunt maxime divcrsa; sed finitum et infinitum 
sunt primo dividentia ens; ergo sunt maxime diversa. 
Sed maxine diversa non praidicantur de se invicem; 
cum ergo Deus sit infinitus et homo finitus non 
cst bene dictum: Dcus cst homo. 

Secundo sic. Major est unio divinarum persona- 
rum in essentia quam naturarum in supposito Chri- 
sti; sed propter istam unitatem una persona non 
praidicatur de alia ut dicatur pater est filius vel 
e converso; ergo propter unionem naturarum in 
Christo non est bcne dictum : Deus est homo vel 
e converso. 

3. Pra;terea cum dicitur : Deus est homp, ista 
propositio est vera pcr se, vel per accidens. Non 
pcr se, quia non dicitur de quocunque concepto 
sub Deo, quia nec dc Patre nec de Spiritu Sancto ; 



DlSTINCT. VII QUitST. I 59 



nec etiam est vera per accidcns quia nihil accidit 
Deo; ergo nullo mcdo est vera. 

4. Praeterea, Athanasius ponit quod sicut cara 
et anima unus est homo, ita Deus et homo unus 
est Christus; sed anima non praedicatur dc carne 
nec e converso; ergo. 

5. Pra^terea, cum dicitur Deus est homo, aut 
homo est praidicatum relativum, aut absolutum, 
Non relativum, ut patet de se, nec esse absolutum 
quia secundum Augustinum esse absolutum dicitur 
de tribus pcrsonis, homo autem non dicitur de tri^ 
bus personis ; ergo. 

Contra, Joan. i, Verbum caro factum : est ubi 
Augustinus dicit quod caro accipitur pro homine; 
ergo Deus factus est homo, et per consequens Deua 
est homo. 

In ISTA QU.ESTIONE sunt tria videnda. Primo^ 
si dicta propositio sit vera. Sccundo, qualitcr est 
vera. Tertio, qualiter est ista vera : Christus est homo. 

De primo patet secundum veritatcm fidei 
quod ista est vera: Deus est homo. Unde Augusti- 
nus /. de Trin, Talis fuit assumptio ut Deum fa- 
ceret hominem et hominem faceret Deum. Et Ber^ 
nardus ad Eugenium, tantam, inquit, et tam ex- 
pressam vim unionis praefert ea persona qua Deua 
et homo est unus Christus, ut si duo dc se prae-. 
dices non erres. 

Pra^terea, idem probat quidam Doctor pcr ra-. 
tionem sic: Quandocunque sunt duae naturae ia 
eodem supposito, licet sint distincta^ naturae, una ta^ 



6o LiB. III Sententiarum 

tnen potest praedicari de alia et denominare aliam 
in concreto licet non in abstracto. Exemplum hujus 
«st, dicimus enim album est musicum quia sunt in 
eodem supposito licet sint diversae naturae ; sed na- 
tura divina et humana uniuntur in eodem supposito 
Filii ; ergo una potest praedicari de altera in concreto 
\it dicatur Deus est et homo, homo est Deus. In ab- 
stracto autem non, quia ista non esset bona prae- 
dicatio deitas est humanftas vel e converso. Haec 
ratio recipitur a Damasceno lib, j, c. ii, Deus, 
inquit, est homo et homo Deus propter eam quae 
est secundum hypostaticam unionem. 

De secundo Articulo dicit una opinio quod 
ista propositio Deus est homo, est vera per se primo 
modo. Probatur sic. Natura humana perfectius sub- 
Btantificatur in supposito divino quam humano, puta 
in supposito Petri ; sed ha^c est vera per se primo 
modo : Petrus est homo ; igitur et illa Deus est homo. 

Contra istam opinionem objicitur sic. Quando 
aliquid praedicatur de aliquo in primo modo di- 
cendi per se, tunc praedicatum est per se de in- 
tellectu subjecti; sed homo non est per se de in- 
tellectu Dei; ergo non valet. 

Praeterea, quando aliquid praedicatur de aliquo 
in primo modo dicendi per se, praedicatur de quo- 
libet contento sub eo ; sed homo non praedicatur 
de quolibet contento sub Deo quia nec de Patre 
nec de Spiritu Sancto; ergo ista non est vera per 
se primo modo: Deus est homo. 

Praeterea, quando aliquid praedicatur de aliquo 



DlSTINCT. VII QVJESW I 6l 

m primo modo dicendi per se, subjectumsupponit 
per se determinate; sed cum dicitur Deus est homo^ 
Deus supponit indeterminate ; ergo. 

Dicituv ergo aliter ad illud dubium quod per 
se et per accidens possunt accipi dupliciter scilicet 
metaphysice et logice. Si accipiatur metaphysice di- 
citur quod ista non est vera, Deus est homo, nec 
per se nec per accidens. Non per se, propter ratio- 
nes factas contra praecedentem opinionem; non etiam 
per accidens, quia nec unum accidit alteri nec ambo 
tertio, qui sunt modi accidentium secundum Philoso-^ 
phum 2. Mctaph. et ideo dicitur quod sicut in Christo 
est singularis modus vivendi qui non est acciden- 
talis nec essentialis, ita cum dicitur Deus est homo^ 
ibi est singularis modus praedicandi, qui non est per 
se nec per accidens. Si autem accipiatur per acci- 
dens logice, sic potest concedi quod est vera per 
accidens quia praedicatum est extra intentionem 
subjecti et hoc est praedicari per accidens logice. 

De tertio Articulo sunt ad prassens dicendi 
duo modi, iinns cum dicitur Christus est homo, haec 
est vera per se, quia Christus est nomen suppositi 
subsistentis in duabus naturis divina, scilicct et hu- 
mana. Ex hoc arguitur sic : Illa propositio est vera 
per se primo modo in qua praedicatum est de in- 
teilectu subjecti ;. sed homo est per se de intellectu 
Christi; ergo. 

Aliiis modiis dicendi est quod non est vera per 
se, sed per accidens. Cujus ratio est ista : quando fit 
aliqua implicatio contingentice in subjecto, ista pro- 



62 LlB. III Sententiarum 

positio non est vera per se sed per accidens, ut cum 
dicitur homo albus est homo propter contingentiam 
implicitam, non est vera per se sed per accidens, 
sed cum dicitur Christus est homo ibi est impli- 
catio contingentiae in subjecto, quia implicatur illa 
Deus est homo quae est contingens; ergo accipiatur 
ibi quai plus placet. 

Ad primum PRINCIPALE concedo quod prima 
dividentia habent majorem distantiam non tamen 
habent majorem repugnantiam ; illa autem quas for- 
maliter non repugnant possunt uniri in eodem sup- 
posito, et unum denominare alterum, et sic habet 
se Deus et homo. 

Ad seai7idum dico quod non est simile de per- 
sonis in essentia et de diversis naturis in eadem 
persona, quia persona dicit entitatem incommuni- 
cabilem, natura vero dicit entitatem communicabilem. 
Ideo quando diversa^ naturae sunt in eodem sup- 
posito possunt in concreto de se dici, sicut patet 
in ratione posita ad primum articulum. 

Ad tcrtinm dico quod non valet, quia non currit 
illa similitudo propter duo. Primo quia anima et 
caro concurrunt in unitate hominis tanquam partes 
constitutivas, et una pars non praedicatur de altera 
parte, cssentia autem divina non est in Christo tan- 
quam pars. Secundo quia anima et caro significant 
in abstracto, Deus autem et homo in concreto. 

Ad ultimum dico quod homo non est praedi-ca- 
tum relativum sed absolutum; scd quando dicitur ergo 
praedicatur dc tribus personis, nego consequentiam. 



DlSTINCT. VII QUitST. II 63 

Ad Augustrnum vero dicitur quod Augustinus 
intelligit de praedicatis absolutis ad intra, homo 
autem est praedicatum absolutum ad extra. 

Ad quartum patet ex dictis in secundo articulo 
si ista propositio est vera per se vel per accidens. 

Qu^STio II. 
Secundo quaritur. 
Utrain h»e slt Tera Beas est faetus hoino. 

Videtur quod non, quia si haec est vera : Deus 
est factus homo, sequitur quod Deus est factus. 
Probatio conseque?iticB quia sequitur in simili sortes 
est factus homo; ergo est factus. 

2. Praeterea, haec propositio in qua ponitur hoc 
verbum fit non est vera nisi subjectum mutetur ; 
sedin Deum, qui est subjectum, nulla cadit mutatio; 
ergo. 

Contra, in symbolo : Natus ex Maria Virgine 
et homo factus est. Et Augustinus exponens iliud: 
Verbum caro factum est, dicit quod caro accipitur 
pro homine. 

IN ISTA QU.^STIONE sunt multi modi dicendi 
de quibus ad praesens repeto duos. 

UntiS dicit quod ly factum aut determinat 
subjectum puta Deum aut praedicatum puta ho- 
minem. Si determinat subjectum ut dicatur sic: Deus 
factus est homo, tunc propositio est falsa, quia in 
Deo nulla cadit factio. Si autem determinat prae- 
dicatum ut dicatur sic:Deusest factus homo, tunc 
propositio est vera. 



64 LiB. III Sententiarum 

Alius modus dicendi est quod illa propositio 
simpliciter est vera. — Ad cujus evidentiam est no- 
tandum quod in illa propositione in qua ponitur 
hoc vtx\>\xm fieri aliquando ly_/?m tenetur secundo 
adjacens, aliquando tertio adjacens. Quando tenetur 
secundo adjacens, tunc accipit esse subjecti simpli- 
citer, sicut homo accipit esse ; quando autem tenetur 
tertium adjacens, tunc non accipit esse simpHciter 
sed esse tale specificum ; sicut ergo quando aliquid 
accipit esse simplicitor potest hoc verbum fit addi 
sibi secundo adjacens ita, quando accipit esse tale po^ 
test dici fieri tale et tertio adjacens; et sic est in 
proposito cum dicitur: Deus factus est homo, quia 
Deus de novo accipit esse hominis et ideo potest 
dici factus est homo quae factio est a tota Trinitate* 

Ad PRIMUM PRINGIPALE nego consequcntiam. 
AA probatiojictn dico quod non valet quia non tenet 
nisi gratia materiae et non gratia formae. 

Ad secundum dicitur uno modo quod major est 
vera de agentc naturali quod educit de potentia ma- 
teriae, non est autem yera in agente supernaturali. 
Alio modo dlcitur et melius, quod in factionc con- 
currit aliqua determinatio, quia vel est factio per 
informationem, vel per inhaerentiam, vel per unio- 
nem quae est relatio. Accipiendo ergo factionem 
ut est per informationem vel per inhaerentiam, ista 
requirit mutationem ; sed ista quae est per unionem 
quae est relatio, sicut est in proposito, non arguit 
talem mutationem. 



Distinctio VIII. 

Post praedicta inquiri oportet... 

Qucerittir in isia Distinctione 8. Utrum in Christo 
slnt duae filiationes reales, et hcec qncestio aliqnalitcr 
habct cvidentiam ex illa difficnltate si plura acci- 
dentia ejusdem speciei possunt esse in eodem sub- 
jecto. Idco qnceritnr primo 

Qu^STlO L 

Utnini plnra aeeldentia solo numero differentla possunt 
esse slnnil in eodem snbjeeto* 

Videtur quod sic. Ponantur multa alba in me- 
dio, oculus videns seu existens in quocunque puncto 
medii potest videre omnia ea; ergo habet species 
distinctas omnium istorum. Sed istae species diffe- 
runt solo numero; ergo plura accidentia solo nu- 
mero differentia possunt simul esse in eodem. Re- 
spondctur quod argumentum bene concludit de ac- 
cidentibus intentionah'bus non autem rcaHbus. Xam 
plura accidentia intentionaha bene possunt simul 
esse, reah*a non, nunc istae species habent esse in- 
tentionale. — Contra. Solutio praesupponit falsum, 
scilicet quod istae species non habent esse rcale, 
propter duo. Primo quod habet actionem realem 
habet essc reale; sed species in oculo habet actio- 



66 Lin. III Sententiarum 



nem realem, quia excellens sensibile corrumpit sen- 
sum ex. 2, de anima ; ergo. — Secundo quia sp^- 
cies iij medio vere est scnsibllis seu etiam visibilis ; 
ergo est res. Probatio assianpti: Si radius solis 
transeat per vitrum rubeum potest species vitri ru- 
bei vidcri in pariete, iste autem rubor in pariete 
est species, quia si feratur ibi oculus per illud vi- 
debit ruborem in vitro. 

Praeterea secundOy argiiitur ad principale sic : Iste 
pater potest habere plures filios; ergo sunt in eo 
plures paternltates. Sed istae sunt ejusdem speciei ; 
ergo. Conseqnentia probatur dupliciter: Primo per 
Aristotelem 2. Mctaph, ubi dicitur quod pater di- 
citur pater quia genuit ; sed iste pater genuit plures 
filios diversis seu pluribus actibus ; ergo sunt in 
codcm divcrsae seu plures paternitates. — Secundo 
quia si morcretur unus de filiis adhuc iste diceretur 
pater; ergo non pcr eandem paternitatem est pa- 
ter filii mortui et vivi. 

Praeterea, ponantur dujs candelae una hic, alia 
ibi, et sit corpus aliud in medio, puta columna, tunc 
fierent duae umbrae si amoverctur corpus medium, 
tunc lumcn utriusquc candelae incedit directe usque 
ad locum ubi corpus fuit, et sic erunt duo lumina 
in eodcm subjecto vel in eadem parte medii. 

Praeterca, duo agcntia cjusdem speciei, puta duo 
ignes aiquc calidi, possunt calefacerc idem calefacti- 
bile ; tunc qu<xritur, aut hoc fit una actione aut di- 
versis actionibus ; non primo modo quia actio est 
actus activi in quantum activum ^^ ^. Phys . ; 
cum ergo sint distincta activa ; ergo habent di- 



DlSTINCT. VIII QUJEST. I 67 

stinctas actiones. Si secundo modo, habetur pro- 
positum, quia tunc erunt duo termini per duas ac- 
tiones puta duo calores in eodem. Respondetur 
quod isti duo calores faciunt unum calorem com- 
positum. Contra^ pono duo activa aequaliter et eo- 
dem modo disposita respectu ejusdem passivi, tunc 
erunt inducti duo calores aeque in actu et aeque 
perfecti ; sed ex duobus aeque in actu non fit unum 
ex 7. Metaph.; ergo. 

/// contrarmm csX Philosophus/. Metaph.Qu^t- 
cunque, inquit, in eadem substantia sunt habent 
differentiam specificam. — Prceterea oportet recep- 
tivum denudari ab eo quod recipit ex 2. de anima; 
ergo subjectum cxistens in actu per unam formam 
non potest recipere aliam ejusdem speciei. 

Responsio. In ista quaestione sunt duo Articuli 
secundum duas opiniones. 

Una est ffenrici ct fere omnium antiquo- 
rum quod plura accidentia ejusdem speciei non pos- 
sunt simul esse in eodem, quod probatur sic. Ab 
eodem est ah*quod ens et unum ex 4. Mctaph.; sed 
accidens habet suam entitatem subjecto; ergo et 
unitatem. Sed subjectum est unum: ergo et acci- 
dens est unum. 

Praeterea, materia est primo et per se in poten- 
tia ad formam ; ad hanc autem formam vcl illam 
est in potentia per accidens, quia si materia csset 
primo et per se in potentia ad hanc formam vel 
illam, tunc in materia essent infinitae potentiae, quod 
est inconveniens. Ex hoc arguitur sic: Idem non 



68 LiB. III Sententiarum 



potest esse in potentia et in actu respectu ejusdem; 
sed si in subjecto possent esse plura accidentia 
ejusdem speciei simul, tunc idem potest esse in po- 
tentia et in actu respectu ejusdera in specie, quia 
esset in actu sub forma quam habet et esset in 
potentia ad aliam quam potest recipere; sed hoc 
est falsum. 

Contra istam opinionem objicitur primo con- 
tra primum motivuni; quando namque dicitur quod 
accidens habct entitatem a subjecto, aut hoc intel- 
ligitur formaliter vcl causalitcr aut materialiter. Si for- 
maliter hoc non potest stare propter duo. Primo quia 
tunc Dcus non potest facere accidcns sine subjecto si 
entitas et unitas accidentis essent formaliter entitas 
et unitas subjecti; secundo quia tunc duae albedi- 
nes essent unum numero quod patet sic : esto quod 
sortes sit- nunc albus et postea niger et iterum 
albus, tunc si albedo sit una formaliter unitate sub- 
jccti, cum unitas subjecti semper manet eodem nu- 
mero, scquitur quod istae albedines erunt unum nu- 
mero. Si autem intcUigdtur causaliter tunc non va- 
let ad propositum, quia ab eodem efficiente possunt 
esse multi effectus solo numero differentes. Si autem 
intelligatur materialiter, concedo quod una materia 
est diversorum numero in eadem specie, et si acci- 
pis oppositum petis principium. 

Contra secundum ;w//V//;« objicitur sic : ad illud 
est materia primo in potentia quod primo introdu - 
citur per motum; sed illud quod primo introduci- 
tur per motum non est materia specifica, sed est 
hasc forma ; ergo materia cst primo in potentia ad 



DlSTINCT. VIII QVMST. I 69 

hanc formam. — Co rt^r mafur per Siuctorem 6,princ, 
qui dicit quod natura latenter operatur in his, ita 
quod secundum eum natura primo intendit singu- 
lare et consequenter universale. 

Praeterea, in materia sunt distinctae potentiae nu- 
mero ad formas distinctas ; ergo in subjecto possunt 
esse plura accidentia numero differentia. Antcccdens 
probatur per Aristotelem ). P/iys, ubi dicit quod 
si posse sanari et posse eegrotari sunt idem, ergo 
aegritudo est sanitas. Similiter arguitur in proposito, 
si posse dealbari hac albedine et illa sunt idem ; ergo 
haec et illa albedo sunt idem. Scctmdo, quia alias 
corruptum posset reparari idem numero per natu- 
ram quia quando haec forma corrumperetur, cede- 
ret in eandem potentiam in qua primo fuit. 

Alia est opinio ScoH in quaestionibus su- 
per metaphysicam quia aut loquimur de formis in- 
tentionalibus aut realibus. Si de intentionalibus con- 
ceditur quod plures tales formae ejusdem speciei 
possunt simul esse in eodem. Si autem loquamur 
de formis realibus tunc distinguitur quia aut sunt 
formae respectivae aut absolutae. Si respectivae con- 
ceditur quod possunt esse plures formae in eodem, 
sicut patet quod in eodem patre sunt duae pater- 
nitates ad duos filios ; si autem sunt formae absolutae 
adhuc distinguitur quia aut introducuntur per mo- 
tum aut sine motu. Si sine motu conceditur quod 
plures formae possunt esse simul in eodem, sicut 
patet de diversis speciebus in oculo, et de diversis 
luminaribus in medio, sicut tangebant quaedam ar- 



70 LlB. III Sententiarum 

gumenta ; si autem formae introducuntur per motum, 
et agentia non agant simul, tunc dicitur quod 
plures formae ejusdem speciei non pos$unt esse 
simul in eodem, cujus ratio est quia motus non est 
nisi propter dispositionem oppositam formae naturae ; 
sed si agens inveniat in mobili formam ejusdem 
speciei formae suae et non inveniet ipsum sub dispo- 
sitione opposita; ergo non movebit ipsum simpliciter 
ut inducat aliam formam sed augebit formam 
praeexistentem in mobili. 

Ad argumenUuH Philosophi 2. Met, dicitur quod 
auctoritas Philosophi loquitur de formis introductis 
per motum. 

Ad secundum dicitur quod receptivum denuda- 
tur a forma recepti quando fit receptio per motum, 
alias non. Aliter dicitur quod receptivum debet de- 
nudari a forma recepti quando perficitur secundum 
suam capacitatem. Nunc autem si in materia ponun- 
tur distinctae potentiae numero, tunc nulla forma 
perficit materiam ipsam secundum totam ipsius 
capacitatem. 

Ad PRIMUM argumentum alterius partis dan- 
tur multae solutioncs una est posita in principio 
qua^stionis, alia responsio datur quod diversae species 
in oculo non sunt in eadem parte oculi sed in di- 
versis partibus. — Aliter rcspondctur et melius, 
quod argumcntum non valet, quia istae specics non 
introducuntur per motum. 

Ad secundum conceditur quod diversa accidentia re- 
spectiva solo numero differentia possunt esse in eodem. 



1 



i 



DlSTINCT. VIII QU^ST. II 71 

Ad alind de luminaribus dico quod non valet, 
quia non introducuntur per motum ; si autem in- 
troducerentur per piotum, concedo quod agcns non 
imprimit formam novam, sed auget praeexistentem. 

Ad ultimum posset sustineri prima solutio, quod 
illi duo calores facerent unum calorem compositum. 
Cum dicit quod ex duobus ajque in actu non fit 
tertium, dico quod illa propositio non est vera ge- 
neraliter, quia duse guttae aquae sunt aeque in actu, 
et tamen ex eis potest fieri una tertia gutta aqua 
composita. 

QU/ESTIO II. 

Secundo quceriUir. 

Utrum Ib Christo sint dnie ftllatlones reales. 

Videtur quod non, quia filiatio constituit filium ; 
ergo ubi sunt duas filiationes ibi sunt duo filii; 
sed Christus non est duo filii; ergo. 

2. Praeterea, Sancti ponunt quod non est incar- 
natus Pater nec Spiritus Sanctus sed solus Filius, 
ne fieret confusio in proprietatibus ; sed si in Christo 
essent duae filiationes reales, non vidcretur vitari 
confusio in proprietatibus, quia non magis ponc- 
retur ibi unica filiatio; ergo. 

Contra, Si Pater esset incarnatus, vere esset 
Filius , sed non esset filius filiatione aeternali ; ergo 
csset filius filiatione temporali; sed suppositum filii 
ita abstrahit ab omni creatura sicut suppositum 
patris; ergo similiter incarnatus Filius incarnatus 



LiB. III Sententiarum 



est filiatione tcmporali, et constat quod est filius 
filiatione aeterna ; \y cBternnm autem et temporale 
ponunt in numerum ; ergo. 

Responsio. In ista quaestione sic procedam : 
primo recitabo unam opinionem quam non teneo ; 
secundo quam teneo; tertio movebo dubia. 

Quanttim ad primum est una opinio 
quod in Christo non sunt dua^ filiationes reales, 
quod probatur sic : Filiatio cst suppositi non na- 
turae quia licct natura sit nata non tamen conce- 
ditur quod sit filius ; sed in Christo est unum sup- 
positum; ergo et una filiatio tantum. 

Prcetcrea. Si in Christo essent dua^ filiationes 
una ad patrem alia ad matrcm, pari ratione et in 
quolibet filio essent duae filiationes reales, quod vi- 
detur inconveniens. 

Prceterea. Duo accidentia ejusdcm speciei non 
possunt esse in eodem subjecto; ergo nec dua; fi- 
liationes in eodcm filio ; ergo in Christo est tantum 
una filiatio. 

Contra istam opinionem objicitur sic. In Pa- 
tre aeterno, non obstante unitate suppositi et fun- 
damenti, ponuntur duae reales relationes propter 
terminos realiter differentes sicut gcneratio activa 
et spiratio activa quae sunt ad Filium et Spiritum 
Sanctum ; sed hic sunt termini rcaliter differentes 
scilicet patcr et mater; crgo sunt ibi duae relatio- 
nes reales. Confirmatur sic. Ubi sunt duo funda- 
menta realia ct duo termini reales ibi sunt duae 
fillationes reales; sed in Christo sunt duo fundamenta 



DlSTlNCT. VIII Qu.4i:ST. II 73 

realia scilicet natura humana et divina, et ponuntur 
duo termini realiter differentes scilicet pater et 
mater; ergo. 

Prseterea. Actio est suppositi sicut relatio, immo 
magis, quia operari attribuitur supposito; sed non 
obstante unitate suppositi ponuntur in Christo plu- 
res operationes; ergo similiter plures filiationes vel 
relationes. 

Praeterea. Causa et effectus sic se habent quod 
quando est relatio realis in causa potest etiam esse 
realis in effectu , sed non e converso, sicut patet de 
Deo et creatura, quod licet sit relatio creaturae rea- 
Hs ad Deum, non tamen est relatio realis Dci ad 
craturam, et pro hoc tanto est quia effectus magis 
dependet a causa quam e converso; sed mater 
Christi est causa Christi et Christus est effectus, et 
constat quod mater Christi est realis mater ejus; 
ergo Christus est rcaliter filius ejus. Sed non filia- 
tione aiternali ; ergo filiatione temporali et per con- 
sequens sunt ibi duae filiationes quia temporale et 
aeternum ponunt in numerum. 

Ultimo sic. Si natura assumpta a Verbo dimit- 
teretur, statim esset persona sine aliquo absoluto ad- 
veniente ^t ille homo esset vere filius Virginis Ma- 
tris. Ex hoc arguitur sic. Nulla relatio potcst dc 
novo advenire alicui nisi per adventum alicujus ab- 
soluti : ergo cum nullum absolutum ponatur adve- 
nire illi naturae dimissae nec alteri extremo idest 
Virgini, tunc nulla relatio potest de novo advenirc 
illae naturae dimissae; ergo cum tunc sit vere filius 
Virginis sequitur quod modo etiam sit vere filius 



74 LiB- ni Sententiarum 

Virginis; et non filiatione aeternali; ergo temporali. 

Eaf ergo alia optnio quam teneo quai po- 
nit duas conclusioncs. Prima quod in Christo alia 
filiatio est ad patrem alia ad matrem ; scainda quod 
utraque cst realis. 

Prinia COnclnsio probatursic. Filiatio est ha- 
bitudo producti naturaliter similis producenti in 
natura intellectuali vel sensitivae. Particulae hujus 
descriptionis declarantur sic. Filiatio est habitudo pro- 
ducti quia sicut paternitas producentis ita filiatio 
est habitudo prodiltti. 

Sccundo additur ibi naturaliter quia propter 
defectum hujus particulae, Spiritus Sanctus non est 
filius. 

Tertio additur similis prodnccnti quia per hoc 
vermis non est filius hominis. 

Quarto additur in natura intellectuali vel seji- 
sitiva, quia per hoc planta non est filius plantae. 
Sed nihil positum in ista descriptione respicit primo 
et per se suppositum sed naturam quae commu- 
nicatur in generationc passiva; cum ergo in Christo 
sint duae generationes passivae scilicet aeterna et 
temporalis, sequitur quod in Christo sintduae filia- 
tiones reales. 

Praeterea, potest ista opinio probari per omnes 
rationes factas contra primam opinionem. 

Secnuda conclusio dcclaratur : quod enim fi- 
liatio aiterna sit realis patet ; de temporali probatur 
sic : Illa relatio cst realis quai exurgit ex natura 
extremorum sinc actu inteHectus; sed posita matre 



DlSTINCT. VIII QU.«ST. II 75 



et supposito filio habente naturam per generationem, 
necessario exurgit filiatio, nullo existente opere in- 
tellectus, ut ponit Avicenna ^. Metaph,; ergo ista 
filiatio est relatio realis. 

Ad arglimenta autem praecedentis opinionis 
respondetur sic. Ad primiim patet ex dictis quod 
major non bene accipitur, cum dicitur quod filiatio 
est suppositi, quia filiatio est habitudo producti na- 
turaliter similis producenti in natura intellectuali 
vel sensitiva. 

Adsecundum dicitur dupliciter : primo stcnndum 
aliquos qui non habent pro inconveniente positum 
consequens quia in quoHbet filio est una filiatioad 
patrem et alia ad matrem, quod probatur sic : Mor- 
tua matre alicujus et remanente patre corrumpitur 
filiatio quae est ad matrem et non corrumpitur illa 
quae est ad patrem; ergo haec et illa non sunt una 
filiatio. — Aliter dicitur quod non est simile dc 
Christo et de aliis filiis quia in Christo sunt duae 
naturae et duae generationes passivae in aliis autem 
non sic, quare non valet. 

Ad tcrtium dicitur dupliciter. Primo quod an- 
tecedens est falsum, quia sicut probatum est in prae- 
cedenti quaestione, duo accidentia relativa ejusdcni 
speciei possunt stare simul in eodem. — Sccujido 
dicitur quod conscquentia non valet quia ill?e filia- 
tiones quae ponuntur in Christo non sunt ejusdem 
speciei nec ejusdem generis, immo dififerunt plus 
quam genere, cum altera illarum, scilicet aeterna sivc 
divina, sit transcendens. 



76 LiB. III Sententiarum 

De fertio Articulo occurrunt duo dubia; 

Primtim si illa filiatio est idem realiter suo 
fundamento. Videtur quod sic, quia relatio creaturre 
ad Deum est eadem suo fundamento, ergo et illa. 
Probatio couscqiienticF : quia omnes causae efficientes 
' habent rationem unius causa^ ; ergo sicut ibi est 
identitas relationis et fundamenti, ita et hic. Dico 
oppositum quod illa relatio non est realiter idem 
suo fundamento, quia quae possunt ab invicem se- 
parari non sunt idcm realiter; sed ista possunt ab 
invicem separari ; ergo. Probatio miuoris: quia Deus 
potuisset illam naturam per se assumere; potuit 
etiam nasci de alia matre: potest etiam illam ma- 
trem annihilare, et tunc remaneret natura et non 
filiatio. 

Ad argtimentum pro dubio, dico quod nihil valet, 
quia relatio creaturae ad Deum est essentialissima, 
et non potest creatura manere sine illo respectu, illa 
autem relatio est accidentalis, quia potest natura 
manere relatione non manente. 

Secundum dubium est: Si generaliter loquendo 
quaelibet relatio crcaturae ad creaturam sit eadem 
suo fundamcnto. Quid autcm sit ad hoc dicendum 
patet Lib, 2. dist, /. q. 4. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE quando dicitur: ubi 
sunt multae filiationes ibi sunt multi filii, nego istam; 
quia sicut alias dictum est, concreta non plurificantur 
nisi plurificentur tam forma quam supposita, hic 
autem non plurificantur supposita; sic enim in Chri- 



DlSTINCT. VIII QUi«:ST. II ^J 

sto ponuntur duae voluntates non tamen dicimus 
quod Christus sit duo volentes. 

Ad secundum dico quod si Pater fuissct incar- 
natus, confusio fuisset in proprietatibus, quia idem 
fiiisset Pater et Filius; sed si in Christo ponuntur 
duae filiationes reales, non sequitur propter hoc 
confusio in proprietatibus, quia idem est Filius 
in utraquc fih'atione prius dicta. 




DiStinctio IX. 

PnaBterea investigari oportet.... 

/// ista 9. dist, tractat Magister de adoratione ct 
tvvcrtnnis qn(B diciintur latria, dulia, hyperdulia. 
Idto iniiequam moveam qucBStionemy dcclarabo quid 
iutiliigixm pcr latriam, duliam, hyperduliam. Et 
tiicii i]Ui)d latria, /;/ quantum virtuSy est habitiis 
iniiiNiHS Jiominem ad exhibcndum obsequium dc- 
Itjint/f Dco in rccognitioncm universalis dominii, 
\^wX\A vcro est habitus inclinans hominem ad 
i\\iiiih'nduiti obscquium hominibus ad honorcm debi- 
Um. I lypcrdulia vcro est obscquium quod debetur per- 
sivm cxcellentibus ut Christo et bcatce Virgini, 
II i< prd^missis qucero, 

QUyESTIO I. 

ririim latria debeatnr Chilsto sceundum naturam hu- 

inruuiiii. 

\'idetur quod non, quia latria est obsequium soli 
l)i'M dobitum in rccognitionem univcrsalis dominii ; 
^.'(i t. liristus non habet universale dominium secun- 
iluin naturam humanam; ergo sibi non debetur la- 
tii.i -ecundum naturam humanam. 

^. Praiterea, latria non debetur creaturae ; sed 



DlSTINCT. IX QUi«ST. I 79 

Christus, secundum naturam humanam, est creatura; 
ergo. 

3. Praeterea, glossa super illud Psalmi : adorate 
scabellum pedum ejus, non, inquit, illa adoratione 
quae latria est. 

/// coHtrarium est Magister in litera. 

IN ISTA QU-€STlONE, primo praemittam unam 
distinctionem, sccundo dicam ad qujestionem. 

Quantum ael primum dico quod adora- 
tio est dupliciter, scilicet adoratio pcr sc et adoratio 
pcr accidcns. Iteni adoratio per se distinguitur, quia 
est adoratio pcr sc et proptcr sc et est adoratio pcr 
sc^ ct nonproptcr sc, scd proptcr alind, puta quando 
adoratum est alteri unitum. Ista distinctionc prae- 
missa, dico ad quaestionem quod adoratio per se et 
propter se quae dicitur latria competit soli Dco ct 
Trinitati, quia solus Deus est ultimus finis per sc 
et propter se adorandus. Si autem loquamur de ado- 
ratione per se, et non propter se,'sed propter aliud 
tunc ista competit naturae humanae in Christo, qu.-e 
est unita Deo. Ista autem natura sic Deo unita po- 
test tripliciter accipi : uno modo in quantum sub- 
stantivatur supposito divino, alio modo in quantum 
est unita divinitati, tertio modo in quantum uni- 
tur Deo per dona gratuita. Si accipitur primo modo 
tunc debetur sibi latria, si autem accipiatur secundo 
modo tunc debetur sibi hyperdulia, si tcrtio modo 
tunc debetur sibi dulia. 

Sed tunc restat dubium de aliis sanctis qui sunt 
conjuncti Deo solum per dona gratuita, qua adora- 



8o LiB. III Sententiarum 



tione debeant adorari. Dico generaliter loquendo, 
non faciendo mentionem de Virgine, quia de ea e- 
rit fipccialis sermo inferius, ipsi sunt adorandi ado- 
ratione dulijE, cujus ratio est quia sunt purae crea- 
tuPrU, Si autem loquamur de adoratione />cr acct- 
(fius dico quod illa potest fieri, quantum ad praesens 
spcctat, quinque modis: primo ratione significationis, 
f^cjcundo rationc imitatlonis vel repra^sentationis, ter'- 
tio riLiione continentiae, quarto ratione pertracta- 
tuMiis, quinto ratione naturalis determinationis. 

Primo ergo fit adoratio per accidens ratione 
siL^nfficationis, et sic adorantur sacramenta quia sunt 
^v^WA sacrae rei, et verba sancti evangelii quae sunt 
sit^na sanctitatis. 

Sccundo dico quod fit adoratio per accidens 
lattMne imitationis vel repraescntationis, et isto modo 
riduraiitur imagines sanctorum, et specialiter, ut qui- 
(].u>T doctor dicit, imago beatae Virginis quam de- 
jiitixit Sanctus Lucas quae est ad sanctam Mariam 
ik- -Viacaeli Roma^ in domo Fratrum Minorum. 

Ttrtio dico quod fit adoratio per accidens ra- 
t(<»iiecontincntiaE, et isto modo adoratur cultu latriae 
i.rifiimba Spiritus Sanctus quae descendit super 
iJliristum; sic etiam adorantur adoratione hyperduliae, 
S|)ccics quae sunt in Sacramcnto altaris sive in Eu- 
ch;iristia. 

Qiiarto dico quod fit adoratio per accidens ra- 
liinc pertractionis, et hoc modo adoratur Virgo 
Ij.tita adoratione hyperduliae, quae specialissime per- 
tractavit corpus Christi. Sic etiam adoratur crux 
Sanctissima in qua Christus pepcndit et cam suo 



DlSTlNCT. IX QUiEST. I 8l 

sanguine adornavit. Aliqui tamen dicunt quod crux 
est adoranda adoratione latriae,quod non credo, sicut 
dicunt, sed est adoranda adoratione hyperduliae, sicut 
camisia vel alia ejus indumenta. 

Quinto fit adoratio per accidens ratione naturalis 
determinationis vel complexionis, et sic adorantur 
membra sanctorum et cadavera ipsorum, quia sicut 
alias ostensum fuit in secundo libro, oportct in ho- 
mine ponere aliam formam substantialem praeter 
animam intellectivam, quae forma remanet post se- 
parationem animae intellectivae, et est extensa in 
subjecto et potest dividi secundum divisionem sub- 
jecti. 

Ad tria. argumenta principalia quae habent 
emdem vim, patet ex dictis quod humanitati Christi 
dcbetur latria, non quidem ut in se accipitur vel 
ut Deo per dona gratuita Unitur, sed ut in supposito 
divino substantificatur. 




Distinctio X. 

Solet etiam a quibusdam quaepi.... 

Circa Distinct, lo, quceritur primo, 

QUi^STIO I. 

Utrum Christns, secundnm quod est homo, sit persoiui. 

Videtur quod sic, quia quod convenit omni suppo- 
sito alicujus naturae, competit ei ratione naturae. 
Exemplum est de risibilitate quae competit ho- 
mini ratione naturae ; sed esse personam compe- 
tit omni supposito; ergo competit ei ratione na- 
turae. Sed in Christo est natura humana ; ergo Chri- 
stus, secundum quod homo, est persona. 

2. Praeterea, Christus non est homo nisi quia est 
iste homo ; sed istc homo necessario est persona ; 
ergo. 

3. Praeterea, Boetius /;/ Lib, de Trin, dicit; 
persona est rationalis naturae individua substantia ; 
ergo. 

Contra, Si Christus secundum quod homo, esset 
persona, tunc in Christo essent duae personae ; scd 
hoc est falsum ; ergo. 

QuiA IN ISTA QU.^STIONE ponitur terminus 
reduplicativus, cum dicitur secundum quod homo 
vel in quantum homo, ideo primo oportet videre 



DlSTINCT. X Qa^ST. I 83 

■1 — ■ — ■ — -■ 

aliqua de reduplicatione, secundo dicetur ad quae- 
stionem. 

Quantum ad primum sunt tria declaranda. 

Prtmo quot sunt genera reduplicationum, et dico 
quod quatuor secundum quatuor genera causarum. A- 
liquando enim fit reduplicatio secundum causam effi- 
cientem. Exemplum, ut cum dicitur sortes et Plato in 
eoquod sunt albi sunt similes. Aliquaiido secundum 
causam matcrialem y ut cum dicitur corpus or- 
ganicum physicum in eo quod organicum phy- 
sicum est perfectibile ab anima rationali. Aliquando 
fit per causam formalem^ ut cum dicitur, anima, in 
quantum anima, est perfectio corporis organici phy- 
sici. Aliquando vero fit reduplicatio secundum cau- 
sam finalem^ ut cum dicitur sanitas, in eo quod 
sanitas, est finis medicinae. 

Secundo est videndum cui est apponenda re- 
duplicatio in propositione, subjecto vel praedicato. 
Et dico quod est apponenda subjecto quia subjec- 
tum est causa praedicati, unde non bene dicitur 
homo est animal in quantum animal, sed debet dici 
homo est animal in quantum homo ; similiter tri- 
angulus in eo quod triangulus, habet tres angulos; etc. 

Tertio est videndum cui apponenda est redu- 
plicatio in syllogismo, si ad majorem extremitatem, 
vel minorem, vel ad medium. Et dico quod est 
apponenda ad majorem extremitatem, sicut patet 
per Philosophum in Prioribus et exemplum suum 
est ibidem istud : cujuslibet boni est disciplina in 
eo quod bonum; sed omnis justitia estbona; ergo 



84 LiB. III Sententiarum 

cujuslibet justitiae est disciplina in eo quod bonum. 
Est autem diligenter notandum propter dicenda 
quod propositio in qua ponitur natura reduplica- 
ttonis potest distingui, ex eo quod natura redupli- 
cationis potest teneri positive vel privative, et si 
tenetur positive, ulterius est oratio multiplex ex eo 
quod dictio reduplicativa potest teneri specificative 
vel redtiplicative, Si tenetur reduplicative hoc est 
dupliciter, quia redupHcatio aliquando dicit conco- 
mitantiam ut cum dicitur lac in eo quod lac est 
dulce, aliquando vero dicit formalem rationem in- 
haerentiae praedicati ad subjectum, exemplum, ut 
cum dicitur lac in eo quod est album disgregat. 

Quantum ad secundum Ariiculum 

dico tres conclusiones. 

Prima quod illa propositio: Christus secundum 
quod homo est persona, non est simpliciter vera, 
sed est distinguenda et distinguitur duph'citer. 

Primo ntodo sic. Illa reduplicatio in eo quod 
homo aut dicit concomitantiam et tunc propositio 
est vera sub sensu Christus, in quantum homo, est 
persona, idest Christus qui est homo per concomitan- 
tiam suppositi divini est persona. Alio modo illa 
reduplicatio potest dicere causam inhaerentiae prae- 
dicati ad subjectum, et sic illa propositio ; Christus 
in quantum homo, est persona, est falsa, quia esse 
hominem non est Christo causa essendi personam. 

Secundo modo distinguitur illa propositio sic : 
cum dicitur Christus in eo quod homo, aut respicit 
aptitudinem aut actum. Si respicit aptitudinem, tunc 



DlSTINCT. X QUiEST. I 85 

propositio est vera, quia si ille homo dimitteretur 
a Deo, remaneret persona. Si autem respicit actum, 
tunc propositio est falsa, quia Christus, secundum 
quod homo, non est persona sed secundum quod 
Deus. 

Secnnda Concliisio est ista, scilicet quod haec 
propositio: Christus secundum quod homo, est Deus, 
non est simplictter vera, sed est distinguenda et 
distinguitur sicut distinguitur praecedens. Primo 
quia ista reduplicatio in eo quod homo, aut dicit 
concomitaiitianij et tunc est vera, aut formalem ra- 
tionem inhcBrcnticB praidicati ad subjectum et tunc 
est falsa, quia esse hominem non est causa essendi 
Deum. 

Tertia Concllisio est ista, quod ista propositio, 
Christus secundum quod homo est individuum, non 
est simpliciter vera, sed est distinguenda, quia iino 
nwdo dicitur individuum quod est indivisum in se 
et divisum a quolibet alio, non habendo respectum 
ad subsistentiam, sed ad unionem animae et corporis, 
et sic propositio est vera. Seciindo modo dicitur 
individuum ut dicit indivisum in se et divisum 
a quolibet alio habendo respectum ad subsitentiam, 
et tunc propositio est falsa quia Christus secundum 
quod homo, non est individuum quia ly, secundum 
quod homo, reduplicat causam formalem inhaeren- 
tiae praedicati ad subjectura. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE quando dicitur haec 
competit cuilibet supposito naturae, ergo competit 
ei ratione naturae, dicitur quod verum est secun- 
dum aptitudinem et non secundum actum. 



86 LiB. III Sententiarum 

Ad sectmdum quandojiicitur: iste homoestper- 
sona, dico quod est distinguenda sicut fuit distincta 
illa: Christus secundum quod homo est individuum. 

Ad tertium dico quod ista definitio personae 
quam dat Boetius corrigitur a Richardo lib, stio 
de Trin, quia tunc anima separata esset persona. 
Unde dicit Richardus quod persona est intellectua- 
lis naturae individua substantia ; Christus autem se- 
cundum quod homo, non est subsistens nisi in quan- 
tum subsistit in divino supposito. 

QUvESTIO II. 

Secundo quaritur 
Utrum Christus slt Filius Del adoptlTus. 

Videtur quod sic, quia ille qui est Filius Dei 
per gratiam, est Filius Dei adoptivus; sed Christus 
habuit gratiam; ergo. 

2. Pra^terea, Hilarius /. de Trin, dicit : pote- 
statis dignitas non perditur, dum carnis humanitas 
adoptatur; 

/;/ contrarium cst Magister in littera. 

Respondeo. In ista quaestione veritas est certa, 
quia Christus non est filius Dei adoptivus, sicut po- 
nunt sancti. Unde Augustinus lib, de ccclcsiast, 
dogmat\ natus est secundum veritatem naturai ex 
Deo Dei filius, secundum veritatem naturae ex ho- 
mine hominis filius ut non adoptione sed in utra- 
que nativitate nomen filii nascendo haberet. — Item 
Ambrosius in Epist. ad Romanos, legi et relegi 
scripturas, Jesum Filium Dei, de adoptione num- 



DlSTINCT. X QUi^ST. II S7 

quam inveni. — Item glossa in Epist, ad Philip. 
Christus, in quantum homo, assumpsit nomen Dei, 
non per gratiam adoptionls, sed per gratiam unio- 
nis. 

Dubium tamen est si ista conclusio potest pro- 
hari per aliquam efficacem ratlonem. Et videtur 
quod non, sic: qula probat eam Thomas part. j. 
q. 2j, art. 4. sic: filiatlo est conditio suppositi vel 
personae ; sed in Christo est unum suppositum seu 
persona et secundum illud suppositum est Filius 
naturalis non adoptivus; ergo Christus non est Fi- 
lius Dei adoptivus. — Sed Jicec ratio non valet, quia 
supponlt falsum, ut patuit supra dist. 8. q. 2. \ibi 
dictum est quod filiatio est habitudo producti na- 
turaliter similis producenti in natura intellectuali vel 
sensitiva, in qua descriptione nihil ponitur quod 
primo et per se aspiciat suppositum. 

l^GO probatur Conclusio aliter sic: Adoptio est 
personai extraneae non habentis jus in hseredita- 
tem, unde filius naturalis non dicitur persona ex- 
tranea quia habet jus in haereditate; sed Christus 
non est persona extranea sed habet jus in haere- 
ditate ; ergo non est filius adoptivus. Minor proba- 
tur dupliciter. Primo sic : ideo aliquis non habet jus 
in haereditate quia fuit fillus irae ; sed Christus num- 
quam fuit filius irae; ergo, Sed haec probatio forte 
non valet, quia beata Virgo secundum illos qui po- 
nunt non conceptam fuisse in originali peccato, num- 
quam fuit filia Irae et tamen conceditur filla adop- 
tiva. Ideo probatur secundo illa minor sic: qui 
habet jus in haereditate non est filius adoptivus sed 



88 LiH. III Sententiarum 

naturalis; sed Christus ex vi unionis naturae huma- 
nae ad Verbum habebit jus in haereditate; ergo. 
Sed forte nec ista ratio concludit, quia ut patuit 
dist. 2. q. 2. Deus potuit assumere naturam irra- 
tionalem quae non fueretur eo; ergo ex vi unionis 
non habet in haereditate jus. 

Ad PRlMUM PRINCIPALE patet quod secundum 
diversitatem istarum rationum oportet respondere. 

jfld secnndiim dico quod humanitas dicitur adop- 
tari non ratione ilh*us singularis naturae quae fuit 
assumpta a Vcrbo in unitate pcrsonae, scd ratione 
consimilium, quia per illam unionem adoptati sunt 
alii homines. 




Distinctio XL 

Solet etiam quaeri... 

Circa istam Dist, ii. qucerititr primo 

QU^STIO I. 

Utrum hase slt Tera: Chiistus est ereatDra. 

Videtur quod sic, quia in Christo sunt natura 
divina et humana; ergo et proprietas naturarum, se- 
cundum Damascenum. Sed Christus per naturam 
divinam dicitur creator; ergo per naturam huma- 
nam dicitur creatura. 

2. Praeterea, haec est vera, Christus est homo : 
aut ergo homo est creatus, aut increatus; non in- 
creatus, quia tunc esset aeternus; ergo creatus, et 
per consequens creatura. 

3. Praeterea, de quocunque dicitur praedicatum 
inferius, de eodem dicitur praedicatum superius per 
regulam in prcedicamentis : quando alterum de al- 
tero praedicatur etc. ; sed creatura est praedicatum 
superius ad hominem; ergo de quocunque praedi- 
catur homo, praedicatur et creatura. Sed Christus 
est homo; ergo. 

4. Praeterea, perfectius denominatur pars for- 
malis quam materialis; sed corpus in Christo est 
pars materialis, anima vero est pars formalis; ergo 



90 LiB. III Sententiarum 

perfectius denominatur anima quam corpus. Sed 
Christus secundum quod corpus dicitur natus ; ergo 
secundum quod anima dicitur creatus. Igitur Chri- 
stus est creatura. 

Contra^ Ambrosius in Lib, de Incarnatione : quid 
perfidius dicere vel credere quam quod Christus 
sit creatura. — Item Augustinus in Lib. de relio- 
gione christiana\ non audiamus eos qui dicunt 
quod Christus est creatura. — Item Hilafius in Lib. 
de Synodo dicit: Damnamus haeresim dicentem 
Christum esse creaturam; ergo. — Praeterea per 
rationem : Omnis creatura rationalis potest dici filius 
adoptivus; sed Christus non est filius adoptivus, 
ex praecedenti quaestione; ergo Christus non est 
creatura. 

In ISTA QU^STIONE, praetermissa opinione im- 
piissimL Arii dicentis Christum esse puram crea- 
turam, sunt autem ad pra^sens duoArticuli secun- 
dum duas opiniones. 

Una dicit quod ista est falsa : Christus est 
creatura, quia commutatio idiomatum non fit in illis 
ubi est repugnantia proprietatis unius naturae ad 
aiteram ; sed dicendo, Christus est creatura, est re- 
pugnantia proprietatis unius naturae ad alteram ; 
ergo non est vera ista : Christus est creatura. Minor 
probatur : quia aeternitas est proprietas divinae na- 
turae, creatura autcm ponit inceptum esse, quod 
repugnat aeternitati. 

Contra hoc objicitur sic: non plus repugnat 
naturae esse post non esse quam non esse post 



DlSTINCT. XI QUyEST. I 91 

esse, quia utrumque repugnat aeternitati ; sed de 
Christo conceditur non esse post esse, quia conce- 
ditur mortuus, et mors dicit non esse, quia vivere 
mentibus est esse 2, de Afiima; ergo non repu- 
gnat Christo ut dicatur de eo esse post non esse. 
-- Praeterea mortale et immortale ita formaliter 
opponuntur sicut creatum et increatum; sed Chri- 
stus vere dicitur mortalis et immortalis propter 
naturas diversas; ergo similiter potest dici creatus 
et increatus. 

Alia opinio est q^uod ista propositio est 
simpliciter concedenda si bene intelligatur. Ncgatur 
tamen sub illo intellectu quo accipiebant ha^retici 
Ariani dicentes Christum esse puram creaturam. 

Quod autem illa propositio absolute loquendo 
de virtute sermonis potest concedi, probatur per 
dicta sanctorum ; dicit enim Leo Papa in Sermonc: 
nova et inaudita conventio Deus qui est et qui erat 
fit creatura. Item Damascenus Lib. ^ dicit sic : 
Christus creatus et increatus, passilibis et impassi- 
bilis. Item Augustinus in Serm. dc Nativit, : voluit 
esse creatura qui est creator. Item Hieronymus /// 
Epist, ad Ephesios : nos libere proclamamus : non 
est periculum dicere Christum esse puram crca- 
turam. 

Potest etiam illa opinio confirmari per quatuor 
rationes factas ad principale in principio quaistionis. 
Verumtamen quia doctores theologi nolunt habere 
opiniones communes cum haereticis, ideo conve- 
nienter potest teneri prima opinio propter istam 



92 LiB. III Sententiarum 



rationem quae dicit creari est quoddam fieri, ita 
quod ultra fieri in communi ipsum creari dicit 
quendam respectum ad causam efficientem simpli- 
' citer primam, dicit etiam quendam respectum ad 
non esse praeccdens tam ad non esse negative quam 
privative sumptum. 

Ex his arguitur sic : nihil dicitur creatura nisi 
quod habuit simpliciter non esse ante suum esse ; 
sed Christus noh habuit simpliciter non esse ante 
suum esse, quia ejus suppositum est aeternum; ergo 
Christus non est creatura : ConfirmaUir quia de 
ratione creaturae est quod sit simpliciter de nihilo 
et quod habeat esse post non esse, et hoc repugnat 
Christo cum sit aeternus ; ergo Christus non est 
creatura. 

ISTAM OPINIONEM TENENDO dico ad primum 
principale quod id quod natum est denominare sup- 
positum ratione naturae potest dici de iilo supposito, 
puta vivere, intelligere ; quod autem non est natum 
denominare illud suppositum non potest dici de eo, 
quia creatio passio non est natum denominare sup- 
positum divinum, igitur non dicitur de eo. 

Ad sccundum dicitur concessa majore proposi- 
tione, dicitur quod divisio est insufficiens, quia licet 
illa divisio sit vera de omni natura in se, non tamen 
est vera de natura quae implicat suppositum cui 
repugnat sic denominari ; natura autem humana 
est in supposito divino, cui supposito repugnat de- 
nominari a creatione passiva. 

Ad tertium dicitur quod omnis quidditas in 
abstracto cujuscunque generis habet pro superiori 



DlSTINCT. XI QUitST. II 93 

creaturam, sed non omne concretum habet pro siio 
superiori creaturam in sua denominatione ; sed hoc 
tamen verum est de eo cujus primum esse fuit 
simpliciter nihil ; sed primum esse Christi non fuit 
nihil, ideo non denominatur a creatura. 

Ad quarttim dico quod non est simile de esse 
genito et de esse creato, quia esse genitum natum 
est denominare totum ratione naturae, creatura au- 
tem vel esse creatum non natum est denominare 
totum ratione naturae, quia non denominat suppo- 
situm divinum. 

QU^STIO II. 

Secundo quceritur. 

Utmm haee sit Tera: Christus incepit esse. 

Videtur quod sic, quia quod generatur cepit esse, 
pro eo quod generare terminatur ad esse, ex j, Phys,\ 
sed Christus . generatur ; ergo. 

Contra, Quod fuit semper non incepit esse ; sed 
Christus fuit semper ut ipse ait Joann. 8. Antequam 
Abraham fieret, ego sum. 

ResPONDEO. In ista quaestione sunt multi modi 
dicendi. 

Unus ThomcB /. J. q. i6. a. 9. et colliguntur 
inde duae rationes. Una est ista : terminus in sub- 
jecto positus stat pro supposito vel persona ; sed 
dicere quod suppositum incepit esse, est falsum ; 
ergo simpliciter falsum est dicere: Christus incepit 
esse. Contra ; ex eadem ratione sequitur quod ista 



94 LlB. III Sententiarum 

sit falsa : Christus est mortuus, quia terminus in 
subjecto positus stat pro supposito; sed falsum est 
dicere suppositum divinum est mortuum ; ergo si- 
militer, si ratio tua valet, falsum est dicere : Christus 
mortuus est, quod est contra symbolum. 

Alia ratio ponitur ibi talis : illud non vere di- 
citur de Christo quod repugnat proprietatibus di- 
vinis; sed incipere esse repugnat proprietatibus di- 
vinae naturae, cum natura divina sit aeterna ; ergo 
non bene dicitur, Christus incepit esse. Contra. Ex 
eadcm ratione sequitur quod ista est falsa : Christus 
cst mortuus, quia illud non vere ,dicitur de Christo 
quod repugnat proprietatibus divinae naturae per 
te ; sed mors repugnat proprietatibus divinae na- 
turae ; ergo non vere dicitur : Christus est mortuus, 
quod est falsum, ideo modus Thomae nullus. 

Ideo est aliiis modiis dicendi talis, quod 
quando in uno supposito sunt plures naturae, et ab 
una suppositum habet esse, ab altera vero non ha- 
bet esse, tunc quidquid dicitur de natura a qua habet 
esse, dicitur eti^m de supposito ; si autem dicitur 
aliquid de natura a qua non habet esse, tunc non 
oportet quod dicatur dc supposito ; sed in supposito 
Christi sunt duae naturae, divina scilicet et humana; 
a divina autem habet esse, ab humana vero non. 
Si ergo aliquid dicitur de natura humana, hon pro- 
pter hoc oportct quod dicatur de supposito ; sed 
cum dicitur: Christus incepit esse, hoc intelligitur de 
natura humana ; ergo non oportet quod intelligatur 
de supposito. Idco propositio est distinguenda quia 
aut \y incipere esse intelligitur de divina natura, et 



DlSTINCT. XI QUiEST. II 95 

tunc propositio est falsa ; aut intelligitur de natura 
humana, et tunc est vera. 

AlitiS modus dicendi est quod ista propositio 
^ distinguenda, quia potest considerari vel ex parte 
suhjecti, vel ex parte prcgdicati. Ex parte subjecti 
considerantur duo ,scilicet natura et persona. Si au- 
tem accipiatur in subjecto natura humana tunc 
propositio est vera; si autem accipiatur personay 
tunc est distinguenda, quia vel absolute, et tunc est 
falsa; vel ratione naturae assumptae, et tunc est vera 
sub hoc sensu : Christus incepit esse, idest habet 
aliquod esse quod prius non habuit. Et ex his duo- 
bus modis ultimis dicendi patet ad argumenta prin- 
cipalia. 




Distinctio XIL 

Solet etjam quaBri..,. 

Circa istam Dist. 12, qiuEritur primo, 

QU/ESTIO I. 

ntram Cliristos potalt pec^Are^ 

Et videtur quod sic, quia Joannis 8 : Si dfxero 
quia non novi eum, ero similis vobis mendax \ sed 
Christus potuit dicere non novl eum ; ergo potuit 
mentiri, et per consequens pcccarc. Probatio mi- 
norisy quia qui dicit totam orationem potest diccre 
partem orationis; sed Christus dixtt totum illud afle- 
gatum in loanne ; ergo potuit dicere hanc partem* 
non novi eum. 

2. Praeterea, Augustinus in iib. dc libero arbitrio, 
perfectior est natura quae potest peccarc quam quae 
non potest peccare ; sed Christus habuit naturam 
perfectissimam ; ergo. 

3. Praeterea, eadem est facilitas ad mercndum 
et demerendum ; sed Christus potuit mercri ; erj^o 
et demereri, et per consequens pcccare. 

Contra, Christus est Dea^f ; ergo non potuit 
pcccare. Pratcrca, Si potuit peccare, potuit damnari; 
scd Christus non potuit damnari ; ergo, ctc* 



DiSTiNcr. XII Qu-^ST. I 97 

Respokdeo. In ista quaestione sunt duo articuli. 
PrimuSy si Deus potest facere creaturam ratlonalem 
impeccabilem per naturam ; secundns si Christus 
potuit peccare. J^rimus Articulus patet lib, 2, 
d, 2}. q. 7. 

De secundOy scilicetsi Christus potuit peccare, 
dicD quod de Christo possumus loqui dupliciter, 
quia aut in quantum Deus, aut ratione naturae as- 
sumpte. Si loquamur de Christo in quantum Deus, 
patet quod non potest peccare, quia in Deo nulla 
cadit obliquitas. Si autem loquimur de Christo ra- 
tione natura^ assumptae, hoc potest esse dupliciter, 
qua aut ratione naturae assumptae eo modo quo 
assumpta est de facto, aut ratione naturae assumptas 
eo modo quo potuit assumi. Si loquimur de Christo 
illo ultimo modo, illi qui dicunt quod ex vi unionls 
non necessario sequitur fruitio, si Christo non fuis- 
set collata summa gratia, habent dicere quod Chri- 
stus potuit peccare. Si autem loquamur de Christo 
ratione naturae assuraptae eo modo quo assumpta 
est de facto, planum est per omnes quod non po- 
test peccare. 

Et koc probatnr ratione gratiae confirmatse et 
ratione gloriae consumatae. Ex parte gratice pro- 
batur sic: Confirmatus in gratia non potest deviare 
vel peccare; sed Christus fuit confirmatus in gratia: 
ergo. Ex parte glorice probatur slc. Voluntas im- 
mersa objecto beatifico per fruitionem non potest 
deviare vel peccare ; sed voluntas Christi est per- 
fecte immersa objecto beatifico ; ergo. 

7 



98 LiB. III Sententiarum 

Aliqui aliter probant istam conclusionem sic : 
actiones sunt suppositorum; sed suppositum divinum 
quod est in Christo non potest peccare; ergo Christus 
non potest peccare. — Prceterea actio non attri- 
buitur agenti instrumentali imo attribuitur agenti 
principali ; sed in actionibus Christi, natura humana 
est instrumentum, per Damascenum Lib, j.; ergo 
talis actio peccandi attribuitur Deo. Sed Deus non 
potest peccare ; ergo nec Christus. 

Istce rationes non valent. Prima non, quia cuni 
dicitur quod actiones sunt suppositorum, verum 
est in ratione agentis, sed non est verum in ratione 
agendi quia in ratione agendi sunt naturae, et at- 
tribuuntur supposito per naturam, unde quemad- 
modum Christus moriebatur ratione naturae hu- 
manai, ita attribueretur ei ratio peccandi ratione 
naturjE humanae. 

Similiter ratio secunda non valet, quia aequivocat 
de instrumento quia quoddam est instrumentum 
inanimatum, et quoddam animatum ; quod autem 
dicitur, verum est de instrumento inanimato non 
autem verum est de instrumento animato, sicut est 
voluntas libera. Nunc autem in Christo natura se 
habet utinstrumentum animatum et non inanimatum. 

Ad primum prixcipale dico quod aliter est 
dicere orationem, et aliud afferre orationem tanquam 
veram. Christus autem potuit dicere illam oratio- 
nem, sed non poterat illam asserere, tamquam ve- 
ram, qufa non poterat mentiri. 

Ad sccundum dico quod natura quam assumpsit. 



DlSTINCT. XII Qu^ST. II 99 

de se erat peccabilis ; sed quia habebat perfectam 
gratiam et confirmationem in gratia et de facto 
perfectam gloriam, ideo non poterat peccare. 

Ad iertium dico quod hoc dispensative factum 
est in Christo, quia simul fuit viator et comprehen- 
sor, et quia fuit viator potuit mereri ; non tamen se- 
quitur quod potuerit demereri, tum quia confirmatus 
in gratia, tum quia erat in perfecta gloria. 

QU.^STIO II. 

Secundo quaritur 

UtntiB Dens potnit allande assnmere homlnem qnara 
^ ^nere llllug Adae. 

Et videtur quod sic, quia morbus et medicina 
debent esse alterius naturae ; sed Christus secundum 
naturam assumptam fuit medicina filiorum Adae; 
ergo debuit esse alterius naturae ab eis. 

Cofitra, ad HebrcBos 2, Qui sanctificantur et sanc- 
tificat ex uno sunt omnes ; sed qui sanctificat est Chri- 
stus, qui autem sanctificantur sunt filii Adae ; ergo 
Christus et alii homines sunt ex uno scilicet ex 
Adam. 

Responsio. Ad quaestionem dico quatuor con- 
clusiones. 

Prima est quod Deus potuit aliunde assumere 
hominem quam de genere illius Adae. Haec con- 
clusio probatur per Magistrum in litera et per Au- 
gustinum /j. de Trin. qui sic ait : Poterat aliunde 
Deus suscipere in quo esset mediator Dei et ho- 
minum, quam de genere iliius Adae quod peccato 



loo LiB. III Sententiarum 

suo obbligavit genus humanum sicut seipsum quem 
primo creavit non de genere alicujus creavit. 

SeCMnda COnclusio est quod congruum fuit 
quod Deus assumeret hominem de genere illius 
Adae. Haec conclusio declaratur sic : Congruum est 
ut praevaricator et sanctificator, sint ejusdem ge- 
neris ; sed Christus, vei homo assumptus est sancti- 
ficator, Adam autem et filii ejus sunt praevarica- 
tores; ergo congruum fuit ut Deus assumeret ho- 
minem de genere iliius Adae. 

Tertia conclusio est quod Deus non debuit 
assumere illum hominem qui dictus est Adam, quia 
ille qui debet omnes peccatores judicare non debet 
esse peccator; sed ille homo assumptus debet om- 
nes homincs judicare; ergo non debuit esse pecca- 
tor. Sed Adam erat peccator ; ergo non debuit A- 
dam assumere. 

Qlfarta conclusio^ quod Deus debuit assumere 
hominem in sexu virili non femineo, sicut patet 
per Magistrum in h'tera et probatur per Augusti- 
nxxmSj. qiicest, Et praeterea congruum cst ut Deus 
assumat hominem qui habeat auctoritatem in prae- 
sidendo; sed habens auctoritatem in praesidendo 
est vir et non mulier, quia secundum Apostolum, vir 
est caput mulieris; ergo debuit assumere virum et 
non mulierem. 

Ad PRINCIPALE ARGUMENTUM dico quod mor- 
bus et medicina suntalterius naturae non simpliciter 
sed quantum ad efficaciam et virtutem, et sic est 
hic, quia Christus est sine peccato, filii autem Ada^ 
cum peccato. 



Distinctio XIIL 

Ppaetepea sciendum,.. 

Circa Dist. ij. qucBritur 

QUiESTIO I. 

rtnmi aninue Christi faerit eollata suinma gratia. 

Videtur quod non, quia nobiliori perfectibili de- 
betur nobilior perfectio ; sed Angelus est perfectior 
et nobilior quam anima ; ergo debetur sibi nobilior 
perfectio sive gratia. Sed angelo non est collata 
summa gratia ; ergo animae Christi non fuit collata 
summa gratia. 

2. Praeterea. lllud quod est^summum, hoc est 
infinitam ; sed gratia Christi non fuit infinita ; ergo. 

3. Praeterea, ita potest incarnari Pater sicut Filius, 
et daretur illi homini assumpto a Patre aequalis gra* 
tia gratiae Christi; ergo gratia Christi non est 
summa. 

4. Praeterea, per dictum Magistri allegantis ver- 
bum LuccB 2. scriptum: Jesus proficiebat aetate 
et sapientia, quod non esset verum .si ei fuisset col- 
lata summa gratia; ergo. 

Contra, Joan, 3. dicitur: Non enim datus est 
ei spiritus ad mensuram ; ergo habuit summam gra- 
tiam. 



I02 LlB. III Sententiarum 

In ISTA QUiESTlONE sunt duo Articuli. Primus 
si est dare summam gratiam. Secundus si est ani- 
mae Christi collata summa gratia. 

Ad evidenfiam primi Ariiculi est no- 

tandum quod summum dicitur dupliciter, scilicet 
positive et negative\ dicitur enim summum positive 
quod excedit omne aliud, et sic dicitur 7. Topic. 
quod per superabundantiam dicitur, uni soli con- 
venit. Summum autem negative dicitur quod non 
potest ab alio excedi, et sic dicuntur genera ^^tw^- 
ralissima quaedam summa, quia non habent super- 
veniens genus. 

Quceritur igitur in isto articulo, si est dare sum- 
mam gratiam negative, scilicet qua major creari non 
possit; et hic sunt duae opiniones. 

Una dicit quod non, quod probatur sic. Si es- 
set dare summam gratiam qua major creari non 
possit, aut hoc esset ex parte sui, aut ex parte 
efficientis aut ex parte subjecti, Non primo modo, 
quia ipsa est quaedam participatio divini esse, quod 
esse potest participari in infinitum. Nec est secundo 
modo, quia efficiens est potentiae infinitae, Nec e- 
tiam tertio modo, quia subjectum quanto plus re- 
cipit de gratia, tanto plus augetur ejus capacitas. 

Prcetereay illud potest alteri addi quod non repu- 
gnat nec ex parte ejus quod additur, nec ex parte 
ejus cui additur; sed gradum formae esse augmen- 
tabilem, non repugnat sibi nec ex parte ejus cui 
additur, nec ex parte ejus quod addit, quia iste 
gradus est ejusdem rationis cum forma quae au- 
getur; ergo, etc. 



DlSTINCT. XIII QU^ST. I 103 

Praterea, non minus repugnat naturae infinitas 
extensiva quam intensiva; sed augmentatio exten- 
siva in natura est possibilis in infinitum; ergo et 
intensiva. Minor patet ; acceptis enim duabus magni- 
tudinibus, una potest alteri apponi in infinitum pcr 
partes ejusdem proportionis ex j Fliys. 

PrcBterea^ quod non determinat sibi formam quan- 
titatis non determinat sibi gradum formae ; sed nul- 
la forma, nec substantiaiis nec accidentalis, determi- 
nat sibi quantitatem; ergo nec gradum quantitatis, 
et per consequens potest augeri in infinitum. Proba- 
tio minoris; Nihil determinat sibi quantitatem, quod 
potest absolvi a quantitate; sed omnis forma potest 
absolvi a quantitate per potentiam divinam; ergo, 
etc. 

Alia Opinio est quae dicit quod est dare 
summam gratiam in tali termino qua major creari 
non potest, quod declaratur sic. Accepta aliqua 
gratta determinata sive finita, puta A^ tunc quaero a- 
scendendo, aut est status ad aliquam summam gra- 
tiam aut non. Si sic habetur propositum ; si non, 
tunc sequitur quod quanto ah*qua gratia excedit A 
tanto est perfectior; ergo illa quae in infinitum cx- 
cedit est perfectior in infinitum; ista autem pcr se 
videtur ab intellectu divino. sicut unum creabile; 
ergo potest per se creari gratia infinita, quia quod 
potest per se inteljigi, potest per se fieri a Deo» 
secundum eos. 

Prceterea. Quanto aHquid est in potentia, tanto 
potest esse in actu, per Philosophum et Commen- 
tatorem j. Phys. ; sed non contingit accipere ali- 



I04 LiB. III Sententiarum 

quam formam in infinitum in actu: ergo nec in 
potentia, cujus contrarium esset, si forma posset au- 
geri in infinitum. 

PrcBterea, quae sunt dissimilia dissimiles habeiit 
processus; sed materiale et formale sunt dissimilia; 
ergo habent dissimiles processus. Sed processus ad 
materiale per divisionem est in infinitum; ergo 
processus ad formam per appositionem est ad 
terminum. 

PrcBterea, appetitus naturalis non est frustra; sed 
si esset quaelibet forma augmentabilis in infinitum, 
tunc appetitus naturalis esset frustra quia non potest 
attingere suum terminum. 

Prceterea^ Philosophus j. Pkys. dicit quod nu- 
merus est augumentabilis in infinitum, quia itur ad 
materiam ; non autem divisibilis in infinitum, quia 
it jr ad formam ; crgo secundum eos in formis est 
status. Idem dicit 2, de Anima quod omnium na- 
tura constantium certus et determinatus est numerus 
magnitudinis et augmenti. Et /. de generat, quod 
res animatae aluntur semper, augentur autem- non 
semper. 

Tenendo autem istam opinionem, ad primum 
alterius opinionis dico quod non valet, quia tunc 
omnis entitas, cum sit participativa entitatis divinae, 
posset augeri in infinitum, quod non est verisimile. 
Similiter capacitas non potest augeri in infinitum 
sed usque ad certum terminum. 

Ad secundnm dico quod omnis forma infra suam 
naturam et speciem habet determinatos gradus, et 
semper unus potest alteri addi quoadusque deve- 



DlSTlNCT. XIII QUiCST. I 105 

niatur ad ultimum, cum autem deductum fuerit ad 
ultimum gradum alius non potest addi quin varie- 
tur forma et species. 

Ad tertium dico quod non est simile de infini- 
tate intensiva et extensiva, quia in infinitate exten- 
siva accipiuntur partes materiales in quibus con- 
tingit processusin infinitum, in infinitate autem in- 
tensiva accipiuntur partes formales in quibus est 
status, per Philosophum j. Phys. 

Ad quartnm potest dici eodem modo, tamen 
aliter polest dici sic: datoquod forma substantialis 
et accidentalis non determinet sibi quantitatem nec 
gradum quantitatis, tamen forma quae realiter est 
qualitas, sicut est gratia, in sua natura habet deter- 
minatam quantitatem et gradum qualitatis. 

JDe secundo Articulo dico sicut dicebatur 
in principio quaestionis, quod summum dicitur dupli- 
citer, scilicet positive quia excedit omne aliud, et 
negative quia non potest excedi ab ah*o. 

Primo modo dico quod animae Christi non fuit 
collata summa gratia, quia Pater potest assumere 
unum homtnem et potest sibi dare aequalcm gra- 
tiam gratiae Christi. 

Secundo modo dico quod animae Christi est col- 
lata summa gratia negative quia secundum Magi- 
strum in littera, tanta est illi animae collata gra- 
tia qua major creari non potest. 

Ad PRMUM PRINCIPALE dicitur quod nobiliori 
perfectibili respondet nobilior perfectio, loquendo de 



io6 LlB. III Sententiarum 

perfectionibus naturalibus, sed loquendo de perfec- 
tionibus supernaturalibus quae respiciunt potentiam 
obedientialem, sicut est in proposito de gratia, hoc 
non oportet. 

Ad secundum dico quod summum negative non 
est infinitum, dicitur enim summum illo modoper 
non excedi ab alio, et non per excedereomnealiud. 

Ad tertium patet ex dictis in 2. Art. 

Ad quartum respondet Magister quod dicebatur 
perficere in gratia non in se sed in aliis, qui de 
ejus gratia et sapientia proficiebant, et hoc probat 
per Gregorium /;/ quadam Homilia, 




Distinctio XIV. 

Hic quaeri opus est.... 

Circa istam Dist, 14. quaritur primo: 
QU^STIO I. 

Utnim Intelleetns anlm» Christi posslt omnla lidere in 
TerlM>, qnie Yidet Terbom. 

Et videtur quod sic, quia quod potest majus 
potest et minus; sed intellectus animae Christi 
potest videre essentiam divinam quae major est 
quam ea quae relucent in ea; ergo potest videre 
omnia in Verbo quae videt Verbum. 

2. Praeterea. Augustinus 2. de Trin, dicit quod 
qui cognoscit Patrem cognoscit et Jhilium quia 
sunt unum;sed magis sunt rationes ideales in Dco 
quam personae quia inter personas est distinctio 
realis; ergo cum Christus videat unam ideam in 
Deo, poterit videre omnes. 

3. Praeterea, Magister dicit i?i iittera quod anima 
Christi videt omnia quae videt Verbum; ergo. 

Copitra, Intellectus finitus non potest videre infi- 
nita; sed intellectus animae Christi est finitus, et 
non potest videre infinita; sed ea quae vidct Vcr- 
bum sunt infinita: ergo. 

IN ISTA QUiESTlONE sunt quatuor Articuli secun- 
dum quatuor opiniones. 



io8 LiB. III Sententiarum 



Una esi T/iomte quae dicit quod anima 
Christi non potest videre omnia quae videt Verbum, 
quod declaratur sic: Quanto aliqua causa perfectius 
videtur, tanto plures effectus videntur in ea. Exem- 
plitm hujus est quod quanto aliquis perfectius videt 
aliquod principium, tanto plures connexiones videt 
ex principio; ideo videns omnes connexionesalicujus 
principii comprehendit illud principium. Ex hoc 
nrgnitiir sic; Si intellectus animae Christi videret 
omnia quae videt Verbum tunc comprehenderet 
Verbum, sicut videns omnes connexiones principii 
comprehendit principium; sed nullus intellectus crea- 
tus potest comprehendere Verbum; ergo nuUus intel- 
lectus creatus potest videre omnia quae videt Ver- 
bum. 

Ulterius distinguunt isti in Deo duph'cem scien- 
tiam. Una dicitur scientia simplicis notitiae, et respicit 
tam ea quae sunt quam ea quae esse possunt; alia 
dicitur scientia visionis et ista respicit tantum ea 
quae sunt. Si ergo fiat quaestio de scientia visionis, 
sic anima Christi videt omnia quae videt Verbum, 
quia illa sunt finita, et finita possunt sciri a virtute 
finita; igitur. Si autem fiat quaestio de notitia sim- 
plicis notitiae, tunc dicunt quod anima Christi non 
Videt omnia quae videt Verbum quia illa scientia 
respicit possibih'a quae sunt infinita. Infinita autem 
non possunt videri a virtute finita. Et etiam, sicut 
supra arguebatur, anima Christi comprehenderet 
Verbum, quae omnia sunt falsa. 

Contra istam opinionem objicitur sic : dato 
quod A, contineat B. et C. ordinate, ita quod B. 



DlSTIXCT. XIV QUiEST. I 109 

sit tota ratio respectu ipsius C, si intellectus B^ 
• non comprehendlt A., multo magis intellectus C^ 
non comprehendit A, Vel per alia verba clariora, ac- 
cipiatur subjectum et passio propinqua et passio 
remota ; si passio propinqua non comprehendit 
subjectum, sequitur quod nec passio remota ; sed 
respectu Dei csse infinitum intensive et esse in qua 
infinita possibilia relucent, se habent ordinate, itaquod 
quia est infinitus intensive ideo infinita possibilia relu- 
cent in eo, sed bene vident infinitum intensive nec pro- 
pter hoc ipsum comprehendunt ; ergo non sequitur 
quod si aliquis videt omnia quae relucent in eo, 
quod ipsum comprehendat. 

Item contra distinctionem qua solvitur qua^stio 
arguitur sic: Possibile est quod anima Christi videat 
aliquod possibile futurum puta animam Antichristi 
creandam ; ergo non ponitur praecise terminus in 
cognitione eorum quae Deus novit scientia visionis 
secundum distinctionem superius factam. 

Alia €8t opinio Henrici de Gandavo, quod 
anima Christi cognoscit omnia facta et fienda, non 
quidem cognitione actuali, sed habituali ; unde que- 
madmodum ponitur visio actualis et habitualis, ita 
anima Christi videt omnia quae videtVerbum non 
quidem actualiter , sed habitualiter per habitum 
animae Christi concreatum, quod declaratur sic: 
Virtus finita distinctius videt duo quam tria, et tria 
quam quinque ; ergo minus distincte videt mille 
quam centum ; sed anima Christi habet virtutem 



IIO LlB. III Sententiarum 

finitam ; ergo minus distincte videt omnia, quam 
aliqua ; sed illa est cognitio habitualis ; ergo. 

PrcBtcrea. Infinitas extensiva praesupponit infi- 
nitatem intensivam per Commentatorem /// tractatu 
de substantia orbis ; sed anima Christi non habet 
infinitatem intensivam ; ergo nec extensivam ad 
cognoscibilia, et sic cognoscit omnia habitualiter. 

Contra istam opinionem quod aliquis intel- 
lectus cognoscit omnia per habitum unum inhae- 
rentem, est diffuse dictum in 2. dist.j, q. j, tantum 
unam rationem repeto. Ubi pluralitas requirit ma- 
jorem perfectionem ibi infinita pluralitas requirit in- 
finitam perfectionem. Exejnphun hujus: si posse 
portare decem pondera requirit tantam virtutem^ 
sequitur quod posse portare simul infinita pondera 
requirit infinitam virtutem ; sed ah*quid esse ratio- 
nem distincte cognoscendi plures quidditates con- 
ckidit majorem perfectionem; ergo esse rationem di- 
stincte cognoscendi omnes quidditates concludit infi- 
nitam perfectionem, et tunc talis habitus est infinitus 
pcrfcctione, quod non tenetur. Minor probatur, tum 
quia in Deo ponitur infinitas ex infinitate idearum 
quai repraesentantur, tum quia repraesentativum 
unius est alterius rationis a repraesentativo alterius, 
et quodlibet dicit perfectionem, quia non posse re- 
praesentare in repraesentativo alterius dicit carentiam 
perfectionis. 

Alia esi opinio multorum, et etiam Scotus 
videtur aliqualiter assentire, quod anima Christi 
videt omnia quai videt Verbum non solum habi- 



DlSTINCT. XIV QU^ST. I III 

tuaiiter, sed etiam actualiter. Et hoc probatur duo- 
bus modis : uno modo quod hoc fiat unica visione, 
alio modo quod fiat multis et propriis visionibus, et 
quocunque modo cognoscendi hoc ponatur, dicitur 
quod hoc est active ex parte divinae essentiae et 
passive ex parte animae Christi. 

Contra flOC objicitur quia tunc anima Christi 
quae est finita cognosceret actu infinita, quod est 
contra Philosophum 2. Metaph, ubi dicit quod non 
contingit infinita pertransire. 

Prceterea, si anima Christi videt actualiter omnia 
quae Verbum videt, aut hoc esset distinctis visioni- 
bus, aut unica visione. Non primo modo, quia finitum 
non est capax infinitarum visionum, anima autem 
Christi est finita. Non etiam seciitido modo, quia 
quodlibet visibile proprium habet propriam visio- 
nem ; ergo sicut ponuntur in Verbo infinita visi- 
bilia, ita ponuntur ibi infinitae visiones. 

Si quis autem vellet istam opinionem sustinere 
cito posset se de istis objectionibus expcdirc, di- 
cendo quod ista visio non fit virtute animae Christi, 
quia tunc concluderent rationes, sed fit virtute di- 
vina. 

Quarta opinio est Guill. Varronis quod 
anima Christi videt omnia quae videt Verbum ha- 
bitualiter, non tamen per habitum inhaerentem, sicut 
ponebat secunda opinio, sed per hoc quod Verbum 
exprimit animae Christi quidquid exprimi potest 
sine omni occultatione, ad quod ponitur tale exem- 
plum. Si in aliquo speculo relucerent viginti species, 



112 LlB. III Sententiarum 

et aspiciens spaculum non posset ntsi dicem videre, 
tunc si aspiciens esset agens voluntarium, posset 
videre nunc quatuor nunc quinque species secun- 
dum voluntatem suam; siceodem modo anima Chri- 
sti ex quo non potest omnia simul capere quae Ver- 
bum exprimit, simul potest tamen videre nunc ista 
nunc illa. Coiitra istam opinioiiem, occurrit unum 
dubium, quia anima Christi in sua cognitione mo- 
dum habet substantiai separatae et beatae; sed in 
beatis non est successio in actibus; ergo anima 
Christi non convertit se, nunc ad ista, nunc ad 
illa. Minor probatur per Augustinum //. dc. 
Trinit, non erunt, inquit, volubiles nostra; cogita- 
tiones ab aliis in ah'a euntes et redeuntes, sed om- 
nem scientiam nostram unico intuitu videbimus. Sed 
istud dubium non cogit quia ibi Augustinus loqui- 
tur non asscrtive sed dubitative, quia dicit ibi: forte 
non erunt volubiles nostrae cogitationes. 

Ad primum principale dicendum quod si 
majus et minus non sunt ejusdem rationis et pro- 
portionis, tunc non oportet quod si ah*quid potest 
majus quod potest minus. Exemplum hujus est, 
oculus potest videre lucem et tamen non potest 
videre tenebram ; ita est in proposito, licet essentia 
sit majus quam ea quae relucent in ea, verum quia 
se habet per modum unius, et ea quae relucent in 
ea non sic se habent per modum unius, ideo non 
sunt unius proportionis. 

Ad sccundiim dicitur quod qui cognoscit pa- 
trem cognoscit filium non solum quia sunt unum 



DiSTiNCT. XIV Qu^ST. II 113 

in essentia, sed etiam quia sunt relativa, et relativa 
secundum Philosophum /// prcedicamentis simul 
sunt naturali intelligentia ; sed ideae non sic se ha- 
bent, quia una idea non dicitur relative ad alteram, 
licet dicatur ad ideatum ; ideo videns unam ideam 
non oportet quod videat alteram. 

Ad quarttim dicitur quod Magister loquitur de 
visione habituali quia anima Christi videt omnia 
quae videt Verbum non per habitum inhaerentem, ut 
ponebat secunda opinio, sed per hoc quod Verbum 
exprimit animae Christi omnia quantum exprimi 
possunt, ut patet ex ultima opinione. 

QUi«STIO II. 

Secundo quceritur : 

Utmm anima Christl noTlt omnia in proprio grenere. 

Videtur quod non. Lucce 2. Jesus proficiebat 
aetate et sapientia ; sed hoc non est verum si cc- 
gnovit omnia in proprio genere ; ergo. 

2. Praeterea, Apostolus ad Hebrceos dicit : ex 
his quae passus est didicit obedientiam ; sed hoc non 
esset verum, si cognovit omnia in proprio genere; 
ergo. 

3. Praeterea, anima Christi est ejusdem naturae 
cum anima nostra ; ergo habet consimilem modum 
cognoscendi. Sed anima nostra cognoscit per scien- 
tiam acquisitam, quia ut patet per Philosophum 
/. Metaph. ex multis sensationibus fit una memoria, 
et ex nnultis memoriis fit unum experimentum, et 



114 LiB. III Sententiarum 

ex multis experimentis fit universale principium 
scientiae ; ergo. 

Coiitra. Nulla imperfectio ponenda est in anima 
Christi ; sed ignorantia est imperfectio ; ergo non 
est ponenda in anima Christi ; ergo Christus novit 
omnia scientia infusa in proprio genere. — Praete- 
rea, sic se habct intellectus ad virtutes intellectuales 
sicut voluntas ad virtutes morales ; sed in volun- 
tate animae Christi non ponuntur acquisitae virtutes 
morales, quia tunc ante acquisitionem fuisset pas- 
sionatus, quod est inconvcniens : ergo similiter in 
intellectu Christi non ponitur virtus seu scientia 
acquisita. — Praeterea, Angeli noverunt omnia in 
proprio genere ; ergo similiter anima Christi. 

Respondeo. In ista quaestione sunt tres Articuli 
secundum tres opiniones. 

Una est Thomee parte 3, q, 9. art, j. et 4, 
qui distinguit dupliccm scientiam scilicet infusam 
et acquisitam, Et quantum ad infiisam, quod no- 
vit omnia per aliqua sibi infusa, puta per species 
intelligibiles a Deo sibi infusas, et in hac notitia 
non potuit proficere. Sed quantum ad scientiam 
acqiiisitam potuit proficere, quia in natura nihil est 
frustra ; sed in anima Christi est intellectus agens 
et possibilis ; ergo non sunt frustra ; ergo possunt 
habere propriam operationem. Sed talis operatio est 
acquisitio scientiae quia intellectus agens facit quod 
est potentia intelligibile, actu intelligibile, et habet 
abstrahere, intellectus autem possibilis habet recipere; 



DlSTINCT. XIV QUiEST. II II5 

ergo anima Christi potuit proficere in scientia ac- 
quisita. 

Contra istam opinionem objicitur ex dictis 
opinantis sic : plura accidentia ejusdem speciei non 
possunt simul esse in eodem subjecto secundum 
ipsum Thomam ; sed notitia infusa et acquisita rei 
in proprio genere sunt ejusdem speciei ; ergo non 
possunt simul esse in eodem. Probatur minor^ quia 
si non essent ejusdem speciei, hoc esset ex parte 
agentis ; sed hoc non valet, quia Ambrosius ponit 
in libro de incarnatione Verbi quod disparitas ortus, 
non facit distinctionem naturae, ut patet de Adam 
et de nobis. Idem ponit Augustinus in Epistola ad 
Deo-gratias. 

Prceterea^ duaj perfectiones sive duae cognitiones 
perfectae ejusdem objecti non possunt esse simul, 
quia ex quo ponuntur ambo perfectae, altera super- 
flueret ; sed notitia infusa et acquisita ponuntur 
ambae perfectae ; ergo non sunt simul in Christo. 

Praterea, si in illa scientia acquisita Christus 
proficiebat pro eo quod habebat intcllectum agen- 
tem et possibilem, ut tua ratio assumebat, pari ra- 
tione, beati in patria proficiunt continue in scientia 
acquisita, quia habent intellectum agentem et pos- 
sibilem ; sed hoc est falsum ; ergo. 

Alia est opinio Henriei quod anima 
Christi novit in proprio genere habitualiter per ha- 
bitum sdentialem a Deo illi animae concreatum. 
Sed contra hunc habitum argutum est in Quaest. 
prsced. et libro 2. d. J. q. /. 



ii6 LiB. III Sententiarum 

Alia est opinio SeoH, ad cujus evidentiam 
praemittam unam distinctionem, secundo dico quae- 
stionis solutionem. Distinctio est ista, quod duplex 
est cognitio scilicet intuitiva et abstractiva et ha- 
bent triplicem differentiam. Differentia prima est 
quod intuitiva requirit objectum quod sit in re 
extra, et sit praesens potentiae in ratione praece- 
dentis. Abstractiva autem tale objectum non re- 
quirit necessario, sed sufficit sibi habere aliquid 
supplens vicem objecti. 

Secunda differentia est quod intuitiva ponit re- 
spectum attingentiae objecti ut termini immediati, 
quia ex quo attingitur objectum existens in re ex- 
tra, ut existens, et immediate, medio dico habente 
rationem termini, quia bene esse potest intuitiva 
cum medio habente rationem quo non quod, sicut 
patet in potentia visiva quae informatur specie rei 
visibilis, non est ibi actualis attingentia objecti ut 
termini immediati. Abstractiva autem hunc respec- 
tum privat quod accidit sibi quod ejus objectum 
existat in re extra. 

Tertia differentia est quod intuitiva ponit re- 
spectum mensurabilem ad mensuram actualem. Ab^ 
stractiva autem non ponit respectum actualem sed 
aptitudinalem solum, qui quidem respectus est etiam 
mensurabilis, ad mensuram non actualis sed s,oIuni 
aptitudinalis quia nuUus respectus habet plus de 
actualitate quam suum fundamentum ; sed funda- 
mentum hujus respectus, idest objectum, non habet 
esse actuale in notitia abstractiva necessario ; ergo 
nec ille respectus est actualis sed aptitudinalis. 



DlSTINCT. XIV QUiEST. II 11/ 

His pYCemissis dico ad quaestionem quod si 
fiat sermo de notitia abstractiva^ tunc dico quod 
anima Christi novit omnia in proprio genere per 
species infusas sibi a Deo, quia quidquid est per- 
fectionis est ponendum in illa anima, si sibi non 
repugnat ; sed species illae infusae sunt perfectiones 
in anima Christi resp>ectu omnium cognitorum ab- 
stractive, et sibi non repugnat, sicut non repugnat 
AngeHs qui isto modo noverunt omnia in proprio 
genere, quia secundum Augustinum Lib. 4, super 
genesim ad litteraniy simul stant cognitio in Verbo 
et cognitio in proprio genere ; ergo. 

Sed tunc esset dubium, si istae species sunt 
species quidditatum aut singularium, Non enim vi- 
dentur esse species singularium, tum quia essent 
infinitae, tum quia plura accidentia ejusdem speciei 
essent simul in eodem, quod est inconveniens se- 
cundum aliquos ; sed contrarium videtur quia in* 
cludentia rationes primo seipsis diversas non pos- 
sunt distincte cognosci per unum commune reprae- 
sentativum ; sed individua includunt rationes primo 
seipsis diversas ut patuit Lib. 2. qucest. de indivi- 
duatione ; ergo ipsa individua non cognoscuntur 
tantum per unum commune repraesentativum ; ergo 
illae species sunt singularium et non quidditatum 
seu universalium praecise. Teneatur illud quod plus 
placet. 

Si autem fiat quaestio de cognitione intuitiva^ 
sic dicitur quod Christus non novit omnia, et hoc 
ratione actuum existentium et singularium, quia re- 
spectu horum habuit notitiam acquisitam, et in hac 



Il8 LlB. III Sententiarum 

cognitione Christus proficiebat, quia ut ait Apo- 
stolus ad HebrcBos: ex his quae passus est didicit 
obedientiam. 

Ad PRINCIPALE dicitur dupliciter: Primo secun- 
dum viam Magistri, quod Christus proficiebat aetate 
et sapientia, non quidem in se sed in aliis qui de 
ejus sapientia proficiebant, et hoc probat per Gre- 
gorium ut patuit supra dist, ij, c, 2. — Aliter 
dicitur quod illud verum est de notitia intuitiva 
acquisita quia in illa proficiebat, ut dictum est. Et 
per hoc patet ad sccundum ad illud Apostoli : ex 
his quae passus eat, etc. 

Ad tertium dico quod ille processus cognitionis 
de quo loquitur Philosophus /. Metaph, quantum 
ad aliquid est necessitatis in nobis, et quantum ad 
aliquid non est necessitatis, nam in cognitione in- 
tuitiva est necessitatis in nobis, et quoad hoc com- 
petebat Christo ut fijit viator nobiscum, in co- 
gnitione autem abstractiva ille processus non est 
necessitatis, si talis cognitio habetur per species in- 
fusas a Deo, et sic fuit in anima Christi. 




Distinctio XV. 

Illud quoque pp89termittendum.... 

Circa Distinctionem //. quceritur, 

Qu.«STlo I. 
Utrnm In mdjiia Chiisti faerlt slmal dolor et grandiiini. 

Videtur quod non, quia contraria non possunt 
esse simul in eodem. Nam si contraria possunt si- 
mul esse, et contradictoria cx 4, Mctaph. ; sed dolor 
et gaudium sunt contraria ; ergo. 

2. Praeterea, Aristoteles 7. Ethic. dicit quod 
vehemens delectatio expellit tristitiam non solum 
optatam sed etiam quamcunque contingentem ; 
sed anima Christi habuit summam delectationem, 
quia Christus erat comprehensor ; ergo nullam ha- 
bebat tristitiam. 

3. Praeterea, in delectatione sive gaudio, cor dilata- 
tur, in tristitia vero constringitur ; sed impossibilc 
est cor simul dilatari et constringi; ergo. 

4. Praeterea, sicut se habet gloriosum et non glorio- 
sum ad corpus, ita dolor et gaudium ad animam ; 
sed impossibile est corpus esse gloriosum et non 
gloriosum; ergo impossibile est quod in anima sit 
simul dolor et gaudium. 

Contra. In Psalmo: anima nostra repleta est malis, 



I20 LlB. III Sententiarum 

ubi Augustinus, non malis idest vitiis sed poenis. — 
Praeterea, ubi est morbus ibi apponitur medicina; 
sed medicina fuit passio Christi ; ergo in anima Christi 
fuit verus dolor, et constat quod in eo fuit verum 
gaudium quia erat comprehensor ; ergo. 

Respondeo. In ista quaestione sunt multae 
opiniones quas non omnes intendo recitare, sed 
recitabo ad praesens tantum quatuor et secundum 
hoc sunt quatuor Articuli. 

Una opinio dicit quod in anima Christi fuit 
simul dolor et gaudium, quia in anima Christi sensi- 
tiva fuit verus dolor et non gaudium, in anima 
vero intellectiva erat verum gaudium etnondolor, 

Primum patet sic : Dolor est passio illata et 
perceptibilis apprehensio illius passionis illatae; sed 
ia Christo, quantum ad animam sensitivam, erat 
passio illata, et perceptibilis apprehensio passionis 
illius illatae, quia sensus tactus optime vigebat in 
eo, quia erat nobilissimae complexionis. 

Secundiifn declaratur ex hoc quia in parte in- 
tellectiva erat plenitudo divinitatis et gaudii; talis au- 
tem plenitudo non permittebat eum sentire aliquem 
dolorem. 

Contra hoc objicitur per Damascenum lib. j. 
qui dicit quod Christus habuit moestam intelligen- 
tiam; sed intelligentia distinguitur contra partem 
sensitivam; ergo non solum in sensitiva sed etiam 
in intellectiva fuit moestitia sive tristitia. 

Prceterea, mors Christi aut fuit naturalis aut 
violenta ; non naturalis qui tunc fuisset mortuus in 
isto instanti, si nulla passio fuisset ei illata quod est 



DlSTINCT. XV QUiEST. I 121 

falsum ; ergo fuit violenta. Sed omne violentum est 
naturaliter contristans ex g. Metaph ; ergo cum illa 
mors esset violenta non solum quantum ad sensi- 
tivam sed etiam quantum ad intellectivam, quia vio- 
lenter fuerit separata intellectiva anima; ergo se- 
quitur quod in intellectiva fuit vera tristitla. 

Alia est opinia quae dicit quod anima Chri- 
sti potest considerari dupliciter, vel in quantum es- 
sentia vel in quantum potentia ; si consideretur in 
quantum essentia, habuit verum dolorem et passio- 
nem et patiebatur corpore patiente, quia anima 
secundum suam essentiam tota est in toto et tota in 
qualibet parte corporis. Si autem consideretur a- 
nima in quantum potentia, sic non patiebatur, nec 
habuit verum dolorem, 

Contra istam opintonem potest objici per 
duo argumenta facta contra praecedentem opinio- 
nem. 

PratereayzA hoc ponitur dolor in Christo quia 
per illum debuit mereri ; sed meritum est in anima 
in quantum potentia non in quantum essentia, quia 
in quantum potentia habet deliberare et elicere ac- 
tus meritorios : ergo dolor fuit in anima Christi in 
quantum potentia. 

Prcetereay major est colHgantia animae ut est 
natura ad seipsam ut potentia quam sit virium 
sensitivarum ad animam ut natura vel essentia ; 
crgo si propter talem coUigantiam facta passione 
in viribus sensitivis patitur anima ut natura, sequitur 



122 LlB. III SENTENTIARUM 

quod patiente anima ut natura, patiatur anima ut 
potentia. 

Alia eat opinio qu£ dicit quod anima po- 
test tripliciter considerari. 

Primo modOy ut est natura, et sic dicitur quod 
anima intellectiva patiatur patiente anima sensitiva, 
quia in homine sensitiva et intellecti^a sunt una 
res fundamentaliter. 

Secundo modo^ potest anima considerari ut est 
ratio inferior, et sic anima Christi habuit verum 
dolorem, quia ratio inferior respicit objectum tem- 
porale, et quia inferebatur sibi poena, ideo habuit 
verum dolorem. 

Tertio modo potest considerari ut est ratio su- 
perior, et quia rationis superioris est tendere in Deum, 
ideo cx ista tendentia non potuit habere dolorem 
sed gaudium, et est talis ordo inter dolorem et gau- 
dium respectu animae Christi, quia ex parte doloris 
primo fuit in Christo dolor in toto composito ex 
anima et corpore et anima sensitiva et intellectiva, 
secundo fuit in anima sensitiva, tertio in anima in- 
tellectiva ut est natura quaedam. Ex parte autem 
gaudii fuit e converso, quia primo fuit in ratione 
superiori, secundo fuit in anima ut est natura quae- 
dam, tertio fuit gaudium in toto composito. 

Quarta opinio eai, ad cujus evidentiam est 
sciendum quod dolor est ex apprehensione sensus 
alicujus laesionis factae in carne propter quod se« 
quitur passio in appetitu; tristitia autem est ex 



DlSTINCT. XV QUiEST. I I23 

apprehensione interiori, et fit frequenter sine lae- 
sione carnis, quia fit per imaginationem et appre- 
hensionem intellectivam; unde definitur sic : tristitia 
est animi dissensus ab his quae nobis nolentibus 
acddunt. 

Ad propositum dicitur quod si accipitur dolor 
qui est ex apprehensione sensus laesionis factae in 
carae, tunc in Christo fuit verus dolor, quia veram 
naturam passibilem habuit, immo fuit maximus do- 
lor, tum quia fuit tenerrimae complexionis, tum quia 
fuit passus in locis maxime passibilibus, puta in 
locis nervosis, scilicet in manibus et pedibus, tum 
quia sensus ejus vigebant et non erant obsorpti nec 
fiebat redundantia a gaudio animae in corpus. Unde 
in aliis martyribus, quia fiebat talis redundantia, ideo 
non sic patiebantur; sed in Christo fuit factum mi- 
racuiose, quod potentiae agebantur secundum pro- 
prium motum. Si autem accipitur dolor pro tristitia, 
dicitur quod in anima Christi tam in portione su- 
periori quam inferiori fuit dolor qui est tristitia. 

Ad cujus evidentiam est notandum quod volun- 
tas potest accipi dupliciter scilicet pro voluntate 
deliberativa et pro voluntate ftaturali, Si accipitur 
voluntas pro deliberativa voluntate, sic non fuit ibi 
tristitia, quia tristitia est de nolito ; sed illa passio 
non erat nolita a voluntate deliberativa Christi, immo 
erat volita quia illa voluntas, cum erat recta, con- 
formabatur legibus divinis, lex aut^m divina dic- 
tabat passionem illam esse volendam; ergo ut sic 
non fuit ibi tristitia. Si autem accipitur voluntas 
pro voluntate naturali secundum portionem superio- 



124 LlB. III Sententiarum 

rem et inferiorem, fuit ibi tristitia, quia tristitia est 
de nolito; sed voluntas Christi naturalis nolebat i- 
stam passionem, quia erat disconveniens suae naturae; 
ergo in hoc erat tristitia. Unde sicut projiciens mer- 
ces in mare simpliciter non vult quia proponitur 
sibi ut malum, ulterius quia proponitur sibi ut ne- 
cessarium propter vitandum periculum, et sic vult, 
ita est in proposito; nam proponebatur passio ut 
disconveniens naturae, et sic voluntas naturalis no- 
lebat; sed postea proponebatur ut necessaria pro 
redemptione generis humani, et sic voluntas delibe- 
rativa volebat Opinio Scoti hic dimittitur quia ni- 
mis est prolixa et duae ultimae rationabiHter susti- 
neri possunt. 

Vermntamen contra ultimam opinionem obji- 
ciunt aliqui contra distinctionem qua dicitur quod 
voluntas potest accipi pro voluntate deliberativa et 
pro voluntate naturali, et in isto ultimo non fuit in 
anima Christi dolor qui est tristitia, 

Contra illud arguiiur : praedicatum non dicitur 
de subjecto ratione alicujus quod accidentaliter inest, 
sed accidit voluntati quod conjungatur cum appe- 
titu sensitivo; ergo licet voluntas dicatur naturalis 
ratione illius conjunctionis, non propter hoc debet 
dici de voluntate dolor vel tristitia. 

Dicendum quod si voluntas diceretur naturalis 
ex hoc praecisequod conjungitur appetitui sensitivo, 
sicut opinans videtur dicere, tunc distinctio non es- 
set bona ; sed distinctio cst sic accipienda quod pos- 
sum considerare voluntatem ut respicit bonum ab- 
solute et conveniens naturae, et sic dicitur voluntas 



DlSTINCT. XV QVJEST. I 125 

naturalis, et possum considerare voluntatem ut se- 
quitur judicium rationis, et sic dicitur voluntas de- 
liberativa, et tunc distinctio est bona. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dicitur dupliciter : uno 
modo negando fnajorem, quia per potentiam divi- 
nam contraria in summo possunt simul stare in eo- 
dem, sicut in corporibus damnatorum ponitur summa 
caliditas et summa frigiditas, ut videtur dicere una 
glossa super illud Matth. 22, ibi erit fletus et stri- 
dor dentium. Sed hoc non videtur bene dictum, quia 
Rabbi Moyses sic dicit, quod conjunctio contrario- 
rum in eodem subjecto est unum de impossibili- 
bus quae creator non potest facere. — Praeterea, 
definitum non potest esse sine definitione; sed de- 
finitio contrariorum est quod mutuo se expellunt, 
ut patet per Philosophum in postprcedicamentis ; 
ergo per nullam potentiam possunt esse simul quin 
mutuo se expellant. — Ideo aliter dicitur ad ini- 
norem quod dolor et gaudium in proposito non 
sunt in proposito contrariatum, quia non insunt eo- 
dem modo, tum quia non sunt de eodem objecto 
quia gaudium est de objecto beatifico et a:terno, 
dolor autem de objecto temporali et corruptibili. 

Ad aliud Philosophi 7. Ethicorum dicitur quod 
non est ad propositum, quia Philosophus loquitur 
ibi de delectatione corporali, nos autem loquimur 
de delectatione spirituali, nam delectatio corpora- 
lis, puta quae est ex cibo, expellit tristitiam opposi- 
tam ex cibo et quamcunque contingentem. Alitcr 
dicitur et melius quod dictum Philosophi habet ve- 



126 LiB. III Sbntentiarum 

ritatem, quando de una potentia naturali fit redun- 
dantia in aliam potentiam ; in proposito autem in 
Christo dispensative factum est quod non fuit re- 
dundantia gaudii animae ad vires alias nec ad corpus. 

Ad tertium dicitur quod non est ad propositum, 
quia dilatatio cordis respicit gaudium temporale, 
in proposito autem fuit gaudium spirituale in por- 
tione superiori. 

Ad quartiim dico quod major est falsa, quia glo- 
riosum et non gloriosum respectu ejusdem corporis 
sunt contradictoria ; dolor autem et gaudium in pro- 
posito non sunt contradictoria nec etiam contraria, 
tum quia non insunt eodem modo, tum quia non 
sunt de eodem objecto, ut dictum est. 



Distinctio XVI. 

Hic opitur quaestio ex ppaedictis... 

Circa Distinctionem i6, qnceritur : 

QUiESTIO I. 

rtram Christus habnerit ne<;essitatem moriendi. 

Videtur quod non, quia mors est inflicta propter 
peccatum ; sed in Christo non fuit peccatum nec 
originale nec actuale ; ergo non habuit necessitatem 
moriendi. Major probatur, tum quia ad Romanos 8, 
dicitur corpus mortuum est propter peccatum ; tum 
quia Gefiesis 2, dtcitur, quacunque hora comederis 
ex eo etc; tum quia Augustinus Lib. de retracta- 
tione /. dicit quod si nullus delinqueret, nullus mo- 
reretur, et 4, de Trin. dicit quod mors est inflicta 
ratione criminis. 

2, Praeterea, anima Christi fuit omnisciens ; ergo 
fuit omnipotens quia non est minoris perfectionis 
omnia scire quam omnia posse. Sed omnipotens 
potest repellere omnem causam mortis ; ergo. 

3. Praeterea, perfectior est anima Christi quam 
forma coeli ; sed in coelo nulla est causa corruptio- 
nis; ergo nec in anima Christi. 

Contra. Omne generabile de necessitate est cor- 
ttiptibile, ut patet /. coeli contra Platonem\ sed corpus 



128 LlB. III Sententiarum 

Christi fuit generabile ; ergo corruptibile. Prcsterea, 
omne compositum ex contrariis est corruptibile ex 
8. Metaph,\ sed corpus Christi erat compositum 
ex contrariis; ergo. 

Ad EVIDENTIAM HUJUS QUiESTIONIS, quia 
mors est quidam defectus naturae, ideo est sciendum 
quod Filius Dei sic assumpsit nostram naturam, 
quod assumpsit eam cum poenalitatibus et defecti- 
bus quos decuit ; nam aliqui sunt defectus in nostra 
natura qui proveniunt ex culpa^ et sunt ad ciilpam 
sicut pronitas ad malum et difficultas ad bonum, 
et hujusmodi defectus filius Dei non assumpsit 
quia non decuit. Alii vero sunt defectus qui pro- 
veniunt ex culpa non tamen sunt ad culpam^ et 
isti distinguuntur, quia quidam sunt personales, puta 
lepra, caecitas et claudicatio et hujusmodi, et istos 
etiam non assumpsit ; quidam vero sunt naturaleSy 
ut fames et sitis et istis similes, et hos assumpsit. — 
His prcemissis in generali quantum ad defectus quos 
assumpsit, oportet videre in speciali vel particulari 
si assumpsit hunc defectum qui est necessitas mo- 
riendi. Et sunt hic duo Articuli secundum duas 
opiniones. 

Una iftdistincte clicit quod in Christofuit 
necessitas moriendi ita quod si non fuisset ei aliqua 
poena vel passio illata, fuisset tamen mortuus senio, 
quod 

Probatur sic : Matcria est qua res potest esse et 
non esse cx 7. Metaph, ita quod materia existens 
sub privatione est principium corruptionis, quia al-- 



DiSTiNCT. XVI Qu.«ST. I 129 

tera pars contrarietatis, idest privatio, machinatur ad 
maleficium, idest ad corruptionem ex /. P/iys.\ sed 
materia corporis Christi est ejusdem rationis cum 
materia nostri corporis, et est ibi privatio alicujus 
formae ; ergo sicut necessario est causa corruptionis 
ita et in Christo. 

PrcBterea, in corpore Christi erant qualitates 
contrariae ; sed ex contrarietate qualitatum sequitur 
actio et passio et tandem corruptio ; ergo. Probatio 
majoris quia qualitatcs elementorum non sunt in 
omnimoda proportione aequali in corpore mixto 
proportionato animae, quia diversai partes requirunt 
diversas proportiones complexionis. 

PrcEtcrea, omne corpus gcnerabile habet certam 
periodum suse durationis ultra quam non potest 
durare ; sed corpus Christi fuit generabile ; ergo. 

Qiiidquid sit de concbisione in se, ista; 
tamen rationes non concludunt. Prima enim iclco 
non concludit, quia si valeret tunc argucrctur dc 
corpore Christi modo sicut ante, quia habet niate- 
riam ejusdem rationis cum corpore nostro, ct cst 
privatio ibi annexa; ergo essct nunc in eo ncces- 
sitas moriendi quod est falsum. 

Similiter sccunda ratio non concludit quia ita 
in corpore illo sunt modo qualitatcs contrariic sicut 
tunc, et tamen non ponit in eo ncccssitas moriciidi. 

Similiter tertia ratio non valet, quia assumlt unum 
falsum, scilicet omne durabile habct certam periodum 
suae durationis ultra quam non potest durarc, quia 
si producatur aliquis lapis in cssc, et tollatur onine 



130 LiB. II Sentemtiarum 

extrinsecum corruptivum, posita generali manute- 
nentia divina, numquam corrumperetur. 

Ideo eat alia opinio quod de Verbo in 
comparatione ad naturam assumptam possumuslo- 
qui tripliciter. Prhno^ comparando Verbum ad na- 
tnram assumptam gloriosam^ isto modo quod glorla 
quai ponitur in anima redundet in corpus. — Se- 
cundo, comparando Verbum ad naturam assumptam 
innocentem, sicut est pura natura sine peccato cum 
justitia originali. — Tertio comparando Verbum ad 
naturam non gloriosam^ ita quod gloria animae non 
redundaret in corpus. Primo modo, non fuisset in 
Christo nccessitas moriendi, sicut nec in beatis erit 
post resurrectionem, similiter nec sccundo 7nodOj sed 
tertio modo in Christo fuisset necessitas moriendi, 
sicut ponit Augustinus Libro 2. de Baptismo par- 
vulontm, ubi dicit quod Christus habuit similitudi- 
nem carnis peccati, quia nisi juvenis occisus fuisset. 
ipso senescente, ad mortem venire potuisset, nullo 
miraculo circa ipsum posito. 

Sed adhuc restat dubium unde erat illa neces- 
sitas moriendi, et dicitur quod fuit ex hoc quod 
corpus Christi sibi dimissum sine redundantia gloriai 
erat animale et non sub pleno dominio animae, et 
indigcbat cibo, et fiebat deperditio et restauratio, nec 
potcrat fieri tanta restauratio quanta est deperditio ; 
sed ubi non fit tanta restauratio quanta est de- 
perditio, ibi est necessitas moriendi. 

Contra, Christus sciebat quantum necesse erat 
sumere de alimento ad tantam restaurationem de- 



DiSTiNCT. XVI QvjEsr. I 131 

perditi; ergo poterat sumere de alimento ut esset 
£qualis restauratio deperditi, et sic propter hoc non 
fuisset in eo necessitas moriendi. — Respondetur 
quod bene licet hoc sciverit, non tamen sequitur 
quod fieret aequaiis restauratio deperditi propter duo. 
Primo propter potentiae nutritivae debilitatem in con- 
vertendo alimentum in rem alitam ; secufido propter 
hnpuritatem alimenti, secundum quod semper aliquid 
traxit de impuro, nunc autem ex puriori alimento 
generatur purior sanguis et caro, et ex impuriori 
alimento generatur impurior sanguis et caro. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE quando dicitur quod 
mors est inflicta propter peccatum, dicitur quod 
verum est de necessitate in eo qupd pcccatum 
solvit prohibens mortem, scilicet justitiam origi- 
nalem; proprie autem causa mortis est illa quae 
dicta est in secunda opinione, scilicet quod non fit 
restauratio tanta quanta est deperditio in humido 
radicali. 

Ad secundiim^ cum dicitur quod anima Christi fiiit 
omnLsciens, ergo omnipotens, negatur consequefttia^ 
quia omnipotentia non potest communicari alicui 
creaturae nisi habeat in se formam virtualiter con- 
tentivam omnium objectorum possibilium produci; 
ideo requiritur major perfectio in fundamento omni- 
potentiae quam in fundamento omniscientiae. 

Ad tertium dicitur quod consequentia non valet : 
si coelum est incorruptibile, ergo et corpus Christi, 
quia ut patuit ifi 2, lib, dist, 24, materia coeli non 
^ ejusdem rationis cum materia inferiorum. 



132 LiB. III Sententiarum 

QUiESTIO II. 

Secundo qtuzritur 

Utram In potestate animfe Chrlsti faerlt non mori ex 
fiolentia passionls. 

Videtur quod sic, quia quod habet plenum do- 
minium super corpus potest impedire omnem vio- 
lentiam corporalem; sed anima Christi habuit pl^ 
num dominium supra corpus; ergo. Minor probatur 
per hoc quod ibi nuHa erat rebellio inferiorum vi- 
rium ad animam. 

2. Praeterea, Joan, lo, ait Christus, potestatem 
habeo ponendi animam meam et iterum sumendi 
eam ; tunc quaeritur : aut illam potestatem habuit 
in quantum Dcus, aut in quantum homo ; non in 
quantum Deus, quia quod semel assumpsit num- 
quam dimisit, secundum Damascenum; ergo in 
quantum homo, et habetur propositum. 

3. Praeterea, in Evangelio dicitur quod cum 
clamore valido emisit spiritum ; sed non potuisset 
habere clamorem validum nisi praevenisset seu 
praescivisset horam mortis; ergo. 

Contra, Christus erat viator sicut et nos ; sed 
non est in potestate animae nostrae non mori passione 
inflicta; ergo. — Prceterea, si in potestate alicujus 
est non mori, si non prohibet peccat; ergo si in 
potcstate animae Christi fuisset non mori et non 
prohibuit, sequitur quod peccaverit, quod est incon- 
veniens. 

Respondeo. In ista quaestione non oportet mul- 
tum insistere, quia patet ex solutione quaestionis prae- 



DlSTINCT. XVI QU^ST. II 133 

cedentis. Ideo dico quod si anima Christi gloriosa fuisset 
sibi dimissa, ita quod gloria animas redundasset in 
corpus, tunc in potestate animae Christi fuisset non 
mori ex violentia passionis ; sed quia gloria animae 
Christi de facto non redundabat in corpus ideb illud 
corpus erat necessario corruptibile et passibile, cujus 
ratio erat ex prima institutione naturae, quia hoc 
est principium in natura quod aliqua activa sunt 
nata domihari passivis. Tunc arguitur sic : Omne 
corpus alterabile et corruptibile per approxima- 
tionem activi dominantis potest corrumpi; sed corpus 
Christi est hujusmodi; ergo, etc. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod anima Christi 
haberet dominium supra corpus in hoc quod non 
erat rebelHo virium sensitivarum, non tamen habuit 
plenum dominium quantum ad hoc quod cst non 
pati, quia gloria animae non redundabat in corpus. 

Ad secundum dicendum quod ly ego in supposito 
et apposito stat pro eadem persona non tanien secun- 
dum eandem naturam, itaquod ego suppositum Verbi 
secundum naturam divinam, pono animam meam 
a meipso, secundum naturam humanam, quia in 
natura humana facta est separatio, 

Ad iertium dicitur quod sicut fuit miraculum 
quod anima erat gloriosa et corpus non, ita fuit 
miraculum in eo quod clamavit valide in hora 
mortis, et miraculose fuit separata anima ante horam 
mortis per violentiam passionis. 



Distinctio XVII. 

Post ppaedicta considerapi.... 

Circa istam Dist ij. qtuBritur primo 

QU^STIO I. 

Utrum in Christo sfnt daae Tolnntates. 

Videtur quod non, quia omnis voluntas est do- 
«lina sui actus, alias non esset libera ; sed si in Chri- 
sto essent plures voluntates, altera non esset domina 
sui actus ; ergo, etc. Probatio 7ninoris : IUud quod se- 
quitur motus alterius potentiae non habet domi- 
nium sui actus; sed si in Christo ponitur alia vo- 
luntas a voluntate divina, sequitur motum volunta- 
tis divinse ; ergo non habet dominium sui actus. 

2. Praeterea, voluntas factt volentem; ergo ubi 
sunt plures voluntates, ibi sunt plures volentes; sed 
Christus est unus volens; ergo in Christo est una 
voluntas. 

3. Praeterea, ubi cst una personalitas, ibi est una 
voluntas; sed in Christo est una personalitas; ergo, 
etc. 

/// oppositnm arguitur sic: Potentia volitiva in- 
separabiliter sequitur potentiam intellectivam ; sed 
in Christo sunt duo intellectus, scilicet creatus et 
increatus; ergo in Christo sunt duae voluntates. 



DlSTINCT. XVII QUiEST. I I35 

RespoNDEO. In ista quaestione sunt duo Arti- 
culi. Primus, si in Christo sunt duae voluntates. 
Secundus, si voluntas creata Christi semper fuit 
conformis voluntati divinae. 

Quanium ad primum patet per Dama- 
scenum lib. j, c. 6, quod in Christo sunt duae 
voluntates, et sicut tenemus in Christo duas natu- 
ras et unam hypostasim, ita debemus tenere in Chri- 
sto esse duas voluntates et unam hypostasim; quod 
probatur sic: Ubi sunt plures naturae ibi sunt pro- 
prietates consequentes illas naturas; sed in Christo 
sunt duae naturae, divina scilicet et humana ; ergo 
in Christo sunt proprietates harum naturarum, scili- 
cet voluntas divina et humana. 

PrcBterca, sicut patet in distinctionibus superio- 
ribus, in Christo fuit summa gratia et fruitio et scien- 
tia; ergo sicut propter scientiam ponitur in Christo 
intellectus creatus, similiter propter gratiam ponitur 
voluntas creata; sed in Christo etiam ponitur vo- 
luntas divina; ergo in Christo sunt duae volunta- 
tes, creata scilicet et increata. 

Praterca, Christus ut homo meruit, et Christus 
ut Deus creavit; sed creatio est per divinam vo- 
luntatem, meritum vero per voluntatcm creatam : 
crgo in Christo sunt duae voluntates, scilicet creata 
et increata. 

Sed diceres numquid in Christo sunt praecise 
duje voluntates? Ei dicit hic quidam Doctor satis 
probabiliter, quod large sumendo voluntatem pro 
appctitu, in Christo sunt tres voluntates essentia- 



136 LlB. III Sententiarum 

liter distinctae scilicet voluntas divina, voluntas creata 
rationalis et voluntas creata sensitiva, quae dicitur ra- 
tionalis per participationem in eo quod est nata obe- 
dire rationi. Item voluntas rationalis dividitur, non 
quidem in diversas potentias sed in diversos modos; 
una dicitur voluntas rationalis naturalis, alia dicitur 
voluntas rationalis deliberativa sicut dicebatur supe- 
rius Dist, ij. Quamvis Scotus hoc non approbet, ta- 
men bene potest sustineri et facit eam Doctor Venera- 
bilis Bonaventura //^. j, dist.ij. in primo dubio sit- 
per litteram. Item voluntas dcliberativa distinguitur 
in portionem superiorem et inferiorem, portio quidem 
superior respicit Deum, portio autem inferior respi- 
cit proximum et res inferiores Deo; unde mori a* 
more Dei spectat ad portionem superiorem, mori 
• autem pro proximo spectat ad portionem inferiorem. 

De secundo Articulo scilicet quod volun- 
tas creata Christi fuit semper conformis voluntati 
divinae, dico quod aut quseritur de voluntate scn- 
sitivuy aut de voluntate rationali quae dicitur na- 
ttiraliSy aut de volutate rationali quae dicitur 
delibcrativa. Si priino modo^ conceditur quod sem- 
per fuit conformis voluntati divinae in modo vo- 
lendi, sed in volito non fuit semper conformis, quia 
illa voluntas nolebat passionem, quia erat disconve- 
niens suae natura^, et tamen hanc passionem vo- 
luntas divina volebat. Si secundo modo, dico consirriili- 
ter quod voluntas naturalis rationalis Hcet esset con- 
formis voluntati divinae in modo volendi, non tamen 
in volito semper fuit conformis, quia illa voluntas 



DiSTiNCT. XVII Qu^ST. I 137 

nolebat passionem, cum esset disconveniens suae na- 
turae, et tamen voluntas divina volebat. Si autem lo- 
quimur tertto niodo de voluntate naturali delibera- 
tiva, sic dico quod ista semper fuit conformis vo- 
luntati divinae. 

Ad primum PRINCIPALE concessa majorc ne- 
getur minor, quia non obstante quod in Christo sint 
duae voluntates, habet altera dominium sui actus; 
et quando dicitur quod sequitur motum alterius vo- 
luntatis scilicet divinae, dico quod non valet quia 
Verbum assumens naturam, nullam habet activita- 
tem propriam super naturam assumptam quam non 
habet tota Trinitas. — Vel aliter, secundum unam 
opinionem quae ponit quod voluntas est causa im- 
mediate sui actus et totalis causa, et tunc non se- 
quitur motum alterius voluntatis ; sed voluntas di- 
vina ponit voluntatem creatam in esse et sinit ip- 
sum moveri actibus suis. 

Ad scciuidinn dicitur quod non sequitur quod 
Christus sit duo volentes quia sicut pluries dictum 
est in praecedentibus distinctionibus, concreta non nu- 
merantur nec plurificantur plurificatis abstractis nisi 
tam forma quam suppositum plurificetur; et quia hic 
est unum suppositum ideo est unum volens, Ouem- 
admodum etiam in Christo sunt duae filiationes 
et tamen Christus non est duo filii sed unus fi- 
lius, ut patuit supra. 

Ad tertium negetur major quando in eadem 
persona sunt naturae qua? habent proprietates es- 
sentialiter distinctas sicut est in proposito, quia in 



138 LlB. III Sententiarum 

ea persona Christi est natura divinaet humana; 
ergo et voluntas divina et humana. 

Qu^STiO II. 

Secundo quceritur 

Utrum deeuerit Christum orare. 

Videtur quod non, unde Augustinus de correp- 
tione et gratia dicit : nemo quaerit ab alio quod a 
seipso potest habere; ergo. 

2. Praeterea, orare spectat ad personam infe- 
riorem; sed persona Christi est aequalis dignitatis 
cum persona Patris; ergo. 

3. Praiterea. Christus nihil petebat nisi quod scie- 
bat Patrem velle; ergo si orabat frustra orabat, 
quia sive orasset sive non, illa evenisset ex quo 
Pater illud volebat; ergo. 

Cofttra, Quidquid Christus fecit decuit eum fa- 
cere ; sed Christus oravit, ut patet in multis Evan- 
geliis; ergo decuit eum orare. 

IN ISTA QUiiiSTlONE sunt duo videnda : primo^ 
principale quaesitum; secundo, si in omni sua ora- 
tione Christus fuerit exauditus. 

Quantum ad primum dico quod decuit 
eum orare propter multa. Primo propter meritum, 
ut nos qui non cramus capaces beneficiorum Dei 
per cjus orationcm efficeremur capaces. Sccundo 
propter virtutis exemplum, quia membra debent 
caput imitari. Tertio propter virtutis documentum, 
ut scilicet ex Christi orationc cognosceremus eum 



DlSTINCT. XVII QUiEST. II I39 

esse verum hominem, et hoc tangitur Joan. ii^ 
ubi ait Christus: Gratias tibi ago, Domine, quo- 
niam semper me audis. Nunc autem rogo non 
propter me sed propter populum, ut credant quia 
tu me misisti. Quarto propter complendum offi- 
dum, quia erat summus Pontifex ; sed officium sum- 
mi Pontificis est orare, unde ad Hebr. : omnis Pon- 
tifex ex hominibus assumptus pro hominibus con- 
stituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat, etc, 

Qttanium ad aecundum Articulum 

dico quod oratio est mentis sive voluntatis peti- 
tio, voluntas autem creata Christi, ut patet in quaest. 
praeced. accipitur tripliciter, scilicet pro voluntate 
sensitiva et pro voluntate rationali quae est natu- 
raliSf et pro voluntate rationali quae dicitur de- 
liberativa. Si loquimur de prima et secunda volun- 
taie, dico quod non semper fuit exauditus, quia se- 
cundum illas voluntates orabat dicens: Pater tran- 
seat a me calix iste, et tamen non transivit, immo 
hunc calicem passionis bibit. Si autem loquamur 
de tertia dico quod semper fuit exauditus. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod meno pe- 
tit ab alio quod potest a seipso habere, si oratio 
et exauditio competunt eidem personae secundum 
eandem naturam. Nunc autem oratio et exauditio 
non competunt personse Christi secundum ean- 
dem naturam, quia oratio competit ei secundum 
naturam humanam, exauditio autem secundum na- 
turam divinam. 



I40 LlB. III Sententiarum 

Ad sccundnm dico quod Christus in quantum o- 
rabat erat minor Patre in forma servi, non in forma 
Dei in qua est aequalis Patri. 

Ad tcrtium dico quod Christus non frustra 
orabat quia Christus sciebat suum Patrem velle 
hoc quod eveniret mediante oratione Christi, et nisi 
orasset non evenisset, quia sic erat definitum a vo- 
luntate divina. 



Distinctio XVIII. 

De mepito Christi praatermittendum.,. 

Circa istam Distinct. i8, quceritnr 
QU^STIO I. 

Utmm Christus menierit in primo instanti snse eon* 
eeptionls 

Videtur primo quod non meruit, secundo quod 
non potuit mereri in primo instanti suae concep- 
tionis. 

Primum probatur sic: Voluntas perfecte im- 
mersa et unita Deo per fruitionem non potest me- 
reri, alias sancti in patria continuo mererentur ; sed 
anima Christi erat perfecte unita Deo et fruebatur 
ipso; ergo. 

Prcetcrea, anima Christi fruebat Deo ; ergo non 
merebatur. Probatio consequentice quia aut meritum 
et fruitio sunt duo actus, aut sunt unus actus;non 
sunt duo actus, quia in eadem potentia non sunt 
simul duo actus quorum alter secundum se est a- 
daequatum potentiae; sed fruitio est adaequatus ac- 
tus potentiae; ergo non poterat simul frui et me- 
reri; non etiam sunt unus actus, quia meritum cst 
actus contingens, fruitio vero est actus necessarius ; 
scd idem non potest esse nccessarium et contingens ; 
ergo. 



142 LlB. III Sententiarum 

Prceterea, probatur quod non meruit in primo in- 
stanti suae conceptionis, quia omne quod est, quando 
est, necesse est; ergo si Christus meruit in primo 
instanti suae conceptionis, tunc pro illo instanti ac- 
tus ille erat necessarius ; sed nullum necessarium est 
meritorium: ergo. 

Pr(Eterea, duae mutationes quarum terminus u- 
nius est ad quem, et terminus alterius est a quo, 
non possunt esse in eodem instanti; sed esse ani- 
mae est terminus creationis ad quem, et est termi- 
nus actionis meritoriae a quo ; ergo non possunt esse 
in eodem instanti creatio animae Christi, et actus 
merendi. 

Prcetcrea, si Christus potuit mereri in primo 
instanti suae conceptionis, ergo malus Angelus po- 
tuit peccare in primo instanti suze creationis, quod 
cst falsum. Consequentia probatur, quia actio meri- 
toria et demeritoria mensurantur eadem mensura. 
Falsitas conscquentis probatur dupliciter : 

Primo modo sic : Operatio quai est in instanti, 
quando res incipit esse, est effective a causa pro- 
ducente rem in esse ; ergo si Angelus ab instanti 
suae creationis potuit peccare, sequitur quod pccca- 
tum sit a Deo sicut et substantia Angeli, et hxc 
cst ratio Thomai partc prima, 

Secundo sic : Angelus non peccavit nisi per 
velle ; sed primum velle habet a Deo non a se : 
ergo non potuit peccare in primo instanti. Probatio 
minorisy si primum velle habet a se, aut hoc est 
noiendo vel volendo ; non nolendo, hoc patet de 
se ; ergo volendo. Tunc quaeritur de illo sicut de 



DiSTiNcr. XVIII QvjEST. I 143 

priori, quia aut a Deo, et habetur propositum, aut 
a seipso, et quaeram de illo sicut de priori in infi- 
nitum. 

Conira, Vigorosior est anima Christi quam lux; 
sed lux est in eodem instanti quo est lux ; ergo 
eodem instanti quo anima Christi fuit creata, po- 
tult mereri. — PrcBtereay sicut se habet anima 
Christi ad fruitionem per gloriam, ita se habet 
per gratiam ad meritum ; sed anima Christi per 
gloriam in primo instanti habuit actum fruitionis ; 
ergo per gratiam in primo instanti habuit actum 
merendi. 

.Respondeo. In ista quaestione sunt tria videnda. 
Primo, si Christus meruerit. Secundo, quando me- 
ruerit. Tertio, si meruerit sibi aliquid, et quid fuit 
illud. 

De primo dico quod meruit, quod persuade- 
tur sic: quicunque est in statu merendi, si num- 
quam meretur, aliquando demeretur, quia ad meren- 
dum tenetur aliquando ; sed erat in statu merendi 
quia viator ; ergo si numquam meruit, sequitur quod 
aliquando demeruit, quod est falsum. 

Pmterea, viator habens sufficiens principium 
merendi potest mereri ; sed Christus erat viator , 
et habebat sufficiens principium merendi scilicet 
gratiam quo potuit mereri, et si potuit ergo meruit, 
quia quidquid est nobilius et perfectius est attri- 
buendum iUi animae si sibi non repugnat ; nunc 
autem est perfectius habere aliquid cum merito 
quam sine merito. 



144 LiB. III Sententiarum 

Quanfum ad aecundum Articulum^ 

scilicet : quando Christus meruit, sunt duae opi- 
niones. 

Una dicit quod non meruit nec potuit me- 
reri \Xi primo instanti suae conceptionis, tum quia 
omne quod est, quando est, necesse est esse; tum 
quia duai mutationes quarum terminus unius est 
ad quem et terminus alterius a quo, non possunt 
esse in eodem instanti ; tum quia pari ratione an- 
gelus potuisset peccare in primo instanti suae crea- 
tionis, sicut arguebatur ad partem primam quae- 
stionis. 

Alia est Opinio quod Christus in primo in- 
stanti suae conceptionis potuit mereri et de facto 
meruit ; et ista videtur esse probabilior, quia omne 
habcns actum primum perfectum et objectum prae- 
sens in ratione objecti si non impeditur et actus 
ejus secundus est permanens et non successivus, 
potest habere actum pro quocunque instanti ; sed 
haec omnia fuerunt in Christo in primo instanti 
suae conceptionis, quia habuit potcntiam et gratiam 
perfectam. Similiter habuit objectum praesens scili- 
cet totam Trinitatem, et non impediebatur potentia, 
et actus est permanens; ergo. 

Contra Iioc objicitiir. Esto enim quod Christus 
habuit omnia pra^dicta, adhuc non potuit mereri in 
primo instanti sua^ conceptionis, quia meritum re- 
quirit dcliberationem et electionem, electio autem 
et deliberatio requirunt vel praesupponunt syllogis- 
mum praticum ; scd ista syllogizatio et deliberatio 
non fuit in eodem instanti ; ergo. 



DiSTiNCT. XVIII Qu^ST. II 145 

Respondeo. Dicendum est quod licet talis syl- 
logizatio requiratur in nobis, hoc tamen est propter 
imperfectionem nostrae potentiae volitivas, et ubi 
est potentia cognitiva perfecta, ibi non necessario 
requiritur talis discursus, quinimo ipsa deliberatio 
potest fieri in instanti, unde 2, Pkys, difitur quod 
perfectus artifex non deliberat ; potentia autem 
cognitiva Christi videt omnia qua^ videt Verbum, 
ideo non sic requirebatur talis discursus et delibc- 
ratio et electio ; ergo potuit fieri in istanti. 

Ad motiva aiitem alterius opinionis dicetur in 
fine quaestionis. 

Quantum ad iertium Ariicuium scilicet 
quid sibi Christus meruit, dicunt aliqui quod me- 
ruit sibi fruitionem et beatitudinem quia quidquid 
est nobilitatis et perfectionis est attribuendum Chri- 
sto; sed perfectius est habere fruitionem ex mcrito 
quam sine merito. 

Alia estopinio cui assentio, quod Christus non 
meruit sibi fruitionem, quia aut hoc fuisset per 
actum praecedentem, aut per actum qui est fruitio. 
Non primo modo quia nullus actus praecedens po- 
nitur; non etiam secundo modo quia meritum et 
fruitio reah'ter differunt, meritum etiam se habet 
ad fruitionem sicut via ad terminum. — Si dicas 
quod idem actus potest esse meritum et fruitio sive 
prsemium, quia idem actus potest habere respectum 
ad liberum arbitrium et ad Deum, et ut habet re- 
spectum ad liberum arbitrium est meritum, ut 
autem habet respectum ad Deum est praemium, 

10 



146 LlI3. III Sententiarum 

hoc non valet, quia pari ratione potest dici de beatis 
quod continue merentur, quod est falsum. 

Ad argiimentum opinionis dicitur multi- 
pliciter. Primo sic : quidquid est nobilitatis est po- 
nendum in Christo si sibi non repugnat habere 
tali modo; sed Christo repugnat habere fruitionem 
ex merito, quia in Christo erat tam excelsa beati- 
tudo, quod per meritum acquiri non pote^at. 

Secundo dicitur et melius, quod in Christo est 
ponendum quidquid est perfectionis si sibi non re- 
pugnat vel suae dignitati. Nunc autcm habere frui- 
tionem ex meritis repugnat dignitati Christi, quo- 
niam quia meritum praecedit pra^mium, tunc Christus 
pro aliquo instanti non habuit fruitionem quam 
meruit, quod est inconveniens. 

Tertio niodo dicitur quod sicut diversl gradus 
entitatis faciunt ad decorem universi, ita diversi 
modi habendi gloriam faciunt ad decorem istius 
status; ideo aliqui habcnt gloriam cum meritis, 
aliqui vero, sicut Christus, sine merltis; et sic non 
meruit sibi fruitionem. 

Sed diceres: numquam ergo aliquid sibi meruit? 
Dicendum quod sic. Sed quid sit illud, circa hoc 
sunt duae opiniones: U?ia est Magistri in littera qui 
dicit quod meruit animae et corporis impassibi- 
litatem. Anim^ quidem impassibilitatem meruit, 
quia licet sit impassibilis quantum ad portionem 
supcriorem, est tamen passibilis ' in parte inferiori 
vel portione, et impassibilitatem hujus portionis sibi 
meruit. Etiam meruit sibi impassibilitatem corporis 
in resurrectione , ut probatur per Apostolum ad 



DiSTiNcr. XVIII QUi*:sT. II 147 

Philippenses : Christus, inquit, factus est pro nobts 
obediensusque ad mortem; et sequitur : propter quod 
et exaltavit illum, idest pro isto merito exaltavit 
illum. 

Aiia opinio dicit quod Christus meruit sibi 
amotionem illrus impedimenti quo gloria animae 
non redundabat in corpus, Hic accipe quod plus 
placet. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dicitur quod anima 
perfecte unita Deo potest mereri si est omnino ex- 
tra viam. Siautem aliquis unitur Deo sic, quod exi- 
stens comprehensor, possit etiam esse viator, potest 
mereri. Christus autem cum hoc quod erat com - 
prehensor erat viator, et ratione qua fuit viator me- 
ruit, ut patuit in primo Articulo. 

Ad secundum dicitur quod fruitio et meritum 
sunt duo actus. — Et quando arguitur quod duo 
actus non possunt esse in eadem potentia quorum 
alter sit adaequatus potentiae ; dicendum quod ve- 
rum est secundum eandem portionem ; sed in Chri- 
sto fruitio erat secundum portionem animae supc- 
riorem, meritum autem secundum portionem infe- 
riorem. — Aliter potest dici quod fruitio crat actus 
adsequatus intensive non autem extensive, ideo po- 
terat mereri. 

Ad tertium dico quod actus merendi in primo 
instanti fuit contingens, unde sicut neccssarium di- 
citur necessarium quando ita est, ita contingcns dici- 
tur contingens quando contingenter inest. Volun- 
tas autem ita contingenter eliciebat illum actum in 



148 LiB. III Sententiarum 

primo instanti sicut si praecessisset per diem. Et 
qitando dicitur: Omne quod est, quando est, necesse 
est esse ; dicendum quod potest accipi in sensu divi- 
sionis et tunc est falsa, vel in sensu compositionis 
et tunc est vera, sed non contra me. 

Ad quartum dicendum *quod major est falsa, 
quia luna eodem instanti quo illuminatur a sole, il- 
luminat hemispherium nostrum, et tamen sunt di- 
versae mutationes. 

Ad quintum concedo consequens quod Angelus 
in primo instanti suae creationis potuit peccare, ut 
patuit lib. 2, dist, 4. Ad primam probationem di- 
cendum quod major habet veritatem de positivis 
non de privativis, peccatum autem est privatio boni 
ideo peccatum Angeli non erat a Deo. — Ad se- 
cundam probationem dico quod angelus potuit ha- 
bere primum velle a seipso. Etiam cum dicitur, aut 
nolendo aut volendo, dico quod primum velle non 
habuit volens nec nolens tanquam per actum se- 
cundum, sed immediate per ipsam voluntatem tan- 
quam per actum primum ipse eliciebat velle. Si vis 
de ista materia require lib. 2. dist. 4. 




Distinctio XIX et XX. 

Nunc autem quasramus.... 

Circa Disi. ig. et 20, quceruniur duo. Primo, 

QUiESTIO I. 

Utrani Christns mernit nobls gnmtiam et gloriam. 

Videtur quod non, quia meritum non excedit 
prsemium ; sed meritum Christi excedit gloriam 
omnium hominum ; ergo. 

2. Praeterea, meritum ordinatur ad praemium tan- 
quam ad finem ; sed meritum Christi ordinatur ad 
prgemium nostrum tanquam ad firiem. 

3. Praeterea, meritum Christi est finitum; sed culpa 
nostra fiiit infinita : ergo non meruit nobis deletio- 
nero. Major patet quia natura in qua Christus pa- 
tiebatur erat finita. Minor probatur quia tanta est 
culpa quantus est ille qui offenditur ; sed qui offen- 
ditur puta Deus est infinitus ; ergo. 

Contra. Leo in sermone de Naiiviiate Domini : 
sicut a reatu nullum liberum reperit sic omnibus 
curandis venit. 

Respondeo. In ista quaestione sunt duo Arti- 
culi, secundum duas opiniones. 



I50 LiH. III Sententiarum 

Una opinio ponit duas conclusiones quarum 
prima est : Christus meruit omnibus culpae remis- 
sionem, gratiae infusionem et gratiae collationem 
quantum ad sufficientiam. Secunda conclusio est 
quod non meruit illa omnibus quantum ad effica- 
ciam. 

Prima COnclusio probatur sic: Persona infinita 
potest sufficienter satisfacere pro infinitis habendo 
meritum infinitum ; sed persona Christi est infinita; 
ergo potuit sufficienter satisfacere pro infinitis ha- 
bendo meritum infinitum. 

Secunda conclusio probatur sic : agens non 
agit nisi in passum dispositum, quia actus activo- 
rum sunt in patiente disposito cx 2. de Anima. ; 
sed non omnes sunt dispositi ad habendam gratiam 
et gloriam ; ergo non meruit ista omnibus quantum 
ad efficientiam. 

Contra primam conclusionem arguitur sic: 
nulla forma est perfectior in agcndo quam sit in 
essendo, quia agere nunquam excedit esse ; sed 
esse, in natura in qua Christus merebatur, est fini- 
tum ; ergo non habuit meritum infinitum. 

Prcetcrcay actiones mensurantur secundum ra- 
tionem agendi non secundum rationem agentis; ergo 
operatio illa est finita, quae est, in ratione agendi. 
finita. Sed meritum Christi secundum naturam 
creatam, est a ratione agendi finita ; ergo meri- 
tum non fuit infinitum. Et declaratur ratio pcr 
exemplum, quia licet velle in Christo esset operatio 
infinita, non tamen erat in infinitum, quia erat a 
ratione agendi finita. 



i 



DlSTiNCT. XIX et XX QUiEST. I 151 

Contra secundam conclusionem objicitur sic. 
quia tunc Christus non meruit nobis gratiam pri- 
mam et gratiam baptismalem, quia respectu illius 
non eramus dispositi. 

fdeo dicitur secundum aliam opinionem in 
qua sunt duo declaranda. Primo quomodo Christus 
meruit quantum ad sufficientiam ; secundo quoraodo 
meruit quantum ad efficaciam. 

De primo dicitur quod meritum Christi non 
fuit formaliter infinitum sed finitum. Verumtamen 
est sciendum quod omne creatum tn quantum est 
volitum a Deo in tantum est bonum, meritum autem 
Christi licet sit finitum, acceptatur tamen a Deo 
tanquam infinitum, ideo sufficit pro infinitis exten- 
sive. 

De secundo dico quod Christus meruit omni- 
bus quantum ad efficaciam hoc modo; nam incar- 
natio Christi et ejus passio non fuerunt occasiona- 
liter prsevisae sed ab aeterno videbantur a Deo, ita 
quod Deus intellexit se tanquam sum^mum bonum ; 
in secundo signo intellexit omnes creaturas ; in tertio 
signo aliquos homines praedestinavit et circa aliquos 
habuit actum negativum ; in quarto signo vidit 
aliquos casuros in Adam ; in quinto providit dc 
remedio eorum quomodo redimerentur pcr passio- 
nem Filii sui tanquam per meritum. 

Sed diceres : quid nobis Christus meruit ? Dico 
quod meruit nobis quinque, scilicet peccati remis- 
sionem ; secundo gratise infusionem ; tertio poenae 
aeternae et temporalis dimissionem ; quarto diabo" 



152 LiB. III Sententiarum 

I cae potestatis conculcationem, et januae coeli ape- 
ritionem. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dicendum quod me- 
ritum non excedit prasmium quando aliquis me- 
retur pro seipso ; sed quando aliquis meretur pro 
alio, meritum potest excedere praemium, et sic me- 
ritum Christi potest excedere praemium nostrum 
ut ipse meretur pro nobis. 

Ad secundiim potest dici eodem modo vel po- 
test distingui de fine secundum viam Philosophi in 
2. Phys, quia est finis simpliciter, et est finis sub 
fine, et sic meritum Christi potest ordinari ad prae- 
mium nostrum tamquam finis sub fine. 

Ad tertium dico quod licet meritum Christi sit 
formaliter finitum, tamen acceptatur a Deo exten- 
sive tanquam infinitum, et conjungitur objecto bea- 
tifico per gratiam et gloriam. Et quando additur 
in mmori quod peccatum est infinitum, si intelli- 
gatur quod sit infinitum intensive, est falsissimum, 
quia tunc oportet ponere summum malum et re- 
diret error Manichaeorum. 

QU^ESTIO II. 

Secundo quceritur. 

Htrnm fiierlt nece^arlum genns hamanum repararl per 
mortem Christl. 

Videtur quod non, quia nobilior est Angelus 
quam homo; sed non fuit necessarium Angelum 
rjparari sive redimi per mortem Christi; ergo. 



DiSTiNCT. XIX et XX Qu^ST. II 153 

2. Praeterea, genus humanum reparatur per illud 
in quo nullus laudatur; sed in passionibus non 
laudamur ex 2. Etkic; ergo. 

In contraritim est Anselmus 2, Cur Deus homo 
ubi expresse dicit quod genus humanum necesse 
fuit per passionem Christi redimi. Item super illud 
dd Hehrceos 2, glossa: Auctorem salutis eorum per 
passionem consummare dicit, quod nisi moreretur 
Christus, homo non redimeretur. 

Respondeo. In ista quaestione sunt duo Arti- 
culi secundum duos modos dicendi. 

Primus modus est Anselmi in lib. Cur 
Dcns homo^ qui ponit quatuor conclusiones. Prima 
quod necesse fuit hominem redimi. Seamda quod 
noii potuit redimi sine satisfactione. Tertia est quod 
ista satisfactio non potuit fieri per purum hominem 
vel per puram creaturam. Quarta concluslo quod 
necessarium fuit istam satisfactionem fieri per Chri- 
stum qui est Deus et homo. 

Primam conclusionem probat sic: Si non 
fuit necesse hominem redimi; ergo homo crcatus 
fuitfrustra, quod est inconveniens. Consequcntia pro- 
batur quia homo creatus est ad laudandum Deum 
et diligendum et etiam ad fruendum ipso Deo. Aut 
ergo Deus deducit hominem ad hunc finem, aut 
non. Si non, ergo frustra creatus est homo; si slc, 
cum jam lapsus erat per peccatum, necesse fuit 
ipsum redimi. 

Secundam conclusionem probat slc: Injustus 
€st omnis homo qui non reddit Deo quod debet; 



154 L^B. III Sententiarum 

sed nullus injustus admittitur ad beatitudinem ; ergo 
qui non reddit Deo quod debet, non salvatur. Sed 
hoc non redditur nisi satisfaciendo ; ergo necesse 
fuit hominem redimi per satisfactionem. 

Tertiam conclusionem probat sic: Nullus sa- 
tisfacit pro peccato hominis nisi reddat Deo aliquici 
majus omni eo pro quo homo non debuit peccare; 
sed pro omni eo quod est aut esse potest non de- 
buit peccare; ergo nullus satisfacit pro peccato ho- 
minis nisi reddat Deo aliquid majus omni eo quod 
est aut esse potest. Sed nullus purus homo hoc 
potest reddcre; ergo purus homo non potest satis- 
facere pro peccato hominis. 

Qtiartam concbisionem probat sic : Ille potest 
satisfacere pro peccato hominis qui habet in se 
aliquid majus omni eo quod est sub Deo et qui 
sponte se offerat Deo et qui vincat dlabolum per 
asperitatcm, sicut primus homo submisit se diabolo 
per suavitatem ; sed nihil est asperius morte, et in 
Christo est aliquod majus omni eo quod est sub 
Deo etiam qui sponte se offerat Deo ; ergo necesse 
fuit per mortem Christi hominem redimi et dia- 
bolum conculcari. 

Si ista conclusio Ausclmi sic intelligatur, quod 
redcmptio non potuit esse nisi per mortem Christi 
et per aliquid sponte oblatum Deo quod sit majus 
omni creatura, videtur esse dubia et contra dicta 
Sanctorum. Dicit enim Augustinus /^. de Triji, cap^ 
10. et allcgatur a Magistro in littera, quod alius mo- 
dus redimendi hominem quam per mortem Chri- 
sti, Deo non fuit impossibilis. Item Leo Papa in 



DiSTlNCT. XIX et XX QUiBST. II 155 

Sirm. de ramis palmarum dicit quod omnipoten- 
tia Filii Dei in qua aequalis est Patri potuisset libe- 
rare genus humanum solo imperio voluntatis suae. 
Item Gregorius 2. Moralium: qui nos fecit existere 
de nihilo, revocare etiam sine morte et passione sua 
potuit. Item ipsemet Anselmus lib. 2. Cur Deus 
homo approbat dictum discipuli sui dicentis /// lib, 
2. Cur Detis homo quod minima laesio illius homi- 
nis fuit major quam peccata omnium hominum • 
ergo non oportuit ipsum mori propter peccatum, 
quia sufficiebat minima laesio Christi ad redimen- 
dum. 

Ideo dicitur aliter ad quaestionem quod neces- 
sitas est duplex, scilicet absoluta et ordinata. Si lo- 
quamur de necessitate absoluta sic non fuit neces- 
sarium genus humanum redimi per passionem Chri- 
sti, sicut patuit per dicta Sanctorum immediate al- 
legata. Si autem loquamur de necessitate ordinata> 
et potest dici necessitas consequentiae eo quod prae' 
supponit ordinationem divinam, et sic fuit necessa- 
rium genus humanum redimi per passionem Chri- 
sti, et isto modo possunt exponi dicta Anselmi in 
quatuor conclusionibus i. Articuli. 

Ad PRIMUM PRINCrPALE dicoquod si ponere- 
tur unus Angelus in una specie tantum, dlfficlle es- 
set respondere ; sed ponendo quod in eadem specie 
sunt plures Angeli solo numero differentes, patet 
quod non est simile de Angelo et de homine, quia 
per peccatum primi hominis tota species humana 



156 LlB. III Sententiarum 

erat dammata, ideo erat reparanda, sed non fuit dam- 
mata tota una species angelica. 

Ad secundum dico quod in passionibus natura- 
libus non laudamur ; sed in passionibus poenalibus, 
sicut est mors, bene laudamur, sicut patet de mar- 
tyribus qui laudantur ex passionibus. 




Distinctio XXI et XXII. 



Post ppaedicta considepandum. 

Circa 21, et 22, Dist. quceritur : 



QU^STIO I. 

rtrQm CorpQs ChrLsti falsset patrefaetum si resnrrec- 
tie BOB folsset aeeelerata. 

Videtur quod sic, quia natura non incipit ali- 
quem motum quem non possit terminare ex j. Me- 
taph. ; sed in Christo inceptus erat motus qui erat 
ad putrefactionem, quia anima vere fuit separata a 
corpore; ergo tandem illud corpus fuisset putre- 
factum. Confirmatur, quia circa finem primi libri 
de Anima dicitur quod egrediente anima de corpore 
corpus marcescit et expirat. 

2. Praeterea, Christus habuit defectus naturae hu- 
manae viventis, igitur pari ratione habuit defectus 
naturae humanae mortuae ; sed putrefactio est de- 
fectus consequens naturam mortuam; ergo. 

3, Praeterea, assumens naturam specificam as- 
sumit proprietates naturae illius ; sed putrefactio est - 
proprietas naturae corporis mixti ; cum ergo Christus 
habuit corpus mixtum sicut et nos, sequitur quod 
illud corpus fuisset putrefactum. 

Contra: in PsaL dicitur: non dabis sanctum 
tuum videre corruptionem. 



158 LlB. III Sententiarum 

Respondeo. In ista quaestione dicuntur tria. 
Primo, quid est putrefactio. Secundo, quod corpus 
Christi non fuisset putrefactum si resurrectio non 
fuisset accelerata. Tertio, quare corpus Christi non 
fuisset putrefactum si resurrectio non fuisset acce- 
lerata. 

Quantum ad primum dicitur quod pu- 
trefactio est corruptio proportionis elementorum in 
mixto per exhalationem humidi continuantis partes 
in mixto facta ex caliditate corporis circumstantis. 
Et est talis ordo nam primo calidum corporis circum- 
stantis educit humidum corporis quod putrescit in su- 
perficie ad quam sequitur putrefactio et demum inci- 
neratio. Hoc totum apparet in corporibus mortuorum 
quae primo in superficie humectantur, consequen- 
ter putrescunt et demum incinerantur. 

Quantum ad secundum Articulum 

dicitur quod corpus Christi non fuisset putrefactum 
quia putrefactio est per hoc quod in corpore non 
est aliqua virtus continens elementa ex i. de Anima; 
sed in corpore Christi potuit esse et de facto fuit 
aliqua virtus continens elementa, scilicet virtus di- 
vina; ergo. 

PrcBterea, Christus non assumpsit aliquem de- 
fectum qui non proficeret ad redemptionem humani 
generis ; sed putrefactio illius corporis non proficie- 
bat ad redemptionem humani generis, quia jam e- 
rat redemptio facta per mortem quae praecedit pu- 
trefactionem ; ergo. 



DiSTiNCT. XXI et XXII QUiEST. I 159 

QMiantum ad iertium Ariieulum dici- 
tur et valde pulchre, quod aliqua sunt futura quoad 
causas naturales si illae causae naturales non prohi- 
berentur, et illud futurum non est futurum simpli- 
citer nec evenit necessario propter causam superio- 
rem prohibentem causalitatem secundarum causa- 
rum; et tunc judicandum est esse futurum secun- 
dum causam superiorem et vincentem. Excmplum 
de hoc ponitur quando Isaias nuntiavit Ezechiae quod 
inoreretur, qui mortuus fuisset secundum causas na- 
turales, nisi quia causa superior, idest Deus, prohi- 
buit, et additi sunt ei 1 5 anni vitae. Ita dico in pro- 
posito, nam corpus Christi mortuum fuissct putre- 
factum quantum est ex parte causarum naturalium 
si non fuissent prohibitae, quia habuit causam na- 
turalem resolutionis intrinsecam et extrinsecam. Deus 
autem prohibuit causalitatepi secundarum causarum, 
et prohibuisset etiam si illud corpus non fuisset vi- 
vificatum usque ad generalem resurrectionem. 

Sed hic est dubiiun unum, si hoc fuissct fac- 
tum antiquo miraculo an novo. Et dicit hic quidam 
Doctor quod hoc fuisset factum antiquo miraculo, 
quia eodem velle quo Deus univit sibi naturam 
humanam eodem praeservasset eam a corruptione. 
Alii autem dicunt quod hoc factum fuissct novo 
miraculo, quia activum naturaliter approximatum 
passivo, si non impeditur et non agit, hoc est per 
novum miraculum ; sed tale passivum crat corpus 
Christi mortuum, quia tunc non erat gloriosum, nec 
illa unguenta apposita praeservassent corpus a re- 
solutione pro semper et habuit activum approxi- 



i6o LlB. III Sententiarum 

matum ; ergo si nunquam fuisset putrefactum, hoc 
fuisset propter novum miraculum, ita quod alia 
volitione secundum rationem voluit corpus sibi 
uniri et alia praeservari a resolutione. Accipiatur 
opinio quae plus placet. 

An PRIMUM PRINCIPALE dico quod natura non 
incipit motum quem non possit perficere quantum 
est ex se ; sed bene incipit quod non potest per- 
ficere quia prohibetur a causa superiori, et sic est 
in proposito, quod patet ex j, Art, 

Ad secundum dicendum quod non est simile 
de natura vivente et natura mortua, quantum ad 
dfefectus consequentes, quia Christus assumpsit defe- 
ctus in natura necessarios pro redemptione humani 
generis necessitatc dico ordinante, ut expositum e?t 
in Dist. prcBced, ; putrefactio autem non erat de- 
fectus necessarius pro redemptione humani generis. 

Ad tertium dicendum quod duplex est proprietas 
scilicet separabilis et inseparabilis, De proprietate 
quidem inseparabili, major est vera, de proprietate 
vero separabili, non. Et tunc ulterius distinguo de 
proprietate separabili, quia quaedam sunt necessaria 
pro fine redemptionis, sicut mors, et istam Christus 
assumpsit. Alia vero non necessaria pro isto fine 
sicut putrefactio et istam non assumpsit ; ergo, etc. 



^. 



DiSTiNCT. XXI et XXII Qu^ST. II i6i 

QUiESTIO 11. 

Secundo qtuerituri 
Utram Clirlstiis In tridno foit homo. 

Videtur quod sic, quia Christus in triduo fuit 
Christus ; ergo in triduo fuit homo. Antecedens 
probatur, quia idem praedicatur de seipso. Conse- 
quentia probatur, quia quando ex opposito conse- 
quentis sequitur oppositum antecedentis, tunc con- 
sequentia est bona ; sed sic est in proposito ; ergo, 
etc. 

2. Praeterea, Christus in triduo habuit animam 
sibi unitam; sed anima cum sit forma hominis, dicit 
totam quidditatem rei ex 7. Metaph. ; ergo Chi*i- 
stus in triduo fuit homo. 

Contra. A quocunque removetur superius, ab 
eodem removetur et inferius ; sed corpus animatum 
superius est ad hominem ; ergo a quocunque re- 
movetur corpus animatum, ab eodem removetur 
homo. Sed Christus in triduo non habuit corpus 
animatum ; ergo Christus in triduo non fuit homo. 

Responsio. Ista quaestio potest dupliciter per- 
tractari : uno modo logice^ ad modum sophistarum, 
sicut tractatur ista propositio : Caesar est homo, 
nullo homine existente. Alio modo theologice. Primo 
modo non intendo eam pertractare, sed secundo 
modo. Et possunt esse quatuor Articuli secundum 
quatuor modos dicendi. 

Unus modus dicendi est Hugonis /. Lib. 
de sacramentis, quod Chrlstus in triduo fuit homo, 

u 



t6^ LiB. III Sententiarum 

quia ipse ponit quod anima sit homo utens cor- 
pore , hoc autem accidit homini ut utatur corpore, 
quia anima sumpta per se ponitur ab eo esse sup- 
positum ; sed Christus in triduo habuit animam 
sibi unitam ; ergo Christus in triduo fuit homo. 

Alius modus dicendi est Magistri qui te- 
net eandem conclusionem, tamen propter aliud 
motivum. Vult enim Magister quod ad hoc quod 
aliquis sit homo, oportet quod habeat animam et 
corpus, non tamen oportet necessario quod illa sint 
unita inter se, sed sufficit qucd ambo sint unita 
in tertio : sed corpus et anima Christi licet non 
essent unita inter se in triduo, erant tamen unita 
in tertio, sciiicet in supposito divino, quia quod se- 
mel assumpsit numquam dimisit; ergo Christus in 
triduo fuit homo. 

T^rtius modus dicendi tst dAiquoTwm qm 
sequuntur Hugonem in conclusione propter tale 
motivum : nihil est de per se ratione quidditatis 
nisi sola forma ; ergo anima intellectiva quae est 
forma hominis dicit totam quidditatem hominis. 
Sed in triduo Christus habuit animam intellecti' 
vam sibi unitam ; ergo Christus in triduo fuit homo. 

Qiwd aiUcm forma dicat totam quidditatem rei, 
et quod materia non pertineat ad quidditatem rei, 
probatur sic : materia est id quo res potest esse et 
non esse, ex 7. Mctaph, ; ergo si materia dicat 
quidditatem rei, sequitur quod \^%\xm quod quid est 
sit corruptibile, cujus contrarium probat Philoso- 
phus 7. Metaph, 



DiSTiNCT. XXI et XXII Qu^EST. II 163 

Praterea, ipsum quod quid est est principium 
cognoscendi ex 7. Metaph. ; sed materia non est 
principium cognoscendi, sed potius est ignota ex 7. 
Metaph, et z. Phys, ; ergo non dicit quidditatem, 
sed sola forma. 

Prceterea, in his quae per se habent quiddita- 
tem, quidditas est idem cum eo cujus est quidditas, 
^x 7. Metaph, Ex hoc arguitur sic : illud quod 
impedit ne quidditas sit idem cum eo cujus est 
quidditas, non dicit quidditatem ; sed materia est 
hujusmodi, ex 7. Metaph. et j. de Anima, ubi 
dicitur: in habentibus materiam, aliud est quidditas 
et aliud cujus est quidditas ; ergo. 

Prceierea, 7. Metaph. cap. de partibus defimett' 
tibus, dicitur quod anima est substantia animati et 
qwd quid erai csse ; ergo quidditas animalis est 
tantum forma et anima. 

Contra istas tres opiniones arguitur per unam 
auctoritatem Augustini ij, de Civ. Dei ubi ait : 
anima non est totus homo sed pars meiior hominis, 
nec est totus homo corpus sed pars inferior ho- 
minis; et hoc est contra Hugonem, et sequitur sta- 
tim contra Magistrum, cum utrunque conjunctum 
fuerit simui scilicet corpus et anima, habet nomen 
hominis. Hoc etiam quod est contra Magistrum, 
est contra tertiam opinionem quae dicit animam 
€sse totam quidditatem hominis, quia quidditas ho- 
minis includit totum quod est homo ; sed totus 
homo includit animam et corpus; ergo corpus ho- 
minis dicit aliquam quidditatem ; ergo anima non 
dicit totam quidditatem hominis. 



i64 LiB. III Sententiarum 

Praeterea, ista tertia opinio improbatur speciali- 
ter quantum ad hoc quod dicit formam esse totam 
quidditatem rei et non materiam, quia quod dicit 
totam quidditatem rei est sufficiens ratio essendi 
rem illam ; sed forma rei, puta forma ignis, non est 
sufficiens ratio essendi ignem ; ergo forma non di- 
cit totam quidditatem rei. Minor probatur quia 
quod est sufficiens ratio essendi rem, potest rem 
ponere in esse, quolibet alio circumscripto ; sed cir- 
cumscripta materia a re, puta ab igne, ignis non 
potest esse ; ergo forma ignis, circumscripta mate- 
ria, non est sufficiens ratio essendi ignem. 

Praeterea, ens completum in genere nulli alteri 
unitur ut faciat per se unum cum illo. sed solum 
facit unum per accidens vel per aggregationem ; sed 
si forma rei, puta ignis, dicit totam quidditatem, tunc 
esset ens per se completum in genere : ergo nulli 
alteri unitur ut faciat per se unum, et tunc sequitur 
quod hic ignis esset unum per accidens et non per 
se, quod est falsum. 

Praeterea, quod includit aliquam quidditatem 
per se in genere, nec aliqua quidditas in genere 
includit ipsum, illud non est in genere, nec per 
se, nec per reductionem, quia quod est per se in 
genere includit quidditatem aliquam generis, et 
quod est in genere per reductionem includitur 
in quidditate alicujus in genere per se; ergo a 
materia includitur in quidditate hominis et non 
includit quidditatem hominis ; ergo materia non 
est in genere, nec per se, nec per reductionem. 
Sed quod non est in genere, nec per se nec per 



DiSTiNCT. XXI et XXII QUiEST. II i6s 

reductionem, vel est Deus vel est nihil ; sed constat 
quod materia non est Deus; ergo materia erit nihil, 
quod est ialsum. 

Ad primum alterius opinionis, quando xlicitur 
quod si materia dicit quidditatem, tunc ipsum quod 
quid est erit corruptibile ; dico quod aliquid dicitur 
corruptibile vel potentia propinqua vel potentia re- 
mota ; nihil autem est corruptibile potentia propin- 
qua^ nisi actualiter existat in materia contracta, et 
tunc dico quod ipsum quod quid est sine materia 
non est corruptibile ; sed si ipsum quod quid est 
est in materia contracta, bene potest esse corru- 
ptibile. 

Ad secundum, cum dicitur ipsum quod quid est 
est principium cognoscendi et materia est ignota, 
dicendum quod nihil habens materiam cognoscitur 
perfecte nisi cognita tam materia quam forma. — 
Aliter tamen est causa cognoscendi materia, et aliter 
cognoscendi forma, quia quemadmodum differunt 
entitate ita differunt cognoscibilitate, et sic forma 
est majus ens quam materia ; ita etiam magis cau- 
sat cognoscibilitatem forma quam materia, et ulte- 
rius, quia materia habet esse in effectu per formam ; 
ergo forma facit cognoscere materiam, utrunque 
tamen est causa cognoscendi compositum ; sed for- 
ma principalius cognoscitur ; unde ideo dicitur ma- 
teria ignota, quia non est prima ratio cognoscendi 
illud cujus est. 

Ad tertium, quando dicitur quod in habentibus 
materiam, quidditas non est idem cum eo cujus est 
quidditas, dico quod quando aliquid habet quiddi- 



l66 LlB. III Sententiarum 



tatem primo et per se, tunc ipsum quod quid est 
est idem primo et per se cum eo cujus est ; quando 
autem aliquid habet quidditatem solum per acci- 
dens, tunc quidditas est idem per se sed non pri- 
mo ; quando autem habet quidditatem solum per 
accidens, tunc quidditas est idem sibi tantum per 
accidens. Tunc ad propositum : quia homo habet 
quidditatem per se et primo, ideo quidditas est 
idem sibi ; sed hic homo existens est habens quid- 
ditatem per accidens, et ita quidditas est idem per 
accidens sibi. Unde ad formam argumenti dico 
quod in acceptis cum materia contracta non est 
quidditas idem per se cum eo cujus est quidditas» 
sed tantum per accidens. 

Ad quartum dico quod Philosophus dicit for- 
mam esse quidditatem, non quod formaliter dicat 
totam quidditatem rei, sed quia dicit principalem 
partem quidditatis. 

Nespondendo ergo ad quaestionem ponitur 
quarta opinio quae dicit quod cum quairitur utrum 
Christus in triduo fuit homo, homo potest intelligi 
dupliciter, scilicet materialiter et formaliter. Si in- 
telligatur materialiter, sic dicitur quod Christus in 
triduo fuit homo, quia post mortem nulla entitas 
realis partialis fuit destructa, immo quaelibet talis 
entttas fuit unita.Verbo, et ideo fuit homo mate- 
rialiter, inquantum habuit partes sibi unitas. Si au- 
tem intelligatur formaliter, tunc Christus in triduo 
non fuit homo, quia ut patet per auctoritatem Au- 
gustini allegatam contra opinionem praecedentem» 



DiSTiNCT. XXI et XXII Qu^ST. II 167 

ad hoc quod aliquis sit homo, requiritur unio ac- 
tualis animae cum corpore ; sed in triduo anima 
Christi non erat actualiter unita corpore ; ergo 
Christus in triduo non fuit homo formaliter. 

Scotus tenet eandem conclusionem, scilicet quod 
Christus in triduo non fuit homo formaliter, ct 
habet talem rationem : humanitas vcl homo dicit 
entitatem absolutam ultra entitatem partium, et est 
illa entitas quas resultat ex partibus unitis ; alias 
generatio et corruptio non terminarentur ad enti- 
tates absolutas ; sed Christus in triduo hon habuit 
istam entitatem unitam, quia in triduo non habuit 
partes hominis unitas ; crgo Christus in triduo non 
fuit homo. 

Ad pkimum PRINCIPALE negetur antecedens, 
quia haec est falsa : Christus in triduo fuit Christus, 
pro eo quod Christus includit duos conceptus, sci- 
iicet conceptum hominis et conceptum Dei ; in 
triduo autem non habuit conceptum importatum 
per hominem. Et per eandem viam potest negari 
consequentia, quia ex opposito consequentis non 
infertur oppositum antecedentis simpliciter, sed 
tantum secundum unum conceptum, scilicet Dei. 

Ad secundum patet ex dictis contra tertiam opi- 
nionem, quia forma non dicit totam quidditatem 
hominis ut ratio assumebat. 

5^ 



Distinctio XXIII. 

Cum vero supra habitum sit... 

Circa istam Dist, 2j, quceritur primo sine ar- 
gnmentis, 

QUiESTIO I. 

Quid est fides. 

Respondeo secundum Philosophum /// Elenck. 
ad multipliciter dictum est multipliciter responden- 
dum ; sed fides accipitur multipliciter, ideo multi- 
plices habet notificationes ; nam uno modo accipitur 
fides quantum ad genus proprium et definit eam 
Augustinus sic: Fides est veritas qua creduntur 
quae non videntur. Alio modo accipitur quantum ad 
principium motivum, et definit eam Augustinus sic: 
Fides est illuminatio mentis ad summam veritatem. 
Teriio modo accipitur fides quantum ad actum 
proprium, et definit eam Damascenus sic : Fides, 
est inquisitus consensus circa primam veritatem. 
Qtiarto modo -AZQA^xXwx fides quantum ad subjectum, 
etdcfinit eam Dionysius sic lib. denom,: Fides est 
unicum credentium fundamentum eos collocans veri- 
tati. Qninto modo accipitur fides in quantum est ha- 
bitus disparatus et definit eam Augustinus sic : Fides 
est quaedam certitudo de rcbus absentibus supra opi- 



DlSTINCT. XXIII QVJEST. II 169 

nionem et infra scientiam constituta. Ultimo accipitur 
fides in comparatione ad objectum et ad ultimum 
finem, et sic definit eam^ Apostolus in Epist. ad 
HAr. dicens : Fides est substantia sperandarum 
rerum argumentum non apparentium. 

QUiESTIO 11. 

Secundo quceritur, 

Utram necesse sit ponere fidem Infnsam. 

Videtur quod non, quia nulla pluralitas est po- 
nenda sine necessitate ; sed non est necesse ponere 
fidem infusam ; ergo. Probatur minor, Habitus 
propter actum ponitur ; sed actus fidei est credere, 
nunc autem possum ista credere per fidem acqui- 
sitam sicut per fidem infusam, sicut patet de homine 
qui nunquam vidit Romam et tamem credit Ro- 
mam esse ex auditu ; ergo non est necesse ponere 
fidem infusam. 

2. Praeterea, si poneretur in nobis fides . infusa 
a Deo, tunc illa non potest in nobis corrumpi sive 
annihilari ; sed cofisequens est falsum ; ergo et illud 
ex quo sequitur. Probatio consequentice : si fidcs in- 
fusa posset corrumpi, hoc non est nisi per maxi- 
mum peccatum, puta per odium Dei ; sed hoc non 
valet, quia dcemones odiunt Deum et tamem cre- 
dunt et contremiscunt, ut habetur /// Canonica Ja- 
cobi. 

3. Praeterea, habens habitum potest elicere ac- 
tum, per Commentatorem j, de Anima; sed habitus 
est quo habens utitur cum voluerit ; sed habens 



I70 LiB. III Sententiarum 

fidem infusam sine fide acquisita non potest elicere 
actum credendi, sicut patet in parvulis baptizatis; 
ergo non est necesse ponere fidem infusam. 

Contra. Apostolus ad Hebr, 12. sine fide im- 
posgibile est placere Deo ; aut ergo hoc dicit Apo- 
stolus de fide acquisita^ aut de fide infusa ; non 
de fide acquisita, quia parvuli baptizati placent Deo, 
et tamen non habent fidem acquisitam ; ergo dicit 
de fide irifusa, et per consequens oportet ponere 
fidem infusam. 

ReSPONSIO. In ista quaestione sunt tria decla- 
randa. PrimOy quod oportet ponere fidem acqui- 
sitam. Secundo, quod oportet ponere fidem infusam. 
Tertio, si fides infusa et acquisita sint alterius ratio- 
nis. 

Quantum ad primum scilicet quod oportet 
ponere fidem acquisitam probatur sic: Apostolus ad 
Romanos 10. Fides, inquit. est exauditu; sed fides 
ex auditu est fides acquisita ; ergo oportet ponere 
fidem acquisitam. Item, Augustinus contra episto- 
lamfundamenti,d{c\t sic: Evangelio non crederem 
nisi Ecclesias credcrem ; et ait ibidem quod Evan- 
gelium Nazareorum non admittam quia non ad- 
mittitur ab Ecclesia ; ex hoc arguitur sic : illud quod 
habctur per testificationem humanam, habetur per 
fidem acquisitam ; sed de divinis habemus notitiam 
per testificationem humanam, ut patet ex auctori- 
tate Augustini allegata; ergo oportet ponere de 
eis fidem acquisitam. 

Praeterea, ad idem habetur experimentum, quid 



DlSTINCT. XXIII QU/EST. II I/I 

si inter christianos moraretur judxus iste non habe- 
ret fidem infusam, et tamen crederet habendo 
fidem acquisitam, sicut ponitur de quodam parvulo 
judaiorum qui ivit ad communicandum cum chri- 
stianis. 

Item est aliud experimentum de haeretico qui cre- 
dit unum articulum, circa alium errat. Iste in quan- 
tum haereticus habet fidem acquisitam quantum ad 
articulum quem credit, et tamen non habet fidem 
infusam. 

Quantum ad secundum principale^ 

scilicet quod oportet ponere fidem infusam, illud non 
potest efficaciter probari nisi auctoritatibus. 

Primo auctoritate Apostoli ad Hebr, : sine fide, 
inquit, impossibile est placere Deo ; ut enim argue- 
batur ad principale, aut hoc dicit Apostolus de fide 
acquisita aut de fide infusa; sed non de acquisita 
quia parvuH baptizati placent Deo et non habent 
fidem acquisitam; ergo dicit de infusa. 

PrcBtereay Apostolus ad Corinth, ait : nunc autem 
manent fides, spes, charitas; sed oportet ponere 
charitatem infusam; ergo et fidem infusam. 

Praterea hoc persuadetur tali ratione: sicut 
elevatur voluntas ad finem supernaturalem , ita 
elevatur intellectus ad suum objectum supcrnaturale; 
sed voluntas elevatur per habitum infusum super 
charitatem infusam, ita similiter intellectus super 
aliquem habitum infusum; sed talis habitus ponitur 
fides infusa; ergo oportet ponere fidem infusam; 
ct ex ista persuasione patet ad quid ponitur fides 



172 LlB. III Sententiarum 

infusa, ponitur enim ut perficiat intellectum in actu 
primo et in actu secundo, quia sicut charitas perfi- 
cit voluntatem in actu primo et in actu secundo» 
quia per charitatem movetur ardentius circa dilec- 
tioneni Dei, ita intellectus per fidem infusam move- 
tur cum majori assensu circa credulitatem divinorum. 

Quantum ad teriium Ariieulufn 

dicitur communiter quod fides infusa et fides acqui- 
sita sunt alterius rationis quia si essent ejusdem 
rationis altera superflueret quod esset inconveniens 
quia vanum est fieri per plura quod potest fieri per 
pauciora ex i, Phys. 

PrcBterea, si fides acquisita et fides infusa non 
essent alterius rationis, tunc sicut fides acquisita 
potest acquiri naturaliter, ita fides infusa posset 
acquiri naturaliter, quod est falsum. 

Prceterea, probant aliqui idem sic: actus differen- 
tes specie arguunt causas differentes specie; sed 
actus fidei acquisitae et fidei infusae differunt specie: 
ergo, etc. Probatio minoris^ quia actus fidei infusae 
est credere divinae veritati propter se cui non subest 
aliquod falsum, actus autem fidei acquisitas est 
credere divinae veritati propter signum et fidei acqui- 
sitae potest subesse aliquod falsum; ergo, etc. 

Item actus fidei acquisitae verificatur testimonio 
fallibili quia testimonio hominum quod fallitur; ac- 
tus autem fidei infusae verificatur testimonio infal- 
libili puta tcstimonio divino quod nunquam fallitur. 
Sei ista ratio habet majorem falsam quia sol ma- 
nens idem secundum speciem, habet desiccare lu-» 



DISTINCT. XXIII QVJEST. II l73 

tum et humectare glaciem, et tamen isti actus sunt 
specie difTerentes. 

Ad primum principale concessa fnajore ne- 
getur minor, et quando probatur per hoc quod actus 
credendi potest haberi per fidem acquisitam sicut 
per infusam, dico quod est falsum, quia fidei acqui- 
sitae potest subesse aliquod falsum, sicut patet in 
hsretico qui habet fidem acquisitam circa unum 
articulum tantum, fidei autem infusae non potest 
subesse aliquod falsum. Similiter fides acquisita ha- 
betur testimonio humano ; fides autem infusa datur 
a Deo. 

Ad alitid dico quod verum est quod fides non 
corrumpitur effective, corrumpitur tamen a nobis de- 
meritorie sicut gratia annihilatur per peccatum; et 
cum dicitur: ergo corrumpitur per maximum de- 
meritum, puta per odium Dei, hoc nego quia cor- 
rumpitur per id quod habet oppositum ad fidem, 
scilicet per infidelitatem circa credibilia seu circa illa 
quae sunt credenda. 

Ad ultimum dicitur quod argumentum non va- 
let, quia ad hoc quod aliquis per habitum infusum 
exeat in actum, oportet praesupponere duo, scilicet 
actum fidei acquisitae cum habitu, et actum volun- 
tatis cum ipsa voluntate. — Sed contra: quia A- 
dam habuit habitum fidei infusae et tamen non o- 
portuit quod habuerit fidem acquisitam. Praeterea, 
perfectior est fides infusa quam habitus geometriae ; 
sed si aliquis haberet geometriam infusam posset 
exire in actum; ergo similiter in proposito pcr fi- 



174 LiB. III Sententiarum 

dem infusam potest aliquis exire in actum. — Ideo 
aliter dicitur quod argumentum non valet pro eo 
quod secundum modum habitus sequitur actus, et 
<juia habitus infusus principaliter est ad perficien- 
dum intellectum in esse primo et non quantum ad 
^cundum actum; ideo dato quod ponatur fides in- 
fusa perficiens intellectum in esse primo, non prop- 
ter hoc sequitur actus secundus, nisi prsesuppositis 
aliis concurrentibus circumstantiis, scilicet evidentia 
objecti aut in se aut in revelatione. 




Distinctio XXIV et XXV. 

Hic opitup quasstio si tantum..,. 

Circa istatn Dist. 24 et sequentem quceritur 
primo: 

QUiESTIO I. 

Utrum de eredibllibns reTelatls posdt aliquis liabere sl- 
nfvl fideui et seientiam. 

Et videtur quod sic, quia ut ait Salvator in Joan, 
20, quia vidisti me Thoma, credidisti; ergo Tho- 
mas simul vidit et credidit, et per consequens de 
eodem simul habuit fidem et scientiam. 

2. Praeterea, Petrus et Joannes viderunt Chri- 
stum crucifixum ; sed inter alios articulos unus est 
credere Christum crucifixum ; non autem est dicen- 
dum quod Petrus et Joannes non habuerunt fidem 
de Christo crucifixo, et constat quod viderunt ; ergo 
siraul habuefunt fidem et scientiam. 

3. Praeterea, non plus repugnat fides et scien- 
tia de eodem quam scientia et opinio ; ergo simi- 
liter possunt esse simul de eodem fides et scientia. 
Probatio minoris. Esto quod aliquis cognoscat ali- 
quam conclusionem per syllogismum probabilem, 
tunc habebit opinionem; postremo cognoscat ean- 
dem conclusion em per syllogismum demonstrati- 



176 LlB. III Sententiarum 

vum, tunc habebit scientiam; ergosimul deeadem 
conclusione habebit opinionem et scientiam. 

Contra, Quae cognoscuntur per scientiam sub- 
jacent rationi, quae autem creduntur per fidem sunt 
supra rationem ; sed impossibile est idem simul esse 
supra rationem et infra rationem, et per consequens 
impossibile est item esse simul creditum et sci- 
tum. 

Respondeo. In ista quaestione sunt duo videnda. 
Primo de credibilibus revelatis. Secundo si de cre- 
dibilibus revelatis possit haberi simul fides et scien- 
tia. 

Primus Articulua nihil aliud quaerit nisi 
si Theologia credibilium revelatorum sit scientiain 
intellectu nostro, et ad hoc patet lib, i, in prolog. 
q. 2, secundum diversas opiniones. 

Quantum ad secundum, praetermissa o- 
pinione Thomae de scientia subalternante et subal- 
ternata, et opinione Henrici de triplici lumine, quia 
harum opinionum improbatio patet supra lib, J. ideo 
dico secundum tertiam opinionem, quae est Scoti, 
quod scientia potest dupliciter accipi: Uno modo 
large prout est notitia cum adhaesione quae habe 
tur ex testimonio aliquorum, ut ponit Augustinus 
7/. de Trin. Alio modo accipitur scientia stricte 
eo modo quo loquitur de ea Philosophus /. Post, 
scilicet quod est cognitio certa et objecti necessarxi 
habentis evidentiam ex aliquo naturaliter prius noto 
applicata ad scitum per actum syllogisticum. 



DiSTiNCT. XXIV et XXV Qu^est. I 177 

Ad propositum^ si loquitur de scientia /r/w(? modo 
conceditur quod de eodem potest haberi fides et 
scientia, quia non repugnant. Si autem loquamur 
de scientia sccundo modo^ tunc est impossibile quod 
de eodem habeatur in uno intellectu simul fides et 
scientia, cujus ratio est ista: quae formaliter repu- 
gnant non possunt esse simul in eodem; sed fides 
et scientia secundo modo sumpta, formaliter repu- 
gnant; ergo. Minor probatur. Nam de ratione 
scientiae est quod sit evidens, de ratione fidei non 
est quod sit evidens; sed evidens et non evidens 
formaliter repugnant: ergo. 

Item scientia est cognitio certa sine eni^mate, 
fides autem non est cognitio certa et necessario 
est cum enigmate; sed certum et non certum cum 
enigmate et sine enigmate formaliter repugnant; 
ergo fides et scientia formaliter repugnant. 

Ad primum PRINCIPALE patet per Gregorium 
in Homil. octavce PaschcB qui dicit quod Thomas 
unum vidit et aliud credidit, et sic non fuerunt de 
eodem fides et visio. 

Ad secundum dicendum quod si ponitur quod 
sit una fides omnium articulorum, tunc Petrus ct 
Joannes unum fidei habitum habuerunt et per il- 
lum crediderunt articulos fidei, non tamen oportuit 
quod haberent actum fidei respectu hujus articuli, 
scilicet crucifixionis in speciali. 

Ad aliud dico quod quando effectus sunt simul 
in aliquo incompossibiles, similiter et causae sunt 
incompossibiles simul in causando, et si fortior 

12 



lyS LiB. III Sententiarum 

causa causat, tunc causalitas inferioris causae impe- 
ditur; et sic est in proposito de opinione et scientia. 
Cum enim aliquis novit unam conclusionem per 
opinionem sive per syllogismum probabilem et 
pastmodum per demonstrationem, tunc impeditur 
causalitas opinionis, quia demonstratio est fortior 
opinione, et sic falsa est illa opinio quae dicebat 
quod scientia et opinio possunt esse simul de eodem 
in uno intellectu. 

QUiESTIO II. 

Secundo quceritur : 

Utrnin qulllbet habens usum ratlonls teneatnr sclre et 
<'i-edere omnes articulos fidei. 

Et videtur quod sic, quia sicut se habet obe- 
dicntia respectu praeceptorum, ita se habet fides 
rcspcctu articulorum; sed non est vera obedientia 
nisi obediat omnibus praeceptis; ergo non est vera 
fides nisi assentiat omnibus articulis fidei. 

2. Praeterea, sicut se habet charitas ad diligibilia, 
itzL se habet fides ad credibilia; sed non est vera 
cbaritas quae non extendit se ad omne diligibile; 
crt^o non est vera fides nisi assentiat omnibus ar- 
tiCLilis fidei, et per consequens sciat et credat 
eo=?dem. 

Contra, PIus tenentur majores quam minores 
in ecclesia; sed majores tenentur scire omnes arti- 
CLilos fidei;ergo minores non tenentur scire omnes 
articulos fidei, alias tantum tenerentur minores 
quantum majores. 



DrSTiNCT. XXIV et XXV Qu^ST. II 179 

Respondeo. In ista quacstione sunt duo videnda. 
Primo qui et quot sunt articuli fidei. Secwido prin- 
cipale quaesitum. 

Quantum ad primum dico quod arti- 
cuH fidei aut disting^untur secundum credita et 
sic sunt quatuordecim, aut distinguuntur secundum 
ponentes symbolum, et sic sunt duodecim secundum 
numerum duodecim Apostolorum. 

Primum patet sic: si enim articuli distin- 
guuntur secundum credita, aut hoc est ratione di- 
"vinitatis aut ratione assumptae htimanitatis. Si ra- 
tione divinitatiSy tunc sunt septem, quia aut est 
articulus divinae naturae aut sunt articuli ratione 
personarum, aut sunt articuli ratione effectus pro- 
prii. Si ratione divinae naturae, sic est unus arti- 
culus scilicet: credo in unum Deum. Si autem ra- 
tione personarum, sic sunt tres articuli secundum 
quod tres sunt personae ; unus, credo in Patrem 
omnipotentem ; alius, credo in Jesum Christum 
Filium Dei unigenitum Dominum nostrum ; alius, 
credo in Spiritum Santum. Si autem accipiantur 
in ratione effectus proprii Dei, sic sunt tres arti- 
culi ; unus spectat ad creationem , ideo dicitur 
creatorem cceli et terrae ; alius spectat ad gratifi- 
cationem, ideo dicitur credo sanctorum communio- 
nem, remissionem peccatorum; alius spectat ad 
glorificationem, ideo dicitur carnis resurrectionem 
et vitam aeternam. Amen. 

Si autem accipiantur articuli ratione assumptcs 
Aumanitatis, sic sunt septem articuli alii. Primus 



i8o LiB. III Sententiarum 

spectat ad Christi conceptionem, ideo dicitur: qui 
conceptus est de Spiritu Sancto. Secundus, ad 
Christi nativitatem, ideo dicitur: Natus ex Maria 
Virgine. Tertius, ad Christi passionem, ideo dicitur: 
Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et 
sepultus. Quartus, pertinet ad descensum ad inferos,. 
ideo dicitur: Descendit ad inferna. Quintus, ad 
Christi resurrectionem, ideo dicitur: Tertia die res- 
surrexit a mortuis. Sextus, ad ascensionem, idea 
dicitur: ascendit ad coelos sedet ad dexteram Dei 
Patris omnipotentis. Septimus, spectat ad finale ju- 
dicium, ideo dicitur: inde venturus est judicare 
vivos et mortuos. Et sic patet quod sunt quatuor- 
decim articuli, si distinctio articulorum sumatur per 
comparationem ad credita. 

Si aiitem distinctio articulormn sumatur 
per comparationem ad componentes symbolum 
vel penes compositores symboli sic sunt duodecim 
secundum numerum duodecim Apostolorum. Et 
licet hic sint multi et diversi modi assignandi, 
sequor tamen modum Bonaventurae qui plus mihi 
placet, dicit enim sic: quod Petrus primo posuit 
hanc particulam: crcdo in Deum Patrem omni- 
potentem creatorem coeli et terrae. Secundo, An- 
dreas suojunxit: et in Jesum Christum Filium 
ejus unicum Dominum nostrum. Tertio, Joannes su- 
peraddidit: qui conceptus est de Spiritu Santo, 
natus ex Maria Virgine. Quarto, Jacobus major 
intulit: passus sub Pontio Pilato crucifixus, mor- 
tuus et sepultus. Quinto, Thomas adjunxit: de- 
scendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. 



DiSTiNCT. XXIV et XXV Qu^ST. II i8i 

Sexto, Jacobus minor addidit: ascendit ad coelos 
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Sep- 
timo, PhiJippus adjunxit: inde venturus est judi- 
care vivos et mortuos. Octavo, Bartholomaeus in- 
tuHt: credo in Spiritum Sanctum. Nono, Matthaeus 
subjunxit: sanctam ecclesiam catholicam. Decimo, 
Simon addidit: sanctorum communionem, remis- 
sionem peccatorum. Undecimo, Judas Thadaeus 
superaddit : carnis resurrectionem. Duodecimo, Ma- 
thias consumavit: et vitam aeternam. Amen. 

Quantum ad secundum diccndum quod 
quilibet christianus habens usum rationis tenetur 
scire et credere omnes artxulos fidei; hoc autem po- 
test intelligi tripliciter : uno modo, quod omnes cre- 
dat implicite; alio modo, quod omnes credat expli- 
cite;tertio modo. quod quosdam credat explicite et 
quosdam implicite. Credere autem omnes implicite est 
fidei diminutae, et hoc non sufficit, quia habens usum 
rationis tenetur scire et credere distincte aliquos ar- 
ticulos. Credere autem omnes articulos fidei expli- 
cite est fidei jam profectae et ad hoc non tenentur 
omnes sed tenentur tantum majores, puta rectores 
ecclesiarum et praedicatores verbi divini, propter quod 
inconvenienter factum est, committere curam anima- 
nim et ecclesiarum auctoritatemque prredicandi ho- 
minibus insciis quia dubium est ne Dei pecudem 
ducant in errorem. Credere autem aliquos articulos 
explicite et aliquos implicite, est fidei necessariae ad 
salutem, quia ad illos articulos credendos explicite 
tenentur omnes quos manifestat eis praedicatio vel 



l82 LlB. III Sententiarum 

ecclesiasticus usus atque consuetudo, sicut credere 
Dei unitatem et trinitatem. Implicite autem tenentur 
omnes homines credere omnes articulos, sub isto in- 
tellectu, ut credant omne quod credit et tenet sancta 
Mater Ecclesia Romana. 

Ad argumenta principalia de obedientiaet 
charitate quae habent eandem vim, dicendum quod 
non est simile de obedientia, charitate et fide, quia 
fides consistit in cognitione, obedientia autem et 
m charitas consistunt in executione. Nunc autem ut 

^ ' sit perfecta executio non sufficit agere in universali, 

nisi fiat perfecta actio circa omne particulare, et ideo 
obedientia respicit omne praeceptum et charitas omne 
diligibile; sed in cognitione non sicest, sufficit enim 
cognoscere in universali absque eo quod cognoscan- 
tur omnia in particulari, et ideo sufficit fidei quod 
habeatur cognitio aliquorum articulorum explicite 
et aliquorum implicite. 




Distinctio XXVI. 

Est autem spes virtus.... 

Circa hanc Distinctionem 26, quceritnr 
QUitSTIO I. 

Utnim spes sit Tirtus theologlea dlstlneta a flde et 
eharitate. 

Et videtur primo quod non sit virtus, quia 
nulla virtus est passio ex 2, Etliic, ; sed spes est 
passio; ergo. 

2. Praeterea, videtur quod non sit virtus theolo- 
gica, quia medietas duarum malitiarum est virtus 
cardinalis non theologica : sed spes est virtus duarum 
malitiarum, quia est medietas inter praesumptionem 
et desperationem ; ergo spes est virtus cardinalis ct 
non theologica. 

3. Praeterea, videtur quod non sit virtus dl- 
stincta a charitate et fide, quia duo perfectibilia rc- 
spectu ejusdem objecti numero sufficienter perfi- 
ciuntur per duas perfectiones ; sed in anima sunt 
duo perfectibih'a, scilicet intellectus et voluntas, quae 
respiciunt idem, sciHcet Deum ; ergo sufficienter per- 
ficiuntur per duas perfectiones. Sed istae perfectio- 
nes sunt fides et charitas : ergo non oportet ponere 
spem distinctam a fide et charitatc. 



i84 LiB. III Sententiarum 

Contra: illud quod subservit contemplationi et 
sursum elevat mentem in Deum est virtus theolo- 
gica; sed spesest hujusmodi; ergo. Praeterea, Apo- 
stolus /. Corinth, ij, nunc manent fides, spcs, cha- 
ritas tria haec...; ergo secundum Apostolum spes 
est vlrtus distincta a fide et charitate. 

RespONSIO. In ista quaestione sunt tria videnda. 
PrimOy si spes est virtus theologica. Sccnndo^ si 
spes est virtus distlncta a fide et charitate. TertiOy 
si spes est prior charitate. 

Quantum ad primum patet per omnes 
quod spes est virtus theologica, quod probatur sic : 
Fides est virtus theologica quia habet Deum pro 
objecto in ratione motivi ; sed spes similiter habet 
Deum pro objecto in ratione motivi ; ergo spes est 
virtus theologica. Minor probatur, quia sicut fides 
in credendo tanquam demonstranti vera, sic spes 
Deo innititur tanquam promittenti magna. 

PrcBterea, probatur idem sic: quod facit ad re- 
parationem imaginis creatae est virtus theologica; 
scd spes facit ad reparationem imaginis creatae; 
ergo. 

Ad dcclarationcm hujus rationis dicitur quod 
quemadmodum in anima sunt tres dotes secundum 
tres vires, scilicet visio quae perficit partem ratio- 
nalem, et dilectio quae perficit partem concupisci- 
bilem, et tentio quai perficit partem irascibilem, 
sic correspondentcr pro statu viae hujus ponuntur 
tres habitus perficientes animam, scilicet fides, spes 



DISTINCT. XXVI QUiCST. I i8s 

et charitas. Hoc tamen quibusdam non placet et 
de ejus improbatione nunc transeo. 

Quanfnm ad aecundum Articultim 

videtur quibtisdam probabiliter dicendum quod spes 
non est virtus distincta a fide et charitate sed com- 
plectitur tam fidem quam charitatem, unde sicut li- 
b^rum arbitnum includit intellectum, memoriam et 
voluntatem, et tamen memoria non est potentia di- 
versa ab intellectu, includit tamen memoria duo ut 
dictum fuit in /. lib.^ sic spes non est virtus di- 
stincta a fide et charitate, includit tamen eas, et 
declaratur sic: Spes secundum rationem suam defi- 
nitivam est certa expectatio futurie gloriae ; in quan- ' 
tum autem spes dicitur certitudo, sic respicit intel- 
lectum et includit fidem quae est in intellectu, quia 
certitudo spei habetur per intellectum lumine fidei 
illustratum. In quantum autem spes dicitur expec- 
tatio, sic respicit voluntatem et includit charitatem 
quae est in voluntate, quia desiderium voluntatis 
habetur cum charitate informante. 

Ista conclusio probatur sic : NuIIa pluralitas est 
pDnenda sine necessitate ex i, P/tys,; sed non est 
necesse ponere spem distinctam a fide et charitate; 
ergo. Probatio : nam finis supernaturalis ad quem 
ordinatur virtus theologica, sufficienter habctur per 
cognitionem et amorem ; sed cognitio habetur per 
fidem, amor vero per charitatem ; crgo sufficiunt 
fides ct charitas, et sic non est necesse ponere 
spem. 

Alia est opinio communisDoctorum, quam teneo, 



IH. JII SENTmURCM 



;>«frj; illud qu«J subscrvit contempL 
..it-jtti daat mcnlcm in Deum est virtuf 
n. r sd s[KS«t hujusinodiiergo. Pretwta.^ 
r ,', , Cpfw/i, /;.mJM mancntlides. 3p«s.( 

ritts'imh.tc ; n-" ««'""'"'" .\po5Wluin* 

ot v-irius distincla a fide et charitatc. 

RESrHX.sK.. In i5tiqua:stione«int tra v.daid 

^^«.virtuUistiflctaafideetchanUte 
,i «JKS est rnor ch.ntate- 

^11nr,tio«c.no.i.-i;s«l *?«,«-''»"'' 



CTUP. 



p . ,„ i,,,m rttlonis dicitor 

,:<virc^.^'''«'" Lkit partcm cona 



7 



DISTINCT. XXVI QU.€ST. I 185 



€t charitas. Hoc tamen quibusdam non placet et 
de ejus improbatione nunc transeo. 

Quanfum ad aecundum Arficulum 

videtur quibusdam probabiliter dicendum quod spes 
non est virtus distincta a fide et charitate sed com- 
plectitur tam fidem quam charitatem, unde sicut li- 
b^um arbitriura includit intellectum, memoriam et 
vohintatem, et tamen memoria non cst potcntia di- 
versa ab intellectu, includit tamen memoria duo ut 
dictum fuit in /. //*., sic spes non est virtus di- 
stincta a fide et charitate, includit tamen eas, et 
declaratur sic: Spes secundum rationem suam defi- 
nitivam est certa expectatio futurae gloriae ; in quan- 
tum autem spes dicitur certitudo, sic respicit intel- 
lectum et includit fidem quae est in intellectu, quia 
cMitudo spei habetur per intellectum lumine fidei 
illustratum. In quantum autem spes dicitur expec- 
tatio. sfc respicit voluntatem et includit charitatem 
qux est in voluntate, quia desiderium voluntatis 
habetur cum chariUte informante. 

kta condusio probatur sic : Nulla pluralitas est 
ponenda sine necessitate ex i. Phys.; sed non est 
necesse ponere speni distinctam a fide et charitate; 
ergo. Probatio : nam finis supernaturalis ad quem 
ordinatur virtus theologica, sufficienter habetur per 
c:>gnitionem et amorem ; sed cognitio habetur per 
fidem. amor vero per charitatem ; ergo sufficiunt 
fides ct cliarllas, et sic non est necesse ponere 
spem. 
^ ISia. e^ opimo communis Doctorum, quam teneo. 



r 



i86 LiB. III Sententiarum 

quod spes est virtus distincta a fide et charitate, 
quia Apostolus /. Corinth. ij, dicit: Nunc manent 
fides, spes, charitas, tria haec. 

Praeterea, habitus distinguuntur penes objecta 
ex 6. Metapk, et ex 6. Ethic; sed objectum spei 
distinguitur ab objecto fidei et charitatis ; ergo. 
Probatio minoris: objectum spei est bonum arduum 
absens, possibile tamen haberi. Per hoc autem 
quod dicitur objectum bonum, distinguitur a fide 
quia objectum fidei est verum ; per hoc autem quod 
dicitur absens, distinguitur a charitate, quia charitas 
est respectu praesentis et absentis, spes autem re- 
spectu absentis. 

Praeterea, sicut potentiae distinguuntur per actus, 
ita distinguuntur et habitus ; sed alius est actus 
spei ab actibus fidei et charitatis; ergo. Probatio 
minoris: quod actus spei sit alius ab actu fidei pa- 
tet, quia actus fidei est credere, actus autem spci 
est desiderare. Quod autem actus spei sit alius ab 
actu charitatis patet, quia actus charitatis est no- 
bilissimus quia est ex amore amicitiae, actus autem 
spei non est nobilissimus quia est ex amore con- 
cupiscentiae. 

Praeterea, Anselmus de casii diaboli^ ponit du- 
plicem affectionem in voluntate, scilicet affectionem 
justitiae et affectionem commodi ; sed affectioneju- 
stitiae perficimur charitate, affectione autem com- 
modi perficimur spe ; ergo spes et charitas non 
sunt idem. Et tunc ulterius infertur quod spes di- 
stinguatur a fide, quia spes est in voluntate, fides 
autem in intellectu. Ex praedictis potest patere argu- 



DlSTiNCT. XXVI QUiEST. I 187 

mentum praecedentis opinionis, quia tninor est falsa ; 
est enim necessitas ponendi spem distinctam a fide 
et charitate, tum ratione objecti, tum ratione actus,. 
tum ratione duplicis afTectionis, ut statim dictum 
^t, tum etiam propter dictum Apostoli : nunc au- 
tem manent fides, spes et charitas, tria haec... 

Si autem qucBras qualiter distinguatur spes a 
fide et charitate, quamvis ad hoc possit patere ex 
dictis, tamen dicitur aliter sic quod spes distingui- 
tur a fide, quia fides est universalior, spes autem 
particularior ; nam fides est certitudo notitiae quan- 
tum ad omnia praesentia, praeterita et futura, spes 
autem est certitudo solum de futuris. Similiter spes 
distinguitur a charitate, quia charitas est universa- 
lior, spes autem particularior, nam charitas est re- 
spectu boni praesentis et absentis, spes autem re- 
spectu boni absentis tantum. 

Quantum ad tertium Articulum sci- 
licet si habitus spei sit prior charitate, dicendum 
quod dupliciter contingit comparare habitum spei ad 
habitum charitatis. Uno modo ratione habituum in 
se; alio modo ratione habituum comparatorum ad 
actum. Si primo modo, dico quod spes et charitas 
non habent ordinem prioris, quia cum sint virtutcs 
gratuitae, constat quod simul infundantur. Si autem 
loquamur de istis habitibus in comparatione ad 
actus, cum actus spei praeparet et disponat ad ac- 
tum charitatis, tunc quodam ordine originis ct prae- 
parationis actus spei antecedit actum charitatis et 
habitus spei habitum charitatis. 



i88 Ltb. III Sententiarum 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod, ut patet 
per Aristotelem i, Peryhermenias, notnina sunt 
imposita ad placitum, unde spes potest imponi ad 
significandum passionem impressam in appetitu sen- 
sitivo, et sic non est virtus nec theologica nec mo- 
ralis. Alio modo potest accipi spes in quantum 
est habitus inclinans ad sperandum objectum absens, 
et sic est virtus theologica, et isto modo loquimur 
hic in praesenti de spe. 

Ad secundiim dicitur secundum viam Bonaven- 
turae, quod virtus potest dici mcdium duarum raa- 
litiarum duobus modis. Uno modo sicut constitutiva 
malitiarum in eo quod retinent aliquid in nomine 
non in re de utroque extremo, sicut liberalitas, quia 
liberalis est qui retinet retinenda, et sic convenit 
cum avaro. Item dat danda, et sic convenit cum 
prodigo. Alio modo accipitur medium malitiarum 
in quantum est destructivum, sicut spes destruit, 
idest removet praesumptionem et desperationem ; 
major autem est vera de medio primo modo sum- 
pto et non de medio seu de medietate secundo 
modo, sicut est in proposito. 

Ad tiltinmm dicitur quod argumentum non 
valet quia cum sint partes perfectibiles imaginis, 
scilicet intellectus, memoria et voluntas, oportet cor- 
respondenter ponere tres perfectiones, scilicet fidem, 
spem et charitatem. Contra, Duae partes imaginis, 
scilicet intellectus et memoria pertinent ad eandem 
potentiam intellectivam ; ergo duo habitus theolo- 
gici, puta fides et spes, erunt in intellectu, quod est 
falsum quia spes communiter ponitur in voluntate 



DlSTINCT. XXVI QVMST. I 189 

non in intellectu. Ideo aliter dicitur quod licet in 
anima sint duae potentiae perfectibiles, tamen altera. 
istaram scilicet voluntas habet duas affectiones sci- 
Iicet affectionem justitiae et affectionem commodi, 
secundum Anselmum lid, de casu diaboli ; in af- 
fectione autem justitiae perficitur charitate, in affe- 
ctione autem commodi perficitur spe. Ideo in vo- 
luntate ponuntur spes et charitas, in intellectu 
autem ponitur tantum fides, et sic patet quod sunt 
tantum tres virtutes theologicae et non plures. 



Distinctio XXVII. 

Cum Chpistus fidem et spem... 

Circa istam Dist, 2J, quaritur: 
QUiESTIO I. 

Utnim slt allqaa Tlrtus theologlca Ineliiians ad dfll* 
^endum Deum snper omnla* 

Et videtur quod non, quia si esset aliqua virtus 
inclinans ad diligendum Deum super omnia, illa 
esset amicitia, quod patet ex ejus actu, quia actus 
amicitiae est amare; sed non est amicitia ad Deutn 
secundum Philosophum 9. Ethic, et hoc est propter 
inaequalitatem, quia Deus habet excessum ad crea- 
turam, amicitia autem est inter aequalia; ergo. 

2. Praeterea, nuUa virtus movet ad actum im- 
possibilem ; sed diligere Deum super omnia q^t im- 
possibile, quia nullus potest diligere Deum supra 
se. Minor probatur quadrupliciter. Primo sic : na- 
tura determinatur ad unum ; sed natura deter- 
natur ad appetendum esse proprium ex 2. de ge- 
nerat. ; ergo non potest appetere non esse sui, pro- 
pter esse Dei, et per consequens non diligit Deum 
plusquam se. Sccundo sic : omnis amicitia quae est 
ad alterum est propter amicitiam quae est ad se 
€x p. Etliic,\ sed propter quod unumquodque tale 



DlSTINCT. XXVII QUiEST. I I9I 

€t illud magis ex /. Post.\ ergo quilibet diligit se 
plusquam alium et plusquam Deum. Tertio sic : 
omnis amicitia fundatur super aliquam unitatem 
ex 8. et 9. Ethic.\ ergo ubi est major unitas ibi 
est major amicitia seu amor. Sed major est unitas 
ejusdem ad se quam ad alium vel ad Deum ; ergo 
nullus diligit Deum plus quam se. Quarto : quia 
quilibet diligit se quantum potest ; ergo nullus di- 
ligit Deum plusquam se. Consequeiitia patet, quia 
tunc diligeret Deum ultra posse. 

In contrarium est Magister in littera et Au- 
gustinus in lib, de doctrina christiana, 

Respondeo. In ista qusstione sunt tria videnda. 
PrimOy si diligere Deum super omnia est actus de 
se rectus. Secundo, si natura potest in hunc actum 
qui est diligere Deum super omnia, circumscripto 
habitu charitatis infuso. Tertio^ oportet removere 
unum dubium. 

Quanfum ad primum dico quod diligere 
Deum super omnia est actus de se rectus, quia 
actus conformabilis rationi rectae naturali in eo quod 
recta ratio dictat optimum esse diligendum, summe 
€st actus de se rectus; sed actus diligendi Deum 
super omnia est hujusmodi ; ergo, etc. 

Secundo probatur idem a quodam Doctore sic: 
sicut principium in speculabilibus respectu intel- 
lectus, ita finis in agibilibus respectu voluntatis, ut 
patet per Philosophum 2. Phys. et 6. Ethic: sed 
sic se habet principium in speculabilibus quod in- 
tellectus circa primum principium de se rectus et 



192 LlB. III Sententiarum 

verus, ita quod intellectus circa primum principiuin 
aon errat , per Commentatorem 2. Metaph, : erga 
similiter voluntas in diligendo ultimum finem ita 
quod diligendo ipsum semper ejus actus est rectus. 

Quantum ad secundum Artieulu/n 

est una opinio quod natura non potest in actum 
istum qui est diligere Deum super omnia sine ha- 
bitu charitatis infuso, quia nullus potest naturaliter 
Deum diligere plusquam se, tum quia natura deter- 
minatur ad appetendum esse proprium, tum qiiia 
amicitia quae est ad alterum est ex amicitia qua& 
est ad se, tum quia amicitia fundatur super aHqua 
unitate, tum etiam quia quilibet amat se quantum 
potest, et haic omnia tangebantur in 2, art. ad 
principale. 

Alia cst opinio quam teneo, quod circumscripto 
habitu charitatis infuso natura potest in hunc ac- 
tum qui est diligere Deum super omnia, maxime 
si loquamur de statu naturae institutae, unde Augu- 
stinus /;/ Lib, de fidc ad Petriim : spiritus rationales 
ita creavit Deus ut ipsum plus dih'gerent quam 
seipsos. Et idem /// Lid, rctractat: magis mihi de- 
beo quam ceteris hominibus, sed magis Deo quam 
mihi. Et itcrum /;/ Lib, de vcra religionc dicit: de 
perfectione justitiae est quod magis Deum quam 
nos diligamus. 

Praeterea, probatur idem per rationes, quia si 
homo non potest dih'gere Deum plusquam se nisi 
per charitatem, tunc homo potcst scire si esset in 
charitate vel non, quia potest scire si dih'git Deum 



DlSTINCT. XXVII QUiEST. I 193 

plusquam se. Conseqnens est falsum quia nemo scit 
an odio vel amore dignus sit ; ergo et antecedens. 

Praeterea, bonum commune in quo includitur 
bonum particulare est dignius et magis appeten- 
dum ex I, Etkic. ; sed bonitas Dei est bonum 
universale in quo clauditur omne bonum particu- 
lare; ergo ipsum naturaliter plus appetimus et di- 
ligimus, sicut etiam naturaliter plus diligimus totum 
quam partem, quod patet in exemplo quia homo 
naturaliter exponit manum suam propter defensio- 
nem totius corporis ne percutiatur. 

Praeterea, homo non minus diligit objectum 
beatificum quam ipsam beatitudinem, per Augusti- 
num ij. de Trin, ; ergo summe diligit objectum 
beatificum quod est Deus. Confirmatur ratio per 
hoc, quia si desperatus occidit seipsum, odit suum 
esse, et tamen non odit beatitudinem ; ergo plus 
amat beatitudinem seu objectum beatitudinis quam 
seipsum. 

Praeterea, ratio naturalis dictat creaturae ratio- 
nali aliquid esse summe diligendum ; sed ratio na- 
turalis recta non dictat aliquid summe diligendum 
nisi sit infinitum : ergo ratio naturalis dictat bonum 
infinitum esse summe diligendum, et per conse- 
quens voluntas potest in hunc actum ex puris 
naturalibus. 

Ultimo ad idem arguo sic : quandocunque 
aliqua ratio convenit alicui per essentiam, alteri per 
participationem, actus qui transit super illa propter 
talem rationem magis attribuitur ei in quo est illa 
ratio per essentiam quam ei in quo est per parti- 

18 



194 LJ^^- III Sententiarum 

clpationem; sed ratio diligendi est bonum in objecto 
quod convenit Deo per essentiam, creaturae autem 
per participationem ; igitur. 

Ad argumenta autem alterius opinionis di- 
cetur quando solvetur argumentum ad secundum 
principale. 

JDe tertio Articulo restat hic unum dubium 
quod si natura potest in hunc actum qui est diligere 
Deum super omnia sine habitu charitatis infuso, ad 
quid ergo oportet ponere charitatem infusam? Et 
est dicendum quod propter duo est necesse ponere 
charitatem infusam. Primo^ ut Deum firmius et 
ferventius diligamus, unde sicut sine fide infusa 
possemus assentire aliquibus credilibus, quia tamen 
non ita firmiter assentimus, ideo necesse est po- 
nere fidem infusam. Sic etiam in proposito; licet 
enim ex puris naturalibus possemus Deum diligere 
super omnia, non tamen ita proprie et ita ferventer 
et firmiter sicut cum charitate infusa ; ideo neces- 
saria est charitas infusa. Secundo est necesse ponere 
charitatem infusam ut opera nostra meritoria sint 
Deo accepta, et hoc tangit Apostolus /. ad Co- 
rinth, ij, si linguis hominum loquar et Angelorum 
etc. Et multa ibi de ista materia tractat, et Augu- 
stinus dicit quod sola charitas dividit inter filios 
regni et filios perditionis. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dicendum quod licet 
amicitia stricte sumpta, ut de ea loquitur Philoso- 
phus, non possit dici charitas, tamen accipiendo 



DiSTiNCT. XXVII ^QUifiST. I 195 

amicitiam large potest dici charitas, et ad Deam 
potest esse amicitia» sicut frequenter legimus quod 
sancti amici Dei sunt, unde Abraham dicitur quod 
amicus Dei appellatus est. Et quando dicitur quod 
amicitia est inter xqualia, dico quod ista aequalitas 
nihil aliud est quam readamatio, scilicet ut diligens 
diligatur. 

Ad secundum concessa majore nego minorem. 

— Ad primam autem probationem, quando dici- 
tur quod natura determinatur ad esse proprium, 
dicendum est quod hoc non est verum absolute sed 
bene conditionaliter et cx suppositione, puta sup- 
posito esse divino et tunc non est ad propositum. 

— Ad secundam probationem, quando dicitur quod 
amicitia quae est ad alterum est ex amicitia quae 
est a se, dicitur dupliciter. Uno modo quod illud 
verum est in eo quod est ratio cognoscendi, non 
autem in eo quod est ratio diligendi. Nam in ra- 
tione cognoscendi amicitia quae est ad alterum est 
ex amicitia quae est ad se, quia quando allquis bo- 
num quod vult sibi vult etiam alteri, si<^num tunc 
est amicitiae. Alio modo dicitur quod viajor est 
vera de amicitia quae est ad alterum ut ad bonum 
particulare, non autem de amicitia qiine est ad 
altenim ut ad bonum universale sicut cst Deus. — 
Ad tertiam probationem dico quod amicitia ali- 
quando fundatur super unitatem formalem , ali- 
quando vero super unitatem proportionis quae 
est participati ad participatum et ista potcst esse 
fundamentum majoris amicitiae, maximc quando 
est ad bonum universale, quod est bonum per es- 



196 LlB. III Sententiarum 

serttiam quod includit omne bonum particulare si- 
cut .est in proposito. — Ad quartam probationem 
dico quod ly quantum potest referri ad objectum 
diligibiie, et sic major est vera, sed non est ad pro- 
positum; vel potest referri ad potentiam dilecti- 
vam, et tunc negatur major quia potentia dilectiva 
aspicit objectum quod includit rationem minoris 
diligibilitatis ; sic in proposito de Deo. 




Distinctio XXVIII et XXIX. 

Hic quaBPi solet... 

Circa istam Dist. 28 et 29. quaritur 

QUiESTIO I. 

Utnun eharitas sit inaxiiiia vlrtutain, 

Videtur quod non, quia !lla est maxima virtus 
cujus oppositum est maximum vitium; sed oppositum 
charitatis non est maximum vitium. Probatio mi- 
noris. Oppositum charitatis est odium Dei, oppo- 
situm autem fidei est infidelitas; sed infidelitas est 
majus vitium quam odium Dei eo quod separat 
-hominem a Deo et ab Ecclesia; ergo. 

2. Praeterea, nobilioris perfectibilis est nobilior 
perfectio; sed intellectus nobilior est voluntate et 
fides est perfectio intellectus, charitas autem est 
perfectio voluntatis ; ergo fides est nobilior charitate. 

3. Praeterea, optimum non est melius optimo; 
sed quaelibet virtus est optima; ergo, etc. 

Contra. Augustinus //. de Trin. Nullum est 
donum Dei excellentius isto dono quod est charitas. 

Respondeo. In ista quaestione sunt duo vi- 
denda. Primo si charitas est idem realiter quod 
gratia, et hunc articulum quaere lib. 2, dist, 2j, 
nrt.j. Secundoest videndum si charitas est maxima 



198 LiB. (II Sententiarum 

virtutum. Et dico quod sic, quia Apostolus j. ad 
Corinth, ij. dicit : nunc manent fides, spes, cha- 
ritas tria haec, major autem horum est charitas. 

Praeterea, Augustinus //. de Trin, Nullum est 
donum Dei exccllentius isto dono quod est charitas. 

Praeterea, probatur idem per rationes sic: Illa 
virtus est nobilissima qu£ ducit ad nobilissimum 
terminum et permanet et quiescit in termino; sed 
charitas est hujusmodi ; ergo. Major probatur, nam 
ignis est nobilissimum inter elementa quia vadit 
ad locum superiorem et quiescit ibidem. Minor pro- 
batur quia sola charitas permanet in via et in pa- 
tria, charitas enim nunquam evacuatur secundum 
Apostolum, aliae autem virtutes sic. 

Praeterea, finis est nobilior his quae sunt ad fi- 
nem; sed charitas est finisomnium virtutum; ergo. 

Praeterea, illa virtus quae ultimate dividit et di- 
stinguit inter filios regni et filios perditionis est 
maxima virtus ; sed charitas est hujusmodi, secun- 
dum Augustinum; ergo. 

Praeterea, illud quod magis Deus diligit, non 
propter indigentiam sed propter bonitatem rei, est 
melius et nobilius ; sed Deus magis diligit charita- 
tem in nobis non propter sui indigentiam sed prop- 
ter nos ; ergo charitas. est nobilior et melior. 

Ultimo sic: illa virtus est nobilior qua Deus 
immediate diligitur et attingitur; sed charitas est 
hujusmodi; ergo. 

Ad primum PRINCIPALE dicit Varro in qu€B^ 
Stionibus /. Sentent. quod major tenet quando una 



DiSTiNCT. XXVIII et XXIX Qu^ST. II 199 

pars unius oppositorum non includit aliam partem 
alterius oppositorum; sed in proposito infidelitas 
indudit odium Dei, unde infidelitas non est ma- 
xtmum vitium seu peccatum nisi inquantum inclu- 
dit in se malum actum voluntatis, unde si infidelitas 
praecise consideretur, tunc odium Dei est pejus ea. 

Ad seciindiim difficile esset illis respondere qui 
ponunt intellectum nobiliorem voluntate, sed po- 
nendo sicut oportet ponere quod voluntas sit no- 
bilior intellectu, utostensum estlib, i.dist. 24, pa- 
tet quod argumentum non valet quia prima pars 
minaris est falsa. 

Ad iertiiim dico quod optimum non est melius 
optimo infra eandem naturam et speciem, sed in 
diversis naturis et speciebus optimum potest esse 
melius optimo, sicut optimus homo est melior op- 
tlmo equo. 

QUiESTIO II. 

Secundo quceritur 

Utrmii secnndam ordlnem eharitatis magis siut diligrendi 
parentes quam filii. 

Et videtur quod filii sint magis diligendi, quia 
Apostolus /. Corititk, 2. dicit quod filii non debcnt 
thesaurizare parentibus sed parentes filiis ; sed nemo 
debet thesaurizare nisi ei quem diligit; ergo filii 
sunt magis diligendi quam parentes. 

2. Praeterea, filius comparatur ad patrem sicut 
ramus arboris ad radicem; sed humor rami pro- 
cedit a radice et non econverso; ergo similiter in 



2CX) LlB. III Sententiarum 

proposito homo debet plus respicere fiHum et amare 
quam patrem. 

3. Praeterea, gratia seu charitas conformatur na- 

turae ; sed naturaliter videmus quod homines plus 

diligunt filios quam parentes; ergo secundum gra- 

. tiam et charitatem plus sunt diligendi filii quam 

parentes vel patres. 

Contra est Magister in littera. 

Respondeo. Ad istam quaestionem breviter dico 
quod secundum ordinem charitatis plus sunt dili- 
gendi parentes quam filii. Hoc patet per Ambro- 
sium sicut allegat eum Magister in littera qui dicit 
quod primo diligendus est Deus, secundo parentes, 
deinde filii. 

Praeterea, mandata Dei sunt tradita secundum 
ordinem charitatis, sed unum de decem praeceptis 
est: Honora patrem tuum et matrem tuam; ergo 
amor charitatis plus est ad parentes quam ad fiHos. 

Praeterea, secundum ordinem charitatis illum plus 
tcnemur diligere a quo recipimus plura bona et be- 
neficia; sed ille a quo recipimus plura beneficia est 
pater; ergo. 

Praeterea, major est obligatio effectus ad cau- 
sam quam causae ad effectum; sed homo compa- 
ratur ad patrem sicut ad causam, ad filium autem 
ut ad effectum ; ergo plus obligatur patri quam filio. 
et per consequens plus tenetur parentes diligere. 

Prseterea, illud plus tenemur diligere amorc 
charitatis cui secundum dictamen rectae rationis 
magis tenemur subvenire tempore necessitatis : secl 
secundum dictamen rectae rationis magis tenemur 



DiSTiNCT. XXVIII et XXIX Qu^ST. II 201 

subvenire patri tempore necessitatis quam filio ; 
ergo. Minor patet p. Ethic. c. 2, ubi dicit quod 
plus tenemur subvenire patri quam nobis ipsis, et 
assignat ibi rationem, quia pater est causa essendi. 

Ad primum et secundum principale dicen- 
dum quod dilectio accipitur duobus modis. C/no 
modo secundum affectum sensualitatis et carnis. 
Alio modo secundum affectum charitatis. Primo modo 
homines plus diligunt filios quam parentes, et ratio 
est quia natura appetit conservari in suo simili et 
magis diligit illud in quo habet principalius conser- 
vari. Nunc autem pater habet salvari in filio et non 
econverso, ideo secundum amorem sensualitatis et 
carnis plus diligunt filios. Si autem loquamur de 
dilectione secundum affectum charitatis, tunc plus 
diligendus est pater quam filius. Ista duo argumenta 
arguunt de dilectione sensualitatis et non de dilec- 
tione charitatis. 

Ad tertium dicendum quod major in quibusdam 
habet veritatem, in quibusdam autem non; habet 
enim veritatem in hoc quod sicut homo per natu- 
ram plus diligit seipsum quam proximum, ita et per 
gratiam; sed in proposito de dilectione parentum 
et filiorum non habet veritatem. 




Distinctio XXX et XXXL 

Hic potest quaeri 

Circa Dist. ^o, et sequentem quceritur: 

QUiESTIO I. 

Utram omnia Bimt diUgenda ex eharltAte. 

Videtur quod non, quia quae non sunt capacia 
charitatis et beatitudinis non sunt diligenda ex cha- 
ritate; sed multa sunt quae non sunt capacia cha- 
ritatis et beatitudinis ; ergo non sunt omnia dili- 
genda ex charitate. — Confirmatur per Augusti- 
num lib, de doctrina christiana. Ea, inquit, ex sola 
charitate diligcnda sunt quae societate quadam no 
biscum in Deum referuntur, et talia sunt Angelus 
et anima; ergo. 

2. Praeterea, charitas non est diligenda ex cha- 
ritate ; ergo non omnia sunt diligenda ex charitate* 
Conseqiientia tenet. Antecedens patet dupliciter. Pri-- 
mo sic, sicut se habet fides ad credendum et spes 
ad sperandum ita charitas ad diligendum ; sed nul- 
lus potest per fidem credere fidem suam, nec spe- 
rare spem suam, ergo nec diligere charitatem suam. 
Secundo sic: si charitas diligeretur ex charitate, ea- 
dem ratione illa charitas diligeretur ex alia, et sic 
in infinitum, quod est inconveniens. 



DiSTiNCT. XXX et XXXI Qu^est. I 203 

Contra. Omne illud est diligibile ex charitate 
in quo relucet Dei similitudo; sed in omnibus relu- 
cet Dei similitudo; ergo. 

Respondeo. In ista quaestione sunt tres Arti^ 
culi secundum quod de ea sunt tres opiniones. 

(Tna opinio ponit tres conclusiones. Prima 
est quod daemones et damnati non sunt diligendi 
ex charitate, cujus ratio est quia qui non sunt de^ 
putati ad vitam a&ternam non sunt diligendi ex cha- 
ritate ; sed daemones et damnati non sunt deputati 
ad vitam; ergo. 

Secunda copiclusio est quod creaturae irrationa- 
les non sunt diligendae ex charitate vel amore ami- 
citiae, quia illa non sunt diligenda amore amicitiae 
et ex charitate quae non diliguntur propter se, sed 
propter aliud; sed creaturae irrationales diliguntur 
propter aliud et non propter se: ergo. 

Tertia conclusio est quod creaturae non viventes 
non sunt diligendae ex charitate, et ratio hujus est 
quia non conveniunt nobiscum in vita spirituali. 

Contra istam opinionem objicitur sic ; Quia cha- 
ritatis objectum est bonum divinum vel per essen- 
txam vel per participationem ; sed in omnibus crea- 
turis invenitur bonum divinum, scilicet per partici- 
pationem; ergo omnia sunt diligenda ex charitate. 

Ideo est alia opinio quod diligi aliquid 
ex charitate potest intelligi dupliciter. Uno modo 
ex charitate eliciente actum qui est supernaturalis. 
AHo modo ex charitate imperante actum qui actus 



204 LlB. III Sententiarum 

€St naturalis a voluntate licet sit imperatus a cha- 
ritate. 

Ad propositum^ si loquimur de dilectione primo 
modo, dicitur quod non omnia sunt diligenda ex 
charitate sed solum illa quae possunt uniri summo 
bono per cognitionem et amorem, et quia creaturse 
irrationales non possunt uniri Deo per cognitionem, 
ideo illa non sunt ex charitate diligenda, charitate 
dico eliciente actum. Si autem loquamur de cha- 
ritate secundo modo seu de dilectione, sic diligenter 
omnia ex charitate quae sunt '^promoventia ad sa- 
lutem et ad divinam laudem ; et quia cunctae creaturae 
promovent nos ad divinam laudem ex eo quod in 
eis relucent divina bonitas et justitia, ideo omnes 
creaturae sunt isto modo diligendae ex charitate. 

lertia opinio est quae dicit quod aliquid 
diligi ex charitate potest intelligi dupliciter. Uno 
modo proprie, et sic solum illa sunt ex charitate 
diligenda quae sunt capacia felicitatis aeternae. Alio 
modo minus proprie, et sic omne quod est referi- 
bile in Deum est ex charitate diligendum. 

. Ex his duabus ultimis opinionibus patet ad 
argumenta utriusque partis. excepto argumento de 
charitate cum dicitur quod charitas non est dili- 
genda ex charitate, ubi oportet nQgare anUcedens. 
Ad pnmam autem probationem dicendum quod 
ideo nullus credit se habere fidem sed scit se ha- 
bere fidem, quia cum ipsa fides sit praesens non 
invenitur in ea ratio objectiva habitus fidei, .quia 
objectum fidei est verum absens, fides autem non est 



DiSTiNCT. XXX et XXXI Qu^ST. II :iOS 

absens, et similiter est de spe. In charitate autem 
non est sic, quia invenitur in ea ratio formalis ob^ 
jectivae potentiae, scilicet ratio boni. 

Ad secundam probationem dicendum quod cum 
dicitur charitas dih'gitur a charitate, non est intel- 
ligendum quod diligatur aUa charitate, sed §eipsa, 
sicut dicit Augustinus 9. de Trin, c, 6, Amor, inquit, 
amatur, non alio autem amore amari potest, sed 
seipso. 

QUiBSTIO II. 

Secundo qt*aritur\ 

ntroiii eharitas remaneat in patrla ita quod non eya* 
enetorl 

Videtur quod non, quia ratio Apostoli /. Co^ 
rinth. c. ij, ad probandum quod alii habitus eva- 
cuentur, est quod illi habitus sunt ex parte. Ex 
parte enim, inquit, cognoscimus et ex parte pro- 
phetamus; cum autem venerit quod perfectum est, 
evacuabitur quod ex parte est ; sed charitas nunc 
est ex parte quia imperfecta, alias cum in ea sit 
beatitudo esset aliquis perfecte beatus in via ; ergo 
charitas non manet. Si dicas quod non sequitur 
eum esse beatum quia beatitudo non consistit in ha- 
bitu sed in actu, ut ponit Aristoteles 7. et 10. E^ 
thic, Contra. Secundum perfectionem habitus potest 
elici actus ; ergo si charitas nunc in via potest esse 
perfecta sicut in patria, sequitur quod actus potest 
elici seque perfectus, et per consequens potest esse 
fruitio sive beatitudo in via. 



206 LlB. III Sententiarum 

Praeterea, ad principale arguo sic: Fides eva- 
cuatur quia est circa objectum latens ; sed charitas 
^imiliter est circa objectum latens ; ergo charitas 
«vacuatur. 

Conira. i. Corinth, ij, dicitur: charitas num- 
quam excidit. 

Respondeo. In ista quasstione sunt tria videnda. 
Primo si in patria evacuatur fides. Secundo si in 
patria evacuatur spes. Tertio si in patria evacuatur 
charitas. 

De primo sunt duo modi dicendi : Unus quod 
in fide est duo reperire, scilicet illuminationem ha- 
bitualem et enigmatis obscuritatem. Quantum ad 
luminis habitum fides non evacuatur sed perficitur 
et conservatur. Quantum vero ad enigmatis obscu- 
ritatem fides cum sit ex parte, simpliciter tollitur ; 
«t hoc confirmatur per glossam super illud Corinth. 
ij, Cum venerit quod perfectum est, dicit glossa : 
destruetur imperfectio, non autem illud quod ve- 
rum est evacuabitur. 

Alius modus dicendi, quod fides simpliciter tol- 
litur, quia nullus habitus in patria debet poni fru- 
stra, alias aliquis habitus in patria esset superfluus; 
sed si habitus fidei poneretur in patria, poneretur ibi 
frustra ; ergo fides simpliciter toUitur. Probatio mi- 
noris. Habitus ponitur ut eliciat actum vel ut in- 
clinet ad actum ; sed fides in patria non ponitur 
ut eliciat actum credendi vcl ut inclinet ad ipsum, 
quia fidcs cst circa objectum latens, unde ad Ife- 
brceos /. Fides est substantia rerum sperandarum 
argumentum non apparentium ; in patria autem est 



DiSTiNCT. XXX et XXXI QUiEST. II 207 

objectutn praesens et non latens ; ergo frustra po- 
neretur ibi fides seu habitus fidei. 

Quantum ad secundum Articulum 

sunt duo modi dicendi. Unus quod in spe est re- 
perire duo, scilicet aliquid imperfectionis et aliquid 
perfectionis sive complementi. Ad imperfectionem 
enim spei spectat quod est expectatio quaedam eo- 
rum quae non habentur. Ad complementum autem 
ejus sp>ectat confidentia et certitudo quae facit nos 
inniti summse bonitati. Quantum ad primum, spes 
totaliter tollitur. Quantum ad secundum non tollitur 
sed perficitur. 

Aliiis est modiis dicendi quod spes in patria 
simpHciter tollitur, quia in patria nullus ponitur ha- 
bitus frustra ; sed si spes maneret in patria pone- 
retur ibi frustra ; ergo. Minor prbbatur, quia spes 
inclinat vel elicit actum sperandi circa bonum ar- 
duum absens, quia ut ait Apostolus ad Romanos 8. 
spes est eorum quae non videntur; sed ibi bonum 
non est absens immo praesens et videtur in patria; 
ergo frustra spes ibi poneretur. 

Quantum ad Articulum tertium scili- 
cet si charitas evacuatur, patet per Apostolum 7. 
Corinth. i), quod non, quia in hoc assignat Apo- 
stolus differentiam charitatis ad alia dona. Charitas, 
inquit, nunquam excidit, et sic non evacuatur, alia 
autem dona evacuantur, unde dicit ibidem: sive 
prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive 
scientia destruetur ; ergo. Et persuadetur a quibus- 



2o8 LiB. III Sententiarum 

dam, scilicet: actus charitatis est diligere Deuia " 
propter se ex toto corde et ex tota anima ; sed 
ille actus magis competit statui gloriae quam statui 
viae ; et ergo habitus charitatis magis competit statui 
gloriae, et per consequens non evacuatur. 

Praeterea, aliqui moderni arguunt ad idem sic : 
Habitus qui indifferenter respicit unum objectum 
praesens et absens secundum omnes status manet 
in omni statu : sed charitas indifferenter respicit 
unum objectum praesens et absens secundum omnes 
status, puta viae et gloriae ; ergo manet in omni 
statu, et per consequens manet in gloria et non e- 
vacuatur. — Sed occurrit hic unum dubium, scilicet 
si actus charitatis viae et actus charitatis patriae 
sunt ejusdem rationis. Et est dicendum quod non, 
quia actus charitatis in via est meritorius, actus au- 
tem charitatis in patria non est meritorius, alioquin 
in patria Beati continue mererentur ; sed meritorium 
et non meritorium non sunt ejusdem rationis; ergo 
illi actus non sunt ejusdem rationis. — Praeterea, 
actus charitatis in patria est beatificus, actus autem 
charitatis in via non est beatificus ; sed actus bea- 
tificus et non beatificus non sunt ejusdem rationis. 

Contra solutionem istius dubii instatur quia 
causa ejusdem rationis arguit effectum ejusdem ra- 
tionis ; sed patet ex dictis quod charitas in patria 
non evacuatur, immo manet charitas eadem in pa- 
tria quae habetur in via; ergo videtur quod effec* 
tus sive actus charitatis in via et in patria sunt 
ejusdem rationis. 

Dicendum quod non sequitur, quia ad hoc quod 



DiSTiNCT. XXX et XXXI QUi«ST. II 209 

actus eliciatur, non solum requiritur charitas sed 
etiam requiritur cognitio ; sed modo ita est quod 
alia cognitio habetur in via et alia in patria, quia 
in gloria habetur cognitio in lumine gloriae, in via 
autem habetur cognitio in lumine fidei, et ista lu- 
mina sunt alterius rationis, et ideo actus qui eli- 
ciuntur a charitate cum diversitate horum luminum 
sunt alterius rationis. 

Ad primum principale dicendum quod non 
est similis imperfectio in charitate et in aliis virtu- 
tibus, nam aliae virtutes dicuntur imperfectae quia 
in actibus suis includunt aliquid ad quod necessario 
sequitur imperfectio aliqua. Actus autem charitatis 
non sic, quia indifferenter se habet ad perfectionem et 
imperfectionem, et accidunt sibi ista; et haec est via 
Scoti. — Aliter potest dici sustinendo responsionem 
datam in principio quaestionis, et tunc instatur quod 
cum aliquis potest esse beatus in via, quia secun- 
dum perfectionem habitus potest elici actus ; dicen- 
dum quod non sequitur, quia ad hoc ut eliciatur 
actus beatificus non solum requiritur charitas sed 
etiam praesentia objecti beatifici in lumine gloriae, 
quae praesentia non potest haberi in via de lege 
communi. 

Ad secundum dicendum quod quamvis latentia 
sit formalis ratio in objecto fidei vel spei, tamen ac- 
tus fidei est per se talis quod neccssario concomi- 
tatur eum imperfectio ex determinationc sui habi- 
tus; ideo fides inclinat ad talem actum in via ad 
quem non potest inclinare in patria, charitas autem 

u 



2IO LiB. III Sententiarum 

licet modo sit circa objectum latens, non tamen in- 
clinat ad actum sic imperfectum sed ad actum cui 
accidit imperfectio. 




Distinctio XXXIL 



Ppaemissis adjiciendum est 

Circa Dist. ^2. quaritur pritno : 

QUiESTIO I. 

Utnini Deiis dilli^t omnla leqnaliter. 

Et videtur quod non, quia Deus diligtt bonum 
in eo quod bonum ; sed omnia non sunt aequaliter 
bona ; ergo Deus non diligit omnia aequaliter. 

2. Praeterea, sicut Deus dispensat creaturis sua 
dona, ita diligit creaturas ; sed sua dona non dispen- 
sat Deus aequaliter creaturis; ergo, etc. 

3. Praeterea, qui unum approbat et aliud repro- 
bat non diligit omnia aequaliter; sed Deus aliqua 
approbat et aliqua reprobat, quia aliquos homines 
praemiat et aliquos damnat; ergo, etc. 

Contra. Eo modo Deus diligit creaturas quo ha- 
bet curam de eis; sed Deo aequalisest curadeom- 
nibus, ut dicitur Sapient, 6, ; ergo aequaliter diligit 
omnia. — Praeterea, sicut Deus intelligit omnia, ita 
omnia diligit; sed omnia aequaliter intelligit; ergo 
omnia aequaliter diligit. 

Ad EVIDENTIAM hujus quaestionis, quia dilectio 
«est actus voluntatis, ideo primo oportet videre si in 
Deo est voluntas; secundo, si Deus diligit omnia 



212 LlB. III SENTENTIARUM 

generaliter; tertiOf si Deus diligit omnia aequaliter, 

Primus Ariieulus patet ex dictis lib. i, 
Dist, 10. q. I, art, i. et aliqualiter Dist, jj. ejus- 
dem primi, 

Quantum ad secundum Artieulum 

dico quod Deus diligit omnia generaliter, quia si- 
cut omnis intellectus potest in omne diligibile, ita 
omnis voluntas potest in omne volibile; ergo vo- 
luntas divina potest diligere omnia diligibilia; sed 
hoc non potest potentia ante actum, quia jam esset 
imperfecta: ergo potest potentia cum actu; ergo 
diligit omnia alia a se. 

Praeterea, Deus produxit alia omnia a se volun- 
tate; sed qui producit aliud a se voluntate diligit 
illud; ergo Deus diligit omnia. 

Praeterea, Gen. z. Vidit Deus cuncta quae fe- 
cerat et erant valde bona. Ex hoc arguitur sic : 
Summum bonum diligit omne bonum; sed Deus 
est summum bonum; ergo Deus diligit omne bo- 
num. Sed cuncta quae fecerat erant valde bona; 
ergo Deus diligit omnia bona. Hic scribitur Sa- 
pient, 10, Diligis, Domine, omnia, et nihil odisti 
eorum quae fecisti. 

Quantum ad tertium Articuium, sci- 
Kcet si Deus diligat omnia aequaliter, dicitur uno 
modo secundum viam Magistri in littera^ quod di- 
lectio Dei accipitur dupliciter, scilicet secundum es- 
aentiam, et secundum efficaciam. Si loquimur de 



DlSTINCT. XXXn QUiBST. II 213 

dilectione Dei secundum essentiam seu secundum 
actum essentialem ; sic diligit omnia aequaliter uno 
simplici actu et indivisibili. Si autem loquamur de 
dilectione Dei secundum efficaciam, hoc est quan- 
tum ad eftectum consequentem, sic non diligit om- 
nia aequaliter, quod patet per hoc quia inaequa- 
liter dona sua dispensat. Alio modo dicitur, et in 
idem reddit, quod dilectio Dei potest comparari 
vel ad agens vel ad objecta connotata. Si loqui- 
mur primo modo, conceditur quod omnia diligit 
aequaliter. Si secundo modo, non conceditur. 

Ex DICTIS patet ad argumenta principalia, quia 
argumenta ad primam partem arguunt de dilectione 
secundum efficaciam, alia autem arguunt de dilec» 
tione secundum essentiam. 

QUi€STIO 11. 

Secundo quceritur : 

Utnim Christiu nuigis dilexerlt Petram an Joannem. 

Et videtur quod Joannem, quia Joan, ultimo 
di^ritur : Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus. 
Sed \y hic non accipitur secundum distinctionem, 
quia Christus diligebat alios discipulos; ergo acci- 
pitur secundum excellentiam, et sic diligebatur 
super omnes. 

2. Praeterea, glossa Joan. ultimo dicit quod 
Petrus plus diligebat, Joannes autem plus dilige- 
batur. 

3. Praeterea, ille plus diligitur cui ostenduntur 
!»gna majoris familiaritatis ; sed Joanni ostende- 



214 LiB. III Sententiarum 

bantur a Christo signa majoris familiaritatis, unde 
supra pectus Domini in coena recubuit; ergo. 

Contra. Joan, ultimo dicitur: dixit Dominus 
Petro: Simon, diligis me plus his?; sed hoc non 
quaereret Deus a Petro nisi sciret quod eum Petrus 
plus amaret, sicut glossa ibi dicit; sed qui plus 
diligit Deum plus diligitur; ergo plus diligebatur 
Petrus. — Praeterea cui committitur cura univer- 
salis Ecclesiae maxime diligitur ; sed Petro commit- 
tebatur cura universalis Ecclesiae ; ergo. — Sed si 
dicas argumentum non valere quia Christus com- 
mendavit Matrem suam Joanni non Petro. Contra, 
Deus plus diligit universalem ecclesiam, totam con- 
gregationem fidelium, quam aliquam particularem 
personam; sed cura universalis Ecclesiae commissa 
est Petro et non Joanni; ergo, etc. 

Respondeo. Ad istam quaestionem sunt tres 
modi dicendi et omnes boni. 

Unu8 modus est Augustini ^«/^r Joan. qui 
dicit quod est dilectio in signo exteriori et est di- 
lectio in affectu interiori. Si loquimur de dilectione 
in signo exteriori, sic Christus magis diligebat Joan- 
nem, quia signa majoris familiaritatis ei ostendit, 
unde sicut dictum est, supra pectus Domini in coena 
recubuit. Si autem loquimur de dilectione in af- 
fectti intcriori, sic Christus magis diligebat Petrum, 
quia majus munus gratiae sibi dedit. Contrahocob- 
jicitur^ quia Christus qui est veritas illum plus debet 
diligere et majora signa dilectionis ostendere qui 
habet majus munus gratiae; sed Petrus per te habuit 



DlSTINCT. XXXII QVMST. II 215 

majus munus gratiae; ergo Christus debuit osten- 
dere Petro signa majoris familiaritatis quam Jo- 
anni. — Sed ad hoc respondet Augustinus ibidem 
dicens quod quia per Petrum et Joannem signi- 
ficatur duplex vita, scilicet per Petrum vita activa, 
per Joannem vita contemplativa , vita autem ac- 
tiva est laboriosior et fructuosior; contemplativa vero 
est purior et jucundior, et ideo ad ostendendam 
hujus duplicis vitae differentiam magis familiarem 
Christus se exhibebat Joanni quam Petro. 

Alius modus dicendi est quod Petrus di- 
lexit ferventius, ideo diligebatur fortius. Joannes vero 
diligebat dulcius, ideo diligebatur a Christo fami- 
liarius, et sic secundum diversas vias de utroque 
potest concedi quod magis diligebat et magis dili- 
gebatur. 

Tertius modus dicendi est quod Petrus 
magis dilexit Deum in proximo, Joannes vero ma- 
gis Deum in se dilexit, unde Petrus suscepit cu- 
' ram regiminis, Joannes vero curam contemplationis ; 
ergo Petrus efficaciorem gratiam habuit ad labo- 
rem actionis, Joannes vero efficaciorem ad quietem 
contemplationis. 

Ad argumenta principalia patet ex dictis 
quia quaecunque istarum viarum teneatur, patet quod 
argumenta curruntviis suis, etc. 



Distinctio XXXIIL 

Post pp89dicta de quatuor.,. 

Circa tstam Dist, jj. quaritur : 

Qu^STIO I. 

Utrnm yirtntes morales siiit suljeetiTe In Tolnutate et 
In parte ratlonall. 

Et videtur quod non, quia Philosophus et Com- 
mentator i, Ethic, ponunt eas in parte irrationali ; 
ergo. 

2. Praeterea. Philosophus j. Ethic, ponit tem- 
perantiam et fortitudinem in appetitu sensitivo: 
ergo. 

3. Praeterea, temperantia est in concupiscibili, for- 
titudo autem in irascibili; sed irascibile et concu- 
piscibile dicuntur in appetitu sensitivo et non in 
voluntate; ergo. 

Contra. Virtus est habitus electivus ex. 2. Ethic; 
sed electio est actus voluntatis aut rationis; ergo 
virtus ponitur in voluntate vel in parte rationali. — 
Prceterea, bonum honestum est objectum virtutis; 
sed bonum honestum est etiam objectum volunta- 
tis; ergo virtus ponitur in voluntate. — Prceterea^ 
virtus est principium actus laudabilis ex 2. Ethic, ; 
ergo debet poni in illa potentia cui competit laus. 



DlSTINCT. XXXIII QUiEST. I 2\J 

Sed potentta cui maxime competit laus est volun- 
tas; ergo virtus ponitur subjective in voluntate. 

Responsio. In ista quaestione sunt quatuor vi- 
denda. Primo quid est vtrtus moralis. Secundo unde 
virtus moralis generatur. Tertio quot sunt virtutes 
morales. Quarto in quo sunt subjective. 

Primua Articulus patet lib, 2, Dist, 27. 
q. I. art. i. 

Quantum ad secundum Articulum 

patet per Aristotelem iji principio 2, Ethic, quod 
virtus moralis non inest nobis a natura, sed gene- 
ratur ex operibus. Et hoc probatur quinque ratio- 
nibus : 

Primo%\c\ in hisquae nobisinsunt anaturanon 
fit variatio per consuetudinem. Exemplum suum est 
de lapide, qui si millesies projiciatur superius, num- 
quam. tamen assuescit superius ascendere; sed in 
virtutibus moralibus fit variatio per consuetudinem ; 
ergo non insunt nobis a natura, sed generantur ex 
operibus. 

Secundo sic : in his quae insunt nobis a natura, 
potentia praecedit actum; sed in virtutibus morali- 
bus actus praecedit potentiam; ergo. 

Tertio sic: legislatores faciunt cives bonos per 
assuefactionem ; sed cives non fiunt boni nisi ex vir- 
tutibus; ergo virtutes sunt per assuefactionem, et 
ita ex operibus generantur. 

Quarto sic : ex illis virtutes generantur, per quo- 
rum opposita corrumpuntur ; sed virtutes corrum- 



2l8 LlB. III Sententiarum 

puntur ex malis operibus ; ergo virtutes generantur 
ex bonis operibus. 

Qiiinto sic: sicut se habet ars ad duas opera- 
tiones, ita et virtus ; sed ars generatur ex bonis ope- 
ribus et corrumpitur ex malis operibus. Exemplum 
Philosophi est de aedificatione, aliud est de cytha- 
rizando; ergo virtus generatur ex bonis operibus. 
Ex ista conclusione infert Aristoteles unum corol- 
larium, quod oportet operationes quales, idest bo- 
nas, reddere et a juventute exercitari in bonis ope- 
ribus; quia secundum differentiam operationum ge- 
nerantur habitus differentes. 

Quantum ad tertium Articulum di- 

citur communiter, secundum viam theologorum, 
quod sunt quatuor virtutes morales, scilicet pru- 
dentia, justitia, temperantia, fortitudo; ad cujus 
declarationem assignant aliqui istam sufiicientiam, 
quod sicut quatuor fuerunt nobis inflicta per pec- 
catum, ita oportet ponere quatuor virtutes; fue- 
runt enim nobis per peccatum inflicta ignorantia, 
concupisccntia, infirmitas et malitia. Contra igno- 
rantiam ponitur prudentia ; contra concupiscentiam, 
temperantia; contra infirmitatem ponitur. fortitudo; 
contra malitiam ponitur justitia. 

Aliqui vero assignant istam sufficientiam sic, 
quia aut virtus est circa passiones aut circa actiones. 
Si circa passiones, hoc contingit dupliciter, quia 
aut est circa passiones illatas, et sic ponitur forti- 
tudo ; aut circa passiones innatas, et .sic ponitur 
temperantia. Si autem virtus ponitur circa actiones^ 



DlSTINCT. XXXIII QU^ST. I 219 

hoc contingit dupliciter, quia aut est circa actiones 
intrifisecaSy et tunc est prudentia; aut est circa 
actiones extrinsecaSy et tunc est justitia. 

Alii vero assignant istam sufficientiam sic : quia 
sicut virtutes theologicae ordinant ad Deum, ita 
virtutes morales ordinant ad seipsum et ad proxi^ 
mum, Si ordinant ad seipsum, hoc contingit dupli- 
citer, quia vel in eligendis et sic ponitur prudentia ; 
vel in rcspuendis et sic ponitur temperantitia. Si au- 
tem ordinant ad proximum, hoc etiam contingit 
dupliciter, quia vel in reddendiSy et sic ponitur ju-. 
stitia; vel in sustinendis, et sic ponitur fortitudo. 

Alii vero assignant istam sufficientiam quod vir- 
tus moralis ordinat ad seipsum et ad proximum; 
si t>rdinat ad proximum, sic ponitur justitia; si au^ 
tem ordinat ad seipsum, hoc contingit tripliciter, 
quia vel secundum partem intellectivam seu ratio- 
nalem, etsic ponitur prudentia; vel secundum par- 
tem concupiscibilem, et sic ponitur temperantia; vel 
secundum partem iriscibilem, et sic ponitur forti- 
tudo. Et accipiuntur hic irascibile et concupiscibile 
prout sunt in appetitu rationali. 

Quantum ad quartum Articulumy 

dicunt aliqui quod virtutes morales non ponuntur 
in voluntate, sed sunt subjective in appetitu sensi- 
tivoy quod probant sic: Habitus virtuosus ponitur 
in potentia ad hoc ut determinet potentiam ad 
bonum simpliciter; sed voluntas est per se deter- 
minata ad bonum simpliciter, cum ei hoc ostenditur 
ab intellectu ; ergo virtus non ponitur in voluntate 



220 LiB. in Sententiarum 

quia superflueret. — Prceterea, medium quod est 
virtus ibi ponitur subjective ubi sunt passiones et 
extremitates vitiosae; sed passiones sunt in appetitu 
sensitivo ; ergo, etc. — Confirmatur, quia ibi appo- 
nitur medicina ubi est infirmitas vitiorum ; sed illae 
sunt in appetititu sensitivo ; ergo. — Prceterea, si vir- 
tus moralis ponitur subjective in voluntate vel in parte 
rationis, sequitur quod cum ista sint in Angelo, 
quod Angelus potest acquirere virtutes morales, 
cujus contrarium dicit Philosophus 4. Ethic, qui 
removet a diis virtutes morales. 

Cojitra istam opinionem arguitur per tres ra- 
tiones factas ad principale de habitu electivo et de 
objecto virtutis et de actu laudabili. 

Prceterea, Augustinus de moribus Ecclesice dicit 
quod virtutes morales non sunt nisi amores ordi- 
nati; sed amores ordinati sunt in voluntate; ergo, 
etc. Idem ponit Augustinus 14, de Civ. Dei diffuse 
pertractans illud. 

PrcBterea^ in statu innocentiae, secundum Magi- 
strum, Adam habuisset virtutes morales, et tunc 
tamen non fuissent in appetitu sensitivo, quia nulla 
fuisset rebellio virium sensitivarum ad rationem. 

Prceterea, rationes opinionis non valent, imo 
prima ratio trahitur ad oppositum quadrupliciter. : 
Primo sic : potentia quae est indeterminata ad op- 
posita, puta ad virtutem et vitium, oportet quod 
determinetur per habitum ; sed voluntas est inde- 
terminata ad virtutem et ad vitium ; ergo oportet 
ut determinetur per habitum. Secundo sic : illa po 
tentia quae patitur difficultatem, indiget habitu ad 



DlSTINCT. XXXIII QUiEST. I 221 

hoc ut facilitetur; sed voluntas est hujusmodi ; 
ergo, etc. Tertio sic : voluntas non est magis de- 
terminata quam intellectus nec minus determina- 
bilis; sed in intellectu ponuntur virtutes intellec- 
tuales; ergo in voluntate ponuntur virtutes morales» 
Quarto sic: voluntas habet habitum ad diligendum, 
puta charitatem ; sed ista est determinata ad dili- 
gibilia sicut ad alia ; ergo. 

Secunda etiam ratio trahitur ad oppositum, quia 
ubi sunt passiones et extremitates, ibi ponitur vir- 
tus quod est medium ; sed secundum Augustinum 
14, de civ. Dei, passiones sunt in voluntate ; ergo. 

Ad tertiam autem rationem dicitur dupliciter : 
primo concedendo consequenti^m ; quia si Deus 
crearet Angelum nudum in puris naturalibus, ita 
quod non haberet virtutes morales, ipse potest tales 
virtutes acquirere ex multis electionibus, non qui- 
dem quod essent sibi inexistentes circa passiones 
in appetitu sensitivo, sed tantum circa passiones in 
universali ostensas per inteilectum, Alitcr potest dici 
negando coftsequentiam. Dato enim quod Angelus 
habeat in voluntate virtutes, et tales virtutes sunt 
in voluntate subjective sive in appetitu rationali, 
non propter hoc oportet concedere quod Angelus 
potest acquirere tales virtutes morales, scilicet quia 
virtus est circa bonum difficile, tale autem bonum 
non est difficile alicui nisi habenti appetitum sen- 
sitivum qui natus est moveri in oppositum ilHus 
boni ; ergo qui non habet appetitum sensitivum 
non potest acquirere virtutes morales, et quia An- 
geli non habent appetitum, ideo non possunt ac- 



222 LlB. III SENfTENTIARUM 

quirere virtutes morales quamvis ponantur in vo 
luntate. 

Dicitur ergo ad qucestionem, quod virtutes 
morales sunt in parte rationali, ubi notat quidam, 
Bcilicet Bonaventura, quod rationale accipitur duo- 
bus modis. Uno modo ut distinguitur contra po- 
tentiam semitivam, et sic omnes virtutes sunt in 
parte rationali. Alio modo, prout distinguitur con- 
tra potentiam volitivam, et sic in parte rationali 
ponitur tantum prudentia. Ceterae autem virtutesj 
scilicet justitia, temperantia, et fortitudo ponuntur 
in voluntate. Est autem notandum propter aucto- 
ritatem Philosophi qui videtur dicere contrarium, 
quod licet virtutes ^morales ponantur in voluntate 
modo praeexposito, tamen voluntas potest imperare 
appetitui sensitivo moderando passiones ejus circa 
fugienda vel prosequenda. Et ex his actibus potest 
derelinqui et generari quidam habitus, qui potest 
dici virtus, non quidem virtus ut est habitus elec- 
tivus, ut hic loquimur ; sed in quantum est habitus 
inclinativHS ad ea quae sunt consona rectae rationi. 
Et ex hoc dico quod omnes auctoritates quae po- 
nunt . virtutes in appetitu sensitivo, loquuntur de 
habitu ultimo modo sumpto, de quo nihil ad pro- 
positum ; et per hoc patet ad argunienta prin 
cipalia. 

Ad tertiuin principale scilicet de irascibili et 
concupiscibili dico quod irascibile et concupiscibile 
non solum sunt in appetitu sensitivo, sed etiam 
Bunt in voluntate. 



Distinctio XXXIV et XXXV. 

Nunc de septem donis... 

Circa Distinct. J4, et jj. qtuBritnr: 

Qu^STIO I. 
Utmm dona Spiritius Saneti dlfferant a Tlrtntibns. 

Et videtur quod non, quia Gregorius pertrac- 
tans lUud Job : Nati sunt ei fiHi septem, dicit quod 
cum Spiritus Sanctus fecundat mentem, nascuntur 
in ea septem virtutes, scilicet: sapientia, intellectus 
consilium, fortitudo, scientia, pietas et spiritus ti- 
moris Domini ; ergo, secundum Gregorium, dona 
sunt virtutes. 

2. Praeterea, cuicunque competit definitio et de- 
finitum ; sed definitio virtutis competit donis ; ergo 
dona sunt virtutes. Probatio minoris: Virtus, secun- 
dum Augustinum, est bona qualitas mentis qua 
recte vivitur ; sed haec definitio convenit donis ; 
ergo. 

Contra. Gregorius in MoraL super illud Job : 
Nati sunt ei septem filii et tres filiae, dicit quod 
septem filii sunt septem dona Spiritus Sancti, tres 
autem filiae sunt virtutes ; ergo virtutes differunt a 
donis sicut filii a filiabus. — Prcetereay quae non 
habent easdem differentias divisivas non sunt idem ; 



224 LlB. II SeNTE»VT1ARUM ^ 

sed dona et virtutes non habent easdem differentias 
divisivas, quia virtutes per morales et theologicas, 
dona autem non ; ergo. — Prcstereay timor non 
est virtus, ex j, Ethic, ; sed timor Domini est 
donum; ergo virtus et donum non sunt idem. 

Respondeo. In ista quaestione sunt duo vi- 
denda. Primo, quae et quot sunt dona Spiritus Sancti. 
SecundOy si dona et virtutes differunt. 

Quantum ad primum dico quod septem 
sunt dona Spiritus Sancti, videh'cet donum sapien- 
tiae, scientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, pieta- 
tis et timoris Domini, unde Isaias ii.: requiescet 
super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et in- 
tellectus, etc. — Item Gregorius /// MoraL dicit quod 
per septem filios Job intelliguntur septem dona Spi- 
ritus Sancti. — Item Glossa Isaice dicit quod per 
septem mulieres, quae apprehenderunt virum unum, 
intelliguntur septem dona Spiritus Sancti. 

Si autem quceratur sufficientia horum donorum, 
assignatur a quibusdam talis: Tot sunt dona Spi- 
ritus Sancti quot sunt vitia capitalia, quia per illa 
vitia excluduntur ; sed vitia principalia sunt septem ; 
ergo similiter dona Spiritus Sancti ertmt septem. 
Et ordinantur sic : Sapientia est contra luxuriam ; 
scientia contra iram, quia ira habet execrare ; in- 
tellectus est contra gulam ; consilium est contra ava- 
ritiam; fortitudo contra accidiam; pietas contrain- 
vidiam; timor Domini contra superbiam. 

Gregorius tamen in Moralibtis aliter ordinat di- 
cens quod sapientia est contra stultitiam ; intellectus 



DiSTlNCT. XXXIV et XXXV Qu.est. I 225 

contra ebrietatem ; consilium contra praecipitationem; 
fortitudo contra pusillanimitatem ; scientia contra 
ignorantiam; pietas contra duritiam ; timor Domini 
contra superbiam. 

Alii autem assignant istam sufficientiam stc: 
Dona sunt ad expedite perveniendum ad ultimum 
finem. Hoc autem potest esse dupliciter, quia aut 
expediunt contra malum, aut ad bonum. Si primo 
ntodo^ sic est donum timoris. Si secundo ntodoy 
hoc potest esse dupliciter, quia aut expediunt sive 
promovent ad bonum quod est finis, vel ad bonum 
quod est ad finem. Si primo modo hoc contingit 
dupliciter, quia vel promovent per modum videntis, 
et sic ponitur donum intellectus, vel per modum 
gustantis et sic ponitur donum sapientiae. Si autem 
promovent ad bonum quod est ad finem, hoccon- 
tingit dupliciter, quia illud bonum vel est supere- 
rogationis, vel necessxtatis. Si supererogationis, hoc 
contingit dupliciter, quia dohum ad illud bonum 
aut se habet per modum dirigentis, et sic ponitur 
donum consilii; aut se habet per modum exequen- 
tis, et sic ponitur donum fortitudinis. Si autem po- 
natur illud donum esse necessitatis, hoc etiam con- 
tingit dupliciter, quia donum respectu illius boni 
aut se habet per modum regulantiSy et sic ponitur 
donum scientiae; aut sehabet per modum excquen- 
tis, et sic ponitur donum pietatis. 

Quantum ad aecundtim Artieulum 

sunt quatuor modi dicendi. Unus Henrici Quodl. 
4' 9' 33' ^^ dicit quod sicut circa delectationes 

is 



226 LlB. III Sententiarum 

vitiosas contingit aliquem tripliciter se habere, sci- 
licet modo hmnanOy modo superhumano, et modo 
inhumanOy ita similiter circa tristitias contingit 
aliquem tripliciter se habere : primo, modo humano 
ut quando circumstantiis debitis sustinet terribih'a; 
secundo, modo superhumano ut quando sustinet 
terribile cum gaudio sicut fuit in martyribus ; tertio, 
modo inhumano et quasi divino quando non solum 
sustinet terribilia, sed etiam gaudenter appetit, sicut 
Paulus dicebat : cupio dissolvi et esse cum Christo. 
Dicendum ergo ad propositum quod virtutes, dona 
et beatitudines diflferunt, quia virtutes perficiunt 
hominem modo humano, dona autem modo su- 
perhumano; sed beatitudines perficiunt modo in- 
humano et divino. 

Contra hoc objicitur sic, secundum Augustinum : 
charitas est virtus excellentissima, et etiam secun- 
dum Apostolum; si tradidero corpus meura ita ut 
ardeam (quod tamen est superhumanum, immo 
etiam inhumanum) charitatem autem non habeam, 
nihil sum et nihil mihi prodest; ergo dona non 
dififerunt a virtutibus per hoc quod perficiunt modo 
superhumano, cum charitas sit donum excellentis- 
simum in perficiendo. 

Alius est modus dicendi Thomae /. secunda 
g. 68, art. i. quod virtutes dicuntur quae perfi- 
ciunt appetitum in quantum movetur a ratione 
recta; dona autem dicuntur quae perficiunt appe- 
titum in quantum movetur a Spiritu Sancto vel 
a Deo. 

Contra opinionem istam objicitur, quia printum 



DiSTlNCT. XXXIV et XXXV QVMST. II 227 

dictum supponit falsum, scilicet quod ratio movcft 
appetitum, cujus contrarium ostensum fuit Lib. 2, 
d. j8. q. 2. nam ibi ostensum est quod voluntas 
potest se movere contra judicium rationis. 

Praeterea, contra secundum dictum de donis, ar- 
guitur sic : charitas habet imperare actibus omniunl 
virtutum; ergo virtutes habent moveri per chari* 
tatem; ergo non est necessaria spiritualis motio 
Spiritus Sancti. 

Praeterea, virtutes theologicae sunt perfectiorei 
quam moraies ; sed virtutes morales cum potentia 
in qua sunt, suflliciunt ad eliciendum actus suos sine 
aliquo alio : ergo in virtutibus theologicis non est 
necessaria spiritualis motio Spiritus Sancti. 

Alius esi modus dicendi antiquorum, quod 
virtutes et dona et beatitudines differunt per hoc 
quod per virtutes contingit perfecte agere, per dona 
autem perfectius, sed per beatitudines expedite. 

Contra hoc objicitur, quia eadem virtute operor 
et expedite operor, quia virtus est perfectio haben- 
tis, et opus ejus bonum seu perfectum reddit ex 2, 
Ethic, ; ergo illa non est sufficiens differentia inter 
virtutes et dona. — Confirfnatur quia communiter 
attribuuntur quatuor conditiones habitui, scilicet 
quod est illud quo habens operatur faciliter, delec- 
tabiliter, expedite et prompte. 

. Quartus modus dicendi est aliquorum mo- 
dernorum qui consistit in tribus conclusionibus. 

Prima est quod inter virtutes et dona non est 
distinctio realis, quia nulla pluralitas vel distinctio 
est ponenda sine necessitate ;• sed hic nulla est ne- 



228 LlB. III Sententiarum 

cessitas ad ponendum distinctionem realem inter 
dona et virtutes ; ergo. Probatio minorisy quia sicut 
ad omnem actum humanum sufficiunt virtutes hu- 
manse sine aliquo alio adveniente, ita ad omnem 
actum supernaturalem sufficiunt virtutes theologicae; 
ergo non oportet ponere dona habitus realiter di- 
stinctos a virtutibus theologicis. 

Secunda conclusio est quod dona et virtutes 
distinguuntur quantum ad respectus, quia dona di- 
cuntur per comparationem ad principium, inquan- 
tum scilicet sunt a Deo ; sed dicuntur virtutes, in- 
quantum scilicet perficiunt subjectum in ordine ad 
actum. Sed restat dubium: si dona et virtutes sunt 
idem, quomodo se habent ad invicem ? Et est di- 
cendum, secundum istam viam, quod tria dona 
sunt idem cum tribus virtutibus theologicis, scilicet 
intellectus, sapientia et scientia sunt idem quod fides, 
spes et charitas. Alia autem quatuor dona sunt 
idem cum quatuor virtutibus cardinalibus, quia do- 
num pietatis reducitur ad justitiam ; donum auteoi 
timoris Domini reducitur ad temperantiam ; donum 
autem fortitudinis est constantia sive fortitudo; do- 
num autem consilii est prudentia. 

Si teneatur ista opinio potest responderi ad 
argumenta facta ad secundam partem qusestionis. 

Ad primunt dicendum quod si accipiantur tres 
virtutes tantum et septem dona, tunc est bene diffe- 
rentia inter dona et virtutes, et ponunt in numenim» 
et sic accipit Gregorius. Si autem accipiantur septem 
virtutes et septem dona, tunc non habent diflferentiam 
realem, ut dictum est. 



DiSTiNCT. XXXrV et XXXV QUiEST. I 229 

Ad secundum, de differentus divisivis, est neganda 
tninory quia, ut patet ex dictis, tria dona sunt idem 
cum tribus virtutibus theologtcis, et quatuor dona 
cum quatuor virtutibus cardinalibus. 

Ad tertium dicendum quod accipiendo donum 
timoris Domini, illa bene est virtus, et de illa non 
loquttur Aristoteles in Ethic; loquitur enim ibi de 
aliis timoribus. 

Si autem ista quarta opinio non placet, et 
ponatur realis differentia inter virtutes et dona, potest 
dici ad primum in contrarium quod nomen virtutis 
et 4ont aliquando accipitur communiter, et sic virtutes 
dicuntur dona, et dona virtutes, et sic accipit Grego- 
rius. Aliquando accipitur proprie, et sic quemadmo- 
dum virtutes et dona distinguuntur secundum rem, 
ita etiam distinguuntur secundum nomen. 

Ad secundum dicendum quod illa non est pro- 
pria definitio virtutis, sed est quaedam notificatio 
communis, ideo potest dici tam de virtutibus quam 
de donis. 



Distinctio XXXVI. 

Solet etiam qudBri.... 
Circa istam Dist j6, qucsritur, 

QUiESTIO I. 

Utrnm Tirtntes morales slnt eonnexie. 

Et videtur quod non, quia aliquis potest esse 
inclinatus ad actum unius virtutis et non ad actum 
alterius; ergo potest acquirere virtutem ad cujus 
actum naturaliter inclinatur et non ad alteram. 

2. Praeterea, dato quod naturaliter inclinetur ad 
plures virtutes, tamen potest exercitari circa materiam 
unius virtutis et non circa materiam alterius, puta 
circa materiam fortitudinis, et non circa materiam 
temperantiae ; ergo potest acquirere unam virtutem 
et non aliam, et per consequens virtutes non sunt 
connexae. In oppositum est Gregorius 2. Moralium 
dicens: Quisquis una virtute pollere creditur, tunc 
veraciter pollet cum vitiis, circa aliam partem non 
subjacet. Et Lib, ig, ibidem c. 3. dicit quod una 
virtus sine alia non est virtus. 

3. Praeterea, Commentator super 6, Ethic. in 
principio : non existente temperantia qualiter esset 
justitia. Et idem dicit glossa ApocaL super illud: 
Civitas in quadro posita erat. 



DlSTINCT. XXXVI QUiCST. I 231 

Respondeo. In ista quaestione tria sunt videnda. 
PrimOy an virtutes morales sint connexae inter se. 
Secundo, si sint connexae cum prudentia. Tertio si 
sunt connexae cum virtutibus theologicis. 

Quantum ad primumy est opinio Thomse 
/. 2, q. 6j. a. I. quod virtutes morales possunt 
accipi vel quantum ad esse imperfectum, vel quan- 
tum ad esse perfectum. Primo quidem modo non 
sunt connexae, et una sine altera haberi potest. Sc- 
cundo modo sunt connexae ita quod una quantum 
ad esse perfectum non potest haberi sine aliis. Et 
ista conclusio probatur ab aliis qui sequuntur ipsum, 
sic: virtus perfecta non compatitur secundum ali- 
quam obliquitatem, quia habentem perficit, et opus 
ejus bonum redit ex j, Ethic. ; sed si virtutes non 
essent connexae, virtus compararetur secundum 
obliquitatem ; ergo. Minor probatur, quia si essct 
vitium cum una virtute, tunc obliquaretur potentia. 
Exemplum de casto et avaro qui non faceret contra 
castitatem propter avaritiam pecuniae. 

Prcetereay virtus est principium oparandi dele- 
ctabiliter ex 7. Ethic. ; sed si aliquis haberet unam 
virtutem et non aliam aliquando opcraretiir cum 
tristitia; ergo habens unam virtutem habet omnes. 
Minor patet in avaro et casto, quia si avarus ct 
castus contineat propter virtutem castitatis, tunc 
hoc erit cum tristitia propter amorem pecuniae. 

Praterea, omnis finis seu virtus ducit ad finem 
debitum; sed una virtus non perducit ad finem 
debitum, scilicet ad beatitudincm sine alia ; ergo. 



232 LlB. III SENTENriARUM 

Prcsterea, justus est qui caret omni malo; sed 
nullus caret omni malo nisi habeat omnes virtutes ; 
ergo virtutes sunt connexae inter se. 

PrcBterea , confirmatur hoc per auctoritates 
Sanctorum, quarum una est Gregorii in Moralibus. 
AHa est glossa in ApocaL sicut fuit argutum ad 
principale. 

Contra istam opinionem objicitur sic: vir- 
tutes non necessario sunt connexae in esse imper- 
fecto; ergo nec in esse perfecto. Antecedens con- 
ceditur ab eis. Consequentia probatur sic: sicut 
virtutes in esse imperfecto acquiruntur ex actibus, 
ita etiam in esse perfecto; ergo sicut potest se 
exercere in actibus usque ad gradum virtutis in 
esse imperfecto, ita potest se exercere in aliis acti- 
bus usque ad gradum perfectum; ergo si non sunt 
connexae in gradu imperfecto sequitur quod non 
;iecessario sint connexae in gradu perfecto. Et hoc 
ideo, ut dictum est, quia potest se exercere in 
actibus circa materiam unius virtutis non exercendo 
se circa materiam alterius virtutis. 

Respondetur quod bene potest se exercere circa 
materiam unius virtutis in re, non exercendo se circa 
materiam alterius virtutis: tamen in conceptUy de 
necessitate habet materiam alterius virtutis, et sic 
non exercitat se circa materiam unius virtutis quin 
etiam exercitet se circa materiam alterius virtutis. 
Et hoc non valet, quia possibile est, sicut experi- 
mur, quod aliquis non habeat materiam alicujus vir- 
tutis nec in re nec in conceptu. Et praeterea, cum 
materiae sint diversae, et voluntas sitlibera, nonvi- 



DlSTINCT. XXXVI QUiEST. I 233 

detur ratio quare non possit se exercere vel exer- 
citare circa unam materiam et non circa aliam. 

Praeterea, virtus est habitus electivus immediate 
existens determinata recta ratione ex 2, Ethic, ; sed 
talis determinatio et conformitas potest esse circa 
materiam unius virtutis absque omne dictamine 
recto circa materiam alterius virtutis ; ergo. 

Praeterea, inconveniens est quod duae virtutes 
sint sibi invicem causae essendi, quia tunc esset cir- 
culatio in causis, quod est inconveniens, secundum 
Philosophum in Post.\ sed si virtutes essent con- 
nexas, ut ponit prima opinio, tunc essent sibi in- 
vicem causae essendi ; ergo. Probatio niinoris : 
nam si fortitudo non esset perfecta nisi quia con- 
comitatur eam temperantia, et similiter temperantia 
non esset perfecta nisi quia concomitatur eam 
fortitudo; ergo temperantia est causa essendi for- 
titudinem, et fortitudo est causa essendi temperan- 
tiam. 

Praeterea, in virtutibus moralibus major videtur 
connexio inter species ejusdem generis quam inter 
duo genera, et hoc ideo quia materiae specierum 
ejusdem generis sunt magis connexae quam spe- 
cies duorum generum ; sed species ejusdem generis 
virtutis non sunt connexae, puta virginitas et ca- 
stitas conjugalis; ergo. 

Ultimo arguitur sic: virtus est perfectio homi- 
nis partialis non totalis, alias sufficeret una virtus 
nioralis; sed quando sunt plures perfectiones par- 
tiales alicujus, illud potest esse perfectum in summo 
-secimduni unam perfectionem^ non obstante quod 



234 LlB. III Sententiarum 

careat alia perfectione; ergo aliquts potest habere 
unam virtutem in summo, dato quod non habeat 
alias. Minor declaratur in exemplo : nam visus et 
auditus sunt perfectiones hominis partiales, et po- 
test homo perfecte habere sensum visus absque eo 
quod habeat sensum auditus. 

Dicitur ergo ad qucestionem aliter, quod 
virtutes morales possunt accipi vel quantum ad 
esse vel quantum ad conservari. Quantum ad esse 
quidem, non necessario sunt connexae, ut patet per 
argumenta contra praecedentem opinionem. Quan- 
tum autem ad conservari, sic se habent quod una 
virtus non diu durat sine alia. 

Ad primum autem alterius opinionis est di- 
cendum, quod virtus, aut accipitur secundum se, 
aut non in comparatione ad potentiam. Primo modo 
non compatitur secum aliquam obliquitatem, se- 
cundo vero modo potest esse obliquitas in potentia 
per accidens, quia non ratione virtutis quam ha- 
bet, sed ratione alterius virtutis qua privatur seu 
quam non habet. 

Ad secundum dicendum est eodem modo ; nam 
virtus est principium operandi delectabiliter, quan- 
tum est de se. Si autem non operatur delectabiliter, 
hoc non est ratione sui sed per acccidens, quia 
caretur aliqua virtute. 

Ad tertium dicendum quod ly omne potest ac- 
cipi distribtUive aut collectivc, Si primo modo, major 
est falsa, quia non omnis, idest non quaelibet virtus, 
per se ducit ad ultimum finem. Si autem acci- 
piatur alio modo tunc major est vera, sed non est 



DiSTiNCT. XXXVI et QUiBST. I 235 

contra me, quia habet talem sensum : omnis virtus» 
idest omnes virtutes, simul sumptse, perducunt ad 
ultimum finem. Vel est dicendum quod finis ^'ir- 
tutis est duplex scilicet proprius et communis qui 
est beatitudo vel felicitas. Nunc autem omnis virtua 
ducit ad finem proprium, sed non quaelibet virtus 
per se ad ultimum finem quae est felicitas. 

Ad quartum^ cum dicitur quod justus caret 
omni malo, dicendum quod justitia aliquando su- 
mitur pro omni perfectione^ et tunc includit omnes 
virtutes, ut patet /. Ethic, ; aliquando autem dicit 
"uirtuiem specialem, et tunc non oportet quod in- 
cludat omnem virtutem, nec quod creato omni 
malo, sicut patet in quibusdam principibus, qui 
servant justitiam specialem, et tamen in quibusdam 
sunt incontinentes. 

Ad auctoritates autem Gregorii et Glossae, di- 
citur quod loquuntur de virtutibus prout sunt 
principia merendi, et hoc modo una virtus moralis 
non est sine alia ; non autem loquuntur de virtu- 
tibus secundum se, ut sunt principia actuum mo- 
ralium. 

Quantum ad secundum Articulum^ 

oportet primo videre si est una prudentia omnium 
virtutum moralium, an si quaelibet virtus moralis 
habeat propriam prudentiam adjunctam. Sccundo, 
<^x>rtet videre si virtutes morales sint annexae cum 
pnidentia. 

Quantum ad primum est una opinio quod 
omnium virtutum moralium est una prudentia, quia 



236 LiB. III Sententiarum 

^d hoc quod habitus sit unus secundum speciem, 
sufficft habere unum objectum formale; sed omnis 
prudentia habet unum objectum formale, scilicet 
bonum operabile; ergo est tantum una prudentia* 

Alia opinio dicit quod sunt distinctae prudentiae 
respectu distinctarum virtutum, quia sicut se habet 
ars respectu omnium artificialium, ita se habet pru- 
dentia respectu omnium agibilium, sed non est una 
ars respectu omnium artificialium ; ergo non est 
una prudentia respectu omnium agibilium. 

Praeterea, quando generatur virtus moralis po- 
test generari prudentia ; sed una virtus potest ge- 
nerari sine alia; ergo una prudentia sine alia, et 
per consequens sunt distinctae prudentiae. Et confir- 
matur hoc experimento, quia aliqui habent pruden- 
tiam in una virtute et non in alia, sicut patet in 
viris religiosis qui sunt prudentes circa continentiam, 
et tamen non sunt prudentes in rebus bellicis. Di- 
citur ergo quod in virtutibus possumus attendere 
duplicem unitatem, scilicet unitatem secundum spe- 
ciem, et unitatem secundum ordinem, Quantum ad 
unitatem secundum speciem sunt plures et distinctae 
prudentiae. Quantum ad unitatem secundum ordi" 
nemy sic conceditur quod sit una prudentia, sicut 
etiam dicimus quod scientia est una unitate ordinis, 
in qua tamen sunt plures conclusiones et habitus 
specifice distincti. 

Praeterea, ratio opinionis non valet, quia seque- 
retur quod omnes virtutes essent una virtus secun- 
dum speciem, quia objectum omnium virtutum est 



DlSTINCT. XXXVI QUiEST. I 237 

bonum agibile, et ha!C est una ratio formalis in 
objecto. 

Quantum ad secundum, dicit una opinio 
quod virtutes sunt annexae cum prudentia, quia 
virtus est habitus electivus determinatus a recta ra- 
tione ex 2. Ethic, ; sed recta ratio non est sine 
prudentia ; ergo virtutes sunt annexae cum pru- 
dentia. Tertio dicit quod prudentia est annexa cum 
virtutibus moralibus, quia prudentia est recta ratio 
confesse, idest conformiter se habens appetitui recto, 
ex 6, Ethic. ; sed appetitus non est rectus sine vir- 
tute morali ; ergo. Aliis videtur quod non oporteat, 
quia possibile est quod aliquis abstineat propter 
malum finem ex conscientia erronea, et tunc talis 
habitus qui generatur ex illis actibus non est vir- 
tus, quia non est conformis rectae rationi. Sed po- 
natur quod dimittat errorem, tunc iste habitus 
erit virtus, et tamen non erit habitus prudentiae. 
In toto isto Articulo accipiatur quod plus placet. 

Quantum adtertium Articulum prin- 
dpalem dico quod virtutes morales possunt du- 
pliciter accipi. Uno modo quantum ad esse meri- 
toriufHy et sic necessario sunt connexae cum virtu- 
tibus theologicis, quia charitas est principium actus 
meritorii, charitas autem praesupponit fidem et 
spem. Alio modo possunt accipi virtutes morales 
quantum ad esse proprium et intrinseciimy scilicet 
inquantum tales habitus, et sic non sunt connexae 
cum theologicis. Et hoc probatur, quia sicut esse 
naturale potest esse et manere sine esse supernatu- 



238 LiB. III Sententiarum 

rali, ita perfectiones in esse naturali possunt manere 
sine perfectionibus in esse supernaturali ; sed vir- 
tutes morales perficiunt naturaliter, theologicae au- 
tera supernaturaliter ; ergo illae possunt esse sine 
istis, et per consequens non sunt connexae. 

Praeterea, ad generationem virtutum moralium 
sufficiunt cognitio veri et dilectio boni ; sed illa 
possunt haberi sine virtutibus theologicis ; ergo vir- 
tutes morales possunt Qsse sine theologicis. 

Ad duo argumenta principalia, patet quod 
non concludunt contra me, quia concludunt pro 
opinione recitata in /. Artic, 

Ad auctoritates autem in contrarium, responsum 
est in fine /. Articuli. 




Distinctio XXXVII 
et XXXVIII 

8ed jam distributio Decalogi... 

Circa istam Dist, jj. et sequentem^ quceritur 
primo : 

QUiBSTIO I. 

UtniBi omiila pneeepta Beealogri siiit de legre natur». 

Et vjdetur quod non, quia in his quae sunt a 
lege naturae, non cadit dispensatio, etiam apud 
Deum ; sed in aliquibus praeceptis Decalogi Deus 
dispensat; ergo non omnia praecepta Decalogi sunt 
de lege naturae. Major patet, quia quae sunt de 
lege naturae, vel sunt principia necessaria nota ex 
terminis, vel sunt conclusiones quae necessario se- 
quuntur ex illis principiis, et per consequens in 
eis non cadit dispensatio. Probatur minor in duobus 
casibus. Primo, quando Deus praecepit Abrahae ut 
immolaret Alium suum, quod erat contra illud prae- 
ceptum : non occides. Secnndo, quando Deus prae- 
cepit filiis Israel ut acciperent ab ^Egyptiis vasa 
aurea et argentea, quod est contra illud praeceptum : 
non furtum facies. 

Contra, In decretis dicitur Dist, /. Jus naturale 
est quod continetur in lege et Evangelio. 

Respondeo. In ista quaestlone sunt tria videnda. 



^40 LiB. III Sententiarum 

Primo, quae et quot sunt praecepta Decalogi. Se- 
cundo, qualiter praecepta Decalogi erant distincta 
in tabulis. Tertio^ si omnia praecepta Decalogi sint 
de lege naturae. 

Quantum ad primum dico quod prae- 
cepta Decalogi sunt decem, quorum ratio et suffi- 
cientia sic accipitur: nam sicut legislator ad duo 
principaliter intendit, primo ut subditi ordinentur 
ad principem, secundo ut ordinentur ad se invicem, 
consimiliter praecepta Decalogi aut ordinantur ad 
Deum, aut ad proximum. Si ordinantur ad Deum 
hoc potest esse tripliciter quia aut ordinantur ad 
Deum in corde^ aut in orCy aut in opere, Si in corde, 
tunc habetur illud praeceptum: non habebis deos 
alienos. Si in ore, tunc habetur illud praeceptum: 
non assumes nomen Dei tui in vanum. Si in opere, 
tunc habetur illud praeceptum: memento ut diem 
sabbati sanctifices. Vel possunt distingui ista tria 
praecepta secundum Magistrum sic: primum prae- 
ceptum pertinet ad Patrem in quo est auctoritas. 
Secundum ad Filium in quo est aequalitas. Ter- 
tium ad Spiritum Sanctum in quo est utriusque 
communitas. Si autem praecepta ordinant homineni 
ad proximum, hoc potest esse dupliciter quia vel 
per exhibitionem beneficii, vel propter fugam no- 
cumenti, Si primo modo tunc ponitur hoc prae- 
ceptum : honora patrem tuum et matrem tuam. Si 
secundo modo, hoc potest esse tripliciter; vel quia 
est contra nocumentum operis, vel contra nocu- 
mentum oris, vel contra nocumentum cordis. Si 



Dktinct. XXXVII et XXXVIII Qvmst. I 241 

praeceptum est contra nocumentum operis, hoc 
CDntingit tripliciter, quia vel est contra nocumentum 
operis in propriam personam proximi. tunc datur 
hoc praeceptum: non occides. Vel est contra no- 
cumentum operis in personam conjunctam^ et tunc 
datur hoc praeceptum: non moechaberis. Vel est 
contra nocumentum operis in re utili, tunc datur 
illud praeceptum : non furtum facies. Si autem prae- 
ceptum ordinat hominem ad proximum contra no- 
cumentum oris, tunc datur hoc praeceptum: non 
falsum testimonium dices. Si autem praeceptum 
ordinat hominem ad proximum contra nocumentum 
cordis, hoc contingit dupliciter sicut sunt duo quae 
possunt corde concupisci, puta res delectabilis vel 
res utilis, Si est res delectabilis datur hoc prae- 
ceptum: non concupiscas uxorem proximi tui. Si 
autem est res utilis datur hoc praeceptum : non 
concupiscas res proximi tui, non servum, non an- 
cillam, etc. 

Quanfum ad semindum Articulum 

sunt tres modi dicendi. Unus Josephi qui dicit quod 
quinque praecepta erant in prima tabula et quinque 
in secunda. Alius modus dicendi est Origenis qui 
dicit quod quatuor praecepta erant in prima tabula 
et sex in secunda. Tertius modus diccndi est Au- 
gustini qui dicit quod tria prascepta crant in prima 
tabula scilicet : non habebis dcos alienos, non assu- 
mes nomen Dei tui in vanum et mcmcnto ut diem 
sibbati sanctifices. Reliqua autem septcm erant in 



16 



242 LiB. III Sententiarum 

secunda tabula, et hic modus Augustini commu- 
niter a Doctoribus tenetur. 

Quantum ad tertium Artictslum sunt 
duae opiniones. Uua indistincte dicit quod omnia 
praecepta Decalogi sunt de lege naturae, quia omnia 
talia praecepta, aut sunt sicut quaedam principia prac- 
tica nota ex terminis, vel sicut cohclusiones quae 
necessario sequuntur ex illis, et hoc quia omnia 
prajcepta aut sunt impcrata, aut prohibita ; prae- 
cepta autem quae sunt imperata habent bonitatem 
formalem,. praecepta vero prohibita habent in objcc- 
tis malitiam formalem. 

Alia est opinio quae dicit quod aliquid esse de 
lcge naturae potest intelligi dupliciter. Uno modo 
tanquam principia practica nota ex terminis, vel 
tanquam conclusiones necessario sequentes ex illis, 
et haec dicuntur strictissimc esse de lege naturae in 
quibus non cadit dispensatio, quia tunc fieret lici- 
tum illud quod de natura rei et ex se esset illici- 
tum. — Alio modo dicitur aliquid esse de lege 
naturai pro eo quod sunt consona dictamine legis 
naturae, et in eis cadit dispensatio. 

Ad propositum ergo dicitur quod praecepta ta- 
bul?e primae sunt de lcge naturae ad minus duo 
prima, quae sunt negativa, quia de tertio est du- 
bium cum in illo sit dispensatum, quia sanctifica- 
tio sabbati est sccundum ritum Judaeorum, qu:e 
secundum ritum Christianorum hodie noh tenetur, 
quia illa sanctificatio translata est in diem Domi- 



DiSTiNCT. XXXVn et XXXVIII QUiEST. II 243 

nicum. Praecepta autetn secundae tabulae sunt de lege 
naturae secundo modo. 

Ex ISTA OPINIONE patet ad principale, quia 
arguit de praeceptis secundae tabulae in quibus cadit 
dispensatio. 

Ad argitmentnm autem contrarium, dico quod 
Gratianus in decretis loquitur de lege naturae large, 
ut sumitur lex naturae secundo modo, et non stricte. 

QUiliSTIO II. 

Secnndo quceritur : 

Utriim omiie meudaeium sit peeeatum. 

Et videtur quod non, quia mentiri est contra 
mentem ire vel dicere ; sed aliquis potest dicere contra 
mentem, et tamen non peccat; ergo non omne 
mendacium est peccatum. Probatio ininoris : non 
enim est verisimile quod Abraham, exercendo 
praeceptum Domini in immolatione filii, peccaret, 
et tamen dixit contra mentem, quia dixit pueris 
suis; expectate hic, ego autem et puer meus usque 
illuc properantes, revertemur ad vos, et tamen non 
intendebat reverti cum puero quia debebat eum 
immolare. 

Contray in Psal. Perdes omnes qui loquuntur 
mendacium. 

In QU^STIONE sunt duo videnda. Primo, si 
omne mendacium sit peccatum. Secjtndo, si omne 
mendacium sit peccatum mortale. 

Quantum ad primupn^ dico quod omne 



244 LiB- ni Sententiarum 

mendacium est peccatum, quia quicunque facit altert 
quod sibi non vult fieri, peccat; sed qui mentitur 
facit alteri quod sibi non vult fieri; ergo. Minor 
probatur, quia qui facit alteri quod sibi non vult fieri, 
facit contra generale praeceptum de dilectione proxi» 
mi: diliges proximum sicut teipsum. 

Praeterea, quicunque abutitur aliqua re. peccat; 
sed qui mentitur abutitur vocibus seu verbis, quae 
sunt ad signandum interiorem animi conceptum 
uno modo, ut visum est Lib, /. dist.8. q. /.; ergo 
qui mentitur peccat. 

Prasterea, alii probant idem sic: quicunque vadit 
contra primam veritatem, quae est Deus, peccat; 
sed qui mentitur vadit contra primam veritatem ; 
ergo. 

Praeterea, actus transiens super materiam inde* 
bitam est malus; sed mendacium est actus transi- 
ens super materiam indebitam; ergo est malus et 
per consequens peccatum. 

Quanfunt ad secundum Articulum^ 

scilicet si omne mendacium est peccatum cst 
sciendum quod Augustinus in Lib, de mendacio 
ponit octo genera mendaciorum, tamen, sicut po- 
nit Magister /;/ littera, omnia possunt reduci ad 
tria, scilicet ad mendacium officiosnm^ jocosum et 
perniciosum, Dicitur autem mendacium officiosum, 
quando aliquis mentitur pro utilitate alicujus sine 
damno alterius. Dicitur vero mendacium jocosum, 
quando quis recitat historias vel fabulas, in quibus 
recitans non intendit decipere nec audiens decipitur. 



DiSTiNCT. XXXVII et XXXVIII Qu^ST. II 245 

Dicitur autem mendacium perniciosum, quando 
semper laedit. 

Ad propositum ergo dicuntur duae conclusiones. 
Prima est quod mendacium officiosum et jocosum 
non sunt peccata mortalia viris imperfectis, quia 
quod non est contra charitatem Dei vel dilectionem 
proximi non est peccatum mortale ; sed mendacia 
praedicta non sunt contra charitatem vel dilectio- 
nem Dei et proximi; ergo. 

Secunda conclusio est quod mendacium perni- 
ciosym semper est peccatum mortale, quia quod 
est contra charitatem Dei et proximi est peccatum 
mortale ; sed mendacium pernjciosum est hujus- 
modi ; ergo. 

Sed restat hic ununt dubium : si mendacium 
jocosum et officiosum sint peccata mortalia in viris 
perfectis, puta religiosis et praelatis. Et dicunt ali- 
qui quod sic, quia in hoc faciunt statum suum vi- 
lescere ne credatur eis, et per consequens ea quae 
dicuntur ab eis exponuntur derisioni. — Contra hoc 
objicitur, quia quod in uno est veniale, in altero 
non est mortale nisi obligetur ad illud ex voto ; 
sed viri perfecti non obligantur ex voto ad non 
mentiendum jocose ; ergo cum in aliis hoc sit ve- 
niale, eis non erit mortale. 

Ideo dicitur secundum alios, distinguendo de 
persona perfecta, quia est quaedam perfecta in statu 
perfectionis perficiendcB sicut praelatus, et qusedam 
in statu perfectionis acquirendce sicut religiosus. 

De primo potest concedi quod exercendo actus 
qui competunt sibi ratione talis perfectionis et sta- 



246 LlB. III Sententiarum 

tus, puta docere et praedicare, mendacium esset in 
eo peccatum mortale, quia ex hoc auferetur utilitaa 
et soliditas doctrinse quam praedicat, juxta illud 
Augustini ad Hieron, : si ad scripturas sacras ad- 
missa fuerint quaecunque mendacia jocosa, nihil in 
eis remanet soliditatis. — Si autem loquamur de 
persona quae habet statum perfectionis acquirendcs 
non exercefidcB, videtur aliud dicendum, quia talis 
non videtur obligatus plus quam cseteri, nisi ad ea 
quae vovit. Non enim assumpsit statum curae pa- 
storalis, ideo si non exercet actus perfectionis, cu- 
jusmodi est docere et prjEdicare, non videtur pec- 
care mortaliter in mendacio jocoso vel officioso, 
nisi forte propter scandalum, quia imperfecti magis 
possunt scandalizari de mendacio hujus personae, 
quam de mendacio personze communis. 

Ad argumbntum principale dicendum quod 
Abraham non dixit ibi contra mentem, quia sicut 
recitat Josephus in lib, Antiquitatnm : dum Abra- 
ham solus iret cum filio, informavit eum qualiter 
fuerit miraculose conceptus et qualiter eum, si esset 
mortuus, miraculose resuscitaret, et hoc Abraham 
firmissime creditur expectasse, quia non dubitabat 
de promissione Dei in Isaac, unde credebat eum 
miraculose resuscitandum et secum reversurum ad 
pueros suos : sic non dixit aliter quam sentiret in 
mente. 



Distinctio XXXIX. 

Nunc de perjurio videamus... 

Circa istam Dist, j^. qucBritiir : 

QUitSTIO I. 

ntram peijariam sit peceatum mortale. 

Et videtur quod non, quia perjurium non est 
nisi quoddain mendacium ; sed non omne menda- 
cium est peccatum mortale, ut dictum est in prae- 
cedenti quaestione. 

ContrA. Quod fit in contemptum Dei est pec- 
catum mortale ; sed perjurium fit in contemptum 
E>ei ; ergo. 

AD EVIDENTIAM HUJUS QU.liSTIONlS est scien- 
dum quod triplex est juramentum scilicet incautum, 
coactum et dolosum. Dicitur autem juramentum ///- 
cautnm, quando quis jurat de re illicita, puta si 
jurat interficere hominem, et tale quidem juramen- 
tum non obligat ad faciendum. Juramcntum coaC' 
tum dicitur quod fit pr^pter metum, et hoc dupli- 
citer quia vel propter metum qui cadit in con- 
stantem virion, vel per metum qui 7ion cadit in 
constantem virum, De his duobus juramentis hic 



248 LiB. III Sententiarum 

non quaeritur, sed quasritur de juramento et perju- 
rio doloso de quo sunt tria videnda. 

PrimOf si est peccatum. Et dico quod sic, sicut 
potest probari per quatuor rationes factas in prae- 
cedenti qudestione, ad probandum quod mendacium 
sit peccatum. 

Secundo, est videndum si perjurium dolosum 
est peccatum mortale. Et dico quod sic, quia quod 
est contra maximam Dei reverentiam est peccatum 
mortale ; sed perjurium dolosum est hujusmodi ; 
ergo. 

Tertio est videndum quod sit majus peccatum, 
perjurium vel homicidium. Et dicunt aliqui quod 
perjurium, quia peccata contra praecepta primae 
tabulae sunt majora quam peccata quge sunt contra 
praecepta secundae tabulae; sed perjurium est contra 
praeceptum primae tabulae, homididium vero contra 
praecepta secundae tabulae ; ergo perjurium est ma- 
jus peccatum quam homicidium. — Praeterea, pec- 
catum quod commititur in Deum est majus pec- 
catum quam quod commititur in hominem ; sed 
facere perjurium est peccare in Deum, facere autem 
homicidium est peccare in hominem ; ergo. 

Alii tenent quod homicidium est majus, quia 
ubi es£ major libido peccandi, ibi est majus "pec- 
catum; sed in homicidio est major libido pec- 
candi quam in perjurio ; ergo. — Praeterea, ubi 
est major malitia et major contemptus, ibi est 
majus peccatum ; sed in homicidio est major ma- 
litia et major contemptus quam in perjurio; ergo 
homicidium est majus peccatum. 



DiSTiNCT. XXXIX QUiEST. I 249 

Isti respondent ad argumenta alterius opinionis. 
Ad primutn, quando dicitur quod illud est majus 
peccatum quod est contra praeceptum primae tabulae, 
dicendum quod verum est ceteris paribus ; sed si 
cetera non sunt paria, non oportet, quia videmus 
quod aliquis potest peccare venialiter contra prae- 
cepta primae tabulae et potest peccare mortaliter 
contra praecepta secundae tabulae, et hoc propter 
majorem libidinem et malitiam peccandi. 

Ad seciindum potest dici eodem modo, vel po- 
test dici quod major est vera si actus sint ejusdem 
rationis ; sed si actus sint diversarum rationum, 
tunc non oportet, sicut major est offensa occidere 
rusticum quam dicere verbum displicibile principi. 

Ad argumentum principale dicendum quod 
perjurium est mendacium perniciosum, mendacium 
autem perniciosum est peccatum mortale, ut patuit 
supra. 




Distinctio XL. 

Sancta Synodus... 

Circa istam Dist 40, quceritur, 

QUiESTIO I. 

Utram lex nova sit grniTior legre Teterl. 

Et videtur quod sic, quia quod se habet per 
additionem ad aliud, est gravius illo; sed lex nova 
se habet per additionem ad legem veterem ; ergo 
lex nova est gravior veteri lege. Probatio mitwris 
Non enim venit solvere legem, sed adimplere. 

Contra. Matth, 11, Jugum enim meum suave, 
et onus meum leve. 

Ad istam QU/ESTIONEM breviter respondeo quod 
in lege veteri est tria considerare scilicet praecepta 
moralia^ et cerimonialia, et judicialia. Si ergo 
comparemus legem novam ad antiquam quantum 
ad praecepta moralia, sic eadem sunt praeceptahic 
et ibi, in lege tamen nova sunt magis explicita. Si 
autem comparemus legem novam ad antiquam quan- 
tum ad cerimonialia, tunc lex antiqua longe gra- 
vior est, et quantum ad multitudinem, etquantum 
ad difficultatem observandi. Unde •Augustinus ad 
Januarium refert quod Rabbi Moyses numeravit in 
lege sexcenta praecepta: in lege autem nova non 
est sic, quia in ea non sunt nisi septem sacramenta 



DlSTINCT. XL QUiEST. I 2^1 

ad quem etiam non omnes generaliter tenentur, puta 
ad matrimonium vel ad susceptionem ordinum. Si 
autem comparemus legem novam ad legem anti- 
quam penes judicialia, tunc lex nova est levissima 
quia nulla judicialia Christus imponit, licet in quan- 
tum fuerint per alios declarata sint aliqua superad- 
dita. 

Ad argumentum in contrarium, quando di- 
citur quod lex nova se habet per additionem ad 
legem antiquam, si intelligatur de judicialibiis et 
cerimonialibus tunc est falsa. Si autem intelligatur 
quantum ad praecepta moralia, etiam non est ve- 
rum, nisi per additionem intelligas majorem expla- 
nationem; sunt enim praecepta antiqu?e legis ma- 
gis explicita in nova lege, quorum praeceptorum 
adimpletionem nobis concedat Deus Trinus et Unus. 
Amen. 

Explicit Liber tertius. 



INDEX QUJESTIONUM 
Commentarii Fr. Patri de Aqnlla Ord. Mia 

COOMOMBSTO SCOTKLLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 
In tertinm Libram Sententiartun 



Blstinetio t. 

QujEST. I. Utrum Inoamatio sit posaibilis .... 1 

QuxftT. II.. Utmm una persona possit incamarl sine alia . 9 
Qu£8T. III. Utrnm tres personss possint assumere eandem nata- 

ram numero 11 

BlstiiieUo II. 

Qui«!9T. I. Utrum si homo non peooasset Dens inoarnatos fuisset 18 
QuAST. II* Utmm Dens possit assumere naturam rationalem 

quaa non frueretur eo Sl 

QuiBST. III. Utrum Deus possit assumerenaturaai irrationalem 26 

Bistinetio III. 

QujBST. I. Utrum Yirgo beata fuerit oonoepta in pecoato o- 

riginali 81 

QvMST. II. Utrum oorpus Christi faerit formatum subito vel 

in instanti 87 

Distinetio lY. 

QuAST. I. Utrum Virgo beata fuerit aliquid oooperata aotive 

in coDceptione Filii sui 40 

Qu^sT. II. Utrum Christus dioi possit fiiius Spiritus Sancti 44 

Distinetio Y. 

QuAST. I. Utrum natura divina assumpserit vel assumere po- 

tuit naturam humanam 46 

Qu-EST. n. Utrum persona assumere potest personam . . 4d 



Dlstfiietlo TL 

QU.C8T. I. ntnuB in Christo siat plura eue . . . . fi3 

INstiBetio TII. 

QcjErr. I. Utram ista propoaitio sit vera: Deas est homo 68 

QujUT. I. XJtrum h«eo sit vera : Deos est faotns homo. , 68 

Dlstlnetlo THL 

QuJBST. I. Utram plara aocidentia solo namero differentia pos- 

soiit esse simal in eodem subjecto .... 65 
QujBST. n. Utrum in Christo sint duaB filiationes realee . 71 

Distinetio IX. 

QcjMT. I. Utram latria debeatur Christ.o secandam naturam 

hamanam * 78 

Distinetio X. 

Utrum Christus, secandum quod est homo, sit per- 

sona 82 

Utrum Christos sit Filiu^ Dei adoptivas 86 

Distlnetlo XL 

Utram haec sit vera: Christas est oreatura . 89 

Utrum hieo sit vera: Christus inotpit esse . . 98 

DisUnetio XIL 

Utram Christus potuit peccare .... 96 
Utrum Deas potuit aliande assaraere hominem quam 
de genere illias Adse - 99 

Dlstlnetlo XIII. 

Qu^ST. I. Utrum anim» Christi fuerit oollata summa grntia 101 

Dlstinetio XIT. 

QcJMT. I. Utrum intellectus animsB Christi possit omDia vi> 

dere in Verbo, quae videt Verbum .... 107 

QcJEsr. II. Utram aniron Christi novit omnia in proprio ge- 

nere 113 

Dlstinetio XT. 

QuiBST. I. Utrum in anima Christi fu?rit Himul dolor et gaa- 

dinm . . . • • 119 



QUJBST. 


I 


QCJEST. 


n. 


QciEST. 


I. 


QCJCST. 


11. 


Qtjmt. 


I. 


QCJBST. 


n. 



Dlstlnctlo XYI. 

QujcBT. I. Utrum Christas habaerit neoessitatem moriendi. 1S7 
QvMST. n. Utram in potestate animee Christi faerit non mori 

ez Violentia passionis 182 

Dlstinctio XTII. 

Qu^T. I. Utrum in Christo sint daee volant.ates . . ISi 

QujBST. II. Utrum deouerit Christam orare .... 198 

Distinctlo XTIII. 

QujBST. I. Utram Christas meraerit in primo instanti susb 

oonceptionis . . , 141 

Dlstinclio XIX et XX. 

Qu^BST. I. Utram Christus meruit nobis gratiam et gloriam. 149 
QuiBST. II. Utrumfuerit necessarium genushumanam reparari 

per mortem Christi loS 

Distinctio XXI et XXII. 

.QuiKST. I. Utram Corpus Christi faisset putrefactnm si re- 

surreotio non fuis^et acoelcrata .... 157 
QujEST. II. Utrum Christua in triduo fuit homo . . . 161 

Distinctlo XXIII. 

QujKST. I. Quid est fides , 168 

Qu.KHT. II. Utrum necesse sit ponere fidem infusam . . 169 

Distinctio XXIT et XXT. 

Qu.Krr. I. Utrum de oredibilibus revelatis possit aliqais ha- 

bcre simul fidem et soientiam .... 175 

Qu.KST. II. Utrum (xuilibdthabens usum rationis teneatur soire 

et orodere omues artioulos Mei ..." 178 

Distinctio XXTI. 

QUit:8T. I. Utrum spes sit virtus th'eologioa distinota a fide et 

oharitate - • 183 

Dlstinctlo XXTII. 

Qu.«ST. I. Utrum sit aliqua virtus theologioa inolinans ad di- 

ligendum Deum super omnla ...... 190 



Distinetio XXYni et XXU. 

Qcj.saT. I. Utram oharitas sit maxima virtntum . 107 

QcjE«T. II. tJtmm seoundain ordinem oharitAtis magis sint di- 

ligenti parentes quam filii .... 190 

Distittctio XXX et XXXI. 

QvMST. I. Utrum omnia sunt diligenda ex oharitate . 202 

QujBST. II. Utrum charitas remaneat in patria ita quod non 

evaouetur ........ 206 

Distinctio XXXII 

Qu.£8T. I. Utrum Deus diligat omuia sequaliter . • . 211 
QuJBST. II. Utrum Christus magis dilexerit Petrum an Joan- 

nem ^ 218 

Di8tinetio XXXIII. 

Qtjbst. I. Utrum virtutes tuorales sint sabjective in volun- 

tate et in parte ratiooali 216 

Distinetio XXXIT et XXXV. 

QcjMT, I. Utrum dona Spiritus Sancti differant a virtutibus 223 

Distinetio XXXYI. 

Qcjb»r. I. Utram virtutes morales sint oonnexop . . 230 

Di&tinetio XXXVII et XXXVIII. 

QufST. I. Utrum omiia prsecepta Decalogi .sint <le lege na- 

turBB 215) 

Distinctio XXXIX. 

Qu.a»T. I. Utrum perjurinm sit peccatum mortale . 247 

Distinetlo XL. 

QU.SST. I. Utrum lex nova sit gravior lego veteri . , 2o0 



Tip. Editrioe Nloolosio — RECCO — 1907. 



^^ 



FR. PETRI DE AQUILA 

Ordinis Fratrum Minorum 

COGNOMENTO 

SCOTELLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 
COMMENTARIA 

In quatuor Libros Sententiarum ,,^ 
Magistri Petri Lombardi 

Edixa 
A Fr: Cypriano Paolini O. F. M. 

Provincise Corsicae 



TOMUS IV. 
In quartum Sententiarum Librum 




LEVANTI 
Conv. SSmae Annuntiationis 
1909 



Fr. PETRI DE AQUIU 

Ordinis Fratrum Minorum 
COMMENTARIA 

IN QUATUOR LlBROS SENTENTIARUM 



LlB. TV SEXTENTIARrM 



dcfinitio, iino modo accipitur ut exprimit quid pro- 
prie extra animam; alio modo, ut cxprimit unum 
conceptum per se in intellectu, sive ille conceptus 
sit rei extra animam, sive rationis, ut exponeba- 
tur ens rationis in tertia conditione ejus cujus 
est definitio. 

Primo igiiur modo^ Sacramenti non est defi- 
nitio, sed secundo modo, quod patet, quia prima 
conditio non impedit ; est enim Sacramentum ens 
positivum.quod probo tribus propositionibus. 

Prima est illa, quod Deum.possibileestcrearc 
aliquem eflfectum invisibilem pertinentem ad sa- 
lutem, scilicet hominis viatoris. Et ha^c propo- 
sitio patet, supposita omnipotentia Dei, secundum 
omnes Theologos, ut patet Lib. /. dist, 42. 

Sccunda propositio est, quod possibile est 
Deum instituere aliquod signum etiam sensibilc 
ad significandum prsedictum eflfectum. Ista pro- 
positio patct, quia homines possunt instituere 
signa rcmemorativa prsenostica et demonstrativa 
ad significandum suos eflFectus ; ergo multo magis 
Deus. 

Tertia propositio est. quod possibile est 
Dcum determinare se ad cooperandum illi signo 
instituto, ut scquatur eflfectus jam praedictus, nisi 
impediat indispositio hominis suscipientis. lloc 
patet, quia sic csset possibile in nobis, quod ali- 
quis instituens signum effectus sui disponeret se 
semper cooperari signo. nisi impediret ille .cui 
adhiberetur, puta si aliquis instituat, pro signo 
pacis et benevolentiaD, tactum manus vel eleva- 



DrsTixcT. 1 QvM^r. 1 



tionem digiti, potest instituens tale signum deter- 
minare semper se ad cooperandum ad eiFectum 
signatum, nisi indispositio ejus cui signum adhi- 
beretur, impedtret. 

Ex his sequitur illa Conclusio quod infra- 
scripta oratio non est in se falsa : Sacramentum 
est.signum sensibile gratiam Dei vel ejus efFe- 
ctum gratuitum, ex institutione divina efficaciter 
significans. ordinatum ad ' salutem hominis via- 
toris; quia nulla oratio est in se falsa, nisi partes 
ejus ad invicem contradicant, ex 5. Metaph, c. de 
falso ; sed partes pra^dictse orationis ad invicem 
non contradicunt ; igitur non est ' in se falsa, et 
sic non est entis impossibilis vel pure non entis. 

Secunda conditio etiam non impedit quin Sa- 
cramenti sit definitio, quia licet fundamentum 
hujus relationis, scilicet signi sensibilis, quod 
ponitur sacrcmientum, includit aliqua ex quibus 
non fit per se unum unitate reali, potest tamen 
ex eis esse utium unitate conceptus. 

Conira, Relatio non est per se una etiam in 
coilceptu, nisi habeat unum fundamentum ; sed 
hic non est unum fundamentum, quia sunt ver- 
bum et elementum ; ergo. — Respondeinr : etsi 
hoc forte esset verum de relationibus realilnts, de 
quibus est dubium, quia in multis trahentibus 
unam navem, est una relatio trahentium ad unum 
tractum ; tamen in relationibus rationis, propo- 
sitio est manifeste falsa, quia quantumcunque 
diversa possunt concurrere in fundamento unius 
relationis rationis ; non enim oportet quod ibi 



LiB. IV Sententiarum 



multa concipiantur ab intellectu quasi unum 
in ordine ad aliud signatum. Hoc apparet, quia 
multae orationes contextae, vel una oratio ex 
multis syllabis quae nihil unum per se faciunt, 
sunt fundamentum unius relationis hujus, vide- 
licet quae est significare Deo inesse aliqua quae 
sibi intrinsece insunt, cum tamen illud signatum 
sit unum et idem simplicissimum. Item, aliter 
patet quod wajor prsedictae propositionis est falsa 
ad minus in relationibus rationis, quia significare 
bonum mustum est relatio rationis, et ejus fun- 
damentum potest esse illud totum, scilicet cir- 
culus coopertus foliis ad modum crucis. 

Tertia etiam conditio non impedit Sacramen- 
tum definiri, quia definitio, ut exprimit conce- 
ptum, potest esse ejus quod habet aliquid loco 
generis et difFerentiae ; sed Sacramentum est 
hujusmodi ; ergo. Dicitur enim Sacramentum 
sigjium loco generis, ex institutione loco difieren- 
tiae, sensibile ut fundamentum relationis, graiia 
Dei sive effectus Dei gratuitus ut correlativum. 

Quarta et quhita conditione^ non impediunt 
Sacramentum definiri ; nam Sacramentum non 
habet conceptum simpliciter simplicem, nec con- 
ceptum singularem sed universalem. 

' lye tertio seilwet Artieiilo, dico quod de- 
finitio Sacramenti est illa : Sacramentum est sens?" 
bilc sigyjum, gratiam Dei vel ejus effectum gratui-- 
tum ex institutione divina efficaciter significans, 
ordinatum ad salutem hominis viatoris, Cum illa 



DlSTIKCT. I QU^ST. II 



definitione concordat definitio Magistri, si bene 
glossetur, scilicet: Sacramentum est mvisibilis gra' 
tice visibilis /orma. Accipitur enim forma visibilis 
pro signo sensibili eo modo quo imagp Herculis 
dicitur forma Herculis. Quod etiam ibi additur 
visibilis, debet intelligi pro sensibili in communi 
cujuslibet sensus, quia visus est excellentior omni 
sensu et plurium differentiarum cognoscitivus 
7. Metaph, Ponitur etiam ibi visiHle pro sensibili 
sive uno sive pluribus pertinentibus ad eundem 
sensum, vel alium et alium. Ponitur autem ibi 
gratia invisibilis pro effectu Dei gratuito interiori 
ordinato ad salutem hominis viatoris. 

Ex pradictis patet solutio quaestionis ; dicen- 
dum enim est quod illa ratio de qua quaerebatur, 
si recte intelligatur, et per aliqua nomina non 
explicata suppleatur, est propria ratio definitiva 
Sacramenti, eo modo quo Sacramentum est de- 
finibile. 

Ad argumentum principale, cum dicitur : 
definitio non est nisi ejus quod est per se unum ; 
dico quod licet Sacramentum non sit per se unum 
unitate reali, potest tamen esse unum unitate 
conceptus, et hoc sufficit. 

Qu^STio II. 

Ad secundam Quastionem sic proccditiir, 

Videtur quod pro tempore cujuslibet legis 

datae a Deo non debuit institui aliquod Sacra- 

mentum, quia pro tempore legis naturcC non 



LiB. IV Sexte:n*tiaiu'M 



legimus aliqua Sacramenta fuisse a Deo instituta. 

Conira. Augustinus conira Fausitim dicit sen- 
tentialiter quod omnis devota religio habuit aliqua 
signa extrinseca ad colendum Deum ; sed illa 
signa sunt sacramenta ; ergo. 

Ad istam Qr Jf^STioxEM dico quatuor Con- 
clusiones. 

Pvinia Co^iclNHiO est qiiod congruum fuit 
aliquod Sacramentum institui, tum propter exci- 
tationem, tum propter eruditionem, tum propter 
humiliationem, tum propter discretionem. Prima^ 
tres congruitates sunt Magistri in liiera, sed 
quarta congruitas accipitur ab Augustino contra 
Faustum ; congruum est enim ut illi qui sunt dc 
una secta habeant signa distinctiva ab "aliis qui 
sunt de alia secta ; sed hccc signa distinctiva sunt 
Sacramenta ; cum igitur omni tempore fuenint 
iideles ab infidelibus distincti, omni tempore de- 
bucrunt vSacramenta esse instituta. 

SevAnuJa ConvJasio est quod a solo Deo 
jDotest institui Sacramentum quantum ad certitu- 
dinem signi. Cujus ratio est, quia nullus potest 
dare certitudinem signo practico, nisi ille in 
cujus potestate est signare sive causare si- 
gnatum illius practici signi : sed solus Deus 
est in cujus potestate est causare signatuni 
Sacramenti, puta gratiam ; ergo solus Deus po- 
test instituere sacramentum quantum ad signum 
ccrium \q\ ccriiiitdinem. Inquantum tiunen est si- 



DlSTIXCT. I Ql^KST. II 9 

gnum practicum, absolute possct institui ab alio, 
sed non congruit quia institutio talis signi essct 
omnino frustra, cum ex impositionc nunquam 
sine alio extrinseco potest habere veritatem, cum 
non sit in potestate imponentis vel utentis. Xcc 
corigruit quod Deus committat inferiori instituere 
Sacramentum inquantum signum ceriiim, ne Deus 
esset approbatur signi incerti, falsi seu a?quivoci. 
Potest tamen Sacramentum inquantum sii^num ct 
tnquatum certum, ab alio a Deo promulgari tan- 
quam'a preecone, sed ista promulgatio non est 
institutio. sed praesupponit institutionem. 

Tertia CoiivluHio est, quod pro omni statu 
viae post lapsum necesse fuit institui aliquod Sacra- 
mentum, quia pro omni tempore pro quo est 
morbus, est necessaria medicina ; sed pro omni 
statu viae post lapsum fuit morbus ; ergo neces- 
saria fuit medicina. Sed ista medicina est Sacra- 
mentum ; ergo pro omni tempore fuit oportunum 
vSacramentum. 

Ex his apparet quod pro statu patriu: nullum 
congruit Sacramentum, quia tunc non indigot 
homo sensibilibus ut intelligat intelligibilia per- 
tinentia ad salutem quia consecutus perfecte sa- 
lutem, non indiget ad quserendum pertinentia ad 
salutem. Pro statu eticim innocentiic non fuit 
congruum institui Sacramentum sicut post lapsum, 
quia etsi homo tunc potuit ex sensibilibus cogno- 
scere invisibilia, tamen nullum sensibile fuit tunc 
necessarium tanquam conferens ad salutem remo- 



lO LlB. IV SENTEXTIARfrM 

vendo aliquod impedimentum salutis, ut scilicet, 
posset dici proprie medicina. An autem matri- 
monium, quod constat fuisse in statu innocentiae, 
sit Sacramentum, ostendetur inferius. 

Quarta Coiielusio est, quod pro diversis 
statibus et leg^ibus, fuerunt diversa Sacramenta 
instituta, maxime contra morbus originalis pec- 
cati : tum quia Deus ordinate agens, procedit de 
minus perfecto ad magis perfectum ; tum quia 
perfectior lex requirit perfectiora adjutoria ad sui 
observationem, et sic posterior lex* debuit habere 
Sacramentum signans gratiam perfectiorem. Hic 
ait Magister Hugo Lzd. de SacrametUis, dispen- 
sationis ordo et ratio, hoc poposcit, ut sicut ab 
initio crescente tempore magis ac magis adventus 
Salvatoris appropinquavit, sic magis ac magis 
eflfectus salutis cresceret, et cognitio veritatis, 
propter quod et ipsa signa salutis per succes- 
sionem temporum, alia poni, alia debuerunt mutari. 

Ad argumen tum iji contrarium dicituf quod 
pro omni tempore fuerunt aliqua remedia et Sa- 
cramenta, quia, ut patuit, Deus genushumanum 
nunquam dimisit sine aliquo remedio ad salucem. 

QUuESTIO ni. 

Ad tertiam QucBstionem sic procediiur. 

Videtur quod Sacramenta novae legis sint 

gratias effectiva, quia per hoc distinguuntur Sa- 

cramenta novse legis, ut ponit Magister, ab aliis 



DlSTI^XT. I Qu.f!:ST. III 



Sacramentis. Alia enim Sacramenta figurant, ista 
vero efficiunt. 

Conira, Causa nobilior est efifectu ; sed Sa- 
cramentanonsuntnobiliora gratia; ergo. Probatur 
minor: Sacramenta suot corporalia, gratia autcm 
est spiritualis ; sed nuUum corporale est nobilius 
spirituali ; ergo, etc. 

In illa qu^^estione, ponetur una opinio ; 
secHndo, objicietur contra eam, et dicetur quod 
secundum veritatem sit dicendum ; tertio solventur 
argumenta opinionis. 

Qufintum ad primumf est opinio Tho- 
mae quae dicit quod omnes coguntur ponere Sci- 
menta novse legis aliquo modo esse causam gratiae, 
quod probatur quadrupliciter. 

Primo sic: Augustinus ponit superjoan. homiL 
80 et ponitur /. q, i. Detrahe : quae est virtus 
aquae, et loquitur de aqua baptismali, ut corpus 
tangat et animam abluat ; sed ablutio animae non 
fit nisi per gratiam ; ergo aqua baptismi in anima 
efficit gratiam. 

Secundo sic : Magister in litera, dicit : Sacra- 
mentum est signum gratiae, ita ut similitudinem 
ejus gerat, et causa existat, et non existit ejus 
causa materialis vel formalis, nec finalis ; ergo 
est ejus causa eflfectiva. 

Tertio sic : Magister assignat difFerentiam 
inter Sacramenta novae legis et antiquae per hoc 
quod Sacramenta antiquae legis sunt signa gratiae, 
sacramenta autem novae legis non tantum sunt 
signa gratiae, sed causae gratiae ; ergo ut prius. 

2 



12 LiB. IV Sextentiarum 

Quarto sic : Ecclesia in quadam coUecta pc- 
tit : pcrficiant in nobis, Domine, tua Sacramenta, 
quae continent; sed non continent gratiam for- 
maliter ; ergo continent cam virtualiter vel saltem 
causaliter. 

Si dicatur ad ista, quod Saqramenta sunt 
solum causa gratiae sine qua non : contra, quia 
causa sine qua non, non est causa nisi per acci- 
dens ; sed Sacramenta non sunt causa per accidens 
gratiae, quia tunc gratia non poneretur in defi.ni- 
tione Sacramenti, quod tamen facit Magister-; 
ergo est causa efFectiva. 

Si autem quaratur qualiter Sacramentum est 
causa efFectiva gratiae dicitur quod efficiens distin- 
guitur, quia est efficiens dispositivum, et est effi- 
ciens perfectivum. Item, est efficiens principale» et 
est efficiens instrumentale. Item, instrumentmn ha- 
bet duplicem actionem, una est ex natura propria, 
alia in quantum movetur a principali agente. 
Item, illud quod instrumentum attingit ut motum 
a principali agente, aliquando est tenninus prin- 
cipalis agentis, et aliquando cst dispositio praevia 
ad illum terminum. — Tunc ad propositum dici- 
tur ; aqua per suam formam lavat corpus ; se \ 
inquantum est instrumentum divinae misericordiae, 
habet efFectum ulteriorem, non quantum ad gra- 
tiam, quia gratia est efFectus principalis agentis 
scilicet Dei, sed habet effi^ctum ad dispositionem 
praeviam, puta cid charactcrem in Sacramento 
Baptismi et Ordinis, vel ad ornatum animae pro- 
portionatum characteri, ut in aliis Sacramentis. 



DlSTINCT. I QUiEST. III 13 

— Iste modus confirmatur per Magistrum /« liiera 
dicentem quod homo non quaerit salutem a Sa- 
cramentis quasi ab eis, sed per ea ; sed hax: pra- 
positio - f e - notat causam agentem principalem, 

- i^er - autem causam instrumentalem, etc. 

Contra Causa instrumentalis est causa per 
accidens ; sed Sacramenta, per te, non sunt causa 
per accidens gratiae, quia, ut arguis, tunc non 
poneretur in definitione Sacramenti, quod tamen 
facit Magister ; ergo Sacramenta non sunfcausa 
gratiae instrumentalis. 

Preeterea, Creatura, secundum istum Docto- 
rem, non potest instrumentaliter agere ad crea- 
tionem seu ad terminum creationis : sed Sacra- 
mentum est creatura [et dispositio prsevia ad 
gratiam qualem ponit, est terminus creationis ] ; 
ergo Sacramentum vel quaecunque alia creatura 
non potest esse ejus causa instrumentalis. Probaiur 
minor : illa dispositio non est formaliter naturalis, 
cum non educatur de potentia naturali subjecti, 
sed omnis talis forma creatur; ergo. 

Praierea, Sacramenta non possunt habere 
actionem suam in iristanti ; sed illa dispositio, si 
praevia ponitur, est in instanti ; ergo Sacramenta 
non sunt causa activa illius dispositionis prae- 
viae. Major patet, quia ad Sacramenta requiruntur 
z^erba et eiementa, et multa alia quae sunt cum 
motu ; sed motus non potest esse in istanti ex 
6, Phys, ; ergo Sacramenta non habent actionem 
suam in instanti, Probatur vmior : nam successio 



14 LlB. IV Senten^tiarum 

in inductione formae non est nisi penes partes 
mobilis, vel partes formaB ; sed in proposito neu- 
trum potest poni ; primum non, quia subjectum, 
idest anima, est indivisibile ; seciindum etiam non, 
quia sicut contingit miniman gratiam dari, ita 
contingit dare minimam dispositionem ; igitur ad 
minus ista dispositio noh habet gradus vel suc- 
cessionem. 

Prceterea. NuUa pluralitas est ponenda sine 
necessitate ex /. Pkys, ; sed hic nuUa est evidens 
necessitas ad ponendum illam praeviam disposi- 
tionem respectu gratiae ; ergo. Probatio minaris 
apparet in Sacramento Eucharistiae ubi signum 
sensibile sunt species panis, res autem signata 
est existentia Corporis Christi ; sed inter illas 
species et existentiam Corporis Christi, nulla po- 
nitur dispositio praevia. 

Praierea, Bernardus in Serm, de catna Domini 
sicut, inquit, investitur canonicus per librum, 
abbas per baculum, episcopus per annulum, sic 
divisiones gratiarum traditae sunt in Sacramentis ; 
sed omnia prsedicta sunt signa et non causae ; 
ergo non sunt causa gratiae. 

Prceterea, Si Sacramenta siint causa activa 
gratiae, ergo in eis est aliqua virtus supematu- 
ralis ; sed hoc est falsum. Probatur minor, quia 
illa virtus, aut esset tota in toto Sacramefito et 
tota in qualibet ejus parte, aut tota in toto et 
pars in parte. Primum non potest dari, quiahoc 
sohim competit animae intellectivae inter formas 
creatas. Xec sccinidum, quia tunc extenderetur 



DlSTlNCT. I QU^ST. III 15 

per accidens in subjecto, quod est contra ratio- 
nem virtutis vel formse spiritualis ; ergo etc. 

Dico igitur ad qtuestionem secundum opinio- 
nem aliorum, prout ista argumenta probant, quod 
Sacramenta non habent causalitatem activam re- 
spectu grati». 

SeA tmic quier^ttur qubmodo salvabimus 
dicta Sanctorum asserentium quod Sacramenta 
sunt causa gratiae. Ad quod dicitur tripliciter: 

[/no modo, quod sunt causa sine qua non. 
Sed contra hoc objicitur, ut tactum est, quia 
causa sine qUa non, non est causa, nisi per acci- 
dens gratise, sed Sacramenta non sunt causa pcr 
accidens gratise. 

Alio modo dicitur quod omnis dispositio im- 
mediate necessitans ad aliquam formam, esto quod 
non causaret aliquam dispositionem mediam, po- 
test dici tam causa activa quam instrumentalis ; 
sed ipsum Sacramentum seu susceptio Sacra- 
menti est dispositio immediata non causans ali- 
quam dispositionem mediam ; potest ergo dici 
causa activa et instrumentalis. JMajor probatur, 
quia conceditur quod meritum est causa pra?mii, 
quia per meritum acquiritur prsemium, et tamen 
meritum non causat prsemium, ncc causat ali- 
quam dispositionem mediam inter mcritum et 
prsemium. 

Teriio dicitur quod Sacramenta sunt causa 
g^ratiae secundum quandam assistentiam j^ratia^ 
Sacramento ; assistit enim eis ex quadam pactione 



l6 LlB. IV SEXTENTL\RUAf 

virtus divina quae est causa gratiae, et devotio 
suscipientis, sicut per simile patet, quando ad 
verbum Elissei Naaman se lavante astitit virtus 
divina efFectiva sanitatis, nuUa tamen causalitas 
fuit in verbo Elisaei, neque in aqua Jordanis. — 
Accipiatur hic de duabus ultimis viis, quze plus 
placet. 

Ad argumenta prinxipalia, de Sacramen- 
tis novae et veteris legis, jam patet ex dictis. 



Qu^STlO IV. 

Ad q^iartam Quastionem sic proccditur : 

Videtur quod in Circumcisione non remitte- 
batur peccatum originale, quia culpa non remit- 
titur nisi justitia opposita restituatur ; sed justitia 
originalis non restituitur in Circumcisione ; ergo. 

Ad istam QUiitSTioxEM ponam tres Con- 
clusiones. 

Privta est quod in Circumcisione remittebatur 
peccatum origintile. Probatur, quia ad Rom. 4, 
super illo verbo : signaculum accepit circunici- 
sionis, dicit glossa, quod in circumcisione remit- 
tebatur peccatum. Item, Augustinus Lib. 2. de 
nuptiis et concupiscentia, dicit : circumcisio insti- 
tuta est in populo Dci ad remissionem veteris 
peccati ; sed vetus peccatum est peccatum origi- 
nale ; ergo. — Item, Deus nunquam reliquit genus 
humanum absque remedio nece§sario ad salutem; 



DlSTINXT. I Qr.^sT. IV 



igitur tempore legis dedit aliquod remedium Deus 
contra originale seu contra culpam originalem. 
Sed non legimus aliquod remedium praeter cir- 
cumcisionem, ut patet in lege ; igitur circumcisio 
toUit culpam originalem. 

Secunda Conchisio est quod Circumcisio non 
pertinet ad tempus legis natura?, quia lex natu- 
rae communis est omnibus, circumcisio autem non 
est communis omnibus ; igitur, secundum Hugo- 
nem Lib, de Sacram. parL 9, circumcisio est Sa- 
cramentum legis scriptae succedens Sacramentis 
legis natura», iicet fuerit inchoata ante legem 
scriptam. quia tempore Abrahae ut habetur in 
Gefiesi. Nec est inconveniens, quod aliquid par- 
ticulariter pertinens ad legem, sit inchoatum ante 
legis pubblicationem. 

Quare autem Circumcisio succedit Sacra- 
mentis legis naturae, dicit Bonaventura Dist, /. 
guarti, quod est ratione- gravitatis et evidentiae, 
ratione certitudinis et etiam efEcaciae, quia magis 
remittebatur fomes in illis qui circumcidebantur, 
quam in his qui tenipore iegis naturce, solis sa- 
crificiis et fide mundabantur. 

Terlia Conclusio est quod Circumcisio magis 
est confirmata sub Josue quam sub Moyse. Cujus 
ratio literalis est, quia tempore Moysis non dimi- 
serunt circumcisionem, sed sub Josue neglexerunt 
circumcisionem in deserto, ideo oportuit dari in 
mandatum. Alia ratio est spiritualis quia circum- 
cisio facta tempore Josue fuit post peregrinatio- 
nem in terram promissionis, sed hsec circumcisio 



\H LiB. IV vSententiarum 



figurat circumcrsionem et abjectionem vitiorum, 
quee Semper est sub prsBcepto. 

Ad argumentum principale. cum dicitur 
quod culpa non dimittatur nisi justitia opposita 
restituatur, dico quod culpae originali opponitur 
aliquid formaliter, scilicet justitia originalis, et 
opponitur aliquid virtualiter, scilicet gratia ; licet 
orgo non restituatur justitia originalis, restituitur 
tamen gratia quae opponitur ei virtualiter. 

QUJESTIO V. 
Ad quintam QiKBstionem sic procediiur: 

Videtur quod ex vi Circumcisionis non con- 
ferebatur gratia, quia Sacramentum non causat 
nisi quod signat ; sed circumcisio tantum signi- 
ficabat ablationem partis a toto, et non aliquid 
positivum ; ergo non conferebatur gratia. 

Coyilra. Beda super Lucam, circumcisio in lege 
agebat quod Baptismus tempore gratiae agerc 
consuovit ; sod Baptismus confert gratiam ; ergo. 

IN ISTA QU.iiSTiONE sunt tres ArticuH : Prinw 
(^st videndum si de potentia Dei absoluta potest 
n^mitti culpa origjnalis sine infusione gratiae. 
Sccnndo, si de potentia Dei ordinata potest re- 
mitti culpa originalis sine infusione gratiae. TVr- 
iio, ost videndum si in circumcisione conferebatur 
gratia. 

Quantum €ul pHmum, est una opinio, 
quod Deus dc potentia sua absoluta non possit 



DlSTIXCT. I QU.EST. V .19 

remittere culpam nisi infundat gratiam. Et hoc 
probatur multipliciter ; 

Primo sic : peccatum non potest deleri de 
anima nisi ipsa fiat de immunda munda ; sed non 
potest fieri de immunda munda nisi peraliquam 
mutationem factam in anima.» Ista autem mutatio 
est necessario ad formam absolutam positivam ; 
quia ad relationem non est motus nec mutatio cx 
5. Phys ; illa autem forma absoluta opponitur 
culpae et haec est gratia; ergo. 

Secundo sic : peccatum opponitur gratiae sicut 
privatio habitui ; sed privatio non potest tolli a 
subjecto nisi per positionem habitus ; ergo. 

Tertio sic, et est quasi idem : culpae oppo- 
nitur gratia sicut tenebra opponitur luci ; sed 
tenebra non removetur nisi ponendo lucem ; ergo. 

Qiiarto sic : culpa non remittitur animae nisi 
remota deordinatione ejus ; sed deordinatio non 
removetur nisi per gratiam ; ergo. 

Quinto sic : culpa remittitur cum peccator 
Deo reconciliatur, et per consequens acceptatur ; 
sed non acceptatur nisi per gratiam.; ergo. 

Contra istam opinionem arguitur primo sic : 
quando plura repugnant uni circa aliquod subje- 
ctum, idem potest per quodlibet istorum excludi 
ab lUo subjecto ; sed culpae originali repugnat 
gratia et rectitudo ex puris naturalibus etiam sine 
gratia; ergo per solam rectitudinem naturalem 
sine gratia potest expelH culpa. Minor patet per 
Magistrum qui ponit hominem ita esse conditum 
cum rectitudine naturali. 



20 LlB. IV Sextentiarum 

Seciindo probatur rationc, quia si non potest 
fieri homo rectus rectitudine naturali sine gratia. 
tunc gratia esset naturalis ; illud enim est natu- 
rale, quod consequitur naturam secundum se. 

Teriio sic : secundum formam qualemcunque 
absolutam, Deus potest creare hominem, secundum 
candem etiam formam absolutam post lapsum 
potest hominem reparare ; sed Deus potest homi- 
nem creare prascise in puris naturalibus, sive in 
pura rectitudine naturali ; ergo. — Dicitur quod 
major est falsa, quia Deus potest hominem creare 
virginem, et tamen non potest facere de non 
virgine virginem. Sed hcec responsio non valet, 
quia major accipit. formam qualemcunque abso- 
lutam, virginitas autem dicit aliquid absolutum, 
ct dicit negationem actus praeteriti, scilicet nun- 
quam cecidisse ; unde Deus potest facere de non 
virgine vii-ginem, quantum ad illud absolutum, 
licet non quantum ad negationem actus praete- 
riti, propter quod 6. A7/»V. dicitur : hoc solopri- 
vatur Deus ingenita facere quae facta sunt, quia 
nuUa potest esse factio non entis de non ente ; 
scd illa est factio non entis de non ente. 

Dico igitur quod Deus de potcntia sua abso- 
luta potest remittere culpcmi originalem sine infu- 
sione gratiae, et hoc maxime quia gratia non 
opponitur peccato originali formaliter. 

Ad primunt altcrius opinionis, cum dicitur 
quod peccatum non potest deleri ab anima nisi 
de immunda fiat munda, conceditur ; sed mun- 
datio est duplex, scilicet naturalis et gratuita. 



DlSTIXCT. I QU^ST. V 21 

Uce.t ergo non est munda munditia quae est per 
gratiam, esset tamen munda munditia qua? est 
per rectitudinem naturalem. 

Ad seamdum negetur major, quia culpa? ori- 
ginali non solum opponitur gratia, sed etiam 
rectitudo naturalis opponitur, ut assumebat prima 
ratio contra opinionem. Et eodem modo dicitur 
ad tertiam de luce et tenebra. 

Ad qicarium negetur minor, quia deordinatio 
non solum tollitur per gratiam, sod etiam per 
rectitudinem naturalem. ^ 

Ad quintum dicitur quod ille cui remittitur 
peccatum reconciliatur Deo ;* sed non sequitur 
quod sit Deo acceptus illa acceptione speciali 
quae est per gratiam, acceptio enim plus dicit 
quam reconciiiatio ; reconciliare enim est non vellc 
vindicare offensam, sed acceptare est ipsam ad 
vitam aeternam ordinare ; sicut in nobis apparet, 
qiiia possumus inimico offensam remittere non 
reconciliando ipsum ad amicitiam specialem, ordi- 
nando scilicet eum ad aliquod speciale bonum. 

jye Heemulo Articitlo est videndum si de 
potentia Dei ordinata Deus potest dimittere cul- 
pam non infundendo gratiam. Et dicitur quod 
non, quia secundum leges'divina? sapientise, post 
naturam lapsam non est dare medium inter fi- 
lium regni et filium perditionis ; sed filius regni 
est per gratiam, secundum Augustinum, filius 
autem perditionis est per peccatum ; ergo si re- 
mittitur culpa, datur gratia. 



22 LlB. IV Sententiarum 



Tertio videndum est quod principaliter pro- 
ponebatur, videlicet si in circumcisione confere- 
batur g^atia. Ibi dicitur tripliciter: 

Primo, secundum viam Magistri sic, quod in 
circumcisione remittebatur culpa sed non confc^- 
rebatur gratia. Unde glossa super illud ad Rom. 
4. signaculum accepit circumcisionis, dicit quod 
peccatum ibi dimittebatur, sed gratia adjutrix ad 
bene operandum non praestabatur. — Et Augu- 
stinus, super titulum 7J. Psalm, dicit quod Sacra- 
menta veteris legis promittebant gratiam sed non 
dabant. Item circumcisio non aperiebat januam 
paradisi ; sed habenti gratiam patet janua para- 
disi, quia sola gratia dividit inter filios regni et 
filios perditionis, secundum Augustinum j. de 
Trin. c. /p. 

Alio modo dicitur quod in circumcisione con- 
ferebatur gratia, non tamen principaliter, sed ex 
consequenti, quia circumcisio principaliter ordi- 
natur ad deletionem peccati originalis, et ex con- 
sequenti ad gratiam conferendam. Et pro tanto 
dicitur gratiam non conferre, ut ponit prima opi- 
nio, quia non confert eam principaliter sed ex 
consequenti. Et sic solvuntur auctoritates pro illa 
opinione quas inducuntur. 

Scd contra hoc objicitur, quia agens quod 
agit secundum rectam rationem, magis principa- 
liter intendit perfectionem quam carentiam imper- 
fectionis : sed Deus agit secundum rectam ratio- 
nem ; ergo principalius intendit perfectionem, idest 



DlSTlXCT. I Qu^ST. V 23 

gratiam, quam carentiam impcrfectionis, idest 
carentiam originalis peccati. 

Teriio modo dicitur quod in circumcisione 
conferebatur gratia, tamen parvula respectu ejus 
quae confertur in Baptismo. Cum autem dico 
graiiam parvam, duo dico, scilicet gratiam et par- 
vam gratiam. Sed eo ipso quod in anima est 
gratia, remittitur culpa, et licet habilitetur anima 
ad perficiendum, quia tamen parva est, ideo tamen 
parum habilitat 

Et per hoc solvuntur argumenta primse opi- 
nionis. Xolunt enim auctoritates illa? negare gra- 
tiam conferri in circumcisione, sed quia parum 
habilitat, ideo dicitur gratia non pra?stari. — Alio 
modo solvit Doctor noster, dicendo quod illse 
auctoritates loquuntur de Sacramentis improprie 
sumptis, sicut erant purgationes et expiationes. 

Ad seaindum autem, de aperitionejanuse pa- 
radisi, dico quod nbn fuit -defectus circumcisionis 
quod non aperuit januam, sed quia evenit tcni- 
pore quo pretium non fuit solutum ; nam prius 
solutum pretium poterat alicui aperiri janua qui 
non fuisset baptizatus sed solum circumcisus, et 
in gratia, baptizato autem defuncto ante passio- 
nem Christi non patuisset janua, ut patet per 
Magistrum in iiiera, 

Ad ARGUMENTUM PRINCIPALE 171 conirarium 
dico quod non valet, sicut patet in simili ; nam 
baptismus quantum ad actum exteriorom non 
signat nisi quandam deletionem immunditicc cor- 



24 LiB. IV Sentektiaritm 

poralis, et tamen nullus negat aliquem esse efFec- 
tum ejus positivum. 

Qu.^STio VI. 
Ad sexiam QiKEsiiojicm , sic proccdiiur ; 

Videtur quod tempore legis naturae hon fue- 
rit aliquod Sacramentum correspondens Circum- 
cisioni, per Gregorium 4. Moral. sic dicentem : 
quod apud nos agit aqua baptismi, hoc egit apud 
veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro ma- 
joribus virtus sacrificii; sed ista non sunt Sacra- 
menta; ergo. 

Cofiira est Augustinus cojiira Fausium : in 
nuUum nonien religionis, sive verum sine falsum, 
coadunari possunt homines, nisi aliquo signorum 
visibilium velut sacramentorum consortio unien- 
tur ; sed tempore legis natura? uniebantur homi- 
nes aliqua religione ; ergo, etc. 

Ad istam qu^stionem dico tres breves 
Conchisiones, quarum prima est ista, quod tem- 
pore legis naturse fuerimt ahqua Sacramenta 
correspondentia Circumcisioni. Secunda est quod 
iUud fuit fides parentum vel virtus sacrificii. 
Teriia conclusio est quod Circumcisio jam cessavit. 

Prima Conclusio probatur quia nullo tempore 
dimisit Deus cultores suos sine remedio neces- 
sario ad sakitem ; sed deletio culpa? originalis, 
post lapsum, fuit necessaria ad salutem ; ideo 
omni tempore fuit aliquod remedium seu Sacra- 
mentum ad sahitem. 



DlSTIXCT. I QUvEST. VI 25 

Secunda Conclusio probatur per Gregorium 
4. iid. morai. dicentcm, sicut argxiebatur ad prin- 
cipale ; quod apud nos valet aqua baptismi, etc. 
Xec accipitur hic Jides pro solo habitu, sed pro 
actu. et pro actu non tantum interiori sed etiam 
exteriori, pro actu quo quis invocabat Deum ore 
vel aliquo signo exteriori sensibili ofFerendo sa- 
crificia. 

Tertia Coficiusio probatur per Augustinum 
conira P^austum, ubi dicit sic : Sacramenta qua? 
servantur prsenunciativa erant, quae cum suo 
advcntu Christus implevisset, ablata sunt, et alia 
instituta quse sunt virtute majora, utilitate mc- 
liora, actu faciliora, et numero pauciora. 

Sed iunc quceriiur quo tempore cessaverit Cir- 
cumcisio. — Respondetur quod illi duo magni 
Doctores, videlicet Hieronymus et Augustinus 
videntur fuisse contrarii de cessatione legalium. 
Primo pono opinionem Hieronymi, et postmodum 
Augustini. 

vSciendum ergo quod Hieronymus duo tcm- 
pora intellexit in novae legis datione et Sacra- 
mentorum institutione. Unum, scilicet tempus 
concedendi Evangelium, scilicet quod incepit ab 
adventu Christi usque ad passionis consumatio- 
nem. Aiiud fuit tempus promulgationis Evangclii 
quod incepit ab adventu usquc ad fineni mundi. 
— Similiter intellexit quod mandata legalia et 
ccerimonialia contingit dupliciter servare ; vel ex 
prtecepio tanquam necessaria ad salutem, vel ex 
dispensatione, non quia bona sunt, sed quia inde 



26 LiB. IV Sententiarum 



clicitur bonum. — Concessit igitur Hieronymus, 
legalia, maxime circumcisionem, servare debere 
quousque veritas Evangelii promulgaretur, et hoc 
in toto primo tempore ; sed illis incipientibus 
aperiri quae in nova lege continebantur, illa ces- 
sabant ; ita ut nulli prius acceptam notitiam ve- 
ritatis liceret servare hsec Sacramenta aliquo 
modo, nisi illis solum ad quos non pervenit prae- 
dicatio Evangelii, vel etiam ipsis Apostolis ex 
dispcnsatione vel pia quidem dissimulatione ; ce- 
teri autem erant transgressores qualitercunquc 
servarent. Ad hoc movebantur Act, /5, ubi Apo- 
stoli consentiiint legalia non esse servanda, tamen 
alicubi, post illam sententiam, legalia servave- 
runt, sicut legitur de Petro ad Galatas 2., et 
Paulo qui circumcidit Timotheum, ut patet Act, 
16. Servavit etiam votum Nazarcorum, ut patet 
i?i Actibus. 

Augustinus autem alio modo solvit. Ubi 
sciendum quod Augustinus triplex tempus intel- 
lcxit, primo tempus condendi Evangelium, secundo 
promulgandi conditum, tertio custodiendi jam pro- 
mulgatum. — Prinuim temptis fuit ab adventu 
Christi usque ad passionis consumationem, et hoc 
temporc fucrunt lcgalia infirmata, et in morte 
Christi mortua. Secundum tempus fuit a morte 
Christi usque ad divulgationem in omnes gentes, 
juxta iUud : in omnem terram, etc. ; et hoc tcm- 
porc fucrunt legalia ad tumulum deducta. Tertium 
tcmpus fuit iib illo tcmpore usque ad finem mun- 
di, in quo legalia sunt quasi in sepulcro posita 



DlSTINCT. I QU^ST. VI 27 

et clausa. Ulterius nota quod triplici de causa 
possunt aliqua serv^^ari, scilicet propter necessita- 
tem salutis, propter honestatem, et propter pro- 
ximi infirmitatem. 

Dicit igitur Augustinus quod primo tempore 
legalia servari potuerunt tanquam vel via salutis, 
vel propter salutis utilitatem. Secundo tempore 
servari potuerunt etiam ab his qui audierunt 
Evangelium, propter honestatem, quia cum honore 
erat deducenda synagoga ad tumulum. Tertio vero 
ietnpore nullo modo sunt servanda, quia qui jam 
servat non est materni corpuscuU honorator, sed 
sepulturae impudens revelator. Et ita ponit quod 
Petrus et Paulus, uterque servaverit, non tantum 
propter vitandum scandalum proximi, sed etiam 
ad honorem debitum matri impendendum. Simi- 
liter ponit quod Petrus veraciter non simulatorie 
reprehensus fuerat a Paulo, non quia legalia ser- 
vabat, sed quia ex modo suo gentiles judaizare 
cog^ebat. 

Ad argumentum principale, patet ex prae- 
dictis in secunda Conclusione tertiae Quaestionis. 




Distinctio 11. 

Nam Sacpamentum . . . 

Circa isiam Dist, 2, qiuero tres qtuBstiones, 
Primo: Utrum sint septem Sacram^nta nava iegis, 
Secundo: Utrum Sacramenta navce legis habent effi- 
caciam a passione ChristL Tertio: Utmm baptizatus 
baptismo Joannis teneatur necessario rebaptizari bap^ 
tismo Christi, 

Qi*:usTio I. 
Ad primam Quastio7iem sic proceditur. 

Videtur quod non sint septem Sacramenta 
novae legis, quia Sacramenta sunt medicinacon- 
tra vulnera; sed tantum duo sunt vulnera, sci- 
licet culpae et poenae ; igitur sunt duo tantum 
Sacramenta. 

Contra. Genera peccatorum sunt septem ; igi- 
tur Sacramcnta sunt septem. 

Ad istam QLMiSTiONEM sunt Conclusiones 
tres, Prima est quod congruum est legem evan- 
gelicam Sacramentis perfectissimis adomari. Sc^ 
ctinda Coficlusio est quod illa Sacramenta, quibus 
lex evangelica adornatur, sunt septem. Tertia est 
quod illa septem Sacramenta sunt a Deo in« 
stituta. 



DlSTINCT. II QVJEST, 1 29 

Prinia Cmiclusio probatur sic : Congruum 
est legem perfectissimam Sacramentis perfectis- 
simis adornari ; sed lex evangelica est perfecti»- 
sima ; ergo. Probatur minor : cum enim sit pro- 
cessus de imperfecto ad perfectum, quanto lex est 
posterior, tanto est perfectior ; sed lex evangelica 
est posterior, igitur est perfectior. 

Confirmatur, quia lex proximior statui per- 
fectissimo est perfectissima ; sed lex evangelica 
est proximior statui perfectissimo, scilicet beati- 
tudinis ; igitur est perfectissima. 

TerHo sic : congruum est legem veritatis et 
gratiae perfectissimis Sacramentis adornari. Sed 
lex evangelica est lex veritatis et gratiae, juxta 
illud Joa7i. r, : gratia et veritas per Jesum fa- 
cta est. 

Secim^la Cotwlusto declaratur dupliciter: 
Primo sic : Sacramenta sanant infirmitates ; igitur 
secundum numerum infirmitatum accipitur nume- 
rus Sacramentorum. Sed infirmitas est duplex, 
scilicet culp(B et pcencs ; infirmitas vero culpae est 
triplex, scilicet originalis contra quam est Baptis- 
mus, actualis mortalis contra quam est Poenitentia, 
actualis veniaiis contra quam est Extrema Unctio. 
Infirmitas vero pcenae est quadruplex, scilicet 
ignorantia, pusiltanimitas, malitia et concupisccntia, 
Contri ignorantiam est Ordo, contra pusillanimi- 
tatem est Confirmatio, contra malitiam est Eucha- 
ristia, contra concupiscentiam est Matrimonium. 



30 LlB. IV Sententiarum 

Secundo sic : Sacramenta sunt quaedam medi- 
cinaB ; sed medicina est triplex, scilicet pneser- 
vaiiva, curativa et con/ortativa, Medicina autem 
praeservativa curat a morbo, sed non liberat ex 
toto, et talis est Matrimonium ; medicina curativa 
liberat per gratiam, et haBC variatur secundum 
triplicem gratiam, scilicet baptismalem, sic est 
fiaptismus ; poenitentialem, sic est Poenitentia ; 
finalem, sic est Extrema Unctio. Tertia est medi- 
cina confortativa ; duplici enim ex causa homo 
indiget confortari, vel propter difficultatem pu- 
gnae, et sic est Confirmatio ; vel propter lassitu- 
dinem itineris, sic est Eucharistia ; Ordo autem 
est ad ministrandum utrunque Sacramentum. 

Tertia Cmwluslo declaratur sic : dico enim 
quod omnia ista Sacramenta sunt a Deo instituta 
a Christo pro tempore legis evangelicae ; licet 
Matrimonium fuerit ante institutum, tamen pro 
lege evangelica fuit a Christo approbatum. De 
Baptismo, patet, quia fuit institutus a Christo 
vivente, juxtaillud.l/a/M. ultimo: ite docete omnes 
gentes baptizantes etc. De Eucharistia, patet ejus 
praedicatio diffusa, Joan, 6. sed ejus institutio fuit 
in coena, Matth, 26, De Confirmatione, patet in- 
stitutio ejus, Joan, 20, : accipite Spiritum Sanctum. 
De Poenitentia, patet ejus institutio, Joan, 20, 
quorum remiseritis peccata, et Matth, 6, : quod- 
cunque ligaveritis super terram. De Extrema 
Unctione dicitur quod fuit instituta a Jacobo.y^- 
cob. 5. : infirmatur quis in vobis, etc, sed melius 



DlSTINCT. II QU^ST. II 31 

est dicere quod fuerit instituta a Christo ; legi- 
mus enim Marci 6. quod Apostoli ungebant oleo 
multos infirmos, et sanabantur; constat autem 
quod hoc non fecerunt nisi in virtute Christi qui 
instituerat illam unctionem. De Matrimonio, idem 
apparet Matth, ig, : non legistis, inquit, quod ma- 
sculum et feminam fecit eos Dominus, et dixit» 
supple per os AdaB, quamobrem relinquet homo 
patrem et matrem etc, ubi Christus approbat et 
ratificat id quod Deus in statu innocentiae per os 
Adae publicavit. De Ordine, patet Matth, 26, : 
hoc facite in meam commemorationem. 

Ad primum principale, cum dicitur : sunt 
tantum duo vulnera, scilicet culpae et pcenae, con- 
ceditur ; sed illa vulnera habent diversas diffe- 
rentias, et penes eorum differentias sumitur Sa- 
cramentorum pluralitas, ut patet in secunda Con- 
clusione hujus Quaestionis. 



Qu^STio II. 
Ad secundam Quastionejn sic procediiur : 

Videtur quod Sacramenta novae legis non 
habeant efficaciam a passione Christi, quiacausa 
in actu et effectus in actu simul sunt et non sunt 
ex 2, Phys, et 5. Metaph, ; sed passio Christi non 
est in actu ; igitur nec aliquis ejus effectus est 
in actu per eam. 

hi contrarium, est Mag^ister in lHera. 



32 LiB. IV Sententiarum 

Ad istam qu^stionem dicam duas Conclu- 
siones. Ad cujus evidentiam est notandum quod 
sicut superius dicebatur, Sacramentum est signum 
sensibile g^atiam Dei vel ejus effectum gratui- 
tum efficaciter signans ex institutione divina, 
ordinatum ad salutem hominis viatoris, et sic Sa- 
cramenta habere efficaciam, est ipsa realiter habere 
effectum signatum, puta gratiam ; ergo ab illo 
habent Sacramenta efficaciam, a quo est quod 
effectus ejus realiter concomitetur; sed hoc dupli- 
citer potest esse, vel tanquam a causa principaliter 
causante, vel sicut a causa meritoria. — Est ergo 
prima Conclusio, quod Sacramenta habent effica- 
ciam a solo Deo, sicut a causa principaliter cau- 
sante. Secunda Conclusio est quod Sacramenta 
habent efficaciam a passione Christi, sicut a causa 
meritoria. 

Pritna Cmwliisio probatur dupliciter. Pri- 
fuo sic: Efficacia Sacramentorum non potest esse 
ab aliqua inferiori causa instituente ipsam; sed 
solus Deus instituit Sacramenta, ut patet ex tertia 
conclusione praecedentis quaestionis; ergo. 

SecMido sic: solus Deus determinat se ad 
causandum effectum proprium, alias Deus non 
esset prima causa, si posset aliunde determinari ; 
sed effectus signati per Sacramenta sunt proprii 
soli Deo, quia solus Deus potest causare gratiam ; 
igitur a solo Deo Sacramenta habent efficaciam, 
sicut causa principaliter agente et causante. 

Contra isiam Conclusionem instatur dupliciter. 
Primo sic : effectus non adaequans virtutem causaB 



DlSTINCT. II QU^ST. II 33 

superioris potest produci a causa inferiori; sed 
effectus sigtiati per Sacramenta, cum sint finiti, 
non adaaquant virtutem primae causae quse est 
infinita; ergo possunt esse ab aliqua causa in- 
feriori. 

Secujido sic:. illud quod potest effectum signa- 
tum per Sacramenta destruere potest ipsum effi- 
cere; sed homo est hujusmodi. Probatur, quia 
homo peccando potest effectum signatum per Sa- 
cramenta destruere; igitur potest ipsum efficere. 

Ad primum, dico quod creatio licet non adse- 
quet potentiam Dei in esse, adaequat eam tamen 
in modo producendi, quia talis modus non com- 
petit alicui virtuti finitae. 

Ad S€CU7idum, potest negari major, quia faci- 
lius est destruere quam construere. Alio modo 
potest negari minor; nec probatio mijioris valet, 
quia cum homo peccat mortaliter non annihilat 
ipse gratiam, sed est causa demeritoria, propter 
quod demeritum Deus non conservat gratiam, et 
sic annihilatur. 

Secunida Cmwlwdo probatur: ab illo Sa- 
cramenta efficaciam habent, sicut a causa meri- 
toria, quod plus acceptat Deus quam displicet 
sibi offensa primi parentis; sed talis fuit passio 
Christi, ut patet per Anselmum 2, cur Deus homo, 
et declaratur Lib, j. Dist, 2,; ergo, etc. 

Secundo sic: ab illo Sacramenta habent effi- 
caciam sicut a causa meritoria, per quod sunt 
nobis paradisi ostia reserata; sed illud fuit pas- 
sio Christi; ergo. 



34 LiB. IV Sententiarum 

Contra illam Conclusionem instatur tripliciter, 
Primo, quia si respectu gratiae est aliqua causa 
meritoria, jam non est gratia; quod enim datur 
ex meritis non est gratia secundum Apostolum 
ad Rom, g, 

Secundo, si Sacramenta habent efiicaciam a 
passione Christi ut a causa meritoria, igfitur Bap- 
tismus et Eucharistia non habent efficaciam illam. 
Probatio consequentia, quia illa Sacramenta fue- 
runt instituta ante passionem Christi; ergo. 

- Tertio sic: si Sacramenta haberent efficaciam 
a passione Christi, hoc est maxime verum de 
vulnere laterali a quo secundum Augustinum flu- 
xerunt Sacramenta; sed hoc videtur falsum, quia 
scilicet hoc vulnus fuit inffictum post mortem» 
corpus autem mortuum non est causa merendi. 

Ad primum dico quod intentio Apostoli est 
quod gratia non habet causam meritoriam de 
condigno in illo cui confertur, potest tamen ha- 
bere causam meritoriam de congruo in eodem, et 
meritoriam de condigno extrinsecam maxime si 
illa causa meritoria extrinseca sit gratuite data 
illi pro quo est meritoria. 

Ad secundum potest dici quod omnia Sacra- 
menta novae legis habent efficaciam a passione 
Christi ut exhibita, non quidem in actu exte- 
riori, sed interiori; ab instanti suae conceptionis 
habuit Christus meritum suae passionis. Vel pK>- 
test dici quod Sacramenta novae legis omnia, 
adhuc vivente Christo, habuerunt adhuc minorem 
efficaciam quam post ejus passionem; et tamen 



DlSTINCT. II QU^STIO II 35 

non fuit inconveniens quod instituerentur ipso vi- 
vente, quia erant instituta pro tunc, sed pro tem- 
pore post mortem habuerunt principalem effi- 
caciam. 

Ad iertium dicitur quod si illud vulnus fuit 
inflictum Christo post mortem, ut narrat Evan- 
gelium, tunc Sacramenta non fluxerunt ab illo 
tanquam a causa principaliter meritoria, tamen 
dicuntur inde principaliter fluxisse propterquan- 
dam similitudinem expressam eorum, quae inde 
fluxerunt ad sensibilia, quae sunt in quibusdam 
Sacramentis. Sangnis enim spiritualis assimilatur 
speciei sub qua est sanguis in Eucharistia, et 
aqua spiritualis assimilatur materise baptismi, 
quae duo sunt principalia Sacramenta. Et ille in- 
tellectus potest haberi Extra. de cekbratione ^fis- 
sarum, in fine, ubi dicitur quod in illis duobus, 
scilicet aqua et sanguine duo maxima Sacra- 
menta redemptionis et regenerationis relucent. 

Ad argumentum principale, cum dicitur 
quod causa in actu, etc, conceditur major; sed 
cum additur: passio Christi non est in actu, dico 
quod licet non sit in actu in effectu, est tamen 
in actu in acceptatione divina, et hoc sufficit ut sit 
causa meritoria. Sicut etiam nos proximis nostris 
multa conferimus propter aliquod bonum, quod 
in memoria retinemus. 



36 LiB. IV Sententiarum 

QU.ESTIO III. 
Ad tertiam Qiicestionem sic proceditur: 

Videtur quod baptizatus baptismo Joannis 
non teneatur necessario rebaptizari baptismo Chri- 
sti, quia Magister dicit /« litera c. uli, quod qui 
spem posuerunt in baptismo Joannis, et Patrem 
et Filium et Spiritum Sanctum credebant, non 
sunt postea baptizandi. 

Contra, De Consecratione dist, 4, c, Aiiud, et 
accipitur ab Augustino super Joan. honiil 5./ si 
quos baptizavit Judas, non iterum sunt baptizan- 
di; quos autem baptizavit Joannes, iterum bapti- 
zandi sunt. 

Ad istam QU^iSTiONEM, dico tres Conclu- 
siones. Prima, a quo fuit baptismus Joannis in- 
stitutus. Secunda, ad quid fuit institutus. Tertia, 
quae erat ejus efficacia; nunquid erat tantae effi- 
caciae, quod baptizatus baptismo Joannis non te- 
neretur baptizari baptismo Christi. 

Quantum ad primum dico quod baptismus 
Joannis fuit institutus a Deo, quia Joan. i. ait 
ipse Joannes Baptista: qui me baptizare misit, 
ille mihi dixit, etc. 

Prceterea, sic arguit Christus contra phari- 
saeos: Baptismus Joannis de coelo erat an exho- 
minibus? Si ex hominibus, non erat ei creden- 
dum; si de ccelo, igitur ex Deo. 

Quantum ad secundum, dico quod baptismus 
Joannis non fuit institutus ad efficiendum, sed ut 
ponit Magister in litera, fuit institutus ad signi- 



DlSTINCT. II QU^STIO III 37 

ficandum baptismum Christi, et ad assuefaciendum 
homines ad baptismum Christi. Unde super illo 
verbo Maith, j. dicit glossa: ego baptizo, idest 
tantum corpora lavo, quia peccata dimittere ne- 
queo, ut sicut nascendo et praedicando praeeo, 
sic baptizando ab baptismum Christi dirigam. 

Quanium ad tertium» est sciendum quod bap- 
tizatus a Joanne poterat baptizari duobus modis, 
scilicet in forma tradita a Christo, vel in aliqua 
alia forma, ut puta in nomine venturi. Si quis 
autem fuisset baptizatus a Joanne in forma tra- 
dita a Christo, non erat ille rebaptizandus, quia 
ille non erat baptizatus baptismo Joannis sed bap- 
tismo Christi. Si quis autem fuisset baptizatus a 
Joanne in alia forma, putain nomine venturi, vel 
alia consiliari forma, erat necessario baptizandus, 
quia praeceptum generale obligat omnes. Sed 
praeceptum generale est, quod omnes baptizen- 
tur in forma tradita a Christo; igitur. — Confir' 
matur ex alio, quia recepta medicina dispositiva 
congruum est recipere medicinam completivam et 
f>erfectivam; sed baptismus Joannis erat sicut 
dispositio praevia ad baptismum Christi; ergo. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
Magister in illo puncto non tenetur. 




Distinctio III. 

Post hoc videndum est... 

Circa istam DisL quaruntur j, quastumes, Pri- 
mo : Utrum itla sit ratio definitiva Baptismi quam panit 
Magister, sciticet Baptismus est intinctio idest abiutio 
corporis exterior facta sub/orma verborum priescripta, 
Secundo: Utrum hac sitforma Baptismi: Ego te bap- 
tizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 
Tertio : Utrum sola aqua naturaiis pura sit materia 
conveniens Baptismi. 

Qu^STIO I. 
Ad primam Queestionem sic proceditur: 

Videtur quod sit illa ratio Seicranienti Bap- 
tismi definitiva quam ponit Magister, scilicet: 
Baptismus est intinctio etc, quiapars Sacramenti 
Baptismi non proedicatur de toto Baptismo; sed 
ablutio est pars Sacramenti Baptismi; ergo non 
praedicatur de toto. Minor probatur» quia ad Sa- 
cramentum Baptismi non soluni concurrit ablutio 
cum aqua, sed concurrit etiam prolatio verborum. 

Contra est Magister in iitera. 

Ad illam qu^stionem dico tres Conclu- 
siones. 

Prima, cujus entis est definitio, ut patuit /. 
q, hujus 4.; est enim definitio entis positivi per 



DlSTINCT. III QU^STIO I 39 

se unius entis realis compositi realiter habentis 
conceptum universalem seu comunem. Cujus con- 
clusionis declarationem videas in quaestione 
supra. 

Secunda Conclusio est quod Baptismi est ali- 
qua ratio definitiva, quia est ens positivum per 
se unum unitate conceptus, nec est simpliciter 
simplex, et habet conceptum communem; sed 
omne tale est definibile; ergo Baptismi est aliqua 
definitio. 

TerHa CotuIusw est, quae sit ejus ratio defi- 
nitiva. Ubi notandum quod Baptismus est signum 
sensibile, et ut est signum importat relationem, 
de cujus relationis fundamento possumus dupli- 
citer loqui. Uno modo, quod ejus fundamentum 
sit non solum. ablutio, sed etiam verba. Ado 
nwdo, quod ejus fundaraentum sit sola ablutio, 
quamvis habeat alia concomitantia rationem defi- 
nitivam Baptismi, secundum duplicem opinionem, 
sicut verba prolata cum intentione baptizandi. 

Ad propositum, si teneatur ista via ultima, po- 
test poni talis ratio definitiva Baptismi. Baptismus 
est ablutio hominis aliqualiter consentientis facta 
ab ^.liquo in aqua abluente sub certis verbis si- 
mul cum intentione debita proferente, significans 
efficaciter ex institutione divina ablutionem ani- 
mse a peccato. — Si autem teneatur alia via, sci- 
licet quod verba cum ablutione sunt f undamentum 
Baptismi, tunc potest poni alia ratio Baptismi: 
Baptismus est Sacramentum ablutionis animaB a 
peccato consistens in ablutione hominis aliquali- 



40 LiB. IV Sententiarum 

ter consentientis facta in aqua ab alio abluente, 
et in verbis certis ab eodem abluente cum debita 
intentione prolatis. Nec est differentia inter illas 
rationes Baptismi, nisi per hoc solum quod una 
ponit ablutionem in recto, alia ablutionem et 
verba ex aequo, quae differentia consurgit ex di- 
verso modo concipiendi vel opinandi de funda- 
mento hujus relationis, ut dicebatur in principio 
hujus tertiae Conclusionis. — Ex hoc patet quod 
definitio Baptismi data a Magistro, scilicet quod 
Baptismus est ablutio etc, loquitur secundum 
opinionem dicentem quod ablutio circumstantio- 
nata est fundamentum Baptismi. 

Ex DICTIS patet ad argumentum principale 
per ea quae dicta sunt in Conclusione. 

Qu^sno II. 
Ad secundam Qiicestionem sic proceditiir: 

Videtur quod illa non sit forma Baptismi: 
Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spi- 
ritus Sancti, quia cujuscunque habentis formam 
et materiam, illius forma est in materia; sed ista 
verba non sunt in materia Baptismi, quia nec 
sunt in aqua nec in ablutione; ergo, etc. 

Contra, Extra, de Baptismo et ejus cffeciibtis, 
cap, Si q7tis, dicitur: si quister pucrum immerse- 
rit in aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus 
Sancti, et non dixerit: ego te baptizo etc. non 
est puer baptizatus. 



DlSTINXT. III Qua:STIO II 41 

IN ILLA QU^STIONE sunt tres Articuli. Pri- 
mus est, si aliqua verba sunt forma Baptismi. 
Secundus, quae sunt illa verba quae sunt forma 
Baptismi. Tertius, si illa verba possunt mutari 
vel variari, sine periculo baptizati, ut vere sit 
baptizatus. 

QuantUTn €t4l primuni Articulumf dico 
quod aliqua verba sunt forma Sacramenti Bapti- 
smi, quia ubi concurrit aliquod signum visibile, 
et concurrunt verba in fundamento illius relatio- 
nis, tunc verba possunt dici forma ejus; sed sic 
est in Sacramento Baptismi, ubi concurrit ablu- 
tio tanquam fundamentum, et verba tanquam de- 
terminantia ipsum; ergo verba sunt ejus forma. 
Major declaratur, quia materise est determinari, et 
formae proprium est determinare; cum igitur 
verba determinent ablutionem baptismalem, ver- 
ba sunt ibi, secundum istam metaphoram, tan- 
quam forma, 

Prteterea» quando ad aliquem actum concur- 
runt duo, semper principalius tenet locumformae; 
sed ad Baptismum concurrunt duo, scilicet ablu- 
tio exterior et verba, verba autem sunt principa- 
liora, quod patet secundum Augustinum /. de 
doctr, christiana dicentem: verba inter omnia signa 
tenent principatum in significando; ergo aliqua 
verba sunt ibi forma. 

Seil twnc queeritur: quse illa verba quae 
sunt forma Baptismi. Et hoc spectat ad secun- 
dum Articulum, ubi sunt duse Conclusiones. 



42 LiB. IV Sententiarum 



Prima est quod fornia Baptismi in Ecclesia 
Romana est illa: Ego te baptizo in nomine Pa- 
tris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Quam 
formam tenetur quilibet minister servare in prae- 
dicta Ecclesia, quia sic Romana Ecclesia instituit, 
ut notatur Extra, de Baptismo et ejus effectu, cap, 
Si quis, 

Secunda Cofulusio est quod forma Baptismi 
in Ecclesia Grsecorum est illa: baptizetur servus 
Christi, in nomine Patris et Filii et Spiritus San- 
cti. In qua forma non exprimitur persona Ministri 
sicut in alia, et hoc ad vitandum schisma, ut 
ponitur /. Cor, c, /./ gloriabantur enim baptizati 
de ministris dicentes: ego quidem Pauli, egoau- 
tem ApoUo, ego vero Cephae; propter quod Apo- 
stolus concludit dicens: divisus estergo Christus? 
— Ad toUendum igitur illud schisma, ordinatum 
est in Ecclesia graecorum, quod nomen ministri 
non exprimeretur. 

Quantuni ad tertiufn Artleulum, si 

illa verba seu forma posset variari sine periculo 
baptizati vel illius qui immergitur, ita quod vere 
esset baptizatus. Hic sunt tres opiniones. 

C/na dicit quod quacunque variatione facta 
circa verba, dummodo tres personae exprimantur, 
integrum est sacramentum Baptismi. 

A/ia opinio quae est Thomae, est totaliter ad 
oppositum, quse dicit quod necesse est praedi- 
ctam formam totam servare, alias sacramentum 
non esset integrum. 



DlSTINCT. III QU^STIO II 43 

Tertia opinio est quam sequitur Doctor no- 
ster. Videtur quod illa variatio potest esse qua- 
drupliciter, vel ex parte mtnislri, vel ex parte 
(uiiis, vel ex parte suscipientis, vel ex parter^»- 
sula sequentis, scilicet in nomine Patris, etc. 

Si autem fiat variatio ex parte minisiri, puta 
quia baptizans non dicit: Ego, integrum est Sa- 
cramentum, sicut patet de Graecis qui vere bap- 
tizant, et tamen non proferunt pronomen ego; 
ille tamen sic faciens in Ecclesia Romana morr 
taliter peccaret. 

Si autem fiat variatio in (utu, exprimendo 
iUum modum in optativo modo et non indicative, 
sic: baptizetur servus Christi in nomine Patris 
etc, adhuc esset integrum Sacramentum, sicut 
patet de Graecis. 

Si autem fiat variatio in suscipiente, Sacra- 
mentum non est integrum. 

Si autem fiat variatio in clausula sequente, 
scilicet in nomine Patris, etc, dico quod potest 
fieri sex modis, sicut ponit Bonaventura super 4. 
dist, j. q. 6„ scilicet mutando, addendo, corruni- 
pendo, transponendo, interponendo et plura eodem 
verbo implicando, 

Mutatio fit, ut si diceretur: baptizo te in no- 
mine Patris genitoris, geniti et spirati; et tunc 
non esset Baptismus, quia licet idem significent, 
tamen alium modum significandi liabent, et Chri- 
stus voluit personas nominari propriis nominibus 
personarum. 



44 I-IB. IV Sf:NTENTIARUM 

Additio fit tribus modis, quia est una additio 
contra fidem, ut si diceretur: baptizo te in nomine 
Patris majoris et Filii minoris. Alia est additio 
quae non est contra fidem, ut si diceretur: baptizo 
te in nomine Patris omnipotentis, et Filii et Spi- 
ritus Sancti. In prima additione nihil fit, sed in 
secunda fit, ubi faciens nuUum intenderet indu- 
cere errorem. 

Corruptio fit dupliciter: aliquando est tanta 
quod nullo modo tenet sensum, et tunc non est 
Baptismus. Aliquando vero est modica. et tunc 
non corrumpit sensum, ut patet de balbutientibus 
et habentibus linguam impeditam, et tunc non 
impedit quin sit Baptismus, ut patet De consecrat. 
d, 4, cap, Retulerunt, de illo presbytero linguae 
latinaB imperito qui dixit: Ego te baptizo in no- 
mine patria et filia, etc. 

Transmiitatio fit tripliciter. quia aliquando 
variat orationis sententiam, ut si diceretur: ego 
Patris baptizo te in nomine Filii et Spiritus San- 
cti. Aliquando non variat orationis sententiam, 
ut si diceretur: ego te baptizo in nomine Filii et 
Patris et Spiritus Sancti. Prima transmutatio im- 
pedit Baptismum, secimda vero non, nisi ageret 
ex malitia volens minister inducere errorem. 

Interpositio autem vel intermissio fit duplici- 
ter, quia aut est tanta quod discontinuat inten- 
tionem, et longam facit moram, ut si inciperet 
formam Baptismi et postea iret ad comedendum 
vel ad forum, et tunc nihil fit nisi reincipiatur; 



DlSTINXT. III QUiESTIO III 45 

aut est parv^a morula, ut si inceptis verbis ster- 
nutaret, et tunc est baptismus. 

Implicatio autem plurium fit duobus modis. 
Unus fit sic: baptizo te in nomine Trinitatis. 
Alius est: baptizo te in nomine Christi. In primo 
nihil fit, quia Christus voluit in Baptismo per- 
sonas exprimi distincte, Maith. ultimo; sed secundo 
modo, dubium est utrum, scilicet, baptizatus in 
nomine Christi esset baptizatus, maxime pro tem- 
pore isto, quia aliquo tempore licuit baptizare in 
nomine Christi, ut patet Act. 2., ideo de tali te- 
nenda esset regula quae ponitur Extra. de Bap- 
iismo et efus effectu. 

Ad argumentum principale, patet in pri- 
ma et secunda Conclusione, quod verba sunt hujus 
Sacramenti forma. 



QUiESTIO III. 

Ad tertiam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod non solum aqua naturalis pura 
sit materia conveniens Baptismi, quia quae habent 
eadem accidentia sunt ejusdem speciei ; sed aqua 
naturalis et artificialis habent eadem accidentia, 
scilicet humiditatem, frigiditatem et perspicuita- 
tem; ergo sunt ejusdem speciei. Si ergo aqua 
naturalis est sufficiens materia Baptismi, eodcm 
modo aqua artificialis erit. Major patet, quia ex 
accidentibus devenimus in cognitionem substan- 
tiarum /. de anima. 



46 LiB. IV Sententiarum 



Contra, Joan. 3.: nisi quis renatus fuerit ex 
aqua et Spiritu Sancto. 

Ad istam QU^stionem dico tres Conclu- 
siones. Prima est quod aqua naturalis est materia 
Baptismi. Secunda Conclusio, quod sola aqua na- 
turalis est materia sufficiens per se Baptismi. 
Tertia, quod aquae artiflciales non sunt materia 
Baptismi. 

Prima Concltisio patet quia ille humor est 
materia Baptismi in quo Christus determinavit 
Baptismus fieri; sed hic est aqua, ut patet/iWT?. 
j. et Matth, j.; ergo, etc. Quare autem Christus 
sic instituit, ut in aqua fieret Baptismus, assi- 
gnatur talis congruentia: congruum est Baptis- 
mum fieri in illo humore qui est /rigidus, fluidus, 
lucidus et communis omnibus; sed aqua est hujus- 
modi humor; ergo congruum fuit Baptismum fieri 
in aqua. Minor est evidens. i^iby^^r declaratur sic: 
cum enim Baptismus sit ad reprimendum fervo- 
rem conctipiscentia, ad flectendum rigorem inode" 
dientics, ad illustrandum aciem intelligentia, et 
obligat omnes tam divites quam pauperes, debet 
fieri in illo humore qui est frigidus, ad repri- 
mendum fervorem concupiscentia ; qui est humidus, 
ad flectendum rigorem inobedientiee ; qui est per" 
spicuus ad illustrandum aciem i^iteliigentia; et 
qui est cofnmunis omnibus divitibus et pauperi- 
bus, ne quis se excusaret propter assistentiam 
i^iopiee, 

Sectinda Conclusio probatur: illud solum est 
sufficiens materia baptismi, in quo, circumscripto 



DlSTINCT. III QU^STIO III 47 



quocunque alio humore vel liquore, potest aliquis 
baptizari; sed hujusmodi est aqua; ergo, etc. 

Tertia Conclusio probatur: aquae quae variant 
speciem aquae naturalis non sunt materia Bap- 
tismi; sed aquae artificiales sunt hujusmodi; ergo 
aquae artificiales non sunt materia Baptismi. Mi- 
nor probatur: primo, quia aquae artificiales fiunt 
ex quocunque non servato processu naturae per 
determinata media; sed aquae naturales fiunt per 
determinata media a natura servato processu 
naturse. 

Secundo sic: aquae artificiales fiunt peractio- 
nem ignis decoquentis; sed ignis non videtur suf- 
ficiens in virtute activa ad convertendum quse- 
cunque in aquam naturalem, seu artificialem, vel 
elementarem; ergo, etc. 

Terito sic: Philosophus, 4. Metheor. dicit: 
sciant artifices alchimitae species rerum transmu- 
tari non posse; ergo per artem non potest resolvi 
mixtum in aquam elementarem. 

Quario sic: causae differentes specie, habent 
effectus differentes specie; sed ars et natura dif- 
ferunt specie; ergo habent effectus differentes 
specie; igitur aqua quae est ab arte, non est cjus- 
dem speciei cum aqua naturali. 

Conira hoc arguitur dupliciter. Primo sic: 
mixtum est g^ossius quam aqua elementaris; sed 
aliqua aqua artificialis est subtilior aquanaturali; 
igitur illa aqua artificialis non est aliquid mix- 
tum; ergo est elementum. et constat quod non est 
aliud elementum quam elementum aquee ; ergo, etc. 



48 LlB. IV Sententiarum 

Secundo sic: facilior est resolutio quam gene- 
ratio; sed ars daBmonum statim producit ex aqua 
aliquod mixtum, quia producit ranas, Exodi 7.; 
ergo per artem ex mixto potest statim produci 
elementum aquae. 

Ad primum, dico quod duplex est subtilitas, 
scilicet subtilitas simpiicitatis et subtiiitas penetra- 
tiva virtutis activae. Nunc autem aqua artificialis 
est subtilior aqua elementari subtilitate penetra- 
tiva, et non subtilitate simplicitatis; ergo, etc. 

Ad secioidum, dico quod aliud est dicere ar- 
tem producere aquam, et aliud est dicere adhi- 
bere artem activa passivis, quibus adhibitis ge- 
nerat mixtum. Concedo ergo bene quod ars potest 
adhibere activa naturalia passivis naturalibus, 
quibus conjunctis sequitur actio, sed non tanquam 
ab arte, sed tanquam ab activis et passivis na- 
turalibus. 

Ad argumentum in contrarium dico 
quod licet aqua artificialis habeat aliqua com- 
munia accidentia cum aqua naturali, tamen habet 
aliqua dissimilia a tota specie. 




Distinctio IV. 

Hic autem dicendum est . . . 

Circa isiam Disi, 4., ad primam, secundam ei 

iertiam epis paries, qucEro primo: Uirum parviili 

siyit baptizandi. Secundo: Uinim parvuii recipiant 

effectum Baptismi. Tertio: Uirum adulii recipiaytt 
effectum Baptismi. 

QU^STIO I. 
Ad primam quastionem sic procedHur. 

Videtur quod parvuli non sint baptizandi, 
quia Baptismus est medicina contra peccatum; 
sed parvuli non habent peccatum ; ergo, etc. Mi- 
nor probatur; peccatum enim non est sine eloc- 
tione et voluntate, per Augustinum De vera reli- 
gione; sed parvuli non habent electionem ex 2. 
Phys. et 3, Ethic: ergo, etc. 

Contra, Beda, et ponitur ultimo cap, i. Dist. 
hujus quarii; Qui dudum clamabat per legem : 
anima cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, 
peribit de populo suo; nunc per Evangelium cla- 
mat: nisi quis renatus fuerit, etc. 

Ad istam QU-«STI0NEM respondeo, etprimo 
ponam unam opinionem Pelagianorum. Secundo, 
opinionem veram quae est Catholicorum. Teriio, 
solvam rationes haereticorum. 



50 LlB. IV Sententiarum 

Quantum ad primum] est opinio Pelagiano- 
rum, quod parvuli non sunt baptizandi, quia 
Baptismus est contra peccatum, seu contra mor- 
bum peccati originalis; sed parvuli non habent 
. peccatum originale; ergo non sunt baptizandi. 
Minor probatur. Primo per Augustinum, quia pec- 
catum ideo est peccatum, quia voluntarium; sed 
nihil est voluntarium in parvulis, quia non ha- 
bent usum rationis; ergo in eis non estpeccatum. 
— Secundo, sic: nuUus peccat in eo quod vitare 
non potest, per Augustinum in j. de libero arbi- 
irio; sed parvulus hanc vitare non potest cum 
hoc contingat sibi a conceptione sua; ergo. — 
Tertio, per argumentum Juliani, sicut refert Ma- 
gister 2, Seni, dist, 2.: non peccat ille qui nascitur, 
nec peccat ille qui condidit; per quas igitur ri- 
mas, inter tot praesidia innocentiae peccatum fin- 
git ingressum. — Quario sic: defectus naturalis 
non est imputabilis ad peccatum; sed omnis de- 
fectus qui causatur in parvulis, est naturalis; ergo, 
etc. Major patet 3, Ethic. ubi dicitur quod coeco 
nato nuUus improperabit, sed magis miserebitur. 

Contra istam opiyiionem arguitur sic: Baptis- 
mus est contra morbum peccati originalis; sed 
parvuli habent peccatum originale; ergo parvuli 
sunt baptizandi. Minor probatur, quia ait Grego- 
rius super Exod. in glossa: omnes in peccato nati 
sumus ex carnis delectatione concepti culpam ori- 
ginalem traximus nobiscum. 

Item, Augustinus super Psalm, David dixit 
se in iniquitatibus conceptum, qiiia in omnibus 



DlSTINCT. IV QUiESTIO I 51 

contrahitur iniquitas ex Adam. Et Augustinus, 
lib, de fide ad Petnim: firmissime tene et nuUa- 
tenus debites, omnem qui per concubitum viri et 
mulieris concipitur, cum peccato originali nasci. 

Pristerea, Augustinus lib. de baptismo paruu' 
larum, Adam per praevsuicationis exemplum in- 
fecit in se omnes de sua stirpe venturos. 

Prteterea, Peccatum originale est formaliter 
carentia justitiae originalis, ut patuit in 2, lib.; 
sed omnes communiter propagati carent originali 
justitia; ergo omnes habent peccatum originale. 
Non autem intendo per istas rationes includere 
Virginem benedictam, oportet tamen de ea singii- 
lariter loqui. Et secundum Augustinum, cum de 
peccatis agitur, de Maria nuUam prorsus volo 
habere quaestionem. Teneo igitur quod parvuli 
cum habeant peccatum originale, baptizandi 
sunt. 

Ad argumenta autem alterius opinionis ad 
primum dico quod illud verum est de peccato 
actuali; si autem intelligatur de peccato origijiali, 
dico quod non oportet peccatum simpliciter esse 
voluntarium habenti ipsum, sed esse voluntarium 
ei vel illi a quo contrahitur; fuit autem per actum 
voluntarium Adse a quo contractum est. 

Ad secundum dico eodem modo, quod nuUus 
peccat in eo quod vitare non potest aut /w se aut /;* 
alio qui pro ipso accepit habitum oppositum vitio. 
Potuit autem hoc vitari in alio, puta in Adam, 
si non peccasset, qui acceperat justitiam orgina- 
lem pro se et posteris. 



52 LlB. IV Sentextiarum 



Ad teriium, respondet Magister lib, 2. Ait 
enim sic: Juliano per sacram paginam, quod per 
unum hominem intravit peccatum in mundum, 
quia per unius hominis inobedientiam, ut ait 
Apostolus. 

Ad quartum dico quod defectus nihil habens 
do voluntario non est imputabilis; sed ille defec- 
tiis habet aliquid de volutario, quia ex voluntate 
primi parentis seminatum est. 

Sed oritur dubium, nam parvuli sunt bapti- 
zandi, ut dictum est in 2. Artic; sed interdum 
parvuli non possunt nasci seu exire de utero 
materno. Quaritur igitur si possunt ante ortum 
in matris utero baptizari. — Et videtur quod non, 
quia conjunctum causae suae corruptivae, dum con- 
jungitur, non potest mundari ab illa corruptione ; 
sed parvulus in utero matris est conjunctus causae 
suae corruptionis; ergo in utero materno non po- 
test mundari. 

Contra hoc, nam caro matris in parvulonon 
est causa corruptionis nisi mediata, caro autem 
parvuli est causa corruptionis immediata loquendo 
de corruptione originali. Si ergo stante conjunc- 
tione ad causam corruptionis non potest purgari 
ab illa parte, sequitur quod parvulus habens car- 
nem suam, nunquam a peccato originali potest 
purgari, quod est contra fidem. 

Prceterea, licet parvulus in utero matris sit 
conjunctus matri localiter, tamen distinctus ab ea 
personaliter, quia habet aliud corpus et aliam 
animam; sed distinctio personalis sufficit ad dis- 



DlSTlNXT. IV QU^ST. I 53 



tinctionem secundum peccatum et non peccatum; 
ergo non obstante tali conjunctione locali, propter 
distinctionem personalem, potest parvulus esse 
justus. 

PrcBterea, si cum conjunctione ista ad cau- 
sam comiptionis non potest stare gratia in par- 
vulo; ergo parvulus in utero non potest habere 
Baptismum flaminis vel sanguiiiis, quorum utrun- 
que est falsum. De flamine, patet de Ilieremia, 
Hierem. /./ de Joanne Bapt., Lucee /. et de Ma* 
tre Christi, ut firmiter tenet Ecclesia. De Raptismo 
autem sanguinis patet per hoc quod si quis per- 
sequitur matrem gravidam, eadem de causa per- 
sequitur filium in utero ejus qua persequitur 
matrem; ergo si mater occiditur propter justitiam 
vel propter fidem, similiter et parvulus. Si autem 
parvulus occideretur extra uterum, haberet Bap- 
tismum sanguinis, si pro justitia vel fide occide- 
retur, etiam non baptizatus. Ergo eodem modo 
rationabile est quod Deus non condemnet eum, 
pro simili causa in utero matris passum. 

Dico igitur ad istud dubium, quia vel puer est 
secundum omnes partes in utero matris suse, vel 
secundum aliquam pariem apparet extra uterum. 
Si primo modo, dico quod non potest baptizari, 
non propter hoc quia est conjunctus causae suae 
comiptionis, ut dicebat praecedens opinio, sed 
quia Baptismus est ablutio corporis in anima: 
sed parvulus cum sit in utero matris existens, 
non potest lavari, cum non possit ab aqua tangi 
immediate. Si secundo modo, aut apparet pars priri- 



54 LiB. IV Sententiarum 

cipalis, ut caput, et tunc potest baptizari; non 
enim est verisimile quod in die Pentecostes quan- 
do baptizati sunt tria millia AcL 2., quod quili- 
bet quantum ad totum corpus suum lavaretur 
aqua, sed praecise quantum ad faciem aspergendo 
vel quantum ad caput perfundendo; et in illo 
casu, si puer postea nasceretur, non oporteret 
ipsum de novo baptizari. Si autem apparet pars 
minus principalis, sicut est manus vel pes, illa 
est baptizanda, quia in ea est tota anima licet 
non omnes sensus, quia sensus vigent maxime 
in capite, et sic adhuc minus sufficeret ad hoc 
quod esset baptizatus, esto quod nasceretur, sub 
conditione baptizandus esset, ut docetur Extra. 
de Baptismo et ejus effectu, de quibus dubium est. 
Credendum est enim quod Deus suppleat in tali 
casu, si quid per impofentiam est omissum. 

Ad argumentum in contrarium. concessa 
majore, negetur minor, Ad probationem, cum dicitur 
quod peccatum non est sine electione, dico quod 
verum est de peccato actuali, non autem de pec- 
cato originali. 

Qu^STlO II. 
Ad sectmdam Qucestione^n sic proceditur: 

Videtur quod parvuli non recipiant eflfectum 
Baptismi, quia gratia non datur sine fide; sed 
parvuli non habent fidem; igitur eis non datur 
gratia. Minor probatur, ad Rom, 10. 



♦ DlSTINCT. IV QU^ST. II 55 

Contra. Augustinus in Enckirid.: Parvulus, 
sive decrepitus moritur peccato in Baptismo; sed 
nullus moritur peccato nisi recipiat gratiam ; 
ergo. 

Ad istam QUiESTiONEM dico tres Conclu- 
siones, secundum quod parvuli in Baptismo inter 
alia,.tria recipiunt. Prima conclusto est quod par- 
vuli recipiunt fidem infusam in Baptismo. Secun- 
da conclusio est quod recipiunt characterem. Ter* 
iia conclusio est quod recipiunt gratiam gratum 
facientem. 

PHfna Cmwlusio probatur: Sine fide est 
impossibile placere Deo, ut ait Apostolus ad He- 
bresos; sed parvuli quam cito baptizantur, placent 
Deo; ergo habent fidem. Sed non habent fidem 
acquisitam; ergo habent Tfidem infusam. 

Contra hoc objicitur, quia habens habitum 
potest uti habitucum voluerit; sed parvulus bap- 
tizatus, etiam cum pervenerit ad usum rationis, 
non potest uti habitu fidei quia non potest exire 
in actum credendi articulos fidei; ergo. 

Confirmatur, quia habens habitum aliter se 
habet ad actum quam non habens; sed parvulus 
baptizatus non aliter se habet, nec alio modo ad 
actum credendi quam si baptizatus non fuisset; 
ergo parvulus baptizatus non habet illum habi- 
tum infusum. Minor probatur, quia si parvulus 
baptizatus nutriretur inter infideles, et ab eis do- 
ceretur, ita adhaereret errori eorum ac si non fuisset 
baptizatus. 



LlB. IV Sententiarum 



Ad illa dicitur tripliciter: Pfimo sic: quando 
in aliqua potentia sunt duo habitus disparati, 
unus infusus et alius acquisitus ex actibus, tunc 
habitus acquisitus inclinat potentiam ad actus 
contrarios actus habitus infusi. Nunc autem in 
parvulo baptizato et inter infideles nutrito, est 
fides acquisita contraria fidei infusae, ideo non 
potest exire in actum credendi. 

Secundo modo dicitur ad minorem illius objec- 
tionis, quod talis parvulus baptizatus et inter in- 
fideles nutritus, non alio modo se habet ad actum 
credendi quam si non fuisset baptizatus, quia 
quam cito deliberate consentit errori eorum, fides 
infusa annihilatur. 

Tertio modo dicitur quod sive habitus habeat 
causalitem respectu actus, sive non, nulla virtus 
infusa potest probari inesse ex actibus. quia eae- 
dem rationes fierent de gratia, et tamen nuUus 
certitudinaliter scit se habere gratiam ; et ideo di- 
citur quod major est vera de habitibus acquisitis, 
et non de habitibus infusis. 

Conira hoc objicitur quia si Deus infunderet 
alicui habitum geometriae, posset assentire veri- 
tatibus geometriae; ergo a simili, si Deus infun- 
deret alicui fidem, posset assentire veritatibus fi- 
dei. — Sed hoc non valei, quia habitus geome- 
triae est habitus habens evidentiam ex objecto ; 
sed fides non habet evidentiam ex objecto, quia 
jam non est fides. 

Secnnda Cmiclu,skf persuadetur breviter, 
quia de hoc erit sermo prolixior inferius Disi. 6. 



DlSTINCT. IV QUJEST. III 57 

vel 7. hupis 4. CongTuum est ad formam perfec- 
tam ponere aliquam dispositionem ; sed gratia 
est forma perfecta et supernaturalis; ergo con- 
gruum est ad formam perfectam ponere aliquam 
dispositionem supematuralem. IUam autem dispo- 
sitionem voco characterem ; ergo parvuli baptizati 
recipiunt charaterem. — Confirmatur Extra. de 
Baptismo et ejus effectu, c, Majores, ubi dicitur quod 
sacramentalis operatio imprimit characterem. 

Tertlfi ConelHHio probatur; Deus pro statu 
naturse lapsae de communi lege nuUi dimittit cul- 
pam quin infundat gratiam; sedparvulis in Bap- 
tismo dimittitur culpa originalis; igitur infunditur 
eis gratia. 

Ad argumentum in contrarium, cum di- 
citur: gratia non datur sine fide, conceditur de 
lege communi. sed negetur minor, — Ad proba- 
Honem dico quod tenet de fide acquisita, non au- 
tem tenet de fide infusa, etc. 



Qu^:sTio III. 

Ad tertiam Qu(estionem sic procedifur: 

Videtur quod adulti baptizati non recipiant 
efiFectum baptismi, quia si radix sancta, et rami, 
ad Rom, ii,; si autem adulti reciperent efFectum 
Baptismi, tunc essent sancti; ergo filii eorum 
essent sancti, quod est falsum, quia tunc non 
haberent peccatum originale; igitur. 



58 LiB. IV Sententiarum 



Conira, Quilibet moritur peccato in Baptismo, 
ut dictum est per Augustinum tn Enchir,; sed 
nuUus moritur peccato nisi recipiat gratiam ; 
igitur. 

Ab istam Qujestionem dico prasmittendo 
quod adultus dicitur quadrupliciter: Primo quia 
est adultus consentiens; secundo est adultus dis- 
sentiens; teriio est adultus ficte recipiens; quario 
est adultus ex aliqua causa accidentali non distin- 
guens. Et sic secundum istam distinctionem opor- 
tet dicere ad quaestionem quatuor breves articulos. 

l^thmis, si adultus consentiens recipit eflFec- 
tum Baptismi. Et dico quod sic, quia medicina 
perfecta habet eflfectum suum in subjecto bene 
disposito; sed baptismus est medicina perfecta 
contra morbum peccati originalis; igitur in ho- 
mine adulto consentiente et bene disposito toUit 
peccatum originale. Sed de lege communi nuUi 
dimittitur peccatum originale sine gratia; igitur. 

Secumlus Artleulus est de adulto non con- 
sentientc, si talis reeipiat Baptismum et efFectum 
Baptismi. Et dico quod no7i conseniiefis potest 
intelligi dupliciter, negaiive et conirat ie, Negative, 
ut cum negat actualem consensum ; contrarie vero, 
cum ponit actualem dissensum. Et patet illadis- 
tinctio, quia non est idem non velle et nolle, ut 
dictum fuit Dist, i, primi, Iterum dissentire potest 
quis dupliciter, videlicet simpliciter et secundum 
qiiid; nam qui propter tempestates projicit mer- 



DlSTINCT. IV QUitST. III 59 

ces in mari, simpliciier vult et secundum quid non 
vult, ut patet 3. Ethic. cap. De voluniario per- 
mixio. Et secundum illa dico ad hunc Articulum 
tres Conclusiones. 

Prima est quod non consentiens simpliciter 
nec secundum quid, non recipit Baptismum nec 
effectum Baptismi, quia Deus non vult adscri- 
bere familiae suae aliquem omnino invitum; sed 
dissentiens simpliciter et secundum quid est om- 
nino invitus; ergo Deus non vult hunc adscri- 
vere familiae suae, talis autem adscriberetur si 
reciperet Baptismum et eflFectum Baptismi. 

Secunda Conclusio est quod dissentiens secun- 
dum quid, et consentiens simpliciter, recipit Bap- 
tisirium, sicut patet de illo qui consentit propter 
minas. Hoc patet Extra, de Baptismo et ejus ef- 
fectu cap, Majores, ubi dicitur quod quidam ad 
christianitatem coacti sunt, et nobis sunt Sacra- 
mentis divinis sociati. 

Tertia Conciusio est quod si non consentit 
negative, recipit. Baptismum, quia non oportet 
semper in Sacramentis praebere actualem consen- 
sum, sicut patet de Sacerdote conficiente corpus 
Christi, quia quando consecrat potest alibi cogi- 
tare et non habere actualem considerationem ad 
corpus Christi. 

Tertius Arttcultuf est de adulto ficte re- 
cipiente, si talis recipit Baptismum et efFectum 
Baptismi. Et dico quod fictus in recipiendo po- 
test dupliciter esse: 



6o LiB. IV Sententiarum 

Uno modo, quod ostendat se velle recipere 
ablutionem Baptismi eodem modo quo Ecclesia 
intendit illam conferre, et tamen oppositum habet 
in animo, et talis non recipit Sacramentum nec 
rem sacramenti. Tamen Ecclesia cogit eum ad 
observantiam fidei christianae, quia Ecclesia prae- 
sumit partem meliorem, ubi sigpia meliorem par- 
tem praetendunt, sicut de matrimonio patet; nam 
si quis jurasset alicui per verba de praesenti sine 
testibus, et postea jurasset alteri cum testibus, 
Ecclesia staret pro secundo matrimonio, cum ta- 
men primum esset legitimum. 

Alio modo potest aliquis esse fictus osten- 
dendo se esse dispositum ad recipiendum sacra- 
mentum, et tamen interius est indispositus pro- 
pter infidelitatem, vel aliud peccatum mortale in 
quo vellet remanere, et illo modo loquuntur Doc- 
tores de ficto Baptismo dicentes quod non recipit 
rem sacramenti. Cujus ratio est quia Deus non 
justificat nisi volentem, secundum illud Aug^- 
stini: Qui creavit te sine te, non justificavit te 
sine te. Sed aliter fictus habet obicem contra gra- 
tiam nolens justificari; ergo non recipit eflFectura 
Baptismi. Ad istam etiam intentionem loquitur 
Augustinus Lib, de pcen, c, 2. et ponitur in litera: 
omnis enim qui jam suae voluntatis arbiter est 
constitutus cum 'accedit ad Sacramentum fide- 
lium, nisi pceniteat eum vitae veteris, novam in- 
choare non potest. 

Notandum quod haec est difFerentia inter fic- 
tum primo et secundo*modo dictum, quia si pri- 



DlSTINCT. IV QU^ST. III 6l 

mus deponeret fictionem, esset rebaptizandus, 
quia non recepit sacramentum; sed fictus secun- 
do modo, si deponeret fictionem non esset rebap- 
tizandus, quia talis licet non habuerit rem Sacra- 
menti, habet tamen Sacramentum. 

Qtiarttis Articulus est de adulto non co- 
gnoscente vel non distingoiente si talis recipit 
Baptismum vel ejus eflFectum. Et est sciendum 
quod talis non distingnens est ille qui non uti- 
tur ratione-nec uti potest, et hoc contingit du- 
pliciter, quia vel ille nunquam usus est ratione 
nec uti potest, sicut furiosus et fatuus a nativi- 
tate; vel aliquando utitur ratione sicut furiosi et 
fatui habentes lucida intervalla. 

Ad propositum, de primis idem est judicium 
sicut de pueris, maxime si de eorum cura sim- 
pliciter desperatur. De secundis autem dicitur, et 
bene, quod nisi periculum mortis immineat, ex- 
pectandum est donec habeant usum et judicium 
rationis, et sic poterunt baptizari consensu inter- 
veniente, et recipient sacramentum et rem sa- 
cramenti. 

Ad argumentum principale dicendum 
quod radix sancta et rami sancti, intelligenda 
est apiitudine, sed non achiy sicut ponit Aug-u- 
stinus et adducit eum Magister Lib, 2. de grano 
mundo seminato quod nihilominus generat paleas. 



Distinctio V. 

Post hoc soiendum... 

Circa istam Disi, j. et ultitnam partem Dist, 
prcBced,, quaro istas qucestiones, Primo : Utrum 
justijicati teneantur baptizari, Secundo : Utrum solt 
Sacerdotes possint baptizare, Tertio : Utrum mali 
Sacerdotes possint baptizare et conferre Baptismum, 

Qu^STlO I. 
Ad primam quastionem sic proceditur, 

Videtur quod justificati non tenentur bapti- 
zari, quia de Apostolis non legimus, nec de 
Beata Virgine quod fuerunt baptizati. 

Contra, Joan, 3, : nisi quis renatus fuerit etc. 

IN ILLA QU^STIONE sunt duo Articuli. Pri' 
mus est si justificati tenentur baptizari. Secundus 
est si omnes baptizati aequaliter recipiunt effe- 
ctum Baptismi. 

Qumittim ad primtim, scilicet si justi- 
ficati tenentur baptizari, dico quod sic, quia lex 
universaliter promulgata omnes obligat, nisi fiat 
in eo alicujus personae exceptio, ut notatur -£r/ra. 
de constitutionibus, c, canonum statuta ; sed lex de 
Baptismo est universaliter promulgata Matth, uit. 



DlSTINCT. V QVJEST. I 63 

et /oan j., nec est ibi alicujus personae exceptio ; 
ergo. 

Prcsterea, quilibet viator tenetur esse mem- 
brum militantis Ecclesiae non solum in notitia 
divina, sed etiam in notitia ipsius Ecclesiae ; sed 
primum fundamentum unde quis dicitur esse 
membrum militantis Ecclesiae est Baptismus; 
igitur. 

UUimo sic : qui potest ex facili actu ma- 
gnam gratiam acquirere, et negligit actum illum, 
videtur gratiam contemnere. vel saltem videtur 
illam non appreciari quanta ipsa est appreciabi- 
lis; sed ille qui non est baptizatus quantum- 
cunque sit justificatus, potest per actum facilem, 
sicut est Baptismus, magnam gratiam acquirere, 
quia quantumcunque perfecto de lege communi 
accedente ad Baptismum augetur gratia, et si 
hujusmodi justificatus sic neglexerit, videtur gra- 
tiam contemnere. 

De secundo ArticulOf dicitur uno modo 
quod ad Baptismum triplex effectus sequitur, 
scilicet characteris impressio, graiice infusio, et fo- 
mitis repressio ; sed constat quod in omnibus ba- 
ptizatis non aeque remittitur fomes ; igitur non 
omnes aequaliter recipiunt hujusmodi effectum 
Baptismi. 

Sed illud dictum, quod fomes peccati remit- 
titur in Baptismo, potest dupliciter intelligi : uno 
modo formaliter, alio modo quantum ad effectum 
fomitis qui est inclinare animam conjunctam cor- 



64 ' LiB. IV Sententiarum 

pori ad peccatum. Et prior intellechis est falsus, 
quia quando inter aliqua non est formalis repu- 
gnantia, unum formaliter non tollit aliud. Major 
patet : minor probatur, quia cum gratia sit in 
anima, fomes aiutem in carne, quae sunt diversa 
subjecta, non possunt formaliter repugnare. — 
Secundus intellectus verus est, et ponitur exem- 
plum de lapillo alligato alis aquilae ; quantum- 
cunque crescat virtus motiva aquilae, gravitas 
lapilli in se non minuitur, quia ista fonpaliter 
»non repugnant; sed bene minuitur quantum ad 
effectum, quia quantum virtus aquilae plus cre- 
sceret, tantum gravitas illa volatum aquilae mi- 
nus impediret. 

Dicitur igitur ad hunc Articulum quod quoad 
Baptismum sequitur triplex effectus, ut scilicet 
dictum est, characteris impressio, gratiae infusio 
et fomitis repressio. — Quanium ad primum, 
omnes aequaliter recipiunt effectum Baptismi, 
quia sive character ponatur forma absoluta sive 
respectiva, ut infra videbitur, omnes aequaliter 
habent characterem. — Quantum ad alium effe- 
ctum qui est fomitis repressio, patet quod in 
omnibus non aequaliter reprimitur fomes, sicut 
statim exponetur. — Sed quantum ad alium effe- 
ctum qui est gratiae infusio, oportet distingxiere, 
quia ibi tria concurrunt, scilicet Deus ut causa 
principalis, Christus ut causa meritoria, et homo 
baptizatus ut materia receptiva gratiae. Primo modo, 
de potentia Dei ordinata omnes aequaliter recipiunt 
effectum Baptismi, quia illi signo sensibili Deus 



DlSTlNCT. V QU^ST. I 65 

ex parte sua semper aequaliter assistit ; per hoc 
autem quod Deus assistit sacramentis, sacramenta 
efl&ciunt quod figiirant, ut in superioribus tactum 
est. Secundo modo, scilicet inquantum Christus est 
causa meritoria non omnes accipiunt aequaliter 
eflfectiun Baptismi quantum ad efficaciam, omnes 
tamen recipiunt eflFectum Baptismi quantum ad 
suflBcientiam, sicut ponit Magister in similr Lib. j, 
ubi quserit si pas-sio Christi meruit omnibus salu- 
tem, et dicit quod sic quantum ad sufllicientiam, 
sed non quantum ad eflRcaciam. Sic etiam potest 
Christus ad majorem gratiam se oflFere pro prae- 
destinatis quam pro non praedestinatis. Teriio 
modOy scilicet quantum ad recipientes, dico quod 
recipientes Baptismum, aut sunt parvuli, et sic 
aequaliter recipiunt, nisi forte ibi concurreret fi- 
des parentum et aliorum, sicut innuit glossa 
Matth. 9. super illo verbo : videns Jesus fidem 
illorum. Ait enim glossa sic : tantum valuit apud 
Deum fides ahena, ut intus et extra sanaret ho- 
minem, homo autem non sanatur intus nisi per 
gratiam, Aut sunt adulti, et sic venientes cum 
majori devotione majorem gratiam recipiunt, 
juxta regulam vulgatam : actus activorum sunt 
in patiente praedisposito. 

Ajd argumentum principale dico quod 
quaedam glossa super illo verbo Joan. ij. qui 
lotus est non indiget etc, dicere videtur quod 
Apostoli fuerunt baptizati ; et hoc rationabile vi- 
tur, quia Christus fecit eos Sacerdotes, sed ordo 



66 LiB. IV Sententiarum 

sacerdotii praesupponit Baptismum ut Extra, de 
Prasbytero non baptizato cap. Veniens, De Virgine 
Maria dicitur vel quod fuit baptizata, vel quod 
fuit singulariter privilegiata, quia in conceptione 
Filii Dei habuit totam gratiam ad quam Deus 
illam ordinavit ; ergo, etc. 

Qu^STiO II. 
Ad secundam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod soli Sacerdotes possint bapti- 
zare, quia solis Sacerdotibus traditur potestas 
dimittenda peccata, Joan, 20. ; sed in Baptismo 
remittuntur peccata; ergo. 

Contra, De Consecrat. dist. 4. c. Romanus 
Pontifex, dicitur ibi quod Spiritus Sanctus sub- 
ministrat gratiam, etiam si paganus sit qui bap- 
tizat. 

Ad qu^stionem dico tres Conclusiones. 
Prima cojiclusio est quod congruum est solum via- 
torem baptizare. Secunda conclusio est quod con- 
gruum est inter viatores solum Sacerdotes bap- 
tizare. Tertia conclusio est quod in necessitatis 
articulo quilibet homo potest baptizare. 

Prinia Conclusio probatur sic : tum quia Chri- 
stus instituit sacramentum Baptismi, et fuit homo. 
Tum quia in sacramento Baptismi est aliquid 
sensibile et aliquid spirituale, et per consequens 
magis competit utenti sensu et intellectu quam 
naturae purae intellectuali. Tum etiam quia post 
susceptionem Baptismi baptizatus adscribitur ut 



DlSTINCT. V QU^ST. II 67 

membrum Ecclesiae militantis ; igitur est con- 
gruum hoc fieri per aliquem de Ecclesia mili- 
tante. 

Secunda Canchisio probatur quia baptizatus 
recipitur per Baptismum in coUegium Ecclesiae 
militantis ; sed receptio alicujus in aliquod col- 
legium pertinet ad prsesidentes et auctoritatem 
habentes in coUegio, tales autem sunt Sacerdotes 
et Episcopi et alii superiores Praelati; ergo. 

Tertia Conclusio probatur sic : Tabula contra 
naufragium tempore naufragii potest a quolibet 
non impedito ministrari ; sed Baptismus est talis 
tabula; ergo tempore naufragii, puta in necessi- 
tatis articulo, potest a quolibet non impedito mi- 
nistrari. Voco autem ministrum non impeditum 
illum qui non est mancus sed habet potentiam 
motivam ad ministrandum, et illum qui non est 
mutus sed habet linguam verbis exterioribus 
expressivam, et illum qui non est amens sed 
habet discretionem et intentionem facti determi- 
natam intendens facere quod facit Ecclesia. 

Sed diceret aliguis: igitur Angelus in assumpto 
corpore secundum ista potest baptizare, quia po- 
test habere omnia praedicta. Dico quod si illud 
faceret Angelus bonus, esset verum Baptisma, 
sicut legfimus de S. Christina quam baptizavit 
Angelus in lacu Vulsino. Si autem est malus 
Angelus et faceret ex praecepto divino, adhuc 
esset verum Baptisma. Sed quando occurrit talis 
casus, sicut dicit Bonaventura q. /. hnjus Dist,, 
esset divina revelatio expectanda, tum quia Deus 



68 LiB. IV Sententiarum 

non administrat Sacramenta per exclusos finaliter 
a salute, tum quia ille minister semper intendit 
ad fraudem, tum quia adversatur Ecclesiae, et 
sic intendit facere oppositum ejus quod intendit 
Ecclesia. 

Ad argumentum in oppositum dicendum 
quod solus Sacerdos potest dimittere peccata ad 
modum judicis et arbitri, quae remittuntur in 
poenitentia; sed in Baptismo remittuntur peccata 
virtute Sacramenti absque arbitrio vel judicio. 

Qu^STlO Ili. 
Ad tertiam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod mali Sacerdotes non possunt 
baptizare seu conferre Baptismum, quia membrum 
aridum non potest esse causa influendi vitam in 
aliud membrum ; sed malus Sacerdos est mem- 
brum aridum Ecclesiae ; ergo non potest alteri 
vitam seu gratiam conferre. 

Iji contrarium est Magister in litera. 

Ad istam qu^stionem patet ex dictis in 
j. Conclus, prcec, qucest, Quilibet enim Sacerdos 
qui habet conditiones ibi positcis intendens facere 
quod Ecclesia facit, quantumcunque sit malus, 
vere baptizat. Et hoc probat Magister per multas 
auctoritates in litera maxime Augustini dicentis: 
Baptismus est talis qualis est ille in cujus pote- 
state datur, non qualis est ille per cujus ministe- 
rium datur. Item idem Augustinus dicit : ego. 



DlSTINCT. V QU^ST. III 69 

inquit, dico et nos dicimus omnes, quia justos 
oportet esse tanti judicis ministros per quos bap- 
tizatur sicut ministri justi si volunt, si autem 
nolunt esse justi securum me facit Magister meus 
de quo Spiritus Sanctus dicit: hic est qui baptizat. 

Sed diceres : nunquid recipiens Baptismum 
scienter a tali Sacerdote malo peccat mortaliter. 
Respondeo quod malus minister aut est praecisus 
totaliter ab Ecclesia vel ad tempus, aut non 
prsecisus, et in utroque membro potest esse 
dubium. 

De primo autem sunt duo modi dicendi op- 
positi. Ufius dicit quod tenetur quis a tali mini- 
stro recipere Baptismum si non potest habere 
alium ministrum, quia Baptismus est Sacramen- 
tum necessitatis. Alius modus dicit quod non debet 
recipere Baptismum, et si recipit a tali ministro 
mortaliter peccat. Et hoc declajratur sic : quia 
baptizandus aut est adultus aut est parvultis. Si 
adultus sufficit baptismus flaminis quando non 
potest habere baptismum fluminis. Si autem bap- 
tizandus sit parvulus, habens parvulum baptizet 
eum si non potest habere alium magis idoneum, 
quia cum praeciso non licet sibi comunicare pro 
parvulo suo. 

Sed contra illud, quia praeceptum superioris. 
plus obligat quam praeceptum inferioris; sed Deus 
praecepit Baptismum suscipi, Ecclesia autem pro- 
hibet communicare cum praeciso; igitur magis 
est obediendum praecepto divino quam Ecclesiae 
in illo casu. 



70 LiB. IV Sententiarum 

Praeterea plus tenetur excommunicatus vitare 
alium quam alius vitare eum, quia praBceptum de 
vitando non imponitur alicui nisi propter se, prae- 
cisus autem in casu isto non tenetur vitare alium 
immo tenetur non vitare. Quia si talis praecisus 
sciret parvulum aliquem non baptizatum statim 
mori debere tenetur eum baptizare necessario ne 
moreretur in anima; ergo si praecisus in tali casu 
non tenetur vitare alium, nec e converso aliua 
tenetur vitare ipsum. 

Dicitur igitur quod adulto licet recipere Bap- 
tismum a prseciso si alius minister haberi non 
potest, et hoc quidem videtur haberi ab Augfu- 
stino De BapL contra Donatisias lib. 6, Potest 
■etiam forte non recipere, quia Baptismus flaminis 
sufficeret sibi propter reverentiam Ecclesise talem 
vitare praecipientis. Pensatis tamen omnibus, me- 
lius dicitur quod a tali recipiat quam quod ex 
hac vita sine baptismo discederet. Quanium ad 
parvulutn, si nullus potest haberi minister nisi 
praecisus, et immineat periculum mortis, tenetur 
necessario ille ofiFerre parvulum suum praeciso ; 
nimis enim durum esset quod teneretur parvulum 
suum perpetuae dannationi exponere cum posset 
habere aliquem qui parvulum suum baptizaret, 

Quantum ad secwidum m^mbrum distinctianis, 
scilicet de malo non praeciso ab Ecclesia qualis 
-est ille qui est occulte malus, dicitur quod debet 
quis recipere Baptismum a tali ministro, quia 
propter peccatum quod non est notorium, non 
debet quis in actibus notoriis vitare proximum. 



DlSTINCT. V QU^ST. III 71 



Si autem esset publice vel notorie malus hujus- 
modi minister, tunc aut incumbit sibi dispensare 
sacramentum Baptismi, ut puta quia est curatus 
aut parochialis sacerdos, aut non incumbit sibi 
ex officio baptizare. Si primo modo, non peccat 
qui recipit Baptismum pro se vel pro alio par- 
vulo suo. Si secundo modo, et posset habere ali- 
quem cui non incumbit ex officio baptizare, aut 
est aeque malus, aut melior. Si melior, peccat 
ille qui recipit ab alio. Si autem est cBque malus, 
debet recipere Baptismum a suo curato. 

Ad argumentum principale, dicitur quod 
non est simile in proposito de membris corporis 
naturadis et de membris corporis mistici, quia 
in corpore naturali est una vita numero in omni- 
bus membris, et participatur ab eis quodam or- 
dine, quia primo est in corde, secundo in aliis 
membris propinquioribus. Sed in corpore mistico 
non est una vita numero nec iUa vita per prius 
est in hoc membro quam illo, nisi quantum ad 
gradum ministrandi. 




Distinctio VL 



Nunc autem quilibet... 

Circa istam DisL 6. qtusro quaiuar qiuBstiones, 
Primo : Utrum in Baptismo imprimatur character. 
Secundo : Utrum character sit forma absoluta. Tertio: 
Utrum character sit forma respectiva, Quarto: Utrum 
character sit in essentia animce ut in stibjecto. 



Qu^STlO I. 
Ad primam Quastionem sic proceditur, 

Videtur quod in Baptismo non imprimatur 
character, quia Baptismus succedit Circumcisioni ; 
sed in Circumcisione non imprimebatur character; 
ergo. Probatio minoris, quia character circumci- 
sionis fuisset ejusdem rationis cum charactere Bap- 
tismi, et si circumcisus fuisset post circumcisio- 
nem baptizatus, fuissent in illo duo characteres, 
et per consequens duo accidentia ejusdem speciei, 
quod est inconveniens et contra Philosophum 
5. Metaph, 

Contra. Sacramentum non iterabile habet 
aliquem effectum indelebilem ; sed Baptismus non 
est iterabile ; ergo habet aliquem effectum inde- 
lebilem. Sed nullum effectum indelebilcm habet. 



DlSTINCT. VI QVJEST. I 73 

nisi ponatur character ; ergo in Baptismo, impri- 
mitur character. 

In ista QUuESTIONE sunt tres Articuli. 
Pnmo, est videndum quid importetur nomine 
characteris. Secundo, si in Baptismo imprimitur 
character. Tertio, si character impressus sit for- 
ma delebilis vel indelebilis. 

Qkmntum oA primum Articulum sunt 
tria notanda. Primo, quod charcicter idem est 
quod signum vel figura; Signum autemaccipitur 
duobus modis, quia est signum interius et exte- 
rius ; vel signum in anima et signum in corpore. 
Si loquimur de signo exteriori facto in corpore, , 
tunc ablutio Baptismi potest dici character. Si 
loquimur de signo interiori facto in anima, sicut 
in proposito loquimur, tunc aliquid spirituale 
impressum animae a Deo in Baptismo dicitur 
character. 

Secundo est notandum quod illud spirituale 
modo praBexposito impressum animae in Bap- 
tismo non est gratia nec aliqua virtus infusa, 
puta fides, spes vel charitas. Probatur, quia chara- 
Gter, secundum loquentes de eo semper imprimi- 
tur in Baptismo, sicut est in ficte baptizato. 
Prceterea, ponentes charaterem ponunt eum inde- 
lebilem ; sed illae virtutes non sunt indelebiles, 
ut patet in peccante mortaliter ; ergo. 

Tcrtio, est notandum quod illud spirituale 
impressum animse quod dicitur character habet 
ad minus quinque proprietates. Prima quod est 



74 LiB. IV Sententiarum 

signum assimilativum alteri habenti ; secmida 
quia est signum distinctivum a non habente ; 
iertia, quia est sigtium rememorativum sacra- 
menti suscepti ; quarta, quia est signum con- 
formativum ; quinta, quia est signum obligativum, 
quia suscipiens sacramentum obligatur Deo. 

His prcemissiSf dicitur ad secundum Arti- 
culum secundum duas opiniones. 

Una negat anima? characterem i^primi, 
quod probatur sic : Sicut est de aliis rebus san- 
ctificatis, ita videtur esse de hominibus baptiza- 
tis ; sed alia sanctificata, sicut calices vel Eccle-^ 
siae consecratae, non recipiunt aliquam novam 
formam vel qualitatem per hoc quod consecran- 
tur ; ergo nec homines baptizati recipiunt aliam 
formam spiritualem quam vocas characterem. 

Secundo sic : nihil est ponendum frustra in 
operibus Dei ; sed character si poneretur, frustra 
poneretur ; ergo. Probatio Minoris, quia si cha- 
racter non poneretur frustra, hoc est quia poni- 
tur ut dispositio prsBvia ad effectum Baptismi 
principalem qui est gratia; sed ratio non vailet, 
quia anima non habens peccatum est summe di- 
sposita ad sumendam gratiam, et Deus est po- 
tentiaB infinitse ; ergo. 

Diceres quod character ponitur propter effe- 
ctus assignatos, quia est signum rememorcUivum, 
conformativum et obligativum, sic non ponitur fru- 
stra. — Contra illud sic : ita potest aliquis reme- 
morari, conformari, obligari alicui domino sine 



DlSTINCT. VI QUuEST. I 75 

signo inhaBrente sicut cum signo inhaerente ; igi- 
tur fnistra ponitur. Consequentia patet. Probatio 
antecedenHs : ille qui profitetur in aliqua religione, 
post professionem obligatur praelato et tenetur 
sibi conformari, et tamen nullam formam recipit, 
et similiter est de illo qui facit alicui domino 
homagium. 

Teriio principaliter sic : Deus non dat donum 
suum alicui actualiter peccanti ; sed fictus susci- 
piendo Baptismum peccat mortaliter, quia facit 
irreverentiam sacramento ; ergo Deus non dat ei 
illud spirituale donum quod tu vocas characterem. 

Atia opinio est quod sicut non potest pro- 
bari ratione naturali gratiam vel charitatem esse 
in anima, et tamen ponimus eam, ita non potest 
probari ratione naturali characterem imprimi ani- 
mae, et tamen oportet ponere eum in anima. 
Quod auctoritatibus probatur: 

Primo auctoritate Dionysii cap, 2, Hierarchice 
EcclesiasticcB, Dicit enim : venienti ad Baptismum 
datur a summo Sacerdote Sacramenti signaculum. 
Sed sacramenti signaculum est character. Ergo. 

Secundo, probatur per Damascennm IJb. 4. 
c. /. qui dicit quod per Baptismum fit nobis re- 
generatio et sigillum, per sigillum intelligens cha- 
xacterem. 

Teriio, auctoritate Augustini contra Dona- 
tistas Lib. 6. de Baptismo. Satis enim, inquit, 
eluxit ovem quae foris dominicum characterem 
acceperat venientem ad salutem ab errore corrigi, 
characterem tamen in ea dominicum agnosceret. 



76 LiB. ly Sentextiarum 

Sed dicitur, et bene, quod illae auctoritates 
sunt potius vocales quam reales, ergo si aliqua 
auctoritas cogit ad ponendum characterem imprimi 
in Baptismo, est auctoritas Ecclesia?, quse est 
maxima auctoritas, ut ponit Augustinus contra 
Epist; Fundamenti. Arguitur sic: De Sacramentis 
sentiendum est sicut tenuit Ecclesia Romana, 
Extra, de hcereticis: Ad abolendam, Sed sacrosanta 
Ecclesia Romana asserit imprimi characterem 
in Baptismo. Ergo. Probatio minoris. Extra. de 
Baptismo et ejus effectu, cap, majores : qui fide ac- 
cedit ad Baptismum, characterem suscipit chris- 
tianitatis impressum. 

Diceres quod characterem christianitatis im- 
pressum vocat ipsum Baptismum. Contra, quia 
ibidem sequitur quod characterem imprimit sacra- 
mentalis operatio ; sed sacramentalis operatio est 
Baptismus ; igitur Baptismus imprimit charac- 
terem. 

Ad istam Coyiclusionem inducuntur aliquaB con- 
grucntiee. 

Prima est quod congruum est ad formam 
perfectam poni aliquam dispositionem ; sed gratia 
est perfecta forma et supernaturalis ; igitur con- 
gruit ad cam poni aliquam dispositionem super- 
naturalem : istam dispositionem voco characterem. 

Secunda est ista : non est congruum Deum 
instituisse vSacramenta novae legis esse vana ; sed 
essent vana nisi haberent aliquem effectum. Nunc 
autem non semper habent efFectum qui est gra- 
tia; ergo habent alium effectum, et illum voco 



DlSTINXT. VI Qu^ST. I 77 

characterem. Sed illa congrnentia parum valet, 
quia si valeret, tunc quodlibet sacramentum im- 
primeret characterem quod est falsum. 

Ideo additur tertia congruentia melior, quse est 
talis : Receptus in familiam Christi, debet distin- 
gui a non recepto per aliquod intrinsecum sibi; 
sed illud intrinsecum distinctivum ponitur cha- 
racter. 

Ad argumenta praBcedentis opinionis, illa non 
concludunt. Ad primum dico quod alia sacramenta 
non recipiunt formam spiritualem eis inhaerentem, 
quia non sunt capacia talis formae ; homo enim 
est capax tam gratiae quam dispositionis ad gra- 
tiam, quae dispositio dicitur character. 

Ad secundum, concessa majore, negetur mi- 
nor. Licet enim Deus de potentia sua absoluta 
posset creare gratiam in anima, quae gratia est 
principalis efFectus Baptismi ; et etiam alios ef- 
fectus qui sunt assimilare, distinguere etc. sine 
illa forma quae dicitur character, tamen de po- 
tentia ordinata, dicitur quod causat illos effectus 
mediante tali forma, propter primam et secundam 
congruentiam superius assignatas. 

Ad tertiam dico quod in Baptismo concur- 
runt duo dona, scilicet dispositivum quod est cha- 
racier et perfectivum quod est gratia. Quando igi- 
tur dicitur : Deus non dat donum suum actualiter 
peccanti mortaliter, concedo de dono perfectivo, 
sed nego de dono dispositivo, et hoc vel quia non 
vult sacramentum svmm esse vanum, vel propter 
alias causas superius assignatas. 



78 LiB. IV Sententiarum 



De tertio Articulo communis opinio est 
quod character est forma indelebilis. Cujus cau- 
sam aliqui assignant quia character est in anima 
secundum essentiam ; sed anima est invariabilis 
secuhdum essentiam; ergo. Conira, secundum eos, 
quia gratia est in essentia animae ; ergo esset 
indelebilis. 

Ideo dicitur quod character potest comparari 
ad Deum, vel ad agens creatum. Si character 
comparatur ad Deum sic potest deleri, quia qui 
potest aliquam formam creare, potest ipsam an- 
nihilare. Si autem comparatur ad agejis creatum, 
sic character est forma indelebilis, et hoc con- 
venit sibi quia est talis natura. — Ubi notandum 
quod triplex est habitus, scilicet innatus, acqui- 
situs et infusus, Primus quidem est omnino inde- 
lebilis; secundus autem est delebilis, ut patet 
2. Ethic, ; tertius habitus aliquando est delebilis, 
aliquando indelebilis, et hoc ideo quia habitu infu- 
sus aliquando datur ad dirigendum, aliquando ad 
distinguendum, Aliquando habitus infusus datur 
ad dirigendum, quia potest recipere repugnantiam 
in subjecto, ideo talis habitus est delebilis. Sed 
quandpque habitus imprimitur ad distinguendum, 
et talis habitus est indelebilis. Sic autem impri- 
mitur character, ut in 2. Art. dictum est. 

Ad argumentum in contrarium dicitur 
negando minorem. Ad probationem, quando dici- 
tur : duo accidentia ejusdem speciei essent in 
eodem subjecto, negatur consequentia, quia vel 



DlSTINCT. VI QUiEST. II ET III 79 

illi duo characteres non essent ejusdem speciei, 
vel si essent ejusdem speciei, dico quod habens 
characterem in circumcisione non recipiet aliuni 
characterem in Baptismo, sicut subjectum quod 
est in potentia ad albedinem, recepta albedine 
ab uno agente, non potest recipere aliam ab alio 
agent^ vel ab eodem agente; ergo, etc. 

Qu^STio II ET III. 
Ad secundam et ieriiafn-^iFsLsic ptoceditur : 

Videtur quod character non sit forma abso- 
luta qu3B est in anima, vel est potentia vel passio 
vel habitus ex 2, Ethic, ; sed character nullum 
illorum est ; ergo. Minar probatur : non enim est 
potentia, quia non est naturaliter in anima; nec 
est passio, quia est forma permansiva ; nec est 
habitus, quia habitu potest quis bene vel male 
operari. Sed charactere non potest quis bene 
operari, quia stat cum peccato mortali ; nec po- 
test male operari, quia est a Deo ; ergo. 

Cantra. Dispositio est ejusdem rationis cum 
forma ad quam disponit ; sed character disponit 
ad gratiam ; ig^itur est ejusdem rationis cum gra- 
tia. Sed gratia est forma absoluta; ergo. 

In ILLA QUiESTlONE sunt duo Articuli. Pri' 
mus, in quibus Sacramentis imprimitur character. 
Secundus, si character impressus sit forma absoluta. 

Qwintum €id primum dico quod cha- 
racter imprimitur tantum in tribus wSacramentis, 



8o LiB, IV Sententiarum 



scilicet in Baptismo, Confirmatione et Ordine. 
Cujus ratio est quia in illis sacramentis impri- 
mitur character in quibus aliquis, vel primo re- 
cipitur in familiam Christi, vel recipit determina- 
tum gradum inter illos qui sunt de familia Christi. 
Sed Baptismus est sacramentum quo quis reci- 
pitur in familiam Christi ; Confirmatio autem et 
Ordo sunt Sacramenta quibus aliqui recipiunt 
determinatum gradum inter familiares Christi. 

Alii autem probant illud idem sic : In illis 
tantum sacramentis imprimitur character quae 
non iterantur ; sed sacramenta non iterabilia sunt 
tantum illa tria, scilicet sacramentum Baptismi, 
Confirmationis et Ordinis. 

lye secmido Artieulo dicit una opinio quod 
character est forma absoluta, quod probatur sic : 
Mutatio non est nisi ad formam absolutam ex 
5. Phys,; sed ad characterem est mutatio; ergo 
character est forma absoluta. Minor probatur in 
ficte baptizato qui nihil aliud recipit in Baptismo 
nisi characterem, 

Secundo sic : relatio non est fundamentum 
relationis ; sed character est fundamentum mul- 
tarum relationum, quia est signum rememorati' 
vum, conformativum, obligativum et cetera hujus- 
modi ; ergo. 

Tertio sic : in relatione non est potestas 
activa nec passiva; sed in charactere est potestas 
activa et passiva ; ergo. Minor probatur ; in cha- 
ractere baptismali est potentia passiva, quia per 



DlSTINCT. VI QU^-ST. II ET III 8l 

eum est homo capax aliorum sacramentorum ; 
in charactere autem Ordinis est potentia activa 
ad multos sacros actus in Ecclesia. Ergo. 

Quarto sic : character est principium assimi-^ 
landi baptizatum Christo et alteri baptizato ; si- 
militudo autem est unitas fundata in qualitate ; 
ergo character est qualitas, et per consequens 
forma absoluta. 

Secunda opinio est quod character sit forma 
respectiva, quia ad quidditatem alicujus formae 
absolutae non pertinet essentialiter aliquis res- 
pectus ; sed ad quidditatem characteris pertinet 
essentialiter aliquisrespectus; ergo character non 
est forma absoluta. Minor probatur per illum 
cujus est praecedens opinio. Dicit enim in defi- 
nitione characteris quod character est signum fidei 
communis et sacrae ordinationis fidelium, signum 
autem est relatio. 

Praeterea, nihil est ponendum perfectius quam 
natura requirat ; sed natura characteris non ne- 
cessario requirit quod habeat perfectionem for- 
mae absolutae ; ergo non est forma absoluta. Mi- 
fiar probatur, quia nuUa de rationibus praece- 
dentis opinionis cogit ponere characterem esse 
formam absolutam. 

Prima non valet, quia habet majorem falsam, 
si intelligatur de omni respectu, et de omni eo 
quod est ad aliquid, est enim respectus extrinse- 
cus et intrinsecus adveniens, character autem 
ponitur respectus extrinsecus adveniens et ad 
hunc respectum potest esse motus. 



82 LiB. IV Sententiarum 

Similiter secunda ratio habet majorem falsam, 
quia secundum Euclidem 5. Geom. in principio, 
proportionalitas est similitudo duarum propor- 
, tionum ; igitur super proportionem quae dicit 
formailiter relationeni, et super unitatem ejus fun- 
datur similitudo, et sic relatio fundatur in rela- 
tione. — Tu dicis ; igitur potest esse processus 
in infinitum in relationibus. Nego consequentiam; 
nam ctccidens fundatur in accidente, ut qualitaus 
in quantitate, et tamen non est processus in in- 
finitum in accidentibus. 

Ad tertium dico quod duplex est actus sci- 
licet naturalis et sacramentalis; licet ergo in re* 
latione non sit potestas ad actum naturailem, ta- 
men bene potest esse ad actum sacramentalem. 

Ad quartum dico quod similitudo, largo rtodo 
sumpta, potest esse in quadibet forma, et non 
solum in qualitate, 

Ad argumentum in contrarium: Adpri- 
mam partem qtuestionis, si teneatur quod character 
sit forma absoluta, potest concedi quod sit habi- 
tus non innatus, nec acquisitus, sed infusus. Tu 
dicis, quia habitu contingit uti bene vel male; 
dico quod non est verum de omni habitu. Si au- 
tem teneatur quod character sit forma respecHva, 
respondetur ad argumentum in contrarium, quod 
non est inconveniens aliquam relationem dispo- 
nere ad formam absolutam respectu agentis su- 
pernaturalis, sicut est in proposito. 



DlSTINCT. VI QU^ST. IV 83 



QU^STIO IV. 
Ad quartam Quastionem sic proceditur: 

Videtur quod character non sit in essentia 
animaB ut in subjecto, quia dispositio et forma 
ad quam disponit sunt in eodem subjecto; sed 
character disponit ad fidem; ergo est in eodem 
subjecto cum fide. Sed fides est in potentia in- 
tellectiva; ergo. 

Contra, Dispositio estnn eodem^subjecto cum 
forma ad quam disponit; sed character disponit 
ad gratiam; ergo est in eodem subjecto cum gra- 
tia. Sed gratia est in essentia animae; ergo et 
character. 

Ad istam QUiESTiONEM dico quod in ea 
possunt esse tres Conclusiones secundum quod de 
ea sunt tres opiniones. 

TJ1MI dicit quod character est in toia esseniia 
anima, quia character distinguit membrum Chri- 
sti a non membro Christi; sed membrum Christi 
distinguitur a non membro Christi secundum 
totam essentiam animae; ergo. //^1» dispositio est 
in eodem subjecto cum forma ad quam disponit; 
sed character disponit ad gratiam; igitur est in 
eodem subjecto' cum gratia. Sed gratia est in tota 
essentia animae; igitur et character. 

Sed ista non concludunt, Primum non: con- 
cedo enim quod character est in anima, sed pro- 
pter distinctionem non oportet quod sit in tota 



84 LiB. IV Sententiakum 



animae essentia. Sicut corpus distinguitur ab alio 
corpore, non tamen oportet quod color sit in toto 
corpore, sed sufficit quod sit in superficie. — Nec 
secundum cogit, quia major est vera de illa dis- 
positione quae fit habitus, sed de alia dispositio- 
ne hoc non oportet; habitus enim unius poten- 
tiae potest disponere ad formam et ad terminum 
alterius potentiae, sicut habitus fidei disponit ad 
habitum charitatis. 

Alia oplnlo est quod character est in po- 
tentia cognitiva, quia sicut gratia est in essentia 
animae, ita dispositio ad gratiam est in potentia 
animae; sed character est dispositio ad gratiam; 
igitur est in potentia animae. Sed non in quali- 
bet potentia animae, quia cum potentiae distin- 
gnantur realiter, tunc non esset una simplex 
forma. Igitur est in unica potentia. Sed magis 
rationabile est ut ponatur in potentia cognitiva 
quam in alia, quia character est ad configuran- 
dum trinitatem creatam trinitati increatae; sed 
trinitas creata vel ejus imago consistit principa- 
liter in potentia intellectiva qua oritur voluntas. 
— Praterea, ut arguebatur superius, in eodem 
subjecto est dispositio et forma ad quam dispo- 
nit; sed character disponit ad fidem, et fides est 
in potentia intellectiva; igitur. 

Contra, Dispositio ad formam nunquam est 
in posteriori susceptivo formae; sed character per 
te est dispositio ad formam sive ad gratiam, et 
gratia, ut concedis, est in essentia animae; igitur 



DlSTINCT. VI QU^ST. IV 85 



character non potest esse in aliquo susceptivo 
posteriori ipsa essentia animae. Sed per te po- 
tentia animae est posterior ejus essentia, quia 
ponis quod est accidens ejus; igitur et character 
non est in potentia animae; ergo, etc. 

Tertla opinio est quod character princi- 
paliter est in -voluntate, quia dispositio est in 
eodem subjecto cum forma ad quam disponit; sed 
character disponit ad gratiam, et gratia est in 
voluntate, ut patuit IJb. 2, d. 26.; ergo et cha- 
racter est in voluntate. 

Sed illa ratio forte solveretur sicut fuit so- 
luta secunda ratio primae opinionis. 

Ideo alio modo arguitur, et hoc sic : Character 
est signum vel fundamentum cujusdam obliga- 
tionis animae ad Deum ; igitur est rationale quod 
ponatur in illa potentia per quam homo princi- 
paliter obligatur Deo. Sed illa potentia est volun- 
tas, quia voluntatis est primo mereri vel deme- 
reri; igitur character est in voluntate. 

Ad argumentum in contrarium dico 
quod dispositio est duplex, scilicet proxima et 
remota, Major autem est vera de dispositione pro- 
xima, sed non de dispositione remota. Nunc autem 
character non est dispositio proxima ad fidem 
ut fides est, sed ad gratiam quae est in volun- 
tate, ut dictum est; ergo etc. 




Distinctio VII. 

Nunc de Sacramento Confipmationis. .. 

Circa istam Dist. 7. qtuEro quatuor Quastiones. 
Primo: Utrum Sacramentum Confirmationis sit ne- 
cessarium ad salutem, Secundo: . Utrum in Sacra- 
mentum Confirmationis conferaiur graMa gratum 
faciens. Tertio: Utrum Sacramentum Conjirmationis 
possit reiterari. Quarto: Qua est pcena iterantis. 

QU-^STIO I. 
Ad primam Quastionem sic proceditur: 

Videtur quod Sacramentum Confirmationis 
sit necessarium ad salutem, quia quilibet chri- 
stianus tenetur esse plenus christianus; sed non 
est plenus christianus sine Sacramento Confirma- 
tionis, ut habetur De Consec. d. 5. cap. Omnes 
fideles. 

Co7itra. Habenti gratiam gratum facientem 
non est aliud necessarium ad salutem; sed in 
Baptismo datur gratia gratum faciens; igitur nul- 
lum aliud ad salutem est necessarium; ergo, etc. 

Ad istam QUuESTIONEM pono tres Conclu- 
siones. Prima est quod Sacramentum Confirma- 
tionis non est simpliciter necessarium ad salutem. 



DlSTINCT. VII QU^-ST. I 87 



Secunda est quod Sacramentum Confirmationis 
est necessarium homini adulto ad salutem. Tertia 
Conclusio est quod Sacramentum Confirmationis 
praesupponit Baptismum, ita quod sine Baptismo 
nuUus potest confirmari. 

JPrima dmclusio probatur sic: Illud Sa- 
cramentum non est simpliciter necessarium, sine 
quo aliquis, nisi contemnat, potest pervenire ad 
salutem; sed sine Sacramento Confirmationis, ubi 
homo non agit ex contemptu, potest pervenire 
ad salutem, sicut tenemus de parvulis baptizatis 
tamen non confirmatis; igitur. Minor probatur 
per illud Matth. ult. : Qui crediderit et baptizatus 
fuerit, etc, et De Consec. d, 5. Spiritus Sanctus, 
ubi dicitur quod solum Baptismo regenerati sal- 
vantur. 

Secuiida Concliislo probatur; quia illud 
est necessarium adulto sine quo adultus expone« 
ret se periculo mortis aeternse, supposito quod 
posset illud habere; sed sine Sacramento Confir- 
mationis adultus exponeret se periculo mortis 
aeternae, supposito, ut dictum est, quod posset 
illud habere, quia ageret ex contemptu; qui au- 
tem contemnit non est perfectus christianus, ut 
notatur Extfa, de sent, excom,; igitur illud Sacra- 
mentum est necessarium adulto ad salutem. 

Ad istum intellectum loquitur Hugo De Sa- 
cram, lib, 2. p, 7. c, 3, : timendum est his qui per 
negligentiam dimittunt Episcopi praesentiam et 



88 LiB. IV Sententiarum 



non suscipiunt manus impositionem ne forte 
postea damnentur. Et quod dicit /or^e est intel- 
ligendum quia si poeniteant et postea accipiant 
non damnarentur. 

Tertia Concliisio probatur sic, quia in 
Baptismo datur gratia justificans, in Confirma- 
tione vero datur gratia roborans; sed gratia ro- 
borans praesupponit gratiam justificationis; igitur 
Sacramentum Confirmationis praesupponit gratiam 
Baptismi. 

PrcBterea, illud Sacramentum praesupponitur a 
Confirmatione et ab omnibus Sacramentis in qui- 
bus imprimitur character, cujus character est fun- 
damentum omnium aliorum; sed character Bap- 
tismi est hujusmodi; ergo. Minor probatur, quia 
character Baptismi respicit initium fidei, alii autem 
characteres respiciunt statum fidei; sed status 
praesupponit initium ; ergo characteres alio- 
rum Sacramentorum praesupponunt characterem 
Baptismi. 

Ad argumentum in contrarium dico 
quod quilibet christianus tenetur esse plenus 
christianus, et est plenus christianus sine sacra- 
mento Confirmationis, dummodo non contemnit; 
sed contemneret quando haberet praesentiam Epi- 
scopi et non acciperet. 



DlSTINCT. VII QU^ST. II 89 

QU^STIC) II. 
Ad secnndam Quastionem sic proceditur : 

Videtur quod in Sacramento Confirmationis 
non conferatur gratia gratum faciens, quia gratia 
gratis data respicit poenam, gratia autem gra- 
tum faciens respicit culpam; sed Confirmatio est 
contra poenam, quia est contra pusillanimitatem ; 
ergo, etc. 

Contra, per auctoritatem Rabani: per impo- 
sitionem manuum Spiritus Sanctus traditur bap- 
tizato; sed Spiritus Sanctus non datur nisi per 
gratiam gratum facientem; ergo, etc. 

Ad istam qu^stioxem dico tres Conclu- 
siones. 

Prima CohcIhMo est quod in Sacramento 
Confirmationis confertur gratia gratum faciens. 
Probatur, quia de Sacramentis sentiendum est et 
tenendum quod tenet sacrosanta Ecclesia romana» 
ut patet Extra. De heereticis. Ad abolendam; sed 
sancta romana Ecclesia tenet quod in Confirma- 
tione confertur gratia gratum faciens; ergo, etc. 
Minor, probatur Extra. De sacra Unctione cap. 
cum pervenisset, ubi dicitur quod per Confirma- 
tionem Spiritus Sanctus datur ad augmentum et 
robur; sed Spiritus Sanctus non datur simpliciter 
homini nisi per gratiam gratum facientem. 

Sed est notandum quod gratia gratum fa- 
ciens dicitur dupliciter. Uno modo faciens gra- 



Qo LiB. IV Sententiarum 



tum de non grato, et talis gratia confertur in 
Baptismo et Poenitentia. Alio modo dicitur gratia 
gratum faciens, quae de grato facit magis gratum, 
et tali modo confertur g^atia in Confirmatione. 

Secwiida Cotvclusio est: cum enim in Bap- 
tismo conferatur gratia, et in Confirmatione simi- 
liter conferatur gratia, numquid haec et illa sunt 
eadem gratia? Et dicitur tripliciter. Uno . modo, 
quod hsec et illa differunt essentialiter sicut vir- 
tutes et dona, quia in Baptismo datur gratia quae 
influens in potentias facit virtutes; in Confirma- 
tione autem confertur gratia quse influens in po- 
tentias facit do7ia; sed in Ordine confertur gratia 
qdae facit beatitudines, — Alio modo dicitur quod 
haec et illa gratia differunt essentialiter sicut 
morbi contra quos ordinantur; gratia enim bap- 
tismalis est contra morbum infidelitatis, gratia 
autem confirmationis contra morbum pusiHanitni' 
iatis, — Tertio modo dicitur quod haec et illa 
gratia differunt sicut duo gradus ejusdem formae, 
sicut dictum fuit supra Lib, i. dist. i8. q, de 
augm. charit. 

Tertla Cmwlusio est in quo Sacramento 
confertur magis et minus gratiae in Baptismo an 
in Confirmatione. Et dicitur quod gratia Confir- 
mationis praesupponit gratiam baptismalem, sicut 
be7ie esse praesupponit esse. Quando efgo bene fit 
comparatio harum gratiarum, haec potest fieri 
dupliciter. Uno modo si?ie pracisione, et sic om- 



DlSTINCT. VII QU^ST. III 91 



mino major est gratia Confirmationis quam bap- 
tismalis, sicut bene et perfecte vivere estmelius 
quam vivere. Si autem fit comparatio harum dua- 
rum gratiarum cum pracisione, sic major est gratia 
baptismalis quam Confirmationis, quia major vir- 
tutis est mortuum vivificare, quam vivificatum 
fortificare; sed per gratiam baptismalem homo 
mortuus vivificatur, in Confirmatione autem homo 
vivificatus fortificatur; ergo. 

Ad argumentum in contrarium, cum di- 
citur quod gratia gratum faciens est contra cul- 
pam dico quod non tantum est contra culpam, sed 
etiam contra poenam eatenus quatenus ordinata 
est ad culpam, et talis est pusillanimitas. 



Qu.tsrio III. 
Ad ieriiam Qucssiionem sic procediiur: 

Videtur quod Sacramentum Confirmationis 
possit iterari, quia ubi morbus potest iterari, ibi 
convenienter medicina potest iterari; sed Confir- 
matio est medicina contra morbum pusillanimita- 
tis et ille morbus potest iterari; ergo. 

hi co7iirarium est Magister in litera. 

IN ILLA QU^STIONE sunt tres Articuli. Pri- 
mus est a quo Sacramentum Confirmationis con- 
feratur. Secundns est si illud Sacramentum itera- 
tur. Teriius est qua poena iterans istud Sacra- 
mentum puniatur, et per illum Articulum patct 

7 



92 LlB. IV Sententiarum 



solutio ad quartam Quaestionem in principio hujus 
Distinct. positam. 

J>e primo videtur forte alicui, quod Sacra- 
mentum Confirmationis potest a quolibet Sacer- 
dote ministrari per dictum Gregorii ad Januarium 
Episcopum, ut scribitur in canone De Consec. 
dist, 5. c, pervenit, Ait enim sic: pervenit ad nos 
quosdam scandalizatos fuisse eo quod presbyteros 
tangere chrismate illos qui baptizati sunt prohi- 
buimus, sed si omnino de hac re aliqui contris- 
tentur, ubi Episcopi desunt, ut prebysteri etiam 
in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, 
concedimus. 

Sed dicendum est quod solum Episcopi con- 
ferre possunt hoc Sacramentum, quia in primitiva 
Ecclesia solis Apostolis licuit conferre; sed solum 
Episcopi sunt successores Apostolorum ; ergo. — 

Ad decretum vero Gregorii dicitur quadrupli- 
citer. Uno modo, quod Papa concessit quod pos- 
sent Presbyteri ibi tangere in fronte aliquo oleo, 
sed non consentit de chrismate. Sed hoc est con- 
tra textum literae, ut patet ibidem, 

Ideo secundo modo dicitur quod Papa propter 
scandalum vitandum illud concessit ad tempus. 
Sed illud non valet, quia utilius scandalum nasci 
permittitur quam quod rei veritas relinquatur; 
Extra, de reguiis jiwis. 

Ideo dicitur tertio modo quod in primitiva Ec- 
clesia non erat difFerentia inter Episcopos et 
vSacerdotes. Quod probatur per duas auctoritates 



DlSTINCT. VII QU^ST. III 93 

Hieronymi, Dist, jj. Decretorum, Una ponitur 
cap. Olim, et alia cap, sequenti, Olim, inquit, idem 
Presbyter qui et Episcopus. Et paulo post; sicut 
Presbyteri sciunt se ex consuetudine Ecclesiae 
praepositis esse subjectos, ita Episcopi noverint 
se magis ex consuetudine quam dispositionis do- 
minicae veritate Presbyteris esse majores. 

Sed quartus modus dicendi est melior, quia si 
a principio non licuit sacerdoti hoc sacramentum 
conferre, Papa tamen quemlibet sacerdotem illius 
regionis potuit facere Episcopum quantum ad 
actum istum. Sic igitur sacramentum Confirma- 
tionis a solis Episcopis potest conferri. Cujus 
materia remota est Chrisma compositum ex oleo 
olivae et balsamo specialiter ab Episcopo sancti- 
ficatum, vel ab alio cui talis sanctificatio potest 
committi. Materia aMtem propinqiia est unctio facta 
in fronte in figura crucis. Hujus autem Sacra- 
menti /orma est: signo te signo crucis, confirmo 
te chrismate salutis in nomine Patris et Filii et 
Spiritus Sancti. Amen. 

I>e seeundo ArticulOf scilicet: utrum illud 
Sacramentum potest iterari. Dico quod non, immo 
scienter iterans peccat mortaliter. Quare autem 
non debet iterari, principalis causa est institutio 
divina. Conguentia vero assignatur talis, quia per 
istud Sacramentum instituitur aliquis in deter- 
minato gradu Ecclesiae, scilicet in gradu bella- 
toris; sed Sacramentum instituens in gradu bel- 
latoris determinato, non iteratur. Alia congruen- 



94 LiB. IV Sentextiarum 



tia assignatur, quia istud Sacramentum imprimit 
eiFectum indelebilem, scilicet characterem. 

De tertio Articulo, scilicet de poena ite- 
rantis, dicunt canonistae quod sunt irregulares, 
et probant per locum a simili, quia de Baptismo 
et Confirmatione est simile; sed iterans Baptis- 
mum scienter est irregularis, igitur idemjudicium 
erit de Confirmationis iteratione. 

Sed aliter dicitur quod nulla poena canonica 
quae non est inflicta a Papa concedente jus, incur- 
ritur ipso jure, nec propter argumenta exponen- 
tium canones, sive a simili sive a contrario sensu 
talis poena debet infligi. Cum igitur non inve- 
niatur in jure canonico expressa poena irregula- 
ritatis inflicta pro iteratione Confirmationis, se- 
quitur quod ipso facto non incurritur, maxime 
quia poenae sunt restringendae. Et confirmatur per 
capitulum illud De Consecr. d, 5. c, Dictum, ubi 
nulla poena infligitur Episcopo iterum confirmanti, 
sed nec suscipienti, nisi quod soli Deo serviat 
in habitu monachali vel clericali. 

Ad argump:ntum in contrarium dico 
quod morbus, ut contra ipsum est haec medicina, 
non iteratur, licet alio modo possit iterari. 




Distinctio VIII. 

Post Sacpamentum Baptismi... 

Circa isiam DisL 8. in qua Magisier incipit 
tractare de Sacramento Eucharistice, qucero quatuor 
Quastiones, Primo: Utrum Sacramentum Etuha- 
risHce sit Sacramentum navce legis, Secundo: Utrum 
illa sit forma cansecrationis Corporis Christi quce po- 
nitur in canone Missa: Hoc esi corpus meum, Tertio: 
Utrum illa siiforma consecrationis sanguiyiis Christi: 
Hic est sanguis meus. Quarto: sine argumento : Quid 
demonsiretur per hoc pronomen: Hoc. 



Qu^STlO I. 
Ad primam qucesHonem sic proceditur, 

Videtur quod Eucharistia non sit Sacramen- 
tum novae legis, quia quodlibet Sacramentum 
novae legis est per se unum ; sed Eucharistia non 
est per se unum; ergo. Minor probatur, quia 
aliud signum est species panis, et aliud signum 
est species vini, et habent aliud et aliud signa- 
tum, quia unius signatum proprium est corpus 
Christi, alterius autem est sanguis Christi. 

Conira, De Consec. dist. 2. In Sacramento- 
rum oblationibus. 



gb LiB. IV Sententiarum 

Ad istam qu^stionem dico tres Conclusio 
nes. Prima est quod Eucharistia est Sacramentum 
novae legis. Secunda quod Eucharistia est Sacra- 
mentum excellentius inter Sacramenta novae legis. 
Tertia conclusio est si Sacramentum Eucharistiae 
est unum. 

Pr^tnia Cmicltisio sic probatur: Sacramen- 
tum plenitudinis gratiae est pro tempore legis 
gratiae; sed Sacramentum Eucharistiae est Sacra- 
mentum plenitudinis gratiae; ergo Eucharistia est 
Sacramentum novac legis. 

Prceterea, Sacramentum novae legis est si- 
gnum sensibile gratiam Dei, vel effectum gra- 
tuitum efficaciter signans ex institutione divina; 
sed Eucharistiam ponimus effectum Dei gratui- 
tum, scilicet existentiam Corporis Christi; ergo 
Sacramentum Eucharistiae est Sacramentum novae 
legis. Mifior probatur, quia sub illis speciebus 
signatur Corpus Christi veraciter contineri, et 
tamen illae species hoc non efficiunt. — Hoc ar- 
gumentum est efficax contra illos qui ponunt 
Sacramentum habere actionem respectu rei signa- 
tap, sed non esset contra me, quia ut visum fuit 
circa principium hujus Quarti, Sacramenta sunt 
signa tantum efficacia respectu rei signatae vel 
gratiae. 

Secumla Cmwlu8i4>f scilicet quod Eucha- 
ristia est excellentius Sacramentum inter Sacra- 
menta novae legis declaratur ex quadruplici dif- 



DlSTINCT. VIII QU^ST. I 97 



ferentia quae est inter Eucharistiam et alia 
Sacramenta novae legis. 

Prima est quod alia Sacramenta veracia sunt 
quantum est de se, tamen quandoque carent 
effectu signato propter indispositionem suscipien- 
tis. Istud autem Sacramentum numquam caret 
suo signato. 

Secunda differentia est quo(;} istud Sacramen- 
tum, quod significat hoc realiter continet; alia 
autem non continent realiter quod signant. 

Jertia differentia est quod alia Sacramenta 
signant gratiam accidentalem et inhaerentem, istud 
autem signat gratiam subsistentem, idest exis- 
tentiam Corporis Christi. 

Quarta differentia est quod omnia alia Sacra- 
menta consistunt in usu et in fieri, ita quod idem 
est ibi Sacramentum et perceptio Sacramenti, nec 
permanet aliquid quod sit Sacramentum, sed ces- 
sant cessante tali usu, ut patet in Baptismo et 
ejus perceptione. Sed hoc Sacramentum est quod- 
dam permanens etiam ante usum. 

l>e tertia Conclusimie dico quod Sacra- 
mentum Eucharistiae est unum unitate integritatis, 
non unum unitate indivisibilitatis, Ad cujus evi- 
dentiam est notandum quod Corpus Christi potest 
accipi stricte, prout includit in se partes animatas 
anima Christi, cujus pars non est sanguis, licet 
sit in potentia propinqua ut convertatur in car- 
nem animatam, et sic corpus est essentialiter 
aliud a sanguine. Alio modo potest Corpus Chri- 



gS LiB. IV Sententiarum 

sti accipi prout includit omnia quae pertinentad 
totum corpus organicum, sive sint partesanima- 
tae sive non, ut humores et spiritus; et hoc modo 
sangnis est aliquid corporis. Primo modo acci- 
piendo corpus licet ipsum et sanguis sint primo 
diversa signata, constituunt tamen unum signa- 
tum totale, quod est corpus secundo modo sum- 
ptum, et ita proprium signum corporis primo 
modo, et signum proprium sanguinis possunt esse 
unum signum unitate integritatis et non indivisi- 
bilitatis. Et congruum est sic esse ut Sacra- 
mentum hoc habeat unitatem integritatis et indi- 
visibilitatis, quia hoc Sacramentum est ad com- 
pletam nutritionem animae, sicut aliquid est ad 
completam et perfectam nutritionem corporis; sed 
completa nutritio corporis est in aliquo uno uni- 
tate integritatis et non indivisibilitatis, unde non 
nutrit perfecte cibus sine potu, nec e contrario ; 
ergo hoc Sacramentum est unum unitate integri- 
tatis et non indivisibilitatis. 

Et per hoc patet ad argumentum princi- 
pale, etc. 

QU^STIO II ET III. 

Ad secundam et tertiam Quasiionem simul sic 
p70ceditur : 

Videtur quod illa non sit forma consecratio- 
nis Corporis Christi quae ponitur in canoneMis- 
sae: Hoc est enim corpus meum, hoc est sanguis 
7neus, vel hic est calix sanguinis 7nei, quia istud 



DlSTINCT. VIII QUi^^ST. II ET III QQ 



pronomen hoc aut demonstrat substantiam panis, 
aut accidentia, et utroque modo propositio est 
falsa; aut demonstrat Corpus Christi et sic pro- 
positio non est efiFectiva Corporis Christi. 

In contrarium est Magister in litera. 

In ISTA QU^STIONE, pfimo est videndum si 
Eucharistiae sit aliqua una forma; secundo, quae 
est illa forma; terHo, quid significet illa forma. 

De primo dico quod aliud est quaerere si 
£uckarisfteF est aliqua una forma, aliud est quae- 
rere si Consecrattonis est aliqua una forma; nam 
verba non sunt nec esse possunt forma Eucha- 
ristise, sed verba bene sunt forma consecrationis 
Eucharistiae, ut praehabitum est in praeced. quaest. 
Et tunc dico quod sicut illud Sacramentum est 
unum unitate integritatis non autem indivisibilitatis, 
quia in se includit duo signa particularia quae 
primo significant duo proprie significata et pro- 
xima, scilicet corpus et sangninem, et duo remota, 
scilicet cibationem et potationem spiritualem, ita 
etiam est hic una consecratio unitate integritatis 
non autem indivisibilitatis, sed sunt duae partiales. 
Et sic est ibi duplex forma consecrationis, quia una 
est forma consecrationis corporis, alia est forma 
consecrationis sanguinis Christi. Distinctio autem 
istarum formarum partialium consecrationis patet 
ex dMohwsi primo quia si sacerdos moreretur subito 
pane consecrato, ibi esset consecratio corporis 
sine consecratione sanguinis; secundo, quia una 
est efficax sine alia, alias fideles adorantes Cor- 



lOO LlB. IV vSententiarum 



pus Christi ante consecrationem Sangiiinis essent 
idololatrae, quod est falsum. 

De secundOf scilicet: quae est forma conse- 
crationis Corporis Christi et Sangiiinis ejus, di- 
citur uno modo secundum viam Innocentii, De 
offic, MisscB pari, j. c, 6,, quod forma consecra- 
tionis non est in istis verbis: Noc est ejiim Corpus 
nieum, nec Christus consecravit in istis verbis, 
scilicet in verbis benedictionis, cum dicitur in 
verbis praecedentibus quod accipiens panem be- 
nedixit. 

Pro ista opinione arguitur sic: verba quae 
significant realitatem Sacramenti in facto esse et 
non in fieri, non sunt forma consecrationis; sed 
ista verba: hoc est enim Corpus, etc. significant 
realitatem Sacramenti in facto esse et non in 
fieri ; ergo. Major patet, quia cum conversio con- 
sistat in fieri, verba consecrationis debent signi- 
ficare realitatem Sacramenti in fieri. Minor pro- 
batur sic, quia ista verba sunt vera tantum in 
termino conversionis et non ante. 

Contra ista opinionem argiiitur sic, quia Chri- 
stus in verbo consecravit; sed non consecravit 
aliis verbis ab istis, cum non legimus alia ver- 
ba ab istis; ergo forma consecrationis Corpo- 
ris Christi est in istis verbis: Hoc est enim 
Corpus meum. Hinc dicitur Extra, de celebratione 
Missarum: Cuni Marthcc: Credimus quod forma 
verborum sit sicut in Canone continetur, et a 
Christo Apostoli, et ab Apostolis eorum accepe- 



DlSTl^XT. VIII QU^ST. II ET III lOl 

runt successores. — Xec argnmentum opinionis 
concludit, ut patebit in Art, j. quando videbitur 
quid significant ista verba: hoc esi enim corpus 
meum, quae non solum, in proprosito, sunt osten- 
siva, sed etiam effectiva. 

Dico igitur aliter ad istum Articulum, et 
primo ostendendo quae sunt verba consecrationis 
Corporis Christi ; secundo, quae sunt verba con- 
secrationis Sangiiinis Christi. 

De primo dico quod verba consecrationis 
Corporis Christi sunt quatuor, videlicet pronomen 
hoc et verbum est et in apposito corpus meum, 
Ista enim conjunctio enim non est de essentia 
formae, sed secundum unum Doctorem solum po- 
nitur ad designandum ordinem consecrationis 
Sacramenti ad usum Sacramenti, quod patet ex 
verbis praecedentibus accipite et comedite, hoc est 
enim Corpus meum, quasi dicat, quia talis est 
consecratio, ideo utendum est consecrato. — Alia 
ratio potest assignari quod illud enim ponitur od 
ostendendum ne illa verba, quae sunt de forma 
consecrationis, proferantur sine praecedentibus. 

Sed hic est unum dubium, utrum prseter- 
missis verbis praecedentibus, per ista solum qua- 
tuor verba conficeret Sacerdos. Et dicitur quod 
sic, quia ista sunt praecisa forma consecrationis, 
alia autem sunt praemittenda propter reverentiam 
vel propter orationem. 

Contra istud instatur sic : Verba Sacramenti 
ex vi verborum debent significare illud quod ef- 
ficitur ex vi consecrationis; sed vi consecrationis 



I02 LiB. IV Sententiarum 

hujus efficitur quod ibi sit verum Corpus Christi; 
ergo verba debent sufficienter hoc significare. 
Sed haBC verba : hoc est enim corpus meum, pro- 
lata sine praecedentibus, hoc non significant, quia 
absolute ly meum significat referri ad personam 
loquentis; sicut si inciperem loqui aliqua verba 
Christi sive prolata a Christo, videlicet : docirina 
mea non esi mea, quantumcunque intenderem lo- 
qui in persona Christi, tamen ex vi verborum 
non habetur quod illa doctrina sit Christi, sed 
loquentis. 

De secundo, scilicet quae verba sunt forma 
consecrationis Sangninis Christi, dico quod hic 
est majus dubium. Tum quia forma qua utimur 
nuUus Evangelistarum recitat, ideo non videtur 
ex Evangelio esse certa. Tum quia gfraeci alia 
forma utuntur dicentes : Hic est Sanguis meus 
novi Testamenti qui pro vobis et promultis est 
in remissionem effiisus peccatorum. — Tamen, his 
non obstantibus firmiter tenendum est quod for- 
ma nostra sit certa secundum auctoritatem In- 
nocentii De ceiebrat, Afzss, Cum Afartka, Multa 
enim tradita sunt Ecclesiae ab' Apostolis, quae 
tamen non sunt scripta in Evangelio. — Nec 
obstat quod dicitur de Evangelistis, quia inten- 
debant narrare rem gestam, non autem tradere 
formam consecrationis. De forma ecclesiae grae- 
corum, Ecclesia non dicit eos non conficere ; 
unde dicunt aliqui quod forma eorum et forma 
nostra et quaecumque forma scripta in Evangeliis 
sufficiens est ad consecrationem, tamen in Ec- 



DlSTlNCT. VIII QU^ST. II ET III 103 



clesia romana est de necessitate ministri uti 
forma quae ponitur in Canone. 

De tertio Articulo, scilicet quid ista verba 
significant, nunquid significant substantiam pa- 
nis, an accidentia, vel Corpus Christi. Sed sive 
significent substantiam panis, sive accidentia, sive 
Corpus Christi, videtur propositio falsa, quia istud 
pronomen koc vel demonstrat pro illo instanti 
pro quo profertur, vel pro alio. Non pro cdio, 
quod patet ; ergo demonstrat pro illo instanti 
pro quo profertur, et tunc non est Corpus Christi. 

Ad hoc dicitur multipliciter, quod hoc pro- 
nomen hoc demonstrat ibi Corpus Christi non 
substantiam panis, neque accidentia ; nam ver- 
bum quodcunque potest capi dupliciter. l/no 
nwdo potest capi secundum^ se; alio niodo prout 
est pars alicujus orationis. Primo modo, scilicet 
secundum se omne nomen habet suum significa- 
tum in instanti ultimse sillabae ejus; secundo au- 
tem modo, scilicet ut est pars alicujus orationis, 
non habet suum significatum nisi in ultimo in- 
stanti prolationis totius orationis. 

Ad propositum ergo dicitur quod illud pro- 
nomen hoc ponitur in illa oratione non secundum 
se, sed ut est pars oratiofiis, et ideo non habet 
suum significatum nisi in ultimo instanti prola- 
tionis totius orationis ; sed pro illo instanti est 
Corpus Christi; ergo demonstrat Corpus Christi 
pro ultimo instanti prolationis. Hoc confirmatur ; 
constat enim quod illud pronomen hoc, pro aliquo 



I04 LlB. IV Sententiarum 

supponit ; non autem potest supponere pro pane, 
nec pro accidentibus panis, nec pro aliquo alio a 
Corpore Christi; ergo supponit pro Corpore Chri- 
sti, et nonnisi in ultimo instanti prolationis. 

Contra istam optnionem arguitur sic : IUud 
nomen quod non mutat suum significatum in 
propositione sive in oratione, non habet aliud 
significatum, ut in oratione positum, quam ut 
extra orationem per se sumptum. Si enim habet 
aliud significatum in oratione quam habeat per 
se, ergo mutat significatum suum in oratione; 
sed nomen quodcumque, maxime univocum, non 
mutat in oratione suum significatum, quoniam 
si mutaret, cum idem nomen posset poni in infi- 
nitis orationibus, et per consequens illud nomen 
mutaret infinita significata, et ita nuUa esset cer- 
titudo de significatione sive de significato ali- 
cujus nominis ; ergo quodcunque nomen debet 
idem significare et idem significatum habere in 
oratione, quod habet secundum se sumptum. Sed 
istud pronomen hoc super accidentia panis abso- 
lute posita non significat Corpus Christi; igitur 
nec prolatum in oratione. 

Quidquid sit de opinione vel impugnatione, 
potest aliter dici quod illa oratio hoc est enim 
corpus meum, est vera pro ultimo instanti prola- 
lationis, et sic illa forma consecrationis signat 
Corpus Christi pro ultimo instanti prolationis. 
Istud autem patet ex tribus propositionibus: 

Prima propositio est quod illa oratio non so- 
lum est corporis indicativa, sed etiam virtute di- 



DlSTINCT. VIII QVJESr. II ET III I05 

vina est Corporis Christi effectiva, Item, non ef- 
ficit operatione successtva sed operatione instan- 
ianea; et non est effectiva rei non existentis, sed 
rei prceexistentis, quia corpus quod est in coelo 
localiter capit esse in altari sacramentaliter. 

Secunda propositio est quod pro illo tempore 
denotatur in oratione veritas, quod significatur 
per verbum copulans extrema propositionis vel 
orationis, ut si dicatur homo est albus, quia verbum 
copulans extrema orationis, est verbum praesens, 
ideo veritas orationis denotatur in tempore de 
prsBsenti ; et similiter est de verbo praeteriti vel 
futuri temporis. 

Tertia propositio est quod verbum cujuscunque 
temporis non solum potest significare tempus, 
sed etiam potest significcire instans temporis, 
quia si non posset instans temporis significare 
cum anima creatur in instanti, tunc ista esset 
f alsa : anima creatur. 

Ex his orationibus omnibusfiat talis deduc- 
tio : pro eodem tempore vel pro eodem instanti 
oratio est veritatis ostensiva pro quo est rei vel 
corporis effectiva, ut sic tempus referatur ad actio- 
nem succesivam, i^istatis vero ad actionem vel 
factionem instantaneam ; sed ista oratio hoc est 
enim corpus meum est corporis effectiva pro ul- 
timo instanti prolationis; igitur est corporis ^j/^«- 
siva pro ultimo instanti prolationis. 

Et per hoc patet ad ar^umeiittnn principale. 
Igitur, etc. 



Distinctio IX. 

Et sicut duas sunt pes... 

Circa istam Dist, 9. qiiaro tres Qucestiones. 
Primo: Utrum Sacramentum Corporis Christi possit 
a 7ion jejunis celebrari vel 7ecipi, Secundo: Utrum. 
possibile sit Corpus Christi sub specie panis et vini 
contineri veraciter, Tertio: Utrum existens in mor- 
tali peccato peccet mortaliter accipiendo hoc Sacra-- 
mentum. 



Qu.tSTIO I. 
Ad primam Queestionem sic proceditur : 

Videtur quod Sacramentum Corporis Christi 
possit a non jejunis celebrari vel recipi, quia 
post coenam Christus discipulis suis pransis dedit 
Eucharistiam. 

Contra, De Consecr, dist. 2. cap. Liquido, et su- 
mitur ab Augustino ad inquisitiones Jannuarii : 
Placuit vSpiritui Sancto ut in honorem tanti Sa- 
cramenti prius in os Christiani dominicum Cor- 
pus intraret quam cibi alii. 

In ista QU.^iSTioXE />r//;/d7 ponam unam dis^ 
tinctionem ; secundo respondebo ad quaestionem. 



DlSTINCT. IX QUJEST. I 107 

Quantuni ad pHmmn dico quod quadru- 
pliciter potest quis hoc Sacramentum recipere. 

Primo modo, aliquis hoc Sacramentum recipit 
nec sacramenialtier, nec spiriiualiier, sicut infidelis 
aut perversus haereticus, de quo dicit Apostolus 
quod judicium sibi manducat et bibit non diju- 
dicans, idest non discernens ab aliis cibis, Cor- 
pus Domini ; talis enim sola accidentia terit den- 
tibus materialiter, et ideo non sumit neque sa- 
cramentaliter neque spiritualiter. 

Secundo modo hoc Sacramentum aliquis su- 
mit sacranienialiier et spiriiualiier sicut devotus 
christianus qui conscientia jam purgata non si- 
mulata fide ad hoc sacramentum accedit, de quo 
loquitur Augustinus dicens : Crede et mandu- 
casti, et : non me convertes in te sed tu conver- 
teris in me. 

Teriio modo aliquis sumit hoc Sacramentum 
sacramenialiier et 7ion spiriiualiier sicut malus chris- 
tianus qui sumit Corpus Christi sed non babet 
conscientiam de peccato mortali jam purgatam, et 
de hoc loquitur Augustinus, et habetur De consecrai, 
disi, 2. c, 2, Quid est Christo manducare. Qui 
enim accipit indigne Sacramentum, acquirit inde 
magnum tormentum. 

Quario modo sumit aliquis hoc Sacramentum 
spiriiualiier et no7i sacramenialiier, sicut homo 
christianus conscientia sanus tamen infirmitate 
gravatus libenter hoc Sacramentum sumeret, sed 
oun habet propinantem sibi, et de illo loquitur 



io8 LiB. IV wSententiarum 

Augustinus /?/ Lib. de remedio pcenitentia dicens: 
Ut quid paras ventrem vel dentem, crede et 
manducasti. Qui enim credit in eum manducat eum. 
Hic autem non quaeritur de illoquisumit hoc 
Sacramentum primo vel qimrto modo, sed quaeri- 
tur de illo qui sumit secundo vel tertio modo sci- 
licet sacramentaliter et spiritualiter, vel soium sa- 
cramentcUitery si talis potest licite hoc Sacramen- 
tum non jejunus recipere. Et tunc praemitto aliam 
disctintionem, videlicet quod jejunium est yiatu- 
rce et jejunium ecclesa, Jejunium autem ecclesiae 
non solvitur nisi per aliquam refectionem extra- 
ordinariam prseter morem ecclesiae, unde per 
specierum sumptione vel potum saltem post pran- 
dium non solvitur jejunium ecclesiae. Sed jeju- 
nium naturae est carentia cibi suscepti in sto- 
macho vel in via ad stomachum. Hoc de primo 
Articulo, 

De secumlo Articulo dico quod oportet 
suscipientem Corpus Christi esse simpliciter jeju- 
num jejunio naturae, nec est alia causa princi- 
palis, nisi institutio divina, quia, ut dictum est, 
placuit Spiritui Sancto ut in honorem tanti Sa- 
cramenti etc. Et quidem rationalis est constitutio 
propter reverentiam Sacramenti quae minor est 
in pranso quam in jejuno, et ut prius quaeratur 
cibus spiritualis quam corporalis. 

Si autem intelligitur quaestio in particulari, 
dico quod duo sunt casus in quibus est licitum 
alicui non jejuno stomacho hoc Sacramentum 



DlSTINCT. IX QU^ST. I 109 

recipere. Unus est in infirmitate gravi quando 
timetur periculum mortis imminentis; tunc enim 
periculum esset negare infirmo etiam pranso po- 
scenti hoc Sacramentum, cum sit viaticum. Alius 
est casus specialis puta in aliqua regione in qua 
celebratur vino albo ; ibi minister parat calicem 
sacramenti, et ex aliqua negligentia pro vino 
ponit aquam. Sacerdos non advertens supponens 
ministrum bene fecisse procedit dicendo verba 
et alia faciendo usque ad perceptionem ; perci- 
piens autem liquorem de calice advertit esse 
aquam ; in tali enim casu Sacerdos tenetur con- 
secrare Sanguinem de novo et percipere conse- 
cratum, quia quando sunt duo praecepta ordinata 
secundum rationem superioris et inferioris, ma- 
gis ligat praeceptum superioris quam inferioris ; 
sed quod istud Sacramentum percipiatur integre 
a Sacerdote quando conficit, est praeceptum su- 
perioris scilicet Christi ; quod autem percipiat 
jejunus est praeceptum Ecclesiae et inferioris ; 
ergo non obstante quod in tali casu non sit je- 
junus, ipse tenetur sanguinem consecrare et con- 
secratum recipere. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium respondet 
Augustinus De consecrat, dist, 2, c, Liquido, Neque 
enim quia post cibos dedit Dominus Eucharis- 
tiam discipulis suis, propterea pransi debemus 
Eucharistiam sumere. Namque Salvator ut vehe- 
mentius commendaret hujus Sacramenti altitudi- 
nem, ultimo [hoc] voluit figere in cordibus disci- 



iio LiB. IV Sententiarum 

pulorum; quo autem ordine deinceps sumeretur, 
Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, 
reservavit docendum. 

Qu^STio II. 
Ad secundam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod non sit possibile Corpus Christi 
sub specie panis et vini veraciter contineri, quia 
non alio modo se habent species panis et vini 
ad Corpus Christi post consecrationem quam an- 
te ; sed ante consecrationem Corpus Christi non 
continebatur veraciter sub speciebus panis et 
vini; igitur nec postea. 

2?i contrarium est- Magister in litera probans 
per multas auctoritates hoc esse possibile. 

In ISTA gu.ESTlONE sunt tres Articuli. Pri- 
mo est videndum quid sit fide tenendum. Secundo 
est unum dubium removendum, scilicet quomodo 
sit possibile Corpus Christi esse de novo in al- 
tari sine sui mutatione. Tcrtio est tale dubium 
removendum, cum hostia sit parva et Corpus 
Christi magnum, quomodo potest contineri sub 
hostia. 

2>6 primOf dico quod Corpus Christi vere 
est ibi realiter, Ista autem veritas fuit a princi- 
pio expresse tradita ex quo Eucharistia fuit in- 
stituta, ut patet Matth. 26. ubi Christus ait: Hoc 
est corpus meum: et Joan. 6. Caro mea vere esf 
cibus, etc; et Luc. 21. Hoc est corpus meum, et 



DlSTINCT. IX QU^ST. II Ili 



hic est sanguis meus, Si autem hseretici vellent 
ita exponere dicendo quod sunt figurative dictci, 
sicut istud Joan. 5. Ego sum vitis^vera, istud est 
omnino contra intentionem Salvatoris, quia ut 
ait Augxistinus Lib. 83, Qucest. j,, solet circum- 
stantia scripturarum illuminare scripturam, nam 
ex praecedentibus vel sequentibus potest coUigi 
an loquatur figurative. Nam cum Christus dixit 
ego sunt vitis vera, statim subjunxit vos palmites 
mei; sed constat quod discipuli non erantpalmi- 
tes naturales sed tantum figuraliter, ideo loque- 
batur figiirative. Sed cum dicit, Luc. 2 1 . Hoc est 
corpus meum, statim subjunxit quod pro vobis tra- 
detur; sed ista traditio non erat figurativa sed 
realis et vera; ergo veraciter dictum est: Hoc est 
corpus meum, 

De seeundOf scilicet qualiter corpus sit ibi 
veraciter ubi prius non fuit, vel erat sine sui 
mutatione. Est hsec opinio Thomae, quod hoc est 
propter mutationem alterius in ipsum corpus, puta 
propter conversionem panis in Corpus Christi, 
et ideo non oportet Corpus Christi in se mutari ; 
sufficit enim quod aliud mutetur in ipsum, ad 
hoc quod ipsum incipiat ibi esse prsesentiatiter. 
£t declaratur per simile, quia sicut genitum est 
ubi prius fult comiptum, et tamen non per ali- 
quam loci mutationem ipsius geniti, ita videtur 
quod illud in quo conversum est aliud sit ubi 
conversum prius fuit, et non per aliquam muta- 
tionem termini ad quem conversionis, sed solum 
termini a quo. 



112 LlB. IV Sententiahum 



Conira istam opinionem arguitur sic: Suppo 
sito» secundum eos, quod transubstantiatio est 
mutatio substantialis eo modo quo conceditur esse 
mutatio, tunc arguitur sic: Per nuUam mutatio- 
nem per se habetur id quod est per se aliud et 
posterius a per se termino mutationis; sed prae- 
sentia Corporis Christi est posterior et est aliud 
simpliciter a substantia quae est per se terminus 
transustantiationis; ergo. Major patet quia unius 
mutationis per se est unus per se terminus. Mi- 
nor etiam patet; nam hujusmodi praesentia non 
est substantia panis, ut manifestum est, quia 
quando substantia panis non est, ista praesentia 
est; nec ista praesentia est substantia Corporis 
Christi, quia hujusmodl substantia fuit quando 
praesentia non fuit. 

Prceterea, Deus potest facere corpus suum 
praesens cum pane manente substantia panis, et 
tunc hoc non erit per aliquam mutationem quae 
fit ad substantiam ut ad terminum per se, et ta- 
men per istam acquireretur praesentia ejusdem 
rationis cum illa quae nunc habetur; ergo oportet 
quod per mutationem [ejusdem rationis; ergo per 
aliam fieret quam per mutationem] (i) substantia- 
lem. Probaiio majoris: Ad novitatem posterioris 
non sequitur novitas prioris, ut patet 8, Phys.; 
sed ista praesentialitas est posterior subi>intia 
panis sicut respectus est posterior absoluto; ergo 
sine mutatione aliqua circa substantiam panis 

(1) Cfr. Scot. \. dist. 10. q 1. n. 7 



DlSTINCT. IX QU^ST. II 113 



esse potest nova praesentia Corporis Christi ad 
panem, et per consequens per transubstantiatio- 
nem non habetur illa praBsentia, quia terminus 
ejusdem rationis cujusmodi est praBsenti?,, non 
proprie et per se est terminus duarum mutatio- 
num distinctarum secundum genus. 

Praterea, quod convertitur in aliquod prae- 
existens magis acquirit conditiones ejus quam e 
contra. Exemplum hujus: si nutrimentum conver- 
tatur in carnem, magis animatur anima carnis 
quam caro informetur forma nutrimenti; ergo ex 
sola conversione panis in Corpus Christi praeexis- 
tens, magis acquireret panis conversus praesen- 
tiam in coelo, quam Corpus Christi praesentiam 
sub specie panis. 

Alhis esi modus dtcendi quem teneo, quod 
motus sive mutatio localis est duplex, quaedam 
deperditiva et quaedam acquisiiiva, sicut quando quis 
movetur de loco uno ad alium aliquid deperditur 
et aliquid acquiritur. Talis enim ordine naturae 
movetur ab habitu ad privationem, puta ab ubi 
quod prius habebat, ad ubi quod prius non habe- 
bat, et haec mutatio dicitur deperditiva termini a 
qtio, dicitur tamen acquisitiva termini ad quem, 
Nunc autem hae duae mutationes licet concur- 
rant simul in uno motu locali continup, tamen 
distinctae sunt, et sic una potest absolvi ab alia, 
ut acquisitiva a deperditiva sic quod aliquid aq- 
quirit novum locum non dimittendo priorem, sicut 
est in proposito. Corpus enim Christi absque hoc 
quod dimittat ubi quod habet -in coelo, acquirit 



114 LiB. IV Sententiarum 

novum ubi in Sacramento, et ideo est haec mu- 
tatio localis non deperditiva sed ocqilisiHva, 

De tertio Articulo, scilicet quomodo Cor- 
pus Christi magnum potest contineri veraciter 
sub hostia parva. Et dicitur hic ab uno Doctore 
quod est hoc ideo quia Corpus Christi non habet ibi 
esse mado quantitativo: nam quantitais Christi Cor- 
poris non est sub specie panis nisi concomitan- 
ter, quia primus terminus conversionis est sub- 
stantia Corporis Christi; igitur quantitas non erit 
ibi nisi per modum primi termini. Sed primus 
terminus, qui est substantia, non habet modum 
quantitativum seu commensurativum; igiturquan- 
titas non erit ibi modo quantitativo. 

Contra hoc objicitur: Unumquodque sive sit 
primus terminus transubstantiationis, sine secun- 
dus, habet proprietates suas sibi necessario et 
naturaliter inhaerentes ubicunque est illud. Pro- 
batur exemplo et ratione. Exemplo sic, quia si 
Deus crearet substantiam quantam, et natura gc-. 
neraret substantiam, et quantitas concomitetur 
terminos utriusque productionis, prius est sub- 
stantia, et quantitas concomitatur ; et tamen tam 
in generato quam in creato quantitas habet suum 
modum realem sicut haberet si primo terminaret 
aliquam mutationem. Probatur etiam ratione, quia 
alia habitudo ad agens non variat naturam, dum 
tamen res producatur, quia nec habitudo ad agens 
aliquod variat naturam rei actae secundum Au- 
gust. j. de Trin. Patet etiam major; ergo quanti- 



DlSTINCT. IX QU^ST. II 115 

tas non carebit suo modo naturali propter hoc 
quod non est primus terminus transubstantiationis 
dummodo ibi sit realiter. 

PriBterea, si per conversionem fit terminus 
€ui quem, ubi fuit primus terminus a quo, ut dicit 
illa opinio, ergo modus essendi hujus et illius 
erit similis, ille saltem qui potest esse communis 
utrisque; sed panis conversus hic erat suo modo 
quantitativo, quia sub quantitate habens partem 
extra partem ; igitur est substantia Corporis Chri- 
sti existens hic ex vi conversionis, erit^tiam hic 
suo modo quantitativo, habens scilicet partem 
substantise sub parte quantitatis, et tunc quanti- 
tas erit hic proprie dimensive. 

Dicitur igitur alitef ad istum Articulum se- 
cundum viam Doct. Subt. quia duplex est ordo, 
scilicet ordo partium in toto et ordo partium in 
loco, Ordo autem partium in toto est difFerentia 
quantitatis non proprie, cum sit respectus, sed 
aliquo modo accedens ad difFerentiam ejus essen- 
tialem. Ordo autem partium in loco est de genere 
situs, et ab isto respectu sive ordine partium 
in loco potest absolvi ordo partium intoto; ordo 
autem partium in toto est prior ordine partium in 
loco; prius autem potest absolvi a posteriori sibi 
accidentaliter conjuncto. Nunc autem ordo partium 
in toto est prior ordine partium in loco, et iste 
ordo partium in loco est posterior ordine partium 
in toto cui accidentaliter conjungitur; ergo Cor- 
pus Christi in Eucharistia habebit ordinem par- 
tium in toto absque illo respectu qui est ordo 
partium in loco. 



ii6 LiB. IV Sententiarum 



Ad ARGUMENTUM in contrarium, patet ex 
dictis in secunda Conclusione quod illae species 
aliter se habent ad Corpus Christi post conse- 
crationem quam ante; licet enim non sit ibi mu- 
tatio deperditiva, est tamen mutatio acquisitiva; 
ergo, etc. 



Qu.*:sTio III. 
Ad tertiam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod existens in peccato mortali 
non peccet mortaliter percipiendo hoc Sacramen- 
tum, quia nuUus peccat faciendo illud ad quod 
tcnetur; sed aliquis quandoque, non obstantequod 
sit in peccato mortali, tenetur communicare; ergo. 
Probatio minoris, De consecrat, dist. 2, c, Relatum. 
Dicitur ibi quod Sacerdos qui consecravit tene- 
tur recipere Sacramentum, et possibile est quod 
tunc sit in peccato mortali. 

Contra. i. ad Cor. 11. ; Qui manducat et bibit 
indigne, judicium etc. 

In ista QU^Stione, primo praemittam unam 
distinctionem. Secundo dicam ad Quaestionem. 

T>iHtlnctio autem est, quod aliquis potest 
esse in peccato mortali tripliciter. Primo in actu, 
quia scilicet peccat mortaliter peccato interiori 
vcl exteriori. Secundo, quia prius commisit pec- 
catum mortale prseteritum de quo non recolit 



DlSTINCT. IX QU^ST. III 117 

et non poenitet nec poenituit. Teriio, quia licet 
de peccato poeniteat, nondum tamen confessus 
nec absolutus in Ecclesia est. 

Nunc dico de primo quod peccat mortaliter^ 
quia simpliciter manducat indigne. 

De secundo, dico quod si est negligentia af- 
Jectata vel crassa, propter quam non recolit pec- 
catum, non excusatur a peccato, licet minus pec- 
cet quam primus; tenetur enim seipsum exami- 
nare, juxta illud Apostoli /. Cor, 11.: probet 
autem seipsum homo. Si autem non sit negli- 
gentia crassa, puta quia praecessit examinatio 
sufficiens, talis non peccat communicando. Esto 
enim quod aliquid sit traditum oblivioni, quia 
non requiritur major examinatio ad communican- 
dum quam ad secure moriendum, sed post talem 
examinationem contritus et confessus si moreretur, 
salvaretur. 

De tertio, dico quod si occurreret opportu- 
nitas tenetur prius confiteri quam communicare. 
Cujus ratio est quia non tantum debet reconci- 
liari Deo sed Ecclesise, ad hoc ut digne recipiat 
Sacramentum unitatis Ecclesiae. Si autem non 
occurrit opportunitas confitendi, si potest sine 
scandalo vitare ne tunc communicet, tenetur tunc 
non communicare, sed confessorem expectare 
propter eandem rationem quae dicta est nunc. vSi 
autem occurrit scandalum nisi statim communi- 
cet, utpote quia est indutus ad celebrandum, et 
non habet sacerdotem idoneum, tunc cum contri- 
tione [et voluntate] confitendi potest celebrare. 



ii8 LiB. IV Sententiarum 



De peccaio veniali non oportet dubitare, quia 
de illo non est necessitas poenitendi. 

Ad ARGUMENTUM in contrartum dico quod 
faciens modo debito illud ad quod tenetur, non 
peccat. Cum autem dicitur de Sacerdote celebrante, 
quod tenetur communicare. patet ex dictis in ter- 
tia Conclusione. 




Distinctio X. 

Sunt item et alii . . . 

Circa istam Dist, lo, qucero ctuas Qucestiones^ 

Primo : Utrum idem corpus per . aliquam potentiam 

possit esse localiter in pluribus locis simuL Secundo: 

Utrum possit simul esse in ccelo et in Eucharistia^ 

QUJESTIO I. 
Ad primam ^ucestionem sic proceditur : 

Videtur quod idem corpus non potest esse 
localiter in pluribus locis simul, quia idem non 
potest referri ad se oppositis relationibus ; sed 
si idem corpus posset esse localiter in pluribus 
locis simul, tunc refertur ad se oppositis relatio- 
nibus, quia posset dici inferius et superius seipso, 
etiam dextrum et sinistrum, propinquum et dis- 
tans eodem respectu ; ergo. 

Contra, Hugo De Sacramentis part, S. c. ii. 
dicit : Qui fecit ut unum corpus esset in uno 
loco, fecit quod voluit, et si aliter voluisset ali- 
ter facere potuisset. 

In ISTA QU-^STIONE, primo ponam unam opi- 
nionem ; secundo aliam quam teneo ; tertio dicam 
ad argumenta primse opinionis. 



120 LlB. IV Sententiarum 

Qunntnm ml jnrinium dicit una opinio 
quod idem corpus per nuUam potentiam potest 
esse in pluribus locis simul, quod probatur primo 
sic: Si idem corpus posset esse in pluribus locis 
simul, ergo posset esse in infinitis ; consequens 
est falsum ; ergo et antecedens. Falsitas conse- 
quentis patet, quia esse ubique est proprium Dei, 
et sic non convenit alicui creaturae. Probatio 
ctnisequentice : quando aliquid indifferenter se ha- 
bet ad plura, qua ratione potest esse in duobus, 
eadem ratione potest essein omnibus; sed corpus 
indifFerenter respicit illum vel illum locum et 
omnia loca ; ergo si potest esse in pluribus locis 
maxime per potentiam divinam potest esse in 
omnibus. 

Secundo sic : IUud non est factibile quod im- 
plicat contradictionem ; sed idem corpus esse in 
pluribus locis implicat contradictionem; imo mul- 
tas contradictiones ; ergo. Probatio mtnoris, quia 
quando ponitur in uno loco, aut habet eandem 
formam quam in alio, aut non. Si sic, in uno 
loco ponatur gelu, in alio calor, sequitur quod 
in uno loco habebit frigus et in alio loco calo- 
rem. Similiter si in uno loco non inveniat quid 
comedat et in alio quid comedat, tunc in uno 
loco esuriet et in alio non esuriet ; et in uno loco 
poterit infirmari et in alio non, et sic moreretur 
et non moreretur. Si autem teneatur secundum 
membrum eadem sequentur inconvenientia, vel 
ad minus idem corpus habebit contraria simul. 



DlSTINCT. X QUiEST. I 121 

Tertio sic : Sicut locatum mensuratur dimen- 
sionibus loci secundum quanfum et continuum, sic 
commensuratur secundum unum et multa; igitursi 
locatum erit in diversis locis, erit simul unum 
et multa. 

Quarto sic arguit alius Doctor : Termini lo- 
cati et termini loci sunt simul ; ergo si locatum 
est extra terminos loci proprii, est extra termi- 
nos suos proprios. 

QuintOy alius arguit sic ; Sicut per propriam 
naturam res est in una specie tantum, sic per 
unam dimensionem est in uno loco tantum, quia 
sicut se habet natura ad speciem, sic quantitas ad 
locum. 

Sexto, alius arguit sic: Si idem corpus esset 
in diversis locis simul, aut una mutatione, aut 
duabus. Non una mutatione, quia una mutatio est 
ad unum terminum. Nec duabus, quia aut ejus^ 
dem speciei, aut alterius speciei. Non ejusdem 
speciei, quia idem non potest moveri simul duo- 
bus motibus ejusdem speciei ex 5. Phys, ; nec 
duobus motibus alterius speciei, quia cum ter- 
mini sunt contrarii motus sunt incompossibiles. 

Septimo, ad idem arguitur sic per rationes 
Doct. Subt. Impossibile est eandem materiam 
esse sub diversis formis substantiatibus ; sed si 
possibile esset idem corpus esse simul in diversis 
locis, eadem materia simul esset sub diversis 
formis substantialibus. Probatio kujus dupliciter 
patet. Uno modo sic : si ponatur idem nutrimen- 
tum in diversis locis et comedatur a diversis 



122 LlB. IV Sententiarum 



animalibus in diversis locis existentibus, tunc 
virtus nutritiva istorum animalium convertit nu- 
trimentum in substantiam propriam, et per con- 
sequens eadem materia nutrimenti erit sub di- 
versis formis substantialibus istorum animalium. 
Secundo sic : Ponatur quod idem lignum sit in 
diversis locis, et in illis locis sint duo ignes qui 
agant in illud lignum, tunc inducent formam 
ignis sed non inducent eandem formam, cum 
agentia sint diversa ; igitur aliam et aliam in 
eandem materiam, quod est propositum. 

Qumitmn tid secmidmn Articulmn 
arguitur contra opinionem istam. Non minus est 
inconveniens duo corpora simul esse in eodem 
loco quam idem corpus in duobus locis ; sed 
Deo est possibile primum ; ergo. Major patet se- 
cundum principia Physicorum; nam aequalem re- 
pugnantiam posuerunt inter duo quanta respectu 
ejusdem ubi, sicut e converso. Minor patet de 
facto de nativitate Christi et resurrectione, et^ 
quando intravit januis clausis ad discipulos suos. 

Respondetur quod argumentum non valet ; 
nam duae dimensiones repugnant propter situm 
localem ; et istam repugnantiam tollit dos subti- 
litatis ; sed iUud quod est ratio limitationis ad 
unum ubi, videlicet situs determinationis, non 
potest toUi per aliquod unum donum vel dotem, 
quia etiam corpus gloriosum habet situm deter- 
minationis quo oportet ipsum esse hic et non 
alibi, licet non habcat situm localem quo resistat 
alteri corpori, quod est magis accidentale. — 



DlSTINCT. X QUJEST. I I23 

Contra: ubi est aequalis commensuratio loci ad 
locatum et e contra, si unum non potest esse 
in pluribus locis, sequitur quod nec plura pos- 
sunt esse in eodem loco ; sed aequalis commen- 
suratio est hic et ibi ; igitur si unum corpus non 
potest esse in locis pluribus, sequitur quod nec 
plura in eodem. 

Seciindo ad principale sic : Ubicunque potest 
Deus facere substantiam naturalem non sub suo 
modo naturali, potest eam facere ibi sub suo 
modo naturali sibi proprio, seu convenienti suae 
naturae, quia in primo sunt duo miracula, in se- 
cundo est unum tantum; sed Deus secundum 
omnes facere potest corpus suum sacramentaliter 
non sub suo modo naturali in diversis locis si- 
mul, et facit de facto; ideo potest fecere idem 
in eisdem sub modo naturali, alio modo scilicet 
localiter et dimensive. 

Tertio sic : Angelus potest esse simul in plu- 
ribus locis dejinitive; igitur idem corpus potest 
esse in diversis locis circumscriptive. Consequentia 
patet, quia similis limitatio est hic et ibi. Pro- 
batio antecedentis : Deus potcst convertere panem 
in Angelum ; sed secundum unam ex primis opi^ 
nionibus, scilicet Thomse, ubi prsefuit conversum, 
ibi est illud quod convertitur ; ergo Angelus est 
ubi fuit panis et non movetur de ccelo ; igitur 
est in duobus locis. 

Quarto sic: Ad multiplicationem posterioris 
non sequitur multiplicatio prioris ; sed locus est 



124 I-iB. IV Sententiarum 



posterior locato ; igitur ad multiplicationeni lo- 
corum non sequitur multiplicatio locatorum. 

Dico ergo simpliciter quod Deo est possibile 
facere idem corpus in diversis locis simul esse 
localiter. Et hoc patet ex intellectu terminorum; 
cum enim dico idem corpus simul esse localiter 
in diversis locis, nihil dico supra corpus nisi 
quendam respectum extrinsecus advenientem fun- 
datum in quanto ad aliud quantum circumscri- 
bens. Respectum autem talem plurificari super 
idem fundamentum ad diversos terminos non ap- 
paret contra aliquid notum secundum rationenj, 
quia respectus intrinsecus advenientes de quibus 
minus videtur possunt plurificari fundamento eo- 
dem manente, ut supra eandem albedinem pos- 
sunt duae similitudines fundari ad duos terminos. 

Et si dicas: verum est quod plures respectus 
possunt fundari in eodem fundamento, quando 
unus non adoequat totum fundamentum, hic au- 
tem unum ubi adsequat totam rationem corporis 
localiter inquantum locabile. — Coyitra; quia res- 
pcctus qui oritur ex natura fundamenti magis 
debet adsequari fundamento quam ille qui extrin- 
secus advenit ceteris paribus ; sed ad duos ter- 
minos in eodem fundamento possunt esse duo 
tales respectus orientes ex natura fundamenti, ut 
duee sequalitates ad duo quanta aequalia, igitur 
non hic bene dicitur, quod unus respectus tan- 
tum adsequat. 

Pro Holuiimie autem nvijumenitmrkiM' 

sunt notandae tres propositiones, quarum 



DlSTINCT. X QUiEST. I 125 

Prima est ista : Quaecunque sunt priora es- 
sentialiter ipso ubi, uniformiter insunt corpori 
quamvis habeant diversa ubi, idest non variantur 
variato ipso tibi, Istud patet, quia prius essentia- 
liter non variatur propter variationem poste- 
rioris. 

Setunda propositio est illa: sicut passum exis- 
tens in uno ubi recipiet formam a duobus agen- 
tibus sibi ibidem approximatis, sic idem passum 
in duobus locis existens patietur ab eisdem agen- 
tibus sibi approximatis in illis duobus locis, et 
hoc intelligo de passione quae est ad formam 
absolutam. 

Tertia propositio et ista : Sicut corpus in uno 
tU)i existens se haberet in ratione activi ad di- 
versa sibi approximata in illo tibi, sic ipsum ut 
existens in duobus ubi se habetad eadem sibi in 
illis ttbi approximata. 

His prcemissis dico ad primum argumentum 
quod falsum est quod per nuUam virtutem idem 
corpua potest esse in pluribus locis ; et probo : 
Ipsi enhn concedunt quod Corpus Christi posset 
esse ubique sacramentaliter, quia potest Deus 
totum universum convertere in Corpus Christi 
sicut panem ; sed non est major limitatio ad esse 
alicubi localiter quam sacramentaliter comparando 
ad potentiam Dei. Et cum dicitur quod esse ubi- 
que est proprium Dei, dico quod Deus ex sua im- 
menskaLte est necessario ubique, et nullum potest 
esse ubi in quo non sit Deus per essentiam, po- 
tentiam et praesentiam, et illo modo est impos- 



126 LlB. IV Sententiarum 

sibile aliud a Deo esse ubique. Sed non est in- 
conveniens aliquid aliud a Deo, non per poten- 
tiam creatam sed per potentiam divincim esse 
ubique ; nec per hoc dicitur esse proprie ubique 
sicut Deus, quia Deus est pcr potentiam suam 
ubique, istud autem non, quia non est immensum. 
Ad alind autem negetur minor, Propositiones 
solvuntur per tres propositiones superius positas. 
Esto enim quod huic corpori existenti in uno 
loco approximetur ignis, et eidepi ligno in alio (i) 
loco aqua, dico quod ignis et aqua aut sunt 
aequalis virtutis in agendo aut unum vincit al- 
terum. Si autem sunt aequalis virtutis, et essent 
approximata isti corpori habenti tnium ubi, vel 
utrumque impediret altcrum ita quod neutnim 
ageret, vel agerent ad quendam effectum medium 
in quo passum nec perfecte assimilaretur uni nec 
alteri. Eodem modo dico si ista agentia appro- 
ximentur eidem corpori existente in diversis locis. 
wSi autem virtus alterius vincat, dico vel quod 
simpliciter assimilat sibi passum vel magis quam 
alterum. — De fame autem et saiuritate dico quod 
famcs est appetitus calidi et sicci. IUe autem 
appetitus est naturalis vel voluntarius, et utro- 
que modo dicit quid absolutum ; ergo non va- 
riatur ad variationem ubi, ex prima propositione, 
et per consequcns si hic comederet alibi non 



(1) Scot. 1. Dist 10. (]. 2. 11. 15 habot : « Ksto quod huic corpori 
iri /.s/o /o^o approxinialur ununi a«r«ms, scilicet ig^nis, et in eodem loro 
aliud apen<*, sciliret :i<|ua. dico qiiod aut sunt a»qualis virtutis in appendo, 
aut unuin viiK-it alteriiin. » 



DlSTINCT. X QVJEST. I 127 

esuriret. Eodem modo de safiifaie et infirmitate et 
morie et vita, quia si dicunt aliquid absolutum 
non variantur ad variationem posterioris, et si 
hic infirmatur alibi infirmatur, et si hic moritur, 
alibi moritur 

Ad aliud dico quod non oportet locatum com- 
mensurari dimensionibus loci secundum unum 
et multa, sicut nec ad multiplicationem posterio- 
ris sequitur multiplicatio prioris, maxime de res- 
pectu extrinsecus adveniente. 

Ad aliud dico quod termini unius possunt 
intelligi simul esse cum terminis alterius, vel 
simultate pra^cisa et adaequata, vel non praecisa 
nec adaequata. Si primo modo intelligatur de si- 
multate adaequata, dico quod major est vera et 
etiam mifior. Si autem intelligatur de simultate 
non adaequata, minor est falsa, quia non oportet 
illud quod est extra terminos unius esse extra 
terminos alterius. 

Ad aliud dico quod illud simile non tenet, 
quia natura una est vera et formalis ratio es- 
sendi una specie ; sed dimensio non est formalis 
ratio essendi in loco, sed tantum ratio funda- 
mentalis. IUa autem potest esse una, licet simi- 
litudines sint diversae. 

Ad aliud dico quod si manet in eodem ubi 
in quo prius erat, potest acquirere novum ubi 
unica mutatione vel duabus mutationibus. Cum 
dicis: aut illae mutationes sunt ejusdem speciei, 
aut non; dico quod potest concedi utrunque. Et 
cum arguis: duse mutationes non sunt simul in 



128 LlB. IV Sententiarum 

eodem,dicoquod non est impossibilitas mutationum 
nisi ex impossibilitate terminorum; igitur prius 
oporteret probare impossibilitatem duorum udt\ 
(quod nego), quam habeatur impossibilitas dua- 
rum mutationum ad illos terminos, £i quando di- 
ciiur quod termini mutationum sunt impossibiles, 
dico quod verum est de terminis priniis, non autem 
de terminis concomitantibus. Intelligo autem quod 
primi termini cujuslibet mutationis sunt privatio 
et forma, concomitantes autem sunt quae conjun- 
guntur praedictis. 

Ad aliud dico quod si ponitur idem esse iil 
duobus locis, non sequitur quod eadem materia 
informetur duabus formis simul, nec ejusdem spe* 
ciei vel alterius. Ad exemplum de alimento, dico 
quod idem fieret de alimento sumpto a diversi» 
in diversis locis, sicut fieret si duo stomachi fie- 
rent in eodem loco, et cibus ille esset in utroque 
stomacho. Tunc enim vel virtus una totalis vin- 
ceret aliam, et tunc totum alimentum cortverte- 
ret in substantiam suam; vel esset aequ^is vir- 
tutis, et tunc sequaliter converteret de alimento, 
ista in suum corpus et illa in suum; vel esset 
inaequalis, non tamen una omnino vinceret aliam, 
et tunc fortior plus converteret in suum corpus, 
et alia debilior minus converteret. Eodem modo 
de animalibus in diversis locis recipientibus illud 
alimentum. Eodem etiam modo de diver^is igni- 
bus approximatis uni ligno in diversis locis. 

Ad ARGUMENTUM in conirarium, multi con- 
cedunt relatipnes oppositas simul esse in eodem 



DlSTlNCT. X QU^ST. II 129 



dicentes idem esse et secundum idem principium 
agendi vel patiendi, scilicet quando intellectus 
intelligit et voluntas vult. — Potest etiam dici 
quod non est inconveniens idem corpus esse su- 
perius et inferius, si habet ubi inferius et superius, 
ut patet ex jam dictis, 

Qu.^STlo II. 
Ad secundam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod Corpus Christi simul non po- 
test esse in coelo et in Eucharistia, quia formalis 
ratio essendi in loco est quantitas secundum Phi- 
losophum 4, Phys, c, de vacuo; sed non potest 
aliquid plurificari nisi plurificata ejus ratione for- 
mali; ergo cum quantitas Corporis Christi sit 
una, non potest ipsum esse nisi in uno loco. 

Contra, Corpus Christi vere est in ccelo se- 
cundum illud Augustini : Donec finiatur sseculum, 
sursum est Dominus. Est etiam vere in Eucha- 
risticL, ut probatum est superius. 

In 'ista qu^stione» Conclusio certa est ex 
fide quod Corpus Christi est in ccelo et in alta- 
ri; sed diversitas est in modo ponendi. Unus dicit 
quod per conversionem alterius in ipsum, potest 
idem corpus esse alibi quam in loco suo naturali, 
quia ubi primo conversum, ibi est illud in quod 
conversum est, non localiter sed sacramentaliter; 
et hoc modo, scilicet sacramentaliter, potest esse 
in diversis locis non autem localiter. Sed impro- 
batio hujus opinionis patet ex dictis superius. 



130 LiB. IV Sententiarum 

Ideo dico aliter sic: Non est impossibile idem 
corpus esse in uno loco quantitative et in alio 
non; sed Christi Corpus est in coelo quantitative, 
in altari autem non quantitative quia non est ibi 
secundum ordinem partium in loco, licet ibi sit 
secundum ordinem partium in toto, ut dictum 
fuerat in 2, Qucest. p. Dist,; ergo idem corpus 
potest esse in coelo et in Eucharistia. Si autem 
teneatur quod in praeced. Quaest. conclusum est, 
quod scilicet idem corpus posset esse localiter in 
pluribus locis, quaestio est soluta. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
ratio formalis potest intelligi dupliciter, scilicet 
pro ratione formali proxima vel remota, sicut 
calor dicitur formalis ratio agendi, dicitur etiam 
formalis ratio essendi. Similiter loquendo de pri- 
ma ratione, potest concedi quod sine plurifica- 
tione hujus noti plurificatur illud cujus est ratio 
formalis; sed de ratione formali secundo modo 
falsum est; quantitas autem non est formalis 
ratio essendi in loco primo modo, sed secundo 
modo; igitur, etc. 




Iterum Distinctio X. 

Adhuc circa Disi, /o, quaro tres Quastiones, 
Prima: Utrum Christus existens in Eucharistia pos- 
set per aliquam virtutem naturalem aliud transmu- 
iare in se. Secundo: Si inteilectus creatus posset 
naiuraliter videre existentiam Corporis Christi. Ter- 
tio: Utrum aliquis sensus posset seniire Corptis 
Christi in Eucharistia, 

Qu^STIO I. 
Ad primam Qticestionem sic procediiur: 

Videtur quod Christus in Eucharistia existens 
per virtutem naturalem posset transmutare aliud 
in se, quia habens principium transmutandi, po- 
test per illud aliud transmutare. Sed Christus in 
Eucharistia existens habet principium transmu- 
tandi aliud, quia omnem formam absolutam quam 
habet in existentia naturali, habet in existentia 
sacramentali. 

Contra, Omne agens physicum in agendo 
repatitur; sed Corpus Christi in Eucharistia exis- 
tens non potest pati; ergo nec agere. 

In ISTA QUi«:STlOXE, primo pronuntur duae 
distinctiones. Secundo, duae Conclusiones. Tertio, 
Conclusionum declarationes. 



132 ]JB. IV Sententiarum 



Qnantum ml pvimarn dico quod sicut 
homo compositus est ex cinima et corpore, ita 
habet quasdam potentias mere spirituales quae 
conveniunt primo animae, et toto corpori per ani- 
mam, sicut intellectus et voluntas. Etiam habet 
quasdam potentias, scilicet corporeas quaa scilicet 
non sunt animae per se sed totius conjuncti ex 
corpore et anima, sicut patet in Lib. de sensu ei 
sensato, 

Secunda distinctio est quod istarum potentia- 
rum quae sunt totius conjuncti, quaedam sunt 
magis corporeae, quia sequuntur naturam cofporis 
mixti, quaedam autem sunt magis approximatae 
ad naturam animae, sicut sunt illae quae sequun- 
tur corpus animatum inquantum animatum. 

l)e Hecamlo Artlfmlo pono duas Conclu- 
siones: 

Prima, quod Christus in Eucharistia non po- 
test uti aliqua potentia activa corporea, sive illa 
sit mere corporea consequens naturam mixti, sive 
sit corporea consequens totum animatum. Proba- 
tur, quia omnis potentia activa corporea requirit 
passum in quod agat approximatum sibi locali- 
ter; sed illa potcntia ut est hic, non approxi- 
matur alicui localiter; ergo ut hic est non potest 
habere passum sibi approximatum in quod agat. 
Major patet 7. Phys. Oportet enim agens corpo 
reum esse approximatum passo mediate vel im- 
mediate. 



DlSTINCT. X QU^ST. I 133 

Secunda Conclusio est quod Christus in Eu- 
charistia potest uti quacunque potentia activa 
spirituali. Hoc probatur per medium tale: IUa 
potentia potest Christus uti in Eucharistia, quae 
non requirit ad suam actionem quod habeat esse 
localiter; sed potentiae activae mere spirituales 
sunt hujusmodi, scilicet intellectus et voluntas, 
quia abstrahunt a loco. 

De tevtio ArtleulOf Conclusiones prae- 
dictas in speciali declarando dico quod Christus 
in Eucharistia potest habere aliquam actionem 
mere spiritualem tam ex parte principii quam ex 
parte termini ; et potest habere aliquam spiritua- 
lem ex parte principii agendi, corporalem tamen 
ex parte termini. Probatur primum istorum: quia 
si esset aliquis Angelus praesens Christo in Eu- 
charistia, posset anima Christi illum Angelum 
illuminare et illi loqui locutione intellectuali eo 
modo quo Angelus existens ubi Christus est, po- 
test alium Angelum illuminare vel alteri loqui; 
nam ista ilUiminatio et locutio non requirit nisi 
principium activum sufficiens illuminare et loqui, 
et subjectum capax ex parte recipientis, et ap- 
proximationem sufficientem illuminantis ad illimi- 
natum secundum ulri definitivum. Haec autem 
omnia in proposito sunt; ergo etc. 

Secundum, scilicet quod Christus existens in 
Eucharistia potest habere actionem spiritualem 
ex parte principii, et tamen corporalem ex parte 
termini, declaratur sic: Quia Angelus habet po- 



134 LiB- IV Sententiarum 

tentiam motivam secundum locum non tamen or- 
ganicam; ista autem potest esse principium mo- 
vendi secundum totum, non tamen secundum 
partes quomodo corpus nostrum movetur orga- 
nice. Sed quaecunque anima intellectiva habet 
talem potentiam motivam. Igitur potest esse prin- 
cipium motus, et per consequens est mere spiri- 
tualis ex parte principii, quia nuUo modo est 
organica, et tamen corporalis ex parte termini, 
quia ejus terminus est motus localis corporis. 

Si tunc arguiiur contra istud, quia tunc ani- 
ma hominis habet duplicem potentiam motivam 
secundum locum, videlicet organicam et non or- 
ganicam; hoc autem ponefre videtur superfluum, 
tum quia videtur esse ejusdem rationis, tum quia 
alia potentia non potest exire in actum suum pro 
statu isto. Dico quod nuUi naturae debet negari 
quod est in ea perfectionis, nisi appareat in ea 
manifesta necessitas, quia semper facit natura 
quod melius est, ex 2, de generat,; non ergo ista 
potentia est superflua. Et cum arguitur quod esset 
ejusdem rationis, 7iego, — Tu dicis: frustraponi- 
tur, quia nuUus ejus actus potest haberi. Contra: 
nunc habemus gustum et alios sensus necessarios 
ad perfectionem naturse humanae, et tamen isti 
sensus erunt sine actu suo in beatitudine, tamen 
non sunt frustra; ergo, etc. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
habens principium transmutandi, potest trans- 
mutare quantum est ex parte sui ; sed multa im- 



DlSTINXT. X QU^ST. II 135 

pedimenta possunt pervenire vel ex parte agentis 
vel ex parte subjecti vel medii, propter quod ha- 
bens illud principium non potest exire in actum^ 
et sic in proposito. 

Qu^STio II. 
Ad sccundam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod nuUus intelleqtus creatus pos« 
sit naturaliter videre existentiam Corporis Christi 
in Eucharistia, quia existentia supernaturalis na- 
turaliter non est visibilis ; sed illa existentia est 
supernaturalis ; ergo, etc. 

Co7itra, Anima Christi naturaliter novit se 
esse ubicunque est ; sed est in Eucharistia; ergo. 

Ix ISTA QU^STIONE dicitur a quodam abso- 
lute quod non potest cognosci naturaliter illa 
existentia ab intellectu hominis viatoris, quia est 
objectum fidei ; potest tamen cognosci ab intel- 
lcctu beato, et hoc beatificp actu, quia eorum 
quee aenigmatice cognoscuntur in via, succedit 
clara visio in beatitudine. 

Iterum primum dictum patet secundum alios 
et probatur, quia lumen naturale' non attingit 
cognitionem existentiae supernaturalis. 

Sed aliter dico, et primo expono terminos in 
Qusestione positos. Sccundo respondebo ad Quaes- 
stionem. 

Proponuntur autem in Qusestione ista tres 
termini, scilicet intellectus, naturaliter et videre. 
Expono autem illos terminos : Intcllectus enim 



136 LiB. IV Sententiarum 



creatus vel est omnino separatus a materia sicut 
Angelus ; vel est similis in operatione, utpote 
intellectus animae separatae ; et intellectus 
animse conjunctae corpori corruptibili qui non in- 
telligit nisi cum phantzismate, ex j. de Anima, 

Seaoido expono hoc verbum naturaliter: non 
enim intelligitur quod intellectus ex sola sua na- 
tura possit illud objectum cognoscere, quia est 
sicut tabula rasa, ex j. de Anima ; sed intelligi- 
tur cognoscere naturaliter, quia potest cognoscere 
concurrentibus causis naturah*bus, sciHcet activo 
vel passivo. 

Tertio expono quid intelligitur per videre, 
Videre enim irriportat intellectionem intuitivam 
ut distinguitur contra abstractivam intellectionem. 
Sicut enim dicebatur iyi Prologo /. Lib,, intellec- 
tio intuitiva est intellectio rei ut in se est prae- 
sens. Abstractiva autem cognitio rei secundum 
quod relucet in aliqua similitudine quae potest 
esse sive alicujus existentis sive non existentis. 
sive prsesentis sive non praesentis. Non ergo quav 
ritur de intelligere 7iaturaliter, sed de videre, hoc 
est de intellectione intuitiva hujus existentiae. 

His AUTEM OMNIBUS PRi^EMlSSls, termino- 
rum expositione declarata, dico ad Quaestionem 
tres Conclusiones. 

Primay quod intellectus nunc pro statu viae 
non potest naturaliter videre Corpus Christi ut 
in Eucharistia existens. Probatio hujus Conclu- 
sionis : quia intellectus qui non intelligit nisi ex 
sensibilibus, si sunt sensibilia praesentia eodem 



DlSTINXT. X QUi^ST. II 137 

modo intelligit ; sed intellectus noster pro statu 
viae non intelligit nisi ex sensibilibus ; ergo si 
sensibilia eodem modo se habent, intellectus eo- 
dem modo intelligit. Sed sensibilia eodem modo 
se habent ante consecrationem sicut post conse- 
crationem ; sed ante consecrationem intellectus 
noster ex sensibilibus illis non videbat existen- 
tiam Corporis Christi ; ergo nec post. 

Secunda Conclusio est de intellectu non alli- 
gato sensibus in intelligendo, et sit ista Con- 
clusio : Omnis intellectus talis potest naturaliter 
videre existentiam Corporis Christi in Eucharis- 
tia. Probaiio hujus : quia intellectus se habens ad 
intelligibilia, sicut ipsa in se sunt intelligibilia, 
prius intelligit quod prius est intelligibile in se, 
et per consequens quod prius est in se ens, quia 
unumquodque sicut se habet ad esse, sic se ha- 
bet ad intelligibih*tatem ; sed intellectus modo 
exposito acceptus respicit totum ens et quodlibet 
ens secundum brdinem suae intelligentiae ; subs- 
tantia autem est prior in entitate ; igitur talis 
intellectus prius illam substantiam intelligit, quam 
quemcunque modum ejus, et per consequens 
TiuUus modus impedit intellectionem substantiae. 

Secundo, hoc idem breviter ostenditur : Mo- 
dus accidentalis per se in objecto non impedit 
cognitionem illius objecti ; -sed ista prsesentia in 
illa Eucharistia est modus accidentalis substan- 
tiae Corporis Christi; igitur non impedit substan- 
tiam cognosci ab intellectu cujus ipsa est per se 
objectum. Sed est per se objectum illius intellec- 



IT,H ].I3. IV SENTftNTIAKUM 



tus abstracti qui^ non dependet intelligendo a 
sensibilibus ; ergo. 

Teriia Co7iclusio est quod intellectus beatus 
nuUo modo per actum beatificum videt Corpus 
in Eucharistia, quia beatus non distinguitur a 
non beato nisi videndo objectum beatificum ; sed 
Corpus Christi in Eucharistia non est objectum 
beatificum, ut patet de se, nec est inclusum in 
objecto beatifico, quod patet quia aeque essentia- 
litcr pertinet ad objectum beatificum includere 
in ratione objecti visionem unius Sacramenti 
sicut alterius; sed nuUo modo pertinet ad objec- 
tum beatificum includere illud in ratione ostensi, 
puta conferre gratiam parvulo in Baptismo, poe- 
nitenti conferre gratiam in Poenitentia seu Con- 
fessiqne ; et ista zeque veraciter includuntur in 
Sacramentis istis sicut Corpus Christi in Eucha- 
ristia ; ergo nuUo modo objectum beatificum, ut 
est tale objectum, includit Corpus Christi ut vi- 
sum est in Eucharistia. 

Au ARGUMEXTUM iu conirarium, dico : si 
arguis, uniformiter est ens supernaturale, ergo 
est cognoscibilc supernaturale, ita quod 'super- 
naturalc in antecedente et consequente referatur 
ad idem, concedo consequeniiam, quia in conse- 
quentia refertur supernaturalitas ad entitatem si- 
cut in antecedente. Sed tunc non sequitur : ergo 
tantum supernaturaliter pottst cognosci. Si autem 
intelligitur in consequentc, cum dicitur cognosci- 
bile supernaturale, referri ad cognoscibilitatem, 



DlSTINCTf X QU^ST. III 139 

idest : non potest esse cognitum nisi supernatu- 
raliter, nego conseguentiam. Multa enim sunt entia 
supernaturalia quae possunt cognosci a causa 
naturali, ut si Deus crearet aliquam novam spe- 
ciem, non videretur ratio quare non posset ab 
intellectu naturali cognosci. 

Qu^STio III. 
Ad tertiam Quastionem sic proceditur: 

Videtur quod existentia Corporis Christi in 
Eucharistia possit videri oculo corporali, quia 
beatus videndo istas species non deciperetur, quia 
deceptio repugnat beatitudini; sed si videret ibi 
species et non videret Corpus Christi, posset de- 
cipi et credere ibi esse substantiam panis ; ergo. 

Contra. Nihil videtur oculo corporali nisi ha- 
bens ordinem naturalem ad oculum ; sed Corpus 
Christi in Eucharistia existens, non habet ordi- 
nem naturalem ad oculum ; ergo. 

In ista QU^STIONE, pri?no dicta aliorum 
proponam. Secundo, quid videtur esse dicendum 
exponam. 

QtianUim €ul primum, distinguendo de 
videre 7iaturaliter et miracuiose, et de oculo glo- 
rioso et non glorioso, dicitur ergo quod neuter 
visus potest naturaliter videre Corpus Christi in 
Eucharistia. Ad quod assignatur multiplex ratio. 

Prima est ista : Actio naturalis non est sine 
contactu ; sed oculi ad Corpus Christi existentis 

10 



I40 LlB. IV Sententiarum 

in Eucharistia non potest esse contactus ; igitur. 
Probatio minoris, quia contactus non est sine 
quantitate ; sed Corpus Christi non est ibi sub 
modo quantitatis ; igitur non potest ibi esse con- 
tactus. 

Seciinda ratio est ista : In visione oportet 
quod fiat derivatio speciei visibilis per medium ; 
sed species non potest derivari a Corpore Christi 
existenti in Eucharistia per medium; ergo. Pro- 
batio 7ninoris ; nam species derivatur ab aliquo 
existenti in loco ; sed Corpus Christi non est in 
Eucharistia ut in loco ; ergo. 

QHldiiaUl sit de efficacia istarum rationum, 
dico quod Deus de potentia absoluta potest in 
oculo glorioso vel non glorioso visionem illius 
corporis causare, licet illud corpus nusquam esset 
nisi in Eucharistia. Probatio hujus, quia visio est 
forma absoluta; sed absolutum potest fieri absque 
respectu sine contradictione, ideo potest fieri visio 
sine respectu praesentialitatis ad objectum. 

Secundo dico quod nulla visio sic a Deo causata 
posset esse corporis, ut hic. Primo quia hoc inclu- 
dcret corpus ut hic esse causam primse visionis, 
vel esse proprium et primum subjectum seu ter- 
minum visionis ; sed Corpus Christi ut hic non 
potest causare primo, nec terminare primo, quia 
tam causatio quam terminatio talis requirit in 
objecto causante vel terminante dispositionem de- 
bitam secundum locum utpote approximationem 
vel distantiam determinatam ; sed Corpus Christi 



DlSTINCT. X QU^ST. III 141 

ut hic seu in Eucharistia non potest debite ap- 
proxiniari organo, nec distare ab eo, quia non 
est in loco ut hic; ergo. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
sensus noster non decipitur circa Eucharistiam, 
sed tantum intellectus arguens ex his quae sen- 
sus apprehendit quod ibi est substantia panis. 
Dico ergo quod sensus Beati perciperet hoc quod 
sensus noster, scilicet accidentia sensibilia. Nec 
in isto aliquo modo deciperetur, sicut nec noster, 
immo minus quam noster. Sed nec ipse intellec- 
ius Beati decipitur, quia non sic sophistice ar- 
gueret ex actu sensus, sicut noster arguit. Unde 
alia ratio est de intellectu hominis viatoris et 
de intellectu hominis apprehensoris. Igitur, etc. 




Distinctio XI. 

Si autem quaepitup... 

Circa istam Disi» ii, sic proceditur, et qtuero 
tres Quastiones, Primo : Utrum in ista transubstan- 
tiatione panis convertatur in Corpus Christi. Secun- 
do: Si panis in ista conversione annihiietur. Tertio, 
sine argumentis quaeritur : Quce sit materia cofi- 
veniens hujus Sacramenti, 

QU^STIO I. 
Ad primam Qucestimiem sic proceditur : 

Videtur quod panis non convertatur in Cor- 
pus Christi, qui in omni mutatione positiva ter- 
minus ad quem accipit esse ; sed Corpus Christi 
non accipit esse ; ergo, etc. 

Contra, Ambr. lib de Sacram, dicit: Ubi hoc 
corpus conficitur jam non suis sermonibus sed 
Christi sacerdos utitur. Et quis sermo Christi 
nisi quo facta sunt omnia. Si ergo tanta vis est 
in sermone Domini, ita ut reciperet esse quod 
non erat, quanto magis operativus est ut quae 
erant in aliud convertantur. 



DlSTINCT. XI QU^ST. I 143 



In ista Qu^STIONE sunt duo videnda: 
Primo, si panis transubstantiatur in Corpus Chri- 
sti. Secundo, quis est formalis terminus illiiis 
transubstantiationis. 

Quantum tid primum, sicut recitat In- 
nocentius tn Ojfficw Missee p. 3, c, 16, circa hoc 
sunt tres opiniones. Una, quod panis manet, et 
tamen cum eo est vere Christi Corpus. Alia, 
quod panis non manet, et non convertitur, sed 
tamen desinit esse per annlhilationem vel per 
resolutionem in materiam vel per corruptionem 
in aliud. Tertia opinio, quod panis non manet 
sed transubstantiatur in Corpus Christi et viilum 
in sangTiinem. Quaelibet autem istarum opinio- 
num voluit theologice salvare quod est ibi vere 
Corpus Christi, quia hoc negare est plane con- 
tra fidem, ut patuit supra Dist, p. Nam Christus 
ait, Matth. c, 26. : Hoc est enim corpus meum. Et 
Joan. 6.: Caro mea vere est cibus. Et Luc. 21.: 
Hoc est corpus meum, et hic est sang^is meus. 

Pro prima opinione arguitur primo sic: NuUa 
pluralitas ponenda est sine necessitate; sed veri- 
tas Eucharistiae salvari potest sine transubstan- 
tiatione; ergo. Probatio minoris, quia ad veritatem 
Eucharistiae requiritur signum et signatum reali- 
ter contentum sub substantia panis; sed substan- 
tia panis cum suis accidentibus seque potest esse 
signum sicut sola accidentia, immo magis, quia 
substantia panis magis est sub speciebus nutri- 
tiva quam accidentia; ergo magis repraesentat 



144 LiB. IV Sententiarum 

Corpus Christi in ratione nutritivi vel nutrimenti 
spiritualis. Res etiam contenta, scilicet Corpus 
Christi aeque potest salvari cum substantia panis 
sicut cum accidentibus, quia non repugnat magis 
substantiae esse cum substantia simul, quam cum 
quantitate illius substantiae. 

Secundo sic: Nihil est tenendum tamquam de 
substantia fidei nisi quod potest expresse haberi 
de sacra Scriptura, vel expresse declaratum per 
Ecclesiam, vel evidenter sequatur ex aliquo plane 
contento in Scriptura, vel plane determinato ab 
Ecclesia; sed non videtur haberi expresse, non 
esse ibi panem, nam Joan, <5. scribitur: Ego sum 
panis vivus. Et Apostolus dicit: Panem quem 
frangimus nonne communicatio Corporis Christi 
est? Nec videtur ubi Ecclesia veritatem istam so- 
lemniter determinet. 

Pro secujida opinione arguitur sic: Ex praece- 
denti probatione apparet quod non videtur magis 
probari ex Scriptura transubstantiatio quam panis 
manere, immo minus. 

Contra istas opiniones arguitur sic: Primo con- 
tra primam, quia ipsa est inconveniens, impossibilis 
et hceretica, 

Primum probatur, quia tollit reverentiam de- 
bitam Christo ut continetur in hostia, sibi enim 
ut est in Eucharistia debetur cultus latriae; sed 
si ibi maneret substantia panis non deberettalis 
cultus adhiberi propter idololatriam adorando 
creaturam. 

Secujido, scilicet quod positio sit impossibilis 



DlSTINCT. XI QU^ST. I 145 



probatur sic: Nihil potest incipere esse ubi prius 
non fuit nisi per sui mutationem vel alterius in 
ipsum; sed Corpus Christi non mutatur per hoc 
quod in Eucharistia conficitur, quia manet in coelo 
sicut prius; ergo si nihil convertatur in ipsum, 
tunc Christus non magis est in altari quam prius, 
quod est impossibile. 

Teriium, scilicet quod sit hcBretica, probatur 
sic, quia est contra verbum Christi instituentis 
Matth, 26.: Hoc est, inquit, corpus meum. Non 
dixit: Hic est corpus meum, sed hoc est corpus 
meum. Si autem substantia panis maneret vel 
annihilaretur et non converteretur, verius dice- 
retur hic est corpus meum, quam hoc est corpus 
meum. 

Contra secufidam opiniofiem potest argui per 
argumenta immediate facta, et etiam potest argui 
specialiter contra hoc quod ponit resolutionem in 
materiam panis praejacentem, vel in nihilo, quia 
vel fieret in materiam nudam, et hoc est impos- 
sibile, quia tunc esset materia sine forma, quod 
ipsi negant; vel fieret in materiam sub alia for- 
ma, sed hoc est inconveniens, quia vel idem cor- 
pus aliud novum esset simul cum speciebus et 
Corpore Christi, et tunc duo corpora essent si- 
mul; vel mutaretur de loco ad locum, quod est 
inconveniens, quia ille motus localis potest pcr- 
cipi per exclusionem corporis alterius circum- 
stantis. 

Quidquid auiem sii de efficacia istarum ratio- 
num, clarum est quod illae duae opiniones sunt 



146 LiB. IV Sententiarum 

falsae. Ideo dico quod nec panis manet, ut dicit 
prima opinio; nec annihilatur, ut dicit secunda 
opinio; sed convertitur in Corpus Christi, ut dicit 
tertia quae est catholica. Hoc autem probatur 
auctoritatibus Ambrosii et aliorum quos adducit 
Magister in litera supra DisL 10, Sed principalis 
ratio ad hoc probandum talis est: De Sacramentis 
est tenendum sicut tenet sacrosanta Ecclesia ro- 
mana, Extra, De hcereticis ad abolendam; sed sa- 
crosanta mater Ecclesia tenet panem transubstan- 
tiari in corpus, et vinum in sanguinem; sicut 
clare habetur Extra. De summa Trin, et fide ca- 
tholica cap, Firmiter credimus, ubi dicitur quod 
Jesus Christus sacerdos est et sacrificium, cujus 
Corpus et Sanguis in Ssicramento altaris in spe- 
ciebus panis et vini veraciter continentur, tran- 
substantiatis pane in Corpus et vino in Sangui- 
nem potestate divina, etc. 

Ad argumenta autem primae opinionis, ad pri- 
mum nego nmiorem. Et cum dicit, quod veritas 
EucharistiaB potest salvari pane manente, dico quod 
Deo bene fuisset possibile instituisse quod Cor- 
pus suum vere esset praesens manente substantia 
panis vel cum accidentibus pane annihilato, et 
fuisset ibi veritas Eucharistiae, quia verum signum 
et verum signatum; sed hoc non est modo veri- 
tas tota Eucharistiae; non enim sic instituit ut 
dicunt auctoritates Sanctorum et Ecclesiae, Et 
cum dicitur quod ad veritatem Eucharistiae nihil 
plus requiritur nisi verum signum et verum si- 
gnatum, dico quod verum est eo modo quo si- 



DlSTINXT. XI QU^sST. I 147 



gnum est institutum, et quod debet sibi corres- 
pondere signatum, quod non est nisi praecise 
quod corpus sit cum aliquo, scilicet cum pane 
vel cum accidentibus panis. Sed institutum est 
nunc quod sit tantum signatum cum accidentibus 
sub signo. 

Ad argumenium secundum ubi stat vis, dicen- 
dum quod Ecclesia determinat istum intellectum 
esse de veritate fidei, in cap, prcBallegato : Firmiier 
credimus, ubi dicitur transubstantiatis pane in 
Corpus et vino in Sanguinem potestate divina; 
et per hoc patet ad argiimentum alterius opi- 
nionis. 

De aeomUlo ArtlculOf scilicet quis sit for- 
malis terminus illius transubstantiationis, dicitur 
quod in humana natura Christi nihil est nisi ma- 
teria prima et anima intellectiva tanquam forma, 
et terminus primus conversionis est compositum 
ex materia et forma, anima intellectiva inquan- 
tum intellectiva dat esse corporeum, et constituit 
compositum quod est corpus. Quod autem in na- 
tura humana non sit alia fomia praeter animam 
intellectivam, probatur ab eis multipliciter. 

Primo sic: Unius rei unicum est esse; sed 
unicum esse est ab una forma; ergo unius entis, 
puta hominis, est tantum una forma. 

Secundo sic: Forma substantialis distinguitur 
a forma accidentali, quia forma substantialis ad- 
venit enti in potentia, accidentalis autem advenit 
enti in actu; sed si in homine esset alia 



148 LiB. IV Sextentiarum 

forma substantialis praeter animam intellectivam, 
tunc anima intellectiva adveniret ehti in actu exis- 
tenti, et sic esset forma accidentalis. 

Tertio sic: Si in homine essent plures formae 
substantiales, dicendo homo est animal, non esset 
praedicatio per se primo modo; consequens est 
falsum; ergo et antecedens. Probatio consequentis, 
quia praedicatio sumpta a diversis formis est per 
accidens, sicut cum dicitur, homo est albus; sed 
si in homine essent plures formae, cum diceretur 
homo est animal, tunc ista praedicatio sumeretur 
a diversis formis. 

Contra illam opifiionefn quantum ad illud quod 
dicit de pluralitate formarum nolo ad praesens 
disputare, quia illud spectat ad materiam secundi 
Libri directe, et ut nunc breviter indirecte tan- 
gatur, arguo contra illud quod dicit quod forma- 
lis terminus illius conversionis est materia et 
anima intellectiva; quia si hostia consecrata in 
Ccena fuisset reservata in triduo in pixide, per- 
mansisset ibi eadem res contenta. Illud autem in 
quod primo fiebat conversio non fuit materia pri- 
ma, nec accidentia, nec compositum ex materia 
et accidente; igitur erat compositum ex materia 
et forma substantiali. Sed tunc non erat compo- 
situm ex materia et anima intellectiva, quia 
Christus fuit vere mortuus et anima intellectiva 
vere fuit separata a corpore. 

PreBterea, terminus illius conversionis oportet 
quod sit aliquid reale, quia conversio est realis; 
scd anima intellectiva, ut dat esse corporeum 



DisriNCT. XI Qu.*:sT. II 149 

disting^endo contra esse intellectivum secundum 
aliquos, non est aliquid reale sed quid abstractum 
per actum intellectus; ergo ista conversio non 
potest esse in anima sub tali ratione. 

Prceterea, quod non est corporeum formaliter 
non dat alteri esse corporeum formaliter, quia 
causalitas causae formalis est dare tale esse alte- 
ri quale sibi competit; sed anima intellectiva non 
est corporea formaliter ; ergo non potest dare esse 
alteri corporeum. 

Ad argumenta autem quibus probatur unitas 
formae, dicebatur in secundo. 

Quanium igitur ad illum Articulum, dico quod 
Corpus Christi includit per se materiam, et ad 
minus unam formam mixti priorem anima intel- 
lectiva, quae constituit corpus de genere substan- 
tiaB, et idem corpus est formalis terminus conver- 
sionis praedictae. 

Ad argumenta autem quibus probatur quod 
in homine non sit alia forma prseter animam in- 
tellectivam, visum est in 2. Lib, dist. 77. q, 4. 

Ad ARGUMENTUM 'in contrarium patet ex 
dictis, quia haBC mutatio non est qua terminus 
accipit esse simpiiciier, sed qua accipit esse 
2it hic, 

Qu^STlo II. 
Ad secundam Qucesiioyiem sic ptocediiur: 

Videtur quod panis in illa conversione an- 
nihiletur, quia quod praecessit et nihil ejus ma- 



I50 LlB. IV Sententiarum 



net, annihilatur; sed panis prsefuit et nihil ejus 
manet; ergo. 

Cantra, Conversio non est annihilatio ; ergo 
quod convertitur non annihilatur. 

Ad illam QUiESTlONEM dico breviter quod 
panis non annihilatur, quia terminus ad quem 
transitus ipsius panis non est pure nihil ; igitur 
panis non est annihilatus. Consequentia probatur, 
quia terminus annihilationis debet esse purum 
nihil ; probatur per simile, quia terminus crea- 
tionis a quo est purum nihil. Antecedens probatur, 
quia terminus illius transitus est Corpus Christi. 
Nam si negatio panis concomitetur terminum ad 
quem, non tamen terminus ille est omnino nihil, 
sed in aliquo positivo. Et ideo est notandum 
quod terminus annihilationis est purum nihil, ita 
quod nihil termini a quo manet in termino ad 
quem. — Item sccundo, negatio ejus non manet 
in aliquo apto nato quae dicitur privatio termi- 
nans eam. — Item tertio, negatio non est in ali- 
quo positivo disparato terminans eam, sed est 
simpliciter negatio extra genus, scilicet extra 
omne positivum, sive illud sit subjectum quod 
dicitur privativum secundum illam negationem, 
sive sit disparatum, quod includat illam nega- 
tionem. 

Ad propositum, licet hic non sint illse duae 
primse rationes de quibus patet quod propter eas 
corruptio non est annihilatio, quia aliquid rei cor- 
ruptae manet in esse, quia negatio terminans eam 
manet in subjecto apto nato ; est tamen ibi tertia 



DlSTINCT. XI QU^ST. III 151 

ratio, silicet quod negatio terminans est in ali- 
quo positivo non subjecto sed disparato. Per hoc 
igitur patet quod illa desitio panis secundum se, 
etiam ut est ad non esse panis, non est negatia 
extra genus, sed ut in corpore, et ideo non est 
annihilatio. 

Ad argumentum principale neganda est 
illa major, quia oportet ibi addere : nihil ejus 
manet, et simpliciter nihil succedit ut per se ter- 
minus ; ergo. 

QUuKSTIO III. 

Ad tertiant QiuBsHonem sic proceditur sine ar-- 
gumentis et dico dtias Conclusiones : 

Prima quod solus panis triticeus cum aqua 
elementari coagulatus est materia conveniens 
conversionis in Christi Corpus.. Tum quia Chris- 
tus sic ordinavit ; tum quia Christus sic grano- 
frumenti se comparavit ; tum quia Melchisedech 
hoc praefiguravit, ut patet Gen, 14, quando obtu- 
lit panem et vinum, erat enim sacerdos Dei al- 
tissimi. 

Secunda Conclusio, quod solum vinum expres* 
sum de vite, vel vinum vitis est conveniens ma- 
teria conversionis in Sanguinem Christi, ut pa- 
tet De consecr. Dist, 2, cap, Vinum. Cujus ratia 
est, quia Christus sic instituit ; et congruentia 
potest assignari, quia secunda pars principalis 
nutritionis, scilicet potus, principaliter consistit 



152 LiB. IV Sententiarum 

in vino ut in potu principali. Cerevisia tamen 
plus nutrit de qua non fit mentio quia non est 
in communi usu. 

Sed contra ista occurrunt quatuor dubia, et 
tria sunt contra primam Conclusionem, quartum 
autem contra secundam. Primum, an de amido 
posset formari panis consecrabilis. Secundum, an 
de farina triticea pasta confecta non tamen cocta 
posset confici. Tcrtium , an panis azimus aut 
fermentatus sit materia conveniens huic Sacra- 
mento. Quartum dubium est quare vino apponi- 
tur aqua. 

Ad primum dico quod non, quia accidentia 
differentia specie arguunt subjecta differentia spe- 
cie ; sed amidum et panis triticeus secundum me- 
dicos habent accidentia differentia specie ; ergo 
differunt specie. Sed panis triticeus est materia 
propria conversionis in Corpus Christi ; ergo non 
amidum. 

Ad secundum dico quod de pasta non potest 
confici, quia noluit Christus in Sacramentis suis 
subtilem disputationem de differentia specifica 
nobis imponere, sed quod habeamus panem tri- 
ticeum usualem pro materia consecrationis ; pa- 
nis autem usualis est coctus et non pasta cruda. 

Ad tertium dicunt Graeci quod necesse est 
-conficere in fermentato. Dicunt enim quod Chri- 
stus passus est luna 14. ut impleretur figura le- 
gis de agno paschali. Sed inter Judaeos licuit 
tunc habere panem fermentatum in usu, et com- 
muniter habebatur, non enim fuit eis interdictus 



DlSTINXT. XI QU^EST. III 153 

panis fermentatus ; ergo Christus confecit in fer- 
mentato. Sed illud est falsum ; quod enim Chri- 
stus sit passus luna 14. probatur expresse per 
illud Maith, 26, prima die azimorum, scilicet luna 
14. comedit agnum paschalem, et 15, erat so- 
lemnitas, et illa die passus est Christus, et sic 
illa hora qua comedi debuit agnus paschalis, se- 
cundum legem comederunt discipuli agnum. Hoc 
igitur est tenendum quod de necessitate panis 
consecrabihs non est nec quod sit azimus, nec 
quod sit fermentatus, quia secundum Anselmum 
in lib, suo de azinto et fermeniato, non diflferunt 
substantiaHter fermentatus et azimus ; ergo non 
nego Grsecos vere conficere, quia tempore Leonis 
Papae fuit constitutum quod conficeretur de fer- 
mentato, tamen de necessitate ministri in Ecclesia 
latina est conficere in azimo. 

Ad quarium autem dubium, quare scilicet 
aqua vino apponatur, dicit Magister in ista Disi, 
hoc esse quia aqua significat populum Christi 
passione redemptum, secundum illud capitulum 
dist. 2, de consecrai. Non oportei. Et Exira. de ce- 
lebrat, missarum, in qua distinctione dicit hoc 
esse, quia dum Christus in Cruce pependit, de 
corpore ejus fluxit sanguinis et aqua; ergo, etc. 




Distinctio XIL 

Si autem quaspitup.., 

In ista Distinctione 12, quaro duas quastiones. 
Primo: Utrum in Eucharistia sit aliquod accidens 
sine subjecto, Secundo: Utrum quodcumque accidens 
nianeat sine subjecto. 



Qu^STlO I. 
Ad primam Quastionem sic proceditur : 

Videtur quod in Eucharistia non sit aliquod 
accidens sine subjecto, quia sicut substantiae con- 
venit esse per se, sic accidenti convenit esse in 
alio ; sed impossibile est esse substantiam et 
esse in alio ; quia quod vere est nuUi accidit, i. 
Phys, : ergo impossibile est accidens esse et non 
esse in alio. 

Contra, Magister in litera adducit multas 
auctoritates wSanctorum Doctorum, quod acciden- 
tia in Eucharistia sunt sine subjecto. 

In ISTA QU^STIONE pono : Primo aliquas 
opiniones. Secundo pono aliquas Conclusiones. 
Tertio removebo dubitationes. 

Quantum lul pHmiini dicit una opinio 
quod accidcns potest esse sine subjecto, non ta- 



DlSTINCT. XII QU.*-ST. I 1,55 

men naturaliter sed supernaturaliter, quia Deus 
accidenti dat novum esse. 

Contra istam opinionem arguitur sic : Si acci- 
dens quando separatur habet novum esse, opor- 
tet ibi ponere aliquam transmutationem a caren- 
ti^ praecedentis esse ad illud novum esse ; sed 
hoc est impossibile, primo quia non potest poni 
quae sit illa mutatio ; non enim est generatio, 
quia accidens non est subjectum generationis, 
nec aiigmentatio, quia non acquiritur quantitas per 
istam mutationem ; eodem modo "nec est alieratio, 
quia non acquiritur qualitas. — Item illud esse no- 
vum aut est substantia, vel accide^is, vel . neiitrum, 
Si autem est substajitia, \Mn(^ &[\\. independens, et 
per consequens non erit formaliter esse alicujus 
accidentis, quia nuUum accidens potest fonnaliter 
esse independens. JSi autem sit accidens, quomo- 
docunque per reductionem erit aeque dependens 
cum forma cujus est, et per consequens per illud 
non poterit esse independens. Neutrum autem non 
potest dari, quia orane ens creatum vel est sub- 
stantia vel accidens. 

Alia opinio dicit quod accidens separatur a 
subjecto quia Deus dat sibi quandam virtutem 
supernaturalem, per quam virtutem potest per se 
esse. Sed ista opinio dicit idem quod praecedens 
licet sub alio vocabulo. Ideo 

Arguitur contra eam sicut contra prseceden- 
tem, quia illa virtus adveniens est terminus ali- 
cujus mutationis. Tunc qjuaero, cujus mutationis 
est terminus, et ad quam speciem mutationis re- 

11 



156 LiB. IV Sentenxiarum 



ducitur, qui vel est generatio vel augmentatio ; 
et arguitur sicut prius. 

Praterea, licet aliqua virtus detur alicui su- 
pernaturaliter, tamen postquam inest, naturaliter 
inest sibi, sicut si coecus supernaturaliter illumi- 
naretur, non propter hoc potentia visiva erit su- 
pernaturalis ; ergo licet esset miraculum in primo 
instanti conservationis istorum accidentium sine 
subjecto quando confertur accidenti ista virtus, 
post tamen istam virtutem erit accidens natura- 
liter sine subjecto. 

Praierea, impossibile est substantiam acci- 
pere aliquam virtutem per quam dependeat ad 
aliud non sibi inhaerens; ergo impossibile est ac- 
cidens recipere virtutem per quam posset esse 
sine inhaerentia. Consequentia probatur, quia illa 
duo esse, scilicet per se esse et inharere aeque 
appropriantur istis, scilicet substantiae et ?icci- 
denti. 

QaaiUam a^l He€'.amlam Artlculuni 

Y^TddxmXXo primo distinctiones; secundo fonnabo tres 
Conclusiones, 

Prima distinctio est ista quod accidens potest ac- 
cipi ^xo per se sij^nijicato, vel pro eo quod denotnincUur 
ab isto per se significato. Ulterius accipiendo pro 
illo quod denominatur a significato istius nomi- 
nis quod est accidens, potest accipi vel pro abso- 
luto vcl pro rcspcctivo, 

Secunda distinctio est ista, quod aliquid inesse 
subjecto potest dupliciter accipi, vel secundum 



DlSTINCT. XII QU^ST. I 157 

acium vel secundum aptitudinem, — Tunc pono tres 
Conclusiones: 

Prima est ista, quod loquendo Aeper se significato 
^ccidentis, contradictio est ipsum non esse in sub- 
jecto; intelligo uniformiter in subjecto et praedi- 
cato, scilicet si actu, actu; si aptitudine, aptitu- 
dine. — Ista Conclusio probatur, quia per se si- 
gnificatum hujus nominis accidens est quidam 
respectus ad illud cui accidit, quem importat haec 
dictio inhcerens ad illud cui inhaeret. Nunc autem 
idem significatum est accidentis et accidentia, ut 
ita loquar, et inh<Brentis et inhareutia, Sicut ergo 
impossibile est accidentia esse et non sit inhae- 
rentia, si actu, actu; si aptitudine, aptitudine; 
ita impossibile est aliquid esse accidens, loquendo 
de per se significato et primo hujus nominis, 
quin sit inhaerens proportionabiliter, hoc est, si 
actu, actu; si aptitudine, aptitudine. 

Secunda Coticlusio est quod loquendo de eo 
quod denominatur a per se significato accidentis, 
et est per se respectus, contradictio est quod sit 
sine subjecto, et hoc actu, ita scilicet quod non 
actu inhaereat subjecto. Probatur, quia respectus 
est cssentialiter habitudo inter duo extrema, et 
ideo sicut toUere terminum ad quem est respec- 
tus, est destruere respectum, ita toUere illud cujus 
est respectus, est destruere rationem respectus; 
non igitur quia respectus est accidens, ideo re- 
quirit subjectum vel fundamentum, sed quia est 
respectus. 

Tertia Conclusio est ista, quod illud qnod de- 



1.58 LlB. IV Sententiarum 

iiomuiaiur a per se significato accidentis, et est 
quid absohiium, potest inesse et non inesse sub- 
jecto aciualiier licet necessario insit apiiiudinaliier, 
Ista Conclusio probaiur, quia absolutum ut abso- 
lutum non requirit terminum vel terminos, quia 
tunc non esset absolutiim. Igitur si accidens n^ 
quirit subjectum, oportet quod hoc sit propter 
aliquam aliam dependentiam essentialem ad ip- 
sum; sed nulla est dependentia simpliciter neces- 
saria alicujus absoluti ad aliquid quod non est 
de essentia ejus sed tantum causa extrinseca, ut 
ad causam extrinsecam simpliciter primam, scili- 
cet ad Deum. Sed subjectum non est de essentia 
accidentis, quia tunc homo albus non esset ens 
per accidens. Igitur dependentia accidentis abso- 
luti ad subjectum omnino est simpliciter neces- 
saria. Voco autem simpliciier necessarium cujus 
oppositum includit contradictionem. 

Quantuni nd terflnni Articuluni sunt 
aliquae dubitationes maxime contra istam Con- 
clusionem, et arguitur primo sic: Nihil potest 
fieri sine eo quod est de essentia ejus; sed inhse- 
rentia ad subjectum est de esse accidentis; ergo 
non potest esse accidens sine subjecto. Probatio 
minoris, quia dicit Aristoteles 7. Meiaph, quod 
accidentia non sunt entia nisi in eo quod taliter 
cntis. Probaiur etiam raiione sic. quiasi inhaeren- 
tia non est de essentia albedinis, ergo illa est 
aliud ab albedine et inhaeret albedini. Tunc quaero 
de illa inhaerentia, qua inhaerentia inhaeret albe- 



DlSTINCT. XII QUi^iST. I 159 

dini, quia aut ipsa est eadem albedini, seu ipsi 
inhaerentiae, et sic pari ratione fuit stahdum in 
primo; aut non est eadem, et quaeram de illa si- 
cut de priori in infinitum. 

Secundo sic: non minus dependet accidens a 
subjecto, quam quantitas a figura, vel linea a 
punto; sed quantitas non potest separi a figura, 
nec linea a punctis, quia tunc esset infinita. 

Tertio sic: non minus dependet accidens^ a 
subjecto suo, quam subjectum a sua propria pas- 
sione, immo magis; sed siibjectum non potest 
separari a sua propria passione; ergo nec acci- 
dens a subjecto. 

Ouarto sic: posterius non potest esse sine 
priori ut dicitur 5. Metaph, cap, de priori; sed 
accidens est essentialiter posterius substantia; 
ergo. Probatio ^ninoris, 7. Metaph.: est enim sub- 
stantia prior quocunque accidente notitia, tempore 
et definitione. 

Ad ista respondeo. Ad primumy negando w/- 
norem, et ad probationem cum dicitur quod acci- 
dentia non sunt entia nisi in eo quod taliter entis, 
dico quod ly eo potest referri ad causam efficien- 
tem sive effectivam, vel ad causam formalem. Si 
ad causam effectivam, tunc concedo quod acciden- 
tia non sunt entia nisi effective eo quod taliter 
entis, quja oriuntur ex principiis subjecti. Si for- 
maliter, ly eo referendo ad cdMSdLXW /ormatem , dico 
quod illud non est verum. Ad probationem aliam 
dico quod inhaerentia inhaeret albedini; et cum 
quferis de illa inhaerentia, quia inhaerentia inhae- 



l6o l.IB. IV Sententiarum 

ret albedini, dico quod illa est eadem inhaeren- 
tiae albedinis, et ibi est status, quia illa relatio 
est eadem fundamento sine qua fundamentum 
sive subjectum esse includit contradictionem ; sed 
talis est inhaerentia inhaBrentiae. 

Ad secundum dicunt aliqui quod nuUum in- 
convenicns cst quantitatem esse infinitam. vel li- 
neam infinitam; sed hoc improbatum fuit IJb, 
/. siist. 42. ; ideo dico quod aliquid finiri potest 
a termino intrinseco vel extrinseco ; ergo quan- 
titas illa sive figura, sive linea, sive punctus, 
licet non finiretur termino extrinseco, finiretur 
tamen termino intrinseco. 

Ad tertium dico quod inhaerentia non est per 
se passio albedinis, sed est accidens, per accidens 
est enim inhaerentia quidam respectus extrinsecus 
adveniens, et adhuc minus accidenti absoluto, 
quia dicit actualem unionem illius absoluti cum 
illo absoluto; omnis enim unio absoluti ad aliud 
absolutum est respectus extrinsecus adveniens, 
et omnis talis respectus est illi cui accidit, acci- 
dens per accidens. 

Ad quartum dico quod prius et posterius pos- 
sunt intelligi vel secundum actum vel secundum 
aptitudinem , Si autem accipias uniformiter, con- 
cedo quod posterius naturaliter non potest esse 
sine priori; sed hoc non est verum si accipias 
posterius naturaliter secundum aptitudinem ; non 
enim potest esse sine priori secundum actum, si- 
cut est in proposito. 



DmnxcT. XII Qu.^ST. II i6i 



Ad PRINCIPALE ARGUMENTUM dico eodem 
modo, quod accipiendo per se esse et esse in alio 
uniformiter, prout per se negat aptitudinem ad 
inhaerendum, et esse iyi aho affirmat istam aptitu- 
dinem, sic ista duo proportionaliter conveniunt 
subjecto et accidenti, et tunc non plus sequitur 
nisi quod accidens non potest esse per se ens cui 
repugnat inhaerere sicut nec substantia potest esse 
cui conveniat haec aptitudo inhaerendi ; igitur. 

Qu^vSTio II. 
Ad secujidam Quasiionem sic proceditur: 

Videtur quod in Eucharistia quodcunque ac- 
cidens sit sine subjecto, quia quodcunque acci- 
dens est ibi sine substantia; igitur quodcunque 
accidens est ibi sine subjecto. Antecedens patet: 
probatio consequentia: quod ponitur in definitione 
alicujus ut additum est subjectum ejus, 7. Me- 
iaph,: sed substantia ponitur in definitione acci- 
dentis, ex eodem 7. 

Contra, Motus non est sine mobili; in Eu- 
charistia autem est motus; ergo est ibi aliquod 
subjectum motus. 

In ISTA QU.41STIOXE sunt tres Articuli, se- 
cundum quod de ea sunt tres opiniones, duae ex- 
tremae, et alia est media. 

JPH/im apinio dicit quod sola quantitas 
est ibi sine subjecto, alia autem accidentia ha- 



l62 LlB. IV SENTENTIARtlM 



bent subjectum. Quod autem sola quantitas sit 
ibi sine subjecto, probatur 

Primo sic: Impossibile est aliquid esse sinc 
eo quod est formaliter tale; sed omnia acciden* 
tia individuantur formaliter per quantitatem; ergo 
cum accidentia habeant hic esse per quantitatem, 
sequitur quod gunt in quantitate ut in subjecto, 
alias idem esset hic et non esset hic. 

Senindo sic: Si esset albedo separata a quan- 
titate, esset sensibilis et non sensibilis. Quod es- 
set sensibilis probo, quia esset de tertia specie 
qualitatis. Probatur quod non esset sensibilis, 
quia quod non est quantum non potest sentiri; 
sed albedo separata a quantitate est hujusmodi ; 
ergo. 

Tertio sic: Si albedo esset sine quantitate, 
esset quaedam qualitas spiritualis et corporalis. 
Quod esset spiritualis probatur, quia esset indivi- 
sibilis; probo etiam quod esset corporalis. quia 
esset in tertia specie qualitatis, et tunc esset 
corporalis et spiritualis simul. quod est incon- 
veniens. 

Qiiarto sic : Si esset albedo sine quantitate, 
ct per consequens .spiritualis, non esset repii- 
gnantia quin inesset spiritui, et sic sptritus vel 
angehis posset esse albus. 

Coiitra istam opinionem arguitur sic : Depen- 
dentia ad prius est essentialior quam ad posterius, 
loquendo de absolutis dependentibus; sed qualitas 
est forma sicut quantitas absoluta ; ergo essen- 
tialius dependet qualitas a substantia quam a 



DlSTlXCT. XII QU^ST. II 163 



quantitate. Igitur si potest essef qualitas -sine de- 
pendentia actuali ad substantiam poterit esse sine 
actuali dependentia ad quantitatem. 

Prceterea : Absoluto perfectiori non magis 
repugnat per se esse quam absoluto imperfec- 
tiori ; sed qualitas est forma absoluta, et secun- 
dum eos, perfectior quam quantitas ; igitur si 
quantitas potest esse per se, qualitas potest esse 
per se. Minor probatur, quantum ad secundam 
partem, multipliciter. Primo, quia qualitas est per 
se principium agendi actione reali, quantitas au- 
tem non, quia nulla actio realis, ut hic loquimur, 
convenit quantitati. — Secundo, quia qualitas est 
principium attingendi beatitudinem, sicut est ope- 
ratio intellectus et voluntatis; sed quantitas nuUo 
modo est principium attingendi beatitudinem 
seu finem suum ; ergo. — Tertio, quia quantitas 
consequitur compositum ratione materiae, qua- 
litas autem ratione forniie; sod forma est sim- 
pliciter perfectior materia, 7. Metaph. — Quarto 
sic : quod magis convenit cum- perfectione sim- 
pliciter, est perfectius simpliciter; sed qualitas 
utpote sapere, velle, intelligere, magis convenit 
cum perfectione simpliciter, quam aliqua quanti- 
tas ; ergo. 

Sd^d hic instatur : quod est propinquius per- 
fectiori est simpliciter perfectius ; sed quantitas 
est simpliciter propinquior substantiae quam qua- 
litas ; substantia enim est perfectissimum entium; 
igitur quantitas est perfectior qualitate. 

Respondetur quod quando in primo perfecto 



164 1-iB. IV Sentp:ntiarum 

concurrunt plures perfectiones, aliquid potest sibi 
esse propinquius secundum unam perfectionem 
et non secundum aliam, utpote Deus est simpli- 
citer necesse esse, et haec necessitas est in eo 
perfectio simpliciter ; quanto ergo aliquid est 
magis necessarium, tanto est propinquius Deo, 
et sic ccelum est propinquius Deo quocun- 
que corruptibili. Praeter hoc, Deus est na- 
turaintellectualis simpliciter perfecta; secundum 
hoc magis propinquat creatura media intellec- 
tualis, ut angelus, post hanc natura intellec- 
tualis animae nostrae, post ista vero sensitiva; in 
hoc autem ordine quantum ad esse vivum pro- 
pinquior est musca Deo quam coelum. Posset 
ergo inferri ex primo ordine, quod coelum est 
propinquius Deo, et per consequens perfectius 
musca ; ex secundo ordine posset inferri quod 
musca est perfectior coelo, et ita inferuntur op- 
posita. — Respondetur quod quandocunque con- 
currunt, in primo, perfectiones qualitercunque 
disparatae, illud est simpliciter perfectius quod 
est sibi propinquius, secundum illud quod habet 
rationem simpliciter perfectionis. Nunc autem in 
substantia prout est primum omnium entium, est 
duplex ordo prioritatis, unus in substando aUis, 
quod incJudit recipere alia et perfici ab eis> alius 
est actualitatis intensivae, et illa perfectio secunda 
est simpliciter major prima. Quantitas autem est 
propinquior substantiae secundum primam ratio- 
nem, quia se habet in ratione receptivi. Qualitas 
autem est propinquior ratione actualitatis inten- 



DlSTINXT. XII QU^ST. II 165 



sivae, et secundum hoc apparet melior et perfec- 
tior quantitate. 

Ad argumenta, autem opinionis, prinmm non 
valet, quia nullum ens est formaliter singulare 
per aliquod alterius generis ; sunt enim coordi- 
nationes praedicamentorum primo diversae, ut 
declarabatur in secundo, et ideo falsum cissumi- 
tur quando dicitur quod omnia accidentia indivi- 
duantur per quantitatem formaliter. 

Similiter secundwn de sensibiii non concludit; 
sensibile enim potest dici vel quod est in poten- 
tia remota, ut sentiatur, vel in potentia propin- 
qua. In potentia enim remota est quidquid habet 
formam suflficientem, non tamen sub modo con- 
venienti sub quo oportet eum habere ad hoc quod 
sentiatur. In potentia autem propinqua, quod ha- 
bet eam, ut statim cessante impedimento posset 
sequi actus ; ergo albedo separata erit sensibilis 
in potentia remota, sed non in potentia pro- 
pinqua. 

Ad tertium dico quod quaiitas separata esset 
corporalis, quia esset simpliciter determinata ad 
perficiendum corpus; sed secundum quid potest 
dici incorporea, quia non est actu in corpore. 

Ad quartum, non habet apparentiam, quia 
sicut lapis non potest esse sapiens, quia non est 
receptivus sapientiae, ita angelus potest esse al- 
bus, quia non est receptivus talis formse, et hoc 
propter inextensionem angeli, vel hoc ex natura 
formarum in se, videlicet quia angelus est talis 
forma et albedb talis forma. 



l66 LlB, IV vSENTENTIARUM 



AlUi opinto est in alio extremo, quod nul- 
lum accidens potest esse subjectum alterius acci- 
dentis, et per consequens in Eucharistia quodcun- 
que accidens est sine subjecto. 

Pro ista argnitur sicut arguebatur in prin- 
cipio Quaestionis. videlicet, quodcunque accidens 
est sine substantia, ergo sine subjecto. 

Secundo sic, quia nullum accidens est subjec- 
tum accidentis; ergo in Eucharistia quodcunque 
accidens est ibi sine subjecto. ProbaHo, per Phy- 
losophum 4, Afeiaph. : accidens, inquit, non acci- 
dit accidenti, nisi quia ambo accidunt eidem sub- 
jecto. — Conjirmatur etiam ratione, quia sicut 
substantia convenit per se esseiita accidenti inhae- 
rere ; ergo sicut repugnat' substantiae inhaerere. 
ita accidenti per sc esse. 

Tertio, aliquod accidens est ibi sine subjccto; 
ergo quodb'bet accidens potest ibi esse sine subjec- 
to. ."^«/m^flV;/^ probatur, quia accidens quod primo 
natum est substantiae inesse non habet ibi sub- 
jectum. Conseqnentia probatur, quia tunc quodli- 
bet accidens aeque depeiidet essentialiter a sub- 
jecto. 

Contra istam opinionem arguitur sic: Illud 
per se est subjectum accidentis alicujus de quo 
idem accidens praedicatur per se secundo modo ; 
sed de aliqiio accidente praedicatur aliquod acci- 
dens per se secundo modo, ut propria passio 
ejus. Probatio majoris : illud de quo praedicatur 
accidens secundo modo per se, cadit in defini- 
tionem accidentis, ut additum est, et nonnisi addi- 



DlSTINCT. XII Qu^:sT. II 167 

tum ut subjectum, quia nullam dependentiam ha- 
bet definitum ad tale definiens. Minor patet, quia 
universaliter omnes passiones in tgta scientia 
metaphysica demonstrantur de accidentibus, et 
per se secundo modo dicuntur de eis. Probatio : 
velox et tardum fundantur in motum sicut in 
subjecto ; sed velox et tardum sunt duo acci-^ 
dentia motus ; ergo. Et hoc est quod dicit Avi- 
cenna 2, Metaph, c, /., ubi manifeste vult quod 
aliqu6d accidens est $ubjectum alterius accidentis, 
et exemplificat ibidem, sicut motus est subjec- 
tum velocitatis et tarditatis. 

Praterea, manifestum est multas relationes 
hic esse sicut aequalitas, similitudo, ethujusmodi, 
quae non possunt esse sine subjecto; sed istae 
relationes sunt accidentia quaedam. 

AlUi ent opinio media quam teneo, et dis-^ 
tinguo de subjecto, aut quia sumitur pro ultimate 
terminante dependentiam alicujus accidentis per 
accidens ; aut pro quocunque terminante depen- 
dentiam illam proxime, esto quod non ultimate 
terminet. Primo modo planum est quod nihil po- 
test esse subjectum accidentis nisi Substantia. Se^ 
cundo modo dico quod possibile est quod aliquod 
accidens sit subjectum accidentis sicut patet per 
rationes contra secundam opinionem. Possibile 
est etiam quodcunque accidens absolutum esse 
sine subjecto utroque modo sicut probatum est 
contra primam opinionem ; sed respectivum non 
est possibile esse sine subjecto secundo modo,. 



i68 LiB. IV Sententiarum 

quia non est possibile qu6d respectus sit inter 
duo qui sit alicujus ad aliquod, et hoc non est 
ratione accidentis, sed ratione respectus, ut dic- 
tum est in Quaestione praBcedenti. 

Tunc ad argumenia secunda opiniotiis. 

Ad primum, quod erat etiam ad principale, 
€onc€do quod quodlibet accidens careat aliquo 
subjecto, accipiendo subjectum primo modo, quod 
scilicet est subjectum, accipiendo subjectum primo 
modo, quod scilicet est subjectum ultimate ter- 
minans dependentiam accidentis ; ideo enim in 
definitione omnium accidentium ponitur substan- 
tia, sed non propter hoc est substantia immedia- 
tum additum in definitione cujuscunque acciden- 
tis, immo in definitione alterius est additum ut 
mediatum receptivum mediate terminans depen- 
dentiam, et alterius immediate. 

Ad secundum dico quod accidens potest esse 
subjectum accidentis, accipiendo subjectum se- 
cundo modo et non primo. 

Ad auctoritates Philosophi dico quod ly quia 
non est nota causae sed concomitantiae, ut sit 
sensus : accidens non accidit accidenti, nisi quia, 
idest, quando ambo accidunt alteri. Aliter potest 
dici quod Philosophus loquitur ibi de accidentibus 
-disparatis, sicut praetendit exemplum ibi ; dicit 
<inim cilbum et musicum. — Et cum probatur per 
rationem de per esse et in alio esse, patet ex 
prteccd, Qucest,, quia eo modo quo ista sunt pro- 
pria substantiaB et accidenti, quod non potest 
competere accidenti per se esse, nec substare, sic 



DiSTii^CT. XII Qu^:sT. II 169 



nec substantiae potest competere inhaerere, acci- 
piendo substare sicut competit ultimo terminanti 
dependentiam inhaerentis. — Ad ultimam concedo 
consequentiam loquendo de possibili de quocun- 
que accidente absoluto, licet non de respectivo, 
ut patet ex praedictis. 




Distinctio XIII. 

Solet autem quaepi... 

Circa Dist. rj. quaro tres Qiicestiones. Primo : 
Utrutn sola actione divina posset confixi Coypus Chrisii, 
Secundo : Utrum quilibet Sacerdos proferens verba 
consecrationis cum intentio7ie debita circa materiam 
convenientem posset conficeie Eucharistiam . Tertio : 
Utrum in omni loco sit licitum Missam celebrare. 

Qu^STlO I. 
Ad primam Quastionem sic proceditur: 

Videtur quod actione divina non potest Cor- 
pus Christi confici, quia omnis actio in motu 
firmatur, per Auctorem sex principiorum ; sed di- 
vina actio firmatur in motu ; ergo, etc. 

Contra. i. Qucest. i. c. Intra catholicam, dici- 
tur : Sicut Christus est qui baptizat, ita ipse est 
qui per Spiritum Sanctum hanc efficit suam car- 
neni et transfundit in sanguinem. 

IN ISTA gu^STlONE tria sunt videnda. /V/- 
mo, utrum actione divina hoc Sacramentum posset 
confici. Secundo, si actione alterius agentis creati, 
ut principalis agentis, posset hoc Sacramentum 
confici. Tertio, an in actione alicujus agentis 
creati posset Sacramentum confici ut istrumen- 
taliter agentis. 



DlSTINCT. XIII QU^ST. I 17 1 



De primo videtur manifestum quod sic lo- 
quendo communiter de actione, sicut Deus dicitur 
habere actionem circa creaturas, quando aliquid 
novum immediate facit in eis, nisi quod non est 
aeque facile videre quomodo est hsec actio posi- 
tiva, sicut in creatione, pro eo quod non est hic 
aliquid positivum absolutum accipiens simph'citer 
esse. Dicitur igitur quod divina actione potest 
Sacramentum Eucharistiae' fieri ; quod 

Probatur a quodam Doctore sic : Non minoris 
virtutis est convertere aliquid in praeexistens 
quam in non praeexistens ; sed si converteretur 
panis a Deo in non praeexistens, esset simpliciter 
ibi actio divina qua produceretur illud non prae- 
existens, quia produci non potest nisi aHqua 
actione, non relatione; igitur tunc est actio divitia 
qua consecratur Corpus Christi. 

Prcsterea, creatio est vera actio ; sed non 
minus potest terminus istius conversionis acci- 
pere esse quam terminus creationis, si haec con- 
versio fieret in non praeexistens, quod totaliter 
inciperet esse per conversionem. 

Praterea. Deus liabet actionem proprie dic- 
tam ad intra, igitur aeque vel magis propriepo- 
test habere actionem proprie dictam ad extra, et 
sic est in proposito. Probatio ajiteccdejitis, quia si 
generatio non esset actio proprie dicta ut distin- 
guitur contra relationem, sequitur quod esset 
tantum relatio, et tunc generare et dicere essent 
tantum referri, quod est inconveniens. 



IsJ 



172 LlB. IV Sententiarum 



Praterea, Ad idem correlativum non est 
causa sui relativi, quia sunt simul natura; sed 
producens est causa sive principium productionis, 
et constat quod formaliterperproductionem; ergo 
productio illa non est solum relatio ad produc- 
tum, quia tunc esset omnino simul cum illo et 
non prior; ergo, etc. 

Ultimo arguitur sic: Relatio secundi modi 
fundatur super actionem et passionem, 5. -fW<?/^^A. 
cap. de Ad aliqtiid; sed relatio non fundatur su- 
per relationem; ergo actio non est tantum relatio. 

Sed istcB rationes vadunt directe ad illud du- 
bium, scilicet: si illa actio qua Deus hoc Sacra- 
mentum conficeret est de genere qualitatis aut de 
genere relationis, et ideo dubio hoc praetermisso, 
arguitur ad Conclusionem intentam sic: Non est 
minoris difficultatis facere de nihilo aliquid quam 
imum convertere in aliud; sed actione divina po- 
test fieri de niliilo aliquid; ergo actione divina 
unum potest in aliud converti. — Ista est ratio 
Ambrosii in Lid, de Sacramentis dicentis sic: ubi 
hoc Corpus conficitur, non suis sermonibus sed 
Christi sermonibus utitur Sacerdos. Et quis ser- 
mo ? Christi quo facta sunt omnia. Si ergo tanta 
vis est in sermone Domini Jesu ut reciperet esse 
quod non erat, quanto magis operativus est ut 
quap erant, in aliud convertantur. 

T>e secumlo Arfwulo dico quod illa con- 
versio competeret alicui agenti creato ut principali 
agenti. Cujus ratio est, quia actio competens Deo 



DlSTINCT. XIII QU.^ST. I 173 



per principium agendi quod non est formaliter 
infinitum, potest competere creaturse; sed Deus 
producit Sacramentum, seu eflFectiVe se habet ad 
illud Sacramentum per voluntatem quse [non] est 
formaliter infinita; igitur. Major patet, quiacrea- 
turae non repugnat ista actio cujus principium 
sufliciens est ad aliquid finitum vel ad minus non 
infinitum. Probatio minoris, quia si voluntas Dei 
esset formaliter infinita includeret formaliter om- 
nem perfectionem intrinsecam Deo, quia infinito 
nuUa potest fieri additio, et tunc voluntaus esset 
pelagus infinitae substantiae, quod non est verum, 
quia hoc est proprium divinae essentise secundum 
Damascenum Lib, i. c. 9. 

Praterea, agens naturale potest illas species 
alterare et tandem ex ipsis generare substantiam, 
sicut patet in mixtione multae aquae ad species 
vini ; igitur aliqua virtus creata potest convertere 
totaliter istas species in aliam substantiam prius 
non existentem, et per consequens totaliter con- 
vertere in substantiam praeexistentem, quia non 
major virtus requiritur in uno quam in alio. 

Sed his rationibus non ostantibus dico quod 
creatura non potest in istam conversionem ut agens 
principale. Cujus ratio est quia in istam conver- 
sionem non potest nisi agens cujus virtuti activae 
totaliter subest esse et non esse utriusque extre- 
mi ; sed nuUum creatum agens est hujusmodi, 
quia quodlibet agens creatum praesupponit ali- 
quam partem ipsius termini a quo vel ad quem, 
quia non potest attingere in nihil. 



174 LiB. IV Sententiarum 

Ad aliud vero quod objicitur de voluntate 
dico quod minpr est falsa, quia in divinis potest 
intelligi quasi infinitas extetisiva; alio modo infi- 
nitas inietisiva, ita quod illa perfectio secundum 
rationem propriam sit sine limite et termino, 
et illo secundo modo potest non tantum aliquid 
habere infinitatem formalem, sed etiam fund^^men- 
talem. Dico ergo quod voluntas divina dicitur 
infinita formaliter, essentia autem divina .est infi-r 
nita fundamentaliter, et $ic quando Deus aliquid 
producit per voluntatem, voluntas ejus est for- 
rnaliter infinita. 

Ad seatndum dico quod istis accidentibus con- 
venit agere aliquo modo, et pati, et corrumpi. 
Breviter tamen negandum est ab agente creato 
istas species posse converti in aliquam substan- 
tiam totaliter novam, neque in mixtione, neque 
in nutritione; bene tamen aliqua substantia suc- 
cedit istis accidentibus jam corruptis, non quidem 
actione agentis creati, sed Dei immediate re- 
ducentis. 

I>e teHlo Articulo videtur quod agenti 
creato ista conversio potest competere ut instru- 
mentaliter agenti, quia accidens potest esse in- 
strumentaliter agens ad generationem substantiae; 
igitur a simili aliquod agens creatum potest ins- 
trumentaliter agere ad istam conversionem. An^ 
tecedens probatur dupliciter. Primo sic: quando 
aliqua sunt essentialiter ordinata, plus distat ter- 
tium a primo, quam secundum; sed in creatura 



DiSTiNex. XIII Qu^ST. I 175 

sunt essentialiter ordinata ista tria essentia, esse 
et potentia; ergo plus distat potentia ab essentia 
quam esse ab essentia Sed esse realiter differt 
ab essentia; igitur et potentia, et per consequens 
nuUa forma substantialis potest esse immediatum 
principium agendi. — Secundo probatur idem an- 
tecedens sic: quandocunque sunt duo actus quo- 
rum neuter includit alterum, non reducuntur in 
idem principium. quia potentiae distinguuntur per 
actus 2. de Anima; sed perficere materiam et ab- 
strahere a materia sunt duo actus in anima non 
includentes se^ quod probatur, quia uterque potest 
esse sine alio, primus sine secundo ut in puero 
dormiente, et secundus sine primo ut in anima 
separata; sed actus prior, videlicet dareessema- 
teriae competit essentiae ut principio proximo 
formali; igitur ille alius actus non conveniet es- 
sentiae, et tunc a simili de aliis formis substan- 
tialibus respectu accidentium, quae videntur eis 
competere. ^ 

Contra Conclusionem hujus opinionis, scilicet 
quod forma substantialis non sit principium im- 
mediatum agendi, arguitur sic: IUud est princi- 
pium agendi in quo producens assimilat sibi pro- 
ductum; sed agens assimilat sibi productum in 
forma substantiali; igitur. 

Praterea, principium productivum non est 
inperfectius termino producto; sed accidens est 
imperfectius forma substantiali; igitur non est 
principium producendi formam substantialem. iMi- 
nor patet; major probatur, quia in productione 



176 LiB. IV Sententiarum 

univoca agens est sequalis perfectionis cum forma 
producta, in actione autem aquivoca agens vel 
illud quo agit agens est perfectius termino pro- 
ducto. 

Quanttim igitur ad iilum Articulum dico quod 
agenti creato potest actio instrumentalis compe- 
tere respectu istius conversionis. Sed est notan- 
dum quod multipliciter instrumentum potest in- 
telligi; sed ad propositum, agens dispositivum 
dicitur instrumentum, et sic minister habens ac- 
tionem propriam humanam praeviam actioni di- 
vinae, tamquam dispositionem necessariam, non 
simpltciter, sed ex pactione divkia cum-Ecclesia, 
quod ad talem actum ministri faciet talem actum 
sibi proprium, et sic dicitur instrumentum Dei 
in ista conversione. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
in ista conversione non est actio de genere acHo- 
nis, sed de genere relationis, sicut de creatione* 
Vel dicendum est quod est verum de agente cu- 
jus actio est in tempore. 

QU^STIO II. 
Ad secundam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod non quilibet Sacerdos. possit 
Eucharistiam conficere, ^^r iWMA.Malachice 2.: mzr 
ledicam benedictionibus vestris: et exponitur de 
malis sacerdotibus; ergo quidquid ab eisbetiedi- 
citur, a Deo maledicitur, et per consequens per 
eorum ministerium nihil conficitur. 



DisTiNCT. XIII Qu^:sr. II 177 

Conira, /. q, /. cap, Quod quidam dicitur: 
nuUa causa ostenditur cur ille qui non potest 
Baptismum amittere, jus baptizandi possit amit- 
tere; ergo a simili, qui Ordinem sacerdotalem 
amittere non potest, nec jus conficiendi amittere 
potest. Confirmatur, quia in Ordine imprimitur 
character; sed character est forma indelebilis; 
ergo. 

Ad istam qu-«stionem dico quod conficere 
Corpus Christi seu Eucharistiam ut causa princi- 
palis nuUus potest nisi Deus, ex Quasi, prac, 
sed sicut ministro potest competere alicui homini, 
quia sic Deus ordinavit quod in quibusdam Sa- 
cramentis homo potest esse minister. Et ego dico 
quod loquendo de conficiente ministerialiter, du- 
pliciter potest intelligi posse conficere, uno modo 
absoluie ita quod si intendit vel attentat facere 
facit quod intendit, alio modo de posse ordinate 
facere. Loquendo autem de posse simpliciter con- 
ficere nihil requiritur ultra debitam materiam et 
minister debitus, ad quem requiruntur tres con- 
ditiones, scilicet quod sit Sacerdos, quod possit 
proferre verba consecrationis, et quod possit ha- 
bere debitam intentionem faciendi quod facit et 
intendit Ecclesia. Propter defectum primae condi- 
tionis non potest conficere laicus vel non sacer- 
dos. Propter defectum secundae conditionis non 
potest conficere mutus. Propter defectum tertiae 
conditionis non potest conficere usu carens ratio- 
nis.. Sed prima conditio est hic propriissima, quod 
solus Sacerdos et quilibet Sacerdos cui possunt 



178 LlB. IV Sententiarum 



competere duae conditiones, scilicet prolatio et 
intentio. Quod solus Sacerdos probatur perillud 
Exira, de Sum, Trin, et fide cathoL Firmiter cre* 
dimus, ubi dicitur quod hoc Sacramentum non 
potest conficere nisi solus Sacerdos qui secun- 
dum claves Ecclesiae rite fuerit ordinatus. Inde- 
bite autem conficiunt hseretici, schismatici, excom- 
municati, degradati, simoniaci et notarii fornica- 
rii; omnes isti Sacerdotes existentes si habeant 
materiam debitam et tenentes formam intenden- 
tes quod facit Ecclesia conficiunt vere, sed de 
jure quantum ad ordinate conficere repelluntur. 
Et ratio est quia illud Sacramentum est Sacra- 
mentum fidei, item est vinculum charitatis, item 
dat gradum dignitatis, item est ornamentum graiice, 
item est vas munditice, Propter primum repellun- 
tur haeretici ; propter secundum, schismatici; prop- 
ter tertium repelluntur degradati; propter quartum 
repelluntur simoniaci et excommunicati ; propter 
quintum repelluntur notorii fornicarii; et isteul- 
titnus casus non consuevit aliquo tempore esse, 
sed hodie est, Extra, de cohabit, clericorum et mu- 
lierum in cap, Nostra. 

Ad ARGUMENTUM /« contrarium dicendum: 
maledicam benedictionibus vestris, inquantum estis 
mali; sed Eucharistiam sacerdos non benedicit 
inquantum malus, quia in consecrando tenet for- 
mam Ecclesise; ergo, etc. 



DlSTINXT. XIII Qu^uST. III 179 

QU^STIO III. 
Ad iertiam Quastionem sic proceditur: 

Videtur quod in omni loco licitum sit Mis» 
sam celebrare, quia licitum est in omni loco Deum 
orare et ei servire. 

Contra, De consecr. dist, /. cap, Sicut non aiii. 

In ista Qu^stione tria sunt videnda. /V/- 
mo, si licitum sit Missam celebrare in omni loco 
non consecrato. Secundo, si llcitum est celebrare 
super altare non lapideum. Tertio, si licitum est 
Missam celebrare sine igne et vestimentis ab 
Episcopo benedictis. 

De prinio dico quod communiter non licet 
in omni loco non consecrato Missam celebrare, 
quia sic instituit Ecclesia, ut patet De consecr. 
dist, I, c. Sicut non alii et cap. seq, et cap. Hic 
ergo. In casu tamen magnae necessitatis tunc 
licet celebrare in loco non consecrato, si ta- 
bula sit consecrata, et alia requisita habeantur, 
sicut quando Ecclesise sunt combustse, vel homi- 
nes essent in itinere et Ecclesiae ibi non essent; 
his enim casibus exceptis non licet celebrare in 
loco non consecrato nisi de licentia Episcopi, De 
cotisecr. dist. /. c, Missarum, qui tamen hoc con- 
cedere non debet nisi assignat legitima et ratio- 
nabilis causa. 

De seeumlo Arti4^alo dico quod usque 
ad tempora Silvestri licuit cclebrare super altare 



l8o LlB. IV Sententiarum 

ligneum quod cito potuit tranferri, quia propter 
persecutionem non erat fidelibus locus certus ad 
manendum ; sed modo non est licitum celebrare 
nisi super altare lapideum, tum propter Ecclesi» 
institutionem, ut patet De consecr. dist, /. Aliaria, 
tum quia propter figurationem, tum quia, ut ait 
Apostolus, bibebant autem de spiritali conse- 
quente eos petra, petra autem est Christus. 

lye tertio Artlcnlo dico duo: Prinio quod 
non licet Missam sine igne celebrare. tum propter 
Ecclesiae institutionem, ut patet De consecr, dist, /. 
c, Ultimo, tum propter- ignitaB charitatis demons- 
trationem, quia accedentes ad altare debent ar- 
dere igne charitatis. — 5kcundo dico quod non 
licet Missam celebrare sine vestimentis ab Epis- 
copo benedictis, ut patet De consccr, dist, /. Ve^ 
stimenta, 

Sed diceres: quid sunt ista vestimenta et quid 
figurant. 

Respojideo quod ea quae requiruntur ad cele- 
brationem Missae repraBsentant nostrae redem- 
ptionis mysterium. Ista autem designantur penes 
quinque, quia quaBdam respiciunt Christi nativi- 
tatem et incarnationem, et quaedam respiciunt 
ojus praedicationem, qusedam ejus passionem, quae- 
dam ejus resurrectionem, quaedam ejus ascensio- 
nem. Illa autem quae respiciunt Christi adventum 
et incarnationem durant a calceamentis usque ad 
Evangelium exchisive, de quibus aliqua-spectant 
ad ornatum sacerdotis, alia ad processum Missae, 



DlSTINCT. XIII QU^ST. III l8l 

sicut ab introitu Missae usque ad Evangelium, ut 
dictum est. 

Hla autem quae spectant ad ornatum sunt 
septem. Primo calceamenta quae respiciunt Chpisti 
humanitatem. Secundo, amictus in capite, qui re- 
praesentat Christi divinitatem. Teriio, vestis alba 
quae repraesentat puritatem et innocentiam Christi. 
Quarto zona quae repraesentat justitiam et aequi- 
tatem. Quinto manipulus qui repraesentat in bono 
perseverantiam. Sexto stola in coUo quae reprae- 
sentat humilitatem et obedientiam. Septimo, ca- 
sula quae repraesentat charitatis abundantiam, ipsa 
enim - operit multi tudinem peccatorum. 

Alia quae concumint, quae spectant ad pro- 
cessum Missae sunt septem: Primo, Introitus si- 
gniiicans desiderium Patrum circa Christi adven- 
tum. Secundo, Kyrie eleison quod repraesentat 
pro eodem tempore misericordiam Dei invocatam; 
nam Kyrie eleison idem est quod Domine miserere, 
et repetitur novem vicibus cum Christe eleison ut 
per misericordiam Dei sociemur novem choris 
angelorum. Tertio sequitur : Gloria in excelsis 
Deo, ad repraes6ntandum hymnum quem Angeli 
Christo nato cecinerunt. Quarto secjuuntur Ora- 
tiones quas Christus post nativitatem pro populo 
ad Patrem fudit. Quinto ponitur Epistola quse 
fepraesentat tempus Joan. Baptistae ante Chris- 
tum. Sexto ponitur Graduale, et significat lamen- 
tum poenitentiae, quia Joannes poenitentiam prae- 
dicabat Luc, j. Septimo ponitur Alleluja, quia post 
luctum hujus vitae sequitur consolatio sempiterna. 



i82 LiB. IV Sektentiarum 



Sequuniur et illa quaB respiciunt Christi prae- 
dicationem, et sunt duo: Primo Evangelium quod 
dicitur ad aquilonem ad designandum quod Evan- 
gelium est contra Luciferum qui dicit : ponam 
sedem meam in dexteram aquilonis. Secundum est 
Credo qui dicitur et signat fidem quam debemus 
portare in corde, et profiteri ore, quia ut ait 
Apostolus : corde creditur ad justitiam, ore au- 
tem confessio fit ad salutem. , 

Posiea sequuniur ea quae re^iciunt Christi 
passionem quae durant ab Offertorio usque ad 
Agnus Dei exclusive. 

Quarto sequuntur ea quae respiciunt Christi 
resurrectionem, et durant ab Agnus Dei usque 
ad Ite Missa est exclusive. 

Ultimo ponitur in Missa illud quod respicit 
Christi Ascensionem ubi dicitur: Ite Missa est 
quasi dicat vSacerdos vel Diaconus : Ite quia ho- 
stia missa est in coelum, juxta illud: assumptus 
est in coelum. Chorus autem respondens Deo gra- 
tias repraesentat Apostolos regressos in Jerusa- 
lem cum gaudio magno. 

Ad arCtUMENTUM PRiNXiPALE dico quod 
quamvis sit licitum Deo in omni loco servire, 
tamen non in hoc servitio, nisi in loco conse- 
crato, ut notatur pulghre Dc consecr. dist, i. c. 
Unicuique fidelium. 




Distinctio XIV. 

Post haec de Poenitentia.. . 

In ista Dist. 14. incipit Magister tractare de 
Panitentia, ubi quaro tres Quastiones, Primo : 
Utmm Pcenitentia necessario. requiratur ad deletio^ 
nem peccati mortalis, Secundo: Utrum actus pceni- 
iendi rcquisitus ad deletioneni peccati mortaiis sif 
actus alicujus virtutis. Tertio : Utrum pocniteniia 
virtus sit tantum unius pccncB infiictiva, 

Qu^STlO I. 
Ad primam Qucesiionem sic proceditur : 

Videtur quod poenitentia non necessario re- 
quiratur ad deletionem peccati mortalis, quia 
cessante actu interiori et exteriori cessat etiam 
peccatum ; sed actus interior ed exterior possunt 
cessare sine pcenitentia ; ergo. 

Contra. Luc, ij, Nisi poenitentiam egeritis 
omnes simul peribitis. 

Ad evidentiam hujus Quaestionis et alia- 
rum Quaestionum de Poenitentia est sciendum 
quod secundum Hieronymum peccatum est du- 
plex, scilicet ante Baptismum et post Baptismum. 
Ad ista autem peccata sequitur naufragium, idea 



l84 LlB. IV SENTENTIARtTM 



«st data duplex tabula, videlicet Baptismus et 
Poenitentia. PcBnitentia autem est secunda tabula 
post naufragium. Hic autem non quaBritur de 
peccato mortali commisso ante Baptismum, quia 
talia delentur per Baptismum, sed quaeritur de 
peccato mortali commisso post Baptismum, et 
tunc in Quaestione quatuor sunt videnda: Primo, 
quid remanet in peccatore transeunte actu a 
quo dicitur peccator. Secundo, si illud quod re- 
manet in peccatore deletur. Tertio, si deletur per 
Pcenitentiam. Quarto, quomodo requiritur ad de- 
letionem punitio poenitentialis. 

Qufintuni ud prlmuin est duplex modus 
^icendi. Una enim opinio dicit sic : quoties dici- 
tur unum oppositorum toties dicitur et reliquum; 
sed justitia et injustitia sunt opposita ; ergo 
quoties dicitur justitia toties dicitur injustitia. 
Sed justitia est duplex scilicet habitualiset actua- 
Jis ; habitualis ut gratia et charitas, actualis ut 
rectitudo nata inesse actui elicito ; ergo erit et 
duplex injustitia scilicet habitualis et actualis. 
Habitualis est quaedam privatio gratiae in eo cui 
dicitur inesse ; actualis est quaedam privatio rec- 
titudinis in actu. 

Ad propositum, post actum intrinsecum et 
extrinsecum transeuntem manet quidem in pec- 
catore injustitia habitualis, sed ab illa sola non 
dicitur quis peccator, alioquin ille qui commisis- 
set duo milia peccata mortalia, et alius qui unum, 
-essent aeque peccatores intensive ct extensive. 



DlSTINCT. XIV QU^ST. I 185 



quia tota gratia privatur tam in uno quam in 
alio. Injustitia autem actualis manere non potest 
cessante actu, quia subjectum proximum illius 
est actus, sicut et rectitudinis sibi oppositae; nunc 
autem non manente actu non manet rectitudo 
vel obliquitas ejus. Dicunt ergo isti quod in ani- 
ma qu3B peccavit manet reatus culpae qui est 
quaedam obligatio ad poenam debitam illi culpae. 
Ista autem obligatio est quaedam relatio non fun- 
data super actum realis culpae, sed super essen- 
tiam animae. 

Alio modo dicitur a Doctore Subtili, quod 
actu peccati transeunte, nihil reale absoiuium nec 
respeciivum manet 'in peccatore, sed tantum quae- 
dam reiaiio raiionis inquantum est objectum intel- 
lectus vel voluntatis divinae, quia postquam pec- 
cator commisit peccatum, divina voluntas ordinat 
peccatorem ad poenam correspondentem pcccato, 
et intellectus divinus illam praevidet. 

Isiud probaiur per Augustinum super Psaim, 
Beaii quorum, Videre, inquit, peccata Deum, est 
ad poenam imputare; avertere autem, hoc est ea 
ad poenam non reservare. Ita ergo dicit peccata 
ab eo tecta, non ut Deus non videat ea, sed ut 
non velit animadvertere et punire ; ergo ipsum 
relinquere in reatu post actum transeuntem nihil 
aliud est nisi ipsum a divina voluntate ordinari 
ad poenam condignam illi peccato. Objectum au- 
tem intellectus vel voluntatis, ut intellectum et 
volitum, non habet nisi relationem rationis. 



l86 LlB. IV Sententiarum 



J>6 Hecinido Articulo dico quod illud 
tale, sive sit relatio realis ut dicit prima opinio, 
vel relatio rationis ut dicit secunda opinio, re- 
manens in peccatore deletur, juxta illud Symboli: 
Credo remissionem peccatorum. Et hoc probatur 
sic : Aliquando praedestinatus labitur in peccatum 
mortale, sicut patet de Petro et Paulo et multis 
aliis ; sed prsedestinatus non potest beatificari 
nisi deleto peccato vel obligatione qua obligatur 
ad poenam propter peccatum ; ergo ante glorifi- 
cationem oportet deleri istam obligationem ad 
primam poenam. 

lye teviio ArtieMlo dico quod ista obli- 
gatio non remittitur sine poena vel aliquo aequi- 
valenti in acceptatione divina, quia per quodlibet 
peccatum, sicut clamat Scriptura, ofFenditur Deus; 
offensio autem Dei vel ejus ira, est ejus velle vin- 
dicare, aut aliquid aliud sufficiens ad placandum 
exigere ; ergo posito quocunque peccato, Deus 
vult vindicare de peccante. Sed velle vindicare 
est vellepunire; ergo post peccatum commissum, 
ad ejus deletionem requiritur punitio vel aliquod 
sequivalens in acceptatione divina. 

Qnavtus uuteui Articulu^f scilicet quo- 
modo requiritur ad deletionem peccati punitio 
poenalis, dico duas Conclusiones. 

Prima, quod ad deletionem peccati regula- 
riter requiritur punitio voluntaria. Probaiur: nam 



DlSTINCT.XIV Qu^ST. I 187 

per aliquam punitionem non deletur peccatum 
sicut in punitione damnatorum ; sed hoc non 
videtur aliunde nisi quia prima voluntaria, se- 
cunda autem est omnino involuntaria ; ergo ad 
deletionem peccati requiritur punitio voluntaria. 

Sed diceres : cum punitio sit tristabilis et 
omne triste est involuntarium ex 5. Metaph,, 
quomodo ista punitio dicitur esse voluntaria. — 
Respondeo quod involuntarium dicitur simpliciter 
illud contra quod voluntas simpliciter remurmu- 
rat ; sed ibi voluntas non remurmurat simplici- 
ter, esto quod illud non placet; et propterea non 
dicitur involuntaria simpliciter, quia haec voluntas 
simpliciter non remurmurat immo patienter sus- 
tinet, ideo dicitur voluntaria. 

Secunda Conclusio est declarare quid intelli- 
gitur per poenitentialem punitionem ; et dico quod 
concurrunt ibi quatuor. Primo, velle punire, et 
hoc in voluntate causante. Secundo, yiolle peccasse, 
et hoc in voluntate detestante. Tertio, velle pce- 
7iam inflictam acceptare. Quarto, veile eam suffi" 
cienter et patieyiter sufferre. Et secundum ista dan- 
tur de Pcenitetitia quatuor descriptiones : Prima, 
poenitentia est vindicare peccatum e se commis- 
sum. Secunda est ista : pcenitere est odire vel 
detestari peccatum commissum. Tertia est ista: 
poenitere est poenam inflictam pro peccato com- 
misso gratanter acceptare. Quarta est ista : poe- 
nitere est poenam sibi pro peccato suo inflictam 
patienter supportare. 



13 



i88 LiB. IV Sententiarum 



Ad ARGUMENTUM PRINCIPALE in contrarium, 
patet ex dictis in /. Art, quomodo peccatum 
manet. 

Qu^STio II. 
Ad secutidam Quastionem sic proceditur: 

Videtur quod actus poenitendi requisitus ad 
deletionem peccati mortalis non sit actus alicu- 
jus virtutis, quia pcenitere estpassio; sed passio 
non est actus alicujus virtutis. Probatur minor, 
quia in actibus virtutum laudamur; sed ex pas- 
sionibus nec laudamur nec vituperamur ex 2, 
Ethic; ergo passio non est actus virtutis. 
In contrarium est Magister in liiera, 
In ista Qujestione sunt tria videnda. /Vf- 
mo, si poenitere est actus virtutis. Secundo, si 
poenitere est alicujus actus virtutis specialis. Ter^ 
tio, cujus virtutis sit actus. 

Qucintuni ml /j^^^imie/ii. dico quod sic, 
quia actus conformis rectae rationi est actus ali- 
cujus virtutis; sedpoenitere est hujusmodi; ergo. 
Sed notandum quod dupliciter potest intelligi 
pcenitere esse actum virtutis. Uno modo quod sit 
elicitus a virtute. Alio modo quod sit natus elici 
a virtute. Nunc autem poenitere non dicitur actus 
virtutis primo modo, sed secundo modo. 

De secuudo Avticulo dico quod pcenitere 
est actus virtutis specialis, quia ille actus qui 



DiSTiNcr. XIV Qu^ST. II 189 

est natus habere speciale objectum et circumstan- 
tias speciales ordinatas est actus virtutis specia- 
lis ; sed poenitere est hujusmodi actus ; ergo. 
Major patet, sed ad evidentiam minoris est scien- 
dum quod poenitere requirit distinctam cognltio- 
nem ejus dequo pcenitet peccator; cognoscit enim 
peccator se ad pcenam obligatum. Ista autem 
obligatio generat tristitiam, postea autem sequi- 
tur complacentia tristitiae et demum gaudium de 
tnstitia, secundum illud Augustini : peccator de 
peccato doleat et de dolore gaudeat. Nunc autem 
in his omnibus est speciale objectum, et sunt spe- 
ciales circumstantiae bonse. 

I>e tertio Articulo dico tres Conclusiones. 

Prima, quod pceiiiiere non est actus intellec- 
tualis virtutis. Probatio hujus : quia actus appe- 
titus ut appetitus non actus virtutis intellectualis; 
sed poenitere est actus appetitus ut appetitus ; 
ergo. Praierea, virtus intellectualis consistit circa 
verum et falsum, virtus autem poenitentiae con- 
sistit circa bonum et malum, scilicet huic prose- 
quendo bonum et fugiendo malum. 

Secujida Conclusio, quod poenitere est actus 
virtutis ordinantis ad alterum, sicut est justitia. 
Probatio hujus, quia poenitere non est actus vir- 
tutis appetitivae ordinantis ad seipsum, cujusmodi 
sunt temperantia et fortitudo ; ergo est actus 
virtutis ordinantis ad alterum. Sed virtus ordi- 
nans ad alterum est justitia ex 5. Ethic. ; ergo. 
Consequentia tenet supponendo famosam distinc- 



IQO hlB. IV Sententiarum 

tionem virtutum, quod ad duo genera omnes vir- 
tutes reducuntur. Probaiio antecedeniis, quia actum 
istum vindicandi potest aliquis eodem modo se- 
cundum rectam rationem excercere in alterum si- 
cut in seipsum ; si autem exerceat in seipsum, 
non exercet in se nisi ut alterum, quia non exercet 
nisi inquantum committur sibi a legislatore in 
istum reum vindicare. 

Teriia Conclusio est quod poenitereest actus 
voluntatis cujus est imperare, et hoc imperio 
pertinente ad irascibilem vel potentiam aliam ha- 
bente aliquid in se simili virtuti irascibili. Sicut 
enim irascibilis in sensitiva suo modo vindicat, 
ita et ista potentia quae imperat vindictam in 
parte. intellectiva habet aliquod simile in irasci- 
bili ; sed illud inest voluntati. 

Sed hic potest esse dubium de habitudine 
istius vitutis ad charitatem, quae sit nobilior ; ex 
quo enim ista importat actum charitatis, ergo est 
nobilior charitate. — Sed hoc non obstante di- 
cendum est quod charitas est nobilior, et ejus 
objectum est Deus sub ratione objectiva nobilis- 
sima, proprium autem objectum istius virtutis 
est malum vindicabile vel Deus inquantum est 
vindicandum. 

Ad istam instantiam dico quod voluntas se- 
cundum diversos habitus potest uti seipsa quasi 
circulariter, hoc modo, ex dilectione Dei quae 
est actus charitatis, potest imperare actum vo- 
luntatis vindicativum peccati, et e converso ex 
actu imperativo vindicandi potest imperare actum 



DlSTINCT. XIV QU^ST. III 191 

dilectionis divinae. Dico ergo quod illa virtus 
est simpliciter superior cui magis ex objecto con- 
venit imperare ; sed charitati ex objecto, idest, 
ex ultimo fine, convenit magis uti quacunque 
alia virtute, quam e contrario ; igitur charitas 
est simpliciter superior. 

Ad argumentum principale dico quod 
licet tristitia sit passio, tamen imperare eam est 
actus virtutis, etc. 

QUiESTIO III. 
Ad tertiam QuasHonem sic procedittir: 

Videtur quod Poenitentia virtus sit tantum 
unius poenae inflictiva, quia poenitentia infligit 
poenam culpae ordinativam; sed unius culpse est 
pcena una ordinativa, sicut unius deordinationis 
una est ordinatio; ergo. 

Contra. Poenitentia est justitia punitiva se- 
cundum legem divinam; sed secundum legem 
divinam oportet plures poenitentias infligere, juxta 
illud Matth. j..- facite digtios fructus poenitentiae. 

In ista Qu^STIONE sunt duo videnda. Pri- 
mo si Poenitentia sit virtus tantum unius poense 
inflictiva. Secundo, si per Sacramentum Poeniten- 
tiae remittatur peccatum. 

Qnantum nd i^fmimi. breviter dicitur 
quod unicuique virtuti in appetitu existenti opor- 



192 LlB. IV Sententiarum 



tet quod correspondeat aliqua regula existens in 
intellectu; sed Poenitentia est virtus inappetitu; 
igitur Poeiiitentiae convenit aliqua regula in in- 
tellectu, et secundum illam regulam sequitur ac- 
tus inflictivus unius poenae vel plurium. Sed ista 
regula est duplex, quaedam est naturaliter cogno- 
scibilis, scilicet quod peccatum est displicendum, 
alia est nota ex revelatione, scilicet quod pecca- 
tum est detestandum inquantum est Dei offensi- 
vum et a Deo aversivum. 

Ad propositum dicitur quod Poenitentia primo 
modo, ut habens regulam naturaliter notam tan- 
tum est unius poenae inflictiva et ex hoc tristi- 
tiae consequenter. Sed Poenitentia secundo modo, 
scilicet ut habens regulam ex Sacra Scriptura, 
vel ex revelatione divina accepta est plurium 
poenarum inflictiva tot scilicet quot ibidem legi- 
slator revelavit sibi velle suflicere pro culpa ex- 
pianda totaliter. 

Quautum fid secumlum Articulumf 

videlicet si per sacramentum Poenitentiae remit- 
tatur peccatum, videtur esse opinio Magistri DisL 
i8, c. 6,: In solvendis culpis, inquit, et retinendis, 
ita operatur Sacerdos evangelicus et judicat, si- 
cut olim legalis in illis qui contaminati erant 
lepra quae peccata significat; probatque per illud 
Hieronymi super Matih, exponentis illud: Tibi 
dabo claves regni coelorum, hunc, inquit, locum 
non intelligentes quidam, aliquid sumunt de su- 
perbia pharisaeorum, ut damnare innoxios, vel 



DlSTINCT. XIV Qu^ST. III 193 

solvere noxios putant cum apud Deum non sen- 
tentia Sacerdotum, sed reorum vita quseratur; et 
hujus, inquit probationem subdens, in Levitico 
se ostendere Sacerdotibus jubentur leprosi quos 
illi non /aciunt leprosos nec mundos, sed tantum 
discernunt; igitur. — Sed illud videtur mihi mi- 
mis der<»gare Sacramento Poenitentiae, nam secun- 
dum hoc nunquam deletur per sacramentum Poe- 
nitentiae peccatum. Et sequeretur ulterius incon- 
veniens quod sacramentum Poenitentiae nunquam 
esset secunda tabula post naufragium, quia nun- 
quam liberaret naufragiim a periculo submer- 
sionis. 

Dico ergo quod ita requirit Deus dispositio- 
nem de congruo ad hoc ut peccatori conferat 
gratiam, et hoc ut non alliget potentiam suam 
sacramentis, ut tamen sine dispositione illa prae- 
via et congrua quae sufficeret, conferat per sacra- 
mentum gratiam; et hoc est majoris misericordiae 
viam duplicem instituere per quam justificetur 
peccator quam ipsum ad unam viam arctare. Si- 
cut ergo adultus non potest habere duplici via 
gratiam delentem originale peccatum, scilicet ex 
bono motu disponente ad illam de congruo et ex 
susceptione Baptismi, ita in proposito. 

Ad illud vero Ilieronymi respondeo cuod 
illa affirmativa est vera, quod sicut Sacerdos le- 
galis ostendebat leprosos mundatos, sic Sacerdos 
evangelicus ostendit peccatores justificatos; sed 
fiegativa, scilicet quod Sacerdos evangelicus non 
aliter se habet ad leprosos spiritualiter quam sa- 



194 LiB. IV Sententiarum 

cerdos legalis ad leprosos corporaliter, scilicet 
ostendendo munditiam huic inesse, hoc est fal- 
sum; ergo. 

Ad principale argumentum dico quod 
poena ordinans peccatorem potest esse una unius, 
et hoc secundum se; sed ordinans illud in ordine 
ad tertium, idest ad quem offendit, poena potest 
esse multiplex secundum voluntatem illius in com- 
paratione ad quem ordinavit. 




Distinctio XV. 

Et sicut praedictis... 

Circa isiam Disi, /5. quaro tres Quasiiones. 
Primo: Uirum quiiibei peccato actuaii mvrtaii cor- 
respondeat satisfactio propria. Secundo: Utrumqui- 
cunque absiulit et retinet rem aiienam teneatur illam 
restituere, ita qtiod no7i posset vere pceniiere absque 
iali restitutione. Tertio: Utru?n damfiijicans aiium 
in bonis corporis vel animce teneatur restituere ad hoc 
quod vere possit pcenitere. 



Qu^STIO I. 
Ad primam QucesHonem sic proceditur: 

Videtur quod cuilibet peccato mortali non 
correspondeat satisfactio propria, quia tunc pos- 
set fieri satisfactio pro uno peccato alio rema- 
nente. 

Contra, Apoc, 18, dicitur: Quantum glorifica- 
vit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormen- 
tum et luctum; igitur cuilibet peccato actualt 
correspondet satisfactio propria. 

SuB ILLA QUuESTlONE, licet distinguatur de 
satisfatione sumpta generaliter et proprie, non ta- 
men oportet tantum difFundere sermonem, ideo 



196 LlB. IV Sententiarum 

oportet breviter primo videre quid sit vel quae sit 
ratio nominis in satisfactione. Secundo, an sitho- 
mini possibilis talis satisfactio. Tertio, in quibus 
consistit. Quarto, an cuilibet peccato correspon- 
deat propria satisfactio vel afflictio. Quinio, an 
una satisfactio possit ab alia sepaxari. 

De primo dico quod satisfactio est redditio 
voluntaria aequivalentis alias indebiti. Primo, sci- 
licet redditio, patet, quia non est absoluta datio, 
nam hoc quod est satisfactio dicit commensura- 
tionem ad aliud praecedens correspondens. Item 
dicitur voiuntaria, quia si esset involuntaria jam 
non esset satisfactio sed satispassio, Item dicitur 
aquivalentis, et hoc importat illa particula satis, 
Item dicitur quarto alias indebitij quia si esset 
alias debitum non satisfaceret pro isto, nam non 
esset correspondens isti secundum justitiam, sed 
alteri. 

De secuiulo, dicitur secundum unam opi- 
nionem quod non est possibile homini satisfacere 
Deo quem offendit per peccatum, quia per pec- 
catum aufertur honorDeo debitus; sednihil aequi- 
valens honori ejus potest sibi a nobis reddi; 
igitur. — Item peccatum mortale est infinitum 
malum; sed a nobis nihil potest reddi nisi bonum 
finitum, quod non est aequivalens; igitur. — Item 
quidquid possumus sibi impendere obsequii et 
honoris, totum est ei debitum ratione creationis 
et gubernationis et redemptionis; igitur nihil pos- 



DlSTINCT. XV QU^ST. I 197 

sumus sibi impendere quod non sit sibi debitum. 
' — Dicit ergo illa opinio quod in virtute passio- 
nis Christi potest peccator satisfacere de peccato^ 
quia iUa passio intantum acceptatur a Deo, ut in 
virtute ejus acceptatur ista satisfactio quae secun- 
dum se accepta non posset esse satisfactio. 

Si autem opinio ista intelligat de potentia 
Dei absoluta, quod non jx>sset acceptare aliquem 
actum pcenitentis tanquam satisfactionem justam 
pro peccato, nisi inquantum conjungitur merito 
passionis Christi, falsum est, quia possibile fuit 
Filium Dei non fuisse incarnatum, nec per con- 
sequens passum, et cum hoc possibile fuisset 
Deum perduxisse praedestinatum ad beatitudinem; 
igitur possibile fuit tunc poenitentem satisfacere. 
— Coofirmatur per Augustinum /j. De Trin, c, 
4. : fuit quidem et alius raodus nostrae redemp- 
tionis possibilis quam per incarnationem et pas- 
sionem, sed nuUus nostrae miseriae sanandae con- 
venientior fuit. — Item, passio Christi non delet 
culpam nostram, nisi ut est causa meritoria, et 
per consequens ut secunda causa in genere caiu- 
sae efficientis; sed quidquid potest Deus per se- 
cun^am causam efficientem, potest immediate.; 
ergo sine illa potest juste remittere culpam. 

Qtmntum ad istum Articulum est unus alius 
modus dicendi quem teneo, quod de potentia sua 
absoluta potest dare peccatori post attritionem» 
tamquam post dispositionem congruam et meri-» 
tum de congruo, gratiam per quam motus ejus 
fieret contritio, et sic per satisfactionem dimitte- 



198 LiB. IV Sententiarum 

ret peccatum, quia per actum illum redderetur 
«quivalens illi bono quod abstulit per pecca- 
tum. — Posset etiam ille actus alias esse inde- 
bitus, quia licet quidquid possumus teneamur 
Deo, tamen ipse Deus ex misericordia sua noluit 
nos regulariter obligari nisi ad decalogum, et 
sic potest homo aliqua opera supererogationis 
exercere quae alias sibi essent indebita, et tunc 
salvaretur tota ratio satisfactionis. 

^^ I}e tertto Articulo, in qulbus consistat 
ratio satisfactionis, dico quod magis consistit in 
actibus poenalibus quam non poenalibus. Et hoc 
est quod dicit Augustinus De vera et falsa pceni- 
ientia. Sunt, inquit, digni fructUs virtutum qui 
non sufficiuntur poenitentibus, poenitentia enim 
graviores fructus postulat, ut dolore et gemitibus 
mortuus vitam impetret. Isti autem actus poena- 
les reducuntur ad actus interiores quae sunt displi- 
centia et tristitia de peccato, eit ad actus extericres 
qui sunt confessio, verecundia, satisfactio per 
jejunium et orationem et eleemosynarum elargi- 
tionem et similium. 

2>6 quartOf an alicui peccato correspon- 
deat propria poena, dico quod si intelligitur de 
proprio secundum speciem vel secundum nunierum, 
dicitur quod non, quia eadem satisfactio secun- 
dum speciem vel etiam secundum numerum po- 
test correspondere huic peccato et illi. Quod 
secundum speciem patet, quia contritio potest 



DlSTINCT. XV QU^ST. I 199 

correspondere illi vel illi. Quod etiam secundum 
numerum patet, quia contritio de pluribus in ge* 
nerali potest correspondere una illis pluribus. 

Consequenter dico quod possunt esse plures 
satifactiones totales vel partiales correspondentes 
uni peccato. Totales quidem, quia non est pec- 
catum quod non. posset remitti per solam contri- 
tionem, et tunc illa sola est totalis satisfactio. 
Potest etiam remitti per contritionem remissam 
et per alias poenas supplentes imperfectionem 
contritionis. Contritio autem intensa ex una parte, 
et ipsamet remissa cum aliquibus poenis ex alia 
parte differunt specie, licet sint aequivalentes in 
acceptatione divina. 

De quinto Articulo, an possit peccator 
satisfacere de uno peccato sine alio, dico quod 
satisfactio quatuor respicit, scilicet Deum, Ec- 
clesiam, proximum et seipsum. Ut aspicit Z><?«;w, 
includit contritionem ; ut aspicit Ecdesiam, sic 
includit confessionem ; ut aspicit proximurn, sic 
includit restitutionem ; ut aspicit seipsum, idest 
restituentem, sic includit carnis macerationem et 
orationem vel aliam poenitentiam. Primo modo, 
potest aliquis conteri de uno peccato actualiter, 
licet non conteratur de alio peccato actualiter sed 
solum habitualiter, quia sicut non est necessarium 
intellectum simul considerare hoc et illudpecca- 
tum, ita non est necessarium voluntatem simul 
poenitere actualiter de hoc peccato et de illo; 
Similiter quarto modo potest quis per jejunium 



200 LlB. IV Sententiarum 



et non per orationem vel peregrinationem sati- 
sfacere. Secundo modo non potest peccator satisf a- 
cere de uno peccato in confessione alio retento 
Jiisi hoc esset ex oblivione. Tertio modo, scilicet 
si potest satisfacere sine restitutione, de hoc pa- 
tebit in aliis Quaestionibus. 

Et ex dictis patet ad argumentum principaU. 



Qu^STlO II. 
Ad secundam QucBsiionem sic proceditur: 

Videtur quod aliquis possit vere poenitere 
absque hoc quod restituat rem quam detinet 
alienam, quia nullus tenetur ad impossibile; sed 
quandoque est impossibile restituere alienum 
illi cujus est, sicut quando nescitur cujus est ; 
ergo. 

Contra, Augustinus dicit: non remittitur pec- 
catun nisi restituatur ablatum. 

In ista QU.4iSTiONE sunt duo videnda. Pri- 
mo, quando rerum dominia sunt distincta. &- 
xundo, principale qusesitum. 

Qudntmn fid lyrlniuni dico quatuor Con- 
clusiorLes. Frdma, 4}uod de lege naturae omnia 
^unt communia. Secunda, quod post lapsum omnia 
sunt distincta. Tertia, quod illa distinctio non 
^st a lege naturae vel divina. Quarta, quod illa 
distinctio est a lege positiva scripta seu data a 
patre vel principe. 



DlSTINCT. XV Qu^ST. II 20 1 



Prima Conclmio patet in Decretis disL i, c. /. 
Jure naturae omnia sunt communia. — Item ad 
hoc Augustinus super Joan, ut patet Decret. dis. 
7. c. Quojure^: Quo jure defendis villas Ecclesiae, 
divino vel humano ? Non divino, nam jure di- 
vino Domini est terra et plenitudo ejus; jure autem 
humano dicitur, haec domus mea, hic servus meus. 
— Item probatur ratione, quia lex naturae est 
secundum statum innocentiae; sed in statu innrf- 
centiaB omnia erant communia, tum propter pa- 
cificam conversationem, tum propter necessariam 
sustentationem ; ergo. 

Secunda Conclusio patet. Status enim innocen- 
tiae est alius a statu naturaB lapsaB; sed in primo 
statu erat pacifica conversatio, in secundo autem 
non ; igitur in hoc secundo statu scilicet naturae 
lapsae removendum est, prout est possibile. quid- 
quid tollit pacificam conversationem hominum. 
Sed si non essent rerum dominia distincta, qui- 
libet vellet totum occupare, et sic toUeretur pa- 
cifica conversatio ; ergo post lapsum debuerunt 
dominia esse distincta. Hinc Aristoteles j. Po- 
litic, vituperat politiam Socratis ponentis omni- 
bus omnia esse communia. 

Tertia Conclusio patet, quia ista distinctio 
non ,est per legem divinam, sicut patet per illud 
Augustini introductum ; quo jure etc. Xec est 
per legem naturae, quia lex naturae non deter- 
minat opposita, sed lex naturae in natura hu- 
mana determinavit quod omnia essent com- 
munia. 



202 LiB. IV vSentp:ntiarum 



Quarta Conclusio est quod illa distinctio est 
a lege scripta vel data a patre vel principe. 
Patet ; nam post diluvium Noe distinxit a filiis 
suis terram quam singiili occupaverunt pro se 
et filiis suis ; vel ipsi de communi concordia di- 
viserunt inter se terras, sicut legitur in Genesi 
de Abraham et Loth; vel lex aliqua promulgata 
est a patre vel aliquo electo ab eis in principem, 
db aliqua communitate cui ipsa communitas com- 
misit illam auctoritatem, qu3B lex fuit vel esse 
potuit quod res non occupata esset primo occu- 
pantis, et tunc diviserunt se, et unus occupavit 
unam plagam et alius aliam. 

De Hecnmlo Artioulo dico quod sicut au- 
ferre alienum est peccatum mortale, ita retinere 
aliena invito domino est peccatum mdrtale. Et 
tunc sunt quatuor videnda. Primo, quis tenetur 
restituere. Secundo, quid tenetur restituere. Ter^ 
tio, cui tenetur restituere. Quarto, quando tenetur 
restituere. 

De primo, scilicet quis tenetur restituere, pa- 
tet in his versibus : 

Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus 
Partecipans, mutus, non obstans, non manifestans. 

De secundo, scilicet quid tenetur restituere, 
dico quo non solum tenetur restituere rem abla- 
tam vel usum rei, sed etiam ad interesse et fruc- 
tum perceptum de re si res esset fructifera, sed 
non fructum qui provenit ex industria illius qui 
utitur illa re.Ex quo sequitur quod lucrum acquisi- 



DlSTINCT. XV QU^ST. II 203 



tum ex pecunia foenorata non tenetur reddere, alio- 
quin qui recipit posset juste esse usurarius, quia 
recipere fructum provenientem de sua pecunia per 
industriam alterius est facere usuram ; et istud 
est quod magis homines posset inducere ad usu- 
raun, quia lucrantes de usuris, illud quod quis 
lucratur non tenetur restituere, immo illud suum 
est, quia per suam industriam acquisitum erat ; 
alienum autem restituendum est. 

De tertio, scilicet cui tenetur restituere, dico 
quod damnificato, si tamen sit possibile, possibile 
inquam, ut si novit eum et habet eum praesen- 
tem, vel habere potest, ut sibi mittatur sine ma- 
jori incommodo, quam illud quod mittendum est, 
esset utile ei cui mitteretur. 

De qTiario, scilicet qiuindo tenetur restituere, 
dico quod non licet aliquo tempore detinere alie- 
num invito domino, sed in casibus quandoque 
licet differre restitutionem [exteriorem], posita 
tamen jam interiori, scilicet voluntate restituendi 
cum occurrent circumstantiae opportunae. IUi au- 
tem casus non possunt modo particulariter expli- 
cari, quia circumstantise notari debent, cum qui- 
cunque vellet restitutionem sibi non fieri in prae- 
judicium communitatis, vel in diffamiam resti- 
tuentis et hujusmodi. 

Ad ARGUMENTUM in conirarium, dicendum 
quod nesciens illum cui tenetur, debet dare pau- 
peribus, etc. 



11 



204 LlB. IV Sententiarum 

QUiESTIO III. 
Ad tertiam QucBstionem sic proceditur : 

Videtur quod damnificans alium in bonis 
animae vel corporis non tenetur restituere, quia 
nullus tenetur cid impossibile ; sed in tali casu 
damnificato restitutio est impossibilis. 

Cofitra. 6. q. /. cap, Ex merito : Det^iores 
sunt qui vitam moresque bonorum corrumpunt 
his qui substantias aliorum praediaque diripiunt. 

In ista Qu^stione est sciendum secundum 
Philosophum /. Ethic, quod bona sunt in triplici 
differentia, scilicet bona ajiimce, bona corporis et 
bona fortunce, De bonis autem fortunce dictum est 
in praecedenti quaestione ; sic ergo quaeritur de 
bonis aninus et corporis, Bona autem animae, sunt 
quaedam bona naturalia, quaedam bona moralia 
sicut est fama. Hic autem non quaeritur de bono 
naturali, sed de bono morali quod est fama. Et 
sic sunt duo videnda: Primo, si damnificans alium 
in bonis corporis, tenetur ad restitutionem. Se- 
cimdo, si damnificans alium in bonis famae tenea- 
tur ad restitutionem. 

De primo dico quo damnificans alium in 
corpore, aut abstulit sibi vitam, aut damnificavit 
eum in aliquo membro. Si primo modo, quia vi- 
tam sibi restituere non potest, tenetur sibi resti- 
tutionem facere quantum est possibile in aliquo 
sequivalenti ; et non solum hoc, sed si interfcc- 



DlSTINCT. XV QU^ST. III 205 

tus sustentabat aliquos scilicet patrem vel ma- 
trem vel propinquos, tenetur interficiens omni- 
bus illis ad tantam restitutionem quantum illis 
abstulit perinterfectionem occisi. Si autemdamni- 
ficavit eum in aliquo membro, scilicet mutilatione 
enormi vel non enormi, communiter non est res- 
titutio in Ecclesia statuta, nisi pecuniaria, et illa 
debet correspondere damno non solum quod in- 
currit quis per mutilationem, sed etiam in ex- 
pensis appositis in curatione. 

l>e secmido ArticulOf dico quod triplici- 
ter potest quis alium infamare. Uno modo falsum 
crimen publice imponendo. Secundo modo, verum 
crimen sed occultum non servato juris ordine 
publice proponendo. Teriio modo, verum crimen 
sed occultum, in publico sibi impositum negando, 
quia in hoc negans notat imponentem de ca- 
lumnia. 

In primo casu dico quod oportet restituere 
famam simpliciter retractando verbum suum, et 
quod sibi imposuit, et hoc ita in publico sicut 
sibi imposuit, quia alias non servaret justitiam 
de reddendo proximo quod suum est. 

/« secundo dico quod non tenetur retractare 
verbum suum quod proposuit in publico, quia hoc 
faciendo mentiretur si illud quod proposuit fuit 
verum, quia non tenetur mentiri propter quod- 
cunque bonum reddendum alteri, sed tenetur ali- 
quo modo licito reddere famam per talia scilicet 
verba : non credatis eum talem esse qualem dixi 
vobis eum esse. 



206 LlB. IV Sententiarum 

In tertio dico quod simplicitdr non tenetur 
retractare negationem susmi qua negavit in pu- 
blico verum crimen sibi impositum, quia non 
tenetur statim quicunque in judicio confiteri se 
esse reum nisi sit convictus ; tenetur tamen per 
quaedam verba sobria restituere famam accusanti 
quem indirecte notavit de calumnia, dicendo : 
non habeatis eum pro calumniatore, quia pie 
credo quod habuit bonam intentionem in propo- 
nendo. 

Ad ARGUMENTUM in cayitrariunt patet quia 
restitutio facienda est eo modo quo positum est 
supra. 




Distinctio XVI et XVII. 

In perfectione autem Pcenitentiae... 

Circa Disi. i6. et 77. quaro duas Quastiones, 
Primcy: Utrum remissio culpa et infusio gratice sint 
una simplex mutatio. Secundo: Utrum sit necessa- 
rium peccatori ad salutem confiteri omnia peccata 
sua SacerdoH. 



QU^STIO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod remissio cuipae et gratiae in- 
fusio sint duae mutationes. Probatio : Generatio 
et corruptio sunt duae mutationes propter quatuor 
terminos, scilicet duas privationes et duas for- 
mas ; sed remissio culpae est corruptio peccati 
quod infuit, et infusio gratise est generatio quae- 
dam in esse gratuito ; ergo. 

Co7iira. Distinctae mutationes habent aliquem 
ordinem prioritatis et posterioritatis; sed expulsio 
cuipae et infusio gratiae non habent talem ordi- 
nem prioritatis et posterioritatis ; ergo. Probatio 
minoris, quia si expulsio culpae esset prior natura 
infusione gratiae, sequeretur quod in illo priori 
esset amicus et non amicus, quia non habet gra- 
tiam sine qua nullus est amicus. 



2o8 LiB. IV Sententiarum 

Ad istam Qu^STIONEM diversimode dicitur, 
sed dico illud quod melius capio, et pono tres 
Conclusiones. Prima Conclusio est quod remissio 
culpae et infusio gratiae non sunt una mutatio. 
Secunda/ Q^o^ remissio culpae et ihfusio gratiae 
non sunt duae mutationes reales. Tertia, quod 
infusio gratiae et remissio culpae se habentsicut 
relatio rationis et actio realis. 

jPH/m/* Cow<??«i«io probatur sic: Idem sim- 
pliciter non potest plurificari et non plurificari ; 
sed remissiones culparum sunt multae vel pos- 
sunt esse multae, quando non est nisi una infusio 
gratiae. 

Secundo sic : Idem non sepetratur ab eodem 
seu a seipso, quia idem simul esset et non esset; 
sed remissio culpae et infusio gratiae possunt ab 
invicem separari ; ergo. Probatio minoris, posset 
cnim in statu innocentise in genere humano (et 
ita factum est in Angelis qui non peccaverunt) 
gratia infundi absque alicujus culpae remissione. 
Similiter potest culpa remitti absque hoc quod 
gratia infundatur ; posset enim Deus, de potentia 
sua absoluta, creare hominem in puris naturalibus 
sine culpa et sine gratia. 

Tertio sic: non est una mutatio de termino ad 
terminum nisi illa sint formaliter repugnantia; sed 
culpa et gratia non sunt formaliter repugnantia; 
ergo. Minor probatur : quando aliqua sunt forma- 
liter repugnantia, quod potest super unum potest 
super reliquum vel effective vel defective ; sed vo- 



DlSTINCT. XVI ET XVII QU^ST. I 209 

luntas creata potest effective vel defective super 
culpam ; ergo si gratia et culpa formaHter repu- 
gnant, posset effective super gratiam, quod fal- 
sum est. s 

Quarto sic : una mutatio non est ad formam 
positivam nisi a propria privatione ejus ; sed 
culpa non est propria privatio gratiaB, quia unica 
gratia non habet nisi unicam privationem ; multae 
enim sunt culpae hoc modo, ut dictum est in prima 
ratione ; igitur remissio culpae et infusio gratiae 
non sunt una mutatio. 

Secumla CoiicliisiOf quod scilicet remis- 
sio culpae et infusio gratiae non sunt duae mjn- 
tationes reales, probatur sic : Infusio gratiae est 
mutatio realis ; sed remissio culpae non est mu- 
tatio realis ; ergo. Probatio minoris : Obligatio ad 
poenam pro culpa commissa non est aliquid reale 
in anima post actum praeteritum, sed est tantum 
relatio rationis in objecto volito, ut volitum est; 
ergo remissio quae est ab ista obligatione ad non 
obligationem, non est mutatio realis. Antecedcns 
patet superius Dist, 14, q, 7. a, i. Consequentia 
declaratur, quia non est mutatio realis, nisi sit 
in terminum positivum realem et privationem 
realem. 

Contra istud instatur, quia non est transitus de 
contradictorio in contradictorium sine aliqua mu- 
tatione; sed quando peccatori remittitur culpa, est 
transitus de contradictorio in contradictorium; ergp 
est ibi vera mutatio. Major patet, quia si nulla est 



2IO LlB. IV Sententiarum 

mutatio, nuUa est ratio quare magis una pars con- 
tradictionis est vera quam alia. — Respansio ; 
concedo majorem proprie accipiendo transitum, 
sed hic non est proprie transitus, sed voluntas 
Dei pro iUo instanti pro quo peccat iste vult 
istum esse puniendum, pro alio autem instanti 
vult eum non esse puniendum eadem voluntate 
immobili permanente. 

TertUi CmvcltisiOfC\\xod remissio culpaB et 
infusio gratiaB se habent sicut relatio rationis et 
actio realis. Ista Conclusio patet ex duabus Con- 
clusionibus praecedentibus ; habetur enim quod 
infusio gratiae est actio realis, sive sit de genere 
qualitatis sive de genere relationis, ut diversi 
diversimode sentiunt; ex Conclusione autem prae- 
cedenti habetur quod remissio culpae est relatio 
rationis. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
non est simile de corruptione formae et de re- 
missione culpae. ut patet ex dictis. 



Qu^:STio 11. 
Ad seamdam Qn(sstio7iem sic proceditur: 

Videtur quod non sit necessarium ad salu- 
tem peccatori confiteri omnia peccata sua Sacer- 
doti, quia dicit Cassiodorus super illud Psal. : 
Dixi, confitebor adversum me, etc. : Magna mi- 



DlSTINCT. XVI ET XVII QUiEST. II 211 

sericordia Dei ad solam promissionem dimittit 
peccata. 

Contra est Ambrosius, et habetur in litera, 
dicens : non potest quisquam justificari a peccato 
nisi fuerit ante confessus. 

IN ISTA QUiESTIONE sunt tria videnda: 
Primo, quo praecepto tenetur peccator peccata 
sua confiteri Sacerdoti. Secundo, quid istud prae- 
ceptum includit de confessione. Tertio, quid circa 
illud praeceptum Ecclesia uiterius explicavit. 

Quantum eid j/rtmufrC praemittam primo 
distinctionem unam ; secundo formabo Conclusio- 
nes. Distinctio est ista, quod triplex est jus, sci- 
licet jus natura, jus positivum divinum, et jus po^ 
sitivum Ecclesice, 

Jus autem naturce sumitur large et stricte, 
Stricte quidem jus naturae est illud cujus veritas 
practica nota est ex tali principio sic noto ex 
terminis. Jus autem naturae large, vel de jure 
naturae, est verum practicum consonum princi- 
piis et conclusionibus legis naturae intantum quod 
statim notum est omnibus illud convenire tali iege. 

Jus autem positivum divinum, vel de lege 
positiva divina sunt, vel quaecunque continentur 
in Scriptura, pro tempore pro quo sunt obser- 
vanda, sicut fuerunt cerimoniae Judaeorum pro 
tempore legis Mosaicae, et sicut sunt cerimoniae 
Christianorum pro tempore legis Evangelicae. 

Jus autem positivum ecclesiasticum, vel de jure 
positivo Ecclesiae sunt aliquae observantiae ho- 



2 12 LlB. IV Sententiarum 

nestae in moribtis propter reverentiam majorem 
in suscipiendo Sacramenta, quas observantias ad- 
dit Ecclesia ultra jus divinum scriptum. 

Ad propositum pono tres Conclusiones. Pri» 
ma, quod confessio non cadit sub praecepto le- 
gis naturae. Secunda, quo^ confessio non cadit 
sub praecepto positivo ecclesiastico. 7ertia quod 
confessio cidit sub praecepto positivo divino. 

Prima Co?ulusio probatur, quia si confessio 
esset sub praecep!to legis naturae, tunc ista obli- 
gatio fuisset pro tempore cujuscunque legis, cftiod 
est falsum ; igitur confessib non cadit sub prae- 
cepto legis naturae. 

Contra istam Conclusionem objicitur: Haec 
est nota naturaliter, quod quilibet reusdebet ju* 
dicari. Etiam est notum naturaliter quod nullus 
debet esse judex in causa propria, ergo debet 
judicari per alium ; sed non pbtest jiidicari per 
alium nisi accusetur ; si autem peccatum suum 
est occultum, non potest accusari nisi a seipSo ; 
ergo debet seipsum accusare alteri a quo judi- 
cetur. Sed magis est consonum rationi, quod in 
secreto se accuset quam in publico, si peccatum 
est occultum, et tunc nulli rationabilius quam 
Sacerdoti. — Ad istam ittstantiam, concedo deduc^ 
iionem, quia iste judicandus est ab alio; sed quis 
est ille alius non est notum per rationem riatu- 
ralem, nisi de Deo qui est retributor meritorum 
et punitor peccatorum. Et cum dicitur uitra, quod 
ille alius non potest judicare nisi fiat sibi accu- 
satio, concedo; sed ex hoc non plus habetur, nisi 



DlSTlNCT. XVI ET XVII QU^ST. II 2 1 3. 

quod debet seipsum accusare Deo, et hoc non 
est negandum. 

Secunda Concltisio, scilicet quod confessio non 
cadit sub praecepto positivo Ecclesise, probatur^ 
quia tunc Papa non teneretur confiteri, quia non 
habet imperium par in. parem, ut patet Extra. 
de re. jur. c. ExiiL — Praeterea, quomodo Ec- 
clesia attentasset imponere tam grave jugum 
christianis, sicut est confessio, nisi haberet ex 
lege divina. 

Contra hoc objicitur dupliciter! Primo quia 
glossator decretorum De pcemt, dist. 5. movens 
istam quaestionem dicit quod melius^ est dicere 
poenitentiam institutam a quadam universali tra- 
ditione Ecclesiae quam ex aliqua auctoritate novi 
vel veteris Testamenti. Secuiido, quia videtur hoc 
statutum per Ecclesiam Extra. de poeHii. et remis. 
Omnis utriusque sexus. — Respondeo ad primum, 
salva reverentia glossatoris, irrationabiliter lo-^ 
quitur, quia dicit et non probat; dicitenim illud 
statutum esse Ecclesiae, et nuUum capitulum ad- 
dit ad hoc. Irrationabile enim esset uni Theologo 
dicere aliquid esse statutum ex canone Bibliae 
et non probare per Bibliam. Similiter secundum 
non valet, quia illud statutum fuit tempore In- 
nocentii III, et tamen de Poenitentia locutus est 
Augustinus per multos annos in Lib. de vera et 
ficta Pcenitentia. 

Tertia Conclusio, videlicet quod confessio ca- 
dit sub praecepto positivo divino, probatur per 
Whxd Joan. 20.: Quorum remiseritis peccata, etc. 



214 LiB. IV Sententiarum 

Ex hoc uno modo arguitur sic : Hic est data 
omnibus Sacerdotibus et Apostolis potestas di- 
mittendi peccata; sed non principaliter, quia 
hoc est proprium Dei ; igitur ministerialiter et 
arbitrarie. Sed non potest arbitrari in causa 
ignota: ergo debet eis esse causa manifesta in 
qua debeant arbitrari. Sed ista manifestatio est 
confessio : igitur ex ista coUatione potestatis ar- 
bitrariae sacerdotibus, ut innotescat ipsis causa 
peccati, obligatur peccator ad accusandum se eis 
tamqiiam arbitfis, et illud «st confiteri. 

Secundo, ex eadem via sic arguitur: Qui- 
cunque amisit primam gratiam tenetur illam re- 
cuperare, de necessitate hujus praecepti : diliges 
Dominum Deum tuum ; ergo quantum in se est 
debet agere ad recuperationem gratiaB, et etiam 
in virtute iliius praecepti; diliges teipsum. Sed iste 
peccator in peccato mortali amisit primam gra- 
tiam, et potest recuperare eam suscipiendo Sa- 
cramentum Pcenitentiae ab illo arbitro, quia istud 
est institutum ut remedium efficax ad recupe- 
randam primam gratiam ex verbo praeallegato : 
Quorum remiseritis peccata etc. Ergo concludi- 
tur necessitas confessionis ex illo verbo evange- 
lico et ex illo adjuncto : diliges Dominum Deum 
tuum. Videtur igitur tenendum quod confiteri 
Sacerdoti est de jure positivo divino. 

De secundo ArtlculOf scilicet quid istud 
praeceptum includat, respondeo quod inciudit qtiis, 
quid, aci, qiiayido et qualiier debet confiteri. Debet 



DlSTINCT. XVI ET XVII QU-^ST. II 215 

enim confiteri quilibet aduJtus et habens usum 
rationis et cognoscens peccatum quod contmisit. 
Per adultum autem non intelligo determinatam 
aetatem quia in tali csisu maMtia supplet aetatem. 
— Continet etiam hoc prseceptum quid peccator 
debet confiteri, quia peccatum mortale et cir- 
cumstantias peccati mortalis. — Continet etiam 
istud praeceptum cui peccator debet confiteri, quia 
sacQrdoti ; solus enim sacerdos habet potestatem 
ligandi et solvendi. — Continet etiam hoc prae- 
ceptum quando peccator debet confiteri, quia quan- 
docunque est in periculo mortis ; quilibet enim 
quando imminet periculum damnationis debet se 
ad mortem praeparare ; istud autem non solum 
est in infirmitate mortali, sed etiam quando ag- 
greditur actus arduos sicut bellum, vel mare, 
vel actus alios solemnes propter reverentiam. — 
Continet etiam qualiter peccator debet confiteri, 
quia cum displicentia peccati commissi, et cum 
proposito abstinendi a peccato et obediendi Ec- 
clesiae in satisfactione pro isto peccato. Verum 
quidem est, quod praeter istas conditiones requi- 
runtur plures aliae; et includendo istas et alia& 
sunt 17, quarum aliquae sunt necessariae simpli-^ 
citer, aliae non simpliciter necessariae, et inclu-^ 
duntur in his versibus : 

Sit simplex, hutnilis, con/essio, pura, fidelis. 
Atque /requens, nuda, discreta, Hbens, verecunda^ 
Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata, 
Fortis et accusans, et sit parere parata. 



2l6 LlB. IV Sententiarum 

Sit, inquit, simplex, ut nihil admisceatur cum 
-eis quae fequiruntur ad peccatorum quantitatem. 
Sit etiam humilis interius et exterius, verbo et 
signo. Sit etiam piiYa, idest cum recta intentione 
facta. Sit etiam fidelis et vera, ut nihil admiscea- 
tur de falsitate. Item /requens, quia frequenter 
confiteri est utile. Sit etiam ntida, idest non ob- 
voluta verborum obscuritate. Sit etiam discreta. 
ut gravius peccatum cum graviori pondere ^on- 
fiteatur. Item sit etiam libens, idest cum volun- 
tate et sine necessitate. Sit verecunda, ut vere- 
cundetur de peccatis confessis actu. Sit etiam 
integra, idest sine partitione et divisione peccati. 
Sit secreta, quia ibi agitur de secretis conscien- 
tiae. Sit lacrymabilis ad minus cum compunctione 
interiori. Sit accelerata, quia peccatum quod per 
poenitentiam cito non diluitur, mox suo pondere 
ad aliud trahit, secundum Gregorium. Sit fortis, 
idest cum proposito non recidivandi. Sit etiam 
4ucusans, idest culpam suam non retorqueat in 
alium, sicut Adam qui dixit: mulier quam de- 
disti mihi sociam, etc. Gen, 4, Ultimo sit parata 
parere, idest obedire. 

jKjt pviedicti» potest etiam patere tertlu^ 
ArtlculiiSf scilicet quid circa sacramentum Pce- 
nitentiaB explicaverit Ecclesia; nam dicit expli- 
•cite quod continebat praBceptum divinum implicite, 
scih*cet giiis, quid, cui, quando et qualiier debet 
fieri confessio, ut patet Extra, de pcmit, et remis, 
c, Omnibus uiriusque sexus. Xam quantum ad il- 



DlSTINCT. XVI ET XVII QVALST, II 21 7 



los gui tenentur confiteri, dicit sic : Omnis utrius- 
que sex.us fidelis postquatn ad annos discretionis 
pervenerit. 

Quantum ad aliud, videlicet ^utd tenetur 
confiteri, dicitur ibidem: omnia peccata sua, quod 
intelligo de mortalibus et non de venialibus, 
quia poenitentia est tabula contra naufragium ; 
sed ex peccato veniali nuUus patitur naufragium. 
,. Quantum ad aliud, scilicet cut debeat confi- 
teri, dicitur ibidem quod proprio Sacerdoti ; per 
proprium autem Sacerdotem non intelligo prae- 
cise curatum sed etiam privilegiatum, alias pri- 
vilegia essent frustra. 

Quantum ad ' aliud, scilicet quando, dicitur 
ibidem quod semel in anno, et hoc non simpli- 
citer, sed quoties periculum mortis imminet ut 
in praced, Art, dictum est. — Et si dicas quod 
haec specificatio est relaxado, quia prius teneba- 
tur statim confiteri habita opportunitate confes- 
soris, nunc autem non tenetur, ex quo non tene- 
tur nisi semel in anno confiteri. Respondeo: utrum- 
que est dubium quibusdam dicentibus quod te- 
netur statim confiteri habita opportunitate Con- 
fessoris et tunc et nunc, quibusdam dicentibus 
aliter. Puto tamen quod esset distinguendum, 
quia peccator aut est religiosus aut saecularis. Si 
religiosus, cum ejus vita tota sit vita pcenitentiae 
statim tenetur confiteri; si saBCularis sufficit sibi 
tenere statutum Ecclesiae cum contritione et pro- 
posito confitendi. 

Quantum ad aliud, scilicet quomodo aut qua- 



2l8 LlB. IV Sententiarum 



liier debet confiteri, dicitur ibidem in eodem cap,- 
fideliter confiteatur, idest integre, alias ficta esset 
poenitentia. 

Ad ARGUMENTUM in cantrarium dico quod ista 
contritio de qua loquitur Cstssiodorus habet pro- 
positum confessionis secuturae, et sic non dele- 
tur peccatum sine proposito confitendi, quod 
patet per finem ejusdem auctoritatis ubi subdi- 
tur : votum pro opere judicatur, pro confessione 
futura. 




Distinctio XVIII. 

Hic quasri solet... 

Circa Dist. i8 et ig qucero tres Qucestiones, Primo: 
Utrum cuilibet Sacerdoti in susceptione Ordinis sacer- 
dotii dentur claves regni ccelorum, Secundo: Utrum 
potestas clavium tantum se extendat ad pxnam tem- 
poralem. Tertio : Utrum potestas clavium se exten- 
dat ad excomtnunicationem , ita quod recte quis possit 
excommunicari. 



QU-*:STIO I. 
Ad primam Qucesiionem sic proceditur : 

Videtur quod in susceptione sacerdotii non 
conferantur sacerdoti claves regni coelonim, quia 
de Christo dicitur Apoc. j. : claudit et nemo ape- 
rit, aperit et nemo claudit ; ergo solus Christus 
habet claves. 

Contra. A/att/i. i6. promittitur Petro et aliis 
Sacerdotibus : Tibi dabo claves regni coelorum. 

In QUiESTiONE ISTA quinque sunt notanda. 
Primo, quod in Ecclesia est una clavis apud Sa- 
cerdotem, quae est potestas sententiandi. Secundo, 
quod in Ecclesia est una clarvis apud Sacerdo- 
tem, quae est potestas cognoscendi. Tertio, quod 

15 



2 20 LlB. IV Sententiarum 

hsBC et illa non sunt una clavis, sed alise. Quarto, 
qualiter habens istas claves potest exire in actum 
earum. Qumto, si praeter illas in Ecclesia est 
aliqua alia clavis. 

De prtmo dico quod nomen c/avis transla- 
tum est a corporalibus ad spiritualia secundum 
aliquam similitudinem, secundum illud Philosophi: 
omnes transferentes secundum aliquam similitu- 
dinem transferunt. Clavis autem est instrumentum 
ad removendum obstaculum ne aliquis in domum 
ingrediatur. Ideo quaelibet virtus sive potestas 
removens obstaculum introitus ad regnum coelo- 
rum potest dicit clavis. — Sed cum sit triplex 
obstaculum intrandi in regnum coelorum, triplex 
erit clavis. Est enim obstaculum primum debitum 
aeterni supplicii, propter mortale peccatum com- 
missum, et hoc solus Deus removet. Aliud est 
obstaculum, scilicet, debitum solutionis pretii, et 
hoc solus Christus in passione sua removit. Ter- 
tium obstaculum est debitum peccati dimissi quo 
peccator obligatur ad poenam temporalem, et hoc 
potest removeri per illum qui potest poenas ta- 
xare, et talis est Sacerdos ; ergo apud Sacerdo- 
tem clavis hujusmodi reservatur. — Ex hoc ha- 
betur quod triplex est clavis, scilicet audoritatis, 
excelleniice et mijiisferii. Prima convenit Deo ; se- 
cunda Christo ; tertia Sacerdoti. 

jye memulo Articalo dico quod potestas 
seiiieyitiandi accipitur triplicitcr, ut statim dictum 



DlSTINCT. XVIII ET XIX QU^ST. I 22 1 

est, scilicet principaliter ut in Deo, excellenter ut 
in Christo, ministerialiter ut in Sacerdote. Sic 
potestas cognoscendi principaliter est in Deo, excel- 
lenter in Christo, ministerialiter in Sacerdote. — 
Et quod in Sacerdote sit ista potestas probatur: 
Quicunque habet potentiam sententiandi aliquam 
causam, habet potentiam discernendi in eadem 
causa, loquor de communi lege ; sed Sacerdos 
habet potentiam sententiandi in causa peccati, 
ex prceced, Artic, ; ergo habet potentiam cogno- 
scendi de eadem causa. — Sed diceres : quid 
est ista clavis cognoscendi vel scientiae. Magister 
dicit in litera, quod est aliqua scientia actualis 
vel habitualis, aujt discretio quaedam, ut patet 
I, c. dist, /9. Sed aliis videtur oppositum, quod 
sicut potestas judicandi non est justitia, immo 
potest esse sine justitia, ita potestas cognosendi 
non est scientia, immo est sinescientia sicut de 
facto in multis hodie Sacerdotibus ; unde ista po- 
testas non dicit habitum, sed officium discernendi. 
Ista fuit opinio Praepositivi quam hodie Doctores 
communiter sequuhtur. 

I>e tertio Artieulo dicunt quidam quod 
istae clav-es sunt idem cum charactere sacerdo- 
tali, et tunc esset facile videre quomodo confe- 
runtur cuilibet Sacerdoti in ejus ordine sicut 
characteres. 

Sed contra hoc arguitur sic : IUae sunt dis- 
tinctae potestates quarum una potest esse sine 
alia ; sed potestas conficiendi Corpus Christi sive 



222 LlB. IV SENTENTIARUM 



character sacerdotii ut est ad conficiendum Cor- 
pus Christi, potest esse sine illa potestate quse 
includitur in clavibus ; ergo. Minor probatur, 
quia sic fuit in Apostolis in ccena, quandodice- 
batur eis: hoc facite in meam commemorationem, 
ubi data est eis potestas conficiendi Eucharistiam; 
potestas autem clavium data est eis post re- 
surrectionem, Joan, 20. : quorum remiseritis etc. 
Cofijirmatur, quia Episcopus ordinando Sacerdotes 
primo dicit eis : Accipite potestatem conficiendi 
vel celebrandi Missam; et quibusdara interpositis, 
imponit manum super caput eorum dicens: Ac- 
cipite Spiritum Sanctum, etc. — Dico igitur sim- 
pliciter quod sunt duo claves, .ita quod absolute 
verum est illud verbum Christi : Tibi dabo cla- 
ves regni coelorum. 

lye quartOf scilicet qualiter habens ista^ 
claves potest exire in actum earum, dico: potentia 
activa est duplex, scilicet propinqua ct remofa, 
ut patet 9. Metaph, et -?. de Anima, Potentia 
activa propinqua est illa cui statim correspondet 
passiva, et nullo prohibente, posset exire in actum. 
Potentia autem activa remota non habet istam, 
non enim statim correspondet sibi potentia pas- 
siva, ut possit exire in c^ctum. 

Ad propositum dico quod alia est potestas 
conjicieyidi et alia potestas absolvendi, Potestas enim 
conficiendi statim habet materiam in natura, scili- 
cet panem triticeum, et haec est potestas non im- 
pedibilis; unde quandocunque Sacerdos attentat 



DlSTINCT. XVIII ET XIX QU^ST. I 223 

facere hoc quod Ecclesia facit in materia deter- 
minata tenendo formam debitam, vere conficit, et 
ideo dicitur potestcts propinqua. Sed potestas ab- 
solvendi non sic; non enim statim ex Ordine 
habet potentiam passivam sibi correspondentem, 
sed oportet sibi aliquem subditum dare in quem 
habeat jurisdictionem, quia sententia lata a non 
suo judice nuUa est. Sic ergo habens istas claves 
non potest exire in actum eorum, nisi supra ma- 
teriam debitam. 

Xte quinto ArticiilOf scilicet si praeter istas 
claves est alia clavis in Ecclesia, dico quod sic, 
quia in Ecclesia est duplex forus, unus secretis- 
simus in quo idem est actor et reus, et ad istam 
pertinent claves prsedictae. Alius est forus pub- 
licus, quia Ecclesia habet auctoritatem corrigen- 
di peccata publica, et ita requiritur duplex auc- 
toritas correspondens duplici foro praedicto. Istae 
autem auctoritates pertinentes ad forum publicum 
sunt duae claves de quarum potestate habetur 
Matth. 7,: si peccaverit in te frater tuus, sequi- 
tur: dic Ecclesiae; si Ecclesiam non audierit, sit 
tibi velut ethnicus et publicanus. Et sequitur: 
amen dico vobis quaecunque ligaveritis super ter- 
ram erunt ligata et in coelo. — Ex isto patet 
quod istae claves non sunt eaedem cum prioribus, 
quia possunt ab illis separari, sicut statim me- 
lius patebit in 3, Quast, 

Ad ARGUMEXTUM 171 contrarium patebit quod 
ista auctoritas non debet intelligi de clavi mini- 



2 24 I-IB. IV SeNTENTIARUM 

steriali, sed de principali quae competit Deo et 
etiam Christo, ut expositum est in /. Ari. 

Qu^STio II. 
Ad secundam Qucsstionem sic proceditur : 

Videtur quod potestas clavium non se exten- 
dat ad pcenam temporalem, quia si sic, aut esset 
ad remiitendtim illam aut iyifligendum, Non ad re- 
miiiefidum, quia per frequentes absolutiones pos- 
set tota poena debita pro peccato remitti, et sic 
apud quemcunque Sacerdotem esset potestas ab- 
solvendi a culpa et pcena per frequentes absolu- 
tiones, quod eSt inconveniens. Nec extendit se 
ad infligendum, quia tunc quilibet poenitens tene- 
retur implere quamlibet poenam injunctam sibi a 
Sacerdote, quod est falsum quando injungit poe- 
nitentiam indiscretam. 

Contra. Ista potestas clavium ad aliquid se 
extendit; sed non ad aliud quam ad poenam tem- 
poralem ; ergo. Probatio minoris, quia non ad re- 
missionem culpae nec poenae aeternaB, quia haec 
duo, secundum Magistrum, competunt soli Deo; 
ergo non extendit se ad aliquid aliud quam ad 
poenam temporalem. 

IN ISTA Qu^:sTiONE sunt varii modi di- 
cendi, sed breviter possunt reduci ad quatuor, 
et secundum hoc possunt esse in Quaestione Ar- 
ticuli quatuor. 

Unus modus dicendi, est quem recitat Magi- 
ster in iiiera, quod Sacerdos non absolvit a poena 



Disrmcr. XVIII et XIX Qu^sx. II 225 



aeterna. Quam opinionem Magister in litera im- 
probat, ideo sic improbata relinquo. 

Alius modus dicendi, est quod Sacerdos non 
absolvit a poena, sed a vinculo confessionis li- 
gando ad satisfactionem. — Sed istud non valet, 
quia Sacerdos in absolvendo non dicit : absolvo 
te a confessione, sed absolvo te a peccatis. Et 
tunc quaero : vel absolvit eum a peccatis quantum 
ad poenam, vel quantum ad culpam; ergo opor- 
tet plus dicere eum. 

' Alius modus dicendi, est quod absolvit eum 
non tantum a vinculo, sedetiam a poena purga- 
torii ligando ad poenam satisfactoriam, et non 
absolvit aliquam partem poenae relaxando, sed 
solum commutando. — Sed nec istud valet, quia 
iste peccator post absolutionem divinam non 
obligatur ad poenam purgatorii magis quam ad 
aliam. Hoc patet, quia tantum posset conteri 
quod Deus totum dimitteret et statim evolaret ; 
ergo non oportet quod illam commutaret. 

Quartus modus dicendi, quem teneo, est quod 
Sacerdos aliquam partem poenae absolvendo di- 
mittit ex vi clavium. Et hoc sic possumus in- 
telligere : Universae viae Domini misericordia et 
veritas ; ideo in justificatione quae est opus mi- 
sericordiae, misericordia Domini remittit culpam 
et justitiae regulam non praeterit ; adhuc tamen 
justitia divina tenet eum obligatum ad poenam, 
sed divina misericordia praevidit et statuit arbi- 
trium sacerdotale cui dedit potestatem arbitrandi 
et remittendi aliquam partem poenae ex virtute 



2 26 LlB. IV Sententiarum 

passionis Christi. Quanta autem sit ista pars, non 
est nostrum determinare, sed solius Dei. 

Sed occurrit hic unum dubium. Si enim Sa- 
cerdos remittit aliquid de poena, ut dicis, ergo 
per absolutiones iteratas posset Sacerdos dimit- 
tere totam poenam, quia absolutio secunda est 
ejusdem rationis cum prima ; ergo potest eandem 
virtutem habere respectu alicujus partis poenae 
remittendae. — Hic dicitur tino modo, quod non 
sequitur, quia non semper ,fit relexatio secundum 
partes ejusdem proportionis. Quando autem est 
processus secundum partes ejusdem proportionis, 
potest esse processus in infinitum. Alio ntodo dici- 
tur quod secunda absolutio virtute clavium nullam 
partem poenae remittit, quia judicium semel la- 
tum sine errore Deus ratificat in coelis sic quod 
est irrevocabile ; ergo rationabile est qudd sic 
ratificetur quod sit irrevocabile, non dico quod 
illicitum vel impossibile sit iterari, sed tamen 
cum fructu isto quem nunc habet non est ite- 
rabile. 

QUJESTIO III. 
Ad teriiam QtKZstionem sic proceditiir: 

Videtur quod nuUus debeat vel possit excom- 
municari, quia excommunicatio est separatio a 
communione fidelium ; sed separatio est contra 
charitatem ; crgo. 

Contra, r. ad Cor, ult. : Qui non amat Do- 
minum Jesum Christum anathema sit. 



DlSTINCT. XVIII ET XIX QU^ST. III 227 

IN ISTA Qu^STlONE sunt tria videnda, Pri- 
mo, an aliquis possit excommunicari. Secundo, a 
quo possit excommunicari. Teriio, pro quo debet 
excommunicari. 

J>e jprimo dico quod sic, quia sicut in cor- 
pore naturali est, sic suo modo est in corpore 
mistico. Ita enim arguit Apostolus ad Rom, 12,: 
sicut in uno corpore multa membra habemus, etc; 
sed in corpore naturali menjbrum putridum abs- 
cinditur ; ergo et in corpore mistico ; sed ista 
abscissio est per excommunicationem ; ergo. 

I>e secundo ArtlculOf scilicet a quo pos- 
sit excommunicari, dico quod in hoc videtur esse 
conkroversia inter Doctores. Quidam dixerunt 
quod potestas excommunicandi solum Episcopis 
convenit. Alii dixerunt quod non solum Episco- 
pis, sed etiam Archidiaconibus et abatibus et aliis 
praelatis. Tertii dixerunt quod hoc competit his 
et etiam parochialibus sacerdotibus. Sed potest 
dici quod potestas quae est in Ecclesia Christus 
eam contulit Apostolis et praecipue apostolo Pe- 
tro. — Ista autem potestas est duplex. Una est 
in foro pmiitentiali^ alia in foro judiciali, Prima 
potestas respicit legis ordinem ; secunda praela- 
tionem. Secundum primam, par potest absolvere 
parem ; sed secundum secundam, par non potest 
ligare parem nec superiorem. Prima potestas 
quando coUata est Petro ut sacerdoti, descendit in 
omnes sacerdotes quamvis omnes non habeant exe- 



2 28 LiB. IV Sententiakum 

cutionem; secunda autem potestas, quia coUata est 
Petro ut praelatus est, descendit in omnes per- 
sones ecclesiasticas quae habent praelationem et 
jurisdictionem, et quandocunque jurisdictionem 
habent, non solum claves primas habentes in 
foro paenitentiali. sed etiam non habentes, ut 
archidiaconi et aliqui capitulares, et forte aliqui 
alii vel ex jure vel cx consuetudine ; ideo pos- 
sunt excommunicare. 

De tertlo ArticulOf scilicet pro quo quis 
debeat excommunicari , dico quod duplex est 
excommunicatio, una in&icta, a jure, aHa inflicta 
a judice, Prima est praservaiiva, secunda est cu- 
rativa. Prima fit propter evitandam culpam ad 
praeservandam libertatem ecclesiasticam; secunda 
autem infertur propter contumaciam, ideo debet 
monitio praemitti, ut sic de contumacia excom- 
municetur ; et sic judex nullum debet excommu- 
nicare nisi pro peccato mortali, et non pro quo- 
cunque peccato mortali, sed pro peccato contu- 
tumaciae vel cui contumacia connexa est, ut patet 
//. q, j. Absit. 

Sed notandum quod quatuor modis hujus- 
modi contumacia incurritur, scilicet quando suf- 
ficienter vocatus ad judicium non venit nec re- 
manendi habet legitimam causam, 24. q. j. de 
illicita. Item secundo, quando venit, tamen res- 
pondere contemnit, ut //. q. 3. c. Certum. Item 
tertio quando antequam debeat discedit, ut patet 
in cap. praallegato. Item quarto quando sententiae 
non obedit, 2. q. 6. Quisquis. 



DlSTINCT. XVIII ET XIX QU^ST. III 229 

Ad ARGUMENTUM in contrariian dico quod 
communio triplex est. Quaedam omnino spiritua- 
lis, et haec est quantum ad dilectionem interiorem; 
quaedem corporalis in exteriori conversatione ; 
quaedam est medio modo se habens in Sacra- 
mentorum perceptione. Dico igitur quod dLprima 
communione nuUus debet excludi ; a secunda vero 
et tertia potest et debet excludi, nec ista exclusio 
est contra charitatem. 




Distinctio XX. 

Sciendum est. .. 

Circa Dist. 20 ei 21 qucero ires QtussHofies. 
Primo : Utrutn posniientia in extremis valeat ad sa- 
luiem, Secundo: Utrum post hanc vitam possit aii- 
qtiod peccatum dimitti. Tertio: Utrum confessor in 
quocunque casu teneatur celare peccatum sibi iyi con- 
fessione detectum. 

Qu^STlO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod poenitentia in extremis non 
valeat ad salutem, quia Augustinus in quodam 
sermone, ut ponitur in litera, loquens de sic poe- 
nitente : non praesumimus, inquit, quod bene 
hinc exit ^ 

Contra. Augustinus de vera et falsa pceniteiiiia 
dicit, multum fuit sera latronis pcenitentia, sed 
non fuit sera ejus indulgentia; igitur poenitentia 
in extremis valet ad salutem. ^ 

In ista Qu.^stione pono duas Conclusiones. 
Prima est quod Poenitentia in extremis valet ad 
salutem. Secunda est quod Poenitentia raro est 
tantae sufficientiie quod sufficiat ad salutem. 



DiSTi^XT. XX ET XXI Qu.*:sT. I 231 

PHma Coficluslo probatur sic : In quo 
cunque statu potest homo demereri, in eodem 
statu potest mereri ; sed in extremis homo po- 
test demereri, ergo, etc. Et per conaequens valet 
poenitentia etiam in extremisad salutem. Coiifir^ 
maiur per Augustinum De vera et falsa paniien- 
iia, et ponitur in liiera: poenitentia si in extremo 
vitae advenerit sanat, et liberat. Et probat per 
illud quod jam dictum est arguendo ad princi- 
pale de latrone cujus pcenitentia fuit in extremis. 
Uem idem Augustinus dicit, et ponitur hi litera, 
quod Dominus potens est in morte praemiare et 
punire et juvare sifcut placet, quia non est opus 
hominis sed Dei fructosa poenitentia et inspirare 
potest eam quandocunque vult sua misericordia. 

Seeumlfi Coiicluffio probatur sic, quia ubi 
est major perturbatio phantasmatum ibi est homo 
minus compos sui et minus habet usum liberi 
arbitrii ; sed in extremis est maxima perturbatio 
phantasmatum ; ergo tunc homo est minus com- 
pos ftui et minus habet usum liberi arbitrii. Ubi 
autem non est usus liberi arbitrii ibi non videtur 
esse sufificiens poenitentia ad salutem. 

PrcBierea, habitus vitiosus quanto plus est 
aggravatus, tanto plus incHnat ad actus opposi- 
tos poenitentiae, ideo habitus vitiosus in extremis 
inclinat ad actus oppositos pcenitentise. Hanc ra- 
tionem tangit Augustinus in litera dicens : Cum 
filii quos illicite dilexit sint praesentes, et uxor, 



232 LlB. IV Sententiarum 



et mundus ad se vocet multos solet poenitentia 
serotina decipere. 

Prceterea, quanto aliquis minus est dominus 
sui actus tanto requiritur intensior displicentia 
ad hoc quod sit dispositio sufficiens ad deletio- 
nem culpse ; sed iste qui est in extremis minus 
est dominus sui actus interioris, quia nuUo modo 
est dominus sui actus exterioris ad peccandum ; 
ergo requiritur, secundum strictam justitiam, in- 
tensior motus displicentiae adjustificationem istius 
quam ad justificationem sani. cum vix possit ha- 
bere aeque intensum. Et hanc rationem tangit 
Augustinus in litera : Age, inquit, poenitentiam 
dum sanus es ; si sic agis securus es, quia pce- 
nitentiam egisti quando peccare potuisti. Si vis 
agere poenitentiam quando jam peccare non po- 
tes, tunc peccata te dimiserunt, non tu illa. 

Ad argumentum in contrarium dico quod 
illa praesumptio non concludit demonstrative, quia 
licet ut in paucioribus et difficulter valeat poeni- 
tentia in extremis ad salutem, tamen possibile 
est hoc evenire. Et ideo ibidem dicit Augustinus: 
non dico quod savabitur, sed nec dico quod dam- 
nabitur, quia de neutro potest homo esse certus; 
ergo, etc. 

Qu^iSTio II. 

Ad sccundam Qncesiioyieni sic proceditur : 

Videtur quod post hanc vitam non possit 
■dimitti aliquod peccatum, quia nullus moriens 



DlSTINCT. XX ET XXI QU^ST. II 233 



justus potest postea peccare ; igitur nec moriens 
in peccato potest postea resurgere. Consequeniia 
patet a simili, quia simile videtur pro aliquo 
statu posse peccare et posse resurgere a peccato. 

Contra est Magister in litera, et probat per 
illud Matth. J2, Qui peccaverit in Spiritum Sanc- 
tum non remittetur ei nec in hoc saeculo, nec in 
futuro. Subdit Magister : ex hoc datur intelligi, 
sicut sancti Doctores tradunt, quod queedam pec- 
cata in futuro dimittentur. 

ISTA QUuESTlO potest intelligi de peccato 
mortali vel veniali. Si intelligitur de peccato mor- 
tali adhuc dupliciter est dicendum, quia vel quae- 
ritur de peccato mortali con/esso vel non confesso, 
et sic sunt tria videnda. PriinOy si potest aliquod 
peccatum mortale dimitti confessum. Secundo, si 
potest aliquod peccatum mortale dimitti non con- 
fessum. Tertio, si potest aliquod peccatum veniale 
dimitti post hanc vitam. 

J>e prlfuo dico quod potest peccatum mor- 
tale dimitti confessum, et de facto dimittitur tale 
peccatum pcena soluta hic vel in futuro, quia 
nuUus cum debito pcenae beatificatur. Aut enim 
poense simul solvendae sunt cum gloria, aut post 
gloriam ; sed neutro modo, quia nec poena potest 
stare cum gloria nec succedere gloriae ; ergo si 
quis alias est debitor poenae, oportet quod prius 
solvat istam poenam pro peccato. Iste autem qui 
digne poenituit in extremis non solvit dignam poe- 
nam pro peccato de quo poenituit; igitur istam 
solvet post hanc vitam. 



234 I-iB- IV Sententiarum 

I>e Hecumlo ArticulOf si possit mortale 
peccatum non confessum ex certa scientia post 
hanc vitam dimitti, dico quo non, quia pro tali 
peccato non dimisso poena debita est poena dam- 
nationis aeternae ; sed ista poena non remittitur, 

Ue tertlo ArtlculOf quantum ad peccatum 
veniale oportet videre quae pcena sibi correspon- 
deat secundum Dei justitiam. Et dicitur secundum 
unam opinionem, quod peccato veniali per se 
correspondeat poena seterna per accidens poena 
temporalis. 

Probatur primum, quia si quis damnetur pro 
mortali et habeat veniale, pro isto veniali semper 
punietur, alias in inferno posset esse redemptio 
alicujus peccati ; sed non puniretur a Deo aeter- 
nalitcr nisi juste poena aeterna sibi deberetur; ergo. 

Secundimi probatur, quia peccatum veniale 
stat cum charitate pcr quam homo ordinatur ad 
regnum, et per consequens, ratione illius poena 
peccati venialis est temporalis. 

Contra primum arguitur dupliciter. Primo sic : 
Cum charitate non stat debitum pcenae aeternae , 
sed cum charitate stat peccatum veniale, non 
tantum post actum, sed etiam actualiter commis- 
sum, ut patet secundum omnes ; ergo peccato 
veniaH non debetur per se poena aeterna. Proba- 
tio majoris, quia per charitatem est aliquis di- 
gnus vita aeterna ; si igitur cum hoc stat debi- 
tum ad poenam aetcrnam, igitur simul dignus est 
aliquis vita aeterna et poena aeterna, quod est 



DlSTINCT. XX ET XXI QU^ST. II 235 

impossibile, quia nuUus potest esse debitor poenae 
pro illo instanti pro quo est ordinatus ad glo- 
riam, quia tunc posset simul stare gloria et ali- 
qua poena. 

PraBterea, secundo argnitur sic: Essentialis 
poena dammatorum, non est poena sensus, sed pcEna 
damni, illa autem necessario concomitatur quam- 
libet poenam, quia nulla poena potest stare cum 
beatitudine; igitur debitum ad quamcunque poe- 
nam aBtemam includit debitum ad poenam damni 
aetemi, et per consequens ad poenam essentialem 
damnationis. Sed illa non correspondet veniali; 
ergo. — Praeterea, peccatum mortale et veniale 
sunt improportionabilia in ratione offensae vel 
malitiae, quia infinita venialia si essent, non aequa- 
rentur uni mortali in ratione offensae; ergo poena 
secundum justitiam correspondens peccato mor- 
tali improportionabiliter et in infinitum excedit 
poenam correspondentem veniali. Sed non impro- 
portionabiliter et in infinitum excedit intensive, 
quia quaelibet poena secundum intensionem finite 
excedit aliam vel exceditur ab alia; igitur hoc 
erit secundum extensionem, et per consequens 
non debetur peccato veniali poena aetema. 

Dico ergo quod peccato veniali, sive hic pu- 
niendo, sive in inferno, sive alibi, non debetur 
poena nisi temporalis, nec per se, nec per acci- 
dens, quia secundum se est talis offensa quae se- 
cundum se sufficienter punitur per poenam tem- 
poralem. Nec est inconveniens illam poenam 
debitam veniali habere terminum in inferno, quia 

16 



236 LlB. IV Sententiarum 

et vere poenitens primo, et partem poenitentiae 
impositam explens, et ante totam expletam reci- 
divans in mortale, et in illo mortali decedens pro 
parte poenitentiaB residua explenda solvet pcenam 
in infemo, sed nonnisi temporalem, et tamen non 
plus videtur de illo quam de primo. 

Et si objicias contra, quia sic in infemo erit 
redemptio, ut arguebat praecedens opinio, dico 
quod in infemo nulla erit redemptio illius peccati 
pro quo est damnatus. Sed ille non fuit damna- 
tus pro peccato veniali, quod patet; nec fuit 
damnatus pro illo peccato de quo alias fuit con- 
tritus et confessus, quia pro illo debitum poenae 
aetemae fuit commutatum in debitum poenae tem- 
poralis; ideo non valet. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium, negoconse- 
quentiam, Ad probationem dico quod non est simi- 
le, quia peccare est libere agere, et pro statu 
viae; resurgere autem, hoc est, immunem iBeri 
a peccato, non requirit libere agere etiam in 
via, etc. 

Qu^STlO III. 

Ad tertiam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod confessor non teneatur semper 
celare peccatum sibi in confessione detectum, quia 
licitum est unicuique renunciare juri suo; sed 
quod peccatum teneatur secretum hoc est de jure 
confitentis; ergo potest huic juri renunciare, et per 
consequens sacerdos poterit tunc illud revelare. 



DiSTiNCT. XX ET XXI QvjEsr. III 237 



/n cantrarium sunt multae auctoritates San- 
ctorum. 

In ISTA QU-^STIONE sunt quatuor videnda 
per modum quatuor Conclusionum. Prima est: 
celare peccatum detectum in confessione, tenetur 
sacerdos de lege naturae. Secunda, quod tenetur 
ad hoc de lege Dei positiva. Tertia, quod ad il- 
lud tenetur de lege Ecclesiae positiva. Quarta, 
quando et qualiter tenetur, et de aliis circum- 
stantiis particularibus. 

^ Jhrimam Coiicliisianem probat quidam 
Doctor sic: Quilibet de lege naturae tenetur vi- 
tare mendacium, maxime mendacium pemicio- 
sum; sed si confessor proderet peccatorem, ipse 
mentiretur mendacio pemicioso; ergo. Probatio 
minoris: Quicunque afiirmat quod nescit eo modo 
quo nescit, mentitur, et si est in infamiam alicujus, 
est mendacium perniciosum; sed sacerdos reve- 
lando peccatorem, affirmat quod nescit eo modo 
quo nescit, quia affirmat ut homo et tamen nescit 
ut homo, quia scit ut Deus, et hoc est in infa- 
miam illius; ergo. 

Aliter probatur a Doctore Subtili sic : De lege 
naturae nuUus deberet facere alteri quod sibi non 
vult fieri ; sed conf essor noUet peccatum suum per 
aliquem prodi ; ergo de lege naturae ipse non de- 
bet peccatum alicujus prodere. 

Seemida Coticlasio, scilicet quod teneatur 
de lege positiva divina, probatur primo sic: Qui- 



238 LiB. IV Sententiarum 

libet christianus tenetur non dare occasionem al- 
teri quod revocetur a lege Christi; sed de con- 
fessione facienda est lex Christi, ut in superioribus 
ostensum est; ergo quilibet tenetur de lege Chri- 
sti non retrahere aliquem a confessione facienda. 
Sed revelans confessionem occasione data retrahit 
alios a confessione; ergo. 

Secundo sic : Christus statuit arbitrium poeni- 
tentiae esse ultimum in terris quantum ad crimen 
confessum; ergo peccat contra legem Christi qui- 
cunque aliquid in isto foro discussum deducit in 
alium forum; talis autem esset revelans confes- 
sionem; ergo. Aniecedens patet Maith. 16.: quod- 
cunque solveris super terram erit solutum et in 
ccelis. 

TerHo sic: Dans occasionem peccandi morta- 
liter in exequendo praeceptum Christi, peccat 
mortaliter; sed revelans confessionem dat occa- 
sionem indebite exequendi praeceptum Christi de 
confitendo, quia dat sibi occasionem ut se laudet 
et alium vituperet; ergo. 

Tertia Conclusio, quod sacerdos tenetur 
de jure positivo Ecclesiae tenere secrete peccatum 
sibi in confessione detectum, ut patet Extra. de 
pcenit et remis, c, Omnis utriusque sexus, ubi dici- 
tur: Caveat omnino sacerdos ne verbo vel signo 
vel aliquo quovis modo prodat peccatorem. Item 
de pcsfiit. dist, 6, c, : Sacerdos omnino caveat ne 
de eis qui confitentur peccata eorum alicui reve- 
let. Et sequitur poena: nam si hoc fecerit depo- 



DlSTINCT, XX ET XXI QU^ST. III 239 

natur, et omnibus diebus vitae suae ignominiosus 
permaneat. 

De quarta Concltisiane, oportet videre 
tria, guzs, guando et cui tenetur secretum celare. 
De prtmo scilicet guts, dico quod non solum con- 
fessor, sed et is cui confessor^revelat, licet illicite, 
tenetur celare, quia transferens aliquid in alium 
de facto non plusjuris sibi dat quam ipsehabeat; 
sed confessor revelans non habet jus transferendi 
iUud in alium; ergo si de facto transferat, ille 
alius non habebit jus transferendi. — Item dico 
de illo qui audivit confessionem dolose vel 
invidiose vel causaliter. Sed quando, dico quod 
semper, quia est praeceptum negativum, et 
non minus post mortem quam ante mortem, 
quia eaedem rationes quae sunt pro prima et 
secunda Conclusione possunt esse pro ista. — De 
tertio, scilicet cui, dicitur quod cuilibet teneatur 
celare peccatum secretum nisi superiori cui in 
casu potest revelari. Sed videtur contrarium, quia 
rationes superius factae concludunt de superiori 
sicut de inferiori, ideo illud non assero, sed pro 
nunc suspensum relinquo. 

Ad ARGUMENTUM i7i contrarium dico quod 
peccatum confessum debere celari non tantum est 
jus confitentis sed jus communitatis, quia ex op- 
posito, scilicet ex revelatione sequeretur continua 
perturbatio in communitate, quia posset quilibet 
passim reputare alium abominabilem. 



Distinctio XXII. 

Cumque multis auctopitatibus. .. 

Circa istam uliimam Distinciionem istins trcu- 
iatus de Pcenitentia et sequentem in quo iraxiai de 
sacramenio ExtremcB Uyiciionis quaro duas qucBsiio- 
nes. Prima: Utruni peccata per Poeniieniiam diinissa 
redeant eadem numero in recidivante. Secunda: 
Utrum Extrema Unciio sit sacramentum novce legis. 



Qu^TiSTIO I. 
Ad primam Quasiionem sic proceditur. 

Videtur quod peccata per pcenitentiam di- 
missa in recidivante redeant eadem numero, per 
illud Jac. 2. Qui in uno ofFendit factus est om- 
nium reus. 

Contra. NuUum successivum potest redire idem 
numero, ut patet discurrendo per omnia succes- 
si va ; sed peccatum est quoddam successi vum ; 
ergo. 

IN LSTA Qu.ESTlONE tria sunt videnda. Primo, 
si absolute loquendo peccatum possit redire idem 
numero. Secundo, si hoc esset possibile de poten- 
tia Dei ordinata. Tertio, quomodo peccata dicun- 
tur de facto redire. 



DlSTINCT. XXII QU.EST. I 24 1 

2>e prirno dicitur uno modo quod absolute 
loquendo peccatum non potest redire idem nume- 
ro, quia nihil potest redire idem numero nisi per 
potentiam divinam; sed peccatum quoad culpam 
non potest redire idem numero, per potentiam 
divinam; ergo. Probatio w^w^^rz^ per Augustinum 
Lib, 8j. q, q, j.: Deo auctore nemo fit deterior. 
— Praterea, peccatum non inest alicui nisi per 
actum peccantis; sed iste actus non redit idem 
numero in peccante propter interruptionem tem- 
poris, 5. Phys.; ergo. 

Contra, Peccatum accipitur dupliciter: uno 
modo ut dicit deordinationem in actu; alio modo 
et dicit reatum, idest obligationem ad poenam. 
Hic autem non quaeritur si peccatum possit re- 
dire primo modo, quia si non redit actus certum 
est quod non revertitur obliquitas in actu; sed 
quseritur de peccato secundo modo, scilicet ut 
dicit obligationem ad poenam, et de ista arguitur 
quod potest redire, sic: Deus potest obligare 
istum pro B ad eandem poenam ad quam obliga- 
vit pro A; ergo iste potest obligari ad eandem, 
et per consequens habere eundem reatum. Antece- 
dens probatur, quia voluntas mea hoc potest, sci- 
licet velle istum primo ordinari ad poenam, et 
secundo velle non ordinari ad poenam sub con- 
ditione ista: si iterum non ofiFendat, et si iterum 
offendat velle eum ex tunc ordinari ad eandem 
poenam. 

Ad argumenta autem opinionis patet quod 
arguunt de actu vel obliquitate quae est in actu, 



242 LiB. IV Sententiarum 

non autem de reatu, si reatus sumitur pro obli- 
gatione. Sumitur enim reatus multipliciter, ut 
dicit Magister Lib. 2. dist. 42., videlicet pro culpa, 
pro poena, pro obligatione ad pcenam. 

1>6 secundo Artieulo dico quod Deus dis- 
ponit peccata pcenitentis post poenitentiam esse 
tecta secundum illud Augustini exponentis illud 
Psalm. ji, Beati quorum etc, et quorum tecta 
sunt peccata, idest non amplius videri ad vindic- 
tam; et super illud Nahum i.: Non judicabit 
Dominus bis in idipsum ; et ideo de potentia or- 
dinata non potest redire eadem obligatio nec ad 
eandem poenam post quam extincta est, ut habe- 
de Poenit. dist. 4. Divina clementia, dimissa pec- 
cata in ultionem ulterius redire non permittit, 
nec patitur. 

Coyitra istam Conclusionem instatur, quiasim- 
pliciter se habent mala ad punitionem et bona ad 
remunerationem ; sed bona prius facta resurgunt 
ad remunerationem ; ergo mala ad punitionem. — 
Ad illud dico quod non eodem modo se habent 
mala ad punitionem, sicut bona ad praemiationem 
quoad hoc quod mala possunt puniri temporali- 
ter et sufficienter, si poena aeterna sit commutata 
in temporalem; sed bona meritoria nunquam pos- 
sunt praemiari sufficienter per talem commutatio- 
nem, nec per consequens nisi ipsum praemium 
aeternum in se sit coUatum, quod nunquam fit 
viatori, et ideo semper remanet sibi jus salvum 
ad gloriam quam acquisivit per illa merita. 



DlSTINCT. XXII QU^ST. I 243 

Contra hoc, quia tunc omnis resurgens a pec- 
cato mortali resurgeret in gratia majori quam 
fuerit illa a qua cecidit, quia resurgit in omnibus 
iUis bonis quae prius habuit jam vivificatis, et 
praeter hoc in isto actu pcenitentisB per quem re- 
surgit et quem superaddit illis praeteritis, et ita 
in majori gratia, quod videtur inconveniens, tu7n 
quia non omnis cadens semper gravius cadit quam 
prius ceciderat, nec ergo resurgens, gratior re- 
surget quam praefuit ; tum, quia prima gratia 
potest esse major et minor, et per consequens 
minima, per pcenitentiam autem acquiritur gra- 
tia prima; ergo possibile est gratiam recuperatam 
per poenitentiam esse minimam. — Ad istud dico 
quod talis resurgens plura merita habet in accep- 
tatione divina, quam habuit quando cecidit, et 
per consequens ex ea parte ordinatur ad majorem 
gloriam. Sed non oportet eum in majori gratia 
resurgere, quia secundum dispositionem ejus de- 
testando peccatum commissum intense vel re- 
misse datur sibi tunc major vel minor gratia. 

Sed contra hoc objicitur, quia tunc iste de 
lapsu suo ad minus in acceptatione divina resur- 
get in digniori praemio. — Respondeo et dico quod 
non habet commodum sed incommodum magnum, 
non solum quia peccavit, sed quia totum tempus 
quo mansit in peccato est sibi perditum, quo 
tempore potuisset multiplicasse merita, si mansis- 
set in gratia. 

2>6 tertio Articulo dicunt aliqui quod pec- 
cata de facto simpliciter redeunt eadem, maxime 



244 LlB. IV Sententiarum 

propter illud Mdtth, i8.: Serve nequam, omne 
debitum dimisi tibi; et sequitur: tradidit eum tor- 
toribus quousque redderet debitum. 

Sed ista via sic generalis quibusdam non 
placet; propterea dicunt aliter, quod peccata non 
redeunt nisi per quatuor genera peccatorum, sci- 
licet per odium frater?tum, per apostasiam, per con- 
temptum confitendi, et per hoc quod dolet se pwni- 
tuisse; et rationem assignant quia Dominus remit- 
tit culpam sub conditione quadruplici, scilicet: si 
ipse dimitit proximo suo; item si perseveret in 
fide; item si conliteatur culpam commissajn; item, 
si perpetuo detestatur culpam praeteritam. Et quia 
pactum frangitur non existente conditione quando 
aliquis peccat aliquo gcnere peccatorum praedic- 
torum, ideo dicunt culpam redire. 

Sed nec ista opinio aliis placet; ideo melius 
dicitur quod peccatum dimissum redit tanquam 
circumstantia aggravans illud peccatum in quo 
recidivat, et hoc dupliciter: Primo, quia quanto 
aliquis recipit ab alio beneficium sibi indebitum, 
tanto magis tenetur sibi ; sed existenti in peccato 
mortali non est Deus debitor nisi poenae; ergo 
si sibi gratiam confert, hoc erit donum maxime 
gratiae; ergo iste ex lege gratitudinis tenetur 
specialiter Deo, et per consequens oflFendens con- 
tra eum, gravius peccat propter ingratitudinem. 
Sccundo, quia quanto aliquis tenetur pluribus ob- 
ligationibus ad aliquid, tanto, si transgreditur, 
gravius peccat; sed poenitens quotiescunque digne 
pcenitet obligat se saltem voto ad non peccan- 



DlSTINCT, XXII QU-^ST. I 245 



dum in posterum, sine enim tali proposito non 
est digna poenitentia, et propter hoc adstrictus 
est ad non peccandum sicut quilibet innocens ; 
si ergo peccat transgreditur duplicem legem ob- 
ligantem ad non transgrediendum, et per conse- 
quens talis gravius peccat. 

Contra illud objicitur sic: Illud non aggravat, 
quo existente vel non existente, peccatum esset 
iaeque grave vel gravius; sed si non fuisset prius 
poenitens, immo non fuisset semper innocens, et 
si tunc peccaret, gravius peccaret quam modo; 
ergo. Probatio minoris, quia cadens a statu inno- 
centiae gravius peccat quam cadens a statu poe- 
nitentiae; tum quia majus beneficium recepit iste 
cui Deus servavit innocentiam quam cui conces- 
sit poenitentiam post peccatum; tum quia inno- 
cens habet minorem occasionem cadendi. 

Ad illud credo quod simpliciter majus bene- 
ficium divinum est cui conservatur innocentia 
quam cui concessa est poenitentia; nam majus 
beneficium contulit Dominus Matri suaB quam 
Mariae Magdalenae; singularis enim est gloria nun- 
quam cecidisse in peccatum. — Tunc ad argU' 
menium negetur major, quia possibile est aliquod 
peccatum habere nunc unam circumstantiam ag- 
gravantem, nunc aliam, et ista quae hic aggravat 
potest esse gravior quam illa quae ibi aggravat, 
et istae duae circumstantiae possunt esse repu- 
gnantes, et in hoc poenitentia praecedens aggra- 
vat, quia tribuit ingratitudinem. Similiter ab in- 
nocentia cadere aggravat propter ingratitudinem, 



246 LiB. IV Sententiarum 



et innocentia et poenitentia quodammodo repu- 
gnant, sed simpliciter cadere ab innocentia magis 
aggravat. — Ad aliud quod dicitur: tradidit eum 
tortoribus donec universum redderet debitum, dico 
quod ista universitas intelligitur quantum ad du- 
rationem, sed non quantum ad intensionem. Et 
ita dicendum esset ad omnes auctoritates Sancto- 
rum fundatas in ista auctoritate. 

Ad argumentum principale dico quod 
factus est omnium reus quantum ad aversionem 
a fine ultimo, quse est communis omni peccato 
mortali, sed non est factus omnium reus quan- 
tum ad gravitates speciales singulorum pecca- 
torum. 

Qu^STio II. 
Ad secundam QucBstionem sic procediiur: 

Videtur quod Extrema Unctio non sit sacra- 
mentum novae legis, quia sacramenta novae legis 
instituta sunt a Christo, ut visum est supra Dist. 
2,; sed sacramentum Unctionis videtur institu- 
tum fuisse a Jacobo, secundum iUud y^w:. 5.: In- 
firmatur quis in vobis, inducat praesbyteros eccle- 
siae, et orent super eum, et ungent cum oleo 
sancto. 

hi contfarium est Magister in litera. 

In ista Qu.^stione tria sunt videnda ad 
modum trium Conclusionum. Prima, quod possi- 
bile est esse aliquod sacramentum novae legis 



DlSTINCT. XXII QU^^ST. II 247 



quod est signum efficax remissionis peccatorum 
venialium. Secunda, quod illud sacramentum re- 
missionis peccatorum venialium est sacramentum 
Extremae Unctionis. Tertia quid est istud sacra- 
mentum secundum suam definitionem vel descrip- 
tionem. 

JPrima dmclusio probatur sic: Possibile 
est Deum remittere peccata venialia; ergopossi- 
bile est sibi instituere signum efficax istius re- 
missionis. Consequentia patet, quia possibile est 
homini instituere signum efficax practicum cujus- 
cunque operationis suae; ergo multo fortius hoc 
est possibile Deo. 

Secunda Cofwlusio, scilicet quod illud 
Sacramentum in remissionem peccatorum venia- 
lium sit sacramentum Extremae Unctionis, fuit 
declaratum superius Dist, 2,q.i,sic: Sacramenta 
sanant infirmitates; ergo secundum numerum in- 
firmitatum accipitur numerus sacramentorum et 
efficacia eorum. Sed infirmitas est duplex sci- 
licet cu/pis et pcen^; infirmitas autem pcena est 
quadrupliciter, scilicet ignorantia, pusillanimitas, 
maliHa et concupisceniia, Contra ignorantiam est 
Ordo; contra pusillanimitatem est Confirmatio; 
contra mcditiam est Eucharistia; contra concupi- 
scentiam est Matrimonium. Infirmitas vero culpce 
est triplex, scilicet originalis, actualis morialis et 
actu^dis venialis, Contra originale est Baptismus; 
contra actualem mortalem est Poenitentia; ergo 



248 LlB. IV Sententiarum 



contra culpam actualem venialem est Extrema 
Unctio. 

De tertto ArticulOf scilicet quid est Unc- 
tio Extrema secundum suam descriptionem, dico 
quod Extrema Unctio est unctio hominis infirmi 
poenitentis facta in determinatis partibus corpo- 
ris cum oleo consecrato ab Episcopo ministrata 
a wSacerdote simul verba certa cum intentione 
debita proferente ex institutione divina efficaciter 
signans curationem venialium finalem. — Ista 
ratio apparet bona quia non est in se falsa, ex 
5. Metaph, quia nuUa pars ejus repugnat alteri. 
Ad cujus evidentiam oportet partes ejus expo- 
nere. Dicitur enim ibi primo quod est unctio, cujus 
congruentia est quia illud signum sensibile con- 
gruit cffectui; scilicet unctioni interiori. — Se- 
cundo subditur: hominis infirmi, ideo non debet 
conferri sano nec qualitercunque exposito peri- 
culo mortis, puta in transire mare, vel bellum, 
sod infirmo existente in periculo mortis. — Ter- 
tio additur: pcenitentis, quia nullus est capax istius 
digne, qui non est in gratia. — Quarto additur: 
in determinatis partibus corporis; istae partes sunt 
organa potentiarum per quarum actus peccatur 
frequenter vcnialiter, utpote organa quinque sen- 
suum et potentiae motivse. Sunt autem hsec, organa 
potentiae visivce Amo oqvX\\ organa potentiae auditivce, 
duaB aures; organa odorativcs, duae nares; tactivce, 
dua[? manus; organum gustus est lingua in qua 
non fit unctio propter abominationem dolentis, 



DlSTINCT. XXII QUiEST. II 249 

sed fit ad os exterius. Propter organum poten- 
tiaB generativcB fit unctio ad lumbos; propter or- 
ganum potentiae w^/rW vel progressivae.fit unctio 
in pedibus. — Quinto sequitur: cum oko; nec 
oportet ibi aliquid esse confectum ex oleo et bal- 
samo sicut in materia confirmationis, quia con- 
firmatio est ad confessionem fidei» et ideo requi- 
ritur in confirmato non tantum puritas conscien- 
tiaB signata per oleum, sed etiam odor bonae fa- 
mae signatus per balsamum. — Sexto subditur; 
consecrato ab Episcopo, quia ille est actus episco- 
palis; sf enim alius consecraret nihil faceret. — 
Septimo subditur: ministrata a sacerdote, . quia si 
alius attentaret nihil faceret, sicut si non sacerdos 
attentaret conficere, nihil facit. Unde notanter 
dicit Apost. Jacobus: inducant presbyteros, etc. 
— Ultimo sequitur: verba ceria cum intentione de- 
bita proferente; et hoc pertinet ad formam hujus 
sacramenti, cujus forma septiformis est ad sep- 
tem unctiones principales sub istis verbis: Pcr 
istam sanctam Hnctionem et stiam piissimam miseri- 
cordiam, parcat tibi Deus quidquid oculorum vitio 
deliquisti; et sic de aliis. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico illud 
sacramentum fuisse institutum a Christo, ut vi- 
sum est supra. Jacobus autem non erat institu- 
tor sed promulgator hujus Sacramenti a Deo 
instituti. 



Distinctio XXIV. 

Nunc ad considepationem .. . 

In ista 24 et 2^ Distinct, tractat Magister de 
sacramento Ordinis, et ideo circa istas Dist, quctro 
duas QucEstiones, Primo: Utrum in Ecclesia sint 
tantum septem Ordines eo modo qux> Ordo ponitur 
Sacramefitum, Secundo: Utrum poena canonica im* 
pediat a susceptione et collatione Ordinum, 

Qu^STIO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod in Ecclesia non sint septem 
Ordines, quia quilibet Ordo habet characterem 
sibi proprium; ergo illis septem Ordinibus cor- 
respondent septem characteres. Consequens est 
falsum, quia isti characteres aut essent ejiisdem 
speciei, - et hoc non, quia plura accidentia ejusdem 
speciei non possunt esse in eodem ex 5. Metaph, 
Aut essent alterius speciei, et hoc non, quia in 
speciebus cst essentialis nobilitas major vel mi- 
nor; sed talis nobilitas non videtur posse signari 
inter istos characteres; ergo in Ecclesia non sunt 
septem Ordines. 

In contrarium est Magister in litera. 



DlSTINCT. XXIV Qu^.ST. I 251 

IN ISTA Qu^STlONE sunt quatuor videnda. 
Primo, quid est Ordo, loquendo de Ordine sicut 
in titulo QuaBStionis est praemissum. Secundo, quot 
sunt ordines iste modo. Tertio, si Ordo est Sacra- 
mentum. Quarto quomodo est Sacramentum unum. 

jye primo Articulo dicit una opinio quod 
Sacramentum Ordinis est potestas spiritualis ad 
aliquem actum exequendum in ecclesiastica hierar- 
chia, et per consequens secundum Ordinum di- 
versitatem ad tales actus de Ecclesia distinguendi 
erunt Ordines. 

Contra hoc instatur, quia ex ista descriptione 
sequitur quod Episcopatus sit Ordo, quod est 
contra eos. Probatio consequentict , quia Episcopa- 
tus est potestas ad aliquem actum spiritualem in 
Ecclesia, utpote ad actum confirmandi et confe- 
rendi ordines sacros; et non tantum potestas con- 
g^rue exercendi, sed simpliciter exercendi, quia si 
unus attentaret non Episcopus nihil faceret. — 
Secundo, sequqretur quod sub ordine sacerdotali 
non sit aliquis Ordo in Ecclesia, quod est contra 
eos. Probatio consequcntice, quia nullam potesta- 
tem spiritualem habet diacconus vel subdiaconus 
loquendo de potestate spirituali simplicitor, quia 
licet possit aliquid facere congrue diaconus et 
subdiaconus quod non conferret congrue laicus, 
tamen si laicus attentaret illud facere, facoret 
simpliciter. — Tertio, sequitur quod sacerdotium 
esset duo Ordines, quia Sacerdoti competit dup- 
lex potestas spiritualis, quia conficicndi Ruchari- 



252 LlB. IV Sententiarum 

stiam et absolvendi poenitentem, quae non sunt 
una potestas, quia una videtur fuisse prior altera; 
in Ccena enim contulit Dominus Apostolis primam, 
secunda non contulit nisi post resurrectionem. 

Alia opinio, scilicet Scoti, dicit quod Ordo 
accipitur dupliciter, scilicet communiier etproprie. 
Loquendo autem communiier de ordine, dicitur ab 
Augustino ig, de CivH, Dei c, ij. quod Ordo est 
rerum parium dispariumque unicuique loca sua 
tribuens congrua dispositio. Et isto modo acci- 
pimus communiter in.universo ordinem entium, 
sicut loquitur Philosophus 12. Metapk, Isto etiam 
modo accipitur ordo in politiis bene dispositis, 
ubi personarum parium et imparium in aliqua 
politia congrua dispositio dicitur esse Ordo illius 
politiae a quo dicitur ordinata. Alio modo accipi- 
tur Ordo proprie, ut est gradus eminentiae, et talis 
est descriptio ejus: Ordo est gradus eminens in 
Ecclesia disponens congrue ad aliquem actum ad 
consecrationem vel dispensationem Eucharistiae 
pertinentem. 

De secun^do ArticulOf scilicet quot sunt 
Ordines, videtur aliqualis esse corrtroversia, quia 
canonistae dicunt sive computant Episcopatum 
inter Ordines. Et istud confirmant auctoritate 
Dionysii 5. Eccles. Hierarch., qui ponit tantum 
tres Ordines, scilicet episcopatum, sacerdotium 
et diaconatum. Item auctoritate Isidori 7. Etymo- 
log. c. 12., qui ponit Episcopatum esse Ordinem. 
Item luictoritate canonis qui ponitur Disi. 21. r. 



DlSTINCT. XXIV QUiEST. I 253 

Clericos, Probant etiam ipsi ratione, quia cum 
Episcopo conveniat quaedam potestas inquantum 
est Episcopus, aut ista erit ordinis, et tunc ha- 
betur propositum; aut jurisditionis, et tunc pos- 
set auferri per superiorem, quod videtur incon- 
veniens, quia consecratio alia multo minor con- 
secratione Episcopi non potest auferri quin semel 
consecratum maneat consecratum. 

Ista via posset teneri, uno modo sic quod 
gradus potest dici eminens propter nobilitatem 
actus quem respicit, vel propter multitudinem 
actuum quos respicit. Ista distinctio patet in aliis 
politiis. Nunc ad propositum dicitur quod Epis- 
copatus est ordo, et simpliciter ordo superior, 
quia habet ordinem ad omnes actus ecclesiasticos, 
Sacerdotium vero dicitur ordo, quia habet ordi- 
nem ad nobilissimum actum qui est conficere 
Corpus Christi. 

Cum ergo quaeritur in isto Articulo quot sunt 
Ordines, dico quod si Episcopatus est Ordo, ut dicit 
prsecedens opinio, tunc sunt octo Ordines. Si autem 
Episscopatus non e.st Ordo, sic sunt septem, quia 
cum Ordo sit quidam gradus eminens in Ecclesia 
disponens de congruo ad aliquem actum qui est ad 
consecrationem vel dispensationem Eucharistiae 
pertinens, quot sunt gradus ad dictam consecra- 
tionem pertinentes, tot sunt Ordines. — Primus 
autem gradus disponens ad consecrationem Eu- 
charistiae est Sacerdotium. — Senindus autem 
gradus disponons ad dispensationem ejus saltem 
sanguinis est Diaconatus. — Tertius disponens 



2 54 LiB. IV Sententiarum 

ad oblationem materiae Eucharistiae consecrandae 
est Subdiaconatus. Et isti tres dicuntur Ordines 
sacri, quia immediate disponunt ad aliquod minis- 
terium circa Eucharistiam. — Ulterius aliqui 
gradus disponunt ad actus aliquos remote se ha- 
bentes ad Eucharistiam, et hocdiversimode: uno 
modo ad orandum pro populo et reverenter sus- 
cipiendum, et iste est Accolytatus illuminando 
fcereos. Alia est dispositio pertinens ad intellec- 
tum, sicut est cognitio, et hic est Lector. — Ali- 
qui gradus sunt ad reprimendum indignos, et hoc 
vel homines. sic sunt Ostiarii; vel daemones, sic 
sunt Exorcistae. 

De tertlo Articulo dico quod loquendo 
proprie de Sacramento, Ordo non est sacramen- 
tum proprie, quia omne sacramentum est signum 
sensibile; sed Ordo est quidam gradus spiritua- 
lis; tamen accipiendo sacramentum pro signo in- 
visibili sicut aliquid dicitur res et sacramentum, 
hoc modo potost dici sacramentum, quia est si- 
gnum gratiae convenientis executioni actus debiti. 

Diceres: quid ergo est septimum Sacramen- 
tum? Dico quod est ordinatio, cujus est talis des- 
criptio: ordinatio est institutio alicujus in gradu 
Ecclesiae praecminente cui convenit aliquod mi- 
nisterium circa Eucharistiam exhibendam facta a 
ministro idoneo certa verba proferentc simul cum 
intentione debita. ministerium gradus illius aliquo 
signo visibili praesente ex institutione divina effi- 
caciter signans gratiam praeeminentem qua ordina- 
tus dignc ministerium illud exequatur. 



DlSTINCT. XXiy QUuEST. II 255 



De qiMrto Articulo, scilicet quomodo Sa- 
cramentum Ordinis est unum, dtco quod est ununj 
unitate generis propinqui, sicut virtutes morales 
dicuntur esse tres secundum genus, scilicet jus- 
titia, fortitudo et temperantia, tamen in speciali 
quaelibet in multa dividitur. Est etiam alia unitas 
inter ordines et ordinatos, scilicet unitas Ordinis, 
quia congruum est prius recipere Ordinem infe- 
riorem quam superiorem, nec tamen iste Ordo 
est simpliciter necessarius; ideo hotanter dicitur 
cong^um; quod si praetermittatur nihil fit quod 
impediat a susceptione Ordinis ut apparet Exira. 
de Clerico per saltum promoto. 

Ad argumentum principale dico quod 
sunt plures characteres alterius speciei; et cum 
arguit de excellentia potest concedi quod eo modo 
quo characteres sunt entia habent talem excel- 
lentiam. 

QUiESTIO II. 

Ad secundam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod pcena canonica non impediat 
a susceptione et collatione hujus Sacramenti sci- 
licet Ordinis, quia Sacerdos excommunicatus vel 
irregularis, si attentat conficere, conficit; ergo a 
simili si Episcopus excommunicatus vel irregu- 
laris attentat ordinare, ordinat, et iste qui susci- 
pit, si intendit ordinari, ordinatur. Consequentia 
patet per locum a simili. 



256 LiB. IV Sententiarum 

In conirarmm, — 7. q, /. c. De cetero, dicitur 
quod talem susceptionem vel collationem irritam 
decernimus. 

In ISTA QU.-ESTIONE quinque sunt videnda. 
PrimOy quid est poena canonica. Secundo, quae et 
quot sunt poenae canonicaB. Teriio, qualiter pcB- 
naB canonicae infliguntur. Quario, qualiter poenas 
canonicae toUuntur. Quinio, si propter poenas ca- 
nonicas a suscipiendis vel conferendis Ordinibus 
aliqui repellantur. 

2>e pritno dico quod poena canonica est 
poena inflicta per canones, prohibens punitum ab 
aliquo actu ecclesiastico quem alicis liceret. Hoc 
ultimum, quem alias licerei, additur quia non est 
poena laico quod non possit conficere, quia sibi 
hoc non competit, sed Sacerdoti ordinato. Dici- 
tur autem secundum canones, quia sive a canone 
infligatur sive a judice, tamen ad hoc quod sit 
justa poena, debet secundum canones infligi. Di- 
citur autem prohibens, quia poena de qua loqui- 
mur videtur arciare tamquam prohibitio [tantum, 
vel si aliquo modo ulterius, iste modus] continetur 
sub arcere vel arctare. 

De secmido, scilicet quae et quot sunt poe- 
nae canonicae ; dico quod sunt sex, scilicet depo- 
siiio vel degradaiio, infamia, irregulariias, excom- 
municaiio, inie>dicium et suspensio, Depositio est 
maxima poena canonica, quia est totalis amotio 
a statu clericali. Degradaiio autem generaliter 



DlSTINCT. XXIV Qu^ST. II 257 

sumpta idem est quod depositio, quamvis parti- 
cularis degradatio possit esse quaedam pcena par- 
ticularis respectu depositionis. In/amiaQSt status 
laesas dignitatis quantum ad vitam et ad mores, 
sicut fama est illaesio quantum ad vitam et ad 
mores. Irregularitas est inhabilitas ad susceptionem 
et executionem ordinum. Excommunicatio est ex- 
clusio alicujus a communione fidelium maxime 
in Sacramentis. Interdictum est arctatio a quibus- 
dam actibus ecclesiasticis exercendis vel ab assis- 
tendo talibus actibus. Suspensio est prohibitio ab 
aliquo actu alias conveniente, et hoc ad tempus; 
et haec est multiplex, quia qusedam est suspen- 
sio ab ojfficio, quaedam a beneficio, quaedam ab 
ingressu Ecclesice, 

2>e tertio Artictilo, scilicet qualiter poenae 
canonicae infliguntur ; dico quod depositio et de- 
gradatio removet hominem a statu clericali et 
tradit eum curiae saeculari : ista autem poena 
praecise infligenda est a judice ; forma autem se- 
cundum quam infligenda est habetur in 6, De- 
cret, Extra, de pcenis, c, degradatio. Causae autem 
propter quas infligenda est sunt peccata enormia, 
ut puta haeresis, schisma, revelatio confessionis. 
Primum patet Extra. de Hceret, Ad abolendam, 
Secundum, Extra. de schismaticis, Ad abscindendos, 
Tertium, Extra. de pcenit. et remis. Omnis utrius- 
que sexus, 

Pcena autem infamice incurritur impositione 
criminis infamatorii 6, q. i, c, Qui sunt. Ista laesic 



258 LlB. IV Sententlajium 

diversimode incurritur; uno modo propter cfimexj 
publicum publice commissum, vel quia a judicq 
foram quo crimen probatur, judicatur infaipis- 
Dififerentia tamen est inter infamaium et infamiapf' 
|Iic autem loquimur de tnfami, 

Pcena irregularitatis infligitur a jure, et boc 
aliquando ex criminibus, aliquando non ex crimir 
nibus, aliquando ex illis quae possunt inter4¥m 
esse crimina, interdum non esse crimina. Crimina 
in genere sunt quc^tuor: unum est simonia: aliud 
est ordinem sacrum vel non sacrum furtive reci^ 
pere ; aliud est in ordine non suscepto ministrare: 
aliud est contumacia npn observando leges cano- 
nic£LS. Non autem in genere crimina sunt ista 
tria : servitus, illegitima nativitas et mutilaiw mem^ 
bri, Ista autem quae aliquando possunt esse cri- 
mina, aliquando non, sunt bigamia et homicidium 
quia homicidium aliquando potest esse volunta- 
rium, aliquando casuale. 

Excommunicatio aliquando infligitur a jure, quan- 
doque a judice; sed sive sic sive sic infligatur bono 
modo non habetur numerus excommunicationum. 
Hoc tamen dico quod nec a jure nec a judice 
debet infligi nisi pro peccato mortali ; nec pro quo- 
cunque mortali, sed gravi, ad quod sequitur con- 
tumacia ut in aliis distinctionibus dictum fuit. 

Interdictnm autem potest infligi aliquando 
loco et non personae, aliquando persona: et non 
loco, quandoque loco et personce simul ; et ista 
poena contrahitur a jure, quandoque a judice. 

Suspensio autem aliquando infligitur a jure, 



DlSTINCT. XXIV QVMST. II 259 

T^t patet Exira, de senL excof^. Cum medicinalis, 
^iquando infligitur ab homine. 

De qtmrto ^rtU>ulOf, scilicet qualiter po9r 
TiSB praedictae toUuntur seu remittuntur aut ifi 
^is dispensantur ; dico firimo quod depqsitus sey 
degradatus non restituitur nisi per restiti^tionen^ 
in iniegrum ab eo qui potQst restituere» sicut est 
Papa, quamvis legitime depositus non legatuir 
postea restitutus. 

Secundo dico quod infamia toUitur per pur* 
^ationem canonicam, ut Extra. de. purgat. canon. 
Ex tuarum. 

Tertio dico quod itregularitas aut incurritur 
€X criminibus, aut non ex criminibus, aut ex 
his quaB possunt esse aliquando crimina, ali- 
quando non crimina. Si ex criminibus, aut est 
simonia, aut est Ordo furtive susceptus, aut est 
administratio in Ordine non suscepto vel forte 
furtive suscepto, aut contemptus poense canonicae. 
Si ex simonia, hoc est dupliciter, quia aut est 
in officio, et tunc dispensat solum Papa; aut in 
beneficio, tunc potest Episcopus dispensare. Si 
autem est ex Ordine furtive suscepto, distinguo, 
quia aut pohibetur par excommunicationem, ne 
quis accedat nisi de isto episcopatu, et prius le- 
gitime examinatus et receptus, aut non est talis 
prohibitio. In utroquo casu furtive se ingerens 
est irregularis, scd in primo non dispensatur 
nisi per Papam ; in secundo per Episcopum, ut 
Extra. De illo qui furtive ordinem recepit in /. et 



26o LlB. IV Sententiarum 



2, cap, tam in iextu quam in /^lossa, Si autem ir- 
regularitas esset ex administratione in Ordine non 
suscepto, dispensatur per Episcopum, ut Extra. 
De clerico non ordinato ' niinistrante, c, 2, Si au- 
tem esset irregularitas ex contumacia poenae ca- 
nonicae dispensatur per illum cujus auctoritate 
poena canonica fuit inflicta. — Quando autem 
irregularitas non est ex crimine, sicut est ser- 
vitus propter quam homo dicitur inhabilis ad 
suscipiendum Ordines, si talis de facto ordinare- 
tur invito domino, aut postmodum non consen- 
tiente, tunc debet eum dominus actibus decenti- 
bus statum suum, scilicet ordinati, occupare. 
Quando autem est irregularitas ex illegitima na- 
tivitate dispensatur per Papam, ut patet Extra. 
De filiis presbyt, Sed si irregularitas esset ex 
mutilatione, et esset enormis, et ij>se esset in 
causa, vix dispensatur, ut habetur Dist, ^5- ^^ 
quis absciderit. De aliis autem, scilicet de homi- 
cidio et bigamia patebit inferius Dist, jjf. 

Quarto dico quod excommunicatio relexatur 
per absolutionem factam ab illo qui excommuni- 
cavit, si excommunicatio est a judice, vel supe- 
riori ejus ; si autem est a jure, toUitur per abso- 
lutionem ejus qui jus condidit. 

Qutnto dico quod interdictum relaxatur per 
illum qui posuit interdictum. In ceteris tamen 
casibus relaxatur quandoque a jure, ut Extra. 
De sent. excom. c. Alma ynater. 

Sexto dico quod suspensio toUitur per relaxa- 
tionem factam talis suspensionis per eum qui 
eam tulit. 



DlSTINCT. XXIV Qu^ST. II 261 

De quinto Articulo scilicet principali, si 
poenaB praedictaB impediant susceptionem Ordi- 
num ; dico quod de quinque poenis ultimis certum 
est quod non prohibent a coUatione vel suscep- 
tione Ordinum de facto, ut habetur i. Qucest, 7. 
r. Qux>d quidam, Et est ratio, quia cum illis pce- 
nis potest stare ratio ministri et. suscipientis et 
alia necessaria hinc inde. De jure autem prohi- 
bentur ita quod illicite attentetur contrarium : 
tamen si attentatur contrarium hujus fit quod 
intenditur. De prima autem pcena sicut est de- 
gradatio est dubium, si Episcopus degradatus 
Ordines de facto conferret, quod dubium usque 
alias differatur: 

Ad argumentum in cofitrarium patet ex dic- 
tis, etc. 




Distinctio XXVII. 

Cunque alia Saoramenta.... 

Circa istam DisL 26. et 27. in quibus Magi" 
ster incipit agere de sacramento matrimonii, quaro 
tres QucBstiones, Primo: Uirum matrimonium sit 
conjunctio maris et foemina, Secundo: Utrum sii 
honestum marem et fceminam matrimonialiter con- 
jungi, Tertio : Utrum matrimonium sit a Deo ins- 
titutum. 



Qu^STIO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod Tnatrimonium non sitconjunc- 
tio maris et foeminaB, quia ista conjunctio vel 
esset corporum, vel animorum ; non autem est 
animorum, quia tunc in patria esset matrimonium, 
quod est contra illud Matth, /9. ; In regno coe- 
lorum non nubent neque nubentur. Non est etiam 
conjunctio corporum, quia tunc inter Mariam et 
Joseph non fuisset verum matrimonium. 

Iti contrarium est Magister in litera qui dicit 
quod matrimonium est conjunctio maris et foe- 
minae. 

Ad istam QuiESTiONEM dico quod aliud est 
quaerere quid est matrimonium secundum suam 



DlSTINCT. XXVII QVJEST. I 263 



descriptionem, et aliud quid est secundum nominis^ 
interpretationem, 

Si autem quaeritur quid est matrimonium 
secundum suam descriptionem, an videlicet sit 
conjundtio maris et fceminae, dico quod aliud est 
matrimonium, aliud est coniractus matrimonii, et 
aliud est sacramentum matrimonii. Et patet haec 
distinctio per se, quia matrimonium est relatio- 
realis extrinsecus adveniens, vel ad minus est 
relatio rationis permanens in animabusconjugum. 
Contractus autem matrimonii est in fieri, et est 
actio vel passio interior et exterior. Sacramentum 
autem matrimonii, quia est signum signans con- 
contractum matrimonii, simpliciter est in fieri. 
Et tunc dantur eorum trium descriptiones tales: 
Prima, quid est matrimonium ; nam substantia 
matrimonii est vinculum indissolubile inter ma- 
rem et foeminam ex mutua translatione mutuae 
potestatis corporum suorum in se invicem ad 
procreandam prolem debite educandam. Contrac- 
tus vero matrimonii est maris et fceminae mutua 
translatio potestatis suorum corporum pro usu 
perpetuo ad procreandam prolem debite educan- 
dam. Sacramcntum vero matrimoni est expressio 
certorum verborum maris et fceminae ad se invi- 
cem significantium traditionem mutuae potestatis 
corporum ad prolem debite procreandam ex ins- 
titutione divina efficaciter signans gratiam con- 
ferendam mutuo contrahentibus ad conjunctionem 
mutuam animorum gratiosam. — Ex his patet 
quomodo matrimonium est conjunctio maris et fce- 



264 LiB. IV Sententiarum 

minae, quia matrimonium est vinculum indis- 
solubile inter marem et foeminam ex mutua 
translatione potestatis corporum suorum ad in- 
vicem facta ad procreandam prolem debite edu- 
candam. 

Si autem quaeratur de matrimonio quantum 
ad nominis interpretationem, dicunt aliqui quod 
matrimonium non nominatur a patre nec a ma- 
tre, sed ab utroque, inquantum uniuntur, et ideo 
matrimonium dicitur a maieria et monos quod est 
unum, unde matrimonium dicitur quasi una ma- 
teria. Sed melius dicitur secundum Isidorum 9. 
Ethym, quod matrimonium dicitur a matre, nam, ut 
ibidem innuitur, hoc sacramentum habet triplicem 
appellationem secundum triplicem consideratio- 
nem ; dicitur enim conjugium, nuptiae et matri- 
monium. Cujus ratio est quia potest tripliciter 
considerari, scilicet secundum illud quod est, et 
secundum sigmim in quo apparet, et secundum 
friutum ad quem perducit, sicut est bonum pro- 
lis. Si consideretur secundum illudquod est, sic 
dicitur conjugium quasi commune jugum, quia 
ibi est obligatio maris et fceminae. Si autem con- 
sideretur (luoad signum in quo apparet, sic di- 
citur nuptiae quasi a nube, quia nubentes operiri 
solebant (^t eorum capita velabantur. Si autem 
considerotur tertio modo, scilicet secundum fruc- 
tum ad (|iu^m perducit, sicut est bonum prolis, 
sic dicitiir matrimonium a matre. quia respectu 
nati md^is laborat quam pater in portando. pa- 
riendo ot nutriendo. 



DlSTINCT. XXVII QUuEST. II 265 

Ad ARGUMENTUM PRINCIPALE concedo quod 
matrimonium est conjunctio animorum in cor- 
pore existentium. Nec propter hoc sequitur quod 
in patria sit matrimonium, tum quia non esset 
in oflRcium, tum quia non esset ibi in remedium, 
igitur, etc. 

Qu^STlO II. 
Ad secundam Qucestixmem sic proceditur: 

Videtur quod non sit honestum marem et 
foeminam matrimonialiter conjungi, quia non 
est honestum ut superior obligetur inferiori; sed 
vir est superior muliere ; igitur non est honestum 
ut vir obligetur mulieri ; igitur. 

Contra. Quod fit sine peccato est honestum ; 
sed conjunctio matrimonialis est sine peccato; igi- 
tur est honesta. 

In ISTA Qu.ESTIONE est opinio Socratis, ut 
patet 3, Politic, quod non sit bonum marem et 
foeminam matrimonialiter conjungi, quia melior est 
politia illa in qua possessiones et uxores sunt 
communes quam ista in qua sunt distinctse. Sed 
ista opinio non solum apud theologos reprobatur, 
sed etiam apud philosophos est falsa, ut patet 
j, Politic, quia vaga et indifferens permixtio 
maris et foeminae est contra bonum prolis, contra 
bonum familiaB et contra bonum civitatis, ut 
statim probabitur. — Dico ergo ad Quaestionem 
tres Conclusiones. Prima est quod honestum est 



266 LlB. IV Sententiarum 

ad procreandam prolem debite educandam marem 
et fceminam indissolubili vinculo sibi invicem 
copulari et etiam obligari. Secunda Conclusio, quod 
honestum est ad procreandam prolem debite edu- 
candam marem et foeminam potestatem suorum 
corporum sibi invicem mutuo et sponte tradere 
pro usu perpetuo. Tertia Conclusio, congruum est 
donationem istam mutuam a Deo institui et ap- 
probari. 

Prinna Conclusio probatur sic: Hominem 
velle procreare prolem in specie humana est 
actus debite circumstantionabilis. Sed iste actus 
debite circumstantionatur ex tribus, scilicet velle 
procreare prolem debite educandam, et quod iste 
actus sit determinatarum personarum maris et 
foeminse, et quod ad illum actum indissolubili 
vinculo obligentur. Iste autem actus est actus 
matrimonialis, et omnis talis circumstantionatus 
est honestus. Ergo bonum et honestum est ad 
prolem procreandam et ad debite educandam 
marem et fceminam indissolubili vinculo sibi in- 
vicem copulari et obligari. Probatio niajoris: Ac- 
tus qui de sc non ost bonus bonitate morali, nec 
de se malus malitia opposita est actus debite 
circumstantionabilis ; sed procreare prolem est 
actus non de se bonus bonitate morali, nec 
de se nialus ; er^^o est de se debite circumstan- 
tionabilis. Prohatio minoris: nam ista w/;/^rhabet 
tres partes. Prima pars ejus probatur sic : quili- 
bet ex charitate tenetur diligerc proximum et 



DlSTINXT. XXVII QU^ST. JI 267 

prolem suam sicut seipsum ; sed quilibet tenetur 
diligere se ad honestam conversationem et cul- 
tum divinum ; igitur debet diligere et educare 
prolem suam debite ad cultum divihum. IIoc 
confirmatur per Augustinum super Genes, g, dicen- 
tem : Bonum prolis dicitur non ipsa proles, 
sed spes ac desiderium quo proles quaeritur ut 
religiose informetur. — Secunda pars probatur sic, 
quia si matrimonium non esset inter personas 
determinatas, sed esset vaga permixtio, ut po- 
nebat Socrates, hoc esset primo contra bonum 
prolis ; secundo contra bonum familiae; te rf io con- 
tra bonum civitatis. Primum probatur, quia pro- 
les non religiose educaretur, tum ex parte pa- 
rentum qui non haberent determinatam notitiam 
sua3 prolis saltem pater, et ita non esset solli- 
citus suae proli dcbitam impendere disciplinam,' 
nec e converso proles patri debitam reverentiam 
et timorem filialem propter quem timorem filius 
magis obedit patri, et ab eo facilius est discipli- 
nabilis quam ab alio. Secundum etiam probatur, 
quia bonum familiae consistit in aliqua firma adhse- 
sione personarum principalium familiae ; sed ista 
firma adhaesio non esset nisi familia cognosceret 
patrem. Tertijim etiam patet quia amicitia civium, 
ut plurimum, est ex determinata propinquitate 
in gradu certo ; sed ibi nuUa esset propinquitas 
in certo gradu quae esset causa amicitiae. — 
Tertia pars minoris patet ex parte prima, qui^, 
melius est quod proles educatur si parentes sunt 
indissolubili vinculo copulati. 

18 



268 LiB. IV Sententiarum 



9 



Secunda Concltisio principalis est quod 
honestum est ad procreandam prolem debite 
educandam marem et foeminam potestatem suo- 
rum corporum sibi invicem tradere pro usu per- 
petuo. Quae probatur sic : In matrimonio expe- 
dit marem et foeminam per proprias voluntates vel 
per verba vel per signa exprimentia eorum volunta- 
tes obligari ; sed illud non fit nisi per contractum 
unde nascitur obligatio voluntatum maris et foe- 
minae ; iste autem contractus non est nisi mutua 
donatio potestatis corporum perpetuo ad illum 
actum ; igitur, etc. Probatur sic majar : quia illa 
oblatio vel nascitur ex impositione legislatoris 
vel ex propriis voluntatibus ; sed secundum est 
magis utilius et magis consonum naturali rationi, 
quia ex quo oblatio debet esse indissolubilis, 
expedit quod modus quo fit, sit conveniens indis- 
solubilitati ejus ; sed si cogerentur a legislatore 
sibi conjungi minus sibi placerent, et sic major 
esset occasio dissensionis futurse, quia sicut di- 
citur 20, quasL j, : praesens quod quis non elegit, 
profecto non diligit, quod autem non diligit fa- 
cile contemnit. 

Tertia ConclusiOt quod, scilicet, congruum 
est dilectionem istam mutuam a Deo approbari, 
probatur sic : NuUus potest rem alicujus domini 
alteri obligare, nisi de consensu et approbatione 
ejusdem domini; sed corpus cujuscunque jure crea- 
tionisestDei; igitur nullus potest illud transferre 



DlSTINCT. XXIV QUJEST. HI 269 

in dominium alterius, nisi inquantum Deus appro- 
bat. Deus autem approbat omne quod est bonum 
et honestum ; sed bonum et honestum est marem 
et foeminam matrimonialiter potestatem suorum 
corporum sibi invicem tradere mutuo, ut patet ' 
ex 7. et 2, ConcL; igitur congruum est Deum 
istam donationem approbare. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
vir et mulier in libertate voluntatis sunt aequa- 
les, et una non est superior altera, et sic potest 
unus alteri obligari, etc. 

QU^STIO III. 
Ad tertiam Quastianem sic procediiur: 

Videtur quod matrimonium non sit a Deo 
institutum, quia institutio matrimonii fit in illo 
verbo: hoc nunc os ex ossibus meis; sed illud 
facit verbum hominis ; igitur matrimonium insti- 
tutum fuit ab homine. 

Contra, Gen, 7. Dixit Dominus : Crescite et 
multiplicamini ; sed incrementum erat per ma- 
trimonium ; ergo matrimonium fuit institutum 
a Deo. 

Ad istam Qu-fiSTiONEM dico tres Conclu- 
siones. Prima, quod matrimonium fuit a Dfeo ins- 
titutum. Secunda est quando fuit institutum. 7>r- 
tia qualiter fuit institutum. 

JPrima Conclusio probatur per tertiam 
rationem factam in j, Conclus. 2, Quast,, scilicet 



270 LiB. IV Sententiarum 



quod nullus potest alterius rem obligare nisi de 
consensu ejus cujus est. Sed corpora nostra jure 
creationis sunt Dei ; ergo non possumus ea obli- 
gare nisi de consensu Dei. Sed in matrimonio 
obligantur corpora ; ergo oportet quod fiat de 
consensu Dei, et per consequens matrimonium 
fuit institutum a Deo. Hinc scribitur Maiih. /9..- 
quos Deus conjunxit homo non separet, loquitur 
ibi Christus de conjunctione matrimoniali. 

l>e Hccniula ConclNHfionef scilicet quando 
fuit institutum, dicit una opinio quod matrimo- 
nium datum est in officium et datum est in re- 
medium ; et sic duplex est ejus institutio, una 
ante lapsum quando datum est matrimonium in 
officium, alia post lapsum quando matrimonium 
datum est in remedium. 

Conira hoc objicitur, quia omnia sacramenta 
efficaciam habent a sanguine Christi et passione 
ut exhibita vel promissa ; sed si status innocen- 
tisG permansissct, passio Christi non fuisset exhi- 
bita ; crgo. — - 11 oc non obstante, dicendum est 
ut prius, quod matrimonii duplex fuit institutio 
sicut ponunt antiqui Doctores. Xec valet msian- 
iia, quia hic quairit quando de facto sifie condi- 
iione; in instantia autem accipitur altera praemis- 
sarum cum condiiione, ideo non potest inferri con- 
clusio de facto sine conditione, quia conclusio 
semper tenet se cum praemissa debiliori, ex i. 
Prior. Vel potest dici aHter quod in matrimonio 
duo sunt, scilicet contractus matrimonii et obli- 



DlSTINCT. XXIV Qu^ST. III 271 



gatio indissolubilis ; contractus autem matrimonii 
est a Deo institutus ante lapsum, Gen, 2, cum 
dictum est : hoc nunc os ex ossibus meis ; et 
post lapsum, Gen, 3. : multiplicabo aerumnas tuas. 
Sed quantum ad obligationem indissolubilem in- 
stituit Deus matrimonium cum ait : relinquet 
homo patrem et matrem et adhaerebit uxori 
suae; adhaerebit, inquam, non momentanee, sed 
semper. 

De tertia Coiiclnsiotief scilicet qucUiter 
fuit institutum, si ejus institutio fuit praeceptio. 
Dico, sicut immediate praemissum est, quod du- 
plex est matrimonii institutio; una ante lapsum 
in officium, alia post lapsum non solum in offi- 
cium sed etiam in remedium. Prima autem ins- 
titutio matrimonii habuit praeceptum, et illud 
praeceptum est affirmativum, sicut dicit Magister, 
et fuit juris naturalis. Naturale autem jus quae- 
dam dictat simpliciter, ut amare Deum ; quae- 
dam autem dictat ad tempus, sicut quod omnia 
sunt communia ; et isto modo institutio matri- 
monii sub praecepto fuit, quia quamdiu pauci 
/erant, dictabat jus naturale quod multiplicanda 
esset species humana ad cultum Dei. Sed cessante 
illo statu cessavit praeceptum, et ideo secunda 
institutio tempore legis gratiae habuit indulgen- 
tiam, non praeceptum. 

Ad ARGUMENTUM i?i contrarium dico sicut 
Magister dixit, quod Adam a Deo illustratus pro- 



272 LlB. IV Sententiarum 

phetice locutus est dicendo : hoc nunc os ex os- 
sibus meis ; et verbum illud non fuit a semetipso 
sed a Deo, et ideo hujus sacramenti institutio 
est a Deo. 




Distinctio XXVIII et XXIX. 

Hic quaeni solet... 

Circa Dist, 28 ei 2g, qucero duas Quastiories. 
Primo: Utrum solus conseyisus expresus per verba 
de pnesenti causet matrimonium, Secundo: Utrum 
consensus coactus sujfficiat ad contrakendum matri' 
vionium. 



Qu^STIO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod solus consensus expressus per 
verba de praesenti non causet matrimonium, quia 
omne vinculum ad quod potest sequi copula carna- 
lis sine peccato est matrimonium ; sed post consen- 
sum expressum verbis de futuro potest sequi copula 
camalis sine peccato ; ergo non solum consensus 
per verba de praesenti causat matrimonium. Pro- 
batio minoris, quia contrahentes per verba de fu- 
turo si conjungantur carnaliter tunc isti non for- 
nicantur nec adulterantur, immo sequente inter 
eos copula carnalis, Ecclesia dicit esse inter illos 
matrimonium. 

In contrarium est Magister /;/ litera. 



2 74 LiB. IV Sententiarum 

HlC PR^MlTTENDiE sunt aliquae distinctio- 
nes, et communijter respondendum est ad propo- 
sitas Quaestiones. Distinctiones praemittendae sunt 
quatuor, quia consensus alius est iacUus/ alius 
expressus, ut notatur Extrd, qui clerici vel voven" 
tes matrimonium contrahere possunt c. ult. Item con- 
sensus expressus alius de prcesenti ut: accipio te 
in meam; alius de futuro, ut: accipiam te in meam^ 
sicut notatur Extra, De sponsalibus in tribus capit. 
Item consensus alius adsoiutus, alius conditionatus 
et hoc diversimode secundum diversas conditio-^ 
nes appositas, ut habetur in prcedicta rubrica. Item. 
consensus alius liber, alius coactus, ut notatur 
Extra. De his qucs vi metusve causa Jiunt, c. /., et 
clarius habetur j. Ethic. cap. de volunt. — His prae- 
missis, de consensu coato dicetur in 2. QucesL, de 
aliis autem prosequendo; dico ad Quaestionem 
quatuor Conclusiones. Prima, quod consensus ta- 
citus non facit matrimonium. Secunda, quodcon- 
sensus de futuro verbis etiam expressis non cau- 
sat matrimonium. Tertia, quod consensus de prae- 
senti verbis expressus causat matrimonium. Quarta, 
si consensus conditionatus causat matrimonium. 

Priina ConclHHio probatur sic: In matri- 
monio acquirunt conjunges inter se jus in invi- 
cem, ut patuit supra Dist. 26.; sed quantumcun- 
que velim dare aliquid, nullum jus accipitur illi 
per voluntatem meam tacitam; igitur in matrimo- 
nio non sufficit consensus tacitus. — Secundo sic: 
Si consensus tacitus faceret matrimonium, cum 



DiSTiNCT. XXVIII Qu^ST. I 275 

iste consensus sit occultus et immanifestus, nuUa 
haberetur certitudo matrimonii, quod est incon- 
veniens. Ultimo sic: matrimonium est sacramen- 
tum; sed sacramentura est signum; ergo causa 
matrimonii debet esse signum. Sed in consensu 
tacito nullum est signum ; ergo consensus tacitus 
non facit matrimonium. 

Secunda Co^iclnmo probatur sic: In ma- 
trimonio debet esse plenus consensus; sed con- 
sensus de futuro non est plenus consensus, quia 
sicut quod de futuro est, non est, ita qui con- 
sentit de futuro consentit non plene; ergo. — 
Praterea, in consensu qui causat matrimonium, 
qui semel consentit, non debet amplius consen- 
tire; sed qui consentit de futuro debet iterum 
consentire; igitur consensus de futuro noncausat 
matrimonium. Item, in matrimonio est traditio 
mutua et libera potestas corporis; sed nullus pro- 
mittendo tradit illud quod promittit, immo est 
contradictio quod promittendo de futuro actualiter 
tradat mutuae potestati corpus suum ; igitur con- 
sensus de futuro non causat matrimonium, vel 
contractum matrimonii. 

Bx prcecedentl ratlone probatur Tertia 
Conclusio sic: Ille enim consensus causat con- 
tractum matrimonii quo conjuges tradunt sibi 
potestatem corporum suorum; sed iste est con- 
sensus expressus verbis de praesenti ; igitur con- 
sensus expressus verbis de praesenti est causa 
matrimonii. 



276 LiB. IV Sententiarum 

Quarta Con^lnsto, si consensus conditio- 
natus est causa matrimonii, dico quod consensus 
conditionatus vel fit per verba de futuro, vel per 
verba de praesenti. Si per verba de futuro est 
idem judicium quod de matrimonio per verba de 
futuro, de quo dictum est in 2. Coyulus, — Notan- 
dum autem quod conditio de futuro aut apponitur 
per modum poenae, aut ut determinatio contractus. 
Si per modum poenae, nuUius est vigoris pro eo 
quod matrimonia debent esse libera; ut si quis 
proponit: promitto contrahere tecum sub poena 
centum marcarum. Si autem apponitur ut deter- 
minatio contractus, distinguendum est, quia aut 
ista conditio est honesta vel inhonesta. Si est 
honesta, stante conditione stant sponsalia, non 
stante, non stant; ut si quis dicat: contraham 
tecum si placuerit patri meo, vel si volueris con- 
verti ad fidem. Si autem est inhonesta, hoc est 
dupliciter, quia aut est contra substantiam matri- 
monii, aut non; si contra substantiam matrimonii, 
nulla est obligatio, ut si dicat: contraham tecum 
si procuraveris venena sterilitatis, vel aliquod 
hujusmodi. Si autem est inhonesta et non contra 
substantiam matrimonii, ut si dicatur: contraham 
tecum si furatus fueris, vel, si Deum ofFenderis, 
talis conditio pro non adjecta habenda est. — Si 
autem consensus fiat per verba de praesenti, aut 
conditio est praeterita, aut praesens, aut futura, 
Si conditio est praeterita, ut: accipio te in meam 
si mortuus est pater tuus; vel de praesenti, ut: 
accipio te in meam si tu es virgo, stante condi- 



DlSTINCT. XXVIII Qu^ST. I 277 

tione stat raatrimoniuin. Si autem conditio est de 
futuro, aut futuri necessarii aut futuri contingen- 
tis. Si futuri necessarii, ut: accipio te in meam 
si sol oriatur cras, tunc stat matrimonium ; si au- 
tem conditio est contingens, dico quod non est 
matrimonium, eo quod consensus dependet de 
futuro sicut conditio, et ideo judicandum est tunc 
sicut de futuro. Nec est matrimonium nisi car- 
nalis copula subsequatur, quia tunc intelligitur 
a conditione apposita recessisse. 

Ad argumentum principale hujusQuaes- 
tionis, Ecclesia dicit intereos esse matrimonium, 
ut arguebatur, et sic major debet sane intelligi 
vel totaliter negari. 

Qu^STio II. 

Ad seaindam Queestionem sic proceditur: 

Videtur quod consensu coactus sufficiat ad 
contrahendum, quia baptizatus timore poenarum 
est baptizatus et cogendus est ad observantiam 
fidei christianse, ut habetur Extra. De baptismo 
et ejus effectu, c, Majores; igitur a simili contra- 
hens matrimonium coactus vel timore pcenarum 
vere contrahit et est cogendus tenere matrimo- 
nium spirituale quam carnale; sed consensu coac- 
tuo impedit matrimonium carnale ; ergo consen- 
sus coactus sufficitad contrahendum matrimonium. 
Consequentia patet a simili, quia sicut ibi est ma- 
trimonium spirituale, ita hic est matrimonium car- 
nale ; ergo. 



278 LiB. IV Sententiarum 

Contra, Non est minus favorabile matrimonium 
spirituale quam carnale; sed consensus coactus im- 
pedit niatrimonium spirituale; igitur, etc. Probatio 
minorzs, quia consensus coactus impedit professio- 
. nem religionis, ut habetur 20, q. j. c, Prasens. 
Ad SECUNDAM Qu^STIONEM qua quaeritur: 
Utrum consensus coactus sufficiat ad contrahen- 
dum matrimonium, est una opinio quae duo dicit. 
Primo enim dicit quod nuUus potest cogi ad con- 
sensum interiorem. potest tamen cogi ad consen- 
sum exteriorem propter minas, ut dicat verba 
exprimentia consensum. Secundo dicit quod Eccle- 
sia praesumit illum consensum qui sufficit ad ma- 
trimonium contrahendum ; voluntas enim coacta 
voluntas est secundum Augustinum. 

Contra primum dicium objicitur sic: Quicun- 
que cogitur ad aliquid quod non potest esse sine 
alio absque peccato mortali cogitur ad illud aliud; 
sed iste per te cogitur metu ad dicendum verba 
exteriora ad exprimendum consensum; sed illa 
non possunt esse sine consensu interiori sine pec- 
cato mortali; igitur cogitur ad consensum interio- 
rem. Minor quantum ad primam partem est tua ; 
quantum autem ad secundam, patet, quia prae- 
bens in matrimonio consensum exteriorem sine 
interiori consensu facit mendacium perniciosum, 
quod est peccatum mortale. — Ista autem ratio 
tota confirmatur in exemplo duplici. Primo, si 
alicui non liceret consentire interius, nullus metus 
deberet eum inducere ad proferendum verba ex- 
terius, sicut esset de religioso qui nuUo metu 
deberet induci ad dicendum haec verba; aut enim 



DlSTINCT. XXVIII QU.^ST. II 279 

est consentiens animo. et peccat mortaliter contra 
votum; aut non consentiens, et peccat mortali- 
ter mentiendo pemiciose. Aliud exemplum : si quis 
violentiam inferens isti ut accipiat illam, etiam 
per violentiam exigeret ab eo tale juramentum: 
Jura ad sancta Dei Evangelia quod sine meiu coft- 
sentis in illam, talis nullo modo debet ex aliquo 
metu ad istud juramentum induci, quia est pecca- 
tum mortale jurando mendaciter. Igitur a simili, 
nuUo metu potest ille induci ad accipiendum istam 
verbo exterius, nisi sic accipere sit licitum ; non 
est autem licitum nisi ut conjungitur consensus 
exterior consensui interiori. 

Sed secundum dictum posset tolerari sic: Ec-!- 
clesia semper praesumit pro meliori parte, ut pa- 
tet Extra, De regulis juris, Estote misericordes,. 
cap, 2.: quae dubia sunt quo animo fiant, ut ibi 
dicitur, in meliorem partem interpretemur. Sed 
in consensu coacto dubium est in proposito quo 
animo fiat, igitur in meliorenf partem interpre- 
tari debet. Sed iste est consensus interior absque 
metu; igitur Ecclesia sic praesumit. Ad istam 
igitur Quaestionem sunt duo videnda. PrimoqudL' 
liter potest esse consensus coactus. Secundo, si 
ille sufficiat ad contractum matrimonii. 

De priifixo dico tres propositiones. — Prima 
quod voluntas non potest simpliciter cogi ad 
actum volendi; quia cum violentum sit, ex ^. 
Etkic., cujus principium est ab extra non confe- 
rente vim passo; et hoc accipitur, quod coactum 



28o LlB. IV Sententl\rum 



sive violentum est cujus principium est totaliter 
ab extra. Sed principium actus volendi non to- 
taliter est ab extra, cum sit actio manens in* 
agente, /. Ethic, et 9. J//?/a/>^./ ergo voluntas non 
potest simpliciter cogi ad actum volendi. 

Secunda propositio est: habens voluntatem po- 
test cogi ad aliquam passionem ut puta ligari, 
vel ad aliquam actionem instrumentalem quae 
tamen non est actio sua, ut puta, quod quis per* 
cutiat manu alterius utendo, sicut dixit sancta 
Lucia Paschasio: et si per manimi meam sacri- 
ficium facias Deus hoc deridet. 

Tertia propositio est quod habens voluntatem 
potest cogi ad aliquam actionem humanam non 
simpliciter, sed secundum quid, metu scilicet ma- 
joris mali quam sit ille actus, ut metus mortis; 
unde talis metus dicitur posse cadere in constan- 
tem virum vel virtuosum. 

Ijt tunc oportet statim videre de seeundOf 
videlicet si iste consensus modo praedicto coactus 
sufficiat ad contractum matrimonii. Et dicoquod 
non, ut habetur expresse Extra. De sponsalibus, 
xap, cum locum, et cap, seq, Consultationi, §. Sane. 
Si autem quaeratur quae est ratio quare iste con- 
sensus sic coactus non sufficit ad contractum ma- 
trimonii, dicitur quod ratio sumitur a causa for- 
mali illius contractus, et a causa efficiente a qua 
•est talis formalis contractus, et a causa finali 
propter quam efficiens dedit contractui talem 
iormam. 



DlSTINCT. XXVIII QU^-ST. II 281 

Primum patet, quia iste contractus est datio, 
et licet non liberalis datio, quia dat ut detur sibi 
'aequale, tamen libera datio, quia contra rationem 
dationis est quod non sit libera. Sed ubi est coac- 
tio ibi non est libertas, ut habetur in cap, praal- 
legaio, Cum locum, quod consensus habet locum 
ubi metus vel coactio intercedit. 

Secundo, patet idem a causa efficiente; nam 
Deus instituit talem translationem potestatis cor- 
porum, ut esset mere libera, unde dicitur Gen. 2. 
Adhaerebit uxori suae; sed ubi est adhaesio et 
non coactio ibi estlibertas; ergo consensus coac- 
tus non sufficit ad contractum matrimonii. In si- 
gnum hujus, parentes Rebeccae dixerunt, Gen, 14. : 
vocemus puellam et quaeramus ejus voluntatem. 
\ Tertio, patet illud ex parte finis qui est pro- 
les et indissolubilitas vinculi, oportet enim illam 
donationem esse liberam, quae est perpetua, quia 
ut dicitur 2, q. 3. c, Prasens, quod quis non di- 
Ugit facile contemnit. Sed ista donatio ex vinculo 
indissolubili est perpetua et debet esse libera et 
non coacta. 

Ad argumentum principale, dico 
quod non tenet consequentia, nec est siinile 
propter tria: Primo, quia conditio baptizati effici- 
tur melior, quia efficitur filius Ecclesiae, non au- 
tem sic in matrimonio. Secundo, quia voluntas 
superioris ratificat per talem consensum coactum 
aliquem fieri filium Ecclesiae, non sic autem ra- 
tificat matrimonium coactum propter primam ra- 
tionem factam circa finem Quaestionis. Tertio, 



282 LiB. IV Sententiarum 



quia in baptismo non est ita proprie matriinoniuin 
sicut adoptio; bene autem potest minus de volun- 
tario sufficere in adoptato quam in contrahente 
matrimonium, unde non habens usum rationis 
potest adoptari sed non desponsari, etc. 




Distinctio XXX et XXXI. 

Nec solum coactio impedit.., 

Circa Distinct, jo et jr, qucsro tres Quastio^ 
nes. Primo: Utrum consensus erroyieus sufficiat ad 
contrahendum matrimonium, Secundo: Vtrtim inter 
Mariam et Joseph /uerit verum matrimonium. Ter- 
tio: Utrum tria sint bona matrimonii qtca Ma^ 
gister ponit in litera, scilicet Jides, proles et sacra- 
mentum^ 



Qu^STIO I. 
Ad primam Quastionem sic proceditur : 

Videtur quod consensus erroneus sufficiat ad 
contrahendum matrimonium, quia inter Jacob et 
Liam fuit verum matrimonium, alias fuisset cum 
ea fomicatus. Sed Jacob credidit per errorem eam 
esse Rachelem; igitur, etc. 

In oppositum est Magister in litera. Et //. q, 
I, per totum. 

In ISTA Qu-^STIONE est/rw«e?unadistinctio 
ponenda. Secundo est Quaestio dissolvenda. Tertio 
sunt aliqua dubia removenda. Distinctio ad prae- 
sens est ista, quod in matrimonio potest esse 
quadruplex error, scilicet error personcs, erroryi?r- 

19 



-'284 LiB. IV Sententiarum 

tunce, error co7iditionis, et error contractus vel con- 
sensus matrimonialis, puta quando alter conju- 
gum cbntrahit animo simplici, alter vero contrahit 
dolose utens verbis et signis sine animo contra- 
hendi. — Hac distinctione praemissa dico ad Quaes- 
tionem quatuor Conclusiones. Prinia est quod 
error personse impedit matrimonium nisi super- 
veniat consensus. Secunda conclusio, quod error 
fortunae non impedit matrimonium. Tertia con- 
clusio, quod error conditionis impedit matrimo- 
nium. Quarta conclusio, quod erroneus consensus 
impedit matrimonium. 

Prima Conclusio probatur: Consensus sequi- 
tur cognitionem secundum Augustinum dicentem 
quod invisa diligere possumus, incognita nequa- 
quam ; ergo qui consentit in eum de quo cogitat, 
sed credens hunc esse alium, de isto non cogitat; 
ergo in isto non consentit. Sed in matrimonio 
necessario requiritur consensus ; ergo non est ibi 
matrimonium. 

Secunda Conclusio, videlicet quod error for- 
tunae non impedit matrimonium, sicut error circa 
pulchritudinem vel divitias et honores et hujus- 
modi, quia nullus error impedit matrimonium nisi 
solus ille qui est de respectu eorum quae sunt in 
matrimonio essentialia; sed bona fortunae non 
sunt essentialia in matrimonio; igitur error for- 
tunae non impedit matrimonium. 

Tertia Conclusio, quod error conditionis, sicut 
est servitus, quando videlicet quis credit aliquem 
esse liberum et est servus, talis inquam error 



DlSTINCT. XXX Qu^ST. I 285 

impedit matrimonium, quia servus non potest 
dare potestatem sui corporis alteri; sed ista do- 
natio requiritur necessario in matrimonio; igitur. 
— Sed quia ista Conclusio posset male intelligi, 
ideo notandum secundum aliquos doctores quod 
error conditionis potest esse triplex in personis, 
quia aut est paris conditionis, ut cum servus con- 
trahit cum ancilla; aut melioris conditionis, ut 
quando servus contrahit cum libera ; aut deterioris 
conditionis, ut quando liber contrahit cum ancilla. 
In duobus primis casibus, error non impedit ma- 
trimonium; in tertio vero impedit contrahendum 
et dirimit jam contractum, nisi post cognitionem 
conditionis assentiat verbo vel facto. Et de hoc 
erit sermo infra Dist. 36. 

Qitarta Conclusio, si error consensus impedit 
matrimonium, puta quando alter conjugum con- 
trahit animo simplici et alter dolose utens verbo 
sine animo contrahendi, dico quod in facie Eccle- 
siae sit matrimonium, tamen in facie Dei iste 
error impedit matrimonium, quia ad aliquem ef- 
fectum requiruntur duo, unum tanquam principaJe 
et alterum tanquam minus principale; si deficiat 
quod est magis principale et ponatur id quod est 
minus principale non sequitur ad illud efifectus. 
Sed ad matrimonium requiritur consensus tan- 
quam principale, et verbum tanquam minus prin- 
cipale. 

Occurrunt autem hic duo dubia. Primum: 
esto quod aliquis ad extorquendam carnalem co- 
pulam dicat verba, animo tamen non intendens 



286 LlB. IV Sententiarum 

contrahere, nunquid alia persona simplici animo 
contrahens obligatur. Videtur quod sic, quia ex 
parte ejus sunt tam consensus quam verba quae 
sunt causa obligationis in matrimonio. — Sccun-- 
dum dubiutn: esto quod dolose contrahens pro- 
cessu temporis exprimat dolum suum alteri per- 
sonae quae contraxit secum in bono animo, ista 
non potest recedere nec reddere debitum, stante 
conscientia de dolo, propter periculum fomicatio- 
nis, et sic remanet perplexa. 

Ad primum dubium dico quod quia contrac- 
tus matrimonii non claudicat, ut sit matrimonium 
ex altera parte tantum, et ideo si secunda per- 
sona non dat consensum, non est ibi contractus 
matrimonii, et sic altera persona non obligatur. 
— Sed tunc remanet secundum dubium, ad quod 
dicunt aliqui quod illa persona non potest red- 
dcre debitum stante conscientia de dolo alterius ; 
nec potest recederc, quia exponeret se periculo 
fomicationis. Alia via est melior, quod talis per- 
sona non facit sibi conscientiam quod alter dolose 
consenserit, sed quod modo mentitur et alias 
vere consenserit, sicut est de illo qui dixit uxori 
quod cognovisset matrem uxoris ; talis enim non 
tenetur reddere debitum marito sic asserenti. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium de Jacob 
et Lia, sive Jacob excusetur sine non, dico quod 
consensit in Liajn novo consensu, et hoc forte 
propter verba Laban dicentis: non est consuetu- 
dinis in loco isto ut minores prius tradantur ad 
nuptias. 



DlSTINCT. XXX Qu^ST. II 287 

QU^STIO II. 
Ad secundam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod inter Mariam et Joseph non 
fuit verum matrimonium, quia /7. q, /. Sunt 
qtuzdam, dicitur sic : voventibus non ' solum nu- 
bere, sed velle nubere, damnabile est; sed Virgo 
voverat virginitatem, juxta illud Luc, 2, : quo- 
modo fiet istud quoniam virum non cognosco ; 
ergo, etc. 

In oppositum est Magister in litera, et acci- 
pitur ex Evangelio Matth, /. .• cum esset desponr 
sata Maria Joseph. 

Ad istam Qu^stionem dico tres Conclusio- 
nes. Prifna est quod decuit Matrem Christi vo- 
vere virginitatem. Secunda Conclusio est quod de- 
cuit Matrem Christi esse virginem et alicui des- 
ponsari matrimonio. Tertia Conclusio, quomodo 
stant ista, quod aliqua cum voto virginitatis vero 
sit alicui matrimonio sociata. 

Prima Canchisio probatur dupliciter. Pri^ 
mo : Decuit Christum qui est speculum sine ma- 
cula habere habitaculum seu matrem incorrup- 
tam re et voluntate ; sed perfecta incorruptio 
voluntatis est in voto castitatis ; ergo decuit 
matrem Christi vovere et servare virginitatem. 
— Secundo sic : Decuit matrem Christi habere 
omnis sanctitatis et puritatis privilegium ; sed 
omnis puritatis privilegium non potest haberi 
sine virginitate ; ergo, etc. 



288 LlB. IV Sententiarum 

Secunda Corvclusio ad prsesens probatur 
sic triplici congruentia, scilicet propter signum, 
propter infamiae vitationem, et propter divini 
consilii occultationem. Propter signum quidem 
quia Ecclesia debuit per aliquam significari; sed 
nuUa est propinquior ad signandam Ecclesiam 
quam mater Christi, quia Ecclesia est virgo, ma- 
ter et sponsa ; ergo decuit matrem Christi esse 
virginem et sponsam. Propter infamiiE vitationem, 
quia, ut ait Ambrosius, sciebat Dominus teneram 
esse Virginis verecundiam et lubricam famam 
pudoris, ideo maluit alios de suo ortu quam de 
matris pudore dubitare. Propter divini consilii 
occultationem, unde Augustinus : quae fuit neces- 
sitas ut desponsata esset Virgo Joseph nisi prop- 
terea quatenus hoc sacramentum diabolo cela- 
retur. 

Tertia Cancltisio, qualiter stat simul in 
virgine votum virginitatis et verum matrimonium, 
dupliciter declaratur. Quia enim inter Mariam 
et Joseph fuerit verum matrimonium hoc dicunt 
multse auctoritates sanctorum quas ponit Magister 
in litera, ideo hoc non est probandum, sed as- 
sumptum est declarandum, scilicet quomodo inter 
eos cum virginitate Matris Christi fuerit verum 
matrimonium. Hoc declaratur primo sic : Beata 
Virgo voverat virginitatem sub conditione scili- 
cet nisi Deus aliter vellet et disponeret ; sed 
cum voto sic conditionato stat matrimonium ; 
ergo, etc. 



DlSTINCT. XXX Qu^ST. II 289 

Sed contra, In omni quantumcunque absoluto 
intelligitur haec conditio, si placet Deo. Igitur 
cum ista conditione sic intellecta stat votum 
absolutum. Prceterea, quia votum istud fuerit abso- 
lutum clare intelligitur ex illo verbo Virginis ad 
Angelum : Quomodo fiet istud quoniam virum 
non cognosco ; si enim fuisset votum conditio- 
natum, tunc nulla esset quaestio, quia cum non 
esset sterilis, si fuisset cognita concepisset. Ideo, 

Declaratur secundo modo sic : In contractu 
matrimonii est mutua donatio corporis ad copu- 
lam carnalem nonnisi sub conditione implicita, vi- 
delicet si petatur, unde contrahentes cum propo- 
sito statim vovendi castitatem, vere contrahunt; 
ideo ubi est certitudo quod nunquam poneturin 
effectu talis conditio, scilicet quod neuter conju- 
gum nunquam petet debitum copulae carnalis, 
ibi in nuUo praBJudicat voto castitatis contractus 
matrimonialis. Sed hic fuit talis certificatio ; igi- 
tur cum voto castitatis in Virgine potuit stare 
et stetit contractus matrimonii. Probatio minoris; 
nam habemus Matth, /. quod Angelus instruxit 
Joseph dicens : noli timere accipere Mariam 
conjugem tuam, multo fortius concluditur quod 
ipsa a Deo vel ab angelo fuit edocta: noli ti- 
mere accipere Joseph virum justum in conju- 
gem tuum, quia Spiritus Sanctus dabit tibi eum 
in custodem et testem virginitatis tuae, qui te- 
cum pari voto contineat. 

TUNC AD ARGUMENTUM i7i conirarium quando 
dicitur quod voventibus non solum nubere, etc, 



2go LiB. IV vSententiarum 

dico quod debet intelligi ista auctoritas de vo- 
lentibus nubere secundum communem legem ad 
quorum velle nubere sequitur actus. 

Qu^STio III. 
Ad tertiam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod non sint ista tria bona matri- 
monii quaB ponit Magister in iitera, scilicet fides, 
proles et sacramentum. Quod non sacramentum, 
quia sacramentum secundum se est formaliter 
bonum ; ergo non est aliis bonis bonum. Simi- 
liter non est ibi bonum fidei, quia inter adul- 
terum et adulteram est verum matrimonium, et 
tamen non est ibi bonum fidei. Similiter non est 
ibi bonum prolis, quia inter steriles est verum 
matrimonium, et tamen non est ibi bonum prolis. 

Contra, Augustinus, De bono conjugali diclt 
quod tria sunt bona conjugii. scilicet fides, pro- 
les et sacramentum. 

Ad istam Qu^STIONEM dicitur uno modo 
quod contrabens matrimonium obligat se ad ac- 
tum copulae carnalis ad minus si petatur, et 
certitudo de non petendo in paucissimis habetur. 
In illo autem actu privatur homo magno bono, 
scilicet usu rationis secundum Philosophum 7. 
Ethic. quia talis actus furatur intellectum saepis- 
sime sapientis ; igitur nullus debet contrahere 
matrimonium nisi sint aliqua bona recompensa- 
bilia istam jacturam usus rationis. Ista autem 
bona sunt sacramentum, fides et proles, quae 



DlSTINCT. XXX Qu^ST. III 291 



secundum sanctos excusant istum actum car- 
nalem. 

Conira, quia in statu innocentiae fuisset ma- 
trimonium habens ista bona, nec tamen fuissent 
tunc excusantia illum actum carnalem ; igitur 
nec tunc fuissent ponenda; igitur non praecise 
ista sunt ponenda tamquam excusantia actum 
illum. — Praterea, inter Mariam et Joseph fuit 
verum matrimonium^ ex prtec. Quast., in quo non 
oportuit ponere ista tria tanquam excusantia. — 
Praterea, multo magis privatur homo usu ratio- 
nis persomnum quam per istum actum, quia in 
somno est quasi mortuus; igitur nullus secundum 
rectam rationem debet se exponere somno nisi 
essent bona excusantia. Hic dicitur , quod sunt 
ibi bona aliqua excusantia scilicet necessitas na- 
turae et confortatio organorum. Aliter dicitur 
quod non est simile, quia aliquis non patitur 
proprie damnum in somno sicut in illo actu, 
quia post somnum vigoratur intellectus, post 
istum autem actum habetatur. 

Quidquid autem sit de istis rationibus dici- 
tur ad Quaestionem quod tria praedicta sunt bona 
matrimonii, quia ad hoc ut matrimonium habeat 
esse completum, tria sunt necessaria, scilicet 
insHtutio, usus et /ructus, Ratione institutionis est 
bonum sacramenti ; ratione usus est bonum fidei; 
sed ratione fructus est bonum prolis. — Vel sic 
secundum Scotum : In matrimonio tria sunt ; 
aliquod tanquam bonum intrinsecum cui corres- 
pondet bonum sacramenti ; aliud tanquam finis 



292 LlB. IV Sententiarum 

proximus cui correspondet bonum fidei ; aliud 
tanquam finis ultimus cui correspondet bonum 
prolis. 

TUNC Ad argumentum principale. Ha- 
bet enim illud argumentum tres partes. Ad pri- 
mam partem patet quod ista non sunt tria bona 
sacramenti matrimonii ut est signum sensibile, 
sed sunt tria bona matrinonii proprie accepti, 
scilicet vinculi indissolubilis manentis post con- 
tractum, et illud non est inconveniens esse bo- 
num aliis bonis. — Ad secundam pqrtem argu- 
menti dico quod semper bonum fidei est in obli- 
gatione, licet non semper sit in executione, si- 
cut est etiam in aliis contractibus mutuis. — Ad 
iertiam partem argumenti dico quod oblatio non 
semper est absolute ad bonum prolis, sed sub 
conditione, scilicet si eveniat, et non procuran- 
dum studiose oppositum ne eveniat. 




Distinctio XXXIL 

Quod V0PO sine oonservsu... 

Circa Disi, J2 et jj quaro qtiahior Quastiones, 
Primo: Utrum in matrimonio sit simpliciter neces^ 
sarium reddere debitum petenti, Secundo : Utrum 
bigamia fuerit aliquando iicita, Tertio : Utrum bi- 
gamus ante baptismum possit post baptismum ad 
sacros Ordines promoveri, Quarto : Utrum virgini- 
tas sit virtus. 



QU^STIO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod in matrimonio non sit simpli- 
pliciter necessarium reddere debitum petenti, quia 
nuUus simpliciter obligatur ad peccandum mor- 
taliter; sed reddere debitum est peccatum mor- 
tale ; ergo, etc. Probatio minoris, actus seu usus 
rationis est majus bonum quaim actus cujuscun- 
que virtutis ; sed in illo actu privatur ille usu 
rationis, 7. Ethic; ergo privat se maximo bono, 
et per consequens peccat mortaliter. 

Co7iira. /. ad Cor, 7. dicitur: vir uxori debi- 
tum reddat, similiter autem et uxor viro. Et pro- 
bat, quia vir non habet potestatem sui corporis 
sed uxor, et e converso. 



294 LiB. IV Sententiarum 

In ISTA Qu^STIONE sunt tria videnda, Primo 
in genere si simpliciter reddere debitum est ne- 
cessarium petenti. Secundo, magis in specie, si 
illud est necessarium pro omni loco et tempore. 
Teriio, si actus conjugalis sit semper sine peccato. 

Qtuintum ctd pvimufrif dico quod aliquis 
potest juste non reddere debitum petenti et hoc 
tripliciter. Primo si alter conjugum amisit jus 
petendi. Secundo si alter conjugum non habet jus 
reddendi pro tunc. Tertio si alter conjugum obli- 
gatur ad non reddendum debitum vinculo fortiori. 

Primum patet in fornicatione conjugis; tunc 
enim innocens non tenetur reddere debitum lapso, 
quia lapsus in fornicationem amisit jus petendi. 
Si autem uterque lapsus sit, ut patet De adul- 
terio et stupro c. Tua. paria delicta mutua com- 
pensatione toUuntur. 

Secundum. patet quando aliqui contrahunt 
matrimonium per verba de praesenti et est inter 
eos matrimonium ratum, et tamen licitum est 
postmodum ingredi religionem ; sed si teneretur 
statim reddere debitum teneretur se reddere inha- 
bilem ad religionem, quod est falsum. 

Tertium patet, quod non tenetur reddere debi- 
tum petenti si obbligatur ad non reddendum vin- 
culo fortiori, utpote si alter conjugum infirmetur, 
et redditio debiti vergat in detrimentum propriae 
incolumitatis ; ten^tur enim magis diligere pro- 
priam incolumitatem quam istud debitum alteri 
conjugi. Consimiliter fortiori vinculo tenetur non 



DlSTINCT. XXXII Qu^ST. I 295 



occidere fcetum in utero praegnantis, vel non 
esse causa abortus, quam istud reddere. Igitur 
ubi est probabile periculum de extinctione foetus 
vel de abortu faciendo non tenetur reddere de- 
bjtum. Similiter majori praecepto tenetur non 
agere unde proles nascatur leprosa, quae posset 
alias procreari sana, quam pro nunc satisfacere 
voluntati mulieris ; ut in pluribus autem puer 
tempore menstrui conceptus nascitur leprosus ; 
igitur tunc non tenetur reddere debitum. — G?»- 
Jirmatur, quia non sine causa in lege mosaica 
accedens ad mulierem menstruatam debuit mori ; 
mors autem non intelligitur nisi pro peccato 
mortali et gravi; ergo non videtur probabile quin 
implicite sit prohibitum hoc in lege evangelica 
quae est lex charitatis et castitatis. 

Sed contra hoc instatur quia tunc uxori lepro- 
sae vir sanus non deberet reddere debitum, quia est 
contra bonum prolis quae nasceretur leprosa, et 
contra incolumitatem propriam quia posset ex tali 
actu incurrere lepram, cujus tamen oppositum ha- 
betur. Extra. De conjugio leprosorum c, i. quod licet 
conjugi leprosae conjux sanus vel leprosus debeat 
debitum reddere secundum istud capitulum prae- 
allegatum, non tamen sequitur quod mulieri tem- 
pore menstruorum, quia ibi non est contra bo- 
num prolis quod procreatur leprosa, immo magis 
esset contra bonum prolis qiiod nunquam pro- 
creeu-etur ; de ista autem matre nunquam procrea- 
tur si propter lepram vitetur ; hic autem et si 
non procreetur tempore menstruorum tamen 



296 LiB. IV Sententiarum 

procreabit postea, et tunc sana, nunc autem 
leprosa. 

De seciindo Artieulo magis videndum est 
in specie si pro omni /oco et tempore, sit debitum 
reddendum petenti. De tempore autem sciendum 
est quod tempus dupliciter accipitur hic in pro- 
posito, quia est tempus quo conjuges subjacent 
infirmitatibus, et est tempus quo vacant solemni- 
tatibus. Ad reddendum debitum tempore infirmi- 
tatum, dictum est in Art, prcec, Sed de redditione 
debiti tempore solemnitatum, dicit Apostolus r. 
Cor, 7. Nolite fraudare invicem nisi forte ex con- 
sensu ut vacetis orationi ad tempus quia, ut 
ponit Magister, debitum est reddendum illotem- 
pore petenti sed non petendum, et reddi potest 
sine culpa sed non potest peti sine culpa. De 
alio, si in omni loco est reddendum debitum pe- 
tenti, dico quod in loco sacro regulariter absti- 
nendum est, quia non statim imminet periculum 
fornicationis, qui possunt cito ad locum non sa- 
crum venire. Si tamen diu necesse esset eos com- 
manere in loco sacro, et aliud non obstaret, tene- 
retur reddere debitum petenti. Nec forte ex hoc 
si actus esset occultus locus sacer esset inter- 
dictus, nec oportet cultum divinum ibidem publice 
praetermitti. 

jye tertio Artictilo, si actus conjugalis 
semper sit sine peccato, dico quod coitus conju- 
galis est triplex. Aliquando est meritorius, ali- 



DlSTINCT. XXXII Qu^.ST. I 297 



quando licitus, aliquando illicitus, et intelHgitur 
illicitus quantum ad peccatum veniale et mortale. 
Coitus vero meritorius duplex est, quia aliquando 
fit causa prolis procreandae ad cultum divinum 
sicut fuit in antiquis patribus. Aliquando fit causa 
reddendi debitum uxori, /. ad Cor, : vir uxori 
debitum reddat ; iste enim coitus est justitise et 
per consequens meritorius. — Aliquando est coi- 
tus licitus, quando scilicet homo movetur ad coi- 
tum conjugalem causa fornicationis vitandae, se- 
cundum quod dicit Apostolus /. ad Cor, : ergo 
unusquisque suam propriam uxorem habeat prop^ 
ter fornicationem vitandam. Iterum est coitus con- 
jugalis permissus fragilis cum aliquis coit cum 
uxore sua quaerendo in ea delectationem suam, 
quam in alia non quaereret, postponendo tamen 
delectationem'suam illi delectationi quae est in Deo; 
et ad istum coitum sequitur peccatum, quia dele- 
ctatur in creatura, sed tamen veniale eo quod 
postponit illam delectationem ei quae est in Deo. 
— Est alius coitus qui dicitur illicitus, sicut 
quando quis coit cum uxore sua causa libidinis 
explendae sicut faceret cum meretrice quaerendo 
meretriceas blanditias, et ad talem coitum se- 
quitur peccatum mortale. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium nego mU 
norem, Ad probationem dico quod perpetuus usus 
rationis, est majus bonum quam actus cujuscun- 
que virtutis ; et ideo qui per aliquem actum pri- 
varet se perpetuo usu rationis, peccaret morta- 



298 LiB. IV Sententiarum 

liter, sed carentia usus rationis pro momento noa 
est tantum malum sicut actus oppositus actui 
virtutis. Si etiam talis carentia usus rationis es- 
set peccatum mortale, sequeretur quod dormiens 
semper peccaret mortaliter. 

Qu^:STio II. 
Ad secundam Qtiigstionem sic proceditur : 

Videtur quod bigamia nunquam fuerit licita, 
quia nihil est licitum quod est contra legem na- 
turae ; sed bigamia est contra legem naturae, ut 
ponit quaedam glossa, de Lamech qui primus 
inducit bigamiam. 

Contra. Gen. 6. patet quod Abraham habuit 
Saram et Agar ; igitur aliquo tempore fuit licita 
bigamia. 

Ad Qu^iSTiONEM patet quod bigamia ali- 
quando fuit licita, quia non est^ verisimile quod 
sancti Patres veteris testamenti fecerint aliquid 
illicitum maxime publice illicitum; sed patet ex 
Scriptura veteris testamenti, quod Patres tunc 
erant bigami, sicut patet de Abraham, Gen, 16, ; 
similiter de Jacob, Gen. 29., qui habuit quatuor 
uxores ; similiter de David, 2. Reg., qui habuit 
quinque ; et ergo bigamia aliquando fuit licita. 
Sed difficultas oritur ex Quaestione propter duo. 
Primum est quod justitia commutativa requirit 
aequalitatem 5. Ethic. per hoc enim distinguitur 
a justitia distributiva quae requirit proportionem, 
justitia autem commutativa requirit aequalita- 



DiSTiNCT. XXXII Qu^.ST. I 299 



tem. Sed in matrimonio est justitia commutativa; 
igitur requirit sequalitatem. Sed in bigamia non 
est aequalitas, quia unus habet plures, et plures 
non habent nisi unum ; ergo non est ibi justitia, 
et per consequens non est licita. — Secundum 
unde oritur difficultas est quia, ut tangebatur in 
arguendo, quod est contra legem naturae nullo 
modo est licitum ; sed bigamia est hujusmodi ; 
ergo nullo modo est licita. Ideo sunt duo decla- 
randa: Pritnum quomodo in bigamia est justitia 
commutativa et non dequalitas. Secundum, quo- 
modo bigamia non est simpliciter conrta legem 
naturae. 

Primum declaratur dupliciter : primo ex parte 
instituentis contractum ; secundo ex parte contrac- 
tus. Primo modo: justitia commutativa requirit 
aequalitatem commutatorum quantum est possibile 
ad illum finem propter quem commutantur; sed 
in contractu matrimonii est commutatio propter 
duplicem finem, scilicet propter prolem procrean- 
dam et propter fomicationem vitandam; ergo 
justitia commutativa in contractu matrimonii re- 
quirit aequalitatem quantum est possibile propter 
duplicem finem praedictum. Sed primum corpus 
viri est majoris valoris quam corpus mulieris, 
quia pro eodem tempore vir potest plures foecun- 
dare et una non a pluribus foecundari; igitur 
propter istum finem est optima aequalitas. Prop- 
ter alium finem, scilicet propter fornicationem vi- 
tandam, corpus viri et corpus mulieris sunt aequalis 
valoris; et ideo ex ista parte non est completa 

80 



300 LlB. IV Sententiarum 

ratio justitiae nisi superior dispenset legem decla- 
rando vel eam aliquo tempore revocando. Sic au- 
tem in proposito fuit ; licet enim esset institutxun 
ut uni una sociaretur et e converso, tamen ad 
multiplicandum et generandum Dei cultores fuit 
aliquando dispensatum. — Secundo declaratur hoc 
idem ex parte contractus sic : quando aliquid or- 
dinatur ad aliquem finem principalem et ad 
alium finem minus principalem, rationabile est 
uti illo modo quo magis valet ad finem prin- 
cipaliorem, licet per hoc aliquid detrahitar fini 
minus principali. Exemplum: cibus valet ad de- 
lectationem quae est minus principalis, et adnu- 
tritionem quae magis est principalis secundum rec- 
tam rationem. Utendum igitur est cibo eo modo 
quo plus valet ad nutritionem licet in hoc minus 
valeat ad delectationem, sed contractus matrimo- 
nii est propter prolem tanquam propter finem 
principalem, et est secundario propter fomicatio- 
nem vitandam ; igitur secundum rectam rationem 
debent contrahentes sic commutare ut commuta- 
tio plus valeat ad procreationem licet minus va- 
leat ad illam redditionem, et sic tali modo fit 
commutatio corporis unius viri pro pluribuscor- 
poribus mulierum. Si autem est hoc absolute 
faciendum, igitur tempore necessit^itis necessario 
faciendum. 

Ad evidentiam autem secundaB difficultatis est 
sciendum quod aliquid dicitur de lege naturae 
dupliciter. U710 modo primario quod est sicut prin- 
cipium practicum simpliciter notum lumine ratio- 



DlSTINCT. XXXII Qu^ST. III 301 



nis naturalis, vel sicut conditio demonstrata ex 
illis principiis. Alio modo secundario quod est 
consonum dictamini rationis naturalis pro loco et 
tempore. — Contra primum nuUa cadit dispen- 
satio et ideo oppositum ejus simpliciter est pec- 
catum, sed contra secundum bene cadit dispen- 
satio in casu, et isto modo monogamia est de 
lege naturae, bigamia vero contra legem naturae. 
Sed in hoc quod dictum est in casu cadit dispen- 
satio et per hoc patet ad argumentum principale. 

QU-«STIO III. 
Ad tertiam QucBstionem sic proceditur: 

Videtur quod bigamus ante baptismum pos- 
sit post baptismum ad sacros Ordines promoveri, 
quia ut dicitur Dist, 26, c. i. et est Hieronyini 
in Epist. ejus ad Occeanum: qui ante baptismum 
conjugem habuit, quae habuit duos viros, non ei 
imputatur; sed imputaretur hoc sibi si non pos- 
set ad sacros Ordines promoveri; igitur, etc. 

Contra, — Dist, 26., et accipitur a B. Au- 
gustino super Epist. ad Titum, ubi dicitur quod 
acutius intelligunt qui negant bigamum ad sacros 
Ordines promovendum ; ergo, etc. 

Ad istam QUiESTiONEM patet per omnes quod 
hujusmodi bigamus non potest ad sacros Ordines 
promoveri ut ponitur in Canone, Dist. 26. c. pral^ 
iegato. Acutius et fit una. Sed si quaeras quae sit 
causa irregularitatis in bigamia ante baptismum ; 
respondetur tripliciter secundum tres opiniones. 



302 LiB. IV Sententiarum 



Una opinio dicit sic: per baptismxim solum 
deletur peccatum ei sequela peccati ; sed bigamia 
non est peccatum nec sequela peccati; igfitur. Et 
per hoc patet illud de homicidio ante baptismum 
commisso ; nam homicida ante baptismum potest 
ad sacros Ordines promoveri post baptismum et 
non bigamus, quia homicidium est peccatum et 
maxime si peccat occidendo, sicut est in homici- 
dio voluntario, et ideo tollitur per baptismum. 

Contra. Esto quod bigamus peccet in biga- 
mia, puta illicite contrahendo, sequitur quod ille 
contractus cum sit peccatum vel annexum pec- 
cato delebitur in baptismo. — Praeterea, si ex 
ista ratione esset necessario irregularitas in biga- 
mia, quia non est peccatum nec sequela peccati, 
sequeretur quod non posset Ecclesia istam irre- 
gularitatem toUere, quia non potest bigamia tri- 
buere quod sit ex se peccatum vel sequela pec- 
cati. — Praeterea, Augustinus in cap. praalleg. 26. 
Acutius dicit quod si fcemina cathecumena vitiata 
est, non potest post baptismum inter virgines 
consecrari; sed possibile est istam vitiationem 
seu corruptionem ante baptismum fuisse pecca- 
tum; ergo illud peccatum non deletur per baptis- 
mum quantum ad sequelam correspondentem sibi. 

Alia opinio dicit sic quod aliqua infamia est 
sequens actum ex notitia actuali, aliqua infamia 
sequens actum propter defectum significationis. 
Primam autem infamiam toUere potest Ecclesia, 
secundam autem non potest toUere. Nunc autem 
homicidium inducit irregiilaritatem propter statu- 



DlSTINCT. XXXII Qu^ST. III 303 

tum Ecclesiae, ideo Ecclesia potest toUere. Sed 
bigainia inducit irregularitatem non propter sta- 
tutum Ecclesiae, sed propter defectum significa- 
tionis, ideo Ecclesia non potest hanc irregulari- 
tatem tollere. 

Sed diceres: quomodo est ibi defectus signi- 
ficationis. Dicitur quod sacerdos reprsesentat per- 
sonam Christi, ideo non debet habere aliquid quod 
repugnet personae Christi; sed Christus est uni- 
cus sponsus unius Ecclesiae, et Ecclesia unica 
sponsa Christi; ergo qui habet oppositum hujus 
non recte repraesentat Christum. Sed bigamus qui 
habuit duas, vel una quae habuit duos habetali- 
quid quod repugtiat isti conjunctioni Christi et 
Ecclesiae ; igitur. — Conira, Si irregularitas biga- 
miae esset ex aliquo priori quam ex statuto Ec- 
clesiae, Ecclesia non posset ibi dispensare, cujus 
contrarium habetur Dist, 34, can. Lector, ubi Papa 
Martinus dispensat et concedit Lectorem qui du- 
xit viduam posse in subdiaconum promoveri. 

Respondetur quod in primitiva Ecclesia Sub- 
diaconatus non erat sacer Ordo, et ideo Martinus 
concessit quod bigamus posset ordinari in sub- 
diaconum et non ultra ascendere. — Contra: 
Dist. 5. c. Si quis viduam, habetur quod Lucius 
Papa dispensavit cum Panormitano Archiepi- 
scopo, qui fuit bigamus. 

Est igitur tertia opinio quae dicit quod causa 
irregularitatis non est nisi statutum Ecclesiae. 
Eodem modo dicit quod causa quare irregulari- 
tatis poena de homicidio remittatur in baptismo. 



304 LiB. IV Sententiarum 

irregularitatis autem pcBna de bigamia non rerait- 
tatur in ipso baptismo non est nisi statutum 
Ecclesiae volentis hanc poenam remitti, hanc non 
remitti. Unde per specialem dispensationem po 
test toUi , ut patet in duobus-casibus praealleg-atis. 

Ad argumentum in conirarium, vel Hiero- 
nymus negatur sicut communiter canonistae ne- 
gant eum, tenentes Augustinum, vel exponi 
potest: crimina non obsunt quantum scilicet ad 
gratiam recipiendam, obsunt tamen quantum ad 
gradum dignitatis in Ecclesia habendum. Et ac- 
cipitur ista expositio ex can. Ambrosii: una 
tantum. 

Qujestio IV. 
Ad quariam QuasHonem sic proceditur: 

Videtur quod virginitas non sit virtus, quia 
cui non competit definitio virtutis, illud non est 
virtus; sed virginitati non competit definitio vir- 
tutis; igitur, etc. Probatio minoris, quia virtus 
secundum suam definitionem consistit in medio, 
ex 2, Ethic; sed virginitas non consistit in me- 
dio, quia tenet extremum, ideo non competit ei 
definitio virtutis. 

Cojitra, Cui competit definitio, et definitum; 
sed virginitati competit definitio virtutis; igitur. 
Probatio minoris, quia secundum Augustinum, 
virtus est bona qualitas mentis; sed ista defini- 
tio competit virginitati ; igitur virginitas est 
virtus. 



DlSTINCT. XXXII Qu^ST. III 305 

HlC SUNT TRIA VIDENDA. Primo, si virgi- 
nitas est virtus. Secundo, si continentia virginalis 
est melior continentia conjugali. TerHum est, quod 
est praenium continentiae virginalis. 

I}e prinio dico quod continentia virginalis 
tria dicit: Primum est abstinentia ab omni coitu 
illicito. Secundum est abstinentia ab omni coito li- 
cito. Tertium est integritas mentis et camis. Quan- 
tum ad primum, virginitas dicit virtutis habitum; 
quantum ad secundum dicit virginitatis statum; 
quantum ad tertium dicit decorem et ornatum. 
Quod autem primo dicat virtutis habitum proba- 
tur, quia habitus circa debitum objectum cum 
determinatis circumstantiis est habitus virtutis; 
sed virginitas, ut dicit abstinentiam ab omni coitu 
illicito est hujusmodi; ergo virginitas dicit habi- 
tum virtutis. 

Sed conira isiud instatur tripliciter. Primo sic: 
Omnis actus virtutis est sub praecepto, quia sunt 
necessarii ad salutem; sed actus virginitatis non 
sunt sub praecepto secundum illud Apostoli : de vir- 
ginibus praeceptum Domini non habeo, consilium 
autem do; ergo virginitas non est virtus. — Se- 
cundo sic: nuUa virtute quis male utitur; sed vir- 
ginitate potest quis male uti, ut patet de virgi- 
nibus fatuis, Matth, 20,; ergo. — Tertio sic: nuUa 
virtus perditur nisi per vitium vel peccatum; sed 
virginitas potest perdi sine peccato, ut patet in 
violenter defloratis; igitur. 

Ad primum dico quod virtus est triplex sci- 
licet moralis, theologica seu cardinalis et heroica' 



3o6 LiB. IV Sententiarum 

De prima patet per Philosophum 2. Eihic. De 
secunda patet per Apostolum /. ad Cor. De tertia 
patet per Philosophum in princ, 7. Etkic,, ubi 
dicitur quod tria sunt fugienda, scilicet malitia* 
incontinentia et bestialitas, et tria sunt prose- 
quenda scilicet virtus moreJis quae opponitur ma- 
litiae, et continentia quae opponitur incontinentiae, 
et virtus heroica quae opponitur bestialitati. Tunc 
ad propositum, cum dicitur: virtus est sub prae- 
cepto, conceditur de virtutibus moralibus et car- 
dinalibus, sed negatur de virtutibus heroicis. Nunc 
autem virginitas ponitur virtus heroica. 

Ad secundum, cum dicitur : nulla virtute po- 
test quis male uti, concedo, ut sic. Et cum di- 
citur : virgines fatuae male sunt usae virginitate, 
dico quod non est verum inquantum virgfinitas 
est virtus, sed hoc erat ex vitiis adnexis virgi- 
nitati et integritati carnis. 

Ad tertium, cum dicitur : virtus non perditur 
nisi per peccatum, conceditur. Et cum additur: 
virginitas potest perdi sine peccato, etc, dico 
quod ab eis potest toUi integritas carnis quae 
dicitur ornatus, sed non toUitur virginitas quae 
dicit habitum virtutis. 

lye secumlo Articttlo principali, scilicetsi 
continentia virginalis est perfectior continentia 
conjugali, dico sicut dictum est, quod in virgi- 
nitate est tria considerare, scilicet habitum, sta- 
tum et integritatis decorem sive ornatum. Si 
autem loquemur quantum ad habitum sic se ha- 



DlSTINCT. XXXII Qu^ST. III 307 

"bent sicut excedentia et excessa, quia aliquando 
•ex majori virtute continet coniugata quam e con- 
trario. Si autem loquamur quantum ad decorem, 
sic virginitas praefertur continentiae coniugali, 
quia in continentia conjugali est corruptio, in 
•continentia virginali incorruptio. Si autem loqua- 
mur de virginitate quantum ad siaium, tunc est 
dici dupliciter : aut secundum idem tempus, aut 
secundum diversa tempora. Si secundum idem 
tempus, hoc est dupliciter, quia aut secundum 
tempus legis naturae, aut secundum tempus legis 
g^ratiae. Si secundum tempus legis naturae, tunc 
status continentiae coniugalis praefertur virgini- 
tati, immo pro illo tempore status virginalis 
prohibetur et sterilis maledicitur. Si secundum 
statum temporis gratiae ubi non requiritur foe- 
•cunditas ventris sed puritas mentis, ibi virginitas 
praefertur continentiae conjugali. Si autem loqua- 
mur secundum diversa tempora, ut puta si con»- 
sideremus pro tempore gratiae continentiam conju- 
^alem, tunc dico quod unusquisque status opti- 
mus est, et unus non praefertur alteri dummodo 
ex utraque parte charitas sit aequalis. Et ad istum 
intellectum loquitur B. Augustinus in lib, de bono 
4:onjugali, quod virginitas Joannis Evangelistae non 
praefertur conjugio Abradiae. 

De tertio Artieulo, quod est praemium 
continentiae virginalis, dicitur communiter quod 
^st aureola. Et probatur per j&guram Exodi 25, 
ubi praeceptum est fieri unam magnam coronam 



3o8 LiB. IV Sententiarum 

et unam parvam coronam. Et secundum hoc po- 
nitur a Doctoribus duplex praemium scilicet sub»- 
tantiale quod est aurea ad similitudinem magtiaB 
coronsB, et accidentale quod dicitur aureola ad 
similitudinem parvae coronae. Teili autem debet 
coronari anima quae est sponsa Christi; sed talis 
est virgo; igitur. 

Licet igitur illud satis bene dictum sit, ta- 
men possum dicere magis complete, scilicet quod 
in virginitate, ut supra dictum est, tria est con- 
siderare, scilicet habitum, statum et decorem sive 
ornatum. Habitui correspondet aurea, statui res- 
pondet fructus, sed decori seu omatui quae est 
carnis et mentis respondet aureola. Primum, sci- 
licet quod habitui respondet aurea patet per 
omnes. Secundum, scilicet quod statui respondeat 
fructus, patet ; esto enim quod sint tres conti- 
nentes inquantum continere possunt aliusincon- 
tinentia conjugali, et alius in continentia viduali, 
et alius in continentia virginali, fructus erit in. 
eis major et minor secundum parabolam Salva- 
toris : semen cecidit in terram bonam et attulit 
fructum, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, 
aliud centesimum. Tertium, scilicet quod ornatui 
seu integritati mentis et carnis respondeat au- 
reola, patet sic : aureola assignatur illis actibus 
qui respiciunt aliquid intrinsecum, et hoc tripli- 
citer, vel ratione doctrinae et informationis, vel 
ratione martyrii et passionis, vel ratione decoris 
et incorruptionis. Propter primum datur aureola 
Doctoribus ; propter secundum Martyribus ; pro- 
pter tertium Virginibus. 



DiSTiNCT. XXXII Qu^ST. III 309 



Ad argumentum principale dico quod hoc 
non est intelligendum respectu objecti, quia tunc 
nuUus esset castus nisi cognosceret medium om- 
nium mulierum de mundo, quia idem est me- 
dium inter aliquam et nuUam ; sed istud intelli- 
gitur ut virtus sit medium inter delectationes et 
tristitias. Nam qui omnino nihil sentit de pas- 
sionibus camis, insensibilis judicatur, si hoc ha-^ 
bet per naturam ; qui vero omnino eis consentit 
hic luxuriosus est ; qui vero excitatur sed non 
consentit eis, hic virtuosus est, et quia hoc iti 
Virginibus est, ideo virginitas est virtus. 



m 



Distinctio XXXIV. 

Nunc superest attendeps... 

Circa Distinci, S4 ^^ 35» quaruntur tres Qtug- 
-stiones, Prima : Utrum licitum fuerit in lege mo- 
saica viro repudiare uxorem, Secunda: Utrum tm' 
potentia coeundi impediat matrimonium, Tertia : 
Utrum^ adulierium cum aliqua vivente mariio impe- 
diat matrimonium cum eadem post mortem ma- 
riti sui. 



Qu^STlO I. 
Ad primam Qtugsiionem sic proceditur : 

Videtur quod licitum fuit viro repudiare 
uxorem suam in lege mosaica, quia in lege 
Deut. 24. : si acceperit homo uxorem, et non in- 
venerit gratiam ante oculos ejus propter ciliquam 
foeditatem, scribat ei libellum repudii et dabit 
in manu ejus et dimittet eam in domo sua. 

Contra, Nunquam licuit mulieri repudiare 
virum ; igitur nec e converso. Probatio conse- 
queniiis, quia vir et mulier quantum ad ea quae 
sunt conjugii pares judicantur. 

Ad evidentiam hujus Qujestionis opor- 
tet aliquid de libelli repudii formatione praemit- 
tere et consequenter Quaestioni respondere. Prae- 



DlSTINCT. XXXIV Qu^ST. I 311 



mittitur autem hoc de forma libelli repudii, quia 
in libello illo, secundum Hieronymum, erit talis 
scriptura, prsemitto quod nunquam conveniant 
secum, et habebit mulier ex permissione legis 
potestatem quod possit adteri copulari. Si autem 
alteri copulabatur non poterat redire ad primum. 
Et sic quaedam erant hic permissiva, qusedam 
recordaHva, quaedam privaiiva, licet secundum 
aliquos ista dici possent punitiva. Permissiva 
erant quia vir poterat uxorem repudiare, et ipsa 
repudiata poterat cum cdio contrahere. Recorda- 
tiva erant scriptura libelli. Privativa erant, quia 
si repudiata cum alio contraxisset non poterat 
ad primum redire. 

His prsemissis, sunt tria videnda. Primo, si 
ista repudiatio erat licita. Secundo, quomodo erat 
permissa. Tertio, qualiter non erat communis illa 
repudiatio, ut sicut vir poterat repudiare uxorem,- 
sic e converso, etc. 

Quantutn €id jyrimum dicitur tripliciter. 
Primo, quod ista repudiatio erat illicita. Patet 
auctoritate Christi reprobantis eam. Matth, /p. 
ait enim sic : dico vobis quod quicumque dimi- 
serit uxorem excepta causa fomicationis moecha- 
tur. — Secundo, per rationem Christi, ibid.: Deus, 
inquit, a principio conjunxit masculum et foemi- 
nam matrimonialiter. Ideo quos Deus conjunxit 
homo non separet. — Tertio, per responsionem 
ipsius Christi ad quaestionem pharisaeorum. Cum 
enim illi objicerent : quid ergo mandavit Moyses. 



312 LlB. IV Sententiarum 



dare libellum repudii et dimittere, ait illis : ad 
-duritiam cordis vestri permisit Moyses dimittere 
uxores vestras ; ab initio autem non fuit sic. — 
Quario, Extra, de divoriiis cap, Gaudemm, dicitur 
quod repudiationem uxoris veritas in Evang-elio 
reprobavit. 

Alia opinio dicit totaliter oppositum, quod 
repudiatio licita fuit pro tempore legis Moysi. 
^uod probant sic, quia Moyses promulgavit le- 
gem Dei, et ideo quos ipse conjunxit etiam Deus 
•conjunxit, et quos ipse separavit, Deus separa- 
vit, quia non est verisimile quod lator legis di- 
vinae promulgaverit aliquid in ea illicitum. — 
Secundo sic : ut ait Augustinus in quadam Epist. 
^ Hieron. : si ad sacras Scripturas admissa fue- 
rint ofiiciosa mendacia, quid in eis remanebit 
auctoritatis et soliditatis ; quasi diceret : nihil, 
quia qua ratione fuerit admissum unum, pari 
ratione aliud ; ergo a simili, si in lege permis- 
sum fuit unum illicitum, pari ratione aliud illi- 
citum. — Teriio sic : lex justa ut sic non debet 
dare occasionem peccandi mortaliter ; sed Ista 
•concessio videbatur directe occasio Judaeis dimit- 
tendi uxores, et per consequens peccandi morta- 
liter ; ergo vel ista concessio non est peccatum 
mortale, ve) lex non est justa. 

Teriio modo dicitur quod repudium uxoris nun- 
quam fuit licitum ut fieret sine culpa, fuit tamen 
licitum ut fieret siiie poena. Unde aliquid licere 
alicui potest esse duplici de causa. Primo, quia 
illi non obviat juris rectitudo; et hoc modo non 



DlSTINCT. XXXIV QU^ST. I 313 

licuit repudiare uxorem. Aut quia non obviat ju- 
ris punitio, et hoc modo licuit repudiare uxorem. 
Sed rationes secundae opinionis infringunt 
primam et tertiam opinionem. De prima patet, 
quia illa ponit quod repudium sit illicitum, et 
secunda ponit quod sit licitum. De tertia patet 
quia ponit quod repudium nunquam fuit licitum, 
ita quod fieret sine culpa. Hsec, inquam, non 
possunt stare, tum quia legislator divinae legis non 
posuit in ea aliquid iUicitum ; tum quia qua ra- 
tione unum illicitum, eadem ratione aliud illici- 
tum ; tum quia justa lex non dat alicui occasio- 
nem peccandi ut arguebat secunda opinio. — 
Teneo ergo quod repudium sit licitum non sim- 
pliciter, sed pro tempore, et sic Deus dispensa- 
bat cum illa gente in repudio ad vitandum ma- 
limi homicidii. 

JBoc quo patet nd secundum Articulum 

qualiter repudium sit permissum, quia Moyses ad 
vitandum malum homicidii repudium non prohi- 
buit sed permisit. Et notandum quod permissio 
fit quadrupliciter. Primo, per privationem prcecep^ 
Honis, et sic Apostolus permisit virginibus nu- 
bere. Secundo, per privationem prohibitionis, et 
sic venialia dicuntur permissa. Tertio, perpriva- 
tionem punitionis, Quarto, per privationem cohabi- 
tationis, et istis duobus ultimis modis repudium 
est permissum, quia non puniebatur nec prohi- 
bebatur. 

Ad rationes autem primae opinionis: ad pri- 
mam quaiido dicitur : quicumque dimiserit uxo- 



314 LiB. IV Sententiarum 

rem suam, etc, dico quod Christus loquitur pra 
tempore legis gratiae non pro tempore legis mo- 
saicae. — Ad raHonem quam adducit, quod scili- 
cet Deus a principio masculum et foeminam ma- 
trimonialiter conjunxit, dico quod Christus loqui- 
tur pro tempore legis naturse ; et in hoc suffi- 
cienter reprehendit pharisseos qui non servabant 
matrimonium sicut erat in lege naturae. — Ad 
aliud quod adducit : per duritiam cordis vestri 
permisit Moyses etc, jam patet quomodo acci* 
pitur ibi permissio. — Ad aliud, de divortiis cap. 
Gaudemtts, ubi dicitur quod repudium veritas in 
Evangelio reprobavit, dico quod illud capitulum 
loquitur quod Christus reprobavit pro tempofe 
legis suae. 

De tertio principali, scilicet qualiter non 
erant pares viri et mulieres in dando libellum 
repudii, ut mulier possit repudiare virum sicut 
e converso ; dico quod in tribus vir et mulier in 
lege non erant pares, scilicet in lege repudii, in 
lege zelotipise, in lege actionis stupri ; quorum 
ratio est propter dignitatem naturae, propter rea* 
tum culpae et propter robur sexus. Propter di-v 
gnitatem naturse non sunt judicandi pares in lege 
zelotipiae, est enim vir dignior quam mulier. 
Propter reatum culpae non sunt judicandi pares 
in lege actionis stupri, sicut clare dicit glossa 
super legem praedictam quae habetur Deut 22. 
Propter robur sexus virilis non judicantur pares 
in libello repudii, cum in mulieribus sit major 



DiSTiNCT. XXXIV Qu^ST. II 315 

pronitas permissive ad repudiandum viros. Et 
ex hoc patet ad argumentum principale. 

Qu^STio II. 

Ad secundam QtuBsiionem sic proccditur: 

Videtur quod impotentia coeundi non impe- 
diat matrimonium, quia hoc non esset nisi pro 
«o quod contrahendo obligat se ad actum illum; 
sed hoc est falsum, quia potest contrahere cum 
voluntate statim intrandi religionem ; ergo. 
Contra, Extra, De /rig, et malef, c. uli, 
Ad ISTAM Qu^STIONEM dico duo. Primo 
praemittam aliquas Distinctiones. Secundo eliciam 
aliquas conclusiones. Distinctiones autem sunt 
istae, quia impotentia coeundi alia est naiuralis, 
alia accidentalis ; item alia prcecedens, alia sequens 
matrimonium consumatum ; item alia perpetua, 
alia ad iempus, Tunc breviter dico tres Conclu- 
siones. 

^Prima est quod omnis impotentia simplici- 
ter et perpetua cui scilicet subveniri non potest 
per naturam vel artem, si praecedat matrimonium 
simpliciter impedit matrimonium contrahendum 
et dirimit contractum. Ista Conclusio probatur 
tripliciter. Primo sic : iste contractus est datio 
potestatis corporum ad talem actum si petatur ; 
sed iste nuUam potestatem ad talem actum habet; 
igitur nihil tale potest dare, et per consequens 
nec contrahere. — Secundo sic : in contractu isto 

21 



3i6 LlB. IV Sententiarum 

homo obligat se ad actum si petatur; sed actus 
est sibi impossibilis etiam si petatur, igitur obli- 
gat se ad impossibile. Obligatio autem ad im- 
possibile nuUa est ex lege divina; igitur lex 
divina non approbat talem obligationem ; igitur 
nulla est. — Tertio sic : persona alia intendit 
commutare potestatem corporis sui propotestate 
alterius ; igitur credit alium posse commutare e 
converso ; sed non potest, quia habet impedi- 
mentum perpetuum ; igitur hoc est error perti- 
nens ad aliquid quod est per se requisitum ad 
contractum. Talis autem error facit contractum 
nuUum, ut supra dictum est; ergo. 

Secunda Conclusio est quod impotentia se- 
quens matrimonium consumatum, quantumcunque 
sit perpetuum non impedit matrimonium. Cujus 
ratio est quia jam potestas est tradita, et ille 
cui fuit tradita intravit in possessionem ; igitur 
non potest revocari propter impedimentum ali- 
quod superveniens. 

Sed quid si impedimentum illud concurrat 
post matrimonium ratum non tamen consumatum, 
nunquid tale impedimentum impedit contractum 
matrimonii ? — Ad hoc dicitur quod sic, quia ut 
habetur 33, q. 2. c. i, Conjugium confirmatur 
officio, sed antequam confirmetur impossibilitas 
officii solvit vinculum. 

Contra : per matrimonium ratum est data 
potestas corporum ; igitur si impeditur usus, non 
propter hoc toUitur ratio praBcedens. — Responsio, 



DlSTINCT. XXXIV Qu^ST. II 317 

quod in matrimonio rato est data potestas corpo- 
rum in habitudine ad actum illum si petatur ille, 
et ideo dicit canon quod impossibilitas officii sol- 
vit vinculum. 

lertia Canclusio est quod impotentia ad 
illum actum cui subveniri potest per naturam 
vel per artem, sive sit frigiditas sivc maleficium 
sive arctatio non impedit matrimonium. Sed quo- 
modo innotescat quando impotentia non est per- 
petua sed ad tempus, et illi potest subveniri, 
habetur Extra. de /rig, et malef, c, Laudabileni, 
Debent enim per triennium simul habitare et 
dare operam illi actui ; quod si postea reclamant 
tanquam impotentes ad illum actum debent ju- 
rare cum septima manu. Decipitur tamen circa 
hoc aliquando Ecclesia, et cum constat de de- 
ceptione, jubet eos quos separaverat ad priora 
vota redire. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
obligat se ad actum si petatur saltem pro aliquo 
tempore determinato, sed infra aliquod tempus 
non oportet reddere istum actum si velit intrare 
religionem. Non sic de illo qui habet impedi- 
mentum perpetuum, quia non potest se obligare 
ad actum pro quocunque tempore, si est impe- 
dimentum perpetuum ; sola autem impotentia 
perpetua impedit matrimonium, ut dictum est in 
I. Concl. hujus QuaBStionis, 



3i8 LiB. IV Sententiarum 

QU.^STIO III. 
Ad tertiam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod adulterari cum muliere vivente 
marito non impediat matrimonium cum eadem 
post mortem mariti sui, quia David adulteratus 
est cum Bethsabea, et postea interfecto viro ejus, 
contraxit cum ea matrimonium ; ergo. 

Contra, ij, quast, r cap, Illud, 

Ad evidentiam hujus Qu^stionis prae- 
mitto quod tria sunt crimina, quae unita vel separata 
videntur facere difficultatem circa matrimonium 
cpntrahendum, sicut coUigitur ex diversis capitu- 
lis Extra, De eo qui duxil in matrimonium, quam 
polluit per adulterium. Sunt autem haBC tria cri- 
mina, scilicet adulterium, machinatio in mortem 
legitimi conjugis, fidei datio vel contractus de 
facto cum adultera. His prsemissis dico quatuor 
per ordinem ad Quaestionem. 

Primo, quod fidei datio per se non impedit 
matrimonium contrahendum post mortem viri. 
IUud habetur in rubrica prcedicta c. ult. ubi dici- 
tur quod si quis uxore vivente fide data promi- 
sit se illam ducturum, vel cum ipsa de facto 
contraxit, si nihil aliud impedimenti fuerit non 
est matrimonium dirimendum, quodcum ea con- 
traxit post uxoris obitum. 

Secundo dico quod fidei datio interveniente 
adulterio impedit matrimonium contrahendum et 
dirimit jam contractum. Istud habetur ihid. eodem 



DlSTINCT. XXXIV QUuEST. III 319 



cap, sequitur enim ibi : tolerari non debet si prius 
vel post, supple: fidem datam, dum vixit uxor, 11- 
lam adulterio polluisset. Istud autem intelligen- 
dum est cum ambo sint conscii quod iste actus 
est adulterium, quia si vir tantum esset conscius 
et mulier inscia, puta quia nescivit eum habere 
uxorem, tunc ad petitionem viri non esset divor- 
tium celebrandum, ut habetur in eadem rubf ica c, i, 

Tertio dico quod ubi adulter vel adultera 
machinatur in mortem legitimi conjugis, ibi im- 
pedit matrimonium et dirimit jam contractum. 
Istud patet in cap. praallegato, et Extra, de con- 
versione infidelium, c. Laudabilem, 

Quarto dico quod ubi adulter vel adultera 
non dederunt sibi fidem de matrimonio contra- 
hendo, nec alter eorum in mortem legitimi con- 
jugis est machinatus, matrimonium inter eos po- 
test legitime contrahi, ut habetur Extra. in supra- 
dicta rubrica, c. Significasti. Ratio autem secun- 
dae et tertiae Conclusionis non est nisi statutum 
EcclesiaB quae illegitimat hujusmodi personas ad 
contrahendum. — Sed si quaeras rationem mo- 
ventem Ecclesiam ad sic ordinandum, dico quod 
est repressio adulterii et homicidii quae frequenter 
acciderent si hujusmodi personaB possent con- 
trahere. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
non fuit lex ista statuta pro tempore illo. 



Distinctio XXXVI. 

Nunc de conditione videamus... 

Circa Distinct. j6 ei duas alias sequentes, qtutro 
tres Qucestiones, Primo: Utrum servitus impediat 
mairimonium, Secundo: Utrum Ordo sacer impedicU 
matrimonium, Tertio: Utrum votum continentus im-- 
pediat matrimonium, 

QU^STIO I. 
Ad primam Qucsstionem sic proceditur: 

Videtur quod servitus impediat matrimonium^ 
quia nuUus potestdare alienum; sed corpus servi 
est domini ipsius, secundum Philosophum 3, Po^ 
litic.; ergo servus non potest dare corpus alteri. 
Sed contrahentes dant sibi mutuo potestatem cor- 
porum; ergo. 

In contrarium habetur Extra, De conjugio 
servorum c. /. 

In ista Qu^STIONE sunt tria videnda. /Ve- 
mo, unde est introducta servitus. Secundo, si juste 
est introducta. Tertio, principale quaesitum. 

De primOf dico sicut superius dictum est 
in tractatu de Poenitentia, quod natura omnes 



DlSTINCT. XXXVI Qu^ST. I 321 



sumus liberi, sed ex alia lege positiva sumus 
servi. Non autem hic loquor de servitute quae est 
subjectio filialis, sed loquor de servitute quae est 
subjectio serviiis, de qua loquitur Aristoteles /. 
Politic, 3, ubi dicit quod tanta est distantia do- 
mini ad servum quanta est distantia hominis ad 
bestiam; et sicut homo potest vendere bestiam, 
ita dominus servum. Servus etiam, ut ibidem di- 
citur, non potest exercere actus virtutis, pro eo 
quod oportet eum ad praeceptum domini sui exer- 
cere actus serviles. Dico ergo Conclusionem istam, 
quod subjectio servitutis praedictse est a lege po- 
sitiva, quia cum non sit a natura, pro eo quod 
naturaliter omnes sumus pares, sequitur quod sit 
a lege positiva. 

De secundo, scilicet si ista servitus est juste 
introducta, dico quod non potest esse juste intro- 
ducta nisi dupliciter. Uno modo, quod voluntarie 
se subjciat servituti, et sic faciens f aceret contra 
legem naturae, tamen ex quo factum est necesse 
est eam servare. Alio modo, si quis juste domi- 
nans communitati videns aliquos abuti libertate 
propter bonum reipublicae, et propter bonum ejus 
qui abutitur libertate, potest eum reducere in sta- 
tum servitutis, sicut etiam eos in certis casibus 
posset occidere. Si autem ponatur tertia species 
servitutis ut puta captus in bello praeservatur a 
morte et efficitur servus; sed hic non apparet 
manifeste justitia, quia licet captor poterit occi- 
dere captivum stante pertinacia ipsius contra bel- 



32 2 LiB. IV Sententiarum 

lantem, tamen ex quo desinit esse pertinax. 
inhumanum videtur sibi infligere aliquid quod sit 
contra legem naturae; servitus autem est contra 
legem naturae; igitur. 

De tertio Articulo dicunt aliqui quod ser- 
vus potest contrahere matrimonium invito domino. 
Et istud probatur. Primo sic: matrimonium est 
de lege naturae; sed servitus non est de lege 
naturae, immo est contra legem naturae; quod 
autem est de lege naturae non toUitur propter 
aliquid quod est tantum de lege positiva; ergo. 
— Secundo sic: servus non sic est domini quin 
sit sui juris quantum ad actus naturales perti- 
nentes ad conservationem individui; igitur a si- 
mili, quantum ad actus pertinentes ad conserva- 
tionem speciei. Aniecedens patet, quia potest uti 
necessariis ad vitam. Conseqiientia probatur, quia 
conservatio speciei cum sit majus bonum natu- 
rale magis est de lege naturae. 

Quidquid autem sit de efficacja istarum ra- 
tionum, dicitur ad Quaestionem sic, quod servus de 
voluntate domini potest contrahere matrimonium, 
et si onus matrimonii sit ad aliquid repugnans 
servitiis consuetis, dominus concedens sibi con- 
trahere relaxat sibi implicite ista servitia con- 
sueta. Potest etiam contrahere domino invito 
prout habet aliquis juris in corpore suoproprio; 
non enim privavit se quacunque libertate ad quos- 
cunque actus; pro quanto ergo corpus est suum, 
potest commutare cum alio, quia si alius sive 



DlSTINCT. XXXVI QVMST. II 323 

liber sive servus velit esse contentus ista modica 
potestate, potest sibi praejudicare, et tenet com* 
mutatio. 

Ad ARGUMENTUM m contrariutn dico quod 
servus non est domini sui secundum omnia, quia 
sui juris est ad comedendum et ad bibendum et 
et ad alios actus qui non subtrahunt domino ser- 
vitia consueta. Vel aliter potest dici, et melius, 
quod servus non potest dare corpus suum inquan- 
tum alienum subtrahendo ipsum a servitio domini 
sui; sed alias potest dare si alter conjugum con- 
tentaretur, quia ut sic non dat alienum. 

Qu^STlO II. 
Ad secundam Quasiionem sic proceditur: 

Videtur quod ordo sacer non impediat ma- 
matrimonium ut patet 7. ad Tim, 3. Dicitur enim 
ibi quod Episcopus debet esse unius uxoris vir; 
sed Episcopatus est ordo; ergo. 

In oppositum est illud canonis dist, 32. Placuit 
Episcopos, Prebyteros, Diaconos, Subdiaconos 
secundum priora instituta abstinere ab uxoribus, 
idest non contrahere, ut dicit glossa; ergo ordo 
sacer impedit matrimonium. 

In ista Qu^stioxe, Conclusio est certa, 
quod ordo sacer impediat matrimonium contra- 
hendum et dirimit jam contractum, ut patet per 
multas auctoritates quas Magister adducit in litera, 
et multae ex eis habentur in Canone Dist. 32. 



324 LlB. IV Sententiarum 

Patet etiam Extra, De cleric, conjug. Sed diflScul- 
tas est in assignando causam qualiter sacer ordo 
impediat matrimonium. 

Aliqiii dicunt quod hoc est propter votum 
castitatis adnexum, ad quod obligatur qui susci- 
pit ordinem sacrum. — Contra hoc instatur, quia 
aut votum istud est sic adnexum quia suscipiens 
vovet, aut tantummodo quia ex praecepto Eccle- 
siae est quasi adnexum quod tenetur servari ac 
si voveret. Primo modo non, quia nuUus vovens 
vovet nolitum; sed iste suscipiens sacrum ordi- 
nelm possibile est quod explicite velit non conti- 
nere; ergo ipse non vovet continentiam. Si se- 
cundo modo, ergo contrahens de facto simpliciter 
contrahit. Probatur Extra. De matrim, coniracia^ 
contra interdictiim Ecclesice; licet enim contra in- 
terdictum Ecclesiae nemo debeat ad secunda vota. 
transire, tamen si transeat non propter hoc matri- 
monium dissolvitur. Si dicas ad primam partem 
argumenti, quod iste qui reciperet ordinem sa- 
crum voveret castitatem in facto licet non in vo- 
luntate, quia antiqui latini voverunt, et iste suscipit 
simile signum; koc non valet, quia nullus tenetur 
ex voto ad votum factum ab alio, maxime si 
habet votum contrarium. Praeterea, orientales sive 
graeci suscipiunt idem signum et tamen sine voto 
castitatis. 

Dico ergo quod hoc non est propter votum 
continentise adnexum ordini sacro, ut dicit prae- 
cedens opinio, sed est ex hoc quia Ecclesia facit 
talem personam simpliciter illegitimam ad matri- 



DlSTINCT. XXXVI Qu^ST. III 325 

monium contrahendum. Hoc autem rationabile 
fuit statutum per Ecclesiam, quia iste qui depu- 
tatur in ministerio sacro requirit ad minus qua- 
tuor, scilicet mentis puritatem, intellectus perspi- 
cuitatem, affectus fervorem, et corporalis munditia& 
decorem; sed ad haec bmnia disponit continentia, 
et ad eorum opposita inducit frequentia actus 
carnalis; ergo. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
illud Apostoli : unius uxoris virum, intelligitur 
non plurium, nec tantum de praesenti sed de 
praeterito, hoc est quod non habuerit plures, quia. 
tunc esset bigamus. 



Qu^STio III. 
Ad tertiam QucBstionem sic proceditur : 

Videtur quod votum continentiae non impe^ 
diat matrimonium, quia non minus obligat apud 
Deum votum simplex quam solemne; sedvotum 
simplex non impedit matrimonium, ut patet Ex^ 
tra, qui clerici, vel voventes contrahere possunt, cap^ 
Meminimus, 

In contrarium est ibid, c, Insinuante, de qua- 
dam nobili quae fecit votum continentiae et postea 
contraxit, coacta fuit redire ad pristinum statum. 

IN ISTA Qu^STiONE sunt tria videnda. 
Primo, quis potest votum continentiae et gene- 
raliter quodcumque votum emittere. Secundo, quot 



326 LiB. IV Sententiarum 

modis votum continentise potest emitti. Tertio, 
■ex his ad quaBsitum principale. 

De primo dico quod votum procedit a li- 
bera voluntate; omnis enim qui libere potest 
facere quod vult, nuUo impedimenjo de se exis- 
tente, nuUo homine de facto propediente, nullo 
jure prohibente, potest simpliciter vovere. E con- 
trario qui in omnibus subest alteri non potest 
per se vovere votum continentiae. Nunc autem 
uxor subest viro ; puer subest patri in regimine 
vitae ; servus subest domino ; religiosus subest 
praelato. Ideo nuUus istorum potest vovere ; et 
ideo quantum ad votum continentiae, patet quod 
uxor non potest votum continentiae facere sine 
consensu mariti, nec puer infra annos pubertatis. 

JDe secundo Articulo dico quod votum 
continentiae potest esse publicum vel privatum; 
item potest esse simplex et solemne. Nec istae 
duae distinctiones sunt eaedem, quia tam publicum 
quam privatum potest esse simplex vel solemne 
votum. Votum autem solemnizatur tribus modis, 
ut ponitur Exira. De voto et voti redempt, lib, 6. 
Decret. c. Riirsiis, ubi sic habetur: Votum solemne 
est cui intervenit aliqua istarum solemnitatum, 
videlicet per susceptionem sacri ordinis. Item per 
susceptionem sacrae vestis quae tantum perficien- 
tibus dari debet praesentibus testibus. Item tertio 
modo cum per professionem devovet se alicui 
religioni, abbati vel abbatissae. Primum patet 



DlSTINCT. XXXVI QU^ST. III 327 

28, DisL c. DicLConL Secundum patet Extra, De 
regularibus, Statuimus, Tertium patet ibid. Et ne 
haec negari possint, fiat publica scriptura, 2^, q^ 
/. Omnes Jceminct. 

De tertio Articulo, scilicet si votum con- 
tinentiae impeaiat matrimonium, communis est opi- 
nio quod votum simplex non impedit simpliciter, 
quia licet impediat contrahendum, non tamen di* 
rimit jam contractum. Votum autem solemne sim- 
pliciter impedit, quia impedit contrahendum et 
dirimit jam contractum. Sed difficultas est in as- 
signando rationem, unde videlicet est hoc quod 
votum solemne simpliciter impedit matrimonium, 
votum autem non solemne seu simplex non im- 
pedit. Ad quod diversi diversas inveniunt ra- 
tiones. 

Unus dicit quod ratio hujus differentiae est 
propter manifestum et non manifestum, probatum 
et non probatum. Votum enim solemne est pro- 
batum seu manifestum, votum autem simplex 
est non probatum seu non manifestum. Sed hoc 
non valet quia votum simplex possetesse mani- 
festum et probatum, et tamen non dirimit jam 
contractum. 

Ideo alius dicit quod hoc est quia per votum 
solemne dat aliquis, illi cui vovet, jus in se ad 
actum sequentem illud votum, et per consequens 
vovens solemniter continentiam dat illi in cujus- 
manu vovet jus in se ad faciendum illud obser- 
vari ; ergo non potest dare jus suum ad actum 



328 LlB. IV Sententiarum 

oppositum, quia illud non habet. — Sed contra 
istud instatur, qui vovens voto privato dat cor- 
pus suum Deo quantum ad actum vovendi ; erg-o 
non posset corpus suum postea dare conjugi ad 
actum oppositum, non enim minus transfert aJi- 
■quis a se quod immediate dat Deo quam quod 
-dat mediate homini vicario. 

Ideo datur alia ratio, quia vovens solemniter 
mittit in possessionem illam personam cui vo- 
vet, vovens autem private non facit sic, sed 
-quasi promittit. — Sed nec illud valet, quia omnia 
intrinseca voto respiciunt actum voluntatis per 
-quem obligat se vovendo, et transferendo domi- 
nium suum in alterum sunt aequalia hinc inde ; 
■ergo non magis est datio hic quam ibi, nec pro- 
mlssio est hic melior quam ibi. Consequentia pa- 
tet ; antecedens declaratur, quia per solam volun- 
tatem est dominus, et transfert dominium. 

Ideo quarta ratio assignatur, quia transgres- 
45io voti solemnis est scandalosa, et ideo ad ob- 
servantiam ejus tenetur non tantum sibi, sed 
etiam toti Ecclesiae ; transgressio autem voti pri- 
vati non sic est scandalosa. — Sed hoc non va- 
let, quia hoc non plus concludit nisi quod hoc 
sit gravius peccatum transgrediendo votum so- 
lemne quam simplex. Sed de hoc non quaeritur; 
non enim semper peccatum gravius toUit potes- 
tatem ad contrahendum. Praeterea, Extra. De re- 
gulis juris, utilius scandalum nasci permittitur 
quam veritas relinquatur. 

Sic ergo non videtur alia ratio, nisi quia 
JEcclesia illegitimavit sic voventem, et hoc fuit 



DlSTINCT. XXXVI Qu^-ST. III 329 



rationabile, quia posuit se in potestate Ecclesiae 
•quantum ad oppositum ejus, quod est contractus 
matrimonii ; voventem autem voto privato non 
illegitimavit quia non sic se posuit in ejus po- 
testate, sed quia se posuit in manu Dei ad oppo- 
situm servandum, consuluit animae suae apud 
Deum ne transgrediatur actus, et ideo Ecclesia 
relinquit eum judicio divino. 

Ex hoc patet ad argumentum principale, quod 
non est simile de voto solemni et simplici. 




Distinctio XXXIX. 

Post ha9C de dispari oultu... 

Circa istam Disi, jg. ei omnes alias sequenies^ 
de sacrameyiio mairimonii quaro tres QtuEsHones, 
Primo : Utrum dispar culius impediai mairimanium, 
Secundo : Utrum cognatio carnalis impediat matri^ 
mofiium, Tertio : Utrum affinitas impediat meUri^ 
monium. 



QUJESTIO I. 
Ad primam Quastiomm sic proceditur : 

Videtur quod dispar cultus non impediat 
matrimonium, quia Gen, 41. Joseph accepit filiam 
Putipharis cum tamen ipse esset fidelis et ipsa 
infidelis, et multa similia habentur in Scriptura 
sicut de Moyse qui contraxit cum Ethiopissa; 
ergo, etc. 

I71 oppositum est illud 2» ad Cor, : nolite ju- 
g^m ducere cum infidelibus ; quae enim partici- 
patio lucis ad tenebras, aut quae pars fidelis cum 
infideli ; ergo, etc. 

IN ISTA QUuESTlONE sunt duo videnda. Pfi- 
mo, si infideles possunt contrahere matrimonium. 
Secundo, quomodo fidelis potest contrahere cum 
infideli. 



DlSTINCT. XXXIX QU^ST. I 331 



De pt*tnio, dicunt aliqui quod non. Primo, 
quia non potest ibi esse bonum fidei ex parte 
ejus qui est infidelis; qui enim non est fidelis Deo, 
non est fidelis proximo. 

Secu7ido, quia ex parte ejus non est bonum 
prolis, quia quanto in ipso est, educaret prolem 
in ritu suo, et ita irreligiose. 

Teriio, quia non est ibi bonum sacramenti, 
quia infidelis ex quo non habet primum sacra- 
mentum scilicet baptismum, non est capax alio- 
rum sacramentorum, ut probatur Exira. De pres- 
bytero non baptizato. 

Quarfo, est specicdis difficultas quomodo infi- 
delis possit corpus suum dare alteri, cum non 
facit hoc innitens approbationi legis divinae. 

Quiyito, quia specialis difficultas est cum ma- 
trimonium includat indissolubilitatem, quomodo 
infidelis contrahat matrimonium, cum tamen illud 
sit postea dissolubile, quia si alter conjugum con- 
vertitur ad fidem sine altero, potest discedere. 

Sed his non obstantibus, dicendum quod inter 
infideles est matrimonium, quia ut aitApostolus 
/. ad Cor. 7,: si quis frater uxorem habet infide- 
lem, et haec consentit habitare cum illo, non di- 
mittat illam; sed ista non fuit uxor propter con- 
tractum qui fuit post fidem, sed ante. — Praterea, 
matrimonium est dictamen legis naturae vel £di- 
quid consonum dictamini legis naturae; sed lex 
naturae communis est apud omnes; ergo et ma- 
trimonium. — Pnsterea, matrimonium, secundum 



332 LlB. IV Senxentiarum 



definitionem aliquorum, est maris et foeminae con- 
junctio individua vitae consuetudinem retinens: 
sed hoc est inter infideles; ergo. — Praterea in- 
fideles haeretici habent vera sacramenta Ecclesiae. 
et quamvis non habeant fidem, habent tamen ver- 
borum formam; ergo si matrimonium contrahitur 
apud fideles per verba exprimentia consensum, 
et talis forma est apud infideles; ergo etiam matri- 
monium est apud infideles. 

Ad argum€7ita autem alterius viae respondeo 
et dico quod primum non concludit, quia fides 
et fidelitas servari potest sine fide qua creditur 
in Deum, et istam servant infideles fidelibus, et 
e converso, in contractibus, ut patet per Augus- 
tinum in Epist, ad Publicolam, Nec sequitur: hon 
servatur fides Deo, ergo non vult servare fidem, 
idest fidelitatem cum proximo; tum quia non se- 
quitur: non vult perfectius, ergo nec minusper- 
fectum; tum quia non potest per rationem natu- 
ralem attingere ad observantiam fidei respectu 
Dei sicut ad observantiam fidei respectu proximi. 
— Similiter secundum non valet, quia vult educare 
prolem quantum potest per rationem naturalem 
nosse ipsam educandam ; unde ex isto argumento 
non plus habetur nisi quod non est completura 
bonum prolis, scilicet quod educetur ad cultum 
divinum. Nec mirum, quia educator non novit 
ipsum sic fore educandum. — Similiter iertium 
non valet, quia omnibus contractibus matrimonii 
prsecedentibus legem evangelicam non fuit adne- 
xum sacramentum proprie dictum, nec fuit adne- 



DlSTlNCT. XXXIX QVJEST. I 333 

xum contractui in statu innocentise, si semper in 
isto statu permansisset, nec tamen defuisset tunc 
aliquid de perfectione pertinens ad contractum 
matrimonii. — Ad quartam difficultatem potest 
dici quod Deus post lapsum licentiavit homines 
ad talem commutationem non tantum propter 
primum finem, ut esset in officium, sed etiam 
propter secundum, ut esset in remedium, et tunc 
utentes ista commutatione, si non attendant ad hoc 
quia licentia est, quia ignorant legem Dei, non 
peccant; sic enim in aliis licentiis, licet nesciat 
se licentiatum, dum tamen nescit illud esse illi- 
citum, non peccat. Vel potest dici brevius, quod 
sufficit sibi scire istud esse de lege naturae, quod 
autem est de lege naturae est ex approbatione 
divina. — Ad ultimam difficultatem dico quod 
matrimonium ratum esset nisi aliquando super- 
veniret vinculum fortius cum quo non posset 
istud stare, cujusmodi est obligatio nova ad Deum 
per fidei susceptionem, quando alter conjugum 
nollet commorari absque impedimento illiusfidei 
ad quam magis tenetur quam ad vinculum con- 
jugale. Est ergo ratum stantibus rationibus ex- 
tremorum, sed non est ratum pro tunc pro quo 
fortius vinculum superveniret cum istius vinculi 
observantia repugnaret. 

Quatiturn ud secundum Articulunif 

videlicet si fideles posset contrahere cum infideli, 
dico tres Conclusiones. Prima, quod inter fidelem 
et infidelem potest esse matrimonium. Secunda, 



334 LiB. IV Sententiarum 

quod tale matrimonium potest contrahi ex jure 
divino. Teriia, quod non potest contrahi de jure 
positivo Ecclesise. 

Ad evidentiam primcs Conclusionis dico quod 
aliud est matrimonium esse vel contrahi simpli- 
citer et absolute, aliud est matrimonium contrahi 
licite et honeste. Utroque autem modo necesse 
est dicere inter fidelem et infidelem posse esse 
matrimonium, et hoc probatur ex illo dicto Apos- 
toli: vir fidelis non dimittat uxorem infidelem 
quae consentit cum eo habitare; si- autem non 
esset matrimonium, tunc Apostolus suaderet for- 
nicationem; si autem non esset licitum et hones- 
tum Apostolus non consuleret. 

Secunda Conclusio est quod praedictum matri- 
monium inter fidelem et infidelem potest contrahi 
quantum est ex jure divino, quia ex isto non 
magis invenitur quod contractus sit nullus quam 
quod obligatio ex contractu priori sit nuUa, quia 
non posito novo impedimento qui potest esse al- 
terius potest se dare alteri; sed ex contractu 
priori poterat inter eos esse vera obligatio; 
ergo, etc. 

Tertia Conclusio est quod de jure positivo 
Ecclesiae inter fidelem et infidelem non est con- 
trahendum matrimonium, quia Ecclesia illegiti- 
mavit fidelem ad contrahendum cum infideli, ut 
patet 28, q. i, Sic enim dicitur ibidem, quod non- 
nisi religionis ejusdem et fidei maneant copulata 
conjugia. Item ibidem cap. Cave, ut nonnisi bap- 
tizata sumatur in conjugium, quia baptismus est 



DlSTINCT. XXXIX QU.EST. II 335 

primum Sacramentum. Ad hoc etiam valent ratio- 
nes adductae ad primum Articulum propter bona 
Matrimonii quae sunt fides, proles et sacramentum. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
in omnibus illis exemplis de Joseph, non erat 
adhuc prohibitum fidelem contrahere cum in- 
fideli. 

Qu^STio II. 
Ad secundam QucEsHcnem sic procedihir: 

Videtur quod cognatio camalis non impediat 
matrimonium, quia matrimonium strictissime ser- 
vabatur vel servandum erat in lege naturae; sed 
Cain contraxit cum sorore sua; ergo. 

In oppositum est Magister in litera, et patet 
Extra, de consang, et affin. cap, Non debet. 

In ista Qu^STIONE primo praemittuntur ali- 
quae descriptiones. Secundo aliquae regulae seu 
propositiones. Tertio, aliquse Conclusiones. 

QHantum ad pr^imHm pono quinque des- 
criptiones, quarum prima est ista, quod consan- 
guinitas est vinculum personarum ab eadem per- 
sona carnali propagatione descendentium. Secunda 
est ista: persona a qua plures carnali propaga- 
tione descendunt vocatur stipes. Tertia est ista: 
linea consanguinitatis est ordinata coUectio per- 
sonarum consanguinitate junctarum. Quarta est 
ista: linea dividitur in ascendentem et descen- 



336 LiB. IV Sententiarum 

dentem et transversalem. Descendens, est a per- 
sona propagante ad personas propagatas. Ascen- 
dens vero e converso a propagatis adpropagan- 
tes. Transversalis est quando ambae personae des- 
cendunt ab eodem, sed neutra ab altera. Quinia 
est ista: gradus est determinata propinquitas per- 
sonae ad personam secundum consanguinitatem, 
et iste gradus invenitur per prius in linea ascen- 
dente et descendente, quam in linea transversali. 

Qunntum ad secuiidum Articulum, 

pono tres regulas seu propositiones, quarum prima 
est ista: In linea recta tot sunt gradus quot sunt 
personae, una minus. Hoc probatur, quia tot sunt 
ibi gradus quot sunt ibi propagationes; sed sunt 
ibi tot propagationes quot personae, excepta una; 
oportet enim ponere unam quae non sit propa- 
gata; ergo, — Secunda regula est ista: In linea 
transversali computantur gradus secundum magis 
remotum a stipite, ut patet Exira. De cansang, 
ei affin, Vir qui a siipiie; et ratio est, quia per- 
sonae quae sunt in linea non habent inter se pro- 
pinquitatem, nisi propter stipitem, et ideo non 
possunt propinquius sibi conjungi quam remotior 
eorum conjungatur stipiti. — Teriia regula est 
quod efficacior est gradus in linea descendenie 
quam transversali. Ratio est quia plus conjungi- 
tur proles parenti quam parens proli, et ideo 
magis est contra legem naturae in primo gradu 
conjungi in linea recta quam in linea tran*- 
versali. 



DlSTINCT. XXXIX QU^ST. II 337 

De tertio Articulo dico tres Conclusiones. 
Prima Conclusio est ista: Consang^initas impedit 
matrimonium in aliquo gradu propter dictamen 
legis naturse. Secunda Conciusio est quod consan- 
guinitas impedit matrimonium in aliquo gradu 
propter prohibitionem legis divinae. Tertia est 
ista quod consanguinitas impedit matrimonium 
in aliquo gradu propter statutum Ecclesiae. 

Prima Conclusio, scilicet quod consanguinitas 
impedit matrimonium in aliquo gradu propter 
dictamen legis naturae, quia vinculum consan- 
guinitatis quod est stipitis ad prolem impedit 
matrimonium ex dictamine legis naturae. Unde 
naturcde est apud omnes quod filius non conjun- 
gitur matri, et quod filia non conjungitur patri, 
et hoc est propter generationis successionem quae 
debet procedere, non retrocedere; unde proles 
genita non debet conjungi suo principio ut 
gignat. 

Secunda Conclusio, scilicet quod consangui- 
nitas impedit matrimonium in aliquo gradu ex 
lege divina, ut patet Levii. i8., ubi fit prohibitio 
usque ad secundum gradum ; et ratio hujus fuit 
propter honestatem ; qui enim mulierem cogno- 
scit, discooperit ignominiam ejus; hoc autem ma- 
gis est inhonestum facere propinquae quaxn non 
propinquae. 

Teriia Conclusio, scilicet quod consanguinitas 
impedit matrimonium aliquo gradu ex lege Ec- 
clesiae, patet Extra, De consang, et affin, in mul- 
tis cap, — Sed dices : usque ad quem gradum 



338 LlB. IV Sententiarum 

consanguinitatis prohibuit Ecclesia contractum 
matrimonii. Dico quod istud fuit aliquando pro- 
hibitum usque ad septimum gradum, ut patet 
per Magistrum in litera ; sed sub Innocentio III. 
restricta est usque ad quartum gradum inclu- 
sive, ut patet Extra. De consanguhiitate, cap, Non 
debet. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
illud fuit necessarium pro principio generis hu- 
mani, quod contractus fieret in gradu primo, ta- 
men in linea transversali, non recta. 

Qu^STIO III. 
Ad tertiam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod affinitas non impediat matri- 
monium, quia effectus non repugnat suae causae 
sed affinitas est effectus matrimonii; ergo non 
repugnat matrimonio. 

/// oppositum est illud jji. q. j, c, De propin- 
quis, ubi dicitur quod affinitas impedit matri- 
monium. 

IN ISTA Qu.^:STlONE,/r/;«^ pono quatuor pro- 
positiones. Secuiido, breviter dico quod affinitas 
simpliciter impedit matrimonium. 

Quantum ad primum est prima propositio ista, 
quod affinitas est vinculum quoddam personae 
ad personam ex copula carnali cum aliqua per- 
sona consanguinea contractum. Affinitas enim est 
quasi accessus ad fines, ideo omnes consanguinei 



DlSTINCT. XXXIX QU^.ST. III 339 

mariti sunt affines uxoris, et e converso consan- 
guinei uxoris sunt aflfines mariti. — Secunda pro- 
positio est quod affinitas durat quocunque conju- 
gum mortuo, ut patet jj. q, ult. Fraternitatis, 
^irca medium, — Tertia propositio est quod ita 
potest dividi affinitas sicut consanguinitas est 
distincta in Quaest. praeced., quia ita descendit 
per lineam rectam et transversalem per tot gra- 
dus, ut sit talis regula : quoto gradu aliquis 
distat ab alio in consanguinitate, toto gradu dis- 
tat in affinitate. — Quarta propositio est quod af- 
finitas non solum contrahitur per matrimonium, 
immo per coitum fornicarium, ut; patet Extia, 
De probationibus : Per tuas, 

Secundo breviter dico ad Qusestionem quod af- 
finitas simpliciter impedit matrimonium, et ratio 
non est nisi statutum Ecclesiae illegitimantis affi- 
nes, et in eodem gradu impedit matrimonium in 
quo consanguinitas ; et hoc quidem de affinitate 
proprie dicta titulo illo De consanguin, et affin, 
£ap, Non debet ; consimiliter de affinitate exten- 
sive, et communiter dicta quae vocatur publicae 
honestatis justitia, Extra, De cojisayig, et affiyi, c. i. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
affinitas est effi^ctus matrimonii cujusdam praece- 
dentis, et illud non impedit aliud, scilicet inter 
•illos inter quos per matrimonium est contracta 
affinitas. 



Distinctio XLHL 

Postnenno de conditione pesuprectionis.... 

Complefo tractatu Sacramentarum, accedit Ma^ 
gister ad tractatum de resurrectione et prcemiatione 
Sanctorum, atque punitione mxilorum. — Circa istam 
Dist, 4j, quaro tres Qucestiones, Primo: Utrum 
resurrectio generalis hominum sit fuiura, Secundo: 
Utrjim possit esse notum per ratiofiem naturalem 
resurrectionem generalem hominum esse futuram. 
Tertio : Utrum corruptum possit redire idem numera 
per fiaturam, 

QUiESTIO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod resurrectio hominum non sit 
futura, per illud fob, 14, Homo cum dormierit 
non resurget donec atteratur coelum; sed coelum 
nunquam atteretur cum sit incorruptibile ; ergo. 

In oppositum est illud Apostoli /. ad Cor, /j..* 
Omnes in ictu oculi resurgemus ; ergo. 

In ista Qu.estione sunt duo videnda. Pri^ 
nio, si possibile est hominem resurgere. Secundo, 
si de facto resurget. 



DlSTINCT. XLIII QUuEST. I 341 

Quantum ad primam tenetur commu-^ 
niter a Theologis quod sic, sed probatur diver- 
simode a diversis. 

Unus probat sic: Cujus esse quidditativum 
non est interruptum nec deperditum, illud potest 
redire idem numero ; sed esse quidditativum ho- 
minis non est intemiptum nec perditum ; ergo- 
potest idem redire numero, et per consequens 
resurgere. Major patet in contrario sensu ; nam 
illud cujus esse est simpliciter corruptum vel 
destructum, non potest redire idem numero, sicut 
anima sensitiva quae corrumpitur in bruto. Minor 
declaratur, quia esse animae intellectivae est idem 
quod esse totius ; sed anima intellectiva non cor- 
rumpitur, materia etiam manet eadem, et sic in 
nuUo pertinente ad substantiam hominis facta 
est interruptio. 

Contra isiam viam arguo primo per Augusti- 
num 22, De Civ, Dei, c. 2, Loquens de carne 
hominis redeunda in resurrectionem, ait sic : 
Absit ut ad resuscitanda corpora non possit 
omnipotentia Creatoris omnia revocare, vel qua& 
bestiae vel ignis consumpsit vel in cinerem pul- 
verimum coUapsum est. Et sequitur infra: Et si, 
inquit, omnibus modis periisset nec vel uUa ejus 
materia in nullis naturae latebris mansisset, ta- 
men si vellet, eam repararet Omnipotens. 

Praeterea per rationem : Si destructum esset 
annihilatum, tunc nihil sequens esset ejusdem 
rationis cum nihilo quod erat terminus a qtio 
creationis ; sed nihil praecedens creationem non 



342 LiB. IV Sententiarum 

repugnabat quin illud cui opponitur poterat creari ; 
ergo et post annihilationem potest idem numero 
redire seu recreari. 

Praeterea, planum est quod ex parte causae 
remanet eadem potestas ; ex parte etiam passi- 
bilis est eadem potentia obedientialis post anni- 
hilationem quae erat ante creationem; ergo sicut 
primo poterat creari, ita et tunc per eandem vir- 
tutem poterit reformari. 

Praeterea, in homine est aliqua entitas posi- 
tiva alia in partibus ; sed ista est interrupta in 
morte hominis ; ergo ista non redibit in resur- 
rectione, si verum est fundamentum. Minor est 
evidens. Probatio majoris, quia aliquid causatum 
a causis intrinsecis est aliud ab eis ; ergo. Sed 
nuUa causa materialis nec formalis est causata a 
causis intrinsecis nec ambo simul; ergo est alia 
entitas a causis divisim acceptis. 

Praeterea, si illud fundamentum de interrup- 
tione vel destructione esset verum, scilicet quod 
interruptum non possit redire idem numero, tunc 
sequerentur multa inconvenientia. Primo quidem' 
sequeretur quod Deus non posset unum hominem 
mortuum eundem numero suscitare. Secundo, 
quod in homine non rediret eadetn quantitas 
quam primo habuit. Tertio, quod non redirent 
generaliter omnia accidentia quaB fuerunt in ho- 
mine, et sic homo resuscitatus non haberet ean- 
dem propriam passionem numero quam prius 
habuit. Probatio hujus, quia omnia ista sunt in- 
terrupta. 



DlSTINCT. XLIII QU^ST. I 343 



Praeterea sequeretur quod in homine non 
esset idem intellectus nec eadem voluntas sicut 
prius erant. Probatio hujus, quia intellectus et 
voluntas secundum istum Doctorem, sunt acci- 
dentia animae, accidentia autem sunt interrupta. 

Praeterea ista ratio praesupponit aliam radi- 
cem falsam, scilicet quod in homine non sit alia 
forma praeter animam intellectivam, quod est 
falsum, ut patuit supra Tract. de Eucharistia, et 
2, Sent, Dist. /7. 

Alia opinio declarat possibilitatem resurrec-^ 
tionis sic : nam natura non agit nisi per motum 
et mutationem, ideo non potest redire idem n\i- 
mero, quia motus et mutatio non possunt redire 
idem numero. Deus autem potest agere non per 
motum et mutationem, et ideo per oppositum 
idem numero potest redire. — Item idem Doctor 
dicit alibi sic, quod alio modo agens naturale 
aspicit materiam quam agens primum, quia agens 
primum aspicit materiam ut quid, idest nullo modo- 
distinctum, agens autem naturale non aspicit eam 
ut quid, quia aspicit eam distinctam et quantam. 
Tunc arguo sic : Agens quod respicit materiam 
ut quid, potest sibi eandem formam imprimere 
ut prius ; sed Deus aspicit materiam ut quid r 
ergo potest sibi eandem formam imprimere; hoc 
autem est resurgere. 

Cojitra primum dictum arguo sic : Ubi est 
transitus de privatione ad habitum et formam, 
ibi est vera mutatio, quia verissime salvatur ra- 
tio definitiva mutationis; sed resurrectio est tran- 



344 I-iB. IV Sententiarum 

situs de privatione ad formam ; ergo resurrectio 
est vera mutatio. — Contra secundum dicium, 
visum fuit Lib. 2., scilicet si agens naturale po- 
test attingere essentiam materiae nudam. 

Alia opinio quam teneo declarat possibilita- 
tem resurrectionis sic : Si non esset possibilis re- 
surrectio, vel hoc esset ex parte agentis vel ex 
parte effectus ; sed hoc non, quia nihil praecedens 
■creationem et nihil sequens annihilationem sunt 
ejusdem rationis; sed Deus potest aliquid de ni- 
hilo creare ; ergo potest aliquid dudum corrup- 
tum et in nihilum redactum, postmodum repa- 
rare ; corruptum autem reparare est resurgere u 
ergo. 

2>e secundo ArticulOf scilicet si de facto 
•erit resurrectio hominum generalis, dico quod 
sic. Cujus ConcUisionis veritas manifesta est ex 
fide. Hanc enini veritatem tanquam articulum 
fidei exprimit tam symbolum Apostolorum, scili- 
cet : Carnis resurrectionem, quam symbolum Xi- 
caenum : Expecto resurrectionem mortuorum, quam 
symbolum Athanasii qui dicit quod omnes homi- 
nes resurgere habent cum corporibus suis. Et illud 
valde expresse habetur in multis locis S. Scrip- 
turae, utpote in /ob, ig, qui dicit : et in carne 
mea videbo Deum Salvatorem fneum. Et etiam in 
/. Epist. ad Cor, /5. ubi dicitur quod in ictu oculi 
omnes resurgemus. Et Matt, 25, et in pluribus 
aliis locis. 



DlSTINCT. XLIII QUuEST. II 345 



Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
-coelum nunquam atteretur quantum ab substan- 
tiam, tamen atteretur quantum ad efficientiam in 
ista inferiora generando et corrumpendo, quia 
post judicium cessabit ista infllientia. 

QUiESTIO II. 
Ad secundam Quastionem sic proceditur : 

Videtur quod per rationem naturalem pos- 
sit esse notum resurrectionem generalem hominum 
€sse futuram» quia naturale desiderium non po- 
test esse frustra secundum Comment. 2, Meiapk, 
Sed homo naturale desiderium habet ad semper 
esse, et illud desiderium potest esse notum per 
rationem naturalem ; ergo, etc. 

Contra. Articulus fidei non est notus per 
rationem naturalem ; sed resurrectio hominum. 
est articulus fidei ; igitur. 

In ista Qu^STIONE possunt esse tres Arti- 
culi secundum tres opiniones. Una dicit resur- 
rectionem generalem hominum esse futuram, non 
tamen per rationem naturalem a priori, Alia di- 
cit quod est notum a posteriori, Tertia, quod nec 
est notum a priori nec a posterioti, sed solum 
^de tenemur. 

I^rima apinio nititur resurrectionem pro- 
bare a priori, et arguit sic : Anima intellectiva 
est forma specifica hominis ; sed anima intellec- 



346 LiB. IV Sententiarum 

tiva est incorruptibilis ; ergo forma specifica 
hominis est incomiptibilis. Sed forma specifica 
hominis incorruptibilis non remanebit perpetuo 
extra corpus ; ergo aliquando redibit ad corpus. 
Sed ista iterata redditio vocatur resurrectio ; . ergo 
resurrectionem generalem hominum esse futuram 
est notum per rationem naturalem a priori. 

Secundo, dicit ista opinio quod quaBlibet 
istarum trium propositionum principalium sit na- 
turaliter nota. Prima sic : Operatio propria ho- 
minis est a forma specifica hominis; sed propria 
operatio hominis est intelligere; ergo est a forma 
specifica hominis. Sed istud est ab anima intel- 
lectiva ; ergo anima intellectiva est forma speci- 
fica hominis. 

Secunda propositio, scilicet quod anima intel- 
lectiva est incorruptibilis, sit naturaliter notum, 
probatur sic : Quod corrumpitur aut corrumpitur 
per contrarium aut per defectum alicujus neces- 
sario requisiti ad ejus esse ; sed anima intellec- 
tiva non habet contrarium, nec esse corporis est 
simpliciter necessarium ad ejus esse, quia habet 
esse proprium ; ergo, etc. — Preeterea, simplex 
non potest separari a seipso, et per consequens 
quod anima intellectiva sit incorruptibilis est na- 
turaliter notum. 

Tertia pfopositio, scilicet quod forma speci- 
fica scilicet anima, non erit perpetuo separata, 
probatur sic : Pars extra totum est imperfecta ; 
sed forma tam nobilis sicut est anima intellec- 
tiva non remanebit perpetuo imperfecta ; ergo 



DlSTINCT. XLIII Qu^ST. II 347 



nec tota separata. — Praterea, nuUum violentum 
perpetuum ; sed separatio animae a corpore est 
violenta, quia contra inclinationem naturalem 
animae ; ergo istam formam specificam non esse 
perpetuo separatam potest esse naturaliter notum. 
Sed contra istam opinionem tanquam nihil 
probantem, arguitur sic: quia nulla istarum trium 
propositionum est naturaliter demonstrata, ad mi- 
nus secunda et tertia. Prima etiam fuit a magnis 
Philosophis negata, sicut patet 3. de Anima per 
Comment. qui expresse negat eam. Similiter se- 
cunda non est naturaliter demonstrata, scilicet 
quod anima sit incorruptibilis, cum principium 
sit apud Philosophum, omne illud desinit esse, 
(i, Cceli ei mundi) quod habet principium sui 
esse. Nec rationes istae convincunt, ut dictum fuit 
in 2. Libro. De tertia propositione videtur quod 
non sit naturaliter demonstrata ; quia si Philo- 
sophus posuisset animam immortalem, magis 
posuisset eam perpetuo manere sine corpore quam 
in corpore, quia omne compositum ex contrariis 
est corruptibile. Nec rationes adductse probant 
istam propcsitionem ; nam cum dicitur : pars 
extra totum est imperf ecta, ^ dico quod verum 
est de parte quae recipit aliquam perfectionem 
in toto ; anima autem non recipit, immo magis 
communicat perfectionem suam corpori, et tunc 
posset ratio trahi ad oppositum, quia non re- 
pugnat alicui aeque perfecte in se manere, licet 
alteri non communicet perfectionem suam ; sed 
anima manet aeque perfecte in esse suo proprio, 

23 



348 LiB. IV Sententiarum 

sive conjuncta sive separata. — Ad aliud dico 
quod inclinatio naturae est duplex : una ad actum 
primum, et est imperfecti ad perfectum, et con- 
comitatur potentiam essentialem ; alia est ad ac- 
tum secundum et est perfecti ad perfectionem 
communicandaxn, et concomitatur potentiam acci- 
dentalem. De prima, verum est quod oppositum 
ejus est violentum et non perpetuum, quia po- 
nit imperfectionem perpetuam, quod Philosophus 
habuit pro inconvenienti. Sed secunda inclinatio, 
si perpetuo suspendatur, nullum. violentum pro- 
prie dicitur, quia nec imperfectio. Nunc autem 
inclinatio animae ad corpus tantum est secundo 
modo; vel potest dici secundum Avicennam quod 
appetitus animae satiatus est per hoc quod semel 
perficit corpus, quia ista conjunotio est ad hoc 
ut anima mediante corpore acquirat suas perfec- 
tiones per sensus, quas sine corpore non pK)test 
acquirere, semel autem conjuncta corpori acqui- 
sivit quantum ipsa petiit. 

Alia opinio dicit resurrectionem esse fu- 
turam posse demonstrari a posteriori. Et arguit 
sic : naturaliter notum est quod beatitudo na- 
turaliter appetitur, hoc patet ex /. JSt/tic. de 
beatitudine in generali, et lo. Ethic. de beati- 
tudine in spcciali. Sed notum est per rationem, 
beatitudinem non posse esse nisi aeternam ; ergo 
notum est per rationem naturalem totum ho- 
minem ordinari ad aliquam perfectionem sem- 
piternam. Probatio minoris per Augxistinum 13. 



DlSTINCT. XLIII Qu^ST. II 349 

De Trin, c, 8. ubi probat eam sic : Morien- 
tem vita beata deserit ; aut ergo nolentem dese- 
rit, aut volentem, aut neutrum. Si nolentem, 
quomodo est beata vita, quae ita est in voluntate 
ut non sit in potestate ? Si autem volentem, quo- 
modo vita beata erit, quam finire noluit qui ha- 
belDat? Si dicas neutrum, ergo nec ista vita beata 
est, quae talis est ut quem beatum facit, amore 
ejus indigna sit. 

Sed nec ista ratio concludit. Concedo enim 
quod verum est beatitudinem non solum in uni- 
versali, sed etiam in particulari appeti naturali- 
ter ab homine. Sed non est notum ratione natu- 
rali quod ipsa m particulari, quae scilicet consistit 
in isto, in quo nos eam credimus consistere, ap- 
petatur naturaliter ab homine ; aut enim opor- 
teret esse notum per rationem naturalem quod 
iste actus esset nobis conveniens tanquam finis, 
ut dictum est in 2. q. /. Libri, 

Potest ergo teneri tertia opltiio quod nec 
a priori, puta per rationem principii intrinseci 
in homine, nec a posteriari, puta per rationem 
alicujus operationis vel perfectionis congruentis 
homini potest probari resurrectionem esse neces^ 
sario futuram ; ergo hoc tanquam omnino certum 
non tenetur nisi pe^ fidem. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
aut quaeritur prsecise de desiderio naturali pro- 
prie dicto, et illud non est aliquis actus elicitus, 



350 LiB. IV 'Sententiarum 

sed sola inclinatio naturae ad aliquid, et tunc 
planum est quod non potest probari desiderium 
naturale ad aliquid nisi primo probetur possibi- 
litas in natura ad illud, et per consequens e con- 
verso arguendo est petitioprincipii; aut quaeritur 
de desiderio naturali minus proprie dicto, quod 
scilicet est actus elicitus, et tunc iterum non 
potest probari quod aliquod desiderium elicitum 
sit riaturale isto modo nisi prius probetur quod 
ad idem sit desiderium naturale primo modo. 

QUiESTIO III. 
Ad tertiam QucBstionem sic proccditur: 

Videtur quod corruptum possit idem numero 
redire per naturam, quia omni potentiae passiva^ 
naturali respondet potentia activa naturalis, alio- 
quin esset frustra ; sed in corrupto est potentia 
passiva naturalis ad identitatem numeralem, quia 
comiptum est in eadem potentia in qua erat 
antequam generaretur, ideo corruptum potest re- 
dire idem numero per naturam. 

Contra est Philosophus 2, de generat. in fine, 
ubi dicit : quorum substantia parit non rever- 
tuntur eadem numero. 

In ista Qu^stione sunt tres Articuli se- 
cundum tres opiniones. 

JJmi opinio dicit, ut recitat Augustinus 
7j. de Civ, Dei c, ij, quod post circuitum magni 
anni, idest per circuitum triginta sex milium an- 



DlSTINCT. XLIII QU^,ST. III 351 



norum omnia redibunt eadem numero. Quorum 
ratio est quia redeunte causa eadem redibunt et 
eflFectus idem. Sed omnia corpora coelestia redibunt 
ad eundem situm post circuitum illius magni anni. 
Ergo omnia redibunt eadem numero. Minor pro- 
batur supponendo illud Ptolomaei in Almogesti 
quod coelum stellatum moveatur in centum.annis 
uno gradu contra motum diurnum, tunc sequitur 
quod complebitur iste motus ejus ab oriente in 
occidentem in 36 millibus annorum. 

Sed istam opinionem improbat B. Augusti- 
nus ibid, auctoritate Apostoli ad Rom, 6, Christus 
resurgens ex mortuis, etc. Item per illud /. ad 
Thessal. 4, Semper cum Domino erimus. Item per 
rationem, quia secundum circulum istum nuUa 
esset vera beatitudo pro eo quod anima beata 
reditura esset ad miserias quas praehabuit. 

Alla oplnio dicit quod licet non possint 
omnia corrupta redire eadem numero per naturam, 
tamen aliqua possunt redire. Quod probatur per 
illud Philosophi 8, Met. c. 3. : Si agens est idem 
et materia eadem, efFectus erit idem, unde non 
assignat diversitatem effectus possibilem nisi pro- 
pter diversitatem efficientis vel materiae ; sed pos- 
sibile est idem esse efficiens et eandem materiam 
respectu secundi eflfectus producti quse erat res- 
pectu primi producti ; ergo aliqua possunt redire 
eadem numero. Minor probatur, quia includatur 
ignus intra vas vitreum et ibi corrumpatur in 
aerem , deinde ex isto aere generetur ignis 



352 LiB. IV Sententiarum 



per radios solares, tunc materia inclusa erit 
eadem. 

Tertia opinio simpliciter negat quod ali- 
quod corruptum possit redire idem numero per 
naturam, quia ad identitatem numeralem requiri- 
tur eadem materia et eadem. forma, /2, Meiapk, 
Et etiam quia materia est principium esentiale 
totius ; sed in generato et corrupto materia divi- 
ditur et aliquid ejus deperditur ; igitur nullum 
•corruptum potest redire idem numero. — Nec 
ratio praecedentis opinionis concludit ; conceditur 
enim quod si agens est aliud et materia est alia, 
et efFectus erit alius ; sed non sequitur ex oppo- 
sito antecedentis, videlicet si agens idem et ma- 
teria eadem, igitur eflfectus erit idem, unde in 
fine concludendo dicit Philosophus: si contingit 
idem ex materia alia facere palam, quia princi- 
pium quod est ut movens idem ; nam si materia 
altera est, et movens, et quod factum est, sup- 
ple, erit aliud. 

Pro ista tertia opinione aguitur sic : Agens 
naturale non potest agere nisi per motum vel 
mutationem ; sed motus vel mutatio non potest 
redire idem ; igitur nuUum comiptum potest re- 
dire idem numero. Probatio mhioris, quia unitas 
motus est continuitas ; interruptio autem vel ite- 
ratio repugnat continuitati ; ergo. — Praterea 
sicut se habet productum ad productum, ita pro- 
ductio ad productionem ; ergo permutatim sicut 
productum ad productionem, sic hoc productum 



DlSTINCT. XLIII QU^ST. III 353 



ad hanc productionem. Sed non potest esse pro- 
ductum sine productione ; ergo nec hoc produc- 
tum sine hac productione. Sed hsec productio 
non potest redire eadem ; ergo nec comiptum 
potest redire idem numero, etc. — Praterea, non 
posset redire idem nisi esset ad ipsum eadem 
potentia ; sed ad hoc corruptum non potest esse 
eadem potentia ; ergo. Probatio minoris, quia aut 
eadem potentia semper manet, aut est de novo 
reducta. Non primo modo, quiapotentia corrum- 
pitur in adventu formse ; nec etiam secundo modo, 
quia formae succedit alia privatio quam quae prae- 
cessit eam ; et ita forma resolvitur in aliam po- 
tentiam. Ait enim Philosophus in Prcedicam, : a 
privatione ad habitum impossibilis est regressio. 
Istam opinionem tenendo, patet ad argumen- 
tum secundce opiyiionis, ex dictis. Ad argumen- 
tum autem primae opinionis dico quod motus 
cceli est incommensurabilis motibus istorum in- 
feriorum, et ideo quamvis coelum redeat in eadem 
dispositione, nunquam tamen motus redibunt. Si 
autem introducitur pro opinione ista illud Eccle-^ 
siastes : nihil sub sole novum, etc, respondet Au- 
gustinus ubi supra, hoc quidem intelligendum est 
quod omnia fuerunt et sunt in divina praesentia, 
sed non in reali existentia; igitur. 

Ad argumentum principale, patuit Lib. 
I. q, 2, Concedo enim quod potentiae passivae 
naturali correspondet aliqua potentia activa in 
tota coordinatione entium, et hsec est Deus. 



Distinctio XLIV. 

Solent autem nonnulli... 

Circa istam Dist, ^. qti<ero tres QiuBstiones. 
Primo : Utrum resurredio fiat in instanti, Secundo: 
Utrum ignis in/ernalis cruciet malignos sptritus, 
Tertio : Utrum homines damnati post judicium^ cru^ 
ciabuntur isto igjie infernali, 

Qu^STIO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod resurrectio fiat in instanti, quia 
/. ad Tkessal. 4. dicitur : Mortui qui in Christo 
sunt resurgent primi, deinde nos qui vivimus, etc. 

Contra. i. ad Cor. /j. dicitur; In momento, 
in ictu oculi, in novissima etc; igitur resurrec- 
tio fiet in instanti. 

IN ISTA Qu^ESTiONE sunt tria videnda. Pri- 
mo, si collectio partium corporis humani fiat in 
instanti. Secundo, si inductio formae corporeae seu 
mixti fiat in instanti. 7eriio, si unio animae in- 
tellectivae fiat in instanti. 

JDe 2>^*ifwo dico quod non, quia Angelus 
non potest movere corpus de loco ad locum in 



DlSTINCT. XLIV QUiEST. I 355 

instanti; sed collectio partium corporis humani 
in resurrectione, fit ministerio angelorum; erg"o 
non fit in instanti. Major patet, quia motus non 
fit in instanti, 6, Pkys, Minor patet Matth. 24, 
Mittet filius hominis angelos suos cum tuba et 
voce magna et congregabunt electos ejus a qua- 
tuor ventis a summis coelorum usque ad termi- 
Tios eorum. 

I>e secando ArticulOf dico quod ista in- 
formatio erit in instanti. Cujus ratio est quia fiet 
immediate virtute divina; virtus autem divina in- 
finita est. Sed virtus infinita operatur in instanti, 
igitur ista informatio erit in instanti. — Noian- 
dum tamen, quod non dico istam informationem 
necessario fieri in instanti, quia licet ista virtus 
sit infinita, potest tamen successive agere sicut 
virtus creata, et successive inducere formam sicut 
suae fuerit placitum voluntati. Tamen magis con- 
gruit quod ista virtus formam in instanti inducat. 

lye tertlo Articulo dico quod unio animae 
intellectiv^se ad corpus erit in instanti, tum prop- 
ter rationem prsedictam, scilicet quia est a solo 
Deo immediate cujus virtuti activse nihii resistit. 
Tum quia non potest esse successio in receptione 
formae nisi vel propter partes formae inducendae, 
vel propter partes corporis quarum una prius 
recipit formam quam alia. wSed neutrum potest 
poni in ista unione animae; igitur unio animae 
intellectivae erit in instanti. 



356 LiB. IV Sententiarum 

Ad ARGUMENTUM in contrarium, concedo 
quod non erit idem instans resurrectionis omnium, 
quia in instanti resurrectionis primo mortuorum 
adhuc aJiqui vivent vita mortali, et isti solvent 
mortem et postea resurgent. 



Qu.^stio II. 
Ad secundam Quasiionem sic proceditur: 

Videtur quod ignis infernalis non cruciet 
spiritus malignos, quia agens est praestantius 
patiente; sed corpus non est praestantius spiritu; 
igitur nuUum corpus agit in spiritum. Sed ignis 
infernalis est corporeus; igitur ignis infernalis 
non cruciet malignos spiritus. 

Contra, Matth, 2^, dicitur: Ite maledicti in 
ignem aeternum, etc. 

Veritas istius Qu^estionis claret ex dicto 
Salvatoris jam allegato, et per Augustinum 12, 
De Civ. Dei jo. ubi dicit: Cur non dicamus spi- 
ritus incorporeos posse poena corporalis ignis 
affligi, etc. Et per B. Gregorium 4, Dialog. jo, 
dicentem: Si diabolus, inquit, ejusque angeli cum 
sint incorporei corporeo sunt igne cruciandi, 
quid mirum si animae antequam recipiant cor- 
pora possint corporea tormenta sentire. Sed diffi- 
cultas est invenire possibilitatem, quomodo spi- 
ritus potest pati ab igne corporeo. Et circa hoc 
sunt quatuor opiniones. 



DlSTINCT. XLIV QU^ST. II 357 

Tlna dicit quod spiritus cniciatur igne in- 
quantum apprehendit ignem sub rationem discon- 
venientis. Unde Gregorius 4. Dialog. dicit: eo 
patitur quo videt, et quia cremari se respicit,. 
cruciatur. Adducit exemplum per Avicennam p. 
Metaph, c, 8, quod aliquis cruciatur magis in 
somno ex apprehensione phantastica alicujus dis- 
convenientis, quam affligeretur quandoque in vigi- 
lia ex praesentia ejusdem. 

Contra, quia secundum Gregorium, ubi supra, 
anima non solum videndo, sed etiam experiendo 
incendium patitur. — Praterea, aut vera appre- 
hensione apprehendit ignem ut disconvenientem 
sibi, aut falsa. Si vera, oportet ponere modum 
istius disconvenientise quae non apparet possibi- 
lis. Si /alsa, sequitur primo quia non ab igne, 
sed a sua aestimatione cruciatur; secundo, si ista 
falsa sestimatio est a Deo, Deus erit immediata 
causa deceptionis. Si autem ab Angelo, non vide- 
tur probabile, quia secundum Dionysium De div, 
nominibus, naturalia in eis sunt splendidissima, 
ergo possunt naturaliter apprehendere quod ignis 
non est eis disconveniens. 

Seciuida apinlo dicit quod spiritus potest 
pati igne corporeo per aliquem habitum super- 
naturalem propter demeritum peccati datum an- 
gelo seu spiritui. 

Co7itra, Aut ille habitus est corporalis aut 
spiritualis. Si corporalis, ita potest Deus dare 
istum habitum angelo ut inhaercat, sicut quod 



358 LiB. IV Sententiarum 



ahgelus sit albus. Si spiritualis, ergo non magis 
per illum est passum approximatum . corpori ut 
agenti quam prius. — Praterea, ista poena reci- 
peretur immediate in isto habitu tamquam in 
proximo receptivo, immo nec mediate in ipsa na- 
tura angeli, si repugnat illi naturae. Et si detur 
primum, sequitur quod ille habitus separatus ab 
angelo posset puniri eadl^m poena. Si detur se- 
^undum, sequitur quod nuUo modo angelus puni- 
tur, sed tantum ille habitus. 

lertUi opinlo dicit quod spiritus non pa- 
titur ab igne passione corporali quae est dolor, 
quia talis passio sequitur appetitum sensitivum 
qui non est in angelo» patitur autem poena quae 
est tristitia, inquantum apprehendit ignem sub 
ratione objecti disconvenientis, et hoc dupliciter; 
primo, ut detinens spiritum defiuitive; secundo. 
ut immutans objective, Primus patet sic: nullum 
corpus, ut locans, est disconveniens locato, nisi 
quia aliud corpus est sibi conveniens. Spiritus 
autem sicut cum nuUo corpore habet naturalem 
convenientiam, quia tunc illud esset naturale sal- 
vativum ejus, ita ad nuUum corpus habet natu- 
talem disconvenientiam proptcr quam ibi detineri 
sit naturae suae disconveniens. 

Sed dices: quomodo igitur patitur ab igne 
«X quo detinet eum definitive. — Respondeo: 
Si Michael alicui corpori esset ex praecepto di- 
vino conjunctus localiter definitive etiam perpe- 
tuo, et hoc apprehenderet, nuUo modo apprehen- 



DlSTINCT. XLIV QVJEST. II 359 

deret ut disconveniens, et sic non tristaretur, 
quia non apprehenderetur sub ratione noliti, sicut 
apparet a simili in aliquo incluso in domo ; 
igitun 

Secundo patitur ab isto igne immutante objec- 
iive. Ubi notandum quod intellectus angeli, ;^r/wa 
determinatur perpetuo ad intense considerandum 
ignem in ratione objecti. Secundo apprehendit 
istam determinationem ad talem considerationem. 
Tertio, odit, et istud odium oritur ex affectione 
commodi ex qua vult quodcunque objectum prout 
sibi delectabile fuerit considerare nunc hoc nunc 
illud. Quarfo sequitur apprehensio non tantum 
nuda istius considerationis sicut in secundo, sed 
apprehensio certa de eyentu illius considerationis 
intensaB et perpetusB. Quinto, ex hoc sequitur 
tristitia. 

Quarta oplwio est planior secundum illos 
qui ponunt materiam in spiritualibus ; nam pro- 
prium est materiae pati etiam passione reali, /. 
De generat.; sed in spiritualibus estmateria; igi- 
tur possunt pati ab igne reali. Hoc autem habet 
evidentiam si ponatur quod materia sit ejusdem 
rationis in superioribus et inferioribus, quod 
videtur probabile^ quia distinctio fit per actum; 
sed materiam secundum se sumpta nuUum dicit 
actum distinctum; igitur non distinguitur in su- 
perioribus et inferioribus. Sed de hoc in secundo. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium, si teneatur 
ista quarta via, tunc satis patet. Sed tenenda 



360 LiB. IV Sententiarum 

tertiam viam potest dici quod major est vera de 
agente aequivoco et totali, seu principali ; sed se- 
cundum istam viam ignis non est agens princi- 
pale in spiritum sine illa detentione. ^ . 

Qu^STio III. 
Ad ieriiam Quasiionem sic proceditur : 

Videtur quod homines damnatipost judicium 
non cruciabuntur illo igne infernali, quia omnis 
passio facta magis abjicit a substantia, d. Topi€.; 
ergo si continue cruciarentur ab isto igne magis 
ac magis deperderetur eorum substantia, et p>er 
consequens tanto consumarentur; ergo. 

Conira, Maiih, ^5. dicet judex hominibus ju- 
dicandis: Ite maledicti in ignem aBternUm qui 
paratus est diabolo et angelis ejus; igitur dam- 
nati post judicium cruciabuntur igne infemali. 

In ISTA Qu^STIONE sunt principaliter tria 
videnda. 

JPrinio enim dico quod ignis praesens cor- 
pori corruptibili animato anima sensitiva potest 
habere in illud duplicem actionem, videlicet r^a- 
/em quse est univoca, et intentionalem, quae res- 
pectu illius est aequivoca, quia species sensibilis 
non simpliciter est ejusdem speciei cum ipso 
objecto. Ad propositum ergo dico quod post judi- 
cium corpus hominis cum sit per se corruptibile, 
ignis praesens poterit in illud habere utranque 
actionem, quia non repugnat, et est ibi tam sus- 



DlSTlNCT. XLIV QU^ST. III 361 

oeptivum quam causa activa utriusque. Potest 
<etiam tunc una esse sine alia, loquendo de objecto 
potentiali, quia neutra dependet essentialiter ab 
altera. Unde et modo sunt separabiles, si aliquid 
sit susceptivum formae realiter et non intentio- 
naliter. Sed tunc non poterit una non inesse nisi 
propter aliquod impedimentum, et hoc vel quia 
Deus non coagit igni ad istam actionem, vel quia 
aliud agens creatum impedit unam actionem et 
non aliam. 

De secufldo dico quod sola iyitentionalis suf- 
ficit ad causandum dolorem, sola autem realis sine 
intentionali non sufficeret ad hoc. Secunda pars 
est manifesta, quia lignum quantumcunque cale- 
fit, tamen non dolet. Sed prima pars probatur, 
quia excellens sensibile natum est inferre dolo- 
rem, et tamen inquantum excellens sensibile non 
immutat nisi intentionaliter. Licet enim aliqua 
immutatio realis concomitetur quae dissolvit or- 
ganum a media proportione in qua consistit, ta- 
men si sine illa actione esset objectum discon- 
yeniens sensatum, sequeretur dolor. Hoc etiam 
probatur quia aliquando ubi est modica vel nuUa 
immutatio realis, est magnus dolor propter im- 
mutationem intentionalem, sicut si manus fue- 
rit excessive frigefacta, si statim approximetur 
igni, est ibi vehemens dolor, et tamen modica 
vel nulla actio realis. 

Tertto dic^ quod probabilius videtur postju- 
dicium ponere solam immutationem intentionalem. 



362 LiB. IV Sententiarum 

quia etsi possit utraque tunc poni, ex i. Artu., 
tamen realis non faceret aliquem dolorem sine 
intentionali, nec etiam cum intentionali ; sed sola 
immutatio intentionalis faceret dolorem. Si erg-o 
pluralitas non sit ponenda sine necessitate, suf- 
licit ponere soiam intentionalem. — Prcetsrea, 
congruum est circa damnatos ponere ita pauca 
miracula sicut possibile est ; sed ponendo actio- 
nem realem, et cum hoc necesse est intendona- 
lem ponere, videtur quod oportet ponere circa 
eos plura miracula quam ponendo solam inten- 
tionalem ; ergo. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
illa auctoritas <5. Topic. videtur improbare actio- 
nem realem ignis in corpus, non autem intentio- 
nalem. Sed si realis ponatur, oportet dicere quod 
propositio est vcra quantum est ex parte causse 
naturalis dimissae sibi in agendo ; sed in pro- 
posito non dimittitur causa naturalis sibi. 

Sed posset dicit clarius ad argumentum et 
ad totam Quaestionem. Tota enim difficultas est 
quomodo ista corpora possunt pati ab igne in- 
fernali perpetuo, et tamen non transmutetur. Ad 
hoc B. Augustinus ponit aliqua exempla 12. De 
Civ. Dei, videlicet de salamandra quae vivit in 
igne, similiter de igne qui est in SiciliaB parti- 
bus. Sed talia exempla dicunt quia et non pro- 
pter quid, ideo potest declarari dupliciter. Primo 
sic : Cessante motu primi mobilis, cessat omnis 
motus qui est ad corruptionem ; sed iste motus 



DlSTINCT. XLIV QU^ST. III 363 

primi mobilis cessabit post judicium; igitur. Sed 
ista via non valet secundum Augnstinum, quia 
adhuc figuli rota moveretur et stuppa combure- 
retur. Ideo dico aliam rationem talem : Causa 
secunda naturalis non agit nisi prima causa coa- 
gente ; sed ignis est causa secunda naturaliter 
agens ; ergo ignis non agit nisi prima causa 
coagente. Sed in igne inter alias pronuntur duae 
actiones quarum una est ad calefactionem et in- 
cendium, alia ad consumptionem ; Deus autem 
potest coagere igni ut primi ad primam, licet 
non coagat ad secundam; igitur ignis iste potest 
agere ad incendium, esto quod non agat ad con- 
sumptionem. Sic ergo patet ad argumentum et 
per consequens ad Quaestionem. . 




24 



Distinctio XLV et XLVL 

Ppasterea sciendum... 

Circa isiam Dist, 45, et 46, quaro tres Qu^ 
stiones, Prima : Utrum Sancti videant oraiiones nos- 
tras quas eis offerimus, Secunda : Utrum in Deo 
sit justitia. Tertia : Utrum in Deo sit misericordia, 

QUuESTIO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod Sancti non videant orationes 
nostras quas eis offerimus, quia solus Deus novit 
secreta cordis humani ; sed oratio est humani 
cordis secretum ; ergo, etc. 

Conira est Magister in litera qui probat per 
multas rationes quod sancti videant orationes 
quas eis offerimus. 

In ista Qu^STIONE quatuor suntvidenda. 
Primo, si anima separata possit naturaliter acqui- 
rere cognitionem alicujus prius ignoti. Secundo, 
si anima beata novit orationes nostras cogni- 
tione naturali. Tertio, si cognitione supematu- 
rali. Quarto, si cognoscentes orent pro nobis. 

T>e prtmo dicunt aliqui quod non, quia 
non est transitus de extremo in extremum nisi 



DlSTINCT. XLV Qu^ST. I 365 

per medium ; sed res extra est omnino in sensu 
materialiter, in intellectu autem omnino imma- 
terialiter ; ergo oportet quod transeat per aliquod 
medium in quo fit aliquo modo materialiter et 
aliquo modo immaterialiter. Sic autem est in 
sensu materialiter quidem, quia secundum condi- 
tiones individuales, immaterialiter autem in intel- 
lectu est secundum Philosophum j. De Anitna, 
quia sensus est receptivus specierum sine ma- 
teria. Cum ergo in anima separata non sit sensus, 
sequitur quod naturaliter non potest acquirere 
cognitionem alicujus prius ignoti. Si ergo quae- 
ratur ab istis qusestio : potest anima separata 
habere cognitionem alicujus prius ignoti, dicunt 
quod hoc non est per ejus acquisitionem, sed 
per species infusas a substantiis superioribus, 
videlicet a Deo vel Angelis. Cujus ratio est quia 
intellectus noster videtur esse medius inter subs- 
tantias intellectuales et res corporales; omne au- 
tem medium inquantum appropinquat uni extre- 
morum, tanto magis recedit ab alio, et e contra- 
rio ; igitur intellectus noster quanto plus recedit 
a sensibilibus, tanto plus appropinquat substan- 
tias intellectuales, et e contrario. Sed intellectus 
noster existens in corpore, quia recedit ab intel- 
ligibilibus recipit species ex rebus sensibilibus ; 
igitur intellectus separatus, quia recedit a sensi- 
bilibus recipiet species a substantiis intelligi- 
bilibus. 

Contra, Pluralitas non est ponenda sine ne- 
cessitate ; sed species istae infusae a Deo vel an- 



366 LiB. IV Sententiarum 

gelis ponuntur sine necessitate ; igitur. Probatio 
minoris, quia natura ista sufficienter habet in se 
unde attingere possit ad perfectionem propriam. 

Praeterea, in nulla natura est ponendum quod 
derogat ejus dignitati nisi sit evidens ex aliquo 
convenienti tali naturae, ex 2. De generai, ; sed 
ista opinio vilificat naturam animae intellectivae 
absque aliqua evidentia; ergo. Probatio minoris, 
non enim est imperfectior anima separata quam 
conjuncta, immo videtur perfectior, quia corpus 
quod corrumpitur agg^avat animam ; sed anima 
conjuncta potest acquirere hujusmodi species ; 
igitur. 

Praeterea, plura accidentia ejusdem speciei 
non possunt esse simul, secundum istos ; sed 
lapidis species objecto infusa est ejusdem speciei 
cum specie intelligibili acquisita ab anima in 
corpore ; vel ergo ista infusa non poterit stare, 
vel oportet istam acquisitsim non manere. Sed 
illud secundum est falsum, quia cum subjectum 
proprium illius speciei sit incorruptibile. et ipsa 
species ex se possit incorruptibilis permanere, 
sequitur quod ipsa manebit. Igitur non dabitur 
isti a Deo vel angelo aliqua species lapidis. Dico 
ergo quod anima separata potest acquirere cogni- 
tionem objecti prius ignoti, quia activo sufficienti 
et passivo sufficienti sufficienter approximatis po- 
test sequi effectus ; sed in anima separata habente 
objectum pfoportionaliter sibi praesens concur- 
runt omnia respectu cognitionisabstractivae; igi- 
tur; etc. 



DlSTINCT. XLV QUiEST. I 367 

Ad argumenium autem opinionis dico quod 
aliquid est medium uni virtuti quod non est me- 
dium alteri, loquendo de medio necessario, sicut 
in transferendo corpus de loco ad locum, ubi est 
medium necessarium virtuti naturali motivae, et 
tamen illud non est medium virtuti divinae, quae 
potest subito transferre de quocunque ubi ad 
quodcumque ubi. Sic in proposito perfectae vir- 
tuti abstractivae necessarium est medium inter 
sensibile extra et purum intelligibile, scilicet esse 
imaginabile ; sed virtuti perfectiori abstractivae 
non est istud medium necessarium ; unde argu- 
mentum potest duci ad oppositum. 

Ex *jam dictis patet ad sefmdum ArticU" 

luni. Anima enim beata vel separata potest acqui- 
rere notitiam non solum abstractivam sed etiam 
intuitivam non solum sensibilium sicut potest con- 
juncta sed etiam quorumcunque intelligibilium ; 
ergo orationem sive vocalem sive mentalem potest 
cognoscere dummodo immoderatadistantia non im- 
pediat vel divina voluntas non prohibeat. Nec valet 
quod intellectus actum suum proprium habet oc- 
cultum [et actum voluntatis pari ratione occul- 
tum] quia haec sunt intima creaturae. Et hoc non 
concludit, quia manifestum est quod omnem ac- 
tum voluntatis meae potest intellectus meus co- 
gnoscere ; sed intellectus alius perfectior potest 
in illud objectum in quod potest intellectus meus 
si non impediat determinatus ordo ad intelligi- 
bilia vel defectus proportionatae praesentiae. In- 



368 LiB. IV Sententiarum 

tellectus autem separatus aeque perfectus est si- 
cut meus conjunctus, vel perfectior, et non de- 
terminatur ex aliquo ordine ad non cognoscendmn 
operationes alterius intellectus vel voluntatis, nec 
praesentia necessaria requisita deficit, quia ista 
potest esse sine illapsu; ergo, etc. 

De tertio Articulo dico quod non est ne- 
cesse ex ratione beatitudinis quod beatus videat 
orationes nostras, neque regxilariter sive univer- 
saliter in Verbo, quia non est aliquid quasi ne- 
cessaria sequela beatitudinis ; neque quod reve- 
lentur sibi, quia nec talis revelatio necessario 
sequitur beatitudinem. Tamen quia congruum est 
beatum esse adjutorem Dei in procurando salu- 
tem electi, et ad istud requiritur sibi revelare 
orationes nostras specialiter quae sibi oflferuntur, 
ideo probabile est quod Deus revelet beatis de 
his quae in nomine ejus sanctis offeruntur. 

Xte q^JUirto Articulo videtur dubium, quia 
si revelatur eis talem petere per eos salutem vel 
aliquid pertinens ad salutem, aut vident Deum 
velle talem salvare, aut noUe, aut non velle. Sl 
velle, ergo sciunt quod salvabitur; frustra igitur 
orant pro tali. Si nolle, non orabunt pro aliquo 
nolito ipso Deo. [Si non velle, sciunt quod non 
eveniet ; ergo frustra orarent]. Sed hoc non obs- 
tante, dico quod sanctus videns orationes nostras 
orat pro nobis. 

Cum igitur arguis : Beatus aut videt Deum 
velle aut non velle, etc. respondeo, nullum mem- 



DlSTINCT. XLV QU^ST. II 369 

brum oportet dare, nec de salute finali alicujus 
nec de exauditione hujus orationis quam nunc 
offert. Non enim sequitur : Deus revelat Petro 
Joannem nunc petere per merita Petri; ergo re- 
velat Petro Joannem salvandum vel non sal- 
vandum. 

Ad ARGUMENTUM in contrariutn, cum di- 
citur quod solus Deus novit abscondita cordium, 
dico quod verum est ex propria perfectione et 
universaliter, ita quod impossibile est quod per 
aliquod impediens sibi lateat, sed non sic est de 
quacunque alia natura intellectuali, sive sit an- 
gelus sive anima. 

Qu^STlO II. 
Ad secundam QtuBsHonem sic proceditur : 

Videtur quod in Deo non sit justitia quia 
domini ad servum nuUa est justitia, quia nulla 
aequalitas ex 5. Ethic, ; ergo multo fortius nec 
Dei ad hominem vel creaturas, cum sit Domi- 
nus creaturarum ; ergo in Deo non est justitia. 

In oppositum est illud Psalmi : Justitia plena 
est dextera ejus. 

In ISTA Qu^STIONE est videndum primo 
quid sit justitia. Secundo, quot modis sumitur 
justitia. Tertio, si in Deo est justitia. 

Quantum ad primum, dicit Anselmus 
De veritate cap. 12. quod justitia est rectitudo vo- 
luntatis propter se servata. Sed Philosophus ma- 



370 LiB. IV Sententiarum 

gis eam specificat 5. Ethic, dicens quod justitia 
est virtus ad alterum, quia ista virtus qua quis 
potest uti non solum ad se sed ad alterum, est 
virtus ad alterum ; sed justitia est hujusmodi, 
propter quod principatus rerum ostendit ; erg-o 
justitia est virtus ad alterum. 

Ex hoc patet seoundtis Articulus, scili- 
cet quot modis sumitur justitia. Ex quo enim 
justitia est virtus ad alterum, hoc potest esse 
dupliciter, quia vel est universaliter ad alterum, 
et sic dicitur justitia legalis; vel particulariter ad 
alterum, et sic dicitur justitia ^ar/zWarw. [Et haec 
subdividitur quia vel potest esse simpliciter ad 
alterum, vel ad se quasi ad atterum']. Item sdio 
modo distinguitur justitia in eodem 5. Ethic., in 
justitiam commutaiivam et distributivam, Justitia 
autem commutativa est cujus medium accipitur 
secundum proportionem arithmeticam non geo- 
metricam. Justitia autem distributiva est cujus 
medium accipitur secundum proportionem perso- 
narum et rerum, et in eodem Libro declaratur 
cap, 5. et 6, 

De tertio Artieulo dico ista per ordinem: 
Primo quod in Deo est justitia, ut justitia est 
rectitudo mentis, quia ejus voluntas est prima 
regula inobliquabilis. — Secundo quod in Deo 
est justitia, ut justitia est virtus ad alterum, quia 
est agens quod in omni actione sua servat rec- 
titudinem. — Tertio, quod in Deo est justitia 



DlSTINCT. XLV QU^ST. III 371 

legalis, quia ubi est veritas practica praecedens 
omnem determinationem voluntatis divinae, ibi 
est justitia legalis ; sed in Deo est aliqua veritas 
practica praecedens omnem determinationem vo- 
luntatis sicut est ista: Diliges Dominum Deum 
tuum ; ergo. — Qtiario, quod in Deo est justitia 
particularis ad se quctsi ad alterum, quia volun- 
tas sua determinatur per rectitudinem ad volen- 
dum illud quod decet suam bonitatem, et hoc 
est redditio debiti sibi ipsi quasi alteri. — Quinto 
dico quod justitia commutativa in proposito pro- 
prie respicit in Deo punitionem et praBmiationem, 
ut scilicet pro meritis reddantur praemia, et pro 
peccatis supplicia. Z^iV/ri^w/zVa vero respicit quasi 
naturas et perfectiones superadditas, ut scilicet 
naturae distribuatur perfectio sibi proportionata. 
Justitia primo modo non potest simpliciter esse 
in Deo respectu creaturae, quia non potest esse 
sempliciter aequalitas, sicut nec domini ad ser- 
vum, ut arguebatur ad principale. Sed justitia 
secundo modo sumpta potest hic simpliciter esse, 
quia simpliciter potest dare naturis perfectiones 
debitas vel convenientes eis secundum gradus 
perficientes. 

Ex dictis patet ad argumentum principale. 

Qu^STlO III. 
Ad tertiam Qucestionem sic proceditiir : 

Videtur quod in Deo non sit misericordia 
quia misericordia est compassio de malo alieno, 



372 LiB. IV Sententiarum 

secundum Damascenuin Lib. /. c. ij.; sed in Deo 
nulla est compassio, quia nuUa passio; erg-o, etc 

In oppositum, est illud Psaltn, Patiens et 
multum misericors. 

QUANTUM AD ISTAM Qu^STIONEM primo vi- 
dendum est quid est misericordia. Secundo, si in 
Deo est misericordia. 

Quantum dd primum dico quod mi- 
sericordia duo importat, unum principale, aliud 
ex consequenti. Principaliter enim misericordia 
est habitus vel forma qua nolumus miseriam ai- 
terius ; et quia vel nolumus miseriam ejus in fu- 
turum, et tunc praeservamus si possumus ; vel 
quia nolumus miseriam prsesentem, et tunc re- 
levamus si possumus. Ex consequenti autem mise- 
ricordia importat quandam dispHcentiam et pas- 
sionem ; unde isto modo misericors idem est quod 
miserum habens cor. 

Quantum ad seaudum Articulum^ 

dico duo. Primo, quod isto secundo modo non est 
in Deo misericordia, cum in Deo nuUa passio 
vel miseria possit poni. Secundo dico quod acci- 
piendo misericordiam primo modo ipsa proprie est 
in Deo ; quod probatur de imminente, quia sicut 
nuUum bonum evenit nisi Deo volente, ita nul- 
lum malum prohibetur ne eveniat nisi Deo vo- 
lente ; sed multae miseriae possibiles evenire ali- 
quando prohibentur ne eveniant ; ergo Deus habet 
nolle respectu istorum. Consimiliter dicitur de 



DiSTiNCT. XLV Qu^ST. III 373 

miseria praesente, quia nuUa miseria tollitur nisi 
Deo nolente istam miseriam inesse ; sed multse 
miseriae frequenter toUuntur; ergo Deus habet 
noUe respectu illorum. 

Ex dictis patet ad argumentum principaU, 




Distinctio XLVII. 

Solet etiam quaeri... 

Circa Distinct, ^7. et 48. quaro tres Quastianes. 
Primo : Utrum universale judicium sit futttrum. 
Secundo: Utrum mundus sit purgandus per ignem. 
Tertio : Utrtim post judicium cessat motus corporum 
coelestium. 



QU^STIO I. 
Ad primam Queestionem sic proceditur : 

Videtur quod universale judicium non sit fu- 
turum, quia Deus non punit bis in idipsum, ut 
dicitur Nahum, /./ sed Deus puniret bis in idip- 
sum si esset universale judicium futurum ;* ergo 
non est universale judicium futurum. 

In cojitrarium est Augustinus 21 De Civ. 
Dei c, 21, 

In ista Qu^stione tria sunt videnda. Pri- 
mo, si universale judicium est futurum. Secundo, 
si illud judicium erit in tempore vel in instanti. 
Tertio, de loco ubi erit. 

jye primo dico quod sic propter quatuor 
congruentias, quarum. 



DlSTiNCT. XLVII Qu^ST. I 375 

Prima talis est : Congruum est finaliter se- 
parari omnes malos ab omnibus bonis : ideo 
enim malus vivit cum bono, yel ut malus corri- 
gatur, vel ut bonus per illum exerceatur, secun-^ 
dum Augustinum ; sed istam separationem con- 
gruit finaliter fieri per generalem sentetitiam ; ergo- 
congruum est fieri per generale judicium. 

Secunda congruentia est quia in secretis ju« 
diciis quae fiunt circa singulas personas, licet sit 
justitia, non tamen est omnibus manifesta; ergo 
rationabile est quod Deus habeat aliquod judicium 
generale in quo manifestetur sententia et justitia 
aliter quam in judiciis particularibus. 

Tertia congruentia est quia sicut res exeunt 
a primo efficiente, ita reducuntur in finem ; sed 
praeter speciales exitus rerum a Deo per istam 
operationem de qua dicit Christus : Pater meus^ 
usquemodo operatur, et ego operor, fuit universalis 
exitus in prima rerum creatione ; ergo praeter 
singulares reductiones congruum est esse unam 
finaleifi reductionem in suum finem, et per con- 
sequens adhuc oportet ponere unam sententiam 
generaliter definitivam. 

Qtiarta congruentia est quia praeter hoc quod 
unusquisque adscribatur regno vel carceri, tota 
multitudo ista praevisa ad regnum debet aliquando 
determinciri ad possidendum illud, et tota alia 
multitudo debet carceri vindicari, ut sit seques- 
tratio ducirum civitatum et familiarum, ut tractat 
Augustinus Lib, De Civ, Dei, Sed illud fit per 
quandam sententiam generalem ; ergo, etc. 



376 LlB. IV Sententiarum 

Secufido est videndum an illud universale 
judicium sit in tempore, vel in instanti ; et dico 
quod fit in tempore vel in instanti eo modo 
quo declarabo. Sed statim oritur dubium, si fit 
in tempore -brevi vel non brevi. Et dico quod 
potest poni tripliciter. (/no modo sic : possibile 
quidem est quod merita singolorum omnia sin- 
gxilis innotescant, ita quod sit miraculum ex 
parte ostensionis ; tamen dimittatur unusquisque 
intellectus suo modo intelligendi naturali, et tunc 
in tali ostensione requiritur magnum tempus ad 
intelligendum modo merita istius, modo merita 
illius. — Secundo sic: possibile est quod unicuique 
manifestentur merita vel demerita propria in spe- 
ciali, et merita vel demerita aliorum in generali, 
et hoc dupliciter: vel sic, quod singulas personas 
considerat, tamen hanc ut justam in generali, et il- 
lam ut injustam ; vel alio modo considerando tam 
personasquam merita in generali, utpote conci- 
piendo omnes relictos in terra esse condemnandos, 
raptos autem in nubibus esse praemiandos, et in hoc 
etiam esset magnus tractus temporis. — Tertiv 
tnodo: possibile esset per potentiam Dei non tan- 
tum manifestantem sed causantem actum cogno- 
scendi et intentiones distinctas omnium meritorum, 
•et cum hoc omnium personarum simul esse in 
quocunque intellectu, quia quaecunque non repu- 
gnant formaliter et possunt successive recipi in 
aliquo per potentiam Dei absolutam, ad minus 
possunt recipi in eodem simul. Sed si ista via po- 



DlSTiNCT. XLVII Qu^ST. II 377 

natur forte non oporteret illud judicium esse in 
tempore sed in instanti. 

De tertio Articulo dicunt aliqui quod erit 
in valle Josaphat, ut videtur innui in Joele. Sed 
plane vult Apostolus ad ThessaL 4, quod boni 
rapientur obviam Christo in aere, mali autem delin- 
quuntur in terra, et per consequens boni non erunt 
in valle Josaphat. Et ideo Magister Sententiarum 
pen, cap, hujus Disi, dicit quod quidam pueriliter 
illud Joelis intelligentes dicunt in valle Josophat, 
qui est in latere montis Oliveti, Dominum ad 
judicium descensurum, quod frivolum est. Josa- 
phat autem interpretatur judicium Dei ; in valle 
ergo Josaphat idest Domini judicium congrega- 
buntur omnes impii ; justi vero non descendunt 
in valle judicii, idest inter damnatos, sed in nu- 
bibus elevabuntur obviam Christo. 

Ad argumentum in contrarium dico quod 
unusquisque inquantum persona privata judicatur 
in termino vitae sibi praefixaB, sed inquantum est 
pars familiae deputata pro aula vel pro carcere, 
judicabitur cum aliis judicio universali et finali. 

Qu^STio II. 
Ad secundam Qtuestionem sic proceditur: 

Videtur quod mundus non sit purgandus 
per ignem, quia tunc idem purgaret seipsum, quia 
ignis purgaret ignem ; sed istud non convenit ; 
ergo. 



378 LiB. IV Sententiarum 

In opposUum est illud Psalmi: ig-nis ante 
ipsum praecedet. 

In ISTA Qu.ESTIONE primo est videndum si 
mundus purgabitur per ignem. Secundo, quis est 
ille ignis. Tertio, quantum ascendet. Quarto, si 
praecedet an sequatur judicium. 

De primo dico quod sic. Hoc probatur, 
primo auctoritate Petri in 2, can, cap, j. .- coeli 
ardentes solventur, elementa vero ardore ignis 
tabescunt. — Item /saus u/i. Dominus in igne 
veniet. — Item per sanctos et maxime per Au- 
gustinum c, 20, De civ. Dei. — Item hoc est pos- 
sibile, quia non includit contradictionem. — Item 
hoc est rationabile, quia ubi est innovatio in me- 
lius ibi est purgatio; sed mundus innovabitur in 
melius ; ergo purgabitur. Sed purgatio debetur 
elemento magis activo ; tale autem elementum est 
ignis ; igitur. 

De secundo Articulo dicitur tripliciter. 
C/no modo, quod ille ignis est rivus igneus de 
novo creatus, juxta illud Danielis: fluvius igneus 
rapidusque egrediebatur a facie. Et sequitur: ju- 
dicium fecit et libri aperti sunt. — Alio modo 
dicitur quod erit fluvius igneus per virtutem 
corporum coelestium generatus. — Tertio modo^ 
quem etiam sequor, dicitur quod sicut in diluvio 
non sunt novae aquae creatae, sed eaedem ipsae 
multiplicatae et fontes abyssi aperti sunt, sic 
credo quod non solum ignis qui est in sphaera 



DlSTINCT. XLVII QU^ST. II 379 

sua, sed omnes ignes qui sunt sub terra et supra 
terram concurrant ad istam conflagrationem. Et 
hoc videtur velle Augustinus 20. De Civ, Dei, 
Figura enim, inquit, hujus mundi mundanorum 
ignium conflagratione peribit, sicut factum est in 
diluvio. 

Ike tertio Artlculo, scilicet quantum ascen- 
det ignis ille, dico quod ascendit tantum quantum 
durant corpora combustibilia et passibilia. Et, quia 
corpora coelestia non receptiva alienae impressio- 
nis, dico quod quantum durat spatium continens 
elementum, tantum ascendet flamma non plus. Et 
sic ascendit plus quam aqua diluvii. 

De quiirto Artlculo, sunt tres modi di- 
cendi : Umis talis est, quod duplex est judicium, 
scilicet definitionis, et istud praecedit ignem, quia 
ante dabitur sententia contra malos quam ignis. 
Item est judicium executionis, et istud sequitur 
ignem quia reprobi illo igne involventur et ad 
infernum deducentur. Sed contra hoc Augustinus 
est 28, De Civ. Dei, qui dicit quod judicatis impiis 
et in aetemum ignem missis, figura hujus mundi 
mundanorum ignium conflagratione peribit. — 
Alius modus dicendi est quod ille ignis habet du- 
plicem efifectum, scilicet purgare et innovare, Ra- 
tione quidem purgationis praecedit judicium, sed 
ratione innovationis sequitur. Conira, Isti effec- 
tus scilicet innovare et purgare in igne sunt 
conjuncti et ab invicem insepcirabiles, ideo ille 

25 



380 LiB. IV Sententiarum 



ignis purgando innovat. — Tertius modus dicendi 
est quem teneo. Nam sicut ponit Glossa super 
illo verbo : purgabit filios Levi, duos ignes futuros 
legimus, unum qui purgabit electos, alium qui 
cruciabit reprobos. Primus ignis praBcedit judi- 
cium, sed secundus ignis sequitur judicium. Et 
confirmatur per Augustinum 20, De Ctv. Dei, ut 
jam allegatum est : judicatis impiis et in aeter- 
num ignem missis, etc. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium dico quod 
non est inconveniens quod ignis purget ignem. 
sicut nec est inconveniens quod manus lavet 
manum. 



QUiESTIO III. 
Ad tertiam Qucestionem sic proceditur: 

Videtur quod post judicium non cesset mo- 
tus corporum coelestium, quia corpora coelestia 
non erunt imperfectiora post judicium qucun nunc; 
sed motus est propria perfectio corporum coeles- 
tium, vel requitur ad eorum perfectionem, alias 
frustra moverentur ; ergo post judicium non ces- 
sabit motus corporum ccelestium. 

In oppositum est Magister in litera, 

In ista Qu-^STIONE, primo ponam opinionem 

philosophorum. Secundo opinionem theologonim. 

Tertio videbo quantum valeant rationes eorum. 

Quarto, si motus coeli est naturalis vel violentus. 



DlSTINCT. XLVII Qu^ST. III 381 

Quantum ad, pHmum diceret Philoso- 
phus, sicut patet per eum in diversis locis, quod 
motus coeli est perpetuus. Et ad hoc sunt tres 
rationes. Prima talis est, ut patet 12, Metaph, : 
substantia separata non potest carere suo fine ; 
sed ultimus finis substantiae separatae est in cau- 
sando lationem corporis coelestis ; ergo. Secunda 
ratio talis est : quodcunque permanens et sempi- 
temum ad quodcunque permanens et sempiternum, 
semper et necessario habet eandem habitudinem. 
Hoc probatur, quia habitudo non potest pro ali- 
qua re variari nisi ex variatione alterius extremi ; 
extrema autem sunt sempiterna et invariabilia. 
Sed intelligentia movens eam est quaedam subs- 
tantia permanens et sempitema, et ccelum simi- 
liter ; ergo hoc sempiternum habet eandem habi- 
tudinem ad aliud sicut movens ad motum, et per 
consequeus motus est invariabilis. Teriia ratio 
est talis, quia quidquid est in entibus, vel est ne- 
cessarium in essendo, vel ut in pluribus, vel ut 
in paucioribus, vel ut ad utrumlibet ; sed in 
coelo nihil est ad utmmlibet, nec ut in paucio- 
ribus, quia utrumque esset imperfectionis et re- 
pugnaret tali corpori. Nec aliquid est ibi ut in 
pluribus, quia tunc quandoque oppositum contin- 
geret, nec ut in paucioribus ex eadem causa. 
Ergo quidquid est ibi est simpliciter necessarium. 

De secimdo Articulo dicunt theologi op- 
positum, pro quo adducunt auctoritates et ratio- 
nes. Auctoritas enim est /saia 60.: non erit tibi 



382 LiB, IV Sentextiarum 

sol amplius ad lucendum per diem. — Alia auc- 
toritas Apoc, 10., ubi juravit Angelus quod am- 
plius tempus non erit ; ergo nec motus, quia 
tempus et motus simul sunt, et non sunt secun- 
dum potentiam et secundum actum ex 4. Phys. 
— Ad idem adducitur talis ratio : motus coeli 
est propter generationem et corruptionem tanquam 
propter finem, ex 2. De generai.; ergo cessante 
ista generatione frustra erit motus talis. 

Quantuni ml tertiuni Articulum dico 
cum theologis in conclusione, quod post judicium 
cessabit motus corporum coelestium ; sed nec 
theologi nec philosophi probant suam conclusio- 
nem. Theologi quidem non probant, quia aucto- 
ritas quae adducitur de Isaia non negat solem 
tunc lucere, sed tantum dicit his qui erunt in 
vita aeterna usum lucis non praestabit. Similiter 
auctoritas quae adducitur de Apocal. potest ex- 
poni, quod non erit amplius ibi tempus ut im- 
pleatur prophetia, quia jam omnes prophetise 
impletae sunt. Sed nec ratio quae adducitur con- 
cludit, quia nunquam Philosophus poneret ali- 
quod ignobilius esse finem nobiliorem, loquendo 
de fine perficiente, sed tantum de fine prove- 
niente. Et praeterea sicut Philosophus ponit mo- 
tum non cessare, ita diceret generationem non 
cessare, ut patet ex 2. De generat, — Similiter 
philosophi conclusionem suam non probant, quia 
nulla ratio philosophorum concludit. Prima roHo, 
quia non est finis substantiarum separatarum 



DlSTINXT. XLVII Qu^ST. III 383 



movere orbes ; sed finis eorum proprius est in 
speculatione veritatis, ut patet 12, Meiaph. Istam 
autem solutionem Doctor non approbat, sed ad 
praBsens sufficiat. — Similiter secunda ratio non 
concludit, quia oportet negare istam propositio- 
nem majorem in agente voluntario, quia volun- 
tate antiqua et immutabili potest difFormiter 
agere in passum antiquum et esse immutabile 
in se. Et tunc ad probationem majoris, extrema 
illius habitudinis non erunt absoluta natura agen- 
tis et passi quae sunt uniformia, sed agens et 
passum habent formam novam causatam ab agente; 
sed illud fundamentum est novum, ideo fundat 
novam habitudinem ad agens. — Similiter tertia 
ratio non concludit. Dico enim quod aliquid po- 
test contingere ad utrumlibet ita quod non est 
repugnantia ex parte ipsius coeli, quia est de 
se in potentia contradictionis, et completive est 
contingentia ad utrumlibet ex parte causae vo- 
luntarie moventis sic quod ejus voluntas nec 
necessario determinatur ad movendum nec ad non 
movendum. 

I>e quarto Articulo dico quod motus coeli 
nec est naturalis nec violentus, ut patet per Avi- 
cennam 9. Metap/i. et per rationem ejus. Non est 
quidem naturalis, ut ipse probat, quia omnis mo- 
tus naturalis est ad quietem naturalem ; ergo si 
motus coeli est naturalis, erit ad quietem natu- 
ralem, quod patet falsum. Non est etiam violen- 
tus, quia tam longo tempore non movetur. 



384 LiB. IV Sententiarum 



Ad ARGUMENTUM in contrarium, dico quod 
motus est perfectio secundum quid ipsius rao- 
bilis, et talem perfectionem deficere coelo non est 
inconveniens, maxime cum quies perpetua sit 
sibi major perfectio. Et si arguas : ergo frustra 
movetur modo, dico quod coelum non movetur 
propter aliquam perfectionem intrinsecam com- 
pletivam sui quae consistit in motj vel acquira- 
tur per motum ; sed stante non imperfectione 
coeli, quia in potentia neutra est ad moveri et 
quiescere, perfectio tamen universi pro statu isto 
magis requirit coelum moveri propter statum 
generabilium et corruptibilium. 




Distinctio XLIX. 

Post pesurpectionem vepo... 

Circa tstatn Dist, 4p. consuevit qtuBri: Utrum 
beatitudo principalis consistat in actu intellectus vel 
in a£tu voluntatis. Sed quia de hoc fuit sermo in 2, 
Libro, ideo quaro de dotibus pro nunc quatuor qtues' 
tiones. Primo : Utrum corpus beati post resurrec' 
Honem sit impassibile. Secundo : Utrum corpora 
beatorum erunt agilia. Tertio : Utrum corpus beati 
per dotem subtilitatis possit esse cum alio corpore, 
Quarto : Utrum corpus beati sit clarum, 

QU^STIO I. 
Ad primam Quastionem sic proceditur : 

Videtur quod corpus beati non sit impassi- 
bile, quia Gregorius in Homil, dicit : comimpi 
necesse est quod palpatur ; sed corpus beati erit 
palpabile, juxta illud Luc, 24. palpate et videte. 

Contra. Incorruptibile est impassibile ; sed 
corpus beati est incorruptibile ; ergo. 

Veritas hujus Qu^stionis patet /. Cor. 
75. .• mortale hoc induet immortalitatem, et corru- 
ptibile surget in incorruptionem. — Praeterea, 
homo non potest esse beatus in hac vita, sed 



386 LlB. IV Sententiarum 

in vita immortali ; sed totus homo erit beatus, 
quia totus homo meruit ; ergo totum erit beatum 
in corpore immortali. 

Sed dubium est de causa impassibilitatis, e: 
potest multiplex causa assignari. Una quidem 
haec est, quia qualitates consequentes mixtum 
non manent tunc in corpore. Sed istud non valet, 
tum quia corpus illud non maneret mixtum, tum 
quia illud corpus non esset proportionatum ani- 
mae. — Alia causa impassibilitatis potest assi- 
gnari, quia esto quod maneant qualitates, non ta- 
men manent contrariaB. Contra, quia forma est 
contraria formae in specie sua ; manentibus au- 
tem formis in specie sua, manet contrarietas. — 
Tertia posset poni causa impassibilitatis, quia 
susceptivum non est natum recipere contrarium 
post contrarium. — Contra, quia susceptivum est 
idem secundum speciem tunc quod est nunc ; sed 
nunc est natum recipere contrarium post contra- 
rium ; ergo. 

Videtur ergo quod oporteat istam impassi- 
bilitatem aliunde requirere, et oportet quidem 
ponere impassibilitatem per aliquod impediens 
passionem corruptivam. Tale autem impediens 
potest poni vel positivum vel privativum. Po- 
sitiv^um duplex, scilicet anima, vel dos in cor- 
pore. Priv^ativum similiter duplex, scilicet ces- 
satio motus coelestis, et non cooperatio Dei cum 
causa secunda corruptiva. 

Pro prima via arguitur sic : quia anima in 
medio constituta est inter Deum et creaturam 



DlSTINCT. XLIX Qu^ST. I 387 

corporalem. Sicut ergo ipsa erit perfecte subjecta 
Deo tamquam superiori suo, ita perfecte domi- 
nabitur suo corpori inferiori. 

Pro secunda via, scilicet pro dote, arguitur 
sic per illud Augustini ad Dioscorum : tam po- 
tentem fecit Deus animam, ut ex ejus plena fe- 
licitate redundet in corpus sanitas perpetua et 
vigor incorruptibilis. Modus ponendi talis est : 
sicut durities est quaedam impassibilitas, scilicet 
prohibens quandam passionem ne habens duri- 
tiem faciliter scindatur, sic possibile est esse 
aliquam qualitatem prohibentem omnem passio- 
nem corruptivam. 

Pro tertia via arguitur sic : ablato primo au- 
fertur quodlibet posterius ; sed mqtus coelestis 
est primus motuum, 8, Phys,; ideo eo cessante 
cessat omnis motus. — Sed forte nuUa viarum 
praedictarum valet, maxime ista , tertia contra 
quam est articulus dicens quod stante coelo, ap- 
proximato ig-ne stuppce, quod ignis non corrumpit 
stuppam, est error. 

Ideo dicitur tenendo quartam viam, videlicet 
quod causa impassibilitatis est voluntas divina 
non coagens causae secundae corruptivae. Et per 
hoc est impassibile non potentia remota sed pro- 
pinqua; nec a causa intrinseca, sed a causa ex- 
trinseca impediente. 

Sed contra, quia tunc impassibilitas non es- 
set dos corporis beati, nam dos est aliquid intrise- 
cum ei cujus est ; sed illud, scilicet Deum velle 
prohibere causas secundas ne corrumpant, non 



388 LlB. IV Sententiarum 

est aliquid intrinsecum isti sed extrinsecum. 
Consequens est falsum, quia est contra auctorita- 
tem Augustini ad Dioscorum ut supra alleg-atum 
est. — Ad iilud dico qud dos potest bene non 
inesse realiter personae dotatae, sicut nomen spon- 
sae ' est illud quod est sibi datum a sponso, quod 
consuetum est dos dici, juxta illud Gen. ^4- ' 
augete dotem et munera postulate. Et ita ra- 
tione nuptiarum spiritualium consumandarum, in 
resurrectione dabitur cuique beato pro dote ista 
assistentia divina praeservans ipsum ab omni 
corruptione, licet ista custodia non in sit reali- 
ter ipsi. 

Ad ARGUMENTUM in contrarium, si conceditur 
auctoritas Gregorii, quae tamen non videtur ne^ 
cessaria, quia enim coelum non posset palpari 
a digito ibi existente intelligendo palpationem re- 
sistentiam factam tactui, licet non afficiendo se- 
cundum aliquam talem qualitatem, nunc autem 
bene concedo quod palpatur secundum qualita- 
tem sensibilem immutando tactum suae naturae 
derelictum esse corruptibile, sed nec sic in pro- 
posito. 

Qu^stio II. 
Ad secundam QucEstionem sic procediiur: 

Videtur quod corpora beatorum non erunt 
agilia, quia si in natura nihil ponitur frustra, 
multo minus in gloria; sed agilitas in corpore 



DlSTINCT. XLIX Qu^ST. II 389 

beato poneretur frustra, si corpora beatonim es- 
sent agilia; ergo. Probatio minaris, quia non erit 
ibi motus localis; nam motus est entis in poten- 
tia j. Pkys,; igitur corpora beatorum non erunt 
agilia. 

Contra est illud Sap, 3, ubi dicitur: fulge* 
bunt justi sicut sol et tanquam scintillae in urun- 
dineto discurrent. 

IN ISTA Qu^STiONE veritas est clara per 
Apostolum /. ad Cor, ij.: seminatur corpus ani- 
male, surget corpus spirituale ; seminatur in infir- 
mitate, surget in virtute; seminatur in ignobilitate, 
surget in gloria. Item Sap. j.: fulgebunt justi 
etc, ut allegatum est. Et Isaias: et assument 
pennas ut aquilae et volabunt et non deficient, 
current et non laborabunt. — Sed dubium est 
qualis sit dos agilitatis, et qualis qualitas. Et di- 
citur communiter quod est quasdam qualitasqua 
faciliter movetur corpus ad locum, sive illud quod 
facit proportionem motoris ad mobile auferens 
gravitatem, per Augustinum 22. De Civ. Det, 
c. 5. — Hoc etiam probatur per rationem, quia 
nisi auferatur gravitas tunc quietaretur corpus 
nostrum alibi quam extra centrum et fatigare- 
tur; ergo gravitas et hujusmodi qualitas non re- 
manebit in corpore beati. Sed hoc non credo, 
quia non video quod maneat corpus hominis quin 
maneat grave, non enim erit sicut sol vel stella 
sine gravitate, quia non est intelligibile quod 
maneat et dominetur terra in corpore hominis, 
et quod non maneat gravitas; immo hoc dicere 



390 LiB. IV Sententiarum 

«sset ac si diceretur : manet lapis, et non est 
durus. — Prcsterea, corpus hominis non est ca- 
pax levitatis, quia quando aliquid determinat sibi 
unum oppositorum, tunc alterum oppositorum non 
potest sibi inesse nec per se nec per accidens ; ergo 
humanum corpus non est capax hujus qualitatis si 
toUat gravitatem; non ergo capietur in corpore, et 
per consequens per istam non fiet magis agile. Dico 
•ergo quod agilitas nihil aliud est nisi potentia mo- 
tiva animae cui inest primo et per se, licet alicui parti 
corporis insit per se sed non primo. Non opK>r- 
tet ergo nisi quod ista virtus motiva animaB sit 
perfecta, et resistentia sit ablata, ita quod omnis 
dispositio contraria impediens motum localera 
amoveatur ex parte mobilis ut sit proportionabi- 
liter perfecta virtus. 

Ad argumentum principale quando dici- 
tur quod motus localis esset frustra in corpore 
beati, et quod motus est actus entis imperfecti, 
dico quod ibi est verus motus et successivus. 
Et cum dicitur quod est actus imperfecti, dico 
quod dupliciter dicuntur aliqua imperfecta; primo 
enim aliqua dicuntur imperfecta quando non sunt 
capacia alicujus perfectionis ; et aliqua sunt im- 
perfecta qua? sunt capacia perfectionis. Ista di- 
cuntur imperfecta privative, sed prima dicuntur 
imperfecta negative. Unde accidens ultimum est 
imperfectum negative, sed conjunctum cum alio 
est perfectum, sicut ubi est imperfectum secun- 
dum se, tamen approximatum corpori cui con- 



DlSTINCT. XLIX QU^ST. III 391 

jungitur est quaedam perfectio idest quaedam ap- 
proximatio ad illud quod propter se quaeritur. 



Qu.^STio III. 
Ad tertiam Qucsstionem sic proceditur: 

Videtur quod corpus beati per dotem subti- 
litatis non possit esse cum alio corpore, quia quae 
magis conveniunt, magis possunt esse simul ; sed 
corpus gloriosum magis convenit cum corpore 
glorioso quam cum non glorioso, et ista non pos- 
sunt esse simul; ergo corpus beati per dotem 
subtilitatis non potest esse cum alio corpore. 

Contra, Damascenus, Lib, /. dicit quod sic. 

In ista Qu^STIONE possunt esse tres Arti- 
culi secundum tres modos dicendi. 

Uiuis modiui ponendi est iste, quod per 
nuUam virtutem nec per aliquam dotem, duo cor- 
pora possunt esse simul, quod patet per Boetium 
/. De Trin., qui dicit quod differentiam in nu- 
mero varietas accidentium facit praecipue in loco; 
nam eundem locum duobus corporibus nuUo modo 
fingere possumus. — Item ad hoc est Philoso- 
phus et Commentator 4, Phys. qui dicunt quod 
dimensiones solae faciunt distare duo corpora; 
sed contradictio est quod maneant dimensiones 
et non faciant distare; ergo non possunt esse plu- 
res dimensiones simul absque contradictione. — 
Item, sicut unum contrarium habet incompossibi- 
litatem essendi simul cum alio in eodem subjecto. 



392 LlB. IV Sententiarum 

sic dimensio cum dimensione in eodem loco ; sed 
duo contraria non possunt simul esse in eodeni 
subjecto, quia si contraria, ergo et contradicto- 
ria, ut deducit Aristoteles 4. Metapk,; erg-o per 
nuUam virtutem nec per aliquam dotem duo cor- 
pora possunt esse simul. 

Sed ista Conclusio non potest stare, scilicet 
quod duo corpora non possunt esse simul in eo- 
dem loco, quia est contra articulos fidei ; nam 
Christus natus est de Virgine matre; similiter 
tenemus ex Evangelio quod surrexit clauso se- 
pulcro; similiter tenemus quod Christus intravit 
ad discipulos januis clausis. 

Sed hic est una fictio talis ad solvendum 
praedicta, quod anima habebit quantitatem corpo- 
ris ad voluntatem suam, ita quod poterit facere 
corpus suum ad tantam vel talem figuram ut pos- 
sit transire vel penetrare corpus quodcunque per 
poros subtilissimos in aliquo corpore pertransi- 
bili. — Sed illud non valet; si enim Corpus 
Christi intraret per tales poros subtilissimos. 
tunc reducendo se ad tam parvam quantitatem, 
pateretur, et per consequens non esset gloriosum. 
Item si estenderetur corpus ejus in longum et strin- 
geretur corpus sicut acus, tunc non haberet quan- 
titatem corpori organici debitam; sed anima hu- 
mana requirit in corpore debitam organizationem 
partium et membrorum; igitur. 

Ad argumenta autem praecedentis opinionis, 
4id primiim, quando dicit: varietas accidentium 
facit difFerentiam numeralem, dico quod hoc est 
falsum, ut patet Lib, 2, dist, j. 



DlSTINCT. XLIX Qu^ST. III 393 



Ad alitid quando dicitur quod solaB dimen- 
siones faciunt distare, quia repugnant ad invicem, 
<iico quod duae dimensiones habent ad invicem 
aliquam repugnantiam. Intelligendum est tamen 
quod aliqua possunt sibi dupliciter repugnare, 
scilicet vel formaliter vel virtualiter ; duae autem 
dimensiones non habent inter se repugnantiam 
formalem sed virtualem. Alia est repugnantia 
formalis, et de ista planum est quod duae quan- 
titates non sibi repugnant formaliter; sed talis 
repugnantia est duarum formarum in compara- 
tione ad idem subjectum numero. Nunc autem 
repugnantia duarum quantitatum non est nisi 
propter simultatem loci cui repugnant dimensio- 
nes duae respectu ejusdem loci quem replet unum 
corpus quantum potest repleri ; ergo si aliud cor- 
pus repleret eundem locum erit repugnantia quan- 
titati priori non formaliter sed virtualiter ratione 
istius effectus qui est repletio loci, per primam 
quantitatem unius corporis eo modo quo quanti- 
tas habet efficaciam hujus effectus, quod est esse 
in loco repletive; sed Deus potest toUere hunc 
effectum a quantitate, ut duae quantitates vel 
plures non , faciant nisi unam loci repletionem, et 
non quaelibet suam, sicut Deus potest facere ca- 
lorem absque calefactione, sicut in tribus pueris. 

Ad aliud de repugnantia contrariorum dico 
quod est talis aliquo modo et alio modo non. 
Est enim talis virtualiter non tamen formaJiter; 
duae enim quantitates sive dimensiones sunt ut 
in eodem loco contentae, sed contraria sunt for- 



394 LiB. IV Sentextiartjm 



maliter informantia et in eodem subjecto formd- 
liter repugnantia. 

Altfi ojHnio est in alio extremo quae dicit 
quod unus corpus subtile, virtute suae subtilita- 
tis naturalis potest esse cum alio corpore, quia 
cuilibet doti est assignare proprium eflFectum. 
alias frustra poneretur dos in corporibus beatis. 
sed haec dos non est nisi penetrare virtute suie 
propriae subtilitatis, scilicet esse cum alio cor- 
pore; ergo. Modus autem positionis talis est: 
dicuqt enim quod penetrare competit alicui cor- 
pori multipUciter. Uno modo ratione parv-ae quan- 
titatis, vel acutiei, sicut aculeus est corpus pene- 
trativum. Alio modo ratione materiae, quia rara 
vel parva. Tertio modo dicitur penetrati vum prop- 
ter virtutem activam. Primis autem duobus modis 
corpus beati gloriosum non dicitur subtile, sed 
tantum tertio modo ratione virtutis. 

Sed contra hoc arguitur, quia fatuum est di- 
cere quod locus in quo est corpus gloriosum sit 
vacuum; ergo talis locus est plenus, et sic cor- 
pus gloriosum est repletivum illius loci, et per 
consequens expulsivum alterius. — Praeterea di- 
cit Philosophus 4. Phys, quod dimensio separata 
a qualitatibus non potest esse simul cum alia 
dimensione, nec tunc cederet alteri corpori, et sic 
si locus esset dimensio separata, impossibile esset 
moveri aliquid, quia una dimensio non cederet 
alteri; ergo ablata quacunque corpulentia adhuc 
manet in quantitate ratio impellendi et expellendi 
aliud corpus quodcunque. 



DlSTINCT. XLIX Qu^ST. III 395 

Ad ratioTiem autem alterius opinionis, quando 
dicitur quod cuilibet doti est assignare proprium 
effectum et actum secundum, dico quod falsun\ 
est, quia impsissibilitas nuUum actum secundum 
habet. Si dicas : immo habet rationem prohibendi 
contrarium esse activum, dico quod prohibere 
actiones extra, non est actio, sicut nec coelum 
agit prohibendo elementa agere in se. 

TerHa ajAulo est ' Doctoris nostri, quae 
tria declarat. Primo, quod possibile est duo cor- 
pora esse simul. Secundo, quod hoc erit per do- 
tem subtilitatis. Tertio, si dos subtilitatis sit ali- 
qua qualitas in corpore. 

De primo dico quod non est repugnantia 
formalis inter quantitatem et quantitatem, ut pa- 
tuit supra in responsione ad argumentum pri- 
mae opinionis. Si ergo esset aliqua repugnantia 
a simultate locali duorum corporum, hoc esset 
quia ista duo ubi dicunt diversos respectus ad 
eundem terminum , et non respectus in se con- 
trarios ; ergo possunt esse duo respectus vel duo 
ubi in duobus corporibus respectu unius loci. 
Item patet hoc ex alio prius dicto, scilicet quod 
impossibilitas coexistentiae corporis ad corpus in 
simultate non est nisi causae ad oppositum effec- 
tus sui, vel sicut prioris naturaliter ad posterius; 
sed causa potest esse sine effectu suo, et prius 
naturaliter sine posteriori ; ergo. 

De secundo dico quod haec possibilitas es- 
sendi duo corpora simul erit per dotem subtili- 

26 



396 LlB. IV Sententiarum 

tatis in corporibus beatis, sicut dictum est de 
impassibilitate. Dos enim non est aliud quam 
debitus ordo huic corpori inquantum est perfec- 
tibile hac anima. Ergo hic est vere dos subtili- 
tatis data corpori glorioso, ut pro lubito animse 
sit possibile ad coexistendum cum alio corpore. 
De tertio principali dicitur quod dos subti- 
litatis non est aliqua qualitas in corpore, quia 
nulla repugnantia invenitur ibi ex parte quanti- 
tatum per modum actionis ad quam ordinatur 
qualitas, unde sicut in corpore dos impassibili- 
tatis erat sibi causa extrinseca, ut aliquod agens 
non posset agere in illud actione contraria, sic 
dos subtilitatis non est nisi ordo debitus ad coe- 
xistendum simul cum alio corpore, qui est ordo 
extrinsecus non intrinsecus formaliter. 

Ad ARGUMENTUMm^^w/rarw^wquando dicitur 
quod duo corpora gloriosa non possunt esse simul, 
quse tamen magis conveniunt quam corpus glo- 
riosum et non gloriosum. Dico quod hoc est 
propter voluntatem corporis gloriosi ; dos enim 
subtilitatis est ut corpus gloriosum possit esse 
simul cum alio corpore ad imperium voluntatis ; 
sed actui istius agilitatis repugnat quod sit si- 
mul cum alio corpore glorioso ; seque enim per- 
■fecta sunt et asque nobilia ratione hujus dotis 
duo corpora gloriosa, et ideo ad imperium vo- 
luntatis, non potest facere unum cum alio ut 
sint in eodem loco simul. 



DiSTiNCT. XLIX Qu^ST. IV 397 

Qu^STio IV. 
Ad qicartam Quastionem sic proceditur: 

Ad quartam QuaBstionem respondeo sine ar- 
gumentis, quod corpora beatorum erunt clara sicut 
patet per Apostolum : reformabit, inquit, corpus 
nostrum configuratum corpori claritatis suaB. Item 
/. Cor, /5. dicitur : alia claritas solis, alia clari- 
tas lunae, alia claritas stellarum, sic et resurrec- 
tio mortuorum, stella enim differt a stella in 
claritate. — Sed dubium est qnid sit ista clari- 
tas ; et dico quod claritas non est nisi quaedam 
relucentia super illud quod lucet. Et addit ma- 
nifestationem eo modo quo dicitur clara lux, vel 
clara veritas, vel clara intellectio. Color ergo 
corporis beati erit clarior secundum diversitatem 
meritorum, et sicut ex mixtione diversorum co- 
lorum color unus est delectabilis uni et alius 
alteri, sic in eadem complexione habebunt ma- 
jorem claritatem colorum secundum majorem 
virtutem. 




Distinctio L. 

Hic opitup QuaBstio... 

Circa istani ulHmam DisL 4, Seni. qiugro tria. 
Primo : Utrum damtiati vel quicumque alii secufidum 
rectam rationem possint appetere 71071 esse propter 
fugam miseria, Secundo : Utrum sit aqtialis pama 
onmium damnatorum, Tertio : Utrum beati videa7it 
pceTias damTiaiorum, 



Qu^STIO I. 
Ad primam Qucestionem sic proceditur : 

Videtur quod aliquis secundum rectam ra- 
tionem possit appetere non esse propter fugam 
miseriae, quia carentia mali est delectabilis. 2, 
Etkic. ; sed omne delectabile est appetibile. Sed 
non esse non includit aliquod malum ; ergo est 
delecta:bile, et per consequens desiderabile. Ergo. 

Contra. Augustinus j. De lib. arbiirio probat 
oppositum sic. Nihil non est appetibile; sed non 
essc est nihil ; ergo nuUus potest appetere non 
esse. 

QUANTUM AD ISTAM QU^STIONEM, primo 
praemittenda est una distinctio de miseria. Se- 
cu7ido est videndum si aliquis propter fugam mi- 



DlSTlNCT. L QU^ST. I '399 

seriae secundum rectam rationem possit appetere 
non esse. Tertio si de facto damnati appetant 
non esse. 

Qtiantum ml pr^imuni breviter dico 
quod miseria est duplex, scilicet culpaB et poensB. 
Si ergo aliquis appetat nonesse hoc potest esse 
dupliciter, vel quia ad fugiendum miseriam culpae 
vel miseriam poenae. 

De sectifido Artieulo est una opinio quod 
quilibet, secundum rectam rationem potest et 
tenetur plus diligere non esse quam esse in mi- 
seria culpae. Quod probatur primo sic : quilibet 
tenetur magis fugere illud quod est contra rem 
quae plus diligitur, quam quod est contra rem 
qu8B minus diligitur; sed quilibet, secundum rec- 
tam rationem tenetur plus diligere Deum quam 
seipsum ; ergo secundum rectam rationem magis 
tenetur quilibet fugere quod est contra Deum 
quam quod est contra seipsum. Sed culpa est 
contra Deum, non esse vero est contra seipsum; 
ergo. — Secundo sic : magis malum est magis 
fugiendum ; sed culpa est magis malum quam 
non esse, quia culpa est carentia boni debiti, 
non esse autem est carentia non debiti ; ergo. 
— Tertio sic : ' magis est f ugiendum malum sim- 
pliciter, quam malum huic ; sed culpa est malum 
simpliciter non esse autem est malumhuic; ergo. 
Probatio minoris, quia illud est simpliciter ma- 
lum, quod est contra honorem Dei quod est magis 



400 LiB. IV Sententiarum 

bonum quam omnis creatura, ut deducit Ansel- 
mus Lib, Cur Deus homo 21, 

Sed quidquid sit de Conclusione, istae ra- 
tiones non concludunt. Prima non: cum enim 
dicitur in majori quod quilibet teneturmagis fu- 
gere etc, concedo si sit eodem modo et aeque 
diligibile, mors autem est directe contra vitam, 
et contra bonum quod est magis diligibile quod 
est vita, et sic intelligenda est ista propositio ut 
plus diligo isto modo pedem meum quam pro- 
ximum meum, et tamen laesio pedis minus est 
fugienda quam laesio proximi. Quando ergo di- 
citur in ^ninori: quod est contra Deum, dico 
quod non eodem modo est contra Deum culpa 
nostra, quomodo non esse est contra hominem, 
quia propter culpam non destruitur Deus nec 
aliquod detrimentum fit ei sicut 7ion esse est de- 
trimentum meum, et destruit esse in eum. 

Ad secundam raiionem potest dici quod major 
est vera ceteris paribus, scilicet quodmajus ma- 
lum est magis fugiendum quia carentia boni 
dehiti est magis malum quam carentia non de- 
biti, sed ceteris paribus, scilicet quod culpa sit 
carentia boni debiti, et non esse sit carentia non 
debiti, prsesupposito bono utrique malo, tunc wa- 
jor, ut dictum est, est vera; sed nuUum bonum 
potest prsDsupponi huic malo quod est non esse, 
tamen cum debitum esse est bonum non debitum, 
quia esse est primum bonum, ideo 7ion esse nul- 
lum praesupponit bonum, et ideo non sequitur quod 
sit magis eligendum non esse quam in culpa esse. 



DlSTINCT. L Qu^ST. I 401 

Ad tertiam ratio7iem potest responderi sicut 
ad primam, scilicet si sit eodem modo malum ; 
sed Deo propter nostram culpam non potest esse 
pejus, sicut nobis pejus est propter malum quod 
est non esse, 

Sed de alio puncto, videlicet si ad fulgiendum 
miseriam poenaB possit aliquis secundum rectam 
rationem appetere non esse. Dicitur quod non. 
Et probat hoc quidam Dcctor sic: Majusmalum 
secnduum rectam rationem non est eligibile ; sed 
non esse est simpliciter majus malum quam ma- 
lum poensB ; ergo. Probatio minoris : illud est 
majus malum quod plus adimit de bono ; sed 
non esse simpliciter plus adimit de bono quam 
malum pcenae ; ergo appetere no7i esse est majus 
malum. 

Sed quidquid sit de efficacia istius rationis, 
adducuntur alise rationes, quarum/;zwa est : nul- 
lus secundum rectam rationem appetit non jus- 
tum plus quam justum ; sed poena est aliquid jus- 
tum, non esse vero nihil habet de justitiae ratione ; 
ergo nuUus potest secundum rectam rationem 
appetere non esse. — Secunda raiio talis est : 
nuUus secundum rectam rationem potest eligere 
contra inclinationem naturalem consonam volun- 
tati divinae ; sed ad esse naturalis appetitus conso- 
nes voluntati divinae; ergo nuUus potest recte eli- 
gere ad vitandum aliquid quod sit consonum vo- 
luntati divinae, Sed poenae et esse in miseria est 
secundum voluntatem Dei ; ergo. 



402 LiB. IV Sententiarum 



I>e tertio ArticulOf scilicet an daBmones et 
damnati appetant non esse, dico quod suntobstinati 
et perversi quantum ad malum culpae et quan- 
tum ad malum poenae, et ideo quantumcunque 
displiceat eis culpa inquantum vermis eorum non 
moritur, non tamen inquantum culpa, praecipue 
daemones qui semper Deo invident, juxta illud 
Psahni 7j./ superbia eorum qui te oderunt ascen- 
dit semper ; et ideo propter istam maximam su- 
perbiam non appetunt non esse. Dico tamen quod 
Secundum rectam rationem, ne quis talem actum 
eligeret debet sibi plus placere a Deo annihilari, 
sed damnati propter culpam suam non appetunt 
non esse. 

Si autem quaeratur an appetunt non esse 
propter poenam vitandam, potest dici quod ap- 
petunt, quia non esse non est malum sicut 
ab aeterno non fuit malum ; sed poena et miseria 
est malum simpliciter, et ideo simpliciter nolenda, 
quia est contra appetitum naturalem. 

Ex dictis patet ad argumefitum in contrarium. 

Qu^STlO II. 
Ad secundam QucBstionem sic proceditur: 

Videtur quod sit aequalis poena omnium 
damnatorum, quia unum infinitum non est majus 
alio infinito ; sed poena cujuslibet damnati est 
infinita, cum sit perpetua ; ergo. 

In oppositum est illud Psal, 60, : reddet uni- 
cuique secundum opera sua. 



DlSTINCT. L QU^ST. II 403 

In ista QuiESTlONE sunt duo videnda. Pri- 
mo, si est aequalis poena omnium damnatorum. 
Secundo, si sit aequalis gloria omnium beatorum. 

T>e pri/mo dico tres Conclusiones, pro eo 
quod damnati principaliter habent tres pcenas, sci- 
licet poenam damni, poenam vermis et pcenam 
ignis, Sit ergo. 

Prima Conclusio ista, quod dam^iUm non so- 
lum est carentia divinae visionis, sed etiam est 
carentia boni apti nati inesse, et non cujuslibet 
boni, sed boni ^convenientis, quod deberet inesse, 
ita quod poena in corpore damnati redundat ex. 
miseria animae, sicut oppositum est de beatitudine 
corporis et animae. Sic ergo pcena damni privat 
bonum gratiae ad quod fuit hic damnatus ordi- 
natus aliquando quod inesset aliquo tempore, et 
haec pcena est involuntaria boni carentia ; sed 
damnati si non caruissent hoc bono ad quod 
erant apti nati fuissent inaequales ; ergo pro tali 
carentia bon> inaequalis quod debuit inesse erit 
modo inaequalis pcena in eis, quia inaequalia 
fuissent bona. Item similiter ista carentia erit 
involuntaria, quia sicut iste voluit bonum sibi. 
commodum, ita hujusmodi boni carentia est sibi 
magis involita et involuntaria ; ergo poena damni 
erit inaequalis in eis, quia carentia boni invo- 
luntaria erit inaequalis. — Sed propter quid erit 
in damnatis inaequalitas poenae ? Dico quod pro- 
pter inaequalitatem culpae ; iste enim qui plus et 
gravius peccavit, carebit majori bono. 



404 LiB. IV Sententiarum 

Secunda Conclusio est quod poena vermis est 
quaedam tristitia et continuus remorsus conscien- 
tiaB. Ista autem pcena erit inaequalis in damnatis, 
sicut et tristitia qua noUent illa mala pati, est 
eis inaequalis. Sic enim habebunt remorsum ma- 
jorem et minorem secundum proportionem culpae, 
sicut de peccato graviori eis infligitur gravior 
poena. 

Tertia Conclusio, est quod poena ignis in 
damnatis est inaequalis, sicut probat Augustinus 
22, De Civ. Dei, c. i6, dicendo quod licet iste 
igtiis aequaliter ardeat, non tamen aequaliter af- 
fligit vel molestat. — Sed hic est dubium, quia 
ignis est causa naturalis ; sed causa naturalis agit 
secundum ultimum potentiae suae ; ergo iste ignis 
semper agit secundum ultimum potentiae suae. 
Sed tale agens aequaJiter agit; ergo iste ignis 
aequaliter afiiigit omnes. Respondeo : satis difficile 
est assigtiare causam hujus inaequalitatis nisi ex 
miraculo, quia nec ex parte activi nec passivi 
videtur naturaliter posse assignari eausa; posset 
tamen dici quod hoc est ex diversa approxima- 
tione activi ad passivum, vel quia Deus non coo- 
peratur illi causae in agendo. 

T>e secundo Articulo, si omnium bono- 
rum erit aequalis gloria, dicitur quod gloria po- 
test respicere animam vel corpus. Si primo modo, 
dico quod non est aequalis gloria omnium bea- 
torum, juxta illud /oan, 14. In domo patris mei 
mansiones multae sunt. Et illud : reddet uni- 



DlSTINCT. L Qu^ST. III 405 

•cuique secundum opera sua. — Sed diceres: unde 
•est ista inaequalitas ? Dico quod non ex parte 
objecti, quia objectum est simpliciter unum et 
infinitum ; sed ex parte habitus perficientis po- 
tentiam sensitivam et charitatis. Ubi enim illud 
principium est inaequale ibi fruitio est inaequalis ; 
sed in animabus beatorum non est aequalis cha- 
ritas, ergo nec aequalis fruitio. Si autem gloria 
respicit corpus, tunc est distinguendum de doti- 
bus corporis quae sunt quatuor, scilicet impassi- 
bilitas, subtilitas, agilitas et claritas. In tribus 
primis est aequalitas, sed in quarta dote non est 
«qualitas, sicut determinat Apostolus /. ad Cor. 
-15. ubi dicit quod alia est claritas solis, alia cla- 
ritas lunae, alia stellarum, stella enim differt a 
5tella in claritate, sic et resurrectio mortuorum. 

Ad ARGUMEXTUM in contrarium, concedo 
quod poena cujuslibet damnati est infinita exten- 
sive, et in hoc est aequalitas, sed in aliis est inae- 
qualitas ut patet. 

QUuESTIO III. 
Ad tertiam Quastionem sic proceditur : 

Videtur quod beati non videant pcenas dam- 
natorum, quia nihil videtur a creatura in Deo 
nisi quod habet ideam in Deo; sed poena cum sit 
privatio et malum, non habet ideam in Deo; 
«rgo. 

In contrarium est Magister in litera. 



4o6 LiB. IV Sententiarum 

HlC PR-^MITTO unam distinctionem, secundo 
pono solutionem ad QuaBStionem. Distinctio est 
ista quod poenae damnatorum possunt dupliciter 
videri. Uno modo in genere proprio, et haec di- 
citur cognitio vespertina; .alio modo in Verbo, 
et hsec dicitur cognitio matutina. Hoc praBmisso 
dico ad Quaestionem duas Conclusiones. 

jPrima est ista, quod de lege communi, 
beati existentes in patria non vident poenas dam- 
natorum in genere proprio. Probatio hujus: nam 
improportionata distantia cognoscentis ad cogni- 
tum vel videntis ad visum impedit cog^itionem 
illius rei; sed inter beatos in patria et dam^ 
natos in inferno est improportionata distantia; 
ergo, etc. 

Secmida Cmichisio est quod beati possunt 
videre poenas damnatorum in Verbo. Probatur 
per Gregorium qui dicit: quid est quod non vi- 
deant qui videntem omnia vident. — Item per 
rationem sic: videns propriam rationem cognos- 
cendi alia, potest videre illa; sed essentia divina 
cum sit repraesentativum illimitatum est propria 
ratio cognoscendi alia; ergo beati possunt Videre 
poenas damnatorum in Verbo. 

Sed contra. Essentia divina non est ratio co^ 
gnoscendi aliquid quod non habet ideam inDeo; 
sed poena non habet ideam in Deo; ergo. — 
Respondeo secundum Augustinum p. De Trin. c, 
4, in fine, quod quaedam est cognitio per spe- 



DlSTINCT. L QUJEST. III 407 

ciem, et quaBdam per privationem. Cognitio au- 
tem quae fit per speciem similis est illi rei quam 
novit. Cog^itio autem quae est per privationem, 
non est per similitudinem, sed per contrarium et 
per dissimilitudinem, quia privatio cognoscitur 
per speciem et habitum. Et hsec est sententia 
Aristotelis 7. Metaph. — Dico ergo quod poena 
privative sumpta non habet ideam in Deo, sed 
positive sumpta habet ideam in Deo. 

Deus autem ab hujusmodi poenis dignetur 
nos liberare et inter electos suos computare, cui 
est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. 

Explicit Liber Quartus. 




Impeimatur. 
IkUvm, ex Nostro ProtoooBndbio S. Maria Angelorum die i Junii i909. 

FR : DIONYSWS SCHULER 
MiN. Olis. 

VisTO — Nulla osta per la stampa. 

Qenova S. M. di Ccatello 2 Oiuffno i909. 
P. Fr. Salvatore Gaet. Conti dei Pred. 
Rev. Eccles. 

Imprimatur. 
Oenuce 2. Junii i909. 
Can. De Amicis Vic. Oen. 



INDEX QUAESTIONUM 

Commentarii Fr. Petri de Aquila Ord. Min. 

COGNOMBNTO SCOTBLLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 

In quartum IJbrum Sententiaruni 



DISTINCTIO I. 
QuABST. I. Utrum illa sit ratio deftnidva Sacramenti quam ponit 

Magister in littera 2 

QuABST. II. Utnim pro tempore cujuscunque legii) datae a Deo 

debuit institui aliquod Sacramentum .... 7 

QuABST. III. Utrum Sacramenta noyae logis sint gratiae elfectiva 10 
QuABST. IV. Utrum in Circumcisione remittebatur peccatum ori- 

ginale 16 

QuAKST. V. Utrum ex vi Circumcisionis conferebatur gratia 18 

QuAEST. VI. Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod Sacra- 

mentum corrospondens Sacramento CircumcUionis . 2i 

DISTINCTIO II. 
QuABST. I. Utrum sint septem Sacramenta novae legis 28 

QuABST. II. Utrum Sacramenta novae legis habeant elficaciaui 

a passione Christi 31 

QuAKST. III. Utrum baptizatus baptlsmo Joannis teneatur neces- 

sario rebaptizari baptismo Christi .... 36 

DISTINCTIO III. 
QuAEST. I. Utrum illa sit ratio definitiva baptismi, quam ponit 
Magister, scilicet : Baptismus est intinctio, idest 
ablutio corporis exterior facta, sub forma verborum 

praescripta .38 

QuABST. II. Utrum haec slt forma Baptismi : Ego te baptizo etc. 40 
QuAEST. III. Utnim sola aqua naturalis pura sit materia conve- 

niens Baptismi 45 

DISTINCTIO IV. 

QuABST. I. Utrum parvuli sint baptizandi 49 

QuABST. II. Utrum parvuli recipiant elfectum Baptismi 54 

QuABST. III. Utrum adulti recipiant effectum Baptismi ... 57 



DISTINCTIO V. 

QuABST. I. Utrum justiflcati teneantur baptizari ... 62 

QuARST. II. Utrum soli sacerdotes pofjsint baptizare ... 66 

QuABST. III. Utrum mali sacerdotes possint baptizare ... 68 

DISTINCTIO VI. 

Qu AF.ST. I. Utruro in Baptismo imprimatur character ... 72 

Qu AEST. II. Utrum character sit forma absoluta .... 79 

QirAEST. III. Utrum character sit forma respectiva ib. • 

QuAKST. IV. Utrum character sit in essentia animaOj ut in subjecto 83 

DISTINCTIO VII. 
QuAEST. I. Utrum sacramentum Conflrmationis sit necessarium 

ad salutem . . 86 

QuAEST. II. Utrum in sacramento Conflrmatiouis conferatur gra- 

tia frratum faciens 89 

QuAKST III. Utrum sacramentum Conflrmationis possit reiterari 91 
QuAKST. IV. Quae est poena iterantis 94 

DISTINCTIO VIII. 

QuABST. I. Utrum Sacramentum Eucharistiae sit sacramentum 

novae leps 95 

QuAKST. 11. ' Utrum illa sit forma consecrationia Corporis Christi, 

quae ponitur in Canone Missae : Hoc est corpt4S meum 98 

QuABST. III. Utrum illa sit forma consecrationis Sanguinis Christi : 

Hic est 9angruis meus ib. 

QuAEST. IV. Quid demonstretur por hoc pronomeu : Hoc 103 

DISTINCTIO IX. 
QuAKST. I. Utrum Sacramentum Corporis Christi possit a non 

jejunis celebrari vol recipi 106 

QuAKST. II. Utrum possibUe sit Corpus Chri.sti sub specie panis 

et vini contineri veracitor 110 

QuAKST. III. Utrum existons in mortali peccato peccet mortaliter 

accipiendo hoc Sacramentura 116 

DISTINCTIO X. . 
QuAEST. I. Utruni ideni corpus por aliquam potentiam possit 

esse localiter in pluribus locis simul . . .119 

QuAKST. II. Utrum possit simul esse in coelo et in Eucharistia 129 

ITERUM DIST. X. 
QuAEST. I. Utrum Christus existens in Eucharistia possit per 

aliquam virtutem naturalem aliud transmutare in se 131 
QuAKST. II. Si intellectus creatus possit naturaliter videre exis- 

tentiam Corporis Christi 135 

QuAEST. III. Utrum aUquis sensus possit sentire Corpus Christi 

in Eucharisitia • 139 



DISTINCTIO XI. 

QuABST. I. Utrum in transubstantiatione panis convertatur in 

Corpus Christi .142 

QuABST. II. Si panis in ista conversiono annihiletur 149 

QuABST. III. Quae sit materia conveniens hujus Sacramenti 151 

DISTJNCTIO XII. 
QuABST. I. Utrum in Eucharistia slt aliquod accidens sine su- 

bjecto 154 

QuABST. II. Utrum quodcunque accidens maneat sine subjecto . 161 

DISTINCTIO XIII. 

QuABST. I. Utrum sola aclione divina posset conflci Corpus 

Christi 170 

QuABST. II. Utrum quiiil)et Sacerdos proferens verba consecra- 
tionis cum intentione debita circa materiam conve- 
nientem posset conflcere Eucharistiam 176 

QuABST. III. Utrum in omni loco sit licitum Missam celebrare 179 

DISTINCTIO XIV. 
QuABST. I. Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem 

peccati mortalis 183 

QuAEST. II. Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem pec- 

cati mortalis sit actus alicujus virtutis 188 

QuABST. III. Utrum poenitentia virtus sit tantum unius poenae 

inflictiva ^ . .191 

DISTINCTIO XV. 
QuABST. I. Utrum cuili6et peccato actuali correspondeat satis- 

factio propria 195 

QuABST. II. Utrum quicunque abstulit et retinot rem alienam te- 

neatur illam restituore 200 

QuAKST. III. Utrum damniflcans alium in bonis corporis vel animae 

teneatur restiture ad hoc quod vere possit poenitere fStH 

DISTINCTIO XVI. 

QuABST. I. Utrum remissio culpae et infusio gratiae sint una 

simplex mutatio S07 

QuAEST. II. Utrum sit necessarium peccatori ad salutem conHteri 

omnia peccata sua Sacerdoti 210 

DISTINCTIO XVIII. 
QuAKST. I. Utrum cuilibet Sacerdoti in susceptione Ordinis sa- 

cerdotii dentur claves regni coelorum 219 

QuAKST. II. Utrum potestas clavium tantum se extendat ad poe- 

nam temporalem 284 

QuAEST. III. Utrum potestas cla^ium se extendat ad excommuni- 

cationem, ita quod recte quis possit excommunicari 226 



DISTINCTIO XX. 
QuAEST. I. Utrum poenitentia in extremift vale&t ad salutem 230 

QuAEST. II. Utrum post hanc vitam possit aliquod peccatom di- 

mitti 232 

QuAEST. III. Utrum confessor in quocumque casu teneatnr celare 

peccatum sibi in confessione detectum 236 

DISTINCTIO XXII. 
QuAEST. I Utrum peccata per Poenitentiam dimissa redeant 

eadem numero in recidivante 240 

QuAEST. II. Utrum Extrema Unctio sit sacramentum novae legis 246 

DISTINCTIO XXIV.* 
QuAKST. I. Utrum in Ecclesia sint tantum septem Ordines eo 

modo quo Ordo ponitur Sacramentum 250 

QuAEHT. II. Utrum poena canonica impediat a susceptione et 

collatione Ordinum 255 

DISTINCTIO XXVII. 
QuAKST. I. Utrum matrimoninm sit conjunctio maris et foeminae 2^ 
QrABST. IL Utnim sit honestum marom et foeminam matrimonia- 

liter conjungi 265 

QuABST. III. Utrum matrimonium sit a Deo institutum . 260 

DISTINCTIO XXVIII. 
QuAEsT. I. Utrum solus consensus expressus per verba de prae- 

senti causet matrimonium 273 

QuABST. II. Utrum consensus coactus sufflciat ad contrahendum 

matrimonium 277 

DISTINCTIO XXX. 
QuAEST. I. Utrum consensus erroneus sufflciat ad contrahendum 

matrimonium 283 

QuNRKT. II. Utrum inter Mariam et Joseph fuerit verum matri- 

monium 287 

QuAKXT. III. Utrum tria sint bona matrimonii quae Magister ponit 

in litera, scilicet fldes, proles et sacramentum . 200 

DISTINCTIO XXXII. 
QuAKKT. I. Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium 

roddere debitum petenti 293 

QuAKKT. II. Utrom bigamia fuerit aliquando licita 298 

QuAEST. III. Utrum bigamia ante baptixmum possit post baptis- 

mum ad sacros Ordlnes promoveri .... 301 

QuAEST. IV. Utnim virginitas sit ^drtus 304 

DISTINCTIO XXXIV. 
QuARST. I. Utrum licitum fuerit in lege mosaica viro repudiare 

uxorem 310 

QuABST. II. Utrum impotentia coeundi impediat matrimonium 315 

QuABST. III. Utrum adulterium cum aliqua vivente marito impe- 

diat matrimonium cum eadem post mortem mariti sui 318 



DISTINCTIO XXXVI. 
QuAKST. I. Utrum servitus impediat matrimonium 330 

QuABBT. II. Utrum Ordo non impediat matrimoQium %S3 

QuARST. III. Utrum votum continentiae impediat matrimoninm . 335 

DISTINCTIO XXXIX. 
QuARST. I. Utrum dispar cultus impediat matrimoniiim . 330 

QuABST. II. Utrum cof^natio carnalis impodiat matrimonium 335 

QuABST. III. Utrum atfinitas impediat matrimonium 338 

DISTINCTIO XLIII. 
QuAKST. I. Utrum resurrectio generalis hominum sit futura 310 

QuABST. II. Utrum possit esse notum por rationem naturaiem 

resurrectionem goneralom hominum esse futuram 315 

QuABST. III. Utnim corruptum possit redire idem numero per 

naturam 350 

DISTINCTIO XLIV. 
QuABST. I. Utrum resurrectio flat in instanti .... 3.SI 
QuABST. II. Utrum ignis infernaiis cruciet malignos spiritus 356 

QuARST. III. Utrum homines damnati post judicium cruciabuntur 

isto igne infernali 360 

DISTINCTIO XLV. 
QuAKST. I. Utrum Sancti videant orationes nostras quas eis of- 

ferimus 364 

QuABST. II. Utrum in Deo justitia sit 369 

QuAEST. in. Utrum in Deo sit inisericordia 371 

DISTINCTIO XLVII. 
QuAEST. I. Utrum universale judicium sit futunim .374 

QuABST. II. Utrum mundus sit purgandus per ignem . 377 

QuABST. III. Utrnm post judicium cessat motus corporum coe- 

lestium 3S0 

DISTINCTIO XLIX. 
QuABST. I. Utrum corpus beati post resurrectionem sit impas- 

sibile 3J6 

QuAEST. II. Utrum corpora beatorum erunt agilia . , 3SS 

QuABST. III. Utrum corpus beati per dotem subtilitatis possit esse 

cum alio corpore 391 

QuAKST. IV. Utrum corfius beati sit clarum 397 

DISTINCTIO L. 
QuABST. I. Utrum damnati vel quicumqne alii secundum rectam 

rationem possint appetere non esse propter fugam 

miseriae 398 

QuAEST. 11. Utrum sit aequalis poena omnium damnatorum 102 

QuAEST. III. Utrum beati videant poenas damnatorum ... 405 



i 



Levanto - Tip. L* Immacolata - 1909. 



^WM 



The boTTOwer musl reuim this item on or bctoj 
Ihe last date stamped betow. If anotlier us 
places a rccall lor this item, the borrowcr w 
be notitled of the need lor an carlicr retum. 

Non-receipi oj overdne nonces daesnot exem 
thc horrower}rom overdue pncs. 



Harvard College Widener Library 
Cambridge, MA 02138 617-495-241 



D 



AUG2 8^2004 $ 




Plcase handle with care. 

Thank vou for hclping to prcserve 
Itbniry coilcctions at Harvard.