(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "De novis speciebus piscium : dissertation prima"



W^ 



mmm 



.■i'".' .','"',- 










f^rrm 







■^^^^ 






'SSFH^ 






f^N^. 



('-^-^H^HHWHHH^-j^-^? 



V \ \ \' V \ 



j rujj^^r^; 



f^f^rrr-f. 



^^^md 












"r^^^**2^S^rr^r^r^^' 









H4«^WH^. 



liA^fiAA^ 



^on^' 









•^^a/^^ 



^. ■g m^^m ^-^s 



r^n^r^r^nr^r-r 






' " V V V J' V ,> V' 



^nrHHr^ea.; 






iJjLJi 



^rfs^rrr\rr\r^^^, 



)^d 



**5^nn'f^i^' 






;-l-^-{.)W«!l«H 










..>^--^n:::2:;5;;nnr^^^^ 









,^■^9« 



^fftrrrr^ 



^^^^^^ 



r^f^r^rsr^fy^fy^^' 



*^^^^ • 






'**»^a 



'^^aaaaa«\- 



'^^f^r^r^rr^rr' 



^^r^^^^^- 



^^^aaaa^^2T^oo. 



CAMILLI EAIXZAMI 



DE NOVIS SPECIEBUS PISCIUxM 



^o^ 0' Flihet, 



DISSERTATIO PRIMA. 



! - -a l, 



O i 



acobus Christianus Scbaefferus in epistola ad Societatem 
DHlsburgensem de studii Ichlhyoiogici faciliori , ac tutiori me- 
thodo, edita Ralisbonae anno 1760, post breve exordium fir- 
niissime asseverat, historiam piscium inter partes studii phy- 
sici adhuc excultas ^ eam esse ^ quae omnium minime ad 
eum gradum perfecfionis^ ac facilitatis perducta est , qva~ 
lem quis non immerito optaret ad eam faciliter perdiscendam 

Quare existimo aequum esse ^ ut omnes naturae stu- 

diosi in eam cogitaiionem incumbant ^ ut lchthjologia ma- 
gis magisque excolatur^ discentibusque facilior reddatur at~ 
que Jucundior . In hoc opusculo Schaefiferus diligenler per- 
auisivii causas cur ichthyologi in suis studiis nonnisi exignos 
progressus fecjrint, atque iisdem viam aperuit , quam si te- 
nere pergant, eo , quo animo intendunt, expedite pervenient. 
Cum autem ipse animadvertisset , descriptiones, quae in ich- 
thyologorum libris leguntur, persaepe aut nimis prolixas esse, 
aut nimis contractas, atque ambiguitate verborum admodum 
obscuras, rationes certas, et praecepta definiendi, ac describendi 
pisces, nec non verborum formulas, quibus ichthyologi uti de- 
bent, clare, atque dilucide exposuit. Neque Schaefferus tan- 
tumraodo ahis monstravit viam lutam, ac rectam, sed eandem 
ipse ingressus est, atque anno 1761 edidit librum, cui titulus 
— Pentas piscium bavaro-ratisbonensiuni — in quo accuratis- 
sime descripsit qulnque pisces, qui in Uanubio vivunt, ac de 
iis adeo recte disseruit, ut vere dici possit, hoc alterum opu- 
scuium ichthyologicum Scaefferi esse exemplar perfectum, quod 
omnes ichthyologi sibi ad imitandum proponere debuissent. 
T. IV. 9 



" ^0^li9 






sjANcaue^ 



66 C. Ranzani 

Scliaefferus per id temporis Raiisbonae magnis muneribus fun- 
gebatur , multisque solliciludinibus distentus erat, neque in 
promptu habebat, neque sibi comparare poterat illa, quae ne- 
cessaria sunt ad universam piscium historiam iractandam ac 
perficiendam. Quamohrem coactus et inviius dimisit Ichthyo- 
logiae curam. Hanc deinceps mulii excoluerunt. Lacepedius, et 
Biochius ediderunt magua volumina, quibus universa piscium 
historia continelur^ alii vero taniummodo de nonnullis pisci- 
bus disseruerunt. Sed cum eorum nemo monitis, ac praece- 
ptis a Schaeffero traditis paruerit, isti Ichthyologiae scripto- 
res, ac dociores ipsam auxerunt quidem speciebus non pau- 
cis, sed ingentem numerum errorum, qui in aliorum ichthyo- 
logorum libros irrepseraut, vix minuerunt, multa loca obscu- 
ra non declararunt , ac proinde eorum labores Ichlhyologiae 
sludiosis parum utiles fuerunt. Atque id jam ab anno mille- 
simo octingentesimo decimo tertio salis perspexit Georgius Cu- 
vierius zoologorum aevi nostri facile princeps. Ipsi enim per- 
suasum fuit, omnes Ichthyologias antea evulgatas esse imper- 
fectas, atque eorum auctores multa peccasse cum species de- 
finierunt , atque unamquamque earum cum aliis contulerunt, 
ut genera , ac familias coaderenl j nec non persaepe errasse , 
dum specierum synonima undique, ac nullo delectu college- 
runt. Quamobrem sumraus ille vir mente vastissima, et acer- 
rimo ingenio praeditus cogitare caepit de novo opere conden- 
do, in quo expenderet, ac tractaret Ichthyologiam universam. 
Sed cum hoc longi tem|)oris, ac magni, arduique studii indi- 
geret, adjutorem , ac socium laboris , et gloriae sibi adjunxit 
Valenciennum. Anno 1829 in secuuda editione operis, cui ti- 
tulus - Le Rcgiie animal distribne d' apres son organisation- 
breviter, summatimque exposuit ichthyologiam universam, i- 
bique indica\It species novas bene multas in historia omniuni 
piscium describendas. Hujus praeclari opevis volumeu primum, 
ac secundum in lucera prodierunt anno 1828;, teriium, et quar- 
tum anno 1829, quintum et sextum anno i83o^ sepiimum et 
octavum anno i83i. Neminem vestrum latet, sodales praestan- 
tissimi , Georgium Cuvierium idibus Maji auni i832 supre- 
mum diem obiisse, atque ejus interitu Zoologiam maximum 
damnum fecisse. Annis sex, qui effliuxerunt post Cuvierii o- 
bitum. Valenciennus tantummodo quatuor volumina evulga- 
vit. Nec mirum si ipse lioc magnum opus expedite non absol- 



De novis spec. Piscium 67 ' 

vaf, nam solus lam grave onus susiinere cogitur, ipsique oblu- 
ctaudum esi muhis, ac gravissimis difiicultatibus. Haec au- 
tem, quae dico de Valencienno, dico expeitus in me ipso cum 
feriis aestivis proxime elapsi anni statui pisces omnes, qui in 
museo , cui praesum , adservantur , expendere, eosque cu- 
vieriana methodo in ordinera disponere. Quamvis enira annis 
praecedentibus , quanium homini privalo, et necessariis au- 
xiliis, et opibus destituto licet, mihi comparavissem libros 
celebriorum ichthyologorum , atque deinceps ad rem omnia 
mea studia , atque omnem diligentiam contulissem, nec non 
tres disciplinae meae alumni ingenio spectatissimi losephus Bian- 
conus, Ciodoveus Biagius , alque Aloisius Fratus multam , et 
ulilem operam mihi praebuissent^ nlhilo tamcn minus parum 
abfuil, quin difficultatibus deterrltus, ac fractus animum des- 
ponderem. Sed Deo favente ab inceplo non destiti , meicjue la- 
horis non mediocrem fructum percepi. Etenim piscium duo 
nova genera, et species non paucas adhuc ichthyologis igno- 
tas detexi, Hodierna autem die tanlummodo de nonnullis dis- 
seram simpliciter, ac sine ulla exornatione, scilicet earundem 
formam, et colorem , aliasque principes qualitates exponam, 
insuper dissimilitudines exprimam , quas babent cum aliis, 
quae ipsis proximae ac cognatae videniur. De reliquis autem 
novis speciebus , ac de duobus novis generibns, si Deo pla- 
euerit, sequenii anno accademico verba faciam. Illud modo , 
sodales humanissimi, a vobis exposco, ut benigne, atque pa- 
tienier sermonem hunc meum audiatis. 

Cuvierius partitus est classem piscium in duas seiies, qna- 
rum una complectitur illos, qui sceleto osseo instructi sunt, 
atque ab ipso pisces ossei appellantur, altera vero illos, qui- 
bus sceletus est cartilagineus atque pisces cariilaginei ab i- 
pso dicuntur. Notandum hoc loco est, Cuvierium ubi in pri- 
mo volumine Historiae piscium sermonem habuit desceleto ho- 
rum aniraalium haec docuisse - Si in dividenda classe piscium 
rationem habeamus texturae partium, quibus constat sceletus, 
eorum plurimi appellandi eruntossei, nonnulli fibrocartilagi- 
nei, alii vero cartilaginei. Ex his satis patet dari plsces, qui 
neque ossel^ neque omnino cartllaglnei vere dlci possunt. Pa- 
ruai itaque Cuvierius sibi constitit, dum pisces fibrocartilagi- 
neos inter osseos numeravit. Quamobrem aut series duabus 
illis intermedia erat constituenda, quae hos tantummodo pisces 



68 C. Ranzani 

complecteretur, aut prorsus alia partitio classis facienda erat. 
Duos pisces cartilagineos reperi in Museo, cui praesum, quo- 
rum descriptionem, et iconem frusira perquisivi in libris de 
Ichthyologia, quos pervolvere mihi licuit. Uterque est ordinis 
secundi seriei cartilagineorum familiae Selacorum Cuvierii, ac 
generis Squalorum Linnaei. Ille de quo prirao loco disserara 
est subgeneris Galeorum. Cuvierius docet, galeos figura totius 
corporis parum diflPerre a Carchariis , praeditos vero esse spi- 
raculis; seu foraminibus temporum, quibus Carchariae carent. 
Cloquetus (i) , qui jure, ac meriio credit subgenus istud 
Cuvierii verum genus esse, ipsum definit his fere verbis - Cor- 
pus oblongum^ cauda crassa carnosa;, pinna caudali bilobaj 
rostrum prominens , narium foramina in superficie inferiori 
ejusdem roslri^ spiracula in superiore pone oculos, pinna po- 
ne anum^ deutes serrati tantummodo in latere anteriori, pin- 
nae dorsales duae inermes, idest non spiniferae - Ne una qui- 
dem ex his notis deest pisci , quem jam jam describam. Clo- 
quetus affirmat, unam tantummodo speciem hujus generis co- 
gnitamesse ichihyologis,quae vitamdegit in maribus europaeis. 
Ipsam Linnaeus appellavit Squalum Galeum, Cloquetus Ga- 
leum vulgarem nuncupat. Cuvierius in ediiione secunda ope- 
ris, cui titulus - Le Regne animal etc. - dfxit sibi notam 
esse aliam speciem, quae nondum reperta fuit in maribus eu- 
ropaeis, ac proinde exotica est^ de notis autem, quibus a vul- 
gari differt, ac de nomine, quod illi imposuit, omnino silet. 
Quamobrem prorsus ignoro an hic alter galeus Cnvierii di- 
screpet nec ne ab illo, cujus formam, et naturales notas nunc 
exprimere aggredior. Rostrum breviusculum multo latius, quam 
longum , margine anteriore semicirculari^ vertex latus, depres- 
sus^ distantia inter oculos magna^ narium foramina fere li- 
nearia, obliqua, incurva^ eorundem pars interna apici rostri 
propior quam externa^ oculi grandes, fere orbiculares , inter se 
dislantes, et in marginibus frontis obllque positi^ spiracula o- 
vata pone oculos sita^ deutes utriusque maxillae mediocres, in 
quatuor ordines sibi invicem parallelos dispositi, compressi, 
anice acuto, margioe anteriori curvato, serrulato, margine po- 
steriori unisiauoso , supra sinum integro, infra denticulalo, 



(i) Dict. dcs Scieaces Daturelles torn. 3i. pag. 64> 



De koyis spec. Piscium 69 

( Tab. VTII. Fig. 3. ) branchiarum foramina in ulroqne latere 
quinque in transversum ovata , iufimo mulio minore reh'quis. 
Pinnae peciorales grantliusculae, margine posleriori falciformi , 
apice acutoj pinna dorsalis anterior mediocris, margine postico 
in sinum curvato, angulo superiore obtuso, inferiore acutissi- 
mo, ensiformi;, pinna dorsalis posterior parva , quadrilatera , 
analem suppositam nonniliil praecedens, raargine posleriori vix 
sinuoso angulo superiori obluso, inferiori acutissimo ensiformij 
pinnae ventrales breves , margine posleriori vix sinnoso;, pin- 
na analis minor pinna dorsali posteriori , biloba, lobo supe- 
riore brevi , acuto, inferiori longiore, coarctato, ensifcrmi , 
pinna caudaHs longissima , biloba, lobo inferiori brevi , falci- 
formi, supeTiori ensiformi. Partes supernae capitis, ac trunci 
fusconigrae^ partes inferiores eorundem cinereorubescentes, !a- 
tera irunci pariter cinereorubescentes, maculis aut rotundis, 
aut ovatis fusconigris", inter pinnas pectorales, et pinnam dor- 
salem anteriorem hae maculae coalescunt in fascias quasdam 
transversas:^ pinnae pectorales supra nigrae , basi cinereorube- 
scente macuhs nigris, infra cinereorubescentes, pinna dorsalis 
anterior cinereorubescens, tribus fasciis in longitudinem tra- 
ctis, sibi invicem parallehs , harum inferior tantum ahquan- 
tulum interrupta , pinna dorsahs posterior ciuereorubescens 
tantummodo duabus fasciis fusconigris distincia, quarum in- 
ferior est nonnihil interrupta^ pinnae ventrales, et analis ci- 
nereoatro colore variae, basi cinereorubescente^ uhima tertia 
pars pinnae caudahs omnlno fusconigra^ lobus inferior cine- 
reus fusconigro maculaius;, reliquae partes caudae supra , ac 
subtus nigrae, in lateribus rubescentes nec non ornatae serie 
macularum fusconigrarum , quae in longitudinem sunt di- 
spositae. 

Longitudo tota Galei, quem descripsi par est pedl uni, pol- 
hcibus sex, lineis decem, et est tripla longitudinis pinnae cau- 
dalis. Latitudo occipitis eam proporlionem habet ad longitu- 
dinem capilis, quam habent duo cum tribus. Longitudo tota 
capitis eam circiter proporiionem habet ad longitudinem ro- 
stri, quam habent tria et dimidium cum uno. Piscis iste, queni 
Galeum maculatum nuncupo habiiat in mari alluente litora 
Brasihae (Tab. VIII. Fig. 1.2. 3.4-). Ab eodem Galeus vulgaris 
difFert capite angusiiore, cauda multo breviore, corpore im- 
maculato supra cinereo , infra albido. 



V 



70 C. Ranzani 

Alter piscis cartilagiiieiis , quem nunc ilescribam, esi ge- 

neris Carchariariim. Cuvierius , et Cloquelus detiniuul hoc ge- 

nus his lere verbis - Spiracula, idest foramina ternporum, nul- 

la^ rostrum depressum 5 dentes compressi margine persaepe 

denliculaio^ ultima foramina branchiarum pinnis pecioralibus 

superposita 5 pinna dorsalis anterior capiii propior , cjuarn cau- 

dae , atque admodum distans a venlrahbus, pinna pone anum^ 

pinna dorsalis posterior fere supra anaiem sita, fossula semicir- 

cularis in extremo dorso;, pinna caudaUs biloba , lobo superiore 

multo longiorc altero-JNotae istae omnes communes sunt car- 

chariis adhuc satis cognitis cum illo, quem nunc describere in- 

gredior. Caput depressum ^ occiput non multo hTtius verticei, 

rostrum ellipticum , productum, ac longum , apice obtusiu- 

sculo ( Tab. IX. Fig. 2.)^ nares hneares , haud curvatae, ob- 

liquae, margine superiori aucto appendicula filiformi, earundem 

pars externa apici rostri propior, quam interna^ oculi latera- 

les , grandes, rotundi^ os ellipticum^ dentes conicocompressi, 

iTiargine serrulato, apice acuio recurvo, basi latiuscula ( Tab. 

IX* Fig 3.);, superiores in duplicem ordinem, inferiores auteni 

in triplicem dispositi^ branchiarum foramina quinque in u- 

iroque latere , transverse lunata , duo posirema supra pin- 

nam pecloralem sita, truncus compressus, cutis ejusdem sicut 

ei capitis scabra , nec non exiguis foraminibus conferta ( Tab. 

IX. Fig. 4- )) P^"^"^^ pectorales rhombiformes, breviusculae , 

margine posteriori neque sinuoso , neque appendice eusiformi 

acuio, apice obtusoj pinna dorsalis anterior capiti propior 

rjuara caudae, ac fere aeque distans a pinnis pectoralibus, et 

a ventralibus, triangularis, iu extrema parte appendice ensifor- 

mi aucta', dorsalis posterior quadrilatera , inferne et caudam 

versus fere ensiformis, pinnae ventrales angustae , quadrilate- 

raej harum appendices internae crassae , conicocompressae , 

pinua analis quadrilatera, postice producta, et ensiformis, a 

cauda alic[uanto magis dislans , quam dorsalis posterior^ fos- 

sula fere circularis ante basim pinnae caudalis ( Tab. IX. 

Fig. 1. a. )•, haec admodum compressa, biloba, lobus supe- 

rior ejusdeni duplo longior lobo inferiori, atque in margine 

inferiori prope apicem sinuoso. Caput, ac truncus supra plum- 

bei coloris, latera eorumdem luteorubescentes , pinnae pecto- 

rales plumbeocinereae^ pinnarum ventralium basis, nec non 

earuni appendices luteorubesceoles, reliquum coloris plumbei;, 



De novis spec. Pi.scium 7 i 

utraque dorsalls clnereoplnmbea , pinna caudalis snpra plum- 
bei coloris , in laleribus cinc-reolutea , subtus lutea. Longitu- 
do tota hujus Carchariae par est pedibus tribus, et poHicibus 
decem, atque sextupla est longitndinis capitis, quadrupla lon- 
gitudinis pinnae caudalis. Laiitudo occipitis eam fere propor- 
tionem habet ad longiiudinem capiiis, quam habent tria cum 
quinque, longitudo tota capitis fere dupJa est longitudinis ro- 
stri. Piscis, quem hactenus descripsi, et Carchariam porosuni 
nomino, habitat in mari brasiliensi (Tab. IX. Fig, i -5). Pro- 
cul dabio Carcharias iste differta Carcharia vero Cloqueli, ou- 
jus dentes sunt valde compres&i, et in utroque inargine serrati^ 
a Garcharia glauco Cuvierii, quae gerit denies serratos eiiam ia 
margine posteriori, et pinnas pectorales longissimas^ a Carcharia 
cinereo Cloqueti,inqua foramina branchiarum sunt numero se- 
ptem^aCarcharia usto Cuvierii,nec nona Carcharia melanoptero 
Quoyi , et Gaimardi, quorum dentes sunt in utroque margi-" 
ne serrali, et pinnae oranes in apice nigrae^ differt a Carcha- 
ria Vulpe Cuvierii, cujus longitudo tota est lantummodo du- 
pla longitudinis caudae^ a Carcharia ciliari Cloqueti, qui u- 
nam tantummodo pinnam dorsalem gerit^a Carcharia illo, cjueni 
Lacepedlus squalum glaucum appellavit, quique pinuas pe- 
ctorales gerit longissimas, angusias atque in apice acutas^ tan- 
dem differt a Pala Sorra, et a Sorra Kowah Russelii, in his e- 
nim pisclbus, qul jure ac meriio in carchariarum numero a 
Cuvierio ponuntur, lantummodo ultimum foramen branchia- 
rum basi pinnarum pectoralium est superpositum , margo po- 
sterlor earundem pinnarum In sinum satis amp]um curvatuni 
est, ac pinna dorsab*s anterlor muho propior est pinnis ventra- 
libus, quam pectoralibus. Cuvierius in secunda ediiione ope- 
ris , quod ipse Inscripslt - Le r^gne animal etc. - promisit 
se descripturum In Historia plscium quamphirimas species no- 
vas generis carchariarura ^ sed harum et notas , per quas a- 
gnosci possunt, et nomina reticuit. Quaraobrem me prorsus 
latet,an ex illis unus sil carcharias porosus,cujusformam verbls 
adumbrare hactenus conatus sum. Pisc^s, quos Linnaeus la 
genus Illud collegit, cui noraen est Tetrodon, gerunt sceletum 
fibro cartilagineura. Sed recte animadvertit Cuvierius, sceletum 
molarum constare fdjris vehitl sparsis per membranas, ac pro- 
inde mlnimum firmitatis habere, aliorumvero tetrodontumLin- 
naei sceletum satis firmum esse eo quod fibrae ejusdem et fre- 



72 C. Ranzani 

quentiores sint, atque inter se implexae. De molls anno i835 
sermonem vobis habui, Sodales Praeslantissimi , qui jam edi- 
tus est iii tertio voluraine commentariorum Acadeniiae no- 
strae. Nunc describam duas species, quae sunt generis tetro- 
dontum Guvierii^ genus istud compleciitur omnes letrodontes 
Linnaei, excepiis tamen molis. Guvierius distribuit tetrodon- 
tes in duas sectiones: in priorem retulit ilios , qnorum caput 
est breve, in alteram vero illos, qui gerunt capul salis longum. 
Uterque tetrodon a me describendus est sectionis secundae . 
Nonnisi trium tetrodontum hujus sectionis mentionem fecit 
Guvierius, quorum unus , id est tetrodon argenleus Lacepedii 
tantummodo in trunci lateribus laevis est ^ duo reliqni, nem- 
pe tetrodon lagocephalus, ac tetrodon laevigatus , in gula, [)e- 
ctore, ac ventre asperi sunt, in reliquis partibns laeves. Ille, 
quem nunc verbis exprimere enitor loevis est dumlaxat in la- 
teribus. — Caput compressiusculum, os mediocre, rostrnm vix 
convexum^ dentes utriusque maxillae mediocres, apice parum 
acuto, subaequales, in uiroque frontis latere appendicula cy- 
lindrica, erecta, longiuscula, fere aeque distans ab oculis,et 
ab apice rostri^ pone ipsam foramen nasi rotundum, exlguum^ 
oculi oblongi, mediocres^ margo supercilii prominens-, in u- 
troque frontis latere prope verlicera tuberculum haemisphe- 
ricum^ aliud tuberculum omniuo simile in utroque latere oc- 
cipitis supra tempora. Pinnae pectorales trapezicae, oblongae, 
apice obtusiusculo , radiis quatuordecim firmala*, pinna dorsa- 
lis quadrilatera, oblonga, marginibus superiori et inferiori 
laeviter curvatis, posteriori non inflexo , radiis septem robo- 
rata^ pinna analis dorsali figura, et radiorum numero omni- 
no similis, sed angustior, ac multo propior pinnae caudali^ 
haec haud raagna , margine posteriori recto, octoradiata^ cuiis 
dorsi asj)era, ac fere squamulosa, capitis, caudae, ac laterum 
trunci laevis, gulae, pectoris, ac ventris inflabilis , multisque 
foraminibus rete imitans. Quando piscis eam inflatu distendit, 
ex unoquoque foramine prodit spiua exigua quidem , sed ri- 
gida, ac pungens:^ linea lateralis, quae est canaliculus parum 
profuudus, paulo post occiput incipit, ac dorso proxima,pa- 
rumque inflexa tendit ad caudam^ paulo ante inilium ejus- 
deni gradatim descendit, demura recta pergit ad basim pin- 
nae caudalis, neque ultra progreditur^ totum corpus supra 
colore fusco , ac cinereofusco raarmoris instar variumj unum- 



De novis spec. Piscium jS 

quodque latus est coloiis cinerel ac serle macularura nigre- 
scentium dislinclunij parles inreriores totius corporis sunt al- 
bicantesj pinnae orones cinereae. Longitudo tota hujus Tetro- 
dontis par est pollicibus quatuor, et lineis quatuor, alque tri- 
pla est longitudinis capitis-, fere septupla longitudinis pinnae 
caudalis. Piscis, quem hactenus descripsi habiiai in mari bra- 
siliensi^ ipsum nomino Tetrodontem oiarmoraium ( Tai). X, 
Fig. 1. a. b.). Differt admodum a Tetrodonte argenteo Lace- 
pediij hujus enim latera nitent colore argenteo, vertex, occi- 
put, ac partes superiores Irunci sunt coloris griseofusci, ma- 
culis aut nigris aut nigrescentibus^ pinna caudalis iunata est 
etc. etc. Duos plsces alterius speciei generis tetrodonium,quam 
describere sumpsi diligenter expendi, et unum cum altero con- 
tuli, eosque magnitudine admodum discordes, sed forma cor- 
poris, aliisque qaaiiiaiibiis omnino inter se similes reperi: Ca- 
put ipsorum ( Tab. X. Fig. 2. b.) non modo oblongum, sed 
et admodum altum , ac latum^ rostrum declive, aique conve- 
xum^ frons tata convesiuscula, vertex planus, haud angustus*^ 
occiput admodum crassum^ dentes utriusque .maxillae sub- 
aequales, apice parum acuto, labia crassa verrucosa, ante o- 
culos in utroque frontis latere foramen nasl duplex, exiguum, 
fere rotundum^ ac proinde oou duae sed quatuor viae sunt 
ad olfacti sensum^ foraminula anteriora minus inter se distant, 
quam duo posteriora , oculi magni , ovatooblongi , laterales , 
margine superciliari vix prominenie^ in ulroque latere occi- 
pitis palet meatus ad branchias cnrvatus, non angustus^ a 
margine posteriori ejusdem nonnihil dista t pinna pectoralis, 
haec satis ampla est^ atque ejusdem latitudo haud parum lon- 
gitudinem superat*, figura ipsius est quadrilatera , basis fe- 
re recla: latus basi opposilum lunatum, latus superius rectura, 
et non multo longius inferiori, c|uod pariler rectum est^ hu- 
jus pinnae radii sunt decem et octo: truncus compressus, pin- 
na dorsalis grandiuscula , falcata , radiis quatuordecim robora- 
ta , margo anterlor ejusdem fere aeque distat a basi pinnae 
pecloralis , et a basi pinnae caudalis", anus multo propior 
pinnae pectorali, quara pinnae caudalii, pinna analis figura, 
et radiorum numero similis pinnae dorsall , sed aliquanto mi- 
nor, nec non propior pinnae caudali , haec satis magna, 
luargine posteriori in medio leviter assurgente, et in laleri- 
is ad instar lunae in cornua diducto:, radii hujus pinnae 
T. IV. so 



74 G. Ranzani 

sunt numero quatuordecirn , externi simpllces non arilcula- 
ti, reliqui arliculis pleni, basi simpHces, delnde blfidi, qna- 
drifidi etc.j linea laleralis (Tab. X. Fig. 2. d.) non est cu- 
li insculpta, sed constat ex verrueulis nonnihil emlnenlibus 
in duas series dispositis^ Hnea ista in utroque capitis lalere 
oculos cingit, ita tamen, ut ab ipsis plus minus dlstet, de- 
inde in ulroque latere occipiiis aream claudit figurae quadran- 
gularis ^ ab angulo, qui caudam spectat originera duclt ea 
lineae portio, quae truncum percurrit, quaeque primura pro- 
xima dorso hnc illuc leviter infleclltur, deinde supra anum 
obllque desceudit, tandem nonnihil serpens ad basim pinnae 
caudalls pergit , nec ultra ipsam procedlt llneola quaedam 
recta occlput in duas partes fere aequales transversim secat, 
atque lineas laterum inter se conjungit^ cutis gulae, pecto- 
ris, ac fere lotius venlris spinis horrida est, atque cancel- 
latim retlculata^ unaquaeque spina ( Tab. X. Fig. 2.c.) ba- 
~&i insidet , qaae stellae modo radiata est , quatuor nempe 
radiis constat, quorum unus brevlssimus est^ color partium 
.superiorum capitis, ae irunci nigroplumbeus est, in laterlbus 
fascla excurrit nitens colore argcnteo^ partes inferiores sunt al- 
bae^ pinnae sunt coloris lutei, qui huc illuc nonnihil ad fuscum 
aecedit. Verruculae llneae lateralis sunt cinereoluridae, in ver- 
tlce puncto nigro notatae. Longltudo tota plscls adulti par est 
pedl unl ac pollicibus duobus, atque fere quadrupla est lon- 
gitudinls capiiis, fere quintupla longitndinls secundi radli su- 
perloris piunae caudalis, qui est omnium raajor. Hujus spe- 
clei nomen ducam ex crassitle capitis, ipsamque appellabo 
Tetrodontem pachycephalum (Tab. X. Fig. 2. a. b. c. d. e ). 
Plscls iste habitat in mari brasillensi . Ab Ipso plurlmura dif- 
fert Tetrodon lagocephalus Linnael ac Blochii , in hoc enim 
foramina nasl simpllcla snnt, dorsura, ac canda fasclls, late- 
ra maculis dlstincta sunt;^ differt etlam figura plnnarum, cpia- 
rum nulla est , aut lunata, aut falcata, itemque llnea latera- 
1i, quam nullo modo conspicuam esse Blochius affirmat etc, 
Haud parum etian> a Tetrodonte pachycephalo discrepat ille, 
guem Parra Tamburiilum dixit, quemque Schneiderus imme- 
rlto judicavit unum, eundemque esse atque Tetrodontem la- 
gocephalum LlnnaeiacBlochii^ namque In Tamburlllo forami- 
na nasl sunt slmplicia^ pinnae pectorales ovatooblongae tic. 
Uirnm aulem ab hoc nostro telrodonte specie differat Tetro- 



De novis spec. PiSciuM 75 

don laevigalus Linnaei, et Cuvierii impo&sibile rnihi est de- 
fiaire*, etenioi Linnaeus de laevigato liaec lanlum relulit ==• 
Corpus magnum, dorso caerulescenle, laleribus lineis duabus:^ 
venlre albo, ab ore ad pinnarum pecioralium finem tanium 
aculeato. Cuvierius vero nullo certe satis firmo argumento in- 
nixus judicavit a tetrodonle laevigato Linnaei minime differ- 
re tetrodoniem lagocephalum Graewii, ac Willugbeii *, ex pau- 
cis enim, c[uae de hoc tetrodonte duo praedicti zoologi angli 
adnotaverunt , et ex figmis, quas ipsi descriptionibus suis ni- 
mis imperfectis adjunxeruut, quasque haud parum inter se 
discrepare, salis clare cognovi, cum earum.unara alieri contuli, 
id tantummodo erui poiest, tetrodontem laevigaium Linnaei, et 
telrodontem lagocephalum Graewii et WiUugbeii ejusdera esse 
sectionis, iilius nempe, quae complectitur telrodontes in pecto- 
re, ac ventre muricatos, in reliquis vero corporis partibiis om- 
nino laeves. 

In serie piscium vere osseorum Cuvierii uliimum locura ha- 
bent illi, quos ordo raalacopterigiorum apodum, et familia 
anguilliformium ejusdem Cuvierii complectiiur . Praeslat hoc 
loco aaimadvertere, nonnullos malacopterigios apodes Cuvie- 
rii pinnis oranibus deflci , haud paucos tantummodo venirali- 
bus, ac pectoralibus carere , tandem aliquot nonnisi pinnas 
ventrales deesse . Hae autem differenliae tam parvi momenti 
Cuvierio visaesunt, ut in iis neque familiarum , neque ge- 
nerum fundamenta ponenda esse judicarit. Blainvillius jure ac 
merilo huic sententiae Gavierii subscribere recusavit, alque 
malacopterigios apodes in familiam retulit omnino dislinctam 
ab illis, quae bipedes, et tetrapodes comprehendunt. In Museo 
cui praesum adservantur sex pisces ossei, et anguilliformes, 
quorum descriptionem , el figuram in ichthyologorum libris, 
quos evolvere mihi licuit frustra perquisivi. Eorum unus est 
e genere Synbranchorum Blochii. Cuvierius tres tanlum spe- 
cies hujus generis indicat, nempe Synbranchum marmoratum 
Blochii, Synbranchum immaculatum ejusdem Blochii, et uoi- 
branchiaperluram Lachiam Buckanani : hisce iribus specie- 
bus desunt pinnae pectorales, cavitales, in quibus branchiae 
conduntur, in gula sitae sunt^ aique earum una alteri adeo 
proxima est, ut ipsae coramunem introitum habeant , Syo- 
branchus Cachia pinnis omnibus deficitur, in duobus aliis a- 
dest pinna unica el indivisa, quae in dorso muko aate aauia 



^6 C. Rakzaki 

incipit, deinde totam caudam ambit, et usque ad ani limen 
pervenit. Ab his tribus Synbranchis Cuvierii ■illum differre, 
quem fuligi'nCiSum nuncupavi (Tab. XI. Fig. i. a. b.) ex e- 
jusdem descriptione satis patebito Caput fere globosum , mi- 
nus tamea fornicatum, quam in synbrancho marmorato;, in 
utraque maxilla dentes anteriores conicoobtusi , in sex ordines 
dispositi, dentes laterales conicoacufi in tres series distributi^ 
nares exiguae, rotundatae vix tubuliformes in angulis rostri 
sitae, oculi grandiusculi rotundati , apici rostri proximl^ ante 
ipsos foraminulum rotundum, aliud simile supra ipsos in ver- 
lice^ foramen b?anchiarum magnum , semicirculare^ triincus 
Gompressiusculus^i lioea lateralis insculpta, non ramosa, mar- 
ginibus integris. Poriio superior pinnae, quae caudara ambit^ 
quaeque humilis est, incipit aliquanto post regionem ani^ 
portionis inferioris initium ab ano plurimum distat. Color to- 
tius corporis est fuliginosus et hue illuc in cinereum abit^ 
longiiudo t&la par est pedi nni ac pollicibus novem, eamque 
circiler proportionem , comparationemque habet cum longi- 
tudine capitis, quam habent inter se numeri viglnti sex et u- 
num: est autem fere septnpla longitudinis caudae. Piscis iste 
habiiat in mari brasiliensi. 

Blochius constituit genus , curi nomen est Gymnoihorax 
( Muraena Thunbergii, Muraenophis Lacepedil ) atque in ip- 
sum coUegit illas Mnraenas Linnaei, quibus pinnae pectora- 
les omnino desunt, et foramina branchiarum sunt exigua,in- 
terdum etiam lineares, pinna vero unica, quae corpus circum- 
ambit incipit vel ante foramlna branchlarum , vel supra ipsa. 
Schneiderus partitus est genus istud in tres seciiones, et in 
hac partiiione rationem tantummodo habuit deutium palatino- 
rum. Cuvierius vero magis accurate species distribuit in qua- 
tuor sectiones, quarum fnndamentum posuit in figura, et dis- 
positio.:e dentium maxillarium: in prima autem sectione Illas 
species posuit, qnae in utraque maxilla gerunl unicam seriem 
dentium acutorumj* ex hac sectione est Gymnothorax, quem 
describere ingredior. Capat compressum, rostro atenuaio, lon- 
giuscnlo, maxillis aequalibusj In utroque angulo rostri nares 
tubnlosae, flexiles; pone ipsas foraminulum rotundumj anle 
oculos aliud foraminulum ovale^ oculi mediocres, fere rotnn- 
dati, fronti propiores, quam apici rostri; dentes anteriores lon- 
gi , acuti , recurvi *, priores dentes lalerum anierioribus fere 



De novis spec. Piscium 77 

omnino smiiles, reli([ni niinores , inaequales, compressl , apice 
aculo, parum recurvo, dentes vomerini (palalini Schneideri) 
tres longi, admodum recurvi^ Vertex aliqaantulum eminens^ 
ita pariter occiput^ foramina brancliiarum fere linearia, obli- 
qua, truncus adeo corapressus, ut paulo post brauchiarum fo- 
ramina altiludo ipsius, pinna relicla, sii fere iripla laliiudinis 
seu crassitieij foramen ani perexiguum ac rotundum, muho 
ante foramina branchiarum, scilicet in line verticis incipit piu- 
na crispata , membranosa atque pelhirida , satis elevata, quae 
tantummodo versus caudae apicem fit humihs, atque paulo 
ante anum deficit^ radii ejusdem sunt conspicui, ac circiler 
quingenli sexaginta unus, idest lercenti cjuatuordecim in por- 
tione superiori , ducenti quadraginta octo in inferiori, color 
totius corporis est fusconiger;, pinna cinerea est, margine ni- 
gro, atque distincta ahquot iineis admodum obhcjuis nigrofu- 
seis. Pedes duo finiunt fongitudinem toiam hujus piscis^ ca- 
put habet in longitudinem pollices tres et hneas tres ^ distan- 
tia ani ab apice candae fere dupla est dislantiae ejiisdem aui ab 
apice posteriori foraminum branchiarum°, longitudo tota eara fe=- 
re proportionem,comparationemque habet ad ahiludinem trun- 
ci paulo post branchias, quam habent undecim cum nno. Pi- 
scis isle habitat in mari brasiliensi, ejus nomen ducam acoJore., 
ipsumque appellabo Gymnolhoracem funebrem (Tab. XI. Fig, 
2. a. b.) . Differt ab omnibus speciebus hujus generis, cjuasGu- 
vierius retulit in primam sectionem , et ab omnibus speciebus, 
quas Schneiderus descripsit, nec non a Gymnoihoracibus ocel- 
lato, et rostrato Agassizii, hae enim species corpus habent aut 
punctis aut maculis aut fasciis distinctum , et earum nulla ge- 
rit in dorso pinnam adeoamplam,radiisque tam valde conspicuis. 
Lacepedius aaimadvertens inter muraenas illas Linnaei, quae 
praeditae sunt pinnis pectoralibus , duas caudam gerere a- 
pice apteram et cuspidatam , species istas ab sliis distraxit, 
atque in peculiare genus adscripsit, cui ophisuri nomen pO" 
suit, reliquas vero rauraenas Linnaeanas pinnis pectoralibus 
haud carentes ex sua sede non dimovit,. Georgius Cuvierius 
secum reputans in nonnullis muraenis Lacepedii, scilicet in an- 
guillls vere talibus initium pinnae,c[uae nullibi interrupta dor- 
sum et caudam cingit admodum distare a pinnis pectoralibus, 
et in alils eandem pinnam incipere aut supra pectorales aut 
paulo post ipsas, partuus est genus in duo subgenera, c|uo- 



;8 C. Ranzaki 

rum primum est angulllarum vere tallum, alterum Congrorum^ 
neque ullns alius, qaod sciam , meuiioQem fecit piscis brasi- 
liensis, qui inier congros esset recensendus . In Museo nostio 
zooiogico tres congri extant, quos retibus captos fuisse in O- 
ceano Atlantico, haiid procul a portu bahiensi salis mihi con- 
stat: hos auleni dignos esse , qui a me describantur atque il- 
lustrentur ita credo, ut vix dubitem , Unius oculi sunt fere 
positi pone angulum oris, quamohrem ipsum nuncupo cou- 
grum opistophthalmum . ( Tab. XII. Fig. i. a. b. c). Rostrum 
mediocre, compressum, apice acutiusculum , maxilla ioferior 
superlore aliquanto brevior, in angulis rostri nullus tubulus, 
nullum foramea satis conspicuum, foramina nasi oculis non- 
nihil propiora, quam apici rostri, rotunda, exigua^ vertex pa- 
rum eminensj oculi grandiusculi fere orbiculares, margo an- 
terior eorumdem vix angulum oris antecedit , denies utrius- 
que maxillae conici, apice retrocurvato, aculo, ioaequales , in 
plures series disposili ad instar densi pectinis^ denles palaiini 
oblusiusculi in duos ordines distributi^ branchiarum foramina 
ovaia, grandiuscula,parum obliqua, ab angulis oris admodum 
distaniia^ pinnae pectorales valde angustae, longae, apice acu* 
tae, radiisquatuordecim firmatae, iruncus parum compressns^ 
cauda tantummodo versus apicem admodum compressa , alque 
ensifovmis: supra basiui pinuarum pecioralium incipit pinna 
illa, quae per medium dorsum excurrit mediocriter alta, dein- 
de sensim sensimqiie decrescit in cauda , quam ambit usque 
ad anum;^ radil pariis su])erioris hujus pinnae sunt nuraero cen- 
tum nonaginta, parlis inferioris centum viginti sex^ foramen aui 
grandiusculum, ovale, apici rostri propius, quam apici caudae^ 
iinea lateralis (Tab. XII. Fig. i. b.) excavata in modum ca- 
naliculi, hujus margine angulatl, angulis exserlis , sub aequa- 
libus, et fere inter se aequidistantibusi, liuea Isla orilur in oc- 
cipite, atque recia ad caudae apicem pergit dorso nonuihil 
propior quam ventri: color rostri , frontis, et verticis fuscus, 
occipitis fusconiger, dorsi fuscus, gutiuris lutescens, ventris 
rubro fuscus, caudae rubrofuscus dilutus, pinnae pectorales 
sunt fuscae ; pinna , quae dorsi , et caudae inest , albolute- 
sceus, extremo niargine nigro-^ longiiudinem totam hujus pi- 
scis novem pollicibus compar est, atque est sextupla longilu- 
dinis capitis, et est fere dupla longiludinis caudae : altiludi- 
nem trunci paulo post pinnas pectorales fmiuQt lineae quia- 



De NOVIS S?EC. PlSCIUM 79 ' 

que, el est circiter iripla altiludinis pinnae dorsi. Habilat ia 
mari brasiliensi . 

Alter conger, quern describere mihi sumpsi, quetnque brasi- 
liensem nuncupavi ( Tab. XIII. Fig. 1. a. b.) his notis disiin- 
guitur. Caput compressumj rosirum acuium^ veriex planus, 
haud eminens^ occiput planua^ , vertice paulo laiius^ pone 
angulos rostri tubuli breves , apice pervii, quos nares esse cre- 
do^ rimula quaedam oculis propior quam rostri apicij oculi 
ellyptici , muho ante angulos oris siii^" dentes qui fere mar- 
gini extremo rostri inserti sunt quaterni, in seriem simplicem 
transversam dispositi , grandiusculi , conici , apice acuto non- 
nihil recurvo \ dentes laterales in quinque ordines secundinn 
longltudinem capitis dislributi: externi parvi, obtusi^ il]i,qui- 
bus consiat secundus ordo, grandiusculi , compressi, apicecu- 
neatoj reliqul parvi, obtusi, ordo inlerior aliis multo bre- 
vior, sic[uidem ejusdem initiura fere aeque distat ab apice 
rostri, el ab angulo oris, omnes dentes inferlores similes su- 
perioribus praeter duos priores secundi ordinis, c[ui cum gran- 
diusculi sint conici apice acuio ah"c[uanluni retro curvaio, a 
subsec[uentibus niullnm discrepant;; dentes palalini sunt tre- 
decim numero in unicam seriem secundum palati longitudi- 
nem dispositi^ omnes figura cuhro similes, margine anteriori 
dendculo aucto; intermedii aliis grandiores sunt^ foramina 
branchiarum lateraHa, mediocria, multo minus oldiqua, c[uam 
basis plnnarum peciorallum^ hae latlusculae , oblongae, h'gu- 
ra trapezlo slmiles, apice haud raulium aculo°, radii earun- 
dem sunt qulndecim numero^ altitudo trunci paulo post pln- 
nas pectorales dupla est latltudlnis, seu crassitlei;^ ani distan- 
tia ab apice caudae est fere sesquialtera dlslantiae ejusdem ab 
extremitate rostri^ cauda admodum compressa , apice ensifor- 
mi, acuiissimo;, ab occipite ante baslm plnnarum pecioraHura 
ortum duclt pinna satis alla, non adiposa, [lelhiclda, quae 
per totum quldem dorsum progredltur, sed non totam ani- 
bit caudam,ad anum enlm non pertingltr hujus plnnae altl- 
tudo in parte posteriore dorsi, et in cauda gradatim mlnui- 
lur;, radii ejusdem pinnae sunt conspicui, atque numeroqua- 
drigenti quadraginta sex^ scIHcet in portione superlori ducen- 
ti quinquaginta sex iu portione vero inferiori centum nona- 
glnta. Linea lateralis recta est^ ab occlpite tracta atc[ue pro- 
fecta, primo ducilur in latera trunci, ibique est dorso ali= 



8o C. Ranzani 

quauto propiaquior, quam ventri, deinde in latera caudae, ac 
prope apicem ejusdem fere aeque dislat a margine superiori, 
atque ab inferiori, linea ista neque insculpta neque prominens 
nihil aliud est quam series portiuncularum culis, quae quam- 
dara speciem habent cicalricum, atque a reliqua cute colore 
potissimum discrepanf, figura earundem est ovatae proxima^ 
ejusque apex angustior spectat capui. Partium superiorum ca- 
pitis, irunci, ac fere toiius caudae color est fuscoluridus,par- 
tiam inferiorum albocinereus^ extrema cauda omnino fusca^ 
piunae pectorales fusconigrae, basi cinerea , pinna, quae dor- 
so, et caudae insidet luteorubescens margine nigrescente. Lon- 
gitudo lota par est pedi uni, pollicibus novem, ac lineis sex, 
atque seplupla est longiiudinis capitis. llabitat in mari bra- 
siliensi . 

Ab his duobus congris admodum discrepat ille , cujus spe- 

ciem, ac formam nunc verbis adumbrabo. Caput ejusdemvix 

compressum^ rostrum acutum , frons parum declivisj vertex 

planus, occiput fere planum, aliquanto latius vertice^ maxil- 

la superior longior inferiore*, in utroque latere labii superio- 

ris tubi dao breves, sed laliuscub", horum anlerior acutus 

appendice filiformi^ dentes utriusque maxillae apice retrocur- 

vati, in duplicem seriem dispositi^ oculi mediocres elliptici 

fere aeque distantes ab apice rosiri , ac ab angulo oris, su- 

pra oculos pori aliquot exiles^ branchiarum foramina latera- 

lia, mediocria 5 pionae pectorales triangulares, basi angusta, 

lateribus vix curvaiis, apice acuto, radiis decem et octo suf- 

fultae^ truncus vix eompressus, foramen ani angustum , ob- 

longum, duplo propius apici rostri, quam apici caudaei, hu- 

jus extrema pars compressa, acutiuscula, linea lateralis pro- 

funde insculpta, simplex, recta a basi pinnae pectoralis ad 

caudae apicem iracla, aeque distans a dorso.atque a ventre;, 

multo post basim pinnarum pectoralium ortum ducit pinna, 

quae dorsum ambit, et caudam , sed marginem ani non at- 

liogif, pinna ista est mediocrls, non adiposa, pellucida, radiis 

conspicuis quadringeniis quinquaglnta duobus firmata, scilicet 

in portlone superiore ducentis sexaginta duobus, in infe- 

riori centuni nonaginta^ color totius corporis luridus, dilulior 

in gula, et in ventre, quam in reliquis partibus, plnnae pe- 

ctorales fuscae^ pinna , quae dorso,et caudae insidet, lurida, 

exiremo margine nigroj longitudo tota par est pedi uui, ac 



De wovis spec. Piscium 8i 

pollicibus sex, atque nonupla est longiludinis capitis. Hunc 
Congrum cylindroideuni nomino (Tab. XIII. Fig. 2. a. b ). 
Habitat in mari alhiente oram br-isilieiisem. 

Tribus congris maris brasiliensis hactenus a me descriplis 
unum adjungam , qui quamvis in mavi mediterraneo vitam 
degat, eJLis tamen neque Cuvierius , nec[ue Rissous , neque 
Larochius, necjue Raflinesc[uius , neque , cjuod sciam , ullus 
alius ichthyologus mentionem fecit. Duos pisces hujas novae 
speciei expendere, alc[ue inter se comparare mihi licuit, quo- 
rum unus est adultus, sed nimis contractus, ac rigidus , alter 
vero junior, adhuc moilis, ac flexilis. Prior jam a pluribus 
annis in museo, cui praesum adservalur , aherum una curn 
multis aliis piscibus maris ligustici eidem museo anno mille- 
simo octingentesimo decimo nono dono dedit vir clarissimus 
Antonius Bertolonius Botanices docior in archigymnasio no- 
stro. Horum piscium caput parvum, ac compressum est , ro- 
strum acutnm, maxillae aequales, in utroque latere apicis ro- 
stri lubulus brevis, cyhndricus, apice pervius, ante ipsum 
foramen perexiguum, frons depressa^ verlex planus, occiput 
nonnihil prominens, in utroque lalere frontis foramen angu- 
stum multo propius oculis, quam apici rostri', rictus oris me- 
diocris ^ oculi haud magni, elliptici , supra oris angulos siti. 
Dentes omnes utriusque maxillae piscis adulii in cjuatuor se~ 
ries dispositi, inaec|uales conico-compressi, apice obtuso , vix 
recurvo 5 dentes utriusque piscis junioris inaecjuales extremo 
apice acutiusculo , retroflexo ^ anteriores in c[uatuor ordines , 
laterales in unum tantummodo distributi sunt, atcjue tam in 
pisce adulto, quam in juniore ab anterioribus nihil difFeruntj 
foramina branchiarnm lateralia, exigua, truncus parura com- 
pressus, pinnae peciorales breves, triangiilares, basi angusla, 
apice acutiusculo, decem ae septem radiis praeditae^ anus mul- 
to propior apici rostri, c[uam apici caudae, hujus pars extre- 
ma admodum com[>ressa, ensiformis;,linea lateralis ( Tab. XII. 
Fig. 2. b. } insculpta ^ margines ejusdem sinuosi , sinubus 
semicircularibus , atque fere paribus intervallis a se invicem 
distantibus ^ pinna quae dorsum ac caudam ambit, quaeque 
aui marginem attingit fere utique aequalis est , mediocriter 
alta , radiis quingentis vigintlquinc[ue firmata , scilicet in par- 
te superiore tercentis quindecim, in parte inferiori ducentis de- 
cem|^ distantia radii primi ejusdem pinnae a foramiuibus bran- 
T. IV. 11. 



/ 



82 C. Ranzani 

chiaram haud minor est longitudiQe pinnarum pectoralium^ 
gula albo-rubescens, reliquum corpus rubescens, pinnae pe- 
olorales rubescentes ^ pinna quae dorsum, ac cautiam cingit 
rubescens extrerao margine nigro, longitudo tota adulti com- 
par est pedi uni, ac pollicibus novem; atque est circiter oc- 
tupla longitudinis capiiis. Hunc Congrum rubescentem ap- 
pello (Tab. XH. Fig. 2. a. b. c). Habitat in mari ligustico, 
ac fortasse etiam in aliis locis maris mediterranei. 

Ex iis,quae paullo ante adnotavi duo consequuntur , nem- 

pe in nonnullis speciebus generis congrorum non eundem sem- 

per esse numerum ordinum dentium maxillarium, ipsuraque 

aetate augeri*, deinde lineam lateralem diiigenter inspectam sae- 

pe notas suppeditare, quibus species congrorum facile digno- 

sci, atque accuratissime definiri possunt. Quamobrem valde 

dolendum est ichthyologos , qui hactenus congrorum histo- 

riam conscripserunt, de linea laterah', aut omnino siluisse, aut 

illa tantumraodo relulisse, quae cuique pisces istos iutuenti 

sponte se produnt, ea vero omisisse, quae dumlaxat accura- 

ta, ac diligenti observatione manifestae fiunt. Cuvierius , Cio- 

quetius, aliique ichihyologi docent lineara lateralem congri 

vulgaris esse punctis albis dislinctam-, Rissous tradit esse re- 

ctam, atque seriem punciorum alborum ipsam comitari*, sed 

eorum nemo hujus lineae qualilates animadverlit , per quas 

conger vulgaris a quatuor congris supra descripiis admodum 

discrepat . Etenim linea , seu poiius fasciola ista (Tab; XII. 

Fig. 3.) non insculpla est, sed aliquanto prominens, ejusque 

superficies spongiae instar porosa est, et aspera, cum reliqua 

cutis sit laeviuscula*, maculae vero albae , leniiculiformes , fe- 

re inter se aequales, margini superiori ejusdem fasciolae ad- 

natae veluti snnt, paribus intervallis a se invicem distaut, at- 

que in centro foramen habent salis conspicuum . A congro 

vulgari quatuor illi, quos descripsi, non modo structura ii- 

neae lateralis discrepant, verum et figura capiiis, ac trunci, 

pinnarum figura , magiiiludine , nec non radiorum numero, 

quibus pinnae ipsae firmantur. Non omisi diligenter expende- 

dere ea, quae ichihyologi scripscrunt, atque ediderunt de con- 

gris balearico, myro, mystaceo, Cassini, nigro, Strongylodo- 

ne , nec non marmoralo, atque perspicue intellexi ab his om- 

nibus congros a me supra descriptos haud parum differre. 

Cavierius congris nuper enumeraiis adjuuxit tres alios exoti- 



De novis spec. Piscium 83 

ticos, nempe Taladou BusseVii , a Chapelet Krusensiernii , et 
illum quem incolae insulae mariinicensis Savanne appellant. 
In his congris pinnani dorsalem oriri vel ante basim pinna- 
rum pectoralium, vel saliem snpra ipsam afFirmat Guvierius: 
npia isia praediium esse congrum, quem brasiliensem nun- 
cupavi, ex ejusdem descriptione, ac figura satis constat. Con- 
stat pariter ipsum longe dislare a Talabou Russelii , cujus 
oculi magni sunt, pinna dorsalis valde humilis, linea latera- 
lis loricala. Cuvierius Savannae nihil aliud praeter nomen in- 
dicavit: insigni autem opere, in quo Tilesius descripsit nova 
animalia, quae in itenere circum orbem Ilrusensternus, ejus- 
que socii collegerunt, carent adhuc bibliothecae nostrae lam 
publicae ^ quam privatae . Quamobrem utrum nieus conger 
brasiliensis a congris Savanne , et a Chapelet specie discre- 
pet, nec ne prorsus igaoro. 



T.rLnnj 




^ 



r.tJ 




i 






g^^VSA^'^''-'' 



tss»., 





itgjg 



Lir:Bvn 



ir : JjvUlTia. 



^^* 



.y 



Tou,.lV. 



ta:viii 



F.i. 




F.2. 





(jLaVe,u6 wva.tuAciA\»i> 



Alol.m» Fr.ti .amt-J.l: 



C: Bcrrini i'n Inp: JeT: 



L,t-b,rh, 



^>ai;' 



TJ.rix. 







Lit .Belliiu 



1 <HSl I \ 





TM1\. 




VjSVUM^i 



CUIU\J OOS.O/(U^ 



A Tr.i.ti aj naV del 



( ; Ben„„ ,„ l.-,j, ,1,1 



Lif ,Boii„ 



h?/ ^ ^a^^J 



TomJV: 



T.I.X 




V9 e^txxxD^xm 



F:2J 



^■■Dprrini in lap. dA. 



F.2. 




J-iit. Be^tini. 



Tom:IY. 




h.XI. 



Xi..f rali ad rict^t- dei 



t. IJ ettini. 



^ CrH.<X€/t XUAKAC€.Vt^. 



A.Frari ad nat.del. 



G .Dettini in iari. ael. 



Lil. Beltini. 



y 



Tnm IV. 



T<jh.Xl. 



F.l. 




oi 1 1 1 li-LCLi ic r>U-<i r-u tiq 1 1 io.^ilA . 




A.Fr.ti .Jna.JJ. 



CiH.i'm.mym<ntxx/oc fu/ia^>*<^t(i 



C.B.iu„,inl.„.,U. 



Hl. BctCini. 



Ton,/V. 



F.i. 



Td.XII. 




F.3. 



^,nlay. 




F.2. 



ay 




\^cn'V<xeAc XAM>-tA<i^nA . 



A.F ral'i ad nat.del. 



G .Deltini in lan. ae 



Lil. BetCini. 



To,n:IV. 



TaJrXIIl 




AF,.t. J..J Ji 



CS.tt.t„mU|,.J; 



)o. f) 



U^sir^r^^. 



'm 



^r^r^^ 



^'^lAi^l^l.pS 



r^r^r^ 



SB@ 



■r^r^nnn.m 



ijljljljZ 



vv>rv 



hH^wwhv 



m 



'mm 



7§ 



^\ri\<-\r~^^\r^<^^ 



nnnr^nn;>nr\^r><'^'^^'^' 



i^/«^/«^ 






•Mf/^ftfeSS; . 






^^^^M^^^ 



ftBft©aa««f^A 



^K^^^' 



r^n^^^^ 



■^^■'^^S 






Um 






'fi^f^- 



jji 






«?<r 



«HPr 



-TJ4 



"^^^SS^^^)i^;^^/^W^ 






::::o??S??--^-?^'^' 



2^^-;^^^-H%SSaflJ5J!!^ 



JJJ 



.f^r^nr^r^ 



:^Hnrr^^J^-,^f^ppP^ 






f-UL 



:^^^^^^;;;^SJJ^>^^^^^^^^ 



^^^^mm^^^^m 



" r '^ r r rrrr 



nnnn; 



^:rsM 



mmsimm 



'igHSS 



fefe?«w 



i-*!->(^m; 



•• -^fifl^5^^i*^fe^^g^S5;?:5;Sfes 



;w/-^-.^',^ 



^'r^^HH 



h^h;4 



SSiiii'-" 






3SP*' 



''^'^;'-«'->(R 






-p- T-T' 



rrrrr-rr^ 



'=T=TT'-^-f-T' 



in^^nn^^^' 



Hn«an 



a^f^?^^ 



^!^^^.i^^ 



V- 



"Y 



J_Y 



!^/B/^' 



>isi?iili' 






-r^hhnnrf^'^' 



'nf^^^ 






^_|_y_.y-^|_y^, ^f -^- 



nnn 



" 



JSi?^ 



^wL' 



Tl 



^Wft 



"i'Vi, "i.k'*?WW 



lj,7™f ONWN INSTJTUTION 



LIBRARIES 



3 9088 00717 8460 



■.■■ Uli 






;-.','; 'rAvfl 




• '■'■ ■XS