Skip to main content

Full text of "De inspiratione sacrae Scripturae : Theologica disquisitio"

See other formats


O^a^  m   IWu:^*^/. 


DE 


INSPIRATIONE  SACRAE  SCRIPTURAE 


THEOLOGICA    DISOUISITIO 


AUCTORE 

LUDOVICO  BILLOT  S.  J. 

IN    PONTIFICIA    UNIVERSITATE    GREGORIANA 
THEOLOGIAE    PROFESSORE 


EDITIO  ALTERA  AUCTA  ET  EMENDATA 


11 

ifts 


ROMAE 


EX   TYPOGRAPHIA    IUVENUM    OPIFICUM    A    S.    IOSEPH 
M    DCCCC    VI 


OCT  "?   3  1939 
I   l  5  I  7 


PROOEMIUM 


Monet  nos  Augustinus  ne  scientiam  Scripturarum 
accipiamus  ab  expositoribus  earum  inimicis.  «  Ni- 
«  hil  est,  inquit,  temeritatis  plenius  quam  quorum- 
«  que  librorum  expositores  deserere,  qui  eos  se  tenere 
«  ac  discipulis  tradere  posse  profitentur,  et  eorum  sen- 
«  tentiam  requirere  ab  his  qui  conditoribus  illorum 
«  atque  auctoribus  acerbissimum,  nescio  qua  cogente 
«  causa,  bellum  indixerunt.  Quis  enim  sibi  unquam 
«  libros  Aristotelis  reconditos  et  obscuros  ab  eius  ini- 
«  mico  exponendos  putavit,  ut  de  his  loquar  disciplinis 
«  in  quibus  lector  fortasse  sine  sacrilegio  labi  potest?  »  (:). 

(T)  August.  de  utilitate  credendi,  n.  13.  —  Idem  quoque  monebat 
Tertullianus,  1.  de  Praescript.  c.  12  :  «  Nobis  et  si  quaerendum  esset 
«  adhuc  et  semper,  ubi  tamen  quaeri  oportet?  Apud  haereticos?  ubi  omnia 
«  extranea  et  adversaria  nostrae  veritati,  ad  quos  vetamur  accedere?  Quis 
«  servus  cibaria  ab  extraneo,  ne  dicam  ab  inimico  domini  sui  sperat?  Quis 
«  miles  ab  infoederatis,  ne  dicam  ab  hostibus  regibus,  donativum  et 
«  stipendium  captat,  nisi  plane  desertor,  et  transfuga,  et  rebellis?  .  .  . 
«  Nemo  inde  instrui  potest,  unde  destruitur;  nemo  ab  eo  illuminatur, 
«  a  quo  contenebratur.  Quaeramus  ergo  in  nostro,  et  a  nostris,  et  de 
«  nostro;  idque  dumtaxat,  quod,  salva  regula  fidei,  potest  in  quaestio- 
<(  nem  venire  ». 


PROOEMIUM 


Id  profecto,  etiam  in  profanis,  absonum  temerarium- 
que  nemo  prudens  non  aestimabit.  At  quanto  magis 
in  sacris  illis  Scripturis  quae  cum  Spiritu  Sancto  dic- 
tante  conscriptae  sint,  ab  humano  sensu.  humano  iudicio, 
humana  cogitatione  et  factura  longe  longeque  distant; 
quae  altissimis  undequaque  refertae  mysteriis,  libro  si- 
gnato  rectissime  comparantur  (!),  et  idcirco  Ecclesiae  ca- 
tholicae  ab  auctore  earum  fuerunt  concreditae,  ut  eo  spi- 
ritu  interpretationem  accipiant,  a  quo  et  descenderunt. 
«  Nos  quidem  inopes,  aiebat  orans  Deum  Hilarius  in 
«  exordio  librorum  de  Trinitate  (2),  ea  quibus  egemus 
<  precabimur,  et  in  scrutandis  prophetarum  tuorum  apo- 
«  stolorumque  dictis  studium  pervicax  afferemus,  et  om- 
«  nes  obseratae  intelligentiae  aditus  pulsabimus.  Sed 
«  tuum  est,  et  oratum  tribuere,  et  quaesitum  adesse,  et 
«  patere  pulsatum...  Expectamus  ergo  ut...  ad  consor- 
«  tium  vel  prophetalis  vel  apostolici  spiritus  voces,  ut 
«  dicta  eorum  non  alio  quam  ipsi  locuti  sunt  sensu  appre- 
«  hendamus  ». 

Quod  tamen  vetat  prudentia  in  humanis,  quod  ve- 
tat  vel  maxime  spiritus  catholicus  in  divinis,  id  passim 
diebus  nostris  factitatum  videmus.  Sane  vero,  fuerunt  ab 
antiquo  qui  sacrorum  librorum  auctoribus  acerbissimum, 
ea  quam  scimus  causa,  bellum  indixerunt.  Sed  duobus 
abhinc  saeculis  bellum  istud  a  Celso,  Porphyrio,  Mani- 
chaeo,  Iuliano,  olim  inchoatum,  nova  atque  incredibili 
violentia  recruduit.  Xihil  intentatum  relictum  ut  authen- 
ticae    illae    Dei    ad    homines  litterae  mendacii  seu    falsi- 


O  Isai.  XXIX-u. 

(2)  Hilar.  1.  i  de  Trinit.  n.  37-38. 


PROOEMIUM 


tatis  convincerentur.  Non  apex,  non  iota  praetermissum. 
Non  verbum,  non  nomen,  non  locutio  quae  in  cribro  cri- 
ticae  non  fuerit  excussa.  Nulla  item  disciplina,  seu  physica, 
seu  philologica,  seu  historica,  in  adiutorium  demolitionis 
non  advocata.  Nulla  demum  opinio,  nulla  coniectura,  nulla 
levitas,  velut  solidissima  scientiae  conclusio  contra  eloquia 
veritatis  impudenter  non  allegata.  Ouanquam  ipse  semper 
renascens  impetus  ac  in  dies  recrudescens  destructionis 
furor,  praecisione  etiam  facta  a  babelica  confusione  col- 
luctantium  systematum,  luculenter  ostendit  quam  firma 
semper  arx  permaneat.  Nam  contra  deiectam  et  iacentem 
ruinam  quis  conaretur  ?  aut  cui  in  mentem  unquam  veniret 
adversus  fabulosas  gentium  cosmogonias  vel  quoslibet  sa- 
cros  earumdem  libros  disputare  ?  Hic  autem  nostrismet 
oculis  continuo  videmus  adimpletum  illud  Davidicum: 
Illuminans  tu  m;rabiliter  a  montibus  aetemis,  turbati  sunt 
o^nnes  insipientes  corde. 

Ast  non  ita  visum  est  quibusdam  viris  catholico 
nomine  adhuc  gloriantibus.  Persuasum  enim  eis  fuit,  scien- 
tiam  Scripturarum,  sin  minus  ex  toto,  at  certe  magna 
ex  parte  accipiendam  esse  a  supramemoratis  earum  oso- 
ribus  atque  inimicis.  Et  speciminis  quidem  gratia,  persua- 
sum  eis  fuit,  recte  sentire  magnos  illos  rationalismi  magi- 
stros,  cum  traducunt  velut  infantilia  et  puerilibus  mvthis 
similia,  pleraque  ea  quae  in  initio  Geneseos  leguntur: 
Deum  creasse  sex  diebus  coelum  et  terram,  plasmasse 
hominem  e  limo  terrae,  plantasse  paradisum  ad  Orientem, 
et  in  medio  eius  posuisse  arborem  scientiae  boni  et  mali, 
adduxisse  animalia  ad  Adam  ut  videret  quid  vocaret  ea. 
Rursus,  infantilem  mythum  sonare  Evam  fabricatam  e 
costa  Adami,  serpentem  qui  cum  muliere  colloquitur,  Ie- 

Bqt 


5  PROOEMIUM 

hovah  deambulantem  in  paradiso  ad  auram  post  meridiem, 
et  protoparentes  induentem  tunicis  pelliceis.  Mythus  est 
Cain  timens  ne  occidatur  cum  nondum  habitaretur  terra, 
obtinensque  signum  ut  non  interficeret  eum  omnis  qui 
invenisset  eum.  Mythus  connubium  hliorum  Dei  cum  fi- 
liabus  hominum,  unde  nascuntur  gigantes.  Mvthus  dilu- 
vium  et  arca  Xoe  in  qua  pauci,  id  est,  octo  animae  sal- 
vae  factae  sunt.  Mythus  quoque  confusio  linguarum  et 
divisio  gentium  in  aedificatione  turris.  De  posteriorum 
autem  patriarcharum  gestis  haud  absimiliter  sentiendum 
iam  nunc  erit,  nec  tam  in  eis  quaerere  oportebit  veram 
ac  proprie  dictam  historiam,  quam  traditiones  populares 
sub  forma  legendaria.  Peregrinationes  Abrahae  sunt  im- 
migrationes  populorum.  Matrimonium  Ismaelis  cum  mu- 
liere  Aegyptia  symbolum  est  originis  mixtae  Ismaelitarum, 
qui  ex  Abrahamitis  et  Aegyptiis  ortum  ducunt.  Isaac  filius 
est  Abrahae  pro  quanto  caput  fuit  rami  qui  remansit  in  terra 
Chanaan.  a  quo  postmodum  sese  separavit  ramus  novus 
Idumaeorum  per  legendam  Esau-Edom  significatus.  Sed  et 
alia  legenda  Esau-Iacob  tibi  monstrabit  sub  allegoria  facto- 
rum  personalium,  vicissitudines  et  fata  et  indolem  duorum 
populorum.  Esau  quippe  simplex  et  cordatus,  sed  asper  et 
rudis;  Iacob  vero  astutus,  ambitiosus,  et  astutia  sua  maio- 
rem  natu  supplantaturus.  Oui  dum  exhibetur  revertens  in 
terram  Chanaan  post  fugam  in  Mesopotamiam,  nihil  aliud 
cogitabis  nisi  legendariam  quamdam  memoriam  novae  im- 
migrationis  stirpis  chaldaicae,  e  qua,  post  fusionem  cum 
reliquiis  invasionis  primae,  ortum  habuit  populus  Israeli- 
ticus.  Atqueita  demum  efhcitur  iit  fundamentum  historicum 
narrationis  Abraham-Iacob-Ioseph,  in  nullo  alio  sit  repo- 
nendum  quam  in  magno  quodam  et  lento  motu  populo- 


PROOEMIUM  9 

lorum  a  septentrionalibus  partibus  Mesopotamiae  in  Ara- 
biam,  Chanaan,  et  Aegyptum.  Haec,  inquam,  omnia  ratio- 
nalisticae  crisis  placita  catholicis  etiam  viris  placere  po- 
tuerunt,  et  pene  ab  eisdem  pro  irreformabilibus  scien- 
tiae  conclusionibus  iam  nunc  circumferuntur  (x). 

Porro  a  Genesi  ad  reliquas  Hexateuchi  partes,  hoc 
est  ad  Exodum,  Leviticum,  Numeros,  Deuteronomium, 
et  librum  Iosue,  eumdem  transferunt  interpretandi  mo- 
dum.  Autumant  enim,  eas  inveniri  in  dictis  libris  contra- 
dictiones  vel  indicia  artificialis  et  systematicae  composi- 
tionis,  quae    prohibent  ne  eisdem    valor  absolute    histo- 


(*)  Scribebat  Renan,  quinquaginta  iam  abhinc  annis:  «  Ces  souvenirs 
«  particuliers  de  la  race  semitique  qui  comprennent  a  peu  pres  les  onze 
«  premiers  chapitres  de  la  Genese,  se  divisent  en  deux  parties  bien 
«  distinctes.  Dans  la  phase  antediluvienne,  c'est  une  geographie  fabu- 
«  leuse,  a  laquelle  il  est  fort  difficile  de  trouver  un  sens  positif ;  ce  sont 
«  des  genealogies  fictives,  dont  les  degres  sont  remplis,  soit  par  des  noms 
<(  d'anciens  heros  et  peut-etre  de  divinites  qu'on  retrouve  chez  les  autres 
«  peuples  semitiques,  soit  par  des  mots  exprimant  des  idees,  et  dont 
«  la  signification  n'etait  plus  apercne.  Ce  sonl  des  fragments  de  sou- 
«  venirs  confondus,  ou  le  reve  se  mele  a  la  realite,  a  peu  pres  com- 
«  me  dans  les  souvenirs  de  la  premiere  enfance..-  A  partir  du  deluge 
«  les  traditions  ont  un  caractere  beaucoup  plus  reel.  Les  genealogies 
«  se  composent  en  general  de  noms  de  villes,  de  pays,  de  monta- 
«  gnes...  Des  mouvements  (de  la  race  semitique  avant  son  entree  dans 
«  la  terre  ou  depuis  les  temps  historiques  nous  la  voyons  etablie),  il 
«  n'enestqu'un  seul  sur  lequel  nous  ayons  des  donnees  precises:  c'est 
«  celui  de  Terach  ou  Thare,  Gen.  XI-3T.  Ici  nous  entrons  reellement 
«  dans  1'histoire. . .  On  sent  evidemment  qu'on  a  affaire  a  un  evenement  ca 
«  pital,  a  celui  qui  transporta  d'Our-Kasdim  en  Chanaan  une  nombreuse 
«  famille  de  tribus  semitiques . . .  Les  noms  de  Ragho,  Sarug,  Na- 
«  chor,  Harran,  qui  figurent  dans  la  genealogie  d'Arphaxad,  parais- 
«  sent  representer  des  villes  echelonnees  du  Nord  au  Sud  depuis  la 
«  source  du  Tigre  jusqu'a  1'endroit  ou  les  Terachites  passerent  l'Eu- 
«  phrate,  et  peuvent  ainsi  designer  les  principales  stations  de  1'emi- 
«  gration  ».  Histoire  generale  et  systeme  compare  des  langues  semitiques, 
^eme  edit.   1 863),    1.    i ,  c.  2,    §    i.   —  Cuique    suum. 


IO  PROOEMIUM 

ricus  attribuatur.  Plagae  aegyptiacae,  transitus  maris 
rubri,  pluvia  coturnicum  et  manna  de  coelo,  non  viden- 
tur  posse  esse  nuda  et  simplex  realitatis  descriptio,  sed 
omnia  potius  sonant  phaenomena  naturalia  solito  inten- 
siora,  quae  in  suos  fines  direxit  divina  Providentia,  quae- 
que  postmodum  imaginatio  popularis,  ionge  a  locis  et 
eventibus,  liberaliter  ornavit  adiunctis  miris  et  poeticis. 
Eiusdem  quoque  popularis  imaginationis  procreatio  erit 
sol  stans  ad  imperium  Iosue.  Item.  pro  narratione  vere 
historica  recipi  non  debebit  occupatio  terrae  promissae- 
Obstant  enim  irreductibiles  antilogiae  cum  aliis  narratio- 
nibus  biblicis  eiusdem  facti,  dum  in  Hexateucho  exhibe- 
tur  Iosue  cum  omni  Israel  subiugans  integram  regionem 
Chanaan,  alibi  vero  exhibentur  singulae  tribus  per  lon- 
gum  temporis  decursum  separatim  decertantes.  ad  con- 
summandum  id  quod  sub  Iosue  vix  ac  ne  vix  quidem 
fuerat  principiatum.  Et  ideo,  etsi  non  oporteat  abire  in 
placita  eorum  criticorum  qui  librum  Iosue  volunt  omni 
prorsus  historico  fundamento  esse  destitutum,  aequum 
saltem  atque  necessarium  erit  agnoscere  ibi  historiam 
sui  generis^  id  est  historiam  idealizatam. 

Et  quoniam  appetitus  crescit  eundo,  absit  sane  ut 
ab  eadem  exegesis  ratione  aliae  quaelibet  partes,  tam 
veteris  quam  novi  testamenti,  tam  evangelicae  quam  apo- 
stolicae  scripturae,  excipiantur.  Appellabunt  ergo  docti 
viri  ad  litterarium  quod  vocant  vestimentum,  ad  cita- 
tiones  implicitas,  ad  compilationes  documentorum  diversi 
valoris  diversaeque  auctoritatis,  quorum  auctores  sacri 
sese  non  sponsores,  sed  puros  relatores  faciunt.  Atque 
inde  fundamentum  sument.  ut  inerrantiam  bibliorum  si- 
mul  cum  erroribus  seu  historicis  seu  scientificis  in  eisdem 


PROOEMIUM  II 


contentis  compossibilem  asseverantes,  ad  sequentes  de- 
mum  conclusiones  veniant.  Conclusio  prima:  Veram  qui- 
dem  esse  in  suis  lineis  generalibus  biblicam  narrationem, 
sed  nihil  impedire  quin  historia  praesertim  primitiva,  nar- 
rata  fuerit,  sicut  fert  indoles  eius,  sub  veste  illa  plus  mi- 
nusve  legendaria  quam  acceperat  in  traditione  populari. 
Imo  vero,  id  de  facto  ita  contigisse,  omnia  criticae  dicta- 
mina  apprime  nunc  persuadere.  Conclusio  secunda:  Ve- 
races  sane  in  omnibus  ipsos  auctores  sacros  necessa- 
rio  esse  agnoscendos,  quanquam  nihil  prohibeat  quomi- 
nus  secundum  conventiones  litterarias  per  quas  pro  tem- 
porum  diversitate  regebatur  historiographia,  maxime 
apud  Orientales,  retulerint  facta  et  circumstantias  iuxta 
solam  auctoritatem  documehtorum  quae  in  manus  eorum 
devenerant,  minime  caeteroquin  solliciti  an  documenta 
ista  veritati  obiectivae  plene  responderent,  vel  secus.  Con= 
clusio  tertia :  Nullum  quoque  fore  inconveniens  si  dica- 
mus  eosdem  auctores  sacros  ex  proprio  etiam  marte  ex- 
pressisse  sub  fictione  factorum  historicorum  veritates  re- 
ligiosas  vel  morales,  ad  eas  melius  inculcandas,  et  iden- 
tidem  accommodasse  circumstantias  realium  eventuum 
eo  artificiali  modo,  qui  intento  eorum  scopo  magis  con- 
gruebat.  Conclusio  quarta:  Pertinere  ergo  tum  ad  Criti- 
cam  tum  ad  Ecclesiam,  discerniculum  nuclei  vere  histo- 
rici  a  formis  imaginariis  quibus  nucleus  ille  tegitur.  Ad 
Criticam  quidem  ope  examinis  scientifici.  Ad  Ecclesiam 
vero,  iudicio  authentico  et  infallibili,  ubicumque  de  iis 
agitur  quae  cum  fide  et  moribus  necessariam  habent 
connexionem  (*). 

(x)  Huc  venit    comparatio  quae  ab  uno  e  novellae  scholae  scripto- 
ribus  alio   dirigebatur:   «  Comme  un  fruit    avarie  qu'il    faut  peler  pour 


12  PROOEMIUM 

Caeterum  non  difhtentur  conclusiones  istas  esse  no- 
vas.  Orthodoxas  tamen  eas  esse  volunt,  quia  earum  no- 
vitas  non  consistit  in  aliqua  conceptione  peregrina  de  in- 
spiratione  et  effectibus  eius,  sed  solum  in  notione  accu- 
ratiori  legum  quae  antiquis  praesertim  temporibus  rege- 
bant  varia  genera  litteraria  ab  hagiographis  usurpata 
pro  singulorum  fine  et  ingenio,  cum  nulla  sit  forma  li- 
bri  apud  homines  recepta,  quam  respuat  inspiratio  Spi- 
ritus  Sancti.  Unde  manent  immota  principia  dogmatica 
hactenus  in  doctrina  catholica  admissa,  et  solae  applica- 
tiones,  praelucente  profundiori  studio  in  campo  critico  et 
litterario,  plus  minusve  modificatae  inveniuntur.  Atqui  in 
hoc  praecise  stat  progressus  theologiae.  Aliunde  vero 
non  est  cur  scandalum  quispiam  accipiat  ex  boc  quod  in- 
telligentia  Scripturarum  futura  sit  in  posterum  apud  nos 
adeo  diversa  ab  ea  quam  habebant  Sancti  Patres.  Nam 
etsi  verissimum  sit  quod  nos  comparamur  ad  eos  sicut 
nani  ad  gigantes,  adhuc  tamen  nihil  omnino  mirum  si 
nanus  stans  supra  humeros  gigantis,  et  longius  prospi- 
ciat  quam  ipse  gigas,  et  in  altiori  contemplationis  spe- 
cula  dicatur  constitutus  (x). 

His  tamen  non  obstantibus,  vereor  plane  ne  Augu- 
stinus,  si  forte  garrientem  audiret  nanum  qui  supra  eius 
humeros  esse    supponitur,  lassae    tandem    patientiae  si- 


«  arriver  jusqu'au  noyau  incorruptible.  Et  Harnack  enleve  la  pelure  avec 
«  tant  de  perseverance,  qu'on  peut  se  demander  s'il  restera  quelque- 
«  chose  a  la  fin  ». 

(J)  «  Dicebat  Bernardus  Carnotensis  nos  esse  quasi  nanos  gigan- 
«  tium  humeris  insidetites,  ut  possimus  plura  eis  et  remotiora  videre, 
«  non  utique  proprii  visus  acumine,  aut  eminentia  corporis,  sed  quia 
«  in  altum  subvehimur  et  extollimur  magnitudine  gigantea  ».  Ioannes  Sa- 
resberiensis,  Metalogicus  1.   3,  c.  4. 


PROOEMIUM  13 

gnum  ederet  haud  aequivocum.  Vereor,  inquam,  ne  sur- 
sum  attollens  caput,  in  eamdem  prorumperet  exclamatio- 
nem  qua  olim  Iulianum  interpellabat  :  Mira  sunt  quae 
dicitis,  nova  sunt  quae  dicitis,  falsa  sunt  quae  dicitis  (*). 
Certe,  quod  sint  mira,  res  ipsa  clamat.  Quod  nova,  ip- 
sorum  auctorum  confessio  est.  Unum  ergo  superest  vi- 
dendum,  utrum  similiter  et  falsa.  Et  ad  hoc  dirigitur 
praesens  disquisitio,  in  qua  dicetur  primo  de  inspiratione 
Scripturae  sacrae,  deinde  vero  de  his  quae  ad  inspiratio- 
nem  consequuntur. 

1    August.  1.  contra  Iulianum  Pelagianum,  c.   3. 


PARS   PRIMA 
DE  INSPIRATIONE  SCRIPTURAE  SACRAE 


Quosdam  esse  libros  sacros  ac  divinos,  quorum  sit  suprema 
atque  irrefragabilis  auctoritas,  semper  a  Iudaeis  pariter  et  Chri- 
stianis  creditum  est.  Iudaeorum  fidem  attestatur  Iosephus  1.  i 
contra  Appionem  n.  8,  his  verbis:  «  Apud  nos  nequaquam  in- 
«  numerabilis  est  librorum  multitudo  dissidentium  et  inter  se 
«  pugnantium,  sed  duo  duntaxat  et  viginti  libri  sunt,  totius  tem- 
«  poris  descriptionem  continentes,  qui  merito  creduntur  divini  ». 
Et  post  pauca:  «  Re  ipsa  manifestum  est,  quanta  nos  venera- 
«  tione  libros  nostros  prosequamur.  Cum  enim  tot  iam  saecula 
«  effluxerint,  nemo  nec  adiicere  quidquam,  nec  ab  eis  demere 
«  aut  mutare  ausus  est.  Sed  omnibus  Iudaeis  statim  a  prima 
«  nativitate  congenitum  est,  ut  haec  scripta  credant  Dei  dogmata, 
«  et  eis  inhaereant,  ac  pro  eis  si  opus  sit,  libenter  mortem  sub- 
«  eant  ».  Hanc  porro  Iudaici  populi  fidem  sua  auctoritate  aper- 
tissime  confirmat  Christus  in  Evangelio,  passim  appellans  ad 
Iudaeorum  libros  sicut  ad  scripturas  quae  sunt  in  culmine  au- 
ctoritatis,  quae  solvi  omnino  non  possunt  (r),  quae  infallibiliter 
debent  impleri  (2),  a  quibus  habebat  ipsemet,  non  tanquam  ab 
homine,  sed  a  Deo    testimonium  (3).    Apostoli    quoque    in    suis 

O  Matth.  V-17. 

O  Matth.  XXVI-54. 

(3)   loan.   V-39. 


l6  PARS    PRIMA 

scriptis  libros  eosdem  eodem  plane  modo,  ipso  usu  et  crebra 
citatione  commendant:  Scriptum  est,  dicit  Scriptura,  dictum  est 
per  prophctam,  et  eo  ipso  indeclinabilis  adducitur  auctoritas.  De- 
nique :  Omnis  scriptura  divinitus  inspirata  utilis  est  ad  doccndum, 
inquit  Paulus  2  Tim.  III-16.  Et  Petrus  in  secunda  epistola,  I-20: 
Omnis  prophetia  Scripturae  propria  interpretatione  non  fit.  Xon 
cuim  voluntatc  humana  allata  cst  aliquando  prophetia,  scd  Spirifn 
Sancto  inspirati  locuti  sunt  saucti  Dci  homincs. 

Nunc  autem  libris  illis  quos  Iudaei  venerabantur  ut  sacros, 
plures  alios,  praesertim  de  N.  T.,  in  aequali   auctoritatis  gradu 
esse  reponendos,  non  est  aliquatenus  ambigendum.  Certe  Petrus 
ubi  supra,  III-i6,  epistolas  Pauli  cum  caeteris  Scripturis  connu- 
merat  dicens :  Sicut  et  charissimus  fratcr   nostcr  Paulus  scripsit 
vobis,  sicut  et  in  omnibus  cpistolis,  loqucus  in    eis   dc  his    in  qui- 
bus  sunt  quacdam  difficilia  intcllcctu,  quac  indocti  ct  instabiles  de- 
pravant  sicut  et  cactcras  Scripturas.    Sed    quod    caput    est,  .  non 
solum  de   epistolis  Pauli,  verum  etiam  de  evangeliis,  de  Actibus, 
de  septem  canonicis,    et  de    Apocalypsi    Ioannis,    universalis  et 
constans  et  authentica  Ecclesiae  traditio  certiores  nos  facit.  Quos 
omnes  libros,  tanquam  totidem  sacerdotales    tubas    ad    quarum 
clangorem  muri  Iericho,  id  est  robur  et   munimenta   gentilitatis 
corruerunt,  et  evertuntur  usque  nunc  altitudines  saeculares,  una 
recensione  unoque  catalogo  elegantissime    colligebat    Origenes: 
«  Firmitas  namque  et  munimenta  quibus    velut    muris   mundus 
«  iste  nitebatur,  idolorum  cultus  erat,  divinationum  fallacia  arte 
«  daemonum  ministrata,  augurum  atque  aruspicum  magorumque 
«  commenta,  quibus  omnibus  velut  muris  validissimis  ambieba- 
«  tur  hic    mundus.  Insuper    etiam    diversis    philosophorum    do- 
«  gmatibus  et  eminentissimis    assertionibus    ac    disputationibus, 
«  velut  proceris  quibusdam  et  robustis  turribus  firmabatur.  Ve- 
*   niens  vero  Dominus  noster  I.  C,  cuius  ille  prior  filius  Nave 
«  designabat  adventum,  mittit  sacerdotes  apostolos  suos  portan- 
«  tes  tubas  ductiles,  praedicationis  magnificam  caelestemque  do- 
«  ctrinam.  Sacerdotali  tuba  primus  in  evangelio  suo  Matthaeus 
«   increpuit.  Marcus  quoque,  Lucas  et  Ioannes  suis  singulis  tubis 
«  sacerdotaiibus  cecinerunt.    Petrus    etiam    duabus    epistolarum 


DE    INSPIRATIONE    SCRIPTURAE    SACRAE  1J 

«  suarum  personat  tubis.  Iacobus  quoque  et  Iudas.  Addit  nihilo- 
«  minus  adhuc  et  Ioannes  tuba  canere  per  epistolas  suas  et 
«  Apocalypsim,  et  Lucas  apostolorum  gesta  describens.  Novis- 
«  sime  autem  veniens  (Paulus),  in  quatuordecim  epistolarum  sua- 
«  rum  fulminans  tubis,  muros  Iericho,  et  omnes  idololatriae  ma- 
«  chinas,  et  philosophorum  dogmata  usque  ad  fundamenta  de- 
«  iecit  »  (T). 

Caeterum,  propositum  intentionis  in  praesenti  non  est  de 
sacrarum  scripturarum  exsistentia,  aut  de  earum  canone,  aut  de 
modo  quo  perficitur  utriusque  rei  demonstratio,  multoque  minus 
de  deuterocanonicis  V.  T.,  vel  de  iis  N.  T.  libris  de  quibus 
subortum  est  aliquando  dubium,  quamlibet  instituere  demonstra- 
tionem.  Haec  enim  alibi  examinata,  discussa,  et  comprobata  sup- 
ponuntur.  Supponuntur  quoque  demonstrati  loci  theologici  omnes, 
tum  in  se,  tum  in  harmonica  habitudine  qua  inter  se  constant. 
Supponuntur  in  summa,  et  quidem  de  integro,  conclusiones  theo- 
logiae  quam  fundamentalem  vocant,  ac  per  hoc,  fontes,  regulae, 
et  praesidia  universa  quae  theologicae  disciplinae  sunt  propria. 
Iisque  sic  praeacceptis  ac  praestabilitis  tanquam  principiis  totius 
disputationis,  iam  quaeritur  qua  praecisa  ratione  libri  in  canone 
Tridentino  recensiti  pro  sacris  et  divinis  habendi  sint,  et  qua- 
tenus  ratione  inspirationis  per  quam  Deus  exstiirt  horum  libro- 
rum  auctor,  quaenam  sit  praedictae  inspirationis  notio,  natura, 
quidditas  et  modus.  In  quo  quidem,  ut  ordine  debito  procedamus, 
incipiendum  est  a  notione  inspirationis  secundum  quod  elucet 
in  authenticis  Ecclesiae  documentis,  et  ad  huius  rei  investigatio- 
nem  sequens  praemittitur  capitulum. 

(x)  Origen.  Hom.  7  in  Iosue,  n.   r. 


De  inspiratioue  Sacrae  Scripturae 


CAPITULUM  PRIMUM 

UBI  DOGMATICA  INSPIRATIONIS  NOTIO  DECLARATUR 

Credo...  in  Spiritum  Sanctum...  qui  locutus 
est  per  prophetas. 


In  hac  notione  declaranda  regulam  processus  accipimus  ex 
definitione  Vaticana,  Const.  Dei  FiliiiSj  cap.  2,  et  a  generaliori- 
bus  ad  magis  determinata  gradatim  descendentes,  sequentes 
statuimus  propositiones. 

§  1. 

Quod  libri  Scripturae  omnes  et  singuli  pro  sacris  et  ca- 
nonicis  habendi  sunt,  non  ratione  acceptae  ab  infallibili 
Ecclesiae  magisterio  approbationis,  nec  etiam  ratione  solius 
materiae  seu  veritatis  revelatae  sine  erroris  admixtione  in 
eisdem  contentae,  sed  omnino  ratione  originis,  in  quantum 
Spiritu  Sancto  inspirante  conscripti,  habent  auctorem  Deum. 

I.  —  Iacobus  Bonfrerius  in  suis  praeloquiis  in  Scripturam 
Sacram,  tres  recensuerat  modos  quibus  potest  concipi  Spiritum 
Sanctum  sese  cum  sacris  scriptoribus  habere :  antecedenter  sci- 
licet,  concomitanter,  et  consequenter.  De  ultimo  autem  ex  his 
tribus  modis  sic  statuerat  ipse :  «  Consequenter  se  habere  pos- 
«  set  Spiritus  Sanctus,  si  quid  humano  spiritu  absque  Spiritus 
«  Sancti  ope,  directione,  assistentia,  a  quopiam  scriptore  esset 
«  conscriptum,  postea  tamen  Spiritus  Sanctus  testaretur  omnia 
«  quae  in  eo  scripta  essent,  vera  esse.  Certum  enim  est,  tunc 
«  totum  hoc  scriptum  fore  Dei  verbum,  et  eamdem  infalli- 
«  bilem  veritatem  habiturum,  quam  habent  caetera  quae  inspi- 
«  ratione  vel  directione  eiusdem  Spiritus   Sancti   conscripta    es- 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  19 

«  sent.  Quemadmodum  tam  est  regis  verbum,    et  paris  auctori- 
«  tatis,  cum  quis  a  secretis  vel  notarius   proprio  marte  manda- 
«  tum  aliquod  regium  vel  instrumentum  publicum  concipit,  quod 
«  postea  rex  lectum  probat,  et  sigillo  suo  impresso  munit,  cum 
«  eo  quod  rex  ipse  concipit,  scribit,  dictat.  Hoc  tertio  modo  etsi 
«  non  existimem  Spiritum  Sanctum  aliquando  usum  in  iis  quos 
«  habemus  sacrae  scripturae  libris,    absolute   tamen    nihil    vetat 
«  uti,  vel  etiam    aliquando    usum,    forte    in    iis  libris    nonnullis 
«  ac  scriptis  quos  supra  diximus    fuisse    scripturam    sacram,  et 
«  postea  tamen  intercidisse  »  (*).  Hucusque  Bonfrerius,  qui  so- 
lum  considerans  quid    sufficere    posset    ad    rationem    scripturae 
sacrae  in  abstracto,    opinatur    quidem    modum    mox    descriptum 
esse  admissibilem,  sed  simul  considerans  quod  in  eo  nequaquam 
verificarentur  ea  quae  de  Scriptnris  nostris  docet  nos  revelatio, 
protestatur  etiam  se  nulli  Bibliorum  nostrorum  libro  hanc  suam 
theoriam  velle  applicari.  Quoniam  in  hac  opinione  sua  simplicem 
exhibet  hypothesim    quae    aut    numquam    habuit    locum,    aut  si 
forte  habuit,  nonnisi  in  scriptura  iam  nunc  deperdita,  eaque  non 
eiusdem  rationis    cum    illis    scripturis    sacris    quae  de  facto  per 
apostolorum  manus  Ecclesiae  sunt  traditae.  At   recentiores  qui- 
dam  ante  Concilium  Vaticanum  hanc  ipsam   hypothesim   in  the- 
sim   vertere    voluerunt,    diminuendo    adhuc    de  conditionibus    a 
Bonfrerio  appositis,  et  loco  attestationis    Spiritus    Sancti  substi- 
tuendo  simplicem  approbationem  ecclesiastici   magisterii  per  in- 
sertionem  in  canone.  Dixerunt  itaque,  plures  seu    libros    seu  li- 
brorum  textus,  maxime  historicos,  reipsa  exstare   in   Bibliis  no- 
stris,  qui  humana  tantum  industria  conscripti,  postmodum  aucto- 
ritate  et  approbatione  Ecclesiae  inter  sacros  et  canonicos  fuerunt 
accensiti.  Hunc  porro  errorem  reprobavit  Vaticana  Synodus  do- 
cens :  «  Eos  vero  (libros)  Ecclesia  pro  sacris  et  canonicis  habet, 
«  non  ideo  quod  sola  humana  industria   concinnati,  sua  deinde 
«  auctoritate  sint  approbati  ». 

a  Et  re  quidem  vera,  vel  primo  intuitu  apparet  opinionis  fal- 
sitas,  et  absoluta  eius  oppositio  ad  regulam    revelationis.    Certe 

(x)  Bonfrerius,  Praeloq.  c.   8,  Sect.  7. 


20  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 


in  2  Tim.  III-16  dicitur:  Omnis  scriptura  divinitus  inspirata  utilis 
est  ad  docendum.  Nec  refert  an  ponatur  ibi  vox  8so7rvs\Krros, 
divinitus  inspirata,  per  modum  praedicati  vel  per  modum  adie- 
ctivi,  quia  si  per  modum  praedicati,  sensus  erit  quod  omnis  scri- 
ptura  est  divinitus  inspirata  et  ad  docendum  utilis;  si  autem  per 
modum  adiectivi,  quod  omnis  scriptura  est  utilis,  utpote  divini- 
tus  inspirata.  Et  utroque  modo  inspiratio  ad  omnem  scripturam 
extenditur,  ita  ut  in  stylo  Pauli  idem  plane  sit  vpacp)  Bso7uvsu<7- 
toc,  ac  --).  tsoa  YPX.uu.aTa,  seu  sacrae  litterae  de  quibus  locu- 
tus  fuerat  in  versiculo  immediate  praecedenti.  Propterea  etiam, 
pro  synonymis  semper  habita  sunt  in  Ecclesiae  doctrina,  scriptura 
sacra,  scriptura  canonica,  scriptura  divinitus  inspirata,  nec  in  re 
adeo  nota  opus  est  diutius  insistere.  Nunc  vero,  quidquid  de 
inspiratione  sentias,  id  saltem  omnino  evidenter  elucebit:  inspi- 
rationis  nempe  nomine  significari  actionem  Dei  in  hagiographum 
per  quam  movetur  ille  ad  scribendum.  Unde  statim  efficitur, 
librum  inspiratum  nonnisi  eum  esse,  qui  sub  speciali  Dei  mo- 
tione  et  influxu  scriptus  sit.  Sed  in  libro  sola  humana  industria 
concinnato,  quantumcumque  superveniat  Ecclesiae  approbatio, 
imo  vero,  quantumvis  accedere  supponatur  ipsius  Dei  revelatio 
in  attestationem  veritatis  omnium  et  singularum  sententiarum, 
nihil  tale  habetur,  ut  in  terminis  perspicuum  est.  Ergo,  prae- 
scindendo  etiam  ab  aliis  quam  plurimis  rationibus  quae  brevi- 
tatis  gratia  hic  omittuntur,  certissime  concludendum  est,  nullum 
exsistere  Scripturae  iibrum  qui  pro  sacro  et  canonico  habendus 
sit,  ratione  acceptae  ab  infallibili  Ecclesiae  magisterio  approba- 
tionis  (r),  imo  nec  ratione  consequentis  testificationis  Spiritus 
Sancti  de  rerum  in  eo  scriptarum  veritate. 

Bene  itaque  Bonfrerius  tutos  esse  volebat  ab  omni  applica- 
tione  tertii  illius  modi  a  se  excogitati,  omnes  et  singulos  libros 
Scripturae  sacrae  quae  nunc  est.  Videbat  enim  eos  omnes  diserte 
revelari  ut  inspiratos,  et  nullum  inspirationi  remanere  locum  in 
modo  praedicto.  Unde  apud  ipsum  nusquam  occurrit  inepta  illa 


l)  Propositio  Ecclesiae  certiores  nos  reddit  de    canonicitate  libro- 
rum.  ac  per  hoc,  de  propria  canonicitatis    ratione,    sed  non  facit  eam. 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  21 

locutio  «  inspiratio  subsequens  »,  qua  utuntur  auctores  mox  re- 
futati,  (et  dico  ineptam,  quia  imaginari  inspirationem  quae  scri- 
pto  iam  libro  posterior  sit,  nihil  aiiud  est  quam  contradictoria 
iungere  simul).  Sed  quod  rectissime  iudicabat  satis  non  esse  ad 
rationem  scripturae  inspiratae,  sufficiens  nihilominus  reputabat 
ad  communissimam  rationem  scripturae  sacrae,  id  est  scripturae 
quae  esset  verbum  Dei.  In  quo  quidem  minime  sequendus  vi- 
detur  Bonfrerius,  quoniam  ibi  latet  quaedam  aequivocatio,  quam 
statim  ad  claritatem  totius  disputationis  oportet  removere. 

Duplici  enim  sensu  dici  potest  scriptura  aliqua  verbum  Dei : 
sensu  solum  obiectivo,  et  sensu  formali.  Sensu,  inquam,  obie- 
ctivo,  quatenus  scriptura  illa  solum  exprimeret  et  referret  id 
quod  alias  est  dictum  seu  revelatum  a  Deo.  Qua  quidem  ratione 
verbum  Dei  sunt  symbola  fidei,  vel  divinae  traditionis  monu- 
menta  ;  et  ideo,  cum  ex  eis  proferimus  testimonia,  dicimur  argu- 
mentum  sumere  ex  verbo  Dei  tradito.  Sensu  vero  formali,  qua- 
tenus  obiectum  seu  sententia  seu  veritas  quam  scriptura  illa 
exprimit,  non  modo  res  esset  a  Deo  revelata  seu  dicta,  verum 
etiam  esset  ab  eo  dicta  per  scripturam  illammet  per  quam  expri- 
mitur  :  quod  sane  nequaquam  esse  potest  nisi  a  Deo  sit  ipsa 
scriptura  significans,  et  non  sola  sententia  per  scripturam  signi- 
ficata.  Haec  est  distinctio  vere  fundamentalis  in  praesenti  ma- 
teria,  eaque  prae  oculis  necessario  habenda,  nisi  velimus  ad 
arbitrarios  detorquere  sensus  hoc  nomen  scripturae  sacrae.  Certo 
enim  certius  pro  scriptura  sacra  nusquam  habita  sunt  scripta 
symbola  fidei  vel  monumenta  traditionis,  praecise  propter  defe- 
ctum  alterius  conditionis  mox  assignatae,  idque  recte  admodum 
et  rationabiliter.  Aliud  quippe  est  quod  sacra  sit  doctrina,  sacra 
sententia,  sacra  historia  quae  in  scripto  est  contenta,  aliud  vero 
quod  sacrum  sit,  id  est  a  Deo  descendens,  scriptum  ipsum  in 
quo  continetur.  Nunc  autem  si  quis  bene  consideret,  facile  per- 
spiciet  quod  consequens  illa  Spiritus  Sancti  testificatio  de  veri- 
tate  sententiarum  contentarum  in  aliquo  libro  sola  humana  in- 
dustria  concinnato,  id  tantum  efficeret :  ut  nimirum  res  quae  ab 
homine  scriptae  et  dictae  prius  fuissent,  essent  iam  dictae  etiam 
a  Spiritu  Sancto,  et  idcirco  fide  divina  credibiles  et   credendae. 


22  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

Proinde  praefatus  liber  aliquo  iam  modo  dici  forsitan  posset  ef- 
fectum  verbum  Dei  sensu  obiectivo,  at  certe  non  sensu  formali, 
prout  oporteret  ad  rationem  scripturae  sacrae.  Piane  enim  evi- 
dens  est  quod  simplex  consequens  Dei  attestatio  nequaquam 
valeret  efficere  ut  veritates  enuntiatae  in  libro  illo,  attestatae 
iam  forent  et  dictae  a  Spiritu  Sancto  per  eam  ipsam  scripturam 
quam  marte  proprio  supponitur  homo  edidisse. 

Aliter  autem  esset  iudicandum  si  loco  purae  et  simplicis 
attestationis  de  veritate  sententiarum  quam  in  medium  adducit 
Bonfrerius,  supponeres  inspirationem  Spiritus  Sancti  ad  hoc,  ut 
nomine  suo,  suaque  auctoritate,  idem  ille  liber  denuo  ederetur. 
Quo  solo  in  casu  vera  adesset  paritas  cum  schemate  legis  vel 
bullae,  quod  prius  a  iurisconsulto  vel  theologo  elaboratum,  po- 
stea  publicatur  a  legislatore  vel  pontifice,  fitque  verbum  eius 
tam  vere  et  tam  proprie  ac  si  ipse  concepisset,  ipse  scripsisset. 
ipse  dictasset.  Yerumtamen  etiam  atque  etiam  animadvertes 
quod  in  allato  exemplo,  textus  legis  seu  bullae  non  est  verbum 
principis  ratione  primae  scriptionis,  sed  secundae,  quae  tunc 
aequivalenter  habetur,  cum  princeps  subscribit,  et  ipsum  textum 
facit  suum.  Idem  enim  per  eiusmodi  subscriptionem  agitur,  ac 
si  assumptum  schema  verbaliter  dictaretur  a  principe,  et  sic  ab 
eo  dictatum  prodiret  in  publicum.  Vere  ergo  reperitur  ibi  aequi- 
valens  scriptio  secunda,  quae  sola  in  causa  est  cur  scriptura 
edicti  sit  sensu  etiam  formali  verbum  legislatoris  vel  Papae. 
At  simile  quid  imaginari  de  Spiritu  Sancto,  pene  ludicra  res 
esse  videtur.  ln  omni  autem  modo,  iam  versaremur  extra  prae- 
sentem  hypothesim  quae  ponit  solum  consequentem  testificatio- 
nem  Dei,  quaeque  idcirco,  non  tantum  ad  rationem  scripturae 
inspiratae,  ut  ipse  Bonfrerius  concedebat,  verum  etiam  ad  qua- 
lemcumque  rationem  scripturac  sacrac  plane  insufficiens  esse 
ostenditur. 

Haec  igitur  dicta  sint  de  primo  errore  a  Vaticana  Synodo 
reprobato,  necnon  et  de  opinione  Bonfrerii  quae  huic  errori  oc- 
casionem  dedit.  Sequitur  iam  error  alter  ex  eiusdem  Bonfrerii 
doctrina  pariter  occasionatus. 

II.  —  Hic  error  iam  non-ex  approbatione  Ecclesiae  repetit 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  23 

id  quo  formaliter  libri  nostri  pro  sacris  et  canonicis  sunt  habendi, 
sed  ex  horum  librorum  argumento  seu  materia,  videlicet  ex  hoc 
dumtaxat,  quod  revelationem  sine  errore  contineant  (r). 

Dixerat  Bonfrerius  explicans  modum  quo  iam  non  conse- 
quenter,  sed  concomitanter  Spiritus  Sanctus  ad  hagiographos 
se  habere  potest :  «  Concomitanter  sese  habet  Spiritus  Sanctus, 
«  cum  non  ad  modum  dictantis  et  spirantis  se  habet,  sed  ad 
«  eum  modum  quo  quis  alterum  scribentem  oculo  dirigeret  ne 
«  in  re  quapiam  erraret.  Hoc  enim  modo  potest  Spiritus  Sanctus 
«  scriptorem  hagiographum  dirigere,  ut  in  nullo  eum  errare 
«  fallive  permittat.  Cum  enim  praesciat  quid  ille  scripturus  sit, 
«  ita  ei  adstat  ut  sicubi  videret  eum  erraturum,  in?piratione  sua 
«  illi  esset  adfuturus.  Hic  modus  videtur  a  Spiritu  Sancto  ser- 
«  vatus  in  historiis,  dictis  aliorum  factisque  referendis,  quae  vel 
«  visu  cognita,  vel  auditu  ab  hominibus  fide  dignis  accepta 
«  fuerant.  Ita  evangelia,  ita  acta  apostolorum,  ita  caeteri  libri 
«  historici  a  prophetis  aliisve  conscripti  ».  Haec  iterum  Bon- 
frerius,  Praeloq.  in  Script.  c.  8,  sect.  3,  ubi  non  iam  sicut  prius, 
hypotheticum  et  mere  possibilem  modum  intendit  proponere,  sed 
modum  de  facto  usurpatum  quoad  plures  nostri  canonis  libros. 
Quamquam  nondum  plene  eius  mens  eluceat.  Completur  enim 
ex  iis  quae  addit,  sect.  6 :  «  Notanda,  inquit,  in  hoc  secundo 
«  modo  duo.  Unum,  !icet  in  hoc  modo  non  se  habeat  antece- 
«  denter  divina  inspiratio  qua  singula  demonstrentur  et  inspi- 
«  rentur,  non  deesse  tamen  scriptori  initio  inspirationem  quamdam 
«  generalem  scribendi  talem  historiam,  vel  pulchras  gnomas  ad 
«  vitam  moresque  bene  componendos,  vel  quid  aliud...  Alterum 
«  est,  licet  in  hoc  secundo  modo  Spiritus  Sanctus  hominem  sibi 
«  relinquat,  subinde  tamen  inspirationem  aliquam  accedere,  ut  si 
«  quid  visorurn  auditorumque  scriptor  esset  oblitus,  vel  si  qua  in 
«  re  esset  scriptor  erraturus  nisi  a  Spiritu  Sancto  doceretur,  etc.  ». 
Ubi  vides,  aliqualiter  adhuc  salvari  positivum  Spiritus  Sancti 
influxum  in  hagiographum ;  cuius  influxus  ratione  scriptura  seu 
liber   aliquo  adhuc  pacto  ad  Spiritum  Sanctum  referretur  aucto- 

Vatic.  Const.  Dei  Filius,  cap.  2. 


24  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

rem.  Propterea,  in  sententia  Bonfrerii  (aliunde  minime  recipienda, 
ut  in  sequentibus  apparebit),  non  ideo  dumtaxat  liber  aliquis 
pro  sacro  et  canonico  haberi  debebit,  quod  revelationem  sine 
errore  contineat.  Sed  rursus,  theologi  quidam  ante  Vaticanum, 
opinionem  Bonfrerii  amplexi  sunt,  exspoliando  illam  ab  omni 
addito  quo  adhuc  positiva  Spiritus  Sancti  suggestio  quadantenus 
retineretur.  Posuerunt  enim  nudam  assistentiam  in  negativo  con- 
sistentem  (r),  et  ita  quidem  ut  ratio  canonicitatis  librorum  Scri- 
pturae  nullo  iam  modo  ex  parte  auctoris  repeti  posset.  Reliquum 
igitur  fuit  ut  ex  parte  solius  materiae  seu  veritatis  revelatae 
sine  admixtione  erroris  in  eis  contentae  quaereretur,  et  hic  est 
secundus  error  a  Vaticano  confixus  ubi  supra. 

Porro  ad  huius  erroris  confutationem  eadem  fere  argumenta 
valent,  quae  pro  refutatione  praecedentis.  —  Et  primo  quidem, 
quidquid  commune  esse  potest  scripturae  inspiratae  et  non  in- 
spiratae,  nequaquam  exhibet  propriam  rationem  propter  quam 
scripturae  nostrae  pro  sacris  et  canonicis  habendae  sunt.  Ipsa 
enim  inspiratio  in  causa  est  cur  sacrae  dicantur  et  sint,  iuxta 
doctrinam  Pauli,  in  qua  idem  sunt  sacrae  litterae  et  scriptura 
divinitus  inspirata,  ut  supra  notatum  est.  Atqui  in  scriptura 
etiam  non  inspirata  contineri  potest  revelatio  sine  errore,  ut 
apparet  in  symbolis  fidei  et  definitionibus  pontificum  vel  conci- 
liorum.  Et  ratio  facile  constat,  quia  ad  hoc  quod  liber  aliquis 
revelationem  sine  errore  contineat,  non  est  necessarius  positivus 
ille  Spiritus  Sancti  afflatus  qui  omnino  de  ratione  inspirationis 
est,  sicut  satis  superque  indicat  vel  ipsum  inspirationis  nomen, 
et  confirmat  etiam  Petrus  in  secunda  epistola,  I-21,  dicens : 
Spiritu  Sancto  inspirati,  (urco  IIvs  JaocTo;  ofyiou  (pepofJLevoi,  moti,  acti), 


(x)  Ita  Ioannes  Iahn,  Introd.  ad  V.  T.,  apud  Franzelin  de  divin. 
Script.  Thes.  4  :  «  Divinam  assistentiam  ad  praecavendos  errores  appel- 
«  lamus  suggestionem  seu  inspirationem,  quae  appellatio  usu  loquendi 
«  consecrata  est,  quamvis  non  valde  apta  sit.  Exprimit  enim  aliquid 
«  positivum,  cum  tamen  notio  ei  subiecta  sit  negativa.  In  hoc  ipso  quippe 
«  haec  divina  praemunitio  ab  erroribus  differt  a  revelatione,  quod 
«  scriptori  nullas  novas  cognitiones  suppeditat,  sed  tantummodo  impedit 
«  immixtionem  errorum  in  iis  quae  iam  novit,  etc.   ». 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  25 

locuti  sunt  sancti  Dei  homines.  —  Praeterea,  ex  hoc  quod  liber 
aliquis  contineat  revelation^m  sine  errore,  sequitur  ad  summum 
quod  sit  verbum  Dei  sensu  obiectivo,  iuxta  superius  praemissa. 
Hoc  autem  non  satis  est  ad  scripturam  sacram,  quae  est  verbum 
Dei  sensu  etiam  formali.  —  Denique  clausus  est  canon  Scriptu- 
rarum  simul  cum  deposito  fidei  catholicae,  ut  fert  constans  et 
perpetuus  Ecclesiae  sensus.  Sed  in  dies  augeretur  aut  augeri 
posset,  si  ratio  constituens  scripturam  in  esse  scripturae  sacrae, 
ea  esset  quae  nunc  assignatur.  Omnibus  itaque  modis  reiicienda 
erronea  opinio  (z). 

Nunc  igitur,  si  neque  ex  superveniente  approbatione,  neque 
ex  materia  contenta  repeti  potest  ratio  canonicitatis  librorum 
Scripturae,  nihil  aliud  restat  nisi  ut  repetatur  ex  eorum  scri- 
ptione,  pro  quanto  scilicet  libri  illi  scripti  a  Deo  sunt,  ac  per 
hoc,  Dcum  habent  auctorem.  Et  in  hoc  est  veritas  quae  a  Vati- 
cana  Synodo  definita,  ex  fontibus  revelationis  accurate  diligen- 
terque  iam  est  demonstranda. 

III.  —  Primum  porro  argumentum  sumitur  e  Scriptura  ipsa, 
quae  utique  si  de  seipsa  testimonium  ponit,  nonnisi  veridicum 
perhibet  testimonium,  de  Dei  revelatione  descendens.  Scriptura 
autem  seipsam  testatur  divinitus  inspiratam,  idque    profecto,  se- 


(x)  In  hac  eadem  opinione  alius  error  omnino  latere  videtur.  Aucto- 
res  enim  illi  aperte  supponunt  quod  non  erant  aliunde  a  Deo  revelatae 
omnes  et  singulae  veritates  in  libris  sacris  consignatae.  Et  assistentia 
quam  hagiographis  tribuunt,  ad  hoc  tandem  dirigebatur,  ut  sine  errore 
omnia  scriberent,  sive  quae  divinitus  revelata  acceperant,  sive  quae  de 
visu  vel  de  auditu  vel  per  documenta  historica,  humana  scientia  cogno- 
scebant.  Atqui  simplex  assistentia  non  id  praestat,  ut  eo  ipso  fiant  a 
Deo  dicta  vel  testificata,  ea  quae  dicit  vel  scribit  homo  cui  assistit 
Deus.  Sequeretur  ergo,  multas  esse  veritates  (puta  historicas)  in  sacris 
Scripturis  contentas,  quae  non  essent  fide  divina  credibiles  et  credendae. 
Et  tamen  catholica  doctrina  docet,  omnia  Scripturarum  asserta  esse 
divinae  fidei  obiectum,  quia  a  Deo  revelata :  sumendo  nunc  revelationem 
secundum  quod  apud  theologos  revelatum  dicitur  quidquid  a  Deo  di- 
ctum  seu  attestatum  est,  sive  de  iis  rebus  quae  humanae  rationi  sunt 
imperviae,  sive  de  illis  etiam  quae  aliunde  in  sphaera  naturalium  no- 
strarum  cognitionum  continentur. 


26  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

cundum  quod  scripta  est,  Spiritu  Sancto  inspirante.  Quo  posito, 
sic:  Libri  conscripti  Spiritu  Sancto  inspirante,  a  Deo  sunt  tan- 
quam  a  causa  efficiente  principali,  ab  hominibus  vero  nonnisi  ut 
ab  instrumentis.  Sed  liber  qui  a  Deo  est  ut  a  principali  causa, 
et  ab  homine  nonnisi  ut  ab  instrumento,  est  liber  qui  Deum 
habet  auctorem.  Ergo  libri  Scripturae  inspirante  Spiritu  Sancto 
conscripti,  habent  auctorem  Deum,  et  ut  tales  pro  sacris  et  ca- 
nonicis  sunt  habendi. 

In  hoc  syllogismo  minor  est  per  se  nota,  quia  in  omni  ge- 
nere  operum,  effectus  tribui  debet  causae  principali  quae  per 
instrumentum  agit.  Ideoque,  statim  ac  Deus  causa  principalis 
scriptionis  librorum  asseritur,  implicita  quoque  assertio  est,  quod 
proprius  eorumdem  auctor  haberi  debeat.  Sola  ergo  remanet 
declaranda  maior  :  idem  nimirum  esse,  librum  conscriptum  Spi- 
ritu  Sancto  inspirante,  et  librum  qui  ab  homine  non  sit  nisi 
tanquam  a  Spiritus  Sancti  instrumento.  —  Declaratur  autem 
primo,  quia  inspiratio  apud  Paulbm,  est  apud  Petrum  ubi  supra, 
motio  sub  qua  locuti  sunt  sancti  Dei  homines,  et  ex  qua  expli- 
catur  quomodo  prophetia  sive  Scriptura  voluntate  humana  allata 
non  fuit,  nec  est  ab  humano  sensu  descendens,  sed  altius  repetit 
originis  principium,  quod  est  Spiritus  Sanctus.  —  Declaratur 
deinde  secundo,  quia  ipsum  per  se  inspirationis  nomen  semper 
importat  suggestionem  quam  quis  accipit  ab  alio.  Proinde  inspi- 
ratio  divina  est  suggestio  a  Deo,  et  inspiratio  divina  terminata 
ad  scripturam,  est  motio  qua  quis  divinitus  movetur  ad  scri- 
bendum  ea  quae  sibi  a  Deo  suggeruntur.  In  huiusmodi  autem 
scriptione,  habes  profecto  hominem  in  ratione  instrumenti,  et 
Deum  in  ratione  causae  principalis. 

Accedunt  alia  plurima  Bibliorum  testimonia,  quibus  exhi- 
betur  Deus  utens  hominibus  inspiratis  tanquam  organis  seu 
instrumentis  scriptionis.  Velut  cum  dicitur  Spiritus  Sanctus  lo- 
cutus  in  Scripturis  per  prophetas,  in  prophetis,  per  os  prophe- 
tarum  (x).  Vel  cum  ordine  inverso  dicitur  homo  enuntiasse  textus 


(x)  Act.   I-16  :   Oportet  impleri  Scripturam    quam  praedixit   Spiritus 
Sanctus  per  os  David.  Ibid.   I-25  :    Domine,    qui   Spiritu    Sancto  per   os 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  27 

scriptos  in  Spiritu  Sancto  (x).  Vel  cum  absolute  ponitur  Scri- 
ptura  pro  ipso  Deo  loquente  (2).  Quae  omnia  egregie  exponit 
Card.  Franzelin  de  div.  Script.  Thes.  2. 

Aliud  quoque  argumentum  est  ex  universali  SS.  Patrum 
consensu.  Dicunt  enim,  Scripturas  esse  conscriptas  per  Spiritum 
Sauctum,  vel  per  operationem  Spiritus  Sancti  (3),  esse  litteras  Dei 
ad  homines  missas  (4),  Scripturas  esse  a  Deo  dictas  (5),  esse  a 
Deo,  vel  operatione  Dei  datas  et  conditas  (6),  homines  in  iis  scri- 
bendis  fuisse  instrumenta  sub  operatione  divini  Spiritus  (7). 

Hinc  in  specialibus  documentis  authenticis  fidei  Ecclesiae, 
explicite  dicitur  Deus  profitendus  auctor  librorum  utriusque  Te- 
stamenti :  «  In  professione  fidei  episcopis  ordinandis  praescripta, 
«  quae  ab  eis  adhuc  nunc  editur;  in  professione  fidei  a  Leone  IX 
«  missa  ad  Petrum  Antiochenum;  in  symbolo  Graecis  proposito 

David  pueri  tui  dixisti:  Quare  fremuerunt  gentes,  etc.  Rom.  1-2  :  Deus 
evangelium  ante  promiserat  per  prophetas  suos  in  Scripturis  Sanctis. 
Heb.  1-6  :  Cum  iterum  introducit  primogenitum  in  orbem  terrae,  dicit : 
Et  adorent  eum  omnes  angeli  Dei.  Heb.  III— 7  :  Sicut  dicii  Spiritus  Sanctus. 
Hodie  si  vocem  eius  audieritis,  etc.  Heb.  IV-4  :  Dixit  (Deus)  in  quodam 
loco  de  die  septima  sic :  Et  requievit  Deus  die  septima  ob  omnibus  ope- 
ribus  suis. 

(x)  Matth.  XX-43  :  Quomodo  David  in  Spiritu  vocai  eum  Dominum 
dicens:  Dixit  Dominus  Dno  meo.  Quid  sit  autem  dicere  in  Spiritu  Sancto, 
explicat  ipse  David  2  Reg.  XXIII-2:  Spiritus  Dni,  inquit,  locutus  est 
per  me,  et  sermo  eius  per  linguam  meam. 

2  Galat.  II 1-8:  Providens  Scriptura....  praenuntiavit  Abrahae,  quia 
befiedicentur  in  te  omnes  gentes. 

(3)  Origen.  contra  Celsum,  1.  5,  n.  60.  —  Theoph.  Antioch.  ad  Au- 
tolyc.  c.  2,  n.  9.  —  Athanas.  Praef.  in  Psalm.  n.  2-10.  —  Hieron.  in 
Mich.  1.  2,  c.  7,  vers.  5-7.  —  August.  1.  18  de  civit.  c.  41,  n.  1.  —  Chrysost. 
Hom.  21  in  Genes.  n.   1. 

(4)  Chrysost.  Hom.  2  in  Genes.  n.  2.  —  August.  Serm.  2  in  Psalm. 
90,  n.  1.   —  Greg.   Magn.  1.  4  epist.    31, 

(5)  Clem.  Rom.  epist.  1  ad  Cor.  c.  45.  —  Iren.  1.  2  c.  haeres.  c.  28, 
11.  2.   —  Cyrill.  Hieros.  Catech.  16,  n.  2.  —  Basil.  Hom.  9  in  Hex.  n.  1. 

(6)  Clem.  Alex.  Strom.  1.  2. 

(7)  Iustin.,  Cohort.  ad  Gent.  n.  8.  —  Athenag.,  Legat.  n.  9.  —  Am- 
bros.,  epist.  8,  n.  1.  —  Cassiod.,  Instit.  c.  13.  —  Greg.  Magn.,  Mor., 
Praef.  c.  1. 


2S  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

«  in  Concilio  Lugdunensi  II,  haec  fides  enuntiatur:  Credo  ctiam 
«  novi  et  veteris  Testamenti,  Legis  et  Prophctarum  et  Apostolorum 
«  unum  esse  auciorem  Deum  et  Domiuum  ommpotcntem.  Adhuc 
«  expressius  in  Concilio  Florentino,  decreto  pro  Iacobitis  idem 
«  declaratur:  Sacrosancta  Romana  Ecclesia  unum  atque  cumdem 
«  Deum  veteris  et  novi  Testamenti,  hoc  est,  Legis  et  Prophetarum 
«  atque  Evangelii  profitetur  auctorem,  quoniam  eodem  Spiritu  Sancto 
«  inspirante  utriusque  Testamenti  sancti  locuti  sunt,  quorum  libros 
«  suscipit  et  veneratur,  qui  titulis  sequentibus  continentur.  Hic  igitur 
«  dicitur  Deus  auctor  Legis,  Prophetarum,  et  Evangelii,  quate- 
«  nus  conscriptores  omnium  librorum  sacrae  Scripturae  locuti 
«  sunt,  scribendo  nempe  ipsos  libros,  Spiritu  Sancto  inspirante. 
«  Proinde  talis  est  inspiratio  ad  scribendum,  ut  Deus  sit  auctor 
«  librorum.  Porro  ipsum  Concilium  Tridentinum  in  Sessione  IV, 
«  hoc  decretum  Synodi  Florentinae  prae  oculis  habuit.  Eodem 
«  igitur  sensu  intelligi  debent  verba  Tridentini :  Omnes  libros 
«  tam  veteris  quam  novi  Tcstamenti,  cum  utriusque  unus  Dcus  sit 
«  auctor...,  suscipit  et  veneratur  »  (r).  Novissime  tandem  Vaticanum 
hanc  perpetuam  Ecclesiae  fidem  decreto  suo  iterum  iterumque 
sanxit,  proscriptis  simul  grassantibus  pro  tempore  erroribus  qui 
eidem  adversabantur.  Sed  quoniam  de  praeciso  sensu  formulae : 
Deus  auctor  librorum  utriusque  testamcnti,  quidam  adhuc  dubitare 
videntur,  ideo  statim,  ad  huius  dubii  elucidationem,  sequentem 
statuimus  propositionem. 

(*)  Documenta  Synodalia  Concilii  Vaticani,  Collect.   Lacens.  Tom.  7, 
col.  522. 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  29 

§2. 

Quod  Deus  est  auctor  librorum  novi  et  veteris  Testa- 
menti,  non  sensu  abusivo,  quatenus  solum  inspiravit  hagio- 
graphis  consilium  scribendi,  suppeditavit  generale  libri  ar- 
gumentum,  et  dum  scriberent,  adstitit  ne  errarent;  sed  sensu 
proprio,  quatenus  libros  ipsos  cum  omnibus  suis  partibus, 
scriptoribus  sacris  quibus  tanquam  instrumentis  utebatur, 
suggerendo  dictavit.  Unde  sequitur,  omnia  et  singula  in  ori- 
ginalibus  Scripturae  libris  contenta,  prout  et  ea  ratione  qua 
in  eisdem  libris  lectori  proposita  iacent,  vere  esse  a  Deo 
ut  directum  ad  nos  scriptum  verbum  Dei. 

I.  —  Sententia  hic  confutanda,  est  ipsa  sententia  Bonfrerii 
superius  secundo  loco  adducta.  Quae  etsi,  ut  iacet,  nequaquam 
dici  possit  in  Vaticana  Synodo  directe  reprobata,  adhuc  tamen 
facile  destruitur  argumento  deducto  ex  definitione  Concilii.  Haec 
enim  definitio,  sensui  et  litterae  praecedentium  decretorum  fidei 
ad  amussim  inhaerens,  proponit  integros  Scripturae  libros  cum 
omnibus  suis  partibus,  tanquam  sacros  et  canonicos.  Sacros  vero 
et  canonicos  eos  declarat  quatenus  Deum  habent  auctorem.  Se- 
quitur  ergo,  Deum  esse  auctorem  integrorum  librorum  quoad  omnes 
eorum  partes.  Porro  auctor  libri  integri  quoad  omnes  eius  partes, 
ille  profecto  non  est,  qui  tantummodo  suggessit  scribendi  con- 
silium,  suppeditando  etiam  argumentum  generale,  sed  ille  solus 
qui  totum  librum  ab  initio  ad  finem  scripsit,  idque  vel  per  se, 
(quod  quidem  in  casu,  semel  pro  semper  manet  exclusum,  cum 
sit  perquam  evidens,  sacros  libros  non  fuisse  a  Deo  immediate 
conscriptos),  vel  per  alium  tanquam  per  scriptionis  instrumentum. 
Scribere  autem  librum  per  alium  tanquam  per  scriptionis  instru- 
mentum,  nihil  aliud  est  quam  suggerere  et  dictare  omnia  quae 
ponuntur  in  libro.  Ergo  a  primo  ad  ultimum,  legitima  Vaticanae 
definitionis  conclusio  est,  quod  Deus  sacros  libros  integros  cum 
omnibus  suis  partibus,  hagiographis  quibus  tanquam  instrumen- 
tis  utebatur,  positiva  suggestione  dictavit. 


3©  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

At  statim  occurrunt  novi  exegetae  de  schola  larga  critico- 
rum,  dicentes  non  definiri  in  Vaticano  quod  Deus  sit  librorum 
Scripturae  auctor  simpliciter  et  absolute,  sed  solum  cum  addito 
diminuente:  eatenus  auctor,  quatenus  inspirator.  Ait  enim  Con- 
cilium  quod  libri  canonici,  Spiritu  Sancto  inspirante  conscripti 
Deum  habent  auctorem.  Quod  est  dicere,  eos  ideo  habere  Deum 
auctorem,  quia  sunt  Spiritu  Sancto  inspirante  conscripti,  et  non 
vice  versa.  Proinde,  inquiunt,  absonum  est  inferre  modum  quo 
se  habuit  Deus  in  condendo  Scripturam,  ex  formula  dogmatica, 
Dens  est  auctor  librorum  Sacrae  Scripturae,  absolute  sumpta,  ut 
Franzelin  fecit,  de  div.  Script.  Thes.  3.  Sed  vulgaris  etiam  lo- 
gica  requirit  ut  per  prius  determinetur  inspirationis  mensura  et 
modus,  et  exinde  consequenter  eruatur  legitima  interpretatio  ver- 
borum  quibus  librorum  nostrorum  auctor  declaratur  Deus,  non 
autem  e  converso.  In  quo  quidem,  nunc  sub  una,  nunc  sub  al- 
tera  forma  explicando,  magnum  doctrinae  apparatum  sibi  viden- 
tur  proferre  novi  nostri  critici,  sed  frustra,  quia  fortasse  ipso- 
rum  logica,  et  non  illa  Cardinalis  Franzelin,  in  defectu  est. 

In  primis  falsissimum  est,  esse  in  definitione  Vaticana  ad- 
ditum  diminuens.  Nam  verba  illa,  Spiritu  Sancto  inspirante  con- 
scripti,  assignant  raiionem  cur  libri  Scripturae  Deum  auctorem 
habeant,  id  est  causam  ontologicam  ex  qua  fit  ut  ad  Deum  tan- 
quam  ad  proprium  auctorem  referantur.  Sed  quis,  quaeso,  un- 
quam  imaginatus  est  quod  assignare  causam  effectus,  est  dimi 
nuere  de  veritate  et  proprietate  eius  quod  ut  effectus  affirmatur? 
Certe  cum  definitur  in  conciliis,  Iesu  Christi  corpus  et  sanguinem 
in  sacramento  altaris  sub  speciebus  panis  et  vini  veraciter  contineri, 
transubstantiatis  pane  in  corpus  et  vino  in  sanguinem  potestate  di- 
vina  (T),  assignatur  transubstantiatio  ut  causa  praesentiae  cor- 
poris  Christi  in  sacramento.  Numquid  propterea,  de  veritate  et 
proprietate  huius  praesentiae  aliquid  diminuitur?  Numquid  non 
tam  absolute  definitur  praesentiae  veritas,  quam  absolute  enun- 
tiatur  transubstantiationis  realitas?  Et  simili  modo  in  praesenti, 
utrumque  est  in  omni  proprietate  terminorum  accipiendum:  quod 

P)  Conc.  Later.  IV,  cap.  Firmiter. 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  31 

Deus  est  librorum  Scripturae  auctor,  et  quod  libri  Scripturae 
eo  inspirante  conscripti  sunt.  Non  ergo,  vel  specie  tenus,  addi- 
tum  diminuens  ibi  invenire  est. 

Insuper  distinguere  oportet  causam  essendi  quae  est  in  or- 
dine  ontologico,  et  causam  inferendi  quae  est  in  ordine  logico. 
Et  licet  secundum  causam  essendi,  ideo  Deus  sit  Scripturae  auctor, 
quia  eo  inspirante  Scriptura  conscripta  est,  et  non  vice  versa, 
adhuc  tamen  secundum  causam  inferendi  rectissime  dici  potest 
quod  ideo  Scriptura  inspirante  Deo  conscripta  est,  quia  habet 
auctorem  Deum.  Sicut  si  dicerem  quod  secundum  causam  es- 
sendi,  ideo  in  Eucharistia  continetur  corpus  Christi,  quia  tran. 
substantiatus  est  panis  in  ipsum,  ut  habetur  in  Lateranensi  IV, 
et  quod  secundum  causam  inferendi,  ideo  transubstantiatus  est 
panis,  quia  corpus  Christi  sub  speciebus  sacramenti  veraciter 
continetur,  ut  habetur  in  Tridentino,  Sess.  13,  cap.  4.  Sicut  etiam 
si  dicerem  quod  secundum  causam  essendi,  ideo  Caius  est  filius 
Titii,  quia  genitus  ab  eo  est,  et  quod  secundum  causam  inferendi, 
ideo  est  ab  eo  genitus,  quia  filius  eius  est.  Quippe,  si  mihi  un- 
decumque  constat  filiatio,  rectissime  infero  generationem  quae 
est  causa  filiationis.  Et  ratio  a  priori  est  quia  sicut  causa  ex  qua 
necessario  sequitur  effectus,  demonstrat  effectum,  ita  ordine  in- 
verso,  effectus  demonstrat  causam.  Hinc,  si  in  regula  fidei  invenio 
libros  Scripturae,  utpote  Spiritu  Sancto  inspirante  conscriptos, 
Deum  habere  auctorem,  nedum  ratio  mihi  sit  diminuendi  aliquid 
de  proprietate  et  rigore  formulae  dogmaticae,  Deus  est  auctor 
librorum  sacrae  Scriptitrae,  suppeditatur  potius  unde  ex  hoc  quo- 
que  capite  mensuram  inspirationis  accipiam,  pro  quanto  scilicet 
infallibilis  Ecclesiae  doctrina  me  certiorem  facit,  tantam  esse  in- 
spirationi  Spiritus  Sancti  extensionem  attribuendam,  quanta  re- 
quiritur  ad  hoc  ut  vere  et  proprie  dici  possit  Deus,  librorum 
sacrae  scripturae  auctor.  Omnibus  igitur  modis  nullius  valoris 
est  argumentum   criticorum  (*),  et  arguendo  ex    auctoritate  con- 


(l)  Consulto  hic  praetermittuntur  rationes  quibus  nonnulli  philologi 
persuadere  volunt,  non  esse  eumdem  sensum  vocis  latinae  anctor,  et 
vocis  italicae  autore,  vel    gallicae  auteur.   Falsitatem  inconsideratae    as- 


32  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

ciliorum,  optime  infertur  libros  canonicos  fuisse  de  integro  a 
Spiritu  Sancto  positiva  suggestione  dictatos. 

At  nec  desunt  qui  fidem  integralis  inspirationis  originalium 
scripturarum  elevare  volunt,  hac  ratione  ducti:  Quia  scilicet  in 
decreto  Tridentini  ad  quod  sese  referunt  Patres  Vaticani,  non 
dicitur  simpliciter:  libros  ipsos  integros  cum  omnibus  suis  parti- 
bus  esse  sacros  et  canonicos,  sed:  libros  ipsos  integros  cum  omni- 
bus  suis  partibus,  prout  in  Ecclesia  catholica  legi  consuevcrunt,  ct 
in  veteri  vulgata  latina  editione  habentur.  Porro,  inquiunt,  non 
omnia  quae  in  vulgata  reperiuntur,  sacra  et  canonica  dici  pos- 
sunt,  cum  menda  quaedam  in  ea,  aequivalenter  saltem,  ipsum 
Tridentinum  admiserit.  Ergo  partes  quae  sacrae  et  canonicae 
definiuntur,  non  sunt  omnia  et  singula  quae  primitus  scripta 
erant  in  libris  originalibus. 

Sed  hoc  nihil  esse,  evidenter  tibi  constabit  si  consideres 
quod  decretum  Tridentinum  de  canonicis  Scripturis  non  respicit 
directe  vulgatam  versionem  qua  talem,  quia  versio  non  est  sa- 
cra  et  canonica  qua  versio,  sed  solum  qua  authentica,  id  est 
conformis  cum  originali.  Et  de  hac  conformitate  seu  authentici- 
tate  vulgatae  directe  non  agitur  nisi  in  decreto  sequenti  de  edi- 
tione  et  usu  sacroriun  librorum.  Primum  itaque  decretum  directe 
est  de  ipsis  originalibus  libris,  qui  integri,  ac  per  hoc,  cum  omni- 
bus  partibus  ad  eorum  integritatem  quocumque  modo  pertinen- 
tibus,  sacri  et  canonici   definiuntur.  Nunc  autem,  quia  de  aliqui- 

sertionis  ostendet  tibi  Forcellini,  Lexico?i  totius  latinitatis :  «  Auctor... 
«  proprie  significat  eum  qui  auget,  hoc  est,  gignit  ac  producit...  Spe- 
«  ciatim  vero  sumitur  saepissime  pro  scriptore,  scrittore,  autore.  Cic.  12 
«  Attic.  18:  Lectitare  auctores.  Suet.  Aug.  89:  Evolvere  auctores.  Id. 
«  Gramm.  8:  Evulgare  libros  nomine  auctoris.  Liv.  2.  8:  Invenire  apud 
«  auctores,  etc.  etc.  ».  Nonnisi  quarto  decimo  loco  ponitur  acceptio  illa 
quam  adversarii  propriam  et  primariam  esse  vellent :  «  14.0  Latius  inde 
«  extenditur,  ad  significandum  eum ,  cuius  auctoritate  aut  imperio,  item 
«  consilio,  opera,  impulsu,  suasu,  vel  etiam  periculo  aut  exemplo  ali- 
«  quid  fit.  Cic.  1  Leg.  20:  Tibi  magnopere  auctor  sutn  ut,  etc.  Tacit.  3 
«  Hist.  71:  Eurens  miles  aderat,  nullo  duce :  sibi  quisque  aucior,  etc.  ». 
Caeterum,  in  locutione  complexa,  auctor  libri,  nonnisi  unica  est  acceptio, 
initio  posita. 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  33 

bus  poterat  oriri  dubium  an  essent  necne,  integrantes  Scripturae 
originalis  partes,  (nam  capita  13  et  14  Danielis,  itemque  plura 
loca  libri  Esther,  in  Hebraeorum  voluminibus  Hieronymus  non 
reperit;  et  rursus,  alia  quaedam  in  novo  testamento,  velut 
Marc.  XVI,  9-20,  Luc.  XXII,  43-44,  Ioan.  V-4  et  VII-53,  etcv  a 
nonnullis  Patribus  notantur  ut  in  paucioribus  vel  pluribus  co- 
dicibus  omissa) :  ideo  oportebat  statuere  pro  norma  aliquam  edi- 
tionem  in  concreto.  Et  hac  de  causa  non  satis  fuit  Concilio  di- 
cere,  libros  ipsos  integros  pro  sacris  et  canonicis  habendos,  (quod 
utique  satis  erat  ad  integralem  inspirationem  originalis  scriptu- 
rae  firmandam),  sed  addendum  fuit:  cam  omnibus  suis  partibus 
prout  in  Ecclesia  catholica  legi  consueverunt,  ct  in  veteri  vulgata 
latina  editione  habentur,  ut  scires  ad  originales  Scripturas  ea 
quoque  pertinere,  quae  in  multis  codicibus  sive  hebraicis  sive 
graecis  nunc  desiderantur,  et  tamen  in  veteri  illa  editione  vul- 
gata,  longo  tot  saeculorum  usu  in  ipsa  Ecclesia  probata,  con- 
tinentur. 

II.  —  vSequitur  nunc  aliud  caput  argumenti,  iam  non  ex 
definitione  Vaticana,  sed  ex  ipsis  fontibus  unde  Concilium  suam 
deprompsit  doctrinam.  Sunt  autem  Scriptura  et  Traditio. 

Et  Scriptura  quidem  ubi  supra,  iam  de  seipsa  testimonium 
posuit  dicens:  Omnis  scriptura  divinitus  inspiraia  utilis  est  ad 
docendum.  Expressius  in  graeco:  Ilaaa  ypacpYJ  Bsotcvsugtoj;  x-at 
totpeAiu.O£,  videlicet:  est  divinitus  inspirata  et  utilis.  Porro,  si  in- 
spiratio  ad  omnem  scripturam,  et  consequenter  ad  omnes  et  sin- 
gulas  eius  partes  se  extendit,  ergo  et  suggestio  seu  dictatio.  Ac 
per  hoc,  in  ultima  analysi  venire  nunc  poterit  ut  conclusio  ar- 
gumenti  scripturalis,  illud  ipsum  quod  in  argumento  superiori, 
ex  auctoritate  Concilii  ut  antecedens  accipiebatur,  Deum  nempe 
esse  integrae  scripturae  auctorem.  Nam  uterque  processus  est 
rectus.  Primus  sic:  Deus  est  integrae  scripturae  auctor,  ergo 
omnia  inspiravit,  omnia  dictavit.  Secundus  sic:  Omnia  inspira- 
vit,  omnia  dictavit,  ergo  est  auctor  scripturae  integrae.  Et  uter- 
que  simul  est  etiam  legitimus,  absque  calumnia  circuli  vitiosi, 
dummodo  alia  via  quam  ex  alterius  enthymematis  conclusione, 
alterius  antecedens  supponatur  acceptum. 

De  inspiratione  Sacrae  Scriptarae  3 


34  PARS    PRIMA    —    CAP.   I 

Sed  veniamus  iam  ad  SS.  Patres,  integerrimos  traditae  ab 
apostolis  fidei  testes.  Quorum  testimonia  si  scriberentur  per  sin- 
gula,  nec  ipsa  arbitror  integra  volumina  sufficere  posse.  Omitto 
igitur  loca  illa  innumera,  et  ex  parte  superius  indicata,  ubi  sa- 
crae  litterae  dicuntur  ab  eis  simpliciter  et  absolute,  eloquia  Dei, 
Dei  libri,  voces  Dei,  scripturae  a  Spiritu  Sancto  conscriptae  et 
editae.  Omitto  pariter  quod  fides  inspirationis  sese  ad  omnes 
etiam  minimas  sacrorum  librorum  partes  extendentis,  est  apud 
Patres  universos,  evidens  praesuppositum  super  quo  fundatur 
omnis  eorum  interpretandi  modus,  et  omnis  ratio  respondendi 
ubique  ad  occurrentes  difficultates  sive  antilogias.  Solum  in  pro- 
posito  est  pauca  quaedam  selecta  pro  nunc  adducere,  quae  ad 
rem  magis  facere  videbuntur. 

Hilarius  in  Psalm.  135,  n.  1 :  «  Non  est  otiosus  propheticus 
«  sermo...  Si  enim  in  viris  prudentibus  exspectari  id  maxime 
«  solet,  ut  ea  quae  loquuntur,  gravitate  eorum  doctrinaque  digna 
«  sint...,  quanto  magis  id  coelestibus  eloquiis  opinandum  est,  ut 
«  quidquid  in  his  est,  excelsum,  divinum,  rationabile  et  perfectum 
«  existimetur  ».  Sed  hoc  profecto,  non  alia  de  causa  nisi  quia 
omnia  ibi  sunt  dictata  a  Spiritu  Sancto. 

Chrysostomus,  Hom.  21  in  Genes.  n.  1:  «  Neque  enim  est 
«  syllaba  vel  apiculus  in  sacris  litteris,  in  cuius  profundo  non 
«  sit  grandis  quispiam  thesaurus...  Neque  opus  habet  divina 
«  scriptura  hominum  sapientia  ut  intelligatur,  sed  revelatione 
«  Spiritus,  ut  hausto  inde  vero  sensu,  magnum  nobis  hinc  lu- 
«  crum  accrescat.  Nam  si  in  saecularibus  negotiis  scripta  quae 
«  ab  hominibus  conficiuntur,  saepe...  ab  una  syllaba  multum  mo- 
«  menti  habent :  multo  magis  hoc  in  scripturis  divinis  a  Spiritu 
«  Sancto  compositis  invenitur  ». 

Basilius,  Hom.  9  in  hexaem.  n.  i,  rationem  exponens  cur 
de  rebus  scientificis  in  scriptura  nihil,  hanc  causam  reddit,  quia 
omnia  in  scripturis  sunt  dictata  a  Spiritu  Sancto,  qui  de  his  nos 
instruere  non  curat.  «  Numquid  ideo,  inquit,  Spiritus  Sancti 
«  eloquia  censuero  infatuata  sapientia  esse  viliora?  Nonne  potius 
«  ideo  ei  dedero  gloriam,   qui  mentem  nostram  in    rerum  vana- 


UBl    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  35 

«  rum  occupatione  non  detinuit,  sed  omnia  ad  aedificationem  et 
«  perfectionem  animarum  nostrarum  conscribi  sanxit?  ». 

Ambrosius,  epist.  8,  asserens  nihil  in  sacris  codicibus  ex- 
pressum  inveniri,  quod  non  ex  divina  suggestione  descenderit: 
«  Non  secundum  artem  scripserunt  (sacri  scriptores),  sed  secun- 
«  dum  gratiam  quae  super  omnem  artem  est.  Scripserunt  enim 
«  quae  Spiritus  eis  loqui  dabat  ». 

Hieronymus,  epist.  27,  n.  1,  refutans  eos  quos  in  correctione 
vulgatarum  scripturae  versionum  patiebatur  adversarios  :  «  Quos 
«  ego,  ait,  cum  possem  meo  iure  contemnere,  (asino  quippe  lyra 
«  superflue  canit),  tamen  ne  nos  superbiae,  ut  facere  solent,  ar- 
«  guant,  ita  responsum  habeant:  Non  adeo  me  hebetis  fuisse 
«  cordis,  et  tam  crassae  rusticitatis...,  ut  aliquid  de  dominicis 
«  verbis,  aut  corrigendum  putaverim,  aut  non  divinitus  inspira- 
«  tum.  Sed  latinorum  codicum  vitiositatem,  quae  ex  diversitate 
«  librorum  omnium  comprobatur,  ad  graecam  originem  voluisse 
«  revocare  ». 

Augustinus  multus  est  in  eadem  fide  de  totali  illa  inspira- 
tione  scripturae  ubique  inculcanda.  Ex  qua  procul  dubio  fide 
inconcussa,  auream  hanc,  et  nunquam  satis  meditandam  regulam 
ponit,  epist.  82,  n.  3:  «  Si  aliquid  in  eis  offendero  litteris,  quod 
«  videatur  contrarium  veritati,  nihil  aliud  quam,  vel  mendosum 
«  esse  codicem,  vel  interpretem  non  assecutum  esse  quod  dictum 
«  est,  vel  me  non  intellexisse  non  ambigam  ». 

Cyrillus  Hierosolymitanus,  catech.  16,  n.  2,  in  eadem  fide 
suos  instruit  catechumenos :  «  Ecquid  aliud  est,  inquit,  quod  co- 
«  gnoscat  profunda  Dei,  nisi  solus  Spiritus  Sanctus  qui  divinas 
«  scripturas  elocutus  est?  »  Et  infra:  «  Ipse  Spiritus  Sanctus  elo- 
«  cutus  est  scripturas  ». 

Gregorius  Magnus,  1.  4  in  1  Reg.  c.  3,  n.  49:  «  Eorum  (sa- 
«  crorum  librorum)  verba  Paulus  sive  Ioannes  scripsit,  sed  quod 
«  quisque  scripsit,  loquens  in  eis  Verbum  inspiravit  ».  Et  in  prae- 
fatione  Moralium,  c.  1 :  «  Quis  haec  scripserit  (librum  Iob),  valde 
«  supervacue  quaeritur,  cum  tamen  auctor  libri  Spiritus  Sanctus 
«  fideliter  credatur.  Ipse  igitur  haec  scripsit,  qui  scribenda  dicta- 
«  vit.  Ipse  scripsit  qui  et  in  illius  opere   inspirator  exstitit...    Si 


36  PARS    PRIMA    —    CAP.    1 

«  magni  cuiusdam  viri  susceptis  epistolis  legeremus  verba,  sed 
«  quo  calamo  fuissent  scripta  quaereremus,  ridiculum  profecto 
«  esset  epistolarum  auctorem  scire,  sensumque  cognoscere,  sed 
«  quali  calamo  earum  verba  impressa  fuerint  indagare  ». 

Unde  tandem  Leo  XIII  in  recentissima  encyclica  Providen- 
tissimus  Dcas,  totius  traditionis  interpretem  sese  faciens,  ait : 
«  Nefas  omnino  fuerit,  aut  inspirationem  ad  aliquas  tantum  sacrae 
«  scripturae  partes  coangustare,  aut  concedere  sacrum  ipsum  er- 
«  rasse  auctorem.  Nec  enim  toleranda  est  eorum  ratio,  qui  ex 
«  difficultatibus  se  expediunt,  id  nimirum  dare  non  dubitantes, 
«  inspirationem  ad  res  fldei  et  morum,  nihilque  praeterea,  per- 
«  tinere,  eo  quod  falso  arbitrantur,  de  veritate  sententiarum  cum 
«  agitur,  non  adeo  exquirendum  quaenam  dixerit  Deus,  ut  non 
«  magis  perpendatur  quam  ob  causam  dixerit.  Etenitn  libri  omnes 
«  atque  integri  quos  Ecclesia  tanquam  sacros  ct  canonicos  rccipit, 
«  cum  omnibus  suis  partibus,  Spiritu  Sancto  dictante  cnnscripti 
«  sunt...  Haec  est  antiqua  et  constans  fidcs  Ecclesiae  ».  Yides  igitur 
nihil  expressius  desiderari  posse,  et  ideo,  missis  iam  auctorita- 
tibus  aliis,  ad  conclusionem  in  thesi  positam  statim  accedo. 

III.  —  Conclusio  est  quod  omnia  et  singula  in  originalibus 
scripturae  libris  contenta,  prout  et  ea  ratione  qua  in  iisdem  libris 
posita  iacent,  vere  a  Deo  sunt  ut  directum  ad  nos  scriptum  ver- 
bum  Dei.  Et  aperte  fluit  ex  dictis,  quia  quidquid  in  libro  ex 
dictatione  alicuius  positum  invenitur,  id  profecto  verbum  eius 
est.  Sed  omnia  et  singula  in  scriptura  originali  fuerunt  a  Deo 
dictata,  ut  ante  praemisimus.  Ergo  omnia  et  singula  sunt  scri- 
ptum  verbum  Dei.  Verumtamen  attende  determinationem  adie- 
ctam :  prout  et  ea  ratione  qua  in  libris  sacris  posita  iaccnt,  quae 
paulo  diligentius  nunc  consideranda  manet.  Et  quia  in  omni  verbo 
duplex  habitudo  est,  una  ad  dicentem,  altera  ad  rem  dictam, 
videndum  est  quid  sibi  velit  adiecta  determinatio,  accipiendo  scri- 
pturam  primo  per  ordinem  ad  Deum  dicentem,  et  secundo  per 
ordinem  ad  res  dictas  a  Deo. 

Quoad  primum  animadvertendum  occurrit  quod  in  libro  quo- 
liber,  praeter  verba  auctoris  ipsius,  contingit  inveniri  quoque 
verba  aliorum,  et  hoc  dupliciter:   vel  per  modum  simplicis  rela- 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  37 

tionis,  vel  per  modum  citationis.  Per  modum  simplicis  relationis, 
si  solum  in  libro  narretur  quid  ab  hoc  vel  illo  dictum  sit.  Per 
modum  citationis,  si  alterius  dictum  afferatur  etiam  ut  auctoritas, 
in  subsidium  argumenti  quod  in  libro  tractatur.  Et  quandoque 
quidem  ut  auctoritas  in  materia  historiae,  sicut  cum  historicus 
producit  fontes  suos;  quandoque  ut  auctoritas  in  materia  doctri- 
nae,  sicut  cum  theologus  profert  revelationis  monumenta  in  quibus 
fundat  suas  conclusiones ;  quandoque  ut  auctoritas  ad  hominem, 
sicut  cum  quis  ad  confundendum  suos  contradictores,  testimonia 
ponit  quae  ipsi  respuere  non  possunt;  quandoque  ut  auctoritas 
puri  facti,  sicut  cum  consequentiae  alicuius  doctrinae  confirman- 
tur  ex  confessionibus  eorum  auctorum  qui  hanc  doctrinam  pro- 
fitentur,  atque  ita  porro  discurrendo  per  singula.  Semper  enim 
invenietur  citatio  proprie  dicta  a  simplici  relatione  in  hoc  dif- 
ferre,  quod  relatio  simplex  solum  narrat  quid  fuerit  dictum  ab 
aliquo,  citatio  vero  profert  etiam  auctoritatem  in  ordine  ad  sco- 
pum  quem  libri  auctor  prosequitur.  Quod  autem  utroque  modo 
interserantur  etiam  in  Bibliis  alienae  sententiae,  non  secus  ac 
in  aliis  quibuslibet  humanae  originis  libris,  non  est  ullatenus 
ambigendum.  Nam  relationes  verborum  a  variis  personis  dicto- 
rum  continuo  occurrunt  in  sacris  libris  historicis.  Citationes  quo- 
que  passim  adsunt,  eaque  non  solum  ex  aliis  ipsius  Scripturae 
partibus,  uti  frequentissimum  est  in  evangeliis  et  epistolis  apo- 
stolicis,  verum  etiam  quandoque  ex  auctoribus  profanis,  sicut 
exempli  gratia  apud  Paulum,  Tit.  I-12:  Dixit  quidam  ex  illis, 
proprius  ipsorum  prupheta :  Cretenses  semper  mendaces,  malae  be- 
stiae,  ventres  pigri. 

Quaeritur  ergo  utrum  loca  quoque  illa  scripturarum  quae 
sive  citationibus  sive  relationibus  verborum  humanorum  con- 
stant,  adhuc  sint  verbum  Dei,  et  ad  Deum  tanquam  ad  dicentem 
sint  referenda.  Et  non  est  dubium  quin  responsio  esse  debeat 
affirmativa,  modo  hic  adhibeas  determinationem  superius  assi- 
gnatam  :  prout  et  ea  ratione  qua  in  sacris  libris  posita  iacent.  Vi- 
delicet  sunt  verbum  Dei,  formaliter  qua  relationes  vel  citationes. 
Omnis  enim  citatio,  qua  citatio  est,  ab  auctore  est,  et  omnis 
auctor  dicit  suas  citationes,  sicut  et  dicit  suas  relationes.   Quasi 


38  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

vero  citationes  essent  in  libris  aliquid  adiaphorum,  nihilque  con- 
ducens  ad  finem  quem  sibi  auctores  praestituunt !  Proinde  libri 
Scripturae  non  haberent  quoad  omnes  suas  partes  auctorem 
Deum,  si  citationes  omnes  et  singulae  ex  inspiratione  seu  sug- 
gestione  divina  non  essent,  sed  forte  ab  hagiographis  proprio 
marte  fuissent  insertae.  Et  hoc  iam  nota  pro  confutatione  theo- 
riae  de  citationibus  implicitis,  ad  sensum  novellae  scholae  criti- 
corum.  De  quo  tamen  postea.  Nunc  enim  restat  ut  observatio 
facta  circa  scripturam  per  ordinem  ad  dicentem  Deum,  eodem 
modo  applicetur  per  ordinem  ad  res  dictas  a  Deo. 

Diversa  sane  ratione  contingit  Deum  dicere  res  quae  in 
sacris  libris  continentur.  Nam  res  illae,  vel  sunt  propriae  cogita- 
tiones  Dei,  vel  sunt  dogmata  religionis,  vel  sunt  facta  historiae, 
vel  denique  sunt  sensus  seu  affectus  alicuius  personae  creatae. 
Et  semper  ea  ratione  a  Deo  dicuntur,  qua  ratione  in  scriptura 
proponuntur.  Si  ut  propriae  cogitationes  Dei,  si  ut  dogmata  reli- 
gionis,  si  ut  historiae  facta,  sic  sunt  absolute  et  secundum  se  a 
Deo  dictae.  Si  vero  ut  sensus  seu  affectus  personae  creatae,  sic 
dicuntur  a  Deo  ut  talis  personae  sensus,  praescindendo  ab  eorum 
absoluta  veritate,  vel  etiam  rectitudine  ac  sanctitate.  Quanquam 
distinctione  hic  maxime  opus  sit.  Nam  persona  illa,  vel  est  per- 
sona  idealis  et  typica,  vel  vivens  et  concreta.  Si  vivens  et  con- 
creta,  videndum  est  an  ea  persona  sit  quae  in  aliorum  exemplum 
et  informationem  fuerit  divinitus  constituta,  vel  non.  Si  idealis 
et  typica,  videndum  est  cuiusnam  sit  idea  vel  typus,  an  impii, 
an  stulti,  an  hominis  humanis  praeiudiciis  abducti,  sicut  passim 
occurrit  in  quibusdam  libris  sapientialibus  (r),  an  potius  animae 


C1)  «  Alia  sunt  quae  in  libro  (Ecclesiastae)  per  inquisitionem  mo- 
«  ventur,  atque  alia  quae  per  rationem  satisfaciunt;  alia  quae  ex  tentati 
«  profert  animo,  atque  adhuc  huius  mundi  delectationibus  dediti,  alia 
«  vero  in  quibus  ea  quae  rationis  sunt  disserit,  ut  animum  a  delectatione 
«  compescat...  Sicut  ergo  delectationem  prius  carnalium  exprimens,  curis 
«  postpositis,  denuntiat  bonum  esse  manducare  et  bibere,  quod  tamen 
«  postmodum  ex  iudicii  ratione  reprehendit,  cum  esse  melius  dicit  ire 
«  ad   domum    luctus  quam   ad  domum  convivii...,  ita  etiam  concionator 


UBI   DOGMATICA   INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  39 

fidelis  vel  Ecclesiae,  sicut  frequens  est  in  Psalmis  et  Cantico 
Canticorum  (*).  Quae  enim  a  Deo  dicuntur  in  persona  hominis 
impii  vel  abrepti  humanis  praeiudiciis,  nequaquam  ab  eo  dicun- 
tur  ut  in  se  vera,  recta,  et  sancta,  sicut  evidentissime  constat. 
Qnae  autem  in  persona  fidelis  animae,  ista  sine  dubio  dicuntur 
ut  sensa  Dei,  id  est  ut  affectus  et  sensus  qui  sunt  secundum 
cor  Dei.  Simile  enim  est  quando  profani  auctores  in  dialogis, 
dramatibus,  hymnis,  vel  canticis,  ponunt  sua  propria  sensa  in 
ore  personae  abstractae  seu  idealis,  sub  forma  accommodata  con- 
ditioni  illius  in  cuius  ore  ponuntur.  Porro  idem  quoque  iudicium 
ferendum  erit,  si  persona  cuius  sensus  et  affectus  a  Deo  dictante 
et  inspirante  dicuntur,  sit  persona  realis  et  concreta,  quam  tamen 
posuit  Deus  in  exemplum  et  informationem  aliorum.  Et  haec 
observatio  valet  quoad  plurima  epistolarum  apostolicarum  loca, 
ut  infra  videbitur. 

Denique,  si  quando  in  scriptura  res  proponatur  ut  dicta  non 
a  Deo,  sed  ab  homine,  tunc  quoque  tanquam  eo  ipso  modo  a  Deo 
dicta  accipienda  erit.  Nullam  ergo  patieris  difficultatem  in  eo  loco 
1  Cor.  VII,  8-12,  qui  vulgo  solet  obiici :  Dico  autem  non  nuptis  et 
viduis:  bonum  est  illis  si  sic  permaneant  sicut  et  ego...  Iis  autem 
qui  matrimonio  iuncti  sunt,  praecipio  non  ego,  sed  Dominus,  uxorem 
a  viro  non  discedere.  Quod  si  discesserit,  manere  innuptam,  aut 
viro  suo  reconciliari.  Et  vir  uxorem  non  dimittat.  Nam  caeteris 
(videlicet  non  nuptis  et  viduis)  ego  dico,  non  Dominus.  Et  ad 
meliorem  rei  intelligentiam  cogita  aliquem  qui  concionem  compo- 
nens,  sic  scriberet:  Non  ego  dico,  sed  Dominus,  quod  diligendi 
sunt  inimici,  et  orandum  est  pro  calumniantibus  nos.  Nec  esset 
contradictio,  quia  etsi  omnia  diceret  concionator  ab  initio  ad  fi- 
nem,  res  tamen  ab  ipso  diceretur,  non  ut  a  se  dicta,  sed  ut  a  Deo. 

«  noster  (Ecclesiastes),  velut  ex  mente  infirmantium,  humanae  suspicionis 
«  sententiam  proponit,  dum  dicit:  Unus  interitus  est  hominis  etiumento- 
«  rumy  et  aequa  utriusque  conditio  ».  Gregorius  Magnus,  1.  4  Dialog.  c.  4. 
(J)  «  Certe  illud  meminimus  saepe  vos  audisse  quod  dicimus :  vix 
«  est  ut  in  Psalmis  invenias  voces,  nisi  Christi  et  Ecclesiae,  aut  Christi 
«  tantum,  aut  Ecclesiae  tantum,  quod  utique  ex  parte  et  nos  sumus  ». 
Augustinus,  Enarr.  in  Psalm.  59,  n.   1. 


40  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

Hoc  nunc  applici  verbis  Apostoli :  Caeteris  ego  dico,  non  Domi- 
nus.  Licet  enim  totum  dicatur  a  Domino,  quia  omnia  scripsit  Pau- 
lus  ex  inspiratione  divina,  id  tamen  quod  pertinet  ad  servandam 
continentiam  dicitur  a  Domino,  non  ut  a  se  dictum  vel  praescri- 
ptum,  sed  ut  a  Paulo  consiliatum.  Secus  vero  id  quod  praecessit 
de  uxore  non  dimittenda. 

Sic  igitur  omnia  et  singula  in  originalibus  scripturis  con- 
tenta,  prout  et  ea  ratione  qua  in  eisdem  libris  lectori  proposita 
iacent,  vere  sunt  verbum  Dei,  hac  nimirum  de  causa :  quia  scripta 
sunt  omnia,  dictante  Spiritu  Sancto.  Sed  iam  de  ratione  et  modo 
huius  dictationis  ambigitur,  et  ad  quaestionis  solutionem  sequens 
statuitur  propositio. 

§3- 

Quod  duobus  modis  intelligi  posset,  scripturam  fuisse 
Spiritu  Sancto  dictante  conscriptam.  Uno  quidem  modo  per 
dictationem  materialem  seu  verbalem.  Alio  vero  modo  per 
dictationem  longe  altioris  ordinis,  hoc  est  per  interiorem 
motionem  seu  instinctum  ad  concipiendum  mentaliter  sen- 
tentias  et  propositiones  quas  Deus  ad  nos  per  hagiographos 
dirigere  voluit,  easque  sic  conceptas  scripto  consignandum. 
Et  quod  prior  dictationis  modus  nec  est  necessarius  ad  hoc 
ut  dicatur  Deus  librorum  Scripturae  auctor,  nec  est  genera- 
tim  loquendo  ullatenus  admittendus.  Unde  relinquitur  modus 
posterior,  ut  in  quo  vere  habeatur  propria  ratio  inspirationis 
de  qua  Vaticanum:  «  Eos  vero  (libros)  Ecclesia  pro  sacris 
«  et  canonicis  habet,  propterea  quod  Spiritu  Sancto  inspi- 
«  rante  conscripti  Deum  habent  auctorem,  atque  uttales  ipsi 
«  Ecclesiae  traditi  sunt  ». 

I.  —  Dictatio  verbalis  ea  esset  in  qua  hagiographus  nullum 
ministerium  praeberet,  nec  in  concipiendo,  nec  in  exprimendo  ea 
quae  scribit,  sed  ex  suggestione  divina  acciperet  verba  materia- 
liter  chartae  commendanda.  Sic  magister  in  schola  solet  discipulis 
dictare  lectiones;  sic  scriptor  lucubrationes  suas  amanuensi.    In 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  41 

quo  quidem  dictationis  modo  nihil  profecto  refert  an  amanuensis 
intelligat  vel  non,  ea  quae  dictantur.  Et  ad  hunc  modum  redueitur 
instinetus  propheticus  datus  Caiphae,  quando  teste  Ioanne  XI-50, 
dixit:  Expedit  vobis  ut  iinus  moriatur  homo  pro  populo,  et  non  tota 
gens  pereat.  Non  enim  intelligebat  Caiphas  sensum  suae  locutionis 
secundum  quod  prophetica  erat,  et  a  Deo  inspirata.  Fuit  igitur  ibi 
quaedam  dictatio  verbalis,  quatenus  cum  intenderet  Caiphas  suam 
propriam  mentem  exprimere,  talia  ei  verba  divinitus  suggesta 
sunt,  quae  essent  simul  idonea  ad  exprimendam  mentem  plane 
diversam  Spiritus  Sancti.  Unde  S.  Thomas,  2-2,  Q.  173,  a.  4: 
«  Quandoque  ille  cuius  mens  movetur  ad  aliqua  verba  exprimenda, 
«  non  intelligit  quid  Spiritus  Sanctus  per  haec  verba  intendat, 
«  sicut  patet  de  Caipha,  Ioan.  XI  ».  Caeterum,  sive  intelligentia 
dictatorum  concomitanter  habeatur,  sive  non,  semper  est  idem  per 
se  invariatus  dictationis  modus,  nimirum  per  materialem  vocabu" 
lorum  propositionem,  in  qua  nihil  activitati  instrumenti  relinquitur 
praeter  merum  mechanicum  transcribendi  vel  exterius  eloquendi 
laborem. 

Porro  vel  ipsa  simplex  rei  expositio  luculenter  ostendit  non 
esse  hunc  dictationis  modum  admittendum  quoad  libros  Scripturae 
sacrae.  Et  ratio  est  quia  sic,  libri  scripturae  nulla  plane  ratione 
essent  ex  notitia  hagiographorum,  per  quorum  ministerium  con- 
scripti  sunt.  Nam  certe,  quidquid  amanuensis  scribit  sub  dicta- 
tione  verbali,  nequaquam  de  eius  notitia  formaliter  loquendo  de- 
promitur,  cum  ipse  se  habeat  ad  dictantem  ut  purum  materialis 
scriptionis  instrumentum.  Atqui  tale  quid  de  libris  canonicis  mi- 
nime  est  admissibile,  et  ne  in  cogitationem  quidem  venire  potest : 
tum  quia  tolleret  veritatem  illius  locutionis  qua,  teste  apostolo 
Petro  ubi  supra,  locuti  sunt  sancti  Dei  homines,  quaeque  procul 
dubio  intelligenda  est  de  locutione  ex  interiori  notitia  orta,  prout 
decet  homines  rationales,  praesertim  ad  tantum  dignitatis  culmen 
per  charisma  Spiritus  Sancti  evectos;  tum  quia  est  contrarium  iis 
quae  de  seipsis  diserte  etiam  hagiographi  asseverant.  Hic  est  di- 
scipulus  ille,  inquit  Ioannes,  qui  testinionium  perhibet  de  hist  et 
scripsit  Jiaec.  Et  iterum :  Quod  vidimus  oculis  nostris,  quod  per- 
speximuSj  et  manus  nostrae  contrectaverunt  de  Verbo  vitae....    et  te- 


42  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

stamur...  ct  annuntiamus  vobis.  Et  Lucas  in  prooemio  sui  Evan- 
gelii :  Visitm  est  et  mihi  assecuto  omnia  a  principio  diligenter,  (uti- 
que  ab  his  qui  ab  initio  ipsi  viderunt,  et  ministri  fuerunt  sermonis), 
ex  ordine  tibi  scribere,  optimc  Theophile.  Et  auctor  2  Mach.  II-27 : 
Et  nobis  ipsis  qui  hoc  opus  breviandi  causa  suscepimus,  non  facilem 
laborem,  imo  vero  negotium  plcnum  vigiliarum  et  sudoris  assumpsi- 
mus.  Quae  omnia  profecto  non  sunt  simplicium  amanuensium. 
Amanuensis  enim  nihil  testatur,  non  opus  habet  assequi  praeviam 
cognitionem  earum  rerum  quas  scripto  effert,  non  assumit  nego- 
tium  sudoris  et  vigiliarum  plenum,  sed  quorum  verborum  phan- 
tasmata  interius  accipit,  eorum  lineamenta  exterius  ponit. 

Praeterea,  sicut  inspiratio  divina  non  tollit  in  sacris  libris 
historicis  formalitatem  auctoritatis  etiam  humanae  quae  caeteris 
quibusvis  monumentis  praeteritorum  temporum  communis  est, 
atque  in  praeambulis  fidei  ad  fundandum  credibilitatis  iudicium 
usui  esse  debet:  ita  nec  aufert  ab  epistolis  apostolicis  veram  ac 
propriam  rationem  epistolarum,  sive  Pauli,  sive  Petri,  sive  Iacobi, 
atque  ita  porro.  Sed  si  sacri  illi  libri  ab  hagiographis  emanas- 
sent  tanquam  a  puris  Dei  amanuensibus,  nec  evangelia  in  aliquo 
convenirent  cum  consuetis  historiae  documentis,  nec  epistolae 
vere  inscriberentur :  epistola  Pauli  ad  Romanos,  epistola  Petri 
ad  electos  advenas  dispersionis  Ponti,  et  sic  de  aliis.  Quippe  epi- 
stola  quam  purus  amanuensis  scribit,  non  ipsius,  sed  solius  dic- 
tantis  epistoia  est. 

Accedit  tertia  consideratio  quae  ad  universos  scripturae  li- 
bros  aequaliter  applicatur,  quia  singuli  hagiographi  proprium 
habent  stylum  secundum  diversitatem  ingenii,  educationis,  atque 
originis.  Certe  de  Isaia  dicit  Hieronymus :  «  Ac  primum  de  Isaia 
«  sciendum  quod  in  sermcne  suo  disertus  sit:  quippe  ut  vir  no- 
«  bilis,  et  urbanae  eloquentiae,  nec  habens  quidquam  in  eloquio 
«  rusticitatis  admixtum.  Unde  accidit  ut  prae  caeteris,  florem  ser- 
«  monis  eius  translatio  non  potuerit  conservare  »  (r).  Tum  de 
Ieremia :  «  Ieremias  propheta,  sermone  quidem  apud  Hebraeos, 
«  Isaia  et  Osee  et  quibusdam  aliis  prophetis  videtur  esse  rusticior, 

(x)  Praefatio  in  librum  Isaiae. 


UBI    DOGMATICA    INSPIRATIONIS    NOTIO    DECLARATUR  43 

«  sed  sensibus  par  est,  quippe  qui  eodem  spiritu  prophetaverit. 
«  Porro  simplicitas  eloquii,  a  loco  ei,  in  quo  natus  est,  accidit. 
«  Fuit  enim  Anathothites,  qui  est  usque  hodie  viculus,  tribus  ab 
<-  Ierosolymis  distans  millibus  »  (x).  Tum  de  Ezechiele :  «  Eodem 
«  tempore,  licet  posterior,  hic  in  Chaldaea,  Ieremias  in  Iudaea 
«  prophetaverunt.  Sermo  eius  nec  satis  disertus,  nec  admodum 
«  rusticus  est,  sed  ex  utroque  medie  temperatus  »  (2).  Denique 
quis  non  vel  primo  intuitu  recognosceret  proprium  et  characte- 
risticum  vel  Pauli  vel  Ioannis  modum,  ut  de  caeteris  sileam,  de 
quibus  etiam  par  atque  eadem  ex  omnium  consensu  observatio 
est?  Nunc  autem  in  hypothesi  verbalis  dictationis,  in  qua  omnis 
etiam  grammaticalis  constructio  esset  a  solo  Deo,  et  nihil  plus  con- 
tulisset  hagiographus  quam  merum  materialis  calami  ministerium, 
diversitas  illa  in  sacris  libris  inventa  non  secus  ac  in  aliis  omni- 
bus  litterariis  hominum  operibus,  nullam  connaturalem  haberet 
explicationem.  Accedit  tandem  quod  absonum  esset  refundere  in 
Spiritum  Sanctum  vitia  grammaticae,  velut  soloecismos,  hyper- 
bata,  et  alia  eiusmodi  quae  notat  Hieronymus  in  c.  3  ad  Ephesios, 
aut  imperitiam  sermonis  quam  Paulus  2  Cor.  XI-6  in  se  confi- 
tetur,  aut  possibiles  defectus  pro  quibus  forte  admissis  excusa- 
tionem  petit  auctor  2  Mach.  XV-39,  sic  dicens:  Ego  quoque  in 
his  faciam  finem  sermonis.  Et  si  quidem  bene,  et  ut  historiae  com- 
petit,  hoc  et  ipse  velim.  Sin  autem  minus  digne,  concedendum  es 
mihi. 

Concludendum  igitur  est,  inadmissibilem  esse  verbalem  illam 
dictationem  a  nonnullis  theologis  assertam,  et  tanto  magis  inad- 
missibilem,  quanto  minus  necessaria  ostenditur  ad  hoc  ut  cum 
omni  verborum  proprietate  Deus  sacrorum  librorum  auctor  et 
dicatur  et  sit.  Adhuc  enim  sine  illa  manet  ipse  solus  principalis 
causa  compositionis  et  scriptionis  eorumdem,  quemadmodum  satis 
superque  apparebit  ex  his  quae  in  sequentibus  supersunt  iam 
explananda. 

II.  —  Dico    itaque   assurgendum   esse   ad   altiorem   dictandi 

(x)  Prologus  in  leremiam. 
(2)  Praefatio  in  Ezechielem. 


44  PARS    PRIMA    —    CAP.    I 

modum,  eumque  maxime  proprium  Deo.  Et  ad  huius  rei  eviden- 
tiam  considerandum  venit  quod  in  editione  cuiuslibet  libri  duo 
distinguuntur :  primo  compositio  contextus  sententiarum,  seu  men- 
talis  eius  conceptio  et  formatio ;  tum  deinde  scriptio  exterior,  quae 
nihil  aliud  est  quam  transpositio  formati  contextus  in  materiales 
chartas  per  calamum  et  atramentum.  Duobus  proinde  modis  ima- 
ginari  poteris,  aliquem  assumi  in  libri  edendi  instrumentum. 
Primo  ita  ut  sit  instrumentum  quoad  solam  scriptionem  exter- 
nam.  Secundo,  ita  ut  sit  instrumentum  quoad  ipsam  quoque  con- 
textus  compositionem.  Et  non  est  tertius  quispiam  modus  exco- 
gitabilis,  ut  cuilibet  attendenti  statim  apparebit. 

In  primo  igitur  modo  intervenit  dictatio  verbalis  mox  decla- 
rata,  in  qua  totius  acceptio  contextus  a  dictante  est,  et  activitas 
instrumenti  nonnisi  consequenter  incipit  exerceri,  quia  tunc  in- 
strumentum  pure  et  simpliciter  movetur  ad  hoc  ut  vocabula  ab 
exteriori  sibi  suggesta,  calamo  delineet.  Et  cum  ad  compositio- 
nem  libri  nihil  conferat,  nihil  quoque  in  ea  ponit  de  proprio  stylo 
propriave  ratione  concipiendi.  Unde  tandem,  excepta  manuscripti 
materialitate,  nihil  refert,  cuius  scribae,  cuiusve  amanuensis  mi- 
nisterium  adhibeatur.  At  non  ita  in  altero  modo,  ubi  intervenit 
dictatio  quae  iam  non  fit  per  verba  sonantia  vel  eorum  phanta- 
smata.  Tunc  a  dictante  non  est  acceptio  contextus  iam  formati. 
Tunc  activitas  instrumentalis  praecedit  formationem  sententiarum, 
quia  ad  ipsammet  ordinatur.  Tunc  non  sola  scripti  materialitas, 
sed  et  eius  formalitas  impressam  retinebit  propriam  instrument- 
indolem,  characteristicumque  modum.  Porro  dictatio  ista  consistit 
in  interiori  motione  seu  instinctu  ad  concipiendum  mentaliter  sen, 
tentias  et  propositiones  quas  principalis  auctor  in  libro  esse  vult- 
easque  sic  conceptas  scripto  consignandum.  Et  quia,  ut  supra 
ostensum  est,  prior  dictationis  modus  in  scripturis  sanctis  non 
habuit  locum,  remanet  admittendus  hic  posterior,  ut  in  quo  sit 
reposita  vera  et  propria  scripturalis  inspirationis  ratio. 

Sed  ne  confusa  et  generali  tantum  notione  contenti  esse  vi- 
deamur,  veniendum  est  nunc  ad  ulteriorem  eius  expolitionem  seu 
analysim,  quam  in  sequenti  capitulo,  Deo  iuvante,  pro  viribus 
prosequemur. 


CAPITULUM  SECUNDUM 

UBI  NOTIO  INSPIRATIONIS  MAGIS  EXPOLITUR 

Vtto   EIvEuu.aToc  eAvtou  cpspo't/.svot 
i  t  r  r  ■  \ 

sXaXy)o\xv  ayioi  0eou  avQpt07uoi. 

2  Petr.  I-21. 

Quisquis  sane  ad  scribendum  librum  se  accingit,  tria  facit. 
Primo  accipit  notititiam  rerum  de  quibus  erit  ille  liber.  Secundo 
excogitat  intus  in  mente  sua  singulas  per  ordinem  sententias, 
simul  cum  verbis  quibus  exprimantur.  Tertio  exterius  transcri- 
bit  in  codice  contextum  qui  fuit  prius  in  cogitatione  formatus  et 
expressus.  Porro,  si  verum  est  sanctos  Dei  homines  per  quos  in 
scripturis  sacris  locutus  est  Spiritus  Sanctus,  non  fuisse  puros  et 
simplices  amanuenses,  sed  aliquo  etiam  pacto  auctores  librorum  qui 
sub  eorum  nomine  publicantur,  consequens  est  quod  in  eis  etiam, 
tria  illa  quae  in  caeteris  auctoribus  signata  sunt,  reperire  sit.  Dif- 
ferenter  tamen,  quoniam  non  principales,  sed  instrumentales  tan- 
tum  auctores  sunt.  Et  quia  eatenus  instrumentales,  quatenus  sub 
inspiratione  divina  scripserunt,  prae  primis  necesse  est  secernere 
id  quod  praesuppositive  solum  ad  inspirationem  se  habet,  ab  eo 
quod  ipsam  rationem  praedictae  inspirationis  seu  dictationis  seu 
motionis  instrumentalis,  (haec  enim  oinnia  in  praesenti  idem  sunt), 
intrinsece  et formaliter  ingreditur.  Huc  igitur  spectabit  priorhuius 
capituli  propositio. 


Quod  acceptio  notitiae  rerum  scribendarum  est  quidem 
de  praerequisitis  ad  inspirationem,  sed  nondum  in  ea  for- 
maliter  includitur.  Et  quod  haec  acceptio  fit  dupliciter.  Vel 
per  communicationem  divinam  secundum  unum    aut   alte- 


46  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

rum  e  multiplicibus  modis  quos  assignat  S.  Thomas  ubi  de 
prophetia,  si  res  sint  a  cognitione  scriptoris  procul  remotae. 
Vel  per  media  naturalia  sub  assistentia  divina,  utputa  per 
propriam  hagiographi  industriam  in  quaerendis  documen- 
tis,  consulendis  fontibus  historicis,  et  comparandis  omnibus 
quae  ad  scientiae  humanae  acquisitionem  faciunt,  si  secus. 

I.  —  Notissimum  est,  multas  esse  res  in  seripturis  quae  ha- 

giographis  nota  esse  non  potuerunt  nisi  per  revelationem  prophe- 

ticam.  Est  autem  prophetica  revelatio  de  his  quae  procul  sunt  a 

nostra  cognitione;  quorum  est  triplex  gradus,  ait  S.  Thomas  2-2, 

Q.   171,  a.  3:  «  Unus  est  eorum    quae  sunt   procul  a  cognitione 

«  huius  hominis  sive    secundum  sensum   sive   secundum    intelle- 

«  ctum,  non  autem  a  cognitione  omnium    hominum.   Sicut  sensu 

«  cognoscit  aliquis  homo  quae  sunt  sibi  praesentia  secundum  lo- 

«  cum,  quae  tamen  alius  humano  sensu,  utpote  sibi  absentia,  non 

«  cognoscit.  Et  sic  Elisaeus  prophetice  cognovit  quae  Giezi  disci- 

«  pulus  eius  in  absentia  fecerat,  ut  habetur  4  Reg.  V.  Et  simili- 

«  ter  cogitationes  cordis  unius  alteri  prophetice  manifestantur,  ut 

«  dicitur  1  Cor.  XIY,  et  per   hunc  modum  etiam,  ea  quae  unus 

«  scit  demonstrative,  alii  possunt   prophetice   revelari.  Secundus 

«  autem  gradus  est  eorum  quae  excedunt  universaliter  cognitio- 

«  nem  omnium  hominum,  non  quia  secundum  se  non  sint  cogno- 

«  scibilia,  sed  propter  defectum  cognitionis  humanae,  sicut  myste- 

«  rium   Trinitatis    quod    revelatum    est    per    Seraphim  dicentia: 

«  Sanctus,  Sanctus,  Sanctus,  etc,   ut   habetur   Isai.   VI.    Ultimus 

«  autem  gradus  est  eorum    quae  sunt  procul  ab    omnium    homi- 

«  num  cognitione,  quia  in  seipsis  non  sunt  cognoscibilia,  ut  con- 

«  tingentia  futura  quorum  veritas  non  est   determinata.   Et  quia 

«  quod  est  universaliter  et  secundum  se,  potius  est  eo  quod  est 

«  particulariter   et  per   aliud,    ideo    ad    prophetiam    propriissime 

«  pertinet  revelatio  eventuum  futurorum,  unde  et  nomen  prophe- 

«  tiae  sumi  videtur  ».  Constat  autem  quod    prophetica   revelatio 

de  qua  nunc  nobis  sermo,  minime  restringitur  ad  res  ultimi  gra- 

dus,  sed  generaliter  extenditur  ad  ea  omnia  quorum  notitia  ad- 

veniebat  hagiographis  supernaturali  via,  sive  essent   de    futuris 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS   MAGIS    EXPOLITUR  47 

contingentibus,  sive  de  mysteriis  coelestibus,  sive  demum  de  iis 
quae  etsi  intellectum  humanum  per  se  non  superantia,  ex  qua- 
cumque  tamen  causa  ipsis  sacris  scriptoribus  naturaliter  nec  co- 
gnita  erant,  nec  cognoscibilia. 

In  hac  porro  revelatione  prophetica  duo  generatim  distin- 
guit  S.  Thomas  tanquam  a  Deo  indita :  primo  species  ad  reprae- 
sentandum  veritates  intelligibiles,  secundo  lumen  confortans  po- 
tentiam  intellectivam  ad  eas  assequendas  recto  iudicio.  Et  quantum 
ad  primum  ait  esse  similitudinem  inter  divinam  revelationem  et 
doctrinam  humanam,  non  autem  quantum  ad  secundum,  quia 
homo  suo  discipulo  repraesentat  aliquas  res  per  signa  locutionum, 
sed  non  potest  interius  confortare  intellectum  ad  recte  et  infal- 
libiliter  iudicandum  de  rebus  praesentatis  (T).  Insuper,  quoad  ipsam 
rerum  repraesentationem  quae  fit  per  species,  similitudo  doctrinae 
humanae  valde  deficiens  est  et  imperfecta.  Intelligibiles  enim 
species  humanus  magister  non  causat  in  mente  discipuli,  nisi 
proponendo  ei  quaedam  exteriora  signa  intelligibilium  intentio- 
num  quas  intellectus  discipuli  ab  illis  signis  accipit,  et  recondit 
in  seipso  (2).  At  Deus  multis  aliis  modis,  iisque  etiam  longe  excel- 
lentioribus,  id  facit.  Res  enim  repraesentantur  menti  prophetae, 
quandoque  quidem  mediante  sensu  exteriori,  sicut  cum  Daniel 
vidit  scripturam  parietis.  Frequentius  vero,  vel  per  formas  ima- 
ginarias  divinitus  formatas  et  non  per  sensum  acceptas,  sicut 
cum  Ioannes  vidit  in  medio  septem  candelabrorum  aureorum  si- 
milem  Filio  hominis,  et  cecidit  ad  pedes  eius  tanquam  mortuus; 
vel  per  species  praeacceptas  a  sensibus,  sed  divinitus  aliter  or- 
dinatas  secundum  congruentiam  ad  veritatem  revelandam,  (nam 
et  ex  diversa  ordinatione  earumdem  litterarum  accipiuntur  diversi 
intellectus),  sicut  cum  Ieremias  vidit  ollam  succensam  a  facie 
aquilonis ;  vel  demum  per  species  immediate  et  directe  ipsi  menti 
impressas,  sicut  patet  de  his  qui  acceperunt  scientiam  vel  sapien- 


O  S.  Thom.  2-2  Q.  173,  a.  2. 

(2)  S.  Thom.  de  Verit.  Q.   11,  a.  1. 


48  PARS    PRIMA    —    CAP.    I) 

tiam  infusam  (T).  Et  propter  hoc  Apostolus  dicit,  multifariam  mul- 
tisque  modis  olim  locutum  esse  Deum  in  prophetis. 

Verum  de  diversis  illis  modis  quibus  acquiritur  prophetica 
cognitio,  non  est  nunc  disserendi  locus.  Id  unum  interim  ani- 
madvertes,  quod  etsi  recte  a  Deo  infusa  dicantur  huius  cogni- 
tionis  principia,  puta  lumen  interius  confortans  intellectum,  vel 
etiam  species  revelandarum  rerum  repraesentativae,  (quanquam 
illae  non  semper  sint  ex  infusione  divina,  ut  mox  dictum  est,  sed 
quandoque  a  Deo  sit  sola  nova  ordinatio  seu  dispositio  specierum 
praeexsistentium),  nusquam  tamen  dices  infusum  ipsum  cogni- 
tionis  actum.  Etenim  actus  cognoscitivus  quaedam  operatio  vitalis 
est,  essentialiter  ab  intrinseco  exoriens  atque  elicita,  cui  absolute 
repugnat  ut  sit  ab  exteriori  indita.  Unde  sequitur  quod  ipsa 
quoque  cognitio  prophetica  adhuc  servat  modum  cognoscentis. 
Modum  autem  cognoscentis  dico,  etiam  ex  parte  rei  cognitae, 
sicut  generale  est  quoties  cognitio  perficitur  per  hoc  quod  co- 
gnitum  intelligibiliter  concipitur  et  exprimitur  a  cognoscente.  Et 
haec  observatio  non  parum  iuvabit  in  decursu  huius  nostrae 
analysis,  ut  postea  suo  loco  apparebit. 

II.  —  At  non  omnia  in  libris  Scripturae  consignata,  de  eo 
genere  rerum  sunt,  quas  praecedens  categoria  comprehendit.  Plu- 
rima  enim  inveniuntur,  quae  vel  ex  intima  conscientia  sacri  scri- 
ptores  noverant,  sicut  patet  de  propriis  cogitationibus  propriisque 
affectibus  ab  eis  identidem  manifestatis  et  expressis;  vel  in  sua 
memoria  retinebant,  sicut  constat  de  eventibus  quibus  ipsi  inter- 
fuerant,  et  quorum  testes  exsistebant  oculati ;  vel  denique  com- 
munibus  et  humanis  mediis  assequi  poterant,  sicut  videre  est 
quoad  facta  quae  in  historiae  fontibus  continebantur. 

Porro,  non  solum  nulla  est  necessitas  asserendi,  harum  rerum 
notitiam  alia  via  quam  communi  et  ordinaria,  eis  advenisse,  verum 
etiam  est  positiva  negandi  ratio,  eaque  apodictica  et  plane  perem- 
ptoria,  cum  ipsi  hagiographi  consuetum  informationis  modum,  vel 
signate  vel  exercite  de  se  attestentur.  —  Signate  quidem,  velut 
cum  auctor  2  Mach.  II-24,  asserit  se  uno  volumine  breviare  ea 

(*)  S.  Thom.  2-2,  Q.   173,  a.  2. 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGtS    EXPOLITUR  49 

quae  fuerant  a  Iasone  Cyrenaeo  quinque  libris  comprehensa,  vel 
cum  Lucas  in  principio  sui  voluminis  declarat  dicens :  Sicut  tra" 
diderunt  nobis  qui  a  principio  ipsi  viderunt,  et  ministri  Juerunt 
sermonis.  Ex  quo  recte  infert  Hieronymus  in  libro  de  scriptoribus 
ecclesiasticis :  «  Igitur  evangelium  sicut  audierat  scripsit,  acta  vero 
«  apostolorum  sicut  viderat  ipse  composuit  ».  —  Exercite  etiam, 
velut  cum  historici  sacri  passim  indicant  fontes  unde  hauserunt 
cognitionem  eventuum,  quemadmodum  frequens  est  in  quatuor 
libris  Regum,  et  in  duobus  Paralipomenon.  Nam  i  Par.  XXIX-29, 
historia  David  sic  concluditur:  Gesta  autem  David  regis  priora 
et  novissima  scripta  sunt  in  libro  Samuelis  videntis,  et  in  libro 
Nathan  prophetae,  atque  in  volumine  Gad  videntis.  Item  paulo 
supra,  XXVII-24,  de  fastis  regis  David  occurrit  mentio.  Et  2 
Reg.  I-19,  elegiam  de  morte  Saulis  et  Ionathae  ex  libro  iustorum 
se  transumpsisse  sacer  auctor  ait.  Et  3  ac  4  Reg.,  de  libro  ver- 
borum  dierum  Salomonis,  de  fastis  regum  Iuda,  et  fastis  regum 
Israel  continua  allegatio  est  (*).  Et  ideo  non  est  in  hac  parte 
relictus  ullus  dubitandi  locus. 

Animadverte  tamen  quomodo  consulto  dictum  sit  in  thesi: 
per  media  naturalia  sub  assistentia  divina,  ut  scilicet  iam  insi- 
nuetur,  debuisse  omnem  praecaveri  errorem  in  hac  informatione 
ad  inspirationem  praevia.  Et  ratio  est  quia  scribenda  Deus  non 
inspirat  nisi  de  fundo  veritatis.  Si  de  hoc  dubitas,  remittam  te 
ad  ea  quae  inferius  dicenda  sunt  ubi  de  inerrantia  scripturae 
sacrae.  Interim  vero  puto  quod  sine  temeritate  praesupponi  potest 
illud  quod  de  Deo  Optimo  Maximo,  vel  ipsa  fere  congenita  men- 
tibus  hominum  notio  fert,  quodque  nullus  unquam  scientiae  cri- 
ticae  progressus  valebit  expungere.  Ergo,  ne  a  spuriis  et  corruptis 
fontibus  informationes  suas  accipiat  is  qui  a  Deo  destinatur  divini 
libri  scribendi  instrumentum,  sensus  quoque  communis  iam  nunc 
satis  superque  requirit.  Quia  etsi  acceptio  notitiae  rerum  scriben- 
darum  nondum  ad  inspirationem  formaliter  pertineat,  adhuc  tamen 

O  Cf.  Cornely,  Introd.  in  V.  et  N.  T.  libros.  De  V.  T.  libris  histo- 
ricis,  c.  5. 

De  inspiratione  Sacrae  Scripturae  4 


50  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

ad  eam  se  habet  velut  materialiter  et  praesuppositive.  Et  utrum- 
que  statim  declaro. 

III.  —  Dico  igitur  quod  praefatae  notitiae  acceptio  non  clau- 
ditur  intrinsece  in  inspiratione.  Nam  primo,  omnis  scriptura  est 
divinitus  inspirata,  et  eodem  ubique  modo;  quippe  inspiratio 
unius  rationis  est,  et  non  dividitur  sicut  genus  in  species  subal- 
ternas.  Unde  libri  prophetici  non  sunt  magis  inspirati  quam  libri 
historici;  non  minus  inspiratae  partes  quae  tractant  de  rebus  hu- 
manae  rationi  per  se  non  imperviis,  quam  partes  ubi  proponuntur 
mysteria  illa  in  Deo  abscondita,  quae  nisi  revelata  divinitus,  in- 
notescere  omnino  non  poterant.  Sed  si  acceptio  notitiae  de  rebus 
scribendis  intrinsece  ingrederetur  rationem  inspirationis,  unum 
de  duobus  remaneret  dicendum :  Vel  quod  notitia  omnium  et  sin- 
gulorum  quae  continentur  in  scriptura  debuisset  a  Deo  per  eam- 
dem  revelationis  viam  hagiographis  advenire,  vel  certe  quod  in 
aliquibus  scripturae  partibus  fuisset  solum  diminuta  et  manca  et 
veluti  dimidiata  inspiratio.  Quorum  utrumque,  ut  ex  praemissis 
constat,  est  omnino  inadmissibile. 

Praeterea,  ibi  incipit  inspiratio  ubi  incipit  dictatio;  imo  vero, 
inspiratio  et  dictatio  in  praesenti  sunt  secundum  rem  unum 
plane  atque  idem.  Atqui  informationes  de  rebus  scribendis,  ma- 
teria  quidem  dictationis  esse  possunt,  ad  dictationem  vero  ipsam 
pertinere  non  possunt.  Dictatio  enim  initium  et  progressum  et 
finem  habet  cum  initio  et  progressu  et  fine  compositionis  libri; 
ad  quam  compositionem  informationes  se  habent  velut  congeries 
materiarum  ad  constructionem  aedificii.  Sicut  ergo  aliud  est  ad- 
ductio  lapidum  et  caementi  et  ligni,  aliud  vero  ipsa  constructio : 
sic  etiam  aliud  est  acceptio  notitiae  scribendarum  rerum,  aliud 
vero  instrumentalis  motio  qua  ad  componendum  et  scribendum 
librum  movetur  hagiographus. 

Denique,  inspiratus  in  quantum  huiusmodi  comparatur  ad 
inspirantem  tanquam  instrumentum  ad  causam  principalem.  Sed 
in  simplici  notitiae  acceptione  nemo  censetur  instrumentum  eius  a 
quo  accipit.  Ergo  rursus,  eadem  notitiae  acceptio,  etiamsi  sit  a 
Deo  revelante,  adhuc  est  extra  propriam  intrinsecamque  inspira- 
tionis  rationem.  Et  sic  semper  redit  eadem  conclusio. 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  51 

Verumtamen,  undecumque  aeeepta,  sive  a  revelante  Deo  sive 
ex  fonte  naturali,  semper  est  praesupponenda  notitia  illa,  ut  ne- 
cessaria  conditio.  Quod  quidem  iam  fere  declaratum  est,  cum  de 
dictatione  verbali  tanquam  non  habente  in  sacra  scriptura  locum, 
agebatur.  Sed  et  magis  magisque  perspicuum  fiet  in  propositione 
sequenti,  ubi  ipsa  inspirationis  formalitas  nunc  venit  explicanda. 

Quod  inspiratio  formaliter  constat  motione  intellectus 
et  voluntatis,  qua  scriptor  sacer  est  motus  divinitus,  primo 
quidem  ad  formandum  intus  apud  se  contextum  senten- 
tiarum  quas  Deus  ut  principalis  auctor  in  libro  scribi  vult, 
tum  deinde  ad  delineandum  scriptione  materiali  quidquid 
fuit  prius  mentaliter  compositum  instinctu  seu  afBatu  di- 
vino.  Et  quod  scriptum  huiusmodi  vere  est  scriptum  Dei, 
tametsi  servet  proprium  scriptoris  humani  characterem 
quantum  ad  modalitatem  conceptionum  et  connexam  styli 
ac  litterariae  artis  rationem. 

I.  —  Illud  iam  antea  observare  datum,  videlicet  quod  apud 
nos  libri  bis  scribuntur:  prius  in  mente  tanquam  in  tabula  spi- 
rituali  ac  viva  in  qua  est  verum  exemplar,  deinde  in  codice  tan- 
quam  in  exemplo  seu  apographo  quod  sumitur  ab  exemplari.  In 
prima  scriptione  intellectus  sibi  ipsi  calamus  est,  ex  seipso  et 
in  seipso  formans  mentalia  verba  sententiarum,  simul  cum  ima- 
ginibus  correspondentium  vocabulorum.  In  altera  vero  indiget 
materiali  instrumento,  mediante  quo  reddit  exterius,  ac  veluti 
transponit  quaecumque  sunt  intusapud  se  praedelineata.  Sic  certe 
res  se  habet  in  omni  factura  libri,  cuius  homo  quisquiam  prin- 
cipalis  auctor  est,  proprioque  marte  compositor. 

At  nunc  de  homine  agitur  divinitus  inspirato,  qui  ratione 
inspirationis,  non  principalis  auctor  est,  sed  instrumentalis  tantum. 
Si  autem  instrumentalis  tantum,  iam  illa  duo  quae  praedicta 
sunt,  proportionaliter  varientur  necesse  est. 

Et  primo  quidem  variabitur  id  quod  pertinet  ad    mentalem 


52  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

libri  compositionem,  pro  quanto  mens  scriptoris  iam  non  ex  seipsa 
movebitur  in  formandis  determinandisque  sententiis,  simul  cum 
verbis  earumdem  enuntiativis,  sed  nonnisi  sub  motione  et  ex  mo- 
tione  a  Deo  recepta,  cuncta  in  libro  inserenda  concipiet  et  de- 
scribet  in  cogitatione  sua.  Et  vide  ibi  analogiam  cum  calamo  ma- 
teriali  secundum  generalia  principia  quae  dantur  de  instrumento. 
Certe  omne  instrumentum  propriam  habet  operationem  quam 
elevat  motio  agentis  principalis:  ut  si  dicamus  quod  calami  ma- 
terialis  propria  operatio  est  describere  lineas  cum  atramento; 
instrumentalis  autem,  ordinate  illas  describere,  tali  nimirum  or- 
dine  talique  dispositione,  ut  signa  evadant  intellectualium  inten- 
tionum.  Pariter  ergo  mens  hagiographi  quae  praeinstructa  sup- 
ponitur  cognitione  omnium  ad  libri  argumentum  pertinentium, 
habebit  pro  operatione  propria,  concipere  et  formare  sententias 
de  rebus  illis  quae  in  sua  notitia  praeexsistunt;  pro  operatione 
vero  instrumentali,  tali  modo  concipcre,  id  est  secundum  inflexio- 
nem  et  determinationem  et  ductum  Dei  utentis  intellectu  crea- 
turae  suae  tanquam  quodam  calamo  rationali,  ita  scilicet  ut  sen- 
tentiae  conceptae  et  idealiter  descriptae,  iam  non  sint  sententiae 
qualescumque,  sed  divinae,  cum  ea  quae  divinis  sententiis  pro- 
pria  est,  summae  certitudinis  atque  infallibilitatis  formalitate. 

Nunc  autem,  si  in  mentali  compositione  libri  instrumenta- 
liter  se  habet  hagiographus,  eodem  quoque  modo  se  habebit  in 
scriptione  externa,  pro  quanto  scilicet  divina  motio  sub  qua  ille 
consilium  scribendi  iam  praeformaverat,  sese  nunc  extendet  ad 
exteriorem  exsecutionem.  Neque  ibi  peculiaris  tibi  difficultas  oc- 
curret,  cum  in  hac  parte  analogum  exemplum  praesto  sit  de 
dictationibus  usitatis  apud  nos.  Nam  differentia  inter  amanuen- 
sem  et  hagiographum  consideratur  quantum  ad  contextum,  in 
cuius  acceptione  ille  passivus  est,  hic  autem  minime,  sed  instru- 
mentaliter  componit  illum,  ut  dictum  est.  Verum,  in  ordine  ad 
scriptionem  externam  non  iam  speciale  inter  utrumque  discrimen 
intercedit.  Vide  ergo  qualiter  homo  dictans  moveat  suum  ama- 
nuensem,  et  inde  sumas  analogiam  quae  sufficit  in   proposito. 

Sic  igitur  oportet  agnoscere  motionem  divinam  intus  in  ha- 
giographis  receptam,  qua  praedeterminatur   intellectus    ad    scri- 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  53 

bendum  idealiter  id  quod  Deus  scribi  vult,  et  eo  modo  quo  vult; 
tum  infallibiliter  movetur  voluntas  ad  imperandum  aetum  exter- 
num  transcriptionis  in  codice  materiali.  Apparet  autem,  hanc 
ipsam  motionem  esse,  quae  formaliter  facit  ut  liber  referri  debeat 
ad  Deum  ut  ad  auctorem  principalem.  Quia  igitur  inspiratio  nihil 
aliud  est  quam  id  cuius  ratione  Deus  est  librorum  canonicorum 
auctor,  sequitur  quod  in  motione  supradicta  formalissime  dicenda 
est  consistere. 

II.  —  Sed  nunc  nota  bene  quomodo  oporteat  ut  scriptum 
ex  ea  inspiratione  procedens,  impressum  exhibeat  proprium  hu- 
mani  scriptoris  characterem,  quantum  ad  modalitatem  conceptio- 
nurn  et  connexam  styli  rationem.  Omne  enim  opus  instrumen- 
tale  in  se  habet  signatum  instrumenti  modum,  individualemque 
formam,  sicut  typi  in  charta  descripti  alius  atque  alius  facturae 
sunt  secundum  calami  grossitiem  vel  tenuitatem,  duritiam  vel 
ductilitatem,  et  sic  de  aliis.  Et  ratio  intrinseca  est,  quia  actio  ali- 
cuius,  etiamsi  sit  eius  ut  instrumenti,  oportet  ut  ab  eius  potentia 
egrediatur,  inquit  S.  Thomas  de  Pot.  Q.  3,  a.  4  in  corp.  Quid- 
quid  autem  e  potentia  alicuius  egreditur,  modum  eius  servat,  ut 
per  se  notum  est.  Insuper  motio  instrumentalis  semper  addit 
novam  formalitatem  vel  efficaciam  propriae  operationi  instru- 
menti,  sed  nihil  unquam  destruit  de  his  quae  positive  in  ea  in- 
cluduntur,  sicut  facile  constat,  tum  a  posteriori  discurrendo  per 
singula  instrumentorum  genera,  tum  etiam  a  priori,  ex  hoc  quod 
propria  instrumenti  operatio  idipsum  est  quod  ab  agente  prin- 
cipali  quaeritur,  nedum  ab  eo  tollatur.  Si  igitur  mens  hagio- 
graphi  instrumentum  est,  et  quasi  vivens  Dei  calamus  in  ipsa 
compositione  contextus,  necesse  quidem  est  ut  infallibiliter  con- 
cipiat  et  exprimat  sententias  ad  quas  concipiendas  a  Deo  mo- 
vetur,  sed  simul  necesse  est  ut  suo  modo  concipiat  illas,  pro- 
prioque  pariter  exprimat  stylo. 

£t  confirmatur,  quia  ipsa  quoque  revelatio  prophetica,  licet 
ab  exteriori  veniens,  debet  induere  modum  subiecti,  eo  quod 
fit  per  species  menti  impressas  et  in  mente  receptas,  adeoque 
eidem  commensuratas,  cum  quidquid  recipitur,  ad  modum  reci- 
pientis  recipiatur,  ut  fert  notum  axioma.  Multo  ergo  magis  idem 


54  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

senties  de  contextu  inspirato,  qui  semper  est  ab  intimo  mentis 
hagiographi  etiam  exoriens,  quatenus  inspiratio  inflectit  et  de- 
terminat  activitatem  intellectus  in  compositione  et  constructione 
sententiarum,  sed  non  supprimit  aut  supplet  illam.  Quo  fit  ut 
quantum  ad  facturam,  contextus  ille  modum  habeat  scriptoris  a 
quo  immediatam  repetit  originem,  et  quantum  ad  auctoritatem, 
modum  induat  Dei,  quo  movente  et  inflectente  et  determinante, 
ab  humana  et  in  humana  cogitatione  formatus  atque  exaratus  est. 
Hoc  itaque  pacto,  sine  difficultate  vestem  litterariam  in  ha- 
giographos  refundes,  modo  tamen  non  eo  sensu  vocabulum  nunc 
accipias,  quo  illud  sumunt  novi  exegetae  de  schola  criticorum. 
Nam  per  vestem  litterariam  intelligunt  isti  formam  romanticam 
vel  mythicam  multis  libris  sacrae  scripturae  inditam,  ad  commen- 
dandas  certas  veritates  religiosas  vel  morales.  Et  hanc  dicunt 
proprio  marte  ab  hagiographis  conceptam  vel  quaesitam,  ut  esset 
vehiculo  ideis  seu  doctrinis  de  Dei  revelatione  descendentibus. 
Sed  missis  pro  nunc  multis  aliis  considerationibus,  haec  sunt 
aperte  contraria  dogmati  quo  credendus  est  Deus  auctor  et  in- 
spirator  scripturae,  praesertim  quoad  omnes  et  singulas  eius 
partes.  Si  enim  scriptor  Pentateuchi  sua  phantasia  ductus  as- 
sumpsit  mythos  chaldaicos  vel  aegyptiacos,  ut  in  eis  proponeret 
veritates  revelatas  de  creatione,  de  lapsu,  de  originaii  peccato, 
aliisque  eiusmodi ;  si  scriptores  librorum  Tobiae  vel  Iudith  totum 
tramitem  narrationis  ex  seipsis  confinxerunt  ad  inculcandum  me- 
ritum  eleemosynae,  orationis,  aut  fiduciae  in  Deum :  ergo  ibi 
erunt  secundum  rem,  non  secus  ac  in  fabulis  Phaedri  vel  Aesopi, 
duae  partes  plane  distinctae.  Una  quae  ipsa  fabula  constat,  al- 
tera  quae  sensu  et  moralitate  fabulae  sicut  cum  Aesopus  con- 
cludit  dicens  :  o  'x-jOo;  r^v.o'.  oti.  Et  quidquid  nunc  sit,  an  adhuc 
posterior  haec  pars  dici  posset  inspirata  divinitus,  certo  certius 
non  illa  prior.  Firmiter  ergo  retine  id  quod  supra  ostensum  est, 
Deum  scilicet  non  se  habuisse  ad  hagiographos  tanquam  suppe- 
ditantem  generale  argumentum,  ab  eis  deinde  propria  minerva 
pro  lubitu  extendendum,  sed  omnino  sicut  dictantem  ratione  iam 
dicta  totum  contextum  ab  initio  ad  finem.  Diligenter  quoque  con- 
sidera  quod  forma  libri,  romantica,  historica,  allegorica,  didactica, 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  55 

nequaquam  de  accidentalibus  est,  ac  per  hoc,  non  potest  non 
esse  omnino  determinata  ab  eo  qui  lpsius  libri  principalis  auctor 
vere  et  proprie  nuncupatur.  Non  ergo  acquiescimus  tam  perni- 
ciosis  novitatibus,  sed  solum  dicimus  quod  intra  latitudinem 
uniuscuiusquegeneris,  suus  cuique  scriptori  personalis  modus  est. 
Quem  modum  si  vestem  litterariam  scripturae  appellare  velis, 
sic  non  immerito  facturam  huius  vestis  hagiographo  attribues, 
cuius  propriae  indoli  atque  conditioni,  ut  alias  semper,  divina 
motio  sese  accommodat. 

III.  —  Sed  iam  ultimo  loco,  de  motione  ipsa  in  qua  forma- 
liter  consistit  inspiratio,  quaeri  potest  cuius  naturae  sit,  et  in  quo 
recipiatur. 

Et  dicendum  quod  principaliter  constat  motione  recepta  in 
intellectu,  quia  compositio  libri  opus  intellectuale  est.  De  cuius 
motionis  quidditate  si  ulterior  inquisitio  fiat,  nihil  aliud  occur- 
rit  nisi  quod  sit  aliquid  fluens  et  viale,  proportionaliter  se  ha- 
bens  in  mente  scriptoris  quo  utitur  Spiritus  Sanctus,  sicut  vir- 
tus  artis  in  instrumentis  quibus  nos  homines  utimur.  Nam,  «  di- 
«  vinum  illud  delapsum  e  coelis  plectrum,  velut  quodam  citha- 
«  rae  aut  lyrae  instrumento,  ita  iustis  hominibus  utens,  divina- 
«  rum  nobis  et  coelestium  rerum  cognitionem  reclusit  »,  inquit 
lustinus  in  cohortatione  ad  Gentes,  n.  8.  Et  rursus  Athena- 
goras  in  legatione  pro  christianis,  n.  9:  «  Prophetae...,  quae  ipsis 
«  inspirabantur,  ea  sunt  locuti,  utente  illis  Spiritu  Sancto,  velut 
«  si  tibiam  inflet  tibicen  ».  Denique,  uti  habet  Gregorius  Ma- 
gnus,  praef.  in  Iob,  n.  2:  «  Ipse  (Spiritus  Sanctus)  haec  scripsit 
«  qui  scribenda  dictavit.  Ipse  scripsit,  qui  et  in  illius  opere  in- 
«  spirator  exstitit,  et  per  scribentis  vocem  imitanda  ad  nos  eius 
«  facta  transmisit...  Cum  ergo  rem  cognoscimus,  eiusque  rei  Spi- 
«  ritum  Sanctum  auctorem  tenemus,  quia  scriptorem  quaerimus, 
«  quid  aliud  agimus,  nisi  legentes  litteras,  de  calamo  percon- 
«  tamur?  » 

Verum,  quia  compositio  libri  non  est  opus  intellectus  nisi 
adiuncta  voluntate,  motionem  quoque  in  voluntate  receptam  in- 
dubitanter  agnosces.  Differt  tamen  a  praecedenti,  quia  motio  in- 
tellectus  ad  hoc  est  requisita,  ut  sententiae  quibus  libri  contextus 


5^  PARS    PRIMA   —    CAP.    II 

constat,  sint  sententiae  Dei.  Motio  vero  voluntatis  requiritur  so- 
lum  ad  hoc,  ut  sint  ad  nos  transmissae  in  materiali  scripturae 
signo.  Et  ideo  non  oportet  ut  sit  praedeterminans  sicut  illa  prior, 
sed  satis  est  ut  voluntatem  infallibiliter  flectat,  secundum  mo- 
dum  vel  modos  illos  qui  exponi  solent  in  materia  de  gratia 
efficaci. 

Et  haec  quidem  circa  ipsam  inspirationis  formalitatem  pro- 
ponenda  occurrebant.  Superest  tantum  ut  consectaria  praemis- 
sorum  videamus. 

§  3- 

Ubi  conclusiones  quaedam  ex  enucleata  hactenus  no- 
tione  inspirationis  fluentes  explicantur. 

Conclusiones  istae  ad  tria  capita  commode  revocari  possunt, 
secundum  quod  inspiratio  consideratur,  vel  comparative  ad  re- 
velationem,  vel  absolute  secundum  se,  vel  denique  respective  ad 
effectum  suum,  id  est  ad  scripturam  cuius  auctor  est  Deus.  Et 
singula  per  ordinem,  quanta  fieri  poterit  brevitate,  declaranda. 

Conclusio  prima:  Quod  accipiendo  revelationem  secundum 
sensum  usu  ecclesiastico  consecratum,  pro  positiva  Dei  ad  nos  locu- 
tione,  omnis  inspiratio  scripturae  est  revelatio,  sed  non  e  converso. 
Et  quod  quaedam  est  revelatto  antecedens  inspirationem,  quaedam 
consequens  illam,  quaedam  quoque  quae  nullo  ad  eam  ordine  re- 
ligatur. 

Revelatio  iuxta  etymon  vocis,  nihil  aliud  est  quam  remotio 
veli,  quasi  quaedam  manifestatio  veritatis  quae  prius  velata  erat 
et  ignota  Quisquis  igitur  inhaerebit  soli  sensui  etymologico,  ne- 
cesse  habebit  revelationem  restringere  ad  ea  tantum  quae  extra 
ambitum  cognitionis  humanae  exsistentia,  aliter  quam  per  super- 
nam  Dei  illustrationem  innotescere  non  poterant.  Nec  aliam  sane 
revelationem  noverat  Ioannes  Iahn,  quando  concludebat  inspira- 
tionem  formaliter  consistere  in  sola  Dei  assistentia  ad  errores 
praecavendos,  hoc  nimirum  ductus  ratiocinio,  quod  inspiratio  in 
sua  ratione  formali  non  claudit    acceptionem    novae    cognitionis 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  57 

rerum  antea  ignotarum;  ergo  simpliciter  et  adaequate  a  revela- 
tione  condividitur;  ergo  non  dicit  aliquid  positivum  ex  parte  Dei; 
ergo  reponi  debet  in  quodam  negativo,  hoc  est  in  simplici  impe- 
ditione  erroris,  ita  scilicet  ut  libri  humana  industria  concinnati 
possint  esse  scriptura  sacra,  si  modo  accedat  approbatio  Eccle- 
siae,  per  quam  haec  ipsa  ab  errore  puritas  authentice  decla- 
retur  (*). 

At  vitium  argumenti  in  eo  potissimum  est,  quod  dum  ex  una 
parte  positivus  Dei  influxus  in  sola  revelatione  esse  supponitur, 
ipsa  deinde  revelatio  circumscribitur  et  coangustatur  intra  limi- 
tes  ab  etymo  nominis  acceptos,  cum  tamen  principium  generale 
sit,  aliud  esse  id  a  quo  assumitur  nomen  ad  significandum,  aliud 
vero  id  ad  quod  significandum  assumitur.  Idem  proinde  fallaciae 
genus  est,  ac  si  quis  considerans  substantiam  dici  ab  eo  quod 
est  substare  accidentibus,  concluderet  substantiae  nomen  nequa- 
quam  competere  Deo,  in  quo  procul  dubio  accidentia  nulla  sunt. 
Verum  diligenter  observabis  quod  res  solent  denominari  a  no- 
bis  secundum  quod  exsistunt  in  apprehensione  nostra.  Et  quia 
apud  nos  substantia,  id  est  ens  in  se  et  per  se,  primo  et  prin- 
cipaliter  apprehenditur  ut  substans  phaenomenis  seu  proprieta- 
tibus  quae  per  sensum  percipiuntur,  ideo  abhinc  impositum  est 
substantiae  nomen,  quod  tamen  proprie  adhuc  dicitur  de  iis  in 
quibus  sensibiles  illae  proprietates  nec  sunt  nec  esse  possunt. 
Et  simile  quid  accidit  in  praesenti.  Debuit  enim  inveniri  nomen 


(*)  «  Divinam  assistentiam  ad  praecavendos  errores  appellamus  sug- 
«  gestionem  seu  inspirationem,  quae  appellatio  usu  loquendi  consecrata 
«  est,  quamvis  non  valde  apta  sit.  Exprimit  enim  aliquid  positivum,  cum 
«  tamen  notio  ei  subiecta  sit  negativa.  In  hoc  ipso  quippe  haec  divina 
«  praemunitio  ab  erroribus  dinert  a  revelatione,  quod  scriptori  nullas 
«  novas  cognitiones  suppeditat,  eum  nihil  docet;  sed  tantummodo  im- 
«  pedit  immixtionem  errorum  in  iis  quae  iam  novit.  Revelatio  autem 
«  doctrinas,  cognitiones,  et  intelligentiam  divinorum  consiliorum  submi- 
«  nistrat.  Haec  definitio  inspirationis  et  distinctio  a  revelatione  diligen- 
«  ter  animadvertenda  est;  frequenter  enim  una  cum  altera  permiscetur, 
«  ex  qua  confusione  magnae  deinde  oriuntur  difficultates  »,  Iahn,  Introd. 
ad  libros  V.  T.,  apud  Franzelin  de  Script.  Thes.  4. 


58  PRAS    PRIMA    —    CAP.    II 

ad  significandum  supernaturalem  illam  ac  positivam  locutionem 
qua  Deus  O.  M.,  velut  praeceptoris  habitu  sumpto,  de  omnibus 
quae  ad  salutem  vitae  aeternae  quoquo  modo  ordinantur,  huma- 
num  genus  instruxit.  Et  quia  in  his  principem  locum  obtinent 
veritates  superrationales  quae  impenetrabili  velo  undequaque  con- 
tectae,  naturalem  intellectus  nostri  aciem  fugiunt,  propterea  a  re- 
motione  veli  omnis  illa  appellata  est  locutio  de  qua  Apostolus: 
Multifariam  multisque  modis  olim  Deus  loquens  Patribus  in  pro- 
phelis,  novissime  diebus  istis  locutus  est  nobis  in  Filio.  At  perpe- 
ram  sane  confunderes  rationem  impositionis  nominis  cum  ipsa 
eius  significatione,  quasi  sub  revelatione  non  caderent  veritates 
ullae  captum  rationis  per  se  non  transcendentes,  aut  quasi  de 
essentia  eius  esset  ut  novas  semper,  praesertim  ipsi  organo  trans- 
missionis,  afferret  cognitiones ;  cognitiones  dico  quae  nulla  plane 
ratione  ab  eo  praehabebantur  vel  haberi  poterant.  Certe  non  ea 
est  revelationis  ratio  quam  nobis  suppeditat  Vaticanum,  cum  in 
toto  eius  ambitu  distinguit  ea  quae  humanae  rationi  per  se  im- 
pervia  non  sunt,  ab  iis  quae  humanae  mentis  intelligentiam  om- 
nino  superant  (z).  Item,  cum  formale  obiectum  fidei  reponit  in 
auctoritate  Dei  revelantis,  et  statim  subiungit  ea  omnia  fide  di- 
vina  credenda  esse  quae  continentur  in  verbo  Dei  scripto  (2),  in 
quo  permulta  sunt  exempli  gratia  pure  historica,  humanoque  te- 
stimonio  aliunde  noscibilia,  ut  evidentissime  constat.  Sic  igitur, 
non  oportet  restringere  revelationem  ad  limites  quos  praestituere 
videretur  etymon  vocabuli,  sed  sicut  omne  dictum  a  Deo,  reve- 
latum  et  dicitur  et  est,  ita  revelatio  ipsa  pro  omni  positiva  Dei 
ad  nos  locutione  indubitanter  est  accipienda. 

Hinc  iam  sequitur  manifeste  quod  omnis  inspiratio  scriptu- 
rae  est  revelatio,  quia  est  libri  dictatio,  et  dictatio  hbri  procul 
dubio  elocutio  est  eorum  quae  in  libro  scribuntur.  Unde  Cyrillus 
Hierosolymitanus  uLi  supra,  catech.  16,  n.  2:  «  Ipse  Spiritus  San- 
«  ctus  elocutus  est  scripturas  ».  At  non  convertitur  propositio.  Non 
enim  vice  versa,  omnis  revelatio  inspiratio    scripturae  est,  quia 


(*)  Vaticanum,  Const.  Dei  Filius,  cap.  2. 
O  Ibid.,  c.  3. 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  59 

hominibus  loqui  potest  Deus,  et  de  facto  locutus  est  aliis  modis 
quam  dictando  scripturam.  Et  simile  est  apud  homines,  qui  quan- 
doque  scripto,  et  quandoque  viva  voce  loquuntur,  quandoque  per 
seipsos,  quandoque  per  alios  tanquam  per  organa  seu  instru- 
menta.  Sic  etiam  Deus  quandoque  locutus  est  dictando  scribenda, 
quandoque  dictando  verba  ore  proferenda,  quandoque  mentibus 
imprimendo  species  seu  signa  revelandarum  veritatum  per  mul- 
tiplices  illos  modos  qui  fuerunt  iam  indicati  cum  de  cognitione 
prophetica  ageretur. 

Indubium  igitur  sit,  esse  aliquam  revelationem  ab  inspira- 
tione  scripturae  distinctam,  eamque  multiplicem.  Quaedam  enim 
revelatio  est  quae  nullam  ad  verbum  Dei  scriptum  dependentiam 
habet,  sed  parallela  procedit  via,  sicut  patet  de  sine  scripto  tra- 
ditionibus  quae  ipsius  Christi  ore  ab  apostolis  acceptae,  aut  ab 
ipsis  apostolis  Spiritu  Sancto  dictante  quasi  per  manus  traditae, 
ad  nos  usque  pervenerunt  (*).  Quaedam  vero  alia  est  quae  ab 
inspiratione  formaliter  sumpta  ita  distinguitur,  ut  tamen  ad  eam 
referatur  tanquam  antecedens  vel  consequens  ipsam.  Et  neces- 
sitas  quidem  revelationis  antecedentis  satis  declarata  est  supra, 
§  i,  pro  quanto  scilicet  inspirationi  praesupponitur  acceptio  no- 
titiee  de  rebus  scribendis.  Cum  itaque  multa  sint  in  scripturis 
quae  hagiographis  innotescere  non  poterant  nisi  per  revelationis 
viam,  debuerunt  ista  revelari  prius  natura  quam  inspirarentur. 
Caetera  vero,  eo  tantum  revelata  fuerunt,  quo  inspirata.  Sed  haec 
ex  praemissis  patent,  nec  aliquid  nunc  adiungendum  occurrit.  At 
de  revelatione  consequenti  hucusque  nihil. 

Revelationem  autem  consequentem  dico  illam  per  quam  a 
Deo  revelatur  ipsa  libri  inspiratio.  Non  enim  satis  est  ut  liber 
canonicus  dictante  Spiritu  Sancto  conscriptus  sit,  sed  oportet  etiam 
ut  hoc  ipsum  nobis  innotescat;  innotescat,  inquam,  non  qualibet 
ratione  vel  modo,  sed  sicut  innotescere  debent  dogmata  fidei  in 
quorum  numero  procul  dubio  recensetur  scripturae  canon  quoad 
omnes  et  singulos  contentos  in  eo  libros.  Porro,  etiamsi  quis  di- 
ceret,  (quod  nequaquam   concedendum  videtur),  necesse  esse  ut 

(x)  Trident.  Sess.  4,  decret.  de  canonicis  Scripturis. 


60  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

hagiographus  conscientiam  habeat  suae  inspirationis  (x),  adhuc 
tamen  testimonium  ex  eiusmodi  conscientia  procedens  non  pos- 
set  fundare  nisi  fidem  humanam,  quae  in  proposito  non  sufficit. 
Oportet  ergo  venire  ad  revelationem  Dei.  Insuper  haec  Dei  re- 
velatio  in  inspiratione  ipsa  non  clauditur,  cum  nullus  scripturae 
liber  exsistat  qui  de  se  tanquam  divinitus  inspirato  testimonium 
ponat.  Imo,  licet  apponeret,  nondum  fuisset  satis,  saltem  quantum 
ad  omnes  indiscriminatim  tam  veteris  quam  novi  testamenti  libros, 
quia  semper  indiguisset  authenticari  ministerio  eorum  qui  totius 
doctrinae  revelatae  promulgatores  a  Deo  sunt  constituti,  cuiusmodi 
fuerunt  quoad  nos,  post  Christum  Dominum,  soli  apostoli.  Omni- 
bus  ergo  modis  revelatio  quaedam  inspirationem  consequens,  ne- 
cessario  est  admittenda,  ac  per  hoc,  magis  ac  magis  apparet  ve- 
ritas  primae  conclusionis,  videlicet:  Latius  patere  revelationem 
quam  inspirationem,  quatenus  inspiratio  non  est  nisi  unus  par- 
ticularis  modus  illius  locutionis,  qua  Deus  seipsum  ac  aeterna  vo- 
luntatis  suae  decreta  humano  generi  dignatus  est  revelare. 

Et  de  his  hactenus  satis.  Sequitur  nunc  conclusio  alia  circa 
inspirationem,  non  iam  comparative  acceptam,  sed  absolute  et 
secundum  se. 

Conclusio  secunda:  Quod  inspiratio  tam  ad  verba  qnam 
ad  conceptus  protenditur.  Ed  quod  vivisectio  quam  quidam  intro- 
ducunt,  procedit  ex  falso  eorum  supposito  de  eo  quod  inspiratio 
intelligenda  sit  per  modum  infusionis  sive  immissionis  praeforma- 
torum  vel  conceptuum  vel  verborum.  Sed  non  habet  amplius  locum, 
accepta  semcl  inspiratione  per  modum  motionis  qua  intellectus  ha- 
giographi  instrumentaliter  movetur  ad  componendum  integrum  in 
concreto  contextum,  et  non  quoad  solas  in  abstracto  sentcntias,  sed 
inseparabiliter  etiam  quoad  verba  earum  expressiva. 

Semper  equidem  innaturalis  et  violenta  visa  est  distinctio 
illa  inter  conceptus  et  verba  a  quibusdam  passim  theologis  in- 
troducta,  ut  a  sacra  scriptura  verbalem  dictationem  removerent. 
«  Potest  (inspiratio)  spectari  et  pertinere...  vel  ad  singulas  (libri) 
«  sententias  et  veritates,  earumque  ordinem,  vel  ad  singula  quo- 


(*)  Cf.  Franzelin  de  Script.  Thes.  3,  coroll.  3. 


UBI   NOTIO    1NSPIRATIONIS    MAGIS   EXPOLITUR  6l 

«  que  verba,  eorumque  compositionem  seu  phrasim  et  stylum.... 
«  Dico  primo:  Deus  non  videtur  specialiter  inspirasse  sacros 
«  scriptores  quoad  singula  etiam  verba  et  phrasim  ».  Ita  Wir- 
ceburgenses,  de  principiis  c.  i,  a.  3,  et  plerique  moderni  cum 
ipsis.  Verum  si  quis  recte  consideret,  videbit  tantam  esse  con- 
nexionem  inter  sententias  et  phrasim,  ut  par  atque  eadem  utro- 
bique  causa  esse  videatur.  Unum  enim  de  duobus.  Vel  consideras 
verba  quoad  substantiam  sensus,  vel  consideras  illa  quoad  so- 
lam  expressionis  modalitatem.  Si  primum,  tunc  non  erit  minor 
ratio  attribuendi  divinae  inspirationi  verba  quam  conceptus,  eo 
quod  intentio  inspirantis  certo  certius  fertur  in  verba  secundum 
sensus  substantiam,  imo  ad  illa  ut  sic,  primo  ac  principaliter 
terminatur.  Si  secundum,  iam  e  converso,  non  erit  maior  ratio 
attribuendi  divinae  inspirationi  conceptus  quam  verba,  quia  cum 
expressionis  modalitas  modalitati  conceptionis  per  omnia  respon- 
deat,  si  modalitatem  styli  in  hagiographum  refundis,  et  non  in 
Deum  inspirantem,  eodem  plane  iure  in  eamdem  quoque  cau- 
sam  refundere  oportebit  modalitatem  conceptuum.  Unde  a  primo 
ad  ultimum,  separari  videntur  ea  quae  sunt  inseparabilia,  et  non 
male  in  hac  parte  rationalista  quidam  observavit,  introduci  ibi 
quoddam  quasi  vivisectionis  genus  quod  rei  natura  non  patitur  (x). 
Sed  iste  dicendi  modus  parentelam  habere  videtur  cum  ea 
opinione,  quae  ab  omni  praemotione  Dei  penitus  abhorrens,  gra- 
tiam  praevenientem  vult  formaliter  consistere  in  ipsissimis  ac- 
tibus  indeliberatis  intellectus  et  voluntatis.  Quasi  nimirum  actus 
illi  ponerentur  a  Deo  in  anima,  eo  pacto  quo  in  ea  infundun- 
tur  habitus,  vel    imprimuntur    species,  cum  tamen  de    essentiali 

(*)  «  Dire  que  Dieu  est  Tauteur  des  idees,  que  l'homme  est  fau- 
«  teur  des  mots  ;  que  Dieu  est  T  auteur  du  fond,  et  1'  homme  1'auteur 
«  de  la  forme ;  que  Dieu  est  1'auteur  des  passages  dogmatiques  ou 
«  moraux,  et  que  1'homme  est  1'auteur  des  passages  historiques  ou  sim- 
«  plement  des  obiter  dicta,  c'est  pratiquer  la  vivisection...  Ni  1'ancienne 
«  tradition  bien  interpretee,  ni  la  raison  n'admettent  les  partages  que 
«  les  modernes,  sous  1'influence  de  preoccupations  polemiques  ou  apo- 
«  logetiques,  ont  essaye  dintroduire  dans  la  Bible  ».  Loisy,  Etudes  bi- 
bliques,  pag.  35. 


62  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

ratione  actuum,  praesertim  vitalium,  sit,  ut  oriantur  ab  intrin- 
seco,  ac  per  hoc,  nullum  aliud  proximum  atque  elicitivum  prin- 
cipium  habere  possint  praeter  animae  potentias,  vel  nudas,  vel 
habitibus  instructas,  vel  fluente  motione  ad  operandum  applica- 
tas  (x).  Quidquid  vero  sit,  eadem  conceptio  e  materia  de  divinae 
gratiae  auxiliis  transfertur  nunc  ad  scripturae  inspirationem,  quam 
auctores  illi  imaginantur  non  aliter  intelligi  posse,  quam  per 
modum  infusionis  ac  veluti  immissionis  praeformatorum  seu  con- 
ceptuum  seu  verborum.  Et  cum  viderent  excludendam  esse  hy- 
pothesim  de  immissione  verborum,  utpote  quae  rationem  non 
redderet  diversitatum  styli,  et  inutilem  faceret  conceptuum  in- 
spirationem,  hagiographosque  ipsos  reduceret  ad  conditionem 
simplicium  amanuensium,  ideo  tandem  infusos  dixerunt  nudos 
conceptus,  qui  deinde  propria  industria  sacrorum  scriptorum  sub 
Dei  assistentia,  verborum  veste  induerentur.  Quae  quidem  opi- 
nio  omnibus  inconvenientibus  premitur  hactenus  insinuatis,  prae- 
terquam  quod,  si  vera  essent  exposita,  non  fuissent  sacri  scri- 
ptores  vera  Dei  instrumenta,  nisi  forte  in  scriptione  materiali. 
Caeterum,  quoad  sententias  ipsas  mere  passive  se  habuissent, 
quoad  verba  autem,  active  activitate  causae  principalis.  Atqui 
nec  in  primo,  nec  in  secundo,  nec  in  utroque  coniunctim  vera 
salvatur  ratio   instrumenti. 

Nunc  autem,  si  superstitiosum  illum  planeque  irrationabilem 
praemotionis  horrorem  deponas,  si  non  fingas  conceptus  velut 
e  coelo  delapsos  et  in  mente  repositos  sicut  picturae  reponuntur 
in  pinacotheca,  si  denique  consideres  mentes  hagiographorum 
fuisse  viva  Dei  instrumenta  ad  totam  atque  integram  scripturae 
compositionem,  iam  non  opus  erit  dissecare  ea  quae  tam  intime 
apud  nos  natura  coniunxit,  ideas  et  verba,  modum  loquendi  et  mo- 
dum  concipiendi,  nec  tandem  oportebit  referre  ideas  ad  Deum, 
verba  vero  ad  hominem,  destruendo  in  re  ipsa  omnem  veram 
ac  propriarn  hominis  instrumentalitatem.  Sed  sine  difficultate  in- 
telliges  totum  esse  a  Deo  ut  praemovente  hominem,  totum  quo- 

(*)  Cf.  Pignataro,  de  Gratia.  Thes.   15. 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  63 

que  ab  homine  ut  moto  a  Deo,  quemadmodum  manifestius  adhuc 
apparebit  ex  declaratione  conclusionis  quae  sequitur. 

Conclusio  tertia  :  Quod  libri  sacri  toti  a  Deo  sunt,  et  toti 
ab  homine,  sicut  opus  artis  totum  est  ab  instrumento ,  et  totum  ab 
artifice :  pro  quanto  nimirum  non  est  pars  a  parte  realiter  di- 
stincta,  quae  propriae  virtuti  instrumenti  seorsum  ab  influxu  cau- 
sae  principalis,  vel  influxui  causae  principalis  seorsum  a  propria 
activitate  instrumenti  debeatur,  sed  solum  sunt  distinctae  formali- 
tates  quas  in  unam  alteramve  causam  tanquam  in  proprium  prin- 
cipium  necesse  est  refundere. 

Haec  conclusio  nihil  aliud  est  quam  applicatio  ad  casum 
particularem,  generalis  conditionis  operum  quae  per  instru- 
menta  efficiuntur.  Quantumcumque  enim  excurras  per  omnia 
talium  operum  genera,  ubique  videbis  sic  subordinari  causali- 
tatem  instrumenti  causalitati  agentis  principalis,  ut  non  sit  as- 
signare  in  effectu  partes  secundum  rem  distinctas  quae  alte- 
rutri  seorsum  causae  debeant  vel  possint  adscribi.  Sicut  in  scrip- 
tura  materiali  ex.  gr.,  totum  est  a  calamo,  totum  a  scribente,  et 
sic  de  aliis.  Verumtamen  in  hoc  ipso  effectu  realiter  indiviso 
diversae  apparent  formalitates,  quae  aut  propriae  virtuti  in- 
strumenti,  aut  virtuti  eius  solum  instrumentali,  adeoque  in  ul- 
tima  analysi,  virtuti  agentis  principalis  referuntur  acceptae.  Cogita 
iterum  scripturam  materialem,  primo  quidem  secundum  quod 
constat  quibusdam  lineis  in  atramento  ductis,  deinde  vero  se- 
cundum  quod  constat  eisdem  lineis  certo  ordine  descriptis. 
Quorum  primum  refunditur  in  propriam  calami  virtutem,  alterum 
in  motionem  a  scribente  derivatam,  quanquam  impossibile  profecto 
sit  ut  reali  divisione,  hinc  ponantur  lineae,  illinc  vero  artificiosa 
earumdem  dispositio.  Et  hoc  ideo  est,  quia  causa  principalis  et 
causa  instrumentalis  non  se  habent  ut  concurrentes,  sed  ut 
subordinatae.  Quo  fit  ut  totus  effectus  indivisibiliter  egrediatur 
e  potentia  instrumenti  prout  per  principale  agens  mota  et  elevata. 

Haec  nunc  applica  Scripturae  sacrae,  siquidem  consentiens 
totius  Traditionis  testimonium  nos  edocuit,  libros  canonicos  a 
Deo  ut  a  principali,  ab  hagiographis  vero  ut  ab  instrumentalibus 
auctoribus  vere  habere  originem.  Totum   proinde  a  Deo    in  eis 


64  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

est,  tam  quoad  sententias  quam  quoad  verba  sententiarum  ex- 
pressiva ;  totum  quoque  ad  homine,  tam  quoad  haec  quam  quoad 
illas ;  ab  homine  tamen  nonnisi  ut  a  calamo  vivo  quo  utebatur 
Deus.  Hinc,  ibi  etiam  reperire  est  duas  formalitates  distinctas, 
secundum  quod  scriptura  consideratur  primo  ut  constans  senten- 
tiis  humano  modo  formatis  et  expressis,  deinde  vero  ut  constans 
sententiis  eisdem  ita  formatis  et  expressis,  ut  vere  sint  vi  ori- 
ginis  directus  ad  nos  sermo  Dei.  Quae  duo  proportionaliter  se 
habent  sicut  modo  se  habebant  lineae  atramentales  ex  una  parte, 
et  artificiosa  earum  in  characteres  et  litteras  distributio  ex  altera. 
Et  cum  haec  satis  per  se  pateant,  non  oportet  in  eis  amplius 
immorari.  Sed  quia  aliud  est  quod  in  libris  sacris  totum  sit  ab 
homine,  aliud  vero  quod  totum  tam  sit  ab  homine  ac  si  a  Deo 
non  esset,  attende  iam  hanc  aliam  conclusionem  quam  statim 
declaro. 

Quarta  conclusio  :  Quod  falsam  est,  libros  Scripturae  tam 
humanos  esse  ac  si  divini  non  essent.  Falsum  quoque,  hagiogra- 
phos  fuisse  nec  plus  nec  minus  auctores  librorum  canonicorum, 
sicut  sunt  suorum  auctores  profani.  Falsum  denique,  sensum  eo- 
rundem  librorum  non  minus  esse proprium  scriptori  bibiico,  quam 
sensum  Iliadis  Homero,  vel  orationum  contra    Verrem   Ciceroni. 

Ista  sunt  asserta  criticorum;  ex  quibus  deinde  deducunt 
multa  abnormia  prae  scopo  quem  habent,  aequiparandi  scriptu- 
ram  caeteris  libris  humana  industria  concinnatis,  eamque  subii- 
ciendi  altae,  ut  aiunt,  crisis  iudicatorio.  Sed  haec  nihil  minus 
important  quam  puram  ac  meram  negationem  inspirationis.  Re 
enim  vera,  non  tam  humanus  est  ille  liber  qui  homini  non  de- 
betur  nisi  ut  Dei  instrumento,  quam  ille  alius  qui  ab  homine 
tanquam  ab  auctore  etiam  principali  repetit  originem.  Nisi  forte 
contendas,  tam  meum  esse  librum  quem  alio  dictante  scripsi, 
quam  quem  proprio  marte  propriaque  minerva  composui.  Proinde, 
si  libri  canonici  tam  humani  sunt  ac  si  divini  non  essent,  aperte 
sequitur  eos  non  esse  divinos  praecise  in  quantum  a  Deo  prin- 
cipaliter,  ab  homine  autem  nonnisi  instrumentaliter  compositos 
et  conscriptos;  quod  aliis  verbis  idem  est  ac  si  diceres  libros 
illos  non  esse  divinitus  inspiratos. 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  65 

Vide  ergo  quomodo  in  hac  appellatione  librorum  divinorum 
lateat  forte  aequivocatio.  Ut  enim  ab  initio  dictum  est,  duobus 
modis  intelligi  posset  scripturam  aliquam  esse  scripturam  sacram 
seu  divinam.  Primo  quatenus  esset  a  Deo  inspirata.  Secundo  qua- 
tenus  esset  scriptura  humanitus  prius  composita,  quam  deinde 
Deus  fecisset  suam,  eodem  pacto  quo  schema  bullae  a  theologo 
elaboratum  fit  postea  scriptura  Pontificis,  ratione  pontificiae  sub- 
scriptionis  et  publicationis.  Et  si  quidem  libri  canonici  essent 
hoc  modo  libri  Dei,  sic  verissime  diceres  eos  tam  humanos  ac 
si  divini  non  essent.  Tunc  enim  fuissent  assumpti  ad  esse  verbi 
Dei,  tales  quales  eos  humana  fecisset  origo.  Tunc  auctores  eorum 
homines  non  ideo  minus  auctores  exsisterent,  ex  quo  pJacuisset 
Deo  scriptis  subscribere,  et  dicta  canonizare.  Tunc  sensus  Dei 
ipse  utique  esset  nec  plus  nec  minus,  proprius  humani  scriptoris 
sensus.  Tunc  denique  aliqualiter  valeret  illa  quam  urgent  com- 
paratio  cum  Verbo  incarnato,  cuius  humanitas  iisdem  plane  ter- 
minis  essentialibus  circumscribitur,  ac  si  divinae  hypostasi  unita 
non  esset.  Sed  non  haec  ratio  est  divinitatis  librorum  nostrorum, 
uti  supra,  occasione  opinionis  Bonfrerii  observatum  est.  Scripturae 
enim  libri  non  eatenus  divini  et  dicuntur  et  sunt,  quatenus  cum 
humana  prius  industria  fuissent  concinnati,  supervenientem  postea 
recepissent  divinae  auctoritatis  formalitatem,  sed  quatenus  Spiritu 
Sancto  inspirante  conditi  sunt,  adeoque  ratione  originis,  et  vi 
originis. 

Hinc  primo,  vi  originis  non  modo  immunes  sunt  ab  omni 
defectuositate  quam  sermo  Dei  non  patitur,  verum  etiam  positive 
excellunt  ea  quae  ad  dictationem  ipsius  Dei  consequitur,  certi- 
tudine,  infallibilitate,  atque  auctoritate. 

Hinc  secundo,  nedum  sensus  divinorum  librorum  tam  pro- 
prius  sit  scriptoribus  biblicis  quam  sensus  Iliadis  Homero,  vel 
Aeneidis  Virgilio,  imo  potius  ita  proprius  est  Deo,  ut  possit  ad 
plura  sese  extendere,  quam  quae  erant  in  hagiographorum  vel 
notitia  vel  intentione.  «  Sciendum,  inquit  S.  Thomas,  2-2,  Q.  173, 
«  a.  4,  quod  quia  mens  prophetae  est  instrumentum  deficiens 
«  (respectu  principalis  agentis,  id  est  Spiritus  Sancti),  etiam  veri 

De  inspiratione  Sacrae  Scripturae  5 


66  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

«  prophetae  non  omnia  cognoscunt  quae  in  eorum  visis,  aut 
«  verbis,  aut  etiam  factis,  Spiritus  Sanctus  intendit  ». 

Hinc  denique  tertio,  intra  latitudinem  illam  quam  diversa  hu- 
manorum  instrumentorum  conditio  et  indoles  delimitabat,  ipsa 
scripturarum  nostrarum  elocutio  proprium  quiddam  ac  veluti  ma- 
iestaticum  habet,  quo  sacra  illa  Biblia  ab  omni  alia  litteratura 
in  mundo  unquam  inventa  mire  discriminantur.  «  Modus  dicendi 
«  quo  sancta  Scriptura  contexitur,  quam  omnibus  accessibilis, 
«  quamvis  paucissimis  penetrabilis !  Ea  quae  aperta  continet, 
«  quasi  amicus  familiaris  sine  fuco  ad  cor  loquitur,  indoctorum 
«  atque  doctorum.  Ea  vero  quae  in  mysteriis  occultat,  nec  ipsa 
«  eloquio  superbo  erigit,  quo  non  audeat  accedere  mens  tardiu- 
«  scula  et  inerudita,  quasi  pauper  ad  divitem.  Sed  invitat  omnes 
«  humili  sermone,  quos  non  solum  manifesta  pascat,  sed  etiam 
«  secreta  exerceat  veritate,  hoc  in  promptis  quod  in  reconditis 
«  habens.  Sed  ne  aperta  fastidirentur,  eadem  rursus  operta  de- 
«  siderantur,  desiderata  quodam  modo  renovantur,  renovata  sua- 
«  viter  intimantur.  His  salubriter  et  prava  corriguntur,  et  parva 
«  nutriuntur,  et  magna  oblectantur  ingenia.  Ille  huic  doctrinae 
«  inimicus  est  animus,  qui  vel  errando  eam  nescit  esse  saluber- 
«  rimam,    vel  odit  aegrotando  medicinam  »  (r). 

Quinta  et  ultima  conclusio:  Quod  ad  rationem  libri  inspi- 
rati  nihil  eqnidem  refert,  qnis  fuerit  scriptor  instrnmentalis.  Et 
quod  nihilominus  falsissime  infertur:  ergo  universaliter  loqueudo, 
quaestiones  de  personis  scriptorum  biblicorum  pertinent  ad  altam 
criticam,  tanquam  in  proprio  ac  reservato  eius  campo  circumscriptae. 

Sane  vero,  verissimum  est  quod  Gregorius  ubi  supra,  in 
praefatione  Moralium  c.  i,  observavit  dicens:  «  Quis  haec  scrip- 
«  serit  (librum  Iob),  valde  supervacue  quaeritur,  cum  tamen 
«  auctor  libri  Spiritus  Sanctus  fideliter  credatur...  Si  magni  cu- 
«  iusdam  viri  susceptis  epistolis  legamus  verba,  sed  quo  calamo 
«  fuissent  scripta  quaereremus,  ridiculum  profecto  esset  episto- 
«  larum  auctorem  scire,  sensumque  cognoscere,  sed  quali  calamo 
«  earum  verba  impressa  fuerint,  indagare  ».  Et  sensus  est,  quod 

(x)  August.  Epist.   137  ad  Volusianum,  n.   18. 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITCR  67 

si  quando  scriptor  alicuius  libri  Scripturae  ignoretur,  aut  non 
nisi  dubiis  atque  incertis  documentis  commendetur,  nihil  sequitur 
incommodi.  Quo  fit  ut  non  oporteat  in  curiosas  sese  tunc  immi- 
scere  quaestiones,  quae  nec  ad  divinam  libri  auctoritatem  per- 
tinere,  nec  ad  eius  intelligentiam  quidquam  conferre  inveniantur. 
Caeterum,  apertissime  fluit  ex  praemissis,  personam  hagiographi, 
quae  aut  qualis  fuerit,  plane  accidere  in  ordine  ad  inspirationis 
effectum,  ac  per  hoc,  esse  penitus  indifferentem  relate  ad  dogma 
quo  omnes  et  singuli  libri  in  indice  Tridentino  recensiti  credendi 
sunt  sacri  et  canonici. 

Verumtamen,  aliud  omnino  est  quod  quaestiones  de  scripto- 
ribus  biblicis  non  tangant  peculiare  inspirationis  dogma  forma- 
liter  fri  quantum  huiusmodi ;  aliud  vero,  quod  universaliter  lo- 
quendo,  ad  doctrinam  sacram  nihil  attineant,  et  idcirco  in  pro- 
prio  ac  reservato  scientiae  criticae  campo  reponantur.  Id  enim 
certo  certius  non  solum  non  sequitur  ex  praedeclaratis,  sed  etiam 
non  sine  gravissimo  errore  posset  sustineri. 

In  primis,  quaestiones  istae  quandoque  intime  connectuntur 
cum  dogmate  quo  edocemur  fuisse  in  apostolis  clausum  atque 
ultimo  sigillatum  catholicae  revelationis  depositum.  Nam  in  hoc 
deposito  procul  dubio  continetur  totus  atque  integer  scripturae 
canon,  et  ideo,  si  verum  de  fide  est  quod  eidem  deposito  nihil 
post  apostolos  accrescere  potuit,  necesse  quoque  est  ut  per  apo- 
stolos  ipsos  vel  aliquem  ex  eis,  libri  canonici  omnes  et  singuli 
fuerint  Ecclesiae  commendati.  Hoc  autem  esse  non  potuisset, 
si  aevo  apostolico  posteriores  exstitissent.  Quisquis  igitur,  altae 
criticae  placitis  ductus,  redactionem  vel  unius  libri,  puta  quarti 
evangelii,  scriptori  vel  scriptoribus  attribuet  secundi  vel  tertii 
saeculi,  iste  in  doctrina  fidei  gravissime  errabit,  imo  proposi- 
tionem  enuntiabit  quae  necessario  nexu  connectitur  cum  propo- 
sitione  haeretica.  Non  ergo  omnis  quaestio  de  calamo  quo  usus 
est  Spiritus  Sanctus  in  sacris  libris  conscribendis,  de  illis  quae- 
stionibus  est,  quae  liberae  criticorum  operationi  relinquuntur. 

Praeterea,  contingit  quandoque  ut  scriptor  sacer  sese  no- 
minet  in  ipso  textu  inspirato,  sicut  videre  est  in  plerisque  epi- 
stolis  apostolicis,    necnon    in    evangelio    et    apocalypsi    Ioannis, 


68  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

Nam  quartum  evangelium  his  verbis  concluditur:  Hic  est  disci- 
pnhts  ille  qui  testimonium  perhibet  de  his,  et  scripsit  haec.  Disci- 
pulus  nempe  de  quo  paulo  supra  dictum  fuerat:  Quem  diligebat 
lesus,  qui  et  recubuit  in  coena  supcr  pectus  eius.  Et  quis,  quaeso, 
erit  discipulus  ille  scriptor,  quem  diligebat  Iesus,  quique  in  coena 
recubuit  super  pectus  eius,  nisi  Ioannes  apostolus?  An  forte 
dicent  critici,  verba  evangelica  aliam  pati  interpretationem?  Aut 
ibi  esse  postillam  textui  inspirato  posterius  additam,  non  dictante 
Spiritu  Sancto?  Sed  missis  nunc  aliis  rationibus,  tantisper  in- 
terrogo,  cuiusnam  sit  decisio  de  textibus  inspiratis  vel  non  in- 
spiratis.  Altae  forsitan  criticae,  an  Traditionis  et  Ecclesiae?  Et 
ne  in  praesenti  efifugium  quaerant  ex  parte  textuum  qui  sunt  vel 
non  sunt  de  rebus  fidei  et  morum  ad  aedificationem  doctrinae 
christianae  pertinentium,  (quam  distinctionem  schola  critica  non 
recte  assequitur,  ut  videbitur  infra),  solum  nunc  observo,  tantum 
abesse  quin  textus  ille  ad  res  fidei  indifferenter  se  habeat,  ui 
modernis  rationalistis  causa  negandi  authenticitatem  evangelit 
sub  Ioannis  apostoli  nomine  evulgati,  ea  potissimum  sit:  qu/ 
nimirum  dogma  de  Verbo  quod  erat  in  principio  apud  Deum, 
quodque  caro  factum  est  et  habitavit  in  nobis,  originis  esse  neo- 
platonicae,  et  secundo  vel  tertio  saeculo  resultasse  ex  casuali 
evolutione  seu  adaptatione  ideae  christianae  ad  tunc  praevalentes 
Alexandrinorum  philosophorum  doctrinas,  persuadere  volunt. 
Quorum  placitis  imbutus  quidam  novellae  scholae  auctor  non 
timuit  in  recentissimo  opere  sequentes  haereses  crude  asserere : 
Theoria  Verbi  incamati fuit  inventa  quando  evangelium  praedicatum 
est  non  solis  proselytis  ludaismi,  sed  etiam  gentilibus  qui  hellenicam 
educationem  acceperant  (l).  Et  rursus:  HeUenizatio  christianismi 
per  fidem  Verbi  incarnati  fuit  causata  per  statum  culturae  intel- 
lectualis  primorum  gentilium  conversorum  (2).  Et  adhuc  apertius : 
Ex  conatu  spontaneo  fidei  ad  sui  ipsius  definitionem  venit  progres- 
sive  ad  lucem  graeca  interpretatio  messianismi  christiani,  quatenus 
Christus  filius  Dei  et  hominis,  praedestinatus    salvator,    transfor- 

(*j   Loisy,  fEvangile  et  1'Eglise,  pag.    136. 
(2)  Ibid.  pag.  138-139- 


UBl    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGiS    EXPOLITUK  69 

matus  est  in  Verbum  carnem  factum,  revelatorem  Dei  in  humano 
genere,  idque  per  adaptationem  ideae  christianae  ad  methaphysicam 
Platonis  et  Philonis  (L).  Et  iterum  :  Orthodoxi  Patres  non  habue- 
runt  conscientiam  mutui  accepti  a  sapientia  hellenica,  et  ideo  plus 
minusve  condemnant  Platonem,  Philonem,  et  Origenem,  quamvis 
secundum  veritatem  historiae,  dogmata  Trinitatis  et  Incarnationis 
sint  dogmata  graeca  exfonte  philosophorum  emanata  (2).  Dices  for- 
tasse  quod  haereses  istae  non  habent  necessariam  connexionem 
cum  personalitate  redactoris  quarti  evangelii,  sitne  ille  Ioannes 
apostolus,  vel  non  sit.  Et  id  tibi  confiteor.  Verumtamen,  nec 
etiam  habent  amplius  locum,  si  semel  Ioannes  auctor  asseritur. 
Proinde  ad  hominem  dico,  textum  supra  memoratum :  hic  est  di- 
scipulus  ille  qui...  scripsit  haec,  non  de  illis  esse  quos  tu  adiu- 
dicares  criticae  sub  eo  pretextu,  quod  ad  res  fidei  nihil  attineant. 
Vide  ergo  iterum,  quomodo  quaestiones  de  scriptoribus  biblicis 
non  sunt  universim  loquendo,  de  reservato  criticae  iure,  quasi 
nullo  cum  doctrina  sacra  nexu  colligatae. 

Sed  quoniam  res  agitur  quae  multis  nunc  videtur  liberae 
uniuscuiusque  appretiationi  relicta,  et  quasi  nullius  consequentiae 
in  ordine  ad  fidem,  liceat  eam  penitius  discutere,  specialiter 
transferendo  quaestionem  ad  auctorem  Pentateuchi. 

Praecedentis  conclusionis  confirmatio,  ex  solutione  quae- 
stionis:  Utrum  sine  gravi  errore  in  materia  fidei  dici  possit,  Pen- 
tateuchum  non  fuisse  scriptum  a  Moyse. 

I.  —  Sane  vero,  Moysen  non  scripsisse  Pentateuchum,  opi- 
nio  est  quam  a  prima  eius  origine  ad  haec  usque  tempora  nostra, 
scriptores  et  apologetae  catholici  omnes  uno  ore  exploserant  velut 
religioni  maxime  contrariam,  et  tanquam  ab  incredulis,  seu  atheis 
seu  deistis  seu  rationalistis,  ad  convellenda  fidei  christianae  fun- 
damenta  data  opera  adinventam,  summo  studio  confutarant. 

«  Quod  Moyses  sit  auctor  Pentateuchi,  pro  explorato  sem- 
«  per  habuere  unanimi  tot  saeculorum  consensu  tam  Iudaei  quam 
«  Christiani,  ut  Huetius  demonstrat.  Verum,  cum  Spinosa,  Hobbes, 

H  Ibid.  pag,  139. 
I2)  Ibid.  pag.  140. 


70  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

«  Balingbrock,  Voltaire,  aliique  increduli,  ut  S.  Scripturae  au- 
«  ctoritatem  et  authentiam  statim  in  limine  subruant,  praefracte 
«  negent  Moysen  esse  Pentateuchi  auctorem,  provide  ipsorum 
«  cavillationes  confutarunt  Huetius,  Dem.  Evang.,  prop.  4,  c.  14; 
«  Calmet,  Praef.  in  Genesim;  Goldhagen,  Introd.  in  S.  Script. 
«  prop.  2,  sect.  1,  aliique.  Xos  idem  praestabimus,  incipiendo  a 
«  Yoltairii  deliriis,  etc.  „  (r)  —  «  Unanimis  semper  fuit  Iudaeorum 
«  et  Christianorum  sententia,  Pentateuchi  auctorem  esse  Moysen. 
«  Primi  omnium  constantem  hanc  traditionem  aperte  impugna- 
«  runt  Hobbes  et  Spinosa,  a  quorum  opinione  non  multum  recedit 
«  Isaac  Peyrerius.  Inventas  ab  iis  scriptoribus  difficultates  stu- 
«  diosissime  collegit,  amplificavit,  eaque  styli  elegantia  et  faci- 
«  litate  qua  nemini  secundus  erat,  ornavit  Voltaire:  Traite  de 
«  la  toicrancc,  Philosophie  dc  /'  histoire,  Dictionnaire philosopliiquc, 
«  Qucstions  sur  V  Eucvc/opcdic,  la  Biblc  cxp/iquec,  etc.  Singularem 
«  et  relatae  mox  opinioni  cognatam  sententiam  amplexus  est 
«  Richardus  Simon,  in  Historia  critica  V.  T.  »  (2)  —  «  Quinque 
«  libros  Moysen  conscripsisse,  in  superiore  huius  nostri  operis 
«  parte  me  adeo  probasse  confido,  ut  nulla  praeterea  videatur 
«  necessaria  esse  demonstratio.  Yerum  quia  Hobbes  in  opere 
«  inscripto  Leviathan,  Peyrerius  in  Svstemate  praeadamitico,  Bene- 
«  dictus  Spinosa  Tractatu  thcologico-po/itico,  Mosen  Pentateuchi 
«  auctorem  esse  negant,  ob  eam  rem  iterum  in  hoc  argumento 
«  versandum  est  ut  cumulatissime  absolvatur.  »  (3)  —  «  Penta- 
«  teuchi  opus  Moysi  auctori  deputandum  esse,  post  tot  luculentas 
«  in  idem  argumentum  scriptas  lucubrationes,  frustra  prorsus  a 
«  nobis  in  praesentiarum  demonstraretur.  Post  diuturnam  sane 
«  ultra  3000  annorum  possessionem,  nemo  in  Moysen  litigator 
«  admittitur,  nisi  iuris  sui  non  dubia  tantum  et  ambigua,  sed 
«  evidentia  plane  et  perspicua  documenta  protulerit.  Quae  autem 
«  a  recentioribus  incredulis  promuntur  argumenta,  multo  illa  a 


(*)  Weith,  Pentateuchus  contra  incredulos  propugnatus.   c.    1.   n.  5. 

(2)  Stattlerus,  de  auctorit.  S.  Script.  a.   1. 

(*)  Marchini,   Prolegom.  S.  Script  ,  part.  2,  a.   1. 


UBI   NOTIO    INSPIRATIONIS   MAGIS    EXPOLITUR  71 

«  perspicuitate  longissime  absunt.  »  (r)  —  «  Quotquot  de  rebus 
«  Iudaicis  scripserunt,  sive  Iudaei,  sive  Christiani,  sive  Ethnici, 
«  de  antiquitate  et  auctoritate  Pentateuchi  nullum  unquam  du- 
«  bium  obmoverunt  usque  ad  Spinosam,  Hobbesium,  Peyrerium, 
«  et  quosdam  vanissimos  olim  haereticos.  Horum  theistae  vestigia 
«  secuti,  ut  religionem  christianam  quaqua  via  evertant,  Mosen 
«  personis  romanensibus,  et  legem  Mosaicam  ementitis  narra- 
«  tiunculis  accensent.  »  (2) 

Et  longum  profecto,  fastidiosumque  esset  producere  tot  alia 
testimonia  ex  quibus  apertissime  constat,  hanc  fuisse  a  tempo- 
ribus  exorti  philosophismi,  per  saecula  duo  cum  dimidio,  fixam 
constantemque  positionem  apologiae  catholicae  contra  impietatem 
rationalisticam  :  Moysen  esse  certe  auctorem  librorum  qui  subejus 
nomine  vulgantur,  idque  ad  causam  defendendae  religionis  omnino 
pertinere. 

Aliter  equidem  nunc  videtur  viris  doctis,  catholico  nomine 
gloriantibus,  in  quorum  libris  et  periodicis  contraria  positio  in- 
venitur.  Sed  illud  accurate  notandum,  quod  omnes  eorum  in  hac 
etiam  parte  lucubrationes,  non  sunt  nisi  reproductio  opinionum 
et  conclusionum  quas  saeculo  XIX  mediante,  post  principales 
rationalisticae  criticae  promotores  in  Germania,  vulgavit  Ernestus 
Renan,  sive  circa  auctorem  Pentateuchi  (3),  sive  circa  modum 
seu  processum  redactionis  historicae  in  Pentateucho  (4).  Quo  fit 

C)  Calmet,  Prolegom.  in  Pentat. 

(2)  Wircerbug..   De  Relig.   Diss.  6,  Sect.    i. 

(3)  «  La  redaction  definitive  des  livres  contenant  1'histoire  ancienne 
•«  d'Israel    ne   remonte    pas    problablement  au   dela  de  l'an  750  avant 

«  J.  C L'opinion  qui   attribue  la  redaction  du   Pentateuque  a  Moise 

«  parait  assez  moderne,  et  il  est  bien  certain  que  les  anciens  Hebreux 
«  ne  songerent  jamais  a  regarder  leur  legislateur  comme  un  historien... 
«  Les  expressions  loi  de  Moise,  loi  de  Jehovah  donnee par  Moise,  n'impli- 
«  quent  pas  que  Moise  fut  regarde  comme  1'auteur  de  V  ensemble  histo- 
«  rique  du  Pentateuque  tel  que  nous  le  possedons,  etc.  »  Renan,  Histoire 
generale  des  langues  semitiques,  1.  2,  c.  1,  §  2. 

(4)  «  On  a  tres  bien  apercu  dans  ces  dernieres  annees  ou  il  fallait 
«  chercher  1'analogie  des  procedes  qui  ont  preside  aux  transformations 
«  successives  des  ecritures  historiques  des  Hebreux.  Cest  dans  1'histo- 


72  PARS    PRIMA    —    CAP.    II. 

ut  in  eis  non  tam  catholicos  audiamus  quam  rationalistas  ipsis- 
simo.:.  qui  nescio  qua  singulari  sorte,  quave  stupenda  fortuna, 
quoddam  veluti  repetitionis  instrumentum  et  publicitatis  orga- 
num  in  catholicis  illis  obtinuerunt.  Non  est  igitur  cur  de  eis  in 
praesenti  ratio  habeatur.  Neque  enim  nova  rationalisticae  sapien- 
tiae  editio,  ubicumque  inventa  et  a  quibuscumque  illustrata  atque 
adornata,  poterit  impedire  quin  simpliciter  et  absque  restrictione 
verum  sit,  sententiam  quae  tenet  Moysen  certissimum  Pentateu- 
chi  auctorem,  sententiam  esse  quae  apud  Ecclesiae  scriptores  uni- 
versaliter  constanterque  habita  est  ut  cum  causa  fidei  et  defen- 
sione  revelationis  intime  connexa.  Nec  sane  immerito,  ut  statim 
apparebit. 

II.  —  Ulterius  enim  nunc  considerandum  est  quod  ad  doc- 
trinam  fidei  aliquid  potest  dupliciter  pertinere.  Vel  quia  conten- 
tum  in  ipso  fidei  obiecto,  quod  a  Deo  nobis  revelatum,  suffi- 
cienter  ab  Ecclesia  est  propositum.  Vel  quia,  etsi  forte  extra 
amplitudinem  revelationis  exsistens,  nihilominus  cum  obiec.o  fidei 
ita  est  connexum  atque  cohaerens,  ut  ad  ejus  custodiam,  defen- 
sionem,  propositionem,  explicationem,    credibilitatem  requiraturr 

c  riographie  arabe.  Lorsque  V  on  compare  en  effet  les  unes  aux  autres 
«  les  diverses  classes  d'historiens  musulmans.  on  reconnait  que  tous 
a  ne  font  guere  que  reproduire  un  fond  identique,  dont  la  premiere 
«  redaction  se  trouve  dans  la  Chronique  de  Tabari.  L'ouvrage  de  Ta- 
«  bari  n'est  lui-meme  qu'un  recueil  de  traditions  juxtaposees  sans  la 
«  moindre  intention  de  critique,  plein  de  repetitions,  de  contradictions, 
(«  de  derogations  a  Pordre  naturel  des  faits...  L'historiographie  hebraique 
«  a  traverse  des  degres  analogues.  Le  Deuteronome  nous  presente  l'hi- 
a  stoire  arrivee  a  sa  derniere  periode,  1'histoire  remaniee  dans  une 
«  intention  oratoire,  ou  le  narrateur  ne  se  propose  pas  seulement  de 
o  raconter,  mais  d'edifier.  Les  quatrelivresprecedents  laissent  eux-memes 
«  apercevoir  les  sutures  de  fragments  plus  anciens,  reunis,  mais  non  as- 
«  similes  dans  un  texte  suivi.  Cette  hypothese,  presentee  d'abord  comme 
a  un  hardi  paradoxe  au  siecle  dernier,  est  maintenant  adoptee  de  tous 
«  les  critiques  eclaires  en  Allemagne.  On  peut  differer  sur  la  division 
«  des  parties,  sur  le  nombre  et  le  caractere  des  redactions  successives, 
«  on  ne  peut  plus  douter  du  procede,  qui  amena  au  S^me  siecle  avant 
"  notre  ere,  le  Pentateuque  et  le  livre  de  Josue  a  leur  etat  definitif  ». 
Renan,  ubi  supra.  —  Ibi  ergo  habes  legem  et  prophetas. 


UBI    NOTIO    1NSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  73 

eo  nimirum  modo  qui  explicari  solet  ubi  de  obieeto  secundario 
ecclesiastici  magisterii. 

Interim  ergo  permittamus  authenticitatem  Pentateuchi  secun- 
dum  quod  ad  Moysen  refertur  auctorem,  non  esse  a  Deo  reve- 
latam,  adeoque  non  pertinere  primo  modo  ad  fidei  doctrinam. 
Numquid  idcirco,  gravissima  censura  non  erit  digna  propositio 
authenticitatem  negans  ?  Sed  attende,  quaeso,  quod  authentia  illa 
quam  maxime  facit  ad  fidei  credibilitatem,  et  in  tantum  quidem, 
ut  si  semel  vel  negetur,  vel  in  dubium  adducatur,  eo  ipso  tol- 
lantur  magna  ex  parte  externa  revelationis  argumenta  a  Deo 
disposita  ut  fidei  nostrae  obsequium  rationi  consentaneum  esset; 
quae  argumenta,  testante  Vaticano  Sess.  3,  cap.  3,  sunt  imprimis 
miracula  et  prophetiae. 

Et  re  quidem  vera,  si  Pentateuchus  non  est  genuinum  opus 
illius  auctoris  sub  cuius  nomine  hactenus  fuit  universaliter  re- 
ceptus,  prae  primis  aufertur  ab  eo  omnis  valor  historicus.  Neque 
enim  cum  qualibet  verosimilitudine  poterit  adscribi  auctori  coaevo, 
qui  oculatus  testis  exstitisset  eorum  quae  narrantur  in  Exodo, 
Levitico,  Numeris,  et  Deuteronomio,  quique  ex  certa  traditione 
maiorum  instrui  potuisset  de  factis  in  Genesi  consignatis.  Imo, 
ad  hoc  ipsum  increduli  contra  Moysen  auctorem  impetu  facto 
ruunt,  ut  res  Pentateuchi  ad  legendas,  seu  mythos,  seu  imagi- 
nationis  popularis  procreationes  libere  reducant;  et  in  hoc  quo- 
que,  supra  memoratos  catholicos  habent  pedissequos,  fidelesque 
discipulos.  Ecce  ergo  capite  truncatur  historia  populi  Dei.  Nihil 
iam  valent  antiqua  miracula.  Successio  religionis,  saltem  secun- 
dum  quod  consideratur  in  fidei  praeambulis,  fit  incerta.  Harmonia 
duorum  testamentorum  fluctuat  in  aere.  Praeciditur  miranda  illa 
ab  Adam  ad  Moysen,  et  a  Moyse  ad  Christum,  prophetiae  evo- 
lutio  atque  continuitas,  in  qua  Christus  ipse  per  oracula  successiva, 
per  oracula  concordantia,  per  oracula  semper  magis  praecisa 
pro  magis  magisque  appropinquante  temporum  plenitudine,  fuit 
annuntiatus.  In  summa,  tollitur  de  medio  grande  illud  credibili- 
tatis  signum  de  quo  Augustinus  in  epistola  ad  Volusianum : 
«  Quem  non  moveat  ad  credendum  tantus  ab  initio  ipse  rerum 
«  gestarum  ordo,  et  ipsa  connexio    temporum    praeteritis   fidem 


74  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

«  de  praesentibus  faciens,  priora  posterioribus,  et  recentioribus 
«  antiqua  confirmans  ?  Eligitur  unus  e  gente  Chaldaeorum,  pie- 
«  tate  fidelissima  praeditus,  cui  promissa  divina  post  tantam  sae- 
«  culorum  seriem  novissimis  temporibus  complenda  prodantur, 
«  atque  in  eius  semine  omnes  gentes  habiturae  benedictionem 
«  praenuntiantur....  Propagatur  ex  illo  numerosissimus  populus 
«  multiplicatus  in  Aegypto....  Educitur  ex  Aegypti  servitute  gens 
«  valida,  pulsisque  impiis  gentibus,  in  terra  promissionis  per- 
«  ducta  et  constituta,  regno  etiam  sublimatur.  Deinde....  variis 
«  flagellata  cladibus  et  prosperitatibus  consolata,  usque  in  Christi 
«  incarnationem  declarationemque  perducitur.  Quem  Christum 
«  Dei  Filium,  Deum  in  carne  venturum,  moriturum,  resurrectu- 
«  rum,  in  coelum  ascensurum,  praepollentissimo  suo  nomine  in 
«  omnibus  gentibus  dicatos  sibi  populos  habiturum,  inque  illo 
«  remissionem  peccatorum  salutemque  aeternam  futuram  esse 
«  credentibus,  omnia  gentis  illius  promissa,  omnes  prophetiae, 
«  sacerdotia,  sacrificia,  templum,  et  cuncta  omnino  sacramenta 
«  sonuerunt.  Yenit  et  Christus.  Complentur  in  eius  ortu,  vita, 
«  dictis,  factis,  passionibus,  morte,  resurrectione,  ascensione, 
«  omnia  praeconia  prophetarum....  Quae  tandem  mens  avida  ae- 
«  ternitatis,  vitaeque  praesentis  brevitate  permota,  contra  huius 
«  divinae  auctoritatis  lumen  culmenque  contendat  ?  ».  Egregie 
quidem,  o  Augustine,  modo  de  factis  quae  adducis,  historice 
constet.  Nunc  autem,  cum  Pentateucho,  utpote  incertae  originis 
incertique  auctoris,  nulla  humana  fides  sit,  artificialis  et  imagi- 
naria  invenitur  ista  constructio,  cui  basis  deest,  et  primum  aedi- 
ficii  molem  sustentans  fundamentum. 

Sed  iam  argumentum  crescit,  quia  si  Pentateuchus  authen- 
ticus  non  est,  quomodo  adhuc  authenticae  prophetiae  posteriores, 
puta  Isaiae,  Ieremiae,  Danielis,  et  aliorum  ?  Non  enim,  puto, 
afferri  poterunt  fortiores  rationes  pro  his  quam  pro  illo.  Et  si 
valent  argumenta  criticorum  contra  Moysen,  valebunt  alia  eius- 
dem  valoris,  vel  ut  verius  dicam,  eiusdem  levitatis  contra  cae- 
teros  (r).  Et  consequentia  ipsis  etiam    factis    facile    confirmatur, 

(*)  Quod  argumenta  criticae  in  hac  parte,  (praeterquam  non  nova, 
ut  videre  est  apud  Bossuet,  Hist.  univ.  part.  2,  c.  29),  sat   etiam   levia 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  75 

quia  habemus  iam  proto-Isaiam  et  deutero-Isaiam.  Habemus 
quoque  pseudo-Danielem.  Habebimus  mox  pseudo-Ieremiam, 
pseudo-Michaeam,  atque  ita  porro,  et  nihil  remanebit  nisi  lacera 
quaedam  vaticiniorum  compilatio,  de  quibus  nemo  sciet  unde 
orta,  a  quibus  edita,  ad  quam  epocham    referenda,  etc. 

Accedit  quod  semper  intellexerunt  maiores  nostri,  ideo  Deum 
permisisse  casum  Iudaeorum,  et  tam  grandi  miraculo  conservasse 
hunc  populum  in  sua  dispersione  inter  gentes,  ut  idem  ille 
populus  authentiae  prophetiarum  testis  omni  exceptione  maior 
exsisteret.  «  Omnes  gentes,  ait  Augustinus,  Serm.  374,  n.  2, 
«  a  Romanis  subactae,  in  Romanorum  iura  transierunt.  Haec 
«  gens  et  victa  est,  et  in  lege  sua  mansit,  quantum  ad  Dei  cul- 
«  tum  attinet,  patrias  consuetudines  ritumque  custodivit...  Pro- 
«  pter  quid,  nisi  propter  testimonium  veritatis  ?  Sparsi  sunt 
«  ubique  Iudaei  portantes  codices  quibus  Christus  praedicatur, 
«  et  sicut  praedictus  est  praesentatur,  ut  iam  paganis  possit 
«  ostendi.  Profero  codicem,  lego  prophetam,  ostendo  impletam 
«  esse  prophetiam.  Dubitat  paganus  ne  forte  hoc  ipse  con- 
«  finxerim.  Inimicus  meus  habet  hunc  codicem  antiquitus  sibi 
«  a  maioribus  commendatum.  Ambos  inde  convinco.  Iudaeum, 
«  quia  id  prophetatum  et  completum  ego  cognovi.  Paganum,  quia 
«  non  ego  hoc  confinxi  ».  At  vero,  si  testimonium  Iudaeorum 
fallit  quoad  libros  Mosaicos,  eritne  tandem  alicuius  ponderis 
quoad  reliquos  ?  Rursus  ego  labefactantur  signa  clara,  facilia, 
obvia,  omnium  intelligentiae  accommodata,  quae  Deus  ipse  in  sua 


sint,  ipsorum  criticorum  diserta  confessio  est.  Fatentur  enim  se  constanter 
operari  supra  hypotheses  plus  minusve  verosimiles.  Verum  admiratio- 
nem  facit  quod  eadem  interna  argunie~nta  quibus  plerique  nituntur,  ut 
Pentateuchum  Moysi  abiudicent,  eadem  ipsissima  ab  aliis  critico-philo- 
logis,  non  minoris  certe  auctoritatis,  habentur  e  contra  pro  positivis 
authentiae  indiciis.  Scribit  enim  Rosenmuller,  Proleg.  in  Pent.  $  2  : 
«  Ordo  orationis  non  ubique  commodus,  et  oratio  ipsa  progreditur 
«  saepe  per  disrupta  sine  nexu  fragmenta,  haud  raro  singulari  clausula 
«  terminata.  Quae  arguunt  auctorem  non  continenter  scribentem,  sed 
«  saepius  interruptum,  qualem  novimus  Moysen,  tot  tantisque  negotiis 
«  obrutum,  continuisque  migrationibus  distractum,  etc.  ». 


76  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

providentia  disposuit,  ut  demum  remittamur  ad  falsissimas  illas 
et  vanissimas  rationes  credibilitatis,  verae  fidei  theologicae  pe- 
nitus  destructivas,  quas  praedicant  novi  inventores  systemacis 
immanentiae. 

Sic  igitur  iam  apparet,  authenticitatem  Pentateuchi  prout  ad 
Moysen  refertur  auctorem,  esse  quam  maxime  de  iis  quae  in 
fidei  praeambulis  fixa  inconcussaque  manere  debent,  ne  fides 
ipsa  in  discrimen  primum  adducatur,  donec  suis  velut  propugna- 
culis  destituta,  in  plenam  tandem  abeat  ruinam. 

III.  —  Sed  quod  sub  una  consideratione  de  praeambulis 
fidei  est,  sub  alia  consideratione  esse  potest  de  fidei  objecto.  Si- 
cut  resurrectio  Christi,  prout  historica  demonstratione  cognosci- 
bilis,  praecipuum  quemdam  in  signis  credibilitatis  quae  sunt 
praeambula  ad  fidem,  obtinet  locum.  Et  secundum  quod  asserta 
in  symbolo  et  Scripturis  divinitus  inspiratis,  fide  divina  credi 
debet  et  creditur. 

Porro,  ad  Pentateuchum  quod  attinet,  videtur  Moyses  sat 
aperte  ut  ejus  auctor  indicari  in  ipso  textu  inspirato.  Declara- 
tionem  sumere  liceat  ex  critico  qui  adversariis  suspectus  esse 
non  potest.  «  Quoad  avgumenta  ex  ipso  Pentateucho  petita  quae 
«  Mosen  illius  auctorem  arguant,  sub  finem  operis  (Deut.  XXXI, 
«  9-26),  disertis  verbis  Moses  testatur  esse  hunc  integrum  li- 
«  brum  a  principio  ad  finem  a  se  conscriptum,  proceribus  populi 
«  et  sacerdotibus  traditum,  ut  in  adyto  sacri  tabernaculi  penes 
«  arcam  foederis  custodiatur,  et  septimo  quoque  anno,  diebus 
«  festi  tabernaculorum  universo  populo  praelegatur.  Et  in  opere 
«  ipso  passim,  nunc  singulas  leges,  nunc  rerum  gestarum  narra- 
«  tiones  a  se  in  hoc  libro  consignatas  esse  Moses  ait.  Ita  Exod. 
«  XVII-14,  insidias  quas  Amalecitae  Hebraeis  itinere  defatigatis 
«  struxerunt,  praelium  quod  consecutum  est,  et  decretum  illis 
«  futuro  aevo  excidium,  Moses  dicit  se  divino  jussu  inscripsisse 
«  libro,  incepto  haud  dubie,  et  in  quo  iam  plura  exaraverat,  ut 
«  inde  colligitur,  quod  cum  articulo  scripsit...,  quo  innuit  se  de 
«  certo  quodam  et  satis  noto  libro  loqui.  Postquam  Israelitae 
«  cum  Iehovah  foedus  pepigissent  ad  montem  Sinai,  et  leges  a 
«  Mose  accepissent,  scripsit  Moses  omnia  verbajehovae  in  libro 


UBI    NOTIO    INSPIRATIONIS    MAGIS    EXPOLITUR  77 

«  foederis  quem  universo  populo  praelegit,  Exod.  XXIV-4-J.  His 
«  praeceptis  cum  postea  plura  alia  addita  essent,  iterumjussus 
«  est  Moses  ea  litteris  consignare,  Exod.  XXXIV-2J.  Porro  Nn~ 
«  mer.  XXXIII,  1-2,  Moses  profectiones  et  itinera  Israelitarum, 
«  prouti  ibi  leguntur,  ex  Iehovae  mandato  perscripsisse  dicitur. 
«  Numerorum  liber  clauditur,  XXXVI--13,  his  verbis  :  Haec  siuit 
«  mandata  atque  indicia  qaae  mandavit  Dominus  per  manam 
«  Moysi  ad  filios  Israel  in  campestribus  Moab  supra  lordanem 
«  contra  Icricho.  Denique  in  Deuteronomio,  quo  legum  in  tribus 
«  qui  praecedunt  libris  traditarum  KvoxssaAKUtxnt;,  explicationes  et 
«  supplementa  continentur,  Moses  in  suis  ad  populum  adhortatio- 
«  nibus  iterum  iterumque  hanc  legem  (xvn,  18-19;  xxxi,9-ii) 
«  et  hujus  I  *gis  librum  (xxvin-61  ;  xxix,  9-26)  commemorat 
«  Imprimis  notabilis  est  locus,  xxvin-61,  ubi  in  oratione  qua 
«  Moses  Israelitis,  si  divinis  praeceptis  non  obtemperarint,  in 
«  fausta  omnia  minatur,  inter  alia  haec  leguntur :  Insuper  et 
«  universos  languores  et  plagas  quae  non  sunt  scriptae  in  volumine 
«  legis  hujus  inducet  Dominus  super  te,  donec  te  conterat.  Ex  quo 
«  sequitur,  Mosen  hunc  librum  in  quo  comminationes  istae 
«  perscriptae  erant,  populo  tradidisse,  adeoque  sermones  suos 
«     ipsum  litteris  mandasse  ».  (£) 

In  Novo  quoque  Testamento  innumera  loca  sunt  in  quibus 
a  Christo  et  apostolis  adscribuntur  Moysi  libri  Pentateuchi.  Di- 
cunt  quidem  Christum  et  apostolos  citasse  hos  libros  sub  nomine 
et  titulo  sub  quo  vulgabantur,  nihil  de  vero  auctore  afhrmare 
intendentes.  Et  non  vacat  eiusmodi  assertionem  in  sua  genera- 
litate  discutere.  Solum  nunc  dico,  textus  esse  qui  talem  inter- 
pretationem  evidenter  excludunt.  Sic,  cum  Ioan.  V-45,  Christus 
Iudaeis  dicit :  Nolite  putare  quia  ego  accusaturus  sim  vos  apud 
Patrcm.  Est  qui  accusat  vos  Moyses,  in  quo  vos  speratis,  an  de 
quodam  incognito  auctore  loquitur,  qui  apud  vulgus  nomen  Moy- 
sis  obtinuerat,  an  non  potius  de  vero  illo  Moyse  quem  legisla- 
torem,  institutorem,  et  fundatorem  vere  habuit  Synagoga?  Puto 
responsionem  non  posse  esse  dubiam.  Porro  de  illo  vero  Moyse 

l1)  Rosenmuller,  Proleg.  in   Pentat.  \  2. 


7S  PARS    PRIMA    —    CAP.    II 

subjungit    Christus :   Si   crederetis    Moysi,    crederetis  forsitan    et 
mihi ;  de  me  enim  ille  scripsit. 

Item  cum  dicitur  2  Cor.  III,  13-15 :  Et  non  sicut  Moyses 
ponebat  vclamcn  snper  facicm  suam,  nt  non  intendcrent  filii  Israel 
in  facicm  cjusf  quod  evacuatur...  Sed  usque  in  hodicmum  dicm, 
cum  legitur  Movses,  vclamcn  positum  est  supcr  cor  eorum :  de 
quo  Moyse  agitur  secundo  loco  ?  Nonne  de  illo  eodem  de  quo 
in  priori  ?  ubi  sine  dubio  sermo  est  de  ipso  legislatore  Iudaeo- 
rum,  qui  Exod.  xxxiv,  de  monte  descendens,  velata  facie  populo 
loquebatur.  Aut  forte  superius,  verus  Moyses  in  medium  addu- 
citur,  inferius  vero  Moyses  existimatus  tantum  ?  Nunc  autem,  si 
ille  idem  verus  et  non  existimatus  Moyses,  teste  Scriptura,  le. 
gitur  usque  in  hodiernum  dicm,  ergo,  eadem  Scriptura  teste,  auc- 
tor  est  librorum  qui  ei  attribuuntur  (l\. 

(J 1  Iis  qui  tanta  tamque  incomprehensibili  levitate  quaestionem 
tractant  ultra  modum  gravem,  et  cum  veritate  christianae  religionis  per 
omnia  connexam,  liceat  proponere  testimonium  viri,  natione  et  religione 
Iudaei,  directoris  Parisiensis  periodici  :  Revue  Semitique,  qui  in  dicto 
periodico  recensens  duo  novissima  egregia  opera  P.  Cereseto,  (Tre 
classi  di  dottori,  et  Ipotesi  del  P.  Hummelauer  e  di  altri  autori  moderni 
su  Vautenticita  del  Deuteronomio  di  Mose,  sic  scribit  : 

a  Le  Reverend    P.    G.   G.    Cereseto,    Professeur  d'exegese  et  Con- 

sultore  de  la  Commission  pontificale  pour  les    etudes    bibliques,  s'ef- 

«  force,    dans    ses    deux  ouvrages    precites,  d'entraver    la  penetration 

0  des  idees  de  la  critique  biblique  protestante  dans  le  clerge  catholique 

«   romain. 

«  Le  mouvement  deviant  et  plein  de  menaces  pour  la  quietude 
«  du  catholicisme  traditionnel,  trouva  des  partisans  dans  deux  ecclesia- 
«  tiques  d'un  rang  considerable,  a  savoir  Mgr.  Mignot.  eveque  d'Albi, 
«  et  le  P.  Hummelauer.  Dans  une  lettre  sur  la  critique  biblique,  Mgr. 
Mignot  formula  une  serie  de  dix-huit  propositions  qui  repercutent 
«  assez  fidelement  les  opinions  de  1'Ecole  libre  allemande.  De  son  cote, 
«  le  P.  Hummelauer  se  pronon^a  en  faveur  des  memes  idees  dans  ses 
«  ouvrages  exegetiques...  . 

«  II  faut  avouer  que  la  question  est  d'une  gravite  extraordinaire 
«  pour  la  conscience  chretienne  en  general.  Etant  par  tempera- 
«  rnent  fort  peu  theologien,  je  combats  depuis  de  longues  annees 
«  les  conclusions  historiques  de  cette  Ecole  en  contestant  la  va- 
«   lidite  de  ses  premisses    par    des    raisons    puisees,    tantot  dans  l'exe- 


UBI  NOTIO  INSPIRATIONIS  MAGIS  EXPOLITUR  79 

Haec  igitur  sint  dicta  ut  appareat  quod  etsi  ad  rationem 
scripturae  inspiratae  formaliter  in  quantum  hujusmodi,  non  re- 
ferat  quis  fuerit  insirumentalis  auctor,  falsissime  tamen  in  thesi 
generali  inferretur,  attributionem  sacrorum  librorum  ad  hos  vel 
illos  scriptores,    nihil  interesse  doctrinae  fidei,  sed  semper  esse 

«  gese  biblique  elle  raeme,  tantot  dans  les  monuments  litteraires 
«  des  autres  peuples  semitiques.  Entre  cent  autres  divergences,  je 
«  releverai  ces  deux  seules  :  Selon  ma  conviction,  les  trois  premiers 
«  chapitres  de  la  Genese  sont  Vceuvre  d'un  seul  auteur,  malgre  la  diffe- 
«  rence  des  noms  divins  Elohim  et  Yahwe,  qui  y  sont  successivement 
«  employes.  D'autre  part,  je  nie  formellement  que  le  Code  sacerdotal 
«  puisse  etre  un  produit  postexilique,  ou  qu'on  puisse  discerner,  dans 
«  les  premiers  livres  prophetiques,  la  marche  reguliere  d'un  progres 
«  d'idees  religieuses.  Quant  a  la  question  relative  a  1'origine  mosaique 
«  du  Pentateuque,  tel  qu'il  nous  est  parvenu  a  travers  les  generations, 
«  je  1'ai  toujours  consideree  comme  un  probleme  secondaire  et  pure- 
«  ment  historique. 

«   La  situation  n'est  pas  la  meme    pour    le    chretien    de  n'importe 
«  quelle  secte.  Dans  des    passages    nombreux    de   1'Evangile,  Jesus    et 
«  les  Apotres  a  sa    suite,    invoquent    formellement    1'origine    mosaique 
«  du  Pentateuque,  celle  d'Isaie  II,    ainsi    que    1'origine    davidique    des 
«   Psaumes,  pour  en  tirer    des    dogmes    fondamentaux    de    la  nouvelle 
«  Foi,  comme  la  divinite    du    predicateur    galileen,   sa    messianite,  son 
«  caractere  de  victime  expiatoire  des  peches    de    ses    croyants,    sa  re- 
«  surrection,  etc.   L'authenticite  du  livre  de   Daniel  leur  sert  de  preuve 
«  que  Jesus  reviendra  a  la  fin  des  siecles,  sur   les    nuees  du  ciel,  pour 
«  retablir  sur  terre  son  royaume  celeste  et    mettre    fln    a  la   puissance 
«  de  Satan,  cense  la  source  principale  de  toutes  les  iniquites  du  genre 
«  humain.   L'affirmation    des  critiques    que  les    livres   precites  n'appar- 
«  tiennent  pas  aux    auteurs    nommes  par  Jesus,  implique,    de    la    part 
«  de  ce  dernier,  non  seulement  Tignorance  du  veritable  etat  de  choses, 
«  mais  un  mensonge  debite  sans  vergogne  devant    un  public    credule, 
«  a  la  fin  interessee  et  impie    de   se  faire  adorer   comme   un  dieu.   On 
.  «  n'a  pas  besoin   d'etre   theologien  pour   apprecier   la  justesse    absolue  de 
«  ces  dernieres  remarques,  qui  appartierment   au    P.  Cereseto.     Les  ratio- 
«  nalistes  on  tente  de  se  tirer  d'embarras  en  disant  que  Jesus    n'a  pu 
«  contredire  les  legendes  generalement  admises  par  son  auditoire.  Mais 
«  les  faits  dementent  absolument  ce  subterfuge  desespere;  temoin  son 
«  opposition  aux  lois  concernant  le  repos  du  sabbat,  son  exaltation  de 
«  Jean-Baptiste  au-dessus    des    prophetes,    son    allocution    mordante  a 
«  1'adresse  des  pharisiens  et  d'autres  faits  analogues.  Ceux  qui,  comme 


80  PARS    PRIMA    CAP.    II. 

de  iis  quaestionibus  quae  liberae  criticorum  appretiationi  relin- 
quuntur.  Et  sic  concludetur  disputatio  de  ipsa  inspirationis  no- 
tione.  Sequitur  iam  altera  huius  nostrae  disquisitionis  pars  :  de 
his  quae  ad  inspirationem  consequuntur. 

«  moi,  assistent  de  loin  a  cette  grave  controverse,  ne  peuvent  s'empe- 
«  cher  d'y  voir  1'aube  d'une  transformation  radicale  du  christianisme. 
«  En  Allemagne,  la  personnalite  theologique  de  Jesus,  malgre  les  louan- 
«  ges  dont  on  le  comble,  se  reduit  a  bien  peu  de  chose.  D'attenua- 
«  tion  en  attenuation,  on  est  deja  arrive  a  rejeter  la  totalite  des  recits 
«  concernant  Jesus,  et  a  ne  laisser  a  celui-ci  que  trois  ou  quatre  apo- 
«  phtegmes  dont  l'orij:inalite  est  d'ailleurs  plus  que  douteuse.  Dans 
«  leur  bouche,  les  termes  Christ,  chretien,  christianisme,  sont  des  con- 
«  cessions  provisoires  a  la  routine  traditionnelle,  et  en  realite  vides  de 
«  tout  sens. 

«  Renan  a  eu  le  courage  de  le  dire  ouvertement;  ainsi  on  saura 
«  au  moins  a  quoi  s'en  tenir,  et  le  progres  de  1'elaboration  de  la  nou- 
«  velle  religion  ne  sera  pas  entrave  par  des  equivoques  trompeuses. 
«  Le  P.  Cereseto  n'aime  pas  les  demi-mesures ;  il  pose  le  dilemme 
«  tranche  :  Foi  ou  apostasie  !  En  temoin  desinteresse,  nous  nous  bor- 
«  nons  a  exposer  la  pensee  substantielle  du  savant  polemiste  ».J.  Halevy. 


PARS  ALTERA 

DE  HIS 
QUAE  AD  INSPIRATIONEM  CONSEOUUNTUR 

Deinde  dicendum  est  de  his  quae  consequuntur  ad  inspira- 
tionem.  Et  primo  de  sensu  spirituali  scripturae  sacrae.  Secundo 
de  intentione  eius  ad  res  fidei  et  morum  per  se  terminata.  Ter- 
tio  de  absoluta  eius  inerrantia.  Quarto  de  conventionibus,  usibus, 
et  formis  litterariis  quas  natura  eius  non  patitur.  Quinto  de  su- 
bordinatione  criticae  ad  traditionem  et  magisterium  ecclesiasti- 
cum  in  omni  exegesi  scripturaria. 

CAPITULUM  PRIMUM 

DE  SENSU  SPIRITUALI  SCRIPTURAE  SACRAE 

u   Haec  autem  omnia  in  figura  contingebant 
«  illis  ».   i  Cor.  X-u. 

Est  igitur  scripturae  sacrae  prima  proprietas,  quod  habeat 
quemdam  sensum  qui  in  nullo  alio  libro  humana  industria  con- 
cinnato  esse  potest,  quique  spiritualis  seu  mysticus  dicitur,  quia 
sub  littera  latens  sicut  spiritus  in  corpore,  magno  est  mysterio 
obvolutus.  Et  huius  quidditas  est  per  prius  breviter  declaranda. 

§  i. 

«  Auctor  sacrae  scripturae  est  Deus,  in  cuius  potestate  est 
«  ut  non  solum  voces  ad  significandum  accommodet,  quod  etiam 
«  homo  facere  potest,  sed  etiam  res  ipsas.  Et  ideo  cum  in  om- 
«  nibus  scientiis  voces  significent,  hoc  habet  proprium  ista  scien- 

De  inspirationc  Sacrae  Scriptarae  6 


82  PARS    ALTERA    —    CAP.  I. 

«  tia,  quod  ipsae  res  significatae  per  voces  etiam  significant  ali- 
«  quid.  Illa  ergo  prima  significatio  qua  voces  significant  res,  per- 
«  tinet  ad  primum  sensum,  qui  est  sensus  historicus  vel  littera- 
«  lis.  Illa  vero  significatio  qua  res  significatae  per  voces,  iterum 
«  res  alias  significant,  dicitur  sensus  spiritualis  qui  super  litte- 
«  ralem  fundatur,  et  eum  supponit  ».  Ita  S.  Thomas  in  prima 
parte,  Q.  i,  a.  10.  Ubi  primo  ponit  principium  generale,  deinde 
eruit  conclusionem  ex  generali  principio  fluentem,  tertio  explicat 
propriam  rationem  sensus  spiritualis  secundum  quod  a  litterali 
condividitur. 

I.  —  De  principio  autem  generali  statim  suboritur  dubita- 
tio,  cum  non  ita  primo  intuitu  appareat  quomodo  verum  sit,  ho- 
minem  non  posse  accommodare  res  ad  significandum.  Nam  et  poetae 
et  oratores  et  ii  omnes  quibus  permittuntur  allegoriae,  continuo 
res  adhibent  in  usum  significationis.  Nequesolum  in  dicto,  verum 
etiam  et  in  facto,  quemadmodum  ex.  gr.  narrant  historiae  de  illo 
antiquo,  qui  cum  rogavisset  ut  in  quodam  coetu  silentiariorum 
admitteretur,  et  vase  usque  ad  summum  aqua  pleno  coram  ap- 
posito,  responsum  ei  fuisset  completum  iam  esse  academicorum 
numerum,  non  propterea  destitit  ab  incepto.  Sed  folium  rosae 
decerpens,  caute  imposuit  in  superficie  aquae,  et  tanta  quidem 
dexteritate  ut  vas  non  redundaret,  hoc  modo  eleganter  exprimens 
quod  sicut  in  vase  pleno  fuerat  adhuc  locus  foliolo  rosae,  sic  et 
in  plena  academia,  exiguo  homunculo.  Uno  demum  verbo,  actum 
est  de  symbolismo,  actum  est  de  metaphoris  et  allegoriis,  si  se- 
mel  principium  admittatur,  solius  Dei  esse  accommodare  res  ad 
significationem  aliquorum. 

At  vero  considerandum  est  quod  voces  sunt  in  praesenti  non 
solum  vocabula  proprie  dicta,  verum  etiam  omnia  ea  quae  ad 
significandum,  vel  artificiose  componuntur,  vel  imaginarie  fingun- 
tur,  ita  scilicet  ut  sub  ea  forma  sub  qua  significant,  ad  nihil  aliud 
sint  ordinata;  sicut  apparet  in  supradicto  folio  rosae  superficiei 
aquae  imposito,  vel  in  fictis  similitudinibus  per  quas  ars  poetica 
veritatem  rerum  solet  praesentare.  Proinde,  res  nunc  dicuntur 
illa  sola  quae  cursum  suum  peragunt  sub  Dei  providentia;  qu?e 
nullo  adventitio    artificio    disponuntur  in  significandi  finem,  sed 


DE    SENSU    SHIRITUALI    SCRIPTURAE    SACRAE  83 

iormam  sibi  connaturalem  independenter  ab  omni  ulteriori  re- 
praesentationis  habitudine  vel  scopo,  secundum  seipsa  omnino 
habere  intelliguntur.  Cogita  ex.  gr.  populum  Israel  captivum  in 
Aegypto,  a  Moyse  in  signis  et  portentis  eductum  de  captivitate, 
transeuntem  mare  rubrum,  per  quadraginta  annos  in  deserto  am- 
bulantem,  manducantem  panem  de  coelo  missum,  bibentem  aquam 
de  petra  miraculose  manantem,  et  tandem  post  innumerabiles  ca- 
sus  pertingentem  ad  terram  promissam.  Ibi  certe  nihil  artificia- 
lis  compositionis  est,  sed  pura  et  simplex  evolutio  eventus  hi- 
storici;  cui  si  figuralis  quaedam  significatio  insit,  inerit  utique 
non  per  modum  vocis,  sed  per  modum  rei  (r). 

Hoc  itaque  pacto  evidenter  apparet,  solius  Dei  esse,  accom- 
modare  res  ad  significationem  aliquorum.  Nam  cum  Deus  solus 
sit  omnium  eventuum  per  infallibilem  providentiam  ordinator,  so- 
lusque  habeat  eventus  ipsos  dispositioni  suae  subiectos  sicut  or- 
dinationi  typographi  subduntur  litterae  alphabeti,  solus  quoque 
potest  cursum  eorum  ita  quandoque  temperare  ac  moderari,  ut 
ponat  in  eis  ad  alias  res  habitudinem  signi  ad  signatum  et  figu- 
rae  ad  figuratum.  Et  hac  de  causa  rectissime  infert  S.  Thomas, 
Quodl.  7,  a.  16:  «  Sicut  enim  homo  potest  adhibere  ad  aliquid 
«  significandum,  aliquas  voces  vel  similitudines  fictas,  ita  Deus 
«  adhibet  ad  significationem  aliquorum,  ipsum  cursum  rerum  suae 
«'  providentiae  subiectarum  ».  Non  ergo  de  principio  generali  re- 
linquitur  dubitandi  locus. 

(x)  Ne  ergo  confundas  distinctionem  quae  nunc  est  inter  voces  etres, 
cum  illa  quae  introducitur  in  sacramentis  inter  res  et  verba.  Nam  in  sa- 
cramentis  tam  res  quam  verba  ad  nihil  aliud  ordinantur  nisi  ad  signi- 
ficandum,  solumque  differunt  quoad  significandi  modum,  quatenus  verba 
signa  sunt  arbitraria  et  ex  sola  positiva  institutione  hominum,  res  vero 
signa  symbolica  per  quamdam  analogicam  similitudinem  fundatam  in 
natura.  Hic  autem,  res  sunt  ea  quae  proprium  cursum  peragunt  sub  gu- 
bernatione  divinae  providentiae,  formaliter  in  quantum  huiusmodi.  Et 
ideo  ea  quae  in  sacramentis  dicuntur  res,  reducuntur  ad  genus  vocum 
secundum  praesentem  considerationem,  dicente  Augustino,  1.  19  c.  Faust. 
c.  16:  Quid  enim  sunt  aliud  quaeque  corporalia  sacramenta,  nisi  quaedam 
quasi  verba  visibilia,  sacrosancta  quidem,  verumtamen  mutabilia  et  tempo- 
ralia  ? 


84  PARS    ALTERA    —    CAP.    I 

II.  —  Sequitur  iam  conclusio  principii.  Et  primo  quidem, 
quod  in  caeteris  scripturis  humanae  originis,  nulla  alia  signifi- 
catio  quaerenda  sit  praeter  illam  quae  vocibus  inest,  si  tamen 
voces  nunc  sumas  sensu  illo  adaequato  qui  supra  fuit  declaratus, 
secundum  quod  sub  vocibus  concluduntur  omnes  sermonis  figurae 
vel  fictae  similitudines  quae  apud  homines  ad  significationis  usum 
adhiberi  solent.  Sequitur  secundo,  quod  in  scripturis  divinis,  praeter 
significationem  quae  subest  vocibus,  possit  etiam  alia  inesse  si- 
gnificatio,  indita  rebus  per  voces  significatis.  Et  dico  tantum  quod 
possit  inesse,  quia  ex  principio  a  priori  nihil  plus  concludere 
licet.  At  vero,  quod  de  facto  ita  se  res  habeat,  certissime  colli- 
gitur,  tum  ex  disertis  ipsarum  scripturarum  asseverationibus, 
tum  ex  consentiente  totius  traditionis  testimonio. 

Et    sane,  Gal.  IV-22,    ait  Apostolus :  Scriptwn    est   quoniam 
Abraham  duos  filios  habuit...  Quae  sunt  per  allegoriaiu  dicta.  Haec 
enim    sunt  duo    testanienta.  Et  nota  hic,  duo  esse  allegoriae    ge- 
nera.  Alia  est  allegoria  communis,  nimirum  in  verbis,  qua  sacra 
etiam  scriptura  utitur,  sicut  apparet  in  parabolis  Christi,  in  pa- 
rabola  Nathan   ad  David  2  Reg.   XII,  et    alibi    saepissime.  Alia 
vero  est  allegoria  in  rebus,  quae  nonnisi  analogice  convenit  cum 
praecedente,  et  soli  scripturae  sacrae  propria  est:  Quatenus  vera 
quidem    secundum  immediatum    verborum   sensum  narratur    hi- 
storia,  sed  in    ea  re  quae  narratur,  secretior  quaedam    latet  a]- 
tioris  rei  significatio.  Et  haec  est  allegoria  de  qua  nunc  Apostolus, 
quia  illa  de  duobus  Abrahae    filiis   historia  vere  sicut    narratur 
contigit,  sed  res  gesta  ulteriorem  habebat  alterius  cuiusdam  rei 
significationem,  duorum  scilicet  testamentorum,  veteris  et  novi.  — 
Rursus,  1  Cor.   X,  1-14,  cum  prius   commemorasset  ea  quae   an- 
tiquis  Israelitis  in  deserto  acciderunt,  conclusit  dicens:  Haec  auteni 
iu  figura  facta  sunt  nostri.  Etinfra:  Haec  autem  oninia  in  figura 
coutingebant  illis.  Ac  si  dixisset:  Quaecumque  antiquis  illis  con- 
tigisse    memoravi,  fuerunt    typi,    figurae,  seu    tabellae    quaedam 
praenuntiae  eorum  quae  in  Ecclesia  Christi  futura  erant.  Et  ideo 
Augustinus  1.  22  c.  Faust.  c.  24:  «  Dico,  inquit,  illorum  hominum 
«  non  tantum  linguam,  verum    etiam  vitam    fuisse    propheticair, 
«  totumque  illud  regnum  gentis  Hebraeorum,  magnum  quemdam 


DE    SENSU    SPIRITUALI    SCRIPTURAE    SACRAE  85 

«  qaia  et  magni  cuiusdam,  fuisse  prophetam  ».  —  Et  eadem 
quoque  conclusio  est  ex  Heb.  VII,  ubi  prosequitur  Apostolus 
figuralem  similitudinem  Melchisedech  ad  Christum ;  et  ex  Rom. 
V-14,  ubi  Adam  dicitur  fuisse  forma  futuri;  et  ex  i  Petr.  III21, 
ubi  asseritur  in  arca  et  diluvio  exstitisse  typum  baptismi  tan- 
quam  antitypi,  id  est  tamquam  rei  per  typum  illum  significatae 
et  praenuntiatae;  denique  ex  aliis  plurimis  sive  evangelii  sive 
apostolicarum  epistolarum  locis,  ubi  de  signo  Ionae  prophetae, 
de  serpente  aeneo,  de  manna  in  deserto,  de  duobus  geminis  Esau 
et  Iacob,  atque  ita  porro. 

•  Traditionis  autem  auctoritas  in  hac  parte  adeo  conspicua  est, 
ut  nescias  quid  in  tanta  abundantia  tantaque  ubertate  potissimum 
eligas.  Dicit  Hilarius  in  Psalm.  134,  n.  1 :  «  Secundum  apostolum, 
«  quae  in  lege  sunt,  urobra  est  futurorum.  Quae  in  ea  gesta  fue- 
«  runt,  allegorumena  sunt,  non  negligenter  audienda  sunt,  quia 
«  sub  corporalium  gestorum  fide  in  exemplum  sint  spiritualium 
«  operum  constituta  ».  —  Dicit  Hieronymus,  Prolog.  in  Isaiam : 
«  Post  historiae  veritatem,  spiritualiter  accipienda  sunt  omnia.  Et 
«  sic  Iudaea  et  Ierusalem,  Babylon  et  Philistiim,  Moab  et  Da- 
«  mascus...  intelligenda  sunt,  ut  cuncta  quaeramus  in  sensu;  et 
«  in  omnibus  his,  quasi  sapiens  architectus,  Paulus  apostolus 
«  iaciat  fundamentum,  quod  non  est  aliud  praeter  Christum  Ie- 
«  sum  ».  —  Dicit  Nazianzenus  1.  2  Carm.  VII  ad  Nemesium :  «  Est 
«  etiam  apud  nos  duplex  sensus  divinae  scripturae,  unus  internus 
«  et  spiritalis,  alter  vero  externus.  Structurae  admirabilis  uterque 
«  est  sensus.  Ille  quidem  a  paucis,  iste  vero  a  pluribus  perci- 
«  pitur  ».  —  Dicit  Cyrillus,  Glaphyr.  in  Genes.  1.  6,  n.  1 :  «  Varie 
«  ac  multifariam  sacra  scriptura  salutis  per  Christum  typos  prae- 
«  dicit...  Quemadmodum  enim  pictoriae  artis  magistri  varias  co- 
«  lorum  figuras  umbris  inducentes,  ad  ameniorem  aspectum  eas 
«  perducunt,  multumque  gratiae  ac  decoris  picturae  conciliant: 
«  ita  etiam  Deus  quam  plurimis  typis  mysterii  (incarnationis) 
«  pulchritudinem  subtiliter  praemonstrat,  ut  intelligentes  veluti 
«  in  figuris,  atque  iis  veluti  praeludiis  seu  praeexercitamentis  usi, 
«  ad  veritatem  suscipiendam  paratiores  sacrae  disciplinae  candi- 
«  ditati    efficiantur...  Porro,  videat    quis  id  quod    dixi,  veluti    in 


86  PARS    ALTERA    —    CAP.    I 

«  umbris  significantem  Iacob ;  quaeque  de  eo  scripta  sunt,  et  quod 
«  in  historia  obscurius  videbitur,  explicabimus  ».  —  Dicit  Augu- 
stinus,  1.  22  c.  Faust.  c.  24:  «  Quod  ad  eos  quidem  attinet  qui 
«  illic  (in  gente  Hebraeorum)  erant  eruditi  corde  in  sapientia  Dei, 
«  non  solum  in  iis  quae  faciebant;  quod  autem  ad  caeteros  ac 
«  simul  omnes  illius  gentis  homines,  in  iis  quae  in  illis  vel  de 
«  illis  divinitus  fiebant,  prophetia  venturi  Christi  et  Ecclesiae 
«  perscrutanda  est  ».  —  Dicit  Ambrosius  1.  1  de  Abraham  c.  4: 
«  Illa  quae  gessit  Abraham  ut  de  ancilla  susciperet  sobolem,  in 
«  figuram  facta  sunt,  et  secundum  allegoriam  dicta.  Allegoria  est 
«  cum  aliud  geritur,  et  aliud  figuratur.  Sicut  etiam  ipse  Apo- 
«  stolus  docet...,  duos  populos  ostendens  de  Abrahae  generatione 
«  manare :  unum  Iudaeorum,  qui  legis  syllabis  serviat,  eo  quod 
«  de  ancilla  in  servitutem  videatur  esse  generatus ;  alterum  Chri- 
«  stianorum,  qui  ad  remissionem  peccatorum  caelestis  gratiae  li- 
«  bertatem  acceperit  ».  —  Dicit  C/irvsostomus,  Hom.  in  illud  Pauli: 
Nolo  vos  ignorare,  n.  3-4:  «  Ut  ostendat  (apostolus)  magnam  esse 
«  Legis  veteris  cum  Novacognationem,  et  illa  fuisse  horum  figuram, 
«  et  futurorum  umbram...  Vide  cognationem  figurae  cum  veritate, 
«  ac  veritatis  prae  typo  excellentiam.  Neque  enim  omnino  alienum 
«  oportet  esse  typum  a  veritate,  alioquin  typus  non  esset.  Neque 
«  rursum  par  est  exaequari  typum  veritati...  Ne  igitur  in  veteri 
«  (testamento)  totum  a  me  requiras,  sed  si  qua  parva  et  obscura 
«  acceperis  aenigmata,  tecum  bene  actum  esse  puta  ».  —  Dicit 
Cassiodorus,  praef.  in  Psalt.  c.  1 :  «  Prophetia  est  aspiratio  di- 
«  vina  quae  eventus  rerum,  aut  per  facta,  aut  per  dicta  quorum- 
«  dam,  immobili  veritate  pronuntiat...  Multis  autem  modis  gratiae 
«  istius  munera  praestabantur.  Sed  ut  de  plurimis  pauca  com- 
«  plectar,  acta  est  per  operationes  hominum,  ut  fuit  arca  Noe, 
«  et  sacrificium  Abrahae,  et  transitus  maris  rubri;  per  nativi- 
«  tatem  quoque  geminorum  Esau  et  Iacob,  qui  futurarum  rerum 
«  sacramenta  gestabant  ».  —  Dicit  Gregorius  1.  1  in  Ezech.  Hom.  9, 
n.  29:  «  Liber  sacri  eloquii  intus  scriptus  est  per  allegoriam,  foris 
«  per  historiam.  Intus  per  spiritalem  intellectum,  foris  autem  per 
«  sensum  litterae  simplicem,  adhuc  infirmantibus  congruentem  ».  — 


DE    SENSU    SPIRITUALI    SCRIPTURAE    SACRAE  87 

Et  haec  quidem  speciminis  gratia,  ex  doctrina  Patrum  relata  suf- 
ficiant. 

III.  —  His  iam  praemissis,  veram  notionem  sensus  tam  lit- 
teralis  quam  spiritualis  accipere  licet. 

Illa  ergo  prima  significatio  qua  voces  significant  res,  pertinct 
ad  primum  sensum  qui  est  sensus  historicus  vel  litteralis.  — Sed 
hic  iterum  nota,  formaliter  accipiendos  esse  terminos,  secundum 
distinctionem  superius  factam  inter  voces  et  res,  prout  de  vocibus 
■et  rebus  nunc  loquimur.  Itaque  ad  sensum  litteralem  plane  per- 
tinent  ea  etiam  omnia  quae  in  scripturis  per  simplices  sermonis 
figuras,  verbalesve  allegorias  dicuntur.  Verbales  enim  figurae  seu 
allegoriae  nequaquam  terminant  significationem  ut  res,  quia  non 
clauduntur  in  cursu  eventuum  historico,  sed  solum  adhibentur  in 
artificiale  significandi  instrumentum.  Hinc,  si  traditionali  inter- 
pretationi  Cantici  canticorum  inhaereas,  concludes  Canticum  esse 
omnino  litteraliter  de  Christo  et  Ecclesia.  Et  ratio  est  quia  se- 
cundum  traditionalem  ac  fundatissimam  huius  libri  intelligentiam, 
non  est  ibi  eventus  historicus,  utputa  matrimonium  Salomonis 
cum  filia  Pharaonis  (3  Reg.  III-i),  qui  historice  narretur;  non 
reale  factum  humanorum  amorum  immediate  per  verba  relatum, 
cui  tamen  facto  ulterior  inesset  significatio  spintualis  unionis 
Christi  et  Ecclesiae.  Sed  est  allegoria  poetica,  adeoque  pure 
verbalis,  in  qua  sub  nuptialis  dramatis  forma,  directe  exprimuntur 
sensus  caelestis  sponsi  ad  animam  fidelem,  et  animae  fidelis  ad 
caelestem  sponsum  Christum  (r).  «  Salomon  divinitus  inspiratus, 
«  Christi  et  Ecclesiae  laudes,  et  sacri  amoris  gratiam,  et  aeterni 
«  connubii  cecinit  sacramenta;  simulque  expressit  sanctae  desi- 
«  derium  animae,  et  epithalamii  carmen,  exsultans  in  spiritu,  iu- 
«  cundo  composuit  eulogio,  figurato  tamen.  Nimirum  velabat  et 
«  ipse  instar  Moysi  faciem  suam,  non  minus  forsitan  in  hac  parte 


(x)  Cf.  Grandvaux,  Etude  sur  le  vrai  sens  du  Cantique,  (La  Sainte 
Bible,  collect.  Lethielleux).  «  Tout  ce  que  nous  avons  a  dire  dans  cette 
■«  partie  de  notre  travail,  montrera  que  pour  s'elever  au  vrai  sens  du 
«  Cantique  des  Cantiques,  il  faut  y  voir  une  allegorie,  et  une  allegorie 
<(  litterale  ».  Pag.   13. 


PARS    ALTERA     —    CAP.    1 


«  fulgentem,  eo  quod  illo  adhuc  in  tempore  nemo  aut  rarus  erat, 
«  qui  revelata  facie  gloriam  istam  speculari  sufficeret.  Igitur  pro 
«  sui  excellentia  reor  nuptiale  hoc  carmen  huiusmodi  titulo  prae- 
«  signitum,  ut  merito  Cantica  canticorum  singulariter  appelletur, 
«  sicut  is  quoque  cui  canitur,  singulariter  est  dictus :  Rex  regum 
«  et  Dominus  dominantium  »  (*).  —  Et  de  sensu  quidem  litterali 
haec  sedulo  notanda  occurrebant.  Nunc  ea  quae  ad  sensum  spi- 
ritualem  attinent,  nullius  iam  negotii  esse  possunt. 

Illa  vero  significatio  qua  res  significatae  per  voces  iterwn  res 
alias  significant,  dicitur  sensus  spiritualis  qui  super  litteralem 
fundatur  et  eum  supponit.  —  In  quo  quidem  observabis  pul- 
chram  analogiam  inter  verbum  Dei  scriptum  et  Novae  Legis 
sacramenta.  Nam  in  sacramentis  N.  L.,  praeter  significationem 
ritus  exterioris  qui  dicitur  sacramentum  tantum,  attenditur  si- 
gnificatio  rei  per  exteriorem  ritum  immediate  significatae,  quae 
appellari  solet  res  et  sacramentum.  Et  sic  etiam  est  in  prae- 
senti.  Res  enim  illae  per  voces  significatae  quae  iterum  res 
alias  significant,  tanquam  res  et  sacramentum  quodammodo  se 
habent.  Et  secundum  quod  typica  significatione  sua  referuntur 
vel  ad  Christum  et  Ecclesiam,  vel  ad  vitae  christianae  regulam, 
vel  ad  mysteria  futurae  gloriae,  tripartitam  aflferunt  sensus  spi- 
ritualis  divisionem,  in  allegoricum,  tropologicum,  et  anagogicum. 
«  Sicut  enim  dicit  Apostolus  ad  Heb.  VII,  lex  vetus  figura  est 
«  novae  legis,  et  ipsa  nova  lex,  ut  dicit  Dionysius  in  libro  de  ec- 
«  clesiastica  hierarchia,  est  figura  futurae  gloriae.  In  nova  etiam 
«  lege,  ea  quae  in  capite  (Christo)  sunt  gesta,  sunt  sigha  eorum 
«  quae  nos  agere  debemus.  Secundum  ergo  quod  ea  quae  sunt 
«  veteris  legis  significant  ea  quae  sunt  novae  legis,  est  sensus 
«  allegoricus.  Secundum  vero  quod  ea  quae  in  Christo  sunt 
«  facta,  vel  in  iis  quae  Christum  significant,  sunt  signa  eorum 
«  quae  nos  agere  debemus,  est  sensus  moralis.  Prout  vero  signi- 
«  ficant  ea  quae  sunt  in  aeterna  gloria,  est  sensus  anagogicus  »  (2). 


(J)  Bernardus,  Serm.   r   in  Cantica,  n.  8. 

(2)  S.  Thomas,  ubi  supra.  —  Sed  nota  quod   haec    nomina,  allego- 
ricus,  tropologicus,  anagogicus,  subsequenti  usu  theologorum,  potius  quam 


DE    SENSU    SPIRITUALI    SCRIPTURAE    SACRAE  89 

Propriissimus  itaque  spiritualis  interpretationis  locus  est 
vetus  testamentum,  quod  totum  typicum  fuisse  noscitur,  ut  splen- 
dido  specimine  ostendit  Agustinus  in  toto  libro  duodecimo  contra 
Faustum,  incipiens  a  principio  in  quo  Deus  creavit  caelum  et 
terram,  et  perducens  seriem  propheticorum  eventuum  usque  ad 
tempora  reditus  populi  Israel  a  Babylonica  captivitate.  Propriis- 
simum  tamen  dixi  spiritualis  interpretationis  locum  vetus  testa- 
mentum,  non  unicum.  Nam  certe  evangelia,  dum  narrant  gesta 
Christi  ante  consummatam  eius  passionem  per  quam  fuit  abro- 
gatum  testamentum  vetus,  et  dedicatum  novum,  dicente  apostolo  : 
testamentum  enim  in  mortuis  confirmatum  estf  alioquin  nondum 
valet  dum  vivit  qui  testatus  est:  evangelia,  inquam,  aliqua  ratione 
conveniunt  cum  libris  antiquae  legis,  et  propterea,  non  tropolo- 
gicum  modo,  aut  anagogicum,  verum  etiam  allegoricum  sensum 
suscipiunt  (x).  A  consummata  autem  passione  et  deinceps,  discri- 
men  in  eo  est,  quod  non  debuerunt  amplius  ea  quae  novi  testa- 
menti  sunt,  typice  praefigurari.  Adhuc  tamen  relinquitur  locus 
sensui  anagogico  vel  tropologico.  Anagogico  quidem,  secundum 
quod  ea  quae  ad  futuram  beatitudinem  pertinent,  fuerunt  nobis 
figurata  in  circumstantiis  resurrectionis  et  apparitionum  Christi. 
Tropologico  vero,  secundum  quod  in  transitu  Christi  a  mortali 
ad  immortalem  vitam,  fuit  datum  sensibile  exemplar  cui  nostra 
moralis  vita  conformetur,  iuxta  illud  Rom.  VI-9  :  Christus  resur- 
gens  exmortuisiam  nonmoritur...  Quod  enim  mortuus  est  peccato, 
mortuus  est  semel ;  quod  autem  vivit,  vivit  Deo.  Ita  et  vos  existi- 
mate  vos  mortuos  quidem  csse  peccato ,  viventcs  autem  Deo  in  Christo 
Icsu  Domino  nostro. 


nativa  sua  vi,  ad  significandas  species  sensus  spiritualis  determinata 
sunt.  Proinde,  si  quis  sensum  litteralem  ex  communi  allegoria  verbali 
resultantem,  allegoricum  vocare  vellet,  de  verbis  non  esset  disputandum. 
Et  similiter,  si  anagogicum  vel  tropologicum  appeltaret  scripturae  sen- 
sum  in  locis  illis  qui  de  aeterna  gloria  vel  regulis  morum  litteraliter 
tractant.  Cave  ergo  possibilem  confusionem, 

(*)  Vide  de   Verbo  incamato,  ubi  de  nativitate,  miraculis,  et  passione 
Christi,  Q.  36,  43-45,  et  46.  Item  de  Ecclesia  in  prooemio. 


90  PARS    ALTERA    —    CAP.    I 

Quod  autem  ait  S.  Thomas  ubi  supra,  in  responsione  ad 
ium,  ex  solo  sensu  litterali  trahi  posse  argumentum,  id  non  est 
propter  maiorem  eius  auctoritatem  intrinsecam,  sed  quia  sensus 
spiritualis  innotescere  non  potest  nisi  per  ea  loca  in  quibus  ve- 
ritas  sub  rerum  allegoriis  alibi  delitescens,  litteraliter  enuntiatur, 
et  idcirco  efficacia  argumenti  ad  litteralem  sensum  semper  re- 
ducitur.  Caeterum,  etsi  ad  demonstrationem  dogmatum  sensus 
spiritualis  minime  inserviat,  ad  confirmationem  tamen  eorumdem 
valet  quam  plurimum,  nam  consonantia  tot  figurarum  quibus 
adeo  ad  vivum  delineatae  et  expressae  sunt  res  novi  testamenti, 
est  non  leve  argumentum  ad  confirmationem  fidei,  quo  etiam 
contra  infideles  uti  possumus.  Unde  Augustinus  1.  12  c.  Faust. 
c.  7:  «  Ex  illis  quae  figuris  involuta  sunt,  si  quaedam  velut  sub 
«  uno  aspectu  quasi  contexta  ponantur,  ita  coniungunt  in  con- 
«  testatione  Christi  voces  suas,  ut  cuiusvis  obtusi  surditas  eru- 
«  bescat  ». 

§2. 

Reliquum  est  ut  ex  cathclica  illa  doctrina  de  sensu  spiri- 
tuali  scripturae  sacrae,  quaedam  conclusiones  eruantur  contra 
largam  scholam  Biblicorum. 

Et  prima  conclusio  sit,  quod  veritas  in  hoc  capitulo  hac- 
tenus  declarata  conciliari  omnino  non  potest  cum  mythica  indole 
quam  novatores  illi  generatim  attribuunt  veteri  testamento.  Unde 
etiamsi  haec  eorum  monstruosa  opinio  aliis  ex  capitibus,  utique 
tot  ac  tantis,  non  repugnaret,  iam  esset  explodenda  hoc  solo  no- 
mine,  quod  de  medio  tollit  sensum  illum  soli  scripturae  proprium, 
quem  in  ea  unanimi  consensu  agnoverunt  maiores  nostri,  apostoli- 
cae  traditionis  testes  authentici.  Nam  si  sensus  spiritualis  nihil  aliud 
est  quam  significatio  qua  res  significatae  per  voces  iterum  res 
alias  significant,  super  veram  realemque  historiam  fundetur  opor- 
tet.  Et  si  significatio  parabolarum  allegoriarumve  verbalium 
non  supergreditur  modum  sensus  litteralis,  ut  supra  ostensum 
est,  multo  minus,  puto,  significatio  puerilium  earum  imaginatio- 
nis  popularis  procreationum  quae  mythi  dicuntur.  Denique,  divi- 


DE    SENSU    SPIRITUALI    SCRIPTURAE    SACRAE  QI 

num  illud  quod  in  sensu  spirituali  signum  elucet,  in  hoc  praecise 
reponitur,  quod  Deus  solus,  utpote  solus  potens  disponere  et 
ordinare  mundi  eventus  sicut  scriba  ordinat  et  disponit  apices 
describendos  in  charta,  possit  quoque  significare  aliqua,  non  iam 
per  signa  vocalia  aut  similitudines  fictas,  sed  per  ipsum  realem 
cursum  rerum  suae  providentiae  subiectarum.  Et  ideo  Patres 
unanimiter  adstruunt  historicam  veritatem  tanquam  unicum  ac 
necessarium  spiritualis  sensus  fundamentum.  «  Post  historiae 
«  veritatem  spiritualiter  accipienda  sunt  omnia  »,  inquit  Hiero- 
nymus,  Prolog.  in  Isaium.  Et  Gregorius  1.  i  Moral.  n.  56  :  «  Qui 
«  ad  spiritualem  intelligentiam  mentem  sublevat,  a  veneratione 
«  historiae  non  recedat  ».  Et  Hilarius  in  Psalm.  123,  n.  5  :  «  Fi- 
«  des  historiae  non  periclitatur,  si  rebus  effectus  inesse  et  con- 
«  nexam  sibi  extrinsecus  significantiam  existimemus  ».  Et  inter 
alia  erronea  quae  in  Origene  notant  Epiphanius,  Hieronymus, 
et  alii,  illud  quoque  invenitur,  quod  allegoricus  semper  interpres 
exsistat,  historiae  fugiens  veritatem  :  «  Quod  sic  paradisum  al- 
«  legorizet,  ut  historiae  auferat  veritatem  ;  pro  arboribus  angelos, 
«  pro  fluminibus  virtutes  coelestes  intelligens,  totamque  paradisi 
«  continentiam  tropologica  interpretatione  subvertat...  Recede  ab 
«  haeresi  Origenis,  et  a  cunctis  haeresibus,  dilectissime  »  (r). 


(J)  Hieronymus,  1.  contra  Ioannem  Hierosolymitanum,  n.  7-8  —  Cf. 
etiam  1.  5  in  Ierem.  c.   27-29. 

Hinc  quoque  apparet  quid  sentiendum  de  principio  recepto  in 
schola  historico-theologica,  quo  statuunt  figuram  et  historiam  sese  mutuo 
excludere:  quatenus  si  aliquod  factum  figuram  continere  inveniatur,  eo 
ipso  historicum  non  est ;  si  historicum  sit,  eo  ipso  figuram  continere  non 
potest.  Exemplum  inter  alia  multa  sumere  liceat  de  capite  sexto  Ioannis. 

Unus  praefatae  scholae  auctor,  Alfredus  Loisy,  in  suo  voluminoso 
commentario  super  Toannem,  vult  totum  caput  sextum,  incluso  facto  mul- 
tiplicationis  panum,esse  deEucharistia:  pro  quanto  scilicet,  factum  prae- 
cedit  ut  figura  mysterii,  totusque  consequenter  sermo,  cuius  factum  causa 
occasionalis  adstruitur,  de  eodem  mysterio  est.  Et  hucusque  quidem  bene. 
Sed  ex  orthodoxa  illa  exegesi  in  vi  sui  principii  venit  ad  conclusionem 
haereticam,  qua  tum  facti  tum  sermonis  Christi  negatur  realitas  sive 
historicitas.  Inde  enim  firmat  generale  sui  operis  assertum  :  Evangelium 
Ioannis  non  esse  nisi  mysticam  quamdam  contemplationem  seu  religio- 


92  PARS    ALTERA    —    CAP.    I 

Altera  quoque  conclusio  sit,  quod  si  sensus  spiritualis,  totus 
quantus  est,  suum  habet  in  historia  fundamentum,  vice  etiam 
versa,  verae  historiae  fidem  haud  raro  firmat  et  tutatur,  pro 
quanto  scilicet  suppeditat  clavem  intelligendi  rationem  certarum 
circumstantiarum  quae  alias,  vel  supposititiae,  vel  otiosae,  vel 
minus  dignae  commendatione  narrationis  divinitus  inspiratae  vi- 
derentur.  Quod  quidem  multis  prosequitur  Augustinus,  L  12  c. 
Faustum,  c.  39  :  «  Si  Ismael  et  Isaac  homines  nati,  duo  testa- 
«  menta  significant,  quid  credendum  est  de  tot  factis,  quae  nullo 
«  naturali  usu,  nulla  negotii  necessitate  facta  sunt  ?...  Verbi  enim 
«  gratia,  numquid,  si  oportebat  adiutorium  viro  feminam  fieri, 
«  etiam  hoc  necessitas  ulla  cogebat,  vel  ulla  suadebat  utilitas 
«  ut  de  dormientis  latere  fieret  ?  Si  causa  evadendi  diluvii  opus 
«  erat  fabricari  arcam,  quid  opus  erat  mensuras  eius,  aut  ipsas 
«  potissimum  fieri,  aut  etiam  scriptis  ad  religionem  posteritati 
«  propagandis  commemorari  ?  Si  propter  genus  reparandum  ani- 
«  malia  includi  oportebat,  quid  opus  erat  illo  potissimum  numero, 
«  septena  de  mundis,  bina  de  immundis  ?  Aditum  ad  arcam  fieri 

sam  meditationem,  saeculo  tertio  descriptam,  in  qua  sub  symbolismo 
factorum  imaginariorum,  propositae  inveniuntur  ideae  christianae  pro 
statu  evolutionis  quem  in  hoc  eodem  saeculo  obtinebant. 

Ex  adverso,  alius  ejusdem  scholae  auctor,  Petrus  Battifol  (Etudes 
dhistoire  et  de  theologie  positive.  L 'Eucharistie) ,  bonam  intentionem  ha- 
bet  defendendi,  saltem  in  hac  parte,  fidei  veritatem.  Semper  tamen 
tenetur  communi  principio  de  incompossibilitate  historicitatis  cum  quo- 
vis  symbolismo.  Et  ideo,  ut  vindicet  historicitatem  capitis  sexti  Ioannis, 
negat  esse  in  facto  multiplicationis  panum,  Eucharistiae  figuram.  Con- 
sequenter  negat  sermonem  de  pane  vitae  esse,  directe  saltem  et  prin- 
cipaliter,  de  Eucharistia  ipsa,  et  concludit  dicens  :  •  Invenitur  quod 
«  Ioannes  in  re  ipsa,  de  Eucharistia  valde  parum  locutus  est,  cum  in 
«  summa,  ad  eam  non  faciat  a'lusionem  (!)  nisi  in  vers.  53-56  ».  Op. 
cit.  p.    104. 

Caeterum  constat  quod  perniciosissimo  principio  semel  supposito, 
licebit  totam  historiam  sacram  ad  fictiones  ideales  reducere.  Quodnam, 
quaeso,  miraculum  Christi  in  quo  figura  invisibilium  mysteriorum  gratiae 
non  invenies?  Quodnam  factum  in  veteri  oeconomia  conspicuum,  cui 
respectu  Christi  et  Ecclesiae  figurae  ratio  non  conveniat?  dicente  apo- 
stolo :   Omnia  haec  in  figura  contingebant  illis. 


DE    SENSU    SPIRITUALI    SACRAE    SCRIPTURAE  93 

«  necessitas  utique  cogebat ;  in  latere  autem  fieri,  vel  etiam  me- 
«  moriae  commendari  per  litteras,  quid  cogebat?  Immolare  fi- 
«  lium  iubetur  Abraham  ;  iussus  hoc  fuerit,  ut  eius  obedientia 
«  tali  etiam  examine  probata,  posteris  innotesceret;  convenientius 
«  ligna  portaverit  filius,  ne  pater  senexque  portaret;  non  sit 
«  postea  filium  ferire  permissus  ne  orbitate  gravissima  se  feriret: 
«  numquid  etiam  si  nullo  effuso  sanguine  rediretur,  minus  esset 
«  probatus  Abraham?  Aut  si  iam  opus  erat  perfici  sacrificium, 
«  etiamne,  ut  ille  aries  in  vepre  adhaerens  cornibus  appareret, 
«  ad  ullum  augmentum  victimae  pertinebat?  Sic  omnia  cum  con- 
«  siderantur,  et  quasi  superfiua  necessariis  contexta  inveniuntur, 
«  admonent  humanum  animum,  prius  aliquid  significare,  deinde 
«  quid  significent  quaerere.  Itaque  etiam  ipsi  Iudaei  qui  Christum 
«  nolunt  talibus  rerum,  non  tantum  dictarum,  sed  etiam  gesta- 
«  rum  figuris  praenuntiatum  videri,  coguntur  a  nobis  discere 
«  quid  illa  significent.  Quae  nisi  aliquid  significare  concedant, 
«  divinae  auctoritatis  libros  ab  ineptarum  fabularum  ignominia 
«  non  defendunt  ». 

Ultima  denique  conclusio  esse  potest,  quod  cum  spirituales 
sensus  ad  splendorem  fidei  catholicae  tantopere  conferant,  mul- 
tae  sunt  in  scripturis  historicae  narrationes,  quae  cum  aliunde 
indifferentes  prorsus,  et  nullius  emolumenti  videri  possent,  nihilo 
tamen  minus,  praedictorum  sensuum  ratione,  dicendae  sunt  om- 
nino  esse  de  illis  rebus  fidei  et  morum  ad  aedificationem  doc- 
trinae  christianae  pertinentium,  a  quibus  ad  sua  placita  contor- 
quendis,  per  decretum  Concilii  Tridentini,  omnis  humana  critica 
iam  dudum  iussa  est  abstinere.  Sed  de  his  ipsis  sic  dictis  rebus 
fidei  et  moriim,  propter  quaestionis  gravitatem,  aequum  est  ut 
specialis  consideratio  habeatur.  Huc  igitur  spectabit  capitulum 
sequens. 


CAPITULUJM  SECUNDUM 

DE  INTENTIONE  SCRIPTURAEAD  RES  FIDEI  ET  MORUM 

PER  SE  TERMINATA 

«  Omnis  scriptura  divinitusinspirata  uti- 
o  lis  estad  docendum,ad  arguendum, 
«  ad  corripiendum,  ad  erudiendum 
«  in  iustitia  ». 

2  Tim.  III-16. 

«  Ad  coercenda  petulantia  ingenia,  decernit  (sacrosancta  Sy- 
«  nodus)  :  ut  nemo  suae  prudentiae  innixus,  in  rebus  fidei  ct 
«  morum  ad  aedificationem  doctrinae  christianae  pertinentium,  sa- 
«  cram  scripturam  ad  suos  sensus  contorquens,  contra  eum  sen- 
«  sum  quem  tenuit  et  tenet  Sancta  Mater  Ecclesia,  cuius  est  iu- 
«  dicare  de  vero  sensu  et  interpretatione  scripturarum  sanctarum, 
«  aut  etiam  contra  unanimem  consensum  Patrum  ipsam  scriptu- 
«  ram  interpretari  audeat,  etiamsi  huiusmodi  interpretationes 
«  nullo  unquam  tempore  edendae  forent  ».  Ita  Tridentinum  in 
notissimo  illo  decreto  de  editione  et  usu  sacrorum  librorum.  Ex 
cuius  tenore  statim  deducitur  quod  non  omnia  ac  singula  in  sa- 
cris  libris  contenta  possunt  dici  res  fidei  et  morum  ad  aedifica- 
tionem  doctrinae  christianae  pertinentium.  Alias  redundaret  speci- 
ficatio  ista,  quae  nisi  sensum  haberet  limitativum  seu  restrictivum, 
frustra  omnino  ac  superflue  apponeretur.  Sed  summopere  interest 
ut  recte  intelligatur  quid  veniat  ibi  nomine  rerum  fidei  et  mo- 
rum.  Et  ad  hoc  ipsum,primum  omnium,  per  praeambuli  modum, 
recolenda  sunt  quaedam  principia  alibi  tradita,  ubi  de  obiecto 
fidei  materiali  (*). 

§  1. 

Obiectum  materiale  fidei  dupliciter  sumi  potest.  Uno  quidem 
modo  mere  materialiter,  pro  eo  quod  cadit  de  facto   sub    divina 

(*)  De  virtutibus,  thes.   10. 


DE    REBUS    FIDEI    ET    MORUM    IN    SCRIPT.    S.  95 

revelatione,    praeseindendo  a    peculiari    fine  in  quem    revelantis 
fertur  intentio.  Et  sic,  ad  obiectum  fidei  indiscriminatim  et  eodem 
titulo  pertinent  omnia  quaecumque  in  scriptura  divinitus  inspirata 
proponuntur,  (prout  et  ea  ratione  qua  proponuntur,  sicut  alias  dic- 
tum  est),  quia  omnibus  et  singulis  de  facto  aequaliter  applicatur 
formale  fidei  motivum,  quod  est    Dei  loquentis    auctoritas.    Non 
ergo  hoc    sensu    accipies  distinctionem    inter  res  quae  sunt  vel 
non  sunt  fidei  et  morum,  quasi  alia  forent  in  scriptura,    de  qui- 
bus  esse  debet  fides,  alia  vero  de  quibus  esse    non  debet,    sed 
liberum  unicuique  maneret,  pro  arbitrio  et  lubitu  ea   credere  vel 
discredere.  Certo  enim  certius,    supposita    nunc    inspiratione  ad 
omnes  et  singulas  scripturae  partes  sese  extendente,  positio  huius- 
modi  nil  minus  sonaret  quam  apertam  impietatem.  Nisi  forte  in 
tantum  quis  desipiat  ut  dicat  Deum  esse  fide  dignum  cum  reve- 
lat  trinitatem  personarum,  et  amplius  non  esse  cum  testatur  fac- 
tum  qualecumque  ad  rerum  humanarum  ordinem  pertinens;  quod 
absit  omnino.  Sub  hac  ergo  consideratione  nec  est  nec  esse  po- 
test  discrimen,  differentia,  vel  gradus,  qua  late  patet  divinae  reve- 
lationis  seu  inspirationis  ambitus,  quia  non  minoris  est  infideli- 
tatis  discredere  punctum  vel  minimum  de  cuius  revelatione  con- 
stat,  quam  discredere  articulum  etiam  primarium  inter  principales. 
At  nunc  venit  alia  obiecti  materialis  consideratio,  in  qua  ralio 
iam    habeatur    intentionis    dirigentis    divinam    revelationem  seu 
inspirationem.  Deus  enim  in  revelando  se  habet  sicut  in  humanis 
magister  ad  discipulos,  et  quidem  magister  peculiaris  cuiusdam 
disciplinae.  Quemadmodum  enim  apud  nos,  alius  docet  geologiam, 
alius  physicam,  alius  mathesim,  alius  medicinam,  et  singulus  quis- 
que  ita  semper  se  gerit,  ut  quidquid  ab  eo  docetur,  doceatur  in 
ordine  ad  principale  obiectum  scientiae  cuius    doctor  est  et  ma- 
gister  :  sic  etiam  accidit  in  revelatione  Dei.  Unde    statim  conse- 
quitur    quod    cum    res    revelatae  a  Deo  ad  specialem  quemdam 
veritatum  ordinem  determinentur,  quin  tamen  omnes  ac  singulae 
aequalem  in  praedicto  ordine  gradum  obtineant,  locus  utique  iam 
erit  quibusdam    distinctionibus  in    iis    quae  materiale    obiectum 
fidei  constituunt.  Et  quamvis  distinctiones  istae  non  huc  vergant 
aut  vergere  possint,  ut  maioris  credibilitatis  alia  prae  aliis  esse 


96  PARS    ALTERA    —    CAP.    II 

dicantur,  faciunt  tamen  quam  maxime  ad  intelligendum  cur  et 
quomodo  non  omnia  revelata  sint  aequaliter  nobis  cognitu  ne- 
cessaria;  praesertim  vero,  cur  et  qua  de  causa  non  quoad  omnia 
infallibile  medium  vel  conservationis  vel  authenticae  interpreta- 
tionis  debuerit  a  Deo  provideri. 

Sciendum  itaque  est,  obiectum  fidei  primarium,    quod    attri- 
butionis  vocant,  esse  Daum  ipsum  ut  finem  supernaturalem,  quia 
sub    revelatione    divina    et  fide    theologica  caetera  non    cadunt, 
«  nisi  secundum  quod  habent  aliquem  ordinem  ad  Deum,  prout 
«  scilicet  per  aliquos  divinitatis  efifectus  homo  adiuvatur  ad  ten- 
«  dendum  in  divinam  fruitionem  »  (r).  —  Id  certe  nos  docet  Apo- 
stolus,  Heb  XI- 1,  cum  dicit :  Est  autem  fides  sperandarum  substantia 
rerum.  Nam  quocumque  modo  accipiatur  ibi  substantia,  sive  cum 
S.  Thoma  pro  eo  quod  est   prima  in  nobis  futurae    beatitudinis 
inchoatio    primumque  fundamentum    (2),    sive  cum    aliis    pro  eo 
quod  iam    ex    nunc  sperandis    rebus  tribuit  quamdam  in  mente 
nostra  subsistentiam  (3),  semper  verum    est    fidem    principaliter 
versari  circa  illius  beatitudinis  obiectum  quam  sperare  debemus; 
quod  quidem  obiectum  nihil  aliud  est  nisi  Deus  ipse  ut  in  intui- 
tiva  visione  possidendus.  —  Et  eadem  quoque  conclusio  erit  ex 
iis  quae  paulo  infra  subduntur :  Accedentem  ad  Deum  oportet  cre- 
dcrc  quia  est,  et  quia  inquirentibus    se  remunerator  sit.  Nam    ibi 
intendit  Apostolus  id  in  quo  tota  fidei  doctrina  recapitulatur,  et 
velut  in  compendio  abbreviatur.  Unde  et  communi  consensu  theo- 
logi  consequenter  docent,  haec  duo   esse    ab    omnibus    explicite 
scienda  et  credenda,  necessitate  etiam  medii.  Nunc  autem,  quid 
sibi  vult  illud,  quia  est  et  quia  inquirentibus  se  remunerator  sit  ? 
Nempe,  quia  est,  profecto  ut  substans  suae  ipsius  revelationi,  cum 
de  necessitate  credendi  sermo  sit;  ac  per  hoc,  quia  est    sub  ea 
ratione  sub  qua  hominibus  proponitur  ut  finis  transcendens  na- 
turae  ordinem;  illum  dico  ordinem  in  quo  nonnisi  per  ea  et  in 
iis  quae  facta  sunt,  invisibilia  eius  cognoscuntur.  Quare    statim 
subiungitur :  Et  quia  inquircntibus    se  remuncrator  sit.    Remune- 

C1     S.  Thomas,  2-2,  Q.   1,  a.   1. 

(2)  S.  Thomas,  2-2,  Q.  4.  a.   1,  et  de  Verit.  Q.   14,  a.    2. 
3)  Estins,  Comment.  in  epist.  ad  Heb. 


DE    REBUS    FIDEI    ET    MORUM    1N    SCRIPT.    S.  97 

rator  scilicet  illius  remunerationis  quae  sola  in  scripturis  novi 
testamenti  ubique  annuntiatur,  et  quae  est  remuneratio  supra- 
dictae  aeternae  vitae.  Si  ergo  totum  de  integro  obiectum  fidei 
continetur  et  veluti  incardinatur,  tum  in  esse  divino  prout  finis 
est  naturam  excedens,  tum  in  providentia  prout  se  extendit  ad  om- 
nia  quae  a  Deo  temporaliter  dispensantur  ac  disponuntur  in  ho- 
minum  salutem,  cuncta  ibi  profecto  collineant  in  Deum  finem  su- 
pernaturalem,  qui  idcirco  obiectum  attributionis  rectissime  ponitur. 
—  Et  hoc  idem  egregie  confirmatur  ex  hoc  quod  videmus  Scrip- 
turam,  quae  quoddam  d^positorium  est  revelatae  veritatis,  inci- 
pere  per  genesim  mundi,  et  desinere  in  apocalypsim  aeternitatis, 
omnem  viam  generis  humani  in  ordine  ad  Deum  inter  haec  duo 
extrema  comprehendendo.  Initium  quippe  est  in  verbo  Dei  edu- 
centis  universum  de  nihilo,  (Genes.  I).  Finis  est  in  verbo  Dei 
revocantis  hominem  ad  se  in  gloria  caelesti,  (Apocal.  XXI-XXII). 
Denique  intermedium  in  informatione  morum  reponitur,  necnon 
et  in  propositione  tam  historica  quam  dogmatica  mysterii  incarna- 
tionis  Christi  Domini,  qui  simul  via  est  et  terminus,  terminus  quo 
perveniendum  est,  et  via  qua  ad  terminum  pervenitur. 

His  iam  praemissis,  sine  difficultate  intelliges  quaenam  ea 
sint  quae  in  scripturis,  speciali  nomine  rerum  fidei  et  morum  in- 
signiuntur.  Sunt  enim  ea  quae  directa  intentione  fuerunt  divini- 
tus  inspirata,  ratione  habita  scopi  quem  Deus  revelans  sive  inspi- 
rans  sibi  praestituebat.  Illa  dico  omnia  quae  quolibet  modo  fa- 
ciunt  ad  notitiam  vel  speculativam  vel  affectivam  finis,  necnon 
et  mediorum  conducentium  ad  finem,  utputa  praeceptorum,  con- 
siliorum,  sacramentorum,  et  totius  demum  oeconomiae  regni  Chri- 
sti  Redemptoris  a  prima  eius  praeparatione  statim  post  lapsum 
protoparentum,  usque  ad  perfectam  eius  constitutionem  in  Eccle- 
sia  novi  testamenti.  Et  licet  in  his  adhuc  occurrat  distinctio  inter 
ea  quae  sunt  de  substantia  doctrinae,  et  ea  quae  solum  sunt  de 
complemento  eius,  utpote  ad  penitiorem  tantum  cognitionem  ve- 
ritatum  salutis  ordinata,  (ex  quo  quidem  multiplices  exoriuntur 
necessitatis  gradus  quoad  propositionem,  praedicationem,  cogni- 
tionem,  et  explicitam  credibilium  fidem),  omnia    tamen  sine  ulla 

De  inspiralione  Sacrae  Scripiurae  7 


98  PARS    ALTERA    —    CAP.    II. 

contradictione  in  ordinem  eorum  veniunt,  quae  a  Tridentino  di- 
cuntur  ad  aedificationem  doctrinae  christianae  pertinere. 

At  praeter  haec,  inveniuntur  in  scripturis  aliqua,  quae  non 
directa  intentione  inspirata  perhibentur,  sed  pure  per  concomi- 
tantiam,  propter  connexionem  mere  materialem  cum  caeteris.  Illa 
dico  adiuncta,  quae  ex  sese  ad  fidei  doctrinam  undequaque  in- 
difterentia,  in  unum  nihilominus  historiae  sacrae  corpus  coale- 
scere  debuerunt,  eo  quod  sine  illis  ipsa  sacra  historia,  humano 
saltem  et  connaturali  modo  exarari  non  poterat  (T).  Cogita  mul- 
tas  circumstantias  chronologicas,  physicas,  geographicas,  genea- 
logicas  in  libris  veteris  testamenti  consignatas.  Quod  Adam  se- 
cundum  vulgatam  vixerit  annis  nongentis  triginta,  Seth  annis 
nongentis  duodecim,  Enos  annis  nongentis  quinque.  Quod  nomen 
unius  fluviorum  paradisi  fuerit  Phison;  alterius,  Gehon.  Quod  Cain 
genuerit  Enoch,  Enoch  Irad,  Irad  Maviael,  etc.  Item,  quod  Paulus 
reliquerit  penulam  suam  Troade,  quod  ei  advenienti  Romam  chri- 
stiani  occurrerint  ad  Appii  forum  ac  tres  tabernas,  aliaque  sex- 
centa  huiusmodi.  Et  certo  quidem  certius,  sine  discussione  et  velut 
a  priori  constat,  talia  esse  eiusmodi,  ut  nemo  ad  ea  addiscenda, 

(*)  Nulli  sane  dnbium  esse  potest  quin  voLierit  Deus,  cuius  provi- 
dentia  disponit  omnia  suaviter,  ut  sacra  historia  pertinens  ad  praepa- 
rationem,  annuntiationem,  praefigurationem  adventus  Christi  Redempto- 
ris,  consueto  modo  exararetur.  Unde  inspirando  scriptores  sacros,  ac- 
commodavit  se  modo  ordinario  quo  alias  solet  historia  confici,  praeser- 
tim  cum  propositum  intentionis  esset  ut  in  iisdem  libris,  simul  cum 
formalitate  scripturae  sacrae,  haberetur  quoque  distincta  formalitas  do- 
cumentorum  quibus  idem  accederet  auctoritatis  genus  ac  aliis  transa- 
ctorum  temporum  monumentis,  idque  in  ordine  ad  iudicium  credibili- 
tatis,  cuius  fundamenta  naturali  rationi  independenter  ab  auctoritate  di- 
vina  innotescere  debent.  Ideo,  uti  iam  in  superioribus  dictum  est,  chara- 
cter  vere  historicus  in  omnibus  servari  debuit.  Et  simile  quid  animad- 
vertendum  de  apostolicis  epistolis,  quorum  plura  adiuncta  ad  doctrinam 
quidem  adiaphora  sunt,  sed  tamen  exhibent  signa  authenticitatis  docu- 
memorum,  talesque  promunt  characteres,  quibus  omnis  suppositionis 
suspicio  procul  removeatur.  —  «  Les  seules  epitres  de  S.  Paul,  si  vi- 
"  ves,  si  originales,  si  fort  du  temps,  des  affaires  et  des  mouvements 
«  qui  etaient  alors...,  suffiraient  pour  convaincre  les  esprits  bien  f?its, 
«  que  tout  est  sincere  et  original  dans  les  ecritures  que  les  apotres 
«  nous  ont  laissees  ».  Bossuet,  Histoire  universelle,   Part.  2,  chap.   28. 


DE    REBUS    FIDEI    ET    MORUM    IN    SCRIPT.    S.  99 

ac  per  hoc,  explicite  credenda  obligetur.  Imo  constat  nullam  fuisse 
necessitatem  ut  per  specialem  Dei  assistentiam  impediretur  in 
versionibus  vel  quibusiibet  transcriptionibus  originalium  scriptu- 
rarum,  error  amanuensium  sive  interpretum,  quoniam  infallibilis 
horum  conservatio  ad  fidelium  utilitatem  minime  intererat.  Ex 
quo  etiam  bene  explicatur  quomodo  in  codicibus  vel  versionibus 
scripturae  quas  nunc  prae  manibus  habemus,  distingui  possint 
res  diversae  auctoritatis,  quin  tamen  liceat  distinctionem  hanc  ad 
ipsa  originalia,  prout  ab  hagiographis  prodierunt,  extendere.  Con- 
stat  denique,  non  requiri  in  supradictis  rebus  authenticam  Eccle- 
siae  interpretationem  sive  propositionem,  easdemque  res  hac  de 
causa  contradistingui  in  Tridentino  a  rebus  fidei  et  morum,  ut 
supra,  in  quibus  nemini  licet  interpretari  scripturam  contra  eum 
sensum  quem  tenuit  et  tenet  sancta  mater  Ecclesia,  aut  etiam 
contra  unanimen  consensum  Patrum.  Licet  enim  sub  eo  tenore 
quo  ex  Dei  inspiratione  descenderunt,  res  fidei  dicendae  sint,  non 
tamen  res  fidei  facienies  ad  aedificationem  doctrinae  christianae  (r). 
Ex  qua  quidem  speciali  earum  conditione  id  demum  consequi- 
tur  quod  mox  dictum  est :  opus  non  fuisse,  aut  peculiari  provi- 
dentia  ut  incorrupte  conservarentur  in  scripturae  editionibus,  aut 
magisterio  authentico  ut  cognitioni  et  explicitae  fidei  christiano- 
rum  proponerentur. 

Et  distinctio  quidem  inter  ea  quae,  formula  abbreviata,  res 
fidei  et  morum  vocantur  vel  non  vocantur,  in  eo  quem  diximus 
sensu  fuerat  a  theologis  hactenus  intellecta,  exposita,  et  tradita. 

(x)  Oppones  forsitan  auctoritatem  Pauli,  2  Tim.  III— 16,  ubi  dicitur 
omnis  scriptura  divinitus  inspirata  utilis  esse  ad  docendum.  Nam  divi- 
nitus  ifispirata  afficit  absque  limitatione  omnem  scripturam.  Ergo  et  uti- 
lis,  etc.  Ergo  non  relinquitur  locus  obiecto  accidentario,  condistincto  a 
rebus  fidei  et  morum. 

At  respondeo  quod  aliter  atque  aliter  pro  rei  natura,  duo  haec 
praedicata  afficiunt  subiectum  omnis  scriptura.  Sicut  si  dicerem :  totus 
ille  liber  est  scriptus  ab  Augustino,  et  est  valde  utilis  ad  theologiam. 
Certe  intelligerent  omnes,  primum  dici  de  toto  libro  secundum  totalita- 
tem  etiam  materialem,  non  autem  secundum,  quoniam  in  omni  libro 
inveniuntur  quaedam  obiter  dicta,  vel  ad  ornamentum,  vel  ad  aliquem 
finem  accidentarium  qui  per  se  non  facit  ad  principalem  libri  finem. 


IOO  PARS    ALTERA    —    CAP.    II. 


S    2. 


Xunc  autem  alia  est  interpretatio  novellae  scholae  critico- 
rum.  Et  primo  quidem  nonnulli  opinati  sunt  aliquando,  sic  acci- 
pienda  esse  ea  quae  in  scripturis  nomine  rerum  fidei  et  morum 
veniunt,  quasi  contraponerentur  aliquibus  aliis  quae  nullo  modo 
nulloque  sensu  ad  fidei  obiectum  pertinerent.  Et  quia  aliunde  vi- 
debant,  tam  late  patere  fidei  obiectum  quam  late  patet  divina  re- 
velatio,  negandam  ex  consequenti  existimaverunt  integralem 
scripturae  inspirationem,  asserentes  etiam  solos  textus  dogmati- 
cos  esse  a  Spiritu  Sancto.  Qui  error  iam  fuit  in  superioribus  satis 
confutatus,  et  expresse  damnatur  in  Encyclica  Providentissi)uus 
Deits,  in  qua  edocemur  non  esse  tolerandam  opinionem  dicen- 
tium,  inspirationem  ad  res  fidei  et  morum,  nihilque  praeterea, 
pertinere;  quoniam  secundum  antiquam  et  constantem  Ecclesiae 
fidem,  libri  omnes  atque  integri  quos  Ecclesia  tanquam  sacros 
et  canonicos  recipit,  cum  omnibus  suis  partibus,  Spiritu  Sancto 
dictante  conscripti  sunt.    . 

Sed  huius  erroris  correctio  vix  desideratum  attulit  fructum, 
quia  retinuerunt  exegetae  nostri  errorem  alium,  ex  quo  per  di- 
versam  viam  ad  easdem  nunc,  quod  ad  exegesim  attinet,  conse- 
quentias  deveniunt.  Et  consistit  alius  ille  error  in  eo  quod  res 
fidei  et  morum  restringunt  omnino  ad  solam  dogmatum  substan- 
tiam,  ac  veluti  siccam  ossaturam.  Assumunt  enim  repertorium 
solemnium  definitionum  Ecclesiae,  (nam  magisterium  ordinarium 
pro  sufficienti  regula  generatim  videntur  non  habere) ;  deinde 
extrahunt  propositiones  quae  tanquam  de  fide  ibi  notantur,  et  si 
qua  in  scripturis  respondeant  illismet  propositionibus  sic  nude 
acceptis,  atque  in  ea  praecise  mensura,  nec  plus  nec  minus,  in 
qua  correspondent,  ista  esse  aiunt  res  fidei  et  morum,  nihilque 
praeterea.  Diceres  aliquid  simile  ossibus  aridis  de  visione  Eze- 
chielis,  antequam  daret  Dominus  super  ea  nervos,  et  succrescere 
faceret  carnes,  et  superextenderet  cutem,  et  insufflaret  spiritum. 
Caeterum,  quaecumque  in  libris   sacris    praedicta    dogmata  illu- 


\v-  °- 


6T      K(Cl-.«.t-L'8 


/  IkUkKH 


DE    REBUS    FIDEI    ET    MORUM    IN    SCRIPT.    S.  IOI 

strant,  exponunt,  clarificant;  quaecumque  de  vitis  sanctorum  exem- 
pla  dantur;  quaecumque  historica  facta  providentiam  Dei,  oeco- 
nomiam  salutis,  et  successionem  religionis  commendant:  omnia, 
inquam,  summatim  reponuntur  extra  categoriam  rerum  in  qui- 
bus  solis  regula  traditionalis  interpretationis  tenemur.  Et  quia 
nihil  iam  in  interpretationis  negotio  cogit  sive  consensus  Patrum 
sive  Ecclesiae  magisterium,  ecce  tibi  novam  exegesim,  plenam 
inauditis  hactenus  mythis,  fabulis,  fictionibus,  quas  admissibiles 
esse  volunt,  imo  et  admittendas,  absque  ulla  nota  heterodoxiae  (r). 

Nunc  autem,  hanc  ecrum  acceptionem  quoad  res  fidei  et 
morum,  esse  per  omnem  modum  erroneam,  multiplici  argumento 
demonstratur. 

I.  —  Primum  argumentum  sumitur  ex  ipsissimis  Tridentini 
verbis,  quae  restrictam  criticorum  interpretationem  omnino  non 
patiuntur.  Res,  inquit  Concilium ,  fidei  et  morum  ad  aedificationem 
doctrinae  christianac  pertinentium.  Atqui  ad  aedificationem  doctrinae 
christianae  profecto  non  sola  pertinet  abstracta  dogmatum  sub- 
stantia.  Nam  et  ad  aedificationem  domus  non  soli  pertinent  la- 
pides  quibus  principales  muri  constant,  non  solae  trabes  quae 
structuram  sustentant,  non  sola  contignatio  nuda,  ad    usum    ha- 

(J)  «  L'autorite  de  la  tradition  a  un  objet  determine  :  les  choses  de 
«  la  foi  et  des  moeurs  qai  ont  trait  a  V  edification  de  la  doctrine  chretienne. 
«  La  substance  doctrinale  des  onze  premiers  chapitres  de  la  Genese 
«  est  facile  a  resumer.  Ils  enseignent  Dieu,  createur  du  monde  et  de 
«  1'humanite,  providence  toute  puissante,  iuste  et  misericordieuse,  1'unite 
«  de  Tespece  humaine,  la  decheance  primitive  avec  1'espoir  de  releve- 
«  ment.  Ces  doctrines  se  presentent  dans  la  Rible  sous  forme  con- 
«  crete ;  en  elles-memes,  ce  sont  des  idees  qui  expliquent  des  faits  gene- 
«  raux,  1'existence  du  monde,  celle  de  1' homme,  et  1'origine  du  mal. 
«  L'autorite  de  la  tradition  garantit-elle  absolument  1'  exactitude  histo- 
«  rique  de  la  forme  sous  laquelle  les  doctrines  sont  presentees,  ou  seu- 
«  lement  les  doctrines  elles-memes  ?  Pour  que  la  forme  sous  laquelle 
«  ces  doctrines  sont  presentees  dans  la  Bible  dut  etre  consideree  comme 
«  vraie  historiquement  par  l'autorite  de  la  tradition  ecclesiastique,  il 
«  faudrait  deux  choses  :  d*abord  que  les  faits  appartinssent  a  1'objet  de 
«  la  foi,  secondement  que  la  tradition  fut  unanime  a  les  presenter  comme 
«  tels  ».  Loisy,  Ettides  bibliques.  Les  onze  premiers  chapitres  de  la 
Genese. 


102  PARS    ALTERA    —    CAP.    II. 


bitationis  procul  dubio  per  se  insufficiens.  Ad  aedificationem 
quoque  humani  corporis  non  sola  requiritur  compages  ossaturae, 
et  ideo,  cum  eductus  esset  Ezechiel  in  spiritu  Domini,  et  di- 
missus  in  medio  campi  qui  erat  plenus  ossibus,  ut  prophetante 
eo,  ossa  illa  arida  reviviscerent,  primo  quidem  accesserunt  ossa 
ad  ossa,  unumquodque  ad  iuncturam  suam;  secundo  ascenderunt 
super  ea  nervi  et  carnes;  tertio  extenta  est  in  eis  cutis  desuper; 
quarto  venit  spiritus,  et  insufflavit  super  interfectos  istos,  et  vixe- 
runt,  steteruntque  super  pedes  suos.  Et  quiddam  simile  etiam 
est  in  aedificatione  doctrinae  christianae,  ita  ut  nihil  magis  ab- 
sonum  excogitari  possit  quam  reductio  rerum  fidei  et  morum  in 
scripturis  sanctis  ad  sceletum  illum  seu  larvalem  et  omnino  evi- 
sceratam  doctrinae  formam  quam  nobis  obtrudunt  novi  exegetae. 
Ut  autem  speciale  sumatur  exemplum  de  undecim  primis 
capitibus  Geneseos,  dico  intolerabile  esse  quod  ipsi  affirmant, 
volentes  nihil  aliud  nos  in  iis  edoceri,  nisi  quod  Deus  creavit 
mundum  et  hominem,  quod  provisor  est  iustus  et  misericors,  quod 
ex  uno  viro  et  una  femina  caeteri  omnes  propagati  sunt,  et  quod 
humanum  genus  lapsum  est  in  suo  capite  Adam,  accepta  deinde 
promissione  reparationis.  Nihil  ergo  ad  aedificationem  doctrinae 
christianae  attinebunt  sex  creationis  dies,  et  septimus  ille  in  quo 
requievit  Deus  ab  omnibus  operibus  suis?  At  contrarium  docet 
Deus  ipse  in  promulgatione  decalogi,  Exod.  XX-n.  Contrarium 
Apostolus,  Heb.  IV,  ubi  disserit  de  requie  quae  nobis  in  fu- 
tura  vita  repromittitur.  Contrarium  quoque  Sancti  Patres  et 
Doctores,  sive  cum  propriam  rationem  requiei  Dei  et  sanctifica- 
tionis  diei  septimae  tam  sublimiter  exponunt  (r);  sive  cum  har- 
monicam  ostendunt  concordantiam  inter  opus  Dei  creatoris  et 
opus  Christi  redemptoris,  qui  ex  hoc  quod  sexta  die  creatus  est 
homo,  sexta  quoque  feria  humanae  restaurationis  implevit  ar- 
canum,  sabbato  autem  in  sepulcro  requiescens,  resurrectionis 
quae  octava  die  ventura  erat,  exspectabat  eventum  (2) ;  sive  de- 

(x)  Cf.  August.  1.  4  de  Genes.  ad   litt.  c.    15;    S.    Thom.    ra    Part. 
Q.  73  per  totum.   etc. 

(2)  Cf.  Beda,  1.  4  in  Marcum,  c.   15. 


DE    REBUS    FIDEI    ET    MORUM    IN    SCRIPT.    S.  IO3 

nique  cum  mysteria  enarrant  quibus  apud  nos  dominica  dies 
•consecratur  (J).  Quidquid  enim  illud  sit,  in  quo  oporteat  deter- 
minate  reponere  analogiam  illorum  dierum  Geneseos  cum  diebus 
hebdomadae  nostrae,  id  saltem  ratum  fixumque  apud  omnes  est, 
analogiam  aliquam  exsistere,  et  non  ex  mytho  seu  fabula  desumi, 
et  in  omni  hypothesi  solidum  atque  obiectivum  praebere  furida- 
mentum  documentis  quae  exhinc  eruuntur.  Quomodo  igitur  ad 
res  fidei  et  morum  ista  non  pertinebunt?  (2). 

Nihil  etiam  videbis  ad  aedificationem  doctrinae  christianae 
attinens,  in  plasmatione  corporis  hominis  de  limo  terrae,  in  qua 
tuae  originis  dignitas  contra  deliramenta  Darwinistarum  tam  effi- 
caciter  vindicatur?  (3).  Nihil  in  Eva  e  latere  Adam  educta,  et 
de  costa  eius  procreata,  quidquid  Apostolus  dicat,  Eph.  V-32,  de 
sacramento  magno  in  Christo  et  Ecclesia?  (4). 

(x)  Cf.  Bossuet,  Elevations  sur  les  mysteres,  III-7. 

(2)  Hic  nota  duplicem  confusionem  apud  auctorem  paulo  supra  ci- 
tatum.  —  Prima  consistit  in  hoc  quod  pro  eodem  omnino  accipit  res 
fidei  et  morum,  et  res  in  quibus  unanimis  SS.  Patrum  interpretatio  est, 
quasi  scilicet  ex  hoc  solo  quod  deest  interpretationis  unanimitas,  statim 
concludere  liceret,  non  esse  ibi  aliquid  quod  ad  doctrinae  christianae 
aedificationem  quavis  ratione  pertineat.  Sed  hoc  nihil  minus  est  quam 
negare  possibilitatem  omnis  veri  progressus  in  intelligentia  veritatum 
fidei.  Et  mirum  sane,  si  homines  qui  aliunde  toti  sunt  in  errore  evo- 
lutionismi  praedicando,  excessu  nunc  directe  contrario,  a  censu  rerum 
ad  aedificationem  doctrinae  pertinentium  excludant  in  globo  omne  id 
in  quo  diversa  dixerunt  Patres,  hoc  solo  nomine,  quia  concors  exegesis 
non  fuit.  —  Altera  et  potissima  confusio  est,  quia  auctor  non  distinguit 
inter  discordantiam  secundum  quid,  et  discordantiam  simpliciter.  Et 
valde  quidem  sibi  complacet  in  enumerandis  opinionibus  contradictoriis 
quae  prodierunt  de  situ  paradisi  terrestris,  cum  tamen  concretam  eius 
realitatem,  praeter  unum  quem  sciam  Origenem,  omnes  tueantur.  Et 
simile  est  de  diebus  Geneseos,  quia  etsi  Patres  discordent  circa  deter- 
minatam  eorum  quidditatem,  minime  tamen  circa  obiectivitatem  quae 
■omnem  fabulae  suspicionem  procul  removeat. 

(3)  Cf.  Pignataro,  de  Deo  Creatore,  thes.  37. 

(4)  «  Dieu  tire  la  femme  de  1'homme  meme,  et  la  forme  d'une  cote 
«  superrlue  qu'il  lui  avait  mise  expres  dans  le  cote.  Mais  pour  montrer 
«  que  c'etait  la  un  grand  mystere,  et  qu'il  fallait  regarder  avec  des 
<(  yeux  plus  epures  que  les  cprporels,  la  femme  est  produite  dans  une 


104  PARS    ALTERA    —    CAP.    II. 

Adhuc,  nihil  ad  aedificationem  doctrinae  christianae  facit 
historia  tentationis,  et  ipse  ordo  praevaricationis  quae  incipit  in 
muliere,  tum  per  mediatricis  mulieris  suggestionem  persuadetur 
viro,  ac  demum  in  viro  universum  inficit  genus?  Nihil,  inquam, 
ad  intelligentiam  oeconomiae  redemptionis  nostrae,  quam  tota 
traditio  christiana  agnovit  tanquam  ordini  ruinae  e  diametro  op- 
positam,  ita  ut  in  ea,  veteri  Evae  nova  Eva,  veteri  Adae  novus 
Adam  respondeat,  et  quidquid  diabolus  ad  perditionem  nostram 
machinatus  fuerat,  divina  quadam  et  stupenda  recirculatione  contra 
ipsum  retorqueatur  ?  (l). 

«  extase  d'Adam,  et  c'est  par  un  esprit  de  prophetie  qu'il  connut  tout 
«  le  dessein  d'un  si  bel  ouvrage  ..  Mon  Dieu!  que  de  vains  discours  je 
«  prevois  dans  les  lecteurs  au  recit  de  ce  mystere!  Mais  pendant  que  je 
»  leur  raconte  u?i  grand  et  mysterieux  ouvrage  de  Dieu,  qu'ils  entrent  dans 
«  un  esprit  serieux,  et,  sHl  se  peut,  dans  quelque  sentinient  de  cette  admi- 
«  rable  extase  d*  Adam,  pendant  laquelle :  aedificavit  Dominus  Deus  costam 
«  quam  tulerat  de  Adam  in  niulierem  ..  Sans  nous  arreter  davantage  a 
«  des  questions  curieuses,  et  remarquant  seulement  en  un  mot  ce  qui 
«  parait  dans  le  texte  sacre,  considerons  en  esprit  cette  epouse  myste- 
«  rieuse,  c.  a.  d.  la  sainte  Eglise  tiree  et  comme  arrachee  du  sacre 
«  cote  du  nouvel  Adam  pendant  son  extase,  et  formee  pour  ainsi  parler, 
«  par  cette  plaie;  dont  toute  la  consistance  est  dans  les  os  et  dans 
«  les  chairs  de  Jesus-Christ  qui  se  1'incorpore  par  le  mystere  de  l'in- 
"  carnation,  et  par  celui  de  1'eucharistie  qui  en  est  une  extension  admi- 
«  rable.  II  quitte  tout  pour  s'unir  a  elle.  II  quitte  en  quelque  facon  son 
«  pere  qu'il  avait  dans  le  ciel,  et  sa  mere  la  synagogue  d'ou  il  etait 
«  issu  selon  la  chair,  pour  s'attacher  a  son  epouse  ramassee  parmi  les 
«  gentils.  Cest  nous  qui  sommes  cette  epouse ;  c'est  nous  qui  vivons 
«  des  os  et  des  chairs  de  J.  C,  par  les  deux  grands  mysteres  qu'on 
«  vient  de  voir  ».  Bossuet,  Elevations,  V-2. 

(*)  «  En  meme  temps  qu'un  homme  et  une  femme  perdaient  le 
«  genre  humain,  Dieu  qui  avait  daigne  predestiner  un  autre  homme  et 
«  une  autre  femme  pour  les  relever,  a  designe  cet  homme  et  cette 
«  femme  jusque  dans  ceux  qui  nous  donnaient  la  mort.  Jesus-Christ  est 
«  le  nouvel  Adam,  Marie  est  la  nouvelle  Eve...  Tout  convient  a  ce  grand 
«  dessein  de  la  bonte  divine.  Un  ange  de  tenebres  intervient  dans  notre 
«  chute;  Dieu  predestine  un  ange  de  lumiere  qui  doit  intervenir  dans 
«  notre  reparation.  L'ange  de  tenebres  parle  a  Eve  encore  vierge  ;  1'ange 
«  de  lumiere  parle  a  Marie  qui  le  demeura  toujours.  Lve  ecouta  le  ten- 
«  tateur  et  lui  obeit.  Marie  ecouta  aussi  1'ange  du  salut,  et  lui  obeit.   La 


DE    REBUS    FIDEI    ET    MORUM    IN    SCRIPT.    S.  I05 

Adiaphora  quoque  est  historia  Cain  et  Abel,  ubi  tam  insi- 
gnis  elucet  figura  de  Christo  et  populo  deicida?  Purum  orna' 
mentum  litterarium  erit  tremendum  illud  diluvii  flagellum  quod 
teste  ipso  Domino,  Matth.  XXIV-37,  necnon  etPetro,  2  epist.  lll-6f 
in  iudicii  universalis  ostensionem  praecessit?  Fidei  veritatem 
non  illustrat  Noe  inebriatus  et  nudatus  in  tabernaculo  suo,  in 
quo  Christi  crucifixi  opprobrium  cernitur;  Cham  irridens,  seu 
Iudaeus  nuntians  cum  derisione  ignominiam  eius;  Sem  denique 
et  Iaphet,  id  est  primitiae  circumcisionis  et  plenitudo  gentium, 
cum  pietate  et  faciebus  aversis  ad  patrem  accedentes,  quasi  de- 
testantes  scelus  parricidarum? 

Haec  igitur  ex  undecim  prioribus  Geneseos  capitulis,  brevis 
speciminis  gratia  sint  summatim  recensita,  ut  noveris  quam  sit 
abnormis  interpretatio  criticorum  quoad  res  fidei  et  morum  a  Tri- 
dentino  memoratas,  quasi  nempe  illae  res  nihil  plus  importarent 
quam  quae  locum  habent  in  fidei  symbolis,  aut  catalogis  prae- 
ceptorum.  Sed  ab  eiusmodi  interpretatione,  praeter  alia  permulta, 
removere  eos  debuissent  vel  sola  verba  non  frustra  a  Concilio 
apposita:  ad  aedificationem  doctrinae  christianae  pertinentium. 

II.  —  Secundum  argumentum  sumi  potest  ex  auctoritate 
scripturae.  Nam  ubicumque  documenta  sunt  ad  docendum,  ad 
corripiendum,  ad  arguendum,  ad  erudiendum  in  iustitia,  ut  dici- 
tur  2  Tim.  III-16,  ibi  quoque  res  sunt  fidei  et  morum  aedifica- 
tioni  doctrinae  christianae  idoneae.  Atqui  ipsamet  scriptura  semet 
ipsam  explicans  atque  interpretans,  materiam  docendi,  arguendi 

«  perte  du  genre  humain  qui  se  devait  consommer  en  Adam  commenca 
«  par  Eve.  En  Marie  commence  aussi  notre  delivrance ;  elle  y  a  la  meme 
«  part  qu'Eve  a  eue  a  notre  malheur,  comme  Jesus-Christ  y  a  la  meme 
«  part  qu'Adam  avait  eue  a  notre  perte.  Tout  ce  qui  nous  a  perdus  se 
«  change  en  mieux.  Je  vois  paraitre  un  nouvel  Adam,  une  nouvelle  Eve, 
«  un  nouvel  ange.  II  y  a  aussi  un  nouvel  arbre,  qui  sera  celui  de  la  croix, 
«  et  un  nouveau  fruit  sur  cet  arbre,  qui  detruira  tout  le  mal  que  le  fruit 
«  defendu  avait  cause.  Ainsi  1'ordre  de  notre  reparation  est  trace  dans 
«  celui  de  notre  chute;  tous  les  noms  malheureux  sont  changes  en  bien 
«  ponr  nous,  et  tout  ce  qui  avait  ete  employe  pour  nous  perdre,  par  un 
«  retour  admirable  de  la  divine  misericorde,  se  tourne  en  notre  faveur  ». 
Bossuet;  Elevations,  VIII-3. 


Io6  PARS    ALTERA    —    CAP.    II. 

corripiendi,  erudiendi,  expresse  assumit  ex  nuda  etiam  et  sirn- 
plici  veteris  testamenti  historia  reduplicative  in  quantum  historia 
est.  Si  de  hoc  dubitas,  lege  caput  quartum  epistolae  ad  Romanos, 
ubi  docet  Apostolus  quod  non  ex  legis  operibus  contingit  iusti- 
ficatio,  sed  ex  fide  in  Deum  quae  i\brahae  reputata  fuit  ad  iusti- 
tiam  ante  datam  ei  circumcisionem  ;  et  quod  idem  Abraham  ex 
iustitia  fidei  constitutus  est  pater  omnium  credentium,  dum  cre- 
didit  promissum  sibi  a  Deo  semen,  cum  tam  ipse  quam  uxor 
eius  Sara  annos  excessissent  aptos  ad  generandum.  Lege  caput 
nonum  et  undecimum,  ubi  iterum  historia,  Genes.  XYIII-XXV, 
et  3  Reg.  XVIII-XIX,  in  argumentum  assumitur.  Item  caput  quar- 
tum  epistolae  ad  Galatas.  Item  caput  secundum  et  quintum  episto- 
lae  Iacobi.  Item  i  Petr.  II,  5-15.  Lege  praesertim  splendidam  illam 
pericopen  epistolae  ad  Hebraeos,  ubi  fidem  magnifice  commen- 
dat  Apostolus  ex  actis  patrum  a  mundi  exordio  usque  ad  David 
et  prophetas,  enarratque  quanta  per  fidem  patrarint  et  passi  sint, 
nec  tamen  plenam  adhuc  acceperint  retributionem  :  «  Fide  plu- 
«  rimam  hostiam  Abel...  Fide  Henoch...  Fide  Noe...  Fide  qui 
«  vocatur  Abraham...  Fide  et  de  futuris  benedixit  Isaac...  Fide 
«  Iacob  moriens...  Fide  Ioseph...  Fide  Moyses...  Et  quid  adhuc 
«  dicam  ?  Deficiet  enim  me  tempus  enarrantem  de  Gedeon,  Barac, 
«  Samsom,  Iephte,  David,  Samuel,  et  prophetis.  Qui  per  fidem 
«  vicerunt  regna,  operati  sunt  iustitiam,  adepti  sunt  repromis- 
«  siones,  obturaverunt  ora  leonum,  exstinxerunt  impetum  ignis, 
«  effugerunt  aciem  gladii,  convaluerunt  de  infirmitate,  fortes  facti 
«  sunt  in  bello,  castra  verterunt  exterorum,  acceperunt  mulieres 
«  de  resurrectione  mortuos  suos.  Alii  autem  distenti  sunt,  non 
«  suscipientes  redemptionem,  ut  meliorem  invenirent  resurrectio- 
«  nem  ;  alii  vero  ludibria  et  verbera  experti,  insuper  et  vincula 
«  et  carceres.  Lapidati  sunt,  secti  sunt,  tentati  sunt,  in  occisione 
«  gladii  mortui  sunt,  circuierunt  in  melotis,  in  pellibus  caprinis, 
«  egentes,  angustiati,  afflicti.  Quibus  dignus  non  eratmundus; 
«  in  solitudinibus  errantes,  in  montibus  et  speluncis  et  in  caver- 
«  nis  terrae.  Et  hi  omnes  testimonio  fidei  probati,  non  accepe- 
«  runt  repromissionem,  Deo  pro  nobis  melius  aliquid  providente, 
«  ut  non  sine    nobis    consummarentur.  Ideoque  et    nos,    tantam 


DE    REBUS    FIDEI    ET    MORUM    IN    SCRIPT.    S.  IO7 

«  habentes  impositam  nubem  testium,  deponentes  omne  pondus, 
«  et  circumstans  nos  peccatum,  per  patientiam  curramus  ad  pro- 
«  positum  nobis  certamen  ».  Adhuc  lege  quatuor  ultima  capita 
libri  Sapientiae,  necnon  et  Ecclesiasticum,  XLIV-L,  ubi  eadem 
et  fidei  et  morum  instructio  est,  nisi  quod  Apostolus  documenta 
historiae  ulterius  protrahit  usque  ad  Machabaeos,  et  ad  heroica 
illa  martyria  quae  in  secundo  libro,  VI-VII,  aeternae  memoriae 
sunt  commendata. 

Haec  sane  vel  sola  satis  essent  ad  explodendam  singularem 
eam  atque  inauditam  criticorum  inventionem,  dum  scilicet  in 
narratione  factorum  nihil  aliud  vident  praeter  formam  aliquam 
litterariam,  quae  cum  ratione  sui  nullius  valoris  sit,  et  ad  res 
fidei  et  morum  per  se  nihil  attineat,  liberae  ac  phantasticae  eo- 
rum  exegesi  relinquatur,  etiam  contra  evidentem  atque  unani- 
mem  totius  traditionis  sensum.  Et  mirum  rursus  si  homines,  qui- 
bus  unicus  nunc  probatus  argumentandi  locus  historia  positiva 
est,  ad  hunc  excessum  devenire  potuerint,  ut  dicerent  facta  qua 
talia,  esse  extra  ordinem  rerum  quibus  nos  in  scriptura  erudit 
Deus,  quibus  corrigit,  quibus  arguit,  quibus  fidem  nostram  fir- 
mat,  spem  roborat,  et  ad  omne  opus  bonum  animum  accendit! 
aut  eumdem  esse  disciplinae  fructum,  sintne  illa  vere  histonca, 
an  imaginaria  potius  et  fabulosa! 

Nunc  autem,  si  ad  aedificationem  christianae  doctrinae  sacra 
veteris  testamenti  historia  omnino  dicenda  est  pertinere,  quanto 
magis  illa  evangelii.  Christus  enim  est  qui  coepit  facere  et  docere, 
et  non  tam  per  praecepta  theoretica  quam  per  divinissimae  vitae 
exempla  viam  nobis  salutis  demonstravit.  «  Oportet  ad  beatitu- 
«  dinem  tendentes  secundum  virtutem  disponi.  Ad  virtutem  au- 
«  tem  et  verbis  et  exemplis  provocamur.  Exempla  autem  alicu- 
«  ius  et  verba  tanto  efficacius  ad  virtutem  inducunt,  quanto  de 
«  eo  firmior  bonitatis  habetur  opinio.  De  nullo  autem  homine  puro 
«  infallibilis  opinio  bonitatis  haberi  poterat,  quia  etiam  sanctis- 
«  simi  viri  in  aliquibus  inveniuntur  defecisse.  Unde  necessarium 
«  fuit  homini,  ad  hoc  quod  in  virtute  firmaretur,  quod  a  Deo 
«  humanato  doctrinam  et  exempla  virtutis  acciperet.  Propter  quod 
«  ipse  Dominus   dicit :  Exemplum  dedi   vobis,    ut   quemadmodum 


Io8  PARS    ALTERA    —    CAP.    IT. 

«  ego  fcci,  >ta  ct  vos  faciatis  »  {x).  Vide  igitur  utrum  sacram 
scripturam,  in  rcbus  fidci  ct  moritm,  contra  eum  sensum  quem 
tenuit  et  tenet  sancta  mater  Ecclesia,  itemque  contra  unanimem 
Patrum  consensum,  ad  tuos  sensus  non  contorqueas,  si  forte 
facta  quae  in  quarto  evangelio  proponuntur,  ad  nescio  quam  idea- 
Jem  formam  reducas,  quae  theoriis  quibusdam,  quantumvis  per 
revelationem  a  Deo  acceptis,  involucro  esset,  et  ut  critici  dicunt, 
litterario  vestimento. 

III.  —  Tertium  tandem  argumentum  sit  ex  ordine  quem 
scriptura  habet  in  oeconomia  religionis.  Re  enim  vera,  si  opor- 
teret  nos,  ut  adversariis  placet,  res  fidei  et  morum  in  scripturis 
accipere,  illud  statim  sequeretur,  scripturas  ipsas  in  hac  oecono- 
mia  prorsus  redundare,  et  se  habere  instar  accessorii  superflui, 
quod  absit  omnino. 

Et  probatur  consequentia,  quia  ad  quid,  quaeso,  ingens  illud 
scripturae  volumen,  si  fidem  nostram  non  instruit  nisi  quoad  so- 
lam  substantiam  dogmatum,  quorum  propositio  intra  terminos  bre- 
vissimi  symboli  seu  cateehismi  facile  posset  contineri  ?  Fuit  equi- 
dem  convenientissimum  ut  a  Deo  inspiraretur  scriptura,  quae 
esset  in  adiutorium  ecclesiastico  magisterio,  tanquam  medium 
conservationis  revelatarum  veritatum,  et  fons  specialis  unde  in 
fidei  praedicatione  doctrina  promeretur.  Non  quod  per  solam 
traditionem  de  ore  in  os,  ipsa  nuda  dogmatica  veritas  non  po- 
tuisset  absolute  conservari,  sed  quia  ad  connaturaliorem  conser- 
vandi  modum  congruebat  ut  pro  potiori  saltem  dogmatum  parte, 
orali  traditioni  fixum  quoque  inspiratae  scripturae  instrumentum 
adiungeretur.  Verumtamen,  praeterquam  quod  sub  hoc  respectu 
non  consideratur  nisi  necessitas  secundum  quid,  prout  scilicet 
necessarium  dici  potest  id  per  quod  melius  et  convenientius  per- 
venitur  ad  finem,  constat  evidenter  quod  si  ad  solam  dogmatum 
ossaturam  intentionem  scripturae  terminatam  supponas,  nunquam 
invenietur  ea  quae  in  operibus  sapientiae  Dei  necessario  adesse 
debet,  medii  ad  finem  iusta  proportio.  Et  in  hoc  sensu  rectissime 
dixit  Bellarminus,  1.  4  de  verbo  Dei,  c.  12  :  «  Finis  scripturae  prae- 

1    S.  Thomas,  1.  4  c.    Gent.  c.  54. 


DE    REBUS    FIDEI    ET    MORUM    IN    SCRIPT.    S.  IOQ 

«  cipuus  non  est,  ut  sit  regula  fidei,  sed  ut  variis  documentis, 
«  exemplis,  adhortationibus,  nunc  terrendo,  nunc  instruendo,  nunc 
«  minando,  nunc  consolando  adiuvet  nos  in  hac  peregrinatione. 
«  Hinc  enim  est,  quod  scriptura  non  est  unum  opus  continuum, 
«  quale  esse  deberet  regula  fidei,  sed  continet  varia  opera,  hi- 
«  storias,  conciones,  vaticinia,  carmina,  epistolas,  etc.  Quem 
«  finem  expressit  Paulus,  Rom.  XV-4:  Quecumque  enim  scripta 
«  sunt,  ad  nostram  doctrinam  scripta  sunt,  ut  per  patientiam  et 
«  consolalionem  scripturarum  spem  habeamus.  Et  2  Petr.  I-13  :  Iu- 
«  stum  autem  arbitror,  quamdiu  sum  in  hoc  tarbenaculo,  suscitare 
«  vos  in  commonitione.  Et  III- 1  :  Hanc  ecce  vobis,  charissimi,  secun- 
«  dam  scribo  epistolam,  in  quibus  vestram  excito  in  commonitione 
«  sinceram  mentem,  etc.  » 

Quae  igitur  cum  ita  sint,  dicendum  est  duas  fuisse  principales 
rationes  inspirationis  scripturae. —  Prima  fuit,  quia  non  sola  ab- 
stracta  dogmata  seu  aridi  fldei  articuli  erant  nobis  a  Deo  manife- 
standa,  sed  ea  quoque  omnia  quae  ad  eorum  illustrationem  faciunt, 
ut  sunt  prophetiae,  historiae,  figurae,  exempla,  et  alia  id  genus 
innumera  ex  quibus  doctrinae  christianae  suus  accedit  decor  et 
ornatus.  Haec  enim  doctrina,  sine  multiplicibus  factis  eam  illu- 
strantibus,  sine  splendore  veterum  vaticiniorum  ac  figurarum,  sine 
cognitione  circumstantiarum  in  quibus  acta  sunt  mysteria  redem- 
ptionis  nostrae,  sine  notitia  viarum  civitatis  Dei  inde  ab  initio 
mundi,  non  esset  ut  par  est,  hominibus  accommodata.  Ideo  ergo 
requirebatur  omnino  scripturae  instrumentum,  quandoquidem,  se- 
cluso  inutili  miraculo,  impossibile  fuisset  ut  in  tanta  factorum 
circumstantiarumque  varietate,  sola  oralis  traditio  multipliciter 
non  deficeret,  prout  cuique  consideranti  statim  apparebit.  — 
Altera  quoque  necessitatis  ratio  fuit,  ut  haberet  Ecclesia  divinas 
commonitiones,  consolationes,  promissiones,  suggestiones,  non 
tantum  per  interpositos  relatores  et  praecones,  sed  etiam  velut 
immediate  de  ipsius  Dei  ore  acceptas.  Quippe,  inter  verbum  Dei 
scriptum  et  traditum  id  demum  distat,  quod  verbum  traditum 
se  habet  sicut  relatio  verborum  amici  per  alios  ad  nos  facta, 
verbum  autem  scriptum  sicut  epistola  propria  amici  ipsius  manu 
exarata,  in  qua  procul  dubio  multo  maiorem  vim  ad  commoven- 


IIO  PAKS    ALTERA    —    CAP.    II 

dum  omnis  cordatus  agnoscet.  Unde  Gregorius,  I.  4  epist.  31  : 
«  Quid  est  autem  scriptura  sacra,  nisi  quaedam  epistola  omni- 
«  potentis  Dei  ad  creaturam  suam  ?  »  Et  Augustinus,  Serm,  2  in 
Psalm.  90,  n.  1,  ite.nque  Enarr.  in  Psalm.  149,  n.  5  :  «  Sion  vera 
«  et  Ierusalem  vera  aeterna  est  in  coelis,  quae  est  mater  nostra. 
«  Ipsa  nos  genuit,  ipsa  est  ecclesia  sanctorum,  ipsa  nos  nutrivit, 
«  ex  parte  peregrina,  ex  magna  parte  immanens  in  coelo...  Ibi 
«  sunt  et  angeli  cives  nostri.  Sed  quia  nos  peregrinamur,  labora- 
«  mus  ;  illi  autem  in  civitate  exspectant  adventum  nostrum.  Et  de 
«  illa  civitate  unde  peregrinamur,  litterae  nobis  venerunt ;  ipsae 
«  sunt  scripturae  quae  nos  hortantur  ut  bene  vivamus...  Venerunt 
«  ad  nos  litterae  de  patria  nostra,  ipsas  vobis  recitamus  ». 

Si  ergo  ea  est  principalis  scripturae  ratio  quam  diximus,  si 
insuper  ne  dubium  quidem  esse  unquam  potuit  quin  intentio  eius 
ad  res  fidei  et  morum  semper  terminetur,  consequens  profecto 
est  ut  praedictas  res  fidei  et  morum  quaeramus,  non  in  solis 
abstractionibus,  sed  et  in  historiis,  exemplis,  typis,  commonitio- 
nibus,  aliisque  id  genus  supra  memoratis,  quibus  maxima  ex 
parte  Biblia  constant.  Sic  quoque  et  non  aliter,  eidem  scripturae 
vere  conveniet  propnetas  illa,  ex  inspirati  libri  essentia  pro- 
manans,  quam  enuntiat  Apostolus  ubi  ait :  Omnis  scriptura  divi- 
nitus  inspirata  utilis  est  ad  docendum,  ad  arguendum,  ad  corri- 
piendum,  ad  erudiendum  in  iustitia. 


CAPITULUM   TERTIUM 


DE  INERRANTIA  SCRIPTURAE  SACRAE 


«  Est  autem  Deus  verax  », 
Rom.   II I-4. 


Absolutam  scripturae  sacrae  inerrantiam  esse  firmissimum 
dogma  catholicae  religionis,  nemo  prudens  negaverit.  Nam  etsi 
in  hac  parte  non  possit  afferri  solemnis  et  diserta  alicuius  con- 
cilii  vel  pontificis  definitio,  praecise  quia  in  praeteritis  tempo- 
ribus  necessitas  huiusmodi  definitionis  non  occurrit,  satis  per- 
spicua  est  universalis  ac  perpetua  Ecclesiae  praedicatio,  cui  in- 
situs  cunctorum  fidelium  sensus  per  omnia  respondet.  Quis  enim 
christianus  audiens  hac  de  re  testimonia  Patrum,  non  in  iis  statim 
agnoscet  unum  e  principiis  quae  in  fide  nostra  instar  fundamen- 
torum  sunt?  Ait  Augustinus,  epist.  82,  n.  3:  «  Solis  eis  scriptu- 
«  rarum  libris  qui  iam  canonici  appellantur,  didici  hunc  timorem 
«  honoremque  deferre,  ut  nullum  eorum  auctorem  scribendo  ali- 
«  quid  errasse  firmissime  credam...  Alios  autem  ita  lego,  ut  quan- 
«  talibet  sanctitate  doctrinaque  praepolleant,  non  ideo  verum 
«  putem,  quia  ipsi  ita  senserunt,  sed  quia  mihi  vel  per  illos  au 
«  ctores  canonicos,  vel  probabili  ratione,  quod  a  vero  non  abhor- 
«  reat,  persuadere  potuerunt.  Nec  te,  mi  frater,  sentire  aliud  exi- 
«  stimo.  Prorsus,  inquam,  non  te  arbitror  sic  legi  tuos  libros 
«  velle,  tanquam  Prophetarum  vel  Apostolorum,  de  quorum 
«  scriptis,  quod  omni  errore  careant,  dubitare  nefarium  est  ».  Ait 
Hieronymus,  epist.  105,  n.  5 :  «  Si  in  Evangeliis  ac  Prophetis  per- 


112  PARS    ALTERA    —    CAP.    III. 


«  versi  homines  inveniunt  quod  nitantur  reprehendere,  miraris 
«  si  in  tuis  libris...  quaedam  a  recta  linea  discrepare  videantur?  ». 
Ait  Nazianzemis,  .Orat.  2,  n.  105:  «  Xeque  enim  nobis  in  mentem 
«  veniat  existimare,  ea  temere  litterarum  (sacrarum)  monumentis 
«  commendata  fuisse,  atque  inanem  quamdam  rerum  et  verborum 
«  turbam  esse  ad  oblectandos  audientium  animos  compositam... 
«  Haec  sane  ludant  fabulae  et  gentiles  qui  de  veritate  parum 
«  solliciti,  verborum  lenocinio  quasi  praestigias  quasdam  auribus 
«  atque  animis  oflundunt.  At  nos,  qui  Spiritus  diligentiam  vel 
«  usque  ad  levem  apicem  et  lineam  trahimus,  nunquam,  nec  enim 
«  fas  est,  ne  minimas  quidem  actiones  ab  iis  a  quibus  memoriae 
«  proditae  sunt,  temere  perscriptas  et  elaboratas,  memoriaque 
«  ad  haec  usque  tempora  conservatas  esse  concedemus  ».  Ait 
S.  Thomas,  Quodl.  12,  a.  26  ad  ium:  «  Hoc  tamen  tenendum  est, 
«  quod  quidquid  in  sacra  scriptura  continetur,  verum  est.  Alias, 
«  qui  contra  hoc  sentiret,  esset  haereticus  ».  Et  in  ia  Part.  Q.  68, 
a.  1,  ubi  de  opere  sex  dierum  agere  incipit,  duas  cautiones  adhi- 
bendas  esse  praemittit:  «  Primo  quidem,  ut  veritas  Scripturae 
«  inconcusse  teneatur.  Secundo,  cum  scriptura  divina  multipli- 
«  citer  exponi  possit,  quod  nulli  expositioni  aliquis  ita  praecise 
«  inhaereat,  ut  si  certa  aliqua  ratione  constiterit  hoc  esse  falsum 
«  quod  aliquis  sensum  Scripturae  esse  credebat,  id  nihilominus 
«  asserere  praesumat,  ne  Scriptura  ex  hoc  ab  infidelibus  deri- 
«  deatur,  et  ne  eis  via  credendi  praecludatur  ».  Unde  rectissime 
Melchior  Canus  in  principio  operis  de  locis  theologicis  observat: 
«  Libros  sacros  et  canonicos  appellamus,  quos  Spiritu  Sancto 
«  dictante,  sacri  auctores  exceperunt.  Quos  igitur  tales  esse  con- 
«  stiterit,  eos  dubio  procul  certissimos  ac  verissimos  esse  cre- 
«  demus.  Nisi  enim  fundamentum  hoc  fideliter  ieceris,  corruet 
«  civitas  illa  Dei,  cuius  fundamenta  in  montibus  sanctis,  et  in 
«  scripturis  principum  qui  fuerunt  in  ea.  Quarum  scripturarum 
«  auctor  est,  non  homo,  sed  Deus  ». 

Quocirca,  omnes  qui  in  Scripturis  errores  admiserunt,  no- 
tati  sunt  nota  haereseos.  In  qua  haeresi  fuerunt  olim  Anomaei, 
teste  Epiphanio,  Haeres.  76  in  fine :  «  Cumque  urgeri  rationum 
«  vi,  ac  male  haberi    coeperint,  effugiunt  ac  prosiliunt:  Et    ista, 


DE    INERRANTIA    SCRIPTURAE    SACRAE  113 

«  inquiunt,  apostolus    tanquam  homo  dixit  ».    Item  Manichaei,  si 
Augustino  credas,  1.  2  c.  adversarium  legis  et  prophetarum,  c.  2 : 
«  Hoc  totum  propterea  molitus  est,  ut  si  quando  aliquid  de  apo- 
«  stolica  proferretur  epistola,  ubi  attestantur  evangelio  lex  et  pro- 
«  phetae,    hoc    dicat    apostolum,    non    sapientibus    et    perfectis, 
«  sed  Iudaeis  locutum  fuisse  quasi  Iudaeum,  etc.  ».  Item  Erasmus, 
de    quo  Bellarminus  1.  1  de    verbo   Dei,  c.  6:  «  Nostro    saeculo, 
«  inquit,  Erasmus  camdem  haeresim   renovavit,  siquidem  in  an- 
«  notationibus  suis  ad  2um   et  27um  caput  Matthaei,  non  obscure 
«  scripsit  non  esse  metuendum  ne  totius  scripturae   corruat  au- 
«  ctoritas,  si  levis  aliquis  error  in  ea  deprehendatur,  praesertim 
«  cum  evangelistas  memoria  lapsos  Augustinus  concedat,  et  ne- 
«  gari  nullo  modo  posse  videatur  ».  Sed   antiqua  haec    haeresis 
intimo  saltem    nexu  connectebatur  in  mente    suorum    auctorum, 
cum    negatione   dictationis    divinae    sese    ad    omnes  et  singulas 
Scripturae  partes  extendentis.    Neque  enim  hactenus    somniave- 
rant  posse  errorem  aliquem,  cuiuscumque  tandem  ordinis  sit,  de 
revelatione  Dei  descendere.  Soli  nostrae  aetati  reservabatur  novus 
ille  sui  generis  progressus:  incredibilem  dico  quorumdam  bibli- 
corum  opinionem,  qui  scientificos  vel  historicos  errores  in  Scri- 
pturis  admissibiles  esse  existimaverunt,  etiam  in  sensu    compo- 
sito    divinae    inspirationis.    Imaginantur    namque    inspirationem 
quam  oeconomicam  vocant,  contradistinguentes   doctrinam    quam 
nos  Deus  docere  intendit,  a  modis  sub  quibus  docet  et  proponit 
eam.  Et  de  doctrina  quidem  quae  terminat   intentionem  Dei  in- 
spirantis,  ultro  fatentur    quod    non   est  et  non  potest    esse    nisi 
veritas,  quanquam  veritas  illa  semper  contineatur  in  ordine  fidei 
et  morum,  eo  utique  sensu  restrictissimo  de  quo    dictum  est  in 
capite  praecedenti.  At  vero,  per  ipsos    nihil  prohibet    quominus 
forma  sub  qua  veritas  dogmatica  dictata  est  a  Deo,  sacris  Htteris 
consignanda,  iis  erroribus    sive    scientificis  sive  historicis    fuerit 
referta,  quibus  pro  temporum  vel  locorum  diversitate  praeoccu- 
patae    erant    mentes    hominum;  eorum    videlicet    hominum,    per 
quos  condebantur,  et  ad  quos   tanquam  ad  proximos    atque  im- 
mediatos  lectores  dirigebantur   scripturae  sacrae.  Caeterum    ad- 
dunt    nihil    incommodi  inde   esse  timendum,  eo    quod  Scriptura 

De  inspiratione  Sacrae  Scripturae  8 


114  PARS    ALTERA    —    CAP.    III. 

coordinatur  ad  Ecclesiam,  quae  est  constituta  interpres  eius  in- 
fallibilis  (*). 

Quae  igitur  cum  ita  se  habeant,  videndum  est  primo,  qui- 
bus  de  causis  biblici  nostri  ad  eam  opinionem  devenerint,  quae 
sensui  christiano,  ne  dicam  communi,  tam  aperte  repugnat.  Se- 
cundo,  quibus  argumentis  illam  utcumque  firmare  conentur.  Ter- 
tio,  quomodo  fuerit  insubsistens  ista  opinio  expresse  condemnata 
per  Encyclicam  Providentissimus  Deus. 

§  i. 

Et  certo  quidem  certius,,  vel  a  priori  existimandum  esset, 
viros  catholico  nomine  adhuc  gloriantes,  non  sine  gravissimis 
rationibus,  imo  vero  nonnisi  evidentia  ineluctabili  coactos,  ei 
quae  mox  dicta  est,  theoriae  subscripsisse.  Nam  etsi  multi  nunc 
inveniantur,   quibus   apprime    convenit    quod  de    Atheniensibus, 


1  Ita  Alfredus  Loisy,  Etudes  bibliques,  p.  60:  «  La  verite  des  Ecri- 
«  tures  est  uiie  verite  que  l'on  peut  dire,  a  certains  egards,  economique . 
«  Elle  est  coordonnee  a  Pinfaillibilite  de  PEglise  qui  Pinterprete.  La  forme 
«  sous  laquelle  cette  verite  a  ete  presentee  d'abord  implique  relativement 
«  a  nous,  beaucoup  d'imperfections  que  Pon  peut,  au  point  de  vue  de 
«  la  science  moderne,  qualifier  d'erreurs,  mais  qui,  n'etant  pas  1'objet 
«  de  Penseignement  revele  contenu  dans  la  Bible,  jouissent  au  point  de 
«  vue  theologique,  (Vune  sorte  de  verite  proportionnelle  comme  condition  ine- 
«  vitable  de  la  revelation  dans  les  temps  bibliques  ».  Revera,  capiat  qui  po- 
test.  —  Idem  auctor  paulo  supra,  sequentia  principia,  velut  ex  cathedra 
definiens,  proposuerat :  «  L'inerrance  de  la  Bible  ne  peut  impliquer  la 
«  verite  absolue  de  tout  son  contenu  et  de  toutes  ses  propositions,  quel 
«  que  soit  leur  objet.  Un  livre  absolument  vrai  pour  tous  les  temps, 
«  dans  tous  les  ordres  de  verite,  n'est  pas  plus  possible  qu'un  triangle 
«  carre.  Un  livre,  meme  divin,  est  toujours  un  livre...  Un  livre  abso- 
«  lument  vrai  pour  tous  les  temps  serait,  s'il  pouvait  exister,  inintelli- 
«  gible  pour  tous  les  temps.  Un  livre  vrai  selon  la  science  d"aujourd'hui 
«  ne  sera  plus  tout  a  fait  vrai  selon  la  science  de  demain  ».  Si  demon- 
strationem  desideras,  nimium  forte  desideras.  Xumquid  enim  evidens 
tibi  non  est,  tam  repugnare  librum  absolutae  veritatis,  quam  repugnat 
quadratus  triangulus?  evidens  autem  dico,  instar  principiorum  quae  ex 
ipsa  perceptione  terminorum,  velis  nolis,  statim  admittuntur? 


DE    INERRANTIA    SCRIPTURAE    SACRAE  115 

Act.  XVII-2I,  scriptum  legitur  :  Athenienses  autem  omnes  et  ad. 
venae  hospites  ad  nihil  aliud  vacabant,  nisi  aut  dicere,  aut  audire 
aliquid  novi,  ipsa  tamen  novitas  nequaquam  habere  potest  illi- 
mitatam  vim  alliciendi  animos,  praesertim  cum  ad  eos  limites 
devenitur,  ubi  locus  est  dicto  poetae  :  Quodcumque  ostendis 
mihi  sic,  incredulus  odi.  Non  ergo  intervenire  hic  potuit  sola 
novitatis  illecebra,  sed  graviores  procul  dubio  rationes  in  causa 
esse  debuerunt,  quas,  antequam  ad  ulteriora  progrediamur  opus 
est  considerare. 

Primo  ergo  notant,  Scripturam  aperte  errare  in  re  astro- 
nomica  quoad  systema  mundi.  Nobis  enim  exhibet  solem  sese 
moventem  circa  terram,  terram  autem  immobilem.  Dicit  astra 
esse  luminaria  ad  usum  hominis  facta,  ex  quibus  duo  omnium 
maxima  sunt  sol  et  luna.  Docet  quoque  Deum  fundasse  terram 
super  aquas,  et  coelos  desuper  velut  tentorium  extendisse.  Atqui 
haec  omnia,  uti  nunc  omnibus  notum  est,  contradicunt  in  ter- 
minis  veritati  scientificae  (*).  —  Quod  si  timide  respondeas,  scrip- 
turam  loqui  eo  ipso  modo  quo  etiamnum  loquuntur  moderni 
astronomi  omnes,  quoties  circumlocutionibus  technicis  uti  non 
coguntur  (2) ;  terram  ab  Ecclesiaste  dici  stare  in  aeternum,  non 

(J)  «  Les  auteurs  bibliques,  en  tout  ce  qui  touche  aux  sciences  de  la 
0  nature,  auraient  partage  les  opinions  de  leur  temps  qui  aujourd'hui 
«  sont  reconnues  fausses,  et  de  ce  chef  il  y  aurait  dans  la  Bible  quan- 
«  tite  d'enonces  en  contradiction  avec  la  verite  scientifique.  On  lit  en 
«  effet  dans  1'Ecriture  que  la  terre  est  a  jamais  immobile  ;  que  Dieu 
«  l'a  fondee  sur  les  eaux ;  que  les  cieux  la  couvrent  comme  un  pavillon  ; 
«  que  les  astres  sont  de  simples  luminaires  destines  au  service  de  la 
«  terre,  et  dont  les  plus  grands  sont  le  soleil  et  la  lune,  etc.  ».  Alfred 
Loisy,  Etudes  bibliques,  p.  39. 

(2)  «  Poveri  astronomi,  se  per  non  parere  antiquati  dovessero  dire : 
«  La  terra  e  a  tal  punto  della  sua  rotazione,  che  i  raggi  del  sole,  tenuto 
«  pur  conto  della  rifrazione  atmosferica,  incominciano  ad  apparire  sul 
«  nostro  orizzonte  !  II  volgo  dice  semplicemente  :  II  sole  si  leva,  e  col 
«  volgo  parleranno  gli  astronomi  sino  alla  fine  del  mondo,  se  prima 
«  non  perdono  il  senno.  Perche  sempre  il  linguaggio,  che  dev'  essere 
«  popolare  e  spontaneo,  e  conforme  alle  apparenze  e  alle  prime  im- 
«  pressioni.  Tocca  al  filosofo,  scrutatore  delle  riposte  cagioni,  cercar 
«  la  realta,  non  sempre  rivelafca  dalle  piu  ovvie  esperienze  sensibili.  Tut- 


Il6  PARS    ALTERA    —    CAf.    III. 

absolute,  sed  per  oppositionem  ad  perennem  generationum  sibi. 
met  deinceps  succedentium  vicissitudinem  (T) ;  solem  ac  lunam 
luminare  maius  et  luminare  minus  a  Moyse  per  respectum  ad 
nos  verissime  appellari  ;  denique,  sacros  scriptores  adhibuisse  in 
hymnis  et  canticis  et  psalmis  easdem  locutiones  quas  usque  hodie 
poetae  passim  usurpant,  quin  unquam  vel  minimam  aut  erroris 
aut  ignorantiae  in  rebus  physicis  suspicionem  de  se  suppeditent : 
si  timide,  inquam,  simplices  et  obvias  responsiones  opponas, 
quas  a  puero  omnes  didicimus,  sciendum  tibi  est  responsiones 
istas  iam  amplius  non  valere.  Superest  igitur  ut  absque  scru- 
pulo  teneas  esse  in  Bibliis  enuntiationes  multas  quae  cum  scien- 
tifica  veritate  contradictorie  opponuntur,  quanquam  errores  mox 
memorati  nondum  inveniantur  nisi  in  iis  quae  sunt  obitej-  dicta. 
Sed  ecce  tibi  aliquid  gravius. 

Secundo  ergo  proclamant  necessitatem  adhaerendi  conclu- 
sionibus  quas  scientia  moderna  definitivas  fecit.  Conclusiones 
autem  sunt  eiusmodi,  ut  pleraeque  narrationes  in  libris  veteris 
Testamenti  consignatae,  tanquam  historice  falsae  debeant  omnino 
haberi  (2).  Oppones  fortasse,  definitivas  istas  scientiae  conclusio- 
nes,  definitivas  non  esse  nisi  in  phantasia  suorum  assertorum, 
vel    benevola    credulitate    discipulorum.    Nonnulla    quoque,  con- 


-  tavia  non  dovra  pretendere  di  mutare,  ma  solo  d'interpretare  a  chi 
«  studia,  il  linguaggio  che  per  necessaria  legge  di  natura  s'e  introdotto. 
«  Poteva  dunque  lo  scrittore  del  sacro  testo  ottimamente  sapere  che 
«  il  periodo  diurno  e  dovuto  al  rotar  della  terra,  saper  che  la  diversa 
<<  declinazione  del  sole  nelle  varie  stagioni  viene  dal  moto  annuo  del 
«  nostro  globo  e  dall'  inclinazione  dell'  eclittica  sull'  equatore,  eppure 
(f  scrivere  che  il  sole  appare  in  oriente  e  gira  ad  occidente,  etc.  ». 
Mattiussi,  Di  una  improvvida  concessio?ie  intorno  alla  infallibilita  della 
Bibbia,  Milano,  1893. 

(*)  Eccl.  I-4  :  Generatio  praeterit,  et  generatio  advenit;  terra  autem 
in  aetemum  stat.  Super  quo  commentans  Hieronymus  ait :  «  Quid  hac 
«  vanius  vanitate,  quam  terram  manere  quae  hominum  causa  facta  est, 
c<  et  ipsum  hominem  terrae  dominum  in  pulverem  repente  dissolvi  ?  » 
2  «  Quelques  uns  vont  jusqu'a  dire  quil  y  a  dans  la  Bible  des 
0  erreurs  de  fait  plus  graves  que  les  obiter  dicta  dont  il  etait  question 
c<  tout-a-1'heure.  Les  recits  de    la  creation    n'auraient  rien    d'historique, 


DE    INERRANTIA    SCRIPTURAE    SACRAE  117 

firmationis  gratia,  afferes  exempla.  Utputa  exemplum  de  defini- 
nitivis  illis  encyclopedistarum  saeculi  decimi  octavi  conclusionibus 
quantum  ad  fabulosum  characterem  relationum  Abrahae  et  Io- 
seph  cum  regibus  Aegypti,  quas  mox  ineunte  saeculo  decimo 
nono,  nil  minus  quam  definitivas  ostendebat  hieroglyphorum  in- 
ventio  et  interpretatio.  Item  exemplum  de  conclusione  pariter 
definitiva,  et  post  repertas  tabellas  in  El-Armana  statim  anti- 
quata,  qua  ante  annos  vix  viginti,  artem  scribendi  in  populo 
Israelitico,  nonnisi  tribus  aut  quatuor  saeculis  post  Moysen  et 
Iosue  inventam  decernebant  (z).  Adhuc  observabis,;quotidie  eve- 
nire  ut  puri  etiam  rationalistae  definitivas  suorum  conclusiones 
contra  facta  biblica  penitus  explodant,  et  solidissimis  destruant 
argumentis  (2).  Nossignore  !  Valet  enim  scientia  rationalistarum 
cum  contra  Biblia  pugnat,  sed  cum  Biblia  confirmat,  amplius 
non  valet,  quia  tunc  sufficientem  independentiae  sponsionem  ac 
veluti  fideiussionem  minime  suppeditat. 


«  et  le  deluge  aurait  ete  aussi  tout  autre  chose  que  ce  que  Fon  ra- 
«  conte.  Les  patriarches  antediluviens  et  plusieurs  des  postdiluviens 
«  n'auraient  pas  existe,  mais  pourraient  etre  la  personnification  de 
«  peuples,  de  villes,  d'evenements  historiques  tres  recules  ».  Loisy,  ubi 
supra. 

(x)  «  L'ecriture  en  Israel  est  posterieure  a  Moise  et  a  Josue  de 
»  300  ou  400  ans.  Les  siecles  sans  ecriture  n'  engendrent  et  ne  trans- 
«  mettent  que  des  fables  ».  Renan,  histoire  du  peuple  d'Israel,  Tom. 
1,   ioeme   edition,  pag.   181,  note  3. 

(2)  Accipe  speciminis  gratia  testimonium  unius  notissimi  scriptoris 
e  schola  rationalistarum,  in  ephemeride  Revue  bleue,  9  Aout  igoi :  «  J'ai 
«  compare  le  recit  de  Feruption  du  Mont-Pele  (Martinique)  a  celui  de 
«  Feruption  du  volcan  qui  detruisit  les  villes  designees  sous  le  nom 
«  de  Sodome  et  de  Gomorrhe,  et  Fon  a  vu  avec  quel  accent  de  verite 
«  il  nous  etait  parvenu  a  travers  des  siecles  innombrables.  On  pourrait 
«  multiplier  les  verifications.  Le  deluge  lui-meme,  nie  par  une  ecole  de 
«  savants,  reprend  aujourd'hui  quelque  credit  et  revient  en  faveur  au- 
«  pres  de  ceux-la  memes  qui  avaient  demontre  son  impossibilite  geolo- 
«  gique.  Peut-etre  avons-nous  aide  a  cette  evolution  en  decouvrant  les 
«  traces  manifestes  d'  un  cataclysme  qui  submergea  la  Perse  durant 
«  Fepoque  quaternaire,  et  en  faisant  souvenir  du  texte  original  de  la 
«  Bible  ou  il  est  parle  d'une«  inondation  qui  aurait  eu  son  origine  dans 


Il8  PARS    ALTERA    —    CAP.    III. 

Tertio,  prodigiosam  antiquitatem  mundo  et  generi  humano 
attribuendam  esse  docti  exegetae  non  dubitant.  Et  quia  relative 
recens  est  iuxta  Scripturam  apparitio  hominis  super  terram,  re- 
liquum  est  ut  concedamus  historiam  biblicam,  qua  historiam,  esse 


le  deversement  dune  mer,  et  que  grossirent  seulement  les  cataractes 
du  ciel,  (Genes.  VII,  11-12,  et  VIII-2  .  Les  vallees  comprises  entre 
les  deux  chaines  de  montagnes,  qui  semblables  a  deux  immenses 
murailles,  soutiennent  la  Perse  a  mille  et  douze  cents  metres  d'  alti 
tude,  sont  comblees  sur  une  profondeur  considerable  par  des  galets 
roules,  du  sable,  et  de  la  terre.  II  est  meme  facile  de  verifier,  grace 
a  la  multiplicite  des  forages  entrepris  pour  la  construction  des  gale- 
ries  souterraines  qui  conduisent  a  fleur  du  sol  les  eaux  sous-jacentes, 
que  les  depots  alluvionnaires  ne  presentent.  au  moins  jusqu'a  120 
metres  de  profondeur,  aucune  stratification,  et  qu'ils  se  distinguent 
entre  eux  par  le  volume  des  galets  plus  gros  dans  le  Nord  que  dans 
le  Sud,  et  dans  les  couches  profondes  qu'a  la  surface.  On  peut  recon- 
naitre  a  ces  premiers  indices  qu'un  courant  d'une  extreme  violence, 
determine  sans  doute  par  la  rupture  d'un  barrage  naturel  et  1'irrup- 
tion  d'une  mer,  se  precipita  sur  le  Nord-Ouest  de  la  Perse  et  s'epa- 
nouit  vers  le  Sud  ou  il  se  deversa,  partie  dans  les  deserts  de  la 
Kirmanie,  patrie  dans  la  zone  comprise  entre  le  Fars  et  \e  golfe  Per- 
sique.  A  mesure  que  le  flot  s'avancait  et  que  sa  vitesse  diminuait,  jl 
laissait  tomber  des  fragments  de  roche  de  moins  en  moins  lourds. 
D'un  autre  cote,  quand  on  vient  de  1'ancienne  Armenie  et  que  V  on 
s'engage  dans  les  defiles  qui  conduisent  en  Perse,  leurs  parois  ver- 
ticales  apparaissent  polies  sur  une  grande  hauteur  et  sillonnees  de 
profondes  rainures  creusees  suivant  la  direction  a  peu  pres  horizon- 
tale  des  plans  de  stratification.  Des  que  l'on  a  franchi  les  passes  du 
Nord,  et  que  s'ouvrent  les  cotes  de  1'angle  forme  par  les  deux  chai- 
nes  qui  comprennent  la  Perse,  les  stries  disparaissent,  et  en  meme 
temps  commence  la  region  des  plateaux,  Cette  seconde  observation 
confirme  la  premiere,  et  montre  bien  que  dans  cette  region  voisine 
du  pays  habite  par  les  ancetres  d'Israel,  il  se  produisit  un  cataclysme 
hydraulique  epouvantable,  dont  les  hommes  purent  etre  temoins, 
et  dont  le  souvenir  et  le  recit  sont  restes  aussi  bien  dans  la  Bible 
que  dans  les  legendes  de  la  Chaldee  et  de  la  Grece. 

«  Un  second  livre  que  les  fouilles  de  Suse  ont  egalement  confirme, 
est  la  meghillah  d'Esther.  Les  exegetes  y  ont  attache  une  importance 
secondaire,  et  beaucoup  d'entre  eux  ne  veulent  y  voir  qu'un  conte 
ridicule  fait  a  plaisir  par  un    narrateur  ignorant.   II  presente    au  con- 


DE    INERRANTIA    SCRIPTURAE    SACRAE  119 

falsam,  minimeque  factis  consentaneam  (x).  —  Repones  iterum, 
multa  forsitan  esse  quae  huius  argumenti  vim  satis  superque 
enervare  viderentur.  Codices  quoad  supputationem  annorum  in- 
ter  se  non  concordare,  ita  ut  in  hac  parte  errores  amanuensium 
seu  transcriptorum  legitime  possint  et  debeant  praesumi.  Nihil 
cogere  ut  series  patriarcharum  sive  ante  sive  post  diluvium,  ve- 
lut  series  hominum  sibi  invicem  immediate  succedentium,  nullis 
suppressis  intermediis,  accipiantur.  Falsum  praesertim  esse  prin- 
cipium  unde  procedunt,  cum  supponunt  hominem  lentissimo  et 
continuo  progressu  e  statu  informi  ac  penitus  silvatico  ad  sta- 
tum  civilizationis  sese  reduxisse,  cum  diserte  testentur  Scriptu- 
rae,  et  quidem  in  re  ad  fidem  et  mores  iuxta  ipsos  biblicos  per- 
tinente,  quod  perfectus  exivit  homo  e  manibus  sui  Creatoris :  ita 
nimirum  ut  non  sit  cogitanda  civilizatio  tanquam  terminans  mo- 
tum  eductionis  e  barbaria,  sed  magis  barbaria,  ubicumque  in- 
venta  est,  tanquam  in  termino  reposita  motus  inversi,  corruptio- 
nis  scilicet  et  degenerescentiae.  Tandem,  non  magis  esse  fiden- 
•dum  calculis  doctorum  magistrorum  in  aestimanda  antiquitate 
humanitatis,  quam  fidendum  erat  exempli  gratia,  iudiciis  perito- 
rum  circa  authenticitatem  tiarae  regis  Saitaphernis.  Si  enim  pe- 
riti  quandoque  tam  turpiter  errant,  ut  res  a  coaevis  confictas  ar- 
tificibus  pro  monumentis  remotissimorum  temporum  habeant,  quo 


«  traire  un  tableau  parfait  de  la  cour  des  Grands  Rois...  Combien  l'on 
«  releverait  dans  les  livres  des  Juges  ou  des  Rois  de  ces  faits  reputes 
«  faux,  combien  l'on  citerait  de  ces  soi-disant  preuves  infirmant  les 
■«  recits  bibliques,  «et  qui  tournent  a  la  confnsion  de  leurs  auteurs  ! 

«  La  morale,  c'est  que  la  raison  humaine  est  bien  fragile,  et  qu'eile 
«  embrasse  un  espace  si  limite,  qu'  il  faut  appeler  de  ses  jugements 
«  des  que  son  champ  d'action  s'elargit ;  c  est  que  nous  ne  savons  pres- 
<c  que  rien,  et  que  la  verite  substituee  a  1'erreur  n'est  qu'une  hypo- 
«  these  mise  a  la  place  d'  une  conjecture,  dont  la  valeur  persiste  jus- 
«  qu'au  jour  ou  une  nouvelle  supposition  ruinera  de  la  meme  maniere 
«  la  verite  d'hier  et  l'erreur  d'avant-hier  ».  Jane  Dieulafoy.  A  propos  cTune 
ville  detruite. 

(x)  «  On  dit  aussi  qu' il  y  a  une  chronologie  biblique  pour  les  temps 
«  primitifs,  et  que  cette  chronologie  est  insuffisante,  artificielle,  inexa- 
«  cte  ».  Loisy,  ubi  supra. 


120  PARS    ALTERA    —    CAP.    III. 

non  divagabuntur  palaeontologi  in  materia  quae  arbitrariis  aesti- 
mationibus  multo  magis  patet,  et  longe  maioribus  obscuritatibus 
involvitur,  et  pro  homine  moderno  causas  continet  erroris  pene 
in  inflnitum    multiplicatas !   (r)  —    His    tamen    non    obstantibus, 

(x)  «  Les  faux  en  matiere  d'antiquite  sont  d'usage  courant,  et  beau- 
coup  d'objets  que  nous  considerons  avec  respect  dans  les  vitrines  des 
collectionneurs,  ont  souvent  ete  confectionnes  dans  la  banlieue  par 
des  artistes  ou  meme  par  de  simples  ouvriers  qui  avaient  besoin 
d'argent...  Ce  n'etait  pas  un  naif  au  sens  absolu  du  mot,  ce  malheu- 
reux  M.  Chasles  dont  on  s'est  tant  moque  autrefois,  et  a  qui  un  faus- 
saire  etait  arrive  a  vendre  successivement,  d'abord  des  lettres  confi- 
dentielles  des  rois  de  France,  y  compris  les  Merovingiens,  puis  des 
lettres  des  grands  personnages  de  la  Rome  antique,  puis  des  billets 
doux  d'Aspasie  a  Pericles,  puis  enfin  au  bout  de  plusieurs  annees 
une  carte-poste  d'Adam  a  Eve.  Je  dis:  carte-poste,  parceque  la  mis 
sive  etait  tres  courte.  On  1'avait  ecrite  en  caracteres  hebraiques  an- 
ciens  sur  une  vieille  ecorce  d'  arbre.  Comment  Chasles  qui  etait  mem- 
bre  de  1'Institut,  qui  etait  1'auteur  de  travaux  apprecies,  a-t-il  pu 
y  croire  ?  Que  sais-je?  Cela  est  venu  peu  a  peu.  Les  premiers  faux 
avaient  toute  1'apparence  de  1'authenticite... 

«  II  n' y  a  pas  que  la  France  ou  ces  choses  la  arrivent;  il  n' y  a 
pas  que  Chasles  qui  ait  ete  trompe.  Voici  quelques  annees  a  peine, 
on  annoncait  au  musee  de  Berlin  1'arrivee  d'une  collection  nombreuse 
et  tout  a  fait  extraordinaire  de  poteries  moabites  couvertes  d'inscrip- 
tions,  de  figures  et  d'ornements,  et  telle  qu'aucun  pays  de  1'Europe 
n'en  pouvait  montrer  de  semblable.  C  etait,  comme  on  dit  aujourd'hui, 
une  revelation.  L'art  moabite  ignore  jusque-la,  allait  enfin  prendre 
rang  parmi  les  arts  anciens  !  Et  quel  art  que  Tart  moabite  !  Part  de 
ce  peuple  ennemi  des  Hebreux,  toujours  en  guerre  avec  les  tribus 
de  Juda  et  d' Israel,  dont  la  Bible  a  chaque  page  raconte  les  defaites 
et  dissimule  les  triomphes  !  L' art  moabite  !  Cetait  de  quoi  faire  tres- 
saillir  de  joie  TAllemagne  savante,  du  Danube  a  la  Baltique,  et  du 
Weser  a  la  frontiere  de  Russie.  Elle  tressaillit  en  effet.  Les  terres 
cuites  arriverent  a  Berlin.  Je  vous  laisse  a  penser  de  1'enthousiasme. 
Clermont-Ganneau  qui  a  raconte  toute  cette  histoire,  apres  y  avoir 
joue  un  role  capital,  affirme  que  ces  terres  cuites  qui  devaient  repre- 
senter  des  rois  ou  des  dieux,  ressemblaient  enormement  aux  bonshom- 
mes  en  pain  d'epices  de  la  foire  du  Trone.  Mais  qu' importe  ?  Des 
sculpteurs  primitifs  ont  peut-etre  inspire  les  fabricants  de  pain  d'epi- 
ces.  Tous  les  primitifs  se  ressemblent.  Les  Orientalistes  berlinois  se 
mirent  aussitot  a  1'oeuvre.  N'y  avait-il  pas  des  inscriptions  a  dechif- 


DE    INERRANTIA    SCRIPTURAE    SACRAE  121 

adhuc  tibi  firmiter  credendum  erit,  talem  esse  biblicam  chro- 
nologiam  quae  historicae  veritati  per  omnia  contradicat,  et  ex 
hoc  quoque  capite  absolutam  Scripturae  inerrantiam  non  su- 
stineri. 


frer?...  L'art  du  pain  cTepices  moabite  etait  donc  ornciellement  re- 
connu.  Les  journaux  scientifiques  de  TAllemagne  le  soumettaient  a 
leurs  judicieuses  critiques.  Quelques  uns  lui  trouvaient  une  grace 
naive,  d'autres  vantaient  sa  sobriete.  Que  ne  disent  pas  les  critiques 
d'art  ?  Cependant  le  savant  allemand  prepose  au  dechiffrement  des 
inscriptions  n'avancait  pas  en  besogne....  Enfin  la  lumiere  se  fit,  la 
verite  eclata.  Le  pain  d'epices  moabite  etait  fabrique  par  un  brave 
garcon,  un  Arabe,  pur  artiste  de  sa  nature,  mais  tres  commercant  de 
temperament,  qui  voyant  la  passion  des  Europeens  pour  les  vieille- 
ries,  s'etait  imagine  d'inventer  un  art  aussi  antique  que  nouveau. 
Tranquillement,  il  s'  etait  mis  a  fabriquer  de  petits  bonshommes, 
n'ecoutant  que  son  inspiration  et  sa  fantaisie,  puis  il  les  avait  fait 
cuire  au  four,  puis  pour  leur  donner  1'air  ancien,  il  les  avait  fait  se- 
journer  dans  un  puits,  et  les  avait  frottes  de  toutes  sortes  d'immon- 
dices.  Pour  les  inscriptions,  ayant  vu  la  stele  de  Mesa,  quand  elle  fut 
apportee  a  Jerusalem,  il  en  avait  copie  les  lettres  un  peu  au  hasard, 
et  les  avait  mises  dans  un  ordre  quelconque  au  bas  de  ses  statuet- 
tes  et  a  1'entour  de  ses  vases.  Le  tout,  achete  par  un  diplomate  et 
envoye  a  Eerlin,  avait  revolutionne  1'Allemagne  savante,  etfortement 
emu  le  monde  archeologique. 

«  En  Angleterre  c'est  la  meme  chose  ..  II  s'agit  d'une  Bible.  Ah  ! 
mais  !  pas  d'une  Bible  ordinaire.  Elle  a  ete  ecrite,  celle  ci,  par  Moise 
en  personne,  ecrite  apres  le  passage  de  la  mer  Rouge....  La  forme 
des  caracteres  atteste  une  antiquite  si  reculee,  que  le  doute  n'est 
pas  possible.  Le  British  Museum  a  mis  1'oeuvre  de  Moise  dans  une 
vitrine  et  se  prepare  a  Pacheter...  Le  manuscrit  allait  etre  achete 
quand  tout-a-coup  il  fut  demontre  que  la  Bible  de  Moise  avait  ete 
decoupee  dans  un  des  rouleaux  rituels  de  certaines  synagogues,  rou- 
leaux  qui  sont  en  cuir,  et  qui  ont,  parait-il,  un  aspect  tout  a  fait  ve- 
nerable.  Cet  aspect  avait  ete  rendu  plus  venerable  encore  par  des 
bains  d'huile,  par  des  frottements  de  bitume,  et  par  d'autres  proce- 
des  plus  ou  moins  sales.  En  fait,  la  Bible  exhalait  une  odeur  a  ren- 
dre  1' ame.  Elle  aurait  empoisonne  le  plus  beau  musee  de  1'Angle- 
terre....  Entrons  donc  dans  nos  musees  avec  la  foi  du  charbonnier. 
Croyons  a  1'authenticite  parfaite  de  tout  ce  qui  s'y  trouve.  Mais, 
hors  de  la,  mefions-nous !  »  Edouard  Lockroy.  L  Eclair,  Mercredi 
25  Mars  1903. 


122  PARS    ALTERA    —    CAP.    III. 


Quarto  observant  notabiles  quasdam  concordantias  scriptura- 
lium  narrationum  cum  fabulis  gentium.  Quas  quidem  concordan- 
tias  studium  linguarum  semiticarum,  inventio  cuneiformium  inscri- 
ptionum,  et  continuae  orientalistarum  inquisitiones  omni  die  evi- 
dentiores  faciunt.  Quanquam.non  tantae  molis  res  ista  erat,  quia 
litterae  classicae  tam  graecae  quam  latinae  ad  eamdem  obser- 
vationem  iamdudum  abunde  suffecerant.  Quis  enim  exempli  gra- 
tia,  non  animadverteret  in  tragoedia  Aeschylis  Prometheus  vin- 
ctus,  adumbrationem  eorum  omnium  quae  narrantur  a  Moyse 
circa  tentationem  et  lapsum  hominis  in  paradiso  terrestri,  nec- 
non  et  promissum  mulieris  semen,  serpentis  caput  contriturum  ? 
praesertim  cum  de  hoc  futuro  salvatore  Mercurius  in  fine  dicat: 
Talis  aerumnae  finem  ne  expecta,  o  ProtnetJieu,  priusquam  deorum 
alius  laborum  tuorum  successor  exstiterit,  volueritque  ad  tenebrico- 
sum  descendere  orcum,  et  ad  caliginosam  tartari profunditatem  (r). 
Quis  non  biblicos  agnosceret  gigantes,  posterioremque  turris 
Babel  aedificationem,  in  sequentibus  Ovidii  versibus:  Affectasse 
ferunt  regnum  coeleste  gigantes,  altaque  congestos  struxisse  ad  si- 
dera  montes.  Tum  Pater  omnipotens  misso  perfregit  Olympumful- 
mine,  et  excussit  subiectum  Pelion  Ossae  ?  Quis  etiam  legens  in 
primo  libro  Metamorphoseon  eiusdem  Ovidii,  quomodo  evolu- 
tum  sit  chaos,  fuerintque  in  initio  elementa  suis  quaeque  com- 
posita  locis;  quomodo  ornatum  coelum  astris,  tellus  animantibus, 
ultimus  omnium  conditus  homo;  quomodo  denique  aurea  prima 
sata  est  aetas,  cui  deinde  aetas  successit  argentea,  tum  aerea, 
tum  ferrea,  donec  bello  Superis  a  gigantibus  indicto,  orbem  Iu- 
piter  diluvio  perdere  statuit,  solo  Deucalione  sospite  et  in  Par- 
nasso  monte  recepto,  ubi  cum  consorte  tori  parva  rate  vectus  adliae- 
sit:  quis,  inquam,  evidentem  parallelismum  non  notavit  cum  prio- 
ribus  undecim  Geneseos  capitulis  ?  Quis  Adamum  in  Saturno 
liberos  devorante,  vel  Noe  in  Iano  duplicem  habente  faciem,  se- 
nilem  unam  qua  veterem  respicit  mundum  aquis  diluvii  destru- 
ctum,  iuvenilem  alteram  qua  in  mundum  novum  de  se  iam  na- 
sciturum  laetos  coniicit  oculos,  expressum  non  arbitrabitur  ?  Ea- 

(*)  Aeschyles,  Prometheus  vinctus,  vers.   1026. 


DE    INERRANTIA    SCRIPTURAE    SACRAE  123 

dem  ergo  narrata  inveniuntur  tum  apud  Moysen,  tum  apud  an- 
tiquos  gentium  poetas.  Sed  si  ista  sunt  falsa  commenta  in  mytho- 
logiis  graecis  vel  aegyptiacis  vel  babylonicis,  eruntne  demum 
veritas  in  Bibliis  ?  Dicendum  itaque  superest  quod  Deus  inspi- 
rans  scriptores  sacros  sese  accommodavit  communi  antiquorum 
hominum  mentalitati,  dum  scilicet  prae  scopo  quem  intendebat 
docendi  veritates  divinas  ac  morales,  adhibuit  quidem  falsas  le- 
gendas  quae  ubique  admittebantur,  sed  eas  epuravit  ab  omni 
naevo  dogmatico,  quin  imo  vehiculum  illas  fecit  sublimissimae 
altissimaeque  doctrinae  reHgiosae  (z).  —  Conclusionem  eiusmodi 
tu  forsitan  miraberis,  eo  quod  antiquatis  veteris  apologiae  prae- 
iudiciis  adhuc  retineris.  Existimabas  enim  quod  ipsae  gentium 
fabulae,  in  eo  in  quo  concordant,  fundum  quemdam  veritatis 
historicae  indubitanter  ostendunt,  multis  licet  phantasticis  absur- 
disque  chimaeris  adulteratum.  Quippe  in  quolibet  rerum  ordine, 
proportionata  effectui  causa  quaerenda  est.  Si  autem  imagina- 
tio  populorum  recte  assignatur  explicandis  dissimilibus  varieta- 
tibus,  nonnisi  irrationabiliter  poneretur  principium  communium 
atque  universalium  traditionum,  cuiusmodi  illae  sunt  de  originali 
quodam  innocentiae  et  felicitatis  aevo,  de  serpente  tentatore,  de 
lapsu  generis  humani  in  praesentem  miseriae  et  aerumnarum 
statum,  de  reparatore  promisso,  de  impietate  gigantum,  de  cata- 
strophe  diluvii,  atque  ita  porro.  Hinc  ergo  deducebas  quod  si 
qua  harum  rerum  narratio  forte  inveniretur,  super  caeteras  omnes 
resplendens  sicut  sol  super  tenebras,  narratio  pura,  simplex,  lim- 
pida,  sublimis,  rectaeque  consentanea  rationi,  ipsa  procul  dubio 
habenda  foret  tanquam  accipiens  ab  aliis  testimonium  absolutae 
veritatis,  nedum  esset  trahenda  in  consortium  communis  falsifl- 
cationis.  Deducebas  praesertim,  removendam  fore  vel  solam  su- 
spicionem  derivationis  tam  sublimis  libri  a  corruptis  fabularum 


(*)  De  incredibili  hoc  argumento  quo  vertitur  in  instrumentum  de- 
structionis  id  quod  hactenus  in  confirmationem  veritatis  sacrarum  scriptu- 
rarum  semper  fuerat  acceptum,  vide  librum  Alfredi  Loisy:  Les  mysteres 
babyloniens  et  les  premiers  chapitres  de  la  Genese.  Paris,  Picard,  190 1. 


124-  PARS    ALTERA    —    CAP.    III. 

fontibus,  quoniam  ab  impuro  purum  vix  oritur,  et  etiam  in  na- 
turalibus,  aqua  sincera  non  solet  e  fonte  coenoso  emanare,  dum 
e  contra  contingit  frequentissime  ut  e  fonte  purissimo  unda  pri- 
mum  profluens,  postmodum  in  suo  decursu,  multorum  foedetur 
aut  corrumpatur  admixtione  heterogeneorum  elementorum;  qua- 
propter,  si  unum  ab  altero  derivatum  oporteret  necessario  agno- 
scere,  longe  longeque  verosimiliorem  videri  derivationem  fabu- 
lae  a  Scriptura  quam  Scripturae  a  fabula.  Haec,  inquam,  tu  de- 
ducebas  secundum  regulas  antiquae  sapientiae.  Sed  cum  in  eis 
regulis  nescio  quod  logicae  vitium  inventum  sit,  revera  conclu- 
dendum  nunc  est,  Scripturam  equidem  ab  omni  naevo  esse  im- 
munem  quoad  dogma  religionis,  sed  esse  in  eadem  conditione 
cum  paganis  mythologiis  quantum  ad  caetera. 

Quinto  enumerant  antilogias  inventas  in  Scripturis.  De  Antio- 
cho  v.  g.  narratur  2.  Mach.  I-i3,quod  occisus  est  a  sacerdotibus 
in  templo  Naneae  ;  et  infra  IX-28,  dicitur  quod  e  Persepoli  fu- 
giens,  dum  Iudaeos  ad  internecionem  perdere  meditaretur,  ma- 
ximis  viscerum  doloribus  a  Deo  percussus,  cum  foetore  intolerabili 
scaturientibus  e  corpore  vermibus,  naturali  morte  occubuit.  Item, 
Genes  XI-12,  Sale  dicitur  filius  Arphaxad,  et  Luc.  III-36,  filius 
Cainan,  de  quo,  si  versionem  septuaginta  excipias,  nullum  vesti- 
gium  reperitur.  Rursus,  1  Reg.  XVII-35,  Saul  quaerit  ab  Abner 
de  qua  stirpe  oriundus  esset  David  progrediens  contra  Goliath, 
cum  tamen  David  Sauli  ignotus  tunc  esse  non  posset,  siquidem 
factus  iam  antea  fuerat  ipsius  Saulis  armiger  et  commensalis, 
1  Reg.  XVI-21.  Adhuc,  in  censu  populi  quem  sub  finem  regni  sui 
David  fieri  iusserat,  numerantur  2  Reg.  XXIV-9,  octingenta  millia 
virorum  fortium  de  Israel,  et  de  Iuda  quingenta  millia  ;  at  1  Par. 
XXI-5,  numerantur  mille  millia  et  centum  millia  de  Israel,  de 
Iuda  vero  quadringenta  septuaginta  millia.  Item  in  evangeliis 
plurimae  notantur  discordantiae,  tum  quoad  infantiam  Salvatoris, 
tum  quoad  facta  vitae  pubblicae,  tum  denique  quoad  circumstan- 
tias  passionis,  et  praesertim  apparitionum  post  resurrectionem. 
His  autem,  aliisque  eiusdem  generis  difficultatibus,  in  supposi- 
tione  absolutae  Bibliorum  inerrantiae,  nusquam  datae  sunt  respon- 


DE    1NERRANTIA    SCRIPTURAE    SACRAE  125 

siones  quae  vere  satisfaciant  (r).  —  Ad  haec  tamen  reponi  for- 
sitan  posset,  assertionem  istam  de  insufficentia  responsionum  vi- 
deri  sat  temere  prolatam  ;  non  ita  hactenus  inter  catholicos  iudi- 
catum  fuisse,  et  pro  appretiatione  mere  subiectiva  iure  meri- 
toque  haberi  quidquid  absque  probatione  ulla  contra  communem 
prudentum  existimationem  noviter  affirmatur.  Nimis  durum  se 
exhibere  eum  cui  antilogiae  evangelicae  adhuc  irreductibiles  vide- 
rentur  post  multiplices  valdeque  rationabiles  solutiones  datas  a 
nostris  commentatoribus,  et  tam  probabilibus  conciliationis  modis 
hucusque  propositis  praeferenda  nunc  appareret  radicalis  illa 
solutio  qua  in  libris  divinitus  inspiratis  errores  essent  admit- 
tendi  (2).  Quoad  vetus  testamentum,  rationem  in  primis  haben- 
dam  esse  hodierni  status  codicum  in  nominibus  et  numeris,  ne 
forte  ad  originales  scripturas  transferas  difficultates  quae  ex  solis 
versionibus  seu  apographis  originem    ducunt  (3).    De    Antiocho 


l)  «  On  a  releve  certaines  contradictions  qui  se  trouvent  dans  les 
«  livres  historiques  de  1'ancien  Testament.  Le  livre  de  Samuel  se  con- 
«  tredit  quand  il  presente  David  comme  ecuyer  de  Saiil,  qu'il  fait  en- 
«  suite  dire  au  roi,  lorsque  David  s'avance  contre  Goliath  :  Quel  est 
«  donc  ce  jemie  homme  ?  et  qu'Abner  commensal  de  Saul  et  de  David, 
«  repond  :  Je  n'en  sais  rien.  Quoiqu'on  lise  au  livre  des  Paralipomenes, 
«  que  le  prophete  Elie  envoya  une  lettre  au  roi  Joram  de  Juda,  il  ne 
«  parait  pas  que  cette  lettre  ait  pu  etre  ecrite,  puisque  le  prophete  avait 
«  quitte  ce  monde  avant  la  mort  de  Josaphat  pere  de  Joram....  On 
«  pourrait  ajouter  que  les  evangelistes  se  contredisent  assez  frequem- 
«  ment  sur  les  circonstances  de  temps  et  meme  de  lieu  qu'ils  attribuent 
«  aux  memes  faits,  ainsi  que  sur  d'autres  details  historiques.  Saint  Luc 
«  change  Pordre  attribue  par  saint  Mathieu  a  la  seconde  et  a  la  troi- 
«  sieme  tentation  du  Christ.  Les  synoptiques  disent  que  le  Christ  com- 
«  menca  a  precher  en  Galilee  apres  que  Jean-Baptiste  eut  ete  empri- 
«  sonne,  tandis  que  selon  le  quatrieme  evangile,  Jesus  aurait  deja  en- 
«  seigne  avant  la  captivite  du  Precurseur....  Les  divergences  de  ce  genre 
«  sont  nombreuses  dans  les  Evangiles  ».  Loisy,  Etudes  bibliques,  ubi 
supra. 

Quoad  concordantiam  evangelicam  vide  nonnulla  documenta  :  de 
Verbo  incamato,  Q.  36;  et  Q.  46,  thes.  48;  et  Q.  55,  thes.  54. 

(3)  Cf.  Cornely,  Introductionis  in  utriusque   Testamenti  libros  compen- 
dium.  De  Paralipomenon  auctoritate,  n.  2. 


126  PARS    ALTERA    —    CAP.    III. 

etiam  non  esse  valde  curandum,  tum  quia  valde  incertum  est  an 
de  eodem  Antiocho  in  utroque  loco  sermo  sit  (x),  tum  quia  dato 
quod  de  Antiocho  Epiphane  agatur  in  epistola  quae  initio  libri 
relata  invenitur,  adhuc  solidae  non  desunt  explicationes  (2).  In 
summa,  tantam  esse  subiectivitatem  in  aestimandis  huiusmodi 
rebus,  ut  non  ignobilis  scriptor  de  schola  rationalistarum  inve- 
niat  positivum  veritatis  historicae  documentum  in  ea  ipsa  Saulis 
interrogatione,  i  Reg.  XVII-35,  quam  encyclopedistae  afferebant 
in  demonstrationem  apertae  contradictionis  (3).  —  Haec  et  alia 
similia  responderes  argumento  quod  ex  biblicis  antilogiis  dedu- 
cunt  exegetae  nostri.  Sed  iterum,  causa  finita  est,  quia  ea  est 
in  hac  parte  critica  evidentia,  ut  non  aliam  patiatur  rei  iudicatae 
demonstrationem   (+). 

Superest  tamen  ut  hanc  suam  positionem  de  multiplicibus 
Bibliorum  erroribus  in  re  tam  scientifica  quam  historica,  cum 
dogmate  inspirationis  conciliabilem  critici  ostendant.  Et  hic  opus, 
hic  labor.  Suntne  igitur  quaedam  rationum  momenta  quibus  pos- 
sibilitas  conciliationis,  non  dico  nunc,  persuadeatur,  sed  vel  a 
longe,  etiam  insinuetur  ? 


(*)  Cf.  Patrizi,  De  consensu  utriusque  libri  Machabaeorum ,  Introd.  n.  10. 

(2)  Cornely,  op.  cit.  De  utriusque  Machabaeorum  auctoritate  di- 
vina.  n.  5. 

(3)  «  Saul  etait  un  nevropathe  sujet  a  des  attaques  de  fureur  demo- 
«  niaque,  atteint  du  delire  de  la  persecution.  Dans  une  fantaisie  de  des- 
a  pote  malade,  envieux  et  jaloux  d'un  triomphe  quon  lui  avait  ravi, 
«  n'aurait-il  pas  feint  d'ignorer  le  vainqueur  de  Goliath,  bien  qu'il  lui 
«  eut  offert  des  armes  avant  le  combat  ?....  Loin  d'etre  une    anomalie, 

"  cette  conduite  ne  serait-elle  pas  la  consequence  de  son  etat  morbide 

a  un  prodrome  regulier,  un  symptome  caracteristique  des  crises  a  venir, 
c  la  premiere  manifestation  de  la  haine  maladive  qu'il  allait  concevoir 
«  pour  David  ?  La  suite  du  recit  donne  a  cette  conjecture  un  certain 
«  degre  de  vraisemblance,  et  change  les  soi-disant  contradictions  du  mor- 
«  ceau  en  un  signe  d1  authenticite  ■■>.  Marcel  Dieulafoy,  Le  roi  David,  c.  5. 

(4)  «  A  tous  ces  faits  dont  Vevidence  critique  ?ie  reclame  pas  en  ge- 
«  neral  d'autre  demonstration,  beaucoup  de  theologiens  repondent  par 
n  une  fin  de  non  recevoir  ».  Loisy,  ubi  supra. 


DE    INERRANTIA    SCRIPTURAE  SACRAE  I27 

§2. 

Et  quomodo  esse  possent,  si  omne  dictum  Scripturae  est 
dictum  Dei,  si  Deus  est  prima  veritas,  si  a  prima  veritate  fal- 
sum  aliquid  dici,  prorsus  impossibile  et  contradictorium  est? 
Certe  S.  Thomas  quaerens  utrum  fidei  quae  per  Scripturam  di- 
vinam  a  Spiritu  Sancto  traditam  docetur,  possit  subesse  falsum, 
respondet :  «  Nihil  potest  cadere  sub  fide  nisi  in  quantum  stat 
«  sub  veritate  prima,  sub  qua  nullum  falsum  stare  potest,  sicut 
«  nec  non  ens  sub  ente,  nec  malum  sub  bonitate  »  (*).  In  quo  qui- 
dem,  puto,  merum  enuntiat  purae  etiam  rationis  principium,  quod 
nulla  tergiversatione  eludi  unquam  poterit,  quamdiu  stabit  in 
mentibus  hominum  conceptus  subsistentis  et  absolutae  Veritatis, 
quae  est  Deus  O.  M.  Unde,  cum  apud  quosdam  declivioris  aetatis 
theologos  occurrit  quaestio  per  longum  et  latum  agitata,  an  Deus 
vel  per  se  vel  per  alium,  vel  de  ordinaria  vel  de  absoluta  po- 
tentia  fallere  aut  mentiri  possit,  contra  tam  vanam  disputationem 
sensus  intimus  protestatur,  et  unusquisque  apud  se,  notabili  cui- 
dam  progressui  adscribendum  censet,  quod  tam  otiosa  proble- 
mata  in  scholis  hodiernis  locum  iam  non  habeant.  Est  autem  Deus 
verax,  inquit  Apostolus,  Rom.  III-4.  Et  Christus  Dominus,  Ioan. 
XVII- 17  :  Sermo  tuus  veritas  est.  Et  supra  :  Spiritum  veritatis 
quem  mundus  non  potest  accipere...  Spiritum  veritatis  qui  a  Patre 
procedit...  Cum  autem  venerit  ille  Spiritus  veritatis.  Denique 
1  Ioan.  II-21  :   Omne  mendacium  ex  veritate  non  est. 

Neque  ullum  invenire  est  effugium  in  ea  quam  fingunt  oeco- 
nomica  inspiratione ,  distinguentes  inter  id  quod  intendebat 
Deus  homines  edocere,  et  id  quod  loco  medii  adhibuit  ad  pro. 
ponendum  doctrinam  religionis.  Eiusmodi  enim  conceptio,  si  eo 
vergat  ut  in  medio  ad  finem  praedictum  possibilis  fallacia  asse- 
ratur,  destruit  primo  sanctitatem,  deinde  vero  sapientiam  Dei. 
—  Destruit  sanctitatem,  quia  dicere  falsum  ad  docendum  verum, 
idem  est  ac    facere    malum  ad    procurandum    bonum.    Id  autem 

(x)  S.  Thomas,  2-2,  Q.  1,  a.  3. 


128  PARS    ALTERA    —    CAP.    III 

certo  certius  intrinsece    malum  est.    Alioquin,    inquit    Apostolus 
Rom.  III-8,  quid  adhuc  et  ego  tanquam  peccator  iudicor  ?  Et  non, 
sicut  blasphemamur ,  et    sicut  aiunt    quidam    nos    dicere,  faciamus 
mala  ut  veniant  bona  ;  quorum  damnatio  iusta  est.  Et  ratio  est  no- 
tior  quam  ut  indigeat  explicari,  quia  nimirum  finis  legitima  non 
facit  media,  ac  per  hoc,  intentio  docendi  veritatem  nusquam  ab- 
stulit  a  falso  testimonio  deformitatem  mendacii.    Unum  ergo   de 
duobus  :  Yel  non  est  Scriptura  in  omnibus    suis   partibus  inspi- 
rata,  sed  quoad  partes  non  inspiratas  Deus  mere  permissive  sa 
habuit.  Yel  si,  ut  fert  praesens    quaestionis    status,    omnia    fue- 
runt  dictante  Deo  conscripta,    distinctio    inter    id    quod    dictavit 
Deus,  et  id  ad  quod,  sive  cuius  causa  dictavit,  prorsus    imperti- 
nens  est  ad  praefixum  scopum  ponendi  in  tuto  summam  Dei  ve- 
racitatem  infinitamque  sanctitatem.  —  At  si  destruitur  sanctitas, 
salvane  erit  sapientia,  cuius  est  iusta  et  proportionata  media  ad 
finem  ordinare  ?  Sed  quomodo,  quaeso,  libri  illi  fidem  meam  ob- 
tinebunt  de  coelestibus  et  supramundanis  rebus,    si    quoad    res 
quae  meae  cognitioni  subiacent,  mendosi  inveniuntur  ?  Recte  Beda 
alicubi  redarguit  illos  Pharisaeos  qui  tentantes  Christum,  signum 
de  coelo  quaerebant  ab  eo  :  «  At  tu,    inquit,  qui  calumniaris  ea 
«  quae  oculis   vides,    manu    tenes,   utilitate    sentis,    quid    feceris 
«  de  iis  quae  de  coelo  venerint?    Utique  respondebis,  et  magos 
«  in  Aegypto  multa  signa  fecisse  de  coelo  ».  Quidni  ergo  aliquis 
esset,  Scripturam    pariter    redarguens    in  hunc  modum  :    At    tu, 
quae  nequidem  in  rebus  sub  me  positis  veritati  consentiens  de- 
prehenderis,  utquid  fidem  iubes  de  his  quae  sunt  supra  me  ?  Num- 
quid  fallax  in  minimis,  et  in  maximis  verax  ?    Me  decipiens  ubi 
errorem  detegere  valeo,.  et  infallibiliter  me  docens  ubi    iam  non 
valeo  ?  Scio  equidem  novos  biblicos  ad  haec  dicturos  esse,  quod 
deprehensio  errorum  in  bibliis,    nonnisi  posterioribus    scientifici 
progressus  aetatibus  erat  reservata,  et  quod  biblia  sunt  nec  plus 
nec  minus,  id    quod  esse    debebant  ut  a  primis    suis    lectoribus 
intelligerentur  (T).  Sed  cum  de  hac  sua  assertione  iuxta  consue- 

(*)   «  La  Bible  est  ce  qu'elle  devait  etre  pour  etre  comprise  de  ses 
«  premiers  lecteurs  ».  Alfredus  Loisy,  Etudes  bibliques,  pag.    25. 


DE    INERRANTIA    SCRIPTURAE    SACRAE  129 

tum,  nullam  prorsus  afferant  probationem,  praeferenda  forte  tibi 
videbitur  sententia  Augustini:  «  Admisso  semel  in  tantum  aucto- 
«  ritatis  fastigium  officioso  aliquo  mendacio,  nulla  illorum  libro- 
«  rum  particula  remanebit,  quae  non  ut  cuique  videbitur  vel  ad 
«  mores  difficilis  vel  ad  fidem  incredibilis,  eadem  perniciosissima 
«  regula  ad  mentientis  auctoris  consilium  officiumque  referatur  »  (^). 
Unde  iam  vides  quo  loco  reponenda  sit  paritas  illa  quam 
identidem  insinuant  inter  Ecclesiam  et  Scripturam,  quasi  nimirum 
ex  hoc  quod  Ecclesia  non  est  infallibilis  nisi  in  rebus  fidei  et 
morum,  idem  quoque  roncludendum  foret  de  Scriptura.  —  In 
quo  quidem  primum  omnium  observandum  est  quod  nonnisi 
ineptissime  Scriptura  cum  Ecclesia  comparatur.  Simile  enim  est 
ac  si  loco  comparandi  Aeneidem  cum  Iliade,  et  Virgilium  cum 
Homero,  comparares  Homerum  cum  Aeneide,  et  cum  Iliade  Vir- 
gilium.  Proinde,  dum  comparatio  in  praesenti  instituitur,  oportet 
comparare  Scripturam  cum  definitionibus  Ecclesiae,  et  Ecclesiam 
ipsam  cum  Deo  auctore  scripturarum.  Sed  sic  disponendo  compa- 
rationis  terminos,  cui  non  absurda  videbitur  paritas  ?  Paritatem 
dico  inter  infallibilitatem  Ecclesiae  et  infallibilitatem  Dei  ?  Haec 
quippe  est  absoluta  et  per  essentiam.  Illa  vero  est  tantum  par- 
ticipata  per  gratuitum  assistentiae  charisma,  et  hac  utique  de 
causa  non  habet  sphaeram  illimitatam,  sed  omnino  ad  eos  limi- 
tes  determinatur  quos  praestituit  assistentis  Dei  voluntas  et  sa- 
pientia.  —  Quid  si  nunc  secundo  observares  quod  infallibilitas 
Scripturae  ad  solas  res  fidei  et  morum  restricta,  poneret  Scriptu- 
ram  ipsam  l6nge  infra  Ecclesiae  definitiones  ?  Nam  si  recte  de 
infallibilitate  Ecclesiae  sentis,  confiteri  debes  quod  infallibilitas 
ista  exercitium  supremi  magisterii  semper  et  necessario  comita- 
tur,  ita  scilicet  ut  nulla  opus  sit  inquisitione  de  servatis  vel  non 
servatis  certis  quibusdam  conditionibus,  sed  ex  hoc  solo  quod 
aliquid  a  supremo  illo  magisterio  credendum  proponitur,  eo  ipso 
accipi  debeat  tanquam  conforme  veritati,  et  inerrantiae  charactere 
signatum.  Nec  obstat  omnino  infallibilitatis  limitatio  ad  determi- 
natum  quemdam  ordinem  rerum,  quia  pars  eius  non  minima   in 

(*)  August.  epist.  28,  n.  3. 
De  inspiratione  Sacrae  Scripturae  9 


I30  PARS    ALTERA    —    CAP.    III 

hoc  praecise  consistit,  quod  magisterium  tali  ac  tanto  charismate 
auctum  nunquam  possit  extra  sui  proprii  obiecti  campum  in  ipso 
definiendi  actu  excurrere.  Atque  hinc  demum  efficitur  ut  in  eccle- 
siasticis  definitionibus  non  oporteat  separare  pretiosum  a  vili, 
et  verum  a  falso,  sed  sit  in  eis  purissima  et  sincerissima  veritas. 
At  Scriptura  de  factu  excurrit  extra  ordinem  rerum  quae  fidei 
et  morum  dicuntur.  Unde  si  ad  eas  res  inerrantia  eius  restrin- 
geretur,  contineret  falsitatem  mixtam  veritati,  et  talem  quidem 
falsitatem  quae  nata  esset,  ut  supra  ostensum  est,  omnem  eius 
auctoritatem  funditus  destruere. 

Nec  demum  ulla  ratio  habenda  est  considerationis  quam  af- 
ferre  solent,  ut  persuadeant  vitari  et  corrigi  inconvenientia  ex 
biblicis  erroribus  alias  enascitura,  per  hoc  quod  Ecclesia  magistra 
veritatis,  infallibilisque  interpres  nobis  provisa  sit.  Nam  hic  est 
deus  ex  machina,  quem  reservant  et  in  promptu  habent  pro 
omni  casu  desperato.  Destruunt  unam  post  aliam  omnes  dogma- 
tum  demonstrationes  quae  ex  fonte  tam  scripturali  quam  tradi- 
tionali  deducuntur,  et  cum  interrogas  ubinam  tandem  aliquando 
quaerendum  erit  dogmaticae  veritatis  fundamentum,  ecce  tibi 
Ecclesiae  infallibilitas.  Abeunt  in  quamlibet  temeritatem,  ipsas 
primas  fidei  bases  in  ruinam  et  scandalum  multorum  convellendo, 
et  cum  ab  eis  petitur  ut  tantae  suae  licentiae  rationem  reddant, 
respondent  id  exigere  progressum  scientiae,  nihil  obtineri  posse 
nisi  aliquid  sub  periculo  sit,  caeterum  adesse  infallibilem  Eccle- 
siam  quae  potens  est  cunctos,  si  occurrant,  reprimere  errores. 
Sicut  si  pueri  admoverent  ignem  ad  quatuor  angulos  domus,  et 
interrogati  quo  animo  id  facerent,  responderent :  quia  sunt  in 
civitate  ad  extinguenda  incendia  vigiles  constituti  (r).  Eadem  igi- 
tur  nunc  quoque,  ad  Biblia  quod  attinet,  ultima  responsio  erit : 
Biblicos  quidem  errores  qui  accommodabantur  infantili  antiquo- 
rum  hominum  mentalitati,  iam  non  esse  in  eadem  conditione  quoad 
nos;  adhuc  tamen  nihil  sequi  incommodi,  eo  quod  adest  infalli- 
bilis  Ecclesia    quae    separabit    pretiosum  a  vili,    et  praeibit  tan- 


(x)  Vulgo,  pompieri. 


DE    INERRANTIA    SCRIPTURAE    FACRAE  I3I 

quam  luminis   columna  ad  omnem    epuratae    veritatis    inventio- 
nem  (*). 

At  ne  in  longius  abeat  ista  disputatio,  satis  iam  erit  anno- 
tare  duo.  —  Notandum  primo,  quod  non  est  cogitanda  infalli- 
bilis  Ecclesia,  ut  cui  per  novas  revelationes  assistat  Spiritus 
Sanctus.  «  Neque  enim,  ait  Vaticanum,  Petri  successoribus  Spi- 
«  ritus  Sanctus  promissus  est,  ut  eo  revelante  novam  doctrinam 
«  patefacerent,  sed  ut  eo  assistente,  traditam  per  apostolos  reve- 
«  lationem  seu  fidei  depositum  sancte  custodirent  et  fideliter  expo- 
«  nerent».Quapropter,  cum  in  deposito  apostolico  nequaquam  con- 
tentum  inveniatur  principium  de  mixtione.  veritatis  cum  errore 
in  libris  canonicis,  multoque  minus  criterium  quo  in  iisdem  pu- 
rum  ab  impuro  discerni  queat,  statim  apparet  quomodo,  seclusa 
revelatione  nova,  nullus  remaneat  locus  iudicio  infallibili  in  or- 
dine  ad  selectionem  quam  somniant  novi  exegetae.  —  Notandum 
praesertim  secundo,  quod  valde  accidentale  est  in  praesenti,  an 
possent  vel  non  possent  vitari  inconvenientia  ex  biblicis  errori- 
bus  secutura,  quia  suprema  atque  indeclinabilis  quaestio  semper 
redit :  Possitne  ad  errorem  quoque  sese  extendere  inspiratio  illius 
qui  summa,  absoluta,  et  subsistens  Veritas  est  (2). 

§3- 

Hinc  Leo  XIII  in  encyclica  Providentissimus  Deus :  «  Do- 
«  lendum  multos  esse  qui  antiquitatis  monumenta,  gentium  mores 
«  et  instituta,  similiumque  rerum  testimonia,  magnis  ii  quidem 
«  laboribus  perscrutentur  et  proferant,  sed    eo   saepius  consilio, 


(x)  «  Ce  que  le  progres  de  la  science  scripturaire  parait  enlever  au 
«  prestige  de  TEcriture,  manifeste  la  necessite  du  magistere  ecclesia- 
«  stique.  La  critique  fait  ainsi  1'apologie  de  1'Eglise  contre  les  sectes 
«  fondees  sur  1'autorite  de  la  Bible  seule  ».  Alfredus  Loisy,  Etudes  bibli- 
ques,  pag.   59. 

(2)  Vide  alia  multa  ad  idem  argumentum  pertinentia  in  egregio  opere 
recens  edito  S.  Schirrini  S.  J.,  Divinitas  Seriptiirarum  adversus  hodiemas 
novitates  asserta  et  vindicata,  c.  6-7,  ubi  rationes  criticorum  dilucide  sol- 
vuntur. 


132  PARS    ALTERA    —    CAP.    III 

«  ut  erroris  labes  in  sacris  libris  deprehendant,  ex  quo  illorum 
«  auctoritas  usquequaque  inflrmetur  et  nutet.  Idque  nonnulli  et 
«  nimis  infesto  animo  faciunt,  nec  satis  aequo  iudicio.  Qui  sic 
«  fidunt  profanis  libris  et  documentis  memoriae  priscae,  perinde 
«  ut  nulla  eis  ne  suscipio  quidem  erroris  possit  subesse,  libris 
«  vero  Scripturae  sacrae,  ex  opinata  tantum  erroris  specie,  neque 
«  ea  probe  discussa,  vel  parem  abnuunt  fidem.  Fieri  quidem  po- 
«  test,  ut  quaedam  librariis  in  codicibus  describendis  minus  recte 
«  exciderint;  quod  considerate  iudicandum  est,  nec  facile  admit- 
«  tendum,  nisi  quibus  locis  rite  sit  demonstratum.  Fieri  etiam 
«  potest  ut  germana  alicuius  loci  sententia  permaneat  anceps, 
«  cui  enodandae  multum  afferent  optimae  interpretandi  regulae. 
«  At  nefas  omnino  fuerit,  aut  inspirationem  ad  aliquas  tantum 
«  sacrae  Scripturae  partes  coangustare,  aut  concedere  sacrum 
«  ipsum  errasse  auctorem.  Xec  enim  toleranda  est  eorum  ratio, 
«  qui  ex  istis  difficultatibus  sese  expediunt,  id  nimirum  dare  non 
«  dubitantes,  inspirationem  divinam  ad  res  fidei  et  morum,  nihil- 
«  que  praeterea,  pertinere,  eo  quod  falso  arbitrcutur,  de  veritate 
«  sententiarum  cum  agitur,  non  adeo  exquirendum  quaenam  dixerit 
«  Deus,  ut  uon  magis  perpendatur  quam  ob  causam  dixerit.  Etenim 
«  libri  omnes  atque  integri...  Spiritu  Sancto  dictante  conscripti 
«  sunt.  Tantum  vero  abest  ut  divinae  inspirationi  error  ullus  sub- 
«  esse  possit,  ut  ea  per  se  ipsa,  non  modo  errorem  excludat  omnem, 
«  scd  tam  necessario  excludat  et  respuat,  quam  necessarium  est, 
«  Deiuu,  summam  Veritatcm,  nullius  omnino  erroris  auctorem  esse. 
«  Haec  est  antiqua  et  constans  fides  Ecclesiae  ». 

His  igitur  convicti  tum  rationibus  tum  auctoritatibus,  ple- 
rique  biblici,  verbo  saltem  tenus,  recesserunt  ab  inconsulta  con- 
cessione  errorum  in  Scripturis.  Sed  nunc  adinvenerunt  novos  di- 
cendi  modos,  qui  ad  rem  quod  attinet,  in  idem  reincidunt.  De 
quibus  iam  dicendum  venit  in  capitulo  quod  sequitur. 


CAPITULUM  QUARTUM. 

DE  FORMIS  LITTERARIIS  SCRIPTURAE  SACRAE. 

«  Dei  Filius  Iesus  Christus...  non  fuit  est 
«  et  non,  sed  est  in  illo  fuit  ». 

2  Cor.   I.   19. 

Sed  et  serpens  erat  callidior  cunctis  animantibus  terrae  quae 
fecerat  Dominus  Deus,  inquit  Scriptura,  Genes.  III-i.  Et  gene- 
siacum  quidem  serpentem  plerique  nostri  biblici  ut  mythum  ha- 
bent.  Quis  enim,  quaeso,  adhuc  crederet  serpentem  cum  muliere 
colloquentem?  Certe  id  iamdudum  incredibile  visum  fuerat  impe- 
ratori  Iuliano,  et  omnibus  encyclopedistis  post  Voltaire  (x).  Quan- 
quam,  ut  verum  dicamus,  vulgo  christianorum  non  tanta  in  hac 
re  difficultas  hactenus  occurrerat.  Unde  magnus  ille  Sanctus  Cy- 
rillus  quem  Voltaire  mentiendo  ridet,  quasi  qji  non  habuerit 
quomodo  satisfaceret  Iuliano  sciscitanti :  serpentem  qui  cum  Eva 
loquitur,  quo  tandem  usum  sermone  dicemus  ?  an  humano  ?  quid  a 
fictis  Graecorum  fabulis  ista  differunt?  ille,  inquam,  magnus 
Sanctus  Cyrillus  simpliciter  et  sine  tergiversatione  responderat: 
«  En  rursus  Graecis  ea  fabulis  similia  esse  dicit.  Compertum 
«  igitur  habet,  et  fabulas  esse  et  anicularum  garritus,  nihilque 
«  aliud...  Sed  nos,  o  bone,  nequaquam  istud  de  sancta  et  divinitus 
«  inspirata  scriptura  dicimus.  Fabulosum  namque  in  ea  prorsus 
«  nihil,  veritatis  plena  sunt  omnia.  Miror  autem  quod  acutis- 
«  simus  licet,  et  intimarum,  ut  ipse  opinatur,  disciplinarum  non 
«  imperitus,  et  extra  res  sensuum    mentem   aliquando    attollens, 


(*)  «  J'aurais  bien  voulu  parler  a  ce  serpent,  puisqu'il  avait  tant 
«  d'esprit.  Mais  auparavant  je  voudrais  bien  savoir  quelle  langue  il  par- 
«  lait.  L'empereur  Julien  le  demanda  au  grand  saint  Cyrille  qui  ne  put 
«  satisfaire  a  cette  question  ».  Voltaire,  Question  de  Zopata. 


134  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

«  non  intelligat,  improbi  et  malorum  principis  daemonis  efficacia 
«  factam  esse  vocem  malignitatis  suae  praetextum  serpentem 
«  obtendentis...  Quod  si  ipse  non  credit,  non  propterea  percipi 
«  veritas  nequit.  Ille  autem  veris  non  assentiens,  merito  ridea- 
«  tur  »  (x).  Verumtamen  id  pro  nunc  non  admodum  refert.  Fuerit 
enim  genesiacus  serpens  verum  animal  quod  occupavit  Satanas; 
fuerit  mera  species,  obiectiva  quidem  et  externa,  sed  artificiose 
a  diabolo  formata  et  assumpta;  fuerit  denique  purus  simplexque 
mythus  decursu  temporum  in  populari  imaginatione  procreatus: 
semper  in  forma  serpentina  fidelissimam  figuram  habes  callidi- 
tatis  illius  spiritus  nequam,  qui  et  versutissimus  deceptor,  et  tor- 
tuosissimus  sophista,  et  omnium  insinuator  atque  insufflator  hae- 
resum  est.  Quod  et  in  biblica,  ut  aiunt,  quaestione,  ex  iis  quae 
his  ultimis  annis  post  publicatam  encyclicam  Providentissimus 
Deus,  excogitata,  dicta,  et  scripta  sunt,  iterum  iterumque  lucu- 
lenter  apparuit. 

Declaraverat  Pontifex,  antiquam  esse  et  constantem  Eccle- 
siae  fidem,  quod  inspiratio  sese  ad  omnes  et  singulas  Scripturae 
partes  extendens,  non  modo  falsitatem  excludit  omnem,  sed  tam 
necessario  excludit  et  respuit,  quam  necessarium  est,  Deum, 
summam  Veritatem,  nullius  omnino  falsitatis  auctorem  esse.  Porro 
huic  declarationi  quae  opinionem  capite  praecedenti  expositam 
directe  impetebat,  plerique  sese  laudabiliter  et  nulla  interposita 
mora  subiecerant,  editis  etiam  in  publicum  haud  dubiis  suae  sub- 
missionis  documentis.  Credidisses  igitur  causam  esse  finitam,  et 
ita  finitam  ut  nequidem  locus  esset  optativae  clausulae  quae  alias 
adiici  solet:  utinam  finiatur  error.  Sed  vanam  fiduciam  mox  mon- 
stravit  eventus.  Nam  post  aliquod  tempus,  prostrata  opinio  novis 
palliata  nominibus,  novas    resumebat  vires,  et  ecce  serpens    inter 

(J)  Cyrill.  Alex.  1.  3  c.  Julianum.  —  «  Nous  qui  avons  vu  les  dieux 
«  occuper  tres  reellement  tous  les  meubles  de  nos  salons,  et  les  mou- 
«  voir  a  leur  gre,  nous  qui  avons  vu  1'extension  de  cette  possession  de 
«  la  matiere  inanimee  a  la  matiere  animalc,  bien  loin  d'avoir  peine  a 
«  comprendre  la  possession  du  serpent  genesiaque  par  une  grande  force 
«  spirituelle,  nous  ne  comprenons  meme  plus  ceux  qui  ne  peuvent  le 
«  comprendre  ».  Mirville,  Tom.  2,  p.  422. 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  I35 

pomifera  paradisi  latitans  ligna,  ut  incantos  qnosque  decipiat  (*). 
Quippe  retinebantur  omnia  fundamenta  praecedentis  sententiae. 
Adhuc  astronomia  Scripturae  est  in  aperta  oppositione  cum  ve- 
ritate  scientifica.  Adhuc  plurimae  narrationes  in  libris  praesertim 
veteris  Testamenti  consignatae,  tanquam  historice  falsae  haberi 
-debent.  Adhuc  concordantiae  inventae  inter  facta  biblica  et  ba- 
bylonica  mysteria  ostendunt,  vel  dependentiam  Bibliorum  a  my- 
steriis  illis,  vel  certe  communem  quamdam  originem  ab  eodem 
fonte  fabuloso.  Adhuc  irreductibiles  in  sacris  libris  antilogiae 
sunt,  quas  nulla  unquam  exegetarum  peritia  ad  sensum  contra- 
dictionis  expertem  reducere  valebit.  Haec,  inquam,  omnia  intacta 
servabantur.  Et  nullus  tamen  in  Scripturis  error?  Ita  plane.  Quia 
•error  in  aliquo  libro  non  est,  nisi  illud  quod  materialiter  a  ve- 
ritate  alienum  est,  proponatur  ut  veritas.  Quia,  quid  proponatur 
ut  veritas,  quid  vero  non,  ex  genere  litterario  uniuscuiusque  libri 
-determinandum  est.  Quia  unumquodque  litterarium  genus  suam 
habet  propriam  speciem  veritatis,  et  non  est  eadem  veritatis  species 
quaerenda  in  tractatu  didactico  ac  in  parabola  vel  allegoria,  non 
eadem  in  poemate  seu  romanzo  ac  in  historia,  imo  vero,  neque 
in  historia  scripta  secundum  criteria  moderna  ac  in  historia  scripta 
secundum  usus  et  conventiones  antiquorum,  praesertim  orienta- 
lium.  Quia  denique,  si  ad  theologiam  pertinet  adstruere  inte- 
gralem  Scripturarum  veritatem,  quae  consequenter  ad  integralem 
earumdem  inspirationem  iustissime  asseritur,  opus  tamen  Criticae 
est  determinare,  assignare,  et  definire  propriam  singulis  libris 
veritatis  speciem,  quae  ex  eor  um  formis  litterariis  tota  quanta  de- 
pendet.  Haec  est  paucis  expressa,  substantia  novi  systematis,  sed 
praestat  ut  primum  omnium,  ingeniosa  illa  biblicorum  inventio 
in  extenso  referatur. 

§  i. 

Principii  loco  statuunt :  Quod  etsi  Deus  vere  sit  auctor  li- 
brorum  sacrorum,  tamen  non  unicus,  sed  principalis  tantum. 
Quod  scriptores  biblici,  utpote  ad  amanuensium  conditionem  ne- 

(x)  Synodica  Concilii  Francofordiensis  ad  praesules  Hispaniae. 


I36  PARS    ALTERA     -     CAP.    IV 

quaquam  reducendi,  veri  quoque  auctores  fuerunt,  et  nec  plus 
nec  minus  auctores  ac  alii  quicumque  scriptores  profani.  Quod 
ad  ipsos  proinde  pertinebat  adoptare  sibi  certas  formas  littera- 
rias,  seu  certa  genera  compositionis,  consentanea  quidem  tum 
usibus  sui  temporis  tum  proprii  inclinationi  ingenii,  et  de  integro 
sarta  tectaque  servanda  sub  inspiratione  divina,  cui  nullus  re- 
pugnat  scribendi  modus,  ex  iis  quos  usus  hominum  consecravit. 
Et  quoniam  ex  genere  litterario  adoptato  semper  sumenda  est 
indicatio  speciei  veritatis  quae  in  unoquoque  libro  proponitur, 
tota  quaestio  tandem  reducitur  ad  genera  litteraria  a  biblicis 
scriptoribus  assumpta,  necnon  et  ad  regulas  per  quas  secundum 
varias  temporum  ac  locorum  circumstantias  illa  regebantur. 

Speciatim  autem  loquendo  de  libris  qui  formam  historicam 
prae  se  ferunt,  distinctione  opus  esse  aiunt.  Quandoque  enim 
forma  illa  nihil  plus  est  quam  purum  instrumentum  ad  incul- 
candum  efficacius  veritatem  aliquam  vel  philosophicam  vel  mo- 
ralem,  et  tunc  sensus  libri  non  in  ordine  et  linea  historiae  est 
quaerendus.  Quandoque  e  contra,  intentio  fertur  in  historiam 
qua  talem,  et  tunc,  sed  tunc  tantum,  fallax  est  liber  si  non  con- 
sonet  factis,  verax  si  secus.  Quanquam  vehementer  erraret  quis- 
quis  crederet  divisionem  hanc  esse  adaequatam,  quasi  nihil  inter 
duo  divisionis  membra  caderet  medium.  Imo  genera  intermedia 
sunt  fere  infinita,  et  exemplum  idoneum  accipies  ex  iis  quae 
nostris  diebus  dicuntur  romanzi  istorici.  Caeterum,  cum  nun- 
quam  satis  inculcari  possit  nullum  genus  indignum  esse  aucto- 
ribus  inspiratis,  eo  quod  in  omnibus  par  invenitur  idoneitas  ad 
docendum,  ad  arguendum,  ad  erudiendum  in  iustitia,  non  est 
profecto  cur  dicantur  genera  litteraria  ab  hagiographis  assumpta, 
in  exceptione  esse  reposita.  Reducenda  ergo  sunt  ad  communes 
categorias. 

I.  —  Xunc  vero  res  est  notissima,  quod  apud  omnes  po- 
pulos  historia  primitiva  longe  longeque  distat  ab  historia  rigo- 
rosa.  Nulla  enim  gens  est  quae  unquam  penetraverit  mysterium 
suarum  originum,  sed  solum  sunt  vulgatae  in  populo  traditiones, 
sunt  legendae,  sunt  mythi  quorum  valor  realis  a  nemine  potest 
exacte  delimitari.   Histcricus  ergo  referens  narrationes  quae  suo 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  137 

tempore  currunt  ut  eas  conservet  ad  perpetuam  memoriam,  pro- 
ponet  illas,  nec  plus  nec  minus,  pro  quanto  valent,  atque  hinc 
procreabitur  in  ordine  historiae  speciale  quoddam  scripti  genus, 
cuius  egregium  specimen  suppeditat  Titus  Livius,  ubi  romanae 
gentis  initia  describit.  At  si  inspiratio  divina,  ut  saepe  dictum, 
nihil  humani  a  se  alienum  novit,  curnam,  quaeso,  illud  ipsum 
genus  in  litteris  quoque  sacris  locum  non  haberet?  Curnam  non 
in  Genesi  reperiretur,  ubi  non  unius  populi  modo,  sed  mundi 
et  ipsius  humanitatis  narrantur  exordia?  Sane  vero,  vel  sola 
ratio  a  priori  id  iam  vehementer  suaderet,  quia  si  historia  pri- 
mitiva  omnium  populorum  pertinet  ad  genus  semi-myhticum  et 
semi-historicum,  quanto  magis  ad  idem  genus  ea  censebitur  per- 
tinere  narratio,  quae  prae  caeteris  omnibus  altius  ascendit  in 
densa  illa  ac  mysteriosa  caligine  originum  !  Praeterea  argumen- 
tum  a  posteriori  vix  tibi  dubium  in  hac  parte  relinquet.  Nam 
etsi  fatendum  sit  infinitam  esse  distantiam  inter  Genesim  et  cae- 
teras  cosmogonias  quoad  doctrinam  theologicam  et  moralem,  ele- 
mentumque  mythicum  in  litteris  paganis  multo  magis  dominari, 
et  sub  formis  etiam  prorsus  ridiculis  ac  plane  monstruosis,  adhuc 
tamen  affinitates  narrationum  evidentiores  sunt  quam  ut  a  quo- 
quam  negentur.  Ergo  in  Genesi  quoque  mythi  sunt  et  legendae, 
salva  interim  perfecta  huius  libri  veracitate,  quia  attento  genere 
litterario,  omnia  facta  in  eo  relata  proponuntur  sub  beneficio,  ut 
vulgo  dicitur,  inventarii;  omnia  etiam,  sive  historica,  sive  non, 
vestimento  sunt  verissimae  ac  purissimae  ideae  religiosae  (x). 


(T)  «  Si  (les  premiers  chapitres  de  la  Genese)  ne  sont  pas  rigou- 
«  reusement  historiques,  c'est  qu'ils  n'ont  pas  ete  inspires  pour  contenir 
«  une  histoire  exacte,  mais  ils  ont  ete  inspires  pour  etre  ce  qu'ils  sont. 
«  S'il  est  vrai  que  le  cadre  de  certains  recits  ait  ete  fourni  a  1'ecrivain 
«  sacre  par  d'anciennes  legendes  venues  de  la  Chaldee,  et  que  ces  le- 
«  gendes  ne  presentent  pas  un  caractere  historique,  c'est  que  la  mise 
«  en  scene  de  la  narration  scripturaire  est  destinee  seulement  a  faire 
«  valoir  1'idee  fondamentale,  qu'elle  revet  d'une  forme  sensible  en  rap- 
«  port  avec  1'etat  d'esprit  de  1'auteur  humain  et  de  ses  contemporains.... 
«  On  ne  nie  pas  1'inspiration  d'une  parabole  en  disant  que  la  verite  de 
«  la  parabole  n'est  pas  a  cbercher  dans  les  termes  figuratifs,  mais  dans 


I38  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

II.  —  Sed  iam  a  genere  praehistorico  quod  singularem  ubi- 
que  prae  se  fert  mixtionem  fabulae  et  realitatis,  veniendum  est 
ad  genus  aliud  quod  circa  historica,  ut  aiunt,  tempora  occupatur. 
In  quo  quidem,  si  ratio  habeatur  moris  universaliter  recepti 
apud  quosvis  scriptores,  videbitur  evidens  intentio  narrandi 
eventus  ut  absolute  reales  et  in  seipsis  veros.  Ideo,  concludet 
quispiam,  historicos  Scripturae  libros,  ab  Exodo  saltem  et  dein- 
ceps,  habere  oportebit  tanquam  concretae  realitati  factorum  ad 
amussim  respondentes,  ne  alias  mendaces  vel  fallaces  inveniantur, 
quod  absit.  Et  tamen,  eppnre!  quot  etiam  hic  distinctiones  fa- 
ciendae! 

Considerandum  enim  occurrit  quod  historici  biblici  vixerunt 
aliquibus  saeculis  ante  nos,  et  nemo  nescit  quam  periculosum 
sit  iudicare  res  antiquas  secundum  criteria  moderna.  Quis  enim, 
quaeso,  vel  tantisper  versatus  in  litteratura  graeco-latina,  non 
animadvertit  quanta  sit  distantia  inter  veteres  et  nos  quoad  con- 
ceptum  historiae?  Apud  nos  historia  est  scientia;  apud  veteres 
vero,  ars.  Nos  sumus  photographi,  illi  pictores.  Unde  eam  sibi 
libertatem  assumebant,  quam  nullus  modernus  licitam  putaret, 
sicut  cum  Titus  Livius  construit  de  integro  sermones  et  discursus 
nusquam  ab  eis  edictos,  in  quorum  ore  ponuntur.  Et  tamen  nemo 
hactenus  historicos  istos  ea  de  causa  falsitatis  culpandos  existi- 
mavit,  sicut  nemo  culpat  Raphaelem  de  eo  quod  B.  Virginem 
iis  vestibus  vestiverit,  quibus  suo  saeculo  romanae  mulieres  ute- 
bantur.  Atqui,  eritne  forsitan  principium  aliquod  theologicum  ad 
denegandum  historicis  biblicis  facultatem  tractandi  historiam  se- 
cundum  normas  quae  in  vigore  erant  dum  scribebant?  Equidem 
veri  sunt  eorum  libri.  Sed  veritas  libri  non  ea  demum  res  est 
de  qua  iudicari  possit  in  abstracto.  Est  res   relativa  quae  ex  in- 


«  le  sens'  figure.  Les  termes  figuratifs  n'ont  qu'une  verite  relative,  une 
«  valeur  de  proportion,  selon  qu'ils  sont  aptes  a  faire  valoir  la  morale 
«  du  recit,  et  la  parabole  tout  entiere  est  vraie,  bien  que  ses  elements 
«  ne  soient  pas  vrais  de  la  meme  maniere  ».  A.  Loisy,  Etudes  bibli- 
ques,  p.   28. 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAK    SACRAE  139 

dole  operis  dependet,  et  ex  legibus  quae  pro  tempore  regunt 
genus  litterarium  ab  auctore  adoptatum. 

At  nondum  satis.  Duo  quippe  sunt  semper  habenda  prae 
oculis.  Primo,  quod  auctores  biblici  scribebant  hebraice,  et  se- 
cundo  quod  erant  orientales.  Primo,  inquam,  scribebant  hebraice. 
Porro  lingua  hebraica  eius  generis  est,  ut  si  penitus  non  cogno- 
scatur,  facile  ansam  det  credendi,  ibi  esse  affirmationem  cate- 
goricam,  ubi  ne  umbra  quidem.  Et  hoc  provenit  ex  rigiditate 
eius.  Linguae  modernae  habent  multas  flexiones,  quarum  ope 
expanditur  dubium  discretum  super  totam  narrationem.  At  lin- 
guae  semiticae  his  flexionibus  carent.  Praeterea,  auctores  sacri 
erant  orientales.  Et  quomodo  iudicabimus  nos  de  generibus  lit- 
teraris  orientalium  cum  criteriis  occidentalibus?  Quod  si  ingens 
distantia  separat  conceptionem  quam  moderni  habent  de  historia, 
a  conceptione  quam  sibi  veteres  classici  efformaverant,  non  a 
vero  aberrabit  quisquis  dixerit  quod  in  hac  parte  inter  nos  et 
orientales  interiacet  abyssus.  Res  narrare  sicut  solebant  a  patre 
in  filium  transmitti  per  longa  in  seram  noctem  protracta  collo- 
quia,  vel  sicut  consignatae  inveniebantur  in  primo  libro  occur- 
rente,  haec  erat  nec  plus  nec  minus,  praescripta  orientali  histo- 
rico  norma,  quin  ulteriore  inquisitione,  criticove  examine  opus 
esse  arbitraretur.  Et  probationem  limpidam  habes  in  eo  quod 
testantur  illi  qui  diu  in  Oriente  commorati  sunt:  omnes  nimirum 
orientales  histonas  concludi  cum  clausula :  Deus  scit  melius  quam 
nos!  Ergo  rursus,  attento  genere  litterario,  historicus  orientalis, 
etiam  cum  ea  refert  quae  sunt  materialiter  falsa,  non  errat  nec 
fallit,  quia  eorum  quae  refert,  fideiussorem  non  se  facit,  sed 
semper  subintelligendam  relinquit  restrictionem  quae  apud  no- 
stros  classicos  identidem  diserte  oceurrit:  aiunt,  dicunt,  ferunt. 
De  caetero:  Deus  scit  melius  quam  nos.  Sed  nec  unquam,  quaeso, 
excidat  e  memoria,  quod,  teste  Ernesto  Renan  ubi  supra,  histo- 
riographia  musulmana  est,  in  qua  oportet  quaerere  analogiam 
processus  historiographiae  sacrae  apud  Hebraeos. 

Et  nedum  infirmetur,  crescit  potius  argumentum  si  internum 
Bibliorum  characterem  inspiciamus.  Quisquis  enim  in  studiis  bi- 
blicis  plane  peregrinus  non  est,  ignorare  non  potest  quod  histo 


140  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

rici  sacri  dici  debent  documentorum  compilatores,  potius  quam 
librorum  scriptores  in  sensu  moderno  vocabuli.  Yide  ad  exem- 
plum  libros  Paralipomenon,  quorum  tertia  saltem  pars  textuali- 
ter  transcripta  est  ex  libris  Regum,  vel  certe  ex  aliquo  fonte 
communi.  Hinc  recte  Paralipomenon  libros  dices  collectionem 
quamdam  citationutn  itnplicitarum.  Sed  nec  ulla  esse  potest  ra- 
tio  cur  non  ab  eadem  methodo  pendere  dicamus  Pentateuchum, 
caeterosque  libros  historicos.  Nunc  ergo  sponte  enascitur  quae- 
stio,  utrum  in  citando  seu  transcribendo  sua  documenta,  inten- 
derint  hagiographi  fideiussores  se  facere  assertionum  quae  in  eis 
continebantur.  Ita  plane,  respondebit  statim  doctor  quispiam  re- 
solutissimus,  quia  iuxta  fundamentales  historiae  leges,  quisquis 
affirmat  factum,  nulla  declaratione  vel  restrictione  adiecta,  sive 
implicite  citando,  sive  non,  iste  ipso  facto  fideiussorem  veritatis 
facti  se  constituit.  Sed,  o  bone,  dum  leges  historiae  fundamen- 
tales  in  medium  adducis,  liceat  tantisper  percontari  quaenam  illa 
historia  sit,  ad  cuius  leges  iam  appellas.  An  historia,  qualem  nos 
illam  concipimus,  vel  qualem  illam  concipiebant  orientales?  In 
primo  casu,  nullus  erit  dissensus  inter  nos,  sed  iam  versamur 
extra  quaestionem.  In  secundo  autem,  redeunt  considerationes 
superius  adductae,  quae  novam  accipient  ex  sequenti  compara- 
tione  confirmationem.  Nam  certe  in  operibus  historicis  modernis, 
solet  auctor  adiungere  appendicem  in  qua  colligit  omriia  docu- 
menta  ad  libri  materiam  attinentia.  Et  alicui  forte  in  mentem 
veniret  quod  ipso  insertionis  facto,  auctor  intendit  fideiussorem 
se  facere  veritatis  singuli  cuiusque  documenti  ?  Ne  per  somnium 
quidem,  praesertim  si,  ut  evenire  solet,  plura  in  collectione  sunt 
posita,  quae  fuerunt  in  corpore  libri  diserte  reiecta  et  studiose 
confutata.  Atqui,  cogita  nunc  unam  ex  illis  appendicibus  seiun- 
ctam  ab  eo  quod  apud  nos  est  operis  substantia  seu  corpus,  et 
habebis  sat  fidelem  imaginem  generis  litterarii  historici  apud 
orientales.  Cum  enim  de  orientali  historico  agitur,  non  est  cur 
in  eo  unquam  praesumas  intentionem  asserendi  facta  proprio 
nomine,  propriaque  auctoritate.  Ipse  solet  subaudire:  Deus  scit 
melius  quam  nos.  Ipse  in  arte  critica  prorsus  peregrinus,  indi- 
scriminatim  ea  quae  audivit,  sicut  audivit  refert.  Ipse  propterea 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  141 

id  privilegii  habet,  ut  narrando  falsa  non  erret,  et  affirmando 
quae  nescit  non  mentiatur. 

Proinde,  nullum  est  factum  cuius  historica  veritas  constare 
possit  ex  hoc  solo  quod  narratur  in  Bibliis,  sed  ad  demonstra- 
tionem  oportet  procedere  per  alias  vias:  Vel  per  viam  exegeti- 
cam,  sicut  cum  deteguntur  in  contextu  specialia  indicia  intentio- 
nis  quae  sit  ad  categoricam  affirmationem  terminata.  Vel  per 
viam  critico-historicam,  sicut  cum  veritatem  facti  suadent  natura 
et  aetas  documentorum,  collatio  cum  aliis  factis  historicis  certis, 
et  alia  huiusmodi.  Vel  denique  per  viam  dogmaticam,  sicut  cum 
fides  peccati  originalis  securos  nos  facit,  quod  factum  lapsus  de- 
scriptum  in  Genesi,  sin  minus  in  suis  circumstantiis,  at  certe  in 
sua  substantia,  vere  est  historicum.  In  summa,  maxime  semper 
cavebis  ab  interpretandis  libris  antiquitatis,  praesertim  orienta- 
Hs,  secundum  litterarias  conventiones  modernorum,  non  atten- 
dendo  quod  tunc  aliae  vigebant  leges,  et  aliae  conventiones  (r). 

III.  —  Superest  tandem  ultima  consideratio,  deducta  ex  hoc 
quod  scriptores  biblici  non  scripserunt  ad  instructionem  scienti- 
ficam,  sed  religiosam.  Nam  Biblia  sunt  codex  religiosus,  et  non 
manuale  historiae,  dicente  Apostolo,  i  Cor.  XIV-3:  Qui  prophetat , 
hominibus  loquitur  ad  aedificationem,  et  exhortationem,  et  consola- 
tionem.  Porro  si  hagiographi  de  historia  nihil  curabant,  nisi  in 
quantum  ad  scopum  sibi  praefixum  conducebat,  quid  prohibet 
quominus,  etiam  extra  casum  implicitarum    citationum,  historiam 


(*)  «  Les  historiens  modernes  ont  1'habitude  de  juger  en  racontant, 
«  c' est-a-dire  qu' ils  ont  une  opinion  sur  le  caractere  de  leurs  sources 
«  et  la  valeur  des  donnees  qu'ils  en  tirent;  ils  expriment  cette  opinion, 
«  et  ils  en  prennent  la  responsabilite  devant  leurs  lecteurs.  Les  ecri- 
«  vains  bibliques  citent  sans  le  dire  les  documents  qu' ils  exploitent,  et 
«  ils  ne  se  prononcent  pas  sur  la  signification  et  la  portee  historique 
«  du  contenu.  Pour  saisir  la  difference  du  procede,  on  n'a  qu'&  lire 
«  quelques  pages  d'un  historien  moderne,  et  prendre  ensuite  les  livres 
«  des  Rois  et  des  Paralipomenes.  Ce  dernier  ouvrage  n'est  qu'untissu 
«  de  citations  implicites.  On  ne  peut  pas  s'attendre  a  trouver  une  autre 
«  methode  dans  le  Pentateuque  ».  Alfredus  Loisy,  Etudes  bibliques, 
pag.  T21. 


142  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

sat  libere  tractaverint,  fingendo,  adiungendo,  amplificando,  et 
plura  artificialiter  accommodando  pro  fine  instructionis  dogma- 
ticae  ?  Quod  quidem  maxime  confirmatur  ex  modo  quo  praedi- 
xerunt  futura.  Nam  eventus  longo  intervallo  separatos  saepe  in 
eadem  visione  quasi  consecutivos  vident,  et  nulla  interiecta  mora, 
a  typo  transeunt  ad  antitypum,  et  a  figura  ad  figuratum.  Ipse 
Cornely,  ubi  de  librorum  propheticorum  dictione  edisserit,  do- 
cet:  «  Prophetas  saepe  res  futuras  velut  praesentes  aut  etiam 
«  praeteritas  proposuisse.  Omnia  vaticinia  fragmentis  esse  simi- 
«  lia,  quae  cuncta  apto  ordine  disponi  atque  componi  oporteat, 
«  ut  completa  rei  imago  exoriatur.  In  prophetica  praedictione  non 
«  eam  quae  in  historica  narratione,  claritatem  esse  quaerendam, 
«  et  maxime  cavendum  esse  ne  eadem  accurata  temporum  di- 
«  stinctio  quae  ab  historicis  exspectatur,  a  prophetis  postuletur, 
«  etc.  etc.  »  (x).  At  nos  nunc  quaerimus  qua  de  causa  licitum  fue- 
rit  prophetis  uti  hac  libertate  in  describendo  futurum,  et  non 
licuisse  in  describendo  praeteritum.  Aut  cur  esset  in  causa  ve- 
racitas  divina,  dum  codex  sacerdotalis  proponit  distinctionem  sa- 
cerdotum  et  levitarum.  unitatem  sanctuarii,  et  alia  similia,  tan- 
quam  mosaicae  ins+itutionis,  licet  originem  habuerint  multo  po- 
steriorem,  et  iam  amplius  in  causa  non  sit,  cum  Isaias  Cyrum 
velut  praesentem  alloquitur,  cum  Ieremias  vaticinatur  Ierusalem 
fore  in  perpetuum  centrum  religionis,  cum  angelus  praedicit  filium 
nasciturum  de  Maria  regnaturum  esse  in  domo  Iacob  in  aeter- 
num.  et  occupaturum  esse  sedem  David  patris  sui,  cum  Christus 
ipse  in  evangelio  sub  uno  conspectu  simul  proponit  et  miscet  ea 
quae  ad  ruinam  Ierusalem,  et  ea  quae  ad  finem  mumli  perti- 
nebant. 

Conclusio  itaque  sit,  quod  mythi  sunt  in  Scriptura,  impli- 
citae  quoque  citationes  falsorum  documentorum,  fictiones  demum 
et  artificiales  historicorum  eventuum  accommodationes  (2).  Id  ta- 


(J)  Introd.  in  utriusque  Testamenti  libros,  Dissert.  6,  c.   i  §  3. 

(2)  Nuperrime  ultima  accessit  inventio,  sed  modaliter  tantum  a  prae- 
cedentibus  differens:  in  qua  scilicet  supponuntur  scriptores  sacri  facta 
narravisse,  non  prout  revera  contigerunt,  sed  iuxta  opinionem  illius  tem- 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  143 

men  absque  praeiudicio  veracitatis  et  inerrantiae,  si  ratio  habea- 
tur  specialis  formae  litterariae  quae  antiquis  illis  libris  propria 
est,  pro  varia  conditione  temporum,  aliarumve  circumstantiarum 
in  quibus  conscripti  sunt.  —  Hactenus  ingeniosa  biblicorum  no- 
strorum  inventio. 

Nunc  autem,  dum  ad  confutationem  venio,  vel  invito  in 
mentem  occurrunt  nota  illa  Melchioris  Cani  verba,  1.  3  de  locis, 
c.  2  :  «  Paradoxa  cum  communi  sensu  pugnantia  asserunt,  quae 
«  si  vis  argumentando  refellere,  res  minime  dubias  argumen- 
«  tando  dubias  facis.  Cum  enim  illa  quae  in  syllogismo  antece- 
«  dunt,  ut  fidem  aliquam  faciant,  certiora  notioraque  esse  opor- 
«  teat  his  quae  ex  antecedentibus  consequuntur,  verendum  sane 
«  est,  quando  (talium)  placita  coarguimus,  ne  res  maxime  ab- 
«  surdas  minore  evidentia  refellentes,  peccatum  hoc  ratiocinatio- 
«  nis  vitiosae  ineptaeque  peccemus  ».  Re  enim  vera  facile  as- 
sequimur  positionem  rationalistarum,  quibus  errores  ac  fabulae 
Bibliorum  argumento  sunt  humanae  ac  plane  naturalis  eorum- 
dem  originis,  sed  iam  omnem  fidem  superat  claudicatio  illa  in 
duas  partes  qua  isti,  vel  inspirationem  simul  cum  errore,  vel 
praesertim  veracitatem  simul  cum  fallaciis  omnis  generis  conci- 
liabilem  volunt.  Hic  igitur  quam  maxime  timendum  ne  summa 
absurditas  minore  evidentia  refellatur.  Adhuc  tamen  non  inop- 
portunae  forsitan  erunt  observationes  quaedam  tam  generales 
quam  particulares  :  generales  quidem  circa  principia  quae  totum 
processum  regunt,  particulares  vero  circa  singulas  per  ordinem 
conclusiones,  de  mythis,  de  citationibus  implicitis,  et  de  artifi- 
cialibus  historiae  adaptationibus. 

I.  —  Quoad    observationes    generales,  prima    omnium  esse 


poris  quo  in  scriptis  relata  sunt,  adeoque,  non  secundum  historicam 
veritatem,  sed  secundum  historicam  apparentiam.  Hanc  inventionem  ner- 
vose  confutavit  Alphonsus  Delattre  S.  I.  in  egregio  opere:  Autour  de  la 
question  biblique,  Liege,  1904. 


144  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

posset,  quod  ubique  contradistinguunt  in  Scripturis  veritates 
religiosas  a  factis  vel  historicis  vel  per  modum  historiae  relatis, 
non  secus  ac  si  facta  illa,  generatim  saltem  loquendo,  nihil  plus 
essent  quam  merum  medium  litterarium  quod  non  propter  se 
quaeritur,  sed  tantum  propter  ideam  abstractam  quam  vestire 
debet,  pertinerentque  proinde  ad  solum  veluti  stylum  Scripturae, 
minime  vero  ad  res  ipsas  in  quas  directe  ferebatur  Dei  inspiran- 
tis  intentio.  De  qua  conceptione  sua  nullam  aliam  rationem  red- 
dunt,  nisi  quod  Scriptura  non  est  manuale  historiae,  sed  codex 
religionis.  O  ratio  profunda  !  O  vere  admiratione  digna  !  Quasi 
nempe,  nihil  commune  haberent  historia  et  religio.  Quasi  in 
religione  revelata  praecipuus  locus  ac  potiores  partes  historiae 
tribuendae  non  essent.  Quasi  haec  eadem  religio  in  factis  histo- 
ricis  non  de  integro  fundaretur,  per  facta  historica  non  omnimode 
sese  commendaret,  imo  in  magno  quodam  historico  facto,  tota 
quanta  est,  non  consisteret !  Verum  gravissimus  ille  error,  quem 
vix  crederes  potuisse  serio  admitti  a  viris  sanae  mentis  et  bonae 
fidei,  iam  fuit  sufficienter  confutatus  in  cap.  2,  cum  de  rebus 
fidei  et  morum  in  Scriptura  sacra  agebatur.  Unde,  unice  nunc 
insistendo  in  eo  qucd  de  novo  advehit  recens  inventa  theoria  de 
formis  litterariis,  tria  noto  generalia  principia,  quae  cum  totam 
systematis  fabricam  portent,  peculiare  circa  suam  veritatem  vel 
falsitatem  iudicium  requirunt.  Et  non  puto  negotium  hoc  ad  ab- 
strusas  et  valde  reconditas  quaestiones  revera  pertinere. 

Principium  primum  :  Quod  scriptores  biblici  nec  plus  nec  mi- 
nus  auctores  sunt,  ac  alii  quicumque  scriptores  profani.  Falsum 
est,  et  falsum  erit  quamdiu  causa  instrumentalis  non  ponetur 
in  eodem  gradu  causalitatis  cum  causa  principali.  Nam  scripto- 
res  profani  sunt  principales  auctores  suorum  operum,  ex  propria 
jndustria,  propria  virtute,  propriaque  cogitatione  omnia  concin- 
nantes.  Scriptores  vero  biblici  sunt  auctores  solum  instrumentales, 
sub  flexione,  determinatione,  at  afflatu  Spiritus  Sancti  cuncta 
scribenda  excogitantes  et  exarantes.  Quomodo  ergo  auctores 
sicut  alii,  nec  plus  nec  minus  ? 

Principium  secundum  :  Quod  ad  scriptores  biblicos  pertinebat 
determinare    litterarium   genus    librorum  suorum.  Falsum    est,  et 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  145 

falsum  erit  quamdiu  ad  auctorem  principalem  spectabit  assignare 
speciem  veritatis  quae  in  libro  proponenda  et  quaerenda  est. 
Nam  de  eo  nunc  genere  litterario  agitur,  de  quo  loquuntur  no- 
stri  critici,  ex  quo  totus  libri  sensus  dependet,  et  a  quo  dire- 
ctivum  principium  integrae  interpretationis  accipitur.  Ergo  de 
genere  litterario  quo  specificatur  liber.  Si  autem  id  quo  speci- 
ficatur  liber,  non  a  Deo  est,  sed  ab  homine,  quomodo  adhuc 
principalis  auctor  Deus  ? 

Principium  tertium  :  Quod  nulla  est  forma  litteraria  apud 
homines  recepta,  quam  respuat  inspiratio  Spiritus  Sancti.  Falsum 
est,  si  intelligatur  de  formis  litterariis  quas  ipsi  fingunt,  prae- 
cipue  vero  de  ineffabili  illa  forma  litteraria  historiae  orientalis, 
quae  proportionaliter  se  habet  sicut  forma  medicinae  artis  apud 
Moliere.  Falsum  est,  inquam,  et  falsum  erit  quamdiu  erit  verum 
quod  defectus  nostros,  ignorantias  nostras,  vitia  nostra,  temeri- 
tates  et  vanitates  nostras  inspiratio  divina  non  capit.  Nam  quae 
illi  dicunt  genera  litteraturae,  verius  diceres  genera  vanitatis, 
in  quibus  vel  nulla  excusatio  est,  vel  si  est,  ignorantia  excusat 
errorem,  et  temeritas  ignorantiam  (r).  Atqui  defectuum  nostro- 
rum  corrector  est  Deus,  non  susceptor.  Et  si  ad  illam  quoque 
comparationem  nunc  appellare  licet,  quam  novi  biblici  afferre 
solent  (2),  Verbum  caro    factum  non  assumpsit  ullum    ex  iis  de- 


(*)  «  Voulant  divertir  par  les  histoires  anciennes  la  Grece  toujours 
«  curieuse,  (les  Grecs)  les  ont  composees  sur  des  memoires  confus, 
«  qu'ils  se  sont  contentes  de  mettre  dans  un  ordre  agreable,  sans  se 
«  trop  soucier  de  la  verite  ».  Bossuet,  Histoire  universelle,  iere  Partie, 
yeme  epoque. 

(2)  «  La  verite  divine,  pour  se  manifester  aux  hommes,  s'est  in. 
«  carnee  comme  le  Verbe  eternel.  Le  Fils  de  Dieu  nous  est  devenu 
«  semblable  en  tout,  sauf  le  peche.  Et  la  Bible  aussi  ressemble  en  tou- 
«  tes  choses  a  un  livre  de  Pantiquite  qui  aurait  ete  redige  dans  les 
«  memes  conditions  historiques,  a  1'  exception  d'un  seul  defaut  qui  la 
«  rendrait  impropre  a  sa  destination  providentielle,  et  ce  defaut  serait 
«  1'  enseignement  formel  d'  une  erreur  quelconque  presentee  comme 
«  verite  divine.  Mais...  les  interpretes  de  la  revelation  divine,..  se  sont 
«  conformes  aux  procedes  litteraires  employes  de  leur  temps,  et  ils  ont 
«  moule  en  quelque  sorte  la  verite  revelee  dans  le   cadre  des  opinions 

De  inspiratione  Sacrae  Scriptume  10 


14^  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

fectibus  qui  ex  peccato  orti,  aliquid  adimunt  de  plenitudine 
scientiae  et  gratiae,  sed  habitavit  in  nobis  plenum  gratiae  et 
veritatis.  Quanto  ergo  minus  horum  defectuum  fiet  particeps 
secundum  operationem  illam,  quae  non  iam  assumptae,  sed  di- 
vinae  suae  naturae  propria  est,  inspirando  et  dictando  libros  de 
genere  primitivo-mythico  vel   historico-orientali ! 

Haec  sane  ad  destructionem  portentosi  systematis  sufficere 
viderentur.  Si  tamen  ampliora  desideras,  veniamus  nunc  ad  ob- 
servationes  speciales  circa  singulas  eius  partes,  et  primo  quidem 
circa  appositionem  mythorum  in  Scriptura  sacra. 

II.  —  Mythus  est  traditio  fabulosa  quae  pro  vera  historia 
a  vulgo  habetur,  phantastice  exprimens  vel  aliquod  dogma  re- 
ligiosum,  vel  aliquam  naturae  legem,  vel  aliquod  factum  primi- 
tivum  (r).  Ex  qua  quidem  descriptione  iam  perspicies  rationem 
sententiae  Cyrilli  Alexandrini  contra  Iulianum  apostatam :  Fa- 
bulosum  namquc  in  sancta  et  divinitus  inspirata  scriptura,  prorsus 
nihil;  veritatis  plena  sunt  omnia  (2).  Nam  esto  quod  in  mytho 
narratio  nihil  aliud  sit  quam  vestimentum  realitatis,  semper  ta- 
men  est  vestimentum  fallax,  eo  quod  non  ut  vestimentum  sese 
prodit,  sed  ut  realitatem  ipsam.  Quippe,  circumiertur  sub  forma 
traditionis  historicae,  et  vel  est  quaedam  credulitatis  popularis 
procreatio,  vel  si  a  sapientibus  forte  adinventam  illam  velis, 
adinventam  dicere  debes  in  ordine  ad  popularem  credulitatem. 
Unde  Aristoteles,  1.  12   Metaphysicorum  :  «  Tradita   autem  sunt 

«  communes  et  des  traditions  de  leur  race,  sauf  a  rectifier  dans  ces 
«  donnees...  ce  qui  pouvait  contredire  les  principes  essentiels  de  la  ve- 
«  rite  religieuse   ».  Loisy,  Etudes  bibliques,  p.  34. 

(x)  Arfectant  critici  aequiparare  mythos  cum  parabolis  seu  allegoriis. 
In  quo  quidem,  paradoxorum  suorum  cumulum  semper  magis  ac  magis 
adaugent.  Nam  ea  est  differentia  inter  mythum  et  parabolam,  ut  omnis 
explicatio  obscuraret  potius  quam  illustraret  rem  per  se  clarissimam. 
Certe  parabola  non  est  traditio,  non  vulgatur  sub  ride  historiae,  non 
habet  originem  illam  mysteriosam  et  impersonalem  quae  ementitae  nar- 
rationi  in  vulgo  hominum  conciliare  solet  auctoritatem.  Denique,  hic 
quoque  locus  est  dicto  Augustini  ubi  de  notione  temporis  disserens  ait : 
Si  nemo  a  me  quaerat,  scio.  Si  quaerenti  explicare  velim,  nescio. 

(2)  Cyrill.  Alex.  ubi  supra,  1.  3  contra  fulianum. 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  147 

«  quaedam  a  maioribus  nostris  et  admodum  antiquis,  ac  in  fa- 
«  bulae  figura  posterioribus  relicta,  quod  hi  dii  sint,  universam- 
«  que  naturam  divinum  contineat.  Caetera  vero  fabulose  iam  ad 
«  multitudinis  persuasionem,  et  ad  legum,  ac  eius  quod  conferat 
«  opportunitatem  illata  sunt.  Hominiformes  namque,  ac  aliorum 
«  animalium  nonnullis  similes  eos  dicunt,  ac  alia  consequentia, 
«  et  similia  iis  quae  dicta  sunt.  Quorum  si  quis  ipsum  solum 
«  primum  separando  accipiat,  quod  deos  arbitrabantur  primas 
«  substantias  (id  est  separatas  seu  immateriales),  divine  profecto 
«  dictum  putabit,  et...  has  illorum  opiniones  quasi  quasdam  re- 
«  liquias,  nunc  usque  salvatas  esse.  Patria  itaque  ac  primorum 
«  opinio  in  tantum  modo  nobis  manifesta  sit  »  (x).  Ubi  vides 
adinventos  mythos  ad  multitudinis  persuasionem,  quia  cum  mul- 
titudo  de  intelligibilibus  persuaderi  non  posset,  debuit  officiosis 
quibusdam  mendaciis  decipi,  secundum  quod  fuit  optimum  ad 
leges  ferendas  et  ad  utilitatem  conversationis  humanae.  In  quo 
quidem,  tota  de  integro  paganismi  medulla  reperitur.  Xunc  ergo, 
nisi  Deum  ipsum  velimus  huiusmodi  imposturae  cooperatorem 
facere,  imo  vero  promotorem  et  magistrum,  aut  serio  contendere, 
paradoxa  super  paradoxa  congerendo,  eamdem  esse  rationem 
de  mythis  ac  de  parabolis  seu  allegoriis,  statim  apparebit  quo 
loco  reponenda  sit  opinio  biblicorum  somniantium  histonam 
primitivam  a  Deo  inspiratam,  compositam,  et  dictatam,  quae  ta- 
men  eiusdem  conditionis  esset  cum  historiis  primitivis  semi-legen- 
dariis  ac  semi-mythicis  gentilis  litteraturae. 

Crescit  autem,  nedum  minuatur  argumentum,  ex  epuratione 
illa  ad  quam  communiter  appellant,  ut  mythos  in  Scriptura  pos- 
sibiles  esse  persuadeant.  Nam  mythus  tanto  magis  deceptivus  est, 
quanto  magis  dissimulat  conditionem  suam.  Quapropter  mythi 
biblici,  praecise  quia  epurati  ab  omnibus  absurditatibus  genti- 
lium  fabularum,  peiora  omnium  mendacia  forent.  Et  sane,  mythi 
paganorum  habebant  saltem  in  se,  unde  neminem  deciperent  nisi 
plane  insipientem,  et  noverat  in  eis  Aristoteles,  noverant  qui- 
cumque  erant  eruditi  vel  in  sola  sapientia   saeculari,    ipsam  so- 

(J)  Cf.  Comment.  S.  Thomae  in  12  Metaphys.  lect.   10. 


I48  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

lum  primwn  scparando  acciperc.  At  mythi  biblici  decepissent  omnes 
sapientes,  omnes  Patres,  omnes  doctores  Ecclesiae  usque  in  ho- 
diernum  diem,  donec  scilicet  expletis  longis  noctibus  praeceden- 
tium  saeculorum,  universalis  erroris  depulsor,  novus  sol  scholae 
criticae  tandem  illuxisset. 

Accedit  quod,  uti  iam  ostensum  est,  ea  quae  in  Scriptura 
antiqua  mythos  esse  volunt,  proponuntur  in  N.  T.,  ut  facta  rea- 
lia  ex  quibus  vel  dogmaticae  conclusiones  eruuntur,  vel  exem- 
pla  ad  virtutem  provocantia  exhibentur.  Accedit  quod  eadem  illa 
facta  adducuntur  in  Psalmis  tanquam  signa  illustria  potentiae  et 
sapientiae  et  misericordiae  Dei;  tanquam  mirabilia  magna  de  qui- 
bus  debet  laudari  Dominus  Deus  veritatis,  laudari  in  aeternum, 
laudari  a  generatione  in  generationem,  laudari  a  saeculo  et  usque 
in  saeculum.  Lege  Psalmos  77,  104,  105,  113,  135,  ubi  singilla- 
tim  commemorantur  et  plagae  aegyptiacae,  et  divisio  maris  rubri, 
et  man  de  caelo,  et  aqua  de  petra,  etc.  Propter  haec  omnia  oportet 
confiteri  Domino,  quoniam  in  saeculum  misericordia  eius.  Con- 
flteri,  inquam,  Domino  dominorum,  qui  interrupit  mare  et  per- 
duxit  eos;  qui  deduxit  eos  in  nube  diei,  et  tota  nocte  in  illumi- 
natione  ignis;  qui  pluit  illis  manna  ad  manducandum,  et  panem 
caeli  dedit  eis;  qui  transtulit  Austrum  de  caelo,  et  pluit  super 
eos  sicut  pulverem  carnes;  qui  posuit  in  Aegypto  signa  sua,  et 
prodigia  sua  in  campo  Taneos.  Nunc  autem  ista  ex  te  sunt  se- 
mi-mythica  et  semi-legendaria.  Ergo  ad  laudem  Dei  non  amplius 
sufficit  confessio  eius  super  coelum  et  terram,  nec  satis  est  simplex 
veritas  operum  eius.  Ergo  haec  debuisset  esse  totius  Psalterii  pe- 
roratio,  haec  conclusio,  hic  epilogus :  «  Laudate  Dominum  in  san- 
«  ctis  eius,  laudate  eum  in  firmamento  virtutis  eius.  Laudate  eum 
«  in  virtutibus  eius,  laudate  eum  secundum  multitudinem  magni- 
«  tudinis  eius.  Laudate  eum  in  sono  tubae...  Laudate  eum  in 
«  cymbalis  benesonantibus,  laudate  eum  in  cymbalis  iubilationis, 
«  landate  eum  in  mythis  et  fabulis!  Omnis  spiritus  laudet  Domi- 
«  num.  Alleluia  !  » 

III.  —  Sed  de  mythis  hactenus  satis.  Iam  veniamus  ad  ci- 
tationes  implicitas,  quae  novae  inventionis  pars  magna  sunt.  Qua 
in  re,  id  prae  primis  observari  posset,  eas  quas  citationes  impli- 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  149 

citas  dicunt,  transcriptiones  seu  insertiones  documentorum  potius 
debuisse  dici,  citationes  vero  sat  inepte  appellari.  Citare  enim, 
ex  proprietate  vocabuli  nihil  aliud  est  quam  aliquem  ad  testifi- 
candum  advocare,  alicuius  testimonium  allegare.  At  ubi  nulla  te- 
stis  comparitio  est,  ubi  citatio  ?  Quidquid  vero  sit,  de  vocabulo 
non  tantopere  curabimus,  quia  satis  est  ut  de  re  ipsa  quae  per 
vocabulum  intenditur,  constet.  Porro  sub  appellatione  implicitae 
citationis  nunc  venit  tacita  adductio  documenti  quod.auctor  prae 
manibus  habet,  et  quod  inserit  narrationi  suae  sub  flde  docu- 
menti  ipsiusmet,  sponsorcm  veritatis  eius  nequaquam  se  faciendo. 
Et  propterea  citationis  nomen  ubique  affectant,  ut  scilicet  quem- 
dam  alium  insinuent  testem,  penes  quem  solum  sit  lapsus  vel 
fallacia.  Sed  vanissimum  effugium  ad  conciliandam  inerrantiam 
Scripturae  cum  materiali  falsitate  narrationum  eius,  sequens  tibi 
ostendet  consideratio. 

Quamcumque  enim  formam  litterariam  supposueris,  quos- 
cumque  usus  seu  conventiones  pro  temporum  vel  locorum  diver- 
sitate  vigentes  in  medium  adduxeris,  oportet  tandem  corde  cre- 
dere  et  ore  confiteri,  libros  sacros  fuisse  Spiritu  Sancto  dictante 
conscriptos,  et  quidem  quoad  omnes  et  singulas  eorum  partes, 
adcoque  et  quoad  omnes  et  singulas  sic  dictas  citationes  implicitas. 
Nam  si  citatio  etiam  proprie  dicta,  id  est  formalis  atque  expli- 
cita,  verissima  quaedam  pars  libri  est,  quae  ab  auctore  esse  de- 
bet,  non  secus  ac  caetera,  uti  supra  ostensum  est  evidenti  argu- 
mento  (*),  quanto  magis  citatio  implicita,  quae  nulla  allegatione 
facta,  corpori  narrationis  interseri  nunc  supponitur  !  Necesse  igi- 
tur  est  ut  et  ipsae  quas  implicitas  dicis  citationes,  fuerint  ab  ha- 
giographis,  non  proprio  motu  propriaque  industria  appositae,  sed 
sub  dictatione  Dei.  Quo  semel  principio  inconcusse  praeiacto,  iam 
vide  quam  sit  insubsistens  tui  systematis  constructio.  Et  scriptor 
quidem  humanus  invenit  documentum  cuius  valorem  ignorat;  ni- 
hilo  tamen  minus  transcribit  illud,  et  inserit  narrationi  sub  quo- 
dam  veluti  periculo  sortis,  existimans  se  in  omni  casu  pro  excu- 
sato  haberi  posse,  partim  propter   praesumptam    probabilitatem 

(x)  Vide  supra,  pag.  37,  seq. 


I50  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

veracitatis  documenti,  partim  propter  considerationes  quas  cri- 
tici  nostri  ingeniose  invenerunt :  transeat !  Sed  quid,  quaeso,  di- 
ceres  de  illo  cui  falsitas  documenti  esset  certissime  nota,  quique 
non  obstante  hac  sua  certissima  conscientia,  documentum  ipsum 
simpliciter  ac  sine  addito  vel  insereret  narrationi  vel  dictaret  in- 
serendum  ?  An  forte  probitatem  historicam  distingues  in  occi- 
dentalem  et  orientalem,  in  antiquam  et  modernam  ?  Mirum  sane 
si  in  casn,  probitas  etiam  orientalis,  adhuc  salva  et  integra  ma- 
neret.  Quidquid  vero  sit,  cum  Deus  ipse  nec  occidentalis  sit  nec 
orientalis,  nec  antiquus  nec  modernus;  cum  insuper  ea  quae  falsa 
sunt,  non  apprehendat  ut  probabiliter  vel  possibiliter  vera,  sed 
cognoscat  certissime  et  determinatissime  ut  falsa ;  cum  denique 
apud  ipsum  nil  valeant  illi  usjus  et  illae  conventiones  quas  sola 
hominum  vel  vanitas  vel  ignorantia  introduxit:  intelliges,  puto, 
quomodo  ex  dictatione  eius  descendere  omnino  non  possit  cita- 
tio  implicita  falsi  et  erronei  documenti.  Et  ideo  a  primo  ad  ulti- 
mum,  doctrina  de  citationibus  implicitis  intellecta  in  eo  sensu,  et 
prae  eo  scopo  quem  intendunt  novi  exegetae,  est  evidentissime 
reiicienda. 

Denique  hic  quoque  proportionaliter  applicari  potest  regula 
Augustini  ubi  supra:  Admissa  semel  in  tantum  auctoritatis  fasti- 
gium  implicita  aliqua  citatione,  nulla  illorum  librorum  particula 
remanebit,  quae  non  ut  cuique  videbitur  ad  fidem  incredibilis, 
eadem  perniciosissima  regula  ad  citantis  auctoris  consilium  offi- 
ciumque  referatur.  Id  quidem  aequivalenter  fatentur,  ut  vidimus, 
illi  quos  non  male  radicales  criticos  appellares.  Sed  et  frustra 
alii  qui  modci  ati  dicuntur,  applicationem  systematis  ad  certos  limi- 
tes  restringere  et  circumscribere  tentant.  Nam  si  exempli  gratia, 
ut  te  expedias  a  sat  levi  difficultate  quae  in  genealogia  Christi 
(Luc.  III-36)  de  Cainan  occurrit,  pro  quanto  dicitur  ibi  Cainan 
filium  fuisse  Arphaxad,  Sale  autem  filium  Cainan,  dum  ex  Ge- 
nes.  XI-12  constat  Sale  non  nepotem  Arphaxad  fuisse,  sed  filium, 
nullamque  inter  hos  mediam  generationem  intercessisse:  si,  in- 
quam,  dicis  Lucam  implicite  citasse  mendosam  versionem  septua- 
ginta  interpretum,  ita  scilicet  ut  penes  ipsos  solos  esse  vellet  in 
hac  parte  fidem  et  auctoritatem,  curnam,  quaeso,  de  quolibet  evan- 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  151 

gelico  sermone  Christi  ad  explicationem  difficili,  non  eodem  iure 
praetenderet  quispiam  implicitam  citationem  unius  ex  iis  dubiae 
fidei  documentis,  quae  tempore  redactionis  evangeliorum,  testante 
ipso  Luca  I-i,  de  vita  et  gestis  Christi  passim  vulgabantur  ?  Et 
sic  discurrendo  per  singula,  perniciosissimo  semel  principio  in- 
troducto,  auctoritas  evangelii  fluctuans,  incerta,  et  per  omnia  labi- 
lis  invenitur.  Sint  ergo,  ut  volueris,  tacitae  quaedam  in  Scriptu- 
ris  transcriptiones  praeexsistentium  documentorum;  id  tamen 
certo  certius  nonnisi  ex  dictatione  Dei,  qui  dum  documenta  illa 
inspiratae  narrationi  intcrseruit,  eo  ipso  fideiussorem  se  fecit  fide- 
Iitatis  atque  omnimodae  veracitatis  eorumdem.  Caeterum,  ad  dif- 
ficultatem  supradictam,  aliasque  similes,  tot  possibiles  atque  etiam 
obviae  explicationes  occurrunt,  ut  nequaquam  ibi  locum  habere 
possit  excusatio,  ut  aiunt,  petita  ex  necessitate  causae.  De  qua 
re  vide,  si  lubet,  probatos  auctores  (x).  Interim  vero,  liceat  prae- 
sentem  doctrinam  firmare  ex  recenti  decisione  Commissionis  Pon- 
tificiae  de  re  biblica. 

Quaesitum  fuerat:  Utrum  ad  enodandas  difficultates  quae  oc- 
cnrrunt  in  nonnullis  S.  Scripturae  textibus,  qui  facta  historica  re- 
ferre  videntur,  liceat  exegetae  catholico  asserere  agi  in  his  de  cita- 
tione  tacita  vel  implicita  documenti  ab  auctore  non  inspirato  conscripti, 
cuius  adserta  omnia  auctor  inspiratus  minime  approbare  aut  sua 
facere  intendit,  quaeque  ideo    ab  errore  immunia  haberi   non  pos- 

(x)  Primus  inventor  citationum  implicitarum  videtur  fuisse  Caietanus, 
teste  Melchiore  Cano  1.  2  de  locis,  c.  18  in  responsione  ad  6um:  «  Eam 
«  obiectionem  quae  sexto  loco  posita  est  (de  Cainan  filio  Arphaxad  et 
«  patre  Sale),  qua  via  Caietanus  noster  repellere  tentaverit,  invitus  qui- 
«  dem  facio  ut  dicam,  sed  dicam  tamen  ne  in  Evangelii  veritate  tuenda 
«  nostris  videar  pepercisse.  Significat  certe  ille  primum,  (nam  deinde 
«  in  ea  opinione  non  perstat),  Liicam  evangelistam  septuaginta  interpre- 
«  tum  errorem  in  hac  parte,  sine  proprio  tamen  errore  secutum.  Id  quod 
«  ego  non  solum  intelligere.  sed  ne  cogitatione  quidem  informare  pos- 
«  sum.  Si  enim  evangelista  imprudens  septuaginta  interpretes  errantes 
«  in  historia  evangelii  sequitur,  licet  imprudens,  sed  errat  tamen.  Sin 
«  autem  videns  prudensque,  ut  dicitur,  fictam  a  septuaginta  narrationem 
«  suo  evangelio  inserit,  errat  quoque,  et  eo  magis,  quod  dedita  opera 
«   Evangelii  sinceritatem  fabula  commentitia  contaminat,  etc.  ». 


152  PARS    ALTERA     —     CAP.    IV 

stmt.  —  Et  fuit  responsum  :  Negative,  excepto  casu  in  quo,  salvis 
scnsu  ac  iudicio  Ecclesiae,  solidis  argumentis  probetur:  i°)  Jiagio- 
graphum  altcrius  dicta  vel  documenta  rcvera  citare,  et  2°)  eadeni 
ncc  probare  nec  sua  facere,  ita  ut  iure  censeatur  non  proprio  no- 
niine  loqui. 

Itaque  negativa  responsio  est.  Sed  propter  exceptionem  ap- 
positam,  visum  est  aliquibus,  reiectam  quidem  fuisse  opinionem 
cxaggeratorum,  qui  integros  fere  libros  historicos  Sacrae  Scri- 
pturae  citationibus  implicitis  nec  plus  nec  minus  constare  volunt; 
probatam  vero,  et  vix  non  canonizatam  sententiam  aliorum  qui 
dicuntur  moderati,  et  intra  iustos  limites  ut  aiunt,  systema  con- 
cludunt.  Verene  sic  se  rem  habere  putas? 

At  contra  eiusmodi  interpretationem  iam  satis  superque  foret 
vel  simplex  illa  observatio,  quae  prima  etiam  fronte  occurrit: 
Xeminem  nempe  ita  unquam  desipere  potuisse,  ut  diceret  quod, 
verificata  semel  duplici  hypothesi  casus  excepti,  (si  solidis  argu- 
mentis  probetur,  hagiographum  alterius  dicta  vel  documenta  re- 
vera  citare,  et  eadem  nec  probare  nec  facere  sua),  non  liceat 
exegetae  catholico  inde  enodare  difficultates  occurrentes  in  non- 
nullis  Scripturae  textibus.  Nimis  enim  evidens  atque  aperta  res 
ista  est,  quam  ut  viri  sensati  contradictionem  ferat.  Xon  ergo  ibi 
est  aut  esse  potuit  punctum  controversiae  circa  sic  dictum  ci- 
tationum  implicitarum  systema. 

Sciendum  igitur  quod  huius  systematis  auctores  id  sibi  vo- 
lunt:  Hagiographum  iure  censeri  non  proprio  nomine  loqui,  cx 
Jioc  ipso,  ex  Jioc  solo,  quod  documenta  alterius  auctoris  tacite  citat. 
Et  solum  est  differentia  inter  exaggeratcs  et  moderatos,  quatenus 
exaggerati  opinantur  citationes  implicitas  habendas  esse  pro  re- 
gula  in  historia  sacra,  casus  vero  in  quibus  hagiographus  pro- 
prio  nomine  loquitur,  pro  exceptionibus  ad  regulam,  toties  quo- 
ties  positive  probandis.  Moderati  autem  ex  inverso  sentiunt  re- 
gulare  esse,  quod  sacer  historicus  proprio  nomine  loquatur,  et 
citationes  implicitas,  utpote  extraregulares,  debere  pro  singulis 
casibus  specialiter  demonstrari.  Caeterum,  omnium  indiscrimi- 
natim  sententia  est,  sufficere  solum  factum  (aut  praesumptum 
iuxta    exaggeratos,  aut    demonstratum    iuxta    moderatos)  tacitae 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  153 

citationis  documenti  non  inspirati,  ut  legitima  conclusio  sit:  ha- 
giographum  sub  sola  fide  dicti  documenti  asserta  eius  retulisse, 
et  idcirco  asserta  ista  non  necessario  tanquam  ab  historico  er- 
rore  immunia  haberi  debere. 

Nunc  autem  Commissio  biblica  opinionem  hanc  de  integro 
reiicit,  et  casus  quem  excipit,  est  revera  extra  ambitum  syste- 
matis  implicitarum  citationum,  quocumque  tandem  modo  accepti. 
Nam  secundum  exaggeratos,  ad  enodandas  difficultates  occur- 
rentes  in  textibus  Scripturae  qui  facta  historica  referre  videntur, 
liceret  exegetae  catholico  asserere  agi  in  his  de  citatione  impli- 
cita,  nulla  etiam  spcciali  demonstratione  facta.  Secundum  mode- 
ratos  vero,  id  liceret  exegetae  catholico,  una  tantum  demonstra- 
tione  facta,  hagiographum  nempe  alterius  dicta  vel  documenta  re- 
vera  citare.  At  Commissio  biblica  non  unam  tantum  demonstra- 
tionem  necessariam  esse  asserit,  sed  duas:  quatenus  praeter  fa- 
ctum  citationis  tacitae,  hoc  quoque  aliud  solidis  argumentis  vult 
probari,  hagiographum  scilicet  documenta  tacite  citata  nec  pro- 
bare  nec  facere  sua.  Quo  quidem  in  casu  evidenter  constat  er- 
rorem  admissibilem  non  provenire  piaecise  ex  hoc  quod  citatio 
implicita  fuit,  sed  ex  illo  alio  capite  cuius  probatio  quaeritur,  et 
a  quo  tota  de  integro  solutionis  legitimitas  pendet.  Esset  enim 
eadem  ratio  extra  citationis  casum.  Sicut  quando  dicit  Ecclesia. 
stes:  Unus  est  interitus  hominum  et  iumentorum,  etc,  nulla  est 
etiam  implicita  documenti  citatio.  Adhuc  tamen  veritas  non  est. 
Quippe,  solidis  argumentis  demonstratur,  poni  haec  in  ore  ma- 
terialistarum  seu  scepticorum,  et  hagiographum  nec  probare  ista, 
nec  facere  sua. 

Recte  ergo  concludes  Commissionem  biblicam  simpliciter  et 
absolute  confixisse  systema  quod  vocan  t  citationum  implicitarum. 
I)e  quibus  hactenus    satis. 

IV.  —  Superest  tandem  ultima  et  pessima  omnium  inventio, 
qua  scilicet  in  eloquiis  veritatis  introducitur  formalis,  expressa, 
et  data  opera  ab  ipso  auctore  sacro  quaesita  historiae  corruptio, 
amplificatio,  arbitraria  accommodatio,  ad  veritates  fidei  et  morum 
efficacius  inculcandas.  In  quo  quidem  iterum  redeunt  omnes  ani- 
madversiones  superius  adductae,  sive  de  fine  qui  non    legitimat 


154  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

media  ;  sive  de  inaudito  illo  ac  vere  ineredibili  modo  informandi 
mores  per  ipsum  in  actu  exercito  datum  falsationis  exemplum  ; 
sive  de  dictatione  seu  suggestione  divina,  quae  si  supponatur 
ad  eiusmodi  falsationem  sese  non  extendere,  pessum  ibit  fides 
integralis  Scripturae  inspirationis,  sin  autem  e  contra,  in  causa 
erit  principium  a  quo  sine  blasphemia  recedere  nefas,  Deum 
scilicet  nullius  mendacii  auctorem  esse  posse.  Quippe  omnia  quae 
adducunt  ad  palliandum  mendacii  crimen,  illis  solis  fucum  facere 
poterunt,  quibus  ad  suas  praeiudicatas  opiniones  tuendas  omnis 
tandem  ratio  bona  videbitur.  Non  ergo  est  cur  in  his  denuo 
occupemur.  Sed  quoniam  speciale  nunc  argumentum  se  habere 
putant  ex  modo  quo  in  Scriptura  praenuntiantur  futura,  operae 
pretium  erit  et  de  novo  hoc  sophismate  pauca  quaedam  observare. 
.  Revera  admirationem  movet  quod  homines  qui  tot  genera 
litteraria  distinguunt  secundum  usus  et  conventiones  hominum, 
distinctionem  iam  apponere  nesciant  ubi  eam  ipsa  rerum  natura 
indicat.  Quaerunt  igitur  quid  distet  inter  historicam  narrationem 
praeteriti,  et  propheticam  annuntiationem  futuri,  et  dico  quod 
responsio  non  est  a  longe  repetenda,  sed  ex  ipsa  diversa  con- 
ditione  praeteriti  et  futuri  naturaliter  accipitur.  Id  nempe  distat, 
quod  distat  inter  cognitionem  rerum  in  seipsis,  et  cognitionem 
rerum  in  speculo  divinae  aeternitatis.  Id  distat,  quod  distaret 
inter  visionem  hominis  qui  ambulans  et  ipse  in  via,  caeteros 
eadem  via  ambulantes  intueretur  unum  post  alium,  et  visio- 
nem  hominis  qui  in  alto  atque  eminenti  loco  extra  ordinem  tran- 
seuntium  positus,  omnes  transeuntes  simul  aspiceret.  Uno  verbo 
haec  est  differentia,  quod  historica  narratio  praeteriti  modum 
habet  ipsarum  rerum  quae  motu  temporis  abripiuntur,  prophetica 
autem  annuntiatio  futuri  impressum  retinet  modum  divini  intui- 
tus,  cui  ratione  quadam  incomprehensibili  cuncta  volumina  sae- 
culorum  transeuntia  manent,  currentia  stant,  ut  dicit  Gregorius 
1.  20  Moral.  c.  32.  Nam  in  illustratione  mentis  prophetae  re- 
sultat  similitudo  veritatis  divinae  praescientiae,  et  propter  hoc 
eiusmodi  illustratio  vocatur  speculum  aeternitatis,  quasi  reprae- 
sentans  Dei  praescientiam,  qui  in  sua  aeternitate  omnia  praesen- 
tialiter  videt.  Hinc  ergo  sumes    rationem    ex  natura  rei,    cur  in 


DE    FORMIS    LITTERARIIS    SCRIPTURAE    SACRAE  155 

prophetica  dictione  eventus  longo  intervallo  separati  simul  con- 
iungantur,  aut  cur  saepe  sit  subitus  transitus  a  typo  ad  antity- 
pum,  imo  antitypus  eodem  quandoque  nomine  censeatur  ac  typus 
ipse,  quasi  quaedam  eius  continuatio.  Nam  propheta  in  ea  est 
specula  constitutus,  in  qua  mutatur  prospectiva,  et  sub  alio  veluti 
angulo  res  motu  temporis  abreptae  attinguntur  f1).  Hinc  quoque 
intelliges  cur  contingat  ut  quae  quoad  nos  adhuc  futura  sunt, 
enuntientur  in  forma  praesentis,  et  frequentius  in  forma  praete- 
riti  :  «  Intendite,  inquit  Augustinus,  quare  pleraque  prophetae 
«  ita  dicunt  tanquam  praeterita  sint,  cum  praenuntientur  futura, 
«  non  facta...  Quia  Deo  et  futura  tam  certa  sunt,  tanquam  praete- 
«  rita  sint.  Nobis  enim  ea  quae  praeterierunt,  certa  sunt;  quae  futura, 
«  incerta  sunt.  Novimus  enim  aliquid  accidisse,  et  non  potest  fieri 
«  ut  non  acciderit  quod  accidit.  Da  prophetam  cui  tam  certum  sit 
«  futurum  quam  tibi  praeteritum ;  et  quam  tibi  quod  meministi 
«  factum,  non  potest  fieri  ut  non  sit  factum,  tam  illi  quod  novit 
«  futurum,  non  potest  fieri  ut  non  fiat.  Ideo  de  securitate  dicun- 
«  tur  tanquam  praeterita,  quae  adhuc  futura  sunt  »  (2).  Accedit 
quod  futurum  est  secretum  Dei ;  praeteritum  vero,  naturale  hu- 
manae  cognitionis  obiectum.  Et  putas  necesse  esse  ut  secretum 
Dei  tam  distincte  nobis  pandatur,  quam  distincte  sese  notitiae 
nostrae  offerunt  res  communes  in  propatulo  expositae  ?  Imo  vero, 
in  revelatione  futuri  semper  expresso  consilio  miscetur  obscuri- 
tas,  quam  sola  removet  eventus  adimpletio  (3).  Undecumque  ergo 

:)  «  Ex  hoc  Deo'competit  futura  certitudinaliter  ut  praesentia  co- 
«  gnoscere,  quia  eius  intuitus  aeternitate  mensuratur,  quae  est  tota  simul ; 
«  unde  eius  aspectui  subiacent  omnia  tempora,  et  quae  in  eis  geruntur. 
«  In  quantum  igitur  ab  isto  divino  aspectu  resultat  in  mente  prophetae 
«  futurorum  scientia  per  lumen  propheticum  et  per  species  in  quibus 
«  propheta  videt,  ipsae  species  simul  cum  lumine  prophetico  speculum 
«  aeternitatis  dicuntur,  quia  divinum  intuitum  repraesentant,  prout  in 
«  aeternitate  futurorum  eventus  praesentialiter  inspicit  ».  S.  Thomas  de 
Verit.  Q.  12,  a.  6.  Vide  etiam,  2-2,  Q.  173,  a.  1. 
(2)  August.  Enarrat.  in  Psalm.  43.   n.  8. 

3)  Egregie  Bossuetius,  rationes  exponens  cur  Christus,  Matth.  XXIV, 
sub  uno  sermonis  contextu  depinxerit  proximam  ruinam  Ierusalem  et 
remotam  ruinam  totius  mundi  in  fine  saeculorum,  ait :  «  On  demandera 
«  pourquoi  J.  C.  n'a  pas  voulu  distinguer  des  choses  si  eloignees.  Cest 


156  PARS    ALTERA    —    CAP.    IV 

res  aspiciatur,  apparet  nullum  esse  argumentum  quo  a  modo 
praenuntiationis  propheticae  consequentiam  aliquam  trahere  vo- 
lunt  ad  modum  narrationis  historicae,  praesertim  cum  nihil  com- 
mune  habeat ,  praetereaque  nihil  ,  quidquid  in  stylo  et  forma 
vaticiniorum  notari  unquam  poterit,  cum  amplificationibus  illis 
mendacio  plenis,  quibus  proponerentur  tanquam  facta  ea  quae 
facta  non  sunt,  vel  tanquam  circumstantiae  realium  eventuum 
ea  quae  nunquam  evenerunt. 

Ultima  itaque  conclusio  sit,  quod  cum  de  formis  litterariis 
nunc  agatur,  sanioris  forsitan  criticae  argumentum  darent,  si 
loco  quaerendi  cui  communi  generi  seu  praedicamento  divini  libri 
sint  adiudicandi,  agnoscerent  potius  genus  illud  singulare,  tran- 
scendens,  nullam  cum  aliis  comparationem  ferens,  quod  est  ipsa 
Scriptura  sacra.  Tunc  enim  non  arbitrariis  suis  considerationi- 
bus  relinquerentur,  sed  nec  ratio  a  priori  eis  deesset,  nec  ratio 
a  posteriori.  Non  ratio  a  priori,  quia  dignum  sane  est  ut  libri 
illi  quorum  Deus  principalis  auctor,  proprium  quiddam  in  ipso 
modo  loquendi  prae  se  ferant,  quod  in  aliis  non  invenitur.  Nec 
etiam  ratio  a  posteriori,  quia  de  facto  exsistunt  Biblia,  quibus 
nulla  alia  litteratura  vel  a  longe  comparari  potest,  multoque 
minus  litteratura  illa  Babylonica  quam  in  medium  adducunt.  Quae 
si  Bibliis  nostris  similis  esse  dicitur,  forte  sicut  deformis  simia 
dici  potest  similis  homini. 

«  premierement,  par  la  liaison  qu'  il  y  avait  entre  elles,  1'  une  etant  la 
«  figure  de  1'autre  ;  la  ruine  de  Jerusalem  figure  de  celle  du  monde, 
'<  et  de  la  derniere  desolation  des  ennemis  de  Dieu.  Secondement,  par- 
0  cequ'en  effet  plusieurs  choses  devaient  etre  communes  a  tous  les 
«  deux  evenements.  Troisiemement  parceque,  lorsque  Dieu  decouvre  les 
«  secrets  de  Tavenir,  il  le  fait  toujours  avec  quelque  obscurite  ;  parce- 
«  qu'il  ne  veut  pas  contenter  la  curiosite,  mais  edifier  la  foi  ;  parceqifil 
<>  veut  que  les  hommes  suient  toujours  surpris  par  quelque  endroit... 
«  Voila  pourquoi  la  prediction  de  la  ruine  de  Jerusalem  est  en  quelque 
«  sorte  confondue  avec  celle  du  monde.  Apprenez,  o  hommes  !  par 
«  1'obscurite  que  J.  C.  meme  veut  laisser  dans  sa  prophetie,  apprenez 
a  a  moderer  votre  curiosite.  a  ne  vouloir  pas  plus  savoir  qu'on  ne  vous 
«  dit,  a  ne  vous  pas  avancer  au  dela  des  bornes,  et  a  entrer  avec 
«  tremblement  dans  les  secrets  divins  ».  Meditations  sur  1'  Evangile, 
derniere  semaine,  6Seme  jour. 


CAPITULUM  QUINTUM 


DE  INTERPRETATIONE  SACRAE  SCRIPTURAE 


«  Omnis  prophetia   Scripturae    propria    inter- 
pretatione  non  fit  ».  2   Petr.  I-20. 


Ultimo  dicere  oportet  de  subordinatione  criticae  ad  magiste- 
rium  ecclesiasticum  et  unanimem  consensum  Patrum  in  exegesi 
scripturaria.  Et  primo  de  legitimo  sensu  decreti  Tridentini  circa 
usum  et  interpretationem  sacrorum  librorum.  Secundo  de  iis  quae 
ex  hoc  decreto  consequuntur. 

§  i- 

Dupliciter  hac  nostra  aetate  eludere  tentaverunt  decretum 
Tridentini  de  usu  et  interpretatione  sacrorum  librorum.  Dixe- 
runt  aliqui,  decretum  hoc  esse  mere  disciplinare,  et  non  abso- 
lute  pro  quovis  tempore  habere  valorem,  sed  solum  pro  illis 
circumstantiis  in  quibus  editum  est.  Alii  vero  perspicientes  ne 
verosimiliter  quidem  id  persuaderi  posse,  ad  aliam  confugerunt 
cavillationem,  asserentes  interdictum  concilii,  ne  quis  Scripturam 
Sacram  interpretari  audeat  contra  sensum  quem  tenuit  et  tenet 
Ecclesia,  esse  intelligendum  pure  et  simpliciter  de  eo  quod  fas 
non  sit,  interpretando  Scripturas,  dogma  aliquod  fidei  ab  Ecclesia 
definitum  excludere  vel  negare;  caeterum,  plenam  relinqui  liber- 
tatem  quoad  positivam  quorumlibet  textuum  exegesim,  dummodo 
doctrina  Ecclesiae  pro  norma  saltem  negativa  sancte  retineatur. 
Ne  ergo,  exempli  gratia,  neges  explicite  Iesu  Christi  divinitatem, 
vel  realem  eius  in  Eucharistia  praesentiam,  nec  unquam  trahas 


158  PARS    ALTERA    —    CAP.    V 

verba  Scripturae  ad  positivum  sensum  qui  cum  his  dogmatibus 
conciliari  nullatenus  possit,  et  fecisti  satis.  In  reliquo,  nihil  prohi- 
bebit  quin  pro  tua  sapientia  seu  etiam  phantasia,  ea  quoque 
loca  quae  tanquam  dogmatum  nostrorum  expressiva  ac  demon- 
strativa  semper  ab  Ecclesia  habita  sunt,  intelligas  tu,  sensu  haud 
quidem  contradictorio,  adhuc  tamen  alio  quolibet  modo  vel  ra- 
tione  diverso. 

Specimen  accipe  ex  recentissimo  opere  theologiae  positivae 
de  Eucharistia,  praesentia  reali,  et  transubstantiatione  (£).  Auctor 
recenset  et  suae  crisi  subiicit  ea  quae  Eucharistiam  spectant  in 
novo  testamento,  nimirum  testimonia  Pauli,  Lucae,  Marci  et 
Matthaei,  ac  demum  Ioannis.  —  In  primo  capitulo,  de  Paulo  ait 
quod  verba  eius,  1  Cor.  X-XI,  nequaquam  ostendunt  realem 
Christi  praesentiam  in  Sacramento :  «  Christianus  manducat 
«  carnem  victimae  immolatae  in  cruce;  id  tamen,  an  in  re,  an 
«  solum  in  figura?  Huic  quaestioni  Paulus  non  respondet,  et  ne 
«  verbum  quidem  habet  unde  ei  satisfiat  »  (2).  Et  infra  in  con- 
clusione :  «  Doctrina  Pauli  affirmat  quod  in  Eucharistia  panis  et 
«  vinum  procurant  participationem  corporis  immolati  in  cruce, 
«  sed  secundum  aliquem  modum  (realem  vel  figurativum),  quem 

(*)  Pierre  Batiffol.  recteur  de  1'Institut  catholique  de  Toulouse.  Etu- 
des  d'histoire  et  de  theologie  positive.  Deuxieme  serie.  L'Eucharistie, 
ia  presence  reelle,  et  la  transsubstantiation.  (Paris,  Lecoffre,   1005). 

(2)  «  De  meme  que  le  Juif  participe  au  sacrifice  oftert  sur  1'autel 
'  en  mangeant  la  chair  de  la  victime  qui  a  ete  immolee.  ainsi  le  chre- 
a  tien  participe  au  sacrifice  unique  et  definitif  qui  a  ete  offert  a  Dieu 
0  sur  la  croix,  en  mangeant  le  pain  et  en  buvant  le  vin  dont  le  Christ 
«  a  dit :  Ceci  est  mon  corps  pour  vous,  cette  coupe  est  la  nouvelle  al- 
0  liance  en  mon  sang.  Telle  nous  apparait  la  pensee  de  S.  Paul  sur 
«  l'eucharistie.  Mais  il  importe  d'en  bien  mesurer  le  contenu.  Le  chre- 
«  tien  mange  la  chair  de  la  victime  immolee  sur  la  croix:  mai.s  la  mange- 
«  t-il  reellement  ou  en  figure?  S.  Paul  ne  repond  pas  a  cette  question. 
■<  Ou  encore,  quelle  est  la  nature  de  la  Kotwiia  qui  fait  que  le  chretien 
"  est  it.Qi.wi6c,  de  la  croix?  Est-ce  une  xoivwvta  pareille  a  celle  qui  par 
«  1'idolothyte,  associe  le  paien  au  demon?...  S.  Paul,  dans  les  textes  cites, 
«  n'a  pas  un  mot  qui  reponde  a  la  curiosite  que  ces  textes  provoquent. 
Et  Ton  sollicite  ces  memes  textes  lorsquon  veut  y  voir  davantage  ». 
Op.  cit.  pag.   18-19. 


DE    INTERPRETATIONE    SACRAE    SCRIPTURAE  159 

«  Paulus  non  definit  »  (r).  —  In  secundo  capitulo,  de  valore  testi- 
monii  evangelii  Lucae,  ad  dogma  realis  praesentiae  quod  attinet, 
auctor  silet,  nec  quidem  immerito.  Quid  enim  opus  ei  erat  aliquid 
adiicere  iis  quae  praecedenter  dixerat  de  narratione  Paulina,  cui 
illa  evangelistae  non  solum  nihil  addit,  sed  et  ad  amussim  no- 
scitur  per  omnia  respondere?  Remanebat  tamen  fractio  panis,  de 
qua  idem  ipse  Lucas  pluries  meminit  in  libro  Actuum,  eratque 
locus  inquirendi  quid  sibi  vellet  ista  religio.  Et  responsio  datur 
diversa  pro  variis  phasibus  evolutionis  conscientiae  christianae. 
Initio  enim,  Act.  II-46,  fuit  observantia  privata,  actus  pietatis 
domesticae  qui  saepe  saepius  a  familiari  fractione  in  mensa  com- 
muni  non  distinguebatur  nisi  per  intentionem  directricem.  «  At 
«  quo  melius  intellectus  fuit  profundus  sensus  religiosus  frac- 
«  tionis  eucharisticae,  eo  etiam  magis  vestigium  primitivae  fami- 
«  liaritatis  disparuit,  et  gestum  augustum  circumdederunt  cre- 
«  scente  reverentia  ac  solemnitate.  Talis  iam  coena  Troadis, 
«  Act.  XX-7,  seq.  »  (2).  Haec  de   Luca    in    capitulo    secundo.  — 

(r)  «  La  doctrine  de  S.  Paul,  en  resume,...  fait  de  1'eucharistie  1'insti- 
«  tution  meme  du  Christ...  A  la  cene,  le  pain  et  le  vin  ont  servi  au 
0  Christ  a  proclamer  la  nouvelle  alliance  qui  allait  etre  scellee  en  son 
«  sang.  Dans  l'eucharistie,  le  pain  et  le  vin  procurcnt  la  jtoivoma  au 
«  corps  et  au  sang  immoles  sur  la  croix,  ils  la  procurent  en  une  ma 
«  niere  que  S.  Paul  ne  definit  pas  ».  Ibid.  p.  20. 

(2)  «  Le  texte  judeo-chretien  insiste  sur  le  fait  que  les  nouveaux  con- 
«  vertis  appartiennent  encore  au  judaisme  fidele,  mais  il  souligne  cet 
«  autre  fait  que  1'acte  par  lequel  ils  sont  chretiens,  c'est  la  fraction  do- 
«  mestique  du  p^in.  Cette  fraction  du  pain  est  une  observance  privee, 
«  une  sorte  de  rappel  intime  du  Christ,  un  acte  de  piete  domestique 
«  qui  ne  se  distingriera  bien  souvent  de  la  fraction  familiere  du  pain  a 
«  table  que  par  1'intention  directrice.  Tel  le  repas  d'Emmaus  ou  le  Sau- 
«  veur  prend  du  pain,  le  benit,  le  rompt,  et  le  partage  aux  deux  disci- 
«  ples  sans  que  l'on  puisse  voir  la  rien  de  Peucharistie.  A  mesure  que 
«  l'on  comprendra  davantage  le  sens  religieux  profond  de  la  fraction 
«  eucharistique  du  pain,  toute  trace  de  la  familiarite  primitive  s'effacera, 
«  et  lon  entourera  le  geste  auguste  de  la  fraction  eucharistique  du  pain 
«  d'un  respect  et  d'une  solennite  croissante.  Telle  deja  la  cene  de 
«  Troas  ».  Op.  cit.  pag.  28.  —  Quid  autem  haec  distent  a  protestan- 
ticis  vel  rationalisticis  theoriis  evolutionis  Alfredi  Loisy,  contra  quem 
solet  auctor  specie  tenus  confutator  incedere,  videant  revera  peritiores. 


l6o  PARS    ALTERA    —    CAP.    V 

Iam  in  capitulo  tertio,  quod  est  de  Marco  et  Matthaeo,  eadem 
ac  supra  observatio  occurrit :  nihil  nempe  apud  auctorem  inve- 
niri  circa  valorem  testimoniorum  pro  realitate  sacramentalis 
praesentiae.  Nam  rursus,  si  narratio  primae  ad  Corinthios  ne 
verbum  quidem  habet  quo  ad  catholicum  potius  quam  protestan- 
ticum  sensum  positive  determinetur,  satis  superque  lector  iam 
intellexit,  narrationem  substantialiter  identicam  duorum  priorum 
synopticorum  in  eadem  prorsus  versari  conditione.  Et  hoc  in 
tuto  iam  positum  erat.  Ideo  auctor  alio  convertit  ferramenta 
demolitionis,  et  post  allatas  antilogias  Ioannem  inter  et  synopticos 
quoad  diem  celebrationis  coenae,  concludit  quod  verosimilior 
solutio  illa  est,  quae  eidem  coenae  denegat  omnem  characterem 
paschalem.  Frustra  Matthaeus  dicit:  Prima  autem  die  azymorum... 
fecerunt  discipuli  sicut  constituit  illis  Iesus,  el.  paraverunt  pascha. 
Vespere  autem  facto,  discumbebat  cum  duodecim  discipulis  suis. 
Frustra  Marcus:  Invenerunt  sicut  dixerat  illis,  et paraverunt pascha. 
Vespere  autem  facto,  venit  cum  duodecim.  Frustra  Christus  apud 
Lucam :  Desiderio  desideravi  hoc  pascha  manducare  vobiscum  an- 
tequam  patiar.  Frustra  auctor  ipse  supra  observavit,  narrationem 
Lucae  in  hoc  a  narratione  Pauli  maxime  distingui,  quod  Lucas 
characterem  paschalem  coenae  quam  evidentissime  notat  ac 
describit  (T).  Frustra  cantat  Ecclesia:  Noctis  recolitur  coena  no- 
vissima,  qua  Christus  creditur  agnum  et  azyma  dedisse  fratribus 
iuxta  legitima  priscis  indulta  patribus.  Post  agnum  typicum,  expletis 
epulis,  etc,  et  rursus :  In  supremae  nocte  coenae  recumbens  cum 
fra&ibus,  observata  lege  plene  cibis  in  legalibus,  etc.  His  utique 
non  obstantibus,  verisimilior  explicatio  est:  non  pascha  a  Christo 
fuisse  celebratum  in  ea  nocte  qua  tradebatur,  sed  caeremoniam  fa- 
milialem  quam  Iudaei  vocabant  Kiddusch,  de  quo  postea  Kiddusch, 

(*)  «  Le  temoignage  de  S.  Luc  sur  l'eucharistie  est  d'abord  con- 
«  tenu  dans  le  recit  que  le  troisieme  evangile  fait  de  la  cene.  Le  recit 
«  se  distingue  du  recit  de  S.  Paul  par  ce  premier  trait,  que  Luc  mar- 
«  que  le  plus  ?iettement  qu'i/  se  peut,  le  caractere  pascal  de  la  cene  »  Op. 
cit.  pag.  26. 


DE    1NTERPRETATIONE    SACRAE    SCRIPTURAE  l6l 

ex  rabbinorum  commentariis  plura  deinde  auctor  edisserit  (r). 
—  Demum  in  sexto  capitulo  quod  est  de  Ioanne,  edocemur  eam 
esse  inter  Ioannem  ipsum  et  quatuor  praecedentes  differentiam, 
quod  Paulus,  Lucas,  Marcus  et  Matthaeus  vere  de  Eucharistia 
locuti  sunt,  tametsi  quid  Eucharistia  sit,  an  panis,  an  corpus 
Christi,  minime  definiant;  Ioannes  vero  de  hoc  sacramento  nihil 
omnino  habet,  nisi  forte  allusive  in  tribus  quatuorve  versiculis: 
«  Invenitur  quod  Ioannes  valde  parum  locutus  est  de  Eucharistia, 
«  cum  in  summa  ad  eam  c.  6  non  alludat  nisi  in  vers.  53-56.  »  (2). 

Ecce  igitur  tibi  sat  liquidum  exemplum  de  modo  quo  schola 
critico-historica  intelligit  decreta  Ecclesiae  circa  interpretationem 
sacrorum  librorum.  Satis  eis  est,  si  diserte  et  ipsis  omnino  ter- 
minis  dogma  solemniter  definitum  sua  exegesi  non  confodiant, 
ut  deinde  omnia  sibi  licere  arbitrentur.  Sed  nec  opus  est  magna 
consideratione  ut  perspicuum  fiat,  hanc  methodum  nihil  minus 
secum  ferre  quam  completam  fidei  ac  religionis  christianae  de- 
structionem,  sicut  toto  suo  libro  quoad  speciale  dogma  Eucha- 
ristiae,  praefatus  auctor,  in  actu,  ut  aiunt,  exercito  luculenter 
commonstrat. 

Iam  negavit  valorem  omnium  fontium  scripturalium  in  quibus 
suae  fidei  documenta  circa  sacramentum  altaris,  ab  initio  agno 
verat  Ecclesia.  Ubinam  ergo  eiusdem  catholicae  fidei  firmum  fun- 

(r)  «  Cette  contradiction  (sic)  de  S.  Jean  et  des  Synoptiques  est  un 
«  des  problemes  classiques  de  l'exegese  ancienne  et  moderne.  Des  nom- 
«  breuses  combinaisons  qui  ont  ete  elaborees  pour  resoudre  cette  con- 
«  tradiction,  celle  qui  denie  d  la  cene  tout  caractere  pascat,  nous  semble  d 
«  mesure  que  nous  y  rejlechissons  davantage,  la  plus  vraisemblable...  La 
«  cene,  telle  que  Jesus  l'a  celebree  le  jeudi  soir  13  Nisan,  serait  donc 
«  le  repas  de  la  veille  de  la  paque,  non  la  paque  proprement.  Or  les 
«  Juifs  celebraient  chaque  veille  de  sabbat,  une  breve  ceremonie  fami- 
«  liale  qu'ils  appelaient  Kiddiisch...  On  entendrait  donc  d'un  Kiddusch 
«  tout  ce  que  S.  Mathieu  et  S.  Marc  rapportent  de  la  preparation  de 
«  la  cene,  etc.  »   Op.  cit.  pag.  41-43,  seq. 

(2)  «  Une  fois  abattue  la  poussiere  de  symbolisme  soulevee  ainsi 
«  autour  de  1'evangile  de  S.  Jean,  on  decouvre  en  effet,  que  l'apotre  a 
«  bien  peu  parle  de  1'eucharistie,  puisque,  en  derniere  analyse,  il  n'y 
«  fait  allusion  que  dans  les  v.  ,53-56.  »  Op.  cit.  pag.  104. 

De  inspii  aiione  Sacrae  Scripturae  ir 


l62  PARS    ALTERA    —    CAP.    V 

damentum?  Forte  in  monumentis  traditionis,  in  testimoniis  Pa- 
trum?  Sed  contra  est  primo,  quod  solent  Patres  in  suis  de  Eu- 
charistia  tractationibus,  appellare  ad  Scripturas,  utputa  ad  Ioan- 
nem  in  sermone  de  pane  vitae,  ad  Paulum,  Matthaeum,  Marcum 
et  Lucam  in  narratione  institutionis  sacramenti.  Nunc  autem,  si 
nec  Paulus,  nec  Matthaeus,  nec  Marcus,  nec  Lucas,  nec  Ioannes 
ea  dicunt  ex  quibus  praesentiae  realitas  constare  possit,  quomodo 
adhuc  receptibiles  hac  de  re  attestationes  eorum  qui  et  Pauli  et 
Matthaei  et  Marci  et  Lucae  et  Ioannis  auctoritatibus  nituntur? 
Quomodo  firmum  aedificium,  cuius  basis  imaginaria?  Aut  forte 
iis  unquam  auctoribus  fidere  dignum  et  iustum  fuit,  qui  sollicitant 
textuSj  ut  in  eis  inveniant  ea  quae  non  continent?  —  Sed  contra 
est  secundo,  quod  non  maior  est  Patrum  auctoritas  in  testando 
dogmata,  quam  in  testando  sensum  dogmaticum  textuum  Scri- 
pturae.  Proinde,  si  quoad  secundum  reiicitur  haec  auctoritas,  nulla 
est  ratio  excogitabihs  cur  quoad  primum  admittatur.  —  Sed 
contra  est  praesertim  tertio,  quod  libertatem  quam  sibi  vindicant 
in  exegesi  scripturali,  a  fortiori  retinebunt  in  exegesi  patristica. 
Et  quodnam,  quaeso,  traditionis  testimonium  firmum  ac  demon- 
strativum  illis  videbitur,  qui  dicunt  textus :  lioc  est  corpits  meum, 
hic  est  sanguis  meus,  ne  verbum  quidem  continere,  quo  satisfiat 
curiositati  inquirentis  utrum  caro  victimae  in  cruce  immolatae 
realiter  manducetur  sub  specie  sacramenti,  vel  figurative  tantum? 
Pro  arbitrio  igitur  Patres  habebunt,  alios  ut  symbolistas,  alios 
ut  realistas.  Pro  eodem  arbitrio  ipsos  realistas  divident  in  classes 
duas.  Alii  cum  Ambrosio  credent  quod  corpus  in  sacramento 
praesens,  est  identicum  cum  corpore  Christi  historico.  Alii  e 
contra  cum  Augustino  tenebunt,  corpus  sacramentale  nequaquam 
esse  ipsum  corpus  natum  de  Virgine,  passum  in  cruce,  et  nunc 
gloriosum  in  caelo,  sed  aliud  plane  diversum,  materiae  expers, 
ab  omni  concretione  absolutum,  de  quo  quid  sit  scire  impossibile 
est,  corpus  denique  quod  non  est  corpus.  Hanc  porro  erroneam, 
imo  et  haereticam  sententiam,  quam  per  totum  suum  librum 
omnibus  modis  ut  suam  auctor  inculcat,  vere  augustinianam  esse 
riiordicus  defendet.  «  Theologi  scholastici,  inquit,  volunt  invemre 
«  apud  Augustinum  suam  theoriam  (sic)  de  praesentia  in  Eucha- 


DE    INTERPRETATIONE    SACRAE    SCRIPTURAE  163 

«  ristia  corporis  historici  Christi.  Vidimus  quam  longe  aberat 
«  Augustinus  a  tam  praecisa  affirmatione.  Insistunt  tamen,  et  ap- 
«  pellant  ad  quosdam  textus  famosos.  Primus  est  in  quo  Augu- 
«  stinus  quaerit  quomodo  possumus  adorare,  sicut  vult  Psalmista 
«  (Psalm.  XCVIII-5),  scabellum  pedum  Domini,  quod  est  terra? 
«  Hoc  ideo  est,  respondet  Augustinus,  quia  terra  ibi  potest  intel- 
«  ligi  de  carne  Christi :  Suscepit  enim  de  terra  terram,  quia  caro  de 
«  terra  est,  et  de  carne  Mariae  carnem  accepit.  Et  quia  in  ipsa  carne 
«  hic  ambu/avit,  et  ipsam  carnem  nobis  manducandam  ad  salutem 
«  dedit,  nemo  autem  illam  carnem  manducat  nisi  prius  adoraverit, 
«  inventum  est  quemadmodum  adoretur  tale  scabellum  pedum  Do- 
«  mini.  Si  ergo  caro  Christi,  illa  ipsa  quam  accepit  a  Maria, 
«  non  est  in  Eucharistia,  cur  de  adoratione  eius  loquitur  Augu- 
«  stinus?  Nemo,  inquit,  illam  carnem  manducat,  nisi  prius  ado- 
«  raverit.  »  Audisti  argumentum  theologorum.  Audi  nunc  respon- 
sionem.  Prosequitur  enim  auctor,  et  dicit:  «  Non  puto  textum 
«  esse  tam  peremptorium,  quam  theologis  asserere  placet.  Nam 
«  si  integraliter  legatur,  invenitur  quod  Augustinus  revindicat 
«  adorationem  pro  Deo,  cuius  terra  est  scabellum,  et  quod  pro 
«  carne  ipsa  idem  Augustinus  nihil  revindicat:  Numquid  autem, 
«  ait,  caro  vivificat?  Ipse  Dominus  dixit,  cum  de  ipsa  commenda- 
«  tione  eiusdem  terrae  loqueretur :  Spiritus  est  qui  vivificat,  caro 
«  autem  nihil  prodest.  Ideo  et  ad  terram  quamlibet  cum  te  inclinas 
«  atque  prosternis,  non  quasi  terram  intuearis,  sed  illum  sanctum 
«  cuius  pedum  scabellum  cst,  quod  adoras:  propter  ipsum  enim 
«  adoras.  Dominus  igitur  in  coena  instituit  sacramentum  carnis 
«  suae,  illius  carnis  quae  terra  erat.  Sed  haec  caro,  sive  histo- 
«  rica,  sive  sacramentalis,  non  valet  nisi  per  spiritum  qui  ipsam 
«  vivificat.  Itaque,  quando  te  prosternis  coram  sacramento,  non 
«  consideras  terram  quamlibet,  sed  adoras  sanctum  cuius  haec 
«  terra  scabellum  est.  Propter  ipsum  adoras  »  (x).  En    tibi    spe- 

(T)  «  Les  theologiens  de  TEcole  veulent  retrouver  chez  Augustin 
«  leur  theorie  (!)  de  la  presence  dans  1'eucharistie  du  corps  historique 
«  du  Christ.  Nous  avons  vu  combien  Augustin  etait  loin  d'une  affirma- 
«  tion  si  precise,  etc.  etc.  »  Op.  cit.  pag.  249.  —  Et  supra,  pag.  243, 
de  Augustino  dixerat:   «  On  ne  saurait    inculquer    plus    energiquement 

De  inspiralione  Sacrae  Scriptitrae  11* 


164  PARS    ALTERA    —    CAP.    V 

cimen  interpretationis  Patrum,  sicut  supra  specimen  habuisti  in- 
terpretationis  Scripturarum.  Si,  inquit  auctor,  integraliter  legas,. 
invenies  quod  Augustinus  revindicat  adorationem  pro  Deo,  pro 
carne  autem  ipsa  in  sacramento  nihil  revindicat.  Et  tamen  ex- 
presse  dixit  Augustinus:  Quia  ipsam  carnem  in  qua  hic  ambu- 
lavit,  ipsam  carnem  quam  de  Maria  accepit,  manducandam  ad. 
salutem  dedit,  nemo  autem  illam  carnem  manducat  nisi  prius 
adoraverit,  inventum  est  quemadmodum  adoretur  terra  scabellum 
pedum  Domini.  £t  adhuc  addidit  Augustinus  id  quod  auctor  re- 
ticuit,  quod  dissimulavit,  quod  de  textus  integritate  truncavit, 
dimidiatam  tantum,  et  inabsolutam  phrasim  citans:  Inventum  est 
quemadmodum  adoretur  tale  scabellum  pedum  Domini,  et  non  solum 
non  peccemus  adorando,  sed  peccemus  non  adorando.  Ubi 
evidenter  apparet  quod  loquitur  de  adoratione  alicuius  rei  quae 
ex  sese  sine  idololatriae  peccato  non  posset  adorari.  Ubi  adhuc 
evidentius  est  quod  illa  res  quae  alias  videretur  non  posse  sine 
impietate  terminare  adorationem,  non  est  utique  divinitas.  Quid. 
igitur  est  quod  inventum  est  adorandum  ita,  ut  non  solum  non 
peccemus  adorando,  sed  peccemus  non  adorando?  Quid,  quaeso,. 
nisi  caro?  caro  hypostatice  Deo  unita,  quae  in  sacramento  man- 
ducanda  nobis  proponitur?  caro  de  qua  Concilium  V,  can.  9: 
«  Si  quis  non  una  adoratione  Deum  Verbum  incarnatum  cum 
«  propria  eius  carne  adorat,  iuxta  quod  sanctae  Dei  Ecclesiae 
«  ab  initio  traditum  est,  talis  anathema  sit?  »  Inutile!  Pro  Deo* 
Augustinus  adorationem  revindicat,  pro  carne  autem  ipsa  nihil 
revindicat,  quia,  ait,  cum  te  inclinas  et  prosternis,  non  debes 
intueri  carnem  praecise  ut  carnem,  sed  illum  Sanctum  cuius 
propria  effecta  est,  propter  quem  adoras.  Sicut  si  dicerem :  non 
debes  intueri  in  proximo  tuo  id  quod  secundum  se  amabile  non 
est,  sed  debes  intueri  Deum  cuius  est  imago,  et  ad  cuius  socie- 
tatem  in  aeterna  beatitudine  vocatur;  propter  Deum  enim  amas; 
ergo  pro  proximo  ipso  lex  charitatis  nihil  revindicat!  Haec  est 

«  que  le  corps  eucharistique  n'est  pas  la  chair  sensible,  et  que  cette 
«  chair  ne  nous  servirait  de  rien  puisque  nous  ne  pourrions  la  manger. 
«  Mais  de  cette  chair  nous  recevons  1'essentiel,  Tesprit  qui  la  vivif-c 
«   Et  la  presence  reelle  est  une  presence  spirituelle  ». 


DE    INTERPRETATIONE    SACRAE    SCRIPTURAE  165 

exegesis  patristica,  tota  ex  fontibus  protestanticis  translata,  quae 
cum  eadem  arbitraria  levitate  in  toto  opere  se  expandit;  quae 
etiam  in  demolitionis  instrumentum  ubique  adhibetur,  et  per 
quam  luculentiora  Patrum  testimonia,  sive  de  reali  praesentia 
veri  ac  proprii  corporis  Christi  in  sacramento,  sive  de  transub- 
stantiatione,  ac  per  hoc,  de  permanentia,  non  substantiae,  sed 
accidentium  panis,  pessum  eunt  et  destruuntur. 

Sed  iam  ad  exegesim  scripturalem  redeamus.  Dictum  est 
quod  eam  quam  sibi  in  hac  parte  vindicant  libertatem,  legitimare 
volunt  provocando  ad  decretum  Tridentini,  ut  supra.  Frustra 
tamen  id  ab  eis  tentari,  ex  duabus  rationibus  facile  apparebit. 
Primo  quia  Tridentini  verba  nequaquam  patiuntur  interpreta- 
tionem  quam  eis  imponunt.  Secundo  quia  contra  hanc  eorum 
expositionem  directe  prodiit  authentica  declaratio  Concilii  Vati- 
cani,  Const.  Dei  Filius,  cap.  2. 

Primo,  inquam,  verba  Tridentini  non  patiuntur  interpreta- 
tionem  quam  eis  imponunt,  quasi  nempe:  «  Id,  quod  Concilium 
«  vetat  Scripturam  interpretari  contra  sensum  quem  tenuit  et  tenet 
«  Ecclesia,  ita  intelligendum  esset,  ut  solummodo  fas  non  sit 
«  interpretando  Scripturas,  dogma  aliquod  fidei  ab  Ecclesia  defi- 
«  nitum  excludere  et  negare  ^>  (l).  Considerandum  namque  est 
quod  non  dixit  Concilium :  decernit  sacrosancta  synodus,  ut  nemo 
sacram  Scripturam  interpretari  audeat  contra  dogma  quod  prae- 
dicavit  et  praedicat  sancta  mater  Ecclesia ;  sed  dixit :  contra  sensum 
quem  de  Scriptura  ipsa  et  tenuit  et  tenet.  Nec  dixit:  sancta  mater 
Ecclesia,  cuius  est  nihil  unquam  docere  quod  in  oppositione  sit 
cum  vero  sensu  Scripturarum;  sed  dixit:  cuius  est  iudicare  de  vero 
sensu  et  interpretatione  Scripturarum  sanctarum.  Quapropter  Ec- 
clesia  non  solum  semper  ea  docet,  quae  utpote  infallibiliter 
vera,  non  possunt  esse  in  contradictione  cum  quavis  veritate, 
sive  naturaliter  nota,  sive  desuper  revelata,  sive  per  rectam  ra- 
tionem  dietata,  sive  in  verbo  Dei  scripto  ubilibet  contenta :  verum 
etiam,  Tridentino  teste,  sentit  et  tenet  aliqua  sua  dogmata  con- 
tineri  in  certis  quibusdam  Scripturarum  locis,  et  pro  sua  aucto- 

(x)  Collect.  Lacensis,  Tom.  7,  col.  523. 


l66  PARS    ALTERA    —    CAP.    V 

ritate  atque  infallibilitate  in  interpretando  verbo  Dei,  iudicat  talem 
esse  proprium  ac  verum  horum  locorum  sensum.  Et  ex  hoc  aperte 
consequitur  quod  contra  regulam  a  Concilio  propositam  interpre- 
tatur,  quisquis  sensum  illum  ab  ecclesiastico  magisterio  determi- 
natum,  et  unanimi  usu  sive  theologico,  sive  liturgico,  sive  pole 
mico  manifestatum,  non  verum  esse  ipsius  Scripturae  sensum 
audet  asserere. 

Haec  quidem  vel  ex  solis  Ti  identinorum  Patrum  verbis  sat 
clare  intelligebatur.  Nunc  autem  nova  accessit  declaratio  Concilii 
Vaticani,  quae  fuit  expresse  directa  adversus  largam  illam  opi- 
nionem  criticorum.  Legitur  in  annotationibus  super  primum 
schema  constitutionis  de  doctrina  catholica :  «  Quoad  normam  in- 
«  terpretandi  sacros  libros  instauratio  et  etiam  aliqua  explicatio 
«decreti  Tridentini  pro  nostris  temporibus  desideranda  est..  Patet 
«  praeposterum  omnino  esse  sensum  ad  quem  temerarii  quidam 
«  recentiores  critici  et  interpretes  decretum  Concilii  detorserunt... 
«  Quare  necesse  est,  supremam  illam  interpretationis  catholicae 
«  normam,  quae  est  iudicium  et  consensus  Ecclesiae  de  vero 
«  sensu  Scripturarum,  ita  proponere  ut  manifestum  sit,  non  solum 
«  excludi  interpretationem  quae  contradictorie  opponatur  sensui 
«  quem  Ecclesia  alicui  Scripturae  loco  subesse  doceat,  sed  etiam 
«  necesse  esse  ipsum  illum  sensum  ab  Ecclesia  retentum  habere 
«  ut  verum  sensum  Scripturae  » {l).  Hinc  igitur  optime  iam  in- 
telliges  quo  spectet  clausula  illa  a  Patribus  Vaticanis,  Sess.  3, 
capiti  secundo  apposita:  «  Quoniam  vero,  quae  sancta  Tridentina 
«  Synodus  de  interpretatione  divinae  Scripturae  ad  coercenda 
«  petulantia  ingenia  salubriter  decrevit,  a  quibusdam  hominibus 
»  prave  exponuntur,  Nos,  idem  decretum  renovantes,  hanc  illius 
«  mentem  esse  declaramus,  ut  in  rebus  fidei  et  morum... ,  is  pro 
«  vero  sensu  sacrae  Scripturae  habendus  sit,  quem  tenuit  ac  tenet 
«  Sancta  mater  Ecclesia,  cuius  est  iudicare  de  vero  sensu  et  in- 
«  terpretatione  Scripturarum  sanctarum,  atque  ideo  nemini  licere 
«  contra  hunc  sensum  aut  etiam  contra  unanimem  consensum 
«  Patrum  ipsam  Scripturam  sacram  interpretari  ». 

(J)  Coll.  Lac.  ubi  supra. 


DE    INTERPRETATIONE    SACRAE    SCRIPTURAE  167 

Tandem  animadverte,  nequaquam  opus  esse  ut  sensus  ille  a 
quo  quavis  ratione  declinare  non  licet,  fuerit  solemni  iudicio  ab 
Ecclesia  definitus.  Neque  enim  per  solas  solemnes  definitiones 
Ecclesiae  mens  innotescit,  sed  et  per  ordinarium  atque  univer- 
sale  magisterium,  ut  in  eodem  Vaticano,  cap.  3  de  fide,  expresse 
habetur.  Ordinarium  autem  dico  magisterium,  cuius  documentum 
haud  aequivocum  reperire  est  in  usu  exegetico  conciliorum  et 
pontificum,  in  institutionibus  liturgicis,  in  catecheticis  instructio- 
nibus,  in  consentiente  et  unanimi  iudicio  probatorum  theologorum 
seu  interpretum,  etc.  Animadverte  etiam,  quaestionem  non  ad  id 
tantum  restringi,  quod  dici  potest  vel  non  potest  sub  poena  vel 
non,  haeresis  incurrendae:  quia  praescindendo  etiam  ab  haeresi 
formali,  contra  fidei  legem  multipliciter  peccari  contingit,  et  no- 
mine  catholico  indignum  se  ostendit,  qui  id  solum  vitat  quod 
praecise  haereticum  est,  et  expresse  ab  Ecclesia  ut  tale  damna- 
tum  (L). 

(*)  Hic  operae  pretium  erit  referre  aurea  verba  Bossuetii  refntantis 
Richardnm  Simon,  qni  ut  insinuaret  sextum  caput  loannis  non  neces- 
sario  debere  de  Eucharistia  exponi,  in  medium  attulerat  auctoritatem 
Caietani.  «  Le  principal  avantage  que  M.  Simon  veut  tirer  ici  contre 
a  1'autorite  de  la  tradition,  c'est  que  Cajetan  a  pu  croire  sans  etre  here- 
«  tique,  que  ces  paroles:  nisi  manducaveritis  etc,  ne  s^entendent  point 
«  d  la  lettre  de  la  manducation  sacramentelle,  bien  quen  cela  il  soit  oppose 
«  au  sentiment  commun  des  anciens  et  des  nouveaux  interpretes.  Mais  c'est 
«  proposer  la  chose  d'une  maniere  peu  equitable.  11  ne  s'agit  pas  de 
«  savoir  si  Cajetan  est  heretique,  en  s'opposant  a  une  interpretation  au- 
«  torisee  par  tous  les  saints.  On  peut  penser  mal  sans  etre  heretique, 
«  si  l'on  est  soumis  et  docile.  Tout  ce  qui  est  mauvais  en  matiere  de 
«  doctrine,  n'est  pas  pour  cela  formellement  heretique.  On  ne  qualifie 
«  pour  1'ordinaire  d'heresie  formelle  que  ce  qui  attaque  directement  un 
«  dogme  de  foi.  Mais  de  la  il  ne  s'ensuit  pas  qu'on  doive  souffrir  ceux 
«  qui  1'attaquent  indirectement,  en  affaiblissant  les  preuves  de  1'Eglise, 
«  et  en  affectant  des  opinions  particulieres  sur  les  passages  dont  elle 
«  se  sert  pour  etablir  sa  doctrine.  Cest  ce  que  font  ceux  qui  detour- 
«  nent  les  paroles  de  N  S.,  dont  il  s'agit.  Ils  privent  1'Eglise  du  se- 
«  cours  qu'elle  en  tire  contre  l'heresie:  ils  accoutument  les  esprits  a 
«  donner  dans  des  figures  violentes  qui  affaiblissent  le  sens  naturel  des 
«  paroles  de  1'Evangile;  ils  inspirent  un  mepris  secret  de  la  doctrine  des 
«  Peres.  Cajetan  qui  ne  savait  guere  la  tradition,  et  qui  ecrivait  devant 


l68  PARS    ALTERA    —    CA?.    V 


§  2. 


At  si  quoad  particulares  textus  singillatim  sumptos,  regula 
tenemur  a  Tridentino  declarata,  multo  magis  quoad  generalia 
illa  interpretationis  principia  quae  in  Ecclesia  catholica  univer- 
saliter  sunt  recepta,  et  clavem  intelligentiae  suppeditant  adversus 
depravatores  evangelii. 

Exemplum  sumas  ex  quaestione  ultimis  temporibus  toties 
agitata  de  parousia  seu  ultimo  adventu  Christi.  Quaerunt  critici 
utrum  ad  eos  qui  praesentes  aderant,  dirigebantur  vel  non,  ser- 
mones  eschatologici  qui  in  extenso  referuntur  apud  Matthaeum, 
ab  illis  verbis  capitis  24  :  Vigilate  ergo,  quia  nescitis  qua  hora 
Domiuus  vester  venturus  sit,  etc,  et  compendiose  resumuntur  tum 
apud  Marcum  (XIII-33,  seq.),  tum  apud  Lucam  (XXI-34,  seq.l. 
Et  putant  tenere  nos  in  dilemmate  cornuto.  Quia  si  dixerimus, 
exhortationes  ad  vigilandum,  ad  orandum,  ad  praeparandum  se 
improvisae  parousiae  Filii  hominis,  respexisse,  non  praesentes 
eos  qui  audiebant,  sed  solos  futuri  temporis  homines:  tunc  qui- 
dem,  praeterquam  quod  supra  omnem  fidem  id  esse  videatur, 
positive  in  contrarium  occurrit  categorica  declaratio  ip.sius  Christi, 
qui  sic  conclusit  apud  Marcum  :  Quod  autem  vobis  dico,  omnibus 
dico,  vigilate.  Si  autem  responderimus,  exhortationes  illas  fuisse 
directas,  etiam  ad  adstantes  discipulos  in  propria  persona  consi- 
deratos :  tunc  consequitur  quod  in  mente  Christi  et  in  opinione 
eius,  isti  adhuc  in  vivis  futuri  erant,  veniente  parousia  et  clade 


b  le  concile  de  Trente,  peut  etre  excuse.  Mais  M.  Simon  qui  a  tout  vu, 
«  et  qui  apres  avoir  reconnu  le  consentement  des  S.  Peres,  ne  laisse 
«  pas  dMnsinuer  avec  ses  adresses  ordinaires,  Ie  sens  oppose  au  leur,  n'en 
«  sera  pas  quitte  pour  dire  que  cela  n'est  pas  heretique.  L'amour  de  la  ve- 
«  rite  doit  donner  de  Teloignement  pour  tout  ce  qui  1'affaiblit,  et  je 
«  dirai  avec  confiance  qu'on  est  proche  d'etre  heretique,  lorsque  sans 
«  se  mettre  en  peine  de  ce  qui  favorise  1'heresie,  on  n'evite  que  ce  qui 
t  est  precisement  heretique  et  condamne  par  TEglise  »  (Defense  de  la 
tradition,  1.  2,  c.  22). 


DE    INTERPRETATIONE    SACRAE    SCRIPTURAE  169 

suprema  totius  mundi.  Alioquin,  si  istos  pro  illa  hora  novissima 
a  longo  iam  tempore  in  sepulcris  iacentes  contemplatus  fuisset, 
quomodo  eis  commendasset  vigilantiam,  ne  dominus  adveniens 
inveniret  eos  gravatos  crapula,  ebrietate,  et  curis  huius  vitae? 
Quomodo  eos  comparasset  servis  quibus  dominus  peregre  pro- 
ficiscens  potestatem  dedit  cuiusque  operis,  praecipiendo  ianitori 
ut  vigilet,  eo  quod  incertum  sit  quando  dominus  rediturus  est, 
an  sero,  an  media  nocte,  an  galli  cantu,  an  mane?  Numquid 
enim  haec  esse  potest  habitudo  mortuorum  in  monumentis  suis? 
Sed  dilemma  quod  criticis  videtur  insolubile,  ideo  eis  inso- 
lubile  videtur,  quia  aut  ignorant,  aut  contemnunt,  aut  reiiciunt 
principium  interpretationis  universaliter  in  Ecclesia  receptum,  et 
aliunde  solidissimis  inconcussisque  argumentis  firmatum :  Solere 
scilicet  Scripturam  referre  ad  ultimum  et  universale  iudicium 
quidquid  pertinet  ad  retributiones  praemiorum  ac  poenarum  fu- 
turae  vitae,  et  per  ordinem  ad  sententiam  a  qua  pendet  aeter- 
nitas,  cunctos  indifferenter  homines  qui  pro  quavis  differentia 
temporis  fuerwnt  vel  sunt  vel  erunt,  personificare  in  eis  quos 
vivos  reperiet  saeculi  consummatio.  Et  ratio  revera  facilior  est 
quam  ut  longa  declaratione  indigeat.  Continetur  enim  in  eo 
quod  omnes  didicimus  in  catechismo:  Talem  nempe  iudicandum 
esse  unumquemque  hominem,  cum  venerit  Christus  iudicare  mun- 
•dum  universum,  qualis  hic  et  nunc  est  cum  moritur;  adeoque, 
si  de  vigilantia  sollicitaque  semper  praeparatione  sermo  sit, 
eamdem  prorsus  esse  omnium  indiscriminatim  conditionem,  ac 
si  pro  omnibus  et  singulis  tolleretur  intervallum  separans  mortis 
diem  a  die  illa  ultimi  adventus  Christi  (r). 

(x)  Hoc  quidem  interpretationis  principium  adeo  vulgatum  in  Ec- 
clesia,  si  attendisset  et  intellexisset  auctor  libelli :  Autonr  d'u?i  petit 
livre,  nunquam  sivisset  e  calamo  excidere  responsionem  quam  insolen- 
ter  dirigit  ad  quemdam  episcopum  qui  vitam  scripsit  D.  N.  I.  C.  «  Je 
«  lis,  dans  une  Vie  de  Notre  Seigneur  Jesus-Christ  qui  en  est  a  sa  si- 
•«  xieme  edition,  un  commentaire  tout  a  fait  surprenant  des  paroles 
«  evangeliques,  Matth.  xxiv,  40-41;  Luc.  xvn,  34-35):  Deux  hommes 
<  travailleront  aux  champs :  Vun  sera  pris,  et  Vautre  sera  laisse.  Deux 
•«  femmes  moudront  d  un  moulin :  on  prendra  celle-ci,  on  laissera  celle-ld. 
>-x    Veillez    donc,    car  vous  ne  savez  d  quelle  heure  le  JMaitre  viendra.    La 


I70  PARS    ALTERA    —    CAP.    V 

Et  hoc  est  exemplum  aliquod  generalis  princioii  catholicae 
interpretationis,  quod  clavem  intelligentiae  suppeditat  pro  multis 
locis  N.  T.,  utputa  pro  monitionibus  quae  frequenter  occurrunt 

«  lecon  que  Jesus  voulait  donner  a  ses  disciples  aurait  ete  la  suivante  : 
«  En  leur  recommandant  des  dispositions  si  visiblement  personnelles, 
«  il  entendait  les  preparer  a  un  evenement  qu'ils  devaient  voir  de 
«  leurs  yeux,  et  qui,  par  consequent,  ne  pouvait  etre  ni  la  fin  du 
«  monde.  ni  le  jugement  general,  mais  bien  la  mort  saisissant  chaque 
«  homme  a  son  heure,  pour  le  jeter  aux  pieds  de  son  Juge  et  fixer 
«  son  eternite.  Helas  !  Monseigneur,  a  qui  le  ferez-vous  croire  ?  N'avez- 
«  vous  donc  pas  remarque  que  le  Sauveur  parle  du  jour  du  Fils  de 
«  Thomme,  de  Pavenement  du  Christ  glorieux,  et  qu'il  compare  l'ar- 
«  rivee  de  ce  jour  a  celle  du  deluge  qui  surprit  le  genre  humain  tout 
«  entier.  sauf  Noe  avec  sa  famille  ?  Dieu  prit  Noe,  comme  les  anges 
«  prirent  Lot  pour  le  tirer  de  Sodome  ;  et  les  anges  prennent  de  meme 
«  tel  homme  et  telle  femme,  tandis  que  les  autres  sont  abandonnes  au 
«  jugement  qui  s'exerce  sur  1'humanite  coupable.  Certes,  Votre  Gran- 
«  deur  a  le  droit,  quand  elle  preche  dans  sa  cathedrale,  d'interpreter 
«  ce  texte  de  la  preparation  a  la  mort,  c'est-a-dire  d'en  tirer  la  meil- 
«  leure  application  qu'il  comporte  aujourd'hui.  Mais  il  est  evident  (sic), 
«  pour  tout  homme  sans  parti  pris,  que  le  Christ  n'avait  pas  en  vue 
«  que  cette  lecon  purement  morale  :  il  parlait  du  prochain  avenement 
«  messianique  ;  les  disciples  n'ont  pas  pu  1'entendre  autrement,  et  l'hi- 
«  storien  doit  le  comprendre  ainsi  ». 

Verum  habeat  nos  auctor  excusatos.  Animadvertimus  optime  quod 
loquitur  Salvator  de  die  Filii  hominis.  de  adventu  Christi  gloriosi,  et 
quod  comparat  huius  diei  adventum  cum  adventu  diluvii,  et  cum  ad- 
ventu  ignis  de  coelo  super  Sodomam  et  Gomorrham.  Id  plane  perspi- 
cimus,  nec  contendimus  aliquid  aliud  ibi  materialiter  describi,  praeter 
id  quod  continget  in  die  mundi  novissimo.  Sed  quia  pro  unoquoque 
hominum  incerta  mors  est,  sicut  incertus  est  universalis  iudicii  dies : 
quia  rursus,  cum  unoquoque  hominum  eodem  prorsus  modo  agetur  in 
iudicio  illo,  ac  si  instans  mortis  eius,  materialiter  etiam  coincidisset 
cum  parousia  et  ultimo  adventu  Christi :  hinc  est  quod  in  illis  quos 
ultima  mundi  hora  adhuc  viventes  deprehendet,  includit  Dominus  na- 
turali  figura  sermonis,  caeteros  omnes  ante  morituros,  cunctosque  ad- 
monet  ut  vigilent  omni  tempore  orantes,  ut  digni  habeantur  fngere  ista 
omnia  quae  futura  sunt,  et  stare  ante  Filium  hominis. 

Et  quando  addit  auctor  quod  Excellentia  Sua  tunc  tantum  ius 
habet  interpretandi  sermones  eschatologicos  evangelii  de  praeparatione 
ad  mortem,  quando  praedicando  in  sua  cathedrali,  eruit  meliorem  quam 
sermones  isti  hodie  ferunt  accommodationem,  eo  quod  evidens  sit  omni 


DE    INTERPRETATIONE    SACRAE    SCRIPTURAE  171 

in  epistolis  apostolicis :  Tempus  b^eve  est,  reliquum  est  ut  et  qui 
habent  uxores,  tanquam  non  habentes  sint.  Modestia  vestra  nota 
sit  omnibus  hominibus,  Dominus  enim  prope  est.  Nunc  enim  pro- 
pior  est  nostra  salus  quam  cum  credidimus.  Nox  praecessit,  dies 
autem  appropinquavit,  etc.  etc.  Qua  quidem  clave  destituti  critici, 
haec  loca  depravant  sicut  et  caeteras  scripturas,  et  parum  abest 
quin  nobis  persuadeant,  auctores  inspiratos  adeo  fuisse  persuasos 
de  instante  consummatione  saeculi,  ut  docuerint  non  oportere 
amplius  arare,  seminare,  navigare,  emere,  vendere,  generare, 
administrare;  non  debere  parentes  thesaurizare  pro  filiis  (2  Cor. 
XII-14);  non  posse  salvari  mulierem  per  filiorum  generationem 
(2  Tim.  V-14) ;  non  esse  orandum  pro  regibus  et  omnibus  qui 
in  sublimitate  sunt  constituti,  ut  quietam  et  tranquillam  vitam 
agamus,  prout  bonum  et  acceptum  est  coram  Salvatore  nostro 
Deo  (1  Tim.  II-2).  Parum  denique  est,  quin  praefracte  negent  id 
quod  historia  simul  et  sacri  textus  certatim  testantur:  apostolos 
nempe  ea  praecepisse  omnia  quae  ad  humanae  societatis  instau- 
rationem  ac  renovationem  spectabant,  nedum  insinuaverint  in 
ianuis  esse  ultimam  catastrophen. 

Inhaerendum  itaque  generalibus  principiis  interpretationis 
catholicae,  quia  ubi  id  negligitur,  non  solum  impossibilis  est 
assecutio  veri  illius  Scripturae  sensus,  quem  tenuit  et  tenet  Ec- 
clesia,  verum  etiam  pronus  est  iapsus  in  sensum  contradictorie 
ei  oppositum,  imo  et  penitus  destructivum  auctoritatis  sacrorum 
librorum,  qui  iam  ut  falsitatibus  et  erroribus  pleni  impudenter 
traducuntur.  Et  possent  multiplicari  exempla,  quorum  intermi- 
nabilem  seriem  suppeditarent  ea  quae  ultimis  temporibus  cum 
tanta  argumentorum  levitate,  tantoque  scandalo  fidelium,  a  Schola 
larga  in  medium  adducta  sunt.  Sed  haec  limites  praesenti  opu- 
sculo  praefixos  longe  excederent. 

homini  a  praeiudiciis  libero,  falsam  esse  exegesim  illam,  si  pro  histo- 
rica  textus  et  sensus  Christi  explicatione  habeatur  :  penes  ipsum  sit 
illa  semper  facilis  evidentiae  affirmatio.  Imo  vero,  puto  quod  omni  ho- 
mini  qui  principiis  evangelii  imbuitur,  nihil  magis  evidens  erit  quam 
quod  convertitur  et  omnino  coincidit  praeparatio  ad  mortem,  cum  prae- 
paratione  et  vigilantia  in  ordine  ad  parousiam. 


172  PARS    ALTERA    —    CAP.    V 


§3- 


Placet  igitur  huic  qualicumque  dissertationi  cum  verbis  Ire- 
naei  imponere  finem,  ubi  Scripturarum  expositionem  ab  iis  qui 
in  Ecclesia  catholica  successionem  habent  ab  apostolis,  petendam 
esse  significans,  ait :  «  Quapropter  eis  qui  in  Ecclesia  sunt  pres- 
«  byteris  obaudire  oportet,  his  qui  successionem  habent  ab  apo- 
«  stolis,  sicut  ostendimus;  qui  cum  episcopatus  successione  cha- 
«  risma  veritatis  certum  secundum  beneplacitum  Patris  acceperunt; 
«  reliquos  vero  qui  absistunt  a  principali  successione,  et  quo- 
«  cumque  loco  colligunt,  suspectos  habere...  Ubi  igitur  charismata 
«  Domini  posita  sunt,  ibi  discere  oportet  veritatem,  apud  quos 
«  est  ea  quae  est  ab  apostolis  Ecclesiae  successio,  et  id  quod 
«  est  sanum  et  irreprobabile  conversationis,  et  inadulteratum  et 
«  incorruptibile  sermonis  constat.  Hi  enim  et  eam  quae  est  in 
«  unum  Deum  fidem  nostram  custodiunt,  et'  eam  quae  est  in  Fi- 
«  lium  Dei  dilectionem  adaugent,  qui  tantas  dispositiones  pro- 
«  pter  nos  fecit,  et  Scripturas  sine  periculo  nobis  exponunt,  neque 
«  Deum  blasphemantes,  neque  patriarchas  exhonorantes,  neque 
«  prophetas  contemnentes  »  (xj. 

Porro  ab  hac  traditionali  expositione  et  recepto  a  maioribus 
sensu  recedendum  esse  existimaverunt  novi  exegetae,  altioris  in- 
telligentiae  nomine,  et  progressus  specie  allecti.  Cuiusmodi  au- 
tem  progressus  ille  sit  qui  eorum  studiis  et  laboribus  iam  de- 
betur,  ex  hactenus  dictis  satis  apparuit.  Antea  securi  dicebamus 
cum  Psalmista:  Eloquia  Dotnini,  cloquia  casta,  argentum  igne  exa- 
minatum,  probatum  terrae,  purgatum  septuplum.  Nunc  eadem  illa 
divina  eloquia,  et  plumbum  et  stannum  et  scoriam  continere  per- 
hibentur,  quae  opere  criticae  oportebit  ad  purum  excoquere.  An- 
tea  firmiter  persuasum  habebatur,  scripturam  etiam  veterem  esse 
talem,  quae  humili  sermonis  modulo  inexhaustam  veritatis  ple- 
nitudinem   comprehendens,    simul  et    parva    nutriret,  et    magna 

(/)  Irenaeus  lib.  4  c.  haeres.  c.  26. 


DE    INTERPRETATIONE    SACRAE    SCRIPTURAE  I73 

oblectaret  ingenia.  Nunc  inventum  est  quod  infantili  cogitatione 
concepta,  soli  infantili  mentalitati  antiquorum  accommodabatur. 
Antea  contra  Protestantes  asserebatur  Scripturae  ut  in  multis, 
sed  absit  ut  in  omnibus,  mysteriosa  obscuritas.  Nunc  ultima 
novae  exegesis  conclusio  est,  Scripturam  esse  atra  a  principio 
ad  finem  caligine  perfusam,  et  longe  longeque  densioris  obscu- 
ritatis  in  iis  quae  hactenus  pro  claris  et  perspicuis  habita  fue- 
rant,  quam  in  caeteris.  Cui  enim  aenigmata  sphyngis  faciliora 
non  viderentur,  quam  simplex  Bibliorum  historia  qualem  illam 
esse  volunt?  Et  iam  pcius  accidit  nobis  quam  Iudaeis,  de  quo- 
rum  futura  circa  prophetias  obcaecatione  vaticinans  Isaias  aiebat : 
Quoniam  miscuit  vobis  Dominus  spiritum  soporis,  claudet  oculos 
vestros,  prophetas  et  prtncipes  vestros  qui  vident  visiones  operiet. 
Et  erit  vobis  visio  omnium  sicut  verba  libri  signati,  quem  cum  de- 
derint  scienti  litteras,  dicent:  lege  istumf  et  respondebit :  non  pos- 
sum,  signatus  est  enim. 

Ergone,  dices  cum  Lirinensi,  nullus  in  Ecclesia  Dei  profectus 
habebitur  quoad  intelligentiam  Scripturarum?  «  Habeatur  plane 
«  et  maximus.  Nam  quis  est  tam  invidus  hominibus,  tam  exosus 
«  Deo,  qui  istud  prohibere  conetur?  Sed  ita  tamen  ut  vere  pro- 
«  fectus  sit  ille  fidei,  non  permutatio...  in  eodem  sensu,  eademque 
«  sententia  ».  Ad  huiusmodi  autem  profectum  multa  forsitan  re- 
quirerentur  quae  desunt.  Requireretur  studium  in  sacras  illas 
disciplinas  impensum,  quarum  Ecclesia  est  auctrix  et  magistra ; 
nunc  autem  nimiae  litterae  orientales  eos  insanire  faciunt.  Re- 
quireretur  praesertim  aliqua  in  Deum  reverentia  et  in  sacra 
oracula  eius;  nunc  autem  ad  quamlibet  opinionis  levitatem  quo- 
tidie  torquent  et  flectunt  Scripturam,  quasi  experimento  facto  in 
anima  vili.  Requireretur  adhuc  depositio  omnis  arrogantiae  de 
clave  scientiae,  pro  qua  contra  fas  usurpata  reprobantur  in  evan- 
gelio  a  Christo  Pharisei;  nunc  autem  clavem  hanc  sibi  ita  pro- 
priam  esse  volunt,  ut  seipsos  competcntes,  caeteros  quoscumque 
incompetentes  soleant  appellare.  Oporteret  etiam  destruere  ridi- 
diculum  illud  idolum  animae  modernae,  cui  aras  extruxerunt,  et 
thus  adolent,  et  amatoria  carmina  canunt.  Nam  de  illa  anima 
moderna  hucusque    nescitur    cuius    speciei    sit,    et  si  vera  sunt 


174  PARS    ALTERA    —    CAP.    V 

exposita,  extra  universalem  Christi  redemptionem  posita  vide- 
retur,  quandoquidem  omnibus  iis  quae  Christus  ad  suae  religionis 
aedificationem  providit,  utputa  miraculis  et  prophetiis,  non  mo- 
vetur.  In  summa,  oporteret  redire  ad  nidum  illum  quem  elegan- 
ter  signat  Augustinus  1.  12  Confess.  c.  27,  cum  de  iis  loquens 
quibus  fastidio  incepit  esse  Scripturarum  simplicitas,  ait:  «  Quo- 
«  rum  si  quispiam  quasi  vilitatem  dictorum  aspernatus,  extra 
«  nutritorias  cunas  superba  imbecillitate  se  extenderit,  heu !  cadet 
«  miser.  Et,  Domine  Deus,  miserere,  ne  implumem  pullum  con- 
«  culcent  qui  transeunt  viam,  et  mitte  angelum  tuum  qui  eum 
«  reponat  in  nido,  ut  vivat  donec  volet  ». 


INDEX 


Prooemium ;     .     .     .     pag.       5 

PARS  PRIOR 

DE  INSPIRATIONE  SCRIPTURAE  SACRAE 

Introductio 15 

Capitulum   primum.  —  Ubi  dogmatica  inspirationis   notio 

declaratur. 

§  1.  —  Quod  libri  Scripturae  omnes  et 
singuli  pro  sacris  et  canonicis  habehdi 
sunt,  non  ratione  acceptae  ab  infallibili 
Ecclesiae  magisterio  approbationis,  nec 
etiam  ratione  solius  materiae  seu  veri- 
tatis  revelatae  sine  erroris  admixtione 
in  eisdem  contentae,  sed  omnino  ratione 
originis,in  quantumSpiritu  Sanctoinspi- 
rante  conscripti,habent  auctorem  Deum     .     .        18 

l  2.  —  Quod  Deus  est  auctor  librorum 
novi  et  veteris  Testamenti,  non  sensu 
abusivo,  quatenus  solum  inspiravit  ha- 
giographis  consilium  scribendi,  suppedi- 
tavit  generale  libri  argumentum,  et  dum 
scriberent,  adstitit  ne  errarent,  sed  sensu 
proprio,  quatenus  libros  ipsos  cum  om- 
nibus  suis  partibus,  scriptoribus  sacris 
quibus  tanquam  instrumentis  utebatur, 
suggerendo  dictavit.  Unde  sequitur,  om- 
nia  et  singula  in  originalibus  Scripturae 
libris  contenta,  prout  et  ea  ratione  qua 
in  eisdem  libris  lectori  proposita  iacent, 
vere  esse  a  Deo  ut  directum  ad  nos 
scriptum  verbum  Dei 29 


I76  INDEX 

§  3.  —  Quod  duobus  modis  intelligi  posset, 
Scripturam  fuisse  Spiritu  Sancto  dictante 
conscriptam.  Uno  quidem  modo  per  di- 
ctationem  materialem  seu  verbalem.  Alio 
vero  modo  per  dictationem  longe  altioris 
ordinis,  hoc  est  per  interiorem  motio- 
nem  seu  instinctum  ad  concipiendum 
mentaliter  sententias  et  propositiones 
quas  Deus  ad  nos  per  hagiographos  di- 
rigere  voluit,  easque  sic  conceptas  scri- 
pto  consignandum.  Et  quod  prior  dic- 
tationis  modus  nec  est  necessarius  ad 
hoc  ut  dicatur  Deus  librorum  scripturae 
auctor,  nec  est  generatim  loquendo  iil- 
latenus  admittendus.  Unde  relinquitur 
modus  posterior,  ut  in  quo  vere  habea- 
tur  propria  ratio  inspirationis  de  qua 
Vaticanum:  Eos  vero  libros  Ecclesia  pro 
sacris  et  canonicis  habet,  propterea  qnod 
Spiritu  Sancto  inspirante  conscripti  Deum 
habent  auctorem,  atque  ut   tales   ipsi  Ec- 

clesiae  traditi  sunt 40 

Capitulum  secundum.  —  Ubi  notio  inspirationis  magis  ex- 

politur. 
§  1.  —  Quod  acceptio  notitiae  rerum  scri- 
bendarum  est  quidem  de  praerequisitis 
ad  inspirationem,  sed  nondum  in  ea  for- 
maliter  includitur.  Et  quod  haec  acce- 
ptio  fit  dupliciter.  Vel  per  revelationem 
propheticam  secundum  unum  aut  alte- 
rum  e  multiplicibus  modis  quos  assignat 
S.  Thomas,  2-2,  Qq  171-174,  si  res  sint 
a  cognitione  scriptoris  procul  remotae. 
Vel  per  media  naturalia  sub  assistentia 
divina,  utputa  per  propriam  hagiographi 
industriam  in  quaerendis  documentis, 
consulendis  fontibus  historicis,  et  com- 
parandis  omnibus  quae  ad  scientiae  hu- 
manae  acquisitionem  faciunt.  si  secus  ...  45 
\  2.  —  Quod  inspiratio  formaliter  constat 
motione  intellectus  et  voluntatis,  qua 
sacer  scriptor  est  motus  divinitus,  primo 
quidem  ad  formandum   intus    apud    se 


INDEX  1/7 

contextum  sententiarum  quas  Deus  ut 
principalis  auctor  in  libro  scribi  vult, 
tum  deinde  ad  delineandum  scriptione 
materiali  quidquid  fuit  prius  mentaliter 
compositum  instinctu  seu  afflatu  divino. 
Et  quod  scriptum  huiusmodi  vere  est 
scriptum  Dei,  tametsi  servet  proprium 
scriptoris  humani  characterem  quantum 
ad  modalitatem  conceptionum  et  con- 
nexam  styli  et  litterariae  artis  rationem  .  .  5r 
3.  —  Ubi  conclusiones  quaedam  ex  enu- 
cleata     hactenus     notione     inspirstionis 

fluentes  explicantur.     .     .  56 

Conclusio  prima:  Quod  accipiendo  reve- 
lationem  secundum  sensum  usu  ecclesia- 
stico  consecratum,  pro  positiva  Dei  ad 
nos  tocutione,  omnis  inspiratio  scripturae 
est  revelatio,  sed  non  e  converso.  Et  quod 
quaedam  est  revelatio  antecedens  inspira- 
tionem,  quaedam  consequeus  ittam,  quae- 
dam  quoque   quae  nullo   ad   eam    ordine 

religatur ibid. 

Conclusio  secunda:  Quod  inspiratio  tam 
ad  verba  quam  ad  conceptus  protenditur . 
Et  quod  vivisectio  quam  quidam  introdu- 
cunt,  procedit  ex  falso  eorum  supposito 
de  eo  quod  i?ispiratio  intelligenda  sit  per 
modum  infusionis  sive  immissionis  prae- 
formatorum  vel  coJiceptuum  vel  verbo- 
rum.  Sed  non  habet  amplius  locum,  accepta 
semel  inspiratione  per  modum  motionis 
qua  intettectus  hagiographi  instrumenta- 
titer  movetur  ad  componoidum  integrutu 
in  concreto  contextum,  et  non  quoad  sotas 
in  abstracto  sententias,  sed  ifiseparabiliter 
etiam  quoad  verba  earum  expressiva.  ...  6:> 
Conclusio  tertia  :  Quod  libri  sacri  toti  a 
Deo  sunt,  et  toti  ab  homine,  sicut  opus 
artis  totum  est  ab  instrumentoy  et  totum 
ab  artifice :  pro  quanto  nimirum  non  est 
pars  a  parte  realiter  distiucta  quae  pro- 
priae  virtuti  instrumenti  seorsum  ab  in- 
fiuxu  causae  principalis,  vel  infiuxui  causae 


I78  INDEX 

prificipalis  seorsum  a  propria  activitate 
instrumenti  debeatur,  sed  solum  sunt  di- 
stinctae  formalitates  quas  in  v.nam  alte- 
ramve  causam  tanquam  i?i  proprium  prin- 

cipium  necesse  est  refundere 63 

Conclusio  quarta  :  Quod  falsum  est,  li- 
bros  Scripturae  tam  humanos  esse  ac  si 
divini  non  essent.  Falsnm  quoque,  hagio- 
graphos  fuisse  nec  plus  nec  minus  au- 
ctores  librorum  canonicorum,  sicut  sunt 
suorum  auctores profani.  Falsum  denique, 
sensum  eorumdem  librorum  non  minus  esse 
broprium  scriptori  biblico,  quam  sensum 
Iliadis  Homeroyvei orationum  contra  Ver- 

rem,  Ciceroni 64 

Conclusio  quinta :  Quod  ad  rationem 
libri  inspirati  nihit  equidem  refert,  quis 
fuerit  scriptor  instrumentalis.  Ft  quod 
nihilominus  falsissime  infertur :  ergo  uni- 
versaliter  loquendo,  quaestiones  de  per- 
sonis  scriptorum  biblicorum  pertinent  ad 
altam  criticam,  ianquam  in  proprio  ac 
reservato  eius  campo  circumscriptae  ....  66 
Praecedentis  conclusionis  confirmatio, 
ex  solutione  quaestionis :  Utrum  sine  gravi 
errore  in  materia  fidei  dici  possit,  Penta- 
teuchum  non  fuisse  scriptum  a  Moyse     ...       69 

PARS  ALTERA 

DE  HIS  QUAE  AD  INSPIRATIONEM  CONSEQUUNTUR 

Introductio 81 

Capitulum  primum.  —  De  sensu  spirituali  Scripturae   Sa- 

crae. 
\   1.  —  Sensus  spiritualis  quidditas  et  ex- 

sistentia ibid. 

\  2.  —  Conclusiones  contra  largam  scho- 

lam  Riblicorum 9° 

Capitulum  secundum.  —  De  intentione  Scripturae  ad  res 

fidei  et  morum  per  se  terminata. 
\   1.   —   Quid  nomine  rerum  fidei    et  mo- 


INDEX  179 

rum  ad   aedificationem    doctrinae   chri- 

stianae  pertinentium,  debeat  intelligi    ...       94 
\  2.  Gravissimus  in  hac  parte  Biblicorum 

error 100 

Capitulum  tertium.  —  De  inerrantia  Scripturae  Sacrae. 

Status  quaestionis 111 

<§   1.  —  Rationes  eorum  qui  in  Bibliis  er- 

rores    admiserunt 114 

$  2.  —  Confutatio 127 

\  3.  —  Encyclica  Providentisshmis  Deus  .     .     .     131 
Capitulum  quartum.  —    De    formis    litterariis    Scripturae 

Sacrae. 

Status  quaestionis 133 

\   1.  —   Ingeniosa  inventio    ad    concilian- 

dam  inerrantiam  Scripturae  cum  mate- 

riali  falsitate  assertionum    eius 135 

§  2.  —  Confutatio  systematis,  primo  quoad 

generalia  principia   eius 143 

Secundo  quoad  mythos 146 

Tertio  quoad  citationes  implicitas,  (ubi  de 

recenti  decisione  Commissionis  Biblicae)     .     .     148 
Quarto  quoad  artificiales  historiae  accom- 

modationes 153 

Capitulum  quintum.  —   De  interpretatione  Scripturae  Sa- 

crae. 
$  1.  —  De  legitimo  sensu  decreti  Triden- 

tini  circa  usum  et  interpretationem  sacro- 

rum  librorum 157 

\  2.  —  De  iis  quae  ex  hoc  decreto  conse- 

quuntur 168 

\  3.  —  Epilogus 172 


APPROBATIO  OPERIS. 

Cum  opusculum  cui  titulus  est :  De  inspiratione  Sacrae  Scripturae 
theologica  disquisitio,  (Secunda  editio  aucta  et  emetidata)  a  P.  Ludovico 
Billot  nostrae  Societatis  sacerdote  compositum,  aliqui  eiusdem  So- 
cietatis  revisores,  quibus  id  commissum  fuit,  recognoverint  et  in  lucem 
edi  posse  probaverint,  facultatem  concedimus  ut  typis  mandetur,  si  ita 
iis  ad  quos  pertinet,  videbitur. 

In  quorum  fidem  has  litteras  manu  nostra  subscriptas  et  sigillo 
Societatis  nostrae  munitas  dedimus. 

Romae,  die   18  Aprilis   1906. 

Aloisius  Caterini  S.  I. 
Praepositus  Provinciae  Romanae. 


IMPRIMATUR 

Fr.  Albertus  Lepidi,  O.  P.,  S.  P.  A.  Magister. 


IMPRIMATUR 

Joseph  Ceppetelli,  Patr.  Const.  Vicesger. 


DE 


IMMOTABILITATE  TRADITIONIS 

CONTRA 

MODERNAM  HAERESIM  EVOLUTIONISMI 

AUCTORE 

LUDOVICO    BILLOT   S.    J. 

IX     PONTIFICIA     UNIVERSITATE     GREGORIANA 
THEOLOGIAE    PROFESSORE 


Editio  altera  aucta  et  emendata 


« 


iffis 


ROMAE 
EX   TYP.    PONTIFICIA   INSTITUTI   PII   IX 

M    DCCCC    VII 


PROOEMIUM 


oncilium  Vaticanum,  Const.  Dei  Filius,  cap.  4, 
edixerat :  «  Neque  enim  fidei  doctrina  quam 
«  Deus  revelavit,  velut  philosophicum  inventum 
«  proposita  est  humanis  ingeniis  perficienda,  sed  tanquam 
«  divinum  depositum  Christi  sponsae  tradita,  fideliter  cu- 
«  stodienda  et  infallibiliter  declaranda.  Hinc  sacrorum  dog- 
«  matum  is  sensus  perpetuo  est  retinendus,  quem  semel 
«  declaravit  sancta  mater  Ecclesia,  nec  unquam  ab  eo 
«  sensu,  altioris  intelligentiae  specie  et  nomine,  receden- 
«  dum  ».  Tum,  canone  30  de  fide  et  ratione :  «  Si  quis  dixe- 
«  rit,  heri  posse  ut  dogmatibus  ab  Ecclesia  propositis, 
«  aliquando  secundum  progressum  scientiae  sensus  tri- 
«  buendus  sit  alius  ab  eo  quem  intellexit  et  intelligit  Ec- 
«  clesia,  anathema  sit  ». 

Nihilominus,  ex  adverso  nunc  insurgit  schola  nova, 
viam  a  Gunthero  saeculo  proxime  elapso  initiatam  pre- 
mens,  quae  kantianam  et  plane  rationalisticam  evolutio- 
nem  nostrae  religionis  asserit ;  quae  ponit  mutationem 
dogmatis  de  forma  in  formam  et  de  sensu  in  sensum, 
secundum  varias  conditiones  medii  et  successivos  intelle- 
ctualis  culturae  status :  quae  totum  complexum  doctrinae 
christianae,  utpote  foetum  et  elaborationem  quamdam 
humanae  rationis  sub  pressione  cordis  et  sensus  religiosi, 


PROOEMIU.M 


in  motu  continuo  atque  indehnito  esse  ait ;  quae  demum 
in  duobus  famosis  libellis  recentis  publicationis.  suam 
crudam  et  plenam  expressionem  obtinens,  Patres.  Docto- 
res,  Pontifices,  universamque  omnium  aetatum  Ecclesiam 
insolente  et  superba  provocatione  quasi  in  certamen  iam 
adducit  dicens  :  «  Fides  non  habet  in  terris  mansionem 
permanentem,  sed  semper  indiget  transitoriis  tabernaculis. 
Frustra  autem  conarentur  eam  retinere  in  formis  iam  anti- 
quatis,  quae  alii  mentalitati  accommodatae,  nihil  plus  nunc 
esse  possunt  quam  veneranda  monumenta  temporis  acti. 
Xunc  enim,  in  praesentibus  intellectualis  culturae  condi- 
tionibus,  possibile  amplius  non  est  homini  iudicanti  se- 
cundum  criteria  vel  solius  sensus  communis,  conciliare  id 
quod  videt  et  legit  in  Scriptura.  cum  eo  quod  theologi 
nostri  videntur  affirmare  de  eiusdem  Scripturae  veritate 
universali  et  absoluta.  Possibile  amplius  non  est,  conci- 
liare  historiam  doctrinae  christianae  cum  eo  quod  theo- 
logi  nostri  videntur  asserere  de  perpetua  eius  ac  semper 
perseverante  identitate.  Possibile  amplius  non  est.  conci- 
liare  sensum  naturalem  textuum  evangelicorum,  etiam 
maxime  authenticorum,  cum  eo  quod  theologi  nostri  do- 
cent  aut  docere  videntur  circa  conscientiam  et  scientiam 
Iesu  Christi.  Possibile  amplius  non  est  retinere,  ut  adae- 
quatam  oeconomiae  salutis,  theoriam  conceptam  in  igno- 
rantia  historiae  hominis  super  terram,  et  historiae  reli- 
gionis  in  humanitate  ipsa,  etc.  Ideo,  tandem  aliquando. 
tempus  est  ponendi  in  tuto  vacillantem  undique  fidem 
circa  auctoritatem  Scripturarum,  ostendendo  quid  revera 
sint  Biblia,  et  quale  veritatis  genus  oporteat  eis  attribuere. 
Tempus  est  ponendi  in  tuto  vacillantem  fidem  de  redem- 
ptione  et  salute.  quaerendo  sub  formulis  seu  ideis  nunc 
mortuis  principium  incommutabilis  veritatis  quod  prolunde 
in  eis  latet,  et  notionem  demum  intelligibilem  earum  quas 


PROOEMIUM 


Christus  habet  partium  in  morali  regeneratione  humani- 
tatis.  Tempus  est  ponendi  in  tuto  vacillantem  fidem  de 
resurrectione  Salvatoris  et  praesentia  eius  eucharistica, 
penetrando  magis  nvysterium  Christi  immortalis,  peren- 
niter  viventis  in  Deo  et  in  opere  suo,  etc.  Tempus  deni- 
que  est  ut  Ecclesia  catholica  serio  recogjtet  quod  a  longo 
iam  tempore  non  satis  timuit  scandalizare  doctos ;  et  quod 
catholicismus  ipse  fatali  ruinae  reservatur,  quamdiu  prae- 
dicatio  eius  videbitur  imponere  mentibus  conceptionem 
mundi  et  historiae  discordem  ab  ea  quam  proxime  ela- 
psorum  saeculorum  labor  restituit;  praesertim  vero,  quam- 
diu  fideles  retinebuntur  in  formidine  offendendi  Deum, 
cogitando  et  admittendo  in  ordine  philosophico,  scienti- 
fico,  et  historico,  conclusiones  et  hypotheses  quas  theo- 
logi  medii  aevi  non  praeviderunt  ».  (*) 

Sane  vero,  non  potuisset  excogitari  negatio  magis 
radicalis  omnium  principiorum  ac  regularum  fidei  chri- 
stianae  catholicae.  Devenitur  enim,  non  solum  deductione 
logica,  ineluctabilique  consequentia,  verum  etiam  formali 
et  diserta  auctorum  confessione,  usque  ad  categoricam 
negationem  omnis  revelationis,  id  est  verae  et  proprie 
dictae  locutionis  Dei.  Sed  haeresis  ista,  si  tamen  adhuc 
haeresis  dici  potest,  non  statim  induit  completam  formam 
sub  qua  nunc  sese  prodit.  Primas  radices  habuit  in  falso 
conceptu  traditionis  catholicae,  quasi  nimirum  traditio 
ista  esset  'reposita  in  nudo  et  simplici  facto  humano  hi- 
storico,  cuius  testimonia  possent  et  deberent  tractari  se- 
cundum  eadem  criteria,  easdemque  regulas,  nec  plus  nec 
minus,  ac  caetera   quaecumque  antiquitatis    monumenta. 


(M  Autour  (V  un  petit  livre,  Introd.  pag,  xxxiii-xxxv.  —  Sed  non 
immerito  forsitan  tibi  videbittir  quod  tempus  praesertim  esset,  ut  illi 
superhomines  a  tanta  arrogantia  tantaque  inflatione  cessarent. 


PROOEMIUM 


Hinc  prodiit  sic  dicta  metJiodus  historica  in  studiis  theo- 
logiae  positivae:  qua  methodo  informati,  nonnulli  eruditi 
visi  sunt  sibi  deprehendere  manifestam  oppositionem 
inter  sensum  dogmatis  apud  vetustiores  Patres,  praeser- 
tim  antenicaenos,  et  sensum  quem  posterioris  aevi  Con* 
cilia  et  Doctores  amplexi  sunt.  Hinc  consequenter  rein- 
troductus  in  re  dogmatica  progressus  ille  Guntherianus 
a  Concilio  Vaticano  iam  confixus,  addita  solum  quadam 
novitatis  specie  ex  theoria  evolutionis,  quae  post  Darwi- 
nium,  tantum  ubique  favorem  obtinuerat,  et  vulgari  coepit 
notio  fidei,  lit  aiunt,  viventis,  id  est  ndei  quae  prius  in 
quodam  germine  continebatur,  ac  deinde,  quasi  ex  ovo 
progrediens,  et  a  specie  in  speciem  transiens,  Danviniani 
animalis  instar,  per  selectionis  viam  et  sub  influxu  medii 
ambientis,  sese  semper  transformat  in  melius.  Xe  autem 
quis  sollicitus  forte  esset  de  modo  conciliandi  eiusmodi 
theoriam  cum  catholicis  principiis  de  infallibilitate  tradi- 
tionis  seu  magisterii  Ecclesiae,  opportune  resuscitatus  est 
is  quem  Guntherus  ediderat,  conceptus  veritatis  relativae. 
Veritatem  porro  relativam  dicunt.  per  oppositionem  ad 
veritatem  simpliciter.  ad  quam  fuit  hactenus,  prout  adiun- 
ctorum  possibilitas  ferebat,  maior  minorve  approximatio, 
longe  tamen,  -longeque  distans  ab  incognita  veritate  ab- 
soluta,  suo  forsitan  tempore  revelanda.  Sed  cum  a  veri- 
tate  relativa  facilis  iam  descensus  pararetur  ad  negatio- 
nem  omnis  veritatis  obiectivae,  ideo  ulterius  progredientes 
eruerunt  ex  officinis  philosophiae  kantianae  ideam  dogma- 
tismi  moralis,  seu  dogmatis  quod  nihil  plus  est  quam  sub- 
iectiva  elucubratio  intellectus  sub  determinatione  volun- 
tatis.  Tandem  ventum  est  ad  svstema  completum  quod 
in  praecitato  opere  L EvangiJe  et  JJ  Eglise  sub  compend'o 
exponitur.  In  quo  quidem,  Trinitas,  Incarnatio,  Redemptio, 
Ecclesia,    Sacramenta,    ommia  demum    dogmata    nostra, 


PROOEMIUM 


prout  et  in  quantum  nunc  a  nobis  creduntur,  non  aliud 
sunt  quam  ideae  mysticae  pro  certa  evolutionis  phasi.  In 
quo  etiam,  critica  historica  et  fides  ita  comparantur  inter 
se,  ut  nunquam  sibi  invicem  contradicere  queant,  eo  quod 
fides  est  de  praesenti  forma  quam  induit  idea  christiana, 
critica  vero  versatur  circa  formas  omnino  diversas  quae 
in  origine  erant. 

De  his  io-itur  per  ordinem  agere  propositum  inten- 
tionis  est,  et  primo  de  eo  quod  toti  theoriae  liberam 
aperuit  viam,  hoc  est,  de  erroneo  conceptu  traditionis. 
Et  quia  erroneus  conceptus  non  innotescitnisi  per  principia 
vera,  circa  haec  ipsa  principia,  in  limine  disputationis 
vertenda  est  mentis  consideratio. 


•^♦g?S*~s>- 


CAPUT  PRIMUM. 

DE  CATHOLICO  CONCEPTU  SACRAE  TRADITIONIS. 

«  Bonum  depositum  custodi  per  Spiritum 
«  Sanctum  qui  habitat  in  nobis  ». 
(2  Tim.  I-14) 


«  Multifariam  multisque  modis  olim  Deus  loquens  patribus 
«  in  prophetis,  novissime  diebus  istis  locutus  est  nobis  in  Filio  ». 
Haec  apostolus,  brevi  quidem  sermone,  sed  adaequata  sententia 
comprehendens  totam  de  integro  successionem  catholicae  revela- 
tionis,  a  primis  initiis  usque  ad  ultimum  eius  complementum. 
Revelationem  enim  dicimus  omnem  locutionem  Dei  ad  nos,  sive 
per  organum  coniunctum  quod  est  humanitas  hypostatice  unita 
Verbo,  sive  per  instrumenta  separata,  cuiusmodi  fuerunt  sancti 
illi  Dei  homines  de  quibus  2  Petr.  I-21.  Quae  etiam  locutio  ter- 
minata  est,  partim  ad  verbum  orale,  puta  ore  ipsius  Christi,  vel 
apostolorum  eius,  Spiritu  Sancto  dictante,  sine  scripto  prolatum; 
et  partim  ad  verbum  scriptum  per  ministerium  hagiographorum 
tam  veteris  quam  novi  testamenti.  Utroque  tamen  modo  dirige- 
batur  ad  totam  Ecclesiam  usque  ad-  consummationem  mundi 
futuram. 

Porro  in  omni  verbo,  aliud  est  res  seu  veritas  verbo  dicta, 
quae  vocari  potest  verbum  sensu  obiectivo;  aliud  vero  dictio  qua 
veritas  dicitur,  quae  est  verbum  sensu  formali.  Si  ergo  sermo 
sit  de  rebus  seu  veritatibus  verbo  expressis,  sic  non  est  differentia 
ulla  inter  verbum  Dei  scriptum  et  orale,  quia  sive  uno,  sive  altero 
modo  expressae  supponantur  veritates,  semper  sunt  aequaliter  a 
Deo  dictae,  ac  per  hoc,  aequaliter  quoque  ad  materiale  fidei  obie- 
ctum  pertinentes.  Si  autem  sermo  sit  de  ipso  verbo  quo  revelata 


IO  CAPUT    I. 


veritas  fuit  divinitus  expressa,  sic  quaedam  occurrit  differentia 
inter  unum  et  alterum.  Nam  verbum  scriptum  de  se  est  fixum  et 
permanens,  et  ideo  ipsa  dictio  Dei,  libris  semel  excepta,  eadem 
numero  conservari  potest  et  conservatur.  Sed  verbum  orale  pro- 
fertur  et  transit,  et  ideo  ad  transmissionem  veritatis  dictae  requirit 
per  se  dictionem  aliam,  numero  distinctam,  quae  ad  originalem 
se  habeat  sicut  quaedam  eius  repetitio,  seu  resonantia,  seu  conti- 
nuatio  per  locorum  spatia  et  temporum  intervalla;  quae  etiam 
apud  nos  generale  nomen  traditionis  obtinuit.  Hinc  ergo  factum 
est  ut  verbum  Dei  oretenus  primo  prolatum  consueverit  dici  tra- 
ditum,  utpote  traditioni  commissum,  et  traditione  continuaudum 
ac  perpetuandum,  soleatque  sub  hac  appellatione  condividi  contra 
verbum  scriptum  quod  in  libris  sacris  continetur. 

Nunc  autem  dictio  seu  traditio  perpetuans  communicationem 
oretenus  in  prima  origine  factam,  dupliciter  excogitari  posset.  Uno 
modo,  tanquam  traditio  de  solo  facto,  communi  nempe  rerum  huma- 
narum  fluxui  permissa,  et  humanis  causis,  humanis  curis,  humanae 
industriae  relicta,  sicut  videre  est  in  traditionibus  historiae,  in 
quibus  singuli  quique  pro  suo  studio  et  ingenio,  operam  impen- 
dunt  ad  conservandum  posteritati  ea  quae  de  anteactis  temporibus 
memoria  digna  acceperunt.  Alio  modo,  tanquam  traditio  non  de 
solo  facto,  sed  de  iure  etiam  divino,  cui  nimirum  ab  auctore  religio- 
nis  nostrae,  lege  lata,  provisum  fuisset  per  institutionem  specialis 
oeconomiae,  constitutionem  organi  authentici,  perennisque  assi- 
stentiae  promissionem.  Et  si  a  priori  res  consideretur,  vix  ac  ne 
vix  quidem  credibilis  alicui  apparebit  prior  ille  traditionis  modus 
in  religione  revelata,  nisi  forte  credibile  ei  videri  posset,  Iesum 
Christum  lumen  revelationis  nobis  attulisse,  et  de  pura  atque 
incorrupta  eius  conservatione,  efficaci  medio  non  providisse.  Eius- 
modi  enim  medium  efficax,  in  communi  ac  mere  humana  tradi- 
tione  nemo  sane  agnoscet,  qui  et  de  natura  conservandorum  dog- 
matum  et  de  fragilis  nostrae  humanitatis  conditionibus  aequum 
iudicium  feret.  Yerum  non  oportet  pro  nunc  immorari  in  consi- 
derationibus  a  priori,  sed  magis  recurrere  ad  documenta  positiva, 
ex  quibus  demonstranda  venit  prima  et  fundamentalis  propositio 
quae  sequitur. 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  II 

§  i. 

Quod  traditionis  organum  authenticum  fuit  a  Iesu  Christo 
in  sua  Ecclesia  institutum,  hierarchia  nempe  apostolica  cum 
qua  affuturum  se  promisit  usque  in  finem  saeculorum.  Et  quod 
traditio  ipsa  est  praedicatio  ab  aevo  in  aevum  continuata 
per  apostolorum  successores  sub  charismate  assistentiae 
Spiritus  Sancti,  revelationis  ad  eodem  Iesu  Christo  eiusque 
apostolis  oretenus  primitus  acceptae. 

Hic  primum  recole  evangelicam  historiam,  et  quaecumque  in 
ea  de  originibus  christianae  doctrinae  continentur:  Quae  cum  ini- 
tium  accepisset,  inquit  Heb.  11-3,  eviarrari  per  Dominum,  ab  eis 
qui  audierunt,  in  nos  confirmata  est.  Et  nota  illud,  enarrari,  ac 
rursus,  ab  iis  qui  audierunt.  In  quo  quidem  compendiose  recapi- 
tulatur  id  quod  in  supradicta  historia  perquam  evidens  apertum- 
que  est:  salutiferam  scilicet  Christi  doctrinam  ab  eodem  Domino 
Iesu  Christo,  non  editis  scriptis,  sed  verbo  praedicationis,  perso- 
nali  magisterio,  vivae  vocis  oraculo  prolatam  fuisse  ac  publicatam. 
Ipse  namque  Dei  Filius  homo  factus,  cum  hominibus  in  terris 
conversatus,  magistri  et  doctoris  partes  suscepit.  Ipse  omni  populo 
praecedentibus  prophetiis  in  se  adimpletis  demonstratus,  operum 
et  miraculorum  velut  divinis  sigillis  comprobatus,  denique  ut  prae 
aliis  omnibus  audiendus  a  Patre  coelesti  in  solemni  magisterii 
initiatione  declaratus,  «  praeceptoris  habitu  sumpto,  bene  vivendi 
«  rationem  nos  docuit,  ut  postea  tanquam  Deus  vitam  largiretur 
«  aeternam  »  (r).  Et  iam  opus  consummaverat  quod  dederat  ei 
Pater,  iam  per  triennium  in  Galilaea  et  Iudaea  quaquaversus 
evangelium  regni  annuntiaverat,  iam  discipulos  informaverat,  iam 
sanguine  suo  novum  et  aeternum  testamentum  condiderat,  et  a 
mortuis  redivivus  parabat  ascensionem  im  coelum.  Prospiciens 
autem  perennitati  ac  propagationi  revelationis  quam  mundo  attu- 
lerat,  eos  quos  sui  operis  vicarios  relinquebat  in  terris,   his    no- 

(*     Clem.  Alex.,  Cohort.   ad  Gentes. 


12  CAPCT    I. 

vissimis  alloquebatur  verbis :  Data  cst  mihi  omnis  potestas  in  coclo 
ct  in  tcrra.  Euntcs  crgo  docetc  omncs  gentes,  doccntes  cos  servarc 
oninia  quaecumque  mandavi  vobis,  ct  ecce  cgo  vobiscum  sinn  oni- 
nibus  dicbus  usque  ad  consununationcni  sacculi.  Novissima,  in- 
quam,  haec  verba  sunt  Christi,  efficaci  crdinatione  disponentis 
medium  quo  revelata  sua  doctrina  ad  totum  mundum,  et  ad  omnes 
in  luturum  generationes  proveniret;  verba  dictapostresurrectionem 
in  solemni  apparitione  montis  Galilaeae,  ad  quam,  praeter  summos 
apostolos,  convocaverat  caeteros  discipulos  omnes  (x),  ut  tota  quae 
tunc  erat  Ecclesia,  testis  esset  eorum  quae  ultimo  mandabat. 

Ibi  porro,  est  primo  institutio  authentici  organi  traditionis. 
Traditionis  dico  doctrinae  non  undecumque  sumptae,  sed  a  Christo 
acceptae;  doctrinae  non  comparandae,  sed  commissae,  non  acqui- 
rendae,  sed  commendatae;  m  qua  non  auctores  quaeruntur,  sed 
custodes,  non  inventores.  sed  fideles  dispensatores.  Docentes, 
inquit,  servare  omnia  quaecumque  mandavi  vobis.  Mandavit  autein 
Christus  credendam  integram  evangelii  doctrinam  quam  ipse 
personaliter  praedicaverat  dum  apud  nos  conversaretur,  et  per 
Spiritum  Sanctum  suum,  quoad  ultimum  complementum,  revela- 
turum  se  discipulis  promiserat  dicens:  «  Adhuc  multa  habeo  vobis 
«  dicere,  sed  non  potestis  portare  modo.  Cum  autem  venerit  ille 
«  Spiritus  veritatis  quem  ego  mittam  vobis  a  Patre,  docebit  vos 
«  omnem  veritatem  »  (-). 

Est  secundo,  institutio  organi  traditionis  quod  in  finern  usque 
niundi  esset  duratum.  Ubique  enim  in  evangelio,  et  speciatim  apud 
Matthaeum,  suvT&Xeia  xiwvo^  consummationem  mundi  huius  prae- 
sentis,  ultimumque  Christi  adventum,  et  tempus  iudicii  universalis 
significat.  \ec  profecto  mutatur  sensus  ex  hoc  quod  ad  eos  qui 
praesentes  aderant,  dirigitur  sermo.  quia  dirigitur  ad  praesentes 
prout  in  suis  successoribus  semper  permansuros.  Unde  et  hic, 
docendae  iubentur  omnes  gentes  sine  ulla  aut  locorum  aut  etiam 
temporum  restrictione,  et  postmodum  videmus  apostolos  manda- 
tum  Christi  exsequentes,  substituere  sibi  alios  qui  acceptae  doctri- 


Matth.  XXVIII-16.   coll.  com.  Marc.  XVI  7,  et  1   Cor.  XV-6. 
2     Ioan.   XVI-12. 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  13 

nae  custodes  essent  et  doctores  per  Spiritum  Sanctum  eis  commu- 
nicatum,  in  eisque  manentem  (r);  quibus  iterum  praescribitur  ut 
quod  ipsi  acceperunt,  commendent  fidelibus  hominibus  idoneis  et 
alios  docere  (2) ;  idque,  usque  in  adventum  D.  N.  I.  C,  quem  suis 
temporibus  ostendet  beatus  et  solus  potens,  rex  regum  et  domi- 
nus  dominantium  (3). 

Est  tertio,  institutio  organi  traditionis  quod  indefectibilitatis  cJia- 
rismate  donatur.  Et  ecce,  inquit,  vobiscum  sum.  Nam  quid  sit, 
Deum  esse  cum  aliquo,  frequentissima  et  notissima  Scripturae 
testimonia  deroonstrant.  Nimirum  locutio  est  ubique  usitata  ad 
significandam  protectionem  Dei  certam  atque  invincibilem;  locutio 
in  qua  nullum  non  importatur  efficacis  auxilii  genus,  et  per  quam 
ea  asseritur  assistentia,  quae  in  negotio  pro  quo  promissa  est, 
nullum  compatitur  lapsum,  et  omnem  praecavet  ab  intento  fine 
defectionem.  Atqui  apostolis,  eorumque  in  perpetuum  successori- 
bus  promittitur  assistentia  Christi,  non  quidem  ad  quemlibet  efte- 
ctum  quem  forte  posset,  cum  de  Dei  regno  agitur,  humana  sibi 
fingere  cogitatio;  non  praecise  ad  eradicanda  omnia  vitia,  non  ad 
impedienda  omnia  scandala.  Imo  ista  alibi  diserte  praenuntiantur 
futura.  Diserte  praedicitur  quod  in  agro  dominico  erunt  zizania 
simul  cum  tritico,  et  quod  utraque  crescent  usque  ad  messem. 
Nota  est  sagena  missa  in  mare  quae  congregat  ex  omni  genere 
piscium.  Nota  navicula  de  qua  mirum  illud  observatur,  quod  cum 
tanta  multitudine  oneretur  et  prematur,  adhuc  tamen  non  submer- 
gitur.  Notae  sunt  aliae  evangelii  parabolae  in  eumdem  sensum 
collineantes.  Unde  non  dicit:  Vobiscum  sum  fundantibus  regnum 
consummatae  iam  iustitiae,  et  absolutae  iam  sanctitatis.  Sed  dicit: 
Vobiscum  sum  docentibus  ea  quae  in  evangelii  mei  revelatione 
continentur.  Ergo  promissa  assistentia,  eique  respondens  indefecti- 
bilitas,  in  ordine  ad  intemeratam  traditionem  genuinae  Christi  do- 
ctrinae  sine  dubio  est  agnoscenda. 

Est  quarto  institutio  organi  traditionis,  cui  continue,   et    non 


1  2  Tim.  I-13. 

2  2   Tim.   [1-2,  et  Tit.  I-5. 
(3)  1   Tim.  VI-14. 


14  CAPUT    1. 

tantum  per  intervalla,  praedictam  assistentiam  adhibebit  Christus. 
Nam  rursus,  non  se  affuturum  esse  dicit  certis  diebus,  certisque 
circumstantiis,  velut  cum  condendae  erunt  categoricae  fidei  defi- 
nitiones,  aut  cum  oportebit  expresso  decreto  corrigere  quod  prius 
falso  tradebatur,  adulteratumve  iniuria  temporum  revelationi's 
sensum  ad  purum  restituere.  Sed,  omnibus  diebus,  inquit.  Et  quid 
est,  omnibus  diebus  ?  Id  est,  in  ordinario  et  quotidiano  magisterii 
ministerio,  non  secus  ac  in  solemniori  eiusdem  exercitio.  Dicendo 
enim,  omnibus  diebus,  omnem  prorsus,  quantumvis  minimam, 
etiam  unius  dtei,  removit  interruptionem,  et  nulium  deviationi 
spatium  reliquit.  Ouid  est,  omnibus  diebus?  Id  est,  quovis  sae- 
culo,  quavis  aetate.  Transiet  aevum  ecclesiae  primitivae,  non  tam 
vicinae  perspicientur  origines,  non  uno  quasi  ictu  oculi  licebit 
seriem  successionis  mensurare,  numerando  manus  per  quas  trans- 
missus  est  coelestis  doctrinae  thesaurus,  et  adhuc  et  semper 
vobiscum  sum.  Adhuc  et  semper  praesens  aderit  idem  ille  Spiritus 
veritatis  qui  ab  initio  adfuit  (l).  Adhuc  et  semper,  usquedum  veniat 
sanctorum  consummatio,  reperientur  iidem  illi  a  Christo  positi 
pastores  et  doctores,  ut  non  simus  parvuli  fluctuantes,  et  circum- 
feramur  omni  vento  doctrinae,  in  astutia  ad  circumventionem 
erroris  (2).  Adhuc  et  semper  superstes  manebit  eadem  illa  aposto- 
lica  hierarchia,  quae  ratione  indefectibilis  traditionis  accepti  a 
Christo  evangelii,  columna  est  et  firmamentum  veritatis  (3). 

Quinto  denique,  est  institutio  organi  traditionis,  non  cuiuscum- 
que  generis,  sed  per  modum  oralis  seu  sempcr  vivae  pracdicationis. 
—  Id  quidem  in  primis  demonstrant  omnia  mox  dicta  de  ratione, 
indole,  perennitate  constituti  ministerii.  Ubi  enim,  quaeso,  in  syste- 
mate  biblico  Protestantium  locus  organo  illi  permanenti,  ordinario, 
perpetuo,  cui  continuo,  omnibus  diebus,  usque  in  finem  saeculo- 
rum  deberet  assistere  Christus?  Nuilus  sane,  quia  deposito  semel 
ab  iis  qui  audierant,  coelestis  doctrinae  thesauro  in  fixo  scripturae 
instrumento.  nihil  ultra  agendum  remanebat,  totumque  de  integro 


O  Ioan.  XIV-16. 

2)  Eph.  IV-n. 

3)  Tit.  III  15. 


DE    GATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  15 

opus  docendi  omnia  quaecumque  mandavi  vobis,  cum  aevo  aposto- 
lorum  vel  virorum  apostolicorum  necessario  finem  accipiebat.  — 
Id  quoque  sonant  verba  docete,  praedicate,  sensu  obvio  et  natu- 
rali  intellecta,  cum  scriptura  nonnisi  medium  artificiale  sit,  paucis 
accommodatum,  et  in  adiutorium  vel  supplementum  oralis  disci- 
plinae  accessorie  introductum.  Unde  et  apostolos,  (quos  nemo 
imaginabitur,  aut  mentem  Christi  nunquam  esse  assecutos,  aut 
mandato  eius  non  paruisse),  nihil  ex  professo  scripsisse  tanquam 
proprium  atque  speciale  suum  munus  exsequentes,  sed  tantum 
occasionaliter,  et  quasi  accidenrali  quadam  ratione  incitatos,  ex 
certissimo  historiae  testimonio  comperimus.  «  Matthaeum  scribit 
«  Eusebius  1.  3  hist.  c.  24,  ea  occasione  scripsisse,  quia  cum 
«  praedicasset  Hebraeis,  et  ad  Gentes  ire  pararet,  utile  iudicavit, 
«  si  iis  quos  corpore  deserebat,  aliquod  memoriale  suae  praedi 
«  cationis  relinqueret.  Marcum  refert  idem  Eusebius  1.  2,  c.  15, 
«  nec  sponte  sua,  nec  a  Petro  cuius  discipulus  erat,  iussum,  sed 
«  compulsum  precibus  Romanorum  scripsisse  evangelium.  Lucam 
«  idem  Eusebius  tradit  1.  3,  c.  24,  ideo  solum  scripsisse,  quia  vi- 
«  derat  multos  alios  temere  praesumpsisse  ea  litteris  mandare, 
«  quae  non  perfecte  noverant,  ut  nimirum  nos  abstraheret  ab  in- 
«  certis  aliorum  narrationibus.  Ioannem  scribit  Eusebius  ibidem, 
«  usque  ad  extremam  senectutem  sine  ulla  scriptura  evangelium 
«  praedicasse,  et  addit  Hieronymus  in  1.  de  Script.  Eccl.,  tandem 
«  eum  compulsum  fuisse  ab  Asiae  episcopis  evangelium  scribere 
«  propter  Ebionitarum  haeresim  tunc  exorientem.  Itaque,  nisi 
«  Ebionis  haeresis  exstitisset,  Ioannis  evangelium  fortasse  non 
«  haberemus,  quemadmodum  nec  alia  tria,  nisi  praedictae  occa- 
«  siones  oblatae  fuissent.  Recte  enim  scribit  Eusebius,  solum  duos 
«  ex  apostolis  duodecim  evangelium  scripsisse,  et  eos  necessitate 
«  quadam  ad  hoc  provocatos.  Ex  quo  manifeste  colligitur,  aposto- 
«  los  non  de  scribendo,  sed  de  praedicando  primaria  intentione 
«  cogitasse  »  (r).  Adde  etiam  quod  si  apostoli  doctrinam  suam  litteris 
consignare  ex  professo  voluissent,  certe  catechismum  aut  similem 

i1)  Bellarm.  1.  4  de  verbo  Dei,  c.  4. 


l6  CAPUT    I. 

librum  in  corpus  doctrinae  coalescentem  confecissent,  cum  tamen 
ipsi  vel  historiam  scripserint,  ut  evangelistae,  vel  epistolas  ex 
occasione  aliqua,  ut  Petrus,  Paulus,  Iacobus.  Iudas,  Ioannes,  quem- 
admodum  1.  c.  Bellarminus  adiecit.  Signum  est  ergo,  et  quidem 
indeclinabile,  quod  ipsi  a  Christo  positi  fuerant  ad  tradendam  et 
transmittendam  revelatam  evangelii  veritatein,  primo  et  principa- 
liter  per  vivam  ac  personalem  praedicationem.  Si  autem  apostoli, 
ergo  et  omnes  eorum  in  perpetuum  successores,  qui,  quod  ad 
praesens  attinet,  unam  cum  eis  personam  moralem  evidenter  con- 
stituunt.  —  Confirmatur  demum,  et  manifestissime,  ex  supremis 
commendationibus  quas  testamenti  loco  iidem  apostoli  Ecclesiae 
reliquerunt.  Quid  est  enim  quod  Paulus,  instante  iam  sua  pas- 
sione,  scribit  ad  Timotheum,  in  cuius  persona  totum  corpus  prae- 
positorum  intelligitur  ?   O  Timothee,  dcpositum  custodi.  Et  rursus: 

Formam    habe   sanorum  vcrborum  quac   a  mc  audisti Bonum 

dcpositum    custodi  per  Spiritum  Sanctum  qui  habitat  iu  uobis.    Et 

iterum  :    Tu  crgo,  fili  mi quae   audisti  a  me  pcr    multos    testes, 

haec  commenda  fidclibus  homiuibus  qui  idouci  erunt  et  alios  doccrc. 
Atqui  :  «  In  his  locis  non  potest  intelligi  scriptura,  sed  thesaurus 
«  doctrinae,  intelligentia  dogmatum  divinorum,  i.  e.  tam  sensus 
«  Scripturarum,  quam  aliorum  dogmatum.  Quam  totam  doctrinam 
«  propagari  volebat  per  Traditionem,  ut  explicant  Chrysostomus 
«  et  Theophylactus  in  hunc  locum.  Quo  alludit  etiam  Irenaeus, 
«  1.  4,  c.  43,  cum  ait:  Quaproptcr,  eis  qui  in  Ecclesia  sint  prcsby- 
«  teris  obaudire  oportct,  his  qui  succcssionem  iiabent  ab  apostolis,  .... 
«  qui  cum  cpiscopatus  succcssionc  charisma  veritatis  ccrtum  sccun- 
«  dum  placitum  Patris  acccperunt.  Et  facile  ex  ipsis  verbis  colli- 
«  gitur.  Nam  si  loqueretur  de  verbis  scriptis,  non  tam  anxie  com- 
«  mendaret  depositum.  Scripturae  enim  facile  conservantur  in 
«  thecis,  et  a  librariis;  apostolus  autem  vult  servari  per  Spiritum 
«  Sanctum  in  pectore  Timothei.  Et  deinde  non  adderet :  Hacc 
«  commcnda  fidelibus  homiuibus  qui  idonci  erunt  et  alios  doccre ; 
«  sed  diceret,  commenda  librariis,  ut  multa  exempla  transcribant. 
«  Nec  diceret:  Quae  a  me  audisti per  multos  tcstes,  sed,  quod  scripsi 
«  tibi.  Itaque,  non  verba  solum,  sed  etiam  sensum,  ac  multo  ma- 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  17 

«  gis  hunc  quam  illa,  Timotheo  apostolus  commendat,  ac  ut  per 
«  manus  tradat  successoribus  suis  iubet  »  (l). 

Habemus  igitur  in  christiana  religione  ex  divino  instituto, 
organum  traditionis,  et  quidem  oralis  ac  sempervivae;  organum 
dico  authenticum,  perenniter  duraturum,  charismate  continuae  as- 
sistentiae  donatum.  Addo  etiam,  indivisum  in  se,  et  in  sua  indi- 
vidualitate  semper  visibile;  idque  praesertim  propter  unum  desi- 
gnatum  centrum  et  caput  Petrum,  qui  necessario  adest  in  hierarchia 
apostolica  ut  primus,  (Matth.  X-2);  necessario  adest  cum  mysterioso 
nomine  sibi  a  Christo  imposito,  quo  inconcussa  soliditas  ministerii 
eius  significaretur,  (Ioan.  I-42);  necessario  adest  ut  confirmator  fra- 
trum,  (Luc.  XXII-32);  ut  petra  supra  quam  aedificata  est  Ecclesia, 
(Matth.  XVI-18),  omnia  hic  intelligendo  iuxta  ea  quae  in  proprio 
tractatu  demonstrata  et  probata  supponuntur.  Nunc  autem,  si  tale 
est  organum  traditionis,  quale  hactenus  ex  ipso  solemni  documento 
institutionis  Ecclesiae  fuit  descriptum,  statim  apparet,  et  sine  diffi- 
cultate  intelligitur,  traditionem  ipsam  de  qua  praesens  currit  dispu- 
tatio,  nihil  esse  aliud  quam  praedicationem  ab  aevo  in  aevum 
continuatam  per  apostolorum  successores  sub  charismate  indefecti- 
bilitatis,  illius  revelationis  quae  de  ore  Iesu  Christi,  vel  aposto- 
rum  eius,  Spiritu  Sancto  dictante,  primitus  fuit  accepta. 

Haec  est  traditio  quam  universa  agnoscit  antiquitas  christia- 
na.  Haec  est  traditio  quae  vocatur  ab  Ignatio  ad  Ephes.  n.  1, 
sententia  lesu  Christi  in  qua  sunt  episcopi per  fines  terrae  constituti ; 
a  Polycarpo  ad  Philipp.  n.  7,  tradita  nobis  ab  initio  doctrina ;  ab 
Irenaeo,  1.  3,  c.  2,  traditio  quae  est  ab  apostolis,  quae  per  succes- 
siones presbyterorum  in  ecclesiis  custoditur;  a  Tertulliano,  Praescript. 
c.  37,  regula  quam  Ecclesia  ab  apostolis,  apostoli  a  Christo,  Christus 
a  Deo  tradidit ;  ab  Origene,  de  Princip.  Praef.  n.  2,  ecclesiastica 
praedicatio  per  successionis  ordinem  ab  apostolis  tradita,  et  usque 
nunc  in  Ecclesia  permanens.  Haec  est  traditio  ad  quam  contra  pri- 
mos  haereticos  seu  Gnosticos  appellant  Patres  primi  et  secundi 
saeculi.  Et  Gnostici  quidem,  cum  ex  Scripturis  arguebantur,  respon- 
debant :  «  Quia  non  possit  ex  his  inveniri  veritas  ab  his  qui  ne- 

(x)  Bellarm.  1.  4.  de  verbo  Dei,  c.  5. 


iS  CAPUT    I. 

«  sciunt  traditionem.  Non  enim  per  litteras  traditam  illam,  sed  per 
«  vivam  vocem  »  (x).  Neque  in  hoc  principio  Patres  habebant  sibi 
contradicentes,  imo  vero  consentientes,  et  per  omnia  unanimes. 
Sed  cum  rursus  ad  traditionem  ipsam  revocabantur,  tunc  iactabant 
traditionem  occultam,  ad  se  solos  derivatam,  vel  a  Valentino,  vel 
a  Marcione,  vel  a  Cerintho,  vel  a  Basilide  (a).  Quibus  opponeba- 
tur  traditio  authentica,  quae  est  publica  in  Ecclesia,  quaeque  or- 
ganum  habet  continuam  successionem  episcoporum  ab  apostolis, 
et  praesertim  ab  apostolorum  principe  in  Sede  Romana.  Insignis 
in  hac  parte  locus  est  Irenaei,  quem  de  integro  hic  transcribere 
iuvabit,  ut  eorum  quae  hactenus  fundamenti  instar  posita  sunt, 
recapitulatio  sit  simul  et  invicta  confirmatio. 

«  Traditionem  apostolorum  in  toto  mundo  manifestatam,  in 
«  omni  Ecclesia  adest  respicere  omnibus  qui  vera  velint  videre; 
«  et  habemus  annumerare  eos  qui  ab  apostolis  instituti  sunt  epi- 
«  scopi  in  ecclesiis,  et  successores  eorum  usque  ad  nos  qui  nihil 
«  tale  docuerunt,  neque  cognoverunt,  quale  ab  his  deliratur...  Sed 
«  quoniam  valde  longum  est  in  hoc  tali  volumine,  omnium  eccle- 
«  siarum  enumerare  successiones,  maximae,  et  antiquissimae,  et 
«  omnibus  cognitae,  a  gloriosissimis  duobus  apostolis  Petro  et 
«  Paulo  Romae  fundatae  et  constitutae  ecclesiae,  eam  quam  habet 
«  ab  apostolis  traditionem,  et  annuntiatam  hominibus  fidem,  per 
«  successiones  episcoporum  pervenientem  usque  ad  nos  indicantes, 
«  confundimus  omnes  eos  qui  quoquo  modo,  vel  per  sibi  placen- 
«  tia,  vel  vanam  gloriam,  vel  per  caecitatem  et  malam  sententiam 
«  praeterquam  oportet  colligunt.  Ad  hanc  enim  ecclesiam  propter 
«  potiorem  principalitatem  necesse  est  omnem  convenire  Ecclesiam, 
«  h.  e.  eos  qui  sunt  undique  fideles;  in  qua  semper  ab  his  qui 
«  sunt  undique,  conservata  est  ea  quae  est  ab  apostolis  traditio. 
«  Fundantes  igitur,  et  instruentes  beati  apostoli  ecclesiam,  Lino 
«  episcopatum  administrandae  ecclesiae  tradiderunt.  Huius  Lini 
«  Paulus  in  his  quae  sunt  ad  Timotheum  epistolis  meminit.  Suc- 
«  cedit  autem  ei  Anacletus.  Post  eum  tertio  loco  ab  apostolis  epi- 

1  Irenaeus.   1.   3,  c.  2. 

2  Iren.  1.  3,  c.  2. 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITJONIS  19 

«  scopatum  sortitur  Clemens,  qui  et  vidit  ipsos  apostolos,  et  con- 
«  tulit  cum  eis,  et  cum  adhuc  insonantem  praedicationem  aposto- 
«  lorum  et  traditionem  ante  oculos  haberet,  non  solus ;  adhuc 
«  enim  multi  supererant  tunc  ab  apostolis  docti...  Hac  ordinatione 
«  et  successione,  ea  quae  est  ab  apostolis  in  Ecclesia  trjaditio  et 
«  veritatis  praeconatio  pervenit  usque  ad  nos.  Et  est  plenissima 
«  haec  ostensio,  unam  et  eamdem  vivificatricem  fidem  esse,  quae 
«  in  Ecclesia  ab  apostolis  usque  nunc  sit  conservata  et  tradita  in 
«  veritate...  Tantae  igitur  ostensiones  cum  sint,  non  oportet  adhuc 
«  quaerere  apud  alios  veritatem,  quam  facile  est  ab  Ecclesia  su 
«  mere,  cum  apostoli,  quasi  in  depositorium  dives,  plenissime  in 
«  eam  contulerint  omnia  quae  sunt  veritatis...  Quid  autem  si  neque 
«  apostoli  quidem  Scripturas  reliquissent  nobis,  nonne  oportebat 
«  ordinem  sequi  traditionis  quam  tradiderunt  iis  quibus  commit- 
«  tebant  ecclesias?  Cui  ordinationi  assentiunt  multae  gentes  bar- 
«  barorum,  eorum  qui  in  Christum  credunt,  sine  charta  et  atra- 
«  mento  scriptam  habentes  per  Spiritum  in  cordibus  suis  salutem, 
«  et  veterem  traditionem  diligenter  custodientes,  in  unum  Deum 
«  credentes  creatorem  coeli  et  terrae,  et  omnium  quae  in  eis  sunt, 
«  per  Iesum  Christum  Filium  Dei  ».  (J) 

Et  traditio  quidem  in  Ecclesia,  sic  se  iuxta  Christi  institutio- 
nem  habet.  Unde  iam  pronum  est,  priusquam  ad  ulteriora  pro- 
grediamur,  sequentem  eruere  conclusionem,  quae  in  proposito 
nobis  negotio  maxime  est  attendenda. 

-     §2. 

Quod  traditio  in  vero  et  catholico  sensu  accepta,  regula 
fidei  est.  Et  quod  conceptus  traditionis  sub  ratione  nudi 
facti  humani,  seu  praedicationis  a  Christo  et  apostolis  cum 
sola  auctoritate  historica  decurrentis,  conceptus  est  falsus, 
protestanticus,  haereticalem  notam  prae  se  ferens. 

In  primis  observare  oportet  quid  distet  inter  obiectum  et  re- 

O  Iren.  1.  3,  c.  3-4. 


20  CAPUT    I. 


gulam  fidei.  Obiectum  est  credenda  veritas.  Regula,  formaliter 
in  quantum  huiusmodi,  est  id  quod  credendam  veritatem  continet, 
et  cui  oportet  nos  in  credendo  conformari,  quatenus  id  credamus 
quod  in  eo  ut  credendum  proponitur.  Unde  veritates  praedicatae 
per  traditionem,  quas  dicere  possumus  traditionem  sensn  obiectivo, 
obiectum  quidem  fidei  sunt.  Ipsa  vero  praedicatio  ecclesiastica, 
seu  ipsaforma/iscnsu  accepta  traditio,  fidei  regula  est  (r).  At  rursus 
observandum  quod  regula  non  qualicumque  modo  dirigit,  sed  in- 
fallibiliter.  Quisquis  enim  in  quocumque  ordine  regulam  sequitur, 
pro  quanto  vim  habet  et  actum  regulae,  ille  non  solum  non  errat, 
sed  nec  errare  potest.  Eatenus  ergo  in  negotio  fidei,  regulae  ra- 
tionem  traditio  obtinet,  quatenus  revelatas  veritates  infallibiliter 
custodit,  infallibiliter  conservat,  infallibiliter  ad  nostram  defert 
cognitionem;  idque  ratione  divini  illius  elementi  quod  in  ea  ne- 
cessario  esse  agnoscendum  secundum  institutionem  et  promissio- 
nem  Christi,  superior  nos  docuit  propositio.  Divinum  autem  dico 
elementum,  quod  variis  nominibus  a  Patribus  est  appellatum  : 
nunc,  charisma  veritatis  certum  in  episcopatus  ab  apostolis  succes- 
sione,  (Iren.  i.  4,  c.  26);  nunc,  operatio  Spiritus  veritatis,  non  si-  * 
nentis  ecclesias  aliter  inte/ligere,  aliter  credere,  quod  ipse  per  apo- 
stolos  praedicabat,  (Tertull.  Praescript.  c.  28);  nunc,  influxus  Do- 
mini  Ecclesiae  inliabitatoris,  ne  eat  in  errorem  quemlibet  siudiosissi- 
ma  speculatio,  (August.  Enarr.  in  Ps.  9,  n.  12) ;  nunc,  Spiritus 
Sancti  afflatus  ne  discedatur  a  vero,  (Cyrill.  Alex.  epist.  1  ad  mo- 
nachos  Aegypti) ;  nunc,  gratia  Spiritus  qua  edocti,  omnes  etiam  mon- 
tium  et  marium  disiunctione  separati,  in  idem  consentiunt,  (Theo- 
doret.  Dial.  de  Incommutabili);  nunc,  effectus  sententiae  D.  N.  I.  C, 
qua  flt  ut  in  Sede,  apostolica   inviolabiliter   semper   catholica  custo- 

f1)  Quare  non  videretur  admittendum  quod  aliqui  dicunt :  Traditio- 
nem  sensu  obiectivo  esse  fidei  regulam  remotam,  sensu  autem  formali 
proximam.  Si  enim  de  regula  agitur,  formaliter  qua  regula  est,  non  oportet 
considerare  id  quod  est  credendum,  sed  id  quod  dirigit  in  credendo  per 
credendi  obiecti  propositionem.  Et  hoc  est  semper  ipsum  verbum  qua 
scripto  vel  ore  prolatum,  adeoque  Scriptura  vel  Traditio,  non  obiectivo, 
sed  formali  semper  sensu  accepta.  De  distinctione  autem  inter  regulam 
remotam  et  proximam,  infra  erit  sermo. 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  21 

diatur  religio,  (Profess.  fidei  sub  Hormisda  ab  Orientalibus  sub- 
scripta).  Et  alia  multa  in  eumdem  sensum  collineantia  passim  re- 
perire  est  apud  Patres,  quae  per  singula  referre  non  vacat.  Inte- 
rim  vero,  nullum  relinquitur  dubium  quin  traditio  in  genuina  illa 
et  catholica  notione  accepta,  quam  nobis  suppeditant  monumenta 
omnia  institutionis  christianae,  vera  regula  fidei  et  dicatur  et  sit. 
At  longe  alius  est  conceptus  protestanticus,  in  quo  elemen- 
tum  divinum  penitus  rescinditur,  ut  traditio  nihil  plus  iam  sit 
aut  esse  possit,  quam  nudum  ac  simplex  factum  communibus 
factis  historiae  accensendum :  factum  scilicet  hominum,  sua  soler- 
tia,  sua  industria,  suo  mgenio,  scholam  Christi  apostolorumque 
eius  per  successivas  aetates  continuantium.  Qua  quidem  suppo- 
sitione  facta,  statim  patet,  nullam  amplius  de  regula  fidei  quae- 
stionem  esse  residuam.  Etenim  primo,  ut  paulo  supra  fuit  obser- 
vatum,  regula  fidei  proprie  loquendo,  non  ea  demum  est  quae 
solum  possibiliter,  aut  casualiter,  aut  de  contingenti  conservat 
genuinam  atque  inadulteratam  revelationis  doctrinam,  sed  quae 
de  iure  etiam,  et  necessario,  et  per  se.  Atqui,  vel  prima  fronte 
occurrit  evidens  disproportio  humanae  solertiae,  humanaeque  in- 
dustriae  ad  eiusmodi  effectum,  praesertim  in  materia  divinorum 
dogmatum,  in  qua  vel  maxime,  semper  urget  ratio  Protestantium 
apud  Bellarminum,  1.  4  de  verbo  Dei,  c.  12:  Plurima  obstare,  aut 
certe  obstare  posse  impedimenta,  oblivionem,  imperitiam,  negli- 
gentiam,  perversitatem,  quae  nunquam  desunt  in  genere  humano. 
Sed  haec,  si  placet,  omitto.  Esto  quod  praedicta  impedimenta  de 
facto  locum  non  habuerint ;  esto  quod  divina  doctrina  fuerit  in 
suae  veritatis  puritate  per  tot  saeculorum  decursum,  et  tot  inter 
rerum  vicissitudines,  de  facto  conservata;  esto  quod  haec  ipsa  de 
solo  facto  conservatio,  satis  sit  ad  regulam  fidei  secundum  se. 
Esto,  inquam,  quia  de  his  longius  disputandi  locus  nunc  non  est, 
et  quacumque  etiam  largissima  concessione  facta,  id  saltem  fatea- 
ris  necesse  est,  non  esse  satis  ad  regulam  quoad  nos.  Quoad  nos 
namque,  nullum  alium  yalorem  obtinebit  eiusmodi  humana  tra- 
ditio,  praeter  eum  quem  ei  conciliabit  demonstratio  cohaerentiae 
cum  originali  locutione  Dei  in  Christo  vel  apostolis,  ex  solis  com- 
munibus  historiae  criteriis  et  fontibus  compilata :  per  collationem 


22  CAPUT    I. 

scilicet,  discussionem,  et  crisim  scientificam  monumentorum  prae- 
teritae  aetatis  inde  ab  antiquis  temporibus.  Et  quis,  quaeso,  huic 
studio  non  impar.  cum  non  de  paucis  quibusdam  factis,  iisque 
celebratissimis,  famosissimis,  et  in  proprio  dominio  historiae  exsi- 
stentibus,  sed  de  doctrinis  maxime  abstrusis  hic  agatur?  Quis  in 
tanta  multitudine  rivulorum,  aquas  sinceras  quae  recta  a  fonte 
procedunt,  a  spuriis  et  adulteratis  distinguet?  Quis  separabit  pre- 
tiosum  a  vili  in  tot  inter  se  dissidentibus,  seseque  invicem  de- 
struentibus  confessionibus?  Omnibus  ergo  modis,  manifestissime 
apparet  quod  traditio  secundum  protestanticam  conceptionem  ac- 
cepta,  regula  fidei  nec  est  nec  esse  potest,  et  quod  in  hac  saltem 
parte,  sibi  ipsis  constantes  fuerunt  veteres  Reformatores,  cum 
unam  solam  atque  unicam  regulam,  traditione  exclusa,  Scripturam 
constituerunt. 

Verum,  conceptionem  hanc,  quac  totam  in  se  resnmit  Iiaeresim 
Protestantismi,  in  plena  esse  oppositione  cum  evangelio  et  funda- 
mentali  eius  oeconomia,  iam  satis  ostensum  est,  et  si  quis  plura 
desideret,  plura  etiam  inveniet  in  tractatu  de  Ecclesia,  ubi  de  po- 
testate  magisterii.  Eamdem  quoque  aperte  contradicere  sensui 
totius  christianae  antiquitatis,  vel  ex  paucis  quae  praecitata  sunt 
documentis  colligere  facile  est.  Equidem  affirmant  Protestantes : 
«  Antiquiorem  ecclesiam  solnm  historice  appellasse  ad  traditionem, 

«  demonstrando  scilicet  in  ecclesiis  apostolicis,  quibus  apostoli  ipsi 

« 

«  praedicaverant,  per  continuam  successionem  usque  ad  sua  tem- 
«  pora  saeculi  secundi  vel  tertii,  fidem  ab  apostolis  traditam  nondum 
«  fuisse  corruptam,  sed  adhuc  integram.  Posteriori  vero  tempore, 
«  Ecclesiam  id  qitod  testimonio  traditionis  historice  considerato  de- 
«  erat,  supplerc  studuisse  auctoritate  quam  sibi  vindicabat  (r)  ».  Id, 
inquam,  affirmant,  sed  gratuito  et  sine  ullo  fundamento. 

Ad  cuius  rei  evidentiam  considerandum  quod  promissa  assi- 
stentia  pro  incorrupta  depositi  custodia,  et  infallibili  cursu  tradi- 
tionis  in  recto  tramite  originalis  revelationis,  non  excludebat  ullo 
modo  accommodatam  huic  eidem  fini  causarum  secundarum  ordi- 
nationem,  earumque  congruam  cooperationem.  Sic  enim  semper  se 

(*)  Apud  Franzelin,   Thes.   10. 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  23 

habet  suavis  Dei  providentia,  ut  instrumenta  apte  contemperet 
causae  principali,  et  quidquid  de  suo  humanum  organum  propria 
activitate  reddere  potest,  id  non  modo  non  tollat,  sed  procuret  et 
adhibeat  etiam  magis.  Non  ergo  negare  intendimus  connaturali- 
tatem  ad  effectum  de  quo  agitur,  quae  revera  est  in  successione 
et  continua  serie  episcoporum  sibi  invicem  in  eadem  sede  quasi 
de  manu  in  manum  transmittentium  depositum  reJigionis.  Neque 
somniamus  removendum  esse  a  traditione  humanum  elementum, 
humana  praesidia,  humanam  industriam  ac  sollicitudinem.  Quae 
profecto  si  removenda  censeremus,  contradictorem  haberemus 
ipsum  apostolum  exclamantem :  O  Timothee,  depositum  custodi.  Ut- 
quid  enim  obsecratio  haec,  utquid  tam  instans  commendatio,  si 
ex  parte  Timothei  nihil  exigebatur?  Sed  id  tantum  volumus,  non- 
dum  in  his  reperiri  supremam  ac  sufficientem  rationem  certitudinis 
de  conservata  integritate  doctrinae  revelatae,  quamdiu  praecisio 
flt  a  promisso  et  collato  a  Christo  charismate  perpetuae  assisten- 
tiae  (r).  Proinde  intelligendum  est,  elementum  humanum  subordi- 
nari  divino,  eique  ita  coniungi,  ut  in  usu  loci  theologici  traditionis, 

I1)  Praesidia  pro  intemerata  doctrinae  conservatione  adhibita,  ad  haec 
quatuor  reducuntur  a  Card.  Franzelin,  thes.  9:  «  Primo.  Non  solum 
«  semper  observatum  est  apostolicum  institutum.  ut  episcopus  non  eli- 
«  geretur,  nisi  prius  de  sinceritate  eius  fidei  certis  testimoniis  constaret, 
«  sed  etiam  praesertim  episcopi  maiorum  sedium  continuo  post  electionem 
«  aliis  collegis  suis,  et  maxime  Pontifici  Romano  per  litteras  synodicas 
«  exponebant  distinctam  suae  fidei  professionem.  Ratio  sanctae  huius  in- 
«  stitutionis  per  se  evidens  est,  et  egregie  declaratur  a  Gregorio  M.  1.  7 
«  epist.  4:  Nam  cum  vicissim  nobis  fidei  nostrae  confessionem  transmittimus, 
«  quid  aliud  in  sancta  Dei  Ecclesia  agimus,  nisi  arcam  bitumine  linimus,  ne 
«  unda  erroris  intret?  —  Secundo,  sicut  solliciti  erant  tum  singuli  tum 
«  omnes  simul  episcopi,  ut  fides  singulorum  consentiens  fidei  communi 
«  omnium  esset  testatissima,  et  diligenter  cavebatur  ne  a  fide  communi 
«  quomodocumque  dissidens  particeps  videretur  communionis  ecclesia- 
«  sticae,  ex  eadem  ratione  vigili  studio  curabant,  ut  de  fide  una  episco- 
«  porum  in  singulis  sedibus  sese  excipientium  certo  constaret.  Hinc  series 
«  episcoporum  orthodoxorumin  diptychis  singularum  ecclesiarum  descripta 
«  diligentissime  servabatur,  reiectis  iis  qui  defectionis  a  fide  universae 
«  Ecclesiae  suspecti  fuerant.  —  Tertio,  si  quando  in  aliqua  ecclesia  no- 
«  vitas    doctrinae  contra    communem    traditam  fidem  serpere    coepisset, 


24  CAPUT    I. 

duplex  Patribus  occurreret  argumentum.  Unum  ex  consideratione 
charismatis  successionem  apostolicam  perpetuo  comitantis.  Alterum 
ex  consideratione  ipsius  successionis  secundum  conditiones  histo- 
ricas  in  Ecclesia  ab  initio  servatas;  quod  etsi  ex  se  solo  ulti- 
matum  apodicticumque  absolute  loquendo  non  esset,  polemice 
tamen  efficacissimum  erat  adversus  multiplices  sectarum  auctores, 
qui  omne.s  de  novo  a  semetipsis  dogmatizare  inceperant:  «  Hanc 
«  sapientiam.  inquit  Irenaeus  1. 3,  c.  2,  (quam  Paulus  loquitur  inter 
«  perfectos),  unusquisque  eorum  esse  dicit,  quam  a  semetipso  adin- 

«  venerit Unusquisque  enim  ipsorum  omnino  perversus,  seme- 

«  tipsum.  regulam  veritatis  depravans,  praedicarenonconfunditur  ». 
Utroque  igitur  argumento  utebantur  Patres,  tam  priores  quam 
posteriores.  Non  enim  soli  posteriores,  sed  et  vetustissimi,  Ignatius, 
Irenaeus,  Tertullianus  paulo  supra  citati,  summam  rationem  ex  qua 
constet  divinam  doctrinam  sincere  et  integre  per  successionis  or- 
dinem  esse  conservatam,  ultimo  revocabant  ad  charisma  veritatis 
cum  episcopatus  successione  communicatum,  ad  communicationcm 
Chrtsti,  ad promissum  etmissum  doctorem  veritatis  Spiritum  Sanctum. 
Et  similiter,  non  modo  antiquiores,  sed  et  posteriores,  puta  Atha- 
nasius  (de  decr.  Nicaen.  n.  27),  Epiphanius  (1.  1,  Haeres.  27, 
n.  6),  Optatus  (1.  2  de  schism.  Don.  n.  2),  Augustinus  (epist.  53, 
n.  2,  etc),  aeque  appellant  ad  sententiam  a  patribus  ad  patres 
transmissam,  ad  doctrinam  ab"initio  traditam,  ad  continuam  suc- 
cessionem  sacerdotum  in  Ecclesia  potissimum  Romana,  quoniam 
per  eam  successionem,  verba  sunt  Epiphanii,  perpetuo  manifestata 
veritas  demonstratur.  Et  ideo,  a  primo  ad  ultimum,  non  apparet 
vestigium  oppositionis  a  Protestantibus  pro  necessitate  causae 
fallaciter  imaginatae.  Ita  fere  Card.  Franzelin,  de  Trad.  thes.  10. 
Sic  igitur  habes  in  traditione,  vero  et  catholico  sensu  intel- 

«  episcopi  erat,  non  solum  eam  comprimere,  sed  etiam  certiores  reddere 
«  episcopos  alios,  et  imprimis  Pontificem  Romanum,  utcommuni  sententia 
«  ubique  damnatus  error  ab  Ecclesia  arceretur.  —  Quarto,  extraordinarium 
«  quidem  sed  ubi  periculum  novitatis  imminentis  id  postulare  videbatur, 
«  efficax  praesidium  unionis  et  consensionis  erant  concilia  episcoporum, 
«  vel  ex  provinciis  singularibus,  vel  ex  universa  Ecclesia  orbis  terrarum 
«  etc.  ». 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  25 

lecta,  regulam  fidei  certissimam.  Sed  quia  alia  quoque  regula 
Scriptura  assignatur,  ad  considerationem  habitudinis  qua  una  se 
habet  ad  alteram,  ipsa  nos  ducit  rerum  continuatio.  Hinc  tertia, 
quae  iam  sequitur,  propositio. 

§  3 

Quod  traditio  regula  fidei  est,  ordine  tum  temporis,  tum 
cognitionis,  tum  comprehensionis,  Scriptura  prior,  et  ab  ea 
in  hoc  vel  maxime  differens,  quod  non  remota  tantum  regula 
exsistat,  sed  proxima  etiam  atque  immediata,  pro  duplici  sub 
qua  accipi  potest  consideratione. 

1.  —  In  primis,  nullius  negotii  est  ostendere  quod  traditio 
antevertit  Scripturam  ordine  chronologico.  Id  iam  observare  est 
in  V.  T.  Neque  enim  ab  initio  mundi  exstiterunt  Scripturae,  et 
tamen  ab  initio  fuit  regula  cui  sancti  Dei  homines  conformabant 
fidem  suam.  «  Ab  Adam  usque  ad  Moysen  fuit  ecclesia  Dei  aliqua 
«  in  mundo,  et  colebant  homines  Deum  fide,  spe,  et  charitate,  et 
«  externis  ritibus,  ut  patet  ex  Genesi,  ubi  introducuntur  Adam, 
«  Abel,  Seth,  Enoch,  Noe,  Abraham,  Melchisedech,  et  alii  homines 
«  iusti.  At  nulla  fuit  scriptura  divina  ante  Moysen,  ut  patet..., 
«  quia  in  Genesi  non  fit  mentio  doctrinae  scriptae,  sed  solum  tra- 
«  ditae:  Scio,  inquit  Deus  Gen.  XVIII-19,  quod  Abraham  praecep- 
«  turus  sit  filiis  suis,  et  domui  suae  post  se,  ut  custodiant  viam  Domini. 

«  Igitur  annis  bis  mille  conservata  est  religio  sola  traditione 

«  Deinde  a  Moyse  ad  Christum,  in  ipso  populo  Dei,  etsi  Scripturae 
«  exstarent,  tamen  magis  utebantur  Iudaei  traditione  quam  Scriptura, 
«  ut  patetex  Exod.  XVIII-8,  Deuter.  XXXII-7,Iudic.  VI-13,  Psalm. 
XLIII-i,  LXXVII-5,  Eccli.  VIII-11.»  (r).  In  quo  etiam  solutio  est 
vulgaris  difficultatis,  quare  in  libris  Mosaicis  tam  pauca  occurrant 
de  futura  vita,  et  de  praemiis  vel  poenis  in  ea  constitutis,  et  univer- 
sim  loquendo,  de  multis  veritatibus  quae  habentur  ut  fundamenta 
vitae  moralis  ac  religiosae.  Solutio  namque  magna  ex  parte  hinc 

(J     Bellarm.  1.  4  de  verbo  Dei,  c.  4. 


26  CAPUT    I. 

repetitur,  quod  Scriptura  superveniens  supponebat  antecedentem 
regulam  traditionis,  eamque  relinquebat  in  pleno  suo  robore,  ple- 
noque  vigore  semper  manentem.  At  forte  aliter  putas  contigisse 
in  oeconomia  N.  T.?  Imo  vero,  in  N.  T.  eadem  traditionis  prae- 
cessio  luculentioribus  etiam  factis  demonstratur,  siquidem  omnia 
originum  christianarum  monumenta  ostendunt  ecclesias  sine  Scri- 
pturis  ab  apostolis  primum  fundatas,  propriamque  iam  agentes 
vitam.  Nondum  scripserat  Matthaeus,  et  iam  Ecclesia  per  totam 
ludaeam  et  Galilaeam  et  Samariam  aedificabatur  ambulans  in  timore 
Domini,  (Act.  IX-31).  Nondum  Marcus,  et  iam  erat  ecclesia  Romana, 
cuius  fides  annuntiabatur  in  universo  mundo,  (Rom.  1-8).  Nondum 
Ioannes,  et  iam  totas  Asiae  fundaverat  et  regebat  ecclesias,  ut 
scribit  Hieronymus  in  1.  de  script.  eccles.  Ad  ecclesias  quoque  iam 
exsistentes  dirigebantur  omnes  epistolae  apostolicae,  quemadmodum 
ex  ipsis  earum  inscriptionibus  satis  superque  liquet.  Denique,  non 
adscriptum  aliquod  instrumentum  appellabatPaulus,  cum  dicebatad 
Galatas  quos  quidam  a  recta  via  evangelii  subducere  conabantur: 
Si  quis  vobis  evangelizaverit  praeter  id  quod  accepistis  anathema 
sit,  (Gal.  I-9).  Et  ad  Corinthios:  Laudo  autem  vos,  fratres,  quod 
per  omnia  mei  memores  estis,  et  sicut  tradidi  vobis,  praecepta  mea 
servatis.  Et  rursus :  Ego  enim  accepi  a  Domino,  quod  et  tradidi 
vobis,  quoniam  Dominus  lesus,  in  qua  nocte  tradebatur,  etc.  Dicen- 
dum  itaque  quod  ab  initio  praeexstitit  sola  regula  traditionis,  et 
quod  subsequens  Scripturae  accessio  non  ea  esse  potuit  quae 
lUndamentale  conservandae  et  propagandae  doctrinae  revelatae 
medium  semel  pro  semper  in  Ecclesia  constitutum  everteret,  sed 
quae  ei  subordinaretur  et  deserviret  etiam  magis. 

2.  —  Sed  etiamsi  regula  Traditionis  regulam  Scripturae  non 
antecederet  ordine  temporis,  semper  tamen  ordine  cognitionis.  Et 
sane,  traditio  innotescit  ut  regula  fldei.  per  ipsissima  argumenta 
quibus  religionis  christianae  seu  catholicae  Ecclesiae  innotescit 
credibilitas.  Ex  quo  enim  demonstrasti  revelatam  esse  Ecclesiam 
catholicam  tanquam  a  Deo  institutam,  uno  eodemque  argumento 
demonstrasti  fuisse  a  Deo  positum  organum  iilud  perpetui  sem- 
perque  audiendi  magisterii  quod  in  eiusdem  Ecclesiae  basi  ac  fun- 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  27 

damento  est  (l).  Demonstrasti  praedicationem  huius  magisterii 
ordinatam  esse  divinitus,  ut  cui  in  sempiternum  conformari  debet 
credentium  fides.  Demonstrasti  ergo  traditionem  in  ratione  regulae 
fidei  obligatoriae,  siquidem  praedicatio  ecclesiastica  et  traditio 
authentica  de  qua  nunc  nobis  sermo,  secundum  rem  convertuntur, 
ut  ex  hactenus  dictis  clarum  apertumque  est.  Nec  refert  quam 
methodum,  quemve  processum  adhibuerfs  in  demonstratione  verae 
religionis :  an  scilicet  argumentandi  principium  sumpseris  ex  divi- 
nis  notis  quae  Ecclesiae  insunt,  eique  inseparabiliter  inhaerent, 
an  potius  ex  historicis  monumentis  missionis,  adventus,  et  operis 
Iesu  Christi,  iuxta  duplicem  normam  in  Concilio  Vaticano,  Sess.  3, 
cap.  3  indicatam  (2).  Semper  enim,  et  eodem  modo,  est  et  manet 
demonstrata  ipso  facto  regula  Traditionis. 

At  non  ita  est  de  Scriptura  Sacra.  Absoluta  enim  initiali  illa 
demonstratione  quae  in  praeambuhs  fidei,  seu  in  theologia  (ut 
vocant)  fundamentali  instituitur,  adhuc,  per  se  loquendo,  ignotum 
tibi  omnino  est  utrum  sint,  necne,  scripturae  a  Deo  inspiratae. 
Nam  licet  nullae  tales  exsisterent,  eadem  invariata  essent  prin- 
cipia  demonstrationis;  eadem  quoque  adaequata  conclusio  ad  quam 
principia  ista  ducunt.  Quod  si  forte  in  demonstrationis  decursu, 
tractando  historicum  monumentum  revelationis  quam  nobis  attulit 
Iesus  Christus,  incideris  in  ea  Christi  testimonia  quibus  confir- 
matur  fides  Iudaeorum  circa  Legem  et  Prophetas,  concomitanter 
quidem,  et  velut  per  accidens  potuit  tibi  advenire  cognitio  earum 
Scripturarum  V.  T.,  quae  protocanonicae  appellantur;  de  Scripturis 
autem  quae  propriae  sunt  Novo  Testamento,  adhuc  nihil  scis, 
praetereaque  nihil.  Et  si  de  his  quoque,  imo  de  his  praesertim, 
idoneum  testimonium  extra  authenticam  Traditionem  quaeras,  non 
est  ubi  invenias  nisi  in  scriptis  apostolicis.  Sed  praeterquam  quod 
cognitio  auctoritatis  apostolorum  ut  organorum  promulgandae 
revelationis,  supponit  iam  cognitam  regulam  Traditionis  quae  ab 
eis  tota  decurrit:  quid,  quaeso,  in  scriptis  apostolicis  invenies  de 
inspiratis  N.  T.  scripturis,  formaliter  qua  inspiratis?  Nihil  omnino 

(*)  Cf.  prooemium  secundae  partis  tractatus  de  Ecclesia,  p.   278. 
(2)  Enchir.  n.   1642. 


28  CAPLT    I. 

praeter  notum  illud  incisum  secundae  Petri,  III-16,  de  Pauli  epi- 
stolis.  Atqui  epistolae  Pauli  non  sunt  omnes,  imo  nec  praecipuae 
scripturae  N.  T.  Insuper,  quaenam  fuerint  tempore  quo  scribebat 
Petrus,  editae  iam  epistolae  Pauli,  incertum  forsitan  quis  dicere 
posset.  Denique,  haec  ipsa  secunda  Petri  epistola  ab  iis  praecise 
qui  a  scriptis  documentis  unice  se  pendere  profitentur,  ut  suppo- 
sititia  et  non  genuina  reiicitur.  Omnibus  igitur  modis,  biblicum 
systema  Protestantium  in  aere  pendulum  apparet,  basi  ac  funda- 
mento  carens.  Xec  male  comparatum  est  systemati  mundi  in  cosmo- 
gonia  Indorum,  qui  adstruunt  universum  instar  elephantis  ponentis 
pedes  super  quatuor  testudines,  quin  dicant  quid  illud  sit  in  quo 
testudines  ipsae  nituntur.  At  nos,  ex  organo  traditionis  cui  a 
Christo  commissum  est  munus  docendi  omnem  veritatem,  iure  me- 
ritoque  accipimus  veritatem  revelatam  integri  canonis  Scripturae 
inspiratae,  ut  sic,  per  Traditionem  Scriptura  innotescat,  sitque  eo 
ipso,  ordine  cognitionis  posterior. 

3.  —  Hinc  ulterius  efficitur,  Traditionem  antecedere  Scriptu- 
ram  ordine  etiam  comprehensionis,  pro  quanto  scilicet,  non  in 
Scriptura,  sed  in  Traditione,  revelata  doctrina  fuit  vera  quadam 
ratione  integraliter  deposita.  —  Dico,  non  in  Scriptura:  tum  quia, 
ut  mox  praemissum  est,  nequidem  veritas  de  Scriptura  ipsissima, 
id  est  de  catalogo  librorum  qui  ut  sacri  sunt  recipiendi.  in  ea  con- 
tinetur;  tum  quia  ipsamet  nos  pluries  remittit  ad  traditionem,  ut 
ad  fontem  quorumdam  dogmatum  quae  scripta  non  sunt,  quemad- 
modum  ex  1  Cor.  XI-2,  2  Thess.  II— 14,  2  Tim.  I-13,  3  Ioan.  13, 
ostendit  Bellarminus  (x)  ;  tum  denique  quia  vel  sola  scriptio  libro- 
rum  N.  T.,  quam  superius  vidimus  ex  contingentibus  circumstantiis 
occasionatam,  luculentum  signum  est  quo  palam  fecit  Deus,  non 
fuisse  sui  consilii,  ut  in  libris  sacris  plenum  haberemus  et  adae- 
quatum  revelatae  veritatis  depositorium.  —  At  contra,  eiusmodi 
depositorium  dives  in  Traditione  iure  meritoque  agnosces.  Ipsa 
enim  est,  quae  primitivum,  principale.  ac  primarium  doctrinae 
instrumentum  a  Christo  posita  fuit.  Ipsa.  cui  ex  consequenti  con- 
credita  est  et  Scriptura;  concredita,  inquam,  non  solum  in  ordine 

(l    De  verbo  Dei.  1.  4.  c.  5. 


DE    CATHOLTCO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  29 

ad  notificationem  eius  quod  pro  scriptura  a  Deo  vere  inspirata 
est  accipiendum,  verum  etiam  in  ordine  ad  notificationem  sensus 
qui  absque  intelligentiae  clave,  aut  clausus  remanet,  aut  incer- 
tus  (^).  Unde  sequitur  quod  in  deposito  tradito,  aliquo  vero  modo 
continetur  etiam  revelatio  scripta;  et  si  etiam  revelatio  scripta, 
ergo  tota  de  integro  revelatio. 

Sic  igitur,  traditio  est  regula  fidei  omnibus  modis  prior:  tem- 
pore,  cognitione,  comprehensione.  Ultimo  quaeres:  an  remota 
regula,  vel  proxima?  Dico  autem :  et  remota  et  proxima,  sub  alia 
atque  alia  consideratione. 

4.  —  Et  sane,  indesinens  illa,  et  per  saeculorum  decursum 
perseverans  usque  ad  nos  Ecclesiae  praedicatio,  duobus  modis 
accipitur.  Primo  quidem,  in  interpositis  antecedentium  aetatum 
annulis  a  quibus  pendet,  et  quibus  mediantibus  semper  continuatur 
cum  praedicatione  eorum  qui  primi  et  immediati  fuerunt  verbi 
revelati  promulgatores.  Deinde  vero,  secundum  se  absolute,  in 
qualibet  seorsum  designata  temporis  differentia.  Primo  igitur  modo, 
praedicatio  ecclesiastica  est  traditio  sub  praecisa  ratione  transmis- 
sionis  doctrinae  revelatae  quasi  de  manu  in  manum  inde  ab  apostolis, 
seu  traditio  reduplicative  ut  per  indisruptum  canalem  e  fonte  a 
saeculis  decurrens,  et  sub  hac  consideratione  non  est  plus  quam 
remota  fidei  catholicae  regula.  Sic  enim  innotescit  tantummodo 
per  investigationem  monumentorum  praeteritae  aetatis,  id  est  per 
studium  operum  quae  ex  antiquitate  relicta,  in  cognitionem  ducunt 
sententiae,  professionis,  ac  fidei  quae  olim  erat  circa  doctrinam  chri- 
stianam,  vel  ex  integro,  vel  in  singulis  capitibus  spectatam.  Et  si 
nonnisi  mediante  investigatione  et  processu  scientiae  theologicae 
proprio  cognoscitur  quoad  ea  quae  continet  dogmata,  ergo  regu- 
lae  proximae  rationem  nec  habet  nec  habere  potest.  Quare  venien- 
dum  est  ad  praedicationem  ecclesiasticam,  non  amplius  conside- 
ratam  in  cohaerentia  continuae  successionis  a  prima  revelationis 
origine,  sed  absolute  in  sui  exercitio  pro  hoc  signato  nunc  tem- 
poris.  Quo  sub  respectu,  semper  quidem  traditio  est,  quatenus 
semper  tradit  id  quod  explicite  vel  implicite  accepit  a  maioribus, 

(J)  Iren.  1.  4,  c.  26.  Tertull.  Praescript.  c.  19-21. 


30  CAPUT    I. 

sed  iam  est  traditio  sub  praecisa  formalitate  auctoritativi  magisterii 
diserte  proponentis  et  explicantis  id  quod  credere  necesse  est  secun- 
dum  decurrentem  inde  ab  apostolis  revelationem.  Et  sic  etiam,  regula 
est  fidei  proxima  atque  immediata,  quae  cum  infallibili  ac  semper 
vivente  Ecclesiae  catholicae  magisterio,  formaliter  ut  magisterium 
est,  adaequate  convertitur. 

At  vero,  quocumque  modo  traditionemsumas,  sive  ut  regulam 
proximam,  sive  ut  remotam,  id  accurate  notatum  velim :  Authen- 
ticum  eius  organum  non  fuisse  a  Christo  institutum  ad  conser- 
vandum  vel  proponendum  materiales  et  inertes  formulas,  sed  verum 
sensum  revelatae  veritatis,  ac  per  hoc,  munus  infallibiliter  trans- 
mittendi,  custodiendi,  et  proponendi  fidei  depositum,  inseparabile 
esse  a  munere  infallibiliter  quoque  definiendi,  declarandi,  et  expli- 
candi  id  quod  in  eo  continetur.  Nunc  autem,  si  traditio  est  non 
solum  conservativa,  verum  etiam  explicativa  totius  verbi  Dei,  tam 
scripti  quam  non  scripci,  profectus  aliquis  in  ea  per  saeculorum 
decursum  procul  dubio  est  agnoscendus :  eiusmodi  tamen  pro- 
fectus  qui  immutabilitati  dogmatis  in  nullo  contradicat,  nihilque 
prorsus  detrahat  de  ratione  depositi,  in  quo  nec  mutari  quidquam 
licet,  ned  minuere,  nec  addere.  Et  iam  operae  pretiumerit,  si  hoc 
ipsum  in  conclusione  praesentis  capituli  paulo  amplius  declaremus. 

§  4- 

Quod  ex  hactenus  dictis  consequitur,  traditionem  habere 
quidem  pro  decursu  temporis  evolutionem  quamdam,  sed 
coniunctam  cum  omnimoda  immutabilitate  et  consensione 
in  eodem  semper  dogmate,  eademque  sententia:  ita  scilicet, 
ut  ad  traditionalis  sensus  inquisitionem  quod  spectat,  spe- 
ciales  regulae,  eaeque  longe  diversae  ab  iis  quae  scientiam  hi- 
storicam  regunt,  iure  meritoque  fuerint  a  Patribus  praesti- 
tutae. 

Expositionem  igitur  veri  ac  genuini  conceptus  traditionis  ab- 
solvere  placet,  ponendo  in  conspectu  ea  quae  ex  hactenus  dictis. 
aut  consequuntur  aut  non  consequuntur.  Et  ne  libera   nobis  tri- 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  31 

buatur    divagandi  facultas,  ab  iis  quae  non  consequuntur,    exor- 
diendum. 

In  primis,  nequaquam  consequitur  quod  omnes  veritates  ad 
depositum  fidei  pertinentes,  uno  et  eodem  modo  esse  debuerunt 
in  primitiva  praedicatione  apostolorum,  uno  quoque  et  eodem 
modo  in  consecutiva  traditione,  pro  quovis  stadio  et  quavis  tem- 
porum  differentia.  Aliud  enim  est,  res  omnes  fidei  et  morum 
quibus  christiana  doctrina  constat,  ab  initio  et  semper  sub  infalli- 
bilitatis  charismate  esse  transmissas;  aliud  vero,  omnes  fuisse 
semper  propositas  aeque  explicite  (r),  aeque  expresse  (2),  aeque 
enucleate  (3).  Nam  id  quidem  nihil  commune  habet  cum  indefecti- 
bilitate  a  norma  veritatis,  ut  in  terminis  evidens  est,  praeterquam 
quod  tam  plenaria,  statim  ab  initio,  totius  doctrinae  propositio 
vix  fuisset  connaturaliter  possibilis,  et  aliunde  erat  eo  minus  ne- 
cessaria,  quod  simul  cum  deposito  dogmatum,  charisma  Spiritus 
Sancti  pro  eorum  explicatione  secundum  occurrentes  singularum 


i'1)  «  In  praedicatione  apostolica  poterant  proponi  aliqua  universalia, 
«  in  quibus  continerentur  implicite  singularia  progressu  temporis  ortis 
«  dubiis  explicanda  per  magisterium  Ecclesiae.  Sic  sufficiebat  doctrina 
«  de  necessitate  gratiae  ad  omne  opus  bonum  in  via  salutis,  ut  adversus 
«  semipelagianos  postea  definiretur  eadem  necessitas  ad  initium  fidei.  Po- 
«  terant  contineri  complexa,  ex  quibus  explicanda  essent  elementa  con- 
«  stituentia  :  Christus  et  Deus  et  homo  ;  unde  orta  necessitate,  definiri 
«  poterant  multa  de  utraque  natura.  Suprema  est  potestas  Petri,  ut  visi- 
«  bilis  fundamenti  Ecclesiae  et  centri  unitatis;  unde  explicanda  multa 
«  iura  et  ofncia  in  particulari  ».  Franzelin,  de   Trad.,  thes.  23. 

(2)  «  Poterant  aliqua  dogmata  proposita  esse  magis  usu  practico  et 
«  consuetudine  ecclesiarum,  quam  diserta  doctrina  et  instanti  praedica- 
«  tione,  quorum  diserta  praedicatio  vel  solemnis  definitio  progressu  tem- 
«  poris  fieret  necessaria.  Cuiusmodi  exempla  prostant  luculenta  in  con- 
«  troversia  de  potestate  valide  conficiendi  sacramenta  extra  Ecclesiam, 
«  et  in  historia  canonis  librorum  sacrorum  ».  Id.,  ibid. 

(3)  «  Poterant  in  praedicatione  apostolica  contineri  aliqua  simplicius 

«  enuntiata,  quorum  declarationem  strictiorem  in  directa  oppositione  ad 

«  certam  quamdam  errorum  formam  ipsae  exortae  postmodum  haereses 

«  reddebant    necessariam.  Inde  a  Patribus  et  Conciliis    definitus  modus 

1 
«  loquendi,  et    statutae    formulae    ecclesiasticae    velut    tesserae    fidei  ». 

Id.,  ibid. 


32  CAPUT    I. 

aetatum  necessitates,  ad  successores  apostolorum  ex  Christi  pro- 
missione  et  institutione  transibat.  Recole  ea  quae  paulo  supra 
praemissa  sunt  de  duplici  munere  custodum  et  doctorum  fidei  in 
corpore  praepositorum  accurate  considerando. 

Porro,  si  ex  infallibilitate  traditionis  minime  consequitur, 
omnes  et  singulas  indiscriminatim  veritates  ad  fidei  deposjtum 
obiective  pertinentes,  debuisse  omni  tempore  in  candelabro  Ec- 
clesiae  elucere  quoad  distinctam  atque  explicitam  notarum  sua- 
rum  perspicuitatem :  neque  etiam  consequitur,  nullas  esse  potuisse, 
circa  quas  aliquando  extiterit  intra  ipsum  unitatis  et  communionis 
catholicae  gremium,  aut  sensuum  aut  opinionum  diversitas.  «  Re- 
«  vera,  esse  tales  aliquas  veritates,  demonstratur  ex  omnibus  illis 
«  Conciliorum  vel  Pontificum  definitionibus,  quae  declarabant 
«  tamquam  veritates  fidei,  eas  doctrinas  de  quibus  ante  definitio- 
«  nem  doctores  catholici  absque  dispendio  fidei  et  communionis 
«  diversas  sequebantur  sententias,  in  hoc  insuper  consentientes, 
«  quod  eas  doctrinas  ad  depositum  fidei  sufficienter  manifestatum, 
«  nondum  pertinere  faterentur.  Colligitur  idem  etiam  inde,  quod 
«  adhuc  nunc  plures  sunt  quaestiones  theologicae  minime  defini- 
«  tae,  quae  tamen  versantur  circa  sensum  aliquot  capitum  doctri- 
«  nae  revelatae  ita,  ut  ex  eiusdem  revelatae  doctrinae  analysi 
«  solvi,  atque  adeo  ab  infallibili  magisterio  definiri  posse  videan- 
«  tur.  Hinc  sunt  apud  Patres  distinctiones  inter  substantiam  fidei 
«  quae  una  est  apud  omnes,  et  inter  quaestiones  profundioris  intelli- 
«  gentiae,  (Iren.  1.  i,  c.  10,  n.  23).  Inter  ea,  quae  manifestissinic  in 
«  ecclesiis  praedicantur,  quae  definita  sunt  in  ecclesiastica  praedica- 
«  tione,  de  quibus  totius  Ecclesiae  una  est  sententia,  et  alia  quae 
«  sunt  adhuc  inquirenda  de  sacra  Scriptura,  et  sagaci  perquisitione 
«  inyestiganda ,  quae  non  manifeste  discernuntur,  quae  non  satis 
«  manifesta  praedicatione  distinguuntur ,  quae  non  sunt  evidentia  in 
«  ecclesiastica  praedicationc,  (Origen.,  de  princip.  in  praefatione). 
«  Distinguitur  in  Christianorum  doctrina  inter  regulam  fidei  quae 
«  apud  nos  nidlas  habet  quaestiones,  et  illud  quod  salva  fidei  regu- 
«  la  potest  in  quaestionem  venire,  (Tertull.,  Praescript.  c.  13).  Aliud 
«  est  quod  ad  ipsa  fidei  pertinet  fundamenta,  et  alia  sunt  in  qui- 
«  bus  inter  se  aliquando,  etiam    doctissimi  et  optimi  regulae  catho- 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  33 

«  licae  defensores,  salva  fidei  compage,  non  consonant,  et  alius  alio 
«  de  una  re  melius  aliquid  dicit  et  verius.  (August,  lib.  i  contr. 
«  Iulian.  c  6).  Distinguitur  error  ferendus  in  quaestionibus  non  di- 
«  ligenter  digestis,  nondum  plena  Ecclesiae  auctoritate  firmatis,  et 
«  error  non  ferendus,  qui  ipsum  Ecclesiae  firmamentum  quatere  mo- 
«  litur,  (August.,  Serm.  294,  n.  4).  Distinguitur  denique  portiuu-  ' 
«  cula  aliqua  fidei  nostrae  minus  lucide  clara,  et  illud  quod  Do- 
«  minus  neminem  in  Ecclesia  sua  voluit  ignorare,  (Leo  M  ,  epist. 
«  30  ad  Pulcheriam,  c  2)  ».  In  summa :  Quolibet  tempore  fuerunt 
quaedam  ulteriores  doctrinae  revelatae  determinationes,  quae  plus 
minusve  obscure  in  tradito  ab  apostolis  deposito  contentae,  et 
plena  adhuc  luce  diligentis  inquisitionis  non  illustratae,  nondum 
transierant  in  proximam  fidei  regulam,  seu  sufficientem  ecclesia- 
stici  magisterii  propositionem.  De  quibus  proinde  potuit  aliquan- 
do  non  esse  concors  sententia  in  gremio  unitatis,  ante  termina- 
tam  auctoritate  Ecclesiae  controversiam  (*).  Neque  in  hoc  quidquam 
videre  est,  quod  quolibet  modo  praeassertae  infallibilitati  traditio- 
nis  opponatur. 

Sed  nunc,  alia  sunt  quae  ex  promissa  in  finem  usque  as- 
sistentia  Dei  omnimoda  necessitate  consequuntur.  Et  primo  qui- 
dem  consequitur  impossibile  esse,  ut  opinio  quaepiam  a  quovis 
homine  vel  privato  doctore  originem  ducens,  obtineat  unquam 
communem  consensionem  tanquam  in  fidei  doctrinam,  et  praeva- 
leat  in  Ecclesia  sub  ementito  nomine  divinae  traditionis.  De  qua 
re  exemplum  habes  in  opinione  millenariorum,  quae  a  Papia  pri- 
mum  ex  nimia  eius  simplicitate  introducta,  et  propter  reveren- 
tiam  viri  qui  cum  apostolis  conversatus  fuerat,  a  nonnullis  etiam 
illustrioribus  secundi  et  tertii  saeculi  patribus  recepta  et  evul- 
gata,  mox  habuit  contra  se  consentientem  sententiam  omnium,  et 
a  saeculo  quarto  ac  deinceps,  communi  calculo  inter  fabulas  fuit 
amandata  (2). 

Consequitur  secundo,  necesse  e  contra  esse,  ut  si  quod  do- 
ctrinae  punctum,  obscurius  primum  in  professione  universalioris 


r)  Franzelin,  de  Tradit.,  Thes.  23. 
!2)   Id.  ibid. 


34  CAPUT    I. 

cuiusdam  principii  retentum,  vel  usu  potius  practico  quam  ex- 
pressa  et  formali  praedicatione  conservatum,  inceperit  deinde  ve- 
nire  in  controversiam  quoad  suam  a  divina  traditione  originem, 
diversis  diversa  opinantibus  et  inter  se  etiam  concertantibus, 
donec  tandem  quaestione  eliquata,  fuerit  ad  robur  pleni  consen- 
sus  perductum:  consequitur,  inquam,  necesse  omnino  esse  ut 
eiusmodi  doctrina  vere  sit  de  genuino  atque  authentico  deposito 
cuius  est  custos  Ecclesia.  Idque  profecto  propter  praelaudatam 
illam  Dei  providentiam  quae  traditionem  a  recto  tramite  aberrare 
non  permittit;  propter  illud  charisma  veritatis  certnm  de  quo  lo- 
quitur  Irenaeus  1.  4.  c.  26;  propter  paraclitum  doctorem  veritaiis 
qni  non  sinit  ecclesias  aliter  intelligere,  aliter  credere,  quam  ab 
apostolis  acceperint,  ut  Tertullianus  ait  Praescript.  c.  28;  propter 
Spiritum  Sanctum  inhabitantem  Ecclesiam,  ne  eat  in  errorem  quetn- 
libet  studiosissima  inquisitio,  ut  dicit  Augustinus  in  Ps.  9,  n.  12. 
et  alibi  saepissime. 

Consequitur  tertio,  quod  quidquid  ab  organo  traditionis  prae- 
dicatur  ut  dogma,  id  quidem  est  non  modo  infallibiliter  verum 
veritate  a  Deo  revelata,  sed  etiam  immutabiliter  propositum  fidei 
omnium  sequentium  saeculorum  in  eo  ipso  sensu  in  quo  fuit  ab 
initio  praedicatum.  Praedicatio  enim,  sicut  veritas,  in  sensu  est, 
non  in  verbis,  et  hoc  proprium  haereticorum  est,  invehere  sub 
verbis  et  formulis  catholicae  traditionis,  sensus  diversos  ab  iis 
quos  stabilitos  fixosque  in  Ecclesia  invenerunt.  Nam  et  Sabellius 
Trinitatem  retinebat,  sed  nominalem.  Et  Arius  confitebatur  Patrem 
et  Filium  et  Spiritum  Sanctum,  sed  tanquam  tres  diversae  substan- 
tiae  hypostases,  non  autem  unius  summae  et  individuae  et  crea- 
tricis  essentiae.  Et  Nestorius  unam  Dei  et  hominis  in  Christo 
personam  praedicabat,  sed  ita  ut  non  secundum  subsistentiam 
unitum  carni  Verbum  ediceret.  Et  Pelagius  divinam  gratiam  as- 
serebat,  sed  intelligendo  per  gratiam  liberum  arbitrium,  quod 
utique  in  suo  ordine  gratuitum  etiam  Dei  donum  est.  Et  Beren- 
garius  sacramentalem  praesentiam  concedebat,  sed  mysticam,  non 
realem,  secundum  symbolicam  repraesentationem,  non  secundum 
substantiae  veritatem.  Et  sic  de  caeteris,  quibus  id  semper  com- 
mune  fuit,    ut  novo  sensu  contra  sensum  catholicum  invecto,  se- 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  35 

gregarent  semetipsos,  ipsoque  facto  in  errorem  inciderent,  quo- 
niam  sensus  ille  a  quo  receditur,  immutabiliter  verus  est.  Hinc 
est  quod  falsa  doctrina  in  stylo  Scripturae  dicitur  alia  doctrina : 
«  Rogavi  te,  inquit,  ut  remaneres  Ephesi...,  ut  denuntiares  qui- 
«  busdam  ne  aliter  docerent  »  (J).  Et  iterum:  «  Miror  quod  sic 
«  tam  cito  transferimini  in  aliud  evangelium,  quod  non  est  aliud, 
«  nisi  sunt  aliqui  qui  vos  conturbant  et  volunt  convertere  evan- 
«  gelium  Christi  »  (2).  Quocumque  enim  tempore  de  dogmate  fidei 
dicetur  aliud  ac  quod  de  eodem  dogmate  dicebatur  prius,  habe- 
bitur  heterodoxia  per  oppositionem  ad  orthodoxiam,  et  omnis 
haeretica  sententia  facile  et  sine  discussione  cognoscetur  sola  in- 
novatione,  quatenus  sensum  inducet  diversum  a  sensu  sancito  in 
traditione  et  praedicatione  eorum  quibus  dicit  Christus:  Ecce  ego 
vobiscum  sum  omnibus  diebus.  Caeterum,  frustra  provocabunt  ad 
Scripturas.  Iure  enim  meritoque  reponet  Tertullianus  quod  Scriptu- 
rae  non  formaverunt  ecclesias,  sed  ad  ecclesias  iam  formatas 
directae  sunt,  ita  ut  per  prius  inspiciendum  sit,  cuius  sint  Scriptu- 
rae,  et  apud  quos  resideat  clavis  interpretationis  earumdem  (3). 
Frustra  iterum  appellabunt  ad  sublimiorem  gnosim,  altioremque 
intelligentiam.  Nam  et  hunc  gnosticorum  praetextum  excludebant 
vetustissimi  Patres,  ostendendo  viam  regiam  contra  omnes  haere- 
ses,  antiquam  Ecclesiam  quae  omnes  sectas  antecedit,  et  vidit  eas 
segregantes  se.  Istae  sunt  scholae  in  quibus  disputatur,  haec  sola 
veri  nominis  Ecclesia  in  qua  Deo  creditur.  Qui  ergo  sub  quovis 
praetextu  contra  traditionem  Ecclesiae  insurgit,  novis  sensibus 
adinventis,  iste  desiit  esse  fidelis,  et  a  tranquillo  portu  divinae 
veritatis  in  tempestuosum  mare  humanarum  opinionum  reiici- 
tur  (4).  Frustra  denique  causabunt  longitudinem  elapsi  temporis 
a  primis  originibus,  quia  valeret  forsitan  exceptio,  si  immutabili- 
tati  traditionis  in  eodem  sensu  eademque  sententia  aliud  funda- 
mentum  esset  quam  Christi  assistentia  et  Christi  promissio.  Nunc 


V)  i  Tim.  I-3. 

(»)  Gal.   I-7. 

(3)  Tertull.  Praescript.  c.   19-37. 

4  Clem.  Alex.  1.   7  Strom.  c.   17 


36  CAPUT    I. 

autem  eociem  modo  in  omni  tempore  argumentum  valet,  eadem- 
que  semper  firmitate  a  posterioribus  Patribus  contra  novatores 
opponebatur,  qua  ab  anterioribus.  «  Itaque  dicitis:  Praedicatum 
«  est  evangelium  in  omnibus  gentibus,  credidit  mundus,  facta  est 
«  Ecclesia,  crevit,  fructificavit,  sed  imperitia  male  intelligentium 
«  postea  erravit,  et  periit ;  in  nobis  solis  et  in  his  qui  nos  se- 
«  quuntur  sancta  in  terris  Ecclesia  remansit.  Hanc  sacrilegam  va- 
«  nitatem  evertit  evangelica  veritas,  et  prophetarum  atque  san- 
«  ctorum  Patrum  non  violanda  auctoritas.  Unde  Ecclesiae  suae 
«  sanctae  in  evangelio  suo  Dominus  pollicetur  dicens:  Ecce  ego 
«  vobiscum  sum  omnibus  diebus  usque  in  consummationem  saeculi.... 
«  Falsum  igitur  est '  quod  de  corpore  Christi  a  te  creditur  et 
«   astruitur   ■»  (x). 

Consequitur  denique  quarto,  quod  cum  de  illis  dogmatibus 
agitur,  in  quibus  totius  religionis  christianae  summa  consistit, 
quaeque  idcirco  statim  ab  Ecclesiae  initio  formaliter  explicite  ut 
dogmata  proposita  sunt,  non  potest  esse  negotium  multi  laboris, 
theologica  demonstratio  per  argumentum  a  traditione.  Sed  qua- 
tuor  regulas  tibi  dabit  Augustinus,  quae  rem  totam  maxime  sim- 
phficant.  Prima  regula  est,  quod  non  erit  utique  necesse  discu- 
tere  singillatim  testimonia  Patrum,  si  quando  traditio  constet 
actis  pubhcis,  authenticis,  et  universalibus,  cuiusmodi  ex.  gr.  sunt 
in  materia  peccati  originalis,  baptismus  infantium  in  remissionem 
peccatorum,  necnon  et  exorcismi  qui  iuxta  Ecclesiae  ritum  fiunt 
super  illos  (2).  Secunda  regula  est,  quod  si  ex  specialibus  testi- 


(r  Lanfrancus,  de  corp.  et  sang.  Domini,  c.  23. 
2  August.  I.  1  c.  Iulianum,  n.  14;  1.  6,  n.  11,  et  alibi  saepe.  — 
«  S.  Augustin  a  demontre  dans  tous  les  endroits  que  nous  avons  rappor- 
«  tes  et  en  beaucoup  d'autres,  que  cette  pratique  de  1' Eglise  etait  suf- 
«  fisante  pour  etablir  le  peche  originel  II  attaque  Julien  personnellement 
«  par  cet  endroit.  Etant  fils  d'un  saint  homme  qui  fut  depuis  eleve  a 
«  Pepiscopat,  il  est  a  croire  qu'  il  avait  recu  des  son  enfance  tous  les 
«  sacrements  ordinaires.  Dans  cette  presnpposition  S.  Augustin  lui  dit : 
«  Vous  avez  ete  baptise  eta?it  enfanf,  vous  avez  ete  exorcise,  on  a  chasse  de 
«  vous  le  demon  par  le  souffle.  JMauvais  enfant!  Vous  voulez  oter  d  votre 
«  mere  ce  que  vous  en  avez  vous-mnne  recu,  et  les  sacrements  par  lesquels 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  37 

moniis  res  decidenda  sit,  iure  meritoque  eontentus  esse  poteris 
testimonio  vel  solius  ecclesiae  occidentalis.  Et  ratio  affertur,  non 
solum  quia  speciale  est  huius  ecclesiae  privilegium  propter  sedem 
apostolicam  quam  in  sinu  suo  habet,  et  cum  qua'  magis  de  proximo 
cobaeret,  verum  etiam,  et  praesertim,  quia  in  fide  Latinorum  satis 
iam  elucet  fides  Orientalium,  cum  et  ipsi  utique  christiani  sint,  et 
utriusque  partis  terrarum  una  christiana  fides  traditioque  exsi- 
stat  (r).  Tertia  regula,  eaque  praecedenti  valde  affinis  :  Quod  sive 
ex  latinis  sive  ex  graecis  auctoritates  afferre  velis,  non  opus  est 
citare  auctores  multos,  sed  unus  vel  alter  doctor  fama  et  aucto- 
ritate    praecipuus    sufficit    ut  in  eo    sensus    aliorum    percipiatur, 


«  elle  vous  a  enfante De  cette  sorte  la  tradition  etait    fondee  sur  des 

«  actes  incontestables,  avant  meme  qu' on  fut  oblige  d'entrer  dans  la 
«  discussion  des  passages  particuliers,  et  ainsi  cette  discussion  n*etait 
«  pas  absolument  necessaire».  Bossuet,  Defense  de  la  Tradition,  1.  8,  c.  2. 
(*)  August.  1.  1  c.  lulian.  n.  13-14;  I.  6,  n.  22,  etc.  —  «  Le  second 
«  principe  de  S.  Augustin  :  Ouand  par  abondance  de  droit,  on  voudra 
«  entrer  dans  cette  discussion  particuliere,  il  y  a  de  quoi  se  contenter 
«  du  temoignage  de  1'eglise  d'Occident.  Car  sans  encore  presupposer 
«  dans  cette  eglise  aucune  prerogative  qui  la  rende  plus  croyable,  c'est 
«  assez  a  S.  Augustin  qu'il  fut  certain  que  les  Onentaux  etaient  chretiens, 
«  qu'it  n'y  eid  quhme  foi  dans  toute  la  terre,  et  que  cette  foi  etait  la  foi 
«  chretienne.  D'ou  ce  Pere  concluait  que  cette  partie  du  monde  devait  suf- 
«  fire  d  Julien  pour  le  convaincre  :  non  qu'il  fallut  mepriser  les  Grecs, 
«  mais  parce  qu'on  ne  pouvait  presupposer  qifils  eussent  une  autre  foi 
«  que  les  Latins  sans  detruire  1' Eglise  en  la  divisant.  Cependant  S.  Au- 
«  gustin  insinuait  le  manifeste  avantage  de  1'eglise  latine...  Cetait  1'hon- 
«  neur  de  1'Occident  d'avoir  a  sa  tete  et  dans  son  enceinte  le  premier 
«  siege  du  monde.  S.  Augustin  ne  manquait  pas  de  faire  valoir  en  cette 
«  occasion  cette  primaute,  lorsque  citant,  apres  tous  les  Peres,  le  pape 
«  S.  Innocent,  il  remarquait  que  s'it  elait  le  dernier  en  dge,  il  etait  le 
«  premier  par  sa  place,  posterior  tempore,  prior  loco.  Le  premier  par  con- 
«  sequent,  en  autorite.  Cest  pourquoi,  dans  la  suite,  recapitulant  ce  qu'il 
«  avait  dit,  il  le  met  a  la  tete  de  tous  les  Peres  qu'il  avait  cites;  a  la 
«  tete,  dis-je.  de  S.  Cyprien,  de  S.  Basile,  de  S.  Gregoire  de  Nazianze, 
«  de  S  Hilaire  et  de  S.  Ambroise,  sans  nommer  les  autres  qui  etaient 
«  compris  dans  ceux-ci...  Cest  donc  le  second  principe  de  S.  Augustin, 
«  que  1'autorite  de  1'Occident  etait  plus  que  suffisante  pour  autoriser  un 
«  dogme  de  foi  ».  Bossuet,  ubi  supra,  c.   3. 


38  CAPUT    I. 

idque  iterum  propter  unanimitatem  Ecclesiae  uno  spiritu  et  una 
traditione  ductae.  Et  hoc  est  quod  etiam  notavit  Lirinensis  in 
secundo  Commonitorio  n.  30,  ubi  postquam  enumerasset  decem 
illos  Patres  quorum  testimonia  recitata  sunt  in  Concilio  Ephesino, 
pergit :  «  Hi  sunt  igitur  omnes  apud  Ephesum  sacrato  decalogi 
«  numero  magistri,  consiliarii,  testes,  iudicesque  producti  ;  quo- 
«  rum  beata  illa  Synodus  doctrinam  tenens,  consilium  sequens, 
«  credens  testimonio,  obediens  mdicio,  absque  taedio,  praesumptio- 
«  tione,  et  gratia,  de  fidei  regulis  pronuntiavit.  Quanquam  multo 
«  amplior  maiorum  numerus  adhiberi  potuerit,  sed  necesse  non 
«  fuit,  quia  neque  multitudine  testium  negotii  tempora  occupari 
«  oportebat,  et  decem  illos  non  aliud  vere  sensisse  quam  caete- 
«  ros  omnes  collegas  suos  nemo  dubitabat  »  (r).  Quarta  tandem 
regula  additur,  quod  unanimis  sensus  ecclesiae  praesentis  proba- 
tio  est  idonea  sensus  antiquitatis,  quatenus  habita  cognitione  eius 
quod  nunc  in  Ecclesia  tenetur,  aliam  fuisse  fidem  in  saeculis  prae- 
teritis,  cogitare  nefas  (2). 

x)  August.  1.  1  c.  Iulian.  n.  15-16.  —  «  Le  troisieme  principe  :  Pour 
«  en  venir  aux  Orientaux,  que  S.  Augustin  n'estimait  pas  moins  que  les 
«  Latins  :  c'est  que  pour  en  savoir  les  sentiments,  il  n'etait  pas  necessaire 
«  de  citer  beaucoup  d'auteurs.  II  se  contente  cTabord  de  S.  Gregoire  de 
«  Nazianze,  dont  les  discours,  dit-il,  celebres  de  tous  cotes  par  la  grande 
«  grdce  quon  y  ressent,  ont  ete  traduits  en  latin.  Et  un  peu  apres  :  Croyez- 
«  vous,  dit-il,  que  Vautorite  des  eveques  orientaux  soit  petite  dans  ce  seul 
«  docteur?  Mais  cy  est  un  si  grand  personnage,  qiVil  rVaurait  point  parle 
«  comme  il  a  fait,  s'il  neut  tire  ce  qiVil  disait  des  principes  communs  de 
«  la  foi  que  tout  le  monde  connaissait,  et  qu'  on  ny  aurait  pas  eu  pour  lui 
«  Vestime  et  la  veneration  qtVon  lui  a  rendue,  si  V  ou  n' avait  reconnu  qu'  il 
«  ;/'  avait  rien  dit  qui  ne  vint  de  la  verite  que  personne  ne  pouvait  ignorer 
«  Voila  comment,  loin  de  diviser  les  auteurs  ecclesiastiques,  S.  Augustin 
«  faisait  voir  que  ne  pouvant  pas  etre  contraires  dans  une  meme  foi.  un 
«  seul  docteur,  eminent  par  sa  reputation  et  par  sa  doctrine,  suffisait  pour 
«  faire  paraitre  le  sentiment  de  tous  les  autres  ».    Bossuet,  ibid.  c.  4. 

2  August.  1.  1  c.  Iulian.  n.  19-34.  —  «  Pour  juger  des  sentiments 
«  de  1'antiquite,  le  quatrieme  et  dernier  principe  de  S.  Augustin  est.  que 
«  le  sentiment  unanime  de  toute  1'Eglise  presente  en  est  la  preuve;  en 
«  sorte  que  connaissant  ce  qu'on  croit  dans  le  temps  present,  on  ne 
«  peut  pas  penser  qu'on  ait  pu  croire  autrement  dans  les  siecles  passes. 
«  Cest  pourquoi  S.  Augustin,  apres  avoir  fait  a  julien  la  demande  qu'on 


DE    CATHOLICO    CONCEPTU    SACRAE    TRADITIONIS  39 

Haec  porro  posterior  Augustini  regula  est,  quae  maxime  ad 
rem  nostram  facit,  pro  quanto  scilicet  adstruit,  sensum  ecclesiae 
coaevae  circa  religionis  nostrae  dogmata,  srgnum  esse  certissi- 
mum  sensus  nequaquam  diversi  quem  circa  eadem  habuit  anti- 
quitas.  Unde  in  eo  puncto  tanquam  in  ultima  consequentia  prae- 
missorum  de  infallibilitate  traditionis  consistere  placet.  Et  si  qui- 
dem  praescindamus  ab  ulterioribus  illis  fidei  determinationibus 
quae  nonnisi  decurrente  tempore,  ut  supra  notatum  est,  in  eliquata 
dogmata  transierunc,  (quia  consideratio  ista  longius  nos  a  pro- 
posito  nostrae  intentionis  abduceret),  sed  iterum  de  illis  solis 
loquamur,  quae  christianae  religionis  summam  constituunt,  quae 
ad  ipsa  revelatae  doctrinae  pertinent  fundamenta,  quae  Dominus 
neminem  in  Ecclesia  sua  voluit  ignorare,  quemadmodum  supra 
citati  aiebant  Patres,  statim  patebit  veritas  conclusionis.  Ista  enim 
ab  ipsis  initiis  fuerunt  ut  dogmata  in  traditione  et  magisterio 
Ecclesiae  explicite  proposita;  insuper,  quidquid  semel  proponitur 
in  traditione  ut  dogma,  id  necessario  manet,  in  eodem  semper 
sensu  et  traditum  et  creditum.  Ergo  necesse  est  ut  is  sensus  de 
facto  adhuc  retineatur,  qui  firmiter  tenebatur  a  principio,  ac  per 
hoc,  esse  prorsus  non  potest  ut  qui  orthodoxorum  Patrum  no- 
mine  apud  nos  veniunt,  quique  ut  tales  semper  in  Ecclesia  ha- 
buerunt  auctoritatem,  aliud  unquam  in  re  ipsa  senserint  quam 
quod  hodiedum  a  nobis  et  creditur,  et  docetur,  et  inviolabilis  in- 
star  depositi  posteris  commendatur. 

At  nunc  occurrunt  neocritici  causantes  nihil  praevalere  contra 
factum  positivum.  Inveniuntur  autem  multi  antiqui  Patres  qui  de 
facto  aliter  ac  nos  senserunt  de  dogmatibus  religionis  etiam  pri- 
mariis,  velut  de  trinitate,  de   incarnatione,    de    peccato    originali, 

«  vient  de  voir  sur  S.  Gregoire  de  Nazianze  et  S.  Basile  :  En  voulez-vous 
«  davantage,  dit-il,  ne  vous  suffisent-ils  pas?  il  ajoute:  JMais  dites  q?t'its  ne 
«  suffisent pas ;  poussez  votre  temerite  jusque-la,  nous  avons  quatorze  eviques 
«  d'Orient,  E?tloge,Jean  Ammonien,  et  les  autres  dont  le  concile  de  Diospo- 
«  lis  en  Palestine  avait  ete  compose,  qui  auraient  tous  condamne  Pela- 
«  ge,  s' il  navait  desavoue  sa  doctrine,  qui  par  consequent  1'avaient 
«  condamne  et  tenaient  la  foi  de  tout  le  reste  de  f  Egiise,  et  qui  ser- 
«  vaient  de  temoins,  non  seulement  de  la  foi  de  1'Orient.  mais  encore 
«  de  celle  de  tous  les  siecles  passes  ».  Ibid.  c.  5. 


40  CAPUT    I. 

de  gratia,  aliisque  eiusmodi.  Nam  antenieaeni  expresserunt  pro- 
cessionem  Filii  et  Spiritus  Sancti  iis  modis  qui  exhibent  ideas 
falsissimas  et  a  nostris  plane  diversas,  utputa  tritheismi,  inaequa- 
litatis  personarum,  imo  vero  corporeae  deitatis.  Iidem  veteres 
usque  ad  Cyrillum  Alexandrinum  inclusive,  non  rectius  sentiunt 
de  incarnatione  quam  sensit  postea  Eutyches,  et  nonnisi  post 
longas  contentiones  delineatum  videmus  dogma  antea  informe 
unionis  hypostaticae.  Plerique  etiam  ante  Augustinum  veri  pela- 
giani  sunt,  aut  certe  semipelagiani.  Chrysostomuscaeterique  graeci 
de  peccato  originali  nihil  sciunt,  etc.  etc.  Sic  nunc  opinantur  cri- 
tici  nostri,  qui  tamen  nihil  novi  afferunt,  sed  vestigiis  insistunt 
Socinianorum  et  Calvinistarum,  facili  eruditione  loca  patristica 
quibus  illi  utebantur,  colligentes  apud  Petavium,  vel  apud  Bos- 
suetium  in  suis  operibus  polemicis  contra  Jurieu  et  Richardum  Si- 
mon  (x).  Caeterum,  undecumque  suam  eruditionem  comparaverint, 
id  saltem  indubium  est,  methodum  interpretationis  apud  eos  me- 
thodum  esse  protestanticam,  quae  nimirum  eodem  ac  illa  vitio 
laborans,  ad  easdem  quoque  erroneas  conclusiones  ducit.  Porro, 
antequam  vitium  istud,  quod  et  quale  sit,  dilucide  appareat,  con- 
siderare  oportet  id  quod  ansam  dedit  vulgatis  iam  opinionibus 
quibus  veteres  Ecclesiae  Patres  tanquam  de  heterodoxia  notantur, 
ut  statu  causae  recte  praestabilito,  causa  ipsa  solutionem  aequi 
iudicii  habere  possit.  Ad  hoc    igitur  pertinebit  capitulum  sequens. 

(J  «  Les  manieres  dont  nous  avons  vn  que  les  anciens  ont  exprime 
«  la  generation  du  Fils  de  Dieu,  et  son  inegalite  avec  le  Pere,  donnent 
«  des  idees  tres  fausses  et  tres  dirTerentes  des  notres...  Chacun  sait  com- 
«  bien  ce  mystere  (de  la  Trinite)  demeura  informe  jusqu'  au  premier  con- 
«  cile  de  Nicee...  Les  anciens  docteurs,  et  surtout  ceux  du  troisieme 
«  siecle,  et  meme  ceux  du  quatrieme,  ont  confondu  le  Fils  et  le  S.  Esprit; 
«  ils  nous  ont  fait  un  Dieu  converti  en  chair,  selon  Pheresie  qu' on  a 
«  attriluiee  a  Eutyches,  et  ce  n'est  que  par  la  voie  des  longues  conten- 
«  tions,  qu'enfin  cette  verite  (de  l'incarnation)  est  arrivee  a  la  perfe- 
«  ction...  La  grace  quon  regarde  aujourd'hui  comme  Tun  des  plus  im- 
«  portants  articles  de  la  religion  chretienne,  etait  entierement  informe 
«  jusqu'au  temps  de  S.  Augustin.  Avant  ce  temps,  les  uns  etaient  Stoi- 
«  ciens  et  Manicheens,  d' autres  etaient  purs  Pelagiens;  les  plus  ortho- 
«  doxes  ont  ete  semipelagiens  ».  Jurieu,  apud  Hossuet.  Premier  avertis- 
sement  sur  les  lettres  de  M.  Jurieu. 


CAPITULUM  SECUNDUM 

de  causa  apparentium  oppositionum 
in  testimoniis  traditionis 


«  Magis  declinamus  ad  ea  quae  sunt  opi- 
«  nabilia  quam  ad  veritatem.  Est  enim  illa 
«  austera,  gravisque  ». 

(Clem.  Alex.  1.  7  Strom.  c.   16). 


Quod  doctrina  traditionis,  etsi  sit  semper  eadem,  non 
ideo  est  semper  eodem  modo  enucleata,  limata,  et  expolita, 
sed  accipit  processu  temporis,  occasione  praesertin  insur- 
gentium  haeresum,  plus  evidentiae,  plus  luminis,  plus  prae- 
cisionis.  Et  quod  generatim  loquendo,  tres  sunt  quoad  sin- 
gula  dogmata  status  distinguendi :  status  simplicis  fidei, 
status  explicationis  perfectae,  et  status  intermedius,  quando 
incipiebat  transitus  a  simplici  fide  ad  speculationem  theo- 
logicam,  et  pro  multiplici  initiorum  difncultate,  adhuc  erant 
expositiones  minus  exactae,  et  modi  loquendi  quandoque 
ambigui.  Qui  tamen  reductionem  ad  sensum  orthodoxum 
non  compatiuntur  modo,  verum  etiam  requirunt,  si  ratio 
habeatur  propriorum  principiorum  quibus  regi  debet  exe- 
gesis  patristica. 


Dicit  S.  Thomas  in  prologo  opusculi  contra  errores  Graeco- 
riun:  «  Errores  circa  fidem  exorti  occasionem  dederunt  sanctis 
«   Ecclesiae    doctoribus,  ut  ea  quae  sunt  fidei  maiori    circumspe- 


42  CAPUT   II. 

«  ctione  traderent  ad  eliminandos  errores  exortos,  sicut  patet 
«  quod  sancti  doctores  qui  fuerunt  ante  errorem  Arii,  non  ita 
«  expresse  locuti  sunt  de  unitate  divinae  essentiae  sicut  doctores 
«  sequentes ;  et  simile  de  aliis  contingit  erroribus,  quod  non  so- 
«  lum  in  diversis  doctoribus,  sed  in  uno  egregio  doctorum  Augu- 
«  stino  expresse  apparet.  Nam  in  suis  libris  quos  post  exortam 
«  Pelagianorum  haeresim  edidit,  cautius  locutus  est  de  potestate 
«  liberi  arbitrii,  quam  in  libris  quos  edidit  ante  praedictae  hae- 
«  resis  ortum,  in  quibus  libertatem  arbitrii  contra  Manichaeos  de- 
«  fendens,  aliqua  protulit  quae  in  sui  defensionem  erroris  assum- 
«  pserunt  Pelagiani,  divinae  gratiae  adversantes.  Et  ideo  non 
«  est  mirum  si  moderni  fidei  doctores  post  varios  errores  exortos, 
«  cautius  et  quasi  elimatius  loquuntur  circa  doctrinam  fidei  ad 
«  omnem  haeresim  evitandam.  Unde  si  aliqua  in  dictis  antiquo- 
«  rum  doctorum  inveniuntur,  quae  cum  tanta  cautela  non  dican- 
«  tur,  quanta  a  modernis  servatur,  non  sunt  contemnenda  aut 
«  abiicienda,  sed  nec  etiam  ea  extendere  oportet,  sed  exponere 
«  reverenter  ».  Sic  loco  citato  angelicus  doctor,  qui  hanc  doctri- 
nam  desumpserat,  sicut  assolet,  ab  ipso  Augustino :  «  Didicimus, 
«  inquit  ille,  de  dono  persev.  n.  53,  singulas  haereses  intulisse 
«  Ecclesiae  proprias  quaestiones  contra  quas  diligentius  defende- 
«  retur  Scriptura  divina,  quam  si  nulla  talis  necessitas  cogeret  ». 
Et  alibi  idem  Augustinus  notat  quod  non  oportet  quaerere  tam 
accuratum  loquendi  modum  in  Patribus  qui  ante  natas  haereses 
scripserunt,  ac  in  iis  qui  postea  advenerunt:  tum  quia  nulla  adhuc 
quaestione  pulsati,  et  in  Ecclesia  catholica  bono  sensu  se  intelligi 
arbitrantes,  securius  loquebantur  (r);  tum  quia  materias  nondum 
discussas  breviter  et  transeunter  attingentes,  immorabantur  potius 
in  iis  quae  tunc  adversus  Ecclesiae  inimicos  disputabant,  necnon 
et  in  exhortationibus  ad  quasque  virtutes  quibus  Deo  pro  adipi- 
scenda  vera  felicitate  servitur  (a).  Et  haec  quoque  communis  est 
responsio,  non  theologorum  modo,  verum  etiam  Athanasii,  Hie- 
ronymi,  Lirinensis,  et  aliorum.  Haec    est  regula  in  theologia,  et 

(x)  August.  1.   1  c.  Iulian.  n.  22. 
C)  Id.  de  praedest.  SS.  n.  27. 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    1N    TESTIMONHS    TRADITIONIS         43 

solutio  difficultatum  circa  traditionem,  cuius  doctrina  semper  qui- 
dem  eadem  est,  at  non  semper  eodem  modo  clara  et  expressa. 
Accipit  enim  cum  tempore,  ut  Lirinensis  ait,  evidentiam,  lucem, 
distinctionem  seu  praecisionem,  idque  principaliter  occasione  hae- 
resum  de  novo  insurgentium.  Nam  ipsae  sunt  haereses,  quae  po- 
tissimam  necessitatem  creant  scrutandi  dogmata,  enucleandi  con- 
ceptus  quibus  constant,  distincte  proponendi  notas  quae  in  eis 
sunt  discernendae,  seiungendi  modos  intelligendi  et  significandi 
ab  ipsis  rebus  intellectis  et  significatis,  inveniendi  etiam  vocabula 
idonea  quibus  res  altissimae  apte  exprimantur,  uno  demum  verbo, 
perficiendi  omnia  quae  ad  theologicam  explicationem  pertinent, 
et  nonnisi  laboriosissima  ac  studiosissima  inquisitione  possunt 
obtineri  (l). 

Manifestum  quippe  est,  aliam  esse  simplicem  illam  dogma- 
tum  notionem  quae  per  simplicem  quoque  fidem  retinetur,  aliam 
vero  notionem  enucleatam,  expolitam,  elimatam,  quam  ad  intel- 
ligentiam  fidei  quaerit  theologus.  Manifestum  etiam,  quod  in  spe- 
culatione  theologica  semper  est  aliquid  faciens  difficultatem,  et 
aliquid  faciens  solutionem  difficultatis.  Ex  quo  accidere  debuit 
ut  ante  laboriosum  studium  quod  in  unaquaque  materia  singu- 
lae  haereses  provocaverunt  et  necessarium  fecerunt,  catholici 
tractatores  in  certas  ambiguitates  caderent,  quae  apud    posterio- 


(*)  Nota  igitur  quid  distet  inter  hanc  assertionem  et  positionem  eo- 
rum  qui  dicunt  quod  haereses  initiaverunt  progressum ;  quod  Montani- 
stae  initiaverunt  ascetismum,  Gnostici  scientiam  theologicam,  Sabelliani 
conceptionem  catholicam  Trinitatis,  etc.  Blasphemiae  id  quidem  simile 
videtur.  Itaque  in  haeresibus  nihil  plus  quam  causam  occasionalem  agno- 
sces.  Sicut  Ariana  haeresis  locum  dedit  definitivae  consecrationi  vocabuli 
consubstantialis,  quo  omnis  truncatur  possibilitas  intelligentiae  perversae, 
et  personarum  distinctio  in  numerica  essentiae  unitate,  tanta  simplicitate, 
tantaque  claritate  exprimitur.  Sicut  haeresis  Nestoriana  necessitatem  in- 
tulit  expoliendi  conceptus  naturae,  personae,  subsistentiae,  et  unicuique 
sua  assignandi  nomina.  Sicut  Protestantes  coegerunt  nos  ad  confutandum 
eorum  negationes  cum  maiori  eruditione  biblica ;  rationalistae  ad  ponen- 
dum  in  maiori  luce  revelationis  argumenta,  dum  Emmanuel  Kant  causa 
est  deperditionis  temporis  in  eo  quod  necessitatem  nobis  creat  repetendi 
quod  cognoscimus  vere,  et  non  vivimus  in  somnio  perpetuo. 


44  CAPUT    II. 

res  amplius  non  inveniuntur  (r).  Si  ex.  gr..  Filius  Dei  Deus  est, 
non  secus  ac  Pater,  et  huius  perpetuae  fidei  disertae  sunt  atte- 
stationes  in  omni  tempore.  Sed  cum  devenitur  ad  considerandum 
quod  Deus  est  de  Deo,  Deus  a  Patre  procedens,  Deus  genitus 
a  Deo  generante,  sermo  saepe  confunditur.  Antequam  epuratus 
sit  conceptus  divinarum  originum  per  duplicem  remotionis  et  ex- 
cellentiae  viam,  atque  in  distinctam  notionem  subsistentium  re- 
lationum  eliquatus.  omnis  explanatio  mysterii  manca  erit  et  im- 
perfecta.  De  ingenito  et  innascibili  videbuntur  loqui  quasi  haec 
innascibilitas  contineret  aliquid  maioris  perfectionis;  de  genera- 
tione  divina,  quasi  haberet  admixtam  efficientiam,  quam  utique 
apud  nos  importat  omnis  actio  generandi ;  de  Deo  genito,  quasi 
genitus  ille  dependeret  a  suo  principio,  sicut  in  creatis  dependet 
originatus  a  suo  originante.  Et  haec  imperfectio  in  modo  expo- 
nendi  et  dicendi  non  omnino  diluitur,  nisi  cum  necessitas  respon- 
dendi  molestissimis  haereticorum  quaestionibus  reducit  mentes 
ad  locutiones  magis  praecisas  (2).  Idem  quoque  apparebit  in  do- 
gmate  incarnationis.  (Jnus  idemque  filius  Dei  est  et  filius  homi- 
nis,  filius  Dei  ab  aeterno,  filius  hominis  in  tempore,  qui  manens 
id  quod  erat,  incepit  esse  quod  non  erat.  Haec  est  nuda  et  sim- 
plex  fides.  Sed  cum  devenitur  ad  considerandum  quomodo  ad- 
venerit  humanitas,  unione  utique  physica  et  substantiali,  ei  qui 
in  forma  Dei  praeexistebat  et  manebat,  non    facilis    occurret  ex- 

'  «  Xumquid  enim  perfecte  de  Trinitate  tractatum  est,  antequam 
«  oblatrarent  Ariani?  Numquid  perfecte  de  poenitentia  tractatum  est, 
«  antequam  obsisterent  Novatiaoi?  Sic  non  perfecte  de  baptismate  tra- 
«  ctatum  est  antequam  contradicerent  foris  positi  rebaptizatores...,  ut  iam 
«  illi  qui  noverant  haec  tractare  atque  dissolvere,  ne  perirent  infirmi 
«  sollicitati  quaestionibus  impiorum,  sermonibus  et  disputationibus  suis 
«  obscura  Legis  in  publicum  deducerent  ».  August.  Enarr.  in  Ps.  54. 
n.  22. 

2  «  Inter  multa  quae  Ariani  adversus  catholicam  fidem  solent  di- 
«  sputare,  hoc  sibi  maxime  callidissimum  machinnmentum  proponere 
«  videntur  cum  dicunt :  Quidquid  de  Deo  dicitur  vel  intelligitur,  non 
«  secundum  accidens,  sed  secundum  substantiam  dicitur.  Diversum  est 
«  autem  ingenitum  esse,  et  genitum  esse.  Diversa  est  ergo  substantia 
«  Patris  et  Filii  ».   August.  1.  5  de  Trin.   c.  3,  et  alibi  saepe. 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    IN    TESTIMONIIS    TRADITIONIS        45 

positio,  quae  tota  pendet  ex  enucleatis  et  expolitis  conceptibus 
unionis  in  natura,  unionis  in  persona,  et  formalium  utriusque 
differentiarum.  Quapropter,  in  initiali  illo  scientiae  theologicae 
statu  qui  categoricas  de  unione  hypostatica  haereses  antecessit, 
habito  praesertim  respectu  ad  difficultatem  exprimendi  ea  de 
quibus  nondum  erat  rata  fixaque  terminologia,  non  poterunt  non 
inveniri  quaedam,  quae  posteris  iam  eruditis  scientia  et  solutio- 
nibus  sequentium  doctorum,  videbuntur  ambigua,  et  specie  tenus 
inconciliabilia  cum  fide  inconfusae  unionis  divinitatis  et  humani- 
tatis  in  uno  Verbi  supposito  (L).  Idem  rursus  videbis  de  dog- 
mate  peccati  originalis.  Verum  equidem  ac  proprie  dictum  pec- 
catum  est,  sed  peccatum  sui  generis,  quod  non  univoce  dicitur 
cum  peccato  omnibus  notissimo.  Peccatum,  inquam,  naturae,  non 
pcrsonae;  peccatum  voluntarium  non  voluntate  propria,.  sed  vo- 
luntate  solius  capitis  humani  generis;  peccatum  quod  a  protopa- 
rente  transit  ad  posteros,  sed  quoad  reatum,  non  quoad  actum; 
peccatum  denique  quod  quodammodo  dicitur  alienum,  et  quodam- 
modo  nostrum :  alienum  proprietate  actionis,  nostrum  contagione 
propaginis.  Propter^a  infans  recens  natus  aliquo  sensu  innocens 
est,  ei:  aliquo  sensu  peccator;  propterea  grande  illud  Adae  pec- 
catum  quadantenus  ad  posteritatem  transit,  et  quadantenus  non 
transit;  propterea  demum,  si  ante  ortam  haeresim  Pelagianorum, 
loca  sunt  patristica  in  quibus  coruscat  peccati  originalis  veritas, 
alia  quoque  erunt  ubi  videbitur  doctrina  confundi  et  aliqualiter 
obscurari  (2).  Nec  aliter  dicendum  de  dogmate  gratiae,  quia  si 
gratia  simpliciter  praecedit  meritum  bonae  voluntatis,  adhuc  ta- 
men  bona  hominis  voluntas  praecedit  multa  Dei  dona,  et  prae- 
sertim  donum  quo  iusti  efficimur  et  sumus:  dum  scilicet  ipse 
homo  excitanti  gratiae  libere  assentiendo  et  cooperando,  ad  suam 
ipsius  iustificationem  sese  debet  disponere.  Et  ideo  in  sacris  lit- 
teris  non  solum  dicitur:  Converte  nos,  Domine,  ad  te,  et  conver- 
temur,  verum  etiam :  Convertimini  ad  me,  et  ego  convertar  ad  vos. 

(x)   Cf.   Petavium  de  Incarn.  lib.  3,  c   2.  Item  Cyrillum  Alex.,  epist.  39 
ad  loannem   Antiochenum,  ^Migne,  Patr.    gr.  Tom.  77,  col.  174  . 
2     Cfr.  August.  1.   1   c.  Iulian.  n.  22,  seq.  —  Et  1.  6,  n.  24-28. 


46  CAPUT    II. 

Ac  per  hoc,  sicut  invenies  in  scriptis  veterum  Patrum  testimonia 
ubi  infantes  dicuntur  esse  sine  peccato,  sic  invenies  etiam  alia 
ubi  dicitur  Deus  dare  gratiam  eis  quos  invenit  dignos,  seu  prae 
paratos  ad  recipiendum  eam.  Quod  quidem  quodammodo  verum 
est,  tametsi  verum  sit  quod  ope  ipsius  gratiae  efficiuntur  digni 
quicumque  digni  inveniuntur.  Et  hoc  ultimum  in  eorumdem  ve- 
terum  doctrina  non  plane  reticetur,  quamquam  non  sit  expositum 
cum  ea  claritate  et  praecisione,  cum  qua  post  diligens  quaestio- 
nis  examen  dicebat  Augustinus,  totum  esse  Deo  deputandum : 
«  Qui  hominis  voluntatem  bonam  et  praeparat  adiuvandam,  et 
«  adiuvat  praeparatam.  Praecedit  enim  bona  voluntas  hominis 
«  multa  Dei  dona,  sed  non  omnia;  quae  autem  non  praecedit 
«  ipsa,  in  eis  est  et  ipsa.  Nam  utrumque  legitur  in  sanctis  elo- 
«  quiis,  et:  Misericordia  eius  praeveniet  me}  et :  Misericordia  eius 
«  subsequetur  me.  Nolentem  praevenit  ut  velit;  volentem  subse- 
«  quitur  ne  frustra  velit.  Cur  enim  admonemur  orare  pro  inimi- 
«  cis  nostris,  utique  nolentibus  pie  vivere,  nisi  ut  Deus  in  illis 
«  operetur  et  velle?  Itemque  cur  admonemur  petere  ut  accipia- 
«  mus,  nisi  ut  ab  illo  fiat  quod  volumus,  a  quo  factum  est  ut 
«  velimus?  Oramus  ergo  pro  inimicis  nostris  ut  misericordia  Dei 
«  praeveniat  eos  sicut  praevenit  et  nos ;  oramus  autem  pro  no- 
«  bis  ut  misericordia  eius  subsequatur  nos  »  (x).  Et  sic  est  etiam 
de  aiiis. 

Non  ergo  ex  imperfectione  explicationum  vel  ambiguitate 
quarumdam  assertionum  concludere  licet,  vetustiores  Patres  fuisse 
quoad  dogmata  religionis  nostrae  in  alio  sensu  aliaque  senten- 
tia  ac  posteriores.  Plane  enim  diversa  occurrit  solutio:  Aut  quod 
nondum  adeo  profecerant  in  penetratione  et  intima  intelligentia 
revelatae  veritatis,  sicut  illi  qui  post  natas  haereses  in  singulis 
materiis  scripserunt;  aut  quod  intenti  in  uno  errore  confutando, 
de  errore  opposito  solliciti  non  erant,  (in  quolibet  enim  dogmate 
inter  oppositos  scopulos  inceditur,  et  facile  in  unum  videtur  of- 
fendere,  quisquis  in  altero  vitando  omnem  impendit  curam);  aut 
denique,  quod  locutiones    per  se    loquendo    ambiguas    et    minus 

(x     August.  Enchirid.  c.   32. 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    1N    TESTIMONIIS    TRADITIONIS        4J 

castigatas  absque  adiecta  declaratione  quandoque  usurpabant, 
nihil  dubitantes  quin  illae  catholico  sensu  a  suis  auditoribus  in- 
telligerentur  et  acciperentur.  Hanc  porro  solutionem,  non  modo 
verosimilem  esse  et  probabilem,  sed  imo  unice  veram  et  firmi- 
ter  retinendam,  diligentius  nunc  demonstrandum  est. 


§2. 

Ut  autem  ordine  quodam  procedamus,  per  prius  considerare 
oportet  tres  illos  in  thesi  recensitos  doctrinae  status,  secundum 
quos  testimonia  et  lucubrationes  Patrum  ad  tres  pariter  catego- 
rias  commode  possunt  revocari. 

i.  Primus  est  quem  dicere  possumus  statum  simplicis  fidei. 
Hunc  referunt  imprimis  epistolae  vel  confessiones  antiquissimo- 
rum  episcoporum  et  martyrum,  in  aurea  illa  aetate  in  qua  adhuc 
primitias  Spiritus  habentes,  et  tanquam  utres  novi,  pleni  vino 
illo  novo  quod  in  Pentecoste  efifusum  est,  nondum  habebant  ]a- 
boriosissimam  occupationem  quam  dedit  Deus  filiis  hominum  ut 
occuparentur  in  ea,  disputandi  scilicet,  et  dialectizandi;  sed  de 
thesauro  cordis  sui  proferebant  ingenuam  doctrinam  quam  ab 
apostolis  acceperant.  Sane,  simplicem  de  Trinitate  fidem  luculen- 
ter  testabatur  Ignatius  ad  martyrium  pergens,  cum  ad  Magnesios 
c.  13,  scribebat:  «  Studete  igitur  confirmari  in  doctrinis  Domini 
«  et  apostolorum,  ut  omnia  quae  facitis,  prospere  vobis  succedant 
«  fide  et  charitate  in  Filio  et  Patre  et  Spiritu...  Subiecti  estote 
«  episcopo  et  vobis  mutuo,  ut  Iesus  Christus  Patri  secundum 
«  carnem,  et  apostoli  Christo  et  Patri  et  Spiritui  »  (*).  Simpli- 
cem  fidem  de  incarnatione  idem  sanctissimus  martyr,  epist.  ad 
Ephesios  c.  7 :  «  Medicus  unus  est,  et  carnalis  et  spiritualis,  fa- 
«  ctus  et  non  factus,  in  homine  existens  Deus,  in  morte  vera 
«  vita.  et  ex  Maria  et  ex  Deo,  primum  passibilis  et  tunc  impas- 
«  sibilis,  Iesus  Christus  Dominus  noster  »  (2).  Et  ad  Polycarpum, 

(*)  Migne,  Patr.  graec.  Tom.  5,  col,  671,  seq. 
(2)  Migne,  P.  G.  Tom.  5,  col.  651. 


48  CAPUT    II. 

c.  3:  «  Eum  qui  supra  tempus  est  exspecta  intemporalem ;  invi- 
«  sibilem,  propter  nos  visibilem;  impalpabilem,  impassibilem,  pro- 
«  pter  nos  passibilem,  qui  omni  modo  propter  nos  sustinuit  »  (r). 
Simplicem  fidem  de  utroque  mysterio  referebat  ultima  illa  ipsius 
Polycarpi  in  rogo  iam  accenso  oratio :  «  Domine  Deus  omnipo- 
«  tens,  Pater  dilecti  ac  benedicti  Filii  tui  Iesu  Christi,  per  quem 
«  tui  notitiam  accepimus,...  benedico  tibi,  quoniam  me  hac  die 
«  atque  hac  hora  dignatus  es,  ut  partem  acciperem  in  numero 
«  martyrum  tuorum,  in  calice  Christi  tui...  Quapropter  de  omni- 
«  bus  laudo  te,  benedico  tibi,  glorifico  te  cum  sempiterno  et 
«  coelesti  Iesu  Christo  dilecto  Filio  tuo,  cum  quo  tibi  et  Spiritui 
«  Sancto  gloria  et  nunc  et  in  futura  saecula.  Amen  »  (2).  Et 
confessio  illa  beati  Epipodii,  qui  mixtis  cruore  dentibus  haec 
verba  proferebat:  «  Christum  cum  Patre  ac  Spiritu  Sancto  Deum 
«  esse  confiteor,  dignumque  est  ut  illi  animam  meam  refundam, 
«  qui  mihi  et  creator  est  et  redemptor.  Nec  interest  infirmitas 
«  corporea  quo  fine  solvatur,  dummodo  anima  coelis  invecta  ad 
«  suum  revertatur  auctorem  »  (3). 

Huc  etiam  spectant  loca  antiquiorum,  ubi  simpliciter  et  sine 
amplificatione  enuntiatum  invenitur,  quae  esset  Ecclesiae  prae- 
dicatio,  quaeve  tenenda  regula  credendi.  Velut  est  illud  Irenaei, 
1.  1,  c.  10.  «  Ecclesia  per  universum  orbem  usque  ad  fines  ter- 
«  rae  seminata.  et  ab  apostolis  et  a  discipulis  eorum  accepit  eam 
«  fidem  quae  est  in  unum  Deum,  Patrem  omnipotentem  qui  fecit 
«  coelum  et  terram,  et  mare,  et  omnia  quae  in  eis  sunt;  et  in 
«  unum  Iesum  Christum  Filium  Dei,  incarnatum  pro  nostra  sa- 
«  lute;  et  in  Spiritum  Sanctum,  qui  per  prophetas  praedicavit 
«  dispensationes  Dei,  et  adventum,  et  eam  quae  est  ex  Virgine 
«  generationem,  et  passionem...,  et  resuscitandam  omnem  carnem 
«  humani  generis,  ut  Christo  Iesu  Domino  nostro,  et  Deo  et 
«  Salvatori  et  Regi,  secundum  beneplacitum  Patris  invisibilis, 
«  omne  genu  curvet  coelestium,  et  terrestrium,  et  infernorum  ». 

(x)  Ibid.  col.   722. 

(2)  Epistola  circularis  Ecclesiae  Smyrnensis    de   martyrio    Polycarpi, 
ibid.  col.    1039. 

(3j   Ibid.  col.    1454. 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    1N    TESTIMONIIS    TRADITIONIS        49 

Velut  etiam  illud  Gregorii  thaumaturgi,  in  Expositione  fidei  quam 
suae  ecclesiae  moriens  reliquit,  et  in  ipso  autographo  se  legisse 
testatur  Nyssenus:  «  Unus  Deus  Pater  Verbi  viventis,  sapien- 
«  tiae  subsistentis...,  perfectus  perfecti  genitor,  Pater  Filii  uni- 
«  geniti.  Unus  Dominus,  solus  ex  solo,  Verbum  perpetrans,  sa- 
«  pientia  comprehendens  omnia,  et  virtus  qua  tota  creatura  fieri 
«  potuit:  Filius  verus  veri,  et  invisibilis  ex  invisibili,  et  incor- 
«  ruptibilis  ex  incorruptibili,  et  immortalis  ex  immortali,  et  sem- 
«  piternus  ex  sempiterno.  Unus  Spiritus  Sanctus,  ex  Deo  sub- 
«  stantiam  habens,  perfecta  viventium  causa,  sanctitas  santifica- 
«  tionis  praestatrix...  Trinitas  perfecta,  maiestate  et  sempiternitate 
«  et  regno  minime  dividitur,  neque  abalienatur.  Igitur  neque 
«  factum  quid  aut  serviens  in  Trinitate  neque  superinductum.... 
«  Neque  defuit  unquam  Filius  Patri,  neque  Filio  Spiritus  Sanctus, 
«  sed  invertibilis  et  immutabilis  eadem  Trinitas  semper  »  (*). 

In  eadem  categoria  adhuc  recensebis  testimonia  illa  in  qui- 
bus  Patres  ante  ortas  haereses,  extra  omnem  disputationis  ar- 
dorem  et  controversiae  necessitatem,  non  speculando,  non  glos- 
sando,  non  argumentando,  non  specialis  cuiusdam  causae  patro- 
cinium  assumendo,  sed  ex  sola  fidelis  cordis  abundantia  discurren- 
do,  dogma  nondum  ulla  negatione  impugnatum  ita  ingenue  asse- 
runt,  ut  plane  appareat,  non  tam  ipsos  esse  qui  loquuntur,  quam 
nativum  fidei  et  traditionis  spiritum  qui  loquitur  in  eis.  Huius- 
modi  testimonia  de  dogmate  peccati  originalis  affert  Augustinus, 
1.  1  c.  Iulianum,  n.  5-20.  Quae  postea,  n.  32-33,  compendiose  ab 
eo  resumpta,  exemplo  tibi  erunt:  «  Sanctus  lrenaeus  dicit,  anti- 
«  quam  serpentis  plagam  fide  Christi  et  cruce  sanari,  et  quod 
«  protoplasti  peccato  fuimus  tanquam  vinculis  alligati.  Sanctus 
«  Cyprianus  dicit,  perire  parvulum,  nisi  fuerit  baptizatus,  quam- 
«  vis  ei  non  propria  dimittantur,  sed  aliena  peccata.  Sanctus 
«  Reticius  dicit,  veteris  hominis,  quo  per  lavacrum  regeneratio- 
«  nis  exuimur,  non  tantum  vetera,  sed  ingenita  esse  peccata. 
«  Sanctus  Olympius  dicit,  vitium  de  protoplastc  in  germine  spar- 

(x)  Migne,  P.  G.  Tom.  io,  col.  983,  seq.  —  Cfr.  col.  965.  —  Vide 
etiam  Basilium,  de  Spiritu  Sancto,  c.  29. 


50  CAPUT    II. 

«  sum,  ut  peccatum  cum  homine  nasceretur.  Sanctus  Hilarius 
«  dicit,  ex  peccato  esse  omnem  carnem,  praeter  iliius  qui  venit 
«  in  similitudine  carnis  peccati,  sine  peccato.  Dicit,  sub  peccati 
«  origine  et  sub  peccati  lege  natum  esse,  cuius  vox  est :  ego  in 
«  iniquitatibus  conceptus  suw.  Sanctus  Ambrosius  dicit,  eos  qui 
«  baptizati  fuerint  parvulos  in  primordia  naturae  suae  a  malitia 
«  reformari.  Dicit  quod  in  Adam  omnes  morimur,  quia  per  unum 
«  hominem  peccatum  intravit  in  mundum,  et  illius  culpa  mors 
«  omnium  est.  Dicit  quod  in  eius  vulnere  omne  genus  occidis- 
«  set  humanum,  nisi  Samaritanus  ille  descendens  vulnera  eius 
«  acerba  curasset.  Dicit,  fuisse  Adam,  et  in  illo  fuisse  omnes; 
«  periisse  Adam,  et  in  illo  periisse  omnes.  Dicit,  nos  contagio  ma- 
«  culari  antequam  nascimur,  nec  humanum  conceptum  esse  iniqui- 
«  tatis  exsortem,  quia  concipimur,  inquit,  in  peccato  parentum,  et 
«  in  delictis  eorum  nascimur...  Dicit  tibi  sanctus  Innocentius,  la- 
«  vacro  regenerationis  praeteritum  vitium  omne  purgari,  quod 
«  per  illum  accidit,  qui  libero  arbitrio  cadens,  in  profunda  demer- 
«  sus  est.  Sanctus  Gregorius  (Nazianzenus)  dicit,  melius  fuisse  non 
«  excidere  a  ligno  vitae  gustu  amarissimo  peccati,  sed  emendari 
«  nos  debere  post  lapsum...  Dicit,  regeneratione  ex  aqua  et  spiritu 
«  purgari  maculas  primae  nativitatis,  per  quas  in  iniquitatibus 
«  concipimur.  Dicit  sanctus  Basilius,  nos  aegritudinem  contraxisse 
«  peccati,  quoniam  Eva  noluit  a  ligno  prohibito  ieiunare....  Po- 
«  stremo  sanctus  episcopus  Ioannes  (Chrysostomus)  dicit...,  etiam 
«  ipse  dicit,  Adam  sic  peccasse  illud  grande  peccatum,  ut  omne 
«  genus  humanum  in  commune  damnaret.  Dicit,  in  Lazari  morte 
«  ideo  flevisse  Christum,  quia  de  perennitatibus  excussa  morta- 
«  litas  inferos  adamavit.  Dicit,  quod  nos  Christus  invenerit,  et 
«  paterno  chirographo  nostro  quod  scripsit  Adam,  et  posterio- 
«  ribus  propriis  debitis  obligatos.  Dicit,  Adam  propterea  dictum 
«  formam  futuri,  quia  sicut  ille  ex  semetipso  nascentibus,  quam- 
«  vis  non  manducaverint  de  Hgno,  factus  est  causa  mortis  quae 
«  per  cibum  inducta  est,  ita  et  Christus  iis  qui  ex  ipso  sunt, 
«  tametsi  nihil  iuste  egerint,  factus  est  provisor  iustitiae,  quam 
«  per  crucem  omnibus  condonavit.  Dicit,  non  valde  videri  habere 
«  rationem,  ut  alius    pro    alio    damnetur,  et  tamen    factum    esse 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    IN    TESTIMONIIS    TRADITIONIS        5  I 

«  per   Adam ;    unde    magis  persuadet  esse  credendum,  quod  de- 
«  centius  et  rationabilius    apparet,  salvari  alium    pro   alio,  quod 
«  impletur  in  Christo,  etc.  ».    Haec  quidem  de  peccato   originali 
vetustiores  Patres,  solo  ductu  primaevae  et  in  sua  adhuc  nativa 
simplicitate  decurrentis  traditionis.  Sed  et  praeclara  quoque  eius- 
dem  generis    testimoniorum    exempla    sumes    ex  iis  quae  Augu- 
stinus  ipse  de  divina  gratia,  ante  omnem  theologicam  inquisitionem 
scripta  reliquit  in  primis  operibus  suis.  Velut  est  illud  Confessio- 
num,  I.  10,  c.  29,  31,  37:  «  O  amor,  qui  semper  ardes  et  nunquam 
«  extingueris,    charitas,  Deus    meus,  accende    me.    Continentiam 
«  iubes.  Da  quod  iubes,  et  iube  quod  vis...  Audio  vocem  iubentis 
«  Dei  mei :  Non  graventur  corda    vestra  in  crapula  et  ebrietate 
«  Sed    memento,  Domine,  quia  pulvis    sumus,  et  de    pulvere  fe 
«  cisti    hominem,  et    perierat,    et   inventus    est.    Conforta    me  ut 
«  possim.  Da  quod  iubes,  et  iube  quod  vis...    Tentamur  his  ten 
«  tationibus  (laudum  humanarum)    quotidie,  Domine;  sine  cessa 
«  tione  tentamur.    Quotidiana    fornax  nostra  est  humana  lingua 
«  Imperas   nobis  et  in  hoc  genere  continentiam.   Da  quod  iubes 
«  et  iube  quod  vis    ».  Item  illud  1.  2  de  Ordine,    n.  52,  ubi   ma 
trem    Monicam    alloquens  ait:    «  Oremus  ergo,  non  ut  nobis  di 
«  vitiae,  sed  ut  ea  proveniant  quae  nos  bonos  faciant  ac  beatos 
«  Quae  vota  ut  devotissime    impleantur,  tibi  maxime    hoc  nego 
«  tium,  mater,  iniungimus,  cuius    precibus    indubitanter  credo  et 
«  confirmo    mihi    istam    mentem    Deum    dedisse,  ut  inveniendae 
«  veritati  nihil  omnino    praeponam,  nihil  aliud  velim,  nihil  cogi- 
«  tem,  nihil    amem  ».  Ne  autem    putetur    quod    ipsa    oratio  per 
quam    alia  dona  a  Deo   obtinentur,  a  nobis    sit,  et  non  e  divina 
gratia    descendens:    «    Deus    universitatis    conditor,    inquit    1.    1 
«  Soliloq.  n.  2,  praesta    mihi  primum  ut  bene  te  rogem,    deinde 
«  ut  me  agam    dignum    quem    exaudias,  postremo  ut    liberes  ». 
Certe,  non    ardore    disputationis    incitatus,  non    aliquo    praecon- 
cepto  fine  praeoccupatus,  non  etiam    profundo  studio    theologico 
eruditus,  haec  dicebat  Augustinus,  sed  ductus  sola  doctrina  quam 
neophytus  didicerat  in  Ecclesia,   et  plenus    spiritu  gratiae    quem 
perceperat    in    baptismo,    quod    simpliciter    credebat,    simpliciter 
etiam  profitebatur,  iuxta  illud :  Credidi,  propter  qaod  locutus  sum. 


52  CAPUT    II. 

Iam  noscebat,  omne  quo  boni  efficimur,  donum  Dei  esse,  adeo- 
que  fidem  simul  cum  operibus,  nihil  distinguendo  inter  prima  et 
sequentia,  inter  initium  et  finem,  sed  comprehendendo  ipsum 
pietatis  initium  cuius  fides  fundamentum  est,  ipsum  primum  de- 
siderium  et  cogitationem  conversionis,  ipsam  denique  orationem 
per  quam  caetera  obtinentur.  Verumtamen,  quid  intersit  inter 
simplices  illas  simplicis  fidei  confessiones,  et  libros  quibus  post- 
ea,  copiose,  enucleate,  erudite,  idem  gratiae  dogma  exposuit 
ac  propugnavit  contra  insurgentem  Pelagianorum  haeresim,  nemo 
est  qui  non  videbit.  Ibi  ergo  novum  exemplum  est  eorum  testi- 
moniorum  quae  simplicem  fidem  primitivae  traditionis  referunt, 
praescindendo  a  quacumque  explicatione  aut  difficultatum  consi- 
deratione  (x). 

2.  Sed  iam  considerandus  venit  secundus  doctrinae  statu.<, 
in  quo  simplici  fidei  adiunguntur  explicationes  adhuc  imperfectae. 
Quod  maxime  in  nonnullis  Patribus  secundi  et  tertii  saeculi  circa 
dogma  Trinitatis  videre  est,  dum  scilicet  paganis  aut  Iudaeis 
altissimum  mysterium  aliqualiter  declarare  et  credibiliter  expo- 
nere  intendebant,  vel  cum  refellebant  Sabellianos  qui  Patrem  et 
Filium  et  Spiritum  Sanctum,  non  natura  solum,  sed  persona  quo- 
que  unum  et  singularem  Deum  esse  dicebant;  idque  (quod  dili- 
genter  notandum  est),  ante  ortas  haereses  Arii  et  Macedonii,  Filio 
et  Spiritui  Sancto  divinam  denegantes  naturam,  creatam  attri- 
buentes. 

Athenagoras  in  sua  lcgatione  pro  c/iristianis,  ipsos  christianos 
purgare  vult  a  crimine  atheismi  quo  a  paganis  accusabantur, 
ostendendo  atheos  eos  non  esse,  «  qui  Deum  Patrem,  et  Filium 
«  Deum,  et  Spiritum  Sanctum  asserunt,  ac  eorum  in  unione  po- 
«  tentiam,  et  in  ordine  distinctionem  demonstrant  »  (2).  Ecce  habes 
simplicem  et  puram  fidei  christianae  confessionem.  Sed  ne  ridi- 
culum  quisquam  existimaret  suum  Deo  esse  Filium,  aut  christianos 
de  Deo  Patre  et  Filio  sentire  sicut  poetae  fabulabantur,  qui  nihilo 
meliores    hominibus    deos    inducebant,    en    subiuncta   explicatio: 


(r    Cf.   Bossuet,  Defense  de  la  tradition,  1.   6,  c.  io,  seq. 
2    Migne,  P.  G.  Tom.   6,  col.  907. 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    IN    TESTIMONIIS    TRADITIONIS        53 

«  Est  Filius  Dei  Verbum  Patris  in  idea  et  operatione;  ab  eo  enim 
«  et  per  eum  facta  omnia,  cum  Pater  et  Filius  unum  sint.  Cum 
«  autem  Pater  sit  in  Filio,  et  Filius  in  Patre,  unitate  et  virtute 
«  spiritus,  mens  et  verbum  Patris  est  Filius  Dei.  Quod  si  vobis 
«  pro  summa  vestra  intelligentia  inquirere  subeat,  quid  sibi  velit 
«  Filius,  dicam  breviter  primam  esse  Patris  progeniem,  non  quod 
«  factus  sit,  (ab  aeterno  enim  Deus  habebat  in  seipso  Verbum, 
«  utpote  ab  aeterno  rationalis),  sed  quod  prodierit  ut  omnium  ma- 
«  terialium  rerum  quae  instar  informis  naturae  et  inertis  terrae 
«  iacebant,  idea  et  actus  foret  »  (z).  Qua  in  explicatione  obscu- 
rum  est  primo,  quod  Filius  dicatur  mens  Patris,  deinde  quod 
dicatur  prodiisse  ut  esset  idea  et  actus  terrae  illius  inanis  et 
vacuae  de  qua  Moyses  in  initio  Geneseos. 

Iustinus  cum  Tryphone  Iudaeo  disputans,  (n.  36)  gravissimis 
verbis  asseruerat  Christum  verum  Deum  esse,  et  Dominum  vir- 
tutum  in  veteri  Scriptura  nuncupari.  Postquam  autem  sermo  ad 
alia  divertisset,  resumit  (n.  48)  Trypho  quaestionem:  «  Repetens 
«  igitur,  inquit,  sermonem  in  quo  desieras  absolve.  Nam  mira- 
«  bilis  quidem  mihi  videtur,  et  qui  prorsus  demonstrari  non  possit. 
«  Quod  enim  ais  praeexstitisse  Deum  ante  saecula  hunc  Christum, 
«  ac  deinde  nasci  hominem  factum  sustinuisse,  id  non  solum  ab 
«  opinione  abhorrens  mihi  videtur,  sed  etiam  stultum  ».  Tum 
Iustinus  respondet  doctrinam  hanc  revera  ab  opinione  abhorren- 
tem  videri  iis  qui  ea  quae  Dei  sunt  nec  intelligere  nec  facere 
unquam  volunt,  praemittitque  duas  esse  quaestiones  distinetas, 
an  Iesus  fuerit  verus  Messias  in  Lege  praedictus,  et  an  sit  verus 
Deus;  esse  enim  quosdam  (scilicet  Ebionitas)  qui  eum  Christum 


/  Ibid.  —  Eitisdem  conditionis  sunt  explicationes  quas  suppeditat 
Tertullianus  in  Apologetico  adversus  Gentes  pro  christianis,  c.  21  :  «  Hunc 
«  ex  Deo  prolatum  didicimus,  et  prolatione  generatum,  et  idcirco  filium 
«  Dei,  et  Deum  dictum  ex  unitate  substantiae...  Etiam  cum  radius  ex 
«  sole  porrigitur,  portio  ex  summa,  sed  sol  erit  in  radio,  quia  solis  est 
«  radius,  nec  separatur  substantia,  sed  extenditur.  Ita  de  spiritu  spiritus, 
«  et  de  Deo  Deus,  ut  lumen  de  lumine  accensum,  manet  integra  et  in- 
«  defecta  materiae  matrix,  etsi  plures  inde  traduces  qualitatis  mutueris : 
«  ita  et  quod  de  Deo  profectum  est,   Deus  est.  et  Dei  Filius,  etc.  » 


54  CAPUT    II. 

confitentur,  quamvis  hominem  ex  hominibus  genitum  pronuntient: 
«  Quibus  ego,  ait,  non  assentior,  nec  assentirer,  etiamsi  maxima 
«  pars  (christianorum)  quae  mecum  consentit,  idem  diceret.  Neque 
«  enim  humanis  doctrinis  iussi  sumus  a  Christo  credere,  sed  iis 
«  quae  a  beatis  prophetis  praedicata  et  ab  ipso  tradita  ».  Ecce 
rursus  firmissima  ac  minime  ambigua  fidei  catholicae  professio. 
Xunc  autem,  ut  homini  Iudaeo  hanc  veritatem  credibiliter  expo- 
neret,  ostendere  aggreditur  Iustinus,  alium  esse  praeter  Patrem 
creatorem  universorum,  qui  in  antiqua  Scriptura  dicitur  Deus, 
quique  futurae  incarnationi  praeludebat  per  theophanias  veteris 
testamenti.  Hunc  agnoscit  in  uno  e  tribus  angelis  qui  apparue- 
runt  Abrahae  sub  quercu  Mambre;  in  eo,  inquam,  angelo  myste- 
rioso  de  quo  postea  legitur :  Dominus  pluit  snper  Sodomam  et 
Gomorrham  sulphur  et  ignem  a  Domino  de  coclo.  Eumdem  videt 
in  illo  qui  apparuit  lacob,  et  deinde  Moysi  inter  flammas  rubi 
ardentis,  de  seipso  contestans :  Ego  sum  qui  sum.  Sic  dices  filiis 
Israel:  Qui  est,  misit  mc  ad  vos.  Tum  concludit,  n.  60-61 :  «  Qui 
«  dixit  Moysi  se  Deum  esse  Abrahae  et  Isaac  et  Iacob,  non  creator 
«  universorum  Deus  erit,  sed  idem  ac  ille  quem  Abrahae  et  Iacob 
«  apparuisse,  ac  creatoris  universorum  voluntati  ministrare,  eius- 
«  que  consilio  in  Sodomorum  iudicio  ministrasse  demonstratum 
«  vobis  est,  ita  ut,  etiamsi,  ut  dicitis,  duo  fuerint  angelus  et  Deus, 
«  nemo  tamen  non  omnino  mente  captus  auctorem  universorum 
«  et  parentem,  relictis  supercoelestibus  in  parva  terrae  particula 
«  visum  dicere  audeat...  Alio  etiam  vobis  ex  Scripturis  testimonio 
demonstrabo  Deum  ante  omnes  res  creatas  genuisse  ex  seipso 
«  virtutem  quamdam  rationalem,  quae  et  gloria  Domini  a  Spiritu 
«  Sancto  vocatur,  ac  nunc  Filius,  nunc  Sapientia,  nunc  Angelus, 
«  nunc  Deus,  nunc  Dominus  et  Verbum...  Habet  enim  has  omnes 
«  appellationes,  ex  eo  quod  Patris  voluntati  ministret,  et  volun- 
«  tate  de  Patre  genitus  sit...  Quale  est  quod  videmus  ex  igne 
«  alium  ignem  nasci,  non  imminuto  eo  ex  quo  iste  accensus 
«  est,  etc.  »  (x).  Ubi  obscurum  pariter  et  difficile  est  quod  Iusti- 
nus  dicit,  absurdum  esse  si  quis  putet  ipsum   ingenitum  Patrem 

*)  Migne  P.  G.  Tom.   6,  col.  611,  seq. 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    IN    TESTIMONIIS    TKADITIONIS        55 

in  parva  terrae  particula  apparuisse,  ideoque  apparitiones  Dei 
ad  aliam  personam  debere  referri;  item  Filium  ministrare  volun- 
tati  Patris,  et  voluntate  de  Patre  genitum  esse  (r). 

Hippolytus  martyr  scribens  contra  hacresim  Noeti,  quae  eadem 
est  cum  illa  Sabellii,  c.  8  ait:  «  Necesse  ergo  est  ut  quamvis 
«  nolit,  confiteatur  Patrem  Deum  omnipotentem,  et  Christum 
«  Iesum  Filium  Dei,  Deum  factum  hominem  cui  omnia  Pater  sub- 
«  iecit  praeter  se,  et  Spiritum  Sanctum,  et  hos  esse  vere  tres. 
«  Quod  si  vult  scire  quomodo  unus  Deus  demonstretur,  sciat 
«  unam  esse  virtutem  sive  potentiam  huius  ».  Potestne,  quaeso, 
expressius  dici  id  quod  nos  credimus?  Ad  explicationes  autem 
veniens  Hippolytus,  inter  alia,  c.  10  dicit:  «  Deus  solus  cum  esset, 
«  nihilque  sibi  coaevum  haberet,  voluit  mundum  efficere.  Et  mun- 
«  dum  cogitans  ac  volens  et  dicens  effecit...  Eorum  autem  quae 
«  facta  sunt,  ducem,  consiliarium  et  operarium  generabat  Verbum. 
«  Quod  Verbum  cum  in  se  haberet,  essetque  mundo  creato  inas- 
«  pectabile,  fecit  aspectabile,  emittens  priorem  vocem,  et  lumen 
«  ex  lumine  generans,  deprompsit  ipsi  creaturae  Dominum,  sen- 
«  sum  suum;  et  qui  prius  ipsi  tantum  erat  visibilis,  mundo  autem 
«  invisibilis,  hunc  visibilem  fecit,  ut  mundus  cum  eum  qui  appa- 
«  ruit  videret,  salvus  fieri  posset  ».  Et  infra,  c  14:  «  Si  Verbum 
«  erat  apud  Deum,  et  Deus  erat,  quid  ergo?  Dicetne  aliquis  di- 
«  cere  Ioannem  duos  Deos?  Duos  quidem  Deos  non  dicam,  sed 
«  unum,  personas  vero  duas...  Oeconomia  consensionis  redigitur 
«  ad  unum  Deum.  Unus  enim  est  Deus  qui  mandat,  Pater.  Qui 
«  obedit,  Filius.  Qui  docet  scientiam,  Spiritus  Sanctus.  Pater  qui 
«  est  super  omnia,  Filius  per  omnia,  Spiritus  Sanctus  in  omni- 
«  bus.  Aliter  Deum  unum  intelligere  non  possumus,  nisi  vere 
«  Patri  et  Filio  et  Spiritui  Sancto  credamus  »  (2).  Ubi  iterum 
obscurum  est  quod  dicitur  de  generatione  Verbi  visibilis  facti  in 
creatione  mundi;  difficile,  quod  subditur  de  Patre  qui  mandat, 
et  Filio  qui  obedit.  —  Difficiliora  adhuc  forsitan  videri  possent 
ea  quae  scripsit  Dionysius    Alexandrinus    contra  eosdem    Sabel- 

(J     Similia  apud  Irenaeum,  1.  6,  c.  7. 

2    Migne,   Patr.  graec.  Tom.   10,  col.  St8.  seq. 


56  CAPUT    II. 

lianos;  quorum  elenchum  invenire  est  in  fragmentis  quae  su 
persunt,  apologiae  ab  eodem  Dionysio  ad  Dionysium  Papam  mis- 
sae  (r).  Verumtamen,  cum  in  ea  dilucide  sanctus  episcopus  sese 
de  obiectis  erroribus  purget.  nedum  in  hac  parte  nova  addatur 
difficultas,  suppeditatur  potius  adiumentum,  unde  caeterae  di- 
luantur.  Et  recte  notant  editores  beriedictini,  istam  Dionysii 
apologiam  eo  maioris  esse  momenti,  quod  exemplo  nobis  sit 
eorum  quae  fecissent  caeteri  Patres  Xicaeno  concilio  superiores, 
quibus  nonnulla  exciderunt  arianae  impietati  in  speciem  cognata, 
si  eos  similis  necessitas  ad  explicandam  apertius  mentem  suam 
compulisset. 

Haec  igitur  specimen  quoddam  tibi  exhibebunt  de  illo  statu 
in  quo  adhuc  imperfectae  erant  explanationes  dogmatum,  id  est, 
nondum  adeo  praecisus  exponendi  loquendique  modus,  quia  non- 
dum  exortae  erant  haereses  contra  quas  postea,  cum  maiori  con- 
ceptuum  claritate  et  terminorum  proprietate  defensa  est  veritas 
divina.  Quod  enim  contigit  de  dogmate  Trinitatis,  hoc  idem,  pro- 
portione  servata,  de  aliis  quoque  contigisse  facile  intelligetur. 
Hoc  idem  de  dogmate  incarnationis,  de  quo  ante  Nestorium  et 
Eutychetem,  in  scriptis  Patrum  reperiuntur  locutiones,  quae  si 
ad  strictum  rigorem  dialecticae  exigerentur,  importarent  distin- 
ctionem  suppositorum  Dei  et  hominis,  aut  e  contra,  et  frequen- 
tius,  possent  praebere  ansam  perversae  intelligentiae  cuiusdam 
mixturae  duarum  naturarum  in  unam  tertiam  coeuntium  (3).  Hoc 
idem  de  dogmate  peccati  originalis  cuius  impugnatores  Pelagiani 
triumphare  sibi  videbantur,  muniendo  se  quibusdam  Chrysostomi 
dictis,  quae  ad  legitimum  suum  sensum  reducit  Augustinus  in 
primo  contra  Iulianum  libro  (3).  Hoc  idem  de  dogmate  gratiae, 
in  quo  ipsemet  Augustinus,  ubi  primum  incepit  ad  theologicam 
huius  materiae  scrutationem  descendere,  non  quidem  rata  fixa- 
que  sententia,  sed   quasi    inquirendo,    opinando,    minus  accurate 


1  Migne,  Patr.  lat.  Tom.  5,  col.   117,  seq. 

2  Cf.  Petavium,  1.  3  de  Incarn.  c.  2. 
3,   August.  1.   1  c.  Iul.  n.   21-34. 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    IN    TESTIMONUS    TRADITIONIS        57 

examinando,  aliquando  se  lapsum  ingenue  confitetur  (r).  Hoc 
idem  etiam  de  caeteris,  nec  oportet  in  exemplis  afferendis  am- 
plius  immorari. 

3.  Nunc  ergo  tertius  superest  doctrinae  status,  cui  etiam 
tertia  respondet  testimoniorum  classis  :  status  scilicet  explicatio- 
nis  praecisae,  in  quo,  ut  verbis  Lirinensis  utar,  intelligitur  illu- 
strius  quod  ante  obscurius  credebatur,  et  posteritas  enucleatum 
gratulatur  quod  ante  vetustas  non  intellectum  venerabatur.  Hoc 
stadium  quoad  pleraque  dogmata  incipit  cum  pace  Ecclesiae  a 
Constantino  data.     Abhinc   enim  et  deinceps,  magnus  fuit  in  pe- 


(x)  Notandus  progressus  Augustini  in  ea  materia,  cuius  a  Deo  doctor 
per  excellentiam  destinabatur.  Primus  in  eo  fuit  status  simplicis  fidei,  ut 
dictum  est  supra;  in  quo  fundum  mysterji  perspiciebat,  sed  nondum 
ingrediebatur  considerationem  difficultatum,  easque  habebat  notiones. 
quae  etsi  purae,  noudum  valebant  sustinere  assaltum  obiectionum.  Hinc 
in  alium  statum  venit,  quando  incepit,  sed  adhuc  imperfecte,  materiam 
examinare.  Quod  fecit  occasione  expositionis  quarumdam  propositionum 
ex  epistola  ad  Romanos,  ubi  prius  in  difficultatem  incidit,  deinde  in 
opinionem  falsam,  ut  ipse  dicit  I.  i  Retract.  c.  23,  et  de  praedest.  SS. 
c.  3.  Verum,  ex  hac  falsa  opinione  cito  exivit,  antequam  Pelagius  dog- 
matizaret,  occasione  quaestionum  quas  ei  proposuerat  Simplicianus  epi- 
scopus  Mediolanensis.  Et  iam  perfectus  in  intelligentia  dogmatis,  defensor 
eius  egregius  contra  Pelagianos  effectus  est.  —  Notandum  praesertim, 
quod  multo  melius  de  gratia  loquebatur  in  primo  statu  quam  in  secundo: 
«  II  y  a  cela  de  remarquable  dans  tout  ce  progres,  qu'il  disait  mieux 
«  en  parlant  de  1'abondance  du  cceur  sans  examiner  la  matiere,  qu'il  ne 
«  faisait  en  Pexaminant,  mais  encore  imparfaitement.  Ce  qu'on  ne  doit 
«  pas  trouver  etrange.  parce  qu'ainsi  qu'il  a  ete  dit,  dans  ce  premier 
«  etat  la  foi  et  la  tradition  parlaient  comme  seules,  au  lieu  que  dans 
«  le  second,  c'etait  plutot  le  propre  esprit.  Cest  un  caractere  assez  na- 
«  turel  a  1'esprit  humain  de  dire  mieux  par  cette  impression  commune 
«  de  la  verite,  que  lorsqu'en  ne  1'examinant  qu'a  demi,  on  s'embrouille 
«  dans  ses  pensees.  Cest  la  souvent  un  grand  denouement  pour  bien 
«  entendre  les  Peres,  principalement  Origene,  ou  l'on  trouve  la  tradition 
«  toute  pure  dans  certaines  choses  qui  lui  sortent  naturellement.  et  qu'il 
«  embrouille  d'une  terrible  maniere  lorsqu'il  les  veut  expliquer  avec  plus 
«  de  subtilite;  ce  qui  arrive  assez  ordinairement  avant  que  les  questions 
«  soient  bien  discutees,  et  que  Tesprit  s'y  soit  donne  tout  entier  ».  Bos 
suet,  Defense  de  la  tradition,  1.  6,  c.    16. 


58  CAPUT    II. 

netratione  revelatarum  veritatum  scientiae  profectus,  isque  sae- 
culo  quarto  potissimum  et  quinto,  prout  insurgentium  errorum 
occasiones  ferebant,  maxime  conspicuus.  Tunc  in  operibus  Atha- 
nasii,  Hilarii,  Basilii,  Nazianzeni,  plena  habetur  de  processioni- 
bus  divinis  tractatio;  quae  in  quindecim  de  Trinitate  Augustini 
libris  suam  obtinet  perfectionem,  clare  iam  enuntiato  principio 
illo  quod  in  altissimo  mysterio  clavem  intelligentiae,  quantum 
mortalium  conditio  patitur,  suppeditat :  omnia  nimirum  in  divinis 
esse  idem,  ubi  non  obviat  relationis  oppositio.  Tunc  elucescit 
doctrina  de  sacramentis,  de  gratia,  de  peccato  originali,  de  nova 
evangelii  oeconomia  per  respectum  ad  vetus  testamentum,  in 
controversiis  Augustini  cum  Donatistis,  cum  Pelagianis,  cum  Ma- 
nichaeis.  Tunc  prodeunt  definitiones  ephesinae  de  unione  hypo- 
statica,  et  splendida  illa  Leonis  Magni  ad  Flavianum  epistola, 
ubi  totum  incarnationis  dogma  tam  dilucide,  tamque  praecisis 
terminis  ac  formulis  exponitur. 

Sed  nec  dubium  tibi  erit  quin  absolute  praeferendae  sint 
istae  posterioris  aevi  auctoritates.  Nam  post  resolutiones  Patrum 
qui  contra  haereses  pugnaverunt,  semper  provocare  ad  vetustio- 
res,  nil  minus  est  quam  laqueum  simplicibus  praetendere,  ut  ni- 
mirum  praeponant  id  quod  est  obscurius  et  magis  confusum,  ei 
quod  clarius  et  magis  distinctum,  id  quod  obiter  dictum,  ei  quod 
accuratius  enucleatum.  Qui  etiam  laqueus  eo  periculosior  esse 
noscitur,  quod  sub  specie  antiquitatis  proponitur.  Quid  enim 
magis  verosimile,  et  in  fundo  verius,  quam  dicere  cum  Lirinensi 
antiquitatem  esse  sequendam,  et  quis  crederet  esse  in  hoc  prin- 
cipio  deceptionem?  Et  tamen  ita  est.  Sequenda  antiquitas,  regula 
utique  Lirinensis  est.  Sed  oporteret  addere  quod  iuxta  eumdem 
Lirinensem,  posteritas  saepe  clarius  loquitur.  Et  hoc  est  quod 
critici  dissimulare  solent,  usque  adeo  a  regula  catholici  intellectus 
declinantes,  ut  dicere  non  timeant  quod  post  exortas  controver- 
sias,  Patres  non  ita  facile  audiendi  sunt,  quia  di^putationis  ardor 
eos  impulit  ad  dicendum  plus  quam  volebant.  Sed  non  oportet 
opponere  modum  loquendi  Patrum,  ante  et  post  disputationes  cum 
haereticis.  Uterque  verus  est,  et  uterque  prodest  Ecclesiae,  dum 
in  primo   videt  naturalem  simplicitatem  et  mirandam  perpetuita- 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    1N    TESTIMONIIS    TRADITIONIS        59 

tem  fidei  suae,  in  altero  autem  eruditur  ad  profundiorem  intel- 
ligentiam  et  notionem  magis  exactam  de  eiusdem  fidei  articulis. 
Haereses  quippe  sollicitiores  reddunt  doctores.  Quanquam  ex 
alia  parte  certissimum  etiam  sit  quod  Patres  qui  ante  haereses 
exortas  scripserunt,  habent  aliquid  fortius,  quia  evidentius  ap- 
parent  ab  omni  studio  partium  liberi  (r).  Ideo  isti  duo  modi  sese 
mutuo  complent,  et  sub  alio  atque  alio  respectu  sibi  invicem 
praestant. 

Sic  igitur,  cum  satis  nunc  appareat  veritas  distributionis  te- 
stimoniorum  traditionis  in  tres  classes  supradictas,  et  de  prima 
ac  de  tertia  nulla  difficultas  occurrat,  sed  solum  de  illa  interme- 
dia  quae  transitum  signat  a  simplici  fide  ad  explicationes  vel 
profundioris  intelligentiae,  vel  diligentioris  cautelae  contra  hae- 
reticorum  novitates  :  videndum  iam  est,  quaenam  legitima  inter- 
pretatio  sit  quantum  ad  ea  quae  in  eo  transitionis  statu,  speciem 
heterodoxiae  prae   se  ferre  viderentur. 

x)  Huc  facit  quod  dicebat  Augustinus  Pelagianis.  1.  2  c.  Iul.  n.  34: 
«  Nondum  exstiteratis,  contra  quos  susciperemus  de  hac  quaestione 
«  peccati  originalis  conflictum.  Nondum  eratis,  qui  diceretis  quod  in 
«  libris  tuis  ponis  :  Quia  de  vobis  multitudini  mentiti  fuerivius,  et  quod  Pe- 
«  lagianorum  nomine  homines  terreatnus...  Certe  ipse  dixisti  quod  omnes 
<  iudices  ab  odio,  amicitia,  inimicitia,  ira  vacuos  esse  deceat.  Pauci  tales 
«  potuerunt  inveniri,  sed  Ambrosium  aliosque  collegas  eius,  quos  cum 
«  illo  commemoravi,  tales  fuisse  credendum  est.  Verum  etsi  tales  non 
«  fuerunt  in  his  causis  quas  ad  se  delatas  et  inter  partes  cognitas,  cum 
«  hic  viverent,  suo  iudicio  finierunt,  ad  hanc  tamen  causam  tales  erant, 
«  quando  de  illa  sententias  protulerunt.  Nullas  nobiscum  vel  vobiscum 
«  amicitias  attenderunt,  vel  inimicitias  exercuerunt;  neque  nobis  neque 
«  vobis  irati  sunt,  neque  nos  neque  vos  miserati  sunt.  Quod  invenerunt 
<<  in  Ecclesia,  tenuerunt;  quod  didicerunt,  docuerunt;  quod  a  patribus 
«  acceperunt,  hoc  filiis  tradiderunt.  Nondum  vobiscum  apud  istos  iudi- 
«  ces  aliquid  agebamus,  et  apud  eos  acta  est  causa  nostra.  Nec  nos  nec 
«  vos  eis  noti  fueramus,  et  eorum  pro  nobis  latas  contra  vos  sententias 
«  recitamus.  Nondum  vobiscum  certabamus,  et  eis  pronuntiantibus  vi- 
«  cimus  ».  Cf.   Bossuet,  ubi  supra. 


6o  CAPLT    II. 


§3- 


Et  tota  disquisitio  ad  duas  observationes  reducetur.  Prima  et- 
praeambula  erit,  quod  loca  illa  Patrum  quae  nunc  in  considera- 
tionem  veniunt,  in  sensu  plane  orthodoxo  possuut  intelligi.  Altera 
et  principalis,  quod  non  solum  possunt,  sed  debent  in  isto  sensu 
accipi,  praescindendo  etiam  a  disertis  auctorum  professionibus,  si 
vel  sola  ratio  habeatur  criteriorum  quae  propria  sunt  catholicae 
traditioni. 

i.  Et  quod  ad  primum  attinet,  non  vacat  ad  singulorum  di- 
scussionem  descendere,  sed  satis  erit  afferre  exemplum  de  iis 
quae  sunt  difricilliora,  quaeque  meliorem  calumniae  ansam  prae- 
bere  possent;  illa  dico  superius  relata  de  mysterio  Trinitatis  ve- 
terum  testimonia,  ex  quibus  critici  persuadere  volunt,  eosdem 
veteres  ignorasse  consubstantialitatem  personarum,  et  praeter 
summum  ac  supremum  Deum,  duos  alios  inferiores  Deos,  secun- 
dum  paganorum  dogma,  agnovisse !  In  qua  quidem  sua  exegesi 
causas  deceptionis  forte  habuerunt  in  neglectu  principiorum  scho- 
lasticae  theologiae. 

Certe  consubstantialitas  non  solum  non  repugnat  ordini  ori- 
ginis  personarum  inter  se,  sed  imo,  ita  cum  eo  necessario  cohaeret, 
ut  si  semel  cogitarentur  plures  in  divinis  improcessibiles,  eo  ipso 
evaderet  evidenter  absurdum  dogma  unius  Dei  in  personis  tribus. 
De  qua  re  vide  tractatum  de  Trinitate,  thes,  9  et  31,  cum  pro- 
legomeno  ad  Q.  28.  Propterea  evangelium  hunc  ipsum  originis 
ordinem  tam  instanter  tamque  studiose  inculcat,  adhibitis  etiam 
formulis  quae  carnali  intelligentiae  videri  possent  in  detrimentum 
aequalitatis,  sicut  cum  de  Filio  dicitur  quod  non  potest  a  se  fa- 
cere  quidquam,  et  de  Spiritu  Sancto  quod  non  loquetur  a  seme- 
tipso,  quod  quaecumque  audiet  loquetur,  et  alia  huiusmodi.  Dogma 
igitur  Trinitatis  ponit  unum  improcessibilem  a  quo  Filius,  a  quo 
simul  cum  Filio  tanquam  ab  uno  principio  Spiritus  Sanctus.  Sic 
enim  et  non  aliter,  divinae  personae  distinguuntur  inter  se  solis 
relationibus  originis,  minime  vero  aliquo  absoluto,  hoc  est  essentia 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    IN    TESTiMONIIS    TRADITIONIS         6l 

seu  substantia  quae  cum  virtute  operativa  et  operatione  ipsa  tam 
ad  intra  quam  ad  extra,  unum  est  atque  idem.  Sic  etiam  eadem 
est  operatio  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti,  sed  est  in  Patre,  cum 
relatione  communicantis,  est  in  Filio  cum  relatione  accipientis  a 
Patre,  est  in  Spiritu  Sancto  cum  relatione  accipientis  ab  utroque. 
Nunc  ergo  videndum  est  utrum  ibi  habeant  locum  incriminatae 
locutiones  de  Patre  cui  ad  omnia  ministrant  Filius  et  Spiritus 
Sanctus,  (Iren.  1.  4,  c.  7.  Iustin.  in  Tryph.  n.  61);  de  Patre  qui 
uiandat,  de  Filio  qui  obedit,  (Hippol.  ubi  supra);  de  Patre  qui  facit, 
de  Filio  per  queni  fit,  vel  de  Patre  qui  est  tota  substantia,  de  Filio 
qui  est  derivatio  totius  et  portio,  (Tertull.  in  apolog.  c  21,  et  c. 
Praxeam  c.  9).  Et  quod  in  huiusmodi  esse  non  possit  verborum 
proprietas,  nulla  sane  quaestio  erit  inter  nos.  Sed  et  nos  etiam  quan- 
doque  ea  de  Deo  dicimus,  quae  maiorem  proprietatem  terminorum 
prae  se  non  ferunt.  Dicimus  enim  quod  Deum  poenitet,  et  quod  Deus 
irascitur;  nec  veremur  attribuere  Deo  manus  et  brachia  et  oculos. 
Numquid  propterea  corporeum  facimus  Deum?  Numquid  mutabi- 
lem  in  consiliis  suis,  numquid  humanis  passionibus  obnoxium  ? 
Absit,  quia  si  ab  iis  locutionibus  dematur  quidquid  humani  est,  nihil 
iam  aliud  per  manus  et  brachia  significatum  relinquetur,  nisi  virtus 
et  potentia;  nihil  aliud  per  iram,  quam  voluntas  efficax  puniendi 
peccata;  nihil  aliud  per  poenitentiam,  nisi  mutatio,  non  consilii, 
sed  rerum  quae  consilio  subsunt.  Idem  dic  in  praesenti.  In  mi- 
nistrante  enim  respectu  eius  cui  ministrat,  in  obediente  respectu 
eius  cui  obedit,  in  instrumento  denique  respectu  eius  cuius  ins- 
trumentum  est,  duo  considerantur :  primo,  quod  ab  illo  cui  mi- 
nistrat,  cui  obedit,  cuius  instrumentum  est,  derivatam  habet  vel 
virtutem  operativam  vel  voluntatem  operandi;  secundo,  quod 
eam  habet  diversam  ab  ea  quae  est  in  principali  operante,  par- 
ticipatam  scilicet,  dependentem,  et  subiectam.  Deme  nunc  ab  huius- 
modi  vocabulis,  si  forte  ad  divina  transferantur,  omne  id  quod 
dependentiae  imperfectionem  sonat,  et  nihil  aliud  significatum 
supererit  nisi  solus  ordo  originis,  secundum  quem,  ut  paulo  ante 
dictum,  operatio  in  Filio,  etsi  eadem  ac  operatio  Patris,  est  ta- 
men  in  eo  eum  relatione  accipientis  a  Patre,  sicut  est  in  Spiritu 
Sancto  cum  relatione'  accipientis  ab  utroque.  Et  dices  modos  lo- 


62  CAPUT    II. 

quendi  Irenaei,  Iustini,  Hippolyti,  (imo  etiam  Tertulliani,  cuius 
stvlus  semper  hyperbolicus  est,  et  exaggerato  realismo  laboransi: 
dices,  inquam,  istos  loquendi  modos  non  compati  sensum  ortho- 
doxum,  praesertim  quando  nondum  erant  qui  his  abuterentur 
Ariani,  et  communia  apud  christianos  de  divinitate  principia  gros- 
sitiem  carnalis  intelligentiae  per  se  satis  excludebant?  (l). 

Praeterea,  consubstantialitas  optime  stat  cum  appropriatione, 
per  quam  aliquod   essentiale  attributum,  licet  secundum   rem  tri- 

1  «  Otez  du  nom  de  ministre  V  inferiorite  et  la  sujetion,  il  ne  res- 
«  tera  dans  le  Fils  qu'une  personne  subsistante,  une  personne  envoyee 
«  qui  recoit  tout  de  son  Pere...  Cest  ainsi  que  les  anciens  ont  quelque- 
«  fois  donne  au  Fils  de  Dieu  et  au  Saint  Esprit  le  nom  de  ministre  du 
«  Pere,  et  non  pas  pour  leur  attribuer  une  operation  inegale,  car  cela 
«  est  de  la  crasse  du  langage  humain,  et  de  cette  rouille  dont  il  faut 
«  purifier  ses  levres  lorsqu'on  veut  parler  de  Dieu.  Et  c'est  pourquoi 
«  ces  saints  docteurs  ont  bien  a  la  verite  employe  quelquefois  le  mot 
«  de  ministre  en  1'  epurant  a  la  maniere  qu'on  vient  de  voir.  Mais  si 
«  d'autres  fois  ils  Pont  regarde  avec  cette  imperfection  naturelle  au  lan- 
«  gage  humain,  ils  l'ont  aussi  pour  cette  raison  exclu  des  discours  ou 
«  ils  parlaient  du  Fils  de  Dieu  ».  (Rossuet,  sixieme  avertissement  sur 
les  lettres  de  Jurieu,  n.  36  .  Certe  idem  ipse  Iustinus  qui  in  dialogo  cum 
Tryphone,  ministri  nomine  toties  utitur,  in  epistola  ad  Diognetum,  n.  7 
dicit:  Ipse  vere  Deus.  qui  est  o??i?iipotens,  et  omnium  condito?.  ac  invisi- 
bilis,  e  coelis  Veritatem  et  Verbnm  sanctnm  ac  incomprehensibile  inter  ho- 
mines  locavit,  non,  quemadmodnm  aliquis  coniicere  possit,  misso  hominibns 
ministro  aliquo,  aut  a?igelo,  a:>t  principe,  aut  quopia??i  eoru??i  quibus  co??i- 
??iissa  est  in  coelis  reru??i  ad??iinistrandaru??i  cura,  sed  ipso  opifice  et  crea- 
tore  o??iniu??i  quo  coelos  condidit,  quo  ??iare  suis  ter??ii?iis  co?idusit...  Tan- 
quam  rex  mitte?is  filiiun  rege??i,  misit ;  tanquam  Deum  misit.  (Migne,  Patr. 
graec.   Tom.  2,  col.   1175  . 

Xotandum  praeterea,  quod  contra  Sabellianos  seu  Noetianos  adhi- 
bebatur  hoc  ministri  vocabulum.  Sabelliani  autem  ponebant  quod  Deus 
per  Yerbum  operabatur,  sicut  architectus  per  artem  suam.  Porro  ars  in 
architecto  non  est  persona  subsistens,  sed  accidens  animae.  Et  hoc  modo 
haeretici  illi  asserebant  Yerbum,  sapientiam,  artem,  ideam  Dei.  Quem 
sensum  orthodoxi  excludebant,  dicendo  Yerbum  ministrum  Patris,  ac  per 
hoc,  personam  a  Patre  distinctam.  Sed  ea  est  veritatis  divinae  altitudo, 
ut  sermo  humanus  vix  possit  illam  attingere,  quin  eam  laedat  ex  aliqua 
parte.  Propterea  Gregorius  dicit:  Balbutiendo  7ct  possiwius,  excelsa  Dei 
reso?ia??ius. 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    1N    TESTIMONIIS    TRADITIONIS         63 

bus  personis  commune,  consideratur  tamen  quasi  uni  prae  cae- 
teris  conveniret.  Quae  quidem  appropriatio  usitata  tum  in  Scri- 
pturis,  tum  in  omnibus  fidei  symbolis,  tum  apud  omnes  Patres, 
doctores,  ac  theologos*,  adeo  manifeste  pertinet  ad  mcatholicade 
Trinitate  tractationem  ut  mirum  sit  si  a  criticis  nostris  possit 
vel  ignorari  vel  reiici.  «  Dicendum,  inquit  S.  Thomas,  quod  ad 
«  manifestationem  fidei  conveniens  fuit  essentialia  attributa  per- 
«  sonis  appropriari.  Licet  enim  trinitas  personarum  demonstra- 
«  tione  probari  non  possit,  convenit  tamen  ut  per  aliqua  magis 
«  manifesta  declaretur.  Essentialia  vero  attributa  sunt  nobis  ma- 
«  gis  nota  secundum  rationem  quam  propria  personarum,  quia 
«  ex  creaturis  ex  quibus  cognitionem  accipimus,  possumus  per 
«  certitudinem  devenire  in  cognitionem  essentialium  attributorum, 
«  non  autem  in  cognitionem  personalium  proprietatum.  Sicut  igi- 
«  tur  similitudine  vestigii  vel  imaginis  in  creaturis  inventa  uti- 
«  mur  ad  manifestationem  divinarum  personarum,  ita  et  essentia- 
«  libus  attributis.  Et  haec  manifestatio  personarum  per  essentialia 
«  attributa  appropriatio  nominatur  ».  Nec  sane  arbitraria  res  esse 
potest,  sed  quae  fundamentum  habens  potissimum  in  quadam 
peculiari  convenientia  inter  essentiale  attributum  et  personae 
proprietatem,  optimam  enodationem  suppeditet  multis  difficulta- 
tibus  quae  occurrunt  in  praesenti. 

Sane  vero,  usitatissima  est  appropriatio  potentiae,  sapientiae, 
et  bonitatis,  eaque  notior  quam  ut  indigeat  multis  declarari.  Nam 
potentia  habet  rationem  principii,  et  appropriatur  Patri  qui  est 
principium  in  personis  divinis.  Sapientia,  exemplaritas,  idea,  ars, 
splendet  in  conceptione  intellectus,  et  appropriatur  Filio  qui  pro- 
cedit  ut  verbum.  Bonitas  autem  est  ratio  et  obiectum  amoris,  et 
appropriatur  Spiritui  Sancto  qui  procedit  ut  amor.  Sicut  ergo 
veteres  attribuebant  Patri  opus  creationis  primae,  de  qua  dicitur 
in  Genesi :  In  principio  creavit  Deus  coelum  et  terram  ;  terra  autem 
era4  inanis  et  vacua,  et  spiritus  Dei  ferebatur  super  aquas,  quia 
in  hoc  opere  elucet  omnipotentia  de  nihilo  absoluto  educens  mun- 
dum :  ita  et  Filio  tanquam  Verbo  Patris  attribuebant  opus  crea- 
tionis  secundae,  hoc  est  formationis,  distinctionis,  et  ornatus  rerum, 
quia  opus  istud,  opus  sapientiae  est.  Insuper,  processio  Verbi  a 


4  caput  u. 

Patre  per  ordinem  ad  mundum  ornandum,  considerabatur  ab  eis 
quasi  quaedam  ipsius  Yerbi  ab  aeterno  concepti  emissio  in  lucem, 
seu  partus  ad  extra.  Hoc  sensu  Athenagoras  dixit  Verbum  pro- 
diisse  ut  omnium  materialium  rerum  quae  instar  informis  mate- 
riae  et  inertis  terrae  erant,  idea  et  actus  foret.  Et  Hippolvtus 
dixit  quod  Pater  creans  mundum  generabat  Yerbum,  faciens  ipsum 
aspectabile  et  visibile,  cum  prius  esset  inaspectabile  et  invisibile. 
Sicut  enim  architectus  habens  in  sua  mente  ideam  aedificii  quam 
nemo  prius  videbat,  facit  illam  visibilem  quando  ex  informibus 
materiis  incipit  formare  aedificium :  sic  Pater  proferebat  ad  extra 
Verbum  suum  ab  aeterno  genitum,  cum  dicebat:  fiat  lux,  fiat  fir- 
mamriitum,  et  caetera  quae  in  Genesi  commemorantur.  Et  sicut 
ars  opificis  quodammodo  foras  prodit  ut  sese  imprimat  atque 
figuret  in  artefacto,  fiatque  actus  eius  et  forma :  sic  in  opere  or- 
natus  mundi  prodibat  increata  illa  ars  Verbo  appropriata,  de  qua 
Prov.  VIII-27 :  Quando  praebarabat  coelos,  adcram,  quando  certa 
lege  et  gvro  vallabat  abvssos,  quando  aethera  firmabat  sursum,  ct 
librabat  fontes  aquarum,  quando  circumdabat  mari  terminum  suum, 
et  legem  ponebat  aquis  ne  transircut  fines  suos,  quando  appendebat 
fundameuta  terrae,  cttm  eo  eram  cuucta  componens.  Unde  a  primo 
ad  ultimum,  secunda  haec  ac  temporalis  generatio  Yerbi  de  qua 
tantam  quaestionem  movent  critici,  non  est  in  mente  veterum, 
nisi  manifestatio  Dei  in  creatione  rerum,  quoad  increatam  illam 
ideam  seu  rationem  intellectam  universi,  quae  Yerbo  propter 
modum  processionis  specialiter  appropriatur.  Quam  quidem  ma- 
nifestationem  nihil  novi  addere  Verbo,  sed  mutationem  ponere  ex 
parte  solius  creaturae,  ei  soli  dubium  esse  poterit,  cui  prima  na- 
turalis  etiam  theologiae  principia  adhuc  essent  ignota,  imo  vero, 
cui  nequidem  perspicuum  foret  quod  interior  idea  architecti  ne- 
quaquam  in  seipsa  mutatur,  quando  per  exsecutionem  operis,  ad 
extra    parturitur    (r).    Quomodo    ergo    locutiones    antiquorum    de 


(*  «  Qua?id  Dieu  voulut  verba  sunt  Hippolyti  ,  et  de  la  maniere  qiVit 
«  voulut,  il  fit  paraitre  son  Verbe...  It  engendrait  donc  le  Verbe,  et  comme 
«  il  Vavait  en  lui-mcme  ou  il  etait  invisible,  il  Va  fait  visible  en  creatd  le 
«  monde.  L'engendrer  en  cet  endroit  n'est  donc  autre  chose  que  le  faire 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    IN    TESTIMONIIS    TRADITIONIS        65 

Verbo  e  Patre  ad  opificium  mundi  foras  procedente,  cuiquam 
videri  possent  ad  sensum  orthodoxum  irreductibiles? 

Sed  quid  nunc  dicemus  de  omnibus  Iustini  locis  in  quibus 
theophaniae  veteris  testamenti  attribuuntur  Filio,  eo  quod  «  nemo 
«  non  omnino  mente  captus  auctorem  universorum  et  parentem, 
«  relictis  omnibus  supercoelestibus,  in  parva  terrae  particula  vi- 
«  sum  dicere  audeat?  »  Quae  etiam  ratio  adhuc  expressius  expo- 
nitur  infra,  in  eodem  dialogo  cum  Tryphone  (n.  127),  cum  dicitur: 
«  Non  existimetis  ipsum  ingenitum  Deum  descendisse  aut  aliquo 
«  ex  loco  ascendisse.  Neque  enim  ille  non  enarrabilis  Pater  et 
«  Dominus  universorum  in  aliquem  locum  venit,  neque  ambulat, 
«  neque  dormit,  sed  in  regione  sua,  quaecumque  tandem  illa  est, 
«  manet,  acutum  cernens  et  acutum  audiens,  non  oculis  quidem, 
«  nec  auribus,  sed  virtute  non  enarrabili,  ac  omnia  videt,  et  omnia 

«  paraitre  au  dehors.  Ce  n'est  la  ni  un  nouvel  etre,  ni  rien  de  nouveau 
«  dans  le  Verbe.  Cest  de  meme  qu'un  architecte  qui  ayant  en  son  esprit 
«  son  idee  comme  le  plan  interieur  de  son  batiment,  que  personne  ne 
«  voyait  que  lui  dans  sa  pensee,  le  rend  visible  a  tout  le  monde,  1'  en- 
«  fante  pour  ainsi  dire,  et  le  met  au  jour  quand  il  commence  a  elever 
«  son  edifice.  Tel  est  cet  enfantement  et  cette  generation  du  Verbe. 
«  Tout  y  regarde  la  creature  a  qui  il  devient  visible,  de  la  meme  ma- 
«  niere  que  les  perfections  invisibles  de  Dieu  sont  vnes  dans  ses  csuvres. 
«  Le  Verbe  ne  change  non  plus  que  son  Pere,  meme  dans  cette  ma- 
«  nifestation.  Et  cette  manifestation  est  attribuee  specialement  au  Verbe 
«  divin,  parce  qu'il  est  P  idee  eternelle  de  cet  architecte  invisible.  A  quoi 
«  il  faut  ajouter,  en  suivant  la  comparaison,  que  comme  Parchitecte  parle 
«  et  ordonne,  et  que  tout  se  range  a  sa  voix  qui  n'est  que  Pexpression 
«  et  comme  la  production  au  dehors  de  sa  pensee:  ainsi  Dieu  est  re- 
«  presente  dans  1'  Ecriture  comme  proferant  une  parole,  qui  n'  est  autre 
«  que  son  Verbe  manifeste  et  exprime  au  dehors...  Voila  donc  le  de- 
«  nouement  que  j'avais  promis.  Toute  cette  production  n'est  que  la  ma- 
«  nifestation  du  Verbe ;  c'est  la  maniere  dont  on  expliquait  alors  ce  que 
«  nous  appelons  a  present  Poperation  au  dehors,  sans  alteration  et  sans 
«  changement  de  ce  qui  etait  au  dedans  ».  Bossuet,  ubi  supra,  n.  68,  seq. 
Hanc  porro  considerationem  veteres  apologetae  eo  libentius  afferebant, 
quod  inveniebant  in  doctrinis  platonicis  aliquid  analogum,  iuvans  ad  per- 
suasibilem  altissimi  mysterii  expositionem,  uti  supra  notatum  est  ubi  de 
Athenagora  in  sua  legatione  pro  christianis  ad  imperatores  philosophos 
directa. 


66  CAPUT    II. 

«  cognoscit,  nec  quisquam  nostrum  eum  latet,  nec  movetur,  nec 
«  loco  comprehendi  potest,  imo  ne  toto  quidem  mundo,  quippe 
«  qui  erat  etiam  antequam  mundus  fieret.  Quomodo  igitur  ille  aut 
«  quemquam  alloquatur,  aut  cuiquam  appareat,  aut  in  angustis- 
«  sima  terrae  parte  conspiciatur?  »  Hic  saltem,  inquies,  oportebit 
dare  manus  victas,  ut  vel  inviti  confiteamur  Iustinum  agnovisse 
in  Patre  et  Filio  naturam  plane  dissimilem.  Imo  vero,  aio,  adeo 
dissimilem,  ut  veniret  conclusio  quam  tu  ipse  refugies,  nempe 
naturam  Filii  fuisse  in  mente  lustini  corpoream  et  animalem,  in 
qua  scilicet  potuisset  ascendere,  descendere,  ambulare,  dormire, 
et  caetera  praestare  quae  de  Patre  negantur.  Et  quid,  quaeso, 
magis  inadmissibile?  Quomodo  Filium  Iustinus  Deum  ante  sae- 
cula  genitum,  et  in  tempore  de  Virgine  incarnatum  ubique  prae- 
dicaret?  Quomodo  intelligeret  magnificentissima  illa  Scripturae 
verba:  Ego  sum  qui  sum,  Dominus  virtutum,  Dominus  fortis  et 
potens,  Dominus  regnavit,  et  alia  eiusmodi  quae  tam  saepe,  et  in 
Apologia  prima,  et  in  hoc  ipso  Dialogo,  ad  Christum  referri  con- 
tendit?  Sed  ne  obliviscaris,  quaeso,  quod  disputat  Iustinus  cum 
Iudaeo,  et  dum  Iudaeo  persuadere  vult  theophanias  veteris  te- 
stamenti  non  esse  referendas  ad  unicam  illam  personam  divinam 
quam  Iudaei  admittebant,  primo  destruere  intendit  absurdam  et 
carnalem  circa  ipsas  theophanias  Iudaeorum  opinionem :  Quemcid- 
modum,  inquit  n.  114,  magistris  vestris  placet,  qui  manus  et  pcdcs 
ct  digitos  et  animam  Jiabere  instar  animalis  compositi  existimant  pa- 
rentcm  universorum  et  ingenitum  Deum,  et  idcirco  visum  esse 
Abrahamo  et  lacob  ipsum  Patrem  docent.  Et  contra  hanc  iudaicam 
et  crassam  imaginationem  militant  omnia  quae  superius  relata 
sunt.  Intendit  ergo  quod  non  sic  accipiendae  sunt  theophaniae, 
quasi  Deus  in  sua  propria  substantia  visus  fuisset  sed  secundum 
quod  per  operationem  divinam  formabantur  species  visibiles  et 
voces  audibiles.  Nunc  autem  operationem  hanc  simul  cum  re- 
praesentativis  speciebus  attribuit  Iustinus  personae  distiuctae  a 
persona  Patris :  illi  nimirum  personae  quae  in  operando  se  habet 
ut  ministra  Patris;  illi  personae  quae  aliquando  incarnanda,  iam 
tum  assumebat  partes  annuntiandi  hominibus  voluntates  Patris ; 
illi  personae  cui  convenire  poterant  nomina  angeli  et  missi,  quae 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    IN    TESTIMONIIS    TRADITIONIS        67 

in  veteris  Scripturae  theophaniis  continuo  occurrunt;  illi  personae 
de  qua  ab   initio    disputationis    (n.  56)   dixerat:   «  Enitar   vobis, 
«  quandoquidem  Scripturas  intelligitis,  ea  quae  dico  persuadere, 
«  nimirum  alium  esse  et  dici  sub  creatore  universorum,  Deum  et 
«  Dominum,  qui  et  angelus  vocatur,  quia  nuntiat  hominibus  quae- 
«  cumque    illis    nuntiare   vult  universorum  Creator,  super  quem 
«  non  est  Deus  »  (r).  Illi  denique  personae  de  qua  in  fine  (n.  127) 
concludit:  «  Nec  Abraham  igitur,  nec  Isaac,  nec  Iacob,  nec  quis- 
«  quam  ex  hominibus  illum  omnium  omnino  Patrem  et  Dominum 
«  non  enarrabilem  vidit,  sed  eum  qui  secundum   ipsius    volunta- 
«  tem  et  Deus  est  ipsius  Filius,  et  angelus  ex  eo  quod  ministret 
«  ipsius  voluntati,  quem  et  hominem  nasci  ex  virgine  voluit,  qui 
«  ei  ignis  aliquando  fuit  in  colloquio  cum  Moyse  ex  rubo  ».  Nec 
in   his  molestum  tibi   sit,    quod    Filium    Iustinus    Patri  submittat. 
Non  enim  eum  tamquam  servum  creatori  submittit,  sed  tanquam 
filium  fonti  divinitatis,  ut  secundum  nostrum  concipiendi  modum, 
(balbutiendo  enim  ut  possumns,  excelsa   Dei  resonamus),   originis 
ordo  exprimatur  (2).  Neque  etiam   Iustino    crimini    vertas,    quod 
eumdem  Filium  dixerit  secundum  voluntatem  Patris  vel  voluntate 
Patris  de  Patre  genitum  esse.  Nam   praeterquam    quod   id    recte 
intelligitur    eo   sensu    quem  in  prima  parte,  Q.  41,  a.  2,  exponit 
S.  Tomas  (3),  ne  scilicet  in  hac  Filii  ex  substantia  Patris  genera- 
tione  imaginetur  quis  necessitatem  dominantem  Patri,  et  ei  invito 
impositam,  quemadmodum  de  suo  secundo  principio  ac  commen- 
titio  Deo  fingebant  Marcionitae :  ipse  se  explicat  Iustinus  in  eodem 


(x)  Sensus  non  est:  Alium  Deum  esse  sub  Deo  universorum  creatore, 
sed:  Alium,  seu  aliam  personam  esse,  quae  est  et  dicitur  Deus,  etc. 

(2)  Vide  apud  Hilarium,  1.  9  de  Trin.  n.  54,  quo  sensu  de  Filio  se- 
cundum  quod  divina  persona  est,  intelligi  possit  locus  evangelicus:  Pater 
maior  me  est. 

(3)  «  Cum  dicitur  aliquid  esse  vel  fieri  voluntate,  dupliciter  potest 
«  intelligi.  Uno  modo,  ut  ablativus  designet  concomitantiam  tantum,  sicut 
«  possum  dicere  quod  ego  sum  homo  mea  voluntate,  quia  scilicet  volo 
«  me  esse  hominem.  Et  hoc  modo  potest  dici  quod  Pater  genuit  Filium 
«  voluntate,  sicut  et  est  voluntate  Deus,  quia  vult  se  esse  Deum,  et 
«  vult  se  generare  Filium  ». 


68  caput  ii. 

dialogo  cum  Tryphone,  n.  128  dicens :  «  Illam  autem  virtutem, 
«  quam  et  Deum  sermo  propheticus,  et  angelum  vocat,  non  solo 
«  nomine,  ut  lucem  solis,  numerari,  sed  et  numero  aliud  quid  esse, 
«  (intellige,  aliquid  subsistens  distinctumj,  etiam  supra  breviter 
«  disserui,  cum  virtutem  illam  ex  Patre  genitam  dicerem,  virtute 
«  et  voluntate  ipsius,  non  vero  per  abscissionem,  quasi  Patris  sub- 
«  stantia  divideretur ,  quemadmodum  caetera  omnia  quae  dividuntur 
«  et  scinduntur,  non  eadem  sunt  ac  antequam  scinderentur;  ac 
«  exempli  causa  sumpsi  ignes  quos  ex  alio  igne  accendi  videmus, 
«  non  imminuto  illo  ex  quo  multi  accendi  possunt,  sed  eodem 
«  manente.  »  Ubi  vides  opponi  generationem  Filii  voluntate  Pa- 
tris,  generationi  quae  apud  nos  est  per  decisionem  substantiae, 
id  est,  spiritualem  materiali.  Quo  etiam  vergit  similitudo  ignis 
ultimo  adducta,  in  qua  quodammodo  praeit  Iustinus  definitioni 
Nicaenae :  «  Deum  de  Deo,  lumen  de  lumine  ». 

Habemus  itaque  in  his  omnibus  explicationes  obscuras,  con- 
ceptiones  non  satis  praecisas,  denique  locutiones  improprias, 
quae  si  exortae  arianae  impietatis  tempus  non  praecessissent, 
suspectae  videri  possent.  At,  quae  interpretationem  orthodoxam 
ex  aequo  et  bono  non  recipiant,  certe  non  habemus.  Et  similiter 
dicendum  in  aliorum  dogmatum  materiis.  Vide  ad  exemplum, 
epistolam  Cyrilli  Alexandrini  ad  Ioannem  Antiochenum,  in  qua 
refellit  suorum  adversariorum  calumnias  de  eo  quod  senserit, 
concretionem  vel  confusionem  vel  commixtionem  Verbi  Dei  cum 
carne  factam  fuisse,  passibilem  esse  divinitatem,  etc.  (z).  Vide 
etiam  Augustinum,  1.  de  praedest.  SS.  n.  27,  ubi  circa  traditionem 
dogmatis  gratiae  usque  ad  Pelagium,  optima  observatio  est. 

2.  Quae  igitur  cum  ita  sint,  quaerendum  nunc  superest,  utrum 
eadem  illa  difficiliora  Patrum  testimonia,  non  iam  possint  tantum, 
verum  etiam  debeant  in  eo  quem  diximus,  catholico  sensu  intel- 
ligi.  Nec  a  longe  petenda  responsio,  quia  satis  est  conclusio  prae- 
missorum  in  cap  1.  In  iis  enim  quae  ipsam  fidei  summam  consti- 
tuunt,  praesentis  Ecclesiae  sensus  certissimo  argumento  est  sensus 
Ecclesiae  primitivae,  ut  supra  probatum  est.  Insuper,  ab  eo  sensu 

O  Migne,  P.  G.  Tom.  77,  col.   174. 


DE    CAUSA    APPARENTIUM    OPPOSIT.    IN    TESTIMONIIS    TRADITIONIS        69 

deflectere  de  facto  non  potuerunt  Patres  illi  omnes,  quorum  au- 
ctoritas  semper  recepta  fuit,  et  usque  nunc  recipitur.  Oportet  igitur 
ut  si  qua  in  dictis  eorum  invenias,  quae  cum  tanta  cautela  non 
dicantur,  quanta  a  modernis  servatur,  inhaerendo  tamen  criteriis 
quae  propria  sunt  interpretationi  sacrae  traditionis  et  monumen- 
torum  eius,  in  eo  orthodoxo  sensu  illa  indubitanter  accipias,  in 
quo  possunt  intelligi,  quidquid  sit  de  probabilitatibus  quae  e 
conspectu  nudae  et  simplicis  criticae  scientificae,  in  contrarium 
occurrere  adhuc  tibi  viderentur. 

Et  haec  erat  solidissima  argumentandi  ratio  Augustini  quoad 
Chrysostomum,  cuius  auctoritas  contra  dogma  peccati  originalis 
a  Iuliano  afterebatur.  Observabat  enim  Augustinus,  impossibile 
fuisse  ut  Chrysostomus  aliter  crediderit  ac  alii  quorum  consen- 
sum  iam  ostenderat,  utique  in  ea  re  quae  non  admittebat 
sententiarum  diversitatem,  sed  erat  de  ipsis  religionis  funda- 
mentis.  Nam  si  vere  aliter  sensisset  in  tam  magna  causa,  ubi 
christianae  religionis  summa  consistit,  non  tantam  obtinuisset  et 
conservasset  in  Ecclesia  auctoritatem.  Et  ideo,  ex  hoc  quod  in- 
tegra  manserat  eius  auctoritas,  signum  habebatur  quod  catholicus 
fuerat  sensus  eius.  «  Itane,  inquit  1.  i  c.  Iul.  n.  22,  ista  verba 
«  sancti  Ioannis  episcopi  audes  tanquam  e  contrario  tot  taliumque 
«  sententiis  collegarum  eius  opponere,  eumque  ab  illorum  con- 
«  cordissima  societate  seiungere,  et  eis  adversarium  constituere? 
«  Absit,  absit  hoc  malum  de  tanto  viro  credere  aut  dicere. 
«  Absit,  inquam,  ut  Constantinopolitanus  Ioannes  de  baptismate 
«  parvulorum,  eorumque  a  paterno  chirographo  Hberatione  per 
«  Christum,  tot  ac  tantis  coepiscopis  suis,  maximeque  Romano 
«  Innocentio,  Carthaginensi  Cypriano,  Cappadoci  Basilio,  Nazian- 
«  zeno  Gregorio,  Gallo  Hilario,  Mediolanensi  resistat  Ambrosio. 
«  Alia  sunt  in  quibus  inter  se  aliquando  etiam  doctissimi  atque 
«  optimi  regulae  catholicae  defensores,  salva  fidei  compage,  non 
«  consonant,  et  alius  alio  de  una  re  melius  aliquid  dicit  et  verius. 
«  Hoc  autem  unde  nunc  agimus,  ad  ipsa  fidei  pertinet  fundamenta... 
«  Comparans  ergo  (parvulos)  Ioannes  maioribus,  quorum  propria 
«  peccata  dimittuntur  in  baptismo,  dixit  illos  non  habere  peccata ; 
«  non  sicut  verba  eius  ipse  posuisti,  non  coinquinatos  esse  peccato, 


70  CAPUT    II. 

«  dum  vis  utique  intelligi,  non  eos  peccato  primi  hominis  inqui- 
«  natos...  Ego  ipsa  verba  graeca  quae  a  Ioanne  dicta  sunt  ponam: 
«  Aia  tooto  xcu  ~y.  7iraioia  BaTrciLojxev,  xaiTot  xu.apTYj''JLaTa  oux  eyovra. 

«  Quod  est  latine:  /flfco  £/  infantes  baptizamus,  quamvis  peccata  uon 
«  habentes.  Vides  certe  non  ab  eo  dictum  esse,  parvulos  non  coin- 
«  quinatos  esse  peccato,  sed  »0»  habere  peccata :  intellige  propria.  et 
«  nulla  contentio  est.  At,  inquies,  cur  non  ipse  addidit,  propria? 
«  Cur,  putamus,  nisi  quia  disputans  in  catholica  Ecclesia,  non  se 
«  aliter  intelligi  arbitrabatur,  tali  quaestione  nullius  pulsabatur, 
«  vobis  nondum  litigantibus  securius  loquebatur?  » 

Ubi  vides  Augustinum  non  inhaerere  regulis  criticae  tcxtualis, 
sicut  dicunt  nostri  moderni,  sed  principiis  altioribus  quae  regere 
debent  omnem  legitimam  exegesim  patristicam.  Iis  dico  principiis 
quorum  reiectio  vel  neglectus  constituit  principale  vitium  criticae 
de  qua  in  sequenti    capitulo    nonnulla    iam  veniunt  observanda 


CAPUT    TERTIUM 


DE  VITIO  METHODI   HISTORICAE 
IN  CRISI  MONUMENTORUM  TRADITIONIS. 


Investigatio  divinorum,  non  praemissis 
debitis  disciplinis,  omnium  malorum  est 
causa. 


De  methodo  historica  magna  utique  quaestio  apud  moder- 
nistas,  sed  non  par  quoad  omnia,  non  uniforme  iudicium.  Distin- 
ctione  enim  opus  esse  intelligunt,  cum  alia  causa  sit  de  praeam- 
bulis  theologiae,  ubi  fidei  fundamenta  demonstrantur,  (sitne,  vel 
non,  admittenda  christiana  revelatio)  ;  alia  vero  de  theologia  ipsa, 
ubi  post  agnitam  revelationis  et  fontium  eius  exsistentiam,  in- 
tima  ratio  revelatorum  dogmatum  inquiritur,  (quis  sensus  sit, 
quae  interpretatio,  quae  vera  intelligentia  verbi,  quod  e  coelo  a  Deo 
descendens,  in  divinae  traditionis  vel  inspiratae  scripturae  instru- 
mento  continetur).  Et  distinctio  quidem  obvia,  elementaris,  evi- 
dentior  quam  ut  expositione  indigeat.  Nunc  autem  considera 
ubinam,  iudicio  novorum  theologorum,  locum  habeat  methodus 
historica,  ubinam  non  habeat.  Locum  non  habet  in  praeambulis, 
locum  non  habet  quando  adhuc  statur  in  vestibulo,  locum  non 
habet  cum  iudicandum  est  de  revelationis  facto,  an  sit  doctrina 
ista  quae  christiana  vocatur,  originem  e  coelo  ducens,  vel  ab 
homine.  Ratio,  quia  mens  moderna  non  amplius  capit  externa 
revelationis  argumenta,  miracula  scilicet  et  prophetias,  quae  per 
talem  methodum  historicam  in  medium  adducuntur;  ideoque,  sub- 


72  CAPUT    III. 

stituenda  methodus  immanentiae,  consistens  in  demonstrando  ve- 
ritatem  religiosam,  seu  credibilitatem  fidei  christianae,  ex  solis 
aspirationibus,  exigentiis,  et  energiis  quae  animae  humanae  pro- 
priae  sunt.  Crederes  igitur,  actum  esse  de  historia  et  criteriis 
historiae  propriis  in  sacra  disciplina,  qua  late  patet  ambitus  eius. 
At  non  ita  est.  Nam  haec  eadem  methodus  historica,  quae  exsu- 
lare  iubetur  a  vestibulo,  suum  iam  locum  inveniet  (o  mirum!), 
in  intimo  sanctuario ;  et  quae  in  re  apologetica  veluti  antiquata 
explodebatur,  nunc  in  re  proprie  theologica  tanquam  methodus 
per  excellentiam  acclamatur.  Ratio,  quia  quidquid  praeter  histo- 
riam  est,  a  priori  est,  in  aere  est,  positivo  coaevorum  hominum 
ingenio  respondens  non  est.  Pertinet  igitur  ad  scholam  historico- 
theologicam,  fessis  inclinatisque  religionis  rebus  consulere,  et  ve- 
tustate  fatiscens  theologiae  aedificium  nova  molitione,  subductis 
antiquis  fundamentis,  instaurare. 

Sed  quid,  quaeso,  haec  attestantur,  nisi  omnimodam  confu- 
sionem  idearum  in  qua  versamur,  plenumque  chaos  e  quo  exo- 
riuntur,  et  ad  quod  ducunt  novella  systemata?  Methodum  enim 
historicam  praecise  reiiciunt,  ubi  valet.  Praecise  adhibent,  ubi 
non  valet.  Id  quidem  paucis  declarandum  in  iis  quae  sequuntur 
propositionibus. 


Quod  methodus  historica,  per  oppositionem  ad  metho- 
dum  immanentiae,  sola  est  methodus  legitima  in  fidei  prae- 
ambulis,  quando  probandum  venit  revelationis  factum,  vi- 
delicet:  an  sit  christiana  praedicatio  a  Deo  revelante,  atque 
ut  taiis  credibilis  et  credenda. 

Methodus  historica  generatim  consistit  in  duobus.  Primo  in 
hoc  quod  versatur  circa  textus,  vel  monumenta,  vel  facta  externa. 
Secundo  in  hoc  quod  solis  utitur  criteriis  experimentalibus,  quae 
naturali  humanae  rationis  facultati  usui  esse  possunt.  Utroque 
autem  modo,  statim  et  vel  prima  fronte  apparebit  conveniens  de- 


DE    VITIO    METHODI    HISTORICAE    IN    CRISI    MON.    TRADI TIONIS  73 

monstrationi  de  qua  agitur  in  fidei  praeambulis.  Conveniens  qui- 
dem,  qua  parte  principium  sui  processus  sumit  a  factis  externis. 
Nam,  «  ut  fidei  nostrae  obsequium  rationi  consentaneum  esset, 
«  inquit  Vaticanum,  Sess.  3,  cap.  3,  voluit  Deus  cum  internis  Spi- 
«  ritus  Sancti  auxiliis,  externa  iungi  revelationis  suae  argumenta, 
«  facta  scilicet  divina,  atque  imprimis  miracula  et  prophetias  ». 
Conveniens  quoque,  qua  parte  iis  solis  criteriis  utitur,  quae  ex 
naturalis  experientiae  ordine  assumuntur.  Nondum  enim  suppo- 
nitur  cognita  revelatio.  Quin  imo,  ipsa  revelationis  exsistentia, 
totius  inquisitionis  obiectum  est,  et  ideo,  ne  peccatum  peccemus 
ineptae  vitiosaeque  circulationis,  oportet  ponere  a  parte  quascum- 
que  regulas  seu  normas  de  revelaticne  ipsa  descendentes,  ut  so- 
lius  rectae  rationis  dictamini  aestimatio  et  crisis  factorum  quae 
assumuntur  in  argumenta,  committatur.  Habes  igitur  in  dicta  me- 
thodo  historica  omnes  conditiones  in  praesenti  requisitas.  Neque 
hoc  tantum.  Sed,  quod  magis  est,  habes  in  ea  sola,  processum 
rationabilem,  ducentem  ad  solidam  propositae  demonstrationis 
conclusionem.  Etenim,  revelatio  est  factum;  est  factum  liberrimum 
ex  parte  Dei;  est  factum  supernaturale,  id  est,  nulla  prorsus  na- 
turae  exigentia  postulatum;  est  denique  factum  quod  non  potest 
a  nobis  directe  in  se  cognosci.  Ubi  ergo,  putas,  argumentum  de- 
monstrans  eiusmodi  factum?  Fuisse  verbi  gratia,  vere  a  Deo 
dictum,  id  quod  dictum  est  a  Iesu  Christo  qui  a  caeteris  homi- 
nibus  in  habitu  externo  profecto  non  differebat?  Vere  a  Deo 
dictum,  id  quod  ab  apostolis  est  praedicatum,  id  quod  ab  eis  ac- 
ceptum  de  ore  in  os  ad  nos  usque  per  Ecclesiam  transmissum 
est?  Cogita  et  recogita.  Nisi  absurdum  apriorismum  in  principium 
erigere  velis,  factum  divinum  in  se  non  noscibile  demonstrari 
debet  per  alia  facta  divina  in  se  noscibilia:  quae  nimirum  valo- 
rem  signorum  quoad  nos  habere  queant,  utpote  proposita  expe- 
rientiae  et  aestimationi  nostrae,  tam  in  sua  transcendentalitate 
supra  naturae  vires,  quam  in  sua  habitudine  ad  revelationem 
christianam,  si  vere  divina  sit,  sigillandam  atque  authentican- 
dam.  Et  haec  quidem  facta  multiplicis  generis  esse  poterunt  ac 
revera  erunt.  Factum  prophetiarum  eventu  completarum;  facta 
illa    physica  quae  simpliciter   et   sine   addito   miracula   dicuntur; 


74  CAPUT    III. 

facta  item  alia  quam  plurima,  supra  omnes  quas  historia  reperit 
leges  miro  modo  eminentia,  cuiusmodi  ea  sunt  quae  a  Vaticano, 
loco  citato  circa  finem  referuntur:  admirabilis  Ecclesiae  propa- 
gatio,  eximia  sanctitas  et  inexhausta  in  omnibus  bonis  fecunditas, 
catholica  unitas,  invicta  stabilitas,  aliaque  similia.  Nam  haec  etiam 
in  ordine  factorum  continentur;  haec  etiam  ex  historicis  criteriis 
ut  divina  innotescunt,  et  ideo  idonea  sunt  ei  de  qua  nunc  agitur 
demonstrationi :  quanquam  principale  eius  fundamentum  sumi  uti- 
que  debeat  ex  miraculis  et  prophetiis,  eo  quod  evidentiora  illa 
signa  sint  quoad  nos,  et  communi  omnium  intelligentiae  magis 
accommodata.  Talis  igitur  processus  fuit  hactenus  semper  adhibi- 
tus,  incipiendo  ab  ipso  Christo  Domino  et  apostolis  eius,  sicut 
tota  ab  initio  ad  finem  evangelica  narratio  testatur:  contcstante 
Dco,  inquit  Heb.  II-4,  signis  ct  portentis,  ct  variis  virtutibus,  et 
Spiritus  Sancti  distributionibus  (r). 

At  nunc  processus  ille,  nescio  quo  vitio  laborans  inventus  est, 
et  nova  methodus  substituitur,  principium  demonstrationis  su- 
mens,  non  iam  ex  factis  externis,  sed  ex  solo  subiectivo  animae 
statu :  pro  quanto  scilicet,  dogmata  christiana  ab  illo  statu  postu- 
lantur,  eique  ita  iustantur,  ut  anima  possit  illa  praeintueri  in  se- 
metipsa,  aut  saltem  sponte  sua  intrare  in  ea,  propriaque  energia 
ea  sibi  assimilare  statim  ac  proponuntur,  dummodo  morali  hone- 
state  sese  rectificare  atque  purificare  satagat.  Nam  progressus  no- 
strae  voluntatis  cogit  nos  fateri  insufficientiam  nostram,  ducit  nos 
ad  sentiendum  indigentiam  cuiusdam  superadditionis,  nobisque 
dat  unde  ordinem  supernaturalem  inspiciamus,  agnoscamus,  ac 
demum  recipiamus.  Porro  haec  sola  est  methodus  legitima,  quia 
omne  dogma  probatum  ab  extrinseco,  indebitum  ponit  limitem 
iuribus  rationis,  et  aufert  necessariam  eius  autonomiam,  quae  vult 
ut  veritatem  acquiramus  ex  iis  solis  quae  nobis  immanentia  sunt. 
De  caetero  non  est  cur  de  hoc  ipso  principio  sollicitus  sis.  Satis 
enim  est  ut  scias  quod  generale  immanentiae  principium  est  ac- 
quisitio  definitiva    philosophiae    modernae.    Insuper :    «  Quisquis 

1  Cf.  Matth.  IX;  Marc.  II;  Luc.  X;  Ioan.  X-37  XlV-12  XV  24;  Act. 
VIII-30,  -37,    etc.  etc. 


DE    VITIO    METHODI    HISTORICAE    IN    CRISI    MON.    TRADITIONIS  75 

«  recusat  admittere  hoc  principium,  iam  non  numeratur  inter  phi- 
«  losophos.  Quisquis  non  pervenit  ad  eius  intelligentiam,  eo  ipso 
«  demonstrat  se  non  habere  sensum  philosophicum  ».  Et  adhuc 
dubitas?  Si  cui  tamen  non  sufficiant  rhetoricae  illae  declamatio- 
nes  in  quibus  tota  de  integro  consistit  demonstratio,  ille  forsitan 
mirabitur  imaginariam  basim  systematis,  phantasticam  constructio- 
nem,  plenamque  vacuo  vacuitatem.  Et  si  quidem  de  novella  theo- 
ria  iudicium  ferendum  esset  e  conspectu  proprie  theologico,  prorsus 
condemnanda  appareret  tanquam  corruptiva  fundamentalis  notionis 
entis  supernaturalis,  imo  et  destructiva  omnis  fidei  cuius  motivum 
sit  Dei  revelantis  auctoritas,  uti  alias  notatum  est.  His  tamen  in- 
terim  omissis,  paulisper  nunc  considera,  quam  sit  vana  quoad 
fundamentum  quod  praesupponit,  quam  inepta  quoad  factum  quod 
assumit,  quam  risu  praesertim  digna  quoad  praetentionem  quam 
prae  se  fert,  eliminandi  aut  certe  superandi  soliditatem  apologiae 
traditionalis  ex  miraculis  aliisque  externis  revelationis  argumentis. 
Vana,  inquam,  quoad  fundamentum  quod  sibi  praestituit. 
Nihil  enim  scire  volens  de  argumentis  quibus  Deus  unus  et  ve- 
rus,  creator  et  Dominus  noster,  per  ea  quae  facta  sunt  tanquam 
per  effectus  cognoscitur;  claudens  oculos  super  omnia  gesta  Dei 
in  mundo,  super  vitam,  praedicationem  et  opera  Iesu  Christi,  su- 
per  praeparationem  et  consectaria  adventus  eius,  super  alia  quae- 
cumque  facta  obiectiva  quibus  ab  initio  usque  nunc  testimonia 
divina  credibilia  facta  sunt  nimis :  totum  complexum  veritatis  re- 
ligiosae,  etiam  revelatae,  ipsa  quoque  comprehensa  Dei  exsistentia, 
eruere  contendit  ex  sola  inspectione  insufficientiae,  indigentiae, 
inquietudinis,  et  aspirationum  animae  humanae.  Crederes  revera 
audire  philosophantes  somnambulos.  Quale  enim,  quaeso,  genus 
argumenti,  qualis  iste  ratiocinandi  processus:  indigens  ego  sum, 
ergo  vere  a  parte  rei  est  id  quo  indigeo,  vel  mihi  videor  indi- 
gere?  Diceret  quispiam  solo  dictamine  sensus  communis  ductus: 
Erit  in  desiderio,  erit  in  aspiratione,  erit  etiam,  et  saepissime, 
in  phantastica  illa  obiectivitate  cuius  causa  et  principium  ipsa 
anima  est,  tam  facile  creans  et  ad  exsistentiam  vocans  desiderata 
sua.  Illae  enim  sunt,  quae  animae  illusiones  vocantur:  «  Quantae 
«  sint  autem  illusiones  animae,  inquit  Augustinus,  si  voluero  di- 


76  CAPUT    III. 

«  cere,  tempus  quando  sufficit?  Cuius  enim  anima,  ista  non  pa- 
«  titur?  Breve  est  quod  admoneo,  quomodo  anima  nostra  completa 
«  est  illusionibus  ».  Verumtamen  ab  imaginata  illa  obiectivitate  ad 
obiectivitatem  obiectivam  tanta  distantia  est,  quanta  inter  reali- 
tatem  et  somnium.  Denique,  desiderium,  aspiratio,  et  si  quid  aliud 
eiusmodi,  per  se  nihil  aliud  ostendit  quam  indigentiam ;  indigentia 
nihil  aliud  quam  vacuitatem ;  vacuitas  autem,  quod  sciam,  nus- 
quam  demonstrare  poterit,  realiter  exsistere  id  per  quod  impleatur. 
Haec  sane  manifesta  et  videntur  et  sunt,  quidquid  dicat  sensus 
ille  philosophicus  quo  nos  per  summum  infortunium  destituimur. 
Quod  si  forte  his  opponas,  eos  omnes  qui  ante  nos  de  anima  et 
beatitudine  et  fine  hominis  diserte  sapienterque  scripserunt,  mul- 
tas  solidissimasque  deduxisse  conclusiones  ex  desiderio  naturae, 
quod  non  potest  esse  illusorium,  aut  inane  remanere :  animadverte, 
quaeso,  diligenter,  quod  conditiones  argumenti  eorum  longe  lon- 
geque  sunt  a  fundamento  methodi  immanentiae.  Considerant  enim 
illi  naturam  ut  est  opus  Dei  sapientissimi  creatoris  et  provisoris ; 
Dei,  inquam,  rerum  omnium  principii  et  finis,  quem  omnino  co- 
gnoscunt  aliunde  quam  ex  aspirationibus  suis:  ex  facto  scilicet 
exsistentiae  mundanorum  effectuum  qui  in  se  non  habent  ratio- 
nem  sufficientem  siri  esse,  sui  ordinis,  suaeque  evolutionis.  Tunc 
ergo  desiderium  naturae  non  accipitur  tanquam  nudum  et  simplex 
desiderium,  sed  tanquam  desiderium  in  natura  radicatum  ab  au- 
ctore  Deo,  cuius  sapientiae  manifeste  repugnat  ut  creaturae  suae 
proportionem  et  exigentiam  et  tendentiam  indiderit,  quae  non  pos- 
sit  adimpleri.  Tunc  aspiratio  naturalis  formaliter  sumitur  ut  in- 
clinatio  rei  in  finem  snum  naturalem,  qui  est  ex  directione  instituen- 
tis  naturam  (l).  Tunc  quoque,  ex  appetitu  animae  efficax  formari 
potest  argumentum,  quanquam  non  ex  quolibet  appetitu,  sed  ex 
solo  appetitu,  ut  aiunt,  innato,  vel  etiam  elicito  non  excedente 
terminos  innati  (2).  Verum  enim  vero,  ex  quo  me  concludis  in  as- 

f1]   S.  Thom.  in  III,  D.  27,  Q.  1,  a.   2. 

(2)  Appetitus  dupliciter  dicitur.  Innatas,  qui  non  consistit  in  aliqua 
operatione,  sed  in  ipsa  proportione  seu  connaturalitate  uniuscuiusque  ad 
bonum  sibi  conveniens  secundum  exigentiam  propriae  conditionis.  Elici- 
tns,  qui  consistit  in  actu  voluntatis,  et  iterum  est  duplex,  secundum  quod 


DE    VITIO    METHODI    HISTORICAE    IN    CRISI    MON.    TRADITIONIS  77 

pirationibus,  qua  immanentes  (ut  dicis)  aspirationes  sunt;  ex  quo 
e  profundo  aspirationum  totum  religiosae  veritatis  aedificium  vis 
emergere;  ex  quo  contendis  exsistere  Deum,  exsistere  revelatio- 
nem,  exsistere  ordinem  superiorem,  quatenus,  nec  plus  nec  minus, 
haec  omnia  respondent  praedictis  cordis  aspirationibus:  rideo  in- 
tus  apud  memetipsum,  et  vanum,  illusorium,  phantasticum,  inane, 
somnio  simile  dico  fundamentum. 

Sed  haec,  si  placet,  omittamus.  Fundamentum  paulisper  ad- 
mittamus,  demusque  maiorem  totius  processus  praemissam :  neces- 
sariam  esse  connexionem  inter  aspirationes  animae  praecisive  ut 
tales,  et  concretam  exsistentiam  rerum  quae  per  eas  postulantur. 
Iam  veniamus  ad  factum  quod  nova  methodus  apologetica  loco 
minoris  ponit,  nimirum:  aspirationes  cordis  revera  requirere, 
exigere,  postulare  revelationem.  Nam  ibi  forsitan,  iterum  somnium, 
iterumque  lusus  imaginationis.  Certe,  factum  huiusmodi  longe  est 
ab  omni  experientia  positiva.  Illud  negant  primo  omnes  rationa- 
listae.  Negant  secundo  omnes  ad  unum  catholici  theologi.  Negat 
tertio  Concilium  Vaticanum,  expresse  statuens  ac  definiens  reve- 
lationem  eatenus  tantum  fuisse  absolute  necessariam,  quatenus 
placuit  Deo  ex  infinita  bonitate  sua  indebitum  beneficium  homini 
conferre,  ordinando  eum  ad  participanda  bona  di^ina  quae  hu- 
manae  mentis  intelligentiam  omnino  superant,  siquidem  oculus 
non  vidit,  nec  auris  audivit,  nec  in  cor  hominis  ascendit,  quae 
praeparavit  Deus  iis  qui  diligunt  illum.  Sed,  quod  magis  est, 
qui  primi  omnium  negare  deberent,  ipsi  sunt  immanentistae,  cum 
nulla  eis  sit  legitima  veritatis  acquisitio,  praeter  eam  quae  est 
ex  proprio  animae  fundo.  Nihil  quippe  cogitatur  magis  extraneum 


continet  se  intra  terminos  appetitus  innati,  vel  e  contra  praetergreditur 
illos,  sicut  si  quis  appeteret  id  quod  reputat  possibile,  et  possibile  non 
est,  aut  certe,  etsi  absolute  possibile  sit,  transcendit  tamen  suam  con- 
ditionem.  Et  ex  priori  quidem  trahi  potest  argumentum  tam  pro  possi- 
bilitate  quam  pro  exsistentia  eius  ad  quod  est  talis  appetitus,  quatenus 
scilicet,  frustranea  esse  non  potest  ordinatio  auctoris  naturae,  quam  eiusmodi 
appetitus  ostendit.  Ex  posteriori  autem,  nihil,  praetereaque  nihil,  quia  ferri 
potest  in  quodlibet,  secundum  imaginationem  appetentis,  vel  ambitionem 
anhelantis  ad  id  quod  est  supra  naturae  vires,  debitaque  naturae  adiutoria. 


7S  CAPUT    III. 

fundo  animae  humanae  quam  revelatio,  et  statim  quaeritur  quale 
tandem  chimaerae  genus  anima  sit,  si  nullam  recipere  potest 
veritatem  nisi  autochtonam,  et  simul  nullo  alio  magis  indiget  quam 
instructione  et  doctrina  ab  exteriori,  id  est  a  Deo  revelatore, 
praeter  et  supra  omnes  naturae  leges  sibi  adveniente. 

Quid  nunc,  si  ad  concretam  applicationem  descendamus!  Nam 
revelatio  quam  postulari  dicunt  per  aspirationes  cordis,  non  est 
revelatio  in  genere.  sed  haec  in  individuo  signata  revelatio,  quae 
fides  catholica  appellatur.  «  Fides  autem  catholica  haec  est,  ut 
«  unum  Deum  in  Trinitate,  et  Trinitatem  in  unitate  veneremur, 
«  neque  confundentes  personas,  neque  substantiam  separantes. 
«  Alia  persona  Patris,  alia  Filii,  alia  Spiritus  Sancti,  sed  Patris  et 
«  Filii  et  Spiritus  Sancti  una  est  divinitas,  aequalis  gloria,  coaeterna 
«  maiestas...  Deus  Pater,  Deus  Filius,  Deus  Spiritus  Sanctus,  et 
«  tamen  non  tres  dii,  sed  unus  est  Deus...  Pater  a  nullo  factus, 
«  nec  creatus,  nec  genitus.  Filius  a  Patre  solo,  non  factus,  nec 
«  creatus,  sed  genitus.  Spiritus  Sanctus  a  Patre  et  Filio,  non 
«  factus,  nec  creatus,  nec  genitus,  sed  procedens...  Est  quoque 
«  fides  recta,  ut  credamus  et  confiteamur  quia  D.  N.  I.  C.  Dei 
«  Filius,  Deus  et  homo  est...  Qui  licet  Deus  et  homo,  non  duo 
«  tamen,  sed  unus  est  Christus;  unus,  non  confusione  substantiae, 
«  sed  unitate  personae...  Qui  passus  est  pro  salute  nostra,  descendit 
«  ad  inferos,  tertia  die  resurrexit  a  mortuis,  ascendit  ad  coelos, 
«  sedet  ad  dexteram  Patris...  Haec  est  fides  catholica,  quam  nisi 
«  quisque  fideliter  firmiterque  crediderit,  salvus  esse  non  poterit ». 
Xunc  ergo,  inquire  et  considera.  Vide  tu,  quid  commune  esse 
possit  inter  catholicam  hanc  fidem  et  aspirationes,  exigentias,  ac 
postulata  quae  latent  in  profundo  animae  humanae.  Si  vides,  bene 
est;  ego  quidem  videre  non  valeo.  At  dices,  non  ex  hac  parte 
sumendam  esse  fidem  christianam,  cum  iudicium  ferendum  est  de 
correspondentia  eius  cum  aspirationibus  cordis :  non  ex  parte 
theoretica,  sed  magis  morali,  quae  sensum  practicum  afficit.  Sit  igitur 
ut  volueris.  Sed  hoc  etiam  modo,  dico  tam  efficax  tamque  rigo- 
rosum  fore  argumentum  quo  Turca  quispiam  credibilitatem  de- 
monstraret  revelationis  allatae  per  suum  prophetam  Mahumetem. 
Nam  et  Mahumes  attulit  revelationem  mundo,  et  habuit  colloquium 


DE    VITIO    METHODI    HlSTORICAE    IN    CRISI    MON.    TRADITIONIS  79 

cum  Gabriele  archangelo,  secundum  quod  reperitur  scriptum  in 
Alcorano,  sicut  scriptum  invenimus  in  Evangelio,  I.  C.  descen- 
disse  de  coelo  ut  perferret  ad  nos  verba  eius  qui  misit  illum. 
Porro,  si  penes  exigentias  et  tendentias  cordis  iudicium  sit,  quot 
sunt  quibus,  dum  consulunt  aspirationes  suas,  verior  videbitur  re- 
velatio  Mahumetis  quam  revelatio  Christi !  Nec  valet  si  respondeas, 
aspirationes  quibus  respondet  paradisus  Mahumetis,  non  esse 
bonas,  adeoque  non  demonstrare  veritatem  suorum  postulatorum. 
Nam  caeteris  nunc  praetermissis,  quis  te  docuit  hanc  distinctionem 
inter  aspirationes  bonas  et  non  bonas?  Et  ego  quidem,  quamdiu 
hominem  realem  non  exuo,  quamdiu  naturam  meam  apprehendo 
prout  constitutam  sub  ordine  primae  causae/primi  principii,  et  ul- 
timi  finis  rerum  omnium,  tamdiu  per  respectum  ad  supremum  hunc 
voluntatis  meae  finem  iudicare  possum  et  iudico  de  bonitate  vel 
pravitate  aspirationum  mearum.  Sed  rursus,  semel  ac  me  claudis 
in  aspirationibus  meis  tanquam  in  primo  principio  ex  quo  omnis 
veritas  educenda  est  et  comparanda,  iam  nescio  quid  sint  bonae 
vel  non  bonae  aspirationes.  Nihil  aliud  novi  quam  aspirationes 
veras  et  reales.  Invenio  autem  in  me  aspirationes  quae  postulant 
paradisum  Mahumetis,  alias  quae  postulant  paradisum  Christi, 
et  concludo  tam  veram  esse  revelationem  Alcorani,  quam  vera  est 
revelatio  Evangelii,  tam  receptibilem  unam  quam  receptibilis  est 
et  altera.  Vides  inane  systema,  insubsistens,  ducens  ad  contra- 
dictoria? 

Est  et  aliquid  peius,  dum  in  tantum  de  sua  soliditate  confidit, 
ut  persuasum  habeat  evanescere  iam  in  splendore  sui  luminis  apo- 
logiam  traditionalem  cum  miraculis  et  aliis  externis  revelationis 
argumentis,  de  quibus  affirmare  non  dubitat,  quod  mentalitati 
modernae  amplius  non  accommodantur,  et  pro  coaevis  hominibus 
vim  demonstrativam  amiserunt.  In  hoc  enim  cumulus  apponitur 
phantasticis  iudiciis  quibus  totum  de  integro  systema  constat. 
Crederes  eos  immanentiae  adeo  studiosos,  ut  de  iis  quae  foris 
aguntur  nihil  penitus  sciant,  nihilque  unquam  audiverint  de  novis 
ac  splendidis  signis  quibus  placuit  Deo  hac  ipsa  nostra  aetate  in  lu- 
mine  solis  et  summae  publicitatis  theatro,  credibilitatem  fidei  ca- 
tholicae  confirmare.    Ad  horum  ergo  factorum  historiam,  in  qua 


8fJ  CAPUT    III. 


ridiculae  assertionis  plena  confutatio  est,  remittemus  eos  (*).  Equi- 
dem  verissimum  est  quod  modernus  incredulitatis  spiritus  resistit 
miraculis,  et  impossibilia  tentat  ne  admittat  realitatem  miraculo- 
rum,    et   voluntarie  claudit    oculos    ne    irrecusabili    miraculorum 


1  Lege  omnino  egregium  librum  Georgii  Bertrin  :  Histoire  critique 
des  evenements  de  Lourdes.  Ibi  invenies  miracula  cum  summo  rigore  cri- 
tico  narrata,  miracula  quae  fecit  Deus  pro  mentalitate  moderna,  miracula 
de  quibus  rectissime  in  sua  praefatione  auctor  ait:  Ils  forment  comme  un 
chapitre  fiouveau  de  U  apologetique  chretienne.  Inter  alia  autem  multa  quae 
in  discussione  factorum  scite  et  apposite  dicta  inveniuntur,  cum  fructu 
leges  paragraphum  cui  titulus :  Forces  inconnues,  pag.  190,  seq.  Ubi  auctor 
occurrit  vulgari  difficultati  de  incognitis  naturae  viribus,  multis  ostendens, 
occultas  illas  vires,  postmodum  forsitan  detegendas,  non  posse  esse  in 
oppositione  cum  legibus  certo  a  nobis  cognitis,  adeoque  frustra  obiici  cum 
de  dignoscibilitate  miraculi  agitur.  Et  in  appendice.  pag.557.seq.,  duo  habet 
ad  rem  pertinentia.  «  i.°  —  Vinstantaneite  et  les  decouvertes  futures.  Pour 
«  tout  1'organisme,  la  peau.  les  muscles,  les  os,  etc,  les  lois  de  la  restau- 
«  ration  sont  les  memes  que  celles  de  la  naissance  et  de  la  croissance, 
«  car  elles  se  confondent  avec  celles  de  la  nutrition...  Ni  la  suggestion, 
«  ni  un  fluide  quelconque...,  rien  n'est  capable  de  produire  subitement 
«  ces  generations  innombrables  de  plastides  et  de  ceilules  issues  l'une 
«  de  1'autre,  indispensables  pour  restaurer  les  tissus  de  1'organisme  bles- 
«  ses,  et  a  plus  forte  raison  disparus.  La  nature  etant  ce  qu'elle  est,  les 
«  lois  de  la  nutrition  etant  ce  qu'elles  sont,  aucune  decouverte  de  1'avenir 
«  ne  saurait  dementir  cette  verite,  dont  1'evidence  frappe  les  yeux.  Dieu 
«  seul  peut  produire  instantanement  la  nutrition  et  la  restauration  des 
«  tissus,  parceque  seul  il  peut  se  passer  de  la  nature,  de  ses  forces  et 
«  de  ses  lois.  2°  —  Qu'une  loi  inconnue  ne  saurait  detruire  une  loi  etablie. 
«  A  propos  des  lois  inconnues,  un  savant  medecin  incredule,  etablit  qu'elles 
«  ne  sauraient  contredire  les  lois  actuelles...  II  n'y  a  (dit-il)  jamais  a  crain- 
«  dre  qu'une  science  nouvelle,  faisant  irruption  dans  la  science  ancienne, 
«  ne  vienne  bouleverser  les  donnees  acquises,  et  contredire  ce  qui  a 
«  ete  etabli  par  les  savants...  Des  notions  jusque-la  inconnues,  peuvent 
«  etre  introduites  qui,  sans  faire  douter  des  verites  anciennes,  feront  pe- 
«  netrer  des  verites  nouvelles,  et  changer  les  notions  que  nous  avons 
«  des  choses,  en  ajoutant  des  faits  imprevus.  Ces  faits  seront  imprevus; 
«  ils  ne  seront  jamais  contradictoires.  L'histoire  des  sciences  nous  montre 
«  que  jamais  1'edifice  des  sciences  passees  n'a  ete  renverse  parTinvasion 
«  d'une  science  nouvelle...  etc.  ». 


DE    VITIO    METHODI    HISTORICAE    IN    CRISI    MON.    TRADITIONIS  Sl 

testimonio  confundatur  (r).  Sed,  praeterquam  quod,  proh  dii 
immortales !  non  ibi  est  aliqua  moderna  novitas,  nisi  forte  aeram 
modernam  a  tempore  scribarum  et  pharisaeorum  incipere  velis, 
conclusio  esset  e  diametro  opposita  ei  quam  eruere  volunt.  Inimici 
enim  revelationis  conantur  contra  solidas  eius  demonstrationes; 
at  contra  levem  et  nebulosam  immanentiae  apologiam  quis  arma 
converteret  et  vires?  De  ea  rident  et  ridebunt  semper,  et  diabolus 
cum  eis. 

Sic  igitur  apparet  quam  absurde  a  fundamentali  quam  vocant 
theologia,  methodus  historica  expellatur.  Sed  iam  venit  quaestio, 
utrum  immerito  a  vestibulo  pulsa,  iure  admittatur  in  intimo  scien- 
tiae  sacrae  sanctuario.  Pro  cuius  solutione  sequens  sit  propositio. 


§2. 


Quod  methodus  historica,  per  oppositionem  ad  metho- 
dum  theologicam,  est  non  modo  prorsus  insufficiens  et  im- 
proportionata,  verum  etiam  in  positivos  omnis  generis  errores 
inductiva,  quando  post  fidei  praeambula,  de  revelatione  chri- 
stiana  iam  non  quaeritur  an  sit,  sed  quaeritur  quis  sensus 
sit,  quaeve  interpretatio  eorum  quae  in  eius  fontibus  conti- 
nentur.  Et  quod  eadem  methodus,  si  eousque  perducatur  ut 
sub  dolosa  specie  abstractionis  a  superioribus  regulis,  eadem 
utatur  independentia  in  solitis  suis  hypothesibus  seu  con- 
iecturis  construendis,  ac  si  superiores  illae  regulae  non  ex- 
sisterent,  habet  in  sua  basi  haeresim  eo  perniciosiorem,  quo 
magis  artificiose  dissimulatam,  eoque  graviorem,  quo  ad 
omnem  negationem  revelatorum  dogmatum  liberiorem  pan- 
dit  viam. 

Generalis  ratio  huius  assertionis  adeo  evidens  est,  ut  opus 
non  sit  longa  declaratione.  Etenim,  in  quocumque  exegesis  ordine, 

C)  Vide  apud  Bertrin,  op.  cit.,  pag.  233,  seq.  Les  miraculees  d'uu  ro- 
mancier. 


82  CAPUT    III. 

primum  et  maxime  necessarium  interpretationis  criterium  semper 
sumi  debet  ex  iis  quae  propria  sunt  auctori  vel  scholae,  de  cuius 
doctrinis  inquiritur.  Id  certe  vel  vulgaris  et  bonus  sensus  com- 
munis  dictat;  id  demonstrat  ratio  admodum  obvia.  Nam  quid. 
quaeso,  diceres  de  eo  qui  aggrederetur  commentarium  librorum 
Aristotelis,  vel  expositionem  placitorum  scholae  peripateticae,  nihil 
curando  de  terminologia  Aristoteli  propria,  nihil  de  regulis,  nihil 
de  methodo.  nihil  de  principiis  quae  scholam  eius  regunt?  Cum 
igitur  ad  interpretationem  accedis,  sive  librorum  qui  auctorem 
habent  Deum  revelantem,  sive  operum  quae  etsi  a  Deo  non  in- 
spirata,  adhuc  tamen  sunt,  si  dicere  liceat.  de  schola  a  Deo  fun- 
data  atque  instituta  pro  custodia  et  propagatione  doctrinae  re- 
velatae:  prae  primis  attendendae  tibi  erunt  normae  omnes  de 
revelatione  ipsa  descendentes,  specialesque  regulae  quas  revelatio, 
vel  natura  sua  infert,  vel  de  facto  assignavit.  Istae  autem  dicuntur 
criteria  theologica.  Sed  methodus  historica  ea  praecise  est,  quae 
eiusmodi  criteria  ignorat,  et  illis  solis  exclusive  utitur,  quae  a 
profano  usu,  et  consueto  rerum  humanarum  cursu  accipiuntur. 
Quomodo  ergo  sufficiens  et  proportionata  ei  de  qua  nunc  agitur 
inquisitioni?  Imo  vero,  quomodo  non  conducens  in  positivos  gra- 
vissimosque,  ad  verum  multorum  textuum  sensum  quod  spectat, 
errores  ?  Id  iam  nonnullis  exemplis  illustremus. 

Legis  exempli  gratia  apud  Matthaeum,  quod  antequam  Ioseph 
et  Maria  convenerint,  inventa  est  Maria  in  utero  habens  de  Spi- 
ritu  Sancto  ;  legis  quod  Ioseph  non  cognoscebat  eam  donec  pe- 
perit  filium  suum  primogenitum ;  tibi  etiam  pluries  occurrit  mentio 
fratrum  et  sororum  Iesu.  Et  tu  in  methodo  historica  clausus, 
facile  concludes,  uterinos  fratres  et  sorores  hic  intelligi ;  primo- 
genitum  dici,  non  solum  ante  quem  nullus,  sed  etiam  post  quem 
alii ;  sensum  denique  evangelistae  esse,  quod  Maria  fuit  aliquando 
a  Ioseph  cognita.  quod  habuit  filios  et  filias,  et  quod  ex  conse- 
quenti  amisit  virginitatem.  Erras,  imo  in  formalem  haeresim  incidis. 
Si  superioribus  fidei  criteriis  attendisses,  hunc  sensum  certissime 
exclusisses.  Intellexisses  evangelistam  removisse  conventum,  quo- 
usque  poterat  in  cogitationem  venire ;  intellexisses  eum  reliquisse 
tanquam    indubitabile    et   velut    extra    omnem    possibilem    suspi- 


DE    VITIO    METHODI    HISTORICAE    1N    CRISI    MON.    TRADITIONIS  83 

cionem  positum,  quod  post  talem  ac  tantam  de  Spiritu  Sancto 
conceptionem,  sacrarium  divinitatis  permanserit  inviolatum;  intel- 
lexisses  demum,  eodem  sensu  dici :  non  cognoscebat  eam  donec, 
etc,  quo  sensu  dicerem:  iste  poenitentiam  non  egit  donec  mortuus 
est,  quia  cum  de  poenitentia  agitur,  de  solo  tempore  vitae  prae- 
sentis  quaestio  esse  potest,  et  qui  aliquem  non  poenituisse  affir- 
mat  quamdiu  hic  vixit,  in  aeternum  removet  ab  eo  poenitentiam. 

Legis  apud  Lucam  quod  Iesus  proficiebat  sapientia  et  aetate 
et  gratia  apud  Deum  et  homines,  et  quia  non  aliter  id  de  Iesu 
edicitur  ac  de  quovis  puero  bene  morigerato,  concludis  sensum 
evangelistae  esse,  quod  Iesus  crescebat  intrinsecus  in  virtute, 
quod  sensim  sine  sensu  acquirebat  conscientiam  sui,  quod  more 
caeterorum  fiebat  de  ignorante  sapiens.  Erras.  Certe  testatur  ibi 
Lucas,  historici  partes  agens,  factum  externum,  sensibile,  expe- 
rimentale,  visum  ab  iis  apud  quos  adoleverat  Iesus;  factum  sci- 
licet  cuiusdam  progressus  in  exterioribus  actionibus  observati, 
secundum  quod  in  eis,  sive  essent  de  officiis  ad  Deum,  sive  de 
officiis  ad  homines,  magis  magisque  cum  evolutione  annorum 
manifestabatur  sapientia  et  gratia.  Et  siquidem  de  sensu  evan- 
gelistae  ac  de  facto  ab  eo  attestato  iudicandum  foret  secundum 
communes  regulas,  legitimus  profecto  transitus  esset,  legitima 
illatio  ad  progressum  interiorem,  utpote  qui  in  consueto  rerum 
cursu  connectitur  cum  phaenomeno  exteriori  tamquam  causa  cum 
effectu.  At  vero,  quominus  iudicium  nunc  feras  iuxta  communem 
hanc  et  ordinariam  normam,  aliquid  vetat.  Quoad  factum,  vetat 
revelatum  principium  unde  edocemur  actiones  adolescentis  Christi 
non  fuisse  ex  crescente  sapientia  et  virtute,  sed  fuisse  tantum 
crescentes  manifestationes  sapientiae  et  virtutis  qua  plenus  ab 
initio  erat.  Quoad  sensum  vero  evangelistae,  vetat  certissima  fides 
de  inspiratione  evangeiii,  a  qua  quidem  abstrahere  aliquando 
licet,  contra  quam  aliquid  sentire  nunquam  licet. 

Legis  apud  Marcum  quod  Iesus  veniens  in  Nazareth,  non po- 
terat  ibi  virtutem  ullam  facere,  nisi  paucos  infirmos  impositis  ma- 
nibus  curavit,  et  inde  concludis  scriptorem  in  ea  fuisse  persua- 
sione,  quod  limitabatur  potestas  miraculorum  in  Christo,  et  quod 
revera  defectus  potentiae  in  causa  fuit  cur  pluribus  infirmis  sa- 


84  CAPUT    III. 

nationis  beneficium  non  sit  elargitus.  Iterum  erras.  Suppositis  enim 
regulis  fidei  sine  quibus  libri  Dei  rectam  interpretationem  non 
habent:  «  Dicendum  quod  hoc  quod  dicitur:  non  poterat  ibi  vir- 
«  tutem  ullam  facere,  non  est  referendum  ad  potentiam  absolutam, 
«  sed  ad  id  quod  potest  fieri  congruenter  »  (*).  Xon  quod,  inquit 
Hieronymus,  illis  incredulis  facere  non  potuerit  virtutes  multas, 
sed  quod,  ne  multas  faciens  virtutes,  cives  incredulos  condem- 
naret.  Secundum  quem  modum  dicitur  Genes.  XYIII-17:  Nutn 
celare  potero  Abraliam  quae  gesturus  sum?  Et  XIX-22:  Non  po- 
tero  facere  quidquam  donec  ingrediaris  illuc.  —  Rursus  apud  Mat- 
thaeum  legis  quod  Christus  miratus  est  audiens  loquentem  cen- 
turionem,  et  quia  apud  nos  admiratio  contingere  solet  ex  hoc 
quod  aliquid  evenit  contra  nostram  exspectationem,  eamdem  ad- 
mirationis  causam  in  Christum  transfers,  et  ex  consequenti,  com- 
munis  nostri  defectus  seu  ignorantiae  participem  eum  affirmas. 
Sic  tu  solo  humano  sensu  ductus;  sed  aliam  explicationem  altiora 
criteria  suppeditabunt:  «  Dicendum  quod  admiratio  proprie  est  de 
«  aliquo  novo  et  insolito.  In  Christo  autem  non  poterat  esse  ali- 
«  quid  novum  et  insolitum  quantum  ad  scientiam  qua  cognosce- 
«  bat  res  in  Verbo,  neque  etiam  quantum  ad  scientiam  qua  co- 
«  gnoscebat  res  per  species  inditas.  Potuit  tamen  aliquid  esse  ipsi 
«  novum  et  insolitum  secundum  scientiam  experimentalem,  secun- 
«  dum  quam  ei  poterant  quotidie  aliqua  nova  occurrere.  Et  ideo 
«  si  loquamur  de  ipso  quantum  ad  scientiam  beatam  vel  etiam 
«  infusam,  non  fuit  in  Christo  admiratio.  Si  autem  loquamur  de 
«  eo,  quantum  ad  scientiam  experimentalem,  sic  admiratio  in  eo 
«  esse  potuit,  et  assumpsit  hunc  affectum  ad  nostram  instructio- 
«  nem,  ut  scilicet  doceat  esse  mirandum  quod  etiam  ipse  mira- 
«  batur  »  (2). 

Difficultatem  experiris  in  conciliandis  inter  se  evangelistis 
quoad  ordinem  et  circumstantias  apparitionum  Christi  ad  mulieres 
post  resurrectionem,  et  tuae  methodo  innixus,  quae  semper  ad 
verosimiliores  vel  faciliores  hypotheses  recurrit,   opinaris  lapsos 


(*)  S.  Thomas,  3a  Part.  Q.   43,  a.  2  ad  1 ,ni . 
(2)  S.  Thomas,  3a  Part.  Q.    15,  a.   8. 


DE    VITIO    METHODI    HISTORICAE    1N    CRISI    MON.    IRADITIONIS  85 

esse  in  hoc  puncto  evangelistas,  vel  omnes,  vel  aliquos.  Proba- 
bile  id  quidem  forsitan  esset  si  de  libris  humanis  ageretur;  non 
est  probabile,  sed  certissime  excludendum  si  de  divinis.  —  Com- 
paras  evangelium  Ioannis  cum  synopticis,  et  collatione  facta,  iu- 
dicas  quod  si  locutus  est  Christus  ut  apud  Ioannem,  non  potuit 
loqui  ut  apud  synopticos,  aut  vice  versa,  si  locutus  est  ut  apud 
synopticos,  non  potuit  loqui  ut  apud  Ioannem.  Coniectura  est, 
valde  debilis,  cui  omnem,  si  quam  haberet,  probabilitatem  adimit 
certissima  doctrina  fidei  proponentis  quatuor  omnino  libros  unius 
eiusdemque  sancti  Iesu  Christi  evangelii.  Et  sic  porro  in  aliis 
multis,  nam  dies  pene  deficeret  in  omnibus  similibus  casibus  enu- 
merandis. 

Quod  si  nunc  opponas  ad  tuae  methodi  defensionem,  evan- 
gelia  esse  etiam  documenta  vere  historica,  quae  ut  talia,  nec  plus 
nec  minus,  accipienda  sunt  in  fidei  praeambulis  per  ordinem  ad 
iudicium  credibilitatis,  quando  regulae  et  criteria  quae  ex  fide  de- 
rivant,  in  usum  nondum  veniunt,  nec  venire  possunt,  ne,  quod 
absit,  vitiosus  circulus  manifeste  incurratur:  respondebo  id  esse 
verissimum,  sed  statim  addendum  esse  quod  in  hac  inadaequata 
evangelii  acceptione,  adaequatum  et  completum  de  rebus  evan- 
gelicis  iudicium  possibile  omnino  non  est.  Accipies  igitur  facta 
externa,  visibilia,  ordinis  experimentalis,  quae  in  evangelio  sunt 
attestata;  sed  quoad  intimam  rationem  eorum,  revocabis  in  me- 
moriam  quod  ex  solis  communibus  criteriis  saepe  devenies  ad 
conclusiones  hypothetice  tantum  veras;  hypothetice,  inquam,  id 
est  secundum  solum  ordinem  communiter  contingentium,  quem 
ordinem  ibi  locum  non  habuisse,  superius  fidei  lumen  postea  te 
docebit.  Accipies  etiam  substantiam  narrationis  historicae,  quae 
est  evidentissime  eadem,  sibique  maxime  constans  in  omnibus 
libris  nostris,  et  talis  quae  omni  homini  sincero  solidissimum  de 
miraculis  aliisque  signis  persuasionis  fundamentum  exhibeat.  Sed 
quoad  narrationis  modum  et  accidentalitates,  meminisse  oportebit 
quod  consueta  critices  historicae  methodus  ducere  te  poterit  ad 
multas  coniecturas  magis  minusve  verosimiles,  quae  tamen  nihil 
plus  erunt  quam  coniecturae,  quoadusque  falsas  eas  forte  ostendat 


S6  CAPUT    III. 

transcendens  tuam  artem  fides  inspirationis  (r).  Habebis  itaque 
saepissime  unde  suspendas  iudicium,  et  dicas  quod  e  solo  con- 
spectu  scientiae  historicae  non  constat  omne  id  quod  de  lactis 
sacrae  historiae,  vel  de  absoluta  eius  infallibilitate,  sacra  doctrina 
tenet  et  tradit.  In  omni  autem  modo,  ratio  tractandi  et  inter- 
pretandi  evangelium  cum  eadem  illa  libertate  et  independentia 
quae  in  profanis  histcriae  documentis  admittitur,  falsa,  vitiosa,  et 
ad  errorem  ducens  methodus  est. 

Porro  idem  nunc,  proportione  servata,  vitium  occurrit  quoad 
interpretationem  traditionis,  dum  scilicet  traditionem  accipiunt 
quasi  in  communi  facto  historico  esset  reposita,  hoc  est  in  facto 
transmissionis  qualiscumque  doctrinae  secundum  solas  humano- 
rum  ingeniorum  vires  et  industrias;  adeoque  relinquunt  penitus 
a  parte  superiora  criteria  quae  in  casu  necessaria  essent  ad  le- 
gitimum  iudicium  ferendum  de  sensu  veterum  Patrum  in  multis  lo- 
cis  quae  nobis  obscura  sunt,  et  absolute  loquendo,  diversis  inter- 
pretationibus  ansam  praebere  possent;  inter  quas  critici  pro  suo 
pruritu  libere  et  independenter  opinandi,  semper  eligunt  ilias  quae 
in  partem  heterodoxam  inclinant,  ut  deveniant  ad  desideratam  con- 
clusionem :  alium  fuisse  sensum  primaevae  ecclesiae,  a  sensu  qui 
in  posteriori  aevo  praevaluit.  Et  si  quidem  solo  spiritu  humano 
traditio  duceretur,  tunc  nihil  profecto  a  priori  obstaret  quominus 
admitteretur  possibilitas  mutationis  factae  in  sensu  et  intelligen- 
tia  dogmatum.  Tunc  non  esset  necesse  sumere  ex  claris  explica- 
tionibus  posteriorum  Patrum,  tutam  certamque  normam  interpre- 
tandi  obscuriores  expositiones  antiquiorum.  Tunc  liceret  commit- 
tere  successores  cum  antecessoribus.  Tunc  dicere  forsitan  pos- 
ses,  magnos  illos  quarti  et  quinti  saeculi  doctores  aut  decipere 
aut  decipi,  quando  a  sensu  et  sententia  maiorum  se  per  omnia 
pendere,  tam  asseveranter,  tamque  instanter  profitentur.  Augu- 
stinum  non  intellexisse  auctores  de  quibus   scribebat  in  exordio 


r)  Ubi  nota  quod  contra  certitudinem  historicam  factorum  evange- 
licorum  quoad  substantiam,  nihil  faciunt  difficultates  seu  antilogiae  quae 
in  quibusdam  accidentalibus  occurrunt.  Ab  iis  ergo,  in  ordine  ad  credi- 
bilitatem  fidei  nostrae,  iure  praescindes. 


DE    VITIO    METHODI    HISTORICAE    IN    CRISI    MON.    TRADITIONIS  S7 

librorum  de  Trinitate:  Omnes  quos  legere  potui,  qui  ante  me  scri- 
pserunt  de  Trinitate  quae  Deus  est,  divinorum  librorum  catholici 
tractatores,  hoc  intendunt  secundum  Scripturas  docere,  quod  Pater 
et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  unius  eiusdemque  substantiae  insepara- 
bili  aequalitate  divinam  insinuent  unitatem,  ideoque  non  sint  trcs  du, 
sed  unus  Deus  (l).  Scriptores  denique  primi  aevi,  sub  summo  ac 
supremo  Deo,  in  Filio  et  Spiritu  Sancto  inferiores  deos  seu  de- 
miurgos  agnovisse,  ac  per  hoc,  novum  paganismum  sola  acciden- 
tali  forma  ab  antiquo  diversum  introduxisse.  Haec,  inquam,  di- 
cere  forsitan  posses;  quae  etsi  sat  dura  videantur,  adhuc  tamen 
receptibiles  forent  conclusiones  pro  ea  disciplina  quae  in  conie- 
cturis  et  hypothesibus  ut  plurimum  conquiescere  solet  (2).  Nunc 
autem  ibi,  non  secus  ac  in  Scriptura,  elementum  humano  maius 
agnoscendum  est;  et  quod  modo  in  causa  erat  cur  historica  me- 
thodus  et  crisis  dici  debeat  plane  insufficiens  ad  interpretandum 
evangelium,  in  causa  pariter  erit  cur  impar  dicatur  ad  interpre- 
tanda  monumenta  sacrae  traditionis. 

Nota  autem  bene,  non  somniari  nos,  quod  si  qua  invenian- 
tur  certo  demonstrata  secundum  legitima  criteria  disciplinae  histo- 
ricae,  illa  eadem  poterunt  quandoque  ostendi  falsa  secundum  su- 
periora  fidei  principia,  et  propria  theologiae  criteria.  Absit;  non 
est  sensus  praemissorum.  Sed  solum  dicimus  quod  usitatae  in 
arte  critica  regulae  saepissime  ducunt  ad  iudicia  mere  probabilia, 
ad  coniecturas  plus  minusve  verosimiles,  ne  dicam  penitus  ima- 
ginarias.  Nunc  autem,  id  quod  e  solo  conspectu  criticae  historicae, 
coniecturale  vel  etiam  probabile  esse  posset,  probabile  amplius 
non  est,  si  opponatur  veritati  quae  per  aliam  viam  certissime  in- 
notescit.  Imo  est  haereticum  vel  erroneum,    et   sub  liceitate   opi- 


x)  August.  de  Trinit.  1.    i,  c.  4. 

(2)  «  Les  critiques  ont  conscience  d'operer  constamment  avec  des 
«  hypotheses,  que  1'examen  des  textes  rend  plus  ou  moins  probables, 
«  quMl  peut  rendre  certaines  autant  que  la  matiere  le  comporte.  L'hypo- 
«  these  joue  dans  1'investigation  historique,  le  meme  role  que  dans  les 
«  recherches  proprement  scientifiques,  La  meilleure  est  celle  qui  rend 
«  le  mieux  compte  des  faits  connus,  et  qui  s'y  adapte  avec  le  plus  de 
«  facilite  ».  Autour-clun  petit  livre,  pag.  35. 


88  CAPUT    III. 

nandi  amplius  non  cadit,  si  contradicat  iis  quae  vel  fides  docet, 
vel  criteria  theologica  demonstrant.  Proinde,  si  sub  specie  prae- 
cisionis  a  superioribus  regulis,  documenta  Sacrae  Scripturae  vel 
Traditionis  tractare  attentas  cum  eadem  libertate  et  independen- 
tia,  quae  in  profanis  conceditur,  non  solum  non  vitabis  haereticam 
pravitatem,  sed  adiicies  etiam  crimen  artificiosissimae  fallaciae. 
Scribebat  auctor  libelli  L 'Evangile  et  PEglise,  in  introductione  sui 
operis:  «  In  hoc  libello  propositum  intentionis  est,  omnia  consi- 
«  derare  e  solo  conspectu  historiae ;  non  autem  conficere  apologiam 
«  catholicismi  et  dogmatis  traditionalis.  Si  hoc  fuisset  intentionis 
<  propositum.  praesens  opusculum  praesertim  quod  attinet  ad  di- 
«  vinitatem  Christi  et  auctoritatem  Ecclesiae,  esset  valde  defectuo- 
«  sum  atque  incompletum...  Non  intendimus  hic  demonstrare,  ne- 
«  que  veritatem  Evangelii,  neque  veritatem  christianismi  catholici, 
«  sed  solum  definire  habitudinem  qua  Evangelium  et  Ecclesia  ca- 
«  tholica  in  historia  uniuntur.  Lector  bonae  fidei  in  hoc  non  fal- 
«  letur  »  (x).  Vix  dici  potest,  quot  incautos  dolosa  haec  professio  de- 
ceperit.  Nonne,  aiebant,  aliud  est  praescindere,  aliud  negare? 
nonne  apud  omnes  receptum  est  axioma  dicens:  abstrahentium 
non  est  mendacium?  nonne  alius  est  conspectus  historici,  alius 
theologi?  Profecto.  Et  perveniens  ad  finem  libri,  vides  omnia  do- 
gmata  fidei  christianae,  unum  post  alterum  destructa;  vides  ea 
prorsus  abiuranda,  nisi  forte  contrarium  eius  quod  admittitur  et 
approbatur  ab  historico,  ponit  simul  ut  certissimum  recipi  a  fi- 
deli.  Propterea  dico:  methodum  historicam  eousque  perductam  ut 
sub  dolosa  specie  abstractionis  a  superioribus  regulis,  eadem 
utatur  independentia  in  solitis  suis  hypothesibus  seu  coniecturis 
construendis,  ac  si  superiores  illae  regulae  non  exsisterent,  ha- 
bere  in  sua  basi  haeresim  eo  perniciosorem,  quo  ad  destructionem 
omnium  revelatorum  dogmatum  liberiorem  pandit  viam. 

(J)  Pag.  7  primae  editionis. 


CAPUT  QUARTUM 

DE  ERRORE  VERITATIS  RELATIVAE 
IN  DOGMATIBUS  TRADITIONIS    x). 


«  Dicit  ei  Pilatus:  Quid  est  veritas?  ». 
(Ioax.  xvm-381. 


Semel  ac  admissum  est,  sensum  antiquae  Ecclesiae  circa  pri- 
maria  etiam  dogmata  religionis  nostrae,  fuisse  revera  diversum 
a  sensu  qui  in  Ecclesia  sequioris  aevi  praevaluit,  statim  sequitur 
non  posse  admitti  traditionem  immutabilem,  fixam,  sibique  sem- 
per  constantem,  sed  e  contra,  talem  eam  esse  agnoscendam,  quae 
indefinitae  variationi  sit  per  se  obnoxia.  Ex  quo  enim,  ut  volunt 
novi  magistri,  notiones  quas  Ecclesia  proponit  tanquam  dogmata 
revelata,  non  sunt  veritates  e  coelo  delapsae,  et  conservatae  in 
eodem  tenore  in  quo  ab  ipsa  origine  proponebantur,  nihil  iam 
prohibet  quominus  semper  modificentur,  semperque  spolientur 
determinato  illo  modo  quem  speciales  culturae  conditiones  attu- 
lerant  in  saeculis  anteactis,  ut  magis  ac  magis  vestiant  politioris 
scientiae  formam.  Imo  vero,  nedum  aliquid  sit  quod  prohibeat, 
multa  sunt  quae  eiusmodi  modificationem  quam  maxime  nunc 
necessariam    faciunt.    Nunc   enim    mutata   est  speculatio  philoso- 


1  Ea  quae  in  hoc  capitulo  continentur,  fere  de  integro  excerpta 
sunt  ex  duobus  egregiis  articulis  Guidonis  Mattiussi  S.  I.  de  immuta- 
bilitate  dogmatis,  in  periodico :  La  Scuola  cattoika  Quaderno  di  Marzo 
1903,  et  seq.  . 


90  CAPUT    IV. 

phica;  nunc  habetur  multo  amplior  cognitio  historiae  et  universi; 
nunc...,  nunc...,  etc. 

Sed  dicet  aliquis:  Si  ita  de  sacra  traditione  sentiendum  est, 
si  illud  quod  heri  et  nudiustertius  ut  verum  praedicabatur,  ho- 
die  est  corrigendum,  si  indefinita  evolutio  ponitur,  et  omnis  evo- 
lutio  nova  secum  fert  aliquam  deiectionem  de  doctrina  quae  cre- 
debatur  prius,  ergo  erravit  traditio  antiqua  sicut  errat  quoque 
traditio  praesens ;  omnis  infallibilitas  ab  apostolico  magisterio 
penitus  aufertur,  et  promissum  a  Christo  charisma  veritatis  in 
Ecclesia  omnino  non  est.  Gravis  sane  difficultas,  quae  tamen  op- 
timam  habebit  solutionem  ex  distinctione  facienda  inter  veritatem 
absolutam,  et  eam  quae  dici  potest  relativa,  Haec  quippe  distin- 
ctio  est,  quam  contra  fallacem  Scholae  dogmatismum  suggerit 
philosophia  Kantiana.  Xon  enim  errabat  ille  qui  ponebat  inco- 
gnoscibilia  numena,  seu  intimas  rerum  naturas,  earum  praeser- 
tim  quae  sunt  supra  nos.  De  facto,  quis  vere  fidere  poterit  con- 
ceptibus  suis,  quasi  conformes  essent  realitati  obiectivae?  Quid 
magis  incredibile  quam  axioma  quo  antiqua  philosophia  ponebat 
veritatem  in  mente  nostra  esse  adaequationem  intellectus  et  rei? 
lmo  quid  magis  absurdum,  loquendo  praesertim  de  rebus  divinis 
quae  infinite  elevantur  supra  omne  id  quod  nostrae  ideae  pos- 
sunt  exprimere?  Ergo  veritas  apud  nos  est  continuum  inquirere, 
potius  quam  impossibilis  consecutio  ac  possessio  eius  quod  in- 
quiritur;  est  conceptio  quoad  fieri  potest  approximans  realitati ; 
est  melior  loquendi  modus  qui  possit  haberi  <ecundum  praesen- 
tes  nostras  conditiones  et  circumstantias,  cui  tamen  nunquam 
definitive  et  immobiliter  stare  oporteat.  Et  quia  ipsa  fidei  dog- 
mata  formata  fuerunt  per  quamdam  reductionem  mysteriorum 
divinorum  ad  communes  notiones  humanas  sicut  vel  sola  eorum 
structura  luculenter  ostendit,  clarum  est  quod  hic  quoque,  imo 
hic  maxime,  attenta  omnimoda  obiecti  trascendentalitate,  nihil 
plus  erit  veritas  quam  quod  melius  et  aptius  dicetur  secundum 
currentes  ideas  et  statum  culturae  unicuique  epochae  proprium. 
In  hoc  autem  stat  ratio  veritatis  relativae,  quae  cum  semper  adsit 
in  doctrina  traditionis  et  ecciesiasticis  definitionibus,  optime  con- 
ciliat  inter  se  duas  res,  quae  olim  videbantur  insociabiles,  evolu- 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    IN    DOGMATIBUS    TRADITIONIS        91 

tionem    scilicet    doetrinalem    et   infallibilitatem    sano   modo    intel- 
lectam  (T). 

Sic  schola  nova  quae  nunc  invalescit,  et  nihil  curare  vide- 
tur  anathema  latum  a  Patribus  Vaticanis,  Sess.  3,  can.  3  de  flde  et 
ratione,  contra  eos  qui  dicunt  fieri  posse  ut  dogmatibus  ab  Eccle- 
sia  propositis,  aliquando  secundum  progressum  scientiae  sensus  tri- 
buendus  sit  alius  ab  eo  quem  intellexit  et  intelligit  Ecclesia.  Porro, 
praesentis  capituli  scopus  est  declarare  quid  sentiendum  sit  de 
commento  illo  adeo  nunc  celebrato  veritatis  relativae,  et  primo 
quidem  quoad  se,  deinde  vero  quoad  applicationem  eius  ad  dog- 
^mata  fidei  nostrae. 

§  i- 

Quod  conceptus  veritatis  relativae  est  in  se  absurdus, 
et  quod  praeter  definitionem  ab  antiqua  philosophia  con- 
secratam  (adaequatio  intellectus  et  rei),  nulla  alia  admissi- 
bilis  est  notio  veritatis. 

«  Sicut  bonum  nominat  id  in  quod  tendit  appetitus,  ita  ve- 
«  rum   nominat  id   in  quod  tendit  intellectus.   Hoc  autem   distat 

1  Vix  ac  ne  vix  quidem  differt  conceptus  ille  ecclesiasticae  infalli- 
bilitatis,  ab  eo  de  quo  annotator  in  primum  schema  constitutionis  de 
doctr.  cath.  Concilio  Vaticano  propositum :  «  Affirmatur  munus  Ecclesiae 
«  infallibilis  eo  tandem  spectare,  ut  inter  varias  sententias  de  sensu  dogma- 
«  tis  illa  praevaleat,  quae  pro  tali  tempore  sit  aptissima.  In  qua  sententia 
«  ita  per  Kcclesiae  definitionem  praevalente  concedunt  semper  esse  ali- 
«  quam  veritatem,  sed  non  ideo  veritatem  simpliciter,  et  totam  veritatem; 
«  atque  ideo  progressu  temporis  pro  alio  ulteriori  stadio  scientiarum  ne- 
«  cessariam  reddi  definitionem  perfectiorem,  quia  illa  prior  huic  poste- 
«  riori  stadio  scientiae  iam  apta  non  est.  Sic,  aiunt,  saeculo  V  excludenda 
«  erat  separatio  duarum  personarum  hominis  Iesu  et  Filii  Dei.  Damnatio 
«  vero  huius  separationis,  iuxta  psychologiam  illius  aetatis  includebat  uni- 
«  tatem  personae  Christi,  et  ita  definita  est  una  hypostasis  seu  persona 
«  in  duabus  naturis.  At  iuxta  veram  philosophiam  nostrae  aetatis,  inquiunt, 
«  iam  intelligi  debent  duae  personae,  divina  et  humana,  permanentes  in 
«  ipsa  unione,  et  ideo  intelligendam  esse  non  unitatem  realem  personae 
«  Christi,  qualis  hactenus  intelligebatur,  sed  unam  personam  compositam 
«  ex  duabus  personis,  etc.  ».  Collect.   Lac.  p.  538. 


92  CAPUT    IV. 

«  inter  appetitum  et  inteliectum  sive  quamcumque  cognitionem, 
«  quia  cognitio  est  secundum  quod  cognitum  est  in  cognoscente, 
«  appetitus  autem  est  secundum  quod  appetens  inclinatur  in 
«  ipsam  rem  appetitam,  et  sic  terminus  appetitus  quod  est  bonum, 
«  est  in  re  appetibili,  sed  terminus  cognitionis  quod  est  verum, 
«  est  in  ipso  intellectu...  Cum  autem  omnis  res  sit  vera  secun- 
«  dum  quod  habet  propriam  formam  naturae  suae,  necesse  est 
«  quod  intellectus  in  quantum  est  cognoscens,  sit  verus  in  quantum 
«  habet  similitudinem  rei  cognitae,  quae  est  forma  eius  in  quan- 
«  tum  est  cognoscens.  Et  propter  hoc,  per  conformitatem  intelle- 
«  ctus  et  rei  veritas  definitur  »  (r).  Et  re  quidem  vera,  si  notitia 
est  ex  propria  ratione  sua,  repraesentatio  obiecti  exsistens  in 
intellectu,  statim  sequitur  quod  veritas,  utpote  propria  notitiae 
perfectio,  non  in  aliquo  alio  consistere  potest  quam  in  conformi- 
tate  eius  cum  obiecto  ipso.  Conformitatem  autem  dico,  quae  non 
est  quaerenda  in  entitate  actus  cognoscitivi  per  comparationem 
ad  entitatem  rei  extra  intellectum,  sed  praecise  in  hoc  quod  obie- 
ctum  reipsa  in  se  constituitur  sicut  intellectus  apprehendit  et  di- 
cit  obiectum  esse  constitutum. 

Sed  ut  intellectus  aliquid  dicat  de  reali  constitutione  obiecti, 
necesse  est  ut  sese  ad  illud  referat  cum  actu  suo,  et  hoc  non 
facit  in  simplici  apprehensione,  sed  solum  in  iudicio  quod  per 
propositionem  exprimitur.  Omne  enim  iudicium  comprehendit 
notiones  duas,  quarum  una  sumitur  ut  subiectum  quod  supponit 
pro  re  a  l  quam  mens  se  refert,  altera  ut  forma  quae  subiecto 
attribuitur  et  de  eo  praedicatur.  Et  subiectum  quidem  supponens 
pro  re  extra  intellectum,  semper  enuntiat  aliquid  designatum  ac 
distinctum,  quamquam  adhuc  imperfecte  apprehensum,  velut  quid- 
dam  quasi  potentiale  quod  determinandum  est  per  praedicatum. 
Neque  haec  inter  se  pugnant.  Nam  certe  mathematicus  incipit 
i  dicere  de  triangulo  antequam  sciat  eius  proprietates,  et  physicus 
de  magnetismo  tamquam  de  causa  certorum  effectuum,  quin  ad- 
huc  cognoscat  intimam  eius  constitutionem ;  nominas  unam  plan- 
tam  priusquam  eius  speciem    determinaveris;    nominas  angelum, 

(x    S.  Thomas,  I  Part   O.   16,  a.   1-2. 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    IN    DOGMATIBUS    TRADITIONIS        93 

etsi  habeas  de  eo  notionem  valde  vagam  et  imperfectam;  nomi- 
nas  Deum  tametsi  scias  te  infinite  a  conceptione  eius  essentiae 
abesse,  nam  satis  est  ut  dicas  primum  ens,  causam  a  qua  pen- 
det  rerum  universitas,  aut  si  quid  aliud  eiusmodi,  ut  eum  di- 
stinguas  ab  omni  eo  quod  non  est  ipse.  Sicut  ergo  singulare 
corporeum  praesentatur  mihi  distinctissime,  licet  multa  de  eo  igno- 
rem,  et  occulta  mihi  sit  ipsamet  numerica  eius  constitutio  seu  in- 
dividuationis  ratio :  ita  obversatur  mihi  subiectum  iudicii  velut 
aliquid  singulariter  designatum,  et  tamen  potentiale,  quod  debet 
determinari  per  praedicatum.  Nunc  ergo,  si  forma  per  praedica- 
tum  significata  conveniat  rei  designatae  per  subiectum,  sicut  iu- 
dicium  convenire  affirmat,  aut  si  non  conveniat,  sicut  iudicium 
convenire  negat,  habetur  veritas ;  sin  autem  minus,  falsitas;  utra- 
que  autem,  non  relative,  sed  absolute,  simpliciter,  sine  addito  dicta. 
Convenientia  enim  a  parte  rei  vel  est,  vel  non  est,  et  haec  est 
obiectiva  convenientia  cui  debet  adaequari  convenientia  ab  in- 
tellectu  affirmata,  ut  hoc  demum  sit  veritas,  et  nihil  aliud:  adae- 
quatio  intellectus  et  rei. 

Sed  nota  bene  adaequationis  terminos.  Termini  adaequationis 
non  sunt  intellectus  et  res,  quasi  nempe  hinc  poneretur  obiectum 
in  tota  realitate  sua,  inde  vero  intellectus  totam  huius  realitatis 
intelligibilitatem  exhauriens,  ac  per  hoc,  quasi  nihil  esse  deberet 
in  obiecto  quod  non  esset  pariter  in  intellectu.  Sic  namque  ad- 
aequationem  intellectus  et  rei  interpretari  voluerunt  novi  magi- 
stri,  ut  ad  absurdum  deducerent  definitionem  veritatis  in  antiqua 
philosophia  receptam,etsanenimis  facili  negotio.  Nam  quis,  quaeso, 
somniare  potuit  unquam,  idem  esse  notitiam  veram  ac  cognitio- 
nem  comprehensivam,  per  quam  res  cognoscitur  tantum  quantum 
est  cognoscibilis?  Non  ergo  hoc  modo  adaequationis  terminos  ac- 
cipies,  sed  ita  ut  ex  una  parte  sit  id  quod  de  re  intellectus  af- 
firmat,  et  ex  altera  id  quod  in  re  correspondet  affirmationi  con- 
forme.  Proinde,  cum  iudico  Deum  esse  sapientem,  non  dico  adae- 
quationem  esse  inter  meam  notitiam  et  Deum  vel  sapientiam  Dei, 
absit;  sed  solum  inter  id  quod  est,  sapientiam  esse  in  Deo  seu 
convenire  Deo,  et  id  quod  de  hac  convenientia  affirmatum  elucet 
in  iudicio  meo. 


94  CAPUT    IV. 

Rursus,  termini  adaequationis  non  sunt  modus  intellectus  in 
intelligendo  ac  iudicando,  et  modus  rei  in  seipsa,  quia  iterum, 
aliud  est  modus  intelligendi,  et  aliud  omnino  id  quod  per  hunc 
intelligendi  modum  de  obiecto  affirmatur.  Unde  S.  Thomas  in 
prima  Parte,  q.  13,  a.  12,  quaerens  utrum  propositiones  verae 
possint  formari  de  Deo,  sibique  obiiciens  quod  omnis  intellectus 
intelligens  rem  aliter  quam  sit.  est  falsus,  et  quod  aliunde  mo- 
dus  Dei  est  plane  diversus  a  modo  cognitionis  nostrae,  sic  re- 
spondet:  «  Ad  tertium  dicendum  quod  haec  propositio:  intellectus 
«  iutelligens  rcm  aliter  quam  sit,  est  falsus,  est  duplex,  ex  eo  quod 
«  hoc  adverbium  aliter  potest  determinare  hoc  verbum  inteiligens, 
«  ex  parte  intellecti  vel  ex  parte  intelligentis.  Si  ex  parte  intel- 
«  lecti,  sic  propositio  vera  est,  et  est  sensus :  Quicumque  intel- 
«  lectus  intelligit  rem  esse  aliter  quam  sit,  falsus  est.  Sed  hoc 
«  non  habet  locum  in  proposito,  quia  intellectus  noster  formans 
«  propositionem  de  Deo  non  dicit  eum  esse  compositum,  sed  sim- 
«  plicem.  Si  vero  ex  parte  intelligentis,  sic  propositio  falsa  est. 
«  Alius  est  enim  modus  intellectus  in  intelligendo  quam  rei  in 
«  essendo.  Manifestum  est  enim  quod  intellectus  noster  res  ma- 
«  teriales  infra  se  exsistentes  intelligit  immaterialiter,  non  quod  in- 
«  telligat  eas  esse  immateriales,  sed  habet  modum  immaterialem 
«  in  intelligendo.  Et  similiter  cum  intelligit  simplicia  quae  sunt 
«  supra  se,  intelligit  ea  secundum  modum  suum,  scilicet  composite, 
«  (id  est,  componendo  praedicatum  cum  subiecto),  non  tamen  ita 
«  quod  intelligat  ea  esse  composita.  Et  sic  intellectus  noster  non 
«  est  falsus  formans  compositionem  de  Deo  ».  Et  simili  quoque 
ratione,  dum  idem  intellectus  noster  perfectiones  simplices  de 
Deo  affirmat,  non  affirmat  eas  de  ipso  secundum  modum  deter- 
minatum  et  participatum  quem  apud  nos  habent.  Nam  in  nomi- 
nibus  quae  Deo  attribuimus,  est  duo  considerare,  scilicet  perfe- 
ctiones  ipsas  significatas,  ut  bonitatem,  vitam,  sapientiam,  etc, 
et  modum  significandi.  Quantum  igitur  ad  perfectionem  quam  si- 
gnificant  huiusmodi  nomina,  proprie  competunt  Deo,  imo  magis 
proprie  quam  creaturis,  et  sic  de  eo  a  nobis  praedicantur,  non 
autem  quantum  ad  modum  imperfectum  quo  invenitur  apud  nos 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    IN    DOGMATiBUS    TRADlTIONIS        95 

participata  perfectio  (l).  Et  ideo,  etiamsi  proprius  divinae  per- 
fectionis  modus  a  nobis  positive  non  cognoscatur,  nec  etiam 
possit  positive  cognosci  antequam  intuitiva  visione  donemur,  sem- 
per  tamen  in  iis  quae  recte  de  Deo  mens  nostra  iudicat,  adaequatio 
est  intellectus  et  rei,  quia  semper  est  revera  in  Deo  id  quod  intel- 
lectus  affirmat  Deo  competere,  et  sicut  affirmat  competere  ei. 

Vide  igitur  quam  sophistica  sint  ea  quae  afferunt  ad  suam 
notionem  veritatis  relativae  adstruendam.  Dicunt  enim:  Quomodo 
esset  absolute  verum  illud  iudicium  in  quo  subiectum  confuse 
apprehenditur,  et  praedicatum  habet  modum  omnino  diversum 
ab  eo  quem  res  habet  in  seipsa?  Quomodo  non  falsitate  admixta, 
ac  per  hoc,  ad  summum  relative  vera,  notitia  tam  longe  distans 
a  realitate  undequaque  supra  nos  elevata?  Denique,  si  nec  Deus, 
nec  eius  attributa,  nec  propria  eorum  ratio  sunt  nobis  nota,  erit- 
ne  tandem  plus  quam  qualiscumque  loquendi  modus  in  iis  omni- 
bus  quae  de  Deo  et  rebus  divinis  vel  ratiocinamur  vel  disseri- 
mus?  Sic  ipsi,  sed  absurde,  quia  haec  omnia  ostendunt  quod 
nostra  cognitio  potest  recipere  maiorem  perfectionem,  sive  ope 
meliorum  specierum  quam  illae  sint  quas  nunc  habemus,  sive 
per  directam  intuitionem  eius  quod  nunc  non  manifestatur  nisi 
in  suis  effectibus,  sive  per  novum  lumen  quo  virtus  intellectiva 
roboretur;  at  non  probant  reformanda  unquam  fore  recta  iudicia 
intellectus  nostri  de  rebus  etiam  altissimis.  Nihil  refert  quod  sub- 
iectum  iudicii  non  sit  per  se  manifestum ;  satis  enim  est  si  sit 
ita  designatum,  ut  sciamus  de  quo  loquimur.  Nihil  iterum  refert 
quod  praedicatum  sit  inferius  formae  significatae;  sufficit  enim 
ut  conceptus  sit  positus  sub  tali  abstractione,  sub  qua  possit  se 
extendere  etiam  ad  realitatem  quae  aliunde  excedit  notitiam  no- 
stram,  sicut  videre  est,  respectu  substantiarum  separatarum,  in 
rationibus  formalibus  quae  non  includunt  in  suo  significato  limi- 
tationem  propriam  rebus  corporeis;  respectu  autem  Dei,  limita- 
tionem  creaturae.  Et  si  quidem  conceptus  vitae,  cognitionis,  amo- 
ris,  etc,  includerent  modum  illum  vivendi,  intelligendi,  amandi, 
qui  est  in  nobis,  certo  certius  nonnisi  falso    attribuerentur   Deo, 

(x)  Cfr.  S.  Thom.  I  Part.  q.   13,  a.  3. 


96  CAPUT   IV. 

sicut  falso  diceremus  Deum  esse  corpus,  vel  animal,  etc.  Nunc 
autem,  cum  rationes  istae  abstrahant  a  nostris  determinationibus, 
et  de  se  dicant  puram  actualitatem  non  mixtam  aliquo  restrictivo, 
sic  possunt  et  debent  attribui  enti  infinito.  Tandem  non  refert 
quod  modus  essendi  Dei  sit  in  immensum  elongatus  ab  eo  qui 
apud  nos  cognoscitur;  non  enim  iudicamus,  ut  dictum  est  supra, 
quod  sit  in  Deo  ille  perfectionis  modus  qui  nobis  est  notus,  aut 
concretio  seu  compositio  quae  invenitur  in  enuntiationibus  nostris. 
Oportet  igitur  dicere  quod  Deus  sit  sapiens,  immensus,  omnipo- 
tens.  omniscius,  etc,  et  iudicium  sic  prolatum  eamdem  semper 
immobilem  veritatem  habebit  in  quocumque  culturae  statu,  et 
pro  quolibet  intellectu,  quidquid  sit  de  altiori  modo  quo  supernae 
mentes  obiectum  attingunt,  plenius  penetrando  intelligibilitatem 
eius,  et  magis  appropinquando  ad  perfectam  eius  cognitionem. 

Et  sane,  omnis  doctrina  quae  cogitur  mutare  assertiones 
suas  vel  sensum  earum,  ita  ut  non  amplius  agnoscatur  exactum 
quod  fuerat  prius  admissum,  debet  evidenter  confiteri  se  simpli- 
citer  errasse,  et  non  tantum  ignorasse  quod  nunc  scit,  aut  fuisse 
solum  in  quodam  inferiori  veritatis  relativae  gradu.  Si  physica 
aliquando  admisit  quod  lux  propagatur  per  emisaionem  sphae- 
rularum,  et  postea  agnovit  quod  consistit  in  vibrationibus  seu 
periodicis  alterationibus  alicuius  fluidi,  sine  dubio  prius  erravit. 
Si  unquam  demonstraretur  quod  anima  humana  est  coniuncta 
corpori  solummodo  per  modum  causae  efficientis  seu  motricis, 
et  non  per  intimam  communicationem  suae  realitatis  substantia- 
lis,  quisquis  olim  putavit  quod  anima  est  vera  forma  corporis, 
iste  in  errore  fuit.  Si  moderni  merito  affirmarent  quod  persona- 
litas  constituitur  per  conscientiam,  et  non  per  formalem  rationem 
subsistentis  distincti,  quae  quidem  ratio  natura  sua  antecedit  om- 
nem  operationem,  adeoque  et  omnem  conscientiam  sui,  quisquis 
posuit  in  Christo  naturas  duas  et  personam  unam,  dum  sunt 
evidenter  duae  conscientiae  respondentes  divinae  et  humanae  Co- 
gnitioni,  ille  rursus  falsum  de  Christo  iudicium  habuit.  Et  a 
primo  ad  ultimum,  quid  quaeso  clarius,  quid  evidentius,  quam 
quod  impossibile  sit  doctrinam  mutari  a  sic  in  non,  vel  vice  versa, 
quin  eo  ipso  ostendatur  facta    mutatio,  vel    ab  errore    in  verita- 


DE    EKRORE    VERITATIS    RELATIVAE    IN    DOGMATIBUS    TRADITIONIS        97 

tem,  vel  a  veritate  in  errorem?  Et  si  dicis,    a    veritate    relativa 
in  meliorem  veritatem  relativam,  coniungis  voces  sine  sensu,  for 
mas  inanem  sonum,  et  quid  dicas  non  intelligis. 

At  forte  subsument:  Non  mutatur  sic  in  non  inter  eosdem 
terminos,  sed  terminorum  significatio  cum  progressu  scientiae 
efficitur  alia,  et  ideo  mutatio  est,  non  tam  in  iudiciis  in  quibus 
formaliter  residet  veritas,  quam  in  conceptibus  et  simplicibus  ap- 
prehensionibus  a  quibus  pendet  sensus  assertionum  et  totius  do- 
ctrinae  ratio.  Certe,  respondemus  nos,  dependet  multum.  Propte- 
rea,  antequam  efferatur  aliqua  propositio,  oportet  exacte  definire 
sensum  uniuscuiusque  vocis,  sicut  fieri  solebat  in  antiqua  schola, 
et  in  moderna  negligitur.  Sed  videamus.  Verene  mutatus  est  sen- 
sus  verborum?  alii  sunt  conceptus?  quid  sequitur,  ad  mutationem 
iudiciorum  quod  SDectat?  Unum  de  duobus.  Vel  ita  mutatus  est 
sensus,  ut  iam  importetur  res  omnino  disparata  ab  ea  quae  si- 
gnificabatur  antea,  et  tunc  novum  iudicium,  cum  non  sit  circa 
idem,  nequaquam  poni  debebit  in  comparatione  cum  priori,  aut 
haberi  ut  modificans  vel  reformans  ipsum ;  ac  per  hoc,  si  talis 
mutatio  unquam  contingeret,  oporteret  a  principio  convenire  de 
vocibus,  et  observare  quod  solum  agitur  de  nova  terminologia, 
seu  novo  vocabulario.  Vel  ita  mutatus  est  sensus,  ut  eadem  vox 
semper  referatur  ad  eamdem  rem,  et  nihilominus  determinetur 
cum  aliqua  nota  contraria  ei  quod  intelligebatur  prius,  et  tunc 
evidens  est  quod  mutatum  est.  sic  in  non  inter  eosdem  terminos  sub 
iisdem  verbis,  sicut  si  semper  diceres  animam  esse  humani  corporis 
formam,  sed  iam  intelligendo  per  formam,  causam  mere  extrinse- 
cam,  non  autem  intrinsecam  ac  constitutivam.  Tunc  quoque  evi- 
dens  est  quod  vel  prius  dicebatur  falsum  et  nunc  dicitur  verum, 
vel  prius  verum  et  nunc  falsum;  in  omni  autem  modo,  veritati 
relativae,  sive  prius  sive  nunc,  nullus  relinquitur  locus. 

Ultimo  animadvertes  quid  distet  inter  eam  quam  dicunt  veri- 
tatem  relativam,  et  eam  quam  omnes  admittimus,  perfectionem  re- 
lativam  cognitionis  veritatis.  Sane  vero,  sicut  sunt  infiniti  intel- 
lectus  possibiles,  alii  aliis  perfectiores,  usque  ad  summum  intel- 
lectum  qui  Deus  est,  ita  quoque  sunt  infiniti  perfectionis  gradus 
in  cognitione  veri.  Est  cognitio  comprehensiva,  est  non  compre- 

7 


qS  CAPUT    IV. 

hensiva;  est  intuitiva,  est  abstiactiva;  est  propria  et  quidditativa, 
est  impropria  et  analogica.  Sunt  species  intelligibiles  quae  diver- 
sis  modis  res  repraesentant;  est  lumen  intellectuale  plus  minusve 
potens  penetrare  id  quod  in  eis  continetur,  et  iudicare  secundum 
ipsas.  Estclaritas  principiorum  plus  minusve  intensa;  est  plus  mi- 
nusve  attenta  consideratio  notarum  obiecti,  factorum  quae  ab 
experientia  dantur,  effectuum  in  ordine  ad  causas.  Sunt  iudicia 
certa,  sunt  probabilia ;  sunt  argumenta  apodictica,  sunt  solae  con- 
iecturae,  etc.  Potest  igitur  dici  quod  perfecta  est  relate  ad  homi- 
nem  cognitio  illa  veritatis,  quae  esset  relate  ad  angelum  imper- 
fectissima,  eodem  nimirum  sensu  quo  recte  diceretur  magna  re- 
late  ad  puerum,  scientia  de  qua  erubesceret  doctus  philosophus. 
At,  quaeso,  ne  inde  deducas  quod  quidquid  veri  assequitur  puer. 
non  sit  aequalis  veritatis  pro  philosopho.  Ne  concludas  quod  ve- 
ritas  ipsa  dicenda  sit  relativa  ad  varios  intellectus,  vel  varias 
conditiones  eorumdem.  Quippe,  adaequatio  in  qua  consistit  eius 
ratio,  non  admittit  gradus,  utpote  in  hoc  reposita,  quod  forma 
expressa  per  praedicatum  convenit  revera  subiecto  reali  sicut  af- 
firmat  intellectus.  Et  adaequatio  ista  vel  est,  vel  non  est.  Unde 
iudicium  vel  est  absolute  verum,  vel  est  absolute  falsum.  Si  est 
compositum,  resolvaiur  in  partes,  et  unaquaeque  pars  erit  in  se 
vel  vera  vel  falsa  absolute.  Et  in  parte  vera  debebit  convenire 
omnis  intellectus,  etiam  sublimissimus,  tametsi  videat  sublimior 
ille  quomodo  mens  inferior  adhuc  elongetur  quam  maxime,  a 
perfecta  et  adaequata  penetratione  obiecti  secundum  totam  eius 
intelligibilitatem.  Conclusio  ergo  sit,  quod  veritas  relativa,  vel 
nullum  habet  sensum,  vel  reducit  notionem  veritatis  ad  coneeptum 
Protagorae,  secundum  quem  verum  est  id  quod  apparet,  et  ideo 
vera  simul  esse  possunt  quaelibet  contradictoria,  quando  de  iis- 
dem  a  diversis  diversimode  iudicatur. 

Nunc  autem,  si  philosophus  non  potest  consentire  tali  modo 
veritatis,  aut  potius  universalis  ignorantiae  vel  amentiae,  multo 
minus  theologus  seu  fidelis,  quia  iam  non  sola  destruitur  ratio 
naturalis,  verum  etiam  religio,  fides,  et  revelatio  Dei,  prout  paucis 
declarandum  venit  in  propositione  quae  sequitur. 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    1N    DOGMATIBUS    TRADITIONIS        99 

§    2. 

Quod  dogmata  nostrae  religionis  vere  et  proprie  e  coelo 
sunt,  ac  per  hoc,  speciali  titulo  rationi  veritatis  relativae 
adhuc  repugnarent,  etiamsi  illa  aliunde  contradictoriis  et  pu- 
gnantibus  inter  se  notis  non  constaret.  Et  quod  idem  ab- 
surdum  commentum,  dum  evolutioni  sacrae  traditionis  ap- 
plicatur,  destruit  formale  fidei  motivum,  destruit  obiectum 
eius  materiale,  destruit  modum  summae  certitudinis  quem 
fides  habere  debet  in  credente. 

Vix  sane  intelligitur  qua  hallucinatione  capti,  neocritici  no- 
stri  sese  serio  transfigurent  in  reformatores  theologiae  et  promo- 
tores  altioris  intelligentiae  dogmatis  catholici,  dum  apud  eos 
eousque  crescit  confusio  idearum,  ut  nesciant  amplius  dicere  an 
doctrina  fidei  a  Deo  sit,  vel  ab  hominibus.  Ecce  enim,  ut  persua- 
deant  non  esse  in  fide  nostra  plus  quam  veritatem  relativam, 
affirmare  iam  non  dubitant  quod  conceptiones  quas  proponit  Ec- 
clesia  tamqnam  dogmata  revelata,  non  sunt  veritates  e  coelo  delapsae, 
quia  dogmata  illa,  quantumvis  divina  quoad  originem  et  substan- 
tiam,  tamen  humana  sunt  quoad  structuram  et  compositionem  (x). 
Caeterum,  quid  per  originem  et  substantiam  in  oppositione  ad 
structuram  et  compositionem  debeat  intelligi,  non  explicant.  Sed 
nec  explicare  opus  habent,  praesertim  quia  ubi  clare  loquuntur 
de  elemento  divino  quod  nomine  tenus  relinquunt  in  dogmatibus 
nostris,  clare  etiam  apparet  illud  esse  in  re  ipsa  humanum,  ut 
omnia  tandem  in  eodem  humano  ordine  contineantur,  et  origo, 
et  substantia,  et  structura,  et  compositio.  Quo  semel  posito,  nihil 

i 

1     «  Les  conceptions  que  l'Eglise  presente  comme  des  dogmes  re- 

«  veles  ne  sont  pas  des  verites  tombees  du  ciel  et  gardees  par  la  tra- 
«  dition  religieuse  dans  la  forme  precise  ou  ils  ont  paru  d'abord.  L'histo- 
«  rien  y  voit  1'interpretation  de  faits  religieux  acquise  par  un  laborieux 
«  effort  de  la  pensee  theologique.  Que  les  dogmes  soient  divins  par  l'o- 
«  rigine  et  la  substance,  ils  sont  humains  de  structure  et  de  composition  ». 
L'Evangile  et  1'Eglise,  c.  4,  §  2. 


IOO  CAPUT    IV. 


interest  scire  proprias  singulorum  vocabulorum  differentias.  Ve- 
rum  ista  interim  omittamus.  Sumamus  distinctionem  inter  divi- 
num  et  humanum  dogmatum  elementum  in  meliori  sensu  quem 
absolute  prae  se  ferre  potest,  et  videamus  utrum  ex  eiusmodi 
distinctione  (cuius  legitimitatem  certa  quadam  ratione  nemo  de- 
negabit),  id  demum  consequatur,  quod  conceptiones  quas  pro- 
ponit  Ecclesia  tanquam  dogmata  revelata,  non  sint  immobiles  e 
coelo  delapsae  veritates,  sed  solum  conceptiones  mutabiles,  re- 
formabiles,  relativae,  et  semper  epurandae  per  progressivam  de- 
iectionem  faecis  et  scoriae  quam  prius  continebant. 

Certe,  in  dogmatibus  prout  nobis  proponuntur,  sunt  primo 
verba;  sunt  deinde  conceptus  seorsum  accepti,  iique  vel  simpli- 
ces  et  incomplexi,  vel  complexi  et  e  simplicibus  resultantes;  est 
denique  nexus  quo  componuntur  conceptus  in  iudicio.  Quid  iam 
volunt  evolutionistae  nostri,  quando  veritates  dogmaticas  dicunt 
non  e  coelo  delapsas? 

Quod  non  sint  e  coelo  delapsa  verba?  Id  quidem  concedimus, 
quia  nusquam  somniavimus  quod  nova  lingua  desuper  nobis  ad- 
venerit  simul  cum  revelatione  Dei.  Quod  non  sint  e  coelo  delapsi 
conceptus?  Id  quoque  indubitanter  damus,  si  sermo  sit  de  conce- 
ptibus  primis  atque  elementaribus,  quia  eiusmodi  notiones,  si 
apud  nos  non  fuissent,  debuissent  venire  in  nobis,  ad  hoc  ut 
nobis  intelligibilis  fieret  sermo  revelationis,  aut  per  infusionem 
miraculosam,  aut  per  hoc  quod  obiecta  nova  praesentata  forent 
nostris  sensibus  et  nostrae  intuitioni.  Xeutrum  autem  ex  his  prae- 
stat  revelatio.  Non  suppeditat  nobis  novas  species  intelligibiles. 
non  affert  nobis  visiones,  non  elevat  nos  ad  novum  illum  intelli- 
gendi  modum  quo  in  statu  tantum  termini  donabimur.  Praesup- 
ponebat  ergo  conceptus  nostros,  saltem  primos  et  elementares. 
Nam  de  complexis  non  eadem  omnino  est  ratio,  quia  nihil  vetat 
quominus  novos  quosdam  revelatio  attulerit,  quos  ratio  nostra 
alias  non  habuisset,  sicut  patet  de  his  nominibus,  consubstantialis, 
Deipara,  transubstantiatio,  etc.  in  quibus  elementa  complexionis 
erant  communiter  nota  apud  nos,  complexio  autem  ipsa,  non  ita. 
Sed  hoc  in  praesenti  non  admodum  refert.  Id  enim  nunc  sufficiet 
observare  :  Quod  conceptus  seorsum  sumpti  se  habent  ad  doctrina.-, 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    IN    DOGMATIBUS    TRADITIONIS      IOI 

sicut  se  habent  litterae  alphabeti  ad  vocabula,  vel  vocabula  ad 
sermones;  et  quod  iidem  conceptus  ingrediuntur  diversissimas 
diversissimae  originis  doctrinas,  quemadmodum  eaedem  litterae 
ingrediuntur  diversissima  diversissimae  significationis  vocabula. 
«  Litterae,  inquit  Augustinus,  in  tot  millibus  verborum  atque 
«  sermonum  ipsae  repetuntur,  non  augentur;  verba  infinita  sunt, 
«  finitae  sunt  tamen  litterae;  verba  numerare  nemo  potest,  litteras 
«  quivis  potest,  unde  multitudo  verborum  est.  Cum  una  littera 
«  variis  in  locis  ponitur,  et  pro  loco  valet,  non  unam  rem  valet. 
«  Quae  tam  diversae  res,  quam  Deus  et  diabolus?  Tamen  in  ca- 
«  pite,  D  littera  est,  cum  dicimus,  Deus,  et  cum  dicimus,  Diabolus. 
«  Ergo  littera  pro  loco  valet.  Errat  autem,  et  nimis  absurdus  est, 
«  et  gestat  puerile  cor,  qui  cum  legerit,  verbi  gratia,  D  litteram 
«  in  nomine  Dei,  timet  illam  ponere  in  nomine  diaboli,  ne  quasi 
«  Deo  faciat  iniuriam  »  (r).  Nunc  autem,  cave  et  tu,  a  corde  puerili, 
et  transfer  comparationem  ad  propositam  nobis  quaestionem,  ut 
videas  usque  ad  evidentiam,  quod  possunt  e  terra  esse  verba, 
e  terra  esse  elementares  conceptus,  e  terra  esse  structuram  et 
modum  enuntiationum,  quamquam  e  coelo  sint  veritates  et  dogmata 
quae  ex  his  conceptibus  formantur,  quae  his  verbis  significantur, 
quae  hac  sermonis  structura  exprimuntur. 

Dic  enim  mihi :  Ex  hoc  quod  non  sunt  nisi  viginti  quatuor 
litterae  alphabeti,  quod  istae  viginti  quatuor  litterae  versantur 
in  usu  omnium,  quod  nonnisi  cum  iisdem  illis  vulgatissimis  vi- 
ginti  quatuor  litteris  scribere  possum  quidquid  voluero  scribere, 
deducesne  tu,  quod  veritas  aliqua  quae  exempli  gratia,  mihi  soli 
erat  nota,  et  quam  nunc  tibi  in  scriptis  manifesto,  formaliter  et 
praecise  prout  tibi  manifestata  et  ad  te  directa,  non  est  a  me 
delapsa?  Aut  ex  hoc  quod  lingua  uteris  quam  non  composuisti, 
quam  ab  aliis  de  integro  didicisti,  cuius  denique  vocabularium, 
idiotismi,  structura,  regulae,  nihil  a  te  acceptum  ferunt:  ex  hoc, 
dico,  quod  tali  lingua  uteris,  debebone  tandem  concludere  quod 
sensus  a  te  in  ea  lingua  expressi,  non  sunt  sensus  tui;  quod 
sententiae  enuntiatae,  non  sunt  sententiae  tuae;  quod  assertiones 

(r)  August.  Serm.  32,  n.  6. 


102  CAPUT    IV. 


ac  prolata  iudicia  non  sunt  assertiones  et  iudicia  a  te  oriunda, 
et  tua,  si  quam  habeas,  auctoritate  vestita?  Idem  ergo  sentias 
in  praesenti,  et  cum  proportione  ratiocinare.  Xam  conceptuum 
quidem  humanorum  non  erat  auctor  Deus,  praecise  in  quantum 
revelator.  Adhuc  tamen  iidem  conceptus  comparabantur  ad  ipsum 
sicut  alphabetum  ad  scribam,  sicut  vocabularium  ad  oratorem, 
sicut  lingua  iam  fixa  et  praeformata  ad  auctorem  qui  ea  uti  vult, 
ut  quovis  modo,  sive  perorando,  sive  scribendo,  sive  dictando, 
reconditos  mentis  suae  sensus  aliis  manifestet.  Quid  igitur  refert 
quod  litterae  alphabeti  et  verba  vocabularii  a  Deo  revelatore 
usurpata,  non  fuerint  e  coelo  delapsa?  Sententiae  enim  et  do- 
gmata  nusquam  in  alphabeticis,  vel  phoneticis,  vel  idealibus  etiam 
elementis  resident,  sed  solum  in  compositione  qua  elementa  illa 
associantur  ut  consurgant  in  sententias,  et  formentur  in  enuntia- 
tiones.  Eiusmodi  autem  compositio  in  casu  nostro,  procul  dubio 
e  coelo  est,  quia  a  Deo  revelante,  quia  a  Deo  dictante  est  |r|. 

Non  igitur  ex  hoc  quod  dogmata  nostra  humanarum  conce- 
ptionum  modum  et  structuram  servant,  deducere  licet  id  quod 
volunt  novi  magistri.  Sed  sola  conclusio  esse  potest,  quod  my- 
steria  divina  alium  modum  habent  in  verbo  revelationis,  et  alium 
modum  in  seipsis,  sicut  notavit  S.  Thomas,  2-2,  Q.  1,  a.  2:  «  Co- 
«  gnita,  inquit,  sunt  in  cognoscente  secundum  modum  cognoscen- 
«  tis.  Est  autem  modus  proprius  humani  intellectus  ut  compo- 
«  nendo  et  dividendo  veritatem  cognoscat.  Et  ideo  ea  quae 
«  secundum  se  simplicia  sunt,  intellectus  humanus  cognoscit  se- 
«  cundum  quamdam  complexionem,  sicut  e  converso  intellectus 
«  divinus  incomplexe  cognoscit  ea  quae  sunt  secundum  se  com- 
«  plexa.  Sic  ergo  obiectum  fidei  dupliciter  considerari  potest.  Uno 
«  modo  ex  parte  ipsius  rei  creditae,  et  sic  obiectum  fidei  est  ali- 
«  quid  incomplexum,  scilicet  res  ipsa  de  qua  fides  habetur.  Alio 
«  modo  ex  parte  credentis,  et  secundum  hoc,  obiectum  fidei  est 
«  aliquid  complexum  per  modum  enuntiabilis  ».  Huc  quoque  re- 
dit  quod  ait  Augustinus  exponens  initium  evangelii  Ioannis,  ubi 

(J)  De  hac  dictatione  Dei  vide  alibi  dicta,  De  inspiratione  Sacrae  Scri- 
pturae,  Part.  1. 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    1N    DOGMATIBUS    TRADITIONIS       IO3 

de  Verbo  quod  erat  in  principio  apud  Deum:  «  Dicere  ut  est,  quis 
«  potest?  Audeo  dicere,  fratres  mei,  forsitan  nec  ipse  Ioannes  di- 
«  xit  ut  est,  sed  et  ipse  ut  potuit,  quia  de  Deo  homo  dixit,  et 
«  quidem  inspiratus  a  Deo,  sed  tamen  homo.  Quia  inspiratus, 
«  dixit  aliquid;  si  non  inspiratus  esset,  dixisset  nihil;  quia  vero 
«  homo  inspiratus,  non  totum  quod  est  dixit,  sed  quod  potuit 
«  homo,  dixit  »  (x).  Et  ratio  ultima  *est,  quia  in  hac  supernatu- 
rali  revelatione  sive  diccatione,  alphabetum  dictionis  adhuc  sunt 
naturales  conceptus  nostri,  et  tale  alphabetum  non  capit  proprium 
modum  Dei.  Xon  quod  dicat  Deum  habere  alium  modum  ac  eum 
quem  revera  habet  in  se;  sic  enim  esset  falsitas,  ut  dictum  est 
supra.  Sed  quia  nec  dicit  nec  dicere  valet  quis  positive  sit  mo- 
dus  ille  transcendens  omnem  limitationem  et  omnem  imperfectio- 
nis  admixtionem,  quem  per  multiplices  suarum  veluti  litterarum 
compositiones  verissime  de  Deo  exprimit  et  renuntiat.  Neque  in 
hoc  ulla  difrerentia  est  inter  dogmata  theodiceae  naturalis  et  dog- 
mata  revelationis,  quia  utraque  in  eadem  lingua  intellectuali 
expressa  sunt  et  exprimuntur.  Sed  dum  in  prioribus  consociatio 
elementorum  iudicii  est  a  ratione  quae  evidentia  movetur,  in  po- 
sterioribus  est  a  Deo  docente  nos  convenientiam  praedicati  cum 
subiecto,  etiam  ubi  convenientia  illa  omnem  rationis  intuitum  fu- 
git,  omnem  eius  aestimationem  exsuperat.  Verum  enimvero,  si 
in  iudiciis  per  eamdem  ipsam  rationem  nostram  recte  formatis 
absoluta  semper  veritas  est,  quanto  magis  in  iis  quae  directe  a 
Deo  sunt,  nisi  forte  velis  aut  facere  Deum  falsitatis  auctorem,  aut 
denegare  ei  potestatem  exprimendi  veritatem  mysteriorum  suorum 
in  lingua  quantumvis  imperfecta  et  deficiente  quae  apud  nos  est. 

Caeterum,  vix  opus  est  demonstrare  quomodo  stante  com- 
mento  illo  veritatis  relativae  in  dogmatibus  ab  Ecclesia  propo- 
sitis,  actum  est  de  fide  christiana,  id  est  theologica,  cui  iam  sub- 
trahitur  et  formale  motivum,  et  obiectum  materiale,  et  proprius 
firmitatis  ac  certitudinis  modus. 

Subtrahitur  primo  formale  motivum,  quod  est  auctoritatis  Dei 
revelantis.  Ubi  enim  locus  erit  auctoritati  Dei  in  iis  conceptioni- 

T   August.,  Tract.  i  in  Ioan.  n.   i. 


104  CAPUT    IV. 

bus  quae  nequaquam  absolute  verae  sunt,  quae  solummodo  quoad 
eius  fieri  potest  approximant  realitati,  quae  in  modis  loquendi 
consistunt,  quae  fluctuant  et  variant  et  mutantur  ad  ventum 
doctrinae  hominum?  Habebimus  ergo  humanas  opiniones;  fidem 
vero  quae  ipsi  primae  veritati  seu  Deo  testificanti  innitatur,  pro- 
fecto  non  habebimus. 

Subtrahitur  quoque  obiectum  materiale.  Quid  enim  est  quod 
iam  poterimus  credere?  Forte  quod  sit  aliquod  mysterium  con- 
fuse  analogum  assertionibus  quas  praedicat  et  docet  Ecclesia? 
Sed  has  praecisas  doctrinas,  puta  quod  Pater  et  Filius  et  Spiri- 
tus  Sanctus  sunt  unus  Deus  et  inter  se  consubstantiales,  quod 
Iesus  Christus  una  persona  est  divinam  habens  et  humanam  na- 
turam,  quod  panis  et  vinum  convertuntur  in  eius  corpus  et  san- 
guinem,  quod  sub  speciebus  sacramenti  ipsum  corpus  et  ipse 
sanguis  continentur  vere,  realiter,  et  substantialiter,  credere  non 
poterimus.  Nos  enim  sic  nunc  loquimur,  quia  melius  nunc  loqui 
non  possumus.  Veniet  autem  tempus  in  quo  secundum  meliorem 
evolutionem  studiorum  dicetur  aliter,  et  verius.  Ergo  propter  di- 
sciplinam  stabimus  formulis  authentice  propositis;  formulis,  in- 
quam,  non  iis  quae  per  formulas  significantur. 

Subtrahitur  a  fortiori  proprius  modus  credendi  qui  in  fide 
divina  necessarius  est,  modus  scilicet  adhaesionis  indubitatae  et 
super  omnia  firmae.  Nam  certe,  deberem  dare  vitam,  potius  quam 
ponere  in  dubium  consubstantialitatem  Trinitatis,  dualitatem  na- 
turarum  in  uno  Christi  supposito,  transubstantiationen  in  Eucha- 
ristia,  etc.  Sed,  o  sanguis  inutiliter  profusus,  o  vita  non  ad  suum 
verum  valorem  aestimata,  si  solum  agitur  de  humanis  formulis 
quae  hodie  in  favore  sunt,  et  cras  mutabuntur!  Si  interim  lici- 
tum  mihi  est  existimare  quod  consubstantialitas  est  proprium 
cuiusdam  scholae  vocabulum,  cui  aliud  vocabulum,  aliusque  sen- 
sus,  substitui  aliquando  poterit!  Si  possum  putare  quod  forte  lesus 
Christus  non  est  Deus  nisi  per  aliquam  transformationem  animae 
suae,  et  nescio  quam  conscientiam  acquisitam  de  nescio  qua  con- 
iunctione  cum  Patre!  aut  quod  praesentia  eius  eucharistica  non 
male  forsitan  explicatur  de  perenni  permanentia  spiritus  eius  in 
medio  eorum  qui  opus  eius  in  mundo  continuant  et  promovent! 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    1N    DOGMATIBUS    TRADITIONIS       I05 

Et  qua  tandem  mente,  quo  animo  aut  credulitate  emittemus  in 
posterum  fidei  professionem  dicentes:  Ego  firma  fide  credo  et  profi- 
teor  oninia  et  singula  quac  continentur  in  symbolo  fidei  qno  sancta 
Roniana  Ecclesia  utitur,  videlicet,  etc?  Ac  rursus:  Hanc  verain 
catholicam  fideni,  cxira  quam  nemo  salvus  esse  potcst,  quam  in 
praesenti  spo)ite  profiteor  et  veraciter  teneo,  eamdem  integram  et 
immaculatam  usquc  ad  cxtremum  vitae  spiritum,  constantissime,  Deo 
adiuvante,  reiinere  et  confiteri,  cgo  idem  spondeo,  voveo,  ac  iuro. 
Sic  me  Deus  adiuvet,  etc? 

Evidens  igitur  est  omnimoda  oppositio  quam  commentum 
veritatis  relativae  habet  cum  primis  et  maxime  fundamentalibus 
principiis  religionis  catholicae.  Sed  iam  age.  Considerandae  nunc 
veniunt  paulo  accuratius  rationes  ex  historiae  fontibus  deprom- 
ptae,  per  quas  hoc  idem  commentum  persuadere  volunt. 


§  3- 


Quod  pro  defensione  sui  erroris  frustra  appellant  ad  no- 
tionem  vel  doctrinas  quas  e  scholis  profanis  in  doctrinam 
sacram  importatas  dicunt,  vel  ad  praeteritas  quas  fingunt, 
adaptationes  theologiae  ad  philosophiam,  praesertim  aristo- 
telicam. 

I.  —  Satis  apparet  ex  dictis  in  praecedenti  paragrapho,  quo- 
modo  notiones  quae  sunt  revera  communes  doctrinae  fidei  et 
scholis  philosophicis,  nequaquam  evincant  id  quod  neocriticis 
placet:  nimirum  dogmata  nostra  non  esse  e  coelo,  ac  per  hoc 
etiam,  non  esse  alius  conditionis,  ad  absolutam  veritatem  quod  spe- 
ctat.  ac  qualisbet  doctrinas  humanae  originis  et  auctoritatis.  Satis 
apparet  quomodo  dogma  supernaturale  iisdem  ac  scientia  natu- 
ralis  utitur  elementis  ad  formandum  suos  proprios  conceptus, 
suaque  propria  iudicia.  Veritas  est  nova  in  nova  compositione 
idearum,  etsi  ideae  componentes  sint  antiquae;  nova  etiam  est 
idea  complexiva  multarum  notarum,  etsi  notae  ipsae  sint  vulga- 
res.  Nihil  quippe  nobis  foret  amplius  intelligibile  in    materia   re- 


Io6  CAPUT    IV. 

ligionis,  si  in  ea  usui  esse  non  possent  conceptus  magis  funda- 
mentales  entis,  substantiae,  corporis,  animae,  vitae,  spiritus,  causae 
et  effectus,  medii  et  finis,  potentiae  et  actus,  et  huiusmodi.  Ouid, 
quaeso,  inserviret  nominare  Deum,  si  de  eo  non  formaremus 
conceptum,  utique  abstractivum  et  analogicum,  non  intuitivum  et 
proprium,  talem  nihilominus  qui  soli  Deo  conveniat,  repraesen- 
tando  eum  per  notas  desumptas  ex  vulgarissimis  obiectis,  tan- 
quam  ens  primum,  perfectum  sine  limite,  causam  essendi  omni- 
bus  quae  sunt  praeter  ipsum?  Quid  nobis  revelatum  esset  de 
Trinitate,  nisi  iam  habuissemus  notionem  personae  tanquam  in- 
dividui  subsistentis  in  natura  intellectuali?  Quid  de  incarnatione, 
si  non  intellexissemus  sensum  verborum :  persona  divina,  natura 
humana,  assumptio  unius  ab  alio,  etc.  ?  Revelata  est  ergo  com- 
positio  conceptuum,  non  dati  sunt,  aut  dari  debuerunt  de  novo 
conceptus  primi. 

Errant  itaque,  et  toto  coelo  errant  in  quaestione  iuris,  dedu- 
cendo  ex  praedicto  facto  communitatis  conceptuum,  consequentias 
quas  factum  non  patitur.  Sed  errant  insuper  in  ipsa  quaestione 
facti,  dum  ultra  veros  limites  factum  extendunt,  dum  adscribunt 
philosophiae  certas  notiones  quae  in  re  ipsa  sunt  revelationi  ex- 
clusive  propriae,  ponentes  v.  g.  tanquam  notos  antiquis  paganis, 
et  currentes  in  scholis  profanis.  conceptus  consubstantialitatis  et 
transubstantiationis. 

Sane  ratio  substantiae  non  erat  ignota  veteribus,  sicut  nec 
ratio  identitatis.  Locuti  sunt  veteres  de  identitate  substantiali, 
eaque  tum  numerica  tum  specifica.  Numerica  quidem,  et  tunc  ob- 
servabant  quod  individuum  sibi  ipsi  identicum  non  habet  ad  seip- 
sum  relationem  realem,  sed  tantum  rationis,  in  qua  sola  constitui 
possunt  termini  comparationis.  Specifica  vero.  et  tunc  considera- 
bant  ut  convenientia  in  eadem  ratione  substantiali,  omnia  indi- 
vidua  quorum  essentia  eidem  definitioni  respondet,  et  distinctio 
ex  divisione  materiae  provenit.  Verum  enimvero,  conceptus  com- 
plexivus  quem  vox  consubstantialis  exprimit,  nusquam  occurrerat 
menti  humanae,  aut  certe  nunquam  fuerat  clare  formatus,  prius- 
quam  fides  Trinitatis  conduxisset  homines  ad  tractandum  de  per- 
sonis  inter  se  distinctis  per  relationes  originis,  et  non  per  aliquam 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    IN    DOGMATIBUS    TRADITIONIS       lOJ 

realitatem  absolutam.  Forte  potuissent  Platonici  eogitare  aliquid 
simile  quoad  formas  illas  universales  quae  secundum  ipsos  uni- 
formiter  sigillabant  omnia  eiusdem  speciei  individua,  sed  absur- 
dus  eorum  conceptus  nunquam  potuit  fieri  praecisus,  et  mansit 
confusus  absque  ulla  formula  determinata.  Forte  etiam  potuissent 
Averroistae  dicere  homines  consubstantiales  in  eo  intellectu  quem 
ponebant  unicum  et  communem,  ita  ut  per  continuationem  vario- 
rum  phantasmatum  cum  illo,  intelligentes  essent  singuli  individui. 
Sed  iterum,  absurda  positio  remanet  semper  sicut  umbra  vaga, 
absque  delineatis  terminis,  praecisaque  expressione;  praeterquam 
quod  ex  praefata  unitate  intellectus,  consequens  quidem  fuisset 
communitas  intelleetualium  operationum  in  distinctis  subiectis,  non 
numerica  in  eis  substantiae  identitas.  Unde  vera  consubstantiali- 
tatis  ratio  non  fuit  ullo  modo  in  scholis  philosophorum  excogitata, 
neque  apud  eas  correspondens  nomen  homousion  reperitur.  Sed 
vox  illa  quae  iam  inceperat  adhiberi  pro  divinis  personis  a  non- 
nullis  tertii  saeculi  Patribus,  fuit  definitive  consecrata  in  Concilio 
Nicaeno  ad  praecavendas  omnes  Arianorum  fraudes.  Nam  cum 
Filius  dicebatur  una  res  cum  Patre,  inferebant  isti  quod  tunc  non 
esset  ab  eo  distinctus.  Si  dicebatur  a  Patre  alter,  concludebant: 
ergo  non  cum  eo  re  et  essentia  unum.  Si  non  principiatus,  ergo 
non  filius.  Si  principiatus,  ergo  non  Deus.  Si  secundus,  ergo  non 
aequalis.  Si  aequalis,  ergo  non  procedens.  Si  non  productus, 
quomodo  genitus?  Si  productus,  quomodo  non  creatura?  In  summa, 
undique  quaerebant  artificia,  et  sola  illa  vox  adeo  expressiva 
identitatis  absolutae  in  reali  aliqua  distinctione,  (nam  consubstan- 
tialis  dici  non  potest  qui  non  est  vere  alter,  et  non  habet  simul 
eamdem  numero  substantiam),  fuit  vox  victrix,  cui  non  potuerunt 
aliud  opponere  quam  rabiosam  negationem   (x). 

Similiter  nulli  unquam  venerat  in  mentem,  quod  realis  con- 
versio  fieri  possit  unius  substantiae  secundum  se  totam,  in  aliam 
substantiam  singulariter  designatam  et  praeexsistentem,  cui  etiam 
vi  conversionis  nihil  additur,  sicut  fides  docet  in  mysterio  Eucha- 
ristiae.  Longe  enim  aliud  sunt  naturales  omnes  transformationes 

(l)  Cf.  Hilar.  1.  c  Constantium,  n.  16;  August.  Tract.  97  in  Ioan.  n.  4. 


IOS  CAPUT    IV. 

de  quibus  tractat  philosophia,  ubi  semper  aliquid  remanet  de  ter- 
mino  a  quo  conversionis,  et  semper  terminus  ad  quem  de  novo 
resultat,  aut  certe  in  seipso  augetur,  non  autem  de  integro  con- 
versioni  praesupponitur.  Et  tamen,  hic  quoque  notae  elementares 
et  primae  sumuntur  ex  vulgari  experientia,  utputa  notio  substan- 
tiae ;  notio  substantiae  totius,  seu  substantiae  secundum  omnia 
sua  elementa  constitutiva;  notio  denique  conversionis,  quae  quoad 
generalissimam  rationem  positivae  mutationis  qua  una  res  desinit 
in  aliam,  adhuc  retinetur.  Ex  quo  fit  ut  possimus  nos  apprehen- 
dere  sensum  horum  verborum  :  tota  substantia  panis  convertitur 
in  corpus,  et  tota  substantia  vini  convertitur  in  sanguinem  I.  C, 
manentibus  duntaxat  speciebus.  At  nullus  mortalium  coniunxerat 
simul  eiusmodi  notiones,  et  non  solum  non  coniunxerat  in  thesi, 
sed  ne  quidem  in  hypothesi,  cogitando  vel  solam  possibilitatem 
tam  singularis  tamque  mirabilis  conversionis.  Quisquis  igitur 
somniavit  currentem  in  scholis  transubstantiationis  conceptum, 
iste  non  satis  didicit  in  catechismo  quid  importet  transubstantiatio } 
et  quam  longe  longeque  distet  ab  omni  transformationc,  etiam 
substantiali  (r). 

Quid  nunc  dicendum  de  idea  vcrbi,  quam  •  critici  vestigiis 
inhaerentes  Ioannis  Clerici  et  Moshemii,  derivatam  vellent  in 
doctrina  revelata  a  schola  neoplatonica  Alexandrina?  Quid,  putas, 
nisi  fere  idem  ac  quod  dictum  est  in  duobus  praecedentibus  exem- 
plis?  Certe,  vox  Aoyo;  seu  Verbum,  cum  propria  sua  significatio- 
ne,  de  ordine  humanae  cognitionis  est.  Nam  iterum  iterumque 
quaero:  Si  hanc  notionem  nullo  modo  habuissemus,  si  non  fuisset 
in  nostro  vocabulario  vox  notioni  correspondens,  quomodo  potuis- 
set  nobis  loqui  evangelista  de  Verbo  quod  erat  in  principio  apud 
Patrem  ?  Necesse  ei  fuisset  adinvenire  vocem  novam,  dando  eius 
definitionem.  et  ad  hoc  ipsum  debuisset  uti  nominibus  apud  nos 
usitatis.  At  non  ita  res  accidit.  quia  idea  verbi  iam  erat  prae- 
formata,  et  ad  gloriam  scholae  Platonicae  pertinet,  quod  in  tam 
nobili  speculatione  versata  sit.  Aristoteles  quidem  quaestionem 
attigerat ;  imo    cum   maiori,  ut   assolet,    praecisione    declaraverat 

1    Vide  in  tomo  primo  de  Sacram.,  prologomenon  ad  Q.  75.  ij  4. 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    IN    DOGMATIBUS    TRADITIONIS       IG9 

tjuXkr\tiw  seu  mentalem  conceptum  qui  est  res  intellecta  in  esse  intel- 
lecto,  et  idem  ac  verbum  intellectus.  Sednonconsideraverat  verbum 
tanquam  exemplar  operis  quod  artifex  ponit  extra  se,  nec  prae- 
sertim  aliquid  dixerat  de  verbo  quod  esset  in  summo  intellectu 
exemplaris  causa  universi.  E  contra  Platonici  ad  talem  conside- 
rationem  ducti  fuerant  per  absurdam  eorum  doctrinam  circa  uni- 
versalia,  seu  ideas  subsistentes  quae  in  qualibet  corporalium  specie, 
omnibus  individuis  forent  ratio  et  principium  essendi.  Inde  enim 
devenerant  ad  ponendum  aliquam  ideam  primam,  a  summo  ac 
supremo  Deo  emanatam,  cui  totius  universitatis  rerum  ordo  et 
structura  responderet  (r).  Et  in  hac  quidem  conceptione  aliquid 
veri  erat.  Verumtamen,  quot  falsa  admiscebant!  quam  e  diametro 
opposita  omnibus  christianae  doctrinae  principiis !  De  qua  re 
plenam  tibi  demonstrationem  exhibebit  Petavius  1.  i  de  Trin.  c. 
i,  et  D.  Maranus  in  praefatione  ad  opera  S.  Iustini,  Part.  2,  c.  1. 
Verum  est  quod  Augustinus  et  alii  scriptores  ecclesiastici 
attribuerunt  Platonicis  ideas  quasi  christianas  de  Verbo.  Sed  no- 
tetur  primo,  quod  sancti  illi  Patres  complacentes  sibi  in  eo  quod 
spirituale  et    divinum    habebat    schola    Platonis    comparative  ad 

1  «  Eorum  quae  pro  naturae  suae  ratione  sensibus  usurpantur,  certa 
«  quaedam  in  quoque  genere  ac  definito  exemplaria,  quas  ideas  vocabat, 
«  Plato  constituit,  quibus  proprie  cum  scientiae  tum  definitionis  ratio  con- 
«  veniat.  Etenim  praeter  omnes  homines,  hominem;  praeter  equos,  equum; 
«  atque  in  universum,  praeter  animantes  omnes,  animantem  quemdam 
«  ortu  simul  interituque  carentem  animo  cogitari.  Et  quemadmodum  unius 
«  eiusdemque  sigilli  expressae  complures  formae,  virique  unius  imagines 
«  permultae  esse  possunt:  ita  prorsus  ex  unaquaque  sensu  perceptorum 
«  corporum  idea,  vim  naturarum  ingentem  exsistere:  v.  g.  ex  hominum 
«  idea,  homines  universos;  quod  ipsum  de  caeteris  omnibus  sit  pro  sua 
«  cuiusque  natura  statuendum.  Ideam  porro  sempiternam,  quamdam  es- 
«  sentiam  esse  vult,  quae  rebus  singulis  causa  principiumque  sit,  ut  qualis 
«  ipsa  est,  tales  esse  possint.  Ut  igitur  peculiares  ideae,  sensu  percepta 
«  corpora  tanquam  archetypum  aliquod  antegrediuntur,  ita  pulcherrimam 
«  illam  atque  perfectissimam,  quae  caeteras  omnes  sinu  suo  complectitur, 
«  mundi  huius  exemplar  esse  defendit,  quod  eius  ad  imitationem,  auctoris 
«  sui  molitorisque  Dei  providentia  conditus,  atque  omni  ex  naturarum 
«  genere  conflatus  exstiterit  ».  Haec  de  Platonicorum  doctrina  Didymus 
apud  Eusebium,   Praep.  evang.  I.   n,  c.  23. 


IIO  CAPUT    IV 


caeteras,  interpretes  fuerunt  urbaniores  et  faciliores  quam  alias 
tulisset  simplex  rei  veritas  ;  in  quo  etiam  imitatores  postea  ha- 
buerunt  scholasticos  quantum  ad  Aristotelem.  Notetur  secundo, 
quod  veritas  revelata  illuminat  ex  parte  eos  etiam  qui  illam  reii- 
ciunt,  et  quod  christianismus  statim  compulit  philosophos  Alexan- 
drinos  secundi  et  tertii  seculi  ad  exponendum  proprias  sententias 
cum  melioribus  quibusdam  veritatis  apparentiis.  Notetur  praeser- 
tim  tertio,  quod  scholae  neoplatonicae  dux  et  praeceptor  fuerat 
Philo,  qui  utpote  Iudaeus,  Scripturas  veteris  testamenti,  optime 
callebat,  imo  et  varia  in  eas  edidit  commentaria.  In  Scripturis 
autem  veteris  testamenti,  puta  Prov.  vin-22  (ut  alia  multa  loca 
nunc  praetermittam),  sermo  est  de  sapientia  ab  aeterno  genita, 
quam  possidebat  Deus  mitium  viarum  suarum  antequam  quid- 
quam  faceret  a  principio;  quae  iam  concepta  erat,  iamque  partu- 
riebatur,  cum  nondum  essent  abyssi,  necdum  fontes  aquarum  eru- 
pissent ;  quae  aderat  generanti  quando  praeparabat  coelos,  quando 
certa  lege  et  gyro  vallabat  abyssos,  quando  aethera  firmabat  sur- 
sum,  et  librabat  fontes  aquarum,  quando  circumdabat  mari  ter- 
minum  suum,  et  legem  ponebat  aquis  ne  transirent  fines  suos, 
quando  appendebat  fundamenta  terrae  ;  quae  cum  eo  erat  cuncta 
componens  et  delectabatur  per  singulos  dies  ludens  in  orbe  ter- 
rarum  -(r) ;  cui  denique  sapientiae  genitae  promptum  oniuino  erat 
applicare  Platonicam  doctrinam  de  Aov«3    seu    Verbo,    seu    ratione 

ideali  per  quam  omnia  condita,  formata  et  disposita  sunt  (2).  Et  hoc 
est  quod  fecit  Philo,  qui  ubicumque  de  sempiterno  Dei  Verbo 
loquitur,  evidenter  pendet  a  doctrina  antiquae  Scripturae,  tum  in 
Genesi,  tum  in  praecitato  loco  Proverbiorum  et  aliis  parallelis : 
«  Quisquis,  inquit,  eo  se  liberum  pudore  volet  qui  dubitationem 
«  vulgo  consequitur,  is  libere  palamque  pronuntiet,  nihil  eorum 
«  quae  in  materiam  immersa  sint,  ad  sustinendam  orbis  molem 
«  satis  habere  virium.  At  sempiternum  illud  aeterni  Dei  Verbum, 
«  longe  potentissimum  ac  firmissimum  esse  columen  universi.  Hoc 


{*-)  Vide  pulcherrimum  huius  loci  commentarium  in  4  c.  Gent.  c.   n. 
(2)  Cf.  Athenagoram,  Leg.  pro  Christianis,  n.  10.  Tum  Iustinum.  Dial. 
cum  Tryph.  n.  61. 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    1N    DOGMATIBUS    TRADITIONIS       III 

«  enim  illud  est,  cuius  arbitrio,  dum  a  mediis  ad  extrema,  simul- 
«  que  a  summis  ad  media  pertinet,  constitutus  ac  perpetuus  na- 
«  turae  cursus  peragitur.  Partes  enim  omnes  inter  sese  consociat 
«  atque  constringit,  quod  illud  Pater  a  quo  genitum  est,  firmis- 
«  simum  quoddam  totius  universi  vinculum  esse  voluerit.  Mirum 
«  ergo  nihil  est,  si  neque  terrarum  moles,  aquarum  tanta  vi  sinus 
«  earum  interiores  permeante,  nunquam  dissolvetur,  nec  ab  aere 
«  exstinguetur  ignis,  nec  aer  contra  igne  conflagrabit,  cum  divi- 
«  num  illud  Yerbum,  quod  sese  muta  inter  elementa  quasi  vocale 
«  quoddam  medium  constituit:  ut  tanquam  in  musica  suis  instructa 
«  digestaque  notis,  aptus  et  suavis  totius  universi  concentus  exsis- 
«  teret,  contrariorum  minas  amica  quadam  coniunctione  leniendas 
«  moderandasque  susceperit  »  (x).  Haec  Philo  in  uno  e  clariori- 
bus  locis  ab  Eusebio  collectis.  Sed  etsi  lumine  antiquae  revela- 
tionis  esset  adiutus,  adhuc  tamen,  dum  ideis  Platonicis  doctrinam 
Scripturae  adaptare  nititur,  non  dubitat  ponere  Verbum  tamquam 
Deum  secundwn  sub  primo  ac  supremo  Deo.  «  Cur,  inquit,  perinde 
«  ac  si  de  alio  Deo  loqueretur,  ad  imaginem  Dei  factum  ab  sese 
«  hominem  esse  ait,  non  autem  ad  suam?  Id  vero  praeclare  om- 
«  nino  atque  sapienter  divino  celebratur  oraculo,  (Genes.  v-i). 
«  Prorsus  enim  mortale  nihil  erat,  quod  summi  illius  ac  rerum 
«  universarum  Parentis  imagine  consignari  posset.  Erat  tamen 
«  quod  secundi  Dei,  hoc  est  eiusdem  Verbi,  posset  »  (2).  Et  haec 
ipsa  pagana  conceptio,  multis  aliis  absurdis  respersa  invenitur 
apud  posteriores  eiusdem  scholae  auctores,  Plotinum,  Porphyrium, 
Iamblicum,  et  Proclum  (3) :  ita  ut  liquido  tandem  appareat,  myste- 


1  Apud   Eusebium,  1.   7  Praep.  evang.  c.  13. 

2  Ibid,  in  principio. 

3  «  Plotinus  primum  de  tribus  diis  censet  esse  summum  ac  per- 
«  fectum,  quem  xpeiTova  vouN  vocat.  mentem  videlicet  potiorem.  Secundum 
«  appellat  voun  Ssuxepov,  mentem  posteriorem,  a  priore  genitam,  et  illius  ima- 
«  ginem.  Tertiam  porro  animam  esse,  quae  a  secunda  mente  gignitur 
«  eiusque  est  Ao^-o:.  Addit  et  mentem  a  primo  genitam,  omnia  quae  sunt 
«  genuisse,  adeoque  pulchritudinem  idearum  omnem.  et  intelligibiles  deos 
«  omnes.  Tum  clarius  Platonis  sententiam  explicat..,  ac  summum  ait  Deum 
<<  patrem  esse  ts?  amou,  id  est  causae  vel  principii.  sive  Mentis  ac  De- 


112  CAPUT    IV. 


riosam  illam  notionem  Verbi  quam  proponit  fides,  et  tradit  evan- 
gelium  Ioannis,  (dico  autem  Yerbi  quod  unus  Deus  est  cum  eo 
a  quo  secundum  operationem  intellectivam  procedit,  et  sola  re- 
latione  originis  ab  eo  distinguitur),  longe  longeque  distare  ab 
omni  eo  quod  philosophi  potuerunt  cogitare,  ne  iis  quidem  exceptis 
qui  in  hoc  puncto,  altius  quam  caeteri  sentire  visi  sunt. 

Per  haec  tamen  non  abnuimus  quin  recta  philosophia  debeat 
omnino  agnoscere  verbum  interius  in  mente  nostra  procedens. 
Sed  simplicitas  Dei  et  summa  eius  cum  suo  intelligere  identitas 
videbatur  excludere  omnem  huiusmodi  intra  ipsum  Deum  pro- 
cessionem.  Imo,  quamdiu  non  cogitabatur  alia  distinctio  quam 
absoluti  ab  absoluto,  exclusio  erat  evidenter  legitima  et  vera,  ac 
per  hoc,  Platonici  ponentes  Yerbum  divinum  realiter  distinctum 
a  suo  principio,  ponebant  magnum  absurdum,  eo  ipso  multitu- 
dinem  deorum  adstruendo.  Nihilominus  disposuit  divina  Provi- 
dentia  ut  iidem  illi  philosophi  praepararent,  usitatamque  facerent 
ipsam  vocem  cum  qua  intelligibiliter  quoad  nos  exprimeretur  in 
quarto  evangelio  sublimis  veritas,  quae  implicite  iam  contenta  in 
libris  sapientialibus  Y.  T.,  necnon  et  in  tribus  synopticis  (*),  aperte 
demum  per  Ioannem  a  Deo  nobis  est  revelata.  De  caetero,  eru- 
ditio  quae  Yerbum  S.  Ioannis  et  theologiae  catholicae,  denvatum 
dicit  a  Aoyw  neoplatonicorum,  non  aliud  esse  potest  quam  fucata 
et  levis  levissimae  scientiae  eruditio. 

Sed  iam  dicet  aliquis :  Nonne  doctrina  fidei  cathohcae  cum 
doctrinis  philosophorum  comparata,  non  solum  notiones,  aut  sim- 
pliciter,  aut  certe  quoad  prima  rudimenta  communes,  verum  etiam 
idemica  quandoque  de  integro  dogmata  habere  invenitur?  Et  re- 
sponsionem  statim  dabit  Concilium  Vaticanum  dicens :  «  Sancta 
«  mater  Ecclesia  tenet  et  docet,  Deum  rerum  omnium  principum 
«  et  finem,  naturali  humanae  rationis  lumine  e  rebus  creatis  certo 

«  miurgi;  hunc  vero  animam  procreare.  Subiicit  deinde  Patrem  eumden. 
«  illum  esse  zdyaltiy,  id  est  bonum  ipsnm,  a  quo  vou;  et  idea  propagetur; 
«  a  mente  vero  anima  ».   Petavius,  1.   i  de  Trin.    c.    r. 

(x)  Ubi  de  Filio  Dei.  Xam  in  nomine  Filii  eadem  importatur  pro- 
prietas,  quae  in  nomine  Verbi,  dicente  Augustino:  Eo  dicitur  Verbum. 
quo  Filius. 


DE    ERRORE    VERITATIS    RELATIVAE    1N    DOGMATIBUS    TRADITIONIS     II3 

«  cognosci  posse...  Attamen  placuisse  eius  sapientiae  et  bonitati, 
«  alia,  eaque  suptrnaturali  via  seipsum  ac  aeterna  voluntatis  suae 
«  decreta  humano  generi  revelare...  Huic  divinae  revelationi  tri- 
«  buendum  quidem  est,  ut  ea  quae  in  rebus  divinis  humanae  ra- 
«  tioni  per  se  impervia  non  sunt,  in  praesenti  quoque  generis 
«  humani  conditione  ab  omnibus  expedite,  firma  certitudine,  et 
«  nullo  admixto  errore  cognosci  possint.  Non  hac  tamen  de  causa 
«  revelatio  absolute  necessaria  dicenda  est,  sed  quia  Deus  ex  in- 
«  finita  bonitate  sua  ordinavit  hominem  ad  finem  supernaturalem, 
«  ad  participanda  scilicet  bona  divina  quae  humanae  mentis  in- 
«  telligentiam  omnino  superant;  siquidem  oculus  non  vidit,  nec 
«  auris  audivit,  nec  in  cor  hominis  ascendit,  quae  praeparavit 
«  Deus  iis  qui  diligunt  illum  ».  Et  re  quidem  vera,  semper  fuit 
rata  certaque  Patrum  ac  theologorum  omnium  sententia,  quod  in 
doctrina  fidei  duplex  continetur  ordo  veritatum,  quarum  aliae 
sunt  suprarationales,  et  eatenus  tantum  cognitae,  quatenus  reve- 
latae,  aliae  vero  ratione  etiam  humana  cognoscibiles,  et  tamen 
a  Deo  revelante  de  facto  nobis  traditae,  iis  de  causis  quas  subin- 
dicat  Vaticanum  ubi  supra,  et  late  declarat  S.  Thomas  in  pri- 
mis  capitulis  Summae  contra  Gentes.  Semper  etiam  persuasum 
habuimus,  quod  fuerunt  omni  tempore  aliqui,  tantum  recti  iudi- 
cii  et  boni  sensus  a  natura  consecuti,  quantum  satis  est  ad  cogno- 
scendum  certa  quaedam  principia:  puta  quod  nova  entitas  exigit 
causam  proportionatam ;  quod  subiectum  in  potentia  non  reduci- 
tur  in  actum  nisi  virtute  actus  perfecti;  quod  natura  corporea 
constare  debet  duplici  principio,  materiali  et  formali;  quod  vita 
provenit  a  principio  magis  perfecto  quam  sint  vires  mechanicae; 
quod  anima  unitur  substantialiter  corpori  vivo;  quod  operatio 
intellectiva  ostendit  spiritum  independentem  in  esse  a  materia; 
quod  existentia  et  ordo  mundi  demonstrat  existentem  Deum,  etc. 
Hae  et  aliae  veritates  visae  sunt  manifestae  alicui  scholae  non 
illuminatae  lumine  revelationis.  Unde  Iustinus  dicebat  quod  Ver- 
bum  in  anteactis  saeculis  concesserat  multis  sapientibus  gentili- 
bus  radium  suae  lucis  (x).  Et  Clemens  Alexandrinus   videbat   in 

(J)  Iustin.  in  2  Apol.  n.  13. 


114  CAPUT   IV. 

philosophia  graeca  quamdam  veluti  praeparationem  ad  plenam 
veritatem  christianismi  (l).  Et  Augustinus,  ut  dictum  est  supra, 
cum  plausu  recepit  quidquid  vere  sublime  erat  in  doctrinis  pla- 
tonicis  (2).  Et  quando  deinde,  ducibus  Boetio  et  Damasceno,  incepit 
ordinari  cum  maiori  rigore  disciplina  theologica,  sponte  sua  in 
usum  venit  logica  adeo  praecisa,  et  methodus  adeo  humanae  co- 
gnitioni  conformis,  quam  docuerat  Aristoteles.  Quod  totum  ideo 
est,  quia  infirma  nostra  ratio  adhuc  capax  est  aliquid  certo  co- 
gnoscendi;  et  mirum  sane  si  oporteat  id  nunc  adserere  ac  vindi- 
care  in  tanta  inflatura  scientiae  superbae.  Nos  igitur,  cum  antiquo 
sensu  communi  sic  ratiocinabamur :  Aliquae  naturales  cognitio- 
nes,  fructus  verae  experientiae  et  sanae  logicae,  inveniuntur  etiam 
in  infallibili  doctrina  catholica ;  ergo  istae  naturales  cognitiones 
erant  verae,  et  recta  philosophia  illas  acquisiverat,  quatenus  et  ipsa 
naturalis  ratio  a  Deo  est.  Nostris  vero  diebus  processus  est  e 
diametro  mutatus,  et  dicunt:  Doctrina  christiana  nonnulla  habet 
dogmata  quae  inveniuntur  etiam  in  antiquis  philosophorum  scho- 
lis;  ergo  ista  doctrina  ab  eis  derivat,  et  cum  aliunde  doctrinae  phi- 
losophicae  semper  sint  incertae,  relativae,  et  mutabiles,  eiusdem 
quoque  incertitudinis,  mutabilitatis,  et  relativitatis  particeps  sit 
necesse  est.  Sed  ubi,  quaeso,  processus  rectus?  ubi  sophistica 
ratiocinatio? 

II.  —  De  calumnia  vero  adaptationis  theologiae  ad  philo- 
sophiam  aristotelicam,  dictum  est  iam  alibi  (3).  Certe,  ex  hoc  ipso 
quod  veritates  fidei  expressae  sunt,  iuxta  superius  praemissa,  in 
idiomate  naturalium  nostrorum  conceptuum,  quidquid  iuvat  ad 
accuratam  eorum  analysim,  iuvabit  qucque  ad  intelligentiam  et 
expositionem  revelatae  veritatis,  eodem  fere  pacto  quo  ad  intel- 
ligentiam  et  explicationem  auctoris  cuiuspiam  iuvat  vocabularium 
seu  lexicon,  in  quo  rationes  nominum  dilucide,  enucleate,  et  exa- 
cte  proponuntur.  Nunc  ergo,  si  ad  philosophiam  pertinet  classi- 
ficare,  definire,  et  in  prima  elementa  resolvere  communes  nostras 


1    Clem.  Alex.  in  Paedagogo. 

(2)  August.  de  civit.  1.  8,  c.  14. 

(3)  De  virtutibus.   in  epilogo. 


DE    ERRORE   VERITATIS    RELATIVAE    IN    DOGMATIBUS    TRADITIONIS      II5 

ac  vulgares  notiones,  usus  eius  in  theologia  proportionaliter  se 
habebit  sicut  usus  lexici  in  re  exegetica.  Et  sicut  exegeta  non  ac- 
commodat  expositionem  suam  lexico,  ex  hoc  quod  in  lexico 
quaerit  unde  sensum  sui  auctoris  magis  penetret  magisque  de- 
claret:  ita  nec  doctores  scholastici  accommodaverunt  doctrinam 
sacram  ad  philosophiam,  ex  hoc  quod  philosophia  usi  sunt  ut 
exponerent  distincte,  ordinate,  et  cum  methodo  scientifica,  dog- 
mata  nobis  a  Deo  revelata. 

Notandum  autem  diligenter,  quod  nunquam  philosophia  aliqua 
adhibita  est  in  subsidium  theologiae  traditionalis,  hoc  praecise  no- 
mine:  quia  in  mundo  praevalebat,  vel  auctoritate  alicuius  parti- 
cularis  scholae  commendabatur;  sed  hoc  solo,  hoc  unico  titulo: 
quia  et  pro  quanto  rectae  rationi,  et  regulae  revelationis  consen- 
tanea  inventa  fuit.  Unde  S.  Thomas,  2-2,  Q.  167,  a.  1  ad  3um : 
«  Studium  philosophiae  secundum  se  est  laudabile  propter  veri- 
«  tatem  quam  phiiosophi  perceperunt,  Deo  illis  revelante,  ut  di- 
«  citur  Rom.  I-19.  Sed  quia  quidam  philosophia  abutuntur  ad 
«  fidei  impugnationem,  ideo  Apostolus  dicit  Coloss.  II-8 :  Videte 
«  ne  quis  vos  decipiat  per  philosophiam  et  inanem  fallaciam  secun- 
«  dum  traditionem  hominum,  et  non  secundum  Christum  ».  Non 
ergo  omnes  philosophiae  in  eodem  censu  veniunt;  sed  aliae  se 
habent  sicut  idola  Aegypti,  quae  populus  Israel  debuit  detestari 
et  fugere;  aliae  vero  sicut  ornamenta  et  vasa  de  auro  et  argento, 
quae  idem  ille  populus  de  Aegypto  exiens,  sibi  potius  tanquam 
ad  usum  meliorem,  Deo  praecipiente,  vindicavit,  sicut  eleganter 
tradit  Augustinus  1.  2  de  doctr.  christ.  c.  40. 

Omnibus  ergo  modis  apparet  inania  esse  argumenta  allata 
pro  absurdo  illo  commento  veritatis  relativae  in  traditionali  Ec- 
clesiae  doctrina.  De  quo  quidem  hactenus  satis. 


CAPUT  QUINTUM 

DE  CONSUMMATIONE  RUINAE  PER  DOGMATISMUM  MORALEM. 


«  Et  fuerat  multa  perpessa  a  complu- 
«  ribus  medicis,  nec  quidquam  profecerat, 
«  sed  magis   deterius   se   habebat   ». 

(Marc.   v-27). 


Dogmatismus  moralis  generatim  dici  potest,  systema  derivare 
faciens  cognitionem  veritatis  religiosae  ex  pressione  cordis,  et  in- 
flexione  voluntatis  moraliter  bonae.  Retinet,  imo  propugnat  omnia 
principia  systematis  immanentiae.  Proclamat  quoque  ruinam  abso- 
lutae  veritatis,  id  est,  adaequationis  intellectus  et  rei,  quae  in 
rebus  religionis  non  est  possibilis,  iuxta  praemissa  in  capitulo  prae- 
cedenti.  Sed  intendit  reparationi  ruinae,  instaurando  aedificium 
super  fundamentum  moralitatis,  et  restituendo  dogmatibus  suum 
verum  valorem,  qui  non  tam  speculativus  et  obiectivus  est,  quam 
practicus  et  directivus  actionis  rectae.  Veritas  siquidem  religiosa, 
tota  quanta  est,  moralitati  subordinatur ;  moralitas  est  religionis 
principium  et  finis;  pro  religione  valet  quidquid  a  moralitate  est, 
et  ad  moralitatem  facit,  etiamsi  caetera  desint.  In  moralitate  ergo 
habebitur  solida  illa  basis,  quam  in  ignota  et  inagnoscibili  veritate 
obiectiva,  frustra  quaerebat  prostratus  et  iacens  dogmatismus  in- 
tellectualis. 

Aliquid  analogum  invenimus  apud  Emmanuelem  Kant,  e  cu- 
ius  officinis  novella  systemata  prodeunt.  Radicaliter  destruxerat 
ille  omnem  scientiam,  ponendo  velut  unicam  rationem  primorum 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATISMUM    MORALEM  117 

principiorum,  indolem  nostrae  mentis  inclinatae  ad  sic  cogitandum, 
seu  potius,  somniandum.  Destruxerat  cognitionem  universi,  po- 
nendo  leges  naturae  non  esse  aliud  quam  proiectiones  ad  extra 
immanentium  nostrarum  idearum,  reduci  dispositiones  corporeas 
ad  subiectivas  impressiones,  quin  imo,  pro  subiectivis  formis  ha- 
bendas  etiam  esse  duas  illas  universalissimas  mensuras  temporis 
et  spatii,  sine  quibus  chimaericus  evadit  totus  ordo  materialis. 
Destruxerat  denique  in  intellectu  nostro  Deum,  auferendo  omnem 
modum  probandi  eius  exsistentiam,  et  declarando  illegitimam  ex- 
tensionem  principii  causalitatis  ad  totum  complexum  phaenome- 
norum.  Unde,  consequenter  loquendo,  non  remanebat  lapis  super 
lapidem  de  aedificio  veritatis.  Cum  autem  ipse  etiam  magister  de 
tanta  ruina  esset  atterritus,  tentavit  instaurare  cum  idea  morali- 
tatis,  id  quod  in  ordine  intellectuali  ad  nihilum  redegerat.  Et  sibi 
visus  est  ad  intentum  scopum  pervenire,  dicendo:  Percipio  in  mea 
conscientia  ideam  officii,  simul  cum  categorico  imperio  adimplendi 
illud;  ergo  admittenda  moralis  obligatio,  cum  qua  utique  conne- 
ctitur  notio  libertatis.  Rursus,  liberae  adimpletioni  officii  videtur 
respondere  consecutio  beatitudinis;  ergo  debet  esse  beatitudo.  Sed 
beatitudo  in  praesenti  vita  non  est;  ergo  esse  debet  in  alia  vita, 
in  qua  anima  manet  superstes  corpori.  Denique,  beatitudo  futurae 
vitae  non  concipitur  absque  Deo;  ergo  tenenda  quoque  exsisten- 
tia  Dei.  Et  hoc  modo,  e  categorico  imperativo  quod  est  in  con- 
scientia  mea,  pervenio  ad  stellatum  coelum  quod  est  super  caput 
meum;  hoc  etiam  modo,  per  rationem  practicam  restituitur  aedi- 
ficium  veritatis,  ad  quod  inaniter  adlaboraverat  ratio  speculativa  (*). 
Et  similis  est  reaedificatio  quam  dogmatismus  moralis  tentat, 
post  inductum  nihilismum  veritatis  relativae  in  doctrina  seu  fide 
christiana.  Nisi  quod  non  accipit  notionem  moralitatis,  ut  ex  qua, 
methodo  deductiva  caeteras  inferat  veritates.  Sed,  quod  peius 
est,  ponit  moralitatem  in  actu  exercitam,  id  est,  voluntatem  actu 
tendentem  in  bonum,  tanquam  activum  principium  quo  determi- 
natur  et  inflectitur   intellectus   in   omnibus   ideis   religiosis  effor- 


1     Guido  Mattiussi,  //   veleno  Kantiano    (Monza,   Tipografia  Artigia- 
nelli,  1907). 


Il8  CAPUT    V. 

mandis.  Insuper,  ideas  illas  seu  religiosa  dogmata,  eatenus,  nec 
plus  nec  minus,  aliquid  valere  asserit,  quatenus  ad  moralitatem 
inserviunt,  suppeditando  bonae  actioni  regulam,  vel  excitamentum, 
vel  quaeiibet  alia  adiumenta.  Haec  est  reaedificatio  excogitata  per 
philosophiam  quam  alio  nomine  vocant  actionis.  Et  haec  ipsa  est, 
quam  nos  consummationem  potius  ruinae  appellamus.  An  recte? 
Iudicium  erit  ex  tribus  quae  sequuntur  propositionibus. 

§  i. 

Quod  in  primis,  dogmatismus  moralis  frustra  quaerit  re 
staurationis  medium  ex  parte  voluntatis,  cui  inepte  primatum 
attribuit  in  negotio  acquirendae  et  cognoscendae  veritatis 
religiosae.  Et  quod  immerito  prorsus  appellat  in  hoc  puncto 
ad  catholicam  de  fidei  assensu  doctrinam,  ut  quamdam  sibi 
conciliet  speciem  et  apparentiam  orthodoxiae. 

Revera,  non  sunt  duae  notiones  veritatis:  alia  valens  in  iis 
quae  ad  religionem  spectant,  alia  in  caeteris.  Si  quis  hoc  negat, 
inutilis  est  cum  eo  concertatio,  quia  aut  somniat,  aut  sibi  ipsi 
conscius  est  quod  inverecunde  vocat  veritatem,  id  quod  non  est 
veritas.  «  Cui  saltem  illud  manifestum  est,  ait  Augustinus  de 
«  ver.  rel.  c.  36,  falsitatem  esse,  qua  id  putatur  esse  quod  non  est, 
«  intelligit  eam  esse  veritatem,  quae  ostendit  id  quod  est  ». 
Ad  illam  ergo  facultatem  evidentissime  pertinet  in  quocumque 
ordine  inventio  veritatis,  ad  quam  pertinet  videre,  apprehendere, 
percipere  res  quae  sunt  et  ut  sunt.  Haec  autem  facultas  non  est 
voluntas,  quae  non  videt,  quae  non  percipit,  quae  non  appre- 
hendit,  sed  appetit  et  prosequitur  bonum,  seu  verum  seu  appa- 
rens,  seu  reale  seu  imaginarium,  quod  monstrat  intellectus.  Ideo, 
postquam  destructa  est  veritas  prout  in  intellectu  et  ab  intellectu 
percepta,  attentare  restaurationem  ex  parte  voluntatis,  tam  abso- 
num  absurdumque  est,  ac  si  caecutienti  homini,  ducatum  caeci  in 
remedium  infirmitatis  provideres.  Non  quod  negandus  sit  omnis 
influxus  voluntatis  in  negotio  acquirendae  et  cognoscendae  veri- 
tatis;  illius  praesertim  veritatis  quae  alte  supra   mentes   nostras 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATISMUM    MORALEM  119 

est,  et  tam  in  se  quam  in  suis  practicis  consequentiis,  pravis  na- 
turae  corruptae  inclinationibus  contrariatur.  Sed  quomodo  se  ha- 
beat  voluntas  ad  intellectum,  oportet  considerare. 

Primo  se  habet  voluntas  ut  removens  prohibens.  Nam  multa 
sunt  quae  iudicium  rationis  perturbant,  et  in  oculum  mentis  pitui- 
tam  ac  phlegma  immittunt.  Sunt  effrenatae  passiones,  sunt  perversi 
affectus,  sunt  superbiae  tumores:  sunt  etiam  contentiones,  dissen- 
siones,  aemulationes,  quae  instar  ignis  in  ligno  humore  saginato, 
fumum  solum  evomunt,  flammas  lucidas  habere  non  possunt.  Nec 
sane  dubium  quin  ad  eiusmodi  impedimentorum  ablationem  bona 
voluntas  plurimum  influat.  —  Secundo  se  habet  ut  movens  intel- 
lectum  ad  quaerendum  rationes  ex  quibus  possit  veritas  appa- 
rere,  ut  applicans  aciem  mentis  ad  diligentem  earum  considera- 
tionem  ac  discussionem,  ut  impetrans  quoque  a  Deo  auxilia  in 
hoc  grandi  negotio  necessaria.  Et  quia  id  certe  non  praestat 
voluntas,  si  odio  habeat  lucem,  si  timeat  venire  ad  lucem,  si  magis 
diligat  tenebras  quam  lucem,  propterea  inventio  veritatis  amori 
ipsius  veritatis  non  immerito  ab  Augustino  adscribitur  ubi  ait: 
«  Si  veritas  non  totis  animi  viribus  concupiscatur,  inveniri  nullo 
«  pacto  potest.  At  si  ita  quaeratur  ut  dignum  est,  subtrahere  se 
«  a  suis  dilectoribus  non  potest.  Hinc  est  illud  quod  in  ore  habere 
«  etiam  vos  soletis :  Petite  et  accipietis,  quaerite  et  invenietis,  pul- 
«  sate  et  aperietur  vobis.  Nil  esi  occultum  quod  non  revelabitur. 
«  Amore  petitur,  amore  quaeritur,  amore  pulsatur,  amore  revelatur, 
«  amore  denique  in  eo  quod  revelatum  fuerit,  permanetur  »  f1). 
—  Tertio  demum  se  habet  voluntas  ut  imperans  intellectus  assen- 
sum,  quando  intellectus  ipse  ex  perfecta  evidentia  veritatis  non 
constringitur,  et  non  necessario  rapitur  per  plenam  illam  obiecti 
perspicuitatem  quae  nullum  penitus  possibili  etiam  dubio  locum 
relinquit.  Sed  hic  distinctione  quam  maxime  opus  est.  Nam  vel 
voluntas  imperat  assensum  proportionatum  dignitati  rationum 
quae  per  prius  innotuerunt  intellectui  tanquam  legitima  mentalis 
assensus  fundamenta,  vel  imperat  disproportionatum,  et  qui  aut 
ex  toto  aut  ex  parte,  in  proprium  beneplacitum  sive  arbitrium  re- 

(x)  August.,  de  moribus  Ecclesiae,  cap.  17,  n.  31. 


120  CAPUT    V. 

solvatur.  Si  primum,  bene.  Sin  autem  secundum,  quid  aliud  habe- 
bitur  nisi  irrationabilis  cuiusdam  opinionis  vacuum  et  inane  fig- 
mentum?  In  omni  enim  iudicio  quod  ad  rectae  rationis  normam 
exigatur,  voluntas  non  habet  intervenire  tamquam  loco  rationum 
sese  substituens,  vel  tamquam  ponderi  earum  addens,  sed  solum 
ut  faciens  intellectum  assentiri  secundum  meritum  earumdem, 
ubicumque  scilicet  non  adsunt  conditiones  in  quibus  spontanea, 
necessaria,  atque  omnino  inimpedibilis  sequitur  mentis  adhaesio  (x). 
Et  non  oportet  in  longiori  demonstratione  nunc  immorari,  quia 
haec  principia  evidentia  sunt,  haec  principia  absoluta  sunt,  haec 
principia  nullam  patiuntur  exceptionem,  nequidem  in  negotio  fidei 
divinae,  ad  quam  inconsiderate  appellant.  ut  suo  dogmatismo 
quamdam  orthodoxiae  apparentiam  concilient. 

Dicunt  enim  quod  non  habemus  ullam  rationem  necessitantem 
credendi  divinam  Ecclesiae  institutionem;  quod  fides  est  donum, 
quod  est  actus  liber;  quod  si  fides  resultaret  e  ratiocinationibus 
nostris  sicut  conclusio  syllogismi  sequitur  ex  praemissis,  nemo 
non  mente  captus  posset  sese  a  fide  unquam  subtrahere,  etc.  (2). 
Atque  inde  subinferunt,  nostras  credendi  rationes  non  habere 
per  se  plus  firmitatis  quam  illas  quae  liberis  opinionibus  funda- 
mento  sunt;  credentis  intellectum  pro  sua  parte  non  esse  in 
meliori  conditione  quam  opinantis;  ad  voluntatem  bonam,  ad 
voluntatem  adiutam  per  gratiam  pertinere,  ut  quod  rationum 
ponderi  deest,  sua  libera  determinatione  addat  vel  suppleat;  ac 
per  hoc,  ipsum  dogmatismi    moralis    generale    principium   quam 

1    De  his  cf.  de  virtutibus,  Prolegom.  de  fide. 

(2)  «  Nous  avouons  qu'il  n'y  a  pour  nous  aucune  raison  necessi- 
«  tante  de  croire  a  la  divinite  de  1'Eglise.  N'oublions  pas  d'abord  que 
«  la  foi  est  un  don,  qu'elle  est  un  acte  libre.  Si  la  foi  resultait  fatale- 
«  ment  de  nos  raisonnements  comme  la  conclusion  d'un  syllogisme  sort 
«  des  premisses,  elle  ne  serait  plus  un  acte  libre  dans  1'acception  ordi- 
«  naire  de  ce  mot:  personne,  a  moins  d'une  lacune  cerebrale,  ne  pour- 
«  rait  s'y  soustraire,  pas  plus  que  nous  ne  pouvons  nous  soustraire  a 
«  1'evidence.  Elle  ne  serait  plus  un  don,  elle  ne  serait  plus  la  foi,  si  elle 
«  se  deduisait  de  propositions  antecedentes  a  la  facon  des  theoremes 
«  d'Euclide.  etc.  ».  Mignot,  Critique  et  tradition.  Correspondant,  10  Jan- 
vier  1904. 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATISMUM    MORALEM  121 

maxime  consentaneum  esse  iis  quae  de  fide  theologica  et  salutari 
tenet  ac  confitetur  doctrina  orthodoxa. 

Sed  contra  haec  omnia  est,  quod  cum    de    ratione    credendi 
agitur,  sermo  esse  potest,  vel  de  ratione  ipsius   fidei    secundum 
se,  vel  de  ratione  iudiciorum  quae  praecedunt  fidem  ut  ad    eam 
praeambula.  Et  si  quidem  sermo  sit  de  fidei  praeambulis,  habemus 
profecto  rationes  necessitantes  ad    iudicandum    certissime,    quod 
rationabile,  quod  debitum,  quod  obligatorium  sit  credere  divinam 
Ecclesiae  institutionem  tanquam  a  Deo    de    facto    revelatam.    Et 
rationes  istae  dicuntur  motiva    credibilitatis,    alia    absolute,    alia 
relative  sufficientia,  pro  diversa  capacitate  diversaque  conditione 
intellectuum,    omnibus    autem    modis    a    beneplacito     voluntatis 
semper  independentia.  Quanquam  utique  consequens  adhuc  non 
est,  nullas  ibi  partes  habiturum  esse  liberum  arbitrium,  in  cuius 
potestate  semper  erit,  vel  directe  vel  indirecte  avertere  mentem 
a  consideratione  praemissarum  ex  quibus  necessaria  haec  oritur 
conclusio:  ergo  rationabiliter  credibilis,  ergo  obligatorie  credenda 
catholica  revelatio.  Nunc  vero,  si  sermo  sit  de  ipso  assensu  fidei 
secundum  se,  ratio  eius  nil  minus  est  quam  auctoritas  Dei  reve- 
lantis.  Quae  auctoritas  omni  homini  delirio  amentiae  non  abrepto, 
evidentissime  innotescit  tanquam  dignissimum  firmissimae  adhae- 
sionis  fundamentum,  utpote  quae    constituitur    per    infinitam    sa- 
pientiam  ac  veracitatem  illius  qui  est  subsistens  Veritas,  et  cuius 
attestationes,  ex  hoc  ipso,  ex  hoc    solo    quod    eius    attestationes 
sunt,  sunt  quoque  ab  ordine  veri  absolute  indefectibiles.  Et  tamen, 
cum  cedere  auctoritati  in  quantum  huiusmodi,  non  sit  in  sponta- 
neitate  intellectus  repositum,  adhuc  necessarius    est    interventus 
liberae  voluntatis,  non  quidem    ut    addat    rationi   assensus,    qua 
sufficientior  omnino  esse  non    potest,    sed    solum    ut   determinet 
exsecutionem  seu  exercitium  actus,  prout  et    in    quantum    ratio- 
nabilem  illum,    et    debitum,  et    obligatorium    iudicat    intellectus. 
Neque  ergo  in  fidei  praeambulis,  neque  a  fortiori  in  ipso  credendi 
actu  voluntas  pro  ratione  est,  vel  pro  rationis  eomplemento.    Et 
ideo  Vaticanum,  inconcussam  soliditatem  rationis   credendi    assi- 
gnans,  ait:  Propter  auctoritatem  ipsius  Dei  revelantis  qui  nec  falh 
nec  fallere  potest.  De  rationibus  vero  per    quas    innotescit    prius 


122  CAPUT   V 

divinae  revelationis  factum,  subiungit:  Ut  nihilominus  fidei  nostrae 
obsequium  rationi  conscntaneum  esset,  voluit  Deus  cum  internis 
Spiritus  Sancti  auxiliis  externa  iungi  rcvelationis  suae  argumenta, 
facta  scilicet  divina,  atque  imprimis  miracula  et  prophetias,  quae 
cum  Del  omnipotentiam  et  infinitam  scicntiam  luculenter  common- 
strent,  divinae  revelationis  signa  sunt  certissima  et  omnium  intel- 
ligentiae  accommodata.  Signa,  inquit,  certissima.  Quibus  proinde 
nullo  opus  est  supplemento  ex  arbitrio  voluntatis. 

Nedum  igitur  dogmatismus  moralis  munimentum  accipiat  ex 
catholica  doctrina  de  ratione  et  modo  assensus  fidei  christianae, 
per  hanc  ipsam  doctrinam  evacuatur  potius,  et  iam  destruitur. 
Sed  et  destruitur  adhuc  magis  in  eo  quod  vult  fidem  sinceram 
et  veram  necessario  dependere  a  voluntate  moraliter  perfecta  per- 
fectione  amoris  seu  charitatis.  Nam  distinguunt  inter  fidem  amoris 
et  fidem  timoris,  et  dicunt  quod  fides  timoris  non  est  fides  sin- 
cera,  quia  continet  in  se  desiderium  non  credendi ;  quod  cum  ea 
et  per  eam  perambulatur  in  tenebris,  quod  est  fides  mortua,  et 
ex  consequenti  coacta,  etc.  (r).  In  quo  quidem,  argumentum  ali- 
quod  sumere  sibi  videbuntur  ex  testimonio  Iacobi  apostoli,  ubi 
de  fide  daemonum  qui  credunt  et  contremiscunt,  collata  cum  fide 
hominis,  quae  si  opera  non  habeat,  mortua  est  in  semetipsa.  Sed 
contra  est  primo,  quod  fides  illa  daemonum  nequaquam  a  libera 
voluntate  pendet,  seu  bona  seu  mala  illa  sit,  sed  a  sola  signorum 
evidentia,  et  ideo,  nec  timoris    nec  amoris   fides   dici    ullo  modo 

(J)  «  En  plus  de  la  foi  d'amour  il  y  a  donc  une  foi  de  crainte.  Toute- 
«  fois  elles  ne  se  ressemblent  guere.  Et  quand  la  foi  de  crainte  est  le 
«  commencement  de  la  sagesse,  c'est  que  dans  la  crainte  meme  il  y  a 
«  deja  autre  chose.  Mais  croire  uniquement  par  crainte.  c'est  croire  en 
«  niant.  Cest  ainsi  qu'un  ennemi  croit  a  1'existence  de  son  ennemi  en 
«  aspirant  a  le  supprimer.  La  foi  de  crainte  a  elle  toute  seule  n'est  donc 
«  pas  une  foi  sincere,  puisqu'elle  contient  le  desir  de  ne  pas  croire.  Avec 
«  elle  et  par  elle  on  s'enfonce  dans  les  tenebres.  Cest  une  foi  morte, 
«  une  foi  subie  dont  on  cherche  a  se  debarrasser,  et  dont  en  fait  il  ar- 
«  rive  qu'on  se  debarrasse.  Tandis  que  la  foi  d'amour  est  une  foi  vi- 
«  vante  et  voulue  dans  laquelle  on  s'arTermit  sans  cesse,  et  qui  va  tou- 
«jours  croissant.  Snpercrescit  fides  vestra  » .  Laberthonniere,  le  dogmatisme 
moral,  £  4. 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATISMUM    MORALEM  123 

potest,  nisi  forte  fidem   timoris  libeat  vocare  eam  quae  timorem 
habet  pro  consequente   effectu  :    quo    quidem    sensu,  consideratio 
non  est  amplius  ad  rem,  ut  evidenter  constat.  Sed  contra  est  se- 
cundo,  quod  fides  christiani  sine  operibus,  nequaquam  comparatur 
cum  fide  daemonum  quantum  ad  speciem  actus,  sed  solum  quan- 
tum  ad  hoc,  quod  sicut  daemonibus  nihil  ad  salutem  prodest  om- 
nis  illa  notitia  quam  de  rebus  divinis  ex  evidentia  signorum  ha- 
bent,  ita  christiano,  quamdiu  non  studet  vitam  suam  conformare 
fidei  suae,  fides  ipsa  prodesse  non  poterit.  Sed  contra  est  tertio, 
quod  fides  mali  cbristiani   dicitur  mortua,   non   quia  coacta,   non 
quia  sinceritate  carens,  sed  quia  otiosa  et  in  effectum  boni  operis 
non  transiens.  Sed  contra  est  denique  quarto,  quod  omnis  doctrina 
quae  facit  veram  fidem  christianam  a  charitate  et  statu  iustitiae 
inseparabilem,  doctrina  haeretica,  doctrina  protestantica  est,  iam- 
dudum  condemnata  in  Tridentino  Sess.  6,  can.    28,  et  novissime 
in  Vaticano  Sess.  3,  cap.  3.  In  Tridentino  enim  sic  habetur:   Si 
quis  dixerit,  amissa  per  peccatum  gratia,   simul  et  fidem  semper 
amitti ;  aut  fidem  quae  remanet,  non  esse  veram  fidem,  licet  non  sit 
viva ;  aut  eum  qui  fidem  sine  cJiaritate  habet,  non  esse  christianum, 
anathema  sit.  Et  in  Vaticano :    Quare  fides  ipsa  in  se,  etiamsi  per 
charitatem  non  operetur,  donuni  Dei  est,  et  actus  cius  est  opus  ad 
salutem  pertinens,  quo  homo  liberam  praestat  ipsi  Deo  obedientiam, 
gratiae  eius,  cui  resistere  posset,  consentiendo  et  cooperando.  Iterum 
ergo  frustra  appellabunt  ad  doctrinam  catholicam,  in  eo  praecise 
puncto  in  quo  dogmati   solemniter   definito    diserte   contradicunt. 
A  primo  itaque  ad  ultimum,  falso  asseritur  quod  cognitio  fidei 
suum  emendicat  valorem   a  voluntate   bona.    Falso    dicitur   quod 
defectus  adaequationis  cum  veritate  obiectiva  compensatur  in  dogma- 
tibus,  per  id  quod  de  influxu  bonae  vitae   est.   Falso  supponitur 
quod  in  rebus  religionis,  notiones  nostrae  tantum  valent,  nec  plus, 
nec  minus,  quantum  valet  vita  nostra  moralis,  quantum  finis  ad 
quem  tendimus.  Falso  denique  adstruitur  nova  illa  ratio  veritatis, 
quae  iam  non  ostendit  id  quod  est,  sed  quod  influit  moralitas.  At 
nunc,  operae  pretium  erit  investigare  an  haec  ipsa  moralitas,  quae 
toti  systemati  pro  basi  et  fundamento  est,  salva  in  eo,  integraque 
permaneat.  De  quo  quidem  sequens  assertio  sit. 


124  CAPUT    V. 

§2. 

Quod  dogmatismus  moralis  non  solum  non  instaurat 
collapsum  veritatis  aedificium,  erigendo  in  principium  ac 
fundamentum  voluntatem  boni,  sed  magis  ruinam  super 
ruinam  accumulat,  videlicet  ruinam  ordinis  moralis  super 
ruinam  cognitionis  intellectualis,  faciendo  notionem  morali- 
tatis  independentem  a  notione  Dei  et  legis  eius.  et  con- 
struendo  regulam  honesti  super  solas  immanentes  animae 
vires  sive  aspirationes. 

Hic  de  moralitate,  praeviae  quaedam  notiones  sunt  omnino 
necessariae.  Notio  moralitatis  includit  duos  conceptus.  Includit 
primo  conceptum  bonitatis  vel  malitiae  in  actibus  humanis;  in- 
cludit  praeterea  conceptum  obligationis  qua  adstringimur  ad 
bonum  faciendum,  et  malum  non  faciendum.  Et  semper  ac  neces- 
sario  fundatur  super  notitiam  Dei,  tum  sub  ratione  uitimi  finis 
nostrae  voluntatis,  tum  sub  ratione  legislatoris  iubentis  ut  ordo 
in  finem  servetur,  prohibentis  ne  perturbetur. 

Considera  primo  moralitatem  in  quantum  includit  conceptum 
bonitatis  vel  malitiae  in  actibus  humanis.  Haec  bonitas,  haec  ma- 
litia,  undenam  accipitur?  Generatim  loquendo,  bomtas  vel  defectus 
cuiuslibet  operationis  accipi  debet  per  respectum  ad  finem  qui  ac- 
tivo  operationis  principio  est  praestitutus.  Nam  operatio  se  habet 
ut  motus  potentiae  operativae  in  terminum  attingendum.  Est 
igitur  bona,  si  recte  dirigitur  in  illum,  est  mala  et  defectuosa  si 
secus.  Sicut  in  operationibus  naturae,  «  quando  actus  procedit  a 
«  virtute  naturali  secundum  naturalem  inclinationem  in  finem,  tunc 
«  servatur  rectitudo  in  actu,  quia  medium  non  exit  ab  extremis, 
«  scilicet  actus  ab  ordine  activi  principii  ad  finem  »  (*).  At  quando 
vitium  organi  vel  perturbatio  aliqua  undecumque  proveniens  facit 
deflectere  actum  ab  ordine  illo,  tunc  incidit  ratio  actus  defectuosi 
et  mali.  Idem  etiam  est  in  operationibus  artis,  nam  tunc  servatur 

C)  S.  Thom.    1-2,  Q.  21,  a.   i. 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATISMUM    MORALEM  125 

rectitudo,  quando  operatio  continetur  in  linea  finis  quem  ars  sibi 
attingendum  praestituit;  incidit  ratio  defectus,  quando  a  dicto 
fine  deviat,  quicumque  tandem  ille  sit.  «  Cum  peccatum  sit  per 
«  deviationem  ab  ordine  ad  finem,  in  actu  artis  contingit  dupli- 
«  citer  esse  peccatum.  Uno  modo  per  deviationem  a  fine  particu- 
«  lari  intento  ab  artifice,  et  hoc  peccatum  erit  proprium  arti,  puta 
«  si  artifex  intendens  facere  bonum  opus,  faciat  malum,  vel  inten- 
«  dens  facere  malum,  faciat  bonum.  Alio  modo  per  deviationem 
«  a  fine  communi  humanae  vitae,  et  hoc  modo  dicitur  peccare,  si 
« intendat  facere  malum  opus,  et  faciat,  per  quod  alius  decipiatur. 
«  Sed  hoc  peccatum  non  est  proprium  artificis  in  quantum  artifex, 
«  sed  in  quantum  homo  est.  Unde  ex  primo  peccato  culpatur  ar- 
« tifex  in  quantum  artifex;  sed  ex  secundo  culpatur  homo  in 
«  quantum  homo  (x)  ».  Et  sic  discurrendo  per  omnia  operationum 
genera,  semper  invenietur  bonitas  vel  defectus  repeti  ex  habitu- 
dine  actus  ad  finem  seu  terminum  qui  operativae  potentiae  prae- 
figitur,  secundum  quod  actus  recte  in  eum  finem  dirigitur,  vel  e 
contra,  a  debito  eiusdem  finis  ordine  deflectit. 

Iam  igitur  videndum  est,  quodnam  sit  in  moralibus  activum 
operationis  principium,  quisnam  finis  seu  terminus  eidem  prin- 
cipio  praefixus.  Hinc  enim,  et  hinc  tantum,  accipietur  notio  actus 
moralis,  boni  vel  non  boni,  recti  vel  non  recti.  Porro  principium 
actus  moralis  in  quantum  huiusmodi,  est  libera  voluntas,  ut  om- 
nes  facile  concedent,  cum  ibi  evidenter  incipiat  genus  moris,  ubi 
primo  dominium  voluntatis  invenitur.  Voluntas  autem  est,  ad  quam 
manifeste  pertinet  directio  totius  humanae  vitae,  quia  ipsa  est 
quae  movet  omnes  alias  vires.  Habet  igitur  pro  fine  et  termino 
ultimo,  ipsum  humanae  vitae  finem  supremum,  qui  nullus  alius 
est  nisi  Deus,  sub  cuius  ordine  vita  nostra  tota  quanta  consti- 
tuitur.  Praeterea,  voluntas  natura  sua,  respicit  bonum  summum 
atque  absolutum,  et  licet  possit  pro  suo  arbitrio  summum  bonum 
exercite  collocare  in  variis  rebus,  puta  in  voluptate,  in  divitiis,  in 
honoribus,  etc,  tamen  unum  solum  est  in  quo  summi  boni  ratio 
vere,  et  non  apparenter  tantum,  salvatur;  quod  unum  rursus,  ipsa 

f1)   Ib.  a.  2  ad  2um. 


126  CAPUT    V. 

est  per  essentiam  bonitas,  Deus.  Rectitudo  igitur  et  bonitas  actus 
voluntarii  seu  moralis  in  quantum  huiusmodi,  essentialiter  con- 
sistet  in  servato  ordine  qui  terminatur  ad  finem  Deum;  perver- 
sitas  et  malitia  in  recessu  et  deviatione  ab  ordine  qui  est  in 
eumdem  finem  Deum;  ibi  norma,  ibi  regula,  ibi  ratio  secundum 
quam  concipitur  quid  bonum  sit,  quidve  malum  in  moralibus. 
Secundum  hoc  namque  intelligitur  in  primis,  malum  morale  esse 
quidquid  contra  Deum  ipsum  immediate  committitur,  sicut  est 
blasphemare  Deum,  discredere  Deo,  cultum  denegare  Deo,  etc. 
Secundum  hoc  deinde  intelligitur,  malum  morale  esse  quidquid 
est  contra  ordinatum  amorem  hominis  ad  seipsum:  tum  quia  amor 
boni  quod  habemus  a  Deo,  manuducit  nos  ad  amandum  plus  quam 
nosmetipsos  causam  illam  principem  et  supremam  a  qua  omnia 
participamus,  et  in  qua  bonum  proprium  magis  continetur  quam 
in  nobismetipsis;  tum  quia,  corrupto  eo  quod  praedispositive  se 
habet,  stare  amplius  nequit  illud  ad  quod  est  necessaria  praedis- 
positio  et  manuductio.  Propterea  ergo,  id  quod  repugnat  ordi- 
natae  sui  ipsius  dilectioni,  repugnat  etiam  subiectioni  ad  Deum 
finem  ultimum,  et  ea  de  causa,  inter  ea  quae  moraliter  mala  sunt, 
accensetur.  Secundum  hoc  denique  intelligitur,  malum  morale  esse 
quidquid  laedit  vel  destruit  lponum  convictus  seu  societatis  hu- 
manae,  quia  rursus,  corrumpere  foedus  societatis  humanae,  nihil 
aliud  est  quam  auferre  necessariam  conditionem,  vel  destruere 
necessarium  medium  tendendi  in  ultimum  vitae  humanae  finem 
Deum,  ac  pro  tanto  vere  dicitur  esse  contra  finem  ipsum,  sin 
minus  immediate,  at  certe  mediate,  quantum  est  ex  natura  sua. 

Tale  igitur  est  principium  discernendi  ea  quae  bona  vel  mala 
sunt  in  moralibus,  et  nullum  aliud  est  aut  esse  potest.  Si  finem 
Deum  removeas,  vel  ab  eo  solum  praescindas,  nihil  iam  ex  om- 
nibus  ad  quae  libido  humana  se  extendit,  apparere  poterit  ut 
deordinatum  deordinatione  morali,  id  est,  cadente  supra  actum 
voluntarium  praecise  in  quantum  est  voluntarius.  Nam  secluso 
fine  Deo,  iam  non  remanet  nisi  finis  qui  esset  vel  in  aliis  crea- 
turis,  vel  in  homine  ipso,  et  neuter  aliquid  valet  in  proposito. 
Non  finis  qui  esset  in  aliis  creaturis:  quia  sub  aliis  creaturis  qua 
talibus,  a  quibus  nihil  participat,  liberumarbitrium  non  constituitur; 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATISMUM    MORALEM  127 

quia  ad  nullam  creaturam  liberum  arbitrium  naturalem  habet  vel 
habitudinem  vel  dependentiam,  ut  ei  illa  terminus  prosequendus 
cogitetur  praestitutus;  quia  ex  consequenti,  impossibile  est  ut 
actus  liberi  arbitrii,  eo  praecise  perversus,  eo  deordinatus  exsi- 
stat,  quo  ab  alius  cuiusvis  creaturae  ordine,  convenientia,  exigen- 
tia,  bono,  utilitate  exorbitans.  Neque  etiam  finis  qui  esset  in  ho- 
mine  ipso,  quia  tunc,  humana  voluntas  remanendo  semper  fixa  in 
proprio  bono,  recte  semper  et  ordinate  ageret,  ac  per  hoc,  omnis 
distinctio  inter  bonum  et  malum  in  moralibus  evaderet  impossi- 
bilis,  nullum  amplius  haberet  sensum,  et  ne  in  cogitationem  qui- 
dem  posset  obvenire. 

Quod  si  nunc  consideres  moralitatem  in  quantum  notioni  boni 
et  mali  superaddit  notionem  obligationis  faciendi  bonum  et  decli- 
nandi  a  malo,  dependentia  ideae  moralitatis  a  praesupposita  Dei 
notitia  adhuc  tibi  manifestior  apparebit.  Nihil  enim  magis  evidens 
quam  quod  obligatio  conscientiam  ligans,  hominemque  (velit,  no- 
lit)  insuperabiliter  adstringens,    importat   in    suo  conceptu  subie- 
ctionem  ad  regulam  absolutae   necessitatis,    eamque   a   superiore 
aliquo,  realiter  seu  a  parte  rei  vere  exsistente,  impositam:  siqui- 
dem  subiectio    libertatis    restrictiva,    respectu    abstractionis   quae 
nullum  esse  haberet  extra  proprii  intellectus  considerationem,  chi- 
maera  et  fabula  est,  lusus  imaginationis  est,   vacuum   phantasma 
est,  quod  eadem  facilitate  exsufflatur,  qua  construitur.  Et  propter 
hoc  dico  patere  in  terminis,  quod  moralitatis  regula,  in  quantum 
apprehenditur  ut  obligatoria,  apprehenditur  ipso  facto  tanquam  de 
lege  alicuius  dominantis  descendens.  Hunc  autem,   nullum  alium 
esse  posse  nisi  Deum,  obviis  plane  rationibus  manifestum  fit,  quae 
iam  alias  expositae  sunt,  ubi  de  notione  peccati  agebatur  (x),  quas- 
que  hic  iterum  in  memoriam    breviter   revocare    iuvabit.   Etenim 
primo,  cum  regula  morum  homini  dominetur,  non  in  quantum  est 
hic  vel  ille  homo,  sed  in  quantum  est  homo  simpliciter,  ab  eo  solo 
imposita  esse  potest,  cui  homo  subest  secundum  quod  est  naturam 
humanam  participans.  Et  iste  non  est  nisi  Deus,  qui  solus  natu- 
rae  humanae  auctor  est   et   dominus.    Praeterea  secundo,  regula 

(x)  De  natura  et  ratione  peccati,  Introd.  \  3. 


128  CAPUT    V. 

moralitatis  non  potest  in  defectibiles  voluntates  descendere,  nisi 
ab  eo  cuius  intentio  nequeat  omnino  a  moralitatis  fine  deviare, 
quique  per  essentiam  absolute  impeccabilis  exsistat,  utpote  inde- 
clinabiliter  atque  immobiliter  inhaerens  supremo  bono  quod  to- 
tius  ordinis  moralis  principium  est  et  terminus.  Sed  rursus  iste 
est  Deus  solus.  Nam,  ut  dicitur  in  Compendio  theologiae,  c.  113: 
«  Sicubi  voluntas  non  potest  a  fine  deficere,  manifestum  est  quod 
«  ibi  defectus  voluntariae  actionis  esse  non  potest.  Voluntas  autem 
«  deficere  non  potest  respectu  boni  quod  est  ipsius  volentis  na- 
«  tura.  Quaelibet  enim  res  suo  modo  appetit  suum  esse  perfectum, 
«  quod  est  bonum  uniuscuiusque;  respectu  vero  boni  exterioris 
«  deficere  potest,  bono  sibi  connaturali  contenta.  Cuius  igitur  vo- 
«  lentis  natura  est  ultimus  finis,  in  hoc  defectus  voluntariae  actionis 
«  contingere  non  potest;  hoc  autem  solius  Dei  est,  nam  eius  bo- 
«  nitas  quae  est  ultimus  finis  rerum,  est  sua  natura.  Aliorum  au- 
«  tem  volentium  natura  non  est  ultimus  finis;  unde  potest  in  eis 
«  defectus  voluntariae  actionis  contingere  per  hoc  quod  voluntas 
«  remanet  fixa  in  proprio  bono,  non  tendendo  ulterius  in  summum 
«  bonum  quod  est  ultimus  finis  ».  Praeterea  tertio,  moralis  obli- 
gatio  non  est  nata  descendere  nisi  ab  eo  summo  superiore,  qui 
non  solum  in  seipso  absolute  sanctus  est,  verum  etiam  necessario 
vult  omnes  alias  voluntates  esse  servandi  ordinis  debitrices.  Hoc 
autem  iterum  atque  iterum  in  solo  Deo  verificatur,  cui  idem  est 
velle  seipsum  ut  ultimum  finem  omnium  rerum,  et  velle  servari 
in  universo  ordinem  iustitiae,  quandoquidem  ordo  iustitiae  et  ordo 
ultimi  finis  adaequate  convertuntur.  Denique.  si  a  Deo  volumus 
praescindere,  quid,  quaeso,  remanebit?  Remanebit  forte  aliqua  con- 
venientia  aesthetica,  emolumentum  individuale,  utilitas  socialis,  et 
si  quid  aliud  eiusmodi.  Sed  haec  longe  longeque  sunt  ab  obliga- 
tione  absoluta,  quae  debet  esse  superior  voluntati  hominis,  supe- 
rior  cuicumque  bono  alias  consequendo,  superior  cuicumque  do- 
lori  eventualiter  sustinendo,  superior  difficultati  cuiuscumque  co- 
natus  pro  officii  custodia  requisiti.  Plane  autem  repugnat  ut  in  ho- 
mine  ipso  in  se  considerato,  sit  necessitas  homine  maior.  Repu- 
gnat  ut  creatura  quaelibet  sit  indefinita  et  insuperabilis  ratio  re- 
gulae  semper  observandae  et  nunquam  praetereundae.  Repugnat 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE  PER    DOGMATISMUM    MORALEM  I29 

ut  sit  norma  suprema  et  finis  ultimus,  sicut  deberet  esse  ad  im- 
ponendam  talem  ac  tantam  necessitatem. 

Sic  igitur,  a  primo  ad  ultimum,  notio  moralitatis  est  notio  es- 
sentialiter  fundata  super  notionem  Dei  finis  ultimi,  cui  creatura 
rationalis  se  tota  est  subiecta,  et  a  quo  impositam  habet  legem, 
praeceptivam  quidem  eorum  quae  ad  finem  ducunt,  et  pro  tanto 
rectitudinem  ordinis  servant;  prohibitivam  vero  eorum  quae  a  fine 
abducunt,  et  pro  tanto  ordinem  perturbant.  Quisquis  proinde  sol- 
vit  notionem  moralitatis  a  notione  Dei,  quisquis  moralitati  aliam 
praestituit  basim,  aliud  fundamentum,  aliud  principium,  iste  de- 
struit  quantum  in  se  est  moralitatem,  eamque  reducit  ad  meram 
quamdam  inclinationem  humanam,  in  eadem  linea  eodemque  gradu 
inventam  ac  inclinationes  caeteras,  quae  procul  dubio  subsunt  li- 
bero  arbitrio,  nedum  ei  legem  recte  agendi  dictent,  et  irremovi- 
bilem  normam  ordinatae  operationis  praestituant. 

Nunc  autem  dogmatismus  moralis  non  fundat  notionem  mora- 
litatis  super  notionem  Dei,  creatoris,  domini,  legislatoris,  et  ulcimi 
finis  nostri ;  st  d  magis  e  converso,  vult  notionem  Dei  esse  foetum 
et  procreationem  moralitatis.  Prior  est  voluntas  moralitate  in- 
structa;  posterior  est  notitia  Dei,  ad  quam  mens  flectitur  sub 
pressione  cordis.  Relinquitur  ergo  moralitas  quoad  nos  a  Deo  in- 
dependens,  moralitas  emergens  e  solis  immanentibus  animae  vi- 
ribus  vel  aspirationibus,  moralitas  denique  interclusa  et  undequa- 
que  circumscripta  Kantiano  illo  imperativo  categorico,  quod  ad 
trutinam  rationis  revocatum,  invenitur  inane,  insubsistens  in  se, 
contradictoriis  constans  notis,  et  pro  tanto  contemnendum. 

Sentis  equidem  in  temetipso  inclinationes  ad  servandam  iu- 
stitiam,  temperantiam,  castitatem,  sed  sentis  etiam  alias,  et  ex  toto 
oppositas.  Sentis  inclinationes  ad  benefaciendum  aliis,  ad  diligen- 
dum  parentes,  filios,  fratres,  proximos;  sed  in  animalibus  quoque 
similes  observare  est  propensiones,  et  quandoque  quidem  valde 
teneri  ac  delicati  affectus,  sicut  narrat  Basilius  1.  8  Hexaem.,  de 
ciconiis  quae  parentes  suos  aetate  confectos  fovent  plumis,  alimen- 
tis  recreant,  et  in  volatu  supportant.  Hucusque  ergo  nihil  plus 
quam  instinctus  quidam,  inter  tot  alios  quibus  complexa  nostra 
natura  abundat.  Sed  cum  tibi  videris  audire  vocem  conscientiae 


I30  CAPUT    V. 

quae  categorice  impcrat,  ut  has  prae  aliis  inclinationes  tanquam 
obligatorias  regulas  sequaris,  ludibrium  es  vanae  sentimentalitati. 
Dico  autem  vanae  sentimentalitati,  quamdiu  tuum  hominem  imma- 
nentistam  pro  vinli  sustines;  quamdiu  hominem  illum  realem  quem 
expulisti  furca,  quique  confuse  saltem  sese  conscit  sub  lege  Dei 
constitutum,  eadem  semper  furca  longius  semper  pellis,  et  redire 
non  sinis.  Imperat  conscientia?  Sed  nullus  comparet,  in  cuius  no- 
mine  imperet  vel  imperare  possit.  Categorice  imperat?  Sed  nulla 
est  assignabilis  necessitas  cui  categorica  illa  iniunctio  proportio- 
netur.  Nam  si  honorem  et  dignitatem  propriae  personae  in  me- 
dium  adducas,  quaero  de  qua  personae  dignitate,  de  quo  honore 
loquaris.  An  de  honore  quo  gaudeas  apud  alios?  Sed  in  hoc  po- 
test  esse  ratio  cohibens  manum,  aut  verius,  actionem  quae  in 
caeterorum  hominum  notitiam  veniat;  quoad  forum  vero  et  prae- 
scriptum  conscientiae,  nihil  praetereaque  nihil.  An  de  honore  quo 
gaudeas  apud  temetipsum?  Sed  contra  primo,  quia  eiusmodi  ho- 
nor  proprio  uniuscuiusque  beneplacito  subiacet.  Ouomodo  ergo 
non  iustos  limites  excedens,  iniunctio  illa,  etiam  adversus  ea  quae 
ardentius  concupiscis,  tam  insolenter  insurgens?  Sed  contra  se- 
cundo,  quia  adeo  larga  et  varia  esse  solet  apud  homines  aesti- 
matio  honoris  et  dignitatis,  ut  de  eo  quod  tuus  requirit  honor, 
praesertim  in  solis  oculis  tuae  conscientiae  individualis,  iure  me- 
ritoque  independentem  iudicem  et  arbitrum  te  constituas.  Sed  con- 
tra  tertio,  quia  praescindendo  semper  a  fine  superiore  et  ordine 
quo  ad  illum  religaris,  honorem  et  dignitatem  in  nullo  alio  me- 
lius  et  rectius  collocabis,  quam  in  non  abdicando  libertatem  qua 
te  natura  donavit,  teque  tuarum  determinationum  dominum  fecit. 
Si  quid  autem  in  contrarium  occurrerit,  terriculamentum  erit,  prae- 
iudicium  erit,  subiectiva  impressio  erit,  quam  frigida  ratio  ad  cri- 
ticum  examen  revocans,   vanam  atque  inanem  pronuntiabit. 

Sic  igitur,  moralitas  ad  quam  recurrit  dogmatismus  moralis, 
moralitas  revera  non  est,  sed  radicalis  negatio  omnis  moralitatis. 
Nec  obstat  quod  intendant  forte  moralitatem  qualem  vulgo,  plus 
minusve  confuse,  omnes  eam  concipiunt.  Haec  enim  est  perpetua 
contradictio  in  quam  infallibiliter  incidunt  quicumque  pervertunt 
primas  illas  notiones,   quae  in    ratione  nostra    tanquam    incorru- 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATISMUM    MORALEM  131 

ptibilis  fundus  reponuntur.  Semper  consociant  notionem  veram 
cum  notione  sophisticata,  et  sophisticatam  vestiunt  attributis  ac 
proprietatibus  quas  inveniunt  in  vera.  Sed  de  moralitate  nunc 
loquimur,  qualem  illam  systema  adstruit.  Systema  scilicet,  in 
quo  homo  debet  omnia  haurire  ex  intimo  suo  fundo  vitalique 
potentialitate,  ne  indebitus  limes  apponatur  legitimae  eius  auto- 
nomiae,  proprioque  autochtonae  expansionis  modo.  Systema  prae- 
stituens  voluntatem  bonam,  cui  caecus  instinctus  pro  criterio 
boni  est,  et  imaginaria  lex  pro  regula  dirigente.  Systema  demum 
non  modo  dissolvens  vinculum  dependentiae  moralitatis  a  Deo, 
sed  imo  ipsam  Dei  notitiam  et  omne  aliud  dogma  religiosum 
pullulare  faciens  sub  incubatione  cordis,  cuius  suggestioni'  obedit 
intellectus,  ut  in  ultima  analysi  sit  pure  ac  simpliciter,  pro  ra- 
tione  voluntas.  Et  non  vides  ibi  accumulatam  ruinam  ordinis 
moralis  super  ruinam  cognitionis  intellectualis,  ut  sit  plena  de- 
structio?  Est  tamen  et  aliud  quo  adhuc  evidentius  destructionis 
consummatio  ostenditur,  de  quo,  ultimo  loco,  nonnihil  iam  di- 
cendum  est. 


§  3- 


Quod  dogmatismus  moralis  consummat  irreparabilem 
veritatis  fidei  destructionem,  proclamando  valorem  pure 
practicum  dogmatum  religionis,  id  est,  asserendo,  nullum 
in  eis  esse  posse  valorem  obiectivum,  utpote  nobis  penitus 
incognoscibilem,  sed  esse  tantummodo  normas  vel  excita- 
menta  actionis,  quatenus  sic  nos  in  agendo  habere  debeamus, 
ac  si  vera  ea  essent,  quae  per  fidem  nostro  praesentantur 
intellectui. 

Equidem  nihil  magis  apertum  obviumque  est,  quam  valor 
practicus  dogmatum  christianae  religionis.  Nihil  usitatius  apud 
SS.  Patres,  quam  ut  dicant  fidem  rectam  esse  initium  bonae 
vitae;  christianos  ab  infidelibus  distingui  debere  operibus  et 
moribus,    eodem  modo  quo  ab  eisdem  distinguuntur  fide;    opera 


132  CAPUT    V. 

super  fidem  construi,  sicut  construitur  fabrica  supra  fundamentum. 
Ait  Augustinus,  de  fide  et  symbolo,  n.  25:  «  Haec  est  fides 
«  quae  paucis  verbis  tenenda  in  symbolo  novellis  christianis 
«  datur..., ut  credendo  subiugentur  Deo,  subiugati  recte  vivant,  recte 
«  vivendo  cor  mundent,  corde  mundato  quod  credunt  intelligant  ». 
Ait  Leo  Magnus,  Serm.  37,  n.  1 :  «  Memoria  rerum  ab  humani  ge- 
«  neris  Salvatore  gestarum  magnam  nobis  confert  utilitatem,  si 
«  quae  veneramur  credita,  suscipiamus  imitanda.  In  dispensatio- 
«  nibus  enim  mysteriorum  Christi,  et  virtutes  sunt  gratiae,  et 
«  incitamenta  doctrinae,  ut  quem  confitemur  fidei  spiritu,  operum 
«  quoque  sequamur  exemplo  ».  Ait  Gregorius,  hom.  26  in  Evan- 
gelia,  n.  9:  «  Ille  etenim  vere  credit,  qui  exercet  operando  quod 
«  credit.  Quo  contra  de  his  qui  fidem  nomine  tenus  retinent, 
«  Paulus  dicit :  Confitentur  se  nosse  Deum,  factis  autem  negant  ». 
Et  ideo,  de  fidelibus  qui  male  vivunt,  idem  Gregorius  1.  25 
Moral.  c.  10  ait:  «  Insequuntur  moribus  quod  credulitate  vene- 
«  rantur.  Quibus  divino  iudicio  saepe  contingit,  ut  per  hoc  quod 
«  nequiter  vivunt,  et  illud  perdant  quod  salubriter  credunt  ». 
Et  infra,  1.  28,  c.  7:  «  Sunt  qui  aeterna  quae  audiunt,  veraciter 
«  credunt,  et  tamen  eidem  quam  tenent  fidei,  male  vivendo 
«  contradicunt.  »  Sed  et  si  omnia  eiusdem  sensus,  eiusdemque 
doctrinae  testimonia  oporteret  singillatim  referre,  ne  integra 
quidem  arbitror  sufficere  posse  volumina.  De  Scripturae  autem 
sensu  quis  dubitare  posset?  Docet  Scriptura,  fidem  sine  operibus 
mortuam  esse  in  semetipsa;  apparuisse  gratiam  Dei  Salvatoris 
nostri  erudientem  nos,  ut  abnegantes  impietatem  et  saecularia 
desideria,  sobrie  et  iuste  et  pie  vivamus  in  hoc  saeculo ;  eos  qui 
christianam  fidem  profitentur,  debere  esse  in  vi  professionis  suae, 
pudicos,  prudentes,  sobrios,  in  omni  conversatione  sanctos,  ut 
non  blasphemetur  verbum  Dei;  et  alia  sexcenta  huiusmodi.  Et 
ne  his  generalioribus  contertti  esse  videamur,  ecce  tibi  quaedam 
magis  determinata.  Quid  relationis  ex.  gr.  sit  inter  speciale  dogma 
incarnationis  et  regulam  morum,  Scriptura  paucis  comprehendit 
dicens:  Hoc  sentite  in  vobis,  quod  et  in  Christo  Iesu,  qui  cum  in 
forma  Dei  esset...}  semetipsum  exinanivit  forniam  servi  accipiens... 
Humiliavit  semetipsum  factus  obediens  usque  ad   mortem,   mortem 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATISMUM    MORALEM  I33 

autem  crucis  (x).  Et  de  speciali  dogmate  resurrectionis  Christi 
eadem  Scriptura  dicit:  Si  Christus  praedicatur  quod  resurrexit  a 
mortuis,  quomodo  quidam  dicunt  in  vobis,  quoniam  resurrectio 
mortuorum  non  est?  Si  autem  resurrectio  mortuorum  non  est, 
neque  Christus  resurrexit.  Si  autem  Christus  non  resurrexit,... 
vana  est  fides  vestra...  Manducemus  et  bibamus,  cras  enim  moriemur. 
Nolite  seduci :  corrumpunt  bonos  mores  colloquia  mala  (2).  Et  de 
speciali  dogmate  Eucharistiae  dicit:  Dominus  Iesus  in  qua  nocte 
tradebatur,  accepit  panem,  etc...  Itaque  quicumque  manducaverit 
panem  hunc,  vel  biberit  calicem  Domini  indigne,  reus  erit  corporis 
et  sanguinis  Domini.  Probet  autem  seipsum  homo,  et  sic  de  pane 
illo  edat,  et  de  calice  bibat.  Qui  enim  manducat  et  bibit  indigne, 
iudicium  sibi  manducat  et  bibit  non  diiudicans  corpus  Domini  (3).  Et 
sic  discurrendo  per  singula,  a  veritate  dogmatis  descenditur  ad 
conclusiones  quae  spectant  vitae  puritatem,  correctionem  malae 
voluntatis,  et  omnis  generis  virtutum  exercitium.  Neque  ab  ea 
conditione  oportebit  eximere  ea  etiam  dogmata  quae  pure  specu- 
lativa  esse  viderentur,  utputa  altissimum  illud  mysterium  Trini- 
tatis,  in  quo  utique  incitamentum  habemus  ad  subiiciendum  nos 
Deo  per  plenissimum  intellectus  et  voluntatis  obsequium,  ad 
inchoandum  vitam  quae  nos  manet  cum  angelis  in  coelo,  ad 
tendendum  totis  animae  viribus  in  eam  visionem  in  qua  sola 
aenigma  revelabitur,  testante  apostoio  ubi  ait:  Videmus  nunc 
per  speculum  et  in  aenigmate,  tunc  autem  facie  ad  faciem;  nunc 
cognosco  ex  parte,  tunc  autem  cognoscam  sicut  et  cognitus  sum  (4). 

H  Philipp.  II,  5-8. 

(a)   i  Cor.  XV,   12-33- 

(3    i  Cor.  XI,  23-29. 

(4)  «  S'il  existe  un  autre  monde  invisible,  ou  Dieu  deploie  cTautres 
«  merveilles,  ou  il  habite  lui-meme  dans  sa  gloire,  et  se  montre  sans 
«  voile  a  ses  elus  ;  si  nous  sommes  faits  pour  ce  monde  meilleur,  pour 
«  y  voir,  y  posseder  Dieu,  et  jouir  dans  son  sein  des  delices  eternelles: 
«  ne  faut-il  pas  que  nous  soyons  avertis  de  notre  sublime  destinee,  pour 
«  nous  efforcer  de  1'accomplir?  ne  faut-il  pas  qu'il  nous  soit  donne  au 
«  moins  quelques  notions  de  cette  patrie  vers  laquelle  nous  devons 
«  tendre,  de  cet  immortel  bonheur  que  nous  devons  meriter,  de  ce  Dieu 
«  auquel  nous  devons    etre    unis    a   jamais    par    1'amour?...    Longtemps 


134  CAPUT    V. 

Itaque  non  est  ullatenus  diffitendum  quin  dogmata  nostra  ad 
dirigendam  rectam  actionem  plurimum  valeant,  et  si  nihil  aliud 
sibi  vellet  novum  illud  systema  quod  pragmatismi  nomine  vocant, 
veritatem  enuntiaret  quae  de  ipsis  primis  doctrinae  christianae 
elementis  est. 

Sed  istud  quoque  de  primis  elementis  est,  videlicet:  eatenus 
dogmata  illa  aliquid  valere  in  ordine  ad  regulam  morum,  quatenus 
absolute  vera  sunt,  et  ut  talia  a  nobis  certissime  tenentur,  indu- 
bitanterque  creduntur.  Prior  esse  debet  veritas  quae  ostendit  id 
quod  est:  veritas  de  Deo  prima  causa  et  fine  ultimo,  de  Deo  legis- 
latore,  de  Deo  iudice,  de  Deo  remuneratore:  veritas  de  Filio  Dei 
propter  nos  homines  et  propter  nostram  salutem  incarnato,  passo, 
mortuo,  et  a  mortuis  redivivo:  veritas  de  Ecclesia  ab  unico  illo 
humani  generis  salvatore  instituta,  et  habente  in  se  media  ad 
consecutionem  beatitudinis  quam  sanguis  I.  C.  nobis   promeruit, 


«  avant  1'age  de  raison,  Penfant  est  eclaire  d'une  faible  lumiere  intellec- 
«  tuelle,  qui  en  est  comme  Taurore ;  ses  idees,  d'abord  confuses  et  enve- 
«  loppees,  s'eclaircissent  peu  a  peu;  il  begaie  longtemps  un  langage 
«  qu'il  n'entend  pas,  avant  d'attacher  un  sens  net  et  distinct  aux  mots 
«  qu'il  prononce,  et  ne  parvient  qu'a  travers  une  longue  etude  d'ele- 
«  ments  arides  et  presque  inintelligibles  pour  lui,  a  cette  mesure  de 
«  science  dont  1'esprit  humain  est  capable  ici-bas.  Voila  ce  qu'une 
«  experience  journaliere  nous  decouvre  ;  etendons  maintenant  nos  vues 
«  et  elevons  nos  pensees.  L'homme  etant  un  etre  immortel.  dont  Texi- 
«  stence,  commencee  dans  le  temps,  doit  durer  au  dela  des  siecles,  nous 
«  pouvons  bien  dire  que  la  vie  presente  n'est  tout  entiere  que  son  en- 
«  fance,  et  que  son  age  mur  est  1'eternite.  Enfant  donc  en  ce  monde, 
«  il  y  est  comme  1'ebauche  de  ce  qu'il  sera  un  jour;  il  n'a  pas  encore 
«  la  pleine  intelligence  des  choses  de  Dieu,  mais  il  en  a  de  premieres 
«  vues  incompletes,  qui  se  developperont  dans  un  autre  etat;  il  apprend 
«  a  begayer  sur  la  terre  la  langue  des  bienheureux  et  des  anges  qu'il 
«  doit  parler  eternellement  dans  le  ciel;  il  etudie  les  elements  encore 
«  obscurs  d'une  science  divine,  qu'il  ne  possedera  dans  toute  son  etendue, 
«  que  lorsqu'il  aura  atteint,  selon  1'expression  de  S.  Paul,  la  plenitude 
«  de  1'homme  parfait  en  J.  C.  Toute  cette  doctrine  est  de  ce  grand 
«  apotre,  entendez  le  lui-meme:  Tant  que  nous  sommes  eu/ants,  dit-il,  nous 
«  parlons  en  enfants,  nous  penso?is,  nous  raisonnons  en  enfants.  Mais  quand 
«  la  maturite  sera  vejiue,  tout  ce  qui  tient  de  l'enfa?ice  disparaitra.   Ce  que 


DE    CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATlSMUM    MORALEM.  135 

conducentia :  veritas  de  sacramentis,  veritas  de  remissione  pecca- 
torum,  veritas  de  aeterna  vita  iis  repromissa  qui  bona  egerint, 
de  aeterna  damnatione  iis  praestituta,  qui  secus.  Et  hoc  absolutae 
veritatis  fundamento  semel  -praesupposito,  regulam  actionis  ex 
dogmatibus  rationabiliter  utique  accipio.  Hoc  fundamento  sublato, 
nonne  stultitia  est,  nonne  vesania?  «  Ad  sanctorum  martyrum 
«  corpora  consistimus,  aiebat  Gregorius  (:).  Numquid  isti  carnem 
«  suam  in  mortem  darent  nisi  eis  certissime  constitisset,  esse 
«  vitam  pro  qua  mori  debuissent?  »  Et  universaliter  loquendo, 
quid,  quaeso,  stultius  quam  regulam  actionis  sumere  ex  ignoto, 
ex  nihilo,  ex  vacuis  foimulis  de  quibus  nescitur,  scirique  non 
potest,  quid  eis  in  realitate  respondeat,  imo  vero,  hoc  unum 
scitur,  quod  realitati  consonae  non  sunt?  Atqui  hoc  facitdogma- 
tismus  moralis,  proclamando  valorem  pnre  practicum  dogmatum 
religionis.  Ideo,  hunc  ipsuni  valorem  practicum  destruit  simul 
cum  obiectivo,  et  ruina  absoluta,  ruina  totalis  est. 

Putant  se  aliquid  dicere  cum  aiunt,  sensum  nostrorum  dog- 
matum  esse,  quod  sic  in  agendo  nos  habere  debemus,  ac  si  vera 

«  nous  voyons  maintenant  comme  en  un  miroir  et  en  enigme,  nons  le  ver- 
«  rons  alors  face  d  face\  ce  que  nous  ne  connaissons  encore  quobscurement 
«  et  en  partie-,  nous  le  connaUrons  aussi  pleineme?it  que  nous  serons  nous- 
«  mhnes  connus.  A  quoi  servent  donc  les  mysteres?  Vous  le  voyez,  ils 
«  forment  un  degre  necessaire,  dans  ce  grand  et  magnifique  developpe- 
«  ment  de  1'homme,  croissant  ici-bas  pour  1'eternite,  et  se  preparant, 
«  parmi  les  ombres  de  la  cite  terrestre,  pour  la  lumiere  et  la  gloire  de 
«  1'immortelle  patrie.  A  quoi  servent  les  mysteres?  Ils  sont  le  lien  qui 
«  unit  la  terre  au  ciel,  par  une  admirable  communaute  de  sentiments, 
«  de  pensees  et  de  langage.  Tout  ce  que  les  bienheureux  voient,  nous 
«  le  croyons;  tout  cequMls  possedent,  nous  1'esperons;  ce  quMls  aiment 
«  et  adorent,  est  aussi  1'objet  de  notre  adoration  et  de  notre  amour; 
«  nos  cantiques  repondent  aux  leurs;  ils  rendent  grace,  dans  des  trans- 
«  ports  perpetuels  d'allegresse,  pour  les  biens  ineffables  dont  ils  jouissent; 
«  nous  soupirons,  dans  Tardeur  de  continuels  desirs,  vers  ces  memes 
«  biens,  que  les  mysteres  nous  montrent  a  travers  des  voiles,  et  quMls 
«  nous  promettent  comme  la  recompense  assuree  de  notre  foi  ».  Mac- 
carty,  Sermon  sur  la  divinite  de  la  religion  chretienne  prouvee  par  ses- 
mysteres,  pour  la  fete  de  la  tres  Sainte  Trinite  . 
(J)  Greg.  M.  Homil.  32  in  Ev.  n.   6. 


I36  CAPUT    V. 

essent  ea  quae  per  fidem  praesentantur  nostro  intellectui :  «  Deus 
« personalis  est,  vult  dicere:  Te  habeas  erga  Deum;  sicut  te  habes 
«  erga  personam  humanam.  Similiter :  Iesus  est  resuscitatus,  vult 
«dicere:  Sis  erga  Iesum,  sicut  fuisses  erga  eum  antequam  more- 
«  retur,  sicut  erga  coaevum  te  habes.  Et  similiter  etiam,  dogma 
« praesentiae  realis  vult  dicere  quod  oportet  te  esse  respectu 
«  hostiae  consecratae,  in  eadem  habitudine  in  qua  esses  respectu 
« Iesu  facti  visibilis  »  (r).  Revera,  versamur  in  pleno  somnambu- 
lismo.  Xam,  ut  opinor,  pro  omni  eo  qui  parumper  e  somno  evi- 
gilat,  haec  proposito,  Deus  est  personalis,  sibi  vult  quod  Deus  est 
personalis,  id  est,  subsistens  in  se,  distinctus  a  mundo  et  omnibus 
rebus  finitis  quae  esse  participant.  Haec  propositio,  lesus  est  re- 
suscitatus,  sibi  vult  quod  Iesus  resurrexit,  id  est,  e  morte  rediit 
ad  vitam.  Haec  propositio,  Iesus  est  realiter  praesens  in  sacramento, 
sibi  vult  quod  est  realiter  praesens,  id  est,  quod  sub  speciebus 
sacramenti,  loco  substantiae  panis  latet  ipse  Christus,  vere  et 
substantialiter.  Alioquin,  quae  logomachia !  quae  mendax  ver- 
borum  acceptio !  praesertim  vero,  dii  immortales,  quae  absurda 
religio!  Panem  video,  panem  mihi  sensus  renuntiant,  nullum  nisi 
de  pane  idoneum,  imo  possibile  testimonium  est,  et  tu  me  cogis 
ut  circa  id  quod  in  mea  notitia  panis  est,  praetereaque  nihil,  in 
ea  sim  habitudine  cultus,  adorationis,  reverentiae,  in  qua  esse 
deberem  erga  Iesum  factum  visibilem?  Iesus  est  aut  fuit  homo; 
id  mihi  historia  testatur.  Caeterum,  divinitas  eius  ne  sensum 
quidem  habet  pro  meo  intellectu,  et  tu  me  cogis  ut  erga  hunc 
hominem  de  quo,  an  supra  hominem  aliquid  sit,  non  solum  nihil 
scio,  sed  nec  scire  possum,  me  habeam  ac  si  esset  Deus? 
Iesus  mortuus  est;  de  hoc  rursus  nulla  possibilis  dubitatio. 
Aliunde   vero   resurrectio  mortuorum,  ad    intelligibilitatem    quod 

(*)  «  Dieu  est  personnel  veut  dire:  Comportez  vous  dans  vos  relations 
«  avec  Dieu  comme  dans  vos  relations  avec  une  personne  humaine.  Pa- 
«  reillement,  Jesus  est  ressuscite  veut  dire :  Soyez  par  rapport  a  lui  comme 
« vous  auriez  ete  avant  sa  mort,  comme  vous  etes  vis-a-vis  d'un  con- 
« temporain.  De  meme  encore,  le  dogme  de  la  presence  reelle  veut  dire 
«qu'il  faut  avoir  en  face  de  1'hostie  consacree  une  attitude  identique  a 
«  celle  qu'on  aurait  en  face  de  Jesus  devenu  visible».  Le  Roy,  Qu'est-ce 
qu'un  dogme.  (Quinzaine,   16  Avril    1905). 


DE  CONSUMMATIONE    RUINAE    PER    DOGMATISMUM  MORALEM  I37 

spectat,  aequivalet  quadraturae  circuli,  et  tu  me  cogis  ut  cum  hoc 
mortuo,  qui  quoad  me  saltem  remansit  inter  mortuos,  tanquam 
cum  vivente  converser?  Amara  est  vita  praesens,  et  multis  plena 
doloribus;  habet  tamen  quasdam  dulcedines  a  quibus  prohibet 
austera  quaedam,  quam  vulgo  dicunt,  legis  praescriptio.  Ex  alia 
vero  parte,  vita  futura,  an  sit  et  qualis  sit,  in  eadem  semper 
agnosticismi  sphaera  invenitur.  Quid  igitur  faciam  miser,  qui 
nollem  abdicare  praesentia  ob  vanam  spem  vel  formidinem  futu- 
rorum?  Sed  ecce  tibi  solutionem  providet  philosophia  actionis.  Sic 
age,  sic  vive,  ac  si  esset  vita  futura,  in  qua  et  bonis  praemia,  et 
malis  poenae  sunt    constitutae. 

Vides  ergo  nihilismum  ad  ultimum  limitem  in  dogmatismo 
morali  perductum.  Re  enim  vera,  regulam  agendi  tam  rationa- 
biliter  acciperem  ex  aliqua  fabula  romanensi,  quam  ex  evangelio. 
Nec  iuvat  si  dicas  quod  etsi  in  dogmate  prout  in  intellectu  nostro, 
nulla  sit  ratio  praxim  legitimans,  adhuc  tamen  esse  poterit  in  rea- 
litate  subiacente,  nobis  quidem  ignota,  sed  cognita  Deo  revelanti. 
Nam,  missis  nunc  aliis  considerationibus,  de  Deo,  et  praesertim 
de  revelatione  Dei  dogmatismus  moralis  nihil  plus  scit  ac  de 
caeteris.  «  Solet  dici  quod  Deus  locutus  est.  Sed  quid  in  casu  si- 
«  gnificat  vocabulum  loqui?  Certo  certius  metaphora  est,  et  quae- 
«  nam  est  realitas  quae  sub  hac  metaphora  tegitur?  »  Nemo  scit  (x). 
Unde  nihil  remanet  nisi  vitalis  conatus  mentis  humanae.  Aiunt 
enim  quod  nisi  velimus  religionem  absurde  transmutare  in  enti- 
tatem  logicam  seu  abstractionem  metaphysicam,  oportet  in  ea  in- 
troducere  notionem  motus  et  vitae,  ita  ut  dogma  concipiatur  tan- 
quam  aliquid  vivens,  cuius  omnia  principia  homini  sunt  immanentia. 

Superest  itaque  ut  ostendamus  quale  tandem  animal  sit  fides 
illa  vivens.  Et  hoc  praestare  curabimus,  referendo  verba  et  sen- 
tentias  auctoris  qui  sibi  munus  adscivit  vulgarizandi  quidquid  de 
singularis  animantis  originibus,  incrementis,  progressibus,  praeteri- 
tis  futurisque  metamorphosibus  apud  rationalistas  saeculi  proxime 
elapsi  adinvenit.  Id  quidem  in  capitulo  quod  sequitur. 


(x)  «  Dieu  a  parle,  dit-on.  Que  signifie  le  mot  parler  dans  ce  cas? 
«A  coup  sur,  c'est  une  metaphore.  Quelle  realite  cache-t-elle?  Toute  la 
«  difficulte  est  la».  Le  Roy,  ubi  supra. 


CAPUT  SEXTUM 

DE  CUMULO  ERRORUM  IN  SYSTEMATE   FIDEI  VIVENTIS 


«  Nomen  habes  quod  vivas,  et  mortuus  es  ». 
(Apoc.  III- 1). 


Haec  doctrina  de  fide  vivente  colligit  in  se  omnes  rationa- 
lismi  errores  hactenus  exortos,  et  sub  ementito  nomine  revela- 
tionis  dissimulat  quantum  potest,  radicalem  negationem  omnium 
dogmatum  fidei  christianae,  ne  nno  quideni  excepto.  Quod  si  de 
hoc  dubites,  habebis  iam  unde  convincaris.  Ipsam  doctrinam  in- 
terroga,  aetatem  habet,  ipsa  de  se  loquatur. 

§  i. 

Id  quod  revelationem  vocant,    nihil    aliud   esse   potuit  quam 

conscientia  ab  homine  acquisita    de    sua    ad    Deum   relatione  (r). 

Initium  revelationis  fuit  perceptio,  quantumcumque  rudimen- 


(x)  «  Tout  le  monde  croit  savoir  ce  que  c'est  qu'une  verite.  Tout 
«  theologien  croit  savoir  ce  que  c'est  que  la  revelation...  Que  sera  main- 
«  tenant  la  revelation?  Meme  la  theologie  savante  en  retient  une  idee 
«  extremement  anthropomorphique,  tout  a  fait  deconcertante  pour  la 
«  science  et  la  philosophie  contemporaine...  Pour  peu  qu'on  y  reflechisse, 
«  et  quelles  que  soient  les  circonstances  exterieures  auxquelles  se  sont 
«  rattaches  Teveil  et  les  progres  de  la  connaissance  religieuse  dans 
«  Phomme,  ce  qu'on  appelle  revelation  n'a  pu  etre  que  la  conscience 
«  acquise  par  Thomme  de  son  rapport  avec  Dieu  ».  Autour  cCun  petit 
livre,  p.   188,  192,   195. 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SYSTEMATE     FIDEI    VIVENTIS  I39 

talis,  illius  relationis  quae  debet  exsistere  inter  hominem  sui  con- 
scium,  et  Deum  praesentem  sub  mundo  phaenomenorum.  Speciatim 
vero,  revelatio  christiana  in  suo  principio  suaque  origine,  non 
fuit  nisi  perceptio  in  anima  Christi,  tum  relationis  qua  Christus 
ipse  cum  Deo  uniebatur,  tum  relationis  quae  omnes  homines  re- 
ligat  ad  P^atrem  coelestem  (r). 

Similiter,  revelationis  progressus  fuit  perceptio  novarum  re- 
lationum,  aut  potius,  magis  praecisa,  magisque  distincta  determi- 
natio  relationis  essentialis  confuse  ab  origine  perceptae,  dum  homo 
informabatur  ad  cognoscendum  semper  melius,  et  magnitudinem 
Dei,  et  rationem  proprii  officii  (2). 

Caeterum,  id  distat  inter  perceptiones  ordinis  scientifici  et 
perceptiones  veritatum  religiosarum  quae  revelatae  dicuntur,  quod 
hae  posteriores  non  sunt  sicut  illae  priores,  fructus  solius  ratio- 
nis,  sed  elaboratio  quaedam  inteJIectus  sub  pressione  cordis,  et 
directione  sensus  moralis  seu  voluntatis  boni  (3). 

Haec  porro  elaboratio  quae  effectum  habet  semper  magis  ac 
magis  perfectum  in  religione  Israelitica,  ac  deinde  in  religione 
christiana,  est  primo  et  principaliter  operatio  Dei  in  homine,  sive 
operatio  hominis  cum  Deo :  pro  quanto  scilicet  involvit  actionem 


1  «  Ce  qui  fut  a  un  moment  donne  le  commencement  de  la  reve- 
«  lation,  a  ete  la  perception,  si  rudimentaire  qiPon  la  suppose,  du  rap- 
«  port  qui  doit  exister  entre  1'homme  conscient  de  lui-meme,  et  Dieu  pre- 
«  sent  derriere  le  monde  phenomenal...  Qu'est-ce  que  la  revelation  chre- 
«  tienne  dans  son  principe  et  son  point  de  depart,  sinon  la  perception, 
«  dans  Pame  du  Christ,  du  rapport  qui  unissait  a  Dieu  le  Christ  lui-meme, 
«  et  de  celui  qui  relie  tous  les  hommes  a  leur  Pere  celeste?  »  Ibid.,  p.  196. 

(2)  «  Le  developpement  de  la  religion  revelee  s'est  effectue  par  la 
«  perception  de  nouveaux  rapports,  ou  plutot  par  une  determination  plus 
«  precise  et  plus  distincte  du  rapport  essentiel,  entrevu  des  Porigine, 
«  1'homme  apprenant  ainsi  a  connaitre  de  mieux  en  mieux  et  la  gran- 
«  deur  de  Dieu  et  le  caractere  de  son  propre  devoir  ».  Ibid.,  p.  196-197. 

(3)  «  A  la  difference  des  perceptions  d'ordre  rationnel  et  scientifique, 
«  la  perception  des  verites  religieuses  n'est  pas  un  fruit  de  la  seule  rai- 
«  son.  Cest  un  travail  de  Pintelligence  execute,  pour  ainsi  dire,  sous  la 
«  pression  du  cceur,  du  sentiment  religieux  et  moral,  de  la  volonte  reelle 
«  du  bien  ».  Ibid. 


14°  CAPUT    VI. 

Dei  excitantis  hominem  ad  quaerendum,  et  adiuvantis  eum  in  suo 
continuo  atque  indefinito  conatu  ad  melius  (x).  Quanquam  ratio 
quoque  habenda  sit  occurrentium  historiae  eventuum  a  quibus 
revelata  religio  sumebat  occasiones,  incitamenta,  adiumenta,  ma- 
teriam  suae  propriae  evolutionis,  et  tanto  quidem  magis,  quanto 
maiori  vitalitate  erat  praedita.  Unde  etiam  nil  mirum  est  si  reli- 
gio  Israel  et  religio  christiana,  praecise  propter  intensissimam  vi- 
talem  energiam,  fuerunt  plus  quam  caeterae  religiones  omnes,  mu- 
tationi  obnoxiae  (2). 

Itaque,  duo  sunt  in  praesenti  minime  confundenda,  imo  adae- 
quate  condivisa.  Hinc  quidem  ideae  religiosae  quae  solae  consti- 
tuunt  obiectum  fidei,  et  in  dies  evolvuntur.  Inde  vero  facta  hi- 
storica  quae  evolutioni  idearum  causam  suppeditant,  vel  determi- 
nantem,  vel  certe  occasionalem. 


§2. 

Et  incipiendo  a  Christo  a  quo  religio  nostra  nomen  habet  et 
originem,  oportet  distinguere  veluti  Christos  duos.  Unum  histo- 
ricum,  qui  solus  est  quoad  nos  in  reali  ordine  factorum.  Alterum 

(*)  «  Tout  ce  travail  qui  aboutit  a  un  resultat  de  plus  en  plus  par- 
«  fait  dans  la  religion  israelite,  puis  dans  la  religion  cliretienne,  n'est  pas 
«  proprement  un  travail  de  1'homme  sur  Dieu;  c'est  d'abord  et  principa- 
«  lement  le  travail  de  Dieu  dans  1'homme,  ou  de  Thomme  avec  Dieu. 
«  Car  est-il  possible  de  comprendre  cet  effort  perpetuel  vers  le  mieux 
«  dans  1'ordre  de  Ia  connaissance  religieuse  et  de  la  vie  morale,  effort 
«  toujours  couronne  de  succes,  bien  qu'il  soit  toujours  combattu  et  sem- 
«  ble  meme  vaincu,  si  l'on  n'implique  1'action  de  Dieu  meme  et  dans 
«  1'effort  et  dans  le  succes?  Cest  1'homme  qui  cherche,  mais  c'est  Dieu 
«  qui  Texcite;  c'est  Thomme  qui  voit,  m.iis  c'est  Dieu  qui  1'eclaire  •».  Ibid. 

(2)  «  Puisque  la  religion  d'Israel,  depuis  ses  origines  jusqu'a  l'ap- 
«  parition  du  christianisme,  et  le  christianisme  depuis  sa  fondation,  ont 
«  ete  plus  vivants  qu'aucune  autre  religion,  on  ne  devra  pas  s'etonner 
«  qu'ils  aient  change  davantage,  non  par  la  simple  combinaison  d'ele- 
«  ments  nouveaux  et  meme  etrangers,  avec  leurs  elements  primitifs,  mais 
«  par  Pintensite  meme  d'une  puissance  vitale,  d'un  dynamisme  qui  a 
«  trouve  dans  les  rencontres  de  1'histoire,  les  occasions,  les  excitants,  les 
«  adjuvants,  la  matiere  de  son  propre  developpement  »  Ibid.,  p.  47. 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  141 

non  historicum,  qui  est  Christus  fidei,  Christus  idea,  Christus  spi- 
ritus,  seu  Christus  mysticus  (*). 

Porro  Christus  historicus  imprimis  non  est  Christus  a  mor- 
tuis  redivivus.  Primo  quia  Christus  resuscitatus  iam  non  perti- 
nebat  ad  ordinem  praesentis  vitae,  qui  est  ordo  sensibilis  expe- 
rientiae  (2).  Secundo  quia  si  consideretur  testimonium  novi 
testamenti  independenter  a  fide  apostolorum,  non  praebet  nisi 
limitatam  probabilitatem,  quae  nemini  non  videbitur  impropor- 
tionata  gravitati  rei  attestatae  (3).  Tertio  quia  necesse  est  ut 
omne  naturale  argumentum  facti  supernaturalis,  incompletum  ac 
deficiens  semper  inveniatur  (4). 

Rursus,  a  veritate  historiae  penitus  excluditur  Christus  Iohan- 
nicus.  Nam  quartum  evangelium  nullo  modo  haberi  potest  tan- 
quam  historicum  testimonium  de  vita  et  doctrina  Salvatoris.  Si 
Iesus  egit  et  locutus  est  ut  apud  synopticos,  non  potuit  agere 
et  loqui  ut  apud  Ioannem,  et  vice  versa,  si  relatio  Ioannis  est 
historica,   relatio    synopticorum    non    est    nisi    relatio    artificialis 


[x)  «  Saint  Paul  dit  dans  1'epitre  aux  Philippiens,  que  le  Sauveur 
«  qui  existait  au  ciel  en  forme  de  Dieu,  s'est  pour  ainsi  dire  vide  lui- 
«  meme  en  prenant  la  forme  de  serviteur  et  devenant  semblable  aux 
«  hommes.  L'apotre  concoit  ainsi  comme  deux  Christs :  celui  de  la  foi, 
«  qui  etait  de  toute  eternite  en  forme  divine,  et  celui  de  1'histoire  qui  a 
«  paru  en  forme  humaine  ».  lbid.,  p.  iii.  Et  supra,  p.  93:  «  Ce  Christ 
«  de  la  foi,  tout  spirituel  et  mystique,  c'est  le  Christ  immortel  qui  echappe 
«  aux  conditions  du  temps  et  de  1'existence  terrestre  ». 

(2)  «  Le  Christ  resuscite  n'appartenait  plus  a  1'ordre  de  la  vie  pre- 
«sente,  qui  est  celui  de  lexperience  sensible,  et  par  consequent  la  re- 
«  surrection  n'est  pas  un  fait  qui  ait  pu  etre  constate  directement  et 
«  formellement.  On  peut  verifier  la  guerison  d'un  malade,  et  1'on  pour- 
«  rait,  le  cas  echeant,  controler  le  retour  d'un  mort  a  la  vie  naturelle; 
« mais  1'entree  d'un  mort  dans  la  vie  immortelle  se  derobe  a  1'obser- 
«  vation,  etc. ».  U Evangile  et  t Eglise,  p.  74. 

(3)  « Si  on  le  regarde  independamment  de  la  foi  des  apotres,  le 
«  temoignage  du  Nouveau  Testament  ne  fournit  qifune  probabilite  li- 
« mitee,  et  qui  ne  semblera  pas  proportionnee  a  1'importance  extraor- 
«dinairede  1'objet  atteste».   Ibid.,  p.  75. 

(4)  «  Mais  n'est-il  pas  inevitable  que  toute  preuve  naturelle  d'un 
«  fait  surnaturel  soit  incomplete  et  defaillante? »   Ibid.,  p.   76. 


142  CAPUT    VI. 

defigurans  Christum.  Sed  Christus  Iohannicus  est  Christus  fidei, 
spiritualis  et  nrysticus,  qui  omnes  transcendit  conditiones  tem- 
poris  et  terrestris  exsistentiae.  CJnde  narrationes  apud  Ioannem 
non  sunt  histonae,  sed  mystica  evangelii  contemplatio;  sermones 
vero  sunt  meditationes  theologicae  de  mysterio  salutis  (r). 

Adhuc,  ab  eadem  historiae  veritate  excluditur  magna  ex 
parte  Christus  synopticorum,  quia  synoptici,  prae  scopo  quem 
habebant  producendi  fidem,  de  fidelitate  historica  non  admodum 
curabant,  et  narrando  evangelium,  evangelium  interpretabantur. 
Libri  eorum  sunt  libri  ad  aedificationem  scripti,  et  necessitatibus 
nascentium  ecclesiarum  passim  adaptati.  Quo  fit  ut  critico  onus 
incumbat  selectionem  facere  in  factis  evangelicis"et  praedicatione 
Salvatoris,  inter  id  quod  primitivae  memoriae  est,  et  id  quod 
pertinet  ad  solas  appretiationes  fidei,  posterioremve  mentis  chri- 
stianae  evolutionem  (2). 

(T)  «  Si  Jesus  a  parle  et  agi  comme  on  le  voit  parler  et  agir  dans 
« les  Synoptiques,  il  n'a  point  agi  et  parle  comme  on  le  voit  faire  en 
« saint  Jean.  Reciproquement,  si  Jean  est  une  relation  historique  de 
« 1'Evangile,  les  Synoptiques,  en  seront  une  relation  artificielle,  et  ou  le 
«  Christ  aura  ete  defigure...  Je  me  contenterai  de  montrer  que  la  suite 
« des  recits,  la  physionomie  du  Sauveur  et  la  forme  de  son  enseigne- 
«  ment  dans  les  Synoptiques  offrent  des  conditions  d"historicite  qu'ils 
«  n'ont  pas  dans  saint  Jean...  Le  Christ  johannique  se  presente  comme 
«  un  etre  transcendant.  qui  n'est  pas  de  la  terre,  mais  du  ciel;  qui  sem- 
«  ble  ne  parler  et  n'agir  jamais  que  pour  satisfaire  aux  termes  de  sa  de- 
«  finition,  pour  prouver  qu'il  est  de  Dieu,  qu'il  est  un  avec  Dieu...  La 
«  vie  qui  se  degage  de  tout  cet  ensemble,  est  celle  de  la  foi  chretienne 
«  vers  la  fin  du  premier  siecle  chretien.  Les  recits  de  Jean  ne  sont  pas 
« une  histoire;  ses  discours  sont  des  meditations  theologiques  sur  le 
«  mystere  du  salut  ».  Autour  cTun  petit  livre,  p.  88-93. 

(2  «  L'historien  ne  peut  les  utiliser  (les  Synoptiques)  que  selon 
« la  consistance  qu'il  presentent  au  point  de  vue  de  lhistoire.  Si  l'on 
«  a  tourne  peu  a  peu  les  paraboles  en  allegories,  si  lon  a  constamment 
«  adapte  i'enseignement  du  Sauveur  au  besoin  des  eglises  naissantes,  si 
«  un  travail  d' idealisation  progressive,  d'interpretation  symbolique  et 
«  dogmatique,  s'est  opere  sur  les  faits  memes,  Thistorien  doit  s'en  rendre 
«  compte;  faute  de  quoi  il  ne  percevra  dans  les  evangiles  qu'un  ensem- 
« ble  confus  d'idees  parfois  incoherentes,  et  de  faits  dont  la  realite  se 
«  confondra  avec  la  lecon  que  les  evangelistes    ont   voulu    en    deduire... 


DE    CUMULO    ERRORUM    1N    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  I43 

Hinc  historicam  veritatem  in  Evangelio  non  habet:  Nec  primo 
attestatio  Christi  de  sua  divinitate;  nec  secundo,  affirmatio  eius 
de  sua  missione  ad  redemptionem  mundi  per  mortem  crucis;  nec 
tertio  fundatio  Ecclesiae,  praesertim  ut  a  Synagoga  distinctae; 
nec  quarto  institutio  ullius  sacramenti. 

Non  primo  attestatio  Christi  de  sua  divinitate.  Nam  attestatio 
ista  pertineret  ad  praedicationem  Iesu,  et  deberet  ut  talis  ab 
historico  agnosci,  si  quartum  evangelium  esset  directa  doctrinae 
Iesu  resonantia,  aut  si  verba  synopticorum :  Nemo  novit  Filium 
nisi  Pater,  neque  Patrem  quis  novit  nisi  Filius,  et  cui  voluerit  Filius 
revelaret  forent  aliquid  aliud  quam  foetus  posterioris  traditionis. 
Sed  quartum  evangelium  est  liber  theologiae  mysticae  in  quo 
non  auditur  nisi  vox  conscientiae  christianae.  Locus  vero  Mat- 
thaei  (XI,  25-27),  et  Lucae  (X,  21-22),  quaedam  est  imitatio 
orationis  Iesu  filii  Sirach  (Eccli.  LI),  et  videtur  esse  opus  cuius- 
dam  prophetae  christiani.  Cum  enim  vix  credi  possit  quod  Chri- 
stus  voluerit  imitari  Ecclesiasticum,  satis  probabile  est  quod 
praecitata  verba  nunquam  dicta  sunt  a  Christo,  sed  fuerunt 
fructus  evolutionis  christologicae  in  primo  Ecclesiae  aevo  (r). 

Neque  secundo,  attestatio  Christi  de  sua  missione  ad  re- 
demptionem  mundi    per    mortem    crucis.    Nam    fides    mortis    ex- 

«  Les  evangelistes  n'avaient  souci  de  1'exactitude  historique ;  ils  visaient 
«a  produire  la  foi.  et  ils  interpretaient  PEvangile  en  le  racontant...  La 
« preoccupation  de  demontrer  le  Christ  par  son  ceuvre,  en  un  mot 
« Pevolution  didactique  et  litteraire  qui  aboutit  aux  Synoptiques  n'a  rien 
« de  surprenant».   Ibid.,  p.  83-85.   —   Cf.  p.  44-45. 

(*)  «  La  divinite  de  Jesus  n'est  pas  un  fait  de  1'histoire  evangelique 
«  dont  on  puisse  verifier  critiquement  la  realite...  Cette  croyance  appar- 
«  tiendrait  a  Penseignement  de  Jesus,  et  1'histoire  devrait  le  reconnaitre, 
«  si  le  quatrieme  evangile  etait  un  echo  direct  de  la  predication  du  Sau- 
«  veur,  et  si  la  parole  des  Synoptiques  sur  le  Pere  qui  seal  connait  le  Fils, 
«  etle  Fils  qui  seul  connait  le  Pere,  n'etait  pas  un  produit  de  la  tradition.Mais 
«  le  quatrieme  evangile  est  un  livre  de  theologie  mystique,  011  Pon  en- 
«  tend  la  voix  de  la  conscience  chretienne,  non  le  Christ  de  Phistoire, 
«  et  j'ai  explique  dans  L Evangile  et  V Eglise,  pourquoi  ie  passage  de  Mat- 
«  thieu  et  de  Luc  a  chance  d'etre  un  fruit  de  la  speculation  theologique, 
«  Pceuvre  d'un  prophete  chretien,  comme  le  quatrieme  evangile  ».  Autour 
cCun  petit  livre,  p.  130-13 1.  Cf.  LEv.  et  VEgl.  p.  45. 


144  CAPUT   VI. 

piatoriae  non  exstitit  ab  origine,  sed  a  Paulo  fuit  invecta.  Et  locus 
Marci  (X,  45),  ubi  legitur  quod  Filius  hominis  venit  ut  daret  ani- 
mam  suam  redemptionem  pro  multis,  confictus  fuit  sub  influxu 
theologiae  Paulinae,  non  secus  ac  narrationes  ultimae  coenae  (x). 

Neque  tertio,  fundatio  Ecclesiae,  praesertim  ut  a  Synagoga 
distinctae.  Nam  institutio  Ecclesiae  non  est  factum  quod  possit 
historice  demonstrari,  et  traditio  apostolica  rite  intellecta  sup- 
ponit  Ecclesiam  super  Icsum,  potius  quam  a  Iesu  fundatam;  aut 
certe,  si  a  Iesu,  non  a  Iesu  praedicante  evangelium  regni,  sed 
a  Iesu  resuscitato  a  mortuis,  adeoque  extra  omnes  historiae  et 
demonstrationis  conditiones  iam  posito.  Proinde  omnia  de  Ec- 
clesiae  institutione  testimonia  non  sunt  nisi  testimonia  fidei  quae 
fidei  praesentant  Christum  mysticum,  et  voluntatem  eius  supra 
Ecclesiam   (2). 

Neque  quarto,  institutio  ullius  sacramenti.  Nam  Iesus,  du- 
rante  suo  ministerio,  nullam  praescripsit  formam  ritualem  cultus 
exterioris,  characteristicam  religionis:  siquidem  in  evangelio  ab 
eo  praedicato    christianismus    nondum    erat    religio    distincta    et 

1  «  La  premiere  communaute  n'ignorait  pas  que  le  Christ  etait 
«  mort  sur  la  croix,  et  elle  a  cru,  avant  Paul,  qu'il  etait  resuscite;  mais 
«  cette  mort  et  cette  resurrection  pouvaient  donner  lieu  a  des  conside- 
«  rations  differentes,  qu'il  ne  faut  pas  attribuer  indistinctement  aux  pre- 
«  miers  croyants  ou  a  Jesus  lui-meme,  et  a  1'apotre  des  gentils...  Le  pas- 
«  sage  de  Marc  ou  on  lit  que  Jesus  est  venu  dontier  sa  vie  en  rancon  pour 
«  beaucoup,  a  toute  chance  d'avoir  ete  infiuence  par  la  theologie  de  Paul, 
«  et  l'on  peut  en  dire  autant  des  recits  de  la  derniere  cene  ».  IJ Ev.  et 
VEgl,  p.   69-71. 

(2)  «  On  ne  semble  pas  s'apercevoir  que  linstitution  divine  de  l'E- 
<c  glise  est  un  objet  de  foi,  non  un  fait  historiquement  demontrable,  et 
«  que  la  tradition  apostolique  bien  entendue,  suppose  1'Eglise  fondee  sur 
« Jesus,  plutot  que  par  lui,  ou  bien,  si  elle  lui  en  attribue  1'institution, 
«  la  rapporte  au  Christ  resuscite,  non  au  Sauveur  prechant  1'Evangile  du 
«  royaume...  En  tous  ces  temoignages,  1'institution  divine  de  1'Eglise  est 
«  signifiee  par  la  foi  a  la  foi,  beaucoup  plus  que  1'origine  de  1'Eglisen'y 
«  est  decrite  par  lhistoire,  et  pour  elle.  La  foi  a  1'institution  divine  de 
«  1'Eglise  se  manifeste  dans  les  documents  qui  attestent  la  foi  au  Christ  resu- 
«  scite:  c'est  un  temoignage  de  foi  qui  presente  a  la  foi  le  Christ  immortel  et 
«  la  volonte  du  Christ  sur  1'Eglise  ■».  Autour  a"u?i  petit  tivre,  p.    161-169. 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  145 

per  se  exsistens,  sed    simplex    quaedam    renovatio    religiosa    in 
sinu  Iudaismi  (J). 

Itaque  historica  evangelii  veritas  nihil  aliud  habet  a  primo 
ad  ultimum,  nisi  quod  Christus  per  orationem,  confidentiam,  et 
amorem,  ad  maximam  unionem  cum  Deo,  et  consequenter,  ad 
conscientiam  vocationis  messianicae  sese  paulatim  elevavit;  quod 
incepit  praedicare  regnum  caelorum  mox  cum  fine  mundi  ven- 
turum;  quod  sese  in  hoc  regno  asseruit  vicarium  Dei  ac  mi- 
nistrum;  quod  denique  ad  supremum  eventum  imminentis  iam 
consummationis  saeculi  accommodavit  praedicationem  suam,  quae 
tota  fuit  de  contemptu  mundi  et  abdicatione  rerum  temporalium  (2). 

(1)  «  On  peut  dire  que  Jesus  au  cours  de  son  ministere  n'a  ni  pres- 
«  crit  a  ses  apotres,  ni  pratique  lui-meme  aucun  reglement  de  culte  exte- 
«  rieur  qui  aurait  caracterise  1'Evangile  comme  religion.  Jesus  n'a  pas 
«  plus  regle  d'avance  le  culte  chretien,  qu'il  n'a  regle  formellement  la 
«  constitution  et  les  dogmes  de  1'Eglise.  Cest  que  dans  1'Evangile,  le 
«  christianisme  n'etait  pas  encore  une  religion  existant  par  elle-meme... 
«  1'Evangile  comme  tel,  n'etait  q'un  mouvement  religieux  qui  se  produi- 
«  sait  au  sein  du  judaisme,  pour  en  realiser  parfaitement  les  principes 
«  et  les  esperances.  Ce  serait  donc  chose  inconcevable  que  Jesus,  avant 
«  sa  derniere  heure,  eut  formule  des  prescriptions  rituelles.  II  n'a  pn  y 
«  songer  qu'a  ce  moment  supreme,  lorsque  l'accomplissement  immediat 
«  du  regne  messianique  apparut  comme  impossible  en  Israel,  et  qu'un 
«  autre  accomplissement,  mysterieux  dans  sa  perspective,  obtenu  par  la 
«  mort  du  Messie,  resta  la  derniere  chance  du  royaume  de  Dieu  sur  la 
«  terre.  La  cene  eucharistique  se  montre  alors  comme  le  symbole  du 
«  royaume  que  doit  amener  le  sacrifice  de  Jesus.  Encore  est-il  que  l'eu- 
«  charistie,  au  jour  de  sa  celebration  premiere,  signifie  plutot  Tabroga- 
«  tion  du  culte  ancien  et  1'avenement  prochain  du  royaume,  que  linstitu- 
«  tion  d'un  nouveau  culte,  le  regard  de  Jesus  n'embrassant  pas  directe- 
«  ment  1'idee  d'une  religion  nouvelle,  dune  eglise  a  fonder...  Ce  fut  l'E- 
«  glise  qui  vint  au  monde,  et  qui  se  constitua  de  plus  en  plus,  par  la 
«  force  des  choses,  en  dehors  du  judaisme  »  L Ev.  et  l'Egl.,  p.   180-182. 

(2)  «  Quant  a  1'origine  de  la  conscience  messianique  dans  1'ame  de 
« Jesus,  on  ne  peut  la  deduire  surement  des  textes...  Le  critique  peut 
«  conjecturer  que  le  sentiment  filial  a  precede  et  prepare  la  conscience 
«  messianique,  l'ame  de  Jesus  s'etant  elevee  par  la  prlere,  la  confiance 
«  et  1'amour,  au  plus  haut  degre  d'union  avec  Dieu,  en  sorte  que  Tidee 
«  de  la  vocation  messianique  a  couronne  comme  naturellement  ce  travail 
«  interieur  ».  EEv.  et  VEgl.,  p.  55-56. 

10 


146  CAPUT    VI 

Talis  est  igitur  Christus  historiae,  post  quem  incepit  evo- 
lutio  dogmatis  christiani,  et  prae  primis  evolutio  dogmatis  chri- 
stologici,  de  Christo  mystico,  de  Christo  spiritu,  de  Christo  im- 
mortali,  de  Christo  Deo,  qui  ad  ordinem  factorum  amplius  non 
pertinet,  sed  in  sola  fide  habet  subsistentiam,  quia  a  sola  fide 
habet  et  originem. 

§  3- 

I.  —  Porro  dogma  christologicum  in  conscientia  christiana 
paulatim  crevit  et  adolevit,  quasi  quodam  continuo  conatu  fidei 
versus  suum  transcendens  obiectum.  et  nondum  pervenit  ad 
ultimum  terminum,  quamvis  eamdem  semper  sequatur  viam,  in 
altiori  semper  loco  proponens  Iesum,  et  de  eius  missione  ideam 
exhibens  semper  magis  comprehensivam,  secundum  quod  illumi- 
natae  fidei  largior  in  dies  de  mundo  et  humanitate  conceptio 
aperitur  (*). 

«  Les  evangelistes  ont  resume  la  predication  de  Jesus  au  debut  de 
«  son  ministere,  dans  les  mots :  Faites  penitence,  parceque  le  royaume  de.< 
«  cieux  est proche.  Ces  paroles  pourraient  aussi  bien  representer  en  abrege 
«  tout  1'enseignement  du  Sauveur  en  Galilee  et  a  Jerusalem.  Elles  expri- 
«  ment  la  necessite  d'une  conversion  morale,  mais  en  vue  du  royaume 
«  pret  a  venir,  c'est-a-dire  en  vue  de  la  perspective  eschatologique...  La 
«  perspective  du  grand  avenement  explique  pourquoi  Jesus  ne  promulgue 
«  aucune  prescription  proprement  disciplinaire...  Mais  la  meme  perspe- 
«  ctive  aide  a  comprendre  aussi  pourquoi  il  exige  de  tous  ceux  qui  aspi- 
«  rent  au  royaume,  non  la  disposition  a  sacrifier  eventuellement  leurs  biens 
«  et  leurs  affections  de  famille  a  1'interet  superieur  du  salut.  mais  a  tout 
«  quitter  immediatement  pour  le  suivre,  etc.   ».   LEv.  et  VEgl.,    p.  5-24. 

C)  «  La  divinite  du  Christ  est  un  dogme  qui  a  grandi  dans  la  con- 
«  science  chretienne,  mais  qui  n'avait  pas  ete  expressement  formule  dans 
«  1'Evangile...  Pour  1'historien,  le  travaii  de  la  tradition  fait  suite  a  celui 
«  des  ecrivains  du  X.  T.  Le  tont  represente  comme  un  effort  continu 
«  de  la  foi  pour  saisir  plus  parfaitement  un  objet  qui  la  depasse.  Cet  ef- 
«  fort  ne  va  pas  sans  tatonnements;  il  n'atteint  pas  du  premier  coup  son 
«  terme  definitif;  on  peut  meme  dire,  en  un  sens,  qu'il  ne  l'a  pas  encore 
«  atteint  aujourdhui;  mais  il  suit  toujours  la  meme  ligne,  mettant  tou- 
« jours  Jesus  plus  haut,  et  donnant  de  sa  mission  une  idee  plus  compre- 
«  hensive,  a  mesure  que  s'ouvre  devant  la  foi  intelligente  une  vue  plus 
«  large  sur  le  monde  et  sur  Thumanite  ».  Autour  d"u?i  petit  livre,  p.  1 17-120. 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  1 47 

Et  primus  evolutionis  gradus  fuit  post  mortem  ignominiosam 
Iesu,  cum  incepit  fides  in  Iesum  viventem,  assidentemque  dexterae 
Dei  usque  ad  tempus  parousiae,  seu  ultimi  adventus  regni  coelo- 
rum.  Secundus  gradus  fuit  in  accessu  gentilium  ad  christianismum, 
qui  dedit  occasionem  theoriae  Paulinae  de  Iesu  omnium  hominum 
salvatore,  et  novo  Adam  qui  sanguine  suo  universum  genus 
humanum  expiavit,  duosque  populos  de  circumcisione  et  prae- 
putio  reconciliavit  Deo  in  uno  corpore  per  crucem.  Tertius  gradus 
fuit  post  contactum  fidei  christianae  cum  philosophia  hellenica, 
quando  in  eo  loco,  inter  Deum  et  mundum  intermedio  quem 
Philo  assignaverat  Aovto,  repositus  est  a  Paulo  Christus  immor- 
talis  et  mysticus,  ut  esset  iam  imago  Dei  invisibilis,  primogenitus 
omnis  creaturae,  per  quem  omnia  in  mundo  physico  creata  sunt, 
omnia  in  mundo  morali  pacificata,  tam  quae  in  coelis  quam  quae 
in  terris  sunt.  Quartus  gradus  fuit  in  apparitione  quarti  evan- 
gelii,  quando  Iesus  filius  Dei  et  hominis,  praedestinatus  salvator, 
transformatus  est  in  Verbum  carnem  factum,  quod  sese  hominibus 
manifestavit  tanquam  aeterni  luminis  aeternaeque  vitae  fontem. 
Quintus  postmodum  gradus  fuit,  quando  fides  debuit  invenire 
medium  conciliandi  inter  se  realitatem  historiae  evangelicae,  theo- 
riam  Pauli,  et  theoriam  Ioannis,  ut  exinde  prodiret  systema  coor- 
dinatum  (x). 

C)  «  Chaque  etape  de  la  foi  est  comme  une  epreuve  et  un  obstacle 
«  qu'elle  surmonte  par  la  force  divine  de  son  principe  interieur.  La  pre- 
«  miere  de  ces  epreuves  fut  la  mort  ignominieuse  de  Jesus.  Elle  fut  sur- 
«  montee  par  la  foi  a  la  resurrection.  qui  des  1'abord  fut  la  foi  a  la  vie 
«  immortelle  du  crucifie,  bien  plus  qu'au  fait  initial  qui  est  suggere  a 
«  notre  esprit  par  le  mot  de  resurrection  .  .  .  La  seconde  epreuve  fut 
«  1'entree  de  la  foi  nouvelle  dans  le  monde  paien.  On  avait  dit  aux  Juifs: 
«  Jesus  est  le  Messie  predit  par  les  prophetes.  Que  dirait-on  aux  paiens? 
«  Si  Jesus  n'est  venu  que  pour  les  Juifs,  sa  mission  ne  signifie  rien  pour 
«  les  Gentils.  S'inspirant  de  1'esprit  bien  plus  que  de  la  lettre,  Paul 
«  trouve  a  1'Evangile  un  r61e.  et  a  la  personne  de  Jesus  une  significa- 
«  tion  universelle.  Ce  n'est  pas  seulement  aux  Juifs  que  Jesus  apporte 
«  le  salut  par  la  remission  des  peches,  sa  mort  est  Texpiation  qui  recon- 
«  cilie  avec  Dieu  1'humanite  entiere  .  .  .  Une  nouvelle  epreuve  de  la  foi 
«  se  presentait:  quel  etait  le  rapport  du  Christ  sauveur  avec  le  Dieu 
«  eternel  et  leconomie  de    1'univers?  La   speculation   judeo-alexandrine 


14$  CAPUT    VI. 

In  hoc  autem  systemate  construendo,  sensus  christianus  post 
multas  haesitationes  affirmavit  primo,  Yerbum  et  Spiritum  esse 
personalitates  a  Patre  creatore  distinctas.  Athanasius  deinde  cum 
concilio  Nicaeno  adseruit  Verbum  Dei,  etsi  personaliter  a  Patre 
distinctum,  esse  nihilominus  Deum  eidem  Patri  consubstantialem. 
Exhinc  damnata  est  opinio  Apollinaris  dicentis  Verbum  fuisse  in 
humanitate  Iesu  loco  animae  intellectivae.  Tum  opinio  Nestorii 
qui  ponebat  personam  Iesu  distinctam  a  persona  Verbi.  Tum 
opinio  Eutychetis  qui  naturam  humanam  naturae  divinae  volebat 
incorporatam.  Ultimo  additum  est  in  Concilio  quinto  quod  huma- 
nitas  Iesu  unita  est  Verbo  substantialiter,  et  in  Concilio  sexto, 
quod  unitas  personae  non  trahit  secum  unitatem  voluntatis.  Et 
sic  absolutum  fuit  dogma  christologicum,  pro  quanto  id  possibile 
erat  secundum  notiones  traditionales  et  principia  antiquae  philo- 
sophiae  ('). 

«  avait  identifie  le  Dieu  des  Juifs  au  Dieu  des  philosophes  grecs.  Philon 
«  identifia  le  Logos,  supreme  raison  et  idees   eternelles,  a  la  Sagesse  de 
«  1'Ancien  Testament  qui  assistait  le  Createur  dans  toutes  ses    ceuvres. 
«  Paul  assigne  hardiment  cette  place  au  Christ  eternel,  image  du  Dieu 
«  invisible,  par  qui  et  pour  qui  tout  a  ete  fait,   en  qui  tout  subsiste,  etc. 
«  L'auteur  de  1'epitre  aux  Hebreux  complete    1'idee  de    Paul.  Pour    lui 
«  aussi,  le  Kils  est  la  splendeur  de  la  gloire  divine,  mais   dans    sa  mis- 
«  sion  terrestre,  il  est  le  grand  pretre  qui  s'est  fait  semblable  aux  hom- 
«  mes  ses  freres,  accomplissant  finalement  par  une  seule  immolation,  qui 
«  etait  sa  propre  mort,  1'expiation  de  tous  les  peches  .  .  .    Mais  la  vie  de 
«  Jesus  n'a-telle  que  cette  importance  morale?    L'auteur   du    quatrieme 
«  evangile  y  decouvre  la  revelation  meme  du  Logos,    du    Verbe    divin. 
«  Le  Logos  incarne  en  Jesus  s'est  manifeste  aux  hommes    comme    une 
«  source  de  vie  et  de  lumiere  eternelles  .  .  .  Tout  n'etait  pas  dit  cepen- 
«  dant,  et  la  foi  avait  encore  a  trouver  le  moyen  de  concilier  entre  elles 
«  la  realite  de  Phistoire  evangelique,  la  theorie   de  Paul  et  celle  de  Jean, 
«  pour  en  faire  un  systeme  coordonne  »  Autour  d'un  petit  livre,  p.  120-127. 
(*)   «  Le  Verbe  et  1'Esprit,  qui  sont  de  Dieu,  sont  ils  des  personnalites 
«  distinctes  du  Pere  createur?  Ce  probleme  etait    assez    ardu :    le    sens 
«  chretien  finit  par  le  trancher  dans  le  sens  de  l'afnrmative.  Mais  aussitot 
«  se  posa  la  question  du  rapport  entre  le   Fere  et  les  autres  personnes 
«  divines,  surtout  celle  du  Verbe-Christ.  Le  Verbe   est  de  Dieu  et  per- 
«  sonnellement  distinct  du  Pere  :   est  il   Dieu    absolument,    et  s'il  est   le 
«  premier-n6  de  la  creation,  comme  l'a  dit  S.   Paul,  ne    serait-il  que    la 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SVSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  149 

At  nunc  problema  de  integro  resurgit,  et  mysterium  unionis 
hypostaticae  indiget  nova  determinatione,  quia  formula  traditio- 
nalis  non  amplius  respondet  statui  scientiae  modernae.  Nam  iuxta 
theologiam  notio  personae  est  notio  metaphysica,  sed  in  moderna 
philosophia  facta  est  notio  psychologica  ad  conscientiae  ordinem 
pertinens.  Nisi  ergo  velimus  dicere  Ecclesiam  amisisse  dona  fidei 
et  intellectus  quibus  construxit  fidem  temporis  anteacti,  credere 
licet  quod  iisdem  mediis  fidem  futuri  temporis  poterit  aedificare, 
explicando  suum  fundamentale  principium  de  duplici  revelatione 
Dei  in  mundo,  seu  notionem  religiosam  de  Deo  vivente  et  Christo 
Deo  (r). 


«  premiere  des  creatures ?  Arius  dit  oui.  Athanase  et  le  concile  de  Ni- 
«  cee  repondirent  non.  Le  Verbe  devait  etre  consubstantiel  au  Pere. 
«  Restait  a  definir  son  rapport  avec  1'humanite  du  Christ.  Pouvait-on 
«  dire  que  Jesus  etait  personnellement  eternel  et  consubstantiel  a  Dieu? 
«  Apollinaire  crut  trouver  la  solution  de  la  difficulte  en  admettant  que 
«  le  Verbe  avait  tenu  a  1'egard  de  Thumanite  et  dans  1'humanite-  de 
«  Jesus  la  place  de  1'ame  spirituelle.  L'Eglise  le  condamna :  Jesus  avait 
«  ete  homme  parfait.  Donc,  conclut  Nestorius,  il  etait  une  personne 
«  humaine  indissolublement  unie  par  un  lien  moral  a  la  personne  divine 
«  du  Verbe.  Nestorius  est  condamne :  il  ne  faut  pas  diviser  le  Christ 
«  qui  est  un.  S'il  est  un,  la  nature  humaine  est  incorporee  a  la  divinite, 
«  dit  Eutyches,  et  1'unite  de  nature  est  impliquee  dans  1'unite  de  personne. 
«  Le  Christ  ne  serait  pas  homme  si  la  nature  humaine  ne  subsistait  en 
«  lui  a  cote  de  la  nature  divine,  declare  le  concile  de  Chalcedoine.  Le 
«  cinquieme  concile  cecumenique  ajoute  qu'elle  est  unie  substantielle- 
«  ment  au  Verbe...  Le  sixieme  concile  maintient  deux  volontes  et  deux 
«  operations  pour  faire  droit  aux  deux  natures.  Le  dogme  christologi- 
«  que  etait  desormais  fixe.  autant  du  moins  qu'il  pouvait  1'etre  en  par- 
«  tant  des  donnees  traditionnelles  et  de  la  philosophie  antique  ».  An- 
tour  (Vun  petit  livre,  p.    127-128. 

(l)  «  Le  probleme  qui  a  passionne  durant  des  siecles  les  penseurs 
«  chretiens,  se  pose  maintenant  de  nouveau.  Cest  beaucoup  moins  parce 
«  que  1'histoire  en  est  mieux  connue,  que  par  suite  du  renouvellement 
«  integral  qui  s'est  produit  et  qui  se  continue  dans  la  philosophie  mo- 
«  derne  .  .  .  N'est-il  pas  vrai  que  la  notion  theologique  de  la  personne 
«  est  metaphysique  et  abstraite,  tandis  que  cette  notion  est  devenue, 
«  dans  la  philosophie  contemporaine,  reelle  et  psychologique  ?  Ce  qu'on 
«  a  dit  d'apres  la  definition  de  Tancienne  philosophie,  n'a-t-il  pas  besoin 


150  CAPUT    VI. 

II.  —  Eodem  modo  quo  dogma  christologicum,  evolutum 
quoque  est  dogma  theologicum,  usquedum  desineret  in  fidem  Dei 
triplicis  sine  Dei  multiplicatione.  Et  licet  hoc  dogma  contradi- 
ctoriis  notionibus  constare  videatur,  non  ideo  existimandum  est 
fuisseminusaccommodatum  sensui  religioso  a  quo  habuit  originem. 
Defectus  enim  logicae  et  rationalis  consistentiae  qui  est  principium 
ruinae  in  systematibus  philosophicis,  est  in  theologia  principium 
potius  soliditatis  et  durationis,  eo  quod  orthodoxia,  quando  non 
percipit  amplius  connexionem  et  concordantiam  assertionum  suarum, 
proclamat  mysterium.  Et  sic  de  facto  accidit  quoad  incarnationem, 
cum  definita  fuit  dualitas  naturarum  in  unitate  suppositi;  sic 
etiam  quoad  trinitatem,  cum  definitive  praevaluit  consubstantialitas 
trium  personarum  (*). 

«  d'etre  explique  par  rapport  a  la  philosophie  d'aujourd'hui?  .  .  .  A  moins 
«  de  supposer  que  1'Eglise  catholique  ait  perdu  les  dons  de  foi  et  d'in- 
«  telligence  qui  lui  ont  permis  de  construire  la  religion  des  siecles  pas- 
«  ses,  l'on  est  autorise  a  croire  qu'elle  reussira  par  les  memes  moyens  k 
«  edifier  la  religion  de  1'avenir  etc.  ».  Autour  d'un  petit  livre,  p.  128-154. 
1  «  On  adapte  (au  monotheisme  israelite  la  metaphysique  de  Pla- 
«  ton  et  de  Philon  .  .  .  Dieu  ne  cesse  pas  d'etre  un,  et  Jesus  reste  Christ: 
«  mais  Dieu  est  triple  sans  se  multiplier;  Jesus  est  Dieu  sans  cesser 
«  d'etre  homme,  le  Verbe  devient  homme  sans  se  dedoubler  .  .  .  Les 
«  representants  officiels  de  1'Eglise  affectent  de  ne  pas  connaitre  autre 
«  chose  que  la  tradition,  et  ils  ne  conviennent  pas,  n'en  ayant  pas  con- 
«  science,  des  emprunts  que  le  christianisme  a  faits  avant  eux,  qu'il  fait  me- 
«  me  encore  par  eux  a  la  sagesse  hellenique  .  .  .  On  peut  soutenir  au 
«  point  de  vue  de  1'histoire,  que  la  Trinite,  1'Incarnation  sont  des  dogmes 
«  grecs  ...  II  n'est  pas  etonnant  que  le  resultat  d'un  travail  si  particulier 
«  semble  manquer  de  logique  et  de  consistance  rationnelle.  Cependant 
«  il  se  trouve  que  ce  defaut,  qui  serait  mortel  a  un  systeme  philosophi- 
«  que,  est,  en  theologie,  un  principe  de  duree  et  de  stabilite  .  .  .  L'or- 
«  thodoxie  parait  suivre  une  sorte  de  ligne  politique,  moyenne  et  obsti- 
«  nement  conciliante,  entre  les  conclusions  extremes  que  l'on  peut  tirer 
«  des  donnees  qu'elle  a  en  depot.  Quand  elle  cesse  de  percevoir  l'ac- 
«  cord  logique  des  assertions  qu'elle  semble  opposer  Tune  a  1'autre,  elle 
«  proclame  le  mystere,  et  n'achete  pas  Tunite  de  sa  theorie  par  le  sa- 
«  crifice  d'un  element  important  de  sa  tradition.  Ainsi  a-t-elle  fait  pour 
«  la  Trinite,  quand  la  consubstantialite  des  trois  personnes  divines  eut 
«  triomphe  definitivement.  etc.  »  VEv.  et  VEgt.,  p.   140  143. 


DE    CUMULO    ERRORUM    1N    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  151 

III.  —  Idem  evolutionis  modus  cernitur  in  dogmate  gratiae 
et  in  dogmate  Ecclesiae.  Sed  haec  duo  dogmata  progerminave- 
runt  in  Occidente  conformiter  ad  proprium  ingenium  Latinorum; 
dum  e  contra,  dogma  theologicum  terram  culturae  mollem  ac 
facilem  habuerat  in  Oriente,  ubi  mens  graeca  ad  speculationes 
metaphysicas  magis  propendebat  (J). 

In  altero  autem  horum  dogmatum  specialiter  observabis  quod 
determinationes  principii  auctoritatis  in  Ecclesia,  non  nituntur 
interpretationi  litterali  et  logicae  textuum,  (Matth.  XVI-18,  XVIII- 
18,  Ioan.  XXI-15,  etc.)  quia  non  super  textus,  sed  super  fidem 
viventem  fundata  est  Ecclesia,  et  per  hanc  fidem,  non  per  textus 
subsistit,  nisi  in  quantum  textibus  fides  utitur,  eos  interpretando, 
et  in  eis  considerando  expressam  voluntatem  Christi  sui,  qui  non 
est  Christus  historicus,  sed  Christus  idea,  sive  Christus  mysticus  (2). 

Certum  enim  est  quod  Iesus,  cui  persuasum  erat  imminere 
iam  consummationem  saeculi,  nihil  prorsus  cogitaverat  de  eccle- 
siastico  gubernio  super  terram  instituendo.  Sed  post  eum,  pro 
nata  exigentia  supremae  illius  legis  quae  est  socialis  conservatio, 
sensim  sine  sensu  introducta  fuit  organizatio  hierarchica  sub  pri- 

(:)  «  Le  developpement  du  dogme  de  la  grace  et  celui  du  dogme 
«  de  PEglise  se  sont  effectues  dans  les  memes  conditions  que  celui  du 
«  dogme  theologique.  L/Occident  n'eut  jamais  beaucoup  de  gout  pour 
«  les  speculations  ou  le  genie  de  1'ancienne  Eglise  orientale  s'est  tou- 
«  jours  complu  et  souvent  egare...  A  Rome  et  dans  les  pays  latins,  on 
«  con^oit  volontiers  la  religion  comme  une  discipline  et  un  devoir  de 
«  la  societe  .  .  .  L/esprit  de  gouvernement  inne  a  Rome,  a  contribue  au 
«  developpement  ecclesiastique,  et  il  a  prepare  pour  les  temps  moder- 
«  nes  le  developpement  du  dogme  de  1'Eglise.  L'esprit  de  piete  n'a 
«  manque  a  aucune  fraction  de  la  chretiente  ancienne  ;  cependant  il  n'a 
«  donne  lieu  a  un  developpement  special,  propre  a  1'Eglise  latine,  que 
«  par  S.  Augustin,  etc.  ».  VEv.  et  VEgl.,  p.    148. 

(2)  «  Les  determinations  particulieres  du  principe  d'autorite  dans 
«  1'Eglise  ne  reposent  pas  sur  une  interpretation  purement  litterale  et 
«  logique  des  textes,  parce  que  ce  n'est  point  sur  des  textes,  mais  sur 
«  des  faits,  ou  plutot  sur  une  foi  vivante  que  1'Eglise  a  ete  fondee,  et 
«  c'est  par  cette  foi  qu'elle  subsiste,  non  par  les  textes,  si  ce  n'est  en 
«  tant  que  la  foi  les  utilise  en  les  interpretant.  II  est  trop  evident  que 
«  les  arguments  theologiques  ne  s'edifient  pas  sur  la  precision  du  sens 


152  CAPUT    VI. 

matu  Romaui  episcopi,  et  accommodata  sunt  ad  conditiones 
mundi  perdurantis,  ea  quae  a  Iesu  dicta  non  fuerant  nisi  pro 
mundo  mox  desituro  (l). 

Proinde  praesens  regimen  Ecclesiae  Romanae,  regimini  mi- 
litari  simillimum,  sub  influxu  contingentium  duntaxat  circumstan- 
tiarum  suam  accepit  determinationem.  Et  cum  aliunde  gravissi- 
mis  incommodis  facilem  ansam  praebeat,  (cuiusmodi  sunt  oppressio 
individuorum,  et  obstructio  impediens  motum  scientificum,  om- 
nesque  generatim  formas  liberi  examinis),  iure  meritoque  quaeri 
potest  utrum  eadem  Ecclesia,  quae  usque  ad  extremos  limites 
principium  auctoritatis  exaggeravit,  non  in  ea  necessitate  mox 
ponenda  sit,  attenuandi  formas  quasi  despoticas  sui  gubernii; 
idque  instar  humanorum  guberniorum  quae  eas  in  dies  coguntur 
abolere.  Imo  coniectura  est,  eaque  valde  optabilis,  quod  in  futura 
democratia  quae  iam  praeparatur,  episcopi  non  ita  magni  erunt 
apud  homines,  sed  nihil  interim  amittendo  de   iuribus   sui   mini- 


«  historique,  mais  sur  une  interpretation  qui  est  suggeree  par  le  deve- 
«  loppement  meme  de  PEglise.  L'argument  biblique  est  au  fond,  une 
«  assertion  de  foi.  La  primaute  du  Pape  est  voulue  du  Christ  comme 
«  Pinstitution  de  PEglise  .  .  .  Elle  grandit  et  se  transforme  avec  1'Eglise. 
«  Au  point  de  vue  de  la  foi,  le  Christ  a  voulu  son  developpement.  Au 
«  point  de  vue  de  1'histoire,  ce  developpement  a  ete  coordonne  a  celui 
«  de  PEglise  elle-meme  ».  Autour,  p.   176. 

(*)  «  II  est  certain  que  Jesus  n'avait  pas  regle  d'avance  la  constitu- 
«  tion  de  PEglise  comme  celle  d'un  gouvernement  etabli  sur  la  terre, 
«  et  destine  a  s'y  perpetuer  pendant  une  longue  serie  de  siecles  ».  L Ev. 
et  VEgl.y  p.  in.  —  «  Si  1'Eglise  Romaine  a  pris  des  airs  d'imperatrice 
«  qu'elle  n'avait  pas  aux  premiers  temps,  si  elle  a  voulu  donner  des  for- 
«  mes  juridiques.  on  pourrait  dire  constitutionnelles,  a  sa  preeminence 
«  et  a  son  action  .  .  .  ,  c'est  par  Peffet  d'un  mouvement  general  qui,  de- 
«  puis  les  origines,  poussait  PEglise  a  s'organiser  en  gouvernement,  etc. 
«  etc.  ».  Ibid.,  p.  104,  seq.  —  «  II  n'etait  ni  possible  ni  utile  que  Pa- 
«  venir  de  PEglise  fiit  revele  par  Jesus  a  ses  disciples.  La  pensee  que 
«  leur  legUait  le  Sauveur  etait  qu'il  fallait  continuer  a  vouloir,  a  prepa- 
«  rer,  a  attendre,  a  realiser  le  royaume  de  Dieu.  La  perspective  du  ro- 
«  yaume  s'est  elargie  et  modifiee,  celle  de  son  avenement  definitif  a  re- 
«  cule,  mais  le  but  de  PEvangile  est  reste  le  but  PEglise,  etc.  etc.  ». 
Ibid.,  p.   113  seq. 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SVSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  153 

sterii,  (quae  tunc  tandem  reassument  primitivam  et  essentialem 
officiorum  rationem),  habebunt  modum  agendi  cum  fidelibus  magis 
conformem  fundamentali  aequalitati  et  personali  dignitati  omnium 
christianorum  (x). 

IV.  —  Systema  quoque  sacramentale,  totum  quantum  est, 
generalem  evolutionis  conditionem  servat,  et  luculenter  ostendit 
perseverantem  christianismi  conatum  ad  hoc  ut  suo  spiritu  per- 
vaderet  ac  veluti  imbueret  totam  hominis  vitam,  a  nativitate 
usque  ad  mortem  (2). 

(*)  «  Des  esprits  curieux  de  penetrer  le  secret  des  temps  futurs  pour- 
«  raient  se  demander  si  1'Eglise  catholique,  apres  avoir  pousse  jusqu'aux 
«  dernieres  limites  1'expansion  du  principe  cTautorite,  ne  devra  pas  bien- 
«  tot,  en  donnant  a  son  action  un  caractere  de  moins  en  moins  po- 
«  litique  et  de  plus  en  plus  chretien,  suivre  les  progres  generaux  de  l'hu- 
«  manite  civilisee,  attenuer  les  formes  quasi  despotiques  dont  son  gou- 
«  vernement  s'est  entoure,  a  1'instar  des  gouvernements  humains  qui  main- 
«  tenant  sont  contraints  de  les  abandonner  peu  a  peu...  Sous  linfluence 
«  de  necessites  relatives,  1'Eglise  romaine  s'est  organisee  comme  un  em- 
«  pire,  presque  comme  une  armee  qui  recoit  de  ses  chefs  une  consigne, 
«  et  qui  doit  1'observer  sans  discuter.  Le  developpement  d'un  tel  regime 
«  a  pu  se  justifier  par  le  besoin  d'une  barriere  contre  1'anarchie  theolo- 
«  gique  et  1'emiettement  individualiste  du  christianisme  protestant.  11  n'en 
«  prete  pas  moins  facilement  a  de  graves  inconvenients:  oppression  des 
«  individus.  obstacle  au  mouvement  scientifique  et  a  toutes  les  formes 
«  du  travail  libre  qui  est  le  principal  agent  de  progres  humain  «.  Autour 
d'un  petit  livre,  p.  180-183.  —  «  II  est  permis  de  conjecturer  que  1'Eglise, 
«  dans  sa  facon  de  traiter  les  personnes  qui  reconnaissent  son  autorite, 
«  trouvera  des  procedes  plus  conformes  a  1'egalite  fondamentale  et  a  la 
«  dignite  personnelle  de  tous  les  chretiens.  Dans  le  nivellement  univer- 
«  sel  qui  se  prepare,  les  membres  de  la  hierarchie  ecclesiastique  pourront 
«  etre  de  moins  grands  personnages  selon  le  monde,  sans  rien  perdre 
«  des  droits  de  leur  ministere,  qui  reprendront  plus  visiblement  leur  forme 
«  essentielle  de  devoirs  ».  LEv.  et  VEgl.,  p.   121. 

(2)  «  II  ne  faut  pas  s'exagerer  1'importance  de  1'ceuvre  accomplie  par 
«  les  theologiens  scolastiques  qui  ont  fixe  avant  le  concile  de  Trente  le 
«  nombre  des  sacrements,  et  qui  ont  reuni  sous  la  meme  rubrique,  en 
«  retrouvant  en  chacun,  selon  la  formule  aristotelicienne,  une  matiere  et 
«  une  forme,  des  actes  aussi  disparates  que  le  bapteme  et  le  contrat  ma- 
«trimonial,  Tabsolution  des  peches  et  l'extreme-onction.  Toutes  ces  cho- 
«  ses  existaient.  plus  vivantes   en    elles-memes   que    dans  la   description 


154  CAPUT   VI. 

Et  ecclesia  quidem  primitiva  nondum  habebat  nisi  sacra- 
menta  duo,  baptismum  scilicet  et  eucharistiam,  quae  quo  sensu 
dici  possint  a  Christo  instituta,  necesse  est  considerare  (*). 

Certe  institutio  baptismi  referenda  est  ad  Christum  fidei,  non 
historiae.  Nam  de  baptismo  quaedam  habentur  in  quarto  evan- 
gelio,  velut  est  illud  Ioan.  III-5:  Nisi  quis  renatus  fuerit,  etc., 
cum  iis  locis  ubi  legitur  quod  Iesus  baptizabat,  Ioan.  III 22, 
IV- 1.  Sed  saepe  iam  dictum  est  quod  in  quarto  evangelio  non 
auditur  nisi  vox  conscientiae  et  fidei  christianae.  De  aliis  vero 
quae  habentur  apud  Synopticos,  velut  est  illud  Matth.  XXVIII-19: 
Baptizantes  eos  in  nomine  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti,  ob- 
servandum  quod  feruntur  dicta  a  Christo  resuscitato,  qui  extra 
omnem  ordinem  concretae  realitatis  quoad  nos  est.  Insuper,  tam 
categorica  ac  distincta  trium  personarum  enumeratio,  quae  vix 
esset  possibilis  in  quarto  Evangelio,  non  potest  inveniri  in  primo, 
nisi  ut  glossa  inserta  sub  influxu  usus  christiani.  Unde  histori- 
cus  iure  meritoque  asserit  quod  primum  sacramentorum  chri- 
stianorum  natum  est  cum  christiana  communitate  per  imitationem 
consuetudinum  iudaicarum.  Item,  quod  ipsa  communitas  est,  quae 
determinavit  conditiones  in  quibus  debet  baptismus  administrari, 
communitas  etiam  quae  baptismum  fecit  necessarium,  eique  an- 
nexuit  omnes  obligationes  professionis  christianae.  Adhuc  tamen 
e  conspectu  fidei  baptismus  dici  potest  a  Christo  institutus,  quia 
quod  ordinavit  communitas,  id  volitum  est  a  Spiritu  qui  guber- 
nat  communitatem,  et  per  consequens  a  Christo  immortali  qui 
dat  Spiritum  (2). 

«  etudiee  que  l'on  essayait  d'en  faire,  et  elles  n'ont  pas  cesse  de  debor- 
«  der  cette  description,  qui  est,  par  rapport  a  elles,  ce  que  serait  une 
«  formule  anatomique  incomplete,  relativement  a  un  organisme  reel.  En- 
«  visage  historiquement,  le  developpement  de  cet  organisme  accuse  un 
«  effort  perseverant  du  christianisme  pour  penetrer  de  son  esprit  toute 
«  1'existence  de  1'homme  ».  VEv.  et  V  Egl.,  p.  203-204. 

I1)  «  Cest  seulement  a  partir  du  xne  siecle  que  la  tradition  occiden- 
«  tale  est  fixee  sur  le  nombre  des  sacrements.  L'Eglise  primitive  n'en  con- 
«  naissait  que  deux  principaux,  le  bapteme  auquel  etait  associee  la  con- 
«  firmation,  et  1'eucharistie  ».  UEv.  et  VEgl.,  p.   194-204. 

2  «  Toujours  est-il  que  le  rite  baptismal  nous  apparait  comme  une 
«  coutume  nee  dans  la  communaute  apostolique.  d'apres  certains  ante- 


DE    CUMULO    ERRORUM    1N    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  155 

Idem  a  fortiori  applicatur  confirmationi,  quae  in  christiani- 
smo  primitivo  nondum  formaliter  distinguebatur  a  baptismo. 
Quanquam  liberum  sit  theologiae  admittere  distinctionem  vir- 
tualem  quae  in  actum  reducta  est  secundum  indigentiam  com- 
munitatis,  auctoritate  Ecclesiae  in  qua  vivit  Christus  (z). 

De  alio  vero  sacramento  quod  habebat  Ecclesia  primitiva, 
id  est  de  eucharistia,  sentiendum  est  sicut  de  baptismo.  Etenim 
in  Paulina  narratione  ultimae  coenae  (r  Cor.  XI),  quae  omnium 
est  completissima,  difficile  est  distinguere  id  quod  forte  est  ex 
primitiva  traditione,  ab  eo  quod  pertinet  ad  commentarium  theo- 
logico-moralem  apostoli.  Nam  Paulus  est  theologus  mortis  re- 
demptoriae,  et  manifestum  est  quod  interpretatur  secundum  suam 
propriam  theoriam  de  expiatione  universali,  coenam  mortis  com- 
memorativam.  Praeterea,  videtur  sat  clarum  quod  verba  illa: 
Hic  est  sanguis  mcus  novi  testamenti  qui  pro  multis  effundetur,  a 
redactore  secundi  evangelii  superaddita  sunt  simpliciori  narra- 
tioni  quae  prius  sic  habebat :  Et  manducantibus  illis,  accepit  Iesus 


«  cedents,  comme  le  bapteme  des  proselytes  juifs  et  celui  de  Jean  que 
«  Jesus  lui-meme  avait  recu.  Ni  Paul,  ni  1'auteur  des  Actes  ne  rattachent 
«  cette  coutume  a  une  volonte  formelle  du  Christ;  mais  ils  ne  la  con- 
«  coivent  pas  autrement  que  voulue  par  1'Esprit  qui  gouverne  1'Eglise, 
«  c.  a.  d.  par  le  Christ  qui  donne  1'Esprit  .  .  .  Que  1'adoption  du  rite 
«  ait  ete  suggeree  par  1'Esprit  aux  apotres,  ou  dans  une  vision  du  Christ 
«  ressuscite,  1'institution  se  rattache  au  Christ  de  la  foi,  non  au  Christ 
«  de  1'histoire;  et  1'historien  est  autorise  a  dire  que  le  premier  des  sa- 
«  crements  chretiens  est  ne  seulement  avec  la  communaute  chretienne. 
«  Cest  donc  la  communaute  qui  a  regle  les  conditions  dans  lesquelles 
«  il  devait  etre  administre,  qui  l'a  rendu  necessaire  en  1'adoptant  comme 
«  tel,  et  qui  y  a  implique  en  meme  temps  toutes  les  obligations  de  la 
«  profession  chretienne.  Pour  la  foi,  ce  qua  regle  la  communaute,  le 
«  Christ  immortel  et  1'Esprit  l'ont  voulu  ».  Autour,  p.  232-234. 

(J)  «  Bien  que  le  rite  (de  la  Confirmation)  soit  fort  ancien,  rien  ne 
«  prouve  qu'il  ait  ete  pratique  par  les  apotres  .  .  .  Cest  evidemment 
«  1'Eglise  qui  a  developpe  ainsi  le  rite  baptismal,  et  la  distinction  des 
«  deux  sacrements  n'appartient  pas  a  Thistoire  du  christianisme  primitif. 
«  Mais  la  theologie  est  libre  d'admettre  une  distinction  virtuelle,  qui  se 
«  realise  selon  le  besoin  de  la  communaute,  par  1'autorite  de  1'Eglise 
«  en  qui  vit  le  Christ  ».  Autour,  p.  234-235. 


156  caput  vi. 

panem,  et  benedicens  fregit,  et  dedit  eis,  et  ait :  Sumite,  hoc  est  corpus 
meum.  Et  accepto  calice,  gratias  agens  dcdit  eis,  et  biberunt  ex  illo 
omnes.  Et  ait  illis :  Amen  dico  vobis,  quia  iam  non  bibam  de  hoc 
genimine  vitis  usque  in  diem  illum,  cum  illud  bibam  fiovwn  in  regno 
Dei.  Et  haec  narratio  concordat  cum  narratione  Lucae,  absque 
additionibus  quae  ex  prima  ad  Corinthios  fuerunt  postmodum 
importatae.  In  qua  quidem  breviori  narratione  insinuatur  idea 
mortis  proximae,  sed  non  idea  expiationis,  et  nihil  est  quod 
innuat  renovationem  coenae  extra  convivium  messianicum  in 
adventu  regni  coelestis.  Proinde  origo  eucharistiae  praesentatur 
historico  in  iisdem  conditionibus  ac  origo  baptismi,  salva  tantum 
duplici  differentia.  Prima  est  quod  connectitur  cum  memoria 
circumstantiae  determinatae  ac  praecisae  ultimi  convivii  Iesu  cum 
discipulis  suis.  Altera  est  quod  melius  perspiciuntur  adiuncta  in 
quibus  memoria  coenae  ultimae  sese  quodammodo  incarnavit  in 
coena  communitatis  apostolicae,  hoc  est  in  eucharistiae  sacra- 
mento  (x). 

Caeterum  fides  praesentiae  realis  evoluta  est  simul  cum  fide 
in  Christum  resuscitatum,  in  Christum  immortalem,  in  Christum- 
Spiritum,  et  radicem  suam  magna  ex  parte  habuit  in  visionibus 
illis  in  quibus  apparebat  Iesus  redivivus  frangens  et  dans  panem 
amicis  suis  (2). 

*)  «  Je  ne  puis  faire  ici  la  critique  des  recits  de  la  derniere  cene. 
«  Le  plus  complet  est  celui  de  S.  Paul.  mais  quand  on  1'examine  de 
«  pres.  il  est  assez  malaise  de  distinguer  rigoureusement  ce  qui  peut 
«  venir  de  la  tradition  primitive,  du  commentaire  theologique  et  moral 
«  que  Tapotre  en  a  fait.  S.  Paul  est  le  theologien  de  la  mort  redemptrice, 
«  et  il  interprete  visiblement,  d'apres  sa  theorie  de  lexpiation  univer- 
«  selle,  la  cene  commemorative  de  la  mort.  Je  crois  et  j'ai  dit  que  la 
«  redaction  de  Paul  avait  influence  celle  du  second  evangile,  et,  par 
«  1'intermediaire  de  Marc,  celle  du  premier,  etc.  etc...  L'origine  de  la 
«  cene  eucharistique  se  presente  ainsi  a  1'historien  dans  des  conditions 
«  analogues  a  celles  du  bapteme,  mais  avec  cette  double  difference, 
«  qu'elle  se  rattache  a  un  souvenir  precis  de  la  vie  de  Jesus,  a  un  inci- 
«  dent  significatif  et  tres  determine  du  dernier  rep&s,  et  que  1'  on  saisit 
«  mieux  aussi  les  circonstances  dans  lesquelles  le  souvenir  de  la  dernie- 
«  re  cene  s'  incarna  en  quelque  facon,  dans  la  cene  de  la  communaute 
«  apostolique,  dans  le  sacrement   de  1'eucharistie  ».  Aidour,    p.  237-239. 

(*)  «,Les  recits  de  la  resurrection  me  semblent  temoigner  assez 
«  clairement  que  la  foi  au  Christ  ressuscite,  au  Christ  immortel,  au  Christ- 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  T57 

Nunc  vero,  verbum  Christi  iohannici  de  remissione  pecca- 
torum  (Ioann.  XX-23),  non  respicit  directe  sacramentum  poeni- 
tentiae.  Theoria  quae  ponit  in  tribus  actibus  poenitentis  materiam, 
et  in  absolutione  formam  sacramenti,  non  habet  originem  apo- 
stolicam.  Confessio  peccatorum  post  baptismum  commissorum 
non  fuit  formaliter  a  Christo  praescripta.  Prima  aetas  christiana 
non  agnovit  ut  sacramentum  confessionem  privatam  soli  sacer- 
doti  factam.  Absolutio  ecclesiastica  non  fuit  primitus  habita  ut 
sententia  iudiciaria  (z). 

Re  enim  vera,  ecclesia  prioris  aevi  non  habuit  ideam  chri- 
stiani  peccatoris  et  reconciliati,  sed  paulatim  tantum  haec  notio 
fuit  introducta,  simulque  cum  illa,  notio  secundae  post  naufragium 
tabulae.  Verumtamen,  etsi  textus  evangelici  de  potestate  clavium 
principaliter  baptismum  respiciant,  adhuc  supponunt  in  Ecclesia 
conscientiam  potestatis  illimitatae  ad  remittendum,  quae  cum 
processu  temporis  originem  dedit  duplicationi    baptismi    in    poe- 


«  Esprit,  et  la  foi  au  Christ  present  pour  les  siens  dans  le  repas  de  com- 
«  munaute,  dans  la  cene  eucharistique,  ont  grandi  en  meme  temps  et 
«  sont  inseparables  1'une  de  1'autre...  La  foi  au  Christ  toujours  vivant 
«  et  la  foi  au  Christ  present  aux  siens  dans  la  fraction  du  pain,  sont 
«  une  seule  et  meme  foi,  qui  a  sa  racine,  pour  une  bonne  part.  dans  les 
«  visions  011  Jesus  paraissait  rompant  et  donnant  le  pain  a  ses  amis  ». 
Autour,  p.  240-241. 

(x)  «  Ce  sujet  de  la  penitence  a  ete  traite  dernierement  par  des 
«  savants  autorises,  qui  sont  en  meme  temps  des  personnes  fort  ortho- 
«  doxes  ..  Si  donc  vous  ne  vous  fiez  pas  a  mes  renseignements,  et  je 
«  vous  engage  moi  meme  a  les  contreler  severement,  vous  pouvez  de- 
«  mander  a  quelque  docteur  bien  sur  et  immacule,  si  1'  idee  du  chretien 
«  pecheur  et  absous  par  jugement  ecclesiastique  remonte  a  la  predica- 
«  tion  du  Sauveur  ;  si  la  parole  du  Christ  johannique  sur  la  remission 
«  des  peches  vise  directement  le  sacrement  de  la  penitence  ;  si  la  theorie 
«  qui  voit  dans  les  trois  actes  du  penitent  la  matiere,  et  dans  1'absolu- 
«  tion  la  forme  du  sacrement,  peut  se  prevaloir  d'une  origine  aposto- 
«  lique ;  si  la  confession  des  peches  commis  apres  le  bapteme  a  ete 
«  formellement  prescrite  par  le  Christ:  si  le  premier  age  chretien  a  con- 
«  nu  la  confession  privee,  au  pretre,  seul,  et  comme  un  sacrement;  si 
«  Tabsolution  ecclesiastique  a  ete  regardee  d'abord  comme  une  sen- 
«  tence  judiciaire  »  Autour,  p.   206-247. 


I58  CAPUT    VI. 

nitentiae  sacramento,  Et  haec  origo  legitima  est  e  conspectu  fldei, 
quia  quemdam  praesentat  aspectum  Christi  qui  vivit,  et  Spiritus 
qui  agit  in  Ecclesia  ab  initio.  Quare,  in  hoc  sensu  historicus 
admittere  potest,  nihil  esse  in  praesenti  disciplina  poenitentiae, 
quod  sit  peregrinum  ab  institutione  Christi  (x). 

Item,  cum  Iesus  videatur  praescripsisse,  aut  certe  permi- 
sisse  ut  infirmis  fierent  unctiones  olei  coniunctae  cum  quibusdam 
precibus  pro  eorum  sublevatione  vel  sanatione,  iste  usus  post 
Iesum  perseverans,  tandem  desiit  in  extremae  unctionis  sacra- 
mentum  (2). 

Nec  dissimilis  origo  sacramenti  Ordinis,  quia  secundum  quod 
•coena  paulatim  assumebat  characterem  actus  liturgici,  illi  qui  ei 
praesidere  solebant,  characterem  acquisiverunt  sacerdotum.  Prae- 
terea,  seniores  (unde  nomen  presbyteri),  qui  in  coetibus  christianis 
fungebantur  munere  invigilandi  (unde  nomen  episcopi),  ab  apo- 
stolis    instituti    sunt    ut    satisfieret    necessitati    organizationis    in 


(x)   «  J'ai  expose  dans  le  dangerenx  petit  livre  f  Ev.  et  VEgL,  p.  195, 

<  seq.),  les  traits  generaux  du  developpement  de  la  discipline  peniten- 
«  tielle  .  .  .  Les  textes  qui  concernent  la  remission  des  peches  sont  ce 
«  que  j'ai  appele  deja  des  paroles  du  Christ  glorifie,  soit  qu'elles  se  trou- 
«  vent  dans  des  discours  attribues  a  Jesus  resuscite,  soit  qu'elles  affectent 
«  le  caractere  d'additions  redactionnelles,  comme  c'est  le  cas  pour  celles 
«  qui  concernent,  dans  Matthieu,  la  correction  fraternelle  et    le  pouvoir 

<  de  lier  et  de  delier  .  .  .  Ces  textes  montrent  que  la  communaute  chre- 
«  tienne  s'est,  des  1'origine,  attribue  un  tel  pouvoir,  et  qu'elle  croyait 
«  le  tenir  du  Sauveur  resuscite,  comme  la  mission  de  precher  1'evan- 
«  gile  .  .  .  Pour  la  foi,  (son  origine  et  son  evolution)  sont  legitimes,  puis- 
«  qu'elles  representent  un  aspect  du  Christ  qui  vit,  et  de  1'Esprit  qui 
«  agit  dans  1'Eglise  depuis  le  commencement.  Vous  voyez  en  quel  sens  l'hi- 
«  storien  peut  admettre  que  rien  dans  le  regime  actuel  de  la  penitence  ec- 
«  clesiastique,  n'est  etranger  a  1'inst  tution  du  Christ  ».  Autonr,  p.  247-250. 

(2)  «  Jesus  parait  avoir  enjoint,  ou  permis,  011  donne  a  ses  disciples 
«  1'exemple  de  faire  aux  malades  des  onctions  d'huile  accompagnees  de 
«  prieres,  pour  les  soulager  ou  meme  les  guerir;  c'est  dans  1'Evangile, 
«  tout  le  sacrement  de  1'extreme  onction...  Au  point  de  vue  historique, 
«  c'est  ce  qui  lui  valut  (a  1'onction  des  malades  d'etre  comptee  parmi 
«  les  sacrements,  lorsqu'on  s'occupa  d'en  dresser  le  catalogue,  limite  au 
«  nombre  sept  ».  LEv.  et  VEgL,  p.  201. 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTJS  159 

christianis  communitatibus,  minime  vero  ad  perpetuitatem  mis- 
sionis  et  potestatis  apostolicae.  Eorum  ministerium  coexsistebat 
ministerio  apostolatus,  et  loco  eius  fuit  postea,  prout  necessitas 
ferebat,  de  facto  subrogatum.  Distinctio  autem  inter  episcopum 
et  presbyterum  advenit  tardius.  Et  haec  omnia  sunt  opus  Spi- 
ritus  in  Ecclesia;  institutio  vero  Christi,  pro  eo  qui  credit  in 
Christum  (*). 

A  primo  igitur  ad  ultimum,  nihil  evidentius  est  quam  quod 
generalis  idea  institutionis  sacramentaiis,  prout  in  decretis  Tri- 
dentinis  enuntiatur,  non  est  historica  repraesentatio  eius  quod 
fecit  Iesus  et  sensit  ecclesia  apostolica,  sed  mera  interpretatio 
facti  traditionalis  quae  pro  sola  fide  auctoritatem  habet  et  va- 
lorem  (2). 

Hinc  etiam  constat  quod  epocha  in  qua  Ecclesia  determinavit 
septenarium  numerum  sacramentorum,  (saeculo  circiter  XII),  fuit 
tantum  particularis    quaedam    phasis    evolutionis    sacramentariae, 


(*)  «  A  mesure  que  la  cene  prit  le  caractere  dun  acte  liturgique, 
«  ceux  qui  y  presidaient  d'ordinaire  acquirent  le  caractere  de  pretres. 
«  LMnstitution  des  diacres,  comme  elle  est  racontee  dans  les  Actes,  peut 
«  bien  etre  rapportee  a  une  suggestion  de  1'Esprit.  mais  il  est  visible 
«  qu'on  ne  croit  pas  remplir,  en  1'etablissant,  un  article  du  programme 
«  constitutionnel  que  Jesus  aurait  prescrit  a  ses  apotres,  et  qui  parait 
«  etre  dans  la  pensee  des  Peres  de  Trente.  Les  anciens  (presbytres,  d'ou 
«  le  nom  de  pretre),  qui  exercaient  dans  les  assemblees  chretiennes  les 
«  fonctions  de  surveillants  (episcopes,  d'ou  le  nom  d'eveque),  ont  ete  in- 
«  stitues  de  meme  par  les  apotres,  pour  satisfaire  a  la  necessite  d'une 
«  organisation  dans  les  communautes,  non  precisement  pour  perpetuer 
«  la  mission  et  les  pouvoirs  apostoliques.  Leur  ministere  coexistait  a 
«  celui  de  1'apostolat  et  le  remplaca  en  fait,  autant  que  besoin  etait.  La 
«  distinction  entre  leveqne  et  le  pretre  s'accentua  plus  tard.  Tout  cela 
«  est  ceuvre  de  1'Esprit  dans  1'Eglise,  institution  du  Christ,  pour  celui  <mi 
«  croit  au  Christ  ».  Autour,  p.   252-253. 

(2)  «  Si  donc  il  est  une  chose  evidente,  c'est  que  1'idee  generale  de 
«  1'institution  sacramentelle.  comme  elle  est  enoncee  dans  les  decrets  du 
«  concile  de  Trente,  n!est  pas  une  representation  historique  de  ce  qu'a 
«  fait  Jesus  ni  de  ce  qu'a  pense  1'Eglise  apostolique,  mais  une  interpre- 
«  tation  authentique,  je  veux  dire  autorisee  pour  la  foi,  du  fait  tradition- 
«  nel  ».  Autour,  p.  235-256. 


l6o  CAPUT    VI. 

et  quod  evolutio  ista  minime  pervenit  ad  suum  ultimum  termi- 
num,  quia  finem  accipere  non  poterit  nisi  cum  Ecclesia  ipsa  (*). 
Porro,  symbola  sacramentalia  eatenus  in  posterum  haberi 
poterunt  ut  non  indigna  maiestate  Dei,  quatenus  bene  intelligetur, 
non  interponi  illa  inter  Deum  et  hominem  ut  sanctificationis  in- 
strumenta,  sed  solum  ut  revocantia  in  mentem  hominis  prae- 
sentiam  perpetuo  beneficam  Creatoris  sui  (2). 


§4- 

I.  —  Concludes  ergo  quod  fides  non  habet  in  terris  man- 
sionem  permanentem,  quanquam  semper  indigeat  transitoriis 
tabernaculis.  Concludes  praesertim  quod  frustra  conarentur  re- 
tinere  eam  in  formis  iam  antiquatis,  quae  alii  mentalitati  accom- 
modatae,  nihil  |>lus  nunc  esse  possunt  quam  veneranda  monu- 
menta  temporis  acti   (3). 

Nunc  enim  novus  status  culturae  spiritus  humani  undique 
appellat  evolutionem  novam.  In  qua  quidem  evolutione  nova, 
Ecclesia  nihil  aliud  agendum  habebit  quam  quod  egit  ab  initio. 
Nam    semper    sese    mira    flexibilitate   adaptavit   progressui,  abii- 


C)  «  Le  temps  ou  1'Eglise  a  fixe  le  nombre  des  sacrements  n'est 
«  qu'un  point  particulier  de  ce  developpement,  et  n'en  marque  ni  le 
«  commencement  ni  le  terme...  Le  terme  est  encore  a  venir,  le  deve- 
«  loppement  sacramentel,  tout  en  suivant  les  memes  lignes  generales,  ne 
«  pouvant  prendre  fin  qu'avec  1'Eglise  elle-meme  ».  L'Ev.  et  V  EgL,  p.  203. 

(2)  «  Ces  symboles  (des  sacrements)  ne  portent  pas  la  moindre  at- 
«  teinte  a  la  majeste  divine,  s'il  est  bien  entendu  quau  lieu  de  s'inter- 
«  poser  entre  Dieu  et  lhomme,  ils  ne  font  que  rappeler  a  celui-ci  la  pre- 
«  sence  perpetuellement  bienfaisante  de  son  Createur  ».  EEv.  et  tEgl., 
p.  220. 

3  «  La  foi  n'a  point  ici-bas  de  demeures  permanentes,  mais  elle  a 
«  constamment  besoin  d'abris.  En  vain  essaierait-on  de  la  retenir  dans  ce 
«  qui  fut  un  palais,  si  ce  palais  n'est  plus  logeable.  et  si,  amenage  pour 
«  d'autres  occupants,  il  n'est  plus  qu'un  nionument  du  passe,  respectable 
«  encore  et  toujours  admirable,  mais  comme  temoin  d'un  temps  ajamais 
«  disparu  ».  Autour,  p.  49. 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  l6l 

ciendo  veterem  sensum   dogmatum,    et   substituendo   novum    qui 
novis  temporibus  congruebat  (x). 

Nec  valet  si  dicas  quod  Ecclesia  catholica  videtur  non  agno- 
scere  exsistentiam  huius  suae  mutationis  in  saeculis  praeteritis, 
imo  vero  sub  anathemate  in  Concilio  Vaticano  condemnavit  opi- 
niones  quae  adstruunt  eam.  Hoc  enim  ideo  est,  quia  nondum 
pervenit  ad  conscientiam  suae  evolutionis,  et  nondum  habet 
theoriam  fixam  circa  philosophiam  suae  propriae  historiae.  Qua- 
propter  nihil  aliud  sequitur  nisi  quod  unum  adhuc  restat  in  Ec- 
clesia  evolvendum,  et  hoc  est  ipsa  idea  seu  notio  evolutionis  (2). 

II.  — ■  Concludes  praeterea,  quod  res  omnino  disparatae  sunt, 
fides  et  historia.  Nam  historia  est  de  factis,  fides  vero  nonnisi 
de  ideis  quae  occasione  factorum  evolvuntur,  et  motu  continuo 
progrediuntur  versus  summum  ideale.  Disparatae  quoque  partes 
theologiae,  et  partes  criticae.  Ad  theologum  enim  pertinet  defi- 
nire  formam  veritatis  christianae  quae  nunc  est;  ad  criticum  vero, 


(1)  «  L/Eglise  corrige  ses  formules  dogmatiques  au  moyen  de  dis- 
«  tinctions  parfois  subtiles.  Mais,  en  agissant  ainsi,  elle  continue  ce 
«  qu'elle  a  fait  depuis  le  commencement,  elle  adapte  PEvangile  a  la 
«  condition  perpetuellement  changeante  de  Pintelligence  et  de  la  vie 
«  humaines...  L'evolution  incessante  de  la  doctrine  se  fait  par  le  travail 
«  des  individus,  selon  que  leur  activite  reagit  sur  Pactivite  generale,  et 
«  ce  sont  les  individus  qui,  pensant  avec  PEglise,  pensent  aussi  pour 
«  elle  ».   VEv.  et  VEgl.  p.   165-175. 

(2)  «  On  dit  volontiers  que  PEglise  catholique  ne  reconnait  pas 
«  meme  1'existence  de  ce  developpement,  et  qu'elle  en  condamne  jus- 
«  qu'a  lidee.  Peut-etre  serait-il  plus  vrai  de  dire  qu'elle  nen  a  pas  pris 
«  conscience,  et  qu'elle  n'a  pas  de  theorie  officielle  touchant  la  philo- 
«  sophie  de  sa  propre  histoire.  Ce  que  Vincent  de  Lerins,  les  theolo- 
«  giens  modernes,  et  le  Concile  du  Vatican  enseignent  touchant  le 
«  developpement  du  dogme,  s'applique  en  realite  a  la  phase  proprement 
«  intellectuelle  et  theologique  du  developpement,  non  a  Peclosion  et  a 
«  la  formation  des  croyances,  ou  bien  figure  sous  une  delinition  abstrnite, 
«  tout  un  travail  dont  cette  definition  est  bien  loin  d'etre  Pexpression 
«  adequate.  Cest  la  notion  meme  du  developpement  qui  a  maintenant 
«  besoin  de  se  developper...  L'acquisition  de  ce  dogme  nouveau  ne  se 
«  fera  pas  autrement  que  celle  des  anciens,  etc.  »  L'  Ev.  et  P  Egl. 
p.   161-162. 

11 


l62  CAPUT    VI. 

investigare  formam  aliam  quae  in  origine  erat.  Nam  sine  para 
doxo  dici  potest  quod  ne  unum  quidem  Scripturae  capitulum  est, 
ab  initio  Geneseos  usque  ad  finem  Apocalypsis,  in  quo  doctrina 
contineatur  omnino  identica  praesenti  doctrinae  Ecclesiae  circa 
idem  obiectum.  Et  ideo  etiam,  ne  unum  quidem  capitulum  est, 
quod  eumdem  sensum  habeat  pro  critico  et  pro  theologo  (*). 

Unde  sequitur,  impossibile  esse  ut  criticus  unquam  contra- 
dicat  theologo,  et  vice  versa,  modo  uterque  intra  propriam  sphae- 
ram  sese  contineat;  impossibile  quoque,  et  eadem  de  causa,  ut 
critica  sit  aliquando  in  oppositione  cum  fide.  Et  ratio  est,  quia 
nulla  est  possibilis  oppositio,  ubi  nullum  est  possibile  punctum 
iunctionis,  prout  revera  contingit  in  praesenti,  suppositis  suppo- 
nendis.  Si  enim  fides  non  est  de  factis,  sed  solum  de  conceptio- 
nibus,  et  quidem  secundum  coaevam  evolutionis  formam,  quae 
penitus  diversa  est  a  forma  quam  habebant  conceptiones  tem- 
porum  praecedentium;  si  insuper  critica  non  iudicat  nisi  de  factis 
vel  de  formis  quas  habebat  fides  in  saeculis  anteactis:  clarum 
est  quod  fidelis  nunquam  in  eodem  campo  concurrit  cum  critico. 
Criticus  poterit  in  eodem  homine  coexsistere  simul  cum  fideli,  et 
quidquid  opinetur  ille,  semper  remanebit  iste  in  pacifica  posses- 
sione  fidei  suae. 

Et  tanto  quidem  facilius  id  accidet,  quod  fidelis  pro  sua  parte, 
nunquam    adhaeret    ex    corde    alicui    formulae  determinatae,  sed 


1  «  On  n'a  pas  suffisamment  distingue  jusqu'a  present  les  roles  et 
«  les  droits  respectifs  du  theologien  et  du  critique.  Que  celui-ci  reste 
«  sur  son  terrain;  qu'il  n'empiete  pas  sur  le  domaine  de  la  foi  et  de 
«  son  interpretation  dogmatique...  Que  le  theologien  de  son  cote,  cesse 
«  d'identifier  1'liistoire  avec  la  theologie,  et  de  considerer  ses  speculations 
«  comme  la  forme  unique,  adequate  et  immuable,  de  la  connaissance 
«  re'igieuse  et  de  la  science  de  la  religion.  Qu'il  comprenne  enfin  que 
«  1'histoire  des  origines  chretiennes  est  autre  chose  que  la  definition 
«  actuelle  de  la  verite  chretienne...  On  peut  dire  sans  paradoxe,  que  pas 
«  un  chapitre  <1  •  1'Ecriture,  depuis  le  commencement  de  la  Genese  jus- 
«  qua  la  fin  de  1'Apocalypse,  ne  contient  un  enseignement  tout  a  fait 
«  identique  a  celui  de  1'Eglise  sur  le  meme  objet;  consequemment,  pas 
«  un  seul  chapitre  n'a  le  meme  sens  pour  le  critique  et  pour  le  theolo- 
«  gien  >x.  Autoui\  p.  52-54. 


DE    CUMULO    ERRORUM    IN    SYSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  163 

semper  intentione  sua  adhaeret  veritati  absolutae  et  ignotae  quam 
figurat  formula  imperfecta  et  relativa  ab  Ecclesia  proposita. 
Adhaerere  enim  formulae  ut  tali,  assensu  fidei  divinae,  idem  esset 
ac  adhaerere  inevitabilibus  imperfectionibus  eius;  idem  ac  procla- 
mare  formulam  imperfectibilem  et  adaequatam,  licet  absolute  vera 
nec  sit  nec  esse  possit.  Catholicus  ergo  credere  potest  auctoritati 
Ecclesiae  et  iis  quae  Ecclesia  docet,  sed  non  ideo  existimat  quod 
formularium  ecclesiasticum  significet  suum  obiectum  cum  tanta 
perfectione,  ut  nihil  in  eo  sit  unquam  corrigendum  per  viam 
interpretationis  (x). 

§  5- 

Hucusque  igitur  existimaveras,  o  bone,  quod  totum  obiectum 
fidei  nostrae  aliquid  est  solide  consistens  in  ordine  realitatis  obie- 
ctivae,  notificatum  nobis,  sive  attestatum  a  Deo  revelante.  Sed 
in  hoc  fallebaris,  et  tempus  est  ut  scias,  obiectum  hoc  non  aliud 
esse  quam  certum  complexum  idearum  quas  humana  mens  pro- 
creavit,  et  usque  nunc  elaborat.  Idea,  Christus  Deus.  Idea,  Chri- 
stus  a  mortuis  redivivus.  Idea,  mysterium  Trinitatis.  Idea,  prae- 
sentia  realis  sub  speciebus  sacramenti.  Idea,  beatitudo  aeterna 
cum  omnibus  promissionibus  vitae  futurae,  ut  non  iam  in  firma 
terra  viventium,  sed  in  conceptionibus  indefinitae  evolutioni  ob- 
noxiis  figenda  sit  ancora  illa  spei  tuae,  quam  prius,  nimia  sim- 
plicitate  deceptus  putabas  incedere  usque  in  interiora  velaminis 
ubi  praecursor  pro  nobis  introivit  Iesus,  id  est  realis  et  historicus 
Christus. 


(x)  «  Le  fidele  adhere  d'intention  a  la  verite  pleine  et  absolue  que 
«  figure  la  formule  imparfaite  et  relative.  Adherer  a  la  formule  comme 
«  telle,  d'un  assentiment  de  foi  divine,  serait  adherer  a  ses  imperfections 
«  inevitables,  la  proclamer  imperfectible  et  adequate,  bien  qu'elle  soit 
«  inadequate  et  imparfaite.  Le  catholique  peut  donc  croire  a  1'autorite 
«  de  TEglise  et  a  ce  que  1'Eglise  enseigne.  II  ne  pense  pas  pour  cela 
«  que  le  formulaire  ecclesiastique  signifie  son  objet  avec  une  telle  per- 
«  fection  que  rien  n'y  sera  jamais  change  par  voie  d'interpretation  >. 
Autour,  p.  206. 


164  CAPUT  VI. 

Hucusque  existimaveras  quod  in  praedicto  fidei  nostrae  obie- 
cto  multa  continentur  facta  qua  talia.  Facta,  inquam,  simpliciter 
quidem  historica  secundum  quod  humano  historiae  testimonio 
attestata,  sed  ad  fidem  divinam  omnino  pertinentia  secundum 
quod  simul  investita  altiori  et  firmiori  testimonio  Dei.  Et  rursus 
fallebaris,  quia  facta  ut  facta,  de  fidei  obiecto  nec  sunt,  nec  un- 
quam  esse  possunt.  Quod  si  passio,  crucifixio,  et  mors  Iesu,  ex. 
gr.,  inter  caeteros  fidei  articulos  recensentur  in  symbolo,  eatenus 
tantum  fidei  ordinem  ingrediuntur,  quatenus  sunt  per  sensum 
religiosum  affirmata,  et  in  constructione  idealis  systematis  intro- 
ducta.  Verumtamen  horum  factorum  obiectiva  materialitas  solius 
historicae  cognitionis  obiectum  est;  sub  solius  historiae  iudicio 
exclusive  reponitur  (J). 

Hucusque  existimaveras,  Evangelium  esse  librum  absolutae 
inerrantiae,  ubi  sincera  est  figura  Iesu  Christi  Domini  nostri, 
cuius  benignitas  et  humanitas  omnibus  hominibus  apparuit  eru- 
diens  nos,  ut  abnegantes  impietatem  et  saecularia  desideria,  so- 
brie  et  iuste  et  pie  vivamus  in  hoc  saeculo.  Sed  haec  rursus 
veteris  et  antiquati  styli  sunt  (2).  Ioannes  cum  suis  mysticis  fi- 
ctionibus  reaiem  Christum  penitus  defigurat.  Synoptici  vero,  tot 
supposititia  habent  admixta,  ut  difficillimum  criticae  sit,  genuinas 
relationes  a  non  genuinis  distinguere.  Quin  imo,  in  ipsis  indu- 
biis  et  maxime  authenticis  verbis  Salvatoris,  non  erit  quod  quae- 
ras  in  posterum  certam  regulam  veritatis  et  sanctitatis.  Putabas 
forte  bonam  esse  orationem  quam  Dominus  Iesus  te  in  evangelio 
docuit.  At  nunc  oportet  ut   scias   quod   Oratio    dominica   in    qui- 


(T)  «  Le  principe  du  critique  ne  lui  permet  pas  de  formuler  des 
«  conclusions  de  foi.  Nul  principe  du  theologien  ne  1'autorise  a  formu- 
«  ler  des  conclusions  d'histoire  ..  II  est  de  foi  par  exemple,  que  le  Christ 
«  est  mort  sur  la  croix.  Cet  article  est  de  foi,  en  tant  qu'il  appartient 
«  a  1'enseignement  de  1'Eglise  touchant  le  Christ.  Mais  le  cruciriement 
«  de  Jesus,  en  tant  que  fait  et  matiere  d'histoire.  est  simplement  certain  ». 
Autour,  p.  55- 

(2)  «  II  y  a  beau  temps  que  l'on  sait  a  quoi  s'en  tenir  sur  1'  iner- 
«  rance  de  1'Ecriture,  comme  nous  disons  dans  notre  patois  theologique  ». 
Autour,  p.  68. 


DK    CUMULO   ERRORUM    IN    SVSTEMATE    FIDEI    VIVENTIS  165 

busdam  suis  partibus  non  minus  ansam  criticae  praebet  quam 
oratio  ad  S.  Antonium  de  Padua  pro  recuperando  obiecto  deper- 
dito,  et  quod  in  rigore  suae  historicae  ac  primitivae  significationis 
accepta,  subversiva  est  oeconomiae  socialis  (x). 

Hucusque  existimaveras  quod  religio  nostra,  quod  Ecclesiae 
constitutio,  quod  sacrificium  et  sacramenta  christiana  sunt  de 
iure  divino,  id  est  de  institutione  Dei.  Sed  rursus  necesse  est  ut 
huic  quoque  piae  credulitati  renunties,  aut  certe  mutes  omnino 
notionem  iuris  divini  quam  tibi  prius  efformaveras.  Re  enim 
vera,  omnia  ista  sunt  a  communitate  inventa,  a  communitate  vo- 
lita,  a  communitate  praescripta,  a  communitate  imposita.  Cum 
tamen  nihil  certe  prohibeat  quominus  communitatem  consideres, 
ut  in  qua  agit  et  vivit  spiritus  Christi  mystici,  si  in  hoc  sensu 
institutionem  humana  maiorem  invenire  lubet,  liberum  tibi  sit, 
et  consolare  te  in  verbis  istis. 

Hucusque  credideras  sinceritati  catholicorum.  Putabas  catho- 
licum  non  aliud  corde  sentire  quam  quod  ore  profitetur,  iuxta 
illud  apostoli :  Corde  creditur  ad  iustitiam,  ore  autem  confessio  fit 
ad  salutem.  Et  errabas !  *Quia  dum  catholicam  fidem  sponte  pro- 
fiteris,  dum  illam  veraciter  tenere  dicis,  dum  spondes,  voves,  ac 
iuras  eamdem  integram  et  immaculatam  usque  ad  extremum  vi- 
tae  spiritum  retinere  et  confiteri,  in  re  ipsa  non  adhaeres  for- 
mulae  quam  ore  pronuntias.  Nam  audi  iterum:  «  Fidelis  inten- 
« tentione  sua  adhaeret  veritati  plenae  et  absolutae,  quam  figurat 
«  formula  ecclesiastica.  Adhae;  ere  autem  formulae  ut  tali,  assensu 
« fidei  divinae,  idem  esset  ac  adhaerere  inevitabilibus  imperfe- 
«  ctionibus  eius,  idem  ac  proclamare  eam  imperfectibilem  et  adae- 
« quatam,  licet  inadaequata   sit    et    imperfecta  »    (2).  Quid    ergo? 

(x)  «  A  la  prendre  selon  sa  signification  naturelle  et  primitive,  l'o- 
«  raison  dominicale  ne  preterait  guere  moins  a  la  critique,  en  certaines 
«  parties,  que  la  priere  a  saint  Antoine  de  Padoue  pour  retrouver  un 
«  objet  perdu.  La  demande :  Donne  nous  aujourdhui  notre  pain  de  cha- 
«  que  jour,  entendue  selon  la  rigueur  de  sa  signification  historique,  ne 
«  serait-elle  pas  subversive  de  Peconomie  sociale?  ».  L'Ev.  et  VEgl. 
p.  229-230. 

(2)  Autour  d^un  petit  livre,  p.   206. 


166        CAPUT    VI.    —   DE   CUMULO   ERRORUM    IN    SYST.    FIDEI    VIVENTIS 

mendax  es?  periurus  es?  hypocrita  es?  Et  quidem,  quod  ad 
praeteritum  attinet,  pro  excusatione  sine  dubio  habebis  quod 
nondum  perveneras  ad  conscientiam  huius  hypocrisis  tuae.  Sed 
de  futuro  sollicitum  nunc  te  ostendis.  Nihil  est  tamen  quod  ti- 
meas.  Non  enim  frustra  iam  edocti  fuimus,  ubi  de  formis  litte- 
rariis  Scripturae  Sacrae,  quod  in  Oriente  mendacium  non  est 
mendacium.  Extende  ergo  paulisper  doctrinam  ab  Oriente  in  Oc- 
cidentem,  saltem  quoad  specialem  materiam  fidei,  et  ab  omni 
scrupulo  securus   eris. 

Hucusque  habuisses  pro  piaculo,  consentire  doctrinis  haereti- 
corum,  seu  eorum  qui  in  veteri  stylo  tales  dicebantur.  Sed  nunc 
vide  quo  absurdo  praeiudicio  tenebaris.  Nonne  eodem  iure  eodem- 
que  titulo  quo  formula  Ecclesiae  Romanae  Catholicae,  formula 
quoque  Lutherana,  aut  Sociniana,  aut  Ariana,  aut  Mahumetana, 
figurare  poterit  absolutam  illam  et  ignotam  veritatem,  cui  soli  per 
intentionem  semper  adhaeres?  Ergo  parvi  admodum  refert,  cui 
confessioni  nomen  dederis.  Catholicus  es?  Protestans  fias,  si  lubet. 
Quin  imo  nihil  obstabit  quominus  catholicus  sis  simul  et  pro- 
testans,  quia  professioni  catholicae  in  nullo  praeiudicabit  simul- 
tanea  professio  Lutheranismi,  Anglicanismi,  Calvinismi,  atque  ita 
porro.  Et  quis  demum  esse  potest,  qui  intentione  sua  non  adhae- 
rebit  soli  ignotae  veritati  quae  in  futuro  est  forte  revelanda? 
Ergo  communione  fidei  iam  consociamur  cum  omnibus  quae  in 
mundo  sunt  confessionibus,  iamque  illucescit  aurora  illius  aevi 
in  quo  una  erit  religio  totius  humanitatis,  abolitis  in  perpetuum 
omnibus  divisionibus  quas  invexerat  antiqua  superstitio. 


INDEX 


PAG. 

Prooemium 3 

Caput  primum.  —  De  catholico  conceptu  sacrae  traditionis .     .       9 

1.  Quod  traditionis  organum  authenticum  fuit  a  I.  C.  in 
sua  Ecclesia  institutum,  hierarchia  nempe  apostolica  cum  qua 
affuturum  se  promisit  usque  in  finem  saeculorum.  Et  quod 
traditio  ipsa  est  praedicatio  ab  aevo  in  aevum  continuata  per 
apostolorum  successores  sub  charismate  assistentiae  Spiritus 
Sancti,  revelationis  ab  eodem  I.  C.  eiusque  apostolis  oretenus 
primitus  acceptae 11 

2.  Quod  traditio  in  vero  et  catholico  sensu  accepta,  re- 
gula  fidei  est.  Et  quod  conceptus  traditionis  sub  ratione  nudi 
facti  humani,  seu  praedicationis  a  Christo  et  apostolis  cum 
sola  auctoritate  historica  decurrentis,  conceptus  est  falsus,  pro- 
testanticus,  haereticalem  notam  prae  se  ferens 19 

3.  Quod  traditio  regula  fidei  est,  ordine  tum  temporis, 
tum  cognitionis,  tum  comprehensionjs,  Scriptura  prior,  et  ab 
ea  in  hoc  vel  maxime  differens,  quod  non  remota  tantum  re- 
gula  exsistat,  sed  proxima  etiam  atque  immediata,  pro  duplici 

sub  qua  accipi  potest  consideratione 25 

4.  Quod  ex  hactenus  dictis  consequitur,  traditionem  habere 
quidem  pro  decursu  temporis  evolutionem  quamdam,  sed  con- 
iunctam  cum  omnimoda  immutabilitate  et  consensione  in 
eodem  semper  dogmate,  eademque  sententia  :  ita  scilicet,  ut 
ad  traditionalis  sensus  inquisitionem  quod  spectat,  speciales 
regulae,  eaeque  longe  diversae  ab  iis  quae  scientiam  histori- 
cam  regunt,  iure  meritoque  fuerint  a  Patribus   praestitutae     .       30 


i68 


INDEX 


Caput  secundum.  —  De  causa  apparentium  oppositionum  in  te- 
stimoniis  traditionis. 

Quod  doctrina  traditionis,  etsi  sit  semper  eadem,  non 
ideo  est  semper  eodem  modo  enucleata,  limata,  et  expolita, 
sed  accipit  processu  temporis.  occasione  praesertim  insurgen- 
tium  haeresum,  plus  evidentiae,  plus  lumims,  plus  praecisionis. 
Et  quod  generatim  loquendo,  tres  sunt  quoad  singula  dog- 
mata  status  distinguendi :  status  simplicis  fidei,  status  expli- 
cationis  perfectae,  et  status  intermedius,  quando  incipiebat 
transitus  a  simplici  fide  ad  speculationem  theologicam,  et  pro 
multiplici  initiorum  difficultate,  adhuc  erant  expositiones  mi- 
nus  exactae,  et  modi  loquendi  quandoque  ambigui.  Qui  tamen 
reductionem  ad  sensum  orthodoxum  non  compatiuntur  modo, 
verum  etiam  requirunt,  si  ratio  habeatur  propriorum  principio- 
rum  quibus  regi  debet  exegesis  patristica 41 

Caput  tertium.  —  De  vitio  methodi  historicae  in  crisi   monu- 

mentorum  traditionis 71 

1  Quod  methodus  historica,  per  oppositionem  ad  metho- 
dum  immanentiae,  sola  est  methodus  legitima  in  fidei  praeam- 
bulis,  quando  probandum  venit  revelationis  factum,  videlicet : 
an  sit  christiana  praedicatio  a  Deo  revelante,  atque  ut  talis 
credibilis  et  credenda 72 

2.  Quod  methodus  historica,  per  oppositionem  ad  metho- 
dum  theologicam,  est  non  modo  prorsus  insufficiens  et  impro- 
portionata,  verum  etiam  in  positivos  omnis  generis  errores  in- 
ductiva,  quando  post  fidei  praeambula,  de  revelatione  chri- 
stiana  iam  non  quaeritur  an  sit,  sed  quaeritur  quis  sensus  sit, 
quaeve  interpretatio  eorum  quae  in  eius  fontibus  continentur. 
Et  quod  eadem  methodus,  si  eousque  perducatur  ut  sub  do- 
losa  specie  abstractionis  a  superioribus  regulis,  eadem  utatur 
independentia  in  solitis  suis  hypothesibus  seu  coniecturis  con- 
struendis,  ac  si  superiores  illae  regulae  non  exsisterent,  habet 
in  sua  basi  haeresim  eo  perniciosiorem,  quo  magis  artificiose 
dissimulatam,  eoque  graviorem,  quo  ad  omnem  negationem 
revelatorum  dogmatum  liberiorem  pandit  viam  81 

Caput  quartum.  —  De  errore  veritatis  relativae  in  dogmatibus 

traditionis .88 

1.  Quod  conceptus  veritatis  relativae  est  in  se  absurdus, 
et  quod  praeter  definitionem  ab  antiqua  philosophia  conse- 
cratam  adaequatio  intellectus  et  rei  ,  nulla  alia  admissibilis 
est  notio  veritatis 91 


INDEX  169 

2.  Quod  dogmata  nostrae  religionis  vere  et  proprie  e 
coelo  sunt,  ac  per  hoc,  speciali  ticulo  rationi  veritatis  relativae 
adhuc  repugnarent,  etiamsi  illa  aliunde  contradictoriis  et  pu- 
gnantibus  inter  se  notis  non  constaret.  Et  quod  idem  absur- 
dum  commentum,  dum  evolutioni  sacrae  traditionis  applica- 
tur,  destruit  formale  fidei  motivum,  destruit  obiectum  eius  ma- 
teriale,  destruit  modum  summae   ceftitudinis   quem    fides  ha- 

bere  debet  in  credente 99 

3.  Quod  pro  defensione  sui  |erroris  frustra  appellant  ad 
notiones  vel  doctrinas  quas  e  scholis  profanis  in  doctrinam  sa- 
cram  importatas  dicunt,  vel  ad  praeteritas  quas  fingunt,  adapta- 
tiones  theologiae  ad  philosophiam,  praesertim  aristotelicam    .       105 

Caput  quintum.  — [De  consummatione  ruinae  per  dogmatismum 

moralem 116 

1.  Quod  frustra  dogmatismus  moralis  medium  restaurationis 
quaerit  ex  parte  voluntatis,  cui  inepte  primatum  attribuit  in 
negotio  acquirendae  et  cognoscendae  veritatis  religiosae.  Et 
quod  immerito  prorsus  appellat  ad  catholicam  de  fidei  assensu 
doctrinam,  ut  quamdam  sibi  conciliet  speciem  et  apparentiam 
orthodoxiae 118 

2.  Quod  dogmatismus  moralis  non  solum  non  instaurat 
collapsum  veritatis  aedificium,  erigendo  in  principium  ac  fun- 
damentum  voluntatem  boni,  sed  magis  ruinam  super  ruinam 
accumulat,  videlicet  ruinam  ordinis  moralis  super  ruinam  cogni- 
tionis  intellectuaMs,  faciendp  notionem  moralitatis  independen- 
tem  a  notione  Dei  et  legis  eius,  et  construendo  regulam  ho- 
nesti   super  solas  immanentes  animae  vires  sive  aspirationes .       124 

3.  Quod  dogmatismus  moralis  consummat  irreparabilem 
veritatis  fidei  destructionem,  proclamando  valorem  pure  pra- 
cticum  dogmatum  religionis,  id  est,  asserendo  nullum  in  eis 
esse  posse  valorem  obiectivum,  utpote  nobis  penitus  incogno- 
scibilem,  sed  esse  tantummodo  normas  vel  incitamenta  actio- 
nis,  quatenus  sic  nos  in  agendo  habere  debeamus,  ac  si  vera 

ea  essent,  quae  per  fidem  nostro  praesentantur  intellectui  .     .       131 

Caput  sextum.  —  De  cumulo    omnium    errorum   in  systemate 
fidei  viventis 

Quod  systema  fidei  viventis  colligit  in  se  omnes  ratio- 
nalismi  errores  hactenus  exortos,  et  continet  radicalem  ne- 
gationem  omnium  dogmatum  fidei  christianae,  ne  uno  quidem 
excepto 138 

Index 167 


Approbatio  operis. 

Cum  opusculum  cui  titulus:  De  immutabilitate  traditionis  contra  mo- 
dernam  haeresim  evolutionismi,  (Secundg,  editio,  aucta  et  emendata),  auctore 
Ludovico  Billot  S.  I.  aliqui  eiusdem  societatis  theologi  recognoverint, 
et  probaverint,    facultatem   concedimus,  ut  typis  edatur. 

Romae,  die  7  Iunii  1907. 

Aloisius  M.  Caterini  S.  I. 

Praepositus  Provinciae  Romanae. 


IMPRIMATUR 
Fr.  Albertus  Lepidi  O.  P.  S.  P.  A.  Magister 


IMPRIMATUR 
Iosephus  Ceppetelli  Patr.  Const.  Vicesg. 


v 


\r