Skip to main content

Full text of "De officiis ad Marcum filium libri tres"

See other formats


IP 
2 


l'i'i'i'i'ri1 


|.|i|i  mi|i| 


|i|i|i|i|i|i|i 


Giass3ÌAj>£  ih 

Book_r-,-2)3_ 

/8/4 


M.  T.  'CICERONIS 

DE 

OFFICIIS 

AD 

MARCUM  FILIUM 

LIBRI   TRES, 


HANC  NOVAM  ET  PRIMAM  EDITIONEM  AMERICANA^., 

Accurate  recensuit 
D.  H.  BARNES,  A-  M. 


POUGHKEEPSLE  : 
IMPENSIS  PARACLETE  POTTER. 


P.  &  S.  Potter's  Pt. 


ARGUMENTUM 

LIBRI     PRIMI. 

n 

/  um  Cicero,  Reipublicae  libertale  sublatà,  se  ad 
philosophiae  studium  retulisset,  multósque  iiìustres 
ejus  locos  Latinis  literis  illustràsset  ;  suscepit  ad 
nlium,  Athenis  studiis  literarum  operam  dantem, 
de  officiis  scribere,  non  modo,  ut  hic  quoque  locus, 
qui  latissimè  patet,  Latinis  literis  illustraretur,  sed 
etiam,  quòd  esset  setati  Ciceronis  fiìii  &  auctoritati 
parentis  aptissimus.  Quanquam  autem  hsec  quaes- 
tio comrnunis  est  omnium  philosophorum  ;  taxnen 
bis  pene  oropria  est,  qui  summum  bonum  honestate 
metiuntur,  nempe  Academicorum,  Peripateticorum, 
&  Stoicorum,  qui  in  constituendo  summo  bono  ver- 
bis  magis,  quàm  re,  discrepabant.  Secutus  ergo 
Cicero  est  in  hac  questione  potissimùm  Stoicos,  & 
ex  eorum  fontibus,  judicio  arbitratùque  suo,  quan- 
tum, quoque  modo  visum  est,  hausit.  Tradita  ofìi- 
cii  &  definitione  &  divisione,  quinque  facit  gene- 
ra  deliberationis  in  Consilio  capiendo  :  primum, 
honestumne  factu  sit  an  turpe,  quod  in  deliberati- 
onem  cadit  :  alterum,  conducàtne  an  noceat  :  re- 
liqua  vero,  ubi  cum  honesto  pugnat  id  quod  vide- 
tur  utile,  &  cùm  aliud  alio  honestius  aut  utilius  vi- 
de tur,  utrum  alteri  sit  praeponendum.  In  tres  igi- 
tur  partes  totam  disputationem  distribuit,  quarum 
prima  est  de  honesto,  altera  de  utili  ;  sed  duplici- 
ter  utraque  ;  &  tertia  de  comparatone  eorum. 
Primùm  formam  quandam  honesti  exhibet  à  natura 
humanà  ductam,  ejtìsque  quatuor  partes  facit,  sa- 
pientiam,  justitiam,  temperantiam,  &  fortitudinem 
seu  magnitudinem  animi,  ex  quibus  singulis  certa 
quaedam  officia  nascuntur,  cap.  4.  Ac  de  bis  quat* 


Hor  partibus  fuse  disputai,  «fc  quoniodo  ab  iis  officia 
ducantur,  ostendit,  cap.  5.  42.  Huic  disputationi 
subjicit  de  cotaparatione  honesti,  de  duobus  hones* 
%  utrum  honestius,cap.  48.  &c,    Ernestus, 


ARGUMENTUM 

LIBRI     SECUNDI. 

Hoc  libro  de  utili  agitur,  quae  erat  altera  par» 
totius  de  officiis  disputationis  constituta. 
Utile  autem  est  vel  opinatum,  quod  ab  honesto  dis- 
crepai, vel  veruni,  quod  cum  honesto  est  conjunc- 
tum,  &  natura  confusimi,  &  totum  in  virtute  à  Ci- 
cerone constituitur.  Sed  quoniam  quaecunque  ad 
vitam  hominum  tuendam  &  ad  utilitatem  nostrana 
pertinent,  autsunt  hominum  opere  perfecta,  autsine 
eorum  auxilio  comparali  non  possunt  ;  hominésque 
hominibus  plurimùm  obesse  Se  prodesse  possunt  : 
relictis  omnibus,  docet,  conciliandos  esse  animos 
hominum,  &  ad  usus  nostros  adjungendos  :  quod 
quomodo  fieri  possit,  non  in  singulis  modo  homini- 
bus, sed  etiam  in  multitudine  &  populo  universo, 
fuse  demonstratur,  sed  ita,  ut  omnis  amor  atque  be- 
ne volentia  hominum  à  virtute  &  honestate  arcessa- 
tur,  tanquam  à  justitia,  sapientià,  liberalitate,  fide, 
humanitate, hospitalitate.  Ad  utilitatem  vero  quo- 
niam pertinet  etiam  valetudo,  pecuniseque  curatio  ; 
quomodo  valetudo  sustentetur,  &  pecunia  honestè 
quaeratur,ostendit.  In  comparatione  autem  utilità- 
tura,  cùm  vel  externa  commoda  cum  commodis 
corporis,  vel  corporis  commoda  cum  externis,  au«- 
commoda  corporis  inter  se,  aut  externa  cum  exter- 
nis comparentur,  non  dubium  esse  pronuntiat,  quin 
major  utilitas  minori  sit  anteponenda,  hàc  tamen 
lege,  ne  ab  honesto  defiectatur.    Eknestvi. 


A2 


LIBRI     TERTII. 

Hic  liber  de  comparationehonestatis  <&utilitatis 
agit,  quae  erat  tertia  propositi  disputationis 
pars.  Negat  Cicero  aut  dubitandum  esse,  aut 
unquam  dubitari,  utrùm  id,  quod  utile  videatur, 
honesto  sit  anteponendum  ;  sed  tempora  incidere, 
quibus  quod  turpe  haberi  soleat,  honestum  videa- 
tur :  tanquam,  cùm  turpe  sit,  occidere  aliquem,  si 
tyrannus  occidatur,  non  modo  non  turpe,  sed  etiam 
gloriosum  videri  ;  in  quo  non  anteponatur  utile 
honesto,  sed  honestas  utilitatem  sequatur.  Itaque, 
ut  sine  ullo  errore  dijudicari  possit,  si  quando  cum 
ilio,  quod  honestum  inteliigitur,  pugnare  id  videbi- 
tur,  quod  appellamus  utile,  formulam  quandam 
constituit,  è  Stoicorum  disciplina,  quam  si  quis  in 
comparatione  rerum  sequatur,  nunquam  ab  officio 
recedat.  Ea  hsec  est  :  Detrahere  aliquid  alteri,  & 
alterius  incommodo  suum  augere,  est  eontra  natu- 
ram  :  prò  multorum  autem  incolumitate  &  salute 
labores  &  molestias  suscipere,  secundùm  naturam 
est.  Hanc  legem.qui  servaverit,  nunquam  aberra- 
bit,  neque  aut  temporibus  perturbabitur,  aut  Jure 
Civili,  quo  quae  conceduntur,  turpia  quidem  pleris- 
que  non  videntur,  sed  sunt  tamen  «ampissime,  cùm 
formulae  constitutae,  hoc  est,  legi  naturae  repugnant. 
Ex  hac  formula  deinde  multas  queestiones  proposi-r 
tas,  quibus  officium  ex  temporibus  exquiritur,  ex* 
glicat.    Ernestus. 


MARCI   TULLII 

CICERONIS 


D  E 


OFFICIIS 

AD 

MARCUM   FILIUM 

LIBER    PRIMUS. 


I.  QUANQUAM  te,  Marce  fili,  armimi  jam 
audientem  Cratippum,  idque  Athenis,  abundare  o- 
portet  praeceptis  institutisque  philosophiae,  propter 
summam  &  doctoris  auctoritatem  &  urbis  ;  quorum 
alter  te  scientià  augere  potest,  altera  exemplis  ; 
tamen,  ut  ipse  ad  meam  utilitatem  semper  cum 
Graecis  Latina  conjunxi,  neque  id  in  philosophia 
solùm,sed  etiam  in  dicendi  exercitatione  feci  :  idem 
tibi  censeo  faciendum,  ut  par  sis  in  utriusque  oratio 
nisfacultate.  Quam  quidem  ad  rem,nos  (utvidemur) 
magnum  attulknus  adjumentum  hominibus  nostris  ; 
ut  non  modo  Graecarum  literarum  rudes,  sed  etiam 
docti,  aliquantum  se  arbitrentur  adeptós  h  ad  di- 
cendum,  &  ad  judicandum.  Quamobrem  disces 
tu  quidem  à  principe  hujus  astatis  philosophorum,& 
disces,  quamdiu  voles  :  tamdiu  autem  velie  debebis, 
quoad  te,  quantum  proficias,  non  poenitebit.  Sed 
tàmen  nostra  leges,  non  multùni  à  Peripateticis 


2  DE    OFFICIIS. 

dissidenza,  (quoniam  utrique,  Se  Socratici,  Se  Pla- 
tonici esse  volumus,)  de  rebus  ipsis  utère  tuo  judi- 
cio  ;  nihil  enim  impedio  ;  orationem  autern  Lati- 
nam  profectò  legendis  nostris  efiìcies  pìeniorem. 
Nec  vero  arroganter  hoc  dic-tum  existimari  velini. 
Nani  philosophandi  scientiam  concedens  multis  ; 
quod  est  oratoris  proprium,  aptè,  distinctè,  ornate 
dicere,  quoniam  ineo  studio  setatem  consurapsi,  si 
id  niihi  assumo,  videor  id  meo  jure  quodam  modo 
vindicare. 

Quamohrem  magnopere  te  hortor,  mi  Cicero,  ut 
non  soiùm  orationes  meas,  sed  hos  etiam  dephiloso- 
phià  libros,  qui  jam  illos  fere  aequàrunt,  studiose  le- 
gas.  Vis  enim  dicendi  major  est  in  iìHs  :  sed  hoc 
quoque  colendum  est  sequabile  Si  temperatura  ora- 
tionis  genus.  Et  id  quidem  nemini  video  Graeco- 
rum  adhuc  contigisse,  ut  idem  utroque  in  genere  la- 
boraret,  sequereturque  Se  illud  forense  dicendi,  & 
hoc  quietum  disputandi  genus  :  nisi  forte  Demetri- 
us  Phalereus  in  hoc  numero  haberi  potest,  disputa- 
tor  subtilis,  orator  parum  vehemens,  dulcis  tamen  ; 
ut  Theophrasti  discipulum  possis  agnoscere.  Nos 
autem  quantum  in  utroque  profecerimus,  aliorumsit 
judicium  :  utrumque  certe  secuti  sumus.  Equidem 
Se  Platonem  existimo,  si  genus  forense  dicendi  trac- 
tare  voluisset,  gravissime  &  copiosissime  potuisse 
dicere  ;  Se  Demosthenem,  si  Illa,  quse  à  Platone 
didicerat,  tenuisset,  Se  pronunciare  voluisset,  ornate 
spìendidéque  facere  potuisse.  Eodémque  modo  de 
Aristotele  Se  Isocrate  judico  ;  quorum  uterque  suo 
studio  delectatus,  contempsit  alterum. 

IL  Sed  cùm  statuissem  aliquid  hoc  tempore  ad 
te  scribere,  Se  multa  postime,  ab  eo  ordiri  volili 
maxime,  quod  Se  astati  tuae  esset  aptissimum,  Se 
aactoritati  meae.    Nam  cùm  multa  siat  in  philo»©- 


L.IBER    PRIMUS.  3 

phia  Se  gravia,  8c  utilia,  accurate  copioséque  a 
philosophis  disputata,  latissimè  patere  videntur  ea, 
qua?  de  officiis  tradita  ab  illis  8c  pra?cepta  sunt. 
Nulla  enim  vita3  pars  neque  publicis,  neque  priva- 
tis  ;  neque  forensibus,  neque  domesticis  in  rebus  ; 
neque  si  tecum  agas  quid,  neque  si  cum  altero  con- 
trahas,  vacare  officio  potest  :  in  eoque  colendo  sita 
vita?  est  honestas  omnis,  &  in  negligendo  turpitu- 
do. 

Atque  ha?c  quidem  quaestio  communis  est  omni- 
um philosophorum.  Quis  est  enim,  qui  nullis  offi- 
cii  praeceptis  tradendis  philosophum  se  audeat  dice- 
re ?  sed  sunt  nonnulla?  disciplina?,  qua?  propositis 
bonorum  &  malorum  finibus  officium  omne  perver- 
tunt.  Nam  qui  summum  bonum  sic  instituit,  ut  ni- 
hil  habeat  cum  virtute  conjunctum;  idque  sui* 
qommodis,  non  honestate  metitur  :  hic,  si  sibi  ipse 
©onsentiat,  Se  non  interdum  natura?  bonitate  vinca- 
tur,  neque  amicitiam  colere  possit,  nec  justitiam, 
nec  liberalità  tem.  Fortis  vero,  dolorem  summum 
malum  judicans  ;  aut  temperans,  voluptatem  sum- 
mum bonum  statuens,  esse  certe  nullo  modo  potest. 
Qua?,  quanquam  ita  sunt  in  promptu,  ut  res  disputa- 
tione  non  egeat,  tamen  sunt  à  nobis  alio  loco  dispu- 
tata. Ha?  disciplina?  igitur,  si  sibi  consentanea?  es- 
se velint,  de  officio  nihil  queant  dicere.  Neque  ul- 
la  officii  pra?cepta  firma,  stabilia,  conjuncta  natura?, 
tradì  possunt,  nisi  aut  ab  iis,  qui  solam,  aut  ab  iis, 
qui  maxime  honestatem  propter  se  dicant  expeten- 
dam.  Itaque  propria  est  ea  pra?ceptio  Stoicorum, 
Academicorum,  Peripateticorum  :  quoniam  Aristo- 
nis,  Pyrrhonis,  Herilli,  jam  pridem  explosa  senten- 
tia  est  :  qui  tamen  haberent  jus  suum  disputandi  de 
officio,  si  rerum  aliquem  delectum  reliquissent,  ut 
ad  officii  iuventionem  aditus  esset.     Sequemur  igi- 


4  BE    ©FFICIIS, 

tur  hoc  quidem  tempore,  Se  hac  in  questione  polis- 
simum  Stoicos,  non  ut  interpretes  ;  sed  (ut  solémus) 
è  foatibus  eorum,  judicio  arbitrióque  nostro,  quan- 
tum, quoque  modo  videbitur,  hauriemus.  Placet 
igitur,  quoniam  omnis  disputatio  de  officio  futura 
est,  ante  definire,  quid  sit  officium  :  quod  à  Panse- 
tio  prsetermissum  esse  miror.  Omnis  enim,  qua?  à 
ratione  suscipitur  de  aliqua  re,  institutio  debet  à 
definitione  proficisci  :  ut  intelligatur,  quid  sit  id,  de 
quo  disputetur. 

III.  Omnis  de  officio  duplex  est  quaestio.  Unum 
genus  est,  quod  pertinet  ad  imeni  honorum  :  aite- 
rum,  quod  positum  est  in  prseceptis,quibus  in  omnes 
partes  usus  vitas  conformari  possit.  Superioris  gen- 
eris hujusmodi  exempla  sunt  :  omnia  ne  officia 
perfecta  sint  :  num  quod  officium  aliud  alio  maju* 
sit  :  &  quee  sunt  generis  ejusdem.  Quorum  autem 
officiorum  preeeepta  traduntur,  ea,  quanquam  perti- 
nent  ad  finem  honorum,  tamen  id  minùs  apparet,  quia 
magis  ad  institutionem  vitss  communis  spectare  vi- 
dentur  :  de  quibus  est  nobis  his  libris,  explican- 
dum. 

Atque  etiam  alia  divisio  est  officii.  Nam  &  me- 
dium quoddam  officium,  dicitur,  Se  perfectum.  Per- 
fectum officium,  rectuin  (opinor)  vocemus,  quod 
Grfeci  xccrigOapci,  ;  hoc  autem  commune  officium 
zcJyxov  vocant.  Atque  e*  sic  definiunt,  ut,  rectum 
quod  sit,  id  perfectum  officium  esse  defìniant  ;  me- 
dium autem  officium  id  esse  dicant,  quod,  cur  fac- 
tum sit,  ratio  probabilis  reddi  possit. 

Triplex  igitur  est,  (ut  Panaetio  videtur,)  consilii 
capiendi  deliberatio.  Nam,  honestum  ne  factu  sit, 
an  turpe,  dubitant,  id,  quod  in  deliberationem  ca- 
dit  :  in  quo  considerando  saepe  animi  in  contraria^ 
sententias  distrahuntur.     Tuni  autem  aut  anqui- 


LIBER   PKIMUS.  Ò 

ftmt,  aut  consultante  ad  vitse  commoditatem  jucun- 
tìitatémque,  ad  facultates  rerum  atque  copias,  ad 
opes,  ad  potentiam,  quibus  &  se  possint  juvare  & 
suos,  conducat  id  necne,  de  quo  deliberant  :  quae 
delìberatio  omnis  in  rationem  utilitatis  cadit.  Ter- 
tium  dubitandi  genus  est,  cùm  pugnare  videtur  cum 
ìionesto  id,  quod  videtur  esse  utile  :  cùm  enim  util- 
itas  ad  se  rapere,  honestas  contrà  revocare  ad  se 
videtur,  fit  ut  distrahatur  deliberando  animus,  af- 
feràtque  ancipitem  curam  cogitandi. 

Hac  divisione,  (cùm  preterire  aliquid  maximum 
viiium  in  dividendo  sit,)  duo  preetermissa  sunt  ; 
Nec  enim  solùm  utrùm  honestum,  an  turpe  sit, 
deliberari  solet,  sed  etiam,  duobus  propositis  hon- 
estis,  utrum  honestius.  Itémque  duobus  proposi- 
tis utilibus,  utrum  utilius.  Ita,  quam  ille  triplicem 
putavit  esse  rationem,  in  quinque  partes  distribuì 
debere  reperitur.  Primùm  igitur  est  de  honesto, 
sed  dupliciter  :  tum  pari  ratione  de  utili  ;  post  de 
comparatone  eorum  disserendum. 

IV.  Principio  generi  animantium  omni  est  à  na- 
tura tributum,  ut  se,  vitam,  corpusque  tueatur,  de- 
clinétque  ea,  quse  nocitura  videantur,  omniàque, 
quse  sint  ad  vivendum  necessaria,  anquirat,  &  pa- 
ret,  ut  pastum,  ut  latibula,  ut  alia  ejusdem  generis. 
Commune  item  animantium  omnium  est  conjunc- 
tionis  appetitus,  procreandi  causa,  &  cura  quaedam 
eorum,  quse  procreata  sunt.  Sed  inter  hominem 
&belluam  hoc  maxime  interest,  quòd  hìec  tantum, 
quantum  sensu  movetur,  ad  id  solum,  quod  adest, 
quódque  prsesensest,  se  accommodat,  paullulum  ad- 
modum  sentiens  praeteritum,  aut  futurum.  Homo 
autem  (quòd  rationis  est  particqps,  per  quam  con- 
sequentia  cernit,  causas  rerum  videt,  earumque 
progressus,  &  quasi  antecessiones  non  ignorat,  si- 


6  35E    OFFICIIS, 

militudines  comparai,  Se  rebus  praesentibus  adjua- 
git,  atque  annectit  futuras  :)  facile  totius  vita  cur- 
sum  videt,  ad  eàmque  degendam  praeparat  res  ne- 
cessarias.  Eadémque  natura  vi  rationis  hominem 
conciliat  homini,  &  ad  orationis,  &  ad  vitae  socie- 
tatem  :  ingeneràtque  in  primis  precipuum  quen- 
dam  amorem  in  eos,  qui  procreati  sunt  :  impellit- 
que,  ut  hominum  coetus  celebrari  inter  se,  8c  à  se 
obiri  velit  :  ob  eàsque  causas  studeat  parare  ea, 
quac  suppeditent  &  ad  cultum,  &  ad  victum  :  nee 
sibi  soli,  sed  conjugi,  liberis,  cseterisque,  quos  caros 
habeat,  tuerique  debeat.  Quae  cura  exsuscitat 
etiam  animos,  &  majores  ad  rem  gerendam  facit. 

In  primisquehominis  est  propria  veri  inquisitio 
atque  investigatio.  Itaque  cùm  sumus  necessariis 
negotiis  curisque  vacui,  tum  avemus  aliquid  vi- 
dere,  audire,  addiscere  :  cognitionémque  rerum 
aut  occultarum,  aut  admirabilium  ad  beate  viven- 
dum  necessariam  ducimus.  Ex  quo  intelligitur, 
quod  verum,  simplex,  sincerumque  sit,  id  esse  na- 
ture hominis  aptissimum. 

Huic  veri  videndi  cupiditati  adjuncta  est  ap- 
petitio  qussdam  principatùs,  ut  nemini  parere  ani- 
mus bene  à  natura  informatus  velit,  nisi  prse- 
cipienti,  aut  docenti,  aut  utilitatis  causa,  justè  & 
legitimè  imperanti  :  ex  quo  animi  magnitudo  exig- 
tit,  humanarumque  rerum  contemptio. 

Nec  vero  illa  parva  vis  naturai  est  rationisque, 
quòd  unum  hoc  animai  sentit  quid  sit  ordo  ;  quid 
sit,  quod  deceat  :  in  factis  dictisque  qui  modus. 
Itaque  eorum  ipsorum,  qua3  adspectu  sentiuntur, 
nullum  aliud  animai  pulchritudinem,  venustatem, 
convenientiam  payrtium  sentit.  Quam  similitudi- 
nem,natura  ratióque  ab  oculis  ad  animum  transferens, 
multò  etiam  magis  pulchritudinem,  constantiam,  or- 


LIBER   FRIMUS.  $ 

dinem  in  consiliis  factisque  conservandum  putat  ; 
cavétque,  ne  quid  indecorè  effeminate  ve  faciat  : 
tum  in  omnibus  &  opinionibus,  &  factis,  ne  quid 
libidinose  aut  faciat  aut  cogitet.  Quibus  ex  re- 
bus confiate  &  efficitur  id,  quod  quserimus,  hones- 
tum  :  quod,  etiam  si  nobili! atum  non  sit,  tamen 
honestum  sit  :  quódque  vere  dicimus,  etiam  si  à  nul- 
lo laudetur,  natura  esse  laudabile. 

V.  Formam  quidem  ipsam,  Marce  fili,  &  tan- 
qu&m  faciem  honesti  vides  :  quas  si  oculis  cerner- 
ete, mirabiles  amores  (ut  ait  Plato)  excitaret  sa- 
pienti^. Sed  omne,  quod  honestum  est,  id  quatu- 
or  partium  oritur  ex  aliqua.  Aut  euim  in  perspi- 
cieiitià  veri,  solertiàque  versate  ;  aut  in  hominum 
societate  tuendà,  tribuendóque  suum  cuique,  &  re- 
rum contractarum  fide  ;  aut  in  animi  excelsi  atque 
invici!  magnitudine  ac  robore  ;  aut  in  omnium, 
qua?  fiunt,  quaeque  dicuntur,  ordine  &  modo,  in  quo 
inest  modestia  Se  temperantia. 

Quse  quatuor  quanquam  inter  se  colligata  atque 
implicata  sunt,  tamen  ex  singulis  certa  oflficiorum 
genera  nascuntur  :  velut  ex  ea  parte,  quse  prima 
descripta  est,  in  qua  sapientiam  &  prudentiam  po- 
nimus,  inest  indagatio  atque  inventio  veri  ;  ejus- 
que  virtutis  hoc  munus  est  proprium.  Ut  enim 
quisque  maxime  perspicit,  quid  in  re  quaque  veris- 
simi] m  sit,  quique  acutissime  &  celerrimè  potest 
&  videre,  &  expìicare  rationem,  is  prudentissimus 
&  sapientissimus  rite  haberi  solet.  Quocirca  buie 
quasi  materia,  quam  tractet,  &  in  qua  versetur, 
subiecta  est  veritas. 

Keliquis   autem    tribus  virtutibus  necessitates 
proposit&e  sunt  ad  eas  res  parandas  tuendasque,  qui- 
bus actio  vitse   continetur  :  ut  &  societas  hom- 
inum, conjunctióque  servetur  ;  &  animi  excellentia 
B 


5  DE    0FFICIIS. 

magnifudóque  tum  in  augendis  cpibus  utilitatibus- 
que  &  sibi,  &  suis  comparandis,  tum  multò  magis 
in  his  ipsis  despiciendis  eluceat.  Ordo  autem,  & 
constantia,  &  moderatio,  &  ea,  quse  sunt  his  simil- 
ia,  versantur  in  eo  genere,  ad  quod  adhibenda  est 
actio  qusedam,  non  solùm  mentis  agitatio.  His  e- 
nim  rebus,  quse  tractantur  in  vita,  modum  quendam 

6  ordinem  adhibentes,  honestatem  &  decus  con- 
servabimus. 

VI.  Ex  quatuor  autem  locis,  in  quos  honesti  na- 
turarti vimque  divisimus,  primus  ille,  qui  in  veri 
cognitione  consistit,  maxime  naturam  attingit  hu- 
manam.  Omnes  enim  trahimur  &  ducimur  ad  cog- 
nitionis  Se  scientise  cupiditatem  ;  in  qua  excellere 
pulchrum  putamus  :  labi  autem,  errare,  nescire,  de- 
cipi,  &  malum,  et  turpe  ducimus.  In  hoc  gene- 
re et  naturali,  et  honesto,  duo  vitia  vitanda 
sunt  :  unum,  ne  incognita  prò  cognitis  habeamus, 
hisque  temere  assentiamur  :  quod  vilium  effugere 
qui  volet,  (omnes  autem  velie  debent)  adhibebit  ad 
considerandas  res  &  tempus,  &  diligentiam.  Aite- 
rum  est  vitium,  quòd  quidam  nimis  magnum  studi- 
um,  multàmque  operam  in  res  obscuras  atque  diffi- 
ciles  conf'erunt,  easdémque  non  necessarias.  Qui- 
bus  vitiis  declinatis,  quod  in  rebus  honestis  & 
cognitione  dignis  opera?  curseque  ponetur,  id  jure 
laudabitur  :  ut  in  astrologia  C.  Sulpicium  audivi- 
mus  ;  in  geometria  Sex.  Pompeium  ipsi  cognovi- 
mus  ;  multos  in  dialecticis,  plures  in  jure  civili. 
Qua3  omnes  artes  in  veri  investiga tione  versantur  ; 
cujus  studio  à  rebus  gerendis  abduci,  contra  offici- 
um  est.  Virtutis  enim  laus  omnis  in  actione  con- 
sistit :  à  qua  tamen  saepe  fit  intermissio  ^  multique 
dantur  ad  studia  reditus  ;  tum  agitatio  mentis,  quae 
nunquam  acquiescit,  potest  nos  in  studiis  cogni- 


LIBER   PRIMUS.  9 

tionis  etiam  sine  opera  nostra  continere.  Omnis 
aiitem  cogitatio  motusque  animi,  aut  in  consiliis 
capiendis  de  rebus  honestis,  &  pertinentibus  ad  be- 
ne beatéque  vivendum,  aut  in  studiis  scientia?,  cog- 
nitionisque  versatur.  Ac  de  primo  quidem  officii 
fonte  diximus. 

VII.  De  tribus  autem  reliquis  latissimè  patet  ea 
ratio,  qua  societas  hominum  inter  ipsos,  &  vita? 
quasi  communitas,  contine  tur.  Cujus  partes  duae 
sunt.  Justitia,  in  qua  virtutis  splendor  est  maxi- 
mus  ;  ex  qua  boni  viri  nominantur  :  &  huic  con- 
juncta  beneficentia,  quam  eandem  vel  benignita- 
tem,  vel  liberalitatem  appellari  licet.  Sed  justi- 
tiae  primum  munus  est,  ut  ne  cui  quis  noceat,  nisi 
lacessitus  injurià  :  deinde,  ut  communibus  utatur 
prò  communibus,  privatis  ut  suis.  Sunt  autem 
privata  nulla  natura  :  sed  aut  veteri  occupatione, 
ut  qui  quondam  in  vacua  venerunt  ;  aut  Victoria, 
ut  qui  bello  potiti  sunt  ;  aut  lege,  pactione,  condi- 
tione,  sorte.  Ex  quo  fit,  ut  ager  Arpinas,  Arpina- 
tum  dicatur  :  Tusculanus,  Tusculanorum.  Simi- 
lisque  est  privatarum  possessionum  descriptio.  Ex 
quo,  quia  suum  cujusque  fit,  eorum,  quae  natura  fu- 
erant  communia,  quod  cuique,  obtigit,  id  quisque 
teneat  :  eo  si  quis  sibi  plus  appetet,  violabit  jus  hu- 
manse  societatis.  Sed  quoniam,  (ut  preclare  scrip- 
tum est  à  Platone)  "non  nobis  solùm  nati  sumus,or- 
tùsque  nostri partem  patria  vindicat,  partem  amici  :" 
atque  ita  placet  Stoicis,  quse  in  terris  gignuntur,  ad 
usum  hominum  omnia  creari,  homines  autem  hom- 
inum causa  esse  generatos,  ut  ipsi  inter  se,  aliis  alii 
prodesse  possent  :  in  hoc  naturam  debemus  ducerai 
sequi,  communes  utilitates  in  medium  afferre,  mu- 
tatone offìciorum,  dando,  accipiendo  :  tum  artibus, 
tum  opera,  tum  facuUatibus  devincire  hominum 
inter  homines  societatem. 


10  DE   OFFICIIS. 

Fimdamentum  est  antera  justitise  fides  ;  id  est, 
dictorum,  con  v  ente  rumque  c^nstaetia  &  verìtas. 
Ex  quo  (quanq.'ctm  ;.oc  vìdebi-ar  ibrtasse  cuipiam 
durius,  tamea  autieanius  imitali  Stoìcos,  qui  studi- 
ose exquirunt,  ande  ver  a  sìnt  ducta)  credamus, 
quia  fiat,  quod  dictum  est,  appellatam  fidem.  Sed 
injustitia?  genera  duo  sunt  :  unum  eorum,  qui  infe- 
runt  ;  alterimi  eorum,  qui  ab  iis,  quibus  infertilir,  si 
possint,  non  propulsant  injuriam.  Nam,  qui  injus- 
tè  impetum  in  quempiam  facit,  aut  irà,  aut  aliquà 
perturbatone  incitatus,  is  quasi  manus  afferre  vide- 
tur  socio.  Qui  autem  non  defendit,  nec  obsistit, 
si  potest,  injuriam,  tam  est  in  vitio,  quàm  si  paren- 
tes,  aut  amicos,  aut  patriam  deserat.  Atque  illae 
quidem  injuria?,  qua?  nocendi  causa  de  industria  in- 
feruntur,  saepe  à  metu  proficiscuntur  ;  cùm  is,  qui 
nocere  alteri  cogitai,  timet,  ne,  nisi  id  fecerìt,  ipse 
aliquo  afiìciatur  incommodo.  Maximam  autem 
partem  ad  injuriam  faciendam  aggredhmtur,  ut  adi- 
piscantur  ea,  ques  concupiverunt  :  in  quo  vitio  la- 
tissimè  patet  avaritia. 

Vili.  Expetuntur  autem  divitiae  tum  ad  usus 
vita?  necessarios,  tum  ad  perfruendas  voluptates. 
In  quibus  autem  major  est  animus,  in  iis  pecunia? 
cupiditas  spectat  ad  opes,  &  ad  gratificandi  facul- 
tatem  :  ut  nuper  M.  Crassus  negabat,  ullam  satis 
magnam  pecuniam  esse  ei,quiin  republicà  princeps 
vellet  esse,  cujus  frnetibus  exercitum  alere  non 
posset.  E'electant  etiam  magnifici  apparatus,  vi- 
tacque  cultus  cum  elegantià  &  copia  ;  quibus  rebus 
effectum  est,  ut  infinita  pecunia?  cupiditas  esset. 
Nec  vero  rei  famiìiaris  amplificalo,  nemini  no- 
cens,  vituperanda  ;  sed  fugienda  semper  injuria 
est. 


LIEER    PRIMUK.  11 

Maxime  autem  adducuntur  plerique,  ut  eos  jus^ 
litise  capiat  oblivio,  cùm  in  imperiorum,  honorum, 
glorise  cupiditatem  inciderint.  Quod  enim  est  a^ 
pud  Ennium, 

Nulla  sancta  societas,  nec  fides  regni  est, 
id  latiùs  patet.  Nam,  quicquid  ejusmodi  est,  in  quo 
non  possint  plures  excelìere,  in  eo  fit  plerumque 
tanta  contendo,  ut  dimcillimum  sit  sanctam  servare 
societatem.  Declaravit  id  modo  temeritas  C. 
€a3saris,  qui  omnia  jura  divina  atque  humana  per- 
vertit,  propter  eum  quem  sibi  ipse  opinionis  errore 
finxerat,  principatum.  Est  autem  in  hoc  genere 
molestum,quòd  in  maximis  animis,  splendidissimis- 
que  ingeniis  plerumque  existunt  honoris,  imperii, 
potenti»,  glorise  cupiditates.  Quo  magis  e  a  ven- 
enum est,  ne  quid  in  eo  genere  peccetur. 

Sed  in  ornai  injusiitia  permultùm  interest,  utrùm 
perturbatane  aiiqua  animi,  quae  plerumque  brevis 
est,  &  ad  tempus  :  an  consultò,  &  cogitata  fiat  in- 
curia. Leviora  enim  sunt,  quae  repentino  aliquo 
motu  accidunt,  quàm  ea,  quae  meditata  &  prepara- 
ta inferuntur.  Ac  de  inferendà  quidem  injurià  sa- 
tis  dictum  est. 

IX.  Pnetermittendse  autem  defensionis,  deseren- 
dique  offìcii  plures  solent  esse  causa?.  Nam,  aut 
inimicitias,  aut  laborem,  aut  sumptus  suscipere  no- 
lunt  ;  aut  etiam  negligentià,  pigritià,  inertià  ;  aut 
suis  studiis  quibusdam  occupationibusve  sic  impedi- 
untur,  ut  eos,  quos  tutari  debeant,  desertos  esse  pa- 
tiantur.  Itaque  videndum  est,  ne  non  satis  sit  id, 
quod  apud  Platonem  est  in  philosophos  dictum  ; 
i;quòdin  veri  investigatione  versentur,  quódque  ea, 
quse  plerique  vehementer  expetunt,  de  quibus  inter 
se  digladiari  solent,  contemnant,  S^  prò  niliilo  du- 
.  cant?proptereajustosesse."  Nam,dum  alterimi j  usti: 
B2 


12  DE    OFFICIIS. 

lise  genus  assequuntur,  inferendà  ne  cui  noceant 
injurià  ;  in  alterum  incidunt.  Discendi  enim  stu- 
dio impediti,  quos  tueri  debeant,  deserunt.  Itaque 
eos  ad  rempublicam  ne  accessuros  quidem  putant, 
nisi  coactos  :  sequius  autem  erat  id  voluntate  fieri. 
Nani  hoc  ipsum  ita  justum  est,  quod  rectè  fit,  si  est 
voluntarium. 

Sunt  etiam,  qui  aut  studio  rei  familiaris  tuendee, 
aut  odio  quodam  hominum,  su  uni  se  negotium  age- 
re  dicant,  ne  facere  cuiquam  videantur  ipjuriam  : 
qui  altero  injustitise  genere  vacant,  in  alterum  in 
currunt.  Deserunt  enim  vUse  societatem,  quia  ni- 
hii  conferunt  in  eam  studii,  nihil  operee,  nihil  fac- 
ul  tatum. 

Quoniam  igitur,  duobus  generibus  injustitise  prc- 
positis,  adjunximus  causas  utriusque  generis,  eas- 
queres  ante  constituimus,  quibusjustitia  contine  tur; 
facile,  quod  cujusque  temporis  oiiìcium  sit,  poteri- 
mus,  nisi  nosmetipsos  valde  amabimus,  judicare  : 
est  enim  difficilis  cura  rerum  alienarum;  quanquam 
Terentianus  ille  Chremes  fiumani  nihil  à  se  alienimi 
putat.  Sed  tamen,  quia  magis  ea  percipimus  atque 
sentimus,  quee  nobis  ipsis  aut  prospera  aut  adversa 
eveniunt,  quàm  ilìa,  quse  caeteris,  (quae  quasi  longo 
intervallo  interjecto  videmus,)  aliterde  illis,  ac  de 
nobis  judicamus.  Quocirca  bene  prsecipiuht,  qui 
vetant  quidquam  agere,  quod  dubites,  sequum  sit,  an 
iniquum  :  aequitas  enim  lucet  ipsa  per  se ,  dubitatio 
cogitationem  significat  injurise. 

X.  Sed  incidunt  ssepe  tempora,  cùm  ea,  quae  max- 
ime videntur  digna  esse  jusio  nomine,  eóque,  quera 
virum  bonum  dicimus,  commutantur,  fiuntque  con- 
traria :  ut  reddere  depositum,promissum  facere,  quo- 
que pertinentad  veritatem,  8cadfidem,  ea  migrare 
interdum,  et  non  servare,  sit  justum  :  referri  enim 


LIEER    PRIMÙS.  13 

decet  ad  ea,  quee  posili  in  principio,  fondamenta 
justitise  :  primùm,  ut  ne  cui  noceatur  ;  deinde,  ut 
communi  utilitari  serviatur. 

Cùm  tempora  commutantur,  commutatur  offici- 
um  ;  &  non  semper  est  idem  :  potest  enim  acci- 
dere  promissum  aliquod,  &  conventum,  ut  id  effici 
sit  inutile,  vel  ei,cui  promissum  sii,  vel  ei,qm  promi- 
serit  :  nam  si  (ut  in  fabulis  est)  Neptunus,  quod 
Theseo  promiserat,  non  fecisset,  Theseus  filio  Hip- 
polyto  non  esset  orbatus  :  ex  tribus  enim  optatis 
(ut  scribitur)  hoc  erat  tertium,  quod  de  Hippolyti 
interitu  iratus  optavit  ;  quo  impetrato,  in  maximos 
luctus  incidit.  Nec  promissa  igitur  servanda  sunt 
ea,  quae  sint  iis,  quibus  promiseris,  inutiiia  ;  nec,  si 
plus  tibi  noceant,  quàm  illi  prosint,  cui  promiseris. 
Contra  officium  est,  majus  non  anteponi  minori  : 
ut,  si  constitueris  te  cuipiam  advocatum  in  rem 
prsesentem  esse  venturum,  atque  interim  graviter 
aegrotare  filius  cceperit,  non  sit  contra  officium, 
non  facere  quod  dixeris  ;  inagisque  il  le,  cui  pro- 
missum sit,  ab  officio  discedat,  si  se  destitutum 
queratur. 

Jam  illis  promissis  standum  non  esse  quis  non 
videt,  quae  coactus  quis  me  tu,  quae  deceptus  dolo 
promiserit  ?  qua  quidem  pleraque  jure  pretorio  lib- 
erantur,  nonnulla  legibus. 

Existunt  etiam  szepe  injurise  calumnià  quàdam, 
&  nimis  callida,  sed  malitiosà  juris  interpreta- 
tione  :  ex  quo  illud,  summum  jus  minima  injuria^ 
factum  est  jam  tritum  sermone  proverbium.  Quo 
in  genere  etiam  in  republica  multa  peccantur  :  ut 
ille,  qui,  cùm  triginta  dierum  essent  cum  hoste  pac- 
tae  indute»,  noctu  populabatur  agros,  quòd  dierum 
essent  pact»  non  noctium  inducile.  Nec  noster 
quidem  probandus,  si  veruni  e3t,  Q.  FabiumLabeo- 


14  DE    OFFICIIS. 

nein,  seu  quem  alium,  (nihil  enim  prseter  auditum 
habeo)  arbitrimi  Nolanis  &  Neapolitanis  de  finibus 
à  senatu  datum,  cùm  ad  locum  venisset,  cum  utris- 
que  separatimi  locutum,  ut  ne  cupide  quid  agerent, 
ne  appetentur  ;  atque  ut  regredi,  quàm  progredì 
mallent.  Id  cùm  utrique  fecissent,  aliquantum  a- 
gri  in  medio  relictum  est.  Itaque  illorum  fìnes, 
sicut  ipsi  dixerant,  terminavit  :  in  medio  relictum 
quod  erat,  populo  Romano  adjudicavit.  Decipere 
hoc  quidem  est,  non  jiidicare.  Quocirca  in  omni 
re  fugienda  est  talis  solertia. 

XI.  Sunt  autem  quidam  officia  etiam  adversùs 
eos  servanda,  à  quibus  injuriam  acceperis  ;  est  e- 
nim  uìciscendi  &  puniendi  modus  ;  atque  band 
scio,  an  satis  sit  eum,  qui  lacessièrit,  injurix  suas 
pcenitere  :  ut  &  ipse  ne  quid  tale  postime,  &  esteri 
sint  ad  injuriam  tardiores. 

Atque  in  republica  maxime  conservanda  sunt 
jura  belli  :  nam,  cùm  sint  duo  genera  decertandi  ; 
unum  per  disceptationem,  alterum  per  vim  ;  cum- 
que  illud  proprium  sit  hominis,  hoc  belluarum  ;  con- 
fugiendum  est  ad  posterius,  si  uti  non  licet  superi- 
ore. Quare  suscipienda  quidem  bella  sunt  ob  eam 
causam,  ut  sine  injurià  in  pace  vivatur.  Parta 
autem  Victoria,  conservandi  sunt  ii,  qui  non  cru- 
deles  in  bello,  non  immanes  fuerunt  :  ut  majores 
nostri  Tusculanos,  iEquos,  Volscos,  Sabinos,  Her- 
nicos  in  civitatem  etiam  acceperunt  :  at  Carlhagi- 
nem  et  Numantiam  funditùs  sustulerunt.  Nollem 
Gorinthum  :  sed  credo  aliquid  secutos,  opportuni- 
tatem  loci  maxime,  ne  posset  aliquando  ad  bellum 
faciendum  locus  ipse  adhortari.  Meà  quidem  sen- 
tentià,  paci,  quse  nihil  habitura  sit  insidiarum,  sem- 
per  est  consulendum  :  in  quo  si  mihi  esset  obtem- 
peratum,  si  non  optimam,  at  aliquam  rempublicam, 


LIEER    PRXMITS.  15 

qua?  mine  nulla  est,  haberermis.  Et  cùm  iis,  quos 
vi  deviceris,  consulendum  est  ;  tum  ìi,  qui,  armis 
positis,  ad  impera  torum  [idem  eonfugtent,  quaurvis 
raurum  aries  percusserit,  recipiendi  sunt  :  in  quo 
tantopere  apud  nostros  justitia  calta  est.  ut  ri,  qui 
civitates  ant  nationes  devictas  bello  in!  fidem  rece- 
pissent,  earum  patroni  essent  more  major  nm. 

Ac  belli  quidem  esquitas  sancrissime  feriali  popu- 
li  Romani  jure  perscripta  est  ;  ex  qao  mtelligi  po- 
test,  nuìlum  Sellimi  esse  justum,  nisi  quod  aut  re- 
bus repetitis  geratur,  aut  denunciatimi  ante  sit  &  in- 
dictum.  Pompiìius  imperator  teiiebat  provinciam, 
in  cujus  exercitu  Catonis  filius  tiro  miìitabat.  Cùm 
autem  Pompilio  videretur  uàam  dimittere  legio- 
nem,  Oatonis  quoque  filium,  qui  in  eadem  legione 
miìitabat,  dimisit.  Sed  cùm  amore  pugnandi  in 
exercitu  remansisset,  Caio  ad  Pompilium  scripsit, 
ut,  si  eum  pateretur  in  exercitu  remanere,  secundo 
cum  obligaret  miìitiae  sacramento  ;  quia,  priore  a- 
misso,  jure  cum  hostibus  pugnare  non  poterat. 
Adeo  summa  erat  observatio  in  bello  movendo. 
Marci  quidem  Catonis  senis  epistola  est  ad  M.  fili- 
um, in  qua  scripsit,  "  se  audisse,  eum  missum  fact- 
"  um  esse  à  consule,  cùm  in  Macedonia  Persico 
"  bello  miies  esset  :  monet  igitur,  ut  cavea t,  ne 
"  pra3lium  ineat  ;  negat  enim  jus  esse,  qui  miìes  non 
"  sit,  pugnare  cum  hoste." 

XII.  Equidem  illud  etiam  animadverto,  quòd, 
qui  proprio  nomine  perdueliis  esset,  is  hostis  voca- 
retur,  lenitate  verbi  tristitiam  rei  mitigante  :  hostis 
enim  apud  majores  nostros  is  dicebatur,  qnem  nunc 
peregrinum  dicimus.  Indicant  duodecim  tabula?, 
aul  status  dics  cum  hoste  :  itémque,  adversùs  ìiostem 
ceterna  aucloritas.  Quid  ad  hanc  mansuetudinem 
addi  potest  ?  eum,  quicum  bella  geras,  tam  molli 


16  DE    0FFICTXS, 

nomine  appellari  ?  Quanquam  id  nomen  duriusjarci 
effecit  vetustas  ;  à  peregrino  enim  recessi!,  &  pro- 
prie in  eo,  qui  arma  contrà  ferret,  remansit. 

Cùm  vero  de  imperio  decertatur,  bellóque  quseri- 
tur  gloria,  causas  omnino  subesse  tamen  oportet 
easdem,  quas  dixi  paulo  anlèjustas  causas  esse 
bellorum.  Sed  ea  bella,  quibus  imperii  gloria  pro- 
posta est,  mìnùs  acerbe  gerenda  sunti  ut  enim,  cùm 
civi  aliter  contendimus,  si  est  inimicus,  aliter,  si 
competitor  :  cum  altero  certamen  honoris  &  digni- 
tatis  est  ;  cum  altero  capitis  &  fama?,  :  sic  cum 
Ceìtiberis,  cum  Cimbris  bellum,  ut  cum  inimicis 
gerebatur,  uteresset,  non  uter  imperaret  ;  cum  La- 
tinis,  Sabinis,  Samnitibus,  Poenis,  Pyrrho  de  impe- 
rio dimicabatur.  Poeni  foedifragi,  crudelis  Hanni- 
bal,  reliqui  justiores.  Pyrrhi  quidem  de  captivis 
reddendis,  illa  preeclara  : 

Nec  mi  auram  posco,  nec  mi  pretium  dederiiis  : 
Nec  cauponantes  bellum,  sed  belligerantes, 
Ferro,  non  auro  vitam  cernamus  tdrique. 
Vosne  velli,  an  me  regnare  ber  a,  quidveferatfors, 
Virtute  experiamur  :  Se  hoc  simili  accipe  dictum  ; 
Quorum  viriuti  belli  fortuna  peperai, 
Eorundem  me  lib  ertati  par  cere  certuni  est  : 
Dono,  ducile,  doque,  volentibus  cum  magnis  dìis. 
Regaìis  sane,  &  digna  iEacidarum  genere  senten- 
za. 

XIII.  Atque  etiam  si  quid  singuli,  temporibus 
adducti,  hosti  promiserint,  est  in  eo  ipso  fides 
conservanda  :  ut  primo  Punico  bello  Regulus  cap- 
tus  à  Poenis,  cùm  de  captivis  commutandis  Romani 
missus  esset,  juràssetque  se  rediturum;  primùm,ut 
venit,  captivos  reddendos  in  senatu  non  censuit  ; 
deinde,  cùm  retineretur  à  propinquis,  &  ab  amicis, 
ad  su[>plicium  redire  maluit,  quàm  fidem  hosti  uà* 
tam  fallere. 


LIEER   PRIMUS,  Ì7 

Ac  de  bellicis  quidem  officiis  satis  dictum  est. 
Meminerimus  autem,  etiam  adversùs  infimos  justi- 
tiam  esse  servandara  :  est  autem  infima  conditio  Se 
fortuna  servorum  ;  quibus,  non  male  pracipiunt, 
qui  ita  jubent  uti,  ut  mercenariis  :  operam  exigen- 
dam  ;  justa  praebenda. 

Cùm  autem  duobus  modis,  id  est,  aut  vi,  aut 
fraude  fiat  injuria  :  fraus,  quasi  vulpeculae  ;  vis, 
ìeonis  videtur  :  utrumque  homine  alienissimum  : 
sed  fraus  odio  digna  majore.  Totius  autem  injus- 
titiae  nulla  capitalior  est,  quàm  eorum,  qui,  cùm 
maxime  fallunt,  id  agunt,  ut  viri  boni  esse  videan- 
tur.     De  justitia  satis  dictum  est. 

XI Y.  Deinceps,  ut  erat  propositum,  de  benefi- 
cenza ac  liberalitate  dicatur  :  qua  quidem  nihil 
est  naturai  hominis  accommodatius  :  sed  habet 
inultas  cautiones.  Videndum  est  enim  primùm, 
ne  obsit  benignitas,  &  iis  ipsis,  quibus  benigne  vi- 
debitur  fieri,  &  cseteris  :  deinde,  ne  major  benigni- 
tas sit,  quàm  facultates  :  tum,  ut  prò  dignitate  cui- 
que  tribuatur  ;  id  enim  est  j usti tiae  fundamentum, 
ad  quam  haec  referenda  sunt  omnia.  Nam  &  qui 
gratificantur  cuipiam,  quod  obsit  ilii,  cui  prodesse 
velie  videantur,  non  benefici,  neque  liberaies,  sed 
perniciosi  assentatores  judicandi  sunt  :  &  qui  aliis 
nocent,  ut  in  alios  liberaies  sint,  in  eàdem  sunt  in- 
justitia,  ut  si  in  suam  rem  aliena  convertant. 

Sunt  autem  multi,  &  quidem  cupidi  splendori» 
&  gloriai,  qui  eripiunt  aliis,  quod  aliis  largiantur  : 
hique  arbitranti^  se  beneficos  in  suos  amicos  vi- 
sual iri,  si  locupletent  eos  quàcunque  ratione.  Id 
autem  tantum  abest  ab  officio,  ut  nihil  magis  officio 
possit  esse  contrarium.  Videndum  est  igitur,  ut 
e  a  iiberaiitate  utamur,  quse  prosit  amicis,  noceat 
semini.     Quare  L.  Syllse,  &  C.  Csesaris  pecunia- 


18  DE    OFFICIIS. 

rum  translatio  àjustisdominis  ad  alienos  non  de- 
bet  iiberalis  videri  :  nihiì  est  enim  liberale,  quod 
non  idemjustan. 

Alter  erat  locus  cautionis,  ne  benignitas  major 
esset,quàm  facultates  :  quòd,qui  benigniores  volunt 
esse,  quàm  res  patitur,  primùm  in  eo  peccant, 
quòd  injuriosi  sunt  in  proximos  :  quas  enim  copi- 
as  bis  &  suppeditari  a3quius  est,  &  relinqui,  eas 
transferunt  ad  alienos.  Inest  autem  in  tali  liber- 
alitate  cupiditas  plerumque  rapiendi  &  auferendi 
per  injuriam,  ut  ad  largiendum  suppetant  copiae. 
Videre  etiam  licet  plerosque  non  tam  natura  liber- 
ales,  quàm  quàdam  gloria  ductos,  ut  benefici  vide- 
antur,  facere  multa,  quee  proficisei  ab  cstentatione 
magis,  quàm  à  voluntate  videantur.  Talis  autem 
simulatio  vanitati  est  eonjunctior,  ovàrn  aut  iiber- 
alitati,  aut  bonestati. 

Tertium  est  propositum,  ut  in  beneficentià  de- 
lectus  esset  dignitatis  ;  in  quo  &  niores  ejus  erunt 
spectandi,  in  quem  beneficium  conferetur,  So  ani- 
mus erga  nos,  &  communitas  ac  soeietas  vitae,  & 
ad  nostras  utilitates  officia  ante  coliate  :  quas  ut 
concurrant  omnia,  optabiie  est  :  sin  minùs,  plures 
eausse  majoresque  ponderis  plus  habebunt. 

XV.  Quoniam  autem  vivitur  non  cuoi  perfectis 
hominibus  plenéque  sapientibus,  sed  cum  iis,  in 
quibus  praeclarè  agitar,  si  sunt  simulacra  virtutis  : 
etiam  hoc  intelligendum  puto,  neminem  omnino 
esse  negligendum,  in  quo  aliqùa  significalo  virtutis 
appareat  :  coiendum  autem  esse  ita  quemque  max- 
Ime,  ut  quisque  maxime  virtutibus  bis  lenioribus 
erit  ornatus,  modestia,  temperantià,  hàc  ipsà,  de 
qua  jam  multa  dieta  sunt,  justitià.  Nam  fortis  ani- 
mus, magnus  in  nomine  non  perfecto,  nec  sapien- 
te, ferventior  plerumque  :  illae  virtutes  virum  bo- 
ttoni videntur  potuì*  attingere. 


LIBER    PRIMUS,  19 

Àtque  hesc  in  moribus.  De  benevolentià  au- 
tem,  quam  quisque  babeat  erga  nos,  primùm  illud 
est  in  officio,  ut  ei  plurimùm  tribuamus,  à  quo  plu- 
rimùm diligimur  :  sed  benevolentiam,  non  adoles- 
centulorum  more,  ardore  quodam  amoris,  sed  sta- 
bilii ate  potiùs  Si  constantià  judicemus.  Sin  erunt 
merita,  ut  non  ineunda,  sed  referenda  sit  gratia, 
major  quidam  cura  adhibenda  est  :  nullum  enim 
officium  referenda  gratia  magis  necessarium  est. 

Quòd  si  ea,  quse  utenda  aceeperis,  majore  meli- 
sma, si  modo  possisjubet  reddereHesiodus;  quid- 
nam  beneficio  provocati  tacere  debemus  ?  annon 
imitari  agrcs  fertiles,  qui  multò  plus  afferunt,  quàm 
acceperunt  ?  Etenim  si  in  eos,  quos  speramus  no- 
bis  profuturos,  non  dubitamus  officia  conferre  ;  qua- 
les  in  eos  esse  debemus,  qui  jam  profuerunt  ?  Nam 
cùm  duo  genera  liberalitatis  sint,  unum  dandi  ben- 
e^éii,  alterum  reddendi  :  demus,  nécne,  in  nostra 
potestate  est  :  non  reddere,  viro  bono  non  licei, 
modo  id  facere  possit  sine  injurià. 

Acceptorum  autem  beneficiorum  sunt  delectus 
habendi  ;  nec  dubium,  quin  maximo  cuique  pluri- 
mum  debeat ur.  In  quo  tamen  in  primis,  quo  quis- 
que animo,  studio,  benevojentià  fecerit,  ponderan- 
doci est  :  multi  enimfaciunt  multa  temeritate  quà- 
dató,  ginejudicio,  vel  morbo,  in  omnes,  vel  repenti- 
no quodam,  quasi  vento,  impetu  animi  incitati  : 
qvx  beneficia  aequè  magna  non  sunt  habenda,  at- 
que  ea,  qua3  judicio,  considerate,  constantérque  di- 
lata sunt.  Sed  in  collocando  beneficio,  &  in  refer- 
enda gratia,  si  caetera  paria  sint,  hoc  maxime  ofii- 
cii  est,  ut  quisque  maxime  opis  indigeat,  ita  ei  potis- 
simùm  opitulari  :  quod  contrà  sit  à  plerisque  ;  à 
quo  enim  piurimum  sperant,  etiamsi  ille  his  no» 
eget,  tamen  ei  potissimùm  inserviunt. 
C 


20  t)E    OFFICÌIS. 

XVI.  Optimè  autem  societas  hominum  coìh 
junctióque  servabitur,  si,  utquisque  erit  conjunctissi- 
mas,  ita  in  eum  benignitatis  plurimum  conferetur. 
Sed  qua?  natura  principia  sint  commnnitatis  &  so- 
cietatis,  humanae,  repetendum  altiùs  videtur.  Est 
enim  primum,  quod  cernitur  in  universi  generis 
Immani  societate  :  ejus  autem  vinculum  est,  ratio 
&  oratio  ;  qua?  docendo,  discendo,  communicando, 
disceptando,  judicando  conciliat  inter  se  homines, 
conjungitque  naturali  quàdam  societate.  Neque 
ulìà  re  longiùs  absumus  à  natura  ferarum  ;  in  qui- 
bus  inesse  fortitudinem  sa?pe  dicimus,  ut  in  equis, 
in  leonibus  :  justitiam,  sequitatem,  bonitatem  non 
dicimus  :  sunt  enim  rationis  Se  orationis  expertes. 
Ac  latissimè  quidem  patens  hominibus  inter  ip- 
sos,  omnibus  inter  omnes,  societas  ha?c  est  :  in 
qua  omnium  rerum,  quas  ad  communem  hominum 
nsum  natura  genuit,  est  servanda  communitas  :  ut 
qua?  descripta  sunt  legibus  &  jure  civili,  ha?c  ita 
teneantur,  ut  sit  constitutum  :  è  quibus  ipsis  csetera 
sic  observentur,  ut  in  Gra3corum  proverbio  est  ; 
amicorum  esse  omnia  communio,.  Omnia  autem  com- 
munia  hominum  videntur  ea,  quas  sunt  generis  ejus, 
quod,  ab  Ennio  positum  in  una  re,  transferri  in 
multas  potest; 

Homo,  qui  erranti  comitér  monstrat  viam, 
Quasi  lumen  de  suo  lumine  accendat,facit  : 
Nihilo  minùs  ipsi  lucei,  cùm  UH  accenderti. 
Una  ex  re  satis  prascipitur,  ut,  quidquid  sine  detri- 
mento possit  commodari,  id  tribuatur  vel   ignoto. 
Ex  quo  sunt  illa  communia  ;  non  prohibere  aquà 
proSuente  ;  pati  ab  igne  ignem  capere,  siquis  velit  ; 
consilium  fidele  deliberanti  dare  ;  qua?  sunt  iis  u- 
tilia   qui  accipiunt,  danti  non  molesta.     Quare  & 
bis  utendum  est,  &  semper  aliquid  ad  communem 


LIBER    PRIMLS.  21 

utilitatem  afferendum.  Sed  quoniam  copile  parvas 
singulorum  sunt  :  eorum  autem,  qui  bis  egeant,  in- 
finita est  multitudo  :  vulgaris  liberalitas  referen- 
da  est  ad  illuni  Ennii  finem,  Nihilominùs  ìpsi  lucei  ; 
ut  facultas  sit,  qua  in  nostros  simus  ìiberaìes. 

XVII.  Gradus  autem  plures  sunt  societatis  ho- 
minum  :  ut  enim  ab  infinità  illà  discedatur,  propior 
est  ejusdem  gentis,  nationis,  linguai,  qua  maxime 
homines  conjunguntur.  Interina  etiam  est,  ejus- 
dem esse  civitatis  ;  multa  enim  sunt  civibus  inter 
se  communia  :  forum,fana,  porticus,  viae,  leges,  jura, 
judicia,  suffragia,  consuetudines  prabterea  Si  fa- 
miliaritates,  multisque  cum  muìtìs  res  rationesque 
contraete.  Arctior  vero  colligatio  est  societatis 
propinquorum  :  ab  illa  enim  immensa  societate  Im- 
mani generis  in  exiguum  angustumque  concluditur, 

Nam,  cùm  sit  hoc  natura  commune  ammantimi], 
ut  habeant  libidinem  procreandi,  prima  societas  in 
ipso  coniugio  est  ;  proxima  in  liberis  ;  deinde  una 
domus,  communia  omnia.  Id  autem  est  principi- 
um  urbis,  Si  quasi  seminarium  reipublicee.  Se- 
quuntur  fratrum  conjunctiones  ;  post  consobrino- 
rum  sobrinorùmque,  qui,  cùm  una  domo  jam  capi 
non  possint,  in  alias  domos,  tanquam  in  coìonias, 
exeunt.  Sequuntur  commbia  &.  affinitates,  ex 
quibus  etiam  plures  propinqui  ;  quae  propagatio  Si 
soboles  origo  est  rerumpublicarum.  Sanguinis 
autem  conjunctio  benevolentià  devincit  homines 
Se  cantate  ;  magnum  est  enim,  eadem  habere  mon- 
umenta majorum,  iisdem  uti  sacris,  sepulcra  habere 
communia. 

Sed  omnium  societatum  nulla  prsestantior 
est,  nulla  firmior,  qùam  cùm  viri  boni,  mor- 
ibus  similes,  sunt  familiaritate  cornimeli  :  il- 
Jud  enim  honestum,   quoti    ssepe    dicimus,  etiam 


22  DE    OFFICIIS. 

bì  in  alio  cernirnus,  tamen  nos  movet,  atonie  lìii,  in 
quo  id  inesse  videtur,  amicos  facit.  Et  quan- 
quam  omnis  virtus  nos  ad  se  aììicit,  facitque  ut 
eos  diìigamus,  in  quibus  ipsa  inesse  videaiar  ; 
tamen  justitia  &  iiberaiitas  id  maxime  effi- 
cit.  Nihil  autem  est  amabilius,  nec  copulatius, 
quàm  morum  similitutìo  honorum  :  in  quibus  enim 
eadem  studia  sunt,  esedémque  voluntates,  in  bis  fit, 
ut  asquè  quisque  altero  delectetur,  ac  seipso  ;  effici- 
turque  id,  quod  Pythagoras  vult  in  amicitià,  ut 
unus  fiat  ex  pluribus.  Magna  etiam  Illa  communi- 
tas  est,  quas  confici  tur  ex  beneficiis  nitro  citro  datis 
acceptis  ;  quag  mutua,  &  grata  dum  sunt,  in  ter 
quos  ea  sunt,  firma  illi  devinciuntur  societate. 

Sed,  cùm  omnia  ratione  animóque  lustràris, 
omnium  societatum  nulla  est  gravior,  nulla  carior, 
quàm  ea,  quae  cum  republica  est  unicuique  nos- 
trum :  cari  sunt  parentes,  cari  liberi,  propinqui, 
famiiiares  ;  sed  omnes  omnium  caritates  patria  una 
complexa  est  ;  prò  qua  quis  bonus  dubitet  morte m 
oppetere,  si  ei  sit  profuturus  ?  Quo  est  detestabilior 
istorum  immanitas,  qui  lacerarunt  omni  scelere 
patriam,  &  in  eà  funditùs  delendà  occupati  &  sunt 
&fuerunt. 

Sed  si  contentio  qusedam  &  comparatio  fiat, 
quibus  plurimum  trihuendum  sit  oincii,  principe* 
sint  patria  Se  parentes,  quorum  beneficiis  maxime 
obligati  sumus  :  proximi,  liberi,  totaque  domus, 
quae  spectatia  nos  solos,  ncque  aìiud  uìliim  potest 
habere  perfugium  :  deinceps  bene  convenientes 
propinqui,  quibuscum  etiam  communis  plerùmque 
fortuna  est.  Quamobrem  necessaria  presidia  vitas 
debentur  iis  maxime,  quos  ante  dixi  :  vita  autem 
victusque  communis,  Consilia,  sermones,  cohorta- 
iiones,  consolationes,  interdam  etiam  objurgationes, 


LIBER    PRIMU3.  23 

ÌH  amicitiis  vigent  maxime  :  estque  ea  jucundis- 
sima  amicitia,  quam  similitudo  morum  conjugavit. 

XVIII.  Sed  in  bis  omnibus  ofnciis  tribuendis 
videndum  erit,  quid  cuique  maxime  necesse  sit,  & 
quid  quisque  vel  sine  nobis  aut  possi!  consequi,  aut 
non  possit  :  ita  non  iidem  erunt  necessitudinum 
gradus,  qui  temporum.  Sunt  quidam  officia,  qua? 
aliis  magis,  quàm  aliis  debeantur  :  ut  vicinum  ci- 
tiùs  arijuveris  in  fructibus  percipiendis,  quàm  aut 
fratrem  aut  familiarem.  At,  si  lis  in  judicio  sit, 
propinquum  potiùs  &  amicum,  quàm  vicinum  de- 
fenderis.  Ha3C igitur  Se  talia  circumspicienda  sunt  in 
omni  officio  :  &  consuetudo  exercitatióque  capien- 
da,  ut  boni  ratiocinatores  officiorum  esse  possimus, 
Se  addendo  deducendóque  videre,quee  reliqui  summa 
fiat  ;  ex  quo,  quantum  cuique  debeatur,  inteiligas. 

Sed  ut  nec  medici,  nec  imperatores,  nec  orato- 
re^quamvis  artis  praecepta  perceperint,  quidquam 
magna  laude  dignum  sine  usu  &  exercitatione  con- 
sequi possunt  :  sic  officii  conservandi  praecepta  tra- 
duntur  illa  quidem,  (ut  facimus  ipsi  :)  sed  rei  magni- 
tudo usum  quoque  exercitationémque  desiderat. 
Atque  ab  iis  rebus,  quse  sunt  in  jure  societatis  hu- 
manse,  quemadmodum  ducatur  honestum,  ex  quo 
aptum  est  officium,  satis  fere  diximus. 

Intelligendum  est  autem,  cùm  proposita  sint  gen- 
era quataor,  è  quibus  honestas  officiumque  mana- 
ret,  splendidissimum  videri,quod  animo  magno  ela- 
tóque,  humanàsque  res  despiciente,  factum  sit.  It- 
aque  in  probris  maxime  inpromptu  est,  si  quid  tale 
dici  potest  ; 

Vos  etenìm  juvenes,  animimi  geriiis  muliebrem  ; 

Illa  virago  viri. 
Et  si  quid  ejusmodi  ; 

Salmaci, 

Da  spolia         .  sine  sudore  &  sanguine, 
C  2 


24  DE    OFFICIIS. 

Contraque  in  laudibus,  qu<e  magno  animo,  &  forti- 
ter  excelientérque  gesta  sunt,  ea,  nescio  quomodo, 
quasi  pleniore  ore  laudamus.  Hinc  rhetorum  cani- 
l>us  de  Marathone,Salamine,Plat8sis,T3iermopylis, 
Leuctris  :  hinc  noster  Cocles,  hinc  Decii,  hinc 
Cnarus  &  Publius  Scipiones,  hinc  M.  Marcellus, 
innumerabilésque  alii  :  maximéque  ipse  populus 
Romanus  animi  magnitudine  excelìit.  Declaratur 
autem  studium  bellica?  gloria?,  quòd  statuas  quoque 
videinus  ornatu  fere  militari. 

XIX.  Sed  ea  animi  eiatio,  qua?  cernitur  in  peri- 
culis  &  laborihus,  si  justitià  vacai,  pugnàtque  non 
prò  salute  communi,  sed  prò  suis  commodis,  in  vitio 
est  :  non  enim  modo  id  virtutis  non  est,  sed  potiùs 
immanitatisomnemhumauitatemrepellentis.  ItaquQ 
probe  definitur  à  Stoicis  fortitudo,  cùm  eam  virtu- 
tern  esse  dicunt  propugnantem  prò  a?quitate.  Guo- 
circa  nemo,  qui  fortitudinis  gloriarn  consecutus"  t 
insidiis  &  malitià,  laudem  est  adeptus  :  nihiì  enim 
honestuai  esse  potest,  quod  justitià  vacat.  Prae- 
clarum  igitur  Platonis  illud  :  Non  solùm,  inquit, 
scientia,  qua?  est  remota  à  justitià,  caliiditas  potiùs, 
quàm  sapientia  est  appellanda  ;  veruni  etiam  animus 
paratus  ad  perieulum,  si  sua  cupiditate,  non  utilitate 
communi  impellitur,  audacia  potiùs  nomen  habeat, 
quàm  fortitudinis.  Itaque  viros  fortes  &  magnani- 
mos,  eosdem  bonos  &  simplices,  veritatis  amicos, 
miniméque  fallaces  esse  volumus  ;  qua?  sunt  ex 
media  laude  justitià?. 

Sed  illud  odiosum  est,  quòd  in  hàc  elatione  & 
magnitudine  animi  facillimè  pertinacia  &  nimia 
cupiditas  priacipatùs  innascitur  :  ut  enim  a  pud 
Platonem  est,  omnem  morem  Lacedsemoniorum 
inflammatum  esse  cupiditate  vincendi  ;  sic,  ut 
quisque  animi  magnitudine  maxime  excelìit,  ita 


LIBER    PRIMUS.  25 

maxime  vult  princeps  omnium,  vel  potiùs  solu* 
esse.  Difficile  autem  est,  cùm  prestare  omnibus 
concupièris,  servare  ©quitatem,  quae  est  justitise 
maxime  propria.  Ex  quo  fit,  ut  neque  disceptatio- 
ne  vinci  se,  nec  ullo  publico,  ac  legitimojure  pati- 
antur  :  existuntque  in  republicà  plerumque  largito- 
res  &  factiosi,  ut  opes  quàm  maximas  consequantur, 
&  sint  vi  potiùs  superiores,  quàm  justitià  pares. 
Sed  quo  dimciìius,  hoc  praeclarius  :  nulluin  enim 
tempus  est,  quod  justitià  vacare  debeat. 

Fortes  igitur  &  magnanimi  sunt  habendi,  non 
qui  faciunt,  sed  qui  propulsant  injuriam.  Vera 
autem  &  sapiens  animi  magnitudo  honestum  ilìud, 
quod  maxime  naturam  sequitur,  in  factis  positum, 
non  in  gloriàjudicat  :  principémque  se  esse  mavult, 
quàm  videri  :  etenim,  qui  ex  errore  imperita3  mul- 
tltujjinis  pendet,  hic  in  magnis  viris  non  est  haben- 
dufi^  Faciiìbrè  autem  ad  res  injustas  impellitur, 
ut  quisque  est  altissimo  animo,  &  gloria3  cupido. 
Qui  locus  est  sane  lubricus,  quòd  vix  invenitur, 
qui,  laboribus  susceptis  periculisque  aditis,  non  qua- 
si mereedem  rerum  gestarum  desideret  gloriam. 

XX.  Omnino  fortis  animus  &  magmis  duabu* 
rebus  maxime  cerni  tur;  quarum  una  in  rerum  ex- 
ternarum  despicientià  ponitur,  cùm  persuasum  sit, 
nihil  hominem,  ni  si  quod  honestum  deccrumque 
sit,  admirari,  aut  optare,  aut  expetere  oportere; 
nullique  neque  homini,  neque  perturbationi  animi, 
nec  fortume  succumbere.  Altera  est  res,  ut,  cùm 
ita  sis  affectus  animo,  ut  supra  dixi,  res  geras  mag- 
nas  ilìas  quidem,  &  maxime  utiles  ;  sed  &  vehe- 
menter  arduas,  plenàsque  laborum  &  periculorum 
tum  vitae,  tum  multarum  rerum,  quee  ad  vitam  per- 
tinente 


26  DE    OFFICIIS. 

Harum  rerum  duarum  splendor  omuis  &  ampli-» 
tudo,  addo  eliam  utilitatem,  in  posteriore  est  :  cau- 
sa autem  &  ratio  eiSciens  magnos  viros  est  in  prio- 
re ;  in  eo  enim  est  illud,  quod  excellentes  animos 
&  humana  contemnentes  facit.  Id  autem  ipsum 
cernitur  in  duobus  ;  si  &  solum  id,  quod  honestum 
sit,  bonum  judices  ;  &  ab  omni  animi  perturbatione 
liber  sis.  Nam  &  ea,  qua?  eximia  plerisque  & 
praeclara  videntur,  parva  ducere  ;  eàque  ratione 
stabili  nrmàque  contemnere,  fortis  animi  magnique 
ducendum  est  :  &  ea,  ques  videntur  acerba,  qua? 
multa  St  varia  in  hominum  vita  fortunàque  versane 
tur,  ita  ferre,  ut  nihil  àstatu  natura?  discedas,  nihil 
a  dignitate  sapientis,  robusti  animi  est  magnaeque 
con  stantia?. 

Non  est  autem  consentaneum,  qui  metu  non 
frangatur,  eum  frangi  cupiditate  ;  nec,  qui  mvictum 
se  à  labore  pra?stiterit,  vinci  à  voluptate,  Quam- 
obrem  &  ha?c  videnda  :  &  pecunia?  fugienda  cu-, 
piditas  :  nihil  enim  est  tam  angusti  animi,  tamque 
parvi,  quàm  amare  divitias  :  nihil  honestius  mag< 
niiìcentiùsque,  quàm  pecuniam  contemnere,  si  non 
habeas  ;  si  habeas,  ad  benefìcentiam  liberalita- 
témque  conferre.  Cavenda  est  etiam  gloria?  cu-. 
piditas,  ut  supra  dixi  :  eripit  enim  libertatem,  prò 
qua  magnanimis  viris  omiiis  debet  esse  contentio. 
Nec  vero  imperia  expetenda,  ac  potiùs  aut  non  ac^ 
cipienda  interdum,  aut  deponenda  nonnunquam. 

Vacandum  autem  est  omni  animi  perturbatione, 
tum  cupiditate  &  meiu,  tum  etiam  egritudine  Se 
voluptate  animi  &iracundià  :  ut  tranquillitas  ani- 
mi &  securitas  adsit,  qua?  affert  cùm  constantiam, 
tum  etiam  diguitatem.  Multi  autem  &  sunt  &  fue- 
runt,  qui  eam,  quam  dico,  tranquiìlitatem  expe- 
tentes,  à  negotiis  publicisse  removerint,  ad  othjm- 


LIBER   PRIMUS.  27 

que  perfugerint  :  in  his  &  nobilissimi  philosophi 
longéque  principes,  &  quidam  homhies  severi  & 
graves,  nec  populinec  principum  mores  ferre  potu- 
erunt  :  vixeruntque  nonnulli  in  agris,  deleetati  re 
sua  familiari.  His  idem  propositum  fuit,  quod  re- 
gibus, ut  ne  qua  re  egerent,  ne  cui  parerent,  liber- 
iate uterentur  :  cujus  proprium  est5  sic  vivere  ut  ve- 
lis. 

XXI.  Quare,  cùni  hoc  commune  sit  potenti» 
cupidorum  cura  iis,  quos  dixi,  otiosis  :  alteri  se  adi- 
pisci  id  posse  arbitrantur,  si  opes  magnas  habeant  ; 
alteri,  si  contenti  sint  &  suo  &  parvo.  In  quo 
neutrorum  omnino  contemnenda  est  sententia  :  sed 
&  facilior  &  tutior, "Se  minùs  aliis  gravis  aut  moles- 
ta, vita  est  otiosorum  :  fruGtuosior  autem  hominum 
generi,  Se  ad  claritatem  amplitudinémque  aptior, 
eorum,  qui  se  ad  rempublicam  &  ad  res  magnas 
gerendas  accom  moda  veruni.  Quapjpojfter  &  m  for- 
sitan  concedendura  sit,  rempublicam  non  capessen- 
tibus,  qui  eccellènti  ingenio  doc  trina?  sese  dedide- 
runt  ;  &  iis,  qui  aut  valetudinis  imbecillitate,  aut 
aliquà  graviore  causa  impediti,  à  repubiicà  reces- 
serunt,  cùm  ejus  administranda?  potestatem  aliis 
{audémque  concederent.  Quibus  autem  talis  nulla 
sit  causa,  si  despicere  se  dicant  ea,  quse  plerique 
admirantur,  imperia  &  magistratus,  iis  non  modo 
non  laudi,  veruni  etiam  vitio  dandum  puto.  Quo- 
rum judicium  in  eo,  quòd  gloriam  contemnant  Se 
prò  nihilo  pulent,  difficile  factu  est  non  probare  : 
sed  videntur  labores  &  molestias  tum  orTensionum, 
tum  repulsarum,  quasi  quandam  ignominiam  time- 
re,  &  infamiam.  Sunt  enim,  qui  in  rebus  contra- 
riis  parùm  sibi  constent  :  voluptatem  severissime 
contemnant,  in  dolore  sint  moliiores  ;  gloriam  neg- 
ligane frangantur  infamia  ;  atque  ea  quidem  non 
satis  constanter. 


28  DE    OFFICIIS. 

Sed  iis,  qui  habent  à  natura  adjumenta  rerum 
gerendarurn  abjeclà  omni  cimctatione,  adipiscendi 
magistrate  ;&  gerenda  respubìica  est  :  nec  enim 
aiiter  aut  regi  civitas,  aut  declarari  animi  magni- 
tudo potest.  Oapessentibus  autem  rempublicam, 
nihilo  minùs  qùam  philosophis,  haud  scio  an  magis 
etiam,  &  magnificentia  &  despicientia  adhibenda 
sit  rerum  humanarum,  &,  quam  saspe  dico,  tranquik 
litas  animi  atque  securitas  :  si  quidem  nec  anxii  fu- 
turi sunt,  &  cum  gravitate  constantiàque  victurh 
Quae  eo  faciliora  sunt  philosophis,  quo  minùs  mul- 
ta patent  in  eorum  vita,  quae  fortuna  feriat  ;  &  quo 
minùs  multis  rebus  egent  ;  &  quia,  si  quid  adversi 
eveniat,  tam  graviter  cadere  non  possunt.  Quo- 
circa  non  sine  causa  majores  motus  animorum  con- 
citante, majoràque  efficienda  rempublicam  geren-  j 
tibus,  quàm  quietis  :  quo  magis  his  &  magnitudo 
animi  est  adhibenda,  &  vacuitas  ab  angoribus. 

Ad  rem  gerendam  autem  qui  accedit,  caveat,  ne 
id  modo  consideret,  quàm  illa  res  honesta  sit  ;  sed 
etiam,  ut  habeat  efficiendi  facultatem  :  in  quo  ipso 
considerandum  est,  ne  aut  temere  desperet  propter 
ignaviam,  aut  nimis  confìdat  propter  cupiditatem. 
In  omnibus  autem  negotiis,  priùs,  quàm  aggredì-  i 
are,  adhibenda  est  prasparatio  diligens. 

XXII.  Sed,  cùm  plerique  arbitrentur  res  belli- 
cas  majores  esse,  quàm  urbanas,  minuenda  est  hasc 
opinio  :  multi  enim  bella  saspe  quaesiverunt  propter 
glorias  cupiditatem  :  atque,  id  in  magnis  animis  in- 
geniisque  plerumque  contingit  ;  eóque  magis,  si  \ 
sunt  ad  rem  militarem  apti,  &  cupidi  bellorum  ge- 
rendorum.  Vere  autem  si  volumus  judicare,  mul-; 
tee  res  extiterunt  urbanas  majores  clariorésque, 
quàm  bellicae  :  quamvis  enim  Themistocles  jure 
laudetur,  &  sit  ejus  nomen,  quàm  Solonis,  illustra 


LI  BER   PRIMUS.  29 

us  ;  citeturque  Salamis,  clarissiniae  trstis  Victoria?, 
qua?  anteponatur  Consilio  Solonis,  ei  quo  primùm 
constituit  Areopagitas  ;  non  minùs  p:  clarum  hoc, 
quàm  illud,  judicandum  est  :  illud  enim  semel  pro- 
fuit,  hoc  seraper  proderit  civitati  :  hoc  Consilio  le- 
ges  Atheniensium,  hoc  majorum  instituta  servan- 
te. Et  Themistocles  quidem  nihil  dixerit,  in  quo 
ipse  Areopagum  adjuverit  :  at  ilie  vere,  à  se  adju- 
tum  Themistoclem  ;  est  enim  bellum  gestum  Con- 
silio senatùs  ejus,  qui  à  Solone  erat  constitutus. 

Licet  eadem  de  Pausanià  Lysandróque  dicere  ; 
quorum  rebus  gestis  quanquam  imperium  Lacedae- 
moniis  dilatatum  putatur,  tamen  ne  minima  quidem 
ex  parte  Lycurgi  legibus  &  disciplina?  conferendi 
sunt.  Quinetiam  ob  has  ipsas  causas  &  parentio- 
res  habuerunt  exercitus5  &  fortiores.  Mihi  quidem 
neque  pueris  nobis,  IVI.  Scaurus  C.  Mario,  neque, 
cùm  versaremur  in  repuhlicà,  Qu.  Catulus  Cn. 
Pompeio  cedere  videbatur  :  parvi  enim  sunt  foris 
arma,  nisi  est  cons ilium  domi.  Nec  plus  Africa- 
nus,  singularis  &  vir  &  imperator,  in  exscindendà 
Numantià  reipublica?  profuit,  quàm  eodem  tempore 
P.  Nasica  privatus,  cùm  Ti.  Gracchimi  intere mit. 
Quanquam  base  quidem  res  non  solùm  ex  domesti- 
ca est  ratione  ;  attiugit  etiam  bellicam,  quoniam 
vi  manuque  confecta  est  :  sed  tamen  id  ipsum  ges- 
tum est  Consilio  urbano,  sine  exercitu.  Illud  au- 
tem  optimum  est,  in  quod  invadi  sclere  ab  invidie 
&  improbis  audio  ; 

Cedant  arma  togee,  cencedat  laurea  linguai. 
Ut  enim  alios  omittam,  nobis  rempublieam  guber- 
nantibus,  nonne  toga?  arma  cessere  ?  neque  enim 
in  republicà  periculum  fuit  gravius  unquam,  nec 
majus  otium.  Ita  consiSiis  diligentiàque  nostra 
celeriter  de  manibus  audacissimorum  civium  delap- 


30  DE    OFFICIIS. 

sa  arma  ipsa  ceciderunt.  Qua?  res  igitur  gesta  un- 
quam  in  bello  tanta  ?  qui  triumphus  conferendus  ( 
Licet  enim  mihi,  Marce  fili,  apud  te  gloriali,  ad 
quem&hsereditas  hujus  gloriai,  &:  factorum  imita  tio 
pertinet.  Mihi  quidein  certe  vir  abundans  belli- 
cis  laudibus  Cn.  Pompeius,  multis  audientibus,  hoc 
tribuit,  ut  diceret,  frustra  se  triumphum  tertium  de- 
portaturum  fuisse,  nisi  meo  in  rempublicam  bene- 
ficio, ubi  triumphare^  esset  habitunis.  Sunt  ergo 
domestica  fortitudines  non  inferiores  militarihus  ; 
in  quibus  plus  etiam,  quàm  in  his,  operse  studiique 
ponendum  est. 

XXIII.  Omnino  illud  honestum,  quod  ex  animo 
excelso  magnificóque  quserinifl$,  animi  efficitur,non 
corporis  viribus.  Exercendum  tamen  corpus,  & 
ita  amciendum  est,  ut  obedire  Consilio  rationique 
possit  in  exequeudis  negotiis  &  in  labore  toierando. 
Honestum  autem  id,  quod  exquirimus,  totum  est 
positum  in  animi  cura  &  cogitatone  :  in  quo  noi 
imnorem  utilitatem  afferunt,  qui  togati  reipublicse 
prsesunt,  quàm  qui  beììam  gerunt.  Itaque  eorum 
Consilio  siepe  aut  non  suscepta,  aut  confecta  bella 
sunt,  nonnunquam  etiam  il  lata  ;  ut  M.  C atonia 
bellum  tertium  Punicum,  in  quo  etiam  mortili  valli- 
li auctoritas. 

Quare  expetenda  quidem  rnagis  est  decernendi 
-'ratio,  quàm  decertandi  fortitudo  :  sed  cavendum, 
ne  id  bellandi  magis  fuga,  quàm  utilitatis  ratione, 
faciamus.  Belìum  autem  ita  suscipiatur,  ut  nihil 
allud  nisi  pax  qusesita  videatur.  FortÌ3  vero  ani- 
mi &  consiantis  est,  non  perturbar!  in  r  bus  aspe- 
ris,  nec  tumultua ntem  de  gradu  dejici,  ut  dicitur  ; 
sed  praesenti  animo  uti  &  Consilio,  nce  à  ratione 
discedere.  Quamquam  hoc  animi,  illud  etiam  in- 
celili magni  est,  prsecipere  cogitatone  futura,  &  ali- 


LIBER   PRIMU2.  3.1 

{quanto  ante  constituere  quid  accidere  pqssit  in  u- 
tramque  partem  ;  &,  quid  agendum  sit,  cùm  quid 
evenerit  ;  nec  committere,  ut  aiiquando  dicenduna 
sit,  non  pulàram.  Hrec  sunt  opera  magni  animi 
&  excelsi,  &  prudentià  consilióque  fidentis.  Te- 
mere autem  in  acie  versari,  &  manu  cum  hoste 
confligere,  immane  quiddam  &  belluarum  simile 
est  :  sed,  cùm  tempus  necessitàsque  postulat,  de- 
certandum  manu  est,  &  mors  servituti  turpitudi- 
nique  anteponenda. 

XXIV.  De  evertendis  autem  diripiendisque 
urbibus,  valile  considerandum  est,  ne  quid  temere, 
ne  quid  crudeliter  ;  idque  est  viri  magni,  rebus  agi- 
tatis,  punire  sontes,  multitudinem  conservare,  in 
omni  tortili j a  recta  atque  honesta  retinate  :  ut  enim 
sunt,  quemadmodum  supra  dixi,  qui  urbanis  rebus 
beilicas  anteponant  ;  sic  reperies  multos,  quibus 
periculosa  &  calida  Consilia  quietis  Sz  cogitatis  Si 
gplendidiora  &  majora  videa  ntur. 

Nunquam  omnino  periculi  fuga  committendum 
est,  ut  im  )elles  timidique  videamur  :  sed  fugien- 
dum  etiam  illud,  ne  otferamus  nos  periculis  sine 
causa  ;  quo  nihil  potest  esse  stuitius.  Quapropteu 
in  adeundis  periculis  consuetudo  imitanda  medico- 
rum  est,  qui  leviter  aegrotantes  leniter  curant  ; 
gravioribus  autem  morbis  periculosas  curationes 
&  aucipites  adhibere  coguntur.  Quare  in  tran- 
quillo tempestatem  adversam  optare,  dementis  est  : 
subvenire  autem  tempestati  qua  vis  ratione,  sapien- 
tis  :  eóque  magis,  si  plus  adipiscare  re  explicatà 
boni,  quàm  addubitatà  mali.  Periculosse  autem 
rerum  aciiones  partim  iis  sunt,  qui  eas  suscipiunt, 
partirà  reipublicae  ;  itémque  alii  de  vita,  alii  de 
gloria,  &  benevolenza  civium  in  discrimen  vo 
cantar  :  promptiore»  igitur  debemus  esse  ad  nostra 

D 


32  DE   OFFICIIS 

pericula,  quàm  ad  cammunia  ;  dimicaréque  para* 
tiùs  de  honore  &  gloria,  quàm  de  caeteris  cornino- 
dis. 

Inventi  autem  malti  sunt,  qui  non  modo  pecu- 
niam,  sed  vitam  etiam  profundere  prò  patria  para- 
ti essent  ;  iidem  gloriai  jacturam  ne  minimam  qui- 
deni  facere  vellent,  ne  republicà  quidem  postulan- 
te :  ut  Callicratidas,  qui,  cùm  Lacedaemoniorura 
dux  fuisset  Peloponnesiaco  bello,  multaque  fecisset 
egregie,  vertit  ad  extremum  omnia,  cùm  Consilio 
non  paruit  eorum,  qui  classem  ab  Arginussis  remo- 
vendam  nec  cum  Atheniensibus  dimicandum  pu- 
tabant.  Quibus  ille  respondit,  Lacedeemonios., 
Classe  illà  amissà5  aliam  parare  posse  ;  se  fngere 
sine  suo  dedecore  non  posse.  Atque  haec  quidem 
Lacedacmoniis  plaga  mediocris  fuit  :  illa  pestifera, 
qua,  cùm  Cleombrotus  invidiam  timens  temere 
cum  Epaminonda  coaHixisset,  Lacedaemoniorum 
ooes  corruerunt.  Quanto  Qu,  Maximus  meìiùs  ? 
de  quo  Ennius  ; 

Unus  homo  nohìs  cunciando  restituii  rem  : 

Non  ponebat  enim  nmiores  ante  salutem. 

Ergo  póstque,  magisque  viri  mine  gloria  darei. 
Qaod  genus  peccandi  vitandum  est  etiam  in  re- 
bus urbanis  :  sunt  enim  qui,  quod  sentiunt,  etsi 
optimum  sit,  tamen  invidia?  metu  non  audent  di- 
cere. 

XXV.  Omnino,  qui  reipublieae  praefuturi  sunt, 
duo  Flatonis  praecepta  teneant  :  Unum,  ut  utilita- 
tem'eivium  sic  tueantur,  ut,  quaecunque  agunt,  ad 
eam  referant,  obliti  commodorum  suorum  :  alterum, 
ut  totum  corpus  reipublieae  cure  ut  ;  ne,  dum  par- 
lerai aliquam  tuentur,  reliquas  deserant  :  ut  enim 
tutela,  sic  procuratio  reipublieae  ad  utili!  atem  eo- 
rum, qui  commissi  sunt,  non  ad  eorum  quibus  com- 


LIBER   FRIHUS.  33 

missa  est,  gerenda  est  :  qui  autem  parti  civium 
consulunt,  partem  negligunt,  rem  perniciosissimo m 
in  civitatem  inducunt,  seditionem  atque  discordi- 
am  ;  ex  quo  evenit,  ut  alii  populares,  alii  studiosi 
optimi  cujusque  videantur,  pauci  universorum. 

Hinc  apud  Athenienses  magna?  discordia?  :  in 
nostra  republicà  non  solùm  seditiones,  sed  pestife- 
ra etiam  bella  civilia  :  qua?  gravis  &  fortis  civis, 
&  in  republicà  dignus  principati!,  fugiet  atque  ode- 
rit  ;  tradétque  se  totum  reipublica?,  ncque  opes  aut 
potentiam  consectabitur,  tot&mque  eam  sic  tuebi- 
tur,  ut  omnibus  consulat.  Nec  vero  crimini!  us 
falsis  in  odium  aut  invidiam  quenquam  vocabit  t 
omninóque  ita  justitia?  honestatique  adha?rescet, 
ut,  dum  ea  conservet,  quamvis  graviter  offendati 
mortémque  oppetat  potiùs,  quàm  deserat  illa,  qua? 
dixi. 

Miserrima  est  omnino  ambitio  honorumque  con- 
tentio  :  de  qua  preclare  apud  eundem  est  Plato- 
nem  ;  "  similiter  Tacere  eos,  qui  inter  se  contende- 
u  rent,  uter  potiùs  rempublicam  administraret,  ut  si 
"  nauta?  certarent,  quis  eorum  [)otissimùm  guberna- 
"  ret."  Idemque  praecepit,  ut  eos  adversarios  ex- 
istimemus,  qui  arma  contrà  ferant  ;  non  eos,  qui 
suo  judicio  tueri  rempublicam  velint  :  qualis  fuit 
inter  P.  Africanum  &  Qu.  Metellum  sine  acerbi- 
tate  dissensio. 

Nec  vero  audiendi,  qui  graviter  irascendum  in- 
imicis  putabunt,  idque  magnanimi  &7  fortis  viri  és* 
se  censebunt  :  nihil  enim  laudabilius,  nihil  magno 
&  pra?claro  viro  dignius  placabilitate  atque  cle- 
mentià.  In  liberis  vero  populis,  &  in  jmis  aequa- 
bilitate,  exercenda  etiam  est  facilitas,  ci  altitudo 
animi,  qua?  dicitur;  ne,  si  irascamur  aut  intempes- 
live  accedeutibus,  aut  impudenter  rogantibus,  in 


34 


BE    OFFICIIS. 


morositatem  inutilera  &  odiosam  incidamus.  Et 
tanien  ita  probanda  est  mansuetudo  atque  clemen- 
tia,  ut  adhibeatur  reipublicae  causa  severitas,  sine 
qua  administrari  eivitas  non  potest. 

Omnis  autem  &  animadversio  &  eastigatio  con- 
tumelia vacare  debet  ;  ncque  ad  ejus,  qui  punitur 
aiiquem,  aut  verbis  castigat,  sed  ad  reipublicae  utili- 
tatem  referri. 

Cavendum  est  etiam,  ne  major  pcena  quàm  culpa 
sit  ;  &  ne  iisdem  de  causis  alii  plectantur,  àlii  ne 
àppellentur  quidem, 

Prohibenda  autem  maxime  est  ira  in  puniendo  : 
nunquam  enim,  iratus  qui  aceedit  ad  poenam,  me- 
diocritatem  iìlam  tenebit,  quse  est  inter  nimium  & 
parum  ;  quss  placet  Peripateticis  :  &  rectè  placet, 
modo  ne  laudarent  iracundiam,  &  dicerent  utiliter 
à  natura  datam  :  illa  vero  omnibus  in  rebus  repudi- 
anda  est  ;  optandùmque,  ut  ii,  qui  prsesunt  reipub- 
licae, legum  similes  sint,quse  ad  puniendum  non  ira* 
cundià,  sed  aequitate  ducuntur. 

XXVI.  Atque  etiam  in  rebus  prosperis,  &  ad 
Xroluntatem  nostrani  fluentibus,  superbiam,  fastidi- 
um,  arrogantiamque  magnopere  fugiamus.  Nam 
ut  adversas  res,  sic  secundas  immoderatè  ferre,  lev- 
itatis  est  :  prseclaràque  est  aequabilitas  in  omni  vita, 
&  idem  semper  vultus  eadémque  frons  ;  ut  de  So- 
crate, item  de  C.  Lselio  accepimus.  Philippum 
quidem,  Macedonum  regem,  rebus  gestis  &  gloria 
superatum  à  filio,  facilitate  <£•  humanitate,  video 
guperiorem  fuisse  :  itaque  alter  semper  magnus,  al- 
ter saepe  turpissìmu»  fùit  :  ut  rectè  praecipere  vide- 
antur,  qui  monent,  ut  quanto  superiores  sumus, tan- 
to nos  geramus  sul  missiùs.  Panaetius  quidem  Af- 
yicanum,  auditorem  &  familiarem  suum,  solitum 
iait  dicere,  ut  equos,  propter  crebras  ccntentiones 


LIBER   PRIMUS.  35 

prcéliorum,  feroci  tate  exultantes  domitoribus  tra- 
dere  soleant,  ut  his  iacilioribus  possint  uti  ;  sic  ho- 
mines  secundis  rebus  enrenatos,sibique  prasfidentes, 
tanquam  in  gyrum  rationis  &  doctrinae  duci  opor- 
tere,  ut  perspicerent  rerum  humanarum  imbecillita- 
tem,  varietatéinque  fortuna. 

Àtque  etiam  in  secundissimis  rebus  maxime  est 
utendum,  Consilio  amicorum,  hisque  major  etiam, 
quàm  ante,  tribuenda  auctoritas.  lisdémque  tem- 
poribus cavendum  est,  ne  assentatoribus  patefacia- 
mus  aures,  nec:.adulari  ncs  sinamus;  in  quo  falli  fa- 
cile est  :  tales  enim  nos  tunc  esse  putamus,  ut  jure 
laudemur  :  ex  quo  nascuntur  innumerabiìia  peccata, 
cùm  homines  infiali  opinionibus  turpiter  irridentur, 
&  in  maximis  versantur  erroribus.  Sed  heec  qui- 
dem  hactenus. 

Illud  autem  sic  est  judicandum,  maximas  gerì 
res,  &  maximi  animi,  ab  iis,  qui  respublicas  regant; 
quòd  earum  adminis  trailo  latissimè  pateat,ad  plur- 
imòsque  pertineat:  esse  autem  magni  animi,  &  fuis- 
se  multos,  etiam  in  vita,  otiosa,  qui  aut  investiga- 
rent,  aut  conarentur  magna  quidam,  seséque  sua- 
rum  rerum  finibus  continerent;  aut  interjecti  inter 
})hiiosophos,  &  cgs  qui  rempublicam  ndministrarent, 
(lelectarentur  re  sua  familiari,  non  eam  quidem 
cmni  ratione  exaggerantes,  neque  excludentes  ab 
ejus  uso  suos  :  potiùsque  &  amicis  imperli entes  & 
reipubiica?,  si  quando  usus  esset  :  qua?  primùm 
bene  parta  sit,  nullo  neque  turpi  qusestu  neque  odi-  ' 
oso  ;  tum  quàm  plurimis,  modo  dignis,  se  utilem 
prsebeat  ;  deinde  augealur  ratione,  diligentià,  par- 
simonia ;  nec  libidini  poliùs  luxuriseque,  quàm 
liberaiitati  £c  beneficentiae  pateat.  Hsec  prrescrip- 
ta  servantem  licet  magnificè,  graviter,  animoséque 
vivere  ;  atque  etiam  simpliciter,  fideliter,  viteeque 
bominum  amicè.  D  2 


35  DE    OFPICHSc 

XXVII.  Sequitur,  ut  de  una  reliquà  parie  hon- 
estatis  dicendum  sit,  in  qua  verecundia,  &  quasi 
quidam  oro  a  tu  s  vita?,  lemperantia  &  modestia,  om- 
nisque  sedatio  perturbationum  animi,  &  rerum  mo- 
dus cernitur.  Hoc  loco  continetur  id,  quod  dici 
Latine  decorimi  potest  ;  Grasce  enim  sr^Vav  dici- 
tur.  Eujus  vis  ea  est,  ut  ab  hones-to  non  queat 
separar)  :  nara  &  quod  decet,  honestuxn  est  :  & 
quod  honestum  est,  decet. 

Qnaìis  autem  differentia  sit  honesti  &  decori, 
faciliùs  intelligi,  quàm  explanari  potest  ;  quidquid 
est  enim,  quod  deceat,  id  tum  apparet,  cùm  ante- 
gressa  est  honestas.  ltaque  non  solùm  in  hàc  par  - 
te  lionestatis,  de  qua  hoc  loco  disserendum  est,  sed 
etiam  in  tribus  sunerioribus,  quid  deceat,  apparet  : 
n am  &  rati one  uti  atque  oratione  prudenter,  &  a- 
gere  quod  agos  considerate,  omnique  in  re  quid  sit 
veri,  videre  &  tueri  decet  :  contraque  falli,  errare, 
labi,  decipi  tam  dedecet,  quàm  delirare  &  mente 
essecaptum  :  Et  justa  omnia,  decora  sunt  ;  injusia 
conila,  ut  turpia,  sic  indecora.  Simiìis  &  ratio 
fortitudinis  :  quod  enim  viriliter  animóque  magno 
fit,  id  dignum  viro  S:  decorimi  vide  tur  ;  quod  con-- 
tra,  id  ut  turpe,  sic  indecorum. 

Quare  pertinet  quidem  ad  omnem  honestaiem 
hoc,  quod  dico,  decorimi;'  &  ita  pertinet,  ut  non 
recondita  quàdam  ratione  cernatur,  sed  sit  in 
■promptu  :  est  enim  quiddam,  idque  iiitelligitur  in 
ornili  virtute,  quod  deceat;  quod  cogitatione 
magie  à  virtute  potest,  quàm  re  separari.  Ut  ve- 
nustae  &  pulchritudo  corporis  secerni  non  potest 
a  valetudine  ;  sic  hoc,  de  quo  ioquimur  decorum 
totum  iliud  quidem  est  cum  virtute  confusum,  sed 
mente  &  cogitatione  distingui!  ur» 


LI  BER    PRIMUS.  37 

Est  autem  ejus  descriptio  duplex  ;  nam&  gene- 
rale quoddam  decorami  intelligimus,  quod  in  omni 
hones  t'ite  ve-satur;  &  aliud  huic  subjectum,  quod 
pertinet  ad  singulas  partes  honestatis.  Atque  il- 
lud superius  sic  fere  definir!  soìet:  Decorimi  id 
esse,  quod  consentaneiun  sit  hominis  excellentise, 
in  eo,  in  quo  natura  ejus  à  reliquis  anìmantibus 
differat.  Quse  autem  pars  subjecta  generi  est, 
eam  sic  definiunt,  ut  id  decorum  esse  velint,  quod 
ita  naturai  consentaneum  sit,  in  eo  mode  ratio  & 
temperantia  appareat  cum  specie  quàdam  liberali. 

XXVIII.  Hasc  ita  intelligì,  existimare  pòs- 
sumus  ex  eo  decoro,  quod  Poetai  sequuntur;  de 
quo  alio  loco  plora  dici  solent.  Sed  tum  servare 
illud  poetas  dicimus  quod  deceat,  cùm  id,  quod 
quàque  persona  dignum  est,  Si  fit  &  dicitur  :  ut,  si 
iE&cus  aut  Minos  diceret, 

Odcrint  dura  metuani — -aut, 

Nalis  sepulcro  ipse  cut  parens, 
indecorum  videretur,  quòd  eos  fuisse  justos  ac- 
ce[>imus  :  at,  Atreo  dicente,  plausus  excitantur  ; 
est  enim  digna  persona  oratio.  Sed  poeta?,  quid 
quemque  deceat,  ex  persona  judicabunt  :  nobis  au- 
tem personam  imposuit  ipsa  natura,  magna  cum 
excellentià  praestantiaque  animantium  reliquarum. 
Quocirca  poe^se,  in  magna  varietale  personarum, 
etiam  vitiosis  quid  conveniat,  &  quid  deceat,  vide- 
bunt  :  nobis  autem  cùm  à  natura  constanti^,  mo- 
derationis,  temperantiae,  verecundiae  partes  data? 
sin!  ;  dunque  eadem  natura  doceat  non  negligere, 
quemadmodum  nos  adversùs  homines  geramus  ; 
efficitur,  ut  &  illud,  quod  ad  omnem  honestatem 
pertinet,  decorum,  quàm  late  fusum  sit,  appareat  ; 
&  hoc,  quod  speetatur  in  unoquoqne  genere  vir- 
tutis.     Ut  enim  pulcbritudo  corporis  aptà  compo* 


38  DE    OFFICIIt?. 

sitione  membrorum  movet  ocuìos,  &  delectat  lice 
ipso,  quod  Inter  se  omnes  partes  cum  quodam  le- 
pore cónsentiunt  :  sic  hoc  decorum,  quod  elucet 
in  vita,  movet  approbationem  eorum,  quibuscum 
vivitor,  ordine  &  constantià  &  moderatione  dicte- 
rum  omnium  atque  iactorum. 

Adhibendà  est  igitur  qusedàm  reverenda  ad  ver- 
sus homines,  &  optimi  cujusque  Se  reliquorum  : 
nana  negligere  quid  de  se  quisque  sentiat,  non  sc- 
ìùm  arroganti?  est,  sed  edam  cumino  dissoluti. 
Est  autem  quod  difiera t,  in  nominimi  ratione  ha- 
be|ìd&,  Inter  justitiam  &  verecundiam  :  jùstìtiae 
partes  sunt,  non  violare  homines:  verecundiae, 
non  offendere  ;  in  quo  maxime  perspicitur  vis  de- 
cori. His  igitur  exposlils,  quale  sit  id,  quod  dece- 
re dieimus,  inteiiecium  puto. 

Officium  autem,  quod  ab  eo  ducitur,  hanc  pri- 
mùm  habet  viam,  quse  deducit  ad  convenientiam 
conservationémque  iiatiirse  ;  quam  sisequemur  du- 
cem,  nunquam  aberra  bimus  ;  sequemurque  k  id, 
quod  acutum  &  perspicax  natura  est;  id,  quod  ad 
hominum  conscciationem  accommcdatuni  ;  &  id, 
quod  velieinens  atque  forte.  Sed  maxima  vis  de- 
cori in  l;àc  inest  parte,  de  qua  disputamus:  neque 
eiiim  solùm  corporis,  qui  ad  naturarla  apti  sunt,  sed 
multò  etiam  magis  animi  motus  probandi,  qui 
item  ad  naturam  accommodati  sunt.  Duplex  est 
enim  vis  animorum  atque  nattirae  :  una  pars  ih  ap- 
petito posita  est,  quse  est  òptwj  Grsecè,  qua?  ho- 
minem huc  &  il  lue  rapit:  altera  in  ratione,  quae 
docet  &  explanat,  quid  iaciendum  fugiendùinque 
fit  :  ita  fit,  ut  ratio  prsssit,  appetitus  obtemperet. 

XXIX.  Omnis  autem  actio  vacare  debet  te- 
meritate  &  negligentià  ;  nec  vero  agere  quidquam, 
cujus  non  possit  causam  probabilem  reddere  :  fcsec 


LIEER   FRIMUS.  39 

est  enim  fere  descriptio  officii.  Efficiendum  au- 
tem  est,  ut  appetitus  rationi  obediant,  eàmque  nc- 
que pra3currant,  nec  propter  pigritiam  aut  ignavì- 
am  deserant  ;  sintque  tranquilli,  atque  omni  per- 
turbatione  animi  careant  ;  ex  quo  elucebit  omni* 
constantia  omnisque  moderatio  :  nam,  qui  appeti- 
tus longiùs  evagantur,  &,  tanquam  exultantes 
sive  cupiendo  sive  fugiendo,  non  satis  à  ratione 
retinentur,  hi  sine  dubio  finem  &  modum  transe- 
unt;  retìjkmunt  enim  &  abjiciunt  obedientiam, 
nec,  rationi  parent,  cui  sunt  subjecti  lege  natu- 
ra :  à  quibus  non  modo  animi  perturbantur,  sed 
etiam  corpora.  Licet  ora  ipsa  cernere  iratorum, 
aut  eorum,  qui  aut  libidine  aliquà,  aut  metu  com- 
moti sunt,  aut  voluptate  nimià  gestiunt;  quorum 
omnium  vultus,  voces,  motus,  statùsque  mutan- 
tur. 

Ex  quibus  illud  intelligitur  (ut  ad  officii  formarci 
revertamur)  appetitus  omnes  contrahendos  sedan- 
dósque  esse,  excitandamque  animadversionem  Sz 
diligentiam,  ut  ne  quid  temere  ac  fortuitu,  incon- 
siderate negligentérque  agamus.  Neque  enim  ita 
generati  à  natura  sumus,  ut  ad  ludum  &  jocum 
fecti  esse  videamur  ;  sed  ad  severità tem  potiùs,  & 
ad  quidam  studia  graviora  atque  majora.  Ludo 
autem  &  joco  uti  ilio  quidem  licet  ;  sed,  sicut  soni- 
no &  quietibus  cseteris,  tum  cùm  gravibus  seriis- 
que  rebus  satisfecerimus.  Ipsdmque  genus  jocan- 
di  non  prolusimi  nec  immodestum,  sed  ingenuum 
&  facetum  esse  debet  :  ut  enim  pueris  non  omnem 
ludendi  licentiam  damus,  sed  eam,  quee  ab  hones- 
tis  actionibus  non  sit  aliena  ;  sic  in  ipso  joco  ali- 
quod  probi  ingenii  lumen  elticeat. 

Duplex  omnino  est  jocandi  genus:  unum  illibe- 
rale, petulans,  flagitiosum,  ebscoenum;   alterimi 


40  DE   OFFICIIS. 

elegans,  urbanum,  ingeniosum,  facetum  :  quo  ge- 
nere non  modo  Plautus  noster,  &  Atticorum  anti- 
qua comoedia,  sed  etiam  phiìosophorum  Socrati- 
co rum  libri  referti  sunt  :  multàque  multorum  facete 
dieta  ;  ut  ea,  quse  à  sene  Catone  collecta  sunt, 
quae  vocant  ùrèpHyfidla*  Faciìis  igitur  est  dis- 
tinetio  ingenui  &  illiberali»  joci  ;  alter  est,  si  tem- 
pore fit  ac  remisso  animo,  nomine  dignus  :  alter 
ne  libero  quidem,  si  rerum  turpitudini  adhibetur 
veroorum  oUsccenitas.  Ludendi  etiam  est  quidam 
modus  relinendus,  ut  ne  nimis  omnia  profunda- 
mus,  elatique  voluptaie  in  aliquam  turpitudinem 
delahamur.  Suppeditant  autem  k  campus  noster 
Se  studio  venandi,  honesta  esempla  ludendi. 

XXX.  Sed  perline!  ad  omnem  offìcii  quoes- 
tionemsemperin  pro-m  p  tu  habere,  quantum  natura 
hominis  pecudibus  reìiquisquebeiluis  antecedat. 
I1L è  nihil  sentititi!  nisi  voSuptate,  ad  eàmque  fe- 
runtur  omni  ìmpetu  :  hominis  autem  mens  discen- 
do ìlitur  &  cogitando,  semper  aliquid  aut  anqui- 
rit  aut  agit,  videndique  &  audiendi  delectatione 
ducitur.  Quinetiam,  si  quis  est  paulo  ad  volupta- 
ies  propensior,  modo  ne  sit  ex  pecudum  genere 
(sant  enim  quidam  homines  non  re,  sed  nomine;) 
sed,  si  quis  est  paulo  erectior,  quamvis  Voittptaté 
capiatur,  occiiltat  &  dissimulai  appetitimi  volupta- 
tis,  propter  verecundiam  ;  ex  quo  intelligitur,  cor- 
poris  voluptatem  non  satis  esse  dignam  hominis 
pi  ^stantia,  eamque  contemni  &  rejici  oportere  : 
sin  sit  quisquam,  qui  aliquid  tribuat  voluptati,  di- 
ligente* ei  tenendum  esse  ejus  fruendo  modum. 
ltaque  victus  cultusque  corporis  ad  valetudinem 
referantur,  Se  ad  vires,  non  ad  voluptatem.  Atque 
etiam  si  considerare  volumus,  qua?  sit  in  natura 
excellentia  c&  digiiitas,iatel3igemus  quàm  sit  turpe, 


LIBER   PRIMUS.  41 

diftluere  luxurià,  8c  delicate  ac  molliter  vivere; 
quàmque  houestum  parcè,  conti  nenter,  severe,  so- 
brie. 

Iutelligendum  est  etiam,  duabus  quasi  nos  à  na- 
tura indutos  esse  personis  :  quarum  una  est  corn- 
imi nis,  ex  eo  quòd  omnes  participes  sumus  rationis 
prsestantiaeque  ejus,  qua  antecellimus  bestiis;  a 
qua  orane  honestum  decorùmque  trahitur,  &  ex 
qua  ratio  inveniendi  officii  exquiritur  :  altera  au- 
tem,  quas  proprie  sìngulis  est  tributa  :  ut  enim  iti 
corporibus  magnae  dissi  militudines  sunt  (alios  enim 
videmus  velocitate  ad  cursum,  alios  viribus  ad 
luctandum  valere  ;  itémque  in  formis  aliis  digni- 
tà tem  inesse,  aliis  venusta tera)  sic  in  animis  exist- 
unt  etiam majores  varietates. 

Érat  in  L.  Crasso  &  L.  Philippo,  multus  lepos  : 
major  etiam,  magisque  de  industria,  in  C.  Caesare, 
L.  filio  :  at  iisdem  temporibus  in  M.  Scauro  8c  in 
M.  Druso  adolescente  singularis  severitas  ;  in  C. 
Laelio  multa  hilaritas  ;  in  eju3  familiari  Scipione 
ambitio  major,  vita  tristior.  De  Grascis  autem 
dulcem  &  facetum,  festivique  sermonis,  atque  in 
omni  oratione  simulatorem,  quem  stpai*  Graeci  no- 
minaverunt,  Socratem  accepimus  ;  contrà,  Pytha» 
goram  &  Periclem  summam  auctoritatem  consecu- 
tos  siue  ullà  hilaritate.  Callidum  Hannibalem, 
ex  Poenorum;  ex  nostris  ducibus  Q.  Maximum 
accepimus  ;  facile  celare,  tacere,  dissimulare,  in- 
sidiar], praecipere  hostium  Consilia.  In  quo  genere 
Gra3ci  Themistoclem&  Pher&um  Jasonem  cseteris 
anteponunt:  in  primisque  versutum  &  callidum 
factum  Solonis,  qui,  quo  &  tutior  vita  ejus  esset, 
&  plus  aliquanto  reipublicae  prodesset,  furere  se 
simulavit 


42  DE    OFFICIIS, 

Sunt  bis  àlii  multùm  dispares,  simplices  & 
aperti;  qui  nihil  ex  occulto,  nihil  ex  insidiis 
agendum  putant,  veritatis  cultores,  fraudis  inimici  : 
ìtémque  alii,  qui  quid  vis  perpe^'antur,  cuivis  de- 
serviant,  dum,  quod  velini,  consequantur  ;  ut  Syl- 
lam  Se  M.  Crassum  videbamus;  quo  in  genere 
versutissimum  &  patientissimum  Lacedasmonium 
Lysandrum  accepimus;  contràque  Callicratidam, 
qui  prsefectus  classi  proximus  post  Lysandrum  fuit. 
Itémque  in  sermonibus  alium  quemque,  quamvis 
praepotens  sit,  efficere,  ut  unus  de  multis  esse  vi- 
deatur  :  quod  in  Catulo,  &  in  patre  Se  in  filio  ; 
Idémque  in  Q.  Mutio  Mancia  vidimus.  Audivi 
ex  majoribus  natu  hoc  idem  fuisse  in  P.  Scipione 
Nasica  :  contràque,  patrem  ejus,  illuni,  qui  T. 
Gracchi  conatus  perditos  vindicavit,  nullam  comi- 
tatem  habuisse  sermonis:  ne  Xenocratem  quidem, 
severissimum  philosophorum  ;  ob  eàmque  rem 
ipsam  magnum  clarumque  fuisse.  Innumerabiles 
alise  dissimilitudines  sunt  naturas  morumque,  mini- 
me tamen  vituperandomi^ 

XXXI.  Admodum  autem  tenenda  sunt  sua 
euique,  non  vitiosa,  sed  tamen  propria,  quo  facili- 
ùs  decorum  iilud,  quod  quserimus,  retineatur.  Sic 
enim  est  faciendum,  ut  contra  universam  naturam 
nihil  contendamus  ;  eà  tamen  conservata,  propri- 
ani  naturam  sequamur  :  ut,  etiam  si  sint  alia  gra- 
viora  atque  meliora,  tamen  nos  studia  nostra  na- 
tura regulà  metiamur  :  neque  enim  attinet  repug- 
nare naturae,  nec  quidquam  sequi,  quod  assequi  ne- 
queas.  Ex  quo  magis  emergit,  quale  sit  deco- 
rum illud,  ideo,  quia  nihil  decet  invita  (ut  aiunt) 
Minerva,  id  est,  adversante  Se  repugnante  natura. 

Omnino  si  quidquam  est  decorum,  nihil  est  pro- 
fetò magis,  quàm  aequabilitas  uaiversse  vitse,  tum 


LIEER   PRIMUS.  43 

singularum  actionum  ;  quam  conservare  non  possis, 
si  aliorum  naturarci  imitans  omittas  tuam  :  ut  enim 
sermone  eo  debemus  uti,  qui  notus  est  nobis,  ne 
ut  quidam  Greer-a  verba  inculcantes,  jure  optimo 
irrideamur;  sic  m  actiones  omnémque  vitam  nul- 
lam  discrepantiam  conferre  debemus. 

Atque  haec  differentia  naturarum  tantam  habet 
(y  vim,  ut  nonnunquam  mortem  sibi  ipsi  consciscere 
alius  debeat,  alius  in  eàdem  causa  non  debeat. 
Num  enim  alia  in  causa  M.  Cato  fuit,  alia  canteri, 
qui  se  in  Africa  Caesari  tradiderunt  ?  Atqui  csete- 
ris  forsitan  vitio  datum  esset,  si  se  interemissent, 
propterea  quòd  eorum  vita  lenior,  &  mores  fuerant 
faciliores  :  Catoni  autem  cùm  incredibilem  tribuis- 
set  natura  gravitatene,  eàmque  ipse  perpetua  con- 
stantià  roboravisset,  s^inpérque  in  proposito  sus- 
ceptóque  Consilio  permansisset,  moriendum  potiùs, 
quàm  tyranni  vultus  aspiciendus  fuit.  Quàm 
multa  passus  est  Ulysses  in  ilio  errore  diuturno, 
cùm  &  mulieribus  (si  Circe  &  Calypso  mulieres 
appellando  sunt)  inserviret,  Se  in  ornni  sermone 
omnibus  affabilem  &  jucundum  se  esse  vellet  ? 
domi  vero  etiam  contumelias  servorum  ancilla- 
rùmque  pertulit,  ut  ad  id  aliquando,  quod  cupiebat, 
pervenire!.  At  Ajax,  quo  animo  traditur,  millies 
oppetere  mortem,  quàm  illa  perpeti  maluisset. 

Qv*as  contemplantes  expendere  oportebit,  quid 
quisque,  habeat  sui;  ,eàque  moderali,  nec  velie 
experiri,  quàm  se  aliena  deceant  :  id  enim  maxi- 
me quemque  decet,  quod  est  cujusque  suum  maxi- 
me. Suum  igitur  quisque  noscat  ingenium, 
acrémque  se  &  bonorum  Se  vitiorum  suorum  judi- 
cem  prsebeat  ;  ne  scenici  plus  quàm  nos  videan- 
tur  balere  \  rudentise;  illi  enim  non  optimas,  sed 
sibi  accommoddtissimas  fabulas  eligunt  ;  qui  voce 
E 


44  DE    OFFICIIS. 

freti  sunt,  Epigonos,  Medumque  ;  qui  gestu,  Me- 
nalippam,  Clytaemnestram;  semper  Rutilius,  quem 
ego  memini,  Aniiopam  ;  non  sa3pe  iEsopus  Aja- 
cem.  Ergo  bis  trio  hoc  videbit  in  scena,  quod 
non  videbit  sapiens  in  vita  ?  Ad  quas  igitur  res 
aptissimi  erimus,  in  iis  potissimùm  elaborabimus  ; 
sin  aliquando  necessitas  nos  ad  ea  detruserit,  quas 
nostri  ingenii  non  erunt  ;  omnis  adhibenda  erit 
cura,  meditatio,  diligentia,  ut  ea,  si  non  decorè, 
at  quàm  minimum  indecorè  facere  possimus  :  nec  . 
tam  est  enitendum,  ut  bona,  qua?  nobis  data  non 
sint,  sequamur,  quàm  ut  vitia  fugiamus. 

XXXII.  Ac  duabus  iis  personis,  quas  suprà 
dixi,  tertia  adjungitur,  quam  casus  aliquis  aut  tem- 
pus  imponit  :  quarta  etiam,  quam  nobismet  ipsis 
judicio  nostro  accommodamus.  Nam  regna,  im- 
peria, nobilitates,  honores,  di  vitia?,  opes,  eàque, 
qua?  sunt  his  contraria,  in  casu  sita,  temporibus 
gubernantur:  ipsi  autem  quam  personam  gerere 
velimus,  à  nostra  voluntate  proftciscitur  :  itaque 
se  alii  ad  philosophiam,  alii  ad  jus  civile,  alii  ad 
eloquentiam  applicant  :  ipsarumque  virtutum  in 
alia  alius  mavult  excellere. 

Quorum  vero  patres  aut  majores  aliquà  gloria 
pra?stiterunt,  ii  student  plerumque  eodem  in  gene- 
re laudis  excellere  :  ut  Q.  Mutius  Publii  filius  in 
jure  civili  ;  Pauli  filius  Africanus  in  re  militari. 
Quidam  autem  ad  eas  laudes,  quas  à  patribus  ac- 
ceperunt,  addunt  aliquam  suam  :  ut  hic  idem  Af- 
ricanus eloquentià  cumulavi!  bellicam  gioriam  : 
quod  idem  fecit  Timotheus  Cononis  filius  ;  qui, 
cùm  belli  laude  non  inferior  fuisset,  quàm  pater, 
ad  eam  iaudern  docirina?  &  ingenii  gioriam  adje- 
cit.  Fit  autem  interdum,  ut  nonnulli,  omissà  imi- 
tatione  majorum,  suum  quoddam  institutum  con- 


LI  BER   PEIMU8.  45 

sequantur  :  maximéque  in  eo  plerumque  elaborant 
ii,  qui  magna  sibi  proponimi,  obscuris  orti  majori- 
bus. 

Ha3C  igitur  omnia,  cùm  quserimus  quid  deceat, 
complecti  animo  &  cogitatione  debemus.  In  pri- 
mis autem  constituendum  est,  quos  nos  Se  quales 
esse  velimus,  &  in  quo  genere  vitae  :  quse  delibe- 
ralo est  omnium  difficilìima  :  ineunte  enim  adole- 
scentià,  cùm  est  maxima  imbecillitas  consilii, 
tum  id  sibi  quisque  genus  aetatis  degendx  consti- 
tuit,  quod  maxime  adamavit  :  itaque  ante  impli- 
cata- aliquo  certo  genere  cursùque  vivendi,  quàm 
potuit,  quid  optimum  esset  judicare.  Nam  quòd 
Herculum  Prodicium  dicunt,  ut  est  apud  Xeno- 
phontem,  cùm  primùm  pubesceret  (quod  tempus 
*à  natura  ad  deligendum,  quam  quisque  viam  vi- 
1  vendi  sit  ingres  airus,  datum  est,)  exisse  in  solitu- 
dinem,  atque  ibi  sedentem,  diu  secum  multùmque 
dubitasse,  cùm  duas  cernerei  vias,  unam  Volupta- 
tis,  alteram  Virtutis,  utram  ingredi  naelius  esset: 
hoc  Herculi,  Jovis  satu  edito,  potuit  fortasse  con- 
tingere :  nobis  non  item,  qui  imitamur,  quos  cuique 
visum  est,  atque  ad  eorum  studia  institutàque  im- 
pellimur.  Plerumque  autem  parentum  prseceptis 
I  imbuti,  ad  eorum  consuetudine!!!  morémque  dedu- 
|  cimur  :  alii  multitudinis  judicio  feruntur,  quasque 
ì  majori  parti  pulcherrima  videntur,  ea  maxime 
ì  exoptant  :  nonnulli  tamen,  sive  felicitate  quàdam, 
sive  bonltate  natura?,  sive  parentum  disciplina, 
rectam  vites  seeuti  sunt  viam. 

XXXIII.  Illud  autem  maxime  rerum  genus 
est  eorum,  qui  aut  excellente  ingeuii  magnitudine, 
aut  prseclarà  eruditione  atque  doctrinà,  aut  utrà- 
que  re  ornati,  spatium  etiam  deliberandi  habue- 
runt,  quem  potissimum  vita?  cursum  sequi  veìlent  : 


id  DE    OFFICIIS. 

in  qua  deliberatione  ad  suam  cujusque  naiuram 
consilium  estomne  revocandum  :  nani,  cuna  in  om- 
nibus, quas  aguntur,  ex  eo  modo,  quo  quisque  natus 
est,  (ut  supra  dietimi  est)  quid  deceat,  exquiri- 
mus  :  tum  in  tota  vita  conslituendà  multò  est  ei 
rei  cura  major  adhibenda,  ut  constare  in  vitae  per- 
petuitate  possimus  nobismet  ipsis,  nec  in  uilo  offi- 
cio claudicare. 

Ad  hanc  autem  rationem  quoniam  maximam 
vini  natura  habet,  fortuna  proximam  :  utriusque 
omnino  ratio  habenda  est  in  deìigendo  genere 
vitse;  sed  naturai  magis:  multò  enim  &  firmior 
est  &  constantior  ;  ut  fortuna  nonmmquam,  tan- 
quam  ipsa  mortalis,  cum  immortali  natura  pugnare 
videatur.  Qui  igitur  ad  naturai  su  se  non  vitiosa3 
genus,  consilium  vivendi  omne  contulerit  is  con- 
stantiam  teneat.  Id  enim  maxime  decet:  nisi 
forte  se  intellexerit  errasse  in  deìigendo  genere 
vitae.  Quod  si  acciderit  (potest  autem  accidere,) 
facienda  morum  institutorumque  mutatio  est.  Eam 
mutationem,  si  tempora  adjuvabunt,  faciliùs  coni- 
niodiusque  faciemus  :  sin  minùs,  sensìm  erit  pe- 
detentìmque  facienda  ;  ut  amicitias,  quss  minùs  de- 
lectent  &  minùs  probentur,  magis  decere  ceusent 
sapientes  sensim  dissuere,  quàm  repente  precide- 
re. Commutato  autem  genere  vitge,  omni  ratione 
curandum  est,  ut  id  bono  Consilio  fecisse  vide- 
amur. 

Sed  quoniam  paulo  ante  dictum  est,  iniitandos 
esse  majores;  primùm  illud  exceptum  sit,  ne  vitia 
sint  imitanda;  deinde,  si  natura  non  feret,  ut 
qusedam  imitari  possint,  ut  superioris  Africani  fiii- 
ns,  qui  hunc  Paulo  natum  adoptavit,  propter  in- 
firmitatem  valetudini»  non  tam  potuit  patris  similis 
esse,  quàm  ille  fuerat  sui.     Si  igitur  non  poterit 


LISER   PMMUS.  47 

sive  causas  defensitare,  sive  populum  concionibus 
tenere,  sive  beila  gerere;  iìla  t amen  prae stare  de- 
bebit,  quae  erunt  in  ipsius  potestate,  justitiam, 
fidem,  liberalità tem,  modestiam,  temperantiara  ; 
quo  minùs  ab  eo  id,  quod  desit,  requiratur.  Op- 
tiraa  autem  hereditas  à  patribus  traditur  liberis, 
omnique  patrimonio  prrestaRtior,  gloria  virtutis  re- 
rumque  gesiaruni  ;  cui  dedecori  esse,  nefas  &  im- 
piuma judicandum  est. 

XXXIV.  Et  quoniam  officia  non  eadem  dis- 
paribus  cetaiibus  tribuuntur,  aliàque  sunt  juvenum, 
alia  seniorum;  aliquid  etiam  de  bac  distinctione 
dicendum  est.  Est  igitur  adolescentis,  majores 
nata  vereri,  éxqua  bis  deligere  optimos  &  proba- 
tissimcs,  quorum  Consilio  atque  auctoritate  nita- 
tur  :  ineuntis  enim  sctalis  inscientia,  senum  con- 
stituenda  Se  refenda  prudentià  est.  Maxime  au- 
tem hffic  astas  à  libidmibus  arcenda  est,  exercen- 
dàque  in  labore,  patientiàque  k  animi  &  corporis; 
ut  eorum  &  in  bellicis&in  civilibus  omeiis  vigeat 
industria.  Atque  etiam,  cùm  relaxare  animos,  Sz 
dare  se  jucunditati  volent,  caveant  intemperan- 
tiana,  meminerint  verecundiae  :  quod  erit  t'acilius, 
si  in  ejusmodi  quidem  rebus  majores  natu  interesse 
velint. 

Senibus  autem  labores  corporis  minuendi,  exer- 
citationes  animi  etiam  augendse  videntur  :  flanda 
vero  opera,  ut  &  amicos  &  juventutem,  &  maxime 
rempublicam  Consilio  &  prudentià  quàm  pluri- 
mùm  ad  juvent.  Niliil  autem  magis  cavendum  est 
senectuti,  quàm  ne  languori  se  desidia3que  dedat. 
Luxuria  vero,  cùm  omni  sstati  turf)is,  tum  senec- 
tuti  fedissima  est  :  sin  autem  libidinum  etiam  in- 
temperanza  accesserity  duplex  mal um  est;  quòd 

E  2 


48  DE    OFFICIIS. 

&  ipsa  senectus  concipit  dedecus,  &  facit  adoles- 
centium  impudentiorem  irctemperantiam. 

Àc  ne  illud  quidem  alienum  est,  de  magistra- 
tuum,  de  privatorum.  de  civiuni,  de  peregrinorum 
omciis  dicere.  Est  igitur  proprium  munus  magis- 
tratùs,  intelligere,  se  gerere  personam  civitatis, 
deberéque  ejus  dignitatem  &  deeus  sustinere,  ser- 
vare leges,  jura  describere,  ea  fidei  sua?  commissa 
memiiiisse.  Privatimi  autem  oportet  sequo  &  pari 
curn  civibus  jure  vivere,  neque  suhniissuni  Se  ab- 
jectum,  neque  se  eflerentem  :  tum  in  repubiicà  ea 
velie,  qua?  tranquilla  &  honesta  sint  :  talem  enim 
&  sentire  bonum  ci  veni,  &  dicere  solemus.  Pere- 
grini autem  Sz  incoiai  officium  est,  nihil  praeter 
suum  negotium  agere,  nihil  de  alieno  anquirere, 
minixnéque  in  aliena  esse  repubiicà  curiosum.  Ita 
fere  officia  reperientur,  cùm  quseretur,  quiddeceat, 
&  quid  aptum  sit  personis,  temporibus,  a?tatibus. 
Nihil  est  autem,  quod  tam  deceat,  quàm  in  omni 
re  gerendà  consilióque  capiendo  servare  constan- 
tiam. 

XXXV.  Sed  quoniam  decorum  illud  in  omni- 
bus factis  Se  dictis,  in  corporis  denique  motu  & 
statu  cernitur,  idque  positura  est  in  tribus  rebus, 
formositate,  ordine,  ornatu-ad  actionem  apto  :  dim- 
cilius  ad  eloquendum,  sed  satis  erit  inielligi;  in 
his  autem  tribus  continetur  cura  etiam  illa,  ut  pro- 
bemur  iis,  quibùscum,  apud  quósque  vivamus. 
His  quoque  de  rebus  pauca  dicantur. 

Principio,  corporis  nostri  magnani  natura  ipsa 
videtur  habuisse  rationem,  qua3  formam  nostrani 
reliquàmque  figuram,  in  qua  esset  species  honesta, 
eam  posuit  in  promptu  :  qua?  autem  partes  corpori?, 
ad  natura?  necessitatem  data?,  aspectum  essenl 
deformem  habitune  atque  turpem,  eas  contexit  at- 


L.IBER    PRIMUS.  49 

que  abdidit.  Hanc  naturae  tam  diligentem  fabri- 
cam  imitata  est  hominum  verecundia  :  quss  enim 
natura  occultavit,  eadem  ©mnes,  qui  sana  mente 
sunt,  removent  ab  oculis,  ipsìque  necessitati  dant 
operam  ut  quàm  occultissime  pareant  :  quarumque 
partium  corporis  usus  sunt  necessarii,  eas  neque 
partes,  neque  earum  usus  suis  nominibus  appellant  : 
quódque  Tacere  turpe  non  est,  modo  occulte  ;  id 
dicere  obsccenum  est:  kaque  nec  aperte  actio  re- 
rum iìlarum  petulantià  vacat,  nec  orationis  ob- 
screnitas.  Nec  vero  audiendi  sunt  Cynici,  aut 
si  qui  fuerunt  Stoici  pene  Cynici,  qui  reprehen- 
dunt  k.  irrident,  quòd  ea,  quae  turpia  re  non  sint, 
nominibus  ac  verbis  flagitiosa  ducamus  ;  iila  au- 
tem,  quìB  turpia  sint,  nominibus  appellemus  suis. 
Latrocinari,  fraudare,  adulterali,  re  turpe  est  ;  sed 
dicitur  non  obscoenè  :  liberis  dare  operam,  re  ho- 
nestum  est,  nomine  obsccenum  :  pluràque  in  eam 
sententiam  ab  eisdem  contra  verecundiam  dìspu- 
tantur.  Nos  autem  naturam  sequamur,  &  ab  orn- 
ili, quod  abhorret  ab  oculorum  auriumque  appre- 
tta* ione,  fugiamus. 

Status,  incessus,  sessio,  accubatio,  vuitus,  cculi, 
manuum  motus,  teneant  illud  decorum. 

Quibus  in  rebus  duo  maxime  sunt  t'ugienda  ;  ne 
quid  effeminatum  aut  molle,  &  ne  quid  durum  aut 
rusticum  sit.  Nec  vero  histrionibus  oratoribiis- 
que  concedendum  est,  ut  iis  bsec  .apta  sint,  nobis 
dissoluta.  Scenicorum  quidem  mos  tantam  habet 
veteri  disciplina  verecundiam,  ut  in  scenam  sine 
subligaculo  prodeat  nemo  :  verentur  enim,  ne,  si 
quo  casu  evenerit,  ut  corporis  partes  quaedam 
aperiantur,  adspiciantur  non  decorè.  Nostro  qui- 
dem more  cum  parentibus  puberes  filii,  cum  soce* 


50  DE    OFF1CIIS. 

ris  generi  non  lavantur.  Retinenda  est  igitur  hu- 
jus  generis  verecundia,  prsesertim  natura  ipsà  ma- 
gistrà  &  duce. 

XXXVI.  Cùm  autem  pulehritudinis  duo  ge- 
nera sint,  quorum  in  altero  venustas  sit,  in  altero 
dignità»;  venustatem,  muliebrem  ducere  debe- 
mus;  dignitatem,  virilem.  Ergo  &  à  forma  re- 
moveatur  omnis  viro  non  dignus  ornato  ;  Se  huic 
simile  vitiuìn  in  gestu  motùque  caveatur  :  nani  & 
palacstriei  motus  ssepe  sunt  odiosiores,  Si  histrio- 
nura  nonnulli  gestus  inepti  non  vacant  offensione: 
&  in  utroque  genere,  qua?  sunt  recta  &;  simplicia, 
laudantur.  Formai  autem  dignitas  coloris  bonitate 
tuenda  est  ;  color  exercitationibus  corporis.  Adbi-? 
benda  est  praeterea  munditia,  non  odiosa  neque 
exquisita  nimis  ;  tantum  quse  fugiat  agrestem  & 
inhumanam  negligentiam.  Eadem  ratio  est  ha* 
benda  vestitùs  ;  in  quo,  sicut  in  plerisque  rebus, 
mediocritas  optima  est. 

Cavendum  est  autem  ne  aut  tardi  tatibus  utamur 
in  gressu  mollioribus  ut  pomparum  ferculis  simile» 
esse  videamur,  aut  in  festinationibus  suscipiamus 
nimias  celeritates  :  quas  cùm  fiunt,  anhelitus  mo- 
ventur,  vultus  mutantur,  ora  torquentur;  ex 
quibus  magna  significatio  fii,  non  adesse  constanti- 
am.  Sed  multò  etiam  magis  elaborandum  est,  ne 
animi  motus  à  natura  recedant;  quod  assequemur, 
si  cavebimus,  ne  in  perturbationes  atque  exani- 
mationes  incidamus,  &  si  attentos  animos  ad  de- 
cori conservationem  tenebimus.  Motus  autem 
animorum  duplices  sunt;  alteri  cogita tionis,  alteri 
appetito  :  cogitatio  in  vero  exquirendo  maxime 
versatur  ;  appetito  impeìlit  ad  agendum  :  curan- 
dum  est  igitur,  ut  cogitatione  ad  res  quàm  opti- 
mas  utamur  ;  appetitum  rationi  obedientem  pra*- 
beamus. 


LIBER   PRIMUS.  51 

XXXVII.  Et  quoniam  magna  vis  orationis 
est,  eàque  duplex  ;  altera  cóntentionis,  altera  ser- 
monis  ;  contentio  disceptationibus  tribuatur  judi- 
ciorum,  concionum,  senatiis;  sermo  in  circulis, 
disputationibus,  congressionibns  familiarium  verse- 
tur:  persequatur  etiam  convivia.  Cóntentionis 
pra3cepta  rhetorum  sunt  ;  nulla  sermonis  :  quan- 
quam  haud  scio  an  possint  hsec  quoque  esse  :  sed 
discentium  studiis  inveniuntur  magistri  ;  huic  au- 
tem  qui  studeant,  sunt  nulli  ;  rhetorum  turba  re- 
ferta  omnia  ;  quanquam,  quae  verborum  sententi- 
arumque  praecepta  sunt,  eadam  ad  sermonem  per- 
tinebunt. 

Sed,  cùm  orationis  indicem  vocem  habeamus, 
in  voce  autem  duo  sequamur,  ut  clara  sit,  ut  sua- 
vis  ;  utrumque  omnino  à  natura  petendum  est  ; 
verùm  alterum  exercitatio  augebit,  alterum  imita- 
tio  presse  loquentium  &  leniter.  Nihil  aliud  fuit 
in  Catulis,  ut  eos  exquisito  judicio  putares  uti  li- 
terarum  ;  quanquam  erant  literatì,  sed  &  alii.  Hi 
autem  optimè  uti  lingua  Latina  putabantur  :  sonus 
erat  dulcis  ;  literae  neque  expressos,  ne  aut  obscu- 
rum  esset  aut  putidum;  sine  contentione  vox, 
nec  languens  nec  canora.  Uberior  oratio  L. 
Crassi,  nec  minùs  faceta  :  sed  bene  Joquendi  de 
Catulis  opinio  non  minor.  Sale  vero  &  facetiis 
Caesar,  Catuli  patris  frater,  vicit  omnes  ;  ut  in  ipso 
ilio  forensi  genere  dicendi  contentiones  aliorum 
sermone  vinceret. 

In  omnibus  igitur  bis  elaborandum  est,  si  in  orn- 
ili re,  quid  deceat,  exquirimus.  Sit  igitur  hic 
germo,  in  quo  Socratici  maxime  excelìunt,  lenis 
miniméque  pertinax  ;  insit  in  eo  lepos  :  nec  verò5 
tanquam  in  possessionem  suam  venerit,  excludat 
alios  ;  eed  cùm  reliquis  in  rebus,  tum  in  sermone 


52  DE   OFFICttS. 

communi,  vicissitudinem  non  iiiiquam  putet  :  ac 
videat  in  primis,  quibus  de  rebus  loquatur;  si 
Beriis,  severitatem  adhibeat  ;  si  jocosis,  leporeni. 
in  primisque  prò  videat,  ne  sermo  vitium  aliquod 
indicet  inesse  in  moribus  ;  quod  maxime  tum  solet 
evenire,  cuna  studiose  de  absentibus  detrahendi 
«•ausa,  aut  per  ridiculum,  aut  severe,  maledice, 
eontumelieséque  dicitur. 

Habentur  autem  plerumque  sermonis  aut  de  do- 
mesticis  negotiis,  aut  de  republicà,  aut  de  artium 
studiis  atque  doc trina.  Banda  igitur  opera  est, 
ut,  etiam  si  aberrare  ad  alia  coeperit,  ad  hasc  re- 
vocetur  oratio  ;  sed,  utcunque  aderunt  :  neque 
enim  omnes  iisdem  de  rebus,  nec  omni  tempore, 
nec  simiiiter  delectamur.  Animadvertendum  est 
etiam,  quatenus  sermo  delectationem  habeat;  &, 
vA  ineipien,di  ratio  fuerit,  ita  fit  desinendi  modus. 

XXXV/ÌII.  Sed,  quomodo  in  omni  vita  rectis- 
simè  praeéipitur,  ut  perturbationesfugiamus,  id  est, 
motus  animi  nimios,  rationi  non  ob  temperali  tes  ; 
sic  ejusmodi  motibus  sermo  debet  vacare,  ne  aut 
Ira  existat,  aut  cupiditas  aliqua  aut  pigritia,  aut  ig- 
navia, aut  tale  aliquid  appareat.  Maxime- 
que  curandum  est,  ut  eos,  quibuscum  sermonem 
confereinus,  <&  vereri  &  diligere  videamur.  Objur- 
gationes  etiam  nonnunquam  incidunt  necessaria?, 
in  quibus  utendum  est  fortasse  &  vocis  contentione 
majore,  &  verborum  gravitate  acriore.  Id  agen- 
dum  etiam,  ut  ne  ea  facere  videamur  irati  :  sed 
ut  ad  urendum  &  secandum,  sic  &  ad  hoc  genus 
castigandi  raro  invitique  veniemus;  nec  unq 
siisi  necessario,  si  nulla  reperietur  alia  medicina. 
Sed  tamen  ira  procul  absit,  cuni  qua  nihil  ree  tè 
fieri,  nihil  considerate  potest. 

Magna  autem  ex  parte  clementi  castigatione 
ìicet  uti?  gravitate  tamen  adjuncta,  ut  &  severitas 


TiIBER  PRIMUS.  53 

adhibeatur,  Se  contumelia  repellatur.  Atque  etiam 
illud  ipsum,  quod  acerbiiatis  liabet  objurgatio,  sig- 
nificandum  est,  ipsius  causa,  qui  objurgetur,  susccp- 
lum  esse.  Rectum  est  autem  etiam  in  illis  conten- 
tionibus,  qwae  cum  inimicissimis  fiunt,  etiam  si  nc- 
bis  indigna  audiamus,  tanien  gravitatem  retinere, 
iracuadiam  repellere;  quae  enim  cum  aliquà  per- 
turbatane fiunt,  ea  nec  constanter  fieri  possimi, 
neque  iis,  qui  adsunt,  probari.  Deforme  etiam  est 
de  se  ipso  prsedicare,  falsa  prassertim,  &  cum  irrisi- 
one audientium  iniitari  militem  gloriosum. 

XXXÌX.  Et  quoniam  omnia  persequimur, 
(volumus  quidem  certe)  dicendum  est  etiam,  qua- 
lem  honiinis  honorati  Sz  principis  domum  placeat 
esse,  cnjus  finis  est  usus  :  ad  quem  accommodanda 
est  sedificandi  descriptio:  &,  tamen  adhibenda 
dignìtatis  commoditatisque  diligentia.  Cn.  Octa- 
vio,  qui  primus  ex  illà  familià  consnl  factus  est, 
bonari  fuisse  accepknus,  quòd  prreclaram  sedifi- 
càsset  in  Palatio,  &  plenam  dignitatis  domum; 
qure  cum  vulgo  viseretur,  suffragata  domino,  novo 
nomini,  ad  consulatum  putabatur.  Hanc  Scau- 
rus  demolitus,  accessionern  adjunxit  redibus  :  ita- 
que  il  le  in  suam  domum  consulatum  primus  attu- 
lit;  hic  summi  &  cìarissimi  viri  filius,  in  domum 
multiplicatam,  non  repulsam  solùm  retuiit,  sed  ig- 
nominiam,  etiam  calamitatem.  Ornanda  est  enim 
dignitas  domo,  non  ex  domo  dignitas  tota  quseren- 
da  :  nec  domo  dominus,  sed  domino  domus  hones- 
tanda  est.  Et,  ut  in  cssteris  habenda  ratio  non 
sui  solùm,  sed  etiam  aliorum;  sic  in  domo  clari 
hominis,  hi  quam  &  hospites  multi  recipiendi,  & 
admittenda  hominum  cujusque  modi  multitudo, 
ibenda  est  cura  laxitatis:  aliter  ampia  domus 
dedecori  domino  s??pe  fit,  si  est  in  e  a  solitalo  5 


54  DE    OFFICIIS. 

&  maxime,  si  aliquando  alio  domino  solita  est  fre- 
quentari:  odiosumest  enim,  cùmà  praetereimtibus 
dicitur; 

O  domus  antiqua,  heu  quàm  dispari  dominare  do- 
mino ! 
quod  quidem  his  temporibus  in  multis  licet  di- 
cere. 

Cavendum  autem  est,  preesertim  si  ipse  sedifices, 
ne  extra  modum  sumptu  &  magnificentlà  prodeas  : 
quo  in  genere  multum  mali  eti&m  in  exemplo  est  : 
studiose  enim  plerique,  prsesertim  in  hanc  partem, 
facta  principum  imitantur  :  ut  L.  Luculli,  summi 
viri,  virtutem,  quis  ?  at  quàm  multi  viliarum  mag- 
nincentiam  imitati  sunt  ?  quarum  quidem  certe  est 
arìhibendus  modus,  ad  mediocritatémque  revo- 
candus  :  eadémque  mediócritas  ad  omnem  usum 
cuìtùmque  vitae  transferenda  est.  Sed  ha?c  bac- 
tenus. 

In  omni  autem  actione  suscipiendà  tria  sunt 
tenenda  :  primùm,  ut  appetì tus  rationi  pareat,  quo 
nihil  est  ad  officia  conservanda  accommodatius  : 
deinde,  ut  animadv  erta  tur  quanta  ili  a  res  sit,  quam 
efficere  velimus  ;  .ut  néve  major,  néve  minor  cura 
&  opera  suscipiatur,  quàm  causa  postulet  :  tertium 
est,  ut  caveamus,  ut  ea,  quae  pertinent  ad  libera- 
lem  speciem  &  dignitatem,  moderanda  sint  ;  mo- 
dus autem  est  optimus  decus  ipsum  tenere,  de  quo 
ante  diximus,  nec  progredì  longiùs.  Horum  ta- 
men  trium  praestantissimum  est  appetitum  obtempe- 
rare  rationi. 

XL.  Deinceps  de  ordine  rerum,  &  temporum 
opportunitate  dicendum  est.  Hàc  autem  scienti  a 
continetur  ea,  quam  Graeci  eùra%ict,^  nominant; 
non  ba3c,  quam  ìnterpretamur  modestiam  ;  quo  in 
verbo  modus  inest  :  sed  iìla  est  eùrx^U,  in  qua  in- 


J.1BER    PRIMTJS.  5£ 

telligitur  ordiais  conservatio.  Itaque,  ut  eandem 
nos  modestiam  appeilemus  ;  sic  defìnitur  à  Stoieis, 
ut  modestia  sit  scientia  earum  rerum,  quse  agentur 
aut  dicentur,  loco  suo  coìlocandarum.  Itaque  vi- 
de tur  eadem  vis  ordinis  &  collocationis  fore  :  nana 
&  ordinem  sic  definiunt,  compositionem  rerum 
aptis  &  accommodatis  locis.  Locum  autem  ae- 
tionis,  opportunitatem  temporis  esse  dicunt  ;  tem- 
pus  autem  actionis  opportunum,  Graecè  evìcougtcc, 
Latine  appeilatur  occasio  :  sic  fit,  ut  modestia  haec, 
quaui  ita  interpretamur,  ut  dixi,  scientia  sit  op- 
portunitatis  idoneorum  ad  agcndum  temporum. 

Sed  potest  eadem  esse  prudenti»  definitio,  de 
qua  principio  diximus  :  hoc  autem  loco  de  mode- 
ratone &  temperanza,  &  harum  similibus  virtuti- 
bus  quadriti! us.  Itaque,  quse  erant  prudenti»  pro- 
pria, suo  loco  dieta  sunt  :  qua?  autem  harum  vir- 
tutum,  de  quibus  jamdiu  loquimur,  quse  pertinent 
ad  yerecundiaui  &  ad  eorum  approbationem  qui- 
buscum  vivimus,  nunc  dicenda  sunt. 

Talis  est  igitur  ordo  actionum  adhibendus,  ut, 
quemadmodum  in  oratione  constasti,  sic  in  vita 
omnia  sint  apta  inter  se  &  convenientia.  Turpe 
est  enim  valdéque  vitiosum,  in  re  severa  convivii 
dieta,  aut  delicatum  aliquem  inferre  sermonem. 
Bene  Pericles,  cùm  haberet  collegam  in  praeturà 
Sophoclem  poetam,  hique  de  communi  officio  con- 
venissent,  &  casu  formosus  puer  prseteriret,  dixis- 
setque  Sophocles,  O  puerum  piilchram,  Pericle  !  At 
enim  preetorem,  Sophccle>  decet  non  solùm  manus% 
sai  etiam  oculos  abstinentcs  habere.  Atqui  hoc 
idem  Sophocles  si  in  athletarum  probatione  dixk- 
set,  justà  reprehensione  caruisset  :  Tanta  vis  est 
&  loci  &  temporis,  ut,  si  quis,  cùm  causam  sit  ac- 
turas,  in  itinere  aut  in  ambulatone  secum  ipse 
F 


OO  l!)E    OFFICIIS. 

meditetur,  aut  si  quid  aliud  attentiùs  eogitet,  non 
reorehendatur  :  at  hoc  idem  si  in  convivio  faciat, 
inhnmanus  videatur  inscientià  temporis. 

Sed  ea,  quse  multùm  ab  humanitate  discrepante 
ut,  si  quis  in  foro  cantei,  aut  si  qua  est  alia  magna 
perversitas,  facile  apparent,  nec  magnopere  ad- 
monitionem  &  prsecepta  desiderant  :  quae  autem 
parva  videntur  esse  delecta,  neque  à  multis  intelli- 
gi  possunt,  ab  iis  est  diligentiùs  declinandum.  Ut 
in  fidibus  aut  in  tihiis,  quamvis  paulum  discre- 
pent,  tamen  id  a  sciente  animadverti  solet  :  sic 
videndum  est  in  vita,  ne  forte  quid  discrepet  ;  vel 
malto  etiam  magÌ3,  quo  major  8c  melior  actionum, 
quàm  sonorum  concentus  est. 

XLI.  Itaque,  ut  in  fidibus  musicorum  aures  vel 
miuima  sentiunt,  sic  nos,  si  acres  ac  diligentes 
esse  volumus  animadversorésque  vitiorum,  magna 
ssepe  intelligemus  ex  parvis.  Ex  oculorum  obtutu, 
ex  superciliorum  aut  remissione  aut  contractione, 
ex  moestitià,  ex  hilaritate,  ex  risu,  ex  locutione, 
ex  reticentià,  ex  conteutione  vocis,  ex  submis- 
sione, ex  casieris  similibus  facile  judicabimus,  quid 
eorum  aptè  fìat,  quid  ab  officio  naturàque  discre- 
pet. Quo  in  genere  non  est  incommodum,  quale 
quodque  eorum  sit,  ex  aliis  judicare;  ut,  si  quid 
dedeceat  in  aliis,  vitemus  ipsi  :  fit  enim,  nescio 
quo  modo,  ut  magis  in  aliis  cernamus,  quàm  in  no- 
bismet  ipsis,  si  quid  delinquitur.  Itaque  facillimè 
corriguntur  in  discendo,  quorum  vitia  imitantur, 
emendandi  causa,  magistri. 

Nec  vero  alienum  est,  ad  ea  eligenda,  quae  du- 
bitationem  afferunt,  adhibere  doctos  liomines,  vel 
etiam  usu  peritos,  <&,  quid  his  de  quoque  officii  ge- 
nere placeat,  exquirere.  Major  enim  pars  eò  fere 
deferri  solet,  quo  a  natura  ipsà  deducitur.     In  qui- 


IilBER   PRIMUS,  57 

bus  videndum  est,  non  modo  quid  quisque  loqua- 
tur,  sed  etiam  quid  quisque  sentiat,  atque  etiam 
qua  de  causa  quisque  sentiat  :  ut  enim  pictores,  & 
ii  qui  signa  fabricantur,  Se  vero  etiam  poetai  suum 
quisque  opus  à  vulgo  considerari  vult  ;  ut,  si  quid 
reprehensum  sit  à  pluribus,  id  corrigatur;  hique  & 
secum,  &  cum  aliis,  quid  in  eo  peccatum  sit,  ex- 
quirunt;  sic  aliorum  judicio  permulta  nobis  &  fa- 
cienda  k  non  facienda,  &  mutanda  &  corrigenda 
sunt. 

Quae  vero  more  aguntur  institutisque  civilibus, 
de  iis  nihil  est  prsecipiendum  ;  illa  enim  ipsa  prae- 
«epta  sunt:  nec  quenquam  hoc  errore  duci  opor- 
tet,  ut,  si  quid  Socrates  aut  Aristippus  contra  rao- 
rt-m  consuetudinémque  civilem  fecerint  locutive 
flint,  idem  sibi  arlitretur  licere  :  magnis  illi,  & 
divinis  I  onis  hanc  licentiam  assequebantur.  Cyni- 
corum  vero  ratio  tota  est  ejicienda  :  est  enim  ini- 
mica verecundise,  sine  qua  nihil  rectum  esse  potest, 
nihil  honestum. 

Eos  autem,  quorum  vita  perspecta  in  rebus  ho- 
nestis  atque  magnis  est,  bene  de  republicà  senti- 
entes,  ac  bene  meritos  aut  merentes,  sicut  aliquo 
honore  aut  imperio  affectos,  observare  Se  colere 
de'ìemus;  tribuere  etiam  multùm  senectuti;  ce- 
dere iis,  qui  magistratum  habebunt  ;  habere  delec- 
tum  civis  &  peregrini  ;  in  ipsóque  peregrino,  pri- 
vatimne  an  publicè  venerit  :  ad  summum  ne  agam 
de  singuiis,  communem  totius  generis  hominum 
conciliationem  &  consociationem  colere,  tueri, 
servare  debemus. 

XLI.I.  Jam  de  artificiis  &  quaestibus,  qui  libe- 
ralis  habendi,  qui  sordidi  sint,haec  fere  accepimus. 
Primùm  improbantur  ii  qusestus,  qui  in  odia  homi- 
nwn  ineurrunt;  ut  portitorum,  ut  foeneratoruni, 


5?  ©E    0FFICIIS. 

Illiberales  autem  Sz  sordidi  quaestus  mercenario- 
rum,  omniùmque,  quorum  operce,  non  quorum  ar- 
tes  emuntur  :  est  enim  in  ilìis  ipsa  merces  aucfora- 
mentum  servitutis.  Sordidi  etiam  putandi,  qui 
mercantar  à  mercatoribus,  quod  statim  vendant  : 
nihil  enim  profìciunt,  nisi  admoduixi  mentiantar; 
nec  vero  quidquam  est  turpius  vanitale.  Opifi- 
césque  omnes  in  sordida  arte  versantur  :  nec  enim 
quidquam  ingenuum  potest  habere  officina.  Mi- 
niméque  artes  hae  probanda?,  quee  rninistrce  sunt 
voluptatum  ;  cetarii,  lanìi,  ccqui,  fariores,  piscaio- 
res«  ut  ait  Terentius  :  adde  huc,  si  placet,  unguen- 
taria, saltatores,  totumque  ludum  talarium. 

Quibus  autem  artibus  aut  prudeniia  major  inest, 
aut  non  mediocris  utiìitas  quseritur,  ut  medicina, 
ut  architectura,  utdoctrina  rerum  honestarum,  hae 
suntiis,  quorum  ordini  con  veniunt,  honestse.  Merca- 
tura autem,  si  tennis  est,  sordida  putanda  est  :  sin 
magna  k  copiosa,  multa  undique  apportans,  multis- 
que  sine  vanitate  impertiens,non  est  admodum  vitu- 
peranda: atque  etiam,  si,  satiata  qusestu,vel  contenta 
potiùs,  ut  ssspe  ex  alto  in  portum,  sic  ex  ipso  por- 
ta se  in  agros  possessionésque  contai  erit,  videtur 
jure  optimo  posse  laudari.  Omnium  autem  rerum, 
ex  quibus  aliquid  acquiritur,  nihil  est  apicultura 
meiius,  nihil  uberius,  nihil  dulcius,  nihil  homine, 
nihil  libero  dignius:  de  qua  quoniam  in  Catone 
majore  satis  multa  diximus,  iìlinc  assume s  quae  ad 
hunc  locum  pertinebunt. 

XLIII.  Sed  ab  iis  partibus,"  quse  sunt  honesta- 
tis,  quemadmodum  officia  ducerentur,  satìs  expo- 
situm  videtur.  Eorum  autem  ipsorum,  quag  honcs- 
ta  sunt,  potest  incidere  ssepe  contentio  &  compa- 
ralo; de  duobus  honestis  utrum  honestius  ;  qui 
locus  à  Pansetio  est   pnetermissus.     ^am,  cftm 


LIBER   PRIMUS.  59 

otnnis  honestas  manet  à  partibus  quatuor,  quartini 
una  sii  cognitionis,  aitera  communita  tis,  tertia 
magnanimità tis,  quarta  mode rationis  ;  hse  in  deli- 
gendo  officio  ssepe  inter  se  comparentur,  necesse 
est. 

Placet  igitur  aptiora  esse  naturae  ea  officia,  quse 
ex  communitate,  quàm  ea,  quae  ex  cognitione  du- 
cantur  :  idque  hoc  argumento  confirmari  potest  ; 
quòd,  si  contigerit  ea  vita  sapienti,  ut,  in  omnium 
rerum  affluenti  bus  copiis,  quamvis  omnia,  quse 
cognitione  digna  sunt,  summo  olio  secum  ipse 
consideret  Si  contempletur,  tamen,  si  solitudo 
tanta  sii,  ut  hominem  videre  non  possit,  excedat  è 
vita.  Princépsque  omnium  virtutum  est  illa  sapi- 
enza, quam  co<pU*  Grseci  vocant:  prudentiam 
enim,  quam  Oraci  ppìvvnv,  aliam  quandam  intelli- 
gimus,  quaa  est  rerum  expetendarum  fugiendaróm- 
que  scientia  :  iila  autem  sapienti»,  quam  princi- 
pini dixi,  rerum  est  divinarum  atque  humanarum 
scientia  :  in  qua  continetur  deorum  &  normanni 
eommunitas  &  societas  inter  ipsos  :  ea  si  maxima 
est,  (ut  est  certe)  necesse  est,  quod  à  communiiate 
ducatur  oifìcium,  id  esse  maximum  :  etenim  cog- 
nitio  contemplatióque  naturae  manca  quodam  mo- 
do atque  inchoata  sit,  si  nulla  actio  rerum  coiise- 
quatur:  ea  autem  actio  in  hominum  commodis 
tuendis  maxime  cernitur  :  pertinet  igitur  ad  socie- 
tatem  generis  Immani  :  ergo  hsec  cognitioni  ante- 
ponenda  est.  Atque  id  optimus  quisque  re  i  sa 
ostendit,  Se  judicat  :  quis  enim  est  tam  cupidus  in 
po.r3piciendà  cognoscenclàque  rerum  natura,  ut,  si 
ei  tr-ic tanti  contemplali!  ique  res  cognitione  dig- 
nissimas  subito  sit  aliatimi  pericuìum  discriméii- 
que  patriae,  cui  subvenire  opitularique  possit,  non 
dia  omnia  reiinquat  atque  abjiciat,  etiam  si  di- 
F  2 


00  DE    OFFICIIS. 

numerare  se  siellas,  aut  metiri  mundi  magnitudi- 
nem  posse  arbitretur  ?  atque  hoc  idem  in  parentis, 
in  amici  re  autpericulo  fecerit.  Quibus  rebus  in- 
teiìigitur,  studiis  officiisque  scientiae  praìponenda 
esse  officia  justitiae,  qua?  pertinent  ad  hominum 
xatilitatem,  qua  nihil  homini  esse  debet  antiquius. 

XLÌV.  Atque  illi,  quorum  studia  vitàque  om- 
nis  in  rerum  cognitione  versata  est,  tamen  ab  au- 
ge ndis  hominum  uti!  itati  bus  &  commodis  non  re- 
cesserunt  :  nani  Se  erudiverunt  multos,  quo  melio- 
res  cives,  utiliorésque  rebus  suis  publicis  essent; 
ut  Thebanum  Epaminondem  Lysis  Pj  thagoreus 
Syracusium  Dionem  Piato,  multìque  multos  :  nós- 
que  ipsi,  quidquid  ad  rem])iiblicam  attulimus  (si 
jnodò  aìiquid  attulimus,)  à  doctoribus  atque  a  doc- 
trina  instructi  ad  eam  Se  ornati  accessimus.  Neque 
soìùm  vivi  atque  praesentes  studiosos  discendi 
erudiunt  atque  docent  ;  sed  hoc  idem  etiam  post 
moriem  monumentis  literamm  assequuntur  :  nec 
enim  iocus  ullus  practermissus  est  ab  iis,  qui  ad 
leges,  qui  ad  mores,  qui  ad  discipiinam  reipublica? 
pertinenti  ut  otium  suum  ad  nostrum  negotium 
contuìisse  videantur.  Ita  illi  ipsi,  doctritise  stu- 
diis &  sapienti©  dediti,  ad  hominum  utilitatem 
suam  inteiìigentiam  p  ru  de  ni  iamqu  e  potissimùni 
coaferunt.  Ob  camque  etiam  causam  eloqui  co- 
piose, modo  prudenter,  melius  est,  quàm  veì  acu- 
tissime sine  eloquenlià  cogitare  ;  quòd  cogita  lio 
in  se  ipsà  vertitur;  eloquentia  eompìeeiitnr  eos, 
quihuscum  communitate  jimcti  sumus. 

Atque,  ut  apum  examina  non  fingenderum  fa- 
vorum  causa  congregali* ur;  sed,  cùm  congrega- 
Mi  ia  natura  sint,  fmgunt  favos:  sic  homines,  a  e 
multò  etiam  magis,  natui  a  congregali,  adhihent 
agenti  cogitandxque  solertiam.     Itaque,  nisi  ea 


LIBER   PRIMUS  GÌ 

virtù»,  quae  constat  ex  hominibus  tuendis,  id  est, 
ex  societate  generis  humani,  attingat  cogniiionem 
rerum,  solivaga  cognitio  &  jejuna  videatur.  Itém- 
que  magnitudo  animi,  remota  communitate  con- 
junctionéque  humanà,  feritas  sit  quaedam  &  imma- 
nitas.  Ita  fit,  ut  vincat  cognitionis  studium  con- 
sociatio  hominum  atque  communitas. 

Nec  verum  est,  quod  dicitur  à  quibusdam,  prop- 
ter  necessitatem  vitae,  quòd  ea,  quse  natura  desi- 
derare^ consequi  sine  aliis  atque  efficere  non  pos- 
semus,  idcirco  istam  esse  cum  hominibus  commu- 
nitatem  &  societatem  :  quòd  si  omnia  nobis,  quae 
ad  victum  cultómque  pertinet,  quasi  vTrgulà  divi- 
na, ut  aiunt,  suppeditarenlur,  tum  optimo  quisque 
ingenio,  negotiis  omnibus  omissis,  totum  se  in 
cognitione  &  scientià  collocaret.  Non  est  ita  : 
nani  &  solitudinem  iugeret,  &  socium  studii  qua> 
reret  ;  tum  docere,  tum  discere  vellet,  tum  audire, 
tum  dicere.  Ergo  omne  officium,  quod  ad  con- 
junctionem  hominum  &  ad  societatem  tuendarn 
valet,  anteponendum  est  illi  officio,  quod  cogniti- 
one &  scientià  continetur. 

,  XLV.  Illud  forsitan  quaerendum  sit,  num  haec 
communitas,  qfcce  maxime  est  apta  natura,  sit 
etiam  moderatioiìi  modestiaeque  semper  antepo- 
nenda.  Non  placet  :  sunt  enim  quaedam  ita  feda, 
partim  ita  (lagitiosa,  ut  ea,  ne  conservandae  quidern 
pa  trine  causa,  sapiens  facturus  sit  :  ea  Posidonius 
eollegit  permulta  ;  sed  ita  tetra  quaedam,  ita  ob- 
scocna,  ut  dictu  quoque  videantur  turpia.  Ka:c 
igitur  non  suseipiet  reipublicae  causa  :  ne  res  qui- 
dem  publica  prò  se  suscipi  volet.  Sed  hoc  coni- 
modiùs  se  r^s  hahet,  quòd  non  potest  accidere 
tempus,  ut  intersit  reipublic*  quidquam  illorum  fa- 
tare sapientoni, 


62  DB   OFFICIIS, 

Quare  hoc  quidem  eifectum  sit,  in  officiis  deli- 
gendis  id  genus  officiorum  excellere,  quod  tenea- 
tur  hominum  societate  :  etenim  cognitionem  pru* 
dentiàmque  sequitur  considerata  actio;  ita  fit,  ut 
agere  considerate  pluris  sit,  quàm  cogitare  pruden- 
te!*. Atque  haec  quidem  hactenus  :  patefactus  est 
enim  locus  i  se,  ut  non  sit  difficile  in  exquirendo 
officio,  quod  cuique  sit  prreponendum,  videre.  In 
ipsà  autem  communitate  suntgradus  officiorum,  ex 
quiìnis,  quid  cuique  prcestet,  inteliigi  possit  :  ut 
prima  diis  immortalihus,  secunda  patria?,  tertia 
pare  >+ibus,  deinceps  gradatim  reliquis  debeantur. 

Quibus  ex  rebus  breviter  disputatis  inteliigi  po- 
test,  non  solùm  id  homines  solere  dubitare,  hones- 
tùmne  an  turpe  sit  ;  sed  etiam,  duobus  propositi» 
honestis,  utrum  honestius.  Eie  locus  à  Panaetio 
est,  ut  supra  dixi,  praetermissus.  Sed  jam  ad  re- 
liqua  pergamus. 


MARCI  TULLII 

CICERO*  IS 

DE 

OFFICIIS 

AD 

MARCUM  FILIUM 

LIBER  SECUNDUS. 


I.  QUEMADMODUM  officia  ducerentur  ab 
bonestate,  Marce  fili,  atque  ob  omni  genere  virtu- 
tis,  satis  explicatum  arbitror  libro  superiore.  Se- 
quitur,  ut  haec  officiorum  genera  persequar,  quae 
pertinent  ad  vitaejbiltum,  &  ad  earum  rerum,  qui- 
bus  utuntur  homines,  facultates,  ad  opes,  ad  copi- 
as  ;  in  quo  tum  quseri  dixi,  quid  utile,  quid  inutile  ; 
timi  ex  utilibus  quid  utilius,  aut  quid  maxime  utile  : 
de  quibus  dicere  aggrediar,  si  pauca  priùs  de  insti- 
Juto  ac  de  judicio  meo  dixero. 

Quanquam  enim  libri  nostri  complures  non  mo- 
do ad  legendi,  sed  etiam  ad  scribendi  studium  ex- 
cita  veruni  ;  tamen  interdum  vereor,  ne  quibusdam 
bonis  viris  plnlosophise  nomen  sit  invisuin,  ini- 
jfentdrque  in  ea  tantum  me  operse  &  temporis  pó- 
nere.  Ego  autem,  quamdiu  respublica  per  eo$ 
gerebatur,  quibus  se  ipsa  commiserat,  omnes  meae 
curas  cogitationésque  in  eanj  conferebam:  cùm 


64  DE    ©PFICIIS 

autem  dominatu  unius  omnia  tenerentur,  neque  es- 
se! usquam  Consilio  aut  auctoritati  locus,  socios  de- 
xiique  tuendee  reipublicae  summos  viros  amisissem  ; 
nec  me  angoribus  dedidi,  quibus  essem  confec- 
tus,nisiiis  restitissem,  nec  rursum  indignis  homine 
docto  voiuptatibus. 

Atque  utinam  respublica  stetisset  quo  coeperat 
statu,  nec  in  homines  non  tam  commutandarum 
rerum,  quàm  evertendarum  cupidos  incidisset  \ 
primùm  enim,  ut  stante  repubiicà  facere  soleba- 
*nus,  in  agendo  plus,  quàm  in  scribendo,  operai 
poueremus;  deinde  ipsis  scriptis  non  ea,  quae 
nunc,  sed  actiones  nostras  mandaremus,  ut  saere 
fecimus.  Cùm  autem  respublica,  in  qua  omnia 
mea  cura,  cogitatio,  opera  poni  solebat,  nulla  esset 
omnino,  ili  se  scilicet  literae  conticuerunt  forense* 
&  ^en?torifie  :  nihil  agere  autem  cùm  animus  non 
posset  in  Ms  studiis  ab  initio  versatus  aetatìs,  ex 
istimavi  honestissimè  molestias  posse  deponi,  si 
me  ad  philosophiam  retubssem  :  cui  cùm  multria 
adolescens,  discendi  causa,  temporis  tril  uisseui, 
posteà  quàm  honoribusinservire  coepi,  méque  > 
ium  reipublicae  tradidi,  tantum  erat  philosoph'.a 
loci,  quantum  saperfuerat  amicorum  &  reipublica> 
tempori  :  id  autem  omne  consumebatur  in  legen* 
ilo;  seri' endi  otium  non  erat. 

II.  Maximis  igitur  in  malis  hoc  tamen  boni 
assecuti  videmur,  ut  ea  literis  mandaremus,  quae 
nec  satis  erant  nota  nostris,  &  erant  cognitione 
dignissima.  Quid  est  enim,  per  deos  !  optabilius 
sapienti^  ?  quid  praestantius  ?  quid  homini  melius  ? 
quid  homine  dignius  ?  Hanc  igitur  qui  expetunt, 
philosophi  nominantur;  nec  quidquam  aliud  est 
philosophia,  si  interpretari  velis,  quàm  studium  sa- 
pientiee.     Bapientia  autem  est  (ut  à  veteribus  pi  ' 


LIBER   SECUftDUS.  & 

losophis  definitum  est)  rerum  divinarurn  &  humana* 
rum,  causarómque,  quibus  hae  res  continentur,  sci- 
enza :  cujus  studimi*  qui  vituperat,  haud  sane  in- 
telligo  quidnam  sit,  quod  laudandum  putet.  Nam 
sive  oblectatio  quseritur  animi  requiésque  curarum  ; 
qua?  conferri  cum  eorum  studiis  potest,  qui  semper 
aliquid  anquirunt,  quod  s>ectet  &  valeat  ad  bene 
beatéque  vivendum  ?  Sive  ratio  constanti^  virtu- 
tisque  quaeritur  ;  aut  hsec  ars  est,  aut  nulla  omnino 
per  quam  eas  assequamur:  Nullam  dicere  maxi* 
marum  rerum  artem  esse,  cùm  minimarum  sine 
arte  nulla  sit,  hominum  est  parum  considerate  lo- 
quentium,  atque  in  maximis  rebus  errantium  i  si 
autem  est  aliqua  disciplina  virtutìs,  ubi  ea  qu  se  re- 
tur,  cùm  ab  boc  discendi  genere  discesseris  ?  Sed 
hoec,  cùm  ad  philosonhiam  cohovtamur,  accuratiù» 
disputari  solent;  quod  alio  quodam  libro  fecimus. 
Hoc  autem  tempore  tantum  nohis  decìarandrm 
fuit,  cur,  orbati  reipublicse  muneiibus,  ad  hoc  nos 
studium  potissimùm  contulissemus. 
n  Occurritur  autem  nobis,  &  quidem  à  doctis  & 

Sruditis  quaerentibus,  satisne  constanter  facere  vi- 
eamur,  qui,  cùm  percipi  nihil  posse  dicamus,  ta- 
meri  &  aliis  de  rebus  disserere  soleamus,  &  hoc 
ipso  tempora  prsecepta  officii  persequamur.  Qui- 
bus vellem  s  itis  cognita  esset  nostra  sententia  : 
non  euim  sumus  ii,  quorum  vagetur  animus  -errore. 
fnec  habeat  unquam  quid  sequatur  :  quae  enim  es- 
set ista  mens,  vel  quas  vita  potiùs,  non  modo  dis- 
putandi,  sed  etiam  vivendi  ratione  sublatà  ì  Nos 
autem,  ut  caeteri  alia  certa,  alia  incerta  esse  di- 
eunt;  sic  ab  iis  dissentientes  alia  probabilia,  alia 
non  probabilia  esse  dicimus.  Quid  est  igitur,  quod 
me  inomediat,  ea,  quas  mini  probabilia  videantur. 
sequi;  qu«  contrà,  improbare;  atque  affirmandi 


OS  DE  OFFICII^ 

arrogantiam  vitantem,  fugere  t  emeri  tate  raa,  qua?  a 
sapientià  iissidet  plurimùm  ?  Centra  autem  omnia 
disputalur  à  nostris,  quòd  hoc  ipsum  probabile 
elucere  non  posset,  nisi  ex  utì  àque  parte  causarimi 
esset  facta  contentio.  Sed  hsec  explauata  sunt  in 
Academicis  nostris  satis,  ut  arbitror,  diligenter. 
Tibi  autem,  mi  Cicero,  quanquam  in  antiquissimà 
Bobilissimaque  philosophià,  Cratippo  auctore,  ver- 
saris,  iis  simillimo,  qui  ista  preclara  pepererunt  5 
tamen  hsec  nostra,  finitima  vestris,  ignota  esse 
nolui.     Sed  jam  ad  instituta  pergamus. 

III.  Quinque  igitur  rationibus  propositis  officii 
persequendi,  quarum  du?a  ad  decus  honestatémque 
pertinent;  dure  ad  commoda  vitae,  copias,  opes, 
iacultates;  quinta  ad  eligendi  judicium,  si  quando 
ea,  qua?  dixi,  pugnare  inter  se  viderentur  ;  hones- 
tatia  pars  confecta  est,  quam  quidem  tibi  cupio  es- 
se notissimam.  Hoc  autem,  de  quo  mine  agimus, 
id  ipsum  est,  quod  utile  appellata*;  in  quo  lapsa 
consuetudo  deflexit  de  via,  sensimque  eo  deduci  a 
est,  ut,  honestatem  ab  utilitate  secernens,  & .  cou- 
stitueret  honestum  esse  aliquid,  quod  utile  non  es- 
set, 8c  utile,  quod  non  honestum;  qua  nulla  perni- 
cies  major  hominum  vita?  potuit  afferri. 

Summà  quidem  auctoritate  philosophi  severe 
sane,  atqiie  honesiè,  heec  tria  genera  confusa  cogi- 
ta tione  distinguimi:  quidquid  enifìi  justum  sit,  id 
edam  utile  esse  censent  :  itémque  quod  honestum, 
idem  justum:  ex  quo  efficitur,  ut,  quidquid  hones- 
tiim  sit,  idem  sit  utile.  Quod  qui  parum  perspici- 
unt,  hi  saepe,  versutos  homines  &  callidos  admi- 
rantes,  malitiam,  sapienJiam  judicant;  quorum  er- 
rore eripiendus  est,  oplménue  omnis  ad  eam  spem 
iraducemìa,  ut  hoaestis  cousiliis  justisque  factis, 
ijoa  fraude  Ce  maiitià  se  intelligant  ea,  quse  velini, 
eonsequ!  nosse. 


LIETR   SECUNDUSv  67 

Québ  ergo  ad  vitam  hominum  tucndam  perii- 
ncnt,  pàrtim  sunt  inanima,  ut  aurum,  argentum, 
ut  ea  quae  gignuntur  è  terrà,  ut  alia  ejusdem  gene- 
ris :  partim  ammalia,  quae  habent  suos  impetus, 
&  rerum  appetitus.     Eorum  autem  alia  rationis 
expertia  sunt,  alia  ratione  utentia  :  expertes  ra- 
tionis, equi,  boves,  reliqu»  pecudes,  apes,  quarura 
opere   efficitur   aliquid  ad  hominum  usum  atquo 
vitam  ;  ratione  autem  utentium  duo  genera  pò- 
nuntur  :  unum,  deorum  :  alterum,  hominum  :  deoa 
placatos  pietas  effieiet  &  sanctitas  :  proximè  au- 
tem &  secundùm  deos,  homines  hominibus  maxi- 
me utiles  esse  possunt.     Earumque  item  rerum, 
quae  noceant  &  obsint,  eadem  divisio  est  :  sed 
quia  deos  noeere  non  putant,  his  exceptis,  homi- 
nes hominibus  obesse  plurimum,  vel  prodesse  ar- 
bitrante* :  ea  enim  ipsa,  quae  inanima  diximus, 
pleraque  sunt  hominum   operis  effecta,  quae  nec 
haberemus,  nisi  manus  &  ars  accessissent  ;  nec 
his  sine  hominum  administratione  uteremur  :  ne- 
que  enim  valetudinis  curatio,  neque  navigatio,  ne- 
que  agricultura,  neque  frugum  fructuùmque  reli- 
quorum  perceptio  &  conservatio  sine  hominum  op- 
era ulla  esse  potuisset. 

Jam  vero  &  earum  rerum,  quibus  abundaremug, 
exportatio,  &  earum,  quibus  egeremus,  invectio, 
certe  nulla  esset,  nisi  his  muneribus  homines  fun- 
gerentur.  Eadémque  ratione  nec  lapides  è  terrà 
exciderentur  ad  usum  nostrum  necessarii,  nec  fer- 
rum,  8és,  aurum,  argentum  effoderentur  penitus  ab- 

dita  sine  hominum  labore  &  manu. 

IV.  Tecta  vero,  quibus  &  frigorum  vis  peìlere- 

tur,  &  calorum  molestiae  sedarentur,  unde  aut  ini- 
tio  generi  humano  dari  potuissent,  aut  posteà  sub- 

reniri,  si  aut  vi  tempestatisi  aut  teme  i»*tu;  wt 


6$  a£  oFFieifS 

vetustate  cecidissent,  nisi  communis  vita  ab  Iìoìiì- 
inibus  harum  rerum  auxilia  petere  didicisset  ?  Ad- 
de  ductus  aquarum,  derivationes  fluminum,  agro- 
rum  irrigationes,  moles  oppositas  fluctibus,  portus 
manu  factos  ;  quae  unde  sine  hominum  opera  habe- 
re  possemus  ?  Ex  quibus  multisque  aìiis  perspicu- 
um  est,  qui  fructus,  quaeque  utilitates  ex  rebus  iis, 
quae  sunt  inanima,  percipiantur,  eas  nos  nullo  mo- 
do sine  hominum  manu  atque  opera  capere  potu- 
isse.  Qui  denique  ex  bestiis  fructus,  aut  quas  com- 
moditas,  nisi  homines  adjuvarent,  percipi  posset  ? 
nam  &  qui  principes  inveniendi  fuerunt,  quem  ex 
quàque  belluà  usum  habere  possemus,  homines  cer- 
te fuerunt  :  nec  hoc  tempore  sine  hominum  opera 
aut  pascere  eas,  aut  domare,  aut  tueri,  aut  tempes- 
tivos  fructus  ex  his  capere,  possemus  :  ab  eisdém- 
que  Se  ese,  quae  nocent,  interficiuntur  ;  &  quae  usui 
possunt  esse,  capiuntur. 

Quid  enumerem  artium  multitudinem,  sine  qui- 
bus- vita  omnino  nulla  esse  potuisset  ?  quis  enim 
segris  subveniret,  quae  esset  oblectatio  valentium, 
qui  victus  aut  cultus,  nisi  tam  rnultae  nobis  artes 
ministrarent  ?  qui  bus  rebus  exculta  hominum  vita 
tantum  distat  à  vieta  &  cui  tu  bestiarum.  Urbes 
vero  sine  hominum  ccetu  non  potuissent  nec  aedi- 
fi  cari,  nec  frequentali  :  ex  quo  leges  morésque  con- 
stitutiftum  juris  aequa  descriptio,  certàque  vivendi 
-disciplina.  Quas  res  &  mansuetudo  animorum 
consecuta  &  verecundia  est  ;  eftectùmque,  ut  es 
set  vita  munitior  ;  atque  ut  dando  &  aècipiendo, 
mutandisque  facultatibus  &  commodis  nulla  re 
egeremus. 

V.  Longiores  hoc  loco  sumus,  quàm  necesse 
est.  Quis  est  enim,  cui  non  perspicua  sin*  iila, 
quae  pluribus  rerbis  à  Pansetio  commemorantm^ 


£IBER  SBCUNDC8.  69 

neminem,  neque  ducem  belli,  nec  principem  do- 
mi, magnas  res  &  salutares  sine  hominum  studiis 
gerere  potuisse  ?  Commemoratur  ab  eo  Themisto- 
cles,  Pericles,  Cyrus,  Agesilaus,  Alexander,  quos 
negat  sine  adjumentis  hominum  tantas  res  efficere 
potuisse  :  utitur  in  re  non  dubià  testibus  non  ne- 
cessariis. 

Atque  ut  magnas  utilitates  adipiscimur  éonspi-  » 
ratione  hominum  atque  consensu  ;  sic  nulla  tam 
detestabilis  pestis  est,  qua?  non  nomini  ab  nomine  ' 
nascatur.  Est  Dicaearchi  liber  de  interitu  homi- 
num, Peripatetici  magni  &  copiosi  :  qui,  collectis 
caeteris  causis,  eluvionis,  pestilentiae,  vastitatis, 
belluarum  etiam  repentina?  multitudinis,  quarum 
impetu  docet  qusedam  hominum  genera  esse  con- 
sumpta;  deinde  comparat,  quanto  plures  deleti  sint 
homines  hominum  impetu,  id  est,  bellis  aut  sedi- 
iionibus,  quàm  omni  reliquà  calamitate. 

Cùm  igitur  hic  locus  nihil  habeat  dubitationis, 
quin  homines  plurimùm  hominibus  &  prosint  &  ob- 
sint  ;  proprium  hoc  statuo  esse  virtutis,  conciliare 
animos  hominum,  Se  ad  usus  suos  adj ungere.  Ita- 
que,  jtjtias  in  rebus  inanimis,  qu aeque  in  usu  &  trac- 
tatione  belluarum  fiunt  utiliter  ad  hominum  vitam, 
artibus  ea  tribuuntur  operosis  :  hominum  autem 
studia,  ad  amplificationem  nostrarum  rerum  promp- 
ta  ac  parata,  virorum  praestantium  sapientià  Se  vir- 
tute  excitantur. 

Etenim  virtus  omnis  tribus  in  rebus  fere  verti- 
tur  :  quarum  una  est  in  perspiciendo,  quid  in  quà- 
que  re  ve  rum  rincer  (inique  sit,  quid  consentaneum 
cuique,  quid  consequens,-ex  quo  quaeque  gignantur, 
qua?  cujusque  rei  causa  sit  :  alterum,  cohibere  mo- 
tus  animi  turbatos,  quos  Graeci  iraSvi  nominant  : 
appetii  ionésque,quas  illi  ipù,  obedientes  effimere 


li)  BE   OFFICITI 

rationi  :  tertium,  iis,  quibuscum  congregamur,  uti 
moderate  &  scienter,  quorum  studiis  ea,  quse  natu- 
ra desiderat,  expleta  cumulaiaque  haheanius  ;  per 
eos  denique,  si  quid  importe  tur  nobis  incommodi, 
propulsemus  :  ulciscamurque  eos,  qui  nocere  nobis 
canati  sunt,  tantàque  poenà  afficiauiusrquaniam  x~ 
quitas  humanitàsque  patitur. 

VI.  Quihus  autem.;rationibus  liane  facilita tem 
assequi  possimus,  ut  hominum  studia  complecta- 
mur,  eàque  teneamus,  dicemus,  neque  ita  multò 
post  :  sed  pauca  ante  dicenda  sunt.  Magnani  vini 
esse  in  fortuna  in  utramque  partem,  vel  secundas 
ad  res  vel  adversas,  quis  ignorat  ?  nam  &,  cùm 
prospero  flatu  ejus  utimur,  ad  exitus  pervehimur 
optatos  :  &,  cùm  reflavit,  affligimur.  Hsec  igitur 
ipsa  fortuna  cseteros  casus  rariores  habet:  primùm 
ab  inanimis  procellas,  tempestatesi  naufragia;.  rui- 
nas,  incendia;  deinde  à  bestiis  ictus,  morsus,  im« 
petus  :  hsec  ergo,  ut  dixi,  rariora.  At  vero  inter- 
itus  exercituum,  ut  proximè  trium,  ssspe  multorum: 
clades  imperatorum,  ut  nuper  summi  ac  singularis 
viri  ;  invidia?  pra^terea  multitudinis,  atque,  ob  eas, 
bene  meritorum  ssepe  civium  expulsiones,  calami" 
tates,fug8e  :  rursùsque  secunda?  res,  honores,  -im- 
peria, Victoria,  quanquam  fortuita  sunt,  tamen  si* 
ne  hominum  opibus  &  studiis  neutram  in  partem 
effici  possunt.  Hoc  igitur  cognito,  dicendum  est, 
quonam  modo  hominum  studia  ad  utilitates  nostra» 
allicere  atque  excitare  possimus  :  quae  si  /longior 
fuerit  oratio,  cum  magnitudine  utilitatis  compare- 
tur  ;  ita  fortassis  etiam  bre vior  videbitur. 

Quaecunque  igitur  homines  homini  tribuunj  ad 
eum  augendum  atque  honestandum  ;  aut  benevo- 
lenti» gratià  faciunt,  Cjùm  aliquà  de  causa  quempi 
am  diligunt  ;  aut  honoris,  si  cujus  virtutem  suspi 


UBEE   SECTJNDU5.  tfl 

ciunt,  quémque  dignum  fortuna  quàm  amplissima 
putant  :  aut  cui  fidem  habent,  Se  bene  rebus  suis 
eonsulere  arbitrantur  :  aut  cujus  opes  metuunt  ; 
aut  contrà,  à  quibus  aliquid  expectant,  ut  cùm  re- 
ges  popularésve  homines  largitiones  aliquas  propo- 
nunt  ;  aut  postremo,  predo  ac  mercede  ducuntur  ; 
quae  sordidissima  est  illa  quidem  ratio  &  inquinatisi 
sima,  &  iis,  qui  eà  tenentur,  &  illis,  qui  ad  eam 
confugere  conantur  :  male  enim  se  res  habet,  cùm, 
quod  virtute  effici  debet,  id  tentate  pecunia.  Sed 
quoniam  nonnunquam  hoc  subsidium  ne- 
cessarium  est,  quemadmodum  sit  utendum  eo 
dicemus,  si  priùs  iis  de  rebus,  qua?  virtuti  propiores 
sunt,  dixerimus.  Atque  etiam  subjiciunt  se  hom^ 
ines  imperio  alterius  &  potestati,  pluribus  de  cau- 
sis  :  ducuntur  enim  aut  benevolentià,  aut  benefici- 
orum  magnitudine,  aut  dignitatis  prsestantia,  aut 
spe  sibi  id  utile  futurum,  aut  metu,  ne  vi  parere 
cogantur,  aut  spe  largitionis  promissionibusque 
capti,  aut  postremo  ut  saepe  in  nostra  republica 
videmus,  mercede  conducti. 

VII.  Omnium  autem  rerum  nec  aptius  est  quid- 
quam  ad  opes  tuendas  ac  tenendas,  quàm  diligi, 
nec  alìenius,  quàm  linieri.  Preclare  enim  Enni- 
us  :  Qucm  metuunt,  odemnt  ;  quem  quisque  odit9 
periisse  expetlL  Multorum  autem  odiis  nullas  opes 
posse  obsistere,  si  antea  fuit  ignotum,  nuper  est 
cognitum.  Nec  vero  hujus  tyranni  solùm,  quem 
armis  oppressa  pertulit  civitas,  interitus  declarat, 
quantum  odium  homintim  valeat  ad  pestem  :  sed 
1  eliquorum  similes  exitus  tyrannorum  ;  quorum 
liaud  fere  quisquam  interitum  similem  effugit  c- 
malusenim  custos  diuturnitatis  metus  ;  contràaue? 
benevolentià  fidelis  est  vel  ad  perpetuitatQR, 


X>fì    OIFICilS 

Sed  iis,  qui  vi  oppressos  imperio  coerceiii,  sit 
sane  adhibeuda  ssevitia  :  ut  heris  in  famulos,  si  ali- 
ter  teneri  non  possimi  :  qui  vero  in  liberà  civilate 
ita  se  instruunt,  ut  metuantur,  his  nihil  esse  potest 
dementius  :  quamvis  enim  demersae  sint  leges  ali- 
cujus  opibus,  quamvis  timefacta  libertas;  emer- 
gunt  tamen  ha3C  aliquando  aut  judiciis  tacitis,  aut 
cccultis  de  honore  suffragiis  :  acriores  autem  mor- 
sus  sunt  intermissas  libertatis,  quàm  retentae.  Quod 
igitur  latissimè  patet,  neque  ad  incolumitateni  so- 
lùm,  sed  etiam  ad  opes  &  potentiam  valet  pluri- 
mùm,  id  amplectamur,  ut  metus  absit,  caritas  reti- 
neatur  ;  ita  faciìlimè,  qua3  volumus,  &  privatis  in 
rebus  &  in  republica  consequemur.  Etenim,  qui 
se  metui  volent,  à  quibus  metuentur,  eosdem  met- 
nant  ipsi  necesse  est. 

Quid  enim  censemus  superiorem  illum  Dionys- 
ium,  quo  cruciatu  timoris  augi  solitum  ?  qui,  cultros 
metuens  tonsorios,  candente  carbone  sibi  adurebat 
capillum  ?  quid  ?  Alexandrum  Pheraeum,  quo  an- 
imo vi'xisse  arbitramur  ?  qui  (ut  scriptum  legimus,) 
cùm  uxorem  Theben  admodum  diligeret,  tarnen 
ad  eam  ex  epulis  in  cubicuìum  veniens,  barbarum, 
&  eum  quidem  (ut  scriptum  est)  compunctum  no- 
tis  Threiciis,  districto  gladio  jubebat  amteire  :  pra> 
mittebàtque  de  stipatoli  bus  suis,  qui  scrutarentur 
arcuias  muliebres,  &,  ne  quod  in  vestimentis  oc- 
cultaretur  telum,  exquirerent.  O  miserum,  qui 
fideliorem  &  barbarum  Se  stigmatiamputaret,quààn 
conjugem  !  nec  eum  fefellit  opinio  :  ab  eà  enim 
est  ipse  propter  peliicatus  suspicionem  interfectus. 
Nec  vero  «ila  vis  imperii  tanta  est,  qua?  pre- 
mente metu  possit  esse  diuturna.  Testis  est  Pha- 
ìaris,  cujus  est  praster  caeteros  nobilitata  crudelitaa 
gui  nou  ex  ìnsidìis  interiit?  ut  is3  queia  modo  dixì, 


LIBRR   3ECUNDUS,  io 

Alexander:  non  à  paucis,  ut^  hic  noster  :  «ed  in 
quem  universa  Agrigentìnorum  multitudo  impetum 
fecit.  Quid  ?  Macedones  nonne  Deinetrium  re- 
liquerunt,  universlque  se  ad  Pyrrhùm  coniulerunt  ? 
Quid  ?  Lacedaemonios  injuslè  iraperantes  nonne 
repente  omnes  fere  socii  deseruerunt,  spectato- 
résque  se  otiosos  praebuerunt  Leuctricc3  calamita- 
tis  ? 

Vili.  Externa  libeniiùs  in  tali  re,quàm  domes- 
tica recorder.  Veruntamen,  quamdiu  imperiuin 
populi  Romani  benefìciis  tenebatur,  non  injums, 
bella  aut  prò  sociis,  aut  de  imperio  gerebantur  ; 
exitus  erant  beliorum  aut  mites,  aut  necessari]  ; 
regum,  populorum,  uationum  poitus  erat  &  refugi- 
um  senatus  ;  nostri  autem  magistratus  imperatorcs- 
que  ex  hac  una  re  maximam  laudem  capere  stude- 
bant,  si  provincias,  si  socios  sequi  tate  &  fide  deien- 
dissent.  Itaque  illud  patrocininm  orbis  terree  ve- 
riùs*  quàm  imperi um,  poterai  nominari.  Sensim 
hanc  consuetudinem&discipìiuainjam  antea  min- 
uebamus,  post  vero  SyllaB  vietóriam  penitus  ami? 
dinas  ;  desitum  est  enim  videri  quidquam  in  socios 
iniquum,  cùm  extitisset  in  cives  tanta  crudelitas. 
Ergo  in  ilio  secata  est  honestam  causam  non  bon- 
esia  Victoria  :  est  enim  ausila  dicere,  hastà  posila 
cùrn  bona  in  foro  venderet  &  bonorum  viroium, 
&  locupletium,  &  certe  civìum,  preedam  suam  se 
vendere.  N 

Secutus  est,  qui  in  causa  impià,  Victoria  etiam 
foediore,  non  singulorurn  civium  bona  publicaret, 
sed  universa^  provincias  regionésque  uno  calami- 
tatis  jure  comprehenderet.  Itaque,  vexatis  &  per- 
ditis  exteris  nationibus,  ad  exemplum  amissi  impe- 
rii portari  in  tfiumpbo  Massiliam  vidimus  ;  &  ex 
c|  urbe  triumphari,  sine  qua  nun^uam  AO^tri  ìmf& 


#4  JDE   0FFICII3 

ratores  ex  Transalpinis  bellis  triumphàrunt.  Mul- 
ta pra^terea  comniemorarem  nefaiia  in  socios,  si 
hoc  imo  sol  quidquam  vidisset  indignius.  Jure 
igitur  plectimur  :  nisi  enim  multorum  impunita 
scelera  tulissemus,  nunquam  ad  unum  tanta  perve- 
nisse! licentia  ;  à  quo  quidem  rei  familiari»  ad 
paucos,  cupiditatum  ad  mrilios' improbo^  venit  he- 
reditas. 

Nec  vero  unquam  bellorum  chilium  semen  Se 
causa  deerit,  dum  homines  perditi  hastarn  illam 
eruentam  &  meminerint  Sz  sperabunt,  quani  P. 
Svila  cùm  vibrasse!,  diefatore  propinquo  suo,  idem 
sexto  &  tric  esimo  anno  post  à  sceleraliore  basta 
non  recessit:  alter  autem,  qui  in  illà  dittatura 
scriba  fuerat,  in  hac  fuit  quaestor  urbanus.  Ex  quo 
debet  inteliigi,  talibus  preemiis  propositis,  nun- 
quam defutura  bella  civiìia.  Itaque  parietes  urbis 
modo  stant  &  macent,  iique  ipsi  jam  extrema 
scelera  metuentes:  rem  vero  publicam  penitus 
amisi  ni us  :  atque  in  has  clades  incidimus  (redeun- 
dum  est  enim  ad  propositum)  dum  metui  quàm 
cari  esse  S^diligi  maluimus.  Qua?  si  populo  Ro- 
mano iajWè  imperanti  accidere  potuer'unt,  quid 
debent  putare  gingilli  ?  Quod  ciìm  perspicuum  sit, 
benevoientiae  vini  esae  magnani  ;  metùs,  imbeci!- 
lam  :  sequitur,  ut  disseramus,  quibus  rebus  possi- 
mus  faci  lime  eam,  quam  volumus,  adipisci  cum 
honore  &  fide  caritatezn. 

Sed  eà  non  pari  ter  omnes  egemus  :  nam  ad  cu- 
jusque  vitam  instituendum  accommodandum  est, 
à  multisne  opus  sit,  an  satis  à  paucis  diligi.  Cer- 
tuni igitur  hoc  sit,  idque  &  primum  8c  maxime  ne- 
cessarium,  familiaritatés  habere  fìdas  amantium 
nos  amicorum,  &  nostra  mirantium  :  hsec  enim  est 
iaia  res  prorsus,  ut  non  mjiltùm  tlifferat  juter  suro? 


LIBER   SECUNXKJS.  'i> 

imos  Si  rnediocres  viros;  eàque  utrisque  est  pro- 
pemodum  comparanda.  Honore,  &  gloria,  &  be- 
nevolentià  civiuna fortasse non  aquè  omnes egent ; 
sed  tamen,  si  cui  base  supnetunt,  adjuvant  ali- 
quantum  cftm  ad  cantera,  tum  ad  amicitias  com- 
parandas. 

IX.  Sed  de  amicitia  alio  libro  die  tum  est,  qui 
inscribitur  La:?.ius.  Nunc  dicamus  de  gloria  ; 
quanquam  e^^aoque  de  re  duo  sunt  nostri  libri: 
sed  attingamus,  quandoquidem  ea  in  rebus  majo- 
ribus  admirnstrandis  adjuvat  plurimùm.  Summa 
igitur  &  perfecta  gloria  constat  ex  tribus  his,  si 
diligit  multitudo,  sifidemhabet,  sicum  admiratione 
quàdam  honore  nosdignosputat.  Haec  autem,siest 
simpliciter  brevitérquedicen€lum,quibus  rebus  par- 
iuntur  àsingulis,  eisdem  fereàmultitudine.  Sed  est 
alius  quoque  quidam  aditus  ad  multitudinem,ut  in 
universorum  animos  tanquam  influere  possimus. 

Ac  primùm  de  illis  tribus,  qua?  ante  dixi,  bene- 
volenti» praecepta  videamus  :  qua?  quidem  benejì- 
ciis  capitur  maxime  :  secundo  autem  loco*  benefica 
voluntate  benevolenza  movetur,  etiam  si  res  forte 
non  suppetit :  vehementer  autem  ampr  multitudi- 
nis  commovetur  ipsà  fama  &'  opinione  liberalita- 
lis,  beneficentiae,  justitiae,  fidei,  omniumqùe  earum 
virtutum,  quae  pertinent  ad  mansuetudìnem  mo- 
rum  ae~facilitatem  :  etenim  illud  ipsum,  quod  hon- 
estum  decorómque  dicimus,  quia  per  se  nolis  pla- 
cet, animósque  omnium  natura  &  specie  sua  com- 
movet,  maximéque  quasi  perlucit  ex  eis,  quas 
commemoravi,  virtutibus  ;  ideirco  illos,  in  quibus 
eas  virtutes  esse  remur,  à  natura  ipsà  diligere 
cogimur.  Atque  hse  quidem  causae  diligendo 
gravissima3  :  possunt  enim  prseterea  nonnulla?  esse 
lfiviores. 


f*  EE   0FFICII8 

Fides  autem  ut  habeatur,  duabus  rebus  eflki 
potest  :  si  existimabimur  adepti  conjunctam  coni 
justitià  prudentiam:  nam  &  iis  fidem  habemus, 
cjuos  plus  intelligere,  quàm  nos,  arbitramur,  quós- 
que  &■  futura  prospicere  credimus,  &  cùm  res  aga- 
tur,  in  dis crime nque  ventimi  sit  expedire  rem,  & 
consilium  ex  tempore  capere  posse  :  hanc  enim 
iitilem  homines  existimaut,  veràmque  prudenti- 
am :  justis  autem  &  fidis  hominibus,  <lé  est,  bonis, 
ita  fides  habetur,  ut  nulla  sit  in  bis  fraudis  inju- 
riaeque  suspicio  :  itaque  bis  salutem  nostrani,  bis 
fortunas,  his  liberos  rectissimè  committi  arbitra- 
mur. Harum  igitur  duarum  et  fidem  faciendam 
justitià  plus  pollet:  quippe  cùm  ea  sine  prudentia 
satis  habeat  auctoritatis,  prudentia  sine  justitià 
nibil  valeat  ad  faciendam  fidem  :  quo  enim  quis 
versutior  Se  callidior  est,  hoc  invisior  &  suspecti- 
or,  detractà  opinione  probitatis.  Quamobrem  in- 
lelligentias  justitià  conjuncta,  quantum  volet,  ha- 
bebit  ad  faciendam  fidem  virium:  justitià  sine 
prudentia  multùm  poterit  ;  sine  justitià  nibil  vale-. 
foit  prudentia. 

X.  Sed  ne  quis  sit  admiratus,  cur,  cùm  inter 
omnes  philosopfcos  constet,  à  meque  ipso  saepe 
disputatum  sit,  qui  imam  haberet,  omnes  ha  bere 
\rirtutes  ;  nunc  ita  sejimgam,  quasi  possit  quis- 
quam,  qui  non  idem  prudens  sit,  justus  esse  :  alia 
est  illa,  cùm  veritas  iosa  limatur  in  disputatane, 
subtilitas;  alia,  cùm  ad  opinionem  communem 
omnis  accommodatur  oratio.  Quamobrem  ut  vul- 
gus,  ita  nos  hoc  loco  loquimur,  ut  alios  fortes,  sil- 
os bonos  viros,  alios  prudent.es  dicamus  :  populari- 
bus  enim  verbis  est  agendum  S:  usitatis,  cùm  lo- 
quamur  de  opinione  populari  ;  idque  eodem  modo 
feci!  Paneetius.     Sed  ad  propositum  revertaniur. 


LIBER  SECILNDTJS.  ff 

Efat  igitur  ex  tribus,  quae  ad  gloriam  pertinente 
hoc  tertium,  ut  cum  adrniratione  hominum  honore 
ab  iis  digni  judicaremur.  Admirantur  igitur  com- 
muniter  illi  quidem  omnia,  quae  magna  &  praeter 
opinionem  suam  animadverterunt  :  separati m  au- 
tem  in  singulis5si  perspiciunt  nec  opinata  quasdam 
bona.  Itaque  eos  viros  suspieiunt,  maximisque 
efferuut  laudibus,  in  qaibus  existimant  se  excel- 
Ientes  quasdam  &  singulares  virtutes  perspicere  : 
despiciunt  autem  eos  &  contemnunt,  in  quibus  ni- 
hil  virtù tis,  nihil  animi,  nihil  nervorum  putant. 
Non  enim  omnes  eos  contemnunt,  de  quibus  male 
existimant  :  nam  quos  improbos,  maledicos,  frau- 
dulentos  putant,  &  ad  faciendam  injuriam  instruc- 
tos,  eos  contemnunt  quidem  neutiquam,  sed  de  his 
male  existimant.  Quamobrem  (ut  ante  dixi)  con- 
temnuntur  iì,  qui  nec  sibi  nec  alteri,  ut  dicitur  : 
in  quibus  nullus  labor,  nulla  industria,  nulla  cura 
est. 

Adrniratione  autem  afficiuntur  ii,  qui  anteire 
caeteros  virtute  putantur,  &  cùm  omni  carere  de- 
decore,  tum  vero  iis  vitiis,  quibus  alii  non  facile 
possunt  obsistere.  Nam  &  voluptates,  blandissi- 
mae  domime,  majores  partes  animi  à  virtute  detor- 
quent  :  &  dolorum  cùm  admoventur  faces,  praeter 
modum  plerique  exterrentur  :  vita,  mors,  divitia?, 
paupertas,  omnes  homines  vehementissimè  per- 
movent:  qua3  qui  in  utramque  partem  excelso 
animo  magnóque  despiciunt,  cùmque  aliqua  bis 
ampia  &.  honesta  res  objecta  est,  totos  ad  se  con- 
vertit  &  rapit;  tum  quis  non  admiretur  splendo- 
rem  pulchritudinémque  virtutis  ? 

XI.  Ergo  &  haec  animi  despicientia  admira- 
bilitatem  magnam  facit;  &  maxime  justitia  (ex 
qua  una  virtute  boni  viri  appellantur)  mirifica 


73  DE    OJTFiCIIS 

quidam  res  mullitudini  videtur:  nec  iujurià:  '  > 
mo  enioi  justus  esse  potest,  qui  mortem,  qui  dolo- 
rem,  qui  exilium  qui  egestatem  timet;  aut  qui  ea, 
quae  sunt  bis  contraria,  acuitati  anteponiti 
Maximéque  admirantur  eurn,  qui  pecunia  non 
movetur;  quod  in  quo  viro  perspectum  sit,  hunc 
igni  spectatum  arbitrante.  Itaque  illa  tria,  quae 
proposita  sunt  ad  gìoriam,  omnia  justitia  confici!  ; 
&  benevolerìtiam,  quòd  prodesse  vult  plurimis; 
Se,  ob  eandem  causarti,  fìdem  ;  &  admirationem, 
quòd  eas  res  spernit  &  uegligit,  ad  quas  plerique 
infiammati  aviditate  rapiuntur. 

Ac  meà  quidem  sententià  omnis  ratio  atque  in- 
stitutio  vitae  adjumenta  hominum  desiderat  ;  in 
primisque,  ut  babeas  quibuscum  possis  familiares 
conferre  sermones  ;  quod  est  difficile,  nisi  speciem 
prae  te  boni  viri  feras.  Ergo  etiam  solitario  nomi- 
ni, atque  in  agro  vitam  agenti,  opinio  justitiae  ne- 
cessaria est  :  eóque  etiam  magis,  quòd,  si  eam  non 
ìiabebunt,  injusti  habebuntur,  &  nullis  praesidiis 
septi  multis  afficientur  injuriis. 

Atque  iis  etiam,  qui  vendunt,  emunt,  conducunt, 
locant,  contrahendisque  negotiis  implicante,  jus- 
titia ad  rem  gerendam  necessaria  est  :  cujus  tanta 
vis  est,  ut  ne  illi  quidem,  qui  maleficio  &  scelere 
pascuntur,  possint  sine  uìià  particulà  justitiae  vi- 
vere :  nam,  qui  eorum  cuipiam,  qui  un^j  latrocin- 
antur,  furatur  aliquid  aut  eripit,  is  sibi  ne  in  latro- 
cinio quidem  relinquit  locum  :  ille  autem,qui  arebi- 
pirata  dicitur,  nisi  sequabiliter  preedam  dispertiat, 
aut  occiditur  à  sociis,  aut  relinquitur.  Quinetiam 
leges  latronum  esse  dicuntur,  quibus  pareant,  quas 
observent  :  itàque  propter  sequabilem  praedae  par- 
titionem  &  Bardylis  Illyrius  latro,  de  quo  est  apud 
Theopompum,  magnas  opes  habuit;  &  multò  ma- 


LIBER   SECUNDCS.  *9 

jores  Viriatus  Lasitanus,  cui  quidem  etiam  exer- 
citus  nostri  imperatorésque  cesserunt  :  quem  C. 
Laelius,  is,  qui  sapiens  usurpatur,  praetor  fregiti 
comminuit,  ferocitatémque  ejus  itarepressit,  ut  fa- 
cile bellum  reliquis  traderet.  Cùm  igitur  tanta 
vis  justitiae  sit,  ut  ea  etiam  latronum  opes  firmet 
atque  augeat,  quantam  ejus  vim  inter  leges  8cjudi- 
cia,  in  constitutà  republicà  fore  putamus  ? 

XIL  IVIihi  quidem  non  apud  Medos  solùm,  ut 
ait  Herodotus,  sed  etiam  apudmajores  nostros,  jus- 
titiae fruendae  causa  videntur  olim  bene  morati  re- 
ges  constituti.  Nam,  cùm  premere  tur  inops  mul- 
titudo  ab  iis,  qui  majores  opes  habebaut,  ad  unum 
aliquem  confugiebant  virtute  praestantem,  qui, 
cùm  probiberet  injurià  tenuiores,  aequitate  costi- 
tuenda summos  cum  infimis  pari  jure  retinebat. 
Eadémque  constituendarum  Iegum  l'uit  causa,  quae 
regum  :  jus  emm  semper  quaesitum  est  sequabile  : 
neque  enim  aliter  esset  jus  :  id  si  ab  uno  justo  &c 
bono  viro  consequebantur,  eo  erant  contenti  :  cùm 
id  minùs  contingeret,  leges  sunt  inventai,  quaecum 
omnibus  semper  una  atque  eàdem  voce  loqueren- 
tur.  Ergo  hcc  quidem  perspicuum  est,  eos  adim- 
perandum  deligi  solitos,  quorum  de  justitià  magna 
esset  opinio  multitudinis.  Adjuncto  vero,  ut  iidem 
dtiam  prudentes  baberentur,  nibil  erat,  quod  ho- 
mines  bis  auctoribus  non  posse  consequi  se  arbitra- 
rentur.  Omni  igitur  ratione  colenda,  &  retinen- 
da  justitià  est  ;  tum  ipsa  propter  sese  ;  nam  aliter 
justitià  non  esset  :  tum  propter  amplificationem 
honoris  &  gloriai.  Sed,  ut  pecuniae  non  quseren- 
dae  solùm  ratio  est,  sed  etiam  collocando,  quae  per- 
petuos  sumptus  suppeditet,  nec  solùm  necessario?, 
sed  etiam  ìiberales  ;  sic  gloria  &  quaerenda  &  col- 
locanda ratione  est. 

H 


80  DE    OFFICI!» 

Quanquam  praeclarè  Socrates  hanc  viam  ad 
gloriarti  proximam  &  quasi  compendiariarn  diee- 
bat  esse,  si  quis  id  ageret,  ut,  qualis  haberi  vellet, 
talis  essetJ  Quòd  si  qui  simulatone  &  inani  os- 
tentatione,  &  ficto  non  modo  sermone,  sed  eti- 
am  vultu,  stabilem  se  gloriam  consequi  posse  ren- 
tur,  vehementer  errant.  Vera  gloria  radices  agit, 
atque  etiam  propagato  :  ficta  omnia  celeriter,  tan- 
quam  flosculi,  decidunt,  nec  simulatum  potest  quid- 
quam  esse  diuturnum.  Testes  sunt  permulti  in  u- 
tramque  partem  ;  sed,  brevitatis  causà,familià  con- 
tenti erimus  una  :  Tib.  enim  Gracchus,  P.  filius, 
tamdiu  laudabitur,  dum  memoria  rerum  Romana- 
rum  manebit  :  at  ejus  tìlii,  nec  vivi  probantur  bo- 
nis,  &  mortui  numerum  obtinent  jure  caesorum. 

XIII.  Qui  igitur  adipisci  veram  gloriam  volet, 
justitise  fungatur  officiis.  Ea  qua?  essent,  dictum 
est  libro  superiore.  Sed,  ut  facillimè,  quales  simus 
tales  esse  videamur,  etsi  in  eo  ipso  vis  maxima 
est,  ut  simus  ii,  qui  haberi  velimus  ;  tamen  quae- 
dam  prsecepta  danda  sunt  :  Nam,  si  quis  ab  ineun- 
te setate  habet  «ausam  celebritatis  &  nominis,  aut 
à  patre  acceptam  (quod  tibi,  mi  Cicero,  arbitror 
contigisse),  aut  aliquo  casu  atque  fortuna  ;  in  hunc 
oculi  omnium  conjiciuntur,  atque  in  eum,  quid  a- 
gat,  quemadmodum  vivat,  anquiritur  ;  &,  tanquam 
in  clarissimà  luce  versetur,  ita  nullum  obscurum 
potest  nec  dictum  ejus  esse  nec  factum.  Quorum 
autem  prima  aetas,  .propter  humilitatem  &  obscuri- 
tatem,  in  hominum  ignoratione  versatur  ;  hi,  simui 
ac  juvenes  esse  coeperunt,  magna  spectare,  &  ad 
ea  rectis  studiis  debent  contendere  ;  quod  eò  firmi- 
ore  animo  facient,  quia  non  modo  non  invidetaril- 
li  eetati,  verùm  etiam  faveto. 


LIBER    SECUNDUS.  81 

Prima  igitur  est  adolescenti  commendatio  ad 
gloriam,  si  qua  ex  bellicis  rebus  comparari  potest, 
in  qua  multi  apud  majores  nostros  extiterunt  :  sem- 
per  enim  fere  bella  gerebantur.  Tua  autem  jetas 
incidit  in  id  bellum,  cujus  altera  pars  sceleris  ni- 
mium  habuit,  altera  felicitatis  parum  :  quo  tamen 
in  bello,  cùm  tePompeius  alae  alteri  praefecisset, 
magnani  laudem  a  summo  viro  &  ab  exercitu  con- 
sequebare,equitando,jaculando,  omni  militari  la- 
bore tolerando.  Atque  ea  quidem  tua  laus  pariter 
cum  republicà  cecidit  :  mihi  autem  hsec  oratio  sus- 
cepta  non  de  te  est,  sed  de  genere  toto  :  quamo- 
brem  ad  ea,  quae  restant,  pergamus. 

Ut  igitur  in  reliquis  rebus  multò  majora  sunt 
opera  animi,  quàm  corporis  ;  sic  hae  res,  quas  per- 
sequimur  ingenio  ac  ratione,  graviores  sunt,  quàm 
iilae,  quas  viribus.  Prima  igitur  commendatio  pro- 
ficiscitur  à  modestia,  tum  pietate  in  parentes,  tum 
in  suos  benevolentià.  Facillimè  autem  &  in  op- 
timam  partem  cognoscuntur  adolescentes,  qui  sé 
ad  claros  Se  sapientes  viros,  bene  consulentes  rei- 
publiese,  contulerunt  ;  quibuscum  si  frequentes 
sunt,opinionem  afferunt  populo,eorum  fore  se  simi- 
les,  quos  sibi  ipsi  delegerunt  ad  imitandum. 

P.  Rutilii  adolescentiam,  ad  opinionem  &  in- 
nocentiae  Sz  juris  scientiae,  P.  Mucii  commenda- 
vit  domus  :  nam  L.  quidem  Crassus,  cùm  esset 
admodum  adolescens,  non  aliundemutuatus  est, 
sed  sibi  ipse  peperit  maximam  laudem  ex  il  là  ac- 
cusatione  nobili  Se  gloriosa  :  8c,  qua  aetate  qui  ex- 
ercentur,  laude  affici  selent  (ut  de  Demosthene 
accepimus)  ;  eà  eetate  L.  Crassus  ostendit,  id  se 
in  foro  optimè  jam  facere,  quod  etiam  tum  poterai 
domi  cum  laude  meditali. 


82  DE    OFFICIIb 

XIV.  Sed,  cùm  duplex  ratio  sit  orationis,  qua* 
rum  in  aiterà  senno  sit,  inaitela  còntentio;  non 
estid  quidem  dubium,  quin  còntentio  orationis 
majorem  vim  habeat  ad  gloriam  :  ea  est  enim,quam 
eloquentiamdicimus  :  sed  tamen  difficile  dictu  est, 
quantopere  conciliet  animos  hominum  comitas  af- 
fabilitàsque  sermonis.  Extant  epistola^  &  Philip* 
pi  ad  Alexandrum,  Se  Antipatri  ad  Cassandrum, 
&  Antigoni  ad  Philippum  filium,  trium  prudentis- 
simorum  (sic  enim  accepimus),  quibus  prsecipiunt, 
utoratione  benigna  multitudinis  animos  ad  bene^ 
volentiam  alliciant,  militégque  blande  appellando 
deliniant:  Quae  autem  in  multitudine  cum  con- 
tentione  habetur  oratio,  ea  ssepe  universam  exei- 
tat  :  magna  est  enim  admiratio  copiose  sapiente^ 
que  dicentis  :  quem  qui  audiunt,  intelligere  etiam 
&  sapere  plus  quàm  cseteros  arbitrantur  ;  si  vero 
inest  in  oratione  mista  modestiae  gravitas,  nil  ad- 
mirabilius  fieri  potest  ;  eóque  magis,  si  ea  sunt  in 
adolescente. 

Sed,  eùm  sint  plurima  causarum  genera,  quae 
eloquentiam  desiderant,  multique  in  nostra  repub- 
licà  adolescentes,  &  apud  judices  &  apud  senatum, 
dicendo  laudem  assecuti  sint  ;  maxima  est  admi- 
ratio in  judiciis  :  quorum  ratio  duplex  est:  nam 
ex  accusatione  &  defensione  constat  ;  quarum  etsi 
laudabilior  est  defensio,  tamen  etiam  accusatio 
probata  perssepe  est,  Dixi  paulo  ante  de  Crasso. 
Idem  fecit  adolescens  M.  Antonius,  Etiam  P. 
Sulspicii  eloquentiam  accusatio  iliustravit,  cùm 
seditiosum  Se  inutilem  civem,  C.  Norbanum,  inju- 
dicium  vocavit.  Sed  hoc  quidem  non  est  saepe 
faciendum  ;  nec  unquàm  nisi  aut  reipubliese  causa, 
ut  ii,  quos  ante  dixi  ;  aut  ulciscendi,  ut  duo  Lucul- 
li  ;  aut  patrocinio,  ut  nos  prò  Siculis  :  prò  Sardis: 


LI  BER   SECUNDUS.  83 

Julius.  In  accusando  etiam  Man  io  Àquiìio  L. 
Fusii  cognita  industria  est.  Semel  igitur,  aut  non 
saepe  certe  :  sin  erit,  cui  faciendum  sit  ssepius,  rei- 
publicae  tribuat  hoc  muneris,  cujus  inimicos  ulcis- 
ci  saepius,  non  est  reprehendendum.  Modus  tamen 
adsit  :  duri  enim  hominis,  vel  potiùs  vix  hominis 
videtur,  periculum  capitis  infette  multis.  Id  cùm 
periculosum  ipsi  est,  tum  etiam  sordidum  ad  la- 
mam,  cominittere  ut  accusator  nominetur:  quecl 
contigit  M.  Bruto,  summo  genere  nato,  iliius  tilio, 
quijuris  civiìis  in  primis  peritile  fuit. 

Atque  etiam  hoc  prseceptum  officii  diligenter 
tenendum  est,  ne  quem  unquam  innoeentem  judi- 
cio  capitis  arcessas  :  id  enim  sine  scelere  fieri 
nullo  pacto  potest  ;  nam  quid  est  tam  ìnhumanum, 
quàm  eloquentiam,  à  natura  ad  salutem  hominum 
k  ad  conserva tionem  datam,  ad  honorum  pestem 
perniciémque  convertere  ?  Nectamen,  uthocfu- 
giendum  est,  ita  hahendum  est  religioni,  nocentem 
aliquando,modòne  nefarium  impiùmque,defendere  : 
vult  hoc  multitudo,  patitur  consuetudo,  fert  etiam 
humanitas.  Judicisest,semperincausis  verumsequi  ; 
patroni,  nonnunquam  verisimile,  etiam  si  minùs  sit 
vermn,  defendere  :  quod  scribere,pra?sertim  cùm  de 
philosophià  scriherem,  non  auderem,  nisi  idem 
placeret  gravissimo  Stoicorum  Panando.  Maxi- 
me auteni  &  gloria  paritur  &  gratia  defensionibus  ; 
eóque  major,  si  quando  accidit,  ut  ei  subveniatur, 
qui  potentis  alicujus  opibus  circumveniri  urgerique 
videatur  :  ut  nos  &  ssepe  alias,  &  adolescentes 
contra  L.  Syilae  dominantis  opes  prò  Sex.  Roscio 
A  merino  fecimus  ;  quae,  ut  scis,  extat  oratio. 

XV.     Sed  expositis  adolescentium  officiis,  quse 
valeant  ad  gloriam  adipiscendum,  deinceps  de  be- 
aencentia  ac  liberalitaté  dicendum  est  ;  cujus  est 
H  2 


o4  DE    OFFICHS 

ratio  duplex  ;  nam  aut  opera  benigne  fit  indigen- 
tibus,  aut  pecunia  :  facilior  est  hsec  posterior,  locu- 
pleti praeserlim  ;  sed  Illa  lautior  ac  splendidior,  Se 
viro  forti  claróqne  dignior  :  quanquam  enim  in  u- 
f roque  inest  gratificandi  liberalis  voluntas,  tamen 
altera  ex  arca,  altera  ex  viriate  depromitur  :  lar- 
gitióque,  qua?  fit  ex  re  familiari,  fontem  ìpsum  be- 
nignilatisexhaurit:  ita  benignitatc  benignità»  tot- 
ìitur  ;  qua  quo  in  plures  usus  sis,  eo  minùs  in 
multos  uti  possis. 

At  qui  opera,  id  est,  virtute  &  industria,  benefici* 
Se  liberales  erunt;  primììm  quo  pluribus  profue- 
rint,  eo  plures  ad  benigne  faciendum  adjutores  ha- 
bebunt  ;  deinde  consuetudine  beneficenti®  para- 
tiores  erunt  &  tanquam  exercitatores,  ad  bene  de 
muitis  promerendum.  Preclare  epistola  qua* 
dam  Alexandrum  fi!  min  Phiiippus  accusat  quòd 
largitione  benevolentiamMacedonum  consectetur. 
Quce  te,  malum  !  inquit,  ratio  in  isiàm  spem  indux- 
ii,  ut  cos  tibifideles  putaresfore,  quos  pecunia  cor- 
rupisses  ?  An  tu  id  agis,  ut  Macedones  non  te  reg- 
em  siium,  sed  ministrimi  &  precbitorem  spcrentfore? 
Bene  ministrimi  & prcebitorem,  qui  sordidum  regi: 
meìiùs  etiam,  quòd  largitionem  corruptelam  esse 
dixit  :  fit  enim  deterior,  qui  accipit,  atque  ad  idem 
semper  expectandum  paratior.  Hoc  il  le  filio  ;  sed 
preeeeptum  putemus  omnibus.  Quamobrem  id 
quidem  non  dubium  est,  quin  illa  benignitas, 
quse  constat  ex  opera  &  industria,  Se  honestior  sit, 
&  latiùs  pateat,  &  possit  prodesse  pluribus. 

Nonnunquam  tamen  est  largiendum,  nec  hoc 
benignitatis  genus  omnino  repudiandum  est  ;  &  sas- 
pe idoneis  hominibus  indigentibus  de  re  familiari 
impertiendum  :  sed  diligenter  atque  moderate  : 
multi  enim  patrimonia  eifuderunt  inconsulte  largi- 
endo  :  quid  aliterà  est  stu!tius3  quàro,  quod  liben-- 


LIBER    SECUXDUS.  85 

ter  facias,  curare  ut  id  diutiùs  facere  non  possis  ? 
Aique  etiam  sequuntùr  largitionem  rapina?  :  cùm 
enim  dando  egere  cooperili!,  alienis  bonis  mauus 
afferre  coguntur  ;  ita  cimi  bene  voientise  comparan- 
do causa  benefìci  esse  velini,  non  tanta  studia  as- 
sequuntur  eorum,  quibus  ademerunt.  Quamobrem 
nec  ila  ciaudendaest  res  tamil iaris,  ut  eam  benig- 
nitatis  aperire  non  possi t;  nec  ita  reseranda,  ut  pa~ 
teat  omnibus  :  modus  adhibeatur,  isque  referatur 
ad  iacul  iates,  Omnino  meminisse  debemus  id, 
quod  à  qos Iris  honiinibus  sanissime  usurpatura 
jam  in  proverbii  consuetudinem  venit,  largitionem 
fimdum  non  habere  :  etenim  quis  potest  modus 
esse,  cùm  6c  idem  qui  consuèrunt,  &  idem  ilìud  alii 
desiderent  ? 

XVI.  Omnino  duo  sunt  genera  largorum,  quo- 
rum alteri  prodigi,  alteri  libera Ies  ;  Prodigi,  qui 
epulis  Sz  \  iscerationibns,  &  gladiatorum  muneribus, 
ludorum  venationùmque  apparata,  pecunias,  prò 
ftmdunt  in  eas  res,  quarum  rnemoriam  aut  brevem 
aut  nullam  omnino  sint  relicturi  :  liberaies  autem, 
qui  suis  facuìtatibus  aut  captos  à  praedonibus  redi* 
muiit,  aut  83s  alienimi  suscipiunt  amicorum,  aut  in 
filiarum  colìocatlone  adjuvant,autopituiantur  in  re 
vel  quserendà  ve!  augendà.  Itaque  miror,  quid  in 
mentem  venerit  Theophrasto,in  eo  libro, quem  de 
divitiis  scripsit  ;  in  quo  multa  prseclarè,  illud  ab- 
surdè  :  est  enim  multus  in  laudandà  magnifteentià 
&  apparatione  popuiarium  munerum,  taliùmque 
sumptuum  facultatem,  fructum  divitiarum  putat  : 
mihi  autem  iile  fmetus  liberalitatis,  cujus  exempla 
panca  posili,  multò  etiam  major  videtur  c£certior. 
Quanto  Aristoteles  graviùs&  verìusnosreprehendit 
quihas  pecuniarumeffusionesnon  admiremur,  qua3 
fiant  ad  mul  ti  li  idlnem  deliniendani.  At  ii,  qui  ab  Los  tè 


86  DE    OFFICIIS 

9 

obsidentur,  si  emere  aquce  sexta riunì  mina  coge- 
rentur,  hoc  primo  incredibile  nobis  videri,  omnés- 
que  mirari  ;  sed,  cùm  attenderint,  veniam  necessi- 
tati dare  :  in  his  immanibus  jacturis  infinitisque 
sumptibus  nihil  nos  magnopere  mirari  ;  cùm  prae- 
sertim  nec  necessitati  subveniatur,nec  dignitas  au- 
geatur:  ipsàque  iìla  delectatio  muìtitudinis  sit  ad 
breve  exiguumque  tempus  :  eaque  à  ievissinio 
quoque  :  in  quo  tamen  ipso  una  cuna  satietate  me- 
moria quoque  moriatur  voìuptatis.  Bene  etiam 
colligit,  ha)c  pueris,  &  muiierculis,  &  servis,  8c 
servorum  simillimis  liberis,  esse  graia  :  gravi  ve- 
ro nomini,  &  ea,  quae  fìunt,  judicio  certo  ponde- 
ranti, probari  posse  nullo  modo. 

Quanquam  intelligo,  in  nostra  civitate  inveter- 
asse jam  à'bonis  temporibus,  ut  splendor  eediiita- 
tum  ab  optimis  viris  postuletur  :  itaque  &  P.  Cras- 
sus,  cùm  cognomine  dives  tum  copiis,  functus  est 
sedilitio  maxirno  muneie  :  &  paulo  post  L.  Cras- 
bus  eum  omnium  hominum  moderatissimo,  Q.  Mu- 
cio,magnifìcentissimà  abilitate  functus  est:  deinde 
C.  Claudius,  Appii  filius  :  multi  post,  Lucuili, 
Fcrtensius,  Silanus  :  omnes  autem  P.  Lentulus, 
me  consule,vicit  superiores  :  lume  est  Scaurus  im- 
itatus.  Magnincentissima  vero  nostri  Pompeii 
munera  secundo  consulatu  :  in  quibus  omnibus 
quid  mihi  placeat,  vides. 

XVII.  Vitanda  tamen  est  suspicio  avaritia?. 
Mamerco  homini  divitissimo,  praetermissio  aedili- 
tatis  consulatfìs  repulsam  attulit.  Quare  &  si  pos- 
tulatur  a  populo,  bonis  viris  si  non  desiderantibus, 
attamen  approbantibus,  faciendum  est,  modo  prò 
facultatibus  ;  nos  ipsi  ut  fecimus  :  &  siquando  al- 
iqua  res  major,  atque  utilior,  populari  largitione 
acquiritur;  ut  Oresti  nuper  prandia  in  semitis  de- 


«•n  mas  nom 


LIBER   SECUNDUS.  87 


eurnae  nomine  magno  honori  fuerunt.  Ne  Marco 
quidem  Scio  vitio  datum  est,  quòd  in  cantate  asse 
modium  popul©  dedit  ;  magna  enim  se  &  invetera- 
ta invidia,  nec  turpi  jacturà,  quando  erat  aedilis, 
nec  maxima  lioeravit.  Sed  honori  summo  nuper 
nostro  Miloni  fuit,  quòd  gladiatoribus  emptis  rei- 
publicae  causa,  quas  salute  nostra  continebatur,  ora- 
nes  P .  C  lodii  oonatus  furorésque*  compressit.  C  au- 
sa igitur  largiiionis  est,  si  aut  necesse  est,  aut 
utile. 

In  his  autem  ipsis  mediocritatis  regula  optima 
est.  L.  quidem  Philippus  Q.  filius,  magno  vir  in- 
genio in  primisque  clarus,  gloriari  solebat,  se  sine 
ullo  munere  adeptum  esse  omnia,  quse  haberentur 
amplissima.  /  Dicebat  idem  C.  Cuiro.  Nobis  quo- 
que licet  in  hoc  quodammodo  gloriari  :  nani  prò  am- 
plitudine honorum,  quos  cunctis  suffragiis  adepti 
sumus  nostro  quidem  anno,  quod  contigit  eorum 
nemini,  quos  modo  nominavi,  sane  exiguus  sump- 
tus  sedilitatis  fuit.    * 

Atque  etiam  illa?  impensa?  meliores  sunt,  muri, 
navalia,  portus,  aquarurn  ductus,  omniàque  quae 
ad  usum  reipublicae  pertinent  :  qiranquam  quod 
prassens  tanquam  in  manum  datur,  jucundius  est  ; 
tamen  hasc  in  posterum  gr&tiora.  Theatra,  porti- 
cus,  nova  tempia,  verecundiùs  reprehendo  propter 
Pompeium  :  sed  doctissimi  non  probant  ;  ut  & 
hic  ipse  Pan?etius,quemmultùmin  bis  iibris  secu* 
tus  sum,  non  interpretatus  ;  &  Phalereus  Deme- 
trius,  qui  Periclem  principem  Graeciee  vituperat, 
quòd  tantam  pecuniam  in  praeclara  illa  propylcea 
conjecerit.  Sed  de  hoc  genere  toto  in  iis  Iibris, 
quos  de  repubìicà  scripsi,diligenter  est  disputatum. 
Tota  igitur  ratio  taliuro  largitionum  genere  vitio- 
$a  est,  temporibus  necessaria  ;  &  tum  ipsa  &  ad 


88  DE    0FFICI1S 

facultates  accommodanda,  &  medioeritate  mode- 
randa  est. 

XVIII.  In  ilio  autem  altero  genere  largiendiy 
quod  à  liberalitate  proficiscitur,  non  uno  modo  in 
disparibus,causis  affecti  esse  debemus. 

Alia  causa  est  ejus,  qui  calamitate  premitur  ; 
&  ejus,  qui  res  meliores  queerit,  nullis  suis  rebus 
adversis.  Propensior  benignitas  esse  debebit  in 
calamitosos,  nisi  forte  erunt  digni  calamitate  :  in 
iis  tamen,  qui  se  adjuvari  volent,  non  ut  ne  affli- 
gantur,  sed  ut  altiorem  gradum  ascendant,  restricti 
omnino  esse  nullo  modo  debemus  ;  sed  in  deligen- 
dis  idoneis  judicium  &  diligentiam  adhibere  :  nam 
prseclarè  Ennius; 

Bcnefacta  male  locata,  malefatta  arbitror. 
Quod  autem  tributum  est  bono  viro  &  grato,  in  eo, 
cùm  ex  ipso  fructus  est,  tum  etiam  ex  caeteris  :  te- 
meritate  enim  remota,  gratissima  est  liberalitas  ; 
eóque  eam  studiosiùs  plerique  laudant,  quòd  sum- 
mi  cujusque  bonitas  commune  perfugium  est  om- 
nium. Danda  igitur  opera  est,  ut  hos  beneficile 
quàm  plurimis  afficiamus,  quorum  memoria  libe- 
ris  posterisque  prodatur,  ut  iis  ingratis  esse  non 
liceat  :  omnes  enim  immemorem  beneficii  ode- 
runt  ;  eamque  injuriam  in  deterrendà  liberali  tate 
sibi  etiam  fieri  ;  eumque,  qui  faciat,  cominunem 
hostem  tenuiorum  putant. 

Atque  heec  benignitas  etiam  reipublicse  utilis 
est,  redimi  è  servitute  captos,  locupletari  tenuio- 
res  ;  quod  quidem  vulgo  solitum  fieri  ab  ordine 
nostro,  in  oratione  Crassi  scriptum  copiose  vide- 
mus.  Hanc  ergo  consuetudinem  benignitatis  lar- 
gitioni  munerum  longè  antepono  :  haec  est  gravi- 
um  hominum  atque  magnorum  ;  illa  quasi  assen- 


LIBER   SECUNDUS.  ^  89 

tatorum  populi*  multitudinis  levitatem  voluptate 
quasi  titillantium. 

Conveniet  autem,cùm  in  dando  munincum  esse, 
tum  in  exigendo  non  acerbùm  ;  in  omnique  re 
contrahendà,  vendendo,  emendo,  conducendo, 
locando,  vicinitatibus  &<.confìniis,  aequum  &  faci- 
lem  ;  multa  multis  de  jure  suo  cedentem  ;  à  litibus 
vero,  quantum  liceat,  &  nescio  an  paulo  plus  ed- 
am, quàm  liceat,  abhorrentem  :  est  enim  non 
modo  liberale,  paulum  nonnunquam  de  suo  jure 
decedere,  sed  interdum  etiam  fructuosum.  Ha- 
benda  autem  est  ratio  rei  familiaris  quam  quidem 
dilabi  sinere,  flagitiosum  est  ;  sed  ita,  ut  illiberal- 
itatis  avaritiaeque  absit  suspicio  :  posse  enim  lib- 
erali tate  uti,  non  spoliantem  se  patrimonio,  nimi- 
rum  is  est  pecunia^  fructus  maximus.  Rectè  eti- 
am à  Theophrasto  est  laudata  hospitalitas  :  est 
enim,  ut  mihi  quidem  videtur,  valde  decorum,  pa- 
tere domos  hominum  iliustrium  illustribus  hospiti- 
bus  :  idque  etiam  reipublicae  est  ornamento,  hom- 
ines  externos  hoc  liberalitatis  genere  in  urbe  nos- 
tra non  egere  :  est  autem  etiam  vehementer  utile 
iis,  qui  honestè  posse  multum  volunt,  per  hospites 
apud  externos  populos  valere  opibus  &  gratià. 
Theophrastus  quidem  scribit,  Cimonem  Athenis 
etiam  in  suos  curiales  Laciadas  hospitalem  fuisse  : 
ita  enim  instituisse,  &  viliicis  imperavisse,  ut  om- 
nia prseberentur,  quicunque  Laciades  in  villam 
suam  divertisset. 

XIX.  Quae  autem  opera,  non  largitione  benefi- 
cia dantur,  haec  tum  in  universam  rempublicam, 
tum  in  singulos  cives  conferuntur  :  nam  in  jure 
cavere,  Consilio  juvare,  atque  hoc  scientiae  genere 
prodesse  quàm  plurimis,  vehementer  &  ad  opes  au- 
gendas  pertinet  &  ad  gratiam,     Itaque  cùm  multa 


90  DE    OFFICIA 

preclara  majorum,  tum  quòd  optimè  constituti 
juris  civiiis  summo  semper  in  honore  fuit  cognitio 
atque  interpretatio  :  quam  quidem,  ante  hanc  con- 
fusionem  temporum,  in  possessione  sua  principes 
retinuerunt  ;  nunc,  ut  honores,  ut  omnes  dignitatis 
gradus,  sic  hujus  scientise  splendor  deletus  est  : 
idque  eò  indignius,  quòd  eo  tempore  hoc  contigit, 
cùm  is  esset,  qui  omnes  superiores,  quibus  honore 
par  esset,  scientià  facile  vicisset.  Haec  igitur  op- 
era grata  multis,  &  ad  beneficiis  obstringendos 
homines  accoramodata. 

Atque  huic  arti  finitima  est  dicendi  gravior  fac* 
ultas,  &  gratior,  &  ornatior.  Quid  enim  eloquen- 
ti», prsestabilius,  vel  admiratione  audientium,  vel 
»pe  indigentium,  vel  eorum,  qui  defensi  sunt,  gra- 
tià  ?  Huic  quoque  ergo  à  majoribus  nostris  est 
in  toga  dignitatis  principatus  datus.  Diserti  igi- 
tur hominis,  &  facile  laborantis,  quodque  in  patriis 
est  moribus,  multorum  causas  &  non  gravate  & 
gratuito  defendentis,  beneficia  &  patrocinia  late 
patent. 

Admonebat  me  res,  ut  hoc  quoque  loco  inter- 
missionem  eloquenti»,  ne  dicam  interitura,deplo- 
rarem,  ni  vererer,  ne  de  meipso  aliquid  viderer 
queri.  Sed  tamen  videmus,  quibus  extinctis  ora- 
toribus,  quàm  in  paucis  spes,  quanto  in  pauciori- 
bus  facultas,  quàm  in  multis  sit  audacia.  Cùm  au- 
tem  omne3  non  possint,  ne  multi  quidem,  aut 
jurisperiti  esse  aut  diserti  ;  licet  tamen  open*  pro- 
desse multis,  beneficia  petentem,  commendantem 
judicibus  &  magistratibus,  vigilantem  prò  re  alteri- 
us,  eos  ipsos,  qui  aut  consuluntur  aut  defendunt, 
rogantem  :  quod  qui  faciunt,  plurimum  grati» 
consequuntur,  latissiméque  eorum  manat  indus- 
tria. 


fJBER    3ECÙNDUS*  &1 

Jam  illud  non  sunt  admonendi  (est  enim  in 
prom|  tu,)  ut  animum  advèrtant,  cùm  juvare  alios 
veli iit,  ne  quos  oifendant  :  seepe  eqim  aut  eos  la> 
dunt,  quos  non  debent  ;  aut  eos,  quo3  non  expe- 
dit:  si  imprudentes,  negligenti»  est;  si  scientes, 
temeritatis.  Utendum  etiam  excusatione  adver- 
sùs  eos,  quos  invilus  oSfendas,  quacunque  possis, 
quare  id,  quod  feceris,  necesse  fuerit,  nec  aliter  fa- 
cere  potuerìs  ;  cseterisque  operis  &  offìciis  erit, 
Quoti  violatimi  est,  com;>ensandum: 

XX.  Sed,  cùm  in  hominibus  juvandis  aut  mo- 
res  spectari  aut  fortuna  soleat,  dictu  quidem  est 
proclive,  itàque  vulgo  loquuutur,  se  in  beneficiis 
collocandis  mores  hominum,  non  fortunam  sequi. 
Honesta  oratio  est  :  sed  quis  est  tandem,  qui  ino- 
pis  &  optimi  viri  causes  non  anteponat,  in  opera 
dandà,  gratiam  fortunati  &  potentis  ?  à  quo  enim 
expeditior  &  celerior  remunera tio  fore  videtur,  in 
eum  fere  est  voluntas  nostra  propensior.  Sed  anim- 
advertendumestdiligentiùs,quse  natura  rerum  sit:- 
nimirum  enim  inops  ille,  si  bonus  est  vir,  eliam  si 
referre  gratiam  non  potest,  habere  certe  potest. 
Commodè  autem,  quicunque  dixit,  Pecuniam  qui 
habeat,  non  reddidisse  ;  qui  reddiderit,  non  habere  : 
gratiam  autem  &  qui  retulcriU  habere  ;  Se  qui  ha- 
beat)  retulisse  :  At,  qui  se  locupletes,  honoratos, 
beatos  putant,  hi  ne  obligari  quidem  beneficio  vo- 
lunt  :  quinetiam  beneficium  se  dedisse  arbitrantur, 
cùm  ipsi  quamvis  magnum  aliquod  acceperint  ;  at- 
que  etiam  à  se  aut  postulari  aut  expectari  aliquid 
suspicantur  :  patrocinio  vero  se  usos,  &  clientes 
appeilari,  mortis  instar  putant.  At  vero  ille  ten- 
nis, cùm,  quidquid  factum  sit,  se  spectatum,  non 
fortunati!  putet  ;  non  modo  illi,  qui  est,  meritus, 
sed  etiam  illis,.  à  quibus  expectat  (eget  enim  mul- 

I 


92  DE  OFFiciis 

tis,)  gratum  se  videri  studet  :  neque  vero  veifois 
auget  suuin  munus,  si  quo  forte  fungitur,  sed  etiara 
extenuat.  Videndumque  illud  est,  quòd,  si  opu- 
lentum  fortunatumque  defenderis,  in  ilio  uno,  aut 
forte  in  liberis  ejus,  manet  gratia  :  sin  autem  ino- 
pem,  probum  tamen  &  modestum  ;  omnes  non  im- 
probi humiles,  quse  magna  in  populo  multitudo  est, 
praesidium  sibi  paratum  vident.  Quamobrem  me- 
liùs  apud  bonos,  quàm  apud  fortunatós,  beneficium 
eolìocari  puto. 

Banda  omnino  opera  est,  ut  omni  generi  satisfa- 
cere  possimus  :  sed,  si  res  in  contentionem  veniet, 
nimirum  Themistocles  est  auctor  adhibendus,  qui 
cùm  consuleretur,  utrùm  bono  viro  pauperi,  an  mi- 
nùs  probato  diviti  filiam  collocaret  ;  Ego  vero,  in- 
quit  inalo  virimi,  qui  pecunia  egeat,  quàm  pecuniam 
qucc  viro.  Sed  corrupti  mores  depravaiique  sunt 
admiratione  divitiarum  :  quarum  magnitudo  quid 
ad  unumquemque  nostrum  pertinet  ?  illuni  Portas- 
se adjuvat,  qui  habet  :  ne  id  quidem  semper  :  sed 
fac  juvare  ;  utentior  sane  sit,  honestior  vero  quo- 
modo  ?  Quòd  si  etiam  bonus  erit  vir,  ne  impediant 
divitiae  ;  quo  minùs  juvetur,  modo  ne  adjuvent; 
sitque  omne  judicium,  non  quàm  locuples,  sed  qua- 
lis  quisque  sit. 

Extremum  autem  prseceptum  in  beneficiis  ope- 
ràque  dandà  est  ;  ne  quid  contra  aequitatem  con- 
tendas,  ne  quid  per  injuriam  :  fundamentum  enim 
perpetua?  commenda  tionis  k.  famse  est  justitia,  sine 
qua  nihil  potest  esse  laudabile. 

XXI.  Sed  quoniam  de  eo  genere  beneficiorr 
dictum  est,  quse  ad  singulos  spectant  ;  deinceps  de 
lis,  quse  ad  universos,  quseque  ad  rempublicam  per- 
tinent,  disputandum  est.     Eorum  autem  ipsorum 
partim  ejusmodi  sunt,  ut  ad  universos  clves  perti- 


LJBER   SECUNDUS.  9£ 

ìieant;  partim  singulos  ut  attingant;  quae  sunt  etiam 
gratiora.  Danda  est  opera  omnino,  si  possit,  u- 
trisque  ;  nec  minùs,  ut  etiam  singulis  consulatur  : 
sed  ita,  ut  ea  res  aut  prosit,  aut  certe  ne  obsit  rei- 
publicae.  C.  Gracchi  frumentaria  magna  largitio  ; 
exhauriebat  igitur  serarium  ;  modica  M.  Octavii,  Se 
reipublicae  tolerabilis,  &  plebi  necessaria  :  ergo  Se 
civibus  Se  reipubliese  salutaris. 

In  primis  autem  videndum  erit  ei,  qui  rempubli- 
cam  administrabit,  ut  suum  quisque  teneat,  neque 
de  bonis  privatorum  publicè  diminutio  fiat  :  per- 
niciose enim  Philippus  in  tribunatu,  cùm  legem  a- 
grariam  ferret,  quam  tamen  antiquari  facile  passus 
est,  &  in  eo  vehementer  se  moderatum  praebuit  ; 
sed  cùm  in  agendo  multa  populariter,  tum  illud 
male,  Non  esse  in  civitate  duo  millia  hominum,  qui 
rem  haberent.  Capitalis  oratio,  &  ad  83quationem 
bonorum  pertinens  ;  qua  peste  quse  potest  esse 
major  ?  Hanc  enim  ob  causam  maxime,  ut  sua  ten- 
erent,  respublicae  civitatésque  constitutae  sunt  : 
nani,  etsi  duce  natura  congregabantur  homines,  ta- 
men spe  custodi©  rerum  suarum,  urbium  presidia 
quserebant. 

Danda  etiam  opera  est,  ne,  quod  apud  majoreS 
nostros  saepe  fiebat,  propter  aerarti  tenuitatem  as- 
siduitatémque  bellorum,  tributum  sit  conferendum  : 
idque  ne  eveniat,  multò  ante  erit  providendum. 
Sin  qua  necessitas  hujus  muneris  alicui  reipublicas 
obvenerit  (malo  enim  quàm  nostrae  ominari  ;  neque 
*amen  de  nostra,  sed  de  omni  republicà  disputo,) 

nda  erit  opera,  ut  omnes  intelligant,  si  salvi  es~ 
_  velìnt,  necessitati  esse  parendum. 

Atque  etiam  omnes,  qui  rempublicam  guberna- 
bunt,  consulere  debebunt,  ut  earum  rerum  copia  sit, 
juae  sunt  necessari©  ;  quarum  qualis  comparatie 


»4  »E    0FFICII3 

fieri  soleat  &  debeat,  non  est  necesse  disputare  : 
est  enirn  in  promptu  :  tantum  locus  attingendus 
fuit.   ■ 

Caput  autem  est  in  omni  procuratione  negotii 
&  muneris  public!,  ut  avaritiae  pellatur  etiam  mini- 
ma suspicio.  Utinam,  inquit  C.  Pontius  Samnis, 
ad  illa  tempora  me  fortuna  reservàsset,  &  tum  es- 
sem  natus,  si  quando  Romani  dona  accipere  cce- 
pissent  !  non  essem  passus  diutiùs  eos  imperare, 
Na3  iìli  multa  secula  expectanda  fuenmt  :  modo  e- 
nim  hoc  malum  in  hanc  rempublicam  invasit  :  ita- 
que  facile  patior  tunc  potiùs  Pentium  fuisse,  siqui- 
dem  in  ilio  tantum  fuit  roboris.  Nondum  centum 
&  decem  anni  sunt,  cìim  de  pecuniis  repetundis  à 
L.  Pisone  lata  est  lex,  nulla  antea  cùm  fuisset  at 
vero  postea  tot  leges,  &  proxim^e  quoque  duriores 
tot  rei,  tot  damnati,  tantum  Itaìicum  bellum  prop- 
ter  judiciorum  metum  excitatum  ;  tanta,  sublatis 
Iegibus  &.  judieiis,  expilatio  direptióque  sociornm, 
ut  imbecilitate  aliorum,  non  nostra  virtute  valea- 
mus. 

XXIT.  Laudat  Africanum  Pansstius,  quòd  fue- 
rit  abstinens.  Quidn?  laudet  ?  sedin  ilio  alia  ma- 
jora  :  laus  enim  abstinentise  nonhominisestsolùm, 
sed  etlam  tenr-oram  illorum.  Omni  Macedonum 
gaza,  quae  fuit  maxima,  potitus  est  Paulus  :  tantum 
in  Eerarium  pecunia?  invexit,  ut  unius  imperatori» 
praeda  finem  attulerit  tributorum  :  at  hic  nihil  in 
domani  suam  preeter  memoriam  nomiais  sempiter- 
ìiarn  detulit.  Imitatus  patrem  Africanus,  nihilo 
locupletior  Cartilagine  eversa.  Quid  ?  qui  ejus 
collega  in  censirà  fuit,  L.  Mummius, numquid  co- 
pioslor5cùm  co[\osissimam  urbeni  fimditùs  sastu- 
ìisset  ?  Italiani  ornare,quàm  domimi  suam,  màluìt  : 


JABER    SKCl  XDLg.  95 

quanquam,  Italia  ornata,  domus  ipsa  niihi  videtur 
ornatior. 

Nullum  igitur  vitinm  tetrius  (ut  eo*  linde  digros- 
sa est,  referat  se  oratio,)  quàm  avaritia  ;  prsesertim 
in  principibus  reiqpiiblicam  guberuantibus  :  habe- 
re  enim  questui  rempublicam  non  modo  turpe 
est,  sed  sceleratum  edam  &  nefarium.  Itaque 
quod  Apollo  Pythius  oraculum  edidit,  Spartani 
nulla  re  alia,  nisi  avaritia  perituram,  id  videtur 
non  solùm  Lacedsemoniis,  sed  &  omnibus  opulen- 
tis  populis  pnedixisse.  Nulla  autem  re  conciliare 
faciliùs  benevolentiam  multitudinis  possunt  ii,  qui 
reipublicae  prsesunt,  quàm  abstinentià  &  continen- 
tià. 

Qui  vero  se  populares  volimi,  ob  eàmque  cau* 
sam  aut  agrariam  rem  tentant,  ut  poss^ssores  suÌ3 
sedibus  pellan tur  ;  aut  pecunias  creditas  debitori- 
bus  condonandas  putant  ;  ii  labefactant  fundamen- 
ta  reipublica?  :  concordiam  primùm,  quae  esse  non 
potest,  curo  alias  adimuntur,  aliis  condonantur  pe- 
cunia?  :  deinde  sequitatem,  quae  tollitur  omnis,  si 
habere  suum  cuique  non  licet  :  id  enim  est  pro- 
prium  (ut  suprà  dixi)  civitatis  atque  urbis,  ut  sit 
libera,  &  non  sollicita  suse  rei  cujusque  custo- 
dia. 

Atque  in  hàc  pernicie  reipublicae  ne  illam  qui- 
dem  consequuntur  quam  putant,  gratiam  :  nam, 
cui  res  erepta  est,  est  inimicus  ;  cui  data,  etiam 
dissimulai  se  accipere  voluisse,  Se  maxime  in  pe- 
cuniis  creditis  occultat  suum  gaudium,  ne  videa- 
tur  non  fuisse  solvendo.  At  vero  ilie,  qui  accipit 
injuriam,  &  meminit,  &  prac  se  fert  dolorem  suum. 
Nec,  si  plures  sunt  ii,  quibus  improbe  datum  est, 
quàm  illi,  quibus  injustè  ademptum  est,  ideirco 
plus  etiam  valent  :  non  enim  numero  hsecjudican- 
I  2 


§6"  13E    0FFICI1S 

tur,  sed  pondere.  Quam  autem  habet  aequitaiem, 
ut  agmm  multis  amiis  aut  etiàm  seculis  ante  pos- 
sessum,  qui  nullum  habuit,  habeat/  qui  autem  ha? 
bull,  amittat  ? 

XXI IL  Ac  propter  hoc  ini  urite  genus  Lacede- 
moni! Lysandrum  Ephorum  expuierunt  :  Agili  re- 
gem,  quod  nmiquam  antea  a  pud  eos  accirierat,  ne- 
ca  veruni  ;  ex  coque  tempore  tantaé  discordia?  se- 
cutee  sunt,  ut  &  tyranni  existerent  &  optimates 
exterminarentur,  '&  prseelartssimè  constituta  res- 
?  abere  tur  :  nec  vero  soiùm  ipsa  cecidit, 
sed  etiam  reiiquam  Grseciam  evertit  contagioni- 
bus  malorum,  qua?  à  Lacedssinoniis  profecta?  ma- 
,  ìatiiìs.  Quid  ?  nostros  Gracchos,  Ti», 
umuii  viri  filios^  Africani  nepotes,  non- 
ne agraria  contentiones"  perdiderunt  ? 

Ai  vero  Aratus  Sicyonius  jure  laudatur,  qui, 
cùm  ejùs  civitas  quinquaginta  annerò  à  tyrannis 
te&eretur,  profectus  Argìs  Sicyonem  clandestino 
introitu  urbe  est  potitus  :  eùmque  tyrannum  Nico- 
clem  improvisò  oppfessisset,  scxcentos  exules, 
qui  fuerant  ejus  civitatis  tocupletissimi,.  restituii, 
rémque  pttblieain  adventu  suo  iiberavit.  Sed  cùm 
magnani  animadverteret  in  bonis  Se  possessioni  bus 
dinicultatem,  quòd  &  eos,  quos  ipse  restituerat, 
quorum  bona  afii  possederai! t,  egere  iniquissimum 
aroitrabaiur;&  quinquaginta  annorum  possessiones 
movere  non  nimis  aeqmim  putabat,  propterea  quòd 
tam  ìongo  spatio  multa  hereditatibus,  multa  emp- 
tioni bus,  multa  dotibus  tenebantur  sine  injurià  ; 
judicavit,  neque  iìlis  adimi,  ncque  his  non  satisfi- 
eri,  quorum  ilia  fuerant,  oportere,  Cùm  igitur  stat- 
uisset,  opus  esse  ad  eam  rem  constituendam  pecu- 
nia, Alexandriam  se  proficisci  velie  dixit,  rémque 
Integrami  ad  redima  $uum  jujg§H  epe  ;  isque  ce* 


LIEER   SBCUNDUS*  97 

leriter  ad  Pfolemasum  suum  hospitem  venit,  qui 
tum  regnabatfelter  post  Aiexandriam  conditaci  : 
cui  curii  exposuisset,patriam  se  li  he  rare  velie,  cau- 
fcàmque  docuissef,  à  rege  opulento  vir  summus  fa- 
cile impetra .vit,  4P*  grandi  pecunia  adjuvaretur  : 
quam  cùm  Sicyonem  attulisiet,  adhibuit  sibi  in 
consiiium  quindecim  principes,  cura  quibus  causas 
coglievi!:,  «fc  eorum,  qui  aliena  tenebant,  &  eorum, 
qui  sua  amiserant:  nerfecitque,  eestimandis  posses- 
tóonibus,  ut  persuaderei  aiiìs,  ut  pecuniam  accipe- 
re  mallent,  possessionibus  cederent  ;  aliis,  ut  com- 
modiùs  putarent  numerari  sibi  quod  tanti  esset, 
quàni  suum  recuperare  :  ita  perfectum  est,  ut 
om'nes  concordia  constitutà  sine  querela  discede- 
rent. 

O  virum  magnum,  dignumque  qui  in  nostra  re- 
publicà  natus  esset  !  Sic  par  est  agere  cum  civi- 
bus  ;  non,  ut  bis  jam  vidimus,  hastam  in  ioropone- 
re  &  bona  civium  voci  subjicere  praconis.  At 
iile  Graecus  (ìd  quod  fuit  sapientis  &  prasstantis 
viri)  omnibus  consulendum  putavit  :  eàque  est 
sumnia  ratio  &  sapientia  boni  ci\  is,  commoda  ci- 
vium non  divellere,  atque  omnes  sequitate  eàdem 
conti  nere,  Habitant  gratis  in  alieno  :  quid  ita  ? 
ut,  cùm  ego  emerim,  aedirìcàrim,  tuear,  impendam> 
tu,  me  invito,  iruare  meo  ?  quid  est  aliud,  aliis  sua 
eripere,  aliis  dare  aliena  ?  Tabulai  vero  novas 
quid  habent  argumenti,  nisi  ut  emas  meà  pecunia 
fundum  ;  cum  tu  liabeas,  ego  non  habeam  pecu- 
niam ? 

XXIV,  Quaraobrem  ne  sit  ses  attenuila,  quod 
reipubiicae  noceat  providendum  est  ;  quod  multi» 
rationibus  caveri  potest  :  non,  si  fuerit,  ut  locuple- 
tes  suum  perdant,  debitores  lu«rentur  alienum  ? 
^eq  enini  ulla.  re»  Tehementids  rempuMcau*  con;' 


VJ8  DE    OFFICII£ 

tinet,  quàm  fides  ;  quae  esse  nulla  potest,  nisi  erit 
necessaria  solutio  rerum  creditarum.  Nunquam 
vehementiùs  actum  est,  quàm  me  consuie,  ne  sol- 
verete :  armis  &  castris  tentata  res  est  ab  omni 
genere  homhium  &  ordine  ;  qnibus  sic  restiti,  ut. 
hoc  tantum  malum  de  republicà  tolleretur  ;  nun- 
quain  nec  majus  les  alienimi  fuit,  nec  meliùs  nec 
faciliùs  dissolutum  est  ;  fraudandi  enim  spe  subla- 
tà,  sol  vendi  necessitas  consecuta  est.  At  vero 
liìc  mine  victor,  tum  quidem  victus,  quas  cogitàrat, 
e  a  peifecit,  cùm  ejus  jam  rlihil  interesset  :  tanta 
in  eo  peccandi  libido  fuit,  ut  hoc  ipsum  eum  dc- 
lectaret,  peccare,  etiam  si  causa  non  esset. 

Ab  hoc  igitur  genere  largitionis,  ut  aliis  detur, 
aliis  auferatur,  aberunt  ii,  qui  rempublicam  tuebun* 
tur  :  in  primisque  operam  dabunt,  ut  juris  &  judi- 
ciorum  aequitate  suum  quisque  teneat  ;  &  neque 
tenuiores  propter  humilitatem  circumveniantur, 
neque  locupletibus  ad  sua  vel  tenenda,  vel  recu- 
peranda  obsit  invidia  :  praeterea  quibuscunque  re- 
bus vel  belli,  vel  domi  poterunt,  rempublicam  au- 
geant  imperio,  agris,  vectigalibus.  Haec  magno- 
rum  hominum  sunt  :  haec  apud  majores  nostros  fac- 
titata  :  haec  genera  officiorum  qui  persequuntur, 
cum  summà  utilitate  reipublicae  magnani  ipsi  adi- 
piscentur  &  gratiam  &  gloriam. 

In  bis  autem  utilitatum  praeceptis  Antipater 
Tyrius,  Stoicus,  qui  Athenis  nuper  est  mortuus, 
duo  praeterita  censet  esse  à  Panaetio,  valetudinis 
curationem,  &  pecunia?  :  quas  res  à  summo  philos- 
opho  praeterìtas  arbitrar,  quòd  essent  faciles  ;  sunt 
certe  utiles*  Sed  valetudo  sustentatur  notitià  sui 
corporis  ;  &  observatione,  qua^  res  aut  prodesse 
soleant  aut  obesse  :  &  continentià  in  victu  omni 
StquecultUj  corporis  tuendi  cfausà  ;   et   pr^ter^ 


LIBER   BECUNDTJS.  99 

mittendis  voluptatibus  ;  postremo  arte  eorum,  quo- 
rum ad  scientiam  ha3C  pertinet.  Res  autem  famil- 
iaris  quadri  debet  iis  rebus,  à  quibus  abest  turpito 
do  ;  conservali  autem  diligentià  &  parsimonia  ; 
iisdem  etiam  rebus  augeri.  Has  res  commodissi- 
mèXenophonSocraticus  persecutus  est  in  eo  libro, 
qui  Oeconomiais  inscribitur  ;  quem  nos,  istà  fere 
aitate  cùm  essemus,  qua  tu  es  nunc,  è  Grseco  in 
Latinum  convertimus. 

XXV.  Sed  utilitatum  comparatio,  quoniam  hic 
locus  erat  quartus,  à  Pansetio  prsetermtesiis,  sape 
est  necessaria  :  nam  &  corporis  commoda  cum  ex- 
ternis,  &  externa  cum  corporis,  &  ipsa  inter  se 
corporis,  &  externa  cum  externis  comparar!  so- 
lent.  Cum  externis,  corporis,  hoc  modo  compa- 
rante :  valere  ut  malte,  quàm  dives  esse.  Cum 
corporis,  externa,  hoc  modo  :  dives  esse  potute, 
quàm  maximte  corporis  viribus.  Ipsa  inter  se 
corporis  sic  :  ut  bona  valetudo  voluptati  antepo- 
natur,  vires  celcritati.  Externorum  autem  ;  ut 
gloria  divitiis,  vectigalia  urbana  nisticis.  Ex  quo 
genere  comparationis  illud  est  Catonis  sente  ;  à 
quo  cùm  quasreretur,  quid  maxime  in  re  familiari 
expedi ret,  resix>ndit,  bene  pascere.  Quid  secun- 
durn  ?  gatte  bene  pascere.  Quid  tertium  ?  male 
pascere.  Quid  quartum  ?  arare.  Et  cùm  ille, 
qui  qujesiérat,  dixissel,  quid  foenerari  ?  Tum  Ca- 
to,  quid  hominem,  inquit,  occidere  ?  Ex  quo  & 
multis  aliis  iuteliigi  debet,  utilitatum  comparation- 
es  Pieri  solere  rectéque  hoc  adjunctum  esse  quar- 
tum exquirecdorum  officiorum  genus. 

Sed  loto  hoc  de  genere,  de  quserendà,  de  collo- 
candà  necunià,  etiam  de  utendà,  commodiùs  à  qui- 
busdam  optimte  viris  ad  medium  Janum  sedentibus, 


iOO  ìm  ovFicnÉ. 


quàm  ab  uliis  pliilosophis  ullà  in  scholà  disputatine 
Sunt  tamen  ea  cognoscenda  :  pertinent  enim  ad 
ntilitatem,  de  qua  hoc  libro  disputatum  est.  Re- 
ìiqua  deìnceps  persequemm\ 


MARCI  TUIXII 

GICERONIS 


DE 


OFFICUS 


AD 


MARCUM  FILIUM 

LIBER    TERTIUS. 

1.  PUBLIUM  Scipionem,  Marce  fili,  eum,  qui 
primus  Afrieanus  appellatus  est,  dicere  solitum 
scripsit  Cato,  qui  fuit  fere  ejus  aequalis,  Nunqaam 
se  rninùs  otiosum  esse,  qtiàm  cùm  otiosus  ;  nec  mi* 
nùs  solum,  quàm  cùm  sohis  esset  Magnifica  vero 
vox,  &  magno  viro  ac  sapiente  digna  ;  quae  decla- 
mi, illuni  &  in  olio  de  negotiis  cogitare,  &  in  soli» 
tudine  secum  loqui  solitum  ;  ut  neque  cessaret  un- 
quam,  &  interdum  colloquio  alterius  non  egeret. 
Itaque  duae  res,  quae  languorem  afferunt  cseteris, 
illum  acuebant,  otium<&  solitudo.  Vellem,  nobig 
hoc  idem  vere  dicere  liceret.  Sed  si  rninùs  imi- 
tatione  tantam  ingenii  prsestantiam  consequi  pos- 
sumus,  voluntate  certe  proximè  accedimus  :  nam 
&  à  republicà  forensibusque  negotiii,  armis  impiis 
vique  probibiti,  otium  persequhnur  :  &  ob  sani 


1.02  DE    OFFICIIS 

causarci,  urbe  relictà,  rura  peragrantes  saepe  soli 
sumus.  Sed  nec  otium  hoc  cum  Africani  otio,nec 
hsec  solitudo  cum  ilià  comparanda  est:  ille  enim 
requieseens  à  reipubiicae  pulcherrimis  muneribus 
otium  sibi  sumebat  aiiquando,  &  à  coetu  honrinum 
frequentiàque  interdum,  tanquam  in  portuia,  se  in 
solitudinem  recipiebat  :  nostrum  autem  otium  .e- 
gotii  inopia,  non  requiescendi  studio,  constiiutum 
est  :  extincto  enim  senatu  deletisque  judiciis,  quid 
est,  quod  dignum  nobis  aut  in  curia  a  ut  in  foro 
agere  possimus  ?  Ita,  qui  in  maxima  celebritate 
atque  in  oculis  civium  quondam  viximus,  nunc 
fugientes  eonspectum  sceleratorum,  quibus  omnia 
redundant,  abdimus  nos,  quantum  licei,  &  ssepe 
soli  sumus.  Sed  quia  sic  ab  hominibus  doctis  ac- 
cepimus,  non  solùm  ex  bàlia  eligere  minima  o- 
portere  ;  sed  edam  excerpere  ex  bis  ipsis,  si  quid 
inesset  boni  :  propterea  &  otio  fruor,  nonàlìo  qui- 
dem,  quo  debeat  is,  qui  quondam  peperisset  otium 
Civita  ti  ;  nec  eain  solitudinem  languere  patior, 
quam  mihi  arTert  necessitisi  non  volimtas. 

Quanquam  Africanus  majoretti  tandem  vel  meo 
judicio  assequebatur  :  nulla  enim  ejus  ingemi  mon- 
umenta, mandata  literis,  nuliumopus  otii,  nuflùm 
solitudinis  mumis  extat  ;  ex  quo  intelligi  debet, 
illum  mentis  agitatiohe  investigationéque  earum 
rerum,  quas  cogitando  consequebatur,  nec  otiosum 
nec  solimi  unquam  fuisse  :  nos  autem,  qui  non  tan- 
tum roboris  ha'  emus,  ut  cogitatione  tacila  à  soli- 
tudine abstrahamur,ad  hanc  scribendi  operam  orn- 
ile studi um  curamque  convertimus  :  itaque  plora 
brevi  tempore  eversa,  quàm  multis  annis  stante 
republicà  scripsimus.' 

II.  Sed  cùm  tota  philosophia,  mi  Cicero,  frugi- 
fera &  fructuosa,  nec  lilla  pars  ejus  inculta  ac  de- 


LIBER   TERTIUSo  103 

serta  sit  ;    tum  nullus  feracior  in  eà  locus  est  nec 
uberior,  quàm  de  officiis,  à  quibus  constanter  ho- 
nestéque    vivendi    praecepta   ducuntur.     Quare, 
quanquamàCratippo  nostro,  principe  imjus  memo- 
ria? philosophorum,  ha3c  te  assidue  audire  atque  ac- 
cipere  confido  ;  tamen  conducere  arbitror,  talibus 
aures  tuas  vocibus  undique  circumsonare,  nec  eas, 
si  fieri  possit,  quidquam  aliud  audire.     Quod,  cùm 
omnibus  est  faciendum,  qui  vitam  honestam  ingre- 
di  cogitane  tum  haud  scio  an  nemini  potiùs,  quàm 
libi;  sustines  enim  non  parvam   expectationem 
imitandae  industria?    nostrae,    magnani  honorum, 
nonnullam  fortasse  nominis.    Suscepisti  onus  prae- 
terea  grave  &  Athenarum  &  Cratippi;  ad  quoscùm 
tanquam  ad  mercaturam  bonarum  artium  sis  pro- 
iectus,  inanem  redire  turpissimum  est,  dedecoran- 
tem  &  urbis  auctoritatem  Se  magistri.  Quare  quan- 
tum conniti  animo  potes,  quantum  labore  conten- 
dere (si  discendi  labor  est  potiùs,  quàm  voluptas,) 
tantum  fac  ut  effìcias;  néve  committas,  ut,  cùm 
omnia  suppeditata  sint  à  nobis,  tute  tibi  deiuisse 
v  ideare.     Sed  haec  hactenus  ;  multa  enim  saepe 
ad  te  cohortandi  gratià  scripsimus  :  nunc  ad  reli- 
quam  partem  propositi  divisionis  revertamur. 

Panaetius  igitur,  qui  sine  controversia  de  officiis 
accuratissime  disputa vit,  quémque  nos,  correctione 
quàdam  adhibità,  potissimùm  secuti  sumus,  tribus 
generibus  propositis,  in  quibus  deliberare  homines 
&  consultare  de  officio  solerent  ;  uno,  cùm  dubita- 
rent,  honestùmne  id  esset,  de  quo  ageretur,  an  tur- 
pe ;  altero,  utiléne  esset,  an  inutile  ;  tertio,  si  id, 
quod  speciem  haberet  honesti,  pugnare t  cum  eo, 
quod  utile  videretur,  quomodo  ea  discerni  oporte- 
ret  :  de  duobus  generibus  primis,  tribus  libris  ex- 
piicavit  ;  de  tertio  autem  genere  deinceps  se  scrin- 
K 


104  pÈ   OFFIClIS 

sìt  dicturum,  nec  id  exsolvit,  quod  proiiilserat  : 
(quod  eò  magis  miror,  quia  scriptum  à  discìpulo  e- 
jus  Posidonio  est,  triginta  annis  vixisse  Pansé  tium, 
posteaquam  eos  libros  edidisset)  :  quem  locum  mi- 
ror à  Posidonio  breviter  esse  tactum  in  quibusdam 
commentariis  ;  praesertim  cùm  scribat,  nulluiìi  es> 
se  locum  in  tota  philosophià  tam  necessarium. 

Minime  vero  assentior  iis,  qui  negant  eum  locum 
S  Panaetio  praetermissum,  sed  consultò  relictupi, 
nec  omnino  scribendum  fuisse  ;  quia  nunquam  p^s- 
set  utilitas  cum  honestate  pugnare  :  de  quo  alterui^ 
potest  habere  dubitationem,  adhibendùmne  fuerit 
hoc  genus,  quod  in  divisione  Panaetii  tertium  est, 
an  piane  omittendum;  alterum  dubitari  non  po- 
test, quin  à  Panaetio  susceptum  sit,  sed  relictum  : 
nam  qui  è  divisione  tripartita  duas  partes  absolve- 
rit,  huic  necesse  est  restare  tertiam.  Praeterea  inj 
extremo  libro  tertio  de  hac  parte  pollicetur  se  de- 
inceps  esse  dicturum. 

Accedit  eodem  testis  locìiples,  Posidonius,  qui 
etiam  scribit  in  quàdam  epistola,  Pub.  Rutilium 
Rufum  dicere  solere,  qui  Panaetium  audierat,  ut 
nemo  pictor  esset  inventus,  qui  Coae  Veneris  eam 
partem,  quam  Appelles  inchoatam  reliquisset,  ab- 
solveret,  (oris  enim  pulchritudo  reliqui  corporis 
imitandi  spem  auferebat)  :  sic  ea,  quae  Panaetius 
praetermisisset,  &  non  perfecisset,  propterea  eorum, 
quae  perfecisset,  praestanliam,  neminem  esse  per- 
secutum. 

III.  Quamobrem  de  judicio  Panaetii  dubitari 
non  potest:  recténe  auteoi  liane  tertiam  partem  ad 
«xquirendum  officium  adjunxerit,  an  secus,  de  eo 
fortasse  disputari  potest.  Nam  sive  honestum  so- 
lum  bonum  est,  ut  Stoicis  placet  :  sive  quod  hon- 
estum est,  id  ita  stunoium  bonum  est,  (quemadmo 


LIBER   TBRTIUS.  105 

dum  Peripateticis  vestris  videtur),  ut  omnia  ex  al- 
tera parte  collocata  vix  minimi  momenti  instar 
habeant  ;  dubitandum  non  est,  quin  nunquam  pos- 
sit  utilità»  cum  honestate  contendere.  Itaque  ac- 
cepimus,  Socratem  exsecrari  solitum  eos,  qui  pri- 
ìiiùm  hsec,  natura  cohaerentia,  opinione  distraxis- 
l  at.  Cui  quidem  ita  sunt  Stoici  assensi,  ut,  quid- 
ttuid  honestum  esset,  id  utile  esse  censerent  ;  nec 
t  ti' e  quidquam,  quod  non  honestum. 
1  Quòd  si  is  esset  Panaetius,  qui  virtutem  propter- 
colendam  diceret,  quòd  ea  efficiens  utilitati» 
tìsset  ;  ut  ii,  qui  res  expetendas  vel  voluptate  vel 
indolentià  metiuntur;  liceret  ei  dicere,  utilitatem 
aliquando  cum  honestate  pugnare  :  sed  cùm  sit  is, 
qui  id  solum  bonum  judicet,  quod  honestum  sit  • 
quse  autem  huic  repugnent  specie  quàdam  utilita- 
t  5,  eorum  neque  accessione  meliorem  vitam  fieri, 
#ec  decessione  pejorem;  non  videtur  ejusmodi  de- 
buisse  deliberationem  introducere,  in  qua,  quod 
utile  videretur,  cum  eo,  quod  honestum  est,  compa- 
raretur.  Etenim  quod  summum  bonum  à  Stoicis 
dicitur,  convenicnter  nalurez  vivere ',  id  habet  hanc 
(ut  opinor)  sententiam,  cum  virtute  congruere  sem- 
per  ;  csetera  autem,  quee  seeundùm  naturam  essent, 
ita  legere,  si  ea  yirtuti  non  repugnarent.  Quod 
cùm  ita  sit,  putant  quidam  hanc  comparationem 
non  ree  tè  introductam,  nec  omnino  de  eo  genere 
quidquam  praecipiendum  fuisse.  Atque  illud  qui- 
dem honestum,  quod  proprie  veréque  dicitur,  id  in 
sapientibus  est  solis,  neque  à  virtute  divelli  un- 
quam  potest  :  in  iis  autem,  in  quibus  sapientia  per- 
fecta  non  est,  ipsum  illud  quidem  perfectum  hones- 
tum nullo  modo  ;  similitudines  honesti  esse  pos* 
stmt* 


106  DE    OFFICIIS 

Haec  enim  omnia  officia,  de  quibus  his  libiis  dis- 
putamus,   media  Stoici  appellant  :    ea  communia 
sunt  &  late  patent  :  quse  &  ingenti  bonitate  multi 
assequuntur,  &  progressione  discendi:  Illud  autem 
officium,  quod  rectum  iidem  appellant,  pevfectum 
atque  absolutum  est,  &;  (ut  iidem  dietim)  omnes 
numeros  habet  ;  nec,  praeter  sapientem,  cadere  in 
quenquam  potest,     Cùm  autem  aliquid  actum  est, 
in  quo  media  officia  compareant,  id  cumulate  vide- 
tur  esse  perfectum,  propterea  quòd  vulgus,  quid  aì> 
sit  à  perfecto,  non  fere  intelligit  :  quatenus  autem 
intelligit,  nihil  putat  prestermissum.     Quod  item 
in  poematibus  Se  in  picturis  usu  evenit,  in  aliisque 
compluribus,  ut  delectentur  imperiti,  laudéntque 
ea,  quae  laudanda  non  sint;  ob  eam,  credo,  causam, 
quòd  insit  in  his  aliquid  probi,  quod  capiat  ignaros, 
qui  iidem,  quid  in  unàquàque  re  vitii  sit,  nequeant 
judicare  :  itaque,  cum  sunt  docti  a  peritis,  facile 
desistunt  à  sententià. 

IV.  Hsec  igitur  officia,  de  quibus  his  libris  dis- 
serimus,  quasi  secunda  quidam  honesta  esse  di- 
cunt,  non  sapfientum  modo  propria,  sed  cum  ornili 
hominum  genere  communia  :  itaque  his  omnes,  in 
quibus  est  virtutis  indoles,  commoventur.  Nec 
vero  cùm  duo  Decii,  aut  duo  Scipiones,  fortes  vi- 
ri commemorantur  ;  aut  cùm  Fabricius  Aristidés- 
ve  justus  nominantur  ;  aut  ab  illis  fortitudinis,  aut 
ab  his  justitiae,  tanquam  à  sapientibus,  petitur  ex- 
emplum  :  nemo  enim  horum  sic  sapiens,  ut  sapien- 
iem  volumus  intelligi.  Nec  ii,  qui  sapientes  habi- 
ti  sunt  Si  nominati,  M.  Calo  8c  C.  Laelius,  sapien- 
tes fuerunt  :  ne  illi  quidém  septem;  sed  ex  medi- 
orum  officiorum  frequentià  similitudinem  quandam 
gerebant  speciémque  sapientum. 


LIBJER     TERTroS.  107 

Quocirca  nec  id,  quod  vere  honestum  est,  fas 
est  cum  utilitatis  repugnantia  comparari  :  nec  id 
quidem,  quod  communiter  appeliamus  honestum, 
quod  colitur  ab  iis,  qui  bonos  se  viros  haberi  vo* 
lunt,  cum  emolumentis  unquam  est  comparandum  : 
tàmque  id  honestum,  quod  in  nostram  intelligenti- 
am  cadit,  tuendum  conservandùmque  est  nobis, 
quàm  id,  quod  proprie  dicitur,  veréque  est  hones- 
tum, sapientibus  :  aliter  enim  teneri  non  potest,  si 
qua  est  ad  virtutem  facta  progressio.  Sed  ha?c 
quidem  de  iis,  qui  conservatane  officiorum  existi- 
mantur  boni. 

Qui  autem  omnia  metiuntur  emolumentis  Se  com- 
modis,  neque  ea  volunt  prasponderari  honestate  ; 
hi  solent  in  deliberando  honestum  cum  eo,  quod 
utile  putant,  comparare  :  boni  viri  non  solent.  I- 
taque  existimo  Pansetium,  cùm  dixerit  homines  so- 
lere in  hac  comparatione  dubitare,  hoc  ipsum  sen* 
sisse  quod  dixerit,  solere  modo,  non  etiam  opor- 
tere  :  etenim  non  modo  pluris  >  putare  quod 
utile  videatur,  quàm  quod  honestum;  sed  haec 
etiam  inter  se  comparare,  So  in  his  addubitare, 
turpissimum  est.  Quid  est  ergo,  quod  nonnun- 
quam  dubitationem  afferre  soleat,  consideran- 
dumque  videatur  ?  Credo,  si  quando  dubitatio 
accidit,  quale  sit  id,  de  quo  consideretur. 

Sa3pe  enim  tempore  fit,  ut,  quod  plerumque  tur- 
pe haberi  soleat,  inveniatur  non  esse  turpe.  Ex- 
empli  causa  ponatur  aliquid,  quod  pateat  lati- 
ùs  :  Quod  potest  majus  esse  scelus,  quàm  non 
modo  hominem,  sed  etiam  familiarem  hominem 
occidere  ?  Num  igitur  se  obstrinxit  scelere,  si 
quis  tyrannum  occidit,  quam  vis  familiarem  ?  pop- 
uio  quidem  Romano  non  videtur,  qui  ex  omni- 
bus praeclaris  factis  illud  pulcherriraum  existiraat* 
K2 


108  DE   OFFIC1ÌS 

Vicit  ergo  utiiitas  honestatem  :  immo  vero 
honestas  utilitatem  secuta  est.  Itaque,  ut  sine 
ullo  errore  dijudicare  possimus,  siquando  curi 
ilio,  qaod  hmustum  intelligimus,  pugnare  id  vide- 
bitur,  quod  appella  mas  utile,  formula  quaedam 
constituenda  est  ;  quam  si  sequemur  in  compara- 
tione  rerum,  ab  officio  nunquam  recedemus. 

Erit  autem  haec  formula  Stoicorum  rationi  dis- 
ciplinasque  maxime  consentanea;  quam  quideni 
in  his  libris  propterea  sequimur,  quòd,  quanquam 
à  veteribus  Academicis  &  à  Peripateticis  ves- 
tris,  (qui  quondam  iidem  erant,  qui  Academici) 
qufe  honesta  sunt,  anteponuntur  iis,  quae  viden- 
tur  utilia:  tamen  splendidiùs  haec  ab  eis  dissenni- 
tur,  quibus,  quidquid  honestum  est,  idem  utile 
vide  tur,  nec  utile  quidquam,  quod  non  honestum  ; 
quàin  ab  eis,  quibus  aut  honestum  aliquid  non 
utile,  aut  utile  non  honestum.  Nobis  autem  nos- 
tra Academia  magna m  licentiam  dat,  ut,  quod- 
cunque  maxime  probabile  occurrat,  id  nostro  jure 
liceat  detendere.     Sed  redeo  ad  formulam. 

V.  Detrahere  igitur  aliquid  alteri,  &  hominem 
hominis  incommodo  suum  augere  commodum,  ma- 
gisest  contra  naturam,  quàm  mors,  quàm  paupertas, 
quàm  dolor,  quàm  cantera,  quas  possunt  aut  corpori 
accidere,  aut  rebus  externis.  Nam  principio  tollit 
convictum  humanum  &  societatem;  si  enim  sic 
erimus  affecti,  ut  propter  suum  quisque  emolumeu- 
tum  spoliet  aut  violet  alterum,  disrumpi  necesse  est 
eam,  quae  maxime  est  secundùm  naturam,  huma- 
ni  generis  societatem.  Ut,  si  unumquodque  meni» 
bruni  sensum  lume  haberet,  ut  posse  putaret  se 
valere,  si  proximi  membri  valetudinem  ad  se  tra- 
duxisset,  debilitari  &  interire  totum  corpus  ne- 
cesse est;  sic3  si  unusquisquejiostrum  rapiat  ad  se 


L1BER   TERTIUfe.  I09 

commoda  aliorum,  detrahàtque  quod  cuique  pos- 
sit  emolumenti  sui  gratià,  societas  hominum  & 
communitas  evertatur  necesse  est.  Nam,  sibi  ut 
quisque  malit,  quod  ad  usum  vitae  pertineat,  quàm 
alteri  acquifere,  concessum  est,  non  repugnante 
natura  :  illud  natura  non  patitur,  ut  aliorum  spo- 
liis  nostras  facultates,  copias,opes  augeamus. 

Neque  vero  hoc  solùm,  natura  id  est,  jure  genti- 
am,  sed  etiamlegibus  populorum(quibus  in  singulis 
civitatibus  respublicse  continentur)  eodem  modo 
constitutum  est,  ut  non  liceat  sui  commodi  cau- 
sa nocere  alteri:  hoc  enim  spectant  legis,  hoc  vo- 
limi, incoi umem  esse  civium  conjunctionem,  quam 
qui  dirimunt,  eos  morte,  exilio,  vinculis,  damno 
coercent.  Atque  hoc  multò  magis  exigit  ipsa 
natura  ratio,  quse  est  lex  divina  &  humana  ;  cui 
parere  qui  velit  (omnes  autem  parebunt,  qui  se- 
cundùm naturam  volent  vivere,)  nunquam  com- 
mittet,  ut  alienum  appetat,  &  id  quod  alteri  de- 
traxerit,  sibi  assumat. 

Etenim  multò  magis  est  secundùm  naturam  ex- 
celsitas  animi  et  magnitudo,  itémque  comitas, 
justitia,  liberalitas,  quàm  voluptas,  quàm  vita, 
quàm  divitiee;  quae  quidem  contemnere,  &  prò 
nihilo  ducere,  comparantem  cura  titilliate  com- 
muni, magni  animi  &  excelsi  est  :  detrahere  au- 
tem alteri  sui  commodi  causa,  magis  est  centra 
naturam,  quàm  mors,  quàm  dolor,  quàm  caetera 
generis  ejusdem. 

Itémque  magis  est  secundùm  naturam,  prò  om- 
nibus gentibus,  si  fieri  possit,  conservandis  aut 
juvandis,  maximos  labores  molestiàsque  suscipere, 
imitantem  Herculem  illuni,  quem  hominum  fama, 
beneficiorum  memor,  in  concilio  caslestium  col- 
!ocavit?  quàm  vivere  in  solitudine,  non  modo  sine 


HO  DE   OFFICIIS 

ullis  molestiis,  sed  etiam  in  maximis  voluptalir 
bus  abundantem  omnibus  copiis  ;  ut  excellas  eti- 
am pulchritudine  Se  viribus.  Quocirca  optimo 
quisque  &  splendidissimo  ingenio  longè  illam  vi- 
tam  huic  anteponit  :  ex  quo  emeitur,  hominem 
naturai  obedientem  nomini  nocere  non  posse. 

Deinde,  qui  alterimi  violat,  ut  ipse  aliquid  com- 
modi consequatur;  aut  nihil  se  existimat  contra 
naturam  facere  ;  aut  magis  fugiendam  censet  mor- 
tein,  paupertatem,  dolorem,  amissionem  etiam  li- 
berorum,  propinquorum,  amicorum,  quàm  tacere 
cuipiam  injuriam  :  si  nihil  existimat  contra  natu- 
ram fieri  hominibus  violandis,  quid  cum  eo  disse- 
ras,  qui  omnino  hominem  ex  homine  tollat  ?  sin 
fugiendum  id  quidem  censet,  sed  Se  multò  iìla 
pejora,  mortem,  paupertatem,  dolorem;  errat  in 
eo,  quòd  ullum  aut  corporis  aut  fortume  vitium 
animi  vitiis  gravius  existimat, 

VI.  Ergo  unum  debet  esse  omnibus  proposi- 
tum,  ut  eadem  sit  utilitas  uniuscujusque  Se  univer- 
sorum;  quam  si  ad  se  quisque  rapiet,  dissolvete  r 
omnis  humana  consortio.  Atque  etiam  si  hoc 
natura  praescribii,  ut  homo  nomini,  quicunque  sit, 
ob  eam  ipsam  causam,  quòd  is  homo  sit,  consul- 
tum  velit;  necesse  est  secundùm  eandem  natu- 
ram, omnium  utilitatem  esse  communem  :  quod  si 
ita  est,  una  continemur  omnes  Se  eàdem  lege  na- 
turai :  klque  ipsum  si  ita  est,  certe  violare  aite- 
rum  lege  natura?  prohibemur  :  verum  autem  pri- 
mum;  verum  igitur  &  extremum.  Nam  illud 
quidem  absurdum  est,  quod  quidam  dicunt,  paren- 
ti se  aut  fratri  nihil  detracturos,  commodi  sui  cau- 
sa; aliarci  rationem  esse  civium  reliquorum:  hi 
sibi  nihil  juris  &  nullam  societatem,  communis 
uiilitatis  causa,  statuunt  esse  cum  civibus  :  qu& 


L1BER    TERTIUfc'.  Ili 

sententia  omnem  societatem  tìistrahit  civitatis. 
Qui  autem  civium  rationem  dicunt  habendam,  ex- 
ternorum  negant,  hi  dirimunt  communem  humani 
generis  societatem;  qua  suolata,  beneficeniia,  li- 
beralitas,  bonitas,  justitia  funditus  tollitur:  qua3 
qui  tollunt,  etiam  ad  versus  deos  immorta  ics  im- 
pii  judicandi  sunt  :  ab  iis  enim  constitutam  inter 
homines  societatem  evertunt  :  cujus  societaria 
arctissimum  vinculum  est,  magis  arbitrari  esse 
contra  naturam,  hominem  homini  detrahere  sui 
commodi  causa,  quàm  omnia  incommoda  subire 
vel  externa  vel  corporis  vel  etiam  ìpsius  animi, 
quae  vacent  justitia  :  haec  enim  una  virtus  omni- 
um est.  domina  &  regina  virtutum. 

Forsitan  quispiam  dixerit  :  Nonne  igitur  sapi- 
ens, si  fame  ipse  conficiatur,  abstulerit  cibum  al- 
teri, homini  ad  nullam  rem  utili  ?  Minime  vero  : 
non  enim  mihi  est  vita  mea  utilior,  quàm  animi 
talis  affectio,  neminem  ut  violem  ccinmcdi  mei 
gratià.  Quid  ?  si  Phalarim,  crudelem  tjrannum 
Si  immanem,  vir  bonus,  ne  ipse  frigore  conficia- 
tur, vestitu  spoliare  possit,  nonne  faciat  ?  Hsec 
ad  judicandum  sunt  facillima  :  nam,  si  quid  ab 
homi  ne  ad  nullam  partem  utili,  tua?  utilitates 
causa,  detraxeris,  inhumanè  feceris,  contràque 
naturae  legem  :  sin  autem  is  tu  sis  qui  multam 
utilitatem  reipubiicae  atque  hominum  soeietati,  si 
in  vita  remaneas,  afferre  possis  ;  si  quid  ob  eam 
causam  alteri  detraxeris,  non  sit  reprehenden- 
dum  :  sin  autem  id  non  sit  ejusmodi,  suum  cuique 
incommodum  ferendum  est  potiùs,  quàm  de  alteri- 
us  commodis  detrahendum.  Non  igitur  magis  est 
contra  naturam  morbus  aut  egestas,  aut  quid  hu- 
jusmodi,  quàm  detractio  aut  appetitio  alieni  ;  sed 
communis  utilitatis  derelictio  contra  naturam  est: 


112  DE   OFFJCU.S 

est  enim  injusta:  itaque  lex  ipsa  natura?,  quse 
utilitatem  hominum  conservat  &  continet,  decer- 
mi profectò,  ut  ab  nomine  inerti  atque  inutili,  ad 
sapientem,  bonum  fortémque  virum  transferantur 
res  ad  vivendum  necessaria?;  qui  si  occiderit, 
multum  de  communi  utilitate  detraxerit  :  modo 
hoc  ita  faciat,  ut  ne  ipse  de  se  bene  existimans, 
seséque  diligens,  liane  causam  habeat  ad  injuri- 
am.  Ita  semper  officio  fungetur,  utilitati  con- 
sulens  hominum,  &  ei,  quam  sa?pe  commemoro* 
humanae  societati. 

Nam,  quod  ad  Phalarim  attinet,  perfacile  judi- 
cium  est  :  nulla  enim  nobis  societas  cum  tyrannis, 
sed  potiùs  summa  distractio  est  :  neque  est  contra 
naturam,  spoliare  eum,  si  possis,  quem  honestum 
est  necare  :  atque  hoc  omne  genus  pestiferum  at- 
que impium  ex  hominum  communita  te  extermi- 
nandum  est.  Etenim,  ut  membra  qusecìam  ampu- 
tantur,  si  &  ipsa  sanguine  &  tanquam  spiritu 
carere  coeperunt,  &  nocent  reliquis  partibus  cor- 
poris  ;  sic  ista,  in  figura  hominis,  feritas  &  im- 
manitas  bellua?  à  communi  tanquam  humanitate 
corporis  segreganda  est.  Hujus  generis  sunt 
qusestiones  omnes  ea?,  in  quibus  ex  tempore  ofiìci- 
um  exquiritur. 

VII.  Ejusmodi  igitur  credo  res  Pana?tium  per- 
secuturum  fuisse,  nisi  aliqui  casus  aut  occupatio 
consilium  ejus  peremisset  :  ad  quas  ipsas  consul- 
tationes  ex  superioribus  libris  satis  multa  pra?cep- 
ta  sunt,  quibus  perspici  possit,  quid  sit  propter 
turpitudinem  fugiendum  ;  quid  sit  id,  quod  ideirco 
fugiendum  non  sit,  quia  omnino  turpe  non  est. 
Sed,  quoniam  of>eri  inchoato  propè  tamen  absolu- 
to,  tanquam  fastigium  imponimus,  ut  geometra? 
5olent  non  omnia  docere,  sed  postulare,  ut  qua?- 


L1BER  TERTlt'S.  113 

dam  sibi  eoncedantur,  quo  faciliùs,  quae  volunt, 

explicent  ;  sic  ego  à  te  postulo,  mi  Cicero,  ut  mi- 

hi  concedas,  si  potes,  nihil,  praeter  id,  quodjho- 

nestum  sit,  propter  se  esse  expetendum  :  sin  hoc 

non  licet  per  Cratippum,  at  illud  cèrte  dabis,  quod 

i  lionestum  sit,  id  esse  maxime  propter  se  expeten- 

^Àjm.     Mihi  utrumvis  satis  est  ;  &  cùm  hoc,  tum 

^lud  probabilius  videtur,  nec  praeterea  quidquam 

ÈMrobabile. 

Ac  primùra  Panaetius  in  jhoc  defendendus  est, 
quòd  non  utilia  cum  honestus  pugnare  acquando 
posse  dixerit  (neque  eiiim  ei  fas  erat,)  sed  ea,  quae 
viderentur  utilià>verò  utile,  quod  non  idem  hones- 
tum;  nihil  honestunf,  quod  non  idem  utile  sit, 
saepe  testatur  :  negàtque  ullam  pestam  majorem  in 
vitam  hominum  invasisse,  quàm  eorum  opinio- 
nem,  qui  ista  distraxerint.  Itaque  non  ut  ali- 
quando  anteponeremus  utilia  honestis,  sed  ut  ea 
sine  errore  dijudicaremus,  si  quando  incidissent, 
induxit  eam,  quae  videretur  esse,  non  quae  esset, 
repugnantiam.  Hanc  igitur  partem  relictam  ex- 
plebimus,  nullius  adminiculis,  sed  (ut  dici'ur) 
Marte  nostro  :  neque  enim  quidquam  de  hac  parte 
post  Panaetium  explicatum  est,  quod  quidem  mihi 
probaretur,  de  iis,  quae  in  manus  meas  venerunt. 
Vili.  Cùm  igitur  aliqua  species  utilitatis  objec- 
ta  est,commoveri  necesse  est  :  sed  si,  cùm  animum 
attenderis,  turpitudinem  videas  adjunctam  ei  rei, 
quae  speciem  utilitatis  attulerit  ;  tunc  non  utilitas 
relinquenda  est,  sed  intelligendum,  ubi  turpitudo 
sit,  ibi  utilitatem  esse  non  posse.  Quòd  si  nihil 
est  tam  contra  naturam,  quàm  turpitudo  (recta  e- 
nim  &  convenienza  &  constantia  natura  desiderat 
aspernatùrque  contraria),  nihilque  tam  secundùm 
naturam,  quàm  utilitas,  certe  in  eàdem  re  utilità» 


ÌÌ4  DE   0FFICII3. 

&  turpitudo  esse  non  potest.  Itémque,  si  ad  hon* 
estatem  nati  sumus,  eàque  aut  sola  expetenda  est 
(ut  Z  enoni  visum  est)  ;  aut  certe  omni  pondere 
gravior  habenda,  quàm  reliqua  omnia  (quod  Aris- 
toteli placet),  necesse  est,  quod  honestum  sit  esse 
aut  solum  aut  summum  bonum  :  quod  autem  bo- 
num,  id  certe  utile  :  ita,  quidquid  honestum,  id  uti- 
le. 

Quare  error  hominum  non  proborum,  cùm  ali- 
quid,  quod  utile  visum  est,  arripuit,  id  continuò  se- 
cernitab  honesto.  Hinc  sica?,  hinc  venena,  bine 
falsa  testamenta  nascuntur  :  hinc  furta,  peculato, 
expilationes  direptionésque  sociorum  &  civium  : 
bine  opimi  nimiarum  potentiae  non  ferendae  :  pos- 
tremo etiam  in  liberis  civitatibus  regnandi  existunt 
cupiditates,  quibus  nihil  nec  tetrius,  nec  foedius 
exeogitari  potest  :  emolumenta  enim  rerum  falla- 
ci bus  judiciis  vident  ;  poenam  non  dico  legum, 
quas  saspe  perrumpunt,  sed  ipsius  turpitudinis, 
quse  acerbissima  est,  non  vident. 

Quamobremhoc  quidem  deliberantium  genus 
pellatur  è  medio  (est  enim  totum  sceleratum  Se  im- 
piumi), qui  deliberant,  utrùm  id  sequantur,  quod 
bonestum  esse  videant,  an  se  scientes  scelere  con- 
taminent  :  in  ipsà  enim  dubitatione  facinus,  inest, 
etiamsi  ad  id  non  pervenerint.  Ergo  ea  delibe- 
randaomnino  non  sunt,  in  quibus  est  turpis  ipsa 
deliberatio.  Atque  etiam  ex  omni  deliberatione 
celandi  &  occultandi  spes  opinióque  removenda 
est  :  satis  enim  nobis  (si  modo  in  philosophia  ali- 
quid  profecimus)  persuasum  esse  debet,  si  omnes 
deos  hominésque  celare  possimus,  nihil  tamen  a- 
varè,  nihil  injustè,  nihil  libidinose,  nihil  inconti 
nenter  esse  faciendum. 


LIBER   TERTIUS.  115 

IX.  Hinc  ille  Gyges  inducitur  à  Platone  ;  qui5 
cùm  terra  discessisset  magnis  quibusdam  imbribus, 
in  ilium  hiatum  descendit,  seneumque  equum  (ut 
ferunt  fabula3)  animadvertit,  cujus  in  lateribus  fo- 
res  essent  ;  quibus  apertis,  hominis  mortili  vidit 
corpus  magnitudine  inusitata,  annulùmque  aurem 
in  digito  ;  quem  ut  detraxit,  ipse  induit  (erat  au- 
teni  regius  pastor)  :  tum  in  concilium  pastorum  se 
recepit  :  ibi,  cùm  palam  ejus  annuii  ad  palmari! 
converterat,  à  nullo  videbatur,  ipse  autem  omnia 
videbat  :  idem  rursus  videbatur,  cùm  in  locum 
annulum  inverterat.  Itaque  hac  opportunitate  an- 
nuii usus,  regina?  stuprimi  intuì it,  eàque  adjutrice 
regemdominum  interemit,  sustulit,  quos  obstare 
arbitratur  :  nec  in  his  enim  quisquam  facinoribus 
potuit  videre  :  sic  repente  annuii  beneficio  rex  ex- 
ortus  est  Lydia?.  Hunc  igitur  ipsum  annulum  si 
frabeat  sapiens,  nihil  plus  sibi  licere  puiet  pecca- 
re, quàm  si  non  haberet  ;  honesta  enim  bonis  vi- 
ris,  non  occulta  qua?runtur. 

Atque  hoc  loco  philosophi  quidam,  minime  mali 
Mi  quidem,  sed  non  satis  acuti,  tìctam  &  commen- 
titiam  fabuiam  dicunt  prolatam  à  Platone  :  quasi 
vero  ille  aut  factum  id  esse,  aut  fieri  potuisse  de- 
fendat.  Hsec  est  vis  hujus  annuii,  &  hujus  exem- 
pli  :  si  nemo  sciturus,  nemo  ne  suspicaturus  qui- 
dem sit,  cùm  aliquid  divitiarum,  potentiae,  domi- 
nationis^  libidinis  causa  feceris  ;  si  id  diis  homini- 
bùsque  futurum  sit  semper  ignotum,  sisne  facturus? 
Negant  id  fieri  posse  :  quanquam  potest  id  quidem, 
sed  qusero,  quod  negant  posse,  id  si  posset,  quid- 
nam  facerent?  Urgent  rusticè  sane  :  negant  enim 
posse,  &  in  eo  persiani.  Hoc  verbum  quid  valeat, 
non  vident  :  cùm  enim  quaerimus,  si  possint  cela- 
re, quid  facturisint  ;  non  quserimus;  possi ntne  ce- 
L 


116  DE   0PFICII9 

lare  ;  sed  tanquam  tormenta  queedam  adhibemus, 
ut  si,  responderint,  se,  impunitate  propesila,  fac» 
turos  quod  expediat,  facinorosos  se  esse  fateantur  j 
si  negent,  omnia  turpia  per  seipsa  fugienda  esse' 
concedant.     Sed  jam  ad  propositum  revertamur. 

X.  Incidunt  saepe  multse  causae,  qua3  conturberà 
animos  utilitatis  specie  ;  non,  cùm  hoc  delibere-. 
tur,  relinquendàne  sit  honestas  propter  utilitatis 
magnitudinem  (namid  quidemimprobum  est)  ;  sed 
illud,  possitne  id,  quod  utile  videatur,  fieri  non  tur- 
piter.  Cùm  Collatino  collegae  Brutus  imperium 
abrogabat,  poterat  videre  facere  id  injustè  :  fuerat 
enim  in  regibus  expeìlendis  socius  Bruti,  consilio- 
rum  etiam  adjutor  :  cùmautem  consilium  hoc  prin. 
eipes  cepissent,  cognationem  Superbi,  noménque 
Tarquiniorum,  &  memoriam  regni  esse  tolendam; 
quod  erat utile  patria?  consulere,  id  erat  ita  hones- 
tum,  ut  etiam  ipsi  Collatino  piacere  deberet.  Ita- 
que  utilitas  valuit  propter  honestatem.  sine  qua  ne 
utilitas  quìdem  esse  potuisset.  At  in  eo  rege, 
qui  urbern  condidit,  non  ita  :  species  enim  utilita- 
tis animum  pepulit  ejus  ;  cui  cùm  visura  esset  u- 
tilius,  solum,  quàm  eum  altero,  regnare,,  fratrem  in- 
tere mit.  Omisit  hic  &  pietatem  &  Immanità temy 
ut  id,  quod  utile  videbatur  neque  erat,  assequi  pos- 
set.  Et  tamen  muri  causam  opposuit,  speciem 
honestatis  neque  probabilem,  neque  satis  idone- 
am  :  peccavit  igitur,  pace  vel  Quirini  vel  Romuli 
dixerim. 

JNec  tamen  nostra?  nobis  utilitates  omittendae 
«unt,  aliisque  tradendae,  cùm  his  ipsi  egeamus  ;  sed 
suge  cuique  utilitati,  quod  sine  alterius  iniurià  fiat, 
serviendum  est.  Scitè  Chrysippus,  ut  multa  :  qui 
stadium  (inquit)  currit,  eniti  &  contenda  <  d  et, 
quàm  maxime  possit,  ut  vincat  ;  supplantare  eunv 


LIBER   TERTIUS.  117 

quìcum  eertet,  aut  manu  depellere,  nullo  modo  de- 
bet  :  sic  in  vita  sibi  quemque  petere,  quod  perti- 
ueat  ad  usum,  non  iniquum  est  ;  alteri  deripere, 
jus  non  est. 

Maxime  autemperturbantur  officia  in  amicitiis: 
qiribus  &  non  tribuere  quod  rectè  possis,  &  tfibue- 
re  quod  non  sit  aequura,  contra  officium  est.  Sed 
hujus  generis  totius  breve  &  non  difficile  prsecep- 
tum  est.  Quae  enira  videntur  utilia,  honores,  divi- 
tiae,  voluptates,  cantera  generis  ejusdem,  heec  ami- 
citiae  nunquam  anteponenda  sunt  :  at  neque  con- 
tra rempublicam  neque  contra  jusjurandum  ac  fi- 
dem,  amici  causa,  vir  bonus  faciet  :  ne  si  judex 
quidem  erit  de  ipso  amico  ;  ponit  enim  personam 
amici,  cùm  induitjudicis.  Tantum  dabit  amici- 
tiae,  ut  veram  amici  causam  esse  mnlit  ;  &  ut  or- 
andae  liti  tempus,  quoad  per  leges  liceat,  accom- 
rnodet  :  cùm  vero  jurato  sententia  dicenda  sit, 
meminerit  deum  se  adhibere  testem,  id  est.  (ut  ego 
arbitror)  mentem  suam,  qua  nihil  homini  dedit 
Deus  ipse  divinius.  Ftaque  praeclarum  a  majori- 
bus  accepimus  morem  rogandi  judicis,  (si  eum  te- 
neremus),  qua?  salva  fide  facer e  possit.  Haec  roga- 
tio  ad  eu  pertinet,  quae  paulo  ante  dixi,  honestè 
amico  a  judice  posse  concedi  ;  nani,  si  omnia  fa* 
cienda  sint,  quae  amici  velint,  non  amicitiae  tales, 
sed  conjurationes  putandae  sunt. 

Loquor  autem  de  communibus  amicitiis  :  nam 
!  in  sapientibus  viris  perfectisque  nihil  potest  esse 
tale.  Dainonem  &  Phintiam  Pythagoreos  ferunt 
hoc  animo  interse  fuisse,  ut,  cùm  eorum  alteri  Di- 
onysius  tyrannus  diem  necis  destinavisset,  &  is, 
qui  morti  addictus  esset,  paucos  sibi  dies  conimene 
dandorum  suorum  causa  postulavisset  ;  vas  factus 
mi  alter  ejus  sistendi,  ut,  si  ille  non  revertisset, 


118  DE    OFFICIIS 

morienduni  esset  iosi  :  qui  cùm  ad  diem  se  recepis- 
set,  admiratus  eorum  fìdem  tyrannus,  petivit,  ut, 
se  ad  amicitiam  tertium  adscriberent. 

Cùm  igitur  id,  quod  utile  videtur  in  amicitise, 
eum  eo,  quod  honestum  est,  comparatur  ;  jaceat 
utilitatis  species,  valeat  honestas  :  cùm  autem  in 
amicitià,  qua?  honesta  non  sunt,  postulabuntur,re- 
ligio  Se  ftdes  anteponatur  amicitià?  :  sic  habebitur 
is,  quem  exquirimus,  delectus  officii. 

XI.  Sed  utilitatis  specie  in  republicà  sa?pissime 
peccatur  ;  ut  in  Corinthi  disturbatane  nostri. 
Duriùs  etiam  Athenienses,quisciverunt,utiEgme- 
tis,  qui  classe  valebant,  pollices  pra?ciderentur  : 
hoc  visum  est  utile  ;  nimis  enim  imminebat,prop- 
ter  propinquitatem,  iEgina  Pira?eo  :  sed  nihil,quod 
crudele,  utile  :  est  enim  hominum  naturai,  quam 
sequi  debemus,  maxime  inimica  crudelitas. 

Male  etiam,  qui  peregrinos  urbibus  uti  prohi- 
bent,  eósque  exterminant  ;  ut  Pennus  apud  pa- 
tres  nostros,  Papius  nuper  :  nam  esse  prò  cive,  qui 
civis  non  sit,  rectum  est  non  licere  ;  quam  tule- 
runt  legem  sapientissimi  consules,  Crassus  &  Sci- 
vola :  usu  vero  urbis  prohibere  peregrinos,  sane 
inhumanum  est.  Illa  preclara,  in  quibus  publica? 
utilitatis  species  prse  honestate  contemnitur.  Pie- 
na exemplorum  est  nostra  respublica,  cùm  ssepe, 
tum  maxime  bello  Punico  secundo  :  qua?,  Cannen- 
si  calamitate  acceptà  majores  animos  habuit,  quàm 
unquam  rebus  secundis  ;  nulla  timoris  significatio; 
nulla  mentio  pacis  :  tanta  vis  est  honesti,  ut  spe- 
ciem  utilitatis  obscuret. 

Atbenienses,  cùm  Persarum  impetum  nullo  mo- 
do possent  sustinere,  statueréntque,  ut  urbe  relietà, 
conj «gibus  &  liberis  Troezene  depositis,  naves 
conscenderent,  libertatémque  Grascia?  classe  de- 


L1EER    TERTIUS.  119 

fenderei!»;,  Cyrsilum  quendam,  suadentem  ut  in 
urbe  inanereiit  Xerxémque  reciperent,  lapldibus 
obruerunt.  A tque  ilìe  utilitatem  sequi  videbatur  : 
sed  ea  nulla  erat  repugnante  honestate. 

Themistocles  post  victoriam  ejus  beili,  quod 
eum  Persis  fuit,  dixit  in  conclone,  se  habere  con- 
silìum  reipublicaB  salutare,  sed  id  sciri  opus  non 
esse  :  postulavi!,  ut  aliquem  populus  daret,  quicum 
communicaret  :  datus  est  Aristides  :  Huic  ille, 
Classem  Lacedrernoniorum,  ause  subducta  esset  ad 
Gytheum,  clam  Incendi  posse  ;  quo  facto,  frangi 
Lacedsrciouiorum  opes  necesse  esset.  Quod  A- 
ristides  cùm  audisset,  in  concionem  magna  ex- 
pectaiione  venit  ;  dixitque  pterutile  esse  eonslli- 
um,  quod  Themistocles  afferret,  sed  minime  hon- 
estura.  Itaque  Athenienses,  quod  honestum  non 
esset,  id  ne  utile  quidem  putaverunt  :  totàmque 
eam  rem,  quam  ne  audierant  quidem,  auctore 
Aristide  regudiaverunt.  Meliùs  hi,  quàm  nos, 
qui  pirata sfommunes  ;  socios,  vectigales  habe- 
mus. 

XII.  Maneat  ergo,  quod  turpe  sit,  Id  nunquam 
esse  utile  ;  ne  tum  quidem,  cùm  Id,  quod  utile  es- 
se putes,  adlpiscare,  Hoc  enim  ipsum,  utile  puta- 
re,  quod  turpe  sit,  calamitosumest.  Sed  incldunt 
(ut  supra  dixi)  saepe  causai,  cùm  repugnare  utilitas 
honestati  videatur,  ut  animadverteudumsit,  repug- 
néiae  piane,  ari  possit  cum  honestate  conjungi. 
Ejus  generis  hpe  sunt  qusestiones  :  SI  (exempli 
gratià)  vir  bonus  Alexandria  Rhodum  magnum 
frumenti  numerum  advexerit  in  Rhodiorum  inopia 
&  fame,  summàque  annona?  cantate  :  si  idem  sci- 
ai, complures  mercatores  Alexandria  solvisse,  na- 
vésque  in  cursu  frumento  onustas,  petentes  Rho- 
dum, viderit  ;  dicturùsne  sit  id  Rhodtis,  an  silen- 
L  2 


120  DE  OFFICIiS 

tio  suum  quàm  plurimo  venditurus  ?  Sapientem 
Se  bonum  virum  fingimus  :  de  ejus  deliberatone 
&  consultatane  quasriinus,  qui  celaturus  Rhodios 
non  sit,  si  id  turpe  judicet  ;  sed  dubitet,  an  turpe 
non  sit. 

In  hujusmodi  causis  aliud  Diogeni  Babylonio 
videri  solet,  magno  &  gravi  Stoico  ;  aliud  Antipa- 
tro  diseipulo  ejus,  nomini  acutissimo.  Antipatro 
omnia  patefacienda,  ut  ne  quid  omnino,  quod  vei>* 
ditor  nòrit,  emptor  ignoret  :  Diogeni  venditorem, 
quatenus  jure  civili  constitutum  sit,  dicere  vitia 
oportere,  caetera  sine  insidiis  agére,  &  quoniam 
vendat,  velie  quàm  optimè  vendere  :  Advexi  ; 
exposui  :  vendo  meurn  non  pluris  quàm  ce? ieri  ; 
fortasse  etiam  minoris,  cùm  major  est  copia  :  cui 
fitinjuria  ?  Exoritur  Antipatri  ratio  ex  aiterà  par- 
te :  Quid  ais  ?  tu,  cùm  hominibus  consulere  debeas, 
&  servire  humanae  societati,  eàque  lege  natus  sis, 
Se  ea  habeas  principia  naturae,  quibus  parere  &  quas 
sequi  debeas,  ut  utilitas  tua  communis  utilitas  sit, 
vicissimque  communis  utilitas  tua  sit  ;  celabis 
homines,  quid  iis  adsit  commoditatis  Se  copiae  ? 
Respondebit  Diogenes  fortasse  sic  :  aliud  est  ce* 
lare,  aliud  tacere  :  neque  ego  nunc  te  celo,  si  libi 
non  dico,  quae  natura  deorum  sit,  quis  sit  finis  ho- 
norum, quae  tibi  plus  prodessent  cognita,  quàm 
tritici  utilitas  :  sed  non,  quidquid  tibi  audire  utile 
est,  id  mihi  dicere  necesse  est.  Immò  vero  (in- 
quiet  ille)  necesse  est,  si  quidem  meministi  esse 
inter  homines  natura  conjunctam  societatem. 
Memini,  inquiet  ille  ;  sed  num  ista  societas  talis 
est,  ut  nihil  suum  cujusque  sit  ?  quod  si  ita  est, 
ne  vendendum  quidem  quidquam  est,  sed  donan- 
dum. 


J^IBER    TERTIUS.  121 

XIII.  Vides  in  hac  tota  disceptatione,  non  il- 
lud  dici,  Quamvis  lioc  turpe  sit,  tamen,  quoniam 
expedit,  faciam  :  sed  ita  expedire,  ut  turpe  non 
sit  ;  ex  aiterà  autem  parte,  eà  re,  quia  turpe  sit, 
non  esse  faciendum.  Vendat  aedes  vir  bonus 
propter  aliqua  vitia,  quae  ipse  nòrit,  e  seteri  igno- 
reut  :  pestilentes  sint,  &  habeantur  salubres  ;  ig- 
noretur  in  omnibus  cubiculis  apparere  serpent.es  ; 
male  materiata?,  ruinosa?  ;  sed  hoc  praeter  domi- 
num  nerao  sciat  :  qùrero,  si  hoc  emptorihus  vendi- 
tor  non  dixerit,  redésque  vendiderit  pluris  multò, 
quàm  se  vendi iurum  puiàrit,  num  id  injustè  an  im- 
probe fecerit  ? 

Ille  vero,  inqùit  Antipater  :  Quid  eniin  est  ali- 
ud  erranti  viam  non  monstrare,  (quod  Athenis  ex- 
ecrationibus  publicis  sancitum  est)  si  hoc  non  est, 
emptorem  pati  ruere,  &  per  errorem  in  maximam 
fraudem  incurrere  ?  Plus  etiam  est,  quàm  viam 
non  monstrare  :  nam  est  scientem  in  errorem  aite- 
rum  inducere.  Diogenes  contrà  :  Num  te  emere 
coegit,  qui  ne  hortatus  quidem  est  ?  ilie,  quod  non 
placebat,  proscripsit  ;  tu,  quod  pìacebat,  emisti. 
Quòd  si  qui  proscribunt,  villam  bonam,  bencque  ce- 
dificatam,  non  existimantur  fefellisse,  etiam  si  illa 
nec  bona  est,  nec  edificata  ratione;  multo  minùs. 
qui  domum  non  laudàrunt  :  ubi  enim  judicium 
emptoris  est,  ibi  fraus  venditoris  quae  potest  esse  ? 
Sin  autem  dictum  non  omne  prsestandum  est  ; 
quod  dictum  non  est,  id  prasstandum  putas  ? 
Quid  vero  est  stuitius,  quàm  venditorem,  ejus  rei, 
quam  vendat,  vitia  narrare  ?  Quid  autem  tam 
absurdurn,  quàm  si  domini  jussu  ita  praeco  prsedicet, 
Domum  pestilentem  vendo  ? 

Sic  ergo,  in  quibusdam  causis  dubiis,  ex  aiterà 
parte  defenditur  hoaestas  ;  ex  aiterà  ita  de  utili* 


122  DE    OFFICIIS 

tate  dicitur,  ut  id,  quod  utile  videatur,  non  modo 
fa  cere  honestum  sit,  sed  etiam  non  facere  turpe. 
Haec  est  illa,  qua3  videtur  utilium  fieri  cubi  hones- 
tis  ssepe  dissensi©.  Qua3  dijudicanda  sunt  :  non 
enim,  ut  quaareremus,  exposuimus,  sed  ut  expìica- 
remus.  Non  igitur  videtur  nec  frumentarius  ille 
Rhodios,  nec  hic  sedium  venditor  celare  emptores 
debuisse  :  neque  enim  id  est  celare,  quidquid  reti- 
ceas  ;  sed  cùm,  quod  tu  scias,  id  ignorare  emolu- 
menti tiri  causa  velis  eos,  quorum  intersit  id  scire. 
Hoc  autem  celandi  genus  quale  sit,  Si  cujus  homi- 
nis,  quis  non  yidet  ?  certe  non  aperti,  non  simplr- 
cis,  non  ingenui,  non  justi  non  viri  boni  ;  verniti 
potiùs,  obscuri,  astuti,  fallacis,  malitiosi,  callidi, 
veteratoris,  vafri  :  base  tot,  &  alia  plora  nonne  inu- 
tile est  vitiorum  subire  nomina  ? 

XIV.  Qiiòd  si  vituperandi  sunt,  qui  reticue- 
runt  ;  quid  de  iis  existimandum  est,  qui  orationis 
vanitateli!  adhibuerunt  ?  C.  Camus,  eques  Roma- 
nus  nec  infacetus  &  satis  literatus,  cùm  se  Syracu- 
sas  otiandi  (ut  ipse  dicere  solebat,)  non  negotian- 
di  causa  contulisset,  dictitabat,  se  hortulos  aliquos 
velie  emere,  quo  invitare  amicos,  &  ubi  sé  oblec- 
tare,  sine  interpellatoribus  posset.  Quod  cùm 
percrebuisset,  Pythius  ei  quidam,  qui  argentariam 
faceret  Syracusis,  venales  quidem  se  hortos  non 
habere,  sed  licere  uti  Canio,  si  vellet,  ut  suis  ;  & 
simul  ad  coenam  hominem  in  hortos  invitavit  in 
posterum  diem.  Cùm  ille  promisisset,  tum  Pythi- 
us, qui  esset,  ut  argentarius,  apud  omnes  ordines 
gratiosus,  piscatores  ad  se  convocavit,  Sz  ab  his  pe- 
tivit,  ut  ante  suos  hortulos  postridie  piscarentur, 
dixitque,  quid  eos  facere  vellet.  Ad  ccenam  tem- 
pore venit  Canius  :  opiparè  à  Pythio  apparatum 
convivium  :  cvmbarum  ante  oculos  multituda  ; 


1JBER   TERTIUS. 


Ì2'Z 


prò  se  quisque,  quod  ceperat,  afferebat  :  ante  pedes 
Pythii  pisces  abjiciebantur. 

Tum  Canius,  Quseso,  inquit,  quid  est  hoc,  Py- 
thi  ?  tantùmne  piscium,  tantùmne  cynibarum  ? 
Et  ille,  Quid  mirum,  inquit  ?  hoc  loco  est,  Syracu- 
sis  quidquid  est  piscium  :  hsec  aquatio  :  hac  villa 
isti  carere  non  possunt.  Incensus  Canius  cupidi- 
tate  contendit  à  Pythio,  ut  venderet.  Gravate 
ille  primo,  Quid  multa  ?  impetrat  ;  emit  homo 
cupidus  &  locuples  tanti,  quanti  Pythius  voìuit  ; 
&  emit  instructos  :  nomina  facit,  negotium  confi- 
cit.  Invitat  Canius  postridie  familiares  suos  :  ve- 
nit  ipse  mature  :  scalmum  nullum  videt  :  quaerit 
ex  proximo  vicino,  num  ferise  qusedam  piscato- 
rum  essent,  quòd  eos  nullos  videret.  Nullae 
(quod  sciam,)  inquit  ille  :  sed  hìc  piscari  nulli  so- 
lent;  itaque  heri  mirabar,  quid  accidisset.  Sto- 
machari  Canius.  Sed  quid  faceret?  nondum 
enim  Aquilius,  collega  &  familiaris  meus,  protu- 
lerat  de  dolo  malo  formulas  :  in  quibus  ipsis  cùm 
ex  eo  quaereretur,  quid  esset  dolus  malus^  respon- 
debat,  Cùm  esset  alind  simulatum,  aliud  action. 
Hoc  quidem  sane  luculenter,  ut  ab  nomine  perito 
defìniendi.  Ergo  &  Pythius,  &  omnes,  aliud 
agentes,  aliud  simulantes,  perfidi,  improbi,  maliti- 
osi  sunt.  Nullum  igitur  factum  eorum  potest  utile 
esse,  cùm  sit  tot  vitiis  inquinatum. 

XV.  Quod  si  Aquiliana  definitio  vera  est,  ex  omni 
vita smiulatio  dissimulatióque  tollenda  est:  ita,  nec 
ut  emat  meliùs,  nec  ut  vendat,  quidquam  simulabit 
aut  dissimulabit  vir  bonus.  Atque  iste  dolus  malus 
etiamlegibus  erat  vindicatus  ;  ut  tutela  duodecim 
tabulis,  Se  circumscriptio  adolescentiumlegeLaeto- 
orià;  &  sine  lege,judiciis,in  quibus  addi  tur,  ex  fide 
bona.     Reliquorum  autem  judiciorurri  hxc  verba 


124  DE    0FFICI1S 

maxime  excellunt;  in  arbitrio  rei  uxoriae,  ?nelius9 
cequius  :  in  fiducia,  ut  inter  bonos  bene  agier.  Quid 
ergo  ?  aut  in  eo,  quoti  melìùs,  mquius,  potest  uila 
pars  inesse  frauelis  ?  aut,  cùm  dicitur,  inter  bonos 
bene  agier ',  quidquam  agi  dolose  aut  malitiosè  po- 
test ?  Dolus  autem  malus  sìmulatione  Se  dìssimu- 
latione,  ut  ait  Aquilius,  conti netur.  Tollendum 
est  igitur  ex  rebus  contrahendis  omne  mendacium. 
Non  ìicitatorem  venditor,  nec,  qui  contra  se  Ifcea 
tur,  emptor  opponet  :  uterque,  si  ad  eloquendum 
venerit,  non  plus,  quàm  semel,  eloquetur. 

Q.  quidem  Scaevola,  P.  filius,  cùm  postulàsset, 
ut  sibi  fundus,  cujus  emptor  erat,  semel  indicare- 
tur,  idque  venditor  ita  fecisset,  dixit,  se  pluris 
sestimare  :  addidit  centum  millia.  Nemo  est,  qui 
hoc  viri  boni  fuisse  neget,  sapientis  negant  ;  ut  si 
minoris,  quàm  potuisset,  vendidisset.  Haec  igitur 
est  ìlla  peroicies,  quòd  alios  bonos,  alios  sapientes 
existimant;  ex  quo  Ennius,  ne  quidquam  sapere 
sapientem,  qui  sibi  ipse  prodesse  non  quiret.  Vere 
id  quidem,  si,  quid  esset  prodesse,  mini  cum  Ennio 
conveniret.  Hecatonem  quidem  Rhodium,  disci- 
pulum  Pansetii,  video  in  iis  libris,  quos  de  officiis 
scripsit  Q.  Tuberoni,  dicere,  Sapientis  esse  nihil 
contra  mores,  legis,  instituta  facientem,  habere 
rationem  rei  familiaris  :  neque  enim  solùm  nobis 
divites  esse  volumus,  sed  liberis,  propinquis,  ami- 
cis,  maximéque  reipubliea?  :  singulorum  enim  fa- 
cultates  &  copise,  divitiae  sunt  civitatis.  Huic 
Sceevola?  factum,  de  quo  paulo  ante  dixi,  piacere 
nullo  modo  potest  :  etenim  omnino  tantum  se  ne- 
gat  facturum  compendii  sui  causa,  quod  non  liceat. 
Huic  nec  laus  magna  tribuenda,  nec  gratia  est. 
Sed  sive  simulatio  &  dissimulatio  dolus  malus  est, 
perpaucae  res  sunt,  in  quifous  dolus  iste  malus  non 


LIBER   TERTIUS  125 

versetur  :  sive  vir  bonus  est  is,  qui  prodest,  qui- 
bus  potest,  nocet  nemini  ;  certe  istum  virum  bo- 
n«iR  non  facile  reperimus.  Nunquam  igitur  est  utile 
peccare,  quia  semper  est  turpe  :  &  quia  semper  est 
honestum,  virum  bonum  esse,  semper  est  utile. 

XVI.  Ac  de  jure  quidem  praediorum  sancitum 
est  apud  nos  jure  civili,  ut  in  bis  vendendis  vitia 
dicerentur,  quae  nota  essent  venditori.  JSam, 
cùm  ex  duodecim  tabulis  satis  esset  ea  prsestari, 
quae  essent  lingua  nuncupata,  qua?  qui  inficiatus 
esset,  dupli  pcenam  subiret  ;  à  jurisconsultis  etiam 
reticenti^  poena  est  constituta  :  quidquid  enim  es- 
set in  prandio  vitii,  id  statuerunt,  si  venditor  sci- 
ret,  nisi  nominatim  dictum  esset,  prasstari  opor- 
tere.  Ut,  cùm  in  arce  augurium  augures  acturi 
essent,  jussisséntque  T.  Claudium  Centumalum, 
qui  redes  in  Coelio  monte  babebat,  demolili  ea, 
quorum  altitudo  officeret  auspiciis  ;  Claudius  pro- 
scripsit  insulam  :  vendidit  :  emit  P.  Calpurnius 
Lauarius  :  huic  ab  auguribus  illud  idem  denunti- 
atum  est.  Itaque  Calpurnius,  cùm  demolitus  es- 
set, cognòsséique  Claudium  sedes  postea  proscrip- 
sisse,  quàm  esset  ab  auguribus  demoliri  jussus,  ar- 
bitrum  illum  adegit,  quidquid  sibi  dare,  facere 
oporieret  ex  fide  bona.  M.  Cato  sententiam  dixil, 
hujus  nostri  Catonis  pater;  ut  enim  cseteri  ex  pa- 
tribus,  sic,  qui  lumen  illud  progenuit,  ex  filio  est 
nominandus  :  is  igitur  judex  ita  pronuntiavit; 
Cùm  in  venundando  rem  eam  scìsset,  &  non 
pronuntiàsset,  emptori  damnum  prsestari  oporìere. 
Igitur  ad  fidem  bonam  statuit  pertinere,  notum  es- 
se emptori  vitium,  quod  nòsset  venditor. 

Quòd  si  rectè  judicavit,  non  reciè  frumentarius 
ille,  non  rectè  xdium  pestilentum  venditor  tacuit. 
Sed  bujusmodi  reticenti©  jure  civili  omnes  com- 


126  DE    OFFICIIS 

prehendi  non  possunt;  quas  autem  possunt,  dili- 
genter  tenentur.  IVI.  Marius  Gratidianus,  pro- 
pinqui^ noster,  C.  Sergio  Oratae  vendiderat  aedes 
eas,  quas  ab  eodem  ipse  paucis  ante  annis  emerat, 
Hse  Sergio  serviebant  :  sed  hoc  in  mancipio  Ma- 
rius non  dixerat.  Adducta  res  in  judicium  est. 
Oratam  Crassus,  Gratidianum  defendebat  Antoni- 
us.  Jus  Crassus  urgebat  :  quod  vitii  venditor  non 
dixisset  sciens,  id  oportere  praestari.  iEquitatem 
Antonius  :  quoniam  id  vitium  ignotum  Sergio  non 
fuisset,  qui  illas  aedes  vendidisset,  nihil  fuisse  ne- 
cesse  dici  :  nec  eum  esse  deceptum,  qui  id,  quod 
emerat,  quo  jure  esset,  teneret.  Quorsum  haec  ? 
ut  illud  intelligas,  non  placuisse  majoribus  nostris 
astutos. 

XVII.  Sed  aliter  legk,  aliter  philosophi  tol- 
lunt  astutias  :  leges,  quatenus  manu  tenere  pos- 
sunt ;  philosophi,  quatenus  ratione&  intelligentià. 
Ratio  igitur  hoc  postulat,  ne  quid  insidiose,  ne 
quid  simulate,  ne  quid  fallaci  ter.  Sfmtne  igitur 
insidia?,  tendere  plagas,  etiam  si  excitaturus  non 
sis,  nec  agitaturus  ?  ipsae  enim  ferae  nullo  inse- 
quente  saepe  insidunt  :  sic  tu  aedes  proscribas  ;  ta- 
bularci, tanquam  plagam,  ponas  ;  domum  propter 
vitia  vendas  ;  in  eam  aliquis  incurrat  imprudens  ; 
hoc  quanquam  video,  propter  depravationem  con- 
suetudinis,  neque  more  turpe  haberi,  neque  aut 
lege  sanciri  aut  jure  civili;  tamen  nature  lege 
sancitum  est:  societas  enim  est  (quod  etsi  sa^pe 
dictum  est,  dicendum  tamen  est  saepius)  latissimè 
quidem  quae  pateat,  hominum  inter  homines  ;  in- 
terior eorum,  qui  ejusdem  gentis  sunt;  propior 
eorum,  qui  ejusdem  civitatis.  Itaque  majores  ali- 
ud  jus  gentium,  aliud  jus  civile  esse  voluefunt; 
quod  eivile,  non  idem  continuò  gentium  ;  quod 


LIBER  TERTIUS.  127 

autem  gentium,  idem  civile  esse  debet.  Ssd  nos 
veri  juris  germanaeque  justitiae  solidam  &  expres- 
sam  effigiem  nullam  tenemus  ;  umbra  &  imagini- 
bus  utimur  :  eas  ipsas  utinam  sequeremur  !  ferun- 
tur  enim  ex  optimis  natura  &  veritatis  exemplis. 
Nani  quanti  verba  illa,  uii  ne  propter  te,  fidémve 
tuam  captus  fraudatusve  sim  ?  quàm  illa  aurea,  ut 
inter  bonos  bene  agier  oportet,  &  sine  fraudatione  ! 

Sed,  qui  sint  boni,  &  quid  sit  bene  agi,  magna 
quaestio  est.  Qu.  quidem  Scaevola,  pontifex 
maximus,  summam  vim  dicebat  esse  in  omnibus 
iis  arbitriis,  in  quibus  adderetur,  ex  fide  bona  ; 
fideique  bonae  nomen  existimabat  manare  latissi- 
me,  idque  versari  in  tutelis,  societatibus,  fiduciis, 
mandatis,  rebus  emptis,  venditis,  conductis,  loca- 
tis,  quibus  vita3  societas  continetur  :  in  his  magni 
esse  judicis  statuere,  (pncsertim  cùm  in  plerisque 
essent  judicia  contraria,)  quid  quemque  cuique 
praestare  oporteret. 

Quocirca  as tutine  toliendae  sunt,  eàque  malitia, 
qua3  vult  illa  quidem  videri  se  esse  prudentiam, 
sed  abest  ab  eà  distàtque  plurimùm  :  prudentia  est 
enim  locata  in  delectu  bonorum  &  malorum;  ma- 
litia (si  omnia,  quse  turpia  sunt,  mala  sunt)  mala 
bonis  anteponit.  Nec  vero  in  praediis  solum  jus 
civile,  ductum  à  natura,  malitiam  fraudémque 
vindicat  ;  sed  etiam  in  mancipiorum  venditione 
fraus  venditoris  omnis  excluditur  :  qui  enim  scire 
debuit  de  sanitate,  de  fuga,  de  furtis,  praestat  edic- 
tOiEdilum.  Heredum  alia  causa  est.  Ex  quo 
intelligitur,  quoniam  juris  natura  fons  sit,  hoc  se- 
cundùm  naturam  esse,  neminem  id  agere,  ut  ex 
alterius  praedetur  inscientià:  nec  ulla  pernicies 
viae  major  invenire  potest,  quàm  in  malitia  simu- 
latio  intelligentiae  :  ex  quoista  innumerabilia  nas- 
M 


128  DE    OFFICIIS 

cimiur,  ut  utilia  cum  honestìs  pugnare  videantur 
quotus  ènim  quisque  reperietur,  qui  impunitate  éi 
ignoratione  omnium  proposità,  abstinere  possitin- 
juna  ! 

XVIII.  Periclitemur,  si  placet,  in  iis  quidem 
exemplis,  in  quibus  peccari  vulgus  honrinum  for- 
tasse  non  putat.  Neque  enim  de  sicariis,  venefi- 
cis,  testamentariis,  furibus,  peculatoribus  hoc  loco 
disserendum  est  ;  qui  non  verbis  sunt  &  disputa- 
tone philosophorum,  sed  vìnculis  &  carcere  fati- 
gaudi:  sed  lisec  consideremus,  quse  faciunt  ii,  qui 
habentur  boni. 

L.  Minucii  Basili,  locupletis  hominis,  falsum 
testamentum  quidam  è  Gregeia  Romam  attulerunt: 
quod  quo  faciliùs  obtinerent,  scripserunt  heredes 
secum  M.  Crassum,  8c  Qu.  Hortensium,  homines 
ejusdem  aetatis  potentissimos  :  qui,  cùm  illud  fal- 
sum esse  suspicarentur,  sibi  autem  nullius  essent 
consci!  culpae,  alieni  facmoris  munusculum  non 
repudiaverunt.  Quid  ergo  ?  satin'  hoc  est,  ut  non 
deliquisse  videantur ,}  mihi  quidem  non  videtur  : 
quanquam  alterum  amavi  vivum,  alterimi  non  odi 
mortuum.  Sed  cùm  Basilius  M.  Satriùm,  sororis 
filium,  nomen  suum  ferre  voluisset,  tùmque  fecis- 
set  heredem  ;  himc  dico  patrenum  agri  Piceni  & 
Sabini  ;  (ò  turpem  notam  temporum  illorum  !)  num 
erat  aequum,  principes  cives  rem  habere,  ad  Sat- 
riuin  nihil  praeter  nomen  pervenire  ?  Etenim  si  is, 
qui  non  defendit  iujuriam  neque  propulsai  à  suis, 
cùm  potest,  injustè  facit  (ut  in  primo  libro  disser- 
ui  ;  )  qualis  habendus  est  is,  qui  non  modo  non 
repellit,  sed  etiam  adjuvit  injuriam  ?  Mihi  quidem 
etiam  verse  hereditates  non  honestse  videntur,  si 
sint  malitiosis  blanditiis  officiorum  ;  non  ventate 
sed  simulatione  qusesitse.    Atqui  in  talibus  rebus, 


LIBER    TERTIUS.  129 

aìiud  utile  interdum,  aliud  honestum  videri  solet. 
Falsò  :  nam  eadem  utilitatis,  quae  honestatis  est 
regula:  qui  hoc  non  perviderit,  ab  hoc  nulla  fraus 
aberit,  nullum  facinus  :  sic  enim  cogitans,  Est 
istuc  qiddem  honestum,  veruni  hoc  expcdit,  res  à  na- 
tura copulatas  audebit  errore  divellere  ;  qui  fons 
est  fraudium,  maleficiorum,scelerum  omnium. 

XIX.  Itaque  si  vir  bonus  habeat  hanc  vini,  ut, 
si  digitis  concrepuerit,  possit  in  locupletium  testa- 
menta  nomen  ejus  irrepere  ;  hac  vi  non  utatur,  ne 
si  exploratum  quidem  habeat,  id  omnino  neminem 
unquam  suspicaturum.  At  dares  hanc  vim  M. 
Crasso,  ut  digitorum  percussione  heres  posset  scrip- 
tus  esse,  qui  re  vera  non  esset  heres,  in  foro,  mini 
crede,  saltaret.  Homo  autem  justus,  isque,  quem 
sentimus  virum  bonum,  nihil  cuiquam,  quod  in  se, 
transferat,  detrahet.  Hoc  qui  admiratur,  is  se, 
quid  sit  vir  bonus,  nescire  fateatur.  At  vero  si 
quis  voluerit  animi  sui  complicatam  notionem 
evolvere,  jam  se  ipse  doceat,  eum  virum  bonum 
esse,  qui  prosit  quibus  possit,  noceat  nemini,  nisi 
lacessitus  injurià.  Quid  ergo  ?  hic  non  noceat, 
qui  quodam  quasi  veneno  perficiat,  ut  veros  here- 
des  moveat,  in  eorum  locum  ipse  succeda!  ?  Non 
igitur  faciat  (dixerit  quis)  quod  utile  sit,  quod  ex- 
pediat  ?  Immò  intelligat,  nihil  nec  expedire,  nec 
utile  esse,  quod  sit  injustum.  Hoc  qui  non  didice- 
rit,  bonus  vir  esse  non  poterit. 

Fimbriam  consularem  audiebam  de  patre  nos- 
tro puer  judicem  M.  Lutatio  Pinthise  fuisse,  equi- 
ti  Romano  sane  honesto,  cùm  is  sponsionem  fecis- 
set,  ni  bonus  vir  esset  :  itaque  ei  dixisse  Fimbriam, 
se  illam  rem  nunquam  judicaturum  ;  ne  aut  spoli- 
aret  fama  probatum  hominem,  si  contràjudicàsset; 
aut  statuisse  videretur,  virum  bonum  aliquem  esse, 


330  DE  OFFICIIS 

eùm  ea  res  innumerabilibus  officiis  &  laudibus 
contineretur.  Huic  igitur  viro  bono,  quem  Fim- 
bria etiam,  non  modo  Socrates  noverat,  nullo 
modo  videri  potest  quidquam  esse  utile,  quod  non 
honestum  sit.  Itaque  talis  vir  non  modo  facere, 
sed  ne  cogitare  quidem  quidquam  audebit,  quod 
non  audeat  predicare.  Hsec  nonne  est  turpe  du- 
bitare philosophos,  quae  ne  rustici  quidem  dubi- 
tent  ?  à  quibus  natum  est  id,  quod  jam  contri tum 
est  vetustate  proverbium  :  cùm  enim  fidem  alicu- 
jus  bonitatémque  laudant,  dignum  esse  dicunt,  quì- 
cum  in  tenebris  mices.  Hoc  quam  habet  vim,ni- 
si  illam,  nibil  expedire,  quod  non  deceat,  etiam  si 
id  possis  nullo  refellente  obtinere  ?  V  idésne  igitur, 
hoc  proverbio  neque  Gygi  illi  posse  veniam  dari? 
neque  huic,  quem  paulo  ante  fìngebam,  digitorum 
percussione  hereditates  omnium  posse  convertere? 
ut  enim,  quod  turpe  est,  id  quamvis  occuitetur,  ta- 
men  honestum  fieri  nullo  modo  potest  ;  sic,  quod 
honestum  non  est,  id  utile  ut  sit,  effici  non  potest 
adversante  &  repugnante  natura, 

XX.  At  enim,  cùm  permagna  praemia  sunt,  est 
causa  peccandi.  C.  Marius,  cùm  à  spe  consulatus 
longè  abesset,  &  jam  septimum  annum  post  prse- 
turam  jaceret,  neque  petiturus  unquam  consula* 
tum  videretur,  Qu.  Metellum,  cujus  legatus  erat, 
summum  virum  &  civem,  cùm  ab  eo,  imperatore 
suo,  Romam  missus  esset,  apud  populum  Roma- 
num  criminatus  est,  bellum  ducere  ;  si  se  consu- 
lem  fecissènt,  brevi  tempore  aut  vivum  aut  mor- 
tuum  Jurgurtham  se  in  potestatem  populi  &xm  11 
redacturum.  Itaque  factus  est  ille  quidem  con- 
sul  ;  seda  fidejustitiàque   discessit,  qui  m 

&  gravissimum  civem,  cujus  legatus  &  à  quo  mi»! 
sus  esset,  in  invidiai»  falso  crimine  adduxerit 


LIBER    TERTIUS.  131 

Ne  noster  quidem  Gratidianus  officio  boni  viri 
functus  est  tum,  cùm  prsetor  esset,  colleglùrnque 
praetorum  tribuni  plebis  adhibuissent,  ut  res  num- 
maria  de  communi  sententià  constitueretur  :  jac- 
tabatur  enim  temporibus  illis  nummus,  sic  ut  nano 
possct  scire,  quidhabcret.  Conscripserunt  commu- 
niter  edictumcum  pernia  atquejudicio  ;  constitue- 
rfintque,  ut  omnes  simul  in  rostra  post  meridiem 
descenderent  :  &  casteri  quidem  alius  alio  ;  Mari- 
us  à  subselliis  in  rostra  rectà,  idque,  quod  commu- 
niter  compositum  fuerat.  solus  edixit  :  &  ea  res,  si 
qureris,  ei  magno  honori  fuit  :  omnibus  vicis  stat- 
ua? :  ad  eas  thus  &  cerei  :  quid  multa  ?  nemo  un- 
quam  multitudini  fuit  carior. 

Haec  sunt,  quae  conturbant  homines  in  delibera- 
tone nonnunquam,  cùm  id,  in  quo  violatur  sequi- 
tas,  non  ita  magnum  ;  illud  autem,  quod  ex  eo  par- 
itur,  permagnum  videtur  :    ut  Mario,   praeripere 
collegis  &  tribunis  plebis  popularem  gratiam,  non 
ita  turpe  ;  consulem  ob  eam  rem  fieri,  quod  sibi 
lune  proposuerat,  valde  utile  videbatur.     Sed  om- 
nium una   regula  est,  quam  tibi  cupio   esse  no- 
iis-  m  xììì  :  Aut  illud,  quod  utile  videtur,  turpe  ne 
sit  ;  aut,  si  turpe  est,  ne  videatur  esse  utile.     Quid 
ig;tur?  possumósne  aut  illum  Marium  virum  bo- 
euiti  judicare,  aut  hunc  ?   Explica  atque  execute 
ìnteiligentiam  tuam,  ut  videas,  quas  sit  in  eà  spe- 
cies,  forma,  &  notio_viii  boni.     Cadit  ergo  in  vi- 
rum bonum  mentiri  emolumenti  sui  causa,  crimin- 
ari,  praeripere,  fallere?  nihil  profectò  minùs.     Est 
ergo  ulla  res  tanti, aut  commodum  ullum  tam  ex- 
petendum,  ut  viri  boni  &  splendorem  &  nomen 
amittas  ?  quid  est,  quod  afierre  tantum  utilitas  is- 
ta,  quas  dicitur,  possit,  quantum  auferre,    si  boni 
viri  nomen  eripuerit,  fidem  justitìàmque  detraxe* 

Ma 


132  DE    OFFICITI 

rit  ?  Quid  enim  interest,  utrùm  ex  nomine  se  quis 
conferai  in  belluam,  an  in  hominis  figura  immani- 
tatem  gerat  belluee  ? 

;  XXI.  Quid  ?  qui  omnia  recta  &  honesta  negli- 
gent,  dummodo  potentiam  consequantur,  nonne 
idem  faciunt  quod  is,  qui  etiam  socerum  habere  vo- 
luit  eum,  cujus  ipse  audacia  potens  esset  ?  Utile  ei 
videbatur  plurimum  posse  alterius  invidia  :  id 
quàinjustum  in  patriam,  quàm  inutile,  quàm  turpe 
esset,  non  videbat.  Ipse  autem  socer  in  ore  sem- 
per  Grsecos  versus  de  Phoenissis  habebat,  quos  di- 
eam  ut  poterò,  inconditè  fortasse,  sed  tamen  ut  res 
possit  intelligi  : 

Nani)  si  violandum  est  jus,  regnandi  gralià 
Violandum  est  :  aliis  rebus  pietalem  colas. 
Capitalis  Eteocles,  vel  potiùs  Euripides,  qui  id 
unum,  quod  omnium  sceleratissimum  fuerat,  exce- 
perit. 

Quid  igitur  minuta  colligimus,  hereditates,  mer- 
caturas,  venditiones  fraudulentas  V  Ecce  tibi,  qui 
rex  populi  Romani,  dominùsque  omnium  gentium 
esse  concupierit,  idque  perfecerit.  Hanc  cupidi- 
tatem  si  honestam  quis  esse  dicit,  amens  est  :  pro- 
bat  enim  legum  &  libertatis  interitum,  earumque 
oppressionem  tetram  &  detestabilem,  gloriosam 
putat.  Qui  autem  fate  tur,  honestum  non  esse  in 
eà  civitate,  quae  libera  fuit,  quseque  esse  debeat, 
regnare,  sed  ei,  qui  id  facere  possit,  esse  utile  ;  qua 
hunc  objurgatione  ;  aut  quo  potiùs  convicio  à  tan- 
to errore  coner  avellere  ?  potest  enim  (dii  immor- 
tales  !)  cuiquam  esse  utile  fcedissimum  &  teterri- 
mum  parricidium  patria?  ;  quamvis  is,  qui  se  eo 
obstrinxerit,  ab  oppressis  civibus  Parens  nomine- 
tnv  1  Honestate  igitur  dirigenda  utilitas  est  &  qui- 


LIBER   TERTIUS.  133 

dem  sic,  ut  hsec  duo  verbo  inter  se  discrepare,  re 
tamen  unum  sonare,  videantur. 

Non  habeo  ad  vulgi  opinionem,  quse  major  util- 
itas,  quàm  regnandi,  esse  posset  :  nihil  contrà  inu- 
tilius  ei,  qui  id  injustè  consecutus  sit,  invenio,  cùm 
ad  veritatem  coepi  revocare  rationem  :  possunt 
enim  cuiquam  esse  utiles  angores,  solicitudines, 
diurni  &  nocturni  metus,  vita  insidiarum  periculo- 
rùmque  pienissima  ? 

Multi  iniqui  atque  infideles  regno,  pauci  sunt 
boni, 
inquit  Acciu3.  At  cui  regno  ?  quod,  à  Tantalo 
Si  Pelope  proditum,  jure  obtinebatur.  Nam  quan- 
to plures  ei  regi  putas,  qui  exercitu  populi  Romani 
populum  ipsum  Romanum  oppressisset,  civitatém- 
que  non  modo  liberam,  sed  etiam  gentibus  impe- 
rantem,  servire  sibi  coegisset  ?  Hunc  tu  quas  con- 
scientiae  labes  in  animo  eenses  habuisse  ?  qua? 
vulnera  ?  Cujus  autem  vita  ipsi  potest  utilis 
esse,  cùm  ejus  vitae  ea  conditio  sit,  ut,  qui  il- 
Jam  eripuerit,  in  maxima  &  gratià  futurus  sit 
&  gloria  ?  Quòd  si  hsec  utilia  non  sunt,  quae 
maxime  videntur,  quia  piena  sunt  dedecoris  ac 
turpitudini?  ;  satis  persuasum  esse  debet,  nihil  es2 
se  utile,  quod  non  honestum  sit. 

XXII.  Quanquam  id  quidem,  cùm  ssepe  alia  ? 
tum  Pyrrhi  bello  a  C.  Fabricio,  consule  iteruni, 
&  a  senatu  nostro  judicatum  est.  Cùm  enim  rex 
Pyrrhus  popuio  Romano  bellum  ultro  intulisset, 
e  (inique  de  imperio  c$rtamen  esset  cum  rege  gen- 
eroso ac  potente  ;  perfuga  ab  eo  venit  in  castra 
Fabrieii,  eique  est  pollicitus,  si  prsemium  sibi  prò 
posuisset,  se,  ut  clam  venisset,  sic  clam  in  Pyrrhi 
castra  rediturum,  &  eum  veneno  necaturum.  Hunc 
Fabricius  reducendum  curavitad  Pyrrhum  ;  idque 
factum  ejus  à  seaaty,  laudatum  egt*    Atqiri  si  spe* 


134  DE   0FF1CI1S 

ciem  utililatis  opinionèmque  quasrimus,  inagnum 
illud  bellum  perfuga  unus,  &  gravem  adversariuni 
imperii  sustulisset  :  sed  magnum  dedecus  &  flagi- 
tium,  quìcum  laudis  certamen  fuisset,  eum  non  vir- 
tute,  sed  scelere  superatimi. 

Ùtrum  igitur  utilius  vel  Fabricio,  qui  talis  in 
hac  urbe,  qualis  Aristides  Athenis  fuit,  vel  senatui 
nostro,  qui  nunquam  utilitatem  à  dignitate  sejunx- 
•  it,  armis  cum  hoste  certare,  an  venenis  ?     Si  glo- 
rise  causa  imperium  expetendum  est,  scelus  absit, 
in  quo  non  potest  esse  gloria  :  sin  ipsas  opes  expe- 
tuntur  quoquo  modo,  non  poterunt  utiles  esse  cum 
infamia.     Non  igitur  utilis  illa  L.  Philippi,  Qu. 
filii,  sententia  :  Quas  civitates  L.  Svila,  pecunia 
acceptà,  ex  senatusconsulto  liberavisset,  ut   has 
rursus   vectigales   essent  ;  neque  bis    pecuniam, 
quam   prò   libertate  dederant,  redderemus.     Est 
senatus   ei   assensus  :  turpe  imperio  :   piratarum 
enim  melior  ficles,  quàm  senatus,     At  aucta  vec- 
tigalia  ;  utile  igitur.     Quousque  audèbunt  dicere 
quidquam  utile,  quod  non  honestum  ?    Potest  au- 
lenti ulli  imperio,  quod  gloria  fultum  esse  debet  & 
benevolentià  sociorum,  utile  esse  odiurii  &  infa- 
mia ?     Ego  etiam  cum  Catone  meo  ssepe  dissensi  : 
nimis  mi  hi  prsefractè  videbatur  serari  um  vectiga- 
liàque  defendere,  omnia  publicanis  negare,  multa 
sociis  :  cùm  in  hos  benefici  esse  deberemus  ;  cum 
illis  sic  agere,  ut  cum  colonis  nostris  soleremus 
eóque  magis,  quo  illa  ordinum  conjunctio  ad  salu 
tem  reipublicse  pertinebat.     Male  etiam  Curio 
cùm  causanti  Transpadanornm  eequam  esse  dicebat 
semper  autem  addebat,  V incoi  utilitas.     Potiùs  di 
ceret,  non  esse  aequam,  quia  non  esset  utilis  rei- 
publicse,  quàm,  cùm  utilem  esse  diceret,  non  esse 
sequam  fateretur. 


jbIBER  TERTIUtS.  135 

XXIII.  Plenus  est  sextus  liber  de  officiis  Heo 
atonis  talium  quaestionum  :  Sitne  boni  viri  in  max- 
ima cantate  annona?  familiam  non  alere.  In  u- 
tramque  partem  disputat  :  sed  tamen  ad  extremum 
utilitate  putat  officium  dirigi  magis,quàm  rnimani- 
tate.  Quasrit,  si  in  mari  jactura  facienda  sit, 
equine  pretiosi  potiùs  jacturam  faciat,  an  servuli 
vilis  ?  Hìc  aliò  res  familiaris,  aliò  ducit  human- 
itas.  Si  tabulam  de  naufragio  stultus  arripuerit, 
extorquebitne  eam  sapiens,  si  potuerit  ?  Negat, 
quia  sit  injurium.  Quid  ?  dominus  navis  eripiét- 
ne  suum  ?  Minime  :  non  plus,  quàm  si  navigan- 
tem  in  alto  ejicere  de  navi  velit,  quia  sua  sit  t 
quoad  enim  perventum  sit  eò,  quo  sumpta  navis 
est,  non  domini  est  navis,  sed  navigantium. 

Quid  si  in  una  tabula  sint  duo  naufragi  hique 
sapiente»,  sibine  utervis  rapiat,  an  alter  cedat  al- 
teri ?  Cedat  vero  ;  sed  ei,  cujus  magis  intersit 
vel  sua,  vel  reipublicae  causa  vivere.  Quid  si 
hsec  paria  in  utroque  ?  Nulium  erit  certamen, 
sed,  quasi  sorte  aut  micando  victus,  alteri  cedat 
alter.  Quid  si  pater  fana  expilet,  cuniculos  agat 
ad  aerarium  :  indicétne  id  magistratibus  filius  ? 
Nefas  id  quidem  est  :  quin  etiam  defendat  patrem, 
si  arguatur.  Non  igitur  patria  praestat  omnibus 
officiis  ?  Immò  vero  :  sed  ipsi  patriae  conducit 
pios  cives  habere  in  parentes.  Quid  si  tyranni- 
dem  occupare,  si  patriam  prodere  conabitur  pater  ? 
silebitne  filius  ?  Immò  vero  obsecrabit  patrem, 
ne  id  faciat  :  si  nihil  proficiet,  accusabit,  minabi- 
tur  etiam  :  ad  extremum,  si  ad  perniciem  patri» 
res  spectabit,  patriae  salutem  anteponet  saluti  pa- 
tris. 

Quasrit  etiam,   si  sapiens  adulterinos  nummos 
aycceperit  imprudens  prò  bonis  ;  cùm  id  rescièrit, 


136  DE    0FFICIIS 

soluturusne  sit  eos,  si  cui  debeat,  prò  bonis  '!  Di- 
ogenes  ait  ;  Antipater  negat,  cui  potiùs  assentior. 
Qui  vinum  fùgiens  vendat  sciens,  debeàtne  dicere  ? 
Non  necesse  putat  Diogenes  :  Antipater  viri  boni 
existimat.  Hasc  sunt  quasi  controversa  jura  Sto- 
icorum.  In  mancipio  vendendo  dicendone  vitia, 
non  ea,  quae  nisi  dixeris,  redhibeatur  mancipium 
jure  civili  ;  sed  haec,  mendacem  esse  ;  aleatorem, 
furacem,  ebriosum.  Alteri  dicenda  videntur  ;  al- 
teri non  videntur.  Si  quis  aurum  vendens,  orich- 
alcum  se  putet  vendere,  indicétne  ei  vir  bonus,  au- 
rum illud  esse  ?  an  emat  denario,  quod  sit  mille 
denariùm  ?  Perspicuum  jam  est,  &  quid  mihi 
videatur,  &  qua?  sit  inter  eos  philosophos,  quos 
nominavi,  controversia. 

XXIV.  Pacta  &  promissa  sempérne  servanda 
sint,  quae  nec  vi,  uec  dol  >  malo  (ut  praetores  so- 
lent)  facta  sint?  si  quis  medicamentum  cuipiam  de- 
derit  ad  aquam  intercutem,  pepigeritque,  ne  ilio 
medicamento  unquam  posteà  uteretur  ;  si  eo  me- 
dicamento sanusfactus  fuerit,  &  annis  aliquot  post 
incideri t  in  eundem  morbum,  nec  ab  eo,  quicum  pe- 
pigerat,  impetret,  ut  item  eo  liceat  uti  ;  quid  faci- 
endum  sit  ?  Cùm  sit  is  inhumanus,  qui  non  con- 
cedat  uti,  nec  ei  quidquam  fiat  injuriae  ;  vita?  & 
saluti  consulendum  est. 

Quid  ?  si  quis  sapiens  rogatus  sit  ab  eo,  qui  eum 
heredem  faciat,  cùm  ei  testamento  sestertiùm  mil- 
lies  relinquatur,  ut  ante,  quàm  hereditatem  adeat, 
luce  palam  in  foro  saltet,  idque  se  facturum  prom- 
iserit,  quòd  aliter  eum  heredem  scripturus  ille  non 
esset  :  faciat,  quod  promiserit,  necne  ?  Promislsse 
nollem,  &id  arbitror  fuisse  gravitatis  :  sed,  quond- 
am promisit,  si  saltare  in  foro  turpe  ducet,  honesti- 
fìs  mentietur,  si  ex  hereditate  nihil  ceperit,  qu^m 


LIBER  TERTIUS*  Ì37 

&i  ceperit  :  nisi  forte  eam  pecuniam  in  reipubli- 
ca3  magnum  aliquod  tempus  contulerit,  ut  vel  sal- 
tare eum,  cùm  patria?  consulturus  sit,  turpe  non 
sit. 

XXV.  Ac  ne  illa  quidem  promissa  servanda 
sunt,  qua?  non  sunt  iis  ipsis  utilia,  quibus  illa  prò- 
miseris.  Sol  Phaethonti  fìlio  (ut  redeamus  ad  fa- 
bulas)  facturum  se  esse  dixit,  qùidquid  optàsset  : 
optavit  ut  in  currum  patris  tolleretur  :  sublatus 
est  ;  atque  is  ante,  quàra  constitit,  ictu  fulminio 
deflagravit.  Quanto  nleliùs  fuerat,  in  hoc,  pro- 
missum  patris  non  esse  servatum  ?  Quid,  quòd 
Theseus  exegit  promissum  à  Neptuno  ?  cui  cùm 
tres  optationes  Neptunus  dedisset,  optavit  interi* 
tum  Hippolyti  filii  sui,  cùm  is  patri  suspectus  esset 
de  noverca  :  quo  optato  impetrato  Theseus  in 
maximis  fuit  luctibus. 

Quid  ?  Agamemnon  cùm  devovisset  Diana?, 
quod  in  suo  regno  pulcherrimum  natum  esset  illa 
anno,  immolavit  Iphigeniam,  qua  nihil  erat  eo 
quidem  anno  natum  pulchrius.  Promissum  potiùs 
non  faciendum,  quàm  tam  tetrum  facinus  admit- 
tendum  fuit.  Ergo  &  promissa  non  facienda  non- 
nunquam.  Neque  semper  deposita  reddenda  :  Si 
gladium  quis  apud  te  sana  mente  deposuerit,  re- 
petat  insaniens  :  reddere,  peccatum  sit  ;  non  red? 
dere,  officium.  Quid  ?  si  is,  qui  apud  re  pecuni- 
am deposuerit,  Dellum  inferat  patria?,  reddàsne  de- 
positai» ?  non  credo  :  facias  enim  con  tra  rempub- 
licam,  qua?  debet  esse  carissima.  Sic  multa,  qua? 
honesta  natura  videntur  esse,  temporibus  fiunt 
non  honesta.  Facere  promissa,  stare  conventis, 
reddere  deposita,  commutata  utilitate,  fiunt  non 
honesta.    Ac  de  iis  quidam,  qua?  videntur  esse  li 


138  DE   OFFICIIS 

tilitates  contra  justitiam  simulatione  prudentise, 
satis  arbitrar  die tum. 

Sed  quoniam  à  quatuor  fontibus  honestatis  pri- 
mo libro  officia  duximus,  eisdum  versabimur,  cùm 
docebimus,  ea,quae  videntur  esse  utilia,  neque  sunt, 
quàm  sint  virtutis  inimica.  Ac  de  prudentià  qui- 
dem,  quam  vult  imitari  malitia  ;  itemque  de  justi- 
tià,  quae  semper  est  utilis,  disputatum  est.  Reli- 
quae  sunt  duse  partes  honestatis  ;  quaranti  altera  in 
animi  excellentis  magnitudine  &praestantià  cerni- 
tur,  altera  in  conformatione  &  moderatione  conti- 
nentiae  &  temperantias. 

XXVI.  Utile  videbatur  TJlyssi,  ut  quidem  poe* 
tae  tragici  prodiderunt:  nam  apud  Homerum,  opti- 
mum auctorem,  talis  de  Ulysse  nulla  suspicio  est  : 
sedinsimulant  eum  tragoedise,  simulatione  insania 
militiam  subterfugere   voluisse.      Non  honestum 
consilium.     At  utile  (ut  aliquis  fortasse  dixerit) 
regnare,  &  Ithaere  vivere  otiosè  cum  parentibus, 
eum  uxore,  cum  filio  :  Ulium  tu  decus  in  quotidi- 
anis  periculis  &  labori  bus  cum  hac  tranquilli  tate 
conferendum  putas  ?  Ego  vero  istam  contemnen- 
dam  &  abjiciendam  ;  quoniam,  quse  honesta  non 
sit,  ne  utilem  quidem  esse  arbitror.     Quid  enim  au- 
diturum  putas  fuisse  U lyssem,  si  ni  ili  a  simulato- 
ne perseverasset  ?  qui  cùm  maximas  res  gesserit 
in  bello,  tamen  hsec  audiatab  Ajace  ; 
Cuj u!  ipse  princeps  jurisjurandi  fidi, 
Quod  omnes  scitis,  solus  neglexit  fidem. 
Furere  assinmlavit  ;  ne  coirei,  imititi. 
Qiidd  ìli  Palamedisperspicax  prudentià 
Istius  percepset  malitiosam  audaciam. 
Fide  sacratimi  jus  perpetuò  f alter  et 
Mi  vero  non  modo  cumhostibus,  verùmetiameum 
flttetibus  (idquod  fecit)  dimicare  melius  fuit,quàm  I 


MBER   TERTIUS.  139 

leserere  consentientem  Graeciam  ad  bellum  barbar 
ris  inferendum. 

Sed  dimittamus  Se  fabulas,  &  externa  ;  ad  rem 
factam,  nostràmque  veniamus.  M.  Atilius  Reg- 
ulus,  cùm  consul  iterum  in  Africa  ex  insidiis  cac- 
tus esset,  duce  Xantippo  Lacedsemonio,  imperato- 
re autem  patre  Annibalis  Hamilcare,  juratus  mis- 
sus  est  ad  senatum,ut,nisi  redditi  essent  Poenia  cap- 
tivi nobiles  quidam,  redire t  ipse  Carthaginem. 
Is,  cùm  Romam  venisset,  utilitatis  speciem  vide^ 
bat  ;  sed  eam,  ut  res  declarat,  falsam  judicavit  : 
quae  erat  talis  ;  manere  in  patria,  esse  domi  suse 
cum  uxore,  cum  liberis  ;  quam  calamitatem  acce- 
pisset  in  bello,  communem  fortunae  belliche  judi- 
cantem,  tenere  consularis  dignitatis  gradum  :  quis 
haec  neget  esse  utilia  ?  quid  censes  ?  magnitudo 
animi  &  fortitudo  negat. 

XXVII.  Num  locupletiores  quseris  auctores  ? 
harum  enim  est  virtutum  proprium,  nil  extimes- 
eere,  omnia  humana  despicere,  nihil,  quod  homini 
accidere  possit,  intolerandum  putare.  Itaque  quid 
fecit  ?  In  senatum  venit,  mandata  exposuit  ;  sen« 
tentiam  ne  diceret,  recusavit  :  quamdiu  jurejuran- 
do  hostium  teneretur,  non  esse  se  senatorem.  At- 
que  illud  etiam  (O  stultum  hominem,  dixerit,quis- 
piam,&  repugnantem  utilitati  suae  !)  reddi  captivos 
negavit  esse  utile  :  illos  enim  adolescentes  esse,  & 
bonos  duces  ;  se  jam  confectum  senectute  :  cujus 
cùm  valuisset  auctoritas,  captivi  retenti  sunt,  ipse 
Carthaginem  rediit  :  neque  eum  caritas  patria?  re- 
tinuit,  nec  suorum  ;  Neque  vero  tum  ignorabat,  se 
ad  crudelissimum  hostem,  &  ad  exquisita  supplicia 
proficisci  :  sed  jusjurandum  conservandum  puta- 
bat.  Itaque  tum,  cùm  vigilando  necabatur,  erat 
in  meliore  causa,  quàm  si  domi  sejiex  captivi; 
N 


140  DE   GFFlCliS 

perjuris  consularis  remansisset.  At  stultè,  qui 
non  modo  non  censuerit  captivos  remittendos, 
veruni  etiam  dissuasero.  Quomodo  stultè?  etiàmne 
si  reipublicse  conducebat  ?  potest  autem,  quod  in- 
utile reipublicae  sit,   id  cuiquam  civi  utile  esse  ? 

XXVIII.  Pervertunt  homines  ea,  quse  sunt 
fundamenta  naturse,  cùm  utilitatem  ab  honestate 
sejungunt.  Omnes  enim  expetimus  utilitatem^ 
ad  eàmque  rapimur,  nec  facere  al  iter  u.llo  modo 
possumus  :  nam  quis  est,  qui  utilia  fugiat  ?  aut 
quis  potiÙ3,  qui  ea  non  studiosissime  perseq» la- 
tur?  sed,  quia  nusquam  possumus,  nisi  in  laAle, 
decore,  honestate  utilia  reperire,  propterea  Ula 
prima  &  summa  habemus  ;  utilitatis  nomen  *non 
tam  splendidum,  quàm  necessarium  ducimus. 

Quid  est  igitur,  dixerit  quis,  in  jurejurando? 
num  iratum  timemus  Jovem?  At  hoc  quidem 
eommune  est  omnium  philosophorum,  (non  eorum 
modo,  qui  deum  nihil  habere  ipsum  negotii,  di- 
eunt,  &  nihil  exhibere  alteri;  sed  eorum  etiam, 
qui  deum  semper  agere  aliquid  Se  moliri  volunt,) 
nunquam  nee  irasci  deum,  nec  nocere.  Quid  au- 
tem iratus  Jupiter  plus  nocere  potuiss^t,  quàm 
nocuit  sibi  ipse  Regulus  ?  Nulla  igitur  vis  fuit 
religionis,  quse  tantam  utilitatem  prseverteret 
Àn  ne  turpiter  faceret?  Primùm,  minima  de 
malis  :  num  igitur  tantum  mali  turpitutiro  ista  ha- 
foebat,  quantum  ille  cruciatus  ?  Ddnde  illud 
etiam  apud  Accium, 

Fregisti  Jidem,     Neque  dedi,  ncque  do  infideli 
cuiquam^ 
quanquam  ab  impio  rege  dicitur,  luculentè  tamen 
dicitur. 

Addunt  etiam,  quemadmodum  nrs  dicamus,  vi- 
deri  queedam  utilia,  quee  non  sint>.  sic  se  dicere. 


LIBER   TERTItJS  141 

videri  qusedam  honesta,  quae  non  sint  :  ut  hoc  ip* 
sum  videtur  honestum,  conservandi  jurisjurand}. 
causa  ad  cruciatum  revertisse,  sed  fit  non  hones- 
tum ;  quia,  quod  per  vim  hostium  esset  actum,  ra- 
tum  esse  non  debuit.  Addunt  etiam,  quidquid 
valde  utile  sit,  id  fieri  honestum,  etiam  si  antea 
non  videretur.  Haec  fere  contra  Regulum.  Sed 
prima  videamus. 

XXIX.  Non  fùit  Jupiter  metuendus,  ne  iratus 
noceret,  qui  neque  irasci  solet,  neque  nocere. 
Haer  quidem  ratio  non  magis  contra  Regulum, 
quàn*  contra  omne  jusjurandum  valet.  Sed  in 
jureji  rando,  non  qui  metus,  sed  quae  vis  sit,  debet 
intelligi:  est  enim  jusjurandum  affirmatio  religio- 
sa :  quod  autem  affirmatè,  quasi  deo  teste,  prormV 
aeris,  id  tenendum  est  :  jam  enim  non  ad  iram  de- 
orum,  quae  nulla  est;  sed  ad  justitiam  &  ad  fidem 
pertinet  :  nam  praeclarè  Ennius  ; 

O  Fides  alma,  apta  jnnnis,  &  Jusjurandum 
Jovis  ! 
Qui  igitur  Jusjurandum  violat,  is  Fidem  violat» 
quam  in  Capitolio  vieinam  Jovis  optimi  maximì 
(ut  in  Catonis  oratione  est)  majores  nostri  esse 
voluerunt. 

At  enim  ne  iratus  quidem  Jupiter  plus  Regulo 
nocuisset,  quàm  sibi  nocuit  ipse  Regulus.  Certe, 
A  nihil  malusi  esset,  nisi  dolere.  Id  autem  non 
nodo  non  summum  malum,  sed  ne  malum  qui- 
dem esse,  maxima  auctoritate  philosophi  affirr 
inant:  quorum  quidem  testem  non  mediocrem, 
sed  haud  scio  an  gravissimum,  Regulum  no  lite, 
quaeso,  vituperare  :  quem  enim  locupletiorem 
quaerimus,  quàm  principem  populi  Romani,  qui 
retiuendi  officii  v  usa  cruciatum  subierit  volunta- 
r'am?  Nam  quod  aiunt,  minima  de  irialis,  id  est, 


142  DE   0FFICI1S 


ut  turpiter  potiùs,  quàm  calamitose  :  An  est  ul- 
lura  majus  malum  turpitudine  ?  qnse  si  in  deformi- 
tate  corporis  habet  aliquid  ofifensionis,  quanta  illa 
depravatio  &  foeditas  turpificati  animi  debet  vi- 
deri  ? 

Itaque,  nervosiùs  qui  ista  disserunt,solùm  audent 
malum  dicere  id,  quod  turpe  sit  ;  qui  aatem  re- 
missiùs,  hi  tamen  non  dubitant  summum  malum 
dicere.     Nam  illud  quidem, 

Neque  (tedi,  neque  do  jidem  injideli  cuiquam, 
idcirco  rectè  a  poeta  ;  quia,  cùm  tractaretur  Atre- 
us,  personae  serviendum  fuit.      Sed  si  hoc  sibi 
sumunt,  nullam  esse  ndem,  qua?  infideli  data  sit, 
videant,  ne  quaeratur  latebra  perjurio. 

Est  autem  jus  etiam  bellicum,  fidesque  juris- 
jurandi  saepe  cum  hoste  servanda  :  quod  enim  ita^ 
juratum  est,  ut  mens  conciperet  fieri  oportere,  id 
servandum  est:  quod  aliter,  id  si  non  feceris, 
nullum  est  perjurium  ;  ut,  si  prasdonibus  pactum 
prò  capite  pretium  non  attuleris,  nulla  fraus  est, 
ne  si  juratus  quidem  id  non  feceris  :  nam  pirata 
non  est  ex  perduellium  numero  definitus,  sed 
communis  hostis  omnium:  cum  hoc  nec  fides  de- 
bet, nec  jusjurandum  esse  commune.  Non  enim 
falsum  jurare,  perjurare  est  ;  sed,  quod  ex  animi 
lui  sententià  juràris,  sicut  verbis  concipitur  more 
nostro,  id  non  facere,  perjurium  est  :  scitè  enim 
Euripides, 

Juravi  lingua,  mentem  injuratam  gcro. 
Regulus  vero  non  debuit  conditiones  pactionésque 
béllicas  &  hostiles  perturbare  perjurio:  cumjusto 
enim  &  legitimo  hoste  res  gerebatur;  adversus 
quem  &  totum  jus  feriale,  &  multa  sunt  jura  com- 
munia:  quod  ni  ita  esset,  nunquam  claros  viros  se- 
natus  vinctos  hostibus  dedidisset. 


LIBF.R    TERTIUS.  143 

XXX.  At  vero  T.  Veturius  &  Sp.  Postumius, 
cùm  iterum  consules  essent,  quia,  cùm  male  pug- 
natumapud  Caudium  esset,  legionibus  nostris  sub 
jugum  missis,  pacem  cum  Samnitibus  fecerant, 
dediti  sunt  his  :  injussu  enim  populi  senatùsque 
fecerant.  Eodémque  tempore  Tib.  Numicius, 
Qu.  Maelius,  qui  tum  tribuni  plebis  erant,  qudd 
eorum  auctoritate  pax  erat  facta,  dediti  sunt,  ut 
pax  Samnitium  repudiaretur.  Atque  hujus  dediti- 
onis  ipse  Postumius,  qui  dedebatur,  suasor  & 
auctor  fuit.  Quod  idem  multis  annis  post  C. 
Mancinus  ;  qui,  ut  Numantinis,  quibuscum  sine 
senatùs  auctoritate  foedus  fece  rat,  dederetur,  ro~ 
gationem  suasit  eam,  quam  L.  Furius,  &  Sex, 
Atilius  ex  senatusconsulto  ferebant  ;  qua  acceptà, 
est  hostibus  deditus.  Honestiùs  hic,  quàm  Qu. 
Pompeius,  quo,  cùm  in  eàdem  causa  esset,  de* 
precante,  accepta  lex  non  est.  Hic  ea,  quae  vi- 
debatur  utilitas,  plus  valuit,  quàm  honestas  : 
apud  superiores,  utilitatis  species  falsa,  ab  hones^» 
tatis  auctoritate  superata  est. 

At  non  debuit  ratum  esse,  quod  erat  actum  per 
vim.  Quasi  vero  forti  viro  vis  possit  adhiberi. 
Cur  igitur  ad  senatum  proficiscebatur,  cùm  pra> 
sertim  de  captivis  dissuasurus  esset  ?  Quod  maxi- 
mum in  eo  est,  id  reprehenditis  :  non  enim  suo 
judicio  stetit  sed  suscepit  causam,  ut  esset  judici- 
«m  senatus  ;  cui  nisi  ipse  auctor  fuisset,  captivi 
profectò  Pcenis  redditi  essent  :  ita  incolumis  in 
patria  Regulus  restitisset  :  quod  quia  patria?  non 
utile  putavit,  idcirco  sibi  honestum  &  sentire  illa 
$z  pati  credidit.  Nam  quod  aiunt,  quod  valde 
sitile  sit,  id  fieri  honestum  :  immò  vero  esse,  non 
fieri  :  est  enim  nihil  utile,  quod  idem  non  hones- 

N  2 


144  DB   OFFICIIS 

lurn  :  nec  quia  utile,  honestum  est  ;  sed  quia  ho* 
nestum,  utile. 

XXXI.  Quare,  ex  multis  mirabilibus  exernplis, 
haud  facile  quis  dixerit  hoc  exemplo  aut  lauda- 
bilius,  aut  prsestantius.  Sed  ex  tota  hàe  laude 
Reguli  unum  iìlud  est  admiratione  dignum,  quòd 
captivos  retinendos  censuerit  :  nam,  quòd  rediit, 
nobis  nunc  mirabile  videtur  ;  illis  quidem  tempo-? 
ribus  aliter  facere  non  potuit  :  itaque  ista  laus  non 
est  liominis,  sed  temporum;  nullum  enim  vincu- 
lum  ad  adstringendam  fidem  jurejurando  majores 
avctius  esse  voluerunt.  Id  indicant  leges  in, 
duodecim  tabulis;  indicant  sacrata;  indicant 
fonderà,  quibus  etiam  cum  hoste  devincitur  fides  \ 
indicant  notiones  animadversionésque  censorums 
qui  nulla  de  re  diligentiùs,  quàm  de  jurejurando, 
judicabant. 

L.  Manlio,  A.  filio,  cùm  dictator  fuisset,  M« 
Pomponius  tribunus  plebis  diem  dìxit,  quòd  is 
paucos  sibi  dies  ad  dictaturam  gerendam  addidis- 
set  :  criminabatur  etiam,  quòd  Titum  filium,  qui 
postea  est  Torquatus  appellatus,  ab  hominibus  re* 
legasset,  &  rure  habitare  jussisset  :  quod.  cùm  au- 
divisset  adolescens  filius  negotium  exhiberi  patri, 
accurrisse  Romam,  &  cum  prima  luce  Pomponii 
domurn  venisse  dicitur  :  cui  cùm  esset  nunciatum  ; 
quòd  illum  iratum  allaturum  ad  se  aliquid  contra 
patrem  arbitraretur,  surrexit  è  leetulo,  remotisque 
arbitris  ad  se  adolescentem  jussit  venire  :  at  iile^ 
ut  ingressus  est,  confestim  gladium  distrinxitb  ju* 
ravitque,  se  illum  statim  interfecturum,  nisi  jus<> 
jurandum  sibi  dedisset,  se  patrem  missum  esso 
facturum.  Juravit,  hoc  coactus  terrore  Pompon 
nius  :  rem  ad  populum  detulit  :  docuit,  cur  sibi 
causa  desistere  necesse  esset;  JJanlium  missum 


LIBER   TERTIUS.  145 

iecit  :  tantum  temporibus  illis  jusjurandum  vale- 
bat.  Atque  hic  T.  Manlius  is  est,  qui  ad  Ani- 
enem,  Galli,  quem  ab  eo  provocatus  occiderat, 
torque  detraeto,  cognomen  invenit;  cujus  tertio 
consulatu  Latini  ad  Veserim  fusi  &  fugati  :  mag- 
nus  vir  in  primis,  &  qui  perindulgens  in  patrem, 
idem  acerbe  severus  in  nlium. 

XXXII.  Sed,  ut  laudandus  Regulus  in  conser- 
vando jurejurando,  sic  decemilli,  quos  post  Can- 
nensem  pugnam  juratos  ad  senatum  misit  Anni- 
bai,  se  in  castra  redituros  ea,  quorum  potiti  erant 
Poeni,  nisi  de  redimendis  captivis  impetravissent  : 
si  non  redierunt,  vituperandi.  De  quibus  non 
omnes  uno  modo  :  nam  Polybius,  bonus  auctor  in 
primis,  scribit,  ex  decem  nobilissimis,  qui  tum 
erant  missi,  novem  revertìsse,  a  senatu  re  non 
impetrata;  unum  ex  decem, qui,  paulo  post  quàm 
egressus  erat  è  castris,  redisset,  quasi  aliquid  esset 
oblitus,  Romas  remansisse  :  reditu  enim  in  castra 
liberatum  se  esse  jurejurando  interpretabatur. 
Non  rectè  ;  fraus  enim  adstringit,  non  dissolvi! 
perjurium.  Fuit  igitur  stulta  calliditas  perverse 
imitata  prudentiam.  Itaque  decrevit  senatus,  ut 
ille  veterator<£  callidus  vinctus  ad  Annibalemdu- 
ceretur.  Sed  illud  maximum  :  octo  hominum 
millia  tenebat  iVnnibal,  non  quos  in  acie  cepis- 
set,  aut  qui  periculo  mortis  diffugissent,  sed  qui 
relieti  in  castris  fuissent  à  Paulo  &  Varrone  con- 
gulibus  :  eos  senatus  non  censuit  redimendos,  cùm 
jd  parva  pecunia  fieri  posset  :  ut  esset  insitum  mili- 
tibus  nostris  aut  vincere  aut  emori.  Qua  quidem 
re  audità,  frac  tum  animum  Annibalis  scripsit 
idem;  quòd  senatus  populùsque  Romanus  rebus 
afiìictis  tam  excelso  animo  fuisset.  Sic  honesta- 
iis  cmnparatione,  ea,  quae  videnttfr  utilia,  via? 


146  DE   OFFICIIS 

cuntur.  Acilius  autem,  qui  Graecè  scripsit  his- 
toriam,  plures  ait  fuisse,  qui  in  castra  revertis- 
sent,  eàdem  fraude,  ut  jurejurando  liberarentur  ; 
eósque  à  censoribus,  omnibus  ignorainiis  nota- 
tos. 

Sit  jam  hujus  loci  finis  :  perspicuum  est  enim, 
ea,  quse  timido  animo,  humili,  demisso  fractóque 
fiant  (quale  fuisset  Reguli  factum,  si  aut  de  capti- 
vis,  quod  ipsi  opus  esse  videretur,  non  quod  rei- 
publicse,  censuisset,  aut  domi  remanere  voluissetj 
non  esse  utilia,  quia  sint  flagitiosa,  foeda,  turpia. 

XXXIII.  Restat  quarta  pars,  quae  decore,  mod- 
eratione,  modestia,  continentià,  temperantià  con- 
tinetur.  Potest  igitur  quidquam  esse  utile,  quod 
sit  huic  talium  virtutum  choro  contrarium  ?  At- 
qui  ab  Aristippo  Cirenaici  atque  Annicerii  philos- 
ophi  nominati,  omne  bonum  in  voluptate  posue- 
runt  ;  virtutémque  censuerunt  ob  eam  rem  esse 
laudandam,  quòd  efficiens  esset  voluptatis  :  quibus 
obsoletis  floret  Epicurus,  ejusdem  fere  adjutor  auo 
tórque  sententia?.  Cum  his,  viris  equisque,  ut  di- 
citur,  si  honestatem  tueri  ac  retinere  sententia 
est,  decertandum  est  :  nam  si  non  modo  utilitas, 
sed  vita  omnis  beata,  corporis  firma  consiitutione, 
ejusque  constitutionis  spe  exploratà,  ut  à  Metro- 
doro  scriptum  est,  continetur  ;  certe  haec  utilità?, 
et  quidem  surama  (sic  enim  censent)  cum  hones* 
tate  pugnabit.  Nam  ubi  primùm  prudenti®  locus 
dabitur  ?  an,  ut  conquirat  undique  suavitates  ? 
quàm  miser  virtù  ti  s  famuìatus  servientis  voluptati  t 
Quod  autem  munus  prude ntiae  ?  an  legere  intelli- 
genter  voluptates  ?  fac  nihil  isto  esse  jucundius  ; 
quid  cogitari  potest  turpius  ?  Jam,  qui  dolorerà 
summum  malum  dicat,  apud  eum  quem  habet  lo» 
cum  fortitudo,  quse  est  dolorimi  luborumque  co»- 


LIBER   TERTIUS.  147 

temptio  ?  quamvis  enim  multis  ih  locis  dicat  Epi- 
curus  (sicut  hic  dicit)  satis  fortiter  de  dolore  ;  ta- 
men non  id  spectandum  est,  quid  dicat,  sed  quid 
consentaneum  sit  ei  dicere,  qui  bona,  voluptate 
terminaverit  ;  mala,  dolore  :  ut,  si  ilìum  audiam 
de  continentià  Se  temperanza  ;  dicit  ille  quidem 
multa  multis  locis  :  sedaqua  haeret,  ut  aiunt;  nam 
qui  potest  temperantiam  laudare  is,  qui  ponat 
summum  bonum  in  voluptate  ?  est  enim  tempe- 
ranza libidinum  inimica  :  libidines  autem,  consec- 
tatrices  voluptatis. 

Atque  in  his  tamen  tribus  generibus,  quoquo 
modo  possunt,  non  incallidè  tergiversantur.  Pru- 
dentiam  introducunt,  scientiamsuppeditantem  vo- 
luptates,  depellentem  dolores.  Fortitudinem  quo- 
que aliquo  modo  expediunt,  cùm  tradunt  rationem 
negligendo  mortis,  perpetiendique  doloris.  Eti- 
am  temperantiam  inducunt,  non  facillimè  illi  qui- 
dem, sed  tamen  quoquo  modo  possunt  :  dicunt 
enim,  voluptatis  magnitudinem  doloris  detractione 
finiri.  Justitia  vacillat,  vel  jacet  potiùs,  omnés- 
que  eae  virtutes,  quae  in  communitate  cernuntur 
&  in  societate  generis  Immani  :  neque  enim  boni- 
tas,  nec  liberalitas,  nec  comitas  esse  potest,  non 
plus  quàm  amicitia,  si  hsec  non  per  se  expetantur, 
sed  ad  voluptatem  utilitatémve  referantur, 
/  Conferamus  igitur  in  pauca  :  nam,  ut  utilitatem 
nullam  esse  docuimus,  quae  honestati  esset  contra- 
ria ;  sic  omnem  voluptatem  dicimus  honestati  es- 
se contrariam.  Quo  magis  reprehendendos  Calli- 
phonem  &  Dinomachum  judico,  qui  se  diremo tu- 
ros  contro versiam  putaverunt,  si  cum  honestate 
voluptatem,  tanquam  cum  nomine  pecudem,  copu- 
lavissent.  Non  recipit  istam  conjunctionem  hon- 
estas,  aspernatur,  repellit.    Nec  vero  finis  bono- 


148  DE  0FFICI1S 

rum&malorum,  qui  simplex  esse  debet,  ex  dissim- 
ilibus  rebus  misceri  &  temperari  potest  Sed 
de  hoc  (magna  enim  res  est)  alio  loco  pluribus. 
Nunc  ad  propositum.  Quemadmodum  igitur,  si 
quando  ea,  quae  videretur  utilitas,  honestati  repug- 
nat,  dijudicanda  res  sit  satis  est  supràdisputa- 
tum  :  sin  autem  speciem  utilitatis  etiam  voluptas 
habere  dicatur,  nulla  pòtest  esse  ei  cum  honestate 
conjunctio  ;  nam,  ut  tribù amus  aliquid  voluptati, 
condimenti  fortasse  nonnihil,  utilitatis  certe  nihil 
habebit 

Habes  à  patre  munus,  Marce  fili,  meà  quidem 
sententià  magnum  ;  sed  perinde  erit,  ut  acceperis  : 
quanquam  tibi  hi  tres  libri  inter  Cratippi  commen- 
tarios,  tanquam  hospites,  erunt  recipiendi.  Sed 
ut,  si  ipse  venissem  Athenas  (quod  quidem  esset 
factum,  nisi  me  è  medio  cursu  darà  voce  patria 
revocàsset)  aliquando  me  quoque  audires  :  sic, 
quoniam  his  voluminibus  ad  te  profecta  vox  mea 
est,  tribues  his  temporis  quantum  poteris  ;  poteris 
autem,  quantum  voles.  Cùm  vero  intellexero,  te 
hoc  scientiae  genere  gaudere  ;  tum  &  praesens  te- 
cum  propediem,  ut  spero,  &  dum  aberis.  absens 
loquar.  Vale  igitur,  mi  Cicero,  tibique  persuade, 
esse  te  quidem  mihi  carissimum  ;  sed  multò  fore 
cariorem,  si  talibus  monumentis  prseceptisque  la^ 
tabere, 


FINIS. 


RECOMMENDATION* 

TO  WTLLETS9  GEOpRAPHT, 

Just  published  and  for  sale  by  P.  Potter, 
Poughkeepsie. 

Mr.  Daniel  H.  Barnes,  A.  M.  Principal  ofDutch- 
ess  County  Academy,  whose  reputation  as  a  publie 
Teacher  of  Youth,  stands  as  high  as  that  of  any  man 
in  the  state,  has  politely  communicated  to  us  his  opin- 
ion, in  the  following  note— 

Poughkeepsie,  2d  June,  1814. 
Mr.  Potter, 

I  have  received  a  copy  of  your  "  Easy 
Grammar  of  Geqgraphy,"  and  in  answer  to 
the  request  therewith  communicated,I  am  hap- 
py to  inforni  you,  that  the  book,  as  to  its  pian 
and  arrangement,  meets  my  entire  afiftrobatien. 
The  method  of  placing  the  exercises  immediate* 
ly  after  each  principai  division  of  the  globe, 
and  making  them  include  ali  the  important 
facts  previòusly  laid  down,  appears  to  be 
admirably  calculated  to  facilitate  the  rapid  and 
correct  progress  of  the  students.  The  pro- 
priety  of  closing  with  astronomy  is  obvious. 
The  maps  are  neatly  executed,  and  being  bound 
separately  from  the  book,  will  be  highly  useful 
and  convenient.  I  do  not  hesìtate  to  say,  that 
in  my  estimation,  this  compendium  of  geogra- 
phy, is  preferable,  as  kjìrst  book,  to  any  which 
I  have  seen.  I  shall  adopt  it  immediately  in 
my  department,  and  recommend  it  to  the  oth- 
er  masters  in  this  institution. 

Yours  respectfully, 

D.  H.  BARNES, 


RECOMMENDATIONS. 

Mr.R.  O.  K.  Bennett,  from  whoin  the  following 
letter  has  been  received,  is  a  teacher  of  the  first  stand- 
ing and  respectability,  who  has  for  many  years  been 
employed  in  the  city  of  Albany. 

Albany,  June  24,  1814. 
Dear  S'ir — Your  "  Easy  Grammar  of  Geographyt" 
and  accompanying  Atlas,  have  been  duly  received.  Asari 
eiementary  book,  it  is  justly  entitled  to  a  preference  to 
any  I  have  seen  on  the  subject.  It  supplies  what  ha* 
long  been  wanting  in  common  schools  and  academies,  and 
what  I  have  frequenti}/  heard  called  for— an  easy  epitome 
of  Geography,  at  a  moderate  price,  and  on  a  pian  calcu- 
lated  to  exercise  the  ingenuity,  as  well  as  the  memory  of 
pupils.  Thoroughly  convinced  of  its  utility,  I  shall  lose  no 
time  in  introducing  it  into  my  school  ;  and  shall  be  much 
rejoiced  to  find  it  soon  in  general  use.  The  astonishing 
and  truly  gratifying  changes  which  have  taken  place  in 
the  politicai  aspect  of  Europe,  will  render  it  necessary  for 
the  compiler  to  make  in  a  second  edition  (which  I  hope  a 
discerriing  public  will  soon  cali  for ' ,  some  trifling  alterationso 
Wishing  you  ali  the  success  to  which  the  merits  of  this 
l>ook  justly  entitle  you,  I  remain, 

Your  obliged  humble  servant, 

R.  O.  K.  BENNETT. 
Mr.  P.  Potter. 


Mr.  John  Griscom,  a  Teacher  of  the  first  respectability  in 
the  city  of  New- York,  has  favored  us  with  the  following 
note. 

I  have  examined  an  "Easy  Grammar  of  Geography5' 
prepared  by  Jacob  Willets,and  do  not  hesitate  to  say,  thai 
the  author,  in  my  opinion,  has  fully  attained  the  object 
he  had  in  view  ;  viz.  to  improve  the  popular  little  work  of 
Goldsmith,  and  especially  to  adapt  it  more  completely 
to  the  youth  of  this  country.  Thus  improved,  1  consid- 
er  it  as  one  of  the  best  Geographical  compends  for  the 
use  of  American  Schools,  which    has  yet  been  publuhed, 

JNO.  GRISCOM. 

New  York,  7  mo  9th,  18U. 


w&*&cZs!r*¥7* 


L'BRaR