(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Biodiversity Heritage Library | Children's Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "De fabellis ad Croesum pertinentibus quaestiones selectae"

■co 
co 
=o 
■o 






co 



Soedel, Paul 

De fabell is aa roe'-i;T. 
pertinentibus quaestiones 
selectae 



1. 




a::^^-^.- 



DE FAF.HIJJS Al) CIIOESVM 

PEIITINENTir.VS (jVAESTIOXES 

SELECTAE. 



DISSERTATIO INAVGVRALIS 

QVAM 

AMPLLSSLMl lailLUSOPHOKVM ORDINIS 

CONSENSV ET AVCTORITATE 

IN acadi:mia georgia avgvsta 

AD 

SVi\LMOS IN PHILOSOPHIA HONORES 

» 

RITE CAPESSENDOS 
SCRIPSIT 

PAVLVS SOEDEL 

DESSAVIENSIS. 



GOTTINGAE 

OFFICINA ACADEMICA DIETERICHIANA TYPIS EXPRESSIT 

MCMXI. 



De dissertatione probanda ad philosopliorum ordinem 
rettulerunt P. Wendland et M. Pohlenz. 

Examen rigorosum habitum est a. d. IV. Kal. lul. a. MCMXI. 



DS 



LIBRARY 

725394 

UNIVERSITY OF TORONTO 



Pnreiitibiis ineis. 



Argumentum. 



Prooemium 1 

I. De Bacchylidis narratione l 

11. De vasis imagine 5 

III. De Herodoti narratione 8 

IV. De Ctesiae narratione 28 

V. De Xenophontis narratione 32 

VI. De Diodori narratione 36 

VII. De Nicolai Damasceni narratione 38 

De Xanthi narratione 45 

VIII. De Plutarchi narratione 48 

IX. De lustini narratione 50 

X. De Polyaeni narratione 50 

Conclusio 54 

De ratione, fiuae intercedit inter Herodotum et Xanthi Lydiaca . 55 



Historiii exitii Croc.-i, ultimi Lydnruiii ri-gis, memoriae 
prodita est tam varie, ut, quid re vera factum sit. vix 
constitui possit. quue (lilficillima quaestio cum ab aliis 
nostri aevi viri.s doctis tum a Schuberto 'j subtiliter atque 
arriter tractata est. sed de fontibus, quibus his de rebus 
certiores fimus , quaerere etiam nunc haud inutile est. 
itaquc quibus ex fontibus nostri testes hauserint hanc 
historiam et quomodo tanta narrationum varietas orta sit. 
disserere mihi proposui. 

Hoe libello imjiriniis historia Croesi cxitii et eae 
historiae. c|uae cum ilhi cohaerent, tractabuntur. 



I. De Bacchylidis ' 1 narratione. 
iiatebylides tertio in carmine, quu Hieronis. S\'racu- 
sarum tyranni, victoria Olympica in ol. LXXVUI. (468) 
incidens illustratur, a proposito dlgrediens historiam Croesi 
exitii refert. cum Hiero iam proximo anno sit mortuu.s, 
hoc carmen annis -ItiH 7 ortum esse constat. 

1. Argumentum '). 
III, 23 — 65: Sardibus ab exercitu Persarum captis 
Croesus infelicissimum diem servitutis lacrimosae exspee- 



1) Rad. Schubert, Geschichte der KOnige von Lydien, 18S4. 

2) De Bacchylidis carminibus egerunt : AVilamowit/, Uacchylides 
Herl. 1898. — Christ, Zu dcn neugefundenen Gedichten des Bacch., 
Bayr. Ak. d. Wiss. 1898 I, pag. 3sqci. — Crusius, Philol. 57, 152. 

3) cf. Wilaniowitz, Bacchylides 18!>8, qui hanc carminis partein 
vertit in liuguam Germanicam. 



— 2 — 

tare nolnit. armis ornatus rogum ante aeclium portas 
exstructum cum fideli uxore et plangentibus filiabus con- 
scendit. manus ad caelum tollens exclamavit: deus omni- 
potens , ubi est deorum clementia? turpiter eripiuntur 
mulieres e tuta domo. quod antea odiosum fuit, nunc est 
iucundum. dulce est mori. quibus dictis rogum incendere 
Habrobatam rex iussit. filiae autem querentes manus ad 
matrem tetenderunt. at cum vis perniciosae flammae per- 
vadebat, tum lupiter obscuras nubes caelitus mittens ignem 
exstinxit. deinde Apollo Delius senem cum filiabus ad 
Hyperboreos abduxit pietati gratiam referens, quod inter 
omnes mortales dona maxima Delplios miserat. 

Cur Baccliylides hanc fabulam Croesi ab Apolline e 
rogo incenso erepti et ad Hyperboreos translati huic car- 
mini Hieroni dedicato inseruit? Croesus et Hiero inter 
se comparantur. tertium comparationis sunt pretiosa dona, 
quae uterque Apollini Delpliico miserat ^). quibus commotus 
deus iis, qui illa donaverunt, gratiam et praesidium praebet. 
qua de causa recte coniecisse Kenyonus et Blassius viden- 
tur non magis propter victoriam Olympiae partam quam 
propter dedicationem aureorum tripodum Delphicorum scrip- 
tum esse carmen. 

II. De fontibus. 

Hac narratione sine ulla dubitatione demonstratur 
ante Herodoti aetatem fabulam exstitisse, qua Croesum se 
ipsum et suos necare voluisse narratum est. quae narratio 
permultum valet ad gravem illam quaestionem recte sol- 
vendam, qui fuerit exitus Croesi a Cyro victi ; vetustissimus 
enim testium, qui quidem nobis servati sint, est Bacchylides. 
iam priusquam Bacchylidis opus inventum erat, rerum 
scriptores quidam nostri aevi propter illam vasis imaginem, 
quam infra tractabimus, dixerunt Croesum re vera se ipsum 
combussisse afferentes nonnulla paria orientalium regum 
exempla ^). sed alii viri docti vehementer negaverunt 

1) De donaViis cf. Blass, Bacchylides^ (1904) praef. LlXsq. 

2) cf. Duncker, Gescb. d. Altertums IV^ 339 sq.; Koepp, Krosus 
auf dem Scbeiterhaixfen ; hist. Ztschr. N. F. 38, 442. 



— :i — 

nnTnoriiiin huius inodi onminu exstitissf. ijihmjh.. niodo 
haec res se habet, nc»stra id ununi interest hoc loco ostcn- 
dere illam fuisse. 

Xunc Hacfhylitlis narrationiMii ipsam perscriitiMimr. 
(jua in narratione (luae tabulae inter se coniunctae sunt. 
quod ex co cogiioscas, quod ('rocsus a ro^o servatur bis : 
1) Tnpiter prccibus Croesi coinmotus ron;um ma^no imbii 
exstin^uit; 2^1 .Apolld ('rdcsnni (mmi) lilialnH di-dncit ad 
H^^perboroos. 

1) Sine dubio illa historia, qua narratur Croe.sum se 
ipsum sacriiicare voluisse et a love e rogo ereptum esse, 
est prima et genuina fabulae forma '). hoc loco exstat 
fabula sincera, etiam libera a retractatione Delphica: penes 
lovem solum est summa potestas tempestatum ac ventorum. 
qua do causa consentaneum est illum solum flammae vim 
perrumpere posse imbri. etiam aetate haec historia superat 
ceteras umnes mcmoriae tradita.s. gravissimum autem est 
eam comprobari etiam alio teste, illa vasis imagine. 

Sine dubio huic relationi subest aliquid veri'*). nam 
rogus commemoratur ab omnibus huius rei testibus exceptis 
illis, qui certa causa commoti rogum celant. 

Meiserus ^) haud recte censet historiam Croesi se ipsum 
comburentis continere nihil veri putans eam depromptam 
esse e Lydorum religione , qua doceretur Sandanem se 
praecipitantem in Hammas e cinere in vitam redire iu- 
venescentem; quam ad Croesum translationem non verisi- 
milem esse puto. quamquam nunc constare videtur Sanda- 
nem in Lydorum religione inventum esse *). ]\If iserus enim 



1) cf. Christ, 1. 1. pag. 153. 

•2) cf. Duncker, 1.1. IV, 330. — Busolt, Oriech. Gesch. II- 503 
adn. •_' : „Etwas Tatsiichliches muC der Scheiterhaufenszene zugrunde 
liegen". 

3) Meiser (Voni Knde des KOniiis Krosus; Progr. Speyer lOd?) 
Bacchylidis narrationcm accuratissime et diligentissime tractavit. etiam ille 
narrationem Bacchylidis divisit in duas partes : „Selbstverbrennung" et 
„Eutruckungsgeschichte". 

4) cf. Hoefer in Roscheri le.vico s. v. Sandas (col. 322 et 32(1); 
contra Ed. Mever (Forsch. I, ltJ7 et Ztschr. d. deutschen morgenliin- 

1* 



— 4 — 

dicit hanc translationem esse adiutam similibus rebus a 
regibus orientalibus gestis. atque constat complures reges 
orientales victos, ut servitutem tristem efFugerent, se ipsus 
sacrijficavisse deis ^). sed his exemplis ipsis videtur mihi 
doceri optime cogitari posse etiam Croe^um eodem modu 
mortem sibi consciscere voluisse, cum fuerit rex pius, qui 
populum suum amabat, et putaverit hoc facto se placa- 
turum esse deos. — ea re, quod Croesus etiam Sardibus 
captis vixit in Cyri exercitu ^), prave commotus esse videtur 
Meiserus (1. 1. p. 7), ut improbaret illam Croesi se ipsum 
sacrificantis historiam. sed huic rei non repugnat Bacchy- 
]idis historia: lupiter enim liberavit illum a flammis; finis 
autem fabulae genuinae apud Bacchylidem est corruptus, quod 
addita est historia ApoIIinis regem deducentis ad Hyper- 
boreos. quoquo modo res se habet, ex illa historia concludi 
potest Croesum non interisse rogo. mihi quidem res ita 
evenisse videtur: Croesus, ut servitutem efii^ugeret, se ipsum 
necare constituit. mirum in modum prohibitus est facere, 
quod voluerat. Cyrus, ut alioquin describitur rex clemen- 
tissimus, illi parcens eum secum duxit in itineribus ^), ita 
Croesum eripiens oculis populi sui. hanc rem, quae praeter 
omnium opinionem evenerat, non nisi lovis auxilio factam 
esse posse omnes homines pro certo habuisse consentaneum 
est. quo modo data occasione fabulas fingendi'^) facile nasci 
poterat Bacchylidis narratio, qua refertur lovem imbri 
servasse Croesum. 

2) Altera fabula, quae profert translationem ^) Croesi 
ad Hyperboreos per Apollinem factam, posterioris aetatis 
est. quaestio nascitur, utrum haec translatio fuerit finis 
narrationis an addita tantum sit alteri fabulae. hoc meo 



disi,'hen 6es. .31,736) et Furtwaengler (in Roscheri lexico I, 213G) nega- 
vcrunt Sandanem adoratum esse apud Lydos. 

1) cf. Duncker 1.1. IV''^ 330 sq.; Koepp 1. 1. 442; maxime Meiser 
1. 1. pag. 12 sqq. 

2J cf. Her. 1,1.55; 207; 208. III, 14; 34; .30. 

3) cf. Xen. Cyrop. VII, 2,29 et Mcol. Dam. fr. 63. 

4) Hac de re iiifra accuratius tractahitur. 

5) cf. llohde, Psyche, 68sq([. •. ,,Entriickung, Inseln der Seligen". 



i|ui(li'iii imlioio i)rul)abiliu.s est. iabuluni trun.shit.i()Mis iul 
oii^iiiem Di-lpliioaiu referendam esse Meiserus (1. 1. p. \\) 
docuit '). est primnm vcstiginm retractationis Delphirae, 
([uam poeta pins a sacenlotibns roniniotus libenter rettulit. 
(luod esse a^hlitaincntnm Delphicutn prubatur hoc modo: 
sacerdotnin Delphicoruni permultnm intererat demonstrare 
eos, qni in Apollinis tutehi cssent. non desertnm iri in 
rebus adversis. nain homines oraculum Delpliicum adeuntes, 
cum vidissent illa donariu pretiosa aCroeso dedicata, mirari 
coepisse tristem ilhini regis exituin consentancum est. ut 
anunos excitatos phicarent, ilhid additainentum fccerunt 
sacerdotes. cum autem altera fabula lovis Croesum imbri 
servantis iam satis percrebruisset, Delphici satis habuorunt 
addere fabelhim Croesi ad Hyperboreos deducendi, ut Apol- 
linis iustitiam demunstrarent; cui famae favebat ea res, 
quod Croesus iam non versal)atur apud populum suum. 

De fontibus utriusque fabulae hoc est dicendum. illam 
fabuhim gonuinam valde vulgatam -j Bacchylides hausisse 
potest e quolibet fonte. origo Delphica alterius fabnlae 
constat. quis contaminavit has duas fabuhis? Meiserus 
(l. \. p. 22) contaminationem ascripsit poetae, (jui deditus 
erat oraculo Delphico, — Aristeae. sed haec sententia, 
praesertim cnm perpanca sciamus de illo Ari.stea, nihil est 
nisi coniectura, qnae fundaraento omni caret. meo quidem 
iudicio nihil obstat, quin Bacchylidem ipsum addidisse 
alteram fabuhim Delphicis sacerdotibus debitam ponamus. 



II. De vasis imagine. 
Quud Croesus in rogo se ipsnm sacriticare voluit — 
id quod modo cognovimus apud Baechylidem initio narra- 
tionis — feliciter comprobat imago vasis, (juod ost Parisiis ^). 

1) De ratione inter Delphos et Hyperboreos cf. Crusius in Roscheri 
lexico I, 2e06s(]q. et Kiirtwaengler ihid. I, 425sq. 

2) cf. illud iniaginis vas, (juod infra tractabimus. 

o) cf. Welcker, alte Denkmiiler III, tab. 33, explicata pag. 481; 
Furiwaentrler-Iieichhold, Vasenmalerei H, tal). 113, (|Uorum efri-ries ima- 
ginis nunc sola respicicnda est. 



— 6 — 

qnod natum esse circa a. 500., certe ante bella Persarum 
arcliaeologi consentiunt. 

I. Explicatio vasis imaginis. 

Croesus ornatu regio indutus sedet in sella regia 
imposita in rogum omnibus in partibus pariter flagrantem, 
sinistra manu tenens sceptrum regium, dextra pateram. 
infra stat vir subligaculo tantum cinctus, non faces, sed, 
ut Welckerus recte cognovisse mihi videtur, flabella sacri- 
ficalia manibus tenens. cuius ex nomine „Euthymos" et 
e capite corona ornato concludi potest illum esse potius 
ministrum sacrificantem quam qui Cyri iussu rogum in- 
cendat. 

Videmus igitur hanc imaginem Croesum se ipsum deis 
sacrificantem facere, id quod, postquam Bacchylidis narra- 
tionem cognovimus, multo facilius intellegere possumus 
quam Dunckerus et alii viri docti, qui Bacchylidis narra- 
tione non cognita tamen hac vasis imagine commoti sen- 
tentiam dixerunt Croesum vere se ipsum sacrificavisse '). 

Sed hanc imaginis descriptionem, quae magna ex parte 
in Welckeri interpretatione posita est, non omnes viri 
docti comprobant. Schubertus negat ea describi Croesum 
se ipsum sacrificantem -). — etiam Furtwaenglerus , cuius 



1) Quam sententiam defenclit etiam Furtwaenglerus his verbis 
optimis (pag. 278): „Wenn wir alle Ziige im Bilde fiir bedeutsam an- 
sehen, und das miissen wir tun bei einer so gewissenhaft durchgefiibrteu 
Arbeit, dann kann die Opferschale, die Krosus als Opferer und Opfer 
in einer Person ausgieBt, ferner das Zepter in den Handeu des Fiirsten, 
sein Thron, den er sich auf den Scheiterhaufeu stellen liefi, nitlits 
anderes sagen wollen, als da6 Krosus freiwillig in den Tod geht, um 
als Konig zu sterben anstatt als Gefangener sein Scbicksal in das Be- 
lieben des Siegers zu stellen". 

2) 1.1. pag. 125; sed miror illum, qui parum accurate imaginem 
inspexisse videtur, scril)ere potuisse haec: „In dem 0])ferdiener, der 
den schon breuncnden IIolzstoi3 mit Weibwasser besprengt, wird nian 
bei genauerer Betrachtung wohl nur einen gewohnlichen Perser erkennen, 
der nicht Weihwasser, sondern allein schlecht Wasser zur Hand hat 
und damit den schon brennenden Scbeiterhaufen auf Befehl des Cyrus 
zu loschen beginnt". 



auftorita.s his in lelnis multuiii valct, untj loco a nostm 
sententia discrepat ditens bacula, quae niinister in manibus 
tenet. non Hal^eHa, sed facts esse '). sed ut taceam milii 
videri ininimc vfii.simile esse pictorera, qui alitxjuin ima- 
ginem tam dili^^enter et subtiliter fecit, laces tam pravo 
pinxisse — Furlwafnrijlerus ipse (•onlitctiir : ,,alb'rdinp8 
.sfhauen sie anders aus als dw iiblifhf Art von Fackeln" — . 
etiam intelle^^i nt»n potest, (luitl ilhio faces sibi velint, 
cum rogus undique incensus sit. (jua de causa illa bacula 
])utanda sunt cum Welckero ilabelhi, (|uod censet etiam 
Koei^pius (1. 1.). qua in re dubium manet, utrum hls tla- 
bellis ro«^us sacretur — quae est Welckeri sententia — 
an confletur ignis, qui nundum sellam Croesi tetigit. 

II. De fontibus. 

Hac vasis imagine describi Croesum se ipsum combu- 
rentem vidimus. — sed alia quaestio nascitur : quam fabulam 
pictor illustrare voluit hac imagineV Furtwaenglerus iudi- 
cat hac ex imagine concludi posse auctorem nescivisse 
Croesum servatum esse ab Apollinc -). si haec Furt- 
waengleri sententia recta e.sset, haec vasis imago praefe- 
renda esset Bacchylidis narrationi, in qua Croesum servavit 
lupiter. haec imago esset de Croesi exitio historiarum 
primus gradus. cjuo nullius dei mentio facta esset. sed 



1 ) ,,Dic gcnauere iioue Aufnalimc zeigt deutliiii, wie ani Ende 
der Stiibe und otlenbar nicht aus iiinen lierauswaclisend, ganz unsymine- 
triscli auseinandcrlaufende Linien ansctzen, dali es sich somit nicht um 
einen fuclierformigcn Wedel liandclt , sondcrn um I-lammen, die aus 
Fackeln herausspriihen". 

2) ^ApoUons Anwescnheit hiitte gcniigt, um eine gliickliche Lusung 
der Tragodie anzudeuten'". ,,Der P>ziililung, wie Solon den Konig, 
bevor er sein Ende niclit kenne, ihn auch nicht fiir den glQcklichsten 
aller Sterblichcn crklaren woUe, dieser Erzahlung fehlt Ja die rointe, 
wenn die Gottheit schlieBlich das Schicksal doch noch zum Guten wendet. 
Also konnte in dieser Version urspriinglich der gewaltsame Tod nicht 
fehlen. Wohl aber war eine btise Wendung fiir dic vom Konig so reich 
bedachte Priesterschaft Dclphis recht fatal . . . Die Vase bietet uns 
also die Erzahlung noch unberiihrt von der griechischen Geschichts- 
falschung". 



— 8 — 

Croesum a Cyro victum deis, ut populo Lydorum parce- 
rent, ipsum se sacrificasse narratum esset, talis igitur 
historia secundum Purtwaenglerum ceteris praeferenda esset. 
certe speciosa est haec coniectura. sed valde dubito illi 
assentiri neque multum ei rei tribuerim, quod vas aetate 
ceteros testes antecedit. omnino statuendum est per se 
non necesse esse fabulam casu prius traditam etiam prius 
natam esse fabula casu postea tradita, — Croesum vitam 
suam non finivisse rogo, cognoscitur vel ea ex re, quod 
Croesus etiam Sardibus captis vixit in Persarum exercitu 
(cf. Her. I, 155, 207, 208; III, 14, 34, 36). qua de causa 
cogitari non potest fabulam exstitisse, secundum quam 
Croesus re vera in rogo mortuus est. — Furtwaenglerus 
longius progredi mihi videtur putans pictorem omnia, quae 
comperta haberet, inserere potuisse imagini. mea quidem 
sententia auctori in animo fuit fingere partem tantum 
fabulae, et partem optimam et gravissimam eius fabulae, 
quae illis temporibus erat vulgata. quam fabulam fuisse 
eandem, quam supra cognovimus apud Bacchylidem genuinam 
ac primam, si non certum, tamen probabile esse puto ^). 
nam pictor, cum vasis spatium valde angustum esset, deum 
imagini addere non potuit, praesertim cum iam huius ima- 
ginis altitudo difficultates paraverit et ob eam causam 
imago in dextram partem paulum inclinata sit (Furtw. 
pag. 280). difficillimum fuit deum Croesum ex igni eri- 
pientem dignum pingere. denique puto descriptionem rogi 
suffecisse, ut omnibus in memoriam revocaretur nota illa 
fabula. 



III. De Herodoti narratione. 

Herodotus primo libro , in quo res Lydias tractavi^, 
cap. 84 — 91 de ultima Croesi et Lydorum fortuna rettulit. 

I. Argumentum. 
1) cap. 84 : Croeso ante urbem victo a Cyro Sardes 
expugnatae sunt hoc modo : postquam quarto decimo ob- 

1) cf. Mciser pag. 21. 



— 9 - 

sidionis dio Persue urliem fnistra oppugnaverunt , vir 
Mardus genero, cui nomen erat Hyi'>eades, arcem ascendere 
conatus est eo loeo, quo custodefi Idcati non erant, cum 
esset abruptus et inexpugnabilis videretur. hac in muri 
parte l\Ieles, rex Lvdorum antiquus, non circumtulcrat 
illum leonem; nam Telmessenses dixerant , si leo circa 
murum circumferretur. Sardes inexpugnal^iles fore. Mar- 
dus igitur, cum pridie vidisset Lydorum alicjuem ab 
ilhi parte arcis dcscendentem, ut galeam devolutam repor- 
taret, eodem loco arcem ascendit et ceteri Persae eum 
secuti sunt. quo modo Sardes captae sunt. 

2) cap. 85: Hoc loco Herodotus illam de tilio muto 
fabulam addidit. ut explicaret, quomodo factum essct, ut 
caperetur vivus. — Croeso enim erat tilius mutus. cuius 
causa cum multa alia fecerat, tum oraculum Delphicum 
consuluerat, quod versibus al) Herodoto relatis ei respon- 
derat illum recepturum esse vocem infelicissimo die. — 
cum Sardibus captis Persarum aliquis, cui Croesus ignotus 
erat, illum occidere vellet, mutus ille puer prae metu ac 
dtdore tum primam vocem edidit et servavit hoc modo 
patrem, qui ob eam causam captus est vivus. 

3) cap. 80, 87 : fabula rogi : 

a) Aree expugnata Croesus, postquam quattuordecim 
annos regnavit et (piattuordecim dies obsessus est, vivus 
captus ad CjTum ductus est. qui in rognm exstructum 
imponi iussit Croesum compedibus vinctum et una ciim 
illo bis septem lilios Lj^dorum. quod fecit Cyrus, non ut 
Croesum tolleret, sed, ut Herodotus dicit, iv foa sicov ehe 
6), ccxQod^Lina ravnc xaTayutv d^eav orso} (5»/, eirs X(d fvyi)v 
iniTe/.e'()ca ^tAfOj-, eite y.(cl Ttv^ouevoi: rbv KqoiGov siv(a 
&soae(it(c rovds sivsxev ave{iC(iu6e em t)]v .-rrpjjr, fiovlo^isvog 
sldev(a si' rig luv dci^iovcov ovaerai rov ui) ^corr« y.(it(cyMv- 
9iivai. 

b) Croesus autem, cui super pyram stanti in mentem 
rediit illud Solonis. qui neminem viventem nominari posse 
beatum dixerat, ter exclamavit Solonem. quod audiens 
Cyrus e Croeso quaesivit, (juis Jlle esset, quem invocasset. 
ille, cum initio tacuisset, tandem rettulit de illo cum Solone 



— 10 — 

colloquio, — interea incenso rogo iam extrema arserunt. — 
Cyrus haec verba audiens cognovit, quid commissurus 
esset alium hominem vivum igni tradens. praeterea deos 
veritus, cum nihil esse stabile in rebus humanis intellexisset, 
rogum exstingui, Croesum deduci iussit. 

c) Tum Croesum, cum omnes ignem exstinguere non 
posse videret, magna voce auxilium petivisse ab Apolline 
dicunt Lydi. quo facto, nubibus, quamquam adhuc caelum 
serenum et tranquillum fuerit , repente contractis efFusum 
esse vehementissimum imbrem, quo ignis exstinctus sit. 

4) cap. 87 — 90 : Croesi et Cyri colloquium : Cyrus cum 
Croeso, qui hoc modo servatus vir bonus esse videbatur, 
ad se ducto hoc habet colloquium: 

a) cap. 87 : Primum a Cyro interrogatus, cur in illius 
fines invasisset et hostis ei esse maluisset quam amicus, 
Croesus respondit haec se fecisse illius prospero , suo 
infausto fato. auctorem fuisse Graecorum deum, qui se ad 
bellum suscipiendum impulisset; neminem enim tam amen- 
tem esse, ut bellum praeferret paci. sed rem dis auctoribus 
sibi praeter spem evenisse. 

b) cap. 88, 89 : Croesus vinculis solutus et maximis 
honoribus affectus, cum paulo post Persas Lydorum urbem 
vastantes videret, postquam veniam dicendi accepit, e Cyro 
quaesivit, quid illa hominum turba tanto studio i^aceret. 
cui Persas urbem Lydorum diripere respondenti Croesus 
haec verba fecit: ovrs ^oXiv xi]v iiiijv ovxs yQij^ara rcc ipLa 
diUQTtd^SL • ovdlv yaQ s^ioi sri tovrcov nsra ' Cilla ipSQovGc rs 
xccl ayovai rcc ad. tum Cyro petenti , ut quid sentiret 
exponeret, dixit Persas natura superbos esse, eosdem 
inopes; quodsi passus esset hos ingentem pecuniae vim 
sibi ipsis retinere, metum esse, ne ii, qui plurimis opibus 
potiti essent, rebellarent. deinde illi suasit, ut diripientes 
res reddere iuberet dicens necesse esse decimas opum lovi 
ofFerri. sic neque illorum in odio eum futurum esse, et 
illos id facturos esse non invitos. — Cyrus valde gavisus 
his verbis exsecutus est, quod ille monuerat. 

c) cap. 90: Deinde a Cyro commotus , ut optaret, 
quod vellet, Croesus ab illo petivit, ut sineret se deo 



— 11 — 

Graecorum vinoula ') mitterc utijuf t-um interrogare. cur 
(lecepisset se illo oniculo. tum Cyro qua«'renti, cur id 
ijisum peteret, rettulit omnes suas res et tlfi responsa, 
nuixime exposuit, quanta donaria illi dicavisset, quomodo 
a dco concitatus bellum in Fersas suscepisset. postquam 
Croesus rursus illud optavit, Cyrus precibus illius obse- 
cutus est. 

5) cap. IK), •.»!: Compedibus Delphos missis Pytbia 
Croesi nuntiis copiose respondit: sortem fato destinatam 
etln^ere ne deus quidem putest. Croesus autem quinti 
gfnitoris peccatum luit. sed quantum fatum ]»ermisisset, 
tantum Apollo ei opitulatus est. nam tribus annis 
distulit Sardium expup:nati(»nem et Crocsus tribus annis 
post. quam lata destinaverant. captus est. deinde, cum 
in rogo cremaretur, deus ei opem tulit. tum Pvthia refutat 
accusationem ( 'roesi et explicat oracula Croeso data, quae 
ille non intellexerit. (juibus auditis Croesus suam ipsius 
esse culpam, non dei cognovit. 

II. De f ontibus -). 

Priusquam fontes narrationis Herodoteae, qua agitur 
de Lydorum regni exitio. tractamus, dua spectanda sunt, 
quae hac in narratione permultum valent. 

Prioro loco quaorendum est. quae ratio sit inter Hero- 
dotum et oraculum Delpbicum, id quod saepe expo.<itum 
est ^). Oerius *), postquam priore parte dissertationis ora- 
cula gennina a deo Delphico vcrsibus data subtiliter trac- 
tavit, epilogo (pag. 60) de argumento et ratione fontis 
Delphici egregie iudicat: cum auctoritas dei Delphici non- 

1) De hoc more non modo iier verba, sed etiam i>er actiones 
symbolicas docendi egit 1'. Wendland (Intern. Wochenschrift 17. Juli 
1911). cxempla Ilerodotea mox colliget Pohlmann in diss. Gott. 1912. 

2) De fontibus Herodoteis permulti viri docti disputaverunt, cf. 
Christ-Schmidt pag. 436 sq. : Ed. Meyer, Gesch. d. .Alt. HI, (> et 239: 
(_'. \Yachsmuth, Einlcit. in d. Stud. d. alt. Gesch. ji. 513sq<|.; G. Busolt, 
Griech. Gesch. P, 153 sq.: II, 89 sqq. 

3) cf. Stein, Her. II, 180: Pomtow Rh. M. 51, 333 adn. 

4) Oeri, de Ilerodoti fonte Delphico; Diss. Bas. 1899. 



— 12 — 

nuUis oraculis, quibus mala facinora a Pythia probaban- 
tur, apud Graecos diminuta esset, Delphi illam reparare 
conati sunt, colligentes libro narrationes apologeticas, quae 
paene semper discrepant a testium indigenarum narra- 
tionibus. originis Delphicae signum certum est narrationis 
finis apologeticus. qua de causa multae narrationes sub 
nomine oraculi Delphici traditae, quae non praedicant dei 
Delphici gloriam, refutandae sunt; nam oracula fingere 
apud omnes valde usitatum artificium erat. has narra- 
tiones Delphicas fuisse vTto^vtj^ata, quibus Herodotus usus 
est, non librum omnibus patentem Oerius putat. num 
Herodotus re vera solus hunc thesaurum expilaverit a 
sacerdotibus electus, ut divulgaret eorum commenta, mihi 
quidem esse dubium videtur, cum sacerdotum Delphicorum 
maxime interfuisse putem quam plurimis dei miracula 
narrare. — etiam Wilamowitzius ^), quamquam plura fonti 
Delphico attribuens ab Oerio paucis locis redargutus est, 
tamen naturam fontis optime descripsit his verbis : „ . . . eine 
Exegetenliberlieferung , der Atthis analog, ein Buch von 
unschatzbarem geschichtlichem und poetischem Werte und 
doch kein ediertes Buch, ist hier vollkommen kenntlich". 

Deinde difficillima illa quaestio, quae hoc in libello 
permultum valet, maxime in ea parte, quae scripta est de 
Nicolai Damasceni narratione , accuratius tractanda est, 
num Herodotus primo in libro , quo Lydias res narravit, 
usus sit Xanthi Lydiacis. sed cum huius quaestionis trac- 
tatio nimis digrediatur a proposito, eam differamus ad finem 
totius dissertationis. hoc loco satis sit summam cognos- 
cere: ponendum est Herodotum non usum esse Xantho. 
fons igitur Lydius , unde hausit Herodotus , non sunt 
Xanthi Lydiaca. 

1) Narrationem de Sardium expugnatione prolatam 
Herodotus debet fonti Lydio. quod certum esse mihi 
videtur ea ex causa, quod hoc capite commemoratur 
oraculum Telmessensium. qui sacerdotes urbis Caricae 
TsXiirjGaog iam antiquissimis temporibus propter vaticinia 



1) Wilamowitz, Aristoteles und Athen I, 284. 



— 13 — 

eriint chiri. i\leleti, fabuloso rc^^i, (irjiciiliiiii Mijirii iillatuiii 
ediderunt. inemoriam Imins tiiluiliic in L\(ii;i sola ferri 
jiotuissc puto prdptcr uuctoritiitcni Sardiuia jtropriam, 
ciidem protuit gloriae oraculi Asiiitici. cuius oraculi nientio, 
ijuo explicatur, cur ilia muri par.s custodiis caruerit, toti 
liuic narrationi tanti momenti est, ut Schuberti (pag. 3) 
sententiiim sctjui non possimus, qui illam ab Herndoto ipso 
esse adilitam [uitat; immo vero iudicandum cst llcrodotum 
totam narrationem e fonte Lydio hausisse. quem scriptum 
fuisse cum lSchul)ei'to (p. l'K)) consentimus. ijuam opiiiionem 
prdbant et accurata relationis dili^cntia et nientio singu- 
liirum reruni. imprimis id (|uod etiam nomen illius Mardi. 
(pii primus ascendit praeruptum arcis locum, nominatur. 

2) Fons Lvdius . ex quo 1, S4 manavit, continuatur 
capite 80; cap. 84 tinitur his verbis : . . . ovra dy) l^fcgdttj; 
Tf i]i.(oxs6(ci' y.ia iidv t6 i.nrv tTioQ^isTO^ et cap. 86 incipit a 
vcrbis. (juae narrationcm interruptam continuant: Ol dl 
lltQGiCi, Tci^ Tf ()i) ^Jidjdtg tOyov xtu ccvtov KqouJov i^oiyQtiGuv. 
ut Cyrus iusserat cap. 80: Kgoiaov dt icvtov ui) xtsivsiv, 
iifidt i,v Gv/./.tcit(iici'6ufvo^' auvvtjTi^i. quem fontcm Lydium 
non continuisse apertum est illam fabulam, qua narratur 
Croesom a Persarum aliquo necatum iri, nisi filius pro- 
hibuisset. quam inseruit Herodotus in continuam narra- 
tionem Lydiam, ut illud KqoIgov Si^or/Qi^aav explicaret. 
quae historia, cuni Delpborum oraculum celebretur, sine 
ulla dubitatione Delphis orta est. quod probatur etiam 
versibus proditis *). 

3) Capitibus 86 et 87 describitur fortuna Croesi ipsius. 
quae Herodoti descriptio ex unico fonte non fluxit. quam 
cum diligentia perlegens cognosces eam duo culmina habere: 

a) celebratur Solon a Croeso ipso: Tov av iyio nutst tv~ 
QclvvotCi :TQ0tTitii]0u ueyahov ;jjpj/u«TOJj' f.? '/.oyovi s/.^slv. 
sapientia Graeca vicit superbiam et dementiam barbarorum. 

b) celebratur ApoUon. qui suo.'? etiam e rogi flammis eri- 
piendi potestatem habeat. 



1) cf. Ueri, 1. 1. pag. 14. 



— 14 — 

Quas duas partes esse diversarum narrationum constat. 
unde liaustae sunt? 

a) Ab historia de Croesi et Solonis commercio prolata 
(I, 29 — 33) haec Solonis mentio (cap. 86) segreGjari non 
potest. quae est quasi fios e tota Solonis fabula decerptns 
et comprobat sapientis Atheniensis dicta. quod commercium 
accurate tractatum est a Schuberto (1. 1. pag. 70 sq.). qui 
f ontem putat Delphos ') , quibus in Herodoti f ontium 
numero concedit magnam auctoritatem. quam originem 
concludit e fine historiae, quae est de Cleobi et Bitone 
(cap. 31) : ^AQyeloi ds ^cpscov Hnovag 7toirj6di.iEvoi dvs&sGav sg 
/IsKcpovg cjg dvdQcjv dQiOtcjv ysvo^svcov "^). sed tota Solonis 
narratio Herodotea propter haec verba e Delphis derivari 
non potest ^). hanc Cleobis Bitonisque fabulam Croesi 



1) Origo hiiius narrationis Delpbica iam per se non verisimilis 
esse videtur. nam Solonis mentionem diminuere auctoritatem Apollinis 
servantis apparet. id quod certe non in animo erat sacerdotibus Del- 
phicis. 

2) Quae Cleobis Bitonisque statuae nuper inventae sunt Delphis, 
eodem tempore duae plinthides, quae quadrant in illas statuas. his 
plinthidibus inscripta sunt haec verba: [KXso^ig -lial Bil^tov xav iiatdQa 
(plinthis A) idyayov rot Svyot . . . (isSsg snoies haQystog (plinthis B). 
hoc carmen accurate tractatum est ab Antonio de Premerstein (Jahres- 
hefte des usterreich. arch. Inst. AVien 1910 pag. 41 sq.), qui summam 
disputationis in fine ita coraplectitur : „In wenigen, naiv schlichten 
Worten bietet die aufschlufireiche Inschrift den historisch und kunst- 
geschichtlich bedeutsamen Urkundenbeweis, da6 in den beiden archaischen 
Zwillingen in Delphi tatsachlich die von Herodot erwabnten und gewiB 
auch gesehenen Denkmaler der beriihmten Brlider Kleobis und Biton 
uns erhalten sind. Durch hochaltertiimliche Schrift- und Sprachformen, 
die sie als altestes Zeugnis delphischer Epigraphik erweisen, bestiitigt 
sie im Verein mit dem archaischen Charakter der Skulptur das chro- 
nologische Urteil des antiken Geschichtsschreibers , der die Ruhmestat 
dcr Briider und die Errichtung ihrer Statuen in solonische Zeit, also 
Ijeilaufig ins frtihe 6. Jahrhundert, ansetzen zu soUen glaubte. Die 
Annahme, daB Herodot . . . hier, wie wahrscheinlich auch im Falle des 
Tellos, von der Betrachtung und Lesung des Monuments ausgegangen 
ist, und die weitere Vermutung, dafi er vielleicht sogar seine Datierung 
aus diesen entnommen hat, sind schwer von der Hand zu weisen". 

3) Quod etiam Schubertus sentire videtur dicens (p. 77): „Au6er 
der delphischen Tradition hat Ilerodot sicher auch noch manchen andern 



15 — 

et Si»ltiiiis (•(•llui|ui(i iiis( 1 lain esse Schubertus docuit '), ut 
re veni niliil iiovi iitlVrt. iHTtaciK' tieri jxjtuit, ut Hero- 
dotus eam comperirot a sacerdotibus Delphicis, <uiii ihi 
versarotur. scd non niinus faoile co^itari j)otcst cuni hau- 
sisse cx alio ncscii» (jiio fontc illam t"al)ulain proptcr statuas 
divul{:;atam. fahuiam dc Tcllo prolatam referendam c^-se 
ad orij^incm Atticani a|)[)arct ■). 

llas iluas fabula.s mea iiuidcin .sentcntia Herodotud 
ipse in.seruit huic narrationi ^). fons ei nihil praebuit nisi 
de beatitndine colloquium, quae nemini ante mortem tri- 
buenda sit; cuius .sermonis mominisse regem, cum in rogo 
staret, et ita oum liberatum esso a tiammis. Horodotum 
ipsum huic narrationi addidisse illas duas fabulas iure 
crodore possunui.*^. cuin etiam alio^iuin non abhorruorit ab 
additamentis similibus '). 

Quo ox fonte illam dc Croesi et Solonis colloquio 
narrationem sumpsit Horodotus? sino dubio c fonte Attico. 

Primo loco haec opinio probatur sermonis proposito 
ipso*): nemo ante mortem dici potest felix. quibus verbis 

Bericht iiber das Gespriich des KrOsus und Solon gehort, aber trotzdem 
mQchtc ich behaupten, da6 das, was er in seinem Werke crziililt, dcr 
delphisclien Fassung im Wcsentlicbcn cntspiicht. Als chaiakteristisch 
fiir dicselbe betiachte ich dio Kinschaltunu der Gcschichte vou Kleobis 
und biton, dic ursprunglich mit der Erziihluug iiberhaupt in gar keiner 
Bczichung steht". — 

1) Schubert, 1. I. pag. 78,2 et 3. 

2) Schubert, 1. 1. pag. 78: „Das Gefecht mit den Megarern bei 
f^Ieusis wird auOorhalb des attischen Gebietcs schwcrlich lange in Er- 
iunerung gcbliebon sein uud ebenso der im Gefechtc erfolgte Tod des 
Tellos und desseu ofientliche Bcstattung , wiihrcnd bei den Atlicnern 
selbst die P]rinnerung daran durch das Grabmal auf dem Schlachtfelde 
bestiindig wachgebaltcu wurde". 

3) cf. Ed. Meycr, Forsch. II, 234 adn. : „Ich halte es fiir sehr 
nioglich, daB erst Herodot, uicht die Tradition, die Geschichten von 
Tellos und Kleobis und Biton dem Solon als Beispiele menschlicher 
Gliickseligkeit in den Mund gelegt hat". 

4) Nam etiam rogi fabulam, ut exemplum afieram, contaminavit 
Herodotus ipse, ut infra cognoscemus. — cf. etiam pap. 37. 

5) cf. Lehrs, Populiire Aufsiitze pag. 33: „VorstelIungen der 
Griechen iiber den Neid der Gotter und die Uberhebung". U. de Wila- 
mowitz, Giiech. TragiJdien !*> 21 ss. 



— 16 — 

profertur sententia non Solonis veri, sed Herodoti ipsius ^), 
caius aetate tales cogitationes pervulgatae erant Athenis. 
quod elucet cum ex aliis locis Herodoteis ^), tum ex Ins 
testimoniis: Aesch. Pers. 362; Ag. 947; Soph. El. 1466; 
Aristoph. Plut. 87. 

Praeterea e Solonis, cui haec verba attributa sunt, 
persona coUigi potest hoc coUoquiam fictum esse Athenis. 

Denique, si narrationem ipsam contemplamur , eius 
forma Attica aperte agnoscitur, maxime in longa illa Solonis 
oratione (cap. 32); credas sophistam Atticum de rebus 
humanis fragilibus et caducis uberrime docentem te audire. 
captiosa illa ratio : eg yuQ t^do^rjXovra sthc ovqov ri^? ^orjg 
dvd-QcoTrcp 7tQ0Tid"r}^i. ovroi sovreg ivLavrol s^do^rjxovrcc tcuqs- 
%ovrat r^^SQag dLrjxooCag zal nsvrayiiGy^LXCag aal diOfivQiag^ 
Bii^oU^ov ^T/vbg i-Lij yivofisvov . .. sophisticam originem 
prae se ferre mihi videtur '^). maxime autem insequentibus 
in verbis inveniuntur cogitationes recentis aetatis, quae 
certe debentur sophistis: vir pauper laudatur, qui opes 
suas secum portans veram felicitatem assequitur; sed 
divites, quamquam opibus abundant, beata vita carent. 
num tale colloquium traditum est a sacerdotibus Delphicis ? 
num illi celebraverunt virum pauperem, qui sibi certe neque 
aurum neque argentum dedicare posset, pretiosa illa donaria 
Croesi, ditissimi regis, neglexerunt ? 

Omnes igitur cogitationes , quas hac in oratione trac- 
tavit Herodotus, omnino non cadunt in Delj^hos, ut suspi- 
catus est Schubertus. praeterea haec narratio nihil confert 
ad Apollinis laudem celebrandam, qua, ut supra vidimus, 
Delphicae narrationes carere non possunt. immo vero hoc 
loco nobis occurrunt sententiae Herodoti Athenis viventis 
€t rationalismura, qui dicitur, sequentis "^). 

Hanc de Solonis et Croesi colloquio narrationem ar- 
tissime cohaerere cum illius in cap. I, 86 mentione iam 



1) cf. Ed. Meyer, -Forsch. II, 2G0. 

2) cf. III, 40; VII, 10,5. 

3) cf. Diels, N. Jahrb. f. d klass. Alt. 25, 13 sqq. 

4) cf. Ed. Meyer, Forsch. II, 239 sq., cf. etiam huius libelli p.22sqq. 



— 17 — 

supra ilivimus. (juae i'>t linis ct (juasi fulinen totius de 
Solono historiao, (|uo onnsso illud Solonis sapientis dictum 
caret ea auctoritate, <juam attert Croesi ipsius vita. (jua 
de causa cai). HO pars, (juae (juidom ad Sulonem portinet, 
roforonda est ad eundom tuntom Atticum. (luem non 
scriptum fuisse, sod viva voco latum esse verisimilius esse 
ndlii videtur. 

b) (^uom lontcm .'iecutus ost liorodotus ea in partc, 
qna Apollo celehraturV ditficile non ost hanc iahulam 
fonti l)olphico ascrihere. sacordote.s Doli^hicos tal)ulam 
Croesi ah Apolline servati co^iovisse et celehravisse aj^paret 
ex huius fontis ratione : fieri non potuit, ut praetermitterent 
hoc Apollinis factum, ([uo dei potentia demonstrahatur 
amplissimo. iiraetoroa orii;o Dolphica ex eo cognoscitur, 
quod P\-thia ipsa hoc doi facinus his vorhis laudat: dtv- 
rfi)(c de TovTcoi' xtiioutvii) avTio f-Tjjoxf^Jf (cap. 91). huc 
accodit. tjuod otiam illud colloquium (1, S7 — 1)0) partim e 
fonte Dolphico haustum rcquirit nicmoriam huius fahulae 
Delphicam, ut infra videhimus. 

lam voro Herodotus ipse ostendit fontem huius rela- 
tionis : '/.iytTui v:tb AvdCiv (1, 87). per se e fonte Lydio 
hausisse potost Horodotus. sed, etiamsi hoc loco testes 
attert, tamon alio ex fonte sumpsisse potest hanc narra- 
tionem , et sumpsit ro vera alio ox fonte. hoc cnim loco 
cognoscinius illam Horodoti rationom testes proferendi ') : 
sermonem hominum praofort memoriae scriptae. fortasse 
hoc loco ipso causa exstabat. cur fontem proximum nomi- 
naret Lydos. nam cum illius aetatis rationalismo. qui 
dicitur deditus fuerit, ci ortae esse possunt dubitationes, 
num mira haec narratio a sacerdotibus Delphicis tradita ^) 
sit vera. qua de causa profert testimonium Lydorum. quos 
optimam notitiam regis fortunae habuisse putavit. 

Cetera omnia Herodotus e fonte Lydio hausit. maxime 



1) Diels (Hcrni. 22) docuit libro altcro cxstare locos, fiuiltus Hero- 
dotas Aegyptios affert testes, quamquam fonte usus est Hecataeo. idem 
hoc loco nobis occurrit. 

2) cf. hac de re etiam pag. 19; 45. 

2 



— 18 — 

initio cap. 86 ea, quae dicit de Croesi regno, de Sardium 
obsidione, de rogo exstructo. 

Herodoto igitur adfuerunt narrationes tres : a) fons 
Lydius, b) fons Delphicus, c) fons Atticus. 

Restat, ut paucis verbis argumentum singulorum fon- 
tium rev^ocemus in memoriam. 

a) FonsLydius: Croesus per quattuordecim annos 
regnaverat et per quattuordecim dies oppugnatus erat, 
cum Sardibus expugnatis captus vivus ductus est ad Cyrxim. 
qui in rogum illum cum bis septem Lydis imposuit. rogo 
incenso Croesus mortis timore impulsus ab Apolline auxi- 
lium petivit, qui imbri rogum exstinxit. quo miraculo 
oppressus Cyrus illi pepercit et eum honoribus aiFecit. 

b) Pons Delphicus: cum Croesus a Cyro in rogum 
impositus et compedibus vinctus rogo iam omnibus in par- 
tibus incenso supplex auxilium Apollinis poposcit, tum ex 
sereno caelo deus ingentem imbrem misit, qui ignem ex- 
stinxit et Croesum servavit. ex eo Cyrus cognovit Croesum 
esse virum sanctum piumque, quem deus e periculo libera- 
verat. quam ob rem eum benigne apad se recepit. 

c) FonsAtticus: Solon aliquando interrogatus est 
a Croeso, quis putandus esset beatissimus homo. Solon 
neminem ante mortem felicem dici posse illi respondit. 
at Croesus contempsit illius sententiam. cum autem in 
rogo incenso stabat, meminerat illorum Solonis verborum 
et ter nomen Solonis exclamavit. Cyro quaerenti, quid 
hoc sibi vellet, Croesus totum cum Solone colloquium 
rettulit. quibus auditis Cyrum debilitatem suam" cognos- 
centem paenituit, quod alium hominem vivum igni traderet. 
atque mutationem rerum humanarum veritus rogum ex- 
stingui iussit. 

Quibus ex tribus fontibus Herodotus contaminavit suam 
narrationem. quam ob rem non caret vitiis quibusdam et 
obscuritatibus. unum huius modi locum afFert Schubertus 
(p. 112) docens cognosci non posse, quo temporis puncto 
rogus incensus sit. — non minus oiFensioni est, quod Croesus 
flammis rogi liberatur bis: 1) Cyrus Croesi narratione 
victus , cum debilitatem suam cognoscens poenam deorum 



timeivt, i/?nom exstingui et Croesum ct eos , (|iii riini ro 
onuit, ileduoi iussit. 2) Croesus ipse tiuxilium imploruvit 
nh Apolline, qui imbri ru;,'um exstin;j^u»'ns ( 'roesum «er- 
vat. quas niirrationes Herodotus diligenter alteram iuxta 
alteram pusuit. dilficultatem iuiius coniunctionis tollit 
verbis: . . . lo^ (')<>« ^Kcrra uiv icvdQic ajifvvvrra to tiiu), 
dvviciiivovi; dt ov/.iTi xi.raXniitiv. ((uo niodo eomprobatur 
ApoUo interveniens. 

Herodutum in narrationc ('roi-^>i ab Apolline servati 
praeter funtem Lydium etiam Deli^liico usum esse co^nosci 
posse mibi videtur ex eo, (juod imber delluxit ex sereno 
caelo (1,87): ix dt cciU-qui^ rt xicl vrjvtunii^ awdQu^ttv t^u- 
Ttiv),^ vt'(ptic xici xeifiCivd re xuTiCQQccyiivcci xccl vaici vduTi 
ku^QOTttTO). quae verba hausta esse puto non e fonte 
Lydio, sed e fonte Delphico. ([ui ad maiorem dei gloriam 
memoriam comnmtavit \). — (^uin etiam coniccre licet 
Herodotum hac in fabuhi narranda imprimis consuhiisse 
testes Delphicos ex ea re, quod hanc narrationem sequuntur 
verba sumpta e fonte Delphico. non e fonte Lydio, quam- 
quam hic aptiora praebuisset, ut cognoscemus. 

•i) Colloquio inter Cyrum et Croesum habito tractari 
tres res iani snpra vidimus: a) cur Croesus bello perse- 
cutus sit Cyrum; b) de Sardibus direptis; c) de Croesi 
compedibus. 

Intclh^ximus et fonte Delphico et fonte Lydio descrip- 
tam essc illam fabulam Croesi ab Apolline e flammis erepti. 
([uam continuans in utroque fonte inveniebatur colloquium 
Cyri et Croesi, quod Herodotus reddidit. 

a) Quaestio illa (c. 87), cur Croesus Cyro beUum in- 
tulerit, manavit e fonte Delphico. quod efficitur ex his 
verbis : icCTiog de tovtcov iyevero d 'EU.r^vav &sbs tTtccQug 
eut 6TQi:Tevfa^ui. quibus cum verbis cohaeret Cyri quaestio 
(I, 90): KvQO^ de tiQtTo ori ot toito l:T),yoQe(ov ... — 

b) Sed inter iUam quaestionem (cap. 87) et hanc Cyri 
interrogationem (cap. 9<)) interiecta sunt cap. 88, 89. fons 
enim Lydius rettulit nonnuUa, quae usque ad finem Delphici 



1) Ilanc (luaestionem infra tractabimus (pag. 45), 

2* 



— 20 — 

sermonis reservare non potuit: KvQog ds avtov kvaag yMtLas 
re iyyvs iojvtov xcd ytccQta iv nokhj jiQO^rjd^Crj elxs^ ccjtsd^co- 
(.lati ts oQScov xal avtbg xal oC tisqI sxsivov iovtsg Ttccvtsg. 
itaque mediae narrationi Delphicae verba modo commemo- 
rata et illud de Sardibus direptis colloquium insequens e 
fonte Lydio haustum intericere Herodotus coactus est. 
hanc narrationem manasse e memoria Lydia apparet cum 
ex eo, quod hoc loco et ingentes Lydorum divitiae illus- 
trantur et Croesi sapientia Cyro obtrectans laudibus 
effertur, tura ex his verbis : UsQaai rpvaiv iovtsg v^Qi6tcd 
slai a%Qriiicctoi. 

c) Quamquam ab « ad h, a fonte Delphico ad fontem 
Lydium satis abrupte transitur (6 luv tavta slsys, KvQog 
8s avtov lv6ag xdtias ... I, 88), tamen transitum Rha.dc, 
retro igitur ad fontem Delphicum, factum esse magna cum 
arte nemo negabit. iam supra vidimus illa verba Cyri 
cap. 90 {KvQog ds siQsto, oti ol tovto inriyoQscov . . . ) con- 
tinuare haec Croesi (I, 87) : ctitiog dh tovtcov iysvsto b 'Elkij- 
vcDv d^sog . . .). quo modo hoc loco coniunctus est uterque 
fons ? Cyrus prudentissimo consilio Croesi gavisus postulat 
ut ille, quod velit, a se petat. tum Croesus ab eo petit 
ut permittat, ut vincula Delphos mittantur ^) et deus inter- 
rogetur, cur se deceperit. consilio igitur Croesi prudenti 
quod continebat fons Lydius, probatur Croeso a Cyro dar 
veniam compedes Delphos mittendi. qui transitus artifi- 
ciosus ascribendus est Herodoto ipsi, quod hinc conclud 
potest: fonte Delphico teste narrat Herodotus Cyrum 
postquam deum Delphicum tam graviter accusaverit Croesus 
ex eo quaesivisse, quae sit causa criminis. deinde Croesum 
omnia sua narravisse et dei vaticinia et donaria sua pre- 
tiosa. atque eum Cyrum oravisse et obsecravisse, ut sineret 
compedes Delphos mitti et deum interrogari. qua ex Del- 
phica relatione exemit Herodotus mentionem compedum 
et has compedes fecit , ut vidimus , causam totius narra- 
tionis insequentis, quae continet etiam Pythiae responsum. 
sed non modo Croesi preces, sed etiam fides a Cyro data, 



]) cf. adn. 1 ])ag. 11. 



— 21 — 

(liiainiiuaiii iit iiiiiit|iu' iam Mi|»riu-(iiiimein(»iatuni erat, rcniau- 
soruut intra narratidncni I)('l|)liiraiii. tiua ex (iujjlici nien- 
tiono prcciuni ct lidci vidctur niilii apparerc anibas fluxisse 
nun posise cx unu codcnKjue t"ont(s scd putius Hcrudotuin 
ipsuni tinxissc illuin transituni. quod postulatur nico (juidcin 
iudicio ctiain liis verbis (1,90): avugrijfisvov aev uvdgog 
^uaiUog iQi^aTu tgyu xul inta TCoiitiv, ulrto doOiv ... — 

o) Hunc sermoncm se^iuens narratio dv. vinculis missis, 
dc Croesi nuntiorum (juacstiunibus, de P\'tliiac responso 
prolata monstrat rationcm fontis Delphici. vincula forte 
vidit Herodotus. cnin Delphis vcrsabatur. re.sponso Pythiac 
{l, 91) purgatur oraculum J)eli»hicum, cuius rei valde eguit 
rebus Lydiis tam malc <^estis. re»ponsum est accurate 
dispositum : 1) ti\v ntjcncouiviiv iioioav (cdvvaru tartv uTio<pv- 
yeiv y.ui ^eib; 2) oaov dl svtdcoxuv uvrui (sc. ^oigai) )\vvat 
rt i^sc. llnoXkcov) xul iyuQiaaro oi. a) rgitc yug irta imcve- 
(ialsro r)]i' ^^ugdicov ukcoaiv. b) dsvrtQU da rovrav xcao^ivio 
avrcp iTitJQxsat. dcinde sequitur oraculurum explicatiu. — 
quod Pythiae responsum artiticiose formatum delet Schu- 
bertus putans sua addidisse Herodotum {dsvrtgu 6h tovrcjv 
xaioiiii'c>} avrio in)]oxtat) '). sed huic opinioni non assen- 
timur, cum cognoverimus etiam a sacerdotibus Delphicis 
illam dc rogo fabulam narratam esse. cum Schuberto 
consentit etiam Oerius (p. 14), qui etiam haec verba delere 
vult: xuric dt rb uuvrtjiov rb ysvo^tvov ovx bgd^C)^ KQolao^ 
uiucpsrai' Tcgot^yogsvs yccg ol Ao!^Ci]g , i]v argccrtvi,ruL i:il 
Uigau^., Htycikt,v ccnyijv ccvrbv xuru/.vativ. rbv ds TCQog rccijra 
Xgit^' iv uiX/.ovru pov/.svta&ui i:ctioia&ui 7tiui^<uvxcc xorsga ri,v 
icovTov t] T)^i/ Kvgov kiyoi aQyt]v. ov avU.a^lov ds t6 gt^^sv 
ot'(5' inccvsigousvo^ scivrbv uirinv ccjiocpaivixco. nam hoc 
oraculum de regno perdcndo datum non ex fonte Dclphicu 



1) pag. 115: „15ei dieser VerteidiirunjTsrede hat aucli llcrodot es 
sirh gestattet, der Pythia ein wenig zu sekundieren: er fiihrt namlich 
unter den Wohltaten des Apollon auch den Regengul3 an, obwohl der- 
selhe in die dclphische t.berlieferung gar nicht hineingehort, sondern 
I, s7 ausdriicklich auf die Angabcn der Lyder zuriickgefiihrt wird. 
AVir sehen also, daB Ilerodot hier keineswegs so gewissenhaft verfiihrt, 
als man nach seinem sonstigen Verhalten anzunehmen berechtigi Jst". 



— 22 — 

fluxisse pag. 12 sq. probare studuit. trium Oerii causarum 
gravissima esse mibi videtur, quod hoc oraculum compo- 
situm est oratione pedestri. sed genuinum carmen casu 
ex Herodoti memoria excidisse puto, quamquam dici non 
potest illud oraculum apud Ariatotelem proditum esse 
genuinum. hoc loco Schuberto assentior, qui hoc oraculum 
praebuisse fontem Delphicum putat. meo igitur iudicio 
totum caput e fonte Delphico manavit, quam sententiam 
etiam Benedictus ^), Dunckerus ^), Busoltus ^) dixerunt. 

Postquam fontes narrationis Herodoteae tractavimus, 
restat, ut eam comparemus ^) cum Bacchylidea et statua- 
mus, quibus ex causis illae, quae inter utramque narra- 
tionem exstant discrepantiae natae esse possint. 

Quas quaestiones ut recte solvamus , paulo longius 
repetere liceat. 

Octavo saeculo exeunte et imprimis septimo saeculo 
Grraeci e patria emigrantes deducebant colonias, quas etiam 
nunc invenimus ad oras Ponti Euxini, ad Rhodanum flumen, 
in Africa, Sicilia, Cypria, multis aliis locis. unde commer- 
cium celebre ac frequens natum est non modo cum patria 
sed etiam cum omnibus orbis terris. quo modo Graeci 
cognoverunt populos alienos, eorum mores et consuetudines. 
praeter ceteros omnes his in rebus progressi sunt lones, 
iidem fiebant duces iis in rebus, quae pertinent ad artes 
et literas ^). quantopere novae illae res moverint lonum 

1) Benedict (de oraculis ab Herodoto commemoratis quaestionum 
pars I. Diss. Bonn. 1871) pag. 29: „nam (sc. I, 91) est commentarius 
quasi quidem oraculis additus". „quae certe nemo dixit nisi ipsi sacer- 
dotes Delphici neque cuiquam persuadere potuerunt nisi Herodoto vel 
alicui, qui ei par erat jjietate erga deos". 

2) Duncker, Gesch. d. Alt. lY^ 321. 

3) Busolt, Gr. Gesch. H^, 142. 

4) cf. A. Nebe, Die Kroesussage; ein Stiick Religionsgescbichte. 
PreuB. Jahrb. vol. 113 (1903) pag. 459. 

5) Optime has res descripsit B. ErdmannsdOriier (das Zeitalter 
der Novelle in Hellas, PreuB. Jahrb. 25, p. 121) Graecas res comparans 
cum medii aevi, qaod dicitur, rebus: „Wie aber hatte es nun anders 
sein konnen, als daB von diesem machtigen ExpansionsprozeB, der sich 
hier vollzog, die gcsamte griechische Welt in ihrem geistigen Leben die 



- 23 — 

animos, docent huius actatis lihri, nu«jruiM fragmenta sola 
in munibus tonemus. illai' «l«'orum ct lieroum famae cx- 
plioantur, carpuntur, vellicantur, deniiiue coniutantur. suum 
arbitrium. non auctoritatcm traditam .se(|uuntur homines. 
accedit quod natura ipsa investigatur et physicorum nova 
doctrina viget in l«)nia. Graecia ipsa magna cx parte 
dcmum bellis cum 1'crsis gi-stis pervenit ad veram inge- 
niorum liltertatem '). nunc etiam in (xraecia i|)sa valere 
coepit ratioualisnuis, qui dicitur. talibus autcm tcmpuribus 
anticjua ilhi tama. «luac in tirma dcorum lide posita e.st, 
locum iam non tenere potest. qua pereunte nova narrandi 
forma, quae adhuc valde neglecta iamdudum viva voce 
hominum ferebatur, cxpandi potuit: novelhi. quae dicitur, 
quani nominavit \Vih\mo\vit/-ius; „Die jungere Schwester 
der Sage''. 

Quae est fabeHa vel quac dicitur novellaV qua re difFert 
a fama? optime U. de Wilamowitzius -): „Die Sage ist 

bedeutendste Riickwirkung ortiihr, gan/ alnilicli in allcn allgemein 
menscliliclicn (Irundbczicbungcn dcr p]in\virkuug, wchhc dic Krcuzziige 
auf die Xationcn des Abendlandcs ausiilttcn V Der Rei/ bestrickcnder 
Ncuheit, welcher das Geschlecht der Kreuzfahrer angcsichts des er- 
schlossenen Morgenlandes ergritf , konnte nicht gniUer sein , als der, 
womit jetzt der \v"'iderndc IloMene die WundtT dcs Nillandes crl»lickte, 
oder als der, woniit bei dcni lebhaftor wordondcn Vcrkchr nach Klein- 
asien hinein ihra etwa in Sardes die eigentumliche Frcmdheit orieu- 
talischcn Volks- und Fiirstenlebens aufging. Der Anblick fremdartiger 
Religionsformen kam hior wie dort hinzu und mulite auch bei dcn 
Griedicn .jenon Zug goscbiirftcr und bald sUoi^tischor RoHcxion iiber 
dic religioscn Grundfragcn wachrufon , wie wir ihn in wciten Kreisen 
der europaischcn Gosollschaft im Zeitaltcr der Krouzziige beobachtcn . . . 
Die geschlossene Einheit griechischer Weltansicht ist damit durch- 
brochen, der Antrieb des Messens und Vergleichens ergibt sich von 
selbst. Ks cntsi)r)ngt hieraus eine cigcntiimliche, aus bewundernder 
P-ngebung und zuriickhaltondcm Selbstgcfiihl gcmischte Stimmung . . . 
So stand in der Seele jedes Griechen fcst gegrundct das stolze BowuCt- 
sein, da6 er ein Hellene sei und jene anderen nur Barbaren; aber 
danebcn iibte dcnnoch der Zauber jener neuen glanzenden "Wclt seine 
unwidcrstohlii hc Wirkung und reiztc aus den verschiedenartigstcn Mc- 
tiven heraus zur Verebrung, zur Annahnie, zur Nachahmung". 

1) Wilamowitz, Aristotelos und Athon II, S. 

2) Wilamowitz, Aristoteles und Athen II, 6sii. 



— 24 — 

heilig uncl wahr, oder will es doch sein. Ihre Gottin ist 
die himmlische Muse, die Tochter des Zeus . . . Dagegen 
die Muse der Novelle: ['Gaev iljsvdsa TtolXa Ityuv exv^oiGl 
o^ioLu. Irdisch wie sie ist, richtet sie ihren Sinn auf das 
Menschliche und auf die Gregenwart, aber da sie die Sage 
ablost, zieht sie zunachst die Gotter oder doch die lieben 
Vorfahren in ihre Kreise . . . Man erzahlt von Bias und 
Thales, Krosus und Periander , Solon und Themistokles 
schone Geschichten : aber keineswegs um ihrer Taten willen 
und des Erfolges, den sie fiir das Vaterland hatten, sondern 
um ihrer merkwiirdigen Schicksale und ihrer personlichen 
Tiichtigkeit willen . . . Geschichtlich lernen wir von der 
Nove^^e direkt kaum etwas, denn ihr ist nie zu trauen; 
aber wenn wir ihre Trager kennen, so wird der Reflex in 
der Novelle auch ihr geschichtliches Bild erhellen". 

Praecipuus auctor huius aetatis est Herodotus. omni- 
bus in eius operis partibus occurrunt ii loci, e quibus 
elucet, quantopere ille deditus fuerit rationalismo. non 
minus autem invenimus apud eum illas fabellas undique 
historiis insertas , quae potissimum operi suam gratiam 
dederunt. Herodotus est similis illis viris audacibus, qui 
olim in terras alienas migrantes ibi novas res cognoscebant 
et novas scientias sibi comparabant. domum reversi narra- 
bant, quae viderant et audiverant. aliena cum domesticis 
comparantibus videbatur non nihil esse incredibile. qua 
de causa perfacile adducebantur , ut maiore scientia freti 
antiquis fabulis refutatis recentes narrationes substituerent. 
idem cadit in Herodotum: saepe rationalismo commotus 
est, ut confutaret atque irrideret narrationem miram adhuc 
ab omnibus creditam et in eius locum coUocaret aliam 
fabulam, quam debebat fabulatori alicui. quam novam 
fabellam, i. e. novellam, persaepe continere incredibiliora 
non intellexit. 

Kedeamus ad Croesi exitii narrationem Herodoteam. 
primo quaestio oritur : narrationem Bacchylideam cogno- 
vitne Herodotus? quamquam Bacchylides nullo loco nomi- 
natur apud Herodotum , tamen verisimile est ei notum 
fuisse poetam, ut in Herodoto erat optima poetarum scientia. 



— 25 — 

quamquam eiusmocli narrationcm, (juaiii tradidit Baocliy- 
lides, refipere vix j)otuit Herodotus. quae plane abhorruit 
ab fius de H\'|torl)ori'is sententia '). (Mjuidem suspicor Hero- 
dutum nun novisse illam historiam, qua nanatur Cruesus 
se ipsum cumburere voluisse. sine dubio hanc praeposuisset 
illis, (|uae Cyro trihuunt grave illud facinus. nam Heroduti 
narrationes phme discreiiant a rehus veris : Herudotus ij)se 
depinxit aliutiuin h)nge aliam eftigiem Cyri, (jui magna 
clementia utebatur in reges subactos ') et in Croesura 
ipsum ^). praeterea i;z:n^'ni i'ei instar adorabant Persae. 
(juas ditticultates etiam Hcrodotus intellexit. nam facinus 
Cyri excusare studuit ratiocinatione satis contorta *). — 
quihus ex rohus cunchidi posse putu Herodotum non nuvisse 
Bacchylidoam fabulam. 

Restat. ut illos tres fontes, quos distinximus in Hero- 
doti narratione et segregavimus, accuratius consideremus. 

Vel ex his trihus narrationibns apparet, quantum in 
fabellis valuerit persona Cruesi. certe non erramus ponentes 
multo maiorem , quam nus novimus fabularum copiam de 
Croesi furtuna vulgatam fuisse. quid miramur! Croeso 
potentiorem regem non cugnoverunt Graeci sexto saeculo. 
ingentes divitiae ab omnihus celebrabantur. pretiosae opes 
a Croeso potissimum Apollini Delphico dedicatae permultum 
conferebant ad summam apud (xraecos Liudem. hic rex 
intra paucos dies dehipsus erat a summo potentiae fastigio 
ad servitutem tristissimam, victus a rege adhuc vix noto. 
quae uninia maximam vim habnisse ad Graecorum et bar- 
barorum animos commuvendos consentaneuni est. praesertim 



1) cf. Her. IV 32: 'TnsgfioQioiv di rrtQL av^QwTtoiv ovrt n Zyiv9ui, 
Xfyovai ovn ztvig akXot ribv zuvtij oh.r^u.ivaiv, tl ^ij ccqu 'laaridoveg. 
vjg 5' iyoi doKia, ov8' ovzoi Xiyovai ovSiv. flsyov yuQ ccv kui Z;iv&cct, 
mg JTfpi rcav (iovvocp9dlficov Xiyovai. causam Ilerodoti dubitatiouum 
comi^erimus ex cap. IV, 3G: d Si dai vntQ^oQtoC rivtguv9QUi:xoi, tlal 
%ul vrtBQVOTioL aXXoi. ytXu) St dQtoiv yf,g ^tQtodovg yQd^Iuvzug :roXXovg 
i,Sr, xai ovSivu voovtxovzcog i^r,yriac.:u,tvov. 

2) cf. liusolt, 11-, 504. 

3) cf. Iler. I, 87 sq. aliosque locos. 

4) cf. Her. 1,8(1: iv voco ij^cov . . ., quae verba atU'''auis jiag. 9. 



— 26 — 

si recte coniecimus nihil certi de Croesi fortuna comperiri 
potuisse. narrabatur de rogo, de vinculis, de miraculo et 
Cyri magnanimitate servantis Croesum et eum in amicorum 
numero recipientis, ita fieri potuit, ut varii de eius 
fato sermones etiam Herodoto noti essent. 

1) De narratione Lydia: sine dubio etiam apud 
Lydos illa historia, qua Croesus ferebatur se ipsum com- 
burere voluisse, narrabatur. sed paulatim hoc Croesi con- 
silium iam non intellegebatur. accedit, quod Lydi, qui 
olim in numero gentium potentissimarum fuerant et socie- 
tates inierant cum Babyloniis, Aegyptiis, Lacedaemoniis, 
magis magisque experti sunt humilitatem gloria patrum 
indignam , regis imperio subiecti et vectigales. quibus 
rebus natum est ingens Persarum odium, quo fieri potuit, 
ut Cyro crimini daretur, quodCroesum comburere voluisset^), 
Apollo ^) intercessisse ferretur Cyrum commovens, ut hosti 
parceret. — etiam verba insequentia optime quadrant ad 
novellae rationem: natura regum describitur non verbis, 
sed factis : Croesus sapientem virum se praestat impediens, 
ne a Persis diripiantur Sardes. Cyrum autem fabulator 
Lydius multo iniquius descripsit ^). 



1) Eandem sententiam dixerunt Schroder (Berl. Philol. Wochenschr. 
18 (1898) pag. 325) et Meiser (1. 1. pag. 36). 

2) Quod ApoUo ipse servavit Croesum peitinere consentaneum est 
ad Lydorum famam, qui non ignorabant, quanti rex suus Apollinem 
aestimaret. 

3) Simili ratione atque hoc loco de rogo etiam de Mida rege sen- 
tentia mutata est in fabula. in i)la apud Ovidium fabula (met. XI, 
146 — 193) Midas vituperat iudicium TmoH, qui in lite Apollinis et 
PanJs illi pahnam tribuit. ApoUo autem multat stultitiam Midae mutans 
eius aures m aselli aures. — „Eine alte Quelle fiir diese Fabel ist uns 
nicht bekannt, und wir werden sie auch nicht voraussetzen diirfen. DaB 
der Personlichkeit des Midas, dessen Namen eine Reihe bedeutender 
phrygischer Konige trugen, ursprlinglich nichts Lacherliches anhaften 
konnte, liegt auf der Hand. Die Eselsohren gehoren ihm von jeher an, 
das war feststehende Uberlieferung, wie sich schon daraus ergibt, daB 
man noch auf andere Weise diese auflfallende MiBbildung zu erklaren 
suchte, vgl. Schol. Aristoph. Phit. 287. Es ist ohne weiteres kLar, daB 
in der Auftassung derselben als Strafe fiir eine Dummheit nichts weiter 
als ein witziger ErkUlrungsversuch fiir eine den Griechen unerhurt und 



2) Delphis falmlain Croosi se ipsiini sacrificantis 
notam fiiisse sii|>ra viilinius. sed prudentes sacerdotes 
I)elpliici non repudiabant rumores trans mare currentes. 
primo int«'r onnies constabat ('roesuni vixisse etiam post 
regni interitum. quae res diluit illam fabulam ('roesi ad 
H3'perboreos rapti. praeterea fabella Lydia, qua Cyrus 
imposuisse in roguni Croesum narrabatur. (iraecis mox 
probabatur. praesertim cum bellis Persarum <^»'stis (jiraeci 
de Persis initiuc iudicarent. memoria igitur Delpliira ne 
repugnarct nari"ationibus apud Lydos et lones vulj^atis, 
quibus (Jraeci rationalismo, qui dicitur, dediti sine dubio 
maiorem fidem tribuerunt (|uam incredibili illi fabulae 
Apollinis Croesum ad Hyperboreos deducentis *cf. Her. 
loeos p. 25 adn. 1 allatos). accommodata est fabellis Lj^diis; ab 
Apolline servatum esse Croesum consentaneum est. — videmur 
igitur agnoscere, quomodo Delphica de Croesi exitio narratio 
paulatim connnutata sit ad dei Delphici gloriam augendam: 
primo lupiter imbri liberavit Croesum a rogo et Apollo 
Croesum suum transtulit, deinde memoria retractata Cyrus, 
Graecorum hostis, Croesum interficere voluit, sed Apollo 
cum eripuit e liammis. — lupitcr igitur submotus est, in 
eius locum deus Delphicus ipse successit. hanc mutationem 
non modo probabant, sed etiam postulare videbantur pre- 
tiosa illa donaria a Croeso Apollini dicata. 

Ut omnes dubitationes tollerentur , ficta est fabula 
vinculorum. qua refutabantur (juerelae Apollinem accusantes 
et optime demonstrari potuit, quantis beneliciis Apollo 
atfecisset Croesum. eadem fabula etiam data est occasio 
ex eventu componendi nonnuUa vaticinia , quibus demon- 
straretur Apollinem in tcmpore monuisse Croesum. ita fit. 
ut rex suam culpam cognoscat, dei innocentiam. 

Fabulam primariam Croesi se ipsum comburentis sacer- 
dotes Delphici non sua sponte mutaverunt in hanc fabulam. 
nam causa probabilis cogitari non potest, qua commoti 



liicherlich crscheinende Bildung erkannt werdcn darf". (Ernst Kuhnert, 
in Ilosoheri lexico II, 2 pag. 29.")7.) — Meiser exemplum similis muf 
tiouis artert lonis fabulaui, (iuam narravit Herodotus (I, 1). 



— 28 — 

facinus illud tribuerint Cyro. immo vero ponendum est 
eos comperisse lianc rem a testibus Lydiis. 

3) Athenis laudem Cyri animi commutati attributam 
esse Soloni, qui sapientissima praecepta Croeso tradiderat, 
non miramur. quasi secum coUoquens Croesus in rogo 
meminit Solonis. quo fit, ut Cyrus sapientia viri Atheni- 
ensis victus animum mutet et servet Croesum. oad do^uv 
eGxsv 6 2J6Xg)v ivl Xoycp rbv [ilv acoGag, xhv de TCaidsvaccg 
Tav (kcatXecov (Plut. Solon, 28). 

Haec fabella Attica sine dubio est una ex iis, quibus 
pulchriores cogitari non possunt ^). Herodotus eam inseruit 
in rogi narrationem, ut supra vidimus. ex illo tempore 
artissime coniuncta est cum rogi historia. optime eam 
aestimavit Plutarchus ^). 



IV. De Ctesiae^) narratione. 

Viginti trium librorum, qui inscripti erant IleQCjixdc, 
conservata est epitoma sola in Photii bibliotheca tradita. 
quae pendet non a Ctesia ipso, sed a Pamphilae excerpto. 
cap. IV *) huius Photii excerpti satis exigui cognoscimus 
nonnuUa de Lydorum regni exitu. 

I. Argumentum. 

1) Cyrus cum Amorga, rege Sacarum, Croeso bellum 
intulit. Oebarae consilio facta sunt lignea Persarum simu- 
lacra, quae Sardium incolis iniecerunt timorem. sic urbs 
capta est. accuratius descripta est haec expugnationis 
ratio a Polyaeno, quem infra tractabimus. 

2) Ante captas Sardes Croesi filius traditus est pro 
obside. cuius filii mentionem fecit etiam Herodotus I, 34, 
38, 85, quamquam alio modo. tamen agitur apucl utrumque 

1) cf. Erdniannsdorffer 1. 1. p. 293. 

2) cf. Plut. Sol. cap. 27; cf. etiam iufra pag. 49. 

3) De Ctesiae vita et opere cf. ( 'hrist-Scbmidt pag. 498 sc[, 

4) Mueller, Ctesiae fragm., ap. Dindorf, Herodotus, fr. 29, pag. 46. 



— 29 - 

(le eodfin filio. nain Croeso fuerunt duo tilii («t'. 11 it. 1, .M . 
(juoniiM altei-. cui ikmiumi rrat Atys, ab Adrusto necatus 
cst. suportuit igitur liic iinus, cuius de tortuna auctorcs 
varia rctVrunt 'j. apud Ctesiaiu jiro olisidc traditus est, 
cuin. ut riiotius rettulit. divinuiii (luoddam somniuin Croesum 
decepisset {8atui)i'ioif qccfTdauutoc; ('i7ti<rri6avTo^ KqoIOoi') '-). 
cum autem Croesus cum Cyro agens dolis uteretur, filius 
in illius conspectu intertectus est. mater haec videns ex 
muro se praecipitavit. Photius itapor^it: y.ul ov ^viloxff 
OTrcoif Tf icXoHS}]^ Tfjj,' ^Tokea^ ttqo^ to iv ti] noXei hnov tov 
l-iitoXlavo^ xaTiafSvyei., xal i>r>joxf<. quae verha ita intci' 
se coniuncta intellegi noii jxissunt. (inain oh rein inihi 
non displicet enruiii ratio. ({ui ilhul ov ad altcruin pruximuin 
j^viiGxei transp(»nunt, ut verha sint haec : xicl ^vijOxei • d-rwy 
(sc. KQoiaog) . . . 7ro()j ro . . . leoiw . . . xaTatpevyei xid ov 
9vri6xei. ita verba pertinent ad Croesi ipsius fortunam. 
error non magis mirus est tali in excerpto quam omissio 
vocis „Croesus" subiecto hoc loco commutato. 

3) Croesus, postquam fugit ad Apollinis templum, ter 
vinctus et ter solutus est mirabiliter, quamquam templo 
sigilla apposita sunt et Oebarae custodia commissa est. 
Cyrus eos, qui cum Croeso erant vincti, necari iussit. quasi 
coniuravissent Croesi liberandi causa. deinde illum in 
arcem ductum maximis vinculis constringi iussit, sed rursus 
subsecuto fulgore tonitruque ille solutus est. tandem 
servatus cum humanitate receptus est a Cyro. qui ei dono 
dedit urbem Barenen prope Egbatana sitam. 

IT. De fontihus. 

De ratione inter Ctesiam et duos alios auctores. qui 

easdem rcs tractaverunt , nonnulla verba fecit Photius 

cap. J: primum de Herodoto: Cyedov ev (craGiv i.vTr/.eC^iva 

flgodouo [(jTOQbJV (sc. Ctesias), a/.Xic x(cl vev^rriv avTov (c:to- 

1) cf. praeter Her. I, S5 etiam Nic. fr. (J8. 

2) De his verbis satis obscuris adnotat Osiander (Stuttg. Progr. 
1818 pag. 23): ,,probabiIe esse ad simulacra illa lignea panicum terrorem 
Lydis incutientia vocem refercndam ; (luamquam superstitioni cuicumque 
X^roesum deditum fuisse constat". 



— 30 — 

yMlSjv ev Ttollotg Kul Xoyoiioiov uTioKaltbv. Ctesias igitur 
cognovit Herodoti opus, quod corrigere studuit. quod 
nobis est summi momenti ad eos locos, quibus inter se 
difFerunt, recte aestimandos. etiam Xenophontis mentio 
facta est his verbis : ov% 'HQodotco 6s iiovco ravcivxCa iaroQst, 
aXXa y.al nQog lElsvoq^avra rbv rQv2.kov en evlcov diacpavet. 
quibus ex verbis hoc unum sequitur, ut Ctesias nonnullis 
locis a Xenophonte discrepet, minime efficitur Ctesiam 
novisse Xenophontem et ei quoque repugnasse. Ctesias 
est aequalis Xenophontis, sed annis maior esse hoc videtur. 
Photii testimonio supra allato videtur probari iniquum 
illud iudicium, quod tulerunt Christ-Schmidius et Ed. 
Meyerus ^). quod in nonnullis rebus verum esse concedo, 
sed nobis cogitandum est Ctesiae adfluxisse narrationum 
copiam, cum per septendecim annos versatus sit in domo 
regis Persarum. ipse dicit de ratione sua res describendi 
haec (cap. I.): cpriGl de avrov rav tiIelovcov, cl C^roQSt avr- 
oTtrrjv ysvo^svov r) naQ' avTrav TIsQacbv (svd^a t6 oqccv ^i) 
evs%cbQSi) avrrpioov %ara6rccvra, ovrcog rijv l6roQiav GvyyQckipai. 

1) Primam narrationis partem, quae est de Sardibus 
dolo captis, infra tractabimus ^). 

2) Altera pars, quae scripta est de regum pactionibus 
et de filii et uxoris morte, satis probabiliter ad originem 
Persicam referri potest. quae narratio veritatem prae se 
ferre mihi videtur. illud Ctesiae proprium consilium Hero- 
doti corrigendi hoc loco non agnoscitur , cum hic nihil 
habeat, quod cum Ctesia comparari possit. huius narra- 
tionis ratio Persica cognoscitur e iudicio, quod de Croeso 
ipso fertur. alioquin in narrationibus Graecis et Lydiis 
Croesus se praebet regem pium et deis gratum, cuius vir- 
tutibus sapientia Graecorum sola praeponenda est, sed 
hoc loco illum cognoscimus virum versutum atque dolosum 
{doXoQQacpovvrog KqoCcjov). quod additum esse consentaneum 
est a Persis, qui adversario obtrectantes suum regem lau- 

1) Christ-Schmid, pag. 494 et Ed. Meyer (Gesch. d. Alt. III, 7 sq.). 
Rectius iudicare videtur Prasek , Gesch. der Meder und Perser I, 176, 
qui confitetur etiam vera continuisse libros Ctesiae. 

2) cf. uberius Polyaeni excerptum pag. 51 sq. 



- 31 — 

dilms tullore volueiunt. Pcrsica ori^ine fortasse sunt 
verl)u: dciuoviov g)utnd(i^uro^ anuTilrJttVTo^^ (juibus dcmons- 
tretur reo;ein liydoruin onmibus superstitionibuH fidem 
tribuere. 

3) Tertia parte nurratur tlf Croesi ipsius furtuna, 
qua in parte ([uaerenduni est, volueritnc; Ctesias hoc loco 
emcndare Herudoti nHrrutionem. quod negandum e.st. 
Ctesias hoc loco omnino non respexit Herodotum. alio<juin 
praeterire non potuit illius narrationein a sua plane dis- 
crepantem. pniesertim cum illa contineret tantum mira- 
culum ct taliu pi'odi^ia Ctesiae phu.-ere soleant. — coji^nos- 
cimus igitur novam memoriani, quam a ceteris discrepantem 
e fonte l\'rsico fluxisse ex eo apparet, quod in ro;:;i locum 
miiior vinculorum poena substituta est, ut ea re illustretur 
Cyri clementia. quod ignis deest, ipsum quoque ad originem 
Persicam referendnm est: nam ignem Persis es.se deum 
Herodotus narrat I, 131 et III, 16; Croe^o igitur combusto 
iniaria atfectus esset deus ignis. qua de causa haec poena 
locnm obtinere non potuit in fonte Persico. praeterea quod 
Croeso poena liberato Cyrus liberaliter concessit urbem 
Barenen, requirit fontem Persicum. item ad fontem Per- 
sicum apte refertur, quod accurate traditur numerus prae- 
sidii. quod fuit in illa urbe. 

Cognovimu.s igitur Ctesiae narrationem — illa de Sar- 
dium expugnatione pars infra tractabitur — non tictam 
esse, sed e memoria Persica fluxisse; quara tantopere con- 
tractam esse a Photio dolemus. 

Nunc narratio Ctesiae ipsa accurate examinanda est. 
Comparantes eam cum fabulis supra tractatis miramur, 
quod hoc loco plane desit rogus. sed haec res habere 
potest nihil ottensionis. nam eam rem, quod Croeso in 
'animo fuit se ipsum in rogo sacrificare deis, Persas omnino 
non comperisse consentanenm est, cum haec res evenisse 
non possit coram Persarum exercitu. rogus autera , in 
quem Croesum impositum esse a Cyro fama erat, comme- 
morari omnino non poterat. quia huic fabulae subest nihil 
veri. praoterea ut supra vidimus. ignis Persis dei instar 
erat et huius modi facinus repugnabat illi Cyri clementiae, 



— 32 — 

quam praebuerat non modo erga alios reges subactos, sed 
etiam erga Croesum ipsum. — pro rogo igitur substituta 
est vinculorum poena. iam quid spectant illa vincula ^) 
et illa liberatio ? ut res aliqua inopinata explicaretur, qua 
Cyrus adductus est, ut Croeso veniam et impunitatem 
daret. videmus igitur consentire auctores de Cyri animi 
commutatione inopinata, sed variis fabellis eam explicare. 
Ctesiae fabulam Persicam liaustam non esse e commen- 
tariis regiis, quibus se usum esse Ctesias dixit, sed e Per- 
sarum fama nemo negabit. 



V. De Xenophontis narratione ^). 

Xenopbontis expositionem perpaucis verbis tangit 
Schubertus ^), cum illa posita sit in Herodoto solo quem 
saepe commutaverit ex libidine auctor. sed ad nostram 
quaestionem aliquid confert Xenoplion, quod hoc loco res 
ex libidine commutatas exigere possumus ad fontem. 
inutile igitur non est hanc narrationem perscrutari. 

Relationem Xenophontis perlegentes animadvertimus 
neque fabulae Croesi in rogum impositi neque alius huius 
modi poenae inveniri uUum vestigium. recte adnotat 
Schubertus hoc loco (p. 119): ^Wenn Xenophon die Scheiter- 
haufenszene streicht, so tut er dies nicht etwa nach dem 
Vorgange irgend einer Quelle, wie man hat behaupten 
woUen, sondern nur deshalb, weil sie mit seiner Charak- 
teristik des Cyrus sehr schwer in Einklang zu bringen 
ist". inde quod alia poenae ratio omnino non invenitur, 
probari mihi videtur Xenophontem hac in re non secutum 
esse ulium testem, sed ipsum commutavisse historiam, quam. 
ei praebuit Herodotus, quod cum sua Cyri imagine non 
conveniebat. 



1) Vinculorum mentio fit etiam ab Herodoto, sed alia atque hoc 
loco ratione; cf. pag. 9. 

2) Xenoph. Cyrop. VII, 2. 

3) cf. Schubert pag. 107 et 119. 



1) j^ 2- 4: \)v Siirtliiini oljsidiime i't cxpugnatione 
Xenophon haec tradidit: CvniK antc nuiros paravit omnia, 
«|uasi urbfni njipuij^nar»' vellet. sed iain ins('(|nt*nte nocte 
mediis in apparat innilius niuros ascondi iussit du( e servo 
loci perito. In-di in «imnes partes lugtTunt, ut ryrus 
prinui luce ingiodi pos>et urbeni. - - haec narratio nianavit 
cx Herodoti I, H4. sed etiani hoc loco Xenophon ad Cyvi 
laadem augenilam iontem correxit. prinio tavet Sardium 
moenia frustra oppufjjnata esse a Cvro. dcinde apud Hero- 
dotum (luidem ali(|uis l\Iardus servus murum sua sponte 
a--ci'ndens efticit, ut Sarcies expuf^nentur, sed Xenoplionteus 
Cyrus ipse praeest Persis et Cbaldaei.s servo duce ascen- 
dentibus niuros idCo praeruj)tissinio ; itaque Herodotea illa 
<ie ]\lardo tai)ula omissa est. 

2) v< .") — 14: a) Croesus in regiam domum se incluserat. 
Cyrus autem custodibus Croesi relictis. cum milites suos 
recenseret. vidit Persas (^uidem ordiue ofticiis uti, Clial- 
daeos autem contra iussum suum urbem diripere. cum per- 
turbationem et immodestiam maxime nocere exercitui per- 
suasum haberet, imperator prudens statim emisit Chaldaeos 
ex exercitu. qui eum imploravcrunt, ut ignosceret; sua 
sponte se tradituros esse opes direptas. sod magno animo 
hoc (Vrus repudiavit; immo traderent praedam militibus 
oboedientii)us. ut fructum tidei oaperent. quod ilico exse- 
cuti sunt Chaldaei. 

b) Cyrus, cum vetuisset milites urbem Sardinm diri- 
pere, hoc compensare voluit aliquo niodo. qua de causa 
consuluit Croesum dicens milites suos, qui multis proeliis 
commissis urbem praeter Babvlonem Asiae opulentissimam 
expugnavissent. praemium laborum ferre necesse esse , ut 
etiam posthao oboedientes manerent. sed se in animo non 
habere permittere, ut uri)em diriperent. nam sapiens rex 
putabat non modo urbem perituram esse, sed etiam diri- 
pientium pessimum quemtjue plura adepturum esse. cui 
sententiae assensus est Croesus: se Lydis dicere velle 
Cyrum procibus suis commotum destitisse urbem diripere, 
sed se promisisse Lvdos oblaturos esse optimas opes sua 
sponte. ita urbi temperatum ot artes, divitiarum fontes, 

3 



— 34 — 

ab interitu servatum iri, et facultatein diripiendi restare, 
si Sardenses niinis parvas opes conferrent. primum autem 
suas opes acciperet. — quae consilia comprobavit Cyrus. 

Etiam hac in parte Xenopbon Herodotum secutus est 
testem solum , quamquam magnae discrepantiae exstant a 
narratione Herodotea. sed spectandum est Xenophontem 
non historicorum , sed fabularum scriptorum more compo- 
suisse opus. itaque lioc in libro, quo Cyrus celebratur, 
multis locis narrationem Herodoteam commutavit ad maiorem 
Cyri et Persarum laudem: Cyrus militibus Sardes tradere 
non vult diripiendas ; attamen Chaldaei, non Persae spoliant 
urbem; permagnae orationes directae a Xenophonte insertae 
sunt, e quibus eluceant Cyri prudentia et clementia. prae- 
terea a Croeso Herodoteo ad Cyrum Xenophonteum trans- 
latum est meritum urbis servatae. 

3) § 15 — 29: Hac in parte Xenophon narrat totum 
Croesi cum oraculo Delphico commercium. statim quaestio 
oritur, quae ratio intercedat inter Herodoti et Xenophontis 
narrationes. Herodotus quidem hoc in Cyri et Croesi 
colloquio exponit , quomodo crimina Croesi refutaverit 
Pythia. totum Croesi cum oraculo Delphico commercium 
ut tractaret tam copiose, Xenophon commotus esse videtur 
his apud Herodotum (I, 90) verbis : KQOiGog di ol eTtaliklo- 
yr]0s %a(3av xriv tavxov didvoiav jcat tcbv XQrjiSxrjQicov xas 
vito^^iQiiSiag zal i.idXi6xa xd dvad^iji^iaxa aal cog STCaQd-Sig tSy 
(lavtriicp sQtQatsvGato STtl UsQGag. Herodoto, cum iam antea 
(I, 46—56) has res accurate narravisset, nihil aliud necesse 
fuit nisi haec commemorare; sed Xenophonti oracula re- 
ferenda erant, cum alio loco non invenirentur apud illum. 

lain vero inter auctores exstant magnae diversitates. 
qua de causa singula oracula examinemus! 

Ab utroque auctore proditae sunt tres Croesi interro- 
gationes. prima pertinet apud utrumque ad eandem rem: 
dei Delphici veritas tentatur. 

Ceterae autem inter se difFerunt: apud Her. I, 53 
Croesus Pythiam interrogat, sl GtQatsvritai sitl TlsQaag 
KQot(3og zal sY tiva 0tQatov dvdQS))' 7tQ06&soLto cpClov; apud 
Xenophontem autem deus interrogatur, quid facienti Croeso 



futuru sit stirps virilis. ut (juacstiones intor se distant. 
ita etiain ilei responsa. — i|uanj<juani liaee (juiiestio Xeno- 
phontea a1»h(^rret al> Ilerodotea, tarnen artissiine colmeret 
cum oraculo ab ller. 1. f^ir) dv muto filio tradito ••< cimi 
illa de Atye et Adrasto narratione llerodotea. 

Tertia interrogatio est apud Herodotum I, 55: t.Tti- 
l)ioru dt TCidt ;i;o>j(jr>/p<«:^(mf ros,*, f'i ui :toi.i'x\>^>^'iog tGxia i'/ 
^tovvuQX'^^ Xenophun autem iUani lioc modo prodit: int- 
QiOTCi xiiv ^tov xi av notiov xbv Aombv fiiov tvdi<i^ovt<Sxi(ta 
di(cxfXt'ai:tui. quamquam Croesi interrugationes ab utroque 
auctore relatae tortasse inter se coniungi possunt — altera 
pertinet ad rejifnum lutnmm, altera ad vitam futuram — , 
tamen dei responsa vehementer inter se ditlerunt: Heroduto 
teste I\ythia monet Croesum, ut caveat mulum regnum 
Persarum adepturum , his verbis significans Cyruni, qui 
filius tuit uiiTQ(K ««fn/oro>,% 7i(CT()b^ dl vTCodtsoxioov (I, 91). 
secundum Xenophontem autem Pythia lecit illa verba 
sapientia: 

2^((vxbv yiyvioaxcov evdcci^ojv, Kooiat^ 7CSQ(<a6ig. 

Hoc igitur loco exstat magna discrepantia. furtasse 
haec difficultas solvitur illo apud Xenophontem responso. 
versus quidem proditus redolere videtur oraculum genuinum. 
sed talia verba Hcta esse videntur temporibus Xenophontis 
ipsius. quibus illud yv(b9t atcvxbv cclebrabatur. — cui debet 
Xenophon hanc sententiam? verisimillimum est ipsum 
tribuisse Pythiae hoc oraculum. totum enim opus quasi 
perfusum est cogitatiunibus Socraticis. quas effigiei Cyri 
veri additas esse a Xenoplionte consentaneum est, cum 
ipse in numero Socratis discipulorum fuerit. huc accedit, 
quod eadem sententia etiam alioquin exstat apud Xeno- 
phontem. memorabilium libro IV. cap. 2, 24 legimus illud 
yva^i 6(cvx6v. etiam hoc loco coniunctum cum Delphis. — 
unde elucet huins sententiae peritissimum fuisse Xeno- 
phontem. (jua de causa etiam hoc oraculum ei ascribendum 
est. illa verba autem incisa in templo Delphico (mem. 
IV. 2. 24) eum movisse puto. ut oraculum hanc sententiam 
proferens faceret. versura composuisse Xenophon ipse 
videtur. 

3* 



— 36 — 

Quae omnia comprehendentes statuamus Xenopliontem 
debere Herodoto ct causam et formam huius narrationis, 
ceterum autem modo cum maiore modo cum minore liber- 
tate tractavisse commercium inter Croesum et oraculum 
Delphicum habitum. 

De narratione ipsa et ratioile ad reliquas pertinente 
disputare superfluum est, cum, ut vidimus, Xenophon plane 
pendeat ab Herodoto, cuius narrationem supra accurate 
examinavimus. 



VI. De Diodori narratione '). 

Diodori narratio multum valet propterea , quod hic 
auctor ipse nihil addidit, sed satis habuit archetypum 
reddere breviore et aptiore forma ^). 

1) cap. 2,3 et 4: Diodorus postquam rettulit illud 
Solonis et Croesi colloquium et narravit illius de vitae 
beatitudine dictum, memoriae tradit Croesum postea, cum 
a Cyro captus in rogo positus sit, recordatum horum Solonis 
verborum nomen sapientis exclamasse, quod audiens Cyrus 
consilio mutato rogum exstingui iussit. — hanc narrationem 
Ed. Schwartzius (L 1. p. 678) recte tribuit tractationi septem 
sapientium rhetoricae, quae subsit in cap. 1 — 15^). quae 

1) cf. Diod. IX, 2,3 et 4; IX, 33 et 34. 

2) cf. Wachsinuth, Einl. in d. Stud. d. alt. Ge.sch. 81 sq. A. de 
Mess, Untersuchuugen iiber die Arbeitsweise Diodors, Rh. M. 61 (1906) 
pag. 244 sq. Wendland, die griech. Prosa ; apud Gercke-Norden, Einl. 
in d. Altertumswiss. pag. 371. Ed. Schwartz, ap. Pauly-Wissowa V, 1 
pag. 663 sqq.: „Diodors Bibliothek ist und will nichts anderes sein als 
eine Serie von Exzerpten, die dem Leser die zeitraubende und kost- 
spielige Lekture der groBen Werke ersparen sollen". „Der Wert 
beruht darin, da6 die eigene Arbeit des Verfassers so gering bewertet 
werden mu6 : kein Kompilator der vorbyzantinischen Zeit gibt ein ver- 
haltnismaBig so treues Bild von seinen Vorlagen wie Diodor". 

3) cf. etiam Wilamowitz, Arist. u. Ath. I, 266, — Ad. Bauer (die 
Benutzung Herodots durch Ephoros bei Diodor, N. Jhrb. f. Philol. Suppl. 
10, 333) hanc partem pendere ab Herodoto probare studuit. quam 
sententiam scqui non possumus. primo Ed. Schwartz docuit cap. 1 — 15 



— 37 - 

narnitio Ointl.jrca in Diiiiiihii.s partiluis consenlit cuiii vn, 
qimm rocuperavimus e rclationt' Hfrodotca; quare nostra 
ojiinio probatur (cf. p. 14 8(jq.) narrationcs exstitisse, quae 
proderent tahulam Croesi Solonis verhis servati adiunctam 
illi de collo<|uio Croesi et Solonis historiae. narrationes 
huius modi Athenis ortas esse apparet. (|uam oh icin euin 
funtem, cui Heiodotus dehiiit narratioiiem suam , supra 
signilicavimus lontem Attieuin. |iostt'riort' aetate hatc 
fabula vulgata saepe tractata csse videtur. cuiii iu rhftoniin 
scholis, tum in lihris ad usuin popularem scriiitis. (juali 
ex corporc ctiam l)iodorum hausis.sc puto relationes suas. 

2) IX, 38,2: Diodorus refert Croesum ante bellum 
Delphos misisse nuntios. (|ui interrogarent, quomodo filius 
nuitus vocem recipere posset; Pythia respondet iisdem 
versibus, quos iam .supra cognovimus (Her. I, S5). — ad 
proximum Diodori fontem recte aestimandum multum valet 
ea res, (piod altera illa Her. I, H."i pars, qua de filio mira- 
biliter sanato narratur, doest apud Diodorum. non dubito, 
(juin ille. cuni historiis huius generis praeter ceteras stude- 
ret, huius fahulae excellentis non ohliturus fuerit, si fons 
illam continuisset. quam ob rem Diodorum hausisse puto 
e lihro, in ([uo narratio Hcrodotea retractata est ah auc- 
tore rationalismo, qui dicitur dcdito. quem talia incredi- 
bilia silentio praetermisisse apparct. de aetate huius fontis 
aliquid certi dici non potest. 



hnius libri siimpta esse e dosoriptione septem sapientium rhetorica. fjuo 
ex corpore haec historia evelli non ])Otcst. praeterea narratio ipsa 
repuguat huic opinioni. Bauerus enim putat Diodorum omisisse fabulas, 
quae sunt de Telio et de Cleobi Bitoneiiue. sed Diodori testein eas 
omnino non rettulisse jiro certo habeo. nam pag. 1.5 probavimus etiam 
Herodotum e fonte suo hausisse eam tantum fahellam, qua narratur 
Solo oollocutus esse cum Croeso de vitae felicitate et Croesus in 
roiium impositus meminisse huius sermonis. Heiodotiis ipse fabellas 
Tclli et Cleobis Bitonisi[ue inseruit narrationi. hac igitnr relatione 
Diodorea non modo nostra sententia, ijuam supra statuimus, comjtro- 
batur, sed etiam Baueri confutatur. deniiiue, quod Diodorus duohus 
locis eadem de re refert atque ratione diversa — id quod iufra vide- 
binuis — Baueri sententiae obstat. 



— 38 — 

3) IX, 33, 4 : Hoc fragmento Diodorus refert Herodoto 
teste illam fabulam, qua narratur, quomodo Cyrus Croesi 
verbis commotus proliibuerit milites urbem diripere. 

4) IX, 34 : Cyrum pium putavisse Croesum, quod imber 
deiiuxerit et iiammas exstinxerit, , et memoriam Solonis ver- 
borum retinuisse et illum honeste secum duxisse. etiam 
sivisse eum Croesum interesse consiliis, cum utile esse pu- 
taret cum bonis et sapientibus viris quam plurimis vivere. — 
etiam liaec fluxerunt ex Herodoti opere. 

Diodorus duabus in partibus ultimis (3 et 4) illam rogi 
fabulam, etiamsi paucis verbis identidem commemoravit, 
quamquam IX, 2 accurate eam tractaverat ; quod exj)licatur, 
ut etiam Ed. Scbwartzius putat, ex eo, quod diversos testes 
secutus est Diodorus. clarius baec fontium diiferentia 
intellegetur, si narrationes inter se comparaverimus : altera, 
quam rettulimus ad memoriam Atticam, nescit ApolKnem 
imbri servasse Croesum; qui ereptus est e flammis commu- 
tatione Cyri animi sola. sed in altera, quae ex Herodoto 
fluxit, imbris ApoUinis mentio est facta. 

Num relationes (sub 2, 3, 4 commemoratas) liauserit 
Diodorus ex Ephoro, qui duobus fragmentis exiguis ^) quae- 
dam tangit, quae inveniuntur etiam apud Diodorum IX, 26 
et 32 (v. Ad. Bauer, 1. 1. p. 33,5 et Ed. Schwartz, 1. 1. p. 679), 
decerni non potest in tanta exiguitate Epliori fragmen- 
torum. 



VII. De Nicolai Damasceni -) narratione °). 

I. Argumentum. 
1) Quamquam Cyrum ipsum Croesi fortunae miserebat, 
tamen Persae illi rogum struxerunt in valle suj)posita 

1) cf. Mueller fr, liist. Gr. I, p. 252 (fr. 100 et 101). 

2) cf. Susemihl, Gr. Lit. in d. Alexandrinerzeit II, 309—321; 
Wendland, 1. 1. pag. 371. 

3) cf. Nic. Dam. fr. G8 ap. Muell. III, 400 sqq. ; excerpta hist. imp. 
Constant. Poririi. confecta II, 1 pag. 345, cap. 27. 



— 3'.) — 

o(litissiiiu) loc«», ex (jiio iMiint (»iniiia spcctHtiiii. |)ust(|uani 
Cvnis «uiM universo exeiTitu ct inaxiiua tuilia ct «iviuiii 
et iH'i't';^rin(»ruin adtncrunt . Crocsns cuiii (juattuordcciin 
prtjccribus addnctus cst. ([nod cuiii vidcrcnt, in;.^ciiti luctu 
ac dol(»rc c(»iniiioti suut non modo Lydi, sed etiain niulti 
alii, (^ui sul>dit(»ruin cr;j:a illuin hcncvolcntiani adinirabantnr. 
sed quain((nain lii ululatum ac ;.j;cinitnin sustulcrunt, (''•...vii^ 
ipse ociilis siccis incedcbat. 

2) Qiii cuni us([uc ad ('vrum pervenisset, ab eo petivit, 
ut filins mutus adduccrctur. c«»n.spicatus filiuni. (jucm multi 
ac([nalcs sccnti sunt. in tletum solutus cst. tuin lioc dic 
vitae infelicis8imo secuudum illud oraculuni Hlius mutus 
voceni reccpit. ijui j)«>stt(uani a deis auxiliuni jictivit frustra. 
Persas se ipsum cotlcin r«>go c«tn«'rcmarc iussit. quotl 
Croesus repudiavit : solum se bellum intulisse. filius autem 
a patrc discedere noluit. «um spes vitae sibi adliuc nou 
superesset. sed pater ei. cum csset iuvenis, lonp^am vitam 
superesse dieens eum admonuit, ne fiduciam in deorum 
numine positam abiceret. interea complures ancillae vestes 
pretiosas ct j>lurima omnis p:cncris ornamenta. quac miserant 
Lydorum matronac, attulcrunt. Croesus tilium et rdiquos 
Lydos circumstantes deosculatus in rogum ascendit. filius 
iternni auxiliuin dcorum cxpo.scens vix retineri potuit . nc 
patrcin sctjucrctur iii rogum. 

B) Interim vero Sibylla e sublimi quodam loco pro- 
gres.sa carmine Persas admonuit. ut a scelere desisterent. 
quamquam C\'rus Persis exponi oraculum iussit , tamen 
Persae monita Sibyllae neglegentes rogum incendebant. 

4) Deinde omnibus silentibus Croesus ter Solonem 
appellare coepit. Cjtus haec audiens flevit, cum facinus 
iudigimm committere se, qui regem nihilo inferiorem se 
ipso cremaret, intellexisset. tura demum Persae regem 
suum maestum videntes, conturbati rogum exstinguere C^n-i 
iussu cocperuut. 

5) Cum autem viin tlammae opprimere non possent, 
Croesus Apolliuis opcm precatus esse dicitur. tum forte 
erat tempestas a priiuo solis oitu. dispersis uubibus subito 
comuuctis iuffens imber cum tonitruis et fulminibus de 



— 40 — 

caelo deiectus est, iit ignis exstingueretur. Persas autem 
timor ac metus incesserunt, ut Sibyllae vaticinia et Zoro- 
astris oracula in mentem redirent, itaque clamabant multo 
magis quam antea, ut Croesus servaretur. sunt, qui dicant 
Tlialetem illam tempestatem praedixisse Croeso. at Persae 
exinde Zoroastris praeeeptis parebant diligenter. 

6) Cyrus cum illum in regiam duxisset, eum hoitatus 
est, ne, si quid vellet, poscere dubitaret. qui ex eo petivit, 
ut permitteret, ut compedes suae Delplios mitterentur et 
Apollo rogaretur, quid causae fuisset, cur oraculis se dece- 
pisset. quibus auditis Cyrus et haec et alia se concessurum 
spopondit. ac Croeso in amicitiam brevi recepto filios et 
uxores restituit, ipsum secum abduxit; quin etiam prae- 
fecturam Sardium illi tradituias fuisse dicitur, nisi veiitus 
esset, ne Lydi novis rebus studerent. 

JI. De fontibus. 

Nicolaus Damascenus simili atque Diodorus ratione e 
fontibus hausit : uterque polyhistor artissime secutus est 
testes. quamquam confitendum estXicolaum sunimam operam 
posuisse in artificiosa, i. e. rhetorica retractatione fontium. 
quod potissimum in fontibus exjilorandis spectandum est. 

Eis in partibus, quae sunt de Lydiae rebus, Nicolaus 
maxime Xantho teste usus est '). sed Mcolaum etiam hoc 
in fragmento Xanthum secutum esse, reliquiis Xanthi opeiis 
efiici non potest, cum vestigia huius historiae sub Xanthi 
nomine prodita non exstent. quam ob rem Schubertus 
negavit Nicolaum alio ex fonte hausisse atque ex Herodoto. 
cui opinioni accesserunt multi viri docti ^). pauci autem 
Nicolai testem putare videntur etiam hoc loco Xanthum •'). 

Praeter Xanthum Herodoti narratio sola ita adhibita 



1) cf. pag. 5G. 

2) Schubert, 1. 1. pag. 120; Wathsnnith, 1. 1. 464 ; Ed. Meyer, Gesch. 
d. Alt. P, 604; Biisolt, 1. 1. Il^ 451. 

3) Ed. Meyer (Forsch. I, 167), (|ui hoc loco dicit: „Nikolaus Da- 
inuszenus kontaminiert in der Kvosusgeschichte Herodot und Xauthus, 
dem letzterru folgc er j>n weseutlichen". — Suscn-"hl, 1.) ^ ', 316. 



— 41 — 

tiiiss»' vi(K'tur, iit rln't(»ri(is (•oloriliu.s oxoniari-tur. iiam 
crtfri (tiMUc.s, (|U(»s adliuc Cd^^nuvinuis, aurtorcs tantoptTL' 
a Nicolao ditlcrunt. ut nulU» niodo coniparari possint cuiii 
luic narrationc. 

('uni autciii Xantlii iclationis vcstigia non consi^rvata 
sint, ab llorodoti narrationc |»r(»ficis(*i c(»acti sumus. 

.\. Dc locis, quibus u t ra (| ii c na r ra t io con.sentit. 

1) Apud utrunniuo auctoroni Solonis niontio fit. sed 
accuratius spoctantos co<^no.soiniu.s narrationos intor so in 
00 ditforro, quod haec fabula, quamquam apud Horodotum 
cst priu.s historiae rogi culmon, apud Nicolaum obtinet 
]iarvuni tantnm spatium. 

2) Ai)ud utiuinquo cogitat Cyrus, si rogem cremot, 
committere .se facinus indignum. 

3) Doindo ei ab Horodoto ot a Xicolao pariter narra- 
tur. quo modo sorvatus sit Croesus: Porsis rogum oxstin- 
guero fnistra conatis Apollo Croosi precibus commotus 
misit ingentom illum imbrom. 

4) Denique utorque doscripsit eadem rationo Croosum 
a Cyro petivisse, ut compedes suae Delphos mitterentur 
ot dous intorrogarotur. cur se oraculis fefellisset; id quod 
Cyrus non ropudiavit. 

B. De locis, quibus utraque narratio intor so 
diffort et quibus Herodoti caret. 

1) Nicolai fr. 08 initio copiosii exponitur situs rogi. 
deinde narratur Cyrum universo cum exercitu adfuisse et 
magnam turbam tum civium tum peregrinorum cum gemitu 
secutam esso regem Lydorum. 

2) De Croeso ipso dicit Xicolaus : uvrbg ds aday.gvg 
:T()oat]fi xal a)iv&()Coz6g. 

3) Croesi filii mentio a Xicolao fit longe aliter atque 
ab Herodoto. qui quidem rottulit fortunam Croesi filii, 
<od extra rogi historiam. apud Herodotum illo recepit 
vocem oo tompore, quo Persarum aliquis Croeaum necare 
voluit Sardibus captis. sed apud Xicolaum illud oraculDm 
aliter ovonit. ut vidimus. 



— 42 — 

4) Apud Nicolaum scriptum est ancillas pretiosa omnis 
generis ornamenta Lydorum matronarum ad rogum attulisse. 

5) Dum Croesus in rogum conscendit, Sibylla in con- 
spectum venit, quae Persas carmine admonuit, ut desisterent 
a scelere. quae res omnino non commemoratur ab Herodoto. 

6) Apud Herodotum cognosci non potest, quo temporis 
puncto incensus sit rogus. post longam illam Croesi narra- 
tionem de Solonis commercio suo j)rolatam inveniuntur 
haec tantum verba : . . . rfjg ds nvQfig rjdij du^tvijg xab£6&ai, 
Tcc TtsQitGiaxa. apud Herodotum igitur gravis illa res est 
valde obscura. aliter apud Nicolaum: 6 ds rjdr] STtl r^g 
TCvQag icad-7]ro, xal 6vv avrcp dlg inxd yivd&v ev zvxXn ds 
IleQdai dadag iiovrsg 7)jtrov. 

7) Herodotus imbrem ab ApoUine missum defluere de 
caelo sereno dilucide dicit. Nicolaus autem scribit haec : 
lEilicov d' ErviB rrjv 'r^piiQav ezsCvr^v e^ rjovg, ov ^r)v vsrog ys. 

8) Herodotus nai-rat, de magno imbri, quo rogus ex- 
stinctus sit. Nicolaus autem copiose exponit, quantopere 
Persae moti sint ingente illo imbre. quibus verbis addit 
liaec: cpaGl de rivsg ®akfiv itQoido^Evov sx rivcov (3rj^iECa}v 
ofi^Qov yfvrjGo^svov %al avayLSVSiv rr)v coQav exsivr]v. 

9) Denique memoriae prodit Mcolaus Zoroastris -prsie- 
ceptis ex illo tempore diligenter obsecutos esse Persas. 

Quas omnes varietates Nicolai narrationis Schubertus 
(1. 1. pag. 122) nominat „Aussclimiickungen und willkurlicbe 
TJmgestaltungen des HerodoteischenBericlites". — Nicolaum 
Damascenum rhetorice retractavisse et hac in re saepe 
libidine commutavisse fontes suos nemo negat. lenocinia 
rhetorica puto, ut nonnulla ex multis afteram, hoc locos: 
Ttdvrsg oii^iayfi xal 6r6vcp ccvsxlavcjav y.al sjtXrj^av rdg XEcpaXdg. 
ro6ovrog d' ix tov 6/t/^Aoi' xcoxvrbg . . ., oTtoGog ovSs dXicixo- 
^evrjg rijg Ttolscog. yvvaixGjv ds r)yEtro TtXrj&vg ^vQia [^iErd 
xo(i}iov oXvXoyfig. maxime autem rhetorice interpolata sunt 
fragmenti initium et imbris descriptio, inprimis ea pars, 
qua narratur, quomodo filius mutus sanatus sit: quis non 
cognoscit directas illas orationes inter patrem et filium 
habitas jDrae se ferre genus dicendi grande, quod est pro- 
prium rhetorum illius aetatis. 



SimI U.w iiiiiiiutationes froncris scrilnMidi ;i;iiitia factaf 
inininu' (ionn»n.strant Nicolaiiiii t'\ llcrdduti lantiim iiaira- 
tioiu' liausissc, tjiKiiiKtiit) Xicttluus fcciss»' in;^<'ns opus |)U- 
taiulus ost? plorunuiuc illc cx uno font»' liausit : siii aiitcni 
complures fontos pracsto onint, oos oontaininavit, iit Kii. 
Mi»\'orus recto dicit. scd ut Ibntcs cxplorarct et nicinoiiain 
mutaret iis locis, ul)i te.stis certus — ([ualciii maxinic 
llcrodotum putavissc cum necesse est — ci aiicrat, tcmpus 
cuiii defecit, Hcrodoto i/i^itur si usus esset fonte unico, 
illum secutus cs.set etiam in oniniluis pai-til)us. brcvi cnim 
tciiiporc — intra (|uattuordccim annos — universas orbis 
tcrraniiii rc< 14 1 libris divisas doscripsit, t|uani cito opus 
composucrit. cx co so(|uitur. (|uod a^noscitur nep:lo;i;cntia 
quaodam volut hac in Croosi historia oo loco, quo Croosus 
ter nomen Solonis exclamat. quamquam Horodotus illam 
exclamationem uberius foro explicavorat, tamon Xicolaus 
sino ulla causarum mentione Cyrum maestum induxit. si 
diligontior fuisset, hunc errorem etfugisset. 

Deinde ii, quibus Herodotus esse fons Xicolai unicus 
vidotur. nop:logunt filium Croesi mutum ab Herodoto coni- 
momoratum osso non intra rogi historiam, sed ante illam 
(1,85). saepe etiam singula accurate exponuntur, quae 
omnia vix appollari possunt rhoturica oniamonta „oines 
nacli Ertokt haschcnden Schriftstollors-. oxempla sunt 
haec: ivi,6(cv ^tvgu}' KooifJo) vTtn rn'« vilniXbv totcov . .; acTO,' 
dh adicxQv^ «ToorJ/jfi xccl axvT^ino:c6^: KqoiGio luv oiw rccxv 
(iTsyccouc: jropgrrooOi' vjiegiTeivov; , . . y.ccric7iicT0Vfiti'0Lg vno 
Tdv iTtTtcov. TQccyvvoatvcov TCQog rbv tl<6(f0V rav ^QOvrav. — 
Schuberti sententiam nuiltis in partibus parum verisimilom 
esse adhuc cognovimus. cadit autem eius opiiiio Sibyllae 
mentiono, quao fit a Xicolao solo. versus memoriae proditos 
sine dubio non fecit Nicolaus *)• unde hos sumpsit Xicolaus? 



1) Quod etiam Schubertus concedit his verbis (pag. 124): „Zu den 
auf Griind der Herodoteischen Erzilhlung zurechtireniarhten und dalier 
fiir uns ganz wertlosen Angaben tritt als wirklich neuer Bestandtcil in 
dem Fragment ein Bericht iiber das Erscheinen der bibylla hinzu. DaB 
derselbe nicht von Nikoiaus erfunden ist, kann mau besonders aus der 
Mitteilung der von der Sibylla gesprochenen Verse ersehen'. 



— 4i — 

pro certo liabeo liunc locum fluxisse e Xantho. Schubertus 
quiclem lianc opinionem improbat *). 

Id quidem recte Schubertus dixit nullum liuius liistoriae 
vestigium sub Xanthi nomine traditum inveniri. sed for- 
tasse alia via probari potest etiam hanc rerum Lydiarum 
partem descripsisse Xanthum ^) : partitione operis , cuius 
liber quartus, quamquam ceterae omnes Lydiae res tractatae 
sunt tribus libris , res Croesi gestas solas continebat ^). 
praeterea nostrae sententiae videtur opitulari Nic. fra- 
gmentum 65 ^) , quo bellum, quod Alyattes, Croesi pater, 
contra Cares gessit, refertur. et alii praefecti et Croesus 
milites conducere iubentur. hoc fragmento narratur, quo 
modo Croesus adulescens pecuniam ad delectum necessariam 
sibi comparaverit. quae narratiuncula apud Herodotum 
omnino non invenitur. quin etiam bellum Alyattis contra 
Cares gestum ne commemoratur quidem in numero Alyattis 
bellorum, quae cap. 16 — 22 continent. inter gentes regno 
Lydorum subiectas Cares enumerantur tantum ab Herodoto. 

Quo ex fragmento apparet eo opere, ex quo haec 
narratio derivata est, vitam et res Croesi gestas copio- 
sissime descriptas esse. num opus, quo Lydiae res tractatae 
sunt tanta cum diligentia, nobis tam ignotum esse potest, 
ut non modo nuUum vestigium, sed ne nomen quidem auc- 
toris habeamus ? itaque fons huius Nicolai fragmenti nobis 
putandus est Xanthus. ratio narrandi, descriptio rerum 
minorum, maxime memoria nominum propriorum, velut 
mercatorum, optime consentire cum Xantho mihi videntnr. — 
si igitur Xanthum auctorem huius historiae putamus, ex 
hoc fragmento illum Croesi historiam componere coepisse 

1) „An Xanthus zu denken Labeu wir uni so weniger Grund, da 
wir gar nicht wisscn , oh derselhe iiberhaupt von dcr Scheiterhaufen- 
szene in seinem Geschichtswerk erzahlt hatte". 

2) Hachtmann (de ratione inter Xanthi Lydiaca et Herodoti Lydiae 
historiam; Pr. Hall. 1869) pag. 13 etiam eo processit, ut ex Strabonis 
loco (I, 4G) colligerct „Xanthum res quoque sua aetate factas descrip- 
sisse". 

3) Gutschmid, kl. Schr. IV, 312. 

4) = Exc. Const. H, 1 pag. 344. 



..ji|mri't, ex ojnTis pai-titioiif illmii iiiiiv «'r^-,!- l.yili;i<- if^^ 
(Irsciipsisse appuivt. 

Siii autem ht»c uno Xicolai loco alium lontem practiT 
Hcrodotuni acccpinuis, id (|uoil ctiam Schubcrtus conccdit, 
(|uid proliahilius cst (|uani ctiam cctcras ah Hcrodoto dis- 
' rcpantias ad ('undciii auctorciii rcicrcndas cssc? ac si 
Xanthuin rcs Crocsi ;:;cstas dcscripsisse pcrsuasum halicmus, 
Nicohium Damasccnum cadcm rationc, cpia antca sccutus 
est Xanthum, ctiam hoc loco usum csso «^ravissimo ilh» 
tcstc putarc cofrimur. 

licstai..ut pcrscrutcinur. quomodo Xicolaus llcrodoti 
et Xanthi narrationes contaminavcrit. imprimis secutus 
cst Xanthum, cuius narrationi inscruit partcs relationis 
Herodotcac. qua in re duo potissimum loci rcspicicndi 
sunt: Solonis mcntio ot rogus Apollinis imbri cxstinctus. — 
fabcllam Solonis Herodoteam Xicolaus praetermittere noluit. 
.scd cum rotrus iam inccnsus cssct . totam de Croesi ct 
Solonis commcrcio narrationem Herodotcam rccipcrc non 
potuit. itaque eam omisit ct sine uUa explicatione C^Tnim 
lacrimantcm (ap. Hcr. ufxayi^oiTa) induxit atquc cogitantcm 
tacinus indignum committere se, qui Croesum cremaret. — 
dcinde fabclla rogi exstincti tractanda est: quam et Hcro- 
dotus et Xanthus narraverunt. utnim auctorem Nicolaus 
secutus est? Xanthum secutns est. exstat enim gravis 
varietas: apud Hcrodotum imber ex sereno caelo defluxit; 
Nicolaus autem haec dicit : ysi^iov d' hvyf r}]v iiUtoav 
i/.tLin,v f| »/Oi':?, 00 «>(!' vsxo^ ys. qua di.screpantia Nico- 
laum hoc loco non Hcrodotnm, scd Xanthum sccutum esse 
demonstratur. similitudo narrationum explicatur eo, quod. 
ut vidimus. etiam penes Herodotum novella originis Lydiac 
fuit •). — 

Dc Xanthi narratione. 

Postquam in Nicolai fontibus cxamLnandis vidimus, 
quantopere Nicolaus pendeat a Xanthi Lvdiacis, huius 
Croesi exitii narrationem restituere conemur. primum de 



1) cf. supra pag. ITsti. ; 19. 



— 46 — 

rogi situ, de Croeso et Lydis, de Cyro et Persis accurate 
narratum esse iatn supra cognovimus. deinde Croesi pre- 
cibus commotus Cyrus filium illius mutum adduci iussit. 
qui res patris adversas videns sanatus est, qua re evenit 
illud oraculum *). interea vestes Lydorum matronarum 
pretiosae ad rogum allatae sunt. Croesus postquam filium 
et Lydos circumstantes deosculatus est, in rogum conscendit. 
tmn Sibylla, ut a scelere desisterent, Persas admonuit. 
Persae autem Sibyllae praecepta neglegentes rogum incen- 
derunt. tum Croesus imploravit ApoUinis auxilium, qui 
imbri ingenti rogi ignem exstinxit. Persae_^ autem lioc 
miraculo adducti praeceptis Zoroastris exinde diligenter 
paruerunt. 

Kunc Xantlii narrationem ipsam paulo accuratius spec- 
temus. 

Adliuc Nicolai narrationi tributa est minima auctoritas, 
quod putaretur necesse esse Nicolaum narraturum esse veras 
tantum res, si teste usus esset Xantho. quae coniectura 
est falsa. Xantbus eadem aetate florens atque Herodotus 
sine dubio eodem modo, fortasse etiam magis quam ille 
pendet a fabellis. auctor igitur Lydius non melius quam 
Graecus explorare potuit res veras. quin etiam ne parem 
quidem spem fidei in Xantlio ponere possumus atque in 
Herodoto. nam Herodotum undique videmus studuisse veri- 
tatem comperire. qua de causa magna illa itinera fecit. 
alia videtur fuisse ratio Xantlii. refert omnia, quae co- 
gnovit de patria sua, miracula et res regum gestas, non 
quaerens, quo ex fonte liaec fluxerint. summum locum 
obtinuisse lioc in opere fabellas non mirum est, cum buius 
generis narrationes maxime tum probarentur. una ex his 
putanda est etiam haec Xanthi de Croesi fortuna narratio. 

Maxime interest hanc apud Xanthum fabellam com- 
parare cum illa, quam apud Herodotum cognovimus. quae 



1) Haec pars rhetoricis ornamentis potissimum a Nicolao retrac- 
tata est; sed non necesse esse hanc historiam ex Herodoto haustam et 
a Nicolao commutatam esse vel ex eo coguoscitur, quod etiam aliae de 
hlii muti fortuna historiae exstiterunt, quarum una apud Ctesiam nobis 
proditur (cf. pag. 28 sri.j. 



— 17 — 

luirrationos — hiumI miiiiiii iion — nonnnlli.s in purtilms 
intor sc consentinnt: (!yrns ro;j:o (diiiliunTc vult Croesum, 
seil Aj)ollin«> interveniente hoc (•onsilimii ad ii-ritum cadit. 
s«m1 [ilurimis loeis cxstant ma^nac (litlcrentiuc. prinium 
apcrtuiii est et facilc iiitcllc^i;! iiotest auctorcm li\'(liuiii 
accurate (lescrilicrc ro«:;i situm, cum fuerit civis Saidiiim. 
(Icinde illa tlc lilio nnito et eius sanationc fabella *), (piam 
Herodotus acccpit a ro^^i hi.storia solutam. apud Xanthum 
in narrationem ipsani inserta est, id (piod non est oHen- 
sioni. cum Lydus cum studio ostcnderc volucrit, quanta 
pictas ex.stiterit inter patrem ct iiliuiii. ctlani vestes 
Lydaniiii jiretiosas allatas es.se ad rogum Xanthus non 
ohlitus est narrare. nt ex ea re elucerct. quanto amorc 
usus esset Croesus aj)ud populum. pcrmultum valct mcntio 
Sihyllae, qua rc clarissime demonstratur color Lydius huius 
fahulae: Sihylla ipsa intervcnit pro Croeso, ut a rogo 
scrvctur. sed Persae amenti furore caeci contemnunt monita 
divina. lioc loco cognoscimus odium in Persas ingens, quod 
in eo exstat, quod accusantur Persae deorum contemptionis. 
eadem ex causa Zoroastris nientio facta est, cuius secundum 
jiraecepta uefas est homines comhuri. miraculo Apollinis 
-do Persae commoventur, nt praeceptis deorum rursus 
ubsequantur. — dcni^ine omnihus his ex rebus apparet, 
quantiqicre Xanthi intcrfuerit fortunam tristem ultiiiii Ly- 
(lorum rcgis rcfcrrc. non mirum est hanc narrationem 
multo nhcriorem esse (juam illaiii. (juam Herodotus comperit 
a fahulatoribus Lydiis; nani Xantho, cum viveret Sardibu.s, 
adfuerunt fontes longe eopiosiores, ex quibus haurire 
posset, maxime memoria quaedam privata in familiis tradita. 
quae uon patebat peregrinis. Persarum odium ipsum distat 
ab Herodoti narratione, qua talia non referuntur, — praeter 
< '\Ti factum ipsum. quod ei fuit magnae olfensioni et quod 
accuratc cxplicarc conatus est. ut vidimus. fortasse conicere 
licet Herodotum debuisse narrationem nobilibus Lydis, qui 
partes Persarum sequebantur, Xanthum autem. cum esset 
vir vere Lydus, iis hominibus. qui Persariun dominationeni 

1) Etiaiu alioquin narrationes de tilio nuto ab auctorilms prolatae 
dissentiunt inter se, niaximo eius sanatio. 



— 48 — 



aegre ferebant. — quoquo modo res se liabot, narratio 
Xantlii praebet nobis veram fabellam L^^diam, quam retrac- 
tatione Nicolai ^) rlietorica amisisse puto nonnulla ad locum 
pertinentia. 



VIII. De Plutarchi^) narratione. 

Plutarclius in vita, quae inscribitur Solon, cap. 27 illud 
Solonis et Croesi commercium narrat. cap. 28 continet 
historiae finem et summam, quae in ea re consistunt, quod 
Croesus sapienti Solonis consilio servatur. 

I. Argumentum. 
Croesus postquam amissa urbe in C'yri potestatem venit 
in rogum Persis et Cyro praesentibus impositus magna voce 
ter exclamavit Solonem. Cyrus miratus misit quaesitum ex 
eo, quidnam lioc sibi vellet. qui nihil dissimulans rettulit 
accurate illud commercium et colloquium cum Solone habi- 
tum, qui, quamquam omnes suos thesauros vidisset, tamen 
ex illa fortuna has res adversas augurans se monuisset, ut 
finem vitae spectaret. quibus auditis Cyrus , cum esset 
sapientior Croeso et exemplo videret confirmatum Solonis 
sermonem, non modo liberavit Croesum, sed etiam, dum 
vixit, honoribus aifecit. Soloni autem laus tribuenda est, 
quod uno dicto duorum regum alterum servavit, alterum 
erudivit. 

n. De fontibus^). 
Fontium Plutarchi exploratio est valde difficilis, ut 
raro proximum fontem inveniamus. sed hoc loco difi&cile 

1) Sine dubio Nicolaus narrationem Xantlii commutavit Cyri gratia: 
initio fragmenti legimus ; quamquam Cyrus ipse Croesum miserabatur, 
tamen Persae rogum struxerunt. deinde scriptum est: quamquam Cyrus 
Persis verba Sibyllae exponi iussit, tamen Persae rogum incenderunt. 
Cyrus flevit, cum Croesum in rogo stantem videbat. 

2) cf. Wendland, d. gr. Prosa, 1. 1. pag. 372 sq. 

3) De Plut. vitis cf. Leo, die griech.-rom. Biographie; pag. 146 — 192. 



— -19 — 

nuii t'st ori^iiu'111 [iriinain narnitiom.s Plutarcheae cognos- 
oere, quae est Herodoti descriptio, (juain sententiam dicit 
etiani Busoltns '). rrinzius •) et Tie^^^cinannus '') pmbare 
studuerunt Herinipi^uin esse proximuin Plutarchi fontem, 
iiuainquam certum huius opinionis testimonium dare non 
j)ossunt. sed quoquo modo haec res se habet, nobis /j^ravius 
esse videtur scire Herodotum primum testem narrationis 
Phitaivheae esse. quomudo iUa Herodoti narratio apud 
IMutarcliuin commutata cst? 

Cur IMutarchus lianc Cruesi exitii luii ratiniiciii. (luam 
aiutur fontis. ut Begemannus (1. 1.) recte dixit, luiud (hibie 
fusissime tractaverat et meo iudicio etiam integram prae- 
buerat. cuminutavcrit et cuntraxerit, hice clarius erit, si 
cognoverimus, cur Phitarchus hoc Solonis et Croesi commer- 
cium protulerit, quamquam temporis rationes prorsus ob- 
stant. nam veteres quosdam hoc iam perspexisse Phitarchus 
ipse (cap. 27) nos ccrtiores facit. nihilo minus ilhim histo- 
riain narrat et causam huius rei atfert haec vcrba : lya 
di koyov (vdo^ov ovt(o xal TOJoi'TOt>s," ^ccQrvQag exo^na xuC^ 
o uiit^v (6x1, Ttot7Covx(c x(p 2^6Xcovois "^jO^ft xta xr^^ ixsivov 
ueyaXocfooavvt]^ xccl aocpiccg a|toi', ov i^ioi doxcj 7iQori(S£6&ut. 
videnuis igitur Phitarchi hoc solum interfuisse Solonem 
hac narratione laudibus etferre. eadem est causa, quae 
iUuin cummovit, ut omnia umitteret, quae nihil cunferunt 
ad Solonis gloriam. itaque silentio praetermisit ApoUinem, 
qui apud Herodutum iinbrem mittens solus Croesum rogo 
servavit. quare Plutarchus etfecit, ut Solo nobis videatur 
solus Croesum morte liberavisse. quod confirmavit fine 
huius capitis: y.al dolccv iaiiv 6 ^^okcav bvl koyoi xov ^lv 
6b}6ag.i xbv dh 7t(cidsv6ag xav (ic.GtkHov. 



1 ) Husolt, Gr. Gesch. II-, 58. 

2) Prinz, de Solonis Plutarchei fontibus ; Diss. Bonn. 1867. p. 39. 

3) Begemann, (juaestiones Soloneae I; Diss. Gott. 1875. pag. 22. 



— 50 



IX. De lustini narratione. 

lustini in opere, quocl ex primo opere Romano universas 
orbis terrarum res tractante, quod scripsit Pompeius Trogus, 
excerptum est, nonnulla de Croesi exitio dicta sunt. quae 
quamquam per se nihil valent, tamen non praeteream, quod 
lianc narrationem sequuntur verba, quibus, etsi a rebus 
veris prorsus abborreant, auctor demonstrare vult, quantus 
amor Croeso apud omnes urbes Graecas fuerit. 

lust. I, 7 : „Ibi fortuna prioris proelii perculsum iam 
Croesi exercitum nuUo negotio fundit. Croesus ipse capitur. 
sed quanto bellum minoris periculi, tanto et mitior victoria 
fuit. Croeso et vita et patrimonii partes et urbs Barene ^) 
concessa sunt, in qua etsi non regiam vitam, proximam 
tamen maiestati regiae degeret. haec clementia non minus 
victori quam victo utilis fuit : quippe ex universa Graecia, 
cognito quod illatum Croeso bellum esset, auxilia velut ad 
commune exstinguendum incendium confluebant : tantus 
Croesi amor apud omnes urbes erat: passurusque Cyrus 
grave bellum Grraeciae fuit, si quid in Croeso crudelius 
consuluisset". 

De huius narrationis fontibus quaerere inutile esse 
puto, cum exiguae reliquiae Trogi in hoc lustini excerpto 
servatae certum fontis vestigium non praebeant. 



X. De Polyaeni narratione. 

Polyaenus in opere suo tres expugnationis Sardium 
modos inter se diiferentes nobis descripsit. 

I. Argumentum. 
1) VII, 6, 2 pertinere ad expugnationem urbis solius 
praeter arcem apparet ex initio § 3. Cyrus indutiis cum 
Croeso factis copias abduxit a Sardibus. noctu autem subito 



1) Hoc loco lustinus consentit cum Ctesia. 



— Bl - 

exorcitu Sarclos reclucto sculis muros custudiis carentes 
ascendit et uiljtiii occupavit. 

2) VII. <),.'{: Trhc occupata Crocsus in arcein se rece- 
jiit. ut auxiliuiM ( iiaccoium exs[)cctaret. Cyrus autoni iis, 
qui in arcc eraiit liidusi, propintjuos in urbe captos oaten- 
(lens (Hxit, si arx tradcrctur, tuturuni esse, ut vitae pro- 
pin(|uoruni parceretur, si non, illos suspendio interinii se 
iussurum esse. oppuj2^nati autem urbem tradiderunt, ut 
vitae propin([uorum parcerent. — (luae utraque pars inter 
se fortassc coniun;z;i potest, si illa inter urbcm ct arccm 
ditlcrcntia (HuQdii^y nukic;; dxg6:Tohg) servatur. 

3) Haec tertia narratio (VIJ. (J, lU) nullo modo cum 
illis cohacrct. hoc loco auctor iam non distin^uit inter 
urbem et arcem, scd utitur modo voce 2Ji<Qdtcg modo voce 
&XQa. — Cyrus Sardes oppugnans ligneas figuras fieri iussit, 
quas Persicis vcstibus. barbis. pharctris, arcubus instruxit. 
quae simulacra Pcr^is similia in longas perticas imposita, 
ut muri altitudinem adaequarent, nocte ad moenia ad- 
moveri iussit. deinde prima luce relicjuas urbis partes 
aggressns est, scd rcpulsus est. cum autem nonnulli Ly- 
doiiim Persarum simulacra supra arcem viderent, rati urbem 
iam esse expugnatam, portas patefecerunt et fugerunt. 
ita CyrHs Sardcs vi cejnt. 

II. De fontibus. 

De Polyaeni operc ct fontibus Wilamowitzius ') dicit 
haec: „PoIyanus widmet den Kaiscrn ]Marcus und Verus 
eine aus billigen Biichern zusammengestoppelte Sammlung 
von Kriegslisten : die unausstehliche Ziererei seiner Rede 
ist das einzige, was er dazu tut, in Wahrheit hat er kein 
sachliches Interesse". de fontibus huius auctoris ita de- 
scripti non omnibus locis certe iudicari potest. 

1 et 2) Hae narrationes ab eodcm fonte pendere 
videntur. cjuod probatur ea re, (juod expugnatio arcis 
separatur ab urbis expugnatione. quamquam fieri potuit, 



1) Wilamowitz, Die gricch. Liter. des Altertums : KuUnr d. Gegen- 
vart p. 15:3. 

■i* 



— 52 — 

ut Polj^aenus ipse urbem et arcem discerneret, quod narra- 
tiones coniunctae sunt parum subtiliter: KvQog i^tQdrijGs 
Ha.Qdscov KQOiGog ... — ad fontem certum referre has 
narrationes satis difficile est. sed fortasse aliquid dici 
potest de liuius fontis ratione. non dubium est, quin auctor 
huius fontis Cyro infestus fuerit : in § 2 Cyro crimini datur, 
quod indutiis cum Croeso factis usus est, ut nocturno im- 
petu moenia non custodita occuparet; in § 3 Cyrus capti- 
vorum mortem minatur, ut praesidium cogat tradere arcem. 
propter illud consilium Cyro obtrectandi lianc narrationem 
ad originem Lydiam referendam esse puto. meo quidem 
iudicio facile intellegi potest in Lydia potissimum diversas 
narrationes ortas esse de Sardium expugnatione, quod, cum 
urbs expugnata esset tam subito et improviso, res verae 
numquam constitui poterant. quam ob rem rumores omnis 
generis facile vulgari potuerunt. 

3) Tertiam relationem e Ctesia haustam esse constat ^). 
eadem res narratur, sed accuratius quam apud Photium 
(v. p. 28). num Ctesiam ipsum, quem etiam posterioribus 
temporibus lectitatum esse scimus (id Pamphila ^) docet) 
excerpserit, incertum est; verisimilius esse mihi videtur 
Polyaenum iam usum esse Pamphilae excerpto propter bre- 
vitatem aptiore. 

Ctesias etiam hanc fabulam debere videtur testibus 
Persis, quos summa cum diligentia describere potuisse illa 
simulacra consentaneum est. Lydos enim finxisse vix puto 
huius generis fabulam, qua sane non celebrantur virtutes 
miliiAUii fortissimorum propriae, constantia ac disciplina. 

i'olyaeni narrationes comparantes cumHerodotea supra 
tractata cognoscimus omnes inter se differre. Herodotus 
mim narrat, postquam urbs frustra oppugnata est, loco 
custodibus carente muros a Persis ascensos esse duce Mardo 
quodam, qui semitam abruptam exploraverat. 

Ex his quattuor narrationibus apparet , quantopere 
fabella potita sit etiam Sardium expugnatione. ex earum 
diversitate concludere possumus sine dubio causam veram 

1) Etiam Diincker et Schiibert hanc ojnnionem dixerunt. 

2) cf. Suidam s. v. TTafiqpt/lij. 



— 53 — 

expugnationis subitai' nuniquum oo^nitam osst». quo factum 
est, ut ot victores et victi hanc reni (ini;ir»'nt fahulose. 

Sinfjulas ialirllas ipsas sprctantihus contiitanda est 
Ctesiae narratio. qucm uihil nisi (lcmonstrare vt'lle puto, 
quam iacile Persae expugnaverint Sardes et quam amentes 
et trepidos Lydi sc prachuerint. 

Kx ceteris trihus fahcUis Lydiis communia colli^cutes 
hoc unum statuere possumus Sardes suhito, fortasse noctu 
expu<];natas esse atque hac iu re usurpatum essc dolum, 
quo decepti sunt Lydi. an Pcrsae antea frustra oppugna- 
verint urhem, an inthitiac factae sint, an muri rcvera 
custodihus caruerint, an Cvrus captivis propinquis asse- 
cutus sit, ut urhs tradcrctur, duhitari potest. quae omnia 
etiam additanu-ntu Lydia esse possuut, quac ch\dcm cx- 
cusarent. 



54 — 



Conclusio. 

Nunc ad finem libelli pervenimus. restat, ut omnia, 
quae examinavimus, comprehendamus. 

Postquam Croesus pugna victus est, Sardes a Persis 
oppugnatae sunt. de urbis expugnatione exstant quattuor 
narrationes apud Herodotum, Ctesiam, Polyaenum traditae, 
quae omnes inter se discrepant. boc unum consensu omnium 
constare videtur urbem subito, fortasse noctu a Persis dolo 
captam esse. 

De Croesi fortuna variae narrationes memoriae proditae 
sunt. primum apud Baccliylidem narratur Croesum se 
ipsum sacrificare voluisse, sed lovis imbri e flammis ereptum 
esse. Apoliinem eum transtulisse ad Hyperboreos. illam 
narrationem Croesi se ipsum comburentis probat vasis 
imago. 

Deinde tota rogi narratio commutata est. Herodotus 
et omnes auctores posteriores narrant a Cyro in rogum 
impositum esse Croesum. attamen ille servatus est. re 
aliqua inopinata, quam omnes fabellae traditae explicare 
student — atque hac in re omnes inter se consentiunt — 
Cyri animvis mutatus est, ut hostis vitae parceret. 

Ex omnibus narrationibus optima colligentes haec sta- 
tuamus, quae satis constare videntur: Croesus impeditus, 
ne se ipsum rogo combureret, a Cyro veniam impetrans 
in amicorum numerum receptus est. 



ou 



De ratione, quae intercedit inter Herodotum et 
Xanthi Lydiaca. 

Quamquani liac ilo ([uaestione persaepe tractatum est, 
tamiMi etiam nunc hautl iinitile esse videtur de ea re 
quaerore, praesertim cum viri quidam docti non seniper 
ea, quae opus est, pnidentia in iudicio ferendo usi sint. 

Xantlius Lydus, Candaulis tilius, floruit regnante Ar- 
taxerxe , rege Persaiiim (4G5 — 425) '). composuisse eum 
quattuor libros, qui inscribuntur Avdiuxd, Suidas (1.1.) 
refert , quod fragmentis comprobatur. quibus in libris 
narratum est de terra et populo Lydorum, de rebus a 
Lydorum regibus gostis, maxime de fabulis et miraculis -). 

Primo loco paucis verbis tangenda est quaestio olim 
saepe tractata, utrum reliciuiae nomine Xanthi traditae 
genuinae putandao sint nocno. cuius modi dubitationes 
excitatae sunt Athenai (XU, cap. 11; pag. 515 D) loco 
notissimo, quo dicitur: . . . a^ iotoQel ^dv&og 6 jlvdbg i) 
6 Tccg (ig (cvTov dvKCfSQOfievag lOxoQiag dvyyeyQaqcog — .Jio- 
irv6iog d' 6 2^xvT0(iQuxu<)v, ag 'Aqts^cov cfrjGlv 6 KccGGccvdQSvg 



1) Quaniquam aj^ud Suidam inveniuntur baec verba: s. v. AO.v9og: 
Sciv9og KavSavlov Avdbg t% ^dcQdscov, lerogiyios, yiyovcjg inl r^s 
ulmasug Zc^gSfcov. sed hoc de Xanthi aetate enuntiatum esse falsum 
intellexit A. de Gutschmid (kl. Schriften, IV, 308) suspicatus Xantlium 
rerum scriptorem a Suida commutatum esse cuni Xanthe Samio. Aesopi 
et Rhodopis domino, quem .\masi regnante ( — 520) lioruisse putat Hero- 
dotus (11,134,135). vera Xanthi aetas cognoscitur cam ex aliis locis 
(cf. Dionvs. Hal. de Thuc. 5, pag. 820; schol. in Eur. Androm. 10) 
tum e Xanthi fragmento 3 (ap. Mueller. I p. 49), quo dicitur. . . . iTtl 
'Jgxa^ig^ov yBvied^ai uiyav cxvxfiov ... — 

2) .\rgumentum siiigulorum librorum videtur recte restituisse Gat- 
schmid, ki. Schr. IV, 312. 



— 5G - 

ev tcp TteQi UvvaycoyYJg BijiXtav, ayvoGiv oti "Ecpooog 6 6vy- 
yQag)£vg ^vri^ovsvsi avrov ag ■KaXaiottQov ovtog xal JlQodoto} 
tag acpoQ^ag dedcoxotog . . . lioc testimonio nisus Welcke- 
rus ^) omnia Xanthi fragmentar servata pro falsis habenda 
esse probare studuit. illius Artemonis sententiae maiorem 
auctoritatem tribuit putans dubitationes viri, qui, cum esset 
rerum ad bibliothecam pertinentium peritissimus, etiam his 
de rebus tractavisset, plus valere quam silentium ceterorum. 
huic Artemonis dubitationi addidit nonnullas e Xanthi 
fragmentis sumptas, quae falsarium Dionysium Scyto- 
brachionem redolere ei videbantur. sed haec omnia refu- 
tata sunt a multis viris doctis — Bethio praecipue — , qui 
fragmenta Xanthi nomine tradita neque corrupta neque 
interpolata esse demonstraverunt. praeter ceteros Gut- 
schmidius '"^) bene meruit de Xantho recte aestimando- 

Xanthi Lydiacorum servata sunt fragmenta circiter 
triginta ^), quae tradita sunt apud Strabonem, Stephanum 
Byzantium, Dionysium Halicarnassensem, Athenaeum alios- 
que, maxime apud Nicolaum Damascenum *), qui historiarum 
partes, quae sunt de rebus Lydiis (in libris IV. VI. VII.), 
hausit e Xantho. non minus quam novem ex triginta 
Xanthi fragmentis referunt res etiam a Xicolao traditas. 
quin etiam duobus locis et.Xanthus et Xicolaus aiferuntur 
testes ^). ex ea re apparet, quam multa Xicolaus debeat 
Xantho. cum igitur tam multis locis inter se consentiant 
et Xanthi et Nicolai fragmenta, quamquam parvas Lydia- 
corum reliquias solas in manibus tenemus, Xicolaus etiam 
aHas rerum a Lydis gestarum partes e Xantho petivisse 
putandus est ^). 



1) Welcker, kl. Schriften I, 431sqq. 

2) Gutschmid, kl. Schr. IV, 309sq. 

3) Xanthi fragmenta inveniuntur ap. Mueller, fr. hist. Graec. I, 
pag. 33 sqq. 

4) cf. Mueller, fr. hist. Gr. III, 341 sqq. 

5) cf. Xanth. fr. 15 et Xic. fr. 23; Xanth. fr. 23 et Nic. fr. 26. 

6) Eandem sententiam dixerunt Mueller (fr. hist. Gr. III, 370) ; 
Creuzer (pag. 155, 184, 200); Welcker (opusc. 1,438); Hachtmann (de 
ratione inter Xanthi Lydiaca et Herodoti Lydiae historiam. Pr. Hall. 



— 57 - 

Ndin' traii^faiims iul ratitiiuMii fxaniiiiaiulaiii . <|uae 
interretlit intor Xanthun» et Herodotuiii. 

l*rutitis('('iitluiu i'st al) illt» a|iutl Atlicnainiiii tr»>tiniouio 
Kphori iani supra allato (. . . '//podtin.j rit.^ dcfoyfiu^ dtdio- 
xoTo^'). cuius tidoiii iiiij)U«J^navit (iutschrnidius *) diccns hunc 
locuiii iaiii i»roptt'r illud Artfiuonis dictuni non esse di- 
^j^nuiu ulla auctt»ritatc. scd Scidcnstucckcrius ") sentcntiam 
(iutschiiiiilii rctutans probaro studuit lit»c testimoniuin j)cr- 
multuiii valcrc. scd utut haec res se habet, Kjthori oj»inio 
tuiu st»luiii ni»l»is jicrsuadcrc potest, si coinprobatur ctiam 
rcbus inciiu»riac tratlitis. (|ua tle causa nobis pcrlustrandi 
8unt sinixuli loci a viiis doctis tractati. 

Scd antca co^itandum cst, ijuid sit caput totius huius 
quaestionis. meo quidem iudicio est hoc: multo ^ravius 
est illa.s, quae exstaut. diversitates explicari vel dissolvi 
quam praedicari ea, in quibus uterque auctor inter se 
consentit ^). nonne est consentaneum duos .scriptores, qui 
eodem de populo et iisdem de rebus referunt, similia me- 
moriae tradere, etiamsi alter altero non sit usus? si Xanthi 
historia nobis tradita esset, e compositionc liceret conclu- 
dere, utrum Hcrodotus secutus essct Xanthum necne. sin 
autem in rerum compositione uterque auctor inter se con- 
sentiret, tum poncndum esset alterum ab altero pcndere. 
nunc summa prudentia opus est in similibus apud utrumque 
auctorem locis iudicandis. — sunt, qui putent totam Lydiae 
historiam Herodoteam rcferendam esse ad librum — ad 
Xantlium Lvdum. quasi vero omnes narrationes dc Lydiis 
rebus prolatas dcbuisset Herodotus librol quare quaerendum 



1869); Gutschmid (kl. Sclir. IV, .".K)); romtow (de Xantho et Ilerodoto 
rcrum Lydiarum seriptuiilius. Diss. Hall. ISbG p. ^Ostiq.); Busolt 
(Gr. (^.escli. H-, 451); Wachsmuth (Einleit. in d. Stud. d. alt. Gesch. 
3>. 107 adn. et 463). 

1) Gutschmid. kl. Schr. IV, 311. 

2) Seidenstuecker, de Xantho Lydo rerum scriptore iiuaestioncs 
selectae. Diss. Kiel 1895. pag. 45s(iii. 

3) Propter hanc argumentandi ratiouem vituperat Ileil (logopra- 
phis, qui dicuntur num Ilerodotus usus esse videatur. Diss. Marb. 
1687) pag. 32 suo iure llachtmannum. sed etiam Pomtow commisit 
iiunc errorem. 



— 58 — 

est : quae partes Lydiae liistoriae Herodoteae pendent a 
libris ? qnae igitur partes possunt esse depromptae e Xanthi 
Lydiacis '? 

Statuamus universe, quae e narrationibus viva voce 
traditis, quae e libro hausisse videatur Herodotiis. 

Permulta liominum sermoni debet Herodotus. id quod 
cognoscimus ex eo, quod liae narrationis partes fuse atque 
copiose compositae sunt et multa singula, quae maxime in 
fabellis inveniuntur, continent. eaedem nominibus propriis 
carere solent. partes huius niodi sunt meo iudicio hae: 
historia Grygis (I, 8 — 13), quod legimus de bello cum Mile- 
siis gesto (I, 17 — 22), fabula, quae est de Croesi et Solonis 
colloquio, e fonte Grraeco sumpta (I, 29 — 33), narratio de 
Atyos fortuna prolata (I, 34 — 45), illud cum Sandane coUo- 
quium (I, 71), maxima pars illius de Croesi et Cyri bello 
relationis, velut id, quod scriptum est de Halyos transitu 
(I, 75), de pugna ancipiti Marte commissa (I, 76), de anguium 
miraculo (1, 78), de itinere Cyri contra Sardes facto (I, 79) ; 
praeterea narratio pugnae (I, 80), denique historiae de 
Croesi fortuna contaminatae partes quaedam (1, 86 — 88), 

A fonte Delphico pendent haec: I, 45 — 55, quibus 
narratur de oraculis et donariis, illa de filio muto fabula 
(I, 85), postremo illa oraculi Delphici purgatio (I, 90—92). 

Ad librum referenda sunt pauca : series regum Ly- 
dorum, cui breves adnotationes additas esse verisimile 
est, velut in cap. 28 nomina gentium subiectarum. fortasse 
liber adhibitus est etiam in his narrationibus : in relatione 
de Croesi itinere prolata (I, 76 initio), in mentione socie- 
tatis cum Aegyptiis, Babyloniis, Lacedaemoniis initae (I, 77), 
nonnuUis locis, qui sunt de Sardium expugnatione et de 
Croesi exitu. 

Quae si ita sunt, ut modo exposui, sequitur, ut per- 
pauca sumpserit Herodotus e libro. seriem Lydorum regum 
et nonnullas adnotationes illi additas petivit ex eo, quasi 
ossa corporis, quod explevit suo ex arbitrio narrationibus 
et fabulis, quas inveniebat permultas in hominum sermone. 

Huc accedit, quod omnino non in animo erat Herodoto 
totam Lydiae historiam describere, sed ea sola, quae per- 



— 51) — 

tim-nt ad |ir<»j)usituiii ojKTis, (|uo luiriari' vult, quoinodi) 
(inuM-i sul» liarbaioiiim (litionein vemM-int. (jua in n* iin- 
jiriinis Crocsus respicicMulus erat, cuius liistoria ot fortuna 
(ira('(Ms notissiiiia crat ajita ad alliciendos aninios. qua 
dc causa jiaulo loii^ius rcj)ctciis totuiii Crocsi cxitum tristoin 
rettulit. (|ua(' narratio conijjosita cst jilanc artificiose: 
niovetur illo oraculo (I, liJ): Ti6t^ illf-i f's' ruf ntamov ccjco- 
yovov Fvyno. Crocsuni ad summum tortunac et jiotcntiae 
culmcn asccndentcm vidcimis. sajiientissimus illius aetatis 
vir cum admonet, ne fortunae confidat. scd ne;^lc;^it 
sapientis monita et statiin evenit perniries, qua punitur 
illius vfigig: Atys filius necatur; quamquam oraculis, an- 
fTuium niiraculo, per Sandanem admonetur, se praecipitat 
in jicriculum; a Pcisarum re^c in pufj^na victus obit tris- 
tissimam sortem. 

Quoniain igitur causam et compositionem Lydiae histo- 
riac Hcrodotcac co^novimus. facilc intellef^cmus . quam 
multa llcrodotus ijisc addidcrit ct quam pauca hac in parte 
concipienda aliis cx rerum scriptoribus haurire potuerit. 

Xunc rcdcamus ad rationcm inter Herodotum ct Xan- 
thum tractandam. pcrscrutemur singulas controversias. 

1 ) Una ex gravissimis est illa de Gyge regnum adepto 
historia. quae ab Hcrodoto I, 8-13, a Nicolao fr. 49 (111,383 
ap. Muellcrum) narratur varia ratione. Herodotus hac de 
re comperit Candaulem, regem Lydonim, ratum suam 
uxorem esse feminam pulcherrimam Gygi ostendere voluisse 
illam nudam. Gygi . quamquam primo hoc vehementer 
rcfutavisset. postremo cum rcgc convcnisso. reginam autem, 
cum sensisset G^^gem rege auctore se nudam spectavisse, 
ab illo postulavissc. ut aut se aut regem necaret. Gygem 
rcge intcrfccto et rcginam ct regnum adeptum esse. — 
apud Nicolaum autem legimus haec: Sadyattes, rex Lydo- 
rum, qui Tudonem. filiam IMysonim regis. in matrimonium 
ducere volcbat. Gygem iussit sponsam adducere. in itinere 
Gyges amore intlammatus Tudonem amplecti conatus est. 
quae eum refutans omnia rettulit Sadyatti regi, qui (iygem 
interficere constituit. sed Gyges. postquam per ancillam 
in cubiculo regis praesentem consilium Sadyattis comperit, 



— 60 — 

illum praeveniens cum nonnullis amicis eadem nocte necavit 
regem. quo modo et regina et regno potitus est. — sed 
etiam exstant aliae relationes, quae ab illis plane abhorrent, 
maxime illa narratio Platonica (de rep. II, 3). quae omnes 
inter se consentiunt in iis duabus rebus solis, quod Gryges 
regem necavit et una cum regina adeptus est regnum. 
cetera omnia inter se discrepant. quamquam narratio 
Herodotea valde inclinat in eiusmodi narratiunculas, quas 
nomine novellarum designare solemus, quales fabulas Hero- 
doto optime praebuit viva hominum vox, tamen identidem 
conati sunt viri docti eam referre ad librum, — ad Xan- 
thum ^). 



1) Et Ponitow (1.1. pag. 41) et Seidenstnecker (1.1. p. 54) compro- 
bare studueriint singulas narrationis Hcrodoteae partes derivatas esse 
e Xantho. — diversitatos, quae exstant, explicantur diversa ratione: 
Hacbtmann (1. 1. p. 17) gravissimam discrepantiam putat, quod secundum 
Nicolaum scelus Gygi crimini vertitur, secundum Herodotum Candauli. 
quam dissensionem refert ad ea, ciuae a sacerdotibus Delpbicis accipiebat 
Herodotus. quos Oygis donariis commotos studuisse facinora Gygis 
defendere. — Pomtow (1. 1. pag. 40) contra Herodotum illam apud 
Platonem bistoriam ad verum Gygem transtulisse dicit: „Hanc de fabu- 
loso Gyge (a Platone commemorato), Mermnadae stirpis rege, aut 
similem narratiuuculam cum audivisset, Herodotus ad verum Gygem, 
Dascyli filium, Lydorum regem, qui Heraclidis regnum eripuit, trans- 
tulisse videtur, unde efficitur, ut nobis probandum sit duorum auctorum 
de ea re memorias eum boc loco miscuisse". — Seidenstuecker (1. 1. 
pag. 52) denique Herodotum non „iustam Delpbici oraculi formam" — 
quod significare velle puto: oraculum versibus compositum — prodidisse 
explicat ex eo, quod illud e Xantbo bauserit Herodotus, qui postea suo 
ex arbitrio passim permutatum enarraverit (cf. pag. 64). — sed etiam 
aliis locis inveniuntur oracula sermone pedestri composita, velut 1,53: 
. . . j]v aTQarsvrjTCCL snl IJeQaag, ^syulriv ccQxt]v [itv -nuTaXvaai. 

Sed quis est, qui putet, illis explicationibus — utrum sint rectae 
an falsae in incerto relinquo — demonstrari Herodotum esse usura 
Xantbo? Gygis factum, quo regnum adeptus est, non minus obscurum 
quam grave in omnium ore fuisse consentaneum est. atque cum origo 
narrationis Herodoteae incidat in eam aetatem ipsam, quam novellisticam 
nominamus, facillime intellegi potest buic bistoriae addita esse fabulosa 
ex aliis narrationibus sumpta. qua de causa pravum est bas diversi- 
tates inter se aequare. — sed Herodotum ipsum illam, quam apud 
Xantbum invenerit, fabulam tantopere commutavisse, ut exemplum omnino 



- t;i — 

2i Herodotus duohiis locis (li> l\Iy.sorniii ori;^iiu' i-t'lV'rt: 
I, 171 : anodttxvvfJt di^ fv Mrki<<jtn(U //<»,• Kagiov iijuv 
(((iliilov, Tov Mvaoi6i filv xicl Avdotdt fiiTeari dg xu6tyvr]- 
Toiat fovoi Toidi Kuooi' toi' yu{) .Ivduv z«i Tof Mvabv 
XtyovOt, tivai Ki(()b^ «dfXqiov^. sed alio loco ]\Iysos signi- 
ficat Lydorum |)ro;j;LM»ioin; VJI. 74 lc^inujs: ovtoi (sc. Mysi) 
rtf fiot yivdijjv «ffojxo/, «.t' \)).v^7tov df- oQto^ y.ukiovTdi 
\)kvu7tiifVoi. — hac cuni Hcrodoti oj»inionc C(»nscntiunt ca, 
quac Xanthus rottulit fr. 8 (Straho XII. p. 572): . . . y.uTu 
Tor "OA»\/(.T()i', onov tXT6i^i]vttL (fuGi [sv. ol .IvdoC) Tovg 
dfxuTtvxyt'i>Tu^ , ty.ttvoyv dt uTioyovovg eivai tols* vOTtgov 
MvGov^ ... — hoc loco coniccrc liccat Herodotum esse 
sccutum Xanthum, pracscrtim cum ipsc aliam scntcntiam 
alio loco protulcrit dc i\Iysorum ori^j^ine. sed etiam haec 
spes fallit : hanc narrationem sumpsit Herodotus non e 
Xantho. sed ex alio quodam lihro, ex quo hausit totam 
illam j)artcm (VII, 20 — 131), qua Xerxis iter a Celacnis 
usqnc ad Thcrmam factum. singulae exercitus gentes, arma 
earum ct duces accuratissime describuntur M. 

Discrcpantia utrius(|uc narrationis Hcrodotcae cxpli- 
catur 00, quod Herodotus libro illi maximam fidem habens 
omnia in opus suum transtulit non respiciens ad ea, quae 
supra scripserat. 

3) Nicolai fr. 71 narratur illa de Alyatte et colonis 
Mysis liistoria: Alyatte forte ad muros urbis considente 
praeterit uxor Thracis alicuius , qui e Thracia in Lydiam 
transicrat cum uxorc ct libcris. urnam gcstans capite, 
manibus colum et fusum tractans, zonae autcm a tergo 
adiunctus erat equus. quo conspectu cominotus Alyattes 
ad Thracum regem legatos misit, qui ab illo peterent quam 
plurimos colonos cum uxoribus ac liberis. — apud Hero- 
dotum (V, 12) legimus hanc fabulam : duo viri Paeones, 



non cognosci possit, nullo testimonio declaratuni est ; vicletur e.am acce- 
pisse Herodotus ab illis fabulatoribus, qui ei permulta praebuerunt. 
quin etiam negandum est Herodotum Xantbi narrationem cognovisse. 
alioquin, ut solebat, etiam illius uarrationem rettulisset. — 

1) cf. Ed. Meyer, Gesch. d. Alt. III, 6,7 et Forsch. II, 231. 



— 62 — 

qui tyranni Paeonum esse volebant, venerunt Sardes, cum 
Dareus ibi versaretur, secum ducentes sororem. obscrvantes 
regem considentem in Sardium suburbio fecerunt haec : 
miserunt sororem ad aquam urnam capite ferentem, equum 
bracliio ducentem, linum manibus nentem. quae cum Dareus 
videret, miratus feminam advocari iussit. statim etiam 
fratres adfuerunt, qui a Dareo interrogati, qui essent et 
quid hoc sibi vellet, respondebant se esse Paeones et venisse, 
ut se ipsos dederent regi. cui quaerenti dixerunt omnes 
Paeonum mulieres esse tam industrias quam sororem. deinde 
Dareus constituit Paeones e Thracia traducere in Asiam. 

Nunc narrationes inter se comparemus. in re praecipue 
utraque consentit : explicatur , quomodo illae gentes ex 
Europa pervenerint in Asiam ; et causa repetitur a femina 
industria. alioquin autem narrationes inter se distant : 
pro Alyatte invenimus apud Herodotum Dareum, pro Mysis 
Paeones ; in Nicolai fabula Alyattes casu conspicit mulierem, 
sed apud Herodotum omnia eveniunt consilio. 

Alteram ab altera pendere apparet. quaeritur igitur, 
utra sit prior. sine dubio Mcolai narratio est genuina, 
quae intellegi potest sine ulla difficultate ^). in Herodoti 
narratione inest aliquid obscuri: quid fratres hac in re 
sibi velint, difficile est intellectu. quod oculi regis consilio 
ad feminam convertuntur, id videtur esse fictum; casus 
praeferendus est. praeterea urbs Sardium optime quadrat 
ad Alyattem, regem Lydorum, non ad Dareum. apud Hero- 
dotum duae fabulae inter se commixtae sunt, qua re tota 
narratio discors atque dissona est facta : 1) fratres cupidi- 
tate dominandi commoti olferunt regi populum suum, ut 
subiciat; 2) fabula mulieris industriae. — quibus ex rebus 
apparet narrationem de muliere industria translatam esse 
ab Alyatte et Mysis ad Dareum et Paeones. 



1) Heil quidem (1. 1. pag. 33 adn. 1) pro explorato habet haiic 
Xicolai narratiouem esse depromptam ex Herodoto. arbitratur enim 
Dionysium Scytobrachiouem haec ex Herodoto verba ia Xanthi narra- 
tionem inseruisse paucis mutatis et rebus et nominibus. haec opinio 
coufutatur cum iis, quae supra de genuino Xantho diximus, tum testi- 
mouio insequente. 



— <)3 — 

VinK' hausit Nicohius hanc nariationein'.'' potestnc 
petivisso eani e Xantho ? Nicohium usuni esse Xantho con- 
stat in liltiis 1\'., \'I., VII. solis. litic autiMu loco laudatur 
liherWlII. non cst, cur nuitetur lihri nurnerus '). «jnae- 
ritur i;!:itur, po.ssitne Nicohius hausisse e Xantlio rtiani 
in liljro X\'II1. quod non probahile videtur, si cojiijitatur, 
{juo nutdo Nicolaus coniposuerit opus suurn: nihil nisi ex- 
cerpsit at(|ue exornavit. jjua de causa verisiniilc esse non 
videtur Iioc luco cuin itcruiu redisse ad Xantlmm. nonne 
accejtit una cuni causa huius narrationis proferendac etiam 
rem ipsam? 

Sed etiamsi ponimus hunc Nicolai locum re vera fluxisse 
e Xantlio. tainen non cst demonstratum Herodotum debcre 
fabulam mulicris Xantho. nam Herodotum ipsum eam 
transtulisse ad Dareum et Paeones putari non potest. 
novisset igitur hanc fabulam cum Alyatte et Mysis con- 
iunctam. ipse auteni bis refert de I\Iysis et eorum origine 
et diversa ratione *). quodsi cognovi.sset hanc tertiam de 
eonim ori^ine narrationem, apparet eum relaturum fuisse 
illam cum ]\Iysis coniunctam , praesertim cum tantopere 
ci jilaceret fabella mulieris. cogitari non potest, qua cau.sa 
probabili commotus Herodotus hanc de Mysis narrationem 
neglexcrit et ad Paeones transtulerit. 

]\Ica quidcm sententia Herodotus narrationem accepit 
iam talcm. (jualem memoriae tradit. sine dubio debet eam 
illis fabulatoribus. haec fabula nuilicris industriae fuisse 
videtur valde vulgata. quae ex arbitrio usurpata est, ut 
explicaretur translatio gentium. 

4) Herodotus 1, 93 in Lydia res mirabiles exstitisse 
negavit praeter aurum, quod ex Tmolo flumine ablueretur. 
quibus in verbis invenit Creuzerus ^) rationem aliquam ad 
Xaiithum spectantem, qui fr. 3 et 4 haud pauca mirabilia 



1) Hunc libri numerum mutavit in VIII. Mucllcr (1. ll, sed Ed. 
Meyer (1.1. I, ItiS adu ) servat illum a codicibus traditum dicens facile 
ticri potuisse, cum Nicolai oinis valde difTuse compositum sit, ut in libro 
XVIII. demum de Dareo rege ageretur. 

2) cf. 61. 

3) cf. Creuzer, Graec. fragm. pag. 170. 



— 64 -- 

cle patria sna narravit. iam Dahlmannus lioc refutavit. 
quin etiam Pomtowius veritus, „ne plus illis verbis tribu- 
amus quam res et veritas ipsa concedat", fatetur certo 
dici non posse, „utrum Herodotus hoc loco Xanthum aliumve 
quemvis auctorem tangere, an Lydorum terrae naturam 
simpliciter ac vere describere voluerit". sed quoquo modo 
res se habet, id statuendum est, si Xanthum cognovisset, 
sine dubio illa miracula Herodotum non praetermissurum 
fuisse, cum huius modi res describere soleat cum amore 
et studio. 

5) Nonnulli videntur consensum agnovisse inter ea, 
quae legimus apud Herodotum I, 92 et apud Nicolaum 
fr. 65 ^). Nicolaus narrat Croesum, natu maximum filiorum, 
Aljmtte regnante pecuniam sibi comparare voluisse, ut 
milites conduceret. a mercatore , ditissimo Lydiae viro, 
petivit, ut pecuniam sibi daret. sed repulsam tulit. cum 
autem regnum adeptus esset, omnia bona mercatoris sacravit 
Dianae, ut voverat. — sed Herodotus opulentissima Croesi 
donaria referens commemorat haec : „ra dl alXa ccvad^yj^aTu 
i^ avdgbg eyavtto ovatr^g axO-oov, og ot, tcqIv rj (iaijilsvGaL, 
(h'Tc6ta(jLo'nf]g yMTSGTtjxss 6v07tsv8cov IIuvTalsovTi ysvsGQ^ai 
rrjv Avdav aQxr]v','. haec perlegens facile intelleges, quan- 
topere auctores inter se distent. sufficiat haec sola prae- 
dicare Herodoto teste Alyatti fuisse duus filios, Croesum 
et Pantaleontem, secundum Nicolaum multos, a Nicolao 
hostem significari mercatorem, qui pecuniam ad delectum 
necessariam Croeso dare noluit, apud Herodotum autem 
unum ex illis, qui Pantaleontis partes secuti Croesum ab 
imperio prohibere voluerunt. 

6) Nunc transeamus ad regum Lydorum seriem exa- 
minandam. controversias adhuc tractatas verisimile esse 
vidimus omnino non referendas esse ad librum — praeter 
illam de Mysis historiam — , sed hoc loco Herodoteis narra- 
tionibus subesse librum negari non potest. oritur igitur 
quaestio summi momenti: potestne hic liber esse Xanthi? 



1) frgm. 65 ap. Muellerum = Exc. liist. Coust. II, 1 pag. 344 
cap. 27. 



Ktl. MfViTUs ') hoc iic^avii , 1(111x1 millmii vi'.sti<j;imii 
•'xstare putat, t*x ((un clucfat Xaiitlunn co^i^niivissi' stirjjcin 
Henulidaiuni rci,nani. oiini[iri>liare studet Hftraclida.s apud 
Heri)dotuni allato.s sunipto.s es.se uon c nn'nioria Lyflia. scd 
(Jraeca. reolain dcscriptioneni iuveniri aimd Xantlimn, 
(lui aute quiiuiuc illos !\lennnuda8 co^uoverit uiiicam stirpem 
re^iain solain, ijuac re|)etcuda sit ab anti(|uitatc t"al)ulosc\. 
([uain oriri ab Atye et Lyilo tilio. ([ui [)o|)ulo dederit uonien. 
etiam liac re doceri Hcrodotuin usum csse uou [)o.sse Xautlio. 
sed haec ar^umeutatio uon tantam fideni habet, ([uantam 
tribuit illi Kd. Meyerus. Xic. fr. 40 mentio licraclidarum 
tit in Pythiae oraculo. ([uod ex Herodoto })etivisse Xico- 
laum Kd. Meyerus dixit. ([uae oracula sunt : Xic. fr. 49 
^Kxc. Const. III. yng. H)): ort roig 'Ilw.xktidai^ ti^ :TtuTir\y 
yiviuv ')\xoi TtOi^ 7iaQ(( tCjv MeuiiviidLOv; Her. 1.13: log 
HQttxXtidijOt ricig i,l£t sg rov 7te\u7itov aji6yoi'ov Fvytco. — 
hoc loco Nicolaum nou esse usum Herodoto docuit Alfr. 
Schoeneus ''l : Mermuadae enim regnabaut secuudum Hero- 
dotum 171» auuos. 1,91 scriptum est tres aiinos addidisse 
^oiQii^ Apolliuis precibus commotas. qua ex re sequitur. 
ut primo 1G7 anni tantum ^lermnadis constituti siut fato. 
1G7 anni autem suut 5 x 33 '/^ auui (33 '/» '<^- = yii'i(U 
qua ratioue usus est Herodotus alioquin). ergo rem ita 
iustitutam esse. ut quinque illi ]\Iermuadae reguarent per 
([uiuque ytvta^. ap[iaret. — sed ex Herodoti oraculo, quo 
dicitur: t\,- toj' .t^iu.ttoi' y,d7c6yovov" poenam eventuram esse, 
concludi nou potest 3Ierinnadas regnaturos esse per ([uiuquc 
ysvsKs (= ll37 a.). uam vocc duoyovo^ non praebetur certum 
temporis vestigiuin, id quod dari sine dubio necesse est. — 
rectam oraculi formam inveuimus apud Xicolaum: eig :ctfi7i- 
Tr,v yeveuv i,xot t<'(?u'; uude apparet hoc loco Nicolaum 
hausisse non ex Herodoto, sed e Xantho. — accedunt alia. 
apud Nicolaum fr. 49 legimus haec (pag. 382 ap. Muellerum. 
Exc. Const. IIJ, pag. 12 .sq.): ^lvdol de ZlQdi'v e7tl (itcetXeiuv 
XU/.0V61V dyyeXov^ re ick/.ovg 7it}nl'avTeg xal xiov IlQaxXetdiov 



1) Ed. Meyer, Forscb. I, Hj7. 

2) Alfred Schoene, Herni. 0, 49G. 



— 66 - 

tLvag; et ibidem (p. 383 Muell., Exc. Const. III, pag. 13): 
I5a0iksvot'rog ds MvqGov, ^d^xvlog 6 /Ju6%vXov xov 6(pa- 
ysvTog vjtb Uadvdtrsoj, ,ar) rrjv STti^ovXiiv sig savtbv stii- 
67id6i]rai vnb rav 'HQaKXsidav cpojirjd^sCg, sk ^QvyCag cpevyav 
Sxsto . . . etiam hi Nicolai loci sumpti esse non possunt 

ex Herodoto, qui his de rebus nihil profert. denique 

fragm. 24 et 49 Meles, rex Lydorum, commemoratur. quo 
regnante in Lydia erat fames. cum vates hac de re inter- 
rogati dixissent poenas pro caede Dascyli regibus esse 
dandas, rex sua sponte in exilium iit, ut caedem expiaret. 
regem eiusdem nominis affert etiam Herodotus (I, 84). cui 
Telmessenses oraculum dederunt Sardes fore inexpugna- 
biles, si leonem circa muros tulisset. quod fecit praeter 
unum locum, qui iam per se inexpugnabilis esse ei vide- 
batur. eodem loco murus ascensus est a Persis. — Nicolai 
locum non pendere ab Herodoto apparet ; immo is referendus 
est ad Xanthum. iam vero exstat filius aliquis Heraclis 
et Omphalae, qui adorabantur in Lydia iam antiquissimis 
temporibus, cui filio nomen est Melas '). fortasse conicere 
licet regem illum accepisse nomen proavi Melis, id quod 
suspicatus esse videtur etiam Wilamowitzius •^). quod si 
rectum est, efiiceretur etiam apud Xanthum reges ante 
Mermnadas regnum obtinentes stirpem repetivisse ab He- 
racle et hac de causa Heraclidas putandos esse. — quibus 
ex argumentis apparet sententiam Ed. Meyeri vix rectam 
esse. tenendum est etiam Xanthum cognovisse Heracli- 
darum stirpem. 

Ut perspiciamus, acceperitne regum nomina a Xantho 
Herodotus, statuamus, quos reges uterque auctor memoriae 
prodiderit : 



1) cf. scbol, Townl. ad 11. Z 219: Mi^lag St 'Hgay.Xsovg xai- 'Of.i- 
qpaArjs sv r^ ■na&odo) rai> '^HQay.Xsidwv aalTTi^av ■nazi^TrXi^^s rovg nols- 
liCovg. 

2) Wilamowitz, Herakles 1,316(91): „ . . . Melas, Sohn des Hera- 
kles und der Ompbale . . . , der bei der Heimkebr der Herakliden bilft, 
die von Tracbis ausging. Er ist einfacb der Eponym der Melier ; aber 
als Mr]lr]g stebt er in der lydiscben Konigsliste . . . ". 



— r,7 — 

1; Atys ^ir. 1 rt 11. t. 1,7) 

2) Lydus (tV. 1 rt Her. 1,7) 

3) Torrhelms (fr. 1 et 2) et Tyrrhcnus iH.r. I. 94) 

4) Molos (Xic. tV. 24 et -10 .«t Hrr. l.Sl) 
B) I\lyrsus (Nic. Ir. 49 ot Hcr. \,7) 

6) Sadyattes (Nic fr. 49) et Candaules (Her. 1,7— 13) 

7) (Jyies (Nio. fr. 02 et II. i-. 1. liii 

8) Alyattes (Nic. fr. 63) vl Anlys (llLr. J.io) 

9) Sadyattes (Xic. fr. G3 ct Hcr. 1, 10) 

10) Alyattes (Xic. fr. 64 et 65 et Hcr. J, 25) 

11) Croesus (Nic. fr. 05 et 68 et Hcr. Ij '). 
I'ndecim igitur regcs ab utroque rerum .scriptore com- 

memorantur, et ex iis non minus quam trcs norainantur 
diversis nominibus. consideremus has discrepantias. 

a) Et Xanthus ifr. 1 et 2) et Hcrodotus (I, 94) refe- 
runt de Atyi tilio, Jjydi fratre. scd apud Xanthum ilJi 
est nomen Toijfjrj^og, apud Hcrodotuiii TroQi^vog. hic cuiu 
Lydorum partc in Jtaliani nii«j;rans coloniani condidit. iJJc 
autcm in Asia manens rcgnum in Jjydia tenuit. quamquam 
omnes, qui Herodotum secutum esse Xanthum putant, hoc 
loco ilJum adissc aJium fontcm conccdunt, tamen nonnuJJi 
dicunt Herodotum Xanthi narratione si non usum •'>>;<'. at 
certe eam cognovisse. 

Cur hoc Joco Herodotus Xanthuin non .sit secutus, 
diversae causac proJatac snnt; atfero has: 

Creuzcrus, Ryclvius aJii censuerunt Xanthum aJiqua 
ex cau.sa, nobis quidem ignota nihiJ de his rebus ab Hcro- 
doto traditis prodidisse '^). cur aJiquid nos ceJarct Xan- 
thus V non fuit, cur hoc faceret. practerea tcstimonium 



1) Xantlii (fr. 10) Akiiimni et Ilerodoti (I, 7) .Alcaeum signiticare 
iinum eundenique re,s;em jiutant Stein (ad Her. I. 7) et Pomtow (1. 1. p. 25) 
suspicati facile tieri posse, „ut Ilerodotus Alcimum barbarum nomen 
ignotum in Alcaeum Graeco lectori notissimum commutarct, memor for- 
tasse Ileraclis avo noirten fuisse Alcaeo". satis babeo Dielsii opinionem 
afferre (Herm. 22,412 adn. 1): „ . . . Ich verstebe wenigstens eine 
(^ucllenkritik nicbt, die den Alkaios des Herodot auf den Alkimos des 
Xantbus zuruckfiibrt". 

2) cf. Baebr, Herodotus vol. l pag. b38 exc. III. 



— 68 — 



Xantlii maiorem fidem liabet quam Herodoti, quod omnino 
non fieri potuit, ut Lydi coloniam deducerent in Etruriam. 
nam exstat permagna diversitas linguae, institutionum, 
morum, religionis inter utramque gentem. videmus igitur 
Xanthum non modo non celavisse quicquam, sed etiam ea, 
quae sola verisimilia sunt, tradidisse. 

Hachtmannus autem fp. 11) conicit Herodotum sententia 
Xanthi repudiata alteram de hac re pervulgatam esse se- 
cutum. atque Pomtowius (p. 27) putat Herodotum, cum 
aliunde audiverit a Tyrrheno, Lydorum rege, Tyrrhenos 
ducere originem, rem ad Torrhebum, Atyi filium, quem 
e patria emigrasse et auctorem gentis Torrheborum fuisse 
apud Xanthum legerit, transtulisse. sed cur, si diversas 
eadem de re opiniones accepit, illas non commemoravit 
Herodotus, id quod alioquin solet, cf. I, 5, 20, 27, 95 alios 
locos '? 

Denique Seidenstueckerius (p. 49) Bauerum ') secutus 
putat hanc narrationem in Italia demum ab Herodoto com- 
pertam postea Lydorum historiis additam esse. 

^ b) Gravem discrepantiam nominum Candaulis et Sady- 
attis toUere Hachtmannus conatus est ratiocinatione valde 
contorta : fortasse eam interpolatione Dionysii Scy tobrachi- 
onis ortam esse, qui quoniam nomen Candaulis, Xanthi 
patris, ex antiquo illo rege finxisset, hoc nomen in ordine 
regum Lydorum omisisset atque Sadyattem pro eo sub- 
stituisset. quam opinionem confutavit suo iure Heilius 
(1. 1. pag. 30) : neque nomen patris a Dionysio fictum est, 
neque si fictum est, ullo modo cogitari potest, qua causa 
probabili adductus Dionysius veteri regi aliud nomen suo 
arbitrio indiderit. — Seidenstueckerius (p. 57) tollit diver- 
sitatem nominum suspicans Herodotum similes duas narra- 
tiones a Xantho Lydo traditas confudisse. at nusquam 
ansa invenitur, qua haec coniectura nitatur. 

c) Grygis filio apud Xanthum nomen Alyattes est, 
apud Herodotum Ardys. Muellerum, Hachtmannum (p. 19),' 
Pomtowium (p. 46,1) non dubitavisse consentaneum est 

1) Bauer, Entstehung des Herodot. Geschichtswerkes ; pag. 107. 



(V.) — 

Iiaiic (liscri'jiiiiit iiiiii rctiMrc inl lilniirii (•ridrcin. Si-idcn- 

stuockcrius (p. <)2) autem putat iienxlotuiii ipsuiii tMTorcni 

cdinniisissc , (juaiii cimicctiirani cdnijntilt.it hac uri/^inis 
iMcrinnadaruni taliiila : 



i)asc\-hi< Ardys 

Dascyjns 

I ' 
I 

(lyges. iini < ';iniliiiilciii sivc Sa(l\'attciii nccavit. 

si lioc loco solo iKiinina icguni ah Ilcrodoto et a Xantho 
tradita intcr sc dillerrent, assentiremur lihenter upinioni 
viroruin docturum. sed ('uin etiaiii aliis duohus hicis diversa 
nomina exstent. facere non possuin, (|uin mnncn Sadyattis 
a Xantho ipso scriptum esse credain. 

Ea (|uae nunc perlustravimus colliyentihus noliis sta- 
tuendum est liis hicis Hcrudotum non usum esse Xantho. 
alia ratione diversitates explicari non possunt. ({uod per- 
tinet ad ceteras, quae exstant, reliquias Lydiacorum, etiani 
hoc loco, cum perpauca fragmenta praesto sint. poni non 
potest Herodotum secutum esse Xanthum ' >. {[uud est 
summi muinenti ad Hcrodoti de Croesi exitio et Nicolai 
vel potius Xanthi narratiuncs recte aestiniandas. 

1) .\d eamJcm senteiiti.am |icrvencriint A. de Gutsi lnnid ikl. Schr. 
IV, Hll); Husolt (Gr. Gcsdi \V;4rr2]: Ed. Mcyer (l''orsi.h. I, 167,182); 
l'. Wachsmutli (Kinl. in d Stud <l. iilt. Gescli pap. 4C,>>). 



"Vita. 

Natus sum Paulus Soedel Dessaviae die 29. mens. lan. 
a. 1887 patre Ernesto matre Maria de gente Moebius. 
fidem confiteor evangelicam. inde ab anno 1897 gymnasium 
Dessaviense, cui est nomen Fridricianum, frequentavi, cuius 
disciplina per novem annos usus sum. vere 1906 maturi- 
tatis testimonio instructus Tubingam me contXili, ut studiis 
pliilologicis et historicis me darem. autumno insequentis 
anni profectus Berolinam per duo semestria liuius almae 
studiorum sedis civis fui. tum me contuli Gottingam, ubi 
ex illo tempore versatus sum. 

Docuerunt me viri clarissimi Busch, Grotz, Grunder- 
mann, Herzog, lacob, Sclimid Tubingenses, Delbrueck. 
Dessoir, Diels, Lasson, Norden, Sternfeld, Tbomas, Wila- 
mowitz Berolinenses , Baumann, Brandi. Busolt, Koerte, 
Lehmann, Leo,'Mueller, Poblenz, Stein. Viertel, Wacker- 
nagel, Wendland Grottingenses. 

Proseminarii pliilologici et bistorici sodalis fui, semi- 
narii per quattuor semestria. ad exercitationes gramma- 
ticas benigne me admiserunt Wackernagel, ad bistoricas 
Busolt. 

Quibus omnibus viris doctissimis magnam habeo gra- 
tiam, imprimis vero Pauli Wendland et Maximiliani Pohlenz 
praeceptorum, qui me in hoc opusculo conficiendo benigne 
consilio adiuverunt, memoriam grato pioque animo semper 
colam. 



R/ 




M 






^ 


¥$, 


\W{ 


i^ 


^ 


s 






Pv 


s 






m 


i 





^J 





1 


p 




^s 




L, rJi 


^^ 


fe^T^^ 


v^( 


Wh 


Wv^i 



Y^^/j^^ 


F^ 


w^ 


^M 




^ 


|Sm 


^i 


W 


?j>'^lm'< 


^ 











D3 

156 
L936 



Soedel, Paul 

De fabellis ad Croesura 
pertinentibus quaestiones 
selectae 



PLEASE DO NOT REMOVE 
CARDS OR SLIPS FROM THIS POCKET 



UNIVERSITY OF TORONTO LIBRARY