Skip to main content

Full text of "Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera omnia, in unum corpus digesta ad fidem editionum Coloniensium"

See other formats


I 


Digitized  by  the  Internet  Archive 

in  2012  with  funding  from 

Boston  Library  Consortium  Member  Libraries 


http://www.archive.org/details/doctorisecstatic19deni 


DOCTORIS   ECSTATICI 

DIONYSII   GARTUSIANI 
OPERA  OMNIA 


GOMMENTARIA 


IN   IV  LIBROS 


SENTENTIARUM 


D.   DIONYSII 


CARTUSIANI 


COMMENTARIA  IN  IV  LIBROS 


SENTENTIARUM 


FIDEI   CATHOLIC^E 


Apocalypsis  in. 

Suadeo   tibi  emere  a   me  aurum  ignitum  probatum, 
ut  locuples  fias,  et  vestimentis  albis  induaris, 
ut  non  appareat  confusio 
■    nuditatis  tuaz. 


EX    EDITIONE    GOLONIENSI 

PETRI  QUENTEL  ANNI  MDXXXV. 


BOSTON  COLLEGE  LIBRARY 
GHESTiWT.  HILL,  MASS, 


301764 


DIVISIO    OPERIS 


LIBER  PRIMUS  est  de  mysterio  sanctissimse  Trinitatis. 

LIBER  SECUNDUS,  de  spiritualium  et  corporahum  rerum 
creatione,    lapsuque   hominis. 

LIBER  TERTIUS,  de  hominis  redemptione,  de  virtutibus,  do- 
nisque  gratuitis  quibus  Christus  plenus  fuit,  fidelesque  animas 
adimplevit. 

LIBER  QUARTUS,  de  septem  Ecclesiae  sacramentis,  sacra- 
mentalibus  signis,  resurrectionis  et  judicii  extremi  conditione, 
diversisque  post  mortem  receptaculis  animarum. 


GOMMENTARIA 

IN    PRIMUM    LIBRUM 

SENTENTIARUM 


EXCELLENTISSIMIS,  PRUDENTISSIMIS,  AC  IN  FIDE  CATHOLICA  PERSEVERANTISSIMIS 
VIRIS,  RECTORI,  MAGISTRIS  NOSTRIS,  ALIARUM  FACULTATUM  OMNIUM  DOCTO- 
RIRUS,  LICENTIATIS,  BACCALAUREIS,  STUDENTIBUS,  CETERISQUE  MEMBRIS 
OMNIBUS  INSIGNISSIM^E  UNIVERSITATIS  COLONIENSIS  :  F.  PETRUS  BLOMEVENNA 
LEIDENSIS,  CARTUSLE  AGRIPPINENSIS  PRIOR,  ORDINISQUE  SUI  CIRCA  RHENUM 
VISITATOR,    IN    DOMINO    JESU    SALUTEM. 


COLONIAM  suam  nunc  tandem  repetit,  prasstantissimi  doctissimique  viri,  ille 
vester  quondam  alumnus  Dionysius  a  Rickel,  quem  nos  indignum  rati  sub 
modio  tam  diu  latuisse,  candelabro  juxta  dominicum  prasceptum  imponi- 
mus,  ut  lumen  Ecclesise  Dei  ab  omnibus  palam  conspiciatur.  Hauserat  enim  pridem 
vir  ille  in  vestris  scholis  eruditionem  minime  vulgarem,  et  litterarum  ssecularium 
prope  absolutam  scientiam,  sacrarum  vero  tam  uberem  tamque  felicem  intelligen- 
tiam,  ut  vix  paucis  (absit  invidia  dicto)  in  eis  tractandis  habeatur  secundus;  sed 
orbem  pene  totum  vosque  ipsos  a  quibus  accepisset,  latebat.  Redit  igitur  vobis 
veluti  postliminio  ;  et  vestris  reddimus  scholis  quae  ipse  nuper  istinc  hausit. 
Facimus  ultro,  quod  jure  a  nobis  exigere  poteratis;  et  quod  vestrum  erat,  vobis 
reponimus.  Vos  nunc  ipsum  ut  clientem,  ut  alumnum  vestrum,  ab  obtrectatorum 
calumnia  defensate.  Non  deerunt  enim,  quamdiu  mali  homines  fuerint,  obtrecta- 
tores;  atque  ut  desit  qui  morsum  sentiat,  aut  cui  dentes  infigantur,  non  deerunt 
tamen  qui  caninis  dentibus  oreque  aperto  cupiant  mordere,  lacerare,  discerpere. 
Tam  inquietum  et  impotens  malum  invidia  est.  Quamobrem  necessarium  et  utile 
nobis  visum  fuit,  vestrum  illi  patrocinium  comparare.  Quis  enim  ignoret,  vos  jam 
inde  ab  ipsa  vestra  antiquissima  origine  fortes  infractosque  spiritus  semper  contra 
veritatis  hostes  gestasse,  et  non  modo  ab  ovili  et  grege  dominico  eos  ceu  lupos 
arcuisse,  verum  ultro  invasisse,  et  non  raro  expugnasse,  vicisse,  stravisse  ?  Atque 
ut  de  veterrimis  taceamus,  quis  nuper  primus  in  adversos  ivit  hsereticos,  nisi  vos  ? 
Vos  primi  Reuchlinum,  vos  primi  Lutherum,  primi  sobolem  ejus  Carolstadium, 
Zuinglium,  CEcolampadium,  et  ceteros  malse  bestise  pullos  conficere  adorti,  rigida 
censura  notastis,  hsereseos  convicistis  et  damnastis.  Subolebat  vobis  a  prima  facie, 
quum  vix  pauci  dolos  crederent,  quo  cursum  teneret  illa  sacrilegorum  fucata 
temeritas;  primique  perfidiam  ulti,  ignibus  primum  libros,  mox  asseclas,  si  quos 
malitia  obstinatos  offendebatis,  ignibus  tradidistis  cremandos.  Et  o  si  pari  virtute 
atque  constantia  cetera  Germanorum  gymnasia  pro  fide  et  religione  christiana 
decertassent ;  si  priscse  gravitatis  memores,  non  tam  degeneri  levitate  popularium 
animos  abalienari  sivissent ;  si  principum  et  magistratuum  manus  in  noxia  capita 
armassent  impulissentque  :  jam  ex  gravitate  religio,  ex  constantia  auctoritas,  ex 


10  EPISTOLA   NUNCUPATORIA 

gladiis  pax  Germanias  intemeratse  durassent.  Nunc  vero,  heu,  quo  res  prolapsa 
est!  Prope  exsulant  religio,  auctoritas,  pax;  et  plerseque  Universitates  in  synagogas 
plus  quam  Judaicas  degenerarunt.  Objiciet  posthac  Gallus  semper  levitatis  incre- 
pitus,  levitatem  et  ipsis  Germanis.  Dicet  posteritas,  fas,  jura,  fidem  et  religionem, 
nostri  sasculi  Germanos  plus  quam  sacrilege  temerasse,  idque  vilissimorum  nebu- 
lonum  suasu  et  impulsu.  Mirabuntur  defuisse  principibus  gladios,  prudentiam 
consularibus,  oculos  sapientibus,  -ingenium  doctis,  bonis  voluntatem.  Sed  amplius 
mirabuntur  gladios  in  solam  csedem  popularium  hostiliter  versos,  et  noxiis  parsum 
cervicibus.  Nullum  sseculum  abrogabit  factorum  istorum  infamiam.  Et  quanto  haec 
fcedior  futura  est  fama,  tanto  erit  gloria  vestra  speciosior.  Quippe  qui  furentibus 
ubique  pene  et  tumultuantibus  hasreticis,  ac  coelum  terrse  miscentibus,  omnia  quse 
religionis  et  pietatis  sunt,  servaveritis  nobis  integra,  incorrupta  et  salva.  Vos  urbis 
hujus  plebem,  vos  senatum  alioqui  per  se  gravissimum  et  prudentissimum,  in 
christiana  religione  et  avito  decore  fecistis  vestra  constantia  perseverare.  Vos 
exemplo,  vos  doctrina  prseistis.  Pendent  autem  ex  eruditiorum  sententia  non 
plebeii  modo,  sed  et  magistratus  denique  et  principes.  Hinc  durant  principes  quos 
tenet  vicinia.  A  vobis  pendet  reverendus  et  inclytus  dominus  archiepiscopus  Golo- 
niensis,  princeps  elector.  In  vos  vestramque  fidem  suspicit  ille  longe  potentissimus 
Gliviorum,  Juliacensium  et  Montanorum  princeps  Joannes.  In  vos  illustrissimus 
Geldrise  princeps  Garolus.  Et  quid  adhuc  alios  commemorem  quum  principes  tum 
civitates,  qui  stantibus  vobis  stare  possunt?  Multa  struunt  in  vos  hseretici,  mo- 
liuntur  insidias  omnis  generis.  Alibi  obstrepunt,  alibi  denigrant,  alibi  obscurare 
nituntur,  alibi  pharisseos  appellant,  et  aperte  insectantur,  nonnunquam  adulantur. 
Et  nullus  unquam  casus  potuit  vestram  labefactare  innocentiam,  auctoritatem  de- 
primere,  constantiamve  superare.  Sic  nuper  quum  rex  quidam  magnus  et  potens, 
magno  auri  pondo  sperasset  a  vobis  quam  petebat  sententiam  emere,  spreto  auro 
repulsus,  sensit  inexpugnabilem  animorum  vestrorum  constantiam.  Pudet  referre 
quid  interim  ab  aliis  aliquot  per  fraudem  et  pretium  Universitatibus  impetraverit  : 
quanquam  frustra,  vobis  non  accedentibus,  neque  in  eamdem  vadentibus  senten- 
tiam.  Tanta  est  vestra  auctoritas,  talis  vester  est  candor,  tale  judicium  vestrum. 
Proinde  cesset  nobis  Roma  suos  jactare  Numas,  Gatones,  Gurios,  Fabricios.  Vos 
Numa  religiosiores  sanctioresque.  Enimvero  ille  sciens  et  prudens  (quod  malitise 
quam  pietati  propius  erat)  simplici  populo  falsa  religione  imposuit.  Vos  verum 
Deum  sincera  religione  colitis,  ejusque  sacra  constanter  tuemini,  ac  ritum  colendi 
fidelissime  sanctissimeque  monstratis.  Vos  Gatonibus  rigidiores  constantioresque. 
Vos  Fabriciis  incorruptiores.  Quid  enim  illi  nisi  vanam  ruiturse  glorise  bullam 
qusesierunt?  .Vos  coelesti  Patri  gloriam  duraturam  accumulatis.  Vos  ejus  familise 
curam  habetis,  pro  quibus  despondere  omnia  vobis  est  animus  paratissimus.  Vos  in 
omni  procella  persistitis  immobiles,  et  vetere  constantia  etiam  adversariis  conspicui 
et  venerandi.  Timent  vestram  censuram,  eruditionem  admirantur,  antiquitatem 
colunt  et  adorant.  Nam  et  ipsa  originis  vestrse  egregiis  monumentis  nobilitata  anti- 
quitas,  non  parum  vobis  auctoritatis  apud  Ghristianos  omnes  conciliavit.  Est  enim 
tam  vetus,  ut  longissimi  sevi  spatium  aboleverit  memoriam  ejus  qui  primus  hic 
gymnasia  est  auspicatus.  Conjectura  tantum  est,  anno  a  Ghristo  nato  millesimo 


EPISTOLA   NUNCUPATORIA  11 

centesimo  sexagesimo  octavo,  quo  tempore  trium  Magorum  corpora  huc  sunt  per 
Reinoldum  archiepiscopum  Coloniensem  ex  Mediolano  advecta,  aut  paulo  ante  eam 
aetatem,  vestram  Universitatem  ortam  :  et  fortasse  consensu  cleri,  qui  eo  sseculo 
ut  fiorentissimus,  ita  litteris  addictissimus  erat.  Quanto  autem  splendore  gymnasia 
vestra  temporibus  illis  effulserint,  manifestum  faciunt  Rupertus  abbas  Tuitiensis, 
Eckbertus  Bonnensis,  Albertus  Magnus,  Thomas  Aquinas,  Joannes  Scotus,  et  insi- 
gnes  alii  scriptores,  omnium  prope  gymnasiorum  per  Europam  parentes.  E  quibus 
Rupertus  anno  Domini  mgxxviii  clarus  habebatur,  Eckbertus  anno  mclx,  Albertus 
cognomento  Magnus,  cujus  corpus  visitur  in  choro  Fratrum  Dominicanorum,  an- 
no  mgcl  floruit.  Quo  tempore  Thomas  ab  Aquino  Italise  urbe,  transcensis  nivosis 
Alpium  jugis,  Agrippinam  per  tanta  terrarum  spatia  philosophise  causa  petiit.  Adeo 
tum  florebant  gymnasia  vestra.  Et  Joannes  ille  Scotus,  cognomento  Subtilis,  cujus 
corpus  in  choro  Fratrum  Franciscanorum  conditum  quiescit,  anno  mccc  in  eisdem 
gymnasiis  theologiam  cum  admirabili  quodam  acumine  docebat.  Quanti  vero  no- 
minis  viri  illi  per  universam  Europam  semper  exstiterint,  quis  ignoret?  Quas  est 
uspiam  alibi  ulla  tam  fecunda  tamque  celebrati  nominis  Universitas,  quse  pares 
illis  alios  adhuc  nobis  protulerit?  Multum  proinde  vestris  gymnasiis  debet  non 
Germania  modo,  sed  et  universus  christianus  orbis,  qui  tantorum  virorum  operibus 
et  doctrinis  in  hodiernum  usque  diem  illustratur.  Multum  studiosorum  omnium 
turba,  quse  illorum  imbuitur  institutis ;  multum  plebecula,  quas  ab  hsereticorum 
vaferrimis  dolis  et  nequissimis  imposturis,  horum  opera  tuta  redditur  et  secura. 
Verum  quum  aliquanto  post  ea  tempora  ccepissent  bona  studia  (ignotum  ex  qua 
causa)  languescere,  ac  prope  ad  interitum  vergere.  senatus  Agrippinensis  ob  id 
sane  perquam  inclytus,  misit  Romam  legatos,  in  quibus  pracipuas  egit  partes 
reverendus  et  perpetua  dignus  memoria,  magister  Joannes  Brammart,  theologus, 
Carmelitarum  per  inferiorem  Germaniam  Provincialis,  vir  undecumque  doctissi- 
mus  (cujus  opera  utinam  Carmelitse  mundo  legenda  exponerent,  et  non  in  sua 
tantum  bibliotheca  quomodo  gryphes  aurum  custodirent),  qui  ab  Urbano  ejus  no- 
minis  sexto  Pontifice  maximo,  privilegia  doctosque  ad  restituendam  Universitatem 
viros  impetrarent.  Annuit  autem  ille  non  difficile,  anno  Domini  millesimo  trecen- 
tesimo  octogesimo  octavo.  Sed  tamen  multo  copiosius  Bonifacius  nonus,  qui 
Urbano  successit,  privilegia  locupletavit,  et  vestram  Universitatem  ad  instar  Pari- 
siensis  Universitatis  institutam  et  ornatam  esse  voluit.  Haec  est  praclara  Universi- 
tatis  vestrse  origo  et  linea,  quam  in  hunc  usque  diem  tot  egregiorum  virorum 
monumenta  nullo  delenda  saeculo  produxerunt  ac  nobilitarunt.  Inter  quse  haud 
postremum  opus  est,  quod  ille  noster  vesterque  Dionysius  in  primum  librum  Sen- 
tentiarum  divino  suo  ingenio  et  labore  incomparabili  cudit,  nihil  quod  ad  rem 
facere  videretur,  omittens.  Eum  igitur  librum  qualis  et  quantus  est,  dedicamus 
vobis,  emissuri  propediem  jam  diu  a  nobis  molitam  editionem  Dionysii  nostri 
in  Dionysium  Areopagitam,  studiosis  omnibus  et  piis  maxime  expetendam,  una 
cum  Archetypo  salutis  ex  veteribus  per  Dionysium  diligentissime  comparato.  Sed 
interim  hunc  librum  vestras  commissum  tutelse  volumus,  ut  vestro  ornatus  nomi- 
ne,  felicius  prodeat  in  lucem,  et  lectoribus  christianis  commendatior  fiat.  Valete. 
Ex  Cartusia  Agrippinensi,  sexto  Idus  Junias  anni  MDXXXV. 


DISTINCTIONUM  LIBRI  PRIMI  SENTENTIARUM  DESCRIPTIO 


Procemiumi  In.1u0  in  8'euere  tangit  materiam  omnium  quatuor  librorum,  aperiens  modum  determinandi, 
j    dist.  1. 

I  Veritatem  os-(  Quid  credendum,  dist.  2. 

tendit  j  Credenda,  qualiter  sunt  intelligenda,  dist.  3. 

<        '   M^  .._*  /Terminum  per  nomina  j ^ta.S *i. 
Modum,  dist.  6.    . 
[  Prinoipium,  dist.  7. 
Essentiee,  quae  sunt  esse,   incommutabilitas,   simplicitas, 


/  Primo 


Dubia  solvit 
circa  genera- 
tionis 


Primus 
liber  Sen- 
tentiarum  < 
dividitur 
in 


Quoad  pro- 
prietates 
personae 
et  essen- 
tise 


|Tractatum, 
in  quo  in- 
tentum 
prosequi- 
tur,  agens 
de  Deo  se- 
cundum 
rationem 
naturalis 
perfectio- 
nis,  et  hoc 
dupliciter 


Quoadmo- 
dum  lo- 
quendi  de 
eo 


Secundo 
quoad 
queelam 
attributa 
quae    sibi 
conveni- 
untrespe- 
ctu  crea- 
turae 


Sapientia  i 


Potentia 


Voluntas 
quoad 


/Divisim 


'Ad  intra 


Personse, 
respicien- 
tes  ema- 
nationem  i 


f  Ad  extra, 
Spiritus 
Sancti 
quoad 


j  Spiritus 
Sancti 
quoad 


'  Principi- 
um  a  quo) 

Modum 


dist.  8. 

Filii,  dist.  9. 

'Personam     procedentem, 

dist.  10. 
I  Principium   a  quo  proce- 

dit,  dist.  11. 
|Habitudinem    spirantium, 
dist.  12. 

Comparationem   ad   gene- 
rationem,  dist.  13. 
'Distinctum,  scilicet  Patris 
|  et  Filii,  dist.  14. 
I  Indistinctum,    scilicet    se 
(  ipsum,  dist.  15. 
j  Visibilem,  dist.  16. 
|  Invisibilem,  dist.  17. 
Proprietatem  secundum  quam  natus 
,  est  procedere,  dist.  18. 
(  Veritatem  determinat,  j  ^Eternitatem  et  magnitudinem,  dist.  19. 
j  quantum  scilicet  ad  j  Potentiam,  dist.  20. 
(Dubia  solvit,  dist.  21. 
Tn  genere,  distinguens  diversa  nomina  de  Deo  praedicabilia,  dist.  22. 
(Essentia-  (Non  numeralia-  ut  persona,  dist.  23. 
lia  i  Numeralia,  dist.  24. 

(Regreditur  ad  nomen,  persona,  dist.  25. 

Ut  sunt  in  singulis  suppo- 
sitis,  dist.  26. 
Ut  exprimuntur  nominibus 
variis,  dist.  27. 
Innascibilitate,  dist.  28. 
Communi  spiratione,  dist. 
29. 
Temporalibus,  dist.  30. 
Appropri-j  Veritatem  ostendit,  dist.  31. 
atis  (  Dubia  solvit,  dist.  32. 

Relativa,  dist.  33. 

Compara-l  Proprietates  ad  personam  et  essen- 
tive  com-J  tiam,  dist.  34. 
parando  '  Personam  ad  essentiam,  dist.  35. 
In  genere(|  ^Res  scitas  continet  in  se,  dist.  36. 

Ipsa  est  in  objectis  scitis,  dist.  37. 
Se  habet  causaliter  ad  res  cognitas, 
dist.  38. 

Se  habet  immutabiliter  ad  res  scitas, 
dist.  39. 

Effectu,  dist.  40. 
Causa  meritoria,  dist.  41. 


Conjun- 
ctim 


In  specie, 
quantum  , 
ad  nomi- 
na 


1  Propriis 


Secundo 
de 


'  Quoad  se 


'  jEternis  j 
persona-  1 
libus         f 

|Non  per-  I 
sonalibus) 


'  Comparative    quan- 
tum  ad  scita,  prout 


In  specie,  de  una  ejus   specie 
scilicet  praedestinationis 
Penes  quid  attenditur,  dist.  42. 
Usquequo  protenditur,  dist.  43. 
Quomodo  Deus  ipsa  operatur,  dist.  44. 
Se,  dist.  45. 

Opiniones  pertractando,  dist.  46. 
Veritatem  explanando,  dist.  47. 
Voluntatem  humanam,  dist.  48. 


Effectum 


COMPENDIOSUM  MEMORIALE  LIBRI  PRIMI  SENTENTIARUM 

Liber  primus  Sententiarum  est  de  mysterio  sanctissimce  Trinitatis,  habetque  distinctiones 

quadraginta  octo. 


Distinc.    1 


scilicet  proprie  solo 
Deo. 

Fruimur 

6 
volens  Pater  genuitFi- 
lium. 

Voluit 

11 

scilicet  procedit  Spiri- 
tus  Sanctus. 

Ab  utroque 

16 
scilicet    missio    Spiri- 
tus  Sancti  pluries  fa- 
cta  est. 

Invisibilis 

21 

scilicetdictio  exclusiva 
in  divinis  syncategore- 
matice,  non  categore- 
matice. 

Excludit 

26 
scilicet  personali  Pa- 
tris,  quae  est  generare, 
Filii  generari,  Spiritus 
Sancti  procedere. 

Proprietate 

31 

scilicet  appropriatur 
Patri. 

Unitas 

36 

scilicet  ejus  scientia 
omnia  sunt,non  tamen 
in  ejus  essentia. 

In  Deo 

41 
scilicet  peccator  obdu- 
rationem,  sed  non  ju- 
stuspraedestinationem. 

Meruit 

45 

scilicet  divina  differt 
ab  essentia  ratione.non 
re. 

Voluntas 


secundum  auctoritates 
utriusque  legis. 

uno  Deo 

7 
quae  passive  est  in  Fi- 
lio,  active  in  Patre. 


potentia 

12 

scilicet  non  prius  tem- 
pore  aut  perfectione. 

simul 

17 
scilicet  est  Deus   qua 
nos  diligit,  et  nos  ip- 
sum. 

caritas 

22 


ut  patet  per  rationes 
vestigii  et  imaginis. 

trino 

8 
scilicet  est  Deus   sine 
omni  compositione. 

simplex 

13 

scilicet  Spiritus  San- 
ctus.non  quomodo  na- 
tus,  sed  quomodo  da- 
tus. 

procedit 

18 

scilicet  dicitur  Spiritus 
Sanctus. 

donum 

23 


scilicet  non  tantum  di- 
scilicet  plura  dicuntur  citur  singulariter,  sed 
de  Deo.  etiam  pluraliter. 

nomina  persona 

27  28 


scilicet  appellatione 
nominantur  proprieta- 
tes. 

varia 


32 

scilicet  est  Pater  sapi- 
entia  ingenita,  non  ge- 
nita. 

sapiens 

37 
scilicet    omnibus    est 
Deus     praesentialiter, 
potentialiter  et  essen- 
tialiter. 

in  rebus 

42 


scilicet  dicitur  Deus. 

omnipotens 

46 


scilicet  Deo  de  Deo. 

genito 

9 
scilicet  estFilius  Patri. 

coaeternus 

14 

id  est  temporaliter 
etiam  mittitur  Spiri- 
tus  Sanctus. 

tempore 

19 
eequales    sunt   divinae 
personae,    aeternitate, 
magnitudine,  potentia. 

cosequale 

24 

id  est  nomina  nume- 
ralia,  unum,  duo,  tres, 
admittunturin  divinis. 

cum  tribus 

29 


scilicet  non  personalis 
inest  Patri,  qua?  est  in- 
nascibilitas. 

notio 

33 

scilicet  est  proprietas 
cum  persona. 

eadem 

38 


scilicetomnium  rerum 
est  Dei  scientia. 

causa 

43 

scilicetestDeus  in  sua 
potentia. 

illuminatus 

47 


scilicet  voluntas  bene- 
scilicet  Dei  voluntas  placiti  a  nobis,  aut  de 
in  omnibus  impletur.     nobis. 


scilicet  quae  nec  gene- 
rat,  nec  generatur. 

in  essentia. 

10 
scilicet     est    Spiritus 
Sanctus,  Patris  et  Filii. 

amor. 

15 

scilicet  dicitur  Spiri- 
tus  Sanctus,  similiter 
et  Filius. 

a  se  missus. 

20 

scilicet  Filius  quod  Pa- 
ter. 

potest. 

25 
quare     dicuntur    tres 
personae,  quum  ly  per- 
sona  dicat  substanti- 
am. 


personis. 

30 


scilioet  semper  ad  ali-  id  est  relative  refertur 

quid  dicitur.  Deus  ad  creaturas. 

principium  refert. 

34  35 

scilicet   et  rei  naturae 

estidentitas  in  divinis.  scilicetfuturumaDeo. 


naturse 


39 


placens 


impletur 


scilicet  res  scita  no- 
stram  scientiam,  non 
Dei. 

adauget 

44 
scilicet   potest   facere 
Deus  quse  fecit,    quo- 
ad  additionem. 

meliora. 

48 
tenemur     conformare 
voluntatem  nostram  di- 
vinae  in  ratione  volen- 
di,  ex  caritate. 

conformitate. 


praescitur. 

40 

id    est,   ponit   aliquos 
esse  ab  seterno. 


destinatos. 


EPITOMvE 


SINGULARUM  DISTINCTIONUM  LIBRI  PRIMI  SENTENTIARUM,  CUM  VERSIBUS  MEMORIALIBUS, 
CLARISSIMI  VIRI  ARNOLDI  VESALIENSIS,  THEOLOGI.E  AC  TRICM  LINGUARUM  PERITISSIMI, 
CANONICI    QUONDAM    METROPOHTANil    ECCLESUE    COLONIENSIS. 


DISTINGTIO  PRIMA.  A 

Veteris  ac  novae  legis,  etc. 

TOTUS  sacrae  paginae  tractatus  praecipue  est 
aut  circa  res,  aut  circa  signa  quasdam  res 
importantia,  qualia  sunt  veteris  et  novi  Te- 
stamenti  sacramenta  :  sic  tamen  quod  et  ipsa 
signa  res  quaedam  sint,  non  autem  econtra. 
Res  autem  (de  quibus  et  primo  dicendum 
erit)  aliquae  sunt  quibus  est  fruendum,  ut 
Deus;  aliquae,  quibus  utendum,  ut  mundus  ; 
et  item  alise  qusedam,  quae  fruuntur  et  utun- 
tur,  ut  homo  et  angelus.  In  fruibilibus  enim 
voluntas  conquiescit.  Utimur  autem  eis  quae  B 
in  aliud  referimus.  Frui  ergo  est  rei  amore 
inhaerere  propter  se  ipsam.  Uti  autem  est 
amore  inhaerere  rei,  quae  in  rem  ordinatur 
fruibilem.  Unde  nec  homine  fruendum  est  nisi 
in  Deo.  Nec  Deus  nos  diligendo  nobis  fruitur, 
sed  utitur,  aliter  tamen  quam  nos  rebus  uti- 
mur.  Ipse  enim  omnia  propter  sui  ipsius  dili- 
git  bonitatem.  Virtutibus  quoque  non  fru- 
endum  est  nisi  instrumentaliter,  scilicet  ad 
quaerendum  summum  et  incommutabile  bo- 
num.  Primo  ergo  agendum  erit  de  rebus 
fruibilibus,  scilicet  de  sancta  et  individua  Tri- 
nitate.  C 

Res  et  signa,  libri  prodit  distinctio  prima, 
Quis  uti  liceat  rite,  quibusve  frui. 

DISTINGTIO  II. 
Hoc   itaque,   etc. 

VERA  ac  pia  fide  tenendum  est,  quod  Tri- 
nitas  unus  est  et  solus  verus  Deus.  Unde 
et  omnes  catholici  doctores  hoc  secundum 
Scripturas  sanctas  docere  intenderunt,  scilicet 


quod  Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  sunt 
unius  substantiae,  et  sunt  unus  Deus  insepa- 
rabili  aequalitate  :  et  tamen  Pater  non  est  Fi- 
lius,  nec  Spiritus  Sanctus,  nec  econtra  ;  sed 
omnes  tres  personae  sunt  consubstantiaies.  Un- 
de  non  est  aliud  Pater,  et  aliud  Filius,  et  aliud 
Spiritus  Sanctus,  scilicet  in  essentia;  sed  alius, 
scilicet  in  persona.  Hanc  autem  fidem  primo 
adstruere  ex  Scripturis,  et  postea  rationibus 
catholicis  et  exemplis  contra  adversarios  ve- 
ritatis  defendere  oportet.  Unde  quod  haec  ita 
se  habeant,  ex  auctoritatibus  veteris  et  novi 
Testamenti  deducitur,  ut  in  littera. 

Splendida  personis  tribus  est  essentia  simplex. 
Hoc,  instrumentum  monstrat  utrumque  tibi. 

DISTINGTIO  III. 
Apostolus  namque,  etc 

ESSENTIjE  divinae  unitas  et  personarum 
trinitas,  ex  creaturis  aliquo  modo  inve- 
stigari  potest :  de  quo  et  philosophi  aliqua  co- 
gnoverunt.  Et  unitas  quidem  Dei  cognoscitur 
ex  opere  quod  est  mundus,  quod  ostendit  Dei 
potentiam  ex  eo  quod  omnes  creaturae  sunt 
mutabiles,  is  vero  a  quo  hae  sunt,  est  immuta- 
bilis ;  et  ex  eo  quod  omnia  bona  et  meliora 
ab  eo  procedunt  ut  ab  optimo,  et  ut  a  pulcher- 
rimo  omnia  pulchra.  Trinitas  etiam  perso- 
narum  in  creaturis  investigari  potest  aliquo 
modo  per  id  quod  in  se  ostendunt  unitatem, 
speciem  et  ordinem,  quae  personis  approprian- 
tur.  Expressius  autem  Trinitatis  imago  depre- 
henditur  in  mente  humana,  quoad  illa  tria 
quae  sunt,  intellectus,  memoria,  et  voluntas  ; 
vel  mens,  notitia,  et  amor.  Verumtamen  et  in 
his  oportet  fidem  suffragari.  Et  imagines  illee 


16 


epitomj:  distinctionum  libri  i  sententiarum 


multum  imperfecte  divinam  repraesentant  Tri- 

nitatem. 

Nota  creaturte  monstrant  vestigia,  trinum 
Esse  Deum  ac  unum,  monstrat  imago  quoque. 

DISTINCTIO  IV. 

Hic  oritur  quaestio  satis  necessaria,  etc. 

ILLA  quidem  vera  est  et  concedenda  :  Deus 
genuit  Deum.  Non  autem  illa  :  Deus  genuit 
se  Deum  vel  alium  Deum.  Ex  ea  enim  seque- 
retur,  idem  generasse  se  ipsum,  vel  plures 
esse  Deos  :  quod  utrumque  falsum  est.  Neque 
secunda  sequitur  ad  primam,  sed  quod  genu- 
erit  Filium,  aut  alium  in  persona.  Illa  ergo, 
Deus  Pater  genuit  Deum  qui  non  est  Deus 
Pater,  id  est  Filium  qui  non  est  Pater,  qui 
Deus  est  :  vera  est,  quum  solam  personalem 
significet  alietatem.  Si  vero  exponatur,  Qui 
non  est  idem  Deus  cum  Deo  Patre  :  falsa  est, 
quia  in  ea  alietas  essentiae  importatur.  Tres 
igitur  personae  sunt,  una  Deitas.  Et  unus  Deus 
est,  tres  personse.  Et  unus  Deus,  ipsa  Trinitas. 
Et  una  substantia,  tres  personae.  Et  econtra, 
Trinitas  est  unus  Deus,  et  tres  personae  dicun- 
tur  esse  una  essentia. 

QuodDeus  ipseDeu  genuit,  quodtres  Deus  unus 
Personae,  sanxit  non  temerata  fides. 

DISTINGTIO  V. 

Post  heec  queeritur,  utrum  concedendum 
sit,  etc. 


A  Patrem  genuisse  Filium  de  sua  substantia,  et 
non  de  nihilo,  intelligendum  est  :  id  est,  ge- 
nuit  Filium,  qui  est  ejusdem  naturas  cum  eo. 

Nongenita  aut  genuit  divina  essentia,  quamvis 
Natura  genitus  Filius  ipse  Patris. 

DISTINGTIO  VI. 
Praeterea  quaeri  solet,  etc. 

PATER  in  divinis  Filium  genuit  non  neces- 
sitate,  quum  in  Deum  nulla  cadat  coactio ; 
nec  voluntate,  quum  in  eum  nulla  cadat  mu- 
B  tatio.  Quamvis  autem  in  Deo  idem  sint  realiter 
natura  et  voluntas,  quia  tamen  ratione  seu 
connotatu  differunt,  nihil  obstat  aliquid  posse 
convenire  naturae,  quod  non  convenit  volun- 
tati.  Hinc  nec  inconveniens  est  dicere,  Filium 
esse  Filium  naturaliter,  et  non  voluntate.  Et 
est  simile  de  voluntate  Dei  et  ejus  scientia, 
quae  se  ad  plura  extendit  quam  voluntas.  Di- 
citur  tamen  Deus  volens  genuisse  Filium,  sic- 
ut  et  sapiens  et  potens  ipsum  genuit ;  sed 
non  voluntate  praecedente  vel  accedente,  quasi 
prius  voluerit,  et  postea  genuerit,  vel  econ- 
tra,  ut  haeretici  opponebant. 

C    Quamvis  inDeo  idem  natura  sit  atque  voluntas, 
Convenit  1111  aliquid,quodtamenhuic  minime. 

DISTINCTIO  VII. 
Hic  solet  quaeri,   etc. 


ESSENTIA  in  divinis  nec  generat,  nec  gene- 
ratur.  Hinc  negandae  sunt  illse  :  Pater  ge- 
nuit  divinam  essentiam;  Divina  essentia  genuit 
Filium  ;  Divina  essentia  genuit  divinam  essen- 
tiam.  Alioqui  vel  essentia  non  esset  essentia, 
vel  idem  generaret  se  ipsum,  vel  haberet  esse 
per  id  quod  ab  eo  genitum  esset  :  quae  omnia 
sunt  inconvenientia.  Unde  et  a  simili  Augusti- 
nus  probat,  quod  Pater  non  est  sapiens  sapi- 
entia  genita,  quum  idem  sit  ei  sapere  et  esse. 
Licet  autem  Filius  sit  divina  essentia,  non 
tamen  per  hoc  Pater  genuit  essentiam,  sed 
genuit  hoc  quod  ipse,  id  est,  genuit  Filium, 
qui  est  idem  essentialiter  cum  eo.  Quod  au- 
tem  auctores  dicunt  essentiam  Filii  esse  de 
essentia  Patris,  intelligendum  est  :  Filius  qui 
est  essentia,  est  de  Patre  qui  est  eadem  essen- 
tia.  Quod  etiam  auctoritates  quaedam  dicunt, 


AD  hoc  quod  quseritur,  an  Pater  potuerit 
aut  etiam  voluerit  generare  Filium,  affir- 
mative  respondendum  est.  Nec  ex  hoc  sequi- 
tur,  Patrem  aliquid  posse  aut  velle  quod  Filius 
non  possit  aut  non  velit  :  quia  ibi  posse  et 
velle  generare  non  est  aliquid,  sed  ad  ali- 
quid.  Hinc  quod  Filius  non  potest  nec  vult 
D  generare,  non  arguit  in  eo  impotentiam,  quum 
ejusdem  sit  potentiae  cum  Patre;  sed  pertinet 
ad  proprietatem  suae  personae,  cujus  est  posse 
et  velle  nasci,  quod  quidem  in  eo  est  eadem 
potentia,  quae  in  Patre  est  potentia  qua  potest 
et  vult  generare,  sicut  et  in  utrisque  est  ea- 
dem  sapientia  et  natura.  In  Filio  ergo  non  est 
potentia  generandi,  si  ad  proprietatem  refe- 
ratur  intelligentia  :  quamvis  bene,  si  ad  na- 
turam.  Tunc  enim  idem  sunt,  posse  generare 
et  posse  generari. 

Patri  eadem  et  Nato  divina  potentia,  gigni 
Qua  potuit  soboles,  et  generare  parens. 


EPITOiLE   DISTINCTIONUM    LIBRI   I   SENTENTIARUM 


17 


DISTINCTIO  VIII. 

Nunc  de  veritate,  etc. 

SOLUS  Deus  seu  divina  natura  vere  est  im- 
mutabilis  ac  simplicissima.  Vere  quidem, 
quia  sine  non  actualitatis  admixtione.  Ejus 
enim  esse  est  aeternum  et  sine  praeteritione  et 
futuritione.  Est  autem  immutabilis,  quia  est 
ipsum  suum  esse,  quod  impossibile  est  aliter 
disponi  quam  est.  Neque  enim  verissima  es- 
set,  si  mutari  posset.  Neque  aliqua  sunt  in  ea 
accidentia  secundum  quae  mutetur,  neque  per 
loca  vel  tempora  vel  affectiones  variatur,  ut  fit 
in  creaturis.  Simplicissima  vero  est,  et  sine 
omni  compositione  vel  multiplicatione,  et  sic 
vere  et  proprie  simplex,  quum  in  ea  nulla  sit 
partium  vel  accidentium  vel  formarum  diver- 
sitas.Unde  nec  alicui  praedicamentorum  subji- 
citur,  nec  proprie  substantia  appellatur.  Neque 
vero  simplicitati  ipsius,  nominum  multiplici- 
tas  de  ipsa  dictorum  repugnat,  quae  scilicet 
omnia  unum  significant ;  nec  ipsa  excludit 
personarum  trinitatem,  quia  singulas  Deus 
sunt. 

Est  solus  vere  Deus  immutabilis  atque 
Simplex,  est  solus  scilicet  esse  suum. 


A  DISTINGTIO  X. 

Nunc  post  Filii  aeternitatem,  etc. 

SPIRITUS  Sanctus  est  amor  sive  caritas  seu 
dilectio  Patris  et  Filii,  qua  scilicet  se  invi- 
cem  diligunt.  Unde  et  per  modum  voluntatis 
procedit.  Quamvis  autem  accipiendo  nomen 
caritatis  essentialiter,  quaelibet  divinarum  per- 
sonarum  sit  caritas,  et  omnes  sint  una  cari- 
tas,  sicut  et  una  sapientia ;  tamen  Spiritus 
Sanctus  solus  est  caritas  procedens,  sicut  Fi- 
lius  solus  sapientia  genita.  Est  autem  haec 
B  caritas  substantia  et  Deus.  Unde  et  sequalis 
Patri  et  Filio  est  Spiritus  Sanctus.  Quamvis 
etiam  hoc  nomen,  Spiritus  Sanctus,  omnibus 
conveniat  personis  :  nam  et  Pater  spiritus  est, 
et  sanctus,  sic  etiam  Filius ;  convenienter  ta- 
men  tertia  persona  eo  nominatur,  quod  ab 
aliis  duabus  habet  originem. 

Spiritui  Sancto  quamvis  tribuamus  amorem, 
Personis  tribus  est  attamen  unus  amor. 

DISTINCTIO  XI. 
C  Hic  dicendum  est,  etc. 


DISTINCTIO  IX. 

Nunc  ad  distinctionem  trium,  etc. 

UNUS  Deus  sunt  tres  divinas  personae ;  et 
sunt  idem  in  natura,  distinctae  tamen  in 
personalitate.  Hinc  quamvis  Filius  alius  sit  a 
Patre,  quum  sit  ab  eo  genitus;  non  tamen  fuit 
Pater  antequam  Filius,  quum  divinae  personae 
sint  invicem  coaeternae.  Nec  valet  quod  Arius 
haeretieus  inferre  nitebatur,  scilicet  :  quia  na-  D 
tus  est  et  habet  principium,  ergo  non  est 
aeternus.  Etenim  aeternus  Pater  aaternum  ge- 
nuit  Filium  :  alioquin  et  Pater  aliquando  fuis- 
set  sine  Filio  et  sapientia,  quod  est  absurdum. 
Est  autem  illa  seterna  generatio,  juxta  Prophe- 
tam,  ineffabilis.  Unde  nec  praesumi  debet  a 
quoquam  de  plena  ipsius  cognitione.  Ad  ex- 
primendum  autem  aeternitatem  Filii,  melius 
dicitur  semper  natus,  quam  semper  nasci, 
quamvis  et  illud  a  quibusdam  dicatur. 

Nate,  coseternum  te  dicimus  esse  Parenti, 
Dictus  ab  asterao  te  genuisse  Parens.  • 

T.  19. 


SECUNDUM  sacrse  Scripturss  veritatem  et 
novi  Testamenti  auctoritates,  dicere  opor- 
tet  Spiritum  Sanctum  a  Patre  et  Filio  proce- 
dere.  Nec  hoc  est  contra  id  quod  in  conciliis 
determinatum  est,  ut  Graeci  aliqui  contende- 
bant,  dicentes  Spiritum  Sanctum  a  Patre  tan- 
tum  procedere.  Longe  enim  differunt,  aliud 
docere,  et  idem  quod  determinatum  est,  ulte- 
rius  explicare  :  quod  est  in  proposito.  At  quia 
et  ipsi  Graeci  Spiritum  Sanctum  dicunt  esse 
etiam  Spiritum  Filii  :  verbis  contendentes,  in 
sententia  cum  Latinis  conveniunt,  si  capere  vel- 
lent.  Quam  etiam  sententiam  quidam  majores 
eorum  satis  expresse  in  scriptis  suis  posuerunt. 

Ex  Patre  et  Nato  procedit  Spiritus  almus, 
Quamvis  dissideat  nomine  Graeca  fides. 

DISTJNCTIO  XII. 
Item  queeritur,  etc. 

APATRE  Spiritus  Sanctus    nec   prius   nec 
posterius    processit,    quam   a   Filio,   nec 
econtra,  pro  eo  quod  ibi  nulla  est  temporis 

2 


18 


EPITOM.E    DISTINCTIONUM   LIBRI   I    SENTENTIARUM 


successio  vel  duratio.  Unde  nec  habet  locum 
qusestio  illa,  an  proeesserit  Spiritus  Sanctus 
jam  nato  Filio,  vel  adhuc  nascituro.  Nam  om- 
nes  personae  sunt  coaeternse.  Hinc  etiam  nec 
majore  perfectione  dignitatis,  nec  plenius  a 
Patre  procedit  quam  a  Filio,  sed  aeque  per- 
fecte.  Principaliter  tamen  et  proprie  a  Patre 
mittitur  per  Filium,  eo  quod  Pater  a  nullo 
est,  Filius  autem  hoc  habet  a  Patre. 

Spiritus  ex  Nato  non  manat  plenius  ipso, 
Quam  Patre,  nec  spirat  Filius  ante  Patrem. 

DISTINCTIO  XIII. 
Post  haec  considerandum,  etc. 

QUANQUAM  ab  utroque,  scilicet  a  Patre  et 
Filio,  Spiritus  Sanctus  procedat;  non  ta- 
men  per  hoc  filius  eorum,  quasi  patris  et  ma- 
tris,  dici  potest.  Hoc  enim  absurdissimum 
esset,  et  a  fldelibus  auribus  alienum.  Quam- 
vis  etiam  tam  Filius  quam  Spiritus  Sanctus 
a  Patre  procedat,  alio  tamen  modo.  Nam  Fi- 
lius  procedit  per  modum  naturse,  et  ideo  dici- 
tur  genitus  et  procedens.  Omne  enim  quod 
generatur,  procedit,  et  non  econtra.  Sed  Spi- 
ritus  Sanctus  procedit  per  modum  voluntatis, 
sicut  datus,  non  autem  ut  natus.  Sic  ergo 
procedens  tantum  dicitur,  et  non  natus.  Ne- 
que  lamen  per  hoc  Spiritus  Sanctus  dici  de- 
bet  ingenitus,  sicut  nec  genitus  :  quia  nec  est 
Pater,  nec  Filius. 

Quamvis  accipiat  naturam  Flamen  eamdem 
Cum  Nato,  natus  non  tamen  esse  potest. 

DISTINCTIO  XIV. 

Preeterea  diligenter  annotandum  est,  etc. 

GEMINA  est  Spiritus  Sancti  processio,  aeter- 
na  scilicet  et  temporalis  :  quarum  prima 
ineffabiliter  a  Patre  et  Filio  sine  tempore  pro- 
cessit;  secunda  vero  est,  qua  Spiritus  Sanctus 
mittitur  ad  sanctificandum  creaturam  ratio- 
nalem.  Et  hac  quoque  processione  ab  utroque 
procedit.  Est  autem  illa  processio  seu  missio, 
gratiae  Spiritus  Sancti  collatio.  Et  liunc  Domi- 
nus  discipulis  bis  dedit,  sciiicet  post  resurre- 
ctionem,  quando  in  eos  insufflavit,  et  post 
ascensionem,  in  die  Pentecostes,  ad  significan- 
dum  dupiicem  dilectionem,  scilicet  Dei  et 
proximi,  quam  Spiritus  Sanctus  in  nobis  ope- 


A  ratur.  Datur  autem  Spiritus  Sanctus  persona- 
liter  cum  suorum  donorum  distributione.  Un- 
de  nec  ab  aliqua  creatura  quantumcumque 
sancta  (sed  a  solo  Deo)  datur  Spiritus  San- 
ctus,  nisi  instrumentaliter,  quia  a  nulla  crea- 
tura  procedit. 

Spiritum  ab  aeterno  Pater  ut  cum  pignore  spirat, 
Tempore  sic  placito  mittere  uterque  solet. 

DISTINCTIO  XV. 
Hic  considerandum  est,  etc. 

B  T7TIAM  a  se  ipso  datur  Spiritus  Sanctus. 
JU  Nam  ipse  Deus  est  et  donum.  Dat  ergo, 
quia  Deus;  et  datur,  quia  donum.  Sicque  dat 
se  ipsum,  quia  opera  Trinitatis  (cujus  ipse  est 
persona)  ad  extra  sunt  indivisa.  Unde  quod 
una  faeit,  et  alia  facit.  Nam  et  ipse  Filius  se 
ipsum  in  Scripturis  mittere  dicitur.  Qui  etiam 
Filius  licet  semel  tantum  in  carnem  missus 
sit,  in  mentes  tamen  castas  quotidie  mittitur 
a  tota  Trinitate.  Patri  autem,  qualitercumque 
mundo  appareat,  tamen  mitti  non  convenit  : 
quia  ipse  ab  alio  non  procedit,  sed  est  pro- 
cessionis  auctor  et  principium.  Per  quod  ta- 

C  men  Filius  et  Spiritus  Sanctus  minores  eo 
non  sunt,  sed  ejusdem  cum  eo  dignitatis  et 
essentiae. 

Quando  creaturam  sacro  adspiramine  mundat, 
Se  dat  muneribus  Spiritus  ipse  suis. 

DISTINCTIO  XVI. 
Jam  nunc  accedamus,  etc. 

DUPLIGITER  Spiritus  Sanctus  missus  est, 
quo  et  creatura  dupliciter  sanctificatur, 
visibiliter  scilicet  cum  apparentia  alicujus  vi- 
D  sibiiis  signi,  et  quandoque  cum  effectu  interio- 
ri,  sine  visibili  signo  :  sicut  et  Filius  dupliciter 
missus  est,  visibiliter  scilicet  in  carne  assum- 
pta,  et  invisibiliter  in  mentes  castas.  Fuit  ergo 
visibilis  Spiritus  Sancti  missio,  qusedam  ipsius 
apparentia  vel  manifestatio  in  corporali  crea- 
tura,  tanquam  in  signo.  Neque  tamen  per  hoc 
quod  mittitur  Spiritus  Sanctus,  minor  est  Pa- 
tre  qui  non  mittitur,  quum  tamen  Filius  se- 
cundum  missionem  visibilem  minor  dicatur 
tota  Trinitate.  Filius  enim  assumpsit  humani- 
tatem  non  solum  ut  in  ea  appareret,  sed  etiam 
ut  esset  homo,  non  autem  sic  Spiritus  Sanctus 


EPITOM/E   DISTINCTIONUM   LIBRI    I   SENTENTIARUM 


19 


columbam.  Tamen  juxta  Hilarium,  Pater  ma- 
jor  est  Filio  sibi  coessentiali,  et  hoc  auctori- 
tate  geniturae.  Non  tamen  per  hoc  Filius  mi- 
nor  dici  potest.  Unum  enim  et  idem  esse  quod 
habet,  Filio  dedit. 

Quo  nos  diligimus.Flamen  putat  esse  Magister. 
Hoc  magis  augeri,  quo  magis  ardet  homo. 


DISTINCTIO  XVII. 
Nimc  de  Spiritu  Sancto  videndum,  etc. 

SPIRITUS  Sanctus  (qui  tertia  in  Trinitate 
persona  exsistens,  a  Patre  et  Filio  et  a  se 
ipso  mittitur  et  donatur  fldelibus)  est  amor 
Patris  et  Filii,  quo  se  invicem  amant  et  nos. 
Est  etiam  amor  sive  caritas,  qua  nos  Deum  et 
proximum  diligimus.  Ita  enim  in  nobis  est,  ut 
nos  Deum  et  proximum  diligere  faciat.  Hinc 
qui  ipsam  dilectionem  diligit,  Deum  diligit, 
pro  eo  quod  Deus  dilectio  est.  Nec  tamen  Deus 
sic  dicitur  caritas  nostra,  sicut  spes  et  patien- 
tia  nostra.  Haec  enim  dicitur,  non  quod  ipse 
sit  ista,  sed  quia  sunt  ab  eo.  Dicitur  autem 
caritas  nostra,  quia  ipse  est  caritas.  Et  haac 
caritas  quae  Spiritus  Sanctus  est,  nec  proficit 
nec  deficit,  quia  Deus  est;  sed  homo  in  ea 
aliquando  proflcit  vel  deflcit,  sicut  et  Deus 
in  nobis  dicitur  magnificari  vel  exaltari.  Sic 
etiam  dicitur  alicui  dari,  non  quasi  locum 
mutet,  sed  quia  alio  modo  in  eo  esse  incipit. 
Quamvis  etiam  actum  credendi  et  sperandi 
operatur  mediantibus  virtutibus  fide  et  spe, 
actum  tamen  diligendi  sine  alicujus  virtutis 
medio  in  nobis  operatur.  Hsec  Magister.  Sed 
notandum  quod  in  hoc  ultimo  non  tenetur, 
quia  praster  haec  doctores  ponunt  habitum 
caritatis  quo  actus  diligendi  eliciatur,  licet 
Deus  sit  caritas  nostra  effective. 

Spiritus  in  variis  apparuit  ante  flguris, 
Imbuit  et  tacito  pectora  sacra  modo. 


A  vero  per  hoc  Filius  donum  dicitur,  quamvis 
et  ipse  ab  aeterno  dabilis  fuit,  quemadmodum 
Spiritus  Sanctus  :  quia  non  solum  procedit  ut 
donabilis,  sed  etiam  ut  genitus.  Sicut  ergo 
Filius  aeternaliter  nascendo  a  Patre  accipit 
quod  sit  Filius,  sic  Spiritus  Sanctus  aeterna- 
liter  procedendo  accipit  quod  sit  donum.  Hinc 
et  secundum  quod  sempiterne  donum  est,  re- 
fertur  ad  Patrem  et  Filium ;  secundum  vero 
quod  datum  vel  donatum  est,  refertur  ad  eum 
qui  dedit,  et  ad  eos  quibus  datur. 

Spiritus  aeterna  donum  est  ab  origine,  quanquam 
Temporis  elapsu  dioitur  esse  datus. 

B 

DISTINCTIO  XIX. 
Nunc  postquam  coaeternitatem,  etc. 

/|  ."MjUALES  sunt  divinae  personae,  nec  se  in- 
/  I  i  vicem  excedunt  in  aeternitate,  potentia 
vel  magnitudine.  Quae  licet  diversimode  sint 
nominatae,  sunt  tamen  eadem  essentia.  Hic  ex 
illa  consubstantialitate  una  persona  dicitur 
esse  in  alia.  Nulla  ergo  est  in  divinis  personis 
essentialis  diversitas  seu  differentia,  scilicet 
nec  partium  integralium,  nec  subjectivarum 

C  nec  materialium  qualitercumque.  Nec  ibi  duae 
personae  magis  sunt  quam  una,  nec  numero 
differunt  quasi  una  sit  aliquid  aliud  ab  alia, 
sed  quia  in  computatione  a  se  invicem  discer- 
nuntur,  ut  Pater  dicatur  unus,  Pater  et  Filius 
duo,  etc.  Hinc  et  omnes  tres  personae  non 
sunt  majoris  deitatis,  sicut  nec  veritatis  et 
magnitudinis,  quam  una,  et  una  non  minoris 

.  quam  omnes,  sed  aequalis  sunt  deitatis  et  ea- 
dem  deitas.  Ex  quo  et  patet,  quod  etsi  Deus 
trinus  est,  non  tamen  triplex  dici  debet  :  quia 
ubi  triplicitas,  ibi  duo  plus  quam  unum,  et 
tria  plus  quam  duo. 

D    Pernegat  sequales  personas  Arius  excors, 

Quamlibet  et  cunctis  pernegat  esse  parem. 


DISTINCTIO  XVIII. 

Praeterea  diligenter  considerandum,  etc. 

ALIA  ratione  Spiritus  Sanctus  donum  dici- 
tur  et  datum.  Nam  esse  donum,  sibi  con- 
venit  ex  aeterna  sua  processione  ante  omnem 
creaturam ;  sed  datum  vel  donatum  convenit 
sibi  temporaliter,  ab  actuali  scilicet  datione, 
qui  tamen   ab  aeterno  fuit   donabilis.  Neque 


DISTINCTIO  XX. 

Nunc  ostendere  restat,  etc. 

/1  .TQUALES  sunt  etiam  divinae  personas  in 
/Hi  potentia,  ita  ut  non  majorem  potentiam 
habeat  Pater  Filio,  nec  duo  vel  tres  majorem 
quam  unus.  Quod  ex  verbo  Ghristi  primum 
ostenditur,  ubi  dicit  :  Omnia  quas  habet  Pa- 
ter,  mea  sunt.  Ergo  et  omnipotentia.  Nam  si 


20 


epitomj:  distinctionum  libri  i  sententiarum 


Pater  non  generasset  Filium  in  potentia  sibi 
sequalem,  hoc  esset  aut  qiiia  noluisset,  aut 
non  potuisset  :  quod  utrumque  falsum  est, 
quia  sic  aut  invidus  aut  impotens  probaretur. 
Nam  in  humanis  pater  filium,  quanto  potest, 
generat  sibi  aequalem  :  imo  et  meliorem  et 
majorem,  si  posset.  Deo  tamen  nihil  esse  potest 
majus  aut  melius.  Unde  erit  Pater  Filio  aequa- 
lis.  Nec  impedit  quod  PaterFilium  genuit,  quia 
Filius  nascendo  eamdem  naturam  ab  eo  accepit. 

Nequaquam  est  aliis  persona  potentior  una. 
Quod  ratio  perhibet,  quod  pia  scripta  docent. 

DISTINCTIO  XXI. 
Hic  oritur  quaestio  trahens,  etc. 

VERJE  sunt  propositiones  in  quibus  dictio 
exclusiva  solus,  ponitur  cum  termino  per- 
sonali,  dicendo  :  Solus  Pater  tantus  est,  quan- 
tus  simul  illi  tres,  etc.  Per  hoc  enim  non  una 
persona  ab  alia,  sed  proprietas  relativa  unius 
personae  ab  altera  excluditur.  Quod  si  dictio 
exclusiva  de  termino  personali  praedicetur  re- 
spectu  termini  essentialis,  ut  si  dicatur,  Solus 
Pater  est  Deus,  vel  Pater  est  solus  Deus  :  se- 
cundum  Magistrum,  sicubi  tales  propositio- 
nes  inveniantur,  exponendae  venient,  nec  ver- 
bis  nostris  sic  loquendum.  Quod  si  etiam  una 
persona  in  Scripturis  exprimatur  cum  dictio- 
ne  exclusiva,  alia  persona  non  expressa,  ta- 
men  semper  cointelligitur  propter  earumdem 
cohaerentiam. 

Esse  Deum,  solum  Patrem  non  dicimus  apte. 
Sed  Patrem,  solum  dicimus  esse  Deum. 

DISTINGTIO  XXII. 
Post  praedicta  nobis,  etc. 

1N  multiplici  differentia  inveniuntur  nomina 
de  Deo  dicta.  Nam  sunt  quaedam  quae  ex- 
primunt  proprietates  personales,  et  dicuntur 
notionalia,  ut  Pater,  Filius,  Spiritus  Sanctus, 
Verbum,  donum,  generans,  etc.  Quaedam  vero 
exprimunt  essentiae  unitatem,  ut  Deus,  deitas, 
sapientia,  bonitas,  aeternitas,  et  hujusmodi. 
Quaedam  autem  transumptive  de  Deo  dicun- 
tur,  ut  lux,  splendor,  speculum  et  substantia. 
Quaedam  etiam  Deo  solum  ex  tempore  con- 
veniunt  cum  relatione  quadam  extrinseca,  ut 
dominus,  creator,  redemptor,  salvator,  et  sic 


A  de  aliis.  Quaedam  vero  ex  tempore  Deo  conve- 
niunt,  nec  relative  dicuntur,  ut  humanatus, 
incarnatus.  Quoddam  etiam  est  quod  dicitur 
non  sigillatim,  sed  simul  de  omnibus  per- 
sonis,  secundum  quamdam  intrinsecam  rela- 
tionem,  ut  Trinitas.  Et  haec  omnia  reduci 
possunt  ad  duplex  nomen.  Nam  omnia  aut 
dicuntur  relative,  aut  absolute,  ut  patet  in- 
tuenti.  Ea  tamen  quae  ad  essentiam  pertinen- 
tia  absolute  scilicet  dicuntur,  non  dicuntur 
vel  de  singulis  vel  de  omnibus  in  plurali,  sed 
in  singulari  tantum.  Non  enim  dicuntur  Pater 
et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  dii,  bonitates,  vel 

B  hujusmodi,  sed  unus  Deus  et  bonitas,  etc. 

Nomina  multaDei  communia,  propria  qusedam; 
Sunt  nonnulla  tropis  nomina  clausa  suis. 

DISTINGTIO  XXIII. 
Prsedictis  adjiciendum  est,  etc. 

AB  eis  quae  dicta  sunt,  scilicet  nomina  se- 
cundum  substantiam  de  Deo  dicta,  sin- 
gulariter  de  personis  dici  et  non  pluraliter, 
excipitur  hoc  nomen,  persona  :  quod  quidem 
substantialiter  dicitur.  Absolute  enim  et  non 
relative   praedicatur,   et  tamen   pluraliter   de 

C  omnibus  simul  dicitur,  et  non  singulariter. 
Vera  enim  est  haec  :  Pater  et  Filius  et  Spiritus 
Sanctus  sunt  tres  personae ;  non  autem  :  Sunt 
una  persona.  Sed  hoc  nomen  a  praedictis  su- 
pra  excipi  oportuit,  ut  haberetur  quo  haereticis 
responderi  posset,  quum  instant  quaerentes 
quid  tres  in  divinis  secundum  Scripturas  di- 
camus.  Respondendum  est  enim  :  Tres  perso- 
nas.  Quod  tamen  magis  dicitur  ex  penuria 
nominum  quibus  hae  tam  altissimae  res  expri- 
mantur,  quam  vocabuli  propria  signiflcatione. 
Notandum  autem  quod  in  divinis  non  est 
utendum  vocabulis  quae  sunt,   diversus,  sin- 

D  gularis,  unicus  et  solitarius  :  per  quae  scilicet 
importatur  contrarium  aut  unitatis  essentiae, 
aut  pluralitatis  personarum. 

Commoda  personse  vox  est,  si  quaestio  fiat, 
Quo  natura  modo  sit  tribus  una  Dei. 

DISTINCTIO  XXIV. 
Hic  diligenter  inquiri  oportet,  etc. 

PER  terminos  numerales  in  divinis,  id  est 
per  nomina  pertinentia  ad  pluralitatem 
seu  multitudinem  ac  distinctionem,  potius  ali- 


EPITOM.E   DISTINCTIONUM   LIBRI   I    SENTENTIARUM 


21 


quid  removetur  quam  ponitur,  secundum  quod 
Magister  intendere  videtur.  Sicut  per  nomina 
ad  unitatem  essentiae  spectantia,  multiplicitas 
ejusdem  excluditur  :  ut  per  hoc  quod  dico, 
Unus  Deus,  deorum  excluditur  pluralitas.  Per 
illa  autem  quae  pluralitatem  exprimunt,  sin- 
gularitas  et  solitudo  excluditur  :  ut  per  hoc 
quod  dicitur,  Duee  vel  tres  personae,  excluditur 
quod  non  sit  una  tantum.  Hsec  tamen  a  do- 
ctoribus  non  conceduntur,  nisi  intelligantur 
illa  nomina  sic  removere,  quod  etiam  signifi- 
cent  seu  ponant.  Quod  nec  abnuunt  auctori- 
tates  quas  Magister  allegat. 

Ponere  nil,  imo  tantum  removere  Magistro, 
Nomina  quae  numeros  in  Deitate  notant. 

Sed  res  ista  parum  deinceps  laudata  magistris 
A  nostris,  hodie  nullius  est  pretii. 

DISTINGTIO  XXV. 

Praeterea  considerandum  est,  etc. 

HOG  nomen,  persona,  tam  in  singulari 
quam  in  plurali,  essentiam  significat. 
Quod  quoad  primum,  ex  supradictis  patet ; 
quoad  secundum  autem,  ex  eo  quod  dicendo 
tres  personas,  significamus  id  quod  est  com- 
mune  Patri  et  Filio  et  Spiritui  Sancto,  quod 
utique  est  essentia.  Hinc  et  quaerentibus  quid 
est  essentia,  responderi  potest  :  Tres  personae. 
Capitur  tamen  nomen  personae  quandoque  pro 
hypostasi  vel  subsistentia,  et  hoc  juxta  prae- 
dicta,  propter  vocabulorum  penuriam,  ita  ut 
quum  dicimus,  Pater  et  Filius  et  Spiritus  San- 
ctus  sunt  tres  personae,  sensus  est  :  id  est  tres 
hypostases  vel  subsistentes.  Denique  et  quan- 
doque  supponit  pro  proprietate  personali,  sub 
ejus  tamen  aliqua  differentia,  ut  ex  praedictis 
patet. 

Naturam  signat,  signat  vel  hypostasin  anceps 
Nomen  personse,  propria  sive  notat. 

DISTINCTIO  XXVI. 
Nunc  de  proprietatibus  personarum,  etc. 

LOQUENTES  de  divinarum  personarum  pro- 
prietatibus,  in  primis  cautos  nos  esse  con- 
venit  de  nomine  hypostasis,  propter  haeretico- 
rum  versutiam,  qui  eo  utebantur  pro  persona 
simul  et  essentia,  et  per  hoc  simplices  capie- 
bant;  quod  tamen  modo  pro  persona  tantum, 
sine  periculo  accipitur.  Est  autem  proprietas 


A  personalis  Patris,  generare  ;  Filii,  generari ; 
Spiritus  Sancti,  procedere  vel  spirari.  Quae 
quidem  proprietates  relationes  quaedam  sunt, 
quibus  personae  ad  invicem  relatae  distinguun- 
tur;  et  paternitas,  filiatio,  et  processio,  dicun- 
tur.  A  quibus  et  personarum  nomina,  scilicet 
Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus,  sumuntur. 
Neque  tamen,  quia  relativa  sunt,  accidenta- 
liter  dicuntur  :  quia  incommutabiliter  prae- 
dicantur.  Dicitur  autem  solus  Filius  in  divinis 
proprie  Filius  Dei ;  homines  autem  per  ado- 
ptionem  tantum  filii  Dei  dicuntur.  Sicut  et 
hoc  intellectu,  esse  donum,  est  Spiritus  Sancti 

B  proprium,  quo  et  ipse  ad  alias  personas  re- 
fertur.  Quamvis  etiam  omnes  communiter 
personae,  nomine  Spiritus  Sancti  sumpto  es- 
sentialiter  nominari  possunt,  tertiae  tamen 
personae  appropriatur  sumptum  relative ;  et 
per  haec  nomina,  scilicet  donum  et  Spiritus 
Sanctus,  ipsius  intelligitur  relatio,  cui  nomen 
non  est  impositum. 

Personam  perhibent  distingui  proprietate, 
Prsedicat  externum  non  tamen  illa  genus. 


DISTINCTIO  XXVII. 

C 

Hic  quaen  potest,  etc. 

EADEM  est  Patris  proprietas  quae  his  si- 
gnificatur  nominibus  :  Pater,  paternitas, 
generatio  activa  ;  et  Filii,  quae  significatur 
nominibus  his  quae  sunt,  Filius,  filiatio,  gene- 
ratio  passiva ;  et  Spiritus  Sancti  per  haec  quae 
sunt,  Spiritus  Sanctus,  spiratio  passiva,  et  pro- 
cedere  ab  utrisque.  Significantur  tamen  hae 
proprietates  per  ista  nomina  diversis  rationi- 
bus.  Nominibus  enim  personarum  quse  sunt, 
Pater,  Filius,  Spiritus  Sanctus,  significantur 
D  non  tantum  proprietates,  sed  etiam  hyposta- 
ses;  nominibus  autem  proprietatum,  ut  sunt, 
paternitas  et  filiatio,  etc,  significantur  ipsae 
proprietates  secundum  se,  vel  actus  ipsarum 
proprietatum,  ut  generare,  nasci,  vel  gene- 
rari.  Sunt  autem  et  nomina  quae  proprie  Filio 
conveniunt,  et  personalem  ejus  proprietatem 
praecise  exprimunt,  quae  non  substantialiter, 
sed  respective  de  eo,  respectu  Patris  dicuntur : 
qualia  sunt,  genitus,  Verbum,  imago.  Dicitur 
enim  genitus,  genitoris  genitus,  et  sic  de  aliis. 
Essentialia  etiam  quandoque  ponuntur  pro 
personis,  ut  Deus  de  Deo,  Deus  genuit  Deum, 
lumen  de  lumine ;  sed  non  econverso.  Non 


EPITOM/E   DISTINCTIONUM   LIBRI   I   SENTENTIARUM 


enim  dicimus,  Verbum   de  Verbo,  vel  Filius 
de  Filio,  etc. 

Uni  personae  si  multa  vocabula  dentur, 
Res  eadem  multis  fit  manifesta  modis. 

DISTINCTIO  XXVIII. 
Praeterea  considerare  oportet,  etc. 

PR/ETER  eas  proprietates  quae  supra  dictse 
sunt  personales,  ut  est  paternitas,  et  hu- 
jusmodi,  sunt  adhuc  quaedam  aliae,  de  quibus 
est  nomen,  ingenitus  :  quod  ad  Patrem  spe- 
ctat,  et  tamen  aliam  quam  hoc  nomen,  pa- 
ternitas,  proprietatem  importat.  Non  enim  de 
ratione  Patris  est  esse  ingenitum,  quum  abs- 
que  hoc  aliquis  esse  possit  pater.  Est  autem 
sensus  alius  illarum  propositionum,  Patrem 
esse,  et  Filium  esse  (quia  hoc  idem  est  :  una 
enim  est  essentia  divina,  qua  uterque  est);  et 
illarum,  esse  Patrem,  et  esse  Filium,  trans- 
positis  scilicet  terminis  :  non  enim  est  eadem 
proprietas  qua  ille  est  Pater,  et  alter  Filius,  ut 
patet.  Notandum  quoque  quod  nomen,  imago, 
relative  quandoque  sumitur,  et  tunc  soli  Filio 
convenit.  Sumitur  autem  et  quandoque  essen- 
tialiter  pro  tota  Trinitate,  ad  cujus  scilicet 
imaginem  homo  dicitur  creatus. 

Et  Pater,  ingenitus  cognomine  dicitur  apto. 
Dicitur  et  natus  solus,  imago  Patris. 

DISTINCTIO  XXIX. 

Est  praeterea  aliud  nomen,  etc. 

HOC  nomen,  principium,  in  divinis  dicitur 
ad  aliquid,  et  multiplicem  notat  relatio- 
nem.  Convenit  enim  toti  Trinitati  et  singulis 
personis.  Est  namque  Pater  principium  totius 
divinitatis,  quia  principium  Filii  et  Spiritus 
Sancti  :  et  sic  est  principium  sine  principio. 
Spiritus  Sanctus  autem  est  principium  crea- 
turae,  et  principium  de  utroque.  Estque  tota 
Trinitas  totius  ereaturae  unum  principium,  et 
hoc  ex  tempore.  Quamvis  autem  et  una  per- 
sona  sit  alterius  principium,  ut  jam  dictum 
est;  hoc  tamen  non  est  ex  tempore  etessen- 
tialiter,  sed  notionaliter.  Sunt  autem  et  unum 
principium  Spiritus  Sancti,  Pater  et  Filius  :  et 
hoc,  una  notione,  quamvis  haec,  ut  Magister  di- 
cit,  non  habeat  nomen  impositum,  quae  tamen 
hodie  a  doctoribus  dicitur  communis  spiratio. 

Omnes  principium  personas  dicimus  unum  : 
Principium,  Natum  dicimus  atque  Patrem. 


A  DISTINCTIO  XXX. 

Sunt  enim  quaedam  quae  ex  tempore,  etc. 

ALIQUA  sunt  relativa  quae  de  Deo  ex  tem- 
pore  dicuntur,  sine  tamen  sui  mutatione. 
Unde  nec  per  hoc  ei  aliquid  accidit,  sed  rei 
temporali  :  qualia  sunt,  creator,  dominus,  re- 
fugium,  donatum,  et  hujusmodi.  Tunc  enim 
coepit  hoc  modo  Deus  esse  creator,  quando 
ccepit  esse  ipsa  creatura,  et  sic  similiter  de 
aliis.  De  tempore  tamen  dicitur,  quod  Deus 
non  coepit  esse  dominus  temporis  in  tempore, 
sed  cum  tempore,  eo  quod  tempus  in  tempore 
B  esse  non  coeperit.  Est  ergo  talis  relatio  reali- 
ter  solum  in  creatura,  in  Deo  autem  solum 
ejus  appellatio,  seu  secundum  rationem.  Fit 
enim  hoc,  ut  dictum  est,  sine  ipsius  mutatio- 
ne,  sicut  in  simili  nummus  sine  mutatione 
sui  fit  pretium.  Hinc  et  patet,  quomodo  Spi- 
ritus  Sanctus  puris  mentibus  sine  sui  muta- 
tione  confertur. 

Sit  Dominus  rerum  quamvis  in  tempore  factus, 
Non  demutatum  dicimus  esse  Deum. 

DISTINCTIO  XXXI. 
^        Prseterea  considerare  oportet,  etc. 

ILLA  nomina,  aequale  et  simile,  in  divinis 
relationem  quidem  dicunt,  sed  ea  est  so- 
lum  relatio  rationis.  Nihil  enim  est  sibi  ipsi 
aequale,  sicut  nec  simile ;  et  tamen  persona- 
rum  aequalitas  est  secundum  essentiam./Equa- 
litas  ergo  in  divinis  nihil  aliud  est,  quam 
identitas  virtutis  divinarum  personarum  ;  est- 
que  relatio  secundum  nomen  seu  rationis  tan- 
tum.  Et  idem  dicendum  de  ly  simile.  Qua- 
propter  et  aliqui  dicere  volebant,  quod  ilia 
nomina  in  divinis  nihil  ponerent :  quod  et  Ma- 
D  gister  approbare  videtur.  Sed  hoc  non  tene- 
tur.  Affirmatur  autem  in  divinis  secundum 
appropriationem  :  de  Patre,  unitas  et  aeternitas, 
quia  iila  pertinet  ad  principium;  qui  et  inna- 
scibilis  dicitur;  de  Filio  autem,  imago,  species 
et  pulchritudo,  et  aequalitas,  ob  perfectam  Pa- 
tris  repraesentationem ;  de  Spiritu  Sancto,  am- 
borum  nexus  et  caritas,  munus  quoque  et 
usus  :  quia  per  ipsum  et  ab  ipso  omnia  nobis 
donantur.  Quia  vero  neutrum  genus  ad  es- 
sentiam  refertur,  masculinum  vero  ad  per- 
sonam  seu  hypostasim  ;  ideo  Pater  et  Filius 
et  Spiritus  Sanctus  dicuntur  quidem  unum, 


EPITOILE   DISTINCTIONUM   LIBRI    I    SENTENTIARUM 


23 


non  autem  unus,  nisi  cum  additione,  ut  unus 
Deus  vel  hujusmodi. 

Natura  sequalis,  non  proprietate,  Parenti 
Filius,  ac  unum,  non  tamen  unus  erit. 


DISTINCTIO  XXXII. 
Hic  oritur  qusestio  ex  preedictis,  etc. 

PATER  et  Filius  in  divinis  diligunt  se  Spi- 
ritu  Sancto  :  et  hoc,  capiendo  diligere 
notionaliter,  ut  ponitur  pro  communi  spira- 
tione,  differente  scilicet  ab  essentia  secundum 
rationem.  Non  autem  est  concedenda  illa  pro- 
positio,  Pater  sapit  Sapientia  genita,  seu  per 
eam  Sapientiam  quam  genuit,  ne  Filius,  qui 
est  Sapientia  genita,  videatur  esse  causa  Sa- 
pientiae  in  Patre.  At  dum  quasritur,  an  Filius 
sapiens  sit  Sapientia  ingenita,  concedi  debet, 
eo  quod  ipse  eadem  Sapientia  sapiens  est  qua 
Pater.  Est  enim  sensus,  quod  Filius  est  de 
Sapientia  ingenita.  Conceditur  etiam  a  qui- 
busdam  illa,  Filius  sapiens  est  Sapientia  ge- 
nita,  vel  se  ipso  (quod  idem  est) ;  non  tamen 
a  se  ipso.  Est  autem  una  eademque  Sapientia 
Patris  ingenita  et  genita  secundum  rem,  se- 
cundum  rationem  tamen  differens.  Hoc  enim 
additum,  Patris,  facit  Sapientiam  stare  pro 
personis.  Si  vero  absolute  ponitur,  stat  pro 
essentia,  sicut  et  de  dilectione  est  considerare. 
Unde  et  sicut  in  Deitate  est  dilectio  quae  est 
Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus,  scilicet 
ipsa  divina  essentia,  et  tamen  Spiritus  Sanctus 
est  dilectio  quse  non  est  Pater  nec  Filius,  nec 
tamen  per  hoc  sunt  duse  dilectiones,  sed  una 
tantum ;  sic  est  et  suo  modo  de  sapientia. 
Denique  et  diligere  si  capiatur  essentialiter,  et 
idem  est  quod  esse,  tunc  Pater  non  diligit 
Spiritu  Sancto;  sed  bene,  si  capiatur  notio- 
naliter  pro  passiva  spiratione.  Tunc  enim  etsi 
idem  sit  quod  divina  essentia  secundum  rem, 
non  tamen  secundum  modum  significandi. 
Secus  tamen  est  hic  de  sapere,  quod  semper 
essentialiter  capitur. 

Quamvis  se  genitor  spiramine  diligat  almo, 
Attamen  is  genito,  non  sapiente,  sapit. 

DISTINCTIO  XXXIII. 
Post  supradicta  interius,  etc. 

DIVINARUM  personarum  proprietates  sunt 
ipsse  personse,  sunt  e*t  divina  essentia  :  ut 
paternitas  est  Pater,   et  est  divina  essentia ; 


A  sic  et  filiatio  Filius,  et  processio  Spiritus  San- 
ctus.  Nulla  enim  in  divinis  potest  esse  diver- 
sitas,  nec  compositio ;  sed  ob  divinae  naturae 
simplicitatem,  Deus  est  quidquid  habet,  ubi 
non  repugnat  relativa  oppositio.  Fuerunt  au- 
tem  aliqui,  qui  hoc  negantes,  dixerunt  ipsas 
proprietates  non  esse  personas,  sed  quasi  ex- 
trinsecus  afflxas  :  quasi  si  proprietates  sunt 
personae,  ideo  eas  non  distinguunt.  Sed  hoc 
non  sequitur.  Nam  et  se  ipsa  res  distingui 
potest  seu  determinari.  Addunt  autem  dicen- 
tes,  Si  proprietates  sunt  divina  essentia,  ergo 
in  eis  personse  conveniunt,  sicut  et  in  essen- 

B  tia  :  ubi  non  attendunt  repugnare  relativam 
oppositionem.  Plenum  tamen  horum  intelle- 
ctum  nemo  mortalium  habere  potest,  sed  stan- 
dum  est  in  his  veritati  fidei.  Neque  etiam 
sequitur  :  Paternitas  est  in  essentia,  ergo  es- 
sentia  generat,  ut  ipsi  volebant.  Non  enim  est 
ibi  determinando  vel  distinguendo  eam,  sicut 
est  in  persona,  cujus  est  generare. 

Uni  personae  quod  convenit,  omnibus  apte 
Conveniet,  modo  ni  dempta  relata  fient. 

DISTJNCTIO  XXXIV. 
C     Prsedictis  autem  adjiciendum  est,  etc. 

PER  hoc  quod  in  divinis  persona  est  idem 
cum  essentia,  non  est  eadem  res  qua? 
generat  et  generatur,  ut  hseretici  volebant  : 
quia  etsi  generans  et  generatum  in  substantia 
conveniant,  non  tamen  in  personalitate,  quia 
persona  et  essentia  secundum  rationem  diffe- 
runt.  Etsi  etiam  unus  Deus  dicatur  tres  per- 
sonse,  sitque  una  essentia  trium  personarum, 
et  tres  personae  unius  essentise;  non  tamen 
potest  sane  dici  unus  Deus  trium  persona- 
rum,  vel  tres  personae  unius  Dei.  Per  hoc 
D  enim,  significaretur  Deus  in  aliqua  habitudine 
principii  respectu  personarum  :  quod  non  va- 
let.  Neque  simile  est  de  essentia,  quia  ly  Deus 
significat  in  ratione  principii  effectivi,  non 
autem  essentia.  Quod  autem  Patri  attribuitur 
potentia,  Filio  sapientia,  et  Spiritui  Sancto 
bonitas,  quamvis  omnes  eadem  potentia  sint 
et  sapientia  et  bonitas  :  hoc  fit,  ne  Pater  im- 
potens  putetur,  et  Filius  insipiens,  et  Spiritus 
Sanctus  tumidus,  ut  in  humanis  seu  creaturis 
esse  consuevit.  De  nomine  etiam  o^oouuio? 
notandum,  quod  ad  tempus  propter  haareti- 
cos  abolitum,  patefacta  ipsius  significatione,  in 
consuetudinem  locutionis  est  resumptum  ;  va- 


EPITOMjE   DISTINCTIONUM   LIBRI   I   SENTENTIARUM 


let  tantum,  id  est  unius  et  ejusdem  substan-  A  creaturis  :  quae  quidem  ex  ipso  sunt,  quia  ab 


tiae.  Nomina  vero  translative  de  Deo  dicta,  ut 
splendor,  speculum,  et  hujusmodi,  intelligi 
debent  secundum  rationem  translationis  et  si- 
militudinis  eorum. 

Personis  eadem  fuerit  natura  tametsi, 
Est  personarum  candidus  ordo  trium. 


DISTINCTIO  XXXV. 
Quumque  supra  disseruerimus,  etc. 

SCIENTIA  Dei  sive  sapientia,  quamvis  sim- 
plex  sit  et  una,  propter  varios  tamen 
rerum  status  et  effectus  multa  sortitur  nomi- 
na  :  ut  scilicet  jam  dicatur  praescientia,  prout 
scilicet  est  de  futuris  et  omnibus  tam  bo- 
nis  quam  malis;  jam  dispositio,  in  quantum 
est  de  faciendis  ;  jam  prssdestinatio,  ut  est 
de  salvandis ;  jam  providentia,  in  quantum 
est  gubernandorum  :  quae  et  pro  dispositione 
accipitur,  licet  interdum  et  pro  praascientia 
accipiatur.  Sapientia  vero  vel  scientia,  est  de 
omnibus  tam  bonis  quam  malis,  praesentibus 
et  praeteritis,  temporalibus  et  aeternis.  Si  au- 
tem  nulla  futura  fuissent,  licet  tolleretur  pras- 
scientia,  dispositio  vel  praedestinatio  quoad 
respeetum  et  antecessionem  quam  ad  futura 
important,  non  tamen  quoad  essentiam  quae 
tali  respectui  subjicitur.  Intuetur  autem  Deus 
omne  futurum  ut  sibi  praesens,  eo  quod  om- 
nia  tam  praeterita  quam  futura,  sicut  et  prae- 
sentia  ab  aeterno  in  Dei  fuerunt  scientia. 

Nomina  multa,  Dei  tenet  una  scientia,  rerum 
Quod  splendens  variis  efflcit  ordo  modis. 


eo  factae ;   non  autem  de  ipso,  quia  non  de 
sua  substantia. 

Novit  multa  Deus.quae  essentiee  inesse  negantur. 
Novit  non  eodem,  quo  bona,  prava  modo. 


DISTINCTIO  XXXVI. 
Solet  hic   queeri,  etc. 

OMNIA  a  Deo  cognita  sunt  quidem  in  ejus 
scientia,  non  tamen  iila  omnia  dici  de- 
bent  esse  in  ipsius  essentia.  Multa  enim  scit, 
qu33  essentia  ejus  non  sunt.  Deus  etiam  aliquo 
modo  cognoscit  bona,  quo  non  cognoscit  ma- 
la  :  quae  scilicet  in  eo  esse  non  possunt,  quum 
illa  solum  in  eo  esse  dicantur,  ad  quae  in 
ratione  principii  ipse  se  habet  :  qualia  non 
sunt  mala,  quae  nec  ipse  approbat.  Denique 
etsi  omnia  quae  sunt  de  Deo,  possunt  dici  ex 
ipso,  non  tamen  econverso,  omnia  quae  ex 
ipso  sunt,  de  ipso  "dici  possunt,  ut  patet  de 


DISTINCTIO  XXXVII. 
Et  quoniam  demonstratum  est,  etc. 

IN  omnibus  generaliter  rebus  Deus  est  prae- 
sentialiter,  potentialiter  et  essentialiter,  sine 
tamen  sui  definitione.  Est  et  in  omni  loco  sine 

B  circumscriptione,  in  omni  etiam  tempore  si- 
ne  mutabilitate.  Insuper  est  in  Sanctis  specia- 
liter  et  excellentius,  scilicet  per  gratiam  suam. 
Excellentissime  autem  est  in  homine  Christo, 
in  quo  plenitudo  divinitatis  corporaliter  in- 
habitat.  Est  ergo  ubique  per  essentiam,  sed 
in  solis  bonis  habitat  per  gratiam.  Priusquam 
autem  res  aut  Sancti  essent,  Deus  qui  nullius 
eget,  aeque  ut  modo  in  se  habitavit.  Neque 
tamen  per  hoc  quod  Deus  prasens  est  in  re- 
bus  etiam  immundis,  maculatur  :  sicut  nec 
spiritus  humanus  a  corpore  leproso,  nec  a 
rebus  foedis  radius  solaris.  Et  quamvis  Deus 

C  est  ubique  et  in  omni  tempore,  non  tamen 
temporalis  est,  nec  localis  :  quia  nec  subest 
motui,  nec  loco  terminatur,  nec  circumscri- 
bitur.  Spiritus  autem  creatus  loco  quidem  ter- 
minatur,  non  autem  circumscribitur  :  qui  et 
per  tempus  movetur  secundum  affectiones 
tempori  subjacentes,  non  autem  Deus,  qui  et 
sine  sui  mutatione  de  novo  incipit  vel  desinit 
esse  in  creatura  modo  praedicto. 

Solus  ubique  Deus  nullo  discrimine  rerum, 
Mutatur  nullo  tempore  sive  loco. 


D 


DISTINCTIO  XXXVIII. 
Nunc  ergo  ad  propositum,  etc. 

CAUSA  rerum  est  Dei  praescientia,  ita  quod 
res  futurae  non  fierent,  nisi  eas  Deus  prae- 
sciret;  quodque  impossibile  sit  eas  non  eve- 
nire,  dum  Deus  eas  praescivit.  Nec  tamen  per 
hoc  sequitur,  quod  ipse  sit  causa  malorum,  eo 
quod  mala  ab  eo  scita  sunt.  Non  enim  noscit 
mala  nisi  notitia  simplicis  intelligentiae  :  per 
quam  notitiam  non  est  causa  rerum,  nisi  for- 
te  sic  dicatur  causa  malorum  sine  qua  non. 
Nam  sine  eo  mala  non  essent,  licet  ipse  nec 


EP1T0M.E   DISTINOTIONUM   UBRI   I    SENTENTIARUM 


25 


velit  nec  approbet  ea,  sed  tantum  bona.  Stat 
autem  et  cum  Dei  certissima  prsescientia,  con- 
tingentia  futurorum,  ita  quod  non  sequitur  : 
Deus  ea  certe  praescivit,  et  ejus  praescientia 
falli  non  potest,  ergo  necessario  eveniunt.  Con- 
tingentia  enim  futura,  secundum  se  contin- 
gentia  sunt,  licet  certum  sit  ea  evenire  quan- 
tum  ad  Dei  praescientiam.  Unde  propositio  illa 
(et  similes),  Impossibile  est  non  evenire  quod 
Deus  prsescivit,  conjunctim  in  sensu  compo- 
sito  vera  est,  in  sensu  autem  diviso  falsa. 
Haec  vero,  Possibile  est  non  evenire  futurum 
a  Deo  praescitum,  falsa  est  in  sensu  composi- 
to,  vera  autem  in  sensu  diviso.  Tunc  enim 
simul  stat,  ea  a  Deo  praescita,  et  tamen  in  se 
fore  contingentia. 

Quamvis  non  possit  divina  scientia  falli, 
Libera  contingunt  multa  futura  tamen. 


A  vandorum.  Praescientia  autem  etiam  ad  dam- 
nandos  se  extendit.  Est  autem  certus  praede- 
stinatorum  numerus,  eo  quod  nullus  dam- 
nandus  salvari  potest,  nec  salvandus  damnari. 
Unde  et  illae  propositiones,  Praescitus  potest 
salvari ;  vel,  Prasdestinatus  potest  damnari  : 
in  sensu  composito  falsae  sunt,  licet  in  sensu 
diviso  concedantur.  Neque  etiam  praedestina- 
tus,  esse  potest  non  prsedestinatus,  nisi  se- 
cundum  distinctionem  datam.  Nam  conjun- 
ctim  hae  et  similes  falsae  sunt,  divisim  autem 
verae.  Praedestinatus  enim  in  quantum  talis, 
nunquam  potest  damnari.  Alias  scientia  Dei 

B  mutabilis  esset,  et  praedestinatio  incerta  :  cu- 
jus  etiam  effectus  est  salvatio,  sicut  effectus 
reprobationis  damnatio. 

Salvus  erit,  quemcuque  Deus  prsedestinat;  item 
Quem  reprobat,  Stygias  tristis  adibit  aquas. 


DISTINCTIO  XXXIX. 
Preeterea  quaeri  solet,  etc. 

ETSI  aliquid  subjectum  esse  possit  scientiae 
Dei,  quod  ante  non  fuit,  aut  etiam  desi- 
nere  possit  aliquid  subjectum  esse  eidem  sci- 
entiae,  quod  ante  subjectum  fuit;  tamen  ipsa 
Dei  scientia  per  hoc  non  mutatur,  sed  omnino 
immutabilis  est.  Haec  enim  est  ejus  sapientia, 
et  illa  sua  essentia  :  unde  nec  augmentari  po- 
test,  nec  minui.  Imo,  et  absque  sui  mutatione 
Deus  scire  potest  quod  nescit,  et  potest  velle 
quod  non  vult  :  et  hoc,  si  propositiones  il- 
las  divisim  intelligantur.  Sic  enim  designant 
Deum  habere  Iibertatem  et  potentiam  omnia 
sciendi  vel  non  sciendi,  sicut  ab  aeterno  ha- 
buit  :  et  hoc,  loquendo  de  scientia  approba- 
tionis.  Potest  ergo  et  ad  hunc  sensum  plu- 
ra  scire  quam  scit,  et  econtra  pauciora  scire 
quam  scit,  sed  sine  sui  mutatione.  Providentia 
quoque  Dei  omnes  creaturae  simul  gubernan- 
tur,  quamvis  non  aequaliter  omnibus  provi- 
deat,  sed  cuilibet  secundum  modum  suum. 

Una  manet  semper  divina  scientia,  quando 
Illam  augere  nihil  vel  minuisse  potest. 

DISTINGTIO  XL. 
Praedestinatio  vero  de  bonis,  etc. 

PRvEDESTINATIO,    quae   scilicet    praescien- 
tiam  secundum  intellectum  praesupponit, 
est   gratiae   in   praesenti  et  gloriae   in    futuro 


DISTINCTIO  XLI. 
Si  autem  queerimus  meritum,  etc. 

OBDURATIONIS  quidem,  quae  scilicet  est 
gratiae  divinae  subtractio,  seu  non  collatio, 
meritum  aliquod  est,  scilicet  obdurati  prseee- 
dens  peccatum;  non  autem  reprobationis,  quaa 

C  scilicet  est  aeterna.  Praedestinationis  autem, 
nec  quoad  aeternam  Dei  electionem,  nec  quo- 
ad  temporalem  ipsius  gratiae  collationem,  ali- 
qua  causa  esse  potest  ex  parte  prsedestinati, 
quia  primam  gratiam  nullus  meretur  :  alias 
gratia  non  diceretur,  quae  scilicet  gratis  da- 
tur.  Sic  ergo  non  propter  merita  vel  demerita 
futura  Deus  hunc  elegit,  et  hunc  reprobavit, 
sed  libere  juxta  suae  beneplacitum  voluntatis. 
Neque  vero  Dei  reprobatio  est  causa  peccati, 
sicut  tamen  ejus  prsedestinatio  est  causa  boni, 
quum  peccanti  liberum  dederit  arbitrium. 
Quamvis  autem  praescientia  Dei  quae  est  re- 

D  spectu  futurorum,  minui  possit,  futuris  scilicet 
in  praesens  vel  praeteritum  transeuntibus;  non 
tamen  minui  potest  ejus  scientia,  quae  videli- 
cet  est  omnium  praeteritorum,  sicut  et  futu- 
rorum  et  praesentium. 

Non  Deus  ex  meritis  quemqua  prffidestinat,  etsi 
Peccatis  reprobus  sordeat  ipse  suis. 

DISTINCTIO  XLII. 
Nunc  de  omnipotentia  Dei,  etc. 

OMNIPOTENS  dicitur  Deus,  non  ideo  quia 
potest  omnia  quae  vult,  sed  quia  potest 


praeparatio.  Ipsa  enim  est  solum  respectu  sal-      omnia  quae  sunt  factibilia,  seu  quae  sub  activa 


EPITOM.E   DISTINCTIONUM   LIBRI   I    SENTENTIARUM 


cadunt  potentia.  Nam  ad  omnipotentiam  non  A 
sufflcit  posse  omnia  quae  quis  velit  :  alioqui  et 
quilibet  Beatus  omnipotens  dici  posset.  Nec 
valet  si  dicatur,  quod  ipse  non  potest  ambu- 
lare  aut  loqui,  et  sic  de  aliis  :  ergo  non  potest 
omnia.  Potest  enim,  licet  non  per  se,  quia 
sibi  non  competit,  tamen  per  nos  et  in  nobis 
ea  facit.  Sic  nec  valet  :  Non  potest  mentiri, 
fallere,  decipi  aut  peccare  :  ergo  non  potest 
omnia.Talia  enim  facere  non  est  potentise,  sed 
potius  infirmitatis.  Quod  autem  quaedam  au- 
ctoritates  dicunt  eum  ideo  omnipotentem  di- 
ci,  eo  quod  potest  omnia  quse  vult,  intelligen- 
dae  sunt  :  id  est,  Dei  voluntas  impediri  non  B 
potest.  Filius  quoque  sicut  et  Spiritus  Sanctus, 
dicitur  omnipotens,  licet  non  a  se,  quia  uter- 
que  est  ab  altero;  tamen  per  se,  quia  eadein 
omnipotentia  qua  Pater. 

Sola  Dei  nullo  constricta  potentia  fine  est,  [test. 
Quidquid  enim  esse  potest,  hocfacere  ipse  po- 

DISTINCTIO  XLIII. 
Quidam  tamen  de  suo  sensu,  etc. 

ERRAVERUNT  et  defecerunt  in  scrutinio 
suo,  qui  potentiam  Dei  infinitam  ad  men-  C 
suram  coarctare  volentes,  dixerunt  Deum  non 
amplius  nec  aliud  nec  melius  facere  posse 
quam  fecit,  nec  quod  facit  omittere  posse. 
Et  rationes  quas  adducunt,  insufficientes  sunt. 
Nam  quod  arguunt  a  ratione  boni  et  justi, 
quod  Deus  nihil  nisi  tale  facere  possit  :  si 
referatur  ad  praesens  tempus,  nihil  impedit. 
Nempe  si  Deus  alia  faceret  vel  meliora,  simi- 
liter  bona  et  justa  essent,  quamvis  quoad  om- 
ne  tempus  nihil  facere  possit  nisi  bonum  et 
justum.  Quod  etiam  arguunt  Deum  nihil  fa- 
cere  nisi  quod  debet,  et  omne  quod  debet 
facere  :  non  valet,  quia  verbum  debiti  in  di-  D 
vinis  locum  non  habet.  Quod  etiam  a  ratio- 
nabili  arguunt,  scilicet  omne  quod  Deus  facit, 
esse  rationabile  :  dicimus  etiam  alia  rationa- 
bilia  esse  si  ea  faceret.  De  praescientia  vero 
quod  dicunt,  supra  explicatum  est.  Quamvis 
etiam  idem  sint  in  Deo  voluntas  et  potentia, 
tamen  potentiae  plura  subsunt  quam  volun- 
tati.  Hinc  conclusive  dicitur,  Deum  plura  pos- 
se  facere  quas  non  vult,  nec  facit.  Potest  enim 
omnia  possibilia  et  non  implicantia.  Posset 
etiam  omittere  quae  facit  :  quod  et  hinc  patet, 
quum  possit  justificare  omnes  ;  quod  tamen, 
ut  constat,  non  facit. 


Si  dimissa  Deus  faceret,  dimitteret  acta, 
Injustum  posset  dicere  nemo  tamen. 

DISTINCTIO  XLIV. 

Nunc  illud  restat,  otc. 

RERUM  universitatem  Deus  meliorem  face- 
re  potest  quam  fecit.  Nam  nisi  hoc  pos- 
set,  creatura  aut  esset  summe  bona,  et  sic 
Creatori  aequalis  :  quod  est  impossibile  ;  aut 
Deus  ei  majoris  bonitatis  capacitatem  confer- 
re  non  posset  :  quod  similiter  falsum  est.  Nec 
obstat  quod  sibi  Filium  asqualem  genuit,  quia 
ille  est  de  Patris  substantia,  creatura  autem 
de  nihilo.  Haec  tamen  intelligenda  sunt  ex 
parte  rerum.  Dei  enim  sapientia  qua  facit, 
melior  esse  non  potest,  sed  ipsa  creatura.  Non 
est  ergo  limitata  divina  potentia  nunc  magis 
quam  unquam  ad  faciendum  quod  vult,  licet 
non  eodem  modo  res  ad  eamdem  se  habeant, 
ut  patet  in  eo  quod  in  prseteritum  transiit.  Sic 
et  de  voluntate  et  scientia  suo  modo  dicen- 
dum  est. 

Longe  aliterpotuit.poteritque  potestque  creare, 
Optima  quantumvis,  cuncta  creata  Deus. 

DISTINCTIO  XLV. 
Jam  de  voluntate  Dei,  etc. 

VOLUNTAS  quidem  Dei  est  idem  realiter 
quod  sua  essentia.  Quia  tamen  ab  ea  dif- 
fert  ratione,  sicut  et  scientia;  ideo  aliqua  vo- 
luntati  Dei  attribuuntur,  quas  non  attribuun- 
tur  ejus  essentiae.  Non  enim  Deus  est  omnia, 
qui  tamen  vult  omnia.  Est  autem  divina 
voluntas  causa  universalis  omnium  et  quse 
naturaliter,  et  quse  supernaturaliter  fiunt. 
Quumque  ipsa  sit  causa  prima,  ipsius  non  est 
quaerenda  alia  causa  :  alioqui  ipsa  non  esset 
simpliciter  prima.Nominatur  quoque  voluntas 
multipliciter.  Nam  quandoque  accipitur  pro- 
prie  secundum  quod  est  divina  essentia,  et 
illa  dicitur  voluntas  beneplaciti ;  alia  autem  di- 
citur  voluntas  signi :  quee  in  hoc  differunt,  quia 
illa  est  aeterna,  ista  temporalis;  illa  semper 
impletur,  non  autem  ista  :  ut  est  prseceptio, 
prohibitio,  consilium,  permissio  et  operatio  : 
quae  dicuntur  voluntas  Dei,  quia  sunt  ejus 
signa,  non  quasi  haec  omnia  fieri  velit,  sed 
quia  ad  modum  volentis  se  habet. 

Qu83  vel  sunt,  vel  erunt,vel  quondam  facta  fuere, 
Cunctorum  ratio  est  unica,  velle  Dei. 


EPITOM.-E   DISTINCTIONUM   LIBRI   I   SENTENTIARUM 


27 


DISTINCTIO  XLVI.  A 

Hic  oritur  qusestio,  etc. 

SEMPER  impletur  voluntas  Dei  beneplaciti, 
qua  scilicet  facit  quaecumque  vult  in  ccglo 
et  in  terra.  Nec  obstat  quod  dicitur  :  Vult  om- 
nes  homines  salvos  fieri,  et  tamen  non  omnes 
salvantur.  Nam  hoc  sic  habet  intelligi  :  id 
est,  omnes  quos  vult  salvos  fieri  salvantur, 
quomodo  in  simili  dicitur,  Illuminat  omnem 
hominem  venientem  in  hunc  mundum,  om- 
nem  scilicet  qui  illuminatur.  Et  in  similibus 
similiter.  Non  etiam  concedendum  est,  Deum 
velle  mala  fleri  :  nam  tunc  iniquus  esset;  ne-  B 
que  quod  vult  non  fieri  mala  :  quia  sic  mala 
nunquam  fierent.  Sed  magis  dicendum  est 
quod  non  vult  ea  fieri,  quia  solum  permittit. 
Unde  nec  sic  voluntati  ejus  resistitur.  Neque 
fieri  malum,  bonum  est  simpliciter,  sed  in 
quantum  ex  malis  possunt  elici  bona.  Nam 
bonum  aliquod  est  tale  in  se,  et  ei  cui  fit,  sed 
non  facienti.  Et  est  aliquod  bonum  in  se,  et 
facienti,  sed  non  cui  fit.  Et  est  aliquod  bonum 
in  se,  et  facienti,  et  cui  fit.  Est  autem  et  ali- 
quod  in  se  non  bonum,  et  facienti  nocet;  et 
tamen  ad  universi  valet  decorem  a  Deo  ordi- 
natum.  Quod  etiam  dicitur :  Mala  fieri  verum  G 
est,  sed  omne  verum  est  a  Deo,  ergo,  etc. 
Veritas  quidem  hujus  dicti  a  Deo  est,  sed  non 
res  dicta,  id  est  malum.  Verumtamen  nullum 
malum  fit,  nisi  a  Deo,  ut  dictum  est,  per- 
mittatur. 

Vult  mala  simpliciter  nunqua  Deus  ipse,  tametsi 
Quo  minus.haudquaquasemper,  agatur,  obest. 

DISTINCTJO  XLVII. 
Voluntas  quippe  Dei  semper,  etc. 

EST  autem  et  semper  efficax  divina  volun-  D 
tas,  nihilque  contra  eam  (quamvis  praeler 
eam)  fieri  potest,  quin  semper  impleatur  :  et 
hoc,  aut  a  creatura,  dum  bene  facit;  aut  de 
creatura,  dum  ipse  de  male  faciente  ordinat 
ut  vult.  Quod  autem  praeter  Dei  voluntatem 
aliquid   fieri   posse    dicitur,  quum   tamen  ei 


nihil  resistere  valeat,  intelligendum  est  quoad 
ipsius  permissionem  :  quod  etiam  est,  dum 
aliquid  fit  contra  ejus  praecepta  vel  prohibi- 
tiones.  Hinc  et  obsequuntur  divinae  voluntati 
etiam  mali  :  quia  resistentes  voluntati  ejus 
qua»  prseceptum  vel  prohibitio  dicitur,  ea  fa- 
ciunt  unde  voluntas  ejus  quae  ipse  est,  semper 
invicta  permaneat.  Neque  etiam  Deus  omnia 
quae  praecepit  vel  prohibuit,  ita  fieri  voluit; 
sed  ad  modum  volentis  se  habuil,  ut  patet 
in  praecepto  de  immolando  Isaac,  et  de  cura- 
tis  leprosis. 

Haud  ulla  in  re  unqua  frustra  est  divina  volutas, 
Quanquam  sunt  vulgo  pessima  mi.xta  bonis. 

DISTINCTIO  XLVIII. 
Sciendum  quoque  est,  etc. 

INTEREST  inter  voluntatem  Dei  et  hominis, 
adeo  quod  contingit  quandoque  aliquem 
mala  voluntate  velle  id  quod  Deus  bene  vult  : 
ut  si  filius  malus  patrem  mori  velit,  quem  et 
Deus  mori  vult.  Et  econtra  quandoque  contin- 
git  quod  quis  vult  bona  voluntate  quod  Deus 
non  vult :  ut  si  bonus  filius  patrem  velit  vivere, 
quem  Deus  vult  mori.  Unde  bonam  volunta- 
tem  non  oportet  semper  conformari  voluntati 
Dei  in  volito.  Denique  et  quandoque  Dei  bona 
voluntas  per  malam  hominis  voluntatem  im- 
pletur,  ut  in  crucifixione  Domini  Jesu  patet. 
Non  quasi  actum  Judaeorum  malum  Deus  vo- 
luerit,  sed  Christi  passionem  bonam.  Hinc  et 
viris  bonis  dominica  passio  intuitu  voluntatis 
Dei  et  nostrae  redemptionis  placuit,  non  au- 
tem  intuitu  cruciatus  sui  :  sicque  de  eodem 
(sed  non  ob  idem)  leetabantur  et  tristabantur. 
Sanctorum  autem  passiones  quamvis  et  ipsae 
bona  voluntate  et  mala  appeti  potuerint,  ta- 
men  hoc  refert,  quia  sola  Christi  passio  est 
nostrae  salutis  causa.  Quam  nobis  idem  con- 
cedere  dignetur,  qui  cum  Patre  et  Spiritu 
Sancto  vivit  et  regnat  Deus  per  omnia  saecula 
saeculorum. 

Velle  Dei  et  nostrum  quanto  discrimine  distent, 
Quam  variisque  cupi  res  queat  una  modis. 


TITULI 


SEU    RUBRICjE   libri   primi   sententiarum,  ab   ipso   magistro 

PRIMUM     SIC    DIGESTI. 


Distingtio   I.  Omnis  doctrina  est  de  A 
rebus  vel  de  signis. 

De  rebus  quibus  fruendum  est  vel 
utendum,  et  de  his  quse  fruuntur  et 
utuntur. 

Quid  sit  frui  vel  uti. 

Distingtio  II.  De  Trinitate  et  unitate. 

Quse  fuerit  intentio  scribentium  de 
Trinitate. 

Quis  ordo  sit  servandus  quum  de  Tri- 
nitate  agitur. 

De  testimoniis  veteris  Testamenti  qui-  B 
bus  Trinitatis  mysterium  declaratur. 

De  testimoniis  novi  Testamenti  ad 
idem  pertinentibus. 

Distinctio  III.  De  cognitione  Greato- 
ris  per  creaturas,  in  quibus  Trinitatis 
vestigium  apparet. 

De  imagine  et  similitudine  Trinitatis 
in  anima  humana. 

De  similitudine  creantis  et  creatse  tri- 
nitatis. 

De  Trinitatis  unitate.  G 

Distinctio  IV.  Utrum  Deus  Pater  se 
Deum  genuerit. 

Utrum  Trinitas  de  uno  Deo  prsedice- 
tur  sicut  unus  Deus  de  tribus  personis. 

Distinctio  V.  Utrum  divina  essentia 
genuerit  Filium,  vel  genita  sit  a  Patre  ; 
vel  de  ipsa  natus  sit  Filius,  vel  Spiritus 
Sanctus  processerit. 

Quod  Filius  non  est  de  nihilo,  sed  de 
aliquo ;  non  tamen  de  materia  :  sic  et 
Spiritus  Sanctus.  D 


Quare  Verbum  Patris  dicatur  Filius 
naturse. 

Distinctio  VI.  Utrum  Pater  voluntate 
genuerit  Filium  an  necessitate,  et  an 
volens  vel  nolens  sit  Deus. 

Distinctio  VII.  Utrum  Pater  potuerit 
vel  voluerit  gignere  Filium. 

An  posse  gignere  Filium,  sit  aliqua 
potentia  in  Patre  quas  non  sit  in  Filio. 

Distinctio  VIII.  De  veritate  ac  pro- 
prietate  divinae  essentise. 

De  incommutabilitate  ejusdem. 

De  simplicitate  ejusdem. 

De  corporali  et  spirituali  creatura  : 
quomodo  sit  multiplex  et  non  simplex. 

Quod  Deus  quum  sit  simplex,  tamen 
multiplex  dicitur. 

Quod  Dei  simplicitas  nulli  praedica- 
mentorum  subjicitur. 

Quod  Deus  abusive  dicitur  substantia. 

Quod  non  est  aliquid  in  Deo  quod  non 
sit  Deus. 

Distinctio  IX.  De  distinctione  trium 
personarum. 

De  coasternitate  Patris  et  Filii.     • 

De  ineffabili  et  inintelligibili  genera- 
tionis  modo. 

Utrum  debeat  dici  :  Semper  gignitur 
Filius,  vel,  Semper  genitus  est. 
'  De  objectionibus  hasreticorum  niten- 
tium  probare  Filium  non  esse  coseter- 
num  Patri. 

Distixctio  X.  De  Spiritu  Sancto  :  quod 
amor    Patris   et    Filii    proprie    dicitur, 


TITULI    SEU   RUBRlCiE   LIBRI  I    SENTENTIARUM 


29 


quum  sit  in  Trinitate  amor  qui  est  Tri-  A 
nitas;  sicut  Verbum  proprie  dicitur  Sa- 
pientia,   et  tamen  tota  Trinitas  dicitur 
sapientia. 

Quod  eadem  nomina  proprie  et  uni- 
versaliter  accipiuntur. 

Distingtio  XI.  Quod  Spiritus  Sanctus 
sicut  Patri  et  Filio  est  communis,  ita 
commune  nomen  habet  proprium. 

Quod  Spiritus  Sanctus  procedit  a  Pa- 
tre  et  Filio,  quem  tamen  Grasci  a  Filio 
procedere  diffltentur.  B 

De  convenientia  Latinorum  et  Grseco- 
rum  in  sensu,  et  differentia  in  verbis. 

Distingtio  XII.  Utrum  Spiritus  San- 
ctus  prius  vel  plenius  procedat  a  Patre 
quam  a  Filio. 

Quod  Spiritus  Sanctus  principaliter  et 
proprie  dicitur  procedere  a  Patre. 

Distingtio  XIII.  Quare  Spiritus  San- 
ctus  quum  sit  de  substantia  Patris,  non 
dicatur  genitus,  sed  tantum  procedens. 

Gur  Filius  dicatur   procedere,   quum  C 
Spiritus  Sanctus  non  dicatur  gigni. 

Quod  non  potest  mortalis  distinguere 
inter  generationem  Filii,  et  processionem 
Spiritus  Sancti. 

Utrum  Spiritus  Sanctus  debeat  dici 
ingenitus,  quum  non  sit  genitus. 

Distingtio  XIV.  De  gemina  processio- 
ne  Spiritus  Sancti,  temporali  et  seterna. 

Quod  non  solum  dona  Spiritus  San- 
cti,  sed  etiam  Spiritus  Deus  datur  homi- 
nibus  et  mittitur.  D 

An  viri  sancti  possint  dare  Spiritum 
Sanctum. 

Distingtio  XV.  Quod  Spiritus  San- 
ctus  a  se  ipso  datur,  et  Filius  quod  a  se 
ipso  mittitur. 

Quomodo  intelligenda  sit  missio  utri- 
usque. 

Quod  a  Spiritu  Sancto  etiam  Filius  sit 
missus. 

Quod  Filius  etiam  sit  datus  a  se  ipso. 


Quomodo  intelligendum  sit  illud  :  A 
me  ipso  non  veni. 

Utrum  semel  tantum  sit  Filius  mis- 
sus,  an  ssepe. 

De  duobus  modis  missionis  Filii. 

Quod  secundum  alterum  modum  se- 
mel  sit  missus,  secundum  alterum  sse- 
pe  ;  et  secundum  alterum  modum  dicitur 
missus  in  mundum,  secundum  alterum 
non. 

Quare  Pater  non  dicitur  missus. 

Quod  Filius  et  Spiritus  Sanctus  non 
sunt  quasi  minores  Patre,  quia  missi. 

Distingtio  XVI.  De  missione  Spiritus 
Sancti,  quae  fit  duobus  modis,  visibiliter 
et  invisibiliter. 

Quod  Filius  secundum  quod  homo, 
non  modo  Patre,  sed  Spiritu  Sancto 
etiam  minor  est. 

Distinctio  XVII.  Quod  Spiritus  San- 
ctus  est  caritas  qua  diligimus  Deum  et 
proximum. 

Quod  fraterna  dilectio  est  Deus,  nec 
Pater  vel  Filius,  sed  tantum  .Spiritus 
Sanctus. 

.  Quod  non  est  dictum  illud  per  cau- 
sam  :  Deus  caritas  est,  sicut  illud  :  Tu 
es  patientia  mea  et  spes  mea. 

Quomodo  Spiritus  Sanctus  mittatur 
vel  detur  nobis. 

Utrum  Spiritus  Sanctus  augeatur  in 
homine,  vel  minus  vel  magis  habeatur 
vel  detur,  et  an  detur  habenti  vel  non 
habenti. 

Quod  aliqui  dicunt  caritatem  Dei  et 
proximi  non  esse  Spiritum  Sanctum. 

Distingtio  XVIII.  Utrum  conceden- 
dum  sit  per  donum  dari  dona. 

Utrum  Spiritus  Sanctus  eadem  ratio- 
ne  dicatur  donum,  qua  datum  sive  do- 
natum. 

Quod  sicut  Filius  nascendo  accepit 
non  tantum  ut  esset  Filius,  sed  etiam 
essentia,  ita  Spiritus  Sanctus  proceden- 


30 


TITULI   SEU   RUBRICE    LIBRI    I    SENTENTIARUM 


do  accepit  non  tantum  ut  esset  donum,  A 
sed  etiam  ut  esset  essentia. 

Quod  Spiritus  Sanctus  dicitur  donum 
et  donatum,  secundum  duos  modos  prse- 
dictos  processionis  :  qui  secundum  quod 
donum  est,  refertur  ad  Patrem  et  Fi- 
lium,  secundum  quod  datum,  ad  eum 
qui  dedit  et  ad  eos  quibus  datur. 

An  Filius  quum  sit  nobis  datus,  pos- 
sit  dici  noster  ut  Spiritus  Sanctus. 

Utrum  Spiritus  Sanctus  ad  se  ipsum 
referatur.  B 

Distinctio  XIX.  De  sequalitate  trium 
personarum. 

Quod  feternitas  et"  magnitudo  et  po- 
tentia  in  Dao  unum  sunt,  etsi  videantur 
diversa. 

Quod  aliqua  personarum  aliam  non 
excedit  migaituiine,  quia  non  est  ma- 
jor  una  persona  alia,  nec  majus  aliquid 
duse  quam  una,  nec  tres  quam  duse  vel 
una. 

Quomodo  dicitur  Pater  esse  in  Filio,  G 
et  Filius  in  Patre,  et  Spiritus  Sanctus  in 
utroque. 

Quod  nulla  personarum  pars  est  in 
Trinitate. 

Quare  tres  personse  dicantur  summe 
unum. 

Quum  dicimus  tres  personas  esse 
unam  substantiam  vel  essentiam,  nec  ut 
genus  de  speciebus,  nec  ut  speciem  de 
individuis  praedicamus  :  quia  non  est 
essentia  genus  et  persona  species,  vel  D 
essentia  species  et  personas  individua. 

Quod  nec  secundum  materialem  cau- 
sam  dicuntur  tres  personae  una  essentia. 

Nec  ita  dicuntur  tres  personse  una 
essentia,  ut  tres  homines  una  natura  vel 
unius  naturae. 

Utrum  tres  personae  differant  in  nume- 
ro,  quse  in  proprietatibus  distinctse  sunt. 

Quare  tres  personae  simul  non  sint 
majus  aliquid  quam  una. 


Quod  Deus  non  est  dicendus  triplex, 
sed  trinus. 

Distinctio  XX.  Quod  aliqua  persona- 
rum  non  excellit  aliam  potentia. 

Quod  non  minus  potest  Filius  quam 
Pater. 

De  objectionibus  haereticis  contra  hoc, 
et  responsionibus  catholicis. 

Distingtio  XXI.  Quomodo  possit  dici 
solus  Pater  vel  solus  Filius,  vel  solus  Spi- 
ritus  Sanctus,  quum  sint  inseparabiles. 

Utrum  debeat  dici,  Solus  Pater  est 
Deus ;  vel,  Solus  Filius  est  Deus ;  vel, 
Solus  Spiritus  Sanctus  est  Deus  :  an,  Pa- 
ter  est  solus  Deus,  Filius  est  solus  Deus, 
Spiritus  Sanctus  est  solus  Deus. 

Quomodo  Trinitas  dicatur  solus  Deus, 
quum  ipsa  sit  cum  spiritibus  et  anima- 
bus  sanctis. 

Distinctio  XXII.  De  nominum  diffe- 
rentia  quibus  utimur  loquentes  de  Deo. 

De  his  quae  temporaliter  Deo  conve- 
niunt,  et  relative  dicuntur. 

De  hoc  nomine  quod  est  Trinitas. 

De  his  quae  temporaliter  Deo  conve- 
niunt,  et  non  relative  dicuntur. 

De  his  quae  proprie  ad  singulas  per- 
sonas  pertinent,  et  de  his  quse  unitatem 
essentiae  significant. 

Distintgtio  XXIII.  De  hoc  nomine 
quod  est  persona  :  quod  quum  secundum 
substantiam  dicatur,  tamen  non  singu- 
lariter,  sed  pluraliter  accipitur  in  summa. 

Qua  necessitate  dictum  sit,  tres  per- 
sonae,  a  Latinis,  et  a  Grsecis,  tres  hypo- 
stases  vel  substantiae. 

Quare  non  dicimus  Patrem  et  Filium 
et  Spiritum  Sanctum  esse  tres  Deos,  ut 
tres  personas. 

Gur  non  dicimus  tres  essentias,  ut  tres 
personas. 

Quod  in  Trinitate  non  est  diversitas 
vel  singularitas  vel  solitudo,  sed  unitas 
et  trinitas  et  distinctio  et  identitas. 


TITULI   SEU   RUBRIC.E   LIBRI   I   SENTENTIARUM 


31 


Quod  non  debet  dici  Deus  multiplex. 

Distimgtio  XXIV.  Quid  significetur 
his  nominibus,  unus  vel  una,  duo  vel 
duae,  tres  vel  tria,  trinus  vel  trinitas, 
plures  vel  pluralitas,  distinctio  vel  dis- 
tinctse,  quum  his  utimur  loquentes  de 
Deo. 

Distingtio  XXV.  Quid  significetur  hoc 
nomine,  persona,  in  plurali  numero,  sci- 
licet  quum  dicitur  personae. 

De  triplici  acceptione  hujus  nominis, 
persona,  in  Trinitate. 

Ex  quo  sensu  dicatur,  alia  persona  Pa- 
tris,  alia  Filii,  alia  Spiritus  Sancti ;  sive, 
alius  in  persona  Pater,  alius  in  persona 
Filius,  alius  in  persona  Spiritus  Sanctus. 

Distinctio  XXVI.  De  hoc  nomine,  hy- 
postasis. 

De  proprietatibus  personarum,  et  de 
nominibus  earum  relativis. 

Quod  non  omnia  dicuntur  de  Deo  se- 
cundum  substantiam.  quaedam  enim  se- 
cundum  relationem,  non  tamen  secun- 
dum  accidens. 

Quare  dicatur  proprium  esse  Unigeniti, 
Filium  Dei  esse,  quum  etiam  homines 
sint  filii  Dei. 

Quod  homo  dicitur  filius  Trinitatis, 
et  Trinitas  pater  hominum. 

Quod  Spiritus  Sanctus  eadem  proprie- 
tate  donum  dicitur  qua  Spiritus  Sanctus, 
et  utroque  modo  relative  ad  Patrem  et 
ad  Filium. 

Utrum  Pater  vel  Filius  vel  Trinitas 
ipsa  possit  dici  Spiritus  Sanctus. 

Quod  non  omnia  quae  relative  dicun- 
tur,  suis  ad  se  vicissim  respondent  vo- 
cabulis. 

Distinctio  XXVII.  Qua3  sint  illse  pro- 
prietates  quibus  distinguuntur  personse. 

Quod  non  omnino  est  idem  dicere,  esse 
Patrem,  et  genuisse  vel  habere  Filium. 

Quod  proprietates  determinant  hypo- 
stases,  non  substantiam,  id  est  naturam. 


A      De  generali  regula  eorum  quse  ad  se, 
et  eorum  quae  relative  dicuntur. 

An  secundum  substantiam  dicatur, 
Deus  de  Deo,  et  hujusmodi. 

Distingtio  XXVIII.  Quod  non  tantum 
tres  sint  proprietates  personarum. 

An  solus  Pater  debeat  dici  non  ge- 
nitus,  vel  non  Filius,  sicut  dicitur  in- 
genitus. 

De  proprietate  quam  notat  ingenitus. 

Responsio    Ambrosii    contra   Arianos 
B  de  ingenito. 

An  diversum  sit  esse  Patrem,  et  Fi- 
lium  esse. 

Si  Sapientia  genita  dicitur  secundum 
relationem,  vel  secundum  substantiam. 

De  imagine. 

Distingtio  XXIX.  De  principio. 

Quod  ab  seterno  Pater  est  principium, 
et  Filius,  sed  non  Spiritus  Sanctus. 

Quomodo  Pater  sit  principium  Filii, 
et  ipse  cum  Filio,  Spiritus  Sancti. 
C      An  eadem  notione  Pater  et  Filius  sint 
principium  Spiritus  Sancti. 

Distingtio  XXX.  De  his  quse  tempo- 
raliter  de  Deo  dicuntur  et  relative  se- 
cundum  accidens  :  quod  non  Deo,  sed 
creaturis  accidit. 

An  Spiritus  Sanctus  dicatur  datum  vel 
donatum  relative  ad  se,  quum  a  se  detur. 

Distingtio  XXXI.  An  Filius  dicatur 
asqualis  vel  similis  Patri  secundum  sub- 
stantiam. 
D      De  sententia  S.  Hilarii  qua  in  trini- 
tate  personarum  propria  ostendit. 

Quare  Patri  attribuitur  unitas. 

Quare  Pater  et  Filius  dicantur  esse 
unum,  vel  unus  Deus,  sed  non  unus. 

Quare  dicitur  asqualitas  esse  in  Filio. 

Quare  in  Spiritu  Sancto  dicitur  esse 
utriusque  concordia  vel  connexio. 

Distingtio  XXXII.  Utrum  Pater  vel 
Filius  eadem  dilectione  se  diligant  quae 
procedit  ab  utroque,  id  est  Spiritu  Sancto. 


32 


TITULI    SED    RUBRIC/E    LIRRI   I    SENTENTIARUM 


Utrum  Pater  sit  sapiens  Sapientia  quam  A      Utrum  prsescientia,  vel  dispositio,  vel 


genuit. 

An  Filius  sit  sapiens  se  ipso  vel  per 

se  ipsum. 

An  una  sit  tantum  Sapientia  Patris. 

Sicut  in  Trinitate  est  dilectio  quae  est 

Trinitas,  et  tamen  Spiritus  Sanctus  est 

dilectio  quae  non  est  Trinitas,  nec  ideo 

sunt  duae  dilectiones  ;  ita  et  de  sapientia. 

Quare  Pater  non  dicitur  sapiens  Sa- 

pientia  genita,  sicut  dicitur  diligens  di- 

lectione  quae  ab  ipso  procedit. 

Distinctio  XXXIII.  Utrum  proprie- 
tates  personarum  sint  ipsae  personae,  vel 
divina  obaia. 

Quomodo  proprietates  possint  esse  in 
natura  Dei,  nec  eam  determinent. 

Distinctio  XXXIV.  De  verbis  Hilarii 
quibus  secundum  pravorum  intelligen- 
tiam  videtur  dicere  non  idem  esse  divi- 
nam  naturam,  et  rem  naturae ;  et  non 
idem  esse  Deum,  et  quod  Dei  est. 

Utrum  ita  possit  dici  unus  Deus  trium  C 
personarum,ut  dicitur  una  essentia  trium 
personarum ;  et  tres  personae  unius  Dei, 
ut  tres  personae  unius  essentiae. 

Quod  potentia,  sapientia,  bonitas,  in 
Scriptura  interdum  ad  personas  distincte 
referuntur. 

Quare  Patri  potentia.  Filio  sapien- 
tia,  Spiritui  Sancto  bonitas  attribuatur  : 
quum  sit  una  sapientia,  potentia,  bonitas 
trium. 

De  hoc  nomine,  oiaooucnov  :  ubi  in  aucto- 
ritatem  receptum  sit,  et  quid  significet. 

Distinctio  XXXV.  De  scientia,  prae- 
scientia,  providentia,  dispositione,  et  prae- 
destinatione  Dei. 

De  quibus  sit  praescientia  vel  provi- 
dentia. 

De  quibus  dispositio. 

De  quibus  prsedestinatio. 

De  quibus  providentia. 

De  quibus  sapientia  vel  scientia. 


praedestinatio  Dei  esse  potuerit,  si  nulla 
essent  futura. 

Quod  scientia  Dei  de  temporalibus  est 
et  seternis. 

Quomodo  omnia  dicuntur  esse  in  Deo, 
et  vita  in  eo. 

Distimctio  XXXVI.  Utrum  omnia  de- 
beant  dici  esse  in  Dei  essentia,  ut  in  Dei 
cognitione  vel  prsescientia  esse  dicuntur. 

Qua   ratione   bona   dicuntur   esse    in 
B  Deo,  et  non  mala. 

Utrum  idem  sit  omnia  esse  ex  Deo,  et 
per  ipsum  et  in  ipso. 

Quod  omnia  sunt  ex  quolibet  trium,  et 
per  ipsum,  et  in  ipso. 

Quod  non  omnia  quse  ex  Deo  sunt, 
etiam  de  ipso  sunt. 

Distinctio  XXXVII.  Quibus  modis  di- 
citur  esse  Deus  in  rebus. 

Quod  Deus  non  ubicumque  est  habi- 
tat,  sed  econverso. 

Ubi  erat  Deus  antequam  esset  creatura. 

Quod  Deus  quum  sit  in  omnibus  rebus 
essentialiter,  non  tamen  coinquinatur  sor- 
dibus  rerum. 

Quum  Deus  sit  ubique  et  semper,  non 
tamen  localis  ;  nec  loco  nec  tempore 
movetur. 

Quibus  modis  aliquid  dicatur  locale 
vel  circumscriptibile. 

Quid  sit  mutari  secundum  tempus. 

Utrum  spiritus   creati  sint  locales  et 
D  circumscriptibiles. 

Quod  Deus  est  ubique  sine  locali  motu. 

Distinctio  XXXVIII.  An  scientia  vel 
praescientia  Dei  sit  causa  rerum,  vel 
econverso. 

Utrum  praescientia  Dei  possit  falli. 

Distinctio  XXXIX.  Utrum  scientia 
Dei  possit  augeri  vel  minui,  vel  aliquo 
modo  mutari. 

An  Deus  possit  noviter  vel  ex  tempo- 
re  scire  vel  praescire  aliquid. 


TITULI   SEU   RUBRICE   LIBRI    I    SENTENTIARUM 


33 


Utrum  Deus  possit  scire  plura  quam  A  cujus  causa  non  est  quserenda,  quia  pri- 


scit. 

Quod  Deus  et  semper  et  simul  scit 
omnia. 

Distinctio  XL.  An  aliquis  prsedesti- 
natus  possit  damnari,  vel  reprobus  sal- 
vari. 

Quid  sit  reprobatio  Dei,  et  in  quibus 
consideretur ;  et  quis  sit  prsedestinationis 
effectus. 

Distingtio  XLI.  Utrum  aliquod  sit 
meritum  obdurationis  vel  misericordiae. 

De  variis  super  hoc  carnalium  opi- 
nionibus. 

An  ea  quse  scit  semel  Deus  vel  pra- 
scit,  semper  sciat  vel  prsesciat,  et  sem- 
per  scierit  vel  prsescierit. 

Distinctio  XLII.De  omnipotentia  Dei: 
quare  dicatur  omnipotens,  quum  nos 
multa  possimus  quse  ipse  non  potest. 

Quomodo  dicatur  Deus  omnia  posse. 

Quod  omnipotentia  Dei  secundum  duo 
consideratur. 

Distingtio  XLIII.  Invectio  contra  illos 
qui  Deum  dicunt  nil  posse  nisi  quod 
vult  et  facit. 

Distingtio  XLIV.  An  Deus  possit  fa- 
cere  aliquid  melius  quam  facit,  vel  alio 
vel  meliori  modo. 

Utrum  possit  Deus  semper  omne  quod 
potuit. 

Distingtio  XLV.  De  voluntate  Dei 
quse  essentia  Dei  est,  et  de  signis  ejus. 


ma  et  summa  causa  est  omnium. 

Quibus  modis  accipitur  Dei  voluntas. 

Quod  praeceptio,  prohibitio,  permis- 
sio,  consilium,  operatio,  nomine  volun- 
tatis  interdum  intelliguntur  vel  accipi- 
untur. 

Utrum  Deus  velit  ab  omnibus  fieri  ea 
quse  prsecipit,  vel  non  fieri  ea  quse  pro- 
hibet. 

Distingtio  XLVI.  Quod  voluntas  Dei 
B  quse  ipse  est,  in  nullo  cassari  potest. 

Quomodo  intelligendum  sit  illud  :  Vo- 
lui  congregare  filios  tuos,  et  noluisti ;  et 
illud  :  Qui  vult  omnes  homines  salvos 
fieri. 

Utrum  mala  Deo  nolente  vel  volente 
fiant. 

Quomodo  intelligendum  sit  illud  Au- 
gustini  :  Mala  fieri  bonum  est. 

De  multiplici  acceptione  boni. 

Quod  mala  universitati  valent. 
C      Quod  in  Deo  non  est  causa  ut  sit  de- 
terior  homo. 

Distingtio  XLVII.  Quomodo  voluntas 
Dei  de  homine  impletur  quocumque  se 
vertat. 

Ex  quo  sensu  qusedam  dicuntur  fieri 
contra  Dei  voluntatem. 

Quare  praecepit  Deus  omnibus  bona 
facere  et  mala  vitare,  etsi  non  id  ab 
omnibus  vult  impleri. 

Distingtio  XLVIII.  Quod  homo  ali- 


Quod  licet  idem  sit  Deo  velle  quod  D  quando  bona  voluntate  aliud  vult  quam 


esse,  non  tamen  potest  dici  Deus  omnia 
esse  quse  vult. 

De  intelligentia  harum  locutionum  : 
Deus  scit,  vel,  Deus  vult ;  Deus  scit  om- 
nia,  vel,  Vult  aliquid. 

Quod  Dei  voluntas  summe  bona,  cau- 
sa  est  omnium  quae  naturaliter  sunt  : 


Deus,  et  mala  idem  quod  Deus. 

Quod  Dei  voluntas  per  malas  homi- 
num  voluntates  impletur. 

Utrum  placuerit  viris  sanctis,  quod 
Ghristus  moreretur  et  pateretur. 

Utrum  passiones  Sanctorum  debea- 
mus  velle. 


T.  19. 


COMMENTARIA 
IN    PRIMUM    LIBRUM 

SENTENTIARUM 


PROCEMIUM 


SAPIENTIAM  omnium  antiquorum  exquiret  sapiens.  Eccli.  xxxix,  1. 
Sapientiam  nobis  praecipue  esse  appetendam  et  exquirendam,  ipsemet  fons  Eccu.  i,  5. 
sapientiae,  Verbum  Dei  in  excelsis,  Ghristus  Dominus,  virtus  et  sapientia  Dei  Pa-  iCor.i,u. 
tris,  docuit  atque  testatus  est  :  qui  in  actu  sapientiae  beatitudinem  nostram  consistere 
perhibens,  ait  :  Haec  est  vita  aeterna,  ut  cognoscant  te  verum  Deum.  Hinc  sincerus  /oonn.xvn, 
sapientiae  discipulus  et  amator  fatetur  :  Hanc  amavi  et  exquisivi  a  juventute  mea,  et  sap.vm,i. 
quaesivi  sponsam  mihi  eam  assumere,  et  amator  factus  sum  formae  illius.  Tanta  est 
enim  dignitas  sapientiae,  ut  propter  eam  nobis  in  hac  vita  inchoative,  atque  in  futuro 
saeculo  plene  et  consummate  manifestandam,  ipse  Unigenitus  Patris  aeterni,  in  mundum 
istum  per  incarnationis  mysterium  venire  dignatus  sit,  quemadmodum  in  prima  Ca- 
nonica  sua  sanctus  affirmat  Joannes  :  Scimus  quoniam  Filius  Dei  venit,  et  dedit  nobis  Moann.v, 
sensum  ut  cognoscamus  verum  Deum.  Filius  quoque  :  Ego  (inquit)  in  hoc  natus  sum,  Joann XTI1Ii 
et  ad  hoc  veni  in  mundum,  ut  testimonium  perhibeam  veritati.  Quid  autem  est  veritati  37- 
testimonium  perhibere,  nisi  falsitatibus  atque  erroribus  reprobatis,  veram  et  salutarem 
sapientiam  docere  ? 

Oportet  ergo  sapientiae  operam  dare,  studioque  salubri  ordinate  vacare,  et  ipsam 
notitiam  ad  sincerissimum  Deitatis  amorem  referre  :  sicque  per  sapientiam  amorosam 
ad  plenam  et  eeternam  beatitudinem  indesinenter  adspirare,  imo  et  accelerare  :  quo- 
niam  omnis  sapientia  vitae  praesentis,  omnis  lux  notitiae  hujus  viee,  omnis  profectus 
et  splendor  exercitationis  viantium,  respectu  beatificae  contemplationis  ac  luminis 
gloriae  perfectionisque  Beatorum,  est  velut  ignorantia,  tanquam  umbra,  et  sicut  defe- 
ctuositas  involuta  in  tantum,  ut  perfectissima  cognitio  quam  de  Deo  altissimo  habemus 
in  mundo  isto,  sit  per  abnegationem  et  ablationem  omnium  prorsus  ab  ipso,  quemad- 
modum  et  secundo  Mysticae  theologiae  capitulo  divinus  Dionysius  pandit,  dicendo  : 
Hoc  est  Deum  vere  cognoscere,  ipsum  supersubstantialem  supersubstantialiter  per 
omnium  entium  ablationem  laudare.  Sicut  et  super  Joannem  ait  Chrysostomus,  quod 


3G  PROOEMIUM   COMMENTARIOROM 

stanti  in  ripa  Oceani,  hoc  est  ipsum  Oceanum  intuenti,  non  possibile  est  totum  per- 
spicere,  nec  finem  ejus  visu  attingere.  Hoc  et  philosophi  suo  modo  agnoverunt.  Quo- 
rum  unus  in  libro  de  Causis  disseruit  :  Gausa  prima  est  superior  omni  narratione,  et 
non  narratur  nisi  per  causas;  itemque,  Non  est  ei  (inquit)  diminutio  nec  comple- 

mentum. 

Ceterum,  quamvis  tanta  sit  defectuositas,  parvitas  ac  paucitas  sapientise  viee  respe- 
ctu  sapientite  patrise ;  nihilo  minus  sapientia  tempore  legis  evangelicse  revelata  in 
primis  per  Christum,  deinde  per  missionem  et  inspirationem  Spiritus  Sancti,  deinceps 
per  gloriosos  Apostolos  et  Evangelistas,  ac  demum  per  sanctos  Patres,  tandemque  per 
doctores  catholicos  atque  scholasticos,  non  solum  in  divinis  Scripturis,  sed  in  omni 
etiam  philosophia  nobiliter  eruditos,  preeclara  et  magna  est  valde  :  non  solum  philo- 
sophorum,  sed  et  theologorum  veteris  Testamenti  ac  legis  naturee,  sapientiam  atque 
scientiam  vehementer  transcendens.  Nam  ut,  teste  Gregorio,  sapientia  per  temporum 
processum  crevit  ante  Salvatoris  adventum,  ita  et  interim.  Et  maxime  a  tempore  quo 
Magister  Petrus  Lombardus  Parisiensis  episcopus,  librum  comportavit  Sententiarum, 
videtur  sapientia  multam  et  magnam  elucidationem,  excrescentiam  exuberantiamque 
h.  xi,  9.  sortita.  Quod  olim  Isaias  prsevidens  :  Repleta  est  (inquit)  terra  scientia  Domini,  quasi 
aquee  maris  operientes,  id  est  valde  abundanler.  Et  quee  latebant,  in  lucem  producta 
sunt ;  difficultatesque  Scripturarum  sunt  enodatse  ;  et  quae  fidei  christianae  objici 
queunt,  et  a  perfidis  objecta  sunt,  egregie  soluta.  Imo  non  solum  loca  Scripturee  diffi- 
ciliora,  sed  insuper  verba  et  scripta  sanctorum  Patrum  in  expositionibus  Scripturarum 
aliisque  tractatibus  multa  difficilia  et  obscura  scribentium,  per  preefatum  Magistrum 
et  per  viros  illustres  studiosos  scholasticos,  qui  super  librum  Sententiarum  inclyte 
scripserunt,  subtiliter  sunt  discussa,  magistraliter  declarata,  catholice  pertractata. 

Quia  vero  jam  quasi  innumerabiles  super  ipsum  Sententiarum  librum  scripsisse 
noscuntur,  et  adhuc  quotidie  aliqui  scribunt,  etiam  plus  forsitan  quam  expedit,  dum 
per  scripta  qusedam  novorum  minus  prseclara,  scripta  antiquorum  praeclariora  minus 
curantur,  leguntur  et  exquiruntur  :  hinc  intentio  mea  est  in  opere  isto,  ex  commen- 
tariis  et  scriptis  doctorum  magis  authenticorum,  famosiorum  et  excellentiorum,  quam- 
dam  facere  extractionem  et  collectionem,  atque  doctorum  illorum  mentem  in  unum 
volumen  redigere  :  quatenus  sicut  ipse  textus  libri  Sententiarum  ex  verbis  et  docu- 
mentis  sanctorum  Patrum  est  collectus,  ita  et  opus  istud  ex  doctrinis  et  scriptis  prae- 
tactorum  super  librum  Sententiarum  scribentium  adunetur.  Verumtamen  operi  huic 
intendo  inserere  et  miscere  quaedam  ex  libris  doctissimorum  virorum,  qui  etsi  super 
Sententias  non  scripserunt,  tamen  scripta  eorum  libro  respondent  Sententiarum  :  ut 
sunt  scripta  Guillelmi  Parisiensis,  Udalrici  de  Argentina,  Henrici  Gandavi.  Nam  Summa 
domini  Guillelmi  Antisiodorensis  episcopi,  libro  Sententiarum  in  materia  et  processu 
correspondet  directe.  Intendo  autem  et  breviter  tangere  in  quibus  doctores  prsetacti 
concordent,  et  in  quibus  ab  invicem  dissentire  videantur. 

Et  gratia  exempli,  placet  hoc  modo  procedere  :  Mota  qusestione  et  argumentis 
aliquibus  brevissime  tactis,  ponam  responsionem  in  primis  alicujus  famosi  doctoris, 
ut  S.  Thomee,  Alberti,  Alexandri  de  Hales,  Bonaventurae,  aut  Henrici.  Deinde  respon- 
sioni  illi  adjiciam  ea  quee  sequaces  eminentiores  doctoris  illius,  addunt  ultra  ea  quee 
doctor  ille  induxit  et  scripsit  :  sicut  prseclariores  S.  Thomae  sequaces  videntur  esse 


PRO0EMIUM    COMMENTARIORUM  37 

Petrus  de  Tarantasia  et  Richardus  de  Mediavilla,  qui  tamen  in  aliquibus  recedunt 
a  Thoma.  Deinceps  ponam  aliorum  majorum  responsa  et  sequacium  eorumdem.  Nec 
solum  inducam  ea  quae  in  commentariis  suis  super  Sententias  scribunt,  sed  et  alia 
quaedam  utilia  ad  propositum  pertinentia,  quae  in  aliis  suis  scribunt  tractatibus,  com- 
mentariis  ac  Summis. 

Porro  labor  iste,  ut  spero,  utilis  erit  ad  clariorem  et  pleniorem  intelligentiam 
veritatis,  ac  necessariorum  ad  salutem,  atque  scholasticarum  materiarum  in  quibus 
sunt  opiniones  variae  ac  diversae ;  estque  delectabile  de  omnibus  aliquid  scire.  Tmo 
frequenter  pro  serenatione  conscientiae,  est  salubre  diversorum  doctorum  doctrinas 
agnoscere,  nec  opinioni  unius  incaute  aut  pertinaciter  inhaerere,  sicut  interdum  his 
accidit  qui  pauca  aut  unum  dumtaxat  doctorem  legerunt.  Multa  quoque  pulchra  atque 
utilia  inveniuntur  in  uno  doctore,  quae  in  scriptis  non  habentur  alterius.  Nec  omnibus 
vacat  tam  multos  legere  doctores  :  et  si  maxime  vacet,  tamen  difficile  est  tam  multo- 
rum  scripta  conquirere,  sicut  et  ego  grandi  labore  procuravi  scripta  eorum  quos  in 
hoc  opere  frequentius  allegabo. 

Postremo,  in  opere  tam  ingenti  et  laborioso,  quod  tamen  ad  laudem  et  gloriam 
Omnipotentis  et  propter  commune  bonum  libenter  arripio,  tanto  praecordialius  et  tanto 
humilius  adorandi  Paracleti,  superdulcissimi  et  superliberalissimi  Spiritus  Sancti  opem, 
directionem  illuminationemque  invoco,  quanto  ad  perficiendum  hoc  opus  ex  me  ipso 
insufficientior  impotentiorque  consisto.  Veni  igitur,  Sancte  Spiritus,  et  emitte  ccelitus 
lucis  tuae  radium.  Veni,  pater  pauperum;  veni,  dator  munerum;  veni,  lumen  cordium. 


Commendatio  sacrce  Scripturce,  prceconiumque  libri  Sententiarum ;  et  de 
ineffabili  dignitate,  salubritate,  fructuositate,  dulcedine  et  excellen- 
tia   eorumdem. 

Beatus  homo  qui  invenit  sapientiam,  et  qui  affluit  prudentia;  melior  est  acquisitio    Prm.m, 
ejus  negotiatione  auri  et  argenti ;  pretiosior  est  sapientia  cunctis  opibus ;  et  omnia  13~15' 
quffi  desiderantur,  huic  non  valent  comparari. 

De  multiplici  sapientia  mentio  fit  in  divina  Scriptura.  Primo,  de  Sapientia  increata, 
quae  est  ipsemet  supersapientissimus  Deus,  in  quo  idem  sunt  esse  et  essentia,  sapere 
et  sapientia.  De  quo  ad  Romanos  dixit  Apostolus  :  Soli  sapienti  Deo  honor  et  gloria.   nom.  xv., 
Porro,  qualiter  sapientia  multipliciter  dicatur  in  Deo,  infra  patebit. 

Secundo  loquitur  Scriptura  de  sapientia  creata  :  quae  multiplex  est.  Una  est  sa- 
pientia  salutaris  infusa,  quae  inter  septem  dona  Spiritus  Sancti  primum  est  atque 
dignissimum,  juxta  illud  Isaiae  :  Requiescet  super  eum  spiritus   sapientiae  et  intel-  n.  x.,  2. 
lectus.  Haec  sapientia  est  semper  formata,  id  est  caritati  inseparabiliter  juncta,  sicut  et 
cetera  dona.  De  qua  saluberrima  sapientia  in  Ecclesiastico  legitur  :  Aqua  sapientiae  Eccu.mj. 
salutaris  potabit  eum.  Et  Jacobus  ait  :  Quas  desursum  est  sapientia,  primurn  quidem  jacob. ..., 
pudica  est,  deinde  pacifica,  modesta,  suasibilis,  bonis  consentiens,  plena  misericordia  27' 
et  fructibus  bonis.  Quicumque  hac  sapientia  caret,  in  Scripturis  stultus  vocatur,  ut- 
pote  omnis  qui  in   mortali  est  culpa.  Et  quoniam   innumerabiles  tales   sunt,  recte 


38  PROOEMIUM   COMMENTARIORUM 

Eccie.i,is.  locutus  est  Salomon  :  Stultorum  infinitus  est  numerus.  Hinc  de  sapientibus  sseculi 
jtom.  1,2-2.  hujus,  caritate  infusa  et  gratia  gratum  faciente  carentibus,  Vas  ait  electionis  :  Dicentes 
se  sapientes  esse,  stulti  facti  sunt.  Haec  sapientia  est  divinorum  notitia  cum  gustu 
interno,  atque  cum  conformitate  affectus  ad  ipsam  notitiam. 

Alia  est  sapientia  causata,  spectans  ad  dona  gratiae  gratis  datee  :  quae  tam  per 
infusionem  a  Deo  quam  per  studium  potest  acquiri.  Et  est  duplex  :  una  naturalis  et 
philosophica,  quae  ex  lumine  naturali  et  rerum  creatarum  potest  notitia  adipisci, 
secundum  quod  ex  cognitione  visibilium  ad  invisibilium  agnitionem  consurgimus.  Alia 
est  supernaturalis,  quoniam  primordialiter  ex  divina  revelatione  innotuit,  nec  naturali 
ratione  potuit  inveniri  :  quae  in  Scripturis  digesta  est,  et  est  Scripturarum  notitia.  De 
qua  modo  est  sermo.  Quae  sicut  praestantior  est  sapientia  naturali  philosophica  acqui- 
sita,  ita  inferior  est  non  solum  Sapientia  increata,  sed  et  ea  quae  donum  est  Spiritus 
Sancti.  Denique  sapientia  ista  quae  est  intelligentia  Scripturarum,  recte  vocatur  donum 
gratiae  gratis  datae  :  quoniam  bonis  et  malis  hominibus,  imo  bonis  malisque  angelis, 
est  communis ;  et  ad  aliorum  ordinatur  profectum,  quia  per  eam  fit  homo  ad  fidei 
defensionem,  persuasionem  et  declarationem,  atque  ad  proximorum  aedificationem, 
idoneus. 

Haec  ergo  sapientia  quae  est  sacra  doctrina  et  Scripturarum  notitia,  multipliciter  est 
laudanda,  ac  naturali  sapientiae  multiformiter  praeferenda.  Primo,  ratione  suae  originis : 
quia  in  supernaturali  lumine  est  fundata,  supernaturaliter  revelata,  increataeque  ve- 
ritati  innitens ;  philosophica  autem  sapientia,  ex  naturali  lumine  est  inventa.  Ideo 
asserit  Hugo  :  Sacra  Scriptura  est  liber  vitae,  cujus  origo  aeterna,  supernaturalis,  divi- 
na.  Quamvis  ergo  omnis  sapientia,  omnis  scientia,  omnis  notitia  veritatis,  a  Deo  sit 
originaliter  atque  fontaliter  (unde  et  de  philosophis  ait  ad  Romanos  Apostolus,  quod 
lud.  19.  Deus  illis  revelavit),  tamen  altiori  immediatiorique  modo  sapientia  ista,  quam  naturalis 
theologia,  desuper  emanavit  et  revelata  consistit,  utpote  ex  supernaturali  inspiratione 
ac  informatione  procedens.  Hinc  loquitur  Augustinus  :  Gcelum  tonat,  ranae  taceant. 
Secundo,  ratione  sui  objecti.  Quamvis  enim  Deus  sit  objoctum  sapientiae  naturalis 
de  qua  philosophi  sunt  locuti,  attamen  Deus  ipse  altissimus  sublimiori  modo  super- 
naturalis  sapientiae  est  objectum,  hoc  est,  secundum  modum  quo  in  rebus  creatis  non 
repraesentatur  ita  perfecte,  ut  ex  earum  notitia  queat  supernaturalis  sapientia  elici. 
Hinc  quidquid  de  dignitate,  nobilitate  ac  praecellentia  naturalis  ac  philosophicae  sa- 
pientiae  dixerunt  philosophi  ratione  sui  objecti,  multo  praeclarius  de  theologica  sa- 
pientia  ista  potest  pronuntiari.  Porro,  de  naturali  sapientia  illa  dixit  Philosophus,  quod 
sit  divina  possessio,  capitanea  scientia,  ceterarum  scientiarum  finis  ac  judex  :  in 
tantum  ut  desiderabilius  sit  parum  quid  haberi  de  ea,  quam  multum  de  rerum  infe- 
riorum  notitia.  Propter  quod  undecimo  Metaphysicae  protestatur  se  de  materialium 
rerum  determinasse  notitia,  propter  incorporalium  ac  divinorum  agnitionem.  Etenim, 
sicut  omnis  creatura  ad  Greatorem  finaliter  ordinatur,  et  ipso  incomparabiliter  inferior 
esse  censetur ;  sic  rerum  creatarum  scientia  ad  sapientiam  istam  divinorum  contem- 
plativam  tanquam  ad  finem  refertur,  ac  ea  valde  inferior  perhibetur.  Dignitas  equidem, 
excellentia  nobilitasque  sapientiae  atque  scientiae,  uno  modo  ex  parte  pensantur  objecti. 
Tertio,  sapientia  ista  laudatur,  et  ceteris  praefulget  humanis  scientiis  ae  sapientia? 
naturali,  ratione  sui  decoris  :  quoniam  nihil  falsitatis,  nihil  erroris  ei  admixtum  est 


PRO0EMIUM   COMMENTARIORUM  39 

sicut  illis.  Quamvis  enim  subtiliores  ac  meliores  philosophi  multa  vera  de  Deo,  de 
subslantiis  soparatis,  de  sphaeris,  elementis,  hominibus,  creaturisque  ceteris  sint  locuti, 
in  multis  nihilo  minus  circa  haec  erraverunt,  sicut  et  infra  patebit.  Naturale  equidem 
lumen  vehementer  est  defectuosum,  sed  supernaturale  lumen  est  limpidum,  erroris 
falsitatisque  exclusivum. 

Quarto,  sapientia  ista  ceteris  rite  prsefertur  certitudine  et  auctoritate,  utpote  cui  nec 
falsitas  nec  ambiguitas  potest  subesse,  quum  increatse  veritati  ac  supernaturali  inde- 
viabili  lumini  innitatur,  loquendo  de  doctrina  Scripturae  canonicae.  Hinc  ad  Galatas 
disseruit  Paulus  :  Licet  nos  aut  angelus  de  ccelo  evangelizet  vobis  prseterquam  quod  Uoi.1,1. 
evangelizavimus  vobis,  anathema  sit. 

Quinto,  sapientia  ista  commendatur  et  preefulget  ratione  suae  fructuositatis  :  quae 
talis  ac  tanta  est,  ut  exprimi  plene  non  valeat.  Hsec  quippe  sapientia  de  supernatu- 
ralibus  beneficiis  ac  munificentiis  Dei  nos  instruit,  et  de  omni  caritate,  pietate  ac 
gratia  ejus  ad  nos,  de  supernaturali  beatitudine  ad  quam  conditi  sumus  ab  illo,  de 
modo  ac  mediis  pertingendi  ad  illam.  Docet  quoque  nos  agnoscere  nosmetipsos,  culpas, 
negligentias,  ingratitudines,  insipientias  nostras,  atque  pericula  quibus  expositi  sumus. 
Docet  demum  qualiter  debeamus  adversariis  nostree  salutis  resistere,  in  omni  gratia 
et  virtute  proficere;  et  divino  nos  accendit  amore,  potat  et  reficit,  et  in  omni  adver- 
sitate  nos  consolatur.  Facit  nos  efficaces  ad  consulendum  et  succurrendum  proximis 
nostris ;  estque  saluberrimum  ac  splendidissimum  nostrarum  speculum  animarum. 
—  ldcirco  ad  Timotheum  scripsit  Apostolus  :  Omnis  Scriptura  divinitus  inspirata  utilis  nrim.m, 
est  ad  docendum,  ad  arguendum,  ad  corripiendum,  ad  erudiendum  in   justitia,  ut    ' 
perfectus  sit  homo  ad  omne  opus  bonum  instructus.  Salomon  quoque  :  Omnis  (inquit)  prov.wx, 
sermo  Dei  ignitus,  clypeus  est  omnibus  sperantibus  in  se;  itemque,  Mandatum  lucerna  /jidvi23_ 
est,  et  lex  lux,  et  via  vitae  increpatio  disciplinae.  Rursus,  de  hac  saluberrima  fructuo- 
sitate,  efficacia,  directione  et  efficientia  sapientiee  hujus,  in  libris  sapientialibus  multa 
scribuntur,  ut  est  illud  :  Primi  et  purissimi  fructus  ejus.  Et  quod  ibidem  paulo  post  nid.m,u. 
monetur  :  Posside  sapientiam,  posside  prudentiam,  et  proteget  te.  Arripe  sapientiam,  md.ii,s, 
et  exaltabit  te;  glorificaberis,  quum  eam  fueris  amplexatus;  dabit  capiti  tuo  augmenta  ' 
gratiarum,  et  corona  inclyta  proteget  te.  Hinc  ait  Gregorius  :  Sacra  Scriptura  oculis 
mentis  quasi  speculum  quoddam  opponitur,  ut  in  ea  interna  nostra  facies  videatur.  Ibi 
enim  fceda,  ibi  pulchra  nostra  cognoscimus;  ibi  sentimus   quantum  proficimus,  et 
quantum  a  profectu  seu  perfectione   distamus.  0  quam   salubre  est  hoc  speculum 
intueri !  Propter  quod  hortatur  Hieronymus  :  Utere  lectione  divina  vice  speculi,  fceda 
corrigendo,  pulchra  conservando,  et  pulchriora  agendo.  Hinc  denuo  dixit  Gregorius  : 
Omnem  scientiam  et  doctrinam   sacra  Scriptura   transcendit,  ut  taceam   quod  vera 
praedicat,  quod  ad  patriam  ccelestem  invitat,  quod  a  terrenis  desideriis  legentis  cor 
revocat,  quod  dictis  obscurioribus  forles  exercet,  et  parvulis  humili  sermone  blanditur. 
Nec  sic  clausa  est,  ut  pavesci  debeat,  neque  sie  patet,  ut  vilescat;  sed  usu  tollit  fasti- 
dium,  et  tanto  plus  diligetur,  quanto  amplius  meditatur. 

Sexto,  sapientia  ista  laudatur  a  sua  excellenti  dulcedine.  Habet  autem  et  naturalis 
sapientia  quamdam  suavitatem.  Imo  ut  ait  Philosophus,  Philosophia  admirabiles  de- 
lectationes  habet  sibi  admixtas.  Qui  rursus  fatetur,  quod  vir  contemplativus  non  quserit 
extra  se  in  rebus  vilibus  delectari,  quoniam  intra  se  jucundis  theorematibus  plenus 


40  PROOEMIUM   COMMENTARIORUM 

est.  Delectatio  namque  consurgit  ex  unione  potentiae  ad  objectum  conveniens.  Idcirco 
ex  unione  potentiee  intellectivas  per  actum  sapientiee  cum  summo  et  incommutabili 
bono,  delectatio  oritur.  Verum  hujus  supernaturalis  sapientiee  multo  copiosior  est 
dulcedo,  atque  in  ejus  actu  delectatio  consistit  sublimior  :  sicut  et  sapientia  ista  ple- 
niorem  de  Deo  praestat  notitiam,  ejusque  caritatem,  misericordiam,  munificentiam, 
beneficia  et  promissa,  clarius  nobis  ostendit.  Ideo  ait  Hugo  :  Nihil  in  hac  vita  dulcius 
sentitur,  nihil  avidius  sumitur,  nihil  mentem  ab  amore  mundi  sic  separat,  nihil  ani- 
mum  contra  tentationes  sic  roborat,  nihil  hominem  sic  excitat  et  adjuvat  ad  omne 
opus  bonum  ac  salubrem  laborem,  ut  studium  sacrae  Scripturse.  Sicque  sapientia  ista 
facit  oblectamenta  aspernari  carnalia.  Appetit  equidem  homo  naturaliter  delectari  : 
idcirco  qui  spirituales  delectationes  non  quaerit  nec  experitur,  in  carnalibus  delectari 
molitur.  Propterea  hortatur  Hieronymus  :  Ama  studia  Scripturarum,  et  carnis  vitia 
non  amabis;  sint  divinse  Scripturee  semper  in  manibus,  et  mente  jugiter  revolvantur; 
studendo  obdormi,  et  cadentem  ex  somno  faciem  pagina  sancta  suscipiat.  Hinc  fatur 
Chrysostomus  :  Geminum  confert  donum  Iectio  Scripturarum,  quia  erudit  intellectum, 
atque  a  vanitatibus  carnalitatibusque  abstractum  ad  Dei  amorem  perducit  hominem. 
—  De  his  Scripturae  prseconiis  et  de  suavitatibus  ejus,  pulchre  Ioquitur  Damascenus 
libro  quarto  :  Pulsemus  (inquit)  optimum  paradisum  Scripturarum,  qui  odoriferus,  qui 
dulcissimus,  qui  speciosissimus;  qui  omnimode  intellectualium  deiferarum  volucrum 
cantilenis  circumsonanter  aures  nostras  demulcet;  qui  tangit  cor  nostrum,  et  con- 
tristatum  consolatur ;  qui  mentem  nostram  facit  ascendere  ad  prasclaras  et  instar  auri 
fulgidas  theorias.  Hauriamus  ex  hujus  paradisi  fonte  perennes  atque  purissimas  aquas 
joann.  iv,  salientes  in  vitam  seternam,  et   insatiabiliter  voluptuemur  in  eo  :  inconsumptibilem 

14 

enim  possidet  gratiam.  De  hac  amcenitate  et  jucunditate  sapientise  scriptum  est  in 
Sap.  vin,  Sapientia  :  Sapientia  erit  allocutio  cogitationis  et  taedii  mei.  Intrans  in  domum  meam, 

9    16 

conquiescam  cum  illa  :  non  enim  habet  amaritudinem  conversatio  ejus,  nec  tsedium 
convictus  illius,  sed  gaudium  et  lsetitiam. 

Septimo,  collaudatur  et  prsefulget  ratione  opulentiee  ac  sufficientiee  suae,  ob  quas 

prae  cunctis  transitoriis  et  terrenis  incomparabiliter  est  optanda,  quserenda  et  con- 

md.wn,s,  servanda.  Hinc  sapientise  ait  amator  :  Praeposui  illam  regnis  et  sedibus,  et  divitias  nihil 

esse  dixi  in  comparatione  illius ;  super  salutem  et  speciem  dilexi  illam  ;  venerunt 

autem  mihi  omnia  bona  simul  cum  illa.  Et  si  divitiee  appetuntur,  quid  sapientia  locu- 

Pro».  m,  pletius  ?  Unde  in  Proverbiis  fertur  :  Sapientia  lignum  vitse  est  his  qui  apprehenderint 

eam,  et  qui  tenuerit  eam,  beatus;  longitudo  dierum  in  dextera  ejus,  et  in  sinistra 

ejus  divitise  et  gloria.  Hinc  libro  quarto  Damascenus  :  Optimum  (inquit)  et  utilissimum 

Ps.  i,  3.    est  investigare  divinas  Scripturas.  Sicut  enim  lignum  secus  decursus  aquarum  plan- 

tatum,  ita  et  anima  divinis  irrigata  Scripturis,  impinguatur,  et  fructum  temporaneum 

tribuit,  et  semper  virentibus  foliis,  id  est  acceptabilibus  Deo  actionibus,  decoratur.  Ad 

actionem  enim  virtuosam  et  immaculatam  contemplationem,  ex  Scripturis  dirigimur. 

is.xxxm,6.  His  consonat  illud  Isaise  :  Divitiae  salutis  sapientia  et  scientia;  illud  quoque  Sapientiae  : 

Sap.vu.u.  Infinitus  thesaurus  hominibus  est  sapientia,  quo  qui  usi  sunt,  participes  facti  sunt 

ind.  28.   amicitiae  Dei.  Neminem  enim  diligit  Deus,  nisi  qui  cum  sapientia  inhabitat.  Hinc  ait 

Hieronymus  :  Pinguissimus  est  sermo  divinus,  omnes  in  se  habet  delicias  :  quidquid 

volueris,  ex  divino  sermone  nascitur,  sicut  tradunt  Judeei  de  manna,  quod  secundum 


PROOEMIHM   COMMENTAIUORUM  41 

uniuseujusque  voluntatem  sapiebat,  juxta  illud  Sapientiae  :  Panem  de  coelo  praestitisti    sap.  xvi, 
eis,  omne  delectamentum  in  se  habentem  et  omnis  saporis  suavitatem;  deserviens    ' 
enim  uniuscujusque  voluntati,  ad  quod  quisque  volebat  convertebatur.  Quod  tamen 
de  justis  est  intelligendum  :  impiis  enim  vertebatur  in  nauseam. 

Octavo,  sapientia  seu  divina  Scriptura  commendatur  ac  eminet  ratione  suae  senten- 
tiositatis  atque  multiplicis  sensus.  Nam  eadem  littera  interdum  duplicem,  aliquando 
triplicem,  nonnunquam  quadruplicem  habet  sensum  :  qui  sunt  quatuor  fercula  quaa 
ponuntur  in  mensa  refectorii  animse.  Nam  et  ipsee  res  significatse  per  verba  Scripturae, 
aliquid  significant.  Hinc  dicit  Gregorius  :  Tanta  ac  talis  est  Scriptura?  sublimilas,  ut 
non  solum  verba  a  Domino  et  a  Sanctis  prolata,  sed  et  circumstantiae  rerum  quae 
simpliciter  dictae  videntur,  spiritualibus  sint  plenae  mysteriis.  Augustinus  quoque  ad 
Volusianum  :  Tanta  est,  inquit,  christianarum  Litterarum  profunditas,  ut  quotidie  in 
eis  proficerem,  si  eas  solas  ab  ineunte  pueritia  usque  ad  decrepitam  senectutem, 
maximo  otio,  summo  studio,  meliori  ingenio,  conarer  addiscere.  Nec  mirum,  quum  et 
Plato  ubique  inveniret  quod  disceret,  et  semper  se  ipso  melior  fieret.  Hoc  est  quod  ait 
Chrysostomus  :  Quanto  plus  quis  in  sacris  Eloquiis  assiduus  fuerit,  tanto  ex  eis  ube- 
riorem  intelligentiam  capit.  —  Postremo,  etiam  aliis  variis  considerationibus  potest 
eminentia  sapientiae  hujus  seu  divinae  Scripturas  monstrari,  puta  ex  ejus  altitudine, 
pretiositate,  salubritate  :  quae  ad  praeinducta  possunt  reduci. 

Hinc  sacram  Scripturam  cum  omni  reverentia  pertractemus,diligentissime  legamus, 
atque  prae  cunctis  scientiis  philosophicis  et  humanis  appretiemur  :  quum  ipsa  sit  velut 
epistola  nobis  a  Spiritu  Sancto  missa,  imo  et  ore  Dei  incarnati  pro  magna  parte  pro- 
lata.  Propter  quod,  dum  studemus  et  legimus  eam,  Deus  loquitur  nobis;  dum  vero 
oramus,  alloquimur  Deum.  Munda  quoque  receptacula  in  animabus  nostris  tam  prae- 
clarae  sapientise  preebeamus,  ut  subjectum  suo  proportionetur  habitui,  locus  Iocato,  et 
susceptivum  suscepto. 


De  recto,  salubri  et  ordinato  modo  ac  processu  studendi. 


Altiora  te  ne  quaesieris,  ot  fortiora  te  ne  scrutatus  fueris;  sed  quae  prascepit  tibi    Eccu.  m, 

22 

Deus,  illa  cogita  semper,  et  in  pluribus  operibus  ejus  ne  fueris  curiosus. 

In  omnibus  observandus  est  rectus  ac  debitus  ordo,  et  quod  primo  ac  maxime  Deus 
requirit  a  nobis,  id  in  primis  est  exquirendum  ac  adimplendum.  Ideo  bene  locutus 
est  S.  Bernardus  :  Ingratum  est  Spiritui  Sancto  quidquid  ei  obtuleris,  neglecto  eo  ad 
quod  teneris.  Porro  ad  praecepta  Dei  atque  Ecclesiae  in  primis  tenemur;  ideo  quidquid 
illis  neglectis  quis  studeat,  et  quantumcumque  in  scientiis  crescat,  non  solum  inacce- 
ptum  est  Deo,  nec  ad  salutem  proficiens,  imo  etiam  ad  damnationem  ejus  cedit  majo- 
rem,  quoniam  aggravat  culpam  ipsius,  quemadmodum  Jacobus  protestatur  apostolus  : 
Scienti  bonum  facere  et  non  facienti,  peccatum  est  illi.  Unde  et  ipsemet  Dominus  jacob.  iv, 
dixit  :  Servus  qui  cognovit  voluntatem  domini,  et  non  fecit,  plagis  vapulabit  multis.  Luc  Xll47 
Ideo  in  Ecclesiastico  fertur  :  Melior  est  homo  qui  minuitur  sapientia,  et  in  timore  Dei  EccU.xw, 
ambulat,  quam  qui  abundat  sensu,  et  transgreditur  legem  Altissimi. 


42  PROOEMIUM    COMMENTARIORUM 

Qui  studere  itaque  cupit  salubriter,  et  in  divinorum  notitia  ordinate  proficere, 
primo  ornnium  satagat  adimplere  praecepta,  atque  per  arctam  incedere  viam  salulis; 
fugiat  vanitates,  et  carnis  vitia  detestetur.  Scientia  quippe  sine  virtutibus,  est  infor- 
mis ;  et  sicut  forma  perfectio  est  materiae,  sic  conversatio  virtuosa  decor  consistit 
Jacob.  iii,  scientia?.  Hinc  scriptum  est  :  Quis  sapiens  et  disciplinatus  inter  vos  ?  Ostendat  ex  bona 
conversatione  operationem  suam  in  mansuetudine  sapientiee.  Recte  ergo  disseruit  Gre- 
gorius  Nazianzenus  :  Primus  sapientise  gradus  est  vita  laudabilis,  et  apud  Deum  mens 
pura,  qua  puri  superpurissimo  Deo  junguntur,  et  sancti  sanctissimo  Deo  sociantur. 
Sop.vi,i3.  Sapientia  clara  est,  non  quee  in  verbis  volat,  sed  in  virtutibus  constat.  Isidorus  quo- 
que  :  Ad  majoris,  inquit,  culpae  cumulum  pertinet,  scire  quid  facere  debeas,  nec 
implere. 

Denique  Plato  in  Phaedone  diffuse  docet  et  probat,  quod  philosophi  nequaquam  sit 
circa  vestimentorum  occupari  ornatum,  ciborum  aut  venereorum  viles  optare  delicias, 
divitiis  inhiare ;  sed  contemptis  his  omnibus,  divinis  et  intellectualibus  inheerere. 
Quanto  magis  istud  ad  omnem  christianum  spectat  philosophum,  praesertim  theolo- 
gum  ?  Nempe,  ut  commune  est  verbum,  Virtus  unita  fortior  est  quam  dispersa.  Ideo 
quo  intellectus  studentis  circa  carnalia,  exteriora  et  vana  magis  dispergitur,  eo  ad 
proficiendum  in  divinorum  agnitione  ac  veritatis  notitia  impotentior  redditur.  Et  quo 
magis  se  a  mundanis  et  vilibus  abstrahit,  ac  circa  intellectualia  et  divina  se  ipsum 
recolligit,  eo  ad  proficiendum  in  theologica  facultate,  in  veritatis  splendore,  atque  in 
omni  scientia,  aptior  fortiorque  efficitur  :  potissime  vero,  dum  lumen  naturse  per 
lumen  gratiae  vigoratur;  dum  scholastica  exercitatio  exercitio  devotionis  internee  ju- 
vatur;  dum  oratione  sincera  contemplationeque  fervida,  mens  fonti  munditiae  ac  sum- 
mae  veritati  unitur.  Tunc  quippe  desuper  illustratur,  atque  a  Sole  sapientiae  gratiose 
perfunditur,  ungitur,  eruditur  ad  intelligendum  abdita  Scripturarum,  ad  consideran- 
dum  mirabilia  legis  divinse,  nexum  et  ordinem  credendorum  :  ita  ut  habeat  fidem  cum 
rationibus  credibilium,  et  cum  purificatae  mentis  intelligentia.  Propter  quod  oravit 
Ps.  cxvm,  Psalmista  :  Revela  oeulos  meos,  et  considerabo  mirabilia  de  lege  tua.  Hinc  talibus 
i/oonn.u,  scripsit  S.  Joannes  :  Unctio  ejus  docet  vos  de  omnibus;  Paulus  quoque  ad  Timotheum  : 
-]■   .        Dabit  tibi  Dominus  in  omnibus  intellectum.  Etenim,  sicut  Spiritus  Sanctus  Scriptu- 

II  Tim.  11,  r  r 

?■  rarum  est  dator,  sic  ipse  ad  earum  intelligentiam  est  optimus  illustrator,  et  mentibus 

puris  sibi  placentibus  exuberantes  illuminationes  largitur.  Unde  Jacobus  ait  apostolus  : 

/ocoo.i,5.  Si  quis  vestrum  indiget  sapientia,  postulet  a  Deo,  qui  dat  omnibus  affluenter,  et  da- 
bitur  ei. 

Hinc,  ut  recitat  Cassianus,  sanctus  anachoreta  Theodorus  dixit,  quod  cupiens  Scri- 
pturarum  verum  atque  profundum  acquirere  intellectum,  potius  studeat  cordis  puritati, 
quam  disputationi  aut  multorum  voluminum  lectioni.  Hoc  vir  vitae  purissimee  sanctus 
pater  Bernardus  expertus,  ad  Dei  gloriam  humiliter  fatebatur  totam  Scripturamcum 
plena  intelligentia  sibi  ter  resplenduisse.  Hinc  S.  Thomas,  Bonaventura,  et  eis  consi- 
miles,  creduntur  sapientiam  suam  orando  potius  quam  studendo  obtinuisse.  Talis  etiam 
fuit  magnus  ille  Pierius,  presbyter  Alexandrinus  :  qui  ut  in  martyrologio  recitatur, 
fuit  vita  purissimus,  rebus  pauperrimus,  ad  christianam  philosophiam  expedilissimus, 
et  doctor  Ecclesiae  incomparabilis,  in  Scripturis  nobiliter  eruditus.  Praeterea  lalis 
exstitit  Gregorius  Nazianzenus,  qui  dum  in  adolescentia  sua  sluderet  Athenis,  castitati 


PROOEMIUM   COMMENTARIORUM  43 

et  sapientiae  valde  intentus,  apparuerunt  ei  in  visione  quasi  speciosissimae  duse  puellae, 
una  a  dextris,  et  alia  a  sinislris,  ipsum  quasi  amplecti  et  deosculari  optantes.  Quas  dum 
ingenti  horrore  abjiceret,  dixerunt  :  Cur  nos,  o  bone  adolescens,  in  tantum  abhorres 
et  abjicis,  quum  simus  tibi  tam  caree  et  familiares  ?  siquidem  una  nostrum  sapientia, 
alia  castitas  appellatur. 

Ex  his  innotescit  quam  verissime  dixerit  venerabilis  Hugo  de  S.  Victore  :  Ad  sacrae 
cognitionem  Scripturee,  opus  est  intima  compunctione  magis  quam  profunda  investi- 
gatione,  suspiriis  quam  argumentis,  crebris  gemitibus  quam  copiosis  argumentationi- 
bus,  lacrimis  quam  sensibus,  oratione  quam  lectione,  coelestium  contemplatione  quam 
terrestrium  occupatione.  Verum  studendi  hunc  ordinem  multi  subvertunt  studentium  : 
imo  et,  proh  dolor  !  religiosi  nonnulli,  qui  scientia?  magis  quam  conscientise  vacant; 
imo,  ut  verius  tangam,  carnalitati  et  vanitati  dare  operam  non  verentur,  et  circa 
quaestiones  magis  quam  circa  regulares  observantias  occupantur. 

Postremo,  circa  id  quod  in  articuli  hujus  exordio  tactum  est,  Altiora  te  ne  queesi- 
eris,  et  fortiora  te  ne  scrutatus  fueris  :  advertendum  quod  qusedam  est  perscrutatio 
divinorum  immoderata,  ex  curiositate  aut  confidentia  proprii  intellectus  procedens  : 
quae  merito  vituperatur.  De  qua  Salomon  contestatur  :  Sicut  qui  mel  comedit  multum,  prov. xxv, 

27 

non  est  ei  bonum ;  sic  qui  perscrutator  est  majestatis,  opprimetur  a  gloria.  Alia  est " 
perscrutatio  divinorum  incomprehensibilium  altissimorum,  moderata  et  reverentialis, 
cum  recognitione  imbecillitatis  propriee  mentis,  ex  zelo  veritatis  et  pietate  emanans, 
desiderio  atque  intentione  defendendi  fidem  contra  impugnantes  eamdem,  et  ad  appro- 
pinquandum  lucidae  notitia?  credendorum,  prout  in  hac  vita  Deo  praestante  fieri  valet. 
Quse  perscrutatio  rite  laudatur.  De  qua  ait  vir  sanctus  :  Beati  qui  scrutantur  testi-  p5.cxvin,2. 
monia  ejus  ;  itemque,  Mirabilia   testimonia  tua,  ideo   scrutata   est  ea   anima  mea.  md.  129. 
Unde  in  Evangelio  locutus  est  Christus  :  Scrutamini  Scripturas.  In  Actibus  quoque   Joann.v, 

*      39 

legitur  :  Nobiliores   ex  eis  susceperunt  verbum   Dei   cum   omni   aviditate,  quotidie    ict.xm, 
scrutantes  Scripturas.  "• 


Ex  prologis  doctorum  super  primum  librum  Sententiarum. 


Tria  sunt  difficilia  mihi,  et  quartum  penitus  ignoro  :  via  aquila;  in  ccelo,  via  prologus 
cotubri  swper  petram,  via  navis  in  medio  mari;  et  viam  viri  in  adolescentia  sua.  PETRI  DE 

r  TARANTA- 

Prov.  xxx,  18,  19.  S1A 

In  his  verbis  Salomon  describit  excellentiam  theologise,  et  specialiter  libri  Sen- 
tentiarum,  in  quo  theologiae  difficultates  congestee  sunt.  Et  describit  eam  a  quatuor. 
Primo,  ab  ipsius  difficultate,  quum  dicit,  «  difficilia  ».  Unde  Sapiens  :  Ecce  quae  in  Sa^.ix,i6. 
prospectu  sunt,  invenimus  cum  labore;  qua?  autem  in  coelis  sunt,  quis  investigabit? 
Difficilis  enim  est  naturali  intellectui  hsec  doctrina,  quia  non  habet  causam  in  natura, 
nec  similitudinem  plenam  in  arte.  Secundo,  ab  omnium  ignorantia,  ibi  :  «  penitus 
ignoro  ».  Si  enim  hoc  dixit  sapientissimus  Salomon,  quanto  magis  nos?  Tertio,  a  libro- 
rum  numero,  ibi  :  «  tria  sunt,  et  quartum  ».  Quatuor  enim  sunt  libri  Sententiarum 
partiales,  unus  totalis. 


44  PROOEMIUM    COMMENTARIORUM 

Quarto,  a  librorum  materia.  In  hoc  namque  quod  ait,  «  via  aquilae  in  coelo  »,  tangit 
materiam  primi  libri.  Aquila  enim  rex  avium,  significat  Deum  Trinitatem,  omninm 
regem  :  de  cujus  essentia  et  personis,  de  personarum  origine  et  distinctione,  id  esl 
proprietatibus  earumdem,  in  primo  libro  determinatur.  De  quo  dicit,  «  via  aquilae  in 

.ffoM.x.,33.  ccelo  ».  Hae  sunt  enim  investigabiles  viae  Dei,  juxta  illud  Job  :  Abscondita  est  sapientia 

^/ooxxvm,  a^  ocujjs  omnjum  viventium.  Propter  quod  et  Joannes  in  Ezechielis  visione  per  aqui- 

Ezech.  i,  jam  fjguratur,  quoniam  Deitatis  ac  Trinitatis  mysterium  altissime  penetravit.  In  hoc 

autem  quod  dicitur,  «  via  colubri   super  petram  »,  signatur  materia  libri  secundi. 

/ooxi.,16.  Coluber  namque  colens  umbram,  est  diabolus,  juxta  illud  Job  :  Sub  umbra  dormit  in 
secreto  calami,  etc.  Petra  vero  signat  firmitatem  status  hominis  in  innocentia  et  puri- 
tate,  quam  coluber  iste  super  eam  se  effundens,  per  tentationem  corrupit.  De  nalura 
igitur  colubri  hujus,  id  est  de  natura  angelica,  de  tentatione  qua  hominem  vicit,  aliis- 
que  attinentibus,  determinatur  in  libro  secundo.  In  hoc  autem  quod  dicitur,  «  viam 
viri  in  adolescentia  sua»,  materia  tertii  libri  signatur.  Vir  iste  Christus  est,  ab  instanti 

Jer.  xxxi,  conceptionis  perfectus,  juxta  illud  Jeremiae  :  Novum  faciet  Dominus  super  terram, 
mulier  circumdabit  virum.  Hujus  viri  Alma,  id  est  adolescentula,  est  virgo  Maria,  quae 

/*.  vii,  u.  dicitur  adolescentula,  juxta  illud  Isaiae,  Ecce  virgo  concipiet  :  ubi  textus  Hebraeus 
habet,  Alma,  id  est  adolescentula  custodita.  In  hac  fuit  via  Christi  per  gratiam  unionis 
ad  redimendum.  Alia  vero  est  via  ejus  in  qualibet  anima  sancta,  quse  dicitur  adoie- 

Cant.1,2.  scentula.  Unde  in  Canticis  dicitur  :  Adolescentulae  dilexerunt  te.  Et  hoc,  per  gratiam 
adoptionis  ad  gratificandum  :  quod  fit  per  virtutes  et  dona.  Et  de  his  duobus  tractatur 
in  tertio.  Porro,  per  hoc  quod  dicitur,  «  via  navis  in  medio  mari  »,  signatur  materia 

Matth.-nn,  quarti  libri.  Navis   quippe  est  Ecclesia.  Haec  est  Petri  navicula,  in   quam  Christus 

23 

ascendit.  Sed  navicula  hsec  in  medio  mari  mundi  hujus  jactatur  fluctibus  tentationum. 
Mundus  enim  est  mare  turbidum  per  impatientiam,  amaritudinem  et  inquietudinem 
vitiorum.  In  quarto  autem  libro  tractatur  qualiter  Ecclesia  per  suos  ministros  in  hoc 
mundo  regatur  per  ecclesiastica  sacramenta,  et  quomodo  tandem  ad  gloriam  perdu- 
catur.  Haec  ergo  est  materia  totius  doctrinae  hujus.  —  Haec  Petrus. 

prologus        Exordium  prologi  Thomae  est  :  Ego  sapientia  effudi  flumina;  ego  quasi  trames 

s.thom/e.  aqUW  immensce  de  fluvio,  et  quasi  fluvius  Dorix  et  sicut  wquwductus  exivi  de 
paradiso;  dixi,  Rigabo  hortum  plantationum ,  et  inebriabo  partus  mei  fructum. 
Eccli.  xxiv,  40-42. 

Inter  multorum  sententias  inquirentium  quid  sit  vera  sapientia,  unam  specialiter 

iCo>\i,24.  veram  et  firmam  protulit  Apostolus,  dicens,  Christum  Dei  virtutem  et  Dei  sapientiam  : 
quia  videlicet  sapientia  Filio  appropriatur,  quoniam  sapientiae  opera  multum  con- 
veniunt  cum  propriis  Filii.  Per  sapientiam  enim  Dei,  manifestantur  divinorum  abscon- 
dita,  producuntur  creaturarum  opera,  nec  solum  producuntur,  sed  etiam  inslaurantur, 
ac  perficiuntur  illa  perfectione  qua  unumquodque  dicitur  perfectum,  secundum  quod 
proprium  finem  attingit. 

Quod  autem  manifestatio  divinorum  pertineat  ad  Dei  sapientiam,  patet  ex  hoc 
quorl  Deus  per  sapientiam  suam  se  ipsum  perfecte  cognoscit.  Ideo,  si  quid  de  ipso 
cognoscimus,  oportet  quod   inde  derivetur,  quoniam  omne  imperfectum  a  perfecto 

Sap.a,n.  trahit  originem.  Unde  in  libro  Sapientiae  dicitur  :  Sensum  tuum,  Domine,  quis  sciet, 


PROOEMIUM   COMMENTARIOIIUM  45 

nisi  tu  dederis  sapientiam?  Denique  manifestatio  ista  per  Filium  specialiter  facta  est, 
quum  ipse  sit  Verbum  Patris.  Propter  quod  convenit  sibi  manifestatio  Patris  dicentis 
totiusque  Trinitatis  :  Nemo  novit  Patrem  nisi  Filius,  et  cui  voluerit  Filius  revelare.  JUam.ia, 
Recte  igitur  dicitur  ex  persona  Filii  :  «  Ego  sapientia  effudi  flumina  ».  Flumina  ista     ' 
intelligo  fluxus  aeternae  processionis  ad  intra,  olim  occulta,  et  quodammodo  infusa  in 
similitudinibus  creaturarum  et  in  aenigmatibus  Scripturarum,  ita  ut  vix  aliqui  sa- 
pientes  Trinitatis  mysterium  crederent.  Venit  Filius,  et  infusa  flumina  ista  effudit 
nomen  Trinitatis  explicando,  dicens  :  Docete  omnes  gentes,  baptizantes  eos  in  nomine  isa.xxvm, 
Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti.  Et  in  hoc  tangitur  materia  primi  libri. 

Secundum  ad  Dei  sapientiam  pertinens,  est  creaturarum  productio  :  quae  etiam  attri- 
buitur  Filio,  in  quantum  est  imago  Dei,  ad  cujus  formam  omnia  sunt  formata.  Unde 
Joannes  :  Omnia  per  ipsum  facta  sunt.  Hinc  recte  dicitur  in  persona  Filii  :  «  Ego  Joann.  1,3. 
quasi  trames  aquae  immensae  de  fluvio  ».  In  quo  notatur  ordo  creationis  et  modus. 
Ordo,  quoniam  sicut  trames  a  fluvio  derivatur,  sic  temporalis  processus  creaturarum  ab 
aeterno  processu  personarum.  Unde  Psalmista  :  Dixit,  et  facta  sunt  :  id  est,  Pater  Ver-   p».  xxxn, 
bum  genuit,  in  quo  erat  ut  fieret  creatura,  secundum  Augustinum.  Primum  namque   '^™"'5' 
semper  est  causa  sequentium,secundum  Philosophum.  Hinc  primus  processus  est  causa 
et  ratio  omnis  sequentis  processionis.  Modus  quoque  signatur  quantum  ad  duo.  Primo, 
ex  parte  creantis,  qui  quum   omnia   impleat,  nulli   tamen  se  commensurat  :   quod 
notatur  in  hoc  quod  dicitur,  « immensae  ».  Secundo,  ex  parte  creaturae  :  quoniam  sicut 
trames  procedit  extra  alveum  fluminis,  ita  creatura  procedit  a  Deo  extra  unitatem 
essentiae,  in  qua  sicut  in  alveo,  fluxus  personarum  continetur.  Atque  in  hoc  notatur 
materia  libri  secundi. 

Tertium  ad  Dei  sapientiam  pertinens,  est  operum  restauratio  :  quia  per  id  debet  res 
reparari,  per  quod  facta  est.  Hinc  Filius  omnia  reparavit,  qui  hominem  redimendo, 
dicitur  omnia  reparasse  quae  propter  hominem  facta  sunt.  Recte  ergo  ex  persona  Filii 
dicitur  :  «  Ego  quasi  fluvius  Dorix  et  sicut  aquaeductus  exivi  de  paradiso.  »  Paradisus 
iste  est  gloria  Patris  :  de  qua  Filius  exivit  in  vallem  nostrae  miseriae,  non  illam  amit- 
tendo,  sed  occultando.  Et  circa  hunc  exitum  duo  notantur,  videlicet  modus  et  fructus. 
Dorix  enim  est  rapidissimus  fluvius  :  unde  designat  modum  quo  quasi  impetu  quodam 
amoris  Ghristus  complevit  mysterium  nostrae  reparationis.  Fructus  vero  significatur 
in  hoc  quod  dicitur,  «  sicut  aquaeductus  ».  Quemadmodum  enim  ex  uno  fonte  produ- 
cuntur  plures  aqueeductus  divisim  ad  fecundandam  terram,  ita  ex  Christo  fluxerunt 
diversa  genera  gratiarum  ad  irrigandam  Ecclesiam,  secundum  quod  dicitur  ad  Ephe- 
sios  :  Ipse  dedit  quosdam  Apostolos,  quosdam  Prophetas.  Et  in  hoc  tangitur  materia  Ephes.n, 
tertii  libri.  "' 

Quartum  ad  Dei  sapientiam  pertinens,  est  perfectio  qua  res  conservatur  in  suo 
fine  :  quo  subtracto,  relinquitur  vanitas,  quam  non  patitur  sapientia,  pertingens  a  fine  Sap.  vm,i. 
in  finem  fortiter,  et  disponens  omnia  suaviter.  Unumquodque  enim  suaviter  disponi- 
tur,  quando  in  suo  fine  naturaliter  desiderato  Iocatur.  Quod  etiam  ad  Filium  specialiter 
pertinet,  qui  quum  sit  virtus  et  naturalis  Filius  Dei  Patris,  nos  in  gloriam  paternae 
hereditatis  reduxit.  Unde  Apostolus  ad  Hebraeos  ait  :  Decebat  eum  propter  quem  et  per  fledr.n.io. 
quem  omnia,  qui  multos  filios  in  gloriam  adduxerat,  etc*  Unde  dicitur  :  «  Rigabo 
hortum  plantationum  ».  Ad  consecutionem  etenim  finis  exigitur  praeparatio,  per  quam 


46  PROOEMIUM   COMMENTARIORUM 

omne  quod  fini  non  congruit,  tollatur.  Sicque  Ghristus,  ut  nos  in  finem  aeternse'  glo- 
riae  perduceret,  sacramentorum  medicamenta  instituit  et  paravit,  quibus  peccati  vulnus 
a  nobis  abstergitur  :  quibus  deletis,  in  felicitatem  perducimur.  Et  in  hoc  tangitur 
materia  quarti  libri.  —  Heec  Thomas. 

prologus        Thema  prologi  Bonaventurse  est  :  Profunda  fluoiorum  scrutatus  est,  et  abscondita 
s.  bona-  produaoit  in  lucem.  Job  xxvin,  11. 

In  his  verbis  tangitur  quadruplex  causa  libri  Sententiarum  :  causa  videlicet  mate- 
rialis,  in  nomine  «fluviorum»  ;  causa  formalis,  in  perscrutatione  profundorum;  causa 
finalis,  in  revelatione  absconditorum ;  causa  efficiens,  in  supposito  verborum  istorum, 
«  scrutatus  est  et  produxit  ». 

Itaque  causa  materialis  innuitur  nomine  «  fluviorum  ».  Nam  juxta  quadruplicem 
proprietatem  fluvii  materialis,  quadruplex  est  fluvius  spiritualis  :  de  quo  secundum 
quadruplicem  differentiam,  sunt  quatuor  libri  Sententiarum.  Gonsiderando  namque 
fluvium  materialem  quoad  suam  durationem,  invenitur  in  eo  perennitas  :  quia  secun- 
dum  Isidorum,  fluvius  est  fluxus  perennis.  Gonsiderando  autem  fluvium  quantum 
ad  extensionem,  invenitur  in  eo  spatiositas.  Et  quantum  ad  motum  ejus,  invenitur  in 
Eccie.  i,  7.  e0  circulatio.  Unde  Ecclesiastes  :  Ad  locum  unde  exeunt  flumina,  revertuntur.  Et 
quoad  suum  effectum,  convenit  ei  mundare. 

Juxta  heec  quatuor,  ponitur  quadruplex  fluvius  spiritualis.  Nam  ratione  perennita- 

tis,  emanatio  personarum  ad  intra  eeterna  dicitur  fluvius.  De  hoc  fluvio  apud  Dani- 

Dan.  v.i,  elem  :  Antiquus  dierum,  id  est  Pater  eeternus,  sedit,  et   fluvius   igneus  rapidusque 

egrediebatur  a  facie  ejus  :  quia  ex  Patre  procedit  plenitudo  amoris,  id  est  Spiritus 

Sanctus,  ideo  fluvius  igneus  dicitur;  et  plenitudo  virtutis  in  Filio,  propter  quod  fluvius 

dictus  est  rapidus.  Secundo,  ratione  spatiositatis,  emanatio  rerum  ad  extra  et  univer- 

sorum  creatio,  fluvius  nuncupatur.  Tertio,  ratione  circulationis,  incarnatio  Filii  Dei 

fluvius  nominatur.  Quemadmodum  enim  in  circulo  finis  conjungitur  principio,  ita 

in  incarnatione  natura  hominis  ultimo  die  conditi,  unita  est  Verbo  aeterno,  quod  incar- 

/oam.xvi,  natum,  fecit  circulum,  redeundo  ad  Patrem  unde  exivit,  sicut  ipse  ait  :  Exivi  a  Patre, 

et  veni  in  mundum;  iterum  relinquo  mundum,  et  vado  ad  Patrem.  Et  in  Psalmo  : 

Ps. xvm, 7.  A  summo  ccelo  egressio  ejus,  et  occursus  ejus  usque  ad  summum  ejus.  Quarto,  ratione 

emundationis,  fluvius  dicitur  dispensatio  sacramentorum,  quse  mundant  nos.  Unde  in 

Apoc.xxu,  Apocalypsi  :  Ostendit  mihi  fluvium  aqua  vivee  splendidum  tanquam  crystallum,  pro- 

cedentem  de  sede  Dei  et  Agni.  Nam  gratia  sacramentalis  clara  instar  crystalli  et  mun- 

dativa,  procedit  a  Deo  effective,  atque  de  latere  Christi  dormientis  in  cruce,  tanquam 

a  causa  mediatrice  ac  meritoria. 

De  primo  fluviorum  istorum,  est  primus  liber  Sententiarum;  de  secundo,  secun- 
dus  :  sicque  deinceps.  —  Heec  sententialiter  Bonaventura. 

prologus       Quibus  consonant  quee  in  prologo  suo  scribit  Bichardus  de  Mediavilla,  sic  inchoans  : 

richardi  Abscondita  produxit  Deus  in  lucem.  Job  xxvm,  11. 

yELLA  "  Heec  verba  in  Job  ad  litteram  de  Deo  dicta,  allegorice  possunt  exponi  de  Magistro 
Sententiarum  :  qui  «  abscondita  »,  id  est  divina,  «  produxit  in  lucem  »,  id  est,  nobis 
manifestavit,  prout  patitur  materiee  sublimitas  atque  ingenii  nostri  debilitas.  Sicque 


PROOEMIUM   COMMENTARIORUM  47 

in  verbis  propositis  tanguntur  quatuor  causae  hujus  Iibri  :  materia,  quum  dicitur, 
«  abscondita  »  ;  forma,  quum  additur,  «  produxit  » ;  efficiens,  in  supposito  hujus 
verbi,  «produxit»  ;  finis,  in  effectu  ipsius  productionis,  quum  subditur,  «in  lucem  ». 

Porro  divina  dicuntur  nobis  abscondita  :  primo,  propter  suam  sublimitatem ;  se- 
cundo,  propter  nostree  carnis  corruptibilitatem ;  tertio,  propter  perversitatem  volun- 
tatis  quorumdam,in  quibus  judicium  rationis  offuscatur  ex  perversitate  voluntatis,quae 
a  divina  illuminatione  impedit  mentem,  et  ex  naturaii  colligantia  sua  ad  intellectum, 
trahit  et  allicit  eum  sibi. 

Gausa .  formalis  hujus  voluminis  duplex  est,  scilicet  forma  tractatus,  et  forma 
tractandi.  Forma  tractatus  libri,  est  divisio  sua  in  libros  partiales,  partialiumquo 
Iibrorum  in  distinctiones,  et  distinctionum  in  capitula.  Porma  tractandi,  est  modus 
agendi  qui  est  in  isto  libro  per  auctoritates  et  rationes.  Optimus  namque  modus  pro- 
ducendi  intelligibilia  abscondita  in  lucem,  est  per  auctoritates  et  rationes  procedere  : 
quia  auctoritas  inclinat  ad  credendum,  et  ratio  illuminat  ad  intelligendum.  Credere 
quoque  prseparat  intellectui  viam  ad  veritatis  intelligentiam.  Unde  Isaias  :  Nisi  credi-  /s.vu,  9, 
deritis,  non  intelligetis.  Hinc  Magister  per  similitudinem  quamdam  dici  potest  posuisse  JUIta 
stellas  in  firmamento,  id  est  in  Ecclosia.  Rationes  enim  Magistri  stellis  comparantur, 
quoniam  instar  stellarum  sunt  altae,  subtiles,  claree,  et  indissolubiles. 

Causa  efficiens  duplex  est  :  prima  et  principalis,  quae  est  Deus,  quantum  ad  omnia 
vera  in  hoc  libro  contenta;  et  causa  secundaria  ministerialis,utpote  Petrus  Lombardus, 
doctor  theologiae,  postea  Parisiensis  episcopus.  Causa  finalis,  est.  illuminatio  intelle- 
ctus  ad  divinorum  cognitionem.  Ad  hoc  editus  est  hic  liber,  ut  divina  intellectui 
nostro  luceant  et  patescant,  tam  luce  acquisitae  scientise,  quam  luce  gratiae  ac  lumine 
glorise.  Quaedam  enim  cognoscimus  luce  gratiae,  quae  luce  acquisitae  scientiae  cognoscere 
non  valemus.  Quod  etiam  infidelium  testimonio  comprobatur.  Ait  equidem  Avicenna 
nono  Metaphysicae  suae,  loquens  de  dispositionibus  animarum  a  corporibus  exuta- 
rum  :  Oportet  te  scire  quod  promissio  aliqua  est  quee  fide  recipitur,  quia  non  est  via 
ad  probandum  eam,  nisi  credendo  testimonio  Prophetee  (utpote  Mahometi,  de  cujus 
lege  exstitit  Avicenna)  :  ut  esl  illa,  quod  anima  habebit  corpus  apud  resurreetionem. 
—  Haec  Richardus. 


D.  PETRI  LOMBARDI  EPISGOPI   PARISIENSIS 

LIBRI  QUATUOR 

SENTENTIARUM 

EX   SACRIS   LITTERIS   DOGTORUMQUE   SGRIPTIS 
STUDIOSISSIME   GOLLEGTARUM 


PROLOGUS 


CUPIENTES  aliquid  de  penuria  ac  tenuitate  nostra  cum  paupercula  in  gazo-  lUc.  xxi,i. 
phylacium  Domini  mittere,  ardua  scandere,  opus  ultra  vires  nostras  agere 
praesumpsimus,  consummationis  fiduciam  laborisque  mercedem  in  Samaritano  ftirf.33,35. 
statuentes,  qui  prolatis  in  curationem  .semivivi  duobus  denariis,  supereroganti  cun- 
cta  reddere  professus  est.  Delectat  nos  veritas  pollicentis,  sed  terret  immensitas 
laboris ;  desiderium  hortatur  proflciendi,  sed  dehortatur  inflrmitas  deficiendi  :  quam 
vincit  zelus  domus  Dei.  Quo  inardescentes,  fidem  nostram  adversus  errores  car- 
nalium  atque  animalium  hominum,  Davidicae  turris  clypeis  munire,  vel  potius 
munitam  ostendere,  ac  theologicarum  inquisitionum  abdita  aperire  *,  necnon  et  *  panderc 
sacramentorum  ecclesiasticorum  pro  modulo  intelligentiae  nostrae  notitiam  tradere 
studuimus,  non  valentes  studiosorum  fratrum  votis  jure  resistere,  eorum  in  Christo 
laudabilibus  studiis,  lingua  ac  stilo  nos  servire  flagitantium.  Quas  bigas  in  nobis 
agitat  Ghristi  caritas,  quamvis  non  ambigamus  omnem  humani  eloquii  sermonem, 
calumniae  atque  contradictioni  aemulorum  semper  fuisse  obnoxium  :  quia  dissen- 
tientibus  voluntatum  motibus,  dissentiens  quoque  fit  animorum  sensus,  ut  quum 
omne  dictum  veri  ratione  perfectum  sit,  tamen  dum  aliud  aliis  aut  videtur,  aut 
complacet,  veritati  vel  non  intellectae,  vel  offendenti,  impietatis  error  obnilatur,  ac 
voluntatis  invidia  resultet  :  quam  deus  saeculi  hujus  operatur  in  illis  diffidentiae  Ephes.u#. 
filiis  qui  non  rationi  voluntatem  subjiciunt,  nec  doctrinae  studium  impendunt;  sed 
his  quae  somniarunt,  sapientias  verba  coaptare  nituntur,  non  veri,  sed  placiti  ratio- 
nem  sectantes.  Quos  iniqua  voluntas,  non  ad  intelligentiam  veritatis,  sed  ad  defen- 
T.  19.  4 


50  PROLOGUS    D.    PETRI   I.OMBARDI    IN    IV   LIBROS    SENTENTIARUM 

urim.iv,  sionem  placentium  incitat  :  non  desiderantes  doceri  veritatem,  sed  ab  ea  ad  fabulas 

convertentes  auditum.  Quorum  professio  est  magis  placita  quam  docenda  conqui- 

Coioss.  ii,  rere,  nec  docenda  desiderare,  sed  desideratis  doctrinam  coaptare.  Habent  rationem 

23. 

sapientiae  in  superstitione  :  quia  fidei  defectionem  sequitur  hypocrisis  mendax,  ut 

sit  vel  in  verbis  pietas  quam  amisit  conscientia.  Ipsamque  simulatam  pietatem 

omni  verborum  mendacio  impiam  reddunt,  falsae  doctrinae  institutis,  fidei  sancti- 

ii  Tim.  iv,  tatem   corrumpere   molientes,   auriumque   pruriginem   sub   novello    sui   desiderii 

3. 

dogmate  aliis  ingerentes.  Qui  contentioni  studentes,  contra  veritatem  sine  foedere 
bellant.  Inter  veri  namque  assertionem  et  placiti  defensionem,  pertinax  pugna  est, 
dum  se  et  veritas  tenet,  et  se  voluntas  erroris  tuetur.  —  Horum  igitur  Deo  odibilem 
ecclesiam  evertere,  atque  ora  oppilare,  ne  virus  nequitiae  in  alios  effundere  queant, 
et  lucernam  veritatis  in  candelabro  exaltare  volentes,  in  labore  multo  ac  sudore 
hoc  volumen,  Deo  prastante,  compegimus  ex  testimoniis  veritatis  in  seternum 
fundatis,  in  quatuor  libris  distinctum  :  in  quo  majorum  exempla  doctrinamque 
reperies.  In  quo  per  dominicse  fidei  sinceram  professionem,  vipereae  doctrinae  frau- 
dulentiam  prodidimus,  aditum  demonstrandas  veritatis  complexi,  nec  periculo  impiae 
professionis  inserti,  temperato  inter  utrumque  moderamine  utentes.  Sicubi  vero 
parum  vox  nostra  insonuit,  non  a  paternis  discessit  limitibus.  Non  igitur  debet  hic 
labor  cuiquam  pigro  vel  multum  docto  videri  superfiuus,  quum  multis  impigris 
multisque  indoctis,  inter  quos  etiam  et  mihi,  sit  necessarius,  brevi  volumine  com- 
plicans  patrum  sententias,  appositis  eorum  testimoniis  :  ut  non  sit  necesse  quaerenti, 
librorum  numerositatem  evolvere,  cui  brevitas,  quod  quaeritur  offert  sine  labore. 
In  hoc  autem  tractatu,  non  solum  pium  lectorem,  sed  etiam  liberum  correctorem 
desidero,  maxime  ubi  profunda  versatur  veritatis  quaestio  :  quae  utinam  tot  haberet 
inventores,  quot  habet  contradictores.  Ut  autem  quod  quaeritur  facilius  occurrat, 
titulos  quibus  singulorum  librorum  capitula  distinguuntur,  praemisimus. 


EXPOSITIO    PROLOGI    D.     PETRI    LOMRARDI    IN    IV    LIRROS    SENTENTIARUM 


51 


EXPOSITIO  PROLOGI  SENTENTIARUM 


H 


UIC    totali    libro 


Magister 


praemittit  A  erat  locus  et  repositorium  donariorum  sa- 


Luc. 
1,  -2. 


prologum  sive  procemium.  Et  dividi- 
tur  in  duas  partes.  In  prima  ponit  causas 
ipsum  moventes  ad  compilandum  hunc 
librum,  quum  ait,  «  cupientes  ».  In  se- 
cunda  tangit  causas  retrahentes,  ibi  :  «  sed 
terret  nos  ».  Prima  in  tres,  secundum  tres 
causas  quae  eum  moverunt  ad  aggredi- 
endum  hoc  opus.  Partes  patebunt  in  ex- 
positione. 

Itaque  ait  :  Cupientes  aliquid  de  penu- 
ria  ac  tenuitate  nostra  cum  paupercula 
in  gazophylaciwm  Domini  mittere,  ardua  B 
scandere,  opus  ultra  vires  nostras  agere 
prwsumpsimus.  Id  est  :  Nos  «  cupientes 
aliquid  »,  id  est  modicum  quid,  «  mitte- 
re  »,  id  est  offerre,  «  in  gazophylacium 
Domini  »,  id  est  in  repositorium  oblatio- 
num  templi  Dei,  «  cum  paupercula  »,  id 
,  est,  sicut  obtulit  vidua  illa  egena  quae 
in  Evangelio  legitur  duo  aera  minuta  mi- 
sisse  in  gazophylacium  :  mittere,  inquam, 
«  de  penuria  ac  tenuitate  nostra  »,  id 
est  ex  parva  nostra  scientia  et  exili  in- 


Matth. 
xxvu, G. 


cerdotum.  De  quo  habetur  apud  Matthae- 
um  :  Non  licet  eos  mittere  in  corbonam. 
Tertium  communi  nomine  vocatur  gazo- 
phylacium.  De  quo  Lucas  :  Respiciens  Luc.  «u,i. 
Jesus  eos  qui  mittebant  munera  in  gazo- 
phylacium,  etc.  Alii  aliter  dicunt.  Eo  enim 
quod  legitur,  Musach  sabbati,  dicunt  quod 
in  illo  reponebantur  oblationes  festivae.  Et 
quia  corran  Hebraice  sonat  votum,  dicunt 
quod  in  illo  ponebantur  oblationes  voti- 
vae;  in  gazophylacio  autem,  spontaneae. 

Cupientes  etiam  «  scandere  ardua  »,  id 
est  intelligere  alta,  elevando  intellectum 
ab  inferioribus  et  terrenis  ad  spiritualia, 
immaterialia  ac  divina;  «  praesumpsimus 
agere  opus  »,  id  est  librum  istum  com- 
ponere,  «  ultra  vires  nostras  »,  id  est,  su- 
pra  id  quod  ex  propriis  et  humanis  po- 
tuimus  viribus,hoc  est  ultra  vires  naturae, 
non  gratiae.  Ideo  subditur  : 

Consummationis  fiduciam,  id  est  spem 
complendi  tantum  opus,  laborisque  mer- 
cedem  in  Samaritano  statuentes,  id  est, 


genio.  Penuria  autem  proprie  appellatur  C  ponentes  in  Christo,  per  Samaritanum  si- 


defectus  exterioris  substantiae:  unde  trans- 
fertur  hic  ad  defectum  scientiae  acquisi- 
tae.  Tenuitas  vero  proprie  dicitur  defectus 
substantiae  interioris  :  sicque  transfertur 
hic  ad  defectum  ingenii. 

Circa  haec  scribit  Albertus  :  Gazophyla- 
cium  dicitur  theca  divitiarum,  et  signat 
hic  studium  sanctae  Ecclesiae,  in  quo  do- 
ctores  reposuerunt  suos  libros.  Eratque 
apud  veteres  triplex  gazophylacium  :  quo- 
rum  unum  vocatum  est  musach,quod  erat 


gnificato,  ut  patet  in  parabola  evangelica, 
ubi  fertur  Samaritanus  esse  misertus  vul-  md.t 
nerati.  Unde  subjungitur  :  qui  prolatis  in  3d' 
curationem  semivivi  duobus  denariis,  su- 
pereroganti  cuncta  reddere  professus  est, 
id  est,  promisit  ei  cui  commisit  curam 
Iaesi,  restituere  quidquid  exponeret  pro 
curatione  illius,  ultra  duos  quos  ei  dedit 
denarios.  In  quibus  verbis,  per  Samarita- 
num  intelligitur  mundi  Salvator;  per  se- 
mivivum,  genus  humanum  a  daemonibus 


IV.ffeff.xvi 

18. 


ad  oblationes  regum.De  quo  habetur  quar-  D  sauciatum,  utpote  gratuitis  spoliatum,  at- 
to  Regum,  quod  Achaz  musach  sabbati  que  in  naturalibus  laesum.  Cujus  medelam 
et  ingressum  regis  exterius  convertit  in  commisit  Salvator  pastoribus,  quibus  dedit 
templum  Domini  propter  regem  Assyrio-  duos  denarios,  id  est  utriusque  Testamen- 
rum.  Secundum  est  dictum  corbona,  quod     ti  Scripturas,  promittens  eisdem  praemium 


52 


EXPOSITIO    PROLOGI   D.    PETRI    LOMBARDI   1N    IV   LIBROS    SENTENTIARUM 


Rom.  xvi, 
27. 

Jer.  x,  14. 
Prov.  xxx, 

2. 


i!om.xi,20. 
/6id.xn,16, 

Eccle.  vn. 
i. 

Eccli.  m 


copiosum  pro  laboribus  et  doctrinis  qui- 
bus  rnederentur  animarum  languoribus. 

Sed  contra  haec  objici  potest.  Quamvis 
enim  Magister  prooemium  istud  libro  huic 
praeposuit,tamen  (ut  patet  ex  prologi  hujus 
tenore)  ipse  fecit  hunc  prologum  libro  isto 
completo.  Quum  ergo  hic  liber  sit  magna 
res,  munus  praclarum,  oblatio  opulenta, 
non  videtur  quod  exhibendo  hunc  librum, 
misit  modicum  cum  paupercula  in  gazo- 
phylacium  Dei.  Praeterea,  Magister  fuit  vir 
valde  ingeniosus  et  litteratus  :  non  ergo 
ait  veraciter,  «  de  penuria  et  tenuitate  no- 
stra  ».  —  Et  respondendum,  quod  Magister 
ex  humilitate  sic  loquitur,  et  nihilo  minus 
vera  sunt  verba  ipsius  :  quoniam  omnis 
scientia,  omnis  ingeniositas  viatorum,  par- 
va  est  respectu  intelligentiae  atque  scien- 
tiae  Beatorum,  potissime  Dei.  Unde  ait 
Apostolus  :  Soli  sapienti  Deo;  et  Jeremias  : 
Stultus  factus  est  omnis  homo  a  scientia 
sua ;  Salomon  quoque  :  Stultissimus  (in- 
quit)  sum  virorum.  Imo  ut  Plato  disse- 
ruit:Ea  quae  scimus,minima  sunt  respectu 
eorum  quae  ignoramus.  Gonformiter,  quid- 
quid  homo  potest  Deo  offerre,  permodi- 
cum  est  comparat.ione  infinitae  honorabi- 
litatis,  majestatis  et  excellentiae  Dei  :  qui 
sicut  est  honorabilitatis  penitus  infinitse, 
sic  dignus  est  immenso  honore,  a  cujus 
exhibitione  omnis  creatura  deficit  infinite. 

Objicitur  quoque  contra  id  quod  ait, 
«  ardua  scandere  ».  Hoc  quippe  videtur 
illicitum,  quum  dicat  Apostolus  :  Noli  al- 
tum  sapere,  sed  time  ;  et  rursus,  Non  alta 
sapientes,sed  humilibus  consentientes.  Sa- 
lomon  quoque  :  Quid  necesse  est  homini 
majora  se  quaerere?  Et  in  Ecclesiastico 
scriptum  est  :  Altiora  te  ne  quaesieris.  — ■ 
Dicendum,  quod  verbum  illud  Apostoli, 
Noli  altum  sapero,  ita  exponitur  :  Noli  te 
ipsum  extollere,  aut  magna  de  te  sentire. 
Ad  alia  respondendum,  quod  non  debemus 
quaerere  majora  aut  altiora  inordinate  et 
supra  mensuram  nostrae  capacitatis,  seu 
ex  praesumptione  virium  propriarum;  sed 
moderate,  cum  reverentia  et  confidentia 
gratiosi  auxilii  Dei,  de  quo  dixit  Aposto- 


Eccli. 
xxvu,  3. 


A  lus  :  Omnia  possum  in  eo  qui  me  con-  Phmpp.i 
fortat. 

Insuper  objicitur  contra  id  quod  ait, 
«  praesumpsimus  ».  Praesumptio  namque 
sonat  in  vitium,  juxta  illud  Ecclesiastici  : 
0  praesumptio  nequissima  !  unde  creata 
es?  —  Respondetur,  quod  praesumptio  in- 
terdum  accipitur  pro  abundanti  fiducia. 
Aliquid  quoque  est  preesumptio  per  respe- 
ctum  ad  proprias  vires,  quod  non  est  prse- 
sumptio  proprie  dicta  per  respectum  ad 
divinum  auxilium. 

B      Objicitur  etiam  contra  illud  :  «  super- 
erogata  cuncta  reddere»,  etc.Videtur  enim 
illicitum  Scripturis  utriusque  Testamenti 
aliquid  addere,  quum  Moyses  dicat  :  Non  Deut.n.z. 
adjicietis  ad  verbum  quod  loquor  vobis, 
nec  auferetis  ex  eo;  in  Apocalypsi  quoque 
scriptum  sit  :  Si  quis  apposuerit  ad  haec,  Apoc.xm, 
apponet  super  eum  Dominus  plagas.  Unde  18- 
et  Damascenus  :  Tradita,  inquit,  nobis  per 
legem  et  Prophetas  veneramur,  nihil  ultra 
haec  inquirentes.  —  Ad  haec  Thomas  re- 
spondet  :  Contingit  apponere  ad  Scriptu- 

C  ras  dupliciter.  Primo,  aliquid  contrarium 
seu  diversum  addendo  :  quod  est  erro- 
neum  aut  praesumptuosum.  Secundo,  id 
quod  continetur  in  Scripturis  implicite, 
clarius  exponendo  :  et  hoc  est  laudabile. 
Hinc  Richardus  :  Non  debet  apponi  dissi- 
mile  vel  repugnans,  sed  potest  addi  ve- 
rum,  ad  veri  illius  explanationem.  Et  hoc 
forsan  non  est  proprie  apponere,  sed  im- 
plicitum  explicare  et  manifestare  :  quo- 
niam  verum  valens  ad  expositionem  Scri- 
pturae,    in    ipsa    implicite   ac   virtualiter 

D  continetur.  Hoc  est  quod  ait  Bonaventura: 
Est  (inquiens)  additio  distrahens,  et  est 
additio  complens.  Addens  primo  modo, 
non  supererogat,  sed  magis  diminuit  ac 
subvertit  :  quod  haeretici  faciunt,  quibus 
maledictio  datur.  Addens  secundo  modo, 
supererogat  :  quoniam  salvo  sensu  Scri- 
pturae,  ipsam  dilucidat.  Quod  faciunt  stu- 
diis  suis  sancti  Patres  et  doctores  ca- 
tholici. 

Consequenter  tangitur  causa  '  una  ad 
aggrediendum  impellens.  Delectat  nos  ve- 


EXPOSITIO   PROLOGI   D.    PETRI   LOMBARDI    IN   IV   LIBROS    SENTENTIARUM 


53 


ritas  pollicentis,  id  est,  vera  promissio  A 
Ghristi  promittentis  supereroganti  prsemi- 
um  copiosum,  delectabiliter  allicit  nos  ad 
compilandum  volumen  hoc.  Verumtamen 
perfectius  et  Deo  acceptius  est  facere  bo- 
na  puro  intuitu  divini  amoris,  absque 
reflexione  ad  commodum  aut  prsemium 
proprium,  quam  mercedis  affectu.  Subdi- 
tur  una  causa  retrahens  :  sed  terret  im- 
mensitas  laboris,  id  est  valde  magna  diffi- 
cultas  exsequendi  et  complendi  hoc  opus. 

Sequitur  alia  causa  ad  aggrediendum 
inducens.  Desiderium  hortatur  proficien-  B 
di,  id  est,  appetitus  faciendi  fructum  spi- 
ritualem  in  scientia  et  virtute  tam  mihi 
quam  aliis,  instigat  et  admonet  me  aggredi 
opus  istud  ;  sed  dehortatur  infirmitas  de- 
ficiendi,  id  est,  consideratio  propriee  in- 
firmitatis  ac  insufficientise,  ex  qua  vereor 
in  exseculione  a  complemento  deficere, 
instigat  me  ad  cessandum  ab  opere  isto ; 
quam  vincit  zelus  domus  Dei,  id  est,  fer- 
vens  affectio  communis  boni  Ecclesiae  prae- 
dominatur  considerationi  infirmitatis  re- 
trahenti  ab  opere  isto.  C 

Quo  zelo  inardescentes,  fidem  nostram 
adversus  errores,  etc.  Ordo  verborum  est : 
«  Studuimus  fidem  nostram  munire,  vel 
potius  ostendere  munitam  clypeis  »,  id 
est  rationibus  et  auctoritatibus,  «  Davidi- 
cae  turris  »,  id  est  altitudinis  sapientise 
Christi,  seu  sacree  Scripturae.  Per  David 
enim  intelligitur  Christus.  Unde  in  Canti- 
Cant.  iv,  4.  cis  :  Collum  tuum  sicut  turris  David,  qua? 
sdificata  est  cum  propugnaculis ;  mille 
clypei  pendent  ex  ea,  omnis  armatura  for- 
tium.  Sicque  fides  nostra  tot  clypeis  est  D 
munita,  quot  a  sanctis  Patribus  atque  do- 
ctoribus  introducta  et  exhibita  sunt  argu- 
menta,  documenta  ac  miracula  pro  fide 
corroboranda.  Hinc  recte  ait  Magister, «  vel 
potius  munitam  ostendere  »,  quia  jam 
ante  eum  fides  fuit  clypeis  his  munita,  et 
dicta  ac  scripta  ab  aliis  redegit  in  unum. 
Studuimus  etiam  «  aperire  abdita  theolo- 
gicarum  inquisitionum  »,  id  est  difficiles 
et  obscuras  qusestiones  theologiee  elucida- 
re  ac  solvere,  prout  infra  patebit,  et  « tra- 


dere  notitiam  ecclesiasticorum  sacramen- 
torum  pro  modulo  intelligentiee  nostrae»,  id 
est  juxta  parvitatem  et  mensuram  nostrae 
scienti».  Et  hoc  «  adversus  errores  car- 
nalium  atque  animalium  hominum  »,  id 
est  ad   confutandos   errores,  falsitates  et 
haereses  impiorum,  qui   instar  brutorum 
suas  passiones  concupiscentiasque  sequun- 
tur,  et  errores  fidei  sancta?  contrarios  fin- 
gunt  aut  amplectuntur,  ut  sine  refrena- 
tione  atque  formidine  peccent  :  sicut  qui 
negant  providentiam  Dei,  immortalitatem- 
que  animse,  juxta  illud  beati  Job  :  Dixe-  j0bxxi,u. 
runtDeo,  Recede  a  nobis,  scientiam  viarum 
tuarum  nolumus.  Et  in  Psalmo  :  Dixerunt,    />s.  LXX„, 
Quomodo  scit  Deus,  et  si  est  scientia  in  "• 
Excelso  ?  Juxta  hunc  modum  etiam  Apo- 
stolus  numerat  heereses  inter  opera  car-    Gaiat.  v, 
nis.  Quocirca  scribit  Bonaventura  :  Du-  20, 
pliciter  corrumpit  quis  fidem  :  primo,  ex 
perversitate   voluntatis   et   affectionis,   et 
talis  dicitur  hic  carnalis;  secundo,  ex  per- 
versitate  judicii,  et  talis  vocatur  hic  ani- 
malis,  quasi  phantasticus,  quoniam  phan- 
tasise  pervertunt  judicium  rationis. 

Hinc  igitur,  non  valentes  studiosorum 
fratrum  votis  jure  resistere,  id  est,  ratio- 
nabiliter  non  potentes  negare  desideriis 
fratrum  diligentium  quod  nos  rogant,  a 
quibus  sumus  rogati  de  materiis  istis  com- 
pilare  volumen.  Et  recte  ait  :  «  non  va- 
lentes  jure  ».  Quamvis  enim  poterat  de 
facto  non  annuere  illis,  de  jure  tamen  hoc 
non  poterat,  quum  et  beatissimus  Petrus 
dicat  :  Unusquisque  sicut  accepit  gratiam,  iPetr.n, 
in  alterutrum  illam  administrantes  ;  et 10' 
Salvator  :  QuEecumque  vultis  ut  faciant  vo-  Matth.vu, 
bis  homines,  ita  et  vos  facite  illis.  Nam  12' 
et  alios  verbo  aut  scripto  instruere,  est 
eleemosyna  spiritualis,  et  unum  de  sep- 
tem  spiritualibus  operibus  misericordiee. 
Eorum  in  Christo  laudabilibus  studiis, 
lingua  ac  stilo  nos  servire  flagitantium  : 
id  est,  non  valemus  resistere  votis  fratrum 
«  flagitantium  nos  servire  laudabilibus 
studiis  eorum  in  Christo,  lingua  ac  stilo», 
id  est  informatione  vocali  et  scripta,  seu 
editione  atque  dictamine  libri.  Porro  tunc 


54 


EXPOSITIO    PROLOGI   D.    PETRI   LOMBARDI    IN   IV   LIBROS   SENTENTIARCM 


studia  sunt  in  Christo  laudabilia,  imo  et  A 
meritoria,  quando  procedunt  ex  caritate, 
et  ordinantur  ad   debitum  finem,  ut  di- 
p.Metseq.  ctum  est  supra  de  ordinato  modo  studendi. 

Qnas  bigas  in  nobis  agitat  Christi  cari- 
tas.  Biga  est  vehiculum  quod  a  duobus 
equis  trahi  solet  :  et  designat  hoc  loco 
linguam  et  stilum,  quse  a  dilectione  Dei 
et  proximi  debent  moveri,  quemadmodum 
biga  ab  equis  duobus. 

Sed  videtur  quod  Magister  prsssumptuo- 
se  affirmet  linguam  suam  et  stilum  a  ca- 
ritate  Christi  agitari.  Similiter  quod  supra  B 
dixit  se  inardescere  zelo  domus  Dei,  quum 
Eccie.™,i.  nemo  sciat  se  esse  in  caritate.  —  Ad  hoc 
Thomas  respondet  :  Caritas  uno  modo  di- 
citur  habitus  infusus,  quem  nullus  po- 
test  scire  certitudinaliter  se  habere  in  vita 
hac,  nisi  ex  revelatione  :  sed  potest  co- 
gnoscere  per  aliqua  probabilia  signa.  Alio 
modo  dicitur,  amor  multum  appretians 
amatum  :  sicque  aliquis  potest  scire  se 
caritatem  habere.  Et  ut  addit  Bonaventu- 
ra  :  Si  caritas  sumatur  primo  modo,  videli- 
cet  pro  virtute  gratuita  et  infusa,  Magister  C 
prstacta  verba  non  protulit  asserendo,  sed 
conjiciendo ;  si  sumatur  secundo  modo, 
loquitur  assertive.  Hinc  ait  Bichardus  : 
Quamvis  nesciatur  in  hac  vita  sub  certi- 
tudine,  nisi  ex  revelatione,  scitur  tamen 
aliquo  modo  per  conjecturam  ;  sed  hoc 
non  est  proprie  scire,  sed  probabiliter 
opinari. 

Consequenter  ostendit  propositi  sui  con- 
stantiam   :   quoniam   non   obstante   quod 
scivit  sibi  imminere  pericula  contradicti- 
onum  et  detractionum,  nihilo  minus  pro-  D 
secutus  est  suum  intentum. 

Quamvis  non  ambigamus  omnem  hu- 
mani  eloquii  sermonem,  calumnia?,  id  est 
injuriationi  seu  impugnationi,  atque  con- 
tradictioni  wmulorum  semper  fuisse  ob- 
noxium,  id  est  expositum  seu  subjectum, 
quasi  noxae  aut  poenae  huic  addictum. 
Proprie  autem  calumniator  dicitur  falsus 
accusator.  Quia  dissentientibus  volunta- 
tum  motibus,  dissentiens  quoque  fit  ani- 
morum  sensus,  id  est,  sicut  affectus  vo- 


luntatum  in  bonis  et  perversis  hominibus 
exstant  contrarii,  sic  et  eorum  judicia  sibi 
invicem  repugnant.  Sicque  «  sensus  »  hic 
sumitur  pro  actu  seu  judicio  intellectus  : 
quemadmodum  in  prima  Joannis  epistola, 
Scimus  quoniam  Filius  Dei  venit,  et  dedit  i/oann.v, 
nobis  sensum  ut  cognoscamus  Deum  ve- 20' 
rum  ;  et  in  libro  Sapientiee,  Sensum  tu- so^.ix,i7. 
um,  Domine,  quis  sciet,  nisi  tu  dederis 
sapientiam  1  Ut  quum  omne  dictum  veri 
ratione  perfectum  sit,  id  est,  ratione  per- 
ficiatur  quidquid  vere  profertur,  tamen 
dum  aliud  aliis  aut  videtur,  aut  compla- 
cet,  veritati  vel  non  intellectw,  vel  offen- 
denti,  impietatis  error  obnitatur,  id  est, 
impius  error  resistat,  «  veritati  vel  non 
intellectae  »,  quoad  illos  qui  ex  ignorantia 
aut  hebetudine  renituntur  et  contradi- 
cunt,  «  vel  offendenti  »  eos  veritati,  in 
quantum  eorum  vitia  aut  errores  pandit 
vel  reprehendit. 

Sed  objici  potest  contra  id  quod  dictum 
est  :  «  veritati  vel  non  intellectse,  vel  of- 
fendenti  ».  Nam  sicut  se  habet  visus  cor- 
poralis  ad  lucem,  sic  veritas  ad  intelle- 
ctum.  Sed  visus  lucem  sensibilem  sibi 
objectam  non  potest  non  intueri  :  ergo  et 
intellectus  veritatem  non  potest  non  in- 
telligere.  Praeterea,  veritas  est  perfectio 
intellectus  et  naturaliter  appetibilis  :  ergo 
non  potest  odiri.  —  Bespondendum  ad 
primum,  quod  sicut  ex  triplici  causa  con- 
tingit  visibile  non  videri  :  primo,  quia 
homo  non  vult  illud  adspicere;  secundo, 
ex  organi  indispositione ;  tertio,  ex  lucis 
absentia  :  sic  tripliciter  accidit  non  intel- 
ligi  veritatem  :  primo,  quoniam  homo  non 
vult  eam  considerare;  secundo,  ex  hebe- 
tudine  intellectus,  indispositioneve  orga- 
ni,  ut  in  phreneticis  patet  et  fatuis;  tertio, 
ex  defectu  supernae  illuminationis,  sicut 
in  vitiosis,  quorum  obtenebrata  sunt  cor- 
da.  Ad  secundum  dicendum,  quod  veritas 
secundum  se  considerata,  et  quoad  primum 
suum  effectum,  quo  illuminat  intellectum, 
non  oditur,  neque  offendit  :  imo  delectat 
atque  diligitur,  quoniam  omnes  homines 
naturaliter  scire  desiderant.  Verumtamen 


EXPOSITIO   PROLOGI   D.    PETRI   LOMBARDI    1N    IV   LIBROS    SENTENTIARUM 


55 


Joann 
20. 


veritas  quoad  secundarium  suum  effe- 
ctum,  quo  aliquem  reprehendit  aut  punit, 
saepe  offendit,  odioque  habetur,  juxta  illud 
Joannis  :  Omnis  qui  male  agit,  odit  lucem. 
Hinc  decimo  Confessionum  asserit  Augu- 
stinus  de  impiis  :  Amant  veritatem  do- 
centem,  lucem  odiunt  redarguentem  ;  et 
alibi  :  Odium  peperit  veritas;  itemque  in 
sermone  de  beatissimi  Joannis  decollatio- 
ne  :  Feralis  jussus  crudelitatis  propter  odi- 
um  veritatis. 

Ac  voluntatis  invidia  resultet,  id  est, 
oppositum  sonet ;  quam  deus  sceculi  hujus 
operatur  in  illis  diffidentiw  filiis.  Hoc 
Ephes.11,2.  sumptum  est  ex  verbis  Apostoli.  Et  primo 
exponitur  de  principe  tenebrarum.qui  sua 
suggestione  inducit  impios  ad  perversa  et 
falsa  :  quorum  princeps  et  deus  perhibe- 
tur,  non  creatione,  sed  dominatione  ini- 
qua.  Sicque  per  «seeculum»,  intelliguntur 
homines  mundani  et  vani,  qui  diabolo  ma- 
gis  quam  Deo  parent  ac  serviunt.  Secundo 
exponitur  de  vero  Deo  omnium  crealore, 
qui  permissive  operatur  mala  praetacta, 
sicut  dicitur  Pharaonem  indurasse.  Sicque 
ab  Isaia  dicitur  Deo  :  Quare  nos  errare 
fecisti  de  viis  tuis?  indurasti  cor  nostrum 
ne  timeremus  te?  Qui  non  rationi  volun- 
tatem  subjiciunt,  sed  passionibus  et  pec- 
catis  acquiescunt,  quum  tamen,  divino 
Dionysio  teste,  optimum  hominis  sit  esse 
secundum  rationem.  Imo  ut  ait  Philoso- 
phus,  voluntas  comparatur  tyranno,  ratio 
regi.  Nec  doctrince  studium  impendunt, 
id  est,  non  laborant  intelligere  veritatem 
doctrinse,  quum  tamen  ad  Timotheum  di- 
cat  Apostolus  :  Attende  lectioni,  exhorta- 
tioni,  et  doctrinae.  Sed  his  quw  somnia- 
runt,  id  est,  instar  somniantium  stulte 
imaginati  sunt,  sapientiw  verba  coaptare 
niluntur,  colorando  suos  errores  per  ver- 
ba  Scripturae,  non  veri,  sed  placiti  ra- 
tionem  sectantes,  id  est,  non  sincere  quse- 
rentes  quod  verum  est,  sed  quod  eorum 
placet  affectioni  seu  rationi  perversse.  Et 
tales  sunt  haeretici  et  quidam  philosophi, 
qui  Scripturas  aut  negant,  aut  ad  philo- 
sophica  dicta  retorquent. 


Exod.  iv 
21. 

Is.  LXIII,  17 


I  Tim.  iv, 
13. 


A      Quos  iniqua  voluntas,  non  ad   intelli- 
gentiam    veritatis,    sed   ad    defensionem 
placentium  incitat,  juxta  illud  Isaiee  :  Lo-  is.wx,  10. 
quimini  nobis  placentia,  videte  nobis  er- 
rores.  Non  desiderantes  doceri  veritatem, 
sed  ab  ea  ad  fabulas  convertentes  audi- 
tum,\\y\\,s.  illud  ad  Timotheum  :  Discedent  mm.iv.i; 
quidam  a  veritate,  attendentes  spiritibus  "  Tim- 1V' 
deemoniorum ;  et  a  veritate  quidem  audi- 
tum  avertent,  ad  fabulas  autem  conver- 
tentur.  Porro  fabula  proprie  dicta,  secun- 
dum  Philosophum,  ex  miris  componitur,  et 

B  isti  volunt  semper  nova  audire.  Quorum 
professio,  id  est  firma  intentio,  est  magis 
placita  quam  docenda,  id  est  digna  doce- 
ri,  conquirere,  nec  docenda,  utpote  ne- 
cessaria  ad  salulem,  desiderare,  sed  desi- 
deratis  doctrinam  coaptare,  id  est  veritatis 
verba  applicare  ad  colorandum  et  excu- 
sandum  ea  quae  vitiose  affectant. 

Habent  rationem  sapientiw  in  supersti- 
tione,  id  est  non  vere,  sed  simulate  et 
apparenter,  instar  hypocritarum.  Et  sum- 
pta  sunt  hsec  ex  verbis  Apostoli  ad  Co-  Coioss.  ■■, 

C  lossenses.  Quia  fidei  defectionem  sequitur  ' 
hypocrisis  mendax,  ut  patuit  in  heereticis, 
qui  a  fidei  veritate  labentes,  assumpse- 
runt  opera  apparenter  virtuosa,  ne  eorum 
error  deprehenderetur.  Ideo  subditur  :  ut 
sit  vel  in  verbis  pie/as  quam  amisit  eo- 
rum  conscientia.  Nam  quamvis  conscien- 
tiam  impiam  habeant,  tamen  in  verbis 
pietatem  simulant  seu  praetendunt.  Ipsam- 
que  simulatam  pietatem  omni  verborum 
mendacio  impiam  reddunt.  Falsa  namque 
doctrina  apparenti  pietati  adjuncta,  auget 

D  iniquitatem  :  quemadmodum  juxta  Augu- 
stinum,  simulata  aequitas  non  est  eequifas, 
sed  duplex  iniquitas.  Falsw  doctrinw  in- 
stitutis,  fidei  sanctitatem  corrumpere  mo- 
lientes.  Sic  enim  haeretici  per  superstitiosa 
statuta,  cserimoniasque  confictas,  et  ap- 
parentes  justitias,  conati  sunt  fallere  vere 
catholicos.  Auriumque  pruriginem,  id  est 
inordinatam  ac  fervidam  curiosilatem  au- 
diendi  nova,  sub  novello  sui  desiderii 
dogmate  aliis  ingerentes,  quos  per  de- 
ceptoria  verba  et  gesta  accenderunt  ad 


56 


EXPOSITIO   PROLOGl   D.    PETRI   LOMBARDI   IN   IV   LIBROS    SENTENTIAREM 


audiendum  nova  documenta,  juxta  desi- 
derium  suum  conficta,  et  apta  ad  pallian- 
dum  concupiscentias  suas.  Prurigo  autem 
causatur  ex  inordinato  calore,  et  ita  tran- 
sumitur  hic  ad  designandum  fervorem  au- 
diendi    curiosa  et   nova.  Unde  ad  Timo- 

iir;,«.iv,  theum  ait  Apostolus  :  Erit  tempus  quum 
sanam  doctrinam  non  sustinebunt,  sed  ad 
sua  desideria  coacervabunt  sibi  magistros 
prurientes  auribus. 

Qui  contentioni  studentes,  contra  veri- 
tatem  sine  fcedere  bellant,  quatenus  suo 
clamore  videantur  praevalere,  quum  prse- 
valere  nequeant  ratione.  Est  quippe  con- 
tentio,  secundum  Ambrosium,  impugnatio 
veritatis  cum  confidentia  clamoris.  Tulli- 
us  quoque  secundo  Rhetoricse  :  Contentio, 
inquit,  est  oratio  acris,  ad  defensionem 
vel  impugnationem  accommodata.  Et  ut 
ait  Isidorus  :  Contentiosorum  studium  est, 
non  pro  inquirenda  veritate,  sed  pro  ap- 
petitu  laudis  certare.  Inter  veri  namque 
assertionem  et  placiti  defensionem,  lo- 
quendo  de  placito  veritati  contrario,  per- 
tinax  pugna  est.  Quae  pugna  dicitur  perti- 
nax,  ex  parte  ejus  qui  veritatem  impugnat; 
sed  constans  et  justa  est  ex  parte  ejus 
qui  veritatem  defensat.  Dum  se  et  veritas 
tenet,  id  est,  in  suo  vigore  consistit,  et 
ad  resistendum  falsitati  vitioque  inclinat ; 
et  se  voluntas  erroris,  id  est  volunlas  er- 
ronea,  tuetur  per  falsa,  seu  per  vera  male 
applicata.  Quamvis  autem  veritas  secun- 
dum  se  considerata,  sit  inexpugnabilis, 
omnique  falsitate  et  vitio  fortior;  tamen 
in  speciali  accepta,  et  ex  parte  sui  sub- 
jecti,  interdum  per  argumenta  fallacia, 
per  terrores  et  figmenta,  dejicitur,  obfu- 
scatur,  prosternitur.  Hinc  in  apocryphis 

iuEsdr.iv,  Esdree  habetur  :  Magna  est  veritas,  et  for- 
'    '       tior  omnibus ;  omnis  terra  invocat  veri- 
tatem,  et  omnes  tremunt  eam. 

Horum  igitur  Deo  odibilem  ecclesiam  : 
quee  Deo  odibilis  est  quantum  ad  vitia, 
non  quoad  naturam,  juxta  illud  libri  Sa- 

5ap.xi,25.  pientiae  :  Diligis  omnia  quee  sunt,  et  nihil 
odisti  eorum  quee  fecisti ;  volentes  ever- 
tere,  id  est  salubriter  confutare,  et  esse 


A  erroris  ac  vitii  in  ipsis  destruere,  juxta 

illud  Proverbiorum  :  Verte  impios,  et  non  /vo».xn,7. 
erunt ;  atque  ora  oppilare,  id  est  compri- 
mere,  ita  ut  veritati  non  valeant  repu- 
gnare  nec  respondere,  ne  virus  nequitiw, 
id  est  falsam  et  inficientem  doctrinam  et 
impietatem,  in  alios  effundere  queant;  et 
lucernam  veritatis  in  candelabro  exalta- 
re  volentes,  id  est  doctrinam  catholicam 
optime  illustrantem,  in  altitudine  mentis 
locare,  atque  in  cathedra  magistrali  sta- 
tuere,    ut    publice    doceatur  ;    in    labore 

B  multo,  interiori  et  exteriori,  ac  sudore  la- 
borem  sequente,  hoc  volumen,  Deo  praz- 
stante,  sine  quo  nihil  valemus,  compegi-  /oanu.xv, 
mus.  Quo  constat  quod  prologum  istum,  5- 
saltem  pro  maxima  parte,  fecit  edito  libro 
isto.  Et  bene  ait,  «  compegimus  »  :  quo- 
niam    ex    diversis    Sanctorum    sententiis 
quasi  compaginatum  exsistit.  Ideo  subdi- 
tur  :  ex  testimoniis  veritatis,  id  est  sacra? 
Scripturae,   in   mternum  fundatis,   juxta 
illud  Psalmi :  Initio  cognovi  de  testimoniis  ps.cxvmj 
tuis,    quia   in   aeternum   fundasti   ea.    In  152- 

C  Evangelio  quoque   increata  veritas  Chri- 
stus  testatur  :  Ccelum  et  terra  transibunt,    iuc.  xx., 
verba  autem  mea  non  transibunt;  item,  33# 
Unus  apex  de  lege  non  peribit.  Quod  au-  Matth.v, 
tem  ait  Apostolus,  Scientia   destruetur  :  iS" 
exponitur,  quantum  ad  modum  sciendi./w  8. 
quatuor  libris  distinctum  :  in  quo  ma- 
jorum  exempla,  id  est  similitudines,  fi- 
guras,  seu  exemplaria  quaedam  gesta,  do- 
ctrinamque  reperies. 

In  quo  libro  per  dominicw  ficlei,  id  est 
fidei  a  Domino  traditae,  sinceram  profes- 

D  sionem,  id  est  protestationem,  viperew  do- 
ctrinw,  id  est  hsereticae  ac  perfidee  falsi- 
tatis,  fraudulentiam  prodidimus,  aditum 
demonstrandai  veritatis  complexi,  id  est, 
amplexati  ordinatum  accessum  ad  verita- 
tem  catholicam  ostendendam  ;  nec  peri- 
culo  impiw  professionis  inserti,  id  est  ne- 
quaquam  admixti  periculosae  affirmationi 
falsorum,  temperato  inter  utrumque  mo- 
deramine  utentes,  id  est,  medium  verum 
servantes  inter  errores  extremos.  Quem- 
admodum  enim  sanitas  consistit  in  medio 


EXPOSITIO   PROLOGI    D.    PETRI   LOMBARDI   1N   IV   LIBROS   SENTENTIARUM 


57 


28, 


U. 


temperato  humorum,  et  virtus  inter  duo  A 
vitiosa  extrema,  quaedam  medietas  est  ; 
sic  doctrina  catholica,  seu  veritas  fidei 
christianae,  inter  errores  extremos  medi- 
um  tenet  :  sicut  inter  perfidiam  Arii  po- 
nentis  Trinitalem  in  personis  et  naturis 
esse  diversam,  et  heeresim  Sabellii  asse- 
rentis  Trinitatem  in  personis  atque  essen- 
tia  esse  unam,  fides  affirmat,  quod  diffe- 
rat  in  personis,  et  unum  sit  in  essentia. 
si  cui  Sicubi  *  vero  m  prsetactis  verbis  parum 
vox  nostra  insonuit,  id  est,  si  auribus 
mentis  et  corporis  alicujus  parum  inso-  B 
nuit  per  consensum  hsec  nostra  doctrina, 
non  a  patemis  discessit  limitibus,  id  est, 
a  Sanctorum  doctrinis  et  Scripturarum 
tenore  ac  terminis  non  recessit,  sicut  nec 

Prou.xxu,  ego  :  juxta  illud  Proverbiorum,  Ne  trans- 
grediaris  terminos  antiquos  quos  posue- 
runt  patres  tui.  In  Deuteronomio  quoque 

Deut.  xix,  legitur  :  Non  transferes  terminos  quos  fi- 
xerunt  priores  in  possessione  tua.  Unde 
et  Dionysius  primo  de  Divinis  nomini- 
bus  capitulo  :  Non  est,  inquit,  audendum 
aliquid  dicere  de  superessentiali  occulta  G 
Deitate,  praeter  ea  quae  divinitus  nobis  in 
sacris  Eloquiis  sunt  expressa. 

Consequenter  Magister  amputat  et  quan- 
tum  potest  excludit  temeraria  queeque  ju- 
dicia.  Non  igitur  debet  hic  labor  noster,  id 
est  liber  iste  a  nobis  laboriose  composi- 
tus,  seu  labor  quem  librum  componendo 
sponte  assumpsimus,  ac  patienter  et  ca- 
ritative  pertulimus,  cuiquam  pigro,  qui 
solet  studiosorum  conatus  contemnere,  se- 

Prov. xxvi,  cundum  quod  Salomon  loquitur  :  Sapien- 
tior  sibi  piger  videtur  septem  viris  loquen-  D 
tibus  sententias ;  vel  multum  docto,  qui 
nostra  instructione  forsan  non  eget,  videri 
superfluus,  quum  multis  impigris,  id  est 
studiosis,  agilibus,  multisque  indoctis,  id 
est  nondum  satis  eruditis  et  proficere  in 
theologia  optantibus,  inter  quos  etiam  et 
mihi,  sit  necessarius  necessitate  conditio- 
nata,  si  scilicet  compendiose  proficere  de- 
beant;  vel,  «  necessarius  »,  id  est  perutilis. 
Sed  quomodo  fuit  etiam  Magistro  necessa- 
rius?  Et  respondendum  quod  ideo,  quia 


alios  instruendo  exercitavit  et  instruxit  se 
ipsum,  ac  multum  promeruit,  ut  creditur 
pie  ;  et  sicut  dixit  jam  ante,  jure  non 
potuit  fratribus  studiosis  negare  compila- 
tionem  codicis  hujus. 

Breoi  volumine  complicans  patrum  sen- 
tentias,  id  est  sententiosa  dogmata  Sancto- 
rum  et  catholicorum  doctorum.  Sed  quum 
volumen  istud  sit  grande,  quomodo  breve 
vocatur?  Et  respondendum,  quod  compara- 
tione  sententiarum  contentarum  in  eo,  sit 
breve.  Porro,  ut  asserit  Avicenna,  Senten- 
tia  est  certissima  ac  definitiva  conceptio 
sive  prolatio.  Appositis  eorum  testimoniis, 
id  est  auctoritatibus  per  quas  probavi  id 
fuisse  de  mente  eorum  quod  dixi  et  eis 
adscripsi  ;  ut  non  sit  necesse  quairenti 
proficere,  librorum  numerositatem  evol- 
vere,  id  est  multos  percurrere  libros,  cui 
brevitas  collecta,  id  est  compendiosa  do- 
ctrina  hic  introducta,  quod  quairitur  ab  eo, 
offert,  id  est  preesentat,  sine  labore  tali  qua- 
lem  haberet  diversa  evolvendo  volumina. 

In  hoc  autem  tractatu,  non  solum  pi- 
um  lectorem,  qui  omnia,  quantum  ratio- 
nabiliter  potest,  capit  in  melius,  et  quaerit 
proficere,  non  calumniari,  sed  etiam  li- 
berum  correctorem  desidero.  Liberum  ap- 
pellatur,  secundum  Philosophum,  quod 
causa  sui  est.  Sic  liber  vocatur  corrector, 
qui  emendat  sincero  correctionis  intuitu, 
non  ad  irridendum  aut  diffamandum,  nec 
ex  prava  radice.  Maxime  ubi  profunda 
versatur  veritatis  qumstio,  ubi  periculo- 
sius  est  errare ;  et  dummodo  is  qui  corri- 
git,  sit  ad  corrigendum  vere  idoneus.  Qua> 
veritas  utinam  tot  haberet  inventores,  id 
est  studiosos  amatores,  qui  vel  propria 
inquisitione,  vel  aliorum  informatione, 
veritatem  cupiunt  invenire  quam  quae- 
runt,  quot  habet  contradictores.  In  his 
verbis  pandit  Magister  se  corrigibilem  es- 
se  ac  docilem,  non  pertinacem,  exemplo 
Augustini  secundo  de  Trinitate  dicentis  : 
Magis  amabo  inspici  a  rectis,  quam  time- 
bo  morderi  a  perversis.  Gratanter  namque 
suscipit  osculum  columbinum  pulcherri- 
ma  ac  modestissima  caritas ;  dentem  vero 


58 


QILESTIONES   PR^VI^E   LIBRIS   SENTENTIARUM.    —  QVLEST.    I 


caninum  vel  evitat  cautissima  humilitas,  A  meum  errorem  ostenderit  mihi.  Unde  et 


vel  retundit  solidissima  veritas.  Magisque 
optabo  a  quolibet  reprehendi,  quam  sive 
ab  errante  sive  ab  adulante  laudari.  Hinc 
demum  Gregorius  :  Magnum,  inquit,  mihi 
beneficium   ab  eo   reputo  exhiberi,   qui 


quidam  disseruit  :  Errorem  meum  liben- 
ter  audio,  sed  ab  eo  qui  recitat  non  liben- 
ter,  utpote  dolens  de  meo  errore.  Amicus 
enim  est,  qui  quaerit  vitium  abolere,  non 
insultare  erranti  aut  vitioso. 


QILESTIONES   PRjEVI^  LIBRIS   SENTENTIaRUM 


QUiESTIO    PRIMA 

OUaeritur  primo,  An  sacra  doctri- 
na  seu  theologia  sit  scientia. 
Et  arguitur  primo  quod  non.  Theologia 
enim  est  sapientia  ;  sed  sapientia  et  scien- 
tia  sunt  habitus  intellectuales  distincti,  ut 
sexto  Ethicorum  habetur.— Secundo,  quia 
ut  ait  Boetius,  scientia  est  eorum  quee 
incommutabilem  sui  sortiuntur  substan- 
tiam;  atque,ut  primo  Posteriorum  ac  alibi 
docet  Philosophus,  scientia  est  necessari- 
orum  et  quae  aliter  se  habere  non  pos- 
sunt,  non  contingentium  et  variabilium 
rerum.  Sed  sacra  doctrina  et  theologia  pro 
maxima  parte  est  de  rebus  et  gestis  hu- 
manis.  —  Tertio,  quia  scientia  est  uni- 
versalium,  non  singularium.  Scriptura  au- 
tem  seu  theologia  pro  maxima  parte  est 
historialis,  de  certis  personis  et  particu- 
laribus  eorum  actibus  tractans,  ut  patet 
in  Genesi  et  aliis  libris  Moysis,  in  libris 
Josue  et  Judicum,  in  libris  Regum  et  Pa- 
ralipomenon,  in  Esdra,  in  Evangeliis  Apo- 
stolorumque  Actibus.  —  Quarto,  quia  sci- 
entia  procedit  ex  principiis  per  se  notis, 
sicut  in  prologo  de  Maximis  theologiaa 
scribit  Alanus  :  Omnis  scientia  utitur  re- 
gulis  tanquam  propriis  fundamentis.  Has- 
que  regulas  Philosophus  primo  Posterio- 
rum  nominat  dignitates,  quae  ut  asserit, 
sunt  per  se  notae.  Sed  theologia  procedit 
ex  articulis  fidei,  qui  non  sunt  per  se 
noti  :  imo  nec  comprehensibiles,  saltem 
pro  parte.  —  Quinto,  scientia  est  scibi- 


B  lium  et  comprehensibilium;  theologia  ve- 
ro  est  incomprehensibilium  et  supernatu- 
ralium  :  non  est  ergo  scientia.  —  Sexto, 
major  est  certitudo  principiorum  quam 
conclusionum,  quum  ex  certitudine  prin- 
cipiorum  dependeat  certitudo  conclusio- 
num.  Sed  minor  est  certitudo  articulorum 
fidei  quam  scientiae  Scripturarum,  quum 
primo  de  Sacramentis  asserat  Hugo  :  Fides 
est  supra  opinionem  et  infra  scientiam. 
Notitia  ergo  sacrae  Scripturae  non  est  sci- 
entia.  —  Septimo,Augustinus  libro  LXXXIII 

C  Quaestionum  :  Quaedam  (inquit)  creduntur 
quffl  nunquam  intelliguntur,  ut  est  om- 
nis  historia  recitans  humana  et  particu- 
laria  gesta.  Quum  ergo  sacra  Scriptura 
pro  maxima  parte  sit  talium  recitativa, 
non  videtur  esse  scientia,  quum  scientia 
sit  eorum  quae  intelliguntur.  —  Octavo, 
triplex  est  acceptio  veritatis  in  doctrinis, 
videlicet  opinio,  fides,  scientia.  Opinio  au- 
tem  est  opinabilium,  fides  credibilium, 
scientia  scibilium.  Sed  haec  doctrina  est 
credibilium,  puta  eorum  quae  cadunt  sub 

D  fide,  non  scibilium  :  non  est  ergo  scien- 
tia.  —  Nono,  omnis  scienlia  resolvitur  in 
principia  per  se  nota  :  quod  theologiae 
non  convenit.  —  Decimo,  haec  doctrina  est 
lex  :  quia  in  legem  novam  veteremque 
dividitur.  Unde  et  Baruch  ait  :  Hic  liber 
mandatorum  Dei,  et  lex  quae  est  in  aeter- 
num.  Lex  autem  non  est  scientia,  sed 
praeceptum,  ut  super  primam  S.  Joannis 
Canonicam  tangit  Augustinus. 

In  contrarium  est  illud  Osee  :  Scien- 


Baruch  iv, 
1. 


Osee  vi,  6. 


QU/EST10NES    PR/EVIiE   LIBRIS   SENTENTIARUM. 


QU.EST.    I 


59 


tiam  Dei  volui  plus  quam  holocausta;  et 
Jer.  ix,  24.  item  illud  Jeremiae  :  In  hoc  glorietur  qui 
gloriatur,  scire  et  nosse  me,  dicit  Domi- 
/5.  xi,  9.  nus.  Isaias  quoque  ait  :  Repleta  est  terra 
scientia  Domini.  Et  de  hac  in  quartode- 
cimo  de  Trinitate  loquitur  Augustinus  : 
Theologia  est  scientia  rerum  ad  hominis 
salutem  spectantium. 

Ad  hanc  qusestionem  Alexander  re- 
spondet  :  Quaedam  est  scientia  causae,  et 
quaedam  causati.  Scientia  autem  causae 
causarum,  est  gratia  sui.  Scientiae  vero 
causatorum,  sive  sint  causee  et  effectus, 
sive  effectus  tantum,  non  sunt  gratia  sui  : 
quia  dependent  a  causa  causarum,  et  re- 
feruntur  ad  ejus  notitiam.  Hinc  nomen 
scientise  appropriatur  scientiis  causato- 
rum;  nomen  vero  sapientiae,  scientiae  seu 
notitiae  causae  causarum.  Hinc  theologia 
proprie  sapientia  nuncupatur,  quum  et 
Philosophus  dicat,  quod  prima  philoso- 
phia,  videlicet  metaphysica,  quee  est  gra- 
tia  sui  et  de  causa  causarum,  sapientia  est 
dicenda:multo  magis  theologia,  quae  trans- 
cendit  cunctas  scientias  alias.  Unde  in 
Deut.n,6.  Deuteronomio  dicitur  :  Haec  est  vestra  sa- 
pientia  et  intellectus  coram  populis. 

Praeterea  Thomas  hanc  quaestionem  non 
movet  hoc  loco,  sed  in  prima  parte  Sum- 
mae  suse,  quaestione  prima;  solvitque  eam 
dicendo  :  Duplex  est  scientia.  Quaedam 
procedit  ex  principiis  in  ipsa  per  se  notis, 
ut  geometria.  Quaedam  vero  procedit  ex 
principiis  non  nisi  in  lumine  superioris 
scientiae  cognitis,  ut  perspectiva,  quae  pro- 
cedit  ex  principiis  in  geometria  notifica- 
tis  :  et  hoc  modo  sacra  doctrina  est  sci- 
entia.  Nam  licet  ejus  principia,  scilicet 
articuli  fidei,  non  sint  homini  per  se  no- 
ta;  sunt  tamen  in  altiori  scientia,  utpote 
in  cognitione  Dei  et  Beatorum,  per  se  co- 
gnita.  Idcirco  quod  dicitur,  Omnis  scientia 
procedit  ex  per  se  notis  :  intelligendum 
est,  immediate,  vel  per  reductionem  ad 
altiorem  scientiam.  Haec  Thomas. 

Hanc  responsionem  sequitur  et  assignat 
Richardus,  et  addit  :  Sicut  musica  assentit 


A  principiis  traditis  ab  arithmetica,  et  per- 
spectiva  principiis  traditis  a  geometria; 
ita  theologus  assentit  principiis  sibi  tra- 
ditis  a  Deo,  cui  principia  hujus  theologicae 
scientiae  sunt  per  se  nota  :  quae  sunt  ar- 
ticuli  fidei,  ex  quibus  procedit  theologia 
in  demonstrationibus  suis.  Hinc  Augusti- 
nus  secundo  de  Givitate  Dei  :  De  invisi- 
bilibus,  inquit,  a  nostro  sensu  et  intelle- 
ctu  remotis,  oportet  nos  credere  his  qui 
haec  in  illo  incorporeo  lumine  constituta 
didicerunt  (scilicet  Apostolis  et  Prophetis) 

B  vel  manentia  contuentur  (ut  sunt  compre- 
hensores).  Nec  ex  his  sequitur  tantum 
quod  theologia  sit  scientia  simpliciter;  sed 
etiam  aliquo  modo  quoad  nos,  in  quan- 
tum  praesuppositis  per  fidem  hujus  do- 
ctrinae  principiis,  certitudinaliter  cogno- 
scere  possumus  necessariam  connexionem 
conclusionum  hujus  doctrinae  ad  sua  prin- 
cipia.  Nec  tamen  tam  plene  habet  ratio- 
nem  scientiae  quoad  nos  in  vita  praesenti, 
de  lege  communi,  ut  perspectiva  ac  mu- 
sica,  de  quarum  principiis  possumus  hic 

C  certam  cognitionem  acquirere,  in  quantum 
acquirere  valemus  certam  cognitionem 
scientiarum  illarum  quibus  subalternan- 
tur,  et  ex  quarum  principiis  procedunt. 
Nec  hoc  est  contra  nobilitatem  theologiae, 
sed  magis  pro  ea  :  quoniam  ratione  alti- 
tudinis  materiae  de  qua  tractat,  nostram 
naturalem  transcendit  cognitionem.  Nam 
quffi  ex  sua  natura  sunt  maxime  scibilia, 
actualia,  perfecta  et  separata,  sunt  nobis 
minus  scibilia  :  ad  quae  se  habet  noster 
intellectus  sicut  oculus  noctuae  ad  lumen 

D  diurnum,  secundum  Philosophum  secun- 
do  Metaphysicae.  Unde  Avicenna  sexto  Na- 
turalium  :  Res  subtilissimas  non  potest 
aliquando  noster  apprehendere  intellectus, 
quia  excedunt  eum.  Haec  Richardus. 

Goncordat  .Egidius,  qui  solvendo  quam- 
dam  instantiam,  ait  :  Scientia  ista  demon- 
strat  non  ut  geometria,  sed  ut  perspectiva, 
suppositis  scilicet  articulis  fidei,  qui  ut 
dictum  est,  per  se  noti  sunt  in  scientia 
altiori,  utpote  Beatorum  :  et  quoniam 
etiam  artes  quae  sic  procedunt,  scientiae 


60 


QU.ESTIONES    PRMXllE    LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QUvEST.    I 


dici  possunt,  theologia  quoque  scientia  di-  A 
citur. 

Porro  Joannes  Scotus,  qui  vocatur  Do- 
ctor  subtilis,  de  hac  quaestione  sic  scribit : 
Aliter  est  loquendum  de  theologia  in  se, 
et  de  theologia  in  nobis,  et  similiter  de 
quocumque  alio  habitu  :  quoniam    licet 
geometria  sit   scientia  in  se,  tamen   non 
cognoscenti  principia  geometriae,  sed  ea 
tantum  credenti,  non  est  scientia,  sed  fi- 
des.  Unde  cognitio  quae  est  proportiona- 
bilis  objecto  secundum  se,  est  simpliciter 
scientia  :  et  sic  cognitio  de  objecto  theo-  B 
logiae,  quge  nata  est  haberi  secundum  se, 
est  theologia   simpliciter ;   sed   theologia 
nostra,  non  est  nisi  secundum  capacitatem 
intellectus    nostri.   Dicendum    ergo   quod 
theologia  est  scientia.  Nam,  sicut  patet  ex 
definitione  scire,  scientia  est  certa  cogni- 
tio  de  necessariis,  habita  per  causam  evi- 
dentiamque  objecti,  et  per  applicationem 
causee  ad  effectum.  Sed  quod  scientia  sit 
per  discursum  et  applicationem,  hoc  est 
imperfectionis,  sicque  ex  praecedenti  co- 
gnitione  dependet.  Theologia  ergo,  quan-  C 
tum  ad  conditiones  illas  quae  sunt  perfe- 
ctionis,  videlicet  quod  sit  cognitio  certa 
et  necessaria,  et  per  objectum  per  se  evi- 
dens,  non  per  causam  efficientem,  est  sci- 
entia  in  intellectu  divino.Theologia  autem 
Beatorum  est  vere  scientia,  etiam  quoad 
hoc  quod  est  ex  causa  efficiente,  videlicet 
Deo.  Similiter  theologia  viatorum,  scientia 
est,  et  ex  discursu  habetur.  —  Sed  contra 
ista  arguitur,  quia  pars  theologiae  est  de 
contingentibus,  ut  quod  Filius  Dei  est  in- 
carnatus,  quod  Deus   mundum   creavit  :  D 
quae  non  videntur  habere  scientiam.  Re- 
spondetur,  quod  nullus  intellectus  potest 
intelligere  contingens  ut  necessarium,  nisi 
erret.  Ideo  nihil  est  dicere,  quod  contin- 
gentia  ut  a  Deo  sunt  cognita,  sint  neces- 
saria;  sed  scientia  Dei  est  contingentis  ut 
contingentis.   Ideo   aliter  est  de   scientia 
nostra,  et  de  scientia  Dei.  Necessitas  enim 
quae  requiritur  ad  scientiam  nostram,  est 
necessitas  objecti,  non  habitus  :  quia  quod 
homo   scit   hodie,   potest   cras   oblivisci, 


quamvis  sit  de  necessariis.  Necessitas  au- 
tem  scientiae  Dei,  est  necessitas  habitus, 
non  objecti,  et  ipse  certitudinaliter  con- 
tingentia  noscit.  Haec  Scotus. 

Cujus  dicta  in  se  obscura,  ex  suorum 
sequacium  scriptis  possent  clarius  eno- 
dari,  nisi  prolixitas  esset  vitanda.  Breviler 
autem  tangendo,  sicut  unus  asserit  illo- 
rum,  quaedam  est  theologia  in  se,  et  quae- 
dam  in  nobis.  Theologia  in  se,  est  co- 
gnitio  quae  nata  est  haberi  de  objecto 
theologico,  secundum  quod  objectum  illud 
natum  est  manifestare  se  intellectui  pro- 
portionato  :  quemadmodum,  verbi  gratia, 
Deus  est  objectum  theologicum,  et  intelle- 
ctus  divinus  est  sibi  proportionatus  :  ideo 
illa  notitia  quae  habetur  de  isto  objecto 
in  intellectu  divino,  est  theologia  in  se. 
Illa  vero  quae  de  eodem  objecto  causatur 
in  nobis,  vocatur  theologia  in  nobis. 

Praeterea  advertendum  quod  circa  hanc 
quaestionem  multa  scribit  Durandus  de 
S.  Portiano,  inter  cetera  dicens  :  In  omni 
disputatione  oportet  supponere  quid  de- 
signetur  per  nomen.  Ideo,  antequam  de- 
scendatur  ad  solutionem  quaestionis  istius, 
oportet  videre  quid  importetur  nomine 
theologiae.  Videtur  autem  thoologia  secun- 
dum  nomen  suum,  tripliciter  accipi.  Pri- 
mo,  pro  habitu  quo  assentimus  his  quae  in 
sacra  doctrina  traduntur,  et  ut  in  ea  tra- 
duntur  :  sicut  scire  ea  quae  in  libris  con- 
tinentur  philosophorum,  vocatur  naturalis 
philosophia.  Secundo,  pro  habitu  quo  fi- 
des  et  ea  quae  in  Scripturis  traduntur,  ex 
quibusdam  principiis  nobis  notioribus  de- 
clarantur.  Sicque  sumit  eam  Augustinus 
quartodecimo  de  Trinitate  loquens  :  Huic 
scientiae  illud  tantum  tribuitur,  quo  fides 
saluberrima  gignitur,  nutritur,  defenditur 
et  roboratur  :  qua  scientia  multi  fideles 
non  pollent,  quamvis  polleant  ipsa  fide. 
Tertio,  pro  habitu  eorum  quae  deducuntur 
ex  articulis  fidei  et  ex  dictis  Scripturae, 
sicut  conclusiones  ex  suis  principiis.  Si 
itaque  theologia  primo  modo  accipiatur, 
non  differt  a  fide  :  quoniam  quae  in  Scri- 
ptura  traduntur,  ut  sic  solum  auctoritate 


QUiESTIONES    PR^EVI^   LIBRIS    SENTENTIARUM.    —   QU.EST.    I 


61 


divina  tenentur.  Sic  autem  eis  assentire, 
solius  est  fidei.  Ideo  theologia  sic  sumpta, 
non  differt  a  fide.  Hinc  quaerere  an  theo- 
logia  sic  accepta  sit  scientia,  idem  est  ac 
si  quaereretur  an  fides  sit  scientia.  Porro, 
si  theologia  secundo  modo  accipiatur,  fi- 
des  et  theologia  sunt  de  eodem,  nisi  quod 
id  quod  tradit  fides,  sola  tradit  auctori- 
tate,  theologia  ratione.  Ideo  quaerere  an 
theologia  sic  sumpta  sit  scientia,  est  quae- 
rere  utrum  de  eodem  simul  possint  haberi 
fides  atque  scientia.  Sumendo  autem  theo- 
logiam  tertio  modo,  quserere  an  theologia 
sit  scientia,  est  queerere  utrum  ex  arti- 
culis  fidei  possit  aliquid  demonstrative 
concludi  quod  vere  sit  scitum. 

His  ultimis  duobus  modis  tractat  Duran- 
dus  hanc  quaestionem  prolixe.  Et  tenet 
in  primis,  quod  de  eodem  possunt  in  ho- 
mine  simul  esse  fides  et  scientia,  dum- 
modo  illud  sit  scibile  et  demonstrabile 
homini  viatori ;  alias  non.  —  Deinde,  lo- 
quendo  de  theologia  tertio  modo  sumpta, 
tenet  quod  non  sit  vere  nec  proprie  scien- 
tia  :  et  in  hoc  recedit  a  Thoma,  Richardo, 
ceterisque  prsedictis.  Denique  positionem 
suam  sic  probat  :  Omni  scienti  potest  con- 
stare  de  conclusione  scita,  quod  sit  vera 
et  quod  impossibile  sit  aliter  se  habere; 
sed  de  conclusione  deducta  ex  principiis 
tantum  creditis,  non  potest  constare  dedu- 
centi  quod  impossibile  sit  eam  aliter  se 
habere,  neque  quod  sit  vera.  Non  enim 
plus  constare  potest  de  conclusione,  quam 
de  principiis,  quum  notitia  conclusionum 
dependeat  ex  notitia  principiorum  :  sed 
de  principiis  tantum  creditis  non  potest 
constare  quod  sint  vera,  nec  quod  impos- 
sibile  sit  ea  aliter  se  habere.  Ille  enim  qui 
solum  assentit  alicui  dicto  propter  hoc 
quod  ab  alio  dicitur,  quantum  est  ex  se, 
eequaliter  assentiret  cuilibet  dicto  ab  illo, 
sive  verum  esset,  sive  falsum.  Sed  huic 
argumento  objicit  Durandus,  quia  dum  di- 
cens  mentiri  non  potest  nec  falli,  tunc 
credens  auctoritati  ipsius  certus  est  de 
veritate  dicti  ipsius  :  talis  autem  est  Deus. 
Quum   ergo  auctoritate  ipsius   credamus 


A  veros  esse  articulos  fidei,  certi  sumus  de 
veritate  eorum.  Ad  quod  respondet,  quod 
quando  constat  de  infallibili  veritate  di- 
centis,  consfat  de  veritate  dicti.  Sed  quod 
Deus  dixerit  articulum  fidei,  non  potest, 
ut  videtur,  constare  viatori.Oporteret  enim 
quod  vel  videret  Verbum  divinum  in  se  : 
et  sic  non  esset  viator,  sed  comprehen- 
sor;  aut  quod  audiret  sonum  in  substantia 
creata  formatum,  sicut  formantur  in  aere 
soni  similes  vocibus  significativis.  Talia 
autem  possunt  formari  a  dsemone.  Propter 

B  quod  nullo  modo  potest  constare  eviden- 
ter,  quod  articuli  sint  a  Deo  dicti.  Esto 
etiam  quod  evidens  esset  Deum  dixisse 
articulos  :  non  tamen  ob  hoc  articuli  es- 
sent  evidentes  in  speciali,  sed  tantum  in 
generali.  Nec  forte  etiam  in  generali  talis 
conclusio  esset  scita  :  quia  non  conclu- 
ditur  per  proprium,  sed  per  extraneum 
medium.  Non  ergo  valet  illa  instantia.  Id- 
eo  patet  quod  de  conclusione  deducta  ex 
principio  tantum  credito,  non  potest  con- 
stare  deducenti,   quod    necessaria    sit   et 

G  vera  :  non  [est]  ergo  proprie  scita.  Hsec 
Durandus. 

Contra  cujus  dicta  multa  objici  queunt. 
Primo,  quoniam  levitatis  videretur  credere 
his  quee  omnem  rationem  excedunt,  om- 
nique  sensui  et  experientiae  contrarian- 
tur,  nisi  certitudinaliter  nosceremus  quod 
Deus  verus  sit  eorum  probator,  doctor  et 
testis.  Nec  Deus  sub  aeternse  damnationis 
comminatione  requireret  a  nobis  indubi- 
tatam  talium  credulitatem,  nisi  sufficien- 
ter  et  manifeste  ostendisset  hominibus  se 

D  talium  esse  testem  atque  auctorem.  Deni- 
que  nihil  tam  certum  est,  quam  Deum 
mentiri  non  posse  :  idcirco,  dum  constat 
Deum  esse  assertorem  dicti,  certissimum 
est  illud  esse  verissimum,  nec  ulla  demon- 
stratio  certior  est.  Idcirco  dixit  Apostolus  : 
Licet  nos  aut  angelus  de  ccelo  evangelizet  Gaiat. 
vobis  praeter  id  quod  evangelizavimus  vo- 
bis,  anathema  sit. 

Praeterea,  ad  hoc  quod  certe  noscamus 
articulum  fidei  dictum  esse  a  Deo,  nequa- 
quam  oportet  ut  vel  videamus  Verbum 


62 


QU.ESTIONES   PRiEVI/E   LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QU/EST.    I 


divinum  in  se,  sieut  comprehensores ;  aut  A 
audiamus  ipsum  per  sonos  formatos  in 
aere,  quales  diabolus  facere  potest.  Potest 
enim  hoc  certissime  sciri  ex  illustratione, 
apparitione  et  allocutione  interna  :  sive 
in  vi  imaginativa  et  intellectiva  pariter 
facta,  sicut  Prophetse  communiter  habu- 
erunt  suas  revelationes  ministerio  angelo- 
rum,  ut  divinus  Dionysius  protestatur;  vel 
in  sola  vi  intellectiva  absque  omni  sen- 
sibili  sono,  quemadmodum  sanctus  David 
revelationes  suas  sortitus  est  anagogica 
illustratione,  secundum  quod  secundo  Re-  B 
iixeg.xx.ui,  gum  fatetur  :  Spiritus  Domini  locutus  est 
2' 4'  per  me,  et  sermo  ejus  per  linguam  meam, 
sicut  lux  aurorae  absque  nubibus  oriente 
sole  rutilat.  Et  hoc  sancti  Patres  concor- 
diter  asserunt.  In  revelationibus  autem 
propheticis,  sancti  Prophetse  certitudina- 
liter  noverunt  se  divinitus  inspiratos  et 
doctos,  prsesertim  quum  in  Daniele  scri- 
Dan.  x,  i.  ptum  sit  :  Intelligentia  opus  est  in  visio- 
ne.  Insuper,  Spiritus  Sanctus  potest  men- 
tem  humanam  sola  interiori  allocutione 
seu  illustratione  plenarie  informare,  atque  C 
de  sua  supernaturali  informatione  certi- 
ficare,  absque  hoc  quod  ostendat  ei  Ver- 
bum  aeternum  aut  se  ipsum  clare  per  spe- 
ciem,  et  absque  omni  sensibili  sono.  Imo 
sic  plurimos  erudivit,  et  sic  fit  in  visio- 
nibus  mysticae  theologise,  et  in  raptu  et 
ecstasi. 

Amplius  veritas  dupliciter  potest  evi- 
denter  probari,  videlicet  :  naturali  ratio- 
ne,  sicque  probantur  philosophicee  verita- 
tes ;  secundo,  miraculosa  et  supernaturali 
operatione  soli  Deo  possibili  :  talia  autem  D 
multa  facta  sunt  tam  a  Ghristo  quam  ab 
ejus  discipulis  ad  declarandum  fidei  ve- 
ritatem,  et  quod  auctorem  ac  testem  ha- 
beal  Deum,  qui  falsitati  et  errori  testimo- 
nium  et  approbationem  nullatenus  adhibet. 
/oann.xv,  ldeo  in  Evangelio  ait  Salvator  :  Si  opera 
non  fecissem  in  eis  quee  nullus  alius  fecit, 
peccatum  non  haberent.  Denique  David 
tempore  veteris  Testamenti  locutus  est 
Ps.  xc.i,5.  Deo  :  Testimonia  tua  credibilia  facta  sunt 
nimis.  Omnia  autem  mirabilia  illa  ad  con- 


'24. 


firmationem  Mosaicae  legis  peracta,  valent 
et  conferunt  ad  evangelicse  legis  corrobo- 
rationem,  quum  illorum  et  nostrorum  sit 
eadem  fides..  Imo  Judseorum  finalis  reli- 
ctio,  atque  translatio  miraculorum  veteris 
Testamenti  ad  Ecclesiam  Ghristi  per  Apo- 
stolos  facta,  est  certissimum  christianae 
fidei  argumentum.  Et  prater  ac  ultra  mi- 
racula  in  Testamento  veteri  facta,  post- 
modum  in  evangelica  lege  innumerabilia, 
preeclarissima  et  soli  Deo  possibilia  mira- 
cula,  quasi  incomparabiliter  frequentius  et 
excellentius  in  toto  orbe  terrarum,  omni- 
que  populo,  natione,  tribu  et  lingua,  quam 
olim  in  lege  et  solo  populo  Judseorum, 
facta,  fidem  evangelicam  adstruunt.  Unde 
de  praedicatoribus  evangelicae  legis  scri- 
ptum  est  apud  Marcum :  Illi  autem  profecti  Marc.sMi 
praedicaverunt  ubique,  Domino  cooperan-  20' 
te  et  sermonem  confirmante  sequentibus 
signis.  Hinc  ad  Hebrseos  ait  Apostolus  : 
Quomodo  effugiemus,  si  tantam  neglexe-  Hebr.u,% 
rimus  salutem  quee  in  nos  confirmata 4' 
est,  contestante  Deo  signis  et  prodigiis  et 
virtutibus,  et  variis  Spiritus  Sancti  distri- 
butionibus? 

Quumque  Dei  perfeeta  sint  opera,  testi-  ueut.xxxn. 
ficationes  ejus  quibus   ostendit  fidem  et 4' 
legem  christianam  esse  a  se,  perfectse  et 
sufficientes  exsistunt,  certitudinaliterque 
pandentes  quod  dictum  est  et  praetendunt. 
Hinc  et  Salvator  in  Evangelio  :  Opera,  in-  Joann.  v 
quit,  quae  dedit  mihi  Pater  ut  faciam,  te-  36' 
stimonium  perhibent  de  me.  Itemque  :  Si  md.x,m 
non  facio  opera  Patris  mei,  nolite  credere  38' 
mihi ;  si  autem  facio,  et  si  mihi  non  cre- 
ditis,   operibus   credite.  Hinc  Nicodemus 
peritus  in  lege,  dixit  ad  Christum  :  Sci- 
mus  quia  a  Deo  venisti  magister;  nemo  iMd.m,i 
enim  potest  haec  signa  facere  quse  tu  fa- 
cis,  nisi  fuerit  Deus  cum  eo. 

Amplius,  quamvis  sint  innumerabilia 
Christi  et  Apostolorum  Sanctorumque  ce- 
terorum  evangelicee  legis  miracula,  quo- 
rum  etiam  unumquodque  per  se  effica- 
citer  demonstravit  veram  esse  ipsorum 
doctrinam,  quam  verus  Deus  tali  prodigio 
roboravit;  tamen  dum  omnia  christianee 


QU.ESTIONES   PR.EVI.E   LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QUiEST.    I 


G3 


Sumraa 
GuiU.  Pe- 
raldi. 


II  Cor.  x. 
14. 


fitlei  argumenta  comportanfur,  conferun-  A 
tur  et  simul  considerantur,  supercertissi- 
me  probant  evangelicam  legem  divinitus 
promulgatam.  Quid  enim  mirabilius  quam 
totius  mundi  conversio  ad  tam  incompre- 
hensibilem  fidem  et  evangelicam  arduis- 
simam  legem,  per  paucos  et  simplices 
Ghristi  discipulos,  sine  humana  potentia, 
sine  magica  arte,  sine  violentia  ?  quod 
item  inter  tam  immanissimas  tyrannorum 
persecutiones,  fides  ista  non  solum  man- 
sit,  imo  et  fortius  crevit?  Sanctitas  quo- 
que  perfectorum  Christianorum  omnem  B 
magicam  artem,  simulationem  et  duplici- 
tatem  dsemonumque  conventionem  vehe- 
mentissime  detestantium,  prout  nobis  cer- 
tissime  constat,  veritatem  et  sanctitatem 
fidei  legisque  evangelicae  manifestat :  prae- 
sertim  quoniam  illi  qui  in  fide  fuerunt 
constantiores  et  Evangelio  obedientiores, 
copiosius  coruscaverunt  miraculis,  non  so- 
lum  in  vita,  sed  et  in  morte  atque  post 
mortem,ita  quod  non  inconvenienter  dixit 
Gregorius  :  Quomodo  vivunt  ubi  vivunt, 
qui  in  tot  miraculis  vivunt  hic  ubi  mortui  C 
sunt  ?  —  Insuper,  ex  lege  et  Prophelis 
evidenter  probatur  Evangelii  veritas.  Sunt 
autem  et  alia  multa  ex  quibus  istud  pos- 
sem  probare,  quae  in  aliis  opusculis  ple- 
nius  introduxi.  Ex  scriptis  quoque  Guillel- 
mi  Parisiensis  in  libro  de  Fide  et  legibus, 
atque  ex  Summa  virtutum  et  vitiorum, 
tractatu  de  fide,  conformiter  ex  dictis 
S.  Thomae  in  Summa  contra  gentiles,  libro 
primo,  veritas  horum  potest  ostendi  :  quae 
brevitati  studens,  omitto. 

Praeterea,  quamvis  Satanas  in  lucis  an-  D 
gelum  se  transfigurat,  et  sonos  in  aere 
ac  verba  possit  proferre,  nihilo  minus 
sancti  viri  per  donum  discretionis  spiri- 
tuum,  advertunt  et  noscunt  quando  an- 
gelus  bonus  eis  apparet  et  loquitur.  Ideo 
certitudinaliter  sciunt  quando  revelatio- 
nes  habent  a  Deo,  absque  hoc  quod  vi- 
deant  Verbum  aeternum  clare  sicut  com- 
prehensores.  Insuper,  ex  eo  quod  constat 
articulos  fidei  esse  inspiratos,  revelatos  et 
roboratos  a  Deo,  articuli   ipsi   sunt  evi- 


dentes  quod  a  Deo  testimonium  habent, 
non  solum  in  generali,  ut  dicit  Durandus, 
sed  etiam  in  speciali,  applicando  argu- 
mentum  illud  commune,  videlicet  quod 
Deus  est  infallibilis  veritas,  ad  singulos 
quosque  articulos  fidei  :  quemadmodum 
ex  argumento  isto  communi,  Totum  est 
majus  sua  parte,  non  solum  probatur  in 
generali  quod  pars  est  minor  toto,  sed  et 
de  singulis  partibus  id  probatur,  per  ap- 
plicationem  illius  principii  ad  determina- 
tas  quasque  materias. 

Hinc  secundo  capitulo  libri  sui  de  Tri- 
nitate,  subtiliter  atque  fideliter  scripsit 
Richardus  de  S.  Victore  :  Quotquot  vera- 
citer  fideles  sumus,  nihil  certius,  nihil 
constantius  tenemus,  quam  quod  fide  ap- 
prehendimus.  Sunt  namque  Patribus  cce- 
litus  revelata,  et  tam  multis,  tam  magnis 
et  tam  miris  signis  et  prodigiis  confirma- 
ta,  ut  grandis  videatur  esse  dementiae,  in 
his  vel  aliquantulum  dubitare.  Innumera 
itaque  mirabilia  et  talia  quae  non  nisi 
divinitus  fieri  possunt,  in  hujusmodi  cre- 
dendis  in  nobis  fidem  faciunt,  et  dubitare 
non  sinunt.  Utimur  itaque  in  eorum  atte- 
statione  seu  etiam  confirmatione  signis 
pro  argumentis,  prodigiis  pro  experimen- 
tis.  Utinam  attenderent  Judaei,  utinam  ani- 
madverterent  pagani,  cum  quanta  con- 
scientiae  securitate  ad  divinum  judicium 
poterimus  accedere.  Nonne  cum  omni  fi- 
ducia  dicere  Deo  poterimus  :  Domine,  si 
error  est,  a  te  ipso  sumus  decepti?  Nam 
ista  in  nobis  tantis  signis  et  prodigiis  con- 
firmata  sunt,  et  talibus  quae  non  nisi  per 
le  fieri  possunt  :  quae  et  a  viris  summae 
sanctitatis  nobis  sunt  tradita,  et  cum  sum- 
ma  atque  authentica  attestatione  probata, 
te  ipso  cooperante  et  sermonem  confir-  Man.xvt, 
mante  sequentibus  signis.  HaBC  Richardus.  " 

At  vero  quod  Durandus  affirmat,  theo- 
logiam  primo  modo  acceptam,  puta  pro 
habitu  quo  cognoscuntur  ea  quae  in  sacra 
Scriptura  traduntur,  secundum  quod  in 
ea  traduntur,  non  differre  a  fide,  videtur 
erroneum  :  quum  multi  idiotae  et  illitterati 
habeant  fidem  etiam  illuminatam  et  fer- 


64 


QUyESTIONES  pr.evi.e  libris  SENTENTIARUM.  —  QU^EST.   I 


vidam,  qui  tamen  Scripturarum  non  ha-  A 
bent  cognitionem,  nec  legere  sciunt,  nec 
cognoscunt  contenta  in  eis,  nisi  forte  im- 
perfecte  et  in  communi,  quantum  ad  cre- 
denda  et  praecepta.  Amplius,  scientia  eo- 
rum  quse  in  Scripturis  dicuntur,  potest 
esse  habitus  acquisitus,  et  communiter  ita 
est  in  credentibus;  fides  autem  est  habi- 
tus  infusus.  Imo  infidelis  potest  cognosce- 
re  quse  in  Scripturis  traduntur,  secundum 
quod  ibi  traduntur,  sicut  Porphyrius,  Avi- 
cenna,  et  multi  haeretici,  sicut  et  nos  co- 
gnoscimus  contenta  in  Alcorano  :  et  tamen  B 
tales  non  habent  fidem.  Item,  Scripturas 
cognoscere,  et  eis  assentire  ex  voluntate 
(quod  secundum  Augustinum,  spectat  ad 
fidem),  sunt  actus  distincti  :  ideo  ad  di- 
versos  habitus  pertinere  videntur. 

Amplius,  theologia  secundo  modo  acce- 
pta,  pro  habitu  quo  fides  et  ea  quse  fidei 
sunt,  declarantur,  persuadentur  ac  defen- 
duntur,  non  videtur  a  theologia  primo 
modo  sumpta  differre.  Nulla  enim  scientia 
tam  apta  et  fortis  est  ad  declarandum, 
persuadendum  ac  defensandum  credenda,  G 
sicut  ipsa  divina  Scriptura  seu  sacra  do- 
ctrina,  in  qua  fidei  argumenta  plene  ac 
profundissime  continentur.  Et  quanto  quis 
Scripturas  utriusque  Testamenti  subtilius 
clariusque  intelligit  :  tanto,  ceteris  pari- 
bus,  ad  credendorum  elucidationem,  pro- 
bationem,  defensionem,  est  magis  idoneus. 
Philosophicse  quoque  veritates  partim  ex- 
plicite  et  formaliter,  partim  implicite  ac 
virtualiter  in  Scripturis  sanctis  contentsB 
sunt.  Hinc  in  prologo  expositionis  Isaise 
ait  Hieronymus  :  Universa  Domini  sacra-  D 
menta  continet  prsesens  scriptura,  vide- 
licet  Isaise  volumen.  Quid  loquar  de  physi- 
ca,  ethica,  theorica?  Quidquid  sanctarum 
est  Scripturarum,  quidquid  potest  huma- 
na  lingua  proferre  et  mortalium  sensus 
accipere,  isto  volumine  continetur.  Si  hoc 
de  solo  libro  Isaise  vere  dixit  Hieronymus, 
quanto  magis  de  tota  simul  Scriptura  dici 
id  potest?  Sed  et  una  pars  Scripturse  de- 
claratur  per  aliam,  sicut  de  hac  re  Bona- 
ventura  et  Richardus  de  Mediavilla  scri- 


bunt  diffusius.  —  Similiter  theologia  tertio 
modo  sumpta,  cum  theologia  praedictis  mo- 
d.is  accepta  coincidere  (vel  in  toto,  aut 
pro  maxima  parte)  videtur. 

Deinde  scribit  Durandus  :  Idcirco  est 
alia  opinio  quse  hoc  concedit,  videlicet 
quod  principia  scientise  oportet  non  so- 
lum  credita,  sed  etiam  evidentia  esse.  Et 
tamen  tenet  eamdem  conclusionem,  scili- 
cet  quod  theologia  sit  proprie  scientia. 
Dicit  namque  quod  articuli  fidei,  ex  qui- 
bus  tanquam  ex  principiis  procedit  theo- 
logia,  sunt  vere  intellecti,  non  in  lumine 
fidei,  quia  in  illo  solum  sunt  crediti,  sed 
in  quodam  Iumine  medio  inter  lumen  fi- 
dei  et  lumen  glorise.  Sicque  conclusiones 
ex  articulis  sic  intellectis  deductse,  vere 
sunt  scitse.  Dicit  enim  Augustinus  super 
illud,  Erat  lux  vera  :  Aliud  est  lumen  ad  /oan«.i,9 
credendum,  aliud  ad  intelligendum.  Et 
rursus  ibidem  :  Lux  (inquit)  increata  illu- 
minat  hominem  duplici  lumine  :  parvulos 
quidem,  id  est  imperfectos,  lumine  fidei, 
quo  nutriuntur  ut  lacte;  majores  vero  lu- 
mine  sapientise,  quo  ut  solido  cibo  ve- 
scuntur.  Quod  habebat  Apostolus  :  Sapien-  icor.a,  6. 
tiam,  inquiens,  loquimur  inter  perfectos. 
Insuper  probat  hoc  ratione.  Deus  enim 
multo  minus  deficit  in  necessariis  quam 
natura.  Sed  necessarium  est  defendere  fi- 
dem  contra  haereticorum  infideliumque  er- 
rores.  Ergo  Deus  providit  Ecclesise  ita, 
quod  semper  sunt  in  ea  qui  fidem  defen- 
dere  valeant.  Quod  fieri  nequit  per  solum 
fidei  lumen,  qua  simpliciter  credimus  : 
ergo  requiritur  clarius  lumen  in  viatori- 
bus,  quo  illuminati  majores  possint  fidem 
defendere.  Prseterea,  quod  in  tali  lumine 
articuli  esse  valeant  intellecti,  apparet  per 
illud  Isaise  :  Si  non  credideritis,  non  in- 
telligetis ;  atque  ex  eo  quod  in  secunda 
ad  Volusianum  epistola  loquitur  Augusti- 
nus  :  Ego  catholicam  fidem  profiteor,  et 
per  illam  ad  certam  scientiam  me  ventu- 
rum  prsesumo.  Dicunt  etiam  isti  quod  du- 
plex  est  evidentia,  utputa  visionis,  et  in- 
telligentise.  Evidentia  visionis  est,  quando 
res   nude  et  immediate  cognoscitur  seu 


Is.  vir,  9,' 
juxta  LXX. 


QILESTIONES   PR^EVIjE   LIBRIS    SENTENTIARUM.    —   QU.EST.    I 


05 


videtur;  evidentia  intelligentiae  est,  quan-  A 
do  res  non  praesens,  per  distinctam  ratio- 
nem  suam  agnoscitur.  Primam  evidentiam 
habet  rusticus  de  eclipsi  quam  videt;  se- 
cundam,  astrologus  de  eclipsi  quam  non 
videt.  Hancque  secundam  evidentiam  di- 
cunt  sufficere  ad  scientiam  absque  prima, 
nec  tollere  fidem. 

Sed  hanc  quoque  positionem  reprobat 
Durandus,  quia  ut  ait,  fictitium  esse  vi- 
detur  ponere  tale  lumen  :  quia  aut  infun- 
ditur  omnibus  eequaliter  studentibus  in 
theologia,  et  qui  sunt  aequalis  ingenii ;  aut  B 
non,  sed  solum  quibusdam.  Primum  non 
videtur,  quia  non  omnes  tales  percipiunt 
in  se  talem  evidentiam  credendorum.  Ir- 
rationabile  quoque  est  dicere,  quod  in- 
funditur  non  omnibus  talibus,  sed  solum 
quibusdam,  quum  sint  aequaliter  ad  illud 
dispositi.  Porro,  quod  dicunt  lumen  illud 
non  tollere  fidem,  improbatur  :  quia  se- 
cundum  eos,  obscuritas  et  inevidentia  est 
de  ratione  fidei.  Non  ergo  stare  potest 
fides  cum  hujusmodi  evidentia  intelli- 
gentiae.  Contraria  quoque  in  nullo  gradu  C 
quantumcumque  remisso,  compatiuntur  se 
invicem. 

Has  objectiones  et  alias  quasdam  prose- 
quitur  iste  Durandus  prolixe.  Cujus  opinio 
videtur  absurda  et  dictis  Sanctorum  con- 
traria.Est  enim  communis  Sanctorum,imo 
et  scholasticorum  doctorum  doctrina,  quod 
quicumque  habot  gratiam  gratum  facien- 
tem  et  caritatem,  habet  et  septem  dona 
secundum  aliquem  gradum  ;  et  quanto 
plus  crescit  atque  perficitur  in  caritate, 
is.  xt,  2.  tanto  et  in  donis.  Horum  autem  donorum  D 
unum  est  donum  intellectus,  quo  ea  quae 
fidei  sunt,  aliquo  modo  penetrantur,  per- 
spiciuntur  et  intelliguntur  per  hoc  quod 
rationes  aliquaa  fidei  agnoscuntur.  Hinc, 
sicut  viri  heroici  in  caritate  perfecti,  per 
donum  sapientiae  quod  habent  secundum 
gradum  perfectum,  sunt  quasi  consiliarii 
et  secretarii  Dei,  et  familiares  ejus  amici, 
a  quo  assidue  illustrantur,  stantes  in  con- 
tactu  quodam  solis  Sapientiae  increatae ; 
qui  et  per  gustum  internum  supernatura- 

T.  19. 


lem  et  copiosum  sciunt  et  sapiunt  divina 
credenda,  et  bene  ac  certe  judicant  de 
eisdem  per  conformitatem  et  connatura- 
litatem  affectus  sui  ad  illa  :  ita  per  do- 
num  intellectus  quo  decorantur  secundum  ,. 
gradum  perfectum,  clarissime,  certissime 
ac  subtilissime  intelligunt  ea  quee  fidei 
sunt,  et  nexum  ac  ordinem  credendorum, 
ac  supernaturalem  rationabilitatem  catho- 
licae  veritatis ;  habentque  fidem  cum  rati- 
onibus  credendorum  et  purificatae  mentis 
intelligentia,  prout  Alexander,  et  Antisio- 
dorensis  in  Summa  sua,  et  Guillelmus  Pa- 
risiensis  ac  alii  contestantur,  ita  quod 
nihil  videtur  eis  tam  verum,  tam  rationa- 
bile,  tam  consonum  sibi  ipsi,  ut  assertio 
fidei,  et  quod  tradunt  articuli.  Et  com- 
muniter  tales  sunt  omnes  qui  mysticam 
theologiam  assidue  experiuntur.  Hinc  illu- 
minatio  ista  non  datur  solis  aut  omnibus 
in  theologia  studentibus,  seu  seque  inge- 
niosis,  sed  eis  qui  in  puritate  cordis  et 
caritate  magis  proficiunt.  Horum  unus  fuit 
sanctus  frater  iEgidius,  qui  noluit  dicere, 
Credo  in  Deum  ;  sed,  Scio  Deum.  Et  maxi- 
me  seraphicus  ille  Franciscus. 

Denique  ad  istam  intelligentiam  et  evi- 
dentiam  credendorum  hortatur  fideles, 
prsesertim  majores,  beatissimus  princeps 
apostolici  chori,  in  prima  sua  loquens  Ca- 
nonica  :  Parati  semper  ad  satisfactionem  iPetr. 
omni  poscenti  vos  rationem  de  ea  quae  in  lD" 
vobis  est  fide  et  spe.  —  Unde  et  S.  Leo 
Papa  dixit  in  homilia  :  Non  ambigimus 
cordibus  vestris  ita  radium  resplendu- 
isse  divinum,  ut  quod  mentibus  vestris 
fide  est  insitum,  sit  etiam  intelligentia 
comprehensum ;  itemque,  Non  solum  (in- 
quit)  credatis,  sed  et  sapienter  intelli- 
gatis,  atque  intelligenter  noscatis.  —  Hinc 
demum  Richardus  de  S.  Victore  in  pro- 
logo  de  Trinitate  disseruit  :  Sicut  in  fide 
totius  boni  est  inchoatio,  sic  in  cogni- 
tione  totius  est  boni  consummatio  atque 
perfectio.  Feramur  ergo  ad  perfectionem, 
et  quibus  possumus  profectuum  gradibus 
properemus  ad  fidei  cognitionem.  Sata- 
gamus  ut  possumus,  ut  intelligamus  quod 

5 


66 


QU.ESTIONES    PR^EVI^E   LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QU/EST.    I 


credimus.  —  Insuper,  de  lumine  praedi- 
cto  inter  lumen  fidei  et  lumen  gloriae  me- 
dio,  subtiliter  juxta  sublimem  experien- 
tiam  suam,  exponit  S.  Bernardus  illud 
job  xixvi,  Job  :  In  manibus  Deus  abscondit  lucem, 

32    33  •  i 

et  praecipit  ei  ut  rursus  adveniat ;  an- 
nuntiat  de  ea  amico  quod  possessio  ejus 
sit,  et  ad  eam  possit,  ascendere.  Quocirca 

adFratres  scribit  Bernardus  :  Electis  etenim  et  di- 
Dei.  °"e  lectis  aliquando,  lumen  quoddam  vultus 
Dei  ostenditur,  sicut  lumen  clausum  in 
manibus,  quodque  latet  et  patet  ad  arbi- 
trium  tenentis,  ut  per  hoc  quod  in  trans- 
cursu  videre  permittitur,  inardescat  ani- 
mus  ad  possessionem  plenam  luminis 
sempiterni  :  cui  ut  aliquatenus  innotescat 
id  quod  ei  deest,  interdum  quasi  pertrans- 
iens  gratia  perstringit  sensum  amantis,  et 
eripit  eum  sibi,  et  rapit  in  diem  qui  est 
a  tumultu  rerum  ad  gaudia  silentii.  Haec 
Bernardus.  In  hoc  lumine  veritates  fi- 
dei  evidenter  et  prorsus  indubitanter  cer- 
nuntur. 

Praeterea,  quod  ait  Durandus,  contraria 
simul  esse  non  posse  secundum  gradum 
quantumcumque  remissum,  videtur  aucto- 
ritati,  rationi  et  experientiae  obviare.  Ait 
namque  Philosophus  :  Unumquodque  tan- 
to  plus  tale  est,  quanto  impermixtius  suo 
contrario.  A  distanti  quoque  in  distans 
non  pertingitur  nisi  per  medium;  et  dum 
ab  extremo  contrario  in  extremum  con- 
trarium  tenditur,  fit  reductio  quaedam  in 
medium,  ut  a  calidissimo  in  frigidissi- 
mum,  secundum  naturalem  processum  : 
quamvis  in  inferno  eatur  et  perveniatur 

Job  xxiv,  a  calore  nimio  ad  aquas  nivium,  sine 
temperamento  et  medio  tali,  ut  super  Apo- 
calypsim  et  Job  tangit  Albertus.  Experi- 
mur  quoque,  dum  vehementer  frigentes 
accedimus  ignem,  quod  frigus  in  nobis 
paulatim  remittitur,  et  calor  successive 
inducitur  :  sicque  calor  et  frigus  in  eodem 
sunt  simul  secundum  aliquem  gradum, 
quemadmodum  caligo  et  lux  in  aurora. 
—  Deinde  quoque  objicit  Durandus  fidem 
non  habere  rationem  cogentem,  alioqui 
meritum  fidei  tolleretur.  Solvitur  respon- 


fj. 


A  dendo  :  quod  non  habet  rationem  demon- 
stralivam  qua  veritas  ipsa  comprehenda- 
tur,  potest  tamen  habere  certitudinem  qua 
sciatur  esse  a  Deo ;  alioqui  beatissima  vir- 
go  Maria,  quaB  certissime  novit  se  conce- 
pisse  Filium  Dei,  et  Apostoli,  qui  in- 
dubitantissime  agnoverunt  se  recepisse 
Spiritum  Sanctum  et  instructos  ab  ipso, 
atque  Prophetae,  qui  certe  sciebant  se  di- 
vinitus  inspiratos,  meritum  fidei  ami- 
sissent.  Quocirca  sciendum,  quia  ut  ait 
Thomas   in  secunda   secundae,  quaestione 

B  secunda,  ratio  humana  seu  argumentatio 
dupliciter  se  potest  habere  ad  id  quod 
fides  proponit.  Primo  antecedenter,  ita 
quod  homo  sine  tali  ratione  non  crederet  : 
et  sic  ratio  minuit  meritum  fidei.  Secun- 
do  consequenter,  sic  quod  homo  crederet 
propter  Dei  auctoritatem,  etiam  ratione 
cessante;  tamen  amore  veritatis  plenius 
cognoscendae  quaerit  fidei  argumenta.  — 
Cetera  quae  Durandus  scribit  in  hac  quae- 
stione,  ut  quod  fides  habitualiter  manet  in 
patria,  et  consimilia  quaedam,  pertranseo, 

C  quia  et  alibi  opportunius  habent  tractari. 

Nunc  solvendae  sunt  rationes  ante  op- 
positae.  Et  dicendum  ad  primam,  quod 
sapientia  et  scientia  stricte  et  proprie 
sumptae,  sunt  habitus  intellectuales  diver- 
si.  Sic  enim  sapientia  est  notitia  divino- 
rum,  scientia  humanorum.  Extense  vero 
acceptae,  coincidunt,  et  unum  pro  alio  fre- 
quenter  accipitur;  et  sicut  philosophia, 
sic  suo  modo  theologia  vocatur  rerum  di- 
vinarum  et  humanarum  cognitio.  Hinc 
D  tertiodecimo  de  Trinilate  loquitur  Augu- 
stinus  :  Nec  ista  duo,  videlicet  sapientiam 
et  scientiam,  ita  accipimus  quasi  non  li- 
ceat  notitiam  quae  est  de  divinis,  nominari 
scientiam,  nec  eam  quae  est  de  humanis, 
vocari  sapientiam :  tamen  quum  dicat  Apo- 
stolus,  Alii  per  Spiritum  datur  sermo  sa-  [Cor.xiiffl 
pientiae,  alii  sermo  scientiae ;  ideo  proprie 
loquendo  distinguuntur.  —  Ad  secundam 
Alexander  et  Bichardus  respondent,  quod 
de  particularibus  gestis  actibusque  huma- 
nis  fit  mentio  in  Scripturis,  non  ut  sin- 


QILESTIONES    PR.EVI.E    LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QU^ST.    II 


67 


gularia  sunt,  sed  prout  significativa  sunt 
mysteriorum,  et  informativa  actuum  hu- 
manorum  :  sicut  fit  sermo  de  occisione 

Gen.  iv,  8.  Abel,  quia  fuit  figura  passionis  Christi  et 
martyrum  ;  et  de  factis  Abrahae,  Jacob, 
David,  atque  similium.  Tractat  quoque  de 
talibus  sacra  Scriptura,  in  quantum  in  eis 
relucet  providentia,  misericordia,  justitia, 
omnipotentia  Dei.  Potest  etiam  dici,  quod 
singularia  in  quantum  jam  facta  et  prae- 
terita,  habent  quamdam  necessitatem  et 
certam  notitiam.  —  Ad  tertiam  responde- 
tur,  quod  scientia  humana  directe  et  pro- 
prie  est  universalium.  Sed  universale  est 
quadruplex  :  primum  in  praedicando,  ut 
homo;  secundum  in  exemplando,  ut  for- 
ma  sotularis;  tertium  in  significando,  ut 

rou.  xxix.  Jacob  contrahens  cum  Rachele  ac  Lia,  si- 
gnilicat  quemlibet  justum  se  occupantem 
in  vita  contemplativa  et  activa;  quartum 
in  causando,  ut  Deus  est  universalis  causa 
creationis,  Christus  universalis  est  causa 
reparationis.  Et  de  quolibet  horum  uni- 
versalium  agitur  in  Scripturis.  —  Ad  quar- 
tam  dicendum,  quod  Scriptura  procedit 
ex  principiis  in  altiori  scientia  per  se  no- 
tis,  sicut  expositum  est.  —  Ad  quintam 
respondetur,  quod  ea  de  quibus  tractat 
Scriptura,  et  etiam  ipsemet  Deus,  sunt 
scibilia  quoad  quid  est,  vel  quantum  ad 
quia  est,  seu  quantum  in  hac  vita  possi- 
bile  est  aut  ex  sua  natura,  aut  intellectui 
proportionato.  —  Ad  sextam,  quod  major 
est  certitudo  principiorum  quam  conclu- 
sionum,  vel  simpliciter  seu  ex  sua  natura, 
vel  in  altiori  scientia.  —  Ad  septimam, 
quod  Augustinus  loquitur  de  intelligere 
prout  intellectus  dicitur  universalium,  sen- 
sus  vero  particularium.  Singularia  autem 
prseterita,  aliquo  modo  sunt  universalia 
et  necessitatem  quamdam  habentia,  sicut 
jam  dictum  est.  —  Ad  octavam,  quod  de 
eodem  potest  haberi  fides  atque  scientia, 
secundum  diversa  quae  ei  conveniunt  : 
sicut  de  Deo  scitur  quod  sit  unus,  et  cre- 
ditur  quod  sit  trinus.  Sicque  opinabile, 
scibile,  et  credibile,  non  semper  distin- 
guuntur    materialiter    sive    realiter,    sed 


A  quandoque  formaliter  tantum.  —  Ad  no- 
nam,  quod  jam  patuit  quod  principia  hu- 
jus  scientiae,  scilicet  articuli  fidei  redu- 
cuntur  ad  principia  per  se  nota  mentibus 
Beatorum.  —  Ad  decimam,  quod  sacra 
Scriptura  dicitur  lex,  vel  quia  continet 
leges  divinas,  vel  quoniam  partim  tractat 
de  credendis  et  cognoscendis,  partim  de 
agendis.  Lex  quoque  interdum  accipitur 
pro  jure,  quod  quandoque  pro  scientia 
juris  sumitur.  Unde  Celsus  jurisperitus  : 
Jus,  inquit,  est  ars  boni  et  aequi. 

B 

QU^ESTIO    II 


SEcundo  quaeritur,  An  theologia  sit 
scientia  speculativa,  an  potius 
practica. 

Videtur  quod  sit  speculativa.  Primo,  quia 
Boetius  libro  de  Trinitate,  scientiam  spe- 
culativam  dividit  in  naturalem,  mathema- 
ticam,  et  theologicam.  —   Secundo,    per 

C  illud  Joannis  penultimo  :  Haec  scripta  sunt  Joann.™, 
ut  credatis.  Credere  autem  est  speculari,  3I' 
juxta  illud  Apostoli  :  Videmus  nunc  per  iCor.xm, 
speculum  in  aenigmate;  per  fidem  enim  '\IICor' 
ambulamus.  —  Tertio,  quia  finis   hujus 
scientiae  est  cognoscere  :  in  praesenti  qui- 
dem,  per  fidem  illuminatam  et  sapientiaB 
donum;  in  futuro,  facie  ad  faciem,  juxta 
illud  Joannis  :  Scimus  quoniam  Filius  Dei  i/oann.v, 
venit,  et  dedit  nobis  sensum  ut  cognosca-  20' 
mus  Deum  verum.  —  Quarto,  scientia  illa 
non  est  practica,  cujus  objectum  est  ne- 

D  cessarium,  invariabile  et  aeternum  :  et 
tale  est  scientiae  hujus  objectum,  videli- 
cet  Deus.  Practica  namque  scientia  est  de 
operabilibus  per  nos,  quum  finis  ejus  sit 
7ipSiji<;,  id  est  actio  seu  operatio  per  nos 
fienda  vel  facta,  ut  patet  de  ethica.  — 
Quinto,  habitus  principiorum  et  conclu- 
sionum  ejusdem  sunt  rationis,  et  ad  eam- 
dem  differentiam  pertinent.  Sed  habitus 
principiorum  scientiae  hujus  est  specula- 
tivus,  scilicet  fides,  quae  ordinatur  ad  co- 
gnitionem  directe,  et  concernit  divina.  — 


68 


QU.ESTIONES    PR.EVLE   LIBRIS    SENTENTIARUM.    —  QOEST.    II 


Sexto,  scientia  ista  est  nobilissima,  et 
maxime  gratia  sui;  non  ordinata  ad  aliud. 
Scientia  vero  practica  non  est  gratia  sui, 
dicente  Philosopho  primo  Metaphysicae  : 
Speculativa  est  gratia  sui,  practica  gratia 
usus.  —  Septimo,  Philosophus  probat  et 
tenet  metaphysicam  esse  speculativam.Sed 
theologia  est  nobilior  illa,  et  de  maxime 
speculabilibus,  atque  praecipue  de  his  de 
quibus  metaphysica  in  suo  supremo,  puta 
de  Deo  et  substantiis  separatis.  —  Octavo, 
quamvis  scientia  ista  sit  etiam  de  quibus- 
dam  operabilibus  per  nos,  et  rebus  mo- 
ralibus  actibusque  humanis  ;  hoc  tamen 
non  est  nisi  per  respectum  et  ordinem 
ad  divina  et  ad  ultimum  finem,  qui  est 
cognitio   clara   per  speciem,   juxta   illud 

Joann.xvn,  Joannis  :  Haec  est  vita  aeterna,  ut  cogno- 

scant  te  verum  Deum.  Denominatio  autem 

a  fine  ultimo  et  principali  est  accipienda. 

In  contrarium  arguitur  :  primo,  per  il- 

lTim. i, s.  lud  Apostoli  :  Finis  praecepti  est  caritas; 
Rom.  xhi,  et  rursus  :  Plenitudo  legis  est  dilectio.  Et 

10 

Matth.xxn,  ifem  :  m  ms  duobus  praeceptis  (videlicet 
40-  ut  Deus  et  proximus  diligatur)  tota  lex 

pendet  et  Prophetee.  Sicque  finis  hujus 
scientiee,  est  dilectio  actualis,  non  ipsa  co- 
gnitio.  Ergo  est  practica,  quum  juxta  Phi- 
Iosophum  primo  Metaphysicae,  finis  spe- 
culativse  sit  veritas,  practicee  actio.  —  Se- 
cundo,  theologia  pro  maxima  sui  parte,est 
recitativa  actuum  humanorum,  morum  in- 
formativa,  directivaque  actionum,  utpote 
de  praeceptis,  consiliis  et  doctrinis  mora- 
libus ;  et  tam  fides  quam  omnis  scientia 
Scripturarum,  sine  caritate  virtuosaque 
conversatione,  vocatur  informis,  reputatur 
inutilis,  imo  majoris  damnationis  occasio. 
Totum  ergo  in  ea  ordinatur  ad  actus  sine 
quibus  nec  ultimus  finis  valet  acquiri. 

Ad  hanc  quaestionem  respondet  ^Egi- 
dius  :  Non  est  inconveniens  ejusdem  rei 
esse  diversos  et  plures  fines,  dum  unus 
ordinatur  ad  alium,  et  omnes  fines  infe- 
riores,  ad  unum  supremum  in  cujus  vir- 
tute  alii  manent,  et  ille  per  se  intenditur  : 
quemadmodum  in  agentibus  secunda  agen- 


A  tia  movent  in  virtute  primi  agentis  ;  et 
quia  videmus  in  Scripturis  plures  et  di- 
versos  fines  intendi  (videlicet  :  operatio- 
nem  boni,  quoniam  tractat  de  moribus ; 
speculationem  veri,  quum  tractat  de  mul- 
tis  speculabilibus;  et  dilectionem,  sicut 
probatum  est),  et  quia  dilectio  Dei  in  ea 
ubique  principaliterque  intenditur,  juxta 
illud  Augustini  :  Si  non  vacat  omnes  sa- 
cras  paginas  perscrutari,  omnia  involucra 
sermonum  evolvere,  omnia  Scripturarum 
abdita  aperire  aut  penetrare,  tene  carita- 

B  tem,  in  qua  pendent  omnia ;  ita  tenebis 
quod  in  Scripturis  didicisti,  tenebis  quo- 
que  quod  in  eis  non  didicisti.  Itaque  tenet 
quod  patet  et  quod  latet  in  divinis  ser- 
monibus,  qui  tenet  caritatem  in  moribus. 
Hinc  scientia  ista  a  caritate  proprie  dici- 
tur  affectiva,  non  proprie  speculativa  aut 
practica  :  quia  a  fine  dignum  est  omnia 
denominari,  ut  dicitur  secundo  de  Anima; 
et  ab  eo  quod  potissime  finis  est,  debet 
res  potissime  appellari.  Caritas  autem  est 
in  affectu  et  voluntate ;  intellectus  vero 

C  dividitur  secundum  speculativum  et  pra- 
cticum.  Haec  /Egidius  in  Scripto  primi, 
prima  distinctione. 

Quibus  consonat  Alexander,  dicendo  : 
Est  scientia  perficiens  cognitionem  secun- 
dum  veritatem,  est  etiam  movens  affectio- 
nem  ad  bonitatem.  Prima  est  ut  cognitio 
secundum  visum  :  ideo  dici  debet  scientia 
absolute.  Secunda  est  ut  cognitio  secun- 
dum  gustum  :  idcirco  dicenda  est  sapien- 
tia,  a  sapore  affectionis,  secundum  quod 
dicitur  in  Ecclesiastico  :  Sapientia  enim    eccu.vi,'' 

D  doctrinae  secundum  nomen  est  ejus.  Theo- 23, 
logia  ergo  quae  perficit  animam  secun- 
dum  affectionem,  movendo  ad  bonum 
secundum  principia  amoris  et  timoris, 
proprie  est  sapienlia.  Prima  vero  philoso- 
phia,  seu  metaphysica,  quae  est  theologia 
philosophorum,  perficiens  cognitionem  se- 
cundum  viam  artis  et  ratiocinationis,  mi- 
nus  proprie  sapientia  nuncupatur.  Ceterse 
scientiae,  quee  sunt  de  causis  consequen- 
tibus  et  causatis,  scientiee,  non  sapientiae, 
sunt  vocandae.  —  Hinc   denuo  :  Omnes 


QU^ESTIONES    PR.EVI.E    LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QU.EST.    II 


69 


(inquit)  aliae  scientiae  traduntur  secundum 
ordinem  ratiocinationis  a  principiis  ad 
conclusiones,  quibus  doceatur  intellectus, 
non  moveatur  affectus.  Sed  sacra  Scriptu- 
ra  tradilur  secundum  ordinem  informa- 
tionis  practicae  principiorum  ad  opera- 
tiones,  ut  moveatur  affectus  secundum 
amorem  et  timorem  ex  fide  justitiae  et 
misericordiee  Dei.  Unde  in  Deuteronomio 

Deut.\i,$.  dicitur  :  Diliges  Dominum  Deum  tuum;  et 

Md.  i3.   infra,  Dominum  Deum  tuum  timebis.  Hinc 

theologia  non  est  sicut   scientiae  ceterae, 

nec  eis  connumeratur,  ut  alicui  parti  phi- 

losophiae  supponatur.  Haec  Alexander. 

His  quoque  concordat  quod  ait  Alber- 
tus  :  Scientia  ista  ex  fine  suo  determi- 
nanda  est.  Cujus  finis  exprimitur  illic  ubi 

Tit.  i,  1, 2.  legitur  :  In  agnitionem  veritatis  quee  se- 
cundum  pietatem  est,  in  spem  vitse  aeter- 
nae.  Et  ibi  dicit  Glossa  :  Secundum  pieta- 
tem,  id  est  Christi  religionem.  Quod  ideo 
dicit,  quia  in  liberalibus  artibus  veritas 
est,  sed  quae  nihil  pertinet  ad  christianam 
religionem.  Porro  ad  veritatem  quee  se- 
cundum  pietalem  est,  pertinent  duo.  Unum 
videlicet  secundum  pietatem,  cultus  Dei 
in  se  et  in  membris  :  ad  quod  pertinent 
omnia  promoventia  cultum  illum.  Alte- 
rum  est  finis  intentionis  :  quod  est  intel- 

•substantia  Iectu,  affectu,  et  subjecto  *  conjungi  ei 
qui  colitur,  prout  est  finis  beatificans. 
Ideo  ista  scientia  proprie  est  affectiva, 
complectens  in  se  speculationem  et  pra- 
xim,  icl  est  veritatem  non  sequestratam 
a  ratione  boni.  Ideo  perficit  intellectum 
et  affectum.  Talis  autem  finis  in  rebus 
creatis  non  invenitur.  Hinc  philosophi  non 
tractaverunt  hujusmodi  scientiam. 

Verum  contra  hsec  scribit  Durandus  : 
Dicunt  aliqui,  quod  theologia  non  sit  spe- 
culativa,  nec  practica,  sed  affectiva  :  quia 
finis  ejus  est  amor ;  et  si  affectiva,  non 
est  speculativa  nec  practica  :  quia  spe- 
culativum  et  practicum  spectant  ad  in- 
tellectum.  Deinde  probat  Durandus  quod 
oporteat  theologiam  dici  speculativam  vel 
practicam,  quum  omnis  scientia  sit  spe- 
culativa  aut  practica.  Et  etiam,  quia  theo- 


A  logia  est  scientia,  ergo  est  in  intellectu ; 
idcirco  non  sequitur,  si  est  affectiva,  quod 
non  sit  intellectiva,  seu  speculativa  aut 
practica.  Haec  Durandus. 

Verum  ad  haec  verba  Durandi  dicen- 
dum,  quod  nec  Alexander,  neque  .-Egidius 
negat  theologiam  aliquo  modo  speculati- 
vam  aut  practicam  dici  posse ;  sed  quod 
improprie  dicitur  talis,  magisque  proprie 
affectiva.  Et  juxta  hoc  dici  posset,  quod 
distinctio  illa  Philosophi  distinguentis  sci- 
entiam  in  speculativam  et  practicam,  pro- 
B  prie  competit  scientiis  naturalibus  acquisi- 
tis  :  quae  tamen  et  theologiae  quodammodo 
competit.  Ait  quippe  ^Egidius  :  Si  quaere- 
retur  utrum  theologia  sit  magis  specula- 
tiva  quam  practica  :  respondendum,  quod 
magis  sit  speculativa,  quoniam  visio  di- 
vina  magis  principaliter  concernit  beati- 
tudinem  (ad  quam  ordinatur  omnis  nostra 
cognitio  et  potissime  sacra  pagina)  quam 
operatio.  Est  ergo  speculativa  quantum  ad 
proximum  finem,  sed  principalius  affe- 
ctiva.  Et  sicut  est  de  maxime  specula- 
C  bilibus,  ita  de  maxime  amabilibus.  Imo, 
sccundum  quod  concessa  est  vitae  prae- 
senti,  magis  pertingit  ac  pertinet  ad 
amorem,  quam  ad  cognitionem,  prout  su- 
per  Angelicam  hierarchiam  loquitur  Hu- 
go :  Dilectio  supereminet  scientiae,  et  major 
est  quam  intelligentia.  Haec  iEgidius. 

Insuper  dicit  Durandus,  quod  theologia 
sumpta  pro  habitu  quo  fides  et  ea  quae 
fidei  sunt,  persuadentur,  declarantur  ac 
defenduntur,  sit  absolute  speculativa,  quo- 
niam  sistit  in  cognitione;  nec  ejus  obje- 
D  ctum,  videlicet  Deus,  est  a  nobis  agibile 
neque  factibile. 

Preeterea  Thomas  in  prima  parte,  quae- 
stione  prima  :  Sacra  (inquit)  doctrina, 
quum  sit  principalius  de  Deo  atque  aeter- 
nis,  quam  de  actibus  humanis  et  operabi- 
libus,  potius  dicenda  est  speculativa  quam 
practica  :  quamvis  quodammodo  practica 
sit,  in  quantum  agit  de  agendis  ac  mori- 
bus.  Et  in  hoc  concordat  /Egidius. 

Porro  Richardus  circa  haec  scribit  :  Sci- 
entia   haec,  quamvis  aliquo  modo  possit 


70 


QU.ESTIONES    PR^VI^E   LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QU/EST.    II 


dici  speculativa,  in  quantum  est  de  sub- 
jecto  non  operabili  per  nos,  scilicet  Deo; 
et  etiam  practica,  in  quantum  multa  tra- 
ctantur  in  ea  de  operabilibus  per  nos  : 
dico  tamen,  quod  principalius  est  pra- 
ctica,  extendendo  praxim  non  solum  ad 
operationem  exteriorem,sed  etiam  ad  ope- 
rationem  voluntatis  interiorem.  Scientia 
enim  non  debet  dici  speculativa  simplici- 
ter,  quia  est  de  rebus  non  operabilibus 
per  nos  tantum;  nec  scientia  practica  sim- 
pliciter,  quia  est  de  rebus  operabilibus 
per  nos  tantum.  Hoc  enim  non  faceret 
scientiam  speculativam  aut  practicam,  ni- 
si  secundum  quid.  Sed  ideo  dicitur  scien- 
tia  simpliciter  speculativa,  quoniam  est 
eorum  quse  non  sunt  opera  nostra,  nec 
nostrae  disposifiones  :  et  hoc,  propter  sci- 
re,  non  propter  operari.  Hinc  Avicenna 
primo  Metaphysicae  suae  ait  :  Speculativae 
sunt  illse  in  quibus  quaerit  virtus  animae 
speculativa  perfici  per  acquisitjonem  in- 
telligentiae  in  effectu,  per  adeptionem  sci- 
entiae  imaginativae  et  creditivee  de  rebus 
quae  non  sunt  nostra  opera  nec  nostrae 
dispositiones.  In  his  ergo  finis,  certitudo 
scientiae  vel  opinionis.  Et  scientia  simpli- 
citer  practica,  est  eorum  quee  sunt  nostra 
opera  vel  nostrae  dispositiones  :  et  hoc, 
propter  operationem.  Unde  Avicenna  pri- 
mo  Metaphysicae  suae  iterum  dicit  :  Pra- 
cticse  sunt  illse  in  quibus  primum  quaerit 
perfici  virtus  animae  speculativa  per  ade- 
ptionem  scientise  imaginativae  et  crediti- 
vae  de  rebus  quae  sunt  opera  nostra,  ad 
hoc  ut  secundario  proveniat  perfectio  vir- 
tutis  practicffi  in  moribus.  Sic  ergo  duo 
considerantur  in  scientia  pure  speculativa, 
videlicet  materia  et  finis ;  et  similiter  in 
scientia  pure  practica.  —  Nunc  autem  sic 
est,  quod  quamvis  Scriptura  principalius 
tractet  de  rebus  non  operabilibus  per  nos, 
quam  de  operabilibus  per  nos  :  tamen 
quia  tam  de  illis  quam  de  istis  principa- 
lius  tractat  propter  operationem  (extenden- 
do  nomen  operationis  ad  actum  voluntatis 
interiorem)  quam  propter  cognitionem  ; 
ideo,   omnibus   computatis,   magis   debet 


A  dici  practica  quam  speculativa.  Non  enim 
finis  accidentalis,  quem  constituit  intentio 
operantis,  sed  finis  essentialis,  quem  prin- 
cipalius  respicit  scientia  ex  parte  sua,  ma- 
gis  est  considerandus  ad  judicandum  sci- 
entiam  speculativam  vel  practicam,  quam 
materia.  Unde  Philosophus  speculativam 
a  practica  distinguit  penes  finem,  dicens 
quod  theologicas  seu  speculativae  finis,  est 
veritas;  practicae,  opus.  Quod  autem  do- 
ctrina  Scripturae  magis  sit  propter  opera- 
tionem  quam  propter  cognitionem,  patet 

B  et  per  ea  quae  in  ea  tractantur,  et  ex  mo- 
do  tractandi.  Nam  ea  quae  ibi  tractan- 
tur,  magis  nata  sunt  inflammare  affectum, 
quam  illuminare  intellectum,  quamvis 
agant  utrumque  :  quoniam  quae  in  ea  tra- 
ctantur,  principaliter  de  Deo,  sunt  maxi- 
me  amabilia.  Modus  quoque  procedendi 
est  ut  plurimum  exhortativus  :  quia  ut 
plurimum  procedit  vel  praecipiendo,  vel 
prohibendo,  vel  comminando,  vel  promis- 
sionibus  alliciendo.  Haec  Richardus.  . 
Praeterea,  secundum  Bonaventuram,  sci- 

G  entia  ista  habet  se  medio  modo  inter 
scientias  pure  speculativas  pureque  pra- 
cticas.  Nam  ait  :  Perfectibilis  a  scientia 
est  intellectus  noster,  quem  contingit  tri- 
pliciter  considerari  :  primo  in  se ;  secun- 
do,  prout  extenditur  ad  affectum ;  tertio, 
prout  extenditur  ad  opus.  Extenditur  au- 
tem  intellectus  per  modum  dictantis  et 
regulantis.  Et  quia  secundum  hunc  tri- 
plicem  statum  errare  potest,  habet  tripli- 
cem  habitum  ductivum  seu  directivum  : 
quia  secundum  primam  considerationem 

D  est  pure  speculativus,  et  perficitur  ab  ha- 
bitu  qui  est  contemplationis  gratia,  atque 
vocatur  scientia  speculativa.  Considerando 
autem  intellectum  ut  natum  extendi  ad 
opus,  perficitur  ab  habitu  qui  est  ut  boni 
fiamus  :  qui  est  scientia  practica  seu  mo- 
ralis.  Si  vero  consideretur  ut  natus  exten- 
di  ad  affectum,  sic  perficitur  ab  habitu 
medio  inter  pure  speculativum  et  practi- 
cum,  qui  utrumque  complectitur  :  et  hic 
habitus  nominatur  sapientia,  quae  dicit 
cognitionem  et  affectum.  Idcirco  est  con- 


QILESTIONES    PR/EVLE   LIBRIS   SENTENTIARUM. 


QU.EST.    II 


71 


templationis  gratia,  et  ut  boni  fiamus ; 
principaliter  tamen,  ut  boni  fiamus.  Et 
talis  est  scientia  tradita  in  hoc  libro  Sen- 
tentiarum.  Hsec  Bonaventura. 

Idem  Petrus.  Et  addit  :  Hsec  scientia  est 
de  ultimo  fine  omnium  scientiarum,  quo 
solo  perficitur  tota  anima  intellectiva,  in 
quo  aliarum  scientiarum  fines  continen- 
tur.  In  ipso  enim  (ut  dicit  Plato,  et  recitat 
Augustinus  libro  de  Civitate  Dei)  est  ratio 
intelligendi,  et  causa  subsistendi,  et  ordo 
vivendi.  Unde,  ut  ait  Hieronymus  ad  Mar- 
cellam,  sicut  philosophi  solent  disputatio- 
nes  suas  in  physicam,  ethicam,  logicam- 
que  partiri  :  sic  divina  Eloquia  aliquando 
agunt  de  natura,  ut  in  Genesi ;  quandoque 
de  moribus,  ut  in  Proverbiis  ;  interdum 
de  logica,  pro  qua  theologicum  sibi  vin- 
dicant  terminum,  ut  in  Evangeliis.  In  Deo 
namque  est  prima  potestas,  quae  est  prin- 
cipium  et  finis  omnis  motus  naturalis;  et 
prima  veritas,  quee  est  terminus  omnis  spe- 
culationis;  primaque  bonitas,  quae  est  finis 
et  principium  movens  omnis  actionis.  Haec 
Pelrus.  —  Quorum  (videlicet  Bonaventu- 
rae  et  Petri)  positio  concordat  Richardo. 

Insuper  de  hac  re  scribit  Scotus,  quod 
theologia  est  habitus  simpliciter  practicus. 
Consideratio  enim  practica,  est  conside- 
ratio  naturaliter  prior  praxi,  secundum 
quam  nata  est  praxis  recta  elici.  Unde 
dicitur  sexto  Ethicorum  :  Finis  practicae, 
est  veritas  conformiter  se  habens  appeti- 
tui  recto.  Practica  ergo  consideratio  duas 
habet  conditiones;  una  est  conformitas  ad 
praxim,  et  hanc  habet  ab  objecto  quod 
directe  apprehendit ;  et  habet  rationem 
prioritatis,  quam  habet  ab  intellectu.  Ideo 
intellectus  comprehendens  objectum  se- 
cundum  regulas  ex  quibus  potest  causari 
praxis  per  motionem  voluntatis,  est  pra- 
cticus  ;  sed  intellectus  perfectus  habitu 
theologia  apprehendentis  Deum  ut  aman- 
dum,  et  secundum  regulas  ex  quibus  po- 
test  elici  praxis,  est  hujusmodi  :  ergo 
theologia  est  habitus  practicus.  Fides  quo- 
que  est  habitus  practicus,  et  credere  est 
actus  practicus,  et  visio  ei  succedens  est 


A  practica,  quia  nala  est  esse  conformis  pra- 
xi,  et  naturaliter  eam  praecedit.  Haec  Sco- 
tus.  Cujus  dicta  in  hac  parte  a  multorum 
doctrinis  dissentiunt.  —  Insuper  circa  haec 
quserit  hic  doctor,  an  scientia  dicatur  spe- 
culativa  et  practica  ex  fine.  Ad  quod  re- 
spondet  :  Cognitio  practica  extenditur  ad 
praxim,  quia  cognitio  stans  solum  in  in- 
tellectu,  est  speculativa.  Praxis  etiam  est 
actus  alterius  potentiae  quam  ipsius  intel- 
lectus  :  quia  cognitio  practica  extenditur 
ad  aliud,  puta  ad  praxim,  et  non  in  se- 

B  metipsam.  Est  quoque  posterior  natura- 
liter  intellectione  :  oportet  enim  quod  or- 
dinem  habeat  ad  actum  intellectus.  Nata 
est  etiam  elici  conformiter  intellectis  re- 
cte,  ad  hoc  quod  praxis  sit  recta.  Unde 
sexto  Ethicorum  dicitur,  quod  intellectus 
et  appetitus  sint  recti  oportet,  ad  hoc  quod 
electio  sit  recta.  Similiter  Augustinus  vult 
quod  intellectus  comprehendat  res  et  ac- 
tus  aliarum  potentiarum,  et  judicet  de 
actibus  earum.  Ex  quibus  sequitur,  quod 
nihil  aliud  est  praxis  formaliter,  nisi  ac- 

C  tus  voluntatis  imperatus  vel  elicitus  :  quo- 
niam  nullus  actus  sequitur  actum  intel- 
lectus  qui  conformiter  elicitur,  nisi  actus 
voluntatis,  quoniam  omnes  aliarum  actus 
potentiarum  possunt  praecedere  actum  in- 
tellectus,  sed  non  actus  voluntatis.  Ex  quo 
ulterius  sequitur,  quum  actus  imperatus 
non  habeat  rationem  praxis,  nisi  quia  ac- 
tus  elicitus  habet  qui  eum  preecedit  :  se- 
quitur  quod  actus  voluntatis  elicitus,  sit 
primo  praxis ;  et  si  forma  et  ratio  praxis 
est  primo  in  actu  voluntatis,  omnes  alii 

D  non  erunt  praxis,  nisi  ratione  actus  volun- 
tatis.  Hinc  dicendum,  quod  habitus  dici- 
tur  practicus  vel  speculativus  ab  objecto  : 
quia  non  est  alia  causa  prior  habitu,  nisi 
intellectus  et  objectum.  Sed  ab  intellectu 
non  potest  dici  practicus  :  quia  intellectus 
de  se  non  est  practicus  vel  speculativus; 
nec  ex  fine  :  quia  intellectus  potest  con- 
siderare  objectum  habitus  practici,  non 
propter  finem  practicum  :  et  sic  intelle- 
ctus  posset  habere  actum  practicum,  et 
non  esse  practicus.  Dico  ergo,  quod  ab  eo- 


72 


QILESTIO.NES    PILEVLE   LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QILEST.    II 


dem  intellectus  et  actus  et  habitus  dicun-  A 
tur  practici,scilicet  ab  objecto.  Ha3c  Scotus. 

Contra  cujus  scripta  arguit  Henricus  de 
Gandavo  tripliciter.  Primo  sic  :  Intellectus 
speculativus  extensione  sui  fit  practicus, 
secundum  Philosophum  :  quod  ita  non  es- 
set,  nisi  diceretur  practicus  ex  fine,  non 
ab  objecto.  Secundo,  medicina  dividitur 
in  speculativam  et  practicam,  et  tamen 
est  de  eodem  objecto,  puta  sanitate  aut 
sanabili  corpore  :  ergo  divisio  illa  ex  fine 
accipitur.  Tertio,  finis  est  prior  inter  cau- 
sas,  secundum  Philosophum  secundo  Phy-  B 
sicorum,  et  secundum  Avicennam  sexto 
Metaphysicae  suae.  Ergo  extensio  talis,  seu 
conformitas  aptitudinalis,  convenit  consi- 
derationi  ratione  finis. 

His  addi  potest  ad  probandum  quod 
theologia  sit  speculativa,  quod  Philosophus 
primo  Ethicorum  et  tertio  de  Anima,  ponit 
scientiam  practicam  esse  circa  contingens. 
Quum  ergo  theologia  sit  circa  divina  prae- 
cipue  et  aetorna,  non  erit  practica.  Rursus, 
secundum  Philosophum  primo  Metaphysi- 
cae,  omni  scientia  practica  est  aliqua  scien-  G 
tia  speculativa  nobilior,  quum  speculativa 
sit  gratia  sui.  Unde  et  metaphysicam  dicit 
esse  speculativam,  utpote  nobilissimam. 
Sed  theologia  ista  fidelium  est  nobilissima 
hujus  vitse  scientia  :  ergo  est  speculativa. 

Insuper,  ad  intelligendum  haec  plenius, 
advertenda  sunt  verba  Durandi,  qui  di- 
cit  hic  :  Distinctio  scientiarum  secundum 
practicum  et  speculativum,  est  a  fine 
formaliter,  et  ab  objecto  originaliter  seu 
radicaliter.  —  Primum  patet,  quia  scien- 
tia  dicitur  speculativa  ab  actu  speculandi,  D 
ut  ipsum  nomen  insinuat;  practica  vero, 
ab  operatione  extra  intellectum.  Speculatio 
autem  et  operatio  sunt  fines  scientiarum, 
quoniam  omnis  habitus  est  finaliter  pro- 
pter  operationem  qu®  est  secundum  ha- 
bitum  illum.  Unde  et  felicitas,  quae  habet 
rationem  finis,  non  est  habitus,  sed  actus 
secundum  habitum  perfectissimum.  Ope- 
ratio  autem  secundum  habitum  scientiae, 
est  speculatio  aut  praxis  :  quia  scientia 
attingit  suum  objectum  per  suam  opera- 


tionem.  Quae  operatio  est  vel  sola  veritatis 
cognitio,  quae  dicitur  speculatio ;  vel  co- 
gnitio  dirigens  in  faciendo  objectum,  sicut 
ars  domificativa  praebet  cognitionem  di- 
rigentem  in  faciendo  domum,  et  ars  me- 
dicinalis  in  causando  sanitatem.  Sicque 
speculatio  et  praxis  sunt  actiones  scien- 
tiarum  et  fines  earum,  secundum  quorum 
differentiam  formaliter  distinguuntur  sci- 
entiae  per  speculativum  et  practicum.  — 
Secundum  vero,  videlicet  quod  ista  distin- 
ctio  sit  radicaliter  ab  objecto,  sic  patet  : 
Ex  hoc  scientia  radicaliter  habet  quod  sit 
speculativa  aut  practica,  ex  quo  habet 
quod  actio  scientiae  circa  objectum  sistat 
in  cognitione  veritatis,  vel  sit  directiva 
ulterioris  operis,  ut  patet  ex  praecedenti- 
bus.  Sed  hoc  habet  scientia  ex  natura  sui 
objecti.  Ex  hoc  enim  quod  objectum  sci- 
entiae  tale  est,  quod  nullo  modo  operabile 
est  a  nobis,  nec  per  actionem  nostram  con- 
tingit  ipsum  sic  vel  aliter  se  habere  :  ex 
hoc  provenit  quod  operatio  scientiae  circa 
ipsum  sistit  in  sola  cognitione  veritatis. 
Porro,  quando  objectum  agibile  aut  facti- 
bile  est  a  nobis,  atque  per  operationem 
nostram  contingit  ipsum  sic  vel  aliter  se 
habere  :  tunc  actio  scientiae  circa  ipsum 
non  sistit  in  sola  cognitione  veritatis,  sed 
dirigit  in  prosecutione  operis.  Et  horum 
utrumque  innuit  Philosophus  tertio  de 
Anima  :  ubi  primo  dicit  quod  intellectus 
speculativus  differt  a  practico,  ipso  fine, 
puta  quoad  differentiam  formalem  ;  et 
postea  tangens  radicem  et  originem  dif- 
ferentia  hujus,  subdit  quod  objectum  in- 
tellectus  practici,  est  opus  non  omne,  sed 
actuale.  Actuale  autem  est  eontingens  ali- 
ter  se  habere.  —  Haec  Durandus.  Gujus 
scripta  in  hac  parte  videntur  intentioni 
Philosophi  et  communi  doctrinae  docto- 
rum  amplius  consonare. 

Dubitatio  circa  prcesentem 
quoistionem. 

Praeterea,  circa  praehabita  occurrit  dif- 
ficultas.  Ostensum  est  enim,  qualiter  se- 


QU.ESTIONES   PRJEVIiE   LIBRIS    SENTENTIARUM.    —   QUvEST.    II 


73 


cundum  iEgidium  et  Albertum,  theologia 
sit  scientia  affectiva ;  et  quod  secundum 
Alexandrum,  sit  cognitio  non  solum  illu- 
minans  intellectum,  sed  etiam  accendens 
affectum;  et  quod  secundum  Bonaventu- 
ram  ac  Petrum,  includit  notitiam  et  af- 
fectum.  Quibus  videtur  repugnare  quod 
dictum  est  supra,  hanc  sapientiam  seu 
theologiam  esse  donum  gratiae  gratis  da- 
tae,  ita  quod  bonis  et  malis  potest  inesse  : 
alioqui  non  nisi  virtuosi  essent  theologi, 
nec  mali  possent  scientiam  istam  addisce- 
re.  Est  ergo  theologia  scientia  informis 
in  se,  nec  semper  caritati  aut  amori  con- 
juncta  :  non  ergo  est  inflammativa,  nec 
affectum  nec  saporem  internum  includit. 
Ex  quo  ultra  videtur,  quod  theologia  ista 
Christianorum  sit  informis  et  nuda  sicut 
theologia  philosophorum  ;  nec  per  hoc 
distinguatur  ab  illa,  quod  est  inflammati- 
va  et  affectiva  scientia.  Imo  apparet  quod 
theologia  philosophorum  accendat  affe- 
ctum  sicut  et  ista.  Philosophi  enim  docent 
et  probant,  quod  Deus  sit  summum,  in- 
dependens,  purum  et  incircumscriptibi- 
le  bonum  :  ex  quo  directe  consequi- 
tur  quod  sit  summe  incomparabiliterque 
amandus,  etiam  in  se  et  propter  se.  Do- 
cent  quoque,  quod  ab  ipso  cunctis  com- 
municatum  et  derivatum  sit  esse  et  vi- 
vere  :  ergo  et  propter  beneficia  sua  est 
potissime  diligendus.  — ■  Insuper  non  ap- 
paret  verum  quod,  sicut  preetactum  est, 
aliqui  dicunt,  quod  philosophi  non  retu- 
lerunt  suam  theologiam  ad  Dei  amorem,  et 
quod  ideo  Aristoteles  dixit  metaphysicam 
esse  pure  speculativam,  quia  non  ordina- 
vit  eam  ad  divinam  dilectionem.  Naturalis 
enim  ratio  docuit  eos,  quod  sicut  Deus 
est  prima  veritas,  ita  et  summa  bonitas, 
idcirco  non  minus  amandus  quam  con- 
templandus;  atque  quod  nuda  et  informis 
cognitio  ejus  sit  imperfecta,  nec  in  ea  fe- 
licitatem  consistere,  quam  solis  virtuosis 
dicebant  competere.  Denique  Aristoteles 
scripsit  hominem  contemplativum  heroi- 
cum,  esse  amantissimum  Deo,  quum  si- 
militudo  sit  causa  amoris.  Amicitia  autem 


A  relationem  includit,  ut  asserunt  in  Meta- 
physica  sua  Avicenna  et  Algazel  :  sicque 
inter  hominem  talem  et  Deum,  est  mutuus 
amor.  Praeterea,  quod  philosophi  retule- 
runt  theologiam  suam  ad  Dei  amorem, 
aperte  testatur  Augustinus  octavo  libro  de 
Civitate  Dei,  dicendo  :  Summum,  primum 
et  verum  bonum,  dicit  Plato  Deum.  Unde 
vult  philosophum  esse  Dei  amatorem,  ut, 
quoniam  philosophia  tendit  ad  vitam  bea- 
tam,  fruens  Deo  beatus  sit  qui  Deum  ama- 
verit.  Rursus,  duodecimo  de  Civitate  Dei, 

B  asserit  Augustinus  :  Dixerunt  Platonici, 
quod  quanto  quis  plus  amaverit  Deum, 
tanto  facilius  ad  felicitatem  perveniet. 
Hinc  Plato  in  Phaedone  et  Timseo  ac  alibi 
ssepe  fatetur,  scientiam  sine  virtutibus  ad 
beatitudinem  nequaquam  perducere. 

Ad  ista  reor  dicendum,  quod  utique 
theologia  ista  seu  sacra  doctrina,  in  se 
est  donum  gratiae  gratis  datse,  habitus- 
que  informis,  bonis  et  pravis  communis. 
Dicitur  tamen  affectiva  et  inflammativa, 
non   sicut  sapientia  quae  est  unum   sep-  js. »,  2. 

C  tem  donorum,  de  cujus  ratione  est  quod 
sit  habitus  formatus,  gratificans,  et  a  ca- 
ritate  inseparabilis;  sed  ideo,  quia  aperte 
et  copiose  docet  ea  de  Deo  et  de  ejus  effe- 
ctibus,  quse  sunt  valde  inflammativa  di- 
vini  amoris.  Evidenter  quoque  docet  et 
jubet  Deum  super  omnia  toto  corde  ama- 
ri,  et  beneficia  ac  promissa  Dei  multipli- 
citer  reeommendat  ac  nobis  commemorat. 
Et  quamvis,  ut  tactum  est,  etiam  philoso- 
phorum  theologia  sit  aliquo  modo  ad  Dei 
amorem  inducens  ac  ordinata,  non  tamen 

D  tam  efficaciter  et  aperte,  ut  theologia  ista 
fidelium  :  imo  comparative  loquendo,  est 
solum  erudiens,  non  accendens.  Verum- 
tamen  verum  non  arbitror  quod  aliqui 
dicunt,  philosophos  illos  elegantiores  non 
ordinasse  suam  theologiam  ad  Dei  amo- 
rem,  sed  in  nuda  cognitione  stetisse. 

Hinc  quoque  existimo,  ex  hoc  non  pos- 
se  sufficienter  probari  theologiam  hanc 
nostram  non  esse  speculativam,  sed  sim- 
pliciter  practicam,  quoniam  ordinatur  ad 
dilectionem.  Dico  enim  in  primis,  quod 


74 


QUESTIONES    PR^EVI.E   LIBRIS    SENTENTIARUM.    —   QILEST.    III 


directe  atque  finaliter  ordinatur  ad  claram 
et  perfectam  contemplationem,in  qua  con- 
sistit  felicitas,  et  ad  theologiam  civium 
supernorum  :  ad  quam  quia  non  valet 
pertingere  neque  perducere  nisi  per  dile- 
ctionem  et  actus  virtutum,  ideo  docet  et 
jubet  Deum  amari,  coli,  et  ei  in  omnibus 
obedire.  Sicque  dilsctio  est  aliquo  mo- 
do  finis  ipsius,  directius  tamen  et  con- 
summatius  visio  clara  :  imo  et  in  hac 
vita  ordinatur  ad  hoc,  ut  ea  quee  fidei 
sunt,  cognoscamus  per  donum  sapientiee 
salutaris,  et  per  ejus  saporem  internum, 
atque  por  rationes  credendorum  ac  puri- 
ficatae  mentis  intelligentiam,  sicque  per 
talem  divinorum  notitiam,  futurae  beati- 
ficse  visioni,  quanlum  possibile  est,  pro- 
pinquemus. 

Insuper  dico,  quod  dilectio  est  forma 
et  complementum  theologise,  et  quodam- 
modo  comprehensa  in  ea.  Nec  per  respe- 
ctum  ad  theologiam  est  proprie  praxis, 
sed  immanens  completio  ejus.  Hinc  opinio 
Scoti  dicentis  idcirco  theologiam  simplici- 
ter  practicam  esse,  eo  quod  consideratio 
practica  est  consideratio  naturaliter  prior 
praxi,  secundum  quam  nata  est  praxis 
recte  elici,  non  censetur  idonea.  Si  enim 
omnis  consideratio  talis  practica  esset, 
sequeretur  quod  melaphysica  consisteret 
practica.  Multa  namque  in  Metaphysica 
Aristotelis  asseruntur  et  probantur  de  Deo, 
quorum  consideratio  naturaliler  prior  est 
praxi,  et  ex  quorum  consideratione,  seu 
secundum  quorum  considerationem,  nata 
est  recte  elici  praxis  :  ut  quod  Deus  est 
absolute  perfectus,  et  quod  ipse  est  hono- 
ratissimus  intellectus,  et  purus  actus,  ac 
omnium  causa,  universaque  movens  sicut 
desideratum  movet  desiderium,  hoc  est 
sicut  causa  finalis;  et  item,  quod  ipse  est 
summus  et  unicus  omnium  princeps,  ad 
quem  totum  comparatur  universum,  sicut 
exercitus  ad  militia?  principem.  Ex  quo- 
rum  consideratione  unusquisque  rite  in- 
telligens,  potest  et  merito  debet  eligere 
multas  praxes  salubres,  videlicet  quod 
Deum  super  omnia  ultimate  debet  appe- 


A  tere,  et  propter  ipsum  omnia  ultimate 
peragere,  ejusque  comparatione  se  pror- 
sus  humiliare,  et  multa  similia.  Sequere- 
tur  quoque  simili  ratioue,  quod  et  physica 
exsisteret  practica.  Nam  et  in  ea  quaedam 
probantur  de  Deo,  ex  quibus  hujuscemodi 
praxis  directe  apta  est  elici,  ut  quod  ipse 
est  primus  motor  et  infinitse  virtutis. 

Denique  fides,  quum  sit  quaedam  in- 
choatio  beatifica?  visionis,  directe  ordina- 
ta  et  tendens  ad  illam,  speculativa  magis 
quam  practica  esse  videtur.  Quod  autem 

B  visio  fidei  succedens,  sit  speculativa,  ap- 
parentiam  mullam  habere  conspicitur  : 
preesertim  quum  visio  illa,  secundum  Au- 
gustinum,  sit  tota  merces  et  essentialiter 
ipsa  felicitas,  quse  non  refertur  ad  pra- 
xim,  prout  suo  loco  magis  probabitur 
infra.  —  Denique  donum  sapientiae,  quod 
magis  directe  concernit  dilectionem  quam 
theologia  seu  sapientia  ista,  est  specula- 
tivum  magis  quam  practicum,  prout  in 
secunda  secundee,  qusestione  quadragesi- 
ma  quinta,  probat  et  tenet  Thomas  :  ideo 

C  magis  theologia,  quamvis  ad  dilectionem 
ordinetur.  Imo,  secundum  Gregorium,  di- 
lectio  Dei  ad  actus  pertinet  vitae  contem- 
plativae.  Non  ergo  ex  hoc  monstratur  theo- 
logia  practica  esse,  quia  ad  dilectionem 
refertur,  quum  et  ipsa  dilectio  ad  con- 
templationem  potius  quam  ad  praxim  per- 
tinere  noscatur. 

Ex  praeinductis  patet  argumentorum 
solutio.  II la  quippe  concedo,  quae  probant 
theologiam  esse  praecipue  speculativam, 
prout  Thomas  ^Egidiusque  affirmant.  Alia 

D  vero  id  obtinent,  quod  etiam  aliquo  modo 
practica  dici  queat. 


QU^STIO    III 

TErtio   quaeritur,  An   theologla  sit 
una  scientia. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  di- 
versorum  scibilium  seu  objectorum,  sunt 
diversse  scientise,  quum  tertio  de  Anima 


QILESTIONES   PR/EVLE   LIBRIS   SENTENTIARUM.    —   QILEST.    III 


73 


secentur  scientiae  sicut  et  res  de  quibus 
sunt.  Sed  theologia  est  diversorum  scibi- 
lium,  quia  tractat  de  Creatore  et  creatu- 
ris.  —  Secundo,  aeternorum,  divinorum  et 
incorruptibilium,  atque  temporalium  et 
corruptibilium,  non  est  una  scientia  :  quia 
secundum  Philosophum  in  primo  Posteri- 
orum,  una  scientia  est  unius  generis  sci- 
bilis.  Sed  theologia  est  de  divinis,  aeternis, 
incorruptibilibus,  et  de  rebus  inferioribus 
actibusque  humanis  :  non  ergo  est  una. 

—  Tertio,  eorum  quse  in  nullo  univocan- 
tur,  non  est  una  scientia  :  sed  Creator  et 
creaturae  non  univocantur  in  aliquo,quum 
Deus  gloriosus  et  infinitus  sit  supra  om- 
ne  genus  et  ordinem  rerum.  —  Quarto, 
scientia  qua  scio  historias  veteris  Testa- 
menti,  non  est  eadem  cum  scientia  qua 
scio  historias  evangelicae  legis  :  imo  una 
sine  alia  potest  haberi.  Ergo  totius  Scri- 
pturae  seu  theologiae  non  est  una  scientia. 

—  Quinto,  scientia  rerum  gestarum,  non 
est  eadem  cum  scientia  qua  scitur  quod 
Deus  est  omnipotens  et  aeternus  :  sed  theo- 
logia  est  partim  historica,  id  est  rerum 
gestarum  recitativa,  partim  omnino  divi- 
na.  —  Sexto,  eadem  scientia  non  est  mo- 
ralis,  rationalis,  et  naturalis  :  sed  theologia 
est  partim  moralis,  partim  rationalis,  par- 

pag.  7ib.  tim  naturalis,  ut  patuit  ex  verbis  Hiero- 
nymi  in  praecedentibus.  —  Septimo,  theo- 
logia  est  partim  de  his  quae  rationem 
naturalem  non  transcendunt,videlicet  quod 
Deus  sit,  et  quod  sit  unus  verus  Deus ; 
partim  de  his  quae  omnem  naturalem  su- 
perant  rationem,  ut  quod  Deus  sit  trinus  : 
talium  autem   non  videtur  una  scientia. 

—  Octavo,  in  hoc  libro  Sententiarum,  in 
libris  quoque  sacrae  paginae,  traduntur  di- 
versse  scientiee,  quae  omnes  ad  theologicam 
spectant  facultatem.  Ergo  theologia  non 
est  una  scientia  :  imo  nec  una,  nisi  forsan 
aggregative  et  per  reductionem  ad  unum. 

—  Nono,  Scriptura  habet  intellectum  qua- 
druplicem,  videlicet  litteralem,  allegori- 
cum,  tropologicum,  et  anagogicum  :  ergo 
theologia  est  scientia  quadripartita,  non 
una  et  simplex.  Quilibet  enim  intellectus, 


A  seu  unaquseque  expositio  Scripturae,  habet 
suam  scientiam. 

In  contrarium  est,  quod  unum  et  ens 
convertuntur.  Si  ergo  theologia  non  est 
una  scientia,  ergo  nec  scientia.  Etenim  ex 
eodem  habet  res  esse  et  unum  esse,  ut  fer- 
tur  quarto  Metaphysicae.  Atque  ut  in  libro 
dicitur  Elenchorum,  eadem  est  ratio  ho- 
minis,  et  unius  hominis  :  ergo  pari  ra- 
tione,  eadem  est  ratio  scientiae,  et  unius 
scientiae.  Praeterea  metaphysica  est  una 
scientia,  quae  tamen  tractat  de  prima  cau- 

B  sa,  de  intelligentiis,  de  praedicamentis  et 
ceteris  rerum  generibus. 

Ad  hanc  quaestionem  S.  Thomas  in  pri- 
ma  parte,  quaestione  prima,  respondet  : 
Theologia  seu  sacra  doctrina  est  una  sci- 
entia.  Unitas  namque  habitus  ac  potentiee 
est  pensanda  secundum  formalem  unita- 
tem  objecti,  id  est  secundum  propriam 
rationem  secundum  quam  habitus  seu  sci- 
entia,  vel  potentia,  respicit  ipsum  obje- 
ctum.  Omnia  autem  quae  in  sacra  doctrina 

C  traduntur,  considerantur  in  ea  secundum 
eamdem  rationem,  videlicet  prout  sunt 
divinitus  revelata.  Et  quamvis  talium  quae- 
dam  spectent  ad  Deum,  quaedam  ad  crea- 
turas,  non  tamen  scientiae  unitas  impedi- 
tur  :  quoniam  sacra  doctrina  principaliter 
et  directe  ac  per  se,  est  de  Deo;  de  crea- 
turis  autem,  secundum  quod  ordinatio- 
nem  et  comparationem  habent  ad  Deum, 
qui  est  omnium  ultimus  finis.  Hinc  conslat 
quod  scientia  ista  est  quaedam  impressio 
divinae  et  increatae  scientiae,  quae  una  et 

D  simplex  exsistens,  omnia  intuetur  :  sic 
et  ista  est  proportionabiliter  simplex  et 
una,  ac  omnium  suo  modo  cognoscitiva. 
Haec  Thomas. 

Cui  concordat  Richardus  :  Theologia, 
inquiens,  est  una  scientia,  quia  ut  patet 
ex  quarto  Metaphysicae,  illa  scientia  est 
una,  in  qua  cuncta  quae  determinantur, 
considerantur  secundum  aliquam  compa- 
rationem  ad  aliquid  unum  :  sed  omnia 
quae  determinantur  in  scientia,  aut  sunt 
principia,  aut  habent  habitudinem  quam- 


76 


QILESTIONES    PRjEVLE   LIBRIS   SENTENTIARDM. 


QD.EST.    III 


dam  ad  ea,  quoniam  tota  scientia  in  prin-  A 
cipiis  virtualiter  est  consistens.  Ergo  quum 
in  principiis  prfedicatum  referatur  ad  sub- 
jectum  principiorum  (praedicatum  enim 
comparationem  habet  ad  subjectum),  se- 
quitur  quod  omnia  quae  determinantur  in 
scientia,  considerantur  secundum  aliquam 
habitudinem  ad  subjectum  principiorum. 
Ula  ergo  scientia  in  cujus  principiis  est 
unum  et  idem  subjectum,  est  una.  Sed 
in  principiis  sacree  Scripturse,  qua3  sunt 
articuli  fidei,  est  unum  et  idem  subje- 
ctum,  videlicet  Deus.  Quod  patet,  quia  si  B 
de  quolibet  articulo  fidei  formes  enuntia- 
tionem,  Deus  erit  subjectum  in  qualibet  : 
ut  si  de  isto  articulo,  Carnis  resurrectio- 
nem,  formes  enuntiationem,  dices  sic  : 
Deus  resuscitabit  homines;  similiter,  si  de 
isto,  Gredo  in  Deum  Patrem  omnipoten- 
tem,  factorem  cceli  et  terrse,  sic  dices  : 
Deus  Pater  omnipotens  est  creator,  etc. 
Heec  Richardus. 

Amplius,  qualiter  sit  unum  theologiee 
genus  scibile  seu  subjectum,  et  qualiter 
theologia  sit  una  scientia,  declarat  Petrus,  G 
dicendo  :  Genus  dicitur  unum  duplici- 
ter.  Primo,  unitate  univocationis,  quando 
sequaliter  pradicatur  de  pluribus,  ut  ani- 
mal  de  equo  et  asino.  Secundo,  analogice, 
quando  non  aequaliter  praedicatur,  sed  per 
reductionem  ad  aliquid  unum.  Quod  con- 
tingit  dupliciter.  Primo,  sicut  ad  subje- 
ctum,  ut  sanum  de  urina  et  medicina 
per  comparationem  ad  sanitatem  anima- 
lis,  quod  est  subjectum  sanitatis  susce- 
ptivum.  Secundo,  sicut  ad  causam.  Et  hoc 
dupliciter.  Primo  sic,  quod  illud  dicitur  D 
de  causa  et  causatis  per  parlicipationem, 
tamen  insequaliter,  quia  de  causa  prius 
ac  principalius,  ut  ens  de  substantia  et 
accidente.  Secundo  sic,  quod  dicitur  de 
causa  per  essentiam,  et  de  causatis  per 
participationem,  ut  ens  de  Deo  et  crea- 
turis.  Quoties  autem  genus  dicitur  unum, 
potest  et  scientia  dici  una.  Quum  ergo 
theologia  agat  de  rebus  divinis,  divinitas 
vero  in  Deo  sit  per  essentiam,  in  aliis  per 
quamdam   participationem   seu   imitatio- 


nem  ;  scientia  ista  est  una  ultimo  modo 
unitatis  praetacto.  Nam  primo  modo,  sci- 
entia  naturalis  de  corpore  mobili  dicitur 
una ;  secundo  modo,  scientia  medicinae, 
quaa  est  scientia  aegri  et  sani ;  tertio  mo- 
do,  metaphysica;  quarto  modo,  theologia. 
Hsec  Petrus. 

Postremo,  de  hac  queestione  scribit  Al- 
bertus,  concordans  cum  Petro  :  Haec  scien- 
tia  una  est,  non  proportione  ad  unum  quod 
sit  subjectum  aliorum,  sicut  substantia 
est  subjectum  accidentium ;  sed  proporti- 
one  ad  unum  quod  est  finis  beatificans  : 
quia  sic  beatificabile  considerabitur  ut 
participans  unum  illud ;  et  dispositiones 
beatificantes,  ut  removentes  a  contrario ; 
atque  res  hujus  mundi,  ut  adjuvantes  et 
adminiculantes  ad  adipiscendum  finem, 
ut  patet  in  Httera  ex  verbis  Augustini. 

Verum  his  objicit  iEgidius,  quia  illa 
scientia  est  una  unitate  analogiae,  cujus 
subjectum  est  analogum ;  Deus  autem  ana- 
logum  non  est.  Arguit  quoque  JSgidius 
contra  positionem  Thomse,  quia  ut  sibi 
videtur,  positio  illa  includit  petitionem 
principii.  Hoc  enim  preesupponit,  quod 
incumbit  probandum,  videlicet  quod  om- 
nia  considerantur  in  theologia  sub  una 
ratione  formali.  Hinc  ait  JEgidius  :  Species 
per  quas  cognoscit  homo,  differunt  a  spe- 
ciebus  per  quas  cognoscunt  substantiae  se- 
paratae  :  quia  a  sensibilibus  et  phanta- 
smatibus  sunt  abstractee,  et  ducunt  solum 
in  cognitionem  rei  universalis  directe  : 
sicut  per  speciem  intelligibilem  hominis 
non  cognoscimus  ea  quae  conveniunt  So- 
crati  ut  est  certa  persona;  nec  per  spe- 
ciem  animalis  cognoscimus  ea  quae  com- 
petunt  homini  ut  est  homo.  Substantise 
autem  separatee,  per  species  universales 
cognoscunt  omnia  quse  sub  illo  universali 
continentur,  nec  indigent  formis  intelligi- 
bilibus  specierum  ad  cognoscendum  eas 
distincte.  Et  quia  humana  scientia  sequi- 
tur  modum  humanum,  si  habemus  scien- 
tiam  communem,  non  superfluunt  scientise 
speciales.  Et  ideo,  quia  per  metaphysi- 
cam,  quae  considerat  ens  in  eo  quod  ens, 


QU.ESTIONES   PRjEVI<E   LIBRIS   SENTENTIARUM.    —   QtLEST.    III 


77 


non  possumus  cognoscere  quae  insunt  cor-  A 
pori  mobili  in  eo  quod  mobile,  non  su- 
perfluit  naturalis  philosophia.  Si  vero  per 
scientiam  metaphysicalem  aut  quamcum- 
que  aliam  humanam,  possemus  scire  quae 
insunt  subjectis  singularium  scientiarum 
secundum  rationem  propriam  et  commu- 
nem,  non  esset  nisi  scientia  una  humana 
et  secundum  unum  genus ;  et  quia  ut 
habitum  est,  per  theologiam,  quse  sequitur 
modum  divinae  et  increatse  Sapientiae,  ha- 
bens  Deum  pro  principali  objecto,  pos- 
sumus  de  singulis  rebus  considerare  sub  B 
propria  ratione  in  genere  scientiarum  in- 
nitentium  lumini  divino,  non  debet  esse 
nisi  una  scientia  theologica,  quia  super- 
fluerent  aliae.  Sicque  patet  quod  scientia 
ista  est  una  ex  unitate  objecti,  et  cur  uni- 
tas  subjecti  sufficit  tantse  diversitati.  Haec 
/Egidius. 

Girca  cujus  verba  videtur  dicendum, 
quod  quamvis  sint  vera  in  se,  quantum 
ad  hoc  quod  assignat  idonee  aliquem  mo- 
dum  quo  theologia  est  una  scientia,  non 
tamen  efficaciter  reprobat  aliorum  posi-  C 
tiones.  Nam  et  Deus  in  Scripturis  valde 
diversimode  et  quadam  analogia  dicitur 
de  diversis,  puta  de  Deo  vero,  in  quo  est 
deitas  per  essentiam,  et  de  quibusdam 
magnis  et  electis,  in  quantum  divinee  na- 
turae  proprietates  aliquo  modo  partici- 
Exod.vn,\.  pant.  Unde  scriplum  est  in  Exodo  :  Dixit 
Dominus  ad  Moysen  :  Ecce  constitui  te 
deum  Pharaonis,  et  Aaron  erit  propheta 
tuus.  Praeterea  S.  Thomas  assignando  mo- 
dum  quo  theologia  est  una  ex  ratione  for- 
mali  objecti,  non  petit  quod  probandum  D 
est,  quum  addat  modum  quo  est  de  Deo 
principaliter,  et  de  creaturis  per  habitudi- 
nem  et  comparationem  ad  Deum,  atque  ut 
sunt  divinitus  revelata.  Sic  quippe  et  fides 
dicitur  una,  et  etiam  caritas  :  quae  tamen 
respiciunt  Creatorem  et  creaturas,  prout 
suo  loco  pandetur.  Videtur  quoque  Mgi- 
dius  incidere  ea  quee  reprobat.  Reprobat 
enim  quod  aliqui  dicunt  theologiam  esse 
unam  ex  unitate  luminis  supernaturalis 
divini,  quo  inspiratur  ac  revelatur  :  quod 


et  Thomas  loco  praeallegato  sentire  vide- 
tur.  Et  tamen  .Egidius  ex  hoc  dicit  theo- 
logiam  esse  unam  scientiam,  quia  sequi- 
tur  divinam  et  increatam  Sapientiam,  quae 
per  unam  speciem  et  per  unum  lumen 
multa  revelat,  et  distincte  cognosci  facit. 
Et  hoc  est  quod  sanctus  Doctor  affirmat, 
qui  ut  tactum  est,  protestatur  theologiam 
esse  quamdam  divinae  et  increatae  scien- 
tiae  impressionem  :  quod  verum  censetur. 

Ad  primum  ergo  dicendum,  quod  scien- 
tiae  secantur  seu  dividuntur  sicut  et  res,  id 
est  scibilia  vel  objecta  :  hoc  est  juxta 
formalem  distinctionem  eorum,  non  se- 
cundum  materialem  diversitatem.  Sicque 
de  multis  sub  una  formali  ratione  acce- 
ptis,  est  una  scientia.  Hinc  primo  Poste- 
riorum  ait  Philosophus  :  Una  scientia  est, 
quae  ex  principiis  in  unius  subjecti  natura 
unitis,  considerat  partes  et  passiones  sub- 
jecti  illius.  Sicque  theologia  ex  principiis, 
puta  articulis  fidei,  habentibus  Deum  pro 
objecto,  considerat  partes  et  passiones,  id 
est  personas  et  proprietates  divinas,  ef- 
fectus  quoque  operationesque  Dei.  —  Ad 
secundum,  quod  aeternorum  et  tempora- 
lium  est  una  scientia,  non  ut  taliter  dis- 
tinctorum,  sed  prout  unum  sortitur  habi- 
tudinem  quamdam  ad  aliud.  Una  quoque 
scientia  est  principaliter  de  uno  genere 
scibili,  et  de  aliis  per  comparationem  ad 
illud,  seu  ut  sunt  effectus  illius,  aut  ali- 
quo  modo  spectant  ad  ipsum.  —  Ad  ter- 
tium,  quod  inter  Deum  et  creaturas  non 
est  sequivocatio  proprie  dicta,  sed  magis 
analogia.  itCquivocorum  etiam,  ut  talium, 
non  est  una  scientia,  nec  prout  sunt  di- 
versa  objecta,  sed  ut  in  aliquo  communi- 
cant  :  imo  et  contrariorum  est  una  scien- 
tia,in  quantum  unum  est  ratio  cognoscendi 
aliud,  juxta  Philosophum.  —  Ad  quar- 
tum,  quod  notitia  diversarum  historiarum 
Scripturae  ad  unam  pertinet  theologicalem 
scientiam,  secundum  quod  in  Scriptura 
narrantur  illae  historiae  :  quia  narrantur 
in  ea  per  relationem  ad  Deum,  et  prout 
gesta  illa  sunt  opera  Dei,  vel  in  eis  de- 


78 


QUyESTIONES   PR^EVIiE    LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QUiEST.    IV 


clarantur  providentia,  sapientia,  omnipo-  A  teria  theologiae.Quin  et  secundum  glossam 


tentia,  misericordia,  et  justitia  Dei.  —  Ad 
quintum,  quod  illorum  est  una  scientia 
habitualis  theologica,  propter  habitudinem 
unius  ad  aliud.  —  Ad  sextum,  quod  theo- 
logia  dicitur  esse  moralis,  rationalis,  et 
naturalis,  per  respectum  ad  diversas  ma- 
terias  de  quibus  tractat  :  quae  tamen  om- 
nes  ad  unum  theologiae  subjectum  habitu- 
dinem  sortiuntur.  —  Ad  seplimum,  quod 
tam  naturaliter  de  Deo  scibilia,  quam 
supernaturaliter  agnoscibilia  de  eodem,  ad 


quamdam  super  librum  Psalmorum,  Ghri- 
stus  sponsus  et  ejus  sponsa,  seu  ut  alii 
dicunt,  totus  Ghristus,  id  est  caput  et  ejus 
membra,  sunt  theologiae  subjectum.  — 
Sexto,  de  subjecto  oportet  praecognoscere 
quid  est,  et  quia  est,  ut  dicitur  primo 
Posteriorum.  Sed  de  Deo  in  hac  vita  co- 
gnoscere  non  valemus  quid  est,  ut  divinus 
Dionysius  quinto  Mysticae  theologiae  capi- 
tulo,  et  Damascenus  primo  libro  testantur. 
—  Septimo,  quia  singularium  non  est  sci- 


unum  pertinent  theologise  subjectum,quod  B  entia  :  Deus  autem  est  maxime  singula- 

est  ipsemet.superdignissimus  Deus.de  quo 

nihil  certius  quam  quia  est,  et  nihil  in- 

certius  quam  quid   est.  —  Ad  octavum, 

quod  sicut  liber  Sententiarum  est   unus 

liber  totalis,  et  omnes  libri  Scripturae  sunt 

unus  integer  liber,  qui  Biblia  nuncupatur; 

sic  in  toto  hoc  libro  una  totalis  et  perfe- 

cta  theologica  scientia  continetur  ac  tradi- 

tur.  —  Ad  nonum,  quod  quatuor  illi  sensus 

Scripturae  ad   eamdem   pertinent  theolo- 

giam,  quemadmodum  ad  eumdem  sensum 


ris.  —  Octavo,  subjecto  scientiae  competit 
habere  principium,  et  partes,  et  passio- 
nes  :  quorum  nullum  competit  simplicis- 
simo  et  impassibili  Deo. 
In  oppositum  est  communis  doctrina. 

De  hac  qusestione  opiniones  sunt  variae, 
quffi  partim  concordantur  per  responsio- 
nem  Thomae  hoc  loco  dicentis  :  Subjectum 
scientiae  habet  ad  minus  tres  comparatio- 
nes.  Prima  est,  quod  quaecumque  traduntur 


pertinent,  album,  nigrum,  aliique  colores.  C  in  scientia,  continentur  sub  subjecto.  Hanc 

conditionem  subjecti  quidam  consideran- 
tes,  posuerunt  res  et  signa  esse  subjectum 
hujus  scientiae;  quidam  vero  totum  Chri- 
stum,  ut  tactum  est,  seu  Sponsum  et  Spon- 
sam,  ut  Cassiodorus  :  quoniam  quidquid 
in  ista  scientia  traditur,  ad  ista  reduci  vi- 
detur.  Secunda  comparatio  seu  conditio 
subjecti  est,  quod  ejus  cognitio  in  scientia 
principaliter  intenditur  :  et  quia  scientia 
haec  principaliter  tendit  ad  Dei  cognitio- 
nem,  posuerunt  aliqui  Deum  scientiae  hu- 


QU.ESTIO    IV 


OUarto  quaeritur,  An  Deus  sit  theo- 
logiae  subjectum. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  subjecti 
est  subjici :  quod  Deo  non  competit,  quum 
sit  purus  actus;  atque  ut  ait  Boetius,  for- 
ma  simplex  non  potest  esse  subjectum. 


Secundo,  quia  subjectum  est  materia  D  jus  subjectum.  Tertia  conditio  est,  quod 


circa  quam ;  Deus  autem  non  est  materia. 
—  Tertio,  quia  theologia  pro  majori  parte 
est  de  rebus  creatis.  —  Quarto,  quia  se- 
cundum  Augustinum,  tota  Scriptura  est 
de  rebus  et  signis ;  ergo  res  et  signa  sunt 
theologiae  subjectum.  — ■  Quinto,  quia  ut 
ait  Hugo,  opera  restaurationis  sunt  theo- 
logiae  materia.  Ait  namque  libro  de  Sa- 
cramentis  :  Opera  primae  conditionis  seu 
creationis,  sunt  aliarum  scientiarum  ma- 
teriae ;  opera  vero  restaurationis,  sunt  ma- 


per  subjectum  suum  distinguitur  scientia 
a  scientiis  ceteris.  Atque  ex  hac  conside- 
ratione  dixerunt  quidam,  credibile  esse 
scientiae  hujus  subjectum  (haec  enim  sci- 
entia  per  hoc  ab  aliis  differt,  quod  ex 
inspiratione  habetur,  et  secundum  fidei 
inspirationem  procedit) ;  alii,  opera  re- 
staurationis,  quoniam  tota  scientia  ista  ad 
consequendum  restaurationis  effectum  or- 
dinatur.  Porro,  si  volumus  invenire  sub- 
jectum  quod  haec  omnia  comprehendat, 


QU.ESTIONES    PR/EVI/E   LIBRIS   SENTENTIARUM.    —   QU«ST.    IV 


79 


possumus  dicere,  quod  ens  divinum  co-  A 
gnoscibile  per  inspirationem,  sit  scientiae 
liujus  subjectum.Omnia  namque  quae  con- 
siderantur  in  ea,  sunt  vel  Deus,  aut  ea 
quae  ex  Deo  et  ad  Deum  sunt,  in  quantum 
hujusmodi  :  sicut  et  medicus  considerat 
signa  et  causas  sanitatis,  et  multa  hujus- 
modi,  in  quantum  sunt  sana,  id  est  ad 
sanitatem  aliquo  modo  relata.  Hinc  quan- 
to  quid  magis  ad  veram  Deitatis  rationem 
accedit,  tanto  principalius  in  scientia  ista 
consideratur.  Haec  Thomas  in  Scripto  su- 
per  primum.  B 

Verumtamen  in  prima  parte  SummaB, 
quaestione  prima,  ad  quaestionem  hanc  ila 
respondet  :  Subjectum  hujus  doctrinae  est 
Deus,  quoniam  universa  quae  consideran- 
tur  in  ipsa,  sunt  Deus,  vel  aliquo  modo 
referuntur  ad  ipsum,  tanquam  ad  primum 
principium  ac  ultimum  finem.  Unde  sicut 
se  habet  objectum  ad  habitum  sive  po- 
tentiam,  sic  so  habet  subjectum  ad  scion- 
tiam.  Ideo,  sicut  illud  est  objectum  po- 
tentiae,  sub  cujus  ratione  omnia  sub  po- 
tentia  cadunt  (ut  homo,  lignum,  lapis,  C 
referuntur  ad  visum  sub  ratione  colorati  : 
propter  quod  coloratum  est  visus  obje- 
ctum);  sic,  quoniam  omnia  quse  in  sacra 
considerantur  Scriptura,  cadunt  sub  con- 
sideratione  theologi  in  ordine  ad  Deum, 
ideo  Deus  est  theologiae  subjectum.  Haec 
Thomas. 

Praeterea,  Petrus  circa  hujus  quaestionis 
solutionem  tres  narrat  opiniones  :  Quidam 
(inquiens)  dicunt,  quod  de  subjecto  theo- 
logiae  est  loqui  tripliciter,  secundum  tria 
quae  sunt  in  unoquoque  ente  completo,  D 
videlicet  quoad  substantiam,  virtutem,  et 
operationem.  Primo  modo,subjectum  theo- 
logiae  est  Deus;  secundo  modo,  Ghristus, 
i  Cor.  i,i8.  qui  est  virtus  Dei  Patris;  tertio  modo,  ope- 
ra  restaurationis  facta  per  Christum.  De 
operibus  vero  creationis  agitur  in  Scri- 
pturis  per  accidens,  ut  manifestius  pateant 
opera  restaurationis.  —  Alii  dicunt,  quod 
aliquid  dicitur  alicujus  scientiae  subje- 
ctum  tripliciter.  Primo,  id  ad  quod  om- 
nia  reducuntur  in  illa   scientia  sicut  ad 


principium  radicale;  secundo,  id  ad  quod 
omnia  reducuntur  tanquam  ad  principi- 
um  integrale;  tertio,  id  ad  quod  referuntur 
ut  ad  principium  universale.  Primo  modo, 
subjectum  in  geometria  potest  dici  pun- 
ctus,  a  quo  fluit  tota  natura  quantitatis 
continuae  ;  secundo  modo,  corpus  quan- 
titatis*,  in  quo  omne  genus  dimensionis  "quantita- 
includitur;  tertio  modo,  quantitas  conli- '"""" 
nua  immobilis,  quae  de  qualibet  figura- 
rum  specie  praedicatur.  Primo  modo,  Deus 
est  theologiae  subjectum ;  secundo  modo, 
Christus ;  tertio  modo,  ens  divinum.  — 
Tertii  asserunt  subjectum  scientiae  dici 
dupliciter.  Primo,  stricte  ac  proprie  :  quod 
dicitur  subjectum  intentionis;  de  quo  in 
scientia  principaliter  agitur,  et  ad  quod 
cetera  reducuntur,  et  sub  cujus  ratione 
aliquo  modo  continentur;  per  quod  et  sci- 
entia  ab  aliis  distinguitur,  et  de  quo  etiam 
intitulatur.  Secundo,  large  et  communi- 
ter  :  quod  dicitur  subjectum  exsecutionis, 
scilicet  omne  illud  de  quo  in  scientia  tra- 
ctatur.  Verbi  gratia,  artis  domificativae 
subjectum  intentionis,  est  domus ;  subje- 
ctum  vero  exsecutionis,  est  materia  circa 
quam  operatur.  Primo  modo,  Deus  est  sub- 
jectum  theologiae;  secundo  modo,  omnes 
res  divinae,  secundum  quod  esse  divinum 
participant.  —  Haec  Petrus,  qui  et  huic 
ultimae  positioni  seu  distinctioni  magis 
consentit. 

Insuper,  Richardus  circa  haec  scribit  : 
Subjectum  in  hac  scientia  est  Deus,  quam- 
vis  scientia  ista  principalius  consideret  de 
Deo  id  quod  per  naturalem  rationem  in- 
vestigari  et  cognosci  non  valet  de  eo.  Ut 
enim  patet  primo  Posteriorum,  illud  est 
subjectum  scientiae,  cujus  proprietates  per 
se  considerat  ipsa  scientia.  Sed  Scriptura 
considerat  Dei  proprietates  et  operationes. 
Agitur  enim  in  Scriptura  de  Deo  secun- 
dum  rationem  suae  naturalis  perfectionis, 
et  in  quantum  ejus  perfectio  relucet  in 
operibus  conditionis,  et  administrationis 
seu  gubernationis,  et  restaurationis,  et  san- 
ctificationis,  et  retributionis.  Ad  quae  sex 
possunt  reduci  omnia  quae  considerantur 


80 


QILESTIONES   PR-EVI.E   LIBRIS    SENTENTIARUM.    —   QO.EST.    IV 


in  sacra  Scriptura  :  quia   intra  divinam  A  tem,  quum  sit  specialis  scientia  principa- 


perfectionem  comprehenduntur  attributa 
divinae  essentiae,  personarumque  emana- 
tiones  et  earum  proprietates.  In  operibus 
conditionis  comprehenduntur  creatio,  cre- 
atorum  distinctio,  et  distinctorum  ordina- 
tio.  In  operibus  restaurationis  etiam  multa 
comprehenduntur  :  quia  praefigurata  fuit 
restauratio  in  institutione  veteris  legis  ac 
veterum  sacramentorum,  initiata  in  Filii 
Dei  incarnatione,  promota  in  novae  legis 
datione,  completa  in  Christi  passione,  ma- 


liter  intendens  de  Deo,  habet  pro  objecto 
Deum  sub  speciali  aliqua  ratione,  quae 
potest  esse  in  quantum  est  principium 
nostrae  restaurationis  ac  consummatio  no- 
strae  glorificationis.Hinc  positio  dicentium 
quod  Deus  est  subjectum  in  theologia, 
magis  accedit  ad  propriam  rationem  sub- 
jecti,  non  tamen  sufficienter  assignat  sub- 
jectum  :  quia  nunquam  assignatur  subje- 
ctum  aliquod  in  scientia,  nisi  sub  aliqua 
ratione;  aliter  esset  confusio  in  scientiis, 


nifestata  paucis  hominibus  in  resurrectio-  B  quum  plures  scientiae  determinent  de  eo- 


ne,  atque  aliquibus  angelis  in  ascensione, 
et  toti  mundo  in  Evangelii  per  discipulos 
praedicatione.  In  operibus  quoque  sancti- 
ficationis,  intelligo  virtutum  infusionem, 
et  sacramentorum  novae  legis  susceptio- 
nem.  In  operibus  retributionis  intelligitur 
tanquam  praevia  extremi  judicii  examina- 
tio,  et  reproborum  damnatio,  et  principa- 
liter  electorum  glorificatio.  Sicque  osten- 
sum  est,  quomodo  omnia  quae  in  sacra 
continentur  Scriptura,  aut  spectant  ad  Dei 


dem.  Ideo,  quamvis  Deus  sit  principaliter 
intentus  in  theologia,  et  sub  ratione  ipsius 
alia  inducuntur  in  ea,  non  tamen  suffi- 
cit  dicere  quod  Deus  sit  subjectum  in  ea, 
nisi  addatur  ei  aliqua  specialis  ratio,  ut 
principium  nostrae  restaurationis  et  con- 
summatio  nostrce  glorificationis  :  quia  sub 
illa  ratione  subjectum  principaliter  con- 
sideratur  in  scientia,  sub  qua  ejus  cognitio 
principaliter  intenditur  in  eadem  :  sed  in 
theologia  principaliter  intendimus  Deum 


intrinsecam  perfectionem,  aut  ad  suae  per-  G  cognoscere  ut  nostrum   restauratorem  et 

fectionis    refulgentiam    per    operationum 

ejus  multiplicitatem  :  quia  per  quamdam 

appropriationem  potentia  maxime  relucet 

in  creatione,  sapientia  in  administratione, 

misericordia  in  restauratione  et  sanctifi- 

catione,  justitia  in  reproborum  damnatio- 

ne,  bonitatis  affluentia  in  electorum  glori- 

ficatione.  Idem  sic  probo  :  Tota  scientia 

virtualiter  est  in  principiis ;  sed  articuli 

fidei  sunt  principia  hujus  scientiee  :  ergo 

tota  scientia  ista  virtualiter  est  in  articulis 


glorificatorem.  —  Haec  ^Egidius.  Ex  cujus 
verbis  accipitur,quod  secundum  eum  Deus 
est  subjectum  in  theologia,  in  quantum 
salvator  et  glorificator.  Quod  ab  aliqui- 
bus,  ut  tangetur  inferius,  improbatur. 

Porro  Doctor  irrefragabilis,  Alexander, 
de  his  compendiosissime  ait  :  Theologia 
est  scientia  de  divina  substantia  cogno- 
sconda  per  Christum  in  opere  reparatio- 
nis,  sic  quod  materia  de  qua  divinae  Scri- 
pturae  secundum  rationem  operationis,  est 


fidei.  Quod  ergo  est  subjectum  articulo- D  opus  reparationis  humani  generis;  mate- 


rum,  est  subjectum  hujus  scientiae  :  Deus 
autem  est  subjectum  articulorum,  ut  pa- 
tuit  in  praecedentibus.  Haec  Richardus. 

Porro  iEgidius  de  his  scribit  prolixe, 
inter  cetera  dicens  :  Theologia  et  meta- 
physica  sunt  de  Deo  non  sub  eadem  ratio- 
ne.  Sed  metaphysica  quum  sit  communis 
scientia,  utpote  habens  pro  objecto  ens 
secundum  quod  ens,  ideo  tractat  de  Deo 
sub  modo  communi,  secundum  quod  ens 
et  universalis  entium  causa.  Theologia  au- 


ria  vero  secundum  rationem  virtutis,  est 
Christus ;  materia  autem  secundum  ratio- 
nem  essentiae,  est  Deus  seu  divina  sub- 
stantia,  prout  istud  supra  in  verbis  Petri 
de  Tarantasia  dictum  est  plenius.  Materia 
vero  circa  quam  ipsius  Scripturae,  est  res 
et  signa.  Haec  Alexander. 

At  vero  Scotus  circa  haec  loquitur,  quod 
theologiae  in  se  et  secundum  se  conside- 
ratae,  et  prout  est  in  mente  divina,  obje- 
ctum  est  Deus  sub  ratione  deitatis.  Obje- 


QU^ESTIONES   PR.EVLE   LIBRIS    SENTENTIARUM. 


QU.EST.    IV 


81 


ctum  vero  theologiae  prout  in  nobis  est,  A 
dicit  esse  Deum  secundum  rationem  entis 
infiniti  :  quia  infinitas  est  prima  ratio  seu 
proprietas  intrinseca  quam  de  Deo  (ut 
ait)  concipimus.  Sic  enim  in  sententia 
dicit  :  Theologia  nostra  est  de  eisdem  de 
quibus  theologia  in  se ;  et  quoad  hoc, 
posset  ei  pro  objecto  assignari  Deus  sub 
ratione  deitatis.  Sed  quia  conceptus  Dei 
proprius  et  perfectus  non  potest  appre- 
hendi  a  nobis  in  vita  hac,  quoniam  quid- 
quid  de  ipso  intelligimus,  per  phantasma- 
ta  capimus ;  idcirco  subjectum  hoc,  Deus,  B 
licet  contineat  virtualiter  in  se  omnes 
theologicas  veritates,  non  tamen  ut  nobis 
notas ;  nec  ipse  ut  sic,  a  nobis  cognosci- 
tur.  Quapropter,  quum  conceptus  perfe- 
ctissimus  post  conceptum  deitatis,  sit  en- 
tis  infiniti  conceptus  (quia  infinitas  est 
modus  intrinsecus  deitatis),  et  iste  conce- 
ptus  queat  haberi  a  nobis  in  statu  praesen- 
ti,  quoniam  infinitatem  Aristoteles  probat 
de  primo  motore,  octavo  Physicorum,  at- 
que  de  prima  causa,  duodecimo  Metaphy- 
sicae  :  hinc  attribuimus  enti  infinito,  con-  G 
tinere  veritates  hujus  scientise  ut  nobis 
notas,  et  ut  est  faciens  evidentiam  veri- 
tatis  ut  in  nobis. 

Insuper,  sicut  Scotus  tangit,  et  ejus  se- 
quaces  clarius  dicunt,  Deus  cognosci  qua- 
drupliciter  potest,  sicut  et  homo.  Potest 
enim  homo  secundum  quidditativam  su- 
am  rationem  cognosci,  videlicet  in  quan- 
tum  animal  rationale;  secundo,  in  com- 
muni,  in  quantum  animal  ;  tertio,  per 
accidens,  secundum  quod  animal  man- 
suetum,  sociale,  civile ;  quarto,  respectu  D 
aliorum,  videlicet  animal  dignissimum. 
Proportionabiliter  potest  Deus  cognosci  : 
primo,  secundum  rationem  deitatis,  ut  haec 
natura;  secundo,  in  communi,  ut  ens  di- 
vinum;  tertio,  quasi  per  accidens,  in  quan- 
tum  justus  et  sapiens  ;  quarto,  per  re- 
spectum  ad  extra,  in  quantum  causa  et 
gubernator.  Quidam  ergo  dixerunt,  quod 
Deus  primo  modo  est  theologiae  subje- 
ctum,  ut  patuit.  Alii,  quod  secundo  modo, 
in  quantum  ens  infinitum  :  sicut  Henricus 

T.  19. 


de  Gandavo  in  Summa;  cui  ut  tactum  est, 
videtur  consentire  Scotus.  Tertii,  quod  ter- 
tio  modo,  puta  ut  bonus  :  quemadmo- 
dum  Guerro.  Quarti,  quod  quarto  modo, 
utpote  ut  salvator  et  glorificator  :  sicut 
.Egidius. 

Contra  cujus  positionem  sic  arguit  Sco- 
tus  :  Quia  respectus  est  ens  rationis,  quum 
ergo  formalitas  habitus  sumatur  a  forma- 
litate  objecti,  theologia  hoc  modo  esset 
habitus  atque  scientia  rationis,  ut  logica. 
Secundo,  quia  conceptus  essentiee  et  re- 
spectus  ad  extra,  non  faciunt  unum  con- 
ceptum  per  se,  sed  per  accidens  :  sed 
nulla  scientia  prima  seu  non  subalternata, 
habet  conceptum  per  accidens  pro  primo 
objecto,  quoniam  sola  scientia  subalter- 
nata  est  talis.  Ergo  essentia  cum  respectu 
non  facit  unum  subjectum.  Tertio,  quia 
respectus  absolutus,  est  prior  respectivo 
respectu.  Si  ergo  theologia  esset  de  Deo 
sub  respectu,  esset  alia  prior  de  Deo  ab- 
solute. 

Girca  haec  verba  Scoti  multa  possent 
induci.  Et  qui  vellet  tenere  iEgidium,  di- 
cere  posset,  quod  quamvis  respectus  seu 
relatio  Dei  ad  extra,  sit  ens  rationis,  ta- 
men  in  creaturis  correspondet  ei  realis 
relatio,  et  in  reali  actione  fundatur.  Sal- 
vator  enim  et  glorificator  reale  quid  di- 
cunt,  non  ens  rationis  dumtaxat.  Idcirco 
de  Deo  ut  salvatore  et  glorificatore,  potest 
esse  realis  scientia.  —  Insuper  mirum  vi- 
detur,  quod  Doctor  ille  subtilis  affirmat 
Deum  sub  ratione  entis  infiniti  potius  esse 
objectum  nostrae  theologise,  quam  sub  ra- 
tione  deitatis,  quum  prima  facie,  imo  et 
cunctis  communiter,  certius  sit  Deum  es- 
se,  et  quod  ipse  sit  summa  essentia  seu 
natura,  quam  quod  ipse  sit  infinitus.  Imo 
multi  boni  simplicesque  fideles,  interro- 
gati  an  Deus  sit  summa  substantia,  prima 
veritas,  pura  bonitas,  et  utrum  sit  sapiens, 
omnipotens  et  perfectus,  protinus  indubie 
responderent  quod  imo;  si  vero  interro- 
garentur  an  Deus  sit  infinitus,  forsan  ne- 
scirent  quid  responderent  :  quia  ignorant 
qualiter  Deus  dicatur  et  sit  infinitus.  De- 

6 


82 


QUZESTIONES   PR2EVI.E    LIBRIS    SENTENTIARUM.    —   QU2EST.    IV 


nique,sicut  Dei  conceptus  proprius  et  per-  A 
fectus  non  potest  a  nobis  haberi  in  statu 
isto,  quia  per  phantasmata  intelligimus, 
ita  nec  conceptus  entis  infiniti  :  imo  in- 
finitum  secundum  quod  tale,  est  incom- 
prehensibile,  praesertim  infinitum  perfe- 
ctionaliter,  actualiter  atque  formaliter.  Pro- 
pter  quod  supergloriosissimus  Deus  sibi 
soli  perfecte  comprehensibilis  perhibetur. 

Hinc  inter  omnes  positiones  praehabitas 
de  objecto  theologiae,  rationabilior  esse 
videtur  positio  Thomae  in  prima  parto 
Summee  suae,  et  Richardi  hoc  loco.  Ve-  B 
rumtamen,  absque  eorum  aliorumque  de- 
rogatione,  apparet  quod  Deus  sub  ratione 
perfecti  aptissime  dicatur  theologiee  obje- 
ctum,  sumendo  perfectum  in  Deo  secun- 
dum  quod  ipse  est  in  se  ipso  absolute 
perfectus  in  sua  natura,  tam  in  emana- 
tione  et  operatione  ad  intra,  quam  in 
emanatione  ad  extra,  hoc  est  tam  in  ope- 
ribus  naturae,  quam  gratiae  et  gloriae.  Nem- 
pe  de  his  tota  tractat  theologia.  Siquidem 
et  effectus  divinae  providentiae  atque  justi- 
tiae  spectant  seu  reducuntur  ad  ista.  G 

Ad  praetactas  autem  opiniones  de  theo- 
logiae  subjecto,  possunt  aliorum  opiniones 
reduci.  Durandus  quippe  dicit  Deum  esse 
subjectum  theologiee  sub  ratione  salvato- 
ris.  Et  si  intelligat  Deum  dici  salvatorem, 
non  solum  quia  liberavit  a  peccatis,  et  a 
jugo  diaboli  ac  poenis  inferni,  sed  etiam 
quia  gratiam  gloriamque  largitur,  coin- 
cidit  ista  opinio  cum  positione  /Egidii. 

Albertus  vero  ad  hanc  quaestionem  re- 
spondet :  Subjectum  scientiae  multipliciter 
dicitur,  scilicet  generaliter  et  specialiter.  D 
Generaliter,  sic  omne  illud  dicitur  esse 
subjectum  vel  pars  subjecti,  de  quo  tra- 
ctatur  in  scientia  :  et  sic  res  et  signa  sunt 
subjectum  hujus  scientiae;  non  tamen  ab- 
solute  ut  res  et  signa,  sed  in  quantum 
aliquo  modo  faciunt  ad  beatitudinis  par- 
ticipationem.  Quod  notat  Augustinus,  di- 
cendo  :  ln  rebus  id  considerandum  est, 
quod  aliae  sunt  quibus  fruendum,  etc.  Alio 
modo  dicitur  subjectum  specialiter,  circa 
quod  negotiatur  scientia  probando  de  ipso 


proprietates  et  differentias  per  propria  si- 
bi  principia.  Sicque  quidam  antiqui  di- 
xerunt,  quod  credibile  generaliter  acce- 
ptum,  est  subjectum  theologiae.  Voco  autem 
credibile  generaliter  acceptum,  tam  prae- 
ambulum  articulo  fidei  (sicut  Deum  esse 
veracem,  Scripturam  esse  a  Spiritu  San- 
cto)  quam  ipsos  articulos;  et  etiam  illud 
quod  sequitur  ad  duo  illa  ex  parte  bono- 
rum  morum,  ut  fornicationem  esse  pec- 
catum  mortale.  De  istis  enim  probatur 
omne  quod  in  sacra  probatur  Scriptura. 
Specialissime  vero  id  dicitur  esse  subje- 
ctum,  quod  est  dignius  inter  considerata 
in  ipsa  scientia.  Sicque  subjectum  scien- 
tiae  hujus  est  Deus,  a  quo  etiam  denomi- 
natur  :  non  tamen  prout  Deus  sumitur 
absolute,  sed  secundum  quod  est  Alpha  aPoc.  i,s. 
et  Omega,  principium  et  finis.  Quia  sic  ea 
quae  sunt  ab  ipso,  considerantur  in  ista 
scientia  ut  principiata  ab  ipso  :  quae  re- 
praesentant  indicia  sui  factoris,  quoniam 
teste  Augustino,  omnia  clamant :  Ipse  fecit  Ps.xc.x,  3. 
nos,  et  non  ipsi  nos.  Sed  secundum  quod 
ipse  est  finis,  sic  considerantur  per  ipsum 
ordinata  ad  illuin  finem  ;  dispositiones 
quoque  ordinantes  ad  finem,  sicut  virtu- 
tes,  dona  et  sacramenta. 

Ad  argumenta  dicendum.  Et  primo  ad 
primum,  quod  Deo,  qui  est  purus  actus 
et  simplicissima  forma,  non  competit  re- 
aliter  subjici  aut  accidenti  substerni ;  sed 
actibus  considerationum  subjici  dicitur,  in 
quantum  de  eo  sunt  vel  circa  ipsum  ver- 
santur  :  quod  non  ponit  aliquam  altera- 
tionem,  impressionem  aut  mutationem  in 
Deo.  —  Ad  secundum,  quod  Deus  non  est 
materia  ex  qua  seu  in  qua,  sed  bene  de 
qua  et  circa  quam  ;  et  nec  nomen  nec  ra- 
tio  materiae  convenit  ei,  nisi  per  transum- 
ptionem  et  similitudinem  quamdam.  — 
Ad  tertium,  quod  theologia  pro  majori 
parte  quantitatis  molis,  non  virtutis  et 
principalitatis,  est  de  rebus  creatis,  to- 
tumque  illud  ad  Creatoris  notitiam  ordi- 
natur.  —  Ad  quartum  et  quintum  patet 
ex  dictis  responsio.  —  Ad  sextum,  quod 


QUtESTIONES    PR.EVI.E    LIBRIS    SENTENTIARUM.    —   QU.EST.    V 


83 


de  subjecto  oportet  scire  quid  importetur 
per  nomen,  non  quid  essentialiter  sit,  et 
quse  sint  proprietates  ipsius.  —  Ad  septi- 
mum,  quod  de  singularibus  non  est  scien- 
tia,  propter  eorum  variabilitatem.  Quum 
ergo  Deus  sit  summae  et  infinitae  invaria- 
bilitatis,  sua  singularitas  non  impedit  de 
eo  esse  scientiam.  Ipse  quoque  est  uni- 
versale  in  causando  et  formando,  et  om- 
nium  generalis  ultimus  et  invariabilis  fi- 
nis.  —  Ad  octavum,  quod  Deo  non  competit 
habere  principium  effectivum,  nec  pas- 
siones  corporales,  sed  bene  principia  co- 
gnoscendi,  et  communiora  quae  sunt  prin- 
cipia  quoad  nos. 


QU^STIO    V 

OUinto  quaeritur,  An  necessarium  fu- 
erit  generi  humano  tradi  hanc 
supernaturalem  doctrinam  prseter 
et  ultra  naturales  scientias. 

Videtur  primo  quod  non,  quoniam  sa- 
pientia  Dei  attingit  a  fine  usque  in  finem 
fortiter,  cuncta  disponens  suaviter.  Quo- 
circa  dicunt  expositores,  quod  increata 
Sapientia  dicitur  universa  suaviter  dispo- 
nere,  quoniam  regit  omnia,  cunctisque 
influit  secundum  naturalem  inclinationem 
et  dispositionem  eorum,  quod  eis  natura- 
liter  appetibile  est  et  suave.  Ergo  et  ho- 
minem  dirigit  ad  salutem  per  naturalia, 
non  per  supernaturalia  media.  —  Secun- 
do.sapientis  est,unicuique  dare  et  influere 
ac  documenta  proponere  juxta  suam  ca- 
pacitatem,  ut  Seneca  Tulliusque  testantur. 
Non  ergo  expediens  fuit  homini  superna- 
turalia  et  incomprehensibilia  tradere  ad 
cognoscendum  et  tenendum.  —  Tertio,quia 
ex  incomprehensibilitate  talium,  multi  re- 
trahuntur  ab  evangelica  lege  et  eam  de- 
struere  moliuntur  :  sicque  impedit  magis 
quam  conferat  ad  salutem.  —  Quarto,  na- 
tura  non  deficit  in  necessariis,  secundum 
Philosophum.  Ergo  naturae  humanae  per 
naturalia  satis  providit  de  necessariis  ut 


A  salvetur  :  praesertim  quia  et  irrationabi- 
libus  satis  providit  de  necessariis  ad  con- 
sequendum  proprium  finem.  Unde  in  libro 
de  Coelo  et  mundo  ait  Philosophus  :  Si 
astris  inesset  vis  progressiva,  quum  na- 
tura  non  dederit  eis  ad  progrediendum 
organa  apta,  deficeret  in  necessariis.  — 
Quinto,  philosophia,  secundum  Algazelem 
in  libro  de  Quinque  essentiis,  non  est  nisi 
ordo  animee  :  ergo  sufficit  animam  ordi- 
nare  atque  dirigere  ad  salutem.  —  Sexto, 
Plotinus  Platonicus  super  Somnum  Scipio- 

B  nis,  tractat  de  virtutibus  excellentissimis, 
seu  de  virtutibus  secundum  gradum  per- 
fectum,  quas  vocat  virtutes  purgati  animi : 
quas  et  Aristoteles  in  Ethicis  appellat 
heroicas.  Si  ergo  per  naturalem  rationem, 
studium  et  exercitium,  potest  homo  fieri 
tam  virtuosus,  perfectus,  divinus,  ut  illi 
affirmant,  non  videtur  supernaturalibus 
donis  egere.  —  Septimo,  secundum  Sene- 
cam,  philosophia  est  rerum  divinarum  et 
humanarum  cognitio.  Non  ergo  requiritur 
alia.  —  Octavo,  secundum  Ciceronem  se- 

C  cundo  de  Tusculanis  quaestionibus  libro, 
philosophia  medetur  animis,  inanes  sol- 
licitudines  detrahit,  a  cupiditatibus  libe- 
rat,  pellit  timores  :  ergo  sufficit  contra 
vitia  universa,  praesertim  quum  secundum 
Augustinum  super  illud  Psalmi,  Incensa  ^s.umx, 
igni  et  suffossa,  omne  peccatum  sit  ex  17, 
amore  male  inflammante,  aut  ex  timore 
male  humiliante.  —  Nono,  quidquid  con- 
tinetur  sub  formali  ratione  objecti,  po- 
test  a  potentia  apprehensiva  objecti  illius 
cognosci  :  sicut  quidquid  continetur  sub 

D  colorato,  potest  percipi  visu.  Sed  pri- 
mum  objectum  intellectus  nostri,  secun- 
dum  Avicennam  primo  Metaphysicae  suae, 
est  ens.  Ergo  quidquid  continetur  sub 
ente,  et  quod  vere  est  ens,  potest  ab  in- 
tellectu  nostro  naturaliter  apprehendi.  Sic- 
que  nulla  alia  quam  naturali  indigemus 
scientia. 

In  contrarium  est  quod  ad  Hebraeos  ait 
Apostolus  :  Sine  fide  impossibile  est  Deo  mbr.xi,s. 
placere;  atque  ad  Timotheum  :  Omnis  scri-  nrtm.m, 
ptura  divinitus  inspirata,  utilis  est  ad  do- 


84 


QUjESTIONES    PRJEVLE   LIBRIS    SENTENTIARUM.    —   QUvEST.    V 


Baruch  111 
31. 


cendum,  ad  arguendum.  Et  item  quod  ait  A  jusmodi   rebus   divinis,    hominibus  exhi 
Non  est  qui   possit  scire  viam 


Baruch 
ejus. 


II  Cor.  x, 


Ad  hanc  quaestionem  respondet  diffuse 
Guillelmus  Parisiensis  in  libro  de  Fide  et 
legibus,  inter  cetera  dicens,  quod  Creator 
omnipotens  requirit  a  rationali  creatura, 
ut  ipsa  se  suo  Creatori  perfecte  subjiciat, 
mactet,  sacrificet,  redigendo  intellectum 
naturalem  ac  proprium  in  captivitatem, 
in  obsequium  Christi  :  quod  fit  per  hoc, 


beri.  Haec  Thomas. 

Qui  eodem  libro  consequenter  decla- 
rat,  quod  et  ea  quae  naturalem  rationem 
prorsus  excedunt,  oportuit  hominibus  ad 
credendum  proponi,  quoniam  homo  ad 
supernaturalia  ordinatur,  et  ad  superna- 
turalem  beatitudinem  est  creatus  :  ad 
quam  nec  pertingere,  nec  eam  appetere, 
neque  ad  eam  conari  posset,  nisi  aliquo 
modo  innotesceret  ei.  Et  istud  praecipue 
religioni  competit  christianse,  quae  singu- 


quod   intuitu  divinae  auctoritatis   praebet  B  lariter  bona  spiritualia  et  aeterna  promit- 


firmum  assensum  his  quae  nequaquam 
comprehendere  valet ;  quod  ei  etiam  val- 
de  meritorium  est.  Haec  Guillelmus. 

Denique  Thomas,  primo  libro  Summae 
contra  gentiles,  primo  ostendit,  quod  etiam 
valde  expediens  sit,  ut  ea  quoque  quae 
naturali  ratione  queunt  cognosci,  creden- 
da  tradantur  hominibus  :  quia  si  talia 
solummodo  relinquerentur  hominibus  in- 
quirenda,  triplex  inconveniens  sequere- 
tur.  Primum,  quod  paucis  hominibus  in- 


tit.  Porro  lex  vetus,  quae  temporalia  pro- 
missa  habebat,  pauca  rationem  excedentia 
proponebat.  Sic  et  philosophis  cura  fuit, 
ut  homines  a  sensibilium  delectationibus 
ad  honestatem  perducerent,  ostendendo 
esse  alia  bona  his  meliora,  quorum  gustu 
multo  suavius,  qui  vacant  activis  vel  con- 
templativis  virtutibus,delectantur.  Expedit 
etiam  istud  ad  repressionem  praesumptio- 
nis  quorumdam,  qui  tantum  de  suo  prae- 
sumunt  ingenio,  ut  totam  rerum  naturam 


esset  talium  vera  cognitio,  eo  quod  plurimi  C  se   reputent  suo  intellectu   posse  metiri, 


a  talium  studiosa  inquisitione  impedian- 
tur  vel  hebetudine  intellectus,  vel  occu- 
patione  externa  circa  necessaria  vitae,  vel 
pigritia,  seu  occupatione  iniqua.  Secun- 
dum  inconveniens  est,  quod  illi  qui  ad 
talium  divinorum  cognitionem  propria  in- 
quisitione,  vel  aliorum  informatione,  per- 
tingerent,  non  nisi  laboriose  et  tarde  per- 
venirent  ad  eam,quum  multa  praeexigantur 
ad  talia  intelligenda.  Tertium  est,  quod 
eorum  cognitioni  frequenter  errores  et  du- 


putantes  verum  esse  quidquid  eis  videtur, 
et  falsum  quidquid  eis  non  videtur.  Iterum 
expedit  istud  ad  reprobandum  eorum  erro- 
rem  qui  dixerunt  hominem  mortalem  non 
nisi  mortalia  et  huniana  debere  sapere 
et  curare  :  quorum  unus  fuit  Simonides, 
contra  quem  decimo  Ethicorum  docet  Phi- 
losophus,  quod  homo  debet  se  pro  viribus 
ad  immortalia  et  divina  erigere.  Undecimo 
quoque  de  Animalibus,  ait  :  Quod  quam- 
vis    parum   sit  quod   de   substantiis    su- 


bietas  miscerentur,  ex  intellectus  debili-  D  perioribus  percipimus,  magis  tamen  hoc 


tate  et  phantasmatum  admixtione,  sicut 
videmus  philosophis  contigisse.  Sicque  sim- 
plices  videntes  inter  majores  et  doctio- 
res  esse  opinionum  diversitates,  ambige- 
rent  cui  potius  assentirent.  Inter  multa 
quoque  vera  quae  demonstrantur,  misce- 
tur  aliquando  aliquid  falsi,  quod  non  nisi 
probabiliter  aut  sophistica  ratione  asseri- 
tur,  quae  interdum  demonstratio  reputa- 
tur.  Idcirco  oportuit  per  viam  fidei,  fixam 
certitudinem  et  puram  veritatem  de  hu- 


modicum  est  amatum  et  optatum  omni 
cognitione  quam  de  inferioribus  habemus 
substantiis.  Sic  et  in  secundo  de  Coelo  et 
mundo,  testatur,  quod  quum  de  corpori- 
bus  coelestibus  quaestiones  poterunt  solvi 
parva  ac  topica  solutione,  contingit  audi- 
tori  ut  vehemens  sit  gaudium  ejus.  —  Ex 
quibus  omnibus  constat,  quod  de  rebus 
nobilissimis  quantumcumque  imperfecta 
cognitio,magnam  perfectionem  animae  con- 
fert.  Ideo,  quamvis  ea   quae  supra  rati- 


QU/ESTIONES   PR.EVLE    LIBRIS    SENTENTIARUM.    —   QU.EST.    V 


85 


onem   sunt,  ratio  humana   pleno  capere  A 
nequeat,   tamen    multum   perfectionis  ei 
acquiritur,  si  ea  saltem   qualitercumque 
teneat  fide.  Haec  Thomas. 

Qui  et  in  prima  parte  Summae  suae  et 
in  Scripto  primi,  super  his  tractat,  dicens 
in  Scripto  :  Omnes  qui  recte  senserunt, 
posuerunt  finem  vitae  humanae  Dei  con- 
templationem.  Contemplatio  autem  Dei  est 
duplex.  Una  per  creaturas  :  quae  est  im- 
perfecta,  quoniam  creatura  est  effectus 
non  proportionatus  Creatori,  sed  distans 
ab  eo  in  infinitum.  Idcirco  ducit  in  cogni-  B 
tionem  Dei  imperfecte  :  in  qua  Philoso- 
phus  felicitatem  contemplativam  consti- 
tuit,  quae  tamen  felicitas  est  viee;  atque 
ad  hanc  ordinatur  tota  cognitio  philoso- 
phica,  ex  rationibus  et  considerationibus 
creaturarum  procedens.  Alia  est  contem- 
platio  Dei  qua  immediate  videtur  per  su- 
am  essentiam :  quae  contemplatio  est  perfe- 
cta,  et  habetur  in  patria,  estque  possibilis 
homihi  secundum  fidei  suppositionem.  Un- 
de  oportet  ut  ea  quse  sunt  ad  finem,  pro- 
portionentur  fini  ;  sicque  homo  in  statu  C 
viae  ad  illam  beatitudinem  manuducatur 
per  cognitionem  non  ex  creaturis  sum- 
ptam,  sed  ex  divino  lumine  inspiratam. 
Et  haec  est  doctrina  theologiae,  cujus  est 
omnibus  aliis  scientiis  imperare,  et  eis  in 
suum  obsequium  uti.  Haec  Thomas. 

Et  idem  Richardus,  addens  quod  theo- 
logica  ista  supernaturalis  cognitio,  effi- 
cacius  accendit  affectum  nostrum  divino 
amore  :  quoniam  plenius  docet  nos  de 
caritate,  pietate  et  liberalitate  Dei  ad  nos, 
et  de  beneficiis  ac  promissis  ipsius ;  et  D 
quod  philosophi  quantumcumque  excel- 
lentis  ingenii,  qui  non  fuerunt  superna- 
turaliter  illuminati,nunquam  cognoverunt 
nec  posuerunt  beatitudinem  veram  et  ple- 
nam.  Quo  signo  constat,  quod  cognitio  illi- 
us  beatitudinis  est  homini  supernaturalis. 

Porro  /Egidius  tangit  tres  causas  utili- 
tatis  seu  necessitatis  hujus  supernaturalis 
theologiae,  quas  Thomas  assignat.  Dicit  ta- 
men,  quod  in  istis  causis  tribus  solum 
consideratur  id  quod  est  per  accidens,  et 


dimittitur  quod  est  per  se.  Nam  quaestio 
est  de  ipsa  theologia  in  se,  an  superflua 
sit,  vel  necessaria ;  et  non  est  quaestio  de 
ipsa  per  comparationem  ad  nos,  vel  ad 
tradentes  scientiam.  Idcirco  (inquit)  di- 
cendum,  quod  theologia  ista  necessaria 
est,  non  superflua,  quoniam  docet  ea  ad 
quae  cognoscenda  aliae  scientiae  se  non  va- 
lent  extendere. 

Ad  quae  verba  iEgidii  est  dicendum, 
quod  S.  Thomas  de  hac  qusestione  optime 
scripsit,  nec  dimisit  quod  est  per  se  :  quia 
ut  patuit  jam  ex  verbis  ipsius,  ipse  ideo 
scripsit,  theoiogiam  hanc  nobis  necessa- 
riam  esse,  quia  de  supernaturali  fine  et 
vera  beatitudine,  et  de  Deo,  ipsa  suffici- 
enter  nos  instruit  in  hac  vita,  quod  aliae 
scientiae  facere  nequiverunt.  Insuper,  in 
moralibus  ac  naturalibus  necessarium  di- 
citur  uno  etiam  praecipuo  modo  per  re- 
spectum  ad  finem :  quemadmodum  necesse 
est  hominem  habere  fidem  et  caritatem, 
si  consequetur  salutem.  Et  hoc  modo  ne- 
cessaria  est  homini  theologia.  Alio  modo 
simpliciter  :  ut  hominem  esse  animal.  Cau- 
sa  demum  quam  assignat  /Egidius,  non 
videtur  nisi  unum  et  idem  assignare  cau- 
sam  sui  ipsius.  Quum  enim  theologia  ista 
dicatur  supernaturalis  scientia,  et  super- 
naturalis  scientia  nuncupetur  quae  docet 
quod  naturalis  ratio  non  attingit  :  dicere 
quod  ista  scientia  sit  praeter  naturales 
scientias  necessaria,  quoniam  docet  ea  ad 
quae  illae  non  extendunt  se,  est  idem  ex- 
ponere  per  se  ipsum.  Ideoque  adhuc  re- 
manet  queestio,  cur  necessaria  sit  homini 
talis  scientia.  Ad  quod  sanctus  Doctor  sa- 
pienter  respondit. 

Praeterea,  de  his  scribit  Scotus  :  Omnes 
Catholici  conveniunt  in  hoc,  quod  aliqua 
supernaturalis  cognitio  nobis  necessaria 
sit  in  via.  Sed  controversia  est  inter  phi- 
losophos  et  theologos  :  primo  in  hoc,  quod 
philosophi  negant  omnem  supernaturalem 
cognitionem,  dicentes  quod  dignitas  sit  na- 
turse,  quod  possit  ex  se  perfectionem  suam 
acquirere.  Sed  intellectus  potest  acqui- 
rere  omnem  cognitionem  necessariam  sibi 


8G 


QILESTIONES    PR/EVIyE    LIBRIS   SENTENTIARUM.    —   QU.EST.    V 


ex  naturalibus.  Et  quod  hoc  sit  intentio 
Philosophi,  primo  apparet  ex  hoc  quod 
ait  tertio  de  Anima  :  Intellectus  agens  est, 
qui  est  omnia  intelligibilia  facere;  et  in- 
tellectus  possibilis,  qui  est  omnia  intelli- 
gibilia  fieri.  Praeterea,  sexto  Metaphysicse 
ait,  quod  tres  sunt  partes  philosophiee, 
metaphysica,  physica,  et  mathematica  : 
quae  secundum  ipsum,  dividunt  omnem 
speculativam  scientiam  in  via  possibilem. 
Insuper,  ratio  quse  potest  intelligere  prin- 
cipium,  potest  naturaliter  intelligere  om- 
nem  conclusionem  intentam  et  contentam 
in  illo  principio  :  quia  cognitio  conclusio- 
nis  non  dependet  nisi  ex  cognitione  prin- 
cipii  et  deductione  conclusionis  a  prin- 
cipio;  et  ista  deductio  est  evidens  per  dici 
de  omni  vel  de  nullo.  Sed  nos  naturaliter 
cognoscimus  prima  principia,  in  quibus 
virtualiter  continentur  omnes  conclusio- 
nes  :  ergo,  etc.  —  In  contrarium  est,  quod 
necessaria  nobis  est  cognitio  ultimi  finis 
nostri  supernaturalis,  quem  per  nullum 
actum  nostrum  naturalem  intelligere  pos- 
sumus.  Unde  philosophi  qui  habuerunt 
intellectum  acutum,  quando  descenderunt 
in  singulari  ad  finem,  vel  fuerunt  dubii 
de  fine,  vel  erraverunt.  Philosophus  nam- 
que  dixit  cognitionem  substantiarum  se- 
paratarum  acquisitam  esse  felicitatem.  Et 
si  intellexit  quod  fuit  finis  hujus  vitse, 
tamen  dubius  fuit  an  esset  alia  vita,  ut 
patet  ex  primo  Ethicorum.  Praeterea,  no- 
stra  naturalis  cognitio  quam  habemus  de 
substantiis  separatis  ac  divinis,  procedit 
ex  sensibilium  agnitione  effectuum.  Et  ta- 
lis  probatio  vel  inducit  errorem,  vel  re- 
linquit  dubietatem.  Nullus  enim  effectus 
sensibilis  probat  Trinitatem  :  quia  proba- 
re  per  simile,  est  causa  erroris,  quum  sit 
major  diversitas.  Deus  quoque  omnia  li- 
bere  causat  :  ideo  arguens  ex  effectibus, 
vel  errabit,  vel  dubius  erit,  ut  patet  de 
Philosopho,  qui  dixit  Deum  semper  cau- 
sare.  Et  sic  ex  motu  coeli  concludit  an- 
gelos  movere  perpetuo,  et  quod  esse  non 
possent  plures  angeli  quam  orbes,  nec 
ccelum  posse  esse  majus  propter  laborem 


A  angeli  moventis,  ut  si  apponatur  una  stel- 
la.  Sed  ista  sunt  sophismata,  idcirco  sol- 
vuntur.  —  Sciendum  quoque  quod  poten- 
tia  passiva  seu  receptiva,  potest  uno  modo 
comparari  ad  formam  quam  recipit  :  et 
sic  non  cadit  circa  eam  distinctio  natu- 
ralitatis  et  supernaturalitatis,  sed  distin- 
ctio  quae  est  per  naturale  et  violentum  ac 
neutrum.  Si  enim  inclinetur  ad  recipien- 
dum  formam  vel  actionem,  recipit  natu- 
raliter  eam  ;  si  autem  inclinetur  ad  op- 
positum,   recipit  violenter  ;  si   vero   nec 

B  inclinetur  ad  formam,  nec  ad  ejus  opposi- 
tum,  habet  se  neutro  modo  et  indifferen- 
ter.  Sed  si  comparelur  ad  formam  quam 
recipit,  ut  recipit  eam  ab  agente  (et  ita 
comparetur  ad  agens  aliquo  modo),  locum 
habet  ista  distinctio,  naturale  et  superna- 
turale.  Ideo,  si  potentia  nata  est  recipere 
actionem  ab  agente  aut  formam,  recipit 
formam  seu  actionem  illam  naturaliter  ab 
eo ;  et  si  non  nata  est  potentia  illam  re- 
cipere,  non  naturaliter  sed  supernatura- 
litef  recipit  eam.  Itaque  primo  modo  non 

C  est  cognitio  aliqua  supernaturalis  nec  vi- 
sio  Dei,  comparando  videlicet  potenliam 
tantum  ad  formam.  Unde  comparando  in- 
tellectum  ad  movens  naturaliter  natum 
movere  ipsum,  in  via  solum  est  cognitio 
naturalis,  quae  causatur  a  phantasmate  et 
intellectu  agente.  Hsec  Scotus. 

In  cujus  verbis  sunt  duo  contra  quaa  ob- 
jici  potest.  Primum  est,  quod  dicit  secun- 
dum  Philosophum  non  esse  plures  angelos 
seu  substantias  separatas  quam  orbes.  Phi- 
losophus  namque   duodecimo  Metaphysi- 

D  cse,  accipit  numerum  substantiarum  illarum 
secundum  numerum  ccelestium  motuum, 
non  orbium  :  quamvis  Avicenna,  Algazel, 
et  alii  quidam,  computant  illas  secundum 
orbium  numerum.  Secundum  est,  quod 
dicit  circa  potentiam  passivam  et  recepti- 
vam  por  comparationem  ad  formam  seu 
actionem  quam  recipit,  non  habere  Iocum 
distinctionem  naturalitatis  et  supernatu- 
ralitatis.  Quemadmodum  enim  potentia  illa 
naturaliter  recipit  formam  et  actionem 
pure  naturalem,  in  qua  consistit  sua  na- 


QUjESTIONES    PR/EVl.E   HBRIS    SENTENTIARUM.    —   QU.EST.   V 


87 


turalis  perfectio  :  sic  formam  et  aclionem  A 
supernaturalem,  per  quam  perficitur  su- 
pra  gradum,  conditionem  et  modum  suae 
naturae,  supernaturaliter  recipit;  nec  idem 
est  modus  recipiendi  formam  et  habitum 
naturalem  et  acquisitum,  atque  formam  et 
habitum  supernaturalem  infusum.  Nec  in- 
clinatio  mentis  creatse  ad  supernaturalem 
formam  et  habitum,  naturalis,  sed  potius 
supernaturalis  censetur,  hoc  est,  conve- 
niens  potentiae  ultra  et  supra  gradum  ac 
modum  et  limitem  suae  naturalis  condi- 
tionis,  utpote  per  respectum  ad  finem  B 
supernaturalem.  Imo,  si  naturalis  consi- 
steret,  posset  a  causa  naturali  compleri 
et  actuari.  Hinc  visio  Dei  per  speciem, 
est  omnino  super  naturam  omnis  mentis 
creatse. 

Postremo,  Henricus  in  Summa  sic  ar- 
guit. :  Agens  per  instrumentum,  non  potest 
habere  actionem  per  illud  quae  instru- 
mento  illi  repugnet;  sed  anima  humana 
utitur  intellectu  agente  ut  instrumento  : 
ergo  non  potest  habere  aliquam  cognitio- 
nem  illi  instrumento  repugnantem.  Sed  G 
per  illud  instrumentum  nihil  cognosci- 
mus  nisi  quod  a  sensibilibus  abstrahitur  : 
ergo  per  illud  non  possumus  perfecte  co- 
gnoscere  nisi  sensibilia  tantum,  non  im- 
materialia.  Ideo  necessaria  est  alia  scientia 
supernaturalis. 

Ad  objecta  dicendum.  Et  primo  ad  pri- 
Sop.vni.i.  mum,  quod  Deus  disponit  cuncta  suaviter, 
quantum  in  se  est,  et  juxta  congruentem 
finem  omnia  gubernando  ;  habet  tamen 
specialem  providentiam  actuum  humano-  D 
rum,  quos  dum  supernaturaliter  dirigit, 
etiam  convenienter  ac  dulciter  agit  hoc, 
quoniam  per  supernaturalia  dona  gratiae 
perficit  dona  naturae.  —  Ad  secundum  di- 
cendum,  quod  sicut  sapientis  est  dona 
praestare  et  informare  juxta  recipientium 
audientiumque  capacitatem  ;  sic  liberalis- 
simi  Dei  est,  gratiose,  miraculose  et  su- 
pernaturaliter   se    communicare   et   suos 


instruere,  in  quibus  et  naturalem  capa- 
citatem  potest  augere,  et  naturam  creatam 
supernaturalium  capacem  efficere.  —  Ad 
tertium,  quod  hoc  contingit  ex  impiorum 
perversitate  atque  abusu,  nec  propter  illo- 
rum  pravitatem  omittit  Omnipolens  facere 
quod  ad  suam  pertinet  bonitatem  :  qui 
etiam  supernaturalia  fidei  documenta  tam 
clare,  copiose  et  miraculose  monstravit, 
quod  ab  eorum  credulitate  nullus  se  po- 
test  rationabiliter  excusare.  —  Ad  quar- 
tum,  quod  Deus  providit  homini  per  dona 
naturae  de  naturali  perfectione,  et  per  cha- 
rismata  gratiae  de  necessariis  ad  superna- 
turalem  felicitatem.  Hoc  quoque  pertinet 
ad  maximam  hominis  dignitatem,  quod  ad 
tam  sublimem  finem  a  Deo  est  institutus, 
quod  naturalia  non  sufficiunt  ipsum  ad 
finem  illum  perducere,  sed  supornatura- 
libus  donis  desuper  decoratur  ac  guberna- 
tur,  et  supernaturali  sapientia  informatur. 
Inferiora  vero  ad  naturalem  tantummodo 
finem  sunt  instituta.  —  Ad  quintum,  quod 
philosophia  est  ordo  animae,  valens  ad  na- 
turalem  dirigere  finem.  —  Ad  sextum, 
quod  magni  illi  philosophi  loquuntur  de 
virtutibus  naturalibus  acquisitis,  secun- 
dum  gradum  earum  perfectum  ;  non  ta- 
men  de  virtutibus  gratuitis  et  infusis,  sine 
quibus  illae  non  sufficiunt  ad  salutem,  nec 
fecerunt  quemquam  a  privato  amore  sin- 
cere  purgatum,  et  fide  ac  caritate  fulci- 
tum.  —  Ad  septimum,  quod  philosophia 
est  naturalis,  non  supernaturalis  agnitio 
divinorum  ac  humanorum.  —  Ad  octa- 
vum,  quod  philosophia  medetur  suo  modo 
passionibus  et  peccatis,  prout  impediunt 
a  virtutibus  acquisitis  et  fine  earum  :  non 
tamen  simpliciter,  prout  a  caritate  et  vera 
salute  impediunt ;  nec  sine  theologia  et 
gratia  docet  in  quo  sit  plena  felicitas,  nec 
eam  attingit.  —  Ad  nonum,  quod  ex  prin- 
cipiis  per  se  notis  naturaliter  non  se- 
quuntur  nisi  quae  per  naturales  subsum- 
ptiones  et  syllogisticas  deductiones  elici 
queunt. 


88 


QU^ESTIUNCULARUM    SOLUTIO   BREVIS   ABSQUE   ARGUMENTIS 


QILESTIUNCULARUM   SOLUTIO   BREVIS 

ABSQUE    ARGUMENTIS 


UT  vitetur  prolixitas,  movendee  et  sol- 
vendae  sunt  aliquse  queestiones  minus 
principales  sine  argumentis  compendiose. 
Qu-est.  i      Quseritur  ergo,  An  theologia  subalterne- 
tur  alicui  scientiae,  et  an  supponatur  alicui 
parti  philosophiae. 

Circa  hoc  Scotus  ait  :  Theologia  nulli 
alteri  scientise  subalternatur,  quia  prin- 
cipia  ejus  non  accipiuntur  ab  aliqua  alia 
scientia,  sed  immediate  ab  essentia  divi- 
na,  quse  ut  haec,  est  primum  subjectum  in 
ea.  Nec  etiam  subalternat  sibi  scientiam 
aliam,  quia  est  omnis  scientia,  quee  non 
includit  imperfectionem,  et  nihil  subalter- 
natur  sibi  ipsi.  Similiter  nulla  scientia 
subalternatur  theologiae  Beatorum  :  quo- 
niam  nulla  scientia  habens  principia  im- 
mediata,  quae  non  resolvuntur  in  priora 
in  illo  genere,  subalternatur  alteri.  Heec 
Scotus. 

Verumtamen  iEgidius  videtur  sentire, 
quod  theologia  viatorum  subalternetur 
theologise  Beatorum  :  quia  principia  theo- 
logiae  nostrae,  puta  articuli  fidei,  sunt  nota 
in  se  et  per  se  in  Iuce  scientise  Beatorum. 
Et  hoc  consonare  videtur  dictis  Thomee 
et  Bichardi  inductis,  dicentium  theolo- 
giam  esse  scientiam  :  quoniam  quamvis 
principia  ejus  non  sunt  nota  in  ea  per 
se,  attamen  per  se  nota  sunt  in  altiori 
scientia,  utpote  Beatorum. 

Porro  quod  Scotus  affirmat,  principia 
theologise  non  accipi  ab  alia  scientia,  sed 
immediate  a  divina  essentia,  videtur  ob- 
scurum.  Siquidem  certum  est  quod  non 
sunt  accepta  ab  alia  scientia  naturali  hu- 
mana ;  sed  non  apparet  quod  sint  accepta 
immediate  a  divina  essentia.  Scriptura 
quippe  canonica  pro  magna  parte  revela- 
ta  est  Moysi  et  Prophetis  ministerio  ange- 
lorum,  quorum  obsequio  factse  sunt  revela- 


A  tiones  propheticse,  ut  in  libro  de  Angelica  cap.  iv. 
hierarchia  divinus  Dionysius  protestatur, 
et  doctores  allegant  ac  tenent  communi- 
ter.  Sicque  a  scientia  angelorum  revelatio 
illa  immediate  profluxit,  et  mediate  prin- 
cipaliterque  a  Deo.  Unde  B.  Stephanus  le- 
gitur  improperasse  Judseis  incredulis  :  Ac-  Act.vn,53. 
cepistis  legem  in  dispositione  angelorum, 
et  non  custodistis.  Omnia  quoque  quse  in 
Evangelio  credimus,  prsenuntiata  sunt  in 
lege  et  Prophetis,  ut  in  prologo  super 
Isaiam  fatetur  Hieronymus,  et  super  illud 

B  Ezechielis,  Ecce  rota  in  medio  rotse,  scri-    Ezech.i, 
bit  Gregorius.  Insuper  obscurum  censetur  ,6' 
quod  asserit  Scotus,  theologiam  esse  om- 
nem  scientiam,  quum  a  ceteris  scientiis 
sit  distincla  et  specialis  scientia  :  nisi  for- 
sitan  dicere  velit,  quod  virtualiter  ceteras 
includat  scientias,  ut  supra  expositum  est. 
Hoc  tamen  non  impediret  aliarum  scien- 
tiarum  subalternationem  sub  ea,  nec  se- 
queretur  quod  subalternaretur  sibimetipsi, 
ut  arguit  Scotus. 
Prseterea   de  hac   quaestione  Alexander 

C  de  Hales  dicit  :  Omnes  alise  scientise  tra- 
duntur  secundum  ordinem  ratiocinationis 
a  principiis  ad  conclusiones,  ad  erudien- 
dum  intellectum,  non  ad  inflammandum 
affectum ;  theologia  vero  proponitur  se- 
cundum  ordinem  informationis  practicse 
principiorum  agibilium,  ad  bene  agendum 
secundum  impulsum  timoris  atque  amo- 
ris.  Hinc  theologia  non  est  sicut  scientia 
alia,  nec  inter  alias  numeratur,  ut  alicui 
parti  philosophise  supponatur.Dicitur  quo- 
que  divina,  non  solum  quia  a  Deo,  vel  de 

D  Deo,  sed  quia  a  Deo  et  de  Deo,  et  redu- 
ctiva  ad  Deum.  Sed  et  aliter  convenit  ei 
esse  a  Deo  quam  scientiis  ceteris.Est  nam- 
que  aliquod  verum  ut  verum,  et  est  ve- 
rum  ut  bonum  :  et  utrumque  est  a  Spiri- 


QUjESTIUNCULARUM  solutio  brevis  absque  argumentis 


89 


II  Peti 
21. 


Qmst, 


tu  Sancto.  Sed  quum  accipitur  verum  ut 
bonum,  illud  bonum  aut  est  ut  bonum  mo- 
rale,  aut  ut  bonum  gratuitum.  Si  gratui- 
tum,  sic  est  assimilatio  ad  Spiritum  San- 
ctum,  qui  appropriate  est  bonitas.  Idcirco 
hujus  veri  acceptio,  est  a  Spiritu  Sancto 
per  modum  ipsius.  Hinc  doctrina  haec  an- 
•  i,  tonomastice  dicitur  inspirata  et  edita  a 
Spiritu  Sancto.  In  aliis  vero  scientiis,  spe- 
culativis  videlicet,  est  acceptio  veri  ut  ve- 
ri,  imo  et  boni  ut  veri.  In  practicis  autem 
moralibus,  etsi  sit  acceptio  veri  ut  boni, 
non  tamen  ut  boni  gratuiti,  sed  moralis. 
Propter  quod  non  dicuntur  editae  a  Spiritu 
Sancto.  Est  etiam  theologia  de  Deo,  non 
sicut  metaphysica  aut  aliae  scientise  :  quia 
non  agunt  de  Deo  secundum  mysterium 
Trinitatis,  neque  secundum  sacramentum 
humanae  reparationis.  Est  item  reductiva 
ad  Deum  per  principia  timoris  et  amoris 
divini,  ex  fide  misericordiae  et  justitiee 
Dei :  quod  nulli  ex  aliis  scientiis  convenit. 
Haec  Alexander. 

ii  Insuper  quseritur,  An  theologia  subal- 
ternet  sibi  alias  scientias,  naturales  vide- 
licet  et  humanas. 

Circa  hoc  scribit  .Egidius  :  Modus  sub- 
alternationis  scientiarum  est  triplex.  Unus 
est,  quando  una  alteri  tanquam  principa- 
liori  ancillatur,  et  ordinatur  ab  illa  ut 
eminentiori.  Sicque  primo  Metaphysicae 
dicitur,  quod  omnes  aliae  scientiae  ipsi 
metaphysicae  famulantur.  Unde  scientia 
quae  considerat  optimum  in  aliquo  gene- 
re,  habet  alias  regulare  et  ordinare,et  aliae 
habent  ei  ancillari.  Secundus  modus  sub- 
alternationis  est,  quando  una  scientia  di- 
cit  propter  quid,  et  dat  principia  alte- 
ri ;  alia  vero  dicit  quia,  accipitque  sua 
principia  a  subalternante  scientia.  Tertius 
modus  est,  dum  una  scientia  procedit  per 
causam,  et  modo  subtili ;  alia,  modo  gros- 
so  :  qui  duo  modi  primo  Posteriorum  tan- 
guntur.  Itaque  theologia  secundum  pri- 
mum  modum  dici  potest  sibi  subalternare 
naturales  scientias ;  non  autem  secundo 
modo,  quia  aliae  scientiae  non   accipiunt 


A  a  theologia  sua  principia;  nec  tertio  mo- 
do,  quoniam  aliae  scientiae  non  tractant  de 
restauratione  et  glorificatione,  et  mysterio 
Trinitatis,  de  quibus  principaliter  est  theo- 
logia.  Haec  ^Egidius. 

Praeterea  quaeritur,  An  modus  proceden-  Qilest.iu 
di   theologiae   ac   libri   Sententiarum,   sit 
perscrutativus  et  disputatorius,  uniformis 
aut  multiformis,  poeticus,  artificialis,  aut 
certitudinalis. 
Girca  haec  scribit  Bonaventura  :  Modus 

B  perscrutatorius  seu  inquisitivus  convenit 
huic  doctrinae  et  Hbro  Sententiarum.  Finis 
enim  imponifc  necessitatem  his  quae  sunt 
ad  finem  :  sicut  juxfa  Philosophum,  serra 
est  dentata,  quoniam  ordinatur  ad  secan- 
dum.  Sic  liber  iste,  qui  est  ad  fidei  pro- 
motionem,habet  modum  inquisitivum.  Mo- 
dus  enim  ratiocinativus  seu  inquisitivus 
valet  ad  fidei  promotionem  tripliciter,  se- 
cundum  tria  genera  hominum.  Quidam 
enim  sunt  adversarii  fidei,  quidam  in  fide 
infirmi,  quidam  perfecti.Modus  itaque  in- 

G  quisitivus  valet  primo  ad  confundendum 
fidei  inimicos.  Unde  Augustinus  primo  de 
Trinitate  :  Adversus  garrulos  ratiocinato- 
res,  elatiores  quam  capaciores,  rationibus 
catholicis  ot  similitudinibus  congruis  ad 
defensionem  assertionemque  fidei  est  uten- 
dum.  Secundo  valet  ad  fovendos  infirmos 
in  fide.  Quemadmodum  enim  Deus  cari- 
tatem  infirmorum  per  temporalia  benefi- 
cia  fovet,  sic  fidem  infirmorum  per  proba- 
bilia  argumenta  corroborat.  Si  enim  infirmi 
viderent  rationes  ad  fidei  probabilitatem 

D  deficere,  et  ad  oppositum  abundare,  nul- 
lus  eorum  persisteret.  Tertio  valet  ad  de- 
lectandum  perfectos.  Miro  enim  modo  ani- 
ma  delectatur  intelligendo  quod  credit  fide 
perfecta.  Unde  Bernardus  :  Nihil  libentius 
intelligimus,  quam  quod  jam  fide  tene- 
mus.  Haec  Bonaventura.  —  Qui  etiam  ait  : 
Dum  assentitur  rationi  propter  se,  aufer- 
tur  locus  et  meritum  fidei,  quia  in  anima 
hominis  dominatur  violentia  rationis.  Sed 
quando  fides  non  assentit  propter  ratio- 
nem,  sed  amore  ejus  cui  fide  assentit,  de- 


90 


QILESTIUNCULARUM    SOLUTIO   BREVIS   ABSQUE   ARGUMENTIS 


siderat  rationes  habere ;  tunc  non  evacuat  A 
hurnana  ratio  fidei  meritum,  sed  auget 
solatium.  Et  primo  modo  intelligitur  illud 
Hieronymi :  Tolle  argumenta  quum  de  fide 
agitur;  piscatoribus,  non  dialecticis  cre- 
ditur. 

Hinc  asserit  Alexander  :  Modus  sacrae 
Scripturae  non  est  modus  artis  aut  scien- 
tiae  naluralis,  secundum  comprehensionem 
rationis  humanae,  sed  per  dispositionem 
sapientiae  divinse  ad  informationem  ani- 
mae  in  pertinentibus  ad  salutem.  Quem- 
admodum  autem  B.  Dionysius  in  libro  de  B 

caP.  n.  Angelica  hierarchia  testatur,  decentissi- 
mum  est  Scripturam  partim  poetice  artifi- 
cialiterque  procedere,  ut  et  divina  celentur 
indignis,  et  per  parabolicas  ac  metapho- 
ricas  locutiones  intellectus  juvetur,  bonse 
quoque  exercitationis  occasio  detur.  Ita- 
que  alius  est  modus  scientiee  naturalis, 
quse  est  secundum  rationem,  et  alius  theo- 
logiae,  quae  est  scientia  secundum  affectum 
pietatis,  per  traditionem  divinam.  Natu- 
ralis  namque  scientiae  modus  debet  esse 
et  est  definitivus,  divisivus  et  collectivus  :  G 
sic  enim  aptius  explicatur  apprehensio 
veritatis  secundum  humanam  rationem. 
Porro  modus  theologiae  debet  esse  praece- 
ptivus,  exemplif icativus,  exhortativus,  reve- 
lativus  in  Prophetis,  orativus  in  Psalmis. 
Modus  demum  praeceptivus  est  in  lege  et 
Evangelio,  exemplificativus  in  historiogra- 
phis,  exhortativus  in  Hbris  Salomonis  at- 
que  Apostolorum  epistolis.  Iterum,  pro- 
prium  est  sacrae  doctrinae  aliquando  tradi 

i  Coi-.  n,7.  per  sermones  occultos,  quum  sit  sapientia 
in  mysterio.  Haec  Alexander.  D 

His  consonat  quod  scribit  Bichardus  : 
Modus  procedendi  in  Scriptura,  propter 
amplitudinem  suam  est  multiplex.  Quan- 
doque  enim  procedit  praecipiendo,  ali- 
quando  prohibendo,  interdum  comminan- 
do,  nonnunquam  promissionibus  allicien- 
do,  etc,  ut  supra. 

Amplius,  de  hac  re  pulchre  scribit  hic 
Thomas  :  Modus,  inquiens,  cujuscumque 
scientiae  debet  inquiri  secundum  conside- 
rationem  et  qualitatem  materiae,  ut  dicit 


Boetius  libro  de  Trinitate.  Principia  au- 

tem  hujus  scientiae  sunt  per  revelationem 

accepta.  Ideo  modus  accipiendi  ea,  est  re- 

velativus  ex  parte  infundentis   in  visio- 

nibus  Prophetarum,  et  orativus  ex  parte 

recipientis.  Sed  quia,  praeter  lumen  infu- 

sum,  oportet  ut  habitus  fidei  distinguatur 

et  determinetur  ad  diversa  credibilia  ex 

doctrina  praedicantis  (juxta  illud  Apostoli : 

Quomodo  credent  sine  prsedicante?),  quem-  R0m.\,n. 

admodum  etiam  habitus  principiorum  na- 

turaliter  insitorum  determinatur  per  sen- 

sibilia  accepta;  veritas  autem  praedicantis 

per  miracula  confirmatur  (sicuti  scriptum 

est  :  Illi   autem   profecti,   praedicaverunt  Man.™, 

ubique,  Domino  cooperante  et  sermonem  20" 

confirmante  sequentibus  signis) :  hinc  mo- 

dus  Scripturae  est  etiam  narrativus  signo- 

rum.  Sed  quia   principia  fidei  non  sunt 

proportionata    humanae    rationi,    quae   ex 

sensibilibus  consuevit  accipere,  oportet  ut 

ad  eorum  cognitionem  per  sensibilium  si- 

militudines  manuducatur.  Hinc  modum  hu- 

jus  scientiae  oportet  etiam  metaphoricum 

seu  symbolicum  vel  parabolicum  esse.  De- 

nique,  ex  istis  principiis  ad  tria  procedi- 

tur   in   Scripturis.  Primo,   ad   destructio- 

nem  errorum  :  quod  sine  argumentis  fieri 

nequit.  Idcirco  oportet  modum  hujus  sci- 

entiae  esse  interdum  argumenlativum,  tum 

per  auctorilates,  tum  per  rationes  ot  si- 

militudines  naturales.  Secundo,  ad  instru- 

ctionem   morum  :  et  quoad  hoc,  modus 

ejus  est  praeceptivus,  sicut  in  lege;  com- 

minatorius  et  promissivus,  ut  in  Prophe- 

tis  ;  et   narrativus  exemplorum,  sicut  in 

historialibus.  Tertio,  ad  contemplationem 

veritatis  in  quaestionibus  Scripturarum  : 

et  quantum  ad  hoc,  etiam  oportet  modum 

Scripturae  esse  argumentativum.  Quod  prae- 

cipue  observatur  in  originalibus  Sancto- 

rum,  atque  in  hoc  libro  Sententiarum,  qui 

ex  illis  quasi  conflatur.  Hinc  modus  Scri- 

pturae  est  maxime  artificialis,  quia  potis- 

sime  congruens  suae  materiae.  —  Si  autem 

his  objiciatur,  quod  scientiarum  maxime 

differentium  non  debet  esse  unus  modus  ; 

sed  poetica,  quae  minimum  continet  veri- 


QILESTIILNCULARUM    SOLUTIO   BREVIS    ABSQUE    ARGUMENTIS 


91 


talis,  maxime  differt  ab  ista  scientia  pror- 
sus  verissima  :  ergo,  quum  illa  procedat 
per  metaphoricas  locutiones,  modus  hujus 
scientice  talis  non  debet  esse  :  Responden- 
dum,  quod  poetica  scientia  est  de  his  quae 
propter  defectum  veritatis  capi  non  pos- 
sunt  a  ratione  :  idcirco  quibusdam  simili- 
tudinibus  ratio  in  eis  seducitur.  Theologia 
vero  est  de  his  quae  sunt  supra  rationem  : 
ideo  modus  symbolicus  utrique  communis 
est,  quum  neutra  rationi  proportionetur. 
Heec  Thomas. 

Praterea  Petrus  affirmat  theologiam  quo- 
que  per  definitiones,  divisiones,  et  ratio- 
cinationes  procedere.  Nam  et  Apostolus  ad 
jffeir.xr,  i.  Hebrseos  definit  fidem ;  et  in  epistola  ad 
\Cor.  xii,  Corinthios  ponit  divisionem  gratiarum  et 
ministrationum  ac  statuum.  Itaque  Petrus 
ait  :  Alius  est  modus  scientise  iil  quantum 
est  scientia,  scilicet  per  divisiones,  defi- 
nitiones,  et  ratiocinationes  :  et  hunc  habet 
theologia  in  quantum  sciontia.  Alius  est 
modus  scientia?  in  quantum  est  sapientia, 
hoc  est,  in  quantum  habet  movere  affe- 
ctum.  Et  hoc  non  fit  argumentatione,  sed 
prseceptis  in  lege  et  Evangeliis,  exhorta- 
tionibus  in  Epistolis  et  sapientialibus  li- 
bris,  exemplis  quoque,  revelationibus  et 
orationibus,  ut  supra.  Haec  Petrus. 

Cui  consonat  quod  scribit  Richardus  : 
Dum  Scriptura  procedit  argumentando, 
non  procedit  ad  probandum  sua  principia, 
quffi  sunt  articuli  fidei,  nisi  quum  inter- 
dum  probat  articulum  unum  per  alium  : 
sicut  ad  Corinthios  probat  Apostolus  ex 
Md.xv,i2.  Christi  resurrectione  resurrectionem  com- 
munem.  In  hoc  autem  libro  Sententiarum, 
articuli  fidei  ponuntur  in  conclusione,  et 
probantur  per  auctoritates  et  persuasio- 
nes,  atque  per  validas  rationes  a  posteriori 
sumptas.  Porro  ubi  sacra  Scriptura  argu- 
mentando  procedit,  facit  argumenta  sub- 
tiliora,  efficaciora  et  profundiora,  quam 
sint  argumenta  hujus  libri  Sententiarum. 
Unde  propter  argumentorum  profundita- 
tem  non  aestimamus  sacram  Scripturam 
quandoque  arguere,  ubi  arguit.  Hinc  Hie- 
ronymus  ad  Paulinum  in  epistola  de  Om- 


A  nibus  divinae  Scripturee  libris,  ait  de  libro 
Job,  quod  omnes  leges  dialecticae,  propo- 
sitione,  assumptione,  confirmatione,  con- 
clusione  contineat. 

Quseritur  quoque,  An  modus  procedendi  Qu^st.iv 
Scripturee  sit  certitudinalis. 

Ad  quod  Alexander  respondet  :  Est  cer- 
titudo  speculalionis,  et  est  certitudo  ex- 
perientiee.  Item,  est  certitudo  secundum 
intellectum,  et  est  certitudo  secundum  af- 
fectum.  Praeterea,  est  certitudo  quoad  ani- 
B  mum  spiritualem,  et  est  certitudo  quan- 
tum  ad  animum  animalem.  Dico  ergo,  quod 
modus  et  processus  theologicus,  est  cer- 
tior  cerlitudine  experientis,  et  certitudine 
quantum  ad  affectum,  qui  est  per  gustum, 
juxta  illud  Psalmi,  Quam  dulcia  faucibus  Ps.cxvm, 
meis  eloquia  tua?  quamvis  non  sit  certior  103' 
quantum  ad  speculationem  intellectus,  qui 
est  per  modum  visus.  Rursus  certior  est 
homini  spirituali,  quamvis  non  animali, 
juxta  illud  Apostoli  :  Animalis  homo  non  icor.n.u. 
percipit  ea  quse  sunt  Spiritus  Dei ;  spiri- 
C  tualis  autem  omnia  dijudicat.  Et  idem  diL 
cendum  est  de  certitudine  fidei.  Hsec  Ale- 
xander. 

Alii  dicunt,  quod  Scriptura  seu  fides 
habet  certitudinem  adha?rentia3,  non  evi- 
denti» ;  alii,  quod  habet  certitudinem  ex 
parte  objecti,  non  subjecti,  prout  suo  lo- 
co,  Deo  prsestante,  dicetur  diffusius. 

jEgidius  vero  hic  quaerit,  An  theologia  Qu.est.  v 
sit  certior  scientiis  aliis.  Et  respondet  : 
Certitudo  scientise  tripliciter  accipi  po- 
D  test  :  primo,  ex  rebus  de  quibus  conside- 
rat;  secundo,  ex  parte  luminis  cui  inni- 
titur;  tertio,  ex  proportione  scientiae  ad 
scientem.  Primo  modo  theologia  certior 
est  scientiis  ceteris,  quum  sit  principa- 
liter  ac  directe  de  primis  causis  atque 
principiis,  et  de  rebus  maxime  invaria- 
bilibus  et  abstractis.  Item  secundo  modo 
est  certior,  quum  supernaturali  lumini  in- 
nitatur.  Tertio  autem  modo  non  est  cer- 
tior,  loquendo  de  certitudine  speculationis 
seu  evidentiae,  quum  sit  de  incomprehen- 


92 


QU.EST1UNCULARUM   SOLUTIO   BREVIS   ABSQUE   ARGUMENTIS 


sibilibus,  de  quibus  est  fides,  quae  est  de 
non  visis.  Attamen  certior  est  certitudi- 
ne  adhaesionis  :  quia  pro  nulla  veritate 
tradita  in  alia  scientia,  homo  subiret  ca- 
pitalem  sententiam,  sicut  pro  ista.  Haec 
^Egidius. 

Qmst.vi  Quaeritur  uItra,An  theologia  sit  specialis 
scientia.  Videtur  quod  non,  quum  tractet 
de  Deo  et  creaturis,  de  hominibus  et  an- 
gelis,  omnique  genere  entis. 

Circa  hujus  solutionem  ponit  ^Egidius 
quatuor  differentias  inter  theologiam  et 
ceteras  scientias  :  Prima,  quod  illae  ha- 
bentur  per  humanam  inventionem,  ista 
per  divinam  inspirationem,  nec  naturali- 
ter  poterat  inveniri.  Secunda,  quod  theolo- 
gia  est  principaliter  et  directe  de  insensi- 
bilibus,  nec  est  de  his  quae  in  sensibilibus 
sunt,  nec  sensibilia  habet  partem  sui  sub- 
jecti  :  quod  nulli  naturali  scientiae  com- 
petit,  quum  naturalis  nostra  cognitio  a 
sensu  et  sensibilibus  sumat  exordium.  Un- 
de  physica  est  de  sensibilibus,  mathe- 
matica  de  his  quae  sunt  in  sensibilibus, 
metaphysica  habet  sensibilia  partem  sui 
subjecti.  Theologia  vero  sequitur  modum 
Sapientiae  increatae.  ldeo,  sicut  illa  habet 
se  ipsam  pro  objecto,  sic  ista  principaliter 
circa  Deum  versatur,  et  ejus  solius  cogni- 
tio  in  ea  exquiritur,  aliorum  vero  propter 
illam  finaliter.  Tertia  differentia  est,  quod 
aliae  omnes  scientiae  habent  aliquid  uni- 
versale  pro  principali  objecto.  Haec  autem 
nec  universale  nec  particulare,  sed  Deum, 
qui  est  maxime  unus  et  singularis.  Quarta 
est,  quod  nulla  scientia  potest  tot  et  tanta 
cognoscere  sub  propria  forma  et  ratione, 
sicut  theologia,  prout  supra  ostensum  est. 
Itaque  habendo  respectum  ad  primum  et 
principalc  objectum  theologiae,  nulla  sci- 
entia  est  tam  specialis  ut  ista,  quum  ha- 
beat  pro  objecto  Deum  maxime  unum. 
Respiciendo  autem  ad  materias  ad  quas 
secundario  se  extendit,  communissima  est 
censenda.  Absolute  tamen  est  specialis  sci- 
entia,  ratione  sui  principalis  primariique 
objecti  :  quia  in  omni  scientia  magis  pen- 


A  sandum  est  id  quod  est  per  se  ac  prin- 
cipale.  Haec  iEgidius. 

Quaeritur  adhuc,  Qualiter  liber  iste  Sen- 
tentiarum  ad  totam  sacram  Scripturam  se 
habeat. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet  :  Liber 
iste  ad  sacram  Scripturam  reducitur  per 
modum  cujusdam  subalternationis,  non 
partis  principalis  ;  similiter  libri  docto- 
rum  qui  sunt  ad  fidei  defensionem  :  quia 
non  quaelibet  determinatio  trahens  in  par- 

B  tem,  facit  subalternationem  scientiae,  sed 
determinatio  quodammodo  distrahens.  Sci- 
entia  namque  de  linea  recta,  non  dicitur 
subalternari  geometriae,  sed  scientia  de 
linea  visuali  :  quia  determinatio  ista  tra- 
hit  quodammodo  ad  principia  alia.  Quo- 
niam  ergo  sacra  Scriptura  est  de  credibili 
ut  credibili,  scientia  vero  hujus  libri  est 
de  credibili  ut  facto  intelligibili,  et  haec 
determinatio  distrahit  (nempe  quod  cre- 
dimus,  debetur  auctoritati ;  quod  intelli- 
gimus,  rationi)  :  hinc,  sicut  alius  modus 

C  certitudinis  est  in  scientia  superiori,  alius 
in  inferiori ;  sic  alius  modus  certitudinis 
est  in  sacra  Scriptura,  et  alius  in  hoc 
libro.  Idcirco  et  alius  modus  est  proce- 
dendi.  Et  sicut  scientia  subalternata,  ubi 
deficit,  recurrit  ad  certitudinem  scientiae 
subalternantis;  sic  et  quum  Magistro  de- 
ficit  rationis  certitudo,  confugit  ad  aucto- 
ritates  certitudinemque  Scripturae,  quae 
certitudinem  omnem  rationis  excedit.  — 
Sciendum  quoque,  quod  quamvis  credibile 
sit  supra  rationem,  quantum  ad  scientiam 

D  naturalem  et  acquisitam,  non  tamen  pe- 
nitus  supra  rationem  per  fidem  ac  donum 
sapientiae  atque  per  donum  intellectus 
elevatam.  Fides  enim  elevat  ad  assentien- 
dum,  sapientia  et  intellectus  ad  intelligen- 
dum  quae  credita  sunt.  Haec  Bonaventura. 
De  hoc  scribit  Richardus  :  Uno  modo  se 
habet  liber  ad  scientiam  aliquam,  sicut 
continens  ordinatam  expositionem  litterae 
et  sententiae  libri  illius  in  quo  ipsa  scien- 
tia  principaliter  continetur  :  et  sic  se  ha- 
bet  totum   commentum  metaphysicae  ad 


Qcest. 

VII. 


QU2ESTIUNCULARUM   SOLUTIO   BREVIS    ABSQUE   ARGUMENTIS 


93 


metaphysicam,  et  postillse  super  Bibliam 
ad  sacram  Scripturam.  Alio  modo  tanquam 
continens  expositionem  sententiae,  non  se- 
riatim  exponendo  litteram  libri  illius  aut 
librorum,  in  quo  vel  quibus  principaliter 
traditur  scientia  :  sicque  habent  se  origi- 
nalia  multa  Sanctorum  ad  scientiam  theo- 
logise.  Tertio  modo,  sicut  continens  scien- 
tiam  subalternatam  illi  scientiae  :  ut  liber 
musicae  ad  arithmeticam  ;  aut  sicut  con- 
tinens  scientiam  subalternantem  sibi  sci- 
entiam  aliam  :  et  ita  se  habet  liber  arith- 
meticse  ad  scientiam  musieae.  Alio  modo, 
sicut  continens  ordinatam  excerptionem 
quarumdam  auctoritatum  magis  utilium 
libri  aut  Iibrorum,  in  quo  vel  quibus  prin- 
cipaliter  traditur  ipsa  scientia  :  et  sic  se 
habet  liber  concordantiarum  de  Biblia  ex- 
tractarum,   ad   scientiam   theologiae.  Alio 


A  modo,  ut  continens  excerptionem  aucto- 
ritatum  utiliorum  illorum  librorum  qui 
facti  sunt  ad  explanationem  alicujus  sci- 
entiee  :  et  sic  se  habet  liber  Sententiarum 
ad  originalia  Sanctorum.  Alio  modo,  sicut 
ordinata  congregatio  multarum  quaestio- 
num  utilium  ad  majorem  intelligentiam  et 
explanationem  sententiae,  quarum  solutio- 
nes  rationibus  et  auctoritatibus  confirma- 
tae  sunt  :  sicque  liber  Sententiarum  se 
habet  ad  theologiae  scientiam.  Idcirco  in 
ea  assignari  non  debet  aliud  subjectum, 

B  sicut  nec  est  aliud  subjectum  libri  Physi- 
corum,  et  quaestionum  quae  factae  sunt  su- 
per  Iibrum  illum,  ad  intelligentiam  eo- 
rum  quae  in  libro  illo  tractantur  :  nisi 
forte  velles  ibi  assignare  aliquam  diffe- 
rentiam  socundum  rationemjuxta  propor- 
tionem  ad  modos  tractandi. 


D.    PETRI    LOMBARDI   EPISCOPI    PARISIENSIS 

LIBER  PRIMUS 

SENTENTIARUM 


IN   QUO   AGITUR   DE   HIS   QVM   DE    SANCTISSIMA   ET   INDIVIDUA   TRINITATE 
SEMPER  ADORANDA   CATHOLICE   CREDANTUR. 


DISTINCTIO    PRIMA 


A.  Sacrce  pagince  tractatum  circa  res  vel  signa  prcecipue  versari. 


V 


ETERIS  ac  novse  legis  continentiam  diligenti  indagine  etiam  atque  etiam 
considerantibus  nobis,  prsevia  Dei  gratia,  innotuit  sacrae  paginae  tractatum 
circa  res  vel  signa  praecipue  versari.  Ut  enim  egregius  doctor  Augustinus    Aug.  de 
ait  in  libro  de  Doctrina  christiana  :  Omnis  doctrina  vel  rerum  est,  vel  signorum ;  ch°risUib.i, 
sed  res  etiam  per  signa  discuntur.  Proprie  autem  hic  res  appellantur,  quae  non  ad  c' 2' 
significandum  aliquid  adhibentur;  signa  vero,  quorum  usus  est  in  significando. 
Eorum  autem  aliqua  sunt,  quorum  omnis  usus  est  in  significando,  non  in  justifi- 
cando,  id  est,  quibus  non  utimur  nisi  aliquid  significandi  gratia,  ut  aliqua  sacra- 
menta  legalia;  alia,  quse  non  solum  significant,  sed  conferunt  quod  intus  adjuvet, 
sicut  evangelica  sacramenta.  Ex  quo  aperte  intelligitur  quae  hic  appellentur  signa  : 
res  illae  videlicet,  quaa  ad  significandum  aliquid  adhibentur.  Omne  igitur  signum 
etiam  res  aliqua  est.  Quod  enim  nulla  res  est,  ut  in  eodem  Augustinus  ait,  omnino    ibidem. 
nihil  est.  Non  autem  econverso  omnis  res  signum  est,  quia  non  adhibetur  ad 
significandum   aliquid.   Quumque  his  intenderit   theologorum  speculatio  studiosa 
atque  modesta,  divinam  Scripturam  formam  praescriptam  in  doctrina  tenere  adver- 
tet.  De  his  ergo  nobis  aditum  ad  res  divinas  aliquatenus  intelligendas,  Deo  duce, 
aperire  volentibus,  disserendum  est  :  et  primum  de  rebus,  postea  de  signis  dis- 
seremus. 


96  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    I 

B.  De  rebus  agit  quibus  utendum,  vel  fruendum. 

Aug.  de        Id  ergo  in  rebus  considerandum  est,  ut  in  eodem  Augustinus  ait,  quod  res  alise 

chrisuun,  sunt  quibus  fruendum  est ;  alias,  quibus  utendum  est ;  alise,  quas  fruuntur  et  utun- 

c' 3'         tur.   Illse  quibus   fruendum  est,  beatos   nos   faciunt.   Istis  quibus   utendum  est, 

tendentes  ad  beatitudinem  adjuvamur  et  quasi  adminiculamur,  ut  ad  illas  res  quse 

nos  beatos  faciunt,  pervenire,  eisque  inhaerere  possimus.  Res  vero  quse  fruuntur  et 

utuntur,  nos  sumus,   quasi  inter  utrasque  constituti,  et  angeli,  et  Sancti.   Frui 

autem,  est  amore  alicui  rei  inhasrere  propter  se  ipsam;  uti  vero,  id  quod  in  usum 

venerit  referre  ad  obtinendum  illud  quo  fruendum  est  :  alias  abuti  est,  non  uti. 

Nam  usus  illicitus,  abusus  vel  abusio  nominari  debet.  Res  igitur  quibus  fruendum 

est,  sunt  Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus.  Eadem  tamen  Trinitas  quaadam  summa 

res  est,  communisque  omnibus  fruentibus  ea  :  si  tamen  res  dici  debet,  et  non 

rerum  omnium  causa,  si  tamen  et  causa.  Non  enim  facile  potest  inveniri  nomen 

quod  tantae  excellentiae  conveniat,  nisi  quod  melius  dicitur  Trinitas  hsec  unus  Deus. 

ibid.  c.4.  Res  autem  quibus  utendum  est,  mundus  est  et  in  eo  creata.  Unde  Augustinus  in 

Rom.  i,  20.  eodem  :  Utendum  est  hoc  mundo,  non  fruendum,  ut  invisibilia  Dei  per  ea  quse 

facta  sunt  intellecta,  conspiciantur,  id  est,  ut  de  temporalibus  aeterna  capiantur. 

Aug.  0p.  Item  in  eodem  :  In  omnibus  rebus  illae  tantum  sunt  quibus  fruendum  est,  quse 

c.  21.      '  asternse  et  incommutabiles  sunt ;  ceteris  autem  utendum  est,  ut  ad  illarum  per- 

id.  de  Tri- fruitionem  perveniatur.  Idem  Augustinus  in  libro  decimo  de  Trinitate  :  Fruimur 

nitate,lib.x, 

c.  io.  cognitis  in  quibus  ipsis  propter  se  voluntas  delectata  conquiescit;  utimur  vero  eis 
qu33  ad  aliud  referimus  quo  fruendum  est. 

G.  Item  quid  intersit  inter  frui  et  uti,  aliter  quam  supra. 

ibid.  c.  ii.  Notandum  vero,  quod  idem  Augustinus  in  libro  decimo  de  Trinitate,  aliter 
quam  supra  accipiens  uti  et  frui.  sic  dicit  :  Uti,  est  assumere  aliquid  in  facultatem 
voluntatis;  frui  autem,  est  uti  cum  gaudio  non  adhuc  spei,  sed  jam  rei.  Ideoque 
omnis  qui  fruitur,  utitur  :  assumit  enim  aliquid  in  facultatem  voluntatis  cum  fine 
delectationis.  Non  autem  omnis  qui  utitur,  et  fruitur,  si  id  quod  in  facultatem 
voluntatis  assumit,  non  propter  ipsum,  sed  propter  aliud  appetit.  Et  attende  quia 
videtur  Augustinus  dicere  illos  frui  tantum,  qui  in  re  gaudent,  non  jam  in  spe  :  et 
ita  in  hac  vita  non  videmur  frui,  sed  tantum  uti,  ubi  gaudemus  in  spe,  quum  supra 
dictum  sit,  frui  esse  amore  inhaarere  alicui  rei  propter  se,  qualiter  etiam  hic  multi 
adhasrent  Deo. 

D.  Determinatio  eorum  quai  videntur  contraria. 

Hsec  ergo  quse  sibi  contradicere  videntur,  sic  determinamus,  dicentes  nos  et 
ncor.v,7.  hic  et  in  futuro  frui :  sed  ibi,  proprie  et  perfecte  et  plene,  ubi  per  speciem  videbi- 


LIBER   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    I  97 

mus  quo  fruemur;  hic  autem  dum  in  spe  ambulamus,  fruimur  quidem,  sed  non  ucv.v,?. 
adeo  plene.  Unde  in  libro  decimo  de  Trinitate  :  Fruimur  cognitis  in  quibus  vo-  Aug.iib.*, 
luntas  delectata  conquiescit.  Idem  in  libro  de  Doctrina  christiana  ait  :  Angeli  illo  c'id°'nb. ,, 
fruentes,  jam  beati  sunt,  quo  et  nos  frui  desideramus ;  et  quantum  in  hac  vita  jam  c' 30' 
fruimur,  vel  per  speculum,  vel  in  senigmate,  tanto  nostram  peregrinationem  et  iCor.xm, 
tolerabilius  sustinemus,  et  ardentius  finiri  cupimus. 

E.  Alia  determinatio . 

Potest  etiam  dici,  quod  qui  fruitur  etiam  in  hac  vita,  non  tantum  habet  gau- 
dium  spei,  sed  etiam  rei  :  quia  jam  delectatur  in  eo  quod  diligit,  et  ita  jam  rem 
aliquatenus  tenet.  Constat  igitur  quod  debemus  Deo  frui,  et  non  uti.  Illo  enim 
(ut  ait  Augustinus)  frueris,  quo  efficieris  beatus,  et  in  quo  spem  ponis  ut  ad  id    AUg.  de 
pervenias.  De  hoc  idem  ait  libro  primo  de  Doctrina  christiana  :  Dicimus  nos  ea  re  chrisumu, 
frui,  quam  diligimus  propter  se;  et  ea  re  fruendum  nobis  esse  tantum,  qua  effi- c' 
cimur  beati,  ceteris  vero  utendum.  Frequenter  tamen  dicitur  frui,  cum  delectatione 
uti.  Quum  enim  adest  quod  diligitur,  etiam  delectationem  secum  gerit.  Si  tamen 
per  eam  transieris,  et  ad  illud  ubi  permanendum  est,  eam  retuleris,  uteris  ea ;  et 
abusive,  non  proprie,  diceris  frui.  Si  vero  inhseseris  atque  permanseris,  finem  in 
ea  ponens  laetitise  tuas,  tunc  vere  et  proprie  frui  dicendus  es  :  quod  non  est  facien- 
dum  nisi  in  illa  Trinitate,  id  est  summo  et  incommutabili  bono. 

F.  Utrum  hominibus  sit  utendum  vel  fruendum. 

Quum  autem  homines  qui  fruuntur  et  utuntur  aliis  rebus,  res  aliquas  siht  : 
quasritur,  utrum  se  frui  debeant  an  uti,  aut  utrumque.  Ad  quod  sic  respondet 
Augustinus  in  libro  de  Doctrina  christiana  :  Si  propter  se  homo  diligendus  est,  ibid.  c.  22. 
fruimur  eo;  si  propter  aliud,  utimur  eo.  Videtur  autem  mihi  propter  aliud  dili- 
gendus.  Quod  enim  propter  se  diligendum  est,  in  eo  constituitur  beata  vita,  cujus 
etiam  spes  hoc  tempore  nos  consolatur.  In  homine  autem  spes  ponenda  non  est, 
quia  maledictus  est  qui  hoc  facit.  Ergo  si  liquide  advertas,  nec  se  ipso  quisquam  jer.  xvn,  5. 
frui  debet,  quia  non  se  debet  diligere  propter  se,  sed  propter  illud  quo  fruendum 
est.  Huic  autem  contrarium  videtur  quod  Apostolus  ad  Philemonem  loquens,  ait  :  phiiem.20. 
Ita,  frater,  ego  te  fruar  in  Domino.  Quod  ita  determinat  Augustinus  :  Si  dixisset    Aug.  oP. 
tantum,  Te  fruar,  et  non  addidisset,  in  Domino,  videretur  hnem  duectioms     ac  c.  33. 
spem  constituisse  in  eo ;  sed  quia  illud  addidit,  in  Domino  se  finem  posuisse,  eo-  onie  ec 
demque  frui  significavit.  Quum  enim,  ut  idem  Augustinus  ait,  homine  in  Deo    ibidem. 
frueris,  Deo  potius  quam  homine  frueris. 


T.  19. 


98  LIBER   I   SENTENTIARUM.    —    DIST.    I 

G.  Hic  quceritur,  an  Deus  fruatur  an  utatur  nobis. 

/oann.x.v,        Sed  quum  Deus  diligat  nos,  ut  frequenter  Scriptura  dicit,  quae  ejus  dilectionem 

XVAug.  de  erga  nos  multum  commendat  :  quaerit  Augustinus,  quomodo  diligit,  an  ut  utens,  an 

d.risUiL,  u^  fruens.  Et  procedit  ita  :  Si  fruitur,  eget  bono  nostro  :  quod  nemo  sanus  dixerit. 

*pT™  2    Ait  enim  Propheta  :  Bonorum  meorum  non  eges.  Omne  enim  bonum  nostrum  vel 

ipse  est,  vel  ab  ipso  est.  Non  ergo  fruitur  nobis,  sed  utitur.  Si  enim  nec  fruitur,  nec 

utitur,  non  invenio  quomodo  diligat  nos.  Neque  tamen  sic  utitur  nobis,  ut  nos 

aliis  rebus.  Nos  enim  res  quibus  utimur,  ad  id  referimus,  ut  Dei  bonitate  perfru- 

amur.  Deus  vero  ad  suam  bonitatem  usum  nostrum  refert.  Ille  enim  miseretur 

nostri  propter  suam  bonitatem  ;  nos  autem  nobis  invicem  propter  illius  bonitatem. 

Aug.  oP.  Ille  nostri  miseretur,  ut  se  perfruamur ;  nos  vero  invicem  nostri  miseremur,  ut 

c!  32.'     '  illo   fruamur.  Quum  enim  nos  alicujus  miseremur  et  alicui  consulimus,  ad  ejus 

quidem  facimus  utilitatem,  eamque  intuemur ;  sed  et  nostra  fit  consequens,  quum 

misericordiam  quam  aliis  impendimus,  non   relinquit   Deus  sine  mercede.   Haec 

autem  merces  summa  est,  ut  ipso  fruamur.  Item,  quia  bonus  est,  sumus ;  et  in 

quantum   sumus,  boni   sumus.  Porro  etiam   quia  justus   est,   non  impune  mali 

sumus;  et  in  quantum  mali  sumus,  in  tantum  etiam  minus  sumus.  Ille  ergo  usus 

quo  nobis  utitur  Deus,  non  ad  ejus,  sed  ad  nostram  utilitatem  refertur,  ad  ejus  vero 

tantummodo  bonitatem. 

H.  TJtrum  utendum  an  fruendum  sit  virtutibus. 

Hic  considerandum  est,  utrum  virtutibus  sit  utendum  an  fruendum.  Quibusdam 
videtur  quod  eis  sit  utendum,  et  non  fruendum  ;  et  hoc  conflrmant  auctoritate 
ibid.  c.  33.  Augustini,  qui  ut  praetaxatum  est,  dicit  non  esse  fruendum  nisi  Trinitate,  id  est 
summo  et  incommutabili  bono.  Item  dicunt  ideo  non  esse  fruendum  eis,  quia 
propter  se  amandae  non  sunt,  sed  propter  aeternam  beatitudinem  :  illud  autem  quo 
fruendum  est,  propter  se  amandum  est.  Sed  quod  virtutes  propter  se  amandae  non 
sint,  imo  propter  beatitudinem  solam,  probant  auctoritate  Augustini,  qui  libro 
Aug.  de  tertiodecimo  de  Trinitate,  contra  quosdam  ait  :  Forte  virtutes  quas  propter  solam 

Trinitate, 

iib.xm,c8.  beatitudmem  amamus,  sic  nobis  persuadere  audent,  ut  ipsam  beatitudinem  non 
amemus.  Quod  si  faciunt,  etiam  ipsas  utique  amare  desistimus,  quando  illam  pro- 
pter  quam  solam  istas  amavimus,  non  amamus.  Ecce  his  verbis  videtur  Augustinus 
ostendere  quod  virtutes  non  propter  se,  sed  propter  solam  beatitudinem  amandaa 
sint.  Quod  si  ita  est,  ergo  eis  fruendum  non  est.  Aliis  vero  contra  videtur,  scilicet 
quod  fruendum  eis  sit,  quia  propter  se  petendae  et  amandae  sunt.  Et  hoc  con- 
Ambr.  in  flrmant  auctoritate  Ambrosii,  qui  ait  super  illum  iocum  epistolas  ad  Galatas,  Fru- 

Galat.vfiZ. 

ctus  autem  Spiritus  est  caritas,  gaudium,  pax,  patientia,  etc.  :  Hic  non  nominat 
opera,  sed  fructus,  quia  propter  se  petenda  sunt.  Si  vero  propter  se  petenda  sunt, 
ergo  et  propter  se  amanda. 


LIBER   I   SENTENTURUM.    —    DIST.    I  99 

Nos  autem  harum  quse  videtur  auctoritatum  repugnantiam  de  medio  eximere 
cupientes,  dicimus  quod  virtutes  propter  se  petendse  et  amandse  sunt,  et  tamen 
propter  solam  beatitudinem.  Propter  se  quidem  amandse  sunt,  quia  delectant  sui 
possessores  sincera  et  sancta  delectatione,  et  in  eis  pariunt  gaudium  spirituale. 
Verumtamen  non  est  hic  consistendum,  sed  ultra  gradiendum.  Non  hic  hsereat 
dilectionis  gressus,  neque  hic  sit  dilectionis  terminus;  sed  referatur  hoc  ad  illud 
summum  bonum  cui  soli  omnino  inhserendum  est,  quia  illud  propter  se  tantum 
amandum  est,  et  ultra  illud  nihil  quaerendum  est  :  illud  est  enim  supremus  flnis. 
Ideo  Augustinus  dicit,  quod  eas  diligimus  propter  solam  beatitudinem  :  non  quia    Aus-  de 

&  '   ^  o  r     l  i         Triuitato, 

eas  propter  se  diligamus,  sed  quia  id  ipsum  quod  eas  diligimus,  referimus  ad  illud  iib.»u,c.8. 
summum  bonum  cui  solum  inhserendum  est,  et  in  eo  permanendum,  finisque  lasti- 
tiaa  ponendus.  Quare  virtutibus  non  est  fruendum.  —  Sed  dicet  aliquis  :  Frui  est 
amore  inhaerere  alicui  rei  propter  se  ipsarn,  ut  prsedictum  est.  Si  ergo  propter 
se  virtutes  amandae  sunt,  et  eis  fruendum  est.  Ad  quod  dicimus  :  In  illa  descri- 
ptione  ubi  dicitur,  Propter  se  ipsam,  intelligendum  est,  Tantummodo.  ut  scilicet 
ametur  propter  se  ipsam  tantum,  ut  non  referatur  ad  aliud,  sed  ibi  ponatur  finis, 
ut  supra  ostendit  Augustinus,  dicens  :  Si  inhaeseris  atque  permanseris,  finem  ponens    w.  Je 

...        ...      Doctrina 

laetitige,  tunc  vere  et  proprie  frui  dicendus  es  :  quod  non  est  faciendum  nisi  m  llla  cimst.,iib.i, 

c    33 

Trinitate,  id  est  summo  et  incommutabili  bono.  Utendum  est  ergo  virtutibus,  et 

per  eas  fruendum  summo  bono.  Ita  et  de  voluntate  bona  dicimus.  Unde  Augustinus   ia.de Tn- 

nitale.lib.x, 

in  libro  decimo  de  Trinitate,  ait  :  Voluntas  est  per  quam  fruimur.  Ita  et  per  c.  i. 
virtutes  fruimur,  non  eis  :  nisi  forte  aliqua  virtus  sit  Deus,  ut  caritas,  de  qua  i/oann.n, 

8. 

post  tractabitur. 

I.  Epilogus. 

Omnium  igitur  quse  dicta  sunt,_ex  quo  de  rebus  specialiter  tractabimus,  hsec 
summa  est,  quod  alise  sunt  quibus  fruendum  est,  aliae  quibus  utendum  est,  alise 
quse  fruuntur  et  utuntur.  Et  inter  eas  quibus  utendum  est,  etiam  qusedam  sunt  per 
quas  fruimur,  ut  virtutes  et  potentise  animi,  quse  sunt  naturalia  bona.  De  quibus 
omnibus,  antequam  de  signis  tractemus,  agendum  est,  ac  primum  de  rebus  quibus 
fruendum  est,  scilicet  de  sancta  atque  individua  Trinitate. 


100 


IN   LIBRDM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.  I    EXPOSITIO 


EXPOSITIO 
DISTINGTIONIS    PRIMjE 

FINITO  prologo  atque  prooemio  libri 
hujus,  sequitur  exordium  et  tractatus 
primi  voluminis.Dividitur  autem  hic  liber 
totalis  in  quatuor  libros  partiales.  In  quo- 
rum  primo  tractatur  de  Deo,  tam  quoad 
essentiffi  unitatem,  et  naturales  ac  abso- 
lutas   seu   attributales   ejus   perfectiones, 


Avirtutes;  in  quarto,  de  rebus  magnis  ma- 
gnitudine  efficientiaB,  puta  de  sacramen- 
t.is,  de  judicio,  de  pcenis  et  praemiis.  Unde 
et  in  persona  Sapientiae  increatae  expri- 
mente  materiam  sacrae  Scripturae,  dicitur  : 
Audite  me,  quoniam  de  rebus  magnis  lo-  jvou.-. 
cutura  sum.  Haec  Richardus.  6' 

Intendit  autem  Magister  hic  tradere  no- 
titiam  divinorum,  et  quantum  ad  veritatis 
ostensionem,  et  quantum  ad  errorum  de- 
structionem.  Ideo  argumentative  procedit, 
praesertim  per  argumenta  ab  auctoritate, 


quam  ad  superbeatissimae  Trinitatis  my-  B  quae  in   materia   fidei   sortiuntur   prima- 


sterium,  distinctionem,  emanationem,  et 
proprietates.  In  secundo  agitur  de  rerum 
creatione  ac  principalibus  creaturis,  an- 
gelis  atque  hominibus;  in  tertio,  de  Chri- 
sti  mysteriis,  et  dispositionibus  ad  fe- 
licitatem  ducentibus,  puta  virtutibus  et 
prseceptis ;  in  quarto,  de  sacramentis,  con- 
summationeque  saeculi  et  remuneratione 
finali.  Simili  modo  procedit  Damascenus 
in  libro  suo,  qui  in  quatuor  libros  divi- 
ditur.  Et  forsan  Magister  formam  taliter 
procedendi  ex  libro  Damasceni  accepit. 

Girca  haec  scribit  Richardus  :  Liber  iste 
est  de  Deo  tanquam  de  subjecto.  ln  primo 
itaque  libro  tractatur  de  Deo,  quantum 
ad  rationem  suae  naturalis  perfoctionis.  In 
secundo  libro  agitur  de  eo,  in  quantum 
sua  perfectio  relucet  in  operibus  creatio- 
nis ;  in  tertio,  secundum  quod  ejus  per- 
fectio  relucet  in  operibus  restaurationis ; 
in  quarto,  secundum  quod  ejus  perfectio 
relucet  in  sacramentis,  quae  sunt  instru- 
menta  sanctificalionis,  et  in  operibus  re- 


tum.  In  prima  parte  seu  distinctione  hu- 
jus  primi  voluminis,  pandit  materiam  libri 
istius;  in  secunda  parte  intentum  exse- 
quitur,  incipiendo  tractare  de  Deo.  Et  quo- 
niam  ea  de  quibus  hic  agitur,  sunt  aliquo 
modo  materia  hujus  libri  secundum  quod 
ordinantur  ad  Doum;  ideo  primo  dividit 
ea  per  absolutum  et  relativum,  et  ait  : 

Veteris  ac  novce  legis,  id  est  totius  Scri-  A  (p. 
pturaa  seu  Bibliae,  continentiam,  id  est 
contentam  in  illa  materiam,  diligenti  in- 
C  dagine,  id  est  inquisitione,  etiam  atque 
etiam,  id  est  vicibus  repetitis,  consideran- 
tibus  nobis,  praivia  Dei  gratia,  id  est, 
nostrum  intellectum  juvante  ac  dirigente, 
innotuit  nobis,  sacrai  pagince  tractatum , 
id  est  totius  Scripturae  librum  seu  Bibli- 
am,  circa  res  vel  signa  prwcipue  versari, 
id  est  potissime  loqui  de  absolutis  non 
institutis  ad  significandum,  aut  de  his 
quaB  directe  sunt  instituta  ad  aliquid  de- 
signandum,  quemadmodum  sacramenta. 
Quod  consequenter  probat  auctoritate  Au- 


95] 


tributionis.  Vel  aliter  potest  dici,  videlicet  D  gustini.  Ut  enim  egregius  doctor  Augusti- 


quod  in  isto  libro  tractatur  de  rebus  ma- 
gnis  magnitudine  essentiae,  puta  de  rebus 
quibus  fruendum  est;  in  secundo,  de  re- 
bus  magnis  magnitudine  evidentiae,  scilicet 
de  creaturarum  productione  et  admini- 
stratione;  in  tertio,  de  rebus  magnis  ma- 
gnitudine  beneficentiae,  utpote  de  Christi 
incarnatione,  nativitate,  conversatione,  prae- 
dicatione,  passione,  resurrectione,  ascen- 
sione,  et  de  dispositione  recipiendi  bene- 
ficentiam   istam,  quae  dispositio   est  per 


nus  ait  :  quem  Bernardus  vocat  linguam 
Ecclesiae,  et  inter  doctores  quodammodo 
soli  comparatur;  cujus  doctrinam  Eccle- 
sia  eminenter  assequitur,  quoniam  ubi 
auctoritas  Scripturae  aut  determinatio  Ec- 
clesiae  non  occurrit,  rationabilius  est  lo- 
cutus,  ut  in  Decreto  habetur.  Itaque,  ut 
asserit  Augustinus  in  libro  de  Doctrina 
christiana  :  Omnis  doctrina  vel  rerum 
est,  vel  signorum,  id  est,  tractans  de  alte- 
ro   horum  ;  sed  res  etiam  per  signa  di- 


1N   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.  I    EXPOSITIO 


101 


scuntur,  quia  per  vocabula  designantur,  A 
nec  potest  quis  alium  informare  nisi  per 
verba,  seu  signa  rerum  significativa. 

Proprie  autem  hic  res  appellantur ',  quce 
noti  ad  significandum  aiiquid  adhibentur. 
Per  hoc  solvitur  objectio  queedam  quae 
fieri  posset.  Posset  enim  quis  ita  arguere  : 
Res  est  transcendens  et  communis  ad  om- 
nia  tam  absoluta  quam  relativa  signifi- 
canda  :  ergo  non  bene  condividitur  signo, 
quia  superius  non  dividitur  contra  suum 
inferius,  imo  praedicatur  de  eo.  Ad  quod 
ex  textu  respondetur,  quod  res  non  su-  B 
mitur  hic  in  sua  generalitate,  sed  restri- 
cte,  pro  ente  quod  non  est  institutum  ad 
aliquid  designandum. 

Signa  vero  proprie  hic  dicuntur,  quo- 
rum  usus  est  in  significando,  id  est,  quo- 
rum  principalis  significatio  seu  institutio 
est  ad  aliquid  designandum.^orwm  autem 
aliqua  sunt,  quorum  omnis  usus  est  in 
significando ,  non  in  justificando,  ut  ali- 
qua  sacramenta  legalia,  prout  hoc  infra 
quarto  libro  habet  tractari  atque  exponi. 
Posset  quippe  quis  ita  arguere  :  Sacra-  G 
mentum  dicitur  a  sacrando,  et  est  spiri- 
tualis  medela  :  ergo  habet  curare  et  ali- 
quid  agere,non  solum  significare.Ad  quod 
dicendum,  quod  sacramenta  Iegalia  san- 
ctificabant,  et  curaverunt,  non  ex  se  seu 
opere  operato,  imo  sic  erant  solum  signi- 
ficativa,  sed  ex  opere  operante,  id  est  ex 
fide,  devotione  et  caritate  utentium  illis. 
Alia  sunt  signa  quw  non  solum  signifi- 
cant,  sed  conferunt  quod  intus  adjuvet, 
sicut  evangelica  sacramenta,  quee  conten- 
tiva  et  causativa  sunt  gratise,  et  efficiunt  D 
quod  designant.  Unde  et  evangelica  lex 
dicitur  gratiam  continere  ac  dare,  sumen- 
do  ipsam  legem  cum  suorum  inclusione 
sacramentorum.  Talis  vero  non  fuit  lex, 
prout  in  epistolis  ad  Romanos,  Galatas,  et 
vi.,  Hebreeos  docet  Apostolus  :  Nihil,  inquiens, 
ad  perfectum  adduxit  lex. 

Omne  igitur  signum  etiam  res  aliqua 
est.  Gontra  hoc  argui  posset,  quod  res  et 
signum  condistinguuntur:  et  item,  quod 
sicut   jam   patuit,  res   accipitur  hic  pro 


ente  quod  non  adhibetur  ad  aliquod  de- 
signandum.  Respondetur,  quod  res  nunc 
sumitur  in  sua  generalilate,  non  proprie 
et  restricte  ut  paulo  ante. 

Non  autem  econverso  omnis  res  si- 
gnum  est.  Contra  hoc  objici  potest,  quia 
omnis  res  creata,  est  sui  Creatoris  aliquo 
modo  repraesentativa,  sicut  effectus  dicitur 
signum  suse  causse,  utpote  participata  si- 
militudo  illius. 

Ad  hoc  respondet  Bonaventura  :  Duplex 
est  signum,  videlicet  naturale,  et  institu- 
tum.  De  naturali  non  intenditur  hic,  sod 
de  signo  instituto,  cujusmodi  sunt  signa 
vocalia  et  sacramentalia.  —  Thomas  vero 
respondet,  quod  divisio  ista  per  res  et 
signa,  non  datur  per  opposilas  res,  sed 
per  oppositas  rationes  secundum  absolu- 
tum  et  relativum.  Signum  enim  est,  quod 
est  institutum  ad  aliquid  designandum  ; 
res  autem  est,  quee  habet  absolutam  si- 
gnificationem,  non  ad  aliud  relatam.  Unde 
non  est  inconveniens  quod  idem  sit  res 
et  signum  respectu  diversorum,  quemad- 
modum  etiam  idem  homo  est  pater  et 
filius.  Sic  enim  corpus  Christi  verum  et 
character  Baptismi,  sunt  res  et  signum. 
Hsec  Thomas.  —  iEgidius  vero  dicit,  quod 
intentio  Magistri  magis  esse  videtur  quod 
divisio  ista  per  res  et  signa  data,  dicatur 
per  res  oppositas  :  quia  Magister  dicit  se 
in  alio  libro  partiali  determinare  de  re- 
bus,  in  alio  autem  de  signis. 

Quumque  his  intenderit   theologorum 
speculatio   studiosa    atque    modesta,    non 
praesumptuosa  et  euriosa  :  quoniam  in  di- 
vinis  et  credibilibus  ac  incomprehensibi- 
libus  rebus,  oportet  modeste,  timorate  ac 
reverenter  procedere,  prout  divinus  Dio- 
nysius  in  libro  de  Divinis  nominibus  et 
in  Mystica  theologia  ac  alibi  docet.Nempe, 
si    bestia   tetigerit   montem,   lapidabitur.  .Eaw.xix, 
Atque  ut  Salomon  protestatur  :  Sicut  qui  p„».Xxv, 
mel  comedit  multum,  non  est  ei  bonum ;  i~- 
ita  qui  perscrutator  est  majestatis,  oppri- 
metur  a  gloria.  Divinam  Scripturam  for- 
mam  prwscriptam  in  doctrina  tenere  ad- 
vertet, id  est,pensabit  quod  sacra  Scriptura 


102 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.  I    EXPOSITIO 


tenet  hunc  modum  in  suis  doctrinis,  quod 
scilicet  est  de  rebus  aut  signis. 

De  his  ergo,  id  est  de  rebus  et  signis, 
nobis  aditum  ad  res  divinas  aliquatenus 
intelligendas,  quas  in  hac  vita  plene  in- 
telligere  non  valemus,  Deo  duce,  sine  cu- 
jus  directivo  ducatu  faciliter  cadit  et  errat 
humana  infirmitas,  aperire  volentibus  : 
id  est,  quia  jam  volumus  studiosis  aperire 
accessum  ad  intelligendum  utcumque  di- 
vina ;  disserendum  est  nobis  de  his,  id 
est,  restat  ut  determinemus  de  istis.  Et 
primum  de  rebus,  postea  de  signis  disse- 
remus.  Siquidem  in  tribus  primis  libris 
agit  de  rebus,  in  quarto  de  signis.  Sed 
videtur  ordo  iste  praeposterus,  quum  per 
signa  deveniamus  ad  rerum  notitiam,  ergo 
de  signis  primo  disserere  debuit.  —  Ad 
hoc  Thomas  respondet,  quod  dum  res  et 
signum  ejusdem  sunt  rationis,  primo  de- 
terminandum  est  de  signis,quam  de  rebus 
quae  per  signa  illa  significantur.  Sic  au- 
tem  non  habent  se  signa  sacramentalia 
ad  ea  de  quibus  in  tribus  primis  libris 
hic  agitur.  Vel  dicendum,  quod  alius  ordo 
servandus  est  in  accipiendo  cognitionem, 
et  dando  eam.  Accipiens  namque  cogni- 
tionem,  procedit  de  signis  ad  signata,  qua- 
si  modo  resolutorio,  quoniam  signa  magis 
sunt  nota  quoad  ipsum ;  sed  tradens  co- 
gnitionem  signorum,  oportet  quod  res  ante 
signa  manifestet,  eo  quod  signa  sumantur 
per  similitudines  ad  res.  Sicque  oportet 
praecognoscere  ad  cognitionem  signorum 
res  ad  quarum  similitudinem  accipiun- 
tur.  Haec  Thomas.  Idem  yEgidius.  Bona- 
ventura  autem  et  Richardus  ponunt  pri- 
mam  responsionem. 

Consequenter  dimissis  signis,  de  quibus 
acturus  est  quarto  libro,  tractat  de  rebus. 
Et  dividit  eas  in  tria  membra  :  quse  et 
deinceps  describit,  et  circa  haec  quaestio- 
nes  inducit  ac  solvit. 
B  Id  ergo  in  rebus   considerandum  est, 

id  est,  ista  rerum  distinctio  ac  differentia 
seu  divisio  est  pensanda,  ut  in  eodem  li- 
bro  de  Doctrina  chrislia.na.  Augustinus  ait, 
quod  res  alix  sunt  quibus  fruendum  est, 


A  puta  divinae  increatae  adorandae  personae  : 
quae  sunt  unus  omnium  creator,  unus 
finis  et  unus  glorificator;  nec  sunt  plu- 
res  res,  sumendo  rem  absolute,  sed  bene 
relative.  Alice,  quibus  utendum  est,  ulpote 
mediis  ordinatis  in  ultimum  finem  obje- 
ctalem.  Aliaz,  qum  fruuntur  et  utuntur, 
ut  homo  et  angelus,  qui  Deo  fruuntur,  et 
rebus  creatis  utuntur.  Illai  quibus  fruen- 
dum  est,  beatos  nos  faciunt,  scilicet  Tri- 
nitas  benedicta  et  summa,  quse  est  totius 
beatitudinis  fons,  causa  et  dator  :  estque 

B  nostra  beatitudo  objectalis,  et  efficienter 
facit  beatos;  ejus  autem  visio  clara  et 
fruitiva,  est  beatitudo  nostra  formalis,  et 
formaliter  facit  beatos,  sicut  albedo  al- 
bum,  et  sapientia  sapientom.  Istis  quibus 
utendum  est,  scilicet  rebus  creatis,  ten- 
dentes  ad  beatitudinem  profectu  virlutum 
et  caritatis  affectu,  magis  quam  gressibus 
corporis,  adjuvamur.  Sunt  enim  susten- 
taculum  vitee,  et  effectus  in  quibus  ma- 
jestas  Creatoris  relucet  :  sicque  ex  earum 
consideratione,  in  Creatoris  cognitione  pro- 

C  ficimus,  et  ad  ejus  timorem,  amorem  et 
cultum  excitamur;  atque  per  hoc  nos  ju- 
vant  ad  beatitudinem  obfinendam. 

Sed  his  objici  polest  illud  Sapientiee  : 
Creaturse  Dei  in  odium  factae  sunt,  et  in  Sap.\n,u. 
tentationem  animae  hominum,  et  in  mu- 
scipulam  et  laqueum  pedibus  insipienti- 
um.Ergo  per  eas  impedimur  ac  retrahimur 
ab  ultimo  fine.  Nam  et  caro  concupiscit  Gaiat.v.n. 
adversus  spiritum,  et  mundus  trahit  ad 
vana,  et  daemones  tentant.  Propter  quod 
diabolus,  caro  et  mundus   dicuntur  tres 

D  animae  hostes.  —  Respondendum,  quod 
creaturae  prout  a  Deo  sunt  factae  et  ex  sua 
natura,  excitativae  sunt  ad  Creatoris  amo- 
rem,  timorem  et  cultum,  juxta  quod  Sa- 
lomon  ait  :  Fecit  Deus  opera  sua  ut  ti-  Eccie.w, 
meatur.  Quod  vero  creaturae  avertunt  a  l4" 
Deo,  est  ex  abusu,  perversitate  ac  stolidi- 
tate  male  utentium  eis,  materialiter  tamen 
est  ex  creaturis.  Aliquid  enim  amabili- 
tatis,  decoris  et  delectabilitatis  est  in  re- 
bus  creatis,  sicque  movent  et  alliciunt 
appetitum ;  sed  totum  illud  per  rationem 


1N    LIBRUM    I    SENTENTl.VRUM.    —   DIST.  I    EXPOSITIO 


103 


referendum  est  ad  Creatoris  honorem  et  A 

caritatem.  Insipientes  vero  et  carnales  si- 

stunt  et  quiescunt  in  ipsis  rebus  creatis  : 

sicque  falluntur  a  diabolo,  quemadmodum 

Eccie.  ix,  pisces  hamo,  et  aves  Iaqueo,  prout  in  Ec- 

12*  clesiaste  habetur.  Daemones  vero  et  homi- 

nes  vitiosi  directe  suggerunt  mala.  Sic  et 

caro  infecta  trahit  ad  vitia  :  quae  tamen 

si  bene  regatur,  multipliciter  servit  pro- 

jtom.  viu,  destque  animae.  Electis  vero  omnia  coope- 

**8*  rantur  in  bonum. 

Praeterea  contra  illud,  «  Res  aliae  sunt 
quibus  fruendum  est,  alise,  quibus  uten-  B 
dum  »,   objicitur,  quia  Deo   et  creaturae 
nihil  est  commune.  Dicendum,  quod  est 
divisio  analogi. 

Res  vero  qnce  fruuntur  et  utuntur,  nos 
sumuSj  quasi  inter  utrasque  constituti, 
scilicet  inter  Creatorem  quo  fruendum,  et 
inter  creata  inferiora  quibus  utendum. 
Qusedam  tamen  sunt  creata  homine  su- 
periora,  quibus  uti  debemus,  non  frui,  ut 
angeli.  Attamen  in  quantum  utimur  ipsis, 
quasi  inter  Deum  et  ipsos  statuimur,  pro- 
ut  agens  consideratur  ut  medium  inter  C 
objecta  et  terminos  actionum  suarum. 

Contra  istud  arguitur,  quia  virtutibus 
est  utendum  :  si  ergo  constituti  sumus  in- 
ter  utibile  atque  fruibile,  erit  bonum  na- 
turae  super  bonum  gratuitum,  et  dignius 
bono  virtutis  ac  gratise.  Quocontra  asserit 
Augustinus,  quod  virtus  est  de  numero 
maximorum  bonorum,  quibus  nullus  ma- 
le  utitur;  naturales  autem  potentiee  sunt 
media  bona,  quibus  bene  et  male  uti  con- 
tingit. 

Dicendum,  quod  non  sumus  constituti  D 
inter  omnia  utibilia  et  fruibilia,  sed  inter 
fruibilia  et  utibilia  homine  inferiora.  Ho- 
mo  quoque  in  quantum  substantia  et  sub- 
jectum  virtutum,  est  melior  et  dignior 
eis,  saltem  in  genere  causae  formalis,  di- 
gnitate  speciei.  —  Thomas  autem  respon- 
det  sic  :  Ordo  bonorum  dupliciter  potest 
considerari.  Primo,  per  comparationem 
ad  rectitudinem  vitae  :  et  sic  virtus,  quae 
est  per  se  causa  rectitudinis  talis,  est  ma- 
ximum   bonum ;  potentia  vero  naturalis, 


quge  est  sicut  materiale  ad  rectitudinem 
illam,  est  medium  bonum;  et  res  aliae  ex- 
terius  adminiculantes,  sunt  minima  bona. 
Potest  quoque  considerari  ordo  bonorum 
per  progressionem  in  beatitudinem  :  et 
sic  bonum  beatificans,  est  maximum  bo- 
num  ;  et  participans  beatitudinem,  est 
medium ;  disponens  vero  ad  eam,  est  mi- 
nimum. 

Praeterea,  contra  divisionem  praetactam 
potest  dupliciter  argui.  Primo,  quod  sit 
superflua  :  quia  omnis  res  est  finis,  vel 
ad  finem  :  si  finis,  fruendum  est  ea;  si 
ad  finem,  ea  utendum  est.  Ergo  tertium 
superfluit  membrum,  videlicet  quod  aliud 
est  fruens  et  utens.  —  Videtur  rursus  quod 
sit  diminuta  :  quia  sicut  est  res  quaedam 
fruens  et  utens,  ita  est  res  qua  utendum 
est  et  fruendum,  videlicet  Christus  Deus 
et  homo. 

Dicendum,  quod  divisio  ista  datur  per 
rationes  oppositas  magis  quam  per  res 
diversas.  Potest  etiam  responderi,  quod 
aliquid  est  ad  finem  ordinatum  duplici- 
ter  :  primo,  sicut  tendens  in  finem,  sic- 
que  res  utens  et  fruens  dicitur  esse  in 
finem ;  vel  sicut  via  in  finem,  et  sic  uti- 
bile  est  in  finem.  —  Porro  quartum  mem- 
brum  ad  duo  prima  reducitur. 

Deinde  ponuntur  descriptiones  fruitio- 
nis  et  usus.  Frui  autem,  est  amore  alicui 
rei  inkwrere  propter  se  ipsam  tantum,  id 
est  propter  propriam  bonitatem  ejus  eam 
diligere,  non  referendo  hoc  ad  aliquid 
aliud  aut  melius.  Uti  vero,  est  id  quod 
in  usum  venerit,  id  est  ipsum  utibile, 
referre  ad  obtinendum  illud  quo  fruen- 
dum  est,  ordinando  illud  ad  summum 
bonum,  et  propter  bonum  illud  amando 
rem  illam. 

Contra  descriptionem  hanc  argui  potest, 
quia  videtur  idem  per  se  ipsum,  et  per 
aeque  ignotum,  describere.  —  Responde- 
tur,  quod  totum  illud  complexum,  «  id 
quod  in  usum  venerit  »,  ponitur  loco 
unius  vocabuli,  puta  utibilis,  quod  est  ob- 
jectum  istius  actus  qui  dicitur  uti,  qui 
per  suum  objectum  congrue  definitur. 


104 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.  I    EXPOSITIO 


Res  igitur  quibus  fruendum  est,  sunt 
Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus,  in 
quibus  sicut  est  una  bonitas  summa,  sic 
tribus  personis  illis  una  fruitione  fruun- 
tur  Beati  fruitione  perfecta,  bonique  via- 
tores  fruitione  imperfecta,  sicut  et  imper- 
fecte  cognoscunt.  Eadem  tamen  Trinitas 
quwdam  summa  res  est,  utpote  Deitas 
una,  imo  et  unus  Deus  subsistens,  prout 
infra  declarabitur  plenius,  communisque 
omnibus  fruentibus  ea,  id  est  generale 
objectum  fruitionis  omnium  Beatorum  : 
non  tamen  est  formale  esse  universorum, 
nec  universale  per  praedicationem  de  om- 
nibus,  ut  quidam  stolidissime  putaverunt. 
Si  tamen  res  dici  debet,  et  non  rerum 
omnium  causa.  Utrumque  equidem  horum 
adscribitur  Deo.  Aptius  tamen  dicitur  om- 
nium  causa,  quam  res  aut  aliquid  rerum, 
quum  esse  conveniat  ei  infinite  perfe- 
ctius,  specialiori  supersubstantialiorique 
modo,  quam  in  hoc  saeculo  capere  valea- 
mus.  Si  tamen  et  causa.  Nam  et  nomen 
ac  ratio  causse  incomparabiliter  eminen- 
tius  competunt  ei,  quam  concipere  hic 
possimus.  Non  enim  facile  potest  inve- 
niri  nomen  quod  tantw  excellentiw,  id  est 
Deo  tam  immensa?  eminentiae  ac  digni- 
tatis,  conveniat,  nisi  quod  melius  dicitur 
Trinitas  hwc  unus  Deus,  ad  insinuan- 
dum  simplicitatem  atque  essentiae  uni- 
tatem. 

Deinde  ponitur  alia  descriptio  fruitio- 
nis.  Idem  Augustinus  in  libro  decimo  de 
Trinitate  :  Fruimur  cognitis  in  quibus 
ipsis  propter  se,  id  est  propter  ipsa  sic 
cognita,  voluntas  delectata  conquiescit . 
Praehabita  autem  prima  definitio  fruitio- 
nis,  datur  per  comparationem  ad  obje- 
ctum  et  habitum  elicientem  actum  fruen- 
di  ;  secunda  vero  jam  tacta,  datur  per 
comparationem  ad  potentiam  cujus  est  ac- 
tus  secundum  ordinem  ad  potentiam  prae- 
cellentem,  scilicet  cognitivam.£/h'wwr  vero 
eis  quw  ad  aliud  referimus  quo  fruen- 
durn  est.  Sicque  omni  pura  creatura  et 
toto  mundo  uti  debemus,  ea  amando  et 
ipsis    utendo   ordinate    ac    moderate,    in 


A  quantum  nobis  necessaria  vel  expedientia 
sunt  ad  unionem  beatam  cum  Deo;  et 
quidquid  bonitatis,  perfectionis,  aut  de- 
coris  in  creaturis  consistit,  Deo  altissimo 
cum  omni  reverentia  et  gratiarum  actione 
attribuendo. 

Consequenter  ex  verbis  Augustini  po- 
nit  alias  descriptiones  uti  et  frui,  videli- 
cet  :  Uti,  est  assumere  aliquid  in  facul- 
tatem  voluntatis.  Quae  descriptio  datur  de 
uti  communiter  sumpto,  per  comparatio- 
nem  ad  potentiam  operantem  universali- 

B  terque  moventem,  videlicet  voluntatem. 
—  Quaeritur,  quid  intelligatur  per  faculta- 
tem  voluntatis.  Bespondet  Albertus  :  Sicut 
in  usu  loquendi  facultas  dicitur  id  quod 
facit  hominem  habere  posse  ad  nutum 
(sic  scientiae  dicuntur  facultates,  quia  ad 
nutum  habetur  per  eas  potestas  intelle- 
ctus,  id  est  vis  utendi  actibus  rationis ;  et 
bona  fortunae  dicuntur  facultates,  quia 
faciunt  hominem  sufficere  sibi  et  suis) ; 
ita  facultas  voluntatis  est  id  quo  vo- 
luntas  habet  velle  ad  nutum  seu  facilem 

C  potestatem  :  quod  praecipue  est  id  quod 
quietat  ab  opere  ;  et  est  utile  in  quo 
aliquo  modo  tenetur  et  gustatur  finis  in- 
tentus. 

Sequitur  tertia  definitio  fruitionis,  quae 
datur  per  comparationem  ad  proprie- 
tatem,  seu  delectationem  consequentem 
ipsam  fruitionem  in  quantum  perfecta  est 
per  unionem  cum  suo  objecto.  Frui  au- 
tem,  est  uti  cum  gaudio  non  adhuc  spei, 
sed  jam  rei,  id  est  non  cum  gaudio  con- 
cepto  ex  fiduciali  exspectatione,  sed  cum 

D  gaudio  concepto  ex  unione  perfecta  et  im- 
mediata  cum  suo  objecto.  —  Circa  hoc 
quaeritur,  qualiter  describat  frui  per  uti, 
quum  jam  distinxerit  unum  ab  alio.  Be- 
spondetur,  quod  uti,  hic  sumitur  multum 
extense,  tanquam  genus  ad  frui  et  uti  pro- 
prie  sumpta. 

Ideoque  omnis  qui  fruitur,  utitur,  su- 
mendo  uti  praedicto  modo  extenso.  Non 
autem  omnis  qui  utitur,  et  fruitur  :  sic- 
ut  qui  refert  creata  ad  Creatorem.—  Circa 
hoc  ait  Bonaventura  :  Uti,  in  sua  generali 


1N   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.  I    EXPOSITIO 


105 


acceptione,  importat  libertatem;  atque  in 
sua  propria  acceptione,  importat  liberta- 
tem  et  collationem  ad  aliud  :  idcirco  nul- 
latenus  convenit  brutis,  in  quibus  non 
est  collatio  talis,  quum  sit  actus  rationis. 
Frui  vero,  importat  libertatem  et  delecta- 
tionem  :  idcirco,  quamvis  non  competit 
brutis  libertas,  tamen  quum  delectari  con- 
veniat  illis,  aliquo  modo  competit  ipsis 
frui.  —  iEgidius  quoque  :  In  fruitione, 
inquit,  est  quinque  considerare,  videli- 
cet  actum,  objectum,  potentiam,  finem, 
et  delectationem;  et  secundum  hsec  diver- 
simode  definitur. 

Consequenter  ostendit  Magister,  qualiter 
frui  diversimode  conveniat  viatoribus  et 
comprehensoribus  :  et  circa  hoc  determi- 
nat  et  concordat  verba  Augustini.  quae  pri- 
ma  facie  repugnantiam  quamdam  habere 

D  videntur.  Et  plana  est  littera.  Et  quan- 
tum  in  hac  vitajam  fruimur,  id  est,  quo 
in  isto  exsilio  Deo  perfectius  inheeremus 
cum  gaudio,  tanto  nostram  peregrinatio- 
nem  .  et  tolerabilius  sustinemus  propter 
consolationem  afflictioni  nostrae  admix- 
tam,  et  ardentius  finiri  cupimus  :  quia 
iPetr.  u,  quo  plenius  nunc  gustamus  quam  dulcis 
est  Dominus,  et  quanta  sit  futurae  felici- 
tatis  sancta  voluptas ;  tanto  affectuosius 
adspiramus  ad  illum,  dicentes  illud  Apo- 
iiom.  vii,  stoli :  Infelix  ego  homo  !  quis  me  liberabit 
de  corpore  mortis  hujus?  et  illud  Psal- 
Ps. xll, 3.  mographi  :  Sitivit  anima  mea  ad  Deum 
fortem,  vivum  ;  quando  veniam  et  appa- 

E  rebo  ante  faciem  Dei  ?  Illo  frueris,  in  quo 
spem  ponis.  Proprium  namque  et  princi- 
pale  objectum  spei  est  Deus.  Secundario 
tamen  in  Sanctis  Dei  tanquam  in  auxili- 
ariis  nostris,  speramus. 

Consequenter  in  textu  multa  pulchra 
ponuntur,  queestiones  moventur  ac  dissol- 
vuntur ;  et  planus  est  textus.  Difficultates 
vero  ipsum  concernentes,  in  quaestionibus 
subsequentibus  elucidabuntur.  Specialiter 
vero  quaerit,  an  hominibus  sit  utendum, 
et  an  homo  debeat  se  uti  an  frui ;  an 
etiam  virtutibus  sit  utendum,  et  utrum 
Deus  utatur  nobis  an  fruatur.  Et  sumpta 


24. 


A  sunt  omnia  ista  ex  verbis  Augustini,  prae- 
sertini  ex  Iibro  de  Doctrina  christiana. 
Ostendit  demum  Magister,  qualiter  uti  di- 
versimode  conveniat  Deo  et  nobis  :  et  hoc 
in  duobus.  Primum  est,  quod  Deus  usum 
quo  utitur  creaturis,  refert  ad  suam  pro- 
priam  bonitatem,  quae  est  omnium  ulti- 
mus  finis.  Unde  et  scriptum  est  :  Omnia  pr0v.  xvi, 
propter  se  ipsum  operatus  est  Dominus.  4' 
Nos  vero  non  ad  bonitatem  nostram,  sed 
suam.  Secundo,  in  hoc  quod  usum  no- 
strum  quo  operamur  circa  res,  referimus 

B  ad  nostram  utilitatem,  quamvis  ulterius 
ad  Dei  (ut  dictum  est)  bonitatem.  Deus 
vero  usum  quo  utitur  creaturis,  refert 
non  ad  ulilitatem  suam,  quia  bonorum  p«.xv,2. 
nostrorum  non  indiget ;  refert  tamen  ad 
suum  honorem. 

Quia  bonus  est,  sumus,  id  est,  ex  Dei  G 
bonitate  est  quod  sumus  producti.  Bonitas 
namque  est  communicationis  prima  origo, 
quum  bonum  sit  sui  diffusivum.  Hinc  ait 
Bonaventura  :  Causa  hujus  consequentiae 
est,  quia  bonitas  est   conditio   causae  in 

C  quantum  causa,  et  quia  bonitas  proxima 
est  ad  actum,  et  etiam  quia  est  dispositio 
generalis  in  qua  consistit  vestigii  ratio  : 
dicit  enim  respectum  ad  finem.  Unde  sic- 
ut  Deus  unus  imprimit  unitatem,  ita  bo- 
nus  bonitatem.  Haec  ille.  —  His  consonat 
quod  Plato  ait  in  primo  Timsei  :  Bonus 
erat ;  a  bono  autem  invidia  longe  est  rele- 
gata.  Voluit  ergo  omnia  suae  bonitatis  esse 
participativa  :  quam  quidem  Dei  volun- 
tatem  si  quis  dixerit  rerum  causam,  recte 
eum  putare  consentiam.  Hinc  non  sequi- 

D  tur  :  quia  bonus  est,  sumus  :  ergo  quia 
aeternus,  justus  et  sapiens  est,  aeterni,  ju- 
sti  et  sapientes  sumus. 

Et  in  quantum  sumus,boni  sumus  boni- 
tate  entis.  Bonum  enim  et  ens  convertun- 
tur  :  ideo  quamvis  formaliter  distinguun- 
tur,  non  tamen  realiter.  Imo  consequens 
est  :  si  est,  ergo  bonum  est.  Sicque  quod 
ait,  «  in  quantum  »,  non  denotat  identi- 
tatem  rationis  formalis,  sed  r-ealitatis  et 
concomitantiae  naturalis. 
Verumtamen  contra  illud,  «  quia  bonus 


106 


IIN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    I  ;    QILEST.    I 


est,  stimus  »,  posset  quis  objicere  quod  A 
in  libro  de  Hebdomadibus  ait  Boetius  :  Si 
bonitas  per  intellectum  removeatur  a  Deo, 
adhuc  creata  manebunt  entia,  sed  non 
bona.  —  Respondetur,  quod  effectus  Dei 
comparari  possunt  ad  divina  attributa  sic- 
ut  ad  causam  efficientem  et  exemplarem  : 
sicque  exemplariter  sapientia  creaturse  est 
a  sapientia  Dei,  et  esse  creaturee  ab  esse 
divino,  et  bonitas  creala  ab  increata.  Et 
ita  loquitur  ibi  Boetius.  Sed  tamen,  quo- 
niam  bonitas  habet  rationem  finis,  et  finis 
est  causa  causarum  :  hinc  omnes  istte  B 
processiones  perfectionum  in  creaturas, 
attribuuntur  bonitati  divinse  etiam  a  Dio- 
nysio,  quamvis  a  diversis  attributis  exem- 
plentur.  Haec  est  responsio  Thomee.  —  Et 
idem  sub  aliis  verbis  dicit  iEgidius  :  Deus, 
inquiens,  est  causa  rerum  in  genere  causse 
formalis,  et  etiam  in  genere  causae  fina- 
lis.  Et  in  quantum  est  causa  formalis  om- 
nium  exemplaris,  sic  per  bonitatem  est 
causa  bonorum,  et  per  pulchritudinem  cau- 
sa  pulchrorum.  In  quantum  vero  est  cau- 
sa  finalis,  sic  propter  bonitatem  suam  sunt  G 
omnia  :  et  quantum  ad  hoc,  dictum  est, 
Quia  bonus  est,  sumus. 

Circa  heec  scribit  Albertus  :  Bonum  et 
ens  dupliciter  considerantur  :  primo,  se- 
cundum  intentiones,  id  est  formales  ratio- 
nes ;  secundo,  secundum  sua  supposita,  id 
est  quoad  res  in  quibus  sunt.  Primo  modo 
non  convertuntur,  quia  bonum  addit  su- 
per  ens  relationem  ad  finem.  Unde  Dio- 
nysius  quinto  capitulo  de  Divinis  nomini- 
bus  ait :  Ens  ante  alias  Dei  participationes 
positum  est.  Hinc  quarta  propositione  li-  D 
bri  de  Gausis,  habetur  :  Prima  rerum  cre- 
atarum  est  esse,  et  ante  ipsum  non  est 
aliud  creatum.  Et  additur  in  commento  : 
Ens  est  per  creationem,  bonum  autem  per 
informationom.  Et  esse  per  creationem  vo- 
cat  id  quod  effluens  a  primo,  non  prse- 
supponit  aliud  in  quo  fundetur;  per  in- 
formationem  vero,  id  quod  non  effluit  nisi 
prasupposito  alio  in  quo  fiat.  Addit  igitur 
bonum  super  ens  relationem  ad  finem, 
quia  bonum  est  quid  appetibile.  Tamen 


duplex  est  ad  finem  relatio,  scilicet  se- 
cundum  quod  finis  est  terminus  motus 
causae  efficientis,  vel  secundum  quod  fi- 
nis  est  per  intentionem  in  efficiente.  Et 
primo  modo  dicuntur  bona,  quee  sunt  a 
bono;  secundo  modo,  quee  sunt  ad  bo- 
num  quod  intendit  efficiens,  id  est,  quod 
movet  eum  ad  operandum. — Si  autem  con- 
siderentur  bonum  et  ens  secundum  sup- 
posita,  id  est  secundum  ea  in  quibus  sunt, 
sic  convertuntur  :  quia  bonum  est  cau- 
sa  per  respectum  ad  efficiens,  secundum 
quod  ipsum  efficiens  est  bonum;  et  non 
operatur  efficiens  nisi  per  bonum  inten- 
tionis.  Ideo  bonum  semper  concomitatur 
ipsum  ens,  et  non  separatur  ab  ipso  se- 
cundum  rem,  licet  separetur  secundum  in- 
tentionem.  —  Si  autem  accipiantur  bonum 
et  ens  in  diversis,  scilicet  in  causa  et 
causato,  bonum  est  causa  ante  ens  :  quia 
ens  non  causat  nisi  bono,  id  est  ex  boni- 
tate  qua  diffundit  se.  Hsec  Albertus. 


QU,ESTIO   PRIMA 

Clrca  hanc  primam  distinctionem  quee- 
ritur  primo,  Cujus  potentise  actus 
sit  uti. 

Et  videtur  quod  rationis.  Primo,  quia 
ut  in  expositione  patuit  textus,  secundum 
Augustinum  in  libro  de  Doctrina  christi- 
ana,  uti  est  id  quod  in  usum  venerit,  re- 
ferre  ad  obtinendum  quod  amas  :  sed  re- 
ferre,  est  actus  rationis,  quemadmodum 
et  conferre.  —  Secundo,  uti  est  media 
ordinare  in  finem,  ut  dictum  est  :  ordina- 
re  vero,  actus  est  rationis.  Unde  secundum 
Philosophum,  sapientis  est  ordinare.  Et 
rursus  ait  in  Ethicis,  quod  ad  prudentiam 
pertinet  ordinare  media  secundum  exigen- 
tiam  finis  :  sapientia  autem  et  scientia* 
in  intellectu  consistunt.  —  Tertio,  quia  ut 
asserit  Victorinus,  usus  est  actus  frequen- 
ter  reiteratus  :  sed  quselibet  potentia  po- 
test  suum  actum  ssepe  reiterare.  Ergo  usus 
ad  unamquamque  spectat  potentiam.  — 


103C. 


CUJUS   POTENTI.E   ACTUS   SIT   UTI 


107 


Quarto,  usus  non  est  nisi  actus  seu  exer-  A 
citium  potentiae,  juxta  verbum  illud  com- 
mune  :  cujus  usus  bonus  est,  ipsum 
quoque  bonum  est.  Ergo  ad  potontiam 
pertinet  quamlibet.  —  Quinto,  Augustinus 
libro  LXXXIII  Quaestionum  :  Omnia,  in- 
quit,  quae  facta  sunt,  in  usum  hominis 
facta  sunt,  quoniam  ratio  utitur  omnibus 
judicando.  Ergo  uti  est  actus  rationis,  non 
voluntatis. 

In  contrarium  sunt  auctoritates  Augu- 
stini  in  expositione  litterae  introductae,  et 
communis  doctorum  assertio.  Decimo  quo-  B 
que  de  Trinitate  loquitur  Augustinus  :  Li- 
cet  ingenium  et  doctrina  ad  memoriam, 
intelligentiam  et  voluntatem  pertineant, 
usus  tamen  ad  solam  pertinet  voluntatem. 
In  libro  item  de  Libero  arbitrio  :  Voluntas, 
ait,  utitur  se  et  aliis,  quemadmodum  ratio 
se  ipsam  cognoscit  et  alia. 

Ad  hanc  quaestionem  Bonaventura  re- 
spondet  :  Uti  quinque  modis  accipilur,  et 
juxta  hoc,  secundum  rem  et  definilionem 
diversificatur.  Primo  communissime  su-  C 
mitur,  prout  contra  otium  seu  otiositatem 
distinguitur,  puta  pro  naturali  ac  debita 
operatione  cujuslibet  rei,  sive  ad  quam 
res  quaelibet  ordinatur.  Sicque  ait  Philo- 
sophus  :  Cujus  usus  bonus  est,  et  ipsum 
bonum  est.  Secundo  accipitur  usus  com- 
muniter,  prout  contra  dissuetudinem  di- 
viditur.  Et  ita  a  Victorino  definitur,  di- 
cente  :  Usus  est  actus  frequenter  elicitus, 
nec  addit  ultra  actum  nisi  frequenliam. 
Atque  his  modis  usus  est  uniuscujusque 
potentiae.  Tertio  sumitur  proprie,  prout  D 
distinguitur  contra  habitus  memoriae  et 
intelligentiae,  scilicet  contra  ingenium  et 
doctrinam.  Sicque  definitur  ab  Augustino 
decimo  de  Trinitate  :  Uti  est  aliquid  in 
facultatem  voluntatis  assumere.  Et  sic  no- 
minat  actum  voluntatis  proprie.  Quarto 
adhuc  magis  proprie  sumitur,  prout  divi- 
ditur  contra  actum  quietativum,  videlicet 
contra  frui.  Et  ita  definit  ipsum  Augu- 
stinus,  dicendo  :  Uti  est  assumere  aliquid 
in   facultatem   voluntatis    propter   aliud. 


Sicque  est  actus  voluntatis  ad  aliud  re- 
latae.  Quinto  sumitur  propriissime,  prout 
dividitur  contra  actum  inordinatum,  id 
est,  contra  abuti.  Et  ita  definitur  ab  Au- 
gustino  libro  de  Doctrina  christiana  :  Uti 
est,  id  quod  in  usum  venerit,  referre  ad 
id  quo  fruendum  est.  Et  sic,  uti  dicit 
usum  voluntatis  relatum  et  comparatum 
ad  finem.  Batio  igitur  diversarum  notifi- 
cationum  ipsius  uti,  est  multiplex  ejus 
acceptio  ;  ratio  quoque  multiplicis  suae 
acceptionis,  est  oppositio  ejus  ad  diversa. 
Haec  Bonaventura. 

Quibus  satis  concordat  responsio  Tho- 
mae,  qui  ponit  hic  tres  acceptiones  ipsius 
usus,  videiicet  primam,  secundam  et  quar- 
tam  jam  tactas.  Et  addit  :  ld  quod  est  ad 
finem,  tribus  operationibus  ad  ipsum  fi- 
nem  inducitur.  Prima  est  operatio  ratio- 
nis  praestituentis  finem,  et  ordinantis  ac 
dirigentis  in  ipsum.  Secunda  est  operatio 
voluntatis  imperantis.  Tertia  est  operatio 
virtutis  motivae  exsequentis.  Uti  autem  no- 
minat  exsecutionem  ejus  quod  ad  finem 
ordinatum  est,  non  secundum  actum  pro- 
prium  alicujus  virium  motivarum,  sed 
communiter  praesupposita  ordinatione  in 
finem.  Unde  uti  est  actus  voluntatis,  quae 
est  universalis  virium  motor  secundum 
ordinem  ad  rationem.  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

Porro  in  prima  secundae,  quaestione  sex- 
tadecima,  ait  :  Usus  rei  importat  applica- 
tionem  ejus  ad  aliquam  operationem.  Un- 
de  et  operatio  ad  quam  applicamus  rem 
aliquam,  dicilur  usus  ejus  :  sicut  equitare 
est  usus  equi,  et  percutere  est  usus  ba- 
culi.  Ad  operationem  autem  applicamus 
tam  interiora  agendi  principia,  scilicet  po- 
tentias  animae,  quam  corporis  membra,  ut 
intellectum  ad  intelligendum,  et  oculum 
ad  videndum ;  et  etiam  res  exterioros,  ut 
fustem  ad  percutiendum.  Bes  autem  ex- 
teriores  non  applicamus  ad  operationem 
nisi  per  principia  intrinseca,  quae  sunt 
potentiae  habitusque  earum.  Potentiarum 
vero  instrumenta  organa  sunt  corporis. 
Voluntas  vero  movet  potentias  animae  ad 


108 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    I  ;    QUjEST.    I 


suos  actus  :  quod  est  applicare  eas  ad  A 
operationem.  Hinc  uti,  primo  et  princi- 
paliter  est  voluntatis  tanquam  primi  mo- 
ventis;  rationis  autem,  tanquam  dirigen- 
tis ;  sed  aliarum  potentiarum,  tanquam 
exsequentium  :  quae  comparantur  ad  vo- 
luntatem,  a  qua  applicantur  ad  agendum, 
sicut  instrumenta  ad  principale  agens.  Ac- 
tio  autem  proprie  non  attribuitur  instru- 
mento,  sed  principali  agenti :  ut  aedificatio 
aedificatori,  non  securi.  Hinc  uti,  pro- 
prie  est  actus  voluntatis.  Haec  Thomas  in 
Summa.  B 

Idem  Petrus,  qui  praehabita  compendi- 
ose  et  magistraliter  exprimens  :  Usus,  in- 
quit,  nominat  actum,  et  hoc  quadruplici- 
ter  :  quia  vel  nominat  actum  simpliciter, 
ut  ibi  :  cujus  usus  bonus  est,  etc. ;  vel 
actum  frequentem,  ut  ibi  :  usus  est  actus 
frequenter  exercitatus;  vel  actum  praedo- 
minantem,  sicut  dominus  utitur  servo,  ar- 
tifex  instrumento;  vel  actum  referentem 
in  finem,  et  hoc  tripliciter  :  primo,  per 
modum  dirigentis,  quod  pertinet  ad  ratio- 
nem ;  secundo,  per  modum  imperantis,  et  C 
sic  spectat  ad  voluntatem;  tertio,  per  mo- 
dum  exsequentis,  quod  est  aliarum  virium 
motivarum.  Quia  ergo  universalis  impe- 
rantis  est  libere  movere  id  quod  movet 
(sicut  dux  movet  exercitum),  et  hujusmo- 
di  est  voluntas,  quse  se  et  alia  movet;  ideo 
uti,  quod  est  in  finem  movere,  ad  volun- 
tatem  est  pertinens,  quae  per  proprium 
actum  se  ipsam  et  alias  vires  movet  in 
finem  :  et  hoc  ipsum  movere  in  finem,  est 
uti.  Haec  Petrus. 

Quibus  per  omnia  concordat  Richar-  D 
dus,  dicendo  :  Uti  re,  est  eam  referre 
in  debitum  finem  semel  aut  saepe.  Et  di- 
co,  In  debitum  finem,  alias  esset  abuti  ; 
dico,  Semel,  prout  uti  contra  otiosita- 
tem  distinguitur ;  dico,  Seepe,  prout  usus 
contra  dissuetudinem  dividitur.  Porro,  rem 
referre  in  debitum  finem  contingit  du- 
pliciter  :  primo,  realem  applicationem  rei 
ad  suum  finem  exsequendo;  secundo,  ap- 
plicationem  hujusmodi  intendendo,  ita  ta- 
men   quod   intendens  moveat  atque   de- 


terminet  se  ad  illam  intentionem  :  aliter 
enim  ipse  intendens  non  se  refert  pro- 
prie  ad  finem  intentionaliter,  sed  qui 
ipsum  determinavit  ad  talem  intentionem, 
et  eam  ei  impressit.  Primo  modo,  uti  est 
actus  cujuslibet  potentiae  activae.  Quaeli- 
bet  namque  activa  potentia  exsequi  po- 
test  realem  applicationem  alicujus  ad  de- 
bitum  finem  :  sic  natura  utitur  semine, 
et  ipsum  perducit  ad  fructum.  Secundo 
modo,  uti  est  actus  voluntatis  dumta- 
xat,  tanquam  actum  elicientis.  Bruta  ve- 
ro  et  naturalia  aguntur  et  moventur,  po- 
tius  quam  agant  et  moveant,  ut  loquitur 
Damascenus  :  quia  secundum  instinctum 
ab  auctore  naturae  impressum  procedunt. 
Haec  Richardus,  qui  de  hac  re  scribit  pro- 
lixe;  sed  sensus  praehabitus  est. 

Praeterea,  iEgidius  videtur  his  contra- 
dicere  partim.  Et  quamvis  non  nominet 
Thomam,tamen  disputare  contra  eum  spe- 
cialiter  conspicitur.  Scribit  enim  :  Aliqui 
distinguunt  usum  tripliciter  :  nam  primo 
sumunt  eum  pro  actu  cujuslibet  rei;  se- 
cundo,  pro  actu  frequentato;  tertio,  pro 
usu  eorum  quae  sunt  ad  finem  :  et  sic 
competit  voluntati.  Hanc  distinctionem  di- 
cit  iEgidius  non  valere,  probans  prolixe 
quod  uti  non  competat  nisi  voluntati  ut 
principali  agenti,  nec  aliis  communice- 
tur  potentiis.  Addit  quoque,  quod  illi  qui 
praetactam  distinctionem  posuerunt.viden- 
tes  se  non  bene  dixisse,  alibi  correxerunt 
se,  dicentes  quod  uti  convenit  voluntati 
ut  principali  agenti,  aliis  potentiis  homi- 
nis  instrumentaliter.  Sicque  videtur  insi- 
nuare  iEgidius,  quod  Thomas  in  prima 
parte  Summae  suae  correxit  quod  in  Scri- 
pto  primi  induxit.  Et  tamen  secundum 
iEgidium,  nec  illa  positio  seu  correctio 
valet. 

Ad  quse  dico,  quod  si  diligenter  pense- 
tur,  disputatio  ista  ^Egidii  est  inutilis,  nec 
subtilis.  Siquidem  per  omnia  quae  prolixe 
inducit,  nil  aliud  probat,  nisi  quod  uti 
proprie  sumptum,  voluntati  sit  proprium; 
non  autem  probat,  quod  uti  aliis  modis 
sumi  non  queat  nec  debeat.  Atque  ut  Sco- 


QU.EST.    II    :    QUIBUS   REBUS   SIT   UTENDUM 


109 


tus  circa  haec  protestatur,  non  est  multum 
contendendum  de  nomine,  quum  per  di- 
versum  modum  loquendi,  frui  seu  uti 
apud  diversos  inveniatur  aequivocum.  Ea 
quoque  quae  sanctus  Doctor  scribit  in 
Summa,  nou  dissonant  a  contentis  in  Scri- 
pto.  Imo,  ad  salvandum  verba  Aristotelis, 
Victorini,  et  aliorum,  oportet  fateri  quod 
distinctio  illa  a  Bonaventura  ac  aliis  nunc 
praefatis  inducta,  sit  vera. 

Amplius,  de  hac  re  scribit  Durandus  : 
Uti  importare  videtur  applicationem  rei 
ad  suam  operationem.  Sicut  enim  usus 
importat  operationem  ad  quam  res  appli- 
catur,  sic  uti  est  rem  suo  usui  applica- 
re.  Sic  namque  videtur  se  habere  uti  ad 
usum,  sicut  movere  ad  motum.  Movere 
autem  est  motum  causare.  Ergo  et  uti  est 
usum  causare.  In  hoc  tamen  est  differen- 
tia,  quia  movere  dicitur  omne  quod  causat 
motum,  sive  naturaliter  sive  libere  mo- 
veat;  sed  utens  non  est  proprie  nisi  quod 
usum  causat  libere.  Hinc  uti  est  actus  vo- 
luntatis  tanquam  elicientis;  non  alterius 
potentiae,  nisi  secundum  quid,  et  per  at- 
tributionem  ad  voluntatem.  Unde  sicut  ab- 
uti,  ita  et  uti  est  voluntatis.  Uti  quoque 
et  frui  sunt  ejusdem  potentiae  ac  virtutis  : 
ideo,  sicut  frui  est  actus  voluntatis  et  ca- 
ritatis,  ita  et  uti.  Quemadmodum  enim  ex 
caritate  Deo  finaliter  inhaeremus,  ita  ex 
caritate  contingit  quod  nos  ipsos  et  alia 
ordinamus  in  ipsum  sicut  in  ultimum 
finem.  Denique  frui  includit  ipsum  uti, 
sicut  inferius  suum  superius.  Vel  uti  se 
habet  ad  ipsum  frui,  sicut  voluntas  eo- 
rum  quae  sunt  ad  finem,  se  habet  ad 
voluntatem  finis.  Et  quidquid  horum  di- 
catur,  constat  quod  uti  et  frui  ad  eamdem 
spectent  potentiam.  Haec  Durandus  :  qui 
in  hac  materia  concordat  Thomae  ac  cete- 
ris  jam  praefatis,  dempto  iEgidio. 

Ex  praedictis  quoque  patet  argumento- 
rum  solutio.  Uti  namque  est  actus  rationis 
ut  dirigentis,  et  secundum  diversas  suas 
acceptiones  diversis  potentiis  competit, 
sicut  ostensum  est. 


QU^STIO    II 

SEcundo  quaeritur,  Quibus  rebus  sit 
utendum,  an  scilicet  solo  bono 
creato,  an  etiam  cunctis  creatis,  et 
an  malis  pcenee  et  culpse. 

Videtur  quod  non  solum  bono  creato. 
Multi  enim  etiam  justi  serviunt  Deo  in- 
tuitu  praemii,  et  ita  in  praemio  statuunt 
sibi  ultimum  finem  :  ergo  referunt  Deum 

B  ad  praemium  suum,  sicque  utuntur  Deo, 
et  praemio  illo  fruuntur.  Unde  de  Moyse 
ait  Apostolus,  quod  adspexit  in  remune-  Hebr.xi,26. 
rationem.  Et  Psalmista  :  Inclinavi  (inquit)  Ps.cxm», 
cor  meum  ad  faciendas  justificationes  tuas  ll2, 
in  aeternum  propter  retributionem.  —  Se- 
cundo,  bealitudo  Sanctorum  qua  Deo  for- 
maliter  perfruuntur,  est  quid  creatum  :  et 
tamen  ea  fruuntur,  quum  sit  ultimus  fi- 
nis  et  res  per  se  amabilis.  —  Tertio,  quia 
virtutibus  est  fruendum,  tanquam  bonis 
per  se  et  propter  se  appetendis,  prout  in 

C  textu  arguitur.  —  Quarto,  Apostolus  scri- 
bit  ad   Philemonem  :  Ita,  frater,  ego  te  Phiiem.20. 
fruar  in  Domino;  et  alibi,  Si  vobis  pri-    Rm.  xv, 
mum  fruitus   fuero.  Ergo  hominibus  est 24, 
fruendum.  —  Quinto,  creaturae   avertunt 
a  Deo,  puta  divitiae,  deliciae  et  honores. 
Non   ergo   eis   utendum   est,  quia   ut  ex 
verbis  patuit  Augustini,  utimur  his  qui- 
bus   juvamur  ad    beatitudinem    obtinen- 
dam.  —  Sexto,  daemonibus  non  est  uton- 
dum,  neque  ariolis,  neque  maleficis,  nec 
pravis  consortiis,  quae  omnia  nos  a  Deo 

D  impediunt ;  similiter  nec  venenis  :  non 
ergo  omnibus  creaturis.  —  Septimo,  quia 
raala,  praesertim  culpabilia,  directe  a  Deo 
avertunt  :  non  igitur  est  eis  utendum.  — 
Octavo,  uti  est  aliquid  in  facultatem  vo- 
luntatis  assumere  :  quae  autem  in  facul- 
tatem  voluntatis  assumuntur,  potestati 
et  operationi  subjacent  assumentis  ;  ta- 
lia  autem  non  sunt  angeli,  neque  coele- 
stia  corpora.  Ergo  eis  uti  non  possumus. 
—  Nono,  quia  sequeretur  quod  omnem 
actum    teneremur  in    Deum    referre,   et 


110 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    I  ;    QU/EST.    II 


peccaremus   quandocumque   non    facere- 
mus  hoc. 

In  oppositum  est  determinatio  Magistri 
in  littera  ex  Augustini  doctrina. 

Ad  hanc  Thomas  respondet  :  Nulla  bona 
habent  bonitatem,  nisi  in  quantum  ad  si- 
militudinem  bonitatis  divinae  accedunt. 
Unde  quum  bonitas  sit  ratio  desiderii  ac 
amoris,  oportet  ut  omnia  in  ordine  ad 
primam  bonitatem  amentur.  Omne  autem 
bonum  a  Deo  est  :  unde  quae  ab  ipso  non 
sunt,  nec  quaerenda  sunt,  nec  eis  utendum 
est.  Ideo  nullo  peccato  utendum  est,  quia 
peccata  a  Deo  non  sunt.  Pcena  vero  a  Deo 
est  :  ideo  utendum  est  ea,  et  est  ordinan- 
da  ad  finem,  in  quantum  promovet  meri- 
tum  hominis,  ducens  eum  in  agnitionem 
suae  infirmitatis,  et  purgans  a  vitiis.  Si- 
militer  rebus  mundi  utendum  est,in  quan- 
tum  conferunt  ad  Dei  cognitionem,  et  ne- 
cessaria  prsebent  vitae  in  Deum  ordinatee. 
Sic  et  opera  virtuosa  a  Deo  sunt,  et 
propter  ipsum  agenda  sunt  :  non  quod 
quamlibet  operationem  oporteat  semper 
actualiter  in  Deum  referre;  sed  sufficit 
quod  homo  habitualiter  in  Deo  constituat 
finem  suae  voluntatis.  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

Qui  ait  in  Summa  :  Uti  (ut  dictum  est) 
importat  applicationem  alicujus  ad  ali- 
quid  :  quod  autem  sic  applicatur,  habet 
rationem  medii  ad  finem.  Hinc  uti  sem- 
per  est  ejus  quod  est  ad  finem  :  unde 
accommoda  fini  adipiscendo,  dicuntur  uti- 
lia,  et  ipsa  utilitas  interdum  usus  voca- 
tur.  Verum  ultimus  finis  dupliciter  di- 
citur  :  primo,  simpliciter;  secundo,  quoad 
aliquem.  Quum  enim  finis  dicatur  quan- 
doque  res  ipsa  optata,  quandoque  adeptio 
sive  possessio  ejus,  sicut  avaro  finis  est 
vel  pecunia,  vel  possessio  pecuniae  :  hinc 
loquendo  simpliciter,  ultimus  finis  est  res 
ipsa.  Non  enim  possessio  pecuniae  bona 
est,  nisi  propter  pecuniae  bonitatem.  Sed 
quoad  hunc,  possessio  pecuniae  est  finis 
ultimus.  Non  enim  quaerit  avarus  pecu- 
niam,  nisi  ut  habeat  eam.  Ergo  proprie 


A  simpliciterque  loquendo,  pecunia  fruitur 
is  qui  in  ea  sibi  constituit  finem ;  sed  in 
quantum  refert  eam  ad  possessionem,  di- 
citur  ea  uti.  Haec  Thomas  in  Summa.  Cui 
concordat  Richardus. 

Petrus  vero  respondet  :  Sicut  ad  con- 
summandam  domum  utitur  artifex  securi 
et  arte  ac  labore  atque  materia  ;  sic  in 
spirilualibus  contingit  aliquo  quadrupli- 
citer  uti.  Primo,  ut  instrumento  conjun- 
cto  quo  operamur  :  sic  utendum  est  non 
omnibus,  sed   potentiis    per   quas   in   fi- 

B  nem  ordinamur.  Secundo,  ut  habitu  quo 
regulamur  :  sic  non  omnibus  est  uten- 
dum,  quoniam  habitus  vitii  magis  obli- 
quat  quam  dirigit.  Tertio,  ut  actu  quo 
movemur  :  sic  etiam  actibus  deformibus 
non  est  utendum.  Quarto,  ut  objecto  circa 
quod  inclinamur.  Sic  omnibus  quae  in  fa- 
cultatem  voluntatis  possunt  venire,  cum 
intentione  referendi  in  finem  utendum 
est  :  et  tale  est  omne  aliud  a  fine.  Potest 
enim  aliquid  assumi  in  facultatem  volun- 
tatis   quadrupliciter   :    scilicet   voluntatis 

C  operantis,  ut  propria  opera  bona;  vel  ap- 
probantis,  ut  bona  aliena;  vel  tolerantis, 
ut  mala  poenae  nostrae  et  culpse  alienee  ; 
vel  respuentis,  ut  propriee  culpae.  Haec 
Petrus. 

Praeterea  iEgidius  circa  haec  scripsit  : 
Uti  dupliciter  sumitur.  Primo  large  :  et 
ita  nil  aliud  est  quam  aliquid  in  facul- 
tatem  voluntatis  assumere.  Et  quoniam 
ipsum  finem  in  facultatem  assumimus  vo- 
luntatis,  ut  in  ipso  quietemur  et  quiesca- 
mus;  idcirco,  sic  sumendo  uti,  etiam  Deo 

D  fineque  ultimo  utimur.  Sicque  decimo  de 
Trinitato  asserit  Augustinus,  quod  uti,  in 
voluntate  est  pertractare  ea  quae  sunt  in 
memoria  et  intelligentia  continentur,  sive 
referat  ea  ad  aliquid,  sive  in  ipsis  dele- 
ctata  quiescat.  Et  sic  etiam  is  qui  frui- 
tur,  utitur.  Alio  modo  sumitur  uti  stri- 
cte  et  proprie,  sicut  praehabitum  est  :  et 
ita  non  est  Deo  utendum.  Frui  quoque 
dupliciter  sumitur.  Primo  large,  prout 
dicit  quietationem  desiderii  non  referen- 
tis   bonum   in   quo   quietatur,  ad   finem 


QUIBUS    REBUS    SIT   UTENDUM 


Ml 


ulteriorem  :  et  sic  bruta   et   iniqui  fru-  A 
untur.  Secundo  proprie,  prout  dicit  quie- 
tationem  in  ultimo  fine  :  et  sic  soli  justi 
fruuntur. 

Gonsequenter  refert  .Egidius  praeindu- 
ctam  Thomae  responsionem,  qualiter  sit 
utendum  et  quibus.  Loquitur  tamen  in 
generali ;  sed  quasi  de  verbo  ad  verbum 
ponit  responsionem  sancti  Doctoris,  et  di- 
cit  non  valere  eamdem.  Tamen  in  pro- 
cessu  non  improbat  eam,  nisi  quantum 
ad  hoc  quod  sanctus  vir  scripsit  malis 
culpae  non  esse  utendum.  Contra  quod  ob-  B 
j?o»?i.  viii,  jicit  ille,  quia  Apostolus  ait  :  Scimus  quo- 
niam  diligentibus  Deum  omnia  cooperan- 
tur  in  bonum.  Quo  constat  quod  et  mala 
culpee  cooperantur  electis  in  bonum,  sic- 
que  per  ea  juvantur  in  Deum. 

Ad  quod  perfacile  est  respondere,  di- 
cendo  quod  malum  culpee  ex  sua  natura 
non  habet  ut  dirigat  nos  in  Deum,  vel 
cooperetur  in  bonum ;  sed  accidentaliter 
et  occasionaliter  tantum,  in  quantum  ad- 
spirante  praevenienteque  gratia  Dei,  ex 
consideratione  propriorum  excessuum  ma-  C 
gis  compungimur,  et  humiliores,  cautio- 
ibid.  v,2o.  res  ferventioresque  reddimur  :  ita  ut  ubi 
abundavit  iniquitas,  abundet  et  gratia. 
Sicque  martyres  bene  usi  sunt  crudelita- 
tibus  tyrannorum.  Itaque  ob  talem  obje- 
ctiunculam,  non  fuit  responsio  illa  tanti 
doctoris  idonea,  taliter  refutanda. 

Hinc  ait  Petrus  :  Dupliciter  est  aliquo 
uti  :  scilicet  per  se  et  per  accidens.  Per 
se  utimur  eo  quod  habet  in  sua  natura 
unde  ad  finem  ordinetur,  ut  bonum;  per 
accidens,  quod  aliunde  accipit  ordinabi-  D 
litatem,  puta  a  voluntate  ordinantis. 

Porro  responsio  Bonaventurae  est  quee 
nunc  ex  verbis  Petri  est  recitata.  lmo  Pe- 
trus,  qui  scripsit  post  Bonaventuram,  ex 
ipso  Bonaventura  suam  videtur  responsi- 
onem  sumpsisse. 

Durandus  vero  hic  scribit  :  Dum  quae- 
ritur  quo  sit  utendum  aut  fruendum,  po- 
test  intelligi,  quo  tanquam  objecto,  vel 
quo,  id  est  qua  potentia,  vel  quo  habitu. 
Sed   primus   intellectus   est  aptior  atque 


communior.  Et  dicendum,  quod  omnibus 
citra  Deum  objectaliter  uti  valemus,  et 
ipso  peccato  occasionaliter.  Omne  enim 
quod  est  citra  ultimum  finem,  cognosci- 
bile  est  a  nobis  secundum  vires  appre- 
hensivas,  aut  prosequibile  sive  fugibile 
secundum  vires  appetitivas,  vel  operabi- 
le  secundum  vires  exsecutivas  :  et  omnes 
hse  vires  cum  actibus  suis  cadunt  sub 
facultate  voluntatis.  Sicque  omnia  ista  as- 
sumi  queunt  in  voluntatis  facultatem,  ut 
referat  ea  ad  ultimum  finem.  Heec  Du- 
randus. 

Hoc  ergo  requirit  debitus  ordo,  et  ca- 
ritas  Dei  ac  vera  justitia,  ut  rebus  crealis 
discrete  utamur ;  et  quidquid  bonitatis, 
amabilitatis  aut  perfectionis  in  eis  con- 
sistit,  ad  superexcellentissimi  Creatoris  ho- 
norem,  cultum  et  gloriam  referamus ;  ei- 
que  omnia  illa  cum  infinita  eminentia, 
cum  omni  reverentia  adscribamus  :  sicque 
ex  speculatione  creaturarum  et  ordinis 
universi,  ad  contemplationem,  admiratio- 
nem,  timorem  et  amorem  supersublimis 
Dei  nos  eievemus. 

Amplius  ad  intelligendum  qualiter  Deus 
utitur  creaturis,  valet  quod  ait  ^Egidius  : 
Uti,  est  assumere  aliquid  in  facultatem 
voluntatis  per  relationem  ad  bonitatem 
divinam  :  aliter  esset  abusus.  Assumere 
autem  aliquid  propter  bonitatem  divinam, 
potest  esse  tripliciter.  Primo,  propter  eam 
communicandam  :  et  sic  utitur  Deus  re- 
bus,  ut  bonitatem  suam  communicet  et 
tribuat  eis.  Secundo,  propter  bonitatem 
divinam  consequendam  seu  obtinendam  : 
sicque  boni  viatores  creaturis  utuntur,  ut 
ad  increatae  bonitatis  fruitionem  pertin- 
gant.  Tertio,  propter  divinam  bonitatem 
jam  habitam,  possidendam  et  conservan- 
dam.  Sic  Beati  utuntur  creatis.  Haec  ^Egi- 
dius.  —  Et  de  isto  habetur  in  textu  dif- 
fusius.  Imo  etiam  Deus  utitur  creaturis 
ad  ostendendum  et  exercendum  in  eis  su- 
am  eequitatem  ac  pietatem. 

Ad  primum  objectum  Petrus  respondet : 
Est  merces  aeterna  et  temporalis.  Qui  ser- 


112 


IN   L1BRUM    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    I  ;    QU^ST.    III 


vit  Deo  propter  mercedem  aeternam,  nihilo  A 
minus  servit  Deo  propter  se  :  quia  illa 
merces  est  vel  ipsemet  Deus,  vel  est  fun- 
data  in  eo.  Propter  temporalem  autem 
mercedem  servire  contingit  dupliciter  : 
primo,  ut  sit  finis  principaliter  intentus, 
et  sic  est  peccatum ;  vel  ut  sit  ratio  in- 
ducens,  et  sic  est  licitum.  —  Ad  secundum 
dicendum,  quod  et  ipsa  beatitudo  formalis 
seu  beatifica  visio,  ad  totius  beatitudinis 
fontem  Deum  est  referenda  :  quod  est  ea 
objectaliter  uti,  sine  qua  nullus  potest  in 
Deo  quiescere.  Aliqui  tamen  dicunt,  quod  B 
Beati  fruuntur  ea  formaliter,  quum  sit 
ipsa  quietatio  qua  contentantur  in  Deo. 
—  Ad  tertium,  quod  virtutibus  est  uten- 
dum,  sicut  Magister  exponit  in  textu.  — 
Ad  quartum,  quod  Apostolus  sumit  frui 
extense,  sicut  expositum  est.  In  littera 
quoque  habetur  Augustini  responsio.  — 
Ad  quintum  data  est  responsio  in  expo- 
sitione  litterae.  — ■  Ad  sextum,  quod  daemo- 
nibus  et  iniquis  utendum  est  per  patien- 
tiam  et  resistentiam  contra  suggestiones 
eorum.  —  Ad  septimum  est  responsum.  —  G 
Ad  octavum,  quod  omnia  subjacent  no- 
stree  facultati  ad  minus  sicut  objectum 
potentiae,  quamvis  non  sicut  effectus  cau- 
S33.  —  Ad  nonum  responsio  data  est,  quia 
non  tenemur  omnia  semper  actualiter  in 
Deum  referre. 


QU^STIO    III 


TErtio  quaeritur,  Quid  sit  fruitio,  et  D 
cujus  potentise  actus  sit,  et  a 
qua  virtute  procedat. 

Ad  quee  tria  patet  responsio  ex  defini- 
tione  Augustini,  dicentis  :  Frui  est  amore 
alicui  rei  inhaerere  propter  se  ipsam.Unde 
elicitur,  quod  frui  sit  actus  caritatis  vo- 
luntati  inhaerens,  et  ipsa  inheesio  amorosa 
qua  alicui  rei  finaliter  inhseretur. 

Verumtamen  argui  potest,  quod  sit  actio 
intellectus  atque  realiter  beatifica  visio. 
Fruitio  namque  summi  boni,  est  beatitudo 


Sanctorum.  Sed  visio  primae  veritatis  cla- 
ra  per  speciem,  est  beatitudo  et  praemium 
electorum  :  imo  ut  asserit  Augustinus,  vi- 
sio  est  tota  merces.  Ergo  fruitio  et  visio 
idem  sunt  :  visio  autem  est  actio  intelle- 
ctus.  —  Secundo,  quia  Salvator  loquitur 
Deo  Patri  :  Haec  est  vita  aeterna,  ut  cogno-  joann.zm, 
scant  te  verum  Deum.  Gui  concordat  quod  3- 
decimo  Ethicorum  scribit  Philosophus  : 
Felicitas  (inquiens)  est  speculatio  optimi 
speculabilis.  Quum  ergo  fruitio  sit  merces 
atque  felicitas  electorum,  videtur  esse  co- 
gnitio  et  esse  in  intellectu.  —  Tertio,  nam 
sicut  voluntas  delectatur  in  summa  boni- 
tate,  sic  intellectus  in  prima  veritate.Frui- 
tio  autem  est  vel  delectatio  et  degustatio 
ultimata,  vel  actio  cui  delectatio  hujus- 
modi  est  annexa.  Ergo  qua  ratione  fruitio 
ponitur  actio  voluntatis,  ponenda  est  actio 
intellectus.  —  Quarto,  quaelibet  vis  animae 
delectatur  praecipue  in  operatione  sua  per- 
fecta,  ut  decimo  dicitur  Ethicorum.  Ergo 
ad  unamquamque  potentiam  ac  virtutem 
spectat  fruitio.  —  Quinto,  secundum  Phi- 
losophum  in  Ethicis,  signum  virtutis  est 
delectatio  fiens  in  actu.  Ergo  ad  quemli- 
bet  habitum  virtuosum  delectatio  pertinet 
fruitiva.  —  Sexto,  fruitio  est  optima  ac- 
tio,  utpote  beatitudo.  Sed  optima  actio  ad 
praestantissimam  spectat  potentiam,  puta 
ad  intellectum,  qui  secundum  Philoso- 
phum  decimo  Ethicorum,  est  nobilissima 
vis  animas,  cui  et  voluntas  obedire  tene- 
tur  :  quum  et  divino  Dionysio  protestante, 
optimum  hominis  sit  esse  secundum  ra- 
tionem.  Unde  et  primo  fertur  Politicorum : 
Ratio  dominatur  et  praecipit  voluntati. 
Fruitio  igitur  actus  est  intellectus. 

Ad  hanc  quaestionem  Bonaventura  re- 
spondet  :  Secundum  aliquos,  frui  pertinet 
ad  omnes  animae  vires,  quoniam  omnes 
remunerabuntur  in  patria.  Dicunt  etiam, 
quod  in  gloria  fruitio  erit  magis  proprie 
rationis,  quia  immediatius  se  habet  ad 
delectationem,  quae  oritur  ex  apprehen- 
sione  convenientis.  Sed  aliter  videtur  di- 
cendum,  sequendo  Augustinum,  quod  sci- 


QUID    SIT   FRUITIO,    CUJUS   POTENTI*    ACTUS,   ET   A   QUA   VIRTUTE   PROCEDAT 


113 


licet  sit  actus  voluntatis  :  quia  omnes  tres  A 
definitiones  datae  ab  Augustino  de  frui, 
dantur  penes  actum  voluntatis.  Tripliciter 
enim  consideratur  fruitio.  Primo  commu- 
niter,  prout  dicit  motum  cum  gaudio  ; 
et  sic  definitur  ab  Augustino,  dicente  : 
Frui  est  uti  cum  gaudio.  Secundo,  prout 
dicit  motum  seu  actum  cum  quietatione  ; 
sicque  definitur  ab  Augustino  :  Frui  est 
amore  inhaerere  alicui  rei  propter  se 
ipsam.  Et  sic  sumitur  proprie.  Tertio,  pro- 
ut  complectitur  utrumque,  videlicet  quie- 
tationem  et  delectationem ;  sicque  defini-  B 
tur  ab  Augustino  decimo  de  Trinitate  : 
Frui  est  quiescere  in  cognitis  voluntate 
propter  se  delectata.  Et  sic  propriissime 
capitur.  Quia  igitur  frui,  secundum  om- 
nem  sui  acceptionem,  dicit  vel  delecta- 
tionem,  vel  quietationem,  vel  utrumque, 
et  omne  tale  habet  rationem  boni,  estque 
voluntatis  objectum  :  ideo  frui  essentiali- 
ter  actus  est  voluntatis.  Sed  quia  voluntas 
non  delectatur,  nec  quietatur,  nisi  in  co- 
gnito  per  fidem  aut  speciem,  et  in  eo 
quod  habet  spe  aut  re  :  hinc  aliarum  vi-  C 
rium  actus  ad  fruitionem  istam  dispo- 
nunt;  non  tamen  sunt  essentialiter  ipsum 
frui.  H»c  Bonaventura. 

Quocirca  sciendum,  quod  dominus  Guil- 
lelmus  Antisiodorensis  in  Summa  sua  vi- 
detur  esse  opinionis  hujus  quam  Bona- 
ventura  hic  tangit  ac  reprobat.Ait  namque 
Antisiodorensis  in  tertia  parte  Summae 
suae  :  Beatitudo  non  solum  consistit  in  vi- 
sione  Dei,  sed  etiam  in  amore,  sicut  as- 
serit  Augustinus  :  Vita  aeterna  est  videre 
quod  amas,  et  amare  quod  vides.  Totum  D 
tamen  praemium  attribuitur  visioni  seu 
cognitioni,  quia  cognitio  est  generativa 
amoris,  et  quia  primo  ac  proprie  fruitio 
est  in  ipsa  visione  :  quoniam  Augustinus 
dicit  in  libro  de  Immortalitate  animae, 
quod  intelligere  seu  videre  Deum,  est  idem 
quod  eum  audire,  et  audire  idem  quod 
olfacere,  et  olfacere  idem  quod  gustare,  et 
gustare  idem  quod  tangere,  quod  est  pro- 
prie  frui  Deo.  —  lnsuper  idem  in  quarta 
parte  Summee  suae  :  Tres,  ait,  sunt  dotes 

T.  19. 


animae  :  duse  secundum  naturam,  id  est 
in  essentia,  scilicet  visio  et  dilectio;  et 
tertia  quae  erit  illarum  perfectio,  puta 
fruitio  seu  delectatio,  quae  proprie  erit  in 
visione,  quae  erit  tota  merces,  secundum 
Augustinum  :  quod  non  esset,  nisi  fruitio 
esset  in  ea.  Imo  proprie  est  in  ea  solum. 
Si  namque  fruitio  proprie  esset  in  dile- 
ctione,  aeque  esset  merces  in  dilectione 
sicut  in  visione,  et  sic  eaque  potuit  Ghri- 
stus  dixisse,  Haec  est  vita  eeterna,  ut  dili- 
gant  te  verum  Deum,  quomodo  dixil  :  ut 
cognoscant  te  verum  Deum.  Verumtamen  /oann.xvu, 
tam  visionis  quam  dilectionis  dicitur  esse  3' 
delectatio  illa,  sed  aliter  et  aliter.Est  enim 
visionis,  ut  in  qua  est ;  sed  dilectionis, 
ut  a  qua  est,  et  a  qua  tenetur  et  vigora- 
tur.  Ad  hoc  namque  tendit  dilectio,  ut 
per  visionem  delectetur  in  amato.  Hinc 
paulo  post  denuo  ait  :  Garitas  conjungit 
nos  Deo;  sed  non  est  ipsa  conjunctio,  quo- 
niam  conjunctio  convenientis  cum  conve- 
niente,  in  cognitione  est.  Nam  solus  in- 
tellectus  est  imago  Dei.  Hinc  proprie 
loquendo,  in  sola  conjunctione  imaginis 
ad  id  cujus  est  imago,  consistit  fruitio. 
Sed  verum  est  quod  caritas  movet  ad  il- 
lam  conjunctionem,  et  facit  ac  tenet  eam  : 
propter  quod  frui  et  delectari  attribuilur 
ei.  Hffic  Antisiodorensis. 

Qui  de  ista  materia  obscure  et  intricate 
loqui  videtur.  Siquidem  in  tertia  parto 
Summae  suee  rursus  sic  arguit  :  Videtur 
quod  definitio  Augustini  data  de  frui,  vi- 
delicet  quod  frui  est  amore  alicui  inhae- 
rere,etc.,non  sit  convertibilis  cum  defini- 
to  :  quoniam  fide,  spe,  caritate,  intellectu 
et  sapientia,  delectamur  in  Deo  propter 
se  ipsum.  Ad  quod  respondet  dupliciter. 
Primo,  quod  in  definitione  illa  amor  su- 
mitur  large,  prout  amor  est  in  qualibet 
virtute  :  quoniam  fides  est  amor  primae 
veritatis ;  spes  amor  est  summae  largita- 
tis.  Et  ita  non  sumitur  ibi  amor  pro  ca- 
ritate.  Non  enim  solum  ipsius  concupi- 
scibilis,  sed  etiam  potentiae  rationalis  et 
irascibilis,  est  desiderare  et  amare.  Nam 
et  omnes  homines  natura  scire  desiderant, 


114 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    I  ;    QU^EST.    III 


et  desiderium  illud  est  rationis.  Potest 
quoque  dici,  quod  amor  sumitur  ibi  pro 
caritate.  Quamvis  enim  fide  et  spe  ac  sa- 
pientia  Deo  fruamur,  maxime  tamen  ca- 
ritate.  Bonum  namque  quod  est  mediatus 
finis  aliarum  virtutum,  immediatus  finis 
est  caritatis.  Fides  autem  immediate  est 
circa  verum,  sed  appetit  illud  quoniam 
bonum.  Similiter  spes  immediate  se  habet 
circa  altum  seu  arduum,  et  appetit  illud 
quia  bonum;  caritas  vero  appetit  bonum 
quia  bonum.  Hinc  frui,  per  amorem  ca- 
ritatis  potissime  definitur.  Attamen  quae- 
libetvirtus  habet  propriam  delectationem, 
propriumque  amorem  seu  inclinationem. 
—  Porro,  quod  ait  Apostolus  Philemoni, 
Phiiem.io.  Ego  te  fruar  in  Domino,  intelligitur  de 
fruitione  respectiva,  ut  sit  sensus  :  Fruar 
Deo  in  te,  hoc  est  respectu  tui,  videlicet 
ad  gaudium  Dei  utilitatemque  tui.  —  Di- 
cimus  etiam  quod  virtutibus  est  fruen- 
dum,  non  objectaliter,  sed  elicitive  :  quia 
virtutes  eliciunt  motus  quibus  fruimur 
Deo.  Potentiis  vero  fruendum  est  origina- 
liter,  quia  sunt  origines  motuum  qui  sunt 
fruitiones,  quibus  formaliter  est  fruen- 
dum.  Solo  autem  Deo  objectaliter  finali- 
terque  fruendum  est.  Hbbc  Antisiodorensis. 
Gujus  ultimo  dicto  concordat  quod  ait 
Petrus  :  Fruimur  aliquo  quatuor  modis, 
videlicet  :  effective,  ut  potentiis ;  dispo- 
sitive,  ut  habitibus ;  formaliter,  ut  actu 
fruitivo  quo  in  Deo  quiescimus  ;  materia- 
liter  seu  objective,  ut  Deo.  Unde  quum 
quaeritur  quo  sit  fruendum,  intelligitur 
proprie,  quo  ut  objecto.  Notandum  ergo, 
quod  frui  dicit  quietationem  fruentis.  Por- 
ro,  quamdiu  potest  majus  seu  melius  ali- 
quid  cogitari,  mens  non  quietatur.  Quum- 
que  omne  creatum  sit  terminatum,  solo 
Deo  fruendum  est,  qui  solus  est  infinitus. 
Propter  quod  solus  terminat  appetitum, 
quoniam  eo  nil  majus  aut  melius  cogitari 
seu  concipi  potest.  Heec  Petrus. 

Prseterea,  ei  quod  dictum  est  ab  Anti- 
siodorensi,  quamlibet  virtutem  habere  su- 
um  amorem  et  suam  delectationem,  vide- 
tur  opponi   quod   ait   hic  Bonaventura  : 


A  Voluntas,secundum  Augustinum,amat  sibi 
ac  aliis ;  atque  ut  dicit  Anselmus,  Volun- 
tas  inclinat  alias  vires,  et  eis  meretur.  Id- 
eo  quietatio  et  delectatio  ejus  redundat 
in  alias  vires.  Unde,  sicut  voluntas  non 
sibi  cognoscit,  sed  ratio  cognoscit  sibi  ac 
voluntati;  ita  voluntas  sibi  ipsi  ac  rationi 
delectatur,  et  rationem  quiescere  facit.  Id- 
circo  fide  et  spe  non  fruimur  proprie  et 
per  se,  quoniam  utraque  earum  accipit 
rationem  tendentiae  a  caritate.  Hsec  Bona- 
ventura. 

B  Verumtamen  unamquamque  virtutem 
habere  in  se  et  ex  se  propriam  inclinatio- 
nem  ot  delectationem  in  suo  actu,  et  ten- 
dentiam  quamdam  seu  ordinationem  ad 
suum  objectum,  verius  reor,  prout  hoc 
in  tractatu  de  Gaudio  spirituali  et  pace 
interna,  diffuse  probavi  :  quum  et  Philo- 
sophus  de  virtute  generaliter  protestetur, 
quod  signum  virtutis  est  delectatio  fiens 
in  opere,  et  contemplatio  summae  veritatis 
in  se  ipsa  delectabilis  est.  Actio  quoque 
intellectus   tendit   in   aliquem   finem,    in 

G  cujus  adeptione  atque  intuitu  naturaliter 
delectatur.  Nec  minus  delectatur  visus  in- 
terior  in  adspectu  pulchri  intelligibilis, 
quam  visus  exterior  in  prospectu  pulchri 
sensibilis.  —  Prseterea,  quod  Antisiodo- 
rensis  ait  in  definitione  fruitionis  praeta- 
cta,  per  amorem  intelligi  caritatem,dictum 
videtur  loquendo  de  ordinata  fruitione  : 
alias  verum  non  esset,  quum  impii  crea- 
turis  fruantur,  secundum  quod  in  libro 
Sapientiae  loquuntur  :  Venite,  fruamur  bo-  sap.u,* 
nis  quse  sunt.  Hinc  asserit  Bonaventura  : 

D  Amor  quo  definitur  frui,  est  communis 
ad  amorem  castum,  et  libidinosum,  quo 
avarus  fruitur  auro.  Albertus  quoque  dicit 
per  amorem  illum  intelligi  caritatem. 

Insuper,  de  hac  materia  scribit  hic  Tho- 
mas  :  Fruitio  consistit  in  operatione  ho- 
minis  optima,  quum  sit  ejus  felicitas  : 
quaB  non  consistit  in  habitu,  sed  in  actu, 
secundum  Philosophum  decimo  Ethico- 
rum.  Optima  autem  operatio  hominis,  est 
actus  altissimae  potentise  ejus,  videlicet  in- 
tellectus,  ad  objectum  altissimum,  quod 


QUID    SIT  FRUITIO,    CUJUS    POTENTI.E    ACTUS,    ET   A   QUA   VIRTUTE   PROCEDAT 


llf 


Joann.xvn, 
3. 


est  Deus.  Hinc  visio  Deitatis  ponitur  tota 
substantia  beatitudinis  nostrae  apud  Joan- 
nem  :  Hsec  est  vita  aeterna,  ut  eognoscant 
te.  Ex  visione  autem,  res  visa,  videlicet 
Deitas,  quum  non  videatur  per  similitu- 
dinem,  sed  per  essentiam,  efficitur  quo- 
dammodo  intra  videntem  :  et  ista  est  com- 
prehensio  seu  tentio,  quee  succedit  spei, 
consequens  visionem,  quse  succedit  fidei. 
Porro,  ex  hoc  quod  res  visa  recepta  est 
intra  videntem,  unit  sibi  ipsum  videntem, 
ut  fiat  quasi  penetratio  quaedam  mutua 
per  amorem,  sicut  dicitur  in  prima  Joan- 
nis  :  Qui  manet  in  caritate,  in  Deo  manet, 
et  Deus  in  eo.  Ex  unione  autem  maxime 
convenientis,  sequitur  delectatio  summa; 
atque  in  hoc  perficitur  nostra  felicitas, 
quam  nominat  fruitio  magis  ex  parte  sui 
complementi  quam  principii,  quia  dele- 
ctationem  includit.  Hinc  fruitio  est  actus 
voluntatis  ex  habitu  caritatis,  secundum 
ordinem  ad  potentias  et  habitus  praece- 
dentes.  Haec  Thomas. 

Qui  etiam  in  prima  parte  secundae,  quae- 
stione  undecima,  ait  :  Fruitio  et  fructus 
ad  id  empertinere  videntur,  vel*  unum  ex 
alio  derivatur  :  et  quia  sensibilia  nobis 
sunt  notiora,  a  sensibilibus  fructibus  no- 
men  fruitionis  derivatum  videtur.  Fru- 
ctus  autem  sensibilis  est  id  quod  ultimum 
ex  terra  vel  arbore  exspoctatur,  et  cum 
suavitate  percipitur.  Hinc  fruitio  pertine- 
re  videtur  ad  amorem  vel  delectationem 
quam  quis  habet  de  ultimo  exspectato  : 
quod  est  finis.  Finis  vero  et  bonum,  est 
objectum  appetitivae  potentiae  :  idcirco  ad 
eam  spectat  fruitio.  Haec  Thomas.  Qui  su- 
per  quartum,  et  in  Summa  contra  genti- 
les,  de  his  plenius  tractat.  Ad  quartum 
namque  magis  pertinet  ista  materia. 

His  concordat  Richardus;  non  tamen  in 
toto.  Nam  tenet  quod  absolute  voluntas  sit 
nobilior  intellectu,  et  quod  in  actu  vo- 
luntatis  principaliter  consistat  beatitudo. 
Thomas  vero  dicit  utriusque  contrarium  : 
quorum  quid  verius  aestimetur,  suo  loco 
dicetur.  Ait  ergo  Richardus  :  Frui  in  ipso 
fruente  est  ultimus  actus  fruentis  :  quem 


A  actum  delectatio  immediate  concomitatur. 
Ultimus  autem  actus  est  quo  in  objecto 
quiescitur  :  qui  esse  non  potest  cognitivae 
potentiae.  Primo,  quoniam  actus  cognitivae 
potentiae  non  est  ultimus,  sed  ordinatur 
ad  actum  appetitivae  potentiae  sicut  co- 
gnitio  ad  amorem.  Unde  secundum  Phi- 
losophum  tertio  de  Anima,  appetitus  se- 
quitur  cognitionem.  Secundo,  quoniam 
actum  cognitivae  non  sequitur  delectatio, 
nisi  mediante  actu  appetitivae.  Non  enim 
delectamur   in  cognitis,   nisi  quia   diligi- 

B  mus  ea;  nec  delectamur  in  cognitione,  ni- 
si  quia  eam  amamus.  —  Haec  Richardus. 
Quibus  concordat  Bonaventura  in  hujus 
quaestionis  decisione;  similiter  Petrus  at- 
que  Henricus. 

Sed  verius  credo  quod  absolute  loquen- 
do,  intellectus  sit  praestantissima  potentia 
animae,  et  quod  in  ipso  subjective  sit  vera 
felicitas  seu  beatifica  visio  :  praesertim 
quia  Philosophus  decimo  Ethicorum  ex 
intentione  apertissime  docet  et  probat 
hoc.  Similiter  Augustinus  in  multis  locis 

C  hoc  asserit,  prout  alibi,  potissime  in  tra- 
ctatu  de  Contemplatione,  ostendi.  Sed  et 
Antisiodorensis  in  Summa  sua  sic  tenet. 
Et  nunc  breviter  tango,  quod  omnis  na- 
tura  et  creatura  in  ccelo  et  in  terra,  sor- 
titur  speciem  a  sua  suprema  et  ultimata 
perfectione  formali  intrinseca.  Quum  igi- 
tur  homo  speciem  sortiatur  ab  intellectu- 
ali  seu  rationali  perfectione,  a  qua  et 
ejus  differentia  sumitur,  unde  et  rationa- 
lis  creatura  vocatur;  constat  quod  intel- 
lectus  seu  ratio,  sit  summa  ejus  potentia. 

D  Nec  obest  quod  voluntas  de  se  libera  est 
et  domina  sui  actus,  quoniam  illa  ejus 
libertas  ratione  refrenari  gubernarique  in- 
diget,  alioqui  tyrannizat.  Unde  voluntas 
de  se  caeca  est,  et  comparatur  tyranno  ; 
intellectus  autem  seu  ratio,  regi.  Hinc  et 
intelligentiae,  ab  intellectuali  perfectione 
nomen  et  speciem  sortiuntur,  quemadmo- 
dum  Avicenna  et  Algazel  in  suis  Meta- 
physicis,  Averroes  quoque  super  tertium 
de  Anima  et  alibi,  saepe  testantur.  Hinc 
Plato  in  Timaeo  et  Phaedone  affirmat  quod 


116 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    I  ;    QILEST.    III 


ex  intellectuali  perfectione  convenit  nobis  A 
consortium  cum  divinis,  id  est  cum  Deo 
et  intelligentiis.  Idem  ex  verbis  divini 
Dionysii  ac  Rabbi  Moysis  facile  est  pro- 
bare.  Hinc  Peripatetici  communiter,  Al- 
phorabius,  Alexander,  Avempote,  Abuba- 
ther,  Theoplirastus  ;  Porphyrius  quoque, 
Plotinus,  Avicebron,  Apuleius,  Macrobiusque 
Platonici,  in  intellectu  beatitudinem  ho- 
minum  ac  intelligentiarum  constituerunt. 

Praeterea,  circa  haec  scribit  ^Egidius  : 
Fruitio  delectationem  importat.  Idcirco  ad 
eam  primo  requiritur  cognitio,  sine  qua  B 
nemo  delectatur;  deinde  ad  eam  requiri- 
tur  quietatio  tam  ex  parte  objecti,  quod 
est  ultimus  finis,  in  quo  ultimate  quiesci- 
tur,  quam  ex  parte  delectationis,  quae  ut 
septimo  dicitur  Ethicorum,  magis  est  im- 
mobilitas  quaedam  et  quies,  quam  motus. 
Idcirco  ad  voluntatem  elicitive  spectat 
fruitio.  Verumtamen  omnis  felicitas  nobis 
possibilis  ex  puris  naturalibus,  habet  es- 
se  in  intellectu  :  quia  omnis  talis  felicitas 
vel  est  actus  prudentiae,  ut  patet  primo 
Ethicorum  de  felicitate  civili ;  vel  est  ac-  C 
tus  sapientiae,  ut  patet  decimo  Ethicorum 
de  felicitate  contemplativa.  Felicitas  au- 
tem  quam  ex  gratia  Dei  consequimur,  re- 
spectu  cujus  dicitur  fruitio,  in  voluntate 
potius  quam  in  intellectu  consistit.  Possu- 
mus  etiam  dicere,  quod  dato  quod  felicitas 
esset  in  intellectu,  ita  quod  actus  intel- 
lectus  esset  felicitas,  non  tamen  oporteret 
quod  fruitio  esset  in  intellectu,sed  suffice- 
ret  dicere  quod  fruitio,  quae  delectationem 
importat,  perficeret  actum  intellectus.  Haec 
jEgidius.  D 

Quibus  consonat  quod  scribit  Durandus: 
Ad  fruitionem,  inquiens,  tria  concurrunt : 
cognitio,  delectatio,  quietatio.  Cognitio  au- 
tem  non  est  delectatio,  sed  habet  se  an- 
tecedenter  ad  eam,  et  potest  esse  sine 
delectatione  ;  delectatio  autem  se  habet 
ad  fruitionem  sicut  genus  ad  speciem ; 
sed  quietatio  se  habet  ad  fruitionem  sic- 
ut  differentia  ejus  specifica.  Est  namque 
fruitio  delectatio  non  qusecumque,  sed  ap- 
petitum    quietans.    Propter   quod    asserit 


Augustinus  :  Fruimur  cognitis  in  quibus 
voluntas  delectata  quiescit.  Haec  Durandus. 

Itaque  quidam  praetactorum  doctorum 
dicunt  fruitionem  esse  actum  voluntatis, 
seu  amorosam  inhaesionem,  ad  quam  de- 
lectatio  sequitur;  alii,  quod  fruitio  sit  de- 
Iectatio  ipsa.  Et  diversitas  ista  videtur  in 
quid  nominis  sita. 

Hinc  Scotus  quaerit,  utrum  frui  sit  actus 
a  voluntate  elicitus,  an  passio,  id  est  de- 
lectatio  sequens.  Et  videtur  quod  passio. 
Fructus  enim  est  ultimum  quod  exspecta- 
tur  de  arbore  :  sed  ultimum  quod  exspe- 
ctatur  in  actibus  animae,  est  delectatio,  ut 
dicitur  decimo  Ethicorum.  In  oppositum 
est,  quia  voluntas  amat  Deum  :  aut  ergo 
propter  aliud,  et  sic  utitur  eo ;  aut  propter 
se  ipsum,  et  sic  fruitur  eo.  Ergo  frui  est 
actus  quo  Deus  diligitur  propter  se.  Ad 
istud  respondet  :  Dieo  quod  aliquae  au- 
ctoritates  dicunt,  quod  frui  est  actus  vo- 
luntatis  quo  fruitur  bono  propter  se;  et 
aliquae,  quod  est  delectatio  sequens  hunc 
actum  ;  et  aliquae,  quod  comprehendit 
utrumque,  videlicet  actum  et  delectatio- 
nem.  Sumitur  enim  pro  actu,  quum  in 
libro  LXXXUI  Quaestionum  loquitur  Au- 
gustinus  :  Omnis  perversio  est  uti  fruen- 
dis,  et  frui  utendis.  Perversio  autem  est 
actus  in  quo  est  malitia,  quia  voluntaria 
est ;  delectatio  autem  non  est  voluntaria  : 
nam  talem  actum  qui  est  volendi  bonum 
propter  se,  necessario  sequitur  delectatio. 
Item  quum  ait  primo  de  Doctrina  chri- 
stiana  :  Frui  est  amore  inhaerere  alicui 
propter  se.  Inhasio  namque  [alicui  pro- 
pter  se]  es't  actus,  non  delectatio  :  quia  si 
esset  delectatio,  non  esset  ipsa  inhaesio 
objecto  propter  se  relata  tantum  ad  ob- 
jectum  [ut  finem],  quia  delectatio  forma- 
liter  est  ab  objecto,  et  non  relata  ad  ob- 
jectum  ut  ad  finem.  Sumitur  quoque  frui 
pro  delectatione,  quum  primo  de  Trini- 
tate  asserit  Augustinus  :  Gaudium  est  frui 
Trinitate.  Accipitur  etiam  prout  includit 
utrumque,  ab  Augustino  dicente  :  Frui- 
mur  cognitis  in  quibus  voluntas  delectata 
quiescit.  —  Si  autem  quseratur,  cui  nomen 


QUID    SIT   FRUITIO,    CUJUS    POTENTldS   ACTUS,    ET   A   QUA    VIRTUTE   PROCEDAT 


117 


fruitionis  primo  conveniat :  dico  quod  hoc  A 
non  habetur  nisi  ex  modo  loquendi  gram- 
matice.  Dicunt  enim  grammatici,  quod 
frui  construitur  cum  ablativo  ex  vi  trans- 
itionis,  quum  dicitur,  Fruimur  Deo.  Ideo 
ex  modo  loquendi  sumitur  magis  pro  actu 
transeunte  in  Deum  [quam  pro  delecta- 
tione]  :  sed  delectatio  in  Deo  significat 
quietationem  magis  quam  passionem.  Haec 
Scotus. 

Qui  insuper  circa  haec  scribit  :  Sicut  in 
intellectu  sunt  duo  actus,  quorum  uno 
assentitur  vero  propter  se,  et  est  intelle-  B 
ctus  principiorum ;  et  alius  quo  assentitur 
vero  propter  aliud,  ut  est  veritas  conclu- 
sionis,  dependens  ex  veritate  principii  : 
sic  in  voluntate  sunt  duo  actus,  quia  ut 
dicitur  sexto  Ethicorum,  quod  in  intelle- 
ctu  est  affirmatio  et  negatio,  hoc  in  volun- 
tate  est  prosequi  et  fugere.  Unde  in  vo- 
luntate  est  unus  actus  quo  assentitur  vel 
adhaeretur  bono  propter  se,  et  alius  quo 
propter  aliud.  Verumtamen  differentia  est 
circa  intellectum  et  voluntatem  quantum 
ad  duos  hos  actus  :  quoniam  duo  illi  actus  C 
intellectus  ex  natura  objectorum  sunt  ta- 
les,  ideo  limitantur  ad  certa  objecta,  ut 
intollectus  ad  principia,  scientia  ad  con- 
clusiones.  Hinc  intellectus  est  immediato- 
rum,  scientia  mediatorum.  Actus  autem 
voluntatis  non  est  ex  natura  objecti,  sed 
voluntatis  elicientis.  Nam  voluntas  potest 
velle  bonum  quod  est  bonum  propter  se, 
propter  aliud,  et  econverso.  Ideo  duo  ac- 
tus  isti  voluntatis  non  requirunt  determi- 
nata  objecta,  sed  ad  omnia  volibilia  se 
extendunt.  Insuper  actus  intellectus  suffi-  D 
cienter  dividitur  per  actum  assentiendi 
vero  propter  se,  et  per  actum  assentiendi 
vero  propter  aliud.  Sed  velle  bonum  pro- 
pter  se,  et  velle  bonum  propter  aliud,  non 
necessario  nec  sufficienter  dividunt  actum 
voluntatis.  Quod  ostenditur  sic  :  Ponatur 
quod  aliquid  ostendatur  voluntati  sub  ra- 
tione  boni,  sed  non  ostendatur  quale  sit 
bonum  :  voluntas  circa  bonum  illud  po- 
test  habere  actum  non  necessario  inordi- 
natum,  ergo  nec  actum  ultra  referendum, 


nec  ibi  figendum  :  quia  si  haberet  actum 
ulterius  referendum,  uteretur  bono  illo, 
sicque  apprehenderet  illud  ut  bonum  ad 
finem,  quum  possit  contingere  quod  sit 
bonum  propter  se.  Si  autem  haberet  ac- 
tum  ibi  sistendum,  tunc  frueretur  illo, 
quum  tamen  possit  contingere  quod  sit 
bonum  propter  aliud.  Haec  Scotus. 

Porro,  quod  in  verbis  praehabitis  dicit 
delectationem  esse  necessariam,  non  vi- 
detur  intelligendum  quod  displiceat,  aut 
prorsus  involuntaria  sit,  sed  quia  natura- 
liter  sequitur  actum  tam  convenientem  : 
quia  ut  octavo  Metaphysicae  suae  Avicenna 
testatur,  delectatio  est  conjunctio  conve- 
nientis  cum  conveniente,  [seu]  quae  ex  hu- 
juscemodi  conjunctione  oritur.  Nam  deci- 
mo  Ethicorum  habetur,  quod  operationes 
habent  delectationes  annexas  specie  dif- 
ferentes  sicut  et  operationes. 

Postremo,  ad  intelligendum  preehabita, 
advertenda  sunt  quae  circa  haec  scribit  Al- 
bertus  Magnus  :  Frui,  inquit,  est  actus 
affectus  seu  voluntatis  sequentis  actum  in- 
tellectus  secundum  quod  hujusmodi.  Frui 
enim  non  accipitur  ut  tantum  in  specu- 
latione  remaneat  :  quoniam  speculatio  de 
se  non  ponit  inhaesionem,  sed  potest  es- 
se  per  distantiam  rei  a  speculante ;  fru- 
ctus  vero  ponit  unionem  et  gustum  dulce- 
dinis  substantialis  interius,  fundatae  in  rei 
complexione  atque  natura.  Hinc  perfectio 
inhaesionis  in  fructu,  est  penes  actum  vo- 
luntatis.  —  Quod  si  quaeratur,  cur  ergo 
frui  non  denominatur  a  voluntate,  sicut 
proprii  actus  potentiarum  communiter  de- 
nominantur  a  suis  potentiis,  ut  videre  a 
visu,  intelligere  ab  intellectu  :  dicendum, 
quod  duplices  sunt  actus  potentiarum. 
Quidam  enim  sunt  actus  ipsarum  secun- 
dum  ipsas,  prout  referuntur  ad  sua  ob- 
jecta  absolute  :  et  illi  denominantur  ab 
ipsis  potentiis,  ut  videre,  audire,  etc.  Qui- 
dam  vero  actus  sunt  in  potentiis  secun- 
dum  quod  una  ordinatur  ad  aliam,  et  tunc 
aliquid  praecedentis  remanet  in  ratione 
actus  sequentis  virtualiter.  Et  tales  actus 
quandoque   sunt  in  ordine  cognoscitiva- 


118 


IN  LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    1  ;    QUjEST.    III 


rum  potentiarum  ad  invicem  tantum,  ut 
scire,  credere,  opinari  :  scire  enim  est 
actus  rationis  secundum  ordinem  ad  intel- 
lectum.  Quandoque  autem  sunt  in  ordine 
motivarum  ad  elicitivas,  sicut  eligere,  uti, 
frui  :  et  ±11  i  non  possunt  ab  una  vi  deno- 
minari,  quia  non  sunt  unius  potentiee  ab- 
solute,  sed  unius  secundum  quod  est  ordi- 
nata  ad  alias.  —  lterum  quaeri  potest,  cur 
frui  definiatur  per  amorem,  quum  tria 
requirantur  ad  inhaesionis  perfectionem, 
videlicet  visio  speciei,  comprehensio  per 
substantiam,  et  inhsesio  per  amorem.  Prae- 
terea,  omne  peccatum  separat  nos  a  Deo  : 
ergo  per  oppositum  omnis  virtus  conjun- 
git  Deo.  Ergo  omni  virtute  contingit  nos 
Deo  inhserere,  et  non  tantum  amore.  Re- 
spondendum,  quod  solus  amor  qui  caritas 
est,  perfectam  causat  inhaesionem  :  qui 
quum  sit  completivus  fruitionis,  speciali- 
ter  ponitur  in  definitione  ipsius.  Aliae  vero 
virtutes  quamvis  disponant  ex  parte  sub- 
jecti,  non  tamen  complent  fruitionem. 
Quod  patet  sic  :  visio  dicit  conversionem 
super  praesentia  tantum  ;  comprehensio 
autem,  quae  succedit  spei,  dicit  adhaeren- 
tiam ;  sed  amor,  eo  quod  est  vitta  strin- 
gens,  et  acutum  mobile  penetransque  ama- 
tum,  ut  Dionysius  ait,  dicit  inhaerentiam. 
Itaque,  ad  hoc  quod  virtus  ponatur  in 
definitione  fruitionis,  non  sufficit  quod 
simpliciter  conjungit  nos  Deo.  Est  enim 
duplex  conjunctio,  puta  per  meritum,  et 
quasi  per  quemdam  contactum.  Primo  mo- 
do  omnis  virtus  Deo  conjungit.  Sed  per 
contactum  spiritualem  tripliciter  contin- 
git  conjunctio,  scilicet  :  per  praesentiam, 
quod  est  dum  intellectus  attingit  rem  in 
sua  essentia,  sed  non  necessario  tenel  ac 
habet  eam  :  unde  assimilatur  contactui 
mathematico,  in  quo  tantum  ultima  tan- 
gentium  simul  sunt.  Secunda  est  quasi 
per  adhaerentiam  et  tentionem  et  habe- 
re  :  et  hic  est  tactus  ejus  quod  succedit 
spei,  assimilaturque  tactui  compactorum. 
Tertia  est  per  inhaerentiam,  quando  unum 
quasi  ingreditur  alterum,  et  contrahit  im- 
pressiones  et  affectiones  a  natura  ipsius  : 


A  et  hic  est  tactus  amoris,  et  assimilatur 
quasi  tactui  naturali,  in  quo  tangentia  im- 
primunt  sibi  invicem  suas  proprietates. 
Porro  primus  modus  conjunctionis,  qui  est 
per  meritum,  est  ut  materialis  dispositio 
ad  fruitionem  ;  secundus  vero  et  tertius 
propinque  se  habent  ad  eam  ;  sed  quartus 
est  completivus  ipsius.  Haec  Albertus. 

Nunc  instantiae  sunt  solvendae.  Ad  qua- 
rum  primam  dicendum,  quod  dum  fruitio 
dicitur  tota  merces,  sumitur  prout  beatifi- 

B  cam  visionem  includit,  et  non  solum  pro 
actu  seu  delectatione  voluntatis,  sicut  nunc 
sumpta  est.  —  Ad  secundam,  quod  clara 
illa  intuitio  divinae  essentiae,  est  substan- 
tialiter  essentiale  preemium  atque  felicitas 
Beatorum  :  non  tamen  ut  sumitur  cum 
exclusione  dilectionis  fruitivae  eam  se- 
quentis;  sicut  nec  alia  opinio  potest  sal- 
vari,  quod  in  actu  voluntatis  consistat  fe- 
licitas  cum  exclusione  delectationis.  ldeo, 
sicut  alii  dicunt,  quod  in  actu  voluntatis 
beatitudo  consistat,  sic  quod  ipsa  dilectio 

G  delectatione  perficitur  et  ornatur;  sic  di- 
co,  quod  in  visione  preetacta  consistit  fe- 
licitas,  secundum  quod  visio  illa  tam  di- 
lectionem  quam  delectationem  sequentes 
virtualiter  continet  atque  causaliter  exse- 
rit,  imo  et  inseparabiliter  habet  annexas, 
non  velut  extraneas  additiones,  sed  tan- 
quam  proprias  decorationes  formativas  et 
completivas.  Cognitio  quippe  sine  dilecti- 
one  est  informis,  nec  sine  dilectione*  quie-  •  deiecta- 
tat.  Beatitudo  autem  mentis  creatae,  non  *'one 
potest  esse  omnimode  simplex  quemad- 

D  modum  increatae  felicitas  mentis.  Propter 
quod  dixit  Boetius,  quod  felicitas  est  sta- 
tus  omnium  bonorum  aggregatione  perfe- 
ctus.  Quum  itaque  dicitur  quod  visio  ordi- 
natur  ad  amorem,  dico  quod  non  ordinatur 
ad  amorem  tanquam  ad  aliquod  alienum 
extraneum,  sed  tanquam  ad  proprium  com- 
plementum,  et  actum  concomitantem  in 
se  virtualiter  comprehensum,  atque  ex  se 
causaliter  prodeuntem  :  et  hoc  non  impe- 
dit  quin  in  visione  sit  sita  felicitas.  Tamen 
de  hac  re,  suo  aptiorique  loco,  exquisitior 


QUtEST.    IV    :    AN   SOLO    1NCREAT0   BONO    SIT   OBJECTIVE   FRUENDUM 


119 


(Deo  praestante)  erit  discussio.  —  Ad  ter-  A 
tiani  patet  ex  verbis  Antisiodorensis  re- 
sponsio  secundum  unam  positionem,  et  ex 
verbis  Alberti  secundum  alium  modum. — 
Ad  quartam,  quod  non  quaelibet  delectatio 
annexa  actui  virtuoso,sufficit  ad  rationem 
fruitionis,  sed  illa  qua  formaliter,  imme- 
diate  et  directe  quietatur  mens  et  quiescit 
in  summo  bono  :  quod  non  est  omnium 
virtutum,  sed  theologicarum  objectum.  — 
Idem  dicendum  ad  quintam.  —  Ad  sextam, 
quod  visio  seu  cognitio,  prout  in  ea  con- 
sistit  beatitudo,  videlicet  prout  modo  prae-  B 
fato  dilectionem  et  delectationem  includit 
tanquam  germina  quaedam  ex  se  profluen- 
tia,  concomitantia,  seque  ornantia,  est  op- 
tima,  nobilissima  et  sufficienlissima  actio 
animae.  Sic  et  donum  sapientiae  salutaris, 
quae  nunquam  informis  est,  seu  mystica 
theologia,  in  qua  consistit  felicitas  hujus 
vitae,  caritatem  suo  modo  includit. 


QUiESTIO    IV 

G 

OUarto  quaeritur,  An  SOlo  increato 
bono  sit  objective  fruendum. 
Quam  quaestionem  sic  format  Scotus  : 
Utrum  objectum  per  se  et  formale  fruiti- 
onis,  sit  ultimus  finis. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  natura 
non  tendit  in  impossibile  :  sed  Deus  in 
infinitum  excellentior  est  omni  creato,  et 
creatura  distat  ab  ipso  infinite.  Ergo  non 
potest  ipsum  attingere  :  nam  et  infinitum, 
secundum  Philosophum,  pertransiri  non  D 
potest.  —  Secundo,  capacitas  mentis  cre- 
atse  est  finita,  sicut  et  ejus  essentia.  Ergo 
bono  finito  potest  repleri  et  contentari.  — 
Tertio,  inter  susceptibile  et  susceptivum 
oportet  esse  proportionem,  quia  suscepti- 
vum,  secundum  Philosophum,  non  est  ad 
quaecumque  contingens  :  sed  inter  finitum 
et  infinitum  nulla  est  proportio.  Mens  ergo 
creata  finita,  infiniti  boni  non  videtur 
susceptiva.  —  De  ista  materia  jam  dicta 
sunt  multa,  quae  non  sunt  iteranda. 


Itaque  Scotus  ad  istud  respondet  :  Se- 
cundum  Avicennam,  aliquid  finitum  po- 
test  esse  objectum  ordinatae  fruitionis. 
Dixit  enim  unam  intelligentiam  ab  alia 
esse  productam,  et  animas  nostras  ab  in- 
telligentia  infima,  quam  sphaerae  activo- 
rum  et  passivorum  dicit  praeesse.  Sicque 
affirmat  intelligentiam  producentem  esse 
objectum  fruitionis  intelligentiae  a  se  im- 
mediate  productae.  Hanc  autem  opinionem 
erroneam  Scotus  et  alii  doctores  catholici 
concorditer  atque  idonee  reprobant  :  tum 
quia  in  se  falsa  est,  asserendo  unam  intel- 
ligentiam  esse  productam  et  creatam  ab 
alia,  quum  ornnes  simul  sint  immediate  a 
Deo  omnipotenti  ac  adorando  creatae;  tum 
quia  et  dato  quod  una  illarum  esset  pro- 
ducta  ab  alia,  desiderabilius  tamen  et  ju- 
cundius  ei  esset  cognoscere  primam  cau- 
sam  eo  modo  quo  eam  potest  cognoscere, 
quam  quaecumque  creata,  quae  a  dignitate 
et  eminentia  primi  principii  deficiunt  in- 
finite.  Intellectus  quoque  in  cognoscendo 
non  sistit,  nisi  ad  primae  notitiam  causae 
deveniat,  quum  scire  sit  rem  per  causam 
cognoscere.  Rursus,  sicut  omni  finito  in- 
tellectus  potest  aliquid  majus  excogitare, 
sic  et  voluntas  aliquid  majus  appetere. 
Ideo  in  tali  finito  non  conquiescunt.  — ■ 
De  hoc  Guillelmus  Parisiensis,  prima  par- 
te  voluminis  sui  de  Universo,  diffusius 
scribit. 

Praeterea  circa  haec  asserit  Scotus,  quod 
ordinalae  fruitionis  solus  Deus  seu  ultimus 
finis  objectum  sit ;  objectum  vero  fruiti- 
onis  in  communi,  sit  bonum  verum,  vel 
bonum  ostensum  a  ratione  errante  :  quod 
non  est  verum  bonum,  sed  bonum  appa- 
rens,  vel  bonum  praefixum  :  potest  enim 
voluntas  praestituere  sibi  quodcumque  bo- 
num  tanquam  finem.  Ratio  quoque  Avi- 
cennae  non  concludit  :  quia  et  dato  quod 
una  intelligentia  produceretur  ab  alia,  non 
tamen  quietaretur  in  illa.  Visus  enim  non 
quietatur  in  eo  a  quo  producitur,  sed  in 
visibili.  Haec  Scotus.  Cujus  intentio  est, 
quod  ultimus  finis  seu  Deus  sit  formale 
et  per  se  objectum  ordinatae  fruitionis  ; 


120 


1N   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    I  J    QU^EST.    IV 


fruitionis  vero  inordinatse  objectum,  sit  id  A 
in  quo  fruens  sibi  constituit  erronee  ulti- 
mum  finem,  inhaerendo  illi  magis  quam 
Deo  ;  porro  objectum  fruitionis  commu- 
niter  sumptse,  sit  bonum  prsetacto  modo 
generaliter  sumptum. 

Insuper  ad  quaestionem  hanc  Thomas 
respondet  :  Frui  aliquo  tripliciter  dicitur. 
Aut  sicut  objecto,  et  sic  solo  Deo  fruen- 
dum  est  :  quia  ad  bonitatem  Dei  ordinatur 
tota  bonitas  universi,  sicut  bonum  totius 
exercitus  ad  bonum  principis,  ut  dicitur 
undecimo  Metaphysicee.  Alio  modo,  sicut  B 
habitu  eliciente  actum  fruitionis  :  sicque 
beatitudine  creata  et  caritate  fruendum 
est.  Tertio,  ut  instrumento  :  et  sic  fruimur 
potentia  cujus  actus  est  fruitio.  Itaque  solo 
Deo  qui  effective  facit  beatum,  objectali- 
ter  est  fruendum.  Haec  Thomas. 

Qui  et  in  Summa  sic  ait  :  Ad  rationem 
fructus  pertinent  duo,  videlicet  quod  sit 
ultimum,  et  quod  appetitum  quadam  dul- 
cedine  seu  delectatione  quietet.  Dicitur 
autem  aliquid  ultimum  dupliciter,  scilicet 
simpliciter,  et  secundum  quid  :  simplici-  C 
ter,  quod  ad  aliud  non  refertur;  secun- 
dum  quid,  quod  est  ultimum  aliquorum. 
Quod  ergo  simpliciter  est  ultimum  in  quo 
quis  delectatur  tanquam  in  ultimo  fine, 
hoc  proprio  dicitur  fructus,  et  eo  quis  di- 
citur  proprie  frui.  Porro  quod  in  se  ipso 
non  est  delectabile,  sed  tantum  appetitur 
in  ordine  ad  aliud,  sicut  potio  amara  ad 
sanitatem,  nullo  modo  fructus  dici  potest. 
Quod  vero  in  se  habet  quamdam  delecta- 
tionem  ad  quam  queedam  prsecedentia  re- 
feruntur,  potest  aliquo  modo  dici  fructus ;  D 
sed  non  proprie  et  secundum  completam 
rationem  fructus  dicimur  eo  frui,  quia 
adhuc  aliquid  exspectatur  in  quo  finali- 
ter  quiescitur.  Haec  Thomas. 

Insuper  circa  heec  scribit  jEgidius  :  Ali- 
quid  dicitur  bonum  nostrum  et  diligibile 
a  nobis,  quatuor  modis.  Primo,  per  acci- 
dens,  quia  quamvis  in  se  non  habeat  unde 
ametur,  tamen  in  ordine  ad  aliud  ipsum 
diligimus  :  ut  potionem  amaram  per  re- 
spectum  ad  sanitatem.  Secundo,  quia  in 


se  habet  unde  ametur  :  ut  potio  dulcis. 
Tertio,  quia  est  causa  bonitatis  formali- 
ter  :  sicut  scientia  est  causa  quod  sumus 
scientes.  Quarto,  quia  est  causa  bonitatis 
efficienter  :  sicque  Deus  est  causa  omnis 
boni.  Et  haec  duo  ultima  membra  tangit 
Dionysius  undecimo  de  Divinis  nominibus 
capitulo.  Et  quia  fruilio  quietationem  in- 
cludit,  ideo  illo  dumtaxat  bono  fruimur, 
quod  ad  aliud  non  refertur  :  quod  est  bo- 
num  perfectum  et  increatum.  —  Si  autem 
quaeratur  an  beatitudine  sit  f ruendum,  dis- 
tinguere  possumus.  Nam  diligere  aliquid, 
multipliciter  potest  intelligi,  vel  dilectione 
formaliter,  vel  voluntate  instrumentaliter, 
vel  diligibili  tanquam  objecto.  Unde  di- 
ligo  dilectione,  diligo  voluntate,  et  diligo 
diligibili.  Ita  fruor  fruibili,  scilicet  Deo 
principaliter  et  objective,  et  fruor  fruitio- 
ne  seu  beatitudine  formaliter,  et  fruor  po- 
tentia  atque  virtutibus  quasi  instrumen- 
taliter.  Heec  ^Egidius. 

Qui  etiam  asserit,  quod  in  illis  quatuor 
modis  praetactis,  quibus  aliquid  dicitur 
bonum  et  diligibile  nobis,  secundus  inclu- 
dit  primum,  tertius  secundum  et  primum, 
quartus  tres  praecedentes.  Quod  non  vi- 
detur,  si  modi  illi  accipiantur  proprie  et 
prsecise,  seu  per  exclusionem  sui  oppo- 
siti  :  sic  enim  secundus  non  includit  pri- 
mum,  quum  formaliter  opponantur ;  et 
multo  minus  Deus  dicitur  bonum  per  ac- 
cidens,  seu  bonum  nostrum  formaliter, 
quum  non  sit  forma  inhaerens.  Quod  si 
dicatur,  quod  Deus  sit  bonum  nostrum 
formaliter,  non  inhaerenter,  sed  exempla- 
riter,  ille  modus   cum   quarto  coincidit. 

Preedictis  concordat  Richardus.  Et  ad- 
dit  :  Solo  Deo  fruendum  est  secundum 
perfectam  rationem  fruitionis.  Quae  tamen 
perfectio  habet  gradus.  Ait  enim  Augusti- 
nus  libro  de  Doctrina  christiana  :  Quum 
adest  quod  diligitur,  delectationem  secum 
gerit  :  per  quam  si  transieris,  eamque  re- 
tuleris  ad  id  ubi  manendum  est,  uteris  ea, 
nec  proprie  sed  abusive  diceris  frui ;  si 
vero  inhaeseris  atque  permanseris,  finem 
in  ea  ponens  laetitiea   tuae,  tunc  vere   et 


AN    SOLO   INCHEATO   BONO   SIT   OBJECTIVE   FRUENDUM 


121 


proprie  frui  dicendus  es  :  quod  non  est 
faciendum  nisi  in  illa  Trinitate,  id  est 
summo  et  incommutabili  bono.  Non  enim 
nisi  in  re  nobilissima  quse  per  voluntatem 
potest  attingi,  statuendus  est  ultimus  fi- 
nis  :  cujus  rei  anima  capax  est,  quum  sit 
illius  imago.  Quod  etiam  summum  bonum 
solum  potest  quietare  mentis  affectum  : 
ideo  eo  dumtaxat  fruendum  est,  quia  frui- 
tio  est  ultimus  actus  appetitivee  potentia?, 
quo  delectabiliter  quiescitur.  Hinc  primo 
Confessionum  Augustinus  loquitur  Deo  : 
Fecisti  nos,  Domine,  propter  te,  et  inquie- 
tum  est  cor  nostrum  donec  perveniat  et 
conquiescat  in  te.  Unde  in  libro  de  Spiritu 
et  anima  fertur  :  Tantaa  dignitatis  est  ra- 
tionalis  creatura,  ut  nullum  bonum  queat 
ei  sufficere  preeter  summum.  Quod  etiam 
persuadet  experientia,  quando  homo  expe- 
ritur  in  se,  quod  quantumcumque  cogitet 
magnum  bonum  finitum,  semper  invenit 
appetitum  suum  paratum  ad  aliquid  ma- 
jus  et  eminentius  appetendum.  Nullo  ergo 
creato  finaliter  objectaliterque  fruendum 
est.  Nec  obstat  quod  Tullius  ait  in  sua 
Rhetorica  :  Expetendorum  tria  sunt  gene- 
ra  :  unum,  quod  propter  se  expetendum 
est,  ut  virtus  et  scientia;  aliud,  quod  pro- 
pter  alterum  tantum,  sicut  pecunia;  ter- 
tium,  quod  propter  utrumque,  ut  amicitia. 
Virtus  namque  et  scientia  dicuntur  appe- 
tendae  propter  se,  id  est  per  se  seu  non 
per  accidens  tantum,  vel  quia  habent  in 
se  unde  alliciant  et  amentur,  quamvis 
nullum  aliud  bonum  inde  proveniat  et 
sequatur.  Heec  Richardus. 

Hinc  pulchre  scribit  Ronaventura  :  Solo 
Deo  proprie  est  fruendum,  prout  frui  dicit 
motum  seu  actum  cum  delectatione  et 
quietatione.  Sed  coinmuniter  accepto  frui, 
prout  dicit  motum  cum  delectatione  tan- 
tum,  sic  omnibus  quaa  pra^sentialiter  spi- 
ritualiterque  delectant  et  conjuncta  sunt 
fini  (cujusmodi  sunt  dona  et  fructus  ac 
beatitudines),  potest  homo  non  indebite 
frui.  Hujus  ratio  est,  quia  nihil  potest 
animam  sufficienter  finire,  nisi  bonum  ad 
quod  est,  et  a  quo  est  :  quod  est  summum 


A  et  infinitum  bonum,  excedens  animae  vi- 
res.  Naturalis  namque  cognitio  animae,  est 
cognitio  non  arctata.  Unde  nata  est  quo- 
dammodo  cognoscere  omnia.  Hinc  non  im- 
pletur  cognitio  ejus,  nisi  cognoscibili  in 
se  omnia  cognoscibilia  continente,  et  quo 
cognito  omnia  cognoscuntur.  Similiter  af- 
fectio  animae  nata  est  diligere  omne  bo- 
num.  Ergo  nullo  bono  sufficienter  finitur 
affectus  ejus,  nisi  quod  est  bonum  omnis 
boni,  et  quod  est  omnia  in  omnibus  :  quod 
est  Deus  excelsus  et  gloriosus,  qui  in  Exo- 

R  do  locutus  est  Moysi  :  Ego  ostendam  tibi  Exod. 
omne  bonum.  —  Denique,  ad  hoc  quod  xxx'"' 19' 
anima  finiatur,  necesse  est  ipsam  finiri 
secundum  existimationem  :  alioqui  non 
esset  beata,  nisi  se  existimaret  beatam. 
Existimatio  autem  animae  supergreditur 
omne  finitum,  quoniam  omni  finito  potest 
majus  cogitari  :  ergo  solum  infinitum  et 
incircumscriptibile  bonum  potest  animam 
sufficienter  finire,  quietare  et  felicitare. 
—  Quod  etiam  necesse  est  propter  perfe- 
ctam  delectationem.  Ad  delectationem  enim 

G  concurrit  delectabile  et  conjunctio  ejus 
qui  delectatur  in  illo.  Omne  autem  quod 
delectat  animam,  delectat  in  ratione  boni 
et  pulchri.  Et  quoniam  solus  Deus  est  ipsa 
bonitas  et  pulchritudo,  idcirco  in  solo  Deo 
perfecta  consistit  delectatio.  Quod  et  ra- 
tione  conjunctionis  ita  se  habet.  Solus 
etenim  Deus  perfectissime  conjungitur  ani- 
mae,  utpote  secundum  veritatem  et  inti- 
mitatem.Nam  propter  suam  simplicitatem 
et  spiritualitatem  illabitur  animas,  estque 
intimior  ei  quam  ipsa  sibi.  —  Verumta- 

D  men  ipsa  quum  sit  finita,  non  capit  bo- 
num  infinitum,  nisi  finite.  Sed  quoniam 
bonum  illud  est  infinitum,  ideo  anima 
ab  ipso  totaliter  absorbetur,  ut  jam  ejus 
capacitas  undique  terminetur.  Unde  non 
tantum  gaudebit,  sed  ut  ait  Anselmus,  in  Matth.w, 
gaudium  Domini  introibit.  Quod  si  tan-  23, 
tum  caperet,  et  non  vinceretur  et  absor- 
beretur,  adhuc  posset  insurgere  appetitus 
ejus  ad  amplius  aliquid  capiendum.  Haec 
Ronaventura. 

Porro  Durandus  circa  haec  scribit  spe- 


1N  LIBRUM   I   SENTENTIARDM.    —   DIST.    I  ;    QILEST.    IV 


cialia  quaedam,  dicens  quod  immediatum  A 
objectum  fruitionis  non  est  Deus,  sed  ac- 
tus  quo  Deus  immediate  attingitur  ;  et 
quod  objectum  fruitionis  remotum  sit  so- 
lum  Deus.  Ad  quod  probandum,  praemittit 
quod  duplex  sit  finis.  Unus  est  res  asse- 
cuta  :  sicut  finis  avari  est  pecunia.  Alius 
est  assecutio  rei  :  sicut  finis  avari  est  pos- 
sessio  pecuniae.  Simili  modo,  finis  creatu- 
rae  rationalis  sicut  res  assecuta,  est  Deus  ; 
sed  finis  ejus  ut  assecutio,  est  actio  seu 
visio  qua  Deum  assequimur,  oblinemus  et 
beatifice  possidemus.  Item,  quum  omnes  B 
actus  voluntatis  fundentur  radicaliter  in 
amore,  sciendum  quod  duplex  est  amor, 
videlicot  benevolentiae,  et  concupiscentiae. 
Id  amamus  amore  benevolentiae,  cui  volu- 
mus  aliquod  bonum  vel  aliquam  perfecti- 
onem.  Ipsum  vero  bonum  quod  volumus 
nobis  ipsis  aut  amicis,  amamus  amore 
concupiscentiae.  —  Hoc  praemisso,  probat 
propositum  sic  :  lmmediatum  objectum 
amoris  concupiscentiae,  non  est  res  sub- 
jecto  distincta  a  concupiscente  :  sed  frui- 
tio,  quum  sit  delectatio  de  Deo  et  in  Deo  C 
habita,  est  quidam  amor  concupiscentiae. 
Ergo  immediatum  objectum  fruitionis  vel 
delectationis  non  est  Deus,  quum  ipse  sit 
res  a  nobis  subjecto  distincta;  sed  est  ali- 
quis  actus  quo  Deus  a  nobis  attingitur  vel 
habelur.  Major  probatur  inductione.  Nam 
diligo  vinum  dilectione  concupiscentiae. 
Numquid  immediatum  objectum  hujus  di- 
lectionis  est  vinum?  Gerte  non,  sed  usus 
gustantis.  Non  enim  diligo  vinum  imme- 
diate,  sed  vinum  gustare.  Et  idem  est  in 
omnibus  aliis.  Ratione  probatur.  Id  ama-  D 
tur  amore  concupiscentiae,  quod  est  bo- 
num  aut  perfectio  quam  nobis  volumus 
vel  amicis.  Sed  res  subjecto  distincta, 
nunquam  est  bonum  nostrum  nisi  ratione 
actus  quo  nobis  conjungitur  (sicut  panis 
non  est  bonum  nostrum  nisi  quia  eo  refi- 
cimur),  et  ipsa  conjunctio  est  bonum  no- 
strum  immediate.  Ergo  res  subjecto  distin- 
cta  a  concupiscente,  non  est  immediatum 
objectum  amoris  concupiscentiae.  Minor 
quoque  probatur  :  quia  fruitio  vel  dele- 


ctatio,  aut  concupiscentiae  amor  est,  aut 
benevolentiae.  Non  potest  dici  quod  sit 
amor  benevolentiae  quo  velimus  aliquod 
bonum  Deo  :  quoniam  delectatio  de  Deo 
habita,  correspondet  desiderio  de  ipso 
habendo ;  sed  per  tale  desiderium  non 
desideramus  aliquid  Deo,  sed  nobis,  vi- 
delicet  videre  ipsum.  Ergo  delectatio  de 
Deo  habita,  non  est  amor  benevolentiae  ad 
Deum,  sed  amor  concupiscentiae  retortae 
ad  nos. 

Haec  autem  Durandi  opinio  videtur  irra- 
tionabilis  et  absurda.  Primo,  quoniam  Deus 
in  communi  et  approbato  modo  loquendi, 
asseritur  esse  objectum  immediatum,  pro- 
prium  et  formale  theologicarum  virtutum 
et  actuum  earumdem.  Secundo,  quoniam 
amor  quo  Deum  diligimus,  tanto  est  pu- 
rior,  perfectior  atque  divinior,  quo  minus 
ad  se  reciprocus  et  reflexus,  et  quo  minus 
amori  concupiscentiae  ad  se  retorto  admix- 
tus,  prout  viri  contemplativi  doctissimi 
et  desuper  illustrati,  Bernardus,  Vercel- 
lensis,  Hugo,  Cassianus,  Climacus,  Joan- 
nes  Ruysbroeck,  et  alii  multi,  concorditer 
docent.  Amor  autem  Beatorum  quo  dili- 
gunt  Deum,  purissimus  est,  deiformis,  nil 
habens  de  concupiscentia,  reflexione  et 
privato  amore  directe  admixtum.  Tertio, 
quia  Beati  sunt  ad  Deum  pure,  perfecte 
totaliterque  conversi,  atque  in  ipsum  pu- 
rissimo  intuitu  et  affectu  transformati.  Id- 
circo  se  totos  et  omne  commodum  suum, 
omnem  actum  et  universam  beatitudinem 
suam,  sincerissime  ac  integerrime  refe- 
runt  finaliter  inavertibiliterque  in  Deum 
et  ad  ejus  honorificentiam.  Idcirco  eorum 
actui  et  amori,  fruitioni  et  contemplatio- 
ni,  nil  de  concupiscentia  commodi  sui  ad 
se  retorti  miscetur.  Et  de  hoc  pulchre  et 
profunde  sanctus  scribit  Bernardus  in  Ii- 
bro  de  Amando  Deum,  et  super  Cantica. 
Similiter  Vercellensis,  atque  Richardus  de 
S.  Victore,  libro  de  Laudibus  caritatis,  di- 
centes  quod  sicut  Deus  omnipotens  et  su- 
blimis  omnia  amat  propter  se  ipsum,  sic 
sancti  et  perfecti,praesertim  Beati,se  ipsos 
et  omnia  sua  diligunt  pure  et  impermixte 


AN   SOLO    INCREATO   BONO    SIT   OBJECTIVE  FRUENDUM 


123 


in  Deo  et  propter  Deum.  Et  quamvis  op- 
tent  seu  ament  beneficia  Dei  ac  dona  et 
praemia  ejus,  hoc  tamen  non  venit  ex  pri- 
vato  amore,  imo  nec  principaliter  aut  di- 
recte  ex  naturali  sui  dilectione,  sed  ox 
caritate  purissima  qua  totis  preecordiis  di- 
ligunt  Deum  pure  in  se  et  propter  se,  non 
ut  eo  fruantur.  Imo,  quia  diligunt  eum, 
cupiunt  ei  uniri,  eoque  frui  et  glorificari 
ab  eo,  et  totum  hoc  ad  ipsum  Deum  fina- 
liter  referunt,  quemadmodum  omne  crea- 
tum  ad  increatum  bonum  est  pure  ac 
integre  referendum.  Et  quia  non  possunt 
Deum  plene  totoque  posse  honorare,  ha- 
bere,  amplecti,  et  aeternaliter  possidere, 
nisi  eum  clare  conspiciant,  ac  eo  fruan- 
tur,  ac  glorificentur  ab  ipso ;  ideo  optant 
seu  amant  eum  per  speciem  intueri,  ipso- 
que  beatifice  frui,  ita  quod  hanc  ipsam 
fruitionem  et  visionem  referunt  prorsus 
pure  in  Deum,  sicque  sint  ei  omnino  sub- 
jecti.  Non  ergo  finaliter  amant  Deum  quia 
cupiunt  eum  videre  :  hoc  enim  esset  in- 
creatum  bonum  referre  ad  bonum  crea- 
tum  et  ad  commodum  suum,  et  uti  Deo. 
Sed  diligunt  Deum  quia  volunt  ei  quod 
ipse  est  et  quidquid  est,  ad  gloriam  et  ho- 
norem  ipsius.  Amare  enim,secundum  Phi- 
losophum,  est  alicui  bonum  velle.  Sic 
quoque  finaliter  desiderant  Deum,  non 
quasi  aliquid  perfectionis  sit  ei  addendum, 
sed  ut  ab  ipsis  modo  jam  tacto  glorifican- 
dum  sincerissime  propter  se  ipsum.  Pos- 
tremo,  id  cujus  actus,  usus  seu  fructus 
amatur  amore  concupiscentiae,  et  amore 
concupiscentiae  amari  censetur  :  sicut  qui 
amat  cibi  aut  potus  degustationem  amore 
concupiscentiee,  etiam  cibum  et  potum  tali 
amat  amore.  Si  ergo  visionem  aut  fruitio- 
nem  Dei  diligimus  amore  concupiscentiae, 
ut  dicit  Durandus,  sequitur  quod  et  Deum 
ita  amemus  :  quod  esset  Deo  uti,  et  se 
ipsum  Deo  praeferre. 

Insuper,  quod  ait  Durandus,  id  quod 
amatur  amore  concupiscentiae,  non  dif- 
ferre  subjecto  a  concupiscente,  videtur  er- 
roneum.Amore  enim  concupiscentiae  ama- 
mus  equum,  vestem,  argentum  :  quae  extra 


A  nos  sunt.  Usum  quoque  talium  saepe  ap- 
petimus  aliis.  Nec  vinum  amamus  solum 
propter  ipsius  gustum,  imo  interdum  ut 
indigentibus  et  infirmis  exhibeatur,  aut  in 
Dei  sacrificio  offeratur. 

Praeterea,  sicut  praehabitum  est,  S.  Tho- 
mas,  Bonaventura,  Antisiodorensis,  et  alii 
praeallegati,  dicunt  solo  Deo  objective  et 
materialiter  esse  fruendum  ;  beatitudine 
vero  creata,  seu  beatifica  visione  atque 
fruitione,  formaliter  tantum.  Ideo  Thomas 
non  dicit  quod  Durandus  eum  dixisse  alle- 

B  gat.  —  Et  rursus  Bonaventura  hic  scribit : 
Beatitudo  creata  non  finit  appetitum  per 
se,  sed  per  conjunctionem  cum  beatitudi- 
ne  increata.  Unde  anima  ipsam  diligit  pro- 
pter  Deum,  non  propter  se.  —  Albertus 
etiam  ait  quod  quum  dicitur,  Fruimur 
creatura,  ablativus  ille  construi  potest  in 
ratione  formae,  vel  in  ratione  objecti  seu 
efficientis  :  et  primo  modo  locutio  vera 
est,  alio  modo  falsa. 

Denique  multa  alia  quae  non  videntur 
posse  salvari,  scribit  in  hujus  quaestionis 

C  solutione  Durandus,  inter  cetera  dicens  : 
Omnis  amor  habet  aliquid  complexum  pro 
objecto,  quia  voluntas  sequitur  actum  in- 
tellectus  componentis  et  dividentis  :  sed 
Deus  ut  sic,  est  aliquid  ineomplexum.Quo- 
circa  reor  dicendum,  quod  sicut  quaedam 
est  operatio  intellectus  quae  vocatur  sim- 
plex  aut  simplicium  apprehensio,  sic  quae- 
dam  est  appetitio  seu  dilectio  volunlatis 
consequens  hujusmodi  apprehensionem. 
Simili  quoque  argumento  argui  posset, 
quod  visio  Dei  non  posset  esse  amoris  aut 

D  fruitionis  objectum,  quum  visio  sit  quid 
incomplexum. 

Nunc  solvendae  sunt  instantiae  primo  fa- 
ctae.  Ad  quarum  primam  dicendum,  quod 
quamvis  Deus  sit  infinite  perfectior  crea- 
turis,  rationalis  tamen  creatura  ad  ejus 
similitudinem  facta,  ipsum  per  cognitio- 
nem  et  amorem  potest  attingere,  nec  est 
localis  distantia.  Nihilo  minus  cognitio  illa 
etiam  beatifica  mentis  creatae,  a  perfecti- 
one  increatae  cognitionis  Dei  deficit  infi- 


124 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    I  ;    QUjEST.    IV 


nite.  —  Secunda  instantia  ex  praeinductis  A 
verbis  Bonaventurae  soluta  est.  Quam  et 
Durandus  solvit,  dicendo  quod  capacitas 
voluntatis  terminari  potest  per  aliquod 
finitum  informative  :  quia  tam  fruitio  vo- 
Iuntatis  quam  visio  intellectus,  est  aliquod 
finitum.Sed  id  quod  terminat  capacitatem 
intellectus  ac  voluntatis  objective,  oportet 
esse  infinitum.  Cujus  ratio  est,  quod  obje- 
ctum  intellectus  est  ens  secundum  om- 
nem  rationem  entis;  et  objectum  volunta- 
tis  est  bonum  secundum  omnem  rationem 
boni.  Idcirco  nil  potest  objective  termina-  B 
re  capacitatem  intellectus  et  voluntatis, 
nisi  contineat  in  se  rationem  et  perfecti- 
onem  omnis  entis  et  omnis  boni.  —  Ad 
tertiam,  quod  inter  finitum  et  infinitum 
nulla  est  proportio  naturalis  atque  univo- 
ca,  sed  bene  imitativa  et  analogica,  lo- 
quendo  de  analogia  modo  superius  in- 
troducto. 

Porro,  ut  praehabita  clarius  intelligan- 
tur,  addendum,  quod  quamvis  modo  ne- 
gatum  sit  immediatum  objectum  fruitionis  G 
esse  visionem  Dei,  non  Deum;  nihilo  mi- 
nus  fateor  tam  visionem  quam  fruitionem 
seu  deIectationem,posse  secundum  se  con- 
siderari,  ita  quod  erit  hujusmodi  consi- 
derationis  objectum,  ex  cujus  considera- 
tione  orietur  mox  gaudium  speciale,  prout 
Guillelmus  Parisiensis  diffuse  ostendit  in 
tractatu  de  Gaudiis  supercoelestibus.  Sed 
ita  loquendo  de  actibus  illis  seu  delecta- 
tionibus,  utendum  est  ipsis,  non  proprie 
fruendum  :  quoniam  ordinantur  ad  in- 
creatum  objectum,  sicut  ex  verbis  Bona-  D 
venturee  nunc  patuit.  —  Unde  Thomas 
affirmat  :  Actus  voluntatis  sicut  et  intel- 
lectus,  super  se  ipsos  reflectuntur.  Volo 
enim  me  velle,  et  amo  me  amare.  Sed  frui 
est  actus  voluntatis.  Ergo  aliquis  fruitur 
sua  fruitione.  —  Hinc  ait  et  Petrus  :  De- 
lectationem  summam  sequitur  quaedam 
jucunditas  seu  gaudium  ex  conversione 
intellectus  super  illam  delectationem,  et 
in  hoc  completur  fruitio ;  et  est  quasi  fru- 
ctus  quod  scit  se  delectari.  Idcirco   fre- 


quenter  a  Sanctis  fruitio  illa  gaudium  et 
leetitia  appellatur.  Unde  Isaias  dicit  :  Gau-    n.  xxxv, 
dium  et  leetitiam  obtinebunt.  l0- 

Insuper,  circa  haec  scribit  Albertus  : 
Quum  dicitur,  Amor  diligitur  amore,  non 
est  diversus  amor  in  actu  verbi  et  in  ma- 
teria  actus,  et  in  habitu  a  quo  egreditur 
actus  ille;  sed  unus  et  idem  aliter  et  aliter 
signatus.  Unde  sicut  non  est  diversa  visio 
qua  video  parietem,  et  video  me  videre ; 
et  sicut  non  est  diversus  intellectus  quo 
intelligo  hominem,  et  intelligo  me  intel- 
ligere  :  sic  non  est  diversus  amor  quo 
amo  Deum,  et  quo  amo  me  amare  vel 
amorem  meum.  Et  hoc  quidem  multi  di- 
cunt;  sed  tamen  non  multi  intelligunt. 
Causa  autem  hujus  est,  quia  quum  dico, 
Intelligo  hominem,  transit  vis  intellectiva 
in  hominem  per  actum  intelligendi  qui 
est  ab  intellectu.  Igitur  secundum  ratio- 
nem  prius  est  in  actu  eadem  vis  et  acce- 
ptio  ipsius.  Sic  etiam  est  ex  parte  virium 
motivarum,  quum  dico,Amo  Deum.  Trans- 
it  enim  vis  amoris  seu  vis  affectiva  in 
Deum  per  actum  amoris  :  sicque  eodem 
actu  transit  in  objectum,  nec  est  amor 
diversus.  Haec  Albertus. 

In  cujus  verbis  duo  videntur  obscura. 
Primum,  quod  dicit  non  esse  diversam 
visionem  qua  quis  videt  parietem,  et  qua 
videt  se  videre.  Quum  enim  visus  exterior 
sit  vis  organica  materialis,  non  est  re- 
flexiva  super  proprium  actum.  Idcirco 
non  videt  quis  corporali  visu  visionem  sui 
corporei  visus  seu  visivaa  potentise.  Nec 
objectum  visus,  quod  est  coloratum  aut 
lucidum,  extendit  se  ad  hujusmodi  visio- 
nem  :  ideo,  sicut  non  continetur  sub  ob- 
jecto  visivae  potentiae,  sic  nec  corporali 
visione  videtur.  Secundum  est,  quod  dicit 
non  esse  diversum  intellectum  seu  intel- 
ligendi  actum  quo  quis  intelligit  homi- 
nem,  et  intelligit  se  intelligere;  nec  di- 
versum  esse  amorem  quo  amat  Deum,  et 
quo  amat  se  amare  aut  suum  amorem. 
Dum  enim  intelligit  quis  se  intelligere, 
reflectit  se  super  proprium  actum  intel- 
lectivum   :   in   qua  reflexione  actus   ille 


QILEST.    V   :    AN   BEATI   UNA   FRUITIONE   FRUANTUR   DIVINA   ESSENTIA   ET   PERSONIS        123 


habet  rationem  objecti.  Qui  actus  sic  sum- 
ptus,  alia  consideratione  et  intuitione  at- 
tenditur  :  per  quam  considerationem  tan- 
quam  per  medium,  vis  intellectiva  fertur 
in  actum  illum  veluti  in  objectum  ;  nec 
aliter  esset  ibi  reflexio  super  proprium 
actum.  Et  idem  est  de  actu  voluntatis. 
Ratio  quoque  Alberti  qua  dicit,  Quum  di- 
co,  Intelligo  hominem,  transit  vis  intelle- 
ctiva  in  hominem  per  actum  intelligendi, 
etc,  haec  (inquam)  ratio  non  videtur  plus 
obtinere,  nisi  quod  idem  numero  sit  actus 
intelligendi  quo  sum  formaliter  intelli- 
gens,  et  quo  intelligo  ipsum  objectum ; 
non  autem  quod  sit  idem  numero  actus 
quo  intelligo  objectum,  et  proprium  in- 
telligendi  actum  per  reflexionem  super 
ipsum.  Et  hoc  eestimo  verum,  quanquam 
et  Thomas  in  Summa  videatur  sentire  sic- 
ut  Albertus. 


QU^STIO    V 

OUinto  quaeritur,  An  Beati  una  et 
eadem  fruitione  fruantur  divi- 
na  essentia  et  persona,  imo  et  tota 
superbenedicta  incomprehensibili 
Trinitate. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  di- 
vinae  et  adorandae  personae  per  relativas 
proprietates  ab  invicem  distinguuntur  : 
ergo  sub  eadem  ratione  non  potest  quis 
frui  eisdem,  quemadmodum  nec  cogno- 
scere,  quum  fruitio  visionem  seu  cogni- 
tionem  sequatur.  —  Secundo,  quoniam 
actus  distinguuntur  per  objecta  :  ergo  tri- 
um  suppositorum  non  est  una  fruitio.  — 
Tertio,  quoniam  bonitas,  dulcedo  seu  ve- 
ritas,  quae  ponitur  fruitionis  objectum  ac 
ratio,  non  eodem  modo  convenit  eis,  sed 
Patri  a  se,  id  est  non  ab  alio,  Filio  autem 
a  Patre,  et  Spiritui  Sancto  ab  utroque. 
Ergo  nec  una  fruitione  quis  fruitur  eis. 

Ad  hanc  respondet  Albertus  :  Dum  quae- 
ritur  an  fruamur  personis  in  eo  quod  per- 


A  sonae  sunt,  dicendum  quod  si  ly  in  eo 
dicit  rationem  objecti  fruifionis,  non  frui- 
mur  personis  in  eo  quod  personae  sunt.  Si 
autem  dicit  indifferentiam  et  identitatem 
personae  ad  objectum  fruitionis,  sic  frui- 
mur  personis  in  eo  quod  personae  sunt. 
Licet  enim  fruitio  per  se  sit  Dei  in  quan- 
tum  est  summum  bonum,  non  tamen  est 
Dei  per  consequens,  et  personae  per  ac- 
cidens  :  quia  in  Deo  non  est  consequens 
universale  ad  particulare,  sed  idem ;  si- 
militer  in  Deo  non   est  accidentale,  sed 

B  idem.  Ideo  fruimur  Deo  et  personis,  in 
quantum  idem  sunt  cum  summo  bono. 
Itaque  fruimur  Patre  determinate  :  non 
quidem  secundum  quod  ad  Filium  est,  sed 
in  quantum  ipse  relatus  ad  Filium,  est 
summo  bono  idem  per  essentiam.  Haec 
Albertus. 

Porro  Thomas  respondet  :  Una  fruitione 
fruimur  tribus  personis.  Cujus  duplex  est 
ratio.  Una  ex  parte  divinae  essentiae.  Ob- 
jectum  enim  fruitionis  est  bonitas  sum- 
ma  :  quae   quum   sit   eadem   numero   in 

C  tribus  personis,  ipsarum  est  una  fruitio. 
Secunda  ratio  sumitur  ex  parte  proprie- 
tatum.  Nam  ut  ait  Philosophus,  Qui  noscit 
unum  relativorum,  cognoscit  et  reliquum. 
Et  sic  quum  tota  fruitio  originetur  ex 
visione,  qui  fruitur  uno  relativorum  in 
quantum  hujusmodi,  fruitur  reliquo.  Per- 
sonae  autem  divinae  distinguuntur  tantum 
secundum  relationes.  Ideo  in  fruitione 
unius  includitur  fruitio  alterius  :  sicque 
est  una  fruitio  trium.  Sed  ratio  prima  est 
melior,  quae  tangit  rationem  objecti  a  quo 

D  actus  suscipit  unitatem. 

Idem  dicit  Richardus.  iEgidius  quoque, 
qui  addit  istud  ex  tribus  posse  probari. 
Primo,  ex  parte  fruibilitatis,  quae  est  pro- 
prietas  summag  bonitatis,  cui  propter  se 
inhaeretur  amore  :  quee  quum  sit  una  in 
tribus  personis,  una  est  earum  fruitio. 
Secundo,  ex  parte  fruibilis,  quoniam  tres 
personae  sunt  unus  omnium  intellectua- 
lium  creaturarum  finis,  in  quo  solo  ul- 
timate  atque  plenarie  quietantur.  Tertio, 
ex  parte  fruentium.  Nullus  enim  quietatur 


126 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    I  :    QUvEST.    V 


in  duobus  in  eo  quod  duo,  aut  in  pluribus 
in  eo  quod  plura.  Unde  sicut  unum  est 
universorum  principium,  ita  et  unus  om- 
nium  finis,  ad  quem  omnia  reducuntur. 
Item,  sicut  adoratio  respicit  majestatem, 
ita  fruitio  bonitatem.  Hinc  sicut  tribus 
personis  propter  unam  majestatem  ado- 
ratio  una  debetur,  ita  una  fruitione  frui 
eis  debemus,  propter  unam  earum  indi- 
visibilem  bonitatem.  Haec  iEgidius. 

Antisiodorensis  vero  sic  arguit :  Frui,  est 
amore  alicui  propter  se  tantum  inhsere- 
re.  Si  ergo  fruendum  est  Filio,  Filius  di- 
ligendus  est  propter  se,  non  igitur  propter 
Patrem.  Ad  quod  respondet,  quod  Filius 
diligendus  est  propter  se  tantum  ;  nec 
tamen  sequitur  quod  non  propter  Patrem, 
quia  non  excluditur  Pater,  quum  sit  idem 
finis  qui  Filius.  Porro  quum  dicitur,  Pa- 
ter  diligit  Filium  propter  Filium,  ly  pro- 
pter  accipitur  privative,  et  est  sensus  : 
Diligit  Filium  non  propter  aliud.  Quum 
autem  dicitur  Deus  esse  diligendus  pro- 
pter  beneficia  sua,  ly  propter  non  dicit 
causam  finalem,  sed  materialiter  incita- 
tivam.  Quum  vero  asserit  Augustinus,  Una 
sola  Dei  imago  colenda  est,  quae  est  id 
quod  Deus  Pater,  quee  non  pro  Patre,  sed 
cum  Patre  colenda  est  :  sensus  est,  quod 
Pater  et  Filius  sunt  colendi  ut  unus  om- 
nium  finis.  Haec  Antisiodorensis. 

At  vero  Scotus  circa  haec  quaerit,  utrum 
in  objecto  fruibili  sit  aliqua  distinctio,  ita 
ut  voluntas  eo  fruatur  secundum  unam 
rationem,  et  non  secundum  aliam.  Et  ar- 
guit  primo  quod  sic,  quia  primo  Ethico- 
rum  habetur  quod  sicut  ens  et  unum  sunt 
in  omni  genere,  ita  et  bonum.  Quum  er- 
go  Deus  et  divina  essentia,  quae  sunt  frui- 
bilia,  habeant  bonitatem  substantiae  et  re- 
lationis,  habent  duas  rationes  secundum 
quas  sunt  fruibiles.  Praeterea,  sicut  verum 
et  unum  convertuntur  cum  ente,  ita  et 
bonum.  Sed  unitas  translata  ad  divina,  est 
essentialis  et  personalis  :  sunt  enim  ibi 
tres  unitates;  ergo  et  tres  bonitates.  Er- 
go  Deus  secundum  unam  est  fruibilis,  et 
non  secundum  alteram;  aut  si  secundum 


A  utramque,  hoc  est.  secundum  plures  actus 
fruendi. 

Ad  heec  dicit,  quod  quatuor  assignantur 
distinctiones  in  divinis  :  una  essentiae  et 
personae,  alia  personarum  inter  se,  tertia 
essentiae  ab  atlributis,  quarta  idearum  ab 
essentia.  Primo  ergo  considerandum,  an 
viator  fruitione  imperfecta  possit  alia  frui- 
tione  frui  essentia,  et  personis;  alia  quo- 
que  fruitione  una  persona,  et  alia  fruitiono 
alia;  deinde  de  fruitione  perfecta.  Dico 
ergo  quod  viator  potest  frui  essentia  non 

B  fruendo  persona.  Potest  enim  Deum  ab- 
solute  considerare,  non  cogitando  de  re- 
latione,  nec  eam  negando,  et  ferri  in 
Deum  amore  ac  frui  eodem,  quemadmo- 
dum  philosophi  in  lumine  naturali  con- 
ceperunt  Deum  absolute  ut  summum  bo- 
num.  Quumque  relatio  non  sit  de  ratione 
essentiae  aut  Deitatis,  potest  Deus  seu  es- 
sentia  ac  bonitas  summa.  sine  conceptu 
relationis  considerari.  Non  autem  potest 
viator  frui  persona  divina,  nisi  fruendo 
essentia,  quia  persona  in  sui  ratione  in- 

G  cludit  essentiam.  —  Secundo  dicendum, 
quod  viator  potest  frui  una  persona  non 
fruendo  alia,  et  hoc  ordinate  :  quia  una 
persona  potest  intelligi  non  intellecta  alia, 
quamvis  intellecta  una  persona,  necessa- 
rio  concomitetur  alia,  eo  quod  relativae 
sunt,  et  intellectualiter  concomitentur  ut 
terminantes  respectum.  Non  tamen  opor- 
tet  propter  hoc,  quod  viator  fruatur  et 
alia  illa  persona;  sicut  et  frui  possumus 
Greatore,  non  fruendo  creatura  ad  quam 
refertur  Greator.  Item,  saltem  duae   per- 

D  sonae,  scilicet  Pater  et  Filius,  possunt  in- 
telligi  non  intellecta  tertia :  quia  nec  Pater 
ut  pater,  nec  Filius  ut  filius,  refertur  ad 
Spiritum  Sanctum.  Ecclesia  quoque  habet 
speciales  orationes  ad  personas ;  et  offe- 
rendo  preces  uni  personae,  non  oportet 
intelligere  alias.  —  Tertio  inquirendum, 
an  per  omnipotentiam  Dei  possibile  sit 
Beatum  seu  comprehensorem  frui  essen- 
tia,  et  non  frui  persona;  aut  frui  una,  et 
non  alia.  Et  dicunt  quidam  quod  non, 
quia  essentia  divina  non  est  nisi  in  per- 


AN   BEATl   UNA   FRUITIONE   FRUANTUR   DIVINA    ESSENTIA   ET   PERSONIS 


127 


sonis;  talis  etiam  visio  esset  imperfecta  : 
ergo  et  fruitio  eam  sequens.  Mihi  autem 
videtur  quod  non  includat  contradictio- 
nem,  quod  Deus  ex  potentia  sua  absoluta 
causet  in  intellectu  alicujus  Beati  visio- 
nem  divinae  essentiae  absque  visione  per- 
sonee,  et  similiter  visionem  unius  personae 
sine  visione  alterius ;  et  similiter  de  frui- 
tione.  Nam  Pater  aeternus  formaliter  bea- 
tus  est  actu  intrinseco  sibi  proprio.  Non 
enim  productione  Filii  est  formaliter  bea- 
tus  :  quoniam  sicut  Pater  non  sapit  sa- 
pientia  genita,  ita  non  est  beatus  beatitu- 
dine  genita.  Sed  quidquid  est  intrinsecum 
Patri,  prius  est  prioritate  originis  in  Pa- 
tre,  quam  producatur  Filius,  sub  omni 
ratione  perfecta  :  aliter  non  esset  perfecte 
beatus  in  illo  priori  originis.  Et  in  illo 
priori  Pater  habet  essentiam,  non  ut  com- 
municatam  Filio  et  Spiritui  Sancto,  sed 
ut  in  se  tantum;  et  ipsa  ut  talis,  est  sum- 
me  amabilis,  et  fruitionis  objectum.  Ergo 
Pater  potest  eam  ut  sic,  ostendere  alicui 
Beato,  qui  sic  frueretur  ea  non  fruendo 
persona.  Sic  quoque  posset  ostendi  uua 
persona  ut  summum  bonum,  absque  alte- 
rius  visione.  Nec  valet  quod  opponitur, 
quia  relative  dicuntur  ad  invicem.  Non 
enim  sequitur  :  video  te  Patrem,  ergo  vi- 
deo  Filium  tuum.  Haec  Scotus. 

Cujus  positionem  non  nisi  breviter  tan- 
go  et  recitative.  Materia  enim  profunda 
est,  et  non  videtur  mihi  securum  consi- 
derationem  nimis  profundare  in  ea,  aut 

.  velle  metiri  abyssum,  et  determinare  quid 
omnipotentia  supergloriosissimi  Dei  pos- 
sit,  et  quid  in  ccelestibus  illis  civibus  fieri 
queat.  Unde  de  his  et  consimilibus  tutius 
est  reverentiale  silentium,  quam  curiosum 
aut  praesumptuosum  scrutinium.  Idcirco 
pensare  debemus  illud  libri  Sapientiee  : 

,  Difficile  aestimamus  quae  in  terra  sunt,  et 
quae  in  prospectu  sunt  invenimus  cum 
labore ;  quae  autem  in  ccelis  sunt,  quis 
investigabit?  Sensum  autem  tuum,  Domi- 
ne,  quis  sciet,  nisi  tu  dederis  sapientiam, 
et  miseris  Spiritum  tuum  de  ccelis  ?  Hinc 
divinissimus    et   illuminatissimus    Diony- 


A  sius,  et  post  eum  Damascenus,  sapienter 
dixerunt  :  Non  esse  audendum  aliquid  de 
supersubstantiali  Deitate  affirmare,  praeter 
ea  quae  nobis  in  Scripturis  sunt  tradita. 
His  quoque  a  Scoto  hic  dictis,  obviat 
quod  Henricus  Quodlibeto  secundo,  quae- 
stione  septima,  qua  quaerit  an  Beati  unico 
intuitu  videant  tres  personas  distincte, 
scribit,  dicendo  :  Persona  in  Deo  non  po- 
test  intelligi  nisi  dupliciter,  scilicet  aut 
ut  respiciens  alteram,  aut  ut  subsistens 
in  divina  essentia.  Et  hoc  secundo  modo, 

B  quilibet  Beatus  videt  tres  personas  intuitu 
unico,  non  ut  distinctas,  quia  in  essentia 
unum  sunt.  Qui  autem  primo  modo  videt 
aliquam,  non  videt  eam  nisi  ut  relatam, 
et  sic  ut  distinctam  :  quia  non  nisi  rela- 
tione  personali  distinguitur  a  persona,  di- 
cente  Boetio  :  Essentia  tenet  unitatem, 
relatio  multiplicat  trinitatem.  Natura  au- 
tem  eorum  quee  non  intelliguntur  nisi  ex 
relatione  ad  alterum,  talis  est  quod  in- 
tellectus  unius  dependet  ab  intellectu  al- 
terius,  ita  quod  qui  novit  unum,  novit  et 

G  reliquum,  ut  in  Praedicamentis  habetur. 
Idcirco  dicendum,  quod  tres  divinse  per- 
sonae  a  Beatis  non  nisi  unico  intuitu  pos- 
sint  videri.  Omnes  enim  unum  sunt  in 
divina  essentia,  et  inter  se  referuntur, 
Pater  ad  Filium,  atque  uterque  ad  Spiri- 
tum  Sanctum.  Quumque  arguitur  quod 
plura  non  videntur  uno  intuitu,  respon- 
detur  quod  verum  est  de  pluribus  penitus 
absolutis,  non  respectivis.  —  Haec  Hen- 
ricus.  Cujus  responsio  consonat  dictis  a 
Thoma  aliisque  praefatis. 

D  Postremo,  quod  viatores  dicuntur  una 
fruitione  tribus  frui  personis,  quidam  in- 
telligunt  de  unitate  fruitionis  actuali  vel 
habituali.  Et  sicut  in  tribus  superbeatis- 
simis  personis  est  summa  aBqualitas,  con- 
substantialisque  unitas,  eademque  perfe- 
ctio;  sic  eis  aequaliter  est  fruendum,  non 
magis  una  quam  alia,  ut  declarat  Albertus. 

Instantiae  autem  in  exordio  factae,  so- 
lutae  sunt.  Quamvis  enim  personae  ab  in- 
vicem   distinguantur,   tamen   in  bonitate 


128 


IN   LIBROM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    I  )    QU^EST.    VI 


communicant  :  quae  quamvis  aliter  sit  in  A 
Patre,  aliter  in  Filio  ac  Spiritu  Sancto, 
quantum  ad  hoc  quod  Pater  non  habet 
eam  ab  alio,  sicut  Filius  habet  eam  a  Pa- 
tre,  et  Spiritus  Sanctus  ab  utroque ;  est 
tamen  realiter  bonitas  una  ac  summa. 


QU.ESTIO    VI 

SExto  quaeritur,  An  flne  ultimo  seu 
summo  bono  voluntati  creatse  B 
clare  ostenso,  possit  ipsa  voluntas 
ipso  non  frui. 

Videtur  quod  imo.  Primo,  quia  voluntas 
ex  sua  natura  est  liberrima  virium  ani- 
mae  :  ergo  a  quocumque  objecto  sibi  os- 
tenso  potest  se  libere  avertere.  —  Secun- 
do,  liberum  est  quod  potest  ad  utrumque 
oppositorum  se  habere,  nec  determinatum 
est  ad  unum  illorum.  Ergo  voluntas  po- 
test  se  a  fine  sibi  ostenso  tam  libere  aver- 
tere,  quam  libere  potest  se  ad  illum  con- 
vertere.  —  Tertio,  natura  et  voluntas  sunt  G 
principia  opposita,  ut  secundo  dicitur  Phy- 
sicorum.  Natura  autem  determinatur  ad 
unum,  ut  fertur  ibidem.  Non  ergo  volun- 
tas  necessitatur  ad  alterum  oppositorum, 
praesertim  quum  necessitas  et  libertas  mu- 
tuo  opponantur.  —  Quarto,  secundum 
Augustinum  primo  libro  Retraclationum, 
Nihil  tam  est  in  potestate  voluntatis  quam 
ipsa  voluntas  :  quod  intelligendum  est  de 
voluntate  quantum  ad  actum  ipsius,  non 
quoad  ejus  naturam.  Potest  ergo  actum 
suum  elicere  et  cohibere,  proposito  sibi  D 
quocumque  objecto.  —  Quinto,  secundum 
Philosophum  tertio  de  Anima,  potentiae 
rationales  se  habent  ad  opposita  :  volun- 
tas  autem  est  potentia  rationalis,  utpote 
in  superiori  animaa  parte  fundata. 

Hanc  quaestionem  non  vidi  hic  motam 
nisi  a  Scoto  et  suis.  Henricus  autem,  Tho- 
mas,  et  alii,  alibi  movent  eam. 

ltaque  Scotus  respondet  :  Dicunt  aliqui, 
quod  contingit  loqui  de  fine  dupliciter  : 


aut  de  fine  ultimo  obscure  cognito,  aut 
clare  viso.  Si  primo  modo,  adhuc  dupli- 
citer  :  aut  de  fine  ultimo  obscure  cognito 
in  universali,  aut  in  particulari.  Primo 
modo  de  ipso  loquendo,  videlicet  obscure 
cognito  in  universali,  dicunt  quod  volun- 
tas  necessario  fruitur  eo,  seu  ei  inhaeret, 
et  sic  necessario  seu  naturaliter  appetit 
illum  :  quia  ut  dicitur  secundo  Physico- 
rum,  Sicut  se  habet  principium  in  spe- 
culabilibus,  sic  finis  in  operabilibus.Unde 
sicut  intellectus  naturaliter  assentit  pri- 
mis  principiis  speculabilium,  sic  voluntas 
adhaeret  ultimo  fini  operabilium,  qui  est 
felicitas,  quam  homo  naturaliter  appetit. 
Porro  de  fine  in  particulari  obscure  co- 
gnito,  dicunt  quod  non  est  necesse  frui 
eo.  Si  autem  loquamur  de  fine  voro  et 
summo  clare  ostenso,  sic  ille  cui  ostendi- 
tur  finis  ille,  aut  habet  voluntatem  tali 
objecto  proportionatam  per  caritatem,  aut 
non  :  si  sic,  et  finis  videtur  practice  sub 
ratione  finis,  tunc  non  potest  non  frui 
eo,  ita  quod  implicet  non  frui  eo  :  quia 
in  fine  sic  apprehenso  non  occurrit  aliqua 
ratio  mali,  neque  defectus  boni.  Si  vero 
voluntas  non  sit  proportionata  illi  objecto 
per  caritatem,  utpote  in  puris  naturalibus 
stans,  non  potest  frui  eo  :  quia  superna- 
turaliter  agere  praesupponit  supernatura- 
liter  esse.  Haec  est  recitatio  Scoti. 

Qui  consequenter  contra  primam  opinio- 
nem  arguit  :  primo,  ex  auctoritate  Augu- 
stini  praetacfa;  secundo,  quia  si  voluntas 
sic  necessitaretur  ad  volendum  ultimum 
finem  in  universali,  semper  teneret  intel- 
lectum  in  consideratione  finis  illius ;  ter- 
tio,  quia  uniformiter  et  semper  aeque 
intense  ferretur  in  ultimum  finem  ita  in 
universali  conceptum  :  quod  enim  neces- 
sarie  agit,  agit  secundum  ultimum  suse 
potentiae.  Alia  multa  similia  contra  prae- 
dicta  objicit  Scotus.  Cujus  motiva  non  nisi 
brevissime  tango,brevitati  in  omnibus  pro 
viribus  studens.  Tenetque  Scotus,  quod 
non  est  necessarium  voluntatem  frui  fine 
ultimo  in  universali  ostenso  et  obscure 
viso  :  quoniam  sicut  est  in  potestate  vo- 


AN  SUMMO  BONO  CLARE  OSTENSO  POSSIT  VOLUNTAS  CREATA  NON  FRUI 


129 


luntatis  avertere  intellectum  a  cognitione  A 
actuali  finis  sic  cogniti,  et  ita  per  con- 
soquens  non  frui  eo;  ita  etiam  est  in  po- 
testate  voluntatis  quod  non  fruatur  tali 
fine,  quamvis  sic  ostendatur  ab  intellectu : 
quia  nihil  tam  est  in  potestate  voluntatis 
ut  actus  ejus.  —  Gonsequenter  dicit,  quod 
voluntas  elevata  per  caritatem,  non  ne- 
cessario  fruitur  fine  ultimo  sibi  clare  os- 
tenso  :  quia  non  est  necessitas  eliciendi 
actum  ex  parte  principii  eliciendi.  Nam 
caritas  eadem  est,  quando  finis  ultimus 
clare  videtur,  et  quando  obscure.  Ideo,  B 
sicut  non  elicit  necossario  actum  fruitio- 
nis  quando  finis  obscure  videtur,  ita  nec 
quando  clare  ostenditur.  —  lnsuper  dicit, 
quod  non  sit  impossibile  voluntatem  non 
elevatam  per  caritatem  frui  fine  ultimo 
sibi  clare  ostenso  :  quia  voluntas  circa 
objectum  obscure  visum,  potest  habere 
actum  fruitionis,  etc.  Haec  est  positio  Sco- 
ti,  quam  ejus  sequaces  diffusius  prose- 
quuntur. 

Nunc  tangam  quid  sanctus  Doctor  super 
his  sentiat.  Itaque  in  secunda  parte  Sum-  C 
ma  suae,  quaestione  decima,  queerit  an 
voluntas  ad  aliquid  naturaliter  moveatur. 
Ad  quod  respondet  :  Sicut  ait  Boetius  in 
libro  de  Duabus  naturis,  et  Philosophus 
octavo  Physicorum,  natura  multipliciter 
sumitur.  Primo,  pro  principio  intrinseco 
rerum  mobilium  :  quod  est  materia  aut 
forma  naturalis,  ut  patet  ex  secundo  Phy- 
sicorum.  Secundo,  pro  unaquaque  sub- 
stantia  seu  quolibet  ente  :  sicque  id  est 
naturale  rei,  quod  convenit  ei  secundum 
suam  substantiam,  et  hoc  est  quod  per  D 
se  inest  rei.  Porro  in  omnibus  ea  quae 
non  per  se  insunt,  reducuntur  in  aliquid 
quod  per  se  inest,  tanquam  in  primum. 
Hinc  ita  accipiendo  naturam,  oportet  quod 
semper  principium  in  his  quae  conveniunt 
rei,  sit  naturale  :  quemadmodum  princi- 
pia  intellectualis  cognitionis  sunt  natura- 
liter  nota.  Similiter  principium  motivum 
voluntariorum,  oportet  esse  aliquid  natu- 
raliter  volitum.  Hoc  autem  est  bonum  in 
communi,   in   quod   voluntas   naturaliter 

T.  19. 


tendit,  sicut  et  quaelibet  potentia  in  suum 
objectum ;  ultimus  quoque  finis,  qui  se 
sic  habet  in  appetibilibus  ut  prima  prin- 
cipia  demonstrationum  in  intelligibilibus  ; 
et  universaliter  omnia  qua^  conveniunt  vo- 
lenti  secundum  suam  naturam.  Non  enim 
per  voluntatem  appetimus  solum  ea  quae 
pertinent  ad  potentiam  voluntatis,  sed  et 
ea  quse  conveniunt  potentiis  aliis  :  ut  co- 
gnitionem  veri,  et  esse  ac  vivere,  et  con- 
similia,  qu»  consistentiam  respiciunt  na- 
turalem.Quee  omnia  comprehenduntur  sub 
voluntatis  objecto,  velut  queedam  particu- 
laria  bona. 

Consequenter  ad  aliam  queestionem  re- 
spondet  :  Voluntas  movetur  dupliciter. 
Uno  modo,  quantum  ad  exercitium  actus  : 
et  sic  a  nullo  objecto  ex  necessitate  mo- 
vetur.  Potest  enim  quis  de  quocumque 
objecto  non  cogitare,  et  per  consequens 
illud  non  velle.  Alio  modo,  quantum  ad 
actus  specificationem,  quae  est  ex  obje- 
cto  :  sicque  ab  aliquo  objecto  de  neces- 
sitate  movetur,  et  ab  aliquo  non.  In  motu 
namque  cujuslibet  potentiae  a  suo  objecto, 
consideranda  est  ratio  per  quam  obje- 
ctum  movet  potentiam  :  sicut  visibile  mo- 
vet  visum  sub  ratione  coloris  actu  visi- 
bilis.  Unde  si  color  visui  proponatur,  ex 
necessitate  movet  visum,  nisi  quis  visum 
avertat  :  quod  spectat  ad  exercitium  ac- 
tus.  Si  autem  aliquid  proponeretur  visui 
quod  non  omnibus  modis  esset  color  in 
actu,  sed  secundum  aliquid  esset  tale,  et 
secundum  aliquid  non  tale ;  non  ex  neces- 
sitate  visus  tale  objectum  videret,  inten- 
dendo  in  illud  secundum  id  quo  non  est 
coloratum  in  actu.  Quemadmodum  autem 
coloratum  est  visus  objectum,  sic  bonum 
objectum  est  voluntatis.  Hinc  si  propo- 
natur  aliquod  objectum  voluntati  quod 
sit  universaliter  bonum  et  secundum  om- 
nem  considerationem,  voluntas  ex  neces- 
sitate  in  illud  tendet,  si  aliquid  velit  :  non 
enim  potest  velle  oppositum.  Si  autem 
proponatur  sibi  aliquod  objectum  quod 
non  secundum  quamlibet  considerationem 
sit  bonum,  non   ex  necessitate  voluntas 

9 


130 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    I  J    QU.EST.   VI 


feretur  in  illud.  Quia  defectus  cujuscum-  A 
que  boni  habet  rationem  non  boni,  ideo 
solum  illud  bonum  quod  est  perfectum, 
et  cui  nil  deest,  est  tale  bonum  quod  vo- 
luntas  non  potest  non  velle  :  quod  est 
beatitudo.  Alia  autem  quaelibet  particula- 
ria  bona,  in  quantum  deficiunt  ab  aliquo 
bono,  possunt  accipi  ut  non  bona,  sicque 
repudiari  a  voluntate,  quee  potest  in  idem 
diversimode  ferri  secundum  diversas  con- 
siderationes.  Sicque  finis  ultimus  ex  ne- 
cessitate  movet  voluntatem,  quoniam  finis 
ille  est  bonum  perfectum  ;  conformiter  B 
illa  quae  ordinantur  in  hunc  finem,  sine 
quibus  finis  iste  haberi  non  valet,  ut  esse, 
vivere,  intelligere,  atque  similia.  Cetera 
vero  sine  quibus  finis  potest  haberi,  non 
necessario  vult  qui  vult  finem.  Haec  Tho- 
mas  in  Summa. 

ln  qua  etiam,  quinta  quaestiono,  ad  quae- 
stionem  qua  quaerit,  an  omnes  beatitu- 
dinem  appetant,  sic  respondet  :  Beatitudo 
dupliciter  potest  considerari.  Primo,  se- 
cundum  communem  beatitudinis  ratio- 
nem  :  sicque  necesse  est  ut  omnis  homo  G 
beatitudinem  velit.  Ratio  autem  beatitu- 
dinis  communis,  est  quod  sit  bonum  per- 
fectum.  Quumque  bonum  sit  voluntatis 
objectum,  perfectum  alicujus  bonum  est 
quod  voluntati  ejus  totaliter  satisfacit. 
Hinc  beatitudinem  appetere,  non  est  aliud 
quam  optare  ut  voluntas  satietur  :  quod 
quilibet  vult.  Alio  modo  possumus  loqui 
de  beatitudine  secundum  specialem  ratio- 
nem,  quantum  ad  id  in  quo  beatitudo  con- 
sistit :  et  sic  non  omnes  eognoscunt  bea- 
titudinem,  quia  ignorant  cui  communis  D 
ratio  beatitudinis  competat;  et  per  con- 
sequens,  quoad  hoc,  nec  omnes  eam  vo- 
lunt  aut  cupiunt.  —  Insuper,  ad  quaestio- 
nem  eamdem,super  quartum,magistralius 
respondens,  disseruit  :  In  omni  ordine  mo- 
bilium  et  motorum,  oportet  secundos  mo- 
tores  ordinari  in  finem  primi  motoris, 
per  dispositionem  eis  a  primo  motore 
impressam,  ut  patet  quum  anima  seu  vo- 
luntas  movet  manum,  et  manus  baculum 
qui  percutit  :  quod  est  finis  a  voluntate 


intentus.  Manus  ac  baculus  tendunt  ad 
finem  a  voluntate  intentum,  per  hoc  quod 
voluntas  imprimit  eis  mediate  vel  imme- 
diate.  Sed  hoc  distat  inter  motus  natura- 
les  et  violentos,  quod  in  motibus  violen- 
tis,  impressio  relicta  a  primo  motore  in 
secundis  motoribus,  est  eis  preeter  natu- 
ram.  Hinc  operatio  consequens  ex  tali  im-' 
pressione,  est  eis  difficilis  et  laboriosa.  In 
motibus  autem  naturalibus,  impressio  re- 
licta  in  secundis  motoribus  a  primo  mo- 
tore,  est  eis  conveniens  et  suavis.  Propter 
quod  dicitur  a  Sapiente,  quod  Deus  omnia  Sap.  vw,i 
suaviter  disponit,  quoniam  unaqueeque  res 
ex  natura  sibi  divinitus  indita,  tendit  in 
illud  ad  quod  per  divinam  providentiam 
ordinatur  secundum  exigentiam  impres- 
sionis  receptse.  Et  quoniam  cuncta  a  Deo 
procedunt  in  quantum  bonus  est,  prout 
Dionysius  et  Augustinus  affirmant;  hinc 
omnia  creata,  secundum  impressionem  a 
Deo  creatore  receptam  inclinantur  ad  bo- 
num  appetendum  secundum  modum  su- 
um,  ut  sic  in  rebus  circulatio  queedam 
inveniatur,  dum  a  bono  egredientes,  re- 
vertuntur  aut  tendunt  in  illud.  Denique 
circulatio  ista  in  intellectualibus  creaturis 
perficitur  :  quae  cognoscendo  et  amando, 
summum  bonum  attingere  queunt,  in  quo 
consistit  eorum  felicitas.  In  ceteris  vero 
manet  imperfecta  :  quia  non  ad  ipsum 
Creatorem,  sed  ad  aliqualem  ejus  simi- 
litudinem  aut  participationem  attingunt, 
ut  irrationalia.  Ideo,  sicut  quaelibet  res 
alia  naturaliter  appetit  suum  bonum,  ita 
quaelibet  rationalis  creatura  naturaliter  cu- 
pit  felicitatem.  Hinc  Augustinus  tertiode- 
cimo  de  Trinitate  testatur,  quod  si  mimus 
de  quo  ibi  loquitur,  dixisset,  Omnes  vultis 
esse  beati,  non  miseri ;  dixisset  aliquid 
quod  omnes  in  sua  voluntate  sic  esse  no- 
vissent.  Boetius  quoque  libro  tertio  de 
Consolatione,  probat  quod  mentibus  om- 
nium  hominum  veri  boni  cupiditas  natu- 
raliter  est  inserta.  Verum  autem  bonum 
vocat  beatiludinem. 

Praterea  Thomas  super  quartum,  dis- 
tinctione  quadragesima  octava,  solvendo 


AN    SUMMO   BONO   CLARE   OSTENSO    POSSIT   VOLUNTAS   CRE.VTA   NON  FRUI 


131 


quaestionem,  an  Deitas  possit  videri  a  ma-  A 
lis  sine  gaudio,  ait  :  In  quolibet  appetibili 
seu  delectabili  duo  possunt  considerari, 
videlicet  id  quod  appetitur  seu  delectabilo 
est,  et  ratio  appelibilitatis  vel  dolectabi- 
litatis.  Quemadmodum  autem  secundum 
Boetium  in  libro  de  Hebdomadibus,  id 
quod  est,  habere  aliquid  potest  praeter  id 
quod  est;  ipsum  vero  esse,  nil  aliud  prse- 
ter  se  habet  admixtum  :  ita  id  quod  est 
appetibile  vel  delectabile,  aliquid  aliud 
potest  habere  admixtum  unde  non  sit  de- 
lectabile  seu  appetibile;  sed  id  quod  est  B 
ratio  appetibilitatis  vel  delectabilitatis,  nil 
habet  nec  habere  potest  admixtum  un- 
de  non  sit  appetibile  aut  delectabile.  Res 
ergo  quae  sunt  delectabiles  per  partici- 
palionem  bonitatis,  quae  est  ratio  totius 
appetibilitatis  et  delectabilitatis,  possunt 
apprehensae  non  delectare.  Quumque  Deus 
sit  essentialiter  ipsa  bonitas  pura,  non  po- 
test  Deitas  ipsa  sine  gaudio  videri  ab  ali- 
quo.  Haec  Thomas.  —  Gujus  dicta  videntur 
solidioribus  ac  verioribus  fundamentis  in- 
niti,  quam  praetacta  opinio  Scoti.  Sed  et  C 
scripta  Petri,  iEgidii  et  Richardi,  conso- 
nant  Thomae. 

Henricus  autem  Quodlibeto  duodecimo, 
solvens  hanc  quaestionem,  an  Deus  facere 
possit  quod  intellectus  videat  ipsum  clare 
per  speciem,  et  tamen  voluntas  non  dili- 
gat  eum,  ait  :  Quamvis  voluntas  ad  qtiod- 
cumque  ordinetur  in  volendo,  libere  velit 
illud,  aliter  tamen  ordinatur  in  volendo 
finem,  et  aliter  in  volendo  id  quod  est  ad 
finem.  Ad  finem  autem  licet  sic  ordine- 
tur,  ut  libere  velit  eum ;  non  tamen  sic,  D 
ut  possit  ipsum  velle  ex  libero  arbitrio,  ut 
est  flexibile  secundum  effectum  ad  oppo- 
sita  :  imo  sic  ordinatur  solummodo  ad  ea 
quae  sunt  ad  finem.  Omne  namque  quod 
vult  ex  libero  arbitrio,  vult  per  electio- 
nem;  et  quod  sic  vult,  potest  libere  velle 
et  non  velle.  Nemo  autem  potest  aliquid 
libere  velle  et  non  velle,  nisi  ex  duplici 
causa.  Primo,  quia  simul  videt  in  eo  ra- 
tionem  boni  et  mali  :  ut  dum  quis  intelli- 
git  fornicationem  sub  ratione  delectabilis 


inordinati.  Secundo,  quia  in  eo  quod  intel- 
lectus  videt  ut  bonum,  videt  etiam  dimi- 
nutum  :  cujus  diminutio  est  defectus  boni- 
tatis  et  quoddam  malum.  Et  tale  bonum 
diminutum,  est  omne  bonum  quod  est  ad 
finem  :  ideo  libero  arbitrio  potest  a  vo- 
luntate  appeti  in  quantum  bonum,  et  non 
appeti  secundum  quod  malum.  Quumque 
in  Deo  intellecto  sub  ratione  boni  ab  in- 
tellectu  sub  ratione  qua  practicus  est,  non 
potest  adspectus  fieri  nisi  ad  bonum,  et 
impossibile  est  quod  adspectus  fiat  ad  ma- 
lum,  quia  in  ipso  est  perfecta  ratio  omnis 
boni,  nullaque  ratio  mali  aut  defectus  ; 
ideo  dico,  quod  simpliciter  impossibile  est 
quod  inteliectus  videat  Deum  ut  finem 
(quod  proprie  ad  intellectum  pertinet  pra- 
cticum  circa  amabile,  quum  sit  finis  in 
quo  est  perfecta  ratio  omnis  boni),  et  quod 
voluntas  nolit  ipsum  :  iino  necesse  est 
quod  velit  ipsum  statim  ac  diligat,  nec  ab 
ipso  clare  viso  averti  potest  voluntas.  Haec 
Henricus.  —  Cujus  positio  videtur  concor- 
dare  cum  Thoma  in  re,  quamvis  non  om- 
nino  in  verbis.  Nam  dicit  voluntatem  ad 
finem  ultimum  libere  ferri ;  Thomas  au- 
tem,  naturaliter  et  ex  necessitate.  Quod 
concordatur,  si  Iibertas  illa  coactionem 
tantum  excludat.  Sic  enim  Beati  in  patria 
Deo  glorioso  et  sancto  libere  perfruuntur. 
Itaque  est  tenendum,  quod  voluntas  na- 
turaliter  velit  beatitudinem  et  ultimum 
finem  seu  bonum  in  generali,  secundum 
modum  in  verbis  Thomae  expressum;  et 
item,  quod  summo  bono  sibi  clare  ostenso, 
non  possit  non  affici,  sed  mox  de  necessi- 
tate  diligit  illud,  et  delectatur  in  ipso,  ac 
fruitur  ipso,  si  habeat  caritatem.  Imo,  si 
impio  Deitas  ostenderetur  tam  clare,  ille 
delectando  in  ea,  de  sua  (ut  probabile  est) 
culpa  doleret,  quod  vana  et  vilia  praetulerit 
tam  superpulcherrimae  ac  incomparabili- 
ter  optimae  Deitati;  sicque  caritatem  ac- 
quireret,  nec  sola  naturali  dilectione  affi- 
ceretur  ad  illam.  Praeterea,  quum  pulchrum 
et  bonum  naturaliter  delectet  atque  illi- 
ciat  intuentem,  objectum  illud  bonitatis 
immensae  ac  pulchritudinis  infinitae  osten- 


132 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM. 


DIST.    I  ;    QU.EST.    VI 


sum  et  visum  clare,  affectum  conspicientis 
mox  prorsus  accenderet,  alliceret,  absor- 
beret  et  vinceret,  sicut  et  supra  ex  verbis 
Bonaventurae  inductum  est  ;  nec  posset 
non  complacere,  non  delectare,  non  occu- 
pare  totaliter  intuentem.  Et  hoc  S.  Bernar- 
dus,  Hugo  de  S.  Victore,  et  alii  magni 
patres  senserunt.  Imo  ut  sanctus  ille  Ber- 
nardus  in  libro  de  Consideratione  testatus 
est,  aliqui  in  profundissima  Dei  misericor- 
dia  ita  praeveniuntur  interdum  et  rapiun- 
tur  in  Deum,  ut  jam  quasi  sopita  arbitrii 
libertate,  non  possint  non  inflammari  et 
absorberi  in  illo  :  sicque  etiam  quoad  ex- 
ercitium  actus,  quodammodo  quadam  ne- 
cessitate  moventur  a  summo  illo  objecto 
ad  horam.  Unde  et  Bonaventura  refert  se 
vidisse  fratrem  J]gidium,  unum  de  pri- 
mis  sociis  ac  fratribus  sancti  seraphicique 
Francisci,  tam  assidue  ac  frequenter  rapi 
et  raptum  in  Deum,  quod  vitam  angelicam 
potius  quam  humanam  inter  homines  du- 
cere  videbatur. 

Verumtamen  quidam  doctores,  ut  Tho- 
mas  de  Argentina,  imaginantur  quod  Deus 
excelsus  posset  se  clare  ostendere  menti 
impii  et  damnati,  sub  ratione  ulciscentis 
justitiae,  sicque  videri  et  nihilo  minus  odi- 
ri  ab  ea.  Ad  quod  primo  arbitror  respon- 
dendum,  quod  non  minor  est  pulchritudo 
et  amcenitas  divinae  justitiae  in  se  ipsa, 
quam  divinae  et  increatae  sapientiae.  Pro- 
pter  quod,  si  sapientia  clare  videri  non 
posset  quin  delectaret,  sequitur  quod  nec 
justitia  sine  delectatione  possit  videri.  De- 
inde  casus  ille  impossibilis  sestimatur  a 
multis,  quod  scilicet  mens  creata  posset 
Deum  clare  conspicere  sub  ratione  ulci- 
scentis  justitiae,  et  non  sub  ratione  boni- 
tatis  ac  pietatis  immensae. 

Unde  Henricus  Quodlibeto  tertiodecimo, 
mota  hac  quaestione,  an  Deus  possit  videri 
a  Beato  sub  ratione  veri,  absque  hoc  quod 
videatur  ab  eo  sub  ratione  boni,  satis  pro- 
funde  et  sapienter  respondet  :  In  Deo  pro- 
pter  pluralitatem  et  distinctionem  proprie- 
tatum  et  attributorum  nulla  est  diversitas 
neque  distinctio,  nisi  secundum  rationem 


A  et  considerationem  intellectus,  et  secun- 
dum  rationes  attributales.  Ideo,  quum  di- 
vina  natura  intellectui  beato  objective  se 
repraesentat  ut  unum  simplex,  sub  una 
ratione  simplicissima  tantum,  videlicet  sub 
ratione  essentiae,  quae  universaliter  est  ra- 
tio  secundum  quam  de  quacumque  re  pri- 
mus  conceptus  natus  est  formari  ab  in- 
tellectu  ;  ita  si  intellectus  apprehendens 
divinam  naturam  sub  ratione  essentiae, 
stet  in  sola  apprehensione  tali,  et  nequa- 
quam  operetur  ulterius  suse  consideratio- 

B  nis  intuitu  circa  sic  apprehensum,  nequa- 
quam  apprehendet  aut  decernet  aliquam 
pluralitatem  rationum  in  illa  :  quia  nec 
est  in  illa  secundum  naturam,  nisi  virtua- 
liter,  et  secundum  actum  considerantis  et 
distinguentis  illas  in  ipsa  essentia,  qua- 
si  determinantes  et  contrahentes  eamdem 
(cujusmodi  sunt  vivere  et  intelligere,  quae 
signantur  per  modum  actus ;  et  vita  ac  in- 
telligentia,  quse  signantur  per  modum  ha- 
bitus) ;  sed  non  est  ibi  contractio  aut  de- 
terminatio  ex  natura  rei.In  divina  namque 

C  natura,  quantum  est  ex  parte  ipsius,  non 
est  nisi  una  singularitas  simplex  sine  om- 
ni  ratione  universalis,  sine  qua  non  est 
determinatio  neque  contractio.  Idcirco  in 
visione  beata  non  est  consideratio  intelle- 
ctus  circa  ea  quae  sunt  in  Deo  discursiva, 
neque  est  ibi  via  investigationis  unius  ra- 
tionis  post  aliam,  sed  simplex  et  una  tota 
simul  de  necessitate.  Ergo  Beatus  unico 
simplici  intuitu  videt  in  divina  natura 
omnes  alias  rationes  simul,  et  earum  plu- 
ralitatem,  diversitatem,  distinctionem :  quae 

D  etiam  nullo  modo  possent  videri,  nisi  ipsis 
rationibus  simul  visis,  ac  si  secundum 
rem  essent  in  divina  natura,  seque  ex  na- 
tura  rei  offerrent  intellectui,  et  moverent 
eum  ad  videndum  eas.  Propterea  dico  non 
esse  possibile  ut  Deus  videatur  a  Beato 
sub  ratione  veri,  absque  hoc  quod  videa- 
tur  ab  eo  sub  ralione  boni.  Haec  Henricus. 
Qui  loco  praeallegato  istud  diffusius  pro- 
bat  atque  declarat.  —  Ex  quo  simili  ratio- 
ne  sequeretur,  quod  Deus  videri  non  pos- 
set  per  speciem  a  quocumque  intellectu 


AN  SUMMO  BONO  CLARE  OSTENSO  POSSIT  VOLUNTAS  CREATA  NON  FRUI 


133 


creato,  sub  ratione  justitiae  ulciscentis, 
absque  hoe  quod  videretur  sub  ratione 
bonitatis  ac  pietatis  parcentis. 

Nunc  rationes  solvendae  sunt.  Et  ad  pri- 
mam  dicendum,  quod  voluntas  liberrima 
est  a  coactione,  et  respectu  mediorum  ad 
finem ;  tamen  ad  beatitudinem  et  ad  ulti- 
mum  finem  habet  inclinationem  habitu- 
dinemque  innatam  naturalem,  ac  modo 
prsefato  necessariam.  —  Porro,  nonnisi  re- 
spectu  mediorum  ad  finem  habet  se  ad 
opposita  :  et  per  hoc  patet  ad  secundam 
solutio.  Nam  et  in  Beatis,  prsesertim  in  Deo, 
est  summa  libertas :  qui  tamen  a  vera  bea- 
titudine  averti  non  queunt.  —  Ad  tertiam, 
quod  voluntas  et  natura  sunt  distincta  cau- 
sandi  principia,  quoniam  aliter  fiunt  quee 
naturaliter,  quam  quse  voluntarie  produ- 
cuntur  ;  tamen  in  quodam  conveniunt, 
praesertim  quia  et  ipsa  voluntas  in  aliqua 
fundatur  natura,  et  queedam  vis  naturalis 
consistit.  Ideo  modum  naturee  aliquo  modo 
participat,  secundum  quod  proprietas  cau- 
sae  ac  prioris  a  causato  et  posteriori  par- 
ticipatur.  Hinc  voluntas  circa  summum 
bonum  per  modum  naturae  movetur.  — 
Ad  quartam,  quod  nihil  tam  est  in  po- 
testate  voluntatis  ut  ipsa,  respectu  medio- 
rum  ad  finem  et  eorum  quse  subjacent 
electioni.  Si  autem  quis  velit  asserere, 
quod  voluntas  in  omni  actu  suo  sit  ad  op- 
posita  simpliciter  libera,  sequeretur  quod 
nec  Beati  essent  confirmati  in  gratia  et 
gloria.  Per  quod  patet  ad  quintam  re- 
sponsio. 

Consequenter  argumenta  Scoti  solvenda 
sunt.  Et  nunc  primum  ejus  argumentum 
ex  praetactis  verbis  Augustini  sumptum, 
solutum  est.  —  Ad  secundum  dicendum, 
quod  voluntas*hominis  in  hac  vita  natu- 
raliter  est  instabilis  ac  prona  ad  malum. 
Sop.ix.io.  Corpus  quoque  corruptibile  aggravat  ani- 
mam.Idcirco  ab  affectu  ultimi  finis  actuali 
cito  dilabitur,  sicut  et  intellectus  a  con- 
sideratione  quacumque  primorum  princi- 
piorum,  seu  aliorum  quibus  tamen  natu- 


A  raliter  et  de  necessitate  consentit.  Dictum 
est  quoque,  quod  voluntas  quantum  ad 
exercitium  actus,  non  de  necessitate  mo- 
vetur  ab  objecto  in  hac  vita  et  secundum 
cursum  communem.  Thomas  vero  respon- 
det,  quod  in  rebus  naturalibus  id  quod 
est  naturale  quasi  consequens  formam  tan- 
tum,  semper  inest  :  ut  calor  igni.  Quod 
autem  naturale  est  quasi  materiam  con- 
sequens,  non  semper  actualiter,  sed  inter- 
dum  potentialiter  tantum  inest.Nam  actus 
est  formte,  potentia  autem  materiae.  Hinc 

B  pertinentia  ad  motum  seu  consequentia 
motum  in  rebus  naturalibus,  non  semper 
insunt  :  sicut  ignis  non  semper  movetur 
sursum,  sed  quando  est  extra  locum  suum. 
Similiter  non  oportet  quod  voluntas  quse 
de  potentia  in  actum  reducitur,  quando 
vult  aliquid,  semper  actu  velit,  sed  solum 
quando  est  in  aliqua  dispositione  determi- 
nata.  —  Ad  tertiam,  quod  agens  pure  na- 
turale  non  impeditum,  agit  secundum  ex- 
tremum  sui  posse ;  sed  tale  agens  non  est 
voluntas,  quae  et  multa  habet  retrahentia 

C  a  boni  amore. 

Insuper,  quod  arguitur  de  caritate,  quod 
sit  eadem  dum  finis  ostenditur  clare  et 
quando  obscure,  ergo  non  magis  movet  ad 
fruitionem  objecti  clare  quam  obscure  os- 
tensi  :  facililer  solvitur.  Quum  enim  obje- 
ctum  voluntatis  sit  bonum  intellectualiter 
apprehensum,  constat  quod  quanto  con- 
templatio  intellectus  fuerit  clarior,  tanto 
affectio  voluntatis  plus  inflammatur,  ve- 
hementiusque  impellit  ad  fruitionem  seu 
unionem  dilecti.  Quod  et  in  hac  vita  sae- 

D  pius  experimur,  in  viris  praesertim  heroi- 
cis,qui  frequenter  ex  illuminatione  divina 
et  unctione  superna  tam  valentissime  ac- 
cenduntur,  quod  exteriora  sui  fervoris  in- 
dicia  reprimere  nequeunt.  Quanto  magis 
ex  intuitione  Dei  per  speciem,  incom- 
parabilis,  aestuantissimus,  inavertibilis  et 
prorsus  praedominans  ardor  amoris  in  vo- 
luntate  consurgit  ?  De  hoc  multa  scribit 
Bichardus  de  S.  Victore,  loquens  de  cari- 
tate  ecstatica  amoreque  heroico,  ostendens 
quomodo  taliter  amans  interdum  non  so- 


134 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.   —  DIST.    I  ;    QILEST.    VII 


lum  ex  adspectu  dilecti,  sed  et  rei  consi-  A 
milis  ei,  vehementer  ardescit,  impetuose 
movetur,  ita  ut  aliquando  quasi  insanirc 
videatur.  Nec  solum  ex  caritate  procedit 
quod  voluntas  circa  ultimum  finem  sic 
necessarie  afficitur  et  movetur,  sed  et  par- 
tim  ex  influxu  objecti,  partim  ex  naturali 
impressione  voluntati  innata  ex  primi  cau- 
salitate  motoris,  sicut  ex  verbis  Thomae 
est  declaratum. 

Postremo,  quod  Scotus  dicit,  non  esse 
impossibile  voluntatem  non  elevatam  per 
caritatem  frui  fine  ultimo  clare  ostenso,  B 
non  videtur,  quum  secundum  Augustinum, 
frui  sit  alicui  propter  se  per  amorem  inhae- 
rere  :  quod  de  amore  infuso  gratuito,  ut- 
pote  caritate,secundum  doctores  communi- 
ter  sumitur.  Et  ad  minus  certum  est,  quod 
nec  meritorie  in  hac  vita,  nec  beatifice 
in  patria,  nec  alicubi  proprie  possit  quis 
Deo  frui  sine  caritate. 


QU.ESTIO    VII 


SEptimo  quaeritur,  Quibus  conveni- 
at  fruitio,  hoc  est,  qui  vere  et 
proprie  frui  dicantur. 

Et  primo,  An  Deus  fruatur  se  ipso. 
Videtur  quod  non,  quia  frui  est  finis,  et 
ipso  fine  fruendum  est;  Deus  autem  non 
habet  finem,  quum  ipse  sit  omnium  ul- 
timus  finis.  —  Quaeritur  etiam,  An  in 
summa  et  superessentiali  Trinita- 
te  unaquseque  divina  et  increata 
persona  fruatur  se  ipsa,  et  utraque  D 
alia.  Videtur  quod  non,  quoniam  frui 
est  alicui  propter  se  tantum  inhaerere  amo- 
ro.  Si  ergo  quaelibet  adoranda  persona  sibi 
ipsi  ultimate  ac  tantum  inhaeret,  non  fru- 

Joann itur  alia.  Praeterea,  quidquid  Filius  est  et 

habet,  accepit  a  Patre  :  ergo  totum  debet 
ad  Patrem  referre,  et  non  sibi  ipsi  inhaere- 
re.  Ergo  utitur  se,  et  fruitur  Patre.  Con- 
formiter  argui  potest  de  Spiritu  Sancto  re- 
spectu  Patris  et  Filii.  —  Et  multa  circa 
haec  quaeri   possunt,  quee   partim   patent 


ex  littera,  et  partim  praehabita  sunt.  Id- 
circo  sine  argumentationibus  breviter  re- 
spondendum. 

Itaque,  secundum  Antisiodorensem  in 
Summa  sua  tertio  libro  :  Personae  in  di- 
vinis  fruuntur  se  invicem,  et  quaelibet 
fruitur  se  ipsa.  Nec  sequitur  :  Pater  diligit 
Filium  propter  ipsum  Filium,  ergo  non 
propter  se  Patrem.  In  talibus  enim  ser- 
monibus,  per  dictionem  exclusivam  seu 
per  praepositionem  hanc  propter,  aliae  per- 
sonae  non  excluduntur,  quum  trium  su- 
pervenerabilium  personarum  sit  una  boni- 
tas  et  amabilitas  summa.  Atque  ut  tactum 
est,  quum  dicitur,  Pater  diligit  Filium  pro- 
pter  Filium,  ly  propter,  privative  tenetur, 
nec  notat  causam  finalem,  ut  sit  sensus  : 
Diligit  Filium  propter  Filium,  id  est  non 
propter  aliud. 

Praeterea,  qualiter  diversis  diversimode 
competat  frui,  et  qualiter  diversi  diver- 
simode  fruantur,  breviter  docet  Thomas, 
dicendo  in  Scripto  :  Fruitio  importat  de- 
lectationem  in  fine,  loquendo  scilicet  de 
fruitione  quae  convenit  creaturis.  Delecta- 
tio  autem  esse  non  potest  nisi  in  cogno- 
scente.  Propter  quod  Plato  dixit,  quod 
delectatio  est  generatio  sensibilis  in  na- 
turam,  id  est,  quae  sentitur  naturae  con- 
veniens.  Quumque  creaturae  insensibiles 
non  cognoscant,  non  delectantur  neque 
fruuntur.  Item,  fruitio  proprie  loquendo, 
est  tantum  ultimi  finis  :  quem  bruta  non 
apprehendunt,  nec  finem  proximum  or- 
dinare  possunt  ad  ultimum  finem,  quum 
careant  ratione,  cujus  est  ordinare.  Ideo 
non  proprie  fruuntur.  Peccator  quoque 
constituit  sibi  ultimum  finem  in  quo  vere 
non  est  ultimus  finis  :  idcirco  nec  proprie 
fruitur.  Rursus,  fruitio  proprie  non  est 
nisi  adsit  perfecta  delectatio  :  quae  esse 
non  valet  ante  ultimi  finis  consecutionem. 
Ideo  justi  in  hoc  saeculo  non  proprie  frui 
dicuntur.  Attamen  aliquo  modo  frui  dicun- 
tur,  in  quantum  in  re  apprehensa  et  ac- 
quisita  propter  se  delectentur.  Sed  Beati, 
qui  consecuti  sunt  ultimum  finem,  vere, 


QUI   VERE   ET    PROPRIE   FRUI   DICANTUR 


135 


proprie  et  perfecte  fruuntur.  Deus  autem 
se  ipso  perfectissime  fruitur,  quia  in  ipso 
non  differt  fruens  ab  objecto  fruentis.  Un- 
y04xL,  s.  de  super  illud  Job,  Esto  gloriosus,  ait  Gre- 
gorius  :  Ipse  in  se  gloriosus  est,  qui  dum 
se  ipso  perfruitur,  accedentis  laudis  indi- 
gens  non  est.  Haec  Thomas. 

Insuper  Petrus  :  Ad  fruitionem,  inquit, 
tria  concurrunt  :  conjunctio,  quietatio,  et 
delectatio.  Quietatio  autem  potest  esse,  vel 
secundum  appetitum  rationis  :  et  sic  frui- 
tio  est  triplex.  Triplex  namque  potest  esse 
conjunctio,  utpote  :  vel  per  indifferentiam 
essentiee  fruentis  a  fruibili,  et  tunc  nulla 
est  indigentia  in  fruente.  Sicque  Deus  frui- 
tur  semetipso.  Vel  per  speciem  gloriae  :  et 
sic  in  fruente  est  indigentia  necessitatis, 
quae  indigentia  est  etiam  de  bono  habito. 
Et  sic  Sancti  fruuntur  Deo  in  patria.  Vel 
per  inhabitationem  gratiae  :  in  qua  est  in- 
digentia  pcnuriae,  quae  est  de  bono  non- 
dum  plene  adepto.  Et  sic  justi  fruuntur 
Deo  in  via.  Secundo,  quietatio  potest  esse 
secundum  appetitum  libidinis.  Sicque  mali 
fruuntur  bono  creato  :  quod  est  improprie 
frui.  Tertio,  potest  esse  secundum  appe- 
titum  sensualilatis.  Sic  bruta  fruuntur  ci- 
bo.  Haec  Petrus.  Idem  Richardus. 

.Egidius  demum  et  Scotus  circa  haec 
scribunt  :  Frui  includit  quietem.  Ideo  per 
simile  de  quiete  corporum  potest  cognosci 
quibus  competit  frui,  et  quibus  non  :  quia 
ut  ait  Augustinus  in  libro  Confessionum, 
amor  in  spiritibus  est  sicut  pondus  in  cor- 
poribus.  Propter  quod  dixit  :  Amor  meus, 
pondus  meum ;  eo  feror,  quocumquo  fe- 
ror.  Nam  sicut  corpora  per  sua  pondera 
ad  naturalem  locum  tendunt,  et  in  eo 
quiescunt;  sic  spiritus  per  amorem  ten- 
dunt  in  proprium  finem,  et  quiescunt  in 
eo.  Hinc  sicut  corpora  habent  diversos 
gradus  in  quiescendo,  sic  diversae  res  ha- 
bent  diversas  rationes  fruitionis.  Porro  in 
corporibus  est  quoddam  quod  quiescit  per 
se  primo  :  ut  terra  habens  locum  centri. 
Alia  vero  quiescunt  per  se,  quoniam  ha- 
bent  formam  gravitatis ;  sed  non  primo, 
quia  quiescunt   per  naturam  illius  quod 


A  primo  quiescit  :  ut  mixta  in  medio  terrae, 
in  quibus  terra  preedominatur.  Alia  quie- 
scunt  vere  et  proprie,  quia  adhaerent  pri- 
mo  immobili  ;  non  tamen  immobiliter 
quiescunt,  quia  non  habent  quietem  mo- 
tui  repugnantem  :  ut  arbores  et  terrae  na- 
scentia  in  superficie  ejus.  Alia  quiescunt 
imperfecte,  et  non  vere  nec  proprie;  sed 
solum  dicuntur  quiescere,  quia  immobi- 
liter  adhaerent  alicui  quod  tamen  move- 
tur  :  sicut  homo  exsistens  in  navi,  ita  im- 
mobiliter   navi  adhaeret,  ac  si   illa  esset 

B  centrum  ipsius  ;  sicut  Deus  est  centrum 
spiritibus  :  est  enim  circulus  cujus  cen- 
trum  est  ubique,  circumferentia  nusquam. 
In  spirituaiibus  ergo  nihil  est  per  se  et 
primo  immobile,  nisi  Deus;  et  quantum 
aliquid  ei  adhaeret,  in  tantum  quiescit, 
efficiturque  immobile.  Voluntas  autem  in 
hoc  quod  ordinat  aliquid  ad  aliud,  non 
quiescit  in  illo.  Ideo  ad  hoc  quod  in  illo 
quiescat,  oportet  quod  acceptet  objectum 
non  ordinando  ad  aliud.  Quod  si  voluntas 
ex  sua  natura  acceptet,  et  objectum  est 

G  sicut  centrum  immobile,  tunc  est  propria 
quies  ex  parte  actus  et  ex  parte  objecti. 
Et  hoc  competit  Deo  primo  et  per  se,  et 
soli  Deo  :  quoniam  Deus  ex  sua  natura  est 
summe  amator  sui,  non  propter  aliud.  Un- 
de  est  ibi  prima  quies,  quae  est  primi  quie- 
scentis,  ut  voluntatis  suae  ex  se  cum  ob- 
jecto,  quod  est  quasi  centrum,  quod  ipse 
est,  sine  relatione  ad  aliud.  Secundo  quie- 
scunt  in  isto  eodem  centro  aliqua  per  se 
et  non  primo,  ut  Beati.  Quiescunt  enim  in 
Deo  per  se,  quia  sunt  quasi  incorporati 

D  ei  per  habitum  gloriae  quo  Deo  fruuntur, 
sicut  lapis  per  gravitatem  quiescit  in  cen- 
tro.  Non  tamen  primo  quiescunt  atque 
fruuntur,  sed  participatione  primi  fruen- 
tis.  Tertio  aliqui  quiescunt  in  isto  centro, 
scilicet  Deo,  per  actum  fruitionis  vere  et 
proprie,  sed  non  immobiliter  :  ut  justi 
viatores,  qui  possunt  peccare.  Quarto  fru- 
untur  aliqui  nec  vere  nec  proprie,  quan- 
tum  est  ex  parte  objecti  :  ut  impii,  qui 
creatis  firmiter  finaliterque  adhaerent;  qui 
se  ipsis  fruuntur,  quia  peccata  mortalia 


136 


LIBER   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II 


communiter  fiunt  et  referuntur  ad  com- 
modum  et  delectamentum  peccantium.  — 
Haec  illi.  Quae  concordant  praedictis,  nisi 
quod  Scotus  dicit  justos  viatores  pro- 
prie  frui. 

Ad  primum  argumentum  Scotus  respon- 
det,  quod  ratio  finis  non  est  fruibile,  sed 
id  cui  competit  ratio  finis,  et  in  quo  fun- 
datur.  Deus  etiam  non  est  finis  sicut  nec 
efficiens  sui,  quoniam  istae  duae  causae 
necessario  simul  concurrunt.  Unde  quod 
Deus  dicitur  agere  propter  finem,  intel- 
ligendum  est  de  fine  effectus.  —  Actus 
quoque  desiderii  non  est  actus  fruitionis, 
sed  actus  amoris,  quo  volumus  Deo  bonum 
quod  ipse  est.  Haec  Scotus. 

Postremo,  de  mutua  fruitione  superdi- 


A  gnissimae  Trinitatis,  sciendum  quod  quae- 
libet  adoranda  persona  amat  se  ipsam  et 
alias  duas  amore  intensive  immenso.  Id- 
circo  fruitur  se  et  illis  cum  delectatione 
et  complacentia  penitus  infinita  ac  super- 
dulcissima.  Estque  ibi  plena  et  superper- 
fecta  proportio  ac  unio  fruentis  ad  frui- 
bile,  et  haec  est  beatitudo  et  gloria  infinita 
superfelicissimi  Dei.  Et  quamvis  Filius  re- 
ferat  ad  Patrem,  et  Spiritus  Sanctus  ad 
Patrem  ac  Filium,  totum  quod  sunt  et  ha- 
bent,  recognoscendo  se  inde  accepisse,  non 

B  tamen  sicut  ad  finem,  quum  sint  consub- 
stantiales  et  coaequales  personae,  et  eadem 
numero  bonitas  summa  iri  eis  sit  :  ideo 
nec  Filius  nec  Spiritus  Sanctus  utitur  se. 
Haec  circa  primam  distinctionem  sint 
breviter  tacta. 


DISTINCTIO   II 


A.   Be  mysterio  Trinitatis  et  unitatis. 


Aug.  de 
Trinitate, 
lib.  1,  c.  2. 


ld.  Retract. 
lib.  i,  c.  4; 
Soliloq.  lib. 
i,c.  I. 


Id.de  Tri- 
nitate,  lib.  [, 
c.  3. 


lbid.  c.2,3 


HOG  itaque  vera  ac  pia  fide  tenendum  est,  quod  Trinitas  sit  unus  et  solus 
verus  Deus,  ut  ait  Augustinus  in  libro  primo  de  Trinitate,  scilicet  Pater  et 
Filius  et  Spiritus  Sanctus.  Et  haec  Trinitas,  unius  ejusdemque  substantiae 
vel  essentise  dicitur,  creditur  et  intelligitur  :  quae  est  summum  bonum  quod  pur- 
gatissimis  mentibus  cernitur.  Mentis  enim  humanae  acies  invalida,  in  tam  excellenti 
luce  non  figitur,  nisi  per  justitiam  fidei  emundetur.  Idem  in  primo  libro  Retracta- 
tionum  :  Non  approbo  quod  in  oratione  dixi  :  Deus,  qui  non  nisi  mundos  verum 
scire  voluisti.  Responderi  enim  potest,  multos  etiam  non  mundos  multa  scire  vera. 
De  hac  re  ergo  summa  et  excellentissima,  cum  modestia  et  timore  agendum  est,  et 
attentissimis  auribus  atque  devotis  audiendum,  ubi  quaeritur  unitas  Trinitatis, 
Patris  scilicet,  et  Filii  et  Spiritus  Sancti  :  quia  nec  periculosius  alicubi  erratur,  nec 
laboriosius  aliquid  quseritur,  nec  fructuosius  aliquid  invenitur.  Proinde  omnis  qui 
audit  et  legit  ea  quae  de  ineffabili  et  inaccessibili  luce  Divinitatis  dicuntur,  studeat 
imitari  atque  servare  quod  venerabilis  doctor  Augustinus  in  primo  libro  de  Trinitate 
de  se  ipso  ait  :  Non  pigebit  me  (inquit),  sicubi  hassito,  quserere;  nec  pudebit,  sicubi 
erro,  discere.  Quisquis  ergo  audit  hoc  vel  legit,  ubi  pariter  certus  est,  pergat  me- 
cum ;  ubi  pariter  hsesitat,  quaerat  mecum  :  ubi  errorem  suum  cognoscit,  redeat  ad 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    II  137 

me;  ubi  meum,  revocet  me.  Ita  ingrediamur  simul  caritatis  viam,  tendentes  ad 

eum  de  quo  dictum  est  :  Quserite  faciem  ejus  semper.  p«.«v,4. 

B.  Quoe  fuerit  intentio  scribentium  de  Trinitate. 

Omnes  autem  catholici  tractatores,  ut  in  eodem  primo  libro  Augustinus  ait,  qui  Aug.  de 
de  Trinitate  quas  Deus  est,  scripserunt,  hoc  intenderunt,  secundum  Scripturas  lib."',  c.  4. 
docere,  quod  Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  unius  sint  substantise,  et  inse- 
parabili  sequalitate  unus  sint  Deus  :  ut  sit  unitas  in  essentia,  et  pluralitas  in 
personis.  Ideoque  non  sunt  tres  dii,  sed  unus  Deus  :  licet  Pater  Filium  genuerit,  et 
ideo  Filius  non  sit  qui  Pater  est ;  Filiusque  a  Patre  sit  genitus,  et  ideo  Pater  non 
sit  qui  Filius  est ;  et  Spiritus  Sanctus  nec  Pater  sit,  nec  Filius,  sed  tantum  Patris 
et  Filii  Spiritus,  utrique  cosequalis,  et  ad  Trinitatis  pertinens  unitatem.  Teneamus  id.deFide, 

c   i   5 

ergo  Patrem  et  Filium  et  Spiritum  Sanctum,  unum  esse  naturaliter  Deum,  ut  ait 
Augustinus  in  libro  de  P^ide  ad  Petrum ;  neque  tamen  ipsum  Patrem  esse  qui  Filius 
est,  nec  Filium  ipsum  esse  qui  Pater  est,  nec  Spiritum  Sanctum  ipsum  esse  qui 
Pater  est  aut  Filius.  Una  est  enim  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti  essentia,  quam 
Grseci  oiuiav  vocant  :  in  qua  non  est  aliud  Pater,  aliud  Filius,  aliud  Spiritus 
Sanctus;  quamvis  sit  personaliter  alius  Pater,  alius  Filius,  alius  Spiritus  Sanctus. 

G.  Quis  ordo  sit  servandus  quum  de  Trinitate  agitur. 

Geterum,  ut  in  primo  libro  de  Trinitate  Augustinus  docet,  primum  secundum  ia.de  Tri- 
auctoritatem  sanctarum  Scripturarum,  utrum  fides  ita  se  habeat,  demonstrandum  c. ->.  ' 
est.  Deinde  adversus  garrulos  ratiocinatores,  elatiores  magis  quam  capaciores,  ratio- 
nibus  catholicis  et  similitudinibus  congruis  ad  defensionem  et  assertionem  fidei 
utendum  est  :  ut  eorum  inquisitionibus  satisfacientes,  mansuetos  plenius  instrua- 
mus ;  et  illi  si  nequiverint  invenire  quod  quaarunt,  de  suis  mentibus  potius  quam 
de  ipsa  veritate  vel  de  nostra  discretione  *  conquerantur.  *assertione 

D.  Testimonia  Sanctorum  de  Trinitate. 

Proponamus  ergo  in  medium,  veteris  ac  novi  Testamenti  auctoritates  quibus 

divinse  unitatis  atque  Trinitatis  veritas  demonstretur.  Ac  primum  ipsa  legis  exordia 

occurrant,  ubi  Moyses  ait  :  Audi,  Israel,  Dominus  Deus  tuus  Deus  unus  est.  Item  :  Deut.  v.,4. 

Ego  sum  Dominus  Deus  tuus,  qui  eduxi  te  de  terra  iEgypti ;  non  erunt  tibi  alii  dii  Exod.  **, 

2  3. 
praeter  me.  Ecce  hic  significavit  unitatem  divina?.  naturse.  Deus  enim,  ut  ait  Am-  *Ambr.  de 

brosius  in  primo  libro  de  Trinitate,  nomen  est  naturas ;  Dominus  vero,  nomen  est  c'  *'  '  ' '' 

potestatis.  Item  alibi  Deus  loquens  ad  Moysen,  ait  :  Ego  sum  qui  sum  ;  et  si  quaa-  Exod.  m, 

sierint  nomen  meum,  vade  et  dic  eis  :  Qui  est,  misit  me  ad  vos.  Dicens  enim,  Ego 

sum ;  non,  Nos  sumus  :  et,  Qui  est ;  non,  Qui  sumus  :  apertissime  declaravit  unum 


138  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II 

Exod.  xv,  solum  Deum  esse.  In  cantico  etiam  Exodi  legitur  :  Dominus  omnipotens  nomen 
ejus.  Non  ait,  Domini,  unitatem  volens  significare.  Personarum  quoque  pluralitatem 

Gen.  i,  26.  et  naturse  unitatem  simul  ostendit  Dominus  in  Genesi,  dicens  :  Faciamus  hominem 

ad  imaginem  et  similitudinem  nostram.  Dicens  enim,  Faciamus,  et,  Nostram,  plura- 

litatem  personarum  ostendit ;  dicens  vero,  Imaginem,  unitatem  essentise.  Ut  enim 

Aug.  dc  dicit  Augustinus  in  libro  de  Fide  ad  Petrum  :  Si  in  illa  natura  Patris  et  Filii  et 

Fide,  c.  1,5. 

Spiritus  Sancti,  una  esset  tantum  persona,  non  diceretur  :  Faciamus  hominem  ad 
imaginem  et  similitudinem  nostram.  Quum  enim  dicit,  Ad  imaginem,  ostendit 
unam  naturam  esse,  ad  cujus  imaginem  homo  fieret ;  quum  vero  dicit,  Nostram, 
ostendit  eumdem  Deum  non  unam,  sed  plures  esse  personas. 

E.  Aperte  ostendit,  quod  nec  solitudo,  nec  diversitas,  nec  singularitas 

ibi  est,  sed  similitudo. 

Hiiar.  de  Hilarius  quoque  in  libro  tertio  de  Trinitate  dicit  his  verbis  significari,  quod  in 
Hb.  111,23!  Trinitate  nec  diversitas  est,  nec  singularitas  vel  solitudo,  sed  similitudo,  et  plu- 
ralitas  sive  distinctio.  Ait  enim  sic  :  Qui  dixit,  Faciamus  hominem  ad  imaginem 
et  similitudinem  nostram,  invicem  esse  sui  similes,  in  eo  quod  dicit,  Imaginem 
et  similitudinem  nostram,  ostendit.  Imago  enim  sola  non  est,  et  similitudo  sibi 
non  est ;  neque  diversitatem  duobus  admisceri,  alterius  ad  alterum  similitudo 
w.  ub.  iv,  permittit.  Item  idem  in  quarto  libro  :  Absolutius  voluit  intelligi,  significationem 
hanc  non  ad  se  esse  referendam  tantum,  dicendo  :  Faciamus  hominem  ad  imagi- 
nem  et  similitudinem  nostram.  Professio  enim  consortii  sustulit  intelligentiam 
singularitatis  :  quia  consortium  aliquod  nec  potest  esse  sibi  ipsi  solitario ;  neque 
rursum  solitudo  solitarii  recipit,  Faciamus;  neque  quisquam  alieno  a  se  loquitur, 
Nostram.  Uterque  ergo  sermo,  scilicet,  Faciamus,  et,  Nostram,  ut  solitarium  eum- 
demque  non  patitur,  ita  neque  diversum  a  se  alienumque  significat.  Solitario 
convenit,  Faciam,  et,  Meam;  non  solitario  vero  convenit  dicere,  Faciamus,  et, 
Nostram.  Uterque  sermo  ut  non  solitarium  tantum,  ita  neque  differentem  esse 
vel  diversum  esse  significat.  Nobis  quoque  nec  solitarius,  nec  diversus  est  confi- 
tendus.  Ita  ergo  Deus  ad  communem  sibi  cum  Deo  imaginem  eamdemque  simi- 
litudinem,  hominem  reperitur  operari,  ut  nec  significatio  efficientis  admittat 
intelligentiam  solitudinis,  nec  operatio  constituta  ad  eamdem  imaginem  vel  simi- 
litudinem,  patiatur  diversitatem  divinitatis. 

In  his  verbis  Hilarius  pluralitatem  personarum  voluit  intelligi  nomine  consor- 
tii,  atque  significavit,  nomine  consortii  vel  pluralitatis  non  poni  aliquid,  sed 
removeri.  Pluralitas  enim  vel  consortium  personarum  quum  dicitur,  solitudo  vel 
singularitas  negatur ;  quum  dicimus  plures  esse  personas,  significamus  quod  non 
est  una  sola.  Ideo  Hilarius  volens  ista  subtiliter  et  sane  intelligi,  ait  :  Professio 
consortii  sustulit  intelligentiam  singularitatis.  Non  dicit  :  Posuit  aliquid.  Ita  etiam 
quum  dicimus,  Tres  personas,  singularitatem  et  solitudinem  tollimus ;  et  quod  Pater 


17 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  139 

non  est  solus,  nec  Filius  est  solus,  nec  Spiritus  Sanctus  est  solus,  significamus ; 
et  quod  nec  Pater  tantum  est  et  Filius,  nec  Pater  tantum  et  Spiritus  Sanctus,  nec 
Filius  tantum  et  Spiritus  Sanctus.  De  hoc  autem  in  sequenti  plenius  agetur  :  ubi 
etiam  secundum  quid  similes  dicantur  tres  personae,  et  utrum  aliquo  modo  sit  ibi 
diversitas  vel  differentia,  ostendetur. 

F.  Ad  id  quod  cceperat  redit,  ut  alias  scilicet  auctoritates  supponat. 

Nunc  vero  ad  propositum  redeamus,  et  ad  ostendendum  personarum  pluralita- 
tem,   atque  essentiae  divinse   unitatem,   alias   Sanctorum  auctoritates  inducamus. 
Moyses  dicit,  In  principio  creavit  Deus  coelum  et  terram  :  per  Deum,  significans  Gen.  i,  i. 
Patrem ;  per  principium,  Fiiium.  Et  pro  eo  quod  apud  nos  Deus  dicitur,  Hebraica 
veritas  habet  DTlbtf,  quod  est  plurale  hujus  singularis  quod  est  bii.  Quod  ergo 
non  est  dictum,  El,  quod  est  Deus ;  sed,  Elohim,  quod  interpretari  potest  dii  sive 
judices,  ad  pluralitatem  personarum  refertur.  Ad  quam  etiam  illud  attinere  videtur, 
quod  diabolus  per  serpentem  dixit  :  Eritis  sicut  dii.  Pro  quo  in  hebraico  habetur,  md.  m,  s. 
Elohim  :  ac  si  diceret,  Eritis  sicut  divinae  personas.  Ille  etiam  maximus  Prophe- 
tarum  et  regum  David,   qui   suam   ceteris  praefert  intelligentiam,  dicens,  Super  ps 
senes  intellexi ;  unitatem  divinae  naturae  ostendens,  ait  :  Dominus  nomen  est  illi.  \ 
Non  dicit,  Domini.  Alibi  etiam  ejusdem  unitatem  et  aeternitatem  simul  ostendens, 
ait  ex  persona  Dei  :  Israel,  si  me  audieris,  non  erit  in  te  deus  recens,  neque   ps.  lxxx, 
adorabis  deum  alienum.  Aliud  horum,  ut  dicit  Ambrosius  in  libro  primo  de  Trini-   Ambr.  de 
tate,    significat   aeternitatem,   aliud    unitatem    substantiae    indifferentis,    ut   neque  c."n'.  ''b' '' 
posteriorem  Patre,  neque  alterius  Divinitatis  Filium,  vel  Spiritum  Sanctum  esse 
credamus.  Nam  si  Patre  posterior  est  Filius  vel  Spiritus  Sanctus,  recens  est;  et  si 
unius  non  est  Divinitatis,  alienus  est.  Sed  nec  posterior  est,  quia  recens  non  est ; 
nec  alienus,  quia  ex  Patre  natus   est  Filius,  ex  Patre  procedit  Spiritus  Sanctus. 
Alibi  quoque  distinctionem  personarum  insinuans,  ait  :  Verbo  Domini  cceli  firmati  ps.xxx..,6. 
sunt,  et  spiritu  oris  ejus  omnis  virtus  eorum.  Alibi  etiam  ait  :  Benedicat  nos  Deus,    ps.  lxv., 
Deus  noster,  benedicat  nos  Deus,  et  metuant  eum  omnes  fines  terrae.  Trina  enim  ' 
confessio  Dei,  trinitatem  exprimit   personarum ;  unitatem   vero  essentiae  aperit, 
quum  singulariter  subjungit,  Eum.  Isaias  quoque  dicit  se  audisse  Seraphim  cla- 
mantia  :  Sanctus,  Sanctus,  Sanctus,  Dominus  Deus.  Per  hoc  quod  dicit  ter,  San-  /s.  %-.,  3. 
ctus,  Trinitatem  significat;  per  hoc  quod  subdit,  Dominus  Deus,  unitatem  essentias. 
David  quoque  aeternam  Filii  generationem  aperte  insinuat,  ex  persona  Filii  dicens  : 
Dominus  dixit  ad  me  :  Filius  meus  es  tu;  ego  hodie  genui  te.  De  hac  generatione  ps. ..,  7. 
ineffabili  Isaias  ait  :  Generationem  ejus  quis  enarrabit  ?  In  libro  quoque  Sapientiae  js. ......  s. 

aeternitas  Filii  cum  Patre  monstratur,  ubi  Sapientia  ita  loquitur  :  Dominus  pos-  p)W.  v.,., 
sedit  me  ab  initio  viarum  suarum,  antequam  quidquam  faceret  a  principio  ;  ab 
asterno  ordinata  sum,  antequam  terra  fieret.  Necdum  erant  abyssi,  et  ego  jam 
concepta  eram ;   necdum  fontes,  necdum  montes  aut  colles,  et  ego  parturiebar ; 


CXVlll, 

00. 

.Ps.LXV.1,5. 


140  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II 

adhuc  terram  non  fecerat,  et  cardines  orbis  terrse.  Quando  praparabat  ccelos, 
aderam ;  quando  appendebat  fundamenta  terrse,  cum  eo  eram  cuncta  componens ; 
et  delectabar  per  singulos  dies,  ludens  coram  eo.  Ecce  apertum  de  seterna  genitura 
testimonium,  quo  ipsa  Sapientia  perhibet  se  ante  mundum  conceptam  esse  et 
parturiri,  id  est  genitam  esse  et  apud  Patrem  seternaliter  exsistere.  Ipsa  etiam 
^cdi.xxiv,  alibi  ait  :  Ego  ex  ore  Altissimi  prodii,  primogenita  ante  omnem  creaturam.  Mi- 

5. 

chseas  quoque  propheta   seternam  Verbi   generationem  et  temporalem  ex  Maria 
Mich.v^.  simul  insinuavit,  dicens  :  Et  tu,  Bethlehem  Ephrata,  parvulus  es  in  millibus  Juda; 
ex  te  egredietur  qui  sit  dominator  in  Israel,  et  egressus  ejus  ab  initio,  a  diebus 
aeternitatis. 

G.  Specialia  testimonia  de  Spiritu  Sancto. 

De  Spiritu  Sancto  etiam  expressa  documenta  in  veteri  Testamento  habemus.  In 
Gen.  i,  2.  Genesi  enim  legitur  :  Spiritus  Domini  ferebatur  super  aquas.  Et  David  dicit  :  Quo 

.Ps.cxxxvui,   ., 

7.  ibo  a  Spintu  tuo?Et  in  libro  Sapientiae  dicitur  :  Spiritus  sanctus  disciplinse  effu- 

/»?uu,  i.  giet  fictum ;  benignus  est  enim  Spiritus  sapientiae.  Isaias  quoque  ait  :  Spiritus 
Domini  super  me. 

H.  De  testimoniis  novi  Testamenti. 

Nunc  vero  post  testimonia  veteris  Testamenti  de  fide  sanctse  Trinitatis  et  uni- 

Habac.m.%  tatis,  ad  novi  Testamenti  auctoritates  accedamus,  ut  in  medio  duum  animalium,  id 

,/«.  vi,  6.  est  Testamentorum,  cognoscatur  veritas,  et  forcipe  de  altari  sumatur  calculus,  quo 

tangantur  ora  fidelium.  Dominus  itaque  Christus  unitatem  divinae  essentiae  ac  per- 

Matth.    sonarum  trinitatem  aperte  insinuat,  dicens  Apostolis  :  Ite,  baptizate  omnes  gentes 

XXVIII,    19. 

Ambr.  de  lii  nomine  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti.  In  nomine  utique  ait,  non,  In  nomi- 

c. ,.'    '  '  nibus,  ut  Ambrosius  ait  in  primo  libro  de  Trinitate,  ut  unitas  essentiaa  ostendatur. 

Per  nomina  tria  quas  supposuit,  tres  esse  personas  declaravit.  Ipse  etiam  ait  :  Ego 

et  Pater  unum  sumus.  Unum   dixit,   ut  ait  Ambrosius  in  eodem  libro,  ne  fiat 

joann.  x,  discretio  potestatis  et  naturse.  Et  addidit,  Sumus  :  ut  Patrem  Filiumque  cognoscas, 

30. 

scihcet,  ut  perfectus  Pater  Filium  perfectum  genuisse  credatur;  et  quod  Pater  et 

Filius  unum  sint,  non  confusione  personse,  sed  unitate  naturse.  Joannes  quoque  in 
i/oann.v,  Epistola  canonica  ait  :  Tres  sunt  qui  testimonium  perhibent  in  ccelo  :  Pater,  Ver- 

bum,  et  Spiritus  Sanctus ;  et  hi  tres  unum  sunt.  Ipse  etiam  in  initio  evangelii  sui 
/oann.i,i.  ait  :  In  principio  erat  Verburn,  et  Verbum  erat  apud  Deum,  et  Deus  erat  Verbum. 

Ubi  aperte  ostendit  Filium  semper  et  seternaliter  fuisse  apud  Patrem,  ut  alium 
Gaiat.nfi.  apud  alium.  Apostolus  quoque  aperte  Trinitatem  distinguit,  dicens  :  Misit  Deus 
Rom.  vm,  Spiritum  Filii  sui  in  corda  nostra;  et  alibi  :  Si  Spiritus  ejus  qui  suscitavit  Jesum, 

habitat  in  vobis,  etc.  Item,  alibi  Trinitatem  atque  unitatem  evidentissime  commen- 
ijirf.x.,36.  dat,  dicens  :  Quoniam  ex  ipso,  et  per  ipsum,  et  in  ipso  sunt  omnia;  ipsi  gloria.  Ex 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —    DIST.  II    EXPOSITIO 


141 


ipso  ait,  ut  Augustinus  in  libro  de  Trinitate  ait,  propter  Patrem ;  Per  ipsum  dicit,  Aug.  de 
propter  Filium ;  In  ipso,  propter  Spiritum  Sanctum.  Per  hoc  vero  quod  non  ait,  Ex  lib'",'^!^. 
ipsis,  per  ipsos  et  in  ipsis  ;  nec  ait,  Ipsis  gloria,  sed,  Ipsi  :  insinuavit  hanc  Tri- 
nitatem  unum  Deum  esse.  Sed  quia  singulae  pene  syllabse  novi  Testamenti  hanc 
ineffabilis  unitatis  atque  Trinitatis  veritatem  concorditer  insinuant,  inductioni 
testimoniorum  super  hac  re  supersedeamus,  et  rationibus  congruisque  similitu- 
dinibus  ita  esse,  prout  infirmitas  nostra  valet,  ostendamus. 


EXPOSITIO 
DISTINCTIONIS   SECUNDjE 

POSTQUAM  distinctione  praehabita  os- 
tendit  Magister  de  quibus  in  hoc  vo- 
lumine  est  agendum,  puta  de  rebus  et 
signis,  atque  quod  quaedam  sunt  res  qui- 
bus  fruendum  est,  et  quaedam  quibus 
utendum ;  nunc  prosequitur  suum  inten- 
tum,  tractans  in  primis  de  unitate  Doitatis 
et  superfelicissima  Trinitate,  qua  sola  ob- 
jective  fruendum  est.  Et  breviter  trans- 
eundo,  dividitur  ista  distinctio  in  quatuor 
partes.  In  prima  probat  unitatem  Deitatis 
seu  divinae  essentiae,  auctoritate  Scriptu- 
rarum  veteris  Testamenti.  ln  secunda,  tri- 
nitatem  supersublimium  personarum  ea- 
rumdem  testimoniis  Scripturarum.  In  tertia 
et  quarta  partibus,  simili  ordine  agit  au- 
ctoritatibus  Scripturarum  evangelicee  legis. 
Docet  quoque  in  primis,  quam  reve- 
renter  tractandum  et  loquendum  sit  de 
ista  materia,  et  quales  consistere  debeant, 
qui  sapientiae  hujus  altitudinem  cupiunt 
contemplari,  et  ait  : 
A  (p.  136)  Hoc  itaque  vera  ac  pia  fi.de  tenendum 
est.  Fides  christiana  dicitur  «vera»,  quia  ei 
non  subest  falsum,  nec  doctrinae  fidei  fal- 
sitas  admiscetur,  quemadmodum  doctri- 
nae  philosophorum.  Dicitur  quoque  fides 
«  pia  »,  quia  per  eam  colitur  Deus,  cujus 
cultus  est  pietas,  et  quia  divinam  pietatem 
copiosissime  nobis  commendat.  Quod  Tri- 
nitas  sit  unus  et  solus  verus  Deus,  id  est, 
quod  tres  personae  in  divinis  sint  unus 
Deus,  qui  dicitur  « solus  Deus  »,  per  exclu- 


A  sionem  essentialiter  distincti  a  se,  et  «  ve- 
rus  Deus  »,  quia  in  eo  dumtaxat  est  deitas 
imparticipata,  perfecta,  aeterna. 

Et  hmc  Trinitas,  unius  ejusdemque  sub- 
stantia*  vel  essentiw  dicitur,  creditur  et 
intelligitur.  Est  enim  in  tribus  personis 
una  numero  essentia;  et  sicut  sunt  unius 
essentiee,  ita  et  una  essentia.  —  Circa  hoc 
quaeritur,  cur  ait,  «dicitur»  et  «creditur  », 
quum  prius  sit  credi  quam  dici  :  quia  ut 
asserit  Damascenus,  verbum  est  angelus 
intelligentiae,  id  est  nuntius  intellectualis 

B  conceptionis.  Respondetur,  quod  Magister 
hic  loquitur  de  ista  materia  prout  de  ea 
instruendi  sunt  auditores  :  in  qua  instru- 
ctione  verbum  primo  percipitur. —  Rursus 
queeritur  de  hoc  quod  ait,  «  intelligitur  ». 
Non  enim  videtur  Trinitas  posse  intelligi 
in  hac  vita,  sed  credi  dumtaxat  :  unde  et 
visio  seu  intelligentia  dicitur  in  patria 
succedere  fidei.  Respondendum,  quod  etiam 
in  hac  vita  ea  quae  fidei  sunt,  aliquo  mo- 
do  intelliguntur  per  donum  intellectus, 
praesertim  a  viris  heroicis,  qui  habent  fi- 

C  dem  cum  rationibus  credendorum  et  puri- 
ficatae  mentis  intelligentia.In  patria  autem 
intelliguntur  clare  in  Verbo  aeterno. 

Quo3  est  summum  bonum.  Quemadmo- 
dum  enim  Trinitas  supersancta  est  sum- 
mum  ens,  ita  et  summum  bonum.  Imo, 
sicut  est  unum  ens  summum,  ita  est  unum 
summum  bonum.  Quod  enim  omnino  ab- 
solute  dicitur  in  divinis,  tribus  superglo- 
riosis  personis  commune  est,  atque  in  nu- 
mero  singulari  praedicatur  de  eis.  Quod 
purgatissimis  mentibus  cernitur.  Per  spe- 

D  ciem  enim  videri  non  valet,  nisi  a  men- 
tibus   ab   omni   culpa   ac   reatu   penitus 


142 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.  II    EXPOSITIO 


mundis.  In  hac  quoque  vita  videri  ne-  A 
quit  visione  formata,  nisi  a  mentibus  omni 
mortali  culpa  carentibus.  Porro  visione 
mysticee  theologiae  seu  contemplatione  do- 
ni  sapientise  perfecte  videri  non  valet  se- 
cundum  cursum  communem,  nisi  a  viris 
heroicis,  qui  comparatione  incipientium 
ac  proficientium,  purgatissimi  possunt  di- 
ci.  Verumtamen  visione  seu  cognitione 
informi  et  nuda,  cernitur  Trinitas  adoran- 
da  a  mentibus  vitiosis  in  hac  vita. 

Circa  hoc  scribit  Bonaventura  :  Mens  ad 
hoc  quod  Deum  contempletur,  eget  pur-  B 
gari  quoad  intellectum  et  affectum.  Ideo 
paulo  post  subdit  :  Per  justitiam  fidei,  id 
est  per  fidem  quee  facit  justum  in  opere. 
Et  fides  per  se  purgat  intellectum,  justitia 
autem  affectum.  Utriusque  demum  purga- 
tionis  triplex  est  gradus.  Intellectus  nam- 
que    purgatus    est,    quum    abstrahitur    a 
sensibilibus  speciebus ;  purgatior,  quum 
mundatur  a  phantasticis  imaginibus;  pur- 
gatissimus,  quum  a  physicis  aut  philoso- 
phicis  rationibus.  Gradus  quoque  purgati- 
onis  affectus,  sunt  isti  :  purgatur  affectus,  G 
dum   mundatur  a   culpa ;   purgatior   est, 
dum  a  culpee  sequela;  purgatissimus,  dum 
ab  occasione  peccandi.  Haec  Bonaventura. 
—  Et  concordat  Albertus,  dicendo  aliquid- 
que  addendo  :  Ex  parte  (inquiens)  affe- 
ctus,  primo  fit  purgatio  a  peccato  ;  secun- 
do,  a  pronitate  relicta  ex  vitio;  tertio,  a 
fomitis  incendio;  quarto,  ab  occasionibus 
peccandi  ab  extrinseco.  Ex   parte  autem 
intellectus,  tollitur  primo  preesentia  cor- 
poris,  quee  est  ad  sensum ;  secundo,  prae- 
sentia  imaginis  corporalis  ab  imaginatio-  D 
ne;  tertio,  actus  intellectus  accipientis  ex 
phantasmate;  quarto,  actus  intellectus  pro- 
gredientis  ex  principiis  sibi  notis  secun- 
dum   philosophiam.   Ad   heec   etenim   se- 
quitur,  quod  elevet  se  supra  se  ad  fidei 
lumen,  et   tunc   cernit  Deum  trinum  et 
unum.  Hsec  Albertus. 

Mentis  enim  humance  acies  invalida,  id 
est  debilis  intellectus  sive  intuitus  animae 
rationalis,  in  tam  eoscellenti  luce  non  fi- 
gitur,  id  est,  increatum  lumen,  quod  est 


Trinitas  benedicta  et  summum  bonum, 
stabiliter  intueri  non  valet,  nisi  per  justi- 
tiam  fidei,  id  est  per  actus  virtuosos  ex 
fide  manantes,  emundetur  modis  jam  ta- 
ctis.  Oportet  enim  potentiam  aliquo  modo 
aptari  et  proportionari  suo  objecto. 

Girca  haec  ait  Thomas  :  Justitia  hic  su- 
mitur  pro  justitia  generali,  quae  est  recti- 
tudo  animee  in  comparatione  ad  Deum  et 
proximum,  atque  unius  potentiae  ad  ali- 
am.  Dicitur  quoque  justitia  fidei,  quia  in 
justificatione  primus  motus  est  fidei,  jux- 
ta  illud  ad  Hebraeos  :  Accedentem  ad  Deum  Sebr.m,^ 
oportet  credere  quia  est.  Heec  Thomas.  — 
Sed  his  objici  potest,  quod  etiam  impii 
eruditi  et  ingeniosi,  aciem  mentis  suae  ex- 
tendunt  et  figunt  in  contemplationem  lu- 
minis  increati,  sicut  et  infideles  philo- 
sophi.  Nam  et  multa  subtilia  scribunt  et 
sermocinantur  de  Deo,  et  diu  cogitant  de 
divinis,  quemadmodum  et  in  libro  de  Vita 
philosophorum  fertur  de  talibus.  Imo  ali- 
qui  mali  plus  sciunt  de  Deo,  quam  bo- 
ni.  Bespondetur,  quod  Magister  ex  verbis 
Augustini  loquitur  de  mentis  defixione 
stabili  ac  formata.  Propter  quod  ait  Bo- 
naventura  :  Figi  non  potest,  nisi  habeat 
gluten  amoris.  Communiter  etiam  pravi 
et  passionati  ex  inquietudine  passionum 
ac  vitiorum  cito  a  divinorum  considerati- 
one  labuntur,et  depravatur  in  eis  cognitio 
ex  appetitus  diversitate,  ut  ait  JJgidius. 

De  hac  re  ergo  summa  et  excellentissi- 
ma,  utpote  incomparabili  Trinitate,  cum 
modestia,  id  est  discreto  moderamine,  et 
timore  casto,  reverentiali  ac  filiali,  agen- 
dum,  id  est  tractandum,  est  :  ut  scilicet 
loquens  et  audiens  de  ista  tam  sublimi 
materia,  perpendat  proprii  intellectus  im- 
becillitatem,  et  ita  a  curioso  atque  su- 
perfluo  scrutinio  reprimatur,  sciens  quod 
scrutator  majestatis  opprimetur  a  gloria;  Prov.wv, 
timeat  quoque  ex  consideratione  dignita- 
tis  ejus  de  quo  tractat  seu  audit,  ne  irre- 
verenter  et  intimorate  habendo  se,  graviter 
peccet.  Hinc  Plato  in  primo  Timaei  :  Me- 
mentote,  inquit,  tam  me  qui  loquor,  quam 
vos  qui  auditis,  homines  esse;  atque  ita 


27. 


JN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.  II    EXPOSITIO 


143 


in  rebus  sublimibus  mediocrem  elocutio-  A  dum,  quod  Deus  accedi  potest  per  fidem 


Joann.  vj 

47. 


I*, 


nem,  magni  cujusdam  esse  onus  laboris. 
Et  attentissimis,  id  est  summe  diligenti- 
b\is,atque devotis auribus  mentis  et  corpo- 
,  ris  audiendum.  Qui  enim  ex  Deo  est,  verba 
Dei  audit  diligenter  utique  ac  devote.  Un- 

Eccii.  ni,  de  et  Ecclesiasticus  :  Auris  (inquit)  bona 
audiet  cum  omni  concupiscentia  sapien- 
tiam.  Apostolus  quoque  ad  Galatas  scribit : 

Gaiat.  iv,  Sicut  angelum  Dei  accepistis  me,  sicut 
Jesum  Christum.  Ubi  quceritur  unitas  Tri- 
nitatis,  id  est,  scholastice  investigatur  qua- 
liter  trinitas  personarum  sit  unius  essen- 
tiffi.  Quia  nec  periculosius  alicubi  erratur 
ex  parte  materiffi  tam  superdignissima ; 
nec  laboriosius  aliquid  quwritur  :  quia 
incomprehensibile  mysterium  est,  ad  cu- 
jus  comprehensionem  nullo  labore  spiri- 
tuali  aut  corporali  potest  pertingi ;  nec 
fructuosius  aliquid  invenitur,  dummodo 
ex  caritate  inquisitio  oriatur.  Quo  enim 
incomprehensibilior  est  Trinitas  adoranda, 
eo  plus  meritorium  est  credere  in  eam- 
dem,  et  tanto  salubrius  est  in  ipsius  for- 
mata  cognitione  proficere. 

Proinde  omnis  qui  audit  et  legit  ea 
qua}  de  ineffabili  et  inaccessibili  luce  Di- 
vinitatis  dicuntur,  studeat.  imitari  quod 
Augustinus  ait  :  Non  pigebit  me,  sicubi 
h&sito,  id  est,  si  alicubi  dubito,  qua>rere 
a  doctioribus,  seu  in  libris,  vel  illumina- 
tionem  a  Deo,  juxta  illud  Jacobi  primo  : 

jaeob.1,5.  Si  quis  vestrum  indiget  sapientia,  postulet 
a  Deo.  Nec  pudebit  me,  sicubi  erro,  disce- 
re,  correctionem  et  informationem  a  sapi- 
entioribus  gratanter  accipiendo.  Qui  enim 


Prov. 


et  imperfectam  notitiam  in  hac  vita,  non 
autem  per  speciem  et  comprehensionem 
plenariam.  De  his  in  queestionibus  dicetur 
diffusius. 

Omnes  catholici  tractatores  hoc  intende-  B 
runt,  secundum  Scripturas  docere,  quod 
Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  unius 
sint  substantia>,  et  inseparabili  a>quali- 
tate  unus  sint  Deus.  Tres  enim  persona? 
inseparabiliter  sunt  eequales,  utpote  vere 
consubstantiales. 

B  Deinde  tangit  Magister  qualiter  Augu- 
stinus  revocavit  in  libro  Retractationum, 
quod  alicubi  scripsit.  Sic  equidem  ait  in 
libro  Retractationum  :  Ubi  dixi  de  Patre 
et  Filio,  Qui  genuit,  scilicet  Pater  eeternus, 
et  quem  genuit,  unum  est;  dicendum  est, 
Unum  sunt,  sicut  aperte  Veritas,  scilicet 
Christus,  in  Evangelio  ait  :  Ego  et  Pater  joann.  %, 
unum  sumus.  Dixit  quippe  Augustinus,  "■ 
hoc  verbum,  Sum,  es,  est,  de  tribus  per- 
sonis  in  singulari  numero  praedicari,  quia 
designat  substantiam.  Postea   tamen  hoc 

C  revocavit,  quoniam  quamvis  signet  sub- 
stantiam,  attamen  eam  designat  per  mo- 
dum  actus.  Actus  autem  numeratur  secun- 
dum  numerum  suppositorum. 

Consequenter  probat  auctoritatibus  ve- 
teris  Testamenti  unitatem  Deitatis,  seu 
unum  tantummodo  esse  verum  Deum. 
Nec  est  difficultas  in  littera.  Deus  enim, 
nomen  est  naturae;  Dominus  vero,  nomen 
est  potestatis.  Deus  enim,  quantum  ad 
id  cui  nomen  imponitur,  nomen  est  ab- 
solutum,  designaus   substantiam  seu  na- 


acquiescit   increpationibus,  possessor  est  D  turarn.  Sed  quantum  ad  id  a  quo  nomen 


cordis,  ut  Salomon  loquitur. 

Circa  ha?c  duo  queeruntur  :  primum, 
quomodo  Deitatis  lux  dicatur  ineffabilis, 
quum  multis  exprimatur  nominibus;  quo- 
modo  etiam  inaccessibilis  asseratur,  quum 
Ps. xxxiii,  scriptum  sit  :  Accedite  ad  eum,  et  illu- 
minamini.  Ad  primum  dicendum,  quod 
Deus  et  ea  quse  Dei  sunt,  ineffabilia  per- 
hibentur,  quoniam  nullis  nominibus  ex- 
primi  queunt,  per  qus  plenarie,  et  sicuti 
in  se  ipsis  sunt,  intelligantur.  Ad  secun- 


imponitur,  est  nomen  operationis,  ut  m- 
fra  dicetur.  Dominus  vero  relationem  de- 
signat  quantum  ad  suum  formale  :  qus 
tamen  in  Deo  respectu  creaturarum  non 
est  nisi  relatio  rationis.  Sed  ratione  funda- 
menti,  est  nomen  potestatis,  in  qua  funda- 
tur  dominium;  vel  potestas  pro  relatione 
accipitur,  scilicet  pro  dominio. 

Deinceps  probat  in  Deo  esse  persona- 
rum  pluralitatem  atque  essentiae  unita- 
tem,  per   id   quod  Dominus   ait   Genesis 


144 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.  II    EXPOSITIO 


Gen. .,  26.  primo  :  Faciamus  hominem  ad  imaginem  A  cludat :  non  tamen  illam  quae  pluralitatem 

et  similitudinem  nostram.  Ubi  secundum  seu  diversitatem  naturae  negat,  quum  in 

Augustinum,  per  haec  duo  verba,  Facia-  Deuteronomio  Deus  testetur  :  Videte  quod  Deut.i 

mus,   et,   Nostram,   insinuatur   pluralitas  ego  sim  solus.  Conformiter  dicimus  Deo 39- 

personarum ;  et  per  haec  duo  vocabula,  non  convenire  singularitatem  quae  incom- 

lmaginem,  et,  Similitudinem,  unitas  Deita-  municabilitatem  includit,  aut  personarum 

tis.  Porro  Hilarius  ex  quolibet  horum  qua-  pluralitatem  excludit. 

tuor  nominum  probat  in  Deo  personarum  Circa  haec  scribit  Bonaventura  :  Videtur 

distinctionem,  sicut  in   littera   recitatur.  ex  his,  quod  secundum  Hilarium,  omnis 

Similitudo  namque  significat   relationem  dictio  numeralis   nihil  ponat  in  divinis, 

profluentem  ex  unitate  qualitatis  :  quae  re-  sed  tantum  privet.  Ad   quod   dicendum, 

latio  requirit  distincta  supposita.  Simili-  quod  haec  fuit  opinio  Magistri,  quod  sci- 
tudo  etenim  dicitur  rerum   differentium  B  licet  termini  numerales  nil  ponant  in  di- 

eadem  qualitas.  Sicque  ex  parte  ejus  quod  vinis  :  qu®  opinio  communiter  non  te- 

est  ratio  similitudinis   productiva,  osten-  netur,  quia  non  habet  veritatem,  ut  infra 

dit  unitatem  essentiae  :  quod  est  bonitas,  patebit.  Excusatur  tamen  Magister,  quia 
sapientia,  sanctitas,  et  consimilia,  quae  in 
Deo  per  modum  qualitatis  significantur. 
Et  eadem  ratio  est  de  nomine  hoc,  Imago, 
quae  notat  imitationem  unius  ad  alterum 
secundum  aliquid  unum.  Insuper  Augu- 
stinus  et  Hilarius  differunt  in  hoc  circa 


idcirco  dixit  nomina  numeralia  in  divinis 
nil  ponere,  quia  important  numerum,  qui 
non  est  proprie  in  divinis.  Numerus  nam- 
que  causatur  ex  unitatum  aggregatione  et 
distinctione.  Distinctio  vero  unitatum  tri- 
pliciter  fit,  utpote  continui  divisione,  for- 


expositionem  et  intelligentiam  auctoritatis  marum  dispertitione,  et  gradu  seu  ordine. 

praetactae,  quia  Augustinus  videtur  accipe-  Quoniam  ergo  in  divinis  non  est  aggrega- 
re  in  verbis  illis  tantum  imaginem  et  simi-  C  tio,  nec  talis  distinctio,  ideo  nec  numerus 

litudinem  hominis  ad  Deum;Hilarius  vero  proprie.  Haec  Bonaventura. 

accipit  imaginem  et  similitudinem  unius  Hinc  Albertus  :  Unitas,  inquit,  divinae 

personae  ad  aliam,  et  quod  homo  accedat  essentiae  est  ipsa  essentia,  quae  alia  ratio- 

ad  illam  similitudinem  quantum  potest  sua  ne  est  essentia,  et  alia  ratione  una  essen- 


diversitas,  qua  substantialiter  differt  a  Deo. 
ltaque  HUarius  in  libro  tertio  de  Tri- 
nitate  dicit  his  verbis  significari,  quod 
in  Trinitate  nec  diversitas  est,  id  est  sub- 
stantialis  distinctio,  nec  singularitas :  quia 
est  ibi  essentiae  communicabilitas  atque 
communio,  et  ita  non  est  ibi  singularitas 


tia.  Essentia  enim  est,  cujus  actus  est 
esse.  Dicit  namque  Anselmus,  quod  es- 
sentia,  esse,  et  ens,  differunt  sicut  lux, 
lucere,  et  lucens.  Sed  una  est,  in  quan- 
tum  in  se  una  exsistens,  suis  (ut  ita  di- 
cam)  naturalibus  proprietatibus  ab  aliis 
distinguitur,  quae  non  sunt  ipsa  essentia. 


pura,   quae   communicationem    excludat  ;  D  Et  personae  unitas  est  proprietas  quae  est 

persona;  et  unitas  notionis  est  notio,  licet 
aliter  in  termino  numerali  significetur.  Et 
similiter  dico  de  duobus  vel  tribus,  se- 
cundum  quod  dicunt  iterationem  unitatis 
personae  vel  notionis.  Magister  ergo  atten- 
dit  quod  unum  non  addit  super  id  quod 
res  est,  nisi  indivisionem  :  ideo  dicit  nil 
ponere.  Si  autem  attendatur  id  quo  per- 
sona  est  una,  vel  duae,  vel  tres ;  tunc 
ponit  proprietatem  sub  alio  modo  signifi- 


nec  solitudo,  quum  sit  ibi  personarum 
societas  per  unionem  amoris  et  commu- 
nionem  naturaB  et  actionis. 

Ideo  Hilarius  volens  ista  subtiliter  et 
sane  intelligi,  ait  :  Professio  consortii 
sustulit  intelligentiam  singularitatis.  Non 
dicit  :  Posuit  aliquid.  Ita  etiam  quum 
dicimus,  Tres  personas,  singularitatem  et 
solitudinem  tollimus,  id  est  auferimus,  et 
negamus  Deo  convenire  solitudinem  quae 


personarum  pluralitatem  et  societatem  ex-      candi.  Haec  Albertus. 


IN   LIBRDM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.  II    EXPOSITIO 


145 


Insuper  quseritur  circa  verba  illa  prae 
gct.t,26.  habita,  Faciamus  homiuem  ad  imaginem 
et  similitudinem  nostram,  quid  supponit 
ibi  imago  :  quia  aut  essentiam,  aut  per- 
sonam. 

Respondet  Albertus  :  Imago  et  simili- 
tudo  hic  dicunt  essentiam  divinam  in  re- 
cto,  et  tres  personas  in  obliquo.  Unde 
imago  est  essentia  una  in  tribus  personis 
se  in  eadem  essentia  imitantibus;  et  si- 
militudo  est  essentia  una  per  modum  qua- 
litatis,  quae  secundum  Damascenum,  asse- 
quitur  substantiam,  sicut  bonitas,sapientia, 
et  hujusmodi,  in  personis  sibi  similibus 
in  bonitate,  sapientia  et  virtute,  atque  hu- 
jusmodi.  Unde  tam  imago  quam  similitudo 
sunt  relativa  oblique  et  intrinsece.  Obli- 
que  dico,  quia  ea  quee  referuntur  ad  se, 
important  in  obliquo.  Intrinsece  dico,  quo- 
niam  habent  in  se  relationem,  et  etiam 
id  ad  quod  referuntur,  ita  quod  non  quee- 
runt  determinari  extra,  sicut  dicitur  :  Isti 
sunt  similes,  hoc  est,  iste  est  similis  illi, 
et  ille  est  similis  isti.  Heec  Albertus. 

Et  concordat  Bonaventura,  dicendo  : 
Imago  et  similitudo,  prout  Sancti  tradunt, 
dicunt  hic  essentiam  et  relationem.  Im- 
portat  enim  imago  unitatem  cum  distin- 
ctione,  et  similitudo  similiter,  propter  in- 
trinsecam  relationem.  Ideo  in  nomine  hoc, 
Imago,  et,  Similitudo,  quantum  ad  aliquid 
suse  significationis,  notatur  unitas  essen- 
tiee  ;  et  quantum  ad  aliquid,  pluralitas 
personarum. 

Consequenter  probatur  pluralitas  per- 
sonarum  in  Deo,  ex  principio  Genesis,  quo 
habetur  :  In  principio  creavit  Deus  ccelum 
et  terram.  Ubi  per  Deum,  intelligitur  Pa- 
ter;  per  principium,  Filius.  Qui  in  Evan- 
gelio  legitur  respondisse  Judeeis  quseren- 
tibus,  Tu  quis  es?  Ait,  Principium,  qui 
et  loquor  vobis.  Ut  sit  sensus  :  In  princi- 
pio,  id  est  in  Filio  seu  per  Filium,  creavit 
Deus  Pater  coelum  et  terram,  juxta  illud  : 
Omnia  per  ipsum  facta  sunt.  Hebraica 
veritas  habet  in  principio  Genesis,  Elo- 
him,  quod  est  plurale  hujus  singularis, 
El,  quod   significat  Deum.  Sicque   quod 

T.  19. 


im.  i. 


Joann.  vm 
25. 


Ibid.  i,  3. 

F 


A  dicitur,  In  principio  Elohim  creavit,  tan- 
tum  est  dicere,  Dii  creavit,  prout  in  textu 
plenius  continetur. 

Ille  etiam  maaaimus  Prophetarum  et 
regum  David,  qui  dicitur  maximus  Pro- 
phetarum  et  regum,  id  est  valde  magnus 
inter  Prophetas  et  reges ;  vel  maximus  ex 
parte  modi  revelationum  suarum,  quoni- 
am  non  imaginaria  ostensione,  sed  ana- 
gogica  et  pure  intellectuali  illustratione, 
suas  sortitus  est  prophetias,  et  quoniam 
specialiter  promissum  ost  ei  quod  ex  se- 

B  mine  suo  Dei  Filius  per  incarnationis  my- 
sterium  nasceretur.  Unde  secundo  Regum 
loquitur  de  se  ipso  :  Dixit  David  filius 
Isai,  dixit  vir  cui  constitutum  est  de  Chri- 
sto  Dei  Jacob,  egregius  psaltes  Israel  : 
Spiritus  Domini  locutus  est  per  me,  sicut 
lux  aurorae  mane  sine  nubibus  rutilat,  etc. 
Deinde  ponuntur  in  textu  multae  aucto- 
ritates  ad  probandum  trinitatem  persona- 
rum  in  Deo.  Multoque  plures  possent  ad 
idem  probandum  induci  :  quae  et  alibi 
sunt  inductae,  prassertim  in  Dialogion  de 

C  fide  catholica.  Et  quod  in  Proverbiorum 
libro  increata  Sapientia  protestatur,  Do- 
minus  possedit  me,  exponitur  sic  :  Deus 
Pater  perfecte  me  habuit,  quia  increata 
ac  genita  Sapientia,  Deo  Patri  aequalis  est. 
Auctoritates  quoque  in  littera  allegatse, 
suis  locis  diligenter  expositse  sunt.  Dicit 
autem  Sapientia  increata  :  Eram  ludens, 
id  est,  delectabiliter  agens,  aut  propter 
otium  contemplationis,  aut  propter  ces- 
sationem  et  quietem  ab  operibus  sex  die- 
rum.  In  ludo  enim  est  delectatio  et  quies 

D  ludentis. 

Notandum  vero,  quod  circa  hsec  scribit 
Albertus  :  Auctoritates  adductae  in  ista 
distinctione,  Trinitatem  novem  modis  pro- 
bant  seu  innuunt.  Primo,  ex  consignifi- 
cato  numeri  pluralis  :  sicut  quum  dici- 
tur,  Elohim,  vel,  Dii.  Secundo,  ex  propriis 
nominibus  personarum,  sicut  in  psalmo, 
Verbo  Domini  coeli  firmati  sunt,  etc.  :  ubi 
Verbum  et  Spiritus  nominantur.  Tertio, 
ex  ordine  verborum,  ut  ibi  :  Benedicat  nos 
Deus,  Deus  noster,  benedicat  nos   Deus. 

10 


Ps.  CXXXl, 
11. 


II  Reg.  xxin, 
1,  2,  4. 


CfX  XVIII, 

p.50letseq. 

Prov.  vm, 
22  et  seq. 


Ibid.  30. 


Ps.xxxu.Q. 


Ps.  LXVI,  7. 


146 


IN  LIBRUM  I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  ;    QUjEST.    I 


Is.  vi,  3. 


Is.  Llll,  8. 


Prov.  vih 

22. 


Eccli.xxiv 
5. 


Quarto,  a  numero  terminorum  ad  Dei  prse- 
conium  positorum,  ut  in  Isaia  :  Sanctus, 
Sanctus,  Sanctus,  Dominus  Deus  omnipo- 
tons.  Quinto,  ex  actu  personali,  quum  le- 

Ps.  ii,  7.  gitur  :  Dominus  dixit  ad  me,  Filius  meus 
es  tu,  ego  hodie  genui  te.  Sexto,  ex  pro- 
prietate  personali,  ut  quum  dicitur  ab 
Isaia  :  Generationem  ejus  quis  enarrabit? 
Generatio  quippe  passiva,  proprietas  per- 
sonalis  est  Filii.  Septimo,  per  appropria- 
ta,  ut  ibi  :  Dominus  possedit  me  ab  initio 
viarum  suarum.  Octavo,  ex  ordine  gene- 
rationis  aeternae  ad  productionem  creatu- 
rae  in  tempore,  ut  in  Ecclesiastico  :  Ego 
ex  ore  Altissimi  prodivi  primogenita  ante 
omnem  creaturam.  Nono,  ex  ordine  ge- 
nerationis  seternae   ad   temporalem   ejus- 

mch.n, 2.  dem  Filii  generationem,  ut  ibi  :  Tu,  Beth- 
lehem ;  ex  te  egredietur,  etc. ;  et  egressus 
ejus  a  principio,  a  diebus  seternitatis.  Haec 
Albertus.  Et  idem  Bonaventura. 


QU^STIO    PRIMA 


PRimo  quaeritur  circa  distinctionem  is- 
tam,  An  sit  tantum  unus  verus 
Deus. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  singu- 
lare  et  plurale  idem  designant.  Sed  hoc 
nomen,  Deus,  habet  plurale,  quum  scri- 
Ps.iaxxi,i.  ptum  sit  :  Deus  stetit  in  synagoga  deo- 
rum.  —  Secundo,  Deus  est  summum  bo- 
num  :  sed  melius  est  esse  plura  summa 
bona.  —  Tertio,  Deus  potest  plus  facere 
quam  mens  humana  possit  concipere  : 
sed  mens  humana  concipere  potest  esse 
plura  bona  summa.  Ergo  Deus  potest  fa- 
cere  aliud  summum  bonum. 

In  oppositum  est  auctoritas  fidei  et  ra- 
tionis. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet  :  Im- 
possibile  est  esse  plures  Deos.  Et  si  recte 
accipiatur  significatum  hujus  nominis, 
Deus,  non  solum  est  impossibile,  sed  etiam 
inintelligibile  :  quia  Deus  dicit  ens  sim- 


A  plieiter  summum,  tam  in  re  quam  in  opi- 
nione  cogitantis.  Idcirco  ab  ipso,  in  ipso, 
et  ad  ipsum  sunt  omnia,et  in  ipso  omnino 
est  status.  Ideo  impossibile  est  intelligere 
quod  aliquid  ei  parificetur  aliud  ab  ipso, 
salvo  hoc  intellectu,  quod  scilicet  Deus 
sit  tale  ens. 

Ad  idem  respondet  Thomas  :  Quum  om- 
nis  multitudo  procedat  ab  aliqua  unitate, 
ut  Dionysius  ait,  oportet  universitatis  mul- 
titudinem  ad  unum  primum,  ceterorum 
omnium  principium   productivum,  redu- 

B  ci  :  quod  et  fides  supponit,  ratioque  de- 
monstrat.  Heec  Thomas.  —  Ad  idem  indu- 
cit  Scotus  multas  rationes  demonstrativas 
subtiles.  Sed  non  videtur  huic  quaestioni 
diu  immorandum,  quum  in  ejus  solutione 
theologi  et  meliores  philosophi  sint  con- 
cordes. 

Boetius  quoque  et  Damascenus  sic  pro- 
bant  quod  unus  dumtaxat  sit  Deus  :  quia 
si  plures  essent,  aut  convenirent  in  om- 
nibus,  et  sic  in  nullo  ab  invicem  distin- 
guerentur,  nec  essent  duo  aut  plures;  aut 

C  distinguerentur  in  aliquo,  et  sic  perfectio 
aliqua  deesset  utrique,  nec  aliquis  eorum 
consisteret  verus  Deus.  Et  ratio  ista  etiam 
a  philosophis  est  inducta,  atque  in  libro 
de  Causis  habetur.  Aristoteles  quoque  in 
diversis  locis  per  varia  media  probat  et 
Deum  esse,  et  quod  non  sit  nisi  unus  ve- 
rus  Deus.  Cujus  argumenta  S.  Thomas  in 
Summa  contra  gentiles,  libro  primo,  ca- 
pitulo  tertiodecimo,  introducit.  —  Unde 
et  in  prima  parte  Summas  suae,  quaestione 
secunda,  disseruit  :  Deum  esse,  quinque 

D  viis  demonstratur.  Prima  manifestior  est, 
et  sumitur  ex  ordine  moventium  atque 
mobilium,  in  quibus  non  potest  esse  pro- 
cessus  in  infinitum.  Ideo  oportet  esse  unum 
primum  motorem  a  nullo  motum  :  alio- 
qui  nil  moveretur.  Sicque  octavo  Physico- 
rum  probatur  quod  Deus  sit  et  unus  dum- 
taxat.  Secunda  via  est  ex  ordine  causarum 
efficientium.  Nisi  enim  esset  una  prima 
causa  efficiens,  a  nullo  effecta,  nil  fieri 
posset,  quum  nihil  producat  se  ipsum, 
nec  eatur   in    infinitum,  quum  sit  ordo 


AN   SIT   TANTUM   UNUS    VERUS    DEUS 


147 


in  genere  causae.  Tertia  via  est  ex  ordi-  A 
ne  possibilium  aliter  se  habere.  Videmus 
namque  multa  mutabilia  et  corruptibilia 
esse  :  et  talia  quaudoque  non  fuerunt,  et 
tandem  non  erunt.  Ideo  ante  omnia  talia 
oportet  esse  aliquod  quod  sit  necesse  es- 
se,  cujus  esse  neque  incepit  nec  desinet. 
Quarta  via  est  ex  ordine  rerum  in  entitate 
et  bonitate.  Nam  cernimus  quaedam  aliis 
esse  meliora,  nobiliora  atque  perfectiora. 
Idcirco  oportet  unum  esse  summum  et 
optimum  :  nam  majus  et  minus  dicuntur 
secundum  accessum  ad  aliquod  primum  B 
simpliciter  tale.  Quinta  via  est  ex  ordi- 
ne  regiminis  universorum.  Videmus  enim 
quod  naturalia  cognitione  carentia,  ad  cer- 
tum  finem  moventur,  quem  etiam  ut  fre- 
quentius  adipiscuntur.  Non  ergo  ita  a  se 
ipsis  moventur,  neque  a  casu,  sed  ab  au- 
ctore  naturae,  qui  ipsis  finem  praestituit, 
ac  inclinationem  naturalem  ad  proprium 
finem  impressit.  Quae  etenim  finem  non 
noscunt,  non  tendunt  in  eum,  nisi  a  supe- 
riore  cognoscente  dirigantur.  Haec  Thomas 
loco  praetacto.  —  Qui  et  in  Summa  con-  C 
tra  gentiles,  libro  primo,  hanc  rationem 
sic  format  :  Impossibile  est  contraria  et 
dissonantia  in  unum  ordinem  concordare 
semper  aut  pluries,  nisi  alicujus  superio- 
ris  gubernatione,  ex  qua  omnibus  singu- 
lisque  tribuitur  ad  certum  tendere  finem. 
Sed  in  mundo  videmus  res  diversarum 
naturarum  in  unum  ordinem  concordare, 
non  ut  raro  aut  a  casu,  sed  semper  vel 
in  parte  majori.  Oportet  ergo  aliquem 
esse  cujus  providentia  mundus  guberne- 
tur,  ac  diversa  in  unum  ordinem  redigan-  D 
tur.  Et  hunc  dicimus  Deum.  Et  haec  ratio 
a  Damasceno  inducitur.  Quam  et  secun- 
do  Physicorum  innuit  Commentator.  Haec 
Thomas. 

lnsuper  de  hac  scribit  ^gidius  :  Quam- 
vis  reperiantur  quaedam  esse  sic  unum, 
ut  in  eis  non  exsistat  diversitas ;  non  ta- 
men  possibile  est  aliqua  esse  ita  diversa, 
quod  in  eis  non  inveniatur  unitas  quae- 
dam.  Propter  quod  scribitur  in  prima 
propositione  Procli  Platonici  :  Omnis  mul- 


titudo  parlicipat  aliqualiter  uno.  Et  tertio- 
decimo  de  Divinis  nominibus  capitulo, 
S.  Dionysius  loquitur  :  Neque  enim  est 
multitudo  non  participans  uno.  Quae  enim 
sunt  accidentibus  multa,  sunt  unum  sub- 
jecto;  et  quae  multa  sunt  numero,  unum 
sunt  specie;  et  quae  multa  sunt  specie- 
bus,  unum  sunt  genere  ;  et  quae  sunt 
multa  processionibus,  sunt  unum  princi- 
pio,  hoc  est,  quae  sunt  multa  generibus, 
sunt  unum  analogia.  Dicuntur  enim  di- 
versa  genere,  diversa  esse  processionibus, 
quia  secundum  generum  variationes  vari- 
antur  et  processiones.  In  genere  namque 
colorum,  est  processus  ab  albo  in  nigrum; 
in  genere  quoque  saporum,  non  ab  albo, 
sed  ab  amaro,  est  processus  in  dulce.  Si 
ergo  sunt  plures  veri  Dii,  oportet  quod 
aliquo  preedictorum  modorum  participent 
unitatem.  Quod  dici  non  potest.  Non  enim 
sunt  plura  accidentibus  et  unum  subje- 
cto,  quum  Deus  sit  ens  simplex,  purum, 
abstractum.  Nec  sunt  unum  specie,  et  nu- 
mero  differentes  :  quoniam  talis  plurali- 
tas  contingit  ex  parte  materiae,  ut  dicitur 
septimo  Metaphysicae.  Deus  autem  est  pu- 
rus  actus.  Nec  dici  potest  quod  specie  dif- 
feranl,  et  genere  unum  sint  :  quia  sic 
esset  in  eis  compositio  ex  genere  et  dif- 
ferentia,  et  esset  in  eis  aliquid  potentiale, 
a  quo  genus  acciperetur,  et  esse  limita- 
tum  haberent,  non  perfectum  et  infini- 
tum.  Nec  sunt  unum  analogia,  quia  sic 
non  essent  aequales,  nec  omnes  absolute 
perfecti.  Praeterea,  si  sunt  plures  Dii,  aut 
sunt  ejusdem  naturae,  aut  non.  Si  sunt 
ejusdem  naturae,  ergo  quum  in  Deo  sint 
unum  et  idem  natura  et  esse,  erunt  sim- 
pliciter  unum.  Si  vero  non  sunt  ejusdem 
naturae,  tunc  si  unus  est  Deus,  alius  non 
est  Deus  :  siquidem  ille  tantum  est  Deus, 
qui  habet  Deitatis  naturam.  Hinc  concludit 
Philosophus  duodecimo  Metaphysicae,  quod 
unus  est  principatus  unusque  princeps  : 
quia  videlicet  entia  nolunt  male  disponi ; 
pluralitas  autem  principum  mala.  Haec 
vEgidius. 

Unde   Richardus  :  Unum   tantummodo 


148 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QUjEST.    I 


esse  Deum,  rationibus  auctoritatibusque 
probatur.  Ait  enim  Avicenna  primo  Me- 
taphysicse  suse  :  Ei  quod  omnino  necesse 
est  esse,  impossibile  est  aliquid  esse  com- 
par.  Et  illud  necesse  esse  nominat  Deum. 
Nono  quoque  Metaphysicse  suse  :  Univer- 
sitas,  inquit,  habet  principium  quod  est 
unum,  quia  non  est  aliquid  ei  ullo  modo 
in  suo  esse  communicans ;  et  propter  hanc 
unitatem  impar  est  ei  aliud  omne.  Tris- 
megistus  etiam  in  libro  de  Divinitate  ad 
Asclepium,  dicit  :  Unus  est  mundus,  et 
unus  est  Deus.  Unde  et  Plato  in  primo 
Timsei,  ex  unitate  exemplaris  mundi  in 
mente  divina  probat  quod  unus  sit  mun- 
dus.  Denique  Anselmus  in  Monologion  : 
Omnes  (inquit)  creaturse  aliquam  habent 
connexionem,  quoniam  partes  sunt  mun- 
di  unius.  Connexionem  autem  diversorum 
oportet  reducere  ad  aliquid  unum.In  Pros- 
logion  quoque  sic  arguit  :  Deus  est  id 
quo  majus  cogitari  non  potest.  Et  tale  ens 
oportet  esse  non  solum  in  apprehensione, 
sed  item  in  re  :  quia  quod  solum  est  in 
apprehensione,  non  est  id  quo  majus  co- 
gitari  non  potest.  Hsec  Richardus. 

Ad  istud  probandum  Antisiodorensis  in 
exordio  Summse  suae,  Guillelmus  Parisien- 
sis  primo  libro  de  Universo,  Durandus  in 
Scripto  primi,  multa  efficacia  induxerunt 
motiva  :  quse  brevitati  studens  omitto, 
quia  et  virtualiter  pro  magna  parte  jam 
habita  sunt. 

Alexander  ad  idem  probandum,  primo 
inducit  argumentum  Richardi  de  S.  Victo- 
re,  qui  in  libro  suo  de  Trinitate  sic  ar- 
guit  :  Videmus  quod  multa  habeant  suum 
esse  ab  aliquo.  Ergo  oportet  devenire  ad 
aliquid  quod  non  habet  esse  suum  aliun- 
de  :  et  illud  oportet  esse  seternum,  quum 
nil  possit  se  ipsum  producere.  Secundo 
inducit  rationem  Damasceni,  quia  omne 
ens  est  vel  causabile,  vel  incausabile  : 
quod  autem  incausabile,  hoc  est  seternum 
et  independens,  nec  alio  indigens,  utpote 
Deus ;  quod  vero  causabile,  hoc  est  aliquo 
modo  vertibile,  indigens  et  imperfectum  : 
ergo  oportet  illud  a  perfecto  et  indepen- 


A  dente  fluxisse.  Tertio  arguit  sic  :  Tota 
universitas  causatorum  est  causata,  sive 
dicatur  infinita,  sive  finita.  Quumque  nil 
sit  sibi  ipsi  causa,  oportet  quod  extra  et 
supra  se  habeat  causam  sui  efficientem. 
Nec  potest  esse  circulatio  in  causis  effi- 
cientibus  et  causatis  :  nam  sequeretur 
quod  idem  esset  prius  et  posterius  se  in 
essendo.  Idcirco  oportet  esse  unam  sum- 
mam  et  primam  omnium  causam,  in  qua 
sit  status  :  quse  quamvis  non  ordinetur 
ad  a!ia,omnia  tamen  ordinantur  ad  ipsam, 

B  et  sic  ipsa  est  primum  in  ordine  entium. 
Hsec  Alexander.  Qui  et  aliis  modis  idem 
demonstrat  ex  verbis  Augustini  et  An- 
selmi. 

Postremo,  prsehabitis  consonat  quod  as- 
serit  Petrus :  Quum  tolum  esse  creaturarum 
a  prima  causa  descendat,  per  proprietates 
causatorum  est  aliquo  modo  devenire  in 
cognitionem  primee  causae.  Est  autem  in 
creatis  invenire  multitudinem,  ordinem, 
imperfectionem,  et  connexionem.  Omnis 
autem  multitudo  ab  unitate  trahit  origi- 

C  nem  :  ergo  oportet  omnis  multitudinis  ali- 
quod  unum  esse  principium.  Item,  om- 
nis  ordo  essentialis  quum  habeat  aliquid 
prius  et  posterius,  oportet  quod  habeat 
aliquid  primum  et  aliquid  postremum.  Si- 
militer,  omne  imperfectum  ab  aliquo  per- 
fecto  trahit  exordium.  Diversorum  quoque 
connexio,  suse  connexionis  et  conserva- 
tionis  aliquam  habet  causam. 

Nunc  instantisB  in  oppositum  factse,  sol- 
vendse  sunt.  Et  ad  primam  dicit  Albertus, 
D  quod  secundum  veram  artem  grammaticse, 
nomen  hoc,  Deus,  non  habet  plurale,  quia 
designat  ens  unum  incommunicabile ;  et 
quando  pluraliter  dicitur,  non  proprie  ne- 
que  univoce  sumitur,  sed  pro  his  qui  ali- 
quo  modo  participative  dii  vocantur.  — 
Ad  secundam  dicendum,  quod  non  esset 
bonum  esse  plura  bona  infinita,  quum  sit 
in  se  prorsus  impossibile,  et  confundere 
ordinem  rerum ;  nec  bono  perfecto,  in- 
creato  et  infinito,  potest  fieri  bonitatis 
additio,  sed  soli  bono  creato.  —  Ad  ter- 


QILEST.    II   :    QUALIS    SIT   UISTINCTIO    INTER   ATTRIBUTA    UIVINA 


149 


tiam  dicit  Bonaventura,  quod  mens  non  A 
potest  concipere  plura  bona  infinita,  quum 
sit  repugnantia  et  implicatio  in  hoc  ipso; 
sed   imaginatio   seu   phantasia,   quae   im- 
possibilium  est,  potest  sic  imaginari. 


QILESTIO    II 

SEcundo  quseritur,  Qualis  Sit  distin- 
ctio  inter  attributa  divina,  vi- 
delicet  an  realis,  an  formalis,  an  B 
rationis  dumtaxat. 

Et  videtur  quod  solum  sit  distinctio  ra- 
tionis.  Primo,  quia  in  Deo  est  summa 
simplicitas  atque  purissima  unitas  in  es- 
sentialibus.  —  Secundo,  quia  primo  de  Di- 
vinis  nominibus  capitulo  Dionysius  ait, 
quod  nomina  per  quae  sancti  theologi 
Deum  laudant,  secundum  diversos  sumun- 
tur  Deitatis  processus,  quibus  Deus  per 
suos  effectus  manifestatur.  Ergo  attribu- 
torum  distinctio  non  est  ex  natura  rei  in 
Deo,  sed  ex  parte  diversorum  effectuum,  C 
ex  quibus  intellectus  humanus  Deum  di- 
versimode  cognoscit  et  nominat.  —  Tertio, 
si  ratio  penes  quam  distinguuntur  attri- 
buta  divina,  est  in  re,  aut  est  essentia,  aut 
persona,  aut  notio  :  si  essentia,  ergo  est 
unica;  si  persona,  ergo  tres  tantum;  si 
notio,  ergo  quinque  solummodo  :  qudd 
totum  est  falsum,  quum  in  Deo  multo 
major  sit  numerositas  attributorum.  — 
Quarto,  secundum  Philosophum,  unum  in 
substantia  facit  idem.  Ergo  sicut  in  Deo 
est  summa,  extrema  atque  purissima  uni-  D 
tas,  ita  et  pura  ac  summa  identitas,  ergo 
nulla  non  identitas  ex  rei  natura  :  sicque 
distinctio  attributorum  solum  est  rationis. 
—  Quinto,  unumquodque  tanto  plus  est 
tale,  quanto  minus  habet  de  suo  opposi- 
to,  sicut  in  praedicamentis  tangit  Philo- 
sophus.  Quum  ergo  in  Deo  sit  summa  et 
infinita  simplicitas,  non  est  ex  natura 
ipsius  attributorum  distinctio,  sed  omni- 
moda  et  extrema  identitas.  —  Sexto,  se- 
adcaiumi*.  cundum  Dionysium  in  epistola  ad  Caium, 


et  alibi,  atque  secundum  Damascenum  pri- 
mo  libro,  si  quis  Deum  videns,  intellexit 
quod  vidit,  non  ipsum  vidit,  sed  aliquid 
eorum  quae  sunt  circa  ipsum  aut  ipsius. 
Ergo  distinctioni  attributorum  divinorum 
non  correspondet  aliquid  in  Deo  exsistens, 
sed  in  rebus  creatis. 

In  contrarium  est,  quod  alia  est  ra- 
tio  sapientiae,  alia  essentiae,  alia  bonitatis. 
Imo,  seclusa  omni  consideratione  intelle- 
ctus  creati,alia  est  ratio  horum,  praesertim 
divini  intellectus  et  voluntatis  divinae,  po- 
tissime  vero  divinee  essentiae,  ac  relationis, 
seu  *  paternitatis  ;  et  aliud  convenit  Deo  *  puu 
ratione  essentiae,  aliud  ratione  relationis. 
Similiter  per  intellectum  convenit  ei  ge- 
nerare  Verbum  eeternum,  per  voluntatem 
spirare  increatum  amorem.  Sic  ex  parte 
essentiae,  competit  Deo  communicabilitas 
et  unum  esse  in  re;  ex  parte  relationis, 
suppositalis  distinctio.  Et  ista  ab  aeterno 
ita  se  habuerunt  in  Deo,  et  adhuc  ita  se 
habent  invariabili  modo,  omni  actu  in- 
tellectus  creati  secluso.  Ergo  ex  natura  rei 
distincta  sunt,  id  est  formaliter,  ut  Scotus 
cum  suis  tenet  sequacibus. 

Pro  hujus  quaestionis  solutione  in  pri- 
mis  sciendum,  quod  ista  est  una  de  prse- 
cipuis  difficultatibus  theologicse  facultatis, 
de  qua  inter  doctores  famosos  invenitur 
dissensio,  inquisitio  et  concertatio  gran- 
dis.  Ideo  huic  materiae  immorari  intendo, 
et  verba  doctorum  diligenter  inducere. 

Itaque  sanctus  Doctor  ait  in  Scripto  : 
Sapientia,  bonitas,  entitas,  veritas,  et  con- 
similia,  sunt  omnino  unum  re  in  Deo,  sed 
differunt  ratione  :  et  haec  ratio  non  est 
tantum  ex  parte  ratiocinantis,  sed  ex  pro- 
priotate  ipsius  rei.  Ad  cujus  evidentiam, 
ut  diligenter  explicetur  (quia  ex  hoc  pen- 
det  fere  totus  intellectus  eorum  quee  in 
hoc  primo  libro  Sententiarum  dicuntur), 
quatuor  oportet  videre  :  primo,  quid  sit 
ratio  secundum  quam  dicimus  attributa 
ratione  differre;  secundo,  quomodo  dica- 
tur  aliqua  ratio  in  re  aliqua  esse  vel  non 
esse;  tertio,  utrum  istae  rationes  diversae 


150 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  ;    QUjEST.    II 


attributorum  sint  in  Deo,  vel  non ;  quarto, 
an  pluralitas  istarum  rationum  sit  tantum 
ex  parte  intellectus  nostri,  vel  aliquo  mo- 
do  ex  parte  rei. 

Quantum  ad  primum,  sciendum  quod 
ratio  prout  hic  sumitur,  nihil  aliud  est 
quam  id  quod  apprehendit  intellectus  de 
signifieatione  nominis  :  et  hoc  (in  his  quae 
habent  definitionem)  est  ipsa  rei  definitio, 
secundum  quod  quarto  Metaphysica  dicit 
Philosophus  :  Ratio  quam  significat  no- 
men,  est  definitio.  Quaedam  tamen  dicun- 
tur  habere  rationem  sic  dictam,  quae  non 
definiuntur,  ut  generalissima  :  ut  verbi 
gratia,  ratio  qualitatis  est  id  quod  signi- 
ficatur  nomine  qualitatis.  Hinc  non  refert 
an  illa  quse  dicuntur  habere  rationem,  ha- 
beant  definitionem  vel  non.  Sicque  patet, 
quod  ratio  sapientiee  quae  de  Deo  dicitur, 
est  id  quod  concipitur  de  significatione 
nominis  hujus,  quamvis  divina  sapientia 
definiri  non  possit.  Nec  lamen  hoc  nomen, 
Ratio,  significat  ipsam  conceptionem,  quia 
conceptio  ipsa  non  significatur  per  no- 
men  hoc,  Sapientia,  vel  per  aliud  nomen 
rei;  sed  significat  intentionem  hujus  con- 
ceptionis,  sicut  et  hoc  nomen,  Definitio, 
et  alia  nomina  secundae  intentionis. 

Et  ex  hoc  patet  secundum,  videlicet  qua- 
liter  ratio  dicatur  esse  in  re.  Non  enim 
hoc  dicitur  quasi  ipsa  intentio  quam  si- 
gnificat  nomen  rationis,  sit  in  re,  aut 
etiam  ipsa  conceptio  cui  convenit  talis 
intentio,  quum  sit  in  anima  tanquam  in 
subjecto;  sed  dicitur  esse  in  re,  in  quan- 
tum  in  re  extra  animam  est  aliquid  quod 
correspondet  conceptioni  sicut  signatum 
signo.  Unde  sciendum,  quod  conceptio  in- 
tellectus  tripliciter  se  habet  ad  rem  extra 
animam.  Aliquando  enim  hoc  quod  con- 
cipit  intellectus,  est  similitudo  rei  exsi- 
stentis  extra  animam  :  sicut  hoc  quod 
concipitur  de  hoc  nomine,  Homo.  Et  ta- 
lis  conceptio  intellectus  habet  fundamen- 
tum  immediate  in  re,  in  quantum  res  ipsa 
ex  sua  conformitate  ad  intellectum,  facit 
quod  intellectus  sit  verus,  et  quod  nomen 
significans  illum  intellectum,  proprie  de 


A  re  dicatur.  Aliquando  autem  hoc  quod  no- 
men  significat,  non  est  similitudo  rei  ex- 
sistentis  extra  animam,  sed  est  aliquid 
quod  consequitur  ex  modo  intelligendi  rem 
quse  est  extra  animam.  Et  hujusmodi  sunt 
intentiones  quas  adinvenit  intellectus  : 
quemadmodum  significatum  hujus  nomi- 
nis,  Genus,  non  est  similitudo  alicujus  rei 
extra  animam  exsistentis;  sed  ex  hoc  quod 
intellectus  intelligit  animal  ut  in  pluribus 
speciebus,  attribuit  ei  intentionem  gene- 
ris.  Et  licet  proximum  fundamentum  hu- 

B  jusmodi  intentionis  non  sit  in  re,  sed  in 
intellectu,  tamen  remotum  fundamentum 
est  in  re  ipsa.  Ideo  intellectus  intentiones 
tales  inveniens,  non  est  falsus.  Simile 
quoque  est  de  aliis  omnibus  quae  conse- 
quuntur  ex  modo  intelligendi,  ut  est  ma- 
thematicorum  abstractio.  Aliquando  vero 
id  quod  significatur  per  nomen,  non  habet 
fundamentum  in  re,  nec  proximum  ne- 
que  remotum,  sicut  conceptio  chimaerae. 
Ideo  conceptio  ejus  est  falsa. 
Quantum  ad  tertium,  scilicet  an  rationes 

C  attributorum  in  Deo  sint,  sciendum  quod 
circa  hoc  videtur  esse  duplex  opinio.  Qui- 
dam  enim,  videlicet  Rabbi  Moyses  et  Avi- 
cenna,  affirmant  quod  Deus  est  quoddam 
esse  subsistens,  nec  aliquid  aliud  nisi  es- 
se  in  Deo  est.  Unde  dicunt  quod  est  esse 
sine  essentia.  Omnia  autem  alia  quae  Deo 
attribuuntur,  verificantur  de  eo  dupliciter 
secundum  eos,  videlicet  vel  per  modum 
negationis,  vel  causalitatis.  Per  modum 
negationis,  dupliciter.  Primo,  ad  removen- 
dum   privationom   vel   defectum    opposi- 

D  tum  :  sicut  Deum  dicimus  sapientem,  ut 
removeamus  ab  eo  defectum  qui  est  in 
carentibus  sapientia.  Secundo,  secundum 
hoc  quod  aliquid  ex  negatione  consequi- 
tur  :  sicut  est  de  hoc  nomine,  Unus  :  quia 
ex  hoc  ipso  quod  non  est  divisus,  est 
unus.  Similiter  ex  eo  quod  est  immateria- 
Iis,  est  intelligens.  Unde  secundum  eos, 
omnia  nomina  ista  potius  sunt  inventa  ad 
removendum,  quam  ad  ponendum  aliquid 
in  Deo.  Item,  per  modum  causalitatis,  du- 
pliciter.  Primo,  in  quantum  producit  ista 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO   IINTER   ATTRIBUTA    DIVINA 


151 


in  creaturis,  ut  Deus  dicatur  bonus  quo- 
niam  bonitatem  influit  creaturis.  Secun- 
do,  in  quantum  per  modum  creaturae  se 
habet,  ut  dicatur  volens  aut  pius  in  quan- 
tum  se  habet  ad  modum  volentis  seu  pii 
in  producendo  effectus  :  sicut  et  iratus 
vocatur  quia  ad  modum  se  habet  irati. 
Sicque  secundum  opinionem  hanc,  sequi- 
tur  quod  omnia  quae  dicuntur  de  Deo  et 
creaturis,  dicantur  de  eis  pure  aequivoce, 
atque  quod  nulla  sit  simiiitudo  creaturae 
ad  Creatorem  ex  hoc  quod  creatura  est 
bona  aut  sapiens  :  quod  expresse  asserit 
Rabbi  Moyses.  Secundum  hoc  ergo,  id 
quod  concipitur  de  nominibus  attributo- 
rum,  non  refertur  ad  Deum  ut  sit  simi- 
litudo  alicujus  quod  in  eo  est.  Unde  se- 
quitur  quod  rationes  nominum  horum  non 
sunt  in  Deo  quasi  proximum  habeant  fun- 
damentum  in  ipso,  sed  remotum  :  quem- 
admodum  dicimus  de  relationibus  quae  ex 
tempore  de  Deo  dicuntur.Hujusmodi  enim 
relationes  in  Deo  realiter  non  sunt,  sed 
sequuntur  modum  intelligendi,  prout  de 
intentionibus  dictum  est.  Et  sic  juxta  is- 
tam  opinionem,  rationes  attributorum  is- 
torum  sunt  tantum  in  nostro  intellectu, 
non  in  Deo;  et  intellectus  eas  adinvenit 
ex  consideratione  creaturarum,  per  nega- 
tionem  aut  causalitatem,  ut  dictum  est. 
—  Alii  vero,  ut  S.  Dionysius  et  Anselmus, 
testantur  quod  in  Deo  praeeminenter  con- 
sistit  quidquid  perfectionis  in  creaturis 
est.  Et  haec  praeeminentia  attenditur  penes 
tria  :  primo,  quantum  ad  universalitatem, 
quia  in  Deo  sunt  omnes  perfectiones  ad- 
unatae,  quae  in  creaturis  non  adunantur ; 
secundo,  quantum  ad  plenitudinem,  quia 
in  Deo  sunt  sine  defectu ;  terlio,  quantum 
ad  unitatem,  quia  in  Deo  sunt  unum,  quae 
in  creaturis  diversa  sunt.  Et  quia  in  uno 
omnia  Deus  praehabet,  ideo  secundum  il- 
lud  unum  cuncta  cognoscit  et  causat,  et 
omnia  ei  per  analogiam  assimilantur.  Id- 
circo  juxta  hanc  opinionem,  conceptiones 
quas  intellectus  noster  ex  attributorum 
nominibus  concipit,  sunt  verae  similitudi- 
nes  Dei.  Et  inde  consequitur,  quod  quid- 


A  quid  sequitur  ad  sapienliam,  in  quantum 
hujusmodi,  recte  et  proprie  convenit  Deo. 
Porro  istae  opiniones  quamvis  in  super- 
ficie  videantur  diversae,  non  sunt  tamen 
contrariae,  si  quis  rationes  dictorum  ex 
causis  sumat  dicendi :  quoniam  primi  con- 
sideraverunt  res  ipsas  creatas  quibus  at- 
tributorum  nomina  imponuntur;  quemad- 
modum  hoc  nomen,  Sapientia,  cuidam 
imponitur  qualitati,  et  hoc  nomen,  Es- 
sentia,  cuidam  rei  non  subsistenti  ex  se. 
Et  haec  longe  a  Deo  sunt.  Ideoque  dixerunt 

B  quod  Deus  est  esse  sine  essentia,  et  quod 
non  est  sapientia  in  Deo  secundum  se.  Alii 
vero  consideraverunt  modos  perfectionum 
ex  quibus  nomir.a  dicta  sumuntur  :  et 
quoniam  Deus  secundum  unum  simplex 
esse,  omnibus  modis  perfectus  est,  qui 
modi  importantur  per  nomina  illa;  idcir- 
co  dixerunt  quod  nomina  illa  positive  Deo 
conveniunt.  Ideo  neutra  opinionum  ista- 
rum  negat  quod  alia  dicit :  quia  nec  primi 
dicerent  aliquem  modum  perfectionis  Deo 
deesse,  nec   secundi    qualitatem,  aut  res 

C  non  subsistentes,  Deo  convenire.  —  Sic 
ergo  patet  tertium,  scilicet  quod  rationes 
attributorum  sunt  vere  in  Deo,  quoniam 
ratio  nominis  magis  se  tenet  ex  parte  ejus 
a  quo  nomen  imponitur,  quam  ex  parte 
ejus  cui  imponitur. 

Quantum  vero  ad  quartum,  an  scilicet 
pluralitas  rationum  istarum  sit  tantum  ex 
parte  intellectus  nostri,  vel  aliquo  modo 
ex  parte  rei,  sciendum  quod  ista  plura- 
litas  rationum  contingit  ex  hoc  quod  res 
quae   Deus   est,    superat    intellectum    no- 

D  strum.  Intellectus  etenim  noster  non  po- 
test  una  conceptione  diversos  modos  perfe- 
ctionis  accipere  :  tum  quia  cognitionem 
sumit  ex  creaturis,  in  quibus  sunt  diversi 
modi  perfectionum  secundum  formas  di- 
versas ;  tum  quia  hoc  quod  in  Deo  est 
unum  et  simplex,  plurificatur  in  intelle- 
ctu  nostro,  etiam  si  a  Deo  immediate  co- 
gnitionem  reciperet,  sicut  multiplicatur 
processio  suae  bonitatis  in  aliis  creaturis. 
Unde  quum  Deus  secundum  unam  et  eam- 
dem   rem   sit  omnibus   modis   perfectus, 


152 


IN  LIBRUM   I   SENTENTURUM.    —   DIST.    II  ;    QUEST.    II 


una  conceptione  non  possumus  ejus  per-  A 
fectionem  integre  apprehendere,  et  per 
consequens  nec  nominare.  Hinc  oportet 
quod  diversas  de  eo  conceptiones  habeat 
anima  nostra,  quae  sunt  diversae  rationes, 
et  diversa  imponat  nomina  rationes  illas 
significantia.  Ideo  nomina  illa  non  sunt 
synonyma,  in  quantum  diversas  signifi- 
cant  rationes.  Si  autem  intellectus  noster 
Deum  per  se  ipsum  videret,  posset  ei  im- 
ponere  nomen  unum.  Quod  erit  in  patria, 
zmA.xiv,  juxta  id  Zachariae  :  In  die  illa  erit  Domi- 
9'  nus  unus,  et  nomen  ejus  unum.  Et  nomen  B 

illud  non  significaret  bonitatem  tantum, 
nec  sapientiam  tantum,  aut  aliquid  hujus- 
modi,  sed  significata  omnium  horum  in- 
cluderet.  Attamen,  si  intellectus  videns 
Deum  per  essentiam,  imponeret  ei  nomen 
mediante  conceptione  quam  habet  de  eo, 
oporteret  adhuc  quod  plura  ei  imponeret 
nomina  :  quoniam  impossibile  est  quod 
conceptio  intellectus  creati  repraesentet 
totam  perfectionem  divinae  essentise.  Id- 
circo  de  re  visa  diversas  conceptiones  for- 
maret,  ac  nomina  diversa  imponeret  :  G 
quemadmodum  etiam  dicit  Chrysostomus, 
quod  angeli  quidam  laudant  Deum  ut  ma- 
jestatem,  quidam  ut  bonitatem,  sicque  et 
aliis  modis,  in  signum  quod  ipsum  non 
vident  visione  comprehendente  plonarie. 
Conceptio  autem  perfecte  repraesentans 
eum,  est  Verbum  increatum,  quod  idcirco 
est  unum  tantum.  Sic  igitur  patet,  quod 
ista  pluralitas  nominum  venit  ex  hoc 
quod  Deus  intellectum  nostrum  excedit  : 
et  hoc  est  ex  parte  ipsius,  propter  ple- 
nitudinem  suae  perfectionis,  et  ex  parte  D 
nostri  intellectus,  qui  deficienter  se  ha- 
bet  ad  perfectionem  Dei  intelligendam. 
Hinc  pluralitas  rationum  istarum  non  est 
tantum  ex  parte  intellectus  nostri,  sed 
etiam  Dei.  Ideo  pluralitati  rationum  ista- 
rum  correspondet  aliquid  in  re  quae  Deus 
est  :  non  quidem  pluralitas  rei,  sed  plena 
perfectio,  ex  qua  contingit  ut  omnes  istse 
perfectiones  ei  aptentur.  —  Itaque  qui  di- 
xerunt  quod  pluralitas  ista  est  tantum  ex 
parte  intellectus  nostri  aut  effectuum,quo- 


dammodo  verum  dixerunt,  et  quodammo- 
do  non.  Si  enim  hoc  referatur  ad  causam 
uiultiplieationis,  sic  verum  dicunt  quod 
sit  ex  parte  intellectus  nostri  atque  effe- 
ctuum  quodammodo,  puta  ex  eo  quod  in- 
tellectus  noster  non  potest  accipere  di- 
vinam  perfectionem  una  conceptione,  sed 
pluribus  :  cujus  una  ratio  est,  quia  as- 
suefactus  est  ad  creata.  Si  vero  referatur 
ad  modum  quo  istae  rationes  Deo  attri- 
buuntur,  falsum  dicunt.  Non  enim  ex  hoc 
quod  Deus  facit  bona,  aut  per  modum 
bonorum  se  habet,  bonus  est;  sed  quo- 
niam  bonus  est,  bona  facit,  et  alia  ejus 
bonitatem  participando,  ad  modum  ejus 
se  habent.  Unde  si  nullam  creaturam  fe- 
cisset  aut  facturus  esset,  nihilo  minus  in 
se  talis  esset  ut  posset  vere  considerari 
secundum  omnes  istas  conceptiones  quas 
nunc  habet  intellectus  noster  ipsum  con- 
siderando.  Et  sic  patet  quartum.  —  Haec 
Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summae  suae,  quae- 
stione  tertiadecima,  ait :  Quidam  dixerunt, 
quod  nomina  quae  affirmative  et  absolute 
de  Deo  dicuntur,  magis  inventa  sunt  ad 
removendum  aliquid  ab  eo,  quam  ad  ali- 
quid  ponendum  in  ipso.  Et  hoc  Rabbi  Moy- 
ses  ponit.  Alii  dixerunt,  quod  nomina  ista 
imposita  sunt  ad  significandum  habitudi- 
nem  Dei  ad  creata,  ut  quum  dicimus,  Deus 
est  bonus,  sensus  sit  :  Deus  est  causa  bo- 
nitatis  in  rebus.  Quorum  utrumque  in- 
conveniens  esse  videtur.  Haec  in  Summa. 
—  Itaque  opinionem  quam  in  Scripto  ad- 
scribit  Rabbi  Moysi  et  Avicennae,  in  Summa 
adscribit  Rabbi  Moysi  tantum  quantum  ad 
primam  partem  opinionis  illius,  quod  sci- 
licet  talia  nogative  de  Deo  dicuntur,  ad 
removendum  aliquid  ab  eodem.  Aliam  ve- 
ro  partem  opinionis  illius  forsan  insinuat 
esse  Avicennae.  Sicque  totam  adscribit  am- 
bobus,  reddendo  singula  singulis.  Ambas 
quoque  opiniones,  quas  pie  salvat.  et  alio- 
rum  Verae  positioni  concordat  in  Scripto, 
reprobat  absolute  in  Summa  :  et  rationa- 
bilius  ac  verius  esse  puto,  quam  quod 
circa  hoc  inducit  in  Scripto. 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO   INTER   ATTRIBUTA   DIVINA 


153 


Praeterea  in  Summa  contra  gentiles  li- 
bro  primo,  de  his  hinc  inde  plura  disse- 
ruit,  quae  consonant  praeinductis. 

His  quoque  omnino  concordant  quae 
scribit  Petrus  :  Ratio,  inquiens,  proprie  di- 
citur  intentio  quae  per  nomen  alicujus  rei 
vel  per  ejus  definitionem  significatur.  II- 
lud  autem  necesse  est  ab  intellectu  prae- 
concipi,a  quo  nomen  imponitur.  Hujusmo- 
di  vero  conceptio  tripliciter  fit.  Aliquando 
enim  totaliter  fundatur  super  rem,  ita 
quod  intellectus  accipit  rei  similitudinem, 
ut  ratio  hominis.  Aliquando  totaliter  fun- 
datur  super  intellectum,  ut  ratio  chimae- 
rae.  Tnterdum  partim  super  rem,  et  partim 
super  intellectum  :  ut  ratio  universalif, 
quod  fundamentum  primum  habet  super 
similitudinem  essentialem  individuorum, 
et  fundamentum  proximum  super  intel- 
lectum  considerantem  aliquid  in  pluri- 
bus  quasi  unum,  quod  tamen  realiter  est 
in  illis  plurificatum.  Etenim  unitas  ipsi- 
us  universalis  fundatur  super  essentialem 
similitudinem  individuorum,  et  comple- 
tur  formaliter  in  intellectu,  qui  a  mul- 
tis  similitudinibus  incipiens,  tendit  in 
unum.  Sed  multiplicitas  attributorum  fun- 
datur  super  unam  simplicem  divini  esse 
perfectionem,  et  completur  intellectu  : 
sicque  incipit  ab  uno  simplici  perfecto, 
et  terminatur  ad  multa  ratione.  Dico  er- 
go,  quod  ratio  qua  differunt  attributa  di- 
vina,  partim  fundatur  super  rem,  partim 
super  intellectum.  Super  rem  quidem, 
quia  in  Deo,  quum  sit  perfectissimus,  est 
naturaliter  veritas  omnium  perfectionum, 
sed  ut  unum,  per  modum  simplicem  qui 
excedit  nostrae  intelligentiae  modum.  Su- 
per  intellectum  vero,  quoniam  intellectus 
noster  imperfectus  est,  et  creaturarum 
speciebus  immixtus,  in  quibus  hsec  sunt 
diversa  secundum  rem  :  ideo  modos  om- 
nis  divinse  perfectionis  qui  in  Deo  sunt, 
non  potest  sub  una  similitudine  appre- 
hendere,  sed  sub  diversis,  sicut  et  creatu- 
rae  diversimode  participant  esse  divinum. 
Sic  ergo  causatur  haec  rationum  atlribu- 
talium  diversitas,  partim  ex  re,  quia  in 


A  Deo  verissime  est  universalis  perfectio, 
quae  in  sua  simplicitate  non  potest  nunc 
in  nostrum  cadere  intellectum ;  et  par- 
tim  ex  intellectu,  qui  ea  quae  in  Deo  sunt 
unum,  non  potens  sub  similitudine  una 
accipere,  format  de  una  re  diversitatem 
conceptuum.  Ipsa  ergo  multitudo  ratio- 
num,  in  intellectu  est  nostro;  sed  cau- 
sa  verificationis  multitudinis  hujus,  in  re 
ipsa  :  quemadmodum  econtrario  unitas 
ipsius  universalis  in  intellectu  consistit, 
sed  causa  verificationis  unitatis  istius  in 

B  singularibus  est.  Haec  Petrus. 

Insuper  Richardus  his  concordans  :  In 
divina  (ait)  essentia  est  attributorum  plu- 
ralitas  secundum  rationem.  Pro  cujus  in- 
telligentia  declarandum  est  :  primo,  quid 
importetur  nomine  divinorum  attributo- 
rum;  secundo,  quid  sit  differentia  secun- 
dum  rationem;  tertio,  quomodo  differunt 
attributa  secundum  rationem  per  compa- 
rationem  ad  intellectum  creatum;  quarto, 
qualiter  per  comparationem  ad  intellectum 
divinum. — Pro  primo  sciendum,  quod  di- 

C  vina  attributa  sunt  superexcellentiae  perfe- 
ctionum  exsistentium  in  generibus  rerum 
creatarum,  quarum  quamlibet,  simplici- 
ter  loquendo,  melius  est  habere  per  mo- 
dum  intrinsecse  rei,  quam  non  habere  :  ut 
sunt,  vita,  sapientia,  bonitas,  potentia. 
Hinc,  quamvis  in  Deo  sint  superexcellen- 
tiae  perfectionum  omnium  rerum,  non  ta- 
men  omnia  nomina  significantia  illas  per- 
fectiones,  proprie  praedicamus  de  Deo.  Non 
enim  dicimus  quod  Deus  sit  aurum,  aut 
lapis,  nisi  translative.  Dicuntur  autem  su- 

D  perexcellentiae  illae  perfectionum,  attribu- 
ta  divinae  essentiae,  non  quia  primo  ac 
plenius  sint  illas  perfectiones  in  creaturis 
quam  in  Deo,  imo  econtrario  est ;  sed  quia 
tales  perfectiones  attribuimus  divinae  es- 
sentiae,  praedicando  eas  de  ipsa.  —  Pro  se- 
cundo  sciendum,  quod  differentia  secun- 
dum  rem,  est  quae  sequitur  rem  secundum 
esse  suum  reale  quod  habet  in  actu ;  et 
differentia  secundum  rationem,  est  quae 
non  consequitur  rem  nisi  in  quantum  est 
intellecta,  sive  possit  esse  in  actu  realis 


154 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    II  ;    QU.EST.    II 


et  actualis  exsistentiae,  sive  non.  Quoniam  A  lectus  creatus,  vel  potest  formare  de  per- 


ergo  attributa  secundum  suum  esse  reale 
quod  realiter  habent  in  Deo,  differentia 
nulla  consequilur,  ut  patebit,  ideo  dico 
quod  in  Deo  non  differunt  secundum  rem; 
quia  tamen  in  quantum  sunt  intellecta, 
consequitur  ea  differentia  quaedam,  dico 
quod  differunt  differentia  quee  ost  secun- 
dum  rationem  :  et  pure  est  differentia  se- 
cundum  rationem,quoniam  sicut  attributa 
in  Deo  exsistentiam  realem  non  habent 
diversam,ita  habere  non  possunt  differen- 


fectione  divina.  —  Haec  Richardus.  Et  hanc 
doctrinam  multi  et  pro  maxima  parte  se- 
quuntur  theologi. 

Verumtamen  yEgidius  praeinductae  do- 
ctrinae  ac  determinationi  sancti  contradi- 
cit  Doctoris.  Ea  etenim  recitata,  adjicit  : 
Hffic  opinio  licet  aliquam  contineat  veri- 
tatem,  non  tamen  est  bene  dicta.  Deficit 
namque  in  tribus.  Primo,  quia  praesup- 
ponit  impossibile,  quoniam  nunquam  im- 
ponitur  nomen   nisi   mediante  concepti- 


tiam  seu  pluralitatem  realem.  —  Pro  tertio  B  one.  Secundo  deficit,  quia  si  intellectus 


agnoscendum,  quod  ista  pluralitas  ratio- 
num  contingit  ex  hoc  quod  res  quse  Deus 
est,  nostrum  superat  intellectum  :  estque 
partim  ex  parte  Dei  propter  plenitudinem 
suae  perfectionis,  partim  ex  imperfectio- 
ne  nostri  intellectus,  sicut  expressum  est. 
—  Quantum  ad  quartum,  dicendum  quod 
illa  attributa  in  Deo  sunt  unum  re,  et  ra- 
tiones  eorum  secundum  quod  in  Deo  sunt 
per  modum  rei  intrinsecae,  sunt  unum  in 
re ;  sed  rationes  eorum   secundum  quod 


immediate  videret  divinam  essentiam,  et 
mediante  conceptione  sua  ei  imponeret 
nomen,  uno  modo  seu  nomine  eam  nomi- 
naret.Quum  enim  nomen  repraesentet  con- 
ceptionem  intellectus,  et  conceptus  ipsius 
intellectus  formetur  ex  visione  ejusdem, 
sive  ex  actu  ipsius,  et  quia  tunc  esset  vi- 
sio  una,  esset  et  unus  conceptus  ac  unum 
nomen.  Tamen  diversi  intellectus  diversa 
ei  imponerent  nomina  :  quia  nullus  com- 
prehendit  divinam  essentiam.  Ideo  alius 


ab  intellectibus  creatis  conceptee  sunt  vel  C  alio  plus  intelligit;  et  id  quod  intelligit 


conceptibiles,  atque  a  Deo  intellectae,  plu- 
res  sunt,  non  pluralitate  reali,  sed  quia 
in  eis  sunt  plures  respectus  rationis  ad 
intellectum.  Conceptio  autem  quam  fa- 
cio  nunc  de  sapientia  Dei,  et  quam  facio 
de  potentia,  aut  consimilibus,  quamvis 
ab  aeterno  non  fuerint,  tamen  ab  aeterno 
fuerunt  intellectae  a  Deo  sicut  et  ceterae 
creaturae.  Unde  ideae  earum  ab  aeterno 
aliter  fuerunt  in  Deo,  et  aliter  creaturee  : 
quia  earum  idese  fuerunt  in  Deo  per  mo- 
dum  rei  intrinsecae,  propter  quod  realiter  D 
fuerunt  et  sunt  idem  quod  Deus.  Ego  au- 
tem  et  aliae  creaturae  non  fuimus  in  Deo 
per  modum  rei  intrinsecae,  neque  realiter, 
nec  fuimus  idem  quod  Deus,  sed  sicut  ob- 
jectum,  videlicet  color,  est  in  vidente  : 
quoniam  creatura  ab  aeterno  fuit  secun- 
darium  intellectus  divini  objectum.  Dico 
ergo,  quod  pluralitas  attributorum  fuit  ah 
aeterno  per  comparationem  ad  plures  con- 
ceptiones  quae  a  Deo  ab  aeterno  intellectee 


unus,  est  aliud  ab  eo  quod  intelligit  alius. 
Idcirco  nominatio  est  alia  et  alia.  Propter- 
ea  signanter  dicit  Chrysostomus,  quod  ali- 
qui  laudant  Deum  ut  bonitatem,  alii  ut 
majestatem.  Tertio  deficit,  quoniam  dicit 
quod  tota  causa  pluralitatis  attributorum, 
est  ex  parte  intellectus  nostri.  Ideo  aliter 
est  dicendum,  videlicet,  quod  pluralitas 
ista  tripliciter  potest  assignari  :  primo,  ex 
parte  objecti ;  secundo,  ex  parte  subjecti ; 
tertio,  ex  parte  causae.  Haec  iEgidius. 

Quocirca  pensandum,  quod  ideo  dicit 
positionem  Thomae  praehabitam  praesup- 
ponere  impossibile,  quia  ut  patuit,  Tho- 
mas  affirmat  :  si  intellectus  videns  Deum 
per  essentiam,  imponeret  ei  nomen  me- 
diante  conceptione  quam  habet  de  eo, 
oporteret  adhuc  quod  plura  ei  impone- 
ret  nomina,  etc,  prout  supra  narratum 
est.  In  quibus  verbis,  ut  clarum  est,  Tho- 
mas  loquitur  conditionaliter ;  nec  verum 
est  quod  aliquid  impossibile  praesupponit, 


fuerunt,  quas  ex  tempore  format  inlel-      videlicet  quod  sine  conceptione  mediante, 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO   INTER   ATTRIBUTA   DIVINA 


155 


imponat  aut  queat  imponere  nomen  ali- 
cui.Denique  secundum,  in  quo  ^gidius  di- 
cit  prffifatam  positionem  deficere,verius  es- 
se  videtur,  quam  quod  ait  iEgidius.  Quum 
enim  nullus  intellectus  creatus  quamvis 
beatus,  plene  divinam  comprehendat  es- 
sentiam,  posset  ei  imponere  nomen  unum 
quanlum  ad  id  quod  de  ea  intelligit,  atque 
aliud  nomen  quoad  id  quod  de  ea  non 
comprehendit.  Tertium  quoque,  in  quo 
corrigit  et  emendat  Thomse  responsionem, 
nil  superaddit  responsioni  ipsius.  Nempe, 
quod  iftgidius  dicit  pluralitatem  attribu- 
torum  assignari  ex  parte  objecti,  hoc  est 
quod  Thomas  dicit  eam  partim  sumi  ex 
parte  Dei.  Item,  quod  yEgidius  perhibet 
pluralitatem  illam  secundo  accipi  ex  par- 
te  subjecti,  hoc  est  quod  Thomas  testatur 
eam  sumi  partim  ex  parte  intellectus  no- 
stri.  Porro,  quod  iEgidius  addit  de  tertio, 
puta  quod  etiam  sumitur  ex  parto  causae, 
non  est  nisi  verbalis  additio,  quum  et  ipse 
iBgidius  per  causam  intelligat  utrumque, 
nec  aliquid  addat  quod  non  in  illis  duobus 
a  Thoma  expressum  sit,  ut  patet  diligenter 
legenti  scripta  amborum.  Jnsuper  falsum 
est  quod  yEgidius  refert,  positionem  prae- 
tactam  asserere  quod  tota  causa  pluralita- 
tis  attributorum  sit  ex  parte  intellectus 
nostri  :  imo  ut  patuit,  positio  illa  fatetur 
quod  partim  sit  ex  parte  Dei,  partim  ex 
nostro  intellectu.  Attamen  verum  est  quod 
Thomas  affirmat,  quod  causa  multiplica- 
tionis  seu  pluralitatis  attributorum,  sit  ex 
parte  intellectus  nostri  atque  effectuum 
quodammodo,  sicut  expositum  est  :  quod 
utique  verum  esse  censetur.  Magis  enim 
est  ex  parte  imbecillitatis  nostrae  mentis, 
quam  ex  plenitudine  divinae  perfectionis. 
Imo  ut  infra  tangetur,  etiam  illi  qui  di- 
cunt  quod  tota  causa  et  ratio  pluralitatis 
attributorum  sit  ex  parte  nostri,  possunt 
faciliter  excusari,  et  cum  positione  Thomae 
ac  ejus  sequacium  concordari.  Sed  et  ipse 
Jlgidius  in  hoc  cum  Thoma  concordat, 
quod  distinctio  seu  pluralitas  attributo- 
rum  non  sit  ex  natura  rei,  utpote  Dei, 
quamvis   in   Deo  sit   fundamentum  vere 


A  correspondens  distinctioni  ac  pluralitati 
hujusmodi. 

Praeterea,  quod  inter  attributa  divinae 
naturae  non  sit  nisi  rationis  distinctio,  ma- 
nifeste  concordat  dictis  Alexandri,  Alberti, 
et  Bonaventurae,  in  his  quae  scribunt  super 
primum  de  divina  bonitate,  unitate  ac 
summa  simplicitate.  Idem  monstratur  ex 
scriptis  Antisiodorensis  in  Summa  sua. 
Qui  praeclari  doctores  probant  id  ipsum 
rationibus  auctorilatibusque  idoneis,  sicut 
et  infra  tangetur. 

B  Ait  equidem  Alexander  :  Secundum 
B.  Dionysium  libro  de  Divinis  nominibus, 
capitulo  de  Ente  :  monade,  id  est  unitate,  CaP. 
numerus  omnis  subsistit;  in  quantum  ve- 
ro  ab  unitate  progreditur,  in  tantum  dis- 
cernitur  ac  multiplicatur  :  sicut  in  centro 
omnes  lineae  circuli  secundum  unitatem 
primam  sunt  constitutae ;  breviterque  di- 
stantes,  breviter  discernuntur;  et  quae  ma- 
gis,  magis.  Ita  in  Deo  omnium  perfectiones 
et  rationes  per  unam  inconfusam  unita- 
tem   sunt   circumvolutse.   Quemadmodum 

C  ergo  si  quaereretur  de  puncto  et  unitate, 
an  unum  vel  multa  sint,  diceretur  quod 
unum  re  et  multiplex  ratione;  ita  est  de 
divina  perfectione  atque  ideis  :  quia  se- 
cundum  Dionysium,  una  tantum  est  unitas 
divina,  in  qua  convolutae  sunt  omnes  uni- 
tates  creatae  per  exemplaritatem,  nec  dis- 
tinguuntur  in  Deo,  nisi  ratione,  aut  conno- 
tatione,  aut  respectu  ad  creaturas.  Haec 
Alexander.  Qui  etiam  dicit,  quod  essenlia 
et  relatio  non  nisi  ratione  distinguuntur 
in  Deo,  similiter  nec  ideae  :  quanto  magis 

D  attributa  sunt  sola  ratione  distincta? 
Praeterea,  de  hac  attributorum  distin- 
ctione  scribit  Albertus  diffuse  infra  octava 
distinctione,  dicendo  :  Quidam  dicere  vo- 
luerunt,  quod  nomina  ista,  videlicet  boni- 
tas,  vita,  sapientia,  dicta  de  Deo,  differunt 
per  connotata  in  creatura,  et  non  habent 
differentiam  aliquam  si  in  Deo  absolute 
accipiantur.  Sed  contra  :  Connotatum  est 
effectus  in  creatura;  effectus  autem  non 
est  a  causa  nisi  ut  causa  :  ergo  ista  no- 
mina  non  dicerentur  de  Deo  nisi  sicut  de 


156 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  ;    QOEST.    II 


causa  ut  causa.  Quod  falsum  est,  quoniam  A 
sapientia,  aut  sapiens,  nullam  nominat 
causam  ut  causam.  Insuper,  ponamus  per 
intellectum  non  esse  connotata  in  creatu- 
ra  :  quaero  an  aclhuc  Deus  sit  ens,  sapiens, 
bonus,  et  hujusmodi  :  et  constat  quod  sic. 
Ergo  solutio  illa  non  valet.  Hinc  alii  qui- 
dam  dixerunt  quod  Deus  in  veritate  non 
habet  proprium  nomen,  sed  nos  nomina 
ei  imponimus.  Ideo  nomina  ista  transfe- 
runtur  ad  eum  ab  his  quae  in  creaturis  re- 
perimus,  et  penes  illa  accipiunt  diversi- 
tatem.  Sed  contra:  Aut  ista  nominant  quod  B 
proprie  est  in  Deo,  aut  quod  figurative  est 
in  eo.  Si  primo  modo,  nihil  valet  solutio  : 
quia  adhuc  remanet  quaestio,  qualiter  in 
significando  habeant  differentiam  penes 
ea  quffl  nominant  in  Deo.  Si  secundo 
modo,  tunc  Deus  non  est  vere  vita,  nec 
sapientia,  sed  figurative  tantum  :  quod 
absurdissima  haeresis  est.  —  Ideo  sine  prae- 
judicio  est  dicendum,  quod  in  omnibus 
nominibus  talibus  duo  sunt  attendenda, 
videlicet  id  quod  nominant,  et  in  quo  si- 
gnificatur  esse  seu  poni  quod  nominant.  G 
Itaque  si  attendantur  secundum  ea  quse 
nominant,  diversitatem  rationis  designant. 
Alia  namque  est  ratio  essentiae,  alia  sa- 
pientiae,  alia  vitae.  Si  vero  attendantur  se- 
cundum  id  in  quo  est  significatum  ipso- 
rum,  quod  omnino  simplicissimum  est,  in 
quo  idem  sunt,  quod  est,  et  quo  est,  et 
aliquid  esse;  sic  omnia  illa  idem  impor- 
tant,  et  penitus  idem  sunt.  Si  ergo  quae- 
ratur,  quare  in  Deo  sapientia  est  bonitas, 
et  duo  ista  sunt  ipsa  Dei  essentia  :  non 
dicetur  quod  hoc  sit  a  sapientia  in  quan-  D 
tum  sapientia,  vel  ab  essentia  in  eo  quod 
essentia  est;  sed  ob  hoc,  quoniam  id  in 
quo  sunt,  est  summae  simplicitatis,  in  tan- 
tum  quod  ipsum  quod  est,  est  suum  esse, 
et  suum  esse,  id  quod  habet.  Sicque  ex 
primo  est  diversitas  attributorum,  et  ex 
secundo  identitas  eorum.  Propterea  ista 
non  sunt  in  Deo  synonyma,  etiam  ab  aeter- 
no  intellecta  a  Deo,  et  omni  causalitate 
abstracta  :  quia  non  habent  eamdem  ra- 
tionem  rei  quam  significant.  Sed  sunt  idem 


in  re,  non  propter  id  a  quo  imponuntur, 
sed  propter  id  in  quo  ponuntur.  Nec  ha- 
bent  tantum  multitudinem  secundum  vo- 
cem  :  imo  quantum  est  de  natura  signi- 
ficatorum  suorum,  multitudinem  habent 
rationis  rei.  Sed  quod  haec  res  est  illa, 
non  convenit  eis  per  se,  sed  per  id  in  quo 
sunt,  ex  quo  et  in  quo  habent  omnimodam 
identitatem.  Distinctio  tamen  rationis  at- 
tributorum  habet  aliquid  in  divinis  super 
quod  fundatur.  Haec  Albertus.  Qui  etiam 
de  ista  materia  in  commento  suo  super  li- 
brum  de  Causis,  et  alibi,  multa  subtiliter 
scripsit. 

Denique  quidam  ipsum  sequentes,  di- 
cunt  quod  duplex  sit  distinctio  rationis, 
videlicet  rationis  ratiocinantis,  et  rationis 
rei  rationabilis  :  sic  quod  distinctio  ratio- 
nis  ratiocinantis  dicatur,  quando  distinctio 
est  solum  ex  parte  rationis  considerantis, 
atque  ex  parte  rei  pura  ac  mera  identitas, 
et  talem  dicunt  esse  distinctionem  attribu- 
torum  in  Deo ;  distinctio  vero  rationis  rei 
rationabilis  vocetur,  quando  in  re  non  est 
perfecta  identitas,  sed  in  eadem  re  est  et 
consideratur  aliquid  habens  se  per  mo- 
dum  actus,  et  aliquid  per  modum  poten- 
tiae  ex  rei  natura.  Verumtamen  ista  positio 
in  re  ipsa  non  discordat  a  positione  prae- 
habita  S.  Thomae,  insinuantis  distinctio- 
nem  attributorum  partim  sumi  ex  parte 
Dei,  in  quantum  habet  fundamentum  in 
plenitudine  ac  infinitate  perfectionis  divi- 
nae,  sicque  dici  possit  distinctio  rationis 
rei  rationabilis,  id  est  rei  de  qua  ratio  ra- 
tiocinatur.  Nam  et  isti  non  negant  quin 
distinctio  illa  fundamentum  habeal  in  re 
modo  jam  tacto.  Nihilo  minus  dicunt  eam 
esse  distinctionem  rationis  ratiocinantis, 
quoniam  in  re  ipsa  ex  sua  natura  est  sum- 
ma  prorsus  identitas,  nec  ulla  non  iden- 
titas,  sicut  et  infra  monstrabitur. 

Sed  praeinductis  obviare  et  repugnare 
videtur  opinio  Scoti,  qui  inter  attributa 
ponit  distinctionem  formalem,  utpote  ex 
natura  rei  :  quam  distinctionem  ait  esse 
quamdam   non    identitatem,    atque  inter 


QCALIS    SIT   DISTINCTIO    INTER   ATTRIBUTA    DIVINA 


137 


distinctionem  realem  et  distinctionem  ra- 
tionis  se  medio  modo  habere. 

Sed  antequam  opinionem  hanc  prose- 
quar,  primo  positionem  Doctoris  solennis, 
puta  Henrici,  inducam.  Itaque  doctor  ille, 
Quodlibeto  quinto  movet  hanc  quaestio- 
nem  :  utrum  pluralitas  et  condistinctio 
attributorum  essentialium  in  Deo,  sit  ac- 
cipienda  penes  respectum  et  comparatio- 
nem  ad  aliquid  extra,  ut  ad  creaturas,  vel 
per  comparationem  ad  aliquid  intra.  Vi- 
detur  quod  per  respectum  ad  intra  :  quo- 
niam  ubi  esse  potest  distinctio  major,  po- 
test  esse  et  minor;  sed  in  Deo  est  pluralitas 
atque  distinctio  personarum  realis,  qua 
major  est  distinctione  attributorum  :  ergo 
et  pluralitas  attributorum  potest  esse  in 
Deo  per  respectum  ad  intra.  —  In  contra- 
rium  arguitur  sic  :  Quandocumque  plura 
secundum  rationem  tantum  distincta,  ha- 
bent  alia  sibi  correspondentia  plura  et  se- 
cundum  rem  distincta,  pluralitas  illorum 
accipienda  est  per  respectum  et  compa- 
rationem  ad  illa  extra  :  quemadmodum 
dextrum  et  sinistrum  differunt  in  colum- 
na  tantum  secundum  rationem,  per  com- 
parationem  ad  ea  in  quibus  sunt  illae  po- 
sitiones  realiter  ex  natura  ;  similiter  in 
puncto  non  differunt  principium  et  finis, 
nisi  per  comparationem  ad  diversas  li- 
neas.  Sed  attributa  divina  habent  in  crea- 
turis  aliqua  sibi  correspondentia  realiter 
condistincta,  a  quibus  Deo  attribuuntur  : 
ut  bonitas,  sapientia,  potentia  Dei,  bonita- 
tem,  sapientiam,  potentiam  creaturae. 

Hinc  aliqui  dicunt,  quod  circumscriptis 
seu  exclusis  creaturis,  pluralitas  rationum 
in  attributis  in  Deo  nullo  modo  accipi  po- 
test  vel  assignari,  sed  solum  una  sola  et 
simplex  ratio  Deitatis,  sicut  ipsa  est  unica 
res  et  simplex,  ita  quod  non  nisi  unicus 
et  simplex  conceptus  de  illa  possit  for- 
mari,  qui  unico  nomine  sit  exprimendus  : 
ita  quod  si,  secundum  hoc,  plura  ei  no- 
mina  imponantur,  erunt  omnino  synony- 
ma,  propter  idem  penitus  re  et  ratione 
significatum  quod  ipsis  sic  correspondet, 
et  alia  nomina  essent  vana,  quia  eis  nihil 


A  in  re  corresponderet ;  et  consimiliter  erit 
de  diversis  conceptibus  de  Deitate  forma- 
tis,  quod  omnes  erunt  synonymi,  aut  prav 
ter  unum  cassi.  Quod  quia  absurdum  est, 
dicunt  necessarium  esse  ut  pluralitas  atque 
distinctio  attributorum  in  Deo,  sumatur 
ab  intellectu  quocumque,  creato  aut  in- 
creato,  ex  diversis  respectibus  Deitatis 
ad  diversa  realiter  correspondentia  eis  in 
creaturis.  Itaque  dicunt,  quod  omnibus 
rationibus  seu  conceptibus  quse  sunt  in 
Deo  objective,  correspondet  unitas  realis 

B  divinee  essentiae  :  non  secundum  esse  quod 
habet  in  se  absolute,  sed  secundum  esse 
quod  habet  in  respectu  ad  creaturas,  non 
secundum  genus  causae  efficientis,  quia 
ex  illo  respectu  nulla  sumitur  ratio  attri- 
buti  (non  enim  dicitur  in  Deo  sapientia 
quia  in  nobis  sapientiam  efficit),  sed  se- 
cundum  genus  causae  formalis  exempla- 
ris.  Essentia  namque  divina  in  sua  simpli- 
citate  omnimodam  continet  perfectionem, 
quae  quasi  per  partes  et  sub  esse  diminuto 
dispersa  est  super  omnes  creaturas.  Et  per 

C  hoc  Deitas  simplex  imitabilis  est  ab  om- 
nibus  creaturis,  et  habet  in  se  imitabili- 
tates,  secundum  quas  cunctae  creaturse 
eam  diversimode  imitantur.  Et  illas  imi- 
tabilitates  habet  in  se  simplicissime,  ut 
unam  penitus  indistinctam  secundum  ac- 
tum,  sed  distinguibilem  per  intelligentis 
conceptum  :  ita  quod  pluralitas  illarum 
perfectionum,  prout  est  in  divina  essen- 
tia,  est  quasi  in  potentia,  ut  vero  est  in 
ipso  intelligentis  conceptu,  est  quasi  in 
actu ;  sed  diversimode  in  intellectu  creato 

D  et  increato,  quoniam  ex  plenitudine  per- 
fectionis  divinae  quae  unica  est  et  indistin- 
cta  in  divina  essentia,  provenit  multitudo 
plurium  conceptionum  secundum  actum 
in  ejus  intelligentia,  non  tamen  conci- 
piente  secundum  diversas  hujusmodi  ra- 
tiones  ipsam  essentiam  simplicem,  nisi  ex 
respectu  ad  diversas  perfectiones  quse  eis 
correspondent  in  creaturis. 

Porro,  ex  plenitudine  perfectionis  in  di- 
vina  essentia  indistinctea  ac  unicas  non 
provenit  illa  multitudo  plurium  concepti- 


158 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —  DIST.    II  ;    QUjEST.    II 


onum  secundum  actum  et  in  intellectu 
creato,  nisi  in  visione  beata  :  et  hoc,  ut 
dicunt,  non  nisi  ex  respectu  ad  creata.  In 
quantum  autem  intellectus  creatus  intel- 
ligit  solum  in  virtute  luminis  naturalis, 
concipit  illas  a  posteriori,  secundum  quod 
ex  perfectionibus  creaturarum  perducitur 
ad  cognoscendum  illas  esse  in  divina  es- 
sentia,  adscribendo  Deo  perfectiones  pro- 
portionales  et  correspondentes  perfectio- 
nibus  a  divina  perfectione  procedentibus 
super  creata,  quse  prout  sunt  in  intelle- 
ctu,  sunt  plures  et  distinctae  :  et  hoc  simi- 
liter  non  nisi  ex  respectu  et  comparatione 
ad  sibi  correspondentia  in  creaturis,  sine 
quo  respectu  omnino  non  intelliguntur, 
neque  ab  intellectu  creato,  neque  ab  in- 
creato.  Et  in  quantum  hujusmodi  perfe- 
ctiones  sunt  in  intellectu,  rationes  vo- 
cantur.  Et  secundum  hujusmodi  rationum 
diversitatem  imponuntur,  ut  dicunt,  di- 
versa  nomina  divinorum  attributorum  si- 
gnificantium  divinam  essentiam  sub  ratio- 
ne  attributi  et  respectus  cujusdam. 

Denique,  quamvis  distinctio  ac  pluralitas 
idearum  sumenda  sit  a  quocumque  intel- 
lectu,creato  ac  increato,  per  respectum  ad 
creaturas,  non  tamen  attributorum.  Cujus 
prsecisa  ratio  heec  est,  quoniam  perfectio- 
nibus  quse  sunt  in  essentiis  creaturarum 
ut  eis  perficiuntur  in  esse  quidditativo, 
non  correspondet  perfectio  et  ratio  idea- 
lis,  in  quantum  illse  in  creaturis  sunt  per- 
fectiones  absolutse.  Sic  namque  eis  corre- 
spondet  unum  attributum  commune  in 
Deo,  ut  bonitas,  aut  perfectio  simpliciter. 
Sed  eis  solummodo  correspondet  perfectio 
seu  ratio  idealis  in  Deo,  in  quantum  sunt 
limitatae  et  certos  gradus  habentes  :  quod 
est  ratio  imperfectionis,  cui  nihil  absolute 
in  Deo  exsistens  potest  correspondere.  Si 
ergo  aliquid  correspondet  eis  in  Deo,  hoc 
solum  est  in  quantum  id  quod  perfectum 
est  in  Deo,  habet  respectum  ad  imperfe- 
ctum  in  creatura.  Perfectionibus  autem 
quae  in  creaturis  sunt  ut  quibus  perficiun- 
tur  in  bene  esse,  correspondet  attributum 
in  Deo,  ut  sunt  perfectiones  creaturarum 


A  simpliciter  dictae  :  quas,  absolute  loquen- 
do,  melius  est  habere  quam  non  habere. 
Quidquid  autem  est  simpliciter  perfectio- 
nis  in  creatura,  principalius  est  in  Deo  ex 
se  et  sua  natura,  et  non  ex  respectu  ad 
alia.  Si  enim  in  attributis  non  diceretur 
bonitas  aut  sapientia  esse  in  Deo,  nisi  quia 
sit  bonitas  et  sapientia  ei  correspondens 
in  creatura,  non  diceretur  Deus  bonus  et 
sapiens  secundum  actum,  nisi  ex  tempo- 
re.  Si  ergo  intellectus  se  referat  ad  sapien- 
tiam  ut  est  attributum,  nullo  modo  debet 

B  poni  in  Deo  ex  respectu  et  comparatione 
ad  sapientiam  creaturae,  sicque  de  aliis 
attributis,  nisi  quantum  ad  innotescentiam 
eorum  ab  intellectu  creato  in  lumine  na- 
turali,  qui  ex  creaturis  attributa  cogno- 
scit;  non  autem  intellectus  increatus,  ne- 
que  Beati,attributa  sic  noscunt.  Imo,  sicut 
essentia  absolute  est  in  Deo  verius  et  per- 
fectius  quam  in  creaturis,  sic  et  sapientia. 
Praeterea,  distinctio  seu  pluralitas  in  at- 
tributis,  fundamentum  est  pluralitatis  ema- 
nationum  personalium  in  divinis.  Quum 

C  enim  Filius  procedat  naturaliter  nascendo 
tanquam  verbum  conceptum  in  intellectu 
modo  intelligibilis  operationis,  et  Spiri- 
tus  Sanctus  liberaliter  spirando  tanquam 
amor  conceptus  modo  voluntarise  actionis, 
non  econverso ;  hoc  verum  non  esset,  nisi 
esset  aliqua  distinctio  ae  pluralitas  intel- 
lectus  et  suee  operationis  ac  aliorum  ad 
intellectum  spectantium,  a  voluntate  ejus- 
que  operatione  et  aliis  ad  voluntatem  per- 
tinentibus  :  quae  communiter  ad  divina 
pertinent  attributa,  et  ad  quse  omnia  at- 

D  tributa  habent  reduci,  ut  alibi  determina- 
vimus.  Ideo,absque  omni  respectu  et  com- 
paratione  ad  creaturas,  oportet  in  Deo 
secundum  rationem  distingui  intellectum 
et  voluntatem,  eorumque  actiones,  et  per 
consequens  cetera  attributa  :  ut  sunt  sci- 
entia,  scibile,  veritas,  et  hujusmodi,  ex 
parte  intellectus;  amor,  diligibile,  bonum, 
et  hujusmodi,  ex  parte  voluntatis.  Unde 
non  dicitur  quod  in  Deo  divina  essentia 
intelligitur  in  quantum  bonum,  sed  in 
quantum  verum;  neque  quod  Deus  eam 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO    INTEB    ATTRIBUTA   DIVINA 


159 


vult  ut  verum,  sed  ut  bonum.  Quumque 
Deus  sit  substantia  omnino  immaterialis, 
intellectualis,  volitiva,  ipse  ab  seterno  in- 
telligendo  suam  essentiam,  intelligit  se  in- 
telligere  eam  absque  omni  respectu  ad 
creaturas,  in  quantum  verum,non  in  quan- 
tum  bonum.  Intelligit  quoque  se  esse  in- 
telligentem  et  intellectum,  ac  omnia  ista 
esse  idem  re,  et  sola  ratione  intelligendi 
differre.  Quod  nequaquam  esset,  nisi  abs- 
que  omni  respectu  et  comparatione  ad 
creaturas,  esset  pluralitas  atque  distinctio 
attributorum  secundum  essentiam. 

Est  ergo  in  simplicitate  divinae  essentiee 
triplex  pluralitas  et  distinctio  :  una  diffe- 
rentium  sola  ratione  respectiva  ad  crea- 
turas  extra,  uf  sunt  idese ;  alia  differen- 
tium  sola  ratione  respectiva  ad  intra,  ut 
attributa;  tertia  differentium  re  respectiva 
ad  intra,  sicut  personae.  A  perfectioni- 
bus  quffi  sunt  in  creaturis  ut  correspon- 
dent  rationibus  idealium  perfectionum, 
sumitur  ratio  vestigii  in  qualibet  creatura, 
quse  importat  rationes  imitationis  imper- 
fectae,  ut  dictum  est.  A  perfectionibus  vero 
creaturarum  prout  correspondent  perfe- 
ctionibus  attributorum  in  Deo,  sumitur  ra- 
tio  similitudinis  in  creatura  rationali  et 
intellectuali. 

Quod  ergo  dicentes  contrarium,  in  de- 
claratione  suae  positionis  dicunt,  quod  dum 
divina  essentia  concipitur  secundum  ratl- 
onem  suse  simplicitatis  secundum  se  abs- 
que  respectu  et  comparatione  ad  creatu- 
ras,  nulla  omnino  distinctio  aut  pluralitas 
concipi  potest  in  ea,  sed  solum  unicus 
simplex  conceptus  formatur  de  ipsa  uno 
nomine  exprimendus  :  dicendum,  quod  de 
simplicitate  divinae  essentiae  dupliciter  lo- 
qui  possumus  :  uno  modo,  secundum  esse 
quod  habet  in  se  absolute,  ut  res  et  na- 
tura  aliqua ;  alio  modo,  secundum  esse 
quod  habet  in  quantum  ut  veritas  cognita 
cadit  in  intellectu.  Si  primo  modo,  sic 
nullam  in  se  omnino  habet  diversitatem 
aut  pluralitatem,etiam  rationum,nisi  qua- 
si  in  potentia  tantum.  Unde,  si  secundum 
hunc   modum    lalis   esse  concipiatur  ab 


A  intellectu,  concipitur  secundum  rationem 
suee  simplicitatis,  absque  omni  respectu 
et  pluralitate  rei  et  rationis.  Sed  sic  nul- 
lus  intellectus  creatus  ex  suis  naturalibus 
potest  eam  concipere,  nec  potest  intelli- 
gere  eam  sine  adminiculo  creaturarum. 
Imo,  quoniam  pelagus  simplieitatis  illius 
capere  nequit  in  se,  concipit  ipsum  par- 
ticulatim  in  attributis  conceptis  de  ipsa 
ex  respectu  ad  correspondentia  eis  in  crea- 
turis.  Porro,  si  loquamur  de  divinae  essen- 
tiae  simplicitate  secundo  modo,  sic  adhuc 

B  consideratur  dupliciter.  Primo,  in  quan- 
tum  movet  intellectum  quasi  simplici  in- 
telligentia  :  et  ita  adhuc  concipitur  per 
rationem  suae  simplicitatis  absque  omni 
respectu  et  pluralitate  rei  et  rationis,  nec 
habet  in  se  pluralitatem  attributorum,  nisi 
quasi  in  potentia  tantum.  Sicque  capit 
eam  omnis  intellectus  beatus,  quasi  pri- 
ma  et  simplici  actione  intelligendi.  Se- 
cundo,  in  quantum  intellectus  quasi  post 
comprehensionem  hujusmodi  negotiatur 
circa  hujusmodi  simplex  comprehensum, 

C  per  actum  intelligendi  pluralitatem  di- 
ctam  attributorum  reducendo  quasi  de  po- 
tentia  in  actum.  Et  hoc  modo  Deus  com- 
prehenditur  in  sua  simplicitate  reali,  et 
absque  respectu  ad  creaturas ;  et  tamen 
bene  concipitur  distinctio  et  pluralitas  ra- 
tionum  in  ipso.Et  hoc  est  quod  dicit  Com- 
mentator  super  duodecimum  Metaphysicee, 
ponendo  differentiam  inter  pluralitatem 
quam  operatur  intellectus  in  compositis 
ex  materia  et  forma,  et  pluralitatem  quam 
operatur  in  simplicibus,  exponendo  illud 

D  Philosophi  de  intellectu,  ubi  ait  :  Quia  in- 
telligit  se,  est  intellectus.  Ubi  asserit  Com- 
mentator  :  Magna  est  differentia  inter  ea 
quae  differunt  in  esse  tantum,  et  quee  dif- 
ferunt  in  intellectu  tantum.  Multiplicitas 
ergo  in  Deo  non  est  nisi  differentia  in 
intellectu  tantum,  non  in  esse. 

Est  ergo  in  Deo  omnimoda  unitas  abs- 
que  ratione  pluralitatis  in  divina  essentia, 
secundum  quod  res  est  secundum  essen- 
tiam  considerata,  et  similiter  ut  res  cadit 
in  intellectu  simplicis  intelligentice,  secun- 


160 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  ;    QU^ST.    II 


dum  modum  quo  habet  esse  in  se.  Est 
tamen  in  ea  multitudo,  in  quantum  in- 
tellectus  circa  ipsam  negotiatur,  distin- 
guendo  penes  se  quee  sunt  adunata  vel 
unum  in  ipsa  essentia.  Hoc  quippe  est  de 
perfectione  essentise,  quod  in  sua  simpli- 
citate  secundum  esse  contineat  plura  per 
intellectum  distinguenda.  Aliter  enim  non 
esset  in  fine  totius  perfectionis,  nisi  sim- 
pliciter  perfectiones  sola  operatione  in- 
tellectus  secundum  se  absque  omni  respe- 
ctu  ad  ereaturas  distinguendas  contineret, 
et  in  ipso  intellectu  ut  intellectus  est,  et 
in  ipsa  re  ut  eadit  sub  actuali  perceptione 
intellectus,  non  simplicis  intelligentise,sed 
quasi  componentis  ac  dividentis  :  licet 
hoc  faciat  intellectus  divinus  uno  intuitu 
simplici,  quo  totum  pelagus  infinitatis  di- 
vinee  essentise  comprehendit.  Non  enim 
est  componens  et  dividens.  Et  non  solum 
concipit  hujusmodi  pluralitatem  circa  es- 
sentiam  suam  intellectus  divinus,  sed  et 
quilibet  intellectus  beatus  :  quamvis  in- 
finitatem  pelagi  illius  nullus  intellectus 
finitus  attingat,  ita  ut  forte  quaedam  ex 
divinis  perfeetionibus  lateant  eum,  nec 
ulli  creaturffi  communicabiles  sint.  Sunt 
ergo  rationes  plures  attributorum  in  divi- 
na  essentia  sine  respectu  ad  creata,  non 
tamen  sine  respectu  omnino. 

Ad  videndum  autem  qualiter  dicti  re- 
spectus  accipiantur,  sciendum  quod  large 
sumendo  respectus,  per  relationem  ad  re- 
spectus  quibus  aliquid  dicitur  relative  ad 
aliud,  et  quibus  ita  non  dicitur  (quorum 
differentiam  alibi  exposuimus),  in  Deo, 
praeter  respectus  ad  creaturas,  duplex  est 
genus  respectuum  seu  relationum  ad  in- 
tra,  puta  :  realium,  quibus  distinguuntur 
personae;  et  rationalium  sive  secundum 
rationem,  quas  important  et  quibus  dis- 
tinguuntur  omnia  attributa.  Omnia  enim 
in  suo  significato  includunt  divinam  es- 
sentiam  sub  ratione  alicujus  respectus  : 
non  ad  extra,  ut  ad  creaturas.  Talis  enim 
respectus  non  est  nisi  secundum  rationem 
alicujus  causalitatis,  qualiter  Rabbi  Moy- 
ses  et  Avicenna  dixerunt   respectus  plu- 


A  rificari  in  Deo  et  attributa  divina.  Sed 
sumuntur  omnes  respectus  attributorum 
verissime  ad  intra,  in  quantum  intellectus 
divinus  concipiens  divinam  essentiam,con- 
cipit  se  ipsum  et  omnia  concipienda  cir- 
ca  ipsam,  ut  mutuo  se  invicem  respi- 
cientia  in  perficiendo  divinas  operationes 
secundum  intellectum  et  voluntatem  :  in 
quibus  eeternitas,  actualitas,  perfectio,  no- 
bilitas  et  beatitudo  consistit,  ut  determi- 
nat  Philosophus  in  duodecimo  Metaphysi- 
cae.  Ita  quod  qualis  est  in  Deo  comparatio 

B  respectuum  et  relationum  realium  ad  sua 
correspondentia  non  nisi  ad  intra,  talis 
est  comparatio  respectuum  seu  relatio- 
num  rationalium  ad  sua  correspondentia 
non  nisi  ad  intra  :  ut  non'  sit  mirum,  si 
in  Deo  sit  per  respectus  reales  mutuos  in 
divina  essentia  absque  respectu  ad  extra 
realis  distinctio,  quod  etiam  sit  in  ipsa 
per  respectus  mutuos  rationales  distin- 
ctio  rationalis,  sive  secundum  rationem, 
sine  respectu  ad  extra.  ^ 

Et  sic  distinguuntur  attributa  per  suos 

G  respectus  rationales,  quibus  cuncta  quee 
in  Deo  pertinent  ad  intellectum,  mutuo 
sese  respiciunt  ex  latere  uno ;  et  similiter 
quse  pertinent  ad  voluntatem,  ex  lalere 
altero  :  et  hoc  in  quantum  omnia  et  quse 
pertinent  ad  intellectum,  et  quae  pertinent 
ad  voluntatem,  et  ipsemet  intellectus,  ca- 
dunt  sub  apprehensione  intellectus.  Qui 
(ut  dictum)  simplici  intelligentia  primo 
concipit  ipsam  essentiam  sub  ratione  es- 
sentiae;  et  deinde  negotiando  circa  essen- 
tiam,  concipit  eam  ut  intellecta  est,  ot  ut 

D  intelligens,  et  ut  est  ratio  intelligendi.  Et 
quia  in  cognoscendo  et  intelligendo  se 
ipsam,  complacet  ei  in  se  ipsa,  deinde 
concipit  eam  ut  volitum,  volens  ratioque 
volendi.  Sicque  rei  quae  in  se  una  et  sim- 
plex  exsistens,  uno  est  nomine  nominan- 
da,  sicut  uno  conceptu  est  cognita,  plura 
nomina  imponuntur  diversa,  quemadmo- 
dum  pluribus  conceptibus  concipitur  quo- 
ad  rationes  attributorum,  in  quantum  sunt 
objecta  realiter  unum,  ratione  distincta, 
quamvis  uno  intuitu  simplici  Deus  simul 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO    INTER   ATTRIBUTA   DIVINA 


161 


cuneta  concipiat.  Sicque  divina  natura  ut 
in  sua  simplicitate  considerata,  dicitur  na- 
tura  seu  essentia.  Cujus  ratio  propria  est, 
quod  respicit  alia  sicut  in  qua  fundantur. 
Ut  vero  est  concepta  et  motiva  intellectus 
ad  actum  intelligendi,  dicitur  veritas.  Gu- 
jus  propria  ratio  est,  ut  respiciat  essen- 
tiam  prout  essentia  est  sicut  id  cujus  est 
declarativa  apud  intellectum ;  respiciat  ve- 
ro  intellectum  ut  id  cui  habet  declarare 
et  manifestare;  respiciat  vero  actum  in- 
telligendi  sicut  id  quo  declarat ;  sapien- 
tiam  vero,  tanquam  habitum  quo  potentia 
intellectiva  habilis  est  ut  sibi  fiat  hujus- 
modi  manifestatio.  In  quantum  vero  ipsa 
essentia  est  concepta  per  actum  intelli- 
gendi  sui  ipsius,  dicitur  intellectus  vel 
intelligentia.  Cujus  propria  ratio  est,  ut 
respiciat  essentiam  secundum  quod  essen- 
tia  est  sicut  id  quod  est  conceptivum  ejus; 
respiciat  vero  veritatem  ut  id  per  quod 
habet  sibi  manifestari;  actum  vero  intel- 
ligendi,  sicut  id  quo  manifestatur ;  sapi- 
entiam  vero,  ut  dispositionem  in  se  per 
quam  de  faeili  sibi  manifestatur  :  sicque 
de  aliis,  tam  ex  parte  intellectus  quam 
voluntatis.  Unde  non  solum  attributa  se- 
cundum  respectuum  rationem  inter  se  dis- 
tinguuntur,  quin  imo  essentia  quoque  per 
considerationem  intellectus  distinguitur  ab 
omnibus  attributis,  ut  differens  secun- 
dum  rationem  ab  omnibus.  Unde  constat 
quod  non  sumitur  differentia  rationum 
attributalium  in  Deo  per  comparationem 
ad  extra.  Nam  simili  ratione  non  dicere- 
tur  Deitas  esse  essentia,  nisi  per  respe- 
ctum  ad  extra.  Quod  tamen  verum  est 
apud  intellectum  creatum,  secundum  ejus 
naturalem  cognitionem.  Non  enim  plus 
intelligit  Deitatem  esse  essentiam  sive  sub- 
stantiam,  nisi  ex  respectu  ad  substantiam 
creaturee,  quam  sapientiam,  nisi  ex  respe- 
ctu  et  comparatione  sapientiae  creaturae. 

Prsetacta  ergo  opinio  insufficienter  dicit 
de  distinctione  attributorum,  etiam  ex  par- 
te  intelligentis,  quia  determinat  rationes 
attributorum  circa  divinam  essentiam  so- 
lum  in  quantum  cadit  in  conceptione  in- 

T.  19. 


A  tellectus  naturalis  creali,  qui  non  capit 
divina  nisi  per  creata,  quum  tamen  dis- 
tinctio  accipi  debeat  per  respectum  ad 
intellectum  beatum,  maxime  increatum  : 
qui  intelligit  primo  et  per  se  divina,  et 
consequenter  (non  tempore,  sed  ordine 
naturse)  alia;  et  divina  per  se,  alia  vero 
non  nisi  ex  respectu  et  comparatione  eo- 
rum  ad  divina. 

Itaque  distinctio  attributorum  nullo  mo- 
do  est  in  re  ex  natura  rei  absolute,  ut  est 
extra  intellectum;  nec  etiam   ut   in   sua 

B  absolutione  est  considerata  per  intelle- 
ctum  simplicis  intelligentia?,  nisi  quasi  in 
potentia,  ut  patuit.  Solum  ergo  habet  es- 
se  in  ea  ut  cadit  in  consideratione  intel- 
lectus  pertractantis  et  conferentis  circa 
eam,  ut  dictum  est.  Si  vero  oporteret 
omnem  diversitatem  rationum  divinorum 
attributorum  accipere  ad  aliquam  rea- 
lem  distinctionem  penes  quam  accipere- 
tur,  ipsam  tamen  realem  distinctionem 
non  poneremus  ad  extra,  sed  intra  in  di- 
vinis,  puta  distinctionem  personarum  et 

C  personalium  emanationum.  Quum  enim 
omnia  divina  attributa  pertineant  ad  in- 
tellectum  aut  voluntatem,  Filiusque  pro- 
cedat  per  modum  intellectualis  opera- 
tionis,  et  Spiritus  Sanctus  per  modum 
operationis  liberalis  ac  voluntariae  :  quse- 
cumque  in  attributis  pertinent  ad  intel- 
lectum,  reducuntur  et  habent  respectum 
ad  emanationem  Verbi ;  qusecumque  vero 
pertinent  ad  voluntatem,  reducuntur  et 
habent  respectum  ad  emanationem  Spiri- 
tus  Sancti :  ut  sicut  apud  intellectum  crea- 

D  turae  naturalem  non  concipiuntur  diversae 
rationes  circa  divinam  essentiam,  ut  bo- 
nitas,  sapientia,  nisi  ex  respectu  ad  boni- 
tatem  aut  sapientiam  sibi  corresponden- 
tem  in  creaturis,  ad  quas  reflectit  omnem 
suum  intellectum ;  sic  apud  intellectum 
divinum  ac  beatum,  non  concipiantur  di- 
versse  rationes  sapientiee  et  amoris  circa 
divinam  essentiam,  nisi  ex  respectu  ad 
emanationem  Filii,  qui  est  sapientia  ge- 
nita,  et  ad  processionem  Spiritus  Sancti, 
qui  est  amor  procedens,  ad  quos  dirigit 

11 


162 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QUjEST.    II 


omnem  suum  intellectum.  Sicque  diversa 
attributa  pertinentia  ad  intellectum  et  vo- 
luntatem,  distinguuntur  per  respectum  ad 
illas  emanationes,  in  quantum  secundum 
rectam  rationem  intelligendi,  mediatius 
vel  immediatius  ordinantur  ad  illa  :  et  sic 
recto  ordine  rationis,  a  reali  simplicitate 
divinae  essentiae,  secundum  rationem  in- 
telligendi  divini  intellectus  aut  beati,  pri- 
mo  concipiuntur  diversse  et  distinctae  ra- 
tiones  attributorum  a  quibus  procedunt 
realiter  distinct»  emanationes  persona- 
rum,  ubi  cessat  omnis  essentialis  respe- 
ctus  qui  est  in  divinis ;  et  mediantibus 
distinctis  personarum  emanationibus  pro- 
cedit  a  divina  essentia  universitas  crea- 
turarum,  ad  quas  emanationes  illae  acci- 
dentalem  iiabent  respectum  :  ut  secundum 
hoc  gradatim,  secundum  rationem  intel- 
Iigendi,  a  prima  unitate,  quae  est  in  fi- 
ne  simplicitatis  virtute  omnia  continentis, 
procedat  omnis  numerus  et  rationum  et 
rerum  relativarum  in  Deo,  rerum  quoque 
absolutarum  in  creaturis.  —  Haec  omnia 
Henricus. 

Nunc  recitanda  est  opinio  Scoti,  qui  in 
hac  re  contradicit  tam  praeinductae  posi- 
tioni  Henrici,  et  etiam  Thomae,  Alberti,  et 
aliorum  jam  praefatorum,  quam  positioni 
ab  Henrico  recitatae  ac  reprobatae.  ltaque 
Scotus  ait  :  In  ista  quaestione  sunt  multae 
opiniones,  quas  non  intendo  omnes  reci- 
tare.  Sed  duae  sunt  tenentes  partem  ne- 
gativam,  videlicet  quod  cum  simplicitate 
divina  non  stet  distinctio  perfectionum  es- 
sentialium,  scilicet  attributorum,  praece- 
dens  aliquo  modo  omnem  actum  intel- 
lectus.  Quae  tamen  opiniones  inter  se 
contradicunt.  Utraque  ponit,  quod  cum 
simplicitate  Dei  non  stat  distinctio  attri- 
butorum  aliqua,  nisi  tantum  ratione.  Sed 
prima  ponit,  quod  nec  illa  potest  haberi  ni- 
si  per  actum  intellectus  intelligentisDeum 
per  respectum  ad  extra.  Secunda  (scilicet 
Henrici)  ponit  istam  distinctionem  rationis 
posse  haberi  absque  respectu  ad  extra. 

Deinde  Scotus  primam  illam  narrat  opi- 


A  nionem,  sicut  jam  ex  verbis  Henrici  nar- 
rata  est.  Aliam  quoque  quae  est  Henri- 
ci,  enarrat,  et  arguit  contra  eam,  quia 
secundum  eam  distinctio  perfectionum  at- 
tributalium  est  fundamentum  respectu  di- 
stinctionis  personalium  emanationum;  sed 
distinctio  illarum  realis  est,  nulla  autem 
distinctio  realis  praeexigit  necessario  dis- 
tinctionem  quae  tantum  est  rationis,  sicut 
nec  aliquid  vere  reale  praeexigit  id  quod 
est  mere  ens  rationis  :  ergo  distinctio  at- 
tributorum  non  tantum  est  rationis,  sed 

B  aliquo  modo  ex  natura  rei.  Assumptum 
probo  :  quia  ens  reale,  quod  distinguitur 
contra  ens  rationis,est  id  quod  ex  se  habet 
esse,  circumscripto  omni  opere  intellectus. 
Quidquid  autem  dependet  ab  ente  ratio- 
nis  vel  preeexigit  illud,  non  potest  habere 
suum  esse  circumscripto  omni  opere  intel- 
lectus  :  ergo  nil  tale  est  ens  reale.  Item,  ens 
rationis  est  posterius  ente  reali  :  ergo  non 
est  fundamentum  et  origo  illius.  —  Si  au- 
tem  dicatur  quod  attributa  non  sintfunda- 
menta  emanationum  distinctarum  ad  intra, 

C  sed  quod  sola  essentia  divina  cum  relatio- 
nibus  principiet  eas,  et  tamen  intellectus 
potest  postea  considerare  ipsam  essentiam 
ut  cum  relationibus  principiat  hanc  vel 
illam  emanationem,  et  tunc  considerare 
rationem  naturae  et  voluntatis ;  et  tamen 
non  praecedunt  ibi  ex  natura  rei.  Contra  : 
in  illo  instanti  originis  in  quo  Filius  gene- 
ratur,  quaero  an  principium  productivum 
ejus  alio  modo  se  habet  ad  ipsum  quam 
principium  productivum  Spiritus  Sancti 
se  habet  ad  ipsum,  an  non  :  si  non,  ergo 

D  Filius  non  magis  est  Filius  nec  imago  Pa- 
tris  ex  vi  productionis  suae,  quam  Spiritus 
Sanctus ;  si  sic,  ergo  in  illis  signis  origi- 
nis,  ante  omnem  actum  intellectus  ha- 
betur  aliqua  non  identitas  formalis.  Nec 
vales  attribuere  istam  distinctionem  re- 
lationibus,  quoniam  omnis  relatio  aeque 
naturaliter  respicit  suum  correlativum  : 
ergo  essentia  ut  sub  ratione  spirativi, 
aeque  naturaliter  respicit  spiratum,  quam 
sub  ratione  generativi  respicit  generatum 
vel  genitum.  Non  ergo  posset  ibi  salvari 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO    INTER   ATTRIBUTA   DIVINA 


163 


aliquis  alius  et  alius  modus  producendi  A 
naturaliter  et  Hbere,  propter  relationes, 
sed  tantum  si  absolutum  quo  producens 
producit,  sit  alterius  rationis.  —  Praeter- 
ea,  Deus  ab  eeterno  intelligit  se  et  vult  se 
sub  alia  et  alia  ratione  :  quia  sub  ratione 
veri  intelligit  se,  et  sub  ratione  boni  vult 
se.  Ergo  est  ibi  distinctio  veri  et  boni 
sub  ratione  formalium  distinctionum  in 
objectis,  ante  omnem  actum  circa  talia  ob- 
jecta.  —  Insuper  ostendo  quod  formaliter 
veritas  et  bonitas,  et  quaelibet  perfectio 
simpliciter,  sunt  in  Deo  ante  omnem  ac-  B 
tum  intellectus.  Quaelibet  enim  perfectio 
simpliciter,  est  formaliter  in  ente  perfecto 
ex  natura  rei  :  quia  aliter  non  esset  sim- 
pliciter  perfectum,  nec  esset  quo  majus 
cogitari  non  posset ;  aliter  etiam  perfecti- 
ones  quae  per  participationem  formaliter 
sunt  in  creaturis,  non  essent  formaliter  in 
Deo  a  quo  participantur.  —  Ulterius  pro- 
bo  quod  tales  perfectiones  ex  natura  rei 
ante  opus  intellectus  non  habent  identi- 
tatem  formalem,  quoniam  intellectus  actu 
suo  non  potest  causare  nisi  relationem  C 
rationis,  ex  hoc  scilicet  quod  est  virtus 
collativa,  potens  hoc  ut  cognitum  conferre 
ad  aliud.  Quaero  ergo,  utrum  veritas  pree- 
cise  dicat  illam  perfectionem  quse  est  in 
re  formaliter,  aut  praecise  illam  relatio- 
nem  factam  ab  intellectu,  aut  utrumque. 
Si  praecise  relationem  rationis,  ergo  non 
est  perfectio  simpliciter.  Si  utrumque  : 
quum  illa  non  sint  unum  nisi  per  acci- 
dens,  quia  relatio  rationis  cum  ente  reali 
nunquam  facit  unum  per  se  :  separa  igitur 
ista  duo  quae  concurrunt  in  isto  ente  per  D 
accidens,  et  sequitur  tunc  quod  veritas 
semper  dicet  praecise  illam  perfectionem 
in  Deo,  et  bonitas  similiter  :  et  tunc  ultra, 
quum  nulla  sit  distinctio  in  re,  sive  secun- 
dum  opinionem  praefatam,  sive  secundum 
ejus  expositionem,  oportet  quod  dicant 
eamdem  perfectionem,  ut  perfectio  in  re 
est  sine  omni  distinctione  rei  et  rationis. 
Sicque  sequitur  quod  veritas  et  bonitas 
sint  synonyma  :  quod  ipsi  negant. 
Idcirco  ad  quaestionem  respondeo,  quod 


inter  perfectiones  essentiales  non  est  tan- 
tum  differenlia  rationis,  hoc  est  diverso- 
rum  modorum  concipiendi  idem  objectum 
formale.  Talis  enim  distinctio  est  inter  sa- 
piens  et  sapientiam,  et  utique  major  inter 
sapientiam  et  veritatem.  Nec  est  ibi  tan- 
tum  distinctio  objectorum  formalium  in 
intellectu,  quia  ut  argutum  est  prius,  illa 
nunquam  est  in  cognitione  intuitiva,  nisi 
sit  in  objecto  intuitive  cognito.  Est  ergo 
tertia  distinctio,  intellectum  omni  modo 
praecedens  :  et  est  ista,  quod  sapientia 
est  in  re  ex  natura  rei,  et  bonitas  est  in 
re  ex  natura  rei.  Sapientia  autem  in  re 
formaliter  non  est  bonitas  in  re  :  quia 
si  infinita  sapientia  esset  formaliter  boni- 
tas  infinita,  sequeretur  quod  et  sapientia 
in  communi  essel  formaliter  bonitas  in 
communi.  Infinitas  enim  non  destruit  for- 
maliter  rationem  illius  cui  additur  :  quo- 
niam  in  quocumque  gradu  intelligatur  es- 
se  perfectio  aliqua,  qui  tamen  gradus  sit 
gradus  illius  perfectionis,  non  tollitur  for- 
malis  ratio  illius  perfectionis  propter  hunc 
gradum.  Et  ita  si  non  includit  formaliter 
in  communi,  ergo  nec  ut  infinitum.  Quod*  "Quodnon 
declaro  :  quia  includere  formaliter,  est  JJJJjJjJ' 
includere  aliquid  in  sua  ratione  essentia-  ter,... 
li,  ita  quod  sufficit  definitioni  includentis 
assignare  inclusum.  Sicut  autem  definitio 
bonitatis  in  communi  non  habet  in  se  sa- 
pientiam,  ita  nec  infinita  sapientia  infini- 
tam  bonitatem.  Est  ergo  aliqua  non  iden- 
titas  formalis  sapientiae  et  bonitatis,  in 
quantum  essent  earum  definitiones  distin- 
ctae,  si  essent  definibiles.  Definitio  autem 
non  tantum  indicat  rationem  causatam  ab 
intellectu,  sed  quidditatem  rei,  etc.  Ergo 
non  est  identitas  formalis  ex  parte  rei.  Et 
intelligo  sic,  quod  intellectus  istam  propo- 
sitionem  componens,Sapientia  non  est  for- 
maliter  bonitas,  non  causat  actu  suo  colla- 
tivo  veritatem  istius  compositionis,  sed  in 
objecto  invenit  extrema  ex  quorum  com- 
positione  fit  actus  seu  conceptus  verus.  Et 
illud  argumentum  de  non  formali  identi- 
tate  dixerunt  antiqui  doctores,  ponentes 
in  divinis  aliquam  praedicationem  veram 


164 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QILEST.    II 


per  identitatera,  quae  tamen  non  esset  for- 
malis.  Ita  concedo  ego  veritatem  esse  bo- 
nitatem  per  identitatem  in  re,  non  tamen 
veritatem  esse  bonitatem  formaliter. 

Istud  confirmatur  auctoritate  Dama- 
sceni,  dicentis  quod  inter  omnia  nomina 
dicta  de  Deo,  propriissimum  est,  Qui  est : 
quoniam  esse  dicit  quoddam  pelagus  divi- 
'infinite  nae*  substantiae;  cetera  vero,  ea  quae  cir- 
cumstant  naturam.  Quod  non  videtur  ve- 
rum,  nisi  esset  distinctio  ex  parte  rei.  Non 
enim  est  pelagus  tale  ob  hoc  quod  multae 
relationes  rationis  possunt  circa  ipsum 
causari  :  ista  enim  per  actum  intellectus 
circa  quodlibet  causari  possunt.  — Ad  quid 
etiam  doctores  qui  tenent  oppositam  opini- 
onem,  implent  tot  quaternos,  ostendendo 
unum  attributum  ex  alio,  si  non  est  inter 
ea  nisi  tantummodo  differentia  relationum 
rationis  ?  Siquidem  ita  perfecte  videtur 
Deus  cognosci,  quantum  ad  omnem  conce- 
ptum  realem,  ut  cognoscitur  sub  uno  attri- 
buto,  sicut  si  cognoscatur  sub  ratione  om- 
nium  attributorum  :  quia  cognitio  plurium 
relationum  rationis  non  facit  perfectiorem 
cognitionem,  nec  aliquid  facit  ad  perfe- 
ctiorem  cognitionem  habendam.  Similiter, 
juxta  auctoritatem  Damasceni  praedictam, 
ad  quid  assignant  ordinem  attributorum, 
quorum  essentia  sit  fundamentum,et  quae- 
dam  sint  propinquiora  essentiae,  quaedam 
emanationibus,  si  tantum  sunt  relationes 
rationis?  Quis  ordo  ad  emanationes? 

Porro  ista  non  identitas  stat  cum  sim- 
plicitate  Dei,  quoniam  hanc  differentiam 
necesse  est  ponere  inter  essentiam  et  pro- 
prietatem  :  et  tamen  ob  hoc  non  ponitur 
compositio  in  persona.  Similiter  ista  dis- 
tinctio  formalis  ponitur  inter  duas  pro- 
prietates  in  eadem  persona  :  sicut  inter 
innascibilitatem  et  paternitatem,  quae  se- 
cundum  Augustinum  quinto  de  Trinitate, 
non  sunt  eadem  proprietas,  quoniam  Pater 
non  est  eo  pater  quo  ingenitus.  —  Haec 
Scotus.  Qui  de  hac  quaestione  plura  in- 
ducit,  quae  suo  loco  forsan  tangentur.  At- 
que  ut  mens  ejus  et  sua  opinio  clarius 
innotescant,  breviter  tangam  verba  Petri 


A  de  Candia  de  ista  materia,  deinde  scripta 
Francisci  de  Mayronis,  ScotistaB  praecipui. 
Itaque  Petrus  de  Candia  scribit  :  Tenet 
Scotus  quod  attributa  seu  perfectiones  at- 
tributales  distinguuntur  intrinsece  et  ex 
natura  rei.  Pro  qua  opinione  .quatuor  sunt 
per  ordinem  declaranda,  videlicet  quid  sit 
simplicitas,  quid  formalitas,  quid  modus 
intrinsecus,  quid  perfectio  attributalis  : 
ex  quibus  apparebit  qualis  sit  imaginatio 
hujus  doctoris. 
Quantum  ad  primum,  dico  quod  sum- 

B  mae  simplicitatis  conditio  non  excludit 
pluralitatis  realiter  omnimodam  rationem, 
quoniam  principium  spirativum  Spiritus 
Sancti  habet  dualitatem,  videlicet  Patrem 
et  Filium,  et  tamen  est  summae  simplici- 
tatis.  Totius  quoque  Trinitatis  est  summa 
simpIicitas.Ubi  sciendum,  secundum  Fran- 
ciscum  de  Mayronis,  quod  quatuor  sunt 
pluralitatis  habitudines  essentialiter  ordi- 
natae,  puta  :  distinctio,  unio,  compositio, 
resolutio.  Resolutio  namque  praesupponit 
compositionem,  compositio  unionem,  unio 

C  distinctionem.  Deinde  dico,  quod  ratio 
compositionis  seu  componibilis  repugnat 
formaliter  summae  simplicitati.  Simplici- 
tas  namque  repugnat  inaequalitati,  poten- 
tialitati  ac  diversitati;  componibile  quo- 
que  includit  potentialitatem. 

Pro  secundo,  sciendum  quod  formalitas 
non  est  ratio  conditionem  alicujus  formae 
eonsequens  adaequate.  Imo  formalitas  est 
quidditiva  ratio  in  primo  modo  dicendi 
per  se,  respiciens  id  de  quo  veraciter  prae- 
dicatur.  Sunt  antem  quatuor  genera  pro- 

D  positionum  seu  praedicationum,  secundum 
istos.  Primum  vocatur  quidditativum,  ut, 
Deus  est  substantia  ;  secundum  denomi- 
nativum,  ut,  Deus  est  intelligens;  tertium 
identicum,  ut,  Pater  est  essentia;  quartum 
essentiale,  ut,  Pater  est  id  quod  Filius. 
Unde  dum  quaeritur  an  formalitas  sit  rea- 
Htas,  respondetur  quod  sic  per  identita- 
tem,  non  quidditatem.  Ideo,  sicut  stat  uni- 
tas  essentiae  cum  pluralitate  personarum, 
ita  secundum  istos,  unitas  realitatis  cum 
pluralitate  formalitatum. 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO    INTER   ATTRIBUTA    DIVINA 


165 


Quantum  ad  tertium,  dico  quod  modus 
intrinsecus  non  est  rei  formalitas,  neque 
perseitas  primi  modi;  modus  enim  intrin- 
secus  posterior  est  re  ipsa.  Sed  modus 
intrinsecus  ille  est  qui  adveniens  alicui 
de  quo  formaliter  dicitur,  vel  ab  ipso 
discedens,  non  variat  ejus  rationem  for- 
malem  :  ut  si  albedo  insit  alicui  nunc 
intensius,  nunc  remissius.  —  Sunt  autem 
quatuor  modi  intrinseci  principales.  Pri- 
mus  est  quantitatis  virtualis,  ut  finitum 
et  infinitum,  intensum  et  remissum.  Hi 
etenim  modi  variant  rerum  realitates,  non 
formalitates.  Coloreitas  enim  est  forma- 
litas  albedinis,  et  quacumque  variatione 
facta  ex  parte  albedinis  quoad  ejus  inten- 
sionem  vel  remissionem,  nihilo  minus  est 
aeque  secundo  coloreitas,  sicut  primo.  Se- 
cundus  modus  est  aclualis  exsistentia.Ver- 
bi  gratia,  Socrates  jam  est,  et  prius  non 
fuit.  Quamvis  sit  ibi  variatio  in  actuali 
exsistentia  Socratis,  tamen  ratio  humani- 
tatis,  quae  est  quaedam  formalitas,  in  nullo 
variari  videtur.  Tertius  modus  est  reali- 
tatis.  Verbi  gratia,  antequam  realitas  hu- 
manitatis  erat,  non  minus  Deo  objicieba- 
tur  ratio  humanitatis  :  quia  ex  hoc  quod 
humanitas  incepit  habere  esse,  Deus  non 
incepit  cognoscere  humanitatem  ;  et  per 
consequens  quidditates  creaturarum  erant 
•objective  in  Dei  potentia  objectiva*,  quamvis  nullam 
realitatem  haberent.  Adveniente  ergo  rea- 
litate,  non  videtur  variatio  ex  parte  for- 
malitatis.  Quartus  modus  est  haecceitas. 
Verbi  gratia,  signo  individua  ejusdem  ra- 
tionis,  Socratem,  Platonem.  Quamvis  sit 
variatio  in  eorum  haecceitate,  non  tamen 
in  humanitate,  quoniam  ratio  humanitatis 
aeque  fuit  ante  ut  modo  :  sicque  variatur 
modus  sine  variatione  formalitatis.  Dicitur 
ergo  modus  intrinsecus,  non  quod  ipse  sit 
formalitas,  sed  quod  necessario  determi- 
natur  per  ipsum  formalitas  ad  esse  exsi- 
stentiae.  Et  ex  hoc  patet,  quod  formali- 
tates  ex  propria  ratione  non  sunt  finitae 
nec  infinitae.  Ex  quibus  manifeste  apparet 
qualiter  uni  realitati  correspondent  plu- 
res  formalitates,  et  uni  formalitati  plures 


A  realitates  :  sicut  humanitas  est  quaedam 
formalitas,  cui  correspondent  multa?  haec- 
ceitates,  quae  sunt  quaedam  realitates;  si- 
militer  humanitati  quae  est  queedam  rea- 
litas,  prout  est  Socrates,  correspondent 
animaleitas,  corporeitas,  substantialitas. 
Qui  modus  si  bene  capiatur,  ostendit  ra- 
tionem  univocationis.  Unde  ratio  entis 
quum  sit  quaedam  formalitas,  et  de  se 
nec  finita  nec  infinita,  Deo  et  creaturis 
communis  est;  et  quum  sit  una  forma- 
litas,  ostendit  quod  de  his  de  quibus  di- 

B  citur,  univoce  praedicetur. 

Pro  quarto,  advertendum  quod  attribu- 
talis  perfectio,  secundum  doctores  istos, 
quatuor  modis  accipitur.  Uno  modo  pro 
omni  praedicato  quod  alicui  rei  convenit  : 
qui  modus  nec  proprius  est,  nec  com- 
muniter  usitatus.  Secundo  modo  attribu- 
tales  perfectiones  sumuntur  proprie  pro 
omni  modo  exprimente  rei  perfectionem 
primariam  sive  secundariam  :  sicque  aeter- 
nitas,  necessitas,  infinitas,  dicuntur  per- 
fectiones    attributales.    Tertio    sumuntur 

C  propriissime  pro  omni  rei  perfectione  se- 
cundaria,  et  non  quidditativa,  quas  ex 
creaturis  Deo  attribuuntur  :  et  sic  sapien- 
tia,  caritas,  bonitas,  unitas,  dicuntur  at- 
tributa.  Quarto  sumuntur  a  proprietate  : 
sicque  Patri  attribuimus  potentiam,  Filio 
sapientiam,  Spiritui  Sancto  clementiam. 
Dimissis  ergo  ceteris  modis,  loquendo  de 
solo  tertio  modo  inter  doctores  usitato, 
videtur  quod  secundum  imaginationem  do- 
clorum  istorum,  attributalis  perfectio  non 
sit  nisi  perseitas  secundi  modi.  Pro  quo 

D  melius  intelligendo,  sciendum  quod  in 
quidditatibus  creaturarum  sunt  tria  signa 
imaginanda.  Primum  est  in  quo  eis  con- 
veniunt  omnia  quae  de  ipsis  primo  et  per 
se  verificantur  :  ut  humanitas  est  huma- 
nitas.  Secundum  signum  est  in  quo  eis 
conveniunt  quee  de  ipsis  dicuntur  secun- 
do  modo  dicendi  :  ut  homo  est  risibilis. 
Tertium  signum,  in  quo  eis  conveniunt 
praedicata  per  accidens  :  ut  homo  est  co- 
loratus.  Sic  ad  propositum  applicando, 
imaginamur  quod  omnia  quidditativa  con- 


166 


1N   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QTLEST.    II 


veniunt  Deo  in  primo  signo;  denominativa  A  vorum  ab  invicem,  et  ipsorum  a  divina 


vero  quae  sunt  attributalia,  in  secundo. 
Quia  vero  de  ipso  nihil  per  accidens  di- 
citur,  quum  hoc  sonat  imperfectionem, 
ideo  ibi  non  datur  tertium  signum.  Unde 
secundum  istos,  differunt  formalitas  et. 
attributalis  perfectio  :  quia  formalitas  est 
perseitas  primi  modi ;  attributalis  autem 
perfectio,  perseitas  secundi  modi. 

Ad  propositum  igitur  descendendo,  di- 
co  quod  quadruplex  est  unitas  :  quaedam 
aggregationis,  quaedam  originis,  quaedam 


essentia.  Attributales  autern  perfectiones 
non  sunt  relationes.  —  Denique  signo  di- 
vinam  essentiam  sub  propria  ratione,  et 
sapientiam  sub  propria  ratione;  et  arguo 
sic  :  Vel  divina  essentia  est  sapientia,  vel 
non,  intelligendo  semper  quodlibet  ho- 
rum  sub  propria  ratione.  Si  sic,  habetur 
propositum,  quod  scilicet  inter  illa  nulla 
est  formalis  distinctio;  si  non,  ergo  divina 
essentia  non  est  universaliter  perfecta  : 
quum  esse  sapientem  sit  denominatio  per- 


compositionis,  quaedam  indivisionis.  Inter  B  fectionis  simpliciter,  ergo  si  non  compe- 


attributales  ergo  perfectiones  non  est  uni- 
tas  aggregationis,  quia  sunt  una  natura; 
nec  unitas  originis,  quoniam  una  non  ori- 
ginatur  ex  alia ;  nec  unitas  compositio- 
nis,  quum  una  sit  realiter  alia;  sed  realis 
unitas  indivisionis,  licet  nullam  habeant 
unitatem  in  rationibus  suis  formalibus  : 
quapropter  remanent  formaliter  condistin- 
ctae.  Quod  ita  probatur  :  Omnes  productio- 
nes  alterius  rationis  necessario  prsesup- 
ponunt   principia   producliva  diversarum 


tit  formaliter  divinae  essentiae,  non  est  uni 
versaliter  perfecta.  Et  confirmatur  :  quia 
quodcumque  non  est  de  formali  alicujus 
ratione,  non  addit  ad  perfectionem  ejus 
intrinseeam.  Si  ergo  divina  essentia  ex  se 
non  sit  sapientia,  nec  econtra,  sequitur 
quod  sapientia  non  addit  ad  intrinsecam 
essentia?.  divinae  perfectionem;  et  per  con- 
sequens  ipsa  ex  se  non  est  universaliter 
perfecta  :  quod  absurdum  est  dicere.  — 
lnsuper,  si  divina  essentia,  sapientia,  bo- 


rationum ;  sed  generatio  et  spiratio  sunt  G  nitas,  veritas,  vita,  formaliter  essent  dis- 


productiones  alterius  rationis,  quum  una 
sit  per  modum  intellectus,  alia  per  mo- 
dum  voluntatis  :  ergo  intellectus  et  vo- 
luntas  sunt  principia  productionum  illa- 
rum,  ex  sua  natura  distincta  formaliter. 
Praeterea,  inter  ea  de  quibus  verificantur 
contradictoria,  est  necessario  aliqualis  dis- 
tinctio,  et  non  realis,  ergo  formalis.  Sed 
de  intellectu  et  voluntate  verificantur  con- 
tradictoria  ista  :  esse  principium  eliciti- 
vum  generationis  ad  intra,  quod  convenit 


tincta,  sequeretur  quod  divina  essentia  ex 
se  non  esset  majoris  perfectionis  intensive 
quam  unus  lapis  :  quia  divina  essentia 
vel  ex  se  et  propria  ratione  formali  est 
sapientia,  bonilas,  vita,  etc,  vel  non.  Si 
sic,  habetur  propositum;  si  non,  ergo  ex 
se  non  est  nisi  esse  quoddam  non  intel- 
lectuale  neque  vitale.  —  Dicunt  quoque 
quod  perfectiones  attributales  sunt  men- 
tales  conceptus  a  creatura  Deo  impositi, 
de  genere  qualitatis,  quoniam  nullae  per- 


intellectui ;  et  non  esse  principium  gene-  D  fectiones  sunt  in  divina  essentia  distinctae 
rationis  elicitivum  ad  intra,  quod  convenit      realiter. 


voluntati,  etiam  ab  aeterno  omni  actu  ra- 
tionis  secluso. 

At  vero  secunda  opinio  circa  difficul- 
tatem  hanc,  est  ipsius  Occam  et  suorum 
sequacium,  dicentium  quod  nullee  perfe- 
ctiones  sunt  in  divina  essentia,  ex  natura 
rei  formaliter  aut  realiter  differentes.  Om- 
nis  enim  distinctio  ex  natura  rei,  est  rea- 
lis  aut  formalis  :  sed  nulla  est  in  divinis 
formalis  aut  realis  distinctio,  nisi   relati- 


Amplius,  Gregorius  de  Arimino,  disci- 
pulus  Occam,  producit  septem  rationes 
contra  Scoti  opinionem.  Prima  est  ista  : 
Sumo  (inquit)  Deitatem  praecise  secundum 
se,  absque  quocumque  alio  modo  ab  ea 
distincto,  et  quaero  an  ipsa  sit  sapientia, 
an  non.  Si  sic,  ergo  nulla  est  sapientiae 
distinctio  formalis  in  Deo  a  deitate,  vel 
in  Deo  sunt  plures  sapientiae;  si  non,  ergo 
quum  Deitas  sit  sapiens,  et  non  sit  sapien- 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO   INTER   ATTRIBUTA   DIVINA 


167 


tia,  sequitur  quod  Deus  seu  Deitas  non  sit  A 
sapientia  sua.  —  Secunda  ratio  est  :  For- 
malitas  sapientiae  secundum  se  prajcise 
sumpta,  est  ipsa  sapientia ;  aut  aliquid 
intrinsecum  sapientise,  quasi  sapientia  in- 
cludat  suam  formalitatem  et  aliquid  aliud, 
juxta  imaginationem  quorumdam  distin- 
guentium  formalitatem  et  realitatem  tan- 
quam  sibi  intrinsecam.  Aut  talis  formalitas 
est  aliquid  extrinsecum  sapientiee.  Quod 
dici  non  potest  :  quia  implicat  contradi- 
ctionem,  quod  aliquid  possit  esse  sine  eo 
quod  est  sibi  formale;  non  tamen  est  con-  B 
tradictio,  quod  posset  esse  sine  eo  quod 
est  sibi  extrinsecum.  Si  dicatur  quod  sa- 
pientia  sit  sua  formalitas,  vel  quod  for- 
malitas  sapientiee  sit  ei  intrinseca,  quum 
Deitas  non  sit  sapientia  formaliter  juxta 
illos,  nec  intrinseca  sapientiee,  utpote  for- 
maliter  inde  distincta,  sequitur  quod  Dei- 
tas  non  sit  sapientia  :  quod  est  falsum.  — 
Tertio  arguit  conformiter  sicut  Anselmus 
probat  potestatem  Dei  non  distingui  a  Deo, 
quia  potestas  est  Deo  substantialis  vel  ac- 
cidentalis  :  non  accidentalis,  ergo  sub-  C 
stantialis.  Vel  ergo  tota  essentia,  vel  pars 
ejus  :  non  pars,  ergo  tota,  et  per  conse- 
quens  indistincta.  —  Quarta  ratio  est  :  Si 
ponatur  talis  dislinctio  formalis,  sequitur 
quod  Deus  non  sit  sapiens  eo  quo  est 
Deus,  et  per  consequens  nec  eo  quo  est, 
sed  alio  et  alio  :  quoniam  deitate  est  Deus, 
et  ipso  esse  est ;  sapientia  autem  seu  for- 
malitate  sapientiae  quee  non  est  Deitas,  est 
sapiens.  Et  sic  sequitur,  quod  Deus  non 
sit  penitus  simplex,  et  quod  falsa  sit  pro- 
batio  Augustini,  septimo  de  Trinitate  as-  D 
serentis  atque  probantis  quod  Deus  sit 
simplex,  quia  ei  idem  est  esse,  e.t  sapien- 
tem  esse,  similiter  justum,  bonum,  etc.  — 
Quinta  est  :  Nam  data  tali  distinctione 
formali,  sequitur  quod  in  divinis  non  sit 
penitus  idem  habens  et  quod  habet,  ex- 
ceptis  his  quse  relative  dicuntur.  Cujus 
contrarium  asserit  Augustinus  libro  de 
Trinitate.  Idem  enim  omnino  est,  Deus 
justus,  sapiens,  pius,  et  ipsa  justitia,  sa- 
pientia  ac  pietas  Dei.  —  Sexta  :  Si  entitas 


heec,  scilicet  sapientia  summa,  secundum 
se  praecise  sumpta  non  est  Deitas,  sequi- 
tur  quod  sit  creatura  :  quoniam  omnis 
enlitas  quse  non  est  Deitas,  est  creata  seu 
creatura.  —  Septimo  arguit,  quia  Scotus 
in  quadam  lectura  sua  Parisiis  habita,  di- 
cit  expresse,  quod  vita  intellectualis  seu 
intellectualitas,  est  per  se  de  quidditativa 
et  formali  ratione  essentise  divinae.  Et  pro- 
bat  per  hoc  :  quia  quod  potest  alicui  es- 
se,  idem  non  est  perfectissime  in  illo,  nisi 
sit  de  ratione  quidditativa  ipsius.  Si  er- 
go  intellectualitas  perfectissime  competit 
Deo,  non  est  formaliter  distincta  a  divina 
essentia. 

Postremo  Occam  unico  medio  arguit  sic: 
Ubicumque  est  aliqua  distinctio  vel  non 
identitas,  ibi  possunt  aliqua  contradicto- 
ria  verificari  de  illis;  sed  impossibile  est 
contradictoria  de  quibusdam  verificari,ni- 
si  ista  vel  illa  pro  quibus  supponunt,  sint 
distinctae  res,  vel  distinctae  rationes,  vel 
entia  rationis,  vel  res,  vel  ratio.  Sed  si 
omnia  ista  distincta  sunt  ex  natura  rei, 
non  sunt  distinctae  rationes,  nec  entia  ra- 
tionis,  nec  ratio  :  ergo  erunt  distinctae 
res ;  et  sic  attributa,  ut  sapientia  et  bo- 
nitas,  de  quibus,  secundum  istos,  contra- 
dictoria  verificantur,  erunt  distinctae  res, 
quum  tamen  et  ipsi  dicant  quod  sint  res 
una.  —  Heec  Petrus  de  Candia,  qui  in  hac 
materia  loquitur  recitative  magis  quam 
assertive,  nec  ad  aliquam  partem  videtur 
se  multum  determinare.  Verumtamen  vi- 
detur  opinioni  Scoti  magis  favere. 

Consequenter  tangam  aliqua  ex  scripto 
Francisci  de  Mayronis.  Itaque  Franciscus 
ille  circa  octavam  distinctionem  primo 
quserit,  an  in  divinis  possit  esse  distin- 
ctio.  Quocirca  disseruit  :  Hic  sunt  quatuor 
intuenda  :  primo,  quid  sit  distinctio;  se- 
cundo,  quot  modis  sumatur ;  tertio,  quali- 
ter  possit  investigari;  quarto,  an  in  divinis 
sit  distinctio. 

Quantum  ad  primum,  dico  quod  distin- 
ctio  non  est  quid  absolutum,  sed  respe- 
ctivum.  Nam  omne  distinctum,  ab  alio 
necessario  est  distinctum.  —  Respectus 


168 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QOEST.    II 


quoque  quem  dicit  distinctio,  est  trans-  A 
cendens,  quemadmodum  quantitas  virtutis 
et  secund»  intentiones.  Convenit  enim 
enti  et  suis  passionibus,  antequam  descen- 
dat  in  decem  preedicamenta  :  quoniam 
esse  distinguitur  a  passionibus  suis,  et 
passiones  illae  ab  invicem.  —  Porro,  re- 
spectus  quem  dicit  distinctio,  est  intrinse- 
cus  adveniens,  non  extrinsecus.  Respectus 
autem  intrinsecus  adveniens,  est  qui  ori- 
tur  posito  fundamento  ac  termino  in  qua- 
cumque  dispositione  seu  distantia ;  respe- 
ctus  vero  extrinsecus  adveniens,  est  qui  B 
nascitur  aliquo  alio  termino  adveniente  : 
sicut  posito  igne  et  stuppa,  non  sequitur 
accensio  nisi  facta  approximatione;  posita 
autem  formali  ratione  hominis,  formali- 
que  ratione  asini,  necessario  oritur  distin- 
ctio  unius  ab  alio.  —  Item  respectus  dis- 
tinctionis,  est  respectus  disquiparantiee  : 
quia  respectus  sequiparantiae  semper  habet 
extrema  unius  rationis.  Idcirco  respectus 
qui  est  inter  extrema  alterius  et  alterius 
rationis,  necessario  est  relatio  disquipa- 
rantiae  :  et  talis  est  distinctio.  —  Denique  G 
distinctio  duplex  est,  scilicet  fundamen- 
talis  et  actualis. 

Quantum  ad  secundum,  sciendum  quod 
quatuor  sunt  gradus  distinctionum  non 
fabricati  ab  anima.  Prima  est  distinctio 
essentialis,  ut  Dei  a  creatura.  Secunda  rea- 
lis,  ut  inter  patrem  et  filium.  Tertia  for- 
malis,  inter  quidditatem  et  quidditatem  : 
et  ista  est  proprie  distinctio  rationum  de- 
finitivarum.  Quarta  est  modalis,  videlicet 
quidditatis  et  modi,  sicut  inter  albedinem, 
et  ejus  intensionem  ac  remissionem.  Hae  D 
autem  quatuor  distinctiones,  sunt  essen- 
tialiter  coordinatee  :  quia  prima  est  maxi- 
ma,  deinde  secunda,  etc. 

Pro  tertio,  advertendum  quod  quatuor 
sunt  modi  investigandi  formalem  distin- 
ctionem,  videlicet  :  via  definitionis,  via 
divisionis,  via  descriptionis,  et  via  demon- 
strationis.  Prima  procedit  sic  :  Quando- 
cumque  aliqua  sic  se  habent,  quod  aliquid 
ponitur  in  definitione  unius,  quod  non 
ponitur  in  definitione  alterius,  illa  distin- 


guuntur  formaliter.  Secunda  via  procedit 
sic  :  Quandocumque  aliquid  dividitur  per 
differentias  oppositas,  quidquid  cadit  sub 
uno  dividentium,  distinguitur  formaliter 
a  quolibet  cadente  sub  alio,  quia  cadunt 
sub  membris  oppositis.  Tertia  via  est  : 
Quorumcumque  descriptiones  sunt  diver- 
see,  eorum  definitiones  diversee  sunt  :  quia 
quaecumque  habent  eamdem  definitionem, 
habent  idem  genus,  et  per  consequens 
eamdem  passionem  vel  aptitudinem  con- 
sequentem  talem  definitionem,  quia  ex  de- 
finitione  passio  seu  aptitudo  demonstra- 
tur.  Sed  descriptio  constat  ex  genere  et 
ex  passione  seu  aptitudine  :  ergo  quorum 
descriptiones  sunt  diversae,  definitiones 
quoque  eorum  diversee  sunt.  Quarta  via 
ita  procedit  :  Quandocumque  aliquid  est 
demonstrabile  propter  quid  de  aliquo  uno, 
et  non  do  altero,  illa  distinguuntur  for- 
maliter  :  nam  et  diversam  habent  defi- 
nitionem,  quum  definitio  sit  medium  in 
demonstratione.  —  Amplius,  istis  quatu- 
or  evidentibus  viis  additur  alia  via  satis 
peregrina,  tamen  necessaria,  scilicet  via 
reduplicationis,  hoc  modo  :  Quandocum- 
que  aliquid  convenit  alicui  in  quantum 
tale,  quod  non  convenit  alteri  in  quantum 
tale,  illa  necessario  formaliter  distinguun- 
tur,  quoniam  reduplicatio  cadit  super  ra- 
tionem  formalem.  Si  ergo  sit  eadem  ra- 
tio  formalis,  necessario  idem  prsedicatum 
praadicatur  eadem  reduplicatione  apposi- 
ta.  Verbi  gratia,  si  homini  in  quantum  ho- 
mo,  convenit  ridere,  et  lapidi  in  quantum 
lapis,  non ;  nocessario  homo  a  lapide  for- 
maliter  distinguitur,  alias  sub  eadem  ra- 
tione  conveniret  utrique. 

Quantum  ad  quartum,  dico  quod  in 
divinis  est  essentialis  distinctio  respectu 
creaturarum,  item  realis  personarum  dis- 
tinctio  ad  intra.  In  eadem  quoque  persona 
est  formalis  distinctio  inter  relationem  at- 
que  essentiam.  Rursus,  in  eadem  persona 
est  distinctio  essentiae  et  intrinsecorum 
modorum  formalis. 

Deinde  quaeritur,  utrum  divinae  perfe- 
ctiones  seu  attributa  distinguantur  ex  na- 


QUALIS    SIT   DISTTNCTIO   INTER   ATTRIBUTA   DIVINA 


169 


tura  rei  ab  invicem.  Ad  quod  dico,  quod 
imo.  —  Ad  quocl  probandum  induco  duo- 
decim  contradictiones  in  divinis  perfectio- 
nibus  fundatas.  Prima,  quod  intellectus 
est  principium  productivum  Verbi,  non 
voluntas  ;  et  quod  voluntas  est  principi- 
um  productivum  Spiritus  Sancti,  non  ipse 
intelleetus.  Similiter  intellectus  divinus  in- 
telligit,  voluntas  divina  non  intelligit.  Si- 
militer  divina  voluntas  vult,  divinus  intel- 
lectus  non  vult.  —  Secunda  contradictio 
fundatur  in  actu  intelligendi  et  volendi  : 
quia  actus  intelligendi  divinus  terminatur 
ad  omnia,  tam  bona  quam  mala  ;  actus 
autem  volendi  terminatur  lantum  ad  bo- 
na.  —  Tertia  conlradictio  fundatur  in  actu 
volendi  et  nolendi.  Deus  enim  habet  ac- 
tum  nolendi  respectu  omnium  vitiorum, 
et  non  habet  actum  volendi  respectu  eo- 
rum ;  et  habet  actum  volendi  respectu 
omnium  bonorum,  et  non  habet  actum 
nolendi  respectu  eorum.  Ergo  hi  actus 
distinguuntur  ab  invicem  ex  natura  rei, 
secluso  omni  actu  intellectus  creati.  — 
Quarta  contradictio  fundatur  in  voluntate 
signi  et  beneplaciti,  sic  :  Deus  voluit  om- 
nia  quae  facta  sunt  ab  aeterno,  voluntate 
beneplaciti,  alioqui  nunquam  fuissent  fa- 
cta;  et  tamen  noluit  omnia  voluntate  si- 
gni,  quia  multa  prohibuit.  —  Quinta  con- 
tradictio  fundatur  in  potentia  ordinata  et 
absoluta.  Nam  vulgo  dicitur  et  verum  est, 
quod  multa  potest  Deus  de  potentia  abso- 
luta,  quae  non  potest  de  potentia  ordina- 
ta  :  ut  justos  damnare,  damnatos  salvare. 

—  Sexta  contradictio  fundatur  in  notitia 
simplicis  visionis  et  simplicis  intelligen- 
tiae.  Anima  enim  Cliristi  notitia  simplicis 
visionis  cognoscit  omnia  quae  et  Verbum, 
non  autem  notitia  simplicis  intelligentiae. 

—  Septima  contradictio  fundatur  in  divi- 
na  sapientia  et  scientia,  eas  proprie  acci- 
piendo,  prout  sapientia  est  seternorum, 
scientia  temporalium.  Nam  Deus  habet 
sapientiam  de  sua  essentia,  non  autem  sci- 
entiam ;  et  de  temporalibus  habet  scien- 
tiam,  non  sapientiam  :  ergo  sapientia  et 
scientia  formaliter  ex  natura  rei  distin- 


A  guuntur  in  Deo.  —  Octava  fundatur  in 
divina  justitia  et  misericordia,  quibus  dis- 
tincti  conveniunt  actus,  ita  quod  per  mi- 
sericordiam  salvantur  qui  per  justitiam 
damnarentur.  —  Nona  fundatur  in  actibus 
fruendi  ot  utendi,  qui  in  Deo  formaliter 
sunt  :  nam  fruitur  se,  non  utitur  se;  si- 
militer  utitur  creaturis,  non  fruitur.  — 
Decima  fundatur  in  infinitate  et  necessi- 
tate.  Infinitas  namque  repugnat  relationi 
divinse,  quum  infinitas  sit  perfectio  sim- 
pliciter.  Et  tamen  necessitas  non  repugnat 

B  ei  :  nam  relationes  sunt  necessariaa  sicut 
essentia,  quum  utraque  emanatio  sit  ne- 
cessaria.  —  Undecima  fundatur  in  sub- 
stantia  et  spiritualitate.  Nam  ratione  sub- 
stantiae  communicat  Deus  rei  materiali, 
non  secundum  quod  spiritus.  —  Duodecima 
fundatur  in  causalitate  et  eeternitate.  De- 
monstrabile  enim  est  Deum  esse  seternum, 
non  autem  fortassis  quod  sil  omnium  cau- 
sa  effectiva.  —  Haec  Franciscus.  Qui  de  ista 
materia  scribit  diffuse,  et  suo  modo  subti- 
liter.  Atque  ex  praatactis  contradictionibus 

C  nititur  persuadere  distinctionem  forma- 
lem  ex  natura  rei  inter  attributa  divina, 
quia  ut  ait  :  Ea  de  quibus  demonstrantur 
diversa,  et  quibus  conveniunt  opposita 
etiam  contradictorie,  omni  actu  intelle- 
ctus  secluso,  ex  sua  distinguuntur  natura. 

Consequenter  tangam  positionem  Duran- 
di  de  ista  materia.  Durandus  ergo  inter 
cetera  scribit  :  Eorum  quae  sunt.  in  Deo 
et  creaturis,  quaedam  correspondent  Deo 
secundum  oppositionem,  ut  infinitum  in 
D  Deo  et  finitum  in  creaturis ;  qusedam  se- 
cundum  causalitatem,  ut  Crealor  et  crea- 
tura  ;  quaedam  secundum  analogiam  et 
proportionem,  ut  sapientia  in  Deo  et  crea- 
turis  :  sicque  de  bonitate,  justitia,  et  con- 
similibus.  Ea  quae  sunt  primae  imposi- 
tionis  et  secundae,  non  dicuntur  proprie 
attributa,  vel  saltem  non  faciunt  difficul- 
tatem  in  quaestione  proposita,  sed  solum 
illa  quae  sunt  tertii  modi,  in  quibus  Deus 
et  creatura  conveniunt.  Haec  autem  sunt 
quae  in  sua  ratione  imperfectionem  non 


170 


IN   LIBRDM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QILEST.    II 


includunt,  neque  excludunt.  Nam  si  eam  A 
includerent,  Deo  non  convenirent;  si  eam 
excluderent,  non  convenirent  creatis. 

Insuper  differt  quaerere,  an  attributa  ac- 
cipiantur  in  Deo  absquo  habitudine  ad 
creata,  et  utrum  eorum  differentia  acci- 
piatur  in  Deo  etiam  absque  habitudine 
tali.  Si  quaestio  procederet  primo  modo, 
et  attributa  vocarentur  quae  conveniunt 
Deo  secundum  oppositionem  ad  creaturas, 
vel  secundum  causalitatem,  ut  esse  infini- 
tum,  esse  creatorem;  sic  dicendum,  quod 
nihil  tale  potest  concipi  esse  in  Deo,etiam  B 
a  quocumque  intellectu,  nisi  in  habitudi- 
ne  ad  creaturas.  Nihil  enim  concipi  potest 
sine  eo  quod  clauditur  in  sua  ratione  : 
sive  includatur  ut  pars  essentialis,  sicut 
homo  non  potest  intelligi  sine  rationali ; 
sive  ut  objectum  vel  terminus  actionis  vel 
relationis,  sicut  non  potest  intelligi  deal- 
batio  sine  albedine;  sive  includatur  per 
modum  oppositionis,  sicut  includitur  ha- 
bitus  in  ratione  privationis,  vel  affirmatio 
in  ratione  negationis  :  sicut  caecitas  non 
potest  intelligi,  non  intellecto  visu;  nec  G 
non  homo,  homine  non  intellecto.  Sed  de 
ratione  eorum  quse  attribuuntur  Deo  per 
modum  causalitalis,  est  creatura  per  mo- 
dum  termini,  vel  objecti,  vel  correlativi, 
ut  patet  de  Creatore  et  creatura.  Creatura 
enim  est  terminus  vel  objectum  creationis 
vel  potentiae  creandi;  est  quoque  terminus 
relationis  qua  Deus  refertur  ut  creator. 
Porro  de  ratione  eorum  quae  conveniunt 
Deo  per  oppositionem  ad  creaturas,  est 
aliquid  creatum,  sicut  habitus  est  de  ra- 
tione  privationis,  vel  affirmatio  de  ratione  D 
negationis  :  ut  patet  quum  Deus  dicitur 
infinitus.  Esse  enim  infinitum,  dicit  pri- 
vationem  vel  negationem  finitatis  :  quae 
finitas  non  potest  esse  nisi  in  creaturis. 
Ideo  talia  non  conveniunt  Deo,  nisi  in  ha- 
bitudine  ad  creaturas  :  et  per  consequens 
nec  eorum  convenientia  nec  differentia. 
Si  autem  attributa  vocentur  perfectiones 
positivae,  communes  Deo  et  creaturis,  quae 
non  dicuntur  secundum  aliquam  causali- 
tatem  Dei  ad  creaturas,  sicut  esse  intelli- 


gentem,  volentem,  justum,  et  hujusmodi ; 
planum  est  quod  talia  conveniunt  Deo  se- 
cundum  se,  absque  habitudine  ad  creata, 
et  possunt  intelligi  esse  in  Deo  absque 
habitudine  ad  quodcumque  creatum. 

Si  vero  quaestio  intelligatur  secundo  mo- 
do,  videlicet  utrum  distinctio  talium  attri- 
butorum  possit  esse  in  Deo  absque  ope- 
ratione  intellectus  comparantis  Deum  ad 
creata,  sic  est  triplex  opinio.  Una,  quae 
ponit  quod  attributa  ista  differunt  in  Deo 
formaliter  ex  natura  rei  ante  omnem  ope- 
rationem  intellectus.  Quae  opinio  quatuor 
rationibus  confirmatur.  Primo,  quoniam 
attributa  distinguuntur  definitione  :  quia 
si  definirentur,  alia  daretur  definitio  de 
sapientia,  alia  de  bonitatc.  —  Secundo, 
quia  per  idem  simplex  non  potest  aliquid 
convenire  cum  aliquo,  et  ab  eodem  dif- 
ferre,  nisi  sit  aliquo  modo  diversitas  :  sic- 
ut  brutum  per  eamdem  simplicem  essen- 
tiam  animae  in  quantum  est  vegetativa, 
convenit  cum  planta ;  et  per  eamdem  in 
quantum  est  sensitiva,  differt  ab  ea.  Ergo 
una  et  eadem  simplex  essentia  animae  ali- 
quo  modo  diversificatur  per  vegetativum 
et  sensitivum  :  sed  non  realiter;  ergo  for- 
maliter.  —  Tertio,  entitas  et  bonitas,  quam- 
vis  sint  idem  in  re,  differunt  tamen  for- 
maliter,  quum  per  eorum  differentiam 
sumatur  difforentia  intellectus  et  volun- 
tatis  :  quae  differentia  non  est  ex  opera- 
tione  intellectus,  quum  formalis  ratio  ob- 
jecti  praecedat  actum  potentiae.  Entitas 
autem  est  objectum  intellectus,  bonitas 
voluntatis.  Talis  autem  distinctio  est  ex 
parte  rei.  —  Quarto,  illud  quod  de  se 
communicabile  est,  differt  ex  natura  rei 
ab  eo  quod  de  se  incommunicabile  est. 
Sed  essentia  divina  de  se  communicabilis 
est,  paternitas  autem  de  se  incommunica- 
bilis.  Ergo  essentia  et  paternitas  distin- 
guuntur  formaliter  ex  natura  rei.  Et  de 
attributis  idem  videtur. 

Ista  opinio  non  videtur  vera,  quia  non 
est  possibile  aliquam  differentiam  esse 
mediam  inter  differentiam  rei  et  differen- 
tiam  rationis.  Primo,  quoniam  unum  et 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO    INTER   ATTRIBUTA   DIVINA 


171 


multa,  idem  et  differens,  sunt  passiones 
entis.  Sed  nil  est  nec  esse  potest  nisi  ens 
reale,  quod  habet  esse  praeter  operationem 
animsB,  et  ens  rationis,  quod  habet  esse 
per  solam  animae  actionem  :  ergo  nulJa 
est  nec  esse  potest  identitas  aut  differen- 
tia,  nisi  realis  aut  rationis.  —  Secundo, 
quoniam  quidquid  convenit  rei  secundum 
se  et  ex  sua  natura,  circumscripta  opera- 
tione  intellectus,  est  vere  reale.  Si  ergo  in 
eadem  re  simplici,  puta  divina  essentia 
aut  alia,  invenitur  talis  differentia  ex  rei 
natura,  oportet  quod  sit  realis  :  quod  est 
impossibile,  et  ipsimet  negant  hoc. — Ter- 
tio,  quia  definitio  indicat  quid  sit  res. 
Ergo  quae  differunt  definitione,  differunt 
re.  Sed  attributa  divina,  secundum  istos, 
si  definirentur,  haberent  distinctas  defini- 
tiones  :  ergo  differunt  realiter.  —  Quarto, 
quia  nil  plus  est  jam  albedo  ex  natura  rei, 
quam  si  non  esset  nec  esse  posset  alius 
color.  Sed  si  non  esset  alius  color,  albedo 
et  color  non  differrent  formaliter  ex  na- 
tura  :  ergo  nec  modo. 

Praeterea,  de  modo  differentiae  attribu- 
torum  adhuc  sunt  duae  opiniones.  Una, 
quod  distinctio  eorum  secundum  rationem 
concipi  potest  in  Deo  absque  comparatio- 
ne  ad  creaturas.  Quod  probant  sic  :  Quod 
non  prsesupponitur  a  posteriori,  non  prae- 
supponitur  a  priori  :  sed  distinctio  per- 
sonarum  realis,  est  posterior  distinctione 
attributorum  secundum  rationem.  Quum 
ergo  distinctio  personarum  non  praesup- 
ponat  distinctionem  realem  in  creaturis 
exsistentem  sive  possibilem,  videtur  quod 
distinctio  attributorum  non  praesupponat 
eam  :  et  ita  eorum  distinctio  non  sumitur 
in  comparatione  ad  realem  distinctionem 
creaturarum.  —  Secundo,  fecunditas  at- 
que  perfectio  divin»  essentiae  est  suffi- 
ciens  ratio  distinctionis  personarum,  quae 
major  est,  absque  habitudine  ad  creata. 
Ergo  est  sufficiens  ratio  distinctionis  attri- 
butorum,  quae  minor  est.  —  Tertio,  Deus 
unico  simplici  actu  intelligit  quidquid  nos 
intelligimus  modo  quocumque.  Ergo  dato 
quod  nulla  esset  creatura,  nec  esse  posset, 


A  adhuc  Deus  intelligeret  distinclionem  at- 
tributorum  secundum  rationem. 

Alia  vero  opinio  tenet,  quod  distinctio 
attributorum  secunduin  rationem,  non  po- 
test  sumi  nisi  per  comparationem  ad  ali- 
quam  differentiam  realem,  in  creaturis 
exsistentem  sive  possibilem.  Quod  primo 
probatur  sic  :  Differentia  rationis  nisi  sit 
vana  et  falsa,  quamvis  sit  completive  ab 
intellectu,  oportet  tamen  quod  habeat  fun- 
damentum  in  re.  Sed  differentia  attribu- 
torum  secundum  rationem,  non  potest  ha- 

B  bere  sufficiens  fundamentum  in  natura 
divina  absolute  accepta,  nisi  comparetur 
ad  realem  diversitatem  quae  in  creaturis 
est  aut  esse  potest  :  quoniam  quod  est 
unitissime  unum,  et  nullo  modo  plura,  nec 
actu  formaliter,  nec  potentia,  non  potest 
esse  fundamentum  plurium  rationum.  Un- 
de  enim  fingeret  intellectus  ibi  pluralita- 
tem,  qui  nullum  apparens  habet  ex  parte 
reiunde  pluralitatem  concipere  possit? 
Et  huic  opinioni  magis  consentio.  —  Haec 
Durandus. 

C 

Nunc  tot  opinionibus  de  ista  materia 
recitatis,  restat  eam  quae  rationabilior  esse 
videtur,  eligere;  et  quae  a  diversis  melius 
dicta  censentur,  in  unum  summatim  re- 
digere.  Nempe  ex  uno  solo  praetactorum 
doctorum,  non  potest  hujus  veritas  quae- 
stionis  satis  patere.  Jtaque  quae  ex  Thoma 
et  ejus  sequacibus  Petro  et  Richardo  in- 
ducta  sunt,  vera  videntur.  Thomas  tamen 
et  Petrus  non  scribunt  de  distinctione  at- 
tributorum   secundum   rationem,   nisi   in 

D  intellectu  humano.  Et  quamvis  iEgidius  a 
positione  Thomae  videatur  recedere,  tamen 
in  principali  convenit  secum,  quod  scili- 
cet  attributa  divina  non  distinguantur  nisi 
secundum  rationem,  ut  patuit;  nec  loqui- 
tur  de  distinctione  illorum  nisi  in  intel- 
lectu  mentis  humanae.  In  idem  concurrit 
doctrina  Alberti  et  Bonaventurae,  Alexan- 
dri  quoque,  quantum  ad  hoc  quod  asserit 
attributa  illa  sola  ralione  distingui.  Idem 
affirmat  Henricus,  qui  tamen  de  ista  ma- 
teria  scribit  diffusius,  docens  qualiter  at- 


172 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    OJLEST.    II 


tributa  etiam  distinguantur  in  intellectu  A  Et  primo  sic  arguo  :  Secundum  Peripa- 
increato  atque  in  conceptionibus  seu  in-  teticos,  compositio  est  indigentise  signum. 
telligentiis  Beatorum.  Et  de  hoc  etiam  bre-     Si  enim  compositum  in  altero  componen- 


viter,  ut  habitum  est,  scribit  Richardus, 
cum  Henrico  in  hoc  concordans.  —  At 
vero  positio  illa  dicentium  quod  attributa 
divina  non  differunt  nisi  per  comparatio- 
nem  ad  creaturas,  videtur  esse  Alexandri 
de  Hales,  qui  ob  eminentiam  suae  scien- 
tiee,  ab  alma  universitate  Parisiensi  meruit 
Doctor  irrefragabilis  appellari.  Ideo  ejus 
auctoritas  non   est   parvi    pendenda,  qui 


tium  totam  suam  haberet  perfectionem, 
jam  alio  componente  seu  alia  ex  qua 
constat  parte,  non  indigeret,  essetque  sim- 
plex,  quum  non  sit  pluralitas  sine  neces- 
sitate  ponenda.  Quemadmodum  ergo  pura, 
mera  et  infinita  est  divini  esse  perfe- 
ctio,  sic  et  ejus  simplicitas  est  pura  atque 
immensa  :  ergo  in  sua  summa  et  pura 
simplicitate  habet  et  possidet  omnem  pror- 


sicut  prsetactum  est,  scribit  quod  attributa  B  sus  perfectionem,  ita  quod  ex  natura  rei 


non  distinguanlur  in  Deo,  nisi  ratione  et 
connotatione  aut  respectu  ad  creaturas.  Et 
in  hoc  sibi  consentit  Durandus.  Verumta- 
men  positio  Henrici  et  Alberti  Magni,  di- 
centium  hujus  oppositum,  in  hoc  ratio- 
nabilior  esse  videtur,  ut  ex  praeinductis 
eorum  motivis  reor  patere.  —  Positio  ve- 
ro  Scoti  et  suorum  sequacium,  ab  omni- 
um  praefatorum  discordat  doctrina  :  quo- 
niam  tenent  quod  inter  attributa  divina 
absoluta  et  proprie  dicta,  sit  ab  seterno  ex 


nulla  in  eo  est  attributalium  perfectionum 
distinctio.  Imo,  si  in  ipso  una  attributalis 
perfectio  ab  alia  ex  natura  rei  distingue- 
retur  formaliter,  nulla  earum  esset  in  se 
ipsa  perfecta,  neque  alterius  in  se  super- 
simplicissime  contentiva,  quum  nulla  res 
in  se  in  omnimoda  simplicitate  contineat 
realiterque  includat  entitatem  seu  perfe- 
ctionem  a  se  formaliter  ex  natura  rei  dis- 
tinctam,  sed  potius  perficiatur  per  illam. 
—  Praeterea,  incircumscriptibile  esse  Dei, 


natura  rei  distinctio  formalis,  ante  omnem  C  est  sua  immensa  simplicitas,  sua  infinita 


considerationem  et  actum  cujuscumque 
intellectus  creati.  Quam  opinionem  qui- 
dam,  prsesertim  Ordinis  S.  Francisci,  sive 
constanter,  sive  pertinaciter,  tenent  atque 
tuentur  :  quanquam  Occam  et  alii  quidam 
Ordinis  ejusdem  doctores,  contrarium  sen- 
tiant  ac  defendant.  Qui  tamen  inter  attri- 
buta  absoluta  et  relationem  ad  intra,  seu 
inter  essentiam  et  relativam  proprietatem, 
distinctionem  ponunt  formalem  :  quod  ni- 
hilo  minus  pra?fati  nagant  doctores,  dicen- 


perfectio,  et  sua  opulentia  prorsus  illimi- 
tata  :  ita  quod  omnia  ista  ex  natura  Dei 
sunt  una  superpurissima  unitas  totius,  non 
identitatis  penitus  exclusiva  ac  nescia;  et 
quidquid  in  ea  est,  in  omnifaria  simplicita- 
te  est  absolute,  extreme  ac  infinite  perfe- 
etum  et  opulentissimum,  nullo  non  eodem 
indigens,  nec  aliquid  tale  admittens.  Sic- 
que  esse  divinum,  eeternum  et  increatum, 
est  in  se  ipso  perfectio  separata,  subsi- 
stens,  illimitata,  in  omnimoda  simplicitate 


tes  inter  distinctionem  realem  et  distin-  D  comprehendens,  imo   potius  vere   super- 


ctionem  rationis  non  esse  medium.  De  quo 
puncto  infra  specialiter  tangetur. 

Denique  opinio  ponentium  distinctionem 
formalem  et  ex  natura  rei  quamdam  non 
identitatem  inter  attributa  divina,  ceteris 
irrationabilior  esse  videtur,  et  tam  philo- 
sophicis  quam  theologicis  documentis  con- 
traria.  Quod  quamvis  in  prffihabitis  mul- 
tipliciter  sit  probatum,  adhuc  tamen  ad 
idem  demonstrandum  rationes  et  auctori- 
tates  adducam. 


substantialiter  ac  supersimplicissime  con- 
sistens,  quidquid  pertinere  potest  aut  ex- 
cogitari  ad  perfectionem  :  ita  quod  sine 
omnimoda  distinctione  et  non  identitate 
ex  natura  rei,  esl  infinita  sapientia,  im- 
mensa  potentia,  interminabilis  pulchritu- 
do,  opulentia,  nobilitas,  beatitudo,  dulcedo, 
virtus  et  sanctitas,  et  quidquid  hujusmodi 
poterit  cogitari.  —  Insuper,  sicut  sapien- 
tia  Dei  omnem  capacitatem  mentis  creatae 
et  omnem  sapientiam  creatam  infinite  ex- 


QUALIS   SIT   DISTINCTIO   INTER   ATTRIBDTA   DIVINA 


173 


cedit,  sic  et  simplicitas  Dei.  Ergo  directe 
ei  repugnat  omnis  non  identitas  atque  dis- 
tinctio  ex  sua  natura,  quum  omnis  mens 
bene  disposita  capere  possit,  imo  et  dictet 
ac  protestetur  id  esse  simplicius,  in  quo 
ex  natura  rei  nulla  est  non  identitas  et 
nulla  distinctio  ex  sua  natura,  quam  id  in 
quo  ost  aliqua  non  identitas  et  distinctio 
ex  natura.  —  Amplius,  ista  non  stant  si- 
mul,  quod  in  aliqua  re  ex  sua  natura,  sit 
summa,  perfecta,  pura  et  infinita  identi- 
tas,  et  item  ex  sua  natura  qiicedam  non 
identitas.  Sed  in  esse  divino  est  summa, 
perfecta,  pura,  extrema  et  infinita  ex  na- 
tura  rei  identitas,  imo  talis  ac  tanta,  quod 
major  cogitari  non  valet.  Ergo  nulla  non 
identitas,  nulla  formalis  distinctio  est  in 
eo  ex  sua  natura.  —  Adhuc,  si  inter  attri- 
buta  divina  est  ex  natura  rei  quaedam  non 
identitas  seu  formalis  distinctio,  quum  su- 
persancto  et  supergloriosissimo  Deo  infi- 
nita  aut  certe  innumerabilia  attributa  con- 
veniant,  sequitur  quod  in  eo  sint  infinitce 
seu  innumerabiles  quaedam  non  identita- 
tes,  seu  ex  natura  rei  distinctiones  :  quee 
cum  summa  simplicitate,  plenissima  iden- 
titate,  atque  purissima  unitate  non  stant ; 
imo  simul  sumptse  tot  non  identitates  vi- 
dentur  uni  reali  distinctioni  aut  diversitati 
8equivalere.  —  Postremo,  sicut  pra^tactum 
est,  unumquodque  tanto  perfectius  ac  pu- 
rius  est  tale,  quanto  impermixtius  suo 
contrario,  seu  quanto  minus  habet  ad- 
junctum  de  suo  opposito  :  quemadmodum 
albedo  tanto  est  purior,  et  substantia  tanto 
est  albior,  quanto  ab  omni  alio  colore 
immunior,  et  in  suo  colore  intensior.  Sic 
et  aurum  tanto  purius  perhibetur,  quanto 
minus  de  omni  alieno  metallo  ei  misce- 
tur.  Nec  ista  stant  simul,  quod  aliquid  sit 
prorsus  albissimum,  aut  aurum  extreme 
purissimum,  et  tamen  aliquid  de  alieno 
colore  aliove  metallo  habeat  sibi  admix- 
tum.  Et  multo  impossibilius  est  aliquid 
esse  albissimum,  et  tamen  innumerabiles 
quasdam  non  albedines  seu  distinctas  co- 
loreitates  sibi  esse  immixtas;  similiter  im- 
possibile  est  aliquid  esse  purissimum  au- 


A  rum,  et  tamen  sibi  esse  immixtas  plures 
aliorum  metallorum  formalitates.  Confor- 
miter  dici  non  potest,  quod  in  perfectis- 
simo  ac  supersimplicissimo  Deo  sit  pura 
et  infinita  simplicitas,  unitas  atque  iden- 
titas,  in  fine  totius  simplicitatis,  identi- 
tatis  ac  unitatis;  et  tamen  sint  in  eo  tot 
non  identitates,  et  ex  natura  rei  formales 
attributalium  perfectionum  distinctiones. 
—  Iterum,  sicut  preetactum  est,  secundum 
Philosophum  in  Prtedicamentis,  unum  in 
substantia  facit  idem,  unum  vero  in  quan- 

B  titate  facit  aequale,  et  unum  in  qualitate 
efficit  simile.  Quum  ergo  in  divina  sub- 
stantia  seu  essentiali  Dei  perfectione  sit 
ex  natura  rei  purissima  unitas,  extrema  et 
summa  in  fine  unitatis  totius,  oportet  in 
Deo  esse  identitatem  omnino  plenissimam, 
nec  inter  attributa  divina  ullam  esse  ex 
natura  rei  non  identitatem  aut  distinctio- 
nem  formalem  :  quemadmodum  si  in  ali- 
quibus  sit  una  penitus  quantitas  unave 
qualitas,  necesse  est  in  ipsis   consistere 

.   puram  aequalitatem  ac  plenam  similitudi- 

C  nem,  ab  omni  non  tequalitate  et  non  si- 
militudine  alienam. 

Ad  istud  probandum  induci  possent  mul- 
ta  argumenta  similia,  quorum  multa  jam 
tacta  sunt;  sed  ista  reor  sufficere,  prse- 
sertim  quum  tot  sancti  doctores  totque 
excellentissimi  in  theologia  magistri  qui 
ante  Joannem  Scotum  fuerunt,  concorditer 
senserint  inter  attributa  divina  nullam  es- 
se  non  identitatem  aut  formalem  ex  na- 
tura  rei  distinctionem.  Et  novitatis  oppo- 
sitse»  videtur  Scotus  fuisse  inventor  :  qui 

D  nullam  Sanctorum  auctoritatem  habet  pro 
se.  Imo,  sicut  mox  innotescet,  auctoritates 
majorum  et  seniorum  quas  allegat  pro  se, 
si  rite  intelligantur,  directe  sunt  et  militant 
contra  eum;  et  est  opinio  sua  tam  summis 
philosophis  quam  supremis  theologis  con- 
traria.  Nempe  in  Iibro  de  Causis,  in  com- 
mento  quartae  propositionis  asseritur  :  In 
esse  puro  et  vero  (quod  Deus  est)  non  est 
multitudo  aliquorum  modorum.  Quod  si 
verum  est,  multo  minus  est  ibi  multitudo 
non  identitatum  atque  formalis  ex  natura 


174 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QU^ST.    II 


rei  distinctio  in  supersimplicissimo  Deo. 
Rursus  in  eodem  dicitur  libro  :  Prinium 
est  dives  per  se  ipsum  et  dives  in  aliis,  et 
significatio  hujus  est  unitas  ejus  :  non 
quia  unitas  ejus  sit  sparsa  in  se  ipso,  imo 
unitas  ejus  est  pura,  quoniam  est  simplex 
in  fine  simplicitatis.  Et  additur  ibi  :  Si 
autem  aliquis  vult  scire  quod  causa  prima 
est  dives,  projiciat  mentem  suam  super 
res  compositas,  et  inquirat  de  eis  inqui- 
sitione  perscrutata.  Inveniet  enim  omne 
compositum  esse  diminutum,  et  indigens 
aut  alio  aut  rebus  ex  quibus  componitur. 
Res  autem  simplex  quae  est  bonitas,  est 
una  et  unitas.  —  His  consonat  quod  in 
Elementatione  theologica  Procli  Platonici 
fertur  :  Omne  unitum,  alterum  est  a  per 
se  uno.  Omne  enim  unitum  participat  ali- 
qualiter  uno  :  ideo  unum  est,  et  non 
unum.  Quod  autem  per  se  unum  est,  ne- 
quaquam  unum  est  et  non  unum  :  quia 
est  unura  purum,  in  quo  nihil  non  unum. 
Hinc  Plato  asserit  in  Phaedone,  quod  ani- 
ma  similis  est  enti  divino  et  immortali, 
intellectuali,  uniformi  ac  indissolubili,  et 
semper  similiter  secundum  idem  se  ha- 
benti.  Aristoteles  quoque  subtilissime  de- 
monstravit,  quod  Deus  sit  purus  actus  et 
ens  absolute  perfectum  ac  infinitum,  adeo 
simplex  quod  in  ipso  sunt  idem,  esse, 
posse  et  agere. 

Insuper  divinissimus,  sacratissimus  et 
theologicissimus  Dionysius,  de  summa  et 
incomprehensibili  Deitatis  simplicitate  et 
unitate  atque  attributorum  identitate  pu- 
rissima,  in  variis  tractat  locis,  praesertim 
in  libro  de  Divinis  nominibus,  inter  cetera 
DcDivinis  dicens  :  Processiones  thearchicae,  sunt  dis- 
nomimbus,  cret;jones  cmibus  divina  bonitas  in  se  ipsa 

cap.  ii.  ^  r 

summe  simplex,  se  ipsam  varie  ac  mul- 
tipliciter  communicat  creaturis,  sive  per 
essentiam,  sive  per  vitam,  sive  per  sapien- 
tiam,  sive  per  justitiam.  Quae  omnia  in 
Deitate  unita,  uniformiter  et  communiter 
uniuntur,  et  unum  sunt  in  ipsa  :  sicut 
punctum,  quod  est  centrum  circuli,  ab 
omnibus  circumferentiae  lineis  uniformi- 
ter  participatur,  et  multse  impressiones 


A  participant  formam  sigilli.  Verumtamen 
haec  et  hujusmodi  exempla  incomparabi- 
liter  excedit  divinae  simplicitalis  imparti- 
bilitas.  Heec  Dionysius.  Qui  denuo  prote- 
statur  :  Quamvis  participationes,  id  est 
effectus,  Deitatis  in  se  ipsis  comprehen- 
sibiliter  et  divisim  ac  multipliciter  sint, 
omnia  tamen  in  bonitate  divina  sunt  in- 
comprehensibiliter,  conjunctim.et  singula- 
riter.  Cujus  qualecumque  exemplum  patet 
in  creaturis.  In  unitate  siquidem  omnis 
numerus  preeexsistit  simpliciter  et  incon- 

B  fuse.  Unitas  quoque  quum  sit  impartibilis 
et  simplex,  omnem  numerum  in  se  ipsa 
singulariter  continet ;  omnesque  numeri 
in  unitate  uniuntur,  et  quantum  ab  ipsa 
procedendo  recedunt,  in  tantum  discer- 
nuntur  et  in  multitudinem  aguntur.  Sic 
et  in  centro  circuli  omnes  lineae  sunt  se- 
cundum  primam  *  unitionem ;  et  ipsum 
centrum  universas  lineas  a  se  ad  circum- 
ferentiam  per  totum  circulum  proceden- 
tes,  habet  in  se  simpliciter  unitas  ac  sibi 
invicem.  Sic  et  in  generali  omnium  cau- 

C  sa  omnes  rationes  et  perfectiones  unius- 
cujusque  naturse  congregantur,  et  unum 
sunt  inconfuse.  —  Haec  Dionysius,  qui  hine 
inde  multa  consimilia  scribit.  Ex  cujus 
exemplis  patet  propositum.  Certum  est 
namque,  quod  nec  in  unitate,  neque  in 
centro,  nec  in  forma  sigilli,  exsistat  ex  na- 
tura  rei  formalis  distinctio  numerorum, 
aut  linearum,  vel  impressionum  forma- 
tarum. 

Praeterea,  de  hac  Dei  simplicitate  et  at- 
tributorum  ex  natura  rei  identitate,  multa 

D  in  libro  de  Trinitate  disseruit  Augustinus, 
docens  quemadmodum  dempta  superbea- 
tissimae  Trinitatis  personali  distinctione, 
sit  omnimoda  in  Deo  unitas  atque  simpli- 
citas,  ita  quod  Deus  est  quidquid  habet,  et 
idem  omnino  sit  ei,  esse,  vivere,  intelli- 
gere,  et  justum,  sapientem  omnipotentem- 
que  esse.  Cujus  verba  ante  jam  tacta  sunt. 
Amplius  Damascenus  primo  asserit  li- 
bro  :  Igitur  omnia  quidem  haec,  utpote 
bonum,  justum,  sanctum,  etc,  commu- 
niter  in  Deitate  sunt  suscipienda,  et  eo- 


QUALIS    SIT   DISTINCTIO   INTER   ATTRIBUTA   DIVINA 


175 


dem  modo,  et  simpliciter,  et  impartibi-  A 
liter,  et  unite  :  non  ergo  ex  natura  rei 
distincte.  Hinc  denuo  fassus  est  decimo 
primi  libri  capitulo  :  In  sancta  et  super- 
substantiali  Trinitate  commune  et  unum 
re  consideratur  et  coeeternum  et  idem, 
propter  identitatem  substantiee  et  opera- 
tionis,  et  voluntatis  et  mentis,  et  propter 
potestatis  et  virtutis  et  bonitatis  identita- 
tem.  Quod  autem  in  eodem  libro  fatetur, 
quod  principalius  omnibus  eorum  quae 
de  Deo  dicuntur  nominibus,  sit  Esse,  seu 
Qui  est,  quia  hoc  tanquam  pelagus  quod-  B 
dam  substantiae  infinitum  et  indetermina- 
tum,  totum  in  se  comprehendit,  quod  sci- 
licet  convenit  Deo,  et  per  ejus  nomina 
designatur  :  hoc  plane  consonat  et  con- 
cordat  jam  dictis,  quod  videlicet  attributa 
in  Deo  ex  natura  rei  non  distinguuntur, 
sed  unum  omnino  consistant,  quemadmo- 
dum  vivere,  intelligere,  sapere,  non  dis- 
tinguuntur,  sed  indistincte  et  inconfuse 
continentur  et  sunt  in  ipso  esse,  prout  in 
libro  de  Gausis  atque  in  Elementatione 
theologica  Procli  Platonici  diffusius  de-  C 
monstratur. 

Amplius,  de  hac  incomparabili  unitate 
simplicitateque  Dei,  ac  omnifaria  attribu- 
torum  ipsius  identitate  in  ipso  et  ex  na- 
tura  rei,  multum  profunde  ac  evidenter 
loquitur  sanctus  pater  Bernardus  libro 
quinto  de  Gonsideratione  :  Quid,  inquiens, 
est  Deus?  Qui  est.  Merito  quidem  nil  com- 
petentius  aeternitati,  quae  Deus  est.  Si  bo- 
num,  si  magnum,  si  beatum,  si  sapientem, 
vel  quidquid  tale  de  eo  dixeris,  instaura- 
tur  in  hoc  verbo  quod  est,  Est.  Nempe  D 
hoc  est  ei  esse,  quod  haec  omnia  esse.  Si 
et  centum  talia  addas,  non  recessisti  ab 
esse  :  si  ea  dixeris,  nihil  addidisti ;  si  non 
dixeris,  nihil  minuisti.  Hinc  super  Can- 
tica  scribit  :  In  simplicissima  Dei  natura 
habet  deitas  ipsa  quasi  unum  respicere 
multos,  et  quasi  multos  unum.  Nec  ad 
multitudinem  multus,  nec  ad  paucitatem 
rarus,  nec  ad  divorsitatem  diversus,  nec 
restrictus  ad  unum.  Etenim  sola  increata 
natura  quae  Deus  est,  hanc  sibi  vindicat 


meram  singularemque  suae  essentiae  sim- 
plicitatem,  ut  non  aliud  et  aliud,  non  ali- 
bi  et  alibi,  sed  ne  modus  quidem  et  mo- 
dus  inveniatur  in  ea.  Nempe  in  semetipso 
manens,  quod  habet,  est ;  et  quod  est, 
semper  et  uno  modo  est.  In  ea  et  multa 
in  unum,  et  diversa  in  idem  rediguntur, 
ut  nec  de  numerositate  sumat  pluralita- 
tem.  Unum  in  Deo,  et  unum  cum  Deo 
sunt  magnitudo,  bonitas,  justitia,  sapien- 
tia.  Nec  enim  aliunde  bonus,  quam  unde 
magnus ;  nec  aliunde  justus  aut  sapiens, 
quam  unde  magnus  et  bonus;  nec  aliun- 
de  denique  simul  haec  omnia,  quam  unde 
unum,  et  hoc  quoque  non  nisi  se  ipso. 
Multa  dicuntur  esse  in  Deo,  et  quidem  sa- 
ne  atque  catholice,  sed  multa  unum.  Ver- 
bi  causa,  dicimus  bonum,  magnum,  ju- 
stum,  et  innumera  talia ;  sed  non  nisi 
omnia  unum  in  Deo  et  unum  cum  Deo, 
qui  simplex  et  unus  est,  non  unitus,  tam 
simplex  Deus,  quam  unus.  Est  autem 
unus,  quomodo  aliud  nihil  :  imo  (si  dici 
potest)  unissimus  est,  non  unus,  ut  sol. 
Siquidem  idem  est  semper,  et  eodem  mo- 
do ;  nihil  in  se  nisi  se  habet ;  nihil  in  eo 
nisi  quod  ipse.  Unde  ad  Eugenium  Pa- 
pam  scribit  :  Inter  omnia  quae  unum  re- 
cte  dicuntur,  arcem  tenet  unitas  Trinita- 
tis.  Hsec  Bernardus. 

Quibus  alludit  quod  in  Proslogion  ait 
Anselmus  :  Tu  solus,  Domine,  es  quod  es. 
Nam  quod  aliud  est  in  toto  et  in  partibus, 
non  omnia  est  quod  est.  Tu  vero  es  quod 
es  :  quia  quidquid  aliquando  es  aut  ali- 
quomodo  es,  hoc  totus  et  semper  es.  Et 
tu  es  qui  proprie  et  simpliciter  es,  nec 
potes  cogitari  non  esse.  Tu  vita,  lux,  sa- 
pientia,  beatitudo,  aeternitas,  et  multa  :  et 
tamen  non  es  nisi  unum  et  summum  bo- 
num.  Hinc  demum  in  Monologion  loqui- 
tur  :  Palam  quia  quodlibet  bonum  summa 
natura  sit,  summe  illud  est.  Ipsa  ergo  est 
summa  essenlia,  summa  vita,  summa  ra- 
tio,  summa  salus,  summa  justitia,  summa 
sapientia,  summa  veritas,  summa  bonitas, 
summa  magnitudo,  summa  pulchritudo, 
summa  immortalitas,   summa  aeternitas, 


176 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QU^ST.    II 


summa  majestas,  summa  unitas  :  quod 
non  est  aliud  quam  summe  ens,  summe 
vivens,  et  alia  similiter.  Quid  ergo  ?  Si 
summa  illa  natura  tot  bona  est,  eritne 
composita  tam  pluribus  bonis?  an  potius 
non  sunt  plura  bona,  sed  unum  solum 
tam  multis  nominibus  significatum?  Quum 
ergo  divina  illa  natura  nullo  modo  com- 
posita  sit,  et  tamen  omnino  tot  bona  sit, 
necesse  est  ut  omnia  illa  non  plura,  sed 
unum  sint.  Idem  ergo  quodlibet  unum 
eorum  quod  omnia,  sive  simul  sive  sin- 
gula  singulatim  :  ut  quum  dicitur  justi- 
tia  vel  essentia,  idem  significat  quod  alia, 
vel  omnia  vel  singula.  Quemadmodum  ita- 
que  unum  est  quidquid  essentialiter  de 
summa  substantia  dicitur,  ita  ipsa  uno 
modo,  una  consideratione  est  quidquid 
essentialiter  est.  Quum  enim  aliquis  ho- 
mo  dicatur  et  corpus  et  rationalis  et  ho- 
mo,  non  uno  modo  vel  una  consideratione 
tria  haec  dicitur.  Secundum  aliud  enim  est 
corpus,  secundum  aliud  rationalis,  et  sin- 
gulum  horum  non  est  totum  hoc  quod  ho- 
mo.  Illa  vero  summa  essentia  nullo  modo 
sic  est  aliquid,  ut  ipsa  illud  idem  secun- 
dum  alium  modum  vel  secundum  aliam 
considerationem  non  sit  :  quia  quidquid 
aliquo  modo  essentialiter  est,  hoc  est  to- 
tum  quod  ipsa  est.  —  Haec  Anselmus.  Ex 
cujus  testimoniis  evidenter  ostenditur  om- 
nimoda  attributorum  identitas  ex  natura 
rei,  tam  inter  se,  quam  cum  divina  es- 
sentia.  Hinc  secundum  Boetium,  Damasce- 
num,  et  alios,  omnia  in  divinis  sunt  unum, 
ubi  non  obviat  relationis  oppositio. 

Nunc  restant  solvendae  instantiae  in  con- 
trarium  introductae.  Et  si  rite  pensetur, 
vis  omnium  argumentorum  Scoti  et  ejus 
sequacium  in  hoc  praesertim  consistit, 
quod  de  uno  et  eodem  formaliter  non 
possunt  contradictoria  verificari ;  deinde, 
quod  idem  in  quantum  idem,  producit 
seu  agit  idem  :  sicque  Deus  aliter  habet 
se  generando,  aliterque  spirando.  Item, 
quod  Deus  intelligit  se  sub  ratione  veri, 
et  vult  se  sub  ratione  boni.  ltemque,  quod 


A  ante  omnem  actum  rationis  creatae,  Deo 
convenit  generare  per  intellectum,  non 
per  voluntatem;  atque  spirare  per  volun- 
tatem,  non  per  intellectum.  Et  rursus, 
quod  omnes  perfectiones  sunt  formaliter 
in  Deo  absolute  perfecto. 

Pro  quorum  omnium  et  consimilium 
vera  ac  lucida  solutione,  dico  in  primis 
juxta  praehabita,  quod  Deus  omnipotens 
et  excelsus,  incomprehensibilis  et  immen- 
sus,  est  esse  separatum  in  se  subsistens, 
omniformiter,  universaliter  quomodolibet- 

B  que  perfectum,  ens  omnino  infinitae  opu- 
lentiee  :  et  si  fari  sic  licet,  ipse  est  esse 
in  se  perfectum,  quod  est  illimitate  ac 
supersimplicissime  omnis  perfectio  ;  vel 
si  hoc  aptius  sonat,  esse  in  quo  super- 
simpiicissime,  cum  omnimoda  identitate, 
et  sine  omni  ex  natura  rei  distinctione, 
continetur  et  est  universa  perfectio  sine 
mensura  et  fine.  Idcirco  supersufficientis- 
simum  est  satisfacere  vere  et  correspon- 
denter  cunctis  et  valde  diversis  ac  variis 
considerationibus,  conceptibus,  imo  et  con- 

G  tradictionibus  nostris,  ita  quod  aliquid  con- 
venit  ei  secundum  unam  considerationem, 
vel  potius  secundum  quod  ipse  Deus  com- 
prehendit  et  continet  in  se  unam  perfe- 
ctionem,  quod  non  convenit  ei  secundum 
aliam  suam  perfectionem,  seu  nostram  con- 
siderationem  quae  super  divinam  perfe- 
ctionem  vere  fundatur.  Alteritas  tamen 
seu  distinctio  vel  alietas  perfectionis  vel 
perfectionum  Dei,  non  est  ex  natura  rei 
actualiter,  sed  potius  fundamentaliter.  Por- 
ro,  ex  imbecillitate  nostri  intellectus  est 

D  talis  pluralitas  seu  actualis  distinctio,  jux- 
ta  modum  supra  expressum.  Dico  ergo, 
quod  supergloriosissimo,  simplicissimo  ac 
superditissimo  Deo  convenit  aeternaliter 
generare,  secundum  quod  in  se  includit 
et  habet  perfectionem  intellectus.  Simili- 
ter  convenit  ei  spirare,  prout  vere,  super- 
essentialiter  et  supereminenter  habet  in 
se  perfectionem  voluntatis.  Convenit  quo- 
que  ei  ordinare,  in  quantum  in  suo  esse 
divino  continetur  perfectio  sapientiae;  sub- 
venire  autem,  indulgere,  salvare,  secun- 


QUjEST.    III   :    UTRUM   INTER   DIVINA   ATTRIBUTA    SIT   ORDO 


177 


dum  quod  habet  in  se  perfectionem  pie- 
tatis  seu  misericordise  ;  punire  vero  et 
damnare,  prout  habet  in  se  perfectionem 
justitise ;  sicque  de  aliis.  Conformiter  di- 
co,  quod  Deus  intelligit  se,  prout  in  sua 
essentia  continetur  ratio  seu  perfectio  ve- 
ritatis ;  et  vult  se,  prout  in  sua  essentia 
cousistit  perfectio  bonitatis.  Atque  per 
hunc  modum  solvuntur  omnia  argumen- 
ta  hujusmodi. 

Nec  verum  est  quod  distinctio  formalis 
seu  ex  natura  rei,  requiratur  ad  hoc  quod 
eontradictoria  de  eodem  verificentur  :  imo 
interdum  sufficit  sola  distinctio  aut  dis- 
tinguibilitas  rationis,  seu  superexuberan- 
tia  omnimodae  perfectionis  ejusdem  etiam 
simplicissima  rei.  Gujus  exemplum  ponit 
Thomas  de  centro,  dicens  :  Tunc  aliquid 
est  unum  re  et  multiplex  ratione,  quando 
una  res  correspondet  diversis  conceptibus 
atque  nominibus,  ut  de  ea  verificentur, 
quemadmodum  punctum  :  quod  quum  sit 
una  res,  correspondet  veraciter  diversis 
conceptionibus  de  eo  apprehensis  prout 
cogitatur  in  se,  et  prout  cogitatur  ut  cen- 
trum,  seu  prout  cogitatur  ut  principium 
linearum.  Et  hae  rationes  seu  conceptiones 
sunt  in  intellectu  ut  in  subjecto,  et  in  pun- 
cto  tanquam  in  fundamento  earum  :  quam- 
vis  istud  exemplum  non  sit  usquequaque 
conveniens,  sicut  nec  alia  quae  in  divinis 
inducuntur.  Haec  Thomas.  —  Porro  Richar- 
dus  ponit  exemplum  de  albedine,  quae  in 
quantum  color,  convenit  cum  nigredine ; 
sed  in  quantum  albedo,  differt  ab  illa. 

Denique  praetacta  argumentorum  Scoti 
solutio  confirmatur  per  verba  Bernardi, 
in  libro  de  Consideratione  dicentis  :  Deus 
amat  ut  caritas,  novit  ut  veritas,  sedet 
ut  aequitas,  dominatur  ut  majestas,  regit  ut 
principium,  tuetur  ut  salus,  operatur  ut 
virtus,  revelat  ut  lux,  adsistit  ut  pietas. 

Ex  his  cetera  solvi  possunt  objecta,  et 
quaedam  paulo  post  solventur  diffusius, 
scilicet,  qualiter  essentia  et  relatio  sola  ra- 
tione  distinctae  sint.  Similiter  quae  Scotus 
objicit  contra  Henricum,  infra  solventur. 
Ex  his  apparet,  quod  ponentes  distinctio- 

T.  19. 


A  nem  formalem  in  Deo  modo  praehabito, 
non  satis  subtiliter,  nec  vere  acute  con- 
templati  sint  Deitatis  simplicitatem  :  in 
qua  utique  omnis  perfectio  continetur  non 
ita  formaliter  sicut  ipsi  imaginantur,  sed 
supereminenter,  ut  divinus  Dionysius  do- 
eet  et  patuit. 


QU.ESTIO    III 


B  HPErtio  quaeritur,  TJtrum  inter  divi- 
JL  na  attributa  sit  ordo. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  Deus 
est  purissima  unitas.  In  unitate  autem  non 
est  ordo.  Quum  ergo  attributa  sint  ipse- 
met  Deus,  non  apparet  quod  inter  ea  sit 
ordo.  Secundo,  quia  in  Deo  nihil  est  prius 
aut  posterius  :  sed  in  omni  ordine  sunt 
prius  atque  posterius. 

Ad  hanc  quaestionem  respondet  Richar- 
dus  :  Impossibile  est  esse  ordinem  sine 

C  pluralitate.  Quumque  inter  attributa  divi- 
na  non  sit  realis  pluralitas,  non  est  inter 
ea  ordo  realis.  Est  tamen  inter  ea  aliqua 
pluralitas  in  comparatione  ad  intellectum: 
quae  est  pluralitas  rationis,  quia  non  con- 
sequitur  ea  nisi  secundum  quod  intellecta 
sunt.  Sicque  est  ordo  inter  attributa  se- 
cundum  rationem  intelligendi,  in  quan- 
tum  intellectus  noster  priorem  et  genera- 
liorem  conceptionem  facit  de  uno  quam 
de  alio.  Sicque  prius  est  esse  Dei,  quam 
aliquod   attributum  ejus  ;  et   intelligere, 

D  quam  velle;  et  attributa  pertinentia  ad  in- 
tellectum,  quam  respicientia  voluntatem. 
Et  Ioquor  de  ordine  conceptionis  nostri 
intellectus,  intelligentis  attributa  divina 
secundum  ordinem  illum  quo  sunt  magis 
apta  intelligi.  Sicque  ordo  attributorum 
est  quod  primo  intelligimus  esse  divinum; 
secundo,  intelligere  suum  ;  tertio,  suum 
velle.  Et  inter  suas  perfectiones  priores 
sunt  in  nostra  ratione  intelligendi,  illae 
qua3  respiciunt  Deum  in  quantum  est  es- 
sentia,   quam    quae    respiciunt   ipsum    in 

12 


178 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QILEST.    IV 


quantum  est  vita.  Et  inter  primas  prior 
est  unitas,  secunda  simplicitas  :  commu- 
nior  enim  est  ratio  unitatis  quam  simpli- 
citatis.  Ratio  quoque  unitatis  et  simplicita- 
tis  sunt  in  divina  essentia  ratio  infinitatis, 
et  tria  illa  sunt  ratio  immutabilitatis,  at- 
que  immutabilitas  cum  tribus  illis  est 
ratio  aeternitatis,  ut  infra  probabitur,  ubi 
per  divinse  essentise  unitatem  probatur 
ejus  simplicitas,  et  per  ejus  simplicita- 
tem  sua  infinitas,  et  per  divinam  simpli- 
citatem  et  infinitatem  ejus  immutabilitas, 
ac  per  illam  sua  eeternitas.  Porro  inter 
perfectiones  quse  conveniunt  Deo  in  quan- 
tum  est  vita,  priores  in  nostra  ratione  in- 
telligendi  sunt  illae  quee  respiciunt  ipsum 
intelligere,  quam  quee  respiciunt  ipsum 
velle.  Et"  inter  primas  prior  est  veritas 
quam  sapientia.  Ideo  enim  Deus  scit  se, 
quia  per  essentiam  suam  intellectui  suo 
perfecte  ostendit  se  talem  qualis  est.  Es- 
sentia  autem  uniuscujusque  est  sua  ve- 
ritas,  in  quantum  per  eam  res,  quantum 
est  ex  parte  sua,  talem  ostendit  se  qualis 
est.  Inter  perfectiones  vero  quae  concer- 
nunt  velle  divinum,  prima  est  bonitas,  se- 
cunda  misericordia,  tertia  justitia;  et  illa 
ad  quam  omnes  aliee  reducuntur,  est  divi- 
na  beatitudo,  quae  in  sua  ratione  omnes 
divinas  perfectiones  includit.  Heec  demum 
consonant  Augustino,  qui  quintodecimo  de 
Trinitate  universas  Dei  perfectiones  redu- 
cit  ad  eeternitatem,  sapientiam,  beatitu- 
dinem.  Ex  dictis  patet,  quod  secundum 
rationem  intelligendi,  prior  est  unitas,  de- 
inde  veritas,  tertio  bonitas.  Heec  Richardus. 
Scotus  vero  cum  suis  aliter  sentire  vi- 
detur,  ponens  infinitatem  ante  simplici- 
tatem,  ut  infra  patebit. 

Ad  primam  instantiam  respondendum, 
quod  quamvis  Deus  in  se  ipso  sit  unitas 
pura,  tamen  in  ea  universae  perfectiones 
continentur  :  sicque  ratio  fundat  in  ea  con- 
siderationem  multiplicem,  distinctionem, 
et  ordinem.  Sic  quoque  inter  perfectiones 
divinas  est  ordo  prioritatis  secundum  ra- 
tionem,  non  realiter. 


QUiESTIO    IV 

OUarto  queeritur,  An  Deo  COnveni- 
ant  attributa  numero  infinita. 
Videtur  quod  non,  quia  ubi  talis  infini- 
tas,  ibi  nullus  est  ordo,  nec  primum,  nec 
ultimum  :  sed  inter  attributa  divina  est 
ordo,  et  in  eis  est  aliquid  primum,  sicut 
jam  patuit. 

B  Ad  hoc  respondet  ^gidius  :  Quum  Deus 
sit  perfectissimus,  perfectiones  omnium 
generum  uniuntur  in  eo.  Perfectiones  au- 
tem  Dei  a  nobis  per  remotionem  potissi- 
me  cognoscuntur.  Sunt  autem  tria  in  crea- 
turis  per  quorum  remotionem  cognoscitur 
divina  perfectio.  Primum  est,  quoniam 
creatura  non  est  infinita,  et  ex  hoc  quam- 
dam  contrahit  perfectionem,  quia  secun- 
dum  Philosophum  tertio  Physicorum,  in- 
finitum  non  habet  rationem  perfecti  neque 
totius.  Quod  intelligendum  est  de  infinito 

C  ex  parte  materiae,  seu  passivae  potentise. 
Deus  autem  ex  hoc  perfectissimus  est, 
quia  est  infinitus,  loquendo  de  infinitate 
ex  parte  formee.  Secundo,  creatura  fertur 
perfecta,  quia  attingit  propriam  speciem. 
Dnde  secundo  Physicorum  habetur,  quod 
non  dicitur  aliquid  esse  tale  aut  perfecti- 
onem  talis  naturae  habere,  donec  habeat 
speciem  ejus.  Deus  vero  contrario  modo 
dicitur  esse  perfectus,  quia  ad  nullum 
genus  aut  speciem  determinatur.  Tertio, 
creatura  dicitur  esse  perfecta,  quia  intra 

D  propria  principia  continetur.  Deus  autem 
modo  contrario  est  perfectus,  quoniam  in- 
ter  nullos  terminos  continetur.  Quae  omnia 
Dionysius  tertiodecimo  de  Divinis  nomini- 
bus  breviter  tangit.  Itaque  ex  hoc  quod 
Deus  non  continetur  in  aliquo  genere  aut 
specie,  conveniunt  ei  non  solum  perfe- 
ctiones  multee  unius  generis,  sed  etiam 
omnium  generum.  Porro  ex  hoc  quod  est 
perfectionaliter  infinitus,  non  solum  con- 
veniunt  ei  universae  perfectiones  quae  actu 
inveniuntur  in  creaturis  (quae  perfectiones 


QtLEST.    V   :    AN    CUM   UNITATE    DIVIN.E   ESSENTLE    STET   PLURALITAS   PERSONARUM         179 


finitse  sunt),  sed  etiam  omnes  possibiles  in-  A 
veniri  seu  esse,  quae  sunt  infinitae.  Et  quia 
secundum  quamlibet  perfectionem  potest 
sumi  aliquod  attributum,  hinc  infinita  at- 
tributa  conveniunt  Deo,  et  infinitis  nomi- 
nibus  potest  laudari.  Propter  quod  dicit 
Dionysius  duodecimo  capitulo  de  Divinis 
nominibus  :  Laudare  nos  convenit  eum  qui 
infinitorum  est  nominum.  Haec  iEgidius. 
Verumtamen  quidam  tenent,  quod  quam- 
vis  multa  et  nobis  innumerabilia  attribu- 
ta  conveniant  Deo,  non  tamen  simpliciter 
infinita.  Sed  quum  Deus  possit,  quantum  B 
est  ex  parte  ipsius,  infinitas  producere 
species  angelorum  in  ascendendo,  a  qua- 
rum  singulis  perfectionibus  possit  acci- 
pi  attributum,  videtur  quibusdam  positio 
illa  JEgidii  vera. 

Ad  objectionem  dicendum,  quod  inter 
infinita  realiter  diversa,  non  est  ordo  pro- 
prie  sumptus ;  omnia  vero  attributa  divi- 
na,  sunt  unum  simplicissimum  esse  Dei. 


QU^STIO    V 

QUinto  quaeritur,  An  cum  unitate 
et  simplieitate   divinse  essen- 
tise  stet  pluralitas  personarum. 

Videtur  quod  non,  quia  praahabitum  est.  = 
quod  formalis  distinctio  attributorum  de- 
roget  simplicitati  ac  unitati  divinae  natu- 
rae  :  quae  tamen  distinctio  minor  est  per- 
sonali  distinctione,  quae  est  realis.  Ergo 
personarum  pluralitas  non  stat  cum  Dei-  D 
tatis  simplicitate  et  unitate.  —  Praeterea, 
eisdem  rationibus  quibus  supra  monstra- 
tum  est  non  posse  esse  plures  veros  Deos, 
videtur  posse  probari  non  posse  plures 
esse  increatas  divinas  et  adorandas  per- 
sonas.  Aut  enim  in  aliquo  distinguuntur, 
aut  non.  Si  in  aliquo  distinguuntur,  nulla 
earum  absolute  perfecta  est.  Imo  quum 
nihil  sit  in  Deo  nisi  infinita  perfectio,  de- 
esset  cuilibet  perfectio  infinita.  Si  dicatur 
quod  relatio  non  dicit  perfectionem,  hoc 


improbabitur  infra.  Nam  et  paterna  fe- 
cunditas  est  quaedam  perfectio  ;  et  esse 
naturalem  ac  verum  Filium  Patris  aeter- 
ni,  est  grandis  nobilitas,  quum  et  adopti- 
vum  Dei  filium  esse,  sit  excellentia  atque 
perfectio  magna.  —  Insuper,  secundum 
philosophos,  non  est  ponenda  pluralitas 
sine  necessitate.  Sed  divina  persona  est 
in  se  absolute  perfecta.  Non  ergo  sunt 
plures  divinae  personae.  —  Amplius,  sic- 
ut  Averroes  arguit,  si  sunt  plures  divinae 
personae,  totum  aggregatum  non  est  unum 
nisi  secundum  intentionem  :  sicque  sub- 
stantialiter  essent  distinctae.  —  Rursus,  di- 
vina  essentia  est  ens  reale  extra  animam, 
in  se  vere  subsistens.  Sed  tale  ens  non 
est  communicabile  pluribus.  Imo  quum 
sit  intellectualis  naturae,  videtur  esse  per- 
sona.  At  vero  natura  multiplicatur  et  di- 
versificatur  in  cunctis  individuis  partici- 
pantibus  eam,  sicut  in  omnibus  cernimus 
in  quibus  eadem  natura  invenitur  in  mul- 
tis  suppositis.  Sicque  divina  essentia  mul- 
tiplicaretur  in  divinis  personis  :  quod  pror- 
sus  impossibile  est.  —  Adhuc,  Deus  est 
ens  aeternum  et  independens,  et  univer- 
sorum  principium  :  et  tali  enti  repugnat 
produci,  quum  productum  a  producente 
dependeat,  et  eo  sit  posterius ;  producens 
quoque  praestantius  est  producto,  quem- 
admodum  agens  est  principalius  passo.  — 
Rursus,  quaecumque  sunt  eadem  uni  et 
eidem  simpliciter,  sunt  simpliciter  idem 
inter  so.  Nam  ideo  dico  simpliciter ,  quia 
si  sint  eadem  uni  et  eidem  secundum 
quid,  non  oportet  ea  eadem  esse  simpli- 
citer.  Unde  per  majorem  illam  ita  vere 
expositam  tenet  omnis  forma  syllogistica, 
uniendo  extrema  in  eodem  medio.  Hinc 
majori  illa  destructa,  destruitur  omnis  syl- 
logistica  forma,  et  per  consequens  omnis 
demonstratio  atque  scientia.  Sed  quaecum- 
que  sunt  in  divina  natura,  sunt  simpli- 
citer  eadem  ipsi  divinae  naturae,  quae  est 
simpliciter  una  et  eadem  numero.  Ergo 
sunt  idem  inter  se.  —  Adhuc  autem,  si 
personae  divinae  distinguuntur  ab  invicem, 
aut  substantialiter  aut  accidentaliter  dis- 


180 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QU.EST.    V 


tinguuntur,  quum  inter  substantiam  et  ac-  A 
cidens  non  sit  medium.  Non  accidentaliter, 
quum  in  Deo  nequaquam  sit  accidens;  nec 
substantialiter,  quia  sic  vera  deitas  non 
esset  in  qualibet. 

In  contrarium  est  auctoritas  fidei  ac 
Scripturae. 

Ad  hanc  quaestionem  Thomas  respondet 
in  Scripto  :  Dicendum  est  absque  ulla  am- 
biguitate,  esse  in  Deo  pluralitatem  perso- 
narum  in  unitate  essentiae,  non  propter  ra- 
tiones  quorumdam  ad  hoc  inductas,  quae  B 
non  necessario  concludunt,  sed  propter  fi- 
dei  veritatem. 

Porro  in  prima  parte  Summae,  quaesti- 
one  vicesima  septima  ait  :  Quum  omnis 
processio  sit  secundum  aliquam  actionem, 
ideo  sicut  secundum  actionem  quae  ten- 
dit  in  exteriorem  materiam,  est  aliqua 
processio  ad  extra ;  ita  secundum  actio- 
nem  quse  manet  in  agente,  attenditur  pro- 
cessio  quaedam  ad  intra  :  quod  maxime 
patet  in  intellectu,  cujus  actio,  scilicet  in- 
telligere,  manet  in  intelligente.  Quicum-  C 
que  enim  intelligit,  ex  hoc  ipso  procedit 
in  eo  aliquid  intra  ipsum,  quod  est  con- 
ceptio  rei  intellectae  ex  notitia  ejus  pro- 
cedens,  quam  conceptionem  vox  signifi- 
cat  :  quffl  conceptio  dicitur  verbum  cordis 
significatum  verbo  vocis.  Non  est  ergo 
processio  ista  accipienda  secundum  mo- 
dum  corporalium  actionum  aut  motuum, 
neque  per  modum  actionis  causae  in  ex- 
teriorem  effectum,  sed  secundum  emana- 
tionem  intellectualem  verbi  interioris  a 
dicente  intra  se  :  quod  verbum  manet  in  D 
eo.  Haec  Thomas  in  prima  parte  Summae. 

Qui  etiam  in  Summa  contra  gentiles,  li- 
bro  quarto,  capitulo  undecimo,  disseruit  : 
Secundum  diversitatem  naturarum,  diver- 
sus  emanationis  modus  invenitur  in  rebus; 
et  quanto  aliqua  natura  est  altior,  tanto  id 
quod  emanat  ex  ea,  magis  est  intimum. 
In  rebus  namque  inanimatis,  quae  infimae 
sunt,  emanationes  esse  non  queunt  nisi 
per  actionem  unius  in  alterum,  sicut  ex 
igne  gignitur  ignis,  quando  ab  igne  cor- 


pus  extraneum  alteratur,  atque  ad  spe- 
ciem  et  qualitatem  ignis  perducitur.  In 
plantis  vero,  quse  post  inanimata  proxi- 
mum  habent  locum,  etiam  emanatio  quae- 
dam  ab  interiori  procedit,  in  quantum 
humor  plantae  intraneus  in  semen  con- 
vertitur,  quod  terrae  mandatum,  crescit 
in  plantam.  Post  vitam  vero  plantarum, 
est  altior  gradus  vitae  secundum  animam 
sensitivam.  Gujus  emanatio  propria  etsi 
ab  exteriori  incipiat,  tamen  in  interiori 
terminatur  :  quia  sensibile  imprimit  for- 
mam  suam  in  sensum,  ex  quo  procedit 
sensatio  manens  in  sensu.  Deinde  est  ter- 
tius  et  perfectus  vitae  gradus  secundum 
intelleclum,  qui  in  se  ipsum  reflectitur. 
Verumtamen  in  vita  intellectuali  diversi 
sunt  gradus.  Nam  intellectus  humanus 
quamvis  se  ipsum  cognoscere  possit,  ta- 
men  primum  suae  cognitionis  initium  ab 
extrinseco  sumit,  quia  non  intelligit  sine 
phantasmate.  Perfectior  ergo  est  intelle- 
ctualis  vita  in  angelis,  in  quibus  intelle- 
ctus  ad  sui  cognitionem  non  procedit  ab 
exteriori,  sed  per  se  cognoscit  se  ipsum. 
Nondum  tamen  ad  ultimam  perfectionem 
vita  ipsorum  pertingit  :  quoniam  licet  in- 
tentio  intellecta,  sit  eis  omnino  intrinse- 
ca,  non  tamen  est  eorum  substantia,  quia 
non  est  idem  in  eis  esse  et  intelligere.  Ul- 
tima  ergo  perfectio  vitae  competit  Deo,  in 
quo  non  est  aliud  intelligere  et  aliud  esse. 
Idcirco  oportet  ut  intentio  intellecta,  sit 
in  Deo  ejus  substantia.  Porro  intentionem 
intellectam  id  dico  quod  intelligens  in  se 
ipso  concipit  de  re  intellecta  :  quae  in  no- 
bis  nec  est  res  quse  intelligitur,  neque 
substantia  intelligens,  sed  similitudo  con- 
cepta  in  intellectu  de  re  intellecta,  quam 
voces  exteriores  significant.  Unde  intentio 
verbum  interius  nominatur.  Quod  autem 
intentio  non  sit  in  nobis  res  intellecta, 
hinc  constat,  quia  aliud  est  intelligere 
rem,  aliud  intentionem  :  quod  intellectus 
facit  dum  super  actum  suum  reflectitur. 
Unde  et  aliae  scientiae  sunt  de  rebus,  aliae 
de  intentionibus  intellectis.  Quumque  in 
Deo  sit  idem  esse  et  intelligere,  intentio 


AN    CUM   UNITATE   DIVIN^E   ESSENTUE   STET   PLURALITAS   PERSONARUM 


181 


intellecta  in  eo  est  intellectus  ipsius;  et  A 
quia  intellectus  in  eo  est  res  intellecta  (in- 
telligendo  enim  se,  intelligit  omnia  alia), 
relinquitur  quod  in  Deo  se  ipsum  intel- 
ligente,  sit  idem  intelligens,  et  res  qua? 
intelligitur,  atque  intentio  intellecta.  Opor- 
tet  ergo  quod  Deus  sit  in  se  ipso,  sicut  in- 
tellectum  seu  res  intellecta  est  in  intelli- 
gente.  Intellectum  vero  in  intelligente,  est 
intentio  intellecta  et  verbum.  Est  ergo  in 
Deo  intelligente  se  ipsum,  Verbum  Doi 
quasi  Deus  intellectus  :  quemadmodum 
verbum  lapidis  in  intellectu,  est  lapis  in-  B 
joann.i,\.  tellectus.  Hinc  in  Joanne  habetur  :  Ver- 
bum  erat  apud  Deum.  Haec  Thomas. 

Cui  concordans  Petrus  :  In  divinis,  in- 
quit,  est  pluralitas  atque  distinctio  per- 
sonarum,  non  per  esse  absolutum,  ut  in 
creaturis,  sed  per  ad  aliquid  se  habere. 
In  hominibus  enim  personae  distinguun- 
tur  origine  et  qualitate,  in  angelo  sola 
qualitate,  in  Deo  sola  origine,  secundum 
Boetium  de  Trinitate.  Ad  quod  proban- 
dum  rationes  aliquae  adducuntur.  In  or- 
dine  etenim  universi  invenitur  in  una  per-  C 
sona  una  natura,  sicut  in  angelo ;  item, 
in  multis  personis  multae  naturae,  ut  in 
angelo  et  homine ;  in  una  quoque  perso- 
na  multae  naturae,  sicut  in  homine.  Ergo 
ad  complementum  universi,  oportuit  in 
una  natura  esse  plures  personas.  Sed  hoc 
non  invenitur  in  creatura ;  ergo  in  Crea- 
tore.  —  Insuper,  est  quoddam  ens  a  se- 
metipso  et  ab  aeterno,  et  est  quoddam  ens 
nec  a  semetipso  nec  ab  aeterno.  Opposita 
autem  extrema  oportet  conjungi  per  me- 
dium.  Medium  vero  inter  illa  non  potest  D 
esse  nisi  dupliciter.  Aut  enim  erit  quod- 
dam  ens  a  se  ipso,  sed  non  ab  aeterno ; 
aut  erit  aliquid  ab  aeterno,  sed  non  a  se 
ipso.  Primum  horum  est  impossibile  : 
quia  quod  ab  aeterno  non  est,  a  se  ipso 
esse  non  potest,  alias  produceret  semet- 
ipsum.  Ergo  oportet  esse  secundum.  Quod 
autem  ab  aeterno  est,  et  non  a  se  ipso, 
non  potest  esse  nisi  in  unitate  divinae  es- 
sentiae,  quae  prius  probata  est  esse  una ; 
et  ab   alio  non  potest  esse,  nisi  in  dis- 


tinctione  personarum  :  ergo  plures  sunt 
personae  in  una  essentia.  —  Amplius,  in 
creaturis  est  natura  particularis  et  etiam 
universalis.  Natura  particularis  est  indi- 
visibilis  et  incommunicabilis ;  natura  ve- 
ro  universalis,  divisibilis  et  communica- 
bilis.  Divisibilitas  autem  imperfectionis 
est,  communicabilitas  perfectionis.  Quum 
ergo  quod  perfectionis  est  in  creaturis, 
Deo  sit  attribuendum,  quod  imperfectionis 
removendum,  Deo  attribui  debet  commu- 
nicabilitas  indivisibilitasque  naturae  :  quod 
non  contingit  nisi  sit  pluralitas  persona- 
rum.  —  Adhuc  autem,  suppositis  tribus 
propositionibus  per  se  notis,  videlicet  is- 
ta,  Esse  divinum  est  exemplar  omnis  es- 
se  creati ;  et  ista,  Unitas  non  potest  esse 
multitudinis  causa,  nisi  intelligatur  repeti- 
ta;  et  hac,  Divinum  esse  est  unum  in  na- 
tura  :  ex  his  arguitur  sic  :  In  esse  creato 
est  differentia  unius  et  multorum ;  ergo 
divinum  esse  est  exemplar  unius  et  mul- 
torum,  ut  patet  per  primam  propositio- 
nem.  Sed  divinum  esse  est  unitas,  ut  pa- 
tet  per  tertiam.  Ergo  divinum  esse  est 
unitas  exemplaris  unius  et  multorum.  Uni- 
tas  autem  non  est  exemplar  seu  causa  ex- 
emplaris  multitudinis,  nisi  intelligatur  re- 
petita,  ut  patet  per  secundam.  Relinquitur 
ergo  quod  esse  divinum  est  unitas  repe- 
tita ;  sed  non  in  pluribus  naturis,  ergo  in 
pluribus  personis.  —  Haec  Petrus.  Cujus 
ultimam  rationem  pono  recitative. 

Denique  de  hac  re  scribit  Richardus  : 
ln  Deo  sunt  plures  personae.  Quod  potest 
declarari  quinque  suppositionibus  mani- 
festis  :  quarum  prima  est,  quod  in  Deo 
est  summa  bonitas ;  secunda  est,  quod  in 
Deo  est  summa  perfectio ;  tertia,  quod 
in  Deo  est  summa  simplicitas ;  quarta, 
quod  in  Deo  est  summa  primitas;  quin- 
ta,  quod  omnes  emanationes  necesse  est 
ad  unam  primam  reduci,  quemadmodum 
omnes  unitates  in  unam  primam  unita- 
tem.  Ex  prima  suppositione  arguitur  sic  : 
In  Deo  est  bonitas  summa,  ad  quam  per- 
tinet  se  summe  communicare.  Sed  divina 
bonitas  non  potest  se  summe  communi- 


182 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  ;    QOEST.    V 


care  alicui  creaturae,  nec  omnibus  simul,  A 
quia  non  sunt  capaces  bonitatis  in  sum- 
mo.  Ergo  oportet  in  divinis  esse  increatam 
personam  cui  summe  communicetur,  et 
personam  se  ita  communicantem.  Ex  se- 
cunda  suppositione  sic  arguo  :  In  Deo  est 
summa  perfectio.  Sed  perfectionis  est  pro- 
ducere  sibi  similem  in  natura  :  ergo  sum- 
mae  perfectionis  est  producere  sibi  summe 
similem.  Nulla  autem  creatura  potest  Deo 
summe  similis  esse.  Ex  tertia  suppositio- 
ne  sic  arguo  :  In  Deo  est  summa  simpli- 
citas.  Sed  quanto  aliquid  est  simplicius,  B 
tanto  in  pluribus  reperitur,  ut  patet  in 
universali,  quod  simplicius  est  singulari. 
Ex  defectu  vero  simplicitatis  est  quod  nu- 
meratur  in  pluribus  suppositis.  Quum  er- 
go  in  divina  essentia  sit  simplicitas  in 
nullo  deficiens,  oportet  quod  sit  in  plu- 
ribus  personis  non  plurificata.  Ex  suppo- 
sitione  quarta  arguitur  sic  :  In  Deo  est 
primitas  summa.  Quanto  autem  aliquid 
est  prius,  tanto  fecundius.  Ergo  sicut  di- 
vina  essentia  propter  sui  primitatem  prin- 
cipium  est  aliarum  essentiarum,  ita  per-  C 
sona  in  divinis  improducta,  est  propter 
suam  primitatem  alterius  increatae  perso- 
nae  productiva.  Verumtamen  validius  ar- 
gumentum  ad  hoc,  est  lumen  fidei  hoc 
dicentis.  Imo  validissimum  argumentum 
est  sacrae  Scripturae  testimonium,  cui  ma- 
gis  est  innitendum  quam  rationi.  Haec 
Richardus. 

Easdem  rationes  tangit  Bonaventura,  et 
addit  :  In  Deo  est  summa  beatitudo,  ergo 
summa  bonitas,  summa  caritas,  et  summa 
jucunditas.  Igitur  ratione  summa  bonita-  D 
tis  competit  Deo  se  summe  communicare, 
producendo  aequalem  sibi  personam.  Et 
quum  caritas  non  sit  amor  privatus,  sed 
dilectio  propria  ad  alium,  requirit  plura- 
litatem.  Item,  si  summa  jucunditas,  quum 
nullius  boni  sine  socio  sit  jucunda  pos- 
sessio,  ergo  ad  summam  jucunditatem  re- 
quiritur  societas,  et  ita  pluralitas.  Haec 
Bonaventura.  —  Porro  in  Breviloquio  suo 
ait  :  Fides  quum  sit  principium  cultus 
irim.vi.a.  Dei   et  fundamentum   doctrinae   quae   se- 


cundum  pietatem  consistit,  dictat  de  Deo 
sentiendum  esse  altissime  atque  piissime. 
Non  autem  sentiret  de  Deo  altissime,  si 
non  crederet  quod  Deus  posset  se  summe 
communicare ;  nec  sentiret  de  ipso  piis- 
sime,  si  crederet  quod  posset  et  nollet. 
Ideo  ut  piissime  et  altissime  sentiat,  dicit 
Deum  se  summe  communicare,  aeternali- 
ter  habendo  dilectum  et  condilectum,  ita 
quod  in  Deo  est  mens  generans,  verbum 
nascens,  et  amor  utrumque  nectens.  Haec 
idem. 

Praeterea,  circa  haec  scribit  ^Egidius  : 
Ratio  difficultatis  qualiter  in  Deo  cum 
unitate  essentiae  stet  suppositorum  plura- 
litas,  est  in  videndo  qualiter  plurificantur 
supposita,  et  tamen  non  numeratur  natu- 
ra.  Ideo  advertendum,  quod  natura  quae 
immediate  respicit  pluralitatem  supposi- 
torum,  ut  est  natura  speciei,  de  se  diver- 
sitatem  non  habet,  sed  per  accidens,  ut 
quum  recipitur  in  diversis  suppositis,  vel 
in  diversis  materiis.  In  omnibus  autem 
naturis  creatis,  esse  differt  a  natura.  Un- 
de  dicitur  tertio  de  Anima,  quod  non  est 
idem  magnitudo,  et  magnitudinis  esse;  et 
aqua,  et  aquae  esse.  Hinc  esse  quod  habet 
natura  creata,  non  est  esse  suum,  sed  est 
esse  quod  acquirit  in  supposito.  Hinc  si 
intelligatur  a  suppositis  abstracta,  non 
competit  ei  tale  esse.  Idcirco  secundum 
aliud  et  aliud  suppositum,  natura  habet 
aliud  et  aliud  esse.  Et  quoniam  numera- 
tur  ipsum  esse,  oportet  quod  numeretur 
natura  cui  acquiritur  tale  esse.  Ex  quo 
sequitur,  quod  suppositum  sit  unum  uni- 
tate  addita.  Hinc  dum  consideratur  homo 
qui  est  in  humanis  suppositis,  praeter  esse 
actuale,  et  consideratur  secundum  esse 
sua5  naturae,  omnia  supposita  humana  sunt 
unus  homo.  Si  ergo  plurificatur  humana 
natura,  hoc  est  secundum  esse  quod  in 
suppositis  habet.  Ergo  si  esset  in  homine 
idem  esse  actuale  et  esse  naturae,  per 
idem  esset  aliquis  homo,  et  hic  homo;  nec 
differret  considerare  humanam  naturam 
secundum  se  in  abstractione,  et  secundum 
esse  quod  habet  in  suppositis.  Sicque,  sic- 


AN   CUM   UNITATE   DIVIN.E   ESSENTLE    STET   PLURALITAS    PERSONARUM 


183 


ut  per  participationem  speciei  omnes  ho-  A 
mines  sunt  unus  homo,  ita  secundum  rea- 
lem  exsistentiam  in  omnibus  suppositis 
humanis  esset  una  natura  non  numerata. 
Quumque  in  Deo  sit  idem  esse  et  natura, 
nec  divina  natura  acquirat  esse  ex  hoc 
quod  in  suppositis  est;  ideo  quodlibet  sup- 
positum  eodem  est  Deus,  quo  hic  Deus. 
Unde  non  solum  secundum  rationem  sup- 
posita  divina  sunt  unus  Deus ;  sed  etiam 
secundum  rei  veritatem  et  aetualem  ex- 
sistentiam,  est  una  natura  non  numerata 
in  omnibus  divinis  supposilis.  Hinc  pa-  B 
tet  deceptio  Gommentatoris  putantis  quod 
semper  ad  plurificationem  suppositorum 
sequeretur  numeratio  naturae.Propter  quod 
aestimavit  quod  si  essent  plura  supposita 
in  divinis,  natura  divina  numeraretur  in 
eis.  Ait  namque  duodecimo  Metaphysicae  : 
Putaverunt  antiqui  trinitatem  esse  in  Deo, 
et  voluerunt  evadere,  dicendo  quod  sunt 
tres  et  unus  :  et  nescierunt  evadere,  quia 
quum  substantia  fuerit  numerata,  congre- 
gatum  erit  unum  per  unam  intentionem. 
Haec  iEgidius.  G 

At  vero  Antisiodorensis  in  prima  parte 
Summse  suae  circa  haec  loquitur  :  Sicut 
ad  summam  avaritiam  pertinet  nihil  de 
suis  bonis  velle  communicare,  sic  ad  sum- 
mam  bonitatem  liberalitatemque  pertinet 
omnia  bona  sua  velle  communicare.  Sed 
Pater  ab  eeterno  est  summe  bonus  ac  li- 
beralis.  Ergo  ab  aeterno  voluit  alicui  com- 
municare  suae  plenitudinem  majestatis  : 
quod  est  genus  suum  dare,  et  aequalem 
sibi  filium  generare.  Si  enim  aliquid  sibi 
soli  reservaret,  non  esset  in  eo  liberalitas  D 
summa.  Quod  autem  hoc  potuit,  sic  pro- 
batur  :  quia  homo  infirmus  hoc  potest, 
utpote  aequalem  sibi  filium  generare,  et 
hoc  est  in  eo  naturalis  perfectionis  indi- 
cium;  ergo  multo  fortius  omnipotens  Deus 
ab  aeterno  hoc  potuit.  Et  hoc  est  quod  per 
h.  lxvi,  o.  Isaiam  ait  :  Si  ego  qui  ceteris  generatio- 
nem  tribuo,  sterilis  remanebo?  Quasi  di- 
cat  :  Hoc  mirum  esset,  si  ego  qui  ceteris 
praesto  generandi  potestatem,  permaneo 
sterilis  in  me  ipso.  Fecunditas  etenim  re- 


rum  summam  ipsius  ostendit  fecundita- 
tem.  Propterea  oportet  pluralitatem  perso- 
narum  esse  in  Deitate.  Hinc  B.  Dionysius 
in  libro  de  Divinis  ait  nominibus  :  In  om-  cap. 
ni  fere  theologica  actione  Thearchiam,  id 
est  principalem  Deitatem,  videmus  lauda- 
tam  ut  monadem,  propter  simplicitatem 
et  unitatem  suee  impertibilitatis  superna- 
turalis,  et  ut  trinitatem,  propter  susten- 
tantem  superessentialis  fecunditatis  expres- 
sionem.  —  Insuper,  copiosior  est  potentia 
qua  aliquis  potest  dare  et  de  suo  et  de 
alieno,  quam  illa  qua  quis  non  potest  dare 
nisi  de  alieno.  Sed  potentia  Dei  copiosis- 
sima  est.  Ergo  ab  aeterno  potuit  dare  ali- 
cui  de  suo,  id  est  suam  essentiam,  suam 
deitatem,  suam  scientiam  (hoc  autem  est 
generare  filium  sibi  aequalem);  et  voluit, 
sicut  probatum  est.  —  Amplius,  inter  om- 
nes  emanationes  perfectissima  est  gene- 
ratio,  quoniam  ipsa  assimilat  penitusque 
adaequat  generatum  suo  generatori  :  quod 
aliee  emanationes  non  faciunt.  Quum  ergo 
fons  bonitatis  copiosissime  atque  plenis- 
sime  vivat,  sequitur  quod  emanatio  co- 
piosissima  ac  plenissima,  scilicet  genera- 
tio,  fit  ab  ipso.  Sicque  genuit  filium  sibi 
aequalem,  et  per  consequens  consubstan- 
tialem  ac  coaeternum.  Simili  modo  osten- 
ditur  processio  Spiritus  Sancti.  Quemad- 
modum  enim  emanatio  qua  aliquid  emanat 
ab  alio  per  modum  generationis,  est  per- 
fectissima;  sic  emanatio  qua  aliquid  ema- 
nat  ab  alio  per  modum  benignitatis  ac 
liberalitatis,  est  jucundissima  atque  gratis- 
sima.  Ideo  sicut  illam,  ita  et  istam  neces- 
se  est  fonti  totius  bonitatis  et  jucunditatis 
ac  liberalitatis  competere.  Et  haec  est  pro- 
ductio  Spiritus  Sancti,  qui  per  modum 
doni  emanat,  ut  infra  magis  patebit.  Haec 
Antisiodorensis. 

Praeterea,  circa  haec  scribit  Albertus  : 
Quaeritur,  cur  in  aliis  entibus  ad  nume- 
rum  hypostasium  sequitur  numerus  na- 
turae,  et  non  in  divinis.  Bespondendum, 
quod  hoc  est  propter  identitatem  naturae 
et  hypostasis  in  divinis.  Hypostasis  nam- 
que,  seu  quocl  est,  invenitur  quatuor  mo- 


184 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  :    QILEST.   V 


dis  in  entibus.  In  quibusdam  etenim  dif- 
fert  hypostasis  a  natura,  seu  quod  est 
a  quo  est  :  ita  tamen,  quod  natura,  seu 
quo  est,  communicabilis  est  pluribus,  et 
actu  communicatur  per  divisionem  ipsius 
quod  est,  sive  hypostasis,  per  actum  ge- 
nerationis,  sicut  in  omnibus  generabilibus 
et  corruptibilibus.  In  quibusdam  vero  na- 
tura,  seu  quo  est,  communicabilis  est,  et 
differt  a  quod  est,  seu  supposito  vel  hy- 
postasi ;  sed  actualiter  non  communica- 
tur,  eo  quod  totam  suam  materiam  habeat 
intra  se,  in  qua  possibile  est  ipsum  esse, 
et  nihil  de  ea  est  extra  ipsum,  nec  actu, 
neque  potentia  :  ut  in  sole,  luna  et  stellis, 
in  quibus  species  salvatur  in  uno.  Quo- 
niam  hoc  est  generale  principium  apud 
*  naturam  naturales*,  quod  omnium  quorum  non  est 
generaicm  ma[erja  ^a  intra  formam  terminata,  est 
actus  generationis,  per  quem  diviso  sup- 
posito  forma  multiplicatur  in  plura  nu- 
mero.  Item,  in  quibusdam  natura,  seu  quo 
est,  differt  a  supposito,  seu  quod  est ;  ta- 
men  simpliciter  est  ipsum  quod  est  in- 
divisibile,  non  ex  materia  consfans  :  quia 
secundum  Boetium  in  libro  de  Duabus 
Christi  naturis,  in  spiritualibus  nulla  est 
materia.  Idcirco  salvatur  in  talibus  spe- 
cies  in  uno  supposilo,  nec  communicatur  : 
imo  contrahit  individuantia  a  proprietati- 
bus  suppositi,  penes  attributa  personalia 
accepta.  Et  sic  est  in  angelis.  Sed  in  di- 
*  vei  vinis,  quo  est  et*  natura,  omnino  indiffe- 
rens  est  a  supposito  :  et  ideo  numerato 
supposito,  non  dividitur  natura,  sed  indif- 
ferens  est  et  manet  in  omnibus  supposi- 
tis  ejusdem  naturse.  Idcirco  non  sequitur, 
Pater  est  Deus,  Filius  est  Deus,  Spiritus 
Sanctus  est  Deus,  ergo  sunt  tres  Dii  :  quia 
terminus  numeralis  non  ponit  rem  suam 
nisi  circa  suppositum,  et  non  circa  natu- 
ram  seu  quo  est.  Heec  Albertus. 

Quocirca  sciendum,  quod  Albertus  ali- 
ter  accipit  quod  est,  et  quo  e.st,  quam 
Thomas  atque  J%idius.  Quia  ut  patuit, 
Albertus  per  quod  est  intelligit  hyposta- 
sim  sive  suppositum;  per  quo  est,  essen- 
tiam  seu  naturam.  Thomas  vero  et  JEgidius 


A  per  quod  est  sumunt  naturam  secundum 
quod  recipit  esse;  per  quo  est,  ipsum  es- 
se  actuale  seu  esse  exsistentiee  actualis. 

Praeterea  de  materia  hac  Alexander  scri- 
bit  diffuse;  sed  in  praehabitis  continetur 
ejus  sententia.  Imo  quorumdam  scripta 
inducta  doctorum  nunc  preetactorum,  ex 
scriptis  sapientissimi  Alexandri  sumpta 
videntur.  Inducit  etiam  Alexander  ratio- 
nes  Richardi  de  S.  Victore,  quibus  probat 
pluralitatem  personarum  esse  in  Deo.  Quae 
infra  tangentur. 

B  At  vero  Scotus  hic  scribit  :  Quod  in 
divina  natura  sit  persona  producta  seu 
pluralitas  personarum,  ostendi  potest  per 
rationem,  et  forsan  magis  demonstrati- 
vam,  quam  sint  multee  demonstrationes 
in  Metaphysica  positee.  Unde  arguitur  sic  : 
Quidquid  ex  ratione  propria  est  princi- 
pium  productivum,  secundum  modum  se- 
cundum  quem  est  in  illo,  et  ut  est  in 
illo,  sic  erit  productivum,  ut  si  sit  in  illo 
perfecte,  productivum  est  perfecte.  Quia 
enim  immediate  naturam  principii  illius 

C  consequitur  quod  sit  productivum,  propo- 
sitio  dicens  hoc  de  illo,  erit  immediata.  Et 
ideo,  quia  naturam  caloris  immediate  con- 
sequitur  quod  sit  activum  principium,  in 
quocumque  est,  erit  principium  activum  : 
ut  si  sit  in  illo  perfecte,  aget  perfecte;  si 
imperfecte,  ut  in  minori  calido,  aget  im- 
perfecte.  Hsec  propositio  si  in  Metaphysica 
scripta  esset,  non  negaretur.  Sed  intel- 
lectus  habens  intelligibile  sibi  actualiter 
praesens,  ratione  hujus  totius  est  produ- 
ctivus  notitise  genitse  :  non  dico  ratione 

D  intellectus  dumtaxat,  nec  ratione  objecti 
tantum,  sed  dum  ista  conveniunt,  ita  quod 
totum  est  productivum  notitise  genitse.  Er- 
go  in  quocumque  est  intellectus  habens 
objectum  intelligibile  actu  sibi  prsesens, 
est  causa  seu  origo  notitiae  genitse.  Sed  in 
primo  supposito  in  quo  est  natura  divina, 
est  intellectus  habens  objectum  infinitum, 
intelligibile,  actu  sibi  prsesens :  ergo  ibi  est 
principium  productivum  notitise  genitae 
secundum  proportionem  illius  principii. 
Sed  principium  est  infinitum  :  ergo  produ- 


AN   CUM   UNITATE  DIVIN.E   ESSENTLE   STET   PLURALITAS   PERSONARUM 


185 


ctum,  quae  est  notitia  genita.  Nihil  autem 
est  infinitum  nisi  Deus  ;  nec  idem  est  gi- 
gnens  et  genitum.  Ergo  in  Deo  est  persona 
producens  et  persona  producta.  —  Item,  in 
omni  quod  non  includit  imperfectionem, 
necessitas  est  perfectior  conditio  quam 
contingentia.  Sed  producere,  imperfectio- 
nem  non  includit  :  ergo  simpliciter  per- 
fecta  productio,  quae  est  Dei,  erit  neces- 
saria.  Sed  nulla  talis  est  ad  extra,  ut  infra 
patebit  :  ergo  erit  ad  intra.  —  Circa  haec 
multa  inducit  Scotus,  replicando,  solven- 
do,  et  quarumdam  rationum  insufficien- 
tiam  ostendendo,  prout  infra  pandetur. 

Ad  primam  ergo  instantiam  responden- 
dum,  quod  quamvis  formalis  distinctio 
inter  attributa  divina,  quoad  hoc  minor 
est  quam  personalis,  quia  non  est  realis, 
tamen  ob  hoc  magis  derogat  unitati,  sim- 
plicitati,  identitati  ac  perfectioni  divini 
esse,  quoniam  ponitur  inter  ea  quae  ab- 
solute  conveniunt  Deo  :  inter  quae  ex  na- 
tura  rei  nulla  prorsus  est  non  identitas 
aut  formalis  distinctio,  sed  purissima  uni- 
tas,  extrema  simplicitas,  ac  mera  omnino 
identitas.  Nec  possent  attributa  illa  si  ex 
natura  rei  formaliter  distinguerentur,  ad 
aliquod  simplicissimum  unum  penitus  ex 
sua  natura  indistinctum  reduci.  Porro  per- 
sonalis  distinctio  in  divinis,  attenditur  non 
penes  absoluta,  sed  respectiva  :  quae  su- 
per  absoluta  illa  nil  addunt  reale,  sed 
omnia  in  divino  esse  penitus  unum  sunt, 
et  cum  divina  essentia  omnifarie  idem 
sunt,  sicque  vere  realiter  ad  unum  sim- 
plicissimum  reducuntur.  Idcirco  divinae 
unitati,  simplicitati,  identitati,  perfectio- 
ni,  personalis  illa  distinctio  non  repugnat. 

Ad  secundam  dicendum,  quod  divinae 
increatae  personae  in  aliquo  realiter  distin- 
guuntur,  puta  in  relativa  proprietate.  Nec 
tamen  ob  hoc  ulla  perfectio  alicui  divinae 
deest  persona,  quoniam  deitatis  plenitudo 
in  unaquaque  exsistens,  omnem  imper- 
fectionem  excludit  ab  eis  :  et  quamvis 
relativa  proprietas  et  notionalis  actio  sive 
perfectio,  ac  personalis   productio  unius 


A  personae  divinae,  non  sit  in  alia  secundum 
propriam  rationom  et  appropriationem,  at- 
que  secundum  modum  quibus  insunt  uni 
personae;  nihilo  minus  secundum  id  quod 
essentialiter  sunt,  et  secundum  modum 
aliis  personis  convenientem,  insunt  eis- 
dem.  Essentialiter  quippe  sunt  ipsa  divi- 
na  essentia,  quae  una  et  eadem  numero 
in  tribus  superbenedictis  consistit  perso- 
nis.  Et  quemadmodum  congruit  Patri  a 
se  ipso  et  non  ab  alio  deitatem  ac  divinam 
habere  essentiam,  sic  Filio  congruit  eam 

B  habere  a  Patre  solo,  et  Spiritui  Sancto 
a  Patre  et  Filio.  —  Aliqui  vero  ad  argu- 
mentum  hoc  responderunt,  quod  relatio 
in  divinis  non  dicit  perfectionem  nec  ali- 
quid,  sed  solum  ad  aliquid.  Quorum  so- 
lutio,  ul  taetum  est,  et  suo  loco  tangetur, 
non  videtur  posse  salvari,  quum  et  illud 
ad  aliquid,  sit  ens  reale  ot  aliquid  in- 
creatum,  omni  ente  creato  infinite  per- 
fectius  atque  praestantius, imo  realiter  ipsa 
divina  essentia.  Ea  quoque  quae  Deo  ad- 
scribuntur,  attribuuntur  et  conveniunt  ei 

C  omni  imperfectione  seclusa,  cum  perfe- 
ctione  immensa,  ut  divinus  Dionysius  in 
pluribus  docet  locis.  Conformiter  activa 
generatio  Patris  est  perfectissima  emana- 
tio,  et  paterna  illa  fecunditas,  infinita  est 
dignitas  ;  nec  minor  dignitas  aut  nobili- 
tas  est  Unigenito  Patris,  esse  naturalem 
et  unicum  consubstantialemque  Filium  Pa- 
tris  aeterni,  quam  ipsa  paterna  fecundi- 
tas  generatioque  activa. 

Ad  tertiam  respondendum,  quod  in  Deo 
ponenda  est  personarum   pluralitas,  non 

D  ex  necessitate  indigentiae,  quasi  persona 
Patris  non  sit  in  se  ipsa  absolute  simplici- 
terque  perfecta,  vel  quasi  divina  natura 
in  uno  supposito  perpetuari  non  possit ; 
sed  ex  naturali  et  infinila  exuberantia, 
plenitudine  et  communicabilifate  bonita- 
tis,  felicitatis  et  gloriae  superbeatissimi  et 
superoptimi  et  superditissimi  et  superli- 
beralissimi  el  superamorosissimi  Dei,  nil 
proprium  sibi  soli  reservantis,  sed  omnia 
sua  superplenissime  communicantis,  pro- 
ut  suae  infinitissimae  bonitati,  caritati  ac 


186 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QU^ST.    V 


Iiberalitati  prorsus  immensae  naturale  et  A 
condecens  est.  Hinc  ad  argumentum  quo 
ita  arguitur:Pluralitas  est  superflua,  quan- 
do  non  plus  de  bonitate  et  perfectione  est 
in  plnribus  quam  in  uno,  dicente  primo 
Physicorum  Philosopho  :  Si  aliquid  aeque 
bene  fieri  potest  per  unum  sicut  per  plu- 
ra,  magis  ponendum  est  unum  quam  plu- 
ra.  Ad  hoc,  inquam,  respondet  Richardus, 
quod  falsum  est,  quando  plenitudo  boni- 
tatis  est  ratio  pluralitatis. 

Ad  quartam  respondendum,  quod  Aver- 
roes  in  isto,  sicut  in  multis  aliis,  contra  B 
fidem  christianam  enormiter  damnabili- 
terque  erravit,  quemadmodum  condem- 
nati  haeretici  :  quia  ex  consideralionibus 
creaturarum,  praesumpsit  immoderanter 
judicare  de  Creatore,  quasi  tota  Creatoris 
perfectio,  proprietas,  eminentia,  plenarie 
relucerent  in  creaturis,  atque  ex  eis  pos- 
sent  cognosci,  quum  tamen  universitas 
totusquo  ordo  entis  creati,  infinite  a  ple- 
na  Dei  ac  divinorum  repraesentatione  defi- 
ciat.  Itaque  dico,  quod  totae  tres  personae, 
seu  totum  aggregatum,  ut  verbis  illius  C 
reprobi  utar,  sunt  una  res  unusque  sub- 
sistens  Deus  et  una  essentia  realiter,  non 
intentionaliter  aut  logice,  secundum  quod 
sanctus  asserit  Augustinus,  quod  Pater  et 
Filius  et  Spiritus  Sanctus  sunt  una  sum- 
ma  res,  utpote  unus  Deus  exsistentialiter, 
non  per  abstractionem.  Sunt  equidem  tres 
res  respectivae,  et  una  res  absoluta,  prout 
hoc  infra  tractabitur.  Hujus  tamen  non 
invenitur  per  omnia  simile  in  creaturis. 
Nec  mirum,  quum  creata  essentia  increa- 
tee  essentiae  perfectionem  plene  imitari,  D 
participare,  aut  repraesentare  non  valeat, 
imo  ut  tactum  est,  in  infinitum  inde  defi- 
ciat.  Idcirco  decepti  sunt  et  aeternaliter 
perierunt,  qui  in  his  quae  fidei  sunt,  vo- 
luerunt  ex  creaturis  immoderate  judicare 
de  Creatore.  Verumtamen  in  creaturis  in- 
venitur  aliqualiter  simile  hujus,  quum  in 
rebus  creatis  videamus  aliqua  esse  eadem 
genere,  aliqua  specie. 

Ad  quintam  instantiam,  quae  est  confir- 
matio   argumenti    nunc   tacti,    dicendum 


quod  utique  divina  essentia  sicut  et  Dei- 
tas  ipsa,  est  res  una  subsistens  et  persona, 
loquendo  de  persona  absolute,  prout  phi- 
losophi  et  Judaei  ac  Sarraceni  loquuntur 
de  persona  in  divinis.  Et  nihilo  minus 
ipsa  essentia  communicabilis  est  et  com- 
municata  Filio  et  Spiritui  Sancto,  ac  tri- 
bus  supergloriosis  personis  communis  :  et 
hoc  est  ex  infinita  exuberantia  bonitatis 
et  plenitudinis  divinse  essentiee,  in  se  pe- 
nitus  illimitalse  et  incontractse :  quod  nulli 
creatae  potest  convenire  essentiae,  quum 
in  se  ipsa  sit  limitata,  atque  ad  certum 
gradum  bonitatis,  entitatis  et  perfeetionis 
arctata.  Et  hoc  non  attenderunt  infideles 
neque  philosophi.  Hinc  asserit  Alexander, 
quod  essentiam  posse  pluribus  communi- 
cari,  est  perfectionis ;  sed  ipsam  diversi- 
ficari  et  multiplicari  in  his  quibus  commu- 
nicatur,  est  imperfectionis  :  quia  videlicet 
per  individuantia  seu  per  differentias  in 
illis  contrahitur.  Divinae  autem  essentiae 
oportet  adscribere  omnem  perfectionem, 
et  omnem  imperfectionem  removeri  ab 
ea.  Quamvis  autem  divina  essentia  sit  mo- 
do  jam  tacto  persona,  non  tamen  est  con- 
cedendum  quod  in  divinis  sint  quatuor 
personae  :  quia  divina  essentia  non  est 
extra  tres  personas  subsistens,  nec  ab  ulla 
earum,  neque  a  tribus  simul  distincta 
realiter. 

Ad  sextam  dicendum,  quod  tam  Filius 
quam  Spiritus  Sanctus,  est  ens  aeternum, 
perfeetum  et  independens,  quamvis  pro- 
ductum  :  quoniam  ab  emanatione  et  pro- 
ductione  divina  ad  intra,  removenda  est 
omnis  imperfectio  annexa  emanationibus 
productionibusque  ad  extra.  Ideo  omnis 
potentialitas,  omnis  dependentia,  omnis 
inferioritas,  sunt  longe  ab  ea.  Nec  est  in 
ea  non  esse  ante  esse,  nec  re  nec  intel- 
lectu  :  quoniam  non  est  ibi  productio  ex 
nihilo  nec  ex  materia,  sed  de  substantia 
Patris ;  et  idem  numero  esse  absolutum 
quod  habet  producens,  communicatur  per- 
sonae  productae.  Propterea  nec  Filius  nec 
Spiritus  Sanctus  esset  nihil  aut  esse  de- 
sineret,  si  per  impossibile  sibi  ipsi  relin- 


AN   CUM   UNITATE   DIVIN^E   ESSENTLE    STET   PLURALITAS   PERSONARUM 


187 


queretur.  —  Circa  hoc  scribit  Scotus  :  Non 
sequitur,  Si  est  productum,  est  dependens, 
quando  producitur  in  eadem  natura ;  et 
concedo  quod  sic  productum,  aeque  in- 
dependenter  habet  naturam  divinam  sic- 
ut  producens.  Nec  tamen  sequitur,  quod 
unum  non  praeexigeret  alterum,  quia  est 
quidam  ordo  praeexsistentiae  sine  ordine 
dependentiae,  dum  unum  est  ab  alio  in 
eadem  natura.  Haec  Scotus. 

Ad  septimam  respondetur,  quod  ea  quae 
sunt  convertibiliter  idem  uni  tertio  sin- 
gulari,  sunt  eadem  inter  se.  Divina  autem 
essentia  cum  nulla  divina  persona  est  con- 
vertibiliter  idem,  quum  sit  tribus  perso- 
nis  communis.  —  Porro  Scotus  ad  istud 
respondet  :  Quando  arguitur,  Quaecumque 
sunt  unum  et  idem  uni  et  eidem,  sunt 
eadem  inter  se;  dicendum,  quod  quaecum- 
que  sunt  idem  uni  et  eidem  simplieiter, 
sunt  eadem  simpliciter  illa  identitate  qua 
sunt  idem  illi  uni  :  aliter  esset  paralogis- 
mus  accidentis.  Et  quando  dicitur,  Pater 
est  idem  Deitati ;  dico  quod  non  est  idem 
ei  formaliter.  Idcirco  non  potest  concludi 
formalis  identitas  inter  Patrem  et  Filium. 
Quod  si  dixeris,  nolo  concludere  identita- 
tem  formalem,  sed  personalem ;  dico  quod 
nec  identitas  suppositi  inter  eos  potest 
concludi  :  quia  sic  medium  non  est  idem 
utrique  extremo,  quoniam  non  est  eadem 
natura  Patri  et  Filio  per  eamdem  subsi- 
stentiam.  Unde,  si  medium  sit  idem  ali- 
qua  identitate,  et  extrema  sint  eadem  me- 
dio  illi  illa  identitate,  extrema  necessario 
inter  se  eadem  erunt  simili  identilate. 
Si  dixeris,  Nolo  quod  medium  sit  forma- 
liter  idem  extremis,  nec  idem  secundum 
eamdem  subsistentiam,  sed  quod  sint  idem 
essentialiter,  quod  est  manifeste  verum 
et  prius  concessum,  ergo  sequitur  quod 
Pater  sit  essentialiter  Filius,  et  ita  nec 
unum  erit  extra  essentialem  rationem  al- 
terius  :  dico  quod  si  accipiatur  medium 
secundum  identitatem  essentialem  extre- 
mis,sequitur  quod  extrema  habeant  unam 
essentiam  eis  communicatam  :  ideo  sequi- 
tur  quod  Pater  sit  idem  quod  Filius.  Nec 


A  tamen  sequitur  quod  Pater  sit  Filius  :  quia 
tunc  concluderetur  identitas  formalis  vel 
suppositiva.  Haec  Scotus. 

Praeterea  Franciscus  de  Mayronis  ad  is- 
tam  objectionem  respondet  :  Ad  illud 
principium  per  se  notum,  Quaecumque 
sunt  eadem  uni  et  eidem,  sunt  eadem  in- 
ter  se,  quadrupliciter  respondetur.  Aliqui 
dicunt,  quod  non  tenet  in  terminis  illi- 
mitatis  :  divina  autem  essentia  est  illi- 
mitata.  Alii  dicunt,  quod  non  tenet  in  non 
adaequatis  :  ut  si  idem  corpus  divina  vir- 

B  tute  in  duobus  sit  locis;  quorum  unus  non 
adest  alteri.  Alii  asserunt,  quod  non  tenet 
in  non  proportionatis  :  sicut  idem  potest 
esse  in  diversis  quando,  quse  tamen  non 
sunt  simul.  Alii  dicunt,  quod  non  tenet 
in  terminis  non  convertibilibus,  quales 
sunt  divina  essentia  atque  relatio  :  quia 
licet  Socrates  sit  homo,  et  Plato  sit  homo, 
non  tamen  Socrates  est  Plato.  Et  propter 
hoc  in  secunda  figura  ex  puris  affirmati- 
vis  non  potest  fieri  syllogismus.  Sed  nulla 
harum  solutionum  valet,  secundum  Fran- 

C  ciscum.  Prima  non  :  quia  quum  forma 
syllogistica  teneat  virtute  hujus  principii 
(eo  enim  quod  extrema  uniuntur  in  medio 
in  praemissis,  uniuntur  inter  se  in  con- 
clusione),  tunc  nunquam  teneret  forma 
syllogistica  in  divinis.  Secunda  quoque 
non  valet,  quia  conjunctio  extrinseca  nun- 
quam  arguit  intrinsecam,  licet  intrinseca 
arguat  bene  extrinsecam.  Si  enim  coi*- 
pus  esset  locus,  et  esset  in  duobus  locis, 
tunc  bene  sequeretur  quod  duo  loca  es- 
sent  unus  locus.  Nec  tertia  valet,  quoniam 

D  quando  non  est  idem  cum  re  tempora- 
li,  et  per  consequens  nec  ipsa  quando 
ad  invicem,  sicut  de  secunda  est  dictum. 
Nec  quarta  valot,  quoniam  omnia  indivi- 
dua  sunt  idem  in  specie,  et  eodem  modo 
sunt  inter  se  idem,  quia  specifice.  Idcirco 
principium  illud  stat.  Hinc  dico  quod  is- 
tud  principium  non  est  negandum,  quum 
per  ipsum  teneat  forma  syllogistica  per- 
fecta,  quae  est  per  se  nota;  et  si  fallat  in 
aliqua  materia,  tunc  est  inutilis  conjuga- 
tio,  et  syllogismus  imperfectus.  Et  dico  ad 


188 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  J    QU^EST.    V 


argumentum  quod  fit  contra  personas  di-  A 
vinas  assumpto  isto  principio,  quod  quum 
personae  divinae  sint  idem  cum  divina  es- 
sentia,  necessario  sunt  idem  inter  se,  ali- 
ter  tamen  et  aliter.  Nam  sunt  idem  cum 
divina  essentia  identice  et  essentialiter, 
non  tamen  identice  inter  se,  sicut  dicit 
Hilarius  libro  de  Trinitate  :  Pater  est  id 
quod  Filius.  Contra  :  Quaecumque  uni  et 
eidem  sunt  eadem,  eo  modo  quo  sunt  ea- 
dem  illi,  sunt  eadem  inter  se.  Sed  divinae 
personae  sunt  identice  idem  cum  divina 
essentia.  Ergo  sunt  identice  idem  inter  B 
se.  Dico  quod  istud  principium  simplici- 
ter  sumptum,  atque  in  terminis  simpli- 
cibus,  est  necessarium  et  verissime  tenet; 
tamen  sumptum  cum  determinatione,  non 
tenet.  Nam  genus  et  differentia  sunt  in 
primo  modo  dicendi  idem  speciei ;  tamen 
non  sunt  idem  inter  se  in  primo  modo 
dicendi  per  se.  —  Haec  Franciscus,  qui 
circa  istud  multas  movet  difficultates. 

Ad  ultimam  respondendum,  quod  divi- 
nae  personae  non  distinguuntur  substan- 
tialiter,  sed  relative;  non  accidentaliter,  C 
quum  accidens  in  Deo  non  habeat  locum. 
Relatio  etiam  in  divinis  a  substantia  non 
diversificatur.  In  creaturis  autem  inter 
substantiam  et  accidens  non  est  medium. 
In  Deo  quoque  relatio  aliquo  modo  per 
modum  accidentis  se  habet,  in  quantum 
non  est  de  ratione  Dei  absoluta,  ut  infra 
clarius  elucescet. 

Argumentum  autem  quod  factum  est  de 
multiplicatione  naturae  in  suppositis,  ex 
verbis  iEgidii  preeinductis  solutum  est. 
Quae  tamen  solutio  transit  secundum  eos  D 
qui  inter  esse  et  essentiam  ponunt  realem 
distinctionem.  Sic  et  Thomas  respondet  : 
In  creaturis,  inquiens,  differunt  essentia 
et  esse ;  nec  essentia  habet  esse  nisi  in 
habente  essentiam.  ldeo  dum  creata  com- 
municatur  essentia,  communicatur  tantum 
secundum  rationem  suam,  non  secundum 
esse  :  quia  secundum  illud  esse,  non  est 
nisi  in  uno  tantum  habente.  Divina  vero 
essentia  est  suum  esse.  Idcirco,  quando 
communicatur  essentia  illa,  communica- 


tur  et  esse  ipsius.  Unde  essentia  non  tan- 
tum  est  una  secundum  rationem,  sed  item 
secundum  esse.  Propter  hoc  potest  esse 
una  numero  in  pluribus  personis.  Heec 
Thomas.  —  Porro  qui  inter  esse  et  essen- 
tiam  ita  non  distinguit,  habet  responsio- 
nem  ad  argumentum  ex  verbis  Alexandri 
preehabitis. 

Sed  contra  hanc  fidei  veritatem  adhuc 
objici  potest  ex  dictis  Henrici  et  Scoti, 
hoc  modo  :  Impossibile  est  plura  necesse 
esse,  ergo  impossibile  est  esse  plura  sup- 
posita  quorum  quodlibet  sit  necesse  esse. 
Item,  quod  non  habet  esse  a  se,  non  habet 
omnino  necessarium  esse.  Rursus,  produ- 
cens  est  aliquo  modo  prius  producto,  et 
in  illo  priori  potest  productum  intelligi 
non  esse.  Sicque  Filius  potest  intelligi  non 
fuisse  pro  tunc  :  et  ita  non  esse  praecedit 
esse  in  ipso;  nec  videtur  idem  esse  reali- 
ter  cum  illo  quod  tunc  necessario  fuit,  hoc 
est  cum  divina  essentia.  —  Sed  ad  ista 
habetur  ex  praedictis  solutio.  Nam  tres 
personee  sunt  unum  esse  absolutum,  non 
tria  esse  :  idcirco  non  sunt  plura  necesse 
esse.  Et  quoniam  Filius  recipit  idem  esse 
et  eamdem  essentiam  quae  habet  Pater, 
competit  Filio  ex  se  formaliter  necessario 
esse,  non  tamen  ex  se  quasi  ex  productivo 
principio.  Nec  in  generatione  Filii  accipi 
potest  non  esse  ante  esse,  quum  idem  sit 
esse  Patris  et  Filii.  Estque  in  Deo  solum 
processio  actus  ab  actu,  lucis  a  Iuce,  per- 
fecti  a  perfecto,  omni  imperfectione  se- 
clusa.  Et  quoniam  personae  in  divinis  non 
absolute,  sed  relative  sumuntur,  non  po- 
test  una  intelligi  sine  alia;  nec  potest  una 
intelligi  non  esse  in  illa  prioritate,  quum 
simul  sint  :  et  est  illa  prioritas  dumtaxat 
originis,  ab  omni  potentialitate  et  depen- 
dentia  penitus  aliena.  Postremo,  persona 
producens  et  persona  producta,  non  sunt 
una  eademque  persona,  quamvis  utraque 
sit  ipsa  divina  essentia,  quae  non  est  di- 
recte  terminus  productionis.  Sufficit  quo- 
que  distinctio  rationis,  ad  verificandum 
quod  quaedam  opposita  conveniunt  his 
quae  realiter  idem  sunt,  ut  quod  essentia 


QU^ST.    VI    :    AN   IN   DIVINIS    SINT   TANTUM   TRES   PERSON^ 


189 


est  communicabilis,  non  persona,  quam- 
vis  sint  idem  re ;  et  item  quod  persona 
producitur,  non  essentia,  quae  est  perso- 
na  :  quia  essentia  ob  suam  fontalem,  im- 
mensam,  exuberantissimam  perfectionem, 
continet  in  se  et  id  quod  identitatis  et 
communionis  est  ratio,  et  etiam  id  quod 
est  ratio  distinctionis.  Etenim  quum  Filius 
sit  perfecta  imago  et  verbum  plenissimum 
Dei  Patris,  necesse  est  totum  quod  Patris 
est,  seu  Patris  plenam  essentiam,  conti- 
neri,  praesentari  et  vere  esse  in  Filio.  Et 
horum  aliquale  exemplum  est,  quod  in 
istis  inferioribus  natura  secundum  se  con- 
siderata,  ingenerabilis  et  incorruptibilis 
perhibetur;  suppositum  vero,  generabile 
et  corruptibile  :  non  tamen  realiter  distin- 
guuntur. 


A  diligit  Filium,  ita  et  Spiritum  Sanctum. 
Sed  diligit  Filium  amore  qui  est  Spiritus 
Sanctus  et  persona  distincta  ac  specia- 
lis  :  ergo  diligit  Spiritum  Sanctum  amore 
qui  est  specialis  persona.  —  Quinto,  quo- 
niam  sicut  in  Patre  est  infinita  potestas, 
infinita  bonitas,  infinita  exuberantia,  in- 
finita  communicabilitas  et  caritas,  ita  in 
Spiritu  Sancto  :  ergo  eadem  ratio  produ- 
cendi  personam  ad  intra  est  in  Spiritu 
Sancto  quae  in  Patre.  Et  sicut  Augustinus 
arguit  de  Patre   quod  generet  et  produ- 

B  cat,  sic  argui  posset  de  Spiritu  Sancto  : 
et  sic  viderentur  infinitae  esse  personae 
divinae.  —  Sexto,  quoniam  generare  et 
spirare,  est  perfectionis  in  Patre  et  Filio  : 
ergo  competit  Spiritui  Sancto,  qui  ambo- 
bus  aequalis  est. 


QUiESTIO   VI 


SExto  quaeritur,  An  in  divinis  sint 
tantum  tres  personse.  C 

Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  in 
rerum  natura  tria  sunt  principia  produ- 
cendi  unurn  ex  alio,  puta  natura,  ratio,  et 
voluntas.  Sed  in  divinis  ponitur  productio 
per  modum  naturae,  ut  generatio  Filii  a 
Patre;  et  productio  per  modum  volunta- 
tis,  videlicet  processio  Spiritus  Sancti.  Er- 
go  necesse  est  ponere  tertiam  productio- 
nem,  quae  est  per  modum  rationis  seu 
intellectus.  —  Secundo,  quia  productio  per 
modum  rationis  aut  intellectus.est  dignior 
productione  quee  est  per  modum  naturae,  D 
quum  ratio  ejusque  actio  dignior  sit  vi 
generativa  seu  natura  et  operatione  ipsius. 
Ergo  est  Deo  potissime  adscribenda  :  quod 
enim  est  dignius,  est  Deo  maxime  attri- 
buendum.  —  Tertio,  quia  perfectus  ordo 
videtur  exigere,  quod  sicut  in  Deo  est  una 
persona  dans  et  non  accipiens;  una  quo- 
que  dans  atque  accipiens,  scilicet  Filius; 
et  tertia  accipiens,  et  non  dans  ad  intra  : 
ita  sit  quarta  persona  non  dans  neque  ac- 
cipiens.  —  Quarto,  quoniam   sicut  Pater 


Ad  hanc  quaestionem  Alexander  respon- 
det  :  In  divinis  tantum  esse  debent  tres 
personae ;  nec  possunt  plures  esse,  quo- 
niam  sequeretur  quod  in  summa  Trinitate 
non  esset  summa  germanitas  nec  summa 
connexio,  sed  inordinatio  atque  confusio. 
Communio  namque  boni  non  potest  esse 
nisi  duobus  modis,  hoc  est  :  per  modum 
naturae,  et  haec  est  generatio  ;  vel  per 
modum  voluntatis,  et  haec  est  processio 
amoris  ab  amante.  Est  itaque  in  divinis 
emanatio  per  modum  rationis  seu  intelle- 
ctus;  sed  haec  non  est  alia  a  productione 
naturali.  Deo  namque  non  aptatur  pro- 
ductio  cujuscumque  naturae,  sed  naturae 
dignioris,  quae  est  rationalis  et  intellectu- 
alis  natura;  nec  dicitur  ibi  generatio  secun- 
dum  quemcumque  modum,  sed  secundum 
quod  intelligentia  a  mente  procedit,  quae 
est  prima  productio  naturae  rationalis.  Pro- 
pter  quod  asserit  Augustinus,  generatio- 
nem  Filii  per  productionem  intelligentiae 
a  mente  intelligi,  et  productionem  Spiri- 
tus  Sancti  per  productionem  amoris  ab 
utroque,  scilicet  a  mente  et  intelligentia, 
accipi.  Haec  Alexander. 

Porro  Thomas  in  Scripto  primi,  decima 
distinctione  :  In  divinis,  inquit,  propter 
essentiae  simplicitatem,  non   potest  esse 


190 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QUiEST.    VI 


distinctio  secundum  aliquid  absolutum, 
sed  secundum  relationem  tantum,  et  tan- 
tum  secundum  relationem  originis,  ut  in- 
fra  probabitur.  Relatio  quoque  originis 
non  potest  constituere  personam,  si  signi- 
ficet  in  communi;  sed  oportet  ut  significet 
aliquid  proprium  et  determinatum.  Habet 
enim  se  respectu  personee  loco  constitu- 
tivae  differentise,  quam  oportet  propriam 
esse.  Rursus,  quia  persona  nomen  est  di- 
gnitatis,  oportet  ut  relatio  illa  ad  digni- 
tatem  sit  pertinens.  Sicque  tria  considera- 
re  oportet  in  relationibus  constituentibus 
personas  :  primo,  quod  sit  relatio  origi- 
nis  ;  secundo,  quod  propria  sit  ;  tertio, 
quod  ad  dignitatem  pertineat.  Relatio  au- 
tem  originis  importatur  in  his  duobus, 
videlicet,  qui  ab  alio,  et,  a  quo  alius.  Hoc 
autem  quod  dico,  a  quo  alius,  spectat  ad 
dignitatem,  sed  est  commune.  Hinc  ad  hoc 
quod  personam  constituat,  oportot  ut  de- 
terminetur  per  specialem  modum  origi- 
nis.  In  divinis  vero  non  potest  esse  nisi 
duplex  originis  modus,  secundum  quod 
omne  agens  dividitur  in  agens  a  natura, 
et  in  agens  a  voluntate.  Quae  actiones  in 
creaturis  inventee,  reducuntur  tanquam  in 
causam  et  exemplar,  in  duas  processiones 
in  divinis  :  quarum  una  est  per  modum 
naturae,  et  vocatur  generatio ;  alia  per  mo- 
dum  voluntatis,  et  vocatur  spiratio.  Opor- 
tet  ergo  preetactas  origines  sic  specifica- 
re  :  a  quo  alius  per  generationem,  et  a 
quo  alius  per  spirationem.  Quae  duo  non 
habent  repugnantiam,  quoniam  idem  po- 
test  esse  principium  plurium  modis  di- 
versis.  Idcirco  ex  hoc  non  constituuntur 
dua?  personse,  sed  una  tantum.  Nihil  enim 
habet  virtutem  distinguendi,  nisi  quod  ali- 
quam  habet  rationem  oppositionis.  Sic  er- 
go  habemus  unam  personam,  a  qua  est 
aliquis  per  generationem  et  aliquis  per 
spirationem,  puta  personam  Patris.  Acci- 
piendo  autem  id,  Qui  est  ab  alio  per  ge- 
nerationem,  habemus  personam  Filii.  Ac- 
cipiendo  quoque  id,  utpote,  Qui  est  ab 
alio  per  spirationem,  habemus  personam 
Spiritus  Sancti.  Et  ita  habemus  tres  per- 


A  sonas  in  divinis.  Haec  autem  duo  uni  per- 
sonae  convenire  non  possunt,  quoniam  una 
res  habet  tantum  unum  modum  quo  ex 
alio  oritur.  Non  enim  idem  in  specie  est 
esse  a  natura  et  ab  arte,  nec  per  putrefa- 
ctionem  et  seminationem.  Quumque  rela- 
tiones  istae  in  Deo  secundum  numerum 
multiplicari  non  valeant  sic  quod  rema- 
neat  unitas  in  specie,  eo  quod  non  sit  in 
divinis  divisio  materialis,  oportet  quod  ibi 
sint  tres  tantum  personae.  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

B  Insuper  in  prima  parte  Summae  suae, 
quaestione  vicesima  septima,  ait  :  Proces- 
siones  in  divinis  accipi  nequeunt  nisi 
secundum  actiones  in  agente  manentes. 
Hujusmodi  autem  actiones  in  natura  intel- 
lectuali  et  divina  non  sunt  nisi  duae,  vi- 
delicet  intelligere  et  velle.  Idcirco  nulla 
potest  esse  processio  in  divinis  nisi  Verbi 
atque  amoris.  Potentia  vero  proprie  est 
principium  agendi  in  aliud  et  ad  extra. 
Haec  in  Summa. 

Denique  in  Summa  contra  gentiles,  li- 

C  bro  quarto,  disseruit  :  Praeter  Patrem,  Fi- 
lium  et  Spiritum,  non  est  in  divina  natura 
ponere  quartam  personam.  Personae  enim 
divinae  quum  in  essentia  conveniant,  dis- 
tingui  non  queunt  nisi  per  relationes  origi- 
nis  :  quas  oportet  accipere  non  secundum 
processionem  in  exteriora  tendentem,  sic 
namque  procedens  non  esset  coessentiale 
suo  principio;  sed  oportet  quod  processio 
consistat  interius.  Et  talis  processio  solum 
invenitur  in  actione  intellectus  et  volun- 
tatis.  Neque  possibile  est  quod  in  Deo  sit 

D  plus  quam  una  secundum  intellectum  pro- 
cessio,  eo  quod  intelligere  Dei  sit  unum, 
simplex,  incommutabile  ac  perfectum  : 
quia  se  intelligendo,  intelligit  omnia  alia. 
Similiterprocessionem  amoris  oportet  esse 
unam  dumtaxat,  quia  et  velle  Dei  est  sim- 
plex  et  unum.  Se  enim  amando  amat  ce- 
tera  omnia.  Praeterea  modus  quantum  ad 
processionem,  non  potest  consistere  nisi 
triplex,  ut  scilicet  sit  :  aut  omnino  non 
procedens,  quod  Patris  est;  aut  a  non  pro- 
cedente  procedens,  quod  convenit  Filio ; 


AN   IN   DIVINrS    SINT   TANTUM   TRES   PERSONiE 


191 


aut  a  procedente  procedens,  quod  competit 
Spiritui  Sancto.  Idcirco  non  possunt  poni 
nisi  tres  personae  in  Deo.  Haec  Thomas. 

Quibus  concordans  Richardus  in  Scri- 
pto  primi,  distinctione  secunda  :  In  divi- 
nis,  ait,  non  sunt  nisi  tres  personae  :  quod 
testatur  sacratissima  fides  christiana,  cui 
falsum  subesse  non  valet.  Hoc  etiam  de- 
claratur  ratione.  Quum  essentia  sit  de  ra- 
tione  personae,  quia  persona  comprehendit 
essentiam  et  relationem  personse  consti- 
tutivam,  oportet  ut  actus  personales  in  ac- 
tibus  (ut  sic  loquar)  essentialibus  radicen- 
tur.  Quumque  actio  personalis  sit  actio  ad 
aliquid  intra,  oportet  quod  radicetur  in 
actu  essentiali  intra  manente.  Talesque  ac- 
tus  in  Deo  esse  non  possunt  nisi  duo,  vi- 
delicet  intelligere  et  velle.  Ergo  in  divinis 
persona  non  producit  personam  nisi  per 
modum  intelligendi,  puta  intus  dicendo, 
et  per  modum  volendi,  spirando.  Unus 
quoque  actus  essentialis  non  potest  esse 
ratio  nisi  unius  actus  personalis  in  divi- 
nis  :  quoniam  tota  virtus  unius  actus  es- 
sentialis,  in  uno  actu  personali  immuta- 
biliter  simul  exprimitur,  propter  summam 
actus  personalis  perfectionem.  Hinc  in 
Deo  non  est  nisi  unus  actus  dicendi,  et 
unus  actus  spirandi,  quoniam  et  uterque 
sequat  totam  virtutem  potentiae  cujus  est 
actus.  Unus  autem  actus  dicendi  non  ter- 
minatur  nisi  ad  unum  Verbum,  et  unus 
actus  spirandi  nisi  ad  unum  Spiritum  San- 
ctum.  Ideo  in  divinis  non  sunt  nisi  dus 
personae  productae,  et  una  tantum  produ- 
cens.  Haec  Richardus. 

His  consonant  scripta  Petri,  dicentis  : 
Fides  ponit  trinitatem  personarum,  non 
plures,  nec  pauciores.  Quod  accipit  ex  di- 
vinae  jucunditatis  et  dilectionis  perfectio- 
ne,  et  ex  modorum  emanandi  distinctione, 
atque  ex  vestigii  quod  in  omnibus  crea- 
turis  est  trinitate.  Unde  in  libro  LXXXIII 
Quaestionum  asserit  Augustinus  :  Causam 
croaturae  oportet  trinam  esse,  utpote,  qua 
sit,  qua  haec  sit,  et  qua  sibi  amica  sit. 
Causa  autem  creaturae  est  Deus  :  ergo  est 
trinus.  Haec  Petrus. 


A  Porro  /Egidius  circa  haec  recitat  quo- 
rumdam  positionem,  quam  dicit  petere 
quod  restat  probandum.  Estque  positio  illa 
quam  improbat,  S.  Thomae.  Et  tamen  quod 
^Egidius  in  sua  ponit  responsione,  qua 
positionem  illam  putat  se  emendare,  est 
idem  quod  in  praehabita  sancti  Doctoris 
determinatione  contentum  est.  Ideo  non 
videtur  nisi  inutilis  verborum  multipli- 
catio,  quod  in  hac  parte  inducit  ^Egidius. 
At  vero  Antisiodorensis  in  prima  parte 
Summae  suae  :  Videndum  est,  inquit,  qua- 

B  re  oportuit  tres  tantum  esse  personas  in 
Deitate.  Probatum  est  supra,  quod  una 
sola  persona  est  quae  non  est  ab  alio ;  sed 
omnis  alia  persona  est  ab  illa,  et  omnis 
creata  essentia.  Quum  autem  plures  per- 
sonee  procedunt  ab  una,  de  necessitate  exi- 
gitur  quod  aliqua  procedat  immediate.Nec 
possunt  ab  ea  plures  personae  immediate 
procedere,  quia  non  esset  inter  illas  sum- 
ma  germanitas  :  ergo  nec  summus  amor, 
nec  summa  felicitas.  Item,  si  plures  per- 
sonae  procederent  immediate  a  Deo,  essent 

C  penitus  similes  :  et  quum  una  sit  Verbum, 
reliqua  esset  Verbum.  Nulla  quoque  per- 
sona  potest  esse  a  Patre,  tantummodo  me- 
diate,  ita  quod  Filius  genuit  filium  qui 
sit  nepos  Dei  Patris  :  quoniam  inter  illum 
et  Patrem  non  esset  summa  germanitas, 
imo  major  esset  convenientia  inter  Pa- 
trem  et  Filium,  quam  inter  Patrem  et  ne- 
potem  :  quod  esse  non  potest  in  divinis. 
Item,  pater  carnalis  sic  diligit  filium,  quod 
totum  probitatis  et  liberalitatis  quod  ha- 
bet,  vult  inesse  et  adscribi  filio  suo  :  ergo 

D  in  infinitum  magis  Pater  aeternus  quid- 
quid  habet  liberalitatis  vult  esse  in  Filio 
suo.  Sed  summa  liberalitas  Patris  est  quod 
ab  eo  procedit  Spiritus  Sanctus,  qui  est 
summum  ipsius  donum  :  igitur  Pater  vult 
quod  per  eamdem  Iiberalitatem  Spiritus 
Sanctus  procedat  a  Filio  suo.  Imo  quum 
Patris  et  Filii  una  et  eadem  liberalitas  sit, 
oportet  quod  ab  utroque  Spiritus  Sanctus 
emanet.  Est  itaque  in  divinis  processio 
immediata  tantum,  qua  Filius  est  a  Patre ; 
item,  processio  mediata  et  immediata,  sic- 


192 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  ;    QUyEST.    VI 


ut  Spiritus  Sanctus  est  a  Filio  immediate, 
et  a  Patre,  Filio  mediante.  Sed  processio 
mediata  tantum  non  potest  esse  in  Deo, 
quia  deesset  perfecta  germanitas.  Heec  An- 
tisiodorensis. 

Albertus  demum,  secunda  distinctione, 
movet  et  solvit  hanc  qusestionem,  dicen- 
do  :  Tria  consideranda  sunt  in  eo  quod 
constituit  in  divinis  personam,  videlicet 
quod  sit  proprietas  in  specie  determinata, 
et  quod  sit  originis  proprietas,  et  quod  ha- 
beat  oppositionem  relativam  ad  omne  id 
a  quo  distinguitur,  etc,  prout  supra  in 
responsione  Thomse  notatum  est,  qui  in 
hoc  magistrum  suum  Albertum  virum  do- 
ctissimum  est  secutus. 

Amplius,  Doctor  solennis,  Quodlibeto 
sexto,  de  his  scribit  diffuse,  consonatque 
ejus  doctrina  dictis  Thomae,  Alberti,  Ri- 
chardi  et  Petri.  Nam  ait  :  Propter  duas  ra- 
tiones  principiandi  duas  emanationes  in 
divinis  ad  intra,  qua  sunt  in  una  et  eadem 
persona  ut  in  principio  a  quo  emanatio- 
nes  illse  procedunt,  et  propter  duas  ema- 
nationes  quibus  habent  esse  duse  personse 
emanantes,  ad  minus  in  Deo  sunt  tres 
personse  :  una  quse  est  Deus  non  de  Deo, 
et  alise  quae  sunt  Deus  de  Deo.  Et  quia 
sunt  tantum  duae  rationes  principiandi  ac- 
tiones  emanationum  in  Deo,  quarum  fe- 
cunditas  tota  in  singulis  emanationibus 
suis  et  personis  productis  effusa  est  et 
quasi  exhausta,  ut  nec  in  producente  nec 
in  producto  restet  fecunditas  aliqua  ad  ali- 
quam  aliam  emanationem  ad  intra;  idcirco 
non  possunt  in  Deo  esse  plures  personae 
productae  quam  illae  duae,  quae  cum  unica 
non  producta,  praecise  sunt  tres.  Persona 
autem  divina  non  potest  esse  origo  perso- 
nse,  nisi  mediante  suo  actu  quo  habet 
illam  producere.  Porro  immanens  actus  in 
Deo  non  est  nec  esse  potest  nisi  actus  vo- 
luntatis  et  intellectus  :  quia  in  tota  rerum 
natura  non  sunt  nisi  duo  principia  agen- 
tia  per  se,  puta  natura  atque  voluntas ; 
nec  est  intellectus  sine  voluntate,  neque 
econtra,  secundum  Damascenum  libro  se- 
cundo.  Nec  actus  in  Deo  immanens  esse 


A  potest  nisi  actus  intellectus  et  voluntatis  : 
qui  ut  essentiales,  sunt  cuilibet  divinae 
personse  communes;  sed  ut  notionales  seu 
personales,  sunt  personarum  productivi. 
De  hac  re  scribit  Henricus  prolixe.  Cujus 
verba  infra  suis  locis  poterunt  tangi. 

His  concordat  Bonaventura,  cujus  dicta 
infra  patebunt. 

At  vero  Scotus  hic  scribit  :  In  hoc  om- 
nes  conveniunt,  quod  in  divinis  sunt  tan- 
tum  duaB  productiones ;  sed  diversi  diver- 
simode   hoc  declarant.  Quidam  enim  sic 

B  dicunt,  quod  tantum  sunt  duo  actus  essen- 
tiales  ad  intra,  qui  sunt  intelligere  et  vel- 
le,  super  quos  fundantur  duo  actus  produ- 
ctivi  notionales  :  ut  supra  intelligere,  actus 
dicendi;  supra  velle,  actus  spirandi.  Er- 

.  go  quum  supra  duos  actus  essentiales  fun- 
dari  non  valeant  nisi  duo  actus  notionales 
(aliter  enim  non  haurirent  virtutem  fun- 
damentorum  suorum),  sequitur  quod  tan- 
tum  duae  sunt  productiones,  et  ita  tantum 
duae  personse  productse.  Modus  autem  po- 
nendi  est  iste  :  Sumatur  secundum  pro- 

C  portionem  ad  intellectum  nostrum,  quod 
intellectus  primo  habeat  ab  objecto  ut  ab 
essentia  sibi  prsesente,  notitiam  simplicem 
et  quasi  confusam.  Intellectus  autem  ut 
nudus,  convertit  se  supra  se  ut  informa- 
tum  [notitia  simplici]  ;  et  in  intellectu 
nudo  sic  converso,  gignitur  ab  intellectu 
prius  informato  notitia  simplici,  notitia 
declarativa,  quam  vocant  Verbum.Sic  quo- 
que  de  voluntate  affirmant,  quod  voluntas 
divina  primo  habet  simplicem  actum ;  et 
ipsa  voluntas  ut  nuda  ab  actu,  convertit 

D  se  supra  se  ipsarn  ut  est  habens  simpli- 
cem  actum  :  sicque  excutit,  exsufflat  et 
exspirat  incentivum  amorem,  qui  est  Spi- 
ritus  Sanctus.  „ 

Contra  hanc  opinionem  (ait  Scotus)  ar- 
guo  quantum  ad  hoc  quod  dicit  de  Verbo. 
Nam  quantum  ad  hoc  quod  dicit  de  Spi- 
ritu  Sancto,  patebit  inferius.Primo  namque 
videtur  quod  Verbum  non  gignatur  per 
hoc  quod  intellectus  divinus  ut  nudus  est, 
convertens  se  supra  se  ipsum  ut  informa- 
tum,  recipiat  de  notitia  essentiali  notitiam 


AN   IN   DIVINIS    SINT   TANTUM   TRES    PERSON^ 


193 


declarativam  :  quoniam  intellectus  nudus 
non  convertit  se  nisi  ut  est  in  persona 
aliqua,  quia  actus  sunt  suppositorum.  Abs- 
tracta  quippe  ratione  suppositi,  jam  non 
erit  actio.  Qusero  ergo  in  qua  persona  sic 
exsistens  intellectus  convertit  se.  Si  ut  in 
substantia  vel  persona  Patris,  ergo  Ver- 
bum  imprimitur  in  intellectu  Patris  :  quia 
in  quo  est  intellectus  convertens  et  conci- 
piens,  erit  et  conceptus  seu  Verbum  con- 
ceptum.  Ergo  intellectus  ut  in  Patre  est, 
informabitur  notitia  declarativa  :  ergo  Ver- 
bum  non  differt  personaliter  a  Patre :  quod 
est  haereticum.  Sequeretur  etiam  quod  Pa- 
ter  cogitaret  illa  notitia,  et  sic  saperet 
Sapientia  genita.  Si  autem  dicatur  quod 
intellectus  convertens  se,  non  est  suppositi 
primi,  sed  alterius;  et  quod  intellectus  ut 
convertens  se,  praecedit  conceptionem  Ver- 
bi  :  ergo  erunt  duse  personae  ante  Ver- 
bum  :  quod  est  hsereticum.  —  Prseterea 
objicitur,  quod  illa  notitia  simplex  non 
potest  esse  formale  principium  gignendi 
Verbum  :  quia  Verbum,  secundum  Augu- 
stinum,  non  gignitur  ab  intelligentia,  sed 
a  memoria.  Amplius,  si  intellectio  Patris 
actualis,  est  ratio  formalis  producendi  Ver- 
bum,  adhuc  objectum,  ut  prsesens  intel- 
lectui  Patris  ut  habenti  rationem  memo- 
riae,  erit  principium  prius  productivum 
notitiae  genitae,  quia  in  nobis  apparet, 
quod  illud  est  natum  immediatius  gigno- 
re,  quam  actus  intelligendi  :  ergo  aliquod 
Verbum  prius  erit  genitum  a  Patre,  ut  a 
memoria,  quam  ut  ab  ipsa  intelligentia 
noscente. 

Dicendum  ergo,  quod  tantum  duae  sunt 
personee  productse.  Nam  omnis  multitudo 
reducitur  ad  unitatem.vel  ad  tantam  quan- 
tum  possibile  est,  paucitatem.  Principia 
vero  activa  et  productiva  multitudinem 
habent  et  diversitatem  :  ergo  tota  illa  mul- 
titudo  atque  diversitas  ad  unitatem  aut 
paucitatem  modicam,  quantum  possibile 
est,  reducetur.  Sed  ad  unitatem  reduci 
non  potest,  quia  natura  et  voluntas  non 
habent  eumdem  modum  principiandi.Ideo 
duo  tantum  sunt  prima  principia  produ- 

T.  19. 


A  ctiva  in  Deo,  videlicet  intellectus,  qui  se 
habet  per  modum  naturae,  et  voluntas. 

Sed  quserere  potes  :  si  intellectus  et  vo- 
lunlas  sunt  duo  principia  productiva  in 
divinis,  et  uterque  habet  actum  suum  es- 
sentialem,  videtur  quod  actus  productivus 
personse  fundetur  super  actum  essentia- 
lem.  Dico  quod  Pater  in  divinis  habet  in- 
tellectum  infinitum  et  infinitum  objectum, 
et  ita  habetur  actus  primus,  qui  est  me- 
moria  :  quse  est  actus  primus,  quoniam 
est  cognitio   habitualis,   quando  videlicet 

B  objectum  prsesens  est  sub  ratione  qua  po- 
test  habere  notitiam.  Unde  memoria  dici- 
tur  esse  in  Paire.  Objectum  quoque  est 
essentia  sua,  suo  intellectui  praesens  :  ita 
quod  totum  hoc  habet  rationem  memoriae, 
scilicet  intellectus  habens  objectum  intel- 
ligibile  sibi  prsesens.  Et  essentia  sic  prae- 
sens  intellectui  divino  paterno,  quasi  cau- 
sat  intellectionem.  Et  habet  intellectus 
divinus  operationem  intellectivam  :  quae 
tamen  proprie  non  est  causata,  quum  sit 
realiter  idem  cum  intellectu  atque  essen- 

G  tia.  Secundum  hoc  ergo  essentia  princi- 
pium  est  operandi,  quia  principium  est 
illius  operationis  intelligendi.  Praeter  hoc 
autem  quod  essentia  sic  est  principium 
intelligendi,  intellectus  habens  objectum 
sibi  preesens  tanquam  memoriae,  est  pro- 
ductivus  simpliciter  notitiae  genitae,  quae 
est  Verbum  :  quoniam  Verbum  est  notitia 
non  quaecumque,  sed  genita,  ita  quod  me- 
diante  operatione  intelligendi  non  causa- 
tur  Verbum  immediate,  sed  immediate  a 
memoria,  ut  ab  intellectu  habente  obje- 

D  ctum  intelligibile  sibi  praesens,  sub  quo- 
dam  tamen  ordine  ut  prius,  secundum 
modum  nostrum  intelligendi  opera  intel- 
lectiva.  Itaque  immediate  est  intellectio 
ab  intellectu  habente  objectum  sibi  prae- 
sens,  et  otiam  ab  eodem  est  Verbum;  ta- 
men  sub  ordine  quodam,  ita  quod  prius 
ordine  est  illa  intellectio  notionalis  imme- 
diate  ab  intellectu  habente  essentiam  ob- 
jectam  sibi  praesentem,  et  non  ab  intelle- 
ctione  essentiali.  Nam  aliter  non  magis 
esset  Verbum  Dei  quam  lapidis,  quoniam 

13 


194 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  ;    QU.EST.    VI 


intellectus  divinus  infinite  intelligit  lapi- 
dem,Iicet  lapis  non  habeat  esse  infinitum. 
Sic  quoque  est  de  voluntate  respectu  Spi- 
ritus  Sancti.  Voluntatem  namque  habentem 
objectum  actu  cognitum  sibi  preesens,  se- 
quitur  libere  amare,  et  etiam  opera.  Sed 
ista  voluntas  habens  etiam  objectum  co- 
gnitum  sibi  praesens,  spirat  amorem  qui 
Spiritus  Sanctus  est,  et  immediate,  li- 
cet  prioritate  ordinis  praeexigatur  operatio 
amandi.  Sicque  intelligo  quod  actus  pro- 
ductivi  fundantur  super  actus  essentiales, 
quoniam  ordine  tali  ab  eodem  sunt  opera- 
tio  essentialis  et  productiva.  —  Itaque  dico 
quod  tantum  sunt  duae  personae  productae, 
quia  unius  principii  productivi  tantum  est 
una  productio  adaequata  et  coaeterna  prin- 
cipio  productivo.  Unde  si  alterum  horum 
deficiat,  non  oportet  unam  tantum  esse 
productionem.  Si  enim  productio  non  sit 
adaequata  principio  productivo,  principi- 
um  productivum  potest  plura  producere, 
quemadmodum  unum  calidum  producit 
calida  plura ;  aut  si  productum  non  sit 
coasternum  :  tunc  enim  corrupto  uno  pro- 
ducto,  potest  producere  aliud.  Quum  igi- 
tur  in  divinis  tantum  sint  duo  princi- 
pia  productiva  diversarum  rationum,  puta 
voluntas  et  intellectus  habens  rationem 
principii  naturae,  et  utrumque  principi- 
um  adaequetur  suae  productioni,  sicut  in- 
finitum  infinitae  ;  sequitur  quod  ibi  sint 
tantum  duae  productiones,  et  per  conse- 
quens  tantum  duae  personae  productae.  — 
Haec  Scotus. 

Cujus  dicta  non  videntur  contra  solen- 
p.  192  b  nem  praevalere  Doctorem,  praetacto  Quod- 
supra.  libeto  dicentem  :  Omnis  substantia  a  ma- 
teria  separata,  qualis  maxime  Deus  est, 
necessario  est  intellectiva.  Quum  ergo  in 
Deo  sit  persona  procedens,  oportet  quod 
hoc  sit  per  actum  intellectus,  aut  volun- 
tatis,  aut  utriusque.  Quare,  quum  actus 
intellectus  et  voluntatis  (cujusmodi  sunt 
intelligere,  scire,  velle,  amare,  etc.)  sint 
communes  omnibus  divinis  personis  sicut 
essentia,  quoniam  pertinent  ad  ejus  essen- 
tialia  attributa;  nulla  autem  persona  po- 


A  test  produci  per  actionem  sibi  convenien- 
tem,  sic  enim  esset  productiva  sui  ipsius  : 
oportet  ut  praeter  actus  illos  essentiales, 
sint  alii  actus  non  communes  personis, 
sed  proprii  illi  vel  illis,  a  quo  aut  a  quibus 
persona  vel  personae  procedunt.  Et  quia 
duae  personae  solis  duabus  actionibus  pro- 
ducuntur,  ad  videndum  quomodo  in  Deo 
sint  tres  personae,  et  tantum  tres,  oportet 
videre  quomodo  in  Deo  sint  tantum  duae 
actiones,  videlicet  intellectus  et  voluntatis, 
praeter  actus  eorum  essentiales ;  et  quo- 

B  modo  illae  dua  actiones  non  sunt  reali- 
ter  plurificatae,  quia  non  restat  fecunditas 
ultra  eas. 

Est  ergo  sciendum,  quod  actus  intelle- 
ctus  et  voluntatis  non  complentur  nisi  in 
duplici  genere  actionis,  quorum  unus  in 
Deo  tam  ex  parte  intellectus  quam  volun- 
tatis  est  essentialis,  alter  vero  notionalis 
seu  personalis  :  ita  quod  actus  intelligendi 
et  volendi  perficiuntur  in  hoc,  ut  ipse  in- 
tellectus  et  voluntas  non  stent  in  actibus 
illis  essentialibus,  sed  procedant  ad  actus 

C  intelligendi  et  volendi  ut  sunt  notionales, 
prout  secundum  utrumque  eorum  est  ali- 
quid  personaliter  procedens.  Intellectus 
namque  intelligendo  se,  nunquam  secun- 
dum  actum  intelligendi  perficitur,  donec 
ex  actu  suo  procedat  Verbum ;  similiter 
nec  voluntas,  quousque  ex  actu  suo  pro- 
cedat  amor.  Sicut  enim  in  Verbo  quiescit 
intellectus  in  vero,  nec  in  actione  intelle- 
ctuali  perficitur,  quousque  ipsum  verum 
attingat;  sic  in  amore  procedente,  quem 
zelum  possumus  appellare,  quiescit  volun- 

D  tas  in  bono,  et  non  in  actione  voluntaria, 
donec  ipsum  bonum  attingat. 

Quod  ut  clarius  innotescat  circa  Deum, 
videndum  est,  quomodo  hoc  contingat  cir- 
ca  actus  intellectus  et  voluntatis  in  nobis  : 
et  primo  ex  parte  intellectus,  cujus  actiones 
tanquam  proprias,  intellectus  clarius  per- 
cipit  quam  actus  voluntatis  tanquam  a  se 
alienos.  Porro  intellectus  noster  est  partim 
passivus  et  partim  activus.  Et  primo  pas- 
sivus,  per  hoc  quod  perficitur  ex  motu 
qui  fit  a  re  intellecta  in  ipsum  :  per  quem 


AN    IN    DIVINIS    SINT   TANTUM   TRES    PERSON.E 


19o 


motiim  perficitur  ex  intellectu  et  intelli- 
gibili  ipse  actus  intelligendi,  qui  est  ope- 
ratio  ejus  prima,  quae  perficitur  in  sim- 
plici  notitia  habita  de  re  intellecta.  Estque 
notitia  ista  quasi  confusa  et  indeterminala 
manifestatio  ejus  quod  per  ipsam  cogno- 
scitur.  Ad  formandum  autem  in  se  de  re 
quid  expressum  et  determinatum,  intelle- 
ctus  noster  se  habet  active,  discurrendo 
via  artis  et  investigando  quod  quid  est  : 
et  tunc  actus  ejus  vocatur  cogitatio,  et  est 
verbum,  sed  adhuc  informe  atque  forma- 
bile,  nondum  formatum.  Quumque  adjun- 
cta  differentia  ultima  concipit  rationem 
definitivam,  illa  est  verbum  in  intellectu 
perfectum  et  formatum  per  actum  ejus 
secundum,  ad  quem  se  habet  pure  active. 
Hinc  multum  deficiunt  a  ratione  verbi, 
qui  dicunt  quod  prima  notitia  simplex, 
concepta  in  intellectu  de  re  intellecta,  sit 
verbum.  Quemadmodum  autem  duplex  est 
operatio  intellectus,  ita  et  voluntatis  :  una 
videlicet  incompleta  in  amore  simplici 
et  imperfecto,  alia  clara  in  amore  perfe- 
cto.  Amor  aulem  imperfectus,  qui  est  qua- 
si  tepor,  correspondet  primae  operationi 
intellectus ;  sed  amor  perfectus  correspon- 
det  verbo  seu  perfectee  intellectus  cogni- 
tioni. 

Sic  dicimus  in  divinis,  quod  ad  com- 
pletionem  et  perfectionem  actionis  intel- 
lectualis  et  voluntariae,  non  sufficit  illa 
quae  est  simplicis  notitise  et  amoris,  quae 
est  pure  essentialis,  tam  ex  parte  intelle- 
ctus  quam  voluntatis  :  sed  requiritur  ex 
parte  intellectus  notitia  procedens,  quae 
dicitur  Verbum ;  atque  ex  parte  voluntatis 
amor  procedens,  qui  est  Spiritus  Sanctus, 
et  unico  nomine  potest  vocari  Zelus,  quo 
vehemens  amoris  incendium  designatur. 
Et  quamvis  notitia  divina  essentialis,  sit 
omnino  perfecta,  tamen  quum  habeat  ra- 
tionem  simplicis  manifestationis,  Verbum 
autem  ralionem  manifestativi  et  declara- 
tivi  ejus  quod  notitia  simplici  manifesta- 
tum  est;  similiter,  quamvis  amor  divinus 
simplex  et  essentialis,  perfectissimus  sit, 
tamen  quum  habeat  tantum  rationem  sim- 


A  plicis  incendii  seu  ardoris,  Zelus  vero  seu 
amor  procedens,  qui  est  Spiritus  Sanctus, 
habeat  ultra  hoc  rationem  incentivi  et 
inflammativi  in  id  quod  amatur  :  hinc  ad 
perfectionem  intellectualis  operationis  in 
Deo,  super  simplicem  notitiam  requiritur 
Verbum  procedens  non  per  actum  intel- 
ligendi  essentialem,  sed  notionalem,  qui 
fundatur  super  actum  essenfialem.  Quod 
Verbum  non  est  actus  per  quem  procedit, 
sed  terminus  ejus  :  quemadmodum  ver- 
bum  nostrum  non  est  substantia  actus  di- 

B  cendi  in  nobis,  sicut  notitia  simplex  est 
ipse  actus  intelligendi ;  sed  terminus  pro- 
cedens  ab  illo  dicendi  actu,  et  aliud  acci- 
dens  inhaerens  intellectui,  in  quantum  res 
intellecta  simplici  notitia,  ut  terminus  no- 
titiffi  talis,  non  habet  esse  in  intellectu 
per  actum  intelligendi,  imo  potius  econ- 
verso,  quoniam  est  principium  eliciendi 
actum  intelligendi  ex  intellectu.Porro  ver- 
bum  nostrum  habet  esse  in  intellectu,  ut 
terminus  actus  dicendi  et  quid  constitu- 
tum  in  intellectu  per  ipsum,  non  autem 

C  ut  principium  elicitivum  ipsius.  In  Deo 
autem  nec  simplex  notitia  neque  Verbum 
est  aliquid  inhaerens  divino  intellectui,sed 
realiter  idem  cum  illo.  Verbum  autem  non 
potest  sola  ratione  differre  ab  eo  a  quo 
procedit,  neque  re  absoluta  :  quia  est  in- 
tra  manens  in  divina  essentia.  Oportet  er- 
go  ut  ab  ipso  differat  relatione,  non  qua- 
cumque,  sed  qua  ad  illum  refertur  ut  a 
quo  est.  Similiter  ex  parte  voluntatis  di- 
cendum  de  Zelo,  id  est  de  Spiritu  Sancto. 
Praeterea,  quod  in  divinis  esse  non  va- 

D  leat  nisi  unicus  filius,  sic  probatur  :  quia 
in  unius  filii  generatione  tota  gignentis 
fecunditas  ad  filii  generationem  exhauri- 
tur.  Ubicumque  enim  actu  uno  generatio- 
nis  semper  manente,  producitur  unus  fi- 
lius  semper  manens,  ex  eodem  semper 
uniformiter  se  habente,  tota  fecunditas  ad 
filii  generationem  exhauritur  unius  filii 
generatione  :  sicque  est  in  divinis. 

Denique  essentialia  omnia  in  divinis,  in 
una  persona  innascibili,  quae  est  Deus  non 
de  Deo,  habentur  naturaliter  ex  se.  Idcirco 


196 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QU^ST.    VI 


ex  se  habet  intellectum  et  voluntatem, 
quoniam  sunt  per  se  principia  omnium 
productionum.  Quamvis  enim  inter  se  so- 
Ia  differant  ratione,  ut  sunt  essentialia, 
sunt  tamen  radices  processionum  notiona- 
lium  a  persona  innascibili  :  quoniam  in 
omni  ordine  differentium,  ubi  invenitur 
differentia  minor,  ibi  initium  differentiae 
est  majoris  :  quemadmodum  ratio  primae 
simplicissimae  unitatis  in  esse  Dei,  est 
quasi  origo  multitudinis  ac  differentiae  di- 
vinarum  rationum  et  attributorum,  quae 
maxime  est  inter  intellectum  et  volunta- 
tem,  ad  quam  omnis  diversitas  divinarum 
rationum  et  attributorum  reducitur.  Aliae 
autem  duae  personae  haec  habent  a  Patre 
per  actus  generationis  et  processionis,  f un- 
datos  in  actione  essentiali  intellectus  et 
voluntatis  :  quae  sicut  inter  se  habent 
quemdam  ordinem  rationis,  sic  ordine 
quodam  sunt  origines  fundamentales  per- 
sonalium  productionum,  quee  inter  se  ha- 
bent  quemdam  originis  ordinem  :  ita  quod 
sive  simul  absque  omni  ordine  sint  in  Pa- 
tre  intellectus  et  voluntas,  sive  cum  quo- 
dam  ordine  rationis,  tamen  sicut  est  or- 
do  quidam  rationis  ipsius  intellectus  ad 
voluntatem,  ita  et  ad  perficiendam  actio- 
nem  intellectualem  in  Patre.  Sicque  a  solo 
Patre  quasi  primo  procedit  actus  persona- 
lis  dicendi  seu  generandi,  quo  producitur 
Filius  sive  Verbum  ;  et  quasi  secundo  pro- 
cedit  actus  spirandi,  quo  producitur  Spi- 
ritus  Sanctus,  qui  communis  est  Patri  ac 
Filio.  Per  eumdem  etenim  actum  quo  Pa- 
ter  generat  Filium,  communicat  ei  quid- 
quid  habet,  praeter  proprietatem  qua  Fi- 
lius  habet  esse  a  Patre ;  et  non  retinet  sibi 
proprium,  nisi  proprietatem  innascibilita- 
tis  cum  ratione  qua  ab  ipso  est  Filius. 
Sicque  communicat  ei  voluntatem  et  ac- 
tum  volendi,  et  etiam  proprietatem  notio- 
nalem  fundatam  super  actum  volendi,  qua 
cum  Patre  producit  Spiritum  Sanctum  ad 
perficiendum  actum  voluntatis. 

Ex  parte  ergo  intellectus  considerandum 
quomodo  unico  Verbo  producto  a  Patre, 
perficitur  operatio  intellectualis  in  tribus 


A  personis,  licet  aliae  non  dicant  Verbum, 
et  quomodo  impossibile  est  quod  dicant. 
Per  quod  patebit  etiam  ex  parte  voluntatis, 
quomodo  unico  amore  procedente  produ- 
cto  a  Patre  et  Filio,  perficitur  operatio 
voluntatis  in  tribus  personis,  quamvis  Spi- 
ritus  Sanctus  illum  amorem  non  producat 
nec  alium  immanentem,  et  quomodo  etiam 
impossibile  est  ut  producat  ipsum  spiran- 
do.  Itaque  ex  parte  intellectus,  ad  haec 
primo  sciendum,  quod  potest  considerari 
aut  ut  simplex  natura,aut  ut  est  natura  et 

B  operationis  intellectualis  principium.  Pri- 
mo  modo  actio  notionalis  ipsius  Patris  fun- 
data  super  intellectum,  dicitur  generare, 
et  productum  dicitur  Filius,  quia  procedit 
ut  simile,  in  quantum  natura  est  princi- 
pium  assimilandi.  Secundo  modo,  appella- 
tur  dicere,  et  productum  vocatur  Verbum, 
quia  procedit  ut  declarativum  et  manife- 
stativum  ejus  cui  est  simile,  in  quantum 
dicere  est  actus  monstrandi.  Sicque  Ver- 
bum  et  Filius  differunt  ratione,  ita  ut  ra- 
tio  Verbi  completiva  sit  rationis  Filii. 

C  Quod  ergo  ordine  quodam  rationis  habet 
intellectus  esse  in  persona  prima  innascibi- 
li  atque  in  aliis,  et  ordine  quodam  originis 
dicuntur  dicere  et  spirare  fundari  super 
actum  intelligendi  et  volendi  :  licet  tres 
personse  simul  naturaliter  et  essentialiter 
intelligunt,  eisque  convenit  actus  intelli- 
gendi  super  quem  fundatur  actus  dicendi, 
actus  tamen  dicendi  fundatur  super  actum 
intelligendi,  ut  Patris  est.  Quamvis  enim 
aliquid  commune  sit  pluribus  aliquid  ta- 
men  convenit  ei  ut  est  in  uno,  et  non  ut 

D  in  alio,  vel  secundum  diversum  ordinem 
consideratum  in  eo.  Quumque  soli  Patri 
ex  se  conveniat  intelligere,  ei  soli  conve- 
nit  dicere  ratione  suae  primitatis  :  quia  ex 
se  habet  divinam  essentiam  ejusque  om- 
nia  attributa.  Unde  fundamentum  totius 
fecunditatis  ad  generationem  Filii  et  spi- 
rationem  Spiritus  Sancti,soIus  Pater  habet 
in  se  et  ex  se.  Verumtamen,  quamvis  so- 
lus  Pater  sie  dicat  et  generet,  tamen  actus 
ille  dicendi  est  perfectivus  totius  intelle- 
ctualis  operationis  ut  est  trium  persona- 


AN   IN   DIVINIS    SINT   TANTUM   TRES    PERSON.E 


197 


rum,  et  declarativus  ac  manifestativus  no-  A 
titiae  simplicis  intelligentise  ut  est  trium 
personarum,  ac  si  a  tribus  procederet,  Pro- 
cedit  namque  ab  uno  quasi  vice  trium. 
Porro  quod  dico  hoc  Verbum  esse  perfe- 
ctivum  et  declarativum  simplicis  et  essen- 
tialis  notitiae  ut  est  trium  personarum, 
intelligo  cum  quodam  ordine  rationis,  quo 
essentialis  notitia  est  personse  dicentis  et 
aliarum,  ut  tactum  est,  simpliciter  tamen 
et  absolute  est  Verbum  Patris  :  sicque  est 
Verbum  omnium  divinarum  personarum 
quoad  actum  declarandi  et  manifestandi,  B 
licet  non  quoad  actum  dicendi. 

Hinc  quamvis  solus  Pater  dicat  Verbum, 
tres  tamen  dicunt  Verbo  et  in  Verbo,  alia 
tamen  ratione  dicendi.  Unde,  quia  non  est 
necessitas  ponendi  productionem  Verbi  in 
divinis,  nisi  propter  perfectionem  opera- 
tionis  intellectualis;  et  ista  perfectio  aequa- 
liter  fit  per  unum  Verbum  sicut  per  plura 
aut  infinita,  et  per  unum  Verbum  pro- 
cedens  ab  uno  tantum,  quantum  si  proce- 
deret  a  pluribus  :  ideo  soli  Patri  convenit 
dicere  Verbum  ad  intra.  Hinc  Augustinus  C 
contra  Maximinum  :  Filius,  inquit,  non 
genuit,  non  quia  non  potuit,  sed  quoniam 
non  oportuit  :  id  est,  non  fuit  ex  impoten- 
tia  Filii  quod  non  genuit,  quia  in  Filio 
non  fuit  aliquis  defectus  illius  potentise; 
sed  non  genuit  quoniam  non  oportuit, 
quia  Pater  in  hoc  quasi  prsevenit  Filiuin, 
dicendo  quasi  vice  sua  et  Filii  ac  Spiri- 
tus  Sancti,  Verbum  quod  est  sufficiens  ad 
perficiendum  intellectualem  operationem 
trium.  Sicque  per  hoc  quod  Augustinus 
ait,  Non  oportuit,  innuit  quod  non  accidit  D 
Filio  ex  impotentia  aliqua  quod  non  ge- 
nerat;  sed  quod  ideo  non  genuit,  quia  hoc 
opportunum  non  fuit,  eo  quod  suffecit  in 
divinis  generatio  Filii  unius,  quasi  Filius 
haberet  potentiam  quod  posset  generare, 
quam  non  oporteret  eum  ad  actum  dedu- 
cere,  etsi  possit.  Haec  tamen  non  impli- 
cant,  ita  quod  potentia  ista  tunc  esset 
frustra,  quia  ut  dictum  est,  non  potest  de- 
duci  ad  actum  :  quod  significatur  per  hoc 
quod  dicitur,  Non  oportuit  :  quia  si  non 


oportuit,  superfluum  el  inconveniens  es- 
set;  minimum  autem  inconveniens  in  Deo 
est  impossibile  esse.  Et  si  subtiliter  con- 
sideretur,  est  impossibile.  Sed  si  bene  in- 
spiciatur,  ratio  impossibilitatis  non  oritur 
ex  parte  Filii,  sed  ex  hoc  quod  actus  ge- 
nerationis  a  Patre,  semper  est  manens  in 
divina  essentia,  cum  quo  actu  impossibile 
est  esse  alium  Filium,  sicut  ostensum  est. 
Sicque  impossibilitas  ista  oritur  ex  aliquo 
positivo  circa  divinam  essentiam,  et  non 
ex  aliquo  privativo,  neque  circa  Filium, 
neque  circa  aliquid  aliud  in  divinis.  Est- 
que  impossibilitas  illa  proprie  impossi- 
bilitas  immutabilitatis,  qualis  est  omnis 
impossibilitas  quae  consideratur  in  Deo  se- 
cundum  se.  Propterea  ex  parte  hujus  im- 
possibilitatis,  accipienda  est  causa  cur  non 
possint  esse  Filii  plures  in  Deo;  per  simi- 
le  quoque  ex  parte  voluntatis,  quare  non 
plures  Spiritus  Sancti.  —  Hsec  Henricus. 
Ex  cujus  dictis  rite  pensatis,  constat 
quod  argumenta  in  oppositum  facta  non 
procedunt.  Henricus  namque  intendit  os- 
tendere  qualiter  distinguantur  in  divinis 
intelligere  et  velle,  prout  essentialiter  et 
notionaliter  suscipiuntur;  nec  vult  asse- 
rere  quod  realiter  distinguantur,aut  unum 
de  alio  realiter  accipiat  notitiam  vel  amo- 
rem,  quemadmodum  nec  persona  ab  es- 
sentia.  Dicendum  quoque,  quod  intellectus 
ut  in  persona  Patris  exsistens  preetacto 
modo,  convertit  se  et  profert  Verbum  tan- 
quam  id  quo  fit  prolatio,  et  Pater  est  sup- 
positum  proferens.  Nec  inde  consequitur 
quod  Verbum  imprimitur  in  intellectu  Pa- 
tris,  sed  quod  intellectus  Patris  ut  fecunda 
memoria,  profert,  imo  et  ex  se  concipit 
et  gignit  Verbum  seternum,  et  in  ipso  sunt 
realiter  idem  potentia,  actio  et  objectum. 
Nec  intellectus  per  comparationem  ad  es- 
sentiam  seu  objectum,  se  habet  passive, 
quum  sit  purissimus  actus.  Hinc  non  se- 
quitur  quod  informetur  Verbo  formaliter, 
aut  sapiat  Sapientia  genita.  Nec  verum 
videtur  quod  essentia  divina  seu  objectum 
ut  intellectui  prcesens,  sit.  memoria;  sed 
juxta  Philosophum,  intellectus  et  memoria 


198 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    II  ;    QU^ST.    VII 


intellectualis  sunt  idem,  ita  quod  intelle- 
ctus  in  actu  intelligendi  consistens,  vel  ut 
specierum  intelligibilium  tenax,  appelle- 
tur  memoria.  Nec  etiam  verum  est  quod 
Augustinus  dicat  Verbum  ab  intellectu 
non  procedere.  Imo  in  libro  de  Trinitate 
frequenter  testatur  quod  Verbum  sit  ab 
intellectu  procedens. 

Postremo  ex  praeinductis  patet  argu- 
mentorum  solutio.  Quum  enim  in  divinis 
dicitur  Filius  per  modum  naturae  proce- 
dere,  non  distinguitur  natura  ab  intelle- 
ctu  :  per  quod  patet  solutio  primi.  —  In- 
tellectus  quoque  non  est  dignior  natura 
intellectuali  et  vi  generativa  sic  sumpta  : 
per  quod  patet  secundi  solutio.  —  Ad  ter- 
tium  respondendum,  quod  repugnat  uni- 
tati  divinae  essentiae  in  personis,  esse  per- 
sonam  non  dantem  alicui  ad  intra  suam 
essentiam,  nec  eam  ab  alia  persona  acci- 
pientem.  —  Ad  quartum  dicendum,  quod 
Pater  amat  se  ipsum  et  Spiritum  Sanctum 
essentiali  amore.  Qualiter  autem  diligat 
Filium  Spiritu  Sancto,  et  cur  ita  dicatur^ 
infra  habebitur.  —  Ad  quintum  patet  ex 
dictis  Henrici  responsio ;  et  ad  sextum  si- 
militer.  Aliter  enim  conveniunt  Patri,  ali- 
ter  Filio  et  Spiritui,  bonitas,  liberalitas,  et 
consimilia;  suntque  in  Patre  ad  generan- 
dum  active  suo  modo,  in  Filio  autem  et 
Spiritu  Sancto  ita,  quod  per  generationem 
vel  spirationem  communicata  sunt  eis. 
Omnia  tamen  hic  tacta,  infra  plenius  dis- 
cutientur  et  elucescent. 


QU^STIO    VII 

SEptimo  queeritur,  An  divinae  perso- 
nse  di^tinguantur  ratione  duni- 
taxat. 

Videtur  quod  sic.  Primo,  quoniam  asserit 
Damascenus  libro  primo  :  Personae  diffe- 
runt  ratione ;  et  rursus  :  In  creaturis  hy- 
postases  considerantur  re,  et  commune 
ipsarum,  ratione.  In   divino  autem  esse, 


A  est  econverso  :  quia  hypostases  conside- 
rantur  ratione,  et  ipsum  quod  est  quasi 
commune,  puta  essentia,  consideratur  re 
ipsa.  Ergo  numerus  iste  est  rationis,  non 
rei.  —  Secundo,  non  est  intelligibile  quod 
unum  et  idem  plurificetur,  et  non  pluri- 
ficetur.  Sed  persona  et  essentia  sunt  idem 
in  re  :  quum  ergo  non  plurificetur  essen- 
tia,  nec  persona.  Ad  istud  probandum,  in- 
duci  poterunt  argumenta  superius  quinta 
quaestione  hujus  distinctionis  adducta  ad 
probandum  quod  cum  unitate  et  simpli- 

B  citate  divinae  essentiae  stare  non  queat 
pluralitas  personarum. 

Ad  hanc  quaestionem  Alexander  respon- 
det  :  In  divinis  est  numerus  atque  distin- 
ctio  personarum  et  relationum,  non  solum 
rationis  :  quod  necessarium  est  supposito 
ordine  originis  in  divinis.  Praesupposito 
namque  ordine  originis,  qua  divina  natura 
habetur  in  una  persona  ab  alia,  necessario 
sequitur  differentia  secundum  relationem 
et  hypostasim  :  quia  habetur  in  una  per- 
C  sona  cum  proprietate  incommunicabili  et 
distincta  a  proprietate  qua  habetur  ab 
alia.  Hypostasis  quippe  nil  aliud  est,  quam 
res  habens  naturam  sub  distincta  et  in- 
communicabili  proprietate. 

Insuper  Thomas  in  Scripto  :  Personas 
(inquit)  divinas  dicere  sola  ratione  distin- 
gui,  haeresim  sonat  Sabellianam.  Idcirco 
simpliciter  est  dicendum,  quod  persona- 
rum  pluralitas  est  realis.  Quod  si  objicia- 
tur,  proprietas  nil  addit  reale  super  essen- 
tiam  in  divinis,  ergo  non  facit  realem 
D  distinctionem  :  dicendum,  quod  proprietas 
personalis  seu  relatio  distinguens,  est  idem 
re  quod  divina  essentia,  sed  differens  ra- 
tione.  Ratio  vero  relationis  est  referri  ad 
alterum.  Potest  ergo  relatio  in  divinis  con- 
siderari  dupliciter  :  primo,  per  compara- 
tionem  ad  essentiam,  et  sic  est  ratio  tan- 
tum ;  secundo,  per  comparationem  ad  id 
ad  quod  refertur,  sicque  per  propriam  ra- 
tionem  distinguitur  ab  illo.  Per  compara- 
tionem  autem  relationis  ad  suum  corre- 
lativum  distinguuntur  personae,  et  non  per 


AN   DIVINiE   PERSON.E   DISTINGUANTUR    SOLA    RATIONE 


199 


comparationem  relationis  ad  divinam  es- 
sentiam  :  ideo  est  realis  pluralitas.  Haec 
Thomas. 

His  consonans  Petrus  :  Relatio,  ait,  du- 
pliciter  dicitur  :  aut  sola  ratione,  sicque 
relationes  differunt  ab  essentia  ratione ; 
aut  quae  est  res  quaedam,  et  sic  relationes 
differunt  in  personis  :  quoniam  compara- 
tee  ad  essentiam,  relationes  idem  sunt  re, 
sed  differunt  ratione,  quae  solum  est  ratio 
a  parte  ratiocinantis ;  comparatae  vero  ad 
objectum  respectu  cujus  sunt  relationes, 
hoc  est  ad  suum  correlativum,  differunt 
re,  modo  quoque  habendi  se,  habentes  na- 
turam  verissimam  et  effectum  relationis. 
Ideo  sunt  distinctivae  personarum  realiter. 
Relationis  enim  oppositio,  praesertim  se- 
cundum  originem,  requirit  suppositorum 
differentiam.  Hsac  Petrus. 

Hinc  secundum  Richardum,  personae  in 
divinis  sunt  distinctae  realiter,  tamen  se- 
cundum  rem  relativam,  non  absolutam. 
Res  namque  est  nomen  transcendens,  com- 
mune  ad  relativum  et  absolutum. 

Circa  haee  prolixe  scribit  /Egidius  :  Esse 
(inquiens)  aliquorum  suppositorum  tripli- 
citer  plurificatur.  Primo,  ex  diversitate 
naturse.  Quum  enim  esse  sit  actus  essen- 
tise  vel  naturae,  secundum  diversas  natu- 
ras  oportet  esse  diversa  esse.  Secundo,  ex 
distantia  ipsius  esse  a  natura  :  quia  si  esse 
distat  a  natura,  tunc  natura  non  est  suum 
esse,  sed  esse  quod  habet,  est  esse  quod 
acquirit  in  supposito.  Si  ergo  plura  sint 
supposita,  sic  propter  distantiam  vel  dif- 
ferentiam  quam  habet  esse  ad  naturam, 
necesse  est  ipsum  esse  plurificari  in  ipsis. 
Tertio,  ex  diversitate  eorum  quae  in  sup- 
positis  habent  esse.  Si  enim  aliqua  sunt 
in  isto  supposito  quae  differunt  numero 
ab  his  quae  sunt  in  alio  supposito,  quum 
ea  quae  sunt  in  uno  supposito  dicantur 
unum  numero  vel  subjecto  propter  unum 
esse  suppositi,  si  fuerint  aliqua  in  uno 
supposito  quae  differant  numero  ab  his 
quae  habent  esse  in  alio  supposito,  oportet 
in  illis  suppositis  aliud  et  aliud  esse  re- 
periri.  Si  vero  essent  aliqua  plura  suppo- 


A  sita  in  quibus  esset  una  natura,  nec  esse 
differret  ab  illa,  non  distinguerentur  per 
ea  quorum  ratio  acciperetur  in  eo  quod 
est  esse  in  supposito.  Posset  tamen  inter 
ea  salvari  talis*  distinctio,  ipso  esse  non  •  reaiis 
plurificato.  Et  quia  divina  supposita,  quam- 
vis  sint  plura,  habent  tamen  eamdem  na- 
turam  propter  eorum  summam  simplici- 
tatem,  nec  distinguuntur  per  aliquid  quod 
sit  in  uno  et  non  in  alio,  sed  solum  per 
ad  aliquid  (ad  aliquid  autem  non  habet 
diversificare  ipsum  esse,  per  se  loquendo, 

B  quum  ratio  ejus  ut  sic,  solum  in  compa- 
ratione  ad  aliud  accipiatur,  et  quia  diver- 
sificatio  ipsius  esse  non  potest  pluribus 
accipi  modis);  divina  supposita  secundum 
se  habent  idem  esse,  reservata  personali 
distinctione,  quum  tota  distinctio  inter  ea 
ex  relatione  sumatur,  et  non  ex  esse  re- 
lationis,  sed  ex  ratione  relationis,  cujus 
ratio  sumitur  non  in  eo  quod  est  esse,  sed 
ad  aliud  se  habere  :  quae  relatio  quum  sit 
originis,  et  talis  relatio  sit  realis,  ut  ex 
quinto  Metaphysicae  patet,  relativa  suppo- 

C  sita  per  eam  possunt  distingui,  reservata 
unitate  esse.  Et  quoniam  in  divinis  est 
idem  esse  eademque  natura,  constat  quod 
per  rationes  naturales  humanas  probari 
non  potest,  impossibile  esse  quod  divinae 
personae  distinguantur  realiter  non  re  ab- 
soluta,  sed  relativa.  Haec  /Egidius. 

Cujus  verba  sunt  caute  sumenda,  prae- 
sertim  quod  ait  divina  supposita  non  dis- 
tingui  per  aliquid  quod  sit  in  uno  et  non 
in  alio.  Constat  namque  quod  Pater  distin- 
guatur  a  Filio  paternitate,  quae  est  in  Pa- 

D  tre,et  non  in  Filio;  similiter  Filius  a  Patre 
filiatione,  quae  est  in  Filio,  non  in  Patre. 
Imo  in  qualibet  divina,  adoranda,  super- 
essentiali  et  supergloriosa  persona,  est  dis- 
tinctiva  proprietas  relativa,  qua  differt  ab 
aliis.  Verumtamen  nihil  absolutum  est  in 
una,  quod  non  in  alia. 

Insuper  Henricus  Quodlibeto  loquitur 
sexto  :  In  eadem  natura  non  possunt  esse 
plura  supposita  absoluta,  nisi  participa- 
tione  illius  naturae  :  quod  impossibile  est 
fieri  in  Deitatis  natura,  quoniam  Deilas, 


200 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  ;    QUjEST.    VII 


quum  sit  singularitas  quesdam,  ut  alibi 
habitum  est,  non  potest  partiri  partitione 
universalis.  Hinc  si  suppositum  innasci- 
bile,  scilicet  Pater,  dicatur  absolutum,  sic- 
ut  philosophi  posuerunt  unum  Deitatis 
suppositum,  non  posset  Pater  esse  unus 
Deus  cum  Filio  et  Spiritu  Sancto.  Unde 
heeretici,  ut  Arius  atque  Sabellius,  qui 
posuerunt  Patrem  esse  suppositum  absolu- 
tum,  necesse  habebant  errare  circa  divina- 
rum  distinctionem  personarum,  vel  divi- 
dendo  vel  confundendo  personas.  Unde 
quum  Arius  non  potuit  ponere  plures  per- 
sonas  ejusdem  essentiae  in  Trinitate,  po- 
suit  Filium  et  Spiritum  alterius  naturae, 
et  esse  duas  nobilissimas  creaturas,  quas 
secundum  impium  illum,  Pater  creavit  et 
donis  gratiae  super  ceteras  sublimavit.  Sa- 
bellius  vero  posuit  plures  personas  in  Dei- 
tatis  natura,  et  quum  has  voluit  ponere 
absolutas,  dixit  quod  Pater  et  Filius  et 
Spiritus  Sanctus  solo  nomine  distingueren- 
tur,  et  quod  Deus  quum  vellet,  esset  Pater, 
quum  vellet,  esset  Filius,  et  quum  vellet, 
esset  Spiritus  Sanctus.  Haec  Henricus. 

Quocirca  sciendum,  quod  reprobissimus 
Arius  dixit  solum  Filium  a  Patre  imme- 
diate  esse  creatum,  et  esse  ministrum  Pa- 
tris,  ac  Spiritum  Sanctum  esse  creatum  a 
Filio,  et  Filii  esse  ministrum,  ut  Augusti- 
nus  in  libro  contra  Arianos,  et  Leo  Papa 
in  homilia,  ac  Thomas  in  Summa  contra 
gentiles  libro  quarto,  testantur. 

At  vero  Scotus  circa  dicta  Henrici  aliter 
sentit,  dicendo  :  Ostendendum  esset  quod 
non  sunt  plures  personee  non  productae, 
sed  tantum  una.  Sed  hoc  mihi  [videtur] 
difficile.  Quidam  tamen  ostendunt  hoc, 
sicut  ostendunt  esse  unum  Deum  dumta- 
xat,  et  sicut  ostenditur  deveniendum  esse 
ad  unam  primam  causam,  et  quia  oportet 
in  producentibus  esse  statum.  Item  confir- 
mant  hoc  per  Hilarium,  in  libro  de  Syno- 
dis  asserentem  :  Qui  confitentur  esse  plu- 
res  innascibiles,  confitentur  esse  plures 
Deos.  Item  sic  arguunt  :  Si  essent  plures 
personee  producentes  non  productee,  aut 
essent   supposita   absoluta,   aut   relativa. 


A  Non  absoluta,  quoniam  eadem  natura  non 
potest  esse  in  diversis  personis  absolutis, 
nisi  dividatur;  natura  autem  divina  non 
potest  dividi  nec  plurificari.  Nec  relativa  : 
quia  aut  distinguerentur  relationibus  ad 
producta,  quod  dici  non  potest,  quoniam 
ad  illa  haberent  relationem  eamdem ;  nec 
relationibus  ad  alios  producentes,  quia 
non  sunt;  nec  relationibus  inter  se,  quia 
una  non  est  ab  alia,  et  relationes  originis 
solum  distinguunt  in  divinis.  —  Sed  is- 
tee  rationes  contra  adversarium  necessario 

B  non  concludunt.  Non  prima  :  nam  dico 
quod  non  eodem  modo  ostenditur  status 
ad  unam  primam  causam,  et  ad  unam  pri- 
mam  personam  producentem.  Ideo  enim 
oportet  esse  tantum  unam  primam  cau- 
sam,quia  includit  infinitas  et  in  infinitum 
plures  perfectiones  quam  quodcumque 
causatum ;  sed  in  producente  primo,  non 
est  plus  perfectionis  quam  in  producto. 
Ad  auctoritatem  Hilarii  responderet,  quod 
tantum  est  credita,  non  probata.  Ad  aliud 
diceret,  quod  quamvis  sint  ibi  plura  sup- 

C  posita  prima  absoluta  producentia,  non 
producta,  non  sequitur  quod  divina  divi- 
datur  natura.  Nam  modo  sunt  plures  per- 
sonae  subsistentes,  et  hoc  essentiee  perfe- 
ctioni,  non  relationi,  adscribitur,  nec  tamen 
essentia  in  eis  dividitur.  Haec  Scotus. 

Quocirca  videtur  dicendum,  quod  eis- 
dem  rationibus  quibus  probatur  idonee 
unum  esse  tantummodo  Deum  et  unam 
primam  causam,  efficaciter  comprobatur 
quod  non  sit  nisi  una  persona  divina  pro- 
ducens,  non  producta  :  quia  in  omni  plu- 

D  ralitate,  ordine  ac  multitudine,  necesse 
est  devenire  ad  unum  simpliciter  pri- 
mum,  in  quo  vere  et  absolute  est  status  : 
quod  Aristoteles  ceterique  philosophi  sa- 
tis  demonstraverunt.Et  Proclus  Platonicus 
in  Elementatione  sua  theologica  ex  doctri- 
na  Platonis  per  multa  theoremata  osten- 
dit,  quod  omnis  multitudo  procedit  ab 
uno,  et  tota  universitas  ab  uno  profluxit  : 
quod  et  in  libro  de  Causis  clare  probatur. 
lnsuper,  quamvis  prima  causa  sit  infinite 
perfectior  omni  causato,  non   tamen  ex 


QILEST.    VIII    :    AN   MAGISTER   IDONEE   PROBET   TRINITATEM   PERSONARUM 


201 


hoc  solo  ostenditur  quod  sit  una  dumta- 
xat  prima  causa  :  imo  eo  ipso  quod  Deus 
est  infinitae  perfectionis,  impossibile  est 
duas  esse  personas  in  divinis,  quarum 
nulla  sit  ab  alia,  aut  quarum  una  ab  alia 
non  emanet,  ut  alibi  seepe  ostensum  est. 
Auctoritas  quoque  Hilarii  non  solum  in 
fide,  sed  et  in  ratione  fundatur.  Postremo, 
quamvis  divinae  essentiae  perfectioni  attri- 
buatur  communicabilitas,  et  posse  esse  in 
pluribus  sine  sua  multiplicatione;  tamen 
distinctio,  determinatio  et  numerus  perso- 
narum  ex  relationibus  originis  necessario 
sumitur,  juxta  dicta  sanctorum  Augustini, 
Boetii  et  Anselmi,  ut  infra  magis  patebit. 
Idcirco  divina  natura  in  personis  pluribus 
absolutis  sine  sua  divisione  esse  non  pos- 
set.  Haec  tantumdem  nunc  breviter  teti- 
gisse  sufficiat,  quoniam  infra  clarius  in- 
notescent. 

Ad  primam  ergo  instantiam  in  princi- 
pio  quaestionis  factam,  respondet  Thomas 
quod  Damascenus  sumit  nomen  rationis 
pro  relatione.  Alexander  vero  plenius  sol- 
vens  :  Ratio,  inquit,  duobus  modis  acci- 
pitur.  Primo,  pro  ratiocinatione  quae  est 
in  collatione  intellectus.  Dum  enim  intel- 
lectus  sumit  rem  absolute,  dicitur  intelli- 
gere ;  sed  dum  confert  unum  alteri,  dici- 
tur  ratiocinari.  Si  itaque  ratio  dicatur  ipse 
motus  vel  acceptio  rei  ab  anima  in  col- 
latione,  ita  a  Damasceno  non  sumitur. 
Secundo  dicitur  ratio  ipsum  acceptum  a 
ratione  seu  intellectu  conferente,  quem- 
admodum  universale  dicitur  ratio  singu- 
larium.  Sicque  ratio  est  res  accepta,  et 
sic  personae  differunt  ratione,  id  est  re- 
lativa  proprietate,  quia  earum  distinctio 
accipitur  in  collatione  et  relatione  unius 
ad  aliam,  scilicet  Patris  ad  Filium,  et  econ- 
tra.  —  Ad  secundam  respondet  /Egidius 
non  esse  inconveniens  quod  unum  et  idem 
in  re  aliler  et  aliter  consideratum  et  sum- 
ptum,  et  ad  distincta  comparatum,  plu- 
rificetur  et  non  plurificetur  :  sicut  et  in 
creaturis  species  praedicatur  de  individuo, 
et  est  realiter  idem  cum  eo,  et  tamen  plu- 


A  rificatur  in  ipsis  suppositis.  Tliomas  quo- 
que  respondet,  quod  essentia  et  persona 
differunt  ratione  :  ideo  persona  potest 
multiplicari  sine  multiplicatione  essentiae, 
sicut  et  contra  rationem  personae  est  ut 
communicetur,  non  contra  rationem  es- 
sentiae.  Insuper,  quidam  dicunt  quod  quin- 
que  modis  ponitur  differentia  in  divinis. 
Primo,  secundum  modum  essendi,  ut  in- 
ter  Deum  et  creaturas.  Secundo,  secun- 
dum  modum  exsistendi,  id  est  secundum 
diversum  modum  obtinendi  eamdem  natu- 

B  ram  :  sicque  alio  modo  habet  naturam 
divinam  Filius,  alio  modo  Spiritus  San- 
ctus.  Tertio,  secundum  diversum  modum 
se  habendi.  Sicque  differunt  essentia  et 
persona  :  quia  essentia  habet  se  ac  dicitur 
absolute,  persona  relative.  Quarto,  secun- 
dum  modum  significandi  :  et  sic  diffe- 
runt  in  divinis  abstractum  et  concretum. 
Quinto,  secundum  modum  intelligendi  : 
sicque  differunt  inter  se  essentialia  et 
attributa. 


QU^STIO    VIII 


OCtavo  quaeritur,  An  Magister  in 
littera  ex  scripturis  veteris 
Testamenti  iclonee  probet  plura- 
litatem  ac  trinitatem  personarum 
esse  in  Deo. 

Videtur  quod  non  :  quia  allegat  illud 
Genesis,  In  principio  creavit  Deus  ccelum  Gen.i,  1. 
et  terram  ;  atque  pro  eo  quod  habemus, 
D  Deus,  dicit  in  Hebraeo  haberi  Elohim,  quod 
est  plurale  hujus  nominis,  El,  vel  Elohi*. 
Sicque  tantum  est  dicere  :  In  principio 
creavit  Dii.  Unde  per  conjunclionem  sup- 
positi  pluralis  numeri  cum  apposito  nu- 
meri  singularis,  videtur  in  Deo  quaedam 
insinuari  pluralitas  personarum.  Sed  con- 
tra  istam  probationem  arguitur,  quia  se- 
cundum  quosdam  Hebraeos,  quando  hoc 
nomen,  Elohim,  pro  vero  Deo  accipitur, 
semper  singulariter  sumitur;  quando  au- 
tem  ponitur  pro  deo  improprie  dicto,  in- 


Eloha 


202 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    II  ;    QU^ST.    VIII 


differenter  accipitur  pro  plurali  aut  singu-  A 
lari.  Praeterea,  intentio  Moysis  fuit  populum 
Judaeorum  ad  idololatriam  pronum,  revo- 
care  ad  fidem  et  cultum  unius  veri  Dei. 
Non  ergo  probabile  est,  quod  in  exordio 
Genesis  volens  docere  mundum  ab  uno 
Deo  creatum,  usus  sit  nomino  numeri  plu- 
ralis.  Insuper,  quum  moris  sit  sublimi- 
um  personarum  de  se  pluraliter  loqui,  ut 

Estherxm,  quum  in  libro  Esther  Assuerus  rex  ait  de 
se,  Nos  videntes,  etc. ;  non  apparet  quod 
possit  in  Deo  probari  pluralitas  persona- 

Gen.  i,  26.  rum,  eo  quod  dixerit,  Faciamus  hominem  B 
ad  imaginem  et  similitudinem  nostram. 
Insuper,  quidam  Hebraei  dicunt  Scriptu- 
ram  sic  loqui,  ad  innuendum  pluralita- 
tem  absolutarum  proprietatum,  in  quibus 
Deus  condidit  universa,  videlicet  bonita- 
tem,  sapientiam  et  omnipotentiam  ejus. 


36. 


Sed   respondendum,   quod   probationes 

Magistri,   ex  verbis   Sanctorum   acceptae, 

sunt  bonae,  quamvis  obstinati  increduli- 

que  Judaei  praetactas  confingunt  solutio- 

nes.  Quarum  falsitas  declaratur,  quia  hoc  G 

nomen,  Elohim,  in  scripturis  veteris  Te- 

stamenti  frequenter  positum  reperitur  de 

Deo  vero   pluraliler,  quoniam   adjectivis 

pluralis  numeri  conjungitur  :  sicut  dum 

Jer.  xxui,  in  Jeremia  legitur,  Pervertistis  verba  Do- 

mini  Dei  viventis  :  ubi  veritas  habet  He- 

braica,  Pervertistis  verba  elohim  haim,  id 

est  Deorum  viventium.  Et  additur  ibi  in 

singulari,  Domini  exercituum  :  pro  quo  in 

Hebrseo  ponitur  hoc  nomen  Dei  TETpxypay.- 

(juxtov,  quod  secundum  Rabbi  Moysen  alios- 

que  Hebraeos,  significat  divinam  essentiam  D 

pure  sine  comparatione  ad  extra,  videlicet 

secundum    proprietates   ejus   intrinsecas. 

Conformiter  secundo  Regum,  quo  ait  Scri- 

iiReg.m,  ptura  :  Quae  est  gens  una  in  terra  ut  po- 

!3'  pulus  tuus  Israel,  propter  quam  ivit  Deus 

ut  redimeret  eam  sibi  in  populum?  in  He- 

breeo  habetur  :  Quis  ut  populus  tuus  gens 

una  in  terra,  propter  quam  iverunt  Elo- 

him    ad   redimendum  sibi  ?  ubi  hoc  no- 

men,   Elohim,    sumptum    pro  vero   Deo, 

conjungitur  pluralis  numeri  verbo.  Mullae 


sunt  tales  veteris  Testamenti  locutiones. 
Quumque  intentio  Moysis  et  Prophetarum 
fuerit  filios  Israel  ad  unius  veri  Dei  co- 
gnitionem,  amorem  et  cultum  inducere, 
nequaquam  usi  sunt  tali  modo  loquendi 
sine  grandi  mysterio,  ut  scilicet  insinua- 
rent  in  simplicitate  divinae  naturae  esse 
personarum  distinctionem. 

Ad  quod  probandum,  possunt  praeter  au- 
ctoritates  a  Magistro  in  littera  tactas,  alia 
quamplura  testimonia  introduci,  ut  est  il- 
lud  Proverbiorum  :  Quis  ascendit  in  cce-  pnv.wx, 
lum  atque  descendit?  Quis  continuit  spiri-  4- 
tum  in  manibus  suis?  Quis  colligavit  aquas 
quasi  in  vestimento?  Quis  suscitavit  om- 
nes  terminos  terrae?  Quod  nomen  est  ejus? 
et  quod  nomen  Filii  ejus,  si  nosti?  Ulud 
quoque  in  Psalmo  :  Dixit  Dominus  Domino  Ps.ck,  i. 
meo.  Translatio  Chaldaica  apud  Hebraeos 
authentica,  habet  :   Dixit   Dominus   Ver- 
bo  suo.  Ubi  paulo  post  subditur  :  Tecum    md.  3. 
principium  in  die  virtutis  tuae,  in  splen- 
doribus  Sanctorum  ;  ex  utero  ante  lucife- 
rum  genui  te.  In  quibus  verbis,  Verbum 
seu  Filius  Dei  ex  utero,  id  est  ex  corde 
Patris,   genitum    perhibetur,    quemadmo- 
dum  Pater  in  alio  loquitur  psalmo  :  Eru-  ps.  xlw,2. 
ctavit  cor  meum  verbum  bonum.  In  quo 
etiam  psalmo  deitas  Patris   ac  Filii  evi- 
denter  insinuatur,  quum  dicitur  :  Sedes  Md.i,s. 
tua,  Deus,  in  saeculum  saeculi  ;  dilexisti 
justitiam  et  odisti  iniquitatem,  propterea 
unxit  te  Deus,  Deus  tuus,  oleo  laetitiae  prae 
participibus  tuis.  Ubi  in  Grseco  hoc  no- 
men,  Deus,   primo   positum,   in  vocativo 
exprimitur   casu  :  Sti  touto   E/pms  <re,  w 
0e6;,    6    ©ed;    crou,    eAouov    a.ya.X\i.iaEU><;    7rapx 
zobq  y.ETd/ou;  oou.  Tanquam  sic  diceretur  : 
Propterea  unxit  te,  o  Deus,  Deus  tuus.  Sic- 
que   personalis  distinctio  inter  Deum  et 
Deum,   ibidem    insinuatur.    Amplius,    in 
Isaia  sic  legitur  :  Ego  primus,  et  ego  no-    n.  xlvhi 
vissimus  ;  et  nunc  Dominus  misit  me  et ,2'    ' 
spiritus   ejus.  In    quibus  verbis   persona 
Filii  designatur,  quum  dicitur,  Ego  pri- 
mus,  et  ego  novissimus ;  persona  vero  Pa- 
tris,    quum   subditur,  Et  nunc   Dominus 
misit  me ;  persona  quoque  Spiritus  San- 


LIBER   I   SENTENTIARUM.    —    DIST.    III  203 

cti,  quum  sequitur,  Et  spiritus  ejus.  De  A  ad  imaginem  et  similitudinem  nostram. 

quo  item   Spiritu  ait  Filius  per  Isaiam  :  Tertio,  per  terminorum  suppositionem,  ut 

/s.  lxi,  i.  Spiritus  Domini  super  me,  eo  quod  un-  in  Ecclesiastico  :  Ego  ex  ore  Altissimi  pro-  Eccu.xw, 

xerit  me.  Et  de  eodem  Spiritu  fertur  in  divi,  etc.  Quarto,  per  connotationem  no-Setseq' 

ps.  i,  i3.  Psalmo  :  Ne  projicias  me  a  facie  tua,  et  mine  imaginis,  quia  secundum  Hilarium, 

spiritum  sanctum  tuum  ne  auferas  a  me.  imago  connotat  respectum  personarum  ad 

Has  atque  consimiles  auctoritates  contesta-  invicem.  Quinto,  per  verborum  ordinem, 

tionesque  legis  ac  Prophetarum,  diffusius  ut  in  Psalmo  :  Benedicat  nos  Deus,  Deus  Ps.lxvi.7, 

c/.t.xvm,  introduxi  in  Dialogion  de  fide  catholica.  noster,  benedicat  nos  Deus.  Sexlo,  per  tri-  8' 

P.5oietseq.     Postremo,  secundum  Richardum,  trinitas  nam  replicationem  Isaiae  :  Sanclus,  San-  u.  v_,  3. 

personarum  octo  modis  in  Scripturis  insi-  ctus,  Sanctus.  Septimo,  per  operum  ap- 

nuatur.  Primo,  per  significationem  prin-  propriationem,  ut  in  Genesi  :  In  principio  Gen.  i,  \. 
Matih.    cipalem,  ut  apud  Matthaeum  :  Baptizantes  B  creavit  Deus   coelum   et   terram.  Octavo, 

""'"'  19'   eos  in  nomine  Patris  et  Filii  et  Spiritus  per  constructionis  habitudinem  differen- 

Sancti.  Secundo,  per  numeri  consignifica-  tem,  ut  est  illud  ad  Romanos  :  Ex  ipso  A»n.xi,36. 

c7en.i,26.  tionem,  ut  in  Genesi  :  Faciamus  hominem  et  per  ipsum  et  in  ipso  sunt  omnia. 


DISTINCTIO    III 


A.  Incipit  ostendere  quomodo  per  creaturam  potuerit  cognosci  Creator. 

APOSTOLUS  namque  ait,  quod  invisibilia  Dei  a  creatura  mundi,  per  ea  qu_e  i.om.1,20. 
facta  sunt  intellecta,  conspiciuntur ;  sempiterna  quoque  virtus  ejus  et  divini- 
tas.  Per  creaturam  mundi,  intelligitur  homo,  propter  excellentiam  qua  ex- 
cellit  inter  alias  creaturas,  vel  propter  convenientiam  quam  habet  cum  omni  crea- 
tura.  Homo  ergo  invisibilia  Dei  _  intellectu  mentis  conspicere  potuit,  vel  etiam 
conspexit,  per  ea  quae  facta  sunt,  id  est  per  creaturas  visibiles  vel  invisibiles.  A 
duobus  enim  juvabatur,  scilicet  a  natura,  quse  rationalis  erat,  et  ab  operibus  a  Deo 
factis  ut  manifestaretur  homini  veritas.  Ideoque  Apostolus  dixit,  quia  Deus  reve-  iMd.  1.. 
lavit  illis,  scilicet  dum  fecit  opera  in  quibus  artificis  aliquatenus  relucet  indicium. 

B.  Prima  ratio  vel  modus  quomodo  potuit  cognosci  Deus. 
Nam  sic  *  ait  Ambrosius  :  Ut  Deus,  qui  natura  invisibilis  est,  etiam  a  visibilibus    *  sicut 

,    .  Ambr.  irt 

posset  sciri,  opus  fecit  quod  opificem  visibilitate  sui  manifestavit,  ut  per  certum  Rom.  ■,  .9. 
incertum  posset  sciri,  et  ille  Deus  omnium  esse  crederetur,  qui  hoc  fecit  quod  ab 
homine  impossibile  est  fieri.  Potuerunt  ergo  cognoscere,  sive  cognoverunt,  ultra 
omnem  creaturam  esse  illum  qui  ea  fecit  quss   nulla  creaturarum  facere  vel  de- 
struere  valet.  Accedat  quascumque  vis  creatura  *,  et  faciat  tale  ccelum  et  terram,  et   *  creata 
dicam  quia  Deus  est.  Sed  quia  nulla  creatura  *  talia  facere   valet,  constat  super  •  vis  creata 


204  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    III 

omnem  creaturam  esse  illum  qui  ea  fecit ;  ac  per  hoc  illum  esse  Deum  humana 
mens  cognoscere  potuit. 

G.  Secunda  ratio  qua  potuit  cognosci,  vel  modus  quo  noverunt. 

Alio  etiam  modo  Dei  veritatem  ductu  rationis  cognoscere  potuerunt,  vel  etiam 
Aug.  de  coejnoverunt.  Ut  enim  Augustinus  ait  in  octavo  de  Givitate  Dei  :  Viderunt  summi 

Civit.  Dei, 

iib.™i,c6.  philosophi  nullum  corpus  esse  Deum,  et  ideo  cuncta  corpora  transcenderunt,  quaa- 
rentes  Deum.  Viderunt  etiam,  quidquid  mutahile  est  non  esse  summum  Deum  om- 
niumque  principium  :  et  ideo  omnem  animam  mutabilesque  spiritus  transcende- 
runt.  Deinde  viderunt  omne  quod  mutabile  est,  non  posse  esse  nisi  ab  illo  qui 

* aZias  om.  incommutabiliter  et  simpliciter  est.  Intellexerunt  ergo  eum,  et  omnia  ista  eum* 

eum 

fecisse,  et  a  nullo  fieri  potuisse. 

D.  Tertia  ratio  vel  modus. 
Aug.  ub;        Consideraverunt  etiam  quidquid  est  in  substantiis,  vel  corpus  esse,  vel  spiri- 

supra. 

tum ;  meliusque  aliquid  spiritum  esse  quam  corpus ;  sed  longe  meliorem  qui  spi- 
ritum  fecit  et  corpus. 

E.  Quartus  modus  vel  ratio. 

ibidem.  Intellexerunt  etiam  corporis  speciem  esse  sensibilem,  et  spiritus  speciem  intel- 

ligibilem  ;  et  intelligibilem  speciem  sensibili  prastulerunt.  Sensibilia  dicimus,  quse 
visu  tactuque  corporis  sentiri  queunt ;  intelligibilia,  quae  conspectu  mentis  possunt 
intelligi.  Quum  ergo  in  eorum  conspectu  et  corpus  et  animus  magis  minusque  spe- 
ciosa  essent,  si  autem  omni  specie  carere  possent,  omnino  nulla  essent  :  viderunt 
•  ut  esse  aliquid  quo  illa  speciosa  facta  sunt,  ubi  *  est  prima  et  incommutabilis  species, 
ideoque  incomparabilis.  Et  illud  esse  rerum  principium  rectissime  crediderunt,  quod 
factum  non  esset,  et  ex  quo  cuncta  facta  essent.  —  Ecce  tot  modis  potuit  cognosci 
veritas  Dei.  Quum  ergo  Deus  una  sit  et  simplex  essentia,  quse  ex  nulla  diversitate 
Rom.  i,  20.  partium  vel  accidentium  consistit,  pluraliter  tamen  dicit  Apostolus,  Invisibilia  Dei  : 
quia  pluribus  modis  cognoscitur  veritas  Dei  per  ea  qua?.  facta  sunt.  Ex  perpetuitate 
namque  creaturarum  intelligitur  Conditor  aeternus;  ex  magnitudine  creaturarum, 
omnipotens ;  ex  ordine  et  dispositione,  sapiens ;  ex  gubernatione,  bonus.  Hsec  autem 
omnia  ad  unitatem  Deitatis  pertinent  monstrandam. 

F.  Quomodo  in  creaturis  appareat  vestigium  Trinitatis. 

Nunc  restat  ostendere,  utrum  per  ea  quas  facta  sunt,  aliquod  Trinitatis  indicium, 
A?;dcTIi!"  vel  saltem  vestigium  exiguum,  haberi  potuerit.  De  hoc  Augustinus  in  libro  sexto  de 

1 1 1 1  Rl  !*,      llDp 

vi,  c.  io.     Trinitate  ait  :  Oportet  ut  Creatorem  per  ea  quaa  facta  sunt  intellectu  conspicientes, 


LIBER   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  205 

Trinitatem  intelligamus.  Hujus  enim  Trinitatis  vestigium  in  creaturis  apparet.  Haac 
enim  quae  arte  divina  facta  sunt,  et  unitatem  quamdam  in  se  ostendunt,  et  speciem, 
et  ordinem.  Nam  quodque  horum  creatorum  et  unum  aliquid  est,  sicut  sunt  naturas 
corporum  et  ingenia  animarum  ;  et  aliqua  specie  formatum*,  sicut  sunt  figura?  vel  'formatur 
qualitates  corporum,  ac  doctrinse  vel  artes  animarum ;  et  ordinem  aliquem  petit  aut 
tenet,  sicut  sunt  pondera  vel  collocationes  corporum,  et  amores  vel  delectationes  ani- 
marum.  Et  ita  in  creaturis  praslucet  vestigium  Trinitatis.  Inilla  enim  Trinitate,  sum- 
ma  origo  est  omnium  rerum,  et  perfectissima  pulchritudo,  et  beatissima  delectatio. 
Summa  autem  origo,  ut  Augustinus  ostendit  in  libro  de  Vera  religione,  intelligitur    AUg.  de 
Deus  Pater,  a  quo  sunt  omnia,  a  quo  Filius  et  Spiritus  Sanctus.  Perfectissima  pul-  c.Tv,rei'i3'.' 
chritudo  intelligitur  Filius,  scilicet  veritas  Patris,  nulla  ex  parte  ei  dissimilis  :  quem 
cum  ipso  et  in  ipso  Patre  veneramur ;  quse  forma  est  omnium  quse  ab  initio  facta 
sunt,  et  ad  unum  referuntur.  Quas  tamen  omnia  nec  fierent  a  Patre  per  Filium, 
neque  suis  finibus  salva  essent,  nisi  Deus  summe  bonus  esset  :  qui  et  nulli  naturaa 
qua?  ab  illo  bona  esset,  invidit;  et  ut  in  bono  ipso  maneret,  alia  quantum  vellet, 
alia  quantum  posset,  dedit.  Quae  bonitas  intelligitur  Spiritus  Sanctus,  qui  est  donum 
Patris  et  Filii.  Quare  ipsum  donum  Dei  cum  Patre  et  Filio  asque  incommutabile, 
colere  et  tenere  nos  convenit.  Per  .considerationem  itaque  creaturarum,  unius  sub- 
stantias  Trinitatem  intelligimus,  scilicet  :  unum  Deum  Patrem,  a  quo  sumus ;  et 
Filium,  per  quem  sumus  ;  et  Spiritum  Sanctum,  in  quo  sumus  :  scilicet  principium 
ad  quod  recurrimus,  et  formam  quam  sequimur,  et  gratiam  qua  reconciliamur  : 
unum  scilicet,  quo  auctore   conditi  sumus ;  et  similitudinem  ejus,  per  quam  ad 
unitatem  reformamur  ;  et  pacem,  qua  unitati  adhasremus  :  scilicet  Deum,  qui  dixit,  Gen.  i,  3. 
Fiat ;  et  Verbum,  per  quod  factum  est  omne  quod  substantialiter  et  naturaliter  est ;  /oonn.1,3. 
et  donum  benignitatis  ejus,  qua  placuit  quod  ab  eo  per  Verbum  factum  est,  et  re- 
conciliatum  est  auctori  ut  non  interiret.  —  Ecce  ostensum  est  qualiter  in  creaturis 
aliquatenus  imago  Trinitatis  indicatur.  Non  enim  per  creaturarum  contemplationem 
sufficiens  notitia   Trinitatis  potest  haberi  vel  potuit,  sine  doctrinae  vel  interioris 
inspirationis  revelatione.  Unde  illi  antiqui  philosophi  quasi  per  umbram  et  de  lon- 
ginquo  viderunt  veritatem,  deficientes  in  contuitu  Trinitatis,  ut  magi  Pharaonis  in  Exod.vm, 
tertio  signo.  Adjuvamur  tamen  in  fide  invisibilium  per  ea  quae  facta  sunt. 

G.  Quomodo  in  anima  sit  imago  Trinitatis. 

Nunc  vero  ad  eam  jam  perveniamus  disputationem,  ubi  in  mente  humana,  quas 
novit  Deum,  vel  potest  nosse,  Trinitatis  imaginem  reperiamus.  Ut  enim  ait  Au-  Aug.de  Tri- 
gustinus  in  quartodecimo  libro  de  Trinitate  :  Licet  humana  mens  non  sit  ejus  X(V,  e.'  8.'  ' 
naturae  cujus  Deus  est,  imago  tamen  illius  quo  nihil  melius  est,  ibi  quasrenda  et 
invenienda  est,  quo  natura  nostra  nil  habet  melius,  id  est  in  mente.  In  ipsa  etiam 
mente,  antequam  sit  particeps  Dei,  ejus  imago  reperitur  :  etsi  enim  amissa  Dei 
participatione  deformis  sit,  imago  Dei  tamen  permanet.  Eo  enim  ipso  imago  Dei  est 


206  LIBER    I   SENTENTIARUM .    —   DIST.    III 

mens,  quo  capax  ejus  est,  ejusque  particeps  esse  potest.  Jam  ergo  in  ea  Trinitatem 
quas  Deus  est,  inquiramus.  Ecce  enim  mens,  meminit  sui,  intelligit  se,  diligit  se.  Hoc 
si  cernimus,  cemimus  Trinitatem  :  nondum  quidem  Deum,  sed  imaginem  Dei.  Hic 
enim  qusedam  apparet  trinitas,  memoriae,  intelligentife,  et  amoris.  Hsec  ergo  tria 
potissimum  tractemus,  memoriam,  intelligentiam,  voluntatem.  Haec  ergo  tria,  ut 
Aug.de Tri-  Augustinus  ait  libro  decimo  de  Trinitate,  non  sunt  tres  vitse,  sed  una  vita;  nec  tres 
x,  c.  11.  mentes,  sed  una  mens,  una  essentia.  Memoria  vero  dicitur  ad  aliquid ;  et  intelli- 
gentia,  et  voluntas  sive  dilectio,  similiter  ad  aliquid  dicitur ;  vita  vero  dicitur  ad 
se  ipsam,  et  mens,  et  essentia.  Hsec  ergo  tria  eo  unum  sunt,  quo  una  vita,  una 
mens,  una  essentia ;  et  quidquid  aliud  ad  se  ipsa  singula  dicuntur,  etiam  simul 
non  pluraliter,  sed  singulariter  dicuntur.  Eo  vero  tria  sunt,  quo  ad  se  invicem 
referuntur. 

H.  Quomodo  cequalia  sint,  quia  capiuntur  a  singulis  omnia  et  tota. 

ibidem.  iEqualia  etiam  sunt,  non  solum  singula  singulis,  sed  etiam  singula  omnLbus  : 

alioqui  non  se  invicem  caperent ;  se  autem  invicem  capiunt.  Gapiuntur  enim  et  a 
singulis  singula,  et  a  singulis  omnia.  Memini  enim  me  habere  memoriam  et  intel- 
ligentiam  et  voluntatem,  et  intelligo  me  intelligere  et  velle  atque  meminisse,  et  volo 
me  velle  et  meminisse  et  intelligere. 

I.  Quomodo  tota  illa  tria  memoria  capiat. 

ibidem.  Totamque  meam  memoriam  et  intelligentiam  et  voluntatem  simul  memini.  Quod 
enim  memorise  mese  non  memini,  illud  non  est  in  memoria  mea  :  nihil  autem  tam 
in  memoria  est,  quam  ipsa  memoria.  Totam  ergo  memini.  Item,  quidquid  intelligo, 
intelligere  me  scio ;  et  scio  me  velle  quidquid  volo  :  quidquid  autem  scio,  memini. 
Totam  ergo  intelligentiam  totamque  voluntatem  meam  memini. 

K.  Quomodo  illa  tria  tota  capiat  intelligentia. 

ibidem.  Similiter  quum  haec  tria  intelligo,  tota  simul  intelligo  :  neque  enim  quidquam 

intelligibilium  est  quod  non  intelligam,  nisi  quod  ignoro.  Quod  autem  ignoro,  nec 
memini,  nec  volo.  Quidquid  ergo  intelligibilium  non  intelligo,  consequenter  etiam 
nec  memini,  nec  volo.  Quidquid  ergo  intelligibilium  memini  et  volo,  consequenter 
intelligo. 

L.  Quomodo  illa  tota  capiat  voluntas. 

ibidem.  Voluntas  etiam  mea  totam  intelligentiam  totamque  meam  memoriam  capit,  dum 

utor  toto  eo  quod  intelligo  et  memini.  Quum  itaque  invicem  a  singulis  et  omnia  et 
tota  capiantur,  aequalia  sunt  tota  singula  totis  singulis,  et  tota  singula  simul  omni- 


LIBER   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  207 

bus  totis  ;  et  haec  tria  unum,  una  vita.  una  mens,  una  essentia.  Ecce  illius  summse 
unitatis  atque  Trinitatis,  ubi  una  est  essentia  et  tres  personse,  imago  est  humana 
mens,  licet  impar.  Mens  autem  hic  pro  animo  ipso  accipitur,  ubi  est  illa  imago 
Trinitatis.  Proprie  vero  mens  dicitur,  ut  ait  Augustinus,  non  ipsa  anima,  sed  quod  Aug.de  Tri- 
in  ea  est  excellentius,  qualiter  saspe  accipitur.  Illud  etiam  sciendum  est,  quod  me-  xv,ac%. '  ' 
moria  non  solum  est  absentium  et  prseteritorum,  sed  etiam  prsesentium,  ut  ait  Au-    ibu.  m>. 
gustinus  in  quartodecimo  libro  de  Trinitate  :  alioqui  non  se  caperet. 

M.  Ex  quo  sensu  illa  tria  dicantur  esse  unum 
et  una  essentia,  quceritur. 

Hic  attendendum  est  diligenter,  ex  quo  sensu  accipiendum  sit  quod  supra  dixit, 
illa  tria,  scilicet  memoriam,  intelligentiam,  et  voluntatem,  esse  unum,  unam  men- 
tem,  unam  essentiam.  Quod  utique  non  videtur  esse  verum  juxta  proprietatem  ser- 
monis.  Mens  enim,  id  est  spiritus  rationalis,  essentia  est  spiritualis  et  incorporea. 
Illa  vero  tria,  naturales  proprietates  seu  vires  sunt  ipsius  mentis,  et  a  se  invicem 
differunt  :  quia  memoria  non  est  intelligentia  vel  voluntas,  nec  intelligentia  voluntas 
sive  amor. 

N.  Quod  etiam  ad  se  invicem  dicuntur  relatwe. 

Et  haec  tria  etiam  ad  se  ipsa  referuntur  ut  ait  Augustinus  in  nono  libro  de  ibu.iib.ix, 

c.  3. 

Trinitate.  Mens  enim  amare  se  ipsam  vel  meminisse  non  potest,  nisi  etiam  noverit 
se.  Nam  quomodo  amat  vel  meminit  quod  nescit  ?  Miro  itaque  modo  tria  ista  inse- 
parabilia  sunt  a  se  ipsis ;  et  tamen  eorum  singulum  et  simul  omnia,  una  essentia 
est,  quum  et  relative  dicantur  ad  invicem. 

0.  Eic  aperitur  quod  supra  qucerebatur,  scilicet  quomodo  Jiosc  tria 

dicantur  unum. 

Sed  jam  videndum  est,  quomodo  hsec  tria  dicantur  una  substantia.  Ideo  scilicet, 
quia  in  ipsa  anima  vel  mente  substantialiter  exsistunt,  non  sicut  accidentia  in  sub- 
jectis,  quse  possunt  adesse  vel  abesse.  Unde  Augustinus  in  nono  libro  de  Trinitate  ibid.  c.  4. 
ait  :  Admonemur,  si  utcumque  videre  possumus,  hsec  in  animo  exsistere  substantia- 
liter,  non  tanquam  in  subjecto,  ut  color  in  corpore  :  quia  etsi  relative  dicuntur  ad 
invicem,  singula  tamen  substantialiter  sunt  in  substantia  sua.  Ecce  ex  quo  sensu 
illa  tria  dicantur  esse  unum,  vel  una  substantia.  Quse  tria,  ut  Augustinus  ait  in  ibid.iib.xv, 

c.  20. 

quintodecirno  libro  de  Trinitate,  in  mente  naturaliter  divinitus  instituta  quisquis 
vivaciter  perspicit,  et  quam  magnum  sit  in  ea,  unde  potest  etiam  sempiterna  immu- 
tabilisque  natura  recoli,  conspici,  concupisci  (reminiscitur  enim  per  memoriam, 
intuetur  per  intelligentiam,  amplectitur  per  dilectionem),  profecto  reperit  illius 
summse  Trinitatis  imaginem. 


208  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    III 

P.  Quod  in  illa  similitudine  est  dissimilitudo . 

Aug.deTri-        Verumtamen  caveat,  ne  hanc  imaginem  ab  eadem  Trinitate  factam  ita  ei  com- 
xv,  c'20.  '  paret,  ut  omnino  existimet  similem  ;  sed  potius  in  qualicumque  ista  similitudine 
magnam  quoque  dissimilitudinem  cernat. 

Q.  Prima  dissimilitudo. 

iMd.  c.  22.  Quod  breviter  ostendi  potest.  Homo  unus  per  ista  tria  meminit,  intelligit,  dili- 
git  :  qui  nec  memoria  est,  nec  intelligentia,  nec  dilectio ;  sed  haec  habet.  Unus 
ergo  homo  est  qui  habet  hsec  tria,  non  ipse  est  haec  tria.  In  illius  vero  summa 
simplicitate  naturse  quse  Deus  est,  quamvis  unus  sit  Deus,  tamen  tres  personae 
sunt,  Pater,  et  Filius,  et  Spiritus  Sanctus;  et  hae  tres  personse  sunt  unus  Deus. 

ibid.  c.  23.  Aliud  est  itaque  Trinitas  res  ipsa,  aliud  imago  Trinitatis  in  re  alia.  Propter  quam 
imaginem,  etiam  iilud  in  quo  sunt  hasc  tria,  imago  dicitur,  scilicet  homo  :  sicut 
imago  dicitur  et  tabula,  et  pictura  qua?  est  in  ea;  sed  tabula  nomine  imaginis 
appellatur  propter  picturam  quae  est  in  ea. 

R.  Altera  dissimilitudo. 

ibidem.  Rursus  ista  imago  quse  est  homo  habens  illa  tria,  una  persona  est ;  illa  vero 
Trinitas  non  una  persona  est,  sed  tres  persona?  :  Pater  Filii,  et  Filius  Patris,  et 
Spiritus  Patris  et  Filii.  Itaque  in  ista  imagine  Trinitatis,  non  hsec  tria  unus  homo, 
sed  unius  hominis  sunt.  In  illa  vero  summa  Trinitate  cujus  haec  imago  est,  non 
unius  Dei  sunt  illa  tria,  sed  unus  Deus ;  et  tres  sunt  illse  personas,  non  una  persona. 

iwd.  c.  7.  Illa  enim  tria  non  homo  sunt,  sed  hominis  sunt,  vel  in  homine  sunt.  Sed  numquid 
possumus  dicere  Trinitatem  sic  esse  in  Deo,  ut  aliquid  Dei  sit,  nec  ipsa  sit  Deus? 
Absit  ut  hoc  credamus.  Dicamus  ergo  in  mente  nostra  imaginem  Trinitatis,  sed 
exiguam  et  qualemcumque  esse,  quse  summse  Trinitatis  ita  gerit  similitudinem,  ut 
ex  maxima  parte  sit  dissimilis.  Sciendum  vero  est,  quod  hsec  trinitas  mentis,  ut  ait 

ibid.  lib.  Augustinus  in  quartodecimo  libro  de  Trinitate,  non  propterea  tantum  imago  Dei 
est,  quia  sui  meminerit  mens,  et  intelligit  ac  diligit  se;  sed  quia  potest  etiam 
meminisse,  et  intelligere,  et  amare  illum  a  quo  facta  est. 


xiv,  c.  12. 


S.  Alia  assignatio  trinitatis  in  anima,  scilicet  mens,  notitia,  amor. 

Potest  etiam  alio  modo  aliisque  nominibus  distingui  trinitas  in  anima,  quae  est 
ibid.iib.ix,  imago  illius  summse  et  ineffabilis  Trinitatis.  Ut  enim  ait  Augustinus  in  nono  libro 

de  Trinitate,  mens,  et  notitia  ejus,  et  amor,  tria  quasdam  sunt.  Mens  enim  novit 
iMd.c.3.  se,  et  amat  se;  nec  amare  se  potest,  nisi  etiam  noverit  se.  Duo  quaedam  sunt  mens 

et  notitia  ejus.  Item,  duo  qusedam  sunt  mens  et  amor  ejus.  Quum  ergo  se  novit 


c.  4. 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  209 

mens  et  amat  se,  manet  trinitas,  scilicet  mens,  amor,  et  notitia.  Mens  autem  hic  Aug.deTri- 
accipitur  non  pro  anima,  sed  pro  eo  quod  in  anima  excellentius  est.  Haec  autem  x^".'i.1  ' 
tria  quum  sint  distincta  a  se  invicem,  dicuntur  tamen  esse  unum,  quia  in  anima 
substantialiter  exsistunt. 

T.  Quomodo  mens  vice  Patris;  notitia,  Filii;  amor, 
Spiritus  Sancti  accipitur. 

Et  est  ipsa  mens  quasi  parens,  et  notitia  ejus  quasi  proles  ejus.  Mens  enim  ibid.iib.ix, 


c.  12. 


quum  se  cognoscit,  notitiam  sui  gignit,  et  est  sola  parens  suae  notitiae.  Tertius  est 
amor,  qui  de  ipsa  mente  et  notitia  procedit,  dum  mens  cognoscens  se,  diligit  se. 
Non  enim  posset  se  diligere,  nisi  cognosceret  se.  Amat  etiam  placitam  prolem,  id 
est  notitiam  suam  :  et  ita  amor,  quidam  complexus  est  parentis  et  prolis. 

V.  Quod  non  est  minor  mente  notitia,  nec  amor  utroque. 

Nec  est  minor  proles  parente,  dum  tantam  se  novit  mens  quanta  est ;  nec  minor    iwdem. 
est  amor  parente  et  prole,  id  est  mente  et  notitia,  dum  tantum  se  diligit  mens 
quantum  se  novit  et  quanta  est. 

X.  Quod  hcec  tria  in  se  ipsis  sunt. 

Sunt  etiam  hasc  singula  in  se  ipsis  :  quia  et  mens  amans  in  amore  est,  et  amor  iwd.c.  5. 
in  amantis  notitia,  et  notitia  in  mente  noscente  est.  Ecce  in  his  tribus  qualecumque 
vestigium  Trinitatis  apparet. 

Y.  Quomodo  mens  per  ista  proflcit  ad  intelligendum  Deum. 

Mens  itaque  rationalis  considerans  haec  tria,  et  illam  unam  essentiam  in  qua 
ista  sunt,  extendit  se  ad  contemplationem  Greatoris,  et  videt  unitatem  in  Trinitate, 
et  Trinitatem  in  unitate.  Intelligit  enim  unum  Deum  esse,  unam  essentiam,  unum 
principium.  Intelligit  enim,  quia  si  duo  essent,  vel  uterque  insufficiens  esset,  vel 
alter  superflueret  :  quia  si  aliquid  deesset  uni  quod  haberet  alter,  non  esset  ibi 
summa  perfectio ;  si  vero  nihil  uni  deesset  quod  haberet  alter,  quum  in  uno  essent 
omnia,  alter  superflueret.  Intellexit  ergo  unum  esse  Deum,  unum  omnium  aucto- 
rem.  Et  vidit  quia  absque  sapientia  non  sit,  quasi  res  fatua  :  et  ideo  intellexit 
eum  habere  sapientiam,  quae  ab  ipso  genita  est;  et  quia  sapientiam  suam  diligit, 
intellexit  etiam  ibi  esse  amorem. 

Z.  Hic  de  summa  Trinitatis  unitate. 

Quapropter  juxta  istam  considerationem,  ut  ait  Augustinus  in  nono  libro  de  iwd.  c.  i. 
Trinitate,  credamus  Patrem  et  Filium  et  Spiritum  Sanctum  unum  esse  Deum, 
T.  19.  14 


210  IN  LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.  III    EXPOSITIO 

•universse  creaturse  conditorem  et  rectorem ;  nec  Patrem  esse  Filium,  nec  Spiritum 

Sanctum  vel  Patrem  esse  vel  Filium,  sed  Trinitatem  relatarum  ad  invicem  perso- 

Aug.  de  narum.  Ut  enim  ait  ipse  in  libro  de  Fide  ad  Petrum,  una  est  natura  sive  essentia 

Fide  c  i  4 

'  Patris,  et  Filii,  et  Spiritus  Sancti,  non  una  persona.  Si  enim  sic  esset  una  perso- 
na,  sicut  est  una  substantia  Patris,  et  Filii,  et  Spiritus  Sancti,  veraciter  Trinitas 
non  diceretur.  Rursus  quidem  Trinitas  esset  vera,  sed  unus  Deus  Trinitas  ipsa  non 
esset,  si  quemadmodum  Pater,  et  Filius,  et  Spiritus  Sanctus  personarum  sunt  ab 
invicem  proprietate  distincti,  sic  fuissent  quoque  naturarum  diversitate  discreti. 
Fides  autem  Patriarcharum,  Prophetarum  atque  Apostolorum,  unum  Deum  prse- 
lbid.  e.  dicat  Trinitatem  esse.  In  illa  ergo  sancta  Trinitate  unus  est  Deus  Pater,  qui  solus 
essentialiter  de  se  ipso  Filium  unum  genuit ;  et  unus  Filius  est,  qui  de  uno  Patre 
solus  essentialiter  natus  est ;  et  unus  Spiritus  Sanctus,  qui  solus  essentialiter  a 
Patre  Filioque  procedit.  Hoc  autem  totum  non  potest  una  persona,  id  est  gignere 
se,  et  nasci  de  se,  et  procedere  de  se.  Ut  enim  ait  Augustinus  in  primo  libro  de 
Aug.deTri-  Trinitate,  nulla  res  est  quss  se  ipsam  gignat  ut  sit. 

nitate.lib.i, 


EXPOSITIO 


P* 


A  piterna  quoque  virtus  ejus,  id  est  aeterna 

potestas,  et  divinitas,  id  est  divina  et  in- 

DISTINGTIONIS  TERTI/E  creata  essentia,  quee  a  proprietatibus  et 

attributis,  omnipotentia  seu  virtute  sua, 
non  realiter,  sed  sola  ratione  distinguitur, 
^OSTQUAM  determinavit  Magister  de  ut  distinctione  patuit  praecedenti.  Deni- 
summa  Trinitate  ejusque  unitate  pro-  que  huic  auctoritali  Apostoli  consonat  il- 
ut  creditur,  hic  tractat  de  ea  prout  ali-  lud  Sapientiae  :  Vani  sunt  omnes  homines  sap. 
qualiter  per  rationes  naturales  aut  simi-  in  quibus  non  subest  scientia  Dei ;  et  ex  '< 5- 
litudines  intelligitur.  Et  dividitur  prima  his  quee  videntur  bona,  non  potuerunt  in- 
pars  hujus  distinctionis  in  quatuor,  se-  telligere  eum  qui  est.  A  magnitudine  enim 
cundum  quod  quatuor  rationes  inducit  ex  speciei  et  creaturae,  potest  creator  horum 
verbis  Sanctorum,  preecipue  Augustini.  B  intelligibiliter  cognosci.  Hinc  docuerunt 
A(p.  203)  Itaque  ait  :  Apostolus  namque  ait,  ad  philosophi,  quod  sicut  causa  cognoscitur 
Romanos  primo.  Interponit  autem  Magi-  per  effectum,  sic  Creator  seu  prima  cau- 
ster  conjunctionem  hanc,  «namque»,  quia  sa,  per  mundum  et  creaturas  :  quoniam 
in  fine  preecedentis  distinctionis  disseruit:  omnis  effectus  estquEedam  participata  suee 
Rationibus  congruisque  similitudinibus  ita  causee  similitudo.  Sic  et  omnis  creatura 
esse,  id  est  Deum  esse  unum  ac  trinum,  radius  quidam  est  sui  Creatoris.  Unde  et 
prout  infirmitas  nostra  valet,  ostendamus.  Procius  in  Elementatione  sua  theologica 
Rom.  i,  20.  Apostolus  namque  ait  quodinvisibilia  Dei,  loquitur  :  Omnis  processus  secundorum 
id  est  invisibiles  Dei  proprietates,  pree-  a  primo,  per  similitudinem  quamdam  ef- 
sertim  absoluta  et  essentialia  attributa,  ut  ficitur.  Atque  ut  ait  Philosophus,  causa 
bonitas,  sapientia,  omnipotentia,  immuta-  producit  simile  sibi.  Propter  quod  dispo- 
bilitas,  aeternitas,  a  creatura  mundi,  id  C  sitio,  proprietas  seu  perfectio  causee,  in 
est  ab  homine,  per  ea  quw  facta  sunt,  id  suo  effectu  aliquo  modo  relucet. 
est  per  res  creatas,  ordinemque  earum  et  Consequenter  tangit  Magister  duas  ratio- 
proprietates,  intellecta  conspiciuntur,  id  nes  cur  homo  «  creatura  mundi »  vocetur. 
est,  mente  aliqualiter  cognoscuntur;  sem-      Prima  est  propter  excellentiam  qua  excel- 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARCM.    —    DIST.  III    EXPOSITIO 


211 


lit  inter  alias  creaturas,  praesertim  non 
intellectuales.Unde  Psalmista  loquitur  Deo: 
bs: vui, 8.  Omnia  subjecisti  sub  pedibus  ejus.  Secun- 
da  est  propter  convenientiam  quam  habet 
cum  omni  creatura.  Quemadmodum  enim 
divus  Dionysius  libro  de  Divinis  nomini- 
bus,  et  Gregorius  in  homilia  testantur, 
homo  cum  rebus  inanimatis  convenit  in 
esse ;  cum  vegetabilibus,  in  generare  et 
crescere ;  cum  brutis,  in  sentire ;  cum  an- 
gelis  et  Deo,  in  intelligere  et  velle.  Idcirco 


nfarc.xvi, 

15. 


Ps.  viu,  6, 


Ezech . 
xxviu,   12. 


Matth.axn 
30. 


Deut.  xxxu 
8. 


ait  Salvator  :  Pradicate  Evangelium  omni 
creaturae,  id  est  omni  homini. 

Sed  objici  potest,  quoniam  angelus  est 
excellentior  homine,  juxta  illud  Psalmi  : 
Minuisti  eum  paulo  minus  ab  angelis.  Ergo 
angelus  magis  quam  homo  per  creaturam 
mundi  intelligeretur.  Insuper,  angelus  est 
signaculum  similitudinis  Dei ;  homo  au- 
tem  ad  imaginem  Dei  est  factus.  Sed  ut 
ait  Gregorius  in  homilia  de  angelis,  ma- 
jorem  similitudinem  designat  signaculum 
quam  imago.  —  Prselerea,  secunda  ratio 
cur  homo  creatura  mundi  vocatur,  non 
videtur  soli  homini  convenire,  quia  et 
angelus  cum  omnibus  convenientiam  ha- 
bet.  Etenim  cum  elementis,  et  mixtis,  ut 
sunt  mineralia,  habet  esse ;  cum  arbori- 
bus,  vivere ;  cum  brutis,  sensibilium  co- 
gnitionem  ;  cum  Deo  atque  hominibus, 
intelligere. 

Ad  primum  horum  respondet  Albertus, 
quod  homo  consideratur  tripliciter.  Primo, 
secundum  reputationem  divinam  :  sicque 
est  creaturarum  dignissima,  quoniam  Deus 
naturam  humanam  assumpsit  ad  hyposta- 
ticum  esse  divinum.  Secundo,  quantum 
ad  propriam  naturam  :  sic  minor  est  ange- 
lo.  Tertio,  per  respectum  ad  ultimum  fi- 
nem  :  sic  eequalis  est  angelo,  quoniam  ad 
eamdem  supernaturalem  beatitudinem  est 
conditus,  juxta  illud  Matthaei  :  Erunt  ho- 
mines  sicut  angeli  Dei  in  coelo.  In  Deute- 
ronomio  quoque  secundum  translationem 
antiquam  dicitur  :  Statuit  Deus  termi- 
nos  populorum  juxta  numerum  angelorum 
Dei.  Eamdem  rationem  dat  Thomas,  et 
addit  :  Vel  dicendum  quod   mundus  hic 


Ps.  iv,  7. 


A  accipitur  prout  est  continentia  visibilium 
et  corporalium  rerum  tantum ;  et  sic  inter 
creaturas  mundi  quas  homo  transcendit, 
non  computatur  angelus.  —  Ad  secundum 
respondet  Albertus  :  Angelus  quoad  es- 
sentialia  sua,  non  habet  convenientiam 
cum  omni  creatura,  quia  non  convenit 
sic  cum  pure  corporalibus  :  homo  autem 
convenit  cum  simplicibus  per  humores,  in 
quibus  videlicet  sunt  primae  qualitates ; 
et  cum  mixtis  ac  complexionatis,  per  si- 
militudinem  suae  materiee. 

B  Sequitur  in  littera  ratio  prima.  Homo 
invisibilia  Dei  conspexit  per  creaturas 
visibiles  vel  invisibiles.  A  duobus  enim 
juvabatur,  scilicet  a  natura,  guae  ratio- 
nalis  erat,  id  est  a  naturali  et  propria 
ratione,  per  quam  intelligibilium  capax 
est,  in  quantum  est  participatio  quaedam 
luminis  increati,  juxta  id  Psalmi  :  Signa- 
tum  est  super  nos  lumen  vultus  tui,  Do- 
mine.  Et  ab  operibus  a  Deo  factis  ut 
manifestaretur  homini  veritas,  id  est  a 
creaturis   quas   Deus  condidit   ut   ex  eo- 

C  rum  consideratione  homo  agnosceret  Crea- 
torem.  Omnia  enim  propter  se  ipsum  ope- 
ratus  est  Deus,  ut  Salomon  loquitur.  Qui 
rursus  fatetur  :  Cuncta  fecit  Deus  ut  ti- 
meatur.  Quod  sine  praevia  ejus  cognitione 
fieri  nequit.  Et  hsec  est  una  ratio  institu- 
tionis  creaturarum.  Itaque  ad  cognoscen- 
dum  Deum  juvatur  homo  propria  ratione 
tanquam  potentia  cognitiva,  et  rebus  crea- 
tis  tanquam  objectis  quee  movent  poten- 
tiam.  Ratio  autem  est  interior  oculus  ho- 
minis.  Hinc  scriptum  est  in  Isaia  :  Levate  is.  u,  6. 

D  in  excelsum  oculos  vestros,  et  videte  quis 
creavit  hsec. 

Ideoque  Apostolus  diosit ,  ad  Romanos 
primo,  quia  Deus  revelavit  illis,  puta  phi-  Rom.  i,  19 
losophis.  Omnis  enim  cognitio  et  mani- 
festatio  veritatis,  a  Deo  fontaliter  causali- 
terque  profluxit,  juxta  illud  Ecclesiastici  : 
Omnis  sapientia  a  Domino  Deo  est.  Sicque  Eccii.  i,  i 
revelatio  sumitur  hic  extense  pro  qua- 
cumque  veritatis  manifestatione.  Aliquan- 
do  autem  stricte  accipitur  pro  supernatu- 
rali  instructione.  Itaque  Deus   potentiam 


Prov.  xvi, 


Eccle.  iii, 
U. 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM. 


DIST.  III    EXPOSITIO 


intellectualem  praestando,  et  ipsa  objecta 
causando,  dicitur  revelasse;  et  etiam  quo- 
niam  omnis  actio  causae  secundae,  princi- 
paliter  adscribitur  causse  primee.  Dum  fe- 
cit  opera  in  quibus  artificis  aliquatenus 

•indkium  relucet  judicium* ,  id  est  sapientialis  dis- 
cretio  summi  opificis,  quee  in  entibus  re- 
lucet   creatis,  sapienter  et  ordinate   pro- 
ductis. 
B  Nam  sic  ait  Ambrosius  :  TJt  Deus,  qui 

natura  invisibilis  est,  etiam  a  visibilibus 
posset  sciri,  id  est  ab  hominibus  posset 
aliqualiter  per  rationem  cognosci,  opus 
fecit,  scilicet  mundum  sensibilem,  quod 
opificem  visibilitate  sui,  id  est  sua  visibili 
forma,  manifestavit ,  sicut  effectus  cau- 
sam,  ut  per  certum  incertum  posset  sciri, 
id  est,  per  creaturam  sensibilem  certitu- 
dinaliter  notam,  incomprehensibilis  Deus 
aliqualiter  nosceretur.  Porro  Deus  dicitur 
«  natura  invisibilis  »,  quia  ex  sua  natura 
est  omni  creatur»  incomprehensibilis  : 
quia  in  se  ipso  est  summa  invisibilisque 
essentia.  Sicque  quod  ait,  «  natura  »,  po- 
test  esse  nominativi  ablativique  casus. 
Qualiter  autem  et  quare  Deus  sit  invisibi- 
lis,  in  queestione  patebit.  Et  ille  Deus  om- 
nium  esse  crederetur,  imo  et  a  posteriori 
sciretur,  qui  hoc  fecit  quod  ab  homine  im- 
possibile  est  fieri,  imo  quod  a  nulla  pura 
potest  fieri  creatura  :  quia  creare  est  in- 
finitffi  potentise,  quum  non  esse  seu  nihil, 
et  esse,  distent  in  infinitum.  Unde  secun- 
dum  Philosophum,  inter  quatuor  et  tria, 
inter  quatuor  et  duo,  inter  quatuor  et 
unum,  potest  esse  proportio;  nulla  vero 
proportio  esse  valet  inter  nihil  et  aliquid. 
Hinc  ut  ait  Philosophus,  omnium  philoso- 
phorum  suppositio  fuit,  ex  nihilo  nihil 
fieri  secundum  naturam. 

Sed  objici  potest,  quia  secundum  Avi- 

cennam  et  alios  multos,  ccelum  ab  intelli- 

gentia  est  creatum.Et  respondendum,  quod 

erraverunt  in  hoc,  nec  vis  creativa  natu- 

Cf.iib.il,  raliter  potest  creaturse  alicui  communicari 

dist.  i,q.  3.  aut  convenirej  ut  infra  magis  probabitur. 

Argumentum  pratactum,  secundum  Al- 

bertum,  qui  textum  magis  declarat  quam 


A  ceteri,  sic  potest  formari  :  Aliqua  sunt 
causata,  ul.  patet  ad  sensum,  ergo  habent 
causam.  Illa  igitur  causa  aut  est  prima,  ■ 
aut  habet  aliam  causam.  Si  est  prima  cau- 
sa,  habeo  propositum  :  quia  hoc  omnes 
vocant  Deum,  quod  ita  est  causa,  quod 
non  est  causatum.  Si  habet  aliam  causam, 
de  illa  queero  an  habeat  aliam  causam,  et 
ita  in  infinitum,  nisi  concedatur  una  pri- 
ma  causa  non  causata,  quam  oportet  esse 
Eeternam  :  quam  dicimus  Deum. 

Sequitur    secundum    argumentum    ad 

B  idem.  Alio  etiam  modo  Dei  veritatem,  C 
id  est  Deum  verum,  cognoverunt.  Vide- 
runt  summi  philosophi  nullum  corpus  es- 
se  Deum.  Omne  enim  corpus  est  imperfe- 
ctum,  divisibile,  nec  movet  nisi  motum. 
Deus  vero  est  ens  primum,  perfectum, 
simplex,indivisibile  atque  immobile.utpote 
purus  actus,  ut  summus  probavit  Philoso- 
phus.  Unde  subjungitur  :  Viderunt  etiam, 
id  est,  intellectualiter  cognoverunt,  quid- 
quid  mutabile  est,  non  esse  summum  Deum, 
quum  nec  accidens,  nec  ulla  mutatio  cadat 

C  in  Deitatem. 

Sequitur  tertia  ratio.  Consideraverunt  D 
etiam  quidquid  est  in  substantiis,  id  est 
in  genere  substantiarum,  vel  corpus  es- 
se,  vel  spiritum,  id  est  corporalem  esse 
substantiam  aut  spiritualem  ;  meliusque 
aliquid  spiritum  esse  quam  corpus,  quum 
corpus  vivificetur,  moveatur  seu  guber- 
netur  a  spiritu ;  sed  longe  meliorem  esse 
qui  spiritum  fecit  et  corpus.  Creator  nam- 
que  in  infinitum  omni  est  creatura  prse- 
stantior. 

D  Subditur  ratio  quarta.  Intellexerunt  E 
etiam  corporis  speciem  esse  sensibilem.  Si 
per  «  speciem  corporis  »  intelligatur  exteri- 
or  ejus  pulchritudo,  forma  aut  dispositio, 
certum  est  quod  illa  exteriori  sensu  per- 
ceptibilis  sit  directe.  Si  aut.em  per  spe- 
ciem  intelligatur  interior  forma  substan- 
tialis,  quee  decor,  ornamentum  ac  vita  est 
corporis,  illa  per  suos  effectus  sentitur. 
Et  spiritus  speciem,  id  est  spiritualium 
substantiarum  decorem  seu  formam,  in- 
tellexerunt  esse  intelligibilem,  id  est  im- 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.  III    EXPOSITIO 


213 


*  inintelli- 
gibilis 


materialem,  solo  intellectu  noscibilem.Sic- 
que  procedendo,  concluserunt  unum  esse 
universorum  pulcherrimum  ac  speciosis- 
simum  principium,  totius  pulchritudinis 
fontem,  quum  et  in  creaturis  nihil  sit 
pulchritudinis  penitus  expers.  Hinc  secun- 
dum  divinum  Dionysium  libro  de  Divinis 
nominibus,  pulchrum  convertitur  cum  en- 
te,  quemadmodum  bonum,  unum,  et  ve- 
rum.Unde  fertur  in  textu  :  Si  autem  omni 
specie  carere  possent,  omnino  nulla  es- 
sent.  Nempe  quantum  habent  de  entitate 
et  formalitate,  tantum  de  specie.  Sicque 
et  materia  prima  aliquid  sortitur  de  spe- 
cie,  utpote  inclinationem  ad  formam  seu 
aliquam  formae  inchoationem.  Viderunt 
esse  aliquid  quo  illa  speciosa  facta  sunt, 
id  est,  a  quo  tanquam  a  primo  principio 
effectivo,  suum  sortiuntur  participantque 
decorem. 

Ubi,  id  est  in  quo  primo  principio,  est 
prima  et  incommutabilis  species,  id  est 
pulchritudo  :  quia  hoc  essentialiter,  in- 
comparabiliter  et  incircumscriptibiliter 
pulchrum  est.  Siquidem  ante  omne  im- 
perfectum,  participatum  atque  composi- 
tum,  oportet  esse  aliquid  vere  perfectum, 
imparticipatum  seu  independens,  ac  sim- 
plex.  Rursus,  ubi  est  invenire  magis  et 
minus,  necesse  est  inveniri  et  maximum  : 
estque  status  in  omni  ordine  rerum.  Hinc 
omnis  decor  mundi  creatus,  ex  decore 
mundi  archetypi  emanavit,  sicut  in  primo 
Timsei  Plato  fatetur.  Unde  Boetius  loqui- 
.  tur  Deo  : 

Tu  cuncta  superno 
Ducis  ab  exemplo,  pulchrum  pulcherrimus  ipse 
Mundum  mente  gerens. 

Hinc  decimo  de  Civitate  Dei  recitat  Augu- 
stinus  :  Plotinus  Platonicus  de  providentia 
disputat,  eamque  a  summo  Deo,  cujus  est 
intelligibilis*  atque  ineffabilis  pulchritu- 
do,  usque  ad  hsec  terrena  et  ima  pertinge- 
re,  flosculorum  ac  foliorum  pulchritudine 
comprobat  :  quse  omnia  quasi  abjecta  et 
velocissime  transeuntia,  decentissimos  for- 
marum  suarum  numeros  habere  non  posse 
affirmat,  nisi  inde  formentur,  ubi  forma 


A  intelligibilis  et  incommutabilis  simul  ha- 
bens  omnia  perseverat.  Hoc  et  Dominus 
Jesus  in  Evangelio  ostendit,  dicendo  :  Con-  Afatth.vi, 
siderate  lilia  agri  quomodo  crescunt.  De  28- 
hoc  etiam  quinto  de  Civitate  Dei  asserit 
Augustinus  :  Deus  nec  exigui  et  contem- 
ptibilis  animantis  viscera,  nec  herbse  flo- 
sculum,  nec  arboris  folium,  sine  suarum 
congruentia  partium  et  quadam  veluti  pa- 
ce  reliquit. 

Consequenter  compendiose  tangit  Magi- 
ster  qualiter  ex  diversis  qu»  in  creaturis 
B  consistunt,  multiplex  Creatoris  proprietas 
atque  perfectio  innotescunt. 

Eco  perpetuitate  namque  creaturarum 
intelligitur  Conditor  a>ternus.  Nam  ante 
omne  creatum  oportet  ponere  principium 
increatum  et  primum,  quod  esse  habeat 
a  se  ipso,  id  est  non  ab  alio.  Propter  quod 
Rabbi  Moyses  protestatur  Deum  creasse 
mundum  ex  tempore,  quia  ex  hoc  facil- 
lime  elucescit  Deum  ab  eeterno  fuisse,  om- 
nia  quoque  profluxisse  ab  ipso  :  in  cujus 
rei  memoriam  diem  septimum  celebrari 
C  prsecepit.  —  Sed  contra  haec  objici  potest, 
quia  non  sequitur,  Effectus  est  perpetuus, 
ergo  causa  ejus  seterna  est,  quum  sint 
quidam  effectus  suis  causis  coaevi.  Er- 
go  ex  perpetuitate  creaturae  non  sequi- 
tur  a3ternitas  Creatoris.  Respondetur,  quod 
quamvis  in  aliis  non  sequatur,  tamen  in 
proposito  sequitur  propter  causam  prae- 
tactam. 

Ex  magnitudine  creaturarum,  omnipo- 
tens,  id  est,  ex  consideratione  tam  spiri- 
tualis  quam  corporalis  magnitudinis  crea- 
D  turarum,concluditur  Deum  creatorem  esse 
omnipotentem,  quum  creare  sit  infinitse 
potentise.  In  aliis  tamen  non  sequitur,  Fe- 
cit  magna,  ergo  est  omnipotens. 

Eoo  ordine  et  dispositione  creaturarum, 
ostenditur  Deus  esse  sapiens,  quum  ordi- 
nare  sit  sapientis.  Unde  fertur  in  Psalmo  : 
Omnia  in  sapientia  fecisti.  —  Sed  objici  Ps.  cm,24. 
potest,  quoniam  ordo  videtur  esse  habi- 
tudo  rerum  ad  ultimum  finem,  in  qua 
bonitas  Dei  repreesentatur.  Respondent  Bo- 
naventura  et  Richardus,  quod  duplex  est 


214 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.  III    EXPOSITIO 


entium  ordo.  Unus  est  ordo  rerum  in  uni-  A 
verso  seu  inter  se,  qui  appropriatur  sa- 
pientiae.  Alter  est  ordo  rerum  in  ultimum 
finem,  qui  bonitati  appropriatur.  Alber- 
tus  vero  plenius  loquens  :  Quidam,  in- 
quit,  est  ordo  partium  in  toto  continuo, 
qui  est  ordinata  positio  partium.  Et  est 
ordo  universi  in  mundo  :  sicut  mobile 
uniforme  ordinatur  sub  primo  motore,  et 
mobile  difforme  sub  mobili  primo;  mo- 
tus  quoque  materiae  generabilis  et  cor- 
ruptibilis,  sub  motu  circulariter  atque 
difformiter  mobilis  :  et  ordinantur  haec  B 
omnia  ad  complendum  numerum  electo- 
rum.  Et  hic  ordo  est  sapientiae.  Est  et 
alius  ordo  uniuscujusque  in  perfectionem 
finis  sui,  ex  participatione  bonitatum  sibi 
possibilium  a  prima  causa  :  et  hic  ordo 
est  bonitatis.  Dispositio  autem  differt  ab 
ordine,  quoniam  dispositio  est  per  formas 
rei  in  se  ipsa,  ordo  autem  ad  alterum.  Hsec 
Albertus. 

Eoo  gubernatione  bonus.  Gubernare  nam- 
que  est  rem  in  finem  suum  dirigere  : 
bonum  autem  et  finis  coincidunt.  Sicque  C 
ex  gubernationis  suse  effectu  innotescit 
bonitas  Dei.  Nihilo  minus  gubernatio  opus 
est  sapientis  :  et  ita  ex  ordinata  et  stabili 
rerum  gubernatione  patet  sapientia  Crea- 
Boetius.iib.  toris,  juxta  illud  Boetii  : 


UI,metr.9. 


O  qui  perpetua  mundum  ratione  gubernas. 


Quaeritur  de  efficacia  et  differentia  prae- 
inductorum  quatuor  argumentorum. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet  :  Omnes 
hae  rationes  ad  hoc  quod  aliquid  probent 
et  inferant,  praesupponunt  aliquod  terti-  D 
"(diasccr-  um*.  Prima  namque  supponit  quod  creare 
non  sit  nisi  infinitae  potentiae.  Quo  con- 
cesso,  constat  quod  soli  conveniat  Deo. 
Aliae  tres  praesupponunt  in  omni  genere 
causee  esse  statum,  nec  iri  in  infinitum  : 
quod  et  in  tota  philosophia  supponitur. 
Ideo  omne  mutabile,  mobile,  imperfectum 
et  causatum,  reducitur  ad  unum  primum 
invariabile,  immobile,  perfectum  et  in- 
causatum.  Sic  igitur  prima  ratio  sumitur 
penes   rationem  causae ;  aliae  tres,  penes 


rationem  causee  et  excellentiae  causantis 
super  suum  effectum.  Et  distinguuntur 
juxta  ordinem  eminentiae  in  triplici  gene- 
re  causse,  videlicet  efficientis  seu  moven- 
tis,  ac  finientis,  et  exemplaris.  Haec  Bo- 
naventura. 

Amplius,  circa  id  quod  ait  Magister, 
Ecce  tot  inodis  potuit  cognosci  veritas  E 
Dei,  sciendum  quod  non  solum  his  viis 
ac  modis  potuit  Deus  naturali  ratione  co- 
gnosci.  Unde  Albertus  :  Magister  non  tan- 
git  hic  omnes  vias  quibus  possibile  est 
devenire  in  Dei  cognitionem,  sed  quas- 
dam,  ad  insinuandum  quod  tales  ac  simi- 
les  quaerere  debeamus.  Dionysius  autem 
septimo  capitulo  de  Divinis  nominibus, 
tangit  qualiter  per  ablationem  omnium  a 
Deo,  et  per  affirmationem  et  causalitatem 
ac  eminentiam,  ascendendum  sit  ad  Dei 
notitiam. 

Circa  hoc  scribit  Thomas,  reducendo 
vias  a  Magistro  inductas,  ad  eas  quas  Dio- 
nysius  docet  :  Harum,  inquiens,  rationum 
diversitas  sumitur  secundum  vias  deve- 
niendi  ex  creaturis  in  Deum,  quas  Diony- 
sius  ponit,  dicens  quod  ex  creaturis  tribus 
modis  in  Deum  deveniamus,  puta  per  cau- 
salitatem,  remotionem,  et  excellentiam.  Et 
ratio  hujus  est,  quoniam  esse  creaturae 
est  ab  alio  :  sicque  ducimur  in  cognitio- 
nem  causae  ipsius.  Quod  potest  esse  du- 
pliciter.  Primo,  quantum  ad  hoc  quod 
receptum  est  :  sicque  ducimur  per  mo- 
dum  causalitatis.  Secundo,  quoad  modum 
recipiendi,  quia  imperfecte  recipitur  :  et 
sic  habemus  duos  modos,  videlicet  remo- 
tionis,  per  ablationem  imperfectionis  a 
Deo;  et  viam  eminentiae,  per  hoc  quod 
omnia  sunt  perfectius  nobiliusque  in  Deo. 
Haec  Thomas. 

Ei  quoque  quod  dictum  est,  ex  rerum 
mutabilitate  veniri  ad  immutabilis  Dei  no- 
titiam,  consonat  quod  secundo  de  Civitate 
Dei  loquitur  Augustinus  :  Mundus  ordina- 
tissima  sua  mutabilitate  et  mobilitate,  at- 
que  visibilium  omnium  pulcherrima  spe- 
cie,  tacitus  factum  se  esse  ostendit ;  et 
non    nisi  ab  ineffabiliter  ac  invisibiliter 


QILEST.    I   :    AN   DEUS   EX    CREATURIS    PER   NATURALEM    RATIONEM    POSSIT   COGNOSCI        215 


magno  et  pulchro,  se  fieri  potuisse  pro- 
clamat. 

F  Sequitur  secunda  pars  hujus  distinctio- 

nis  :  in  qua  ex  verbis  Augustini  ostendit 
Magister  qualiter  in  creaturis  relucet  ve- 
stigium  superdignissimae  Trinitatis.  Et  quae 
de  hoc  habentur  in  textu,  in  qusestionibus 
elucescent.  Littera  quippe  quoad  super- 
ficiem  verborum,  non  videtur  difficilis, 
sed  latet  in  ea  grandis  et  multiplex  diffi- 
cultas,  quae  in  decisione  declarabitur  quae- 
stionum. 

Tertia   vero    pars    distinctionis    islius 

G  incipit  ibi  :  Nunc  vero  ad  eam  pervenia- 
mus  disputationem,  Ubi  ostendit  qualiter 
superbenedicta  Trinitas  altiori  modo  in 
rationali  creatura  relucet  per  modum  ima- 
ginis.  Patebitque  Httera  in  quaestionibus. 


QU.ESTIO    PRIMA 

Clrca  hanc  distinctionem  quaeritur  pri- 
mo,  An  Deus  ex  creaturis  per  na- 
turalem  rationem  possit  cognosci. 
Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  cre- 
alura  in  infinitum   distat  ab   excellentia 
Creatoris.Ergo  Creatorem  non  repraesentat. 
—  Secundo,quoniam  finiti  et  infiniti  nulla 
exstat  proportio,  ergo  nec  similitudo.  Sed 
creatura  finita  est,  Deus  vero  infinitus  : 
ergo...  Nec   aliquid   potest   cognosci   per 
aliud,  nisi  illud  sit  aliquo  modo  similitudo 
istius.  —  Tertio,  quia  ut  sanclus  docet  Dio- 
cap.  i..    nysius  in  libro  de  Mystica  theologia,  hoc 
est  Deum  vere  videre  ac  noscere,  videre 
ipsum  omnino  invisibilem  et  incognosci- 
bilem   esse.  Ergo   cognosci  ab  intellectu 
humano  non  valet.  —  Quarto,  nam  scri- 
Soann.i,i8.  ptum  est :  Deum  nemo  vidit  unquam.  Apo- 
stolusque  ad   Timotheum   testatur,   quod 
Deus  habitat  lucem  inaccessibilem,et  quod 
iTim.  vi,  Deum   nullus  vidit   unquam,  nec   videre 

16.  .       . 

potest. 

In  contrarium  est  auctoritas  Pauli,  testi- 
moniaque  Augustini  et  Ambrosii  introdu- 
cta  in  littera. 


A  Ad  hanc  quaestionem  Alexander  respon- 
det :  Augustinus  in  libro  de  Videndo  Deum, 
affirmat  :  Si  quaeris  an  Deus  possit  videri, 
respondeo  :  Potost.  Si  quseris  unde  hoc 
sciam,  dico  quia  in  Scriptura  verissima 
legitur  :  Beati  mundo  corde,  quoniam  ipsi  Matth.v,s. 
Deum  videbunt.  Insuper,  sicut  virtus  affe- 
ctivae  rationalis  est  ad  amandum  bonum, 
et  maxime  bonum  summum ;  sic  virtus 
cognitivae  rationalis  est  ad  cognoscendum 
verum,  potissime  summam,  primam  et  in- 
variabilem  veritatem.  —  Hsec  Alexander, 

B  qui  circa  haec  multas  movet  quaestiones, 
quarum  aliquas  breviter  tangam. 

Itaque  quaerit,  an  Deus  seu  divina  sub- 
stantia  sit  cognoscibilis  in  sua  immensi- 
tate.  Ad  quod  respondet  :  Est  quaedam 
cognitio  de  Deo  per  modum  positionis,  et 
quaedam  per  modum  privationis.  Per  mo- 
dum  privationis,  de  Deo  cognoscimus  quid 
non  est;  per  modum  positionis,  cognosci- 
mus  aliquo  modo  quid  est.  Divina  ergo 
substantia  in  sua  immensitate  non  est  co- 
gnoscibilis  ab  anima  humana  cognitione 

C  positiva,  sed  privativa.  Sicque  quantus 
sit  Deus  duratione,  cognoscitur  privative, 
quum  dicitur  aeternus,  id  est  sine  princi- 
pio  et  fine ;  similiter  quantus  sit  reple- 
tione,  quum  dicitur  incircumscriptus,  per 
abnegationem  loci  et  ubi :  et  quantus  sit 
virtute,  per  abnegationem  mensurae  vir- 
tutis  suae,  quum  dicitur  immensus.  Per 
modum  vero  positionis,  ut  determinetur 
quanta  sit  ei  magnitudo,  virtus,  aut  du- 
ratio,  non  potest  cognosci.  —  Iterum  quae- 
rit,  an  Deus  sit  hic  cognoscibilis  facie  ad 

D  faciem.  Et  respondet  :  Facies  Dei  multi- 
pliciter  sumitur  in  Scripturis.  Primo,  prae- 
sentia  ejus  per  gratiam,  secundum  quod 
dicitur  in  Psalmo  :  A  facie  Domini  mota  ps.cxm,7. 
est  terra.  Secundo,  praesentia  ejus  per  car- 
nem.  Tertio,  praesentia  Dei  per  gloriam  in 
propria  fonna.  Primis  duobus  modis  po- 
test  Deus  in  hac  vita  cognosci  facie  ad 
faciem,  non  tertio  modo,  saltem  de  lege 
communi.  —  Amplius  quaerit,  an  Deus  pos- 
sit  cognosci  in  sua  praesentialitate,  secun- 
dum  quod  praesens  est  creaturae,  hoc  est, 


216 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARCM. 


DIST.    III  ;    QILEST.    I 


an  naturaliter  possit  cognosci  de  Deo  quod  A 
prsesens  sit  omnibus  creaturis.  Respon- 
det  :  Per  naturam  potest  cognosci  quod 
Deus  sit  prsesens  rebus;  non  tamen  po- 
test  certive  cognosci  quod  sit  prsesens  per 
gratiam  :  quoniam  medium  cognoscendi 
in  cognitione  naturali,  est  effectus  crea- 
tus  et  naturalis,  qui  potest  comprehen- 
di  et  sciri ;  gratia  autem  dicit  acceptio- 
nem  in  Deo  quse  latet  nos.  Ideo  non  est 
in  nostra  potestate  scire  prsesentem  esse 
gratiam,  nec  Deum  esse  prsesentem  per 
gratiam.  Hsec  Alexander.  B 

Prseterea  Thomas  in  Scripto  ait  :  Non 
est  hic  qusestio,  utrum  Deus  in  sua  essen- 
tia  immediate  possit  videri,  quia  hoc  alibi 
habet  inquiri ;  sed  utrum  quocumque  mo- 
do  possit  cognosci.  Et  dicimus  quod  sic  : 
sed  essentia  ejus  comprehendi  non  valet. 
Cognoscens  enim  habet  notitiam  de  re, 
non  per  modum  rei  cognitae,  sed  cogno- 
scentis.  Nulla  autem  creatura  altitudinem 
divinse  majesfatis  attingit.  Species  quoque 
per  quam  fit  cognitio,  est  in  potentia  co- 
gnoscente  secundum  modum  ipsius  cogno-  C 
scentis.  Unde  eorum  quse  sunt  magis  ma- 
terialia  quam  intellectus,  species  est  in 
intellectu  simplicior  quam  in  rebus  :  id- 
circo  dieuntur  cognosci  per  modum  abs- 
tractionis.Deus  vero  et  angeli  simpliciores 
sunt  nostro  intellectu.  Ideo  species  intelli- 
gibilis  qu83  in  nostro  intellectu  efficitur, 
per  quam  noscuntur,  est  minus  simplex. 
Idcirco  non  dicimur  eos  cognoscere  per 
abstractionem,  sed  per  impressionem  eo- 
rum  in  intelligentias  nostras.  —  Haec  Tho- 
mas  in  Scripto.  Cujus  hoc  ultimum  ver-  D 
bum  obscurum  est,  scilicet  quod  Deum  et 
angelos  cognoscimus  per  impressionem 
eorum  in  nostrum  intellectum ;  sed  infra 
magis  patebit. 

Porro  in  prima  parte  Summse,  quaestio- 
ne  duodecima,  dicit  :  Naturalis  nostra  co- 
gnitio  a  sensu  sumit  principium.  Hinc  in 
tantum  se  potest  extendere,  quantum  po- 
test  per  sensibilia  manuduci.  A  sensibili- 
bus  autem  non  potest  ad  hoc  intellectus 
pertingere,  ut  essentiam  videat  Dei  :  quo- 


niam  creaturae  sensibiles  sunt  effectus  vir- 
tutem  Dei  non  adsequantes.  Sed  quia  sunt 
effectus  a  causa  prima  dependentes,  ad 
hoc  ex  eis  perduci  valemus,  ut  cognosca- 
mus  de  Deo  an  est,  et  ea  quse  necesse  est 
ei  convenire  in  quantum  est  causa  exce- 
dens  cuncta  causata.  Sicque  cognoscimus 
de  ipso  habitudinem  ejus  ad  creaturas, 
differentiam  quoque  creaturarum  ab  ipso. 
Hsec  Thomas. 

Quibus  concordans  Petrus  :  Contingit, 
inquit,  causam  cognoscere  per  effectum, 
et  econtrario  effectum  per  causam.  Simi- 
Iiter  Deus  cognoscitur  per  creaturam  in 
via,  et  econtrario  erit  in  patria.  In  prae- 
senti  ergo,  in  cognitionem  Dei  per  crea- 
turam  venimus  tripliciter,  scilicet  per 
remotionem,  eminentiam,  et  causam,  se- 
cundum  Dionysium.  In  creatura  namque 
est  tria  invenire.  Nominat  enim  creatura 
ens  productum  ab  aliquo  ex  nihilo  :  et  in 
quantum  ab  aliquo,  ducit  in  Dei  cognitio- 
nem  per  causam;  atque  in  quantum  est 
ens  proprium  esse  habens,  ducit  per  emi- 
nentiam,  quoniam  omnis  perfectio  crea- 
turae  nobiliori  modo  exstat  in  Deo ;  sed  in 
quantum  ex  nihilo,  admiscetur  ei  multa 
imperfectio,  sicque  ducit  per  remotionem. 
—  Si  autem  objiciatur,  quia  praesentior 
est  Deus  animae  quam  aliqua  creatura, 
imo  intimior  atque  prsesentior  quam  ipsa- 
met  sibi,  quia  illabitur  Deus  essentiis 
rerum  :  ergo  cognoscitur  immediate  ab 
anima,  non  per  mediam  creaturam.  Dicen- 
dum,  quod  vere  prsesentior  est  Deus  sic 
animse  ut  res  qusedam  conservans,  non  ut 
ipsius  intellectus  objectum  :  quemadmo- 
dum  anima  prsesentior  sibi  est  alia  re,  ut 
qusedam  res,  non  ut  objectum  cognitio- 
nis  :  imo  cum  multo  labore  ad  ejus  cogni- 
tionem  pertingitur,  utpote  per  objecta  co- 
gnoscendo  actus,  per  actus  potentias,  per 
potentias  essentiam  animse  in  qua  sunt. 
Hsec  Petrus. 

Quibus  concordans,  ait  Richardus  :  Deus 
a  creaturis  cognoscibilis  est  per  naturam. 
Dicit  enim  Dionysius  secundo  capitulo  de 
Divinis  nominibus,  quod  causata  habent 


AN   DECS   EX   CREATURIS    PER   NATURALEM   RATIONEM   POSSIT   COGNOSCI 


217 


causarum  suarum  receptas  imagines.  Om-  A 
nes  autem  creaturae  sunt  effectus  Dei  vel 
immediati  vel  mediati.  Nempe  ut  scribitur 
in  commento  primee  propositionis  libri  de 
Causis,  Omnem  operationem  quam  efficit 
causa  secunda,  facit  et  causa  prima,  ta- 
men  per  modum  sublimiorem.  Verumta- 
men,  quoniam  teste  S.  Dionysio  secundo 
de  Divinis  nominibus  capitulo,  non  est 
diligens  seu  proportionabilis  comparatio 
causse  primse  ad  creata,  quoniam  causa 
prima  omnibus  supercollocatur,  et  remo- 
vetur  ac  segregatur  a  creaturis,  tanquam  B 
omnibus  excellentior  infinite  :  hinc  cogni- 
tio  quam  per  naturam  habere  valemus  de 
Deo  ex  creaturis,est  debilis  valde,tam  pro- 
pter  Dei  sublimitatem,  quam  propter  no- 
stri  intellectus  naturalem  debilitalem.  Hinc 
Trismegistus  in  libro  de  Deita.te  ad  Ascle- 
pium,  loquens  ad  Deum,  ait  :  Gratias  agi- 
mus  tibi,  summe  et  superaltissime  Deus, 
quoniam  tua  tantummodo  gratia  consecuti 
sumus  lumen  tuaa  cognitionis. 

Girca  haec  scribit  Bonaventura  :  Deus  in 
se  et  ex  sua  natura  est  summe  cognosci-  C 
bilis;  et  tanquam  lux  intellectum  nostrum 
maxime  complens,  summe  quoque  cogno- 
scibilis  esset  a  nobis,  nisi  defectus  esset 
ex  parte  nostri  :  qui  defectus  non  aufer- 
tur  in  toto  a  nobis,  nisi  per  dona  gloriae. 
Cognoscitur  tamen  Deus  aliquo  modo  per 
creaturam,  quoniam  causa  in  suo  relucet 
causato,  sapientia  quoque  artificis  in  suo 
effectu.  Et  ad  hoc  duplex  est  ratio  :  pri- 
ma,  propter  convenientiam  :  nam  omnis 
creatura  maxime  ducit  in  Deum;  secunda, 
propter  indigentiam  :  quia  quum  Deus  in  D 
quantum  lux  maxime  simplex,  non  queat 
in  sua  spiritualitate  ab  intellectu  cogno- 
sci,  ipse  intellectus  indiget  per  materialia 
tanquam  per  cognoscibilia  media,  in  Dei 
cognitionem  ascendere. 

Circa  haec  demum  quaerit  Albertus  : 
An  philosophi  ductu  rationis  cognoverunt 
unitatem  Dei,  seu  quia  est  Deus.  Et  re- 
spondet  quod  imo.  Unde  Augustinus  octa- 
vo  de  Civitate  Dei  :Platonici  (inquit)  nobis 
consentiunt  de  uno  Deo  universitatis  au- 


ctore,  qui  non  solum  super  omnia  corpora 
incorporeus  est,  verum  etiam  super  om- 
nes  spiritus  incorruptibilis,nostrum  consi- 
stit  principium,  lumen  nostrum,  et  bonum 
nostrum.  Item  ibidem  :  Hinc  Platonicos 
praeferimus  ceteris,  quia  quum  alii  philo- 
sophi  ingenia  sua  studiaque  contriverint 
in  inquirendis  rerum  causis,  et  quisnam 
esset  modus  discendi  atque  vivendi ;  hi 
cognito  Deo,  repererunt  ubi  esset  causa 
constitutse  universitatis,  lux  quoque  per- 
cipiendee  veritatis,  et  fons  obtinenda?  feli- 
citatis.  Amplius,  Apuleius  in  libro  de  Deo 
Socratis,  Deum  asserit  aliorum  omnium 
creatorem.  Unde  nono  de  Civitate  Dei  re- 
citat  Augustinus  :  Summum  Deum  omni- 
um  creatorem,  quem  nos  verum  Deum 
dicimus,  sic  a  Platone  preedicari  asseverat 
Apuleius,  quod  ipse  solus  non  potest  vel 
modice  comprehendi  penuria  sermonis  hu- 
mani.  Insuper,  in  libris  Aristotelis  legi- 
mus  quod  ipse  probat  universitatis  prin- 
cipium  esse  unum,cujus  scientia,  voluntas 
et  actio,  substantia  sua  est.  Sicque  nove- 
runt  non  tantum  quod  Deus  sit  unus,  sed 
etiam  quod  ipse  sit  simplex,  qui  est  quid- 
quid  habet.  —  Si  autem  objiciatur  quod 
Deum  esse  unum  sit  articulus  fidei,  ergo 
non  subest  philosophice  ac  rationi  :  dicen- 
dum,  quod  Deum  esse  et  Deum  esse  unum, 
uno  modo  sunt  articulus  fidei,  alio  modo 
sunt  scita  per  rationem.  Potest  enim  acci- 
pi  Deum  esse,  quia  est  lantum,  et  quia  est 
unus  :  et  sic  possunt  sciri  sicut  conclu- 
sio.  Potest  etiam  accipi  prout  aliquo  modo 
propinquat  scientise  quid  est,  per  hoc  quo- 
niam  apprehenduntur  proprietates  divini 
esse  ac  unitatis  secundum  quod  fides  de- 
terminat  ea  esse  attributa  divini  esse  ac 
unitatis  ipsius,  videlicet  quod  Deus  sil  om- 
nium  providentiam  et  certam  particula- 
rium  scientiam  habens  :  sicque  est  articu- 
lus  fidei,  nec  sic  subest  totaliter  rationi. 
Unde  circa  hoc  defecerunt  et  multum 
erraverunt  Philosophi.  Haec  Albertus. 

Praterea  Scotus  circa  hsec  refert  :  Di- 
cunt  quidam  quod  dupliciter  aliquid  po- 
test  a  nobis  cognosci,  videlicet  per  se  et 


218 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  J    QUjEST.    I 


per  accidens.  Deus  autem  non  cognoscitur  A 
per  accidens  proprie,  quoniam  quidquid 
in  ipso  est,  ipse  est.  Gognoscitur  tamen  a 
nobis  quasi  per  accidens,  quia  in  aliquo 
attributo,  quod  est  quasi  accidens  divinee 
essentiae.  Aliam  quoque  ponunt  distinctio- 
nem,  dicentes  quod  aliquid  cognoscitur  in 
universali  et  particulari,  et  quod  Deus  co- 
gnoscitur  a  nobis  in  aliqua  communi  ra- 
tione  boni  et  veri,  non  tamen  in  aliquo 
conceptu  communi  sibi  et  creaturis  uni- 
voce,  sed  analogice,  quoniam  illa  natura 
divina  est  singularis  :  et  ille  conceptus  B 
analogicus  unus  unitate  analogise,  est  vere 
duo  conceptus ;  et  tamen  concipitur  qua- 
si  unus,  quia  duo  illi  conceptus  propin- 
qui  sunt  invicem  per  attributionem.  In 
particulari  vero  non  cognoscitur  Deus  a 
nobis,  quia  ut  dicunt,  creatura  est  peregri- 
na  similitudo  Dei  non  similis  ei :  nii  autem 
ducit  in  cognitionem  alterius  in  particu- 
lari,  nisi  per  modum  similis. 

Sed  huic  opinioni  obviabo  in  quibus 
mihi  falsa  videtur.  Et  sunt  hic  quinque 
declaranda.  Primum,  quod  Deus  non  co-  C 
gnoscitur  a  nobis  quasi  per  accidens.  Se- 
cundum,quod  Deus  cognoscitur  atque  con- 
cipitur  a  nobis  conceptu  univoco  sibi  et 
creaturis.  Tertium,  quod  non  concipitur  a 
nobis  in  particulari.  Quartum,  quid  sit 
perfectissimum  quod  valemus  de  Deo  co- 
gnoscere.  Quintum,  per  quod  cognosca- 
mus  hoc  perfectissimum  quod  de  Deo  co- 
gnoscimus.  —  Primum,  videlicet  quod  Deus 
non  cognoscitur  a  nobis  tantum  in  aliquo 
attributo  divinam  essentiam  circumstante, 
sic  patet  :  Quicumque  intelligit  in  aliquo  D 
aliquid  circumstans,  necessario  intelligit 
iliud  cui  attribuitur  illud  circumstans  : 
quia  perfectio  in  esse  secundo  praesuppo- 
nit  perfectionem  in  esse  primo.  Unde  si 
concipio  sapienlem,  necessario  concipio 
illum  cui  attribuo  sapientiam.  Et  hoc  in 
Deo  est  ejus  essentia.  —  Secundum,  vide- 
licet  quod  Deus  a  nobis  cognoscitur  con- 
ceptu  non  analogico,  sed  univoco  sibi  et 
creaturis,  ita  quod  ens  bonum,  verum, 
sapientia,  etc,  univoce  dicuntur  de  Deo  et 


creaturis,  sic  patet  :  Omnes  theologi  et 
magistri  videntur  uti  conceptu  commu- 
ni  Deo  et  creaturis,  quia  accipiunt  con- 
ceptus  metaphysicales,  et  removendo  id 
quod  est  imperfectionis  in  creaturis,  at- 
tribuunt  Deo  id  quod  est  perfectionis,  ut 
bonitatem,  veritatem,  sapientiam.  Tunc 
arguitur  sic  :  Omnis  inquisitio  in  acci- 
piendo  id  quod  est  perfectionis,  et  tollen- 
do  quod  est  imperfectionis,  capit  aliquid 
quod  est  ejusdem  rationis  ei  cui  attribui- 
tur,  et  ei  a  quo  removetur  :  quia  si  non 
accipit  aliquid  unius  rationis,  ut  sapien- 
tiam,  relinquendo  id  quod  est  imperfe- 
ctionis  sapientiee  in  creaturis,  non  magis 
concludit  sapientiam  in  Deo  quam  lapi- 
dem.  Insuper,  quod  ille  conceptus  analogi- 
cus  non  sit  duo  conceptus,  probatur  sic  : 
Omnis  intellectus  certus  de  uno  conce- 
ptu,  et  dubius  de  duobus,  habet  conce- 
ptum  de  quo  certus  est,  alium  ab  utro- 
que  de  quibus  est  dubius.  Sed  omnis  in- 
tellectus  viatoris  habet  conceptum  certum 
de  ente  et  bono,  dubitando  tamen  per 
accidens  de  bono  Dei  et  bono  creaturae, 
et  de  ente  Dei  enteque  creaturse.  Ergo 
ens  et  bonum  secundum  se  important 
conceptum  alium  a  conceptu  entis  et  bo- 
ni  in  Deo  et  creatura.  Amplius,  quilibet 
experitur  in  se,  quod  potest  concipere 
ens,  non  descendendo  ad  ens  participatum 
vel  imparticipatum.  Et  si  fiat  descensus 
ad  utrumque,  quaero  an  stet  conceptus  en- 
tis,  an  non  :  si  sic,  habetur  propositum ; 
si  autem  indeterminate  importat  quasi 
unum  conceptum,  et  quando  fit  descen- 
sus,  est  duo  conceptus,  tunc  impossibile 
esset  probare  aliquid  esse  univocum,  ut 
hominem  respectu  Platonis  et  Socratis.  Di- 
cam  enim  quod  homo  importat  duos  con- 
ceptus,  sed  tibi  videtur  quod  sit  unus, 
quemadmodum  dicis  de  ente.  Haec  Scotus. 
Qui  de  his  hic  scribit  prolixe,  atque  (ut 
intuentibus  scripta  ipsius  et  scripta  Hen- 
rici  patere  opinor)  specialiter  loquitur 
contra  Henricum,  qui  in  Quodlibetis  suis 
et  in  Summa  scribit  de  his  satis  profunde. 
Verumtamen  in  hoc^quod  asserit  Scotus, 


AN   DEUS    EX    CREATURIS   PER   NATURALEM   RATIONEM    POSSIT   COGNOSCI 


aliquid  univoce  convenire  Deo  et  creatu- 
ris,  videlicet  ens,  bonum,  verum,  ac  con- 
similia  attributa,  et  conceptum  de  talibus 
in  communi  apprehensum,  esse  ad  Grea- 
torem  et  creaturam  univocum,  non  analo- 
gicum  ;  non  solum  contradicit  Henrico, 
sed  et  majoribus  ac  senioribus  multis  so- 
lennissimisque  doctoribus,  Alexandro  de 
Hales,  S.  Thomae,  Alberto,  Bonaventurae, 
jEgidio,  Petro,  Richardo  :  imo  ut  ostende- 
tur,  divino  Dionysio,  Boetio,  Damasceno, 
Anselmo,  ac  aliis.  —  Insuper,  Scotus  affir- 
mat,  quod  causa  et  ratio  cur  in  hac  vita 
non  cognoscimus  Deum,  nec  eum  videmus 
in  particulari,  non  est  alia  nisi  quia  Deus 
non  vult,  et  non  imbecillitas  seu  impo- 
tentia  aut  defectus  ex  parte  potentiae  no- 
strae  intellectivae.  Quocirca  etiam  vide- 
tur  Aristotelem  reprobare,  dicentem  quod 
objectum  nostri  intellectus  sit  quidditas 
rei  materialis,  atque  quod  intellectus  no- 
ster  se  habet  ad  cognitionem  immateria- 
lium  substantiarum,  quemadmodum  visus 
vespertilionis  ad  intuitum  lucis  solaris. 
Sed  in  his  Scotus  iste  contradicit  commu- 
ni  doctrinae,  ac  solidissimis  documentis 
pene  omnium  famosissimorum  et  excel- 
lentiorum  philosophorum  et  theologorum. 
Nam  et  sanctus  pater  Hieronymus  in  sua 
Regula  protestatur  quod  quidquid  natura- 
Iiter  sciri  potest,  Aristoteli  videtur  infu- 
sum.  Ideo  non  est  faciliter  ab  Aristotele 
recedendum,  nisi  auctoritas  fidei  et  Scri- 
pturae,  vel  determinatio  Ecclesiae,  id  re- 
quirat.  Argumenta  quoque  Scoti  non  con- 
cludunt:  imo  revera  debilia  comprobantur, 
prout  suis  patebit  in  locis. 

Nunc  itaque  advertendum  quid  de  his 
scribat  Henricus,  qui  quarto  asserit  Quod- 
libeto  :  Nulla  vis  pure  naturalis,  neque 
activa  neque  passiva,  agendo  in  aliud  aut 
alterius  actionem  in  se  recipiendo,  potest 
se  extendere  ultra  limites  suae  naturae.  Un- 
de  quum  actus  cognitionis  contingat  se- 
cundum  quod  cognitum  habet  esse  et  re- 
cipi  in  cognoscente,  et  hoc  secundum 
modum  cognoscentis,  non  cogniti  :  co- 
gnoscibile  ergo  quod   natum  est  esse  in 


A  cognoscente  limitato,  secundum  modum 
limitationis  suae  quam  habet  in  cogno- 
scendo  potest  cognosci  ab  illo ;  et  quod 
omnino  excedit  modum  limitationis  suae 
in  cognoscendo,  nullo  modo  habet  cogno- 
sci  ab  ipso  :  sicut  virtus  visiva  non  potest 
cognoscere  ea  quae  sine  specie  corporali 
habent  esse  in  cognoscente,  ut  sunt  uni- 
versalia  sensibilium  rerum,  quae  nata  sunt 
esse  in  intellectu  nostro,  secundum  quod 
conjunctus  est  secundum  statum  sibi  na- 
turalem,  eo  quod  non  sit  organica  virtus. 

B  Nam  organum  non  est  universalium  re- 
rum  sensibilium  susceptivum.  Ideo  uni- 
versalia  illa  habent  ab  intellectu  nostro 
intelligi ;  non  autem  illa  quae  sine  admi- 
niculo  sensuum  habent  esse  in  intellectu. 
ut  sunt  quidditates  immaterialium  rerum, 
quae  habent  intelligi  ab  intellectu  superi- 
ori  angelico,  eo  quod  omnino  abstractus 
est  a  materia.  Tamen  quia  limitatse  virtu- 
tis  est  in  cognoscendo,  nec  sine  informa- 
tione  a  cognito  aliquid  possit  cognoscere, 
eo  quod  nuda  sua  essentia  non  sit  forma- 

C  lis  ratio  alicujus  alterius  naturae  a  se  (hoc 
namque  soli  divinae  essentiae  proprium 
esl)  :  hinc  quod  omnino  excedit  virtutem 
ejus,  non  potest  cognoscitivum  creatum 
capere  in  se  per  cognitionem.  Cujusmodi 
est  divina  essentia,  quoniam  nullam  po- 
test  habere  speciem  sibi  similem,  qua 
informetur  intellectus  creatus  ad  ipsam 
naturaliter  intelligendam,  tanquam  prin- 
cipium  proximum  intra  eliciens  actum 
intelligendi  circa  intelligibile  praesens  : 
sicut  species  praesentis  rei  in  oculo  elicit 

D  actum  quo  oculus  rem  illam  naturaliter 
videt.  Quoniam  ergo  divina  essentia  nuda 
in  infinitum  plus  excedit  in  intelligen- 
do  capacitatem  supremi  intellectus  creati, 
quam  immaterialium  rerum  quidditates 
intellectum  conjunctum,  nullatenus  a  quo- 
cumque  intellectu  creato  intellectualiter 
ex  puris  naturalibus  potest  videri.  Quem- 
admodum  etiam  aliquid  est  visibile  in  se, 
quod  tamen  ob  nimiam  suam  parvitatem 
videri  non  potest  ab  oculo,  qui  non  ap- 
prehendit  speciem  rei  nisi  sub  determi- 


220 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  ;    QU-EST.    I 


nata  quantitate ;  sic  aliquid  est  intelligi-  A 
bile  in  se,  quod  tamen  ob  nimiam  suam 
simplicitatem,  ab  intellectu  creato  non  po- 
test  intelligi.  Intelligibile  quippe  non  est 
intelligibile  ab  intellectu  creato,  nisi  sub 
determinata  quantitate  virtutis  secundum 
simplicitatem  perfectionis  in  esse.  Sicque 
propter  nimiam  simplicitatem  perfectio- 
nis  in  esse  quidditativo,excedit  universale 
rerum  materialium  notitiam  sensus  ;  et 
universale  immaterialium  rerum,  notitiam 
intellectus  conjuncti;  atque  in  infinitum 
plus  simplicitas  divinae  essentiae,  in  per-  B 
fectione  supremum  intellectum  creatum. 
Haec  Henricus. 

Cujus  dicta  sunt  intelligenda  de  cogni- 
tione  complota,  et  de  similitudine  adsequa- 
ta.  Manifestum  est  enim  quod  intellectus 
creatus  etiam  humanus,  possit  ex  suis  na- 
turalibus  Deum  aliquo  modo  ex  creaturis 
cognoscere;  et  item  quod  species  creaturae 
aliquo  modo  assimilentur  divinae  essentiae. 
Et  per  hoc  solvuntur  faciliter  qua3  obji- 
cit  Scotus  Henrico,  eo  quod  alibi,  puta  in 
Summa,  dicat  Henricus,  Creatorem  a  crea-  C 
tura  naturaliter  posse  cognosci,  speciem 
quoque  creaturae  similem  Creatori.  Hinc 
Henricus  solvendo  instantiam  qua  ita  ar- 
guitur,  Creatura  est  similis  suae  ideas  in 
Deo,  ergo  per  creaturam  potest  cognosci 
idea  :  sic  ait,  quod  creatura  est  simile  om- 
nino  improportionabile  et  a  remotis,  quod 
non  est  natum  ducere  in  nudam  et  claram 
notitiam  suae  ideae. 

His  concordat  iEgidius,  dicens  :  Secun- 
dum  Philosophum  primo  Physicorum,  du- 
plex  cognitio  potest  haberi  de  re,  scilicet  D 
quia  est,  et  propter  quid.  Et  ipsum  pro- 
pter  quid,  ut  dicitur  secundo  Posteriorum, 
est  idem  quod  quid  :  quoniam  idem  est 
agnoscere  propter  quid  est  eclipsis,  et 
quid  est  eclipsis.  Possumus  ergo  de  Deo 
in  via  cognoscere  quia  est,  sed  non  pro- 
pter  quid.  Nam  sicut  composita  tripliciter 
noscimus,  sic  et  simplicia.  Primo  namque 
cognoscimus  composita  immediate,  ut  pri- 
mas  propositiones  per  se  notas  :  quae  se- 
cundum   Commentatorem   secundo  Meta- 


physicae,  sunt  quasi  janua  in  domo  quam 
nemo  ignorat.  Secundo,  mediate  :  et  hoc 
dupliciter,  scilicet  per  propriam  inventio- 
nem,  et  per  alterius  informationem.  Sed 
nullo  horum  modorum  cognoscere  nunc 
valemus  Dei  quidditatem  :  quia  nec  imme- 
diate  ferri  possumus  in  ejus  intuitum;  nec 
mediate  per  propriam  inventionem,  quo- 
niam  nostra  cognitio  non  absolvitur  a 
phantasmatibus  :  propterea  nullius  rei, 
quantum  ad  ejus  quidditatem  et  positi- 
ve,  possumus  habere  cognitionem,  quae 
non  habeat  phantasma,  aut  non  sit  ha- 
bentibus  phantasma  proportionata.  Nec 
per  alterius  informationem  possumus  sci- 
re  quid  sit  Deus,  quia  in  vila  hac  non 
habemus  lumen  quod  possit  ad  talem  Dei 
visionem  attingere,  quum  lumen  nostrum 
intellectuale  sit  aenigmaticum  aut  natura- 
le.  Hinc  nullus  viator  manens  viator,  nec 
habens  lumen  altius  lumine  viatoris,  po- 
test  ex  alterius  informatione  cognoscere 
quid  sit  Deus.  Idcirco  Dionysius  primo  ca- 
pitulo  de  Divinis  nominibus,  asserit  divi- 
nam  essentiam  in  Eloquiis  sacris  laudatam 
tanquam  invisibilem  et  inscrutabilem.  In- 
visibilem  dicit,  quantum  ad  primum  mo- 
dum,  quoniam  immediate  eam  videre  non 
possumus;  et  inscrutabilem,  quantum  ad 
alios  duos  modos.  Haec  ^Egidius. 

Hinc  Antisiodorensis  in  prima  parte  suae 
Summae,  ex  verbis  B.Dionysii  probat  quod 
Deum  videre  non  possumus  propter  duo. 
Primo,  propter  intellectus  nostri  imbecilli- 
tatem,  qui  se  habet  ad  videndum  verum 
Solem,  sicut  oculus  noctuae  ad  solem  ma- 
terialem.  Secundo,  propter  nostri  intelle- 
ctus  parvitatem,  qui  nunc  Deum  majestatis 
immensee  in  se  ipso  cernere  nequit,  nec 
intra  se  capere. 

Insuper  Durandus  circa  haec  ait  :  Dupli- 
cem  possumus  habere  notitiam  de  re,  vi- 
delicet  quia  est,  et  quid  est.  Et  rursus, 
quid  est  dupliciter  potest  cognosci  :  uno 
modo  in  generali  et  in  potentia,  sicut  co- 
gnoscimus  hominem,  cognoscendo  quod 
sit  animal ;  vel  in  speciali  et  sub  propria 
forma,  sicut  cognoscitur  per  propriam  de- 


AN   DEUS   EX   CREATURIS   PER   NATURALEM  RATIONEM   POSSIT   COGNOSCI 


221 


finitionem.  Dicendum  ergo,  quod  per  crea- 
turas  possumus  devenire  in  cognitionem 
Dei,  quia  est,  et  quid  est  in  generali,  ut 
quod  sit  substantia,  bonitas,  sapientia ; 
non  autem  in  speciali,  quoniam  ex  effe- 
ctu  nunquam  possumus  devenire  in  per- 
fectam  cognitionem  causae,  quantum  ad 
suum  quod  quid  est  in  speciali,  nisi  du- 
pliciter  :  uno  modo,  ratione  similitudinis, 
quando  effectus  est  ejusdem  speciei  cum 
sua  causa  ;  alio  modo  ratione  virtutis, 
quando  effectus  demonstrat  totam  suae 
causae  virtutem.  Greatura  autem  non  est 
ejusdem  speciei  cum  Deo,  nec  totam  ejus 
virtutem  demonstrat.  —  Sed  contra  haec 
argui  potest  :  Qui  cognoscit  rem  quoad  ea 
quae  sibi  sunt  propria  et  essentialia,  habet 
perfectam  ejus  cognitionem  quid  sit.  Sed 
talia  de  Deo  ex  creaturis  cognoscimus,  ut- 
pote  quod  est  creator,  aeternus,  omnipo- 
tens,  veritas  prima,  bonitas  summa.  Re- 
spondetur  quod  major  illa  est  vera,  si 
propria  et  essentialia  appellentur,  quae 
soli  rei  conveniunt,  et  dicunt  rei  essen- 
tiam  absolute,  et  non  habitudinem  ejus 
ad  extra.  Sola  enim  intrinseca  proprie  di- 
cunt  quid  est,  nec  sine  eis  potest  dici  aut 
sciri  quid  est  rei.  Idcirco,  si  ea  quae  Deo 
sunt  propria,  non  dicunt  divinam  essen- 
tiam  absolute,  sed  potius  in  habitudine  ad 
creata,  per  ea,  quantumcumque  sint  pro- 
pria,  non  cognoscitur  quid  sit  Deus  :  sed 
solum  quid  non  est,  si  sint  nomina  a  Deo 
removentia  imperfectiones  creaturarum, 
ut  esse  infinitum,  per  quod  removemus  a 
Deo  limitationem  quae  invenitur  in  creatu- 
ris,  vel  esse  aeternum,  per  quod  a  Deo  re- 
movetur  possibilitas  deficiendi ;  aut  per 
talia  scitur  quod  habitudo  ejus  ad  crea- 
turas  est  eminentior  quam  habitudo  cau- 
sae  inferioris  ad  suos  effectus,  ut  quum 
dicitur  creator  vel  omnipotens.Nullam  au- 
tem  perfectionem  absolutam  quae  Deo  sit 
propria,  novimus  ex  creaturis  de  Deo.  Haec 
Durandus. 

Gui  objici  posset,  quod  in  Hebraeo  hoc 
nomen  tetragrammaton  significat  divinam 
essentiam  prout  nude  et  pure  in  se  ipsa 


A  accipitur.  Et  respondendum  quod  quan- 
tumcumque  nomen  illud  aut  aliud  insti- 
tutum  sit  ad  significandum  essentiam  Dei 
in  se,  tamen  rem  illam  significatam  non 
possumus  nunc  in  se  ipsa  conspicere,  ne- 
que  quoad  quid  est  cognoscere. 

Ad  primam  in  principio  queestionis 
factam  instantiam  respondendum,  quod 
quamvis  Deus  distet  a  creaturis  in  infi- 
nitum  quantum  ad  majestatem,  non  tamen 
quoad  cognoscibilitatem.  Quum  enim  sit 

B  ens  maxime  simplex,  actualissimum,  pror- 
sus  perfectum,  conslat  quod  ex  sua  natura 
sit  maxime  cognoscibilis.  —  Ad  secundam 
dicendum,  quod  finiti  et  infiniti  nulla 
exstat  proportio  naturalis  atque  univoca, 
sed  aliqua  imitativa  et  analogica  :  sicque 
unum  aliquo  modo  potest  cognosci  per 
aliud.  —  Ad  tertiam  respondendum,  quod 
Deum  per  omnium  ablationem  cognosce- 
re,  est  ipsum  aliquo  modo  cognoscere, 
non  penitus  ignorare  ;  sed  non  est  co- 
gnoscibilis   quoad   quid   est  in  praesenti. 

C  —  Ad  quartam,  quod  Deum  nemo  vidit 
unquam  in  vita  hac  de  lege  communi,  aut 
vivens  vita  sensitiva  humana,  seu  in  quan- 
tum  viator,  aut  naturali  potentia.  Nec  visi- 
one  perfectae  comprehensionis  est  a  creato 
intellectu  visibilis,  sed  notitia  apprehen- 
sionis. 

Cetera  quae  hanc  quaestionem  concer- 
nunt,  infra  patebunt,  et  an  aliquid  Deo 
et  creaturis  univoce  competat.  Postremo 
sciendum,  quod  quantum  res  habet  de  en- 
titate  et  veritate,  actualitate  aut  formali- 

D  tate,  tantum  habet  de  cognoscibilitate  et 
intelligibilitate.  Quumque  Deus  gloriosus 
et  summus,  sit  infinitae  actualitatis,  et  in 
entitate,  veritate  ac  formalitate  absolutae 
ac  infinitae  perfectionis,  certum  est  quod 
ex  sua  natura  sit  cognoscibilitatis  et  in- 
telligibilitatis  penitus  infinitae.  Ideo  plene 
et  comprehensive  non  potest  intelligi,  nisi 
ab  intellectu  infinitae  virtutis  ac  perspi- 
cacitatis,  videlicet  a  se  ipso.  Unde  omnis 
intellectus  creatus  a  tali  Dei  cognitione 
deficit  infinite. 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QU.EST.    II 


QUJESTIO    II 


SEcundo  quseritur,  An  Deum  esse 
sit  per  se  notum. 
Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  secundum 
Damascenum  in  principio  libri  sui,  co- 
gnitio  exsistendi  Deum,  omnibus  est  na- 
turaliter  inserta.  —  Secundo,  quia  ut  ait 
et  probat  Anselmus  :  Deum  esse,  tam  cer- 
tum  est,  quod  oppositum  cogitari  non  va- 
let,  quum  Deus  sit  id  quo  majus  cogitari 
nequit.  Hoc  autem  cogitari  non  potest  non 
esse,  quoniam  id  quod  potest  cogitari  non 
esse,  minus  est  illo  quod  non  potest  cogi- 
tari  non  esse.  —  Tertio,  secundum  Philo- 
sophum  primo  Posteriorum,  illa  dicuntur 
per  se  nota,  quae  terminis  cognitis  pro- 
tinus  cognoscuntur  :  quemadmodum  co- 
gnito  quid  nomine  partis  et  quid  nomine 
totius  significetur,  mox  constat  quod  to- 
tum  sit  majus  sua  parte.  Sed  intellecto 
quid  designet  hoc  nomen,  Deus,  mox  cer- 
tum  est  Deum  esse.  Significatur  namque 
hoc  nomine,  Deus,  id  quo  majus  cogitari 
non  potest :  majus  vero  est  quod  est  in  in- 
tellectu  et  re,  quam  quod  solum  in  intel- 
lectu.  —  Quarto,  nulla  res  potest  cogitari 
sine  sua  quidditate  :  sed  quidditas  Dei  est 
suum  esse.  Ergo  cogitari  nequit  non  esse. 
In  oppositum  est,  quoniam  Deum  esse, 
potest  esse  conclusio  demonstrationis  ;  et 
i>{.xm,  i.  quoniam  scriptum  est  :  Dixit  insipiens  in 
corde  suo,  Non  est  Deus.  Unde  et  Dama- 
scenus  primo  libro  :  In  tantum,  inquit, 
prsevaluit  perniciosa  hominum  malitia,  ut 
dicerent  Deum  non  esse.  Avicenna  quoque 
primo  suo  Metaphysicae,  ait  quod  Deum  es- 
se  non  sit  per  se  manifestum,  atque  quod 
possit  demonstrari.  Insuper  quidam  philo- 
sophi  posuerunt  Deum  non  esse  :  sicut  qui 
asserebant  omnia  a  casu  fieri  aut  fortuna, 
ut  de  Democrito  refert  Philosophus  ;  et 
qui  non  posuerunt  causam  agentem. 

Ad  hanc  queestionem  respondet  Thomas 
in  Scripto  :  De  cognitione  rei  possumus 


A  loqui  dupliciter  :  primo,  secundum  rem 
ipsam ;  secundo,  quantum  ad  nos.  Loquen- 
do  ergo  de  Deo  secundum  se,  per  se  no- 
tum  est  ipsum  esse,  et  ipse  intelligitur 
per  se,  non  per  hoc  quod  faciamus  eum 
intelligibilem,  ut  materialia  quae  facimus 
per  abstractionem  intelligibilia  actu.  Lo- 
quendo  autem  de  Deo  per  comparatio- 
nem  ad  nos,  sic  rursus  dupliciter  potest 
considerari.Primo,  quoad  suam  similitudi- 
nem  et  participationem.  Sicque  Deum  esse, 
est  notum  per  se,  quum  nihil  cognoscatur 

B  nisi  per  suam  veritatem,  quae  a  Deo  est 
exemplata  :  veritatem  autem  esse,  est  no- 
tum  per  se.  Secundo,  quoad  suum  suppo- 
situm,  id  est  considerando  Deum  prout  in 
sua  natura  est  quid  incorporeum.  Sicque 
Deum  esse,  non  est  per  se  notum.  Nam 
ea  quae  per  se  nota  sunt  nobis,  fiunt  nobis 
nota  statim  per  sensum  :  sicut  viso  toto  et 
parte,  statim  cognoscimus  quod  omne  to- 
tum  majus  est  sua  parte,  sine  inquisi- 
tione ;  sed  visis  sensibilibus,  non  deveni- 
mus   in   Deum  nisi   probando   quod   ista 

C  creata  sunt,  et  quod  omne  creatum  seu 
causatum,  est  ab  aliqua  causa  agente,  at- 
que  quod  primum  agens  non  possit  esse 
corpus.  Et  sic  in  notitiam  Dei  non  de- 
venimus  nisi  argumentando ;  et  nullum 
tale  est  per  se  notum.  Et  heec  est  ratio 
Avicennae.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte,  quaestione  secun- 
da,  ait  :  Contingit  aliquid  per  se  notum 
esse  dupliciter  :  uno  modo  secundum  se 
et  non  quoad  nos;  alio  modo  secundum 
se  et  quantum  ad  nos.  Ex  hoc  etenim  ali- 

D  qua  propositio  est  per  se  nota,  quod  pree- 
dicatum  ejus  includitur  in  ratione  sui  sub- 
jecti  :  ut,  homo  est  animal.  Si  ergo  notum 
sit  omnibus  de  prsedicato  et  subjecto  quid 
sint,  propositio  illa  erit  omnibus  per  se 
nota,  ut  patet  de  primis  demonstratio- 
num  principiis.  Si  vero  quibusdam  igno- 
tum  sit  de  subjecto  et  prsedicato  quid 
sint,  propositio  quantum  in  se  est,  erit 
per  se  nota;  non  tamen  apud  illos  qui 
praedicatum  et  subjectum  ignorant.  Hinc 
secundum  Boetium  in  libro  de  Hebdoma- 


AN   DEDM   ESSE    SIT   PER   SE   NOTDM 


223 


dibus,  quaedam  sunt  communes  animi  con-  A 
ceptiones,  et  per  se  notae  sapientibus  tan- 
tum,  sicut  incorporalia  non  esse  in  loco. 
Dico  ergo  quod  hsec  propositio,  Deus  est, 
quantum  in  se  est  et  secundum  se,  est  per 
se  nota  :  quia  prsedicatum  est  idem  cum 
subjecto,  quum  Deus  sit  suum  esse.  Sed 
quia  nescimus  de  Deo  quid  est,  non  est 
nobis  per  se  nota  :  imo  indiget  demon- 
strari  per  notiora  nobis,  et  minus  nota  se- 
cundum  naturam,  videlicet  per  effectus. 
Heec  Thomas  in  Summa. 

At  vero  in  Summa  contra  gentiles,  libro  B 
primo,  capitulo  undecimo,  loquitur  :  Haec 
opinio,  puta  quod  Deum  esse  sit  per  se 
notum,  et  ideo  demonstrari  non  queat, 
provenit  partim  ex  consuetudine  qua  ho- 
mines  a  principio  assueti  sunt  nomen  Dei 
audire  et  invocare,  partim  ex  hoc  quod 
notum  simpliciter  et  secundum  se,  non 
distinguitur  a  noto  per  se  quantum  ad 
nos.  Nam  [simpliciter,  Deum  esse,  per  se 
notum  est;  sed]  quoniam  mente  concipe- 
re  non  valemus  quid  sit  Deus,  ignotum 
est  quantum  ad  nos ;  quemadmodum  ei  C 
qui  ratiouem  totius  non  conciperet  mente, 
ignotum  esset  quod  omne  totum  majus  est 
sua  parte.  Nec  oportet  ut  cognita  significa- 
tione  hujus  nominis,  Deus,  per  se  notum 
sit  nobis  Deum  esse.  Primo,  quia  in  conce- 
dentibus  Deum  esse,  non  omnibus  notum 
est  quod  Deus  sit  id  quo  majus  cogi- 
tari  non  potest,  quum  multi  philosopho- 
rum  dixerint  mundum  hunc  Deum  esse. 
Nec  ex  interpretationibus  hujus  nominis, 
Deus,  quas  ponit  Damascenus,  datur  ali- 
quid  tale  intelligi.  Et  quamvis  per  nomen  D 
hoc,  Deus,  intelligant  homines  aliquid 
quo  majus  cogitari  non  valet,  non  sequi- 
tur  aliquid  tale  esse  in  rerum  natura. 
Eodem  siquidem  modo  necesse  est  poni 
rem  et  nominis  rationem.  Ex  hoc  autem 
quod  mente  concipitur  id  quod  profertur 
hoc  nomine,  Deus,  non  sequitur  Deum 
esse  nisi  in  intellectu.  Nec  inconveniens 
est,  quolibet  dato  in  re  vel  in  intelle- 
ctu,  aliquid  majus  cogitari  posse,  nisi  ei 
qui  concedit  aliquid   quo  majus   cogita- 


ri  non  potest,  esse  in  rerum  natura.  Heec 
Thomas. 

Gujus  positioni  Petrus  concordat,  dicen- 
do  :  Deum  esse,  uno  modo  est  quasi  lux  et 
causa  cognoscibilitatis  omnium  cognosci- 
bilium,  tam  principiorum  quam  conclu- 
sionum  ;  alio  modo,  est  quasi  principium 
per  se  notum;  alio  modo,  est  demonstra- 
tionis  conclusio ;  alio  modo,  articulus  fi- 
dei.  Cognoscibile  namque  duobus  modis 
potest  considerari.  Primo,  secundum  se 
in  propria  natura.  Sic  Deus  est  per  se 
quid  notum  :  quia  quum  sit  immaterialis, 
est  per  se  intelligibilis.  Secundo,  in  com- 
paratione  ad  nos.  Et  hoc  dupliciter.  Pri- 
mo,  in  ratione  generali,  prout  relucet  in 
omnibus  suis  effectibus,  in  quantum  ve- 
ritas,  bonitas,  etc.  :  et  sic  rursus  est  per 
se  notum.  Secundo,  in  ratione  propria  qua 
dicitur  Deus  aut  summum  bonum.  Et  hoc 
dupliciter.  Primo,  ratiocinando  :  et  sic 
est  demonstrationis  conclusio,  prout  ex 
effectibus  in  cognitionem  causae  decur- 
rimus.  Nam  propter  elongationem  Dei  a 
sensu,  non  statim  occurrit  intellectui  ut 
quaedam  prima  principia.  Secundo,  sim- 
pliciter  propter  auctoritatem  assentiendo  : 
et  sic  est  articulus  fidei.  Haec  Petrus. 

His  per  omnia  concordans  Richardus  : 
Deum,  inquit,  esse  per  se  notum  nobis,  in- 
telligi  potest  dupliciter.  Primo,  quantum 
ad  conditiones  sibi  et  creaturee  communes 
communitate  analogiae,  non  univocationis : 
quse  sunt  ens,  verum,  unum,  bonum.  Se- 
cundo,  quantum  ad  conditiones  a  quibus 
hoc  nomen,  Deus,  ad  significandum  im- 
ponitur  :  quae  (secundum  Damascenum 
primo  libro,  capitulo  nono)  sunt,  univer- 
sa  fovere,  omnem  malitiam  posse  consu- 
mere,  cuncta  considerare.  Sicque  Deum 
esse,  non  est  nobis  proprie  per  se  notum, 
quamvis  naturee  nostree  insertum  est.  Un- 
de  possumus  investigando  devenire  in  co- 
gnitionem  quia  est  aliquid  tale  ens.  Hsec 
Richardus. 

Porro  .Egidius  his  contradicit  :  Ha?c  (in- 
quiens),  scilicet  preetactorum  doctorum 
positio,  non  est  bona.  Quum  in  via  hac 


224 


IN   LIBRUM  I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QUjEST.    II 


valeamus  videre  quod  Deus  est  suum  es- 
se,  possumus  hic  seire  quod  nullus  cogitat 
Deum,  nisi  cogitet  ipsum  esse.  In  ceteris 
namque  differt  esse  ab  eorum  essentia  : 
ideo  possunt  intelligi  absque  hoc  quod 
intelligantur  esse.  In  solo  autem  Deo  non 
distat  nec  differt  esse  a  sua  essentia  :  ideo 
solus  ipse  non  potest  cogitari  non  esse. 
Et  quoniam  hoc  est  esse  per  se  notum, 
videlicet  non  posse  cogitari  non  esse,  fa- 
teri  oportet  quod  Deum  esse  sit  aliquo  mo- 
do  quoad  nos  notum  per  se.  Et  quum  ipsi 
dicunt  quod  tunc  sciremus  de  Deo  quid 
est,  aequivocatio  est  in  eo  quod  est,  quid 
est.  Non  enim  oportet  de  Deo  scire  quid 
rei,  sed  quid  nominis.  Nam  et  sapientibus 
per  se  notum  est  ineorporalia  non  esse  in 
loco,  et  tamen  incorporalium  quidditates 
positive  videre  non  queunt.  —  Denique, 
de  propositione  per  se  nota  tria  dicuntur, 
quee  de  propositione  hac,  Deus  est,  veri- 
ficantur.  Primum  est,  quod  praedicatum 
est  de  ratione  subjecti  :  sicque  esse  est 
de  ratione  Dei.  Secundum  est,  quod  per 
se  notum  directe  negari  non  potest,  sed 
indirecte  ab  eo  qui  non  intelligit  illud  : 
ut  patet  quarto  Metaphysicae  de  Heraelito 
negante  illud  principium,  de  quolibet  af- 
firmatio  vel  negatio,  quia  cernebat  res 
esse  in  tanto  fluxu,  quod  propositione  de 
eis  prolata,  posset  mox  de  ipsis  proferri 
contrarium  :  et  ita  non  intelligebat  illud 
principium,  nec  ipsum  directe  negavit, 
quin  illa  verificatio  contradictoriorum  non 
esset  simul.  Sic  quoque  nullus  directe  ne- 
gat  Deum  esse ;  sed  si  id  negat,  hoc  est 
indirecte  :  quia  non  apprehendit  quid  est 
quod  dicitur  per  nomen  hoc,  Deus.  Ter- 
tium  quod  dicitur  de  propositione  nobis 
per  se  nota,  est  quod  quilibet  eam  ap- 
probat  mox  auditam,  secundum  Boetium 
libro  de  Hebdomadibus  :  quod  non  est 
intelligendum  nisi  prassupposito  intellectu 
significationis  verborum.  Sic  et  quicum- 
que  intelligit  quid  dicatur  aut  designetur 
per  nomen  hoc,  Deus,  mox  approbat  pro- 
positionem  hanc  :  Deus  est.  —  Itaque  Deum 
esse,  est  per  se  notum  hominibus,  utpote 


A  sapientibus,  quemadmodum  incorporalia 
non  esse  in  loco.  Unde  Anselmus  in  Pros- 
logion,  capitulo  tertio,  ait  :  Gur  dixit  in- 
sipiens  in  corde  suo,  Non  est  Deus,  quum 
tam  in  promptu  sit  rationali  menji,  Deum 
maximum  omnium  esse  ?  Cur,  inquam, 
nisi  quia  insipiens  est  et  stultus  ?  Ergo 
Deum  esse,  per  se  notum  est,  non  omni- 
bus,  sed  sapientibus.  Hsec  yEgidius. 

Quibus  satis  concordare  videtur  quod 
hic  scribit  Bonaventura,  dicendo  :  Aliquid 
cogitari    non    esse,   contingit    dupliciter. 

B  Primo,  in  ratione  falsi  :  sicut  cogito  de 
hac  propositione,  Homo  est  asinus.  Et  hoc 
cogitare,  nil  aliud  est  quam  intelligere 
quid  sit  quod  dicitur.  Sicque  cogitari  po- 
test  non  esse  veritas  esse  divini.  Alio  mo- 
do  contingit  cogitare  cum  assensu  :  et  ita 
cogitare  non  esse  quod  est,  potest  accidere 
ex  defectu  intelligentis  aut  intelligibilis. 
Defectus  autem  intelligentis,  est  ignoran- 
tia  aut  csecitas  ejus  :  ob  quam  quia  igno- 
rat  esse,  cogitat  ipsum  non  esse.  Potest 
autem  dupliciter  cogitatio  esse  de  aliquo, 

C  scilicet  an  est,  et  quid  est.  Intellectus  vero 
noster  deficit  in  cognitione  summee  Veri- 
tatis  quoad  cognitionem  quid  est,  non 
quantum  ad  notitiam  quia  est.  Hinc  Hugo 
libro  de  Sacramentis  :  Deus  ab  initio  sic 
cognitionem  suam  in  homine  temperavit, 
ut  sicut  nunquam  quid  est  poterat  com- 
prehendi,  sic  nunquam  quia  est  potuit 
ignorari.  Quoniam  ergo  intellectus  noster 
nunquam  deficit  in  cognitione  Dei  si  est, 
seu  quia  est,  ideo  nullus  potest  ignorare 
ipsum  esse  simpliciter,  nec  cogitare  non 

D  esse.  Quia  vero  deficit  in  cognitione  Dei 
quantum  ad  quid  est  :  ideo  frequenter 
cogitat  Deum  esse  quod  non  est,  ut  ido- 
lurn;  vel  non  esse  quod  est,  ut  esse  in- 
justum.  Et  quia  qui  cogitat  Deum  non 
esse  quod  est,  per  consequens  cogitat 
ipsum  non  esse  :  hinc  ratione  defectus 
intellectus  nostri,  potest  eogitari  non  es- 
se;  non  tamen  simpliciter,  sed  ex  conse- 
quenti,  sicut  qui  negat  beatitudinem  esse 
in  Deo,  negat  eam  esse.  Alio  modo,  potest 
cogitari  aliquid  non  esse  ex  defectu  in- 


Ps. 


AN  DEUM    ESSE    SIT   PER   SE   NOTUJI 


225 


telligibilis.  Et  defectus  hujusmodi  potest 
esse  duplex,  puta  defectus  praesentise,  et 
defectus  evidentise.  Defectus  praesentiae  est, 
quia  non  semper  est,  aut  non  ubique,  aut 
non  totaliter  :  ideo  aliquando  potest  co- 
gitari  non  esse.  Deus  autem  semper  et 
ubique  atque  totaliter  praesens  est.  Ideo 
non  potest  cogitari  non  esse.  Hanc  ratio- 
nem  assignat  Anselmus.  Secundo,  propter 
defectum  evidentiae  potest  aliquid  cogitari 
non  esse,  ut  quando  non  est  evidens  in 
se,  nec  evidens  in  probando.  Sed  Deum 
esse  est  evidens  in  se,  et  evidens  in  pro- 
bando.  Nam  Deus  seu  Veritas  summa,  est 
ipsum  esse,  quo  nil  melius  potest  cogita- 
ri.  Ideo  non  potest  non  esse,  nec  cogi- 
tari  non  esse,  quia  praedicatum  clauditur 
in  subjecto.  Concedendum  est  ergo,  quod 
tanta  est  veritas  divini  esse,  quod  cum 
assensu  non  potest  cogitari  non  esse,  nisi 
ex  ignorantia  cogitantis,  qui  ignorat  quid 
per  nomen  dicitur  aut  designatur.  Haec 
Bonaventura. 

Qui  etiam  in  Itinerario  mentis  in  Deum 
disseruit  :  Volens  contemplari  invisibilia 
Dei  quantum  ad  essentiae  unitatem,  primo 
defigat  mentis  adspectum  in  ipsum  esse, 
et  videat  ipsum  adeo  esse  in  se  certissi- 
mum,  quod  non  potest  cogitari  non  esse  : 
quoniam  ipsum  osse  purissimum  non  oc- 
currit  nisi  in  plena  fuga  non  esse,  quem- 
adraodum  nihil  in  plena  fuga  ipsius  esse. 
Hinc  sicut  omnino  nihil,  nihil  habet  de 
esse,  nec  de  conditionibus  ejus ;  ita  econ- 
tra  ipsum  esse,  nihil  habet  de  non  esse, 
nec  actu  neque  potentia,  nec  secundum 
rei  veritatem,  neque  secundum  nostram 
aestimationem.  Quum  autem  non  esse,  pri- 
vatio  sit  essendi,  non  cadit  in  intellectum 
nisi  per  esse ;  esse  autem  non  cadit  per 
aliud.  Si  ergo  non  ens  non  potest  intelligi 
nisi  per  ens,  et  ens  in  potentia  non  nisi 
per  ens  in  actu,  et  esse  nominat  ipsum 
purum  actum  entis  :  ergo  esse  est  quod 
primo  cadit  in  intellectum,  et  illud  est 
esse,  quod  est  purus  actus.  Sed  hoc  esse 
non  est  esse  particulare  (quod  est  esse 
arctatum,  quia  permixtum  potentiae),  ne- 
T.  19. 


A  que  analogum.  Restat  igitur  quod  illud 
esse  sit  esse  divinum.  Mira  est  itaque  cae- 
citas  intellectus,  qui  non  considerat  illud 
quod  prius  videt,  et  sine  quo  nihil  potest 
cognoscere.  Sed  sicut  oculus  intentus  in 
varias  colorum  differentias,  Iucem  per 
quam  videt  cetera,  etsi  videat,  non  ta- 
men  advertit ;  sic  oculus  nostrae  mentis 
in  entia  particularia  ac  universalia  inten- 
tus,  ipsum  esse  extra  omne  genus,  licet 
primo  occurrat  menti,  non  tamen  adver- 
tit.  Unde  verissime   apparet,  quod   sicut 

B  oculus  vespertilionis  se  habet  ad  lucem 
solis,  ita  se  habet  oculus  nostrae  mentis 
ad  manifestissima  naturae  :  quoniam  as- 
suefactus  ad  tenebras  rerum  atque  phan- 
tasmata  sensibilium,  dum  ipsam  lucem 
summi  esse  contuetur,  videtur  sibi  nihil 
videre.  —  Haec  Bonaventura.  Gujus  verba 
haec  ultima  sunt  aliqualiter  intricata,  et 
ex  verbis  quibusdam  B.  Augustini  sumpta 
videntur,  dicentis  quod  in  prima  et  in- 
commutabili  veritate  omnia  cognoscuntur. 
Et  rursus  :  Dum  ambo  eamdem  veritatem 

C  concipimus,  nec  tu  in  me,  nec  ego  in 
te,  sed  ambo  in  lumine  summae  veritatis 
ipsam  conspicimus.  Et  de  hac  materia 
scribit  Scotus  diffuse.  Et  infra  veritas  elu- 
cescet,  quia  et  Alexander  plenius  scribit 
inde. 

Insuper,  de  praetacta  quaestione  sic  lo- 
quitur  Alexander  :  De  Deo  habetur  duplex 
cognitio,  scilicet  cognitio  in  actu,  et  co- 
gnitio  in  habitu.  Cognitio  de  Deo  in  habitu 
naturaliter  nobis  impressa  est,  quoniam 
naturaliter   nobis   impressus  est  habitus, 

D  videlicet  similitudo  primae  veritatis  in  in- 
tellectu,  quo  potest  cognoscere  Deum  esse, 
nec  potest  ignorari  ab  anima  rationali. 
Cognitio  vero  in  actu,  est  duplex.  Una, 
quum  movetur  anima  secundum  superio- 
rem  partem  rationis  et  habitum  similitudi- 
nis  primae  veritatis  superiori  parti  rationis 
impressum,  eo  modo  quo  recolit  suum 
principium  per  hoc  quod  videt  se  non 
esse  a  so.  Et  hoc  modo  etiam  non  potest 
ignorare  Deum  esse  in  ratione  sui  prin- 
cipii.  Alia  est,  quum  movetur  anima  se- 

15 


IN   LIBROM   I   SENTENTIARUM.   —   DIST.    III  J    QUjEST.    II 


cundum  partem  rationis  inferiorem,  quae 
est  ad  eontemplandas  creaturas.  Sicque 
potest  non  cognoscere  Deum  esse,  dum 
scilicet  per  peccatum  et  errorem  aversa 
a  Deo,  obtenebratur  eo  modo  quo  ait  Apo- 
Aom.  i,  21.  stolus  :  Quum  cognovissent  Deum,  non  sic- 
ut  Deum  glorificaverunt,  etc.  Et  sie  dixit 

Ps.  xni,  1.  insipiens  :  Non  est  Deus.  Denique  Deo  hoc 
proprium  est,  ut  praefato  modo  non  pos- 
sit  cogitari  non  esse.  Quamvis  enim  nulla 
quae  sunt,  in  quantum  sunt,  possint  co- 
gitari  non  esse,  quia  non  possumus  cogi- 
tare  aliquid  simul  esse  et  non  esse;  tamen 
omnia  possunt  cogitari  non  esse,  praeter 
id  quod  summe  est.  Etenim  omnia  et  sola 
possunt  cogitari  non  esse,  quae  initium 
habent,  aut  finem,  aut  partium  conjun- 
ctionem,  et  quidquid  alicubi  aut  aliquan- 
do  totum  non  est.  Illudque  solum  non 
potest  cogitari  non  esse  in  quo  nec  ini- 
tium,  nec  finem,  nec  partium  est  ponere 
conjunctionem,  et  quod  non  nisi  ubique 
et  semper  totum  ulla  invenit  cogitatio. 
Haec  Alexander. 

Amplius,  Scotus  circa  heec  scribit :  Dum 
propositio  dicitur  per  se.  nota,  per  ly  per 
se,  non    excluditur   quaecumque    causa   : 

•nonex-quia  non  *  notitia  terminorum,  quoniam 
nulla  propositio  est  per  se  nota,  nisi  ha- 
beatur  notitia  terminorum ;  sed  excluditur 
quaecumque  causa  seu  ratio  quae  est  per 
se  extra  conceptus  terminorum  proposi- 
tionis  per  se  notae.  Ideo  propositio  est  per 
se  nota,  quae  non  habet  notitiam  aliunde 
indicatam  aut  mendicatam,  sed  ex  termi- 
nis  cognitis  habet  veritatem  evidentem ; 
et  quse  non  habet  cognitionem  termino- 
rum  nisi  ex  se  tantum.  Alius  autem  est 
conceptus  definitionis,  alius  definiti  :  quia 
ex  definitione  aliquid  demonstratur  de  de- 
finito.  Hinc  propositio  non  est  per  se  no- 
ta,  quae  solum  est  nota  ex  definitione 
terminorum  suorum,  quoniam  mendicat 
evidentiam  suam  aliunde,  puta  ex  termi- 
norum  definitione,  et  potest  esse  conclu- 
sio  respectu  alterius.  Ex  hoc  patet  quod 
frustra  et  vanae  sunt  hujusmodi  distinctio- 
nes  propositionis  per  se  notae,  quod  quae- 


A  dam  est  per  se  nota  nobis,  quaedam  per 
se  nota  in  se  ;  et  eorum  quse  sunt  per 
se  nota  nobis,  quaedam  sunt  per  se  nota 
sapientibus,  et  quaedam  insipientibus;  con- 
similiter,  quaedam  sunt  per  se  nota  primi 
ordinis,  quaedam  secundi  ordinis.  Itaque 
dico,  quod  per  nomen  Dei  intelligendo 
aliquid  quod  nos  non  perfecte  concipi- 
mus,  ut  essentiam  hanc  divinam,  sic  haec, 
Deus  est,  est  per  se  nota  :  ut  si  Deus  vi- 
dens  se,  imponat  hoc  nomen  Deus  suae 
essentiae,  et  quaeratur  an  hsec  sit  per  se 

B  nota,  Deus  est,  et,  Haec  essentia  est.  Et 
dico  quod  sic  :  quia  ista  extrema  nata  sunt 
facere  evidentiam  de  ista  complexione  cui- 
libet  apprehendenti  perfecte  extrema  il- 
lius  complexionis,  et  esse  nulli  perfectius 
convenit  quam  huic  essentiae.  Si  autem 
per  nomen  hoc,  Deus,  intelligatur  non  haec 
divina  essentia  quam  concipimus,sed  con- 
ceptus  aliquis  quem  nos  concipimus  de 
hac  ipsa  essentia,  ut  esse  infinitum  aut 
primum  principium,  propositio  non  est 
per  se  nota.  Sicque  patet  quomodo  haec 

C  est  per  se  nota :  Deus  est;  et  quomodo  non 
[haec  :  Ens  infinitum  est].  Haec  Scotus. 

Qui  circa  haec  scribit  prolixe.  Gujus  ver- 
ba  videntur  erronea,  praesertim  in  eo  quod 
praefatas  distinctiones  propositionis  per  se 
notaa,  tam  irreverenter  redarguit,  quae  par- 
tim  ex  Boetio  in  libro  de  Hebdomadibus 
formaliter  et  aperte  habentur,  partim  ex 
verbis  ipsius  eliciuntur,  atque  a  famosis 
solennissimisque  doctoribus  scholasticis, 
Alexandro,  Thoma,  Alberto,  Bonaventura, 
ceterisque  praetactis,  sunt  approbatae,  ac 

D  rationabiliter  (ut  constat  ex  habitis)  decla- 
ratae.  Nec  ratio  Scoti  procedit.  Non  enim 
sequitur,  Propositio  per  se  nota  est  quae 
ex  apprehensione  terminorum  suorum  uni- 
cuique  innotescit,  ergo  aliae  nullo  modo 
sunt  per  se  notae ;  sicut  non  sequitur,  Ille 
est  perfectus  qui  nihil  de  imperfectione 
habet  adjunctum,  ergo  alii  nullo  modo 
perfecti  sunt.  Insuper  verba  Scoti  jam 
tacta,  implicare  probantur.  Si  enim,  ut 
ait,  haec  est  per  se  nota,  Deus  est,  et,  Haec 
essentia  seu  divina  essentia  est,  quia  ex- 


AN   DEUM   ESSE    SIT   TER    SE   NOTUM 


227 


trema  nata  sunt  facere  evidentiam  cle  istis 
complexionibus  cuilibet  perfecte  appre- 
hendenti  extrema  complexionum  istarum  : 
ergo  et  ista  est  per  se  nota,  Homo  est 
corpus,  homo  est  substantia.  Cujus  con- 
trarium  dicit  ipse.  Preeterea,  juxta  inducta 
<;/■. p.223A\  ex  verbis  Petri,  propositio  ista,  Deus  est, 
uno  modo  est  quasi  demonstrationis  con- 
clusio,  alio  modo  per  se  nota,  tertio  modo 
articulus  fidei.  Et  si  quis  in  hoc  neget 
Petrum,  dico  non  esse  inconveniens  pro- 
positionem  per  se  notam  posse  aliunde 
probari,  declarari  ac  demonstrari,  ita  ut 
ejus  evidentia  augeatur,  ejusque  veritas 
multiformiter  elucescat.Unde  ad  hoc  quod 
propositio  sit  per  se  proprie  nota,  sufficit 
quod  mox  ex  terminis  cognitis  innotescat, 
neque  ad  sui  evidentiam  probatione  aut 
demonstratione  indigeat.  Nihilo  minus  po- 
test  ejus  veritas  aliunde  probari,  et  evi- 
dentia  ejus  augeri.  Etenim  ista  per  se  nota 
est,  Homo  est  homo,  aliquid  est  aliquid, 
nihil  est  nihil.  Et  tamen  probari  ac  de- 
clarari  potest  hoc  argumento  :  Nulla  pro- 
positio  est  verior  quam  illa  in  qua  prae- 
dicatur  idem  de  se  ipso.  Similiter  istud 
est  per  se  notum  :  Totum  est  majus  sua 
parte.  Attamen  potest  sic  declarari  :  To- 
tum  continet  suam  partem  et  amplius. 
Imo  secundum  Franciscum  de  Mayronis, 
potest  per  definitionem  totius  sic  demon- 
strari  :  Omne  quod  continet  multitudinem 
partium,  excedit  quamlibet  illius  multitu- 
dinis  partem,  quoniam  continet  tantum- 
dem  et  amplius.  Sed  totum  est  hujusmodi 
respectu  partis  :  ergo  majus  est  sua  parte. 
Postremo  Albertus  in  commento  suo  su- 
per  librum  de  Gausis,  testatur  :  Oportet 
quod  primum  ens  sit  necesse  esse  omnino 
atque  omnimode,  et  quod  impossibile  sit 
ipsum  non  esse,  et  secundum  rem  et  se- 
cundum  intellectum,  sicque  intelligi  non 
possit  non  esse.  In  eodem  quoque  com- 
mento  ponit  duodecim  proprietates  ejus 
quod  necesse  est  esse.  Et  in  ultima  asserit 
earumdem  :  Omnia  quae  sunt  in  universo, 
sunt  ab  eo  quod  necesse  est  esse;  et  ipsum 
a  nullo  est,  nec  potest  esse  ab  alio,  ne- 


A  que  secundum  esse,  neque  secundum  pos- 
se,  neque  secundum  id  quod  est,  neque 
secundum  intellectum.  Heee  Albertus. 

Itaque,  finem  huic  qusestioni  imponen- 
do,  sciendum  quod  tempore  S.  Anselmi, 
quidam  vir  doctus  scripsit  contra  proba- 
tionem  Anselmi  qua  probavit  Deum  esse 
ex  hoc  quod  Deus  est  id  quo  magis  cogi- 
tari  non  potest,  et  tale  ens  tam  necesse 
est  esse  ut  cogitari  non  possit  non  esse. 
Et  scriptum  viri  illius  vocatur  :  Responsio 
pro  insipiente,  qui  scilicet  dixit  in  corde 

B  suo  :  Non  est  Deus.  Anselmus  quoque  ft.»,i. 
adhue  vivens  in  corpore,  respondit  viri 
illius  objectioni.  Verumtamen,  sicut  Can- 
cellarius  Parisiensis,  magister  Joannes  de 
Gerson,  in  quodam  ait  tractatu,  discursus 
Anselmi  est  revera  sophisticus,  nec  tenet 
in  omnibus.  Unde  et  vir  ille  sic  arguit 
contra  Anselmum  :  Narratur  de  quadam 
terra  pulcherrima.  Et  quantum  conjicere 
valeo,  vir  ille  recitat  hoc  de  illa  quse  est 
quasi  alter  (ut  fertur)  paradisus  :  de  qua 
in   Itinerario  et  historia  S.  Brandani   ha- 

C  betur.  De  qua  vir  ille  sic  arguit  :  Vocetur 
terra  illa  A,  arguaturque  ita  :  A  est  pul- 
cherrima  terra,  ergo  hujusmodi  terra  est. 
Sic  in  simili  :  Deus  est  id  quo  majus  co- 
gitari  non  valet,  ergo  hujusmodi  ens  est. 
Et  addit  vir  ille  :  Nescio  quis  insipientior 
sit,  an  is  qui  putat  hoc  sequi,  an  insipiens 
qui  dixit  in  corde  suo  :  Non  est  Deus. 

Hinc  prseinducta  resolvendo,  videtur  po- 
sitio  iEgidii  non  discordare  a  S.  Thoma 
nisi  in  verbis.  Non  enim  Thomas  negare 
D  intendit  quin  propositio  ista,  Deus  est,  sit 
sapientibus  per  se  nota,  quemadmodum 
ista,  Incorporalia  non  sunt  in  loco.  Nihilo 
minus  in  hac  re  potius  consentio  preeta- 
ctee  responsioni  Bonaventurae.  Et  dico  cum 
Alexandro,  quod  discursus  Anselmi  tenet 
dumtaxat  de  Deo ;  et  quod  ipse  sit  pu- 
rissimum,  prorsus  perfectum  et  actualis- 
simum  esse  :  quod  cogitari  non  potest 
non  esse  ab  eo  qui  nominis  significatio- 
nem  intelligit,  secundum  quod  Bonaven- 
tura  demonstrat,  ut  patuit. 


228 


IN   LIBRUM    I   SENTGNTIARUM. 


DIST.    III  ;    QU.EST.    III 


Argumenta  autem  contra  istud  inducta, 
in  praehabitis  sunt  soluta.  Nam  et  prima 
principia  quamvis  per  se  nota,  a  quibus- 
dam  philosophis  negabantur. 


QU^STIO    III 


TErtio  quaeritur,  An  per  naturalem 
rationem  queat  probari  quod 
in  Deo  sit  pluralitas  aut  trinitas 
personarum. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  hoc  sola 
fide  tenelur,  et  non  nisi  per  revelatio- 
nem  innotuit,  nec  aliquis  purus  philoso- 
phus  id  cognovisse  videtur  in  lumine  na- 
turali.  —  Secundo,  quia  quum  agere  sit 
suppositorum,  tres  personae  non  sunt  unus 
universorum  Creator  secundum  quod  dis- 
tinctae  personae,  sed  ut  unum  principium, 
atque  ut  unius  et  ejusdem  potentiee  ac 
naturae.  Non  ergo  relucent  in  creaturis 
aperte  ut  distinctae  personae,  sed  ut  unum. 

In  oppositum  argui  potest  per  rationes 
quibus  Richardus  de  S.  Victore  in  libro 
suo  de  Trinitate  probat,  imo  ut  sibi  ap- 
paret,  demonstrat  trinitatem  personarum 
esse  in  Deo  :  ubi  et  protestatur  omnem 
necessariam  veritatem  necessariis  ratio- 
nibus  posse  probari.  —  Secundo,  quoniam 
Trismegistus  in  libro  de  Verbo  perfecto, 
apertissime  tractat  et  loquitur  de  Patre 
aeterno  et  unigenito  Filio  ejus.  Sicque  ad 
minus  cognovisse  videtur  Patrem  et  Fi- 
lium  in  divinis  :  sed  et  Spiritum  San- 
ctum,  quum  dixerit,  Monas  gignit  mo- 
nadem,  et  in  se  suum  reflectit  ardorem. 

—  Tertio,  magnus  ille  Platonicus  Plotinus, 
in  libro  suo  de  Tribus  summis  substantiis 
manifeste  disseruit  de  Deo  Patre  et  N<2  : 
quod  de  Patre  et  Filio  videtur  intelligi. 

—  Quarto,  Glossa  Exodi  octavo,  et  ad  Ro- 
manos  primo,  fatetur  quod  magi  Pharao- 
nis  defecerunt  in  tertio  signo,  quoniam 
ad  notitiam  tertiae  personae  in  divinis,  vi- 
delicet  Spiritus  Sancti,  non  potuerunt  per- 
tingere.  Ergo  saltem  ad  duarum  persona- 


A  rum  notitiam  divinarum  perducti  fuerunt. 
—  Quinto,  Arisloteles  in  primo  libro  de 
Ccelo  et  mundo  :  Hic,  inquit,  numerus 
(puta  ternarius)  est  omnis  (id  est  perfe- 
ctus),  et  rerum  significat  trinitatem.  Nos 
vero  non  extraximus  hunc  numerum  nisi 
a  natura  rerum,  et  retinuimus  ipsum  si- 
milem  legi  earum ;  et  per  hunc  quidem 
numerum  adhibuimus  nos  ipsos  magnifi- 
care  Deum  unum,  quoniam  magnificamus 
Creatorem  eminentem  proprietatibus  eo- 
rum  quae  sunt  creata.  —  Sexto,  Augusti- 

B  nus  in  libro  Confessionum,  affirmat  se 
legisse  in  libris  Platonicorum,  sensum 
Evangelii  S.  Joannis,  ab  illo  loco,  In  prin-  Joann.  i 
cipio  erat  Verbum,  usque  ad  id,  Fuit  ho-  '"5" 
mo  missus  a  Deo.  —  Septimo,  potest  is- 
tud  variis  modis  ex  naturalibus  rationibus 
confirmari.  Quemadmodum  enim  compe- 
tit  Deo  infinita  bonitas,  ita  et  infinita 
communicabilitas  atque  fecunditas,  cui 
nulla  creatura  adaequatur  aut  correspon- 
det,  imo  in  infinitum  distat  ab  ea  :  ergo 
Deus  potest   in   infiniti   germinis  produ- 

C  ctionem  procedere.  Generatio  quoque  vi- 
detur  esse  perfectissima  emanatio  :  ergo 
competit  Deo;  praesertim  quum  quidquid 
perfectionis  sit  in  creaturis,  eminentius 
in  Creatore  consistat.  Unde  et  ipse  hanc 
rationem  apud  Isaiam  tangere  videtur,  di- 
cendo  :  Numquid  ego  qui  alios  parere  /s.lxvi,9 
facio,  ipse  non  pariam  ?  Si  ego  qui  gene- 
rationem  ceteris  tribuo,sterilis  remanebo? 

Ad  hanc  quaestionem  respondet  Alber- 
tus  :  Dicehdum  sine  dubio,  quod  philoso- 
D  phi  ductu  rationis  naturalis  non  potuerunt 
habere  cognitionem  Trinitatis  secundum 
propria  personarum  :  et  hoc  propter  tria. 
Primum  est,  quia  cognitio  illa  oppositio- 
nem  habet  ad  principia  ex  quibus  intel- 
lectus  noster  scientiam  accipit  naturalem: 
qualia  sunt,  quod  unius  naturae  indivi- 
sibilis  numero,  non  possunt  esse  plura 
supposita;  item,  quod  distinguitur  secun- 
dum  subsistentiam  eo  quod  refertur  ad 
alterum,  prius  est  in  substantia  distin- 
ctum  a  recipienfe  illam  relationem;  item- 


AN   PER  RATIONEM    PROBARI   POSSIT   TRINITAS    PERSONARUM 


229 


que,  quod  gignens  de  substantia  sua  etA 
genitum,  non  sunt  simul;  atque  quod  om- 
ne  genitum  prius  est  in  potentia  quam 
in  actu ;  et  consimilia,  ex  quibus  scien- 
tiam  accipit  ratio  naturalis.Secundum  est, 
.Ps.cxxxvm,  quia  scientia  Dei  mirabilis  est  et  confor- 
6'  tata,  nec  possumus  ad  eam  :  quia  excedit 

et  vincit  nos.  Tertium  est,  quoniam  simi- 
litudo  in  creatura  reprsesentans  Deum,  est 
imperfecta,  et  magis  deficiens  quam  con- 
veniens.  Hinc  ad  notitiam  Trinitatis  exi- 
gitur  principium  altius  lumine  naturalis 
rationis,  quod  est  fides,  aut  illuminatio  B 
revelationis  desuper  venientis. —  Sed  quse- 
ri  potest,  an  philosophi  magis  appropin- 
quaverunt  ad  cognitionem  Patris  ac  Filii, 
in  ratione  patris  ac  filii,  an  in  ratione 
dicentis  per  intellectum  ac  verbi.  Dicen- 
dum,  quod  magis  appropinquaverunt  Pa- 
tri  ac  Filio  sub  ratione  intellectualiter 
dicentis  et  verbi,  quam  sub  ratione  patris 
et  filii  :  quoniam  dicere  eequivocatur  ad 
dicere  essentiale,  quod  convenit  tribus 
personis,  et  ad  dicere  personale,  quod  con- 
venit  tantum  Patri;  et  primo  modo  est  C 
investigabile  per  rationem,  non  autem  se- 
cundo  modo.  Similiter  verbum  eequivo- 
cum  est  ad  Verbum  quod  est  Filius,  et  ad 
verbum  seu  exemplarem  rationem  crea- 
turee  in  Deo,  quod  appropriate  convenit 
Filio.  Filius  vero  dicit  subsistentem  per- 
sonam,  quod  non  facit  verbum  secundum 
rationem  verbi  in  generali.  —  Praeterea 
quaeritur,  cur  magi  aut  philosophi  potius 
defecisse  dicuntur  in  cognitione  Spiritus 
Sancti  quam  Filii.  Respondetur,  quod  dis- 
tinctio  verbi  et  dicentis,  satis  se  offerunl  D 
intellectui,  et  habent  aliquam  relationem 
ad  invicem;  sed  amoris  distinctio  non  ita 
se  offert :  idcirco  a  ratione  magis  est  elon- 
gata.  Haec  Albertus. 

Porro  Thomas  :  Per  naturalem  (inquit) 
rationem  perveniri  non  potest  in  cogni- 
tionem  trinitatis  personarum.  Idcirco  phi- 
losophi  de  ea  nihil  sciverunt,  nisi  forsan 
per  revelationem  vel  auditum  ab  aliis  : 
quoniam  naturalis  ratio  non  cognoscit 
Deum  nisi  ex  creaturis.  Omnia  vero  quae 


dicuntur  de  Deo  per  respectum  ad  crea- 
turas,  pertinent  ad  essentiam,  non  ad  per- 
sonas.Hinc  ex  naturali  ratione  non  venitur 
nisi  in  attributa  divinee  essentiee.  Tamen 
philosophi  potuerunt  personas  cognoscere 
secundum  appropriata  earum,  cognoscen- 
do  Dei  potentiam,  sapientiam,  bonitatem. 
Haec  Thomas. 

Cui  concordans  Petrus  :  Tribus  (ait)  mo- 
dis  cognoscitur  res.  Primo,  per  propriam 
inventionem  :  sic  nullus  unquam  habuit 
cognitionem  Trinitatis.  Secundo,  per  alte- 
rius  revelationem  :  sic  aliquam  notitiam 
habere  poterant  de  Trinitate  philosophi, 
libros  legis  ac  Prophetarum  legendo,  ut 
Plato,  vel  per  consullationem  deemonum 
addiscendo.  Tertio,  per  revelationem  divi- 
nam  :  sicque  omnes  habere  poterant  qui- 
bus  Deus  voluit  revelare.  Cognoverunt  er- 
go  philosophi  ex  creaturis  non  attributa 
personarum  propria,  sed  attributa  essen- 
tise  personis  appropriata  :  non  in  quantum 
appropriata,  quoniam  sic  eorum  cognitio 
dependet  a  propriis;  sed  cognoverunt  ap- 
propriata  ut  communia,  quia  Deus  per 
essentiam  causa  est  rerum,  unde  illorum 
similitudo  relucet  in  rebus  expressius.  Sic- 
que  solvi  potest  quod  legitur  in  Mercurio 
Trismegisto,  qui  dixit  :  Monas  genuit  mo- 
nadem,  propriumque  in  se  reflexit  ardo- 
rem.  Sibylla  quoque,  ut  recitat  Augusti- 
nus  libro  de  Civitate  Dei,  disseruit :  Ipsum 
nostrum  cognoscite  Dominum  Dei  Filium 
esse.  Item,  quod  refert  Augustinus  septi- 
mo  Confessionum,  quod  in  quodam  Pla- 
tonis  libro  legerit  totum  hoc,  In  principio  /oann.1,1, 
erat  Verbum,  usque  ad  id,  Fuit  homo,  6' u' 
etc,  vel,  Verbum  caro  factum  est  :  quod 
etiam  in  libro  contra  heereses  recitat  de 
Hermete,  qui  fecit  librum  de  Verbo  per- 
fecto.  Ad  quee  omnia  ac  consimilia  dici 
potest,  ipsos  per  doctrinam  aut  revelatio- 
nem  talia  cognovisse,  sicut  et  impius  Ba- 
laam  prophetavit.  Heec  Petrus. 

His  omnino  concordat  Richardus  :  Deum, 
inquiens,  esse  trinum,  ductu  rationis  co- 
gnoscere  non  valemus :  quia  ut  S.  Dionysius 
docet,  Deum  ex  creaturis  cognoscimus  tri- 


230 


IN  LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    III  :    QOEST.    III 


bus  modis,  puta  per  ablationem,  per  cau-  A 
salitatem,  et  per  supereminentiam.  Primo 
cognoscimus  de  Deo  quid  non  sit  :  et  sic 
non  cognoscitur  quod  sit  trinus.  Nec  per 
causalitatem  hoc  potest  cognosci,  quoniam 
omnia  quae  dicuntur  de  Deo  per  respe- 
ctum  ad  creaturas,  ad  essentiam  perti- 
nent,  non  distincte  ad  personas.  Nec  tertio 
modo  id  potest  cognosci.  Sic  namque  co- 
gnoscitur  quantum  ad  supereminentiam 
perfectionum  suarum  quarum  participa- 
tiones  sunt  in  creaturis.  In  nulla  autem 
creatura  invenitur  in  tribus  suppositis  es-  B 
sentia  numero  una.  Haec  Richardus. 

Praeterea,  circa  haec  scribit  Bonaven- 
tura  :  Pluralitas  personarum  cum  unitate 
essentiae,  est  proprium  divinse  essentiae 
solius.  Cujus  simile  nec  reperitur,  nec 
reperiri  potest  in  creaturis,  nec  rationa- 
biliter  cogitari  :  ideo  nullo  modo  trinitas 
personarum  est  cognoscibilis  per  creatu- 
ras,  rationabiliter  ascendendo  a  creatura 
in  Deum.  Sed  licet  non  habeat  omnino 
simile,  habet  tamen  aliquo  modo  quod 
creditur  illi  simile  in  creatura.  Unde  dico  C 
quod  philosophi  nunquam  per  rationem 
cognoverunt  personarum  trinitatem,  nec 
etiam  pluralitatem,  nisi  haberent  aliquem 
habitum  fidei  alicujus,  ut  quidam  haere- 
tici.  Est  autem  alia  trinitas  appropriato- 
rum,  videlicet  unitatis,  veritatis  et  bonita- 
tis,  quam  cognoverunt,  quoniam  evidenter 
simile  habent  in  creaturis.  —  Porro  magi 
defecisse  dicuntur  in  tertio  signo,  quo- 
niam  defecerunt  in  cognitione  effectus 
potissimi  bonitatis,  puta  Redemptionis  : 
quae  bonitas  appropriatur  Spiritui  Sanclo.  D 
—  Denique,  ex  suppositionibus  et  rationi- 
bus  quibus  in  Deo  pluralitas  probatur  per- 
sonarum,  potest  etiam  probari  opposi- 
tum.  Ut  si  taliter  arguatur  :  In  Deo  est 
summa  beatitudo,  ergo  summa  commu- 
nicatio,  summa  caritas,  summa  jucundi- 
tas.  Ergo  Deus  se  ipsum  plene  communi- 
cat,  et  habet  dilectum  sibi  aequalem,  parem 
quoque  consortem,  quum  amor  non  sit 
proprie  ad  se  ipsum,  nulliusque  boni  pos- 
sessio  sit  jucunda  absque  socio.  Sed  ex 


isto  fundamento  potest  probari  opposi- 
tum.  Quum  enim  sit  in  Deo  summa  bea- 
titudo,  quum  beatus  per  essentiam  solus 
sibi  sufficiat  ad  beatitudinem,  non  opor- 
tet  in  Deo  aliam  fateri  personam  ad  ple- 
nam  beatitudinem  aut  jucunditatem.  Item, 
si  ita  quis  arguat  :  In  Deo  est  summa 
perfectio  :  sed  perfectionis  est  sibi  simi- 
lem  in  natura  producere.  Contra  hoc  sic 
argui  potest  :  In  Deo  est  summa  perfectio, 
ergo  aeque  plenae  et  perfectae  est  deitatis 
essentia  in  una  persona  sicut  in  pluribus. 
Sed  sine  necessitate  non  est  ponenda  plu- 
ralitas.  Ergo  non  est  nisi  una  divina  per- 
sona.  Conformiter,  si  sic  arguatur  :  Ad 
simplicitatem  pertinet  posse  esse  in  plu- 
ribus,  ut  patet  de  universali ;  ad  primita- 
tem  quoque  spectat  fontalis  fecunditas  : 
ergo  divinae  essentiae  ratione  suae  immen- 
sae  simplicitatis,  competit  esse  in  pluribus 
personis;  et  Patri  ratione  suae  innascibi- 
litatis  seu  primitatis,  convenit  productio 
alterius  divinae  personae.  Sed  ex  eisdem 
motivis  potest  ad  oppositum  argui,  utpote 
quod  summae  simplicitati  repugnet  et  op- 
ponatur  pluralitas  personarum ;  similiter 
Deo  ratione  suae  primitatis,  conveniat  uni- 
tas,  non  pluralitas,  quia  in  primo  tan- 
quam  in  uno  oportet  esse  statum.  Heec 
Bonaventura  in  Scripto  primi. 

Praeterea  in  Itinerario  ait  :  Ipsum  bo- 
num  est  principalissimum  fundamentum 
contemplationis  emanationum.  Vide  igi- 
tur  quoniam  simpliciter  optimum,  tale  bo- 
num  est  quod  cogitari  non  potest  non 
esse,  et  quo  nil  melius  potest  cogitari  : 
quia  omnino  melius  est  esse,  quam  non 
esse.  Et  hoc  sic  est,  quod  non  potest  recte 
cogitari,  quin  cogitetur  unum  et  trinum. 
Bonum  namque  dicit  aliquid  sui  diffusi- 
vum  :  ideo  summe  bonum,  est  sui  sum- 
me  ac  maxime  diffusivum.  Summa  autem 
diffusio  esse  non  potest,  nisi  sit  actualis 
et  intrinseca,  substantialis  et  hypostatica, 
naturalis  et  voluntaria,  liberalis  et  neces- 
saria,  indeficiens  et  perfecta.  Nisi  ergo  in 
summo  bono  aeternaliter  esset  productio 
actualis  et  consubstantialis,  atque  hypo- 


AN  PER   RATIONEM   PROBARl    POSSIT   TRINITAS    PERSONARUM 


231 


stasis  aeque  nobilis  ut  est  producens  per  A 
modum  generationis  etspirationis,  ita  quod 
sit  seternalis  principii  aeternaliter  com- 
principantis,  sic  quod  in  ea  sit  dilectus 
et  condilectus,  genitus  et  spiratus,  hoc  est 
Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus;  nequa- 
quam  esset  summum  bonum,  quia  non 
se  summe  diffunderet.  Nam  diffusio  ex 
tempore  in  creaturas,  non  est  nisi  cen- 
tralis  seu  punctalis,  respectu  immensita- 
tis,  bonitatis  ac  fecunditatis  divinae.  Unde 
et  illa  est  diffusio  maxima,  in  qua  diffun- 
dens  communicat  alteri  totam  suam  sub-  B 
stantiam.Non  ergo  summum  bonum  esset, 
si  vel  re  vel  intellectu  illa  carere  posset. 
Si  ergo  potes  mentis  oculo  contueri  pu- 
ritatem  bonitatis  quae  est  actus  purus 
principii  caritative  diligentis  gratuito  de- 
bitoque  amore  et  ex  utroque  permixto, 
cujus  est  diffusio  plenissima  per  modum 
naturse  et  voluntatis,  id  est  diffusio  Verbi 
in  quo  omnia  dicuntur,  et  per  modum 
doni  in  quo  cetera  dona  donantur;  potes 
videre  per  summi  boni  communicabilita- 
tem  necesse  esse  trinitatem  Patris  et  Filii  C 
et  Spiritus  Sancti.  Hsec  idem  in  Itinerario. 
At  vero  in  Compendio  seu  Breviloquio 
pauperis,  contestatur  :  Fides  quum  sit 
principium  cultus  Dei,  et  fundamentum 
ejus  qu£e  secundum  pietatem  est  doctri- 
nae,  dictat  de  Deo  sentiendum  esse  altissi- 
me  atque  piissime.  Non  autem  sentiret 
altissime,  nisi  crederet  quod  Deus  posset 
se  summe  communicare;  nec  sentiret  pi- 
issime,  si  crederet  quod  posset  et  nollet. 
Hinc,  ut  altissime  ac  piissime  sentiat,  dicit 
Deum  se  summe  communicare,  aeternali-  D 
ter  habendo  dilectum  et  condilectum,  ac 
per  hoc  esse  unum  et  trinum.  Sicque  in 
unitate  naturae  sunt  tres  personae,  quarum 
prima  a  nulla  est,  secunda  a  sola  prima 
per  generationem,  tertia  vero  a  prima  et 
secunda  per  spirationem  seu  processio- 
nem  :  ita  quod  trinitas  personarum  non 
excludit  a  divina  essentia  summam  uni- 
tatem,  simplicitatem,  immensitatem,  aeter- 
nitatem,incommutabilitalem,necessitatem 
et  primitatem;  quin  potius  includit  sum- 


mam  fecunditatem,  caritatem,  liberalita- 
tem,  germanitatem,  conformitatem  et  in- 
separabilitatem  :  quae  omnia  sana  fides 
intelligit  esse  in  beatissima  Trinitate.  — 
Haec  Bonaventura.  In  cujus  verbis  forsan 
quis  putet  esse  contradictionem,  quia  in 
Scripto  affirmat  Trinitatem  non  posse  per 
rationem  naturalem  probari,  in  aliis  au- 
tem  tractatibus  allegatis  videtur  eamdem 
probare.  Sed  respondendum,  quod  ad  co- 
gnitionem  probationum  hujusmodi  ratio 
non  pertingit,  nisi  supernaturali  lumine 
adjuvetur.  Istae  quoque  probationes  non 
sunt  demonstrationes,  sed  piae  persua- 
siones. 

Insuper,  circa  haec  scribit  irrefragabilis 
Doctor :  Per  naturalem  rationem  ex  se  ipsa 
non  potest  haberi  cognitio  Trinitatis,  quo- 
niam  intellectus  noster  per  naturalem  cor- 
ruptionem  obtenebratus,  deficit  in  cogni- 
tione  eorum  quae  maxime  sunt,  et  ideo 
ex  sua  natura  maxime  cognoscibilia  sunt; 
deficit  quoque  in  his  quae  minime  sunt, 
et  ideo  minime  intelligibilia  sunt,  ut  mo- 
tus  et  tempus  :  quemadmodum  sensus  de- 
ficit  in  extremis,  id  est  in  perceptione 
maxime  et  minime  sensibilium  rerum.Un- 
de  secundum  Bichardum  de  S.  Victore, 
non  deest  argumentum  ad  probandum  Tri- 
nitatem,  id  est  medium  seu  ratio  necessa- 
rio  inferens  esse  trinitatem  personarum  in 
Deo;  sed  tamen  deest  ratio  conferens  ex 
parte  nostra.  Sicque  est  defectus  demon- 
strationis,  non  ex  parte  rei,  sed  intellectus 
nostri,  qui  non  potest  ipsum  medium  in- 
venire,  et  inventum  conferre  ad  conclu- 
dendum  veritatem.  Hinc  ait  Bichardus,  ad 
quaecumque  necessaria  esse,  argumenta 
necessaria  non  deesse,  quamvis  contingat 
ea  industriam  nostram  latere.Cognoverunt 
ergo  philosophi  Patrem  et  Filium  aliquo 
modo,  secundum  Glossam  Exodi  octavo  : 
quia  de  tC  iyaew,  id  est  summo  Patre,  et 
vffi,  id  est  mente  profluente  ab  eo,  phi- 
losophati  sunt.  Sed  usque  ad  tertiam  per- 
sonam  pervenire  non  potuerunt.  Tamen 
secundum  Glossam,  cognitionem  Trinita- 
tis  habuerunt  solum  per  appropriata,  non 


232 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    III  J    QU.EST.    III 


per  propria.  —  Sed  contra  hoc  objicitur.  A 
Nam  sicut  sciverunt  appropriata  Patri  ac 
Filio,  ita  sciverunt  appropriata  Spiritui 
Sancto,  puta  benignitatem  aut  bonitatem; 
et  sicut  nescierunt  proprium  Spiritus  San- 
cti,  sic  nescierunt  proprium  Patris  ac  Fi- 
lii  :  ergo  sicut  ignoraverunt  personam 
Spiritus  Sancti,  sic  ignoraverunt  perso- 
nam  Patris  et  Filii.  Respondetur,  quod  de- 
fecisse  dicuntur  in  cognitione  tertise  per- 
sonae,  quoniam  defecerunt  in  cognitione 
bonitatis  et  benignitatis  :  et  hoc  multipli- 
citer.  Primo,  quia  non  cognoverunt  potis-  B 
simum  bonitatis  divinae  effectum,  videlicet 
Incarnationem  et  mundi  redemptionem. 
Secundo,  quia  etsi  bonitatem  cognoverunt, 
non  tamen  ut  summam  et  primam  boni- 
tatem  sunt  venerati,  quoniam  bona  sua 
sibi  ipsis  attribuerunt.  Tertio,  quia  etsi 
habuerunt  appropriata  duabus  personis, 
videlicet  potentiam  et  sapientiam,  non  ta- 
men  habuerunt  appropriatum  tertiae  per- 
sonae,  utpote  veram  benignitatem.  Haec 
Alexander. 

Denique,  Scotus  et  Franciscus  de  May-  G 
ronis,   aliique  doctores,   communiter   te- 
nent,    quod   superbeatissima   Trinitas   ab 
intellectu  humano  in  lumine  naturali  non 
queat  in  hac  vita  cognosci. 

Postremo  de  hac  quaestione  scribit  ,Egi- 
dius  :  Trinitas  naturali  ratione  non  in- 
notescit,  nec  ex  imagine  ejus  in  nobis 
potest  ostendi  :  quia  secundum  Augusti- 
num  duodecimo  de  Trinitate,  trinitas  in 
nobis  tripliciter  differt  a  Trinitate  quae  est 
in  Deo.  Primo,  quoniam  trinitas  in  ho- 
mine  non  est  homo ;  sed  Trinitas  in  Deo  D 
est  Deus  :  idcirco  simplicior  est.  Secundo, 
quia  trinitas  in  homine  est  una  persona, 
Trinitas  autem  in  Deo  est  in  tribus  per- 
sonis.  Tertio,  quoniam  actus  secundum 
quos  accipitur  trinitas  in  nobis,  non  sunt 
communes  omnibus  viribus  in  quibus  at- 
tenditur  trinitas  :  quia  intellectus  ita  in- 
telligit,  quod  non  vult;  et  voluntas  sic 
vult,  quod  non  intelligit.  In  Deo  autem 
quaelibet  persona  intelligit,  meminit,  et 
vult.     . 


Postremo  id  verum  reor,  quod  sicut  con- 
tra  beatissimaB  Trinitatis  fidem  nequeunt 
demonstrativae  objectiones  adduci,  ita  nec 
ad  ejus  probationem  rationes  queunt  in- 
duci  demonstrativae.  Rursus  opinor,  quod 
rationes  tam  fortes  possunt  induci  ad  su- 
pergloriosissimae  Trinitatis  probationem, 
sicut  ad  ejus  improbationem.  —  Rationes 
autem  Richardi  de  S.  Victore  in  Iibro  suo 
de  Trinitate,  quamvis  demonstrativae  non 
sint,  rationabiliter  tamen  ac  dulciter  per- 
suadent  quod  in  Deo  sit  trinitas  perso- 
narum.  Quae  rationes  supra  in  verbis  Ale- 
xandri  ac  Bonaventurae  sunt  introductae. 
Siquidem  una  fundatur  in  hoc,  quod  in 
Deo  est  caritas  summa,  quae  personam 
diligentem,  personam  dilectam,  et  perso- 
nam  exigit  condilectam.  Nempe  ut  expe- 
rimur,  caritate  nil  dulcius,  nil  melius  est 
censendum.  Estque  caritas  virtus  tendens 
in  aliud,  et  uniens  amato  amantem  :  ad 
cujus  spectat  perfectionem,  ut  amans  et 
amatus  habeant  condilectum,  in  quo  am- 
bobus  aeque  complaceat,  sitque  nexus, 
osculum  et  amplexus  amborum.  Secunda 
ratio  fundatur  in  plenitudine  divinae  feli- 
citatis,  quae  esse  non  valet  absque  cari- 
tatis  deliciis,  quibus  comparari  nil  valet. 
Caritas  autem  perfecta  non  est,  nec  plene 
jucunda  consistere  potest,  nisi  sit  mutua, 
quum  proprium  sit  amoris,  ut  amans  ab 
amato  diligi  velit.  Gratuiti  ergo  amoris 
exhibitio,  amorisque  debiti  recompensa- 
tio,  personarum  pluralitatem  in  Deo  re- 
quirit.  Tertia  ratio  in  plenitudine  gloriae 
Dei  fundatur.  Nil  quippe  gloriosius,  nil 
magnificentius,  quam  nil  sibi  soli  pro- 
prium  reservare,  sed  totum  plene  ac  libe- 
raliter  communicare.  —  Sed  in  hoc  vide- 
tur  defecisse  Richardus,  quod  ea  quae  fidei 
sunt,  ipsamque  superdignissimam  Trini- 
tatem,  putavit  naturalibus  posse  rationi- 
bus  demonstrari.  Imo  ut  Thomas  et  alii 
dicunt,  hoc  in  derogationem  certitudinis 
veritatis  fidei  vergeret,  et  apud  infideles 
fidei  veritatem  irrisioni  exponeret,  dum 
propter  hujusmodi  rationes  putarent  nos 
tam   incomprehensibilibus  fidei  veritati- 


AN  PER   RATIONEM   PROBARI   POSSIT  TRINITAS   PERSONARUM 


233 


bus    praebere   consensum,   quas    rationes  A 
ipsi  se  faciliter  solvere  posse  jactarent. 
Sicque  ex  his  habetur  solutio  primee  in- 
stantiee  ex  Richardo  inductae. 

Ad  secundam  dicendum,  quod  Trisme- 
gistus  in  libro  de  Verbo  perfecto,  non 
videtur  locutus  de  unigenito  Filio  Dei  tan- 
quam  de  vero  Deo,  Patri  consubstantiali 
et  coeequali,  juxta  catholica  fidei  tradi- 
tionem.  Sic  etenim  ait  ibidem  :  Deus  uni- 
versorum  et  omnium  factor  deorum,  se- 
cundum  fecit  dominum,  quia  hunc  fecit 
primum  post  se,  et  solum  ac  unum;  et  B 
bonus  visus  est  ei  atque  plenissimus  om- 
nium  bonorum,  et  in  eo  laetatus  est.  Hic 
est  Filius  Dei  benedicti,  et  bonae  volun- 
tatis,  cujus  nomen  humano  ore  non  potest 
enarrari,  nec  ab  hominibus  indagari  :  su- 
per  homines  enim  est.  Hunc  Deus  dilexit 
unigenitum  suum.  Hsec  Trismegistus.  — In 
cujus  verbis  non  consonat  fidei  sanctae, 
quod  Filium  Dei  asserit  factum,  et  esse 
secundum  a  Patre  :  nisi  forte  acceperit 
facere  multum  extense,  et  dicat  Filium 
esse  secundum  sicut  et  nos  dicimus  Fi-  G 
lium  esse  secundam  in  summa  Trinitate 
personam.  Et  si  tam  recte  sensit  de  Filio 
Dei,  non  habuit  hoc  ex  lumine  natura- 
li  dumtaxat.  —  Denique  ad  auctoritatem 
ejusdem,  videlicet,  Monas  genuit  mona- 
dom,  eodem  modo  respondet  Alexander. 

Albertus  vero  respondet  :  Nescitur  quis 
fuit  iste  Trismegistus ;  et  credo  quod  liber 
confictus  sit  :  omnia  namque  quee  fertur 
dixisse  Trismegistus,  inveni  in  quodam 
libro  magistri  Alani,  confecto  de  quibus- 
dam  generalibus  propositionibus,  quarum  D 
commentum  ibi  supponitur.  Si  tamen  fuit 
philosophus  ante  Christi  incarnationem, 
nec  didicit  ex  libris  veteris  Testamenti, 
neque  ex  revelatione;  tunc  dico  quod  lo- 
quitur  de  uno  Deo  gignente,  id  est  pro- 
ducente  suum  intellectum  in  mundo,  id 
est  exsequente  in  rebus  quod  exemplari- 
ter  in  se  prseconcepit,  ac  cuncta  quee  fecit 
diligente  propter  se  ipsum.  Heec  Albertus. 

Quocirca   sciendum,    quod   plures  fue- 
runt  hoc  nomine  Trismegistus  vocati.  Ait 


enim  octavo  de  Civitate  Dei  Augustinus  : 
Hermes  .Egyptius  qui  dicitur  Trismegi- 
stus,  dicit  alios  deos  factos  a  summo  Deo, 
etc.  Eodem  quoque  asserit  libro  :  Hermes 
major,  qui  vocatur  Mercurius,  avus  pra> 
dicti  Hermetis,  in  Hermopoli  fuit.  Fuit  et 
Trismegistus,  qui  fecit  librum  de  Deitate, 
et  est  dialogus  in  quo  cum  suo  discipulo 
nomine  Asclepio,  disputat  de  summo  Deo 
et  de  natura  deorum. 

At  vero  Thomas  in  prima  parte  Summae 
suse,  queestione  tricesima  secunda,  prae- 
tactam  Trismegisti  auctoritatem  exponit 
sic  :  Quod  Trismegistus  dixit,  Monas  ge- 
nuit  monadem,  et  in  se  suum  reflectit 
ardorem,  non  est  referendum  ad  generati- 
onem  Filii  vel  processionem  Spiritus  San- 
cti,  sed  ad  productionem  mundi,  quoniam 
unus  Deus  produxit  unum  mundum  pro- 
pter  sui  ipsius  amorem.  Et  hoc  cum  ex- 
positione  Alberti  coincidit. 

Verumtamen  potius  reor,  quod  Trismegi- 
stus  per  Monadem  gignentem  intellexerit 
Deum  verum,  quem  Platonici  nominave- 
runt  Patrem;  atque  per  Monadem  geni- 
tam,  primam  mentem  a  summo  Deo  cre- 
atam,  et  pree  omni  creatura  Deo  valde 
consimilem,  rerumque  omnium  speciebus 
plenam  ac  resplendentem  :  propter  quocl 
eam  nominaverunt  prolem  ac  filium,  imo 
et  unigenitum  Dei,  attamen  puram  crea- 
turam.Hinc  super  Somnium  Scipionis  nar- 
rat  Macrobius  :  Posuerunt  Platonici  ens 
unum  primum  ac  summum,  quod  lotius 
universitatis  patrem  vocabant;  aliam  vero 
substantiam  ponebant  sub  eo,  quam  votiv, 
seu  mentem  aut  paternum  mtellectum, 
nuncupaverunt,  in  qua  omnium  rerum  ra- 
tiones  ac  species  relucerent.  —  Hoc  idem 
in  prima  parte  recitat  Thomas.  Qui  et  in 
Summa  contra  gentiles,  libro  quarto,  sexto 
capitulo,  protestatur  :  Positio  Arii  alque 
Eunomii,  dicentium  Filium  Dei  puram 
esse  creaturam,  exorta  videtur  ex  dictis 
Platonicorum  :  qui  posuerunt  summum 
Deum  patrem,  a  quo  primitus  effluxisse 
dixerunt  quamdam  mentem,  in  qua  sunt 
omnium  rerum  formee,  superiorem  ceteris 


234 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QILEST.    III 


omnibus  :  post  quam  ponebant  animam 
mundi,  deinde  alias  creaturas.  Idem  pro 
parte  ait  Henricus.  Consonat  quoque  nar- 
ratio  hffic  Augustino,  qui  decimo  de  Ci- 
vitate  Dei  affirmat  :  Plotinus  Plalonicus 
disputans  de  tribus  principalibus  substan- 
tiis,  ponit  Deum  patrem,  et  mentem  pa- 
ternam,  et  animae  naturam.  Similiter  Por- 
phyrius  ponit  tria  principia,  scilicet  Deum 
patrem,  Deum  filium,  quem  dicit  mentem 
paternam,  et  medium  utriusque,  quem 
obscure  expressit.  Ex  hoc  patet  ad  ter- 
tium  solutio. 

Quarta  vero  objectio  jam  in  ista  quae- 
stione  soluta  est. 

Ad  quintam  respondet  Albertus,  quod 
Aristoteles  non  intellexit  Trinitatem,  ni- 
si  forsan  per  appropriata.  Sed  secundum 
Commentatorem  intendit  ibi,  quod  pro- 
pter  tres  perfectiones  rei  in  se,  secundum 
quod  corpus  in  trina  dimensione  perfe- 
ctum  est,  linea  vero  et  superficies  imper- 
fecta,  eo  quod  una  dimensio  eis  addi  po- 
test;  et  secundum  ordinem  circuli  in  motu 
coeli  et  in  figura  mundi,  eo  quod  linea 
recipit  additionem,  non  circulus;  et  pro- 
pter  perfectionem  universitatis,  quae  est 
ex  hoc  quod  impossibile  est  addere  mun- 
do,  quum  sit  ex  materia  sua  tota,  et  nihil 
de  materia  sua  sit  extra  ipsum  :  ob  has, 
inquam,  tres  rerum  perfectiones,  magni- 
ficabant  antiqui  Deum  sacrificiis  tribus ; 
non  autem  confitebantur  eum  esse  unum 
et  trinum.  Huic  responsioni  concordat 
quod  ait  Thomas  :  Non  est  intelligendum 
quod  Aristoteles  numerum  ternarium  po- 
suit  in  divinis,  sed  vult  dicere  quod  an- 
tiqui  utebantur  numero  ternario  in  sa- 
crificiis  et  orationibus,  propter  quamdam 
ternarii  numeri  perfectionem.  —  Verum 
huic  objici  potest  solutioni,  quia  ut  tangit 
Alexander,  Philosophus  ibi  ostendit  quod 
ternarius  est  numerus  omnis  rei,  et  in- 
ducit  in  naturalibus,  mathematicis.  et  di- 
vinis  :  in  naturalibus,  ut  motus  a  medio, 
motus  ad  medium,  et  motus  circa  medi- 
um;  in  mathematicis,  ut  linea,  superficies, 
corpus;  in  divinis  similiter.Unde  dicit:Hoc 


A  numero  adhibuimus  nos  ipsos  magnifica- 
re  Deum  unum  creatorem,eminentem  pro- 
prietatibus  eorum  quee  creata  sunt.  Et 
respondendum  quod  verba  Philosophi  sa- 
tis  obscura  videntur,  et  a  diversis  diver- 
simode  exponuntur. 

Ad  sextam  respondet  Thomas  in  prima 
parte  Summae  suae,  quod  in  libris  Plato- 
nicorum  invenitur,  In  principio  erat  Ver- 
bum  :  non  secundum  quod  Verbum  signi- 
ficat  personam  genitam  in  divinis,  sed 
prout  Verbum  intelligitur  ratio  idealis  re- 

B  rum  in  Deo  per  quam  omnia  condidit, 
quae  Filio  appropriatur.  Cui  responsioni 
concordat  quod  Albertus  in  commento  suo 
super  librum  de  Causis,  affirmat  ipsum 
Avicebron  in  libro  Fontis  vitae  scripsisse, 
quod  Pater  omnia  agit  secundum  verbum 
intus  conceptum.  Potest  etiam  dici  quod 
quidam  Platonici  fuerunt  christiani  :  in 
quorum  libris  philosophicis  potuit  Augu- 
stinus  talia  invenire.  Unde  decimo  de  Civi- 
tate  Dei  recitat  Augustinus  :  Quidam  Pla- 
tonicus  dixit  initium  Evangelii  secundum 

C  Joannem,  In  principio  erat  Verbum,  usque  /oonn.i.il 
ibi,  Fuit  homo  missus  a  Deo,  aureis  litte-  6- 
ris  conscribendum,  et  per  omnes  Ecclesias 
in  locis  eminentissimis  proponendum.  Al- 
bertus  quoque  hic  refert  :  Secundum  Au- 
gustinum  in  libro  de  Doctrina  christiana, 
Plato  curiosus  in  inspectione  librorum, 
descendit  a  Grsscia  in  .Egyptum  atque 
Judeeam,  ut  videret  libros  Moysis  ac  Pro- 
phetarum,  et  ibi  didicit  loqui  de  Patre 
et  Filio,  et  non  ductu  naturalis  rationis. 
Hffic  Albertus.  Octavo  quoque  de  Civitate 

D  Dei,  videtur  Augustinus  sentire  quod  Pla- 
to  didicit  per  interpretem  Moysis  libros ; 
et  quod  ad  Moysen  dixit  Deus,  Ego  sum  ExoA.  m\ 
qui  sum,  hsec  dices  filiis  Israel,  Qui  est,  14- 
misit  me  ad  vos,  Plato  vehementer  tenuit 
ac  diligentissime  commendavit  memoriae. 
Ad  septimum  Thomas,  Petrus  et  Richar- 
dus  respondent,  quod  infinita  bonitas  Dei 
repreesentatur  in  creaturarum  productio- 
ne  :  quia  infinitse  virtutis  est,  aliquid  ex 
nihilo  producere.  Nec  oportet  si  infinita 
bonitas  communicat  se,  quod  aliquid  in- 


QILEST.    IV   :    QUALITER   TRINITAS    REPR.ESENTETUR   IN   CREATURIS    PER   VESTIGIUM        235 


finitum  a  Deo  procedat,  sed  procedens 
secundum  modum  suum  participet  ac  re- 
cipiat  bonitatem  divinam.Ad  auctoritatem 
et  probationes  Richardi,  Thomas  in  pri- 
ma  parte  respondet  :  Ad  aliquid  proban- 
dum  dupliciter  inducitur  ratio.  Uno  mo- 
do,  ad  probandum  sufficienter  radicem 
rei  :  quemadmodum  in  scientia  naturali 
probatur  quod  motus  cceli  est  uniformis 
velocitatis.  Alio  modo  inducitur  ratio,  non 
quae  sufficienter  probet  radicem,  sed  quae 
radici  jam  positae  ostendat  congruere  se- 
quentes  effectus  :  sicut  in  astrologia  po- 
nitur  ratio  excontricorum  et  epicyclorum 
ex  hoc,  quod  eis  positis,  possunt  salvari 
ea  quee  sensibiliter  apparent  circa  motus 
ccelestes;  non  tamen  haec  ratio  sufficien- 
ter  probat  talia  oportere  poni,  quia  et  alia 
positione  facta,  possent  fortassis  illa  in 
motibus  ccelestibus  sic  apparentia  salvari. 
Porro  qui  trinitatem  personarum  nititur 
naturali  ratione  probare,  dupliciter  dero- 
gat  fidei.  Primo,  quoad  ejus  dignitatem, 
quae  est  ut  sit  de  rebus  invisibilibus  trans- 
cendentibus  rationem,  juxta  illud  ad  He- 
.  braeos  :  Fides  est  argumentum  non  appa- 
rentium.  Secundo,  quantum  ad  utilitatem 
trahendi  infideles  ad  fidem.  Quum  enim 
quis  ad  probandum  quae  fidei  sunt,  indu- 
cit  rationes  non  cogentes,  cedit  in  irrisio- 
nem  infidelium,  qui  putant  quod  hujus- 
modi  rationibus  innitamur,  et  propter  eas 
credamus.  Haec  Thomas. 

Ad  ultimum  respondendum,  quod  ema- 
nationes  creaturarum  altiori  modo  conve- 
niunt  Deo  quam  rebus  creatis. 


QUiESTIO     IV 

OUarto  quseritur,  Qualiter  Trinitas 
adoranda  reprsesentetur,  relu- 
ceat  et  cognoscatur  in  creaturis 
per  vestigium. 

Et  videtur  quod  nullo  modo.Primo,  quo- 
niam  Trinitas  superdignissima  non  potest 
ex  creaturis  naturali  ratione  cognosci,  ut 


A  in  praecedenti  patuit  quaestione  :  ergo  non 
relucet  in  eis.  Quod  enim  relucet  in  alio, 
potest  cognosci  ex  illo  tanquam  in  spe- 
culo.  —  Secundo,  quia  vestigium  est  quae- 
dam  impressio  ex  re  corporali  ac  mobi- 
li  :  Deus  autem  incorporalis  immobilisque 
consistit.  Ergo  effectus  ejus  in  creaturis 
non  potest  dici  vestigium.  —  Tertio,  ve- 
stigium  est  figuratio  lineamenlorum  pedis 
in  pulvere  :  Deus  vero  quum  sit  infinitus 
et  maxime  simplex,  infigurabilis  est.  — 
Quarto,  vestigium  est  quaedam  similitudo 

B  alterius  :  similitudo  vero,  secundum  Phi- 
losophum,  est  rerum  differentium  eadem 
qualitas.  Creatoris  vero  et  creaturae  non 
est  eadem  qualitas.  Ergo  Deus  non  reprae- 
sentatur  in  creaturis  per  modum  vestigii. 
—  Quinto,  quia  in  Psalmo  habetur  :  Ve-  Ps. um, 
stigia  tua  non  cognoscentur.  Jn  libro  Job  20' 
quoque  dicitur  :  Forsitan  vestigia  Dei  com-  Job  »,  7. 
prehendes?  Quasi  dicat,  Non.  Ergo  Trini- 
tas  ex  creaturis  non    potest  per  modum 
vestigii  deprehendi. 
In  oppositum  est  auctoritas  Magistri  in 

C  littera,  imo  Augustini,  atque  Scripturae. 

Circa  materiam  hanc  multae  a  doctori- 
bus  quaestiones  moventur,  multaque  pul- 
chra  scribuntur.Quae,  ut  vitetur  prolixitas, 
volo  compendiosius  quo  potero  sub  hujus 
quaestionis  determinatione  concludere. 

Itaque  circa  haec  scribit  Albertus  :  Co- 
gnitio  Dei  per  vestigium,  includit  tria  es- 
sentialia  sibi.  Primum  est,  ut  vestigium 
in  ratione  vestigii  cognoscatur.  Secundum, 
ut  ab  ipso  inquisitiva  cognitio  Creatoris 
D  incipiat. Tertio,  ut  utens  vestigio,  sit  aliquo 
modo  capax  notitiae  Creatoris.  —  Ex  quibus 
patet  primo  solutio  quaestionis  qua  quae- 
ritur,  utrum  angeli  cognoscant  Deum  per 
vestigia  creaturee.  Et  dicendum  quod  non, 
duplici  ratione.  Primo,  quoniam  angeli 
non  indigent  collativa  cognitione,  quia 
cognoscunt  intellectu  deiformi  atque  in- 
tuitu  simplici,  ut  S.  Dionysius  docet.  Se- 
cundo,  quoniam  angelorum  cognitio  non 
incipit  a  creatura,  ut  sic  in  Creatorem 
deveniant,    sed    potius   econtrario.    Unde 


236 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  \    QILEST.    IV 


quarto  super  Genesim  asserit  Augustinus,  A 
quod  angelorum  cognitio  de  rebus  creatis 
incipit  in  Deo,  et  terminatur  in  creatura. 
Sanctus  quoque  Bernardus  quinto  de  Con- 
sideratione  locutus  est,  quod  non  opus 
est  scalis  tenenti  jam  solium.  Et  loquitur 
de  angelis,  qui  ad  cognoscendum  Deum 
non  indigent  scala  vestigii  neque  imagi- 
nis.  —  Deinde  ex  his  patet  solutio  quaesti- 
onis,  an  bruta  cognoscant  Deum  per  ve- 
stigium,  eo  quod  in  Scripturis  dicantur 
Deo  obedire,  et  tempus  suum  cognoscere. 
Et  respondendum  quod  non.  Primo,  quia  B 
non  sunt  divinae  cognitionis  capacia.  Se- 
cundo,  quia  non  noscunt  vestigium  sub 
ratione  vestigii,  quia  non  conferunt  unum 
ad  aliud.  Hinc  secundum  Damascenum, 
aguntur  seu  moventur  et  impelluntur  a 
natura  et  auctore  naturae,  magis  quam 
agant  per  apprehensionem.  Quamvis  enim 
/er.vm,7.  apprehendat  milvus  venire  tempus  suum, 
tamen  ad  hoc  incitatur  qualitatibus  cor- 
poris,  ut  calore  temporis.  Cujus  signum 
est,  quod  omnia  bruta  ejusdem  speciei 
similiter  operantur  :  sicut  omnis  hirundo  C 
eodem  modo  nidificat.  Quod  non  esset,  si 
sequerentur  apprehensionem  ut  artem,  ut 
in  mechanicis  patet.  Hinc  constat  quod 
homini  proprie  competat  Deum  unum  ac 
trinum  per  vestigia  noscere.Haec  Albertus. 
Quibus  consonat  quod  Thomas  ait  in 
Scripto  :  Quamvis  angelus  cognoscat  di- 
vinam  bonitatem  relucere  in  creatura,  non 
tamen  ex  notitia  creaturae  pertingit  in 
notitiam  Creatoris.  Idcirco  nec  angelis 
nec  beatis  hominibus  convenit  cognosce- 
re  Deum  per  creaturas,  quia  a  Creatoris  D 
cognitione  procedunt  in  creaturas. 

Hinc  Petrus  clarius  ait  :  Aliud  est  co- 
gnoscere  per  vestigium,  aliud  in  vesti- 
gio.  Nam  primo  modo,  notatur  medium 
cognoscendi;  secundo  modo,objectum.Ita- 
que  homo  viator  cognoscit  Deum  in  ve- 
stigio,  et  per  vestigium  ;  angelus  et  homo 
comprehensor  in  vestigio,  non  per  vesti- 
gium ;  brutum,  nullo  modo.  Haec  Petrus. 
Hinc  Richardus  :  Quamvis  intellectus 
beatus  Deum  non  noscat  per  creaturam, 


tamen  cognoscit  eum  in  creatura  :  quia 
cognoscere  Deum  per  creaturam,  est  per 
agnitionem  creaturae  discurrendo  ad  Crea- 
toris  cognitionem  ascendere,  quantum  ad 
aliquid  quod  alias  non  agnoscebatur  de 
eo,  sicut  cognoscere  conclusionem  per 
principia  :  quod  Beatis  non  convenit.  Por-- 
ro  cognoscere  Deum  in  creatura,  est  ita 
perfecte  cognoscere  creaturam,  quod  una 
cognitione  et  sine  discursu  cognoscit  Deum, 
quantum  ad  id  quod  de  ipso  in  creatura 
refulget  :  sicut  cognoscere  conclusionem 
in  principio,  est  tam  perfecte  cognoscere 
ipsum  principium,  quod  eodem  intuitu 
cognoscatur  conclusio.  Hihc  Beati  vident 
Deum  in  creaturis.  Haec  Richardus. 

Bonaventura  quoque  :  Aliud  (inquit)  est 
cognocere  Deum  in  creatura,  aliud  per 
creaturam.  Cognoscere  Deum  in  creatura, 
est  cognoscere  praesentiam  influentiamque 
ipsius  in  rebus  creatis  :  quod  est  viatorum 
semiplene,  comprehensorum  autem  per- 
fecte.  Cognoscere  vero  Deum  per  creatu- 
ram,  est  elevari  a  notitia  creaturae  ad  Dei 
cognitionem  tanquam  per  scalam  :  quod 
est  proprium  viatorum.  Quod  tamen  aliter 
convenit  homini  in  statu  naturae  institutae 
seu  integrae,  et  in  statu  naturae  lapsae  : 
quia  in  statu  illo  primo  cognovit  Deum  per 
creaturam  tanquam  per  speculum  clarum, 
sed  post  lapsum  tanquam  per  speculum 
obscurum  et  aenigma,  propter  intellectus 
obnubilationem  et  rerum  pejorationem. 
—  Haec  Bonaventura.  Et  idem  Alexander. 

Instantiae  autem  inductae  aliud  non  con- 
vincunt,  nisi  quod  Deus  seu  Trinitas  non 
potest  per  vestigium  nisi  obscure  cogno- 
sci,  quemadmodum  et  vestigium  obscure 
et  imperfecte  Deum  ac  Trinitatem  re- 
praesentat. 

Consequenter  quaeritur,  quid  sit  vesti- 
gium.  Respondet  Albertus  :  Vestigium  est 
repraesentatio  seu  deprehensio  alicujus  per 
figuram  pedis  impressam  in  via.  Sicque 
vestigium  est  similitudo  dupliciter  defici- 
ens  in  repraesentatione  ejus  cujus  est  ve- 
stigium.  Primo,  quia  est  similitudo  partis, 


QUALITER   TRINITAS   REPR.ESENTETUR    IN   CREATURIS   PER  VESTIGIUM 


237 


videlicet  pedis,  non  totius.  Secundo,  quo- 
niam  est  confusa  similitudo  partis,  eam 
repraesentans  quoad  superficiem  ejus  infe- 
riorem;  nec  repraesentat  an  pes  sit  spissus, 
aut  aliter  bene  dispositus.  Hinc  vestigium 
transumitur  ad  designandam  confusam  si- 
.  militudinem  artificis  primi  in  suo  effectu, 
in  quo  imperfecte  relucet.  Hinc  in  fine 
hujus  capituli  ait  Magister,  quod  videntes 
per  vestigium,  de  longinquo  et  per  um- 
bram  viderunt  veritatem,  cognoscendo  ob- 
scure  Deum  trinum  per  appropriata,  non 
per  propria.  Haec  Albertus. 

Qui  quaerit  deinceps,  quot  sint  partes 
vestigii.  Et  respondet,  Tres,  ut  habetur  in 
textu,  videlicet  unitas,  species,  ordo.  Porro 
in  Sapientia  ponuntur  haec  tria  :  numerus, 
pondus,  mensura.  Alibi  vero  ponit  Augu- 
stinus  modum,  speciem,  et  ordinem.  Au- 
gustinus  etiam  et  Bernardus  alibi  ponunt 
haec  tria  :  unitatem,  veritatem,  et  bonita- 
tem.  Trinitas  enim  creati  vestigii  sumitur 
ex  ratione  qua  creatura  exit  a  Creatore,  et 
secundum  habitudinem  creaturae  ad  Grea- 
torem  relucet  in  creatura.  Unde  Basilius 
in  quodam  sermone  super  principio  Pro- 
verbiorum,  tractans  illud,  Cceli  enarrant, 
ait  :  Sunt  quaedam  rationes  atque  sermo- 
nes  sapientiae  quae  ante  omnia  inserta  sunt 
creaturis,  illa  videlicet  ratio  per  quam 
unumquodque  a  Sapientia  summa  est  pro- 
creatum,  per  quam  etiam  creatura  tacens 
clamat,  et  Creatorem  suum  fatetur.  Idcir- 
co  per  tria  quse  sunt  in  Creatore,  tripli- 
catur  :  ut  quoddam  conveniat  potentiae,  ut 
unitas,  quae  quasi  fundat  rem  ipsam;  et 
quoddam  sapientiae,  ut  species,  per  quam 
res  cognoscitur;  et  quoddam  bonitati,  ut 
ordo  ad  perfectionem. 

Tertio  quaeritur  de  ratione  enumeratio- 
nis  diversorum  vestigiorum  :  quia  ut  ta- 
ctum  est,  in  libro  Sapientiae  ponuntur  haec 
tria  :  numerus,  pondus,  et  mensura.  Au- 
gustinus  super  Genesim  ponit  haec  tria  : 
modus,  species,  ordo.  Bernardus  :  unum, 
verum,  et  bonum.  Glossa  super  psalmum, 
Bonum  est  confiteri  Domino,  ponit  haec 
tria  :  substantia,  species,  virtus.  In  Ccele- 


A  sti  hierarchia  undecimo  capitulo,  ponun- 
tur  essentia,  virtus,  et  operatio.  Octavo  de 
Civitate  Dei  ponuntur  haec  tria  :  causa 
subsistendi,  ratio  intelligendi,  ordo  viven- 
di.  In  libro  LXXXIII  Quaestionum  ponun- 
tur,  quod  constat,  quod  congruit,  quod 
discernitur.  Sunt  quoque  alii  plures  modi 
enumerandi  ista  vestigia  :  qui  omnes  pa- 
tebunt,  si  ratio  enumerationis  omnium 
istorum  bene  pensetur. 

Hinc  advertendum,  quod  res  tripliciter 
consideratur,  videlicet  in  se,  in  opere,  et 

B  in  comparatione  ad  hominem,  ad  cujus 
eruditionem  et  usum  est  facta.  In  se  vero 
consideratur  tripliciter,  puta  in  fieri,  in 
esse,  et  in  sua  ultima  perfectione.  Porro 
in  fieri  sunt  tria  illa  Sapientiae  undecimo  Sop.xi,2i. 
enumerata,  scilicet  numerus,  pondus,  men- 
sura.  Numerus  enim  refertur  ac  pertinet 
ad  substantiam  principiorum  constituen- 
tium  rem,  secundum  quod  unum  cum  alio 
facit  numerum  in  constituendo  totum  es- 
se.  Pondus  autem  refertur  ad  inclinationes 
principiorum   illorum   ad  esse ;  mensura 

C  vero,  ad  proportionem  ipsius  esse  termi- 
nantis  principia  inclinata  ad  ipsum.  — 
Praeterea  modus,  species,  et  ordo,  refe- 
runtur  ad  rem  secundum  quod  est  in  esse. 
Modus  namque,  secundum  Augustinum, 
est  qui  praefigit  unicuique  mensuram  sui 
esse  :  ideo  est  a  forma,  quae  tribuit  esse ; 
et  ubi  terminatur  praecedens  trinitas,  ut- 
pote  numerus,  pondus,  mensura,  ibi  in- 
cipit  ista,  sicut  esse  est  post  fieri.  Simili- 
ter  species,  quum  ipsa  sit  id  quo  res  est, 
et  propria  rei  natura,  dans  esse  ei  in  quo 

D  est,  patet  quod  ipsa  non  est  rei  nisi  se- 
cundum  quod  est  in  esse.  Primus  autem 
ordo  rei,  est  ad  permanentiam  et  quietem 
in  suo  esse,  atque  ad  locum  suae  naturae 
proprium,  vel  corporalem  aut  spiritualem, 
qui  consequitur  ex  tali  esse,  quod  est  a 
forma.  —  Insuper  tertia  trinitas  vestigii, 
scilicet  unum,  verum,  bonum,  accipitur 
in  re  secundum  quod  perfecta  est  perfe- 
ctione  ultima.  Unum  enim,  ut  ait  Philoso- 
phus,  est  indivisum  in  se,  et  divisum  ab 
aliis.  Nihil  autem  est  indivisum  in  se,  nisi 


238 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QU^EST.    IV 


quod  suis  finibus  continetur  intra  se  :  et  A 
hoc  est  quod  clauditur  metis  suorum  de- 
finientium.  Hoc  autem  est  quod  in  natura 
locatum  seu  constitutum  est  in  esse  ordi- 
nato.  Unde  patet  quod  unum  includit  et 
habet  in  se  ordinem,  et  per  consequens 
omnia  praecedentia  ordinem,  utpote  nu- 
merum,  pondus,  mensuram,  modum,  ac 
speciem.  Quumque  verum  sit  quod  exem- 
plariter  est  a  vero,  seu  id  quod  est  per 
verum,  supponitur  propria  rei  substantia: 
sicque  verum  supponit  unum,  bonum  au- 
tem  dicit  indivisionem  a  fine,  et  finis  est  B 
ultimum  complementum :  ideo  bonum  prae- 
supponit  verum  et  unum.  Sicque  haec  tria 
conveniunt  rei,  prout  est  in  ultimo  com- 
plemento. 

Secunda  consideratio  rei,  est  secundum 
quod  est  in  opere.  Sicque  denuo  tripliciter 
consideratur  :  primo,  secundum  disponen- 
tia  ad  opus ;  secundo,  prout  est  in  actu 
seu  exercitio  operis;  tertio,  prout  est  in 
fine  intento  per  opus.  Juxta  primam  con- 
siderationem  sumuntur  tria  illa  in  Glossa 
Psalmi  expressa,  videlicet  substantia,  spe-  C 
cies,  et  virtus.  Substantia  enim  ponit  ens 
in  se  perfectum  :  ideo  praesupponit  bo- 
num,  et  per  consequens  omnia  prseceden- 
tia  bonum.  Substantia  quippe  est  a  qua 
egreditur  actus  seu  operatio  :  quoniam  ac- 
tus  sunt  particularium  et  compositorum. 
Omnis  vero  substantia  agit  per  formam. 
Hinc  species  importat  primum  disponens 
ad  opus.  Species  autem  non  elicit  opera 
nisi  per  virtutem.  Ideo  virtus  est  imme- 
diate  disponens  ad  opus.  Ideo  tribus  illis 
sufficienter  disponitur  res  ad  operandum,  D 
puta  :  substantia,  a  qua  egreditur  actus ; 
specie,  secundum  quam  est  actus ;  et  vir- 
tute  activa,  quae  est  immediatum  princi- 
pium  operis.  —  Juxta  secundam  conside- 
rationem  sumuntur  tria  illa  a  B.  Dionysio 
posita,  scilicet  essentia,  virtus,  et  opera- 
tio  :  quae  sunt  in  re,  secundum  quod  res 
est  in  opere.  Essentia  namque  hic  ponitur 
pro  natura,  secundum  quod  natura  est 
principium  motus  et  status.  Virtus  autem 
est  ultimus   potentiae  prolapsus  in  opus. 


Operatio  vero  designat  exercitium  actus. 
Unde  faciliter  patet  qualiter  in  his  prae- 
cedentia  cuncta  clauduntur.  —  Juxta  terti- 
am  considerationem  accipiuntur  haec  tria: 
substantia,  species,  ratio,  scilicet,  prout 
res  est  in  fine  intento  per  opus.  Sicque 
substantia  designat  substantiam  actualiter . 
agentem  ;  species  vero,  determinationem 
sui  in  actu  hoc  vel  illo,  qui  actus  est  se- 
cundum  naturam  suae  formae  vel  sui  es- 
se ;  ratio  autem  dicit  finem  intentum.  Et 
tunc  iterum  posterius  prsecedentia  sem- 
per  praesupponit. 

At  vero  tria  illa  ab  Augustino  in  libro 
de  Civitate  Dei  expressa,  videlicet  causa 
subsistendi,  ratio  intelligendi,  et  ordo  vi- 
vendi,  non  dicunt  aliquid  in  creatura,  sed 
magis  in  Deo,  secundum  divisionem  trium 
scientiarum,  videlicet  scientiae  naturalis, 
rationalis,  atque  moralis,  ut  dicit  ibidem 
Augustinus.  Haec  namque  in  Deo  osten- 
dunt  quod  ipse  est  causa  subsistendi  na- 
turalibus,  ratio  intelligendi  rationalibus 
quae  in  nudis  ac  puris  intellectibus  con- 
sistunt,  et  ordo  vivendi  qui  in  moralibus 
quaeritur,  quae  non  sunt  ut  sciamus,  seu 
gratia  contemplationis,  sed  ut  boni  fiamus. 

Tertia  consideratio  rei,  est  secundum 
quod  ordinatur  ad  intellectum  affectum- 
que  hominis,  quem  juvant  et  instruunt 
res  creatae.  Et  sic  rursus  est  triplex  consi- 
deratio  rei  :  prima,  secundum  quod  dis- 
ponitur  ad  intellectum  atque  affectum ; 
secunda,  prout  est  in  intellectu  et  affectu; 
tertia,  prout  est  in  effectu  consequente  se 
secundum  quod  est  in  intellectu  et  affe- 
ctu.  Et  primo  modo  accipiuntur  haec  tria  : 
quod  constat,  quod  congruit,  quod  discer- 
nitur.  Nihil  enim  secundum  naturam  con- 
slat,  nisi  quod  stat  in  perfectione  naturae 
ac  potestatis  :  tunc  enim  constat,  id  est, 
simul  stat.  Sed  perfectio  naturae  est  in 
tribus  primis  ternariis,  scilicet,  numero, 
pondere,  mensura;  perfectio  autem  pote- 
statis  est  in  tribus  secundis,  videlicet  mo- 
do,  specie,  ordine.  Ergo,  quod  constat, 
praesupponit  praecedentia  cuncta.  Porro, 
quod  congruit,  notat  ordinem  quemdam 


QUALITER   TRINITAS   REPR.ESENTETUR   IN   CREATURIS   PER   VESTIGIUM 


239 


Insulis 


ad  aliud,  praesertim  ad  hominem,  cui  con- 
gruit  in  usu  vitae.  Quod  autem  discernitur, 
dicit  respectum  ad  intellectum.  —  Deni- 
que  tria  haec,  verum,  bonum,  pulchrum, 
sunt  in  re  exsistente  in  affectu  et  intel- 
lectu.  Verum  namque  est  finis  intellectus 
.speculativi,  ut  dicit  Philosophus;  et  bo- 
num  est  finis  potentiae  affectivae  ;  pul- 
chrum  autem  designat  venustatem  de- 
centiamque  affectus  secundum  rationem 
honesti.  — ■  Haec  Albertus. 

De  his  scribit  Bonaventura  :  Res  creata 
habet  tripliciter  considerari  :  aut  in  se, 
aut  in  comparatione  ad  alias  creaturas, 
aut  in  comparatione  ad  primam  causam. 
Et  secundum  omnes  hos  modos,  contingit 
reperiri  trinitatem  quamdam  vestigialem 
in  rebus  dupliciter.  Si  enim  consideretur 
in  se,  aut  quantum  ad  se,  hoc  est,  aut  in 
quantum  ad  substantiam  principiorum  : 
et  sic  est  trinitas  ista,  materia,  forma,  com- 
Aianus  ab  positio,  quse  ponitur  in  Iibro  de  Regulis 
fidei ;  aut  quantum  ad  habitudines  :  et  sic 
est  illa,  numerus,  pondus,  mensura.  Jn 
numero  namque  intelligitur  principiorum 
distinctio  ;  in  pondere,  propria  ipsorum 
inclinatio ;  in  mensura  autem,  eorum  ad 
invicem  proportio.  At  vero  si  consideretur 
una  creatura  in  comparatione  ad  alias 
creaturas,  hoc  potest  esse,  vel  in  quan- 
tum  agit  actione  naturali  :  et  sic  sumitur 
trinitas  illa  Dionysii,  substantia,  virtus,  et 
operatio;  aut  in  quantum  agit  actione  spi- 
rituali  :  sicque  sumitur  illa,  quod  constat, 
quod  congruit,  quod  discernitur.  Si  vero 
consideretur  creatura  per  respectum  ad 
Deum,  hoc  potest  esse  dupliciter  :  aut  in 
quantum  refertur  tantum  :  et  sic  est  illa, 
modus,  species,  ordo;  aut  in  quantum  re- 
fertur  et  assimilatur  :  et  ita  est  illa,  uni- 
tas,  veritas,  bonitas.  Quoniam  ergo  vesti- 
gium  attenditur  in  comparatione  ad  Deum 
proprie,  ideo  in  his  ultimis  conditionibus 
proprie  accipitur  vestigium.  Et  quoniam 
magna  est  inter  istas  conditiones  conveni- 
entia,  idcirco  Magister  miscet  haec  invicem 
propter  mutuam  convenientiam  et  corre- 
spondentiam.    Nam    unitas    correspondet 


A  modo,  qui  respicit  Deum  ut  causam  effici- 
entem;  veritas  correspondet  speciei,  quse 
respicit  Deum  ut  causam  exemplarem  ; 
bonitas  ordini,  qui  respicit  Deum  ut  cau- 
sam  finalem.  Haec  Bonaventura  in  Scripto. 
Porro  in  Itinerario  mentis  super  his  dif- 
fusius  tractat,  inter  cetera  dicens  :  Mundus 
iste  sensibilis  intrat  in  animam  per  portas 
quinque  sensuum,  non  per  substantiam 
suam,  sed  per  suam  similitudinem,  quae 
primo  generatur  in  medio,  deinde  in  orga- 
no,  et  ab  organo  exteriori  in  interius  or- 

B  ganum,  deinceps  in  vim  intellectualiter 
apprehensivam.  Ex  perceptione  quoque 
sensibilis  convenientis  oritur  delectatio, 
deinde  perfecta  dijudicatio  intellectiva. 
Haec  sunt  vestigia  in  quibus  Deum  possu- 
mus  speculari.  Quum  enim  species  appre- 
hensa,  sit  similitudo  ab  objecto  in  medio 
genita,  atque  deinceps  organo  impressa, 
sicque  in  suum  ducat  principium,  utpote 
in  objectum  cognoscendum  :  manifeste  in- 
sinuat,  quod  lux  illa  aeterna  gignit  ex  se 
similitudinem  sui,  puta  splendorem  sibi 

C  aequalem,  consubstantialem  et  coaeternum; 
et  quod  imago  illa  Dei  Patris,  in  toto  mun- 
do  quasi  in  medio,  producit  similitudi- 
nem  sui  in  suis  effectibus,  et  per  gratiam 
unionis  unitur  rationali  naturae,  quemad- 
modum  species  sensibilis  organo  corpo- 
rali.  Si  ergo  omnia  cognoscibilia  habent 
sui  speciem  seu  similitudinem  generare, 
manifeste  exclamant  quod  in  eis  tanquam 
in  speculis  videri  potest  aeterna  generatio 
Verbi ;  et  per  delectationem  consequentem 
insinuatur  processio  Spiritus  Sancti,  qui 

D  est  quaedam  hilaritas  Patris  ac  Filii,  ut  in- 
fra  patebit.  Itaque  omnes  creaturae  istius 
sensibilis  mundi,  animum  contemplantis 
ac  sapientis  ducunt  in  Deum  aeternum,  eo 
quod  sint  umbrae  et  resonantiae  ac  picturae 
primi  principii  et  aeternae  originis  sum- 
maeque  lucis,  vestigia  quoque  et  simula- 
cra  atque  spectacula  primae  artis  efficien- 
tis,  exemplantis,  et  ordinantis,  nobis  ad 
contuendum  proposita,  et  signa  divinitus 
data.  Quae,  inquam,  sunt  exemplaria,  vel 
potius  exempla,  mentibus  adhuc  rudibus 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  ;   QUJEST.    IV 


proposita,  ut  per  sensibilia  quae  vident,  A 
transferantur  in  inlelligibilia  quae  non  vi- 
dent,  tanquam  per  signa  ad  signata.  De- 
nique  creaturae  hujus  mundi  sensibilis  si- 
gnifieant  invisibilia  Dei :  partim  quia  Deus 
est  omnis  creaturae  origo,  exemplar,  et 
finis,  omnisque  effectus  est  signum  cau- 
sae,  exemplatum  exemplaris,  ac  via  finis 
ad  quem  ducit ;  partim  ex  propria  reprae- 
sentatione,  partim  ex  prophetica  praefigu- 
ratione,  partim  ex  angelica  operatione, 
partim  ex  superaddita  institutione.  Omnis 
enim  ereatura  ex  sua  natura  est  illius  B 
seternae  Sapientiae  quaedam  effigies  ac  si- 
militudo  :  sed  specialiter  illa  quae  in  libro 
Scripturae  per  spiritum  prophetiae  assum- 
pta  est  ad  spiritualium  praefigurationem  ; 
specialius  vero  illae  creaturae  in  quarum 
effigie  Deus  angelico  ministerio  voluit  ap- 
parere;  specialissime  autem  illa  quam  vo- 
luit  ad  significandum  instituere,  qua  tenet 
non  solum  rationem  signi  secundum  no- 
men  commune,  sed  etiam  sacramenti.  Un- 
de,  qui  ista  nolunt  advertere,  nec  Deum 
in  his  cunctis  agnoscere,  benedicere,  ti-  C 
mere,  colere  et  amare,  inexcusabiles  sunt 
omnino.  —  Hsbc  Bonaventura  in  Itinerario. 
Qui  et  de  eadem  materia  scribit  in  Brevi- 
loquio  suo  :  quod  infra  tangetur. 

Insuper,  de  his  loquitur  Thomas  :  Tria 
considerantur  in  ratione  vestigii,  scilicet 
similitudo,  et  similitudinis  imperfectio,  et 
quod  per  vestigium  devenitur  in  rei  no- 
titiam.  Hinc  imperfecta  similituclo  Grea- 
toris  in  creaturis,  ducens  in  ejus  notitiam, 
appellatur  vestigium  Creatoris.  Et  quoniam 
creaturae  magis  deficiunt  a  repraesentatio-  D 
ne  distinctionis  personarum,  quam  essen- 
tialium  attributorum,  ideo  magis  proprie 
dicitur  vestigium  ipsa  creatura  secundum 
quod  ducit  in  personas,  quam  in  divinam 
essentiam. 

Amplius    de    partibus    vestigii    scribit 

Thomas  :  Vestigium  invenitur  in  creatura 

secundum  quod  imitatur  divinam  perfe- 

ctionem.   Perfectio    autem    creaturae   ha- 

*  [materia  betur  non  statim  in  principiis  sui  esse,  * 

et  orma,]   qUOrum    utrumque    imperfectum    est   in 


se,  sed  in  conjunctione  ad  suum  finem. 
Distantia  autem  non  conjunguntur  sine 
medio.  Hinc  in  creaturis  inveniuntur  prin- 
cipium,  et  medium,  ac  finis  :  secundum 
quae  tria  ponebat  Pythagoras  perfectionem 
cujuslibet  creaturae.  Atque  secundum  ra- 
tionem  trium  istorum,  repraesentatur  in 
creaturis  divinarum  distinctio  persona- 
rum,  in  quibus  Pater  est  principium  et 
prima  persona,  Filius  media,  Spiritus  San- 
ctus  tertia  et  ultima,  in  qua  terminatur 
personarum  processio.  —  Porro,  inter  duo 
extrema  possunt  esse  media  multa.  Hinc 
principium,  medium,  et  finis,  diversimode 
assignantur,  secundum  quod  ex  omnibus 
his  quaedam  accipi  queunt  tanquam  prin- 
cipium,  et  quaedam  ut  medium,  et  quae- 
dam  ut  finis,  ea  diversimode  combinando. 
Ideo  a  diversis  partes  vestigii  diversimode 
exprimuntur.  Verbi  gratia,  primum  perti- 
nens  ad  perfectionem  rei,  sunt  essentialia 
ejus  principia;  ultimum  autem,  est  com- 
paratio  ejus  ad  alia,  utpote  prout  non  so- 
lum  in  se  ipsa  perfecta  est.  Et  inter  ista 
sunt  media  multa.  Est  namque  dispositio 
seu  inclinatio  principiorum  ad  esse  prin- 
cipiati,  est  quoque  limitatio  principiorum 
sub  forma  principiati,  et  est  forma  prin- 
cipiati,  et  est  virtus,  et  actio,  ac  multa 
similia.  Potest  ergo  assignari  vestigium, 
ita  ut  pro  principio  sumatur  solum  id 
quod  est  primum  in  re,  puta  substantia 
principiorum ;  et  pro  medio,  id  quod  im- 
mediate  est  sequens,  videlicet  dispositio 
seu  inclinatio  principiorum  ad  esse  prin- 
cipiati ;  et  pro  fine,  totum  quod  sequitur, 
scilicet  principiatum.  Sicque  sumitur  illud 
Sapientise,  Omnia  in  numero,  pondere,  et  sap.n,t 
mensura  constituisti  :  quia  numerus  per- 
tinet  ad  pluralitatem  principiorum,  pon- 
dus  ad  inclinationem  principiorum  in  es- 
se  principiati,  mensura  ad  terminationem 
principiorum  sub  esse  terminato  causati, 
sic  quod  in  terminatione  hac  sumatur 
etiam  terminatio  in  operari,  ac  in  ceteris 
omnibus.  Insuper  potest  vestigium  aliter 
sumi,  accipiendo  pro  principio  substan- 
tiam    principiorum   et  inclinationem,   et 


QUALITER   TRINITAS   REPR.ESENTETUR   IN   CREATURIS   PER   VESTIGIUM 


241 


quidquid  aliud  ad  principia  pertinet ;  pro  A 
medio  autem  sumatur  forma  principiati ; 
et  pro  ultimo,  comparatio  rei  ad  alia.  Sic- 
que  sumuntur  illa  :  quod  constat,  quod 
discernitur,  quod  congruit.  Constat  enim 
res  per  sua  principia,  discernitur  per  for- 
mam,  congruit  per  comparationem  ad  al- 
terum.  Gonsimiliter  accipiuntur,  modus, 
species,  et  ordo  :  ita  quod  modus  pertineat 
ad  principia  determinata  sub  esse  prin- 
cipiati,  species  ad  formam,  ordo  ad  com- 
parationem  ad  alterum.  Gonformiter  acci- 
piuntur,  unum,  verum,  bonum  :  ut  unitas  B 
rei  ad  suam  pertineat  determinationem 
prout  ex  principiis  suis  est  constituta,  ve- 
ritas  ad  formam,  bonitas  autem  ad  finem. 
—  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte,  quaestione  qua- 
dragesima  quinta  :  Omnis  (inquit)  effectus 
reprsesentat  aliqualiter  suam  causam,  sed 
diversimode.  Nam  quidam  effectus  solum 
repraesentat  causalitatem  suse  causae,  non 
autem  formam  seu  naturam  ipsius,  ut  fu- 
mus  ignem  :  et  talis  videtur  repreesentatio 
vestigii.  Quidam  vero  effectus  reprsesentat  G 
causam  quantum  ad  similitudinem  forma 
ejus,  ut  ignis  generatus  ignem  generan- 
tem.  In  omnibus  itaque  creaturis  est  re- 
preesentatio  Trinitatis  per  modum  vestigii, 
in  quantum  in  qualibet  creatura  inveniun- 
tur  aliqua  quee  oportet  reducere  in  divinas 
personas  sicut  in  causam.  Quselibet  nam- 
que  creatura  subsistit  in  suo  esse,  et  ha- 
bet  formam  per  quam  determinatur  ad 
speciem,  ordinem  quoque  ad  aliud.  Et 
quantum  ad  primum,  repraesentat  Patrem ; 
sed  in  quantum  habet  formam  ac  spe-  D 
ciem,  repraesentat  Filium,  qui  est  V.erbum, 
secundum  quod  forma  artificiati  est  ex 
eonceptione  artificis;  secundum  vero  quod 
ordinem  habet  ad  aliud,  repraesentat  Spi- 
ritum  Sanctum,  qui  amor  est  :  quoniam 
ordo  effectus  ad  aliud,  est  ex  voluntate 
creantis,  ad  quam  pertinet  amor.  Hinc 
sexto  de  Trinitate  asserit  Augustinus,  quod 
vestigium  Trinitatis  invenitur  in  quali- 
bet  creatura,  secundum  quod  est  aliquid 
unum,  et  ut  specie  quadam  formatur,  at- 

T.  19. 


que  ut  quemdam  ordinem  tenet.  —  Haec 
Thomas  in  Summa.  Ex  cujus  verbis  ha- 
betur,  quod  vestigium  Trinitatis  in  qua- 
libet  creatura  reperiatur. 

Et  de  hoc  quoque  in  Scripto  testatur  : 
Vestigium  invenitur  in  creatura  prout  con- 
sequitur  et  habet  esse  perfectum  a  Deo. 
Idcirco  in  partibus  vestigii  non  oportet 
assignare  vestigium,  quia  iretur  in  infini- 
tum;  nec  in  accidentibus,  nisi  in  ordine  ad 
substantiam,  ita  quod  accidentia  magis  sunt 
modi,  etspecies,  ac  ordines  substantiarum, 
quam  ipsa  habeant  tria  hjec.  Tamen,  quia 
per  quodlibet  accidens  additur  aliquod  es- 
se  subjecto,  erit  secundum  illud  esse  aliquo 
modo  considerare  vestigium.  Ideo  quod  au- 
fert  accidens  illud,  privat  parte  vestigii 
quantum  ad  illud  esse  :  sicut  peccatum, 
quod  privat  gratia  ac  virtute,  dicitur  pri- 
vatio  speciei,  modi,  et  ordinis,  secundum 
esse  gratuitum.  Nihilo  minus  manent  haec 
tria  secundum  esse  naturae.  Sic  quoque 
in  anima  rationali  seu  homine,  secundum 
aliud  et  aliud  assignatur  ratio  imaginis  et 
ratio  vestigii  :  quia  imago  Trinitatis  consi- 
stit  in  anima  quoad  vires  ejus  superiores ; 
vestigium  vero,  in  quantum  est  quaedam 
natura  creata.  Gonformiter  gratia  gratum 
faciens  dicitur  perfecta  Dei  similitudo  re- 
spectu  aliarum  similitudinum  creatarum. 
Habet  tamen  rationem  vestigii  secundum 
id  in  quo  cum  aliis  creaturis  communicat. 
—  Verumtamen  his  objici  potest,  quia  se- 
cundum  Ambrosium  in  Hexameron,  lucis 
natura  est,  ut  non  sit  creata  in  numero, 
pondere,  et  mensura,  ut  alia.  Item  ut  ait 
Bernardus,  modus  caritatis  est  esse  sine 
modo.  Et  respondendum  ad  primum,  quod 
lux  in  se  considerata,  creata  est  in  nu- 
mero,  pondere,  et  mensura,  quum  habeat 
esse  et  posse  finitum;  tamen  respectu  alia- 
rum  corporalium  creaturarum,  habet  quo- 
dammodo  indeterminatam  virtutem,  quia 
per  lucem  omnia  corpora  aliquo  modo 
informantur  et  perficiuntur  :  sicque  dici- 
tur  non  esse  creata  in  numero,  pondere, 
et  mensura.  [Ad  secundum  dicendum,  quod 
caritas  potest  dupliciter  considerari  :  aut 

16 


242 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QU^EST.    IV 


secundum  esse  quod  habet  in  subjecto,  et  A 
hoc  modo  modum  habet  secundum  men- 
suram  recipientis,  vel  ex  natura,  vel  ex 
conatu  ;  aut  secundum  inclinationem  in 
objectum,  et  sic  intelligitur  non  habere 
modum.J  —  Haec  Thomas.  Aliqui  tamen 
dicunt,  quod  etiam  in  partibus  vestigii  sit 
assignare  vestigium  secundum  varias  ha- 
bitudines,  et  quod  in  actibus  rationis  po- 
test  esse  processus  in  infinitum. 

Praeterea,  circa  haec  ait  Petrus  compen- 
diose  ac  pulchre  :  Deus  est  causa  omnis 
creaturae  secundum  triplicem  rationem  B 
causalitatis.  Est  enim  causa  efficiens  per 
potentiam,  causa  exemplaris  per  sapien- 
tiam,  causa  finalis  per  bonitatem.  Hinc 
omni  creaturae  imprimit  similitudinem  hu- 
jus  triplicis  causalitatis,  faciens  omnia  in 
modo,  specie,  et  ordine,  seu  in  numero, 
pondere,  et  mensura  :  dans  unicuique  es- 
se  terminatum,  quod  per  appropriationem 
attribuitur  potentiae  Patris ;  et  esse  distin- 
ctum,  quod  attribuitur  sapientiae  Filii ;  et 
esse  ordinatum,  quod  bonitati  Spiritus 
Sancti.  Est  autem  duplex  similitudo  :  una  C 
indistincte  repraesentans,  ut  similitudo  pe- 
dis,  quee  repraesentat  speciem  animalis, 
non  individuum  ;  alia  vero  distincta,  ut 
similitudo  faciei,  quae  repraesentat  indivi- 
duum.  Prima  transfertur  ad  significandum 
repraesentationem  naturae,  quae  personis 
communis  est,  et  vocatur  vestigium ;  se- 
cunda,  ad  significandum  repraesentatio- 
nem  personarum,  et  appellatur  imago.  Pri- 
ma  est  in  omnibus  creaturis,  secunda  in 
solis   hominibus  et  angelis.  Haec  Petrus. 

Amplius  Alexander  de  hac  materia  ple-  D 
nissime  scribit,  et  quaerit  an  tria  haec,  mo- 
dus,  species,  et  ordo,  in  omni  sint  crea- 
tura.  Et  arguit  quod  non,  quia  secundum 
Augustinum,  peccatum  est  corruptio  ho- 
rum  trium  :  ergo  non  sunt  nisi  in  in- 
tellectuali  et  rationali  creatura,  in  qua 
dumtaxat  potest  esse  peccatum.  Ad  quod 
respondet  :  Modus,  species,  et  ordo,  di- 
cuntur  dupliciter,  scilicet :  proprie  solum, 
sicque  reperiuntur  in  omni  creatura  rati- 
onali  secundum  quod  ab  omnibus  creatu- 


ris  aliis  differt;  sic  quoque  per  peccatum 
possunt  corrumpi.  Secundo  sumuntur  com- 
muniter  :  et  sic  sunt  non  solum  in  ratio- 
nali  creatura  prout  ab  aliis  differt,  sed 
in  ipsa  secundum  quod  cum  aliis  conve- 
nit;  et  ita  reperiuntur  in  omni  ente.  Nam 
verbi  gratia,  voluntas  creata,  in  quantum 
est  quaedam  natura,  habet  modum,  spe- 
ciem  et  ordinem  quae  consequuntur  om- 
nem  rem,  sicut  et  aliae  creaturae  :  et  sic 
modus,  species  et  ordo  non  sunt  dirimi- 
biles  aut  corruptibiles  per  peccatum.  Sed 
considerata  voluntas  ut  ordinabilis  est 
sponte  ad  bonum  gratuitum,  habet  spe- 
ciem,  modum  et  ordinem  minorabiles  per 
peccata.  Est  quippe  duplex  vertibilitas  : 
una  quae  concomitatur  omnem  creaturam 
eo  quod  creatura  est;  et  ha3C  vertibilitas 
per  naturam  est  de  esse  in  non  esse,  cor- 
respondetque  modo,  speciei  et  ordini  prout 
in  omni  creatura  consistunt.  Alia  vertibi- 
litas  est  quae  non  est  in  non  esse  simplici- 
ter,  sed  in  non  esse  moris,  quod  est  ma- 
lum  culpae  :  et  est  vertibilitas  electionis, 
correspondetque  modo  ac  speciei  et  ordini 
quae  sunt  in  rationalibus  tantum,  in  qui- 
bus  debet  esse  moderamen  virtutis,  spe- 
cies  gratiae,  et  ordo  conversionis  ad  sum- 
mum  bonum.  —  Amplius,  tria  ista  ab 
Augustino  posita,  scilicet  modus,  species, 
ordo,  sunt  realiter  idem  cum  tribus  illis 
quae    SapientiaB    undecimo    exprimuntur, 


quae  sunt,  numerus,  pondus,  mensura,  ita  %>.xi,2i.'i 
ut  numerus  referatur  ad  speciem,  modus 
ad  mensuram,  pondus  ad  ordinem.  Sed 
in  hoc  est  differentia,  quoniam  haec  tria, 
mensura,  numerus,  pondus,  dicunt  dispo- 
sitiones  rei  ut  est  in  fieri  :  quod  patet 
in  caementariis,  qui  dum  faciunt  aliquid, 
mensurant,  numerant  et  ponderant  quot- 
quot  ad  opus  necessaria  sunt.  Ideo,  quia 
auctor  libri  Sapientiae  loquitur  de  rebus 
ut  sunt  in  fieri  (nam  dicit,  Disposuisti), 
proprie  utitur  tribus  praedictis.  Modus  ve- 
ro,  species,  et  ordo,  proprie  dicunt  dispo- 
sitionem  rei  ut  jam  facta  est.  Hinc  Augu- 
stinus  loquens  de  conditionibus  rerum  ut 
jam  facta  sunt,  proprie  utitur  tribus  his, 


QHALITER   TRINITAS    REPR^SENTETUR    IN   CREATURIS    PER   VESTIGIUM 


243 


modus,  species,  ordo.  Est  etiam  multiplex  A 
ordo  rei,  videlicet  ad  suas  partes  seu  ad 
ea  quae  in  ipso  sunt,  et  ad  entia  universi, 
et  item  ad  Greatorem.  Sicque  ordo  diver- 
simode  a  diversis  exponitur.  —  Insuper, 
penes  haec  tria  determinatur  atque  digno- 
scitur  bonum,  tam  in  Creatore,  quam  in 
creaturis.  Bonum  namque  in  Creatore  (se- 
cundum  Dionysium)  dicitur,  ex  quo  om- 
nia,  quoniam  bonum  est  sui  diffusivum  : 
et  sic  se  habet  in  ratione  efficientis  ad 
bona  causata.  Rursus  dicitur  bonum  in- 
creatum,  in  quo  omnia  sunt  contenta  :  et  B 
ita  se  habet  in  ratione  causae  formalis  seu 
exemplaris  ad  bona  creata,  quae  exempla- 
riter  sunt  in  eo.  Tertio  dicitur  bonum  in- 
creatum,  quod  cuncta  affectant,  et  ad  quod 
omnia  convertuntur  :  et  ita  se  habet  in 
ratione  causse  finalis  ad  omnia.  Bonum  er- 
go  creatum  dicitur,  quia  a  bono,  et  quia 
in  bono,  et  quia  ad  bonum.  Modus  autem 
sumitur  ex  comparatione  creaturse  ad  effi- 
cientem,  quia  dat  modum;  species  ex  or- 
dinatione  rei  ad  causam  formalem ;  ordo 
ex  comparatione  ad  causam  finalem.  Prin-  C 
cipaliter  tamen  secundum  ordinem  ad  cau- 
sam  finalem,  attenditur  ratio  bonitatis. 
Haec  Alexander. 

Circa  haec  scribit  Richardus  :  Ex  hoc 
quod  Deus  est  causa  creaturarum  effi- 
ciens,  exemplaris,  et  finalis,  oportet  in 
omni  creatura  esse  limitationem,  eo  quod 
sit  effecta;  et  speciem,  id  est  pulchritu- 
dinem,  eo  quod  ad  pulcherrimum  exem- 
plar  producta  sit ;  et  ordinem,  eo  quod 
habeat  finem  ad  quem  ordinatur.  Denique 
tria  ista  in  quantum  sunt  partes  vesligii,  D 
non  superaddunt  rei  in  qua  sunt,  aliquid 
absolute  :  quoniam  creatura  limitata  est 
se  ipsa,  id  est  per  se  ipsam  formaliter. 
Hinc  limitatio  creatae  essentiee,  super  ipsam 
non  addit  nisi  relationem  ad  causam  effi- 
cientem,  et  sua  pulchritudo  relationem  ad 
causam  exemplarem,  ejusque  ordo  rela- 
tionem  ad  causam  finalem  :  aliter  modi 
esset  modus,  et  species  speciei,  et  ordinis 
ordo  in  infinitum.  —  Praeterea  quaerit  Ri- 
chardus,  utrum  cognitio  Dei  per  vestigi- 


um,  sit  prima  cognitio  quam  per  naturam 
de  Deo  habemus.  Ad  quod  respondet  : 
Quamvis  cognitio  nostra  de  Deo  per  na- 
turam  valde  sit  generalis,  una  tamen  est 
generalior  alia.  Quum  enim  intelligimus 
ens  in  communi,  non  descendendo  ad  ens 
creatum  vel  increatum,  intelligimus  Deum 
intellectione  generalissima,  in  quantum 
intelligimus  aliquid  sibi  et  creaturis  per 
analogiam  commune :  et  haec  naturalis  co- 
gnitio  Dei,  prior  est  cognitione  ejus  per 
vestigium.  Cognitio  namque  per  vestigium 
praesupponit  in  intellectu  alicujus  alterius 
rei  cognitionem,  non  econtrario.  Alio  mo- 
do  cognoscitur  Deus  a  nobis,  in  quantum 
cognoscimus  esse  aliquod  ons  primum  et 
increatum,  cujuslibet  alterius  entis  cau- 
sam  efficientem,  exemplarem,  et  finalem  : 
quam  cognitionem  naturaliter  habemus  de 
Deo,  primo  per  vestigium,  quia  in  omni 
naturali  cognitione  quam  habemus  de  Deo 
in  quantum  cognoscitur  ut  quid  distin- 
ctum  ab  ente  creato,  cognitio  per  vesti- 
gium  prima  est.  Haec  Richardus. 

Amplius,  secundum  /Egidium,  sicut  ve- 
stigium  corporale  repraesentat  eum  cujus 
est  vestigium,  repraesentatione  medio  mo- 
do  se  habente  inter  repraesentationem  om- 
nino  confusam  et  repraesentationem  dis- 
tinctam  (ut  patet  de  vestigio  Petri,  quod 
repraesentat  eum  quantum  ad  speciem, 
scilicet,  quod  sit  vestigium  hominis,  non 
quantum  ad  individuum  illud  :  cognitio 
autem  speciei  est  media  inter  cognitionem 
generis  atque  suppositi,  et  distinctior  co- 
gnitione  generis,  ac  minus  distincta  quam 
individui  notitia);  sic  vestigium  Trinitatis 
in  creaturis,  repraesentat  personas  quan- 
tum  ad  attributa  appropriata  (quae  sunt, 
potentia,  sapientia,  bonitas),  quorum  co- 
gnitio  habet  se  medio  modo  inter  co- 
gnitionem  attributorum  essentialium  non 
appropriatorum  (ut  sunt,  essentia,  deitas, 
et  cetera  consimilia,  quae  sunt  quasi  om- 
nino  non  distincta),  et  inter  omnino  pro- 
pria,  quae  sunt  personarum  constituti- 
va,  ut  paternitas,  filiatio,  quae  sunt  quasi 
omnino  distincla.  —  Insuper  quaerit  iEgi- 


244 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  ;    QUjEST.    IV 


dius,  an  vestigium  Trinitatis  reperiatur  in 
omnibus  creaturis  aequaliter.  Ad  quod  re- 
spondet  quod  sic,  quantum  ad  numerum 
partium  ejus  :  quia  in  omnibus  attenditur 
vestigium  quantum  ad  tria,  ut  patuit.  Non 
autem  invenitur  in  cunctis  aequaliter  quo- 
ad  intensionem  partium  harum  :  quia  se- 
cundum  quod  creaturae  magis  aut  minus 
participant  de  bonitate  divina,  secundum 
hoc  invenitur  in  eis  vestigium  magis  seu 
minus  perfecte.  —  Quserit  quoque  iEgi- 
dius,  an  vestigium  accipiatur  magis  re- 
spectu  divinae  essentiae,  aut  trinitatis  per- 
sonarum.  Et  respondet  :  Vestigium  dicit 
imperfectam  cognitionem.  Imperfecta  au- 
tem  cognitio  dupliciter  dicitur.  Primo,  re- 
spectu  diversae  cognitionis  :  sicut  cognitio 
quid  est,  exstat  perfectior  quam  cognitio 
quia  est.  Secundo,  respectu  ejusdem  co- 
gnitionis,  secundum  quod  de  aliqua  re 
potest  certius  cognosci  quia  est  vel  quid 
est,  ab  uno  quam  ab  alio.  Quum  ergo  co- 
gnitio  Dei  per  vestigium  ducat  magis  pro- 
prie  et  certitudinalius  in  cognitionem  divi- 
nae  essentiee  quam  personarum,  vestigium, 
quod  dicit  imperfectam  repraesentationem, 
magis  attenditur  respectu  Trinitatis  quam 
Deitatis.  Haec  /Egidius.  —  Prsehabitis  quo- 
que  concordant  scripta  Durandi. 

Verum  praedictis,  in  quibus  praeclari  so- 
lennissimique  doctores  concordant,  Scotus 
solita  sibi  singularitate  contradicit. 

Et  primo  impugnat  inductam  distincti- 
onem  vestigii  atque  imaginis,  quod  sci- 
licet  vestigium  repraesentat  aliquid  con- 
fuse,  quantum  ad  speciem,  non  distincte, 
quantum  ad  singularem  notitiam,  seu  na- 
turam  individualiter  determinatam;  imago 
autem  repraesentat  distincte.  Contra  quod 
arguit  ita  :  Si  esset  tantum  unum  animal, 
nec  posset  esse  animal  aliud,  adhuc  im- 
pressio  pedis  in  pulvere  esset  vestigium 
animalis,  et  non  imago  :  et  tamen  reprae- 
sentaret  singulare,  et  non  aliquid  secun- 
dum  speciem.  —  Sed  haec  objectio  Scoti 
potest  multipliciter  atque  facillime  solvi. 
Et  primo  dico  ad  eam,  quod  etiam  in  ca- 


A  su  pratacto,  vestigium  illud  ex  sua  pro- 
prietate,  natura  et  figuratione,  non  plus 
repraesentaret  id  cujus  est  vestigium  dis- 
tincte,  quam  modo  :  et  quod  in  tali  casu 
repraesentaret  singulare,  non  esset  ex  sua 
dispositione,  sed  quia  aliunde  sciretur  ab 
intuente  vestigium  illud,  non  esse  nisi  in- 
dividuum  unum  in  specie  illa.  Secundo 
dico,  quod  argumentum  praetactum  non 
est  contra  mentem  doctorum  quos  repre- 
hendit.  Quum  enim  agere  sit  supposito- 
rum,  non  est   dubium  quin  etiam  nunc 

B  vestigium  repraesentet  aliquo  modo  sin- 
gulare,  utpote  singularis  effectus  singula- 
ris  causae.  Sed  idcirco  dicitur  non  reprae- 
sentare  individuum  cujus  exstat  vestigium, 
quia  non  repraesentat  illud  quantum  ad 
facialem  notitiam,  et  quantum  ad  proprie- 
tates,  dispositiones  et  circumstantias  in- 
dividuales.  Tertio  dico,  quod  distinctio  illa 
doctorum  datur  secundum  naturalem  et 
realem  cursum  ac  ordinem  rerum  :  ideo 
talis  casus  non  obviat.  Denique  phcenix 
est   unica  avis,  et  tamen  ejus  vestigium 

C  nequaquam  inducit  in  cognitionem  phce- 
nicis  distinctam,  perfectam,  ac  individua- 
liter  circumstantionatam,  sed  valde  confu- 
sam  et  imperfectam.  Rursus,  quamvis  non 
esset  nisi  unus  leo  in  rerum  natura,  aut 
unus  homo,  tamen  eorum  vestigium  non 
repraesentaret  ex  sua  formatione  nisi  pe- 
dem  quantum  ad  inferiorem  superficiem, 
non  autem  an  pes  sit  sanus  vel  aeger,  spis- 
sus  aut  tenuis,  albus  aut  niger,  et  an  is 
cujus  est  vestigium,  exsistat  in  aliis  parti- 
bus  corporis  monstrosus. 

D  Secundo  sic  arguit  :  Omnes  creaturae 
repraesentant  Deum  sub  ratione  generali 
tantum,  quia  ex  creaturis  cognoscimus 
Deum  tantummodo  in  communi  conceptu 
entis.  Ergo  non  distinguitur  vestigium  ab 
imagine  per  hoc  quod  vestigium  reprae- 
sentat  Trinitatem  in  generali  et  indistin- 
cte,  imago  autem  in  speciali  et  distincte. 
—  Ad  quod  respondeo,  quod  etiam  natu- 
rali  ratione  Deus  gloriosus  et  excelsus 
cognoscitur  ex  creaturis,  non  solum  in 
communi  conceptu  entis,  sed  etiam  spe- 


QUALITER   TRINITAS   REPR.ESENTETUR   IN   CREATURIS   PER   VESTIGIUM 


245 


cialiter  ut  ens  intellectuale  et  immateria- 
le;  nec  hoc  solum,  sed  etiam  quod  sit  in- 
tellectus  primus  universaliter  agens,  et 
purus  actus,  quod  ei  solummodo  conve- 
nit;  item,  quod  ipse  est  omnium  primum 
causale  principium,  bonitas  pura,  veritas 
prima,  et  multa  similia,  quae  ei  dumtaxat 
vere  ac  propriissime  competunt  ex  natu- 
ra,  quamvis  per  modum  in  infinitum  su- 
blimiorem  et  perfectiorem,  quam  in  vita 
hac  comprehendere  valeamus.  Denique  is- 
ta  jam  tacta  puri  philosophi  cognoverunt 
de  Deo,  ut  patuit  supra. 

Insuper  arguit  Scotus  contra  verba  do- 
ctorum  praeallegatorum,  dicentium  quod 
creatura  refertur  ad  Deum  secundum  tres 
modos  relationis  quinto  Metaphysicae  po- 
sitos,  utpote  per  rationem  producti  ad 
principium  productivum,  per  rationem  ex- 
emplati  ad  causam  exemplarem,  et  tertio 
in  ratione  finis.  Contra  hoc  arguit  sic  : 
Deus  non  refertur  ad  creaturam  nisi  quia 
creatura  refertur  ad  ipsum.  Sed  ista  est 
relatio  secundum  tertium  modum,  in  quo 
non  refertur  unum  ad  aliud  nisi  quia 
econtra  :  ergo  Deus  tantum  refortur  ad 
creaturam  secundum  tertium  modum.  Un- 
de  oportet  quod  relationes  quae  sunt  se- 
cundum  alios  duos  modos,  quum  sint  rea- 
les,  sint  realiter  in  utroque  extremo,  etc. 
—  Ad  istud  breviter  dico,  quod  omnis 
relatio  Greatoris  ad  creaturam,  est  ratio- 
nis  dumtaxat;  relatio  autem  creaturse  ad 
Deum,  realis.  Hinc  objectio  ista  infirma, 
nil  prorsus  convincit.  Potestque  creatura 
ad  Deum  referri  sub  multiplici  habitudi- 
ne,  proprietate  ac  dependentia. 

Consequenter  Scotus  subdit  :  Praaterea, 
contra  id  quod  dicitur,  quod  vestigium 
non  est  nisi  relatio  creaturae  ad  Deum  se- 
cundum  tres  modos  relationis,  arguitur  : 
nam  ratio  vestigii  non  attenditur  secun- 
dum  relationem  ereaturae  ad  Deum,  quoni- 
am  non  est  similis  Deo  per  relationem,sed 
per  fundamentum.  —  Ad  quod  dico,  quod 
praefati  doctores  non  dicunt  vestigium  es- 
se  solam  relationem,  nec  in  sola  relatione 
dicunt   consistere   rationem  vestigii.  Imo 


28. 


A  nullus  eorum  id  dicit.  Et  quamvis  Alexan- 
der  dicere  videatur  quod  in  relationibus 
ratio  consistat  vestigii,  non  tamen  intel- 
ligit  hoc  per  fundamenti  exclusionem  : 
imo  frequenter  testatur  quod  in  modo, 
specie,  et  ordine,  in  numero,  pondere,  et 
mensura,  in  unitate,  veritate,  et  bonitate, 
ratio  vestigii  attendatur.  Sed  verum  est,  et 
doctores  id  asserunt,  quod  vestigium  in 
his  consistit  per  relationem  ad  Deum.  Imo 
vestigium  formaliter  sumptum,  relationem 
importat  sicut  imago.  Ideo  non  est  verum 

B  quod  Scotus  ait  :  Ratio  vestigii  non  at- 
tenditur  secundum  relationem  creaturae 
ad  Deum.  Conformiter  falsum  videtur  quod 
affirmat  :  Creatura  non  est  similis  Deo 
per  relationem.  Imo  homo  assimilatur  Deo 
Patri  omnium  per  paternitatem,  per  domi- 
nium,  per  praelationem,  per  principatum, 
per  jurisdictionem,  quae  omnia  relationem 
designant  :  imo  per  haec  homines  prsesi- 
dentes  dicuntur  ministri  atque  vicarii  Dei, 
imo  et  dii,  juxta  illud  in  Exodo  :  Diis  non  Exod.x*n, 
detrahes. 

C  Deinde  Scotus  assignat  distinctionem  in- 
ter  vestigium  et  imaginem,  dicens  quod 
distinguuntur  per  repraesentationem  totius 
et  parlis.  Nam  quod  est  vestigium  respe- 
ctu  totius,  est  imago  respectu  partis.  Unde 
impressio  pedis  in  pulvere,  licet  sit  vesti- 
gium  respectu  animalis,  est  tamen  imago 
pedis.  Nunc  autem,  quamvis  in  divinis 
non  sit  totum  et  pars  in  se,  tamen  ut  com- 
parantur  ad  intellectum  nostrum,  habent 
modum  totius  et  partis.  Creata  ergo  du- 
cunt  intellectum  nostrum  ad  cognoscen- 

D  dum  totum  virtuale  in  divinis  per  unita- 
tem,  speciem,  et  ordinem.  Sicque  vocatur 
vestigium,  quia  sic  non  ducit  particulari- 
ter  in  aliquam  personam  secundum  pro- 
prium  sibi;  sed  imago  ducit  ad  cognoscen- 
dum  personas  particulariter  secundum  ea 
quae  ipsis  sunt  propria.  Idcirco  imago  si- 
militudo  est  partis,  vestigium  vero  totius. 
Haec  Scotus. 

Contra  quse  tria  objiciuntur.  Primum, 
quod  non  solum  unius  divinae  et  increatae 
personae,  sed  totius  supergloriosissimae  Tri- 


246 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  ;    QtLEST.    V 


nitatis  imago  est  anima  rationalis  seu  in  A 
anima  ipsa,  ut  in  textu  ex  verbis  Augusti- 
ni  apertissime  declaratur.  Sicque  imago 
perfecte,  proprie  et  integre  sumpta,  totam 
respicit  Trinitatem,  non  unam  aut  deter- 
minatam  personam.  Secundum,  quod  etiam 
in  rebus  creatis  imago  proprie  est  totius  : 
quemadmodum  statua  Herculis,  imago  est 
totius  personse  ejusdem.  Tertium,  quod 
impressio  pedis  in  pulvere,  non  est  pro- 
prie  pedis  imago  :  quia  ut  declaral  Alber- 
tus,  non  repraesentat  pedem  perfecte,  sed 


Videtur  quod  non.  Primo,quoniam  Patri 
attribuit  per  appropriationem  esse  princi- 
pium  :  quod  videtur  appropriandum  Filio, 
qui  in  Evangelio  ait,  Ego  sum  principi-  Joann.vm, 
um,  qui  et  loquor  vobis  ;  et  in  Apocaly-  "D' 
psi,  Ego  sum  Alpha  et  Omega,  principium  Apoc.  i,s. 
et  finis.  —  Secundo,  quoniam  veritatem 
appropriat  Filio.  Sed  Augustinus  in  libro 
Soliloquiorum   disseruit  :  Veritas   est   id 
quod  est.  Sed  ens  nulli  appropriatur  per- 
sonae  :  ergo  nec  veritas.  —  Tertio,  quo- 
niam  ordinem  appropriat  Spiritui  Sancto. 


solum  quoad  inferiorem  superficiem  ejus,  B  Sed  ex  ordine  seu  ordinatione  rerum  inno- 
prout  supra  jam  patuit  plenius.  —  Multa 
alia  scribit  circa  haec  Scotus.  De  quibus 
pertranseo,  quoniam  infructuosa  videntur. 


Nunc  solvenda  sunt  argumenta  in  quae- 
stionis  principio  tacta.  Et  dicendum  ad 
primum,  quod  nec  in  vestigiis  suis,  nec  in 
imagine  sua,  Trinitas  superbenedicta  tam 
clare  relucet,  ut  ex  eis  per  naturalem  ra- 
tionem  valeat  agnosci  :  et  hoc,  propter 
praehabitas  causas.  —  Ad  alia  duo  dicen- 


tescit  sapientia  Creatoris,  quum  sapientis 
sit  ordinare.  Sapientia  vero  appropriata 
est  Filio  :  ergo  et  ordo. 

In  oppositum  est  auctoritas  Augustini 
in  littera. 

Circa  haee  scribit  Albertus  :  Deo  Patri 
in  littera  appropriatur  quod  ipse  est  sum- 
ma  rerum  origo,  et  principium  a  quo  su- 
mus,  atque  ad  quod  recurrimus  :  qui  est 
unum,  et  auctor  conditionis  ;  cui  compe- 


dum,  quod  vestigium  Deo  adscribitur  me-  C  tit  dicere,  Fiat ;  et  qui  proprie  Pater  ap-  Gen.  i,  3. 

pellatur.  Pater  namque  consideratur  tri- 
pliciter,  scilicet  :  ut  principium  non  de 
principio,  tam  respectu  personarum  quam 
creaturarum  :  quia  etsi  Filius  ac  Spiritus 
Sanctus  creant,  hoc  habent  a  Patre.  Pater 
etiam  accipitur  in  sua  proprietate  perso- 
nali,  et  sic  proprie  Pater  vocatur.  Consi- 
deratur  quoque  ut  finis  in  quem  omnia 
referuntur,  tam  a  personis  quam  a  creatu- 
ris  :  quoniam  Filius  refert  in  Patrem  quod 
est,  a  quo  habet  ut  sit,  ut  ait  Hilarius  ;  et 

est  inter  Deum  et  creaturam.  Haec  Petrus.  D  similiter  Spiritus  Sanctus.  Insuper,  quum 


taphorice,  non  proprie,  sicut  expositum 
est.  —  Ad  quartum  respondet  Petrus  :  Tri- 
plex  est  similitudo.  Prima  est  aequalitatis  : 
ut  duorum  hominum  in  humanitate.  Haec 
transfertur  ad  significandum  repraesenta- 
tionem  notionis.  Secunda  est  participatio- 
nis  :  ut  duorum  alborum  in  albedine.  Haec 
transfertur  ad  significandum  repraesenta- 
tionem  personarum.  Et  de  hac  loquitur 
in  definitione  illa  Philosophus.  Tertia  est 
imitationis  :  ut  imaginis  et  imaginati.  Haec 


—  Ad  quintum  respondet  Albertus,  quod 

illse   auctoritates   sic   intelliguntur,  quod 

Deus  per  vestigia  non   sufficienter  com- 
prehenditur. 

QU.ESTIO    V 

OUinto  quaeritur,  An  partes  vestigii 
convenienter  in  littera  appro- 
prientur  personis. 


unum  non  sit  ab  alio,  sed  ab  ipso  est  nu- 
merus  omnis  :  hinc  Patri  a  quo  omnia,  et 
qui  a  nullo,  unum  appropriatur.  Et  quo- 
niam  ei  proprie  convenit  auctoritas,  con- 
venit  ei  dicere,  Fiat.  —  Filio  autem  Ma- 
gister  attribuit  septem,  videlicet  quod  ipse 
est  veritas,  pulchritudo,  forma  formans, 
forma  per  quam  facta  sunt  omnia,  et  for- 
ma  quam  sequimur,  similitudo  reforma- 
tionis,  et  Verbum.  Quae  appropriantur  aut 
propria  sunt  Filio  secundum  quatuor  con- 


AN   PARTES   VESTIGII   CONVENIENTER   IN   LITTERA  APPROPRIENTUR   PERSONIS 


247 


siderationes  ipsius.  Comparatur  namque  ad  A 
Patrem  dicentem  :  et  ita  est  Verbum.  Gom- 
paratur  etiam  ad  exitum  creaturarum  ab 
ipso.  Et  hoc  dupliciter  :  vel  sicut  ab  arte, 
vel  sicut  ab  operante.  Sicut  ab  arte,  tri- 
pliciter  :  primo,  ut  est  idea  rei,  et  sic  dici- 
tur  forma  formans;  secundo,  ut  exsistens 
extra  umbram  privationum  eorum  quo- 
rum  est  idea,  et  dicitur  pulchritudo;  ter- 
tio,  ut  totum  praehabens,  et  continens  quid- 
quid  in  rebus  est  :  sicque  veritas  nuncu- 
patur.  Si  vero  comparetur  ad  creaturam 
prout  illa  exit  ab  ipso  tanquam  ab  operan-  B 
te,  sic  convenit  Filio  forma  per  quam  om- 
nia  facta  sunt.  Tertio  consideratur  Filius 
ut  nos  ad  Patrem  reducens,  juxta  illud 
Rom.  v,  2.  Apostoli  ad  Romanos :  Per  ipsum  accessum 
habemus  ad  Patrem.  Tunc  consideratur 
adhuc  dupliciter.  Primo,  ut  imago  imitati- 
onis,ad  quam  nostram  imaginem  pro  viri- 
bus  reformamus :  et  ita  est  forma  quam  se- 
quimur.  Secundo,  ut  recreator  et  mediator 
Dei  et  hominum  :  et  sic  est  similitudo  re- 
creationis.  —  Porro  Spiritui  Sancto  attri- 
buuntur  sex  in  littera,  utpote  quod  ipse  C 
est  delectatio,  bonitas,  in  quo  omnia  con- 
tinentur,  gratia  qua  reconciliamur,  pax 
qua  unitati  adhaeremus,  et  donum  beni- 
gnitatis.  Et  ista  conveniunt  Spiritui  Sancto 
secundum  triplicem  ejus  considerationem. 
Si  enim  consideretur  in  comparatione  ad 
Patrem  et  Filium,  a  quibus  procedit,  hoc 
potest  esse  dupliciter.  Primo,  secundum 
rationem  suae  processionis  :  quee  ratio  est 
quod  procedit  ut  amor  ac  bonitas,  et  sic 
bonitas  convenit  ei.  Secundo,  secundum 
modum  quo  se  habet  ad  Patrem  et  Fi-  D 
lium  :  sicque  delectalio  dicitur,  quoniam 
ipse  est  secundum  appropriationem  dele- 
ctatio  quaedam  amborum.  Si  vero  consi- 
deretur  in  comparatione  ad  creaturam  uni- 
versaliter,  sic  convenit  ei  esse  id  in  quo 
continentur,  scilicet  creaturee.  Tertia  con- 
sideratio  Spiritus  Sancti  est  in  compara- 
tione  ad  creaturam  rationalem,  in  quam 
procedit  ut  ipsam  sanctificet.  Sicque  con- 
sideratur  tripliciter.  Primo,  in  se,  tan- 
quam  primum  donum  in  quo  omnia  bona 


donantur  :  sicque  convenit  ei  donum  be- 
nignitatis.  Secundo,  in  muneribus  gratia- 
rum  :  et  ita  convenit  ei  esse  gratiam  in 
qua  reconciliamur.  Tertio,  in  effectu  se- 
quente  collationem  sui  ac  gratiarum  sua- 
rum  :  et  sic  convenit  ei  esse  pacem  qua 
unitati  quse  Deus  est,  adhaeremus.  Heec  Al- 
bertus. 

In  cujus  verbis  caute  sumendum  est, 
quod  Patrem  ait  esse  finem  in  quem  om- 
nia  referuntur,  tam  a  personis,  videlicet 
Filio  ac  Spiritu  Sancto,  quam  a  creaturis. 
Siquidem  quum  finis  sit  dignior  ac  melior 
his  quee  referuntur  ad  ipsum,  Pater  non 
dicitur  proprie  finis  Filii  et  Spiritus  San- 
cti,  loquendo  de  Filio  secundum  suam  di- 
vinam  naturam.  Et  quamvis  Filius  et  Spi- 
ritus  Sanctus  referunt  in  Patrem  quod 
sunt  et  habent,  tanquam  in  principium  et 
datorem,  non  tamen  tanquam  in  finem. 
Conformiter,  quod  Spiritus  Sanctus  voca- 
tur  gratia  et  pax  qua  reconciliamur  ac 
adhaeremus  unitati,  intelligendum  est  de 
gratia  et  pace  increata  qua  efficienter  re- 
conciliamur  adhaeremusque  Deo,  non  de 
gratia  et  pace  qua  formaliter  reconcilia- 
mur  et  adhaeremus  Altissimo.  Vel  appella- 
tur  gratia  et  pax,  quia  est  causa  pacis  et 
gratiee  exsistentis  in  nobis,  quemadmodum 
Deus  dicitur  fortitudo  et  spes  nostra. 

Insuper,  circa  resplendentiam  Dei  bene- 
dicti  in  universo,  pulchre  scribit  Richar- 
dus  de  S.  Victore,  primo  Excerptionum 
volumine  :  Non  est  (inquiens)  prsetereun- 
dum,  quod  per  opus  conditionis  tria  Dei 
invisibilia,  scilicet  potentia,  sapientia,  be- 
nignitas,  demonstrantur.  Ab  his  tribus  pro- 
cedunt  omnia,  in  his  tribus  consistunt 
omnia,  per  heec  tria  reguntur  omnia.  Po- 
tentia  creat,  sapientia  gubernat,  benigni- 
tas  conservat.  Quae  tria  sicut  in  Deo  in- 
effabiliter  unum  sunt,  ita  in  operatione 
separari  non  possunt.  Potentia  per  beni- 
gnitatem  sapienter  creat ;  sapientia  per 
potentiam  benigne  gubernat ;  benignitas 
per  sapientiam  potenter  conservat.  Po- 
tentiam  Dei  manifestat  creaturarum  im- 
mensitas  ;  sapientiam,  decor;  bonitatem, 


248 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QILEST.    V 


utilitas.  Immensitas  creaturarum  constat 
in  magnitudine  et  multitudine;  multitudo, 
in  similibus,  in  diversis,  et  in  permixtis; 
magnitudo,  in  mole  et  spatio ;  moles,  in 
massa  et  pondere;  spatium,  in  longo,  la- 
to,  profundo,  et  alto.  Decor  creaturarum 
est  in  situ  et  motu,  in  specie  et  qualitate. 
Utilitas  creaturarum  consistit  in  grato  et 
apto,  in  commodo  et  necessario.  Gratum 
est  quod  placet;  aptum,  quod  convenit ; 
commodum,  quod  prodest ;  necessarium, 
sine  quo  quid  esse  non  potest.  Haec  Ri- 
chardus. 

Hinc  Thomas  de  Argentina  :  Relucet  in 
creaturis  vestigium  Trinitatis.  Cognoscitur 
enim  in  creaturarum  magnitudine  poten- 
tia  Patris;  in  dispositione,  sapientia  Filii ; 
in  ornatu,  bonitas  Spiritus  Sancti.  In  quo- 
libet  quoque  individuo  invenies  unitatem, 
speciem,  et  utilitatem  :  quorum  primum 
convenit  Patri,  secundum  Filio,  tertium 
Spiritui  Sancto.  —  Haec  Thomas.  Quocirca 
quaeri  potest,  cur  ornatum  adseribat  Spiri- 
tui  Sancto,  et  non  potius  Filio,  cui  appro- 
priatur  pulchritudo  et  species.  Ad  quod 
poterit  responderi,  quod  forsan  ex  vitio 
scriptoris  pro  ordinatu  scriptum  est  orna- 
tu ;  vel  per  ornatum  intelligit  perfectio- 
nem  quae  est  ex  respectu  seu  unione  ad 
finem. 

Postremo  Guillelmus  Parisiensis  in  libro 
suo  de  Trinitate,  ponit  alia  quaedam  ve- 
stigia  beatissimae  Trinitatis  in  materiali- 
bus  rebus.  Primum  est  ipsum  subjectum, 
et  circumvestitio  ejus,  et  amor  naturalis 
quem  habet  ad  suum  ornatum  :  inter  quse 
subjectum  est  quasi  parens  suae  circum- 
vestitionis,  quoniam  accidens  ex  substan- 
tia  derivatur ;  circumvestitio  vero  est  qua- 
si  proles  ;  et  mutuus  amor  naturalis  atque 
tendentia  unius  in  aliud,  appropriatur  Spi- 
ritui  Sancto.  Unde  videmus  quod  unum- 
quodque  quaerit  locum  suae  naturae  conve- 
nientem  ;  et  pavo  amat  pulchritudinem 
suarum  pennarum,  ac  lutum  ex  eis  mox 
excutit ;  corvus  quoque  suos  abjicit  pullos 
nisi  conspexerit  nigros.  Secundum  ponit 
vestigium,  quia  materia  ex  qua  sive   in 


A  artificialibus  sive  in  naturalibus  educitur 
forma,  est  quasi  parens,  cujus  quasi  pro- 
les  est  forma  educta.  In  quarum  mutuo 
complexu  et  nexu  patet  naturalis  dilectio 
atque  tendentia  et  inhaerentia  unius  ad 
aliud  :  et  haec  tria  sunt  unum  subjecto, 
seu  una  substantia.  Ipsa  quoque  materia 
quasi  in  sinu  et  gremio  suo  continet  for- 
mam  ut  prolem  :  quarum  est  tanta  con- 
nexio  ac  velut  dilectio,  ut  non  nisi  per 
violentiam  queant  ab  invicem  separari. 
Tertium  item  vestigium  Trinitatis  ponit  in 

B  figuris,  et  primum  in  triangulo  aequila- 
tero,  qui  prima  est  figurarum  planarum. 
Vide  quod  a  b  c,  tres  revera  anguli  sunt, 
quum  tamen  ipsi  sint  superficies  una  et 
eadem.  Estque  superficies  velut  commu- 
nis  essentia  angulis  tribus,  et  triangulus 
velut  Trinitas  ipsa  est.  Quemadmodum 
enim  Trinitas  summa  non  est  singulatim 
ulla  trium  personarum,  sic  triangulum  non 
dicimus  angulum.  Triangulum  ergo  trini- 
tatem  intelligas  angulorum,  non  ipsam 
superficiem   triangulam.  —  Verumtamen 

C  scias  umbram  veritatis  non  debere  usque- 
quaque  esse  proportionabilem  veritati  :  et 
quanto  aliquae  elongatiores  sunt  a  primo 
principio,  tanto  minus  repraesentant  simi- 
litudinem  verae  ac  summae  Unitatis  et  Tri- 
nitatis.  Nulla  autem  ex  rebus  creatis  po- 
test  esse  ad  integrum  similitudo  Creatoris: 
quoniam  non  est  possibile  ut  communicent 
cum  eo  vel  genere,  aut  specie  seu  nume- 
ro,  vel  accidente  :  quse  sola  similitudinem 
faciunt.  Similitudo  autem  quam  assigna- 
vimus,  omnium  similitudinum  est  postre- 

D  ma,  tam  ordine  quam  parvitate  imitatio- 
nis.  Non  est  ergo  mirabile  si  discrepet 
multum  quod  in  minimo  convenit.  Haec 
Guillelmus. 

Cui  consonat  quod  in  Arce  fidei  diffuse 
scribit  Alanus,  dicendo  :  Materia,  et  for- 
ma,  et  earum  compago,  tria  diversa  sunt 
quae  in  cujuslibet  creatione  principaliter 
exiguntur.  Unde  manifestum  est,  quod  in 
una  eadem  substantia  seu  creatione  sub- 
stantiae  trinus  effectus,  in  uno  eodemque 
Creatore  trinitatem  personarum  esse  con- 


QUjEST.  vi  :  an  in  intellectuali  et  rationali  creatura  sit  trinitatis  IMAGO    249 


vincit.  Et  rursus,  licet  in  cujuslibet  sub- 
stantiae  creatione,  materiam  Patri,  formam 
Filio,  compositionem  Spiritui  Sancto  pos- 
sit  ordo  congruus  adaptare;  tamen  in  quo- 
libet  trium  necesse  est  totam  Trinitatem 
operari.  Materia  namque,  tanquam  substan- 
tice  fundamentum,  congruit  primae  Trinita- 
tis  personee,  videlicet  Patri;  formam,  quse 
innascitur  materiee,  congruenter  attribui- 
mus  Filio ;  tertiae  vero  personae,  compo- 
sitionem,  quee  non  solum  ambarum  jun- 
cturam,  sed  et  ornatum  designat.  Itaque 
materise  forma  innata,  et  ex  istis  proce- 
dens  compago,  Filium  natum  ex  Patre,  et 
eorum  nexum  amoremque  Spirilum  San- 
ctum  ab  utroque  procedere,  nobis  figura- 
liter  denuntiat.  —  Heec  Alanus.  Et  de  his 
ponuntur  verba  Augustini  pulcherrima 
prorsus  in  textu  :  quee  Iegantur  et  atten- 
dantur. 

Ad  primum  objectum  dicendum,  quod 
tota  Trinitas  adoranda  est  unum  universo- 
rum  principium,  et  unaqueeque  divina  per- 
sona  est  omnium  principium  et  creator  : 
ad  quod  insinuandum,  Filius  dixit  se  esse 
Joa.nn.ym,  principium ;  et  non  ad  innuendum  quod 
esse  principium  sibi  approprietur.  —  Ad 
secundum  respondet  Bonaventura  :  Veritas 
dupliciter  consideratur,  quemadmodum  co- 
lor,  qui  uno  modo  consideratur  secundum 
id  in  quo  est  :  sicque  definitur  in  libro 
de  Sensu  et  sensato,  Color  est  extremitas 
perspicui  in  corpore  terminato.  Alio  mo- 
do,  in  comparatione  ad  visum  quem  mo- 
vet :  et  ita  definitur  in  libro  de  Anima, 
Color  est  motivum  visus  secundum  actum 
lucidi.  Similiter  veritas  considerari  potest 
in  comparatione  ad  id  in  quo  est  :  sicque 
verum  est  id  quod  est.  Et  item,  in  com- 
paratione  ad  intellectum  :  et  sic  veritas, 
secundum  Philosophum  secundo  Metaphy- 
sicffi,  est  finis  intellectus  speculativi.  Juxta 
primum  modum  ait  Anselmus  :  Veritas  Pa- 
tris  est  essentia  Patris.  Quoad  secundum 
dicit  Hilarius  :  Veritas  est  declarativa  ipsi- 
us  esse.  Et  quoniam  Filius  procedit  ut 
verbum,  cui  appropriatur  ratio  declaran- 


A  di,  ideo  appropriatur  ei  ratio  exemplaris, 
et  per  consequens  ratio  veritatis.  Haec  Bo- 
naventura.  —  Ad  tertium,  quod  duplex 
est  ordo  rerum  :  unus  in  universo,  alius 
in  ultimum  finem.  Primus  appropriatur 
sapientise,  alius  bonitati. 


QUJESTIO   VI 


SExto  quseritur,  An  in  intellectuali 
et  rationali  creatura  consistat 
summse  Trinitatis  imago. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  imago 
est  perfecta  alterius  similitudo.  Omnis  au- 
tem  creatura,  a  repreesentatione  increatae 
Trinitatis  et  eminentia  ejus  distat  et  de- 
ficit  infinite.  —  Secundo,  quia  ut  habitum 
est,  imago  distincte  repraesentat  id  cujus 
est  imago.  Si  ergo  superbenedictee  Trini- 
tatis  imago  in  creatura  luceret,  posset  per 
naturalem  rationem  ex  creaturis  cogno- 
sci  :  cujus  contrarium  determinatum  est 

C  supra.  —  Tertio,  quia  ut  ait  Gregorius,  sic- 
ut  in  comparatione  divini  et  increati  esse, 
omne  esse  creatum  est  quasi  non  esse,  et 
sicut  respectu  incircumscriptibilis  lucis 
aeternae,  omnis  lux  ereata  est  tanquam 
umbra  et  tenebra ;  sic  comparatione  intel- 
ligentiae  et  sapientiee  Dei,  omnis  creata  in- 
telligentia  et  sapientia  est  velut  insipien- 
tia  et  nescientia.  Non  ergo  in  intellectu 
ipsiusque  actu  relucet  imago  supersapien- 
tissimae  Trinitatis. 
In  oppositum  est  Scriptura.  Nam  de  an- 

D  gelo  in  Ezechiele  habetur  :  Tu  signaculum  Ezech. 
similitudinis,  plenus  sapientia.  De  homine  X!"""' ,2- 
quoque  legitur  :  Faciamus  hominem  ad  Gen. .,  26 
imaginem  et  similitudinem  nostram. 

Ad  hsec  Thomas  :  In  hoc,  inquit,  imago 
a  vestigio  differt,  quod  vesligium  est  con- 
fusa  et  imperfecta  alicujus  similitudo  ; 
imago  autem  repreesentat  rem  magis  de- 
terminate  secundum  omnes  suas  partes 
dispositionesque  partium,  ex  quibus  etiam 
aliquid  de  interioribus  rei  percipi  potest. 


280 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    111  ;    QU.EST.    VI 


Idcirco  in  illis  creaturis  tantum  est  Dei 
imago,  quse  propter  sui  nobilitatem  ipsum 
perfectius  imitantur  ac  repraesentant,  id 
est  in  angelo  et  homine,  secundum  id 
quod  in  ipsis  nobilius  est.  Alia  vero,  se- 
cundum  quod  plus  de  bonitate  et  perfe- 
ctione  Dei  participant,  magis  accedunt  ad 
rationem  imaginis.  Sicque  Augustinus  in 
libro  de  Trinitate,  imaginem  Trinitatis  in 
visu  corporali  ostendit,secundum  tria  quee 
ad  visionem  sunt  necessaria,  utpote  obje- 
ctum,  species  ejus  in  oculo,  et  videntis 
intentio;  item  in  phantasia  aliisque  po- 
tentiis  sensitivis.  Sed  in  nulla  earum  est 
tam  perfecta  similitudo,  ut  proprie  dici 
queat  imago,  quemadmodum  in  potentiis 
mentis,  in  quibus  distinctio,  consubstan- 
tialitas  atque  aequalitas  inveniuntur,  prout 
infra  dicetur.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summse,  qusestio- 
ne  nonagesima  tertia,  ait  :  Secundum  Au- 
gustinum  Hbro  LXXXIII  Queestionum,  ubi 
imago,  ibi  et  similitudo,  sed  non  semper 
econverso.  Quo  constat,  quod  similitudo 
est  de  ratione  imaginis,  et  quod  imago  ali- 
quid  super  rationem  similitudinis  addit, 
videlicet  quod  ex  alio  sit  expressa.  Imago 
etenim  dicitur  eo  quod  ad  alterius  imagi- 
"aiias imi-  nationem*  producitur.  Hinc  ovum,  quamvis 
tationem  sjt  a]terj  ovo  simile  et  aequale,  non  tamen 
vocatur  ejus  imago,  quia  non  est  expres- 
sum  ex  illo.  iEqualitas  autem  non  est  de 
ratione  imaginis,  secundum  Augustinum 
ibidem,  ut  patet  de  imagine  hominis  ap- 
parente  in  speculo ;  est  tamen  de  ratione 
perfectae  imaginis.  Perfectae  namque  ima- 
gini  non  deest  quidquam  quod  insit  illi 
de  quo  expressa  est  seu  producta.  Mani- 
festum  est  autem  quod  in  homine  repe- 
ritur  aliqua  Dei  similitudo  quee  deducitur 
a  Deo  tanquam  ab  exemplari.  Non  tamen 
est  similitudo  secundum  aequalitatem,  quia 
in  infinitum  excedit  exemplar  illud  hoc 
exemplatum.  Hinc  in  homine  est  imago 
Dei  non  perfecta,  sed  imperfecta  :  quod 
designat  Scriptura,  quum  ait  hominem  fa- 
ctum  ad  imaginem  Dei.  Praepositio  enim 
ad,  notat  quemdam  accessum  qui  compe- 


A  tit  rei  distanti.  Unde  in  Isaia  habetur  :  Cui  n.  xl,  is. 
similem  fecistis  Deum  ?  aut  quam  imagi- 
nem  ponetis  ei  ?  ad  insinuandum  quod  in 
creaturis  non  relucet  similitudo  sequalis 
aut  perfecta  imago  Dei.  Quod  tamen  in- 
telligi  potest  de  corporalibus  imaginibus 
ab  homine  fabricatis.  Unde  signanter  ait  : 
Quam  imaginem  ponetis  ei  ?  Sed  ipsemet 
Deus  posuit  sibi  in  homine  spiritualem 
imaginem.  Denique  Unigenitus  Patris  est 
perfecta  imago  ipsius,  juxta  illud  Aposto- 
li  :  Qui  est  imago  Dei  invisibilis.  Hinc  Fi-    coioss.i, 

B  lius  Dei  dicitur  Patris  imago,  et  nunquam  15, 
ad  imaginem.  Homo  autem  et  propter  si- 
militudinem  vocatur  imago,  et  propter  si- 
mililudinis  imperfectionem,  ad  imaginem. 
Et  quia  perfecta  Dei  similitudo  esse  non 
potest  nisi  in  identitate  naturee,  imago  Dei 
in  unigenito  Filio,  est  sicut  imago  regis  in 
filio  sibi  connaturali ;  in  homine  autem, 
sicut  imago  regis  in  nummo,  ut  asserit 
Augustinus  libro  de  Decem  chordis.  Haec 
Thomas  in  Summa. 
Praeterea,  in  Summa  contra  gentiles,  li- 

C  bro  quarto,  capitulo  undecimo,  de  his  pro- 
fundius  scribit,  inter  cetera  dicens  :  Ima- 
go  rei  est  duplex.  Est  enim  aliqua  imago 
quae  non  communicat  in  natura  cum  eo 
cujus  est  imago,  sive  sit  imago  ejus  quan- 
tum  ad  exteriora  accidentia,  quemadmo- 
dum  statua  aenea  imago  est  hominis,  nec 
tamen  est  homo ;  sive  sit  imago  quantum 
ad  substantiam  rei,  ut  species  intelligibi- 
lis.  Ratio  enim  hominis  in  intellectu,  non 
est  homo.  Nam  et  Philosophus  dicit  :  La- 
pis  non  est  in  anima,  sed  species  lapidis. 

D  Imago  autem  rei  quae  eamdem  habet  na- 
turam  cum  re  cujus  est  imago,  est  sicut 
filius  regis,  in  quo  sui  patris  imago  appa- 
ret  :  sicque  Filius  Dei  est  Patris  imago. 
Haec  ibi. 

Sed  contra  haec  objici  potest,  quia  se- 
cundum  divinum  Dionysium  quarto  capi- 
tulo  de  Divinis  nominibus,  sol  est  evidens 
Dei  imago  :  ergo  non  solum  intellectualis 
et  rationalis  creatura.  —  Ad  haec  Petrus 
respondet  :  Imago  uno  modo  communis- 
sime  dicitur  pro  omni  repraesentativo  Dei. 


AN   IN   INTELLECTUALI   ET   RATIONALI    CREATURA   SIT   TRINITATIS    IMAGO 


251 


Sicque  sol  vocatur  imago  Dei,quia  in  mul- 
tis  exterioribus  similitudinem  habet  cum 
Deo,  ut  ibidem  S.  Dionysius  docet.  Sicque 

Boeiius.iib.  dixit  Boetius  : 

Ill,mctr.9.  [formans. 

Mundum   mente   gerens,   similique   in   imagine 

Et  idem  dicit  Plato  in  primo  Timeei.  Se- 
cundo,  imago  dicitur  proprie,  ut  angeius, 
propter  reprsesentationem  simplicitatis  di- 
vinae.  Tertio,  magis  proprie,  ut  homo  seu 
anima,  propter  repraesentationes  unitatis 
et  Trinitatis.  Quarto,  propriissime,  sicut 
unigenitus  Filius  Patri  in  nullo  dissimilis. 
—  Hsec  Petrus.  Tamen  quod  dicit  hominem 
seu  animam  magis  proprie  dici  imaginem 
quam  angelum,  infra  diligentius  inqui- 
retur. 

Girca  hsec  movet  /Egidius  tres  quaestio- 
nes  :  prima  est,  an  in  angelis  sit  Dei  ima- 
go;  secunda,  an  in  homine;  tertia,  an  in 
muliere.  Ad  primam  respondet  :  Vesligi- 
um  Trinitatis  reprassentatur  in  creaturis, 
dum  Trinitas  per  communia  declaratur ; 
sed  reprsesentatur  imago,  quando  per  pro- 
pria.  Personae  autem  divinse  per  originem 
distinguuntur.  Ideo  personalia  in  divinis 
accipiuntur  per  actus  notionales,  qui  ra- 
dicaliter  sunt  in  actibus  ad  se  conversivis: 
qui  sunt,  intelligere,  velle,  etc.  Converti 
vero  ad  se,  non  convenit  alicui  corpo- 
ri,  aut  organicse  seu  corporali  potentiee 
(quemadmodum  probat  Proclus),  sed  soli 
intellectuali  naturee.  Ideo  in  ea  dumtaxat 
proprie  est  Trinitatis  imago.  Propter  quod 
dicit  Damascenus  quarto  libro  :  Quid  est 
secundum  imaginem,  nisi  intellectivum? 
Quasi  dicat,  Nihil.  Intellectivum  vero  po- 
test  tripliciter  sciri.  Primo,  ex  hoc  quod 
habet  actionem  corpori  non  communica- 
tam  :  et  talis  praesertim  est  angelus,  qui 
est  incorporalis  et  simplex.  Secundo,  quia 
hujusmodi  actionem  non  communicat  cor- 
pori  per  se,  sed  per  accidens  :  et  hujus- 
modi  substantia  intellectualis  est  homo, 
qui  non  intelligit  sine  phantasmate.  Tertio, 
quia  aliquo  modo  communicat  intellectui 
in  actione  intellectuali,  sicut  phanlasia  di- 
citur  intellectualis.  Hinc  patet  quod  imago 


A  Trinitatis  prsecipue  reperitur  in  angelo, 
quia  post  Deum  est  magis  intellectualis ; 
deinde  in  homine,  qui  quamvis  sit  ratio- 
nalis,  est  tamen  etiam  intellectualis,  et 
qusedam  intelligit  claro  simplicique  intui- 
tu.  Per  quod  patet  secundi  solutio.  Ad  ter- 
tium  quoque  dicendum  quod  imo,  quum 
inter  virum  et  mulierem  non  sit  distinctio 
secundum  speciem.  Ideo  non  magis  est  vir 
per  se  intellectualis,  quam  mulier.  Tamen 
per  accidens  potest  vir  magis  esse  imago 
Dei,  in  quantum  omnes  homines  proces- 

B  serunt  ab  uno  viro,  non  ab  una  muliere; 
et  quia  mulier  facta  est  propter  virum, 
non  econverso :  quemadmodum  omnia  pro- 
cesserunt  a  Deo,  et  sunt  propter  Deum.  Et 
quantum  ad  hoc,  dixit  Apostolus  :  Vir  ico?-. xi,7. 
imago  est  Dei,  mulier  autem  viri.  Verum 
ista  sunt  accidentalia  imagini.  Unde  Au- 
gustinus  in  libro  de  Trinitale,  ostendit 
quod  non  est  distinctio  inter  virum  et  mu- 
lierem  in  eo  quod  sunt  ad  imaginem  Dei. 
—  Hebc  .Egidius.  Quibus  concordat  Ri- 
chardus. 

C  Denique  Antisiorlorensis  in  secunda  par- 
te  Summae  suae,  ad  qusestionem  hanc,  cur 
vir  dicitur  factus  ad  imaginem  et  simi- 
litudinem  Dei,  non  mulier,  respondet  : 
Tribus  de  causis  hoc  dicit  Apostolus.  Pri- 
ma  est,  quia  vir  immediate  factus  est  ad 
imaainem  et  similitudinem  Dei,  mulier 
vero  mediante  viro  :  quia  facta  est  pro- 
pter  virum.  Unde  fertur  in  Genesi  :  Fa-  Gen. «,  is. 
ciamus  ei  adjutorium  simile  sibi.  Secun- 
do,  quia  vir  naturaliter  perspicaciorem 
habet  intellectum  quam  mulier,  atque  se- 

D  cundum  ordinem  naturse  debet  mulier 
subjici  viro.  Tertio,  quia  sicut  ab  uno 
Deo  sunt  omnia,  ita  ab  uno  viro  sunt  alii 
homines  tam  mares  quam  feminee.  Ve- 
rumtamen  Augustinus  verba  illa  Apostoli 
dicit  potius  esse  trahenda  ad  figuram  seu 
mysticum  sensum,  ita  quod  Apostolus  per 
verba  illa  dedit  intelligi  virum  et  mulie- 
rem  esse  in  homine  interiori,  id  est  ratio- 
nem  superiorem,  quee  contemplatur  divi- 
na,  et  rationem  inferiorem,  quae  versatur 
circa  terrena  et  regi  debet  a  ratione  su- 


252 


IN  LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  ;    QUvEST.    VII 


poriori,  secundum  quam  dicitur  homo  fa-  A 
ctus  ad  imaginem  et  similitudinem  Dei,  et 
non  proprie  secundum  rationem  inferio- 
rem.  Heec  Antisiodorensis. 

Qui  etiam  quserit  hic,  quare  homo  di- 
citur  factus  ad  imaginem  et  similitudinem 
Dei,  et  non  angelus,  quum  tamen  dicat 
B.  Dionysius  quod  angelus  est  prima  ima- 
go  Dei,  et  rursus,  quod  angelus  habet 
intellectum  deiformem.  Ad  quod  respon- 
det,  quod  angelus  a  nobiliori  excellentio- 
rique  dono  nomen  sortitur,  et  dicitur  Lux 

Gen. i,3.  in    Genesi,  quo   legitur,  Fiat  lux;  et   in  B 
Ezech.    Ezechiele,    Tu    signaculum    similitudinis 

xxvm,  12.  pej  qu0(j  est  propter  deiformitatem  et 
perspicacitatem  sui  intellectus,  cujus  lu- 
ciditas  atque  subtilitas  tanta  est  propter 
abstractionem  a  carne,  quod  sine  tempore 
et  absque  mora  collationis  intuetur  quid 
agendum,  quid  fugiendum  sit.  Sic  autem 
homo  in  omnibus  videre  non  potest.  Hsec 
Antisiodorensis. 

Ad  primum  dicendum,  quod  homo  seu 
angelus  dicitur  perfecta  Dei  imago,  non  G 
simpliciter,  sed  in  genere,  et  secundum 
modum  possibilem  creaturae.  —  Confor- 
miter  dicendum  ad  aliud,  quod  imago  re- 
preesentat  distincte  comparatione  vestigii, 
non  tamen  ita  distincte,  quod  ex  ea  sine 
lumine  fidei  possit  Trinitas  summa  co- 
gnosci.  Nam  quamvis  non  esset  in  Deo 
trinitas  personarum,  adhuc  tamen  esset  in 
eo  intelligere  et  velle  essentialiter  sumpta. 
—  Ad  tertium  dicendum,  quod  quamvis 
respective  sit  ita,tamen  absolute  loquendo, 
tam  homo  quam  angelus  est  Dei  imago.    D 


QILESTIO  VII 


SEptimo  quseritur,  An  imago  et  si- 
militudo  Dei  eminentius  re- 
splendeant  in  homine  quam  in  an- 
gelo. 

Videtur  quod  sic.  Primo,  ex  praetacta 
Petri  auctoritate.  —  Secundo,  quia  Hen- 


ricus  de  Hassia  in  libello  suo  qui  dicitur 
Speculum  animee,  hoc  affirmat.  —  Tertio, 
nam  homo  dicitur  microcosmus,  ita  quod 
totus  mundus  quasi  reprsesentatur  ac  re- 
lucet  in  eo  :  ergo  in  ipso  magis  quam  in 
aliqua  alia  parte  mundi  majoris,  Deus  re- 
preesentatur.  Nam  et  in  Evangelio  dicitur  Marcxvi) 
omnis  creatura,  quia  cum  omni  ente  cre- 15- 
ato  aliquid  simile  habet. 

In  contrarium  arguitur  primo,  quia  quo 
aliquid  est  Deo  propinquius,  eo  est  ei  si- 
milius  :  sed  angelus  est  Deo  propinquior 
quam  sit  homo,  quum  in  libro  Confessio- 
num  asserat  Augustinus  quod  Deus  crea- 
vit  angelum  prope  se.  —  Secundo,  quia 
ut  in  libro  de  Angelica  loquitur  hierar- 
chia  Dionysius  sanctus,  angelus  est  deifor- 
missimum  atque  mundissimum  speculum 
Dei ;  et  rursus,  Ipsi  (inquit)  supermunda- 
ni  animi,  sunt  quasi  in  Deitatis  vestibulis 
collocati.  —  Tertio,  quia  ut  Isaac  Israeli- 
ta  philosophus  in  libro  Definitionum  te- 
statur,  anima  rationalis  est  creata  in  um- 
bra  intelligentiae.  Ergo  jjmago  et  perfectio 
Dei  multo  splendidius  relucent  in  angelis 
quam  in  hominibus  aut  animabus. —  Quar- 
to,  quia  in  Evangelio  Christus  fatetur  : 
Qui  minimus  est  in  regno  ccelorum  (id  Matth.x 
est  infimus  beatorum  supernorumque  ci- 
vium),  major  est  illo,  puta  Joanne  Bapti- 
sta  adhuc  viatore. 

Circa  hanc  quaestionem  videntur  docto- 
res  quidam  diversimode  esse  locuti,  quia 
ut  preecedenti  patuit  qusestione,  Antisio- 
dorensis,  Thomas,  et  iEgidius,  conscripse- 
runt  quod  absolute  loquendo,  imago  Dei 
magis  in  angelo  quam  in  homine  fulget, 
et  clarius  prsesentatur,  quamvis  quantum 
ad  accidentaiia  quaedam,  et  ad  proprie- 
tates  ac  habitudines  circa  alia,  magis  re- 
periatur  imago  in  homine.  Aliqui  vero 
senserunt  oppositum.  Sed  contradictio  heec 
forsitan  concordatur  per  verba  Petri,  di- 
centis  :  In  Deo  est  tria  considerare.  Pri- 
mo,  simplicitatem  essentiae  et  essentialia 
attributa.  Sicque  in  angelo  magis  relucet 
imago,   ut   ex   divini   Dionysii   auctorita- 


QILEST.    VIII  :    AN   IMAGO   TRINITATIS    CONSISTAT   IN   MEMORIA,    INTELLECTU,    ETC. 


253 


tibus  demonstratur.  Secundo,  trinitatem 
personarum  et  consubstantialitatem  ea- 
rum.  Sic  in  homine  magis  apparet  ima- 
go,  quia  in  homine  est  major  distinctio 
virium  et  actionum  in  quibus  Trinitatis 
imago  consistit.  Tertio,  comparationem  ad 
creaturas.  Sic  rursus  in  homine  imago 
evidentius  seu  multiplicius  reperitur:quia 
ut  tactum  est,  quemadmodum  Deus  est 
universorum  principium,  et  totus  in  toto 
universo,  ac  totus  in  qualibet  ejus  parte; 
sic  anima  est  tota  in  toto  corpore  suo,  et 
tota  in  qualibet  ejus  parte,  primusque 
homo  principium  est  totius  generis  sui  : 
et  sicut  Greator  omnipotens  omnia  posuit 
in  esse  naturali,  sic  intellectus  animae  om- 
nia  materialia  ponit  in  esse  intelligibili. 
Verumtamen  reor,  quod  sicut  vis  intelle- 
ctiva  atque  potentia  volitiva  et  actus  ea- 
rum  sunt  multo  praeclarius  in  angelis 
quam  hominibus,  sic  et  imago  Trinitatis 
in  angelis  absolute  sublimius  sit  consi- 
stens.  Unde  et  Damascenus  libro  secundo 
disseruit  quod  Deus  angelos  secundum 
propriam  imaginem  prope  se  condidit. 
Qualiter  autem  memoria  sit  in  eis,  infra 
tangetur.  In  angelis  quoque  mens,  notitia, 
et  amor,  in  quibus,  secundum  Augusti- 
num,  imago  attenditur,  realiter  distinguun- 
tur  sicut  in  homine.  Hinc  super  illud, 
Tu  Gherub,  signaculum  similitudinis,  etc, 
dicit  Gregorius,  quod  angelus  ille  non 
similitudo,  sed  signaculum  similitudinis 
appellatur,  ut  quanto  in  ipso  subtilior  est 
natura,  tanto  similitudo  seu  imago  Dei  in 
illo  eminentius  insinuetur  expressa. 

Sed  his  objici  potest,  quod  in  Speculo 
animse  scribit  Henricus  de  Hassia  :  Si  di- 
ligenter,  o  anima,  penses  unde  sis,  qualis 
sis,  a  quo,  et  quanta  ac  qualis  sis  ac  eris, 
et  ubi  sis  atque  finaliter  eris,  intelliges 
te  ipsam  esse  potissimum  contemplandee 
speculum  Deitatis,  in  quo  clarius  Dei  pro- 
prietates,  perfectiones  habitudinesque  ad 
creata  relucent.  Hinc  in  ultimo  ejusdem 
libelli  capitulo  ait  :  Ex  dictis,  ut  eestimo, 
probabiliter  colligi  potest,  quod  quamvis 
in  anima  non  sit  supremus  gradus  verita- 


A  tis  creati  esse,  attamen  perfecte  cognito 
unde  est,  quid  est,  quare,  qualis,  et  ubi  est 
et  erit,  reperitur  potissimum  contemplan- 
dee  Divinitatis  speculum,  in  quo  multi- 
plicius  quam  in  speculari  esse  etiam  su- 
premi  angeli,  lucent  Dei  perfectio,  Dei 
proprietates,  mirificentiee,  misericordiee, 
justitiee,  et  ipsius  ad  omnem  creaturam 
habitudines  singulares.  Haec  Henricus. 

Quocirca  apparet,  quod  ad  discernen- 
dum  ac  judicandum  an  ista  sint  vera, 
oporteret  tam  animee  quam  angeli  etiam 

B  summi,  naturam,  proprietates,  actiones, 
dispositiones,  habitudines,efficacias  et  vir- 
tutes  eeque  cognoscere.  Quod  quia  longis- 
simum  est  a  nostro  intellectu  in  vita  pree- 
senti,  praetacta  verba  non  arbitror  certa 
esse,  imo  nec  vera,  absolute  loquendo,  et 
ex  natura  rei.  Sed  ex  parte  nostri  potest 
sic  esse,  quia  in  statu  preesenti  angelo- 
rum  essentias,  potentias,  influentias,  ha- 
bitudines,  efficacias  et  virtutes,  excel- 
lentiasque  in  donis  naturee  et  gratiae  ac 
gloriae,  cognoscere  non  valemus,  nisi  val- 

C  de  confuse,  penitus  imperfecte,  et  prorsus 
obscure.  Etenim  dignitati  specificee  pro- 
portionantur  vires,  virtutes,  actiones,  pro- 
prietates  et  habitudines  consequentes.Spe- 
cies  vero  specialissimae  angelorum  soli  Deo 
sunt  cognitae,secundum  Damascenum  libro 
secundo.  Quod  intelligendum  est  per  ex- 
clusionem  domesticorum  Dei  in  regno  su- 
perno,  quoniam  universis  ccelestis  paradi- 
si  civibus  clare  ac  certitudinaliter  patent. 


D 


QU^STIO    VIII 

OCtavo  quaeritur  de  partibus  imaginis, 
hoc  est,  An  imago  ista  consistat 
in  memoria,  intellectu,  et  volun- 
tate,  an  in  eorum  habitibus,  vel 
actibus,  an  in  potentiis  illis  per 
comparationem  earum  ad  habitus 
suos  et  actus. 

Videtur  quod  in  solis  ac  nudis  poten- 
tiis.   Primo,   quia  in   cunctis  hominibus 


254 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QU^ST.    VIII 


quantumcumque  indoctis  ac  parvulis,  in-  A  bit  de  his,  inter  cetera  dicens :  Per  vestigia 


venitur  Trinitatis  imago,  sicut  in  libro  de 
Trinitate  docuit  Augustinus  :  et  tamen  in 
multis  talium  non  sunt  habitus  neque 
actus  intellectuales,  quum  intellectus  in 
principio  sit  tanquam  tabula  rasa  ac  in- 
depicta.  —  Secundo,  quia  memoria  ad 
sensitivam  pertinet  partem,  ut  patet  se- 
cundo  de  Anima;  vel  si  ad  intellectivam 
perlineat  portionem,  non  est  ab  intellectu 
distincta  :  quia  secundum  Philosophum 
tertio  de  Anima,  intellectus  locus  est  spe- 


Deum  extra  nos  eontemplamur,  deinde  ad 
nos  ipsos  ingredientes,  et  quasi  atrium 
forinsecus  relinquentes,  intus  in  anima 
nostra  quasi  in  tabernaculo  interiori  co- 
nari  debemus  Deum  videre  per  speculum, 
ubi  instar  candelabri  relucet  lux  veritatis 
in  facie  nostrae  mentis,  in  qua  resplendet 
imago  beatissimae  Trinitatis.  Intra  ergo  ad 
te,  et  vide  quoniam  mens  tua  ferventis- 
sime  amat  se  ipsam.  Nec  posset  se  amare, 
nisi   se  nosset;  neque  nosceret,  nisi   sui 


cierum.    Sicque   memoria,   intellectus   et  B  meminisset  :  quia  nil  capimus  per  intel- 


voluntas,  non  sunt  nisi  duae  potentia.  — 
Tertio,  quia  memoria  sequitur  actum  in- 
telligendi,  estque  praeteritorum.  Ergo  in- 
tellectus  seu  actus  ipsius,  non  procedit 
ex  memoria.  Nec  ipsa  memoria  Patri  ap- 
propriatur,  ut  habetur  in  littera,  sed  po- 
tius  Filio,  et  intellectus  Patri.  —  Quarto, 
quoniam  intellectus  agens  videtur  potissi- 
me  ad  partes  pertinere  imaginis,  et  Patri 
appropriari,  quum  ad  actum  perducat  in- 
tellectum   possibilem,  sitque  praestantior 


ligentiam  quod  non  sit  praesens  apud  no- 
stram  memoriam.  Quo  constat  animam 
tuam  triplicem  habere  potentiam.  Et  ha- 
rum  potentiarum  operationes  habitudines- 
que  considera,  ut  sic  videre  possis  per  te 
Trinitatem  tanquam  per  suam  imaginem. 
Actus  memoriae,  est  universarum  specie- 
rum  retentio ;  actus  intellectivee  potentiae, 
est  apprehensio  veritatum ;  actio  volunta- 
tis,  est  in  bonitatem  tendentia,  et  praeser- 
tim  inclinatio  ad  summum  bonum.  Itaque 


eo,  ut  tertio  de  Anima  docet  Philosophus.  C  ex  memoria  oritur  intelligentia  tanquam 


—  Quinto,  quia  voluntas  movet  et  excitat 
alias  vires,  etiam  intellectum  atque  me- 
moriam,  ad  agendum  :  ergo  est  prior  illis 
in  agendo,  nec  recte  appropriatur  seu 
assimilatur  personae  tertiae  in  divinis. 

In  oppositum  est  auctoritas  Augustini 
in  textu. 

Ad  haec  respondet  Bonaventura  :  Imago 
Trinitatis  in  anima,  attenditur  in  his  tri- 
bus  potentiis,  tamen  in  comparatione  ad 


memoriae  proles  :  quia  tunc  intelligimus, 
dum  similitudo  quae  est  in  memoria,  re- 
sultat  in  acie  intellectus,  quae  non  aliud 
est  quam  verbum.  Ex  memoria  quoque 
et  intelligentia  spiratur  amor  tanquam  ne- 
xus  amborum.  Haec  tria,  videlicet  mens 
generans,  verbum,  et  amor,  sunt  in  anima 
quoad  memoriam,  intelligentiam,  et  vo- 
luntatem,  quae  sunt  coaevee  et  idem  sub- 
jecto,  atque  se  invicem  circumincedentes. 
Si  ergo  Deus  perfectus  est  spiritus,  habet 


unitatem  essentiae  animae,  et  ad  plurali-  D  memoriam,  intelligentiam,  et  voluntatem; 


tatem  actuum  earumdem,  in  quibus  est 
distinctio,  ordo,  atque  origo  unius  ab  al- 
tero  per  modum  dispositionis  cujusdam. 
Retentio  namque  ad  memoriam  spectans, 
disponit  ad  intelligendum;  et  intelligentia, 
ad  amandum,  secundum  quod  intelligibile 
fuerit  bonum.  Sicque  intelligentia  est  ex 
memoria,  sicut  Filius  ex  Patre,  et  amor 
ex  utroque,  sicut  Spiritus  Sanctus  ex  Pa- 
tre  et  Filio.  Haec  Bonaventura  in  Scripto. 
Porro  in  Itinerario  mentis  plenius  scri- 


habet  et  verbum  genilum,  et  amorem 
spiratum  :  qui  necessario  distinguuntur, 
quum  unus  ab  alio  producatur;  nec  dis- 
tinguuntur  substantialiter,  nec  accidenta- 
liter,  ergo  personaliter.  —  Consequenter 
in  eodem  tractatu  hic  doctor  declarat,  qua- 
liter  per  eamdem  imaginem  donis  gra- 
tuitis  reformatam,  fide,  spe,  caritate  forma- 
tam,  dono  sapientiae  decoratam,  valeamus 
Deum  limpidius  contemplari.  Quo  enim 
praefatae  vires   magis   perficiuntur,  prae- 


AN   IMAGO   TRINITATIS    CONSISTAT    IN   MEMORIA,  INTELLECTU   ET   VOLUNTATE,  ETC.         255 


sertim  per  supernaturales  habitus  istos,  A 
eo  in  earum  actibus  Trinitas  supersancta 
excellentius  splendet.  ltaque  ait  :  Mirum 
videtur,  quum  Deus  tam  propinquus  sit 
mentibus  nostris,  quod  tam  pauci  eum 
intra  se  contemplantur.  Sed  ratio  est  in 
promptu  :  quoniam  mens  humanis  sollici- 
tudinibus  inquietudinibusque  distracta,  non 
intrat  ad  se  per  memoriam ;  phantasma- 
tibus  obnubilata,  non  redit  ad  se  per  in- 
telligentiam;  concupiscentiis  illecta,  non 
revertitur  ad  se  per  desiderium  suavitatis 
internee  ac  spiritualis  laetitiae.  Imo,  quan-  B 
tumcumque  sit  quis  illuminatus  lumine 
naturas  atque  scientiae  acquisitaa,  non  po- 
test  intrare  ad  se  ut  delectetur  in  Domino, 
nisi  Christo  mediante  et   adjuvante,  qui 

/rf«nn.x,9.  ait  :  Ego  sum  ostium;  et  rursus,  Ego  sum 

»a.x.v,6.  yia  HffiC  Bonaventura. 

Hinc  scribit  Thomas  :  Omnis  proprietas 
consequens  essentiam  anima?  secundum 
naturam,  vocatur  hic  potentia  animae,  sive 
sit  ad  operandum,  sive  non.  Quum  ergo 
natura  animae  sit  receptibilis  alicujus  in 
quantum  aliquid  habet  de  possibilitate,  eo  C 
quod  omne  habens  esse  ab  alio,  possibile 
sit  in  se,  ut  loquitur  Avicenna,  et  ipsa 
anima  non  sit  impressa  organo  corporali, 
quum  habeat  operationem  absolutam  a 
corpore,  scilicet  intelligere;  sequitur  ipsam 
quaedam  proprietas,  ut  impressam  speci- 
em  retineat.  Unde  dicitur  tertio  de  Ani- 
ma,  quod  anima  est  locus  specierum,  non 
tota,  sed  intellectus.  Et  hasc  virtus  reti- 
nendi,  vocatur  hic  memoria  seu  potentia 
memoriee.  Et  quoniam  anima  immunis  est 
a  materia,  omnisque  talis  natura  intelle-  D 
ctualis  exsistat;  consequitur  ut  id  quod 
in  ea  tenetur,  ab  ipsa  intelligatur.  Intel- 
lectus  namque  reflectit  se  super  id  quod 
retinet  :  sicque  post  memoriam  sequitur 
intelligentia,  oriens  ex  memoria.  Rursus, 
quoniam  id  quod  intelligitur,  sumitur  tan- 
quam  intelligenti  conveniens,  hinc  sequi- 
tur  voluntas,  cujus  actus  seu  amor,  ex 
memoria  et  intellectione  procedit,  quo- 
niam  voluntas  tendit  in  suum  conveniens; 
nec  potest  ultra  procedere,  quia  voluntas 


est  respectu  finis,  quum  ejus  objectum 
sit  bonum,  et  rei  perfectio  non  extendatur 
ultra  finem.  Et  juxta  hoc  sunt  tres  istse 
potentiae  distinctae,  memoria,  intelligentia, 
et  voluntas.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  Summa,  prima  parte,  quaestio- 
ne  nonagesima  tertia  :  Quum  in  omni  (in- 
quit)  creatura  sit  aliqua  Dei  similitudo,  in 
sola  rationali  creatura  invenitur  similitu- 
do  Dei  per  modum  imaginis.  Id  autem  in 
quo  rationalis  creatura  excedit  alias,  est 
mens.  Hinc  nec  in  rationali  creatura  est 
Dei  imago  nisi  secundum  mentem.  Imago 
enim  repraesentat  secundum  similitudi- 
nem  speciei  ;  vestigium  autem,  per  mo- 
dum  effectus,  qui  sic  repraesentat  causam, 
quod  ad  speciei  simililudinem  non  per- 
tingit.  Potest  ergo  talis  differentia  inter 
creaturas  rationales  et  alias  attendi,  et 
quantum  ad  hoc  quod  in  creaturis  ratio- 
nalibus  repraesentatur  similitudo  divinae 
naturae,  et  quantum  ad  hoc  quod  in  eis 
repraesentatur  similitudo  Trinitatis  increa- 
ta?.  Nam  quantum  ad  similitudinom  spe- 
ctat  divinae  naturae,  creatura  rationalis 
videtur  quodammodo  ad  repraesentationem 
spociei  pertingere,  in  quantum  imitatur 
Deum,  non  solum  in  hoc  quod  est  et  vivit, 
sed  etiam  in  hoc  quod  intelligit.  Similiter, 
quum  increata  Trinitas  distinguatur  se- 
cundum  processionem  Verbi  a  dicente,  et 
amoris  ab  utroque ;  creatura  rationalis,  in 
cujus  mente  est  processio  verbi  secundum 
intellectum,  et  amoris  secundum  volunta- 
tem,  potest  dici  imago  Trinitalis  increataa 
propter  quamdam  reprassentationem  se- 
cundum  similitudinem  speciei.  Haec  ibi. 

Concordat  Petrus  et  Richardus,  dempto 
eo  quod  dictum  est,  memoriam,  intelli- 
gentiam  et  voluntatem  esse  tres  potentias 
ab  invicem  distinctas.  De  qua  re  infra 
dicetur.  Sed  et  dictis  Alberti  haec  conso- 
nant  quanlum  ad  Trinitatis  assignationem. 

.Egidius  vero  hic  scribit  :  Secundum 
Augustinum  quartodecimo  de  Trinitate, 
imago  Trinitatis  potius  est  in  nobis  dum 
aetu  intelligimus,  quam  dum  habitu.  Ad 
actum  autem  intelligendi  non  sufficit  es- 


256 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  ;    QUJSST.    VIII 


sentia  animae,  quum  virtus  sit  quid  me-  A 
dium  inter  actum  atque  substantiam.Hinc 
requiritur  potentia.  Et  illa  est  triplex.  Ad 
quarum  unam  pertinet  speciem  intelligi- 
bilem  in  se  habere  et  conservare  :  quia 
sine  specie  hujusmodi  intelligere  non  va- 
lemus.  Et  hac  potentia,  secundum  Au- 
gustinum,  vocatur  memoria.  Species  vero 
quae  sunt  in  memoria,  sunt  quasi  in  abs- 
condito,  et  fiunt  in  aperto  quum  inde 
formatur  intelligentia,  ut  dicitur  quarto- 
decimo  de  Trinitate,  capitulo  septimo.  Et 
quia  non  possumus  intelligere  rem  nisi  B 
res  illa  fiat  nobis  nota  ac  manifesta,  id- 
circo  non  sufficit  memoria,  nisi  sit  ibi  et 
intelligentia.  Rursus,  quia  intelligentia  in- 
de  formata,  non  habet  permanens  esse,  ni- 
si  sit  ibi  intentio  copulans  intelligentiam 
genitam  cum  specie  gignente  in  memoria, 
idcirco  requiritur  ibi  voluntas  utrumque 
connectens.Hinc  partes  imaginis  assignan- 
tur  memoria,  intelligentia,  et  voluntas.  Ita- 
que  non  quaeritur  imago  in  istis  poten- 
tiis  per  comparationem  unius  potentiae  ad 
aliam  tantum,  sed  omnium  trium  in  com-  C 
paratione  ad  tres  personas,  sicut  imago 
in  nobis  non  est  respectu  unius  personae, 
sed  Trinitatis  totius.  Hsec  ^Egidius.    ♦ 

Verumtamen  ait  Albertus,  quod  homo 
per  appropriationem  quamdam  dicitur  fa- 
ctus  ad  imaginem  Filii,  quum  Filius  sit 
naturalis  imago  Patris.  Unde  et  Thomas 
in  Summa  contra  gentiles,  libro  quarto, 
affirmat  quod  homo  habet  specialem  as- 
similationem  cum  Unigenito  Patris,  qui  est 
Verbum  et  emanatio  intellectus,  et  ab  in- 
tellectuali  seu  rationali  perfectione  spe-  D 
ciem  homo  sortitur.  Propter  quod  et  pro 
hominum  redemptione  magis  decuit  Dei 
Filium  incarnari. 

Praeterea,  circa  haec  scribit  Antisiodo- 
rensis  :  Quaeritur  qualiter  homo  assimila- 
tur  Trinitati  increatae  hac  trinitate  creata, 
memoria,  intelligentia,  voluntate.  Respon- 
detur  secundum  Augustinum,  quod  anima 
rationalis  assimilatur  Trinitati  increatae 
his  tribus  propter  multas  causas.  Prima 
est,  ad  removendum  carnales  cogitationes 


de  Deo.  Solent  enim  carnales  patres  male 
memorari  prae  senectute  :  hinc  ad  remo- 
vendum  talem  phantasticam  cogitationem 
de  Patre  eeterno,  adscribitur  ei  memoria. 
Filii  vero  solent  esse  inscii  prae  juventu- 
te  :  ideo  Filio  Dei  attribuitur  intellectus 
et  sapientia.  Spiritus  autem  quandoque 
est  nomen  inflationis  :  ideo  Spiritui  San- 
cto  benignitas,  amor  ac  voluntas  attri- 
buuntur.  Secunda  ratio,  quia  sicut  ex  Patre 
est  Filius,  et  ex  utroque  Spiritus  Sanctus; 
sic  ex  memoria  intelligentia  est,  et  ex 
utraque  volitio  (secundum  sensum  infra 
tangendum).  Tertia  ratio,  quoniam  sicut 
Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  sunt 
unum  in  essentia,  et  differunt  relatione  : 
ita  memoria,  intelligentia  et  voluntas  sunt 
unum  in  essentia,  non  tam  proprie  ut 
tres  personae,  sed  quia  habent  unum  sub- 
jectum ;  et  differunt  relatione,  large  lo- 
quendo,  quia  sic  ad  se  invicem  relative 
dicuntur  :  memoria  intellectorum,  et  vo- 
litorum  memoria;  inteliectus  memorato- 
rum,  ac  volitorum  intellectus ;  voluntas 
memoratorum,  et  intellectorum  voluntas. 
Quarto,  quoniam  sicut  Pater  et  Filius  et 
Spiritus  Sanctus  sunt  aequales,  sic  tres 
potentiae  istse  aequales  sunt  (prout  hoc  de- 
clarabitur  infra).  Haec  Antisiodorensis. 

Nunc  restat  quaerendum,  an  imago  Tri- 
nitatis  consistat  in  istis  potentiis,  an  in 
earum  habitibus,  seu  actibus,  an  in  ipsis 
potentiis  secundum  respectum  ad  habitus 
et  actus  earum.  Et  videtur  quod  in  nudis 
potentiis,  quia  secundum  Augustinum  li- 
bro  de  Trinitate,  eo  ipso  anima  est  ad 
imaginem  Dei,  quo  capax  est  ejus  :  sed 
per  potentias  has  capax  est  Dei.  In  dam- 
natis  quoque  manet  imago  Dei  :  in  quibus 
tamen  non  est  opus,  nec  ratio  nec  sapien- 
tia,  nec  scientia,  ut  in  Ecclesiaste  habetur.    EccU. 

Ad  hoc  Thomas  in  prima  parte  Sum- 10' 
mae  suae,  quaestione  nonagesima  tertia,  sic 
respondet  :  Ad  rationem  imaginis  perti- 
net  aliqualis  repraesentatio  speciei.  Hinc 
oportet  quod  imago  Trinitatis  accipiatur 
in  anima  secundum  id  quod  maxime  ac- 


AN   IMAGO   TRINITATIS    CONSISTAT   IN   MEMORIA,  INTELLECTU   ET   VOLDNTATE,  ETC.         257 


cedit  ad  repraesentandum  perfectionem  et 
speciem  divinarum  personarum,  quae  dis- 
tinguuntur  secundum  processionem  Verbi 
a  dicente,  et  amoris  connectentis  utrum- 
que.  Verbum  autem  in  anima  nostra  sine 
actuali  cogitatione  esse  non  potest,  ut  Au- 
gustinus  dicit  quartodecimo  de  Trinita- 
te.  Ideo  primo  ac  principaliter  attenditur 
imago  Trinitatis  in  mente  secundum  ac- 
tus,  prout  scilicet  ex  notitia  quam  habe- 
mus  cogitando  interius.verbum  formamus, 
et  ex  hoc  in  actualem  amorem  prorum- 
pimus.  Sed  quia  principia  actuum  sunt 
habitus  atque  potentiae,  unumquodque  au- 
tem  virtualiter  est  in  suo  principio  :  hinc 
secundario  et  quasi  ex  consequenli,  ima- 
go  Trinitatis  potest  attendi  in  anima  se- 
cundum  potentias,  et  magis  secundum  ha- 
bitus,  prout  in  ipsis  virtualiter  ipsi  actus 
exsistunt.  Sicque  imago  Trinitatis,  quan- 
tum  ad  vires  naturales  praetactas  et  in- 
natam  Dei  capacitatem,  semper  manet  in 
mente,  quamvis  obnubilata,  prout  quar- 
todecimo  de  Trinitate  asserit  Augustinus. 
Et  per  hoc  patet  solutio  ad  objecta.  Haec 
Thomas.  —  Itaque,  quo  vires  magis  actu- 
aliter  perficiuntur  per  charismata  gratiae 
aut  per  dona  gloriae,  eo  in  eis  perfectius 
refulget  imago  Trinitatis.  Unde  in  Beatis 
clarissime  lucet  :  de  quibus  dixit  Aposto- 
lus,  Quos  praedestinavit  conformes  fieri 
imaginis  Filii  sui. 

Hinc  ait  Thomas  :  Imago  Dei  potest  in 
homine  tripliciter  considerari.  Primo,  se- 
cundum  quod  homo  habet  naturalem  ap- 
titudinem  ad  intelligendum  et  amandum 
Deum  :  quae  aptitudo  consistit  in  natura 
mentis,  estque  communis  cunctis  homi- 
nibus.  Secundo,  prout  actu  aut  habitu 
Deum  cognoscit  et  diligit,  attamen  imper- 
fecte  :  et  haec  est  imago  per  conformita- 
tem  gratiae,  et  inest  justis.  Tertio,  prout 
Deum  actu  cognoscit  et  amat  perfecte  : 
sicque  imago  attenditur  secundum  simi- 
litudinem  gloriae,  et  inest  Beatis.  Hinc 
Ps.  iv, 7.  Glossa  super  id  Psalmi,  Signatum  est  su- 
per  nos  lumen  vultus  tui,  triplicem  dis- 
tinguit  imaginem,  utpote  creationis,  recrea- 

T.  19. 


18. 


Rom.  viii 
29. 


A  tionis,  et  similitudinis  seu  glorificationis. 
Et  hoc  est  quod  dicitur  esse  imago  triplex, 
pula  nalurae,  gratiae,  et  gloriee.  De  prima 
dicit  Augustinus  quartodecimo  de  Trini- 
tate  :  Non  solum  proplerea  est  imago  Dei 
in  mente  quia  sui  meminit,  seque  intel- 
ligit  et  diligit ;  sed  etiam  quoniam  potest 
meminisse,  intelligere,  et  amare.  De  se- 
cunda  loquitur  ad  Golossenses  Apostolus  : 
Induentes  novum  hominem  qui  renovatur  Coioss.m, 
in  agnitionem  Dei,  secundum  imaginem 
ejus  qui  creavit  illum.  De  tertia  quoque 

B  ad  Corinthios  :  In  eamdem  (inquit)  imagi-   ucor.m, 
nem  transformamur  a  claritate  in  clari- 
tatem.  Haac  Thomas. 

Et  concordat  Albertus,  qui  haec  eadem 
scribit  prolixius  et  magis  obscure.  Unde 
insinuat,  quod  sicut  imago  exterior  quan- 
tum  ad  suam  substantialitatem  consistit 
in  formatione  et  figuratione,  deinde  per 
venustationem  coloris  et  pulchrificatio- 
nem  perficitur;  ita  imago  Dei  in  anima 
primo  essentialiterque  consistit  in  tribus 
praetaetis   potentiis   atque  innatis   habiti- 

G  bus,  deinde  in  superadditis  donis  gratiae 
ac  meritoriis  actibus  :  et  quantum  ad 
haec,  potest  amitti.  Unde  secundum  Au- 
gustinum,  homo  peccando  transiit  in  re- 
gionem  dissimilitudinis. 

Insuper,  circa  haec  scribit  Jilgidius  : 
Circa  Trinilatem  quantum  ad  praesens  tria 
considerantur,  videlicet  perpetuitas,  uni- 
tas,  et  imitatio  actualis.  Quantum  ergo  ad 
unitatem  essentiae,  magis  repreesentat  Tri- 
nitatem  pluralitas  potentiarum  quam  ha- 
bituum  :  quia  potentise  magis  immediate 

D  insunt  essentiae  animae,  quam  habitus  aut 
actus.  Ratione  autem  perpetuitatis  magis 
repraesentat  Trinitatem  habitus  quam  ac- 
tus,  quamvis  non  magis  quam  potentiae. 
Habitus  enim  non  sic  interrumpuntur  ut 
actus;  potentiae  quoque  sunt  inseparabi- 
liores  ab  anima  quam  habitus.  Sed  quoad 
actualem  imilationem,  Trinitas  magis  re- 
praesentatur  per  actus.  Haec  iEgidius. 

Porro  Richardus  :  Imago,  inquit,  expres- 
sius  est  in  anima,  quando  tres  potentiae 
illae  sunt  in  actibus  suis  per  comparatio- 

17 


258 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIAUUM. 


DIST.    III  ;    QU/EST.    VIII 


nem  ad   objectum  debitum.  Origo   enim  A 
praesertim  attenditur  quoad  actus.  Nec  in 
intellectu  est  verbum,  nisi  dum  actu  in- 
telligit  :  quia  ut  ait  Augustinus  in  sermo- 
ne  de  sacratissimo  Joanne  Baptista,  vox 
sonus  est  et,  index  cogitationis,  verbum  au- 
tem  est  cogitatio  ipsa.  Verumtamen,  quo- 
niam  actus  non  sunt  consubstantiales  ani- 
mae  sicut  potentiae,  nec  tam  inseparabiles 
ab  eadem  :  hinc  assignari  non  debet  imago 
in  unitate  essentiae  animae  et  trinitate  ho- 
rum  actuum  tantum,  sed  in  unitate  essen- 
tiae  et  trinitate  potentiarum,  ita  quod  si  as-  B 
signetur  in  potentiis  prout  sunt  in  actibus 
suis,  expressior  est  imago.  Haec  Bichardus. 

Modo  quaerendum  est,  respectu  cujus 
objecti  consistat  imago  in  praefatis  poten- 
tiis  et  actibus  animae. 

Ad  quod  Bonaventura  respondet :  In  ra- 
tione  imaginis  oportet  praesupponere  tria  : 
primum,  quod  imago  consistit  in  perfecta 
conformitate  ad  imaginatum ;  secundum 
est,  quod  id  quod  conformatur  imagini, 
conformatur  etiam  imaginato  ;  tertium,  C 
quod  anima  secundum  suas  potentias  con- 
formis  fit  his  ad  quae  convertitur,  tam 
secundum  cognitionem  quam  secundum 
amorem.  Quum  ergo  imago  attendatur  se- 
cundum  conformitatem.et  anima  ad  Deum 
se  convertendo  conformetur  eidem  :  hinc 
imago  Dei  consistit  in  istis  potentiis  ani- 
mae  secundum  quod  habent  Deum  pro 
objecto.  Bursus,  quoniam  anima  imago 
est  Dei,  et  quod  conformatur  imagini  con- 
formatur  et  imaginato  :  ideo  anima  se- 
cundum  quod  convertitur  ad  se,  non  re-  D 
cedit  a  Dei  conformitate.  Hinc  imago  con- 
sistit  in  his  potentiis  secundum  quod 
habent  animam  pro  objecto.  Sed  dum  ad 
inferiores  convertitur  creaturas,  eisque 
conformatur,  in  quibus  non  est  Dei  ima- 
go,  recedit  a  ratione  imaginis,  quia  re- 
cedit  a  Dei  conformitate.  Ideo  objectum 
virium  animae  in  quibus  relucet  imago, 
secundum  quod  in  eis  imago  resplendet, 
est  proprie  Deus;  deinde  et  anima,  non 
inferiora.  Haec  Bonaventura. 


Concordat  Bichardus,  dicendo  :  Maxime 
attenditur  imago  in  anima  per  conversio- 
nem  memoriae,  intelligentiae  et  voluntatis 
ad  Deum;  minus  per  conversionem  earum 
ad  animam  ipsam  ;  impropriissime  ve- 
ro,  per  conversionem  earum  ad  inferiora. 
Quemadmodum  enim  corporalium  rerum 
imago  consistit  in  tribus,  quorum  unum 
est  partium  ordinata  distinctio;  secundum 
inde  consequens,  lineamentorum  debita 
figuratio;  tertium,  coloris  assimilatio  :  sic 
imago  ista  proportionabiliter  sita  est  in 
potentiarum  quasi  in  partium  ordinata 
distinctione ;  et  in  earum  mutua  adaequa- 
tione,  quasi  in  Hneamentorum  figuratio- 
ne,  in  quantum  memoria  meminit  sui  et 
intelligentiae  ac  voluntatis,  et  intelligentia 
intelligit  se  et  memoriam  ac  voluntatem, 
voluntas  quoque  vult  se  et  intelligentiam 
atque  memoriam ;  et  tertio  in  spiritualis 
transformationis  assimilatione  :  quod  ma- 
xime  est  per  conversionem  potentiarum 
istarum  ad  Deum.  Hinc  in  ista  conver- 
sione  ad  Deum  consistit  potissime  comple- 
tio  imaginis  Trinitatis  in  anima. 

Idem  Petrus,  qui  et  addit  :  Quoad  ordi- 
nem  potentiarum  et  aequalitatem  earum 
inter  se,  et  per  comparationem  ad  obje- 
ctum,  potest  dici  imago  consistere  magis 
in  consideratione  ipsius  animae,  quae  ma- 
gis  adaequata  est  suee  apprehensioni  et 
dilectioni,  quam  Deus,  qui  est  objectum 
eam  in  infinitum  transcendens. 

De  hoc  Thomas  scribit  prolixius  hic,  ot 
in  prima  parte,  quaestione  nonagesima  ter- 
tia.  Hic  etenim  ait  :  Imago  dicit  reprae- 
sentationem  expressam.  Expressa  autem 
repraesentatio  Trinitatis  est  in  tribus  po- 
tentiis  animae  propter  quinque.  Quorum 
duo  se  tenent  ex  parte  animae,  scilicet 
potentiarum  consubstantialitas  atque  dis- 
tinctio  :  idcirco  indifferenter  se  habent  re- 
spectu  quorumlibet  objectorum.  Alia  vero 
tria,  videlicet  aequalitas,  ordo,  et  actualis 
imitatio,  concernunt  objecta  :  ideo  habent 
se  tria  haec  diversimode  respectu  diverso- 
rum  objectorum.  Potest  autem  assignari 
in  potentiis  animae  duplex  aequalitas,  sci- 


AN   IMAGO   TRINITATIS   CONSISTAT   IN   MEMOMA,  1NTELLECTU   ET   VOLUNTATE,  ETC.         259 


licet  potentiae  ad  potentiam,  et  potentiae  A  Iibet  objectorum ;  verius  autem,  respectu 


ad  objectum  :  et  ha^c  secunda  aequalitas 
salvatur  diversimode  respectu  diversorum 
objectorum.  In  illis  namque  quae  per  ha- 
bitum  acquisitum  discuntur,  non  servatur 
praefatus  ordo  potentiarum  istarum,  quo- 
niam  actus  intelligendi  praecedit  actum 
memorandi;  nec  est  ibi  actualis  imitatio 
Trinitatis  quantum  ad  illa  objecta  in  qui- 
bus  Trinitatis  imago  non  est.  Servatur 
tamen  ibi  aequalitas  quaedam  potentise  ad 
potenliam,  quia  quaecumque  comprehen- 


ipsius  animae;  venssime  autem,  respectu 
objecti  quod  est  Deus  :  nisi  quod  ibi  de- 
est  aequalitas  potentiee  ad  objectum,  quee 
etiam  non  multum  ad  imaginem  facit. 
Haec  Thomas  in  Scripto. 

In  Summa  vero  testatur  :  Imago  impor- 
tat  similitudinem  utcumque  pertingentem 
ad  speciei  repraesentationem.  Hinc  imago 
Trinitatis  attenditur  in  anima  secundum 
aliquid  quod  repraesentat  divinas  perso- 
nas  repraesentatione  speciei,  prout  possi- 


duntur  una  potentia,  comprehenduntur  et  B  bile  est  creaturae.  Distinguuntur  autem  di- 


alia  :  non  quod  quidquid  intelligimus,  id 
simpliciter  velimus ;  sed  aliquo  modo  in 
voluntate  sunt,  in  quantum  volumus  nos 
intelligere  ea.  Sed  non  servatur  ibi  aequa- 
litas  potentiae  ad  objectum,  quia  res  cor- 
porales,non  intellectualis  naturae,  sunt  no- 
biliori  modo  in  anima  quam  in  se,  quum 
anima  sit  eis  nobilior,  ut  asserit  Augu- 
stinus.  Si  autem  considerentur  potentiae 
istae  respectu  objecti  hujus  quod  est  ani- 
ma,  sic  salvatur  ibi  ordo  earum,  ita 
quod  intelligentiam  praecedit  memoria, 
quum  anima  naturaliter  sibi  sit  praesens. 
Servatur  quoque  ibi  aequalitas  potentiae  ad 
potentiam  simpliciter,  quoniam  quantum 
anima  se  intelligit,  tantum  se  vult  ac  dili- 
git.  Servatur  etiam  ibi  aequalitas  potentiae 
ad  objectum,  videlicet  animam;  et  item, 
actualis  imitatio  Trinitatis,  in  quantum 
est  anima  imago  expresse  ducens  in 
Deum.  Porro,  si  considerentur  istae  poten- 
tiee  respectu  objecti  quod  Deus  est,  tunc 
servatur  ibi  actualis  imitatio  :  quia  poten- 
tiae  per  conversionem  ad  Deum  assimi- 
lantur  eidem.  Maxime  etiam  servatur  ibi 
ordo  praedictus,  sic  quod  ex  memoria  pro- 
cedit  intelligentia,  eo  quod  Deus  per  es- 
sentiam  est  in  anima  et  tenetur  ab  ea, 
non  per  acquisitionem.  Servatur  etiam  ibi 
aequalitas  potentiae  ad  potentiam,  quia 
quantum  intelligitur  Deus,  tantum  diligi- 
tur ;  sed  non  potentiae  ad  objectum,  quo- 
niam  Deus  est  altior  quam  anima.  Hinc 
dico  quod  imago  Trinitatis  in  anima  at- 
tenditur  quodammodo  respectu  quorum- 


vinae  personae  secundum  processionem 
Verbi  a  dicente,  atque  amoris  ab  utroque. 
Denique  Verbum  Dei  nascitur  de  Deo  ex 
sui  ipsius  notitia,  et  amor  procedit  a  Deo 
secundum  quod  amat  se  ipsum.  Attendi- 
tur  ergo  divina  imago  in  homine  secun- 
dum  quod  ex  notitia  Dei  concipit  verbum 
de  Deo,  et  ex  utroque  amorem  ad  Deum. 
Fertur  autem  mens  in  aliquid  dupliciter  : 
primo,  directe  et  immediale,  ut  qui  alium 
facialiter  intuetur;  secundo,  indirecte  et 

C  mediate,  sicut  dum  aliquis  videndo  ima- 
ginem  alicujus  in  speculo,  dicitur  ferri  in 
ipsum.  Unde  quartodecimo  de  Trinitate 
loquitur  Augustinus  :  Mens  meminit  sui, 
intelligit  se,  et  diligit  se.  Hoc  si  cernimus, 
cernimus  Trinitatem  :  nondum  ipsum 
Deum,  sed  jam  ejus  imaginem.  Et  hoc 
est,  non  quia  mens  fertur  in  se  ipsam 
absolute,  sed  in  quantum  ex  se  ultra  fer- 
tur  aut  ferri  potest  in  Deum.  Id  quoque 
pensandum,  quod  quamvis  secundum  vi- 
sionem   viae,    cognitio  temporalium    non 

D  pertinet  ad  imaginem  Trinitatis,  tamen 
secundum  visionem  gloriae  pertinet  :  quia 
secundum  visionem  illam  beatificam  tem- 
poralia  videntur  in  Deo,  et  in  Verbo  in- 
creato,  in  quo  sunt  rationes  exemplares 
rerum  omnium  creatarum.  —  Haec  Tho- 
mas,  et  concordat  omnino  Albertus. 

Ex  his  patet  solutio  ad  primam  instan- 
tiam. 

Ad  secundam  dicendum,  quod  memoria 
de  qua  sermo,  ad  intellectivam  pertinet 


260 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  :    QUyEST.    IX 


partem,  nec  concernit  certam  temporis 
differentiam,  sed  indifferenter  est  praeter- 
itorum,  praesentium  et  futurorum.  Verum 
an  distinguatur  ab  intellectu  realiter,  an 
secundum  officium  tantum,  infra  discu- 
tietur. 

Hinc  Petrus  :  Memoria,  inquit,  duplici- 
ter  sumitur  :  primo,  pro  potentia  specie- 
rum  sensibilium  conservativa,  quae  reci- 
piuntur  in  potentia  organo  alligata;  se- 
cundo,  pro  vi  conservativa  intelligibilium 
specierum  :  et  hoc  dupliciter.  Uno  modo, 
ut  est  conservativa  specierum  acquisita- 
rum,  quae  recipiuntur  in  parte  intelle- 
ctiva.  Alio  modo,  ut  est  conservativa 
specierum  innatarum  (videlicet  naturalis 
similitudinis  veri  et  boni),  quae  eoncreatee 
sunt  animae.  Memoria  primo  modo  sum- 
pta,  sequitur  tempus,  et  concernit  prae- 
teritum.  Secunda  consequitur  tempus,  sed 
non  concernit.  Hinc  secundum  Augusti- 
num  libro  de  Trinitate,  ipsa  est  non  tan- 
tum  praeteritorum,  sed  praesentium  quo- 
que  et  futurorum.  Tertia  non  sequitur 
tempus,  neque  concernit.  Prima  non  est 
pars  imaginis  ;  secunda  aliquo  modo  est, 
sed  improprie ;  tertia,  proprie.  —  Praeter- 
ea  quaeritur,  cur  de  memoria  partis  in- 
tellectivae  non  tractaverunt  philosophi. 
Respondetur  quod  vel  ideo,  quia  non 
putaverunt  species  intelligibiles  remanere 
in  parte  intellectuali,  actuali  intellectione 
cessante,  ut  Avicenna  (quod  falsum  est, 
quia  sic  nulla  maneret  cognitio  in  anima 
separata);  vel  quoniam  intellectum  a  me- 
moria  non  distinxerunt,  ita  quod  species 
recipere  et  conservare  ad  eamdem  spectet 
potentiam  in  parte  intellectiva.  Haec  Pe- 
trus.  —  Porro  Thomas  ponit  tertiam  rati- 
onem  :  quia  philosophi  consideraverunt 
potentias  illas  dumtaxat  quae  ordinantur 
ad  aliquem  actum  ;  sed  ista  memoria  non 
habet  nisi  tenere  species  concreatas.  Ve- 
rum  qualiter  hoc  responsum  Thomae  con- 
sonet  his  quae  alibi  scribit,  infra  tangetur. 

His  etiam  consonat  quod  libro  de  IV  Co- 
aequaevis  scribit  Albertus  :  Duplex  est 
memoria.  Una  quae  est  pars  animae  sensi- 


A  bilis  :  et  est  thesaurus  ac  theca  formarum 
sensibilium,  secundum  Avicennam.  Unde 
asserit  Damascenus  :  Memorativum  est 
memoriae  et  rememorationis  promptuari- 
um;  memoria  vero  est  phantasia  derelicta 
ab  aliquo  sensu  secundum  actum  appa- 
rente*.  Alia  est  memoria  pars  animae  intel-  *o/iaSap- 
lectualis,  quae  est  coacervatio  intelligibi-  Parenlcm 
lium  specierum.  Et  est  duplex  :  una  sub 
ratione  praeteriti ;  altera  non,  sed  indiffe- 
renter  praeteriti,  praesentis  et  futuri ;  nec 
aliud  est  quam  potentia  notitiam  rei  te- 

B  nens  apud  se  sine  temporis  consideratio- 
ne.  Est  autem  quaedam  memoria  acquisita 
per  studium,  inventionem  et  doctrinam; 
quaedam  vero  de  illis  quorum  scientiam 
ex  natura  habemus,  ut  habituum  nalura- 
lium.  Haec  Albertus. 

Ad  tertiam  quoque  patet  solutio  ex  prae- 
dictis.  —  Ad  quartam  respondebitur  in- 
fra,  quoniam  specialem  tangit  difficul- 
tatem.  —  Ad  quintam  dicendum,  quod 
voluntas  non  movet  nisi  ex  praevia  ap- 
prehensione  intellectus,  qui  voluntati  os- 

G  tendit  suum  objectum,  quum  voluntatis 
objectum  sit  bonum  intellectum,  id  est 
intellectualiter  cognitum.  Thomas  vero  re- 
spondet,  quod  sicut  in  artibus  ars  consi- 
derans  finem  movet  et  imperat  artibus 
considerantibus  media,  sic  voluntas  re- 
spiciens  finem  movet  alias  vires  quae  or- 
dinantur  ad  finem,  et  imperat  eis  actus 
earum.  Unde  quamvis  sit  prior  in  mo- 
vendo,  non  tamen  sequitur  quod  sit  prior 
in  esse  :  sicut  et  finis  est  ultimus  in 
esse,   et  tamen   movet  efficientem.   Haec 

D  Thomas. 


QU^STIO    IX 


NOno  quaeritur,  An  intellectus  agens 
pertineat  ad  imaginem. 
Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  intelle- 
ctus   agens   est   possibili   intellectu   prae- 
stantior,    ut  tertio  de  Anima  patet.   Sed 
possibilis  est  pars  imaginis,  ut  patuit  : 


AN   INTELLECTUS    AGENS   PERTINEAT   AD   IMAGINEM 


261 


ergo  agens.  —  Secundo,  quoniam  imago 
consistit  in  his  quibus  nihil  melius  est  in 
anima,  ut  habetur  in  littera.  Sed  intelle- 
ctu  agente  non  habet  anima  melius,  sal- 
tem  inter  intellectivas  potentias.  —  Ter- 
tio,  in  his  consistit  imago,  per  quae  anima 
assimilatur  potissime  Deo  ac  Trinitati. 
Sed  intellectus  agens  hujusmodi  est,  etiam 
magis  quam  possibilis. 

Ad  hoc  respondet  Henricus  tertiodeci- 
mo  Quodlibeto  :  Secundum  Philosophum 
tertio  de  Anima,  intellectus  agens  esfc  qui 
facit  intelligere,  et  est  habitus  quidam, 
extense  loquendo  de  habitu,  quum  sit  lux. 
Et  habet  similitudinem  habitus  in  duobus. 
Unum  est  illuminare  intellectum  possibi- 
lem,  quemadmodum  lumen  materiale  dia- 
phanum,  vel  potius  sicut  lux  aliud  corpus 
luminosum.  Nam  actio  ejus  quoad  intelle- 
ctum  possibilem,  est  lucere  magis  quam 
illuminare.  Est  enim  lux  quaedam  spiri- 
tualis,  sicut  et  ipse  possibilis,  et  sicut  lux 
est  natura  atque  perfectio  visus.  Sicque 
ut  ait  Averroes,  intellectus  possibilis  per- 
ficitur  per  agentem,  sicut  visus  luce  sibi 
connaturali,  sine  qua  non  ageret  ad  for- 
mandum  in  se  actum  visionis,  nec  ad  re- 
cipiendum  eumdem.  Sic  quoque  duode- 
cimo  de  Trinitate  loquitur  Augustinus  : 
Intellectus  noster  intelligit  in  quadam  lu- 
ce  interiori,  quemadmodum  oculus  videt 
colores  in  quadam  Iuce  generis  sui  corpo- 
ralis.  Secundus  actus  intellectus  agentis, 
est  resplendere  super  phantasmata,  sicut 
lumen  diaphani  super  colores  :  et  per  hoc 
separat  phantasmata  a  conditionibus  ma- 
teriffi  particularibus,  et  de  universali  ac 
intelligibili  secundum  potentiam,facit  uni- 
versale  et  intelligibile  actu;  et  facit  illud 
movere  intellectum  possibilem,  per  hoc 
quod  informatum  et  imbutum  est  lumine 
intellectus  agentis,  sicut  colores  movent 
visum,  ut  imbuti  lumine  exteriori  et  ei 
immixti.  Sicque  dispositive  ac  prseparato- 
rie  intellectus  agens  causat  actum  intelli- 
gendi  in  intellectu  possibili  :  et  quoad  hoc 
ad  imaginem  pertinet,  cooperando  videli- 


A  cet  ut  intellectus  possibilis  formetur  noti- 
tia  simplici  sensibilium  rerum  quarum 
phantasmata  sunt  in  vi  imaginativa,  et  ut 
sic  fiat  memoria  intellectualis  intelligen- 
tise.  Omnis  namque  notitia  simpliciter  pri- 
mo  generata  in  intellectu  possibili,  adscri- 
bitur  memoriae.  Eadem  enim  potentia  sunt 
memoria  et  intelligentia,  quamvis  distin- 
guuntur  quasi  diversee  vires.  Sed  memoria 
dicitur,  in  quantum  est  susceptiva  notitise 
directo  adspectu  ab  intellectibus  simplici- 
bus,  et  conservativa  ejusdem  ;  intelligen- 

B  tia  vero  vocatur,  in  quantum  conversa  su- 
per  se,  est  informata  a  memoria  notitia 
simplici,  et  susceptiva  informationis  noti- 
tise  declarativae,  quae  simplicem  declarat 
notitiam.  Hsc  Henricus  Quodlibeto  prseal- 
legato. 

Insuper  de  eadem  scribit  materia  Quod- 
libeto  octavo,  queestione  qua  quaerit  an 
intellectus  agens  intelligat:lntellectus  (in- 
quiens)  agens,  in  essentia  animee  consis- 
tens  sicut  lux  in  aere,  respicit  phantasma- 
ta:et  quemadmodum  lux  illustrat  colores, 

C  ut  agant  speciem  suam  in  medio  sine  sub- 
jecti  materia  et  sine  colorum  substantia, 
et  species  illa  per  medium  defertur  ad 
pupillam,  eamque  actu  visionis  informat ; 
sic  spiritualiter  intellectus  agens  illustrat 
phantasmata,  ut  apta  sint  agere  in  intel- 
lectum  possibilem  sub  ratione  qua  essen- 
tiffi  simplices  sunt,  non  secundum  parti- 
culares  et  materiales  conditiones  :  quod 
appellatur  denudare  et  abstrahere  phan- 
tasmata.  Quae  abstractio  non  fit  per  ali- 
quam  migrationem  vel  generationem  ab 

D  eis  in  intellectu  possibiii,  preeterquam 
quod  phantasma  per  hujusmodi  abstracti- 
onem  habet  rationem  universalis  activi 
et  motivi  intellectus  possibilis  :  ita  ut 
id  quod  movet,  non  sit  in  subjecto  nisi 
in  phantasia,  licet  non  moveat  nisi  sub 
ratione  universalis  per  actum  agentis,  id 
est  intellectus  agentis.  In  intellectu  autem 
possibili  non  est  nisi  sicut  movens  in  mo- 
to  ante  actum  intelligendi  :  quia  per 
suam  actionem  generat  in  intellectu  pos- 
sibili  intellectionem  qua  ipsum  sibi  assi- 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  :    QU/EST.    IX 


milat,  per  quam  est  in  intellectu  possibili  A 
sicut  cognitum  in  cognoscente,  et  intelle- 
ctum  in  intelligente.  Et  quoriiam  intelle- 
ctus  agens  est  quasi  lumen  cui  phantasma 
est  immixtum,  movet  intellectum  possibi- 
lem  quemadmodum  species  coloris  mixti 
lumini  movet  visum.  Est  tamen  hic  et  ibi 
differentia  :  quia  lux  facit  ut  prseter  visio- 
nem  faciat  color  speciem  in  medio,  qua 
vice  coloris  informat  pupillam  in  actu  vi- 
dendi.  Porro  intellectus  agens,  prater  in- 
tellectionem  non  facit  aliquam  aliam  spe- 
ciem  in  intellectu  possibili.  Itaque  intel-  B 
lectus  agens  quum  non  sitnisi  coadjuvans 
rationem  intelligendi,  nihil  omnino  intelli- 
git;  nec  natus  est  intellectus  noster  intelli- 
gere  per  potentiam  agentis,  sed  possibilis. 
Hinc  intellectus  agens  dicitur  intellectus 
ab  intelligendo  active,  non  quod  intelligat, 
aut  quod  sit  objectum  movens  possibilem, 
sed  quoniam  agit  circa  phantasmata,  ut 
idonea  sint  agere  actum  intelligendi  in 
possibili  juxta  modum  prsedictum.  Haec 
Henricus. 

Gujus  opinionem  Scotus  diffuse  hic  re-  G 
citat,  eamque  (ut  reor)  quantum  ad  hoc 
efficaciter  reprobat,  quod  ait  per  actio- 
nem  intellectus  agentis  atque  phantasma- 
tis  non  generari  in  intellectu  possibili 
aliquam  intelligibilem  speciem,quum  om- 
nis  cognitio  fiat  aut  sit  per  speciem  cogni- 
ti  exsistentem  in  cognoscente.  Unde  tertio 
de  Anima  protestatur  Philosophus,  quod 
lapis  non  est  in  anima,  sed  species  lapi- 
dis ;  item,  quod  anima  est  locus  specie- 
rum  non  tota,  sed  intellectus. 

Scotus  quoque  inter  cetera  arguit  sic  :  D 
Intellectus  prius  naturaliter  quam  actu 
intelligat,  potest  habere  objectum  actu 
universale,  prsesens  sibi  sufficienter  in 
ratione  objecti :  quoniam  naturaliter  prius 
obvium  est  objectum  et  prsesens  intel- 
lectui,  quam  actus  eliciatur.  Ergo  intel- 
lectus  habet  objectum  universale  sibi 
prsesens  in  ratione  speciei  intelligibilis 
prioris  naturaliter  actu  intelligendi.  Spe- 
cies  namque  ex  hoc  quod  est  species,  ha- 
bet  rationem  repraesentandi  id  cujus  est 


species,  sub  tali  aut  tali  ratione.  — Quum- 
que  sequaces  alterius  opinionis  sic  ar- 
guunt  :  praesentia  speciei  in  potentia  co- 
gnitiva,  non  est  causa  quod  objectum  sit 
prsesens,  sed  econtrario  :  sicut  prsesentia 
speciei  albedinis  non  est  causa  quod  al- 
bedo  sit  visui  prsesens,  sed  prsesentia  albe- 
dinis  causa  est  quare  species  albedinis 
prsesens  est  visivse  potentiae  :  ergo  prius 
natura  est  praesentia  objecti,  quam  prse- 
sentia  speciei.  Non  ergo  objectum  est 
intellectui  prsesens  per  speciem.  Ad  hoc 
Scotus  respondet,  quod  species  impressa 
in  intellectu  possibili,  non  est  secunda  in- 
tentio,  sed  realis  effectus,  qualitasque  re- 
alis  intellectum  informans.  Objectum  igi- 
tur  ut  activum,  est  prsesens  intellectui 
sub  ratione  agentis,  vel  alicujus  quod  te- 
net  vicem  objecti,  antequam  species  sit 
prsesens  ut  forma  informans  intellectum  : 
et  secundum  hoc,  objectum  est  causa  qua- 
re  species  est  praesens.  Sed  tamen  in  se- 
cundo  instanti  naturse,  species  perficiens 
intellectum,  et  reprsesentans  objectum,  est 
causa  quare  objectum  est  praesens  intel- 
lectui  in  esse  intelligibili*.  —  Hsec  Scotus,  *Sub  rati- 
qui  de  his  hic  scribit  multum  prolixe  :  on?  cosn°- 

"  r  scibilis 

quod  brevitati  studens  dimitto. 

Prseterea,  circa  hsec  multa  inducit  Fran- 
ciscus  de  Mayronis.  Mota  siquidem  quse- 
stione,  utrum  imago  Trinitatis  sit  in  ani- 
ma,  solvit  sic  :  Hic  communiter  dicitur, 
quod  per  tres  potentias  quse  sunt  in  anima 
nostra,  intelligitur  imago  Trinitatis.  Ordo 
enim  est  inter  eas.  Nam  memoria  est  in- 
tellectus  agens  cum  specie,  quae  simul 
juncta  producunt  verbum  :  et  memoria 
appropriatur  Patri.  Intelligentia  autem, 
quse  appropriatur  Filio,  dicit  actum  in- 
telligendi  in  intellectu  possibili,  non  quod 
intelleetus  sit  productus,  sed  inlellectus 
sub  actu.  Velle  autem  est  in  voluntate  ab 
utroque,  sicut  Spiritus  Sanctus.  —  Deinde 
quserit,  an  ad  actum  intelligendi  requira- 
tur  species  intelligibilis.  Ad  quod,  post 
varia  argumenta,  respondet  :  Sequendo 
viam  naturalem,  nulla  ad  hoc  apparet  ne- 
cessitas.  Sed  duse  sunt  (inquit)  necessitates 


QrLEST.   X    :    QCOMODO   MENS,   NOTITIA    ET   AMOR,    TRINITATIS    EXPRIMANT   IMAGINEM       2G3 


qua?  movent  me  :  quee  tamen  procedunt 
ex  creditis.  Prima  est,  quoniam  intellectus 
separatus  recipit  species  intelligibiles,  ut 
patet  de  vespertina  angelorum  notitia  :  er- 
go  et  intellectus  conjunctus,  puta  huma- 
nus.  Idem  patet  de  anima  Christi,  quae 
novit  multa  quse  non  erant  ei  prtesentia ; 
novitque  ea  non  solum  in  Verbo,  sed  etiam 
in  genere  proprio,  et  non  nisi  per  species. 
Secunda  necessitas  est,  quoniam  anima 
separata  multa  recordatur  eorum  quae  vi- 
dit  in  vita  hac,  et  non  per  phantasmata, 
quse  quum  sint  materialia,  non  manenl 
in  anima  separata.  —  Haec  Franciscus.  Qui 
eliam  multa  scribit  de  his.  Tamen  quod 
ait  aut  recitat  memoriam  esse  intellectum 
agentem,  non  consonat  communi  doctrinee 
doctorum;  nec  videtur  posse  salvari,quum 
officium  intellectus  agentis  sit  speciem  a 
phantasmate  abstrahere  :  quod  non  est 
opus  memoriae. 

Postremo  ex  dictis  patet  ad  objecta  so- 
lutio,  quia  ostensum  est  et  concessum, 
quod  et  qualiter  intellectus  agens  ad  ima- 
ginem  spectet. 


QU^STIO    X 


DEcimo  quaeritur  de  secunda  assigna- 
tione  imaginis  quee  ex  Augustino  re- 
citatur  in  littera,  et  ponitur  in  his  tribus, 
mente,  notitia,  amore.  Quaeritur  ergo,  An 
sit  conveniens,  et  in  quo  difTerat 
ab  assignatione  prsehabita. 

Videtur  enim  inepta,  nec  distincta  ab 
illa,  quum  illa  possit  exponi  de  ipsis  tri- 
bus  prsefatis  potentiis  in  se,  vel  quantum 
ad  habitus,  et  item  quoad  actus  earum  : 
et  sic  ista  cum  illa  coincidit.  —  Secundo, 
quia  de  ista  habetur  in  textu,  quod  noti- 
tia  et  amor  consubstantiales  sunt  menti  : 
quod  nec  potentiis,  neque  habitibus,  nec 
actibus  convenit,  quum  potentiae  sint  dis- 
tinctae  a  se  invicem  atque  ab  anima.  — 


A  Tertio,  quoniam  mens  est  intellectus  :  et 
ita  non  differt  a  nolitia,  si  tria  haec  su- 
mantur  pro  actibus. 
In  oppositum  est  Augustini  auctoritas. 

Ad  haec  Bonaventura  respondet  :  Trini- 
tas  ista  non  consistit  in  potentiis,  quia  no- 
titia  et  amor  non  dicunt  potentias;  nec  in 
habitibus,  quia  mens  non  potest  stare  pro 
habitu,  quum  ipsa  accipiatur  ut  agens  ; 
nec  potest  esse  in  potentiis  et  habitibus 
simul,  quia  mens  non  potest  liic  sumi  pro 

B  una  tantum  potentia,  quum  ei  in  littera 
adscribantur  duarum  actus  potentiarum, 
videlicet  nosse  et  amare ;  nec  potest  si- 
mul  stare  pro  pluribus  potentiis,  quoniam 
ita  non  esset  trinitas.  Idcirco  trinitas  ista 
attenditur  quantum  ad  substantiam  ani- 
mffi,  ratione  mentis  se  cognoscentis  atque 
amantis,  et  quantum  ad  habitus  quoad  no- 
titiam  et  amorem  :  sicque  est  trinitas,  ut- 
pote  una  substantia,  et  habitus  duo.  Hinc 
assignatio  heec  differt  a  prima,  quoniam 
illa  fuit  per  uniformitatem   in  potentiis, 

C  per  comparationem  ad  habitus  et  ad  ac- 
tus ;  haec  vero  in  substantia  animae  et  ha- 
bitibus  ejus  consistit.  Differt  quoque  in 
hoc,  quod  prima  fuit  principaliter  per 
conversionem  virium  animse  ad  increatum 
objectum  ;  hsec  vero,  per  conversionem 
animae  supra  et  circa  se.  Differt  etiam, 
quia  prima  est  magis  conveniens  et  pro- 
pria  quam  haec.  Proprie  namque  imago 
ista  consistit  in  unitate  essentiae  animae, 
et  trinitate  virium  animas,  secundum  quas 
anima  apta  est  sigillari  ab  altissima  Tri- 

D  nitate  imagine  similitudinis,  quae  consistit 
in  gratia  gratum  faciente  ac  theologicis 
tribus  virtutibus.  —  Verumtamen  quidam 
dixerunt  assignationem  hanc  a  priore  dif- 
ferre,  quod  illa  prior  in  potentiis,  haec  in 
habitibus  attendatur.  Et  objectionibus  re- 
spondent,  quod  mens  quadrupliciter  ca- 
pitur.  Nam  primo  dicitur  a  ;j.Vjvv),  quod  est 
luna  seu  defectus  :  et  sic  dicitur  de  tota 
subslantia  animae,  propter  assiduas  trans- 
mutationes  quas  habet.  Secundo,  mens  di- 
citur  a  metiendo,  sicque  accipitur  pro  vi 


264 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —    DIST.    III  :    QU^!ST.    X 


judicativa  seu  pro  intellectu  :  et  sic  sumit.  A 
eam  Damascenus,  ponendo  ipsam  inter  po- 
tentias  cognitivas.  Tertio,  dicitur  ab  emi- 
nendo,  sicque  sumitur  pro  superiori  parto 
rationis  :  juxta  quem  modum  Augustinus 
accipit  eam  frequenter.  Quarto,  dicitur  a 
meminisse  :  et  sic  pro  memoria  sumitur 
tam  quantum  ad  habitum,  tam  quantum 
ad  actum.  Verum  ut  patuit,  istud  stare 
non  potest.  Haec  Bonaventura. 

Concordat  Thomas,  et  addit  :  Si  dice- 
remus,  quod  per  notitiam  et  amorem  si- 
gnificarentur  hic  actus  intellectus  et  vo-  B 
luntatis  a  mente,  id  est  intellectuali  natura 
animae,  procedentes;  tunc  planius  esset, 
quia  sic  mens  compararetur  Patri,  notitia 
Filio,  amor  Spiritui  Sancto.  Haec  Thomas. 
—  Idem  Petrus. 

Richardus  demum  hic  scribit  :  Notitia 
et  amor  prout  sunt  partes  imaginis,  nomi- 
nare  possunt  et  habitus  naturales  et  actus 
naturales  per  quos  anima  noscit  diligitque 
se  ipsam.  Mens  vero  nominat  essentiam 
animae  se  noscentem  ac  diligentem.  Anima 
quippe  ex  se  ipsa  naturalem  habet  apti-  C 
tudinem  ad  cognoscendum  se  et  aman- 
dum,  ita  quod  mens  est  ei  loco  memoriae 
respectu  notitiae  et  amoris  sui  ipsius.  Sic- 
que  nomine  mentis  exprimitur  essentiae 
unitas ;  trinitas  vero,  in  ipsamet  mente 
prout  est  sibi  loco  memoriae,  et  in  notitia, 
ac  amore.  Haec  Richardus. 

Quibus  concordat  Albertus,  dicendo  : 
Dico  cum  Magistro,  et  Augustinum  nono 
de  Trinitate  sequendo,  quod  mens  sumitur 
hic  prout  in  se  includit  et  habet  poten- 
tiam  cognoscendi  potentiamque  amandi.  D 
Duplex  autem  potentia  cognitiva  concurrit 
ad  actum  unum,  puta  memoria  et  intel- 
lectus.  Etenim  nosse  per  habitum,  est  hic 
idem  quod  notitiam  de  se  in  se  viden- 
do  habere,  ita  ut  habitus  notitiae  dicat  id 
quod  est  memoriae,  et  intuitus  sui  dicat 
actum  intellectus.  Nosse  enim,  est  noti- 
tiam  rei  apud  se  habere.  Intelligere  ve- 
ro  se,  est  se  in  similitudine  illa  aut  ha- 
bitu  illo  videre,  secundum  quod  videre 
se,  nil  aliud  est  quam  objici  sibi  in  no- 


titia  quam   noscens  se  apud  sese  habet. 
Haec  Albertus. 

Circa  haec  scribit  /Egidius  :  Per  ea  quae 
sunt  in  sensu,  devenimus  in  cognitionem 
eorum  quae  sunt  supra  sensum.  In  sensu 
autem  videmus,  quod  dum  species  forma- 
tur  in  visu  ex  re  ipsa  visibili,  pars  trini- 
tatis  non  assignatur  memoria,  sed  corpus 
visibile,  species  quoque  visum  informans, 
atque  intentio  utrumque  conjungens.  Por- 
ro,  dum  species  non  diffunditur  imme- 
diate  ab  objecto,  sed  ex  similitudine  ejus 
in  sensu  percepta  :  tunc  trinitas  assigna- 
tur  ipsa  memoria  speciem  retinens,  et  vis 
eam  cognoscens  seu  cognitio  ex  memoria 
fluens,  et  voluntas  utrumque  connectens; 
vel  species  in  memoria  exsistens,  et  spe- 
cies  vim  cogitativam  informans,  et  velle, 
eas  conjungens.  Quocirca  sciendum,  quod 
secundum  Augustinum  quartodecimo  de 
Trinitate,  anima  aliter  se  cognoscit,  et  ali- 
ter  alia.  Alia  namque  non  cognoscit  per 
ipsas  res,  sed  per  earum  similitudines  in 
ipsa  exsistentes,  quum  cognitio  fiat  per 
quamdam  praesentiam  cogniti  in  cogno- 
scente.  Anima  vero  se  cognoscit  per  se, 
quoniam  ipsa  sibi  jugiter  praesto  est  :  sic- 
que  habitualiter  cognoscit  se  per  se  ipsam. 
Verumtamen  hujusmodi  cognitio  non  est 
habitualis  prout  de  habitu  traclat  Philo- 
sophus,  secundum  quod  per  habitum  pos- 
sumus  ad  libitum  exire  in  actum ;  sed  po- 
lius  prout  de  habitu  determinavit  Plato, 
qui  posuit  species  animae  concreatas,  et 
eam  a  sui  principio  habuisse  scienliam, 
tamen  in  actualem  et  discretam  seu  per- 
ceptibilem  scientiae  considerationem  non 
posse  prodire,  nisi  per  sensibilia  excite- 
tur.  Hinc  nostrum  addiscere,  dixit  remi- 
nisci.  Est  ergo  quodammodo  loco  specie- 
rum  in  memoria,  ipsa  substantia  anima?, 
quse  sibi  semper  praesens  oxsistens,  se 
modo  praedicto  semper  habitualiter  novit. 
Unde  quarlodecimo  de  Trinitate  :  Nec  sa- 
ne  mens  gignit  notitiam  sui  quando  se 
cogitat,  quasi  ante  sibi  incognita  fuerit; 
sed  ita  sibi  fuerat  nota,  quemadmodum 
res  istse  quae  in  memoria  continentur.  Quo- 


QUOMODO   MENS,   NOTITIA   ET   AMOR,   TRINITATIS    EXPRIMANT   IMAGINEM 


265 


niam  ergo  essentia  animae  est  sibi  loco 
memoriae,  quemadmodum  in  sensu  assi- 
gnavimus  trinitatem,  ipsum  visibile,  et 
speciem  seu  visionem  ipsius,  et  intentio- 
nem  nectentem ;  in  sensu  vero  interio- 
ri,  memoriam,  cogitationem,  et  amorem 
utrumque  jungentem  :  ita  in  intellectu 
respectu  animae  assignavimus  trinitatem, 
mentem  seu  substantiam  animae,  et  no- 
titiam  atque  amorem  ipsius;  sed  respe- 
ctu  aliorum,  ponimus  imaginem  Trinitatis 
ipsam  memoriam  et  intelligentiam  ac  vo- 
luntatem.  —  Haec  ."Egidius.  Qui  ex  his  in- 
fert  :  Ex  quibus  patet,  quod  nec  illi  bene 
dicunt,  qui  referunt  tria  haec  ad  substan- 
tiam  animae,  ita  quod  notitia  et  amor  su- 
mantur  materialiter  pro  anima  quae  est 
ipsa  res  nota  et  res  amata. 

Verum  in  hoc  contradicit  /Egidius  S.Tho- 
mae,  qui  in  solutione  primi  argumenti  hu- 
jus  asserit  quaestionis  :  Ad  esse  habitus 
in  intellectu,  duo  concurrunt,  videlicet 
species  intelligibilis,  et  lumen  intellectus 
agentis,  quod  facit  eam  intelligibilem  ac- 
tu.  Unde,  si  aliqua  species  esset  quae  in 
se  haberet  lumen  illud,  haberet  ratio- 
nem  habitus,  quantum  ad  hoc  quod  es- 
set  principium  actus.  Sic  dico,  quod  quan- 
do  ab  anima  cognoscitur  aliquid  quod  est 
in  ipsa  non  per  sui  similitudinem,  sed 
per  suam  essentiam,  ipsa  essentia  rei  co- 
gnitae  est  loco  habitus.  Unde  dico,  quod 
ipsa  essentia  animae  prout  est  nota  a  se 
ipsa,  habet  rationem  habitus.  Et  sumitur 
hic  notitia  materialiter  pro  re  nota.  Et 
similiter  est  dicendum  de  amore.  Haec 
Thomas. 

Et  idem  affirmat  Albertus,  probans  at- 
que  declarans  id  esse  de  mente  Augustini, 
et  inter  cetera  dicens  :  Ista  (videlicet  nc- 
titia  et  amor)  non  sunt  substantialia  men- 
•substantia  ti*,  nec  substantiae,  nisi  tantum  uno  modo 
considerata,  videlicet  quando  mens  novit 
se  et  amat  se.  Et  hoc  accipitur  ab  Augu- 
stino,  nono  de  Trinitate,  quo  ait  :  Quo- 
modo  autem  illa  tria  non  sint  ejusdem 
essentiae,  non  video,  dum  mens  novit  se 
et  amat  se,  atque  ita  sint  haec  tria,  ut  non 


A  alteri  alicui  rerum  mens  vel  amata  vel 
nota  sit.  Unius  ergo  ejusdemque  essentiae 
necesse  est  ut  heec  tria  sint.  Ideo,  si  tan- 
quam  commixtione  confusa  essent,  non 
essent  tria,  nec  ad  invicem  possent  refer- 
ri.  Dat  quoque  Augustinus  exemplum  de 
annulis  tribus  ex  auro,  et  item  de  medo- 
ne*,  melle  et  aqua,  quae  non  sunt  unius  'VufeCan- 
substantiae  distinctae  in  illis.  Hinc,  quum  siiGl0S5ar' 
dicit  quod  notitia  est  substantia,  intelligit 
hoc  de  notitia  quae  oritur  ex  mente  dum 
mens  novit  se,  et  de  amore  qui  oritur  ex 

B  his  duobus  quando  mens  amat  se.  Sed  ad- 
huc  distinguendum  est  hic,  quod  notitia 
non  capitur  hic  pro  actu  qui  est  ex  cogno- 
scente  supra  cognitum,  sed  pro  habitu. 
Est  autem  habitus  duplex  :  unus,  qui  est 
perfectio  potentiae  per  modum  qualitatis 
difficultatem  tollentis  a  potentia  operati- 
va  :  et  talis  habitus  non  est  iste.  Alter  est 
qui  ex  hoc  quod  praesens  res  indistanter  a 
mente  habetur,  dat  facullatem  operandi 
semper  :  et  talis  habitus  est  mens  sibi 
praesens  ut  praesens.  Hoc  autem  non  est 

G  aliud  quam  praesentia  sui  sibimet  ipsi  : 
tuncque  notitia  materialiter  sumpta,  erit 
idem  quod  mens  nola.  Idem  autem  in  sub- 
stantia  sunt,  mens  noscens  et  mens  nota, 
relata  ad  invicem  secundum  relationem 
noscentis  et  noti.  Talem  vero  notitiam  quae 
est  mens  nota,  naturaliter  sequitur  amor. 
Et  accipiatur  amor  materialiter  pro  re 
amata  :  et  hoc  iterum  erit  idem  in  sub- 
stantia  cum  mente  amante  et  noscente, 
relata  tamen  per  hoc  quod  ost  amans  et 
amata.  Porro,  quod  talis  notitia  et  amor 

D  dicuntur  habitus  a  magistris,  hoc  non  est 
quia  sit  aliqua  qualitas  media  in  qua  vi- 
deatur  vel  ametur  mens  nota,  sed  tan- 
tum  propter  modum  significandi  quem 
relationes  important  noscentis  et  noli, 
amantis  et  amati.  Illae  enim  supponunt 
quosdam  habitus,  scilicet  notitiam  et  amo- 
rem,  eo  quod  notitia  et  amor  non  sunt 
proprie  relativa  ;  sed  tantum  hoc  quod 
significant  secundum  nomen,  est  relati- 
vum,  id  est  habitus  qui  habent  conjun- 
ctum  respectum  ad  aliud  :  sicut  scientia 


■k 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QU^EST.    X 


27;  v,i;  ix, 


dicit  respectum  ad  scibile,  qui  conjunctus 
est  habitui  quem  designat.  Sed  in  hoc 
est  dissimile,  quod  notitia  ista  mentis  ni- 
hil  aliud  est  secundum  rem,  quam  mens 
nota,  juxta  sensum  praetactum,  quam- 
vis  sit  aliud  secundum  rationem.  Sicque 
patet  qualiter  ita  sumpta,  amor  et  notitia 
sint  in  substantia  idem  cum  mente  no- 
scente.  Et  ita  intelligit  Augustinus.  Haec 
Albertus. 

Insuper,  de  assignatione  trinitatis  in 
anima,  satis  prolixe  ait  Guillelmus  Pari- 
siensis  in  libro  suo  de  Trinitate,  inter  ce- 
tera  loquens  :  Imago  et  exemplum  Trini- 
tatis  in  anima  rationali  tanto  evidentius 
Gen.  i,  26,  reperitur,  quanto  eam  Scriptura  ad  imagi- 
nem  et  similitudinem  Dei  factam  expres- 
sius  protestatur,  de  ceteris  omnino  hoc 
tacens.  Primo  vulgare  atque  nolissimum 
est,  qua  potentia  anima  imperet  corpori, 
ut  redundantia  vitae  impleat  totum  compo- 
situm  :  quae  potestas  seu  potentia  tam  fe- 
cunda  vitae  et  actionum,  quoddam  exem- 
plum  est  Patris  omnipotentis.  Notum  est 
quoque,  qua  providentia  naturalique  sa- 
pientia  anima  provideat  corpori  nutrimen- 
tum,  et  illud  distribuat,  moveat  et  guber- 
net  :  quae  sapientia  est  exemplum  atque 
imago  primogenitae  Sapientiae  increatee, 
Ex  quibus  perpenditur,  quis  et  quantus 
amor  sit  animae  ad  proprium  corpus,  et 
ad  ea  quae  corporis  sunt  :  quee  sunt  robur, 
agilitas,  sanitas,  pulchritudo.  Qui  amor  ex- 
emplum  est  et  imago  primi  spirati  et  in- 
creati  amoris. 

Haec  autem  sunt  umbrae  seu  radii  per 
quos  in  corpore  relucet  Trinitas  summa. 
Quae  eminentius  resplendet  in  anima,  in 
qua  sunt  vita,  apprehensio,  et  affectio. 
Vita  autem  qua  in  se  vivit  anima,  pa- 
rens  est  apprehensionis,  et  donatrix  af- 
fectionis.  Nam  non  dubitamus  in  pueris 
vitam  esse  in  effectu  in  animabus  eo- 
rum,  apprehensionem  vero  intellectivam 
non  in  eis  esse  in  effectu.  Etenim  omni  in- 
telligenti  prius  est  intelligere  se,  et  virtuti 
intelligenti  prior  occurrit  sui  ipsius  prae- 
sentia,  quam  res  exteriores  possint  occur- 


A  rere  per  similitudines  suas.  Sed  postquam 
rerum  similitudines  habet  apud  se  mini- 
sterio  sensuum  in  effectu,  tunc  primum 
potentia  apprehensiva  habet  in  effectu  in- 
tellectum  et  rationem.  Quoniam  ergo  vis 
intellectiva  prius  apprehendit  se  esse  ac 
vivere,  et  suam  essentiam  ac  vitam,  quam 
exteriora ;  necessario  prius  apprehendit 
ipsam  vitam,  de  qua  vis  intelleetiva  tan- 
quam  proles  exivit.  Et  hoc  intelligimus  de 
vita  interiori  intellectiva  essentialiter  di- 
cta,sicut  esse  rationale  :  cujus  vitae  proles 

B  est  intelligere  actuale;  ipsumque  affici, 
est  quasi  donum  amborum.  Nam  et  anima 
intellectiva  possibilis  est  ad  intellectum, 
quem  quasi  in  gremio  suo  gestat  et  pro- 
ducit  in  actum.  Quo  autem  et  quanto  affe- 
ctu  se  invicem  complectantur  vis  intelle- 
ctiva  et  ipsum  intelligere,  constat  ex  hoc, 
quod  anima  intellectiva  ipsum  exteriorem 
visum  diligit  tam  intense  :  quem  amore 
sciendi  intelligendique  diligit  prae  ceteris 
sensibus,  quoniam  ad  venandas  res  quae 
extra  sunt,  liberior  latiorque  consistit.  Et 

G  iste  affectus  potentiae  intellectivae  ad  intel- 
lectum,  gratuitus  tantum  est.  Non  enim 
venaliter  aut  simoniace  diligit  ipsum,  sed 
gratis  atque  aequaliter  sicut  se  ipsum,  tam 
invite  amittens  illum  ut  se,  quum  sine 
illo,  esse  suum  vacuum  esset  et  inutile 
quoad  se,  quia  nec  se  ipsum  sine  illo  pos- 
set  dignoscere.  Sic  et  ipse  intelleclus  gran- 
di  ardore  tenebras  erroris  persequitur,  ac 
lucem  insequitur  veritatis. 

Praeterea,  ex  fide  pro  certo  cognoscimus, 
quod  anima  humana  in  sua  finali  felici- 

D  tate,  gloria  et  decore,  simillima  est  suo 
Conditori  futura,  quoniam  ex  immediata 
conjunctione  ad  ipsum,  splendebit  ut  spe- 
culum  tersissimae  puritatis,  praesentans  fa- 
ciem  suam  inspectori  mundissimam.  Haec 
autem  ultima  sua  perfectio,  est  suae  pos- 
sibilitatis  completio,  in  qua  erit  ei  neces- 
sario  quies,  ita  ut  impossibile  ei  sit  ali- 
quid  aliud  quaerere  ultra.  Quis  autem 
dubitat  intellectum  possibilem  natum  in- 
telligere  et  cognoscere  omnia,  et  esse  spe- 
culum  omnium  ac  rationem   in   effectu, 


QUOMODO   MENS,   NOTITIA   ET    AMOR,   TRINITATIS   EXPRIMANT   IMAGINEM 


267 


tanquam  intelligibile  saeculum  et  quem- 
dam  archetypum  mundum  ?  Sicque  in- 
tellectus  noster  in  sua  finali  ac  beatifica 
perfectione,  erit  imago  perfecta  ac  per- 
fectum  oxemplum  Verbi  primogeniti  et 
aeterni,  quod  magis  proprie  intelligibile 
saeculum  et  mundus  archetypus  nuncupa- 
tur.  Idcirco  vis  intellectiva  fontalis  ex  qua 
fluit  intellectus,  erit  tunc  perfecta  imago 
et  similitudo  Primigenitoris,  id  est  aeterni 
Patris.  Hinc  et  mutui  tunc  amores  erunt 
proportionales.  Etenim  sicut  actus  ad  ac- 
tum,  ita  potentia  ad  potentiam.  Unde  in- 

Uoann.m,  telligere  potes  quod  prsedicat  fides  :  Qiium 
apparuerit,  inquiens,  similes  ei  erimus. 
Nam  tunc  apparebit  in  speculis  seu  con- 
templalionibus  claris  intelligentiarum  no- 
strarum. 

Hinc  necesse  est  humanam  animam  po- 
tentialiter  esse  similitudinem  et  exemplum 
primae  summaeque   Trinitatis.   Et   utique 

Gen.  i,  26.  verum  est  quod  creavit  Deus  hominem 
ad  imaginem  et  similitudinem  suam,  ad 
hoc  scilicet  ut  homo  esset  imago  et  simi- 
litudo  ipsius.  Omnis  namque  potentia  ad 
perfectionem  suam  et  actum  producta  est. 
Ad  praefatam  vero  perfectionem  ac  ulti- 
mum  actum  accedit  et  propinquat  anima 
philosophando  contra  errores  et  tenebras 
falsitatis,  atque  virtutibus  insistendo  con- 
tra  pravitates  ignominiae  ac  passionum, 
utpote  imitando  lucem  veritatis  per  lu- 
men  fidei  vivae  ac  salutaris,  suavitatem 
quoque  bonitatis  per  odoris  sui  vestigium, 
quod  spes  praestolatur  desiderio  super- 
mundano  et  amore  castissimo,  qui  est  ca- 
ritatis  dilectio. 

Insuper  istud  declaramus  alio  modo. 
Imaginemur  intellectum  nostrum  nudum, 
a  corporalibus  phantasiis  separatum,  in- 
telligere  et  intueri  se  in  se  nude.  Dico 
quod  intelligere  se,  est  ei  loqui  se.  Intelle- 
ctio  enim  est  verbum  spirituale  et  loque- 
la  spiritualis  intellectiva  ac  prima,  ex  qua 
etiam  loquela  exterior  nomen  habet.  Por- 
ro  loqui  est  verbum  gignere  seu  proferre. 
Intellectus  ergo  gignit  verbum  spirituale 
in  se  de  se.  Et  tale  verbum,  imago  est 


A  ejus  cujus  est  verbum.  Intellectus  ergo  in 
se  gignit  imaginem  sui  de  se  :  quae  ima- 
go  est  effulgentia  sui  de  se.  Nec  dubi- 
um  quin  intellectus  pulchritudinem  suam 
quam  intuetur,  sic  diligat,  hocque  amo- 
re  verbum  suum  amplectitur. 

Denique  totum  hoc  evidentissimum  est 
in  intellectu  glorificato,  cujus  tota  poten- 
tialitas  in  actum  et  ultimatam  perfectio- 
nem  exivit.  Ibi  enim  verbum  intellectum, 
est  actuale  primogeniti  Verbi  exemplum. 
Ideo  verbum  quo  intellectus  glorificatus 

B  dicit  simul  se  totum  et  omnia  secum,  eo- 
dem  amore  constringitur.  Hoc  verbum  in- 
tellectus  talis,  de  ultima  sua  impletione 
redundans,  eructat,  estque  imago  quam 
primogenitum  Verbum  aeternum  similitu- 
dine  sua  jungit  immediata  conjunctione 
atque  sigillat.  Ibi  primae  suavitatis  amor 
velut  caminus  e  vicino  consurgens,  affe- 
ctum  nostrum  inflammat  suavitate  sensi- 
bili  magis  quam  enarrabili.  Ibi  fontalis 
illa  primi  Patris  copiositas,  primae  poten- 
tiae  nostrae  mentalis  possibilitatem,  quasi 

C  fluminibus  beatae  fruitionis  incumulat  : 
sicque  nostrae  possibilitatis  et  capacitatis 
internae  impleta  copiositas  redundat  in 
corpus  quatuor  illas  glorificatorum  corpo- 
rum  dotes.  Quoniam  ergo  in  ultima  per- 
fectione  animae  humanae  gloriosa,  relucet 
in  effectu  quaedam  facies  ultimae  seu  ma- 
ximae  simililudinis  adorandae  Trinitatis, 
necesse  est  eam  etiam  radicaliter  reluce- 
re  in  possibilitate  ista  et  tenebris  possi- 
bilitatis  status  praesentis.  Ex  quibus  patet 
vera  intelligentia  ejus  quod  in  libro  Ge- 

D  neseos  scriptum  est  :  Et  creavit  Deus  ce».  i, 26. 
hominem  ad  imaginem  et  similitudinem 
suam.  Imago  itaque  ad  potentiam,  simili- 
tudo  ad  effectum  ultimum  referatur.  Ad- 
discent  venerari  Scripturam,  qui  tam  hu- 
militer  et  simpliciter  scripta  deprehendunt 
tam  ardua,  profunda  et  secreta  consistere. 
—  Haec  Guillelmus  Parisiensis. 

De  hac  materia  scribit  idonee  dominus 
Antisiodorensis  in  Summa  sua,  libro  se- 
cundo.  Gujus  dicta  omitto,  quoniam  sen- 
tentialiter  exstant  praehabita. 


268 


1N   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QILEST.    XI 


QUjESTIO    XI 


UNdecimo   quaeritur,   An   memoria, 
intelligentia  et  voluntas  sequa- 
les  sint. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  intel- 
lectus,  secundum  quosdam,  est  nobilior 
voluntate.  —  Secundo,  quoniam  multa  in- 
telligimus  quae  non  volumus.  Aliqua  quo- 
que  volumus  quae  non  intelligimus  :  sicut 
aliquis  vult  esse  episcopus;  nec  tamen  in-  B 
telligit  hoc,  quum  non  sit  verum  :  verum 
autem  est  intellectus  objectum.  Ergo  ex- 
cedunt  se  invicem  intellectus  et  voluntas 
respectu  objecti.  —  Tertio,  quia  volun- 
tas  est  circa  bonum  et  finem,  intellectus 
circa  verum  :  bonum  autem  et  finis-  emi- 
nent  dignitate.  — ■  Quarto,  quoniam  ordo 
est  inter  potentias  istas  :  ergo  et  inaequa- 
litas,  quum  ordo,  secundum  Augustinum, 
sit  aequalium  et  inaequalium  suum  cuique 
locum  tribuens  dispositio. 

In  oppositum   est  auctoritas  Augustini  C 
in  littera.  Nec  anima  per  has  vires  esset 
imago  Trinitatis,  nisi  inter  eas  esset  aequa- 
litas. 

Ad  hoc  respondet  iEgidius  :  iEquale  et 
inaequale,  proprie  competunt  quantitati, 
ut  in  praedicamentis  habetur.  Ideo,  prout 
potentiae  istae  sortiuntur  modum  aliquem 
quantitatis,  dici  possunt  eequales  vel  in- 
sequales.  Quadruplex  autem  quantitas  in- 
ter  eas  attenditur.  Prima  est  quantitas 
dignitatis  :  et  hanc  habent  ex  subjecto,  D 
quoniam  in  eadem  essentia  animae  fun- 
dantur.  Secunda  est  quantitas  virtutis  : 
quam  habent  in  quantum  potentiae.  Po- 
tentia  namque  est  virtus  quaedam,  et  om- 
nis  virtus  habet  rationem  quanti.  Tertia 
est  ex  parte  actus  :  quia  quo  actus  est  al- 
tior,  eo  potentia  ex  qua  procedit,  est  ma- 
jor.  Quarta  est  ex  objecto,  quoniam  major 
potentia  est  objecti  majoris.  His  quatuor 
modis  possunt  potentiae  istae  dici  aequales. 
Et  de  primo  modo  jam  patuit.  De  secundo 


etiam  patet.  Majoritas  namque  et  minori- 
tas  potentiae  in  se,  habetur  ex  hoc  quod 
virtus  est  magis  aut  minus  unita,  secun- 
dum  quod  Proclus  ait  :  Omnis  virtus  exsi- 
stens  unitior,  est  magis  infinita  quam  plu- 
rificata.  Porro  major  aut  minor  unitas  seu 
unitio  inest  virtuti,  secundum  quod  magis 
aut  minus  conversiva  ad  se.  Quum  ergo 
quaelibet  virium  harum  sit  omnino  con- 
versiva  ad  se,  et  rellexiva  super  proprios 
actus  (quia  intelligo  me  intelligere,  et  re- 
cordor  me  recordari,  et  volo  me  velle), 
constat  quod  isto  modo  aequales  sint.  Sunt 
item  aequales  quantum  ad  actum.  Nam  ac- 
tus  unius  non  est  perfectus  sine  actu  alte- 
rius,  et  una  earum  versatur  circa  actum 
alterius  :  quia  memini  me  intelligere  ac 
velle.  Quarto,  est  inter  eas  aequalitas  ra- 
tione  objecti,  quia  in  omnibus  reperitur 
ratio  veri  et  boni.  Hinc  de  aequalitate  po- 
tentiarum  istarum  dici  potest  quod  sexto 
de  Trinitate  asserit  Augustinus  de  divina- 
rum  aequalitate  personarum,  utpote  quod 
singula  sint  in  singulis,  et  singula  in  om- 
nibus,  etc.  Decimo  quoque  de  Trinitate  : 
A  singulis,  inquit,  tota  et  singula  capiun- 
tur.  Et  haec  tria  sunt  una  mens,  una  vita, 
una  essentia,  etc,  prout  infra  exponetur. 
—  Verumtamen  aequalitas  respectu  objecti 
potest  sumi  tripliciter.  Potentia  namque 
ad  objectum  tripliciter  comparatur  :  pri- 
mo,  per  proprium  actum ;  secundo,  per 
rationem  objecti  :  nam  ea  quae  cognoscit 
intellectus  sub  ratione  veri,  vult  affectus 
sub  ratione  boni ;  tertio,  per  actum  altc- 
rius.  Itaque,  secundum  primum  horum 
modorum,  non  sunt  potentiae  istse  aequales 
simpliciter.  Non  enim  oportet  ut  quidquid 
quis  velit,  intelligat.  Nec  oportet  ut  quan- 
tum  vult,  tantum  intelligat,  vel  econtra, 
nisi  forte  respectu  objectorum  quorum- 
dam.  Nec  etiam  est  aequalitas  in  istis  po- 
tentiis  quoad  modum  secundum  :  quoniam 
intellectus  cognoscit  sub  ratione  veri,  et 
voluntas  cupit  sub  ratione  boni.  Verum 
autem  et  falsum  sunt  in  anima;sed  bo- 
num  et  malum,  in  rebus.  Res  vero  in  se 
et  in  anima  non  oportet  habere  aequale 


AN  MEMORIA,    INTELLIGENTIA   ET   VOLUNTAS    SINT   jEQUALES 


269 


esse  in  cunctis  objectis.  Sed  tertio  modo 
est  in  potentiis  istis  sequalitas.  Quia  etsi 
quidquid  volo,  non  intelligo  :  tamen  quid- 
quid  volo,  intelligo  me  velle ;  et  quidquid 
intelligo,  me  intelligere  volo.  Et  per  hoc 
solvuntur  queedam  objecta,  praesertim  se- 
cundum.  Haec  ^gidius. 

Quocirca  scribit  Bonaventura  :  Secun- 
dum  Augustinum,  in  his  tribus,  videlicet 
mente,  notitia  et  amore,  est  ordo  et  sequa- 
litas  ac  consubstantialitas.  Ordo  attendi- 
tur  in  eis,  in  quantum  notitia  et  amor 
sunt  habitus  menti  connaturales,  et  hoc 
per  comparationem  ad  actus  :  sicut  exem- 
plum  poni  solet  in  fide,  spe  et  caritate, 
quamvis  simul  infundantur.  Similiter  est 
ibi  aequalitas  secundum  conversionem  ani- 
mae  supra  se,  et  suorum  perfectionem  ha- 
bituum.  Hinc  secundum  Augustinum,  no- 
no  de  Trinitate,  nori  est  in  his  habitibus 
aequalitas,  nisi  secundum  quod  sunt  per- 
fecti.  Sunt  quoque  aequales  secundum 
quod  sunt  connaturales.  Nam  quantum 
quis  habilis  aut  facilis  est  ad  cognoscen- 
dum  se,  tantum  et  ad  amandum  se.  De 
habitibus  vero  acquisitis  non  est  verum, 
nec  de  eis  loquitur  Augustinus.  Haec  Bo- 
naventura. 

His  concordat  Antisiodorensis  in  Summa 
sua,  libro  secundo,  quo  ait  :  Sicut  Pater 
et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  aequales  sunt, 
ita  memoria  et  intellectus  atque  voluntas. 
Unde  colliguntur  tres  propositiones,  quas 
oportet  esse  veras.  Prima  est  :  Quidquid 
volo  vel  intelligo,  memini.  Sed  contra  hoc 
argui  potest  :  quia  quod  de  novo  intelligo, 
ad  memoriam  non  reduco  :  ergo  non  quid- 
quid  intelligo,  memini.  Ad  hoc  respon- 
dent  magistri,  quod  verbum  hoc,  Memini, 
non  ponitur  ibi  pro  actu,  sed  habitu.Quid- 
quid  enim  volo  aut  intelligo,  memini :  quia 
de  facili  possum  illud  ad  memoriam  re- 
vocare.  Verumtamen  Augustinus  velle  vi- 
detur,  quod  istud  intelligatur  de  anima 
bene  disposita,  in  qua  scripta  est  lex  Dei, 
Jer. xixi,  juxta  illud  :  Scribam  leeem  meam  in  cor- 

33 

dibus  eorum.  Itaque,  secundum  Augusti- 
num,  non  contingit  cognoscere  actualiter 


A  aliquid,  nisi  prius  fuerit  per  memoriam 
actualiter  cogitatum  aut  cognitum,  vel  qua- 
si  jam  per  formas  expressas  in  memoria 
collocatum,  ut  intelligatur  tantum  de  re- 
bus  de  quibus  spiritualis  habet  judicare. 
—  Secunda  propositio  est  :  Quidquid  volo 
vel  memini,  intelligo.  Quee  similiter  vera 
est  in  anima  bene  disposita.  —  Tertia  est: 
Quidquid  memini  vel  intelligo,  volo.  Sed 
hsec  aperte  falsa  videtur  :  quoniam  memi- 
ni  atque  intelligo  me  peccasse,  nec  tamen 
hoc  volo ;  similiter  intelligo  istum  esse  in- 

B  firmum,  nec  tamen  id  volo,  imo  condoleo. 
Ergo  et  anima  bene  disposita  aliquid  in- 
telligit  quod  non  vult.  Ad  primum  dici- 
mus,  quod  objectio  illa  non  valet  :  quia 
dum  dicitur,  Quidquid  intelligo,  volo;  in- 
telligitur  de  naturalibus  quibus  non  con- 
tingit  male  uti.  Ad  aliud,  quod  quum  ju- 
dico  aliquem  aegrum,  debeo  velle  ipsum 
esse  tunc  eegrum,  quoniam  scio  Deum  hoc 
velle.  Nec  sequitur  :  iste  compatitur  huic 
meritorie  in  sua  eegritudine,  ergo  non  vult 
istum  esse  aegrum.  Debet  enim  addi  :  vel 

G  non  vellet  istum  esse  aegrum.  Paratus 
namque  esse  debet  ad  similitudinem  Dei 
velle  quod  non  sit  aeger,  videlicet  ut  ces- 
set  peccare,  et  cessante  peccato,  cesset 
pcena  peccati.  Quamvis  tamen  non  vellet 
istum  esse  non  aegrum,  tamen  vult  ipsum 
non  esse  eegrum  in  futuro,  quoniam  super 
hoc  voluntatem  Dei  ignorat.  —  Haec  An- 
tisiodorensis.  Cujus  haec  ultima  solutio 
non  satis  resoluta  videtur;  et  de  hoc  in- 
f ra  tractabitur,  distinctione  qua  continetur 
qualiter  debeamus  et  teneamur  volunta- 

D  tem  nostram  conformare  Deo  in  volito. 
Albertus  demum  circa  haec  ait  :  Imagi- 
nem  duo  perficiunt,  scilicet  actus  imitan- 
di  exemplar,  atque  eequalitas.  Et  quantum 
ad  actum  illum,  magis  consistit  imago  in 
notitia  veri  et  boni  increati,  quam  in  no- 
titia  mentis  :  quoniam  in  illius  boni  no- 
titia,  intellectus  conjungitur  actu  ei  quod 
imitatur,  tanquam  primum  et  summum 
exemplar;  in  agnitione  vero  ipsius  mentis 
se  cognoscentis,  non  habet  Deum  nisi  sic- 
ut  in  speculo  in  quo  Deus  relucet.  Por- 


270 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIAUUM. 


DIST.    III  ;    QU^ST.    XII 


ro,  si  attendatur  aequalitas  imaginis,  quae  A 
principaliter  hic  probatur,  tunc  secundum 
Augustinum,  oportet  fateri  quod  adhuc 
duobus  modis  potest  attendi.  Aut  enim 
aequalitas  accipitur  penes  actus  a  poten- 
tiis  egredientes  super  objecta  tantum,  aut 
penes  potentiam  et  objectum.  Si  primo 
modo,  sic  est  aequalitas  tam  in  cognitione 
Dei  quam  sui  :  quoniam  quantum  de  Deo 
vel  de  se  mens  cognoscit  ista  cognitione, 
tantum  amat;  et  quantum  amat,  tantum 
cognoscit  illa  cognitione  in  naturali  de 
qua  loquimur  ratione.  Si  autem  attendatur  B 
aequalitas  penes  objecta  et  potentias,  tunc 
non  erit  nisi  in  cognoscibili  quod  est  mens 
ipsa.  —  Sciendum  quoque,  quod  anima  est 
totum  potestativum  respectu  potentiarum 
in  quibus  consistit  imago.  Tale  etiam  to- 
tum  est  una  potentia  respectu  eorum  in 
quae  potest  ut  in  objecta.  Ideo  si  tota  vir- 
tus  Herculis  potest  in  sexaginta,  dimidia 
potest  in  triginta,  et  tertia  in  viginti.  Sic- 
que  potentiae  istae  sunt  totum  respectu  ob- 
jectorum  suorum,  et  partes  respectu  totius 
animae.  In  potestativis  autem  frequenter  C 
una  pars  major  est  quam  multae,  sed  non 
major  quam  totum  :  quia  in  potestativis, 
semper  quod  potest  inferior,  potest  supe- 
rior,  non  econtra.  Ideo  tantum  potest  una 
potentiarum  istarum  imaginem  constituen- 
tium,  quantum  aliae  duae  respectu  objecto- 
rum,  quia  in  illis  sunt  sequales,  et  una 
uni,  et  una  duabus,  et  una  omnibus  tri- 
bus.  Attamen  verum  est  quod  una  non 
potest  tot  modis  in  illa  objecta,  ut  duae  vel 
tres  :  quoniam  duo  possunt  in  ea  duobus 
modis,  et  tres  tribus.  Haec  Albertus.  D 

Cui  consonat  quod  in  littera  ex  verbis 
inducitur  Augustini  dicentis  :  Nec  minor 
est  proles  parente,  dum  tantam  se  novit 
mens  quanta  est;  nec  minor  est  amor  pa- 
rente  et  prole,  id  est  mente  atque  notitia, 
dum  tantum  se  diligit  mens  quantum  se 
novit  et  quanta  est.  Sunt  quoque  haec  sin- 
gula  in  se  ipsis  et  in  singulis  :  quoniam  et 
mens  amans  in  amore  est,  et  amor  in 
amantis  notitia,  et  notitia  in  mente  no- 
scente.   Hsec  Magister  in   littera.  Quibus 


concordat  illud  Augustini,  undecimo  de 
Trinitate  :  Mens  quum  se  ipsam  cognoscit, 
sola  parens  est  suae  notitiae,  etc. 

Ad  primum  objectum  dicendum,  quod 
istae  tres  potentiae  dicuntur  aequales,  non 
quasi  una  non  sit  aliquo  modo  dignior 
alia,  sed  juxta  sensum  expressum,  et  quia 
in  eadem  fundantur  essentia  animae,  et 
quantum  ad  suos  actus,  sicut  expositum 
est.  Nec  enim  imago  creata  potest  increa- 
tam  Trinitatem  repraesentare  aut  imitari 
perfecte.  —  Secunda  instantia  est  soluta; 
similiter  tertia.  —  Ad  quartam  quoque  di- 
cendum,  quod  inter  istas  potentias  non  est 
omnifaria  et  perfecta  aequalitas,  quemad- 
modum  inter  divinas  personas,  sed  etiam 
inaequalitas  aliqua  dignitatis. 


QU^STIO  XII 


DUodecimo  quaeritur,  An  potentise 
istae  in  quibus  consistit  imago, 
sint  vere  indesinenter  in  actu,  sal- 
tem  respectu  objectorum  in  quo- 
rum  actibus  pra^cipue  attenditur 
imago. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  de  ta- 
li  opinione  Aristoteles  reprehendit  Plato- 
nem;  et  habet  Aristoteles  ipse  pro  incon- 
venienti,  quod  in  nobis  essent  nobilissimi 
actus  et  habitus,  et  tamen  laterent  nos,  ut 
patet  in  secundo  Posteriorum.  —  Secun- 
do,  quia  secundum  Philosophum,  nostra 
cognitio  inchoatur  a  sensu,  et  intellecti- 
va  notitia  a  sensitiva  originatur,  nec  ad 
immaterialium  atque  invisibilium  cogni- 
tionem  pertingimus  nisi  per  corporalium 
considerationem.  Anima  autem,  immateri- 
alis  ac  invisibilis  spiritus  est.  Non  ergo 
jugiter  noscit  se  in  se,  sed  ex  corporalium 
investigatione  ad  sui  pertingit  notitiam. 
—  Tertio,  quia  et  magni  philosophi  circa 
animarum  suarum  notitiam  graviter  ac 
multipliciter  erraverunt  :  quod  non  osset, 
si  anima  cognosceret  se  in  se  ipsa. 


AN  POTENTIiE   IN   QUIBUS    CONSISTIT    IMAGO    SINT   INDESINENTER    IN   ACTU 


271 


ln  oppositum  est  auctoritas  Augustini 
in  littera  :  cujus  et  verba  infra  tangentur. 

Ad  haec  respondet  Albertus  :  Quidam 
philosophus  exponens  Aristotelera  de  In- 
tellectu  et  intelligibili,  dicit  quod  intelle- 
ctus  semper  se  videt,  et  semper  intelligit 
se;  et  dicit  quod  hoc  idem  est  dicere,  quod 
intellectus  intelligit  se  in  omni  intelligi- 
bili.  Quemadmodum  enim  lux  videtur  in 
omni  colore,  eo  quod  color  sit  motivum 
ipsius  visus  secundum  actum  Iucidi  :  ita 
dicit  quod  intellectus  videtur  in  omni  in- 
telligibili,  quoniam  ipse  est  id  quod  facit 
aliquid  actu  intelligibile  esse;  sicque  in 
intelligibili  secundum  actum  facto,  videtur 
intellectus  agens.  Et  quoniam  intellectus 
possibilis  est  omnium  receptivus,  et  com- 
ponit  dividitque  recepta :  hinc  dum  accipit 
intelligibile,  non  nisi  in  se  recipit  illud ; 
sicque  capit  subjectum  intelligibilis,  puta 
se  ipsum,  cum  intelligibili  simul.  Deni- 
que  radix  istius  dicti,  est  quod  intellectus 
agens  intelligitur  dupliciter  :  uno  modo,  ut 
distinctus  in  propria  natura,  et  sic  non  in- 
telligitur  in  quolibet  intelligibili;  alio  mo- 
do,  ut  actus  atque  perfectio  intelligibilium 
ut  talium,  et  ita  intelligitur  in  intelligibili 
unoquoque  :  sicut  et  lux  videtur  duplici- 
ter  :  primo,  ut  objectum  determinatum  in 
se;  secundo,  ut  colorum  perfectio.  Confor- 
miter  intellectus  possibilis  duobus  intelli- 
gitur  modis,  videlicel  :  in  propria  natura, 
prout  habet  esse  distinctum  ab  intelligibi- 
libus  aliis  :  sicque  non  semper  intelligitur 
actu,  nec  ita  se  semper  intelligit.  Secundo, 
prout  intelligibile  per  hoc  est  intelligibile, 
quod  est  in  intellectu  possibili  :  et  ita  ipse 
in  omnibus  intelligibilibus  intelligitur,  et 
sic  se  semper  intelligit.  —  Sed  quamvis  is- 
ta  positio  apta  sit  ad  salvandum  quod  ait 
Philosophus  tertio  de  Anima,  Intellectus 
agens  semper  in  actu  est ;  tamen  nulla- 
tenus  satisfacit  dicto  Augustini,  qui  vult 
quod  intellectus  sine  omni  alio  intelligibi- 
li  semper  intelligit  se,  et  memoria  seinper 
meminit  sui,  et  voluntas  semper  vult  se  ac 
alia  duo.  Hinc  sine  prsejudicio  dico,  quod 


A  meminisse  nil  aliud  est  quam  notitiam 
rei  apud  se  retinere.  Intelligere  vero,  nil 
aliud  est  quam  in  ipsa  specie  seu  essentia 
notitise  se  intueri  simpliciter  sine  consi- 
deratione  sui,  et  sine  discretione  suae  na- 
turae  ab  aliis  :  quia  hoc  vocat  Augustinus 
inlelligere  se.  Porro  cogitare  se  et  discer- 
nere  se,  secundum  eum  plus  dicunt.  Quum 
ergo  intelligere  se,  non  ponat  nisi  sim- 
plicem  sui  intuitum,  sine  discretione  sui 
ab  aliis,  dico  quod  non  ponit  conversio- 
nem  intellectus  ad  aliquid  extra  ipsum  ad 

B  quod  ponat  convenientiam  aut  differen- 
tiam  sui,  nec  ad  aliquam  proprietatem 
suam  quae  cogitetur  ei  inesse  aut  non  in- 
esse.  Hic  autem  intuitus  perficitur  duo- 
bus,  videlicet  Iumine  intellectuali  emisso 
ab  intellectu,  et  objecto  :  et  intueri  se, 
nihil  aliud  est  quam  in  lumine  illo  objici 
sibi.  Quum  igitur  lumen  intellectus  agen- 
tis  semper  resplendeat  super  possibilem, 
eo  quod  agens  sit  forma  et  actus  possi- 
bilis,  intellectus  possibilis  in  lumine  illo 
semper   objicitur  sibi  ;  et  quum  hoc  sit 

C  intelligere  se,secundum  Augustinum.sem- 
per  intelligit  se.  Et  idem  dico  de  memoria 
et  voluntate  :  quia  ab  ipsa  notitia  semper 
vaporat  amor,  licet  non  distinctus  :  quem- 
admodum  nec  ipsa  notitia  intellectus,  ut 
distincta  ab  aliis  rebus  accipitur.  Haec 
Albertus. 

Concordat  Thomas  :  ex  cujus  verbis 
dicta  Alberti  clarius  elucescunt.  Ait  equi- 
dem  Thomas  :  Secundum  Augustinum,  dif- 
ferunt  cogitare,  discernere,  intelligere.  Dis- 
cernere  namque  est  cognoscere  rem  per 

D  differentiam  sui  ab  aliis.  Cogitare  vero  est 
considerare  rem  secundum  partes  et  pro- 
prietates  suas  :  unde  dicitur  cogitare,  qua- 
si  coagitare.  Intelligere  autem  nil  aliud 
dicit,  quam  simplieem  intuitum  intelle- 
ctus  in  id  quod  sibi  praesens  est  intelligi- 
bile.  Dico  ergo  quod  anima  non  semper 
cogitat  et  discernit  de  Deo,  neque  de  se  : 
alias  quilibet  naturaliter  sciret  totam  na- 
turam  animee  suae,  ad  quod  vix  magno 
studio  pervenitur.  Ad  talem  enim  cogni- 
tionem  non  sufficit  prsesentia  rei  quolibet 


272 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QOEST.    XII 


modo;  sed  oportet  ut  sit  ibi  i,n  ratione  A 
objecti,  et  exigitur  intentio  cognoscentis. 
Secundum  vero  quod  intelligere  nil  aliud 
dicit  quam  intuitum,  qui  nil  aliud  est 
quam  praesentia  intelligibilis  ad  intelle- 
ctum  quocumque  modo  :  sic  anima  sem- 
per  intelligit  se  et  Deum  indeterminate,  et 
consequitur  quidam  amor  indeterminatus. 
—  Alio  tamen  modo  intelligitur,secundum 
philosophos,  quod  anima  semper  intelligit 
se,  eo  quod  res  non  intelligatur  nisi  illu- 
strata  lumine  intellectus  agentis,  atque  re- 
cepta  in  intellectu  possibili.  Hinc  sicut  in  B 
omni  colore  videtur  lumen  corporale,  ita 
in  omni  intelligibili  videtur  lumen  intel- 
lectus  agentis ;  non  tamen  in  ratione  obje- 
cti,  sed  medii  cognoscendi.  Hsec  Thomas. 

Unde  et  Petrus  :  Potentise  istse  respectu 
specierum  innatarum,  seu  rerum  per  suam 
essentiam  preesentium  animae,  sunt  sem- 
per  in  actu  suo,  utpote  memoria  in  actu 
retinendi,  intelligentia  in  actu  intuendi, 
voluntas  in  actu  diligendi.  Et  loquor  de 
actibus  earum  naturalibus,  non  delibera- 
tivis.  Quemadmodum  etiam  homo  videt  G 
lucem,  videndo  coloratum,  sed  se  videre 
lucem  non  cogitat,  neque  discernit,  quo- 
niam  illam  non  respicit  sub  propria  ra- 
tione,  ut  visus  objectum ;  interdum  vero 
naturam  lucis  in  se  considerat,  quum  ex 
intentione  visum  ad  ipsam  dirigit  veluti 
ad  objectum  ;  aliquando  vero  discernit, 
quum  ipsam  ab  aliis  visibilibus  distinguit 
Semper  tamen  lux  videtur,  quum  aliquid 
cernitur,  utpote  medium  sine  quo  non. 
Heec  Petrus. 

Verumtamen  Thomas  non  videtur  ad-  D 
mittere  quod  mens  indesinenter  vere  et 
actualiter  exerceat  actus  prsetactos.  Ait 
enim  in  prima  parte  Summse  :  Quartodeci- 
mo  de  Trinitate  loquitur  Augustinus,  quod 
mens  semper  meminit  sui,  et  semper  in- 
telligit  se  et  amat.  Quod  quidam  ita  intelli- 
gunt,  quasi  animse  semper  adsit  actualis 
intelligentia  et  amor  sui  ipsius.  Verum 
hunc  intellectum  Augustinus  excludit,  sub- 
dendo  quod  non  semper  cogitat  se  discre- 
tam  ab  aliis.  Ex  quo  patet  quod  anima 


semper  intelligit  ac  amat  se,  non  actuali- 
ter,  sed  habitualiter  :  quamvis  etiam  dici 
possit,  quod  actum  suum  percipiendo,  se 
ipsam  intelligat.  Sed  quia  non  semper  est 
actu  intelligens,  ut  patet  in  dormiendo,  id- 
eo  oportet  dicere,  quod  actus  isti  etsi  non 
permaneant  semper  in  se  ipsis,  manent  ta- 
men  semper  in  suis  principiis,  puta  poten- 
tiis  atque  habitibus.Propter  quod  quartode- 
cimo  de  Trinitate  disseruit  Augustinus  :  Si 
secundum  hoc  facta  est  anima  ad  imagi- 
nem  Dei,  quod  uti  potest  ratione  ac  inlel- 
lectu  ad  intelligendum  et  conspiciendum 
Deum,  fuit  in  ea  Dei  imago  ha^c  ab  initio 
quo  esse  incepit.  —  Hsec  Thomas.  Gujus 
verba  infra  discutientur,  quoniam  inten- 
tioni  Augustini  consona  non  videntur. 

Verumtamen  Richardus  in  his  Thomam 
sequens,  hic  scribit  :  Quidquid  sit  de  me- 
moria  intellectuali,  cujus  actus  non  est 
nisi  quasi  habitualiter  retinere ;  tamen  in- 
tellectus  et  voluntas  in  nobis  non  sunt 
semper  in  actibus  suis,  qui  sunt  intelli- 
gere  et  velle.  Quod  patet  per  Philosophum, 
qui  secundo  de  Anima  docet,  quoniam  na- 
turaliter  anima  devenit  in  cognitionem  sui 
primo  per  cognitionem  objectorum,  et  ab 
illa  veniendo  ad  notitiam  actuum,  atque 
ex  cognitione  actuum  pertingendo  ad  sui 
ipsius  cognitionem.Anima  autem  non  sem- 
per  actum  suum  cognoscit  :  non  enim 
semper  intelligimus  nos  intelligere,  ut 
experientia  docet.  Ergo  non  semper  intel- 
ligit.  Prseterea,  quinto  Topicorum  ait  Phi- 
losophus  :  Magis  scimus  quid  ignis,  quam 
quid  anima.  Et  tamen  quid  sit  ignis  non 
scimus,  nisi  quantum  valemus  ex  proprie- 
tatibus  et  actibus  ejus  argumentando  con- 
cludere.  Ergo  nec  naturaliter  scimus  quid 
anima,  nisi  quantum  argumentando  con- 
cludere  possumus  per  actus  ejus  atque 
objecta.  Insuper,  primo  de  Anima  dicitur, 
quod  considerare  et  intelligere  corrum- 
puntur  in  nobis,  alio  quodam  interius  cor- 
rupto;  ipsum  autem  impassibile  est.  In 
quo  notat,  quod  etsi  intellectus  sit  incor- 
ruptibilis  quoad  sui  essentiam,  operatio 
tamen  ejus  quse  est  intelligere,  quandoque 


AN   POTENTLE   IN   QUIBUS    CONSISTIT   IMAGO    SINT   INDESINENTER   IN   ACTU 


273 


corrumpitur  propter  corporis  ineptitudi- 
nem.  Rursus,  tertio  de  Anima  scribitur, 
quod  nequaquam  sine  phantasmate  intel- 
ligit  anima.  Ergo  ex  bona  dispositione 
virtutis  phantasticae  dependet  intelligere 
animse.  Haec  Richardus. 

iEgidius  quoque  circa  hsec  scribit  :  Ut 
pateat  hujus  veritas  qusestionis,  duo  vi- 
denda  sunt  :  primum,  an  aliqua  notitia 
insit  animae  respectu  sui  ipsius  insepara- 
biliter,  propter  quam  se  semper  nosse  di- 
catur;  secundo,  an  tale  nosse  possit  dici 
intelligere,  ita  ut  proprie  valeamus  con- 
cedere  quod  anima  se  semper  intelligit. 
Propter  primum  sciendum,  quod  in  nobis 
ponitur  duplex  actus,  videlicet  primus  et 
secundus,  ut  patet  secundo  de  Anima  :  et 
scire  est  actus  primus  ;  considerare,  se- 
cundus.  Inter  quos  hoc  interest,  quia  ad 
hoc  ut  sciamus,  sufficit  nos  habere  prse- 
sentiam  scibilium,  etiam  si  super  ea  non 
convertamur.  Idcirco,  quamdiu  scibilia  ali- 
cujus  scientiee  sunt  aliquo  modo  praasentia 
animae  nostrse  per  se  aut  per  suum  simile, 
dicimur  ea  scire,  etiam  si  de  ois  non  con- 
sideremus.  Porro  ad  considerare,  non  suf- 
ficit  scire  sine  actuali  conversione.  Si  ergo 
semper  essent  species  rerum  in  nobis, 
semper  res  ipsas  sciremus ;  et  quoniam 
anima  semper  est  sibi  prsesens,  semper  se 
nosse  asseritur.  Unde  quartodecimo  de  Tri- 
nitate  Augustinus  testatur  :  Mens  ita  sibi 
est  nota,  quemadmodum  notse  sunt  res 
quse  in  memoria  continentur.  —  Viso  quod 
notitia  animse  semper  inest  respectu  sui, 
pensandum  an  tale  nosse  dicatur  proprie 
intelligere.  Ideo  advertendum  quod  intel- 
ligere  dupliciter  sumitur.  Primo,  pro  actu- 
aliter  considerare :  sicque  secundum  Philo- 
sophum  in  Topicis,  multa  possumus  simul 
scire,  intelligere  autem  non  nisi  unum. 
Hinc  nosse  prsefatum  non  est  intelligere, 
nec  anima  semper  de  se  considerat.  Se- 
cundo,  pro  habituali  cognitione  principio- 
rum  :  sicque  intellectus  dividitur  contra 
scientiam,  quia  scientia  est  conclusionum, 
intellectus  vero  principiorum,  ut  sexto  di- 
citur  Ethicorum.  Et  sic  sumptum,  intel- 

T.  19. 


A  ligere  est  idem  quod  nosse.  Quemadmo- 
dum  ergo  semper  scire  rem  dicimur,  si 
ipsa  sit  semper  aliqualiter  prsesens  ani- 
mse  nostrse;  sic  semper  dicimur  intelligere 
principia,  si  semper  sint  animse  nostrae 
prsesentia.  Et  juxta  hunc  modum  verifi- 
catur  quod  anima  semper  intelligit  se. 
Quum  enim  intellectus  agens  et  intelle- 
ctus  possibilis,  sint  qusedam  principia  om- 
nis  scientias  in  nobis;  anima  vero,  a  qua 
intellectus  uterque  sumit  originem,  habet 
rationem  principii,  potissime  respectu  sci- 

B  entise  sui  :  ideo  habitualis  cognitio  animse 
tanto  magis  dicenda  est  intellectus  vel  in- 
telligere,  quanto  magis  habet  rationem 
primordialis  principii.  Hinc  constat,  quod 
accipiendo  intelligere  pro  tali  cognitione, 
anima  se  semper  intelligit ;  non  autem 
prout  accipitur  pro  actuali  consideratione. 
Sed  tale  intelligere  non  proprie  dicit  ac- 
tum,  sed  tantum  prsesentiam  animse  sibi 
ipsi,  quse  large  actus  vocatur.  —  Hsec  JEgi- 
dius.  Gujus  positio  consonat  Thomse,  nec 
a  Richardo  discordat. 

C  At  vero  prsetactis  verbis  Augustini  con- 
cordare  videtur  quod  in  libro  suo  de  Tri- 
nitate,  capitulo  vicesimo  sexto,  Guillelmus 
Parisiensis  scribit  :  Omni  (inquit)  intelli- 
genti  prius  est  cognoscere  et  intelligere 
semetipsum,  et  virtuti  intelligenti  prior  oc- 
currit  prsesentia  veritatis  sui  ipsius,  quam 
res  qua3  extra  ipsam  sunt,  possint  occur- 
rere  per  similitudines  suas.  Sed  postquam 
rerum  similitudines  habet  apud  se  mini- 
sterio  sensuum  in  effectu,  tunc  primum 
habet  intellectum  et  rationem  in  effectu 

D  apprehensiva  potentia  :  non  de  potentia 
sensitiva,  quia  per  operationem  ipsius  re- 
vera  factum  non  est.  Per  illam  enim  non 
potuit  intellectiva  potentia  in  majus  atque 
nobilius  quam  est  ipsa  potentia  sensitiva. 
Quia  igitur  vis  intellectiva  prius  appre- 
hendit  se  esse  aut  vivere,  et  essentiam 
suam  ac  vitam,  quam  alia  quse  per  eorum 
similitudines  apprehendit,  necessario  prius 
apprehendit  vitam  qua  vivit.  —  Hsec  Guil- 
lelmus.  Gujus  verba  non  videntur  prima 
facie  Aristoteli  concordare,  juxta  cujus  do- 

18 


274 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QU^ST.    XII 


ctrinam  omnis  nostra  intellectiva  cognitio  A 
ex  pracedenti  oritur  sensitiva  cognitione. 
Gujus  signum  esse  fatetur,  quod  orbatus 
aliquo  sensu  ex  nativitate,  caret  scientia 
objecti  sensus  illius. 

Jam  inquirendum,  an  praeinducta  Alber- 
ti,  Thomae,  iEgidii  et  Richardi  expositio, 
secundum  mentem  Augustini  procedat. 

Et  videtur  quod  non.  Primo,  quoniam 
decimo  de  Trinitate,  capitulo  octavo,  dis- 
seruit  Augustinus  :  Cognoscat  anima  se- 
metipsam,  nec  quasi  absentem  se  quaerat,  B 
sed  intentionem  voluntatis  qua  vagatur 
per  alia,  statuat  in  se  ipsa,  seque  cogitet  : 
sicque  videbit  quod  nunquam  se  non  ama- 
verit,  nunquam  nescierit.  Ejusdem  quo- 
que  libri  nono  ait  capitulo  :  Non  velut 
absentem  quaerat  se  anima  cernere,  sed 
praesentem  se  curet  discernere.  Nec  se 
quasi  non  norit,  agnoscat,  sed  ab  eo  quod 
alterum  novit,  dignoscat.  Ipsum  enim  quod 
audit,  Cognosce  te  ipsam,  quomodo  agere 
et  implere  curabit,  si  nescit  quid  sit,  Co- 
gnosce;  et  quid  sit,  Te  ipsam?  Si  autem  C 
utrumque  novit,  utique  et  se  ipsam  :  quia 
non  ita  dicitur  menti,  Cognosce  te  ipsam, 
sicut  dicitur,  Cognosce  Cherubim  et  Sera- 
phim.  Nec  ita  dicitur  menti,  Cognosce  te 
ipsam,  quemadmodum  dicitur  homini,  Vi- 
de  faciem  tuam  :  quod  non  aliter  quam  in 
speculo  fieri  potest.  Sed  quum  dicitur  men- 
ti,  Cognosce  te  ipsam,  eo  ictu  quo  intelli- 
git  quod  dictum  est,  cognoscit  se  ipsam ; 
nec  ob  aliud  quam  eo  quod  praesens  est 
sibi.  Rursus  eodem  asserit  libro  :  Mentem 
in  memoria,  intelligentia  et  voluntate  sui  D 
ipsius  talem  reperiebamus,  ut  quoniam 
semper  se  nosse,  semperque  se  ipsam  vel- 
le  comprehendebatur,  simul  etiam  semper 
sui  meminisse,  semperque  se  ipsam  et 
intelligere  ot  amare  comprehenderetur, 
quamvis  non  semper  se  cogitet  discretam 
ab  eis  quse  non  sunt  quod  ipsa. 

Praeterea  Augustinus  inquirit  :  Si  mens 
semper  sui  sic  meminit,  et  semper  se  no- 
vit  atque  dilexit,  cur  tot  circa  naturam 
suae  mentis  ac  animae  cognoscendam,  etiam 


post  diligentem  inquisitionem  decepti  sunt, 
in  tantum  ut  aliqui  putarent  eam  aerem 
esse,  sicut  Diogenes,  alii  harmoniam,  quem- 
admodum  Empedocles,  alii  complexionem, 
ut  Galenus?  —  Rursus,  si  mens  semper  est 
in  sui  memoria,  notitia  et  amore,  cur  et 
qualiter  actus  isti  tam  intimi  latent  nos  ? 
Ad  haec  Augustinus  respondet,  aliud 
esse  se  nosse,  et  aliud  se  cogitare.  Id  nam- 
que  (ait)  noscitur,  quod  praesto  est  menti : 
quia  per  hoc  intelligibile  intellectui  inno- 
tescit,  quia  in  ipso  est,  et  in  ejus  intelle- 
ctuali  luce  subsistit.  Quid  autem  tam  in 
mente,  et  tam  prsesens  est  menti,  ut  ipsa? 
Cogitatur  vero  id  in  quod  anima  stat  con- 
versa.  Hinc  ut  ait  Augustinus,  admonemur 
esse  in  abdito  mentis  nostrae  quarumdam 
rerum  quasdam  notitias,  tuncque  proce- 
dere  quasi  in  medium,  atque  in  conspectu 
mentis  apertius  poni,  dum  cogitantur.  Sic 
enim  interdum  alicui  veraciter  dicimus  : 
Scis  hoc,  sed  scire  te  nescis;  commemo- 
rabo  paulisper,  et  invenies  te  scientem 
quod  te  nescire  putaveras.  Quoniam  ita- 
que  mens  humana  a  sui  origine  ex  quo 
corpori  est  conjuncta,  sensibilium  notitiae 
nimium  avida  est,  corporalibusque  vehe- 
mentissime  implicata  et  assuefacta;  tanta 
equidem  est  vis  amoris  (ut  decimo  de  Tri- 
nitate  asserit  Augustinus)  ut  ea  quae  cum 
amore  mens  diu  cogitaverit,  eisque  glutino 
curae  inhaeserit,  tunc  quoque  attrahat  se- 
cum,  dum  ad  se  cogitandam  quodammodo 
redit.  Errat  autem  mens,  ut  paulo  post 
adstruit  Augustinus,  quum  se  sensibili- 
um  imaginibus  tanto  amore  conjungit,  ut 
etiam  se  esse  aliquid  hujusmodi  aestimet. 
Sic  namque  conformatur  eis  quodammo- 
do,  non  tale  quid  exsistendo,  sed  putan- 
do  :  non  quo  se  imaginem,  id  est  similitu- 
dinem  rei  sensibilis,  putet;  sed  omnino  id 
ipsum  cujus  apud  se  imaginem  tenet. 
Enimvero,  quamvis  nil  tam  in  mente,  ut 
mens  ipsa,  ideoque  ipsa  sibi  semper  inno- 
tescat;  mens  tamen  in  his  etiam  est,  quae 
cum  amore  cogitat,  ac  quadam  diuturna 
familiaritate  intendit.  Hinc  ei  oritur  erro- 
ris  origo,  ut  scilicet  rerum  sensitivarum 


AN   POTENTI^:    IN   QUIBUS    CONSISTIT   IMAGO    SINT   INDESINENTER    IN   ACTU 


imagines  secernere  a  se  non  valeat,  qua-  A 
tenus  solam  se  videat.  Cohaeserunt  enim 
mirabiliter  ei  glutino  amoris  :  et  haec  est 
ejus  immunditia.  Unde,  dum  se  solam  ni- 
titur  cogitare,  hoc  se  putat  esse  sine  quo 
non  potost  se  cogitare.  Quum  ergo  ei  pree- 
cipitur  ut  se  ipsam  cognoscat,  non  se  (tan- 
quam  sibi  detracta  sit)  quaerat ;  sed  id 
quod  sibi  addidit,  detrahat.  Amplius,  de- 
cimo  de  Trinitate,  quinto  capitulo  :  Ut 
quid,  inquit,  menti  praeceptum  est  ut  co- 
gnoscat  se?  Credo,  ait,  ut  se  cogitet,  atque 
secundum  suam  vivat  naturam,  et  sic  ap-  B 
petat  ordinari.  Hinc  ejusdem  decimi  libri 
capitulo  decimo,  loquitur  Augustinus  : 
Dum  ergo,  verbi  gratia,  aerem  mens  se 
putat,  aerem  intelligere  aestimat;  se  tamen 
intelligere  scit,  aerem  vero  se  esse  non 
scit,  sed  putat.  Secernat  quod  se  putat,  et 
cernat  quod  scit.  Haec  Augustinus. 

Ex  cujus  verbis  solutae  sunt  duae  praeta- 
ctae  quaestiones,  secundum  Augustini  do- 
ctrinam.  Illos  nempe  actus  animae  experi- 
mur,  qui  cogitationi  immixti  sunt.  Porro 
omnis  anima  se  quod  est  scit,  non  putat.  C 
Nihil  est  enim  ei  se  ipsa  praesentius. 

Praeterea,  quartodecimo  de  Trinitate,  ca- 
pitulo  quinto,  Augustinus  inquirit  :  Quid 
(inquiens)  sentiendum  est  de  mente  infan- 
tis  tam  parvuli  tamque  ignari  ut  ignoran- 
tiae  ejus  tenebras  mens  paululum  perita 
exhorreat?  an  et  ipsa  se  nosse  credenda 
est?  Ad  quod  respondet  :  Intenta  nimis 
mens  infantis  in  sensibilia,  quae  eo  majo- 
ri  quo  recentiori  delectatione  haurit  atque 
intendit,  non  ignorare  se  potest,  sed  se 
cogitare  non  potest.  Porro  quanta  inten-  D 
tione  in  ea  quae  foris  sunt  sensibilia  rapia- 
tur,  hinc  constat  quod  lucis  hujus  hau- 
riendae  tam  avida  est,  ut  si  quispiam  ante 
jacentis  infantuli  oculos  nocturnum  po- 
suerit  lumen  in  ea  parte  ad  quam  cervix 
inflecti  non  possit,  sic  a  lucis  inspectione 
non  avertatur  visus  infantis,  ut  nonnullos 
ex  hoc  strabones  noverimus  fieri.  In  cete- 
ris  quoque  sensibus  corporis  se  eatenus 
coarctant  animae  parvulorum,  ut  hoc  so- 
lum  aut  vitent  aut  cupiant,  quod  per  car- 


nem  vel  allicit  vel  offendit.  Sua  vero  inte- 
riora  non  cogitant,  neque  ut  se  cogitent 
queunt  moveri  :  quoniam  signa  verbaque 
admonentis  nondum  intelligunt.  Hinc  elu- 
cescit,  quod  dum  homo  de  animi  sui  na- 
tura  cogitare  potuerit,  et  invenire  quod 
verum  est,  non  alibi  inveniet  quam  apud 
se  ipsum.  Denique  inveniet,  non  quod 
nesciebat,  sed  id  unde  non  cogitabat.  Quid 
etenim  scimus,  si  id  quod  in  mente  nostra 
est  nescimus,  quum  universa  quae  scimus, 
non  nisi  mente  scire  possimus?  Verum 
tanta  est  vis  cogitationis,  ut  nec  ipsa  mens 
in  conspectu  suo  se  quodammodo  ponat, 
nisi  quando  se  cogitat,  dum  scilicet  in  se- 
met,  non  per  spatium  loci,  sed  incorporea 
conversione,  revocat. 

Ecce  ex  verbis  Augustini  inductis  appa- 
ret  quod  mens  Augustini  sit,  mentem  hu- 
manam  jugiter  esse  memorem  sui,  seque 
semper  actualiter  intelligere  ac  amare, 
quamvis  non  sentiat,  neque  percipiat  hoc : 
sicut  qui  in  lumine  stans  aliquid  intuetur, 
lumen  utique  conspicit,  quanquam  hoc 
non  advertat. 

Et  quantum  ad  hoc,  Augustinus  secutus 
est  Platonem,  quemadmodum  octavo  Quod- 
libeto  scribit  Henricus  :  lntellectus  noster 
ex  puris  naturalibus  ad  hoc  attingere  ne- 
quit,  ut  videat  substantias  separatas,  aut 
etiam  se  ipsum,  nisi  ut  alia  a  se  immate- 
rialia,  scilicet  in  sensibilibus  suis  effecti- 
bus.  Per  abditam  autem  notitiam  qua  se 
anima  semper  intelligit,  non  autem  se  co- 
gitat,  non  intelligo  nisi  potentiam  intel- 
ligendi  in  potentia,  qua  objecta  universali- 
um  ex  innatis  habitibus  semper  praesentia 
sunt  oculis  ejus.  Sed  judicare  de  illis  co- 
gitando  nihil  pot.est,  quia  conjuncta  secun- 
dum  statum  naturalem  vitae  praesentis,  non 
potest  esse  intenta  aliis  quam  quae  nata 
sunt  intelligi  in  phantasmate  :  quemadmo- 
dum  si  aliquis  in  lumine  stans  apertis  ocu- 
lis,  haberet  vires  retractas  interius,  nullo 
modo  posset  anima  ejus  esse  intenta  visi- 
bilibus;  et  quamvis  illa  agerent  se  in  ocu- 
lis  ejus,  nihil  tamen  omnino  posset  pro  sta- 
tu  illo  videre,  aut  oculis  advertere.  Sicut 


276 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    III  ;    QU.EST.    XII 


igitur  diceretur  videre,  nihil  tamen  adver- 
tere,  quae  statim  adverteret  in  alio  statu 
oxsistens;  sic  anima  nostra  dicitur  semper 
intelligere,  nihil  tamen  cogitare,  quae  mox 
cogitaret  exsistens  in  alio  statu,  utpote 
vel  separata,  vel  in  corpore  ad  se  rever- 
sa.  Et  in  veritate  Augustinus  quantum  ad 
istud,  erat  Platonicus.  Haec  Henricus. 

Denique  idem  Doctor  solennis,  Quodli- 
beto  nono,  de  hac  ipsa  materia  multo  pro- 
fundius,  resolutius  atque  diffusius  scribit, 
quaestione  qua  quaerit,  an  in  nobis  sit  ali- 
quod  intelligere  abditum  quod  est  absque 
phantasmate.  Circa  quod  scribit  :  Quaestio 
ista  movetur  ad  intelligendum  dicta  Au- 
gustini  super  hoc,  quod  memoriam,  intel- 
ligentiam  et  voluntatem  ponit  in  abdito 
quodam  mentis.  Deinde  post  diligentem 
inquisitionem  concludit :  Procul  dubio  Au- 
gustinus  ponit  tria  illa  in  actibus,  quia 
in  habitu  non  sunt  nisi  unum  :  unde  et 
ipsam  memoriam  quae  est  pars  imaginis, 
ponit  actualem.  Haec  autem  tria  ponit  in 
abdito  mentis  ab  intra  omnino  accepta, 
non  ab  extra  :  ideo  ab  origine  animae  in- 
desinenter  et  semper  esse  in  oa.  Atque  ad 
hoc  probandum,  praeter  auctoritates  Augu- 
stini  praetactas  allegat  et  alias  multas.  Ex 
quibus  infert  responsum  finale  :  Descen- 
dendo,  inquiens,  ad  quaestionem  de  intel- 
ligere  abdito,  dico  secundum  praedetermi- 
nata  ex  verbis  Augustini,  quod  hoc  non 
intelligit  Augustinus  de  intelligere  in  ha- 
bitu,  sed  solummodo  de  intelligere  in  ac- 
tu  :  et  hoc,  non  ab  extra,  adminiculo  sen- 
sus  ac  phantasiae  actionisque  intelligendi 
ex  phantasmate,  sed  de  actu  intelligendi 
praecedente  omnem  hujuscemodi  actum 
intelligendi  ab  exteriori.  Quem  actum  in- 
telligendi  interiorem  operatur  in  mente 
sola  illustratio  lucis  aeternae,  a  qua  sicut 
a  forma  artis  cujusdam,  vera  notitia  sui 
in  mente  describitur,  quae  in  ipsam  men- 
tem  ab  arte  illa,  non  migrando,  sed  tan- 
quam  imprimendo,transfertur  :  sicut  ima- 
go  ab  annulo  in  ceram,  nec  ceram  relinquit 
nec  annulum.  Hos  abditos  actus  remini- 
scendi  et  intelligendi   ac   diligendi  ponit 


A  Augustinus  in  mente  :  qui  in  veritate  po- 
nendi  sunt.  ln  ipsis  namque  consistit  per- 
fectio  contemplantium  modo  naturae  seu 
naturaliter;  in  ipsis  quoque  fundatur  per- 
fectio  contemplantium  modo  supernatu- 
rali,  secundum  tertium  genus  visionis  in- 
tellectualis  eorum  quae  futura  sunt  modo 
prophetico.  —  Haec  Henricus.  Gui  concor- 
dare  videntur  praehabita  verba  Guillolmi 
Parisiensis. 

Postremo,  quid  horum  sit  verius,  majo- 
ribus  acutioribusque  committo.  Id  tamen 

B  teneo  cum  Henrico,  quod  B.  Augustinus 
in  isto,  quemadmodum  in  aliis  multis, 
Platonem  secutus  est,  non  tamen  totaliter, 
nec  ex  eadem  radice.  Hoc  etiam  constat, 
quod  Augustinus  Platonem  Aristoteli  prae- 
tulit,  Peripateticis  quoque  Platonicos.  Un- 
de  octavo  de  Givitate  Dei,  testatur  :  Plato 
ceteris  gentium  philosophis  longe  lateque 
praelatus  est.  El  decimo  de  Civitate,  fate- 
tur  :  Platonicos  eligimus  omnium  philo- 
sophorum  merito  nobilissimos.  Gloriosus 
vero  Hieronymus  Aristotelem  videtur  prae- 

G  ferre  Platoni.  De  quo  Aristotele  ait  in  Re- 
gula  sua,  quod  procul  dubio  fuit  quasi 
grande  miraculum  in  tota  natura,  et  quod 
ei  infusum  videtur  quidquid  naturaliter 
sciri  potest.  Hinc  Aristotelem  et  Peripate- 
ticos  eum  sequentes,  dicimus  a  veritate 
fidei  christianae  minus  deviasse,  ac  rati- 
onabilius  fuisse  philosophatos.  Unde  et 
S.  Thomas  super  secundum  Sententiarum, 
affirmat  et  ipsum  divinum  ac  magnum 
Dionysium  in  his  quae  ad  naturalem  spe- 
ctant  philosophiam,  quasi  in  omnibus  Ari- 

D  stotelem  esse  secutum.  Nihilo  minus  visum 
est  Augustino  Platonicos  minus  errasse. 
Ait  quippe  octavo  de  Givitate  :  Platonici 
Christianis  propius  accesserunt. 

Solutio  argumentorum  satis  elicitur  ex 
inductis.  Verumtamen  ad  primum  Henri- 
cus  loco  praeallegato,  scilicet  nono  Quodli- 
beto,  respondet  quod  Aristoteles  dixit  hoc 
contra  Platonem,  et  addidit  :  Actus  seu 
motus  in  intellectu  et  voluntate  exsisten- 
tes,  dupliciter  possunt  se  habere,  videlicet 


QILEST.   XIII  :    AN   POTENTI.E  ANIM/E    UISTINGUANTUR   REALITER  A    SE   INVICEM,  ETC.      277 


aut  ut  omnino  latentes,  aut  ut  aliquo  mo-  A 
do  patentes,  et  hoc  tripliciter  :  quia  aut 
patent,  sed  transitorie  ;  aut  patent,  sed 
indistincte ;  aut  patent  distincte.  Primo 
modo  possunt  esse  in  nobis  actus  et  mo- 
tus,  et  latere  nos  propter  eorum  tenui- 
tatem  et  parvitatem,  quemadmodum  deci- 
mum  rriillesimum  milii  movet  visum,  sed 
fallit  eum  ut  non  percipiat  motum,  ut  di- 
citur  libro  de  Sensu  et  sensato.  Sicque 
propter  animae  indispositionem,  praedicti 
actus  possunt  esse  minimi  ac  latere.  Ea- 
dem  ratione,  secundum  Platonem,  possunt  B 
latere  et  habitus,  quia  non  percipiuntur 
nisi  per  actus.  Secundo  latent  actus  seu 
motus,  quia  etsi  percipiuntur  dum  fiunt, 
non  tamen  sic  imprimuntur  ut  recorda- 
tionem  relinquant,  sicut  contingit  in  sen- 
su,  dum  memoriam  a  sensu  avertit  vo- 
luntas  intenta  ad  alia.  Unde  intenti  ad 
alia,  saepe  putamus  nos  non  audisse  quod 
tamen  audivimus,  prout  undecimo  de  Tri- 
nitate  loquitur  Augustinus  :  Sic  voluntas 
sensibilibus  foris  intenta,  interiores  actus 
latere  nos  facit.  Eadem  ratione,  secundum  C 
Platonem,  possunt  latere  habitus  ipsi.  Ter- 
tio  Iatent  actus  seu  motus  procedentes  ex 
uno  movente,  quia  discerni  non  queunt 
ab  actibus  et  motibus  procedentibus  ex 
alio  movente  :  sicut  actus  eliciti  ex  carita- 
te,  non  discernuntur  ab  actibus  elicitis  ex 
amore  naturali  aut  sensuali.  Sic  actus  in- 
telligendi  ex  lumine  increato  et  ex  lumine 
naturali,  dum  discerni  non  valent,  pos- 
sunt  ambo  latere,  non  omnino,  sed  alter 
eorum  sic  latere  ut  ab  altero  non  queat 
discerni,  sicque  ambo  procedere  aestimen-  D 
tur  ab  uno.  Sic  in  proposito  potest  contin- 
gere,  atque  cadem  ratione,  secundum  Pla- 
tonem,  possunt  latere  habitus,  quoniam 
non  discernuntur  actus.  Si  autem  quarto 
sint  actus  patentes  et  distincti,  sic  verita- 
tem  habet  quod  Aristoteles  dicit  :  qui  et 
supponit,  quod  si  essent  alii  habitus  in 
nobis  quam  acquisiti  ex  actibus  nostris, 
nequaquam  essent  ejusdem  rationis  cum 
acquisitis,  nec  actus  illorum  habituum 
possent  esse  ullo  modo  latentes.  Quoniam 


enim  nil  posuit  nisi  quod  ex  motu  et  sen- 
sibilibus  potest  convinci,  negavit  habitus 
tales,  sed  non  bono  modo  :  quia  eadem 
ratione,  et  multo  fortius,  prout  tangit  ob- 
jectio,  negasset  actus  abdilos  quos  ponit 
Augustinus,  et  in  veritate  ponendi  sunt. 
Haec  Henricus. 


QU.ESTIO  XIII 


nPErtiodecimo  quaeritur,  An  potentise 
1  animse  distinguantur  realiter  a 
se  invicem  et  ab  anima. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  in  textu 
manifeste  asseritur,  quod  ex  verbis  Augu- 
stini  habetur  quod  tria  haec,  memoria,  in- 
tellectus,  voluntas,  sunt  una  mens,  una 
vita,  una  essentia.  —  Secundo,  quia  in 
libro  de  Spiritu  et  anima  dicitur  :  Non 
minus  nec  aliud  est  ratio  in  substantia 
quam  anima.  Sed  una  eademque  substan- 
tia  secundum  diversas  potentias  diversa 
sortitur  vocabula.  Est  enim  anima,  dum 
vegetat;  sensus,  dum  sentit;  animus,  dum 
sapit  :  dum  intelligit,  mens;  dum  discer- 
nit,  ratio  :  memoria,  dum  meminit;  vo- 
luntas,  dum  appetit.  —  Tertio,  quoniam 
undecimo  de  Trinitate  Augustinus  affir- 
mat,  quod  ista  tria  non  sunt  accidentia 
animae,  nec  sunt  in  ea  veluti  in  subjecto. 
In  oppositum  est,  quod  potentiee  sunt 
proprietates  animae,  et  proxima  atque  for- 
malia  operationum  principia  ;  anima  vero 
est  generale  et  effectivum  suarum  prin- 
cipium  actionum.  —  Item,  si  anima  est 
su83  potentiae,  tunc  potentiae  non  distin- 
guuntur  ab  invicem  realiter.  Quae  enim 
sunt  eadem  uni  tertio  singulari,  sunt  ea- 
dem  inter  se.  Sicque  intellectus  esset  vo- 
luntas,  et  visus  esset  auditus.  —  Tertio, 
quoniam  sicut  membra  distinguuntur  in 
corpore,  sic  potentise  in  anima.  Unde  et 
diversis  potentiis  animae,  membra  corre- 
spondent,  proportionantur  ac  deputantur 
diversa  :  quae  membra  certum  est  ab  in- 
vicem  differre  realiter.  —  Quarto,  angelus 


278 


1N    LIBRUM    1    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QU.EST.    XIII 


est  simplicior  anima.  Et  tamen  divinus 
Dionysius  undecimo  Ccelestis  hierarchiae 
capitulo,  distinguit  in  ipsis  angelicis  spi- 
ritibus,  essentiam,  virtutem,  et  operatio- 
nem  :  ergo  in  anima  magis  sunt  distin- 
guenda. 

Respondendum,  quod  quaestio  ista  est 
unum  antiquum  problema,  in  quo  ab  an- 
tiquo  diversimode  diversi  senserunt,  sicut 
nunc  breviter  tangam. 

Itaque  Thomas  respondet  hic  :  Effectum 
immediatum  et  proximum  oportet  suae 
causae  proportionari.  Hinc  in  omnibus  in 
quibus  proximum  operationis  principium 
est  de  genere  substantiae,  oportet  opera- 
tionem  esse  substantiam.  Et  hoc  solum 
in  Deo  est.  Ipse  enim  solus  non  agit  per 
potentiam  mediam  a  sua  substantia  diffe- 
rentem.  In  ceteris  omnibus  operatio  est 
accidens.  Idcirco  oportet  ut  proximum 
operationis  principium  accidens  sit  :  sic- 
ut  videmus  in  corporibus,  quod  substan- 
tialis  forma  ignis  nullam  habet  operatio- 
nem  nisi  mediantibus  qualitatibus  activis 
et  passivis,  quae  sunt  quasi  virtutes  et  po- 
tentiae  ejus.  Similiter  ab  anima,  quum  sit 
substantia,  nulla  operatio  egreditur  nisi 
mediante  potentia ;  nec  a  potentia  perfe- 
cta  operatio,  nisi  habitu  mediante.  Hae  au- 
tem  potentiae  fluunt  ab  essentia  animae  : 
quaedam,  ut  perfectiones  partium  corporis, 
quarum  operatio  fit  mediante  corpore,  ut 
vis  sensitiva  et  imaginativa ;  quaedam,  ut 
in  ipsa  anima  exsistentes,  quarum  opera- 
tio  non  indiget  corpore,  ut  intellectus.  Id- 
circo  sunt  accidentia :  non  sicut  accidentia 
communia,  quae  non  fluunt  ex  principiis 
speciei,sed  individui ;  imo  sunt  accidentia 
propria  speciem  consequentia,  atque  ex 
ejus  principiis  originata.  Nihilo  minus 
sunt  de  integritate  animae,  in  quantum 
est  totum  potestativum  habens  quamdam 
potentiarum  perfectionem,  quod  ex  viri- 
bus  diversis  conficitur.  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summae,  quaestio- 
ne  septuagesima  septima  :  Impossibile  (in- 


A  quit)  est  dicere,  quod  essentia  animae  sit 
ejus  potentia,  quamvis  quidam  hoc  dicant. 
Quod  pro  nunc  dupliciter  demonstratur. 
Primo,  quoniam  actus  et  potentia  dividunt 
ens  et  quodlibet  genus  entis  :  oportet  ergo 
ea  ad  idem  genus  referri.  Idcirco  si  actus 
non  est  in  genere  substantiae,  nec  potentia 
quae  refertur  ad  illum.  Quum  ergo  ope- 
ratio  animae  non  sit  in  genere  substantia?, 
nec  potentia  a  qua  immediate  egreditur 
actio.  Secundo,  nam  anima  est  substantia- 
lis  actus  corporis.  Idcirco,  si  essentia  ani- 

B  ma  esset  immediatum  operationis  princi- 
pium,  habens  animam,  semper  actualiter 
haberet  opera  vitae,  quemadmodum  ani- 
matum  semper  est  vivum  quamdiu  ani- 
mam  habet.  Haec  Thomas. 

Cui  concordans  Petrus  :  Ratio  (ait)  es- 
sentiae  et  substantiae  ac  subjecti  differunt 
in  hoc,  quod  essentia  dicitur  id  quo  res 
est;  substantia,  quo  suis  naturalibus  pro- 
prietatibus  substat;  subjectum,  quo  acci- 
dentibus  suis  subjicitur.  Sic  aliquid  potest 
dici  idem  alteri  tribus  modis  :  primo,  es- 

C  sentia,  ut  quae  sunt  de  essentia  rei ;  secun- 
do,  substantia,  ul  quae  concurrunt  ad  esse 
rei  completum,  sicut  potentiae  naturales ; 
tertio,  subjecto,  ut  quae  consequuntur  esse 
completum,  ut  color.  Itaque  anima  consi- 
deratur  tripliciter  :  primo,  secundum  quod 
in  se  est  quaedam  simplex  essentia;  secun- 
do,  ut  est  substantia  habens  varias  vires  : 
sicque  est  quoddam  totum  potentiale;  ter- 
tio,  in  quantum  subjectum  accidentium. 
Dico  ergo  quod  primo  modo,  potentiae  non 
sunt  idem  cum  anima,  quia  sunt  acciden- 

D  tia  ejus  :  non  quod  fluant  a  principiis  ani- 
mae  hujus  aut  illius,  sed  naturae  commu- 
nis  :  ideo  sunt  connaturales.  Quum  enim 
actio  animae  sit  accidens,  et  causa  univoca 
debeat  suo  proportionari  effectui,  videtur 
quod  proximum  principium  ejus  debeat 
esse  forma  accidentalis.  Cujus  et  alia  ratio 
assignatur,  quoniam  omnis  forma  natu- 
ralis,  quum  sit  creata,  determinata  est  ad 
unum  immediatum  et  proprium  actum  se- 
cundum  speciem.  Unde,  quum  esse  et  ope- 
rari  secundum  speciem  differant,  imo  forte 


AN  POTENTI.E   ANllLE   DISTINGUANTUR   REALITER   A    SE    INVICEM   ET   AB    ANIMA 


279 


secundum  genus  substantiae  et  accidentis, 
non  potest  utrumque  esse  a  forma  eadem 
ut  actus  ejus  immediatus  ac  proprius.  Si 
autem  consideretur  anima  secundo  modo, 
videlicet  ut  totum  potestativum,sic  poten- 
tise  sunt  idem  cum  ea,  in  quantum  perfi- 
ciunt  eam  in  illo  esse ;  suntque  idem  cum 
anima  praedicatione  causali,  non  essentia- 
li  :  quia  constituunt  animam  in  esse  po- 
testativo.  Alia  vero  accidentia  sunt  idem 
cum  anima  subjecto,  quia  in  ipsa  tan- 
quam  in  uno  subjecto  consistunt.  Haec 
Petrus. 

Concordat  ^Egidius,  addens  quod  poten- 
tiae  animae  sunt  in  prima  specie  qualita- 
tis,  utpote  naturalis  potentiae;  et  propter 
propinquitatem  quam  habent  ad  animam, 
et  quia  naturaliter  insunt  ei,  atque  imme- 
diate  in  ejus  subjectantur  essentia,  prae- 
dicantur  de  ea.  Sicque  verificatur  quod 
loquitur  Augustinus  in  sermone  de  Ima- 
gine  :  Anima  est  intellectus,  anima  volun- 
tas,  anima  memoria.  Verumtamen  non  sunt 
essentialiter  anima,  quum  et  septimo  Me- 
taphysicae  asserat  Commentator  :  Forma 
substantialis  non  est  immediatum  princi- 
pium  actionis.  Hinc  apparet  quod  aliquid 
veritatis  habent  omnes  positiones  circa 
hanc  quasstionem,  circa  quam  sunt  tres 
positiones  praecipuae  :  una,dicentium  quod 
potentiae  sunt  ipsa  substantia  animae;  alia, 
quod  sunt  accidentia ;  tertia,  quod  inter 
substantiam  et  accidens  habent  se  medio 
modo.  Nempe  qui  dicunt  quod  sunt  essen- 
tia  animae,  loquuntur  emphatice  :  quoni- 
am  propter  connaturalitatem  quam  habent 
cum  anima,  dicunt  eam  idem  cum  ipsa. 
Qui  vero  dicunt  eas  accidentia  esse,  su- 
munt  accidens  large,  prout  naturalem  pro- 
prietatem  includit.  Qui  autem  dicunt  eas 
se  medio  modo  habere,  sumunt  accidens 
proprie,  prout  dividitur  contra  proprium. 
Haec  /Egidius. 

Ista  tamen  concordantia  verbalis  est  po- 
tius  quam  realis,  quantum  ad  multos, 
quum  plurimi  dicant  potentias  istas  rea- 
liter  differre  ab  anima,  alii  vero  dicant 
directe  contrarium. 


A  Nam  et  Guillelmus  Parisiensis  in  libro 
de  Trinitate,  multipliciter  persuadere  co- 
natur,  potentias  animae  esse  idem  cum  ea, 
ipsamque  memoriam,  intellectum  et  vo- 
luntatem,  esse  cum  anima  eamdem  essen- 
tiam,  inter  cetera  loquens  :  Horrendum 
est  animam  ponere  velut  acervum  aggre- 
gatum  ex  suis  potentiis. 

Econtra  Antisiodorensis  in  secundo  suae 
Summae  volumine  scribit  :  Quidam  dicunt 
quod  haec  tria  sunt  proprie  unum,et  intelli- 
gunt  hoc  de  ipsis  potenliis.Dicunt  namque 

B  quod  anima  est  idem  quod  sua  potentia; 
sed  dicuntur  tres  potentiae,  propter  diver- 
sos  actus,  quum  non  sint  nisi  una  anima 
et  una  potentia  in  essentia.  Haec  autem 
opinio  est  contra  Deum,  quia  ex  ea  con- 
sequitur  quod  angelo  et  animae  idem  sit 
esse  et  posse  :  quod  soli  convenit  Deo, 
propter  suam  extremam  simplicitatem, 
quamvis  in  materia  prima  videatur  idem 
esse  quod  posse  suscipere  formam  :  talis 
enim  potentia  non  est  proprie  potentia 
aliqua,  sed  informitas  quaedam  •  potentiae, 

C  praecedens  omnem  potentiam  omnemque 
formam.  Eadem  quoque  opinio  est  contra 
omnem  philosophiam.  Dicit  enim  Porphy- 
rius,  quod  rationale  praedicatur  in  quale. 
Ergo  ratio  est  qualitas  :  non  igitur  est 
idem  quod  anima.Quod  intelligendum  est, 
non  prout  rationale  est  essentialis  diffe- 
rentia  hominis,  sed  prout  dicitur  a  facul- 
tate  seu  potestate  utendi  ratione.  Praeterea 
sequitur  ex  hac  opinione,  quod  angelus  et 
anima  non  continentur  in  aliquo  genere, 
quia  non  conveniunt  in  aliquo  substantia- 

D  H  :  quia  nec  angelus  nec  anima  habet  ali- 
quod  substantiale  quod  non  sit  ipse  seu 
ipsa.  Sicque  quum  angelus  et  anima  di- 
versarum  sint  specierum,  non  communi- 
cant  in  aliquo  substantiali  :  quod  manife- 
ste  est  falsum.  —  Haec  Antisiodorensis. 
Istud  est  etiam  evidenter  de  mente  Magistri 
in  textu,  dicenlis  quod  tria  haec  sunt  tres 
naturales  proprietates  viresque  mentis,  et 
a  se  invicem  differunt,  ut  patet  litteram 
intuenti. 

Idem  sentit  Albertus,  inter  cetera  scri- 


280 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QUjEST.    XIII 


bens  :  Secundum  Aristotelem  et  alios  phi-  A  enim  Philosophus  secundo  de  Anima  :  Si 


losophos,  quaedam  potentia  est  ante  esse 
rei,  et  quaedam  post  ipsum.  Dicit  enim 
Aristoteles,  quod  vegetativum  est  in  sen- 
sitivo,  et  sensitivum  in  rationali,  quemad- 
modum  trigonum  in  tetragono.  Vegetati- 
vum  quippe  est  in  sensitivo,  sicut  potentia 
anterioris  differentiee  in  actu  sequentis. 
Potentia  autem  anterioris  differentiee  non 
destruitur  per  actum  sequentis,  sed  potius 
perficitur  ad  amplius  posse  :  plus  enim 
potest  sensitivum  quam  vegetativum,  et 


oculus  esset  animal,  anima  ejus  esset  vi- 
sus,  id  est  visiva  potentia.  Quod  verum 
non  esset  si  visiva  potentia  accidens  esset, 
quum  nullum  accidens  posset  esse  anima 
animalis.  —  Praeterea,  substantia  aliquod 
accidens  potest  recipere,  non  mediante 
alio  aceidente,  in  quantum  ipsa  est  pas- 
siva  :  aliter  esset  procedere  in  infinitum. 
Item,  substantia  potest  aliquid  agere,  non 
mediante  aliquo  accidente,  in  quantum 
est  activa  :  ergo  substantia  animae  simi- 


rationale  plus  istis  duobus.  Si  igitur  con-  B  liter.  Sed  passio  quae  competit  animae  in 


sideretur  substantia  animae  prout  ipsa  est 
perficiens  corpus  in  se  et  in  partibus  ejus, 
necesse  est  quod  habeat  radicaliter  in  se 
posse  omnium  potentiarum  tanquam  con- 
stituentium  illud  universale  posse,  secun- 
dum  quod  confert  corpori  esse  animale  in 
se  et  in  partibus  suis.  Sicque  potentiae 
animae  sunt  ante  ipsam  secundum  ratio- 
nem,  et  substantiales  ac  conferentes  esse 
completum  in  tali  posse  seu  esse  potesta- 
tivo.  Anima  namque  accipi  potest  aut  in 


quantum  est  natura  intellectualis  passi- 
va,  est  intelligibilem  recipere  speciem  : 
ergo  per  se  ipsam  potest  illam  recipere, 
non  mediante  aliquo  accidente.  Actio  etiam 
quae  maxime  competit  animae  in  quantum 
est  natura  intellectualis  activa,  est  spe- 
ciem  intelligibilem  a  phantasmatibus  abs- 
trahere,  vel  se  ad  actum  intelligendi  mo- 
vere,  ac  velle  :  ergo  haec  potest  per  se, 
non  mediante  aliquo  accidente  alio  quam 
intelligibili  specie,  de  qua  constat  quod 


esse,  aut  in  posse.  Comparatur  enim  ad  C  non  est  potentia  animae.  Restat  ergo  quod 


corpus,  ut  ad  materiam  suam  simpliciter 
secundum  esse  quod  confert  corpori  :  et 
sic  ipsa  est  essentia  corporis.  Comparatur 
etiam  ad  corpus,  ut  est  organicum  :  et 
quum  organum  sit  instrumentum  poten- 
tiae,  non  erit  ipsa  anima  perfectio  corporis 
organici,  nisi  secundum  suum  universale 
posse  quod  habet  ex  potentiis;  et  quoniam 
prima  perfectio  corporis  animati  ut  talis, 
est  vita,  ideo  anima  secundum  istam  com- 
parationem  dicitur  vita.  Tertiam  quoque 
comparationem  habet  ad  corpus,  secun- 
dum  quod  potest  separari  ab  illo  :  et  ita 
vocatur  mens.  Quum  ergo  haec  tria  dicun- 
tur  unum,  est  praedicatio  totius  potesta- 
tivi.  —  Haec  Albertus,  qui  subtiliter  ac 
diffuse  scribit  de  isto. 

Porro  Richardus  in  hac  re  recedit  a  Tho- 
ma,  quem  communiter  sequitur;  et  inter 
cetera  dicit  :  Potentiae  animae  non  sunt  ac- 
cidentia,  nec  addunt  aliquam  rem  abso- 
lutam  super  essentiam  animae,  sed  solum 
respectum  ad  actus  atque  objecta.  Dicit 


potentia  animae  per  quam  potest  intelligi- 
bilem  recipere  speciem  et  a  phantasmati- 
bus  eam  abstrahere,  et  per  quam  potest  se 
ad  actum  intelligendi  movere,  et  potentia 
per  quam  potest  velle,  non  sunt  accidentia 
animae,  nec  addunt  ultra  essentiam  ejus 
nisi  respectum.  Unde  et  sexto  Naturalium 
loquitur  Avicenna  :  Anima  respectu  affe- 
ctionum  ab  ipsa  manantium,  potest  vis 
appellari.  Ergo  similiter  potest  vis  dici  re- 
spectu  sensibilium  intelligibiliumque  for- 
D  marurn  quas  recipit.  —  Insuper,  forma 
accidentalis  si  separetur  a  forma  substan- 
tiali,  se  ipsa  agere  potest,  ut  patet  in  Sa- 
cramento  altaris  :  ergo  multo  fortius  for- 
ma  substantialis  agere  potest  sine  forma 
accidentali.  Ergo  anima  per  suam  essen- 
tiam  intelligere  potest.  —  Rursus,  forma 
seu  essentia.  animae  non  est  pure  passiva, 
ergo  per  se  ipsam  est  aliquo  modo  activa. 
Quod  si  aliqua  actio  potest  ei  per  se  ipsam 
competere,  hoc  maxime  esse  videtur  in- 
telligere  atque  velle.  — Amplius,  juxta  Phi- 


AN   POTENTLE    ANIM/E   DISTINGUANTUR   REAUTER   A    SE   INVICEM   ET   AB   ANIMA 


281 


losophum  primo  Physicorum,  materia  cum 
forma  est  causa  accidentium  omnium,qua3 
scilicet  sunt  in  ea.  Ergo  substantia  animae 
per  se  ipsam  est  causa  passionum  pro- 
priarum,  non  mediante  aliquo  accidente  : 
alitor  iretur  in  infinitum.  Ergo  a  simili, 
intelligere  potest  non  mediante  aliquo  ac- 
cidente.  Heec  Richardtis. 

Porro  Bonaventura  sentit  quod  potentise 
animae  distinguantur  realiter  ab  ejus  es- 
sentia,  dicens  :  Naturalis  potentia  duplici- 
ter  dicitur.  Uno  modo,  prout  dicit  modum 
exsistendi  naturalis  potentiae  in  subjecto, 
secundum  quem  dicitur  subjectum  facile 
aut  difficile  ad  aliquid  agendum  :  sicque 
naturalis  potentia  dicit  modum  qualitatis, 
et  est  generaliter  in  secunda  specie  qua- 
Iitatis.  Secundo,  naturalis  potentia  nuncu- 
patur  potentia  egrediens  a  subjecto.  Quod 
potest  esse  dupliciter.  Nam  qusedam  po- 
tentia  egreditur  a  substantia  cum  acciden- 
te,  ut  potentia  calefaciendi  (ignis  enim 
per  substantiam  suam  non  calefacit  sine 
caliditate)  :  et  haec  potentia  non  est  alte- 
rius  generis  quam  qualitas  a  qua  egre- 
ditur.  Hinc  potentia  calefaciendi  est  in 
eodem  genere  cum  caliditate.  Alio  modo, 
appellatur  naturalis  potentia,  quaj  natura- 
liter  et  immediate  egreditur  a  substantia, 
sicut  potentia  generandi  quantum  ad  in- 
ductionem  ultimae  formae  :  et  haec  non  est 
alterius  generis  a  substantia,  sed  reduci- 
tur  ad  idem  genus  tanquam  substantialis 
differentia.  Per  hunc  modum  intelligen- 
dum  est  in  potentiis  animse.  Nam  uno 
modo  dicuntur  potentiae  animae  secundum 
primum  modum,  prout  dicunt  facilitatem : 
et  hae  sunt  in  secunda  specie  qualitatis,  ut 
ingeniositas,  tarditas.  Secundo,  nominan- 
tur  potentiae  prout  dicunt  ordinem  sub- 
stantiae  ad  actum  qui  est  mediante  aliqua 
accidentali  proprietate,  ut  potentia  syllogi- 
zandi,  quae  est  in  anima  quum  habet  ha- 
bitum  similem  :  et  haec  est  in  eodem  ge- 
nere  in  quo  est  scientia  syllogizandi,  puta 
in  prima  specie  qualitatis.  Tertio,  nomi- 
nantur  potentiae  prout  immediate  egredi- 
untur  a  substantia,  ut  memoria,  intelligen- 


A  tia  et  voluntas  :  et  sic  sunt  quodammodo 
consubstantiales  animae,  quoniam  omni  ac- 
cidente  circumscripto,  dato  quod  anima 
sit  substantia  intellectualis,  hoc  ipso  quod 
est  sibi  praesens  et  sibi  conjuncta,  habet 
potentiam  ad  memorandum,intelligendum 
ac  diligendum  se.  Unde  ista  potentiae  sunt 
animae  consubstantiales,  suntque  reducti- 
ve  in  genere  eodem  cum  anima.  Atta- 
men  quum  egrediantur  ab  anima  (poten- 
tia  enim  se  habet  per  modum  egredientis), 
non  sunt  omnino  idem  per  essentiam;  nec 

B  tamen  adeo  differunt,  ut  sint  alterius  ge- 
neris,  sed  in  eodem  sunt  genere  reductive. 
Cujus  exemplum  est  in  re,  et  similitudine 
ejus.  Res  namque  non  habet  tanlam  iden- 
titatem  cum  similitudine  sua,  ut  sint  unum 
numero;  nec  tautam  diversitatem,  ut  dif- 
ferant  genere.  Similitudo  quippe  Martini 
non  tantum  distat  a  Martino,  ut  Petrus. 
Sicque  similitudo  est  reductive  in  eodem 
genere  cum  illo  cujus  est  similitudo.  Nam 
quia  egreditur,  differt;  sed  non  transit  in 
aliud  genus.  Et  loquor  de  similitudine  se- 

G  cundum  rationem  similitudinis,  non  in- 
tentionis,  id  est,  prout  a  subjecto  exit  et 
non  recedit,  ut  splendor  a  luce.  Conceden- 
dae  sunt  ergo  rationes  probantes  quod  ani- 
ma  non  est  suae  potentiae  per  essentiam. 
Haec  Bonaventura. 

Denique  essentiale  seu  substantiale  di- 
citur  quatuor  modis.  Primo  modo,  quod 
dicit  rei  essentiam  tantum  :  sicut  species 
dicit  essentiam  individui.  Secundo  dicitur 
essentiale,  quod  est  de  essentia  et  consti- 
tutione  rei  :  ut  forma  atque  materia.  Ter- 

D  tio,  id  sine  quo  res  esse  non  potest,  nec 
potest  intelligi  esse  :  ut  sunt  illa  in  quibus 
attenditur  ratio  vestigii,  ut  unitas,  veritas, 
bonitas.  Quarto,  dicitur  essentiale,  id  sine 
quo  res  non  potest  cogitari  habere  perfe- 
ctum  esse  :  ut  sunt  potentiae  in  anima,  in 
quibus  attenditur  imago.  Et  hoc  est  mini- 
me  substantiale  seu  essentiale;  tamen  non 
transit  in  aliud  genus.  —  Si  autem  dica- 
tur,  quod  idem  est  principium  essendi  et 
operandi,  ergo  sicut  anima  est  principium 
ipsius  esse,  ita  et  operationis  :  non  igitur 


282 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  ;    QUiEST.    XIII 


requiritur  potentia  media.  Respondendum, 
quod  verum  est  idem  esse  principium  es- 
sendi  et  operandi  loquendo  de  principio 
remoto;  sed  de  principio  proximo,  impos- 
sibile  est.  Si  etenim  proximum  principium 
esset  omnino  idem,  tunc  idem  esset  in 
re,  esse  et  operari.  Rursus,  si  idem  esset 
principium  proximum,  quum  res  semper 
habeat  esse, semper  haberet  operari.Quum 
itaque  forma  sit  proximum  et  immedia- 
tum  essendi  principium,  potentia  vero  sit 
proximum  et  immediatum  principium  ope- 
randi  ;  patet  quod  impossibile  sit  haec 
idem  esse.  Haec  Ronaventura. 

Et  haec  positio  doctorum  dicentium  po- 
tentias  animae  realiter  distingui  ab  anima, 
rationabilior  esse  videtur.  Quam  et  Alber- 
tus  de  Saxonia,  Thomas  de  Argentina,  et 
alii  plures  sequuntur.  Scotus  vero  et  alii 
quidam  tenent  contrarium. 

Verumtamen  specialis  remanet  difficul- 
tas  de  intelligentia  atque  memoria,  id  est, 
an  intellectus  agens,  et  memoria  quse  est 
in  parte  intellectiva,  et  intellectus  possi- 
bilis,  ab  invicem  realiter  distinguantur. 
Et  sicut  ex  praehabitis  S.  Thomae  verbis  in 
quaestione  octava  hujus  tertiae  distinctio- 
nis  probatur,  ipse  in  Scripto  sentire  cen- 
setur  quod  sint  duae  distinctae  potentiee. 
Porro  in  prima  parte  Summee  suae,  quae- 
stione  septuagesima  nona,  determinat  quod 
sint  realiter  una  potentia,  quoniam  ejus- 
dem  intellectivae  ac  passivae  potentiae  est 
species  recipere  et  servare.  De  ratione 
quippe  memoriae  est,  quod  sit  thesaurus 
et  locus  specierum  conservativus  :  quod 
tertio  de  Anima,  adscribit  Philosophus  in- 
tellectui  possibili,  sicut  jam  patuit.  Ve- 
rum  ad  haec  concordanda  posset  fortassis 
quis  dicere,  quod  memoria  et  intellectus 
sint  duae  potentiae  quantum  ad  officia,  sed 
una  quoad  essentiam.  —  Hinc  Petrus  quae- 
stionem  de  distinctione  potentiarum  com- 
pendio  solvens  :  Quum,  inquit,  natura  sit 
determinata  ad  unum,  oportet  ut  omnis  po- 
tentia  naturalis  habeat  unum  actum  deter- 
minatum  per  speciem.  Hinc  oportet  esse 


A  differentes  potentias  naturalium  actuum 
diversorum.  Differunt  autem  actus  conser- 
vandi,  intuendi,  et  volendi  :  idcirco  sunt 
diversarum  potentiarum.  Sed  actus  con- 
servandi  et  intuendi,  quum  uterque  sit  co- 
gnitivae  potentiae,  non  habent  differentiam 
tantam  ut  actus  intuendi  et  volendi :  unde 
possunt  esse  unius  potentiae  quae  sit  una 
secundum  essentiam,  sed  duae  per  offici- 
um.  Quum  vero  istae  potentise  sint  coordina- 
tae,  ideo  actus  earum  feruntur  super  idem 
objectum,  tamen  secundum  diversas  rati- 

R  ones  coordinatas  veri  et  boni.  Haec  Petrus. 
Praeterea  advertendum,  quod  in  prima 
parte,  quaestione  septuagesima  nona,  asse- 
rit  Thomas  :  Quamvis,  inquiens,  in  tertia 
distinctione  primi  Sententiarum  dicatur, 
quod  memoria,  intelligentia  et  voluntas 
sint  tres  vires ;  tamen  hoc  non  est  secun- 
dum  Augustini  intentionem,  qui  quarto- 
decimo  de  Trinitate  dicit  expresse  :  Si 
accipiantur  memoria,  inlelligentia  et  vo- 
luntas  secundum  quod  semper  praesto  sunt 
animae,  sive  cogitentur,  sive  non  cogiten- 

G  tur,  sic  ad  solam  memoriam  pertinere  vi- 
dentur.  Intelligentiam  autem  nunc  dico, 
qua  intelligimus  cogitantes;  et  eam  volun- 
tatem  sive  amorem  vel  dilectionem,  quae 
istam  prolem  parentemque  conjungit.  Ex 
quo  patet,  quod  illa  tria  non  accipit  Augu- 
stinus  pro  tribus  potentiis;  sed  memoriam 
pro  habituali  retentione,  intelligentiam  pro 
actu  intellectus,  et  voluntatem  pro  actu 
ipsius.  Haec  Thomas. 

Circa  haec  scribit  Durandus  :  Quidam  di- 
cunt,  quod  memoria  ad  imaginem  perti- 

D  nens,  realiter  differat  ab  intellectu  possi- 
bili,  et  sit  realiter  idem  quod  intellectus 
agens  :  quia  quaacumque  conveniunt  me- 
moriaB,  conveniunt  intellectui  agenti.  Duo 
enim  adscribuntur  memoriae,  scilicet  quod 
continet  species,  et  quod  ex  ea  oritur  in- 
telligentia.  Sic  et  intellectus  agens  virtua- 
liter  continet  intelligibiles  formas,  quum 
sit  id  quod  est  omnia  facere,  ut  tertio  de 
Anima  fertur.  Gausat  quoque  intelligen- 
tiam,  quia  causat  in  rebus  universalitatem 
a  phantasmatibus  abstrahendo.  Sed  istud 


AN   POTENTLE   AMJLE   MSTINGUANTUR   REALITER   A   SE   INVICEM   ET   AB   ANIMA 


283 


est  valde  extortum,  nec  actus  isli  univoce 
competunt.intellectui  agenti  atque  memo- 
riae  :  quoniam  intellectus  agens  continet 
species  virtualiter  et  effective  dumtaxat, 
memoria  autem  formaliter  ac  subjective. 
Haec  Durandus. 

Postremo,  quid  respondendum  sit  ad  in- 
stantias  in  principio  factas,  constat  ex  in- 
troductis. 

Et  si  objiciatur  quod  potenlia  materiae 
primae  non  distinguitur  ab  ejus  essentia, 
ergo  nec  potentia  animae  ab  anima.  Re- 
spondet  Thomas  in  Scripto  :  Si  per  poten- 
tiam  passivam  intelligatur  relatio  materiae 
ad  formam,  sic  materia  non  est  sua  poten- 
tia,  quia  essentia  materiae  non  est  relatio. 
Si  vero  intelligatur  potentia  prout  est  prin- 
cipium  in  genere  substantiae,  secundum 
quod  potentia  et  actus  sunt  principia  in 
quolibet  genere,  ut  dicitur  undecimo  Me- 
taphysicae,  sic  materia  est  sua  potentia  : 
et  ita  se  habet  materia,  quae  est  primum 
recipiens,  ad  passivam  potentiam,  sicut  se 
habet  Deus,  qui  est  primum  agens,  ad  po- 
tentiam  activam.  Idcirco  materia  est  sua 
passiva  potentia,  quemadmodum  Deus  est 
potentia  sua  activa.  Omnia  autem  media 
participative  habent  utramque  potentiam. 
Potentia  quoque  materiae  non  est  ad  ope- 
randum,  sed  ad  recipiendum  dumtaxat. 
Haec  Thomas  in  Scripto.  —  In  Summa  vero 
iP.,q.-7.  respondet  :  Actus  ad  quem  materia  prima 
est  in  potentia,  est  forma  substantialis  : 
ideo  potentia  materia?  non  est  aliud  quam 
ejus  essentia. 

Porro  Bonaventura  :  Materia,  ait,  non 
est  sua  potentia,  quia  materia  non  est  or- 
dinatio  ad  formam.  Verumtamen  potentia 
materiee  est  ei  essentialis,  sicut  potentia 
activa  substantiae.  Minus  quoque  elonga- 
tur  potentia  materiae  a  materia,  quam  po- 
tentia  activa  a  substantia  :  quoniam  poten- 
tia  materiae  est  passiva,  quae  dicit  ordinem 
ad  aliud  cum  privatione;  sed  potentia  ac- 
tiva  dicit  ordinem  cum  positione.  Hinc 
potentia  materise  minus  addit  super  ma- 
teriam,  quam  potentia  activa  super  sub- 


A  stantiam.  Idcirco  non  ita  distinguuntur  di- 
versae  potentiae  in  eadem  materia,  sicut  in 
eadem  substantia.  Haec  Bonaventura. 

Tamen  frater  Guillelmus*  testatur,  quod  *(Guerro) 
materia  sit  sua  potentia,  et  sola  ratione 
differens  ab  eadem  :  quemadmodum  ea- 
dem  superficies  dicitur  superficies  corpo- 
ris  in  quo  est,  et  locus  respectu  corporis 
quod  ambit.  Nihilo  minus  verbum  Bona- 
venturae  videtur  posse  salvari  :  quoniam, 
ut  apparet,  sumit  potentiam  materiae  pro 
relatione  ad  formam  :  ordinatio  namque 
B  uno  modo  vocatur  relatio. 

Insuper,  quod  Guillelmus  Parisiensis  af- 
firmat,  horrendum  esse  ponere  animam 
velut  acervum  aggregatum  ex  suis  poten- 
tiis,  verum  esset  si  poneremus  animam 
ex  potentiis  aggregari  tanquam  ex  parti- 
bus  substantialibus  seu  integralibus. 

Argumenta  demum  Richardi  pro  parte 
soluta  sunt.  Anima  enim  est  causa  seu 
origo  suarum  potentiarum  et  subjectum 
earum,  non  per  intermediam  actionem, 
neque  per  accidens  aliud,  sed  sicut  spe- 
G  cies  dicitur  causa  proprii.  —  Quod  vero 
arguitur,  formam  accidentalem  esse  suam 
potentiam,  et  agere  per  se  ipsam,  Thomas 
solvit  in  Summa,  dicendo  quod  actio  est 
suppositi,  sicut  et  esse.  Suppositum  au- 
tem  si  sit  compositum,  agit  per  formam 
substantialem.  Ideo  sic  se  habet  forma  ac- 
cidentalis  activa  ad  formam  substantialem 
agentis  (ut  calor  ad  formam  ignis)  sicut  se 
habet  potentia  animae  ad  animam. 

At  vero  Bonaventura  conscribit,  quod 
forma  accidentalis  non  est  sua  potentia  : 
D  quia  potentia  ejus  est,  in  quantum  influit 
in  alterum.  Tamen  potentia  illa  non  tan- 
tum  addit  sicut  potentia  formae  substan- 
tialis,  quia  potentia  formae  accidentalis 
dicit  ordinationem  ad  actum,  sed  non  suf- 
ficientem  per  se,  sed  per  virtutem  formae 
substantialis.  Quemadmodum  enim  acci- 
dens  non  est  per  se,  sed  per  subjectum ; 
ita  non  habet  virtutem  operandi  per  se, 
sed  per  substantiam  seu  subjectum. 

Adhuc  autem  ad  auctoritates  Augustini 
respondet  Albertus  Remensis,  quod  Augu- 


284 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    III  :    QUjEST.    XIV 


stinus  loquitur  emphatice,  propter  expres-  A 
sionem  majorem  ;  vel  ponit  abstractum 
pro  concreto,  puta  memoriam,  intelligen- 
tiam,  voluntatem,  pro  substantia  memo- 
rante,  intelligente,  volente.  Vel  dicit  ani- 
mam  esso  has  vires,  propter  inseparabilem 
inhaerentiam,  sicut  amicus  dicitur  alter 
ego;  seu  propter  originem,  ut  sit  prsedi- 
catio  quasi  per  causam. 


QUiESTIO    XIV 


B 


OUartodecimo  queeritur,  An  potentise 
animse  fluant  ab  ejus  essentia. 

Ad  vitandum  nimiam  prolixitatem,  volo 
hic  aliquas  quaestiones  breviter  sine  argu- 
mentis  determinare. 

Itaque  ad  propositam  quaestionem  Tho- 
mas  in  prima  parte  Summee  suee,  quaestio- 
ne  septuagesima  septima,  respondet :  Forma 
substantialis  et  accidentalis  in  hoc  conve- 
niunt,  quod  utraque  est  actus,  et  secun- 
dum  utramque  aliquid  quodammodo  est  C 
in  actu.  Differunt  autem  in  duobus.  Pri- 
mo,  quoniam  forma  substantialis  dat  esse 
simpliciter,  et  ejus  subjectum  est  ens  in 
potentia;  forma  autem  accidentalis  non 
dat  esse  simpliciter,  sed  tale,  aut  tantum, 
seu  aliquo  modo  se  habens,  et  ejus  subje- 
ctum  est  ens  in  actu  :  sicque  actualitas 
prius  est  in  forma  substantiali,  quam  in 
ejus  subjecto.  Sed  econtra  est  in  forma 
accidentali.  Propter  quod  actualitas  forma? 
accidentalis  causatur  ab  ejus  subjecto  et 
actualitate  ipsius,  ita  quod  subjectum,  in  D 
quantum  est  in  potentia,  est  susceptivum 
hujusmodi  forma3;atque  in  quantum  est 
in  actu,  productivum  est  formae  talis,  lo- 
quendo  de  proprio  et  per  se  accidente  : 
nam  respectu  accidentis  extranei,  subje- 
ctum  est  solummodo  susceptivum ;  produ- 
ctivum  vero  est  agens  extrinsecum.  Secun- 
do  differunt,  quoniam  subjectum  forniEe 
substantialis  est  propter  hanc  formam  ; 
econverso  autem  forma  accidentalis  est 
propter  completionem  subjecti,  quoniam 


minus  principale  est  propter  principalius. 
Porro  subjectum  potentiarum  est  vel  ani- 
ma  sola,  vel  totum  compositum  :  composi- 
tum  autem  est  in  actu  per  animam.  Hinc 
omnes  potentiee  animffi  fluunt  ab  essentia 
animee  tanquam  a  principio  productivo. 
Haec  Thomas. 

Goncordat  iEgidius,  dicens  :  Secundum 
Philosophum,  causa  est  ad  cujus  esse  se- 
quitur  aliud.  Esse  autem  est  actus  essen- 
tiae.  Propter  quod  Augustinus  ait  quinto 
de  Trinitate  :  Sicut  sapere  se  habet  ad  sa- 
pientiam,  et  scire  ad  scientiam,  sic  esse 
ad  essentiam.  Essentia  autem  seu  entitas, 
per  se  et  primo  in  substantia  reperitur. 
Hinc,  loquendo  simpliciter,  accidentia  non 
habent  essentiam,  ut  innuit  Augustinus 
septimo  de  Trinitate.  Propterea  quarto  Me- 
taphysicse  ait  Philosophus,  quod  unitas  en- 
tis  est  unitas  attributionis,  non  praedica- 
tionis,  ita  quod  propter  entitatem  quse  est 
in  substantia,  dicitur  accidens  ens,  non 
propter  entitatem  quse  sit  in  eo  :  quemad- 
modum  propter  sanitatem  animalis,  cibus 
dicitur  sanus.  Subjectum  ergo  est  causa 
ipsius  esse  accidentis.  Unde  dicitur  primo 
Physicorum,  quod  materia  subjecta  cum 
forma,  est  causa  omnium  accidentium  quee 
sunt  in  ea.  Idcirco  et  septimo  Metaphysicae 
fertur,  quod  accidentia  non  sunt  entia, 
nisi  quia  sunt  entis.  Et  hoc  quadruplici- 
ter  :  primo,  quia  disponunt  atque  perfi- 
ciunt  ens,  ut  qualitates  et  virtutes ;  secun- 
do,  quia  sunt  via  ad  ens,  ut  motus  et 
transmutationes ;  tertio,  quia  sunt  respe- 
ctus  ad  ens,  ut  relationes ;  quarto,  quia 
sunt  negationes  quorumdam,  ut  privatio- 
nes.  Insuper  esse  in  ente  tanquam  dispo- 
sitio  et  perfectio  ejus,  potest  esse  quatuor 
modis  :  primo,  ut  in  radice,  sicut  poten- 
tise  sensitivm  sunt  in  anima ;  secundo,  ac- 
cidentaliter  tantum  et  subjective,  ut  color 
in  corpore;  tertio,  naturaliter  et  in  sub- 
jecto  composito,  ut  virtus  attractativa  ferri 
in  adamante,  et  ceterse  proprietafes  natu- 
rales ;  quarto,  naturaliter  et  in  subjecto 
simplici,  ut  superiores  potentise  animse, 
quibus    potissime    competit   originari  ab 


AN   POTENTI^E    ANIALE   FLUANT    AB   EJUS   ESSENTIA 


285 


anima.  —  Hsec  iEgidius.  In  cujus  verbis 
caute  sumendum  est  quod  ait,  accidens 
non  esse  ens  propter  entitatem  quee  sit  in 
eo,  quemadmodum  cibus  dicitur  sanus,  et 
cetera  :  ex  quo  sequi  videretur,  quod  ens 
diceretur  sequivoce  magis  quam  analogice 
de  substantia  et  accidente. 

Prseterea  consonat  dictis  quod  scribit 
Albertus  :  Vires  istse  proprietates  sunt  ani- 
mse,  et  principiantur  ab  ipso  quo  est  et 
quod  est  animse  :  quia  ab  ipso  esse  seu 
quo  est,  est  intellectus  agens ;  et  a  quod 
est,  intellectus  possibilis. 

Gui  concordans  Petrus  :  Omne  (inquit) 
accidens  a  subjecto  originatur  ac  fluit. 
Quod  intelligendum  est  juxta  sensum  ex 
Thoma  inductum.  Verumtamen  quidam  di- 
cunt,  quod  de  potentiis  possumus  loqui 
dupliciter.  Primo,  secundum  se  nude  :  et 
sic  non  oriuntur  ex  anima,  sed  ei  pariter 
concreantur;  sic  quoque  una  non  origina- 
tur  mediante  alia.  Secundo,  per  compara- 
tionem  ad  actus  :  et  ita  una  mediante  alia 
dicitur  originari  ab  anima;  et  ipsse  vires 
ex  anima  principiatse  feruntur,  in  quan- 
tum  actus  unius  ex  actu  procedit  alterius. 
Hsec  illi. 

Circa  hoc  quseritur,  an  una  potentia 
procedit  ab  anima  mediante  potentia  alia. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  in  Scripto  : 
Omnis  numerositas  naturaliter  ab  uno  de- 
scendens,  ordine  quodam  descendit.  Quum 
ergo  multse  potentiae  egrediantur  ab  essen- 
tia  animse,  in  ipsis  potentiis  naturalis  est 
ordo.  Fluit  quoque  una  ab  anima,  alia 
mediante  :  sicut  et  actus  posterioris  de- 
pendet  ab  actu  prioris,  ut  amare  ex  in- 
telligere  :  quemadmodum  in  accidentibus 
corporum,  alia  accidentia  mixtorum  fluunt 
a  substantia  mixta,  mediantibus  qualita- 
tibus  primis.  Et  ita,  quamvis  potentise 
istse  simul  sint  tempore,  ordine  tamen  na- 
turse  una  prior  est  alia.  Et  quamvis  acci- 
dens  ex  se  non  habeat  virtutem  aliud  pro- 
ducendi,  sed  a  substantia ;  potest  tamen 
unum  accidens  procedere  mediante  alio, 
secundum   quod  illud   prsesupponitur  in 


A  subjecto.  Sic  etiam  accidens  non  potest 
per  se  esse  subjectum  accidentis,  sed  sub- 
jectum  mediante  uno  accidente  subjicitur 
alteri.  Propter  quod  superficies  dicitur  es- 
se  subjectum  coloris.  Hsec  Thomas.  —  Con- 
cordat  Petrus,  adjungens  :  Non  quod  su- 
perficies  sit  vere  subjectum  coloris,  sed 
quoniam  color  inest  eidem  subjecto  cui 
superficies,  sed  mediante  superficie. 

Albertus  quoque  concordat,  dicendo  : 
Naturalis  ordo  est  inter  istas  potentias. 
Est  autem  alius  ordo  secundum  naturam, 

B  alius  secundum  generationem,  alius  penes 
actum.  Ordo  secundum  naturam  est,  dum 
unum  in  sua  ratione  aliud  prsesupponit 
seu  ponit,  ut  ratio  sensitivum,  et  sensi- 
tivum  vegetativum,  non  econverso.  Sicque 
secundum  Augustinum,  voluntas  prsesup- 
ponit  intellectum,  et  intellectus  memo- 
riam  :  quia  si  quis  definiat  voluntatem, 
dicet  quod  sit  appetitus  boni  cogniti.  Por- 
ro  ordo  secundum  generationem,  est  ordo 
secundum  tempus,  qui  non  est  inter  has 
vires.  Ordo  autem  actuum  potest  esse  du- 

C  pliciter,  puta  :  a  prsecedente  ad  sequens. 
Et  ille  non  est  necessarius  :  non  enim 
generaliter  sequitur,  Intelligit,  ergo  vult. 
Imo  econverso  est  ordo  necessarius,  scili- 
cet  a  sequente  ad  prsecedens  :  ut,  Si  vult, 
ergo  cognoscit.  Hsec  Albertus. 

Amplius,  de  hac  re  scribit  Thomas  in 
prima  parte,  qusestione  septuagesima  sep- 
tima  :  Triplex  ordo  est  inter  potentias  ani- 
mse.  Quorum  duo  considerantur  secundum 
dependentiam  potentise  unius  ab  alia.  De- 
pendentia  autem  hsec  dupliciter  accipi  po- 

D  test  :  primo,  secundum  ordinem  naturse, 
quo  perfectiora  imperfectioribus  natura- 
liter  sunt  priora;  alio  modo,  secundum 
ordinem  generationis  ac  temporis,  prout 
ex  imperfecto  ad  perfectum  pertingitur. 
Primo  modo  potentise  intellectivse  sunt  po- 
tentiis  sensitivis  priores,  et  imperant  eis  ; 
sensitivse  vero  priores  sunt  illis  secundum 
ordinem  generationis.  Hsec  Thomas. 

Insuper  quseritur,  utrum  memoria  intel- 
lectiva,  in  quantum  est  intellectiva  et  ali- 


IN  LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    III  ;    QU.EST.    XIV 


quid   animse,  praecise  seu   per  se   solum  A 
gignat  notitiam. 

Circa  hanc  quaestionem  scribit  Scotus 
prolixe,  dicendo  :  Girca  hoc  sunt  variae 
opiniones.  Una,  quae  imponitur  Augustino, 
videlicet  quod  sola  anima  seu  ejus  poten- 
tia,  sit  causa  gignondi  notitiam,  et  non 
objectum ;  et  quod  objectum  est  vel  ter- 
minans  actum  intelligendi,  vel  ut  excitans 
seu  inclinans  potentiam  intellectivam  ad 
actum  intelligendi,  vel  ut  causa  sine  qua 
non  intelligit,  prout  diversi  hoc  diversimo- 
de  ponunt  :  sic  tamen,  quod  sola  potentia  B 
intellectiva  elicit  actum,  nec  concurrit  ali- 
quid  aliud  in  ratione  principii  elicitivi. 
Quod  dicunt  esse  de  mente  Augustini,  su- 
per  Genesim  conscribentis,  quod  quum 
agens  sit  prsestantius  passo,  et  nullus  ef- 
et  quia  fectus  sit  preestantior  sua  causa,  quod* 
corpus  agere  nequit  in  spiritum,  licet 
econtra  ;  ideo  anima  de  se  format  intel- 
lectionem,  etiam  per  se  ipsam.  —  Aliorum 
opinio  est  omnino  contraria,  dicens  quod 
nihil  animee,  ut  intellectiva  est,  sit  princi- 
pium  aut  ratio  agendi  respectu  notitise  ge-  G 
nitae.  lntellectus  namque  possibilis  non 
potest  esse  principium  gignendi  actualem 
notitiam,  quia  ipsa  scilicet  notitia  reci- 
pitur  in  intellectu  possibili.  Intellectus 
quoque  possibilis  est,  quo  est  omnia  fie- 
ri,  ut  fertur  tertio  de  Anima;  et  habet  se 
in  genere  intellectualium  substantiarum 
sicut  materia  prima  in  ordine  entium. 
Non  ergo  activus  est  et  productivus  noti- 
tise.  Nec  idem  potest  movere  se  ipsum.  Ni- 
hil  quoque  est  simul  in  potentia  et  in  ac- 
tu.  Sed  ista  opinio  est  prseinductis  verbis  D 
Augustini  et  aliorum  doctorum  contraria. 
Ex  quorum  verbis  ostensum  est,  quod  per 
hoc  in  anima  rationali  relucet  summae  Tri- 
nitatis  imago,  quia  sicut  in  superbeatissi- 
ma  Trinitate  Pater  a  nullo  est,  et  ab  ipso 
solo  est  Filius,  atque  ab  utroque  Spiritus 
Sanctus;  sic  a  mente  seu  memoria,  est  ver- 
bum  seu  conceptus  internus  tanquam  pro- 
les,  sic  quod  mens  productiva  est  susb 
notitiaa,  et  a  mente  atque  notitia  profluit 
amor  tanquam  germen  amborum.  —  Est 


itaque  opinio  tertia,  medium  tenens,  puta 
quod  universale  relucet  in  phantasmate; 
et  in  quantum  exhibitum  est  intellectui 
possibili,  sic  est  ibi  tanquam  productive 
et  motive,  saltem  exhibitive,  sicque  gignit 
primum  actum  intelligendi,  et  quoad  hoc, 
est  inlellectus  possibilis  mere  passivus. 
Sed  factus  in  actu  primo  per  actum  intel- 
ligendi,  habet  activitatem,  per  quam  po- 
test  convertere  se  supra  se,  atque  suffo- 
dere  in  cognitione  confusa,  et  quaerere 
cognitionem  distinctam,  sicque  formare 
verbum.  Sicque  anima  quoad  primam  no- 
titiam  non  est  activa,  nec  elicit  primam 
notitiam,  sed  secundam.  —  Alia  opinio 
ponit,  quod  intellectus  possibilis  per  spe- 
ciem  intelligibilem  sibi  impressam  a  phan- 
tasmate,  elicit  actum  intelligendi,  et  non 
virtute  propria  :  quia  intellectus  possibilis 
de  se  est  potentia  mere  passiva,  et  talis 
potentia  non  agit  nisi  reducta  in  actum, 
qui  actus  sit  agendi  principium.  Actus  au- 
tem  in  quem  primo  reducitur  intellectus, 
est  intelligibilis  species,  quee  in  intellectu 
requiritur  propter  determinationem  poten- 
tise  intellectivae  ad  certum  actum.  Nempe 
quod  indifferens  est  et  indeterminatum  ad 
multa,  non  determinatur  ex  se  ad  aliquid, 
nisi  per  id  quod  de  novo  advenit  sibi. 
Quumque  intellectus  antequam  intelligit, 
sit  indifferens  ad  intelligendum  quodcum- 
que,  non  intelligit  antequam  determinetur 
per  aliquid  :  quod  non  potest  esse  nisi 
species. 

Sed  ad  quaestionem  istam  respondeo, 
quod  causa  intellectionis  ac  notitiae  geni- 
tee,  non  est  anima  seu  intellectus  praecise, 
seu  tantum  :  imo  praecisa*  causa  intellecti-  "touiis 
onis  atque  notitiae,  est  anima  intellectiva 
ut  intellectiva  est,  vel  aliquid  ejus,  vel  ob- 
jectum  in  se,  si  secundum  se  sit  intellectui 
praesens,  et  objectum  in  aliquo  repraesen- 
tativo,  ut  in  specie  repreesentante.  Et  nec 
objectum  solum,  nec  intellectus  solus,  sed 
utrumque  simul,  faciunt  unam  causam 
sufficientem  respectu  notitiae  genitae.  Quod 
declaratur  sic.  Quando  sunt  plures  causae 
concurrentes  ad   eumdem   effectum,  aut 


AN   POTENTIJE   ANIMJ2   FLUANT   AB   EJUS   ESSENTIA 


287 


concurrunt  ordine  quodam,  ut  causse  es- 
sentialiter  subordinata? ;  aut  non  ordine, 
sed  ex  sequo,  ut  patet  in  trahentibus  na- 
vem  :  in  quibus  si  tota  virtus  quee  est  in 
omnibus  illis,  esset  in  uno,  unus  traheret 
navem.  Porro  primum  membrum  subdi- 
viditur,  quoniam  causae  ordine  concurren- 
tes  ad  eumdem  producendum  effectum, 
aut  sic  sunt  essentialiter  ordinatse,  quod 
causa  superior  movet  inferiorem,  nec  in- 
ferior  habet  causalitatem  respectu  effectus 
producendi,  nisi  a  causa  superiori,  eo  quod 
non  movet  nisi  secundum  quod  movetur 
ab  illa  superiori  causa  :  quemadmodum 
comparatur  causalitas  motionis  baculi  re- 
spectu  manus.  Et  quando  sic  est,  tunc  tota 
motio  virtualiter  est  in  causa  illa  superi- 
ori.  Interdum  vero  causse  sic  coordinatse 
ita  se  habent,  quod  una  est  perfectior  alia, 
non  tamen  perfectior  dat  causalitatem  in 
causando  causse  imperfectiori  ut  moveat  : 
sicut  se  habent  pater  et  mater  respectu 
productionis  fetus.  Et  quando  sic  est,  tunc 
causae  concurrentes  causant  unum  effe- 
ctum  depondentem  a  duobus,  magis  tamen 
ab  uno  quam  alio  ;  ita  tamen,  quod  effe- 
ctus  non  potest  plus  esse  a  perfectiori 
tantum,  quam  ab  imperfectiori  tantum. 
Sicque  anima  seu  ejus  potentia,  et  obje- 
ctum,  concurrunt  ad  eliciendum  actum 
intelligendi.  Unde  objectum  non  dat  in- 
tellectui  virtutem  intelligendi  :  alioquin 
objectum  intelligeret.  Et  sicut  objectum 
non  dat  intellectui  actualitatem  ut  intel- 
ligat,  ita  nec  inclinationem.  —  Hsec  Scotus. 
In  cujus  verbis  videtur  esse  non  verum, 
quod  dicit  patrem  et  matrem  sic  esse  cau- 
sam  fetus,  quod  pater  non  est  causa  cau- 
salitatis  matris  in  productione  prolis.  Cer- 
tum  est  enim  quod  mater  fecundatur  a 
patre,  et  comparatione  ejus  habet  se  sicut 
passivum  ad  agens.  Rursus,  falsum  appa- 
ret  quod  dicit  intellectum  non  habere  ab 
objecto  inclinationem  ad  actum  suum.  In- 
tellectus  quippe  quum  sit  virtus  passiva, 
et  ab  objecto  moveatur  ad  actum,  dum 
motio  illa  non  est  violenta  nec  coactoria, 
videtur  esse  inclinativa.  Verum  quoque, 


A  quod  est  intellectus  objectum,  naturaliter 
allicit  vim  intelloctivam  ad  sui  notitiam 
atque  intuitum,  quemadmodum  pulchrum 
visivam  potentiam.  —  Hinc  prima  illa  po- 
sitio  quee  Augustino  adscribitur,  verior  es- 
se  censetur  :  sic  tamen,  quod  objectum 
concurrit  et  cooperatur  extrinsece,  vel 
quasi  extrinsece,  ad  hoc  quod  potentia 
intellectiva  actum  intelligendi  eliciat  ac 
producat,  quemadmodum  color  seu  lux 
[concurrit]  ad  actualem  visionem,  quse  eli- 
citive  procedit  ab  ipsa  visiva  potentia.  Ve- 

B  rumtamen  non  nego  corporalia  aliquo  mo- 
do  posse  in  spiritum  agere.  Sic  etiam 
dico  intellectum  respectu  primae  notitise 
se  habere  active.  Prseterea  ipsa  intollectio 
est  actio  immanens,  a  vi  intellectiva  elici- 
tive  et  active  progrediens,  et  in  ea  quie- 
scens  :  propter  quod  vocatur  intellectualis 
actio.  Ipsa  quoque  vere  atque  formaliter 
denominat  intellectum,  et  inhseret  eidem. 
Ergo  procedit  ab  eo  :  prsesertim  quum  ob- 
jectum  non  vivum  nec  intellectuale,  ne- 
queat   elicitive  producere  actionem  vita- 

C  lem  et  intellectualem.  —  Ad  objecta  autem 
respondeo,  intellectum  pro  tanto  dici  pas- 
sivam  potentiam,  quoniam  ab  objecto  per 
intellectum  agentem  recipit  speciem,  et 
in  principio  sui  est  tanquam  tabula  rasa, 
quantum  ad  speciales  cognitiones ;  non  ta- 
men  est  pura  potentia,  imo  connatos  si- 
bi  habet  habitus  primorum  principiorum 
tam  speculabilium  quam  operandorum,  ut 
theologi  philosophique  fatentur.  Habet 
etiam  connatas  sibi  species  quasdam,  ut 
patuit  supra. 

D  Postremo,  de  hac  re  scribit  Henricus 
Quodlibeto  quinto,  queestione  vicesima 
quinta,  et  alibi,  distinguens  multiplicem 
verbi  acceptionem,  et  prolixe  loquens  de 
isto,  ac  sentiens  quod  respectu  verbi  cu- 
jusdam,  seu  primse  notitise  genitse,  intelle- 
ctus  possibilis  habeat  se  omnino  passive. 
Quod  totum  brevitati  studens  dimitto,  quia 
prsetacta  positio  verior  reputatur. 

Insuper,  ex  his  videtur  patere  solutio  ad 
aliam  queestionem  quam  movet  hic  Sco- 
tus,  an  scilicet  principalior  causa  notitia 


288 


DE   EXPOSITIONE   SCRIPTUR^   '.    FACIAMHS    HOMINEM   AD    IMAGINEM,    ETC. 


Gen.  i,  5 


genitae,  sit  objectum,  vel  anima  seu  ojus 
potentia.  Et  respondet  :  In  intellectionibus 
et  intelligibilibus  sensibilium  rerum,  ani- 
ma  est  principalior  causa  notitiae  genitae 
quam  objectum  :  quoniam  virtus  animae 
est  magis  illimitata,  et  est  universalius 
agens,  et  elicitive  actum  producens ;  ob- 
jectum  vero  est  quasi  cooperans.  Attamen 
respectu  quarumdam  intellectionum,  vide- 
licet  supernaturalium,  facultatem  natura- 
lem  animse  omnino  excedentium,  ut  sunt 
potissime  actus  beatificae  visionis,  obje- 
ctum  est  magis  causa  :  quia  causalitatem 
respectu  illorum  actuum  habet  majorem 
vel  principaliorem,  sive  totalem.  Haec  Sco- 
tus.  —  Quae  responsio  vera  videtur  ad 
pium  intellectum.  Objeclum  namque,  in 
quantum  objectum,  non  videtur  princi- 
palior  causa  intellectionis,  sed  bene  in 
quantum  supernaturaliter  adjuvans  et  il- 
lustrans. 


De  clara  expositione  Scripturce  di- 
centis  :  Faciamus  hominem  ad 
imaginem  et  similitudinem  no- 
stram,  videlicet,  an  intelligatur  de 
imagine  et  similitudine  creata  an 
increata;  atque  de  distinctione  in- 
ter  imaginem  et  similitudinem. 

AD  intelligendum  liorum  veritatem,  in- 
troducenda  est  pro  fundamento  littera 
ex  verbis  Sanctorum  a  Magistro  in  primo 
et  secundo  libro  allegata.  Itaque  libro  se- 
cundo,  distinctione  sextadecima,  ait  :  Ima- 
go  et  similitudo  hoc  loco,  vel  increata  in- 
telligitur,  id  est  Trinitatis  essentia,  ad 
quam  (id  est  ad  cujus  participativam  imi- 
tationem)  factus  est  homo ;  vel  creata,  in 
qua  factus  est  homo,  quia  concreata  est  ei 
quantum  ad  superiorem  animse  partem. 
Increatam  enim  imaginem,  quae  Deus  est, 
intellexisse  videtur  Beda,  quum  dicit  non 
esse  unam  imaginem  Dei  et  angelorum, 
sed  trium  divinarum  personarum;  idcirco 


A  non  angelis,  sed  personis  dictum  est  :  Fa- 
ciamus  hominem,  etc.  Tamen  sic  exponen- 
do,  imago  improprie  sumitur  :  quia  imago 
dicitur  relative  ad  aliud  cujus  similitudi- 
nem  gerit,  et  ad  quod  repraesentandum  fa- 
cta  est  ipsa,  sicut  imago  Ceesaris  impressa 
alicui.  Improprie  quoque  imago  vocatur 
id  ad  quod  aliud  fit  :  imo  hoc  proprie  no- 
minatur  exemplar.  Exemplum  vero  dici- 
tur  proprie,  quod  sumitur  ex  aliquo  ad 
cujus  imitationem  formatur.  Verumtamen 
unum  pro  alio  interdum  capitur  abusive. 

B  Hinc  et  Trinitatis  essentia  minus  proprie 
nuncupatur  imago,  sed  magis  proprie  dice- 
retur  exemplar.  Secundo,  per  imaginem  et 
similitudinem  intelliguntur  imago  et  simi- 
litudo  animae  rationali  impressa:per  quam 
summae  Trinitati  ac  simplici  Deitati  assi- 
milatur  in  superioribus  viribus  suis,  juxta 
expositiones  praehabitas;  vel  quantum  ad 
mentem,  notitiam  et  amorem.  Denique, 
sicut  praetacta  distinctione,  ex  verbis  Au- 
gustini  tangit  Magister,  imago  attenditur 
quantum  ad  memoriam,  intelligentiam  et 

C  dilectionem ;  similitudo  vero,  quoad  inno- 
centiam  atque  justitiam,  quss  rationali 
menti  naturaliter  insunt  saltem  per  in- 
choationem  quamdam,  seminariumque  vir- 
tutum.  Vel  consideratur  imago  in  veritatis 
cognitione,  similitudo  vero,  in  bonitatis 
seu  veritatis  amore.  Potest  quoque  imago 
referri  ad  gratuita,  similitudo  ad  natura- 
lia.  Haec  ex  textu. 

Hinc  circa  secundam  hujus  primi  libri 
distinctionem  scribit  Albertus  :  Imago  et 
similitudo  in   auctoritate   praefata   dicunt 

D  divinam  essentiam  in  recto,  et  tres  perso- 
nas  in  obliquo.  Sicque  imago  est  essentia 
in  tribus  personis  una  imitantibus  se,  id 
est,  perfecte  communicantibus  ac  consi- 
milibus  sibi  in  eadem  essentia.  Similitudo 
autem  est  ipsa  essentia  una  per  modum 
qualitatis  quae  secundum  Damascenum  as- 
sequitur  substantiam  :  sicut  sunt,  bonitas, 
sapientia,  virtus,  in  quibus  personae  sunt 
similes.  Unde  imago  et  similitudo  sunt  re- 
lativa  oblique  atque  intrinsece  :  oblique, 
quoniam  in  obliquo  important  ea  quae  re- 


DE    EXPOSITIONE    SCRIPTUR.E   :    FACIAMUS    HOMINEM   AD    IMAGINEM,    ETC. 


289 


feruntur  ad  se,  puta  personas;  intrinsece  A 
quoque,  quoniam  habent  in  se  relationem, 
et  etiam  id  ad  quod  referuntur,  ita  quod 
non  quaerunt  determinari  extra,  quemad- 
modum  dicitur  :  Isti  sunt  similes,  id  est, 
iste  est  similis  illi,  et  ille  est  similis  isti. 
Heec  Albertus. 

Goncordat  Thomas  in  prima  parte  Sum- 
mee  suae,  quaestione  nonagesima  tertia,  di- 
cens  :  Esse  ad  imaginem  Dei  secundum 
imitationem  divinae  naturae,  non  excludit 
hoc  quod  est  esse  ad  imaginem  Dei  secun- 
dum  repraesentationem  divinarum  perso-  B 
narum  :  quin  potius  unum  ad  alterum  se- 
quitur.  Idcirco  dicendum  in  homine  esse 
imaginem  Dei,  et  quantum  ad  divinam 
naturam,  et  quantum  ad  trinitatem  per- 
sonarum.  Nam  et  in  Deo  in  tribus  personis 
est  una  natura.  Hinc  Augustinus  in  libro 
de  Fide  ad  Petrum  :  Una  est,  inquit,  essen- 
tialiter  sanctae  Trinitatis  divinitas  et  ima- 
go,  ad  quam  factus  est  homo.  Hilarius 
quoque  quinto  de  Trinitate  :  Homo  factus 
est  ad  communem  Trinitatis  imaginem.  In 
quibus  verbis  imago  pro  increata  imagine  C 
Trinitatis  accipitur,  nec  inter  imaginem 
similitudinemque  distinguitur.  —  Praeterea 
quidam  dixerunt  in  homine  esse  imagi- 
nem  Filii  tantum  :  quod  duodecimo  de 
Trinitate  reprobat  Augustinus.  Primo  per 
hoc,  quod  quum  secundum  aequalitatem 
divinae  essentiae  Filius  sit  similis  Patri,  ne- 
cesse  est,  si  homo  factus  sit  ad  similitudi- 
nem  Filii,  quod  et  factus  sit  ad  similitudi- 
nem  Patris.  Secundo,  quia  si  homo  esset 
factus  solum  ad  similitudinem  Filii,  non 
diceret  Pater  :  Faciamus  hominem  ad  ima-  D 
ginem  et  similitudinem  nostram,  sed,  Me- 
am,  seu,  Tuam.  Idcirco,  quum  scriptum 
est,  Ad  imaginem  Dei  fecit  illum ;  non  est 
intelligendum  quod  Pater  fecerit  hominem 
tantum  ad  similitudinem  Filii,  qui  est 
Deus,  sed  quod  Deus  Trinitas  fecit  ho- 
minem  ad  imaginem  suam,  id  est  totius 
Trinitatis.  Insuper,  quum  dicitur,  Deus  fe- 
cit  hominem  ad  imaginem  suam,  duplici- 
ter  potest  intelligi.  Primo,  quod  praepositio 
ad,  designet  terminum  factionis  :  ut  sit 

T.  19. 


sensus,  Faciamus  hominem  taliter,  quod 
in  eo  sit  nostra  imago.  Sic  intelligitur  de 
creata  imagine.  Secundo,  quod  praepositio 
haec,  scilicet  ad,  designet  causam  exem- 
plarem  :  sicut  quum  dicitur,  Iste  liber  fa- 
ctus  seu  scriptus  est  ad  illum.  Sicque  ima- 
go  vocatur  divina  essentia,  quae  improprie 
vocatur  imago,  sumendo  imaginem  pro 
exemplari.  Vel  ut  aliqui  dicunt,  divina 
essentia  appellatur  imago,  quia  secundum 
eam  una  persona  divina  aliam  imitatur. 
Haec  Thomas. 

Qui  et  eadem  quaestione,  inter  similitu- 
dinem  et  imaginem  ponit  distinctionem  : 
Similitudo,  inquiens,  potest  ab  imagine 
distingui  dupliciter.  Primo,  ut  est  praeam- 
bula  ad  imaginem,  et.  exsistens  in  pluri- 
bus  :  sicque  similitudo  attenditur  in  his 
quae  sunt  communiora  proprielatibus  na- 
turae  intellectualis,  ut  sunt  bonitas,  veri- 
tas,  unitas,  simplicitas  quoque  et  incorru- 
ptibilitas.  Secundo  consideratur  similitudo 
ut  consequens  imaginem,  et  designans  ex- 
pressionem  perfectionemque  ejus.  Unde 
dicimus  quod  imago  aliqua  est  magis  aut 
minus  similis  ei  cujus  est  imago  :  sicque 
similitudo  attenditur  penes  virtutes.  Ita- 
que  essentia  animae  pertinet  ad  imaginem, 
prout  repraesentat  divinam  essentiam  se- 
cundum  ea  quae  sunt  propria  intellectualis 
naturae;  ad  similitudinem  vero,  quantum 
ad  proprietates  seu  conditiones  consequen- 
tes  ens  in  generali,  et  quantum  ad  perfe- 
ctiones  virtutum.  Nec  inconveniens  est,  ut 
id  quod  secundum  unam  assignationem 
vocatur  imago,  secundum  aliam  dicatur 
similitudo.  Unde  in  libro  de  Ecclesiasticis 
dogmatibus  legitur,  quod  imago  Dei  in  ho- 
mine  attenditur  secundum  aeternitatem. 
Damascenus  etiam  asserit  libro  secundo, 
quod  hominem  esse  ad  imaginem  Dei,  si- 
gnificat  intellectuale,  et  arbitrio  liberum 
et  per  se  potestativum.  Gregorius  item 
Nyssenus,  libro  de  Homine  :  Dum  Scriptu- 
ra  perhibet  hominem  factum  ad  imaginem 
Dei,  tantum  est  ac  si  diceret  humanam 
naturam  esse  factam  participem  et  capa- 
cem  omnis  boni,  quod  est  plenitudo  divi- 

19 


290  LIBER    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    IV 

nitatis.  Quee  omnia  certum  est  ad  essentiae  A  habitudine  ad  naturalia  hominis,  hoe  est, 

unitatem,  non   ad  personarum   pertinere  in  quantum  homo  per  dona  naturae  assi- 

distinctionem.  Hac  ille.  milatur  divinae  essentiae  ac  personis  quse 

Guillelmus  quoque  Parisiensis  libro  de  sunt  ipsa  essentia;  similitudo  vero  suppo- 

Trinitate,  capitulo  vicesimo  septimo,  dicit  nit  divinam   essentiam  in  habitudine  ad 

imaginem  ad  potentias  pertinere,  simili-  gratuita  hominis.  Unde  iste  est  sensus  : 

tudinem  vero  ad  ultimum  effeclum,  id  est  Faciamus  hominem  ad  imaginem  et  simi- 

ad  plenam  assimilationem  cum  Deo,  prae-  litudinem  nostram,  id  est,  ad  imaginem 

sertim  per  dona  gloriee.  qua  imitamur  nos  invicem,  et  ad  simili- 

At  vero  secundum  Antisiodorensem  in  tudinem  qua  sumus  ad  invicem  similes. 

Summa  sua,  libro  secundo,  in  hac  aucto-  Et  sic  est  verbum  Dei  Patris  ad  Filium  ae 

ritate,  Faciamus  hominem  ad  imaginem,  Spiritum   Sanctum,  vel  totius  Trinitatis. 

etc,  imago  supponit  divinam  essentiam  in  B  Hsec  Antisiodorensis. 


DISTINCTIO    IV 


A.  Hic  quceritur,  utrum  concedendum  sit  quod  Deus  se  genuerit. 

HIC  oritur  qufestio  satis  necessaria.  Gonstat  enim,  et  irrefragabiliter  verum 
est,  quod  Deus  Pater  genuit  Filium.  Ideo  qua?ritur,  utrum  concedendum 
sit  quod  Deus  genuit  Deum.  Si  enim  Deus  genuit  Deum,  videtur  quod  aut 
se  Deum,  aut  alium  Deum  genuerit.  Si  vero  alium  Deum  genuit,  non  est  tantum 
unus  Deus.  Si  autem  se  ipsum  Deum  genuit,  aliqua  res  se  ipsam  genuit.  Ad  quod 
respondentes,  dicimus  sane  et  catholice  concedi,  quod  unus  unum  genuit,  et  quod 
Deus  Deum  genuit,  quia  Deus  Pater  Deum  Filium  genuit.  In  Symbolo  quoque 
scriptum  est  :  Lumen  de  lumine,  Deum  verum  de  Deo  vero.  Quod  vero  additur, 
Ergo  genuit  se  Deum,  vel  alium  Deum,  neutrum  concedendum  esse  dicimus.  Quod 
alium  Deum  non  genuit,  manifestum  est  :  quia  unus  tantum  Deus  est.  Quod  autem 
Aug.de Tri-  se  ipsum  non  genuit,  ostendit  Augustinus  in  primo  libro  de  Trinitate,  dicens  :  Qui 

niUle.liiM, 

c.  i.  putant  ejus  potentise  esse  Deum,  ut  se  ipsum  ipse  genuerit,  eo  plus  errant,  quod 
non  solum  Deus  ita  non  est,  sed  nec  spiritualis  neque  corporalis  creatura.  Nulla 
enim  res  est  quse  se  ipsam  gignat  ut  sit  :  et  ideo  non  est  credendum  vel  dicendum 
quod  Deus  genuit  se. 

B.  Alia  qucestio  de  eodem. 

Sed  adhuc  opponunt  garruli  ratiocinatores,  dicentes  :  Si  Deus  Pater  genuit 
Deum,  aut  genuit  Deum  qui  est  Deus  Pater,  aut  Deum  qui  non  est  Deus  Pater.  Si 
genuit  Deum  qui  non  est  Deus  Pater,  ergo  Deus  est  qui  non  est  Deus  Pater  :  non 


LIBEK    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    IV  291 

ergo  unus  tantum  Deus  est.  Si  vero  genuit  Deum  qui  est  Deus  Pater,  ergo  genuit 
se  ipsum.  Ad  quod  respondemus,  determinantes  istam  propositionem  qua  sic  pro- 
ponunt  :  Si  Deus  Pater  genuit  Deum,  aut  Deum  qui  est  Deus  Pater,  aut  Deum 
qui  non  est  Deus  Pater.  Hoc  enim  sane  et  prave  intelligi  potest.  Et  ideo  responden- 
dum  est  ita  :  Deus  Pater  genuit  Deum  qui  est  ipse  Pater  :  hoc  dicimus  esse  falsum  ; 
et  concedimus  alteram,  scilicet,  Genuit  Deum  qui  non  est  Pater;  nec  tamen  genuit 
alterum  Deum,  nec  ille  qui  genitus  est,  alius  Deus  est  quam  Pater,  sed  unus  Deus 
cum  Patre.  Si  vero  additur,  Genuit  Deum  qui  non  est  Deus  Pater  ;  hic  distingui- 
mus,  quia  dupliciter  potest  intelligi.  Genuit  Deum  qui  non  est  Deus  Pater,  scilicet 
Deum  Filium,  qui  Filius  non  est  Pater  qui  Deus  est  :  hic  sensus  verus  est.  Si  vero 
intelligatur  sic,  Genuit  Deum  qui  non  est  Deus  Pater,  id  est,  qui  non  est  Deus  qui 
Pater  est;  hic  sensus  falsus  est.  Unus  enim  et  idem  Deus  est,  Pater  et  Filius  et 
Spiritus  Sanctus;  et  econverso,  Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus,  unus  est  Deus. 

C.  Opinio  quorumdam,  dicentium  tres  personas  esse  unum  Deum,  unam 
substantiam;  sed  non  econoerso,  scilicet  unum  Deum,  vel  unam  substan- 
tiam,  esse  tres  personas. 

Quidam  tamen  veritatis  adversarii,  concedunt  Patrem  et  Filium  et  Spiritum 
Sanctum,  sive  tres  personas,  esse  unum  Deum,  unam  substantiam  ;  sed  tamen  no- 
lunt  concedere  unum  Deum,  sive  unam  substantiam,  esse  tres  personas  :  dicentes 
divinam  substantiam  prasdicari  de  tribus  personis,  non  tres  personas  de  substantia 
divina.  Fides  autem  catholica  tenet  ac  pradicat,  et  tres  personas  esse  unum  Deum, 
unam  substantiam,  sive  essentiam,  sive  naturam  divinam;  et  unum  Deum,  sive 
essentiam  divinam,  esse  tres  personas.  Unde  Augustinus  in  primo  libro  de  Trinitate 
ita  ait  :  Recte  ipse  Deus  Trinitas  intelligitur  beatus  et  solus  potens.  Ecce  quam  Aug.de Tri- 
expresse  dixit,  Ipse  Deus  Trinitas  :  ut  ostenderet  et  ipsum  Deum  esse  Trinitatem  ;  °'o,e' '  '"' 
et  Trinitatem,  ipsum  Deum.  Item  in  eodem  :  In  verbis  (inquit)  illis  Apostoli,  qui-    ibidem. 
bus  de  adventu  Ghristi  agens,  dicit  :  Quem  ostendet  beatus  et  solus  potens,  Rex   i  r™.  v., 
regum  et  Dominus  dominantium,  qui  solus  habet  immortalitatem,  etc. ;  nec  Pater    ' 
proprie  nominatus  est,  nec  Filius,  nec  Spiritus  Sanctus,  sed  beatus  et  solus  potens, 
id  est  unus  et  solus  Deus  verus,  qui  est  ipsa  Trinitas.  Ecce  et  hic  aperte  dicit  unum 
solum  verum  Deum  esse  ipsam  Trinitatem  :  et  si  unus  Deus  Trinitas  est,  ergo  unus 
Deus  est  tres  personse.  Idem,  in  libro  quinto  de  Trinitate  :  Non  tres  deos,  sed  unum  Aug.op.ciu 
Deum  dicimus  esse  ipsam  prastantissimam  Trinitatem.  Item,  in  libro  de  Fide  ad 
Petrum,  in  expositione  Symboli  :  Satis  est  Ghristiano  rerum  creatarurn  causam  sive   w.  Enci»- 
visibilium   sive  invisibilium,  non  nisi  bonitatem  credere  Creatoris,  qui  est  Deus  " 
verus  et  unus ;  nullamque  esse  naturam  quse  non  aut  ipse  sit,  aut  ab  ipso  ;  eumque  [d  germo 
Deum  esse  Trinitatem,  Patrem  scilicet  et  Filium  et  Spiritum  Sanctum.  Item  Augusti-  2^in  ap- 
nus  in  sermone  de  Fide :  Credimus  unum  Deum  unam  esse  divini  nominis  Trinita-  id.de  Tri- 

nitate,  iib. 

tem.  Idem,  in  libro  sesto  de  Trinitate  :  Dicimus  Deum  solum  esse  ipsam  Trinitatem.  vi,  c.  7. 


292 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    IV   SUMMA  ;    QU^EST.    I 


Ecce  his  et  aliis  pluribus  auctoritatibus  evidenter  ostenditur,  dicendum  esse  et  cre- 
dendum,  quod  unus  Deus  est  Trinitas,  et  una  substantia  tres  personse  :  sicut  econ- 
verso  Trinitas  dicitur  esse  unus  Deus,  et  tres  personae  dicuntur  esse  una  substantia. 

D.  Redit  ad  prcemissam  qucestionem,  scilicet  an  Deus  Pater  se  Deum, 
an  alium  Deum  genuerit. 

Nunc  ad  praemissam  quaestionem  revertamur,  ubi  quserebatur,  an  Deus  Pater 

genuerit  se  Deum,  an  alium  Deum.  Ad  quod  dicimus,  neutrum  fore  concedendum. 

Dicit  tamen  Augustinus  in  epistola  ad  Maximinum,  quod  Deus  Pater  se  alterum 

Aug.Epist.  genuit,  his  verbis  :  Pater  ut  haberet  Filium  de  se  ipso,  non  minuit  se  ipsum  ;  sed 

170. 

ita  genuit  de  se  alterum  se,  ut  totus  maneret  in  se,  et  esset  in  Filio  tantus,  quantus 
et  solus.  Quod  ita  intelligi  potest  :  id  est,  de  se  alterum  a  se  genuit,  non  utique 
alterum  Deum,  sed  alteram  personam ;  vel,  Genuit  se  alterum,  id  est,  genuit  alte- 
rum  qui  hoc  est  quod  ipse.  Nam  etsi  alius  sit  Pater  quam  Filius,  non  est  tamen 
aliud  quam  Filius,  sed  unum. 


SUMMA 
DISTINGTIONIS    QUARTyE 

HiEC  est  distinctio  quarta  :  cujus  littera 
expositione  non  indiget;  et  quaestiones 
quffi  in  ea  moventur,  in  textu  solvuntur. 
Itaque,postquamMagister  in  praehabita  dis- 
tinctione  docuit  testimoniis  Scripturarum 
et  persuasionibus  congruisque  similitudi- 
nibus,  esse  in  simplici  Deo  trinitatem  per- 
sonarum,  hic  circa  hoc  quaestiones  inducit: 
et  primo,  an  concedendum  sit  quod  Deus 
genuit  Deum.  Quocirca  arguit  pro  utraque 
parte;  deinde  ponit  solutionem.  Qua  po- 
sita,  replicat;  deinceps  ponit  quorumdam 
opinionem  erroneam,  et  reprobat  eam.  Et 
juxta  heec  puncta  dividi  posset  littera. 


QU^STIO    PRIMA 

IT  quia  in  his  praesupponitur  esse  ge- 
neratio   in   divinis,  quaeritur   primo, 
An  Deo  vere  conveniat  generare. 
P.  149,  eic.      Sed  quia  de  hoc  jam  dicta  sunt  multa, 


E'1 


A  et  argumentatum  est  supra  pro  utraque  p.  i^ets 
parte,  et  declaratum  utcumque  qualiter 
Deo  attribuatur  generatio  activa  sive  pas- 
siva;  idcirco  argumentis  pratactis  omis- 
sis,  breviter  inducenda  sunt  documenta 
doctorum. 

Itaque  Alexander  ait  :  Gonfitendum  ve- 
rissime,  quod  generatio  aeterna  est  in  Deo. 
Unde  Richardus  de  S.  Victore,  libro  de 
Trinitate  :  In  natura  (inquit)  creata  disci- 
mus  quid   de  increata  pensare  ac  senti- 

B  re  debeamus.  Videmus  quotidie  qualiter 
operatione  naturae  subsistens  subsistentem 
producit,  et  homo  hominem  generat.  Num- 
quid  in  illa  superexcellenti  natura,  na- 
turae  operatio  nulla  erit  ?  Numquid  natura 
illa  quae  huic  naturae  fructum  et  virtutem 
fecunditatis  donavit,  in  se  sterilis  erit  ?  — 
Si  autem  objiciatur  :  Deus  potuit  creatu- 
ram  seu  mundum  facere  meliorem  quam 
fecit ;  non  tamen  consequitur  quod  ideo 
invidus  fuit  :  ergo  nec  invidus  posset  pro- 
bari,  quamvis  non  genuisset  Filium  sibi 

C  aequalem,  sicut  Augustinus  argumentatur. 
Item,  Filius  non  generat ;  non  tamen  ex 
hoc  aliquid  imperfectionis  competit  ei  : 
ergo  nec  Patri,  quamvis  diceretur  non  ge- 


AN  DEO  VERE  CONVENIAT  GENERARE 


293 


nuisse.  Item,  generatio  est  motus ;  motus  A 
autem  dicit  imperfectionem  in  mobili.  Di- 
'cendum,  quod  secus  est  in  generatione  et 
creatione  :  quoniam  generationis  ratio  exi- 
git  ut  producatur  aequale  in  substantia  et 
natura.  Ratio  autem  creationis  non  exigit 
hoc,  sed  magis  contrarium  :  utpote,  ut  sit 
diversum  a  Creatore  in  substantia,  et  fini- 
tum,  id  quod  creatur.  Porro  invidia  lo- 
cum  non  habet,  nisi  ubi  res  exigit  aliter 
fieri  quam  fit.  Insuper,  sicut  in  Patre  per- 
fectionis  est  generare,  ita  in  Filid  genera- 
ri,  et  in  Spiritu  Sancto  spirari;  nec  Filius,  B 
nec  Spiritus  Sanctus  vult  generare,  nec 
congruit  eis.  Et  sicut  posse  generare  dicit 
perfectionem  potentiae  in  Patre,  sic  posse 
generari  dicit  potentiee  perfectionem  in 
Filio,  et  posse  spirari  in  Spiritu  Sancto. 
Generatio  autem  in  Deo  non  est  motus, 
nec  imperfectioni  adjuncta,  sed  inteile- 
ctualis,  invariabilis  et  eeterna,  ex  infinita 
exuberantia  et  plenitudine,  fecunditate  ac 
communicabilitate  bonitatis  procedens. — 
Praeterea,  si  quseratur  quid  sit  generare  in 
Deo  :  dicendum,  quod  hoc  potestatem  ra-  C 
tionis  humanae  transcendit,  juxta  id  Isaiae: 
is.  liii,  8.  Generationem  ejus  quis  enarrabit  ?  Imo 
hoc  scire  et  intueri,  erit  praemium  fidei. 
Dicendum  tamen  secundum  communem 
rationem  generationis,  quod  generatio  est 
productio  alicujus  de  substantia  generan- 
tis.  Quod  multipliciter  fit.  Aliquando  narn- 
que  producitur  aliquid  de  substantia  alte- 
rius,  quod  non  est  ei  simile  in  natura  et 
specie  :  et  hsec  est  generatio  aBquivoca, 
secundum  quam  vermes  producuntur  de 
carne.  Interdum  vero  producitur  simile  in  D 
natura  :  et  heec  est  generatio  univoca. 
Quod  rursus  contingit  pluribus  modis. 
Quandoque  enim  producitur  de  parte  sub- 
stantiee,  ut  in  generatione  corporalium  re- 
rum.  Aliquando  de  tota  substantia  :  et  sic 
est  generatio  in  divinis,  quae  est  perfe- 
ctissima  emanatio,  et  est  idem  quod  Ver- 
bum  ad  intra  proferre,  atque  consequitur 
ipsum  intelligere  simpliciter  dictum.  Inter- 
dum  vero,  dicere  sumitur  pro  manifesta- 
re  :  sicque  queelibet  persona  in  divinis,  se 


fecla 


et  aliam  dicit.  Unde  Filius  ait  ad  Patrem  : 

Pater,  manifestavi  nomen  tuum  homini-  Joann.wn, 

bus.  Loquens  quoque  de  Spiritu  Sancto  :  6' 

Ille,  inquit,  me  clarificabit.  Haec  Alexander.    ibid.  xvi, 

Concordat  Albertus,  hic  scribens  :  Juxta  -  ' 
Damascenum,  libri  primi  capitulo  octa- 
vo,  generatio  est  ex  substantia  generantis 
produci  quod  generatur  simile  secundum 
substantiam.  Aliam  quoque  definitionem 
generationis  divina?  dat  ibi.  Generatio,  in- 
quiens,  sine  principio  et  eeterna,  est  na~ 
turae  opus  exsistens,  et  ex  substantia  ejus 
producens*,  ut  versionem  qui  generatur  "aZiaspro- 
non  sustineat,  et  ut  non  Deus  primus  et 
Deus  posterior  sit  et  adjectionem  susci- 
piat.  Utraque  definitio  bona  est  :  et  prima 
definit  generationem  univocam  et  in  ge- 
nerali ;  secunda  vero,  generationem  divi- 
nam,  cui  etiam  prima  definitio  aliqualiter 
convenit.  Sicque  haec  prsepositio,  ex,  no- 
tat  in  ea,  non  habitudinem  causse  mate- 
rialis,  sed  identitatem  essentise.  Quemad- 
modum  enim  in  materialibus  dicimus, 
Cultellus  est  ex  ferro,  designantes  non 
tantum  materiam,  sed  etiam  quod  essen- 
tia  ferri  in  cultello  sit,  quia  materia  ma- 
net  in  materiato;  ita  transumimus  in  divi- 
na,  abjiciendo  quod  est  imperfectionis,  et 
quod  perfectionis  est  Deo  attribuentes. 
Quumque  tria  notentur  in  tali  locutione, 
videlicet,  quod  ferrum  fuit  subjectum  ope- 
rationis  ac  factionis  qua  cultellus  fiebat, 
et  item  quod  cultellus  potentialiter  fuit  in 
ferro,  atque  quod  habeat  essentiam  ferri 
in  se  :  duo  illa  prima  sunt  imperfectionis, 
nec  Deo  conveniunt ;  tertium  vero  est  per- 
fectionis,  et  competit  Deo,  utpote  habere 
eamdem  cum  generante  essentiam.In  pree- 
tacta  quoque  definitione,  substantia  sumi- 
tur  pro  natura.Nec  verbum  \\\ud,produci, 
notat  actionem  aut  passionem  interme- 
diam  inter  generantem  ac  genitum,  sed 
notionem  sub  alio  modo  significandi :  quo- 
niam  notio  nominat  proprietatem,  secun- 
dum  quod  per  ipsam  persona  cognoscitur; 
sed  actio  nominat  causam  sive  principium 
secundum  rationem  acceptionis  vel  datio- 
nis  essentiae.  Hsec  enim  est  vera,  Pater  dat 


294 


1N    LIBRUM    1    SENTENTIARUM. 


DIST.    IV  ;    QU.EST.    I 


essentiam   Filio ;  et  similiter  ista,  Filius 
accipit  essentiam  a  Patre  :  sicut  in  Evan- 
Joann.%,  gelio  ait,  Pater  quod  dedit  mihi,  majus 
29'  omnibus  est,  puta  divina  essentia.  Ratio- 

nem  vero  hujus  dationis  et  acceptionis  no- 
minat  actus  notionalis.  Filius  enim  per 
generationem  accipit  essentiam  a  Patre ; 
non  tamen  essentia  generatur,  nec  per  se, 
neque  per  accidens,  neque  per  conse- 
quens.  Conformiter  substantia  Filii  non 
generatur,  nec  substantia  in  Filio  genera- 
tur;  sed  tamen  substantia  Filii  per  genera- 
tionem  accipitur.  Etenim  regula  est,  quod 
quidquid  habet  et  est  persona  principiata, 
habet  et  est  a  persona  principiante.  Hanc- 
que  rationem  seu  modum  habendi  signi- 
ficat  Damascenus,  dicendo  quod  simile  se- 
cundum  substantiam  generatur.  Porro  in 
secunda  definitione  sumit  naturam  pro- 
prie,  prout  secundum  rationem  distingui- 
tur  a  substantia,  scilicet  prout  natura  vo- 
catur  principium  producendi  simile  ex 
se  :  et  hoc  principium  est  Pater,  secun- 
dum  virtutem  naturse  communicabilis  alii 
supposito  absque  sui  divisione.  Hinc  ge- 
neratio  recte  dicitur  opus  naturse,  potius 
quam  substantise.  —  Generatio  quoque  di- 
gnissime  convenit  Deo,  quoniam  nihil  in 
potentia  convenit  ei.  Quum  ergo  omnis  na- 
tura  quantum  est  de  se,  communicabilis 
sit,  ista  aptitudo  non  est  in  Deo  nisi  actu  : 
ideo  sua  natura  communicata  est  semper 
et  ab  eeterno  pluribus  hypostasibus  ejus- 
dem  naturae.  Verumtamen  diversis  diversi- 
mode  convenit  generare.  Queedam  namque 
generant  per  hoc  quod  inducunt  species 
suas  in  materiam  corporis  extra  se,  ul 
corpora  homogenea  simplicia,  sicut  ignis. 
Quum  enim  sint  homogenea,  nihil  est  in 
eis  quod  non  stet  aetu  sub  forma  suee 
speciei  :  idcirco  generare  non  possunt  nisi 
in  materia  aliena.  Quaedam  vero  generant 
per  decisionem  partis  a  sua  materia,  quee 
est  in  potentia  ad  formam  speciei  totius, 
ut  complexionata  et  mixta.  Queedam  au- 
tem  multiplicant  suas  formas  per  sui  prae- 
sentiam  in  materia  aliena,  ut  luminosa.  In 
quibus  omnibus  unum  est  commune,  vi- 


A  delicet  communicatio  formae  sive  essen- 
tiee.  Heec  Albertus. 

Concordat  Udalricus  libro  suee  Summae 
tertio,  capitulo  octavo,  dicens  :  Descriptio 
generationis  secunda  a  Damasceno  indu- 
cta,  omnes  imperfectiones  naturalis  ge- 
nerationis  excludit.  Generatio  enim  natu- 
ralis,  quum  sit  motus,  necessario  habet 
tempus  ante  se,  et  habet  durationis  suee 
principium;  sed  generatio  divina,  quum 
non  sit  nisi  communicatio  substantiae  Pa- 
tris  sine  omni  mutatione  et  motu,  neces- 

B  sario  est  Patri  coeeterna.  Generatio  quoque 
naturalis,  necessario  ad  genitum  termina- 
tur  ac  desinit.  Generatio  autem  divina,  et 
semper  ad  genitum  est  perfecta,  et  semper 
est,  in  quantum  est  quid  divinum  :  quo- 
niam  Deo  convenit  tantum  esse,  et  non 
fuisse,  neque  futurum  esse.  Generatio  ergo 
transumitur  ex  creaturis  ad  divina,  quan- 
tum  ad  id  quod  perfectionis  in  ea  est.  Nam 
et  in  creaturis,  quanto  generatio  formalior 
immaterialiorque  exstiterit,  tanto  minus 
habet  de  ratione   mutationis,  et  plus  de 

C  ratione  operationis  :  sicut  et  intellectus 
noster  verbum  suum  gignit  operando  po- 
tius  quam  mutando;  ideo  dicit  opus,  quia 
secundum  Philosophum  quarto  Ethicorum, 
operatio  est  perfecti,  motus  autem  atque 
mutatio,  imperfecti.  Heec  tamen  operatio 
non  est  media  inter  generantem  et  geni- 
tum,  sed  relatio  sub  alia  ratione  significa- 
ta  :  quee  operatio  ut  est  ab  operante,  est 
relatio  paternitatis ;  et  ut  est  in  genito,  est 
relatio  filiationis.  Dicitur  quoque  generatio 
opus  naturee,  non  sicut  operantis,  quia  hoc 

D  est  suppositum  :  sed  sicut  ejus  cujus  vir- 
lute  suppositum  operatur.  Heec  Udalricus. 
Thomas  quoque  in  Scripto  :  Quum  om- 
nis  perfectio  sit  in  Deo  et  imperfectio  nul- 
la,  quidquid  invenitur  in  creatura,  potest 
ilici  de  Deo  quantum  ad  id  quod  est  per- 
fectionis  in  ipsa,  omni  imperfectione  re- 
mota.  Porro,  si  nomen  imponitur  ab  eo 
quod  imperfectionis  est,  ut  lapis  et  leo, 
tunc  dicitur  de  Deo  symbolice  vel  meta- 
phorice.  Si  autem  imponitur  ab  eo  quod 
perfectionis    est,    proprie    preedicatur   de 


AN  DEO  VERE  CONVENIAT  GENERARE 


295 


Deo,  quamvis  secundum  modum  eminen- 
tiorem.  Dicitur  vero  nomen  imponi  ab  eo 
quod  est  quasi  differentia  constitutiva,  et 
non  ex  ratione  generis.  Ideo  quandocum- 
que  aliquid  secundum  suum  genus  imper- 
fectionem  importat,atque  secundum  diffe- 
rentiam  perfectionem,  illud  invenitur  in 
Deo  quantum  ad  rationem  differentiee,  et 
non  quoad  generis  rationem  :  sicut  scien- 
tia  non  est  in  Deo  quantum  ad  rationem 
qualitatis  aut  habitus,  quia  sie  habet  ra- 
tionem  accidentis;  sed  solum  secundum  id 
quod  complet  rationem  scientice,  scilicet 
cognoscitivum  certitudinaliter  aliquorum. 
Similiter,  si  sumamus  genus  generationis 
prout  invenitur  in  inferioribus,  imperfe- 
ctionis  est,  quia  mutationem  importat.  Si 
autem  consideretur  secundum  differenti- 
am  suam,  sic  designat  quamdam  perfecti- 
onem  :  passive  quippe  accepta,  dicit  acce- 
ptionem  essentise  in  perfecta  similitudine; 
cujus  communicationem  significat,  si  active 
sumatur  :  quorum  neutrum  imperfectio- 
nem  importat.  Hsec  Thomas  in  Scripto. 

Porro,  in  prima  parte,  quEestione  vicesi- 
ma  septima  :  Processionem,  inquit,  quam 
Scriptura  docet  esse  in  Deo,  aliqui  acce- 
perunt  secundum  quod  effectus  procedit  a 
causa  :  ut  impius  Arius,  dicens  Filium 
procedere  a  Patre  tanquam  primam  cre- 
aturam  ipsius,  et  Spiritum  Sanctum  ab 
utroque  sicut  creaturam  amborum.  Alii 
processionem  hanc  acceperunt  secundum 
quod  causa  dicitur  procedere  in  effectum, 
movendo  ipsum,  aut  ei  suam  similitudi- 
nem  imprimendo.Sicque  accepit  reprobus 
Sabellius,  dicens  Patrem  esse  Filium,  in 
quantum  assumpsit  naturam  humanam,  at- 
que  eumdem  esse  Spiritum  Sanctum,  se- 
cundum  quod  creaturam  rationalem  san- 
ctificat  et  ad  vitam  gratiee  movel.  Sed 
ambee  positiones  istae  heereticae  sunt,  nec 
accipiunt  processionem  nisi  ut  est  ad  ex- 
tra,  non  ut  est  in  Deo  ad  intra.  —  De  hoc 
Thomas  plenius  scribit  ibidem,  et  in  Sum- 
ma  contra  gentiles,  libro  quarto,  ut  patuit 
p.  i80D.  supra,  queestione  quinta  secundee  distin- 
ctionis. 


A  Hinc  scribit  Bonaventura  :  Generatio  po- 
nenda  est  in  divino  esse,  et  hujus  potis- 
sima  ratio  est,  ut  credo,  quoniam  ejus 
natura  communicabilis  est,  et  quia  in  Deo 
propter  sui  nobilitatem,  est  aptitudo  actui 
conjuncta,  imo  aptitudo  illa  est  ipse  actus. 
Sed  plures  personte  esse  non  queunt  in 
una  natura,  quin  una  sit  ab  alia,  vel  am- 
bae  a  tertia.  Quumque  nihil  sit  ante  divi- 
nas  personas,  oportet  quod  una  sit  ab 
alia  :  et  quoniam  sunt  conformes  in  na- 
tura,  et  generatio  est  emanatio  secundum 

B  conformitatem  naturee ;  ideo  credo  quod 
necesse  sit  in  divinis  ponere  generatio- 
nem.  —  Deinde  de  hac  re  diffuse  scribit 
hic  doctor;  sed  sententia  in  verbis  Alberti 
prsehabita  est.  Similiter  ea  quae  Petrus  et 
Richardus  circa  hsec  scribunt. 

Porro  JEgidius  circa  distinctionem  hanc 
qusestiones  multas  inducit,  quse  infra  po- 
tius  habent  locum.  Denique,  qualiter  se- 
cundum  Henricum*  et  alios  multos,  sint  in    *p.  194D 
divinis  tantum  duae  emanationes  ad  intra, supra" 
videlicet  generatio  atque  spiratio,  dictum 

C  est  in  queestionibus  secundse  distinctionis. 
Guillelmus  vero  Parisiensis  libro  suo  de 
Trinitate,  capitulo  quartodecimo  :  Dicimus 
(ait)  in  prima  fontali  essentia  esse  tres  res 
primam  et  divinam  essentiam  communi- 
cantes,  id  est  communiter  habentes  :  qua- 
runi  prima  habet  eam  fontaliter  ac  pri- 
mitive;  secunda,  per  generationem  ab  illa; 
tertia,  per  processionem  talem  qualem 
decet  esse  primi  doni  a  primo  datore. 
Hujus  primi  fontis  prima  emanatio  neces- 
sario   est  secundum   copiositatem  ipsius, 

D  non  secundum  capacitatem  recipientis. 
Prius  est  namque  unicuique,  quod  conve- 
nit  ei  secundum  se,  quam  quod  secundum 
aliud.  Insuper  prius  est  quod  non  indiget 
nisi  uno,  quam  quod  indigens  est  duobus. 
Prior  est  ergo  emanatio  qute  non  indiget 
nisi  fonte,  quam  quee  indiget  fonte  ac 
alio.  Imo  nisi  esset  emanatio  a  primo  fon- 
te,  non  indigens  nisi  fonte,  non  esset  pri- 
mus  fons  potens  in  se  ipsum  in  primam 
emanationem.Manifestum  est  autem,quod 
sicut  est  posse  per  se  et  posse  per  aliud, 


296 


1N   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    IV  ;    QU/EST.    II 


ita  est  agere  per  se  et  agore  per  aliud.  A 
Prima  igitur  actio  est  ex  primo  agente  per 
se  solum  :  alioqui  non  erit  primum.  Quod 
enim  paucioribus  eget,necessario  est  prius 
atque  perfectius. — Amplius,omne  dans  se- 
cundum  se,  necessario  dat  quod  habet,  et 
quod  sic  suscipit  esse  ab  illo,  suscipit  esse 
quod  habet  fons  primus,  et  tale  esse  quod 
habet  ille  :  ideo  suscipit  esse  necesse  per 
se  ipsum.  Hic  primus  fons  non  copiose 
emanaret,  si  in  deorsum  flueret  tantum  ; 
sed  necessario  emanat  in  lacus  duos,  ne- 
que  in  plures,  illos  sibi  adsequans  pleni-  B 
tudine  sua  :  sicque  per  se  generativus  est. 
—  At  vero  generativum  omne  quod  per 
se  solum  generativum  est  et  fecundum, 
necessario  habet  apud  se  id  cujus  est  ge- 
nerativum,  et  est  quasi  prsegnans  ac  gra- 
vidum  de  eodem.Quumque  prima  potentia 
seorsum  sit,  et  aliena  ab  omni  indigentia, 
utpote  in  se  copiosa  atque  plenissima, 
impossibile  est  eam  infecundam  aut  ste- 
rilem  esse.  Omnium  autem  processionum 
copiosior,  largior  perfectiorque  consistit 
generativa  processio,  quoniam  ipsa  per-  C 
fecte  omnino  adaequat  sibi  et  assimilat 
generatum.  Generatio  ergo  prima  est  ac 
perfectissima  omnium  causationum  seu 
produclionum  ;  et  genitum  perfectius  pro- 
ducitur  a  genitore,  quam  aliud  causatum 
a  suo  causatore  :  quod  ostendit  adsequatio 
et  assimilatio  sua  ad  genitorem.  Creatio 
autem,  aut  factio  sive  effectio,  non  assi- 
milat  causatum  suo  causatori  assimilatio- 
ne  ultima  et  completa.  Quumque  fecundi- 
tas  sit  excellentissima  copiositas,  necesse 
est  primam  potentiam  fecundissimam  es-  D 
se,  et  generativam  per  se,  praegnantissi- 
mam  quoque  ac  gravidissimam,  si  dicere 
fas  est.  Hinc  partus  ejus  seu  proles,  tanto 
est  super  omnes  creaturas,  quanto  plus 
est  generare  quam  creare,  et  de  se  quam 
de  nihilo  ad  esse  deducere.  Non  enim  in 
gremio  seu  in  sinu  aut  utero  generative 
accepit,  nisi  quod  in  eo  invenit.  Quare 
primum  partum  primamque  prolem  opor- 
tet  primo  generatori  per  omnia  similem 
esse.  Haec  Guillelmus. 


Durandus  demum  circa  heec  scribit  pene 
eadem  quee  JEgidius  :  ideo  infra  opportu- 
niori  loco  tangentur. 


QUiESTIO    II 

OUseritur  demum  circa  distinctionem 
hanc,  de  veritate  propositionum  qua- 
rumdam,  videlicet,  An  istse  sint  verse: 
Deus  genuit  Deum ;  Deus  genuit  se 
Deum,vel  alterum  Deum;  Tres  per- 
sonse  sunt  unus  Deus ;  Unus  Deus 
est  tres  personse;  Deus  est  Trinitas. 
Quocirca  possent  plura  fieri  argumenta, 
quse  partim  tanguntur  in  littera  :  quorum 
solutio  ex  declaratione  significationis  no- 
minum  horum  dependet.  Posset  namque 
sic  argui  :  Si  Deus  genuit  Deum,  ergo  est 
Deus  gignens  et  Deus  genitus  ;  sed  non  est 
nisi  unus  et  idem  Deus  :  ergo  unus  et 
idem  Deus  est  gignens  et  genitus.  —  Prse- 
terea  Deus  est  res  subsistens  et  singu- 
laris  :  ergo  si  Deus  genuit  Deum,  Deus 
gignens  et  Deus  genitus  sunt  una  res  sin- 
gularis  subsistens,  sicque  idem  generavit 
se  ipsum  :  quod  nullus  admittit. 

Pro  horum  atque  similium  solutione  ar- 
gumentorum,  pensandum  quod  Thomas 
hic  scribit  :  Ista  est  simpliciter  vera,  Deus 
genuit  Deum.  Sod  circa  ejus  veritatem,  et 
significationem  hujus  nominis,  Deus,  est 
duplex  opinio.  Quidam  etenim  dicunt, 
quod  nomen  hoc,  Deus,  significat  et  sup- 
ponit  essentiam  quantum  est  de  se ;  sed 
propter  indifferentiam  essentise  ad  perso- 
nas  in  divinis,  ex  adjuncto  notionali  tra- 
hitur  ad  supponendum  pro  persona.  AHi 
dicunt,  quod  hoc  nomen,  Deus,  signifi- 
cat  essentiam,  et  supponit  quantum  est 
de  se  personam,  tamen  indistincte ;  unde 
potest  supponere  unam  vel  plures  perso- 
nas  :  unam,  quum  dicitur,  Deus  generat ; 
plures,  quum  dicitur,  Deus  est  Trinitas.  Et 
haec  opinio  verior  esse  videtur.  Quamvis 
enim,  ut  fertur  in  libro  de  Causis,  omne 


AN   ISM    SINT   VER.E    :    DEUS   GENUIT   DEUM,   ETC. 


297 


nomen  deficiat  a  significatione  esse  divi- 
ni,  propter  hoc  quod  nullum  nomen  signi- 
ficat  simul  aliquid  perfectum  et  simplex, 
quia  abstracta  non  significant  ens  per  se 
subsistens,et  concreta  significant  ens  com- 
positum  ;  nihilo  minus  abjiciendo  quod 
imperfectionis  est,  utimur  utrisque  nomi- 
nibus  in  divinis,  puta  :  abstractis,  propter 
divinorum  simplicitatem  ;  concretis,  pro- 
pter  eorum  perfectionem.  Unde  hoc  no- 
men,  Deus,  significat  per  modum  perfecti 
et  per  se  subsistentis,  quemadmodum  no- 
men  hoc,  homo.  Hinc  sicut  hoc  nomen, 
homo,  in  se  non  tantum  importat  essen- 
tiam,  sed  etiam  suppositum,  attamen  in- 
distincte  (alias  non  praedicaretur  de  indi- 
viduis),  ita  et  hoc  nomen,  Deus.  Ideo  de 
se  habet  quod  possit  supponere  pro  per- 
sona  ;  nec  ex  modo  significandi  nominis 
habet  quod  supponat  pro  essentia,  sed 
tantum  ex  ratione  divinae  simplicitatis  in 
qua  idem  est  re  essentia  atque  supposi- 
tum.  Haec  Thomas. 

Concordat  Petrus  :  Nomina  (inquiens) 
abstracta  significant  utin  altero  exsistens; 
concreta,  ut  ens  completum  per  se  sub- 
sistens.  Abstracta  imponuntur  a  forma  : 
ideo  nunquam  supponunt  nisi  pro  forma. 
Concreta  vero  imponuntur  a  forma  et  a 
supposito  formae  :  hinc  possunt  supponere 
pro  utroque,  sed  naturaliter  pro  supposi- 
to,  accidentaliter  et  ex  adjuncto  pro  for- 
ma.  Et  hoc  verum  est  ubi  forma  et  suppo- 
situm  differunt,  sicut  in  rebus  compositis. 
Verum  ubi  non  differunt,  concretum  na- 
turaliter  supponit  pro  utroque.  Quum  ergo 
divina  essentia  sit  ens  completum  per  se 
subsistens,  etiam  abstractis  per  intelle- 
ctum  personis ;  idcirco  hoc  nomen,  Deus, 
institutum  est  principaliter  ad  significan- 
dum  eam  ut  per  se  subsistentem.  Hinc 
primo  principaliterque  supponit  pro  es- 
sentia  ex  instituentis  intentione.  Quia  vero 
tam  res  quam  modus  significandi  in  Deo, 
idem  est  cum  persona,  potest  supponere 
pro  persona.  Sed  quia  divina  essentia  una 
eademque  consistit  in  una  persona  et  plu- 
ribus,  hinc  potest  hoc  nomen  supponere 


A  pro  una  persona  et  pluribus.  Porro  deter- 
minatio  suppositionis  istius  fit  ex  adjun- 
cto,  secundum  quod  illud  est  notionale 
vel  essentiale.  Heec  Petrus. 

Richardus  quoque  :  Haec,  inquit,  sim- 
pliciter  vera  est :  Deus  genuit  Deum.  Dum 
enim  terminus  significat  essentiam  ali- 
quam  modo  concreto,  potest  stare  in  ora- 
tione,  vel  pro  natura  in  concretione  ad 
suppositum,  vel  pro  supposito  naturae  il- 
lius ;  et  pro  quocumque  istorum  verifice- 
tur  propositio,  judicanda  est  simpliciter 

B  vera.  Hinc,  homine  uno  currente,  hsec  est 
simpliciter  vera,  Homo  currit,  ratione  sup- 
positi ;  similiter  ista,  Homo  est  species, 
ratione  naturae  in  concretione  ad  supposi- 
tum.Quum  ergo  hoc  nomen,  Deus,  signifi- 
cet  divinam  essentiam  per  modum  concre- 
ti,  et  vera  sit  propositio  ista,  Deus  genuit 
Deum,  ratione  suppositi  (quoniam  Pater 
qui  est  suppositum  divinae  essentiae,  genuit 
Filium  qui  est  suppositum  divinae  essen- 
tiae)  ;  ideo  simpliciter  vera  censenda  est. 
Circa  haec  scribit  Albertus  :  Quidam  sunt 

C  actus  uni  soli  convenientes  in  suppositis 
alicujus  naturae ;  et  dum  terminus  com- 
munis  in  illa  natura  supponit  verbis  si- 
gnificantibus  hujusmodi  actum,  intelligi- 
tur  quod  gratia  suppositi,  cui  convenit 
ille  actus,  supponit  :  ut  quum  dicitur, 
Deus  tonat,  apud  gentiles  intelligitur  Ju- 
piter.  Et  talis  actus  est  generare,  qui  soli 
convenit  Patri.  Hinc  Deus  appellat  seu  no- 
minat  Patrem,  quum  dicitur  :  Deus  genuit 
Deum.  Nec  ab  ipso  restringitur  verbo,  sed 
potius  appellat  suppositum,  cui  soli  con- 

D  venit  ille  actus.  Haec  Albertus. 

Praeterea,  secundum  Magistrum  in  litte- 
ra,  quamvis  Deus  genuit  Deum,  non  ta- 
men  sequitur  :  ergo  genuit  se  Deum,  vel 
alium  Deum.  Quocirca  scribit  Albertus  : 
Istud  a  magistris  tripliciter  solvitur.  Qui- 
dam  dicunt,  quod  ly  alium,  ex  parte  prae- 
dicati  potest  esse  substantivum  :  et  sic  est 
vera,  quoniam  genuit  alium  qui  est  Deus, 
vel  alium  exsistentem  Deum.  Vel  adjecti- 
vum  :  et  sic  est  falsa.  Sic  namque  ly 
alium,  ponit  diversitatem  respectu  forma? 


298 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —  OIST.    IV  ;    QU^ST.    II 


lib 


hujus  nominis,  Deum  :  quoniam  adjecti-  A 
va  formam  quam  significant  ponunt  circa 
substantiva  sua.  Alii  dicunt,  quod  quum 
dicitur,  Deus  genuit  se  Deum,  vel  alium 
Deum,  potest  facere  constructionem  ap- 
positivam  vel  adjectivam  :  si  appositi- 
vam,  vera  est;  si  adjectivam,  falsa.  Tertia 
opinio  est  Magistri,  quam  imitamur,  di- 
centes  quod  non  sequitur  :  Deus  genuit 
Deum,  ergo  genuit  se  Deum,  vel  alium 
Deum  :  quia  quum  hoc  pronomen,  se,  sit 
relativum  reciprocum,  supponit  et  refert 
suppositum  verbi,  quod  est  persona  Pa-  B 
tris,  quse  exstat  ingenita.  Sed  pronomen 
hoc,  alius,  est  relativum  diversitatis,  et 
terminum  sibi  adjunctum  respicit  gratia 
formae  :  sicque  dum  adjungitur  huic  ter- 
mino,  Deus,  notat  diversitatem  formae,  ut- 
pote  deitatis  :  quae  quum  non  sit  diversa 
aut  alia  in  Patre  et  Filio,  Pater  non  ge- 
nuit  alium  Deum.  —  Et  si  objiciatur,  quia 
idem  et  diversum  dividunt  ens,  ergo  ge- 
nuit  eumdem  Deum  vel  alium  :  responde- 
tur,  quod  idem  et  diversum  dividunt  ens 
creatum,  non  increatum,  quod  secundum  C 
supposita  est  distinctum,  secundum  essen- 
tiam  indistinctum.  Hsec  Albertus. 

Concordat  Udalricus  in  Summa  sua, 
libro  quarto,  quo  ait :  Ex  quo  Deus  genuit 
Deum,  quaerunt  aliqui  an  genuit  se  Deum, 
an  alium  Deum.  Et  respondendum,  quod 
neutrum  est  concedendum  :  quoniam  li- 
cet  idem  et  diversum,  secundum  Philoso- 
phum,  immediate  dividant  ens  creatum, 
ubi  ad  unilatem  naturae  sequitur  unitas 
suppositi,  et  ad  distinctionem  supposito- 
rum  distinctio  naturae ;  tamen  ubi  distin-  D 
ctio  suppositorum  est  sine  divisione  es- 
sentiae,  est  medium  inter  hsec,  quoniam 
unum  suppositorum  nec  est  idem  alteri, 
nec  diversum  :  quia  secundum  Priscia- 
num,  idem  habet  articulariter  intelligibilia 
quia  sua,  quae*  secundum  notitiam  supposito- 
Priscian.  rum  demonstrat*,  ideo  significat  unitatem 
*■  in  supposito.  Nec  unum  suppositum  divi- 
num  est  diversum  ab  altero  :  quia  diver- 
sitas  est  per  aliquam  formam,  seu  diffe- 
rentiam   absolutam,  quia  differentia  est 


qua  differunt  a  se  singula;  personae  autem 
nec  unum  suppositum  sunt,  nec  differunt 
per  aliquod  absolutum.  —  Verumtamen 
illius  propositionis,  Deus  genuil  se  Deum, 
est  duplex  sensus,  eo  quod  relativum  po- 
test  facere  relationem  simplicem,  vel  per- 
sonalem.  Primo  modo  est  vera,  quoniam 
simplex  relatio  tantum  refert  naturam 
communem,  et  non  suppositum  :  ut  dum 
de  herba  coram  me  praesentata,  dico,  Haec 
herba  crescit  in  horto  meo.  Sic  quippe 
est  sensus,  Genuit  se  Deum,  id  est  Deum 
ejusdem  naturse  secum.  Sicque  Sancti  fre- 
quenter  utuntur  ista  locutione,  ut  Augu- 
stinus  contra  Maximinum  :  Pater  genuit 
se  alterum  ;  quintodecimo  quoque  de  Tri- 
nitate  :  Pater  se  ipsum  dicens,  genuit  Fi- 
lium.  Et  Origenes  :  Pater,  inquit,  mittens 
Filium,  misit  se  ipsum  alterum.  Si  secundo 
modo,  est  falsa,  quia  sic  refert  personam 
Patris.  —  Similiter  secunda,  videlicet,  Ge- 
nuit  alium  Deum,  non  est  simpliciter  fal- 
sa,  ut  aliqui  dicunt,  quum  scriptum  sit  : 
Pater  alium  Paracletum  dabit  vobis.  Et  Joann.mj, 
quum  Paracletus,  sit  nomen  essentiale,  in  10' 
idem  redit  locutio  haec  cum  praemissa. 
Ideo  utraque  est  simpliciter  distinguenda  : 
quia  ly  alium,  intelligi  potest  cum  implica- 
tione  sui  substantivi.  Propter  quod  aliqui 
vocant  ipsum  substantivum.  Non  tamen 
est  substantivatum,  quoniam  adjectivum 
non  substantivatur  nisi  in  neutro  genere. 
Et  sic  est  utraque  vera.  Estque  in  utraque 
duplex  appositiva  constructio,  ut  sit  sen- 
sus  :  alium  Deum,  id  est  eum  qui  est 
alius,  et  qui  est  Deus ;  et  alium  Paracle- 
tum,  id  est  eum  qui  est  alius  a  me  Filio, 
et  est  Paracletus.  Vel  est  adjectivum  de- 
terminans  Deum  :  et  utraque  falsa  est, 
sicut  jam  patuit.  Haec  Udalricus. 

Concordat  Thomas,  nisi  quod  ait  :  Qui- 
dam  distinguunt  istam,Genuit  alium  Deum, 
quia  ly  alium,  potest  teneri  substantive 
vel  adjective.  Sed  quia  non  invenitur  quod 
adjectivum  in  masculino  genere  substan- 
tivetur,  praesertim  dum  sibi  adjungitur 
substantivum  ;  ideo  distinctio  illa  non  vi- 
detur  multum  valere,  nisi  forte  subintel- 


AN    ISTiE    SINT   VER.E    \    DEUS    GENUIT   DEUM,   ETC. 


299 


ligatur  hoc  participium,  ens,  ut  dicatur, 
Alium  entem  Deum.  Sed  hoc  est  nimis 
extortum.  ldeo  cum  Magistro  dicendum 
quod  utraque  falsa  est.  Haec  Thomas. 

Qui  insuper  scribit  hic  :  Quaeritur  de 
aliis  duabus  propositionibus  in  littera  po- 
sitis,  scilicet,  Deus  genuit  Deum  qui  est 
Deus  Pater,  vel  Deum  qui  non  est  Deus 
Pater.  Et  respondendum,  quod  Magister 
distinguit  utramque.  Si  namque  quum  di- 
citur,  Deus  genuit  Deum  qui  est  Deus  Pa- 
ter,  ly  Pater  construatur  appositive  ad  ly 
Deus,  locutio  falsa  est,  quia  ly  Deus  re- 
stringetur  ad  standum  pro  persona  Patris  : 
sicque  negativa  est  vera.  Si  autem  intel- 
ligantur  non  per  appositionem,  sed  duo 
termini  isti,  Deus,  et,  Pater,  intelligantur 
mediate  conjungi,  ut  sit  sensus,  Genuit 
Deum  qui  est  Deus,  et  Deus  est  Pater;  tunc 
affirmativa  est  vera,  negativaque  falsa.  — 
Prsepositivus  tamen  dixit  quod  utraque  est 
falsa,  nec  sunt  contradictoria3,  propter  di- 
versam  suppositionem  hujus  relativi,  qui. 
\n  affirmativis  enim  tantum  refert  sup- 
positum  antecedentis;  et  quum  antecedens 
supponat  pro  persona  Filii,  referret  Fi- 
lium,  de  quo  non  est  verum  quod  sit  Deus 
Pater.  In  negativis  vero,  hoc  relativum 
non  tantum  refert  suppositum,  sed  item 
essentiam.  Sicque  oporteret  quod  praedi- 
catum  hoc,  Deus  Pater,  removeretur  non 
solum  a  supposito  Filii,  sed  etiam  ab  ejus 
essentia  :  et  ita  est  falsa.  Verum  quia  dis- 
tinctione  hac  facta,  adhuc  locum  habet 
Magistri  distinctio,  preesertim  in  affirma- 
tiva;  et  rursus,  quoniam  necessarium  non 
videtur  quod  in  negativis  relativum  aliter 
referat  quam  in  affirmativis,  nisi  forsitan 
propter  negationem,  cujus  est  confundere 
terminum,  et  facere  eum  teneri  simplici- 
ter,  quod  tamen  non  habet  respectu  prae- 
cedentis,  sed  tantum  respectu  sequen- 
tis  :  ideo  efficacior  esse  videtur  Magistri 
responsio.  Iterum,  quando  duo  termini  con- 
struuntur  per  appositionem,  terminus  ap- 
positus  efficitur  quasi  forma  ei  cui  ap- 
ponitur.  Unde  si  intelligatur  appositive, 
Genuit   Deum   qui    non   est  Deus    Pater, 


A  negatio  removebit  a  Filio  non  formam 
deitatis,  sed  pafernitatis.  Haec  Thomas. 

Porro  Petrus  hinc  scribit  :  Haec  propo- 
sitio,  Deus  genuit  Deum  qui  non  est  Deus 
Pater,  quoniam  relativum  hoc,  qui,  potest 
facere  relationem  personalem,  id  est  ad 
suppositum,  vel  simplicem,  puta  ad  signa- 
tum  ;  primo  modo  est  vera,  secundo  falsa. 
Et  est  simile,  si  dicam  :  Video  hominem 
qui  est  dignissima  creaturarum.  Si  enim 
fiat  relatio  simpliciter  ad  signatum,  vera 
est;  si  autem  personalis  ad  suppositum, 

B  falsa  est.  Haec  demum  propositio,  Deus  ge- 
nuit  Deum  qui  est  Deus  Pater,  in  sensu 
quo  fit  suppositio  personalis,  est  distin- 
guenda  :  quia  dum  duo  nomina  construun- 
tur  appositive  et  immediate,  subintelligi- 
tur  qui  est.  Unde  est  sensus  :  Genuit  Deum 
qui  est  Deus,  qui  est  Pater.  Et  tunc  hacc 
dictio,  qui,  aut  tenetur  implicative,  estque 
constructio  appositiva  et  quasi  una  dictio, 
Deus  Pater,  et  ita  est  falsa;  aut  tenetur 
relative,  et  sic  est  vera.  Haec  Petrus. 
Denique  de  his  scribit  Albertus  multum 

C  diffuse,  et  quantum  ad  propositum  suffi- 
cit,  sensus  ejus  in  praeinductis  verbis  Tho- 
mae  et  Udalrici  competenter  expressus  est: 
imo  utriusque  dicta  ex  Alberto  videntur 
sumpta,  cujus  fuerunt  discipuli. 

Postremo,  sicut  in  textu  ait  Magister  : 
Quidam  dixerunt  nomina  significantia  es- 
sentiam  in  divinis,  deberi  poni  in  praedi- 
cato  tantum,  et  nomina  personalia  subjici 
illis,  non  econverso,  dicentes  Patrem  et  Fi- 
liurn  et  Spiritum  Sanctum,  seu  tres  per- 
sonas,  esse  unum  Deum,  unam  substan- 

D  tiam,  non  autem  unum  Deum  aut  unam 
essentiam  esse  tres  personas.  Et  isti  fue- 
runt  Porretani,  id  est  Gilbeitus  Porretanus 
episcopus  et  ejus  sequaces,  ut  refert  AI- 
bertus  :  quos  Magister  in  textu  ex  verbis 
Sanctorum  reprobat  evidenter.  Unde  prae- 
allegati  doctores  concorditer  dicunt,  quod 
istae  sunt  verae:Unus  Deus  est  tres  personae 
(in  qua  propositione,  Deus  stat  pro  essen- 
tia,  non  pro  determinata  persona);  Deus 
est  Trinitas;  unus  Deus  est  Trinitas.  Quum 
enim  iste  terminus,  unus,  sit  adjectivum, 


300 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    IV  ;    QUEST.    II 


ponit  unitatem  significatam  circa  substan-  A 
tiam  Dei  ;  et  ]y  Deus  designat  unitatem 
substantiae  quae  est  una  in  tribus  personis. 
Hinc  et  ista  est  vera,Divina  essentia  est  tres 
personse;  similiter  ista,  Haec  essentia  est 
tres  personae  :  et  hoc,  propter  omnimodam 
identitatem  in  re.  Non  tamen  ista  est  ve- 
ra,  Deus  genuit  Deitatem,  quamvis  realiter 
idem  sint  Deus  et  Deitas  :  quoniam  Deitas 
in  abstracto  designat  essentiam  per  mo- 
dum  quo  ei  repugnat  generari  atque  spi- 
rari,  quae  non  conveniunt  nisi  suppositis. 
Nihilo  minus,  ut  Thomas  fatetur,  quantum  B 
ad  modum  significandi,  plus  habet  de  pro- 
prietate  propositio  in  qua  praedicatur  es- 
sentia  de  persona,quam  in  qua  praedicatur 
persona  de  essentia,  quum  praedicatum  se 
habeat  loco  formaa.Verumtamen,  quod  prae- 
dicatum  se  habet  loco  formse,  secundum 
Petrum,  proprie  verum  est  in  praedicatio- 
ne  per  inhaerentiam,  non  in  praedicatione 
per  identitatem. 

Circa  praehabitarum  propositionum  ve- 
ritatem  ait  Bonaventura  :  Ad  horum  intel- 
ligentiam  notandae  sunt  quatuor  regulse.  G 
Prima,  quod  nomen  abstractum  imponitur 
formse,  et  a  forma  :  sicut  albedo  imponi- 
tur  ipsi  albedini,  et  a  forma  albedinis.  No- 
men  vero  concretum  imponitur  a  forma, 
sed  non  ipsi  formae,  sed  supposito  :  sicut 
album  ab  albedine  imponitur  enti  albo. 
Socunda  regula  :  Terminus  habens  multi- 
tudinem  suppositorum  sine  distributione 
acceptus,  stat  pro  illo  pro  quo  reddit  locu- 
tionem  veram  :  ut  quum  dicitur,  Homo 
currit,  vera  est  locutio,  si  aliquis  homo 
currat.  Tertia  :  Termino  designanti  for-  D 
mam  non  multiplicabilem,  non  differt  prae- 
ponere  et  postponere  negationem.  Unde 
non  differt  dicere,  Petrus  non  currit,  et, 
Non  Petrus  currit.  Quarta  :  Belativum  re- 
fert  antecedens  sub  eodem  modo  suppo- 
nendi  sub  quo  antecedens  praecessit  hoc 
relativum,  nisi  simplicem  faciat  relatio- 
nem.  —  Ex  prima  regula  constat  quod  isla 
sit  vera,  Deus  genuit  Deum.  Quum  enim 
terminus  iste,  Deus,  sit  concretus,  et  im- 
ponatur  a  forma  essentiali,  scilicet  deitate, 


imponitur  tamen  personae.  Ex  secunda  re- 
gula  patet,  quod  in  hac  propositione,  Deus 
genuit  Deum,  Deus  in  subjecto  stat  pro 
Patre,  in  praedicato  pro  Pilio.  Quamvis 
enim  suppositio  termini  non  arctetur,  ta- 
men  slat  pro  illo  pro  quo  locutio  vera  est. 
Ex  tertia  regula  claret,  quod  quamvis  haec 
sit  vera  pro  Patre,  Deus  generat  Deum  ; 
non  tamen  haec  est  vera  pro  Filio,  Deus 
non  generat  Deum.  Quum  enim  Deus  di- 
cat  formam  non  multiplicabilem,  non  dif- 
fert  ei  negationem  praeponere,  sive  post- 
ponere.  Hinc  sicut  negatio  praeposita  ei, 
omnino  removet  a  subjecto  praedicatum, 
puta  a  qualibet  divina  persona,  ita  et 
negatio  ei  postposita.  Ex  quarta  elicitur, 
quod  non  sequitur  :  Deus  genuit  Deum, 
ergo  se  Deum,  vel  alium  Deum.  Haec  Bona- 
ventura. 

Cujus  secundae  regulae  consonat  quod 
ait  Albertus  :  Bes  in  subjecto  vel  praedi- 
cato,  non  restringit  terminum  in  alia  parte 
positum,  sed  permittit  eum  Hbere  stare 
pro  quo  veram  reddit  locutionem.  Tertiae 
quoque  regulae  consonat  quod  ait  Prae- 
positivus  :  Quamvis  iste  terminus,  Deus, 
designat  essentiam  quae  communicatur, 
tamen  permanet  indivisa  :  idcirco  hic  ter- 
minus,  Deus,  retinet  naturam  termini  sin- 
gularis  sive  discreti.  In  termino  autem 
tali,  aequipollet  negatio  praeposita  atque 
postposita,  quia  quum  habeat  unicam  for- 
mam  indivisibilem,  non  potest  negari  quin 
negetur  tota.  Ideo  pro  distinctis  personis 
divinis  non  potest  aliquid  idem  affirmari 
et  negari.  Determinatio  autem  suppositio- 
nis  fit  ex  adjuncto  alicujus,  videlicet  es- 
sentialis  aut  notionalis. 

Insuper  ait  Bonaventura  :  Ad  intelligen- 
dum  an  ista  sit  vera,  Deus  genuit  alium 
Deum,  notanda  est  regula  illa  communis  : 
Locum  non  habet  omnimoda  distinctio, 
ubi  non  ex  diversis  causis  est  unio.  Verbi 
gratia,  Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus 
uniuntur  in  hoc  nomine,  Deus,  ratione 
deitatis  unius ;  Petrus  vero  et  Paulns  uni- 
untur  in  homine,  ratione  diversarum  hu- 
manitatum..  Et  juxta   hanc   regulam,  ab 


LIBER   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    V 


301 


oppositis  alia  regula  est  sumenda,  videli-  A 
cet:Non  habet  locum  omnimoda  unio,  ubi 
est  simul  cum  unione  distinctio.  Quemad- 
modum  Pater  et  Filius  et  Spiritus  San- 
ctus  uniuntur  in  una  essentia,  sed  distin- 
guuntur  relatione.  —  Quocirca  pensan- 
dum,  quod  in  divinis  quaedam  vocabula 
important  solum  distinctionem,  quaedam 
vero  omnimodam  unionem,  et  quaedam  se 
habent  medio  modo.  Quoniam  ergo  Deus 
generans,  et  Deus  genitus,  quamvis  perso- 
naliter  distinguantur,  tamen  in  eadem  dei- 
tate  uniuntur;  idcirco  non  competunt  eis  B 
nomina  importantia  distinctionem  simpli- 
citer.  Hinc  ista  non  admittuntur  :  Deus 
distinguitur  a  Deo,  Deus  genuit  alium 
Deum.  Eadem  ratione  non  competunt  eis 
vocabula  omnimodam  unionem  importan- 
tia  in  supposito  et  in  forma.  Ideo  ista  ne- 
gatur  :  Deus  genuit  se.  Sed  ea  quee  medio 
modo  se  habent,  conveniunt  eis  :  sicut 
yerbum  hoc,  generat,  quoniam  dicit  dis- 
tinctionem  in  persona  cum  unitate  essen- 
tise.  Similiter  ista  conceditur,  Pater  generat 
alterum  se,  id  est  Filium,  qui  distinguitur  G 
a  Patre  in  persona,  et  est  idem  cum  Patre 
in  natura.  Heec  Bonaventura. 

Circa  distinctionem  hanc  Scotus  quaerit, 
an  ista  sit  vera  :  Deus  est  Pater  et  Filius 
et  Spiritus  Sanctus.  Et  arguit  quod  non, 
quoniam  contradictoria  ejus  est  vera,  vi- 
delicet,  Nullus  Deus  est  Pater  et  Filius  et 


Spiritus  Sanctus  :  quoniam  quaelibet  sin- 
gularis  persona  est  una,  non  tres.  Quocir- 
ca  refert  :  Secundum  antiquos,  praedicalio 
in  divinis  distinguitur  in  veram  formali- 
ter,  et  in  verarn  per  identitatem  :  hoc  est, 
quod  illa  sit  formaliter  vera,  quando  prse- 
dicatum  convenit  subjecto  formaliter ;  per 
identitatem  vero,  quando  propter  simpli- 
citatem  divinam  est  idem  subjecto,  quam- 
vis  non  formaliter.  Sicque  ista,  Pater  et 
Filius  et  Spiritus  Sanctus  sunt  Deus,  est 
vera  formaliter;  haec  autem,  Pater  et  Fi- 
lius  et  Spiritus  Sanctus  sunt  Deitas,  est  ve- 
ra  per  identitatem,  quamvis  non  forma- 
liter.  Ergo  et  ista,  Deus  est  Pater  et  Filius 
et  Spiritus  Sanctus,  est  vera  formaliter  : 
quoniam  id  quod  natum  est  praedicari, 
praedicatur  in  ea.  —  Ad  argumentum  au- 
tem  dicendum,  quod  illa  non  est  contra- 
dictoria  ejus,  si  praecise  fiat  distributio 
pro  personis,  quoniam  sic  non  negatur 
quod  primo  affirmatur  in  affirmativa.  Si 
autem  illa  neget  praedicatum  a  primo  si- 
gnificato  Dei,falsa  est  illa.Et  hoc  est  quod 
communiter  dicitur,  quod  talis  universalis 
negativa  non  contradicit  termino  habenti 
suppositionem  simplicem,  licet  contradi- 
cat  habenti  suppositionem  personalem. 
Hinc  contradictoria  praetactae  propositio- 
nis,  est  ista,  Deus  non  est  Pater  et  Filius 
et  Spiritus  Sanctus  :  quae  falsa  est.  Haec 
Scotus. 


DISTINCTIO    V 


A.  Hic  quceritur,  an  Pater  genuit  divinam  essentiam,  vel  ipsa  Filium;  an 
essentia  genuit  essentiam,  vel  ipsa  nec  genuit  nec  genita  est. 


POST  hsec  quaeritur,  utrum  concedendum  sit  quod  Pater  genuit  divinam  essen- 
tiam,  vel  quod  divina  essentia  genuit  Filium ;  vel  essentia  genuit  essentiam, 
an  omnino  non  genuit  nec  genita  est  divina  essentia.  Ad  quod  catholicis 
tractatoribus  consentientes  dicimus,  quod  nec  Pater  genuit  divinam  essentiam,  nec 
divina  essentia  genuit  Filium,  nec  divina  essentia  genuit  divinam  essentiam.  Hic 


302  LIBER    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    V 

autem  nomine  essentise,  intelligimus  divinam  naturam,  quas  comrnunis  est  tribus 
personis,  et  tota  in  singulis.  Ideo  non  est  dicendum  quod  Pater  genuit  divinam 
essentiam  :  quia  si  Pater  diceretur  genuisse  divinam  essentiam,  divina  essentia 
relative  diceretur  ad  Patrem  vel  pro  relativo  poneretur.  Si  autem  relative  diceretur 
vel  pro  relativo  poneretur,  non  indicaret  essentiam.  Ut  enim  ait  Augustinus  in 
AugdeTri- libro  quinto  de  Trinitate  :  Quod  relative  dicitur,  non  indicat  substantiam. 

nilalc,   lib. 
v,  c.  7. 

B.  Secunda  ratio. 

Item,  quum  Deus  Pater  sit  divina  essentia.  si  ejus  esset  genitor,  esset  utique 
genitor  ejus  rei  quae  ipse  est,  et  ita  eadem  res  se  ipsam  genuisset :  quod  Augustinus 
negat,  ut  supra  ostendimus. 

G.  Tertia  ratio  et  potior. 

Item,  si  Pater  est  genitor  essentise  divinse,  quum  ipse  essentia  divina  sit  et 
Deus  sit,  eo  ergo  quod  generat,  et  est  et  Deus  est.  Ita  ergo  non  illud  quod  gene- 
ratur,  est  a  Patre  Deus ;  sed  Pater  eo  quod  generat,  et  est  et  Deus  est.  Et  si  ita 
est,  non  genito  gignens,  sed  gignenti  genitum  causa  est  ut  et  sit  et  Deus  sit. 
id.  op.cit.  Simili  ratione  probat  Augustinus  in  libro  septimo  de  Trinitate,  quod  Pater  non  est 
'  '  '  ■  sapiens  sapientia  quam  genuit  :  quia  si  ea  sapiens  est,  ea  est.  Hoc  enim  est  illi  esse 
quod  sapere.  Quod  si  hoc  est  illi  esse  quod  sapere,  non  per  illam  sapientiam  quam 
genuit  Pater,  sapiens  est.  Quid  enim  aliud  dicimus,  quum  dicimus,  Hoc  illi  est  esse 
quod  sapere,  nisi,  Eo  est  quo  sapiens  est?  Ergo  quse  causa  illi  est  ut  sapiens  sit, 
etiam  ipsa  illi  causa  est  ut  sit.  Si  ergo  sapientia  quam  genuit,  illi  causa  est  ut 
sapiens  sit,  et  causa  illi  est  ut  sit.  Sed  causam  Patri  qua  sit,  a  Patre  genitam  nullo 
modo  quisquam  dixerit  sapientiam.  Quid  enim  est  insanius  ?  Ita  ergo,  si  Pater  genuit 
essentiam  qua  est,  essentia  quam  genuit,  causa  est  illi  ut  sit.  Non  ergo  ipsam  qua 
ibidem.  est,  essentiam  genuit.  Nam  in  illa  simplicitate,  ut  inquit  Augustinus,  quia  non  est 
aliud  sapere  quam  esse,  eadem  est  ibi  sapientia  quae  essentia  :  ideoque  quod  de 
sapientia,  hoc  de  essentia  dicimus.  Sicut  ergo  non  genuit  sapientiam  qua  sapiens 
est,  ita  nec  essentiam  qua  est.  Ut  enim  sapientia  sapiens  est,  et  potentia  potens  ;  ita 
et  essentia  ipse  est.  Eademque  sapientia  est  et  potentia,  quse  essentia.  Patet  itaque 
ex  praedictis,  quia  Pater  essentiam  divinam  non  genuit. 

D.  Adducuntur  rationes  in  contrarium. 


Huic  autem  videtur  contrarium  quod  Augustinus  ait  in  libro  de  Fide  et  Sym- 
bolo  :  Deus  quum  Verbum  genuit,  id  quod  ipse  est,  genuit ;  nec  de  nihilo,  nec  de 
aliqua  jam  facta  conditaque  materia,  sed  de  se  ipso  id  quod  ipse  est.  Item,  Deus 
Pater  qui  verissime  se  indicare  animis  cognituris  et  voluit  et  potuit,  hoc  ad  se 


LIBER   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    V  303 

ipsuin  indicandum  genuit,  quod  est  ipse  qui  genuit.  Ecce  aperte  dicit  his  verbis, 
Deum  Patrem  genuisse  illud  quod  ipse  est.  Illud  autem  quod  ipse  est,  non  est  nisi 
divina  essentia.  Videtur  ergo  divinam  essentiam  genuisse.  Ad  quod  respondemus 
illa  verba  sic  intelligenda  esse,  dicentes  :  Pater  de  se  ipso  genuit  illud  quod  ipse  est, 
id  est  Filium  qui  est  illud  quod  Pater  est.  Nam  quod  Pater  est,  et  Filius  hoc  est ; 
sed  non  qui  Pater  est,  et  Filius  hic  est. 

E.  Alias  partes  qucestionis  exsequitur. 

Ita  etiam  non  est  dicendum,  quod  divina  essentia  genuit  Filium  :  quia  quum 
Filius  sit  divina  essentia,  jam  esset  Filius  res  a  qua  generatur,  et  ita  eadem  res  se 
ipsam  generaret.  Ita  etiam  dicimus,  quod  essentia  divina  non  genuit  essentiam. 
Quum  enim  una  et  summa  quaedam  res  sit  divina  essentia,  si  divina  essentia  essen- 
tiam  genuit,  eadem  res  se  ipsam  genuit :  quod  omnino  esse  non  potest.  Sed  Pater 
solus  genuit  Filium,  et  a  Patre  et  Filio  procedit  Spiritus  Sanctus. 

F.  Quce  videantur  prcedictis  esse  contraria. 

Praedictis  autem  videtur  contrarium  esse  quod  dicit  Augustinus  in  libro  septimo  Aug.de  Tri- 

llitate,    lib. 

de  Trinitate  :  Hoc,  inquit,  est  Deo  esse  quod  sapere  Unde  Pater  et  lnlius  snnul  sunt  vu,  c.  1. 
una  sapientia,  quia  una  essentia ;  et  sigillatim  sapientia  de  sapientia,  sicut  essentia 
de  essentia.  Ecce  his  verbis   aperte  dicit  Augustinus   sapientiam  de  sapientia,  et 
essentiam  de  essentia :  ubi  videtur  significare,  quod  sapientia  sapientiam,  et  essentia 
genuerit  essentiam.  Idem  in  libro  de  Fide  ad  Petrum,  ait:  Sic  Christum  Dei  Filium,  ia.de  Fide, 
id  est  unam  ex  Trinitate  personam,  Deum  verum  crede,  ut  divinitatem  ejus  de  °' "' 
natura  Patris  natam  esse  non  dubites.  Hic  videtur  dicere,  quod  natura  Filii  sit  nata 
de  natura  Patris.  Idem  in   libro  quintodecimo   de  Trinitate  ait  :   Dicitur   Filius  id.de  Tri- 
consilium  de  consilio,  et  voluntas  de  voluntate  :  sicut  substantia  de  substantia,  ^"ko.1  ' 
sapientia  de  sapientia.  Et  hic  videtur  dicere,  quod  substantia  sit  genita  de  substantia, 
et  sapientia  de  sapientia.  Sed  hoc  ita  determinamus  :  sapientia  de  sapientia,  et 
substantia  de  substantia  est  :  id  est,  Filius  qui  est  sapientia,  qui  est  substantia,  est 
de  Patre  qui  est  eadem  substantia  et  sapientia ;  et  Filius  qui  est  divinitas,  natus 
est  de  Patre  qui  est   natura   divina.  Et  ut  expressius  dicamus,  dicimus  Filium 
sapientiam  esse  de  Patre  sapientia ;  et  dicimus  Filium  substantiam  esse  genitum 
de  Patre  et  a  Patre  substantia.  Quod  autem  ita  intelligi  debeat,  Augustinus  ostendit 
in  libro  septimo  de  Trinitate,  dicens  :  Pater  ipse  sapientia  est ;  et  dicitur  Filius  id.  op.cit. 
sapientia  Patris,  quomodo  dicitur  lumen  Patris,  id  est  sicut  lumen  de  lumine,  et 
uterque   unum   lumen   :   sic   intelligatur  sapientia    de   sapientia,  et  uterque   una 
sapientia  et  una  essentia.  Item,  ideo  Ghristus  dicitur  virtus  et  sapientia  Dei,  quia  ibid.  c.  3. 
de  Patre  virtute  et  sapientia  etiam  ipse  virtus  et  sapientia  est  :  sicut  ipse  lumen  de 
Patre  lumine  est,  et  ipse  fons  vitas  est  apud  Deum  Patrem  fontem  vitae.  Filius 


304  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    V 

ergo  sapientia  de  Patre  sapientia  est,  sicut  Filius  lumen  de  Patre  lumine,  et  Deus 
Filius  de  Deo  Patre  :  ut  et  singulus  sit  lumen,  et  singulus  sit  Deus,  et  singu- 
lus  sit  sapientia ;  et  simul  unum  lumen,  unus  Deus,  una  sapientia.  Ecce  mani- 
feste  his  verbis  aperit  Augustinus  ex  quo  sensu  accipienda  sint  prsedicta  verba,  et 
his  similia,  scilicet  quum  dicitur  :  substantia  de  substantia,  vel  substantia  genuit 
substantiam. 

G.  Quod  videtur  prcedictce  expositioni  contrarium. 

Huic  vero  etiam  id  contrarium  videtur,  quod  Hilarius  in  libro  quarto  de  Trinitate 
Hiiar.  de  ait  :  Nihil,  inquit,  nisi  natum  habet  Filius ;  et  geniti  honoris  admiratio,  in  honore 

TrinilaLc, 

«b.iv.io.    generantis  est.  Quum  ergo  Filius  essentiam  habeat  (tota  enim  in  eo   est  divina 
iMd.iib.v,  essentia),  videtur  quod  ipsa  divina  essentia  nata  sit.  Item  in  libro  quinto  ait  :  Nati- 

37. 

■profecu  vitas  Dei  non  potest  eam  ex  qua  provecta  *  est,  non  tenere  naturam  :  nec  enim 
aliud  quam  Deus  subsistit,  quod  non  aliunde  quam  de  Deo  subsistit.  Ecce  hic  dicit 

•profectam  nativitatem  Dei  provectam  *  ex  natura  :  et  ita  videtur  ex  his  verbis  atque  praedictis, 
natura  Dei  et  genita  et  genuisse.  Quod  apertius  dicit  in  libro  nono  de  Trinitate  : 

lwd.iib  ix,  Nos,  inquit,  unigenitum  Deum  in  forma  servi  manentem,  in  natura  Dei  mansisse 

51 

profitemur.  Nec  unitatem  formae  servilis  in  naturam  divina?  unitatis  refundimus, 
nec  rursum  corporali  insinuatione  Patrem  in  Filio  praedicamus ;  sed  ex  eo  ejusdem 
generis  genitam  naturam  naturaliter  in  se  gignentem  habuisse  naturam,  quse  in 
forma  naturte  se  gignentis  manens,  formam  naturse  corporalis  et  infirmitatis  accepit. 
Non  enim  defecerat  Dei  natura  ne  esset ;  sed  in  se  humilitatem  terrense  nativitatis 
manens  sibi  Dei  natura  susceperat,  generis  sui  potestatem  in  habitu  assumptse 
humanitatis  exercens.  Ecce  hic  aperte  dicit,  et  naturam  genuisse,  et  naturam  geni- 
tam,  et  naturam  assumpsisse  naturam  :  quod  a  plerisque  negatur.  Item,  in  eodem  : 
iwd.  53.  Numquid  unigenito  Deo  contumelia  est  Patrem  sibi  inascibilem  Deum  esse,  quum 
ex  innascibili  Deo  nativitas  unigenita  in  naturam  unigenitam  subsistat?  Ecce  et  hic 
dicit  unigenitam  naturam. 

LOCUM   HUNC    INTELLECTU   DIFFICILIMUM,   REVERENDUS    IN    CHRISTO   PATER   yEGIDIUS    ROMANUS, 
ARCHIEPISCOPUS    BITURICENSIS,  ORDINIS    S.    AUGUSTINI,  IN    HUNC   MODUM   EXPLANAT. 

Nihil  habet  Filius  nisi  natum,  id  est,  nisi  quod  nascendo  accepit.  Admiratio  ho- 
noris  geniti,  id  est  mirabilis  honor  quem  conspicimus  in  Filio,  in  honore  generantis, 
id  est,  ad  honorem  Patris  refertur.  —  Nativitas  Dei,  id  est  Filius  Dei  per  nativi- 
tatem  habens  esse,  non  potest  eam  ex  qua  provecta  est,  non  tenere  naturam,  id 
est,  necessario  est  ejusdem  natura?  cum  Patre  a  quo  processit.  —  Nos,  inqv.it.  Hic 
specialiter  Hilarius  tradit  unitatem  Filii  cum  Patre,  et  invariabilitatem  naturae  in 
assumptione  carnis,  dicens  :  Unigenitum  Deum  in  forma  servi  manentem,  in  na- 
tura  Dei  mansisse  profitemur,  quia  est  ejusdem  natura?  cum  Patre.  Nec  unitatem 
formai  servilis  in  naturam  divinw  unitatis  refundimus  :  id  est,  incarnatio  non  fuit 
per  conversionem  naturarum  ;  nec  rursum  corporali  insinuatione  Patrem  in  Fi- 
lio  prcedicamus  :  id  est,  Pater  non  est  in  Filio  localiter;  sed  ex  eo  ejusdem  generis 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    V  303 

genitam  naturam  naturaliter  in  se  gignentem  habuisse  naturam  :  hoc  est,  Pater  est 
in  Filio  consubstantialiter,  etsi  non  corporaliter.  Construatur  sic  littera  :  Nos  dicimus 
naturam  genitam  esse  ex  eo  ejusdem  generis,  id  est  ex  Patre  qui  est  ejusdem  generis, 
id  est  ejusdem  naturse  cum  ipso;  et  dicimus  hanc  naturam  genitam  naturaliter  in  se 
gignentem  habuisse  naturam,  id  est  habuisse  in  se  Patrem  a  quo  naturaliter  gignitur. 
Quce,  scilicet  natura  genita  sive  Filius,  in  forma  naturce  se  gignentis  manens,  id  est, 
retinens  eamdem  naturam  cum  Patre,  formam  naturce  corporalis  et  infirmitatis  acce- 
pit,  id  est,  incarnatus  est.  Non  enim  defecerat  Dei  natura  ne  esset,  id  est,  Filius  non 
amisit  naturam  quam  habebat ;  sed  in  se  humilitatem  terrence  nativitatis  manens  sibi 
Dei  natura  susceperat,  id  est,  natura  divina  manens  in  se,  propter  temporalem  nativi- 
tatem  Filii  Dei  unita  est  humilitati  terrenee,  sive  naturse  nostrae,  generis  sui  potestatem 
in  habitu  assumptce  humanitatis  exercens,  quasi  dicat  quod  exercebat  opera  Deitatis 
in  natura  humilitatis.  —  Quum  ex  innascibili  Deo  nativitas  unigenita,  id  est  unige- 
nitus  Dei  Filius  per  nativitatem  suam  ex  Deo  innascibili,  sive  ex  Patre,  in  naturam 
unigenitam  subsistat,  id  est,  per  generationem  subsistens,  subsistit  in  naturam  Dei 
Patris  :  qua?  dicitur  unigenita,  quia  est  per  unicam  generationem  communicata. 

H.  Quomodo  sunt  intelligenda  prcemissa  verba  Hilarii. 

Sed  quia  hsec  verba  aane  vult  intelligi,  ipse  idem  dicit  in  libro  quarto  de  Trini- 
tate  :  Inteiligentia  dictorum,  ex  causis  est  assumenda  dicendi  :  quia  non  sermoni    Hiiar.  de 
res,  sed  rei  est  sermo  subjectus.  Hsec  ergo  verba  ita  intelligi  possunt  :  Nihil  habetiib.iv,  u. 
Filius  nisi  natum,  id  est,  nihil  habet  secundum  quod  Deus  est,  nisi  quod  nascendo 
accepit,  et  ipse  nascendo  Patris  in  se  subsistentem  naturam  habuit.  Unde  idem 
Hilarius  addit  in  libro  quinto  :  Eamdem  naturam  habet  genitus,  quam  ille  qui  ibid.iib.v, 

37. 

genuit  :  ita  tamen,  ut  natus  non  sit  ille  qui  genuit.  Nam  quomodo  erit  Pater  ipse, 
quum  genitus  sit  ?  Sed  in  his  ipsis  subsistit  ille  qui  genitus  est,  in  quibus  totus  est 
ipse  qui  genuit,  quia  non  est  aliunde  qui  genitus  est  :  et  ideo  non  refertur  ad  aliud, 
quod  in  uno  subsistit  et  ex  uno.  Ac  si  in  generatione  Filii  naturam  suam,  ut  ita 
dicam,  sequitur  indemutabilis  Deus,  indemutabilem  Deum  gignens;  nec  naturam 
suam  deserit,  ex  indemutabili  Deo  indemutabilis  Dei  perfecta  nativitas.  Subsistentem 
ergo  in  eo  Dei  naturam  intelligamus,  quum  in  Deo  Deus  insit ;  nec  praeter  eum  qui 
Deus  est,  quisquam  Deus  alius  sit  :  quia  ipse  Deus,  et  in  eo  Deus.  Naturae  ergo 
Dei  Patris  veritas  in  Deo  Filio  esse  docetur,  quum  in  eo  Deus  intelligitur  esse 
qui  Deus  est.  Est  enim  unus  in  uno,  et  unus  ab  uno. 

I.  Quod  legitur  Pater  de  sua  substantia  genuisse  Filium,  et  Filium 

substantice  Patris. 

Dicitur  quoque,  et  frequenter  in  Scriptura  legitur,  Patrem  de  sua  substantia 
genuisse  Filium.  Unde  Augustinus  in  libro  de  Fide  ad  Petrum,  ait  :  Pater  Deus  de  Aug.de fi- 
nullo  genitus  Deo,  semel  de  sua  natura  sine  initio  genuit  Filium  Deum  sibi  aequa- 
lem,  et  eadem  qua  ipse  naturaliter  aeternus  est,  divinitate  coseternum.  Ecce  hic 
dicit  A.ugu3tinus  Filium  genitum  de  natura  Patris.  Est  autem  una  natura  Patris  et 
T.  19.  20 


30G  HBER   I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    V 

Filii  et  Spiritus  Sancti.  Si  ergo  de  natura  Patris  genitus  est  Filius,  genitus  est  de 

natura  Filii  et  Spiritus  Sancti,  imo  de  natura  trium  personarum.  Idem  quoque 

Aug.de  Tri- Augustinus  in  libro  quintodecimo  de  Trinitate  dicit  Ghristum   esse  Filium  sub- 

xv,  c.'i9.    stantise  Patris,  et  de  substantia  Patris  genitum,  tractans  illud  verbum  Apostoli 

Coioss.  i,  loquentis  de  Deo  Patre  sic  :  Qui  eruit  nos  de  potestate  tenebrarum,  et  transtulit  in 

i  3 

regnum  Filii  caritatis  suas.  Quod  dictum  est,  inquit,  Filii  caritatis  suae,  nihil  aliud 
intelligitur,  quam  Filii  sui  dilecti,  quam  Filii  substantise  suse.  Garitas  quippe  Patris, 
quae  in  natura  ejus  est  ineffabiliter  simplici,  nihil  est  aliud  quam  ipsa  natura  atque 
substantia,  ut  saepe  diximus,  et  saepe  iterare  non  piget ;  ac  per  hoc,  Filius  caritatis 
ejus,  nullus  alius  est,  quam  qui  de  substantia  ejus  est  genitus.  Ecce  hic  aperte  dicit 
Augustinus  Filium  esse  genitum  de  substantia  Patris,  et  Filium  substantise  Patris. 
Aug.  con-  Idem  quoque  Augustinus  in  libro  secundo  contra  hsereticum  Maximinum,  substan- 

num,  ub.  u,  tiam  Dei  genuisse  Filium,  et  Filium  genitum  de  substantia  Patris  asserit,  dicens  : 
'    '    Garnalibus  cogitationibus  pleni,  substantiam  Dei  de  se  ipsa  gignere  Filium  non 

Matth.xMi,  putatis,  nisi  hoc  patiatur  quod  substantia  carnis  patitur  quando  gignit.  Erratis, 
nescientes  Scripturas  neque  virtutem  Dei.  Nullo  enim  modo  verum  Dei  Filium 
cogitatis,  si  eum  natum  esse  de  substantia  Patris  negatis.  Non  enim  jam  erat 
hominis  filius,  et  Deo  donante  factus  est  Dei  Filius,  ex  Deo  natus  gratia,  non 
natura.  An  forte  etsi  non  hominis  filius  erat,  tamen  jain  aliqua  erat  qualiscumque 
creatura,  et  in  Dei  Filium,  Deo  mutante,  conversa  est?  Sed  nihil  horum  est  :  ergo 
aut  de  nihilo,  aut  de  aliqua  substantia  natus  est.  Sed  ne  crederemus  vos  putare  de 
nihilo  esse  Dei  Filium,  affirmatis  non  vos  dicere  de  nihilo  esse  Dei  Filium.  De 
aliqua  ergo  subslantia  est ;  et  si  non  de  substantia  Patris,  de  qua  sit  dicite.  Sed  non 
invenietis.  Jam  ergo  unigenitum  Dei  Filium  Jesum  Ghristum  de  Patris  esse  sub- 

Aug.op.cit.  stantia,  non  vos  nobiscum  pigeat  confiteri.  Idem  in  eodem  :  Utrique  legimus,  ut 

i Joann. v,  simus  m  vero   Filio  ejus  Jesu  Christo.   Dicite  ergo  nobis,  utrum  iste  verus  Dei 

20. 

Filius,  ab  eis  qui  gratia  filii  sunt,  quadam  proprietate  discretus,  de  nulla  substantia 
sit,  an  de  aliqua.  Non  dico,  inquis,  de  nulla ;  nec  dicam  de  nihilo.  Ergo  de  aliqua 
substantia  est.  Quasro,  de  qua?  Si  non  de  Patris  substantia  est,  aliam  quaere.  Si 
aliam   non  invenis,  Patris    agnosce  substantiam,  et  Filium   cum  Patre  6|Aoci5<nsv 

Aug.op.cit.  confitere.  Idem  in  eodem  :  Gonfiteor  Deum  Patrem  omnino  incorruptibiliter  genuisse, 
sed  quod  est  ipse  genuisse.  Item  dico  quod  saspe  dicendum  est  :  aut  de  aliqua 
substantia  est  natus  Dei  Filius,  aut  de  nulla.  Si  de  nulla,  ergo  de  nihilo  :  quod 
vos  jam  non  dicitis.  Si  vero  de  aliqua,  nec  tamen  de  Patris  substantia,  non  est 
verus  Filius.  Si  vero  de  Patris  substantia,  unius  ejusdemque  substantise  sunt  Pater 

ibid.  §  2.  et  Filius.  Vos  autem  nec  Filium  de  substantia  Patris  genitum  vultis ;  et  tamen  eum 
nec  ex  nihilo,  nec  ex  aliqua  materia,  sed  ex  Patre  esse  conceditis.  Nec  videtis 
quam  necesse  sit  ut  qui  non  ex  nihilo,  nec  ex  aliqua  alia  re,  sed  ex  Deo,  nisi  ex 
Dei  substantia  esse  non  possit,  et  hoc  esse  quod  Deus  est,  de  quo  est :  id  est,  Deus 
de  Deo  natus  est,  quia  non  alius  prius  fuit,  sed  natura  coaeterna  de  Deo  est. 


LIBER    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    V  307 

K.  Colligens  summam  prcedictorum,  aperit  ex  quo  sensu  accipienda  sint. 

His  verbis  praemissis  innui  videtur  quod  divina  substantia  Filium  genuerit,  et 
quod  Filius  sit  genitus  de  substantia  Patris,  et  quod  de  Deo  est  natura  coasterna,  et 
quod  Pater  id  quod  ipse  est,  genuit.  Id  autem  quod  ipse  est,  divina  essentia  est  : 
et  ita  putari   potest   divinam  essentiam    genuisse.  Vehementer  movent  nos  haec 
verba  :  quse  quomodo  intelligenda  sint,  mallem  magis  ab  aliis  audire  quam  ipse 
tradere.  Ut  tamen  sine  prajudicio  atque  temeritate  loquar,  ex  hoc  sensu  dicta  pos- 
sunt  accipi  :  Natura  coasterna  de  Deo  est,  id  est,  Filius  coaeternus  Patri  de  Patre 
est  :  ita  quod  est  eadem  cum  eo  natura,  vel  ejusdem  naturae.  Quem  sensum  con- 
firmat  Augustinus,  ibidem  subjiciens,  et  quod  dixerat  quasi  explanans.  Dicto  enim, 
Natura  coasterna  est  de  Deo,  addidit  :  Non  est  aliud  Filius  quam  illud  de  quo  est,  Aug.  con- 
id  est,  unius  ejusdemque  substantiae  est.  Deinde  apertius   talem  intellectum   ex  „um,  1,"™,!, 
prasdictis  verbis  fore  habendum,  aperit  in  eodem  libro  contra  Maximinum,  dicens  :  c'    'b 
Trinitas  hsec  unius  ejusdemque  substantiae  est,  quia  non  de  aliqua  materia  vel  de    lbidem. 
nihilo  est  Filius,  sed  de  quo  est  genitus.  Itemque  Spiritus  Sanctus  non  de  aliqua 
materia  vel  de  nihilo  est,  sed  inde  est  unde  procedit.  His  utique  verbis  aperte 
ostendit  ea  ratione  dici  Filium  esse  de  substantia  Patris,  quia  est  de  Patre  genitus, 
ita  quod  est  ejusdem  substantiae  cum  eo  :  et  Spiritum  Sanctum  esse  de  substantia 
Patris  et  Filii,  quia  ab  utroque  procedit,  ita  quod  est  ejusdem  substantiae. 

L.  Quod  nec  Filius  nec  Spiritus  Sanctus  est  de  nihilo,  sed  de  aliquo  ; 

non  tamen  de  materia. 

Ostenditur  quoque  ex  illis  verbis,  Filium  et  Spiritum  Sanctum  non  esse  de 
nihilo,  sed  de  aliquo  ;  nec  tamen  de  aliqua  materia.  Unde  etiam  Hilarius  in  libro 
duodecimo  de  Trinitate  ait  :  Unigenitus  Deus  quum  natus  sit,  Patrem  testatur  Hiiar.de 
auctorem ;  quum  ex  manente  natus  est,  non  est  natus  ex  nihilo ;  et  quum  ante  lib.  x<t)  2'5. 
tempus  natus  est,  omnem  sensum  praevenit  nascendo.  Hic  aperte  dicitur,  quod 
Filius  non  est  natus  ex  nihilo.  Similiter  et  Spiritus  Sanctus  non  est  dicendus  esse 
vel  procedere  ex  nihilo  :  quia  Filius  de  substantia  Patris  natus  est,  id  est,  a  Patre 
est,  cum  quo  ejusdem  substantiae  est  et  eadem  substantia.  Ex  quo  sensu  etiam 
accipiendum  est  illud,  Pater  genuit  id  quod  ipse  est,  id  est  Filium  qui  est  hoc 
quod  Pater.  Et  hoc  ita  debere  intelligi  Augustinus  aperit,  dicens  in  primo  libro 
contra  Maximinum  :  Hoc  genuit  Pater  quod  est ;  alioqui  non  est  verus  Filius,  si  Aug.  c<m- 

t-,.i.  ■!  ±      -r.   ±        traMaximi- 

quod  est  Pater  non  est  Filius.  Item,  substantia  Dei  genuit  Filium,  ld  est,  Pater  nam,  ub.  i, 

c   6    7 

substantia  genuit  Filium  qui  est  eadem  substantia  et  ejusdem  substantiae.  Quod  sic 
esse  intelligendum  Augustinus  ostendit,  dicens  ad  Maximinum  :  Sicut  dicis,  Spiritus  ibid.iib.ii, 
spiritum  genuit ;  ita  dic,  Spiritus  ejusdem  naturae  vel  substantiae  spiritum  genuit.  °' 
Item,  sicut  dicis,  Deus  Deum  genuit ;  ita  dic,  Deus  ejusdem  naturaa  vel  substantias 


308  IN   LIBRUM    I    SENTENTIAMJM.    —   DIST.  V    SUMMA 

Deum  genuit.  Hoc  si  credideris  et  dixeris,  nihil  de  hac  re  ulterius  accusaberis.  His 

enim  verbis  aperit  quomodo  praedicta  debeant  intelligi.  Similiter,  Filius  natus  est 

de  substantia  Patris,  vel  Pater  genuit  Filium  de  sua  natura  sive  essentia,  id  est,  de 

se  natura  et  essentia  genuit  Filium  ejusdem  essentias  ac  naturae,  et  qui  est  eadem 

essentia  ac  natura.  Similiter  expone  illud,  Filius  substantise  Patris,  et  Filius  Patris 

substantiae,  id  est,  qui  est  substantia,  cum  quo  et  Filius  eadem  substantia  est,  quia 

consubstantialis  est  Patri  Filius.  Et  hic  sensus  adjuvatur  ex  his  verbis  Augustini, 

Aug.de Tri-  qui   in  libro  quinto  de  Trinitate  ait  :  Tres  personas  ejusdem   essentise,  vel  tres 

"'c.69.  '  '  personas  unam  essentiam  dicimus.  Tres  autem  personas   ex  eadem  essentia  non 

dicimus  quasi  aliud  ibi  sit  quod  essentia  est,  aliud  quod  persona.  His  verbis  osten- 

ditur  non  esse  dicendum  personam  esse  ex  essentia,  nisi  ex  sensu  prsedicto.  Qui 

sensus  confirmatur  etiam  ex  eo  quod  in  libro  quintodecimo  de  Trinitate  idem  ait  : 

ibid  nb.xv,  Sicut  nostra  scientia  scientise  Dei  :  sic  et  nostrum  verbum  quod  nascitur  de  nostra 

c   13 

scientia,  dissimile  est  illi  Verbo  Dei  quod  natum  est  de  Patris  essentia.  Tale 
est  autem,  ac  si  dicerem,  De  Patris  scientia,  de  Patris  sapientia ;  vel  quod  est 
expressius,  De  Patre  essentia,  de  Patre  scientia,  de  Patre  sapientia.  Ex  hoc  ita- 
que  intellectu,  Verbum  Dei  Patris  unigenitus  Filius,  per  omnia  Patri  similis  et 
aequalis,  recte  dicitur  Deus  de  Deo,  lumen  de  lumine,  sapientia  de  sapientia,  essen- 
tia  de  essentia  :  quia  hoc  est  omnino  quod  Pater ;  non  tamen  Pater,  quia  iste 
Filius,  ille  Pater. 

M.  Quare  Verbum  Patris  dicatur  Filius  naturm. 

Inde  est  quod  solus  Unigenitus  Dei,  dicitur  natura  Filius,  quia  ejusdem  na- 
turse   est,   et    eadem    natura   est  cum  .Patre.  Unde  Hilarius  in  libro    quinto  de 
Hiiar.  de  Trinitate,   de   Ghristo    loquens,   ait  :   Natura  Filius   est,   quia   eamdem  naturam 
iib.  v,  37'.   quam  ille   qui  genuit,   habet. 


SUMMA 


A  Magister,    qualiter   in    divinis    praedicata 
notionalia  seu  relativa,  utpote  actus  ge- 
DISTINCTIONIS   QUINT^E  nerandi,    generatioque   passiva,  conveni- 

ant  concretis  absolutis,  videlicet  an  Deus 
generet,  etc.  ;  hic  inquirit  atque   deter- 

TEXTUS  quintae  distinctionis  multas  at-  minat,  qualiter  conveniant  abstractis  in 
que  difficiles  inducit  ac  continet  qua>  Deo,  hoc  est :  an  divinae  essentise  convenit 
stiones  :  et  juxta  materias  quaestionum,  generare  aut  generari ;  deinde,  an  essen- 
et  argumentationes  ad  partes  utrasque  tia  sit  aliquo  modo  terminus  generatio- 
atque  responsiones,  multipliciter  dividi  nis  aut  ratio  generandi ;  item,  an  Pater 
potest ;  nec  in  hoc  videtur  aliqua  difficul-  de  sua  substantia,  essentia  seu  natura, 
tas,  quamvis  ad  intelligendum  verba  litte-  generet  Filium  ;  et  quod  generatio  di- 
rse  sit  difficultas  pracipua.  Itaque,  post-  B  vina  nullatenus  sit  ex  nihilo,  neque  ex 
quam  in  distinctione  preehabita  tractavit      materia. 


QU/EST.    I    :    AN   DIVINA   ESSENTIA   GENERET 


309 


QU.ESTIO    PRIMA 


Clrca  distinctionem  hanc  quseritur  pri- 
mo,  An  divina  essentia  generet. 

Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  natura  est 
principium  operandi.  Nam  dicitur  a  na- 
scendo,  quia  ex  ea  nascitur  actio.  —  Se- 
cundo,  quia  in  textu  inducuntur  apertse 
auctoritates  SS.  Augustini  atque  Hilarii, 
in  quibus  divina  essentia  seu  natura  di- 
citur  nata  seu  genita,  vel  generans  seu  B 
producens.  —  Tertio,  quoniam  omnis  ac- 
ctio  est  a  forma  :  nam  formse  est  agere  et 
movere.  Essentia  autem  ceteraque  abstra- 
cta,  potissime  dicunt  formam  :  ergo  eis 
potissime  convenit  operari,  generare,  pro- 
ducere.  —  Quarto,  quia  realiter  idem  sunt 
essentia  et  persona,  nec  Pater  aliquid  su- 
peraddit  essentise  :  ergo  non  minus  con- 
venit  essentiae  generare  quam  Patri.  — 
Quinto,quia  divina  essentia  est  res  summa, 
per  se  subsistens,  et  intellectualis  naturae  : 
ergo  est  suppositum  et  persona.  Quum  C 
ergo  suppositorum  sit  agere,  convenit  es- 
sentiae  generare. 

Deinde  induci  possunt  sophismata  Prae- 
positivi  (quae  teste  Alberto,  notabilia  sunt) 
taliter  arguentis  :  Essentia  est  Pater,  et 
Pater  est  essentia.  Sed  Pater  est  Pater  Fi- 
lii  :  ergo  essentia  est  Pater  Filii.  —  Item, 
haec  est  vera,  Essentia  est  Filius  Patris  : 
quia  inter  Filium  Patris  et  essentiam  non 
cadit  distinctio  relationis.  Sed  quidquid 
est  Filius  Patris,  genitum  est  a  Patre.  Ergo 
essentia  genita  est  a  Patre.  —  Iterum,  es-  D 
sentia  est  res  genita,  et  res  genita  est  ge- 
nita.  Ergo  essentia  est  genita  :  quod  ne- 
gatur  in  textu.  —  Amplius,  essentia  est 
terminus  generationis.  Essentia  namque 
est  id  quod  genitum  est,  et  est  ille  qui 
natus  est  ex  Patre;  et  sic  natus,  est  termi- 
nus  generationis  :  ergo  essentia  generatio- 
nis  est  terminus.  Terminus  vero  genera- 
tionis  est  a  Patre,  imo  et  productus  ab 
ipso.  Ergo  essentia  est  a  Patre  atque  pro- 
ducta  ab  eo  :  quod  negatur  in  littera. 


Praeterea  Petrus  sic  arguit,  et  est  argu- 
mentum  abbatis  Joachim  :  Si  essentia  non 
est  generans  nec  genita,  nec  spirans  neque 
spirata,  ergo  in  divinis  sunt  quatuor  res, 
videlicet  tres  personee,  et  essentia.  —  In- 
super,  quidquid  prsedicatur  de  aliquo,  po- 
test  pro  illo  supponere.  Sed  essentia  vere 
praedicatur  de  Patre,  ut  patuit  :  ergo  po- 
test  pro  ipso  supponere  et  ejus  praedica- 
tionem  recipere,  ita  ut  vere  dicatur,  Es- 
sentia  generat.  Et  simili  modo  argui  potest 
quod  supponere  queat  pro  Filio  :  sicque 
vere  generari  dicetur.  —  Adhuc  autem  Ri- 
chardus  de  S.  Victore  in  libro  suo  de  Tri- 
nitate,  ex  intentione  affirmat  et  probat, 
quod  essentia  generet  et  gignatur,  et  eos 
qui  contradicunt,  redarguit  ac  deridet. 

In  contrarium  est  Magistri,imo  et  Eccle- 
siae  auctoritas,  extra  de  Summa  Trinitate 
et  fide  catholica,  Damnamus. 

Ad  haec  Scotus  respondet  :  In  ista  qua> 
stione  erravit  abbas  Joachim,  quia  dixit 
magistrum  Petrum  Lombardum  esse  hae- 
reticum,  eo  quod  dixit  rem  aliquam  esse 
in  divinis  quae  nec  producit  neque  produ- 
citur.  Propter  quod  Joachim  imposuit  Pe- 
tro,  quod  posuit  quaternitatem,  ut  tactum 
est.  Et  dum  quaerebatur  a  Joachim,  quo- 
modo  salvatur  fidei  veritas,  puta  quod  tres 
personae  sunt  unus  Deus,  dixit  quod  nulla 
res  una  est  Pater  et  Filius  et  Spiritus  San- 
ctus;  sed  tantum  dixit  istas  personas  esse 
unam  rem,  quemadmodum  multi  fideles 
dicuntur  una  Ecclesia  propter  unam  fi- 
dem  et  caritatem.  Et  allegavit  quod  apud 
Joannem  ait  Salvator  :  Pater,  serva  eos  Joann.nw», 
(scilicet  meos  discipulos  ac  fideles)  in  no-  ' 
mine  tuo,  ut  sint  unum,  sicut  et  nos  unum 
sumus.  Unde,  quum  fideles  non  sint  unum 
unitate  naturse  individualis,  intulit  Joa- 
chim  quod  Pater  et  Filius  et  Spiritus  San- 
ctus  non  sint  una  res  numero.  Et  in  hoc 
Joachim  sapuit  hseresim.  Pater  enim  suam 
deitatem  atque  essentiam  communicavit  et 
dedit  Filio,  non  aliam,  sed  eamdem  :  alias 
Filius  non  esset  verus  Deus.  Pater  quoque 
et  Filius  totam  simplicem  et  indivisibilem 


310 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    V  ;    QlhEST.    I 


suam  essentiam  communicaverunt  Spiri-  A 
tui  Sancto.  Sicque  tres  personee  sunt  una 
res,  una  essentia,  unus  Deus.  Idcirco  non 
est  in  Deo  quaternitas,  quoniam  una  res 
illa  non  est  realiter  alia  a  personis. 

Positio  autem  Magistri  a  Papa,  imo  a 
concilio,  est  approbata,  et  potest  sic  de- 
monstrari  :  Res  generans  generat  rem  ali- 
quam  a  se  vere  realiterque  distinctam, 
quoniam  nulla  res  gignit  se  ipsam,  ut  Au- 
gustinus  libro  de  Trinitate  testatur.  Si  ergo 
essentia  generat,  distincta  est  realiter  a  re 
generata  ad  intra  :  quod  falsum  est,  quum  B 
sit  penitus  indistincta,  et  quidquid  in  Deo 
est,  est  realiter  ipsa  divina  essentia.  Ad 
idem  sunt  argumenta  Magistri  in  Iittera. 
Nam  si  Pater  generaret  essentiam,essentia 
realiter  distingueretur  a  Patre.  ltem,  si  es- 
sentia  gignit  ac  gignitur,  non  est  una  et  ea- 
dem  numero.  Denique,  quandocumque  est 
•subjecium  ultimata  abstractio*,  et  prsedicatum  ex  sua 
IbstracTum  ratione  prsedicari  non  potest  nisi  formali- 
ter  :  propositio  vera  non  est,  nisi  in  primo 
modo  per  se.  Sed  quum  dicitur,  Essentia 
generat,  subjectum  est  abstractum  ultima-  G 
ta  abstractione.  Ergo  generare  seu  genera- 
ri  non  convenit  ei,  quia  non  convenit  ei 
formaliter,  neque  in  primo  rnodo  per  se  : 
non  enim  est  de  intellectu  essentiae.  Ergo 
illa  propositio  non  est  vera.  ln  substantiis 
vero  est  tantum  abstractio  a  suppositis 
proprise  naturse,  quia  substantia  non  con- 
cernit  aliud  genus  :  ideo  abstractio  ista 
ibi  est  maxima.  Hinc  illud  sic  abstractum, 
est  ipsummet  preecise  ac  tantum,  utpote 
cuilibet  alii  extraneum.  Unde  quinto  Meta- 
physicee  suse  asserit  Avicenna,  quod  equini-  D 
tas  est  tantum  equinitas,  et  nihil  aliud.  — 
Hinc  dico,  quod  si  Richardus  de  S.  Victore 
intendit  reprobare  Magistrum,  sicut  apparet 
ex  verbis  Richardi,nego  Richardum  :  quia 
iii  hac  parte  doctrina  Magistri  est  authen- 
ticata  per  generale  concilium.  Auctoritas 
quippe  universalis  Ecclesiee  maxima  est, 
quum  dicat  Augustinus  contra  Epistolam 
fundamenti :  Evangelio  non  crederem,  nisi 
crederem  Ecclesiae  catholicse.  Quae  sicut 
habet  determinare  qui  libri  habendi  sint 


authentici  in  canone  Bibliee,  ita  decernit 
qui  libri  sint  habendi  authentici  in  libris 
Doctorum.  Quod  autem  Richardus  inten- 
dat  loqui  contra  Magistrum,  videtur  ex  eo 
quod  ait  in  libro  suo  de  Trinitate*  :  Multi  •cfMb.-* 
surrexerunt  nostris  temporibus,  qui  non  cap" 
audent  dicere  substantiam  genitam  es- 
se  :  imo,  quod  periculosius  est,  contra 
Sanctorum  auctoritatem  hoc  audent  ne- 
gare,  modisque  omnibus  conantur  refel- 
lere  quod  substantia  gignat  substantiam  : 
sicque  pertinaciter  negant  quod  omnes 
Sancti  affirmant.  Et  ad  id  quod  ipsi  di- 
cunt,  auctoritatem  invenire  non  queunt. 
Imo  more  Golise  auctoritates  Sanctorum 
adducunt  quibus  convincuntur  :  quas  ta- 
men  exponunt  contra  sensum  Sanctorum. 
Fidelis  expositio  et  omni  laude  digna  : 
quia  quod  sancti  Patres  clamant,  asserunt 
esse  falsum ;  et  quod  nemo  Sanctorum  af- 
firmat,  asserunt  verum.  Quibus  verbis  vi- 
detur  deridere  Magistrum.  —  Haec  Scotus. 
Prseterea  advertendum,  quod  abbas  Joa- 
chim,  quemadmodum  et  Richardus,  fuit 
contemporaneus  Magistro  Sententiarum, 
quem  et  vocavit  heereticum  et  insanum 
ob  causam  prsetactam.  Postea  Innocentius 
tertius  in  generali  concilio,  reprobavit  ab- 
batem  Joachim  in  hac  sua  prava  opinione 
contra  Magistrum.  Verumtamen,  quoniam 
Joachim  ipse  omnia  scripta  sua  submisit 
correctioni  apostolicae  Sedis,  et  ea  preece- 
pit  domino  Innocentio  Papee  tertio  assi- 
gnari  ad  approbandum  seu  corrigendum  : 
hinc  idem  Innocentius  noluit  derogari  reli- 
giosis  statutis  observantiisque  regularibus 
quas  abbas  ille  in  suo  observavit  statuit- 
que  ccenobio.  Unde  et  error  ipsius  Joa- 
chim  non  videtur  ex  malitia  processisse. 
Nam  et  Hubertinus  in  quinto  suo  volumi- 
ne  de  Vita  Salvatoris,  asserit  ipsum  fuisse 
virum  illuminatum  et  sanctum.  Eisdem 
temporibus  fuit  et  S.  Bernardus.  Et  quam- 
vis  Richardus  de  S.  Victore  consensit  ab- 
bati  Joachim  in  hoc  contra  Magistrum 
Petrum,  quod  dixit  divinam  essentiam  ge- 
nerare  et  gigni,  non  tamen  in  hoc,  quod 
Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  non  es- 


AN   DIVINA   ESSENTIA   GENERET 


311 


sent  una  essentia,  et  absolute  res  una,  ac 
vere  atque  realiter  una  natura. 

Insuper,  circa  haec  scribit  Thomas  :  In 
creaturis  actus  sunt  suppositorum ;  essen- 
tia  vero  non  agit,  sed  est  principium  actus 
in  supposito.  Non  enim  humanitas  gene- 
rat,  sed  Socrates  virtute  suae  humanitatis. 
ln  creaturis  autem  essentia  differt  a  sup- 
posito  :  ideo  nullus  actus  de  essentia  pro- 
prie  praedicatur,  nisi  causaliter.  In  divinis 
autem  essentia  est  idem  cum  persona,  sola 
ratione  seu  modo  significandi  differens  ab 
ea  :  quia  persona  distincta  est,  essentia 
vero  cominunis.  Hinc  in  divinis  quidquid 
praedicatur  de  persona  non  secundum  mo- 
dum  quo  differt  ab  essentia,  praedicatur 
etiam  de  essentia.  Dicimus  enim  quod  es- 
sentia  creat,  gubernat,  etc.  Porro  actus 
qui  dicitur  de  supposito  secundum  mo- 
dum  quo  differt  ab  essentia,  non  potest  de 
essentia  praedicari.  Et  talis  actus  est  gene- 
rare,  quando  praedicatur  de  Patre  prout 
a  Filio  distinctus  est.  Ideo  essentia  non 
generat,  sed  Pater  virtute  essentiae  seu  na- 
turee.  Haec  Thomas. 

Concordat  Petrus,  dicendo  :  Quum  in 
Deo  sit  una  essentia  indistincta,  et  personae 
distinctae,  proprietas  distinguens  non  de- 
terminat  essentiam,  sed  personam.  Hinc 
actus  a  proprietatibus  illis  impositus,  non 
praedicatur  de  essentia,  sed  de  persona. 
Nec  obstat  quod  sunt  idem  in  re  essentia 
et  persona,  quoniam  differunt  ratione  : 
sicut  quamvis  potentia  et  scientia  Dei  sunt 
idem  in  re,  tamen  non  dicitur  posse  inala, 
sed  scire.  Quemadmodum  etiam  licet  sint 
idem  re  Socrates  et  homo,  et  unum  de 
altero  praedicetur,  tamen  quum  differant 
ratione,  quod  attribuitur  uni  in  eo  quo 
differunt,  non  attribuitur  alteri :  non  enim 
Socrates  est  species,  ut  homo.  Sed  secun- 
dum  quod  unum  est  idem  cum  altero, 
quod  attribuitur  uni,  convenit  altori  :  ut 
esse  corpus,  et  currere.  Haec  Petrus.  — 
Concordat  Richardus. 

^Egidius  vero  videtur  discordare  ab  his. 
Siquidem  responsione  hac  recitata,  adjun- 
git :  lstud  non  videtur  sufficienter  dictum. 


A  Nam  quando  aliquid  praedicatur  de  aliquo, 
etiam  ea  quee  conveniunt  subjecto  in  eo 
quo  a  praedicato  distinguitur,  competunt 
praedicato,  quamvis  non  ita  proprie  :  sicut 
quum  dicimus,  iEdificator  est  musicus  ; 
licet  aedificator  a  musico  distinguatur  in 
hoc  quod  aedificatoris  est  eedificare,  musici 
autem  cantare,  possumus  tamen  concedere 
quod  musicus  aedificat.  —  Sed  ista  ob- 
jectio  nullius  vigoris  est,  perimitque  se 
ipsam.  Dum  enim  aedificator  est  musicus, 
musicus  non  aedificat  in  quantum  differt 

B  ab  aedificatore,  sed  in  quantum  convenit 
cum  eodem. 

Deinde  subjungit  ^Egidius  :  Videndum 
cur  quse  conveniunt  subjecto,  non  conve- 
niunt  praedicato.  Hinc  advertendum,  quod 
ea  quae  conveniunt  subjecto,  vel  dicunt 
quid  rationis,  vel  quid  rei.  Si  dicunt  quid 
rationis  prout  subjectum  a  praedicato  dis- 
tinguitur,  nunquam  praedicato  conveniunt. 
Et  appello  quid  rationis,ea  quae  significant 
habitudinem  terminorum  aut  secundas  in- 
tentiones  vel  reduplicationes,  quoniam  is- 

C  ta  remote  fundantur  super  rem.  Hinc  non 
sequitur  :  Homo  est  musicus,  homo  est 
substantivum,  ergo  et  musicus.  Nec  se- 
quitur  :  Homo  est  pater,  sed  homo  est 
quid  absolutum,  ergo  et  pater.  Sic  quo- 
que  in  divinis  non  valet  :  Pater  est  Deus, 
Pater  est  relativum,  ergo  et  Deus.  Nec 
valet  :  Pater  est  essentia,  Pater  est  in- 
communicabile,  ergo  et  essentia.  Nec  se- 
quitur  :  Pater  est  Pater  quia  generat, 
Pater  est  Deus,  ergo  Deus  est  Deus  quia 
generat.  Si  autem    consideremus  nomina 

D  quae  dicunt  quid  rei,  an  conveniunt  prae- 
dicato  si  competant  subjecto  in  eo  quo  a 
praedicato  distinguitur  :  dicendum  quod 
per  se  nunquam  conveniunt,  per  accidens 
vero  possunt  :  ut  quum  dicimus,  Musicus 
aedificat,  in  quantum  in  musico  implicatur 
aedificator.  Sed  nisi  ista  esset  vera,  /Edifi- 
cator  est  musicus,  aedificare  non  compe- 
teret  musico,  neque  per  se  neque  per  ac- 
cidens.  Sic  suo  modo  est  in  divinis.  Nam 
quum  dico,  Pater  est  Deus,  bene  sequitur 
quod  Deus  generet,quoniamPatergenerat; 


312 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    V  ;    QUjEST.    I 


sed  non  in  quantum  Deus,  sed  in  quantum 
aliquo  modo  implicat  suppositum  Patris. 
Verum,  quia  in  Deo  est  tanta  simplicitas, 
quod  non  solum  praedicatur  natura  de  sup- 
posito  in  concreto,  sed  etiam  in  abstracto 
(nam  ista  est  vera,  Pater  est  Deitas)  :  ideo 
in  his  in  quibus  non  distinguitur  natura  a 
supposito,  vere  attribuitur  essentiae  quod 
personae,  dicendo,  Pater  creat,  ergo  essen- 
tia  creat;  in  quibus  vero  distinguuntur, 
non  ita,  quia  non  sequitur,  Pater  generat, 
ergo  essentia  generat  :  quae  non  est  vera 
per  se,  ut  patuit,  neque  per  accidens,  quia 
quum  dico,  Pater  est  essentia,  non  est 
praedicatio  formalis,  sed  per  identitatem, 
idcirco  non  implicat  suppositum,  ratione 
cujus  ea  quae  conveniunt  subjecto,  per  ac- 
cidens  seu  minus  proprie  competant  prae- 
dicato.  —  Heec  ^Egidius.  Ex  cujus  additione 
patet  quod  concordat  cum  praetactis  do- 
ctoribus,  et  illam  fecit  objectionem  non 
illos  redarguendo,  sed  veritalem  diligen- 
tius  inquirendo. 

Praeterea,  circa  haec  scribit  Albertus  : 
Hic  inquirit  Magister,  an  divina  essentia 
abstracte  significata,  possit  esse  terminus 
generationis.  Quae  quaestio  potest  duplici- 
ter  formari  secundum  duplicem  intelle- 
ctum.  Hinc  primo  inquiritur,  utrum  es- 
sentia  generet,  vel  generetur,  ita  quod  ei 
conveniat  actus  generationis  immediate  ut 
termino.  Secundo,  si  non  convenit  ei  hoc 
modo,  an  generatio  conveniat  ei  sicut  de 
quo  est  generatio  per  modum  materialis 
principii.  —  Prima  quaestio  habet  quatuor 
problemata  :  primum  ost,  an  Pater  genuit 
essentiam ;  secundum  est,  an  divina  essen- 
tia  genuit  Filium  ;  tertium,  an  essentia 
genuit  essentiam ;  quartum  an  essentia  sit 
nec  gignens,  nec  genita.  Deinde  interimit 
tria  illa  prima  problemata,  et  adstruit 
quartum.  Praeterea,  ad  probandum  quod 
Pater  non  genuit  essentiam,  adducit  tres 
rationes.  Prima  est,  si  essentia  esset  ge- 
nita,  diceretur  relative  :  quoniam  in  divi- 
nis,  gignens  et  genitum  relative  dicuntur, 
essentia  autem  absolute.  Secunda  est,  quia 
si  genuisset  essentiam,  genuisset  id  quod 


A  ipse  est  absolute.  Tertia,  quia  sicut  Pa- 
ter  est  sapiens  absolute  sapientia  quae  est 
ipse,  ita  essentia  est  sibi  quasi  causa  seu 
ratio  quod  est,  ideo  si  genuisset  essentiam, 
esset  sibi  ipsi  sua  generatione  causa  seu 
ratio  quod  est,  et  quod  est  Deus.  —  Jnsu- 
per,  quamvis  essentia  non  generet,  nec 
generetur,  est  tamen  per  generationem 
communicabilis.  Et  sic  communicatur  Fi- 
lio,  atque  per  processionem  Spiritui  San- 
cto,  non  solum  per  rationem,  sicut  supe- 
rius  communicatur  inferiori,  sed  per  idem 

B  esse  in  numero  :  et  hoc,  propter  suam  om- 
nimodam  simplicitatem,quoniam  tres  per- 
sonae  habent  idem  esse  essentiae.  Essentia 
quoque  non  individuatur,  nec  determina- 
tur  in  personis  proprietatibus  persona- 
rum,  quum  sit  tribus  personis  communis; 
nec  proprietatibus  personarum  aufertur 
ab  ea  communicabilitas,  quoniam  proprie- 
tates  circa  esse  divinae  essentiae  non  po- 
nuntur,  quum  sit  adeo  simplex  quod  esse 
non  differt  ab  ea.  In  creaturis  vero,  ubi 
essentia  deficit  a  simplicitate,  determina- 

G  tur  atque  contrahitur  in  individuis  ad  es- 
se  hujus  et  illius,  quorum  non  est  unum 
et  idem  esse.  Haec  Albertus. 

Quaerit  demum  Albertus,  an  essenlia  in 
divinis  sit  praecedens  generationem  secun- 
dum  intellectum,  an  concomitans,  vel  con- 
sequens  eam  :  et  hoc,  secundum  quod  est 
in  Filio.  Et  respondet  quod  nullum  illo- 
rum,  sed  habet  se  ut  idem  gignenti  ac  ge- 
nito.  Non  enim  se  habet  ut  praecedens, 
quoniam  Filius  eam  non  habet  neque  ac- 
cepit  nisi  per  generationem.  Nihil  autem 

D  acceptum  per  aliquid,  praecedit  id  per 
quod  accipitur.  Eadem  ratione  non  habet 
se  ut  generationem  concomitans,  sed  ne- 
que  ut  consequens.  Quod  enim  ad  genera- 
tionem  se  habet  consequenter,  hoc  per 
se  vel  ex  consequenti  generatur.  Essentia 
autem  nullatenus  gignitur.  Haec  Albertus. 
Verumtamen  nonnullis  videtur  quod  es- 
sentia  ut  est  in  Patre,  habet  se  anteceden- 
ter,  secundum  intellectum,  ad  generatio- 
nem  activam  :  quia  ut  dictum  est,  Pater 
virtute  essentiae  gignit;  atque  ut  patuit, 


AN  DIVINA   ESSENTIA   GENERET 


313 


generare  est  actus  seu  opus  naturae.  Porro  A 
essentia  ut  est  in  Filio,  habet  se  ad  gene- 
rationem  passivam  consequenter,  in  quan- 
tum  per  generationem  Filio  communicatur. 
Nec  tamen  rite  infertur  quod  ex  conse- 
quenti  generetur,  sed  quod  per  generatio- 
nem  talem  accipiatur.  —  Unde  ait  Udalricus 
in  Summa  sua,  tertio  libro  :  Quamvis  non 
dicamus  divinam  naturam  proprie  natam, 
quia  non  nascitur  ut  persona,  nec  accipit 
novum  esse  in  ea ;  attamen  dici  potest 
terminus  generationis,  non  sicut  id  quod 
generatur,  sed  sicut  id  in  quod  aliquid  B 
generatur,  quocl  scilicet  genito  per  genera- 
tionem  communicatur.  Verumtamen,  quo- 
niam  talis  terminus  generationis  potest 
adhuc  improprie  dici  aliquo  modo  gene- 
rari,  secundum  quod  generari  est  idem 
quod  per  generationem  communicari;  id- 
eo  quarto  de  Trinitate  dicit  Hilarius,  Nihil 
habet  Filius  nisi  natum,  id  est  per  nati- 
vitatem  sibi  communicatum.  Ex  his  patet, 
quod  quamvis  generatio  divina  habet  ter- 
minum  ad  quem,  qui  est  esse,  atque  ex 
illo  habet  rationem  generationis,  per  quam  C 
a  corruptione  distinguitur;  non  tamen  ha- 
bet  terminum  a  quo  qui  sit  non  esse  : 
quoniam  ille  convenit  generationi  ratione 
generis  sui,  quod  est  mutatio,  secundum 
quod  genus  non  transumitur  ad  divina. 
Terminus  vero  ad  quem,  est  de  suee  spe- 
ciei  completione,  secundum  quam  ad  di- 
vina  transfertur.  Heec  Udalricus.  —  Nihilo 
minus  terminus  a  quo  generationis  divi- 
nse,  est  ejus  principium  productivum,  vi- 
delicet  Pater  seu  generativa  ejus  potentia. 

Circa  hsec  queerit  Thomas,  an  sicut  ge-  D 
neratio  non  convenit  divinae  essentiee,  sic 
nec  aliis  essentialibus  in  divinis.  Ad  quod 
respondet  :  Generare  in  divinis  proprie 
convenit  supposito  ut  distincto.  Ideo  quan- 
toplus  nomen  propinquat  ad  distinctum 
suppositum,  tanto  verius  seu  magis  pro- 
prie  preedicatur  de  ipso  actus  generandi. 
Hinc  ista  est  propriissima,  Pater  generat  : 
quoniam  nomen  Patris  imponitur  a  pro- 
prietate  propria  distinguente.  Similiter  pro- 
prie  dicitur,  Persona  generat :  quia  nomen 


persona?  imponitur  a  proprietate  commu- 
ni,  quee  personalitas  appellatur.  Conse- 
quenter  minus  proprie  dicitur,  Deus  gene- 
rat  :  nam  quamvis  includat  suppositum, 
non  tamen  determinatum ;  nec  imponitur 
nomen  Dei  a  proprietate  distinguente,  sed 
a  communi  essentia.  Porro,  in  nominibus 
abstractis  est  ordo  :  quoniam  quaedam  di- 
cunt  ordinem  ad  actum,  ut  virtus,  boni- 
tas,  lux,  natura,  et  consimilia.  Et  quoniam 
actus  sunt  suppositorum,  ideo  istis  gene- 
ratio  invenitur  attribui.  Tamen  hujusmodi 
locutiones  non  sunt  extendendse,  sed  pie 
intelligendae.  Qusedam  autem  nomina  non 
dicunt  ordinem  ad  operalionem,  attamen 
secundum  nominis  rationem  imponuntur 
ab  actu  substandi,  sicut  substantia  :  sic- 
que  hoc  nomen,  substantia,  adhuc  accedit 
ad  rationem  suppositi.  Nomen  vero  essen- 
tise  omnino  removetur  a  ratione  suppo- 
siti  :  ideo  minime  dici  potest  quod  es- 
sentia  generet;  et  si  dictum  invenitur  a 
Sanctis,  est  exponendum,  Essentia,  id  est 
Pater  qui  est  essentia,  generat.  Similiter, 
Essentia  generatur,  id  est,  Filius  qui  est 
essentia,  gignitur.  Heec  Thomas. 

Concordat  Albertus,  et  addit  :  Duplex 
est  abstractio,  scilicet  a  subjecto  et  ab  ac- 
tu.  A  subjecto  omnia  abstracta  aequaliter 
dicunt  abstractionem,  sed  non  ab  actu.  Est 
enim  sapientia  ad  actum  specialem,  non 
autem  essentia. 

Idem  Udalricus.Qui  tamen  affirmatquod 
essentia  imponitur  ad  actum  essendi,  qui 
est  suppositi  seu  personee  ut  subjecti, 
quamvis  sit  forma  ut  immediati  princi- 
pii,  sicut  lucere  est  actus  lucis.  Interdum 
quoque  terminus  abstractus  dicit  essen- 
tiam  in  quantum  ipsa  in  supposito  est 
principium  actus  notionalis,  ut  hoc  no- 
men,  natura  :  quia  natura  est  vis  insita 
rebus,  ex  similibus  similia  procreans.  Qui- 
dam  item  est  terminus,  qui  ex  sua  ratione 
indifferens  est  ad  significandum  essenti- 
am,  seu  personam,  ut  hoc  nomen,  sub- 
stantia.  Unde  in  usu  Latinorum  sumitur 
pro  essentia,  secundum  quod  dicitur  a 
subsistendo ;  sed  in  usu  Grsecorum  poni- 


314 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    V  ;    QUjEST.    I 


tur  pro  supposito,  prout  dicilur  a  substan-  A 
do.  Idcirco  locutiones  in  quibus  ponitur 
substantia,  secundum  solam  restrictionem 
ab  usu  sunt  interdum  impropriae;  tamen 
secundum  nominis  hujus  naturam  sunt 
propriee,  quemadmodum  illae  in  quibus  no- 
minatim  exprimuntur  personae.  Hinc  sep- 
timo  de  Trinitate  loquitur  Augustinus  : 
Dictum  est  a  Grsecis  :  una  essentia,  tres 
subslantiae,  id  est  :  una  ousia,  tres  hypo- 
slases.  Aliter  enim  Graeci  accipiunt  sub- 
stantiam,  aliter  Latini.  Haec  Udalricus. 

Hinc  etiam  Petrus  et  alii  quidam  di-  B 
cunt  :  Triplex  est  differentia  nominum  in 
divinis.  Quaedam  enim  sunt  pure  perso- 
nalia  :  sive  per  nomen  proprium,  ut  pa- 
ter;  sive  per  nomen  commune,  sicut  per- 
sona.  Quaedam  vero  communia  sunt  et 
absoluta  :  quorum  quaedam  sunt  concreta, 
ut  Deus,  quod  includit  personam  indeter- 
minate  ;  quaedam  abstracta,  quae  dicunt 
ordinem  quemdam  ad  actum,  ut  sapien- 
tia,  virtus,  natura;  quaedam  pure  essentia- 
lia,  ut  hoc  nomen,  essentia. 

Amplius,  quaestionem  praetactam,  an  G 
essentia  generetur,  movet  et  solvit  Ki- 
chardus,  dicendo  :  Divina  essentia  non  ge- 
neratur,  quum  sit  una  numero  tantum. 
Genitum  quoque  de  generante  non  prae- 
dicatur ;  essentia  vero  preedicatur  de  se 
ipsa  et  qualibet  divina  persona  :  non  ergo 
est  genita.  Quocirca  pensandum,  quod  in 
creaturis  sunt  prima  substantia  et  secunT 
da,  secundum  Philosophum  in  Praedica- 
mentis,  utpote  individuum  et  commune. 
ln  divinis  autem,  quasi  secundum  aliquam 
similitudinem,  pro  prima  substantia  con-  D 
sistit  hypostasis,  et  essentia  pro  secunda. 
Sed  quia  in  creaturis  substantia  secunda 
•gcneraiur  numeratur  in  primis*,  ideo  in  creaturis 
substantKs  a.uamv's  terminetur  generatio  ad  primam 
substantiam  primo,  terminatur  tamen  ad 
secundam  ex  consequenti.  In  divinis  au- 
tem  ita  generatur  hypostasis,  quod  essen- 
tia  non  generatur,  nec  primo,  nec  ex  con- 
sequenti.  Et  per  hoc  solvuntur  argumenta 
quae  contra  haec  possent  induci,  ut  si  ob- 
jicialur  quod  secundum  Philosophum,  pri- 


mo  de  Generatione,  generatio  terminatur 
ad  substantiam,  et  quod  in  ad  aliquid  non 
est  motus,  nec  generatio,  ut  quinto  dici- 
tur  Physicorum  :  divina  ergo  generatio 
terminatur  ad  substantiam,  non  ad  rela- 
tionem,  quum  in  Deo  non  sint  nisi  hsec 
duo  praedicamenta,  secundum  Boetium  Ii- 
bro  de  Trinitate.  Ad  quae  atque  similia  re- 
spondetur,  quod  generatio  illa  divina  ter- 
minatur  ad  primam  substantiam,  quae  est 
persona;  non  ad  essentiam,  neque  ad  re- 
lationem  in  quantum  relatio,  sed  in  quan- 
tum  est  persona  subsistens.  Haec  Richardus. 
Bonaventura  quoque  respondet  :  Gene- 
ratio  de  sua  communi  ratione  ad  sub- 
stantiam  terminatur.  De  termino  autem 
generationis  contingit  loqui  dupliciter  : 
primo,  quantum  ad  productionem ;  secun- 
do,  quantum  ad  intentionem.  Quantum  ad 
productionem,  quum  productum  sit  sin- 
gulare,  terminatur  ad  primam  substantiam 
seu  personam.  Sed  quantum  ad  intentio- 
nem,  terminatur  ad  communem  naturam 
in  creaturis  :  quia  natura  producens  hunc 
hominem,  intendit  ei  dare  formam  com- 
munem.  Sed  quia  in  creaturis  natura  com- 
munis  in  suppositis  numeratur,  idcirco  in 
ipsis  forma  communis  producitur  atque 
corrumpitur.  Idcirco  in  eis  generatio  ter- 
minatur  ad  naturam  communem,  non  tan- 
tum  quoad  productionem,  sed  etiam  quan- 
tum  ad  generantis  intontionem,  propter 
quod  universale  generatur  in  singulari. 
Sed  quoniam  in  divinis  substantia  seu  na- 
tura  non  numeratur,  nec  advenit  novum 
esse,  hinc  generatio  secundum  productio- 
nem  terminatur  solum  ad  personam.  Pos- 
set  etiam  dici,  quod  non  generatur  com- 
mune,  nisi  ut  in  hoc.  Quod  verum  est  non 
solum  in  creaturis,  sed  etiam  in  divinis. 
Commune  autem  ut  in  hoc,  non  significa- 
tur  abstractive,  sed  concretive.  Ideo  ve- 
rum  est  quod  Deus  gignit  ac  generatur, 
non  autein  essentia.  —  Advertendum  in- 
terea  quod  triplex  est  genus  nominum 
significantium  essentiam.  Nam  quaedam 
significant  in  concretione,  ut  Deus;  quae- 
dam  in  omnimoda  abstractione,  sicut  es- 


AN   DIVINA    ESSENTIA   GENERET 


31o 


sentia;  qufedam  medio  modo,  ut  sapientia, 
lumen,  voluntas  :  quia  non  concernunt 
suppositum  per  modum  inhaerentiae,  sed 
quoniam  dicunt  aliquam  rationem  actus 
sive  originis,  quae  sunt  suppositorum.  No- 
mina  ergo  concreta,  supponunt  proprie 
pro  personis  ;  omnino  abstracta,  impro- 
priissime;  quae  autem  medio  modo  se  ha- 
bent,  partim  proprie,  partim  improprie. 
Haec  Bonaventura. 

Hinc  Guillelmus  Parisiensis  libro  suo  de 
Trinitate,  vicesimo  septimo  et  vicesimo  oc- 
•cf. c.is,  tavo  capitulis*  :  Divina  (inquit)  essentia 
nec  actu  neque  potentia  exstat  generativa. 
Et  quamvis  essentia  illa  per  se  in  incom- 
municabilitate  et  indivisibilitate  essentiali 
consistat,  quia  non  potest  plurificari,  nec 
dividi ;  non  tamen  absolute  est  incommu- 
nicabilis  pluralitati,  nec  nata  est  esse  per 
se  absolute  atque  simpliciter,  imo  nata  est 
esse  pluribus  in  personis.  Hinc  eam  per 
abstracta  significamus.  Abstracta  quippe 
sunt  merae  et  maximae  significationis.  Et 
hoc  congruit  essentiae,  eo  quod  essentia 
per  modum  et  intentionem  essentiae  intel- 
ligitur  in  veritate  et  puritate,  spoliata  et 
nuda  ab  omni  et  circumvestitione  et  con- 
ditione.  Haec  Guillelmus. 

Postremo,  de  hac  re,  an  essentia  generet 
aut  gignatur,  scribit  Alexander  diffuse,  po- 
nens  abbatis  Joachim  argumenta,  et  inter 
cetera  loquens  :  Quum  in  divino  esse  in- 
telligantur  natura  et  ordo  naturee,  secun- 
dum  hoc  variantur  locutiones  et  modi  di- 
cendi  in  ista  materia.  Ex  hoc  enim  quod 
natura  intelligitur  ut  in  habente  illam,  at- 
que  in  ordine  habetur  quod  ipsa  est  in 
una  persona  non  ab  alio,  puta  in  Patre ; 
in  alio,  puta  in  Filio,  est  per  generationem 
a  Patre;  in  tertio  autem,  hoc  est  in  Spiritu 
Sancto,  per  spirationem  ab  utroque  :  et 
hoc  generat  triplicem  modum  loquendi  et 
quaerendi  in  divinis,  utpote  quis,  quid,  et 
quomodo  :  quoniam  in  divino  esse  est  ha- 
bens  naturam,  et  ipsa  natura,  ac  modus 
habendi,  scilicel  notio  seu  habitudo  vel 
proprietas,  quia  sub  ea  habet  habens  na- 
turam.  Ideo  quid,  quaerit  ipsam  naturam 


A  communem  :  ut  quum  dicimus,  quid  est 
Deus  Pater  seu  deitas?  Quis  vero,  quaerit 
habentem  naturam  sub  discreta  et  incom- 
municabili  proprietate,  puta  personam. 
Quomodo  autem,  quaerit  modum  habendi 
naturam  :  ut  si  quaeratur  quomodo  se  ha- 
bet  Pater  ad  Filium,  respondetur  :  sicut  ge- 
nerans  ad  genitum.  Generans  namque  et 
genitum,  dicunt  habitudinem  ordinis  na- 
turae  atque  originis.  —  Deinde  Doctor  irre- 
fragabilis  prosequitur  determinando  hanc 
quaestionem  :  et  ejus  responsio  concordat 

B  praehabitis,  et  virtualiter  est  inducta. 

Insuper  quaeri  potest,  an  generare  per 
prius  conveniat  Patri  aeterno,  et  per  po- 
sterius  creaturis,  an  econtrario. 

Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Generare 
sicut  et  alia  verba  ac  nomina  accipiuntur 
duobus  modis.  Primo  secundum  usitatam 
rationem  eorum  :  sicque  per  prius  conve- 
niunt  creaturis,  et  per  posterius  Deo.  Se- 
cundo,  secundum  naturam  ipsius  rei  :  et 
sic  generatio  atque  paternitas   per  prius 

G  conveniunt  Creatori  quam  homini  sive  ali- 
cui  creaturae,  quum  ad  Ephesios  dicat 
Apostolus  :  Flecto  genua  mea  ad  Deum  Ephes. 
Patrem,  ex  quo  omnis  paternitas  in  ccelo  l4' l5' 
et  in  terra  nominatur.  Divinus  quoque 
Dionysius  libro  de  Divinis  nominibus,  se- 
cundo  capitulo  :  Omnis  divina  paternitas 
et  filiatio  data  est  et  nobis  et  supercoele- 
stibus  virtutibus  ex  patriarchia  (id  est 
principali  paternitate  ab  omnibus  segre- 
gata)  et  filiarchia,  ex  qua  et  dii  et  deorum 
filii  deorumque  patres  nominantur  et  sunt 

D  mentes  deiformes.  Ergo  in  paternitate  tam 
spirituali  quam  naturali,  descendit  ad  nos 
nomen  paternitatis  a  summo  Patre.  Ideo 
Damascenus  libro  primo,  capitulo  nono, 
fatetur  :  Non  ex  nobis  translalum  est  no- 
men  paternifatis  et  filiationis  ac  proces- 
sionis  ad  beatam  Deitatis  paternitatem  et 
filiationem ;  econtrario  autem  inde  nobis 
est  traditum.  Quod  et  ita  probatur  :  llli  ve- 
rissime  convenit  generare,  cui  summe  ac 
verissime  convenit  propriam  essentiam 
communicare  :  quod  potissime  convenit 


316 


IN   LIBRHM   I    SENTENTIARCM. 


DIST.    V  ;    QUEST.    I 


Deo  Patri,  qui  indivisibiliter  plene  eam-  A 
dem  communicat  Filio.  Rursus,  generare 
est  simile  in  natura  et  forma  producere  : 
sed  nulla  res  genita,  tam  similis  in  natura 
et  forma  suo  est  genitori,  ut  Filius  in  di- 
vinis  Patri  aeterno.  Haec  Albertus. 

Concordat  Thomas  in  Scripto,  quarta 
distinctione  :  Generatio,  inquiens,  secun- 
dum  suum  genus,  et  prout  in  inferioribus 
reperitur,  est  imperfectionis ;  sed  quan- 
tum  ad  differentiam  suam,  per  quam  ratio 
generationis  completur,  dicit  perfectio- 
nem,  et  per  prius  convenit  Deo.  —  Hinc  B 
quarto  libro  Summae  suae,  secundo  capi- 
tulo,  ait  Udalricus  :  Generatio  quoad  id  a 
quo  nomen  a  nobis  imponitur,  per  prius 
convenit  rebus  creatis ;  sed  quoad  id  cui 
imponitur  nomen,  per  prius  competit  Deo. 

Nunc  solvendae  sunt  objectiones  in  prin- 
cipio  factae. 

Ad  primam  dicendum,  quod  natura,  for- 
ma  seu  essentia,  est  principium  quo  agen- 
di,  non  proprie  id  quod  agit,  quia  sup- 
positorum  est  agere;  et  istud  jam  clarius  G 
est  oslensum.  —  Ad  secundam  responsio 
data  est,  quia  auctoritates  illae  sunt  ex- 
ponendee,  non  extendendae;  et  sancti  Pa- 
tres  ex  rationabili  causa  taliter  sunt  locuti. 
Quocirca  scribit  Udalricus  :  Improprietas 
isla  loquendi  non  est  vitium  in  dictis  San- 
ctorum,  sicut  nec  figura  est  vitium  poeta- 
rum  :  quoniam  sicut  poetas  compulit  ne- 
cessitas  metri,  quae  secundum  eos  excusat, 
sic  Sanctos  excusat  necessitas  loquendi 
expresse  ob  haereses  excludendas.  Unde 
sicut  figura  poetae  vitium  est  in  communi  D 
locutione,  sic  et  hujusmodi  dicta  Sancto- 
rum  in  usu  communis  sermonis  recipien- 
da  non  sunt.  Haec  Udalricus.  —  Ad  tertiam 
responsio  tacta  est,  quia  formae  seu  es- 
sentiae  est  agere  tanquam  principii  quo 
agendi,  et  cujus  virtute  agit  suppositum. 
—  Ad  quartam  dicendum,  quod  ad  verita- 
tem  propositionis  non  sufficit  realis  iden- 
titas,  sed  et  conveniens  modus  significandi 
seu  conformitas  rationis  formalis  requiri- 
tur,  sicut  expositum  est.  Eidem   etenim 


rei  diversa  conveniunt  secundum  variam 
considerationem  ipsius  :  quae  consideratio 
no.n  est  vana,  quoniam  habet  fundamen- 
tum  in  re.  Hinc  quamvis  essentia  et  per- 
sona  realiter  idem  sunt,  essentia  tamen 
communicabilis  est,  et  una  in  tribus  per- 
sonis ;  persona  vero  incommunicabilis  et 
multiplicatur.  Hinc  ait  Alexander  :  Quam- 
vis  idem  sint  essentia  et  persona,  tamen 
distinctus  modus  significandi  convenit  eis. 
—  Ad  quintam  dicendum,  quod  ratio  per- 
sonae  non  convenit  essentiae,  prout  theolo- 
gi  sumunt  personam  in  divinis,  quam  per 
relativam  proprietatem  dicunt  constitui 
ac  distingui.  Est  tamen  divina  essentia  ali- 
quo  modo  persona,  ut  infra  patebit.  Unde 
et  essentiae  adscribuntur  actiones  ad  extra, 
ut  creare,  gubernare,  etc,  ut  dictum  est, 
non  autem  actiones  notionales  ad  intra. 

Ad  sophismata  Praepositivi  respondet  AI- 
bertus  :  Ista  est  vera,  Essentia  est  Pater; 
similiter  ista,  Pater  est  Pater  Filii.  Sed 
quum  infertur,  Ergo  essentia  est  Pater  Fi- 
lii,  conclusio  illa  est  duplex.  Si  enim  ly 
Pater,  sit  adjectivum  praedicatum  de  essen- 
tia,  locutio  falsa  est  :  quia  sic  ponit  rem 
suam,  puta  paternitatem,  circa  essentiam, 
sicque  notaretur  essentia  generare.  Si  vero 
sit  substantivum,  locutio  vera  est,  et  bona 
illatio ;  nec  sequitur  quod  essentia  sit  ge- 
nerans.  Verum  Henricus  praetactam  distin- 
ctionem  tenendi  ly  Pater  subslantive  aut 
adjective,  impugnare  et  negare  videtur  : 
contra  quem  prolixe  arguit  Scotus.  Sed 
quia  illa  distinctio  a  praeclaris  doctoribus 
Alexandro,  Thoma,  Alberto,  Bonaventura, 
concorditer  datur,  consentiendum  est  tan- 
tis  :  estque  inane  de  acceptione  quid  no- 
minis  superflue  disceptare. 

Ad  aliud  respondendum,  quod  haec,  Es- 
sentia  est  Filius  Patris,  eodem  modo  est 
duplex,  quoniam  ly  Filius,  teneri  potest 
adjective,  et  ita  est  falsa ;  ac  substantive, 
sicque  vera  consistit  :  atque  in  primo  sen- 
su  caderet  distinctio  inter  Patrem  et  essen- 
tiam;  in  secundo,  non.  —  Ad  aliud  quoque 
dicendum,  quod  ista  est  duplex,  Essentia 
est  res  genita,  eo  quod  ly  res,  teneri  po- 


QILEST.    II   :    AN    FILIUS    NATUS    SIT   DE    SUBSTANTIA   PATRIS,   ETC. 


317 


test  relative  pro  persona,  et  ita  est  vera;  A 
vel  absolute  pro  essentia,  et  ita  est  falsa. 
—  Ad  sequens  dicendum,  quod  in  proces- 
su  illius  discursus  est  fallacia  accidentis. 
Quamvis  namque  ille  qui  genitus  est,  sit 
terminus  generationis,  non  tamen  essen- 
tia  :  quia  non  quidquid  convenit  uni,  con- 
venit  alteri,  quamvis  realiter  idem  sunt. 
Ad  aliud  respondendum ,  quod  argu- 
mentum  illud  abbatis  Joachim  efficax 
esset,  si  res  illa,  puta  essentia,  qua?  nec 
est  gignens  nec  genita,  nec  spirans  neque 
spirata,  essel  quid  aliud  a  personis,  sicut  B 
expositum  est.  —  Ad  sequens  respondet 
Thomas,  quod  essentia  non  pra^dicatur 
de  supposito  ratione  modi  significandi  in 
utroque,  sed  ratione  indifferentia?  ambo- 
rum  secundum  rem,  propter  simplicita- 
tem  divina?  natura?  :  ideo  non  oportet  ut 
essentia  supponat  pro  Patre.  —  Ad  ulti- 
C/.P.310D.  mum  Scotus  respondet  :  Si  Richardus  in- 
tendit  reprehendere  Magistrum,  sicut  ap- 
paret  ex  verbis  Richardi,  nego  eum,  et 
teneo  cum  Magistro,  quum  ejus  doctrina 
in  hac  parte  sit  a  generali  concilio  appro-  C 
bata:  et  dico  quod  auctoritates  Sanctorum 
Magister  in  littera  bene  exponit. 


QU.ESTIO    II 

QUaeritur,  An  Filius  natus  sit  de 
substantia  Patris,  et  an  essen- 
tia  sit  aliquo  modo  terminus  ge- 
nerationis. 

Quod  Filius  non  sit  de  substantia  Pa-  D 
tris,  arguitur  :  quia  aut  est  de  substantia 
Patris  tanquam  de  materia,  aut  tanquam 
de  principio  productivo.  Primum  non  di- 
citur,  quum  Deus  sit  purus  actus,  in  quo 
nihil  est  materiale ;  nec  generatio  ex  ma- 
teriali  principio  est  sine  mutatione.  Se- 
eundum  quoque  dici  non  valet,  quia  ut 
patuit,  essentiae  seu  substanti»  non  con- 
venit  generare,  neque  ad  intra  producere. 
—  Secundo,  si  Filius  est  de  substantia  Pa- 
tris,  aut  hoc  sic  est,  quod  substantia  Patris 


communicata  est  Filio  plene  atque  totali- 
ter,  aut  partim  :  si  plene,  non  videtur 
manere  in  Patre  ;  si  partim,  divisibilis 
esset. 

Oppositum  patet  ex  eo  quod  Pater  ca- 
tholice  creditur  Filium  de  sua  genuisse 
substantia,  praesertim  quum  generare  sit 
ex  sua  natura  sibi  similem  procreare. 

Ad  hoc  Alexander  respondet :  Secundum 
quosdam,  haec  prsepositio  de,  duplicem  ha- 
bitudinem  notat  quum  dicitur,  Cultellus 
est  de  ferro  :  unam  convenientiae  seu  in- 
distinctionis,  aliam  principii  ad  illud  quod 
est  de  ipso.  Quum  enim  dicitur,  Cultellus 
de  ferro,  insinuatur  quod  ferrum  sit  prin- 
cipium  materiale  cultelli,  et  etiam  ferrum 
habeat  naturam  indistinctam  a  natura  cul- 
telli.  Quantum  ad  primam  habitudinem, 
dicitur  Filius  de  Patre;  quantum  ad  se- 
cundam  habitudinem,  dicitur  Filius  de  es- 
sentia  :  quoniam  habet  esse  indistinctum 
essentia  ipsa  cum  Filio.  —  Sed  contra  hoc 
objicitur  :  eadem  est  essentia  Patris  et 
Filii  ac  Spiritus  Sancti.  Ergo  si  Filius  pro- 
pter  indistinctionem  quam  habet  cum  es- 
sentia  Patris,  dicitur  de  substantia  Pa- 
tris;  ergo  similiter  propter  indistinctionem 
quam  habet  Filius  cum  essentia  Spiritus 
Sancti,  dicetur  de  substantia  Spiritus  San- 
cti.  Relinquitur  ergo  quod  Filius  non  di- 
catur  de  substantia  Patris  propter  habi- 
tudinem  indistinctionis  seu  convenientiae. 
Hinc  dicendum  quod  ly  de,  aliquando 
sumitur  materialiter,  ut  cultellus  de  fer- 
ro ;  aliquando  originaliter,  ut  filius  de  pa- 
tre;  aliquando  ordinaliter,  ut  de  nocte  fit 
dies;  interdum  substantialiter,  sicut  Filius 
fertur  esse  de  substantia  Patris  :  non  quia 
de  parte,  sed  quoniam  tota  est  in  toto,  seu 
in  ambobus.  Unde  Augustinus  contra  Ma- 
ximinum  :  Aut  de  aliqua  substantia  natus 
est  Filius  Dei,  aut  de  nulla.  Si  de  nulla, 
ergo  de  nihilo  :  quod  nec  vos  dicitis.  Si 
vero  de  aliqua,  nec  tamen  de  Patris  sub- 
stantia,  non  est  vere  Filius  ejus.  Si  autem 
de  Patris  substantia,  ergo  unius  ejusdem- 
que   substantia?  sunt  Pater  et  Filius.  Et 


318 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —    DIST.    V  ;    QU^EST.    II 


rursus  :  Non  videtis,  inquit,  quam  neces- 
sarium  sit,  ut  qui  non  est  ex  nihilo,  neque 
ex  aliqua  re,  sed  ex  Deo,  non  nisi  ex  Dei 
substantia  esse  possit  ?  Haec  Alexander. 

Concordat  Bonaventura,  dicendo  :  Haec 
praepositio  de,  non  solum  accipitur  mate- 
rialiter  et  originaliter  ac  ordinaliter,  sed 
etiam  substantialiter,  ut  dicat  substanti- 
alem  convenientiam  inter  extrema.  Sed 
nunquam  dicit  hanc  pure,  quum  sit  prae- 
positio  transitiva,  et  habitudinem  quam- 
dam  importet  atque  rospectum  ad  extre- 
ma.  Si  enim  tantum  substantialiter  tene- 
retur,  tunc  sicut  filius  dicitur  de  substantia 
patris,  sic  pater  diceretur  de  subslantia 
filii.  Idcirco  notandum,  quod  substantia- 
liter  accipi  consuevit  tripliciter.  Aliquan- 
do  enim  accipitur  substantialiter  et  par- 
tialiter  :  ut  quum  dicitur  quod  partes  sunt 
de  toto,  seu  de  substantia  totius,  ut  urceus 
vini  de  dolio.  Quandoque  accipitur  sub- 
stantialiter  et  ordinaliter  :  sicut  quum  di- 
citur,  De  pane  fit  corpus  Christi.  Ibi  enim 
est  ordo,  quia  substantia  panis  non  manet 
in  corpore  Christi,  sed  convertitur  sub- 
stantialiter,  quia  substantia  panis  transit 
in  substantiam  corporis  Christi.  Interdum 
accipitur  substantialiter  et  originaliter  : 
sicque  filius  dicitur  de  substantia  patris. 
Nam  ratione  ablativi  tenetur  substantia- 
liter;  ratione  genitivi,  originaliter.  Hinc 
importat  distinctionem  quamdam  filii  a 
patre,  non  a  patris  substantia,  sed  perso- 
na.  Sicque  praepositio  tenet  ibi  generale 
significatum  ac  speciale;  nec  designat  om- 
nimodam  identitatem,  neque  diversitatem, 
sed  consubstantialitatem  cum  habitudine 
pratactae  originis.  Haec  Bonaventura. 

In  idem  redit  quod  Thomas  hic  scribit  : 
Hffic  praepositio  de,  proprie  designat  prin- 
cipium  et  consubstantialitatem ;  sed  prae- 
positio  eoa,  tantum  designat  principii  ordi- 
nem.  Hinc  quidquid  est  de  aliquo,  est  ex 
illo;  sed  non  convertitur,  ut  infra,  distin- 
ctione  tricesima  sexta,  habetur.  Unde  ly 
ex,  interdum  notat  tantum  ordinem  tem- 
poris  :  ut,  Ex  mane  fit  dies,  id  est  post 
mane;  quandoque  ordinem  principii  agen- 


A  tis  :  sicut  artificiata  sunt  ex  artifice ;  ali- 
quando  notat  materiale  principium  :  ut 
cultellus  ex  ferro.  Sed  de,  quum  notet  con- 
substantialitatem,  semper  notat  vel  princi- 
pium  materiale ;  vel  agens  consubstantia- 
le  :  quemadmodum  homo  filius  generatur 
de  patre  suo.  Sicque  Filius  Dei  dicitur  de 
Patre,  et  de  essentia  Patris  :  tamen  de  Pa- 
tre,  sicut  de  principio  generante  ;  et  de 
substantia  Patris,  sicut  de  principio  ge- 
nerationis  communicato.  Consubstantiali- 
tas  ergo  concernit  essentiam;  ordo,  gene- 

B  rantem  personam.  Et  sicut  Socrates  dicitur 
de  substantia  sui  patris,  ita  et  Filius  Dei, 
sed  differenter  :  quia  Filius  Dei,  est  de 
tota  Patris  substantia,  Socrates  de  parte 
substantiae.  Haec  Thomas. 

Porro  in  prima  parte  Summae,  quaestio- 
ne  quadragesima  prima  :  Hoc,  inquit,  in- 
terest  inter  veram  generationem  qua  quis 
procedit  ut  filius,  et  factionem  qua  faciens 
producit  aliquid  de  exteriori  materia,  sic- 
ut  artifex  facit  scamnum  de  ligno,  homo 
autem  generat  hominem  de  se  ipso,  Deus 

C  vero  facit  ex  nihilo.  Si  itaque  Filius  pro- 
cederet  a  Patre  ut  de  nihilo  exsistens,  ha- 
beret  se  ad  Patrem  sicut  artificiatum  ad 
artificem,  nec  esset  verus,  naturalis  ac 
proprius  Filius  Dei.  Ideo  est  de  substantia 
Patris  natus.  Et  juxta  expositionem  Magi- 
stri,  quinta  distinctione,  ly  de,  notat  ibi 
habitudinem  principii  quasi  activi.  Ita 
enim  exponit  :  Filius  genitus  est  de  es- 
sentia  Patris,  id  est  de  Patre  essentia.  Pro- 
pter  quod  Augustinus  dicit  quintodecimo 
de  Trinitate  :  Tale  est  quod  dico  de  Patris 

D  essentia,  ac  si  expressius  dicerem,  de  Pa- 
tre  essentia.  Sed  non  videtur  sufficere  ad 
sensum  locutionis.  Possumus  enim  dicere, 
quod  creatura  est  ex  Palre  essentia,  non 
tamen  quod  sit  ex  essenlia  Patris.  Hinc 
aliter  dici  potest,  quod  preepositio  de,  sem- 
per  notat  consubstantialitatem.  Idcirco  non 
dicimus,  quod  domus  sit  de  aedificatore, 
quum  non  sit  causa  consubstantialis.  Pos- 
sumus  igitur  dicere,  quod  aliquid  sit  de 
aliquo,  qualitercumque  id  significetur  ut 
principium  consubstantiale  :  sive  illud  sit 


AN   FILIUS    NATUS    SIT   DE    SUBSTANTIA   PATRIS,   ETC. 


319 


principium  activum  sive  quasi  activum, 
sicut  filius  est  de  patre;  sive  sit  princi- 
pium  materiale,  ut  cultellus  de  ferro;  sive 
sit  principium  formale  in  his  ubi  formae 
sunt  subsistentes,  non  alicui  advenientes  : 
sic  enim  dicere  possumus,  quod  angelus 
est  de  natura  intellectuali.  Atque  per  hunc 
modum  asserimus  quod  Filius  genitus  est 
de  essentia  Patris,  in  quantum  essentia 
Patris  Filio  per  generationem  communica- 
ta,  in  eo  subsistit.  Hsc  Thomas. 

Verumtamen  preepositio  de,  in  Scriptu- 
ris  non  semper  consubstantialitatem  desi- 
gnat,  quum  Judaei  dixisse  Ghristo  legan- 
joann.  x,  tur  :  De  bono  opere  non  lapidamus  te,  sed 
de  blasphemia. 

Petrus  quoque  ha?c  eadem  suo  more 
compendiose  deprompsit  :  Preepositio  (in- 
quiens)  de,  multipliciter  in  creaturis  te- 
netur  :  quandoque  pure  materialiter,  ut 
cultellus  de  ferro;  interdum  pure  origina- 
liter,  ut  radius  de  sole ;  aliquando  pure 
ordinaliter,  ut  de  mane  meridies ;  nonnun- 
quam  mixtim  materialiter  et  originaliter, 
ut  filius  de  substantia  patris  in  creaturis. 
In  divinis  autem  non  est  materia,  sed 
substantia,  quee  est  purus  actus.  Unde 
proportionaliter  loquendo,  in  divinis,  de, 
aliquando  sumitur  substantialiter,  ut  Fi- 
lius  de  essentia  Patris ;  aliquando  origina- 
liter,  ut  Filius  de  persona  Patris;  interdum 
ordinaliter,  ut  Christus  factus  est  de  aeter- 
no  temporalis ;  aliquando  mixtim  substan- 
tialiter  et  originaliter,  ut  Filius  de  sub- 
stantia  Patris.  Heec  Petrus. 

Idem  Richardus  ;  et  addit  :  Fuerunt 
quidam  qui  aliter  exposuerunt  Filium  es- 
se  de  substantia  Patris,  dicentes  hoc  de- 
bere  intelligi  accipiendo  substantiam  pro 
hypostasi, ad  similitudinem  substantia?  pri- 
mae  in  creaturis.  Et  dixerunt,  quod  sicut 
sol  gignit  sui  similitudinem  per  multipli- 
cationem,  et  tamen  similitudo  illa  dicitur 
generata  a  sole  ;  sic  hypostasis  Patris  mul- 
tiplicando  se,  naturaliter  et  perfectissime 
genuit  hypostasim  Filii  perfectissimam, 
communicans  sibi  totam  suam  essentiam. 
Non  enim  satis  proprie,  ut  dicunt,  Filius 


A  esse  asseritur  de  substantia  Patris,  quum 
totam  eam  accipiat.  Sed  iste  modus  lo- 
quendi,  est  evidenter  contra  Anselmum, 
qui  in  Monologion  protestatur  :  Verbum 
summi  Patris,  est  omnino  ex  sola  ipsius 
substantia.  Pari  quoque  ratione  Spiritus 
Sanctus  esset  a  Patre  et  Filio  per  hoc 
quod  personse  Patris  ac  Filii  voluntarie 
multiplicassent  se:sicque  sequeretur  quod 
essent  duo  Spiritus  Sancti,  sicut  Pater  et 
Filius  sunt  duse  persoiice.  Haec  Richardus. 
Denique  Udalricus  in  Summa  sua  libro 

B  tertio,  capitulo  quarto  :  Modi,  inquit,  qui- 
bus  aliquid  dicitur  esse  ex  aliquo  sive  de 
aliquo,  sex  ponuntur  a  Philosopho,  quinto 
Metaphysicae,  utpote  :  vel  sicut  ex  mate- 
ria,  sive  propinqua,  sive  remota;  vel  per 
compositionem,  sicut  domus  ex  lapidibus; 
vel  per  resolutionem ;  vel  sicut  ex  primo 
movente,  ut  pugna  ex  convitio;  vel  sicut 
ex  parte  substantiae  rei,  ut  filius  ex  patre; 
vel  secundum  ordinem,  ut  dies  ex  dilucu- 
lo,  id  est  post  diluculum.  Hanc  divisionem 
Gommentator  reducit  ad  bimembrem,  di- 

G  cens  quod  aliquid  dicitur  fieri  ex  aliquo 
vel  per  quamcumque  transmutationem 
unius  in  alterum,  vel  per  consequentiam 
unius  post  alterum.  Ex  qua  divisione  se- 
quitur  quod  differunt  tria  heec  :  esse  de 
nulla  materia,  et  esse  de  nihilo  sive  de 
non  aliquo,  et  non  esse  de  aliquo.  Quod 
enim  de  nulla  materia  est,  hoc  solum  non 
est  de  aliquo  per  transmutationem  :  et  hoc 
in  creaturis  necessario  est  esse  de  nihilo, 
quia  secundum  Philosophum,  non  dicun- 
tur  proprie  esse  ex  aiiquo,  nisi  sicut  ex 

D  materia  transmutata  in  ipsa.  Verum  in 
Creatore,  ubi  una  persona  ex  alia  oritur 
sine  materia,  non  sequitur  quod  si  perso- 
na  principiata  non  sit  ex  materia,  quod 
sit  de  nihilo.  Hinc  Filius  Dei  bene  asse- 
ritur  natus  ex  substantia  Patris,  et  non  ex 
materia,  neque  de  nihilo  :  quia  in  ipso 
non  esse  non  pracedit  ipsius  esse,  nec  po- 
test  dici  non  esse  de  aliquo,  quum  sit 
de  Patre.  Ha?c  Udalricus.  —  Concordat  Al- 
bertus. 
yEgidius  etiam  :  Filium,  ait,  esse  de  sub- 


320 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    V  ;    QlhEST.    II 


stantia  Patris,  patet  tripliciter.  Primo,  ex  A 
parte  producentis  :  quia  procedit  a  Patre 
ut  subsistens  persona,  secundum  modum 
naturse  seu  naturalis  emanationis.  Secun- 
do,  ex  parte  producti.  Filius  namque  plus 
dicit  quam  genitus  :  quia  ad  hoc  quod  ali- 
quid  gignatur  ab  aliquo,  sufficit  quod  na- 
turaliter  procedat  ab  ipso  secundum  ali- 
quem  similitudinis  modum  :  unde  color 
similitudinem  suam  gignit  in  medio,  quae 
tamen  similitudo  non  est  filia  coloris ;  ad 
hoc  vero  quod  aliquid  sit  filius,  oportet 
quod  habeat  unitatem  in  natura  cum  prin-  B 
cipio  productivo.  Hinc  septimo  Metaphy- 
sicae  loquitur  Gommentator,  quod  pater  et 
filius  sunt  unum  in  forma.  Tertio  patet 
idem  ex  modo  producendi.  Procedit  quip- 
pe  a  Patre  per  modum  intellectualis  natu- 
rae,  sicut  verbum  a  dicente.  Ex  quo  duo 
modi  eliciuntur.  Nam  quia  procedit  per 
modum  naturae,  oportet  ut  Patris  natura  ei 
communicetur  :  sicque  de  Patris  substan- 
tia  generatur.  Et  quia  procedit  per  mo- 
dum  intellectualis  naturae,  procedit  de 
scientia  Patris,  cujus  scientia  est  sua  es-  G 
sentia  :  sicque  de  substantia  nascitur  Pa- 
tris.  Haec  iEgidius. 

In  hac  quaestione  recitat  Scotus  posi- 
tionem  Henrici,  dicentis  quod  sicut  in 
materialibus  est  aliquid  potentiale  quod 
praesupponitur  generationi  ut  materia,  et 
aliquid  inductum  per  generationem  ut  for- 
ma,  et  ex  eis  est  productum  quod  gene- 
ratur;  sic  proportionaliter  correspondent 
quasi  tria  similia  in  divinis.  Persona  quip- 
pe  est  quasi  compositum  ex  essentia  et 
personali  proprietate,  et  relatio  quasi  for-  D 
ma,  essentia  autem  sicut  materia.  Est  ergo 
Filius  genitus  de  substantia  Patris,  sicut 
de  quasi  materia.  —  Et  si  objiciatur,  quod 
actus  purus  non  potest  esse  quasi  materia 
respectu  generationis,  quoniam  nullo  mo- 
do  est  in  potentia ;  et  rursus,  quum  es- 
sentia  sit  una  in  tribus  personis,  Filius 
esset  de  essentia  trium.  Respondetur  ad 
primum,  quod  aliquid  est  in  potentia  uno 
modo  ad  aliquid  absolutum,  et  differt  ab 
ipso  re  vel  intentione,  et  de  potentia  trans- 


it  in  actum  per  motum  et  transmutatio- 
nem  rei  vel  rationis.  Alio  modo  aliquid 
est  in  potentia  ad  aliquid  quod  est  rela- 
tionis*  tantum,  et  differt  ab  ipso  sola  re- 
latione*,  nunquam  vadens  per  transmu- 
tationem  in  actum,  sed  semper  naturaliter 
conjunctum  est  actui.  Primo  modo,  in 
creaturis  materia  est  in  potentia  ad  for- 
mam,  et  forma  genoris  ad  formam  diffe- 
rentiae.  Sed  secundo  modo  divina  essentia 
est  in  potentia  ut  communicetur,  et  sit  in 
alia  persona  sub  proprietate  illius  sine 
sua  determinatione,  quoniam  de  natura 
formae  divinae,  in  quantum  est  purus  ac- 
tus,  est  quod  sit  ita  in  potentia  ad  plures 
respectus,  nec  hoc  est  imperfectionis.  Ad 
aliud  respondetur,  quod  Filius  est  de  sub- 
stantia,  non  in  quantum  est  trium,  sed  ut 
est  Patris.  —  Denique  huic  opinioni  ad- 
ditur  ab  aliis,  quod  divina  essentia  dicitur 
subjoctive  generari.  Quod  enim  subjicitur 
generationi,  dicitur  subjective  generari,  se- 
cundum  Philosophum  quinto  Physicorum. 
Insuper,  illud  subjective  generatur,  quod 
sub  utroque  generationis  termino  manet 
idem  :  talis  autem  est  divina  essentia,  quae 
est  in  Patre  gignente  et  Filio  genito  una. 
Gontra  opinionem  hanc,  ait  Scotus,  sic 
arguo  :  Divina  essentia  est  terminus  for- 
malis  productionis,  non  ergo  quasi  mate- 
ria.  Antecedens  probatur,  quia  per  genera- 
tionem  Filio  communicatur.  Consequentia 
tenet,  quoniam  aliter  generatio  divina  non 
esset  vere  seu  univoce  generatio,  quia  for- 
malis  ratio  termini  ejus  non  esset  ratio 
convenientiae  generantis  cum  genito.  Prae- 
terea,  sicut  potentia  prima  causativa  et 
effectiva  causat  per  se  immediate  nullo 
materiali  prasupposito,  sic  prima  potentia 
productiva  ad  intra,  producit  et  generat 
nullo  alio  concurrente,  et  absque  omni 
alio  quasi  materia.  Hinc  teneo  cum  docto- 
ribus  antiquis,  qui  omnes  a  tempore  Au- 
gustini  usque  ad  istum  (puta  Henricum) 
non  sunt  ausi  in  divinis  nominare  mate- 
riam,  nec  quasi  materiam,  quod  Filius  est 
de  substantia  Patris  non  sicut  de  materia, 
nec  quasi  materia.  —  Haec  Scotus. 


AN   FILIUS   NATUS    SIT   DE    SUBSTANTIA   PATRIS,   ETC. 


321 


Qui  de  hac  re  scribit  satis  subtiliter  et  A 
diffuse.  Et  quantum  capere  queo,  satis 
ostendit  quod  divina  essentia  in  genera- 
tione  seterna  non  habet  se  proprie  per  mo- 
dum  materiae.  Nihilo  minus  reor  quod 
mentem  Henrici  non  reprobet.  Nec  Doctor 
ille  solennis  intendebat  hoc  dicere.  Sed 
sicut  Guillelmus  Parisiensis,  Alanus,  et  alii 
quidam,  ostendunt  imaginem  quamdam 
Trinitatis  altissimse  non  solum  in  natura 
intellectuali  et  anima  rationali,  sed  item 
in  materia  et  forma  atque  connexione  am- 
barum,  in  multis  quoque  inferioribus  re-  B 
bus;  ita  Henricus  ad  declarandum,  quan- 
tum  possibile  est,  modum  generationis 
divinae,  usus  est  praefato  modo  loquendi. 
Nam  et  in  quibusdam  simile  est,  et  mul- 
tum  confert  ad  capiendum  utcumque  ma- 
nuductorie  modum  incomprehensibilis  ge- 
nerationis  illius.  Unde  et  S.  Thomas  in 
determinatione  queestionis  istius  affirmat, 
quod  generatio  illa  divina  accedit  ad  si- 
militudinem  generationis  qua  quid  gene- 
ratur  de  alio  tanquam  de  materiali  prin- 
cipio,  si  a  materia  removeatur  totum  quod  C 
est  imperfectionis,  et  remaneat  hsec  sola 
de  conditionibus  materiae,  quod  est  ma- 
nens  in  re,  et  quod  res  per  eam  subsistit  : 
et  preecipue  res  artificiata,  quee  est  in  ge- 
nere  substantiae  propter  suam  materiam, 
et  non  propter  suam  formam  artificialem, 
ut  dicit  Commentator  secundo  de  Anima. 

His  consonant  verba  Durandi,  dicentis :  In 
communi  modo  loquendi  consuevimus  di- 
cere,  quod  esse  de  aliquo,  est  esse  de  ali- 
quo  preeexsistente,  in  re  facta  manente. 
Hinc  quum  in  creaturis  nihil  praeexsistens  D 
in  re  facta  permaneat  nisi  materia,  in  eis 
nihil  proprie  dicitur  esse  de  aliquo,  nisi 
materialiter  accipiendo,  sicut  cultellum 
dicimus  esse  et  fieri  de  ferro.  Propter 
quod  in  divinis  id  quod  habet  rationem 
materiae  vol  quasi  materiae,  est  id  de  quo 
est  generatio  atque  res  genita.  Sed  quum 
generatio  non  sit  in  Deo  ac  creaturis  uni- 
voce,  non  est  hic  et  ibi  totalis  univoeatio 
requirenda  quantum  ad  id  de  quo  est  ge- 
neratio  et  res  nata,  nec  etiam  quoad  alia 

T.   19. 


quae  in  generatione  consistunt ;  sed  suffi- 
cit  competentem  similitudinem  invenire 
quantum  ad  ea  quae  imperfectionem  non 
includunt.  Sicque  dici  potest,  quod  Filius 
Dei  est  et  generatur  de  substantia  Patris, 
ita  quod  praepositio  de,  circumstantiam  di- 
cat  materiae  aut  quasi  materiae.  Quod  pri- 
mo  sic  patet  :  Id  quod  secundum  nostrum 
modum  intelligendi  praeexsistit  Filio  pro- 
ducendo,  et  est  in  producto,  habet  se  ad 
Filium  ut  id  de  quo  Filius  est  :  et  heac  est 
conditio  materiae  ad  imperfectionem  non 
pertinens.  Talis  autem  est  essentia  Patris. 
Secundo  sic  :  Quandocumque  aliquid  con- 
stituitur  ex  pluribus,  unum  eorum  se  ha- 
bet  per  modum  materiae  ac  perfectibilis, 
et  alterum  secundum  rationem  quasi  ac- 
tus  perficientis.  Filius  autem  constituitur 
ex  essentia  et  relativa  proprietate  :  idcirco 
oportet  quod  alterum  horum  se  habeat 
quasi  in  ratione  materiee,  et  alterum  quasi 
in  ratione  actus.  Porro  inter  haec  magis  se 
videtur  habere  in  ratione  materiee  ipsa  es- 
sentia,  quia  intelligitur  quasi  substare  re- 
lationi,  non  econtrario.  Tertio  sic  :  lllud 
est  subjectum  vel  quasi  subjectum  in  ge- 
neratione,  quod  recipit  geniti  formam.  Sed 
divina  essentia  recipit  in  se  formam  per 
quam  constituitur  genitum,  proprietatem 
videlicet  relativam  :  ergo  ipsa  est  quasi 
materia  et  subjectum  in  generatione  di- 
vina.  Verum  sunt  aliquae  conditiones  ma- 
teriae  nullo  modo  convenientes  divinae  es- 
sentiae,  ad  imperfectionem  pertinentes,  ut 
quod  materia  est  pura  potentia,  et  fit  actu 
per  formam  absolutam  sibi  adyenientem, 
et  quod  de  privatione  transmutatur  ad  for- 
mam,  unamque  formam  acquirendo,  amit- 
tit  mox  aliam.  Haec  Durandus. 

Ex  quibus  innotescit  stare  non  posse 
quod  Scotus  ait,  nullum  antiquorum  do- 
ctorum  ausum  fuisse  nominare  materiam 
a  tempore  Augustini  usque  ad  Henricum. 
Siquidem  S.  Thomas  et  Guillelmus  Pari- 
siensis,  qui  et  contemporanei  exstiterunt, 
fuerunt  ante  Henricum  de  Gandavo  per 
plures  annos.  Ut  enim  ex  ultimo  patet 
Quodlibeto  Henrici,  ipse  fuit  et  vixit  anno 

21 


322 


1N   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    V  :    QU.EST.    11 


Domini  millesimo  ducentesimo  nonagesi- 
mo  primo,  ut  legi  in  exemplari  unde  ha?c' 
scripsi.  Porro  Thomas  feliciter  migravit 
ad  Christum  anno  ejusdem  millesimo  du- 
centesimo  septuagesimo  quarto.  —  Postre- 
mo  argumenta  Scoti  faciliter  solverentur, 
dicendo  ad  primum,  quod  divina  essentia 
non  eadem  consideratione  ac  ratione,  sed 
distincta,  vocatur  terminus  formalis  gene- 
rationis  divinee,  et  quasi  materia  ejus. 
Nempe  in  quantum  per  generationem  Fi- 
lio  communicatur  et  in  ipso  consistit,  ter- 
minus  formalis  generationis  vocatur  :  sed 
in  quantum  consistit  in  Patre,  et  secun- 
dum  modum  nostrum  intelligendi,  quasi 
praexsistere  generationi  concipitur  ;  sic 
quasi  materia  generationis  censetur.  Aliud 
vero  Scoti  argumentum  concludit,  quod 
virtus  illa  seterni  Patris  generativa  ac  pri- 
ma,  ad  generandum  nil  praesupponit  ne- 
que  requirit  quod  distinctum  et  aliud  sit 
ab  ipsa.  Essentia  namque  divina  realiter 
idem  esl  cum  Patre  et  cum  generativa 
ejus  potentia. 

Ex  praehabitis  quoque  patet  argumen- 
torum  in  principio  quaestionis  hujus  fa- 
ctorum  solutio. 

Nunc  restat  ostendere,  an  et  qualiter 
divina  essentia,  sit  terminus  generationis 
divinae.  Et  sicut  jam  patuit,  non  est  ter- 
minus  ad  quem,  id  est,  non  est  id  ad  quod 
directe,  vere  et  proprie  generatio  termina- 
tur,  quia  non  generatur.  Scotus  vero  in 
preehabitis  innuit  verbis.quod  sit  formalis 
terminus  generationis  illius,  quia  videlicet 
per  generationem  Filio  communicatur  ac 
datur,  et  Filius  nasci  asseritur,  in  quan- 
tum  per  generationem  a  Patre  accipit  di- 
vinam  naturam. 

Hinc  scribit  .Egidius  :  In  generatione 
sensibilium,  termini  accipiuntur  triplici- 
ter,  secundum  quod  generatio  tripliciter 
consideratur  :  primo  videlicet,  ut  est  mu- 
tatio;  secundo,  ut  est  actio  seu  in  actione 
consistens;  tertio,  ut  est  via  et  assimilatio 
in  natura  geniti  ad  gignentem.  Primo  mo- 
do,  termini  generationis  sunt,  non  esse,  et 


A  esse  :  quia  non  esse,  est  terminus  a  quo ; 
et  esse,  terminus  ad  quem.  Generatio  enim 
in  creaturis,  est  a  non  esse  simpliciter  ad 
esse  simpliciter.  Secundo  modo,  terminus 
a  quo  generationis,  est  gignens ;  terminus 
ad  quem,  genitus  :  quum  generatio  sit 
quasi  medium  inter  generantem  et  gene- 
ratum,  quemadmodum  actio  inter  agen- 
tem  et  patientem.  Tertio  modo,  terminus 
a  quo  generationis  divinse,  est  divina  es- 
sentia  seu  natura  ut  est  in  Patre,  prout 
ejus  virtute   Patri  convenit  generare;  et 

B  terminus  ad  quem,  est  eadem  essentia  ut 
est  in  Filio,  qui  per  essentiam  Patri  iden- 
tificatur,  et  ei  in  natura  similis  perhibe- 
tur.  Sicque  essentia  divina  est  ratio  cur 
Filio  generari  adscribitur,  in  quantum  per 
generationem  ei  a  Patre  essentia  ipsa  com- 
municatur.  Hinc  essentia  appellatur  ter- 
minus  formalis  generationis  illius.  Haec  in 
sententia  .'Egidius. 

Praeterea  quaerunt  doctores,  an  Pater  seu 
Filius  in  divinis  sit  ex  nihilo.  Et  de  Patre 
C  clarum  quod  non.  Dicitur  tamen  esse  a 
nullo  :  quia  nil  ante  se,  nec  aliud  a  se, 
nec  alius  a  se,  est  sibi  causa  aut  ratio  es- 
sendi.  Sed  dicitur  esse  a  se  ipso,  vel  sibi 
ipsi  esse  exhibere  :  non  quod  sit  realiter 
causa  sui  ipsius;  sed  tales  locutiones  ex- 
ponendae  sunt  negative,  ut  sit  sensus  :  Est 
a  se  ipso,  id  est  non  ab  alio ;  et  exhibet 
sibi  esse,  id  est,  aliunde  non  habet,  nec 
accipit.  Denique  Filius  non  est  ex  nihilo, 
quamvis  non  sit  ex  preejacente  materia; 
nec  est  ex  nihilo  quasi  nihil  sit  materia 
D  ex  qua,  sed  ex  substantia  Patris  est  ge- 
nitus. 

Hinc  ait  Durandus  :  Esse  de  nihilo,  est 
non  habere  in  se  aliquid  quod  non  sit  pro- 
ductum  ab  alio,  ita  quod  sibi  ipsi  reli- 
ctum,  laberetur  in  nihil.  Idcirco  nequa- 
quam  dicendum  quod  Filius  Dei  sit  ex  vel 
de  nihilo,  quia  in  Filio  est  divina.  essen- 
tia,  a  nullo  producta,  et  ipsum  necesse 
est  esse. 

Thomas  quoque  ait  :  Differt  dicere,  ali- 
quid  non  esse  ex  aliquo,  et  aliquid  esse 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VI 


323 


ex  nihilo.  Quum  enim  dicitur,  non  esse  ex 
aliquo  sicut  ex  materia,  nihil  ponitur  :  et 
hoc  convenit  Filio,  qui  non  est  ex  mate- 
riali  principio.  Quum  autem  dicitur,  esso 
ex  nihilo,  remanet  ordo  affirmatus  ad  ni- 
hil.  Porro  aliquid  habet  ordinem  ad  nihil 
dupliciter,  scilicet  ordinem  temporis,  et 
ordinem  naturas.  Ordinem  temporis,  ex  eo 
quod  prius  fuit  non  ens,  et  postea  est 
ens  :  et  hoc  nulli  convenit  aeterno.  Ordi- 
nem  autem  naturse,  quando  aliquid  habet 
esse  dependens  ab  alio,  hoc  est,  ex  parte 
sui  non  habet  nisi  non  esse,  quum  totum 
esse  suum  ad  aliud  dependeat.  Et  quod 
alicui  est  et  convenit  ex  se,  naturaliter 
praecedit  id  quod  est  et  convenit  ei  ex 
alio.  Ideo,  quamvis  creatura?  fuissent  ab 
seterno,  nihilo  minus  essent  ex  nihilo,  ut 
etiam  asserit  Avicenna.  Neutro  autem  mo- 
do  Filius  ordinem  habet  ad  nihil,  quum 
sit  seternus,  et  suum  esse  est  absolutum 


A  ac  independens.  Quamvis  enim  habeat  es- 
se  a  Patre,  non  tamen  dependet  ad  Pa- 
trem,  quoniam  habet  et  accepit  a  Patre 
idem  numero  esse  quod  habet  Pater.  Hajc 
Thomas.  —  Concordant  Albertus,  Udalri- 
cus,  et  alii. 

Quidam  vero  adjiciunt,  secundum  An- 
selmum  in  Monologion  :  Aliquid  esse  ex 
nihilo,  intelligi  potest  tripliciter.  Primo, 
ut  ly  nihilo,  sumatur  simpliciter  negative, 
quemadmodum  dicimus  de  tacente  :  Iste 
loquitur  de  nihilo.  Sicque  Pater  polest  dici 

B  de  nihilo.  Verumtamen  iste  modus  non 
est  usitatus,  nec  sine  expositione  utendum 
est  eo.  Secundo,  positive  et  materialiter  : 
sicque  omnino  nihil  est  aut  fit  ex  nihilo. 
Tertio,  ordinaliter,  ut  sit  sensus,  De  ni- 
hilo,  id  est  post  nihil  :  et  sic  creatura  est 
de  nihilo.  Sumitur  etiam  interdum  quasi 
causaliter,  ut  :  Iste  irascitur  de  nihilo,  id 
est  sine  causa. 


DISTINCTIO  YI 


A.  Utrum  Pater  voluntate  genuit  Filium,  an  necessitate ;  et  an  volens 

vel  nolens  sit  Deus. 


PRjETEREA  quseri  solet,  utrum  Pater  genuerit  Filium  voluntate,  an  neces- 
sitate.  De  hoc  Orosius  ad  Augustinum  ita  ait  :  Voluntate  genuit  Pater  Fi- 
lium,  vel  necessitate  ?  Sed  nec  voluntate  nec  necessitate  :  quia  necessitas  in 
Deo  non  est,  prseire  voluntas  sapientiam  non  potuit.  Quocirca,  ut  Augustinus  ait 
in  quintodecimo  libro  cle  Trinitate,  ridenda  est  dialectica  Eunomii,  a  quo  Eunomiani 
haeretici  orti  sunt.  Qui  quurn  non  potuisset  intelligere,  nec  credere  voluisset  unige- 
nitum  Dei  Verbum,  Filium  Dei  esse  natura,  id  est  de  substantia  Patris  genitum, 
non  naturse  vel  substantise  dixit  esse  Filium,  sed  Filium  voluntatis  Dei  :  volens 
asserere  accedentem  Deo  voluntatem  qua  gigneret  Filium,  sicut  nos  aliquando 
aliquid  volumus  quod  antea  non  volebamus,  propter  quod  mutabilis  intelligitur 
nostra  natura  :  quod  absit  ut  in  Deo  esse  credamus.  Dicamus  ergo  Verbum  Dei 
esse  Filium  Dei  natura,  non  voluntate,  ut  docet  Augustinus  in  quintodecimo  libro 
de  Trinitate,  ubi  quemdam  Catholicum  haeretico  respondentem  commendat,  dicens : 
Acute   sane   quidam   respondit   hseretico   versutissime    interroganti,    utrum  Deus 


Oros.  et 
Aug.  Dialo- 
gus,  qutest. 


Aug.de  Tri- 
nitate,  lib. 

xv,  c.  20. 


Ibidctu. 


324  LIBER   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    VI 

Filium  volens  vel  nolens  genuerit  :  ut  si  diceret,  Nolens,  absurdissima  Dei  miseria 
sequeretur;  si  autem,  Volens,  continuo  quod  intendebat  concluderet,  scilicet  non 
naturse  esse  Filium,  sed  voluntatis.  At  ille  vigilantissime  vicissim  quaesivit  ab  eo, 
utrum  Deus  Pater  volens  aut  nolens  sit  Deus  :  ut  si  responderet,  Nolens,  seque- 
retur  grandis  absurditas  et  miseria,  quam  de  Deo  credere  magna  est  insania ;  si 
autem  diceret,  Volens,  responderetur  ei  :  Ergo  et  ipse  voluntate  sua  Deus  est,  non 
natura.  Quid  ergo  restabat,  nisi  ut  obmutesceret  sua  interrogatione,  obligatum  indis- 
solubili  vinculo  se  videns  ?  Ex  prsedictis  docetur,  non  esse  concedendum  quod  Deus 
voluntate  vel  necessitate,  vel  volens  vel  nolens,  sit  Deus ;  item,  quod  voluntate  vel 
necessitate,  vel  volens  vel  nolens,  genuerit  Filium. 

B.  Oppositio  contra  prcedicta. 

Sed  contra  hoc  opponitur  sic  :  Voluntas  Dei,  est  natura  sive  essentia  Dei,  quia 
non  est  aliud  Deo  esse,  aliud  velle,  et  ideo  sicut  una  est  essentia  trium  persona- 
rum,  ita  et  una  voluntas.  Si  ergo  Deus  natura  Deus  est,  et  voluntate  Deus  est ;  et 
si  Verbum  Dei  natura  Filius  Dei  est,  et  voluntate  Filius  Dei  est.  Hoc  autem  facile 
est  refellere.  Nam  et  praescientia  Dei  sive  scientia,  qua  scit  vel  prsescit  bona  et 
mala,  divina  natura  sive  essentia  est ;  et  prsedestinatio  sive  voluntas  ejus,  eadem 
divina  essentia  est ;  nec  est  aliud  Deo  scire  et  velle,  quam  esse.  Et  quum  sit  unum 
et  idem  scientia  Dei  vel  voluntas,  non  tamen  dicitur  de  voluntate  quidquid  dicitur 
de  scientia,  et  econverso.  Nec  omnia  illa  sua  voluntate  Deus  vult,  quse  sua  scientia 
scit  :  quum  sua  scientia  noverit  tam  bona  quam  mala,  voluntate  autem  non  velit 
nisi  bona.  Scientia  quippe  Dei  et  prsescientia,  de  bonis  est  et  malis ;  voluntas  vero 
et  prsedestinatio,  de  bonis  est  tantum  :  et  tamen  unum  et  idem  in  Deo  est  scientia 
et  voluntas,  et  prasscientia  et  praedestinatio.  Ita  quum  unum  sit  natura  Dei  et 
voluntas,  dicitur  tamen  Pater  genuisse  Filium  natura,  non  voluntate ;  et  esse  Deus 
natura,  non  voluntate. 

G.  Qualiter  intelligenda  sint  illa  verba  :  Pater  nec  nolens  nec  volens 
Deus  est ;  nec  volens  nec  nolens  genuit  Filium. 

Prsedicta  tamen  verba  quibus  prudenter  dictum  est,  quod  Deus  Pater  nec  volens 
nec  nolens  est  Deus,  nec  nolens  nec  volens  genuit  Filium,  sive  voluntate  sive 
necessitate,  ex  tali  sensu  videntur  accipienda,  ut  voluntatem  praecedentem  vel  acce- 
dentem  intelligamus,  qualiter  Eunomius  intelligebat.  Non  enim  ipse  Deus  est 
voluntate  prsecedenti  vel  efficienti,  vel  volens  prius  quam  Deus  ;  nec  voluntate 
praecedenti  vel  accedenti  genuit  Filium,  nec  prius  volens  quam  generans  genuit 
Filium,  nec  prius  generans  quam  volens  genuit  Filium.  Volens  tamen  genuit,  sicut 
potens  genuit,  et  bonus  genuit  Filium,  et  sapiens  genuit,  et  hujusmodi.  Si  enim 
Pater  sapiens  et  bonus  dicitur  genuisse  Filium,  cur  non  et  volens,  quum  ita  sit 


DIST.  VI   SUMMA  ;   QUEST.    UNICA  :   AN   PATER   GENUIT   NECESSITATE,  VEL  VOLUNTATE      325 

Deo  idem  esse  volentem  quod  est  esse  Deum,  sicut  idem  est  esse  sapientem  quod 

est  esse  Deum?  Dicamus  ergo,  quia  Pater  sicut  sapiens,  ita  volens  genuit  Filium, 

sed  non  voluntate  praecedenti  vel  accedenti.  Quem  sensum  aperit  Augustinus  *  et  '  Hiwon. 

confirmat,  ita  dicens  super  epistolam  ad  Ephesios  :  De  Filio  Dei,  id  est  Domino  Ephes.m, 

U 

nostro  Jesu  Christo,  scriptum  est,  quia  cum  Patre  semper  fuit,  et   nunquam  eum    Hier.  in 
ut  esset,   paterna  voluntas  praecessit  ;  et   ille  quidem   natura  Filius  est.  p  es.i,s. 

Hilarius  in  libro  de  Synodis  :  Eos  qui  dicunt  de  non  exstantibus  esse    notula 
Filium  Dei,  similiter  qui  dicunt  quod  neque  consilio  neque  voluntate  Pater     miarius 
genuerit  Filium,  anathematizat  sancta  Ecclesia.  Item,  si  quis  nolente  Patre  n.iTelsz. 
dicat  natum  Filium,  anathema  sit.  Non  enim  nolente  Patre,  coactus  Pater, 
vel  naturali  necessitate  ductus,  quum  nollet,  genuit  Filium;  sed  mox  ut 
voluit,  sine  tempore  et  impassibiliter  ex  se  Unigenitum  demonstravit. 


SUMMA 


A  protestatur,  quod  bonitas  Dei  non  reliquit 
eum  esse  sine  germine.  Esse  ergo  neces- 

DISTINCTIONIS  SEXTjE  sitavit  eum  ad  generandum. 

In  oppositum  arguitur  :  Primo,  quia  ad 
Ephesios  fatetur  Apostolus,  quod  Deus  ope-  EPhes.i,s. 

HMG  est  distinctio  sexta,  in  qua  Magi-  ratur  omnia  secundum  propositum  volun- 
ster  movet  quaestionem  de  principio  tatis  suae.  Ergo  voluntate  genuit  Filium 
generationis  divinae,  an  scilicet  Pater  ne-  suum.  —  Secundo,  quoniam  actio  Dei  ac 
cessitate  aut  voluntate  genuit  unigenitum  generatio  ejus  est  pure  intellectualis,quum 
suum.  Quocirca  tangit  hsereticorum  erro-  Deus  sit  essentialiter  Sapientia  infinita. 
rem,  et  cujusdam  viri  catholici  responsio-  Actio  autem  intellectualis  est  libera  :  H- 
nem  idoneam,  ex  qua  infert  responsum.  bertas  vero  ad  voluntatem  potissime  per- 
Deinde  objicit  contra  illud,  et  solvit  obje-  B  tinet.  —  Tertio,  Deo  Patri  maxime,  imo 
ctum,  et  consequenter  exponit  qualiter  infinite  placet  generatio  sua  ad  intra  :  er- 
responsio  sua  sit  intelligenda.  Ea  vero  go  est  voluntaria;  sicque  genuit  voluntate. 
qua3  in  textu  obscura  videntur,  in  respon- 

sione  ad  qusestionem  circa  textum  moven-         Ad  haec  omnium  pene   doctorum  con- 
dam  patebunt.  cors  datur  responsio,  quam  Thomas  hic 

exprimit  plane,  dicendo  :  Secundum  Phi- 

losophum  quinto  Metaphysicse,  necessari- 

OUjESTIO    UNIGA  um  niultipliciter  dicitur.  Est  enim  neces- 

sarium   absolute,  et  est  necessarium   ex 
conditione.  Et  hoc  ultimum   duplex  est, 

OUaeritur  ergo,  An  Pater  genuit  ne-      utpote  necessarium  conditione  finis,  et  ne- 
cessitate,  vel  voluntate.  C  cessarium  conditione  agentis.  Porro  neces- 

Et  videtur  quod  necessitate.  Primo,  quia  sarium  conditione  agentis,  est  necessarium 
alias  Filius  Dei  potuisset  non  esse.  —  Se-  per  violentiam  :  currontem  enim  violen- 
cundo,  quoniam  generatio  Filii  Dei  est  ter  non  necesse  est  currere,  nisi  cogatur 
emanatio  naturalis,  ut  dictum  est  ssepe;  ad  cursum.  Necessarium  conditione  finis, 
et  talis  emanatio  necessaria  est,  nec  potest  est  illud  sine  quo  consequi  finis  non  va- 
non  esse,  quum  natura  sit  determinata  ad  let,  vej  non  ita  faciliter.  Finis  vero  est  du- 
unum.  —  Tertio,  quia  divinus  Dionysius      plex  :  unus  pertinens  ad  esse,  alter  ad 


32G 


IN   LIBRHM   1   SENTENTIARUM.   —   DIST.    VI  J    QUjEST.    UNICA 


bene  esse.  Cibus  necessarius  est  homini  ad  A 
essendum,  navis  ad  bene  consistendum. 
Porro  necessarium  absolute  dicitur,  quod 
necessarium  est  per  id  quod  est  in  sua  es- 
sentia  :  sive  hoc  sit  ipsa  tota  essentia,  ut 
in  simplicibus;  sive  in  rebus  compositis 
illud  sit  materia,  quemadmodum  necessa- 
rium  est  hominem  mori ;  sive  sit  forma, 
sicut  necesse  est  hominem  esse  rationa- 
lem.  Hoc  autem  absolute  necessarium,  du- 
plex  est.  Nam  quoddam  habet  esse  ac 
necessitatem  ab  aliquo,  sicut  omne  crea- 
tum ;  quoddam  autem  est,  cujus  necessi-  B 
tas  ab  alio  non  dependet,  sed  ipsum  est 
causa  necessitatis  in  necessariis  cunctis. 
Dicendum  ergo,quod  generatio  divina  non 
est  necessaria  necessitate  conditionata,  si- 
ve  conditionetur  ex  fine,  sive  ex  agente  : 
non  ex  agente,  quum  ipse  Deus  generans 
sit  primum  principium ;  neque  ex  fine, 
quum  et  idem  ipse  sit  universorum  ulti- 
mus  finis.  Sed  necessaria  est  necessitate 
absoluta,  sicut  est  necessitas  primee  causee. 
Haec  Thomas  in  Scripto. 

At  vero  in  prima  parte  Summae,  quae-  C 
stione  quadragesima  prima,  ait  :  Dum  ali- 
quid  dicitur  esse  aut  fieri  voluntate,  du- 
pliciter  potest  intelligi.Primo,ut  ablativus 
designet  concomitantiam  tantum  :  sicuf, 
Sum  homo  voluntate  :  quoniam  volo  me 
hominem  esse,  et  placet  mihi  quod  homo 
sum.  Sic  quoque  dici  potest,  quod  Pater 
genuit  Filium  voluntate,  sicut  et  voluntate 
est  Deus  :  quoniam  vult  se  esse  Deum,  et 
vult  se  Filium  generare.  Secundo  sic,  quod 
ablativus  ille  importet  habitudinem  prin- 
cipii  :  quemadmodum  artifex  operatur  vo-  D 
luntate,  quia  voluntas  sua  est  causa  atque 
principium  productivum  operis  sui.  Sic- 
que  Pater  non  genuit  Filium  voluntate, 
sed  creaturas.  Unde  in  libro  de  Synodis  : 
Si  quis  voluntate  Dei,  tanquam  unum  ali- 
quid  de  creaturis,  Dei  Filium  dicat  factum, 
anathema  sit.Cujus  ratio  est, quia  voluntas 
et  natura  secundum  hoc  differunt  in  cau- 
sando,  quod  natura  ad  unum  determinala 
est,  non  voluntas.  Et  hujus  ratio  est,  quia 
effectus   assimilatur  formee  agentis,   per 


quam  agit.  Porro  unius  rei  non  est  nisi 
una  forma  naturalis,  qua  est.  Hinc  quale 
est  ipsum,  tale  facit.  Sed  forma  per  quam 
agit  voluntas,  non  est  una  dumtaxat;  sed 
sunt  plures,  secundum  quod  plures  sunt 
res*  intellectee  (objectum  enim  voluntatis 
est  res  intellecta).  Unde  quod  voluntate 
agitur,  non  tale  est  quale  agens,  sed  quale 
vult  volens.  Eorum  ergo  voluntas  princi- 
pium  est,  quse  possunt  sic  et  aliter  se  ha- 
bere;  eorum  vero  quee  non  possunt  nisi 
sic  esse,  principium  est  natura.  Sed  sic  et 
aliter  esse,  Deo  non  convenit,  qui  est  ne- 
cesse  esse,  sed  creaturis.  Hinc  Ariani,  vo- 
lentes  quod  Filius  Dei  sit  pura  creatura, 
dixerunt  quod  Pater  Filium  genuit  vo- 
luntate,  prout  voluntas  designat  actionis 
principium.  Nos  autem  fatemur  quod  ge- 
nuit  eum  non  voluntate,  sed  natura.  Hinc 
Hilarius  libro  de  Synodis  :  Omnibus  (in- 
quit)  creaturis  substantiam  attulit  Dei  vo- 
luntas ;  Filio  autem  naturam  dedit  ex  in- 
initiabili*  el  non  nata  substantia  perfecta 
nativitas.  Talia  quippe  cuncta  creata  sunt, 
qualia  Deus  voluit  ea  esse;  Filius  vero 
natus  ex  Deo,  talis  subsistit  qualis  et  Pater. 
Denique,  qualiter  Filius  sit  genitus,  vo- 
luntate,  vel  non,  Thomas  in  Scripto  osten- 
dit,  dieendo  :  Voluntas  potest  comparari 
ad  aliquid  dupliciter  :  primo,  sicut  poton- 
tia  ad  objectum ;  secundo,  sicut  princi- 
pium.  Si  primo  modo,  sic  omne  a  Deo 
volitum,  potest  dici  esse  voluntate  ipsius. 
Sic  enim  est  Deus  voluntate,  et  genuit  vo- 
luntate,  sicut  expositum  est.  Si  secundo 
modo,  hoc  contingit  dupliciter  :  quia  aut 
illud  ad  quod  comparatur  ut  principium, 
dicit  rationem  principiandi,  aut  ipsum 
principiatum.  Primo  modo  comparatur  ad 
processionem  Spiritus  Sancti,  qui  procedit 
ut  amor,  in  quo  amore  voluntas  producit 
principiata,  videlicet  creaturas  :  et  secun- 
dum  hunc  modum  etiam  in  Deo  se  habet 
ad  generationem  Filii  intellectus,  quoniam 
Filius  procedit  ut  verbum  et  ars.  Si  se- 
cundo  modo,  sic  principiatum  voluntalis 
procedit  a  voluntate  secundum  voluntatis 
conditionem.  Voluntas  autem,  quantum  in 


'  rationcB 


*  Tliomas 
habet  im- 
passibili. 


AN  PATER  GENUIT  NECESSITATE,  VEL  VOLUNTATE 


327 


se  est,  libera  est  :  sic  principiata  volun- 
tatis  non  sunt,  nisi  quae  possunt  esse  et 
non  esse,  puta  creata;  nec  sic  comparatur 
voluntas  ad  Filii  generationem.  Hinc  qui- 
dam  distinguunt  voluntatem,  in  volunta- 
tem  accedentem,  quae  scilicet  de  novo  ac- 
cedit  operanti  aut  operi  :  quae  nullo  modo 
in  Deo  est,  qnum  omnis  operatio  ejus  sit 
a  voluntate  aeterna;  item,  in  voluntatem 
concomitantem,  quae  dicitur  secundum 
comparationem  ad  objectum  solummodo  : 
et  sic  est  in  Deo  respectu  generationis 
Filii;  atque  in  voluntatem  antecedentem  : 
et  sic  dicit  comparationem  principii  ad 
principiatum,  sicque  in  Deo  est  respectu 
creaturarum.  Haec  Thomas. 

Qui  etiam  in  hac  sexta  distinctione  de- 
clarat  qualiter  Pater  naturaliter  genuit  Fi- 
lium,  dicens  :  Divina  essentia  est  principi- 
um  omnium  actuum  divinorum.  Quamvis 
essentia  in  quantum  essentia,  non  dieat 
principium  actus  qui  est  operatio,  sed  qui 
est  esse;  attamen  quum  in  divina  essentia 
considerentur  attributa  diversa,  quae  re- 
aliter  unum  sunt,  sola  ratione  distincta, 
actus  refertur  ad  essentiam  secundum  hoc 
aut  illud  attributum,  prout  exigit  conditio 
actus  :  sicut  intelligere  est  a  divina  essen- 
tia  in  quantum  ipsa  est  intellectus;  et  res 
volilae  quae  possunt  esse  et  non  esse,  pro- 
ducuntur  ab  essentia  in  quantum  ipsa  est 
voluntas.  Et  quia  de  ratione  generationis 
est  ut  producatlir  genitum  in  simililudi- 
nem  generantis,  cujus  productionis  prin- 
cipium  pertinet  ad  naturam,  quae  est  ex 
similibus  similia  procreans ;  ideo  dicitur 
quod  Pater  natura  generat  Filium.  Haec 
Thomas.  —  Concordant  omnino  Albertus 
in  Scripto,  et  Udalricus  in  Summa,  libro 
tertio. 

Petrus  quoque  hic  scribens  :  Secundum 
Philosophum,  inquit,  et  Commentatorem 
quinto  Metaphysicae,  necessarium  dicitur 
pluribus  modis.  Collectio  autem  seu  sum- 
ma  eorum  quae  ibi  dicuntur,  haec  est  : 
Necessarium  est  quod  est  impossibile  ali- 
ter  esse.  Quod  est  dupliciter.  Primo,  per 
ipsam  rei  essentiam,  sicut  in  Deo,  qui  ab 


A  aeterno  exsistens,  necessarium  habet  esse. 
Et  hoc  necessarium,  secundum  Philoso- 
phum,  vocatur  omnino  per  se  impermu- 
tabile,  non  per  aliud.  Sicque  necessitate 
Pater  genuit  Filium.  Secundo,  per  aliud, 
puta  per  causam  :  aut  ergo  per  compara- 
tionem  ad  causas  intrinsecas,  hoc  est  aut 
per  comparationem  ad  materiam,et  sic  est 
necessitas  indigentiae,  aut  ex  parte  formae, 
et  sic  est  nocessitas  immutabilitatis;  aut 
per  comparationem  ad  causas  extrinsecas. 
Haec  Petrus.  —  Idem  Richardus. 

B  Insuper  Bonaventura  :  Multiplex  est,  in- 
quit,  necessitas  :  una  proveniens  ex  prin- 
cipio  disconveniente  ;  alia  ex  principio 
deficiente;  queedam  ex  principio  conve- 
niente  et  sufficiente.  Illa  quae  provenit 
ex  principio  disconveniente,  duplex  est. 
Aut  enim  est  ex  movente  contra  naturam, 
et  haec  est  necessitas  violentiae;  aut  contra 
voluntatem,  et  haec  est  necessitas  coactio- 
nis.  Illa  quoque  quae  est  ex  principio  de- 
ficiente,  est  duplex.  Aut  enim  est  respectu 
ejus  quo  res  completur,  et  ista  est  neces- 

C  sitas  indigentiae,  ut  cibus  ac  potus,  juxta 
illud  :  Qui  viderit  fratrem  suum  necesse  Uwmn.m, 
habere,  etc.  Aut  respectu  ejus  quod  in-  "' 
currit  ex  defectu,  et   haec  est  necessitas 
inevitabilitatis,  qualis  est  in  morte  atque 
in   motibus   primis  ex  defectu  originalis 
justitiae,  juxta  illud  Psalmi  :  De  necessi-    Ps.  xxiv, 
tatibus  meis  erue  me.  Conformiter,  tertia  17' 
quae  est  ex  principio  conveniente  et  suf- 
ficiente,  duplex  est  :  quia  aut  ex  princi- 
pio  sufficiente  in  disponendo,  et  ista  est 
necessitas  materiae  dispositae,  et  potest  vo- 

D  cari  necessitas  exigentiae  ;  aut  naturam 
complendo,  et  haec  est  necessitas  immu- 
tabilitatis  :  et  haec  est  in  Deo,  et  princi- 
paliter  convenit  ei,  quoniam  ipse  solus  est 
qui  sibi  omnino  sufficit,  et  secum  penitus 
convenit.  Nec  ista  necessitas  repugnat  li- 
bertati,  sed  vertibilitati  ac  mutabilitati. 
Ha3C  Bonaventura. 

Praeterea  circa  haec  scribit  /Egidius  : 
Filium  Dei  esse  filium  natura  vel  naturae, 
intelligi  potest  dupliciter.  Primo,  forma- 
liter  :  et  ita  est  falsum,  quoniam  sicut 


328 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VI  ;    QU^ST.    UNICA 


Pater  formaliter  pater  est  paternitate,  sic 
Filius  filiatione.  Secundo,  originaliter  :  et 
ita  est  verum,  quia  virtute  naturae  fit  ge- 
neratio,  et  natura  specialiter  sumitur  re- 
spectu  actus  qui  est  generare.  —  Iterum 
ait  :  Quurn  causa  sit  ad  cujus  esse  sequi- 
tur  aliud,  modi  necessitatis  sumendi  sunt 
per  comparationem  ad  causas.  Ideo  juxta 
quadruplex  genus  causse,  est  quadripar- 
tita  necessitas.  Prima  ex  parte  causae  ma- 
terialis  :  quae  est  necessitas  indigentiee, 
proveniens  ex  hoc  quod  appetitus  materise 
non  est  satiatus.  Secunda  est  necessitas 
ex  parte  formse,  sicut  necesse  est  ignem 
calefacere  calefactibile  sibi  applicitum  : 
quae  vocatur  necessitas  exigentiae.  Tertia 
est  respectu  causge  efficientis,  sicut  ne- 
cesse  est  lapidem  impulsum  in  altum,  mo- 
veri  sursum  :  quee  est  necessitas  coactio- 
nis.  Quarta  est  ex  parte  finis :  sicut  necesse 
est  habere  navem  ad  navigandum.  Et  quo- 
niam  Deus  non  habet  causam,  isti  modi 
necessitatis  non  conveniunt  proprie  ei.Ne- 
cessitas  tamen  ex  parte  formee  transfertur 
ad  ipsum,  quoniam  heec  est  necessitas  in- 
evitabilitatis,  eo  quod  natura  rei  sic  exigit. 
Heec  iEgidius. 

Amplius  circa  distinctionem  hanc  aliqui 
quEerunt,  an  Filius  Dei  procedat  a  Patre 
secundum  rationem  exemplaritatis,  seu 
per  modum  ideae  vel  artis.  Videtur  quod 
sic,  quia  per  intellectum  procedit  a  Patre, 
et  sicut  notitia  ex  mente  noscentis,  et  sic- 
ut  imago  Patris,  videlicet  secundum  ratio- 
nem  similitudinis. 

Ad  istud  Bonaventura  respondet  :  Sicut 
aliquid  dicitur  per  modum  voluntatis  aut 
Hberalitatis  procedere  dupliciter  (primo, 
sicut  id  quod  liberaliter  datur  aut  agitur, 
quemadmodum  creaturse  procedunt  a  Deo; 
secundo,  sicut  id  quod  est  ratio  liberali- 
tatis,  ut  amor,  sicque  procedit  Spiritus 
Sanctus,  qui  est  amor  et  donum  in  quo 
omnia  dona  donantur),  sic  per  modum 
exemplaritatis  produci  dupliciter  dicitur. 
Primo,  id  quod  ad  exemplar  fit  proprie  : 
sicque    creaturse    exemplariter    fluunt    a 


A  Deo,  utpote  exemplata  ad  increatum  ex- 
emplar;  et  ita  exemplar  importat  causa- 
litatem  formalem  respectu  exemplati.  Se- 
cundo,  sicut  ratio  exemplandi  :  et  sic 
Filius  videtur  a  Patre  procedere  secundum 
rationem  exemplaritatis,  quum  ipse  sit 
Verbum  Patris,  quo  non  solum  se  loquitur 
Pater,  verum  etiam  cetera  cuncta  dispo- 
suit.  Propter  quod  Filius  appellatur  ab 
Augustino,  ars  rationibus  plena.  Et  com- 
muniter  dicitur  :  Qui  negat  ideas  seu  mun- 
dum  archetypum  esse,  negat  Deum  Filium 

B  esse.  Et  ita  hic  modus  procedendi  secun- 
dum  exemplaritatem,  non  repugnat  pro- 
cessui  naturali,  imo  esse  non  potest  ni- 
si  naturalis.  Alius  vero  naturali  repugnat 
processui  :  est  enim  secundum  voluntatis 
imperium;  ita  quod  producens  ac  produ- 
ctum  differunt  secundum  causalitatem,  et 
unum  secundum  veritatem  non  est  in  alio 
idem  numero.  Heec  Bonaventura. 

Concordat  omnino  Bichardus;  et  addit  : 
Filius  procedit  a  Patre,  non  ut  exempla- 
tum,  sed  ut  ratio  exemplandi  alia.  Cujus 

C  rei  potest  poni  aliquo  modo  tale  exem- 
plum  :  Esto  quod  aliquis  artifex  concipe- 
ret  naturaliter  aliquid  exemplar  in  mente 
sua,  non  habens  in  concipiendo  adspe- 
ctum  ad  aliquid  exemplar  suse  conceptio- 
nis  directivum,  ac  deinde  juxta  exemplar 
a  se  conceptum,  opus  suum  produceret  : 
diceremus  quod  illud  exemplar  processis- 
set  ab  artifice,  non  ut  exemplatum,  sed 
tanquam  ratio  exemplandi  effectum;  opus 
vero  productum  ad  hujus  exemplaris  in- 
tuitum,  produceretur  ab  artifice  illo  tan- 

D  quam  exemplatum.  Heec  Richardus. 

Concordat  JEgidius,  inter  cetera  scri- 
bens  :  Opus  naturee  dici  potest  opus 
intelligentiee,  et  preesertim  intellectus  di- 
vini.  Omnia  enim  naturalia  comparantur 
ad  intellectum  primum,  sicut  artificialia 
ad  intellectum  artificis.  Hinc  Commenta- 
tor  duodecimo  Metaphysicae  dicit,  quod  ea 
quee  naturaliter  generantur  in  inferioribus 
istis,  habent  mensuras  proprias  ex  moti- 
bus  stellarum  :  quae  mensura  provenit  ab 
arte  intellectuali  divina.  Hinc  ars  nostra 


AN  PATER  GENUIT  NECESSITATE,  VEL  VOLUNTATE 


329 


imitatur  naturam,  quoniam  intellectus  no- 
ster  imitatur  intellectum  divinum,  quum 
sit  ejus  imago.  Porro  verbum  mentis  no- 
strae,  initium  est  omnis  nostrae  operatio- 
nis,  ut  duodecimo  de  Trinitate  asserit  Au- 
gustinus.Nil  etenim  facimus,nisi  id  mente 
ante  concipiamus.  Sicque  verbum  conce- 
ptum,  est  ratio,  regula  et  directio  operum 
fiendorum.  Sic  et  Deus  Pater  genuit  Ver- 
bum,  in  quo  cuncta  fienda  disposuit.  Unde 
libro  LXXXIII  Quaestionum,  Verbum  Dei 
operativa  potentia  nuncupatur.  Quumque 
sit  ratio,  exemplar,  et  ars  fiendorum,  non 
potost  dici  artificiatum  :  quia  sic  esset 
ratio  producendi  se  ipsum,  et  procederet 
ut  artificiatum.  Idcirco  dum  quaeritur,  an 
procedat  per  modum  artis  :  si  hoc  quod 
dicitur,  Artis,  construatur  in  habitudine 
denotante  principium  productionis,  sic  di- 
cimus  creata,  non  Filium,  a  Patre  per 
modum  artis  procedere.  Si  autem  quod 
dicitur,  Artis,  construatur  in  vi  declara- 
tionis  essentiae  seu  naturae  aut  naturalis 
originis,  vel  ut  melius  dicatur,  si  non  est 
constructio  transitiva,  sed  appositiva,  sic- 
ut  quum  dicitur,  Creatura  salis,  id  est 
creatura  quae  est  sal ;  sic  est  vera,  quo- 
niam  sensus  est,  Per  modum  artis,  id  est, 
procedit  ut  ars  :  velut  si  diceretur,  Iste 
agit  per  modum  hominis,  id  est  ut  homo. 
Ex  quibus  patet  ad  argumenta  solutio. 
Quamvis  enim  Filius  procedit  intelleclu- 
aliter,  et  ut  imago  et  ars  ac  ratio,  non 
tamen  ad  exemplar  modo  praefalo,  sed 
ut  exemplar,  juxta  sensum  jam  tactum. 
Haec  jEgidius. 

Hinc  ait  Richardus  :  Verum  est  quod 
Pater  intelligendo  se,  genuit  Filium,  et 
quod  Filius  est  expressissime  similis  Pa- 
tri.  Non  tamen  produxit  Pater  Filium  ad 
exemplar.  Quod  enim  ad  exemplar  pro- 
dueitur,  ita  distinctum  est  ab  exemplari, 
quod  ratio  similitudinis  in  exemplari  et 
exemplato,  non  est   in   una  re  numero. 


A  Pater  vero  et  Filius  in  una  et  eadem 
essentia  similes  sunt.  In  ejus  quoque  pro- 
ductione  quod  ad  exemplar  producitur, 
voluntas  est  imperans  aut  eliciens  produ- 
ctionem  exemplati  :  quod  in  Filii  genera- 
tione  Iocum  non  habet,  ut  dictum  est.  Haec 
Richardus. 

Porro  circa  haec  imaginatur  Scotus,  quod 
in  primo  signo  in  divinis,  sint  intelligere 
et  velle,  simpliciter  et  absoluto  sumpta; 
Verbum  autem  proferre  aut  dicere,  utpote 
generare,  in  signo  secundo.  Et  juxta  hoc 

B  sequi  videtur,  quod  velle,  ad  gencratio- 
nem  Filii  haberet  se  aliquo  modo  antece- 
denter  :  quod  praeinductis  non  consonat. 
Hinc  imaginatione  illa  admissa,  videretur 
dicendum,  quod  illud  velte  concerneret 
intelligere  generis  sui,  non  actum  dicendi 
ad  intra. 

Praeinductis  demum  concordat  quod  scri- 
bit  Petrus  :  Per  modum  (inquiens)  Iibe- 
ralitatis  potest  aliquid  procedere  dupli- 
citer.  Primo,  ut  ratio  liberalitatis  :  sicque 
procedit  donum  increatum,  videlicet  amor 

C  qui  est  Spiritus  Sanctus.  Secundo,  ut  ef- 
fectus  liberalitatis  :  et  sic  procedunt  dona 
creata.  Unde  in  his  quee  de  propria  sub- 
stantia  producuntur  secundum  modum  na- 
turae,  ratio  ideae  non  obtinet  locum.  Nam 
et  a  creato  artifice  aliter  procedit  arca, 
utpote  secundum  rationem  exemplaris  ; 
aliter  filius,  quia  secundum  modum  na- 
turee.  —  Quum  ergo  arguitur,  Omne  quod 
procedit  ab  aliquo  secundum  rationem  sa- 
pientiee,  atque  secundum  rationem  artis, 
sive  ut  verbum  cordis,  procedit  secundum 

D  rationem  ideae  :  dicendum,  quod  procede- 
re  secundum  rationem  sapientiae,  artis  aut 
verbi,  est  duobus  modis.  Primo,  ut  ipsa 
sapientia,  et  ars  ac  verbum  :  sicque  nasci- 
tur  Filius,  qui  procedit  ut  ipsa  idea.  Se- 
cundo,  ut  effectus  sapientiae,  artis  ac  ver- 
bi  interni  :  et  ita  procedunt  creata.  Haec 
Petrus. 


330  LIBER    1    SENTENTIARUM.    —    DIST.    VII 


DISTINCTIO  VII 


A.  Hic  quceritur,  an  Pater  potuerit  vel  voluerit  gignere  Filium. 

HIC  solet  quseri  a  quibusdam,  utrum  Pater  potuerit  vel  voluerit  generare 
Filium.  Si  enim  (inquiunt)  potuit  vel  voluit  generare  Filium,  ergo  potuit 
aliquid  et  voluit  quod  nec  voluit  nec  potuit  Filius  :  nam  Filius  nec  potuit 
nec  voluit  generare  Filium.  Cui  versutife  facile  respondemus,  dicentes  :  Posse  vel 
velle  generare  Filium,  non  est  aliquid  posse  vel  velle  subjectum  potentiae  vel 
voluntati.  Est  tamen  aliqua  potentia  vel  voluntas,  scilicet  posse  vel  velle  gignere 
Filium.  Et  ideo  distinguenda  est  intelligentia  propositi  verbi,  posse  vel  velle  gigne- 
re  Filium,  et  posse  vel  velle  aliquid.  Neque  enim  generatio  Filii  aliquid  eorum  est 
quse  subjecta  sunt  divinse  potentiae  et  voluntati ;  nec  est  aliquid  inter  omnia  vel  de 
omnibus,  sed  super  omnia  et  ante  omnia.  Non  enim  ante  voluit  vel  potuit  quam 
genuit,  sicut  nec  ante  fuit  quam  genuit  :  quia  ab  sterno  fuit,  et  ab  seterno  genuit. 
Ex  simili  quoque  hoc  videre  possumus.  Pater  enim  potest  esse  Pater,  et  vult  esse 
Pater ;  Filius  autem  nec  potest  nec  vult  esse  Pater  :  ergo  Pater  potest  vel  vult  esse 
aliquid  quod  non  potest  vel  vult  esse  Filius.  Non  sequitur,  quia  esse  Patrem,  non 
est  esse  aliquid,  sed  est  esse  ad  aliquid,  ut  in  sequenti  ostendetur. 

B.  Ponit  qucedam  verba  Augustini,  unde  potest  moveri  auditor. 

Sed  vehementer  nos  movet  quod  Augustinus  ait  in  primo  libro  contra  Maxi- 

minum,  qui  asserebat  Patrem  potentiorem  esse  Filio,  eo  quod  Filium  genuit  Deum 

creatorem,  Filius  autem  non;  dicebatque  Patrem  potuisse  gignere,  non  Filium,  et 

ideo  potentiorem  esse  Filio.  Ad  quod  respondens  Augustinus  dicere  videtur  quod 

Filius  etiam  potuit  gignere,  volens  ostendere  Patrem  esse  non  potentiorem  Filio, 

Aug.  con-his  verbis  :  Absit  ut  ideo  potentior  sit  Pater  Filio,  sicut  putas,  quia  creatorem 

num.iib™1;  genuit  Pater,  Filius  autem  non  genuit  creatorem  :  neque  enim  non  potuit,  sed  non 

oportuit.  Vide  et  diligenter  attende  hsec  verba  :  Non  enim  non  potuit,  sed  non 

oportuit.  Videtur  enim  dicere  quod  Filius  potuit  gignere,  sed  non  oportuit  :  et  ita 

ibidem.    potuit  quod  non  oportuit.  Quare  autem  non  oportuit,  subdit  dicens  :  Immoderata 

enim  esset  divina  generatio,  si  genitus  Filius  nepotem  gigneret  Patri  :  quia  ipse 

nepos  nisi   avo   suo  pronepotem  gigneret,  secundum  vestram  mirabilem   sapien- 

tiam  impotens  diceretur.  Similiter  etiam  ille  si  nepotem  non  gigneret  avo  suo, 

et  pronepotem  proavo  suo,  non  a  vobis  appellaretur  omnipotens ;  nec  impleretur 

generationis   series,    si   semper   alter   ex    altero    nasceretur  ;   nec    eam   perficeret 


LIBER   I   SENTENTIARUM.    —  DIST.    VII  331 

ullus,   si   non   sufficeret  unus  omnipotens.   Itaque   omnipotentem   genuit  Filium 
Patris  natura,  non  fecit. 

C.  Opponitur  prcedictis  verbis  Augustini. 

Hoc  autem  videtur  quibusdam  non  posse  stare,  scilicet,  quod  Filius  potuerit 
gignere.  Si  enim  potuit  Filius  gignere,  potuit  esse  pater;  et  si  potuit  esse  pater, 
potuit  ergo  esse  pater  vel  sui,  vel  Patris,  vel  Spiritus  Sancti,  vel  alicujus  alius.  Sed 
alius  non,  quia  nullus  alius  semper  fuit;  nec  Patris,  quia  Pater  est  ingenitus  et 
innascibilis ;  nec  sui,  quia  nulla  res  se  ipsam  gignere  potest;  nec  Spiritus  Sancti, 
quia  nasci  non  potuit  :  si  enim  nasci  potuit,  potuit  esse  Filius,  et  ita  mutabilis 
esse  potuit. 

D.  Hic  quceritur,  quomoclo  intelligenda  sint  prcedicta. 

Ouomodo  ergo  accipiatur  quod  supra  dictum  est,  Non  enim  non  potuit  gignere, 
sed  non  oportuit,  quasi  potuit,  sed  non  oportuit  ?  Non  est  nobis  perspicuum  aperire 
quomodo  sit  hoc  verum,  et  ideo  sub  silentio  potius  esset  praetereundum,  nisi  me 
super  hoc  aliquid  loqui  cogeret  instantia  quserentium. 

E.  Hic  aperitur  ex  quo  sensu  accipienda  sint. 

Potest  ergo  sic  intelligi  :  Non  enim  non  potuit,  sed  non  oportuit,  id  est,  non  ex 
impotentia  sui  fuit  quod  Filius  non  genuit,  sed  ei  nonconveniebat  :  sicut  Deus 
Filius  non  est  Deus  Pater,  nec  tamen  hoc  ex  impotentia  sui  est.  Nam  et  Pater  simi- 
liter  non  est  Filius,  nec  hoc  est  ex  impotentia  Patris.  Sed  quserit  Maximinus 
Arianorum  episcopus  :  Unde  ergo  est  quod  Pater  non  potest  esse  Filius,  vel  Filius 
Pater?  Non  utique  ex  impotentia  :  sed  Pater  proprietate  generationis  Pater  est, 
qua  oportet  eum  non  esse  Filium ;  et  Filius  proprietate  nativitatis  Filius  est,  qua 
oportet  eum  non  esse  Patrem.  De  quibus  proprietatibus  postea  plenius  tractabitur. 

F.  Utrum  Pater  natura  sit  potens  gignere  Filium,  et  an  hoc  sit 
aliqua  potentia  quce  sit  in  Filio. 

Item  quseritur  a  quibusdam,  si  Pater  potens  sit  natura  gignere  Filium,  et  an 
haec  sit  aliqua  potentia  quae  sit  in  Filio.  Ad  quod  dicimus,  quia  Pater  non  est 
potens  nisi  natura  :  ejus  enim  potentia  natura  est  vel  essentia.  At  inquiunt  illi  :  Si 
potens  est  gignere,  habet  ergo  potentiam  gignendi ;  Filius  autem  non  habet  poten- 
tiam  gignendi,  si  non  potest  gignere  :  habet  ergo  aliquam  potentiam  Pater  quam 
non  habet  Filius.  Non  sequitur.  Eamdem  enim  potentiam  habet  penitus  Filius 
quam  et  Pater,  qua  Pater  potuit  gignere,  et  Filius  gigni  potuit.  Eadem  enim  po- 


332  IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    VII   SUMMA  ;    QUiEST.    I 

tentia  est  in  Filio  qua  potuit  gigni,  quas  est  in  Patre,  qua  potuit  gignere.  Sed  contra 
hoc  opponitur  :  Aliud  est  posse  gignere,  aliud  est  posse  gigni  :  quia  aliud  est 
gignere,  et  aliud  gigni.  Hic  distinguendum  est.  Si  enim  quum  dicitur,  Aliud  est 
posse  gignere,  aliud  posse  gigni,  aliam  significes  potentiam  qua  Pater  potens  est 
gignere,  et  aliam  qua  Filius  potens  est  gigni ;  falsus  est  intellectus.  Si  autem  dicas 
Patrem  posse  habere  aliam  proprietatem  sive  notionem  qua  genitor  est,  et  Filium 
aliam  qua  genitus  est,  verus  est  intellectus.  Aliam  enim  habet  Pater  proprietatem 
qua  Pater  est,  aliam  Filius  qua  Filius  est. 

G.  Quomodo  intelligendum  sit  :  Filius  habet  vel  non 
habet  potentiam  generandi. 

Ita  etiam  quum  dicitur,  Filius  non  habet  potentiam  generandi  quam  Pater 
habet,  dupliciter  intelligi  potest.  Si  enim  dicatur,  Filius  non  habet  potentiam  gene- 
randi  quam  et  Pater,  scilicet,  qua  potens  sit  ad  generandum,  id  est,  ut  genuerit  vel 
ut  generet  sicut  Pater;  verum  est.  Si  vero  intelligatur  sic,  Non  habet  potentiam 
qua  possit  gigni  vel  genitus  esse,  qua  eadem  Pater  potens  est  ut  genuerit  vel  ut 
generet;  falsum  est.  Sicut  dicitur,  Pater  habet  potentiam  qua  potest  esse  Pater, 
Filius  vero  non  habet  potentiam  qua  possit  esse  Pater ;  et  econverso,  Filius  habet 
potentiam  qua  potest  esse  Filius,  Pater  vero  non  habet  potentiam  qua  possit  esse 
Filius.  Habet  ergo  aliquam  potentiam  Pater  quam  non  habet  Filius,  et  econverso. 
Absit  :  quia  eadem  est  potentia  Patris  qua  potest  esse  Pater,  et  Filii  qua  potest  esse 
Filius.  Ita  etiam  eadem  est  voluntas  qua  Pater  vult  esse  Pater,  non  Filius,  et  Filius 
vult  esse  Filius,  non  Pater;  et  eadem  est  voluntas  Filii  qua  vult  esse  genitus  et 
Patrem  genuisse,  et  Patris  qua  vult  esse  genitor  et  Filium  genitum  esse. 


SUMMA 


A  delerminando.  Nec  opus  est  huic  divisioni 
immorari,  quum  pateat  ex  tenore  ac  serie 
DISTINCTIONIS  SEPTIM/E  litterse.   In   qua  sunt   difficilia  quaedam, 

quae  in  qusestionibus  exponentur. 


POSTQUAM  praecedenti  distinctione  Ma- 

gister  ostendit  principium  divinae  ge-  QUiESTIO    PRIMA 
nerationis  esse  naturam,  non  volunlatem, 
hic  inquirit  de  communitate  hujus  prin- 

cipii,  scilicet,  utrum   potentia  generandi  T)Rimo  ergo  hic  queeritur,  Utrum  Pa- 

communis  sit  Patri  ac  Filio,  et  an  Filio  L    ter  potuit  et  voluit  Filium  ge- 

insit.  Et  potest  littera   hsec  multipliciter  nerare.  Hoc  est  :  an  potentia  ac  voluntas 

dividi,  secundum  quod  circa   hanc  qua>  B  generandi  Filium,  seu  Filii  generativa,  sit 

stionem  multa  facit  Magister,  arguondo  pro  in  Patre;  an  etiam  in  Filio  sit  generativa 

parte  utraque,  et  incidentalia  quaedam  ob-  potentia ;  et  utrum  ista  potentia  sit  ali- 

scura  intermiscendo,  eadem   quoque  ex-  quid,  vel  solum  ad  aliquid. 

ponendo,  et  tandem  principale  qusesitum  Quod  autem  Pater  non  voluit  generare, 


AN   PATER   POTUIT   ET   VOLUIT   FILIUM   GENERARE 


333 


videtur  ex  eo  quod  determinatum  est  prse-  A 
cedenti  distinctione,  quod  Filius  non  pro- 
cedit  nec  genitus  est  voluntate  aut  neces- 
sitate  proprie  et  indistincte,  id  est  sine 
distinctione  loquendo,  sed  natura  et  in- 
tellectu.  —  Secundo,  quia  si  Pater  voluit 
generare,  voluntas  se  habuit  antecedenter 
ad  generationem  :  cujus  oppositum  est 
delerminative  expressum.  —  Tertio,  ar- 
guitur  argumento  Magistri  in  textu  :  Si 
Pater  potuit  et  voluit  generare  Filium,  er- 
go  potuit  et  voluit  aliquid  quod  Filius  nec 
potuit  nec  voluit.  Nempe  si  Filius  potest  B 
aut  potuit  generare,  possent  esse  plures 
filii  in  divinis,  et  plures  personse  quam 
tres  :  cujus  contrarium  supra  ostensum 
est.Sicque  videtur  potentia  generativa  non 
esse  in  Filio  :  ergo  non  est  Patri  aequalis 
in  potestate,  praesertim  quum  Filium  Deum 
generare,  sit  majoris  potentia?  quam  mun- 
dum  creare.  Sed  quum  Filius  sit  Patri 
aequalis  in  potentia,  videtur  potentia  ge- 
nerativa  esse  in  Filio.  Imo  quum  Patris  et 
Filii  sit  una  eademque  poteritia,  sicut  et 
una  essentia,  sequitur  quod  potentia  gene-  C 
rativa  Filio  insit.  Nec  aliter  videtur  posse 
verificari  quod  (ut  in  littera  tangitur)  Au- 
gustinus  fatetur  :  Absit  ut  ideo  potentior 
sit  Pater  Filio,  quoniam  Pater  genuit  cre- 
atorern,  non  Filius  :  neque  enini  non  po- 
tuit,  sed  non  oportuit.  Et  cur  non  opor- 
tuit,  subdit :  Immoderata  enim  esset  divina 
generatio.  Praeterea  dictum  est,  quod  divina 
essentia  seu  natura  sit  generationis  prin- 
cipium  :  sed  divina  essentia  est  in  Filio. 

Ad  primam  partem  qusestionis  istius,  D 
videlicet,  an  potentia  ad  generandum  insit 
Patri,  Thomas  respondet  :  In  creaturis  ali- 
quid  producitur  per  potentiam  naturalem, 
et  hoc  producitur  in  similitudinem  na- 
turae  ipsius  producentis  :  sicut  homo  ge- 
nerat  hominem.  Producitur  etiam  aliquid 
per  potentiam  rationalem,  et  hoc  produ- 
citur  in  similitudinem  producentis  quan- 
tum  ad  speciem  seu  similitudinem  appre- 
hensam  Ln  mente,  quum  omne  agens  agat 
sibi  simile  aliquo  modo  :  quemadmodum 


domus  producitur  ab  artifice,  et  recipit 
similitudinem  speciei  quam  artifox  habet 
in  mente.  Secundum  primum  horum  mo- 
dorum  Filius  Dei  procedit  a  Patre,  a  quo 
eamdem  numero  naturam  accipit  genera- 
tione  aeterna.  Idcirco  in  Patre  est  potentia 
naturalis  ad  generandum,  similis  potentiae 
naturali  naturaliter  producenti.  Creaturse 
vero  procedunt  secundo  modo  a  Deo,  in 
similitudinem  idese.  Hinc  potentia  operan- 
di  in  creaturis,  est  sicut  potentia  rationa- 
lis  in  Deo,  et  secundum  istam  potentiam 
attenditur  omnipotentia  Dei.  Persona  nam- 
que  divina,  quee  procedit  per  potentiam 
quasi  naturalem,  non  est  aliquid  connu- 
meratum  omnibus.  Ideo  potentia  generan- 
di  non  continetur  sub  omnipotentia  sicut 
creandi  potentia,  prout  plenius  exprimitur 
infra  distinctione  vicesima. 

Si  autem  his  objiciatur,  quod  quidquid 
exit  ab  aliqua  potentia,  prius  est  in  poten- 
tia  quam  in  actu ;  sed  generatio  Filii  non 
est  talis,  quum  sit  aeternalis  :  ergo  non 
exit  a  potentia  aliqua.  Insuper,  quod  per 
se  est  naturae,  non  exit  ab  ea  median- 
te  quacumque  potentia,  sicut  anima  nullo 
mediante  dat  corpori  esse  :  imo  omnis 
natura  exit  in  propriam  operationem  sine 
aliquo  mediante.  Sed  generatio  est  per  se 
opus  naturse  :  non  ergo  est  opus  potentiee, 
nec  a  natura  progreditur  potentia  medi- 
ante.  —  Et  respondendum  ad  primum, 
quod  illud  est  aliquo  modo  verum,  quan- 
do  actus  realiter  differt  a  potentia  de  qua 
exit  :  tunc  enim  oportet  quod  prius  sit  in 
potentia  quam  in  actu,  vel  tempore  vel 
natura.  In  Deo  autem  sunt  realiter  idem, 
essentia,  potentia,  operatio.  Vel  dicendum, 
quod  in  divinis  personis  est  tantum  ordo 
naturse,  quo  secundum  Augustinum,  ali- 
quis  est  ex  alio,  et  non  posterior  illo.  Ad 
secundum  dicendum,  quod  essentia  seu 
natura  comparatur  ad  duo,  videlicet  ad 
habentem,  et  ad  id  cujus  natura  est  prin- 
cipium.  Itaque  inter  essentiam  et  haben- 
tem  ipsam  essentiam,  non  cadit  potentia 
media  quantum  ad  primum  actum  essen- 
tiae,  qui  est  esse  :  essentia  enim  dat  es- 


334 


IN    LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    VII  ;    QUjEST.    I 


se  habenti.  Egreditur  quoque  ab  essentia 
alius  actus,  qui  est  actus  habentis  essen- 
tiam  tanquam  agentis,  et  est  essentiae  sic- 
ut  principii  agendi  :  et  iste  vocatur  actus 
secundus  et  operatio.  Et  inter  essentiam  et 
talem  actum,  est  virtus  seu  potentia  media, 
differens  ab  utroque  realiter  in  creaturis, 
in  Deo  autem  ratione  dumtaxat  :  talisque 
actus  est  generare.  Idcirco  secundum  mo- 
dum  intelligendi,  natura  non  est  princi- 
pium  ejus  nisi  mediante  potentia.  Et  haec 
divina  potentia  non  est  passiva,  nec  pro- 
prie  activa  naturalis,  sed  superactiva  : 
cujus  actio  non  est  per  modum  motus, 
sed  operationis,  quae  ut  dicitur  decimo 
Ethicorum,  differt  a  motu  sicut  perfectum 
ab  imperfecto,  unde  nec  requirit  mate- 
riam  in  quam  agat.  —  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

Porro  in  prima  parle  Summae,  quaestio- 
ne  quadragesima  prima,  testatur  :  Sicut 
ponuntur  actus  notionales  in  divinis,  ita 
necesse  est  ponere  ibi  potentiam  respectu 
hujusmodi  actuum,  quum  potentia  aliud 
non  designet  nisi  principium  actus.  Idcir- 
co,  quum  Patrem  intelligamus  ut  princi- 
pium  generationis,  et  Patrem  ac  Filium  ut 
principium  spirationis,  oportet  Patri  at- 
tribuere  potentiam  generandi,  Patri  quo- 
que  ac  Filio  potentiam  spirandi  :  poten- 
tia  enim  gignendi,  est  id  quo  generans 
generat.  Verumtamen,  quia  per  actus  no- 
tionales  non  procedit  aliqua  persona  a 
Deo  ut  facta,  hinc  potentia  ad  actus  no- 
tionales  dicitur  in  divinis  personis,  non 
per  respectum  ad  personam  aliquam  fa- 
ctam,  sed  quoad  producentem  personam. 
Unde  potentia  adscribitur  Deo  non  solum 
per  comparationem  ad  effectus.  Potentia 
quippe  designat  principium;  principium 
vero  distinctionem  importat  ab  eo  cujus 
consistit  principium.  Duplex  autem  con- 
sideratur  distinctio  in  his  quee  de  Deo  di- 
cuntur  :  una  secundum  rem ;  alia  secun- 
dum  rationem  tantum.  Secundum  rem 
distinguitur  Deus  ab  his  quorum  est  prin- 
cipium  per  creationem,  sicut  et  una  per- 
sona  distinguitur  ab  alia  cujus  est  prin- 


A  cipium  secundum  actum  notionalem  per 
realem  relationem.  Sed  actio  ab  agente 
non  distinguitur  in  divinis,  nisi  tantum 
secundum  rationem.  Idcirco  respectu  ac- 
tionum  secundum  quas  aliquae  res  pro- 
cedunt  a  Deo  distinctae  essentialiter  vel 
personaliter,  attribuitur  Deo  potentia  se- 
cundum  propriam  rationem  principii.  Hinc 
sicut  in  Deo  ponitur  potentia  creandi,  ita 
et  generandi  atque  spirandi.  Intelligere 
vero  et  velle,  non  sunt  actus  designantes 
processionem  rei  distinctse  a  Deo  realiter. 

B  Hinc  respectu  actuum  horum  non  est  in 
Deo  ratio  potentiae,  nisi  secundum  modum 
intelligendi  et  significandi  dumtaxat,  pro- 
ut  in  Deo  diversimode  designantur  intel- 
lectus  et  intelligere,  quum  tamen  ipsum 
intelligere  Dei  sit  ejus  essentia  non  ha- 
bens  principium.  Heec  idem  in  Summa.  — 
Concordat  Petrus.  ltem  Richardus. 

^Egidius  quoque,  qui  more  suo  prolixus, 
inter  cetera  scribit  :  Interdum  coincidunt, 
essentia,  potentia  et  virtus.  Calor  namque 
in  quantum  dat  igni  calidum  esse,  est  qua> 

C  dam  forma  atque  essentia.  In  quantum 
vero  ignis  per  calorem  calefacit,  vocatur 
activa  potentia;  sed  in  quantum  conside- 
ratur  ibi  actus  ultimatus,  dicitur  virtus  : 
quia  ut  dicitur  primo  Cceli  et  mundi,  vir- 
tus  est  ultimum  de  potentia.  Et  quamvis 
ista  sint  idem,  unum  tamen  secundum  ra- 
tionem  aliud  praesupponit  :  quoniam  vir- 
tus  praesupponit  potentiam,  quum  non  sit 
actus  ultimus  sine  actu  simpliciter.  Poten- 
tia  quoque  praesupponit  essentiam,  quum 
nil  agat  seu  faciat  actu  tale,  nisi  sit  aclu 

D  tale  :  et  dico  actu  tale,  quod  est  tale  for- 
maliter,  aut  virtute.  Sicque  potentia  prae- 
supponit  essentiam,  sicut  agere  esse.  Hinc 
dicere  quod  aliquid  agat  sine  agendi  po- 
tentia,  est  dicere  ipsum  agere  absque  eo 
quod  sit,  aut  dicere  quod  agat  non  ut  est 
in  actu.  Hsec  .Egidius. 

Circa  haec  scribit  Albortus  :  Pater  et  po- 
tuit  et  voluit  gignere  Filium  :  quia  quum 
dicitur,  Voluit  generare,  designatur  volun- 
tas  circa  actum  generationis.  Ideo  verum 
est :  quoniam  cum  actu  generationis  habet 


AN   PATER   P0TUIT   ET   VOLUIT   FILIUM   GENERARE 


335 


Pater  voluntatem  concurrentem  et  conco- 
milantem,  non  tamen  praecedentem  aut 
elicientem.  Ideo  Filius  non  est  fiiius  vo- 
luntatis.  Nec  idem  est  dicere,  Voluit  gene- 
rare  ;  et,  Voluntatis  filium  esse.  Praeter- 
ea,  si  velimus  maximam  vim  facere  in 
agere  et  pati,  non  est  in  Deo  potentia  acti- 
va,  neque  passiva,  sed  superactiva :  quia  ut 
ait  Philosophus  quinto  Primae  philosophiee, 
activa  potentia  est  principium  transmu- 
tandi  in  aliud  in  quantum  aliud ;  passiva 
vero  potentia  est  principium  transmuta- 
tionis  ex  alio  in  quantum  aliud.  Quae  divi- 
sio  in  potentiis  naturalibus  creatis  ac  phy- 
sicis  tenet.  Haec  Albertus.  —  Goncordat 
Udalricus  libro  tertio  suae  Summae.  Gujus 
verba  infra  tangentur. 

Scotus  etiam  ait  hic  :  Distinguendo  de 
potentia,  uno  modo  dicitur  potentia  logi- 
ca,  quae  dicit  modum  compositionis  factae 
ab  intellectu,  sicque  notat  non  repugnan- 
tiam  extremorum.  Et  sic  ait  Philosophus 
quinto  Metaphysicae,  capitulo  de  poten- 
tia  :  Ulud  est  possibile,  cujus  contrarium 
non  est  ex  necessitate.  Potentia  ergo  sic 
sumpta,  dicendum  quod  in  Patre  est  ge- 
nerandi  potentia,  quoniam  Patri  non  re- 
pugnat  praedicatum  hoc,  generare  ;  non 
autem  est  in  Filio,  neque  in  Spiritu  San- 
cto,  quoniam  eis  praedicatum  hoc  repu- 
gnat.  Et  si  quaeratur  quid  sit  potentia  ge- 
nerandi  in  divinis  hoc  modo,  nou  oportet 
dare  aliquod  principium  quo  aliquis  po- 
tens  sit  generare  :  sufficit  enim  sola  non 
repugnantia  terminorum,  quemadmodum 
si  ante  mundi  creationem,  non  solum  mun- 
dus  non  fuisset,  sed  nec  Deus,  per  impos- 
sibile,  et  tunc  fuisset  aliquis  dicens,  Mun- 
dus  erit  :  illa  fuisset  possibilis,  quoniam 
termini  non  repugnassent;  nec  tamen  pro- 
pter  aliquod  principium  in  re  possibili, 
vel  activum  sibi  correspondens.  Istam  ta- 
men  non  repugnantiam  concomitaretur 
activa  potentia.  Haec  Scotus. 

Verumtamen  non  est  putandum,  quod 
hac  sola  potentia  Pater  potuit  generare, 
sed  et  reali  potentia,  sicut  ostensum  est. 
Unde  Durandus  hic  loquitur  :  Potentia  ge- 


A  nerandi  realiter  est  in  Deo.  Tamen  sicut 
generatio  non  dicitur  univoce  de  genera- 
tione  divina  et  de  illa  quae  est  in  crea- 
turis,  sic  nec  potentia  generandi  in  Deo 
et  creaturis  univoce  est  sumenda.  Haec 
Durandus. 

Nunc  respondendum  ad  secundam  quae- 
stionis  partem,  an  videlicet  potentia  ge- 
nerandi  insit  Filio. 

Ad  quod  Alexander,  Thomas,  Udalricus, 
et   alii    multi,   concorditer  dicunt,    quod 

B  potentia  generandi  tripliciter  dicitur,  se- 
cundum  quod  ly  generandi,  potest  esse 
gerundivum  verbi  impersonalis,verbi  quo- 
que  personalis  activi,  et  etiam  verbi  pas- 
sivi.  Si  sit  gerundivum  verbi  impersona- 
Iis,  sic  potentia  generandi  est  potentia  qua 
ab  aliquo  generatur.  Et  ita  in  Filio  est 
potentia  generandi,  id  est  potentia  qua 
impersonaliter  fit  generatio  :  quia  eadem 
est  potentia  in  utroque,  quamvis  non  eo- 
dem  modo,  neque  ad  actum  eumdem.  Por- 
ro,    si    sit   gerundivum    verbi    personalis 

C  activi,  tunc  potentia  generandi  dicitur  po- 
tentia  ut  generet  :  sicque  est  in  Patre 
dumtaxat.  Si  vero  sit  gerundivum  verbi 
personalis  passivi,  sic  potentia  generandi 
nominatur  potentia  ut  personaliter  gene- 
retur,  quae  est  in  Filio  tantum  :  quoniam 
eadem  potentia  quae  est  in  Patre  ut  gene- 
ret  Pater,  seu  per  quam  Pater  gignat,  est 
in  Filio  ut  Filius  generetur,  seu  potentia 
illa  sibi  per  generationem  communicetur. 
Haee  autem  distinctio  fundatur  super  id 
quod  dictum  est,  quod  potentia  generandi 

D  est  divina  essentia  :  a  qua  essentia  prout 
paternitas  est,  in  Patre  exit  generatio  ac- 
tiva ;  et  prout  filiatio  est,  in  Filio  genera- 
tio  exit  passiva.  Haec  illi. 

Hinc  Petrus  :  Haec  (inquit)  distinctio  or- 
tum  habet  ex  eo  quod  dictum  est,  quod  in 
Patre  divina  natura  est  idem  cum  pater- 
nitate,  in  Filio  cum  filiatione,  in  Spiritu 
Sancto  cum  processione  ;  sed  differt  ra- 
tione  :  quemadmodum  eadem  aqua,  in 
fonte  conjuncta  est  proprietati  fontalis  ori- 
ginis,  in  rivulo  proprietati  originis  a  solo 


336 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    VII  ;    QU.EST.    I 


fonte,  in  lacu  proprietati  processionis  ab 
utroque.  Heec  Petrus. 

Bonaventura  quoque  hic  ait  :  Quorum- 
dam  fuit  opinio,  quod  potentia  generandi 
active  sit  in  Filio;  tamen  non  generat,  non 
quia  non  potest,  sed  quia  non  convenit. 
Et  ponunt  exemplum  in  creaturarum  pro- 
ductione.  Nam  Deus  potest  infinitas  pro- 
ducere  creaturas,  quas  non  producit,  non 
ex  impotentia,  sed  quia  non  convenit  ei. 
—  Sed  contra  :  Ponatur  quod  potentia  illa 
gignendi  quse  ponitur  in  Filio,  procedat 
in  actum,  constat  quod  Filius  generabit 
Deum  aeternum,  ergo  aliquid  poterit  inci- 
pere  habere  esse  et  esse  seternum  :  quod 
impossibile  est,  nec  intelligi  potest. 

Idcirco  dicendum,  quod  Pater  non  com- 
municat  Filio  posse  generare  propter  duo. 
Unum  est,  quia  non  potest;  aliud,  quia 
non  debet.  Ratio  autem  quare  non  potest, 
hsec  est  :  quia  fecunditas  est  in  Patre  ad 
generandum,  quia  principium  ;  et  ideo 
principium,  quoniam  primum.  Impossibi- 
le  autem  quod  primum  communicet  alii 
suam  primitatem  :  hoc  namque  est  oppo- 
sitio  in  adjecto,  quod  persona  producta  sit 
prima.  Et  hanc  credo  propriam  esse  ratio- 
nem  istius,  ut  infra,  distinctione  vicesima 
septima,  magis  patebit.  Similiter  Pater 
non  debet  Filio  generativam  communi- 
care  potentiam  :  quoniam  in  divinarum 
emanatione  personarum  attendi  debet  ori- 
ginalis  distinctio,  atque  plenissima  com- 
municatio.  Originalis,  inquam,  distinctio  : 
quia  necesse  est  ea  quee  communicant  in 
natura,  distingui  per  materiam,  vel  per 
originem.  Sed  divinas  personas  per  mate- 
riam  distingui,  est  impossibile  :  siquidem 
ubi  talis  est  distinctio,  ibi  compositio,  va- 
riatio  et  multiplicatio  formee.  Hinc  oportet 
personas  per  originem  habitudinemve  dis- 
tingui,  hoc  est  per  generare  et  generari. 
Ergo  si  Filius  potest  generare,  potest  non 
distingui.  Si  dicas  quod  adhuc  distingua- 
tur,  quoniam  unus  est  tantum  pater,  alius 
tantum  filius,  tertius  est  pater  et  filius; 
tunc  oppono  quod  secundus  filius  posset 
generare  eadem   ratione  qua   primus,  et 


A  tunc  essent  duo,  quorum  uterque  esset 
pater  et  filius.  Similiter  propter  plenissi- 
mam  eommunicationem  non  debet  Pater 
Filio  generativam  potentiam  communica- 
re  :  quoniam  multiplicatio  suppositorum 
secundum  similem  modum  egrediendi,  non 
est  nisi  propter  defectum  durationis,  aut 
propter  defectum  perfectae  actionis,  ut  fiat 
per  plures  quod  non  potest  per  unum  : 
sicut  factie  sunt  stellee  plures,  quia  non 
sufficeret  una  ad  hoc  quod  faciunt  om- 
nes ;  sicut  etiam  sunt  plures  angeli,  plu- 

B  resque  animEe  ad  implendam  civitatem  su- 
pernam  et  manifestandam  Dei  bonitatem, 
quam  nec  unus  angelus  nec  una  anima 
poterant  sufficienter  manifestare.  Quum 
ergo  in  Dei  Filio  sit  plenissima  communi- 
catio,  quoniam  totam  infinitatem  suam  dat 
Filio  Pater,  non  fuit  conveniens  quod  com- 
municaret  Filio  generandi  potentiam.  Ideo 
impossibile  fuit  :  quia  inconveniens  quod- 
libet  in  divinis,  est  impossibile.  —  Hsec 
Bonaventura. 
In  cujus  verbis  videntur  aliqua  conti- 

G  neri    obscura,   ut   quod    ait,   impossibile 
exstitisse  quod  Pater  Filio  suam  primita- 
tem  communicaret,  et  quod  sit  oppositio 
in  adjecto,  quod  persona  producta  sit  pri- 
ma  :  praesertim  quum  in  Apocalypsi  Filius 
protestetur,    Ego    sum   Alpha   et  Omega,  Apoc.  1,8. 
principium  et  finis ;  itemque,  Ego  sum,  md.  xxu, 
inquit,   primus   ot  novissimus.   Et   idem  13' 
Apocalypsis  ultimo  legitur.  In  Evangelio 
quoque  interrogatus,  Tu  quis  es?  legitur  Jomm.m, 
respondisse  :  Principium,  qui  et  loquor  5' 
vobis.  Quocirca  ait  Ambrosius  :  Audeo  di- 

D  cere,  Primus  est  Filius.  Tota  etenim  Trini- 
tas  adoranda,  est  unum  principium  unus- 
que  finis,  utpote  unus  Deus,  unus  creator, 
ideo  unus  primus,  et  unus  novissimus. 
Verumtamen  Pater  aliquo  modo  dicitur 
Filio  prior,  puta  origine  seu  ordine  quo- 
dam  naturee  :  non  dignitate,  nec  tempore, 
neque  duratione.  Et  per  hoc  satisfieri  po- 
test  verbis  Bonaventurae.  —  Praeterea,  in 
praetactis  verbis  devoti  Doctoris,  non  so- 
lum  ratio  assignatur  cur  potentia  genera- 
tiva  non   insit  nec   competat  Filio  ;  sed 


AN   PATER    POTUIT   ET  VOLUIT   FILIUM   GENERARE 


337 


etiam  cur  non  sit  nisi  unus  Filius  in  divi- 
nis,  et  cur  Patri  non  conveniat  posse  plu- 
res  Filios  gignere.  De  qua  re  dictum  est 
supra  in  tertia  distinctione,  ubi  et  alise 
rationes  inde  sunt  traditee. 

Hinc  in  Summa  sua,  libro  tertio,  scribit 
Udalricus :  Ad  habendam  rationem  numeri 
divinarum  personarum,  videlicet  qualiter 
sint  tres  personse,  nec  esse  valeant  plures 
nec  pauciores,  prselibandum  quod  Pater 
sic  generat  Filium,  quod  nec  potest  alium 
filium  generare,  nec  Filius  alium  potest 
gignere  filium.  Pater  quoque  et  Filius  sic 
spirant  Spiritum  Sanctum,  quod  spirare 
nequeunt  alium,  nec  Spiritus  Sanctus  ali- 
um  potest  personalem  amorem  seu  spiri- 
tum  sanctum  spirare.  Nec  tamen  aliquod 
horum  est  ex  impotentia,  sed  potius  oppo- 
situm  horum  poneret  imperfectionem  in 
Deo.  Si  enim  Pater  plures  filios  generaret, 
oporteret  illos  inter  se  esse  distinctos.  Non 
autem  distinguerentur  inter  se  relatione, 
quoniam  in  divinis  non  est  realis  distin- 
guens  relatio,  nisi  originis.  Illi  autem  filii 
non  orirentur  ex  se,  sed  ex  Patre.  Ideo 
oporteret  eos  distingui  per  diversas  pro- 
prietates  filiationis,  secundum  quod  illse 
proprietates  dicunt  aliquid  absolutum  ex- 
sistens  in  persona  :  ergo  distinguerentur 
in  essentia.  Si  autem  Filius  posset  alium 
filium  generare,  et  ille  alium,  nulla  relati- 
one  originis  distingueretur  a  Patre.  Idcirco 
vel  esset  persona  Patris,  et  sequeretur 
quod  Filius  posset  gignere  Patrem  suum  ; 
vel  per  aliquod  absolutum  differret  a  Pa- 
tre,  quod  constat  impossibile  esse.  Ex  eis- 
dem  patescit,  quod  Pater  et  Filius  spirare 
non  possunt  plures  amores,  nec  Spiritus 
Sanctus  alium  spiritum  sanctum.  Quod  fa- 
ciliter  patet,  prsetactas  rationes  ad  propo- 
situm  applicando.  Hsec  Udalricus. 

Hinc  Alexander  :  Si  Filius  generaret  fi- 
lium,  ille  filius  genitus  esset  nepos  Dei 
Patris,  nec  esset  summa  germanitas  inter 
filium  illum  et  Patrem.  Major  namque  est 
convenientia  atque  propinquitas  inter  pa- 
trem  et  filium,  quam  inter  patrem  et  ne- 
potem.  Sicque  non   esset  summa  conve- 

T.  19. 


A  nientia  in  divinis  :  quod  est  absurdum.  — ■ 
Etiam  advertendum  quod  duplex  est  actio: 
una,  qua  efficit  agens  ad  extra,  sicut 
illuminare  est  actio  solis  ;  alia  est  actio 
qua  agit  agens,  videlicet  actio  imma- 
nens,  sicut  lucere  est  actio  solis.  Prima 
actio  est  in  Deo  respectu  creaturse.  Secun- 
da  actio  est  essentise  vel  personae  respectu 
sui  aut  personee  alterius,  non  respectu 
creaturse.  Ista  quoque  actio  est  duplex  in 
Deo,  videlicet  :  absoluta,  ut  intelligere, 
velle  ;  et  relativa,  seu  magis   relatio,  ut 

B  generare,  spirare.  Et  hsec  actio  relativa  est 
concomitans  diffusionem  ad  intra,  quse 
est  per  duplicem  modum,  videlicet  gene- 
rationis  atque  spirationis.  Hsec  Alexander. 
His  demum  quse  dicta  sunt,  cur  in  divi- 
nis  esse  non  valeat  nisi  unus  Pater,  unus- 
que  Filius  et  unus  Spiritus  Sanctus,  con- 
cordant  Thomas,  Albertus,  JEgidius. 

Hinc  aliqui  dicunt  :  In  patre  carnali 
potentia  est  ad  generandum  filios  plures  : 
partim  ex  parte  generantis,  qui  non  potest 
generare   unum   perfectum   et  sufficien- 

C  tem;  partim  ex  parte  ejus  de  quo  fit  ge- 
neratio,  sicut  dum  non  fit  de  tota  gene- 
rantis  substantia  seu  natura  ;  partim  ex 
parte  geniti,  dum  essentialiter  a  gignente 
distinguitur,  et  non  tantum  per  oppositas 
relationes  originis.  Porro  in  Deo  secus  est : 
quoniam  Pater  semel  genuit  perfectum  et 
sibi  sequalem,  ac  de  tota  sua  substantia; 
nec  est  ibi  distinctio  nisi  secundum  oppo- 
sitas  relationes  originis.  Nempe  quum  ea 
quffl  in  natura  et  forma  conveniant,  distin- 
gui  oporteat  vel  per  materiam.vel  per  ori- 

D  ginem  seu  per  causam,  et  Pater  cum  Filio 
in  natura  et  forma  conveniat,  nec  in  divi- 
nis  sit  aliquid  materiale,  oportet  quod  di- 
stinguantur  penes  originem  :  non  enim 
possunt  distingui  per  aliquid  absolutum. 
Oportet  ergo  habitudinem  esse  oppositam 
originis  unius  ad  alium.  Si  autem  esset 
origo  plurium,  seu  generatio  plurium  fi- 
liorum,  jam  non  esset  inter  illos  distinctio 
secundum  originem,  quoniam  inter  illos 
nulla  esset  oppositio  relationis,  quse  sola 


distinguit  in  divinis.  Heec  illi. 


22 


338 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VII  ;    QUjEST.    I 


De  hac  re  ait  Antisiodorensis  in  Summa 
sua,  libro  primo  :  In  argumentis  quse  fiunt 
contra  hoc,  quod  quidquid  potest  Pater, 
potest  et  Filius;  est  duplex  fallacia,  sicut 
dum  ita  arguitur  :  Quidquid  potest  Pater, 
potest  Filius,  et  econtra;  sed  Pater  potest 
generare  Filium  :  ergo  Filius  potest  filium 
generare.  ltem  :  Quidquid  potest  Pater, 
potest  Filius  et  Spiritus  Sanctus,  et  econ- 
tra;  sed  Filius  ac  Spiritus  Sanctus  possunt 
mitti  :  ergo  et  Pater  potest  mitti.  Item  sic: 
Quidquid  potest  Pater,  potest  Filius,  et 
joann.xv,  econtra;  Filius  potest  audire  a  Patre  :  er- 
go  Pater  potest  a  Filio  audire.  Quod  fal- 
sum  est,  quia  audire  a  Patre,  est  esse  a 
Patre,  seu  scientiam  ab  ipso  habere,  se- 
cundum  Augustinum  super  Joannem.  In 
his  itaque  argumentis  est  duplex  fallacia. 
Prima  ex  commutatione  praedicamento- 
rum.  Nam  ly  quidquid,  notat  praedicamen- 
tum  substantiae,  deinde  assumitur  et  con- 
cluditur  praedicamentum  relationis.  Posse 
etenim  generare,  non  est  posse  quid,  sed 
ad  aliquid.  Similiter  posse  mitti,  posse  au- 
dire,  non  dicunt  simpliciter  posse  quid  : 
quoniam  verba  illa,  mitti,  audire,  non  tan- 
tum  praedicant  divinam  essentiam,  sed 
etiam  connotant  relationem,  videlicet  esse 
ab  alio.  Secundo,  est  in  illis  fallacia  acci- 
dentis  :  quia  res  verbi  in  assumptione  re- 
torquetur  ad  unam  personam,  in  conclu- 
sione  ad  aliam.  Per  primam  rationem  non 
valet  argumentatio  ista  :  Quidquid  potest 
esse  Pater,  potest  esse  Filius;  sed  Pater 
potest  esse  Pater  :  ergo  Filius  potest  esse 
Pater,  seu  Pater  potest  esse  Filius.  Haec 
Antisiodorensis. 

Circa  haec  quaerit  Richardus,  utrum  in 
Filio  sit  potentia  qua  potuit  generari.  Ad 
quod  respondet  :  Quamvis  in  re  quae  fit 
de  nihilo,  non  sit  potentia  aliqua  qua  po- 
tuit  fieri,  quia  rem  talem  fieri  fuit  possi- 
bile  sola  potentia  facientis;  tamen  in  re 
quae  fit  de  aliquo,  est  potentia  aliqua  qua 
fieri  potuit,  alia  a  potentia  facientis  :  ut 
dum  ex  aere  fit  ignis.  Quumque  Filius  Dei 
non  sit  de  nihilo,  sed  genitus  de  substanlia 
Patris,  divina  substantia  sub  ratione  qua 


A  communicabilis  est  per  generationem,  est 
potentia  qua  Filius  potuit  generari.  Quum 
ergo  divina  substantia  sit  in  Filio,  videtur 
quod  in  Filio  sit  potentia  qua  potuit  gene- 
rari.  Sicque  patet  quod  potentia  qua  Fi- 
lius  potuit  generari,  non  distinguitur  a 
potentia  qua  Pater  potuit  generare,  per 
aliquod  absolutum;  nec  in  tantum  distin- 
guitur  a  potentia  generantis,  quantum  ge- 
nitus  a  genitore  :  quia  potentia  generantis 
dicit  naturam  divinam  cum  primitate,quae 
includitur  seu  notatur  in  modo  habendi 

B  eam  non  ab  alio.  Potentia  autem  qua  Fi- 
lius  potuit  generari,  non  nominat  divinam 
essentiam  cum  filiatione  :  quoniam  prius 
fuit  secundum  rationem  intolligendi,quam 
generari  ipsius  Filii.Generari  quoque  Filii 
prius  est  secundum  rationem  intelligendi, 
quam  filiatio  ipsa  :  imo  ut  tactum  est, 
nominat  divinam  essentiam  sub  ratione 
qua  communicabilis  est  per  generationem. 
Verumtamen  ista  potentia  qua  Filius  po- 
tuit  generari,  non  est  potentia  proprie  ac 
vere  passiva,  sed  solum  quoad  modum  si- 

C  gnificandi.  Non  enim  est  recessus  ab  ac- 
tualitate  pura  ac  summa,  imo  ex  summa 
actualitate  divinae  essentiae  est,  quod  de 
ipsa  tota  potuit  Filius  generari.  Haec  Ri- 
chardus. 

Concordant  Alexander,Thomas,  Albertus, 
aliique,  dicentes  quod  eadem  potentia  est 
in  Patre  ad  generandum  active,  atque  in 
Filio  ad  generandum  quasi  passive,  sive 
ut  generetur,  juxta  sensuin  praehabitum. 
iEgidius  demum  hic  loquitur  :  Quaerere 
an  sit  eadem  potentia  in  Patre  per  quam 

D  generat,  et  in  Filio  per  quam  generatur, 
est  quaerere  an  possit  esse  eadem  potentia 
respectu  actus  active  et  passive  sumpti, 
large  sumendo  actionem  et  passionem  : 
quoniam  generare  et  generari  in  divinis 
proprie  non  dicunt  actionem  et  passio- 
nem,  sed  relationem  ;  significant  tamen 
per  modum  actionis  et  passionis.  Porro 
actus  est  quadruplex.  Quidam  enim  non 
respicit  nisi  alterum  extremum.  Unde  non 
dicit  quid  medium  inter  agens  et  actum, 
seu  inter  producens  et  productum  :  et  ta- 


AN   PATER   POTUIT    ET   VOLUIT  FILIUM    GENERARE 


339 


lis  actus  est  esse.  Aliquando  actus  dicit  A 
quid  medium  inter  duo  extrema.  Et  hoc 
potest  esse  tripliciter  :  quoniam  illa  extre- 
ma  possunt  sola  ratione  differre,  ut  patet 
in  actibus  conversivis  seu  reflexis  super 
se,  ut  dum  quis  intelligit  aut  diligit  se- 
metipsum  :  tunc  enim  amans  et  amatum 
sunt  idem  in  re.  Interdum  extrema  illa 
realiter  differunt.  Quod  potest  esse  dupli- 
citer,  utpote  :  re  absoluta,  sicut  sedificare 
est  medium  inter  sedificantem  et  aedifica- 
tum;  vel  re  relativa,  sicut  generare  secun- 
dum  modum  intelligendi,  est  aliquo  modo  B 
medium  in  divinis  inter  gignentem  et  ge- 
nitum.  Loquendo  ergo  de  primo  actu  qui 
est  esse,  qusestio  locum  non  habet  :  quo- 
niam  actus  ille  non  potest  significari  ac- 
tive  et  passive,  quum  non  requirat  duo 
extrema.  Loquendo  autem  de  actu  secun- 
do,  scilicet  conversivo  super  se,  planum 
est  quod  eadem  sit  potentia  respectu  ac- 
tus  utroque  modo  sumpti,  praesertim  in 
Deo,  qui  maxime  et  per  se  intelligit  se. 
Loquendo  vero  de  tertio  actu,  non  est  ea- 
dem  potentia,  sicut  non  est  eadem  poten-  C 
tia  per  quam  sedificator  aedificat,  et  eedifi- 
cium  sedificatur,  quum  una  sit  potentia 
artis,  alia  materiae.  Si  autem  loquamur  de 
actu  quarto,  ut  est  generare  in  divinis,  sic 
etiam  eadem  est  potentia,  quum  inter  illa 
extrema  non  sit  differentia  nisi  per  rek- 
tiva.  Haec  ^Egidius. 

Tamen,  quum  actus  artis  sit  factio  quae 
in  exteriorem  transit  materiam,  potest  di- 
ci  quod  etiam  aedificium  aedificatur  per 
artem  seu  artis  potentiam,  quae  active 
atque  formaliter  ad  aedificium  est  concur-  D 
rens  et  operans. 

lnsuper,circa  haec  quaerit  J]gidius,utrum 
in  aliquo  sit  potentia  generandi,  cui  non 
competat  generare.  Ad  quod  prolixe  re- 
spondendo,  inter  cetera  dicit  :  In  rebus 
creatis  quia  supposita  uniuntur  in  forma 
specifica  et  distinguuntur  per  esse,  hinc 
in  eis  ex  forma  est  generandi  potentia,  ge- 
nerare  vero  ex  esse,  quod  est  suppositi. 
Sic  divina  personae  quia  uniuntur  in  na- 
tura,  et  per  respectus  ab  invicem  distin- 


guuntur,  ipsa  natura  est  in  eis  potentia 
generandi,  sed  ex  respectu  profluit  gene- 
rare.  Hinc  sicut  in  creaturis  gignere  et  gi- 
gni  conveniunt  his  quae  per  se  habent  es- 
se,  sic  in  divinis  competunt  his  quae  per 
se  referuntur,  puta  personis.  Unde  sicut  in 
qualibet  divina  persona  est  divina  natura, 
sic  in  qualibet  est  generandi  potentia.Non 
tamen  quaelibet  persona  habens  naturam 
divinam,  gignet  :  quia  non  habet  respe- 
ctum  qui  requiritur  ad  hoc  quod  gignat, 
sed  hoc  soli  competit  Patri.  Haec  /Egidius. 
Sed  istud  est  contra  verba  Bonaventurae 
praehabita.  Est  etiam  contra  Thomam,  in 
hac  septima  distinctione  dicentem  :  Qui- 
dam  dixerunt,  quod  Filius  in  divinis  po- 
test  generare  alium  filium,  sed  ista  poten- 
tia  nunquam  reducetur  in  actum.  Sed  hoc 
nihil  est  :  quia  secundum  Philosophum,  in 
perpetuis  non  differt  esse  et  posse,  id 
est,  non  distant  ab  invicem.et  multo  minus 
in  divinis.  Ideo  quidquid  non  est  in  Deo, 
non  potest  esse  in  eo  :  alias  Deus  esset 
mutabilis.  Haec  Thomas.  —  Denique  sicut 
patet  ex  dictis,  nec  in  Filio  neque  in  Spi- 
ritu  Sancto  est  generandi  potentia,  sumpta 
quasi  active.  Nec  sequitur,  In  eis  est  di- 
vina  natura,  ergo  sic  dicta  generandi  po- 
tentia  :  quum  natura  dicatur  absolute, 
potentia  vero  generandi  partim  relative, 
sicut  patebit. 

Jam  respondendum  ad  tertiam  partem 
quaestionis,  videlicet,  an  potentia  generan- 
di  sit  quid,  vel  solum  ad  aliquid  :  hoc  est, 
an  dicat  quid  absolutum,  vel  relativum. 

Videtur  quod  dicatur  ad  aliquid  in  di- 
vinis.  Primo  namque  potentiae  distinguun- 
tur  vel  saltem  innotescunt  per  actus;  sed 
generare  in  divinis  est  ad  aliquid,  et  ge- 
neratio  est  relativa  proprietas  :  ergo  et 
potentia  generandi.  —  Secundo,  quia  quae 
absolute  dicuntur,  conveniunt  unicuique 
divinae  personae.  Potentia  autem  generandi 
active  ac  proprie  sumpta,  soli  convenit 
Patri.  —  Tertio,  quia  remota  per  intelle- 
ctum  distinctione  personarum  in  Deo,  re- 
manent   absoluta,  ut  bonitas,  sapientia; 


340 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    VII  ;    QUEST.    I 


non  autem  generativa  potentia  :  ergo  non  A 
dicitur  absolute.  —  Quarto,  omnis  actio 
procedit  a  propria  forma;  sed  generatio 
Filii  est  propria  operatio  Patris  :  ergo 
egreditur  a  propria  Patris  forma,  quae  est 
paternitas  ipsa.  Quum  ergo  potentia  gene- 
randi  sit  principium  operationis  istius,  vi- 
detur  quod  potentia  illa  sit  relatio.  — 
Quinto,  potentia  generandi  est  quaedam 
fecunditas  ad  gignendum,  et  illa  iecundi- 
tas  est  propria  Patri  :  ergo  est  relativum. 

In  contrarium  arguitur,  primo  :  In  Deo 
realiter  idem  sunt,  esse,  posse,  et  agere,  B 
seu  essentia,  potentia,  actio ;  itemque  pos- 
se,  scire,  et  velle,  ut  etiam  Plato  testatur. 
Sed  esse  et  scire  ac  velle  dicuntur  in  Deo 
absolute  :  ergo  et  posse.  —  Secundo,  quia 
generare  est  actus  naturae,  ut  dictum  est 
seepe.  Natura  autem  absolute  accipitur.  — 
Tertio,  quia  in  textu  habetur,  quod  Deus 
non  est  potens  nisi  sua  essentia  :  ergo  ab- 
solute  convenit  ei  potentia.  In  perpetuis 
etiam  et  aeternis  non  differunt  esse  et 
posse. 

C 

Ad  hanc  quaestionem  respondet  Bona- 
ventura  :  Girca  hoc  problema  tres  fuerunt 
positiones.  Una  dicentium  quod  potentia 
generandi  potest  vocari  potentia  nuda  seu 
indisposita,  et  potentia  disposita.  Si  dica- 
tur  potentia  nuda,  dicit  aliquid,  atque  in 
tribus  personis  est  :  quia  consequitur  na- 
turam  tribus  personis  communem ;  quum- 
que  natura  in  tribus  sit,  etiam  ista  poten- 
tia  est  in  illis.  Sed  prout  dicit  potentiam 
dispositam,  sic  in  solo  est  Patre,  in  quo 
dumtaxat  convenientiam  habet  ac  disposi-  D 
tionem  exeundi  in  actum  generationis  : 
sicque  dicit  ad  aliquid.  Sed  verba  hujus 
opinionis  non  videntur  sana  nec  vera, 
quoniam  cujus  potentia  est  nuda,  etiam 
nata  est  esse  disposita  :  idcirco  si  nuda  ge- 
nerandi  potentia  convenit  tribus  personis, 
ergo  et  potentia  generandi  disposita.  De- 
nique  ponere  in  divinis  potentiam  nudam 
similiter  se  habentem  ad  esse  et  non  esse 
respectu  generationis  aeternae,  quam  om- 
nino  necessarium  est  esse,  non  sane  nec 


proprie  dictum  est.  —  Secunda  fuit  posi- 
tio  dicentium  quod  quum  in  divinis  sit 
idem  esse  et  posse,  essentia  et  potentia, 
quod  sicut  essentia  et  potentia  dicunt 
quid,  ita  similiter  esse  et  posse  :  et  quem- 
admodum  quum  dico  essentiam  Patris  et 
essentiam  Filii  ac  Spiritus  Sancti,  seu  esse 
Patrem,  esse  Filium,  esse  Spiritum  San- 
ctum,  non  dico  essentiam  aliam,  nec  aliud 
esse,  sed  alterius  atque  alterius;  ita  dum 
dico  potentiam  Patris,  seu  Patrem  posse 
generare  et  Filium  generari,  non  dico 
aliud  et  aliud  posse,  sed  alterius  alterius- 
que  personae.  Et  hujus  positionis  fuit  Ma- 
gister,  ut  patet  clare  in  littera.  Hi  ergo 
dicebant,  quod  potentia  generandi  dicit 
quid  cum  respectu  ad  aliquid,  quia  est 
essentiale  tractum  ad  personam.  Quum 
enim  non  sit  omnimodae  abstractionis,  po- 
test  ad  personam  sic  trahi.  Et  ista  positio 
est  satis  probabilis,  et  videtur  posse  ra- 
tionabiliter  sustineri.  —  Fuerunt  et  tertii 
moderniores,  dicentes  quod  potentia  gene- 
randi  in  divinis  dicit  de  se  ad  aliquid, 
quia  potentia  dicit  habitudinem  originalis 
principii  ad  principiatum.  Et  quoniam  ha- 
bitudo  potest  esse  personae  ad  personam, 
et  tunc  vere  est  habitudo ;  potest  quoque 
habitudo  esse  essentiae  ad  creata,  et  sic 
est  habitudo  secundum  modum  dicendi  et 
intelligendi  :  hinc  principium  de  sua  ra- 
tione  non  tantum  est  essentiale  appro- 
priatum  per  additionem,  imo  etiam  dicit 
proprium  personae.  Pari  ratione  quum  po- 
tentia  dicat  originalem  habitudinem,  non 
tantum  essentialem,  dicitur  seu  trahitur 
ad  personam,  ut  sic  dicat  essentiam  per- 
sonaliter  :  imo  dicit  proprium,  et  ita  ad 
aliquid  de  se.  Haec  autem  positio  sine  prae- 
judicio  probabilior  esse  videtur.  Generativa 
namque  potentia  non  videtur  dicere  nisi 
fecunditatem  ad  actum  generationis,  quae 
est  propria  Patri;  similiter  et  potentia  iila. 
Nec  est  simile  de  posse  et  esse,  nisi  uno 
modo.  Hoc  enim  verbum,  est,  aliquando 
per  se  praedicatur,  aliquando  est  tertium 
adjacens.  Quando  per  se  praedicatur,  tunc 
dicit  actum   absolutum,  videlicet  actum 


AN   PATER   P0TUIT   ET   VOLUIT   FILIUM   GENERARE 


341 


entis  ratione  essentiae.  Idcirco  tunc  dicitur 
absolute,  et  dicit  quid.  Quando  vero  est 
tertium  adjacens,  ut  quum  dicitur,  Pater 
est  Deus,  Pater  est  pater;  dicit  habitudi- 
nem  praedicati  ad  subjectum  :  et  quoniam 
potest  dicere  habitudinem  ad  subjectum 
seu  praedicatum  essentiale  vel  personale, 
ideo  potest  dicere  essentiale,  vel  modum 
essendi  personalem.  Posse  autem,  de  pro- 
pria  sua  ratione  dicit  habitudinem  secun- 
dum  originem.  Hinc  specificatur  per  ad- 
junctum,  ul  dicat  conditionem  principii 
essentialis  vel  personalis.  Unde  secundum 
hane  positionem,  potentia  generandi  est 
tantum  in  Patre.  Magister  autem,  et  eum 
sequentes  atque  dicentes  quod  eadem  po- 
tentia  qua  Pater  potest  gignere,  Filius  po- 
test  gigni,  sunt  secundae  opinionis.  Haec 
Bonaventura. 

Qui  etiam  addit,  quod  quatuor  sunt  ge- 
nera  nominum  in  divinis.  Nam  quaedam 
sunt  essentialia  essentialiter  dicta,  ut  veri- 
tas,  deitas.  Quaedam  essentialia  personali- 
ter  dicta,  ut  potentia  generandi.  Quaedam 
personalia  personaliter  sumpta,  ut  gene- 
rans,  genitus.  Quaedam  personalia  essen- 
tialiter  accepta,  ut  missus,  incarnatus,  et 
hujusmodi :  quae  dicunt  respectum  ad  per- 
sonam,  ideoque  personalia  sunt;  et  effe- 
ctum  in  creatura,  propterea  essentialiter 
accipiuntur.  Haec  idem. 

Thomas  autem  magis  consentit  secundae 
positioni,  et  reprobat  tertiam.  Ait  enim  in 
Scripto  :  Quidam  dixerunt,  quod  potentia 
generandi  simpliciter  est  ad  aiiquid,  non 
tantum  ex  parte  actus,  sed  etiam  ex  parto 
potentiae  :  potentia  namque  relationem  im- 
portat  principii.  Sed  hoc  nihil  est,  quia 
potentia  non  est  relativum  secundum  su- 
um  esse,  sed  solum  secundum  dici  :  imo 
potentia  significat  etiam  id  quod  est  prin- 
cipium,  et  non  tantum  relationem  princi- 
pii.  Sic  enim  hic  quaerimus  de  potentia 
generandi.  Porro  principium  cujuslibet 
operationis  divinae,  est  (sicut  praehabitum 
est)  divina  essentia,  a  qua  egreditur  ali- 
quis  actus  in  quantum  est  sapientia,  et 
aliquis  secundum  quod  est  voluntas ;  sic- 


A  que  de  aliis  attributis.  Similiter  dico,  quod 
quum  proprietas  relativa  realiter  sit  ipsa 
essentia,  essentia  in  quantum  paternitas, 
est  principium  hujus  actus  qui  est  genera- 
re,  non  sicut  agens,  sed  sicut  quo  agitur. 
Unde  principium  generationis  est  essen- 
tiale  sub  ratione  relationis.  Sicque  est 
quasi  medium  inter  essentiale  et  perso- 
nale  :  quia  ex  parte  illa  qua  potentia(quae 
est  media  inter  essentiam  et  operationem) 
in  essentia  radicatur,  est  absolutum ;  sed 
ex   ea   parte  qua  conjungitur   operationi 

13  personali,  videlicet  generationi,  est  rela- 
tivum.  Hsec  Thomas  in  Scripto. 

At  vero  in  prima  parte  Summae,  quae- 
stione  quadragesima  prima,  affirmat :  Qui- 
dam  dixerunt  quod  potentia  generandi 
significat  relationem  in  divinis.  Sed  hoc 
esse  non  valet,  quoniam  illud  proprie  di- 
citur  potentia  in  quocumque  agente,  quo 
agens  aliquid  agit.  Omne  autem  producens 
aliquid  per  suam  actionem,  producit  si- 
mile  sibi  quantum  ad  formam  qua  agit : 
quemadmodum  homo  genitus  similis  est 

C  homini  generanti  in  natura  humana,  cu- 
jus  virtute  homo  potest  hominem  genera- 
re.  lllud  ergo  est  potentia  generativa  in 
aliquo  generante,  in  quo  genitum  gene- 
ranti  assimilatur.  Filius  autem  Dei  assimi- 
latur  Patri  gignenti  in  natura  divina  :  hinc 
natura  divina  in  Patre  est  potentia  gene- 
randi  in  ipso.  Sicque  potentia  generandi, 
principaliter  et  in  recto  significat  divinam 
essentiam,relationem  vero  in  obliquo.Non 
itaque  significat  tantum  relationem,  nec 
etiam  essentiam  in  quantum  est  idem  re- 

D  lationi,  ita  ut  ex  aequo  designet  utrumque. 
Quamvis  enim  paternitas  significetur  ut 
forma  Patris,  est  tamen  proprietas  perso- 
nalis,  habens  se  ad  Patris  personam  ut  for- 
ma  individualis  ad  aliquod  individuum 
creatum.  Forma  autem  individualis  in  re- 
bus  creatis  constituit  personam  generan- 
tem ;  non  autem  est  quo  generans  generat 
(in  quantum  individualis,  sed  ut  natura), 
alioqui  Socrates  gigneret  Socratem.  Hinc 
nec  paternitas  potest  intelligi  ut  quo  Pater 
generat,  sed  ut  constituens  generantis  per- 


342 


1N    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VII  ;    QU^ST.    I 


sonam  :  alioqui  Pater  generaret  Patrem.  A 
Sed  id  quo  Pater  gignit,  est  natura  di- 
vina,  in  qua  sibi  Filius  assimilatur.  Hsec 
Thomas. 

Preeterea  Petrus  et  Richardus  in  hoc 
consentiunt  Thomee,  quod  fatentur  poten- 
tiam  generandi  dicere  aliquid  absolutum 
et  aliquid  relativum,  seu  medium  esse  in- 
ter  absoluta  et  relativa.  Sentiunt  tamen 
quod  specialiter  dicat  ad  aliquid.  Siqui- 
dem  Petrus  :  Quamvis,  inquit,  aliqui  di- 
cant,  quod  ipsa  potentia  in  se  et  in  sua 
radice  considerata,  essentialis  est,  atque  B 
secundum  inclinationem  ad  actum,  perso- 
nalis;  alii  vero,  quod  solum  sit  personalis, 
quum  dicat  originem  personee  a  persona, 
sicut  principium  dictum  de  Patre  ac  Filio 
respectu  Spiritus  Sancti  :  alii  tamen  ve- 
rius  arbitrantur,  quod  quum  dicitur,  Po- 
tentia  generandi,  duo  dicuntur,  puta  :  Po- 
tentia,  quse  ad  essentiam  spectat ;  et  quod 
additur,  Generandi,  spectat  ad  relationem, 
sicut  dum  dico,  Deus  generans.  Ipsum 
ergo  conjunctum,  est  essentiale  tractum 
ad  personam.  Et  quoniam  proprium  addi-  C 
tum  sibi,  determinat  ipsum,  non  econtra- 
rio;  idcirco  conjunctum  hoc  potius  habet 
naturam  attributi  personalis,  quam  essen- 
tialis.  Haec  Petrus. 

Richardus  quoque  :  Potentia  (ait)  gene- 
randi  in  divinis  dicit  quid,  et  ad  aliquid. 
Formalius  tamen  videtur  designare  ad  ali- 
quid.  Id  enim  quo  Pater  potest  generare, 
est  potentia  generativa;  sed  id  quo  Pater 
potest  generare,  est  natura  divina  cum 
modo  non  habendi  eam  ab  alio.  Porro  di- 
vina  natura  dicit  quid ;  modus  vero  non  D 
habendi  eam  ab  alio,  dicit  ad  aliquid.  Ideo 
potentia  generativa  dicit  utrumque,  for- 
malius  tamen,  ad  aliquid,  quoniam  modus 
ille  non  habendi  eam  ab  alio,  formalius 
pertinere  videtur  ad  rationem  potentiee 
generativae.  Heec  Richardus. 

Prasterea  Albertus  secundae  concordat 
positioni,  quae  est  Magistri  ;  non  tamen 
determinat,  an  potentia  generandi  magis 
dicat  relativum  an  absolutum.  Etenim  ait: 
Potentia  generandi  secundum  rationem  in- 


telligendi,  medium  est  inter  pure  essen- 
tiale  et  pure  personale.  Quod  patet,  si 
complexum  hoc  dividatur  :  omnis  enim 
potentia  est  essentialis,  omnis  vero  gene- 
ratio  personalis.  Hinc  potentia  generandi 
conjunctim  sumpta,  prout  potentia  est  in 
actu,  est  medium  lale  :  et  id  quod  est  po- 
tentiae,  tenet  se  ex  parte  naturae  seu  abso- 
luti ;  id  autem  quod  est  actus,  tenet  se  ex 
parte  notionis  seu  relationis.  —  Et  si  ob- 
jiciatur,  quod  inter  essentiam  et  perso- 
nam  non  est  medium  in  divinis :  dicendum 
quod  verum  est  secundum  rem,  tamen  se- 
cundum  rationem  intelligendi  et  conside- 
randi,  potest  ibi  medium  assignari.  Haec 
Albertus. 

Concordat  Udalricus,  tertio  suae  Summse 
libro  affirmans  :  Potentia  generandi  est 
aliquo  modo  in  Filio,  et  potentia  spirandi 
in  Spiritu  Sancto.  Potentia  namque  gene- 
randi,  dicit  essentiam  sub  ratione  notio- 
nali  :  ideo  medium  est  inter  pure  essen- 
tiale  et  pure  notionale,  habens  aliquid  de 
utroque.  Ideo  si  sumatur  secundum  ratio- 
nem  potentiae  ut  potentia  est,  sic  potentia 
ista  est  in  Filio  :  quia  potentia  haec  est  in 
divina  natura,  ex  qua  pullulans  pullulat, 
prout  ait  magnus  Dionysius  secundo  capi- 
tulo  de  Divinis  nominibus  :  Pater  est  fon- 
tana  deitas;  Filius  autem  et  Spiritus  sunt 
deigenae  deitatis,  si  sic  fari  oportet,  pul- 
lulationes,  et  flores,  et  supersubstantialia 
lumina.  Haec  Udalricus. 

Satis  concordat  in  Summa  sua  primo 
libro  Antisiodorensis,  ubi  sentire  videtur, 
quod  potentia  generandi  sit  quodammodo 
ipsa  paternitas  :  nisi  forsan  ex  hoc  insi- 
nuetur,  quod  tantum  dicat  relationem, 
juxta  tertiam  positionem. 

Praeterea  Durandus  de  ista  materia  no- 
tabiliter  scribit  :  De  hac  (inquiens)  quae- 
stione  triplex  est  modus  dicendi.  Primus, 
quod  potentia  generandi  dicit  tantum  ad 
aliquid  :  quoniam  generare  convenit  Patri 
per  id  quo  differt  ab  omni  supposito  alio, 
puta  per  paternilatem  seu  generativam  po- 
tentiam.  Proprius  enim  actus  rei  convenit 
ei   per  id   quod  ei   dumtaxat  formaliter 


AN   PATER   POTUIT   ET    VOLUIT   FILIUM   GENERARE 


343 


competit.  Item,  paternitas  est  proprietas  A 
constitutiva  personee  Patris,  et  ita  dat  ei 
actum  primum,  videlicet  esse  personale, 
et  per  consequens  actum  secundum,  ut- 
pote  generare  :  imperfecta  est  etenim  for- 
ma  quee  dat  actum  primum,  et  non  secun- 
dum.  —  Alius  modus  dicendi  est  omnino 
oppositus.  Dicit  enim  quod  potentia  gene- 
randi  non  includit  intrinsece  nisi  essen- 
tiam,  et  nullo  modo  relationem.  Imagina- 
tur  namque  ista  opinio,  quod  sola  divina 
essenlia  est  id  cujus  virtute  eliciuntur  hi 
actus,  generare,  spirare,  creare,  tamen  or-  B 
dine  quodam ;  nee  inconveniens  est  quod 
ab  eodem  principio  sint  plures  actus  sub- 
ordinati,  sicut  lux  solis  illustrat  et  cale- 
facit.  Sed  quum  agere  sit  suppositorum, 
oportet  divinam  essentiam  esse  in  uno  aut 
pluribus,  ad  hoc  quod  eliciat  actus  prse- 
fatos.  Quod  si  termini  actuum  horum  fue- 
rint  compossibiles  in  eodem,  suppositum 
in  quo  esset  essentia,  posset  in  plures  aut 
omnes  hujuscemodi  actus  :  quemadmodum 
lumen  et  calor  sunt  formae  compossibiles 
in  eodem,  ideo  forma  quse  est  causa  illu-  C 
minationis  et  calefactionis,  potest  hos  ac- 
tus  producere  in  quocumque  individuo  sit, 
nisi  impediatur  per  contrarium  in  agendo, 
vel  per  indispositionem  materise,  de  quo 
non  est  in  divinis  timendum.  Quum  vero 
per  quemlibet  actum  constituitur  novum 
suppositum,  ut  in  divinis  per  actus  no- 
tionales,  non  potest  sic  esse  :  imo  primus 
actus  necessario  est  ab  essentia  ut  est  in 
una  dumtaxat  persona,  sicut  generare  in 
solo  Patre;  secundus  autem  actus  est  ab 
essentia  ubi  est  in  duabus  personis,  ut  D 
spirare  in  Patre  et  Filio ;  tertius,  ubi  est 
in  tribus,  sicut  creare  est  actus  toti  Trini- 
tati  communis.  Hinc  constat  cur  quaelibet 
divina  persona  non  potest  in  omnes  hos 
actus,  quia  divina  essentia  est  ad  hos  ac- 
tus  fecunda  ordine  quodam  :  nec  potest 
esse  secunda  persona  in  divinis,  nisi  ex- 
pleta  prima  fecunditate,  per  cujus  exple- 
tionem  secunda  persona,  videlicet  Filius 
Dei,  producitur  ;  nec  esse  potest  divina 
essentia  in  tertia  persona,  nisi  expleta  se- 


cunda  fecundilate,  scilicet  spirativa,  per 
cujus  expletionem  persona  producitur  ter- 
tia.  Rationes  hujus  opinionis  sunt:Id  quod 
per  se  est  fundamentum  relationis,  non 
includit  relationem  intrinsece  :  sed  poten- 
tia  ad  actus  divinos  est  per  se  fundamen- 
tum  relationis  inter  producens  et  produ- 
ctum.  Item,  si  in  divinis  personis  essentia 
diversificaretur  numero  sicut  in  creaturis, 
generare  attribueretur  naturae,  non  rela- 
tioni,  quemadmodum  in  rebus  creatis. 
Sed  unitas  divinae  naturae  nil  perfectionis 
tollit  ab  ea  :  ergo  per  unitatem  essentiae 
divinae  ab  ea  non  tollitur  quin  ei  conve- 
niat  principiare  actus  divinos  ad  intra. 
Amplius,  continere  principiative  divinam 
personam,  nobilius  est  quam  continere 
productionem  creaturarum.  Sed  conti- 
nentia  creativa  competit  Deo  ratione  na- 
turae  :  ergo  et  continentia  principiativa 
personae.  —  Tertius  modus  est,  quod  tam 
essentia  quam  relatio  habet  rationem  prin- 
cipiandi  in  generatione  et  spiratione.  Per- 
sona  namque  in  divinis  producta,  habet 
tam  essentiam  quam  relationem,  sed  es- 
sentiam  ut  sibi  communicatam,  non  pro- 
ductam,  relationem  vero  tanquam  vere 
productam.  Sicque  in  generatione  Filii,  es- 
sentia  habet  rationem  principii,  quantum 
ad  id  quod  est  communicationis;  paterni- 
tas  vero,  quantum  ad  id  quod  est  ibi  pro- 
ductionis.  Producens  equidem  necesse  est 
realiter  a  producto  distingui,  quum  nihil 
producat  se  ipsum.  Principium  vero  com- 
municationis  non  oportet  realiter  distin- 
gui  a  communicato,  sed  sufficit  quod  idem 
habeatur  a  pluribus,  ita  quod  unus  ab 
alio  habeat.  Et  hoc  convenit  divinae  essen- 
tia?  ob  suam  illimitationem,  quae  ob  suam 
infinitatem  potest  esse  una  numero  in  plu- 
ribus  personis.  Insuper,  principium  et  ter- 
minus  in  generante  et  genito  sibi  invi- 
cem  correspondent.  Sed  in  genito,  id  quo 
productio  terminatur,  est  relatio;  essentia 
autem  est  quo  terminatur  communicatio  : 
ergo  in  generante  relatio  est  principium 
productionis,  essentia  communicationis. 
Haec  Durandus,  qui  de  his  scribit  prolixe. 


344 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VII  ;    QUjEST.    I 


Primus  autem  modus  dicendi  quem  re-  A 
citavit,  videtur  esse  Scoti.  Qui  scribit  hic, 
quod  potentia  realis,  est  proximum  fun- 
damentum  relationis,  quia  hoc  nomen, 
potentia,  non  est  abstractum  ultima  abs- 
tractione,  sed  est  concretum  concretione 
ad  fundamentum,  quamvis  non  ad  subje- 
ctum.  Potest  ergo  potentia  sumi  pro  eo 
quod  per  se  significat,  vel  pro  eo  quod 
denominat,  quod  est  proximum  f  undamen- 
tum  talis  relationis.  Primo  modo  accipien- 
do,  dico  quod  potentia  significat  relatio- 
nem,  sicut  potentialitas  :  et  hoc  modo  B 
quaestio  non  habet  difficultatem,  quia  po- 
tentia  generandi  in  divinis  dicit  essentia- 
liter  relationem.  Secundo  modo  est  dif- 
ficultas  quaestionis,  quid  scilicet  sit  illud 
absolutum  quod  est  proximum  fundamen- 
tum  relationis  istius.  Et  tunc  praecise  lo- 
quendo  de  activa  potentia,  distinguendo 
ulterius  quod  potentia  denominative  sum- 
pta,  aliquando  sumitur  pro  suo  funda- 
mento  praecise,  aliquando  autem  pro  ipso 
cum  omnibus  quee  concurrunt  ad  hoc 
quod  possit  elicere  actum,  quae  scilicet  C 
requiruntur  ad  rationem  propinquae  po- 
tentiae,  ut  sunt  in  rebus  creatis  approxi- 
matio  passivi  el  impedimenti  amotio  :  sic 
ergo  Ioquendo  de  potentia,  id  est  de  fun- 
damento  proximo  istius  relationis  praecise 
sumpto,  dico  quod  potentia  generandi  Pa- 
tris,  non  est  relatio,  sed  aliquid  absolu- 
tum.  Haec  Scotus,  qui  et  ipse  de  his  scribit 
prolixe. 

Amplius  Henricus  tertio  Quodlibeto,qua> 
stione  tertia,  quaerit  sic  :  Utrum  ratio  ge- 
nerandi  in  Patre  sit  divina  essentia,  vel  D 
proprietas  ejus.  Et  respondet  :  Esse  quod 
est  Deus  seu  divina  essentia,  est  radix  et 
fundamentum  omnium  eorum  quae  sunt 
in  divinis,  et  ab  ipsa  originantur,  atque 
ad  eam  reducuntur.  Hinc  divina  essentia 
est  radix  et  fundamentum  omnium  divina- 
rum  actionum  et  productionum ;  omnisque 
actio  et  omne  productum  in  Deo,  et  om- 
nia  quae  in  eo  sunt,  non  sunt  nisi  ipsa  di- 
vina  essentia  et  purum  ac  simplicissimum 
esse  :  quamvis  secundum  aliam  et  aliam 


rationem  quandoque  dicatur  potentia,  in- 
terdum  relatio,  nonnunquam  proprietas 
personalis,  seu  actio  aut  operatio,  sicque 
de  aliis  :  ita  quod  quidquid  nominatur  si- 
ve  concipitur  in  divinis,  licet  ob  aliam 
rationem  quam  est  ratio  substantise  alio 
modo  significatur  et  concipitur,  semper 
tamen  divinam  includit  essentiam,  et  est 
ipsa  essentia,  tamen  sub  alia  ratione  quam 
sit  essentiee  ratio.  Nempe  quod  in  Deo  est 
potentia,  hoc  est  essentia  sub  ratione  po- 
tentiae  ;  et  quod  est  relatio,  est  essentia 
sub  ratione  respectus.  —  Hinc  quaestio  in- 
troducta  intelligitur  sic  :  An  essentia  sub 
ratione  essentiae,  vel  sub  ratione  qua  pro- 
prietas,  sit  principium  quo  Pater  generet. 
Quocirca  sciendum,  quod  in  omni  gene- 
ratione  naturali  duo  contingunt  ex  actione 
generantis  circa  genitum,  scilicet,  quod 
genitum  est  simile  generanti,  et  quod  ab 
ipso  distinguitur.  Specialiter  tamen  actio 
generantis  terminatur  ad  simile  ratione 
qua  distinctum  est.  Unde  homo  non  ge- 
nerat  hominem  istum,  quia  generat  sim- 
pliciter,  sed  econtra.  Nam  homo  non  dif- 
fert  ab  homine  simpliciter  sumpto,  sed  ab 
isto  et  illo.  Id  autem  quod  generatur,  se- 
quitur  rationem  principii  generantis.  Hinc 
ex  parte  generantis,  in  eo  quo  generat, 
quod  ost  ratio  generandi,  duo  concurrunt, 
videlicet  ratio  qua  assimilatur  genitum 
generanti,  et  ratio  qua  distinguit  unum 
ab  alio,  ita  quod  principalior  sit  ratio  ge- 
nerandi  ex  parte  qua  distinguit.  Itaque 
Pater  in  divinis  generat  sibi  similem,  ut- 
pote  Deus  Deum ;  et  item  distinctum  a  se, 
quum  nullus  sibi  ipsi  assimiletur.  Ratio 
autem  qua  Pater  generat  similem  sibi,  est 
divina  essentia  (quum  natura  sit  vis  si- 
mile  sibi  procreans  seu  producens)  in 
quantum  essentia,  non  simpliciter,  sed  ut 
consistens  in  singulari  supposito,  quod  est 
Pater.  Ratio  vero  qua  distinguit,  est  pa- 
terna  proprietas,  Patris  constitutiva ;  illa 
videlicet  quae  secundum  rationem  intelli- 
gendi  primo  est  constitutiva  Patris,  ac 
deinde  principium  eliciendi  actum  genera- 
tionis,  et  tertio,  mediante  actu  generati- 


AN   PATER   POTDIT   ET   VOLHIT  FILIUM   GENERARE 


345 


onis,  notat  in  Patre  respectum  ad  Filium, 
atque  tunc  demum,  in  quantum  per  actum 
generandi  habet  secum  Filium  genitum, 
nominatur  paternitas,  ita  quod  sub  rati- 
one  nominis  hujus,  paternitas,  sequitur 
actum  generationis.  Non  enim  est  Pater 
a  se,  nisi  quia  habet  Filium  genitum.  Por- 
ro  paternitas  sub  ratione  qua  est  princi- 
pium  elicitivum  actus  generandi,  est  in- 
nominata,  et  circumioquimur  eam  per 
potentiam  generativam,  qua3  tamen  inclu- 
dit  in  se  tam  rationem  assimilandi,  quam 
rationem  distinguendi.  Paterna  ergo  pro- 
prietas  est  principium  quo  generandi  dis- 
tinctivum,  quia  Pater  non  generat  Patrem, 
sed  Filium  :  et  quia  (ut  dictum  est)  princi- 
pale  in  genito  est  distingui  a  generante, 
nec  divina  essentia  est  principium  quo 
generationis,  nisi  ut  est  in  Patre  sub  pa- 
terna  proprietate;  ideo  ei  magis  proprie 
convenit  esse  principium  quo,  seu  ratio- 
nem  gignendi.  Haec  Henricus. 

Porro  iEgidius  circa  heec  scribit,  quod 
sicut  genus  multiplicatur  per  specificas 
differentias,  sic  natura  specifica  per  di- 
versa  esse  quae  in  suis  habet  suppositis. 
Hinc  sicut  speciebus  convenit  natura  ge- 
nerica,  secundum  quod  in  suo  genere 
uniuntur ;  quae  autem  conveniunt  specie- 
bus  secundum  differentias  proprias,  com- 
petunt  eis  secundum  se  :  sic  ea  quae  sunt 
naturae  competunt  ejus  suppositis,  prout 
in  natura  uniuntur  specifica;  ea  vero  quae 
conveniunt  unicuique  supposito  secundum 
proprium  esse,  competunt  ei  secundum 
se.  Hinc  potentia  generandi  dicitur  proprie 
de  natura,  et  convenit  ei,  non  de  suppo- 
sito,  neque  de  esse  ipsius,  aut  quocumque 
per  quod  ab  aliis  suppositis  est  distin- 
ctum  :  quoniam  generandi  potentia  acci- 
pitur  non  ex  eo  quod  genitum  habet  esse 
distinctum  a  generante,  sed  quia  habet  es- 
se  unitum,  quum  illud  sit  potentia  gene- 
randi,  cujus  virtute  productum  redditur 
producenti  conforme.  Ideo  in  divinis  ratio 
potentiae  generandi  non  sumitur  ex  respe- 
ctu,  nec  potentia  illa  est  relatio  secundum 
quam  genitum  a  gignente  distinguitur,  sed 


A  est  ipsa  natura  in  qua  Filius  secundum 
quod  hujusmodi,  Patri  assimilatur.  Idcirco 
quum  natura  sit  quid  absolutum,  poten- 
tia  generandi  simpliciter  dicit  quid  ab- 
sohitum  ;  habet  tamen  modum  aliquem 
respectivum.Quemadmodum  enim  in  crea- 
turis  quaedam  sunt  relativa  secundum  es- 
se,  quaedam  secundum  dici ;  sic  suo  modo 
in  Deo  quaedam  sunt  simpliciter  relativa, 
quaedam  secundum  quid,  ut  natura  seu 
potentia  generativa,  quse  dicit  quemdam 
respectum  ad  actum  generationis.  Sunt  au- 

B  tem  de  hac  quaestione  alise  opiniones  : 
quae,  quia  firmum  habere  fundamentum 
horruerunt,  dimittantur.  Haec  iEgidius. 

Cujus  opinio  quasi  in  toto  videtur  con- 
traria  praetactae  positioni  Henrici,  ut  pa- 
tet  perspicaciter  intuenli.  Convenit  autem 
cum  Thoma  in  multis.  Nihilo  minus  vi- 
dentur  dicta  ipsorum  posse  quodammodo 
concordari.  Quum  enim  generare  sit  sup- 
positorum,  verum  est  quod  ait  Henricus, 
quod  generatio  non  competit  humanitati 
aut  homini  in  communi,  sed  Socrati  :  quia 

C  videlicet  realis  exsecutio  generationis  seu 
opus  ipsum,  est  suppositi  tanquam  ejus 
quod  agit.  Verumtamen  quia  ex  vi  naturae 
convenit  supposito,  idcirco  naturae  adscri- 
bitur  tanquam  principio  originali  et  quo 
agendi.  —  Preeterea  verba  Thomae  videntur 
sibi  invicem  aliqualiter  dissonare  :  quia 
ut  patuit,  in  Scripto  fatetur,  quod  divina 
essentia  in  quantum  paternitas,  est  prin- 
cipium  hujus  actus  qui  est  generatio.  Por- 
ro  in  Summa  testatur  quod  paternitas  non 
potest  intelligi,  ut  quo  Pater  generat :  alio- 

D  qui  Pater  gigneret  Patrem.  Sed  id  quo 
Pater  gignit,  est  divina  natura,  in  qua  ei 
Filius  similatur.  Pro  quorum  concordia  vi- 
detur  dicendum,  quod  esse  principium 
quo  seu  rationem  generandi,  per  prius 
ac  originalius  convenit  naturae  quam  re- 
lationi.  Propler  quod  dicit  Henricus,  quod 
quamvis  conveniat  relationi,  per  hoc  non 
excluditur  quin  competat  deitati  seu  natu- 
rae  ut  est  in  Patre,  quia  paternitas  includit 
essentiam.  Praeterea,  de  generatione  con- 
tingit  loqui  dupliciter  :  primo,  quoad  su- 


346 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM. 


DIST.    VII  ;    QU^EST.    II 


um  genus  aut  generale,  videlicet  ut  est 
qusedam  productio;  secundo,  quoad  pro- 
priam  ejus  rationem.  Primo  modo  princi- 
palius  pertinet  ad  eam  distinctio  geniti  a 
gignente,  quum  nulla  res  producat  se 
ipsam.  Secundo  modo  principalius  spe- 
ctat  ad  eam  assimilatio  unius  ad  alterum, 
quum  generare  sit  simile  sibi  in  natura 
producere.  Sicque  concordantur  praetacti 
doctores  in  alio  puncto.  — ■  Verumtamen, 
quamvis  videatur  iEgidio  quod  aliorum 
positiones  horruerunt  firmum  fundamen- 
tum  habere,  sua  tamen  opinio  videtur  de- 
biliori  fundamento  inniti.  Non  enim  con- 
venit  Patri  generare  absolute  ex  parte 
divinse  essentise  (alioqui  conveniret  et  Fi- 
lio  atque  Spiritui  Sancto),  sed  ratione  na- 
turae  divinae  prout  in  ipso  est  primitive 
et  non  aliunde,  ut  dictum  est  clarius. 

Postremo,  sine  prsejudicio  ac  temeraria 
assertione  loquendo,  videtur  prseinducta 
Bonaventurae  positio  verior,  quod  scilicet 
potentia  generativa  dicatur  pure  ad  ali- 
quid.  Unde  secundum  Henricum,  est  ipsa 
paternitas  :  quod  et  Antisiodorensis  sen- 
sisse  videtur.  Quum  enim  dicitur,  genera- 
tiva  potentia,  complexum  hoc  sumitur  in 
virtute  unius  dictionis  ac  nominis.  Ideo 
quantumcumque  potentia  secundum  se  di- 
ceretur  absolute,  tamen  ex  tali  limitatione 
et  contractione  sumitur  respective  :  quem- 
admodum  si  istud  complexum,  homo  al- 
bus,  uno  nomine  designetur,  illud  utique 
absolute  loquendo  in  genere  qualitatis  po- 
netur,  sicut  et  album.  Hinc  rationes  ad 
hoc  inductse,  sunt  concedendae.  —  Obje- 
ctiones  vero  contra  hoc  factae,  non  aliud 
obtinent  nisi  quod  in  Deo  realiter  idem 
sint  esse  et  posse;  non  autem  quod  esse 
et  posse  generare  non  distinguantur  for- 
maliter  seu  ratione,  sicut  essentia  atque 
paternitas.  Unde  et  Deus  dicitur  potens 
sua  essentia  :  quoniam  nec  potentia  ge- 
nerativa  neque  relatio  aliquid  reale  su- 
peraddit  essentiae. 

Argumenta  vero  in  principio  hujus  tri- 
partitse  qusestionis  formata,  partim  soluta 


A  sunt  in  prsecedenti  distinctione,  partim  in 
hujus  corpore  quaestionis. 


QU^STIO    II 

INsuper  quseritur  hic,  An  potentia  di- 
catur  in  Deo  univoce  de  poten- 
tia  intelligendi  et  generandi  atque 
creandi. 
Videtur  quod  non  :  quia  potentia  intel- 
B  ligendi  est  absolutum,  potentia  generandi 
est  relativum,  potentia  creandi  est  princi- 
pium  productivum  de  nihilo.  Sicque  po- 
tentiae  istse  sunt  diversarum  rationum, 
respiciunt  quoque  actus  generum  diver- 
sorum  :  non  ergo  una  ratione  potentia 
prsedicatur  de  eis. 

Ad  istud  Alexander  respondet  :  Potentia 
non  dicitur  in  Deo  sequivoce,  sed  analogi- 
ce,  id  est  per  prius  et  posterius  secundum 
rationem  intelligendi.  Divina  enim  poten- 

C  tia,  est  potentia  cujus  est  actus  per  se,  id 
est,  cui  per  se  competit  agere.  Per  hoc 
quod  dicitur  per  se,  differt  a  creata  poten- 
tia,  quae  non  est  per  se  agendi  princi- 
pium.  Hoc  vero  quod  dicitur  principium 
actus  per  se,  convenit  in  Deo  tam  poten- 
tiae  intelligendi  quam  generandi  ac  crean- 
di.  Sed  potentia  intelligendi,  est  potentia 
actus  qui  est  divina  substantia  :  quia  in- 
telligere  Dei,  est  sua  essentia  per  modum 
actus  significata.  Potentia  autem  generan- 
di,  est  potentia  actus  qui  est  de  substan- 

D  tia  :  generatio  namque  est  productio  de 
substantia  generantis.  Potentia  vero  crean- 
di,  est  potentia  actus  de  nihilo.  Secundum 
hoc  ergo  quod  dicitur  potentia  actus,  di- 
citur  per  prius  et  posterius  de  potentia  in- 
telligendi,  generandi  et  creandi,  secundum 
intelligentiam  rationis.  Porro  quod  dicitur 
per  se,  excludit  indigentiam  motoris  seu 
agentis,  sicut  est  in  passiva  potentia;  in- 
digentiam  quoque  materiae  et  ulterioris 
perfectionis,  sicut  est  in  potentia  creaturae 
activa.  Una  est  etiam   in   Deo   potentia, 


AN   POTENTIA   DICATUR   IN    DEO    UNIVOCE,    ETC. 


347 


quum  dicitur,  Potentia  intelligendi,  gene- 
randi,  creandi ;  sed  per  actum  alium  et 
alium,  aliter  et  aliter  determinatur.  Haec 
Alexander. 

Denique  ad  quaestionem  qua  quaeritur, 
an  potentia  dicatur  univoce  de  potentia 
generandi  et  de  potentia  creandi,  respon- 
det  Albertus  quod  potentia  abstractive 
accepta  prsedicatur  de  utraque,  non  aequi- 
voce.  Sed  non  addit  an  univoce  vel  ana- 
logice. 

Thomas  vero:Potentia  est  (inquit)  medi- 
um,  secundum  rationem  intelligendi,  inter 
essentiam  et  operationem.  Hinc  potentia 
generandi  et  potentia  creandi,  possunt  con- 
siderari  prout  radicantur  in  divina  essen- 
tia  :  et  sic  est  una  numero  potentia,  atque 
univoce  dicta.  Possunt  item  considerari  ex 
parte  qua  conjunguntur  operationi  :  sic- 
que  potentia  dicitur  de  eis  non  univoce, 
sed  per  prius  et  posterius.  —  Et  si  quae- 
ratur,  quae  harum  potentiarum  sit  prior 
secundum  ordinem  considerationis  :  dicen- 
dum,  quod  potentia  generandi,  quemad- 
modum  generatio,  prior  est  creatione.Quod 
si  objiciatur,  quod  commune  et  essentiale 
est  ante  proprium  ac  personale,  et  crean- 
di  potentia  communior  absolutiorque  est 
quam  potentia  generandi,  quia  communis 
est  tribus  personis,  nec  dicit  relationem 
realem ;  potentia  autem  generandi,  est  pro- 
pria  Patri  :  dicendum,  quod  commune  in 
divinis  est  ante  proprium,  quando  com- 
mune  per  se  accipitur  secundum  rationem 
intelligendi;  sed  quando  commune  acci- 
pitur  cum  respectu  ad  creaturas,  tunc  ra- 
tione  respectus  adjuncti  est  posterius  pro- 
priis  personarum.  Haec  Thomas. 

Concordat  ^Egidius,  qui  circa  haec  quse- 
dam  notabilia  scribit, qualiter  scilicet  Filio 
ac  Spiritui  Sancto  et  creaturis  similiter 
ac  dissimiliter  convenit  emanare  a  Patre 
per  modum  intellectus  ac  voluntatis.  Quod 
infra,  ubi  de  processione  Spiritus  Sancti 
tractabitur,  inducetur. 

Petrus  etiam  ait  hic  :  Sicut  in  sole  po- 
tentia  lucendi,  illuminandi,  liquefaciendi 
et  constringendi,  ex  parte  solis  est  eadem, 


A  et  ex  parte  actuum  differens,  analogiam- 
que  habens ;  ita  de  potentia  creandi  et 
generandi  censendum  est. 

Praeterea  Richardus  scribit  hoc  Ioco  : 
Posse  creare,  dicit  divinam  substantiam 
cum  respectu  rationis  ad  creaturam  ut 
voluntarie  creabilis  est,  non  ut  creata  : 
sicque,  posse  creare,  connotat  ipsum  crea- 
bile.  Posse  autem  generare,  dicit  divinam 
substantiam  cum  modo  non  habendi  eam 
ab  alio  :  et  sic  importat  respectum  ad 
personam    Filii   sub    ratione  generabilis, 

B  non  geniti,  quamvis  aeternaliter  genitus 
sit.  Genitor  vero  notat  respectum  ad  Fi- 
lium  ut  genitum.  Unde,  posse  generare, 
connotat  aliquo  modo  generabilem.  Quan- 
tum  ergo  ad  illud  absolutum  quod  signant 
posse  creare,  et  posse  generare,  realiter 
idem  sunt,  et  sola  ratione  distincta ;  sed 
quantum  ad  praefatos  respectus,  differunt 
plus  quam  sola  ratione,  quum  posse  cre- 
are,  dicat  respectum  rationis,  posse  vero 
generare,  realem  respectum.  Quantum  au- 
tem  ad  connotata  differunt  maxime,  quum 

C  posse  creare,  connotet  creabile ;  posse  ge- 
nerare,  generabile  increabile.  Unde  appa- 
ret  quod  ista  non  sit  vera,  Posse  generare 
est  posse  creare,  propter  connotata  diver- 
sa  ac  diversitatem  respectuum.  Haec  Ri- 
chardus. 

Hinc  Alexander  :  Intentio  (inquit)  seu 
ratio  potentiae,  determinatur  dupliciter, 
scilicet  per  aeternum  et  temporale  :  quum- 
que  determinatur  per  aeternum,  ut  quum 
dicitur,  Potentia  intelligendi,  nil  conno- 
tatur  creatum ;  quum  vero  determinatur 

D  per  temporale,  connotatur  ens  possibile. 
Concordat  Bonaventura,  qui  etiam  asse- 
rit,  quod  comparando  potentiam  creandi 
et  potentiam  generandi  ad  id  cujus  sunt, 
sic  secundum  rationem  intelligendi,  po- 
tentia  creandi  est  prior,  quum  sit  naturae; 
potentia  autem  generandi,  personae.  Sed 
comparando  eas  ad  id  ad  quod  terminan- 
tur,  potentia  generandi  est  prior,  quum 
terminetur  ad  aeternam  et  increatam  per- 
sonam;  potentia  vero  creandi,  ad  tempo- 
ralem  effectum.  —  Concordat  etiam  idem 


348 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VII  ;    QU^ST.    III 


doctor  his  quae  dicta  sunt  de  analogia  di-  A 
vinse  potentiae;  et  addit  :  Duplex  est  ana- 
logia.  Una  per  reductionem  ad  unitatem 
naturae  secundum  prius  et  posterius  :  et 
hsec  potest  esse  comparando  creaturam  ad 
creaturam  ;  et  in  hac  signum  distribuit 
pro  omnibus  contentis,  nisi  sit  distributio 
restricta  ex  additione,  usu  aut  modo  lo- 
quendi  :  ut  si  dicatur,  Ccelum  tegit  omnia. 
Alia  est  analogia  per  reductionem  ad  uni- 
tatem  proportionalis  similitudinis,  non  na- 
turae.  Et  quod  sic  analogatur,  non  est  inter 
alia,  sed  super  alia  :  ideo  distributio  pro-  B 
prie  pro  illo  non  distribuit,  nisi  sit  exten- 
sa.  Unde  Deus  non  est  ens  inter  omnia, 
sed  super  omnia.  Hinc,  Omnipofens,  non 
distribuit  pro  potentia  generandi  distribu- 
tione  proprie  sumpta,  nisi  fiat  queedam 
extensio,  atque  ex  illa  per  consequens  fiat 
appropriatio  quaedam  circa  suppositum. 
Propterea,  Omnipotens,  convenit  tribus 
personis.quia  non  distribuit  pro  generandi 
potentia,  quae  solius  est  Patris.  Haec  ille. 
De  hac  demum  materia  scribit  Udalricus 
in  Summa  sua,  libro  secundo  :  Potentia  G 
in  Deo  dicitur  uno  modo  robur  naturae  ad 
consistendum  per  se  et  in  se  invariabiliter 
in  aeternum.  Secundo,  potentia  in  Deo  vo- 
catur  robur  naturae  in  persona  ad  commu- 
nicandum  se  perfecte,  non  solum  per  ac- 
tum  naturae, quae  potentia  vocatur  potentia 
generandi;  sed  etiam  per  actum  amoris, 
quse  vocatur  spirandi  potentia.  Tertio,  di- 
citur  potentia  operationum  naturalium  : 
quae  sunt,  intelligere,  velle.  Quarto,  po- 
tentia  rerum  causativa  et  creativa.  Et 
quamvis  nomen  potentiae  univoce  de  eis  D 
dicatur,  prout  unum  sunt  in  re,  tamen 
analogice  dicitur  de  eisdem  consideratis 
secundum  rationes  distinctas.  Sic  etenim 
prima  est  illa  quae  est  robur  naturae  in 
aeternitatis  stabilitate  se  continentis  :  quo- 
niam  illa  est  ipsa  natura,  a  qua  aliae  poten- 
tiae  secundum  rationem  intelligendi  fluunt. 
Et  quia  potentiae  naturalium  operationum 
immediatius  omnibus  fluunt  a  natura, 
quemadmodum  et  ipsa  natura  esse  non 
potest  sine  naturali  operatione ;  ideo  illa 


est  secunda  potentia,  et  prior  quam  poten- 
tia  communicationis  ad  intra,  sicut  prior 
est  perfectio  rei  in  se,  quam  in  respectu 
ad  aliam.  Tertia  est  potentia  quae  virtute 
naturse  est  in  persona  ad  actum  commu- 
nicationis  ejusdem  naturae  ;  estque  prior 
quam  causandi  seu  creandi  potentia,  quo- 
niam  immediatius  consequitur  naturam 
communicabilitas  sui  secundum  se,  quam 
in  participatione  per  similia.  Unde  ultima 
est  causalis  potentia.  Haec  Udalricus. 


QU^ISTIO    III 

OUeeritur  quoque,  An  potentia  Dei 
sit  tantum  respeetu  eorum  quee 
subjieiuntur  divinse  potentise,  vi- 
delicet  respectu  creaturarum  seu 
creabilium,  et  non  respectu  produ- 
ctionis  in  divinis  ad  intra. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  ut  arguit 
Augustinus,  si  Pater  non  potuit  generare 
Filium  sibi  aequalem,  impotens  fuit  :  ergo 
potentia  Dei  concernit  actum  generationis 
ad  intra.  —  Secundo,  quia  Deum  Filium 
generare,  est  incomparabiliter  plus  quam 
totum  mundum  producere  :  ergo  in  hoc 
maxime  declaratur  potentia,  imo  et  omni- 
potentia  Dei. 

In  oppositum  est  Magister  in  littera. 

Ad  istud  respondet  Albertus  :  Omnipo- 
tentia  Dei  attenditur  respectu  eorum  quae 
extra  sunt,  et  consequitur  posse  commune 
Patris  et  Filii  ac  Spiritus  Sancti.  Hinc  et 
potentia  Dei  dicitur  respectu  eorum  quae 
subjiciuntur  potestati  divinae.  Unde  Filius 
non  est  impotentior  Patre,  quamvis  non 
potest  filium  generare  quemadmodum  Pa- 
ter  :  quoniam  generare  filium,  non  est 
aliquid  horum  quae  divinae  potentiae  sunt 
subjecta.  Item,  generare  filium,  non  est 
aliquid,  sed  ad  aliquid  in  divinis.  Simili- 
ter,  esse  patrem,  est  ad  aliquid,  magis 
quam  aliquid.  Haec  Albertus. 

Concordat  Udalricus  libro  suae  Summae 


AN   POTENTIA   DEI   SIT   TANTUM   RESPECTU   CREATURARUM 


349 


secundo  :  Sola,  inquiens,  causalis  poten- 
tia,  quae  concernit  effectum,  proprie  sor- 
titur  nomen  potentiae.  Idcirco,  dum  si- 
gnum  distributivum  additur  ei,  distribuit 
solam  istam  potentiam  secundum  multi- 
tudinem  rationum  quam  habet  ex  relatio- 
ne  effectuum  diversorum  ad  eam  sicut  ad 
causam.  Ideo  bene  dicunt  antiqui,  quod 
posse  generare  et  posse  spirare,  non  est 
aliquid  subjectum  divinae  potentiae,  pro- 
pter  quod  omnipotentia  ea  non  eompre- 
hendit.  Nec  sequitur  :  Filius  non  habet 
generandi  potentiam  ut  Pater,  scilicet  ut 
gignat,  ergo  non  est  omnipotens.  Hinc 
S.  Dionysius  capitulo  quarto  de  Divinis  no- 
minibus,  docet  omnipotentiam  Deo  con- 
venire  per  comparationem  ad  creaturas. 
Haec  Udalricus. 

Bonaventura  quoque  :  Potentia  (inquit) 
Patris  habet  comparari  ad  inferius,  et  ad 
aequale  :  nam  ad  superius  comparari  non 
potest,  quoniam  caret  eo.  Et  dum  compa- 
ratur  ad  inferius,  sic  est  potentia  essentia- 
lis  et  essentialiter  tenta;  atque  loquendo 
de  tali  potentia,  inconveniens  esset  quod 
aliquid  posset  Pater  quod  non  posset  Fi- 
lius.  Quum  vero  potentia  comparatur  ad 
aequale,  tunc  trahitur  ad  personam  :  sic- 
que  nullum  inconveniens  est,  si  aliqua 
proprietas  est  in  Patre  quae  non  est  in 
Filio;  nec  inde  consequitur,  quod  aliqua 
potentia  sit  in  Patre  quae  non  est  in  Fiiio. 

Ex  his  patet  ad  objecta  solutio.  Nempe 
ad  primum  Thomas  respondet,  quod  Fi- 
lium  generare,  est  de  his  quae  ad  Patris 
pertinent  rationem  :  idcirco  redundaret  in 
impotentiam  Patris,  si  generare  non  pos- 
set.  Generare  vero  ad  Filii  rationem  non 
pertinet,  ideo  ejus  potentiae  non  derogat 
quod  non  gignit.  —  Ad  secundum  dicit 
Albertus,  quod  in  creaturarum  productio- 
ne  apparet  Dei  potentia.  In  Filii  vero  ge- 
neratione  apparet  Patris  proprietas,  scili- 


A  cet  generativa  potentia  :  quae  dicitur  ad 
aliquid,  magis  quam  aliquid,  nisi  aliquid 
extensive  sumatur,  prout  distinguitur  con- 
tra  nihil. 

Sed  rursus  objici  potest,  quoniam  posse 
generare  est  aliqua  dignitas  Patris  :  alias 
non  esset  proprietas  personalis.  Si  ergo 
haec  dignitas  Filio  desit,  non  est  Patri 
aequalis  :  ergo  potest  et  gignere.  —  Ad  hoc 
Thomas  respondet,  quod  dignitas  est  de 
absolute  dictis  :  ideo  Patris  et  Filii  est 
eadem   numero   dignitas,  quemadmodum 

B  una  essentia.  Unde  sicut  paternilas  in  Pa- 
tre  est  essentia,  sic  eadem  essentia  in  Fi- 
lio  est,  non  paternitas,  sed  filiatio  :  sicque 
eadem  dignitas  quae  in  Patre  est  paterni- 
tas,  in  Filio  est  filiatio.  Haec  Thomas. 

Superius  vero,  in  secunda  distinctione,  cy.p.i89B\ 
data  est  ad  hujuscemodi  argumenta  re-  l98C' 
sponsio  alia.  Siquidem  dato  quod  relatio 
seu  proprietas  relativa  in  divinis  dicat 
perfectionem  ac  dignitatem,  nec  proprie- 
tas  unius  personae  insit  alteri  secundum 
propriam  rationem  :  ex  hoc  tamen  probari 

C  non  valet  aliquam  divinam  personam  con- 
sistere  imperfectam  :  quoniam  plenitudo 
verae  et  infinitae  deitatis  in  qualibet  per- 
sona  consistens,  omnem  ab  ea  imperfectio- 
nem  excludit ;  et  quamvis  una  persona 
non  habeat  alterius  proprietatem  secun- 
dum  propriam  rationem  qua  alteri  inest, 
nihilo  minus  habet  eam  secundum  id  quod 
substantialiter  est,  et  prout  convenit  sibi. 
Dictum  est  quoque  quod  eadem  potentia  P.  335C, 
qua  Pater  potest  generare,  potest  et  Fi-  el0, 
lius  generari,  juxta  sensum  praehabitum. 

D  Et  quamvis  Filio  non  conveniat  generare, 
tamen  id  quod  est  generari,  puta  divina 
essentia,  vere  inest  et  convenit  Filio;  istud- 
que  sufficit  ad  divinarum  perfectionem 
omnimodam  personarum.  Nam  et  quod 
persona  non  habet  in  se,  secundum  quem- 
darn  modum  habet  in  alia,  quae  substan- 
tialiter  idem  est  secum. 


350  LIBER    I    SEYTENTIARUM.     —    DIST.    VIII 


DISTINCTIO  VIII 


A.  Be  veritate  et  proprietate,  et  incommutabilitate ,  et  simplicitate 

divinos  essentice. 


Aug.de  Tri- 
nitalo,  lib. 
v,  c.  2. 


IN 


UNG  de  veritate  sive  proprietate,  et  incommutabilitate  atque  simplicitate 

divinas  naturse,  sive  substantia?  sive  essentias,  agendum  est.  Est  itaque  Deus, 

ut  ait  Augustinus  in  quinto  libro  de  Trinitate,  sine  dubitatione  substantia, 

vel  si  melius  hoc  appellatur,  essentia,  quam  Grseci  ouciav  vocant.  Sicut  enim  ab  eo 

quod  est  sapere,  dicta  est  sapientia,  et  ab  eo  quod  est  scire,  dicta  est  scientia ;  ita 

ab  eo  quod  est  esse,  dicta  est  essentia.  Et  quis  magis  est  quam  ille  qui  dixit  Moysi 

Exod.  ni,  famulo  suo,  Ego  sum  qui  sum ;  et,  Dices  filiis  Israel,  Qui  est,  misit  me  ad  vos  ? 

Ipse  vere   ac   proprie  dicitur  essentia,  cujus  essentia  non  novit  praeteritum  vel 

futurum.  Unde  Hieronymus  ad  Marcellam  scribens,  ait  :  Deus  solus,  qui  exordium 

Hier.  Epist.  non  habet,  verse  essentise  nomen  tenet  :  quia  in  ejus  comparatione  qui  vere  est, 

moLiib vm,  quia  incommutabilis  est,  quasi  non  sunt  quae  mutabilia  sunt.  De  quo  enim  dicitur, 


1. 


Fuit,  non  est ;  et  de  quo  dicitur,  Erit,  nondum  est.  Deus  autem  tantum  est,  qui  non 
novit  fuisse  vel  futurum  esse.  Solus  ergo  Deus  vere  est  :  cujus  essentias  compara- 
tum  nostrum  esse  non  est. 

B.   Qualiter  intelligenda  sint  verba  Hieronymi,  qucerendum  est. 

Hic  diligenter  advertendum  est,  quomodo  intelligi  debeant  illa  verba  Hieronymi, 

scilicet,  Deus  tantum  est,  et  non  novit  fuisse  vel  futurum  esse  :  tanquam  non  possit 

dici  deDeo,  Fuit,  vel.  Erit;  sed  tantum,  Est :  quum  de  eo  scriptum  frequenter  repe- 

riamus,  Fuit  ab  seterno,  fuit  semper;  et,  Erit  in  ssecula,  et  hujusmodi.  Unde  videtur 

quia  non  est  tantum  dicendum  de  Deo,  Fuit,  vel,  Est,  vel,  Erit.  Si  enim  diceretur 

tantum,  Fuit,  putaretur  quod  desierit  esse  ;  si  diceretur  tantum,  Est,  putaretur  quod 

non  semper  fuerit,  sed  esse  coeperit ;  si  tantum  diceretur,  Erit,  putaretur  non  esse 

modo.  Dicatur  ergo  quia  semper  fuit,  est,  et  erit,  ut  intelligatur  quia  nec  coepit,  nec 

Aug.mJo-  desiit,  nec  desinet  esse.  De  hoc  Augustinus  super  Joannem  ita  ait  :  Quum  de  sempi- 

xci",^™   terna  re  proprie  dicatur,  Est,  secundum  nos  bene  dicitur,  Fuit,  est,  et  erit.  Fuit, 

quia   nunquam  desiit ;   erit,   quia  nunquam   deerit  ;  est,   quia  semper  est  :  non 

praeteriit,  quasi  quod  non  maneat ;  non  erit,  quasi  quod  non  erat.  Quum  ergo  nostra 

locutio  per  tempora  varietur,  de  eo  vere  dicuntur  verba  cujuslibet  temporis,  qui 

nullo  tempore  defuit,  vel  deest,  vel.deerit.  Et  ideo  non  est  mirum   si  de  Spiritu 

iwd.  4.    veritatis  Veritas  loquens,  dixit  per  futurum  :  Quascumque  audiet  loquetur.  Audiet, 


LIBER    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    VIII  351 

scilicet  ab  eo  a  quo  procedit.  Audire  illius  est  scire,  idem  etiam  esse.  A  quo  ergo  /oann.xvi, 
est  illi  essentia,  ab  illo  audientia,  id  est  scientia,  quse  non  est  aliud  quam  essentia. 
Audiet  ergo  dixit  de  eo  quod  audivit  et  audit,  id  est,  quod  semper  scivit.  scit  et 
sciet.  Ecce  hic  dicit  Augustinus,  verba  cujuslibet  temporis  dici  de  Deo,  sed  tamen 
proprie,  est.  Illud  ergo  quod  Hieronymus  dicit,  ita  intelligendum  est  :  Non  novit 
fuisse  vel  futurum  esse,  sed  tantum  esse,  id  est,  quum  dicitur  de  Deo  quod  fuit 
vel  erit,  non  est  intelligendum  quod  prseterierit  vel  futurus  sit,  sed  quod  exsistat 
simpliciter,  sine  aliquo  temporali  motu.  Licet  enim  verba  substantiva  diversorum 
temporum  de  Deo  dicantur,  ut  fuit,  erit,  est,  erat  :  non  tamen  temporales  motus 
esse  distinguunt,  scilicet  prseteritum,   vel  futurum,  vel  praeteritum  imperfectum, 
vel  prseteritum   perfectum,  vel  prseteritum  plus  quam  perfectum  ;  sed  essentiam 
sive   exsistentiam  suae  divinitatis  simpliciter  insinuant.  Deus  ergo  solus  proprie 
dicitur  essentia  vel  esse.  Unde  Hilarius  in  septimo   libro  de  Trinitate  ait  :  Esse    miar.  de 
non  est  accidens  Deo,  sed  subsistens  veritas,  et  manens  causa,  et  naturalis  ge-  iib!™!£til. 
neris  proprietas. 

G.  De  incommutabilitate  essentice  divince. 

Dei  etiam  solius  essentia  incommutabilis  dicitur  proprie,  quia  nec  mutatur  nec 
mutari  potest.  Unde  Augustinus  in  quinto  libro  de  Trinitate  :  Alise,  inquit,  essentise  Aug.de  Tri- 
vel  substantise  capiunt  accidentia,  quibus  in  eis  fiat  vel  magna  vel  quantacumque  "'  l,\ 
mutatio.  Deo  autem  aliquid  hujusmodi  accidere  non  potest :  et  ideo  sola  substantia 
vel  essentia  quse  est  Deus,  incommutabilis  est  :  cui  profecto  maxime  ac  verissime 
competit  esse.  Quod  enim  mutatur,  non  servat  ipsum  verum  esse ;  et  quod  mutari 
potest,  etiam  si  non  mutetur,  potest  quod  fuerat  non  esse.  Ideoque  illud  solum  quod 
non  tantum  non  mutatur,  verum  etiam  mutari  omnino  non  potest,  verissime  dicitur 
esse,  id  est  substantia  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti.  Ideoque  Apostolus  loquens 
de  Deo,  ait  :  Qui  solus  habet  immortalitatem.  Ut  enim  ait  Augustinus  in  libro  primo   i  n,n.m, 
de  Trinitate  :  Quum  anima  quodammodo  immortalis  esse  dicatur  et  sit,  non  diceret  Au'g.op.cit. 
Apostolus,  Solus  Deus  habet  immortalitatem  :  nisi  quia  vera  immortalitas  incom-  llb-''c-1- 
mutabilitas  est,  quam  nulla  potest  habere  creatura,  quoniam  solius  Greatoris  est. 
Unde  Jacobus  ait  :  Apud  quem  non  est  transmutatio,  nec  vicissitudinis  obumbratio.  jacob. .,  n. 
Et  David  :  Mutabis  ea,  et  mutabuntur ;  tu  autem  idem  ipse  es.  Ideo  Augustinus  ps.  a,  27, 
super  Genesim  dicit,  quod  Deus  nec  per  loca  nec  per  tempora  movetur,  creatura  lug.  de  Ge- 
vero  per  loca  et  tempora.  Per  tempora  moveri,  est  per  affectiones  commutari.  Deus  ub!™  c.22! 
autem  nec  loco  nec  affectione  mutari  potest,  qui  per  Prophetam  ait  :  Ego  Deus,  et  Maiach.m, 
non  mutor  :  qui  est  immutabilis  solus.  Unde  recte  solus  dicitur  habere  immortali- 
tatern.  In  omni  enim  mutabili  natura,  ut  ait  Augustinus  contra  Maximinum,  non-  Aug.  con- 

..  traMaximi- 

nulla  mors  est  lpsa  mutatio,  quia  facit  aliquid  in  ea  non  esse  quod  erat.  Unde  et  num,iib.n, 

c  12 

ipsa  anima  humana,  quse  ideo  dicitur  immortalis  quia  secundum  modum  suum 
nunquam  desinit  vivere,  habet  tamen  quamdam  mortem  suam  :  quia  si  juste  vivebat 


352  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII 

et  peccat,  moritur  justitise;  si  peccatrix  erat  et  justificatur,  moritur  peccato  :  ut 

alias  ejus  mutationes  taceam,  de  quibus  modo  longum  est  disputare.  Et  creaturarum 

natura  coelestium  mori  potuit,  quia  peccare  potuit.  Nam  et  angeli  peccaverunt  et 

daemones  facti  sunt,  quorum  est  diabolus  princeps ;  et  qui  non  peccaverunt,  peccare 

potuerunt;  et  cuicumque  rationali  creaturse  prsestatur  ut  peccare  non  possit,  non 

iTim.vi,  est  hoc  naturas  propriae,  sed  Dei  gratise.  Et  ideo  solus  Deus,  ut  ait  Apostolus,  habet 

immortalitatem,  qui  non  cujusquam  gratia,  sed  natura  sua,  nec  potuit  nec  potest 

aliqua  conversione  mutari,  nec  potuit  nec  poterit  aliqua  mutatione  peccare.  Proinde, 

Aug.de  Tri-  ut  ait  Augustinus  in  libro  primo  de  Trinitate,  substantiam  Dei  sine  ulla  sui  com- 

niao,  i.r,  mu^.a|.j0ne  mutabilia  facientem  et  sine  ullo  suo  temporali  motu  temporalia  creantem 

intueri  et  nosse,  licet  sit  difficile,  oportet.  Vere  ergo  ac  proprie  incommutabilis  est 

sola  Divinitatis  essentia,  quae  sine  sui  mutatione  cunctas  condidit  naturas. 

D.  De  simplicitate  essentice  divince  naturce,  quce  sola  proprie  est  simplex. 

Eademque  sola  proprie  ac  vere  simplex  es4,  ubi  nec  partium,  nec  accidentium, 

nec  quarumlibet  formarum  ulla  est  diversitas  sive  variatio  vel  multitudo.  Ut  autem 

scias  quomodo  simplex  sit  illa  substantia,  te  docet  Augustinus  in  sexto  libro  de 

ibid.iib.vi,  Trinitate  :  Animadverte  primo  quare  omnis  creatura  sit  multiplex,  et  nullo  modo 

c   G 

vere  simplex  :  et  primum  de  corporali,  postea  de  spirituali  creatura.  Gorporalis 
utique  creatura  ex  partibus  constat,  ita  ut  sit  ibi  aliqua  pars  minor,  alia  major,  et 
majus  sit  totum  quam  quselibet  pars;  et  in  unoquoque  corpore  aliud  est  magnitudo, 
aliud  color,  aliud  est  figura.  Potest  enim  et  minuta  magnitudine,  manere  idem  color 
et  eadem  figura;  et  colore  mutato,  manere  eadem  figura  et  eadem  magnitudo.  Ac 
per  hoc  multiplex  esse  convincitur  natura  corporis,  simplex  autem  nullo  modo. 

E.  De  spirituali  creatura  ostendit  quomodo  sit  multiplex  et  non  simplex. 

ibidem.  Creatura  quoque  spiritualis,  ut  est  anima,  in  comparatione  quidem  corporis  est 
simplex ;  sine  comparatione  vero  corporis  est  multiplex,  et  non  simplex.  Quse  ideo 
simplex  dicitur  respectu  corporis,  quia  mole  non  diffunditur  per  spatium  loci,  sed 
in  unoquoque  corpore  et  in  toto  tota  est,  et  in  qualibet  ejus  parte  tota  est.  Et  ideo 
quuin  fit  aliquid  in  quavis  exigua  particula  corporis  quod  sentiat  anima,  quamvis 
non  fiat  in  toto  corpore,  illa  tamen  tota  sentit,  quia  totam  non  latet.  Sed  tamen  nec 
in  ipsa  tota  anima  vera  simplicitas  est.  Quum  enim  aliud  sit  artificiosum  esse, 
aliud  inertem,  aliud  acutum,  aliud  memorem  ;  aliud  cupiditas,  aliud  timor,  aliud 
lsetitia,  aliud  tristitia;  possintque  hsec  et  alia  hujusmodi  innumerabilia  in  animae 
inveniri  natura,  et  alia  sine  aliis,  et  alia  magis,  alia  minus  :  manifestum  est  non 
simplicem,  sed  multiplicem  esse  naturam.  Nihil  enim  simplex  mutabile  est ;  omnis 
autem  creatura  mutabilis  est  :  nulla  ergo  creatura  vere  simplex  est.  Deus  vero,  etsi 

iwd.  c.  7.  multiplex  dicatur,  vere  tamen  et  summe  simplex  est.  Dicitur  enim  magnus,  bonus, 


LIBER   I   SENTENTIARUM.    —    DIST.    VIII  353 

sapiens,  beatus,  verus,  el  quidquid  aliud  non  indigne  dici  videtur.  Sed  eadem  ma- 
gnitudo  ejus  est,  quae  sapientia  :  non  enim  mole  magnus  est,  sed  virtute ;  et  eadem 
bonitas  ejus  est,  quae  sapientia  et  magnitudo  et  veritas ;  et  non  est  ibi  aliud  ipsum 
beatum  esse,  et  aliud  magnum  aliud  sapientem  aut  verum  aut  bonum  esse  aut 
omnino  esse. 

F.  Qualiter  Deus  quum  sit  simplex,  multiplex  tamen  dicatur. 

Hic  diligenter  notandum  est,  quum  dicat  Augustinus  solum  Deum  vere  simpli-  AUg.deTri- 
cem  esse,  cur  dicat  eumdem  multipliciter  dici.  Sed  hoc  non  propter  diversitatem  v,',ctecet7! 
accidentium  vel  partium  dicit,  sed  propter  diversitatem  ac  multitudinem  nominum 
quae  de  Deo  dicuntur  :  quae  licet  multiplicia  sint,  unum  tamen  significant.  scilicet 
divinam  naturam.  Haec  enim  non  ita  accipiuntur,  quum  de  illa  incommutabili  seter- 
naque  substantia  incomparabiliter  simpliciore  quam  est  humanus  animus  dicuntur, 
quemadmodum  quum  de  creaturis  dicuntur.  Unde  Augustinus  in  sexto  libro  de 
Trinitate  :  Deo,  inquit,  est  hoc  esse,  quod  est  fortem  esse,  vel  sapientem  esse,  vel  ibid.c.4. 
justum  esse,  et  si  quid  de  illa  simplici  multiplicitate  vel  multiplici  simplicitate 
dixeris,  quo  substantia  ejus  significetur.  Humano  autem  animo  non  est  hoc  esse, 
quod  est  fortem  esse,  aut  prudentem,  aut  justum  :  potest  enim  esse  animus,  et 
nullam  istarum  habere  virtutem. 

G.  Tanta  est  Dei  simplicitas,  quod  nulli  prcedicamentorum  subjicitur. 

Quod  autem  in  natura  divina  nulla  sit  accidentium  diversitas,  nullaque  penitus 
mutabilitas,  sed  perfecta  simplicitas,  ostendit  Augustinus  in  quinto  libro  de  Tri- 
nitate,  dicens  :  Intelligamus  Deum,  quantum  possumus,  sine  qualitate  bonum,  sine  iwd.iib.v, 

c    1 

quantitate  magnum,  sine  indigentia  creatorem,  sine  situ  praesidentem,  sine  habitu 
omnia  continentem,  sine  loco  ubique  totum,  sine  tempore  sempiternum,  sine  ulla 
sui  mutatione  mutabilia  facientem,  nihilque  patientem.  Quisquis  Deum  ita  cogitat, 
etsi  nondum  potest  omnino  invenire  quid  sit  ipse,  pie  tamen  caveat,  quantum 
potest,  aliquid  de  illo  sentire  quod  non  sit.  Ecce,  si  subtiliter  intendas,  ex  his 
atque  pradictis  aperitur,  illa  praedicamenta  artis  dialecticae  Dei  naturae  minime 
convenire,  quae  nullis  est  subjecta  accidentibus. 

H.  Quod  Deus  non  proprie  sed  abusive  dicitur  substantia. 

Unde  nec  proprie  dicitur  substantia,  ut  Augustinus  ostendit  in  septimo  libro  de 
Trinitate  :  Sicut  ab  eo  quod  est  esse,  appellatur  essentia,  ita  ab  eo  quod  est  sub-  ibid.ub.vn, 

c.  4  et  5. 

sistere,  substantiam  dicimus  :  si  tamen  dignum  est  ut  Deus  dicatur  subsistere.  Hoc 
enim  de  his  rebus  recte  intelligitur,  in  quibus  ut  subjectis  sunt  ea  quae  in  aliquo 
subjecto  esse  dicuntur,  sicut  in  corpore  color  aut  forma.  Corpus  enim  subsistit,  et 

T.  19.  23 


354  LIBER    I   SENTENTIARUM.    —    DIST.    VIII 

*  crgo  ideo  substantia  est.  Res  vero*  mutabiles  neque  simplices,  proprie  dicuntur  substantise. 
Deus  autem  si  subsistit,  ut  substantia  proprie  dici  possit,  inest  in  eo  aliquid  tan- 
quam  in  subjecto,  et  non  est  simplex.  Nefas  est  autem  dicere  ut  subsistat  Deus  et 
subsit  bonitati  suse,  atque  illa  bonitas  non  substantia  sit,  vel  potius  essentia,  neque 
ipse  Deus  sit  bonitas  sua,  sed  in  illo  sit  tanquam  in  subjecto.  Unde  manifestum 
est  Deum  abusive  substantiam  vocari,  ut  nomine  usitatiori  intelligatur  essentia  : 
quod  vere  ac  proprie  dicitur,  ita  ut  fortasse  solum  Deum  dici  oporteat  essentiam. 
Est  enim  vere  solus,  quia  incommutabilis  est. 

I.  Quod  non  est  aliquid  in  Deo  quod  non  sit  Deus. 

Hujus  autem  essentise  simplicitas  ac  sinceritas  tanta  est,  quod  non  est  in  ea 
Hiiar.  de  aliquid  quod  non  sit  ipsa ;  sed  idem  est  habens  et  quod  habetur.  Unde  Hilarius  in 

Trinitate, 

nb.  vn,  27.  septimo  libro  cle  Trinitate  ait  :  Non  ex  compositis  Deus,  qui  vita  est,  subsistit ;  ne- 

que  qui  virtus  est,"  ex  infirmis  continetur  ;  neque  qui  lux  est,  ex  obscuris  coaptatur  ; 

neque  qui  spiritus  est,  ex  disparibus  formalis  est  :  totum  quod  in  eo  est,  unum 

ibid.  nb.  est.  Idem  in  octavo  libro  de  Trinitate  :  Non  humano  modo  ex  compositis  Deus  est, 

vni,  43. 

ut  in  eo  aliud  sit  quod  ab  eo  habetur,  et  aliud  sit  ipse  qui  habeat ;  sed  totum  vita 

est,  natura  scilicet  perfecta  et  infinita,  et  non  ex  disparibus  constituta,  sed  vivens 

Boetius  de  per  totum  ipsa.  De  hoc  eodem  Boetius  in  primo  libro  de  Trinitate  ait  :  Quocirca 

UnitateTri-  , 

nit.,c.  i.  hoc  vere  unum  est,  m  quo  nullus  numerus,  nullum  m  eo  ahud  prseter  ld  quod  m 
eo  est  :  neque  enim  subjectum  fieri  potest.  Augustinus  quoque  in  libro  de  Fide  et 

Aug.  de  Fi-  Symbolo  dicit  :  In  Dei  substantia  non  est  aliquid  quod  non  sit  substantia,  quasi 

c.  ix,  20.  aliud  sit  ibi  substantia,  et  aliud  quod  accidit  substantiae.  Sed  quidquid  ibi  intelligi 
potest,  substantia  est.  Verum  hsec  dici  possunt  facile  et  credi,  videri  autem  nisi 
puro  corde  omnino  non  possunt.  Item  Augustinus  in  quintodecimo  libro  de  Trini- 

id.  de  Tri-  tate  :  Sic  habetur  in  natura  uniuscujusque  trium,  ut  qui  habet,  hoc  sit  quod  habet 

nitale,    lib. 

xv,  c.  i7.    sicut  immutabilis  simplexque  substantia.  Unde  Isidorus  ait  :  Deus  simplex  dicitur, 

iib.  vM,c'"i!  srve  non  amittendo  quod  habet,  seu  quod  aliud  non  est  ipse,  et  aliud  quod  in  ipso 

Hb.!i  cTe!  es^-  Et  quum  tantas  simplicitatis  atque  sinceritatis  sit  natura  divina,  est  tamen  in 

ea  trinitas  personarum.  Unde  Augustinus  in  libro  undecimo  de  Civitate  Dei  ait  : 

Aug  deci-  Non  propter  hoc  naturam  summi  boni  simplicem  dicimus,  quia  est  Pater  in  ea  solus, 

xi,  c.  10.     aut  Filius  in  ea  solus,  aut  Spiritus  Sanctus  in  ea  solus,  aut  quia  est  sola  ista  nomi- 

num   trinitas  sive  substantia  personarum,   sicut  Sabelliani  putaverunt;  sed  ideo 

simplex  dicitur,  quia  est  hoc  quod  habet,  excepto  quod  relative  quseque  persona 

ad  alteram  dicitur,  nec  est  ipsa.  Nam  utique  Pater  habet  Filium,  ad  quem  relative 

dicitur,  nec  tamen  ipse  est  Filius  ;  et  Filius  habet  Patrem,  nec  tamen  ipse  est  Pater. 

In    quo   vero  ad   semetipsum  dicitur,  non  ad  alterum,  hoc  est  quod  habet  :  sicut 

ad  se  ipsum   dicitur  vivus,   habendo  vitam,  et  eadem  vita  est  ipse.  Propter  hoc 

utique  natura  hsec  dicitur  simplex,  quod  non  sit  aliud  habens,  et  aliud  id  quod 

habet,  sicut  in  ceteris  rebus  est.  Non  enim  habens  liquorem  liquor  est,  nec  cor- 


DIST.    VIII    SUMMA  J    QU.EST.    I    \    VERITAS    QUID    SIT   ET   QUOTUPLEX,   ETC. 


35o 


pus  color,  nec  anima  est  sapientia.  Ecce  quanta  est  identitas,  quanta  est  unitas, 
immutabilitas,  simplicitas,  puritas  divinse  substantise,  juxta  infirmitatis  nostrae 
valetudinem  assisnavimus. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    OCTAVjE 

CONSEQUENTER  in  hac  distinctione  oc- 
tava  tractat  Magister  de  quibusdam 
absolutis  proprietatibus  Dei.  Et  dividitur 
in  tres  partes,  secundum  quod  de  tribus 
Dei  proprietatibus  loquitur.  Primo,  de  ve- 
ritate;  secundo,  de  incommutabilitate;  ter- 
tio,  de  simplicitate  :  inter  quas  veritas  est 
proprietas  principalis,  tanquam  per  prius  B 
consequens  esse  divinum,  sicut  et  unitas. 
Idcirco  distinctio  ista  sic  inchoatur  :  Nunc 
de  veritate  sive  proprietate,  quasi  veritas 
et  proprietas  nunc  pro  eodem  sumantur, 
vel  quasi  veritas  sit  solum  proprietas  Dei. 
Porro  quod  veritas  rei  conveniat  Deo  seu 
divinae  naturae,  probat  ex  hoc  quod  ipsum 
esse  conveniat  Deo  potissime,  ita  quod  es- 
se  Dei,  est  esse  aeternum  invariabiliter 
praesens  et  summe  incomparabiliterque 
perfectum,  plenum  ac  infinitum,  et  sic 
maxime  ratum  ac  solidum.  G 


QUyESTIO   PRIMA 


PRimo  ergo  hic  quaeritur  De  veritate, 
quid  sit  et  quotuplex,  et  quali- 
ter  Deo  eonveniat. 

Videtur  autem  quod  non  conveniat  Deo: 
quia  secundum  Philosophum,  bonum  et 
malum  sunt  in  rebus,  verum  et  falsum  in 
intellectu  :  ergo  divinae  naturae  in  se  ipsa  D 
non  competit  veritas.  —  Rursus,  si  veritas 
est  proprietas  Dei,  ergo  simili  ratione  bo- 
nitas  ac  unitas,  quum  ista  sint  aeque  com- 
munia  et  cum  ente  convertibilia  :  et  si  bo- 
nitas  ac  unitas  sunt  proprietates  Dei,  cur 
de  eis  non  tractat  hic  sicut  de  veritate? 


De  hac  re,  utpote  quid  sit  veritas,  Ioqui- 
tur  Alexander  :  Ponendae  sunt  notificatio- 
nes  veri  ac  veritatis  a  diversis  doctoribus 
assignatae.  Augustinus  in  libro  Soliloquio- 
rum  definit  sic  :  Verum  est  quod  videtur 
ita  ut  est.  Haec  autem  descriptio  veri  colli- 
gitur  ex  suo  opposito  :  si  enim  falsum  est 
quod  aliter  videtur  quam  est,  ergo  verum 
est  quod  ita  est  ut  videtur.  Insuper  in  eo- 
dem  libro  Joquitur  Augustinus  :  Verum 
est  quod  ita  se  habet  ut  cognitori  videtur, 
si  velit  et  possit  cognoscere.  Iterum  ait 
ibidem  :  Verum  est  id  quod  est.  In  libro 
quoque  de  Vera  religione  :  Veritas  (inquit) 
est  qua  ostenditur  id  quod  est;  et  colli- 
gitur  sic  :  si  falsitas  est  qua  id  putatur 
quod  non  est,  ea  est  veritas  qua  ostenditur 
quod  est.  Gui  descriptioni  similis  est  quam 
ponit  Hilarius  :  Verum,  inquiens,  est  de- 
clarativum  seu  manifestativum  ipsius  es- 
se.  Rursus,  in  libro  de  Vera  religione 
loquitur  Augustinus  :  Veritas  est  summa 
similitudo  principii,  quae  sine  ulla  dissi- 
militudine  est,  unde  (id  est  de  qua  dissi- 
militudine)  falsitas  oritur.  Anselmus  vero 
in  libro  de  Veritate,  disseruit  :  Veritas  est 
rectitudo  sola  mente  perceptibilis.  Porro 
quidam  philosophus  sic  definit  :  Veritas 
est  adaequatio  rei  et  intellectus,  quemad- 
modum  generaliter  est  adaequatio  signi  at- 
que  signati.  Ponitur  etiam  ista  :  Veritas 
est  indivisio  esse  et  quod  est.  —  Hae  de- 
scriptiones  sic  distinguuntur.  Nam  quae- 
dam  earum  communis  est  ad  omnem  ve- 
ritatem,  tam  creatam  quam  increatam  : 
videlicet  ista,  Veritas  est  rectitudo  sola 
mente  perceptibilis.  Et  nomine  rectitudi- 
nis,  dividitur  ab  omni  re  quae  rectitudo 
non  appellatur ;  et  per  id,  «  sola  mente 
perceptibilis  »,  dividitur  a  rectitudine  om- 
ni  visibili.  Quaedam  vero  datae  sunt  de  ve- 
ritate  comprehensionis,  ut  illa  :  Verum 
est  quod  ita  est  ut  videtur ;  et  illa  :  Verum 


356 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    VIII  ;    QTLEST.    I 


est  quod  ita  est  ut  cognitori  videtur,  etc.  A 
Quaedam  vero,  de  veritate  signi  seu  signi- 
ficationis,  ut  illa  :  Veritas  est  adaequatio 
signi,  rei,  vel  intellectus.  Aliquae  autem,  de 
veritate  rei,  ut  illae  duae  :  Veritas  est  id 
quod  est;  et,  Veritas  est  indivisio  esse  et 
quod  est.  Nonnullae  dantur  principaliter 
de  increata  veritate,  ut  duae  hae  Augusti- 
ni  :  Veritas  est  qua  ostenditur  id  quod  est. 
Et  in  idem  redit  descriplio  Hilarii.  Prima 
namque  veritas  se  habet  ad  intelligibilia 
sicut  lux  solis  ad  visibilia.  ltemque  de- 
scriptio  illa  :  Veritas  est  summa  similitu-  B 
do,  etc,  quae  datur  de  veritate  increata 
prout  personaliter  sumitur  et  Filio  appro- 
priatur,  quemadmodum  unitas  Patri,  et 
bonitas  Spiritui  Sancto.  Sicque  Filius  est 
summa  similitudo  principii,  id  est  Dei  Pa- 
tris.  Prsecedens  vero  veritatis  descriptio  da- 
tur  de  veritate  increata  essentialiter  dicta. 
Insuper  veritas  multiplex  est,  utpote  in- 
creata,  quse  Deus  est,  et  creata.  Et  ista  est 
multiplex.  Est  enim  veritas  signi,  ut  in 
Zach.vm,  sermone,  juxta  illud  Zachariae :  Loquimini 
16-  veritatem  unusquisque  cum  proximo  suo.  C 

Et  est  veritas  cogitationis,  secundum  illud 
Ps.xw,  3.  in  Psalmo  :  Qui  loquitur  veritatem  in  cor- 
de  suo.  Est  etiam  veritas  voluntatis,  juxta 
joann.wm,  illud  :  Diabolus  in  veritate  non  stetit.  Est 
44'  item  veritas  operationis,  de  qua  in  Joan- 

ibid.m,n.  ne  :  Omnis  qui  facit  veritatem,  venit  ad 
lucem.  Et  quoniam  unumquodque  ita  se 
habet  ad  veritatem,  sicut  ad  esse  et  enti- 
tatem,  idcirco  in  omnibus  rebus  est  aliqua 
veritas.  Unde  quemadmodum  aliqua  ha- 
bent  esse  necessarium,  aliqua  esse  con- 
tingens;  sic  in  rebus  duplex  est  veritas,  D 
scilicet  veritas  necessitatis  et  veritas  con- 
tingentiae,  sicut  et  in  significatione  et 
enuntiatione.  Ex  quibus  patet  responsio 
ad  quaestionem  qua  quaeritur,  in  quibus 
sit  veritas.  —  Si  autem  quaeratur,  an  tan- 
tum  sit  una  veritas,  an  plures  :  dicendum 
quod  veritas  rei  dicitur  duobus  modis. 
Primo  indivisio  ipsius  esse  et  quod  est,  se- 
cundum  quod  asserit  Augustinus  :  Veritas 
est  id  quod  est.  Et  veritas  ista  fundatur 
super  debita  principia  essentiae  rerum  et 


debitam  eorum  unionem  in  creaturis.Hinc 
veritas  ista  multiplicalur  secundum  mul- 
tiplicationem  essentiae  rerum.  Alio  modo, 
secundum  quod  ab  Augustino  veritas  di- 
citur  lux  intelligibilis,  eo  quod  instar  lu- 
cis  manifestat  omnia  vera,  et  tenet  atque 
conservat  in  esse  quemadmodum  lux  est 
principium  conservativum  suorum  effe- 
ctuum  :  prout  dicitur  ab  Anselmo,  rectitu- 
do  mente  perceptibilis,  eo  quod  per  ipsam 
mensurantur  omnia  vera,  sicut  per  tem- 
pus  temporalia  omnia.  Sicque  est  una  sola 
veritas  prima  et  summa.  —  Praeterea,  si 
quaeratur  an  plures  veritates  sint  ab  aeter- 
no  :  dicendum  quod  una  sola  est  veritas 
cui  proprium  est  esse  sine  initio,  scilicet 
veritas  prima,  quae  omnium  aliarum  ve- 
ritatum  est  principium,  priorque  illis  cau- 
salitate  atque  duratione.  —  Ex  quo  habe- 
tur  responsio,  si  quaeratur  an  veritas  sit 
aeterna,  et  utrum  enuntiabilia  sint  ab  setor- 
no.  Et  apparet  quod  sic,  quoniam  Augu- 
stinus  affirmat  :  Nil  magis  aeternum  quam 
ratio  circuli,  et  duo  ac  tria  esse  quinque. 
Similiter  sine  initio  verum  est  :  Antichri- 
stus  nascetur;  et  ab  aeterno  verum  fuit  : 
Mundus  erit,  Ad  quod  respondendum,  quod 
veritas  talium  propositionum  uno  modo 
potest  retorqueri  ad  ea  in  quibus  radica- 
tur  ut  in  subjecto  :  et  ita  non  sunt  aeter- 
nae,  sicut  nec  res  ipsae,  nisi  sumatur  aeter- 
num  pro  perpetuo,  aut  pro  sempiterno. 
Alio  modo  retorquetur  ad  primam  verita- 
tem  et  ad  divinae  mentis  notitiam  :  sicque 
unaquaeque  earum  seterna  est,  nec  aliud 
est  quam  Deus.  Nec  tamen  idcirco  simpli- 
citer  est  dicendum,  quod  ratio  circuli  sit 
Deus,  sed  ratio  circuli  prout  est  in  Deo. 
Sic  Antichristum  fore,  in  mente  divina  fuit 
aeternaliter  verum ;  nec  aliud  fuit  quam 
Deum  esse  facturum  Antichristum,  seu 
Deus  Anlichristum  facturus.  Sic  quoque 
per  relationem  ad  Deum  non  aliud  fuit, 
Antichristum  futurum  esse,  quam  Petrum 
futurum  esse.  Hinc  sicut  dicimus  plures 
esse  ideas  per  comparationem  ad  ideata, 
quae  tamen  ideae  per  comparationem  ad 
mentem  divinam  in  qua  sunt,  unum  sunt; 


VERITAS   QUID    SIT   ET   QUOTUPLEX,   ET   QUALITER   DEO   CONVENIAT 


357 


sic  hujusmodi  veritates  in  re  ad  extra  sunt 
plures,  sed  una  in  Deo.  —  Heec  Alexander. 
Thomas  autem,  non  in  hac  distinctione 
Kart.i.  octava,sed  infra,  distinctione  nonadecima, 
scribit  de  ista  materia  satis  diffuse.  Et 
primo  quaerit,  an  veritas  rei  sit  idem  quod 
ejus  essentia.  Ad  quod  respondet  :  Quse- 
dam  totum  esse  suum  habent  extra  ani- 
mam,  ut  homo,  lapis.  Quaedam  nil  habent 
de  esse,  nisi  in  anima,  ut  Chimsera.  Quae- 
dam  vero  habent  fundamentum  in  re,  sed 
complementum  formalis  rationis  eorum 
est  per  operationem  animae  :  ut  sunt  uni- 
versalia,  quorum  ratio  per  abstractionem 
a  particularibus  completur;  et  tempus,  ac 
etiam  veritas,  cujus  ratio  completur  per 
actionem  intellectus  apprehendentis  rem 
eo  modo  quo  est.  Hinc  secundum  Philoso- 
phum,  verum  et  falsum  sunt  in  anima. 
Quumque  in  re  sint  quidditas  ejus  et  esse, 
veritas  fundatur  in  esse  rei  magis  quam 
in  quidditate,  sicut  et  nomen  entis  ab  esse 
imponitur;  atque  in  actione  intellectus  ac- 
cipientis  esse  rei  sicuti  est,  per  similatio- 
nem  quamdam  ad  ipsum,  completur  re- 
latio  adeequationis,  in  qua  consistit  ratio 
veritatis.  Hinc  esse  rei  causa  est  veritatis, 
secundum  quod  est  in  cognitione  intelle- 
ctus.  Nihilo  minus  ratio  veritatis  prius  est 
in  intellectu  quam  in  re  :  quemadmodum 
medicinalia  sunt  causa  sanitatis  in  anima- 
li,  et  tamen  animal  per  prius  dicitur  sa- 
num.  Itaque  verum  per  prius  dicitur  de 
veritate  intellectus,  et  de  enuntiatione  in 
quantum  est  signum  veritatis  illius,  et  de 
re  in  quantum  est  causa  veritatis.  Unde 
res  dicitur  vera,  quse  nata  est  facere  de  se 
veram  conceptionem.  Utraque  quoque  ve- 
ritas,  scilicet  rei  et  intellectus,  reducitur 
in  Deum  tanquam  in  primum  principium: 
, cujus  esse  est  causa  omnis  esse,  et  cujus 
intelligere  causa  est  omnis  cognitionis.  Id- 
eo  ipse  est  veritas  prima,  et  maxime  ve- 
rus  :  quoniam  unumquodque  ita  se  habet 
ad  veritatem  sicut  ad  esse.  Propter  quod 
secundo  Metaphysicae  ait  Philosophus,quod 
prima  causa  essendi,  est  prima  causa  ve- 
ritatis.  Porro  veritas   enuntiationis  redu- 


A  citur  in  prima  principia  per  se  nota,  prse- 
sertim  in  illud,  Affirmatio  et  negatio  non 
sunt  simul  verse,  ut  asserit  Avicenna.  Di- 
cendum  ergo  quod  veritas  secundum  ra- 
tionem  addit  super  essentiam  ordinem  ad 
cognitionem  vel  demonstrationem  alicu- 
jus.  —  Quum  vero  Anselmus  veritatem 
definit,  quod  sit  ccrectitudo»,  metaphorice 
loquitur  :  quoniam  rectitudo  proprie  est 
passio  continui.  Et  quamvis  bonitas  ac  ju- 
stitia  sint  quaedam  rectitudines  sola  mente 
perceptibiles,  veritas  tamen  formaliter  dif- 

B  fert  ab  eis,  et  rectitudo  secundum  diversas 
rationes  competit  ipsis.  Invenitur  namque 
in  recto  quaedam  sequalis  proportio  prin- 
cipii  et  medii  ac  finis.  Hinc  secundum 
quod  aliquis  in  distribuendo  servat  me- 
clium  eequitatis,  seu  mensuram  aequalitatis 
justitise,  aut  tenorem  preecepti,  dicitur  re- 
ctitudo  justitiee ;  secundum  autem  quod 
aliquid  non  egreditur  commensurationem 
finis,  dicitur  rectitudo  bonitatis;  sed  in 
quantum  non  egreditur  ordinem  commen- 
surationis  rei  et  intellectus,  vocatur  recti- 

C  tudo  veritatis.  Quemadmodum  enim  unum 
superaddit  enti  rationem  indivisionis,  et 
bonum  rationem  finis ;  sic  verum,  ratio- 
nem  ordinis  ad  cognitionem.  Hsec  Thomas 
in  praefata  distinctione. 

At  vero  in  prima  parte  Summae,  quae- 
stione  sextadecima,  ad  qusestionem  qua 
quserit,  an  veritas  sit  in  re  vel  intellectu, 
testatur  :  Quemadmodum  bonum  nominat 
id  in  quod  tendit  appetitus,  ita  verum  di- 
cit  id  in  quod  tendit  intellectus.  Hoc  au- 
tem  distat  inter  appetitum  et  intellectum 

D  seu  quamcumque  cognitionem,  quod  co- 
gnitio  est  secundum  quod  cognitum  est  in 
cognoscente  ;  appetitus  autem,  secundum 
quod  appetens  inclinatur  in  rem  appeti- 
tam.Sicque  terminus  appetitus,  est  bonum 
in  re  appetibili ;  terminus  vero  cognitio- 
nis,  verum  in  intellectu.  Quemadmodum 
autem  bonum  est  in  re  in  quantum  habet 
ordinem  ad  appetitum,  propter  quod  ratio 
bonitatis  derivatur  a  re  appetibili  in  appe- 
titum,  secundum  quod  appetitus  dicitur 
bonus,  prout  est  boni ;  ita  quum  verum 


338 


1N   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VIII  ;    QILEST.    I 


sit  in  intellectu  secundum  quod  conforma- 
tur  rei  intellectee,  necesse  est  ut  ratio  veri 
ab  intellectu  derivetur  ad  rem  intelle- 
ctam,  ita  ut  res  intellecta  dicatur  vera,  se- 
cundum  quod  ordinem  aliquem  habet  ad 
intellectum.  Porro  ad  intellectum  potest 
ordinem  habere  dupliciter,  scilicet  per  se, 
et  per  accidens.  Per  se  quidem  ordinem 
habet  ad  intellectum  a  quo  secundum  esse 
suum  dependet  :  velut  si  domus  compare- 
tur  ad  intellectum  artificis ;  per  accidens 
autem  comparatur  ad  intellectum  a  quo 
non  dependet,  et  a  quo  cognoscibilis  est. 
Judicium  vero  de  re  non  sumitur  secun- 
dum  id  quod  ei  per  accidens  convenit,  sed 
secundum  id  quod  convenit  ei  per  se.  Hinc 
quaelibet  res  dicitur  vera  absolute,  secun- 
dum  ordinem  ad  intellectum  a  quo  de- 
pendet.  Unde  artificiata  dicuntur  vera,  per 
comparationem  ad  intellectum  artificis  : 
ut  vera  domus,  quae  assequitur  similitu- 
dinem  formse  quae  est  in  mente  domifi- 
catoris.  Consimiliter  res  naturales  dicun- 
tur  veree,  prout  assequuntur  similitudinem 
idearum  mentis  divinse :  ut  verus  lapis,qui 
habet  naturam  juxta  divinae  mentis  pree- 
ordinationem.  Hinc  asserit  Avicenna  :  Ve- 
ritas  uniuscujusque  rei  est  proprietas  sui 
esse  quod  stabilitum  est  ei.  Hinc  constat 
quod  Deo  potissime  convenit  esse  verum, 
imo  et  ipsam  veritatem,  quum  ipse  omnia 
plenissime  apprehendat  ;  suumque  esse 
non  solum  est  conforme  sufe  cognitioni, 
sed  et  realiter  idem  cum  ea;  et  suum  in- 
telligore,  est  mensura  et  causa  omnis  alte- 
rius  esse  atque  notitise  veree.  —  Praeterea, 
si  quseratur  an  veritas  sit  mutabilis  :  re- 
spondendum  quod  veritas  intellectus  creati 
humani  dupliciter  potest  mutari.  Uno  mo- 
do  ex  parte  rei  quse  subest  mutationi;  alio 
modo  ex  parte  intellectus  qui  de  re  eo- 
dem  modo  se  habente,  nunc  ita,  nunc  ali- 
ter  sentit,  vel  de  re  variata  uniformiter 
opinatur.  —  Hsec  Thomas,  qui  in  ceteris 
Alexandro  concordat. 

Porro  ad  quaestionem  qua  quaeritur,  an 
sit  una  sola  veritas  in  omnibus  veris,  Pe- 


A  trus  respondet  :  Veritas  comparatur  ad 
tria,  videlicet  :  ad  subjectum  quod  infor- 
mat;  ad  principium  quod  imitatur  et  re- 
preesentat,  puta  ad  intellectum  divinum  ; 
ad  intelleetum  quoque  humanum,  quem 
excitat  atque  illuminat.  Quum  ergo  veritas 
sit  media  inter  duplicem  intellectum,  vi- 
delicet  divinum,  a  quo  mensuratur,  et  hu- 
manum,  quem  mensurat  seu  regulat,  po- 
test  intelligi  numerari  tripliciter.  Primo, 
per  comparationem  ad  subjectum  :  et  ila 
sunt   plures   veritates  simpliciter   secun- 

B  dum  multitudinem  subjectorum  seu  intel- 
lectuum  quibus  insunt.  Secundo,  per  com- 
parationem  ad  intellectum  divinum  :  et 
ita  est  una  omnium  secundum  quid,  quo- 
niam  omnis  veritas  creata  attenditur  in 
comparatione  adaequationis  ad  intellectum 
divinum.  Tertio,  ad  intellectum  creatum  : 
et  ita  plures  sunt  veritates,  quoniam  res 
diversas  aptse  natse  sunt  facere  diversas 
conceptiones  in  intellectu.Hoc  quoque  sci- 
endum,  quod  una  est  veritas  omnium  ex- 
emplaris   et   efficiens,  non  creata.  Unde 

C  in  libro  de  Veritate  ait  Anselmus  :  Sicut 
unum  solum  est  tempus  omnium  tempo- 
ralium,  sic  una  est  veritas  universorum 
verorum.  Quod  etiam  probat  sic  :  Pereunte 
vero,  non  perit  heec  veritas,  quod  verum 
est  perisse  verum.  Hsec  Petrus. 

Concordat  Thomas  in  Summa,  loco  prae-  q.  ie 
tacto  :  Veritas,  inquiens,  per  prius  est  in 
intellectu,  et  per  posterius  in  rebus  secun- 
dum  quod  ordinantur  ad  intellectum  di- 
vinum.Si  ergo  loquamur  de  veritate  prout 
est  in  intellectu,  sic  multae  sunt  veritates 

D  in  intellectibus  multis,  imo  et  in  uno  in- 
tellectu  creato,  secundum  multitudinem 
cognitorum.  Propter  quod  ait  Glossa  super 
illud  in  Psalmo,  Diminufee  sunt  veritates  a  ps 
filiis  hominum  :  Sicut  ab  una  facie  ho- 
minis  resultant  similitudines  plures  in 
speculo,  sic  ab  una  veritate  divina  resul- 
tant  multse  veritates  in  rebus  ac  menti- 
bus;  et  sicut  plurium  rerum  similitudines 
relucent  in  speculo  uno,  sic  omnium  re- 
rum  creatarum  veritates  resplendent  in 
mente  divina.  Si  vero  loquamur  de  veri- 


VERITAS   QUID    SIT   ET   QUOTUPLEX,   ET    QUALITER    DEO    CONVENIAT 


359 


tate  secundum  quod  est  in  rebus,  sic  om- 
nes  res  sunt  verae  una  prima  veritate,  cui 
unumquodque  per  suam  entitatem  assimi- 
latur.  Et  sic,  quamvis  sint  plures  formae 
atque  essentiae  rerum,  tamen  una  est  ve- 
ritas  intellectus  divini,  secundum  quam, 
id  est  secundum  cujus  imitationem  et  par- 
ticipationem,  omnes  res  denominantur  ve- 
rae.  Unde  et  mens  humana  judicat  de 
rebus,  non  secundum  veritatem  quam- 
cumque,  sed  secundum  veritatem  primam, 
in  quantum  resultat  in  anima  tanquam 
^s.  iv,  7.  in  speculo,  juxta  illud  :  Signatum  est  su- 
per  nos  lumen  vultus  tui,  Domine.  Haec 
Thomas. 

Amplius  quaeri  potest,  an  in  solo  Deo  sit 
veritas.  Videtur  quod  sic,  quia  Hierony- 
mus  ait  :  Solus  Deus  vere  est.  Et  Augu- 
stinus  :  Lux  (inquit)  increata  est  ratio 
cognoscendi  se  et  cetera  omnia. 

Ad  hoc  Petrus  respondet  :  Veritas  du- 
pliciter  dicitur.  Primo,  prout  falsitati  op- 
ponitur,  et  ita  non  convenit  Deo  tantum. 
Secundo,  prout  opponitur  permixtioni  : 
unde  dicitur  verum  aurum,  cui  nihil  me- 
talli  alterius  est  admixtum.  Et  sic  convenit 
Deo  solum,  quoniam  nihil  privationis,  ni- 
hil  defectionis  aut  non  esse  ei  miscetur, 
iJoann.  i,  juxta  illud  :  Deus  lux  est,  et  tenebrae  in 
eo  non  sunt  ullae.  Sicque  intelligendum 
est  vorbum  Hieronymi.  Verbum  vero  Au- 
gustini  ita  est  exponendum,  quod  Deus  est 
ratio  seu  medium  intelligendi  cetera  om- 
nia  efficiens,  non  autem  ratio  formalis. 
Hsec  Petrus. 

Denique  duobus  praetactis  modis  sumen- 
di  veritatem,  quidam  addunt  tertium  :  ut- 
pote,  prout  veritas  opponitur  vanitati.  Et 
sic  rursus  convenit  Deo  dumtaxat,  quum 
Kom.  viu,  omni  creaturae  vanitas  sit  admixta. 
20'  Girca  haec  scribit  Richardus  :  Veritas  ex 

hoc  est  in  intellectu,  quia  intelligit  ipsum 
intelligibile  secundum  quod  est,  ita  quod 
apprehensio  intellectus,  seu  intellectus 
apprehendendo,  conformatur  intelligibili. 
Hinc  aliqui  dicunt  quod  veritas  est  ad- 
aequatio  rei  et  intellectus.  Porro  divinus 


A  intellectus  intelligit  suam  essentiam  sicut 
est,  etc,  sicut  praehabitum  est.  Denique 
veritas  est  in  essentia  rei  dupliciter.  Pri- 
mo,  in  quantum  per  eam  res  (quautum 
in  se  est)  ostendit  id  quod  ipsa  est,  etiam 
quamvis  hoc  nullus  consideret.  Sicque  ve- 
ritas  est  ratio  per  quam  ens  est  objectum 
intellectus  :  quoniam  nisi  res  nata  esset 
ostendere  quod  ost,  non  posset  intelligi. 
Verumtamen  ratio  illa  non  est  primo  in- 
tellecta,  sed  ens  absolute  est  primo  intel- 
lectum.  Secundo,  in  quantum  res  per  suam 

B  essentiam  conformatur  intellectui  primo, 
et  exemplari  rationi  quam  habet  in  eo.  Et 
quoniam  intellectus  creati  artificis  non  est 
immutabiliter  verus,  sed  potest  concipe- 
re  falsum  rei  artificialis  exemplar;  ideo, 
quamvis  in  conformitate  rei  artificialis  ad 
intellectum  creati  artificis,  aliquo  modo 
consistat  veritas  rei  artificiatae,  non  tamen 
simpliciter,  quoniam  non  est  veritas  in 
tali  conformitate,  nisi  in  quantum  exem- 
plar  hujusmodi  intellectus  concordat  ex- 
emplari   rei   in    mente   artificis   increati. 

C  Haec  Richardus. —  Goncordat  Bonaventura. 
Albertus  quoque  hic  loquitur  :  Quamvis 
verum  diversis  modis  sumatur,  tamen  hic 
dicitur  verum,  quod  est  naturae  extranese 
impermixtum.  Sunt  autem  tria  rei  prae- 
sertim  extranea,  puta  privatio,  polentia- 
litas,  diversitas.  Quod  enim  in  privatione 
est,  non  est,  sed  aptitudinem  habet  es- 
sendi;  et  quod  in  potentia  est,  nondum 
est,  sed  potest  esse;  et  id  in  quo  diversitas 
est,  non  habet  purum  et  proprium  esse, 
sed  diversorum.  Et  quoniam  nullum  ho- 

D  rum  trium  in  Deo  est,  quum  ipse  sit  purus 
et  invariabilis  actus  ac  maxime  simplex, 
ipse  solus  est  vere  et  plene  ens,  et  verus 
ac  veritas.  Haec  Albertus. 

Udalricus  demum  libro  suae  Summae  se- 
cundo  :  Deus  est,  inquit,  veritas  prima;  et 
veritas  duplici  ratione  convenit  ei,  videli- 
cet  veritas  suae  naturae,  et  veritas  sui  in- 
tellectus.  Veritas  divinae  naturae  secundum 
rem  est  divina  essentia ;  tamen  secundum 
rationem  veritas  superaddit  essentiae  in- 
tentionem  proprietatis,  secundum  Avicen- 


360 


1N   LIBRUM   I   SENTENTIARDM. 


DIST.    VIII  ;    QILEST.    I 


nam  dicentem  :  Veritas  rei  est  proprietas 
sui  esse,  quod  stabilitum  est  ei  et  perfe- 
ctum  in  actu  :  quia  proprietas  naturae  non 
consistit  in  potentia  materiee,  sed  in  forma 
et  actu  determinante  materiam  ad  esse 
specialis  naturae.  Heec  autem  proprietas 
perfecte  invenitur  in  Deo,  actualiter  sine 
potentia,  habituaiiter  sine  privatione,  sim- 
pliciter  sine  permixtione,  et  essentialiter 
sine  participatione.  Porro  veritas  divini  in- 
tellectus  est  perfecta  cognitio  ejus,  habens 
quidquid  ad  perfectam  cognitionem  est 
pertinens  :  a  qua  veritate  divina  causatur 
omnis  veritas  rerum ;  nomenque  veritatis 
analogica  communitate  dicitur  de  Creato- 
re  et  creaturis.  Haec  Udalricus. 

Qui  capitulo  quinto  praeallegati  libri  re- 
prehendit  preeinductam  Thomae  positio- 
nem,  dicentis  quod  ratio  veri  per  actum 
rationis  completur.  Ait  ergo  Udalricus  : 
Veritatem  rei  aliqui  dicunt  in  rebus  esse 
materialiter,  formaliter  autem  rationem 
ejus  compleri  per  intellectum,  contradi- 
centes  in  hoc  Hilario,  Augustino,  Aristote- 
li,  et  Avicennae,  qui  omnes  hanc  veritatem 
dicunt  ipsum  esse  rei,  nullam  mentionem 
facientes  de  anima.  Errant  autem,  quo- 
niam  nomen  non  convenit  alicui  rei  ratio- 
ne  ejus  quod  materiale  est  sine  formali. 
Alioqui,  si  ejus  quidditas  non  esset  com- 
prehensa  ab  intellectu,  vel  non  esset  res 
vera,  aut  esset  minus  vera  quam  id  cujus 
quidditas  est  in  intellectu  :  quod  talsum 
est,  quoniam  lapis  in  profundo  terrse  abs- 
conditus  et  nunquam  visus,  non  est  minus 
lapis  quam  ille  qui  visus  est.  Innituntur 
tamen  et  ipsi  verbo  Philosophi  protestan- 
tis  quod  verum  et  falsum  sunt  in  intelle- 
ctu,  quum  tamen  Philosophus  ibi  non  lo- 
quatur  de  veritate  rei,  sed  de  veritate  quse 
in  compositione  intellectus  consistit,  ut 
patet  sexto  Metaphysicee  ex  circumstantia 
litteree.  Haec  Udalricus. 

De  hac  item  materia,  scilicet  quod  Deus 
est  veritas,  et  veritas  prorsus  purissima, 
prima  ac  summa,  tractat  Thomas  in  Sum- 
ma  contra  gentiles,  libro  primo,  capitulo 
sexto  et  duobus  sequentibus. 


A  Prssterea,  sicut  Udalricus,  sic  et  Mgi- 
dius  contradicit  hoc  loco  praeinductee  po- 
sitioni  sancti  Doctoris  atque  sequacium 
ejus;  tamen  alia  ratione.  Udalricus  namque 
praetendit,  quod  veritas  absolute  loquendo 
sit  etiam  in  ipsis  rebus.  iEgidius  vero  vi- 
detur  praetendere,  quod  veritas  formaliter 
ac  proprie  et  subjective  sit  solum  in  intel- 
lectu.  Positio  autem  B.  Thomae  inter  hos 
medium  tenet,  et  rationabiliter,  ut  appa- 
ret.  Nam  juxta  praehabita,  veritas  compe- 
tit  rebus  creatis  et  ipsis  naturis,  duabus 

B  excausis  :  primo,  in  quantum  habent  con- 
formitatem  et  assimilationem  cum  exem- 
plaribus  et  idealibus  suis  formis  ac  ratio- 
nibus  quas  habent  in  mente  primi  artificis, 
supersapientissimi  Creatoris;  secundo,  in 
quantum  natae  sunt  facere  veram  appre- 
hensionem  de  se  in  mente  consideratoris. 
Sicque  utraque  causa  seu  ratio  ista  veri 
ac  veritatis,  habitudinem  dicit  et  ordinem 
quemdam  ad  intellectum  :  quoniam  prima 
denotat  comparationem,  respectum  ac  or- 
dinem  ad  intellectum  increatum  divinum  ; 

C  secunda,ad  intellectum  creatum,  praesertim 
humanum. 

Objectiones  autem  Udalrici  faciliter  que- 
unt  solvi.  Ut  quum  ait  nomen  non  conve- 
nire  alicui  rei  ratione  sui  materialis  abs- 
que  suo  formali,  hoc  potest  concedi  :  et 
dico  quod  sicut  formale  ac  complemen- 
tum  motus  et  temporis  ac  universalis  est 
ab  anima,  nihilo  minus  nomina  ista  pas- 
sim  adscribuntur  rebus  per  oa  significa- 
tis,  tam  in  Scripturis  et  libris  theologo- 
rum,  quam   philosophorum,  absque   hoc 

D  quod  mentio  fiat  de  anima,  cujus  conside- 
ratio  causa  est  hujuscemodi  complemen- 
ti.  Ita  et  nomen  veri  ac  veritatis  in  theo- 
logia  et  philosophia  attribuitur  non  solum 
veritati  mentis  ac  propositionis,  sed  etiam 
naturarum  et  rerum  ac  operum  sine  men- 
tione  ipsius  animae.  Nec  exprimi  oportet 
causam  complementi  illius,  sed  ipsum  for- 
male  in  nomine  rei  aliquo  modo  insinua- 
tur.  —  Quumque  arguitur  quod  lapis  in- 
cognitus  non  minus  est  verus  lapis  quam 
cognitus   :    respondetur  quod   omnis   res 


VERITAS    QUID    SIT   ET   QUOTUPLEX,   ET   QUALITER   DEO    CONVENIAT 


361 


creata,  ab  intellectu  divino  indesinenter  A 
cognoscitur,  et  ab  intellectu  creato  sem- 
per  est  agnoscibilis  ;  nec  oportet  ut  a  quo- 
libet  intellectu  intueatur  aut  incessanter 
apprehendatur,  sed  sufficit  consideratio  il- 
la  ex  qua  ei  nomen  impositum  est,  sicut 
de  motu  et  tempore  atque  de  universali 
jam  tactum  est. — ^Egidius  vero  circa  haee 
scribit  multa  quae  possent  facillime  solvi  : 
quod  brevitati  studens  pertranseo. 

Praeterea,  circa  quaestionem  qua  quaeri- 
tur,  an  veritas  sit  in  rebus  vel,  in  anima,  B 
Durandus  inter  cetera  scribit :  Hic  videnda 
sunt  duo  :  primum,  quid  sit  veritas;  se- 
cundum,  in  quo  sit.  Circa  primum  com- 
muniter  dicitur,  quod  veritas  est  conformi- 
tas  seu  assimilatio  rei  ad  intellectum,  vel 
potius  ipsius  intellectus  ad  rem :  quod  non 
est  intelligendum  de  adaequatione  quan- 
tum  ad  essentiam  vel  ad  esse,  quum  res 
intellecta  quandoque  sit  corpus,  intelle- 
ctus  autem  spiritualis  potentia.  Talis  ergo 
conformitas  attenditur  secundum  aliquid 
quod  est  in  intellectu  inhaerenter  aut  sub-  C 
jective.  Dicuntque  aliqui,  quod  attenditur 
secundum  aliquid  quod  subjective  est  in 
intellectu  :  quod  est  similitudo  seu  spe- 
cies  rei  cognitae ;  vel  secundum  negantes 
hujusmodi  species,  ipse  actus  intelligen- 
di,  qui  etiam  est  similitudo  rei  intellectee. 
Quod  non  videtur  posse  stare,  quoniam 
talis  conformitas  aut  esset  in  essendo,  aut 
in  repraesentando.  Non  primum,  quum 
omne  quod  subjective  est  in  anima,  sit 
accidens  ;  ros  autem  intellecta  frequen- 
ter  est  substantia  :  quas  diversorum  sunt  D 
generum.  Nec  secundum,  quoniam  reprae- 
sentatio  rei  apud  intellectum,  praecedit 
saltem  ordine  naturae  actum  intelligendi. 
Prius  namque  ordine  naturae  oportet  ob- 
jectum  esse  praesens  seu  repraesentatum 
potentiae,  antequam  sequatur  cognitio.  Ve- 
ritas  autem  simul  est  secundum  naturam 
cum  actu  intelligendi,  aut  posterior  :  er- 
go  veritas  non  consistit  in  adaequatione 
aut  conformitate  quae  est  inter  speciem  et 
rem  quantum  ad  repraesentationem.  Sic- 


que  adaequatio  illa  non  attenditur  penes 
aliquid  quod  sit  subjective  in  intellectu  : 
ergo  attenditur  secundum  aliquid  quod 
in  intellectu  sit  objective  dumtaxat.  Quo- 
circa  notandum,  quod  veritas  non  est  con- 
formitas  aliqua  quae  sit  inter  intellectum 
et  actum  intelligendi,  vel  inter  speciem 
et  rem  intellectam ;  sed  est  conformitas 
rei  ut  intellecta  est,  ad  se  ipsam,  secun- 
dum  illud  quod  est  natura  ipsius.  In  hoc 
quippe  primo  consistit  veritas,  quod  res 
sic  apprehendatur  sicut  est  in  sua  natu- 
ra,  et  in  opposito  consistit  falsitas.  Sic- 
que  veritas  non  est  nisi  relatio  rationis, 
ejusdem  ad  se  ipsum,  secundum  aliud  et 
aliud  esse,  videlicet  secundum  esse  intel- 
lectum,  apprehensum  seu  cognitum,  et  se- 
cundum  esse  reale.  Porro  res  ad  extra  non 
dicitur  vera,  nisi  quoniam  nata  est  apud 
intellectum  causare  apprehensionem  suae 
entitati  conformem ;  et  per  oppositum  di- 
citur  falsa.  Ergo  propositioni  et  intellectui 
atque  rei  ad  extra  ut  sic,  convenit  verilas 
ratione  rei  intellectae  :  non  quia  intellecta 
est  solum  (alioqui  omne  intellectum  esset 
verum),  sed  quia  intellecta  est  conformi- 
ter  ad  se  ipsam  ut  est  in  natura  sua  :  ita 
quod  haec  conformitas  primo  est  rei  ad 
se  ipsam  secundum  aliud  et  aliud  esse;  et 
tamen  derivatur  ad  intellectum,  qui  dici- 
tur  verus  in  quantum  apprehendit  rem 
uniformiler  ad  naturam  ipsius;  ultimo  ve- 
ro  est  propositionis  signantis  rem  sic  uni- 
formiter  apprehensam.  —  Si  autem  quae- 
ratur  in  quo  sit  veritas,  respondendum 
quod  esse  in  aliquo  quantum  ad  praesens 
dupliciter  potest  intelligi,  utpote  subjecti- 
ve  et  objective.  Si  itaque  quaeratur  in 
quo  sit  veritas  subjective,  dicendum  quod 
nusquam  est.  Quidquid  enim  est  alicubi 
subjective,  sive  in  re,  sive  in  anima,  est 
res  vera,  et  non  ratio  tantum  seu  ens  ra- 
tionis.  Veritas  autem  est  tantum  ens  seu 
relatio  rationis  :  quia  quod  competit  rei 
solum  secundum  esse  intellectus,  non  est 
res,  sed  ratio  tantum.  Veritas  autem  com- 
petit  rei  intellectae,  solum  secundum  esse 
intellectus.  Est  ergo  veritas  relatio  ratio- 


362 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIAROM. 


DIST.    VIII  ;    QILEST.    II 


nis,  quum  sit  conformitas  rei  ut  intellecta 
est,  ad  se  ipsam  ut  nata  est  esse.  Sicque 
patet  quod  veritas  in  nullo  est  subjective. 
Haec  Durandus. 

Gontra  cujtis  positionem  non  videtur  ne- 
cessarium  multum  argui,  quum  a  com- 
muni  Catholicorum  doctrina  sit  aliena.  Ve- 
rum  enim  cum  ente  convertitur,  nec  reale 
quid  superaddit  enti  :  idcirco  est  ens  rea- 
le.  Et  quamvis  formalis  ratio  veri  dica- 
tur  per  actum  rationis  compleri,  ex  hoc 
tamen  non  sequitur  quod  solum  sit  ens 
rationis,  sicut  nec  tempus  aut  motus.  Imo 
materialiter  est  in  re,  formaliter  quoque 
et  actualiter,  per  comparationem  ad  intel- 
lectum  divinum  causalem.  Denique,  sicut 
veritas  rei  est  in  re  realiter  sicut  bonitas 
et  unitas,  sic  veritas  intellectus  est  sub- 
jective  ac  realiter  in  intellectu,  quem  et 
vere  realiterque  denominat,  sive  veritas 
intellectus  dicatur  vera  cognitio,  seu  si- 
mile  quiddam.  Amplius,  quum  intellectus 
directe  apprehendat  per  abstractionem  a 
rebus,  non  cognoscit  rem  sicut  in  sua  con- 
sistit  natura,  in  qua  particulariter  muta- 
biliterque  consistit,  sed  juxta  esse  ab  indi- 
vidualibus  appendiciis  depuratum.  [Jnde 
secundum  Philosophum  atque  Boetium,  co- 
gnitio  (praesertim  intellectualis)  fit  secun- 
dum  modum  cognoscentis,  non  cogniti  : 
sicut  et  res  dicitur  esse  in  alio  secundum 
modum  ejus  in  quo  est,  puta  recipientis, 
non  secundum  proprium  modum.  Multa 
autem  contra  haec  dicta  Durandi  objici 
possent,  de  quibus  quum  plana  sint  et 
satis  praehabita,  reor  pertranseundum. 

Objectionum  autem  in  principio  indu- 
ctarum  solutio  patet  ex  dictis. 


QU^STIO    II 

SEcundo  principaliter  quaeritur,  An  Es- 
se  seu  Qui  est,  sit  primum  et 
proprium  nomen  Dei,  et  an  Deus 
sit  esse  omnium  rerum. 

Quod  Esse,  seu  Qui  est,  non  sit  primum 


A  aut  proprium  nomen  Dei,  probatur.  Primo, 
quoniam  esse  est  communissimum  et  sum- 
me  transcendens  :  non  ergo  est  alicui  pro- 
prium,  sed  universis  commune.  —  Secun- 
do,  quanto  aliqua  sunt  communiora,  tanto 
sunt  magis  indeterminata  et  contrahibilia 
ac  in  potentia  :  ergo  minime  competunt 
Deo,  qui  est  actus  purus,  ens  incontrahi- 
bile,  et  de  se  maxime  hic.  —  Tertio,  quo- 
niam  nomina  de  Deo  affirmative  dicta,  ve- 
rius  magisque  proprie  de  ipso  negantur. 
Ergo  non  esse  potius  convenit  Deo  quam 

B  esse  :  quod  et  ultimo  Mysticae  theologiae  ca- 
pitulo  divinus  Dionysius  apertissime  con- 
testatur.  —  Quarto,  quia  ut  fertur  in  libro 
de  Causis,  esse  est  prima  rerum  creata- 
rum  :  ergo  non  prsedicatur  de  Deo,  qui  est 
ens  increatum.  —  Quinto,  quoniam  Chri- 
stus  in  Evangelio  ait  :  Nemo  bonus  nisi  Marc.\,\$. 
Deus.  Ergo  bonum,  est  primum  et  pro- 
prium  Dei  nomen.  Quod  et  in  libro  de  Di- 
vinis  nominibus  S.  Dionysius  sentire  vi- 
detur,  prius  determinando  ibidem  de  bono 
et  qualiter  competat  Deo,  quam  de  ente 

C  aut  esse. 

In  oppositum  est  quod  Deus  in  Exodo 
ait  ad  Moysen  :  Ego  sum  qui  sum;  hsec    Exod.  m, 
dices  filiis  Israel  :  Qui  est,  misit  me  ad  lim 
vos.  Et  sanctus  Job  loquitur  :  Deus  solus    jub  xsm, 
est;  itemque,  Nonne  tu  qui  solus  es?  In  )?"d   ■'■ 
Jeremia  quoque  legitur  :  Qui  creavit  om-  jer.  u,  19. 
nia,  ipse  est,  et  Israel  sceptrum  hereditatis 
ejus.  Hinc  nono  libri  primi  capitulo  asse- 
rit  Damascenus  :  Principalius  eorum  quae 
de  Deo  dicuntur  nominibus,  esse  videtur 
Qui  est,  quemadmodum  ipse  oraculo  lo- 

D  quens  Moysi  in  monte,  ait:  Dic  filiis  Israel, 
Qui  est,  misit  me.  Totum  enim  in  se  ipso 
comprehendit  esse,velut  quoddam  pelagus 
substantiae  infinitum  et  indeterminatum. 

Ad  hoc  Alexander  respondet  :  Hoc  no- 
men,  Qui  est,  potest  duobus  modis  consi- 
derari.  Primo,  ut  est  nomen  infinitum,  et 
ita  est  essentiale.  Sicque  secundum  Dama- 
scenum,  significat  divinam  essentiam  vel- 
ut  quoddam  pelagus  substantiae  infinitae 
et  indeterminatae.  Secundo,  ut  est  relati- 


QUOD   NOMEN  DEO   MAGIS   PROPRIE   TRIRUATUR 


363 


vum  :  et  hoc  duplicifer  :  primo,  secun- 
dum  proprietatem  sermonis  qua  dictum 
est,  Qui  est,  misit  me;  secundo,  secundum 
appropriationem.  Si  ergo  respiciatur  ser- 
monis  proprietas,  determinatur  per  sub- 
stantivum  antecedens,  quod  est  essentiale. 

■Erod.m,  Unde  dicitur  ibi  :  Deus  patrum  vestrorum 
misit  me  ad  vos.  Et  sequitur  :  Si  dixerint, 
Quod  est  nomen  ejus?  dices,  Ego  sum  qui 
sum ;  hsec  dices,  Qui  est,  misit  me.  Porro 
si  adspiciatur  appropriatio,  tunc  nomen 
hog,  Qui  est,  attribuitur  Filio,  sicut  et  li- 
beratio  generis  humani,  quae  ibi  praefigu- 

js.  lxv,  i.  rabatur.  Hinc  super  illud  Isaiae,  Ecce  ego 
ad  gentes,  Glossa  fatetur  :  Filius  loquitur, 
qui  Moysi  dixit,  Ego  sum  qui  sum.  At  vero 
ut  est  relativum,  habet  in  intellectu  suo 
articulum  subjectivi,  ratione  cujus  arcta- 
tur  ad  supponendum  personam,  et  non 
quamlibet,  sed  Filii.  Articulus  namque 
discretionem  notitiamve  importat  quae  Fi- 
lio  appropriatur.  Hsec  Alexander. 

Thomas  quoque  :  Inter  alia  (inquit)  no- 
mina,  Qui  est,  est  maxime  proprium  Dei 
nomen.  Cujus  est  quadruplex  ratio.  Prima 
sumitur  ex  Hieronymi  verbis  in  littera,  ex 
perfectione  divina.  Illud  enim  perfectum 
est,  cujus  nihil  est  extra  ipsum.  Et  tale 
est  esse  divinum,  in  quo  niliil  praeteriit, 
nec  quidquam  futurum  est,  sed  totum 
aeternaliter  ac  perfectissime  praesens  est  : 
esse  vero  temporalium  partim  jam  abiit, 
et  aliquid  ei  futurum  est.  Secunda  ra- 
tio  sumitur  ex  verbis  Uamasceni,  dicentis 
quod  Qui  est,  significat  esse  indetermina- 
te,  et  non  quid  est.  Et  quia  in  hac  via  de 
Deo  cognoscimus  quia  est,  non  quid  est, 
nec  valemus  rem  nominare  nisi  prout 
eam  cognoscimus  :  ideo  Deus  propriissi- 
me  nominatur  a  nobis,  Qui  est.  Tertia  su- 
mitur  ex  verbis  B.  Dionysii  in  libro  de 
cap  v.  Divinis  nominibus  protestantis,  quod  inter 
omnes  divinae  bonitatis  participationes,  es- 
se  est  primum  et  quasi  principium  alia- 
rum,  praehabens  in  se  omnia  illa  secun- 
dum  modum  unitum,  sicut  et  Deus  est 
principium  universorum,  et  in  ipso  om- 
nia  unum  sunt.  Quarta  ex  verbis  accipitur 


A  Avicennae,  dicentis  quoniam,quum  in  om- 
nibus  sit  quidditas,  per  quam  unumquod- 
que  in  determinata  consistit  natura,  et 
esse,  per  quod  dicitur  esse  in  actu  :  hoc 
nomen,  res,  imponitur  rei  a  sua  quiddita- 
te:  ens  vero  seu  qui  est,  ab  actu  essendi. 
Quumque  in  creaturis  esse  ab  essentia  dif- 
ferat,  res  creata  proprie  denominatur  a 
sua  quidditate,  non  ab  actu  essendi,  sicut 
homo  ab  humanitate.  Porro  in  Deo  ipsum 
esse  est  quidditas  ejus  :  ideo  nomen  quod 
ab  esse  accipitur,  proprie  nominat  ipsum, 

B  et  esse  est  proprium  nomen  ejus.  Hsec 
Thomas  in  Scripto. 

Idem  in  prima  parte  Summae  suae,  quse- 
stione  tertiadecima,  ubi  inter  cetera  di- 
cit  :  Hoc  nomen,  Qui  est,  triplici  ratione 
est  maxime  proprium  nornen  Dei.  Primo, 
propter  suam  significationem.  Non  enim 
significat  aliquam  formam,  sed  ipsum  es- 
se.  Idcirco,  quum  esse  Dei  sit.  ejus  essen- 
tia,  maxime  competit  Deo.  Secundo,  pro- 
pter  suam  universalitatem,  qua  alia  omnia 
nomina  includit  et  comprehendit.  Alia  au- 

G  tem  nomina  vel  sunt  minus  communia, 
vel  si  convertantur  cum  ente  seu  esse, 
tamen  superaddunt  aliquid  secundum  ra- 
tionem,  sicque  quodammodo  ipsum  de- 
terminant  et  informant.  Intellectus  vero 
noster  non  potest  in  statu  praesenti  essenti- 
am  Dei  cognoscere  secundum  quod  est  in 
se;  et  quemcumque  modum  determinet  cir- 
ca  id  quod  de  ea  intelligit,  deficit  a  modo 
quo  Deus  est  in  se  ipso.  Hinc  quo  nomina 
sunt  magis  indeterminata,  absoluta  atque 
communia,  tanto   plus   proprie   dicuntur 

D  a  nobis  de  Deo.  Tertio,  ex  ejus  consignifi- 
catione.  Significat  enim  esse  in  praesenti  : 
quod  potissime  competit  Deo,  cujus  esse 
non  novit  praeteritum  nec  futurum.  —  Si 
autem  objiciatur,  quod  hoc  nomen,  Qui 
est,  est  magis  communicabile  quam  no- 
men  hoc,  Deus,  aut  nomen  Domini  tetra- 
grammaton,  ergo  minus  proprie  competit 
Deo  quam  illa  :  dicendum  quod  hoc  no- 
men,  Qui  est,  est  magis  proprium  nomen 
Dei,  quam  hoc  nomen,  Deus,  quantum  ad 
id  a  quo  nomen  imponitur,  puta  ab  es- 


364 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    VIII  ;    QUEST.    II 


se,  tam  quoad  modum  significandi  quam 
quoad  modum  consignificandi.  Sed  quan- 
tum  ad  id  ad  quod  significandum  impo- 
nitur  nomen,  magis  proprium  est  nomen 
hoc,  Deus,  quod  impositum  est  ad  signifi- 
candum  divinam  naturam ;  et  adhuc  ma- 
gis  proprium  est  nomen  tetragrammaton, 
quod  impositum  est  ad  significandum  Dei 
substantiam  incommunicabilem,  nude  et 
absolute  in  se,  et  (ut  loqui  sic  liceat)  sin- 
gularem.  Haec  Thomas  in  Summa. 

Qui  item  in  Summa  contra  gentiles,  H- 
bri  primi  capitulo  vicesirao  secundo,  super 
his  loquitur  satis  profunde.  Ubi  et  sanctum 
allegat  Hilarium,  asserentem  :  Esse  non 
est  accidens  Deo,  sed  subsistens  veritas, 
manens  causa,  et  naturalis  generis  pro- 
prietas.  Quod  et  in  littera  allegatur.  — 
Concordant  Petrus  et  Richardus. 
p.  «oc.  Denique,  supra  in  tertia  distinctione  al- 
legata  sunt  dicta  quaedam  Bonaventurae  in 
Itinerario  mentis  in  Deum,  quam  proprie, 
eminenter,  plene,  perfecte  et  incompara- 
biliter,  esse  conveniat  Deo  :  ita  quod  quid- 
quid  excogitari  potest  aut  concipi  pertinere 
ad  omnimodam  plenitudinem,  nobilitatem, 
perfectionem,excel]entiam  et  beatitudinem 
ipsius  esse,  hoc  totum  cum  perfectione 
penitus  infinita,  superperfectissime,  super- 
simplicissime  et  prorsus  incomprehensi- 
biliter  convenit  Deo  excelso  et  adorando. 
Unde  in  praetacto  tractatu  scribit  Bonaven- 
tura  :  Vide  ipsum  purissimum  esse,  si 
potes,  et  occurrit  tibi  quod  ipsum  non 
potest  cogitari  ut  aliunde  acceptum,  ac 
per  hoc  necessario  cogitatur  ut  omnimode 
primum,  quod  nec  de  nihilo,  nec  de  alio 
potest  esse.  Quid  enim  est  per  se,  si  ipsum 
esse  non  est  per  se,  nec  a  se,  id  est  non 
aliunde?  Occurrit  etiam  tibi  ut  omnino 
carens  non  esse,  ac  per  hoc  ut  nunquam 
incipiens,  nunquam  desinens,  sed  seter- 
num.  Occurrit  etiam  tibi  ut  nullo  modo  iri 
se  habens  nisi  quod  est  ipsum  esse,  ac 
per  hoc  nullo  modo  compositum,  sed  sim- 
plicissimum.  Occurrit  tibi  ut  nihil  habens 
possibilitatis  (quia  omne  possibile  aliquo 
modo  habet  aliquid  de  non  esse),  ac  per 


A  hoc  ut  summe  actualissimum.  Occurrit  ti- 
bi  ut  nihil  habens  defectibilitatis,  ac  per 
hoc  ut  perfectissimum.  Occurrit  postremo 
ut  nihil  habens  diversificationis,  ac  per 
hoc  ut  summe  unum.  Si  haec  vides  in  pura 
mentis  simplicitate,  aliqualiter  perfunde- 
ris  aeternae  lucis  illustratione.  —  Sed  ha- 
bes  unde  subleveris  in  admirationem.  Nam 
hoc  ipsum  esse,  est  primum  et  novissi- 
mum,  est  aeternum  et  praesentissimum,  est 
simplicissimum  et  maximum,  est  actualis- 
simum  et  immutabilissimum,  est  perfectis- 

B  simum  et  immensum,  est  summe  unum, 
et  tamen  omnimodum.  Si  ha?c  pura  mente 
miraris,  majori  luce  perfunderis",  dum  ul- 
terius  vides  quod  ideo  est  novissimum, 
quia  primum.  Quia  enim  primum,  omnia 
operatur  propter  se  ipsum  :  idcirco  neces- 
se  est  quod  sit  omnium  ultimus  finis,  ini- 
tium  et  consummatio,  Alpha  et  Omega.  Apoc.  i,  8 
Ideo  quoque  est  praesentissimum,  quia 
aeternum.  Quia  enim  aeternum,  non  fluit 
ab  alio,  nec  deficit  a  se  ipso,  nec  decurrit 
ab  uno  in  aliud  :  ergo  nec  habet  praeter- 

C  itum,  nec  futurum,  sed  esse  praesens  tan- 
tum.  Et  quia  est  simplicissimum  in  essen- 
tia,  ideo  maximum  in  virtute.  ldeo  etiam 
est  immutabilissimum,  quia  actualissi- 
mum.  Quum  enim  sit  actualissimum,  est 
actus  purus :  et  quod  tale  est,  nihil  novi 
acquirit,  nihil  habitum  perdit  :  idcirco 
non  potest  mutari.  Ideo  item  immensum, 
quoniam  perfectissimum.Nempe  quum  sit 
perfectissimum,  nihil  potest  cogitari  ultra 
ipsum  melius,  nobilius,  majus  aut  dignius: 
ideo  infinitum.  Ideo  demum  omnimodum, 

D  quoniam  summe  unum.  Quia  etenim  sum- 
me  unum,  ideo  est  omnis  multitudinis 
universale  principium,  quoniam  omnis 
multitudo  fluit  ab  uno;  atque  per  hoc 
ipsum,  est  universalis  omnium  causa  ef- 
ficiens  et  exemplaris  ac  terminans,  tan- 
quam  causa  essendi,  ratio  intelligendi,  et 
ordo  vivendi.  Est  ergo  omnimodum,  non 
sicut  omnium  forma*  aut  esse,  sed  sicut  *esseniia 
cunctarum  essentiarum  superexcellentis- 
sima,  sufficientissima  ac  universalissima 
causa  :  cujus  virtus  quia  summe  unita  in 


QUOD   NOMEN   DEO   MAGIS   PROPRIE   TRIBUATUR 


365 


essentia,  ideo  summe  infinitissima  et  mul-  A 
tiplicissima  in  efficacia.  —  Denique,  quia 
aeternum  et  praesentissimum,  ideo  omnes 
durationes   intrat  et  ambit,  quasi   simul 
exsistens  ipsorum   centrum  et  circumfe- 
rentia.  Quia  simplicissimurn  et  maximum, 
ideo  totum  intra  et  totum  extra,  ac  per 
hoc   est  sphaera   intelligibilis   cujus   cen- 
trum  ubique  et  circumferentia  nusquam. 
Quia  actualissimum  et  immutabilissimum, 
ideo  stabile  manens,  dat  cuncta  moveri. 
Quia  perfectissimum  et  immensum,  ideo 
est  intra  omnia,  non  inclusum ;  extra  om-  B 
nia,  non  exclusum ;  supra  omnia,  non  ela- 
tum;  infra  omnia,  non  prostratum.  Quum- 
que  sit  summe  unum  atque  omnimodum, 
i  cor.  xv,  ideo  est  omnia  in  omnibus,  quamvis  omnia 
sint  multa,  et  ipsum  non  sit  nisi  unum  : 
et  hoc,  quia  per  simplicissimam  unitatem, 
sincerissimam  veritatem  et  serenissimam 
bonitatem,  est  in  eo  omnis  virtuositas,  om- 
nis  exemplaritas  et  omnis  communicabili- 
Jiom.x,, 30.  tas.  Ac  per  hoc  ex  ipso  et  per  ipsum  et 
in  ipso  sunt  omnia  :  et  hoc,  quia  omni- 
potens,  omnia  sciens,  et  omnimodum  bo-  G 
num,  quod  clare  videre,  est  esse  beatum, 
Exod.     sicut  dixit  ad  Moysen  :  Ego  ostendam  tibi 
'"' l9,   omne  bonum.  Haec  Bonaventura. 

Insuper  de  hac  re  ait  Udalricus  in  Sum- 
ma  sua  libro  secundo  :  Hoc  nomen,  Qui 
est,  dicit  in  Deo  esse  ab  omni  dependentia 
absolutum,  et  denotat  esse  superplenum 
ad  influendum  indesinenter  in  causata  : 
quia  nec  aliqua  determinatione  additae  na- 
turae  ad  speciem  contractum,  nec  partici- 
patione  sui  est  individuatum.  flinc  juxta 
Damascenum,  nomen  hoc  significat  pela-  D 
gus  substantiae  infinitae,  et  non  quid  est. 
Pelagus  namque  vocat  esse  divinum,  in 
quantum  non  solum  in  se  ipso  perfectum 
est  perfectionibus  omnium  generum,  sed 
etiam  tanquam  plusquam  perfectum,  re- 
dundans  extra  se,  est  principium  omnium 
entium  causatorum,  quemadmodum  juxta 
Philosophum,  mare  est  indeficiens  princi- 
pium  fluminum.  Sicque  nomen  hoc  prae- 
dicatur  de  Deo  causaliter.  Substantiam  ve- 
ro  vocat  Damascenus  illam  naturam  quae 


est  perfecte  ens,  per  se  exsistens,  et  non 
per  aliud  :  quod  proprium  est  divinae  na- 
turae,  quae  omnia  portat  sua  virtute,  et  a  sebr.h3. 
nullo   sibi   subslante   portatur.  Et   solius 
talis  substantiee  esse,  est  absolute  neces- 
sarium  necessitate  immutabilitatis  :  ideo 
sua  singulari  et  incomparabili  excellentia 
differt  ab  omni  esse  creato.  Hinc  sic  esse 
praxlicatur  de  Deo  per  eminentiam  super 
quam  fundatur   negatio  :  quoniam  Deus 
magis  proprie  dicitur  non  ens  quam  ens, 
secundum  quod  nomen  entis  sumitur  ab 
ente  nobis  noto.  Denique  hoc  esse  Dama- 
scenus  asserit  infinitum,  id  est  non  fini- 
tum  seu  indeterminatum.  Non  tamen  est 
universale,  quasi  sit  esse  omnium  formale 
quod  de  omnibus   praedicetur  :  imo  per 
suam  causalitatem  et  eminentiam  est  dis- 
tinctum  ab  omnibus.  —  Praeterea  Hilarius 
dicens  quod   esse  non  est  accidens  Deo, 
non  sumit  accidens  pro  eo  quod  advenit 
post  esse  completum,  quia  sic   nulli  rei 
suum  esse  est  accidens;  sed  sumit  ipsum 
transumptive  pro  accidentali  quod  habet 
modum  accidentis,  qualiter  substantia  ac- 
cidit  substantiae,  ut  habitus  corpori.  Sic- 
que  esse  creatum  habet  tria  in  quibus  ha- 
bet  tres  accidentis  conditiones.  Prima  est, 
quod  accidens  non  in  se,  sed  in  sua  causa, 
id  est  in  suo  subjecto,  sustentatur.  Similiter 
esse  creatum  sustentatur  in  prima  causa 
omnia  continente  verbo  virtutis  suae  :  ideo    iudcm. 
esse  creaturae  vocatur  accidentale.  Secun- 
da  conditio  est,  quod  sicut  accidens  potest 
inesse  et  non   inesse,  sic  potest   esse   et 
non  esse  :   ita  et  esse  creatum,  eo   ipso 
quia  creatum,  potest  non  esse.  Tertia,  quod 
accidentis  essentia  non  est  quidditas  ipsa 
subjecti,  sed  facit  compositionem  cum  ea. 
Sic  esse  creatum  differt  a  natura  ipsum 
contrahente.  Sed  esse  primum  est  incon- 
tractum,  et  est  quidquid  habet;  et  sic  dicit 
Hilarius  quod  est  proprietas  naturalis,  id 
est  propria  natura,  quae  in  creaturis  unum- 
quodque    specifica    informat   differentia, 
quae  proprietas  est  generis  (id  est  genera- 
lis  naturae)  entis  :  quoniam  quidquid  vide- 
tur  specificare  esse  divinum,  est  ipsummet 


366 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VIII  ;    QU.EST.    II 


esse  Dei.  Ideo  Rabbi  Moyses  loquitur  quod  A 
hoc  sit  iueffabile  nomen  Dei,  quod  dignis- 
simum  habebatur  inter  nomina  Dei ;  et 
fuit  principium  vitae  passionis,  id  est  vitae 
quae  passio  seu  proprietas  est  viventis.  Sic 
ergo  esse  creatum,  recte  accidentale  vo- 
catur.  Haec  Udalricus.  —  Concordat  Alber- 
tus  in  Scripto. 

Ex  quibus  innotescit,  quod  Deus  non  sit 
formale  atque  intrinsecum  esse  universo- 
rum,  ut  quidam  insipientissime  putave- 
runt.  Unde  in  libro  de  Causis  asseritur, 
quod  causa  prima  est  in  omnibus  rebus  B 
praelerquam  commisceatur  eis.  Verumta- 
men  divinus  Dionysius  quinto  capitulo  li- 
bri  de  Divinis  nominibus  et  alibi  aliquan- 
do,  ait  quod  Deus  est  esse  omnium  :  quod 
(ut  ipsemet  pandit)  intelligendum  est,  per 
causam  et  exemplar.  Tamen  objici  potest, 
quod  quinto  capitulo  illo  testatur  :  Neque 
solum  causaliter  est  exsistentia  omnia,  sed 
ipsum  esse  exsistentium  omnium.  Et  re- 
spondendum  quod  hoc  ideo  dictum  est, 
quia  non  solum  est  causa  essentiarum  om- 
nium  rerum,  sed  etiam  causa  est  ipsius  C 
esse  cunctorum,  ita  quod  esse  et  essenti- 
am,  seu  quo  est  et  quod  est,  sortiuntur  a 
Deo,  qui  et  causa  est  conservationis  eo- 
rum.  Hinc  eodem  capitulo  ait  Theologus  : 
Ipse  Deus  non  ita  est  hoc,  ut  non  illud ; 
nec  ita  est  alicubi,  ut  non  sit  alibi  :  sed 
generaliter  est  omnia,  ut  omnium  causa, 
et  omnia  comprehendit  et  praehabet,  et 
super  omnia  est,  sicut  supersubstantiali- 
ter  ante  omnia  superexsistens,  et  tamen 
nihil  est  omnium. 

Circa  hoc  scribit  iEgidius  quod  triplex  D 
est  forma,  puta  :  inhaerens,  et  sic  Deus 
non  est  esse  formale  rerum.  Secunda  est 
forma  denominans,  non  inhaerens,  sicut 
cibus  dicitur  sanus  :  et  sic  Deus  est  om- 
nium  esse,  quoniam  res  dicuntur  esse  par- 
ticipatione  esse  divini.  Tertia  est  forma 
exemplaris  :  sic  quoque  Deus  est  esse  uni- 
versorum,  quia  exemplar  et  causa  est  om- 
nium. 

Prseterea  ad  quaestionem  hanc,  an  esse 
conveniat  proprie  Deo,  respondet  Duran- 


dus  :  Proprium  sumitur  uno  modo  prout 
dividitur  contra  commune  ;  alio  modo, 
prout  dividitur  contra  translalum.  Nam 
pratum  ridere  dicitur  translative,  homo 
proprie.  Dicimus  etiam  quod  homini  pro- 
prium  est  ratiocinari,  non  autem  sentire, 
quum  tamen  sentire  sit  proprium  homini 
prout  proprium  distinguitur  contra  trans- 
latum.  Si  itaque  quaestio  intelligatur  de 
proprio  prout  dividitur  contra  translatum, 
sic  Deo  maxime  proprie  competit  esse  : 
quoniam  esse  plures  perfectiones  includit 
modo  unito  et  incontracte,  et  minus  deter- 
minat  divinam  naturam.  Porro  si  qusestio 
intelligatur  de  proprio  diviso  contra  com- 
mune,  sic  Esse,  seu  Qui  est,  non  est  pro- 
prium  nomen  Dei,quum  et  aliis  competat; 
est  tamen  Deo  aliquo  modo  appropriatum, 
quoniam  ei  maxime  competit  esse.  Haec 
autem  appropriatio  non  est  respectu  alio- 
rum  nominum  quae  simili  modo  possunt 
Deo  appropriari,  ut  esse  bonum,  esse  sa- 
pientem ;  sed  respectu  creaturarum,  quo- 
niam  nulli  creaturae  potest  esse  ita  appro- 
priari.  Haec  Durandus.  —  Hinc  alii  dicunt, 
quod  esse  potest  considerari  dupliciter. 
Primo,  simpliciter  et  absolute,  hoe  est  in 
sua  plenitudine  et  perfectione  :  et  sic  soli 
convenit  Deo.  Secundo,  participative  et 
secundum  quid  :  sicque  convenit  crea- 
turis. 

Ex  praedictis  habetur  duplex  solutio  ad 
primam  instantiam  in  principio  quaestio- 
nis  inductam.  Thomas  quoque  ad  eam  re- 
spondet,  dicendo  :  Quum  dicitur  aliquid 
proprie  convenire  alicui,  hoc  intelligi  po- 
test  dupliciter.  Primo,  ut  per  proprieta- 
tem  excludatur  esse  extraneum  a  natura 
subjecti  :  ut  quum  dicimus  proprium  ho- 
minis  esse  risibile.  Sic  esse  non  est  pro- 
prium  Deo,  quia  convenit  creaturis.  Se- 
eundo,  ut  per  proprietatem  excludatur 
omne  extraneum  a  natura  praedicati  :  ut 
quum  dicimus  hoc  proprie  esse  aurum, 
quia  non  habet  admixtionem  metalli  alte- 
rius.  Sicque  esse  est  proprium  Deo,  quia 
divinum  esse  non  habet  admixtionem  ali- 


QUOD    NOMEN   DEO   MAGIS   PROPRIE   TRIBUATUR 


367 


cujus  privationis  aut  potentialitatis  ut  es-  A 
se  rei  creatae.  Hinc  in  littera  pro  eodem 
sumuntur  veritas  et  proprietas.  —  /Egi- 
dius  vero  vult  quod  esse  prout  dicitur 
proprium  nomen  Dei,  non  potest  sumi 
communiter  et  abstracte  abstractione  ra- 
tionis,  quum  et  illud  sit  Dei  effectus  et 
communis  participatio  ejus.  Ideo  dicit  hoc 
debere  intelligi  de  esse  abstracto  realiter 
in  se  subsistente  et  imparticipato,  sicut 
Plato  posuit  formas  ideales  realiter  sepa- 
ratas.  Verumtamen  dici  potest  juxta  prse- 
habita  dicta  Thomse  et  Durandi,  quod  esse  B 
communiter  sumptum,  prout  dividitur  in 
ens  creatum  et  increatum,  atque  de  Crea- 
tore  et  creaturis  analogice  prsedicatur,  sit 
primum  et  proprium  seu  appropriatum 
nomen  Dei. 

Ad  secundum  dicendum,  quod  commu- 
nia  quse  sunt  genera,  aliquid  potentialita- 
tis,  imperfectionis  et  contrahibilitatis  inclu- 
dunt  :  et  quanlum  ad  hoc,  non  competunt 
Creatori.  Imo  species  eorum  potius  con- 
veniunt  Deo  quam  genera  ipsa  :  sicut  vir- 
tus,  scientia,  justitia,  magis  congruunt  Deo  C 
quam  qualitas.  Transcendentia  vero,  ut 
ens  et  convertibilia  secum,  propter  elon- 
gationem  suam  a  determinationibus  et  ma- 
terialibus  proprietatibus  ac  limitationi- 
bus,  dicunt  actualitatem  et  perfectionem 
seu  formalitatem  :  sicque  conveniunt  Deo, 
imperfectione  seclusa  quae  in  creaturis  eis 
annexa  est. 

Ad  tertium  responsio  est  expressa.Quam- 
vis  enim  prsedicata  perfectionalia  de  Deo 
verius  negari  dicantur  quam  alfirmari, 
secundum  quod  nos  ea  in  vita  hac  ap-  D 
prehendere  possumus,  tamen  secundum 
veritatem  et  naturam  rei  significatse  con- 
veniunt  Deo  potissime,  quamvis  incom- 
parabiliter  eminentius  quam  intelligere 
valeamus.  Sic  enim  esse  et  bonitas  ac  sa- 
pientia,  infinite  perfectius  Deo  conveniunt 
quam  creatis.  —  Ad  quartum  dicendum, 
quod  esse  quod  dicitur  prima  rerum  crea- 
tarum,  est  esse  per  participationem,  nec 
convenit  Deo. 

Quinta  autem  objectio  specialem  habet 


difficultatem,  videlicet  qualiter  esse   sit 
primum   nomen   Dei,  et  qualiter  bonum. 

Ad  quod  respondet  Albertus  supra  in 
secunda  distinctione,  quod  nomina  ista  ac- 
cipi  possunt  tripliciter.  Primo,  secundum 
suas  simplices  intentiones  seu  rationes 
formales  :  et  sic  esse  est  prius,  quia  abso- 
lutius,  et  primo  cadit  in  intellectu,  et  alia 
aliquid  secundum  rationem  ei  superad- 
dunt.  Secundo,  penes  supposita  in  quibus 
sunt  :  et  ita  sunt  simul  et  aeque  prima, 
ens,  verum,  bonum  et  unum.  Tertio  con- 
siderantur  in  causa  prima  secundum  quod 
causa  est  :  et  sic  bonum  prsecedit,  quia  ex 
bonitate  sua  Deus  communicat  se,  et  aliis 
esse  largitur. 

Concordat  Thomas  in  prima  parte  Sum- 
mae,  quaestione  tertiadecima,  dicens  quod 
bonum  est  primum  nomen  Dei  in  quan- 
tum  est  causa,  non  tamen  simpliciter  : 
nam  esse  prseintelligitur  ad  esse  causam. 
In  Scripto  quoque  ponit  praefatam  Alberti 
distinctionem;  et  addit  quod  secundum  ra- 
tionem  causalitatis  bonum  praecedit  :  quo- 
niam  habet  rationem  causse  finalis,  esse 
vero  rationem  causse  effectivse  et  exem- 
plaris ;  finis  autem  est  prima  causarum,  et 
movet  efficientem. 

His  consonat  quod  in  Itinerario  mentis 
scribit  Doctor  devotus  :  Duo  sunt,  inqui- 
ens,  modi   seu  gradus  contemplandi  Dei 
invisibilia  et  aeterna,  quorum  unus  ver- 
satur  circa  essentialia  Dei,  alter  circa  pro- 
pria  personarum.  Primus  modus  primo  ac 
principaliter  defigit  adspectum  in  ipsum 
esse,  dicens  quod  Qui  est,  est  primum  Dei 
nomen.Secundus  figit  adspectum  in  ipsum 
bonum,  dicens  hoc  esse  primum  Dei  no- 
men.  Primum  spectat  potissime  ad  vetus 
Testamentum,  quod  maxime  prsedicat  di- 
vinae  essentiae  unitatem.  Unde  dictum  est 
Moysi  :  Ego  sum  qui  sum.  Secundum,  ad   Exod.  m, 
novum,  quod  determinat  personarum  plu-     ' 
ralitatem,  baptizando  in  nomine  Patris  et    Matth. 
Filii  et  Spiritus  Sancti.  Ideo  magister  no- xxv'"'  l9' 
ster  Christus  volens  adolescentem  qui  ser- 
vaverat  legem,  ad  evangelicam  levare  per- 
fectionem,  nomen  bonitatis  principaliter 


368 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VIII  ;    QU*ST.    II 


Marcxtf;  et  praecise  Deo  attribuit  :  Nemo  (inquiens) 
Luc.  xv.M,  jj0nus  njsj  rjeus.  Damascenus  ergo  sequens 
Moysen,  ait  quod  Qui  est,  sit  primum  no- 
men  Dei.  Sanctus  vero  Dionysius  sequens 
Christum,  dicit  quod  Bonus,  est  primum 
Dei  nomen.  Haec  Bonaventura.  —  Ex  cujus 
verbis  elicitur,  quod  bonum  competit  Deo 
in  quantum  est  principium  emanationum 
ad  intra,  quemadmodum  secundum  prae- 
fatos  convenit  Deo  in  quantum  est  causa 
emanationum  ad  extra.  Una  quippe  per- 
sona  divina  non  est  proprie  causa  alte- 
rius  :  quoniam  causa  est,  ad  cujus  esse 
sequitur  aliud. 

Hinc  quoque  Antisiodorensis  in  Summa 
sua,  primo  libro,  disseruit  :  Hoc  nomen, 
Qui  est,  secundum  veritatem  atque  simpli- 
citer  est  primum  Dei  nomen.  Bonum  au- 
tem,  primum  est  quoad  nos,  quoniam 
Deum  cognoscimus  primo  secundum  flu- 
xum  suae  bonitatis  :  opera  etenim  boni- 
tatis  divinae  primum  movent  hominem  ad 
investigandum  divinam  essentiam.  Vel  dici 
potest,  quod  Bonum,  non  est  primum  no- 
men  Dei,  sed  principalius  et  dignius,  quia 
determinativum  naturae  secundum  quam 
ipse  est  Alpha  et  Omega.  Bonitas  namque 
Dei  induxit  Deum  ut  faceret  creaturas  ra- 
tionales,  ad  hoc  ut  essent  divinae  bonitatis 
Ps.  cv,  1.  participes.  Unde  Psalmista  :  Confitemini 
Domino  quoniam  bonus,  etc.  Sicque  B.  Dio- 
nysius  incipit  non  a  primo  sed  principa- 
liori  ac  digniori  nomine  Dei,  quemad- 
Matth.Mi,  modum  Christus  in  Oratione  dominica  a 
9-  digniori  incepit  petitiones,  et  Isaias  sep- 

is.  xi, «.  tem  dona  enumerando,  primo  expressit  sa- 
pientiae  donum.  Haec  Antisiodorensis. 

Postremo  circa  hsec  loquitur  Alexander : 
Fuerunt  qui  dicerent,  quod  in  via  in  qua 
consideratur  Deus  ut  efficiens,  primum 
nomen  ejus  est  Ens,  quia  intentio  efficien- 
tis  est  ad  hoc  ut  res  sit;  si  vero  conside- 
retur  ut  finis,  primum  nomen  ejus  est 
Bonum.  —  Sed  objicitur  quia  secundum 
Boetium,  omnia  appetunt  esse;  quod  au- 
tem  appetitur,  rationem  finis  sortitur  : 
ergo  et  ens  rationem  obtinet  finis.  Ad 
quod  dici  posset,  quod  quamvis  ens  mo- 


A  veat  appetitum,  non  tamen  nisi  in  quan- 
tum  induit  rationem  boni.  Sicque  non  se- 
quilur  quod  ex  se  rationem  finis  designet 
aut  nominet.  —  Sed  adhuc  objicitur  quo- 
niam  Ens  et  Qui  est,  significant  in  omni- 
moda  absolutione  :  ergo  significant  praeter 
intentionem  seu  rationem  causalitatis  ef- 
ficientis  sive  finalis.  Quod  concedendum 
est,  et  dicendum,  quod  Qui  est,  est  sim- 
pliciter  primum  nomen  Dei ;  Bonum  vero, 
quoad  nos.  Divinum  enim  esse  potest  con- 
siderari   secundum   se   absolute   :   sicque 

B  accipitur  ut  infinitum  pelagus  divinae  es- 
sentialitatis;  et  ita  proprie  designatur  hoc 
nomine,  Qui  est.  Potest  quoque  divinum 
esse  considerari  ut  causa  seu  principium  : 
et  sic  consideratur  in  ratione  boni.  Bonum 
namque  dicit  conditionem  efficientis.  Un- 
de  asserit  Augustinus  :  Quia  bonus  est,  su- 
mus.  Rursus  bonum  dicit  conditionem  fi- 
nis,  quia  ut  ait  Boetius,  omnia  bonum 
exoptant.  —  Haec  Alexander.  Cujus  verba 
modicum  discrepant  a  praedictis  verbis 
Thomse,  dicentis  quod  esse  dicit  rationem 

C  causae  effectivae  et  exemplaris. 

Praeterea  advertendum  quod  juxta  do- 
ctrinam  magni  Dionysii,  bonum  est  com- 
munius  ac  latius  ente.  Ait  namque  quarto 
capitulo  de  Divinis  nominibus,  quod  non 
ens  seu  non  exsistens,  puta  materia,  ap- 
petit  bonum  et  participat  bono.  Et  hoc 
videtur  consonare  doctrinae  Platonis,  qui 
dixit  materiam  esse  non  ens,  et  tamen  es- 
se  bonum,  quia  ordinatur  ad  bonum,  quia 
ad  formam.  Quod  et  Proclus  Platonicus  in 
Elementatione  sua  theologica  evidenter  fa- 

D  tetur. 

Quocirca  Thomas  conscribit :  Bonum  est 
communius  ente,  non  secundum  ambitum 
prsedicationis,  quia  sic  cum  ente  conver- 
litur;  sed  secundum  rationem  causalita^ 
tis.  Causalitas  enim  efficiens  exemplaris, 
extenditur  tantum  ad  ea  quae  participant 
formam.  Hinc  causalitas  entis  secundum 
quod  est  nomen  divinum,  extenditur  tan- 
tum  ad  entia,  atque  causalitas  vitae  ad 
viventia.  Sed  causalitas  finis  extenditur 
quoque   ad  ea  quae   nondum  participant 


QILEST.    III    :    QUID    SIT  .ETERNITAS,   ET   QUALITER    SIT   PROPRIA   DEI   MENSURA,   ETC.      369 


formam,  quoniam  etiam  imperfecta  desi- 
derant  finem,  et  tendunt  in  eum.  Unde  di- 
vinus  Dionysius  materiam  vocat  non  ens, 
propter  privationem  ei  adjunctam.  Deni- 
que,  quia  B.  Dionysius  in  libro  de  Divinis 
nominibus  tractat  de  ipsis  secundum  quod 
habent  virtutom  et  rationem  causalitatis, 
et  prout  in  participatione  creaturarum  ma- 
nifestantur,  hinc  tractat  ibi  de  bono  prius 
quam  de  ente.  Haec  Thomas.  —  Ex  quibus 
apparet,  quod  quamvis  Ens  et  Qui  est,  si- 
gnificant  absolute,  ut  asserit  Alexander, 
attamen  verum  est  quod  Thomas  affirmat, 
quod  esse  dicit  rationem  causse  effectivae 
et  exemplaris  :  quoniam  Deo  ut  primo  en- 
ti,  convenit  efficienter  producere  juxta 
exemplar;  et  esse  creatum,  est  terminus 
effectivae  productionis  divinae. 

Ex  his  habetur  responsio  ad  omnes  par- 
tes  quaestionis  istius,  in  qua  tria  tangun- 
tur  :  primum,  an  Esse  seu  Qui  est,  sit 
proprium  nomen  Dei ;  secundum,  an  sit 
primum  nomen  ipsius ;  tertium,  an  Deus 
sit  omnium  esse  formale. 


QU.ESTIO  III 

TErtio  quaeritur,  Quid  sit  aeternitas, 
et  qualiter  sit  propria  Dei  men- 
sura,  qualiter  etiam  verba  tempo- 
ralia  conveniant  Deo. 

Et  videtur  quod  Deo  non  conveniat  ha- 
bere  mensuram.  Primo,  quoniam  ipse  est 
universorum  mensura.  Nempe  ut  ait  Phi- 
losophus,  In  omni  genere  primum  est 
mensura  secundorum.  —  Secundo,  quo- 
niam  incircumscripto  et  infinito  repugnat 
habere  mensuram  :  quia  quod  mensura- 
tur,  inter  mensurae  suse  terminos  contine- 
tur.  —  Tertio,  quia  mensura  differt  a  men- 
surato,  et  adjacet  ei  :  aeternitas  autem  a 
Deo  non  potest  differre,  quum  sit  aliquid 
increatum.  —  Quarto,  secundum  Boetium, 
iEternitas  est  interminabilis  vitee  tota  si- 
mul  et  perfecta  possessio.  Possessio  autem 
non  dicit  mensuram  :  ergo  aeternitas  po- 

T.  19. 


A  tius  definiretur  nomine  durationis  tan- 
quam  per  genus,  quam  nomine  posses- 
sionis.  —  Quinto,  in  Scripturis  et  dictis 
philosophorum  aeternitas  creaturis  adscri- 
bitur,  juxta  illud  :  Ite,  maledicti,  in  ignem  Mattk.xxv, 
aeternum;  atque  in  Psalmo  :  Illuminans  tu  p1'  LXXV  3 
mirabiliter  a  montibus  seternis.  Et  in  Iibro 
de  Causis  asseritur,  quod  causa  prima  est 
ante  aeternitatem  ;  intelligentia,  cum  seu 
in  eeternitate.  —  Sexto,  si  aeternitas  est 
mensura  divinae  vitae  et  esse  divini,  non 
poterunt  Deo  adscribi  differentiae  mensu- 

B  rae  quee  tempus  vocatur,  quae  contrario 
modo  se  habet  ad  eeternitatem.  —  Septi- 
mo,  secundum  Boetium  de  Consolatione, 
et  libro  de  Trinitate,  nunc  invariabiliter 
fixe  stans,  causat  seternitatem,  sicut  nunc 
incessabiliter  fluens,  efficit  tempus.  Ergo 
aeternitas  est  causata,  nec  Dei  mensura. 
In  oppositum  est  Scriptura,  et  Boetius, 
ac  Magister  in  littera. 

Ad  haec  Alexander  respondet  :  Definitio 
praetacta  Boetii  convenit  inereatse  aeterni- 

C  tati,  et  tanguntur  in  definitione  illa  tres 
conditiones  ab  aeternitate  inseparabiles  : 
quae  sunt,  interminabilitas,  invariabilitas, 
simplicitas.  Quaedam  enim  sunt  termina- 
bilia  et  a  parte  ante  et  a  parte  post,  ut 
generabilia  et  corruptibilia  :  ad  quorum 
differentiam  dicitur  aeternitas,  intermina- 
bilis  vitae  possessio.  Quaedam  vero  sunt  in- 
terminabilia  a  parte  post,  quae  tamen  sunt 
mutabilia,  ut  ccelum  atque  perpetua  :  ad 
quorum  differentiam  additur,  tota  simul. 
Nil  enim  variabile,  est  totum  simul  :  imo 

D  quiddam  habet  actu,  et  aliquid  nondum 
habet.  Item  quoddam  est  esse  intermina- 
bile  et  invariabile,  sed  tamen  composi- 
tum  :  ut  esse  angeli,  in  quo  est  compositio 
ex  quo  est  et  quod  est.  Ad  cujus  differen- 
tiam  adjungitur,  perfecta.  Nullum  enim 
perfectum,  compositum.  lnsuper  in  qui- 
busdam  est  terminabilitas  simplieiter  : 
ad  quorum  differentiam  dicitur,  inter- 
minabilis;  in  quibusdam,  interminabilitas 
durationis  essentiae,  sed  non  vitae,  ut  in 
corporibus  ccelestibus  :  ad  quorum  diffe- 

24 


370 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —  DIST.    VIII  1    QU.EST.    III 


rentiam  additur,  vitae.  In  quibusdam  est  A 
interminabilitas  vitae,  sed  cum  miseria  : 
ad  quorum  differentiam  dicitur,  posses- 
sio,  ad  quam  spectat  jucunditas.  In  qui- 
busdam  est  interminabilis  vitae  possessio, 
sed  non  tota  :  ut  in  beatis  hominibus  ante 
judicium,  qui  secundum  animam  tantum 
beati  sunt.  In  quibusdam  est  intermina- 
bilis  vitae  possessio  tota,  sed  non  simul  : 
sicut  in  angelis,  in  quibus  est  aliqua  suc- 
cessio  revelationum  et  gaudiorum,  saltem 
ante  finale  judicium.  In  quibusdam  est  in- 
terminabilis  vitae  possessio  tota  simul,  sed  B 
non  absolute  perfecta  :  quemadmodum  in 
Beatis  post  judicium  generale.  Ad  quorum 
differentiam  additur,  perfecta,  id  est  non 
indigens.  —  Amplius,  seternum  et  sempi- 
ternum  sic  distinguuntur,  quod  sempiter- 
num  sicut  et  semper  esse,  duobus  dicitur 
modis.  Semper  enim  esse,  uno  modo  dici- 
tur  omni  tempore  esse  :  et  sic  angeli  sem- 
per  fuerunt.  Alio  modo  semper  esse  di- 
citur  esse  sine  principio  et  sine  fine  : 
sicque  convenit  Deo  semper  fuisse.  Hinc 
ait  Richardus  de  S.  Victore  :  Aliud  videtur  C 
sonare  aeternum,  aliud  sempiternum.  Sem- 
piternum  namque  esse  videtur  quod  caret 
initio  et  fine;  aeternum  autem,  quod  caret 
utroque  et  omni  mutabilitate.  Et  quam- 
vis  unum  sine  alio  non  inveniatur,  recte 
tamen  inter  nominum  significationes  dis- 
tinguitur.  Haec  Alexander. 

Hinc  Thomas  in  Scripto  :  .'Eternum,  in- 
quit,  dicitur  quasi  ens  extra  terminos. 
Porro  esse  potest  dici  terminatum  tri- 
pliciter  :  primo,  secundum  totam  suam 
durationem,  ut  esse  generabilium  et  cor-  D 
ruptibilium;  secundo,  ratione  partium  du- 
rationis,  sicut  quaelibet  pars  motus  ac 
temporis  terminatur,  atque  ad  praeteritum 
seu  praecedens  et  ad  sequens  refertur;  ter- 
tio,  ratione  suppositi  in  quo  ipsum  esse 
recipitur  atque  finitur,  et  sic  omne  esse 
creatum  est  terminatum.  Ad  excludendam 
primam  terminationem  ponitur  in  defini- 
tione  aeternitatis,  interminabilis  vitae.  Ad 
excludendam  secundam  adjungitur,  tota 
simul.    Propter    quod    motus    et    tempus 


quamvis  ab  aeterno  fuissent  et  sine  fine 
durarent,  non  tamen  essent  aeterna.  Ad 
excludendam  tertiam  additur,  perfecta. 
Quidquid  enim  habet  esse  receptum  et 
terminatum,  est  imperfectum  ;  et  solum 
illud  absolute  perfectum  est,  cujus  esse 
est  in  se  stans,  non  participatum,  nec  in- 
digens  aliquo  :  quod  soli  competit  Deo. 
Sicque  ei  dumtaxat  convenit  illa  aeternita- 
tis  descriptio.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

In  prima  vero  parte  Summae,  quaestione 
decima,  ait  :  Sicut  in  cognitionem  simpli- 
cium  et  spiritualium  oportet  nos  devenire 
per  composita  et  corporalia,  ita  in  co- 
gnitionem  Eeternitatis,  per  tempus  :  quod 
non  est  aliud  quam  numerus  seu  mensura 
motus  secundum  prius  et  posterius  quae 
sunt  in  successione  partium  motus.  Sicut 
igitur  ratio  temporis  consistit  in  numera- 
tione  prioris  et  posterioris  in  motu,  sic  in 
apprehensione  uniformitatis  ejus  quod  est 
penitus  extra  motum,  consistit  ratio  aeter- 
nitatis.  Item  ea  dicuntur  tempore  men- 
surari,  quae  principium  et  finem  habent 
in  tempore.  Itaque  ex  duobus  notificatur 
aBternitas  :  primo,  ex  hoc  quod  id  quod 
est  in  aeternitate,  est  interminabile,  id  est 
principio  carens  ac  fine;  secundo,  per  hoc 
quod  aeternitas  caret  successione.  Dicitur 
autem  aeternitas,  tota  simul,  non  quod  ha- 
beat  partes,  sed  quoniam  ei  nil  deest. 
Haec  in  Summa. 

Praeterea  Albertus  ait  hic  :  Boetius  defi- 
nit  aeternitatem  secundum  quod  est  in  eo 
quod  vere  aeternum  est,  quum  in  Mono- 
logion  dicat  Anselmus  :  Quum  divina  et 
increata  substantia  non  sit  aliud  quam 
sua  vita  et  sua  aeternitas,  nec  sit  aliquo 
modo  terminabilis,  nec  nisi  simul  et  tota 
perfecta  :  quid  aliud  est  vera  aeternitas 
quae  soli  convenit  illi,  quam  interminabi- 
lis  vita  simul  et  perfecte  tota  exsistens? 
Unde  patet  quod  Boetius  definit  aeternita- 
tem,  non  prout  abstracte  atque  formaliter 
sumitur,  sed  potius  materialiter,  secun- 
dum  quod  consideratur  et  est  in  ipso  du- 
rante,  quod  est  causa  durans  :  sicque  vita 
taliter  durans,  hic  aeternitas   appellatur, 


QUID    SIT    .ETERNITAS,    ET   QUALITER    SIT   PROPRIA   DEI   MENSURA,   ETC. 


371 


nt  mihi  videtur.  Et  accipitur  vita  hic  pro 
intellectuali  vita  gloriae  in  Creatore.  Qufe 
considerari  potest  in  se,  et  sic  est  in  Deo 
dumtaxat;  vel  ut  participatur  ab  intelle- 
ctualibus  creaturis.  Potest  autem  duplici- 
ter  considerari  in  se.  Primo,  ut  est  actus 
primus  mentis  divinae  :  et  sic  non  accipi- 
tur  in  ratione  mensurae,  nisi  forsan  exem- 
plariter,  prout  aliae  vitae  propinquant  ad 
illam.  Secundo,  formaliter  pro  ipsa  dura- 
tione  :  et  ita  est  in  ratione  mensurae,  et 
habet  se  ad  alias  mensuras  ut  causa  et 
mensura  :  exemplaris,  ut  mensura;  excel- 
lens,  ut  causa.  Ait  namque  B.  Dionysius 
capitulo  decimo  de  Divinis  nominibus  : 
Deus  aeternus  laudandus  est  secundum 
quod  ipse  factor  est  aevi  ac  temporis,  et 
ante  saecula  exsistens.  Dicitur  quoque  ex- 
emplaris  mensura,  quoniam  alia  imitantur 
eam  ut  possunt.  Nam  ipsa  est  simul  in 
esse,  in  potentia  et  in  actu.  ^Evum  autem 
imitatur  illam,  puta  aeternitatem  seu  vitam 
primam,  simul  in  esse  et  posse,  sed  non 
in  actu  :  quia  in  angelis  est  vicissitudo  in- 
tellectionum  et  affectionum.  Ipsa  quoque 
aeternitas  claudit  in  se  aevum,  excedendo 
illud  ex  parte  principii;  et  tempus,  exce- 
dendo  illud  ex  parte  principii  et  finis.  — 
Praeterea,  si  quaeratur  quid  sit  esse  in 
aeternitate,  dicendum  quod  esse  in  aeter- 
nitate  dicitur  tribus  modis.  Primo,  sicut 
mensuratum  in  mensura  adaequata  :  sie- 
que  solus  Deus  est  in  aeternitate.  Secundo, 
sicut  mensuratum  in  mensura  excellenti  : 
et  sic  aeviterna  et  temporalia  sunt  in  aeter- 
nitate,  tanquam  inclusa  in  ea,  ut  dicit 
Anselmus.  Tertio,  sicut  participantia  aeter- 
nitatem  et  Deum  aeternum  per  vitam  bea- 
tam  :  et  sic  Beati  dicuntur  esse  in  aeter- 
nitate.  Damnati  vero  non  sunt  proprie 
dicendi  aeterni,  nisi  cum  determinatione, 
videlicet  quod  sunt  aeterni  in  pcenis.  Haec 
Albertus. 

Goncordat  Udalricus,  qui  de  his  scribit 
diffuse  in  Summa  sua,  libro  secundo,  capi- 
tulo  de  aeternitate.  Ubi  ex  verbis  S.  Dio- 
nysii  decimo  capitulo  de  Divinis  nomini- 
bus,  manifestat  qualiter  aeternitas  de  rebus 


A  creatis  per  quamdam  parlicipationem  mul- 
tipliciter  dicitur,  prout  infra  in  solutioni- 
bus  argumentorum  tangetur.  Porro  Diony- 
sius  praetacto  capitulo  aeternitatem  definit 
secundum  rationem  mensurae  adjacenlis 
aeterno,  et  ait  quod  proprietas  seu  pro- 
pria  acceptio  aeternitatis,  est  antiquum,  id 
est  duratio  sine  initio,  et  per  consequens 
sine  fine.  Quod  enim  est  sine  principio, 
finem  non  potest  habere.  Unde  et  Deus  ra- 
tione  suae  aeternitatis  dicitur  in  Scripturis 
Antiquus  dierum.  Philosophi  quoque  aeter- 

B  nitatem  mundi,  quem  putabant  aeternum, 
vocabant  antiquitatem.  Itaque  aeternitas 
est  antiquum  et  invariabile  totum  secun- 
dum  omnia  quae  in  eo  sunt,  metiens,  id 
est  sine  successione  et  mutabilitate  men- 
surans,  actiones  Dei  quae  in  eo  sunt  et  sua 
essentia  sunt,  utpote  intelligere,  vivere, 
velle.  —  Isaac  autem  Israelita  philosophus, 
in  libro  Definitionum,  aeternitatem  secun- 
dum  propriam  rationem  absolute  sum- 
ptam  definit,  dicendo  :  iEternitas  est  spa- 
tium  continuum  non  intersectum,  id  est 

G  mensura  spatiosa,  spatiositate  non  molis 
aut  distentionis  sed  virtutis,  quae  ambit  to- 
tum  esse  inferius  et  infinitum,  ac  per  hoc 
omnem  quantitativam  spatiositatem  tem- 
poris  ipsumque  aevum  in  se  includens  : 
quod  vocatur  continuum,continuitate  inde- 
ficiente,  quoniam  nunquam  defuit,  nec  de- 
est,  nec  deerit;  non  intersectum,  divisione 
partium  inter  se  divisarum,  quemadmo- 
dum  tempus  intersecatur  per  praeteritum, 
prsesens  et  futurum.  —  In  idem  redit  de- 
finitio  Richardi,  libro  de  Trinitate  dicen- 

D  tis  :  Quid  est  aeternitas,  nisi  diuturnitas 
sine  initio  et  fine,  carens  omni  mutabi- 
litate?  —  Porro  Gilbertus  Porretanus  in 
quinto  super  Boetium  de  Trinitate,  aeter- 
nitatem  nominat  moram.  Verumtamen  non 
est  mora  habens  partes,  puta  praeteritum 
et  futurum,  sed  in  se  semper  indeficiens  : 
et  ex  hoc  dum  comparatur  ad  tempus,  di- 
citur  neque  defuisse  in  praeterito  et  nun- 
quam  deesse  in  futuro.Hanc  vero  concomi- 
tantiam  ejus  ad  temporis  partes  causatam 
ex  indeficientia  sua,  designant  verba  tem- 


372 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —  DIST.    VIII  ;    QUJSST.    III 


porum  diversorum  quae  de  Deo  dicuntur. 
Ex  quo  patet  cur  verba  temporalia  di- 
cuntur  de  Deo  :  quoniam  nullo  tempore 
defuit,  deest,  nec  deerit.  Quse  verba  de 
Deo  sic  praedicata,  dicunt  indeficientiam 
Dei  respectu  omnium  partium  temporis  et 
omnium  quse  oriuntur  in  tempore,  se- 
cundum  Augustinum  super  Joannem.  — 
Haec  Udalricus. 

Circa  haec  scribit  Bonaventura  :  Quidam 
dicunt  quod  duratio  aevi  aeterni  est  sim- 
plex  et  tota  simul,  non  habens  praeteritum 
et  futurum;  attamen  aeviternum  habet  prae- 
teritum  et  futurum  quantum  ad  affectio- 
nes,  et  ita  aeternum  est  proprium  Dei.  Alii 
dicunt  quod  omnis  duratio  creata,  quoni- 
am  differt  a  durante  et  habet  esse  possi- 
bile,  habet  prius  atque  posterius  :  sed 
distinguunt  de  priori  et  posteriori.  Nam 
quoddam  dicit  durationis  successionem  si- 
ne  variatione,  quoddam  cum  variatione  et 
innovatione.  Primum  est  in  aevo;  secun- 
dum  in  tempore.  Et  hoc  vult  Anselmus 
expresse,  idque  probabilius  credo.  Haec 
Bonaventura. 

Verumtamen  mirum  apparet  qualiter 
haec  verba  queant  salvari.  Videtur  enim 
implicare,  ponere  successionem  sine  va- 
riatione,  quum  in  successione  res  succes- 
sioni  subjecta  aliter  et  aliter  se  habere 
probetur.  Unde  et  Augustinus  in  libro  de 
Civitate  Dei  testatur  :  Immortalitas  ange- 
lorum  non  est  preeterita,  quasi  non  sit; 
nec  futura,  quasi  nondum  sit;  sed  semper 
est  praesens.  Sed  de  hujus  rei  veritate 
suo  loco,  ubi  de  aevo  tractabitur,  inquisi- 
tio  erit. 

Postremo,  secundum  Albertum  et  Tho- 
mam,  inter  aeternitatem,  aevum  et  tempus 
ista  datur  distinctio.  Quaedam  habent  po- 
tentiam  non  recipientem  actum  totum  si- 
mul  :  et  haec  tempore  mensurantur,  quum 
in  ipsis  sit  durationis  successio.  Qusedam 
habent  potentiam  suscipientem  totum  ac- 
tum  simul  :  et  haec  mensurantur  aevo,  sal- 
tem  quantum  ad  hujusmodi  actum.  Quod- 
dam  est  in  quo  essentia,  esse  et  actus  sunt 
idem  :  et  hoc  mensuratur  aeternitate. 


A  Ad  primam  ergo  objectionem  dicendum, 
quod  Deus  est  mensura  universorum,extra 
omne  genus  et  supra  ordinem  :  quia  et 
omnia  in  mensura  creavit,  et  certam  dedit 
perfectionem  specificam ;  et  quanto  quid 
magis  ad  Deum  accedit,  propinquat  aut 
assimilalur,  tanto  majoris  est  perfectionis ; 
et  quanto  plus  recedit  et  elongatur  ab 
ipso,  tanto  imperfectius  redditur.  Nihilo 
minus  ipse  habet  mensuram,  quae  realiter 
idem  est  secum ;  non  autem  habet  men- 
suram  ipsum  perficientem  aut  limitantem. 

B  Circa  haec  quaerit  iEgidius,  utrum  Deus 
sit  mensura  omnium  creatarum  substan- 
tiarum.  Ad  quod  inter  cetera  dicit  :  Men- 
sura  dicitur  esse  quid  certum,  cui  non 
contingat  additio  nec  diminutio ;  idcirco 
est  quid  simplicissimum  et  primum,  nec 
plurificatur  per  accidens,  ut  decimo  Me- 
taphysicae  dicitur.  Quum  ergo  Deus  sit 
substantia  in  se  certissima,  invariabilis, 
simplicissima  et  simpliciter  prima,  recte 
vocatur  omnium  secundarum  substantia- 
rum   mensura  ;  non  tamen   est  ejusdem 

C  generis  cum  eisdem,  nisi  improprieet  se- 
cundum  quamdam  analogiam.  —  Secundo 
quaerit,  an  Deus  sit  mensura  omnium  en- 
tium.  Et  respondet  quod  imo.  Quamvis 
enim  species  praedicamentorum  addant 
quasdam  perfectiones  supra  praedicamen- 
ta,  praedicamenta  tamen  non  addunt  sic 
supra  ens  quod  dicitur  esse  praecipue  ac- 
tuale.  Quumque  ratio  mensurae  ab  actua- 
litate  et  perfectione  sumatur,  Deus  qui  est 
perfectissimum  et  actualissimum  ens,  re- 
cte  mensura  omnium  entium  appellatur. 

D  —  Tertio  quaerit,  an  Deus  dicatur  propria 
omnium  rerum  mensura.  Quocirca  scri- 
bit,  quod  proprium  dupliciter  sumitur  : 
primo,  prout  distinguitur  contra  commu- 
ne;  secundo,  prout  dividitur  contra  tran- 
sumptum.  Sumendo  proprium  primo  mo- 
do,  Deus  est  mensura  rerum  communis  et 
propria  :  communis,  quia  est  omnium  ar- 
tifex,  omnem  habens  virtutem  ;  et  pro- 
pria,  quoniam  singula  propriis  rationibus 
idealibus  condidit.  Sumendo  proprium  se- 
cundo  modo,  adhuc  Deus  est  propria  re- 


QUID    SIT   .ETERNITAS,   ET   QUALITER   SIT   PROPRIA   DEI   MENSURA,   ETC. 


373 


rum  mensura  :  quia  de  ratione  mensu-  A 
rae  sunt  duo.  Primum  est  ratio  minimi  : 
omnia  namque  mensurantur  minimo  sui 
generis.  Secundum  est  adasquatio  seu  pro- 
portionatio  quaedam  :  quoniam  inter  men- 
suram  et  mensuratum  est  qusedam  analo- 
gia,  propter  quam  mensura  dicitur  unige- 
nea  mensurato.Minimum  autem  tripliciter 
dicitur.  Primo,  propter  uniformitatem  : 
quoniam  quanto  quid  est  amplius  mul- 
tiforme,  tanto  plus  est  in  se  plurifica- 
tum.  Secundo,  propter  simplicitatem  :  quia 
quanto  quid  plus  est  compositum,  tanto  B 
est  plus  multum.  Tertio,  propter  indivi- 
sionem  :  minimum  enim  indivisibile  de- 
bet  esse.  Quum  ergo  Deus  sit  maxime  uni- 
formis,  simplex  et  indivisibilis,  ejusque 
bonitatem  cuncta  participant,  et  ei  aliquo 
modo  assimilantur,  recte  omnium  mensu- 
ra  vocatur.  —  Haec  in  sententia  /Egidius, 
qui  ad  ista  multum  prolixe  respondet. 

Ad  secundum  dicendum,  quod  ad  men- 
suram  pertinet  certificare  quanta  sit  men- 
surati  virtus,  moles  seu  actio,  non  termi- 
nare  mensuratum.  Sed  ad  locum  pertinet  G 
circumscribore  et  intra  se  continere  lo- 
catum. 

Ad  tertium,  quod  in  creaturis  mensura 
communiter  differt  a  mensurato  :  non  au- 
tem  in  Deo,  nisi  secundum  rationem.  Hinc 
Petrus  testatur  :  Quamvis  in  Deo  ratione 
suee  simplicitatis  non  differant  suum  esse 
et  sua  duratio,  quae  est  quasi  mensura 
ejus,  tamen  differunt  secundum  rationem 
intelligendi.  Idem  quippe  in  quantum  vi- 
ta  invariabiliter  durans,  est  mensuratum 
eeternitate;  atque  in  quantum  ipsa  duratio  D 
accipitur  ut  mensura,  habet  rationem  men- 
surae.  —  Hinc  praeallegato  loco  scribit  Udal- 
ricus  :  Quum  unitas  et  quidquid  intelli- 
gitur  ut  adjacens  divinae  naturae,  sit  ipsa 
divina  essentia,  patet  quod  nunc  seterni- 
tatis  et  ipsa  aeternitas  sunt  divina  es- 
sentia  secundum  rem,  quamvis  differant 
secundum  rationem  sicut  mensura  et  men- 
suratum.  Non  enim  oportet  semper  men- 
suram  differre  a  mensurato  realiter,  quum 
et  nos  saepe  mensuremus  aliquam  quan- 


titatem  per  partem  ipsius,  cujus  totius 
quantitas  non  est  alia  a  quantitate  par- 
tium  ejus  simul  sumptarum.  Hinc  sufficit 
differentia  rationis.  Et  ita  est  in  propo- 
sito,  quoniam  alia  est  ratio  substantiae 
stantis  in  esse  indeficienti,  et  alia  est  ra- 
tio  indeficientiae  seu  diuturnitatis  vel  mo- 
ras  illius  substantiae  stantis  in  tali  esse  : 
et  primum  horum  est  ipsum  aeternum, 
secundum  vero  ipsa  aeternitas.  Et  sicut 
spatium  temporis  causatur  a  partibus  mo- 
tus  numeratis,  propter  quod  tempus  men- 
surat  motum  ut  numerus  numerans ;  sic 
spatium  aeternitatis  causatur  a  statu  ac 
permanentia  rei  aeternae.  Haec  Udalricus. 

Ad  quartum  respondet  Thomas,  quod 
duratio  ex  sui  nominis  ratione  quamdam 
importat  distentionem  :  et  quia  in  esse 
divino  non  exstat  distentio,  idcirco  Boe- 
tius  non  posuit  durationem,  sed  possessio- 
nem,  metaphorice  loquens,  ad  significan- 
dum  quietem  divini  esse.  Illud  namque 
dicimur  possidere,  quod  quiete  et  plene 
habemus.  Sicque  Deus  possidere  dicitur 
suam  vitam,  quoniam  nulla  inquietudine 
molestatur.  —  Alberto  autem  videtur  quod 
aeternitas  definitur  hic  materialiter  potius 
quam  formaliter  sub  ratione  mensurae,  ut 
dictum  est  :  idcirco  definitur  nomine  pos- 
sessionis  magis  quam  durationis. 

Ad  quintum,  quod  omnia  in  quibus 
aeternitas  attribuitur  creaturis,  intelligun- 
tur  non  de  aeternitate  perfecta,  sed  parti- 
cipata.  Ut  enim  ^Egidius  ex  verbis  sacra- 
tissimi  Dionysii  capitulo  decimo  de  Divinis 
nominibus  manifestat  (et  idem  dicunt  Al- 
bertus,  Thomas,  Udalricus),  diversae  crea- 
turae  aeternitatem  diversimode  seu  magis 
et  minus  perfecte  participant.  Et  quidquid 
super  hoc  scribunt,  ex  praehabitis  verbis 
Alexandri  apertissime  elucescit.  —  Unde 
et  Petrus  :  Quoddam,  inquit,  dicitur  aeter- 
num  per  privationem  principii  et  finis  ac 
variationis,  ut  Deus  :  et  hoc  proprie  est 
aeternum.  Quoddam  autem  vocatur  aeter- 
num  per  privationem  principii  et  finis, 
sed  non  successivae  durationis,  ut  mun- 
dus,  secundum  philosophos.  Quoddam  per 


374 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VIII  ;    QUiEST.    III 


privationem  finis,  non  principii  vel  varia-  A 
tionis,  ut  mors  aeterna.  Quoddam  per  pri- 
vationem  finis  et  variabilitatis,  non  prin- 
cipii,  ut  vita  eeterna  Beatorum  in  ccelis. 
Et  haec  per  participationem  conditionum 
eeternitatis  dicuntur  aeterna.  Quibus  omni- 
bus  commune  est  quod  aliquo  modo  par- 
ticipant  interminabilitatem  :  quam  quae 
nullo  modo  participant,  nullo  modo  aeter- 
nitatem  participare  feruntur,  secundum 
Thomam.  —  Denique,  secundum  Alexan- 
drum,  de  Deo  ceterisque  praefatis  quae 
aliquo  modo  vocantur  eeterna,  aeternitas  B 
analogice  enuntiatur,  puta  per  prius  et 
posterius,  secundum  quod  magis  aut  mi- 
nus  verae  et  increatae  eeternitati  assimi- 
lantur. 

Ad  sextum  patet  ex  dictis  solutio.  Osten- 
sum  est  equidem  quo  sensu  et  modo  verba 
temporalia  praedicentur  de  Deo.  Verumta- 
men  juxta  magni  Dionysii  documenta  in 
cap.  v.  libro  de  Divinis  nominibus,  verba  omnium 
temporum  dicuntur  de  Deo,  non  solum 
quia  aeternitas  omni  tempori  coexsistit  et 
omne  tempus  includit,  sed  etiam  quantum  C 
ad  id  quod  perfectionis  in  ipsis  est,  et 
item  per  causam,  quoniam  omnia  tempora 
ac  temporalia  causaliter  et  supereminen- 
ter  in  se  comprehendit.  Praeteritum  quip- 
pe  ex  sua  praeteritione  quamdam  habet 
necessitatem  :  quia  ut  tale,  non  potest  non 
fuisse.  Preesens  ut  tale,  habet  quamdam 
immutabilitatem;  futurum,  permanentiam. 
Et  omnium  horum  perfectionem  includit 
aeternitas,  omni  temporum  horum  imper- 
fectione  seclusa.  Nam  et  tempus  quantum 
potest  imitatur  aeternitatem.  Et  quoniam  D 
praesens  non  implicat  successionem,  nec 
habet  non  esse  inclusum,  ideo  magis  pro- 
prie  praedicatur  de  Deo.  Interdum  tamen 
per  praeteritum  designatur  perfectio  po- 
tius  quam  per  praesens,  et  in  talibus  pree- 
teritum  magis  proprie  de  Deo  pronuntia- 
tur.  Queedam  etenim  sunt  quorum  esse 
consistit  in  fieri,  et  horum  complemen- 
tum  non  est  nisi  dum  ad  terminum  perve- 
nitur  :  sicut  sunt  motus  et  successiva. 
Hinc  eorum  perfectio  magis  per  preeter- 


itum  designatur.  Alia  sunt  quorum  esse  et 
perfectio  consistit  in  permanendo.  Hinc 
eorum  perfectio  aptius  significatur  per 
praesens.  Unde  et  in  divinis  ea  quae  dicun- 
tur  per  modum  rei  permanentis,  verius 
significantur  per  praesens :  ut  esse  bonum. 
Quae  autem  designantur  per  modum  actus, 
aptius  per  pragteritum  exprimuntur.  Nam 
magis  proprie  dicitur  Filius  Dei  natus, 
quam  nasci,  ut  sequenti  distinctione  habe- 
tur.  —  Sed  his  objici  potest,  quoniam  quae 
corporalem  conditionem  seu  proprietatem 
important,  non  nisi  metaphorice  aut  sym- 
bolice  Deo  conveniunt  :  ergo  quum  tem- 
pus  corporalem  dicat  conditionem,  quan- 
documque  verbum  temporale  fertur  de 
Deo,  videtur  metaphorica  esse  locutio.  Et 
respondendum,  quod  dictio  potest  impor- 
tare  corporalem  conditionem  aut  proprie- 
tatem  dupliciter.  Primo,  quantum  ad  rem 
in  nomine  principaliter  designatam,  ut 
leo,  lapis,  ira  :  ideo  non  nisi  symbolice 
competunt  Deo.  Secundo,  quantum  ad  mo- 
dum  significandi  :  et  haee  proprie  de  Deo 
dicuntur,  quamvis  eum  non  repraesentent 
perfecte;  alias  omnia  nomina  dicta  de  Deo 
essent  symbolica,  quoniam  modus  signi- 
ficandi  ipsorum  est  secundum  quod  crea- 
turis  conveniunt.  Atque  de  talibus  sunt 
verba  heec,  fuit  et  erit,  quae  designant  es- 
sentiam  per  modum  actus,  et  connotant 
tempus.  Unde  secundum  Augustinum  su- 
per  Joannem,  haec  verba  de  Deo  prolata, 
designant  indeficientiam  durationis  esse 
divini  respectu  omnium  partium  temporis 
omniumque  quee  temporaliter  oriuntur. 
Haec  Thomas,  Albertus,  Udalricus. 

Ad  ultimum  respondetur,  quod  causatio 
illa  qua  nunc  aeternitatis  dicitur  aeterni- 
tatem  causare,  non  est  nisi  secundum 
considerationem  rationis  dumtaxat.  Quum 
enim  cuilibet  actui  correspondeat  sua 
mensura,  et  esse  ac  vivere  dicantur  per 
modum  actus,  oportet  ut  divino  esse  ac 
vitae  Dei  intelligatur  adjacere  aeternitas 
tanquam  mensura,  quamvis  esse  et  vive- 
re  Dei  realiter  idem  sit.  Et  quoniam  vi- 
vere  magis   habet  rationem   actus  quam 


QlhEST.    IV  :    AN   DEUS    SIT   1MMUTABILIS    ATQUE   IMMOBILIS,    ETC. 


375 


esse,  ideo  forsan  Boetius  definivit  a?terni- 
tatem  per  vitam  potius  quam  per  esse  : 
quanquam  in  illa  definitione  vivere  ac- 
cipi  possit  valde  communiter,  prout  se 
extendit  ad  esse,  juxta  modum  loquendi 
quo  asserit  Augustinus,  quod  omnis  muta- 
tio  creaturae  aliqua  ejus  mors  est. 


QUiESTIO    IV 


OUarto  quseritur,  An  Deus  sit  im- 
mutabilis  atque  immobilis  ;  et 
si  sic,  an  hoc  sit  proprium  ei,  vel 
rebus  possit  convenire  creatis. 

Quod  Deo  conveniat  mutari  et  moveri, 
primo  probatur  sic  :  Voluntas  movet  agen- 
tem  libere  ad  agendum ;  sed  Deus  libere 
operatur  in  rebus  :  ergo  a  voluntate  sua 
ad  hoc  movetur.  —  Secundo,  Deus  multa 
producit  de  novo  :  ergo  procedit  a  poten- 
tia  in  actum,  et  aliter  habet  se  dum  talia 
operatur,  quam  ante  seu  quando  ea  non 
agit.  Quod  autem  nunc  et  ante,  seu  diver- 
sis  horis,  aliter  et  aliter  habet  se,  mutari 
ac  movori  censetur.  Circa  hoc  possent 
induci  argumenta  philosophorum  qui  ex 
consideratione  immutabilitatis  Dei  dixe- 
runt  mundum  ab  aeterno  f uisse,  atque  pro- 
bare  conati  sunt  quod  absque  mutatione 
Dei  non  potuit  fieri  quod  mundum  ex 
tempore  seu  de  novo  produxerit.  Nempe 
sic  arguunt  :  Deus  non  potest  aliquando 
agere,  et  aliquando  non  agere,  nisi  mute- 
tur  et  moveatur  :  praesertim  quum  actio 
ejus  non  impediatur,  nec  approximati- 
onem  seu  dispositionem  passi  requirat, 
saltem  in  mundi  productione.  Quod  si  ali- 
quando  non  voluit  et  postea  voluit  mun- 
dum  creare,  videtur  mutatus  :  imo  et 
tempus  exspectasse  videtur,  ot  habuit  cau- 
sam  dilationis,  et  rationem  determinan- 
tem  ac  inducentem  cur  tunc  et  non  ante 
produxit.  —  Rursus,  idem  est  rem  fieri 
Deo  volente  et  Deo  agente  :  sed  Deus  non 
fit  de  non  volente  volens,  ergo  nec  de  non 
agente  agens.  —  Insuper,  in  Scripturis  fre- 


A  quenter  Deo  adscribuntur  motus  et  muta- 
tio,  u t  in  libro  Sapientiae  :  Omnibus  mobi-  Sap.m,n- 
libus  mobilior  est  sapientia.  Et  in  Genesi, 
videns  Deus    malitiam   hominum,   tactus  Ge».vi,5-7. 
dolore  cordis  intrinsecus,  et  praecavens  in 
futurum  :  Pcenitet  me,  inquit,  fecisse  ho- 
minem.  In  Zacharia  quoque  :  Convertimi-  Zach.  i,  3. 
ni  ad  me,  et  convertar  ad  vos:  itemque, 
Sicut  cogitavi  ut  affligerem  vos,  etc,  ita    ibid.vm, 
conversus  diebus  istis  cogitavi  ut  benefa-  l4' l0' 
cerem  vobis.  Per  Jeremiam  quoque  ait  : 
Si  pcenitentiam  egerit  gens,  agam  et  ego  Jer.wM.s. 

B  poenitentiam.  —  Prseterea,  odio  sunt  Deo  Sap.x«,9. 
impius  et  impietas  ejus,  justos  vero  dili-  Ps.  cxiv,s. 
git.  Sed  aliquis  hodie  justus  est,  cras  ini- 
quus.  Ergo  eum  quem  hodie  diligit  Deus, 
cras  odit:quod  sine  mentis  suse  mutatione 
non  videtur  accidere.  —  Amplius,  S.  Dio- 
nysius  capitulo  primo  Ecclesiasticee  hie- 
rarchi»,  disseruit  quod  illuminationes  su- 
pernae  Patre  moto  descendunt.  Augustinus 
etiam  super  Genesim,  libro  octavo,  fate- 
tur  quod  creator  Spiritus  movet  se  nec 
per  tempus  neque  per  locum  :  ergo   se 

C  movet. 

At  vero  quod  creaturis  immobilitas  com- 
petat,  apparet  ex  hoc  quod  secundum  Pe- 
ripateticos,  intelligentia  est  loco  et  opera- 
tione  immobilis;  et  quia  Corinthiis  scribit 
Apostolus  :  Stabiles  estote  et  immobiles.  i  Cor.  xv, 
—  Preeterea,  si  Deus  est  immutabilis,  ergo  °8' 
immutabiliter  habet  se  ad  immediatum 
suum  effectum  :  ergo  et  ille  est  immuta- 
bilis.  Id  enim  ad  quod  necessarium  habet 
se  necessario,  oportet  necessarium  et  in- 
variabile  esse. 

D      In  contrarium  sunt  auctoritates  Scriptu- 
ree,  quoniam  scriptum  est  :  Ego  Dominus,  Maiack.m, 
et  non  mutor ;  in  Numerorum  quoque  li-  6' 
bro  :  Non  est  Deus  ut  homo,  ut  mentiatur,  Num.xKm, 
neque  ut  filius  hominis,   ut  mutetur.  Et 19' 
Jacobus  ait  :  Apud  Patrem  luminum  non  jacob.i,n. 
est  transmutatio,  nec  vicissitudinis  obum- 
bratio. 

Ad  haec  Thomas  respondet  in  Scripto  : 
Omnis  motus  seu  mutatio,  quocumque  mo- 
do  dicatur,  sequitur  aliquam  possibilita- 


376 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VIII  ;    QUiEST.    IV 


tem,  quum  motus  sit  actus  exsistentis  in  A 
potentia.  Quumque  Deus  sit  purus  actus, 
nihil  habens  de  potentia  admixtum,  non 
potest  esse  in  eo  mutatio.  —  Porro  in  pri- 
ma  parte  Summae,  quaestione  nona,  adje- 
cit  :  Omne  quod  movetur,  quantum  ad 
aliquid  transit,  et  quantum  ad  aliquid  ma- 
net  :  sicque  est  in  eo  compositio  aliqua. 
Deus  autem  omnino  simplicissimus  est,  id- 
circo  immobilis.  ltem,  omne  quod  move- 
tur,  suo  motu  aliquid  acquirit,  et  pertingit 
ad  illud  ad  quod  prius  non  pertingebat. 
Deus  autem  quum  sit  infinitus,  compre-  B 
hendens  in  se  omnem  plenitudinem  perfe- 
ctionis  totius  esse,  non  potest  quidquam 
acquirere,  neque  extendere  se  ad  aliquid 
ad  quod  prius  non  pertingebat.  Hinc  nullo 
modo  competit  ei  motus.  Unde  quidam  an- 
tiquorum  quasi  ab  ipsa  veritate  coacti,  po- 
suerunt  primum  principium  esse  immo- 
bile.  Haec  Thomas. 

Hinc  Richardus  de  S.  Victore  sic  arguit 
libro  suo  de  Trinitate  :  Omnis  mutatio  est 
in  statum  meliorem,  aut  deteriorem,  vel 
aequalem.  Deus  autem  mutari  non  potest  C 
in  meliorem,  quoniam  optimus  est ;  nec  in 
aequalem,  quoniam  summus  est ;  nec  in 
deteriorem,  quia  omnipotens.  Ergo  est  im- 
mutabilis. 

Bonaventura  quoque  in  Scripto  :  Deus, 
inquit,  immutabilis  est.  Non  enim  move- 
tur  loco,  quia  ubique  est ;  nec  tempore, 
quia  aeternitas  simul  est ;  nec  forma,  quo- 
niam  purus  est  actus.  Itaque  mutationom 
secundum  formam  aufert  simplicitas,  mu- 
tationem  secundum  tempus  tollit  aeterni- 
tas,  mutationem  secundum  locum  tollit  D 
immensitas.  Tamen  ab  ipso  est  omnis  mo- 
tus  causalitas,  quia  ut  probat  Augustinus, 
vultque  Philosophus,  omnis  motus  proce- 
dit  ab  immobili  :  ut  quum  movetur  ma- 
nus,  stat  cubitus ;  et  cubito  moto,  stat 
humerus.  Quoniam  ergo  sapientia  Dei  est 
stabilis  et  in  se  ipsa  immobilis,  ideo  cun- 
cta  movet.  Haec  Bonaventura. 

Praeterea  vEgidius  :  Tripliciter,  ait,  dici- 
tur  res  moveri.  Primo,  per.se,  ut  corpora; 
secundo,  per  accidens  :  ut  formse  corpori- 


bus  inhaerentes,  et  corporum  partes,  quse 
dicuntur  moveri  per  accidens,  quoniam 
sunt  in  eo  cui  per  se  convenit  moveri ;  ter- 
tio,  ab  intra  :  ut  ea  quae  tendunt  in  finem 
exteriorem;  sicque  etiam  intelligentiae  mo- 
veri  dicuntur,  quoniam  movent  orbes  pro- 
pter  primae  causae  bonitatem.  Nullo  ho- 
rum  modorum  movetur  Deus.  Nempe  ut 
decimo  Metaphysicae  asserit  Commentator, 
Deus  est  causa  rerum  in  triplici  genere, 
utpote  efficientis,  et  formalis  seu  exem- 
plaris,  atque  finalis.  Et  in  quantum  est 
causa  efficiens,  non  movetur  per  se,  quum 
non  sit  corpus,  nec  magnitudo  corporea, 
sed  virtus  immensa,  quae  nec  est  corpus, 
neque  est  in  corpore  terminata.  Et  in 
quantum  est  causa  formalis,  non  move- 
tur  per  accidens,  quum  non  sit  forma  in- 
haerens,  nec  exemplar  quo  agit  dependeat 
a  rebus.  Et  in  quantum  est  causa  finalis, 
non  movetur  ab  intra,  quum  ipse  sit  om- 
nium  ultimus  finis,  nec  tendat  in  alium 
finem.  Verumtamen  ratione  suorum  effe- 
ctuum  ac  donorum,  dicitur  aliquo  modo 
moveri.  Propter  quod  divinus  Dionysius 
nono  de  Divinis  nominibus  capitulo  affir- 
mat  Deum  moveri  recte  et  oblique  ac  cir- 
culariter  :  recte,  in  quantum  indeclinabi- 
liter,  inflexibiliter  ac  continue  operatur 
in  rebus;  oblique,  quia  causata  influen- 
tiam  ejus  difformiter  capiunt ;  circulari- 
ter,  quia  a  summo  secundum  influentias 
descendit  per  media  usque  in  infima,  in- 
fima  quoque  reducuntur  per  media  ad  su- 
premum  :  et  ita  ad  id  a  quo  exitus  ccepit 
fit  reditus  sicut  in  circulo.  Unde  et  primo 
capitulo  Angelicae  hierarchiae  testatur  : 
Omnis  processio  luminum,  Patre  moto,  in 
nos  optime  ac  large  provenit.  Ubi  loqui- 
tur  Hugo  :  Motus  Patris,  effectus  est  suae 
aeternae  benignitatis,  qua  sola  movetur  ut 
sua  super  nos  lumina  fundat.  Movetur, 
non  turbatione  sui,  sed  miseratione  no- 
stri ;  movetur,  non  se  concutiens,  sed  nos 
colligens  et  reducens ;  non  se  evacuans, 
sed  nos  replens ;  movetur  ut  ad  nos  ve- 
niat,  non  ut  a  se  recedat ;  movetur  ut  no- 
bis  esse  incipiat  quod  non  erat,  et  non 


AN   DEUS    SIT   1MMUTABILIS    ATQUE   IMMOBILIS,   ETC. 


377 


movetur  ut  sibi  deficiat  esse  quod  erat.  — 
Si  autem  objiciatur  quod  Deus  est  uunc 
in  mundo,  vel  in  isto  aut  illo,  in  quo  ante 
non  erat,  ergo  videtur  mutatus.  Rursus, 
motis  nobis,  moventur  omnia  quae  in  no- 
bis  sunt;  sed  Deus  est  in  rebus  quae  mo- 
ventur  :  ergo  movetur  ad  motum  earum. 
Iterum,  forma  seu  actio  est  in  eo  quod 
denominat;  sed  Deus  a  motu  dicitur  mo- 
tor  :  ergo  motus  est  in  eo.  Dicendum  ad 
primum,  quod  Deus  est  ubi  seu  in  quo 
ante  non  fuit,  non  per  mutationem  sui, 
sed  aliorum.  Ad  secundum,  quod  motis 
rebus,  moventur  quae  in  eis  sunt  per  in- 
haerentiam  aut  dependentiam.  Ad  tertium 
Avicenna  respondet,  quod  forma  aut  actio 
non  est  semper  in  eo  quod  denominat, 
quum  opus  dicatur  humanum,  non  pro- 
pter  humanitatem  quae  sit  in  opere,  sed 
in  operante  :  conformiter  motus  motorem 
denominat  non  semper  quia  in  motore, 
sed  interdum  quia  solum  est  in  moto.  Hsec 
iEgidius. 

Amplius,  circa  haec  scribit  Durandus  : 
Aliquid  potest  dici  mutabile  per  potenti- 
am  quae  est  in  altero  tantum,  vel  per  po- 
tentiam  quae  est  in  ipso.  Et  utroque  modo 
Deus  est  immutabilis,  et  creatura  mutabi- 
lis.  Quod  patet  de  creatura  :  Omne  quod 
secundum  se  totum  dependet  ex  virtute 
et  compositione  alterius,  secundum  se  to- 
tum  mutabile  est  ex  subtractione  influen- 
tiae  illius  :  talis  autem  est  omnis  creatura. 
Insuper,  majoris  videtur  esse  potentiae  rem 
causare,  quam  causatam  relinquere  sive 
destruere.  Sicut  ergo  potuit  Deus  res  crea- 
re,  sic  creata  posset  annihilare.  Hoc  ta- 
men  proprie  non  vocatur  mutatio,  quia 
non  manet  idem  jam  et  ante  aliter  ac  ali- 
ter  se  habens.  Ideo  etiam  alio  modo  omnis 
creatura  aliquo  modo  est  mutabilis  per 
potentiam  quae  est  in  ea  :  utpote  secun- 
dum  formam  substantialem,  ut  corrupti- 
bilia;  vel  accidentalem,  ut  alterabilia;  aut 
secundum  locum,  vel  electionem,  agnitio- 
nem  seu  affectionem,  ut  spirituales  sub- 
stantiae.  Deus  autem  nullo  horum  modo- 
rum  mutabilis  est,  quia  nec  dependet  ab 


A  alio,  et  in  se  ipso  omnino  perfectus  est. 
Haec  Durandus. 

Hinc  Richardus  :  Omnes  creaturae  aut 
corruptibiles  sunt :  quod  est  esse  mutabile 
ab  ente  in  actu  in  ens  in  potentia,  ut  ge- 
nerabilia;  aut  variabiles,  id  est  mutabiles 
ab  uno  actu  in  alium  :  quod  esse  potest 
secundum  formam  substantialem,  sicque 
variatur  materia  inferiorum ;  aut  secun- 
dum  formam  accidentalem  corporalem,  ut 
corporale  subjectum,  praesertim  corrupti- 
bile;  aut  secundum  locum,  ut  corporalia, 

B  et  eliam  aliquo  modo  animae  et  angeli ; 
aut  secundum  affectiones,  ut  substanliae 
immateriales.  Omnes  quoque  creaturae  sunt 
vertibiles,  id  est  annihilari  possibiles,  si 
suae  relinquerentur  naturae.  Propter  quod 
libro  primo,  capitulo  tertio,  asserit  Dama- 
scenus  :  Quorum  esse  a  versione  (id  esl 
productione  ex  nihilo)  incipit,  haec  ver- 
sioni  subjecta  sunt.  Et  Augustinus  quarto 
super  Genesim  protestatur  :  Si  ab  his  quae 
creata  sunt  regendis  et  conservandis  vir- 
tns  quandoque  cessaret  divina,  simul  illa 

C  desineret  species,  omnisque  natura  con- 
cideret.  Et  hoc  rationabile  est.  Quemad- 
modum  enim  antequam  crearentur,  non 
erat  in  eis  potentia  aliqua  qua  fieri  pos- 
sibiles  erant,  sed  possibile  fuit  eas  creari 
solum  divina  potentia;  sic  postquam  crea- 
ta  sunt,  non  est  in  eis  potentia  qua  possint 
in  suo  esse  conservari,  nisi  per  divinam 
manutenerentur  potentiam.Unde  sexto  Me- 
taphysicae  suae  loquitur  Avicenna  :  Omne 
creatum  indesinenter  eget  datore  proprii 
esse.  Haec  Richardus.  —  Quibus  consonat 

D  quod  in  primo  Timaei  Plato  inducit  Deum 
deorum  ad  superiores  creaturas  loquen- 
tem  :  0  dii  deorum !  quorum  pater  et  opi- 
fex  ego :  natura  quidem  corruptibiles  estis, 
mea  autem  voluntate  incorruptibiles  per- 
manetis. 

Insuper  ad  haec  clarius  intelligenda  valet 
quod  Thomas  hic  scribit  :  Motus  quocum- 
que  modo  dicatur,  sequitur  potentiam  seu 
potentialitatem  ;  quumque  omnis  creatura 
habeat  aliquid  de  potentia,  oportet  omnes 
creaturas  esse  mutabiles.  Est  autem  du- 


378 


1N   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QU.EST.    IV 


plex  potentialitas  in  creatura  :  una,  in  A 
quantum  est  creatura;  alia,  secundum  id 
quod  nata  est  habere.  Prima  consequitur 
creaturam  secundum  quod  habet  esse  ab 
alio.  Quidquid  enim  habet  esse  ab  alio, 
non  per  se  necesse  est  esse,  ut  probat  Avi- 
cenna.  Haec  autem  possibilitas  dicit  de- 
pendentiam  ad  id  a  quo  est.  Quse  pos- 
sibilitas  duplex  est.  Una  est  secundum 
dependentiam  totius  esse  ad  Creatorem  : 
quam  sequitur  mutabilitas  quaedam,  quae 
est  vertibilitas  in  nihil.  Quae  non  est  pro- 
prie  mutabilitas  :  primo,  quia  in  omni  B 
mutabili  est  aliquid  quod  substernitur  ei 
quod  per  mutationem  amovetur  sive  ac- 
quiritur.  Secundo,  quia  nihil  dicitur  pos- 
sibile,  cujus  contrarium  est  necessarium, 
vel  quod  non  potest  esse,  nisi  impossibili 
posito  in  esse.  Esse  autem  creaturae  non 
potest  omnino  deficere,  nisi  retrahatur 
omnino  influxus  divinae  bonitatis  in  crea- 
turas.  Et  hoc  est  impossibile  ex  immu- 
tabilitate  voluntatis  divinae,  quee  aliter 
decrevit  :  imo  contrarium  est  necessari- 
um.  Idcirco  creatura  non  potest  ex  tali  C 
retractione  simpliciter  dici  corruptibilis 
sive  mutabilis,  sed  sub  conditione,  puta 
si  sibi  relinquatur.  Alia  est  dependentia 
seu  possibilitas  rei  secundum  partem  sui, 
videlicet  secundum  formam,  praesupposita 
materia,  vel  eo  quod  est  loco  materiae  : 
hancque  possibilitatem  sequitur  mutatio 
variabilitatis,  quoniam  id  quod  habet  ab 
alio,  potest  amittere  quantum  est  in  se, 
nisi  forte  impediatur  ex  immutabilitate 
causae.  Et  sic  Beati  sunt  immutabiles  in  es- 
se  glorise  ex  immobilitate  voluntatis  divi-  U 
1133.  Secunda  possibilitas  consequitur  crea- 
turam  ex  hoc  quod  non  est  perfecta  sim- 
pliciter  :  quia  ex  hoc  semper  possibilis  est 
ad  receptionem,  ideoque  mutabilis.  Haec 
Thomas.  —  Quae  autem  de  hac  re  scribit 
in  Summa,  in  verbis  Durandi,  quae  inde 
sumpta  videntur,  et  aliorum,  nunc  habi- 
ta  sunt. 

Advertenda  sunt  item  quae  circa  haec 
scribit  Albertus  :  Sententia  Hieronymi  et 
Augustini  est,  quod  omne  quod  est,  aliquo 


modo  sit  temporale,  praeter  Creatorem;  at- 
que  quod  verba  haec,  fuit  et  erit,  aliquo 
modo  dicantur  de  omnibus  praeterquam 
de  Deo.  Allegat  enim  Magister  in  littera 
Augustinum  quinto  de  Trinitate  dicen- 
tem  :  Deus  vere  ac  proprie  appellatur  es- 
sentia,  cujus  essentia  non  novit  praeter- 
itum  vel  futurum ;  Hieronymum  quoque, 
qui  ait  :  Deus  solus  verae  essentiae  nomen 
tenet  :  quia  in  ejus  comparatione,  qui  ve- 
re  est  quia  incommutabilis  est,  quasi  non 
sunt  quae  mutabilia  sunt.  De  quo  enim  di- 
citur,  Fuit,  non  est ;  et  de  quo  dicitur, 
Erit,  nondum  est.  Deus  enim  tantum  est, 
qui  non  novit  fuisse,  neque  futurum  esse. 
Unde  et  Augustinus  octavo  super  Genesim 
scribit  :  Deus  nec  loco  nec  tempore  mo- 
tus,creaturam  spiritualem  movet  per  tem- 
pus,  et  non  per  locum ;  corporalem  au- 
tem,  per  tempus  et  locum.  Hinc  videtur 
dicendum,  quod  dum  verba  hsec,  erit,fuit, 
dicuntur  de  Deo,  dicunt  nunc  aeternitatis 
stans  in  tota  duratione  aeviternorum.  Va- 
riatio  autem  significata  per  verba  illa,  est 
in  inferiori  mensura  quae  est  tempus.  Id- 
eo  resolvuntur  a  doctoribus  illae  locutio- 
nes  hoc  modo  :  Deus  fuit,  id  est,  Deus  est 
respectu  cujus  accipitur  aliquod  tempo- 
rale  quod  duratio  Dei  praecessit.  Deus  erit, 
id  est,  Deus  est  respectu  cujus  accipitur 
aliquod  temporale  quod  duratio  Dei  se- 
quetur.  —  Quoniam  autem  in  duratione 
angelorum  vel  in  potentia  eorum  ad  esse, 
difficile  aut  impossibile  est  hoc  assignare 
si  tempus  dicatur  eodem  modo,  ideo  eli- 
genda  videtur  hsec  via  quod  tempus  mul- 
tipliciter  dicitur.  Primo,  mensura  motus 
primi  mobilis  :  qui  motus  causa  est  om- 
nium  motuum  aliorum.  Et  illud  tempus 
secundum  se  totum  mensurat  primi  mo- 
bilis  motum  ;  et  secundum  partes  suas 
mensurat  motus  causatos  ab  ipso,  proul 
ait  Philosophus,  quod  esse  in  tempore,  est 
quadam  parte  temporis  mensurari.Et  tem- 
pus  sic  sumptum,  non  est  unum  de  co- 
aequaevis;  nec  Deus  per  hoc  tempus  movet 
angelos  in  numero  et  successione  intelle- 
ctionum  et  affectionum  eorum,  quia  nihil 


AN    DEUS    SIT    IMMUTABILIS   ATQUE    IMMOBILIS,   ETC. 


379 


horum  est  ordinatum  ad  motum  coeli.  Di-  A 
cimus  ergo  quod  tempus  alio  modo  est 
mensura  cujuscumque  mutationis,  sive  ha- 
bentis  medium,  sive  non  :  mutationis,  in- 
quam,  non  ordinatae  ad  motum  cceli.  Et 
hoc  tempus  differt  ac  numeratur  secun- 
dum  temporalia,  nec  est  unum  tempora- 
lium  omnium.  Tertio  dicitur  tempus  men- 
sura  mutationum  simplicium,  sicut  sunt 
velle  et  intelligere  :  quod  etiam  non  est 
omnium  idem.  Sicque  large  sumpto  tem- 
pore,  omnis  creatura  est  lemporalis  in 
esse  et  posse  ac  agere.  Jn  esse  :  quia  in  B 
nihil  decideret  ex  se,  et  quod  conservatur 
ac  manet,  hoc  est  ab  alio;  ideo  continuus 
defluxus  ipsius  esse  per  naturam,  est  tem- 
poralis,  et  aliquid  in  ipso  continue  prse- 
teriret,  nisi  ab  alio  contineretur.  Similiter 
posse  suum  idcirco  non  stat  totum  simul, 
quantum  est  de  se.  De  operatione  vero 
certum  est  quod  vicissitudinem  habeat.  — 
Praeterea,  quamvis  improprie  concedalur 
quod  Deus  se  moveat,  non  tamen  conce- 
dendum  videtur  quod  moveatur  a  se,  vel 
quod  simpliciter  moveatur.  Non  enim  mo-  C 
vet  se  in  se,  sed  in  donis  et  effectibus,  per 
quae  movet  creaturam  et  procedit  ad  ejus 
inhabitationem.  —  Haec  Albertus,  qui  de 
his  scribit  diffuse  ;  quanquam  nonnulli 
aliter  sentiant. 

Udalricus  autem  concordat.  Qui  etiam 
secundo  suae  Summae  libro  exponens  quod 
17»».  vi,  ait  Apostolus,  Qui  solus  habet  immortali- 
tatem,  dicit  quod  intellectuales  creaturae 
tribus  modis  possunt  dici  mortales  :  pri- 
mo,  per  comparationem  ad  Dei  immortali- 
tatem,  a  qua  distant  in  infinitum;  secun-  D 
do,  conditionaliter,  utpote  si  sibi  ipsis 
relinquerentur ;  tertio,  prout  omnis  mu- 
tatio  dicitur  quaedam  mors.  Quum  enim 
vivere,  sit  esse  viventibus,  perfecta  opera- 
tio  rei  vita  ejus  vocatur.  Et  quia  in  omni 
creatura  est  mutabilitas  aliqua,  dicitur  in 
ea  esse  qusedam  mortalitas;  et  dum  aliqua 
ejus  actio  desinit,  est  in  ea  quaedam  hu- 
jusmodi  mors. 

Denique  Alexander  circa  haec  ait  :  Du- 
plex  est  mutatio  seu  mutabilitas,  puta  ad 


esse,  et  in  esse.  Prima  competk  omni  crea- 
turae,  in  quantum  ex  nihilo  ad  essc  dedu- 
cta  est.  Mutatio  autem  in  esse,  est  duplex  : 
una,  in  esse  substantiali,  quae  generabili- 
bus  et  corruptibilibus  competit;  alia,  in 
esse  accidentali,  quae  omnibus  convenit 
creaturis,  quantum  ad  quasdam  earum  ac- 
tiones  seu  dispositiones.  Deus  vero  nul- 
lo  horum  modorum  mutabilis  est.  Haec 
Alexander. 

Petrus  quoque  :  Quemadmodum  (inquit) 
mortale,  ita  mutabile  dupliciter  dicitur. 
Primo,  a  necessitate  mutationis  :  et  sic 
non  omnis  creatura  est  mutabilis,  eo  quod 
habeat  necessariam  seu  immutabilem  cau- 
sam  suae  conservationis.  Secundo,  a  pos- 
sibilitate  mutationis  ;  et  hoc  dupliciter, 
scilicet  :  a  possibilitate  remota,  videlicet 
si  Deus  influentiam  suam  retraheret,  sic- 
que  omnis  creatura  mutabilis  est ;  et  a 
possibilitate  propinqua  :  sic  multa  sunt 
immutabilia  quantum  ad  esse.Haec  Petrus. 

Ad  primum  objectum  dicendum,  quod 
in  Deo  sunt  penitus  idem,  voluntas,  volitio 
et  volens.  Voluntas  dicitur  Deum  movere 
ad  agendum,  secundum  nostrum  modum 
intelligendi  :  non  quod  sit  ibi  realis  motio 
aut  motionis  productio,  sed  quia  non  agit 
aliunde  coactus  :  imo  liberrime  operatur, 
et  sua  voluntas  sapientialis,  invariabilis 
ac  prorsus  immobilis,  est  immediatum 
productivum  principium  rerum.  Ex  qui- 
bus  datur  responsio  vera  et  efficax  ad  om- 
nia  philosophorum  argumenta  praetacta. 
ltaque  dico  quod  in  supersimplicissimo 
atque  incommutabili  Deo  realiter  idem 
sunt,  activa  agendi  potentia  et  actio  im- 
manens ;  nec  est  ibi  realis  exitus  de  uno 
in  aliud  quasi  in  condistinctum.  Sed  juxta 
modum  nostrae  intellectionis  de  Deo  loqui 
compellimur,  quia  ejus  simplicitatem  in 
se  ipsa  intueri  et  digne  exprimere  non  va- 
lemus.  Si  aute.m  per  actum  in  quem  exit, 
intelligatur  effectus  :  verum  est  quod  ille 
realiter  differt  a  Deo  creante,et  illum  pro- 
ducendo,  exire  seu  procedere  dicitur,  non 
quia  in  se  ipso  moveatur,  sed  quia  intra 


380 


' 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QU.EST.    IV 


se  practice  apprehendit,  vult  ac  jubet  ef- 
fectum  produci.  Quumque  ipse  sit  sapien- 
tia  penitus  infinita,  omnipotens,  incom- 
mutabilis,  producit  de  novo  absque  sui 
ipsius  mutatione  :  quoniam  quidquid  pro- 
ducit  in  tempore  vel  produxit  simul  cum 
tempore,  aeternaliter  et  invariabiliter  ordi- 
navit,  proposuit  et  decrevit  tunc  et  taliter 
operari  :  sicut  et  homo  potest  hodie  fir- 
miter  intra  se  proponere  aliquid  post  an- 
num  efficere,  et  sine  suee  voluntatis  mu- 
tatione  post  tantum  tempus  propositum 
exsequi. 

Quumque  objicitur  quod  Deus  aliter  et 
aliter  habet  se  producendo  de  novo,  aul 
volendo  aliquid  nunc  creare  quod  noluit 
ante  creare  :  dicendum,  quod  Deus  in  se 
ipso  nequaquam  aliter  et  aliter  habet  se, 
sed  aliter  habet  se  ad  creata,  non  per  mu- 
tationem  factam  in  ipso,  sed  in  rebus 
creatis.  Sicque  dicitur  factus  creator,  gu- 
bernalor,  judex,  conservator  et  dominus  : 
non  quod  aliqua  realis  relatio  advenerit 
ei,  nec  talia  dicant  realem  relationem  in 
ipso,  sed  in  creaturis,  quse  realiter  ab  ipso 
dependent.  Est  tamen  realiter  dominus, 
creator  et  rector,  ex  reali  effectuum  rela- 
tione  ad  ipsum,  et  absque  omni  novitate 
ipsius,  sed  sicut  ab  geterno  praeordinavit. 
—  Et  ita  de  non  agente  fit  agens  :  non 
quod  in  ipso  sit  reale  fieri,  sed  quia  realis 
effectus  ab  ipso  procedit,  et  hoc  juxta  in- 
variabilem  dispositionem  ipsius.  Nec  fit 
de  non  volente  volens,  imo  ex  invariabili 
voluntate  producit  tunc  dum  producit, 
quia  tunc  producere  aeternaliter  voluit. 
Nec  proprie  loquendo  exspectavit  tempus, 
quum  ipse  sit  totius  temporis  causa.  Sed 
si  tempus  exspectasse  dicatur,  potest  ita 
intelligi,  quod  non  produxit  quousque  tem- 
pus  seu  tunc  temporis  adveniret,  in  quo 
producere  aeternaliter  invariabiliterque  de- 
crevit.  Quod  si  quseratur  quae  fuit  ratio 
dilationis,  aut  quid  determinavit  ejus  vo- 
luntatem  aut  sapientiam  ad  producendum 
/s.  xi„  i3.  tunc,  et  non  ante  :  responderi  potest,  Quis 
consiliarius  ejus  fuit?  et  item,  quod  pri- 
mee  causae  non  est  causa ;  et  rursus,  quod 


A  ante  mundi  productionem  non  fuit  tem- 
pus,  ideo  nec  dilatio  proprie.  Et  sicut  non 
quaeritur  sapienter  quare  non  fecerit  mun- 
dum  altius  vel  bassius,  quia  ante  creatio- 
nem  non  fuit  locus  aut  situs  ;  ita  nec 
sapientialiter  interrogatur  cur  non  fecit 
mundum  prius  neque  posterius,  quia  non 
exstitit  tempus.  Nihilo  minus  ex  illumi- 
natione  divina  et  Scripturarum  instructio- 
ne,  assignantur  rationabiles  causae  cur  non 
ab  seterno,  sed  de  novo  seu  simul  cum 
tempore,  condiderit  mundum  :  videlicet, 

B  ut  innotescat  quod  non  necessitate  natu- 
ree,  sed  liberrima  voluntate,  produxerit 
universum ;  et  quia  ex  hoc  clarissime  at- 
que  facillime  potest  probari  Deum  esse,  et 
ipsum  solum  seternum  consistere.  Verum- 
tamen  ista  materia  magis  ad  secundum 
pertinet  librum  :  idcirco  pertranseundum. 
Porro  ad  prseallegatas  auctoritates  Scri- 
pturse  in  quibus  motus  seu  mutatio,  pce- 
nitentia,  dolor,  ira,  alteratio,  invariabili 
Deo  attribuuntur  :  dicendum,  quod  Spiri- 
tus  Sanctus  morem  gessit  et  condescendit 

G  infirmitati  humanse  imbecillitatique  intel- 
ligentise  nostrse.  Idcirco  induxit  Sanctos 
ad  loquendum  de  Deo  more  humano  :  non 
quod  in  Deitatis  natura  sint  talia  per  veri- 
tatem  affectionum,  sed  quod  per  similitu- 
dinem  effectuum  conveniant  Creatori,quia 
per  modum  dolentis,  irati  seu  contristati 
se  habet,  destruendo  quod  fecit,  revocan- 
do  seu  non  implendo  quod  dixit  :  quia 
videlicet  sub  conditione  aut  ex  commi- 
natione  locutus  fuit,  et  peccata  hominum 
obicem  praestiterunt,  et  ultionem  expetie- 

D  runt.  Itaque  Sapientia  increata,  seu  Spiri- 
tus  Sanctus,  dicitur  mobilis,  et  omni  mobili  sap.m,u. 
ente  mobilior,  quia  velocissime  operatur, 
et  quia  in  suis  effectibus  ordinate  proce- 
dit,  unum  post  alium  illustrando.  Vel  ac- 
tive  dicitur  mobilis,  quoniam  alia  movet  : 
quemadmodum  animal  appellatur  sensi- 
bile,  quoniam  sentit,  quanquam  sentire 
dicatur  quoddam  pati.  —  Pariformiter  Deus 
dicitur  quosdam  nunc  diligere,  nunc  odi- 
re,  non  quod  in  ipso  sit  facta  affectionum 
mutatio,  sed  secundum  praesentem  justi- 


AN   DECS    SIT    IMMUTABILIS    ATQUE   IMMOBILIS,    ETC. 


381 


tiam  et  meritorum  exigentiam,  atque  effe- 
ctus  similitudinem.Verum  secundum  aeter- 
nam  praedestinationem  et  praescientiam 
suam  incommutabilem,  invariabiliter  et 
aeternaliter  amat  electos,  oditque  reprobos. 

Praeterea  ad  objecta  quibus  probatum 
est  creaturis  immutabilitatem  competore, 
respondendum  quod  Peripatetici  motum 
et  mutationem  naturalem  ex  parte  male- 
riee  provenientem,  dixerunt  non  convenire 
substantiis  separatis.  Nihilo  minus  philo- 
sophi  circa  substantiarum  illarum  noti- 
tiam  multipliciter  erraverunt,  ut  suis  locis 
patebit  et  patuit.  Qualiter  autem  conve- 
niat  eis  loco  et  operatione  esse  mobiles, 
sive  immobiles,  jam  tactum  est  partim;  et 
infra,  praesertim  libro  secundo,  habet  os- 
tendi.  —  Per  hoc  demum  quod  scribit 
\Co,\  xv,  Apostolus,  Stabiles  estote  et  immobiles, 
non  aliud  quam  virtutum  constantia,  et 
reformatio  passionum  seu  abstinentia  a 
motibus  vitiorum,  insinuatur. 

Ad  ultimum  dico,  quod  ad  omnem  effe- 
ctum  seu  cujuslibet  creaturae  productio- 
nem,  hoc  est  tam  ad  necessariorum  et 
incorruptibilium  quam  ad  corruptibilium 
ac  contingentium  creationem,  Deus  omni- 
potens  et  excelsus  uniformiter  et  feque 
libere  et  aeque  invariabiliter  seu  aeque  ne- 
cessarie  habet  se,  quantum  est  ex  parte 
ipsius,  nisi  quod  siugula  propriis  exem- 
plaribus  rationibus  est  producens  :  alioqui 
idem  manens  idem,  facit  idem;  et  ab  uno 
eodem  modo  se  habente,  non  nisi  unum 
et  idem  procedere  perhibetur.  Itaque,  sic- 
ut  Deus  gloriosus  et  adorandus  universa, 
tam  perpetua  et  immaterialia  quam  cor- 
ruptibilia  et  contingentia,  invariabiliter 
infallibiliterque  cognoscit;  sic  omnia  ista 
liberrime  fecit,  nec  aliquid  necessario  con- 
didit.  Tamen  quantum  est  ex  parte  ipsius, 
necessarium  est  ut  invariabiliter  habeat 
se  ad  cuncta  agenda,  ita  quod  aliter  se 
habere  non  potest  in  faciendo,  quam  de- 
crevit,  estque  necessarium  ut  sic  agat,  sic- 
ut  agere  invariabili  voluntate  ac  perfe- 
ctissima  sapientia  sua  instituit.  Et  haec 
necessitas  est  partim  (ut  tactum  est)  con- 


A  ditionata  :  absolute  enim  loquendo,  aliter 
facere,  imo  et  non  facere  posset.  Quamvis 
autem  Deus  proprie  loquendo  sit  immo- 
bilis,  mystice  tamen  seu  metaphorice  lo- 
quendo,  secundum  Thomam  de  Argentina, 
dicitur  mobilis  ac  moveri  :  ita  ut  dicatur 
moveri  motu  circulari,  omnia  gubernan- 
do;  motu  recto,  justos  remunerando;  motu 
obliquo,  impios  a  peccatis  purgando.  Eo- 
dem  modo  dici  potest  quod  movetur  motu 
naturali,  omnibus  creaturis  juxta  earum 
capacitatem  se  communicando  ex  inolita 

B  sibi  bonitate;  motu  violento,  iniquos  dam- 
nando  ac  puniendo  :  quod  est  quasi  pere- 
grinum  et  alienum  ab  eo,  cui  proprium 
est  misereri  et  parcere ;  motu  voluntario, 
omnia  conservando  in  esse.  Sic  etiam  mo- 
ralizari  potest  dictum  Philosophi,  qui  assi- 
gnat  motum  a  centro,  ad  centrum,  et  circa 
centrum  :  ita  quod  Deus  movebatur  qua- 
si  a  centro  in  Incarnatione,  ad  centrum 
in  Ascensione,  circa  centrum  undique 
praedicando. 

G  Postremo  circa  haec  Scotus  scribit  pro- 
lixe.  De  cujus  scriptis  aliquid  est  tangen- 
dum,  quanquam  ad  secundum  Sententia- 
rum  magis  pertineant.  Grandem  namque 
inquisitionem  inducit,  qualiter  ab  incom- 
mutabili  Deo  potest  esse  effectus  formali- 
ter  habens  esse  necesse,  seu  necessarium 
et  incorruptibile  aut  indestructibile  esse. 
Itaque  ait  :  Quum  Deus  sit  perfecte  sim- 
plex,  omnino  immutabilis  est.  Majorem 
vero  habet  difficultatem  haec  quaestio  : 
nam   circa   hanc   partem   theologi   atque 

D  philosophi  discordant.  Siquidem  circa  in- 
tentionem  Aristotelis  ac  Avicennae  decla- 
randam,  dicitur  quod  decem  modis  potest 
se  aliquid  habere  ad  esse.  Sed  pro  nunc 
sufficit  tres  modos  narrare.  Etenim  ali- 
quid  aliud  a  Deo,  puta  intelligentia,  tri- 
pliciter  ponitur  esse.  Primo,  quod  ex  se 
sit  necesse  esse  formaliter,  sed  a  Deo  cau- 
saliter.  Secundo,  quod  ex  se  sit  formaliter 
necesse  esse,  et  ab  alio  dependenter,  ita 
quod  propter  essentialem  ordinem  contra- 
dictio  esset  secundum   esse  sine  primo, 


382 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QU.EST.    IV 


non  econverso  :  sicut  est  orrlo  inter  ma- 
gis  et  minus  perfectum,  non  inter  causam 
et  effectum.  Tertio,  quod  aliquid  habeat 
ex  se  esse  possibile,  ab  alio  autem  necesse 
esse,  quia  illud  necessario  causat.  Qui  mo- 
dus  implicat.  Similiter  primus,  quia  quod 
est  causatum  ab  alio,  est  ex  se  non  ens,  et 
possibile  ad  esse  :  aliter  impossibile  cau- 
saretur.  Sed  quod  est  necesse  esse,  nullo 
modo  est  possibile.  Ergo  inconveniens  est 
dicere  Philosophum  hunc  posuisse  mo- 
dum.  —  Ulterius  quidam  imponunt  Philo- 
sopho,  quod  voluerit  primo  Goeli  et  mun- 
di,  quod  quaelibet  substantia  habeat  suum 
esse  ex  sua  natura,  haec  semper,  ista  quan- 
doque,  ita  quod  haec  necessario  semper 
est,haec  necessario  quandoque  non  est,  nec 
aliter  queat  esse,  nisi  una  natura  mutare- 
tur  in  aliam  ;  vel  quod  duae  naturae  con- 
trariae  simul  sint  in  eodem,  ut  primo  Gceli 
Aristoteles  et  Commentator  deducunt.  Hinc 
dicunt  quod  secundum  Philosophum,  cceli 
et  intelligentiae  non  habent  esse  causatum, 
nec  per  creationem  esse  substantiam  suam 
a  Deo,  sed  per  dependentiam  tantum.  —  Di- 
cunt  quoque  in  summa,  quod  Philosophus 
posuit  quamlibet  intelligentiam  esse  unum 
Deum  :  quia  dum  duodecimo  Metaphysicae 
probasset  Philosophus,  quod  Deus  non  est 
virtus  in  magnitudine  corporali,  quaerit  an 
sint  multi,  et  quaerit  multitudinem  intel- 
ligentiarum  ex  numero  ccelestium  orbium, 
et  quaerit  utrum  ponendum  sit  talem  sub- 
stantiam  esse  unam  an  plures,  quum  ta- 
men  ante  probasset  quod  sunt  infinitae 
virtulis.  Quamvis  autem  (ut  dicunt)  Phi- 
losophus  sic  posuit  quamlibet  intelligen- 
tiam  esse  Deum  ac  infinitae  virtutis,posuit 
tamen  ordinem  inter  eas  propter  essentia- 
lem  ordinem  universi,  non  autem  depen- 
dentiam  secundum  causalitatem,  ita  quod 
haberent  suum  esse  a  primo,  sed  secun- 
dum  perfectius  et  minus  perfectum,  sicut 
est  ordo  in  numeris  et  figuris.  Haec  Sco- 
tus.  —  Quocirca  sciendum  quod  specialiter 
notat  Henricum,  qui  (ut  paulo  post  pan- 
dam)  in  Quodlibetis  suis  et  in  Summa  sua 
scribit  diffuse  haec  omnia. 


A  Deinde  arguit  contra  Henricum  :  Osten- 
do,  inquiens,  quod  haec  non  fuit  intentio 
Philosophi,  eadem  ratione  qua  ipse  probat 
Philosophum  hoc  sensisse.  Nempe  ut  ait, 
Philosophus  non  dixit  contradictoria,  sed 
contradictio  est  quod  aliqua  intelligentia 
dependeat  a  primo  ente  in  essendo,  pro- 
pter  essentialem  ordinem  universi,  et  ta- 
men  ex  se  sit  necessarium  esse,  utpote 
habens  esse  ex  se,  non  aliunde.  A  quo 
enim  aliquid  non  habet  esse,  ab  illo  non 
dependet  in  essendo  neque  in  permanen- 

B  do,  imo  sine  illo  potest  consistere  et  mane- 
re.  Non  ergo  Philosophus  ponit  hoc.  —  Insu- 
per,  per  auctoritates  evidentiores  probatur 
quod  Philosophus  posuit,  id  quod  forma- 
liter  necessarium  est  habere  causam  a 
qua  sit  et  dependet  in  essendo.  Dicit  enim 
Philosophus  secundo  Metaphysicae,  quod 
necesse  est  sempiternorum  principia  esse 
verissima.  Ergo  .posuit  aliqua  principia 
sempiternorum  :  et  loquitur  ibi  de  causa 
effectiva.  Ponit  quoque  nono  Metaphysi- 
cae,  sempiterna  esse  necessaria  :  ergo  ali- 

C  quod  necessarium  ponit  habere  causam  a 
qua  est  sua  necessitas.  Item,  quinto  Me- 
taphysicae  docet,  conclusionem  formaliter 
necessariam  habere  suam  necessitatem  ex 
necessitate  principiorum.  Amplius,  duo- 
decimo  Metaphysicae  ponit  duplex  bonum, 
videlicet  bonum  principis,  et  bonum  uni- 
versi ;  atque  quod  omnes  coeli  et  intelli- 
gentiae  ordinantur  ad  primum  sicut  ad 
finem.  Ergo  intendit  quod  primum  sit  ef- 
ficiens  causa  illorum  :  finis  enim  non  est 
causa,  nisi  in  quantum  movet  efficientem 

D  ad  agendum.  —  Dico  ergo  quod  intentio 
Philosophi  in  quaestione  hac  fuit,  sicut  et 
intentio  omnium  philosophorum  commu- 
niter,  dempto  Platone,  quod  omne  in  se 
necessarium,  necessario  et  immutabiliter 
habet  se  ad  quodcumque  ad  quod  habet 
se  immediate  et  sine  motu.  Quoniam  ergo 
Philosophus  posuit  quod  prima  causa  effi- 
ciens  necessarie  habet  se  ad  secundam, 
ideo  secundum  est  necessarium,  non  ta- 
men  ex  se,  sed  ex  primo,  quia  primum 
necessario  causat  ipsum.  Sicut  nos  poni- 


AN   DEUS    SIT   IMMUTABILIS    ATQUE    IMMOBILIS,   ETC. 


383 


mus  quod  Pater  ex  necessitate  sua?  naturae  A  ad  hoc  :  Erat  sententia  philosophorum,  ut 


producit  Filium,  Filiusque  productus  ha- 
bet  necessitatem  essendi  formaliter,  et  est 
necesse  esse,  et  tamen  est  a  Patre,  et  habet 
sic  esse  a  Patre ;  ita  imaginatur  Philoso- 
phus  de  eo  respectu  productionis  creatu- 
rse,  hoc  dempto,  quod  causat  creaturam 
in  diversitate  naturae,  id  est  substantialiter 
a  se  diversam.  Potest  ergo  aliquid  causa- 
liter  esse  ab  alio,  et  tamen  necessarium 
esse  formaliter,  quoniam  causa  sua  neces- 
sario  ei  dat  esse.  Quum  ergo  arguitur,  II- 


recitat  Avicenna  octavo  et  nono  Metaphy- 
sicae  suae,  quod  Deus  triplici  necessitate 
in  unum  concurrente  agit  ea  quse  imme- 
diate  agit,  et  quae  in  prima  rerum  produ- 
ctione  fecit.  Quae  tria  sunt,  sua  essentia, 
scientia,  et  voluntas,  quae  sunt  unum  in 
re  :  ita  quod  primo  et  per  se  agit  necessi- 
tate  suae  naturae,  quia  virtulis  prima?  non 
est  aliud  sua  essentia  quam  actio  sua,  nisi 
secundum  rationem.  Sed  sic  non  agit  Deus 
per  necessitatem  naturae,  nisi  secundum 


lud  quod  est  causaliter  ab  alio,  de  se  non  B  modum  suae  scientiae  discernentis,  suaeque 


est  :  dico  cum  Avicenna  sexto  Metaphysi- 
cae  suae,  quod  omne  causatum  prius  est 
non  ens,  quam  habeat  esse  :  prius,  in- 
quam,  saltem  ordine  naturae,  et  in  appre- 
hensione  intellectus.  Attamen  licet  secun- 
dum  naturam  non  esse  ejus  sit  prius  suo 
esse,  nihilo  minus  necessario  simul  sunt 
duratione.  Sicque  prioritate  naturse  prius 
fuit  in  potentia  ad  esse,  quam  in  actu  es- 
sendi.  —  Praeterea,  contra  hoc  quod  do- 
ctor  ille  imponit  Philosopho  dixisse  quam- 


voluntatis  complacentis.  De  scientia  au- 
tem  Dei  dicit  ibidem  :  Sua  scientia  est 
sciens  quod  sua  perfectio  et  sua  excellen- 
tia  est  ut  fiat  bonum  :  et  hoc  est  de  con- 
comitantibus  gloriam  suam.  Atque  ex  hoc 
quod  inteJligit  se,  sequitur  ordinatio  boni- 
tatis  seu  voluntatis  in  esse,  et  intelligit 
qualiter  est  possibile  et  elegantius  prove- 
nire  esse  totius  :  sicque  fluit  bonitas  ejus 
fluxu  quo  perfectius  pervenitur  ad  ordi- 
nem  secundum  possibilitatem.  Omnis  au- 


libet  intelligentiam  esse  infinitae  virtutis,et  C  tem   scientia   qua  scit  quod  provenit  ex 


sic  esse  Deum,  arguitur  ita  :  Philosophus 
duodecimo  Metaphysicae  scribit,  quod  om- 
nia  ordinantur  ad  unum  primum  sicut  ad 
ultimum  finem,  secundum  magis  et  mi- 
nus,  prout  plus  vel  minus  distant  ab  illo. 
Sed  infinito  repugnat  ordinari  ad  aliud 
sicut  ad  finem,  quia  sic  esset  finitum.  Po- 
nit  quoque  ordinem  inter  intelligentias, 
ita  quod  una  est  prior  et  altior  alia  :  quod 
esse  non  possel  si  essent  infinitae  virtutis. 


ea,  et  non  miscetur  ei  impedimentum, 
placet  ei  quod  provenit  ab  ea.  Ergo  primo 
placuit  ei  ut  ex  sua  essentia  flueret  omne 
quod  est.  —  Porro  positio  philosophorum 
talis  erat,  ut  recitat  Avicenna  :  Quidquid 
a  Deo  est,  necessarium  est  quantum  ad 
hoc  quod  ab  illo  est.  Alioqui  esset  in  Deo 
dispositio  quae  non  erat,  qua  scilicet  fieret 
agens,  et  ad  actionem  applicaretur,  si  non 
ageret  de  necessitate.  Et  quia  natura  non 
est  nisi  ad  unum,  ideo  primum  non  potest 


Et  quamvis  Philosophus,  postquam  pro- 

bavit  unam  esse  infinitae  virtutis,  quaerit  D  producere  nisi  unum  immediate. 

an  sint  plures  tales,  non  tamen  refert  hoc 

ad  infinitatem  virtutis,  sed  an  sint  plures 

tales,  videlicet  immateriales  et  simplices. 

—  Haec  Scotus,  qui  de  his  scribit  prolixe, 

prout  opportunioribus  locis,  si  Deus  sic 

ordinaverit,  referetur. 


Nunc  aliqua  ex  dictis  Henrici  tangenda 
sunt.  Itaque  quinto  Quodlibeto  quaerit, 
utrum  Deus  necessario  producit  quidquid 
exterius  immediate  producit.  Et  respondet 


Sed  heec  omnia  vana  et  frivola  sunt, 
quoniam  agens  necessitate  naturae,  non 
potest  esse  absolutum  seu  Iiberum  ac  in- 
dependens  ab  eo  quod  agit  (quia  necessi- 
tas  tendendi  in  aliud,  et  absolutio  seu 
libertas  ac  independentia,  contraria  sunt): 
sicque  perfectio  primi  dependeret  ex  suo 
effectu.  Verum  ad  hoc  Avicenna  respon- 
det,  quod  Deus  non  agit  ob  propriam  per- 
fectionem  consequendam,  sed  ut  suum 
esse  communicet  aliis,  non  quod  esse  ejus 


384 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QU.EST.    IV 


sit  propter  aliud  a  se  :  quemadmodum 
aqua  refrigeratur  propter  se  ipsam,  ob 
suam  speciem  conservandam,  non  ut  re- 
frigeret  seu  infrigidet  aliquid  aliud  extra 
se,  sed  hoc  consequitur  eam,  nec  prodest 
ei.  —  Quod  autem  dicit,  quod  nisi  sic  age- 
ret  ex  necessitate  naturae,  adveniret  ei  dis- 
positio  nova  qua  de  non  agente  fieret 
agens,  non  oportet  :  quoniam  voluntate 
aeterna,  immutabili  ac  libera  potest  effe- 
ctum  producere  novum,  nec  tantum  unum, 
sed  plures  ac  diversos.  Nec  agit  necessi- 
tate  suae  scientiae,  sive  ut  concomitantis 
naturam,  sive  ut  absolutae.  Sic  enim  se- 
queretur  essentialis  dependentia  ad  pro- 
ducta.  Deus  vero  in  se  cognoscit  omnium 
rationem.  Nec  agit  voluntatis  necessitate, 
quia  nec  alia  volita  a  se  habent  necessa- 
riam  habitudinem  ad  ipsum.  Sed  scire 
oportet  quod  alia  a  Deo,  possunt  duplici- 
ter  considerari.  Primo,  quoad  esse  essen- 
tiae,  quod  est  esse  eorum  quidditativum ; 
secundo,  quoad  esse  exsistentiae.  Primo 
modo,  exsistentia  extra  Deum,  essentialem 
habent  habitudinem  ad  ipsum  et  ad  bo- 
nitatem  ipsius.  Quod  enim  est  aliquid  per 
essentiam  et  naturam,  licet  non  sit  in  ex- 
sistentia  aliqua  extra  intellectum,  tamen 
non  potest  non  esse  tale,  nec  potest  non 
habere  rationem  perfectionis  idealis  in 
Deo;  nec  Deus  potest  non  habere  ratio- 
nem  perfectionis  idealis  ad  ipsum.  Lo- 
quendo  ergo  de  isto  esse  quidditativo,  con- 
ceditur  quod  Deus  de  necessitate  vult 
quaecumque  vult,  et  omnia  illa  vult  se 
ipsum  volendo.  Porro  secundo  modo,  ea 
quae  sunt  extra  Deum,  accidentalem  habi- 
tudinem  habent  ad  ipsum  :  quia  essentiae 
rerum,  quantum  in  ipsis  est,  indifferenter 
se  habent  ad  esse  et  ad  non  esse  exsisten- 
tiae  actualis.  Et  quoad  hoc  esse,  Deus  non 
vult  de  necessitate  quae  extra  ipsum  sunt, 
nec  producit  ea  de  necessitate.  Quum  ergo 
arguitur,  quod  Deus  de  necessitate  scit  id 
quod  vult  facere  :  dicendum,  quod  ve- 
rum  est  de  necessitate  consequentiae,  non 
consequentis  :  quoniam  antecedens  non 
est  necessarium  simpliciter,  scilicet  quod 


A  Deus  vult  facere  id  quod  facit,  nisi  consi- 
derando  actum  voluntatis  ut  est  in  Deo 
divina  essentia,  qualiter  non  consideratur 
in  proposita  quaestione,  sed  solum  secun- 
dum  quod  actualiter  transit  in  volitum.  — 
Haec  Henricus  loco  praefato. 

At  vero  Quodlibeto  octavo  quaerit,  an 
aliqua  creatura,  ut  substantia  separata,  se 
ipsa  sit  formaliter  necesse  esse.  Et  arguit 
quod  sic.  Quod  habet,  inquit,  causam  in- 
trinsecam  sui  esse  formalem  sibi  semper 

B  praasentem,  est  ex  se  formaliter  necesse 
esse.  Subslantiae  illee  sunt  tales.  lllae  nam- 
que  substantiae  sunt  simplices  formae  qui- 
bus  habent  esse  :  quae  propter  suam  sim- 
plicitatem  ipsis  abesse  non  valent. — Item, 
quod  non  potest  relinquere  causam  for- 
malem  sui  esse,  ex  se  formaliter  est  esse 
necesse.  Sed  substantiae  separatae  sunt  ta- 
les,  quia  secundum  Proclum  propositione 
quadragesima  quinta,  Nullum  simplex  re- 
linquit  se  ipsum. 

In   contrarium  est  Avicenna,   probans 

G  quod  non  sit  nisi  unum  necesse  esse. 
Circa  haec  ponit  Henricus  undecim  mo- 
dos  essendi.  Primus  est  ejus  quod  ex  se 
formaliter  est  ens,  et  a  nullo  principiati- 
ve  :  sicque  solus  Pater  in  divinis  habet 
esse.  Secundus  modus  est  ejus  quod  est 
ex  se  formaliter  ens,  et  tamen  habet  esse 
suum  ab  alio.  Quod  potest  poni  tripliciter, 
videlicet  :  principiative,  sicut  Filius  et 
Spirilus  Sanctus  ;  et  causative,  sicut  infe- 
riora  corruptibilia  ;  ac  dependenter.  Di- 
cuntque  aliqui  quod  Philosophus   posuit 

D  substantias  separatas  ex  se  formaliter  ne- 
cesse  esse,  et  tamen  a  Deo  creative  con- 
sistere,  quia  sunt  in  aliena  substantia.  Sed 
verius  creditur  Philosophum  tertio  modo 
posuisse  mundum  et  ingenerabilia  atque 
incorruptibilia  habere  ex  se  esse  forma- 
liter,  sed  solum  dependenfer  ad  primum. 
—  Deinde  doctor  hic  probat  impossibile 
esse  et  implicare,  quod  aliquid  sit  ex  se 
formaliter  necesse  esse,  et  tamen  sit  cau- 
sative  ab  alio.  Quod  enim  esse  habet  ab 
alio,  ex  se  est  in  potentia  ad  esse.  Et  hoc 


AN   DEUS    SIT    1MMUTABILIS    ATQUE    1MM0BILIS,    ETC. 


385 


potest  esse  dupliciter,  scilicet :  subjective, 
sicut  materia  ex  qua  aliquid  generatur 
est  in  potentia  ad  esse  substantiale ;  vel 
objective,  sicut  terminus  productionis  est 
in  potentia  ut  sit.  Quod  vero  ex  se  est  ne- 
cesse  esse  formaliter,  non  est  in  potentia 
ad  esse,  sed  semper  est  actu  ens  neeesse 
esse  :  quia  necesse  esse  et  possibile  esse 
proprie  sumpta,  opponuntur  ;  quamvis 
possibile  esse  communiter  sumptum,  se- 
quatur  ad  necesse  esse.  Proprie  autem  ac- 
ceptum  possibile  esse,  potest  etiam  non 
esse ;  quod  autem  necesse  est  esse,  non 
potest  non  esse.  Ergo  quod  habet  esse  ab 
alio,  non  est  ex  se  necesse  esse  formaliter. 
—  Deinceps  Henricus  nititur  ex  verbis 
Philosophi  et  commentatoris  sui  prolixe 
probare,  quod  inlentio  fuit  ipsius  Philoso- 
phi,  corpora  ccelestia  et  intelligentias  non 
habere  suum  esse  a  Deo  nisi  dependenter, 
non  effective.  Unde  duodecimo  Metaphysi- 
cee  Averroes  narrat,dicens :  Joannes  Gram- 
maticus  magnam  movit  Peripateticis  quse- 
stionem,  dicendo  :  Si  omne  corpus  habet 
finitam  potentiam,  et  ccelum  est  corpus, 
ergo  finitam  habet  potentiam  ;  et  omne 
finitum  est  corruptibile,  quum  non  possit 
durare  in  infinitum,  ergo  ccelum  est  cor- 
ruptibile,  etc.  Denique,  quod  Philosophus 
dixit  esse  impossibile  inveniri  in  substan- 
tiis  substantiam  ex  se  possibilem,  et  ne- 
cessariam  ex  alio,  fuit  ex  hoc  quod  posuit 
permanentiam  substantiee  eeternam  non 
esse  nisi  ex  se,  ita  quod  nullo  modo  cau- 
sative  ex  alio.  Hinc  posuit,  impossibile 
esse  aliquid  fieri  a  Deo  ex  nihilo,  aut  fa- 
ctum  tale  perpetuo  conservari  in  esse,  sed 
Deum  omnino  nihil  agere  circa  res,  nisi 
quod  ex  ordine  quodam  ac  dependentia 
quadam  ad  ipsum,  conservarentur  in  osse 
per  ipsum.  Verum  in  his  opinio  Avicennae 
multo  verior  et  veritati  fidei  fuit  propin- 
quior  :  quoniam  omnia  quae  sunt  citra 
Deum,  dixit  profluxisse  ab  illo  et  ex  se 
non  esse.  Dicit  tamen  Deum  esse  causam 
rerum  ex  necessitate  naturee  suae.  Porro 
nec  fides  catholica,  nec  Avicenna,  nec 
Plato,  ponunt  mundum  incepisse  post  tem- 

T.  19. 


A  pus  prsecedens  :  imo  affirmant  tempus  in- 
cepisse  simul  cum  mundo ;  sed  fides  et 
Plato,  quod  non  ccepit  ab  aeterno,  Avicen- 
na  autem,  quod  ab  aeterno  ineepit. 

Consequenter  Henricus  arguit  contra  eos 
qui  dicunt  quod  absolute  loquendo  mun- 
dus  potuit  ab  eeterno  creari  a  Deo,  ita 
quod  vere  haberet  esse  ab  ipso  et  tamen 
non  nisi  ordine  naturae  esset  posterior. 
Cujus  oppositum  tenet  Henricus,  qui  in 
ista  qusestione  ponit  multa  quee  censentur 
valde  ambigua  et  obscura  :  ut  quod  crea- 

B  turee  quoad  esse  oxsistentiee  non  habent 
ideas  in  Deo,  et  quod  Avicenna  in  rebus 
incorruptibilibus  non  distinxit  inter  rei 
essentiam  et  exsistentiam,  et  quod  Plato 
dixit  mundum  non  fuisse  ab  eeterno. 

Porro  alia  quee  principaliter  intendit  in 
hac  queestione  defendere  ac  probare,  vi- 
dentur  stare  non  posse,  videlicet  quod  in- 
tentio  Aristotelis  fuit,  substantias  separa- 
tas  et  coelestia  corpora  non  habere  suum 
esse  et  quod  sunt,  a  Deo  vere  causative  et 
creative,  sed  dependenter  dumtaxat.  Et  in 

C  his  Scotus  rationabiliter  contradicit  Hen- 
rico,  imo  solennissimi  doctores,  Boetius, 
Hugo,  Alexander,  Thomas,  Albertus,  Bona- 
ventura,  et  ceteri  frequenter  praeallegati, 
concorditer  dicunt  et  probant  contrarium, 
atque  declarant  quod  Aristotelis  intentio 
fuit,  universa  quse  sunt  citra  Deum,  ab 
ipso  principiative  fluxisse.  Nec  puto  quod 
Aristoteles  in  primo  de  Ccelo  et  mundo  in- 
tenderit  quod  Henricus  sibi  imponit,  pree- 
sertim  quum  apertissime  dicat  ibidem  : 
Ab  hoc  ente  omnibus  derivatum  seu  com- 

D  municatum  est  esse  et  vivere,  his  quidem 
clarius,  his  autem  obscurius.  In  Topicis 
quoque  fatetur,  quod  problema  de  mundi 
aeternitate  sit  problema  neutrum,  id  est 
pro  utraque  parte  probabile.  In  quibus 
utique  verbis  praesupponit  quod  mundus 
esse  suum  a  Deo  causaliter  habeat.  Et  nisi 
hoc  sensisset  ac  preesupposuisset  ibidem, 
judicasset  quaestionem  de  mundi  aeterni- 
tate  pro  parte  affirmativa  certam  ac  de- 
monstrabilem  esse.  Nempe  quod  esse  ha- 
bet  a  se,  certum  est  non  solum  ab  aeterno 

25 


386 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.   VIII  ;    QJLEST.    IV 


fuisse,  sed  etiam  increatum  consistere. 
In  Metaphysica  demum  solidissime  probat 
Philosophus,  quod  solus  Deus  est  purus 
actus,  et  absolute  simpliciterque  perfectus 
et  illimitatus,  et  quod  in  ceteris  cunctis, 
etiam  intelligentiis,  est  quaedam  admixtio 
actus  et  potentiae.  Ex  quibus  insolubiliter 
sequitur,  quod  nullum  tale  sit  absolute 
perfectum  aut  perfectionaliter  infinitum, 
sed  solus  Deus,  ideoque  cetera  cuncta  in 
infinitum  ab  ejus  excellentia  distent,  et 
comparentur  ad  ipsum  ut  media  ad  fi- 
nem,  ut  instrumenta  ad  artificem,  et  ut 
ministri  ad  principem  :  quod  totum  Com- 
mentator  concedit.  —  Insuper,  omnis  in- 
tellectus  bene  dispositus  abhorret  ponere 
plura  increata.  Et  si  intelligentise  essent 
increatae,  non  posset  assignari  ratio  ordi- 
nis  inter  eas,  et  cur  una  esset  perfectior 
alia,  neque  causa  dependentise  earum  a 
primo.  lmo  quod  convenit  rei  ex  se,  hoc 
convenit  ei  perfecte ;  nec  potest  esse  mi- 
noratum  in  eo,  quum  et  species  rerum  in 
indivisibili  consistant,  prout  hoc  Thomas 
in  Summa  contra  gentiles  idonee  probat. 
Si  ergo  quaelibet  intelligentia  habet  ex  se 
et  a  se  entitatem,  bonitatem,  veritatem, 
potestatem,  sapientiam  et  virtutem,  nihil 
horum  erit  imperfectum  in  ea,  nec  poten- 
tialitati  admixtum;  sicque  unaquaeque  es- 
set  purus  actus  et  verus  Deus,  seu  ens 
absolute  perfectum  :  quod  certum  est 
nunquam  sensisse  Philosophum,  qui  tanti 
fuit  ingenii,  ut  S.  Hieronymus  in  Regula 
sua  testetur  ipsum  fuisse  grande  miracu- 
lum  in  tota  rerum  natura,  et  item  quod 
ei  infusum  videtur  quidquid  naturaliter 
sciri  potest.  Non  ergo  in  tantum  desipuit, 
nec  adeo  hebes  fuit.  Rursus,  agnovit  quod 
ab  eodem  sit  rei  esse  et  bene  esse,  et 
quod  ab  eodem  sit  rei  esse  et  permanen- 
tia  in  essendo.  Si  ergo  intolligentiae  ex 
se  ipsis  haberent  esse,  non  indigerent  pri- 
mo  ente  in  bene  essendo,  neque  in  per- 
manendo,  nec  etiam  in  causando,  et  ita 
nequaquam  dependerent  ab  ipso  :  imo 
sicut  a  se  ipsis  haberent  esse,  ita  et  vo- 
luntatem  ac  liberlatem,  nec  esset  earum 


A  certa  ad  Deum  concordia  neque  subjectio. 
—  Et  breviter,  infinita,  vana,  absurda  et 
irrationabilia,  imo  penitus  stulta  ac  rudia 
mendacia,  ex  tali  sequorentur  opinione. 
Ideo  non  est  putandum,  quod  excellentis- 
simus  et  ingeniosissimus  ille  philosophus 
unquam  sic  sensit.  Et  hoc  etiam  com- 
mentator  ejus  Averroes  in  libro  suo  de 
Substantia  orbis  apertissime  fassus  est  : 
Nunquam,  inquiens,  fuit  Aristotelis  in- 
tentio,  quod  ccelum  esset  a  prima  cau- 
sa    solum    quantum    ad    conservationem 

B  seu  motum,  sed  quantum  ad  suam  sub- 
stantiam,  ita  quod  vere  a  primo  produ- 
ctum  est. 

Denique  Plato  et  ejus  discipulus  Proclus 
in  Elementatione  sua  theologica,  efficaci- 
ter  probant,  quod  omnem  multitudinem 
oporteat  esse  ab  uno,  atque  quod  tota  uni- 
versi  pluralitas  profluxit  a  summo  Deo. 
Nec  putandum  quod  in  tam  evidenti,  pla- 
na  et  rationabili  veritate  Aristoteles  a 
Platone  dissensit.  In  eadem  quoque  Ele- 
mentatione    Proclus   fatetur,    quod    totus 

C  mundus  a  primo  ac  summo  intellectu  sub- 
stantiam  suam  et  esse  suum  sortitus  sit, 
et  nihilo  minus  ab  aeterno  exstiterit,  ac 
indesinenter  ab  intellectu  illo  dependeat. 
Hinc  Boetius  in  doctrina  Aristotelis  et  Pla- 
tonis  exercitatissimus,  protestatur  quod  se- 
cundum  Aristotelem  et  Platonem  mundus 
fuerit  ab  aeterno,  et  tamen  vere  produ- 
ctus  sit  a  Deo.  ldcirco  nec  verum  cense- 
tur  (quod  Henricus  ait)  Platonem  sensisse 
quod  mundus  de  novo  incepit  ex  tempore, 
quamvis  Plato  in  primo  Timaei  videatur 

D  sic  loqui.  Unde  et  Aristoteles  quandoque 
plus  arguit  contra  verba  quam  contra 
mentem  magistri  sui  Platonis. 

Praeterea,  quod  Henricus  refert  doctri-  P.  assc 
nam  esse  Philosophi  quod  permanentia s"'"'"- 
rcrum  aeterna  non  sit  nisi  ex  ipsis,  non 
videtur  sic  esse  :  quia  et  Albertus  in  com- 
mento  suo  super  librum  de  Causis,  vera- 
citer  recitat  Aristotelem  in  epistola  de 
Principio  universi  scripsisse,  quod  totius 
universi  esse  in  nihil  dilaberetur,  nisi  a 
primo   principio   incessanter  conservare- 


QtLEST.    V    :    AN   DEUS    SIT   SIMPLEX,    AC    SUMME    SIMPLEX 


387 


lur.  Et  hoc  utique  consonat  dictis  Philo-  A 
sophi  in  pluribus  locis  :  ut  quum  secundo 
Primae  philosophiae  testatur,  quod  id  quod 
est  maxime  ens  et  maxime  verum,  sit  ce- 
teris  omnibus  causa  entitatis  ac  veritatis  ; 
duodecimo  quoque  Primae  philosophiae, 
quod  ab  hoc  ente  dependeret  ccelum  et 
terra  et  tota  universi  natura. 

Praeterea,  quod  ait  Henricus  ipsum  Avi- 
cennam  non  posuisse  realem  distinctio- 
nem  inter  esse  essentiae  et  esse  exsistentiae 
in  rebus  incorruptibilibus,  non  apparet  : 
quum  et  S.  Thomas,  /Egidius,  ac  alii  plu-  B  positiora  sunt  perfectiora  :  sicut  materia 


QU.ESTIO    V 

OUinto  quaeritur,  An  Deus  sit  sim- 
plex,  ac  summe  simplex. 
Videtur  quod  non  conveniat  ei  simpli- 
citas.  Quod  enim  convenit  imperfectissi- 
mo,  non  convenit  Deo.  Sed  simplicitas 
convenit  materiae,  quae  est  pura  potentia. 
—  Secundo,  quia  videmus  quod  simpli- 
ciora  in  rebus  sunt  imperfectiora,  et  com- 


res,  testentur  quod  secundum  Avicennam 
in  omni  ente  citra  Deum,  esse  et  essentia 
realiter  distinguantur. 

Rursus,  opinio  illa  Henrici,  quod  crea- 
turae  absolute  loquendo,  utpote  omni  cre- 
aturae,  repugnet  posse  ab  aeterno  creari,  a 
multis  et  magnis  reprobatur  doctoribus. 
Probabilior  quoque  in  hoc  videtur  positio 
Scoti  vel  Thomae,  quod  creaturae  incor- 
ruptibiles  et  substantiae  separatae  possunt 
dici  habere  ex  se  necesse  esse  formaliter, 


prima  est  imperfectior  elemento,  quum 
tamen  sit  illo  simplicior ;  elemonta  quo- 
que,  quae  simpliciora  sunt  mixtis,  imper- 
fectiora  sunt  eis.  Homo  autem  inter  om- 
nia  mixta  est  compositissimus,  quia  cum 
omnibus  aliquid  habet  commune  ;  estque 
in  potentiis  et  actionibus  summe  multi- 
plex  ac  diversus  :  et  tamen  inter  omnia 
mixta  est  perfectissimus.  —  Tertio,  ubi 
minor  distinctio,  ibi  major  simplicitas. 
Sed  in  divinis  est  realis  distinctio  perso- 


quamvis  a  Deo  id  habeant  effective  cau-  C  nariim,  distinctio  quoque  absoluti  et  re- 


saliter  :  non  tamen  ob  hoc  quod  causa 
prima  dedit  et  conservet  eis  esse  neces- 
sario  aut  ex  necessitate  naturae,  quoniam 
causa  prima  ita  non  fecit  quidquam,  sed 
omnia  sponte  ac  libere  fecit ;  sed  ideo, 
quia  hujusmodi  creaturae  in  sua  natura 
non  habent  contrarium  nec  intrinsecuin 
corruptionis  principium.  Verumtamen  dis- 
sensio  ista  inter  doctores  catholicos  vide- 
tur  esse  verbalis  potius  quam  realis,  quo- 
niam  ut  apparet,  in  diverso  modo  loquendi 
consistit. 

Guillelmus  autem  Parisiensis  in  libro 
suo  de  Trinitate,  capitulo  decimo  et  de- 
inceps,  pulchre  ostendit  qualiter  Deus  uni- 
versa  sponte  ac  libere  condidit,  et  tamen 
invariabili  voluntate.  Videtur  quoque  ad 
hoc  declinare,  quod  creabilis  res  non  pos- 
sit  ab  aeterno  esse  creata.  Sed  haec  suis 
locis  ponentur.  De  his  hoc  loco  tantum- 
dem  sufficiat  tetigisse,  de  quibus  aptiori- 
bus  locis  plenius  ac  diligentius  est  tra- 
ctandum. 


lativi,  imo  et  proprietatum  in  eodem  sup- 
posito,  ut  innascibilitatis  ac  paternitatis 
in  Patre.  Non  ergo  est  ibi  pura  et  summa 
simplicitas :  praesertim  quum  purum  dica- 
tur  quod  impermixtum  est  suo  contrario  ; 
propter  quod  summa  ac  pura  simplicitas 
exclusiva  videtur  omnis  distinctionis  ac 
differentiae  et  alietatis.  —  Quarto,  esse 
divinum  aut  est  determinatum,  aut  inde- 
terminatum.  Si  determinatum,  ergo  et  li- 
mitatum,  et  habet  in  se  aliquid  superaddi- 
D  tum  quo  determinetur  :  ergo  non  maxime 
simplex.  Si  indeterminatum,  ergo  de  om- 
nibus  praedicabile,  et  a  nullo  distinctum. 
—  Quinto,  multa  conveniunt  Deo  ex  tem- 
pore,  ut  esse  creatorem  ac  dominum,  quae 
ante  ei  non  conveniebant.  Ergo  videtur 
ei  aliquid  advenisse  :  quod  summae  repu- 
gnat  simplicitati.  —  Sexto,  Deus  alio  est 
Deus,  alio  Pater,  alio  sapiens,  alio  justus  : 
non  ergo  est  in  eo  unitas  summa  neque 
identitas  maxima,  ergo  nec  plena  simpli- 
citas. 


388 


I.N   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QU/EST.    V 


In  oppositum  est  auctoritas  Augustini 
in  Iittera. 

Ad  istud  Bonaventura  respondet  :  In 
Deo  est  summa  simplicitas.  Est  enim  ali- 
quod  unum  in  uno,  et  est  aliquod  unum  in 
pluribus  multiplicatum,  et  unum  in  plu- 
ribus  non  multiplicatum.  Simplicius  au- 
tem  est  unum  multiplicatum  in  pluribus, 
uno  quod  tantum  in  uno  est,  ut  patet  de 
universali  et  individuo ;  et  simplicissi- 
mum  est  ens  quod  est  in  pluribus  per- 
■Diviniias  sonis  non  Hiul tiplicatum,  ut  Deitas*  seu 
divina  essentia,  quae  est  Deus.  Derogat 
ergo  divinae  simplicitati,  qui  dicit  Deum 
tantum  unum  in  uno  supposito,  aut  in 
suppositis  multiplicatum.  Praeterea,  ad 
nobilitatem  et  excellentiam  summae  sim- 
plicitatis  spectat  actualitas  maxima.  Ubi 
autem  actualitas  maxima,  ibi  fecunditas 
summa  et  diffusio  plena  :  quae  esse  non 
valet  nisi  in  emanatione  divina  ad  intra. 
Ideo  Deus  perfecte  et  summe  simplex  non 
esset,  nisi  in  eo  consisteret  personalis  di- 
stinctio  in  unitate  essentiae.  —  Amplius,  in 
omni  genere  primum  est  simplicissimum. 
Quum  ergo  Deus  sit  simpliciter  primum 
in  universitate  ac  ordine  rerum,  constat 
quod  prorsus  simplicissimus  sit  censen- 
dus.  Imo  tam  simplex  est  Deus,  quod  est 
quidquid  habet,  praeter  id  quod  relative 
convenit  ei.  Pater  etenim  habet  Filium, 
non  tamen  est  Filius.  Nihilo  minus  est 
substantialiter  id  ipsum  quod  Filius.  — 
Rursus,  quum  virtus  unita  fortior  sit 
quam  dispersa,  non  conveniret  Deo  ex- 
cellentissima  virtus,  nisi  in  natura  sim- 
plicissimus  esset.  Haec  Bonaventura. 

Hinc  Alexander  :  Divina  (inquit)  essen- 
tia  simplex  est  omnimoda  simplicitate,  ita 
quod  nec  essentialis  nec  accidentalis  com- 
positio  est  in  ea.  Omne  namque  compo- 
situm  intelligi  potest  non  esse,  quia  potest 
intelligi  resolubile.  Sed  divina  essentia 
non  potest  intelligi  non  esse,  ideo  nec 
composita  esse.  —  Insuper,  ubi  composi- 
tio,  ibi  et  dependentia,  imo  et  indigentia. 
Gompositum  quippe  indiget  his  ex  quibus 


A  componitur,  et  esse  suum  dependet  ex  il- 
lis.  In  Deo  autem  nequaquam  est  depen- 
dentia  aut  indigentia.  —  Praeterea,  sicut 
est  unitas  essentialis,  et  item  unitas  per- 
sonalis;  ita  est  differentia  essentialis  op- 
posita  unitati  essentiali,  et  differentia  seu 
multiplicitas  personalis  opposita  unitati 
personali  :  sed  differentia  essentialis  non 
opponitur  personali  unitati,  nec  unitas  es- 
sentialis  differentiae  personali.  Unde  Ri- 
chardus  de  S.  Victore  :  Sicut  esse  sub- 
stantialiter  aliud  et  aliud,  non  tollit  ncc 

B  impedit  ubique  unitatem  personse,  ut  pa- 
tet  in  homine,  in  quo  sunt  multa  essen- 
tialiter  ab  invicem  distincta  ;  sic  perso- 
naliter  esse  alium  et  alium,  non  scindit 
ubique  unitatem  substantiae,  utpote  in  di- 
vinis,  ubi  personarum  pluralitas  est  ex 
relativa  proprietate.Sicut  videmus  in  pun- 
cto  habiludines  differentes,  non  tamen  hoc 
ponit  aliquam  compositionem  in  puncto, 
qui  manens  in  sua  simplicitate,  est  finis 
Iineae  unius,  principiumque  alterius,  et 
econtra ;  imo  ex  sua  simplicitate  sibi  id 

C  convenit  :  sic  differentia  personalium  ha- 
bitudinum  non  detrahit  nec  repugnat  sim- 
plicitati  divinae.  Haec  Alexander. 

Hinc  ait  Thomas  in  Scripto  :  Quum  Deus 
sit  omnibus  causa  essendi,  nobilissimo  mo- 
do  habet  esse.  Nobilissimus  vero  modus 
habendi  esse,  est  quo  aliquid  est  totum 
suum  esse.  Quod  nulli  convenire  potest 
composito,  quum  esse  ipsius  consequatur 
componentia,  quse  non  sunt  ipsum  esse. 
Omne  quoque  compositum  posterius  est 
his  ex  quibus  componitur.  Deus  autem  est 

D  ens  simpliciter  primum.  Haec  in  Scripto. 
Porro  in  prima  parte  Summae,  quaestio- 
ne  tertia,  loquitur  :  Deum  esse  omnino 
simplicem,  multipliciter  patet.  Primo,  quia 
in  eo  non  est  compositio  formae  et  mate- 
riae  ;  nec  in  eo  aliud  est  suppositum  et 
natura,  nec  esse  atque  essentia;  nec  est  in 
eo  compositio  generis  et  differentiae,  nec 
subjecti  et  accidentis,  nec  totius  integralis 
ef  partium  ejus.  Secundo,  quoniam  omne 
compositum  habet  causam.  Diversa  enim 
non  conveniunt  in  unum  nisi  peraliquam 


AN   DEUS    SIT    SIMPLEX,    AC    SUMME    SIMPLEX 


389 


causam  ea  jungentem.  Propter  quod,  se- A 
cundum  Philosophum,  praeter  et  extra  for- 
mam  et  materiam  oportet  quaerere  causam 
efficientem.  Deus  autem  non  habet  cau- 
sam.  In  omni  etiam  composito  sunt  actus 
et  potentia  :  quod  in  Deo  non  est.  Et  com- 
positum  est  aliquid  quod  nulli  suarum 
convenit  partium,  etc.  —  Ex  his  excluditur 
triplex  error  :  unus,  dicentium  Deum  esse 
animam  mundi  seu  animam  primi  coeli ; 
alius,  opinantium  quod  Deus  sit  formale 
esse  universorum ;  tertius,  David  de  Di- 
nando,  qui  stultissime  dixit  Deum  esse  B 
primam  materiam.  Haec  in  Summa.  —  In 
Summa  quoque  contra  gentiles,  libro  pri- 
mo,  capitulo  octavodecimo,  heec  eadem 
continentur. 

Hinc  sanctus  ait  Bernardus  :  Sola  incre- 
ata  natura  hanc  sibi  vindicat  simplicita- 
tem,  ut  non  aliud  et  aliud,  non  alibi  et 
alibi,  non  modo  et  modo  inveniatur  in  ea. 
JNon  partibus  constat  Deus  ut  corpus,  nec 
affectibus  distat  ut  anima,  non  formis  sub- 
stat  sicut  quod  factum  est.  —  Unde,  ut  ait 
Boetius,  in  Deo  sunt  penitus  idem,  quod  C 
est  et  quo;  atque  secundum  Avicennam, 
esse  et  essentia.  Ideo  dixit  Mercurius  :  In 
superccelesti  est  unitas,  in  ccelesti  alteri- 
tas,  in  subccelesti  pluralitas.  Itaque  Deus 
nequaquam  compositus  est,  nec  compo- 
nibilis,  neque  miscibilis.  Nam  ut  asserit 
Petrus  :  Gompositum  dicitur  aliquid  tri- 
pliciter.  Primo,  quia  componitur  ex  alio 
et  alio,  seu  ex  diversis  :  ut  totum  compo- 
situm.  Secundo,  quia  ipsum  componitur 
alteri  quasi  preeexsistenti  :  ut  forma  ma- 
teriaa,  et  differentia  generi,  accidensque  D 
subjecto.  Tertio,  quia  alterum  componitur 
sibi  quasi  posteriori  :  ut  materia  prima 
formae,  et  ens  actui  essendi,  subjectumque 
accidenti.  Et  quidquid  aliquo  horum  mo- 
dorum  est  componibile,  est  aliquo  modo 
possibile  passiva  potentia.  Et  quoniam 
Deus  nullo  modo  ita  possibilis  est,  ideo 
nullafenus  componibilis  fertur. 

Idem  Bichardus.  Et  addit  :  Solus  Deus 
est  summe  simplex,  quoniam  omnis  crea- 
tura  vel  est  composita  ex  aliis,  v.el  compo- 


nibilis  alii,  vel  alia  componibilis  ei ;  et 
niillum  tale  est  summe  simplex.  Siquidem 
eo  ipso  quod  alicui  componibilis  est,  est  in 
ea  aliquis  actualitatis  defectus.  Hinc  pun- 
ctus  et  unitas,  quamvis  essentialiter  non 
sint  compositi,  tamen  a  summa  simplici- 
tate  deficiunt,  quia  cum  aliis  componun- 
tur  :  ut  punctus  cum  Hnea,  unitas  cum 
unitate  seu  numero.  Tamen  de  unitate 
quae  est  principium  quantitatis  discrctee, 
aliqui  dicunt  quod  composita  est  ac  divi- 
sibilis,  quum  numerus,  qui  est  quantitas 
discreta,  ex  continui  divisione  causetur. 
Haec  Richardus. 

Girca  heec  refert  ^Egidius  :  Quidam  sic 
probant  esse  Dei  non  facere  compositio- 
nem  in  Deo  :  quia  dum  aliquis  effectus 
convenit  pluribus  causis,  oportet  illum 
uni  causse  appropriari  :  sicut  piper  et  gin- 
giber  conveniunt  in  calefaciendo;  ideo  ca- 
lefacere  reducitur  in  ignem,  cui  directe 
et  proprie  competit.  Sic  quum  omnes  cau- 
sse  conveniant  in  hoc,  quod  dant  esse,  et 
diversificantur  in  hoc,  quoniam  qusedam 
dant  tale  esse,  alise  aliud  esse;  oportet  es- 
se  unam  causam  cui  proprium  sit  produ- 
cere  ipsum  esse.  Et  haec  causa  est  Deus,  a 
quo  oportet  esse  primum  causatum  tan- 
quam  a  prima  causa,  utpote  ipsum  esse. 
Propter  quod  fertur  in  libro  de  Causis  : 
Esse  est  prima  rerum  creatarum.  —  Hanc 
positionem  dicit  .Egidius  in  duobus  defi- 
cere.  Primo,  in  modo  argumentandi  :  quia 
non  sequitur,  Effectus  talis  reducitur  in 
propriam  causam,  ergo  prout  est  in  causa 
illa  non  facit  compositionem  cum  ea.  Se- 
cundo,  quia  propositio  illa  libri  de  Causis 
non  suffragatur  huic  proposito,  quum  li- 
ber  ille  extractus  sit  ex  libro  Procli,  qui 
fuit  Platonis  discipulus. 

Circa  hsec  videtur  dicendum,  quod  po- 
sitio  illa,  quae  est  de  mente  Thomae  in  pri- 
ma  parte  Summae,  conveniens  est  et  vera, 
et  bene  concludit  propositum.  Sequitnr 
enim  :  Esse  omne  est  a  prima  causa,  cujus 
proprius  effectus  est  esse,  quod  vocatur 
prima  rerum  creatarum.  Ergo  esse  Dei  est 
sua  essentia,  nec  facit  compositionem  cum 


390 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QU/EST.    VI 


ea  :  alioqui  et  ipsa  prima  causa  haberet 
suum  esse  ab  alia  causa.  Res  namque  quse 
non  est  suum  esse,  et  cujus  esse  a  sua 
essentia  differt  realiter,  non  potest  sibi 
ipsi  conferre  esse,  nec  sibi  esse  causa  es- 
sendi.  Praterea,  quamvis  liber  de  Gausis 
ex  libro  Procli  sit  sumptus,  tamen  ut  ait 
Thomas  in  suo  commento  super  librum 
de  Causis,  auctor  libri  de  Causis  Peripate- 
ticus  fuit,  non  Platonicus.  Ideo  contenta  in 
Proclo  discordantia  a  Peripateticorum  do- 
ctrina,  dimisit  vel  suo  proposito  ea  appli- 
cavit.  Haec  breviter  tetigisse  reor  sufficere. 
At  vero  Scotus  hic  probat  qualiter  Deus 
sit  penitus  simplex.  Sed  ea  quse  circa  hsec 
scribit,  jam  virtualiter  sententialiterque 
praehabita  sunt. 

Respondendum  ergo  ad  primum,  quod 
materia  prima  vocatur  simplex  per  exclu- 
sionem  et  carentiam  totius  actualitatis  :  et 
haec  est  simplicitas  quse  spectat  ad  imper- 
fectionem,  et  sequitur  passivam  potenti- 
am.  Porro  Deus  dicitur  simplex  per  exclu- 
sionem  carentiamque  totius  potentialitatis, 
utpote  purus  actus  :  et  heec  est  simplicitas 
pertinens  ad  perfectionem.  —  Et  ex  hoc 
respondetur  ad  secundum,  quod  simpli- 
ciora  simplicitate  potentialitatis  et  imper- 
fectionis,  sunt  imperfectiora  compositis. 
Et  hoc  est  in  ordine  corporalium  rerum, 
quse  quanto  plus  a  simplicitate  illa  ma- 
teriee  elongantur,  tanto  plus  perfectionis 
sortiuntur.  In  ordine  autem  intellectuali- 
um  substantiarum  tanto  unaqua^que  est 
perfectior,  quanto  actui  primo  ac  puro 
propinquior.  —  Ad  tertium,  quod  quamvis 
in  divinis  sit  distinctio  multiplex,  nihilo 
minus  ibi  est  summa  simplicitas  puraque 
unitas  :  quoniam  totum  est  supersimpli- 
cissima  Deitas;  nec  aliquid  est  in  Deo 
quod  non  sit  ipsa.  Unde  Henricus  frequen- 
ter  in  suis  asserit  Quodlibetis,  quod  omnia 
quse  sunt  in  divinis,  sunt  una  singularitas 
maxima,  seu  unum  singulare  subsistens 
purissimum  esse.  Neque  relatio,  neque 
proprietas,  nec  actio  immanens  aliquid 
reale  superaddit  essentiee;  nec  aliquid  sim- 


A  plicitati  contrarium  est  in  Deo,  quoniam 
nulla  compositio  est  in  eo.  Distinctio  vero 
ibi  exsistens,  attestatur  infinitae  perfectio- 
ni  simplicitatis  divinae,  in  qua  cum  in- 
comprehensibili  ac  eminentissima  unitate 
et  absoluta  seu  essentiali  identitate  omnis 
continetur  perfectio,  ex  pura  et  actuali 
infinitate  divini  esse.  De  hoc  dictum  est 
plenius  secunda  distinctione,  ubi  et  verba  Pag. 
Henrici  sunt  diffusius  inducta.  —  Ad  quar- 
tum,  quod  divinum  esse  non  est  deter- 
minatum  quasi  aliqua  differentia  limita- 

B  tum,  neque  receptum,  sed  purum  et  in 
sua  puritate  immensa  subsistens,  se  ipso 
distinctum  ab  omnibus,  atque  ex  sua  ex- 
cellentia  infinita  cunctis  incommiscibile, 
incomponibile,  improportionatum.  Sicque 
vocatur  indeterminatum,  quoniam  nulla 
differentia,  nulla  potentia,  nulla  materia 
potest  determinari  aut  contrahi.  Idcirco 
de  nullo  entium  creatorum  praedicatur. 
Quod  vero  ita  indeterminatum  est  quod 
contrahi  potest  et  limitari,  potest  de  plu- 
ribus  prsedicari.  Sic  ergo  divinum  esse  est 

C  sine  additione  et  contractione,  quia  de  ejus 
natura  est  ut  ei  nequeat  additio  fieri  ne- 
que  contractio.  Esse  autem  abstractum  seu 
generale,  indifferens  est  [sive]  ad  additio- 
nem  et  contractionem,  sive  ad  suam  in- 
determinationem.  —  Ad  quintum,  quod 
illa  conveniunt  Deo  non  ex  additione  aut 
mutatione  facta  in  ipso,  nec  ponunt  in 
ipso  relationem  realem,  sed  in  creaturis, 
ut  dictum  est  saepe.  —  Ad  sextum,  quod 
Deus  non  est  alio  et  alio  substantialiter 
differenti  Deus  et  Pater,  et  justus  ac  sa- 

D  piens;  nec  aliquo  superaddito  compelit  ei 
quidquam  in  se  ipso  :  attamen  alio  et  alio 
ratione  aut  relatione  distincto  competunt 
ei  distincta. 

QU^STIO    VI 

SExto  quaeritur,  An  Deo  conveniat 
ratio  universalis,  seu  generis 
aut  speciei,  vel  esse  in  aliquo  pra3- 
dicamento. 


AN   DEO    CONVENIAT   RATIO   UNIVKRSALIS,    SEU   GENERIS    AUT    SPECIEI,   ETC. 


391 


Videtur  quod  sic.  Primo,  quoniam  prsedi-  A 
catur  de  pluribus  et  vere  distinctis  perso- 
nis.  —  Secundo,  quoniam  ipse  est  maxime 
res  per  se  subsistens,  cujus  comparatio- 
ne  creata  substantia  est  velut  accidens, 
utpote  increato  enti  innitens  ut  fulciatur 
et  conservetur  in  esse.  Ergo  potissime 
competit  ei  esse  in  genere  ac  prsedica- 
mento  substantiee.  —  Tertio,  quoniam  ens 
dividitur  per  ens  finitum  et  infinitum, 
itemque  per  ens  creatum  et  increatum,  et 
rursus  per  ens  perfectum  et  imperfectum. 
Quarum  divisionum  altera  pars  seu  diffe-  B 
rentia  competit  Deo  :  ergo  est  species.  Sic- 
que  ens  videtur  esse  univocum  ad  Deum 
et  creaturas.  —  Quarto,  quoniam  actuali- 
tati  et  simplicitati  Dei  non  videtur  ratio 
universalis  et  praedicamenti,  seu  generis 
aut  speciei,  derogare  aut  repugnare.  In  ea- 
dem  namque  natura  fundatur  ratio  om- 
nium  horum  secundum  varias  considera- 
tiones  et  proprietates  ejusdem  :  sicut  in 
natura  humana  est  aliquid  invenire,  quo 
convenit  cum  omni  substantia,  aliquid 
quo  cum  omni  convenit  corpore,  aliquid  C 
quo  convenit  cum  omni  animali,  et  ali- 
quid  quo  certa  differentia  differt  a  ceteris. 
Quum  ergo  in  Deo  sit  pelagus  prorsus  im- 
mensum  universee  perfectionis,  possunt  in 
ipso  hujusmodi  considerationes  fundari,  et 
aliquid  commune  et  minus  commune  ac 
magis  commune  constitui.  —  Quinto,  quia 
ratio  substantiae  univoce  competit  Deo  et 
rebus  creatis,  videlicet  quia  est  res  per  se 
subsistens.  —  Sexto,  secundum  Augusti- 
num,  Boetium  et  Anselmum,  in  Deo  sunt 
duo  prsedicamenta,  puta  substantia  atque  D 
ad  aliquid. 

Praeterea  Scotus  sic  arguil  :  Deus  for- 
maliter  est  ens.  Ens  autem  dicit  conce- 
ptum  dictum  de  Deo  in  qukl  :  qui  conce- 
ptus  non  est  proprius  Deo,  sed  communis 
sibi  ac  creaturis.  —  Item,  sapientia  for- 
maliter  praedicatur  de  Deo,  et  secundum 
eamdem  rationem  convenit  nobis.  —  Da- 
mascenus  quoque  primo  libro  :  Divina  (in- 
quit)  natura  est  species  personarum ;  et 
iterum  :  Deus  et  homo  speciem  designant 


communem,  hyposlasis  vero  individuum 
demonstrat.  —  Amplius,  quod  Deus  non 
concipiatur  conceptu  communi  et  analogi- 
co  sibi  et  creaturis,  sed  univoco,  sic  quod 
ens,  bonum,  sapientia,  de  Deo  et  creaturis 
dicantur  univoce,  ostenditur  primo  sic  : 
Omnis  intellectus  certus  de  uno  conceptu 
et  dubius  de  duobus,  habet  aliquem  con- 
ceptum  de  quo  certus  est,  alium  ab  utro- 
que  de  quo  dubius  est;  sed  omnis  intelle- 
ctus  viatoris  habet  conceptum  certum  de 
ente  et  bono,  dubitando  per  accidens  de 
bono  Dei  et  bono  creaturae,  atque  de  ente 
Dei  et.  ente  creaturae.  Philosophi  enim  qui 
certi  fuerunt  de  Deo  quod  esset  ens  et 
bonum,  dubitaverunt  quid  esset  Deus.Nam 
quidam  dixerunt  quod  esset  "lis  aut  amici- 
tia;  quidam,  quod  ccelum  aut  motor  ipsi- 
us.  Ergo  ens  et  bonum  secundum  se  im- 
portant  conceptum  alium  a  conceptu  boni 
et  entis  in  Deo  et  creaturis.  —  Item,  qui- 
libet  experitur  in  se  ipso,  quod  potest 
concipere  ens,  non  descendendo  ad  ens 
participatum  vel  imparticipatum.  Et  si 
descendatur  ad  utrumque  conceptum,  qua> 
ro  an  stet  conceptus  entis  communis.  Si 
sic,  habetur  propositum.  Si  autem  inde- 
terminate  importat  quasi  unum  conce- 
ptum,  et  quando  fit  descensus  sunt  duo 
conceptus,  tunc  impossibile  esset  probare 
aliquid  esse  univocum,  ut  hominem  re- 
spectu  Socratis  et  Platonis.  Dicam  enim 
quod  homo  importat  duos  conceptus,  sed 
tibi  videtur  quod  sit  unus,  quia  conceptus 
illi  sunt  propinqui,  sicut  tu  dicis  de  ente. 
—  Praeterea,  si  conceptus  dictus  de  Deo 
et  creatura  sit  analogicus  et  realiter  duo 
conceptus,  nihil  cognoscemus  de  Deo,  quia 
non  possumus  eum  in  vita  ista  cognoscere 
nisi  per  creaturas.  —  Insuper  theologi  vi- 
dentur  uti  conceptu  communi  Deo  et  crea- 
turae,  quia  accipiunt  metaphysicaJes  con- 
ceptus,  removendo  id  quod  imperfectionis 
est  in  creaturis,  et  Deo  attribuendo  quod 
est  perfectionis. 

In  contrarium  est  quod  Magister  in 
littera  ex  verbis  Augustini  inducit,  remo- 
vendo  a  Deo  prsedicamenta  dialectica?  ar- 


392 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM. 


DIST.    VIII  :    QlhEST.    VI 


tis  :  et  ad  hoc  rationes  in  solulione  quav  A 
stionis  ponentur. 

Ad  haec  Alexander  respondet  :  ln  Deo 
non  est  ponendum  universale,  nec  parti- 
culare  vel  singulare  ;  habet  tamen  esse 
divinum  de  eis  quod  est  perfectionis,  et 
deest  ei  quod  est  imperfectionis.  Univer- 
sale  enim  est  in  multis,  et  dicitur  de  mul- 
tis  :  quia  non  est  totum  quod  sunt  singu- 
laria,  sicut  homo  non  dicit  totum  quod  est 
Socrates,  quia  non  dicit  quantitatem,  qua- 
litatem  et  operationem  quse  sunt  in  So-  B 
crate.  Sed  quum  dicitur,  Deus  Pater,  Deus 
Filius,  Deus  Spiritus  Sanctus,  dicitur  esse 
divinum  in  multis,  sed  non  dicitur  de 
multis.  Quum  enim  dico,  Deus,  dico  totum 
esse  Patris  totumque  esse  Filii.  Dici  ergo 
de  multis,  imperfectionis  est  in  esse  uni- 
versali ;  sed  esse  in  multis,  convenit  esse 
divino,  quia  hoc  est  virtutis  et  nobilitatis 
in  universali.  Similiter  particulare  voca- 
tur  quod  est  in  uno  solo,  et  hoc  est  im- 
perfectionis ;  sed  non  dicitur  de  multis  : 
quod  est  perfectionis,  quoniam  dicit  totum  C 
esse  rei.  Hinc  esse  divinum  non  est  tan- 
tum  in  una  persona,  nec  tamen  multipli- 
citer  in  personis,  sed  permanet  unum. 
Insuper  aliquid  dicitur  particulare  vel  a 
materia,  vel  ab  accidentibus,  vel  a  forma 
signata.  Quum  ergo  in  Deo  non  sit  mate- 
ria,  nec  accidens,  nec  limitatio  formee, 
nullo  horum  modorum  est  in  eo  particu- 
lare.  —  Sciendum  vero  quod  prsedicamen- 
tum  dupliciter  dicitur,  scilicet  proprie  et 
communiter.  Proprie  appellatur  coordina- 
tio  prsedicabilium  quorum  unum  est  sub  D 
alio.  Et  sic  non  est  prsedicamentum  in  di- 
vinis,  quia  non  est  superius  ot  inferius, 
nec  universale  neque  particulare.  Com- 
muniter  vero  prsedicamentum  potest  dici 
quidquid  se  habet  per  modum  prsedica- 
menti.  Sicque  prsedicamentum  est  in  divi- 
nis.Nam  qusedam  ibi  dicuntur  per  modum 
substantise,  qusedam  per  modum  relatio- 
nis.  Item  in  summa  Trinitate  reperitur  si- 
militudo  ad  prsedicamentum.  In  omni  nam- 
que  prsedicamento  est  unum  quod  est.  (id 


est  preedicatur)  de  alio,  et  nihil  de  ipso 
prsedieatur  univoce,  ut  generalissimum  ; 
et  aliud  de  quo  aliud,  et  ipsum  de  nullo  ; 
tertium  quoque,  quod  est  de  alio,  et  aliud 
de  ipso.  Similiter  in  Trinitate  est  persona 
de  qua  alia,  et  ipsa  de  nulla,  ut  Pater ;  et 
qusedam  persona  quse  de  alia,  et  de  qua 
nulla,  ut  Spiritus  Sanctus ;  et  etiam  per- 
sona  qua3  de  alia,  et  de  qua  alia,  ut  Fi- 
lius.  Et  ita  qualis  est  ordo  naturse,  talis  et 
in  personarum  trinitate.  In  coordinatione 
etiam  prsedicamenti  est  similis  ordo  [sed 
cum  prioritate  et  posterioritate].  In  Trini- 
tate  vero  non  est  proprie  prius  et  poste- 
rius,  ut  infra  magis  patebit.  Hsec  Ale- 
xander. 

Hinc  Thomas  :  Deus  non  est  in  genere 
substantise.  Et  hujus  quadruplex  ratio  as- 
signatur.  Prima  ponitur  in  littera,  et  est 
ex  parte  nominis  substantise  sumpta.  No- 
men  quippe  substantise  imponitur  a  sub- 
stando.  Secunda  sumitur  ex  ratione  ejus 
quod  est  esse  in  genere.  Omne  namque 
hujusmodi  addit  aliquid  supra  genus  :  id- 
circo  quod  summe  simplex  est,  non  potest 
esse  in  genere.  Tertia  ratio  subtilior,  est 
Avieennae  :  quoniam  omne  quod  est  in 
genere,  habet  quidditatem  differentem  ab 
esse,  ut  homo  :  humanitati  enim  ex  hoc 
quod  humanitas  est,  non  debetur  esse  in 
actu.  Nam  cogitari  seu  apprehendi  potest 
humanitas,  et  tamen  ignorari  an  aliquis 
homo  sit  :  quoniam  commune  quod  prse- 
dicatur  de  his  quse  sunt  in  genere,  prse- 
dicat  quidditatem,  quum  genus  et  species 
praedicentur  in  eo  quod  quid.  Porro  quid- 
ditati  illi  non  debetur  esse  nisi  per  hoc 
quod  suscepta  est  in  hoc  vel  in  illo  :  ideo 
quidditas  generis  vel  speciei  non  commu- 
nicatur  omnibus  secundum  unum  esse, 
sed  solum  secundum  unam  rationem  com- 
munem.  Unde  constat  quod  esse  suum 
non  est  quidditas  ejus.  In  Deo  autem  esse 
est  quidditas  sua  :  aliter  accideret  quiddi- 
tati,  et  esset  ei  acquisitum  ab  alio,  nec 
haberet  esse  per  suam  essentiam.  Ideo 
Deus  non  potest  esse  in  genere  aliquo. 
Quarta  ratio  est  ex  perfectione  divini  esse, 


AN   DEO   CONVENIAT   RATIO    UNIVERSALIS,    SEU    GENERIS    ACT    SPECIEI,   ETC. 


393 


quod  colligit  et  comprehendit  in  se  nobi- 
litates  et  perfectiones  omnium  generum. 
Hinc  ad  nullum  genus  determinatur.  Po- 
test  addi  et  ratio  quinta,  quoniam  genus 
preedicatur  univoce  de  contentis  in  se  ;  de 
Deo  autem  et  creaturis  nil  praedicatur  uni- 
voce,  sed  analogice  tantum.  —  Praeterea, 
ea  quae  in  creaturis  sunt,  praedicantur 
de  Deo  per  eminentiam  quamdam,  omni 
imperfectione  exclusa.  In  quolibet  vero 
novem  praedicamentorum  accidentis  duo 
considerantur  :  videlicet  propria  ratio  ac- 
cidentis,  et  ratio  propria  illius  generis, 
videlicet  quantitatis  aut  qualitatis.  Ratio 
autem  accidentis  imperfectionem  inclu- 
dit  :  quoniam  esse  accidentis,  est  inesse 
ac  dependere,  compositionemque  facere 
cum  subjecto.  Hinc  secundum  rationem 
accidentis,  nil  convenit  Deo,  nec  praedica- 
menta  illa  praedicantur  de  Deo.  Si  vero 
consideremus  propriam  rationem  cujusli- 
bet  generis  accidentis,  adhuc  quodlibet  eo- 
rum  imperfeclionem  importat,  praeter  acl 
aliquid.  Nam  quantitas  dicit  rationem 
mensurae  in  comparatione  ad  subjectum, 
qualitas  vero  dispositionem,  sicque  de  aliis. 
Ideo  eadem  ratione  removentur  a  divina 
praedicatione  [secundum  rationem  gene- 
ris],  qua  removebantur  secundum  com- 
munem  rationem  accidentis.Si  autem  con- 
sideremus  species  generum  horum,  sic 
aliquee  secundum  differentias  suas  com- 
pletivas  important  aliquid  perfectionis,  ut 
scientia,  virtus,  etc. ;  ideo  praedicantur  de 
Deo  secundum  rationem  speciei,  non  ge- 
neris.  Porro  ad  aliquid,  secundum  ratio- 
nem  generis  sui  non  importat  dependen- 
tiam  ad  subjectum,  imo  refertur  ad  aliud 
extra.  Hinc  etiam  secundum  rationem  sui 
generis  reperitur  et  est  in  divinis.  Hinc 
remanei  t  tantum  duo  modi  praedicandi  in 
divinis,  videlicet  secundum  substantiam 
et  secuadum  relationem.  Non  enim  spe- 
ciei  contentae  in  genere  debetur  certus  et 
specialis  modus  praedicandi,  sed  generi. 
—  Quod  si  objiciatur  de  praedicamento  ac- 
tionis,  quod  proprie  conveniat  Deo,  qui 
dicitur  primum  agens  et  vere  est  gene- 


A  rans  :  dicendum,  quod  in  Deo  non  differt 
actio  ab  agente.  Haec  Thomas  in  Scripto. 
In  prima  vero  parte  Summae,  quaestio- 
ne  tertia,  ait  :  Aliquid  est  in  genere  du- 
pliciter.  Primo,  simpliciter  ac  proprie, 
ut  species,  quae  sub  genere  continentur. 
Secundo,  reductive,  ut  principia  et  pri- 
vationes  :  quemadmodum  punctus  et  uni- 
tas  reducuntur  ad  praedicamentum*  quan-  'gcnus 
titatis  tanquam  principia;  caecitas  vero  et 
omnis  privatio  reducitur  ad  genus  habitus 
sui.  Neutro  autem  modo  est  Deus  in  ge- 

B  nere.  Quod  enim  esse  non  possit  alieujus 
generis  species,  tripliciter  potest  ostendi. 
Primo,  quoniam  species  constituitur  ex 
genere  et  differentia ;  semperque  id  a  quo 
sumitur  differentia  constituens  speciem, 
habet  se  ad  id  unde  sumitur  genus  sicut 
actus  ad  potentiam  :  quemadmodum  ra- 
tionale  sumitur  a  natura  intellectiva,  ani- 
mal  a  sensitiva,  quae  se  habet  ad  intelle- 
ctivam  sicut  potentia  ad  actum.  In  Deo 
autem  nihil  est  potentialitatis.  Secundo, 
quia  quum  esse  Dei  sit  ejus  essentia,  si 

G  Deus  esset  in  aliquo  genere,  oporteret 
quod  ens  esset  genus  ipsius  :  genus  nam- 
que  significat  essentiam  rei,  quum  prae- 
dicetur  in  eo  quod  quid.  Philosophus  vero 
tertio  Metaphysicae  probat  quod  ens  non 
potest  esse  genus  alicujus.  Omne  siquidem 
genus  habet  differentias  quae  non  partici- 
pant  essentiam  generis  ;  sed  nulla  valet 
differentia  inveniri  quae  sit  extra  ens  nec 
ejus  naturam  participet,  quum  ens  sit  de 
omnium  intellectu.  Non  est  ergo  Deus  in 
genere.  Tertio,  quoniam  omnia  quae  sunt 

D  in  genere  uno,  communicant  in  essentia 
generis,  quod  praedicatur  de  eis  in  eo  quod 
quid,  et  differunt  secundum  esse.  Non 
enim  est  idem  esse  hominis  et  esse  equi; 
nec  esse  hominis  hujus  et  esse  hominis 
illius.  Sicque  oportet  ut  eorum  quae  sunt 
in  genere  differat  esse  et  quidditas,  quae 
in  Deo  sunt  idem.  ldcirco  non  habet  ge- 
nus,  nec  differentiam,  nec  definitionem, 
quia  definitio  ex  genere  ac  differentia  con- 
stat ;  nec  ejus  est  demonstratio  nisi  per 
effectum  :  demonstrationis  etenim  medium 


394 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QUjEST.    VI 


est  definitio.  At  vero  quod  Deus  non  sit  A 
in  genere  per  reductionem,  hinc  patet, 
quod  principium  quod  reducitur  in  ali- 
quod  genus,  non  se  extendit  ultra  genus 
illud  :  sicut  punctum  non  est  principium 
nisi  quantitatis  continuae,  et  unitas  quan- 
tilatis  discretee.  Deus  autem  est  principi- 
um  totius  esse  :  non  ergo  continetur  in 
aliquo  genere  sicut  principium.  —  Si  au- 
tem  objiciatur  quod  Deus  est  mensura  om- 
nium  substantiarum,  ergo  est  in  genere 
substantiae  :  respondendum,  quod  mensu- 
ra  proportionata,est  in  eodem  genere  cum  B 
mensuratis  per  eam ;  Deus  autem  est  su- 
perexcedens  rerum  mensura.  Heec  Thomas 
in  Summa. 

In  Summa  quoque  contra  gentiles,  pri- 
mo  libro,  capitulo  vicesimo  quarto,  multi- 
pliciter  probat  quod  esse  divinum  non 
potest  designari  per  additionem  alicujus 
differentise  substantialis  :  alias  divinum 
esse  non  esset  in  actu  nisi  illo  superaddito 
exsistente  ac  aliquo  superveniente,  et  ita 
non  esset  per  se  necesse  esse ;  haberet  se 
quoque  esse  Dei  ad  differentiam  illam  sic-  C 
ut  potentia  ad  actum.  Unde  sequenti  ibi- 
dem  capitulo  multa  inducit  motiva  ad  hoc 
quod  Deus  non  sit  in  aliquo  genere. 

Goncordat  Petrus.  Item  Richardus,  de 
cujus  dictis  in  solutionibus  argumento- 
rum  tangetur. 

Bonaventura  quoque  consonans  praein- 
ductis  :  Deo,  inquit,  non  convenit  esse  in 
aliquo  genere  determinato,  quoniam  omne 
tale  habet  esse  Hmitatum,  arctatum,  com- 
positum.  Nec  convenit  Deo  in  pluribus 
esse  generibus  :  quia  hoc  esset  vel  propter  D 
naturarum  diversitatem,  aut  propter  pro- 
prietatum  multiformitatem,  aut  propter 
generalitatem,  ut  transcendentia.  Quum  er- 
go  Deus  sit  summe  simplex  et  purum  es- 
se,  se  ipso  distinctum  ab  omnibus,  nullo 
horum  modorum  in  pluribus  consistit  ge- 
neribus.  Heec  Bonaventura. 

Idem  affirmat  Albertus,  qui  prae  ceteris 
expositioni  textus  intentus,  verba  Augu- 
stini  allegata  in  littera  prolixe  et  bene 
exponit.  Ait  equidem  Augustinus  quinto 


de  Trinitate  :  Intelligamus  quantum  pos- 
sumus  Deum  sine  qualitate  bonum,  sine 
quantitate  magnum,  sine  indigentia  crea- 
torem,  sine  situ  preesidentem,  sine  habitu 
omnia  continentem,  sine  loco  ubique  to- 
tum,  sine  tempore  sempiternum,  sine  ulla 
sui  mutatione  mutabilia  facientem  nihil- 
que  patientem.  Quisquis  Deum  sic  cogitat, 
etsi  nondum  invenire  potest  quid  sit,  pie 
caveat  de  illo  quidquam  sentire  quod  non 
sit.  —  Quocirca  scribit  Albertus  :  Novem 
generalissima  accidentis  duo  habent  in  se, 
scilicet,  quod  accidentia  sunt,  et  differen- 
tiam  seu  aliquid  per  modum  differentiae 
qua  ab  invicem  distinguuntur.  Quod  enim 
quantitas  est  quantitas,  non  habet  ab  eo 
quod  est  accidens,  sed  ab  eo  quod  est  di- 
mensio  vel  mensura  substantise  intus  vel 
extra;  similiter  quod  qualitas  est  qualitas, 
non  habet  ab  eo  quod  est  accidens,  sed  ex 
hoc  quod  est  dispositio  substantise  natu- 
ralis  sive  adveniens  intus  vel  extra.  Ab  eo 
autem  quod  accidentia  sunt,  omnia  ordi- 
nem  ad  substantiam  dicunt  :  et  sic  quoad 
id  quod  ratione  generis  convenit  eis,  puta 
inesse,  removentur  a  divinis,  quum  hoc 
sit  imperfectionis.  Pro  cujus  intellectu  no- 
tandum  quod  ait  Boetius  :  Praedicamento- 
rum  qusedam  preedicant  aliquid  inesse  ei 
de  quo  pra?dicantur ;  queedam  autem  ex- 
trinsecus  adsistunt;  quaedam  vero  pra?di- 
cant  esse  aliquo  modo  se  habere  ad  illud 
quod  extrinsecus  adjacet,  ut  locus  et  tem- 
pus.  Unde  qualitas,  quantitas,  agere,  pati, 
situs  et  habitus,  aliquid  praedicant  inesse; 
sed  relatio,  extrinsecus  adsistere,  ut  dex- 
trum  et   sinistrum.  Potest  namque  idem 
esse  dextrum  et  sinistrum  sino  sua  muta- 
tione.   Quando  autem  et  ubi,   prsedicant 
illud  quod  ex  adjacentia  exterius  mensu- 
rantis  relinquitur.  Illa  ergo  qusr,  prsedi- 
cant  inesse,  removentur  (ut  dictum  est)  a 
divinis;  sed  gratia  differentiae  ptaedican- 
tur,  dum  differentia  illa  dicit  actum  aut 
ordinem  ad  finem,  non  ad  subjectum  : 
sicque  in  specie  praedicantur  de  Deo,  prse- 
sertim  si  species  illa  constituitur  differen- 
tia  dignitatis,  ut  bonus,  sapiens,  justus. 


AN   DEO   CONVENIAT   RATIO   UNIVERSALIS,    SEU    GENERIS   AUT   SPECIEI,   ETC. 


395 


Illa  vero  quse  extrinsecus  adsistentia  ad 
alterum  sunt,  gratia  ejus  quod  est  in  eis 
accidentis  natura  non  preedicantur,  sed 
mutantur  in  substantiam  in  divinis.  Ve- 
rum  ratione  ejus  quod  generalissimo  ad- 
dunt,  non  dicunt  ordinem  ad  substantiam: 
ideo  in  divinis  manent  secundum  propri- 
am  rationem.  Nonnulla  vero  et  imperfecta 
sunt  ratione  generis  accidentis,  et  etiam 
ratione  ejus  quod  addunt  :  ut  situs,  qui 
est  corporalium  rerum ;  et  pati,  quod  est 
imperfecti ;  et  habitus,  qui  corporeorum 
est  entium.  Ideo  simpliciter  removentur, 
nisi  per  translationem  conveniant  Deo.Ve- 
rumtamen  advertendum  quod  relatio  ha- 
bet  duo  in  se,  utpote,  quod  est  proprietas: 
et  ita  convenit  ei  inesse  soli  personse,  et 
non  solum  adsistere;  imo  sic  est  constitu- 
tiva  personae,  et  naturam  accidentis  amit- 
tit,  quia  nil  superaddit  essentise.  Habet 
quoque  in  se  quod  est  ad  alterum  cui  op- 
ponitur  relative,  et  ex  hoc  habet  extra  de- 
terminari  :  sicque  intelligendum  est  quod 
Boetius  ait  relationem  adsistere.  Haec  Al- 
bertus. 

Qui  etiam  circa  verba  S.  Hilarii  scribit. 
Ait  quippe  septimo  de  Trinitate  Hilarius  : 
Non  ex  compositis  Deus  subsistit,  qui  vita 
est;  neque  qui  virtus  est,  ex  infirmis  con- 
tinetur;  nec  qui  lux  est,  ex  obscuris  co- 
aptatur;  neque  qui  spiritus  est,  ex  dispa- 
ribus  est  formatus.  —  Girca  hsec  scribit 
Albertus  :  Prima  compositio  rerum  est  ex 
quod  est  et  quo  est  :  quae  est  angeli  et 
aniinae  rationalis;  corporisque  ccelestis,  se- 
cundum  eos  qui  non  ponunt  in  ccelo  ma- 
teriam.  Secunda  compositio  est  primorum 
quae  sunt  ex  materia  et  forma  :  ut  materiae 
primse  ad  elementum.  Tertia  compositio 
est  ex  ccelestis  influentia  corporis  super 
inferiora,  eo  quod  omnis  mixtio  et  gene- 
ratio  inferiorum  ad  motum  cceli  reducitur 
sicut  ad  causam.  Corpus  autem  cceleste 
movet  per  influentiam  lucis  super  obscu- 
rum  prsecipue  duorum  elementorum,  quse 
sunt  terra  et  aqua.  Illa  namque  magis 
abundant  in  mixtorum  corporibus  :  sic- 
cum  enim  terrestre  terminativum  est  hu- 


A  midi  aquei,  et  humidum  aqueum  continua- 
tivum  est  sicci ;  sicque  fit  mixtio  movente 
superiorum  corporum  lumine  per  prae- 
sentiam  vel  adspectum,  seu  applicationem 
quamdam  ad  stellam  respicientem  conjun- 
ctionem  vel  oppositionem,  aut  alias  pro- 
prietates  quse  in  scientia  de  stellis  sunt 
determinatse.  Ad  hanc  commixtionem  se- 
quitur  compositio  complexionatorum  et 
organicorum  ad  spiritualem  naturam,  quse 
anima  est  :  et  ista  compositio  quarta  est. 
Primae  compositioni  opponitur  seu  repu- 

B  gnat  vita  in  toto,  id  est  vita  pura.  Id  enim 
in  quo  est  qaod  et  quo,  non  vivit  secun- 
dum  se  totum,nec  est  vita  pura  ipsumque 
vivere.Secundae  compositioni  repugnat  vir- 
tus  perfecta,  propter  defectum  privatio- 
nis.  Tertiae  opponitur  lux  in  toto,  id  est 
lux  pura,  propler  opacum  elementorum. 
Quartae  opponitur  esse  spiritum  in  toto, 
id  est  totaliter  spiritum  esse,  propter  dis- 
paritatem  grossi  terrenique  corporis  ad 
spiritualem  naturam  animse  quae  corpori 
tali  unitur.  Haec  ille. 

C  Denique  de  hac  materia,  cur  scilicet 
Deus  nec  genus  nec  species  sit,  neque  in 
genere  neque  in  specie,  scribit  Udalricus 
satis  fundamentaliter  juxta  Peripatetico- 
rum  doctrinam,  in  Summa  sua,  tertio  li- 
bro,  septimo  et  octavo  capitulis  :  Univer- 
sale,  inquiens,  videtur  maxime  obsistere 
aequalitati  personarum  in  Deo.  Ideo  ejus 
naturam  plenius  notificabimus.Universale 
proprie  sumptum  duobus  constituitur,  ut- 
pote  :  nalura  cui  accidit  universalitas  seu 
generalitas  ;    et   respectu  ad   multa,    qui 

D  complet  rationem  universalis.  Quum  au- 
tem  respectus  ille  non  conveniat  naturae 
nisi  ut  est  secundum  rationem  separata  et 
communicabilis,  tria  tamen  sunt  conside- 
randa  in  ipsa  natura.  Nam  in  quantum  est 
separata,  sic  est.  unum  extra  multa,  pufa 
particularia  :  sic  enim  in  solo  est  intelle- 
ctu.  In  quantum  vero  habet  respectum  ad 
multa  quorum  ipsa  est  esse  substantiale, 
sic  ipsa  est  unum  in  multis,  in  quibus 
diversificatur.  Et  tertio,  in  quantum  ipsa 
ita  non  sumitur  ut  substantia  secundum 


396 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  :    QUEST.    VI 


se  ens,  id  est  essentia  divisa  contra  mate- 
riam  atque  compositum,  sed  sumitur  ut 
totum  esse  substantiale,  quod  oportet  in 
eoncreto  significari  cum  implicatione  ejus 
cujus  est  illud  esse,  sic  praedicabilis  est  de 
toto,  et  est  unum  de  multis.  Porro,  si  uni- 
versale  sumatur  secundum  actum,  vide- 
licet  prout  actualiter  est  unum  commu- 
nicatum  multis  et  praedicatum  de  eis,  sic 
est  solum  in  intellectu,  videlicet  quoad 
intentionem  universalitatis.  Proptcr  quod 
Peripatetici  communiter,  et  Avicenna,  Al- 
gazel,  Averroes,  pluresque  alii,  dicunt  uni- 
versale  non  esse  nisi  in  intellectu  :  quo- 
niam  forma  secundum  quod  est  in  rebus, 
divisa  est  per  esse,  non  una.  Universale 
autem  est  simplex  forma  et  una,  a  ma- 
teria  et  ejus  appendiciis  separata;  et  hoc 
ei  non  conferl  nisi  abstrahens  intellectus. 
Hinc  ait  et  Damascenus,  quod  in  talibus 
consideratur  commune  ratione,  non  re.  — 
Hsec  et  alia  multa  scribit  Udalricus  de  uni- 
versali  in  generali. 

Prseterea  de  natura  generis  subdit  :  Ge- 
nus  propriissime  dicitur  quod  in  defini- 
tione  est  primum  et  praedicatur  in  quid. 
Cui  Philosophus  primo  attribuit  quod  est 
subjectum  :  quia  in  quantum  genus  acci- 
pitur  ut  consistens  in  se  et  in  substantia- 
libus  suis,  non  indiget  differentia  ad  esse 
suum  in  quantum  genus.  Aliter  enim  om- 
ne  genus,  etiam  generalissimum,  indige- 
ret  differentia  ad  esse  suum,  et  recipere- 
tur  differentia  in  ejus  definitione  :  quod 
falsum  est,  quoniam  genus  generalissi- 
mum  definitionem  non  habet.  Hinc  genus 
non  habet  differentiam  proprie  dictam 
suum  esse  constituentem  :  vel  si  ha- 
bet,  non  est  simpliciter  genus,  sed  genus 
subalternum,  quod  est  etiam  species  ; 
sicque  in  quantum  species,  constituitur 
differentia.  Ad  cujus  intellectum  adver- 
tendum,  quod  quum  Philosophus  dicat 
quod  potentia  et  actus  sunt  principia  ge- 
nerum,  patet  quod  potentia  simplex  non 
est  genus,  sed  potentia  contracta  per  ac- 
tum  :  qui  actus  est  differentia.  Et  si  dif- 
ferentia  illa  fuerit  intranea  enti,  ita  quod 


A  ei  nil  superaddit,  sed  addit  vel  solam  ra- 
tionem  negationis,  vel  aliquid  quod  di- 
minuit  de  ratione  entis,  et  ex  hoc  quod 
est  intra  ens,  non  coarctat.  Unde  consti- 
tutum  ex  tali  actu  et  potenlia,  est  genera- 
lissimum.  Tales  autem  differentiae  habent 
similitudinem  differentiarum  verarum,  sed 
non  sunt  differentiae  verae.  Si  vero  diffe- 
rentia  sit  extra  genus,  quae  realiter  addit 
supra  potentiam  generis,  per  hoc  coarctat 
in  partem.  —  Secundo,  Philosophus  attri- 
buit  generi  quod  est  materia  seu  materiee 

B  simile.  Nam  sicut  in  materia  ponitur  for- 
marum  inchoatio,  sic  in  genere  sunt  dif- 
ferentiae  potentialiter ;  et.  ab  eo  quod  se 
habet  per  modum  potentiae,  sumitur  ratio 
generis,  ut  in  homine  ab  eo  quod  est  es- 
se  corpus  animatum  sensibile.  Differentia 
autem  est  essentialis  qualitas  generis  : 
ideo  praedicatur  in  quale.  Species  vero 
utrumque  complectitur  :  idcirco  est  qua- 
le  quid.  Genus  autem  proprie  dicit  esse 
quid  :  quoniam  est  subjectum  cui  accidit 
esse  determinatum  vel  non  determinatum 

G  ad  actum  per  differentias  suas,  quae  re- 
ducunt  potentiam  ejus  ad  actum  qui  est 
esse  specificum.  Hinc  certum  est  quod 
Deo  qui  est  purus  et  simplicissimus  actus, 
non  competit  esse  genus,  nec  esse  in  ge- 
nere;  nec  esse  ejus  determinatur  aut  con- 
trahitur  ad  certum  gradum  perfectionis 
per  differentiam,  quum  sit  ens  illimita- 
tum,  simpliciter  universaliterque  perfe- 
ctum.  ldeo  non  est  species  nec  individuum 
speciei,  sed  extra  et  supra  omne  genus 
ac  ordinem  rerum  per  eminentiam  infi- 

D  nitam.  Haec  in  sententia  Udalricus.  —  Et 
ista  est  doctrina  Avicennae  et  Algazelis 
aliorumque  antiquorum  :  imo  Augustini  in 
textu,  Boetii,  Damasceni,  Anselmi.  Et  qui 
aliter  utuntur  nominibus  generis,  speciei 
et  differentiae,  ponendo  ea  in  Deo,  abu- 
sive  loquuntur,  et  prorsus  improprie  et 
indocte. 

His  consonant  scripta  yEgidii  hic  dicen- 
tis  :  Si  volumus  scire  an  Deus  sit  in  ge- 
nere,  oportet  nos  intueri  an  ea  quae  sunt 
de  generis  ratione,  conveniant  ei.  Itaque 


AN   DEO    CONVENIAT    RATIO    UNIVERSALIS,   SED    GENERIS    AUT    SPECIEI,    ETC. 


397 


genus  comparatur  ad  speciem  tanquam 
ad  contentum  sub  se,  quum  nihil  sit  in 
genere  quod  non  est  in  aliqua  specierum, 
ut  in  libro  dicitur  Topicorum.  Compara- 
tur  autem  ad  speciem  tripliciter.  Primo, 
quia  respectu  speciei  habet  rationem  to- 
tius  universalis,  quoniam  praedicatur  de 
specie.  Secundo  habet  rationem  potentia- 
litatis,  quum  species  definiatur  per  genus 
et  differentiam,  tanquam  per  potentiam 
atque  actum.  Tertio  habet  rationem  con- 
tinentis  :  nam  virtualiter  in  se  continet 
species,  quae  uniuntur  et  colliguntur  in 
eo  tanquam  in  toto  universali,  quemad- 
modum  membra  in  toto  composito,  et  di- 
versae  potentiae  in  toto  potestativo.  Hinc 
secundo  Metaphysicae  asserit  Commenta- 
tor,  quod  distinctio  est  inter  genus  et  ma- 
teriam,  quia  materia  dicit  potentiam  pu- 
ram,  genus  autem  formam  mediam  inter 
actum  et  potentiam.  Conformiter,  genus  ad 
differentiam  comparatur  tripliciter  :  quia 
respectu  differentiae  dicit  totum,  quum 
differentia  cadat  a  latere,  genus  autem 
secundum  rectam  lineam  ordinetur ;  ha- 
bet  quoque  respectu  differentiae  rationem 
potentialitatis,quia  differentia  superaddita 
generi  contrahit  ipsum  et  constituit  spe- 
ciem ;  habet  etiam  rationem  continentis, 
quum  genus  sit  communius  differentia. 
—  Ad  hoc  ergo  quod  aliquid  sit  in  genere, 
tria  requiruntur.  Primum,  quod  sit  fini- 
tae  perfectionis.  Nempe  quum  genus  dicat 
quid  medium  inter  actum  et  potentiam, 
et  actus  in  potentia  receptus  contrahatur 
ad  perfecti.onem  determinatam,  constat 
quod  id  non  sit  in  genere  cui  competit 
perfectio  infinita.  Amplius,  ex  eo  quod 
genus  dicit  totum,  quae  totalitas  quamvis 
sit  secundum  rationem,  attamen  quia  his 
partibus  rationis  correspondent  partes  rei, 
nec  proprie  partes  hujusmodi  sumeren- 
tur  nisi  natura  a  qua  sumuntur  genus 
et  differentia,  aliquo  modo  partes  habe- 
ret  :  ideo  Deus,  qui  simplicissimam  habet 
naturam,  nullo  modo  est  in  genere.  Si- 
mili  modo,  quia  genus  potentialitatem  in- 
cludit,  Deus,  qui  purus  est  actus,  in  ge- 


A  nere  non  est.  Unde  nec  species  est,  nec 
individuum  speciei.  —  Denique  quatuor 
sunt  gradus  substantiarum.  Nam  quaedam 
per  se  non  habent  esse,  sed  sunt  in  quan- 
tum  dant  esse  :  ut  substantiales  partes 
compositi.  Aliae  per  se  habent  esse,  ta- 
men  habent  aliquid  in  se  quod  non  prin- 
cipaliter  facit  ad  esse  :  sicut  composita,  in 
quibus  habetur  materia.  Aliae  per  se  ha- 
bent  esse,  et  nihil  est  in  earum  natura 
quod  non  principaliter  facit  ad  esse,  ut 
intelligentiae.  Quaedam  vero  est  substan- 

B  tia  quae  non  solum  per  se  habet  esse,  sed 
etiam  est  suum  esse,  ut  Deus.  —  Postre- 
rao  haec  tria  propter  quae  ostensum  est 
Deum  non  esse  in  genere,  Deo  competere 
divinus  et  sanctus  Dionysius  innuit  quin- 
to  capitulo  de  Divinis  nominibus,  dicens 
primam  causam  secundum  omnem  inten- 
tionem  supersubstantialiter  esse.  Ex  quo 
habetur  quod  in  eo  non  est  essentia  diffe- 
rens  aut  distans  ab  esse,  nec  potentialitas 
in  natura.  Et  subdit  ibidem  :  Etenim  non 
hoc  quidem  est,  hoc  autem  non  est ;  nec 

C  alicubi  quidem  est,  alicubi  autem  non  est. 
In  quo  innuitur  non  habere  naturam  com- 
positam,  quae  per  conditiones  materiae  de- 
terminatur  ad  aliquera  locum.  Et  addit  : 
Sed  omnia  est,  ut  omnium  causa,  omnia 
principia  comprehendens  et  praehabens. 
Unde  concluditur,  quod  non  est  materia 
neque  forma,  nec  ad  aliquod  genus  ter- 
minatum.  Haec  /Egidius. 

Circa  haec  scribit  Scotus  :  Hic  sunt  duae 
opiniones  extremae  :  una  negativa,  quae 
dicit  quod  cum  simplicitate  Dei  non  stat, 

D  quod  sit  aliquis  conceptus  communis  uni- 
vocus  Deo  et  creaturis.  Alia  tenet  omnino 
oppositum,et  ait  quod  etiam  Deus  sit  in  ge- 
nere.Teneo  autem  opinionem  mediam,sci- 
licet  quod  cum  simplicitate  Dei  stet  quod 
aliquis  sit  conceptus  communis  Deo  ac 
creaturis,non  tamen  ut  genus.  Prima  pars 
probata  est.  Secundam  probo  auctoritate 
Augustini,  septimo  de  Trinitate  dicentis  : 
Manifestum  est  Deum  abusive  dici  sub- 
stantiam,  quia  substantia  dicitur  a  sub- 
stando,   eo   quod   accidentibus   substet    : 


308 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VIII  ;    QU^ST.    VI 


quod  Deo  non  convenit.  Non  intendit  au- 
tem  Augustinus  quod  ratio  substantiae  sit 
substare  accidentibus,  sed  ut  substantia 
est  genus  :  quia  praemisit  ibi  quod  ab- 
surdum  est  ut  substantia  relative  dicatur. 
Sed  substantia  ut  est  genus,  est  limitata  ; 
omnis  autem  substantia  liinitata  capax  est 
accidentis  :  ergo  quaecumque  substantia 
est  in  genere,  potest  substare  alicui  acci- 
[Deusnon:  denti  *.  Idem  probat  et  tenet  Avicenna.  Et 
ergo...]  probatur  sic  :  Primo,  ex  ratione  infinita- 
tis.  Conceptus  habens  indifferentiam  ad 
aliqua  ad  quae  non  potest  conceptus  ge- 
neris  esse  indifferens,  non  potest  esse 
conceptus  generis.  Sed  quidquid  commu- 
niter  dicitur  de  Deo  et  creaturis,  est  in- 
differens  atl  finitum  et  infinitum.  Nullum 
vero  genus  potest  ad  finitum  et  infinitum 
esse  indifferens  :  genus  enim  accipitur  ab 
aliqua  realitate  quae  secundum  se  poten- 
tialis  est  ad  realitatem  a  qua  differentia 
sumitur.  In  Deo  autem,  quum  sit  infini- 
tus  formaliter,  nihil  est  potentiale.  Secun- 
do  arguo  ex  ratione  ejus  quod  est  neces- 
se  esse  ;  et  est  argumentum  Avicennae 
octavo  Metaphysicae  suae.  Si  necesse  esse 
habet  genus,  ergo  intentio  generis  vel  erit 
ex  se  necesse  esse,  vel  non.  Si  primo  mo- 
do,  tunc  non  cessabit  quousque  sit  ibi 
differentia,  ita  quod  genus  differentiam 
tunc  includet,  quoniam  sine  illa  non  est 
in  ultimo  suo  actu,  sed  necesse  esse  est 
in  ultimo  actu  suo.  Si  autem  genus  inclu- 
dat  differentiam,  non  est  genus.  Si  autem 
detur  secundum  membrum,  sequitur  quod 
necesse  esse  erit  constitutum  ex  eo  quod 
non  est  necesse  esse.  Hinc  dico  quod  ens 
prius  dividitur  in  infinitum  et  finitum, 
quam  in  decem  genera  :  quoniam  alterum 
horum,  videlicet  ens  finitum,  est  commune 
ad  decem  praedicamenta.  Ergo  quaecum- 
que  conveniunt  enti  ut  indifferens  est  ad 
finitum  et  infinitum,  vel  ut  proprium  est 
enti  infinito,  conveniunt  sibi  non  ut  de- 
terminatur  ad  genus,  sed  ut  est  prius,  et 
per  consequens  ut  est  transcendens  et  ex- 
tra  omne  genus.  Quaeeumque  autem  sunt 
communia  Deo  et  creaturae,  sunt  talia  :  in 


A  quantum  enim  conveniuntDeo,sunt  infini- 
ta ;  in  quantum  creaturae,  finita.  Ergo  illa 
per  prius  conveniunt  enti  quam  divida- 
tur  in  decem  genera  :  idcirco  esse  tale, 
transcendens  est.  —  Sed  quaeritur  quomo- 
do  sapientia  ponatur  transcendens,  quum 
non  conveniat  omnibus  entibus,  trans- 
cendentia  vero  videantur  omnibus  esse 
communia.  Respondetur  quod  sicut  de  ra- 
tione  generis  generalissimi  non  est  habe- 
re  species  sub  se,  sed  non  habere  super- 
veniens   genus   (sicut  quando,  quia   non 

B  habet  superveniens  genus,  est  generalis- 
simum,  quamvis  paucas  aut  nullas  ha- 
beat  species) ;  ita  transcendens  est,  quod 
nullum  habet  genus  sub  quo  contineatur, 
sed  quod  ipsum  sit  commune  ad  multa 
inferiora,  hoc  accidit  ei.  Hac  Scotus. 

Cujus  ultimo  dicto  objici  potest,  quod 
de  ratione  generis  est  praedicari  de  multis 
differentibus  specie  ;  quumque  genus  a 
generalitate  impositum  sit,  ratio  generis 
generi  generalissimo  potissime  convenire 
videtur.  —  Demum,  quod  ait  ens  univoce 

C  praedicari  de  Deo  et  creaturis,  doctrinae 
et  rationibus  omnium  praeallegatorum  so- 
lennium  veterumque  doctorum  contrari- 
atur.  Imo  quum  Deus  aeternus  et  gloriosus 
in  infinitum  magis  excedat  omnem  crea- 
tam  essentiam  et  omne  esse  creatum  ac 
modum  essendi  ejusdem,  in  omni  dignita- 
te,  superessentialitate  et  incomprehensi- 
bilitate,  quam  quaecumque  creata  substan- 
tia  accidens,  aut  unum  accidens  aliud  :  si 
ens  praedicaretur  univoce  de  Deo  et  cre- 
atura,  multo  plus   ens  finitum   praedica- 

D  retur  univoce  de  decem  praedicamentis, 
ipsumque  accidens  de  novem  suis  gene- 
ribus,  et  videretur  ens  finitum  esse  genus 
ad  decem  generalissima  :  quo  dato,  illa 
non  essent  generalissima.  Amplius  argui 
potest,  quia  si  ens  de  Deo  et  creaturis  uni- 
voce  dicitur  et  in  quid,  erit  genus  ad  ea, 
eritque  Deus  in  genere  :  quo  dato,  opinio 
illa  implicare  videbitur. 

Praeterea  scribit  Scotus  :  Aliqui  probant 
Deum  non  esse  in  genere,  quoniam  con- 
tinet  in  se  perfectiones  omnium  generum. 


AN   DEO    CONVENIAT    RATIO    UNIVERSALIS,   SEU    GENERIS   AUT   SPECIEI,    ETC. 


399 


Sed  argumentum  non  valet,  quia  conti-  A 
nens  aliquid,  continet  illud  per  modum 
sui,  etc.  Ad  quod  dico,  quod  argumentum 
illud  a  praefatis  doctoribus  introductum, 
exstat  idoneum.  Et  quamvis  Deus  incom- 
prehensibilis  et  excelsus  contineat  in  se 
omnium  rerum  ac  generum  perfectiones 
secundum  suum  proprium  modum,  tamen 
continet  eas  vere  plene,  actualiter,  illimi- 
tate,  imo  in  infinitum  excellentius  quam 
sint  aut  esse  queant  in  rebus  creatis  ;  et 
taliter  nullum  creatum  continet  contine- 
reve  potest  universorum  generum  perfe-  B 
ctiones. 

Ait  etiam  circa  haec  Scotus  :  Si  Deus 
sola  individua  substantiarum  causaret,  il- 
la  (puta  creata  substantia)  haberet  vir- 
tualiter  in  se  unde  causaret  accidentia 
omnia.  Gui  assertioni  objicitur,  quod  nul- 
la  creata  substantia  habet  in  se  virtutem 
causandi  supernaturales  habitus  gratiae  et 
theologicarum  virtutum  atque  donorum. 

Reprehendit  insuper  Scotus  dictum  Hen- 
rici,  qui  ait  species  generabilium  et  cor- 
ruptibilium  non  corrumpi  per  se,  sed  per  C 
accidens,  utpote  per  hoc  quod  individua 
in  quibus  sunt,  corrumpuntur.  Quse  re- 
prehensio  non  censetur  idonea,  quum  di- 
ctum  illud  communi  assertioni  philoso- 
phorum  et  theologorum  concordet  ;  et 
item,  quia  ut  ait  Philosophus,  esse,  agere, 
pati,  generari,  corrumpi,  directe  convenit 
suppositis,  et  ex  consequenti  seu  per  ac- 
cidens  aut  ratione  suppositorum,  naturis 
specificis. 

Durandus  quoque  fatetur  Deum  non  es- 
se  in  genere.  Reprobat  tamen  argumen-  D 
tum  supra  inductum,  quo  id  ita  probatum 
est,  quia  in  Deo  quum  purus  sit  actus, 
non  potest  fundari  conceptus  seu  ratio 
potentialitatis,  a  qua  sumitur  genus.  Ita- 
que  scribit  :  Iste  modus  probandi  non 
videtur  verus,  quoniam  sicut  de  Deo  con- 
cipimus  quod  est  bonus  et  sapiens,  et  haec 
in  Deo  differunt  ratione ;  ita  concipimus 
de  Deo  quod  est  substantia,  et  quod  est 
intellectualis  :  et  primus  ille  conceptus  est 
indeterminatus   respectu  secundi,  et  ali- 


quo  modo  determinatur  per  ipsum,  quem- 
admodum  potentia  per  actum. 

Sed  ista  objectio  est  invalida,  atque  ex 
dictis  /Egidii  plene  soluta.  Genus  etenim 
sumitur  ab  aliquo  quod  ex  sua  natura 
aliquid  habet  potentialitatis,  et  non  solum 
secundum  modum  apprehensionis  huma- 
nae.  Substantia  quoque  prout  convenit 
Deo,  non  nisi  puram  et  perfectam  notat 
essentiam  ;  nec  in  supersimplicissima  et 
actualissima  Deitate  est  quidpiam  ex  sua 
natura  contrahibile,  determinabile,  poten- 
tiale.  Et  quamvis  Durandus  praetactum 
reprobet  argumentum,  tamen  in  argumen- 
to  suo  quo  illud  corrigit,  fatetur  quod 
argumentum  illud  praetendit.  Sic  etenim 
arguit  :  Minus  est  in  genere  quod  est  illi- 
mitatum  re  et  ratione,  quam  quod  est 
limitatum  re,  quamvis  non  ratione.  Sed 
Deus  est  illimitatus  re  et  ratione ;  ens  au- 
tem  creatum  in  sua  communitate  acce- 
ptum,  est  limitatum  ad  minus  re,  el  ut 
aliqui  dicunt,  etiam  ratione  :  et  tamen 
ipsum  non  est  in  genere  :  ergo  a  fortiori 
nec  Deus.  Et  causa  est,  quoniam  genus 
includit  limitationem,  ita  quod  perfectio 
contenta  in  uno  genere  non  convenit  rei 
alterius  generis  sine  novae  rei  additione. 

Similiter  Scotus  reprobando  argumen- 
tum  quo  ita  arguitur,  Deus  continet  in  se 
perfectionem  omnium  generum,  ergo  non 
est  in  genere,  paulo  post  incidit  et  affir- 
mat  quod  reprobavit.  Siquidem  dicit  Deum 
non  esse  in  genere  ratione  suae  absolutae 
infinitatis  :  et  tamen  hoc  nihil  aliud  est 
dicere  nisi  quod  Deus  non  est  in  genere 
quia  continet  in  se  omnium  generum  et 
omnium  rerum  perfectionem  omnimode. 
—  Quocirca  pensandum,  quia  (ut  in  Quod- 
libetis  suis  frequenter  atque  in  Summa 
sua  testatur  Henricus)  quamvis  aliqua  es- 
sentia  citra  summum  Deum  esset  infinitae 
perfectionis  in  certo  genere  aut  gradu  vel 
specie,  puta  in  sapientia  aut  virtute,  non 
tamen  esset  absolute  perfecta,  neque  sim- 
pliciter  infinita  :  imo  adhuc  esset  in  gene- 
re,  et  haberet  quo  excederetur  et  limitare- 
tur.Idem  in  hac  quaestione  Scotus  fatetur. 


400 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    VIII  ;    QUjEST.    VI 


Sed  et  Guillelmus  Parisiensis  in  libro 
suo  de  Trinitate  evidenter  testatur  et  pro- 
bat  Deum  non  esse  in  genere,  nec  aliquid 
praedicari  de  ipso  et  creaturis  univoce,  sed 
analogice  tantum.  —  ldem  tenet  Antisio- 
dorensis.  Qui  tamen  in  Summa  sua,  libro 
primo,  qusestione  qua  quserit,  utrum  per- 
sona  dicatur  univoce  de  personis  increatis 
et  creatis,  ponit  varios  modos  univocatio- 
nis,  prout  suo  loco  poterit  tangi. 

Postremo  constat  ex  habitis,  quam  incon- 
veniens  et  absurda  sit  quorumdam  opinio, 
dicentium  quod  ens  non  solum  univoce 
de  Deo  et  creaturis  dicatur,  sed  item  quod 
Deus  sit  in  prsedicamento  ac  genere,  in 
tantum  ut  quidam  dixisse  legatur,  quod 
Deus  seu  divina  essentia  in  quantum  quid- 
ditas,  non  est  dignior  quam  quidditas 
asini  :  quod  auribus  vere  religiosis  de- 
testabiliter  sonat,  et  honorificentise  super- 
dignissimi  Dei  contrariatur,  de  quo  cum 
omni  reverentia  et  timore  loqui  debemus, 
quemadmodum  Alexander  in  suis  observat 
ac  loquitur  libris,  in  tantum  ut  beatissi- 
mus  Dionysius  et  Damascenus  affirment, 
non  esse  audendum  aliquid  de  superes- 
sentiali  dicere  Deitate  prseter  ea  quse  Scri- 
pturis  traduntur.  Itaque  dico  quod  divina 
essentia  in  quantum  quidditas,  secundum 
quod  quidditas  convenit  ei,  non  solum 
quidditate  asini,  sed  etiam  quidditate  ex- 
cellentissimi  angeli,  in  infinitum  prsestan- 
tior  est.  Nec  in  hoc  simile  est  de  Deo  et 
creaturis.  Nam  quamvis  homo  in  quan- 
tum  substantia  sensitiva  non  dicatur  per- 
fectior  equo,  sed  in  quantum  rationalis, 
quia  videlicet  animal  de  homine  et  equo 
prsedicatur  univoce ;  de  Deo  tamen  maje- 
statis  et  excellentise  penitus  infinitse  loqui 
sic  nefas  est. 

Ad  primum  igitur  respondendum,  quod 
quamvis  Deus  prsedicetur  de  pluribus  sup- 
positis  seu  personis,  illa  tamen  supposita 
non  sunt  plura,  absolute  loquendo,  nec 
multa;  nec  multiplicatur  in  eis  natura  : 
imo  nec  absolute,  sed  relative  dicuntur. 
Ideo  Deo  non  competit  ratio  universalis, 


A  nec  descriptio  generis  seu  speciei ;  nec 
preedicatio  illa  esset  proprie  in  quid.  — 
Ad  secundum,  quod  res  non  convenit  uni- 
voce  Deo  et  creaturis ;  nec  proprie  Deus 
appellatur  substantia,  quum  substantia  a 
substando  dicatur  :  imo  cum  infinita  ex- 
cellentia  et  superessentiali  illimitataque 
perfectione  convenit  ei  per  se  esse ;  crea- 
turis  vero,  cum  aliquantula  participatione 
subsistentise  Dei.  —  Ad  tertium,  quod  illae 
et  similes  entis  divisiones  non  dantur  per 
univocationem,  sed  analogiam,  et  una  pars 

B  per  supereminentiam  convenit  Deo.  —  Ad 
quartum  responsum  est.  Attamen  instan- 
tia  illa  convincit  quod  aliquid  simile  ra- 
tioni  universalis  et  generis  ac  speciei  Deo 
conveniat,  et  quod  quantum  ad  id  quod 
perfectionis  est,  conveniant  Creatori ;  non 
autem  simpliciter,  sicut  ex  verbis  patuit 
Alexandri  et  aliorum.  Et  quantum  ad  id, 
Damascenus  et  alii  quidam  authentici  et 
antiqui  usi  sunt  nomine  speciei  aut  gene- 
ris  in  divinis.  Per  quod  patet  solutio  au- 
ctoritatum  ex  illis  allegatarum. — Ad  quin- 

C  tum  jam  patet  responsio,  quia  substantiae 
ratio  non  competit  Deo  et  creatis  univoce. 
Unde  gloriosus  Dionysius  Deum  toties  su- 
persubstantialem  et  superessentialem  ap- 
pellat*,  et  quod  verius  dicatur  non  esse  *affi<m 
substantia  quam  substantia,  prout  ultimo 
Mysticae  theologise  capitulo  protestatur.  — 
Ad  sextum,  quod  in  Deo  sunt  duo  prsedi- 
camenta  quantum  ad  modum  praedicandi, 
non  quantum  ad  veram  et  propriam  ra- 
tionem  aut  proprietatem  prsedicamenti  : 
qusedam  enim  dicuntur  de  Deo  absolute  et 

D  essentialiter,  qusedam  relative. 

Ad  septimum  et  ad  alia  Scoti  objecta 
dicendum,  quod  Deus  formalius  est  su- 
perens  quam  ens,  et  quod  generalis  ille 
conceptus  entis  communissime  sumpti, 
non  convenit  Deo  et  creatis  univoce,  sed 
analogice  tantum.  Nec  aliud  instantise  illse 
concludunt.  Estque  tenendum,  quod  con- 
ceptus  seu  ratio  illa  entis,  sit  unus  unitate 
quadam  analogica  et  communi,  ac  perma- 
net  in  sua  communitate  quousque  descen- 
datur. Quumque  descenditur  ad  increatum 


QU.EST.    VII    :    AN   ALIQUA   CREATURA    SIT   SIMPLEX,    ETC. 


401 


et  creatum,  seu  infinitum  et  finitum,  di- 
versificatur  in  eis,  et  unicuique  competit 
suus  conceptus  seu  propria  ratio.  Nec  est 
inconveniens  quod  aliquis  habeat  verum 
conceptum  de  aliquo  communi,  et  tamen 
ignoret  qualiter  ratio  seu  conceptus  hu- 
jusmodi  conveniat  contentis  sub  illo  seu 
minus  communibus.  Nec  rursus  sequitur 
ex  his,  quod  ex  creaturis  nil  vere  cogno- 
scamus  de  Creatore  :  quia  ut  patuit,  ens 
et  alia  multa  non  prorsus  aequivoce,  sed 
analogice  competunt  Deo  et  creaturis,  quo- 
niam  res  creatae  vere  participant,  imitan- 
tur  ac  repraesentant  perfectiones  et  attribu- 
ta  supergloriosissimi  Creatoris.  —  Postremo 
dicendum,  quod  theologi  utuntur  conce- 
ptibus  quibusdam  communibus  Deo  et 
creaturis,  accipiendo  metaphysicales  con- 
ceptus,  et  removendo  ab  eis  quod  imper- 
fectionis  est,  atque  quod  perfectionis  est 
adscribendo  Greatori,  non  univoce,  sed  per 
eminentiam  incomparabilem  et  quamdam 
analogiam  qua  aliquid  per  prius  dicilur 
de  uno,  et  per  posterius  de  aliis. 


QU^STIO    VII 


SEptimo  quaeritur,  An  aliqua  creatu- 
ra  sit  simplex,  et  specialiter  de 
simplicitate  intellectualis  naturse 
ac  rationalis  creaturae,  an  scili- 
cet  ang-elus  et  anima  rationalis  sit 
simplex  et  immaterialis  essentia. 

Quod  autem  aliqua  creatura  sit  simplex, 
p.388A'B\  probatum  est  supra  de  puncto  et  unitate. 
Quod  si  dicatur  in  omni  creatura  esse 
giiod  est  et  quo  est,  inquiritur  an  et  ipsum 
quo,  sil  compositum  ex  quod  et  quo.  Si 
sic,  quaeretur  ulterius  quousque  stetur  in 
aliquo  penitus  simplici,  aut  ibitur  in  infi- 
nitum.  —  Iterum,  eadem  sunt  principia 
compositionis  et  resolutionis.  Resolutio  au- 
tem  ultima  stat  in  indivisibili  ac  simplici. 
Ergo  est  devenire  in  creaturis  ad  aliquod 
penitus  simplex  et  irresolubile. 

In  contrarium  est  Augustinus  in  littera. 

T.  19. 


pag.  277 
et  s.,q.  xiii. 


389A'. 


A  Ista  quaestio  pro  magna  parte  soluta  est 
paulo  ante  in  determinatione  quaestionis 
de  simplicitate  Dei  ac  divinae  essentiae.  quast.  v 
Verumtamen  quaestio  ista  multiplicem  in- supra' 
cludit  difficultatem,  praesertim  quantum 
ad  intellectuales  substantias,  de  quibus 
quaestio  potest  moveri  an  in  eis  materia 
aliqua  sit,  et  item  an  in  eis  differant  rea- 
liter  esse  et  essentia.  De  distinctione  au- 
tem  inter  essentiam  potentiasque  earum, 
determinatum  est  supra. 
Itaque  circa  heec  scribit  Bonaventura  : 

B  Simplicitas  essentiae  privat  seu  excludit 
compositionem,  et  etiam  differentiam  es- 
sentialem  ac  multiplicitatem.  Unde  sim- 
plex  est,  quod  nec  habet  partium  compo- 
sitionem,  nec  multiplicitatem  formarum 
nec  actionum.  Porro  in  solo  Deo  est  priva- 
tio  compositionis  ac  differentiae  seu  mul- 
tipIicitatis.Hinc  in  solo  Deo  est  simplicitas 
essentialiter  et  perfecte,  in  aliis  partici- 
pative.  Quaedam  autem  est  compositio  ex 
partibus  essentialibus,  et  haec  est  in  om- 
nibus  creaturis  entibus  seu  exsistentibus 

C  per  se.  Alia  est  ex  partibus  integrantibus, 
et  haec  est  in  cunctis  corporibus.  Tertia, 
ex  partibus  dissimilibus,  et  haec  est  in 
omnibus  animatis  et  sensitivis.  Hinc  in 
omni  substantia  per  se  ente  quae  proprie 
dicitur  creatura,  est  compositio  aliqua  : 
quoniam  omnis  creatura  aut  est  corporalis, 
aut  spiritualis,  aut  composita  ex  utroque. 
Triplex  quoque  est  differentia  in  rebus 
creatis.  Prima  est  substantiae  et  virtutis  ac 
operationis,  seu  substantiae  et  accidentis. 
Secunda  differentia  est  suppositi  ac  natu- 

D  rae.  Tertia  est  differentia  entis  ac  esse. 
Prima  differentia  est  rei  in  quantum  est 
agens;  secunda,  prout  est  ens  in  genere; 
tertia,  prout  est  ens  in  se.  Prima  differen- 
tia  est  in  omni  subjecto,  quoniam  omne 
subjectum  habet  esse  mixtum  :  idcirco 
non  agit  ex  se  toto.  Propter  quod  differt 
in  eo,  quo  agit,  et  quod  agit,  et  actio,  seu 
subjectum  et  proprietas.  Secunda  diffe- 
rentia  est  in  omni  individuo,  quoniam  om- 
ne  individuum  habet  esse  limitatum  :  hinc 
in  aliquo  convenit,  atque  in  aliquo  differt 

26 


402 


1N   LIBHUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VIII  ;    QU.EST.    VII 


ab  alio.  Unde  in  omni  individuo  differt 
suppositum  et  natura  :  multiplicatur  enim 
essentia  seu  natura  in  suppositis.  Terlia 
est  in  omni  creato  et  concreato.  Nempe 
quum  omne  creatum,  sive  sit  principium, 
sive  principiatum,  aliunde  accipit  esse, 
ideo  non  est  esse  suum  :  sicut  lux  non 
est  suum  lucere.  Si  ergo  dicatur  simpli- 
citas  per  privationem  compositionis,  sic 
propria  est  Dei  solius  etiam  ratione  sub- 
stantias,  quoniam  post  Deum  nulla  sub- 
stantia  est  quae  non  componatur  ex  possi- 
bili  saltem  et  actuali.  Si  autem  simplicitas 
dicat  privationem  differentise  essentialis 
ac  dependentiae,  ita  quod  in  essentia  nulla 
est  diversitas  nec  dependentia,  sic  simpli- 
citas  est  propria  Deo  ratione  entis  :  quo- 
niam  nullum  aliud  ens  est  in  quo  non 
cadat  aliqua  diversitas  aut  dependentia. 
Goncedendum  est  ergo  quod  simplicitas 
est  propria  Deo.  Creaturae  autem  compo- 
sitae  sunt,  nec  simplices  vere  :  quoniam 
babent  esse  mixtum  ex  actu  et  potentia, 
quoniam  habent  esse  limitatum,  et  ita  in 
genere  et  specie  collocatum,  et  per  additio- 
nem  contractum,  quia  aliunde  datum,  sci- 
licet  a  Deo,  a  quo  deficiunt  in  simplicitate, 
et  ita  cadunt  in  compositionem.  —  Potest 
etiam  dici  et  brevius,  quod  simplex  dici- 
tur  per  compositionis  privationem.  Sed 
aliquid  dicitur  componi  duplieiter  :  pri- 
mo,  quia  ex  aliquibus  ipsum  componitur  ; 
secundo,  quia  componitur  alii.  Si  ergo 
simplicitas  privet  compositionem  ex  aliis, 
sic  competit  quibusdam  creatis,  ut  primis 
principiis;  si  autem  privet  composilionem 
cum  aliis  et  ex  aliis,  ita  solius  est  Dei. 
Omnis  namque  creatura,  aut  est  ens  per 
se  et  in  se,  sicque  aliquo  modo  composita 
est  ex  aliis;  aut  est  ens  cum  alio  et  in  alio, 
et  ita  est  composita  alii.  Rursus,  omne 
creatum,  aut  est  principium,  et  ita  est  al- 
teri  componibile;  aut  principiatum,  et  sic 
ex  aliis  est  compositum.  Haec  ille. 

Hinc  Thomas  :  Omne,  inquit,  quod  pro- 
cedit  a  Deo  in  diversitate  essentiae,  deficit 
a  simplicitate  divina.  Porro  creatura  ost 
duplex.  Quaedam  habens  esse  completum, 


A  ut  homo,  leo,  lapis.  Et  talis  sic  deficit  a 
Dei  simplicitate,  quod  incidit  in  composi- 
tionem  :  quia  in  omni  creatura,  tam  spi- 
rituali  quam  corporali,  est  natura  et  esse 
suum  sibi  a  Deo  communicatum ;  sicque 
componitur  ex  quod  est  et  quo  est.  Quae- 
dam  vero  creatura  solum  habet  esse  in 
alio,  ut  materia  prima,  et  forma,  ac  uni- 
versale.  Et  talis  non  sic  deficit  a  simplici- 
tate  divina  ut  sit  composita.  Si  enim  dica- 
tur  composita  ex  natura  et  habitudinibus 
quibus  refertur  ad  Deum  sive  ad  id  cum 

B  quo  componitur,  quaeritur  de  habitudini- 
bus  illis,  an  sint  res  vel  non  :  et  si  non, 
non  faciunt  compositionem;  si  sic,  non  re- 
feruntur  aliis  habitudinibus,  sed  se  ipsis  : 
relatio  namque  non  refertur  alia  relatio- 
ne.  Sicque  devenitur  ad  aliquid  quod  non 
est  compositum.  Nihilo  minus  deficit  a  di- 
vina  simplicitate  dupliciter  :  vel  quia  est 
divisibile  in  potentia  vel  per  accidens,  sic- 
ut  materia  per  quantitatem  et  forma  per 
receptaculum  ;  vel  quia  est  componibile 
alteri.  Haec  Thomas. 

C  Cujus  positio  non  videtur  a  praefata  Bo- 
naventurae  responsione  multum  distare, 
quoniam  Bonaventura  utitur  nomine  com- 
positi  magis  extense  quam  Thomas,  ita  ut 
illud  quoque  appelletur  eompositum,quod 
est  componibile  alteri.  At  vero  in  hoc 
quod  omnem  creaturam  per  se  subsisten- 
tem  affirmat  ex  essentialibus  compositam 
partibus,  nec  Thomae  nec  aliis  multis  con- 
cordare  videtur,  praesertim  si  per  partes 
essentiales  rriateriam  et  formam  intelligat. 
Si  vero   per  partes   essentiales   intelligat 

D  quod  est  et  quo  est,  stare  posset.  Si  tamen 
per  quo  est,  intelligatur  esse  actualis  exsi- 
stentiae,  hoc  non  videtur  recte  pars  essen- 
tialis  vocari,  preecipue  secundum  istos  qui 
asserunt  illud  ab  essentia  realiter  esse  dis- 
tinctum.  Sed  de  his  paulo  post  magis  tra- 
ctabitur.  —  Praeterea,  qualiter  in  angelo 
et  anima  sit  compositio  quaedam  ex  quod 
est  et  quo,  et  qualiter  sint  immateriales, 
sanctus  Doctor  scribit  multum  diffuse  in 
Summa  contra  gentiles,  libro  secundo,  per 
diversa  capitula;  in  tractatu  quoque  suo 


AN   ALIQUA    CREATURA    SIT   SIMPLEX,   ETC. 


403 


de  Esse  et  essentia,  et  super  secundum 
Sententiarum,  atque  in  prima  parte  Sum- 
mae  suae,  prout   suis  locis   poterit  fangi. 

Petrus  quoque  hic  ait  :  In  creaturis 
multiplex  compositio  reperitur.  Prima,  ex 
genere  et  differentia  :  quae  est  compositio 
natarse  communis.  Secunda,  ex  eo  quod 
est  et  esse,  seu  ex  quod  est  et  quo  est  : 
quae  est  compositio  entis  cujuslibet  sin- 
gularis.  Tertia,  ex  natura  et  naturalibus 
proprietatibus  ejus.  Quarta,  ex  subjeclo  et 
accidente.  Quinta,  ex  materia  et  forma,  ut 
ccelum.  Sexta,  ex  materia  et  forma  ac  pri- 
vatione,  ut  elementum.  Septima,  ex  di- 
versitate  materiae  et  formee,  ut  mixtum  ex 
elementis.  Octava,  ex  partibus  quantitati- 
vis  similibus,  ut  corpus  homogeneum.  No- 
na,  ex  partibus  quantitativis  dissimili- 
bus,  ut  eorpus  heterogeneum.  Decima,  ex 
corpore  heterogeneo  et  anima  vegetabili 
tantum,  ut  planta  seu  arbor.  Dndecima,  ex 
corpore  heterogeneo  et  anima  vegetativa 
simul  ac  sensitiva,  ut  brutum.  Duodecima, 
ex  corpore  tali  et  anima  rationali,  ut  ho- 
mo  :  in  quo  stat  ultima  compositio  natu- 
rae.  Haec  Petrus. 

Insuper  Albertus  :  Simplicitas,  ait,  se- 
cundum  quid  convenit  creaturis ;  et  hsec 
multiplex  est.  Gujus  tangam  aliquos  mo- 
dos.  Est  ergo  quaedam  simplicitas  primo- 
rum  principiorum  componenlium,  puta 
ipsius  quod  est  et  quo  est ;  et  materiae  ac 
formae  :  quse  simplicitas  non  est  compo- 
siti  ex  quod  et  quo  est.  In  natura  quo- 
que  spirituali  est  simplicitas  quaedam  sine 
dependentia  ad  corporalem  materiam,  et 
convenit  angelo;  estque  major  quam  sim- 
plicitas  animae  rationalis,  quae  quamvis 
careat  quantitate,  habet  tamen  dependen- 
tiam  quamdam  ad  corpus.  Post  haec  est 
simplicitas  eorum  quse  sunt  aliquo  modo 
in  quantitate,  quorum  quaedam  sunt  prin- 
cipia  quantitatis,  quaedam  ipsse  quantita- 
tes,  quarum  una  est  discreta,  alia  vero 
continua.  Unitas  ergo,  quae  non  habet  po- 
sitionem  in  continuo,  est  principium  quan- 
titatis  discretae.  Punctus  vero,  qui  positio- 
nem  habet  in   continuo,  est   principium 


A  quantitatis  continuae,  scilicet  lineae.  Dein- 
de  sequitur  nunc,  quod  est  principium 
temporis,  eo  quod  tempus  in  sui  ratione 
habet  et  includit  continuum  et  discretum, 
quum  dicitur:Tempus  est  numerus  motus 
secundum  prius  et  posterius.  Deinceps  di- 
cuntur  simplicia,  quae  quantitatem  habent 
sine  contrarietate,  sicut  coelestia  corpo- 
ra ;  post  haec,  quae  quantitatem  habent  si- 
ne  permixtione  contrariarum  qualitatum, 
ut  elementa,  in  quibus  sunt  simplices  qua- 
litates  contrariorum.  —  Dico  etiam  quod 

B  anima  rationalis  composita  est  ex  princi- 
piis  essentialibus,  quae  sunt  quod  est  et 
quo  est ;  non  ex  materia  et  forma,  quam- 
vis  hoc  quidam  dicere  videantur  :  quod 
non  apparet,  quia  secundum  Philosophum, 
materia  determinatur  per  potentiam  ad 
motum  in  substantia  aliquid  variantem, 
vel  ad  motum  localem ;  quumque  potentia 
hujusmodi  non  sit  nisi  in  corporibus,  non 
erit  materia  nisi  in  corporalibus  rerum. 
Haec  Albertus.  — ■  Quocirca  quaerendum, 
quo  sensu  dicat,  quod  est  et  quo  est  es- 

C  sentiales  animae  partes,  quum  essentiales 
partes  substantiae  non  videantur  esse  nisi 
forma  substantialis  atque  materia  :  nisi 
forsan  essentiales  partes  appellet  quae  ad 
completam  rei  consistentiam  primitus  exi- 
guntur,  seu  actum  et  potentiam. 

Insuper  in  commento  suo  super  librum 
de  Causis,  affirmat  quod  septem  sunt  sub- 
slantise  simplices  primae,  videlicet  :  causa 
prima,  intelligentia,  anima  nobilis,  mate- 
ria,  forma,  coelum,  et  elementum.  Et  sub- 
dit  de  intelligentia  :  Intelligentia  non  sim- 

D  pliciter  simplex  est,  sed  est  substantia 
indivisibilis,  quamvis  multiplicitatem  ha- 
beat  ex  hoc  quod  est  secunda  substantia. 
Intelligentiae  namque  aliud  est  esse,  et 
aliud  quod  est;  et  aliud  est  comparata  ad 
primam  causam,  et  aliud  secundum  se 
ipsam  accepta;  et  aliud  comparata  ad  ni- 
hil  ex  quo  est  :  tamen  per  hoc  non  dividi- 
tur  substantia  ejus.  Haec  ibi. 

Hinc  Udalricus  in  quarto  suae  Summae 
libro  disseruit  :  Negantes  intelligentiam 
ex  materia  et  forma  componi,  dicimus 


404 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    VIII  ;    QUiEST.    VII 


eam  tamen  multiplici  compositione  esse 
compositam.  Est  enim  composita  ex  quod 
est  et  esse  :  quia  in  ea  aliud  est  quod  est 
et  esse  ipsius.  Est  etiam  in  ipsa  compo- 
sitio  totius  potestativi.  Est  itaque  intelli- 
gentia  hoc  aliquid  compositum  ex  quod 
est  et  quo  est  :  quoniam  omne  causatum  a 
prima  causa  quod  est  ens  ratum  in  natura 
et  per  se  subsistens,  habet  duo  in  sua 
natura,  videlicet  :  actum,  in  quantum  est 
a  prima  causa,  quae  est  purus  actus;  et 
potentiam,  in  quantum  per  distantiam  ca- 
dit  a  primo  actu,  secundum  quod  ipsum 
causatum  est  in  se  ipso,  eo  quod  esse  cu- 
juslibet  causati  est  actus  ei  influxus  a 
primo  :  idcirco  oportet  in  ipso  esse  ali- 
quid  recipiens  influentiam  illam.  Hinc  ait 
Philosophus  tertio  de  Anima,  duo  haec, 
utpote  potentiam,  qua  est  omnia  fieri,  et 
actum  seu  activam  potentiam,  qua  est 
omnia  facere,  esse  in  intellectuali  natura 
sicut  in  aliis  rebus.  Et  Averroes  in  Com- 
mento  dicit  haec  duo  in  intelligentiis  esse. 
Verumtamen  quia  in  eis  est  actus  seu  in- 
tellectus  semper  perfectus  in  actu,  idcirco 
philosophi  aliquando  negant  in  intelligen- 
tiis  esse  intellectum  possibilem.  Porro  haec 
duo,  quae  sunt  possibilis  intellectus,  et 
intellectus  qui  est  actus  vel  qui  est  in 
actu  seu  agens  :  vel  dicunt  duo  principia 
intellectualis  naturae,  videlicet  secundum 
quod  potentiae  naturales  et  impotentiae 
realiter  sunt  ipsa  principia  substantiae, 
sub  alio  tamen  et  alio  modo  essendi  sum- 
pta;  vel  ducunt  nos  in  ipsa  diversa  prin- 
cipia,  quemadmodum  potentia  vel  impoten- 
tia  naturalis  ducit  in  causam  sui.  Potenfia 
autem  intelligentiee  non  est  materialis,  sed 
formalis;  et  actus  ejus  est  actus  separa- 
tus,  materiae  nulli  immersus.  Et  ipsa  in- 
telligentia  est  hoc  aliquid,  secundum  quod 
suppositum  per  se  subsistens  et  naturae 
communi  substans,  vocatur  suppositum. 
Nam  omne  agens  et  causans,  est  hoc  ali- 
quid  ;  suppositum  autem  in  unoquoque 
est  hoc  quod  ipsum  cst.  Et  haec  intelligen- 
tia  est  illud  quod  a  prima  causa  produ- 
ctum  est  ad  recepfionem  ipsius  esse  :  id- 


A  circo  est  in   potentia  et  dependentia  ad 
causam  influentem  ei  esse;  et  est  in  pri- 
vatione  in  quantum  ex  nihilo  est,  quia  sic 
secundum  se  nihil  est.  Et  quia  supposi- 
tum  hoc  in  his  conditionibus  assimilatur 
materiae,  ideo  in  Iibro  de  Causis  voeatur 
hyliathin*  :  quod  dicitur  ab  hyle,  quoni-  •Arabke, 
am  habet  proprietatem   primae  materise.  ^f('anud 
Esse  autem  uniuscujusque,est  propria  sua  Nosirum) 
natura,  cui  substat  suum  quod  est   seu  hyieatu"",' 
suum  suppositum.  Hinc  dicitur  in  libro  etc. 
de  Causis,  quod  intelligentia  est  habens 

B  hyliathin  et  formam;  similiter  anima  et 
natura  (id  est  coelum).  Et  haec  duo,  videli- 
cet  hyliathin  et  forma,  sunt  potentia  et 
actus  ex  quibus  componi  diximus  intelli- 
gentiam.  Haec  Udalricus. 

Ex  quibus  constat  qualiter  secundum 
Albertum  et  Udalricum  et  eorum  sequa- 
ces,  anima  et  angelus  a  summa  primi 
principii  simplicitate  deficiant,  et  quali- 
ter  dicantur  compositi  ;  et  quid  in  eis 
vocetur  quo  est  et  quod  est,  actus  et  po- 
tentia,  esse  et  essentia. 

C  Praeterea  circa  haec  scribit  ^Egidius  :  In 
omni  creato  quod  habet  esse  per  se,  opor- 
tet  concedere  compositionem  ex  quod  est 
et  quo  est,  id  est  ex  essentia  et  esse.  Quum 
enim  creatum  sit,  habet  esse  ex  alio,  et 
est  in  potentia  ad  esse,  nec  est  ipsum  es- 
se  :  alioqui  esset  purus  actus,  nec  alio 
indigeret.  Non  est  ergo  aliquid  citra  Deum 
in  quo  sit  lantum  esse,  et  in  quo  non  sit 
aliquid  quod  participet  esse.  Ex  hoc  ta- 
men  non  sequitur  quod  omne  creatum  sit 
compositum,   quia    ipsum    esse    non    est 

D  compositum  proprie.  Ideo  advertendum 
quod  tria  haec,  unitas,  simplicitas,  et  im- 
mutabilitas,  se  consequunlur.  Ex  hoc  quip- 
pe  quod  aliquid  est  magis  simplex,  est 
magis  unum,  utpote  magis  indivisibile  mi- 
nusque  indigens  :  quia  compositum  indi- 
get  componentibus,  et  numerus  unitati- 
bus;  unum  vero  et  simplex  non  sic  indiget 
aliis,  ut  ait  Proclus.  Rursus,  quo  aliquid 
est  immutabilius,  eo  simplicius,  secundum 
Augustinum  sexto  de  Trinitate.  Hinc  om- 
nis  pars  habet  aliquam  polentialilatem,  et 


AN   ALIQUA    CREATUltA    SIT    SIMPLEX,   ETC. 


405 


per  consequens  aliquam  mutabilitatem  : 
quoniam  nihil  admixtum  potentiae  est  om- 
nino  immutabile.  —  Verum  ut  clarius  pa- 
teat  quae  sunt  composita  et  qualiter,  at- 
tendendum  quod  triplex  sit  totalitas,  ut 
propositione  sexagesima  septima  loquitur 
Proclus  :  Totalitas  triplex  est,  scilicet  ex 
partibus,  in  parte,  et  ante  partes.  Totali- 
tas  ex  partibus,  est  ejus  quod  ex  partibus 
constat,  utpote  res  quae  participat  esse, 
quoniam  constat  ex  quod  est  et  esse.  Ipsum 
autem  esse  participatum,est  totum  in  par- 
te  :  quia  non  participatur  neque  recipitur 
in  sua  totalitate,  sed  juxta  recipientis  ca- 
pacitatem  et  limitationem ;  ideo  non  est 
totum  ut  totum,  sed  totum  ut  pars.  Totum 
vero  ante  partes,  est  esse  divinum,  quo- 
niam  omne  esse  in  se  per  eminentiam 
comprehendit,  neque  alicui  admiscetur. 
Totum  ergo  in  parte  non  est  penitus  sim- 
plex  :  quia  componitur  alteri,  et  in  diver- 
sis  diversimode  recipitur,  ac  dependet  a 
sua  causa  et  ab  eo  in  quo  est.  Hinc  quanto 
plus  anima  et  angelus  recedunt  a  divina 
simplicitate,  actualitate  et  bonitate;  tanto 
plus  accedunt  et  cadunt  ad  quamdam  com- 
positionem,  potentialitatem  et  mali  admix- 
tionem,  quamvis  quidam  dicant  contrari- 
um.  Unde  quartodecimo  Metaphysicae  dicit 
Philosophus  :  Accidit  omnia  participare 
malum,  praeter  unum.  Anima  ergo  ratio- 
nalis  multiplicem  habet  compositionem  : 
quia  non  solum  habet  quod  et  quo,  sed  est 
etiam  totum  in  parte,  videlicet  substantia- 
lis  pars  hominis ;  et  quoniam  non  est  tota 
immersa  corpori,  nec  a  corpore  habet  es- 
se,  nec  dependet  ab  eo,  sed  separata  est 
quoad  vires  suas  superiores  :  ideo  est  ali- 
quo  modo  hoc  aliquid,  et  per  consequens 
totum  ex  partibus;  estque  compositior  for- 
mis  inferioribus,  quum  plures  habeat  vi- 
res  et  actiones.  Heec  in  sententia  /Egidius, 
qui  ista  prolixe  prosequitur. 

Verumtamen  de  hac  re  longe  aliter  sen- 
tit  Henricus.  Nam  ipsum  esse  seu  actuale 
exsistere,  dicit  non  realiter  ab  essentia 
seu  quidditate  distingui.  Itaque  primo  as- 


A  serit  Quodlibeto,  quaestione  nona  :  Circa 
hoc  oportet  primo  excludere  falsam  ima- 
ginationem  de  participatione  ipsius  esse, 
quoniam  prius  oportet  dediscere  falsa, 
quam  possint  addisci  vera,  ut  vult  Augu- 
stinus  de  Academicis,  tertio  libro.  Hinc 
sciendum,  quod  creaturam  participare  es- 
se  a  Deo,  intelligi  potest  dupliciter.  Primo, 
creatam  essentiam  intelligendo  quasi  ali- 
quid  substratum,  et  ipsum  esse  quod  par- 
ticipat,  quasi  receptum  in  illa  tanquam 
formam  (vel  actum)  essendi,  qua  dicitur 

B  esse  quemadmodum  corpus  dicitur  album 
recepta  in  se  albedinis  forma.  Quod  sonare 
videntur  Boetii  verba,  dicentis  :  In  crea- 
turis  aliud  est  ipsa  essentia  creaturae,  aliud 
esse  ipsius.  Unde  aliqui  dicunt,  quod  crea- 
turae  se  habent  ad  Deum  sicut  aer  ad  so- 
lem  illuminantem,  etiam  si  sol  essentia- 
liter  esset  lux  sua,  sicut  Deus  est  ipsum 
esse.  Sicque  sicut  aer  est  de  se  obscurus, 
nec  particeps  lucis  nisi  illustretur  a  sole  ; 
sic  creatura  de  se  et  ex  sua  natura  non 
habet  esse,  imo  est  in  tenebris  non  essen- 

G  di,  nisi  a  Deo  recipiat  atque  participet  es- 
se.  Secundo  intelligitur  ita,  ut  essentia 
creaturae  intelligatur  ut  quid  abstractum 
per  intellectum,  indifferens  ad  esse  et  ad 
non  esse,  quod  de  se  est  non  ens,  habens 
tamen  formalem  ideam  in  Deo,  per  quam 
est  in  Deo  ens  quoddam  antequam  fiat  ens 
in  propria  natura  ac  specie,  quemadmo- 
dum  quaelibet  res  est  ens  in  Deo  (juxta 
illud  :  Quod  factum  est,  in  ipso  vita  erat),  Jomn. 
et  tunc  fit  ens  in  actu,  dum  Deus  eam  pro-  3' 4' 
ducit  ad  similitudinem  ideae  quam  habet 

D  de  re  illa  in  se;  et  quod  ex  hoc  dicitur 
participare  esse,  quod  est  illius  ideae  ex- 
pressa  similitudo  in  effectu,  ab  illo  puro 
esse  emanans  :  quia  essentia  rei  in  quan- 
tum  est  effectus  Dei,  est  quaedam  similitu- 
do  ipsius.  Non  autem  est  ipsa  similitudo 
Dei  impressa  rei  qua  esse  participat  crea- 
tura,  aliquid  praeter  essenliam  creaturae, 
realiter  differens  ab  eadem,  et  sic  ei  im- 
pressa.  —  Idcirco  erroneus  est  primus  ille 
modus  intelligendi  esse  participari  a  Deo  ; 
nec  est  intellectus,  sed  phantastica  imagi- 


40G 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QU^ST.    VII 


natio.  Non  enim  imaginari  debet  essentia  A 
creaturae  sicut  aer  indifferens  ad  obscu- 
ritatem  et  luminositatem,  sed  sicut  radius 
quidam  in  se  natus  subsistere,  a  sole  pro- 
ductus  non  necessitate  naturae,  sed  libera 
voluntate,  si  sol  esset  lux  sua,  et  ita  pos- 
set  producere.  Tunc  enim  radius  de  se 
esset  non  ens,  atque  indifferens  ad  esse 
et  non  esse,  et  ex  sole  esset  ens  et  esse 
habens;  essetque  radius  ille  factus  et  stans 
in  se,  ac  lumen  quoddam  secundum  suam 
essentiam,  et  similitudo  lucis  solaris,  ac 
per  hoc  participans  lucem  solis,  imo  par-  B 
ticipatio  lucis  solaris  per  suam  essentiam 
et  in  sua  essentia,  non  per  aliquid  super- 
additum  sibi,  receptum  in  se,  et  realiter 
distinctum  a  sua  natura,  sicut  lumen  dif- 
fert  ab  aere.  Conformiter  intelligondum 
est  de  creata  essentia  quoad  Deum,  quod 
scilicet  creatura  participet  esse  Dei  per 
hoc  quod  in  sua  natura  est  qusedam  divini 
esse  similitudo  :  sicut  imago  sigilli,  si  es- 
set  in  se  subsistens  extra  ceram,  in  sua 
essentia  esset  quaedam  similitudo  sigilli, 
non  per  superadditum  aliquid.  Sic  ergo  in  G 
creaturis  esse  non  est  aliud  quid  ab  essen- 
tia  additum  ei  ut  sit  :  imo  ipsa  sua  es- 
sentia,  quae  est  id  quod  est  creatura,  ha- 
bet  esse  in  quantum  ipsa  est  effectus  ac 
similitudo  divini  esse.  Nec  in  hoc  magis 
est  dubitandum  de  esse  et  entitate  rei, 
quam  de  bonitate,  veritate  et  unitate  ipsi- 
us  :  quee  sunt  idom  cum  essentia  rei,  quo- 
niam  ab  eodem  habet  res  esse,  et  quod 
sit  bona  et  una  ac  vera,  videlicet  in  quan- 
tum  in  sua  essentia  est  quaedam  similitu- 
do  bonitatis,  veritatis  ac  unitatis  divinae.  D 
Unde  secundum  Philosophum  quarto  Me- 
taphysicae,  in  nullo  differt  homo  et  unus 
homo  et  homo  ens.  Ideo  multum  erravit 
Avicenna,  aestimando  quod  ens  et  unum 
significent  dispositiones  essentiae  additas. 
Mirum  ergo  quod  hoc  videre  nequeunt 
quidam  theologi,  quod  viderunt  philoso- 
phi :  praesertim  quum  ratio  hoc  convincat. 
Primo,  quia  si  nihil  in  creaturis  haberet 
esse  per  suam  essentiam,  sed  per  rem  es- 
sentiae  additam,  scilicet  per  esse  aliud  ab 


essentia,  nihil  in  creaturis  esset  ens  per 
se.  Secundo,  quia  si  esse  illud  est  aliud 
ab  essentia,  vel  est  res  increata,  vel  crea- 
ta.  Non  increata,  quum  Deus  non  sit  esse 
rerum  creatarum  nisi  causaliter.  Ergo  est 
res  creata.  Res  autem  creata  non  habet 
esse  a  se  :  ergo  hoc  esse  habebit  esse  par- 
ticipatum  et  acquisitum.  Si  igitur  esse  ac- 
quisitum  et  participatum,  est  aliud  ab  eo 
cujus  est,  de  illo  esse  [illius  rei  additae  es- 
sentia?  primse  creaturae  per  quam  habuit 
esse]  quasro  an  sit  aliud  ab  eo  cui  acquiri- 
tur:  et  sic  procedetur  in  infinitum,vel  de- 
venietur  ad  aliquod  esse  quod  non  sit  aliud 
ab  eo  cujus  est.  Et  qua  ratione  statur  in 
una  essentia  ejusque  esse,  ita  quod  idem 
sunt,  eadem  ratione  in  aliis.  Tertio,  quo- 
niam  esse  illud,  aut  est  substantia,  aut 
accidens.  Non  enim  est  ponere  medium, 
nisi  Creatorem,  qui  non  est  substantia  nec 
accidens  praedicamenti  alicujus.  Et  in  li- 
bro  Alphorabii  de  Divisione  scientiarum, 
asseritur  quod  omne  quod  est,  aut  est  sub- 
stantia,  aut  accidens,  aut  creator  substan- 
tise  et  accidentis.  Si  dicas  quod  esse  illud 
sit  accidens,  ergo  substantia  habet  esse 
per  accidens  suum,  et  ita  non  per  se  et 
primo,  sed  accidens  illud  per  quod  habet 
esse,  magis  est  ens  per  se  et  primo  quam 
substantia  :  quod  est  contra  omnem  phi- 
losopliiam  ac  rationem.  Et  si  est  accidens, 
dic  in  quo  praedicamento  accidentis.  Quod 
si  velis  ostendere,  non  tibi  sufficient  no- 
vem  genera  accidentis.  Si  vero  est  substan- 
tia,  ergo  vel  materia,  vel  forma,  vel  com- 
positum  :  et  sic  esset  essentia,  vel  pars 
essentiae.  Materia  quoque  non  est  esse  rei. 
Et  si  est  forma,  vel  est  forma  substantia- 
lis,  vel  accidentalis.  Et  si  substantialis  : 
ergo  vel  per  se  subsistens,  ut  intelligen- 
tia,  et  sic  illa  esset  suum  esse ;  vel  infor- 
mans,  ut  anima,  et  sic  esset  pars  essentiae. 
Sed  quaeri  potest,  an  ista  sit  conceden- 
da  :  Essentia  creaturae  seu  creatura  est 
suum  esse.  Et  certum  est  quod  non  sit 
esse  purum  in  se  subsistens,  sed  limita- 
tum.  Quocirca  sciendum,  quia  ut  ait  Avi- 
cenna  in  fine  quinti   Metaphysicae  suae, 


AN    ALIQUA    CHEATURA    SIT    SIMPLEX,    ETO. 


407 


duplex  est  esse  creaturse,  videlicet  :  esse 
essentiae,  quod  est  esse  quidditativum, 
quod  exprimit  definitio  rei,  et  convenit 
ei  ex  propria  ratione  :  et  hoc  non  differt  a 
creatura,  et  potest  praedicari  de  ea.  Aliud 
est  esse  actualis  exsistentiae.  Primum  esse 
habet  essentia  creaturee  essentialiter,  atta- 
men  participative,  in  quantum  habet  for- 
male  exemplar  in  Deo  ;  atque  per  hoc 
cadit  sub  ente  quod  est  commune  essen- 
tiale  ad  decem  praedicamenta,  quod  a  tali 
esse  communiter  sumpto  imponitur :  quod 
ante  esse  actuale  exsistere  non  est  nisi  in 
mentis  conceptu ;  de  quo  fertur  quod  de- 
finitio  est  oratio  indicans  quid  est  esse 
rei.  Secundum  esse  habet  creatura  a  Deo, 
in  quantum  est  effectus  voluntatis  divinae 
juxta  exemplar  ejus  in  Deo.  Istud  esse 
non  habet  creatura  ex  sua  essentia,  sed 
quadam  extrinseca  participatione  :  ideo 
habet  modum  accidentis  quasi  superve- 
niens  essentiae.  Propter  quod  Gommenta- 
tor,  super  quintum  Metaphysicae  exponens 
differentiam  utriusque  esse,  dicit  quod 
quaestio  de  esse,  uno  modo  perlinet  ad 
prsedicamentum  de  genere  subslantiae,  alio 
modo  ad  praedicamentum  de  accidente. 
Hinc  quanquam  istud  esse  exsistentiae  re- 
ducatur  ad  genus  accidentis,  eo  quod  ac- 
cidentis  habeat  modum  ;  non  tamen  dicit 
rem  accidentis,  nec  advenit  rei  praeexsi- 
stenti,  imo  per  ipsum  res  habet  exsistere. 
Sicque  participatio  hujus  esse  non  dicitur 
extrinseca  per  inhaerentiam,  quemadmo- 
dum  participatio  veri  accidentis,  sed  per 
creationis  impressionem.  Et  quamvis  hoc 
esse  non  differat  re  ab  essentia  creaturae, 
non  tamen  differt  ab  ea  tantum  ratione, 
sed  etiam  intentione  :  quoniam  quantum 
ad  tale  esse,  creatura  potest  esse  et  non 
esse.  Esse  etenim  habet,  in  quantum  est 
effectus  alterius ;  non  esse  vero  habet  ex 
se,  et  cadit  in  illud  nisi  conservetur.  — 
Idcirco  de  tali  esse  concedi  non  potest, 
quod  creatura  sit  suum  esse  :  quia  esse 
essentiae  nunc  exsistens  in  actu,  potest 
esse  non  ens  seu  non  exsistens,sicut  prius 
fuit  non  ens.  Solusque  Deus  est  hoc  suum 


A  esse  :  qui  in  hoc  excedit  simplicitatem 
cujuslibet  creaturae,  imo  et  in  aliis  multis. 
Propter  quod  non  verendum  est  dicere, 
quod  in  creaturis  non  differunt  re  esse  et 
essentia,  ne  creatura  ad  Dei  simplicitatem 
videatur  nimis  attingere.  Itaque  quamvis 
esse  exsistentiae  creaturae  et  ejus  essentia 
sint  idem  in  re,  unum  tamen  non  praedi- 
catur  de  alio,  quum  sint  diversa  intentio- 
ne.  Quod  patet  clarius  in  exemplis.Omnino 
enim  idem  sunt  in  re  et  idem  significant, 
currens,  cursus  et  currere  ;  lux,  lucens  et 

B  lucere ;  vivens,  vita,  vivere  :  quemadmo- 
dum  ens,  essentia,  esse.  Et  tamen  dici 
non  potest,  cursus  est  currere,  lux  est 
lucere.  Sic  quoque  dici  non  potest,  ens 
est  suum  esse,  quamvis  sint  idem  in  re  : 
quia  essentia  in  quantum  est  effectus  Gre- 
atoris,  habet  esse  nullo  reali  superaddito 
ei.  Nihilo  minus  potest  essentia  separari 
ab  esse  :  non  sic  ut  extra  actu  exsistat ; 
sit  tamen  in  se  essentia  queedam  ab  in- 
tellectu  concepta,  in  quantum  habet  ra- 
tionem  exemplarem  in  Creatore,  per  quam 

G  nata  est  fieri  :  qua  essentia  concepta  seu 
apprehensa,  non  est  necesse  simul  con- 
cipere  ejus  exsistentiam  actualem.  —  Haec 
Henricus. 

Qui  de  hac  ipsa  materia  multo  diffusius 
scribit  decimo  Quodlibeto,  in  quo  pro 
utraque  parte  fortia  introducit  motiva,  et 
cujusdam  doctoris  contra  se  arguentis  in- 
serit  valida  argumenta.  Heec  quippe  ma- 
teria  est  multum  difficilis  :  in  qua  magni 
doctores  catholici,  sicut  et  olim  excellen- 
tes  gentiles  philosophi,  diversimode  sen- 

D  tiunt.  Nam  et  Albertus  Magnus  et  Udal- 
ricus,  sicut  et  iste  Henricus,  cum  suis 
sequacibus,  dicunt  esse  et  essentiam  non 
distingui  realiter,  intelligendo  per  esse, 
exsistentiam  actualem  :  siquidem  de  esse 
essentiae  omnes  fatentur  quod  sit  realiter 
cum  essentia  idem.  Porro,  ut  tactum  est, 
S.  Thomas,  Bonaventura,  ,45gidius,  Guillel- 
mus  Parisiensis,  cum  suis,  tenent  contra- 
rium.  Mens  ergo  Alberti,  Henrici  atque 
Udalrici,  est  quod  esse  et  essentia  non 
differant  re,  sed  ratione,  intentione,  ha- 


408 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QJLEST.    VII 


bitudine  seu  relatione  :  ita  quod  esse  quod  A 
est  actus  essentiae,  relatum  ad  essentiam 
a  qua  fluif,  vocatur  esse  essentiae  ;  in 
quantum  vero  participatur  ab  eo  quod 
est,  quod  accipit  esse  secundum  quod  tan- 
gitur  causalitate  quadam  causse  efficien- 
tis,  vocatur  esse  actualis  exsistentiae.  Quod 
et  aliis  verbis  sic  exprimi  potest  ac  so- 
let  :  In  quantum  esse  refertur  ad  primam 
causam  consideratam  sub  ratione  causae 
formalis  et  exemplaris,  vocatur  esse  es- 
sentiae ;  relatum  vero  et  comparatum  ad 
primam  causam  sub  ratione  efficientis,  B 
vocatur  esse  actualis  exsistentiae.  Et  hoc 
est  quod  nono  Quodlibeto  scribit  Doctor 
solennis  :  Essentia  creata,  in  quantum  per 
se  ipsam  absque  omni  absoluto  ei  super- 
addito,  est  similitudo  divinae  essentiae  ac- 
ceptae  secundum  rationem  causae  formalis 
exemplaris,  habet  quod  convenit  ei  esse 
essentiee ;  in  quantum  vero  sic  sumpta, 
est  effectus  divinae  essentiae  acceptae  sub 
ratione  causae  efficientis,  habet  ut  ei  con- 
veniat  esse  exsistentiee. 

Praeterea,  quod  Henricus  praeter  distin-  C 
ctionem  realem  et  rationis,  ponit  distincti- 
onem  secundum  intentionem,  quibusdam 
non  placet,  quum  inter  distinctionem  rea- 
lem  et  distinctionem  rationis  non  videatur 
medium  esse.  Sed  forsan  sic  loquitur  sic- 
ut  et  alii  inter  illas  ponunt  distinctionem 
formalem  se  medio  modo  habere.  Distin- 
ctionem  quoque  secundum  rationem  ponit 
Albertus  duplicem  esse,  utpote  distinctio- 
nem  rationis  ratiocinantis,  et  distinctio- 
nem  rationis  rei  de  qua  fit  ratio. 

Postremo,  quamvis  in  adolescentia  dum  D 
eram  in  studio,  et  in  via  Thomae  instrue- 
rer,  potius  sensi  quod  esse  et  essentia  di- 
stinguerentur  realiter  (unde  et  tunc  de 
illa  materia  quemdam  tractatulum  com- 
pilavi  :  quem  utinam  nunc  haberem,  quia 
corrigerem) ;  interim  tamen  diligentius 
considerando,  non  solum  hac  vice,  sed  et 
ante  frequenter,  verius  ac  probabilius  ra- 
tus  sum  quod  non  realiter  ab  invicem 
differant.  Verumtamen  pro  nunc  reor  suf- 
ficere  tantumdem  hinc  tetigisse  :  quia  si 


Deus  sic  ordinaret,  de  hac  re  tractatum 
componerem  cum  perscrutatione  diligenti 
motivorum  utriusque  positionis. 

Nunc  breviter,  ut  vitetur  prolixitas,  tan- 
gam  utrum  anima  sit  tota  in  toto  corpore 
suo,  et  tota  in  qualibet  ejus  parte. 

Ad  quod  respondet  Albertus  :  Anima 
consideratur  tripliciter  :  primo,  ut  forma 
corporis ;  secundo,  secundum  suam  es- 
sentiam ;  tertio,  ut  motor,  prout  est  effi- 
ciens  omnium  operum  corporis  animati. 
Sumpta  itaque  primo  modo,  est  tota  in 
toto,  quum  sit  corporis  forma  substantia- 
lis.  Sumpta  secundo  modo,  est  indivisi- 
bilis,  et  tota  in  toto,  et  adest  cuilibet 
parti  secundum  totam  essentiam  suam;  et 
quum  potentiae  animae  sint  divisae  per 
corpus,  ipsa  essentialiter  adest  unicuique 
potentiae.  Sumpta  tertio  modo,  non  est 
efficiens  causa  operationum  suarum  nisi 
per  partes  suas  potestativas  seu  vires.  Id- 
eo  sic  est  tola  in  toto,  quod  non  est  tota 
in  aliqua  parte  :  quia  in  uno  membro  seu 
organo  est  secundum  unam  potentiam,  in 
alia  secundum  aliam.  —  Si  autem  obji- 
ciatur  quod  secundum  quosdam  philoso- 
phos,  spiritus  est  instrumentum  animae 
per  quod  anima  operalur  vitam  ;  spiri- 
tus  vero  in  corde  est,  ut  Isaac  ait  :  ergo 
in  solo  corde  est  anima.  Respondendum, 
quod  spiritus  est  instrumentum  animae 
quoad  primas  ejus  operationes,  qu&e  sunt 
vitales  et  naturales  ac  animales.  Per  spi- 
ritum  namque  vitalem  influit  corpori  vi- 
tam  et  pulsum  ;  per  naturalem,  opera  na- 
turalia,  ut  nutrire,  augere,  generare  ;  per 
animalem,  operationes  animales,  ut  sen- 
tire,  movere.  —  Praeterea,  anima  rationa- 
lis  non  est  divisibilis  divisione  corporis. 
Dupliciter  namque  est  aliquid  divisibile. 
Primo,  divisione  materiae,  ita  quod  in 
majori  parte  materiae  majus  est,  et  in  mi- 
nori  minus.  Sicque  non  dividuntur  nisi 
formae  habentes  situm  in  corpore,  vel  per 
se,  ut  linea,  vel  per  accidens,  ut  albedo. 
Secundo  dividitur  aliquid  divisione  corpo- 
ris,  quia  secundum  unam  rationem  manet 


AN   ALIQUA   CREATURA   SIT   SIMPLEX,   ETC. 


409 


in  qualibet  divisi  corporis  parte,  sed  non 
majus  in  majori,  nec  minus  in  parte  mi- 
nori.  Sicque  dividitur  forma  substantialis 
homogeneorum  et  propinquorum  eisdem, 
ut  forma  lapidis,  ligni.  In  planta  quoque 
divisa  convalescit  utraque  pars  per  in- 
sitionem  :  quod  etiam  est  in  quibusdam 
animalibus  habentibus  partes  per  totum 
quasi  corpus  consimiles.  Anima  autem  ra- 
tionalis  nullo  horum  modorum  dividitur. 
Quod  convenit  sibi  non  in  quantum  est 
forma,  neque  in  quantum  est  forma  sub- 
stantialis  :  quia  sic  competeret  cuilibet 
formae  substantiali  ;  sed  habet  hoc  in 
quantum  est  substantia  habens  partes  in 
operatione  distantes  seu  differentes,  at- 
que  ob  hoc  requirens  magnam  organo- 
rum  diversitatem  in  corpore  suo.  —  De- 
nique  ab  anima  rationali  in  quantum  est 
anima,fluunt  potentise  organis  affixae;  sed 
in  quantum  est  rationalis,  fluunt  ab  ea 
■a/iasiiia  potentiae  organis  non  affixae;  et  ab  illis*, 
puta  a  ratione,  homo  est  homo.  Nec  ob- 
stat  illud  Philosophi,  Intellectus  nullius 
corporis  est  actus  :  quia  intelligitur  quod 
nullius  partis  corporis  actus  sit,  quum 
non  sit  vis  organica.  Est  ergo  in  homine 
dumtaxat  anima  una,  plures  potentias  ha- 
bens.  Unde  et  sextodecimo  de  Animalibus 
contestatur  Philosophus,  quod  sicut  cor- 
pus  est  unum,  ita  et  anima  una.  Haec 
Albertus.  —  Concordat  Udalricus. 

Thomas  quoque  :  Aliqui,  inquit,  dixe- 
runt  animam  posse  considerari  dupliciter: 
primo,  secundum  suam  essentiam ;  secun- 
do,  ut  est  totum  potentiale.  Primo  modo 
dixerunt  eam  non  esse  in  toto  corpore, 
sed  in  aliqua  ejus  parte  dumtaxat,  puta 
in  corde,  atque  per  cor  totum  corpus  vi- 
vificare  per  spiritus  vitales  procedentes 
de  corde.  Secundo  modo  dixerunt  ani- 
mam  esse  in  corpore,  sed  non  in  qualibet 
ejus  parte.  Nam  ut  secundo  de  Anima 
dicit  Philosophus,  partes  seu  potentiae  ani- 
mae  se  habent  ad  corporis  partes  quem- 
admodum  tota  anima  ad  lotum  corpus  : 
ita  quod  si  pupilla  esset  animal,  visus 
esset  anima  ejus.  Hujus  autem  opinionis 


A  erroneae  duplex  falsa  imaginatio  exstitit 
causa  :  una,  quia  imaginati  sunt  animam 
esse  in  corpore  sicut  in  loco,  ac  si  tantum 
esset  motor,  non  forma,  sicut  est  nauta 
in  navi  ;  secunda,  quia  imaginati  sunt 
animam  esse  simplicem  instar  puncti, 
quasi  sit  quoddam  indivisibile  habens  in- 
divisibilem  situm.  Quorum  utrumque  est 
stultum.  Idcirco  dicendum  cum  Augusti- 
no,  quod  anima  quoad  suam  essentiam, 
est  tota  in  toto,  et  lota  in  qualibet  parte  ; 
sed  secundum  totalitatem  suarum  poten- 

B  tiarum,  est  tota  in  toto,  non  autem  in 
qualibet  parte.  Nulli  quippe  substantiae 
siinplici  debetur  locus,  nisi  secundum  re- 
lationem  quam  habet  ad  corpus.  Anima 
autem  comparatur  ad  corpus  ut  substan- 
tialis  forma  ipsius,  a  qua  totum  corpus  et 
queelibet  pars  ipsius  habet  esse.  Potentias 
vero  animae  non  quaelibet  corporis  partes 
participant,  sed  aliquae  has,  aliquse  illas  : 
imo  quaedam  vires  animae  sunt  separatae. 
Ideo  anima  ut  motor,  per  suas  potentias 
est  tota  in  toto,  et  in  diversis   partibus 

C  corporis  secundum  vires  diversas.  Porro, 
quum  anima  dicitur  esse  tota  in  corpore 
toto,  per  totum  intelligitur  perfectio  ejus 
quoad  suam  essentiam,  non  tolalitas  par- 
tium  suae  essentiae.  Totum  etenim  et  pcr- 
fectum  sunt  idem,  ut  dicitur  tertio  Phy- 
sicorum.  —  Quamvis  autem  anima  det 
immediate  vitam  corpori  et  partibus  ejus, 
loquendo  de  vita  prima,  quae  in  viventi- 
bus  dicitur  esse ;  loquendo  tamen  de  vita 
secunda,  quae  est  operatio  vitalis,  et  de- 
fertur  in  corpus  per  spiritus  vitales,  sic 

D  anima  primo  vivificat  cor,  ex  quo  vita 
corporis  totius  dependet.  Ideo  corde  laeso, 
perit  operatio  animae  in  omnibus  partibus 
corporis.  Haec  Thomas  in  Scripto.  —  Qui 
in  prima  parte  Summae,  quaestione  septua- 
gesima  sexta,  de  his  plenius  tractat. 

In  Summa  quoque  contra  gentiles,  libro 
secundo,  capitulo  septuagesimo  secundo, 
ait  :  Oportet  proprium  actum  in  proprio 
perfectibili  esse.  Anima  vero  est  actus 
corporis  organici,  non  unius  organi  tan- 
tum  ;  totum  quoque  corpus   et  queelibet 


410 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    VIII  J    QUjEST.    VII 


ejus  partes  sortiuntur  esse  speciemque  ab  A 
anima.  Propter  quod  ea  ablata,  nec  totum 
nec  partes  manent,  nisi  aequivoce.  Prae- 
terea,  quum  totum  dicatur  per  relatio- 
nem  ad  partes,  oportet  totum  diversimode 
accipi,  sicut  diversimode  accipiuntur  par- 
tes.  Duplex  autem  est  pars,  scilicet  quan- 
titativa  et  essentialis,  prout  materia  et 
forma  sunt  partes  compositi.  Conformiter 
totum  dupliciter  dicitur,  scilicet  secundum 
quantitatem,  et  secundum  essentiae  per- 
fectionem.  Totum  vero  et  pars  quantita- 
tiva  non  conveniunt  formis  nisi  per  acci-  B 
dens,  in  quantum  dividuntur  divisione 
subjecti  quantitatem  habentis  ;  totum  au- 
tem  et  pars  secundum  perfectionem  es- 
sentiae,  conveniunt  formis  per  se.  De  hac 
ergo  totalitate  loquendo,  quaelibet  forma 
est  tota  in  toto,  et  tota  in  qualibet  ejus 
parte  :  quia  albedo  secundum  totam  ra- 
tionem  albedinis  est  in  toto  subjecto  albo, 
et  in  qualibet  ejus  parte.  Secus  de  tota- 
litate  quee  per  accidens  attribuitur  for- 
mis  :  sic  enim  tota  superficiei  albedo  non 
est  in  qualibet  parte  superficiei.  Quum-  G 
que  animae  animalium  perfectorum  non 
dividantur  divisione  subjecti,  non  conve- 
nit  eis  nisi  totalitas  per  se.  Ideo  de  eis 
absolute  dicendum,  quod  sunt  totae  in 
toto,  et  totae  in  qualibet  parte.  Nec  diffi- 
cile  est  hoc  apprehendere  ei  qui  intelligit 
animam  non  esse  indivisibilem  sicut  pun- 
ctum,  nec  incorporeum  spiritum  corpori 
sic  conjungi  sicut  corpus  corpori.  Quod 
ergo  Philosophus  in  libro  de  Gausa  motus 
animalium,  perhibet  animam  esse  in  cor- 
de,  inlelligendum  est  modo  preetacto,  in  D 
quantum  est  motor.  Vis  namque  motiva 
principaliter  est  in  corde,  per  quod  ani- 
ma  motum  et  operationes  in  totum  cor- 
pus  diffundit.  Haec  ibi. 

.Egidius  demum  hic  scribit  :  Non  vide- 
tur  faciliter  intelligibile  quod  unum  et 
idem  creatum  certis  circumscriptum  li- 
mitibus,  secundum  totalitatem  suam  exsi- 
stat  in  pluribus.  Idcirco  notandum  quod 
forma  tripliciter  dividi  potest  :  quae  divi- 
sio  in  commento  septimae  propositionis  li- 


bri  de  Causis  tangitur,  quo  habetur  :  Om- 
ne  divisibile  dividitur  aut  multitudine,  aut 
magnitudine,  aut  motu  :  secundum  multi- 
tudinem,  quando  dividitur  secundum  nu- 
merum ;  secundum  magnitudinem,  quan- 
do  habet  extensionem  ;  secundum  motum, 
dum  subjacet  tempori.  Quum  ergo  in  uno 
homine  non  sit  nisi  anima  una,  nec  illa 
sit  divisibilis  divisione  subjecti,  nec  tem- 
pori  sit  subjecta,  quia  perpetua;  constat 
quod  nullo  modorum  illorum  divisibilis 
sit :  idcirco  est  tota  in  toto,  etc.  Verum- 
tamen  praeter  haec,  sunt  alia  quatuor  ge- 
nera  divisionum.  Primum  est  totius  po- 
testativi  in  suas  partes  seu  vires  :  quae 
divisio  etsi  competat  animae,  magis  tamen 
competit  ei  ut  est  motor,  quam  ut  forma  : 
quia  per  suam  essentiam  corpus  informat, 
sed  per  potentiam  movet.  Secundo  dividi- 
tur  aliquid  secundum  rationem  quiddita- 
tis,  sicut  forma  generis  in  species  suas. 
Tertio,  secundum  attributionem,  ut  in  his 
quae  analogice  dicuntur,  ut  ens  in  decem 
praedicamenta.  Quarto,  secundum  partes 
essentiae,  sicut  compositum  dividitur  in 
formam  atque  materiam.  Itaque  anima 
non  est  proprie  in  pluribus,  neque  in  mul- 
tis  locis,  quum  sit  in  uno  ac  toto  corpore 
suo  per  se  et  primo ;  in  partibus  autem 
corporis,  secundum  quod  ordinem  habent 
ad  totum.  Hinc  quaelibet  pars  animalis 
non  est  animal  :  quoniam  animatio  et  in- 
formatio  animae  concernit  directe,  imme- 
diate  et  per  se  totum  corpus,  et  partes  ex 
consequenti.  Haec  iEgidius. 

Idem  Petrus.  Qui  etiam  de  compositione 
et  simplicitate  animae  loquens  :  Duae  sunt, 
inquit,  opiniones  de  anima.  Quidam  enim 
(ut  patet  in  libro  Fontis  vitae)  asserunt 
eam  componi  ex  materia  spirituali  et  for- 
ma,  quoniam  potest  recipere  et  mutari, 
moveri  et  multipliciter  alterari  :  quae  sunt 
proprietates  materiae.  Alii  dicunt  eam  com- 
positam  ex  quod  est  et  quo  est,  seu  ex 
quod  est  et  esse,  id  est  ex  sua  quidditate, 
et  actuali  exsistentia,  quam  habet  a  Deo  : 
idcirco  est  in  potentia  respectu  illius  esse 
et  respectu  ejus  a  quo  suscipil  illud,  et 


AN   ALIQUA    CREATURA   SIT    SIMPLEX,    ETC. 


411 


ipsum  esse  est  actus  ac  perfectio  ejus;  sic- 
que  est  ibi  compositio  ex  actu  atque  po- 
tentia.  In  rebus  autem  compositis,  quo  est 
potest  tripliciter  accipi,  utpote  forma  par- 
tis,  et  forma  totius,  et  actus  essendi.  In 
simplicibus  vero,  quo  est  solum  vocatur 
actus  essendi.  Porro  in  ipso  quod  est,  duo 
secundum  rationem  considerantur,  quee 
ralione,  non  re,  distinguuntur  :  tinum  per 
modum  generis,  scilicet  natura  commu- 
nis;  aliud  per  modum  differentiee,  utpote 
limitatio  nat.urse  ad  certum  gradum  suae 
perfectionis.  Ex  quibus  definitio  integra- 
tur  :  in  qua  actus  exsistendi  ponendus  non 
est,  quoniam  res  ejusdem  naturse  diffe- 
runt  per  esse,  quamvis  conveniant  in  de- 
finitione,  seu  in  genere  et  specie.  Ve- 
rumtamen,  quum  nullum  terminatum  sit 
terminus  suus,  videtur  quod  duo  praedicta 
differant  re  :  sicque  ipsum  quod  est,  com- 
positum  erit  in  se.  —  Hsec  Petrus.  Gujus 
verba  consonant  Thomae.  Tamen  haec  ul- 
tima  clausula  videtur  ambigua  et  obscu- 
ra.  Genus  enim  et  differentia  ab  eadem 
sumuntur  natura,  juxta  sensum  praeha- 
bitum. 

Insuper  Bonaventura  hic  loquitur:  Aliqui 
dicunt,  quod  anima  secundum  essentiam 
est  in  corde,  secundum  potentiam  vero 
per  influentiam  in  toto  est  corpore,  sicut 
aranea  in  tela.  Cor  namque  est  domicilium 
vitse,  et  ejus  inhabitalor  est  anima.  Ad 
quod  ponendum  movit  eos  experimentum 
cum  rationis  defectu.  Experimentum,  quia 
visibiliter  patet  quod  corde  lseso  anima 
separatur,  et  ex  ipso  fluit  sensus  et  mo- 
tus,  estque  nobile  membrum,  exsistens  in 
medio  corporis  tanquam  centrum  ipsius. 
Defectus  vero  rationis  in  eis  fuit,  quoniam 
intelligere  non  valebant  quomodo  aliquid 
limitatum,  sit  unum  et  idem  in  pluribus 
membris  ac  partibus ;  et  quoniam  fides 
non  cogit  sic  credere,  nec  ratio  intelligit, 
dicunt  non  esse  ponendum  quod  anima  sit 
ita  in  toto.  Aliorum  autem  (ut  Augustini) 
positio  est,  quod  anima  sit  tota  in  quali- 
bet  parte.  Ad  quod  ponit  experimentum, 
atque  exemplum,  ac  rationabile  argumen- 


A  tum.  Experimentum,  quoniam  anima  in 
partibus  distantioribus  a  corde  sentit  tam 
cito  sicut  in  propinquioribus  :  imo  in  ictu 
oculi  sentit  dolorem  in  distantibus  parli- 
bus;  et  dum  anima  separatur  a  corpore, 
dolor  et  resolutio  est  in  partibus  singulis. 
Exemplum  est,  secundum  Augustinum, 
quia  videmus  quod  in  animali  perfecte 
sano  una  est  in  singulis  partibus  sanitas. 
Si  ergo  hoc  ita  est  in  forma  corporali, 
quanto  magis  in  spirituali?  Argumentum 
est,  quoniam  anima  est  simplex  et  indi- 

B  visibilis  ac  motor  sufficiens  :  quumque  sit 
forma  totalis  corporis,  in  toto  est  corpo- 
re ;  et  quoniam  simplex,  non  est  secun- 
dum  partem  et  partem:  et  quoniam  motor 
suffieiens,  non  est  in  puncto.  —  Denique 
triplex  est  forma.  Una,  quse  perficit  totum 
corpus  suum,  et  extenditur  ac  dependet  : 
et  quoniam  totum  perficit,  est  in  toto ; 
quia  vero  extenditur,  perfectionem  totius 
communicat  partibus;  et  quia  dependef, 
operationem  totius  communicat  partibus  : 
ut  patet  in  forma  ignis.  Nam  quselibet  pars 

C  ignis,  est  ignis  ac  calefacit.  Alia  forma 
est,  quse  perficit  ac  dependet,  non  autem 
extenditur  :  et  quoniam  totum  perficit,  est 
in  toto  et  qualibet  ejus  parte;  quia  vero 
non  extenditur,  ideo  perfectionem  totius 
non  attribuit  partibus ;  et  quia  dependet, 
operationem  totius  communicat  partibus. 
Et  talis  est  anima  vegetativa  et  sensitiva  : 
quonia.m  nulla  pars  animalis  est  animal, 
et  tamen  quselibet  pars  vivit  et  sentit.  Ter- 
tia  forma  est,  quse  perficit  totum,  nec 
tamen  extenditur,  neque  dependef  quan- 

D  tum  ad  operationem  et  permanentiam  :  et 
talis  perfecte  est  in  toto  et  partibus;  et 
quoniam  non  extonditur,  perfectionem  to- 
tius  non  communicat  partibus;et  quoniam 
non  dependet,  nec  operationem  commu- 
nicat  illis.  Et  talis  est  anima  rationalis  : 
nulla  enim  pars  hominis  est  homo,  et 
nulla  pars  hominis  intelligit.  Hsec  Bona- 
ventura. 

Concordat  Richardus,  dicendo  :  Est  quse- 
dam  simplicitas  per  negationem  magnitu- 
dinis  corporalis  ac  spiritualis,  sicut  sim- 


1N   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    VIII  ;    QUJEST.    VII 


plicitas  puncti.  Alia  est  simplicitas  per  A 
privationem  magnitudinis  utriusque  :  ut 
si  esset  aliqua  substantia  corporea  a  suis 
dimensionibus  separata.  Tertia  est  simpli- 
citas  per  negationem  magnitudinis  corpo- 
ralis,  potestativa  tamen  magnitudinis  spi- 
ritualis  finitee  :  ut  est  simplicitas  angeli 
et  animse  rationalis,  tamen  in  gradu  diver- 
so.  Quarta  est  simplicitas  per  negationem 
magnitudinis  corporalis,  tamen  potestativa 
magnitudinis  spiritualis  infinitae  :  ut  est 
simplicitas  Dei.  Quum  ergo  Deus  ob  suam 
simplicitatem  et  magnitudinem  spiritua-  B 
lem  immensam  attingeret  et  adimpleret 
infinita  loca,  si  essent;  ipseque  angelus 
attingat  quamlibet  partem  loci  finiti,  to- 
tus  in  quo  operatur,  et  hoc  ob  suam  sim- 
plicitatem  et  magnitudinem  spiritualem  : 
cernere  possumus  qualiter  anima  esse 
queat  tota  in  corpore  toto,  et  tota  in 
qualibet  ejus  parte,  quum  habeat  simpli- 
citatem  et  magnitudinem  spiritualem  suo 
corpori  proportionatam  :  quia  per  magni- 
tudinem  hanc,  quamlibet  sui  corporis  par- 
tem  attingit;  quumque  simplex  exsistat,  G 
oportet  quod  secundum  se  totam  attingat. 
Non  est  ergo  imaginanda  simplicitas  ani- 
mse  instar  puncti  :  quod  quum  spirituali 
ac  corporali  magnitudine  careat,  non  po- 
test  nisi  in  uno  indivisibili  esse.  Et  quia 
secundum  Augustinum  sexto  de  Trinitate, 
in  his  quse  non  mole  magna  sunt,  idem 
est  esse  majus  quod  melius,  et  bonitas  in 
perfectione  consistat  :  illa  essentia  spiri- 
tuali  est  magnitudine  major,  quse  perfe- 
ctione  est  plenior;  illa  quoque  essentia  est 
minima  parvitate  spiritnali,  quse  mini-  D 
mum  habet  de  perfectione.  —  Si  autem 
his  objiciatur,  quod  secundum  ea  anima 
simul  moveretur  atque  quiesceret,  pede 
moto  et  manu  immota  :  dicunt  quidam 
non  esse  inconveniens,  aliquid  simul  quie- 
scere  et  moveri,  ut  patet  de  sedenti  in  ca- 
thedra  in  navi,  qui  motu  navis  movetur, 
et  cathedrse  quiete  quiescit.  Imo  sic  posset 
quis  simul  motibus  moveri  oppositis  :  ut 
si  quis  in  navi  currente  deorsum,  currat 
sursum.  Alii  dicunt,  quod  nulla  pars  cor- 


poris  definit  animam,  sed  corpus  totum  : 
ideo  anima  non  movetur  nisi  per  totius 
corporis  motum.  Haec  Richardus. 

Preeterea  quseri  potest,  quomodo  anima, 
quffi  non  augetur  nec  crescit  neque  exten- 
ditur,  per  totum  expanditur  corpus,  et 
qua  primo  est  in  corpusculo  infantili, 
post  sine  sua  augmentatione  est  per  totum 
corpus  virilis  quantitatis  diffusa.  Et  re- 
spondendum,  quod  animse  non  convenit 
esse  in  loco  nisi  definitive,  ita  quod  ubi 
operatur,  ibi  esse  censetur;  nec  debetur 
ei  locus  punctalis,  nec  major  aut  minor, 
nisi  in  quantum  id  quod  informat  et  in 
quo  seu  circa  quod  operatur,  est  majus 
aut  minus. 

Amplius,  circa  heec  scribit  Durandus  : 
Dubitatio  est,  an  totalitas  quantitativa  in- 
sit  et  competat  animse ;  et  de  hoc  sunt 
quatuor  opiniones.  Prima  est,  quod  nulla 
forma  substantialis  est  quanta,  seu  ha- 
bens  totalitatem  quantitatemve  partium. 
Si  enim  esset  aliquo  extensa  seu  quan- 
ta,  hoc  esset  vel  ratione  sui,  vel  ratione 
subjecti  :  non  ratione  sui,  quum  hoc  sit 
proprium  quantitati ;  nec  ratione  sui  sub- 
jecti,  quum  immediatum  subjectum  forma? 
substantialis  sit  materia  prima,  quse  de 
se  non  est  quanta  neque  partibilis.  —  Sed 
quidquid  sit  de  veritate  qusesiti,  ratio  heec 
non  valet  :  quia  ad  hoc  quod  forma  sub- 
stantialis  sit  quanta  per  accidens,  non 
oportet  quod  recipiatur  in  subjecto  quan- 
to,  sed  sufficit  quod  sit  subjectum  aut 
pars  subjecti  quantitatem  recipientis.  Nam 
et  secundum  omnes,  materia  extenditur 
et  est  quanta,  non  per  se,  nec  quia  sit  in 
subjecto  quanto,  sed  quia  est  subjectum 
vel   pars   subjecti   quantitatem   habentis. 

Secunda  opinio  est  praefatee  omnino  con- 
traria,  dicens  quod  omnis  forma  substan- 
tialis,  etiam  anima  hominis  dum  est  in 
corpore,  sit  quanta  per  accidens  :  non 
quia  recipiatur  in  subjecto  quanto,  quum 
subjectum  ejus  sit  sola  materia;  sed  quo- 
niam  est  subjectum  vel  per  se  pars  sub- 
jecti  quantitatis.  Omne  enim  subjectum 
de  necessitate  afficitur  quantitate  ipsum 


AN    ALIQUA    CREATURA    SIT   SIMPLEX,   ETC. 


413 


informante  :  sed  omnis  forma  substantia- 
lis,  etiam  anima  rationalis,  subjectum  est 
quantitatis  vel  per  se  pars  subjecti,  etiam 
magis  quam  materia.  Ergo  omnis  hujus- 
modi  forma  afficitur  quantitate.  Affici  au- 
tem  quantitate  informante,  non  est.  nisi 
esse  aut  fieri  quantum  :  quemadmodum 
affici  albedine  inhaerente,  est  esse  album. 
Major  nota  est.  Minor  probatur  tripliciter. 
Primo  sic  :  Materia  prima  secundum  se 
solam  non  potest  esse  subjectum  quanti- 
tatis,  quia  tunc  prius  competeret  ei  esse 
alterius  generis,  scilicet  esse  quantum, 
quam  esse  proprii  generis,  puta  substan- 
tiae,  quod  non  habet  absque  forma  sub- 
stantiali.  Subjectum  igitur  quantitatis,  aut 
est  materia  mediante  forma,  sicut  subje- 
ctum  coloris  est  corpus  mediante  super- 
ficie  :  sicque  immediatum  per  se  subje- 
ctum  quantitatis  esset  forma  substantialis, 
et  haberetur  propositum,  quod  scilicet 
forma  illa  esset  quanta.  Aut  immediatum 
subjectum  quantitatis  est  totum  composi- 
,tum;  et  sic  rursus  habetur  propositum  : 
quia  vel  totum  est  immediatum  subjectum 
ratione  alterius  partis,  quae  non  potest 
esse  materia,  sicut  ostensum  est,  ergo  est 
forma;  vel  ratione  totius,  et  sic  totum  est 
subjectum  quantitatis  secundum  quod  to- 
tum,  et  ita  secundum  utramque  partem 
suam  quantitati  subjicitur  atque  extendi- 
tur.  Quod  videtur  sentire  Philosophus,  pri- 
mo  asserens  Physicorum,  quod  materia 
cum  forma  est  omnium  accidentium  cau- 
sa  ut  mater  et  in  ratione  subjecti.  Secun- 
do  probatur  sic  :  Gorpus  quod  est  in  ge- 
nere  substantiae,  est  subjectum  corporis 
quod  est  in  genere  quantitatis  :  sed  indi- 
viduum  corporeum  habet  rationem  cor- 
poris  quod  est  in  genere  substantiae,  magis 
ratione  formae  substantialis  quam  mate- 
riae,  quemadmodum  omnia  praedicata  in 
genere  substantise  magis  conveniunt  suppo- 
sitis  ratione  formae  quam  materiae  ;  quum- 
que  Socrates  dicatur  quantus  ratione  quan- 
titatis,  magis  ei  hoc  convenit  ratione  formae 
quam  materiae.  Tertio  sic  :  Quantilas  et 
quodlibet  accidens  requirit  subjectum  in 


A  actu  simpliciter,  ad  hoc  quod  sit  in  po- 
lentia  ad  actum  secundum  quid  :  sed 
quodlibet  suppositum  in  genere  substan- 
tiae  magis  est  tale  per  formam  quam  per 
materiam.  Ergo  quodlibet  compositum  ex 
materia  et  forma,  magis  est  subjectum 
quantitatis  ratione  formffi  quam  materiae. 
Quumque  in  homine  non  sit  alia  forma 
substanlialis  quam  anima  rationalis,  homo 
secundum  eam  est  quantitatis  subjectum 
et  extenditur  aut  immediate  aut  principa- 
lius  quam  secundum  materiam. 

B  Verum  ad  hanc  positionem  sequi  vide- 
tur  inconveniens  unum  praeter  praetacta, 
videlicet  quod  anima  nequaquam  intelli- 
geret  universale,  si  per  se  aut  per  acci- 
dens  quanta  est.  Quod  enim  recipitur  in 
quanto,  recipitur  situaliter,  et  non  ducit 
nisi  in  cognitionem  singularis  situaliter 
exsistentis.  —  Ad  quod  isti  respondent  : 
Dato  quod  anima  esset  quanta  per  acci- 
dens.  non  oporteret  quantitative  ab  ea  re- 
cipi  quidquid  in  ipsa  recipitur,  nisi  quan- 
titas  esset  ratio  recipiendi,  quemadmodum 

C  non  oportet  omne  quod  in  albo  recipi- 
tur,  effici  album,  si  albedo  non  sit  causa 
recipiendi.  Nam  calor  recipitur  in  lacte 
albo,  non  tamen  fit  albus.  Et  quamvis 
anima  esset  per  accidens  quanta,  non 
tamen  oporteret  potentiam  intellectivam 
qua  species  intelligibiles  recipiuntur,  es- 
se  quantam.  Species  quoque  inteJligibilis 
quum  sit  subjective  in  intellectu,  est  quid 
singulare,  et  tamen  repraesentat  univer- 
sale.  —  Ad  auctoritatem  vero  Augustini  re- 
spondent,  quod  loquitur  inquisitive,  non 

D  determinative,  quum  dicat  in  libro  de 
Quantitate  animae,  quod  tanta  est  anima 
quantam  eam  esse  corpus  permittit. 

Sed  istis  objicitur,  quia  si  anima  esset 
extensa  et  quanta  per  accidens,  dividere- 
tur  corporis  divisione  :  ut  patet  in  divi- 
sione  superficiei  albae,  qua  divisa,  albedo 
quoque  per  accidens  saltem  dividitur.  Imo 
sic  una  anima  fieret  duae,  quum  divisio 
terminetur  ad  plura,  ut  etiam  in  divisione 
albi  videmus  quod  albo  diviso,  sunt  duae 
in  partibus  divisis  albedines. 


414 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    VIII  ;    QU^ST.    VII 


Tertia  opinio  est,  quod  omnes  formae  A  esse,  nec  educi  de  ejus  potentia,  quia  for- 
substantiales  inanimatorum  sunt  quantae 
per  accidens;  nulla  autem  anima  est  per 
accidens  quanta.  Quod  probant  tripliciter. 
Primo  sic  :  Illa  forma  quae  non  respicit 
aequaliter  totum  et  partem,  noque  aequa- 
liter  denominat  totum  et  partem,  non  est 
quanta  per  accidens,  quoniam  forma  quan- 
ta  per  accidens  aequaliter  denominat  to- 
tum  et  partem,  ut  patet  de  albedine  et 
calore.  Anima  autem  non  denominat  to- 
tum  et  partem.  Non  enim  quaelibet  pars 
animalis  est  animal,  sicut  quaelibet  pars  B  a  materia  quod  esse  non  potest  nisi  in 


ma  aut  aliquid  ejus  praeexsistat  in  mate- 
ria;  sed  solum  quia  materia  per  agens 
naturale  potest  ad  ipsam  transmutari  et 
ipsam  recipere.  Unde  sicut  forma  geniti 
non  dicitur  educi  de  forma  generantis,  et 
pars  de  parte  ;  ita  dicendum  non  est  quod 
educatur  tota  de  materia  tota,  et  pars  de 
parte,  praesertim  quia  materia  non  habet 
partem  et  partem  nisi  per  quantitatem.  — 
Secunda  causa  quae  assignatur  ad  idem, 
est  heec  :  Ubicumque  forma  ita  dependet 


ignis  est  ignis.  Secundo  sic  :  Forma  quan- 
ta  per  accidens  non  requirit  diversitatem 
in  partibus,  quia  conditio  quanti  est  ha- 
bere  partes  ejusdem  rationis.  Anima  vero 
in  corpore  suo  partium  diversitatem  re- 
quirit.  Tertio  sic  :  Forma  non  habens  eas- 
dem  operationes  in  toto  et  partibus,  non 
est  per  accidens  quanta  :  sed  talis  est  ani- 
ma.Et  ex  eisdem  rationibus  arguitur,  quod 
formae  inanimatorum  sunt  quantae  per  ac- 
cidens.  —  Huic  opinioni  objicitur,  quia 
secundum  Philosophum,  plantae  et  anima- 
lia  quaedam  vivunt  decisa  atque  divisa, 
tanquam  anima  in  eis  exsistente  :  quae 
anima  est  actu  una,  sed  plures  potentia. 
Ergo  hujusmodi  animae  per  accidens  quan- 
tae  sunt  et  extensae,  ac  dividuntur,  nec  eis 
repugnat  habere  materias  in  partibus  suis 
diversimode  dispositas,  atque  in  eis  ha- 
bere  operationes  distinctas. 

Quarta  opinio  est,  quod  omnes  formae 
quae  educuntur  de  potentia  materiae,  ex- 
tenduntur  et  sunt  quantae  per  accidens 


materia,  ibi  forma  sequitur  conditiones 
materiae  in  extendi  et  operari  ac  ceteris  : 
quoniam  esse  est  tanquam  fundamentum 
quod  praesupponitur  a  posterioribus  per- 
fectionibus.  Sed  formae  quae  educuntur  de 
potentia  materiae,  sic  dependent  ab  ea 
quod  naturaliter  nequeunt  esse  nisi  in  ea. 
—  Haec  Durandus. 

Qui  etiam  huic  quartae  opinioni  consen- 
tire  videtur,  addendo  :  Omnes  formae  ex- 
tenduntur  quantumcumque  sint  perfectae,. 
C  praeter  animam  rationalem,  et  dividuntur 
toto  diviso.  Verumtamen  quaedam  earum 
diu  manent  post  divisionem,  sicut  in  plan- 
tis  et  animalibus  annulosis;  aliquae  cum 
sua  divisione  corrumpuntur,  vel  si  ma- 
nent,  hoc  est  per  morulam  brevem.  Causa 
vero  istius  diversitatis  est  quia  quo  forma 
perfectior  est,eo  in  corpore  suo  requirit 
majorem  diversitatem  in  organis.  Propter 
quod  in  fine  primi  de  Anima,  dicit  Phi- 
losophus  :  Si  autem  non  pormanent,  nul- 
lum  inconveniens  :  instrumenta  enim  non 


Cujus  causam  quidam  assignant,  dicentes  D  Iiabent  quibus  salvent  naturam. 


quoniam  forma  quae  de  potentia  materiae 
educitur,  ita  educitur,  quod  pars  educitur 
de  parte,  et  totum  de  toto.  Sed  haec  ratio 
videtur  petere  quod  deberet  probare.  For- 
ma  namque  quae  ante  generationem  prae- 
exsistit  in  potentia  passiva  materiae,  ita 
exsistit  in  potentia  agentis  activa,  non 
quod  ipsa  tota  vel  aliquid  ejus  praeexsistat 
in  agente,  sed  solum  quia  in  virtute  agen- 
tis  est  eam  producere  :  ergo  nec  dicitur 
in  materia  seu  ejus  potentia  passiva  prae- 


Verum  ut  patuit,  Thomas,  Bonaventura 
et  alii  magni  aliter  tenent. 

Postremo,  si  alicui  mutilato  aut  mon- 
struoso  manus  aut  brachium  miraculose 
addatur,  quaeri  potest  an  additum  illud 
informetur  et  vivificetur  per  animam  prae- 
exsistentem  in  eo  cui  fit  illa  additio,  an 
per  animam  aliam.  —  Ad  quod  respondet 
Durandus,  quod  per  animam  praeexsisten- 
tem  in  corpore.  Nec  fit  hoc  per  motum 
localem,  sed  per  unionem  et  concomitan- 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    IX  415 

tiam  partis  ad  totum.  Quod  enim  est  in  A  tu  locali,  quemadmodum  anima  unitur  de 
aliquo  sicut  forma  in  materia,  potest  in  novo  materiae  nutrimenti  per  unionem  ali- 
alia  esse  materia  sibi  adjuncta  absque  mo-      menti  ad  corpus  animatum. 


DISTINCTIO  IX 


N 


A.    De  distinctione  trium  personarum. 

UNG  ad  distinctionem  trium  personarum  accedamus;  Teneamus  ergo,  ut 
docet  Augustinus  in  libro  de  Fide  ad  Petrum,  Patrem  et  Filium  et  Spiritum  Aug.de Fi- 

•  Sanctum  unum  esse  Deum  naturaliter;  nec  tamen  ipsum  Patrem  esse  qui 
Filius  est,  nec  Filium  esse  ipsum  qui  Pater  est,  nec  Spiritum  Sanctum  esse  ipsum 
qui  Pater  est  aut  Filius.  Una  enim  est  essentia  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti,  in 
qua  non  est  aliud  Pater,  aliud  Filius,  aliud  Spiritus  Sanctus,  quamvis  personaliter 
alius  sit  Pater,  alius  Filius,  alius  Spiritus  Sanctus. 

B.  Hic  de  coceternitate  Filii  cum  Patre. 

Genitus  est  enim  a  Patre  Filius,  et  ideo  alius.  Nec  tamen  ante  fuit  Pater  quam 
Filius  :  coaeternse  enim  sunt  sibi  tres  personae. 

C.  Argumentatio  Arianorum. 

Sed  contra  hoc  inquit  haereticus,  ut  refert  Ambrosius  in  libro  primo  de  Trini- 
tate  :  Omne  quod  natum  est,  principium  habet  :  et  ideo  Filius  quia  natus  est,    Ambr.  de 
principium  habet  et  esse  coepit.  Quod  hsereticorum  ore  sic  dictum  est.  Nam  ipse  c.'  u. '    '' 
Arius,  ut  meminit  Augustinus  in  sexto  libro  de  Trinitate,  dixisse  fertur  :  Si  Filius  Aug.deTH- 
est,  natus  est ;  si  natus  est,  erat  quando  non  erat  Fiiius.  vi,  e.  i.' 

D.  Responsio  Augustini  catholica. 

Qui  hoc  dicit,  non  intelligit  etiam  natum  esse  de  Deo  sempiternum  esse,  ut  sit 
coasternus  Patri  Filius  :  sicut  splendor  qui  gignitur  ab  igne  atque  diffunditur,  coaevus    ibidem. 
est  illi ;  et  esset  coseternus,  si  ignis  esset  seternus. 

E.  Oppositio  Augustini  contra  haireticwm. 

Item,  si  Dei  Filius,  inquit  Augustinus,  virtus  et  sapientia  Dei  est,  nec  unquam   ibidem. 
fuit  Deus  sine  virtute  et  sapientia,  coseternus  est  ergo  Deo  Patri  Filius.  Dicit  autem 
Apostolus,   Christum   esse  Dei   virtutem   et  Dei  sapientiam.  Aut  ergo  non  fuit  icor.1,24. 
quando  non  fuit  Filius,  aut  aliquando  Deus  non  habuit  virtutem  et  sapientiam  : 


Fide,  lib.  [ 
c.  II. 
Ibid.  c.  8. 
Is.  xi.iii,  10 


41G  LIBER    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    IX 

quod  dementis  est  dicere.  Gonstat  enim  quia  semper  habuit  sapientiam.  Semper 
ergo  habuit  Filium. 

F.  Responsio  Ambrosii  ad  idem  auctoritate  fulta. 

Eidem  quoque  Arianicse  qusestioni  Ambrosius  in  hunc  modum  respondet  : 
Ambr.  dc  Ego,  inquam,  Filium  esse  natum  confiteor  :  quod  reliquum  est  impietatis,  horresco. 
Scriptum  est  enim  in  veteri  Testamento,  ut  vel  wium  e  pluribus  dicam  :  Ante  me 
non  fuit  alius  Deus,  et  post  me  non  erit.  Quis  ergo  hoc  dicit  ?  Pater,  an  Filius  ?  Si 
Filius,  ante  me,  inquit,  non  fuit  alius  Deus ;  si  Pater,  post  me,  inquit,  non  erit. 
Hic  priorem,  et  ille  posteriorem  non  habet.  Invicem  enim  in  se,  et  Pater  in  Filio, 
et  Filius  in  Patre  cognoscitur.  Quum  enim  Patrem  dixeris,  ejus  etiam  Filium 
designasti  :  quia  nemo  pater  est  sibi  ipsi.  Quuin  Filium  nominas,  etiam  Patrem 
fateris  :  quia  nemo  ipse  sibi  filius  est.  Itaque  nec  Filius  sine  Patre,  nec  Pater  potest 
esse  sine  Filio.  Semper  ergo  Pater,  semper  et  Filius  est. 

G.  Invectio  Ambrosii  contra  haireticum. 

ibid.c.  9.  Item  dic  (inquam)  mihi,  haeretice  :  Fuitne  quando  omnipotens  Deus  Pater  non 
erat,  et  Deus  erat  ?  Nam  si  Pater  esse  coepit,  Deus  ergo  primo  erat,  et  postea  Pater 
factus  est.  Quomodo  ergo  immutabilis  Deus  est  ?  Si  enim  ante  Deus,  postea  Pater 
fuit,  utique  generationis  accessione  mutatus  est.  Sed  avertat  Deus  hanc  amentiam. 

H.  Ineffabile  est,  quando  vel  quomodo  Filius  sit,  et  non  habeat  Patrem 
priorem,  sicut  modus  generationis  inintelligibilis  et  ineffabilis  est. 

iwd.  c.  io.  Sed  quseris  a  me,  inquit  Ambrosius,  Quomodo  si  Filius  sit,  non  priorem  habeat 
Patrem  ?  Quaero  item  abs  te,  Quando  vel  quomodo  Filium  putes  esse  generatum  ? 
Mihi  enim  impossibile  est  generationis  scire  secretum.  Mens  deficit,  vox  silet,  non 
mea  tantum,  sed  et  angelorum.  Supra  Potestates,  et  supra  Angelos,  et  supra  Ghe- 

PMiipp.n,  rubim,  et  supra  Seraphim,  et  supra  omnem  sensum  est,  quia  scriptum  est  :  Pax 

7. 

Christi  supra  omnem  sensum  est.  Et  si  pax  Ghristi  supra  omnem  sensum  est,  quo- 
modo  non  est  supra  omnem  sensum  tanta  generatio  ?  Tu  ergo  ori  manum  admove. 
Scrutari  non  licet  superna  mysteria.  Licet  scire  quod  natus  sit ;  non  licet  discutere 
quomodo  natus  sit.  Illud  mihi  negare  non  licet ;  hoc  quserere  metus  est.  Ineffabilis 
/s.  liii,  8.  enim  est  illa  generatio.  Unde  Isaias  :  Generationem  ejus  quis  enarrabit  ? 

I.  Quidam  prassumunt  discutere  generationis  seriem. 

Quidam  tamen  de  ingenio  suo  prsesumentes,  dicunt  illam  generationem  posse 
intelligi,  et  alia  hujusmodi,  inhaerentes  illi  auctoritati  Hieronymi  super  Ecclesiasten : 

Hier.   in 

Eccie.  c.  3.  In  sacris  Scripturis  quis  saepissime  non  pro  impossibili,  sed  pro  difficili  ponitur, 


LIBER    I   SENTENTIARUM.    —    DIST.    IX  417 

ut  ibi  :  Generationem  ejus  quis  enarrabit  ?  Sed  hoc  non  dixit  Hieronymus  ideo  quod 
generatio  Filii  asterna  plene  intelligi  vel  explicari  possit  a  quoquam  mortalium,  sed 
quia  de  ea  aliquid  intelligi  vel  dici  potest.  Quidam  tamen  hoc  accipiunt  dictum  de 
temporali  Christi  generatione. 

K.  Utrum  debeat  dici,  Semper  gignitur,  oel,  Semper  genitus  est  Filius. 

Hic  quseri  potest,  quum  generatio  Filii  a  Patre  nec  principium  habeat  nec 
finem,  quia  aeterna  est,  utrum  debeat  dici,  Filius  semper  gignitur ;  vel,  Semper 
genitus  est ;  vel,  Semper  gignetur.  De  hoc  Gregorius  super  Job  ait  :  Dominus  Deus  Gregor.Mo- 

ral.lib.xxix, 

Jesus  in  eo  quod  virtus  et  sapientia  Dei  est,  de  Patre  ante  tempora  natus  est ;  vel  c.  i. 
potius,  quia  nec  coepit  nasci,  nec  desiit,  dicamus  verius  :  Semper  natus.  Non  autem 
possumus  dicere,  Semper  nascitur,  ne  imperfectus  esse  videatur.  At  vero,  ut  aeternus 
designari  valeat  et  perfectus,  semper  dicamus  et  natus,  quatenus  et  natus  ad 
perfectionem  pertineat,  et  semper  ad  aeternitatem  :  quamvis  per  hoc  ipsum  quod 
perfectum  dicimus,  multum  ab  illius  veritatis  expressione  deviamus,  quia  quod 
factum  non  est,  non  potest  dici  proprie  perfectum ;  sed  balbutiendo,'  ut  possumus 
excelsa   Dei   resonamus.  Et  Dominus   nostrse   infirmitatis  verbis  condescendens  : 
Estote,  inquit,  perfecti  sicut  et  Pater  vester  ccelestis  perfectus  est.  Super  illum  m<mi,.v, 
locum  etiam  Psalmi,  Ego   hodie  genui  te,  de  hac  generatione  Filii  ita  loquitur  ps.u,-. 
Augustinus  :  Quanquam  per  hoc  quod  dicit,  Hodie,  possit  etiam  intelligi  dies  ille    Aug.  in 

Psal/n.  ii. 

quo  Ghristus  secundum  hominem  natus  est;  tamen  quia  hodie  prsesentiam  signi- 
ficat,  atque  in  seternitate  neque  prseteritum  quidquam  est  quasi  esse  desierit,  neque 
futurum  quasi  nondum  sit,  sed  prsesens  tantum  (quia  quidquid  aeternum  est,  semper 
est),  divinius  tamen  accipitur  de  seterna  generatione  Sapientiae  Dei.  Ecce  his  verbis 
ostendit  Augustinus,  quod  generatio  Filii  semper  est ;  nec  prasteriit,  nec  futura 
est,  quia  a^terna  est.  Ideo  dixit,  Genui,  ne  novum  putaretur,  scilicet  ne  videretur 
incepisse ;  Hodie  dixit,  ne  prseterita  generatio  videretur.  Ex  his  ergo  verbis  Pro-    chrysost. 

in  Epist.  ad 

phetae,  ut  ait  Joannes  Ghrysostomus,  nihil   aliud  manifestatur  nisi  quia  ex  ipsa  Hebr.,  Ho- 

mil.  ii,  3. 

essentia  Patris  semper  genitus  est  Fihus. 

Augustinus  in  libro  LXXXIII  Quaistionum  de  semper  nato  disserens,  ait :    noto,.a 

ADDITA. 

Melior  est  semper  natus,  quam  qui  semper  nascitur  :  quia  qui  semper  Augustinus 
nascitur,  nondum  est  natus;  et  nunquam  natus  est  aut  natus  erit,  si  semper  o_uaiSt,'c.37. 
nascitur.  Aliud  enim  est  nasci,  aliud  natum  esse.  Ac  per  hoc  nunquam 
Filius  est,  si  nunquam  natus  est.  Filius  autem  est,  quia  natus  est;  et  semper 
Filius  :  semper  igitur  est  natus. 

L.  Origenes  videtur  dicere  contrarium.  Ait  enim  quod  semper 
generatur  Filius  a  Patre. 

Origenes  vero   super  Jeremiam  dicit,  quod  Filius  semper  generatur  a  Patre,     origenes 

in    Jerem.. 

his  verbis  :  Salvator  noster  est  sapientia  Dei ;  sapientia  vero  est  splendor  seternae  Homii.ix,4. 
T.  19.  27 


418  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    IX 

lucis.  Salvator  ergo  noster  splendor  est  claritatis.  Splendor  autem  non  semel  na- 
scitur  et  desinit ;  sed  quoties  ortum  fuerit  lumen,  ex  quo  splendor  oritur,  toties 
oritur  etiam  splendor  claritatis.  Sic  ergo  Salvator  noster  semper  nascitur.  Unde  ait 
Pnv.  viii,  in  libro  Sapientias,  Ante  omnes  colles  generat  me ;  non  ut  quidam  male  legunt, 
Lxx.ux  *  Generavit.  His  verbis  aperte  ostendit  Origenes,  sane  dici  posse  et  debere  :  Filius 
semper  nascitur.  Quod  videtur  contrarium  illi  verbo  Gregorii  prsemisso,  scilicet  : 
Non  possumus  dicere,  Semper  nascitur. 

M.  Exponit  prcemissa  uerba  Gregorii,  ne  putetur  inter  doctores 

esse  contrarietas. 

Sed  ne  tanti  auctores  sibi  contradicere  in  re  tanta  videantur,  illa  verba  Gre- 
Gregor.  gorii  benigne  interpretemur.  Dominus  (inquit)  Jesus  ante  tempora  de  Patre  natus 
xxix,  c.  i.  est  ;  vel  potius,  quia  nec  coepit  nasci  nec  desiit,  dicamus  verius  :  Semper  natus. 
Sed  quomodo  verius  dicitur  hoc,  scilicet  quod  Filius  semper  natus  est,  quam  illud, 
scilicet  quod  de  Patre  ante  tempora  natus  est?  Illud  enim  sincera  et  catholica  fides 
tenet  ac  prasdicat,  ut  istud.  Quare  ergo  ait,  Dicamus  verius,  quum  utrumque  pari- 
ter  sit  verum?  nisi  quia  volebat  intelligi,  hoc  ad  majorem  evidentiam  et  expres- 
sionem  veritatis  dici  quam  illud.  His  etenim  verbis  omnis  calumniandi  versutis 
hsereticis  obstruitur  aditus,  quibus  Ghristi  secundum  deitatem  generatio  sine  initio 
et  sine  fine  esse  ac  perfecta  monstratur.  Non  autem  adeo  aperte  manifestatur  veritas 
quum  dicitur,  Filius  ante  tempora  genitus  est  de  Patre  ;  vel,  Filius  semper  na- 
scitur  de  Patre.  Et  ideo  dicit  Gregorius,  quod  non  possumus  dicere,  Semper  na- 
scitur  :  non,  inquam,  ita  convenienter,  non  ita  congrue  ad  explanationem  veritatis. 
Potest  tamen  dici,  si  sane  intelligatur.  Semper  enim  nascitur  Filius  de  Patre,  ut 
ait  Origenes  :  non  quod  quotidie  iteretur  illa  generatio,  sed  quia  semper  est.  Semper 
ergo  nascitur,  id  est,  nativitas  ejus  sempiterna  est. 

N.   Quod  Filius  semper  generatur,  confirmat  dictum  Hilarii. 

Hilarius  quoque  dicit  Filium  nasci  ex  Patre,  in  libro  septimo  de  Trinitate,  his 

Hiiar.  de  verbis  :  Vivens  Deus,  et  naturae  seternae  viventis  potestas  est ;  et  quod  cum  sacra- 

1™™,  27.  mento  scientiae  suse  ex  eo  nascitur,  non  potuit  aliud  esse  quam  vivens.  Nam  quum 

joann.  vi,  ait,  Sicut  misit  me  vivens  Pater,  et  ego  vivo  propter  Patrem,  docuit  vitam  in  se 

per  viventem  Patrem  inesse.  Ecce  hic  habes  quia  Filius  nascitur  ex  Patre.  Item  in 

Hiiar.  uu  eodem  :  Quum  dicit  Christus,  Sicut  Pater  habet  vitam  in  semetipso,  sic  et  Filio 

/oo«n.  v,  dedit  vitam  habere  in  semetipso,  omnia  viva  sua  ex  vivente  testatus  est.  Quod 

autem  ex  vivo  vivum  natum  est,  habet  nativitatis  perfectum  sine  novitate  naturae. 

Non  enim  novum  est  quod  ex  vivo  generatur  in  vivum,  quia  nec  ex  nihilo  est ;  et 

vita  quae  nativitatem  sumit  ex  vita,  necesse  est  per  naturse  unitatem  et  perfectas 

nativitatis  sacramentum,  ut  et  in  vivente  vivat,  et  in  se  habeat  vitam  viventem. 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    IX  419 

Ecce  et  hic  habes  quia  generatur  ex  vivo  vivens  Filius.  Item  in  eodem  :  In  Deo    Hiiar.  de 

Trinilate, 

totum  quod  est,  vivit.  Deus  enim  vita  est,  et  ex  vita  non  potest  quidquam  esse  ub.  vu,  2s. 
nisi  vivum ;  neque  ex  derivatione,  sed  ex  virtute  nativitas  est.  Ac  sic,  dum  totum 
quod  est  vivit,  et  dum  totum  quod  ex  eo  nascitur  virtus  est,  habet  nativitatem 
Filius,  non  demutationem.  Et  hic  dicit  quia  nascitur.  Item  in  nono  libro  de  Tri- 
nitate  :  Donat  Pater  Filio  tantum  esse  quantum  est  ipse  :  cui  innascibilitatis  esse  ibid.nb.ix, 
imaginem  sacramento  nativitatis  impertit,  quem  ex  se  in  sua  forma  generat.  Hic 
dicit  quia  generat  Pater  Filium. 

0.  Breviter  docet  quid  de  hoc  concedendum  sit. 

Dicamus  ergo  Filium  natum  de  Patre  ante  tempora,  et  semper  nasci  de  Patre, 
sed  congruentius  semper  natum  ;  et  eumdem  fateamur  ab  aeterno  esse  et  Patri 
coseternum,  id  est  auctori.  Pater  enim  generatione  auctor  Filii  est,  ut  in  sequenti 
ostendetur.  Ut  ergo  Pater  est  aeternus,  ita  et  Filius  seternus  est ;  sed  Pater  sine 
auctore,  Filius  vero  non,  quia  Pater  innascibilis,  Filius  natus.  Et  ut  ait  Hilarius 
in  duodecimo  libro  de  Trinitate,  aliud  est  sine  auctore  semper  esse  seternum,  aliud  iwd.iib.xii, 
Patri,  id  est  auctori,  esse  coseternum.  Ubi  autem  Pater  auctor  est,  ibi  et  nativitas 
est  :  quia  sicut  nativitas  ab  auctore  est,  ita  et  ab  asterno  auctore  seterna  est  nati- 
vitas.  Omne  autem  quod  semper  est,  etiam  seternum  est ;  sed  tamen  non  omne 
quod  aeternum  est,  etiam  innatum  est  :  quia  quod  ab  aeterno  nascitur,  habet  seter- 
num  esse  quod  natum  est.  Quod  autem  non  natum  est,  id  cum  aeternitate  non  natum 
est.  Quod  vero  ex  seterno  natum  est,  id  si  non  asternum  natum  est,  jam  non  erit 
et  Pater  auctor  seternus.  Si  quid  ergo  ei  qui  ab  asterno  Patre  natus  est,  ex  aeterni- 
tate  defuerit,  id  ipsum  non  est  auctori  ambiguum  defuisse  :  quia  si  gignenti  est 
infinitum  gignere,  et  nascenti  etiam  infinitum  est  nasci.  Medium  enim  quid  inter 
nativitatem  Dei  Filii  et  generationem  Dei  Patris,  nec  sensus  admittit  :  quia  et  in 
generatione  nativitas  est,  et  in  nativitate  generatio  est,  quia  sine  utroque  neutrum 
est.  Utrumque  ergo  sine  intervallo  sui  est. 

P.  Argumentatio  hceretici. 

Sed,  inquiet  haereticus,  omnequod  natum  est,  non  semper  fuit  :  quia  in  id  iwd.22,23. 
natum  est  ut  esset.  Nemo  ambigit  quin  ea  quae  in  rebus  humanis  nata  sunt,  ali- 
quando  non  fuerint.  Sed  aliud  est,  ex  eo  nasci  quod  semper  non  fuit ;  aliud,  ex  eo 
natum  esse  quod  semper  est.  Ibi  nec  semper  fuit  qui  pater  est,  nec  semper  pater 
est ;  et  qui  non  semper  pater  est,  non  semper  genuit.  Ubi  autem  semper  pater  est, 
semper  filius  est.  Quod  si  semper  Deo  Patri  proprium  est  quod  semper  est  Pater, 
necesse  est  Filio  semper  proprium  esse  quod  semper  est  Filius.  Quomodo  ergo 
cadet  in  intelligentiam  nostram,  ut  non  fuerit  semper  cui  proprium  est  semper  esse 
quod  natum  est  ?  Natum  ergo  unigenitum  Deum  confitemur,  sed  natum  ante  tem-  iwd.  20. 


420 


IN   LIBRDM    I   SENTENTIARUM. 


DIST.    IX    SUMMA  ;    QUEST.    UNICA 


pora;  nec  ante  esse  quam  natum,  nec  ante  esse  natum  quam  esse  :  quia  nasci  quod 
erat,  jam  non  nasci  est,  sed  se  ipsum  demutare  nascendo.  Hoc  autem  humanum 
sensum  et  intelligentiam  excedit  mundi.  Non  hoc  capit  ratio  humanae  intelligentise, 
sed  prudentise  fidelis  professio  est. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    NON^E 


PRiECEDENTI  distinctione  tractatum  est 
de  proprietatibus  et  attributis  quae 
Deo  conveniunt  absolute  ;  hic  agitur  de 
proprietatibus  personalibus  relativis.  Spe- 
cialiter  autem  in  ista  distinctione  docetur 
qualiter  generatio  in  divinis  sit  aeterna, 
ita  quod  Pater  non  est  Filio  prior  dura- 
tione.  Et  potest  ista  distinctio  multiplici- 
ter  dividi,  secundum  diversa  de  quibus  in 
ipsa  fit  mentio  :  quae  intuenti  per  se  fa- 
ciliter  innotescunt.  Primo  quippe  ex  ver- 
bis  Augustini  veritatem  proponit,  videlicet 
tres  supergloriosas  personas  esse  unum 
Deum  ac  invicem  coaeternas  ;  deinde,  quo- 
modo  haeretici  Ariani  vanissimi  contra  Fi- 
lii  aeternitatem  fatue  arguerunt,  et  qua- 
liter  viri  sancti  catholici  sapientissime  ac 
multipliciter  responderunt,  atque  auda- 
ciam  praesumptuosam  reprehenderunt  hae- 
reticorum.  Post  haec  inquirit  Magister  ac 
docet  per  quae  verba  generatio  divina  et 
aeterna  aptius  designetur  :  et  circa  hoc 
procedit  scholastice,  arguendo,  replican- 
do,  solvendo  et  exponendo. 

Circa  haec   multa   quaeri  queunt,  quo- 

P.  i89ets.,  rum  solutio  est  praehabita,  utpote  :  quot 

sint  emanationes  ad  intra  in  Deo;  qualitcr 


A  tendetur.  Ex  his  patet  solutio  quaestionum 
quas  doctores  praecipui  movent. 

Bonaventura  quippe  hic  sciscitatur, 
utrum  generatio  in  divinis  sit  ponenda, 
utrum  generatio  personarum  sit  distincti- 
va,  utrum  sit  aeterna.  Ad  quae  tria  respon- 
sio  est  inducta.  Quaerit  et  quarto,  an  ge- 
neratio  divina  sit  terminata.  Ad  quod 
quamvis  responsum  sit  supra,  tamen  ali- 
quid  hic  addetur. 

Thomas  vero  hic  quaerit,  an  Filius  sit 
alius  a  Patre,  an  Pater  et  Filius  sint  duo 

B  aeterni,  an  Pater  sit  aliquo   modo   prior 
Filio. 

Albertus  vero  circa  textum  multa  in- 
quirit  de  aeternitate,  et  aliis  de  quibus 
praehabitum  est.  His  ergo  non  expedit 
immorari,  nec  praedicta  repetere. 


H' 


quiest.  xin. 


p.309ets.,  Filius  producatur  a  Palre  per  intellectum, 

p'         et  per  modum  naluralis  emanationis  pro- 

cedat  a  Patre.  Ostensum  est  item,  qualiter 

p.i79ets.,  tres  superbenedictae  et  supersyblimes  per- 

».',q!vn.  *  sonae  conveniant  in  identitate  naturae  ac 

unitate  essentiae;  et  personaliter,  imo  ot 

realiter,  sint  distinctae.  Realiler,  inquam, 

non  re  absoluta,  sed   relativa,  seu   rela- 

tione  reali  :  quod  tamen  infra  clarius  os- 


QU.ESTIO   UNIGA 


Inc  circa  distinctionem  istam  moveo 
C  JLX  tantum  hanc  quaestionem,  An  Pa- 
ter  et  Filius  sint  coseterni. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  si  sunt 
coaeterni,  ergo  eeterni  :  quod  non  videtur, 
quia  in  Symbolo  legitur  :  Non  tres  aeterni, 
sed  unus  aeternus.  iEternus  ergo  Pater  et 
Filius,  non  sunt  duo  aeterni.  —  Secundo, 
persona  quae  incessabiliter  gignitur,  non 
est  coselerna  genitori  aelerno  :  quia  quod 
gignitur,  nondum  perfect.um  esse  sorti- 
tum  est,  quum  generatio  sit  via  ad  esse. 
Filius  autem  incessabiliter  gignitur,  ut  in 
D  textu  habetur.  —  Tertio,  quum  in  Deo 
non  sit  accidens,  videtur  in  eo  non  posse 
distinctio  esse  nisi  substantialis.  —  Quar- 
to,  quia  principium  videtur  prius  prin- 
cipiato,  et  prius  est  esse  quam  agere. 
Quum  ergo  generare  sit  agere,  et  Pater  sit 


AN   PATER   ET   FILIUS    SINT   CCETERM 


421 


principium  Filii,  apparet  quod  sit  Filio  A 
prior,  nec  ab  aeterno  gennerit.  —  Quinto, 
quia  ut  in  littera  allegatur,  generatio  illa 
divina  incomprehensibilis  prorsus  inenar- 
rabilisque  consistit,non  tantum  hominibus 
viatoribus,  sed  summis  quoque  angelicis 
mentibus,  ac  beatis  supernis  spiritibus. 
Praesumptuosum  ergo  videtur  loqui,  tra- 
ctare,  disputare  ac  definire  de  ipsa. 

In  contrarium  est  Sanctorum  doctrina 
in  littera. 

Circa  haec  scribit  Thomas  :  In  divinis  B 
sunt  essentia,  persona,  proprietas,  quibus 
aptantur  tria  genera.  Essentias  quippe, 
quia  communis  est  et  indistincta  absolu- 
teque  dicta,  aptatur  neutrum  genus,  quod 
est  informe,  non  importans  sexus  distin- 
ctionem.  Personse  vero,  quae  est  distincta, 
et  significatur  ut  aliquis  exsistens  in  di- 
vina  natura,  aptatur  genus  masculinum 
(quod  est  genus  distinctum),  et  non  fe- 
mininum,  propter  ipsius  imperfectionem. 
Proprietati  autem,  quse  significatur  per 
modum  formae,  genus  femininum  aptatur,  G 
quod  essentiae  quoque  aptari  potest,  in 
quantum  significatur  ut  forma.  Hinc  pro- 
pter  unitatem  essentiae  non  potest  Pater 
aliud  a  Filio  dici,  sed  propter  distinctio- 
nem  personse  alius  appellatur.  —  Verum- 
tamen  istud  videtur  adaptatio  quaedam 
esse,  magis  quam  expressio  proprietatis 
locutionis.  Hinc  aliter  est  dicendum,  vi- 
delicet,  quod  istud  contingit  quoniam  neu- 
trum  genus  substantivatur  :  idcirco  impor- 
tat  diversitatem  simpliciter  et  absolute, 
quae  est  diversitas  essentise.  Masculinum  D 
vero  et  femininum  genus  adjective  tenen- 
tur  :  unde  ponunt  diversitates  seu  distin- 
ctiones  circa  terminos  personales  qui  in 
locutione  ponuntur,  quum  dicitur  :  Filius 
est  alius  a  Patre.  Substantivum  enim  ha- 
bet  significationem  suam  absolute  ;  sed 
adjectivum  ponit  significationem  suam 
circa  substantivum.  Porro  quum  aliquid 
dicitur  substantive,  absolute  intelligitur 
de  eo  quod  simpliciter  est  :  sicut  ens  ab- 
solute   dictum    designat   substantiam.    Et 


quia  alietas  essentiae  est  simpliciter  alie- 
tas,  neutrum  genus  substantivatum  impor- 
tat  alietatem  essentiae.  Genus  vero  mascu- 
linum,  quoniam  adjective  tenetur,  ponit 
alietatem  suam  circa  substantivum  suum. 
Hinc  si  terminus  est  personalis,  designat 
suum  substantivum  distinctionem  perso- 
narum.  Ideo  haec  est  vera  :  Pater  est  alius 
a  Filio.  Si  autem  sit  terminus  essentialis, 
designat  diversitatem  substantiae.Hinc  ista 
est  falsa  :  Pater  est  alius  Deus  a  Filio.  Si- 
militer  neutrum  adjective  positum,  quan- 
do  adjungitur  termino  personali,  importat 
alietatem  personae,  ut  quum  dicitur  :  Pa- 
ter  est  aliud  suppositum  a  Filio.  Sicque 
istud  non  accidit  ex  variatione  significa- 
tionis,  sed  ex  hoc  quod  alietas  significata 
in  masculino  et  neutro  non  refertur  ad 
idem.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summae,  quaestio- 
ne  tricesima  prima,  notabiliter  ait  :  Ex 
verbis  inordinate  prolatis  incurritur  ha> 
resis,  ut  testatur  Hieronymus.  Ideo  dum 
de  summa  loquimur  Trinitate,  cum  cau- 
tela  et  modestia  est  agendum  :  siquidem 
nullibi  periculosius  erratur  quam  ibi.  In 
his  vero  quae  de  Trinitate  asserimus,  opor- 
tet  duos  caverc  errores  oppositos  :  unum 
impiissimi  Arii,  qui  cum  trinitate  perso- 
narum,  trinitatem  posuit  substantiarum  ; 
alium  vero  Sabellii,  qui  posuit  in  divinis 
cum  unitate  essentiae  unitatem  personae. 
Ad  vitandum  ergo  haeresim  reprobissimi 
Arii,  vitare  debemus  in  divinis  nomen 
diversitatis  et  differentiae,  ne  unitas  tol- 
latur  essentiae.  Possumus  autem  uti  no- 
mine  distinctionis,  propter  oppositionem 
relativam.  Si  ergo  alicubi  in  scriptis  au- 
thenticis  diversitas  aut  differentia  per- 
sonarum  legatur,  sumitur  diversitas  seu 
differentia  pro  distinctione.  Ne  autem  tol- 
latur  simplicitas  divinae  essentiae,  vitan- 
dum  esl  nomen  separationis  et  divisionis, 
quae  est  totius  in  partes ;  et  ne  tollatur 
asqualitas,  vitandum  est  nomen  disparita- 
tis ;  ne  vero  tollatur  similitudo,  vitandum 
est  nomen  alieni  et  discrepantis.  Dicit 
namque  Ambrosius  in  libro  de  Trinitate, 


422 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


OIST.    IX  ;    QU.EST.    UNICA 


quod  in  Patre  et  Filio  non  est  discrepans.  A 
Atque  ut  ait  Hilarius,  in  Trinitate  nihil 
est  separabile.  —  Porro  ad  vitandum  erro- 
rem  Sabellii,  vitare  debemus  nomen  sin- 
gularitatis,  ne  tollatur  communicabilitas 
divinse  essentise.  Vitandum  est  quoque  no- 
men  unici,  ne  tollatur  numerus  persona- 
rum.  Unde  septimo  de  Trinitate  ait  Hila- 
rius  :  Patrem  et  Filium,  singularem  Deum 
prsedicare,  sacrilegum  est ;  et  rursus  :  In- 
telligentia  singularis  et  unici,  a  Deo  ex- 
cluditur.  Dicimus  tamen  unicum  Filium, 
quia  non  sunt  plures  filii  in  divinis.  Non  B 
tamen  dicimus  unicum  Deum,  quia  na- 
tura  Divinitatis  personis  communis  est. 
Vitandum  est  item  nomen  solitarii,  ne 
consortium  trium  personarum  tollatur. 
Hinc  quarto  de  Trinitate  Hilarius  loqui- 
tur  :  Nec  solitarius,  nec  diversus  est  Deus. 
Sed  hoc  nomen,  alius,  non  importat  nisi 
distinctionem  personee.  Heec  in  Summa. 

Concordant  Richardus  et  Petrus. 

Quod  autem  Pater  et  Filius  dici  possunt 
duo  eeterni,  sumendo  seternum  adjective, 
affirmat  Albertus  ;  et  causam  assignat,  G 
quoniam  adjectivum  trahit  et  accipit  sub- 
stantiam  seu  consistentiam,  unitatem  et 
numerum  a  substantivo.  Unde  per  impos- 
sibile  dato  quod  in  Socrate  et  Platone 
esset  eadem  numero  albedo,  nihilo  mi- 
nus  Socrates  et  Plato  essent  duo  albi.  Sic 
quamvis  in  tribus  superbenedictis  perso- 
nis  sit  eadem  numero  aeternitas,  polentia, 
justitia,  sanctitas,  etc.  ;  tamen  dicuntur 
tres  aeterni,  tres  omnipotentes,propter  per- 
sonarum  distinctionem,  et  sumendo  heec 
nomina  adjective.  Qua?  si  substantive  su-  D 
mantur,  verum  est  quod  S.  Athanasius 
dixit  :  Non  tres  increati,  nec  tres  immen- 
si,  sed  unus  increatus,  et  unus  immensus  ; 
similfter,  Unus  omnipotens,  unus  eeternus. 
Et  de  hoc  scribit  Albertus  prolixe  et  quasi 
obscure. 

Thomas  vero  eumdem  sensum  clarius 
deprompsit,  dicendo  :  Hfec  est  differentia 
inter  substantiva  et  adjectiva,  quod  sub- 
slantiva  significant  rem  suam  absolute,  et 
per  modum  substantiee.  Ideo  substantivum 


non  praedicatur  pluraliter,  nisi  forma  sua 
numeretur.  Adjectivum  vero  significat  per 
modum  accidentis,  cujus  esse  et  unitas 
ex  suo  dependent  subjecto  :  hinc  multi- 
plicatur  secundum  multiplicationem  sub- 
jecti,  nec  habet  numerum  pluralem  nisi 
ex  parte  suppositorum.  Hinc  substantiva 
essentialia  in  divinis  non  prsedicantur  plu- 
raliter  de  personis,  eo  quod  forma  desi- 
gnata  per  ea,  puta  divina  essentia,  non 
dividitur.  Nomina  vero  significantia  sub- 
stantiam  adjective  per  modum  inhferentis 
aut  assequentis  substantiam,  praedicantur 
in  plurali  de  suppositis  propter  supposi- 
torum  pluralitatem.  In  talibus  tamen  ter- 
minis  ordo  est.  Qutedam  enim  significant 
substantiam  ut  inheerenter,  non  signifi- 
cantia  subslantiam  quantum  ad  modum 
significandi  quem  grammatici  conside- 
rant,  dicentes  nomen  significare  substan- 
tiam  cum  qualitate  :  ut  verba  ac  parti- 
cipia.  Et  ista  nullo  modo  praedicantur  de 
personis  in  singulari.  Hinc  dicimus  :  Pa- 
ter  et  Filius  sciunt,  volunt,  intelligunt ; 
item,  Pater  et  Filius  sunt  scientes,  volen- 
tes,  etc.  :  quia  significant  per  modum 
actus,  qui  non  significatur  nisi  ut  inhee- 
rens.  Queedam  vero  designant  substantiam 
non  per  modum  actus,  sed  formam  quae 
est  qualitas  designant  ut  inheerentem.  Et 
talia  magis  queunt  singulariter  praedicari, 
possuntque  substantiari  :  sicut  seternus, 
immensus.  Verumtamen,  dum  talibus  ad- 
jectivis  additur  per  compositionem  aliqua 
praepositio  denotans  habitudinem  perso- 
nse  ad  personam,  magis  trahuntur  ad  sup- 
positum  :  et  tunc  de  personis  nunquam 
preedicari  debent  in  singulari  :  quia  ne- 
quaquam  dicendum  est,  Pater  et  Filius 
sunt  coaeternus,  coaequalis;  sed,  Coseterni, 
coaequales,  etc.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Concordant  Udalricus  et.  alii  multi.  Qui- 
dam  tamen  antiqui  partim  aliter  sensisse 
videntur.  Sed  istud  verius  rationabilius- 
que  videtur. 

Ex  quibus  patent  solutiones  ad  duas 
quaesliones  quas  Thomas,  .Egidius  et  alii 
quidam  hic  movent,  videlicet  :  an  Filius 


AN   PATER   ET   FILIUS    SINT    COjETEUM 


423 


sit  alius  a  Patre,  et  an  Pater  ac  Filius  sint 
duo  seterni.  Similis  quoque  solutio  est,  si 
quaeratur,  an  Spiritus  Sanctus  sit  alius 
a  Filio  vel  a  Patre,  et  utrum  Filius  et  Spi- 
ritus  Sanctus  sint  duo  aeterni. 

lnsuper,  ad  id  quod  in  proposita  quse- 
stione  specialiter  queeritur,  utpote  an  Pa- 
ter  et  Filius  sint  coeeterni,  quod  est  quee- 
rere,  an  Pater  prior  sit  Filio,  seu  utrum 
generatio  illa  divina  sit  aeterna  :  Alber- 
tus,  Thomas,  Udalricus,  Petrus,  Richardus, 
jEgidius,  Bonaventura  et  Doctor  irrefra- 
gabilis  concorditer  dicunt,  quod  Pater  non 
est  prior  Filio  neque  duratione  seu  tem- 
pore,  nec  loco,  nec  dignitate,  neque  na- 
tura,  nec  intellectu.  Nihilo  minus  Pater 
est  principium  Filii,  et  est  in  divinis  or- 
do  naturse  ratione  originis,  sicut  et  infra 
habebitur. 

ltaque  Thomas  in  Scripto  :  In  Patre 
(inquit)  et  Filio  non  possumus  nisi  duo 
considerare,  videlicet  id  quod  est  abso- 
lutum,  et  quod  ad  aliquid  seu  relativum. 
Absolutum,  puta  divina  essentia,  utrique 
communis  est,  et  una  in  tribus  personis. 
Ideo  quoad  hoc,  una  persona  non  habet 
prioritatem  ad  aliam.  Porro  relativa  sunt 
simul  natura  et  tempore  (quia  secundum 
Philosophum,  posita  se  ponunt,  et  perem- 
pta  se  perimunt),et  etiam  intellectu,quum 
unum  sit  de  ratione  ac  definitione  alte- 
rius.  Hinc  una  persona  divina  non  est 
prior  alia,  neque  secundum  id  quod  abso- 
lutum  est,  neque  secundum  id  quod  rela- 
tivum.  Heec  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summee,  qusestio- 
ne  tricesima  tertia,  ait  :  Nomen  principii 
nil  aliud  significat  quam  id  a  quo  aliquid 
procedit.  Quum  ergo  Filius  procedit  a  Pa- 
tre,  constat  quod  Pater  sit  principium  Fi- 
lii.  Non  tamen  conceditur  quod  Pater  cau- 
sa  sit  Filii  :  quia  causa  est  ad  cujus  esse 
sequitur  aliud.  Et  quamvis  Pater  dicatur 
principium  Filii,  non  tamen  conceditur 
proprie  quod  Filius  sit  principiatus,  ne 
designetur  quasi  posterior.  Grseci  tamen 
concedunt  utrumque,  videlicet,  quod  Pa- 


A  ter  sit  causa  Filii,  et  quod  Filius  sit  prin- 
cipiatus  a  Patre  :  quoniam  minus  stricte 
utuntur  istis  nominibus.  Et  quamvis  hoc 
nomen,  principium,  a  prioritate  sit  sum- 
ptum  quantum  ad  id  a  quo  nomen  im- 
ponitur;  non  tamen  significat  prioritatem, 
sed  originem  in  divinis.  Non  enim  semper 
est  idem  id  a  quo  nomen  ad  significandum 
imponitur,  et  id  quod  designat.  Heec  ibi. 
Denique  in  eadem  Summa,  quaestione 
quadragesima  secunda,  disseruit  :  Ordo 
dicitur    per   comparationem    ad    aliquod 

B  principium.  lcleo  sicut  principium  multi- 
pliciter  dicitur,  puta  :  secundum  situm, 
ut  punctus  ;  secundum  intellectum,  ut 
principium  demonstrationis;  atque  secun- 
dum  singulas  causas  :  sic  ordo  in  divinis 
dicit  principium  secundum  originem  abs- 
que  prioritate.  Et  hic  ordo  vocatur  ordo 
naturae,  secundum  Augustinum  :  non  quo 
alter  prior  sit  altero,  sed  quo  alter  pro- 
cedat  ex  altero.  Dicitur  quoque  ordo  natu- 
rae,  non  quod  divina  natura  ordinetur,  sed 
quod  ordo  in   divinis  personis  secundum 

G  originem  naturalem  attenditur.  Ubicum- 
que  enim  est  pluralitas  sine  ordine,  ibi 
confusio.  Et  quamvis  in  Deo  sit  idem  es- 
sentia  et  natura,  magis  tamen  vocatur  or- 
do  naturae  quam  essentise  :  quia  natura 
quodammodo  importat  rationem  princi- 
pii,  quoniam  dicitur  a  nascendo.  Haec 
Thomas  in  Summa. 

Hinc  Udalricus  libro  tertio  Summee 
suee,  capitulo  quinto,  testatur  :  Sicut  pro- 
pter  unitatem  essentiee  Filius  est  in  Patre, 
et  Pater  in  Filio  ;  sic  propter  veritatem 

D  generationis  Filius  est  distinctus  a  Patre, 
relatione  originis  eos  personaliter  distin- 
guente  :  eo  quod  omnis  generatio  et  actio 
est  suppositi;  ideo  etiam  distinctio  quam 
agit  generatio,  est  personarum,  non  es- 
sentiae.  Et  quia  proprietas  distinguens  in 
divinis,  non  est  accidens,  sed  substantia : 
ideo  personarum  distinctio  non  est  acci- 
dentalis,  sed  substantialis  :  qua  Filius  est 
alius  a  Patre,  non  quidem  secundum  sub- 
stantiam  quee  est  essentia,  sed  secundum 
hypostasim    quee    est    persona.    Quamvis 


424 


IN  LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    IX  ;    QUjEST.    UNICA 


enim  distinctio  personalis  non  sit  distin- 
ctio  secundum  quid,  quia  illa  est  penes 
accidentia,  non  tamen  est  distinctio  sim- 
pliciter,  quoniam  illa  est  penes  essentiam 
substantialemve  formam ;  sed  est  distin- 
ctio  media  inter  illas.  —  Quamvis  autem 
Filius  sit  a  Patre  distinctus,  non  est  ta- 
men  ab  eo  diversus,  differens  aut  divisus, 
quia  diversitas  est  secundum  formam  sub- 
stantialem  :  quia  diversum  dicitur  quasi 
diversimode  versum,  seu  quasi  unum  ver- 
sum  in  duo.  Ideo  sicut  unitas  est  secun- 
dum  formam,  ita  diversitas.  Differre  vero 
dicuntur,  inter  quae  cadit  differentia  ab- 
solute,  quae  est  differentia  specifica.  In- 
dividua  namque  dicuntur  divisa  magis 
quam  differentia,  quia  in  eis  dividitur 
una  forma  per  materiam.  Porro  proprie- 
tas  in  divinis  distinguens,  non  est  diffe- 
rentia  specifica,  quia  haec  faceret  diver- 
sitatem  essentiae  ;  sed  est  quasi  media 
inter  differentiam  specificam  et  proprie- 
tatem,  aliquid  habens  de  utriusque  natu- 
ra.  ln  hoc  enim  quod  non  facit  distincti- 
onem  accidentalem,  habet  aliquid  simile 
cum  differentia  specifica;  sed  in  hoc  quod 
relinquit  essentiam  indistinctam,  habet 
aliquid  de  ratione  proprietatis.  Divisio  au- 
tem  omnis  facit  numerum  multitudinem- 
que  simpliciter  :  quoniam  numerus  dicitur 
■sicinMs.  quasi  nutus  memoris*,  id  est  divisionis. 
Et  haec  requirunt  differentiam  secundum 
aliquid  absolutum  :  quae  in  divinis  non 
est.  —  Et  quoniam  quidquid  est  in  Deo, 
aeternum  est  :  ideo  generatio  illa  divina 
consistit  aeterna,  nec  habet  principium  du- 
rationis,  sed  principium  a  quo  est.  Quem- 
admodum  enim  Damascenus  concludit, 
quum  generatio  sit  de  substantia  gene- 
rantis,  si  non  ab  aeterno  sed  de  novo 
Pater  generaret,  ipse  in  sua  substantia 
mutaretur.  Unde  sicut  quaelibet  mensura 
durationis  alicujus  rei  mensurat  etiam 
ejus  actiones  naturales,  sic  generatio  di- 
vina,  in  quantum  est  operatio  divinae  na- 
turae,  mensuratur  aeternitate.  Hinc  sicut 
non  incipit,  ita  nec  desinit  :  imo  semper 
in  actu  est.  Nec  hoc  dicit  imperfectionem 


A  in  genito,  quoniam  imperfectio  talis  non 
consequitur  nisi  in  generatione  quae  est 
quoddam  fieri,  procedens  continue  de  po- 
tentia  in  actum,  et  non  illam  quae  est  ac- 
tus  simpliciter  :  quemadmodum  Origenes 
ponit  exemplum  in  splendore,  qui  non  so- 
lum  nascitur  a  corpore  luminoso  et  de- 
sinit  ;  sed  quamdiu  praesens  est  corpus 
illud,  splendor  sic  natus  est  ab  eo,  quod 
indesinenter  nascitur  ab  eodem.  Nec  si- 
mile  est  de  creatione.  Quamvis  enim  Deus 
de  non  creante  factus  sit  creans  sine  sua 

B  mutatione,  quia  creatio  est  extra  creantis 
substantiam  ;  tamen  non  posset  fieri  de 
non  generante  generans,  ob  causam  jam 
tactam.  Quod  si  Pater  consideretur  secun- 
dum  rationem  proprietatis  personalis  per 
quam  generanti  convenit  generare,  quae 
est  paternitas ;  sic  Patri  non  convenisset 
ab  aeterno  haec  sua  proprietas,  nisi  ab 
aeterno  genuisset,  nec  ei  sine  sui  muta- 
tione  advenire  potuisset.  Nam  licet  secun- 
dum  Philosophum,  in  ad  aliquid  non  sit 
molus  secundum  se,  ita  quod  per  se  sit 

G  terminus  motus  ;  tamen  realis  relatio  non 
innascitur  de  novo  nisi  per  motum,  et  ne- 
cessario  consequitur  motum,  in  quantum 
fundatur  super  proprietatem  in  subjecto 
exsistentem.  Si  vero  Pater  consideretur 
secundum  rationem  relationis  super  hanc 
proprietatem  et  generationem  [fundatee], 
sic  Pater  sine  Filio  nequit  intelligi  :  quia 
secundum  Philosophum,  unum  relativo- 
rum  nec  esse  nec  intelligi  sine  alio  potest. 
Vel  Pater  consideratur  secundum  condi- 
tionem  Filii  procedentis,  sicque  Filius  est 

D  Verbum  paterni  intellectus  :  quod  quum 
sit  prolatio  intellectus  per  sapientiam  co- 
gnoscentis  se  ipsam  et  alia,  vocatur  ratio 
et  Sapientia  genita.  Hinc  sicut  divina  na- 
tura  ex  naturali  sua  fecunditate  non  per- 
misit  Patrem  sine  germine  esse,  sic  eadem 
natura  in  quantum  intellectus  et  sapien- 
tia,  non  permisit  eum  esse  sine  Verbo, 
quod  est  Sapientia  genita.  Nec  sequitur  : 
Si  Filius  natus  est,  erat  quando  non  erat. 
Hoc  quippe  non  sequitur  nisi  in  genera- 
tione  quae  est  de  non  esse,  ubi  materia  et 


AN   PATER   ET   FILIUS    SINT   CO^TEIINI 


423 


dispositio   ejus   praecedunt  plenum  esse.  A 
Htec  Udalricus. 

Qualiter  autem  sit  ordo  in  divinis  perso- 
nis,  Alexander  pulchre  declarat.  Sed  hoc 
infra  in  distinctione  vicesima  locum  habet. 

Praeterea  quteri  potest,  an  generatio  Fi- 
lii  sit  finita,  completa  seu  terminata. 

Ad  quod  ita  arguitur  :  Filius  est  Patri 
coeeternus  :  ergo  ab  seterno  est  natus,  et 
esse  perfectum  habens,  ac  persona  subsi- 
stens  ;  et  sic  generatio  ejus  ab  seterno  fuit 
completa,  finita  seu  terminata.  —  Augu-  B 
stinus  quoque  in  libro  LXXXIII  Queestio- 
num  fatetur  :  Qui  semper  nascitur,  nun- 
quam  est  natus,  et  per  hoc  nunquam  est 
filius.  —  Insuper,  sicut  produci  termina- 
tur  ad  esse  productum,  sic  gigni  ad  esse 
generatum.  Sed  Filius  Dei  natus  est,  juxta 
illud  in  Symbolo  :  Et  ex  Patre  natum  ante 
omnia  seecula.  Ergo  generatio  ejus  est  ter- 
minata. 

In  contrarium  est  auctoritas  Origenis  in 
littera,  et  ea  quee  in  verbis  Udalrici  jam 
habita  sunt.  Generatio  enim  eeterna  nec  G 
incipit,  nec  desinit  :  non  ergo  finita  est. 
Ad  quod  valet  quod  primo  libro  asserit 
Damascenus  :  Deus  infinite  et  sine  tem- 
pore  ens,  infinite  et  inquiescibiliter  ge- 
nerat.  —  Amplius,  Deus  seternaliter  se  eo- 
dem  modo  habet  in  se  :  ergo  si  ab  eeterno 
genuit,  adhuc  gignit.  —  Rursus,  secun- 
dum  Ambrosium,  in  Deo  nihil  est  fini- 
tum  :  imo  quidquid  in  Deo  est,  vere  est 
idem  cum  eo  et  penitus  infinitum. 

Ad  hanc  queestionem  Bonaventura  re- 
spondet  :  Queedam  sunt  in  quibus  idem  D 
est  esse  et  factum  esse,  in  quibus  tamen 
differunt  esse  et  fieri  :  ut  sunt  permansi- 
va.  Alia  sunt  in  quibus  differt  esse  et  fa- 
ctum  esse,  idem  tamen  in  eis  est  fieri  et 
esse  :  ut  sunt  successiva.  Aliqua  vero  sunt 
in  quibus  idem  est  fieri  et  esse  et  factum 
esse,  ut  sunt  illa  quae  habent  esse  perma- 
nens  totaliterque  dependens  a  principio 
producente,  exsistente  in  sua  actualitate 
per  eumdem  modum  per  quem  sunt  in 
principio  productionis  :  ut  sunt  influentiee 


corporales  seu  spirituales.  Unde  Augusti- 
nus  sexto  super  Genesim  ad  litteram  ait, 
quod  lumen  dum  nascitur,  semper  nasci- 
tur;et  aer  dum  illuminalus  est,  semper 
illuminatur.  Conformiter  dicit  de  lumine 
spirituali,  quod  est  gratia.  Si  ergo  Filius 
Dei  habet  esse  permanentissimum  et  con- 
junctissimum  suo  principio  productivo  ut 
in  sua  actualitate  exsistenti,  quoniam  Fi- 
lius  est  purus  actus,  omnino  idem  in  ipso 
est  nasci  et  natum  esse  :  ideo  semper  na- 
scitur  et  semper  natus  est;  nec  unquam 
cessat  aut  desinit  generari,  sicut  nec  Pater 
generaro.  Quum  itaque  queeritur,  an  gene- 
ratio  Filii  sit  terminata,  est  distinguen- 
dum  :  quoniam  terminata,  aut  excludit 
imperfectionem  :  sicque  generatio  Filii  est 
terminata,  quia  perfecta,  quum  simul  sint, 
imo  et  idem,  generari  generatumque  esse; 
si  vero  excludit  durationem,  non  est  ter- 
minata,  quum  aeternaliter  duret  :  et  ita 
est  interminata,  quia  non  desinit.  Nec  se- 
quitur,  Generatio  illa  jugiter  durat,  ergo 
aliquid  de  novo  ibi  semper  producitur  : 
quia  et  radius  oritur  semper  a  sole,  nec 
tamen  semper  iteratur,  sed  a  sua  origine 
continuatur  in  esse.  Heec  Bonaventura. 

Idem  Petrus  :  et  addit  quod  generatio 
divina  est  infiniia  negative,  quoniam  non 
est  apta  nata  habere  finem  ;  non  autem 
privative. 

Hinc  ait  Udalricus  in  Summa,  libro  ter- 
tio  :  Loquendo  de  terminatione  durationis, 
generatio  divina  non  est  terminata,  quum 
sit  eeterna  et  extra  terminos  durationis ; 
sed  loquendo  de  termino  perfectionis,  qui 
est  ipsum  genitum,  sic  est  terminata  ad 
Filium,  sic  quoque  finita  est.  Non  est  au- 
tem  finita  prout  finitum  vocatur  quod  per 
motum  accipit  complementum,  vel  quod 
est  conclusum  infra  terminos  suee  essen- 
tiee,  per  quos  potest  definiri  vel  intellectu 
comprehendi,  vel  quod  in  aliquo  termino 
suee  durationis  cessat.  Hesc  Udalricus. 

Ex  his  patet  solutio  queestionis  qua  quee- 
ritur,  an  generatio  divina  sit  in  fieri  aut 
in  facto  esse. 

Ad  quam  Alexander  respondet  :  ^Eterna 


426 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    IX  ;    QlhEST.    UNICA 


generatio  nec  est  in  fieri,  nec  in  facto  es-  A 
se,  sed  in  esse,  imo  in  invariabili  esse. 
Fieri  namque  et  factum  esse,  solum  con- 
veniunt  creaturis ;  esse  autem  semper  uno 
modo  convenit  divinis.  Verumtamen  esse 
in  fieri,  dupliciter  convenit  creaturis.  In 
successivis  enim  esse  in  fieri  est  esse  actu, 
in  permanentibus  vero  esse  in  fieri  non 
est  esse  actu,  sed  esse  in  complemento. 
Unde  in  successivis  sequitur,  Si  fit,  est;  in 
permanentibus  autem,  Si  fit,  non  est.  Si- 
militer  esse  in  facto  esse  dupliciter  dici- 
tur.  Nam  in  successivis  factum  esse  non  B 
ponit  esse  actu  in  praesenti,  sed  ponit 
fuisse  in  praeterito  ;  in  permanentibus  au- 
tem  ponit  esse  actu  in  praesenti.  Quum 
ergo  loquimur  de  generatione  aeterna,  si 
Ioquimur  de  esse  ejus  per  modum  fieri, 
loquimur  de  ea  secundum  quod  accipitur 
fieri  in  successivis  :  et  hoc  solum  ratione 
praesentialitatis,  non  ratione  successionis. 
Si  loquimur  de  ea  per  modum  facti  csse, 
loquimur  de  ea  per  modum  facti  esse  in 
permanentibus  :  et  hoc,  ratione  comple- 
tionis,  non  praeteritionis.  Hinc  inspicien-  G 
tes  ad  praesentialitatem  aeternitatis,  dici- 
mus  de  Filio  :  Semper  nascitur.  Videntes 
vero  ad  complelionem  et  perfectionem,  di- 
cimus  :  Semper  natus  est.  Haec  Alexander. 
—  Idem  Petrus. 

Amplius,  si  quaeratur  quod  istorum  ve- 
rius  aptiusque  dicatur,  Semper  nascitur, 
vel,  Semper  natus  est,  Alexander  respon- 
det  :  Praesens  dupliciter  suinitur.  Primo, 
tanquam  aliquid  partibile,cujus  pars  prae- 
teriit  et  pars  futura  est :  et  sic  non  convenit 
generationi  aeternae,  ne  imperfecta  creda-  D 
tur,  et  quia  in  ea  nihil  praeteritum,  ni- 
hil  futurum.  Secundo,  praesens  accipitur 
ipsum  nunc  impartibile  quod  est  finis 
praeteriti  principiumque  futuri  :  et  sic  ra- 
tione  impartibilitatis  et  praesentialitatis, 
convenit  cum  nunc  aeternitatis;  et  sic  re- 
cte  dicitur,  Semper  nascitur.  Similiter 
quum  dicitur,  Natus,  consignificatio  est 
praeteriti  perfecti,  et  ratione  praeteritionis 
non  convenit  aeternitati  seu  aeternaB  ge- 
nerationi,  sed  ratione  perfectionis. 


Praeterea  quaeri  potest,  an  dici  possit 
per  modum  futuri  :  Semper  nascetur.  Et 
videtur  quod  sic,  quia  nunquam  deficiet. 
—  Respondetur,  quod  quum  verbum  fu- 
turi  temporis  non  consignificet  actu  ens 
neque  perfectionem,  non  est  talis  modus 
loquendi  conveniens. 

Hinc  iEgidius  :  Generatio,  inquit,  divina 
a  generatione  generabilium  in  quatuor  dif- 
fert.  Primo,  quia  generatio  divina  men- 
suratur  aeternitate,  haec  tempore  (sumendo 
eam  pro  mutatione  disponente  ad  indu- 
ctionem  formae)  vel  nunc  temporis  (su- 
mendo  eam  pro  substantialis  formee  indu- 
ctione).  Ex  hac  differentia  sequitur  alia, 
quia  quum  tempus  sit  mensura  motus, 
aeternitas  autem  ipsius  esse,  generatio 
inferiorum  est  mutatio  aut  terminus  mu- 
tationis,  generatio  autem  aeterna  est  ipsum 
esse.  Tertia,  quia  quod  in  inferioribus  ge- 
neratur,  nondum  est ;  in  divinis  autem 
quod  gignitur,  est  perfecte.  Quarta,  quod 
in  generabilibus  inferioribus  non  possunt 
omnia  tempora  simul  pronuntiari,  sed  de 
Dei  Filio  possunt.  Quod  enim  in  inferiori- 
bus  genitum  est,  non  gignitur ;  et  quod  gi- 
gnitur,  non  gignetur.De  Filio  autem  Dei  di- 
ci  potest  quod  semper  genitus  est,  semper 
gignitur,  et  semper  gignetur,  quamvis  sit 
ibi  incompactio,  id  est  improprietas,  quan- 
tum  ad  modum  loquendi,  quemadmodum 
in  ceteris  propositionibus  affirmativis  de 
Deo  dictis.  —  Quod  si  quaeratur,  quid  ho- 
rum  magis  proprie  dicitur  :  responden- 
dum,  quod  propriissime  dicitur,  Semper 
genitus  est.  In  generatione  quippe  divina 
tria  considerantur.  Primum  est  indeficien- 
tia  seu  elongatio  a  praeteritione  :  et  quo- 
ad  hoc,  aptius  per  verbum  futurum  ex- 
primitur,  quia  hoc  tempus  a  praeteritione 
maxime  distat.  Secundum  est  praesenti- 
alitas  ejus  et  esse  :  sicque  aptius  desi- 
gnatur  per  tempus  praesens.  Tertium  est 
perfectio  ejus  et  complementum  :  et  sic 
tempus  praeteritum  magis  apte  ipsam  de- 
signat,  non  ratione  praeteritionis,  sed  com- 
pletionis.  Et  haec  tria  includuntur  dum 
dicitur,  Semper  genitus  est :  quia  per  sem- 


AN   PATER   ET   FILIUS    SINT   CO^TERNI 


427 


per,  intelligitur  indeficientia;  per  genitus, 
perfectio;  per  est,  prsesentialitas.  Ideo  as- 
serit  Augustinus  :  Melius  dicitur,  Semper 
natus  est,  quam,  Semper  nascitur.  Haec 
.Egidius. 

Cujus  verba  partim  dissonare  videntur 
a  verbis  Alexandri,  dicentis  quod  verba 
futuri  temporis  praedicari  non  valeant  de 
generatione  Filii  Dei.Ad  quod  (ut  apparet) 
poterit  dici,  quod  verba  illa  futuri  tem- 
poris  non  debeant  praedicari  seorsum  de 
Pilii  generatione,  sed  in  eodem  contextu 
sermonis  forsitan  possint,  ita  dicendo  : 
Filius  Dei  semper  est  natus,  semper  nasci- 
tur,  et  semper  nascetur  :  ad  insinuan- 
dam  aeternam  indeficientiam  generationis 
illius. 

Circa  hoc  scribit  Richardus  :  Filius  Dei 
ab  eeterno  genitus  est,  et  semper  genera- 
tur;  sicque  simul  generatur  et  genitus  est. 
Quod  quidam  nituntur  osteudere  ex  hoc, 
quoniam  Filius  Dei  habet  simplicitatem 
cum  immensitate.  Nam  quia  immensus, 
generatur  sine  fine;  et  quoniam  simplex, 
totus  semper  genitus  est.  Sed  hoc  non  vi- 
detur  sufficienter  declarare  propositum  : 
quia  non  solum  semper  genitus  est  sub 
ralione  qua  simplex,  sed  etiam  quia  im- 
mensus  ;  nec  tantum  semper  generatur 
sub  ratione  qua  immensus,  sed  item  sub 
ratione  qua  simplex.  Alii  ita  declarant  is- 
tud,  nempe  quod  in  his  quae  fiunt  per 
motum,  non  valeat  simul  esse  fieri  et  fa- 
ctum  esse.  Hinc  est  quod  motus  est  entis 
in  potentia,  ut  tertio  dicitur  Physicorum, 
quoniam  quod  movetur,  est  in  potenlia  ad 
id  ad  quod  movetur.  Unde  ut  dicitur  sexto 
Physicorum,  nihil  movetur  ad  id  quod 
habet.  Et  quia  dum  aliquid  factum  est, 
jam  habet  id  ad  quod  motus  factionis  or- 
dinabatur;  non  potest  contingere  quod  ali- 
quid  simul  fiat  et  factum  sit,  loquendo  de 
factione  proprie  sumpfa,  quae  est  per  mo- 
tum.  Quamvis  enim  illud  quod  fit  per  mo- 
mentaneam  mutationem,  in  eodem  instanti 
fiat  et  factum  sit;  attamen  fieri  transit, 
remanente  facto  esse,  eo  quod  tale  fieri 
importet   nunc   primo   accipere   esse   ab 


A  alio.  Quumque  generatio  Filii  Dei  sit  sine 
mutatione  et  motu,  propter  quod  locum 
in  ea  non  habent  fieri  et  factum  esse;  vi- 
detur  quod  in  ea  simul  sint  gigni  et  geni- 
tum  esse  respectu  ejusdem  personae. —  In- 
super,  quum  praesens  eeternitati  conveniat 
secundum  se,  non  autem  prseteritum,  quia 
non  dicimus  de  Deo,  fuit,  nisi  in  quanlum 
aliqua  pars  durationis  successivee  ei  co- 
exstitit ;  videtur  quod  loquendo  simplici- 
ter,  atque  ad  naturam  rei  habendo  respe- 
ctum,  convenientius  exprimatur  generatio 

B  divina  per  praesentis  temporis  verbum.Ve- 
rumtamen  habendo  respeclum  ad  exclu- 
dendum  errorem  de  cordibus  hominum 
simplicium,  ne  pulent  generationem  divi- 
nam  esse  in  fieri,congruentius  exprimitur 
per  verbum  praeteriti  temporis.  Sed  quia 
generatio  illa  est  semper  perfecla,  et  Geni- 
tus  semper  gignitur  :  hinc  convenientissi- 
me  declaratur  per  verbum  praesentis  tem- 
poris  et  participium  praeteriti,  dicendo  : 
Pater  generat  Genitum  ab  aeterno.  Vel  per 
verbum  prreteriti  temporis  adverbiumque 

C  prassenlis,  dicendo,  Ego  hodie  genui  te,  ps. »,  i. 
sicut  in  Psalmo.  Sic  namque  significalur 
generatio  ut  perfecla  atque  ut  permanens: 
quia  praeteritum  exprimit  eam  ut  perfe- 
ctam,  et  praesens  ut  permanentem.  Haec 
Richardus. 

Qui  etiam  concordans  verbis  .Egidii 
quantum  ad  praedicationem  verbi  futuri 
temporis  de  generalione  divina,  fatetur 
multo  convenientius  dici,  Pater  genuit, 
quam,  Gignet  :  quia  per  verbum  praeteriti 
temporis,  significalur  generatio  esse  per- 

D  fecta,  quamvis  non  esse  in  actu  :  quia  per 
hoc  quod  dico,  Genuit,  ex  vi  verbi  prae- 
teriti  temporis  non  ostenditur  permanen- 
tia  generationis,  quamvis  ex  natura  rei 
sequatur  :  Pater  genuit,  et  in  divinis  ge- 
neratio  fuit,  ergo  adhuc  est  et  manet.  Per 
verbum  autem  futuri  temporis  non  osten- 
ditur  generatio  neque  perfecta  nec  perma- 
nens,  quia  futurum  caret  aclualitate  et 
perfectione.  Tamen  utrumque  dici  potest, 
Pater  genuit,  et,  Pater  gignet  :  quoniam 
sicut  verbum  praeteriti  temporis  praedica- 


428 


IN   LIBRUM    1    SENTENTIARUM. 


DIST.    IX  ;    QU£)ST.    UNICA 


tur  de  Deo  in  quantum  aliqua  pars  du-  A 
rationis  successivae  sibi  coexstitit,  sic  et 
futuri  temporis  verbum,  in  quantum  fu- 
tura  duratio  ei  coexsistit.  Hinc  quemad- 
modum  vere  dicitur,  Deus  fuit,  Deus  est, 
Deus  erit;  sic  et,  Pater  genuit,  Pater  gignit, 
et,  Pater  gignet.  Unde  in  Isaia  per  verbum 
fuluri  temporis  divina  generatio  designa- 
/s.  LXM.n.  tur,  quum  dicitur  :  Numquid  ego  qui  alios 
parere  facio,  ipse  non  pariam  ?  dicit  Do- 
minus.  Si  ego  qui  ceteris  generationem 
tribuo,  sterilis  permanebo?  Heec  idem. 

B 

Preeterea  quaeritur,  quis  sit  modus  gene- 
rationis  divinae. 

Arius  quippe  sceleratissimus  haeresiar- 
cha,ad  probandum  generationem  non  esse 
in  Deo,  ponit  duodecim  modos  generatio- 
nis  seu  processionis  in  creaturis,  quorum 
nullus  convenit  Deo.  Primus  est  juxta  flu- 
xum  lineee  a  puncto  :  qui  modus  non  po- 
test  generationi  divinee  attribui,  quoniam 
deest  in  eo  eequalitas  simplicitatis  in  pun- 
cto  et  linea,  sicut  ponitur  in  Patre  et  Fi- 
lio.  Secundus  modus  est  juxta  emissionem  C 
radiorum  a  sole  :  qui  non  potest  divinee 
generationi  adscribi,  quia  non  est  aequa- 
litas  naturee  inter  solem  et  radios  solis. 
Tertius  est  juxta  charaeterem  seu  im- 
pressionem  a  sigillo  :  ubi  deest  consub- 
•  stantialitas,  et  se  habent  sicut  causa  et 
effectus.  Quartus  est  juxta  immissionem 
bonae  voluntatis  a  Deo  :  ubi  etiam  consub- 
stantialitas  deest.  Quintus  est  juxta  exitum 
accidentis  a  substantia  :  in  quo  accidenti 
deest  subsistentia.  Sextus  est  juxta  abstra- 
ctionem  speciei  a  materia,  sicut  intelle-  D 
ctus  abstrahit  speciem  intelligibilem  a  re 
materiali  atque  phantasmate  :  in  quo  deest 
simplicitatis  aequalitas.  Septimus  est  juxta 
excitationem  voluntatis  a  cogitatione  :quee 
excitatio  est  temporalis.  Octavus,  juxta 
transfigurationem,  sicut  ex  aere  fit  ima- 
go  :  quae  transfiguratio  est  materialis.  No- 
nus,  juxta  productionem  motus  a  moven- 
te  :  quae  est  productio  effectus  a  causa. 
Decimus,  juxta  eductionem  specierum  a 
genere,  in  quo  unum  preedicatur  de  alio, 


scilicet  genus  de  specie  :  quod  in  genera- 
tione  divina  non  est.  Undecimus,  juxta 
ideationem,  ut  arca  exterior  ab  arca  in 
mente  :  in  quo  est  comparatio  effectus  ad 
causam.  Duodecimus,  juxta  nascentia  in 
natura,  sicut  homo  generatur  ab  homine  : 
in  quo  est  prius  et  posterius.  Sicque  nul- 
lus  horum  modorum  convenit  generationi 
divinae. 

Ad  haec  Victorinus  arguenti  contra  se 
Ariano  seu  Ario  recte  respondit,  quod  mo- 
di  processionum  non  sunt  ab  haeretico 
sufficienter  distincti.  iEterna  quoque  ge- 
neratio  est  improportionalis  omni  gene- 
rationi  et  processioni  creaturarum.  Nec 
obtenebratissimus  ille  Arius  tetigit  proces- 
sionem  illam  quee  praecipue  repreesentat 
et  imitatur  generationem  divinam,  videli- 
cet  emanationem  verbi  ab  intellectu.  — 
Hinc  Augustinus  in  libro  de  Verbis  Domini 
ait  :  Nullus  modus  processionis  creaturae, 
per  se  plene  aut  sufficienter  repraesentat 
generationem  divinam.  Idcirco  ex  multis 
modis  processionum  creaturae  oportet  col- 
ligere  modum  generationis  divinae,  quate- 
nus  quod  deest  uni,  suppleatur  ex  alio. 
Propterea  in  synodo  dicitur  Ephesina  :  Co- 
exsistere  semper  et  coaeternum  esse  Filium 
Patri  splendor  tibi  denuntiet,  impassibi- 
litatem  nativitatis  illius  ostendat  verbum, 
consubstantialitatem  nomen  filii  pandat. 
Inter  omnia  tamen  expressius  illam  decla- 
rat  processio  verbi  ab  intellectu,  quod  non 
est  posterius  eo  a  quo  procedit,  nisi  sit 
talis  intellectus  qui  exeat  de  potentia  in 
actum.  Postremo  infelix  Arius  non  expres- 
sit  modum  processionis  quo  amor  a  vo- 
luntate  emanat :  qui  modus  potissime  con- 
venit  processioni  Spiritus  Sancti.  ■ —  Hinc 
ait  et  Damascenus  libro  primo,  capite  no- 
no  :  Impossibile  est  inveniri  in  creatura 
imaginem  intransmutabiliter  ostendenlem 
in  se  modum  sanctee  Trinitatis.  Creatum 
enim,  compositum,  fluxibile,  vertibile,  cir- 
cumscriptibile,  qualiter  manifeste  ostendet 
supersubstantialem  divinam  substantiam 
omnibus  his  infinite  et  incomparabiliter 
eminentem  ? 


AN   PATER   KT   FILIUS    SINT    CO.ETERNI 


429 


Preeterea  circa  quaBstionem  illam,  an  A 
Pater  prior  sit  Filio,  refert  Durandus  : 
Quidam  distinguunt  de  relatione  quod  po- 
test  considerari  dupliciter,  scilicet  ut  re- 
latio,  et  ut  proprietas  constitutiva  perso- 
nae.  Si  ut  relatio,  Pater  non  est  Filio  prior, 
quia  relativa  sunt  simul ;  si  ut  proprietas, 
sic  paternitas  prior  est  filiatione,  et  Pater 
Filio.  Proprietas  namque  personee  produ- 
centis  preeintelligitur  persona?  productee 
et  proprietati  ipsam  constituenti.  Etenim 
qualem  ordinem  realem  habent  inter  se 
realiter  differentia,  talem  ordinem  rationis  B 
habent  inter  se  quum  sola  differunt  ra- 
tione.  Quemadmodum  enim  intellectus  et 
voluntas  in  nobis,  in  quibus  realiter  diffe- 
runt,  realem  habent  ordinem  inter  se,  ita 
quod  intellectus  naturaliter  praecedit  vo- 
Iuntatem,  et  intelligere  ipsum  velle ;  ita 
in  Deo,  in  quo  sola  differunt  ratione,  in- 
tellectus  et  actus  ejus  secundum  rationem 
preecedunt  voluntatem  et  actum  ipsius. 
Gonstat  autem  quod  in  his  in  quibus  pro- 
prietas  constitutiva  differt  realiter  ab  ac- 
tione  et  relatione,  talis  est  ordo  inter  C 
ea,  quod  proprietas  constitutiva  suppositi 
preecedit  realiter  saltem  ordine  naturae  ac- 
tionem,  eodemque  modo  actio  relationem: 
ergo  in  Deo,  in  quo  ista  non  differunt  nisi 
secundum  rationem,  proprietas  constitu- 
tiva  preecedit  secundum  rationem,  ipsam 
generationem,  et  generatio  relationem.  Sic- 
que  paternitas  considerata  ut  proprietas 
Patris  constitutiva,  prior  est  filiatione,  Pa- 
ter  quoque  Filio  secundum  rationem  hu- 
juscemodi  considerationis.  Heec  Durandus, 
qui  huic  positioni  non  consentire  videtur.  D 

At  vero  Scotus  circa  heec  ait  :  Generatio 
in  divinis  eeterna  est;  nec  ulla  alia  gcne- 
ratio  potest  esse  aeterna,  quia  mutatio  est, 
habens  duos  oppositos  terminos,  privatio- 
nem  et  formam,  qui  esse  nequeunt  ab 
aeterno.  In  generatione  autem  divina  non 
sunt  hi  termini  oppositi,  privatio  et  for- 
ma,  nec  secundum  rem  neque  secundum 
rationem  :  ideo  non  repugnat  ei  aeterni- 
tas.  Denique,  omnis  productio  a  causa  na- 
turaliter    producente    absque    motu,    nee 


dependente  ab  aliquo,  potest  esse  coeeva 
producenti  :  talis  vero  est  goneratio  in 
divinis.  Quod  enim  productio  aliqua  non 
est  eeterna,  contingit  aliquo  horum  trium 
modorum,  videlicet  :  quia  est  cum  motu 
et  mutatione  a  privatione  ad  formam  ot 
econtra,  aut  quia  est  a  causa  dependente 
ab  alio  in  agendo,  aut  quia  est  ab  agente 
voluntario.  Pater  autem  in  divinis  agit  ad 
intra  sine  motu  et  mutatione,  nec  depen- 
det  ab  aliquo,  et  generat  per  modum  ac- 
tionis  naturae.  Sicque  tenet  quod  sexto  de 
Trinitate  loquitur  Augustinus  :  Si  ignis  es- 
set  ab  seterno,  splendor  esset  ei  coeeter- 
nus.  Haec  Scotus. 

Ad  primum  igitur  in  exordio  quaestionis 
objectum  jam  patet  solutio  :  quia  osten- 
sum  est  qualiter  duae  aut  tres  personee 
sunt  unus  seternus  et  plures  eeterni.  —  Se- 
cundum  quoque  solutum  est.  Similiter  ter- 
tium  :  quia  praehabitum  est  quod  in  divi- 
nis  est  distinctio  personalis  per  relativa, 
non  per  absoluta  :  quee  non  est  proprie 
substantialis,  et  nullatenus  accidentalis. 
De  hoc  supra  in  tertia  distinctione  diffu- 
sius  dictum  est.  —  Quartum  item  solutum 
est  :  quia  in  Deo  sunt  penitus  idem  in  re, 
esse  et  agere,  substantia  et  relatio,  funda- 
mentum  et  proprietas. 

Ad  quintum  dicendum,  quod  genera- 
tio  illa  divina  a  nulla  mente  creata  com- 
prehendi  plenarie  valet,  sicut  nec  Deitas 
ipsa.  Conformiter  inenarrabilis  imperscru- 
tabilisque  consistit.  Nihilo  minus  sicut 
Sancti  in  patria  Deum  clare  ac  facialiter 
contemplantur,  et  quodammodo  compre- 
hensive,  unde  et  comprehensores  dicun- 
lur,  quia  cognoscunt  eum  sicuti  est,  utpo- 
te  clare  per  speciem;  sic  et  emanationes 
eeternee  ad  intra  clare  conspiciuntur  et 
suo  modo  comprehenduntur  ab  eis  et  enar- 
rantur.  Preesumptuosum  ergo  et  temera- 
rium  esset,  si  quis  ita  vellet  generationem 
illam  scrutari,  quasi  putaret  se  eam  plene 
comprehendere  posse.  Si  autem  conetur 
eam  utcumque  comprehendere,  quantum 
suae  mentis  imbecillitati  Deo  preestante  est 


430 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


UIST.    IX  ;    QU^ST.    UNICA 


Ps.  CXVIII. 

129. 


Apoc.  u,23. 
I  Coc.  ii.IO. 


Philipp.w. 

7. 


possibile,  sicque  in  via  cognitioni  patriae 
propinquare,  atque  cum  humilitate  et  re- 
verentia  ordinate  procedat  ac  timorate, 
innitendo  auctoritati  Scripturse,  non  suo 
ingenio  ;  non  erit  preesumptuosum,  sed 
laudabile,  pium  ac  meritorium  valde.  Sic 
quippe  Augustinus,  Hilarius,  Ambrosius, 
et  ante  eos  divinus  Dionysius,  in  libris 
suis  de  Trinitate  egerunt.  De  qua  ordinata 
scrutatione  ait  Psalmista  :  Mirabilia  testi- 
monia  tua,  Domine,  ideo  scrutata  est  ea 
anima  mea.  Hinc  super  Gantica  sanctus  ait 
Bernardus  :  Spiritus  scrutatur  non  solum 
hominum  corda  et  renes,  sed  etiam  pro- 
funda  Dei;  et  sive  ad  ima,  sive  ad  alla  de- 
duxerit,  securus  sequor  eum  quocumque 
ierit.  Tantum  ut  custodiat  corda  nostra 
et  intelligentias  nostras,  ne  forle  quum  non 
adfuerit,  adesse  eum  putemus,  et  pro  ipso 
proprium  sensum  sequamur, ac  deviemus. 
Hinc  suo  sensu  scrutantes  scrutinia,  et 
vi  rationis  volentes  irrumpere  potius  in 
secreta,  quam  per  doclrinam  Spiritus  in- 
troduci,  reprehenduntur  ut  infideles,  qui 
terminos  articulorum  fidei  non  observant. 
Circa  haec  multa  scribit  Albertus  de  an- 
gelis,  qualiter  eis  conveniat  loqui  et  suos 
conceptus  invicem  indicare,  ac  consimili- 
bus,  quee  directe  ad  secundum  pertinent 
librum.  Idcirco  pertranseo,  hoc  tantum 
commemorans  quod  inducit  :  Ad  viden- 
dum  (inquiens)  qualiter  angeli  sibi  lo- 
quantur,  oportet  praemittere  simile  quod- 
dam.  Ponamus  duo  lumina  a  se  distantia. 
Ad  hoc  quod  unum  illorum  penetret  aliud, 


A  tria  tantummodo  exiguntur  :  primum  est 
quod  sibi  invicem  congrue  opponantur; 
secundum,  quod  non  sit  medium  prohi- 
bens  conjunctionem  unius  ad  aliud;ter- 
tium,  quod  sit  proportionata  [potentias  im- 
mutandi]  distantia.  Si  ergo  ponamus  quod 
unum  illorum  luminum  sit  cognitivum  al- 
terius  et  econtra,  habeantque  libertatem 
arbitrii  :  tunc  sequitur  quod  si  voluerint, 
se  cognoscent ;  et  si  noluerint,  non  cogno- 
scent.  Dicit  enim  Augustinus,  quod  quam- 
vis  species  intelligibilium  sint  semper  in 

B  anima,  non  tamen  anima  semper  intelli- 
git,  quia  non  vult.  Unde  si  voluntas  clau- 
dat  sibi  ipsi  intellectum  ut  non  intelligat 
actu,  multo  magis  potestatem  habet  se 
claudendi  ab  alio.  Et  sic  dico  esse  in  an- 
gelis  :  qui  quum  sint  intellectualia  lumi- 
na,  ut  B.  Dionysius  protestatur,  [ad  hoc 
quod  loquantur  invicem]  non  exigitur  nisi 
voluntas  communicandi  alteri  intelligen- 
tiam  suam,  et  conversio  ad  ipsum  in  ordi- 
ne  atque  conceptione  suae  intelligentiae 
per  modum  expressionis  ad  alterum.  In- 

C  telligimus  namque  dum  notitiam  habe- 
mus  ;  sed  cogitamus,  quum  apud  nos 
conferimus  ;  et  ordinamus  conceptum  ad 
expressionem,  quum  accipimus  cogitatum 
nostrum  in  aliquo  signo  ad  alterum.  Ni- 
hilque  amplius,  judicio  meo,  ad  loqui  exi- 
gitur  angelorum.  Hoc  autem  signum  nil 
aliud  est  quam  species  intelligibilis  cum 
ordine  seu  ordinatione  ad  alterum,  et  vo- 
luntate  communicandi,  ut  mihi  videtur. 
Haec  Albertus. 


LIBER    I    SENTENTIARUM.     —    DIST.     X  431 


DISTINCTIO  X 


A.  Hic  de  Spiritu  Sancto  agitur  :  et  prius,  quod  sit  amor  Patris 

et  Filii,  dicitur. 

"1%  TUNC  post  Filii  seternitatem,  de  Spiritu  Sancto,  quantum  Deo  donante  videre 
^    conceditur,  disseramus.  Spiritus  Sanctus  amor  est  sive  caritas  sive  dilectio 
X.    l    Patris  et  Filii.  Unde  Augustinus  in  quintodecimo  libro  de  Trinitate  ait  : 
Spiritus  Sanctus  nec  Patris  est  solius,  nec  Filii  est  solius,  sed  amborum  :  et  ideo  Aug.de Tri- 
communem  qua  invicem  se  diligunt  Pater  et  Filius,  nobis  insinuat  caritatem.        xv*c.'n'. 

B.  Quod  Spiritus  Sanctus  proprie  dilectio  dicatur,  et  tamen 
Trinitas  sit  dilectio. 

Joannes  autem  in  Epistola  canonica  ait  :  Deus  caritas  est.  Non  dixit  :  Spiritus    ibidem. 
Sanctus  caritas  est.  Quod  si  dixisset,  absolutior  esset  sermo,  et  non  parva  pars  LC°a""-'v' 
qusestionis  decisa.  Sed  quia  dixit,  Deus  caritas  est,  incertum  est.  Et  ideo  quaerendum 
est,  utrum  Deus  Pater  sit  caritas,  an  Filius,  an  Spiritus  Sanctus,  an  Deus  ipsa 
Trinitas  :  quia  et  ipsa  non  tres  dii,  sed  unus  est  Deus.  Ad  quod  Augustinus  in 
eodem  libro  ita  dicit  :  Nescio  cur  sicut  sapientia  et  Pater  dicitur  et  Filius  et  Spi-    Aug.  ubi 
ritus  Sanctus,  et  simul  omnes  non  tres,  sed  una  sapientia ;  non  ita  et  caritas  dicatur  s"pra' 
Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus,  et  simul  omnes  una  caritas.  Non  ideo  tamen 
quisquam  nos  inconvenienter  sestimet  caritatem  appellare  Spiritum  Sanctum,  quia 
et  Deus  Pater  et  Deus  Filius  potest  caritas  nuncupari  :  sicut  proprie  Verbum  Dei 
etiam  sapientia  Dei  dicitur,  quum  et  Pater  et  Spiritus  Sanctus  sit  sapientia. 

C.  Sicut  Verbum  Dei  proprie  dicitur  sapientia,  et  tamen  tota  Trinitas 
dicitur  sapientia  ;  ita  et  Spiritus  Sanctus  proprie  dicitur  caritas,  et 
tamen  Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  dicitur  caritas. 

Si  ergo  proprie  aliquis  horum  trium  caritas  nuncupari  debet,  quis  aptius  quam  iwdem. 
Spiritus  Sanctus  ?  ut  scilicet  in  ilia  summa  simplicique  natura  non  sit  aliud  substan- 
tia,  et  aliud  caritas;  sed  substantia  ipsa  sit  caritas,  et  caritas  ipsa  sit  substantia, 
sive  in  Patre,  sive  in  Filio,  sive  in  Spiritu  Sancto  :  et  tamen  Spiritus  Sanctus 
proprie  caritas  nuncupetur.  Ecce  his  verbis  aperte  dicit  Augustinus,  quod  in  Tri- 
nitate  caritas  aliquando  refertur  ad  substantiam,  quse  communis  est  trium  perso- 
narum  et  tota  in  singulis,  aliquando  specialiter  ad  personam  Spiritus  Sancti,  sicut 


432  LIBER    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    X 

sapientia  Dei  aliquando  pro  substantia  divina,  aliquando  pro  Filio  proprie  acci- 
pitur  :  et  hoc  in  multis  fieri  reperitur. 

D.  Exemplis  firmat,  eadem  nomina  et  proprie  et  universaliter  accipi. 

Aug.de  Tri-  Pluribus  enim  exemplis  doceri  potest,  multa  rerum  vocabula  et  universaliter 
"''"cTn!  poni,  et  proprie  quibusdam  rebus  adhiberi  :  sicut  legis  nomine  aliquando  simul 
omnia  veteris  instrumenti  significantur  eloquia,  aliquando  autem  proprie  vocatur 
lex  qufe  data  est  per  Moysen.  Multa  alia  suppetunt  exempla,  sed  in  re  aperta  vitanda 
iijidem.  est  longitudo  sermonis.  Sicut  ergo  unicum  Dei  Verbum  proprie  vocamus  nomine 
sapientise,  quum  sit  universaliter  et  Spiritus  Sanctus  et  Pater  ipsa  sapientia ;  ita 
Spiritus  Sanctus  proprio  vocabulo  caritas  nuncupatur,  quum  sit  Pater  et  Filius 
universaliter  caritas. 

E.  Auctoritatem  ponit  quod  Filius  proprie  dicitur  sapientia. 

ibidem.  Sed  Dei  Verbum,  id  est  unigenitus  Dei  Filius,  aperte  dictus  est  Dei  sapientia 

icor.1,2*.  ore  A.postoli  dicentis  :  Ghristum  Dei  virtutem  et  Dei  sapientiam.  Spiritus  autem 

Sanctus  ubi  sit  dictus  caritas,  invenimus,  si  diligenter  Joannis  apostoli  eloquium 

uoann.n,  scrutemur,  qui  quum  dixisset,  Diligamus  invicem,  quia  ex  Deo  est  dilectio,  adjun- 

7    8 

xit  :  Et  omnis  qui  diligit,  ex  Deo  natus  est,  quia  dilectio  Deus  est.  Hic  manifestavit 
se  dixisse  eam  dilectionem  esse  Deum,  quam  dixit  ex  Deo.  Deus  ergo  ex  Deo  est 
dilectio.  Sed  quia  et  Filius  ex  Deo  Patre  natus  est,  et  Spiritus  Sanctus  ex  Deo 
Patre  procedit,  quem  potius  eorum  hic  debeamus  accipere  dictum  esse  dilectionem, 
merito  quseritur.  Pater  enim  solus  ita  Deus  est  ut  non  sit  ex  Deo  :  et  ideo  dilectio 
quse  ita  Deus  est  ut  ex   Deo  sit,  non  ipse  Pater  est,  sed  aut  Filius  aut  Spiritus 

Aid.io-i2.  Sanctus.  Sed  in  consequentibus  quum  Dei  dilectionem  commemorasset  Joannes,  qua 
dilexit  nos,  et  hinc  hortatus  esset  ut  et  nos  invicem  diligamus,  atque  ita  Deus  in 
nobis  maneat ;  quia  utique  dilectionem  Deum   dixerat,  statim  volens  de  hac  re 

ibbi.  i3.  apertius  aliquid  eloqui,  inquit  :  In  hoc  cognoscimus  quia  in  ipso  manemus  et  ipse 
in  nobis,  quia  de  Spiritu  suo  dedit  nobis.  Spiritus  itaque  Sanctus,  de  quo  dedit 
nobis,  facit  nos  in  Deo  manere,  et  ipsum  in  nobis.  Hoc  autem  facit  dilectio.  Ipse 
ergo  Deus  est  dilectio.  Deus  ergo  Spiritus  Sanctus,  qui  procedit  ex  Deo,  significatur 
ubi  legitur  :  Deus  dilectio  est ;  et,  Dilectio  ex  Deo  est.  Ecce  his  verbis  aperte  dicit 
Augustinus  Spiritum  Sanctum  esse  caritatem  Patris  et  Filii ;  et  in  tantum  quoque 
sermonem  produxit,  ut  videatur  dixisse  Spiritum  Sanctum  non  solum  esse  dilecti- 
onem  Patris  et  Filii,  qua  se  invicem  et  nos  diligunt,  sed  etiam  dilectionem  qua 
diligimus  Deum.  Sed  utrum  ipse  sit  caritas  qua  nos  diligimus  Deum,  in  sequenti 
explicabitur. 


LIBER    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    X  433 

F.  Redit  ostendere  quod  proposuerat,  scilicet  quod  Spiritus  Sanctus  sit 
amor  quo  Pater  a  Filio  et  Filius  a  Patre  diligitur. 

Nunc  vero  quod  incepimus,  ostendere  curemus,  scilicet  Spiritum  Sanctum  dile-    Hier.  in 
ctionem  esse  sive  amorem  Patris  et  Filii,  quo  scilicet  Pater  diligit  Filium,  et  Filius  1. 
Patrem.  De  hoc  Hieronymus  super  psalmum  septimumdecimum  ait :  Spiritus  San- 
ctus  nec  Pater  est  nec  Filius,  sed  dilectio  quam  habet  Pater  in  Filium,  et  Fiiius  in 
Patrem.  Augustinus  quoque  in  sexto  libro  de  Trinitate  ait  :  In  omnibus  tequalis  Aug.de  th- 

nitate,   lib. 

est  Patri  Filius,  et  est  unius  ejusdemque  substantiae.  Quapropter  etiam  Spiritus  vi,  c.  4. 
Sanctus  in  eadem  unitate  substantias  et  sequalitate  consistit. 

G.  Quid  sit  Sjnritus  Sanctus  hic  aperitur. 

Sive  enim  sit  unitas  amborum,  sive  sanctitas,  sive  caritas  :  manifestum  est 
quod  non  aliquis  duorum  est   quo  uterque  conjungitur,  quo   genitus  a  gignente  iwd.  c.  5. 
diligatur,  genitoremque  suum  diligat,  sintque  non  participatione,  sed  essentia  sua, 
neque  dono  superioris  alicujus,  sed  proprio   suo,   servantes  unitatem  spiritus  in  ffpftes.iv, 
vinculo  pacis.  Ecce  hic  habes  Spiritum  Sanctum  esse  quo  Filius  diligitur  a  Patre, 
et  Pater  a  Filio,  et  quo  illi  duo  servant  unitatem  pacis.  Spiritus  ergo  Sanctus,  ut    Au§-  ubi 
ait  Augustinus  in  eodem,  commune  est  aliquid  Patris  et  Filii,  quidquid  illud  est. 
At  ipsa  communio  consubstantialis  et  coseterna  est  :  quse  si  amicitia  convenienter 
dici  potest,  dicatur ;  sed  aptius  dicitur  caritas ;  et  haec  quoque,  substantia  :  quia 
Deus  substantia   est,  et  Deus  caritas  est.  Tria  ergo  sunt,  et  non  amplius  :  unus 
diligens  eum  qui  de  illo  est,  et  unus  diligens  eum  de  quo  est,  et  ipsa  dilectio.  Quas 
si  nihil  est,  quomodo  Deus  dilectio  est?  Si   non  est  substantia,  quomodo  Deus 
substantia  est? 

H.  Quod  Spiritus  Sanctus  sicut  communis  est  Patri  et  Filio,  ita 
commune  nomen  habet  proprium. 

Hic  notandum  est,  quod  sicut  Spiritus  Sanctus  in  Trinitate  specialiter  dicitur 
caritas,  quas  est  et  Patris  et  Filii  unio,  ita  et  nomen  tenet  proprie,  quod  Patri  et 
Filio  communiter  quodam  modo  congruit.  Unde  Augustinus  in  quintodecimo  libro 
de  Trinitate  ait  :  Si  caritas  qua  Pater  diligit  Filium,  et  Patrem  diligit  Filius,  ibid.iib.xv, 
ineffabilem  communionem  demonstrat  amborum ;  quid  convenientius  quam  ut  ille 
proprie  dicatur  caritas,  qui  Spiritus  est  communis  ambobus  ?  Hoc  enim  sanius 
creditur  et  intelligitur,  ut  non  solum  Spiritus  Sanctus  caritas  sit  in  illa  Trini- 
tate,  sed  non  frustra  proprie  caritas  nuncupetur  propter  illa  qua?  dicta  sunt  : 
sicut  non  solus  in.  illa  Trinitate  vel  spiritus  est,  vel  sanctus  (quia  et  Pater  spi- 
ritus,  et  Filius  spiritus  ;  et  Pater  sanctus,  et  Filius  sanctus) ;  et  tamen  ipse  non 
frustra  dicitur  Spiritus  Sanctus.  Qui  enim  est  conimunis  ambobus,  id  vocatur  ipse 
T.  19.  28 


434 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    X    SUMMA  ;    QU.EST.    I 


13 


proprie,  quod  ambo  communiter.  Alioqui  si  in  illa  Trinitate  solus  Spiritus  Sanctus 
est  caritas,  profecto  et  Filius  non  solius  Patris,  sed  etiam  Spiritus  Sancti  Filius 
Cohss. .,  invenitur.  Ait  enim  Apostolus  de  Deo  Patre  :  Transtulit  nos  in  regnum  Filii  cari- 
tatis  suse.  Si  ergo  non  est  in  illa  Trinitate  caritas  Dei  nisi  Spiritus  Sanctus,  Filius 
est  etiam  Spiritus  Sancti.  Sed  quia  hoc  absurdissimum  est,  restat  ut  non  solus 
ibi  sit  caritas  Spiritus  Sanctus ;  sed  propter  ista  de  quibus  satis  disserui,  proprie 
sic  vocatur. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    DECIM/E 


DISTINCTIONE  praecedenti  tractatum 
est  de  seterna  unigeniti  Filii  Dei  ge- 
neratione;  hic  vero  tractatur  de  aeterna 
Spiritus  Sancti  processione.  Et  primo  per 
Scripturam,  deinde  per  auctoritates  San- 
ctorum,  ostendit  quod  Spiritus  Sanctus  sit 
amor  Patris  ac  Filii,  et  qualiter  nomen 
hoc,  amor,  appropriatum  sit  Spiritui  San- 
cto,  quum  tamen  sit  tribus  supergloriosis 
personis  commune,  quemadmodum  sapien- 
tia  quum  toti  Trinitati  communis  sit,  at- 
tamen  Filio  Dei  appropriatur. 


QUiESTIO    PRIMA 


Clrca  distinctionem  hanc  primo  queeri- 
tur,  An  Spiritus  Sanctus  sit 
amor  et  nexus,  unio,  vinculum  et 
amplexus  Patris  ac  Filii. 

Videtur  quod   non.  Primo,  quia   ainor 
dicitur  absolute  in  Deo,  et  de  unaquaque 
potest   praedicari    persona,   juxta   illud    : 
\joann.n;  Deus  caritas  est.  —  Secundo,  quoniam  Fi- 
8'  lius  immediate  procedit  a  Patre  :  ergo  in- 

ter  Patrem  et  Filium  nihil  est  medium.  — 
Tertio,  quia  quemadmodum  Pater  et  Filius 
in  essentia  unum  sunt, sic  essentia  est  quo 
uniuntur;  sed  Spiritus  Sanctus  est  tertia 
in  Trinitate  persona  :  non  ergo  media  in- 
ter  Patrem  et  Filium. 

In  contrarium  sunt  qua?  in  littera  asse- 
runtur. 


A  Circa  haec  ait  Albertus  :  Spiritus  Sanctus 
procedit  a  Patre  et  Filio  ut  amor  quo  se 
invicem  diligunt :  quia  absurdum  est  quod 
Pater  et  Filius  in  nullo  conveniant  in 
quantum  distincti  sunt.  In  essentia  enim 
conveniunt  in  quantum  unum  sunt.  Vide- 
mus  autem  quod  in  omni  natura  rationali 
et  non  rationali  omnes  jucunditates  atque 
deliciae  quas  possunt  habere  in  vita  in 
quantum  sunt  differentes  personae,  super 
mutuum  fundantur  amorem.  Hinc  quidam 
philosophi    amicitiam   et   litem   dixerunt 

B  esse  principia  omnis  creaturae,  tanquam 
alterum  natura  ab  ipso  universitatis  prin- 
cipio  ut  divinum  quiddam  reciperet,  sci- 
licet  amicitiam,  quod  unit  et  congregat; 
alterum  autem  haberet,  videlicet  litem,  ex 
privatione  materiae  sibi  concretum.  Itaque 
Pater  et  Filius  in  eo  quod  personae  distin- 
ctae  sunt,  conveniunt  in  hoc  amore  qui 
procedit  ab  ipsis,  quo  se  invicem  amant. 
Etenim  Spiritus  Sanctus  procedit  ut  in 
alium  et  manel  in  se  ipso  distinctus.  Nec 
ista  opposita  sunt.  In  quantum  enim  re- 

C  fertur  ad  Patrem  et  Filium  ut  ad  unum 
sui  principium,  sic  manet  in  se  ipso  ab 
ulroque  distinctus  per  oppositionem  rela- 
tivam;sed  in  quantum  procedit  in  ratione 
personalis  amoris,  nil  prohibet  quod  pro- 
cedat  a  Patre  in  Filium,  et  econtra  a  Filio 
in  Patrem  :  praecipue  quum  ista  sit  vera, 
Pater  et  Filius  diligunt  se  Spiritu  Sancto, 
et  Pater  diligit  Filium  Spiritu  Sancto,  Fi- 
lius  quoque  Patrem  Spiritu  Sancto,  ut  in- 
fra  magis  patebit.  In  quibus  omnibus  ac- 
cipitur   quod    processionis    est,   et    quod 

D  amoris,  qui  modum  specificat  proceden- 
di.  Si  autem  accipiatur  processio  in  se, 
non  agit  nisi  distinctionem  procedentis  ab 


AN    SPIRITUS    SANCTUS    SIT   AMOR    PATRIS    AC   FIMI 


435 


his  a  quibus  procedit.  Porro  si  accipiatur  A 
modus  quo  specificatur  processio,  sic  per- 
sonas  procedenti  convenit  esse  nexum  Pa- 
tris  ac  Filii  in  vinculo  amoris,  qui  est 
ipsemet  Spiritus  Sanctus.  Haec  Albertus. 
Hinc  in  Summa  sua,  libro  tertio,  scribit 
Udalricus  :  Utraque  processione  (videlicet 
Filii  ac  Spiritus  Sancti)  ineffabili  exsisten- 
te,  minus  tamen  a  nobis  cognoscitur  pro- 
cessio  Spiritus  Sancti  quam  Filii :  quoniam 
minus  habet  similitudinis  in  creaturis,  a 
quibus  omnis  naturalis  cognitio  oritur.  Id- 
eo  per  hoc  quod  magi  Pharaonis  defece-  B 

Ea-od  vin,  runt  in  tertio  signo,  dicentes,  Digitus  Dei 
est  hic;  dicit.  glossa  Augustini  significari, 
quod  philosophi  qui  cognoverunt  Patrem 
et  Filium,  defecerunt  in  cognitione  Spiri- 
tus  Sancti,  qui  digitus  Dei  vocatur,  juxta 
Luc.  xi, 20.  illud  :  Si  in  digito  Dei  ejicio  daemonia. 
Modum  autem  processionis  Spiritus  San- 
cti,  videlicet  quod  procedit  ut  amor,  colli- 
git  Augustinus  ex  eo  quod  ait  Joannes  : 
Ubann.iv,  Deus  caritas  est;  et  rursus,Dilectio  ex  Deo 

ibid.  7.  est-  Ergo  in  divinis  est  dilectio  quae  est 
Deus  ex  Deo;  et  illa  necessario  est  perso-  C 
na  :  quoniam  in  divinis  solum  est  distin- 
ctio  originalis  seu  ratione  originis,  quae  est 
distinctio  personalis.  Deinde  quod  Joannes 
apostolus  attribuit  dilectioni  quae  est  Deus 
ex  Deo,  attribuit  Spiritui  Sancto,  dicens  : 

ibid.  i3.  In  hoc  cognoscimus  quia  in  ipso  mane- 
mus  et  ipse  in  nobis,  quia  de  Spiritu  suo 
dedit  nobis.  Hoc  enim  prius  attribuit  ca- 

md.  i6.  ritati,  dicendo  :  Deus  caritas  est,  et  qui 
manet  in  caritate,  in  Deo  manet,  et  Deus 
in  eo.  —  Ratione  quoque  idem  probatur 
sic  :  Pater  et  Filius,  non  solum  ut  unum  D 
sunt,  sed  etiam  in  quantum  sunt  distinctae 
personae,  necessario  sociantur  aliquo  amo- 
re  :  quia  secundum  PhiIosophum,amicitia 
aut  est  beatitudo,  aut  non  est  beatitudo 
sine  ea,  eo  quod  nullius  boni  possessio 
jucunda  est  sine  socio,  ut  Seneca  prolesta- 
tur.  Denique  amor  ille  non  est  accidens, 
quia  hoc  non  cadit  in  Deo  :  est  ergo  sub- 
stantia.  Sed  non  est  substantia  sub  ratione 
essentiae,  quoniam  illa  est  distinctorum  ut 
unum  sunt,  et  non  ut  sunt  distincti.  Est 


ergo  suppositum  a  Patre  Filioque  pro- 
cedens,  sicut  amor  procedit  ab  amante. 
Quumque  dicitur,  Spiritus  Sanctus  proce- 
dit  ut  amor,  ly  ut,  est  expressivum  veri- 
tatis  rei  :  nam  ila  procedit  quod  vere  est 
amor.  ldeo  non  est  expressivum  similitu- 
dinis  hujus  processionis  ad  rationem  amo- 
ris  :  quoniam  amor  secundum  suam  rati- 
onem  dicit  aliquid  inhaerens  amanti,  nec 
dicit  aliquid  per  se  subsistens ;  et  dicitur 
procedere  ab  amante,  quia  affectum  aman- 
tis  facif  tendere  in  amatum.  Quum  itaque 
amor  actus  sit  voluntatis,  patet  quod  Spi- 
ritus  Sanctus  procedit  per  modum  volun- 
tatis,  sicut  Filius  procedit  per  modum 
naturae  et  intellectus  :  id  est,  sicut  Pater 
generat  virtute  naturae  ut  natura  est,  pro- 
ut  natura  dicitur  vis  insita  rebus  ex  simi- 
libus  similia  procreans;  sic  Pater  et  Filius 
virtute  naturae  ut  voluntas  est,  spirant 
amorem  personalem,  qui  est  Spiritus  San- 
ctus.  Et  quamvis  sint  alii  multi  actus 
voluntatis,  tamen  inter  eos  amor  consistit 
perfectior,  qui  est  divinarum  Personarum. 
Hinc  penes  ipsum  sumitur  processio  per- 
sonalis,  et  includit  in  se  omne  quod  est 
voluntatis,  quemadmodum  Filius  proce- 
dens  ut  verbum  intellectus  includit  in  se 
omnem  intellectualem  apprehensionem,  si- 
ve  sit  veri,  seu  boni.  Quemadmodum  au- 
tem  ratione  processionis  in  quantum  hu- 
jusmodi,  Spiritus  Sanctus  est  distincta 
persona  a  Patre  et  Filio ;  ita  et  ratione 
modi  processionis,  et  in  quantum  haec 
processio  est  per  modum  amoris,  ipse  Spi- 
ritus  Sanctus  est  amor  Patris  in  Filium,  et 
Filii  in  Patrem,  ut  dicit  Hieronymus  et 
habetur  in  littera  :  quoniam  omnis  amor 
transit  in  amatum  ut  in  objectum. 

Denique  ratione  hujus  modi  procedendi, 
Augustinus  sexto  et  quintodecimo  de  Tri- 
nitate  multa  attribuit  Spiritui  Sancto,  vi- 
delicet  quod  est  amborum  caritas,  unitas, 
sanctitas,  nexus  sive  conjunctio,  vinculum 
pacis  et  conjunctionis  ambobus.  Et  est 
proprie  Spiritus  Sanctus  :  cui  ista  magis 
conveniunt  ratione  modi  procedendi,  quia 
secundum  ipsam  processionem  magis  est 


436 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARDM. 


DIST.    X  ;    QUvEST.    I 


distinela  persona  a  Patre  et  Filio,  quam 
quod  sit  eorum  nexus  aut  unio.  —  Dicitur 
ergo  caritas  amborum  tam  causaliter  quam 
formaliter,  large  sumendo  nomen  causee 
pro  principio.  Est  itaque  caritas  amborum 
causaliter,  quia  procedit  ab  eis;  formaliter 
quoque,  quia  se  diligunt  Spiritu  Sancto, 
juxta  sensum  infra  tangendum.  —  Dicitur 
sanctitas  utriusque,  quia  est  Spiritus  am- 
borum  :  cui  illa  sanctitas  appropriatur,  ita 
quod  appellatur  Spiritus  Sanctus.  Ratio 
autem  appropriationis  istius  est  multiplex. 
Principalis  vero  est  ratio,  quoniam  san- 
ctitas  magis  convenit  cum  proprio  Spiri- 
tus  Sancti,  quod  est  passiva  spiratio,  a 
quo  ipse  proprie  Spiritus  nominatur.  San- 
ctitas  autem,  secundum  Dionysium,  est 
munditia,  et  illa  est  de  ratione  spiritua- 
litatis.  Quemadmodum  enim  natura  macu- 
latur  ex  contagione  materiae  corporalis,  sic 
omnis  natura  ex  spiritualitate  separata  a 
materia,  habet  quamdam  puritatem.  Alia 
ratio  est  :  nam  appropriatur  ei  secundum 
preedicationem  causalem,  eo  quod  omnes 
effectus  quibus  creatura  sanctificatur, sunt 
per  appropriationem  a  Spiritu  Sancto,  jux- 
lCbr.xu,  ta  illud  Apostoli  :  Heec  omnia  operatur 
unus  atque  idem  Spiritus.  Tertia  ratio  est, 
ad  distinctionem  hujus  Spiritus  non  so- 
lum  a  spiritibus  malis,  nec  tantum  a  spi- 
ritibus  bonis  crealis,  respectu  quorum 
Spiritus  Sanctus  antonomastice  sanctus  vo- 
catur;  sed  etiam  ut  distinguatur  Spirilus 
iste  seeundum  sui  nominis  rationem,  quod 
est  amor,  a  spiritu  Dei  de  quo  dicitur 
Gen.  v.,  3.  in  libro  Geneseos  :  Non  permanebit  spi- 
ritus  meus  in  homine.  Ex  ratione  namque 
amoris  est  ipsa  bonitas  appropriate  in  di- 
vinis  :  quae  bonitas  in  qualibet  intellectu- 
ali  natura  est  sanctitas  ejus.  —  Vocatur 
etiam  nexus  :  quoniam  sicut  nexus  cor- 
poralis  conjungit  diversa,  et  amor  huma- 
nus  connectit  per  voluntatem  diversos  se- 
cundum  naturam ;  sic  amor  ille  divinus 
connectit  personas  Patris  Filiique  distin- 
ctas,  ut  distinctae  sunt.  Connectit  autem 
eas  non  effective,  neque  ut  forma  inhae- 
rens,  sed  ut  forma  ab  utroque  procedens, 


A  in  alterum  tendens.  — Insuper  dicitur  vin- 
culum  pacis,  secundum  Augustinum,  juxta 
illud  Apostoli,  Solliciti  servare  unitatem  Ephei.n, 
spiritus  (id  est  voluntatis)  in  vinculo  pa-  3' 
cis  :  quod  est  caritas,  quae  est  vinculum  Coion.m, 
perfectionis,  secundum   eumdem  Aposto-  '*' 
lum.  Unde  in  quantum  Pater  et  Filius  con- 
cordant  in   spiratione  hujus  proprietatis 
personalis   caritatis,  sic  Spiritus  Sanctus 
est  vinculum    pacis.   Communio   quoque 
amborum  vocatur  :  non  communio  essen- 
tiee,  quia  illa  est  Pater*;  nec  communio  *[s«Uon 

B  notionis,  quee  est  activa  spiratio  :  sed  est  rit„'f "s^,'.' 
communio  formae  respectivae,  quae  nihil ctus]  MS- 
ponit  in  formato,sed  potiusest  ab  ipso.Et 
hoc  convenit  Spiritui  Sancto  in  quantum 
est  amor  et  amicitia  utriusque.  Amicitia 
quippe  est  communio  amicorum,  secun- 
dum  Philosophum.  Sicque  vocatur  etiam 
communis  ambobus,  quia  est  forma  uniens 
etiam  alio  modo  quam  dictum  est,  utpote 
quoniam  Pater  et  Filius  sunt  principium 
Spiritus  Sancti  :  propter  quod  est  princi- 
piatum  seu  germen  unum  amborum.  Haec 

C  Udalricus. 

Hinc  Thomas  :  In  processione  creatura- 
rum  a  Deo  duo  considerantur  ex  parte 
Creatoris,  puta  :  natura  divina,  ex  cujus 
plenitudine  et  perfectione  producitur  et 
exemplatur  omnis  perfectio  creaturee;  et 
item  voluntas  creantis,  ex  cujus  liberali- 
late,  non  necessitate  naturae,  haec  omnia 
creaturis  donantur.  Porro  supposita  pro- 
cessione  divinarum  personarum  ad  intra, 
oportet  illam  esse  rationem  et  causam 
emanalionis  ad  extra.  Hinc  sicut  proces- 

D  sionem  creaturarum  imperfecte  repraesen- 
tantium  perfectionem  divinee  naturae  redu- 
cimus  in  perfectam  imaginem  plenissime 
continentem  perfectionem  divinam,  puta 
in  Filium,  tanquam  in  principium  et  ex- 
emplar  et  rationem  quasi  naturalis  pro- 
cessionis  creaturarum  a  Deo,  videlicet  se- 
cundum  imitationem  naturae;ita  oportet 
quod  in  quantum  processio  creaturarum 
est  ex  liberalitate  volunlatis  divinee,  redu- 
catur  in  unum  principium  quod  sit  ratio 
totius  liberalis  collationis.  Hoc  autem  est 


AN    SPIRITUS    SANCTUS    SIT   AMOR   PATRIS    AG   FILII 


437 


amor,  sub  cujus  ratione  omnia  a  voluntate 
conferuntur.  lcleo  oportet  esse  aliquam 
personam  in  divinis  procedenlem  per  mo- 
dum  amoris.  Unde  quidam  philosophi  po- 
suerunt  amorem  esse  totius  naturee  prin- 
cipium.  —  Denique,  imago  creata  qua  est 
in  anima,  repraesentat  imaginem  increa- 
tam.  Sed  in  creata  imagine  procedit  ali- 
quid  per  modum  notitise,  et  aliquid  per 
modum  amoris.  Quum  ergo  in  Trinitate 
increata  procedat  Filius  per  modum  noti- 
tise,  alia  persona,  videlicet  Spiritus  San- 
clus,  procedit  per  modum  amoris.  —  In- 
super,  cognitio  boni  non  est  perfecta  nisi 
adjungatur  voluntas.  Sed  sicut  se  habet 
intellectus  ad  voluntatem,  sic  verbum  ad 
amorem.  Ergo  verbum  non  est  perfectum 
sine  amore.  Quumque  Verbum  Dei  omnino 
perfectum  sit,  sociatur  ei  amor  perfectus, 
qui  est  Spiritus  Sanctus. 

Si  autem  his  objiciatur,  quod  natura 
nunquam  communicatur  nisi  per  actum 
naturse  :  amor  autem  non  designat  actum 
naturee,  sed  potius  voluntatis.  Quum  ergo 
per  processionem  communicetur  tota  divi- 
na  natura  Spiritui  Sancto,  non  procedit 
per  modum  voluntatis  neque  amoris.  — 
Praeterea  modus  processionis  divinae  ad 
intra  est  proprius  personee  procedenti. 
Quum  igitur  creaturse  procedant  a  Deo 
per  actum  voluntatis,  Spiritus  Sanctus  non 
procedit  a  Patre  et  Filio  per  actum  volun- 
tatis  eorum. 

Respondetur  ad  primum,  quod  sicut  in 
divinis  per  primum  processum  naturee, 
quum  sit  perfectus,  communicatur  Filio 
tota  divina  natura,  ita  per  primum  volun- 
tatis  processum,  qui  est  ratio  omnis  vo- 
luntariae  emanalionis  a  Deo, communicatur 
Spiritui  Sancto  tota  voluntas.  Et  quia  in 
Deo  est  idem  voluntas  atque  natura,  nec 
tota  voluntas,  quae  infinita  est,  posset  esse 
nisi  in  natura  infinita,  et  non  nisi  boni 
infiniti  tanquam  objecti  eequantis  infini- 
tam  voluntatem ;  ideo  nec  amor,  qui  est 
ratio  voluntatis,  potest  esse  in  Deo  nisi 
quid  infinitum  :  idcirco  oportet  in  eo  com- 
municari  naturam  divinam.  Ilaque,  quam- 


A  vis  amor  in  quantum  amor,  non  dicat 
communicationem  divinee  natura,  dicit  ta- 
men  in  quantum  est  Dei  amor  et  primus 
processus  voluntatis  divinaa.  —  Ad  aliud 
respondetur,  quod  Spiritus  Sanctus  et  crea- 
tura?  non  eodem  modo  procedunt  a  Deo 
per  voluntatem  :  quoniam  creaturee  pro- 
cedunt  a  Deo  per  voluntatem  tanquam  res 
operatae  a  voluntate ;  verum  Spiritus  San- 
ctus  procedit  per  voluntatem  sicut  ratio 
cujuslibet  operis  voluntatis  :  quemadmo- 
dum  Filius  producitur  per  intellectum  a 

B  Patre  ut  ars  omnium  quae  per  divinum 
intellectum  sunt  condita. 

Preeterea  objici  potest,  quia  idem  non 
est  appropriatum  et  proprium  divinis  per- 
sonis  :  quoniam  appropriatum  sumitur 
juxta  rationem  et  similitudinem  proprii  : 
propter  quod  sapientia,  quse  Filio  appro- 
priatur,  nulli  divinee  personse  est  propria. 
Amor  autem,  ut  fertur  in  littera,  appro- 
priatur  Spiritui  Sancto.  Ergo  non  est  pro- 
prius  modus  suee  processionis  ut  procedat 
ut  amor.  —  Dicendum,  quod  amor  in  di- 

G  vinis  tripliciter  sumitur.  Primo,  essentia- 
liter  :  et  sic  non  dicit  aliquam  proces- 
sionem  nec  relationem  realem,  sed  rationis 
dumtaxat,  sicut  de  Deo  dicimus,  intelli- 
gens  et  intellectum  :  eadem  namque  per- 
sona  potest  esse  intelligens  et  intellecta. 
Secundo,  personaliter  :  et  sic  importat 
processionem  atque  realem  relationem,  et 
significat  procedentem  per  modum  amoris 
personam.  Tertio,  notionaliter  :  sicque  de- 
signat  rationem  processionis  personee.Nam 
amor  non  tantum  est  procedens,  sed  etiam 

D  dicit  rationem  sub  qua  alia  procedunt. 
Primo  modo  amor  est  communis  tribus 
personis,sed  appropriatur  Spiritui  Sancto, 
cui  plus  competit  ratio  proprietasque  amo- 
ris.  Secundo  modo  est  proprium  Spiritui 
Sancto,  et  sic  dicitur  quod  Spiritus  San- 
ctus  procedit  ut  amor.  Tertio  modo  est 
quaedam  relatio  seu  notio  communis  Patri 
et  Filio,  quae  etiam  nuncupatur  communis 
spiratio.  Sicque  accipitur  amor  in  verbo 
hoc,  diligunt,  quum  dicitur  :  Pater  et  Fi- 
lius    diligunt   se   Spiritu    Sancto.   Itaque 


438 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    X  ;    QU;EST.    I 


amor  non  eodem  modo  accipitur  dum 
vocatur  proprium  et  appropriatum.  Sapi- 
entia  vero  ita  est  appropriatum  quod  nun- 
quam  est  proprium.  Gujus  ratio  est  quoni- 
am  sapienlia  non  significatur  per  modum 
exeuntis  ab  aliquo,  sed  per  modum  quie- 
scentis  in  subjecto  :  ideo  semper  est  es- 
sentialis.  Porro  amor  significatur  per  mo- 
dum  exeuntis  ab  aliquo  :  nihilo  minus 
significat  aliquid  absolutum.  Sed  exitus 
ille  potest  intelligi  ut  realis,  vel  tantum 
secundum  rationem.  Idcirco  ex  parte  qua 
significat  aliquid  absolutum,  est  essentia- 
le ;  tuncque  relatio  vel  exitus  importatus, 
erit  rationis  tantum,  sicut  quum  dicitur  : 
Idem  eidem  idem.  Dum  vero  exitus  ille 
significatur  non  tantum  ut  rationis,  sed  ut 
realis,  sic  amor  est  personale.  —  Hsec  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Denique  in  prima  parte  Summae  suee, 
quaestione  vicesima  septima,  respondendo 
ad  quaestionem  qua  queeritur,  an  in  divi- 
nis  sit  alia  processio  a  generatione  Verbi, 
affirmat  :  In  divinis  non  est  processio  nisi 
secundum  actionem  ad  intra,  et  actio  ista 
in  intellectuali  natura  est  actio  intellectus 
et  voluntatis.  Processio  itaque  Verbi  atten- 
ditur  secundum  actionem  intellectualem  ; 
processio  autem  amoris,  secundum  actio- 
nem  voluntatis  qua  amor  a  volunlate  oma- 
nat :  secundum  quem  amorem  amatum  est 
in  amante.  —  Heec  demum  processio  amo- 
ris  non  potest  generatio  appellari.  Intel- 
lectus  etenim  fit  in  actu  per  hoc  quod  res 
intellecta,  per  suam  similitudinem  est  in 
intellectu;  voluntas  vero  in  actu  est  non 
per  hoc  quod  similitudo  voliti  est  in  vo- 
lente,  sed  ex  hoc  quod  voluntas  inclinatur 
et  tendit  in  volitum.  Processio  itaquo  in- 
tellectus  est  secundum  rationem  similitu- 
dinis  :  ideo  convenit  ei  ratio  generationis, 
quoniam  generans  gignit  simile  sibi.  Pro- 
cessio  vero  voluntatis  non  est  secundum 
rationem  similitudinis,  sed  potius  impel- 
lentis,  tendentis  sive  moventis  in  aliquid. 
Ideo  quod  procedit  in  divinis  per  modum 
amoris  et  secundum  actum  voluntatis,  non 
procedit  ut  Filius,  neque  ut  genitum,  sed 


A  magis  ut  Spiritus  :  quo  nomine  designatur 
queedam  vitalis  motio  atque  impulsio,  pro- 
ut  quis  ex  amore  moveri  dicitur  aut  im- 
pelli  ad  aliquid  faciendum. 

De  hac  re  scribit  etiam  in  Summa  contra 
gentiles,  libro  quarto,  capitulo  nonodeci- 
mo,  probans  ibidem  quod  Deus  sit  non  so- 
lum  intelligens,sed  et  volens;  et  quod  ipse 
sit  sua  voluntas  semper  in  actu ;  et  quod 
primo  ac  maxime  vult  se  ipsum,  ideoque 
sit  in  sua  voluntate  sicut  volitum  et  ama- 
tum  est  in  volente  et  voluntate  amante. 

B  Porro  amatum  est  in  amante  secundum 
quod  amatur  :  amare  autem  est  quoddam 
velle,  velleque  Dei  est  ejus  esse.  Esse  ergo 
Dei  in  sua  voluntate  per  modum  amoris, 
non  est  esse  accidentale,  sed  essentiale. 
Unde  oportet  quod  Deus  secundum  quod 
consideratur  ut  in  sua  voluntate  exsistens, 
sit  vere  et  substantialiter  Deus.  Quod  au- 
tem  aliquid  sit  in  voluntate  sicut  amatum 
in  amante,  ordinem  quemdam  habet  ad 
conceptionem  qua  ab  intellectu  concipi- 
tur,    atque    ad    rem    cujus   intellectualis 

C  conceptio  dicitur  verbum  :  non  enim  ama- 
retur  res,  nisi  aliquo  modo  conciperetur; 
nec  solum  amati  cognitio  amatur,  sed  et 
amatum  secundum  quod  in  se  bonum  est. 
Necesse  est  ergo  quod  amor  quo  Deus  est 
in  voluntate  divina  sicut  amatum  in  aman- 
te,  tam  a  Verbo  Dei,  quam  a  Deo  cujus 
est  Verbum,  procedat.  Quum  autem  osten- 
sum  sit  quod  amatum  in  amante  non  sit 
secundum  similitudinem  speciei  sicut  in- 
tellectum  in  intelligente;  et  omne  quod 
procedit  ab  alio  secundum  similitudinem 

D  speciei,  procedat  ut  genitum  :  constat  quod 
processio  rei  ad  hoc  quod  sit  in  voluntate 
sicut  amatum  est  in  amante,  non  sit  per 
modum  generationis,  sicut  processus  rei 
ad  hoc  quod  sit  in  intellectu,  generationis 
obtinet  rationem.  Hinc  Deus  procedens 
per  modum  amoris,  non  est  generatus  nec 
filius.  Sed  quia  amatum  in  voluntate  con- 
sistit  ut  inclinans  et  quasi  impellens  in- 
trinsecus  amantem  in  amatum ;  impulsus 
autem  rei  viventis  ab  interiori  ad  spiri- 
tum  pertinet  :  convenit  Deo  per  modum 


AN   SPIRITUS    SANCTUS   SIT   AMOR   PATRIS   AC   FILII 


439 


Hom.  viii 
14. 


II  Cor.  v 


Ibid.  xiu 
13. 


amoris  procedenti  ut  Spiritus  nuncupetur.  A 
Hinc  Apostolus  impulsum  quemdam  attri- 
buit  Spiritui  seu  amori,  dicendo  :  Quicum- 
que  Spiritu  Dei  aguntur,  etc.  ;  et  rur- 
sus,  Caritas  Christi  urget  nos.  Et  quoniam 
omnis  intellectualis  motus  a  termino  de- 
nominatur,  et  prsefato  amore  Deus  ipse 
summe  sanctus  diligitur  ;  Deus  per  mo- 
dum  amoris  procedens,  convenienter  Spi- 
ritus  Sanctus  vocatur.  Nempe  quae  Deo 
dicata  sunt,  sancta  dici  consueverunt.  Hsec 
Thomas. 

His  Petrus  concordans  :  Pater,  inquit,  et  B 
Filius  non  solum  sunt  unum  in  natura  et 
naturali  voluntate,  imo  et  in  amicitia  vo- 
luntateque  liberali.  Et  hoc  dupliciter,  vi- 
deJicet  in  consonantia  spirandi  amorem 
unius  in  altorum,  et  in  ipso  amore  spira- 
to.  Hinc  amor  triplex  est  in  divinis,  vide- 
licet  :  essentialis,  quo  unum  sunt  in  se 
naturaliter  diligendo;  notionalis,  quo  unum 
sunt  in  spirando  :  qui  est  communis  spi- 
ratio  ;  personalis,  quo  nectuntur  in  amore 
spirato.  Primus  intelligitur  quum  dicitur  : 
Pater  amat  se,  Filius  amat  se;  secundus,  C 
quum  dicitur  :  Pater  et  Filius  diligunt  se 
Spiritu  Sancto;  tertius,  quum  dicitur  :  Spi- 
ritus  Sanctus  amor  est.  Primus  communis 
est  tribus  ;  secundus  est  in  Patre  et  Filio  ; 
tertius,  proprius  Spiritui  Sancto.  Simile 
hujus  potest  poni  in  amore  sponsi  ad 
sponsam.  Diligunt  namque  se  naturaliter, 
in  quantum  quilibet  eorum  esl  homo;  di- 
ligunt  quoque  se  quasi  notionali  amore,  in 
quantum  concordant  in  generando ;  dili- 
gunt  item  se  quasi  personali  amore,  in 
quantum  concordant  et  uniuntur  in  genita  D 
prole.  Ex  hoc  quippe  plus  se  solent  dili- 
gere  quando  communem  habent  prolem, 
pra?.sertim  si  proles  amabilis  sit  :  maxime 
vero,  si  esset  amor.  Sic  etenim  proles  est 
mutui  amoris  incitamentum,  nexus  et  vin- 
culum  utriusque  parentis.  —  Si  autem  ob- 
jiciatur  quod  caritas  appropriatur  Patri, 
juxta  illud  Apostoli,  Gratia  Domini  nostri 
Jesu  Christi  et  caritas  Dei  (utpole  Patris  : 
nam  subdit,  Et  communicatio  Sancti  Spi- 
ritus) :  ergo  nequaquam  appropriatur  Spi- 


ritui  Sanclo.  Respondetur  :  Carilas  consi- 
deratur  dupliciter.  Primo,  in  propria  sua 
natura  :  et  sic  appropriatur  Spiritui  San- 
cto,  quia  plus  convenit  cum  proprio  ejus, 
puta  amore  spirato.  Secundo,  in  compa- 
ralione  ad  alias  virtutes  :  sicque  polest 
Patri  appropriari.  Carilas  enim  est  univer- 
salis  motor  virtutum  :  idcirco  respectu 
earum  habet  rationem  principii,  sicque 
convenit  Patri,  cui  ratio  principii  appro- 
priatur  ac  maxime  competit.  Verumta- 
men,  quoniam  unicuique  maxime  compe- 
tit  quod  convenit  ei  secundum  se,  et  plus 
quam  quod  convenit  ei  per  comparatio- 
nem  ad  alterum  :  hinc  caritas  Spiritui 
Sancto  appropriatur  potissime.  —  Haec  Pe- 
trus.  Qui  etiam  distinctionem  inter  amo- 
rem,  dilectionem  et  caritatem  compendio- 
se  tangit,  dicendo  :  Amor  communis  est 
ad  amorem  naluralem  ac  rationalem;  di- 
lectio  proprie  designat  rationalem,  quia 
includit  electionem  ;  caritas  vero  super- 
addit  appretiationem  :  ideo  proprie  dicit 
amorem  bonum,  gratuitum,  spiritualem. 

Prseterea,  ei  quod  dictum  est,  Spiritum 
Sanctum  esse  amorem  Patris  in  Filium  et 
econtra,  sic  objicit  Petrus  :  Nihil  idem  est 
principium  et  terminus  respectu  ejusdem. 
Si  ergo  Filius  est  terminus  in  quem  amor 
a  Patre  procedens  tendit,  non  est  princi- 
pium  a  quo  Spiritus  Sanctus  procedit.  Ad 
quod  respondet  :  quamvis  ita  sit  in  motu 
recto,  non  tamen  in  circulari  :  quia  in 
circulari  idem  subjecto,  diversus  ratione, 
est  terminus  a  quo  et  ad  quem.  Amor  au- 
tem,  secundum  divinum  Dionysium,  est 
circulus  quidam  aeternus.  Sicque  Filius 
potest  esse  amoris  principium  a  quo,  et 
terminus  ad  quem,  non  secundum  eam- 
dem  rationem.  Nam  in  quantum  Filius  est 
unum  cum  Patre,  est  ipsius  Spiritus  San- 
cti  principium  a  quo ;  in  quantum  vero 
est  distincta  persona  a  Patre,  est  terminus 
in  quem.  Haec  Petrus. 

Concordat  Richardus  :  Quemadmodum, 
inquiens,  per  naturam  ut  non  ab  alio  ha- 
bitam,  est  focunditas  in  persona  divina  ad 
producendum  personam  per  modum  natu- 


440 


IN   LIBRDM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    X  ;    QUJIST.    I 


rae,  et  cle  natura  ut  est  Patris;  ita  per  vo-  A 

luntatem  ut  non  habitam  per  spirationem, 

est  fecunditas  in  persona  ad  producendum 

personam  per  modum  voluntatis,  de  natu- 

ra  ut  est  Patris  et  Filii,  non  per  modum 

naturse.  Ideo  sicut  in  divinis  ponimus  per- 

sonam  procedentem  per  modum  naturae, 

qua?  persona  est  Filius;  sic  ponimus  ibi 

personam  procedentem  per  modum  volun- 

tatis,  quae   persona  est  Spiritus  Sanctus. 

Itaque  eadem  natura  Dei  quae  est  de  ra- 

tione  intellectus  voluntatisque  ejus,  ut  est 

de  ratione  intellectus,  est  ratio  productio-  B 

nis  Filii  :  quae  propter  suam  perfectionem 

sequat  totam  virtutem  naturee.  Ideo  impos- 

sibile  est  aliquam  personam  emanare  per 

modum  voluntatis  ut  naturaliter  agentis, 

sed  liberaliter  tantum  :  aliter  eadem  natu- 

ra  esset   ratio  activa   duarum   productio- 

num  sub  ratione  qua  natura,  quarum  quee- 

libet  ob  suam  perfeetionem  sequaret  totam 

ipsius  naturee  virtutem.  Nec  ex  hoc  sequi- 

tur  quod  persona  sic  emanans  possit  non 

produci,  quamvis  emanet  per  modum  vo- 

luntatis  liberaliter  operantis  :  quia  pro-  C 

ductio   personse  comprehenditur   in   per- 

fectione  exsistentiae  quam  requirit  divina 

essentia,  quoniam  propter  summam  suam 

perfectionem  nata  est  esse  in  tribus  sup- 

positis  relativis,  ita  quod  perfecte  in  quo- 

libet.  Emanatio  autem  creaturee  non  com- 

prehenditur  intra  perfectionem  exsistentiee 

divinae   essentiee.   Procedit   ergo    Spiritus 

Sanctus  per  modum  voluntatis.  —  Quod 

autem  procedat  per  modum  amoris,  sic  de- 

claratur  :  Procedere  per  modum  amoris, 

dupliciter  potest  intelligi  :  primo,  per  hoc  D 

quod  est  procedere  sicut  amor;  secundo, 

per  hoc  quod  est  procedere  sicut  ex  amo- 

re  productum.  Primo  modo  amor  noster 

procedit  a  nobis  per  nostram  voluntatem. 

Secundo  modo   procedunt  a  nobis   actus 

nostri  quos  ex  amore  producimus.  Primo 

modo  procedit  Spiritus  Sanctus  per  mo- 

dum  amoris,  quoniam  Spiritus  Sanctus  est 

araor  procedens.  Potest  quoque  dici  pro- 

cedere  per  modum  amoris  quodammodo 

secundum  similitudinem  modi  secundi  : 


quia  quum  actus  essentiales  sint  ratio  ac- 
tuum  personalium,  et  in  divinis  sit  amor 
essentialis  tribus  communis,  videtur  quod 
iste  amor  essentialis  ut  est  in  Patre  ac 
Filio,  sit  ratio  actus  spirandi,  seu  activse 
spirationis,  quo  producitur  amor  persona- 
lis,  qui  est  Spiritus  Sanctus.  —  Insuper 
procedit  ut  mutuus  amor,  quum  sit  amor 
procedens  a  Patre  in  Filium  (sicut  in  ob- 
jectum,  non  ut  in  subjectum)  et  econtra- 
rio.  Quum  enim  sit  amor  perfectus  in  de- 
lectatione,  unione  et  rectitudine,  et  amor 
perfectionem  unionis,  delectationis  et  re- 
ctitudinis  habeat  ex  mutuitate;  necessario 
sequitur  quod  Spiritus  Sanctus  procedat 
per  mutui  modum  amoris.  Etenim  qui  non 
amat  amantem  se,est  valde  ingratus.  Quum 
igitur  Pater  amet  Filium  amore  a  se  pro- 
cedente  in  illum,  constat  quod  et  Filius 
diligat  Patrem  amore  a  se  procedente  in 
ipsum.  Nec  tamen  sunt  duo  amores  sicut 
in  creaturis,  sed  unus  idemque  amor,  quia 
in  Patre  et  Filio  est  una  voluntas,  ex  qua 
arnor  ille  emanat.  Et  si  quaeratur  an  amor 
ille  sit  debitus,  quo  concesso  videretur 
obligatorius,  non  liberalis :  dicendum,  quod 
ex  parte  Filii  debitus  est  et  rectus,  non 
tamen  considerat  debitum  :  ideo  quantum- 
libet  debeatur,  dum  tamen  debitum  non 
attendatur,  ratio  liberalitatis  non  minui- 
tur,  sed  rectitudinis  ratio  demonstratur. 
—  Denique,  quoniam  Pater  et  Filius  com- 
municant  in  uno  Spiritu  procedente  ab 
ipsis,  qui  est  mutuus  amor,  concedendum 
est  quod  Spiritus  Sanctus  sit  proprie  ne- 
xus  et  vinculum  Patris  et  Filii.  Nexus  vero 
quandoque  habet  rationem  medii  respectu 
eorum  quos  nectit,  sicut  duo  lapides  ne- 
ctuntur  csemento ;  quandoque  non,  sicut 
duo  ligna  nectuntur  in  una  flamma  :  juxta 
quam  similitudinem  Pater  et  Filius  ne- 
ctuntur  in  Spiritu  Sancto.  Haec  Richardus. 
In  cujus  verbis  sunt  queedam  obscura  : 
ut  quod  ait  mutuum  illum  amorem  non 
attendere  debitum.  Videtur  enim  Richar- 
dus  de  S.  Victore  velle,  quod  in  quantum 
procedit  a  Filio,  attendat  debitum,  nec  ita 
sit  liberalis  sicut  in  quantum  procedit  a 


AN    SPIRITUS    SANCTUS    SIT   AMOR   PATRIS   AC   FILII 


441 


Patre.  Quod  et  Alexander  ac  alii  quidam 
sentire  videntur.  Aliqui  etiain  dicunl,quod 
quamvis  Spiritus  Sanctus  sit  tertia  in  sum- 
ma  Trinitate  persona  quantum  ad  emana- 
tionem ;  tamen  in  quantum  est  nexus  et 
vinculum,  seu  ratione  modi  procedendi, 
habet  se  instar  medii  inter  Patrem  et 
Filium. 

Circa  baec  Bonaventura  determinat  et 
doclarat,  quod  Spiritus  Sanctus  procedit 
per  modum  liberalitatis,  quae  dicitur  do- 
num.  Et  ratio  hujus  est  perfectio  dilectio- 
nis,  perfectio  emanationis  atque  perfectio 
voluntatis,  qua  liberalissima  ac  fecundis- 
sima  exsistente,  non  potest  non  produci 
persona  in  divinis  ad  intra  :  et  haec  est 
ratio  propria  emanationis  istius.  Perfectior 
namque  est  dilectio  mutua  quam  reflexa; 
et  adhuc  perfectior  est  dilectio  mutua 
communicata,  quam  non  communicata  : 
quia  non  communicata  videtur  sapere 
amorem  libidinosum.  Quum  ergo  in  Deo 
sit  summa  dilectio,  et  summa  dilectio  ac 
beatitudo  non  est  absque  persona  quae 
mutuo  ametur,  et  sine  persona  cui  amor 
mutuus  recommunicetur,  quae  communi- 
catio  est  per  liberalitatem  :  palam  est  quod 
in  divinis  sit  persona  per  modum  libera- 
litatis  ac  doni  procedens.  Nam  et  isti  sunt 
duo  modi  procedendi  dignissimi  :  per  mo- 
dum  naturae,  ut  proles  a  parente;  et  per 
modum  liberalitatis,  ut  donum  a  datore. 
—  Denique  universae  creaturae  procedunt 
a  Deo  per  cognilionem  et  voluntatem. 
Quemadmodum  ergo  ante  creaturarum  pro- 
ductionem  fuit  in  Deo  eeterna  generatio 
Verbi,  in  quo  Pater  omnia  fienda  dispo- 
suit ;  sic  et  eeterna  processio  amoris,  in 
quo  Pater  omnia  quae  vellet,  amaret  ac 
daret.  Amor  namque  est  donum  in  quo 
alia  cuncta  donantur,  nec  aliquid  proprie 
datur  nisi  ex  amore.  Haec  Bonaventura. 

Porro  ifigidius  supra  distinctionem  sep- 
timam  aliqua  scribit  hic  advertenda.  Vo- 
luntas,  ait,  vult  aliqua  de  necessitate,  vide- 
licet  finem,  in  quem  (ut  tertio  Ethicorum 
innuitur)  naturaliter  ferimur.  Alia  vult 
non  de  necessitate,  ut  media.  Hinc  volun- 


A  tas  comparatur  ad  finem  ut  natura ;  ad 
media  vero,  sicut  volunlas,  in  quantum 
secundum  electionem  fertur  in  ea.  Deus 
itaque  per  modum  voluntatis  producit 
Spiritum  Sanctum,  in  quantum  vult  fi- 
nem,  videlicet  propriam  bonitatem.  Hinc 
emanatio  Spiritus  Sancti  immutabilis  est, 
quoniam  bonitatem  suam  Deus  necessa- 
rio  et  immutabiliter  vult.  Hinc  emanatio- 
nem  Spiritus  Sancti  concomitatur  natura 
divina.  Imo  appropriate  loquendo,  in- 
tellectus  ut  natura,  est  ratio  productionis 

BFilii;  atque  per  modum  voluntatis  ut  na- 
tura  est,  emanat  Spiritus  Sanctus  :  quia 
procedit  per  modum  voluntatis,  concomi- 
tante  natura,  tamen  per  modum  voluntatis. 
Verum  in  hac  distinctione  refert  iEgi- 
dius  quorumdam  positionem,  utpote  Tho- 
m»,  quee  paulo  ante  ex  Scripto  ejus  hoc 
loco  est  recitata  :  quae  etiam  est  positio 
Alexandri,  Bonaventurae,  et  aliorum  mul- 
torum.  Hanc  positionem  frater  .Egidius 
dicit  in  duobus  peccare.  Primo,  quia  ex 
diversitate  in  effectu,  arguunt  distinctio- 

C  nem  in  causa  :  quod  non  est  verum,  quum 
major  sit  unitas  in  causa  quam  in  effectu. 
Rursus  falluntur,  quia  per  emanationem 
creaturarum  probant  emanationem  perso- 
narum.  — Verum  reprobatio  isla  nil  valet, 
et  quaedam  falsa  continentur  in  ea.Nempe 
praefali  doclores  ex  diversitate  creatura- 
rum  non  arguunt  diversitatem  esse  in 
Creatore,  imo  et  ipsi  dicunt,  ex  his  quae 
in  creaturis  reperiuntur,  non  posse  suffi- 
cienter  probari  processionem  in  divinis 
ad  intra;  sed  illa  ex  fide  supposita,  decla- 

D  rant  ex  processione  creaturarum  proces- 
sionem  divinam  ac  immanentem,  quasi  a 
posteriori,  et  quantum  id  fieri  fas  est.  — 
Praeterea  non  est  verum,  quod  semper  et 
generaliter  major  est  unitas  in  causa  quam 
in  ejus  effectu  :  imo  major  diversitas  at- 
que  pluralitas  est  in  homine  quam  in  mo- 
tu  ipsius.  Et  dalo  quod  major  sit  unitas 
in  causa  quam  in  effectu,  nihilo  minus  ex 
diversitate  creaturarum  rite  arguitur  ali- 
qua  distinctio  esse  in  Deo,  utpote  idearum 
et  intellectus  ac  voluntatis,  quae  sic  idem 


442 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM. 


DIST.    X  ;    QUjEST.    I 


sunt  re,  quod  differunt  ratione.  Ab  uno  A 
quoque  omnino  uniformiter  sese  habente, 
non  nisi  unum  procedit,  et  unumquodque 
causatum  a  propria  ratione  causali  pro- 
cedit. 

De  his  demum  irrefragabilis  Doctor  ple- 
nissime  scribit.  Imo  quod  jam  ex  multis 
doctoribus  est  inductum,  ipse  pene  totum 
solus  in  Scripto  suo  expressit,  multaque 
alia  quas  aliorum  nullus  conscripsisse  vi- 
detur.  Et  inter  cetera  ex  Richardo  de  S.  Vi- 
ctore  declarat  qualiter  Deo  Patri  conveniat 
amor  pure  gratuitus,  quia  a  nullo  acci-  B 
pit,  et  se  gratis  communicat;  Spiritui  San- 
cto,  amor  pure  debitus  respectu  Patris  ac 
Filii,  quia  ad  intra  non  producit ;  Filio 
autem,  amor  ex  utroque  quasi  permixtus, 
quia  respectu  Patris  debitum  habet  amo- 
rem,gratuitum  vero  ad  Spiritum  Sanctum. 

Ostendit  quoque  qualiter  spirari  conve- 
niat  Spiritui  Sancto,  dicens  quod  spiratio 
primo  convenit  imperfectis,  in  quibus  vir- 
tus  pulsatilis  movet,  ut  in  emissione  aeris 
attracti  ad  cordis  refrigerationem.  Secun- 
do,  spiratio  sumitur  prout  convenit  rebus  G 
perfectis,  in  quibus  vis  rationalis  movet 
ad  formationem  sermonis,  ut  dum  intelle- 
ctus  generat  verbum  intelligentias  simul 
spirando  spiritum  qui  sit  vehiculum  ver- 
bi,  sicut  asserit  Damascenus  :  Oportet  ver- 
bum  habere  spiritum,  nec  est  Verbum  Dei 
deficientius  verbo  nostro.  Tertio,  spiratio 
accipitur  prout  convenit  motioni  amoris, 
ut  sicut  ex  mente  generatur  intelligentia, 
sic  ex  utraque  spiretur  amor.  Sicque  spi- 
ratio  dicitur  amoris  processio,  quoniam 
sicut  spiratio  illa  exterior  est  motus  vita-  D 
lis  a  virtute  vitali  naturali  progrediens,  sic 
amor  est  motus  vitalis  interior,  a  virtute 
vitali  spirituali  emanans.  Praeterea  spira- 
tio  dicit  motum  ab  anima,  similiter  amor. 
Intelligentia  vero  dicit  motum  ad  animam 
vel  in  anima.  Hinc  spirari  convenit  non 
intelligentia?,  sed  amori  :  quia  generatio 
Filii  est  per  modum  emanationis  intelli- 
gentiae  a  mente ;  processio  autem  Spiritus 
Sancti,  per  modum  amoris  ab  utraque. 
Sicque  spirari,  est  proprium  Spiritus  San- 


cti.  Et  quamvis  sapientia  creata  dicatur 
spirari  aut  inspirari,  juxta  illud  in  Job, 
Inspiratio  Omnipotentis  dat  intelligenti-  joba-. 
am ;  non  tamen  id  convenit  Sapientiae  in- 
creatae.  Sapientiam  namque  creatam  spira- 
ri  non  est  aliud  quam  ipsam  per  Spiritum 
dari.  Unde  Sapientiam  increatam  spirari, 
esset  ipsam  per  modum  spirationis  pro- 
cedere  :  quod  ut  tactum  est,  ei  non  conve- 
nit.  —  ltaque  Spiritui  Sancto,  qui  amor 
est,  proprium  est  spirari.  Qui  est  nexus, 
vinculum,  unitas  atque  communio  Patris 
ac  Filii  :  et  hoc  multiplici  ratione.  Primo, 
quia  est  amor  procedens  a  Patre  et  Filio 
communiter  unoque  modo  :  amor  autem 
nexus  est  vinculumque  amantium.  Secun- 
do,  quoniam  exit  a  Patre  et  Filio  in  uni- 
tate  substantiae  cum  Patre  et  Filio  :  quod 
esse  non  posset,  nisi  in  Patre  et  Filio  una 
esset  essentia  :  idcirco  unitatem  substan- 
tise  Patris  Filiique  ostendit.  Tertio,  quoni- 
am  exit  a  Patre  et  Filio  per  eamdem  habi- 
tudinem,  relationem  seu  notionem,  quae 
est  communis  spiratio.  Quarto,  quia  est 
unio  sive  communio  per  quam  Deo  uni- 
mur  et  participamus  bonitatem  ipsius  ac 
dona,  quia  in  ipso  cuncta  dona  donantur. 
Itaque  Spiritus  Sanctus  quatuor  modis  di- 
citur  unio,  communio  nexusque  Patris  ac 
Filii.  Primo  effective,  quia  attribuitur  ei 
unio  atque  communio  Dei  ad  nos.  Secundo 
relative,  quia  refertur  ad  Patrem  et  Filium 
sub  habitudine  una.  Tertio  ostensive,  quia 
ostendit  eamdem  esse  essentiam  in  Patre 
et  Filio.  Quarto  quasi  formaliter,  quoniam 
ipse  est  amor  Patris  ac  Filii.  Denique  uni- 
tas  amborum  tripliciter  dicitur.  Primo  in- 
transitive,  ut  sit  sonsus  :  unitas  quae  est 
ambo.  Sicque  divina  essentia  est  unitas 
utriusque.  Secundo  quasi  inheesive,  unitas 
amborum,  id  est,  unitas  quse  est  in  ambo- 
bus  :  et  hsec  est  notionalis  communis  spi- 
ratio.  Tertio  productive,  unitas  amborum, 
id  est,  quee  est  ab  utroque,  quae  est  Spi- 
ritus  Sanctus.  —  Hsec  Alexander.  Ex  cujus 
solidissimis  dictis  plura  inducerem,  nisi 
in  aliorum  scriptis  tacla  jam  essent  et 
allegata. 


AN   SPIRITUS    SANCTUS    SIT   AMOR   PATRIS   AC   FILII 


443 


Circa  haec  loquitur  Scotus:Spiritus  San- 
ctus  producitur  per  actum  voluntatis.  Vo- 
Iuntas  namque  est  perfectio  simpliciter, et 
convenit  Deo  :  aliter  non  esset  voluntafe 
perfectus ;  est  quoque  in  Deo  perfectio  in- 
finita,  consequens  ejus  naturam.  Tunc  ita 
arguitur  :  Omne  principium  productivum 
imperfectum  reducitur  in  produclivum 
perfectum.  Sed  voluntas  in  nobis  est  prin- 
cipium  productivum  imperfectum  :  ergo 
reducitur  in  principium  productivum  per- 
fectum,  quod  est  voluntas  divina.  Simili- 
ter,  natura  in  rebus  creatis  est  principium 
productivum  imperfectum :  ergo  in  princi- 
pium  productivum  perfectum  reducitur, 
quod  est  natura  divina,  seu  Deus  ut  agens 
necessitate  naturae  in  generatione  Unige- 
niti  sui,  non  in  rerum  creatione.  Tunc  ita 
arguitur:Omne  habens  principium  produ- 
ctivum  perfectum,  potest  illo  producere. 
Sed  Pater  et  Filius  habent  voluntatem, 
quae  est  principium  productivum  perfe- 
ctum,videlicet  voluntatem  infinitam  :ergo 
possunt  per  illud  producere  productum 
adajquatum,  utpote  infinitum,  quod  est 
amor  immensus,  non  inhaerens  nec  acci- 
dens,  sed  subsistens. 

Sed  occurrit  hic  dubium,  quomodo  vo- 
luntas  possit  producere  simile  in  natura 
et  communicare  naturam,  prtesertim  quum 
natura  sic  definiatur  :  Natura  est  vis  insita 
rebus,  ex  similibus  similia  procreans.  — 
Ad  hoc  quidam  doctor  respondet,  distin- 
guens  in  primis  naturam,  et  dicens  quod 
sumitur  quatuor  modis  :  primo,  pro  essen- 
tia;  secundo,  ut  est  principium  ex  se  in- 
clinativum  ad  agendum  ;  tertio,  ut  est 
naturae  proprietas  :  sicque  voluntas  potest 
vocari  natura  in  comparatione  ad  subje- 
ctum ;  quarto,  ut  est  immutabilis  necessi- 
tas.  Ulterius  dicit  quod  alio  modo  heec  est 
vera  :  Deus  vult;  alio  modo  ista  :  Deus 
amat  se ;  et  aliter  ista  :  Deus  spirat.  Haec 
enim  necessaria  est  :  Deus  vult  necessitate 
naturae.  Sic  et  hsec  vera  est  :  Deus  intelli- 
git  se  ex  necessaria  determinatione  intel- 
ligibilis  ad  intellectum.  Sed  hsec,  Deus 
amat  se,  necessaria  est,  non  necessitate 


A  praeveniente  aut  compellente,  sed  neces- 
sitale  consequente  libertatem.  Porro  heec, 
Deus  spirat,  est  necessaria  ex  necessitate 
adsistente. —  Unde  aliqui  dicunt,  quod  in- 
tellectus  et  vohintas  non  in  quantum  in- 
tellectus  et  voluntas  communicant  natu- 
ram  (alioqui  omnis  intellectus  et  voluntas 
communicarent  naturam);  sed  intellectus 
et  voluntas  in  natura  divina  communicant 
naturam,  cum  qua  realiter  idem  sunt,  di- 
versimode  tamen.  Quum  enim  inlellectus 
naturam  communicat  in  divinis,  tunc  na- 

B  tura  determinatur  ab  intellectu,  ita  quod 
potius  communicatur  ibi  natura  intellectu- 
alis,  quam  naturalis  intellectus,  ita  quod 
natura  tenet  ibi  gradum  priorem.  Ideo 
prius  producitur  ibi  ut  Filius,  quam  ut 
Verbum  :  quoniam  intellectus  sequitur,  et 
natura  praecedit.  Sed  ex  parte  voluntatis 
natura  non  concurrit  cum  voluntate  sicut 
cum  intellectu  :  quia  ibi  natura  non  prae- 
cedit,  nec  voluntas  est  sequens,  ita  quod 
natura  sit  impellens  atque  praeveniens, 
quum  hoc  non  stet  cum  voluntatis  Hber- 

G  tate.  Sed  voluntas  producit,  et  coexsistit 
sibi  vis  quaedam  naturse  :  qua  sibi  coexsi- 
stente  naturam  communicat,  quam  alias 
non  communicaret.  —  Alii  vero  declarant 
quomodo  voluntas  necessarie  communicet 
ac  producat.  Dicunt  enim  quod  voluntas 
potest  comparari  ad  finem  ut  ad  summum 
bonum  apprehensum,  prout  elicit  simpli- 
cem  actum  circa  illud,  et  quod  sic  volun- 
tas  necessarie  vult  summum  bonum,  et  est 
ibi  perfecta  et  infinita  libertas,  et  neces- 
sitas  immutabilitatis  dumtaxat.  Alio  modo 

D  potest  comparari  voluntas  ad  incentivum 
amorem  quem  producit.  Sicque  est  ibi 
duplex  necessitas  :  una  quam  habet  vo- 
luntas  ex  se,  scilicet  necessitas  immuta- 
bilitatis  ;  et  alia  ex  vi  naturae  adsisten- 
te,  et  non  tantum  necessitas  ex  libertate 
perfecta.  —  Dicunt  et  alii,  quod  actus  vo- 
luntatis  dupliciler  consideratur  :  primo,  ut 
elicitur  a  potentia;  secundo,  ut  tendit  in 
objectum.  Primo  modo  est  actus  liber  et 
libere  elicitus;  secundo  modo  est  neces- 
sarius  :  quemadmodum  visio  ut  elicitur  a 


444 


IN    LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    X  ;    QU.EST.    I 


potentia  imperio  voluntatis,  est  actus  li-  A 
bere  elicitus,  qui  tamen  ut  tendit  in  ob- 
jectum,  habet  necessitatem.  —  Haec  Scotus. 

Quocirca  sciendum  quod  quamvis  lo- 
quatur  pluraliter,  speciaiiter  tamen  notat 
Henricum,  qui  ea  quse  tacta  sunt,  scribit 
partim  in  Summa  sua,  et  partim  in  Quod- 
libetis,  sicut  et  supra  tertia  distinctione 
plenius  est  ostensum.  Et  ea  quae  dicit,  re- 
vera  coincidunt  cum  his  quse  jam  ex  ver- 
bis  Thomee,  .Egidii  et  Richardi  sunt  in- 
troducta,  quamvis  Henricus  aliqualiter 
subtilius  atque  profundius  ea  exprimere  B 
videatur.  Nihilo  minus  Scotus  more  solito 
ea  impugnat,  tamen  inefficaciter.  Sic  et- 
enim  arguit  :  Quaero  an  vis  coexsistat  vo- 
luntati  ut  operans  totale  aut  partiale.  Nul- 
lum  horum  poterit  dici,  quia  sic  vis  illa 
esset  voluntatem  preeveniens  ac  impellens, 
etc.  — Ad  quod  dico,  quod  positio  illaHen- 
rici  non  est  intelligenda  quasi  vis  illa  sit 
quid  distinctum  a  voluntate  aut  superaddi- 
ta  voluntati;  sed  est  ipsa  voluntas  realiter 
idem  cum  vi  divinse  naturae,  seu  cum  divi- 
na  natura  summe  fecunda,  atque  ad  pro-  C 
ducendum  suo  modo  efficacissima :  quae  vis 
quantum  ad  actum  spirandi  seu  producen- 
di  Spiritum  Sanctum,  habet  se  concomi- 
tanter,  sicut  voluntas  ad  actum  gignendi. 

Praeterea  contra  illud  quod  dictum  est, 
quod  in  hac  propositione,  Deus  vult  se, 
est  una  necessitas ;  in  hac  vero,  Deus  spi- 
rat,  est  duplex  necessitas  :  arguit  sic  :  Ipsi 
dicunt  quod  actus  personales  fundantur 
super  actus  essentrales ;  sed  non  potest 
esse  major  necessitas  in  eo  quod  fundatur 
in  aliquo,  quam  in  illo  super  quod  funda-  D 
tur.  —  Istud  videtur  puerile  ac  debile  ar- 
gumentum.  Ei  namque  quod  fundatur  in 
aliquo,  aliquid  convenit  in  quantum  fun- 
datur  in  illo,  et  aliquid  in  quantum  est 
aliquid  in  se;  et  ex  utroque  potest  quam- 
dam  necessitatem  habere  :  sicut  et  rebus 
quibusdam  creatis  in  quantum  innituntur 
Deo  ut  conservatori  indesinenti  convenit 
incorruptibilitas  aliqua,  quibus  nihilo  mi- 
nus  ex  essentialibus  suis  principiis  aut  ex 
propria  natura  ac  propria  definitione  aut 


ratione  competit  incorruptibilitas  queedam, 
ut  de  intellectualibus  creaturis  atque  cce- 
lestibus  corporibus  elucescit. 

Insuper  ait  Scotus  :  Ad  necessariam  pro- 
ductionem  amoris  spirati  in  divinis,  duo 
concurrunt,  videlicet  infinita  voluntas  et 
infinitum  objectum,  quorum  utrumque 
per  se  est  principium  necessario  produ- 
cendi  amorem.  Infinita  quippe  voluntas 
non  potest  non  esse  recta :  ergo  non  potest 
nolle  summum  amabile,  quod  est  bonum 
immensum ;  nec  potest  velle  non  esse  in 
actu  volendi  hoc  bonum.  Si  autem  deesset 
infinitas  vel  voluntati  vel  objecto,  posset 
voluntas  quandoque  illud  non  velle;  sed 
posita  utriusque  infinitate,  necessario  se- 
quitur  productio  infiniti  amoris.  Unde  in- 
telligo  sic,  quod  in  primo  instanti  naturee 
intellectus  divinus  intelligit  divinam  es- 
sentiam,  et  preesentat  eam  voluntati  divi- 
nee  :  quae  quasi  in  secundo  instanti  habet 
actum  producendi  amorem  adsequatum, 
qui  vere  est  infinitus,  sicut  objectum  ipsi- 
us,  quod  est  bonitas  seu  essentia  Dei,  quod 
amatur  illo  amore  quantum  ex  sua  na- 
tura  amabile  est,  utpote  infinito.  —  Ad 
argumentum  autem  preetactum,  dicendum  cf.p. 
quod  quamvis  Spiritus  Sanctus  sit  similis 
in  natura  Patri  ac  Filio,  hoc  tamen  ex  sua 
productione  non  habet  directe,  quia  pro- 
cedit  ut  amor,  non  ut  Filius ;  similitudo 
vero  in  Spiritu  Sancto  concomitatur  suam 
productionem.  —  Heec  Scotus. 

Hinc  in  libro  de  Trinitate  scribit  Guil- 
lelmus  Parisiensis  capitulo  vicesimo  :  Mon- 
stravimus  supra,  quod  Pater  et  Filius  ne- 
cessario  sunt  prima  dualitas,  per  modum 
quo  eis  convenit  esse  duos.  Nunc  monstra- 
re  conabimur,  quod  necessario  communi- 
cent  tertio,  qui  neuter  eorum  est,  et  tamen 
cum  eis  communicet  in  essentia  illa  altis- 
sima,  ita  quod  prima  iila  dualitas  non 
sit  sola,  sed  necessario  requirat  tertiam 
unitatem  quae  communis  eorum  societas 
sit.  Et  hoc  est  quod  nominant  verae  fidei 
professores,  primae  societatis  beatissimum 
fcedus.  Et  est  primi  amoris  primus  fru- 
ctus,  et  primi  complexus  gaudium  atque 


443  C. 


AN   SPIRITUS    SANCTUS    SIT   AMOR   PATRIS   AC   FILII 


445 


suavitas  ;  prima?.  pacis  vinculum,  prima 
concordia,  primum  complacitum.  Usitata 
vero  et  certa  appellatione  dicitur  Spiritus 
Sanctus,  qui  est  primum  aeternumque  do- 
num,  thesaurus  donorum  omnium,  fons 
gratiarum,  caritas  qua  se  complectuntur 
Pater  eeternus  et  Unigenilus  ejus,  de  qua 
in  universo  exuberat  ingens  suavitatis 
ubertas  cuncta  perfundens,  quee  ubertate 
universos  delectat  utentes.  —  Porro  quod 
primo  et  summo  amore  se  invicem  com- 
plectanturPater  et  Filius,  ostendunt.  prima 
et  summa  bonitas  in  utroque  ac  mutuaj 
cognitionis  ultima  seu  extrema  et  maxima 
certitudo.  Optimus  equidem  optimum  cla- 
rissima  cognitione  notum  non  amare  non 
potest;  et  si  etiam  Pater  Filium  non  ama- 
ret,  optimus  tamen  optimum  non  posset 
non  amare.  Summe  igitur  diligens  summe 
diligendum  necessario  diliget,  nec  minus 
quam  se  ipsum,  et  inter  ipsos  est  prima 
pax  et  amicitia  prima.  Necessario  igitur 
primi  se  amantes,  primo  foedere  sibi  invi- 
cem  colligati  sunt.  Et  si  nostree  consue- 
tudinis  intelligentiam  ista  praecedant  ne- 
cessario,  tamen  ubi  vere  sunt  duo  quorum 
uterque  est  optimus,  et  bonitas  summa, 
est  summa  concordia,  mutuusque  summa 
bonitatis  complexus.  Quemadmodum  enim 
primus  pater  fons  est  atque  principium 
omnium  generationum,  et  sicut  primum 
verbum  ac  prima  loquela  fons  princi- 
piumque  consistit  omnium  verborum  ac 
loquelarum ;  sicut  etiam  Unigenito  Dei  ap- 
propriatum  principium  est  sapientia  om- 
nium  cognitionum  ac  luminum  quee  post 
sunt  :  sic  omnium  amicitiarum  atque 
concordiarum  seu  societatum  necesse  est 
primam  societatem  esse  principium.Quem- 
admodum  item  primogenitum  lumen  prin- 
cipium  est  luminis  omnium  cognitionum, 
sic  omnis  suavitas  affectionis  habet  tan- 
quam  appropriatum  principium  effecti- 
vamque  causam,  primam  suavitatem,  quse 
per  appropriationem  est  Spiritus  Sanctus. 
—  Heec  Guillelmus  Parisiensis.  Qui  de  his 
plura  conscribit,  quae  infra  tangentur. 
Concordat  dominus  Antisiodorensis,  qui 


A  in  Summa,  primo  libro  :  Quaerilur,  in- 
quit,  quomodo  Spiritus  Sanctus  procedit 
ut  amor.  Quum  enim  Pater  et  Filius  spi- 
rant  Spiritum  Sanctum  tanquam  amorem, 
qui  nexus  et  concordia  est  Patris  et  Filii, 
propter  quod  asserit  Augustinus,  quod  Pa- 
ter  et  Filius  diligunt  se  Spirilu  Sancto.  Sed 
videtur  quod  hoc  non  sit  ita,  quia  in  di- 
vinis  diligere  est  esse.  Sod  Pater  et  Filius 
non  sunt  Spiritu  Sancto  :  ergo  non  dili- 
gunt  se  Spiritu  Sancto. 
Verum  heec  quaestio  infra  locum  habe- 

B  bit.  Tamen  in  ejus  determinatione  aliqua 
scribit  hic  doctor  deservientia  huic  propo- 
sito  :  Pater,  inquiens,  gignit  Filium  qui 
est  sapientia  summa,  cujus  radii  sunt  om- 
nes  sapientiae  creatae.  Propter  quod  de  ea 
ait  Scriptura  :  Omnis  sapientia  a  Domino  Eccn.1,1 
Deo  est.  Sic  Pater  et  Filius  producunt  Spi- 
ritum  Sanctum,  cujus  velut  rivuli  sunt 
omnes  sanct.se  affectiones,  imo  ex  quo  om- 
nis  amor  profluxit.  Procedit  namque  a 
Patre  et  Filio  per  modum  benignitatis  et 
doni,  imo  et  primi  doni,  qui  est  amor  :  et 

G  procedit.  ut  amor  propter  proprium  termi- 
num  emanationis  seu  spirationis,  quae  ter- 
minalur  ad  istum  increatum  et  spiratum 
amorem.  —  Denique  in  Deo  sunt  omnia  : 
ergo  in  ipso  est  amor  naturalis  et  amor 
gratuitus.  De  amore  naturali  dicit  Apo- 
stolus  :  Transtulit  nos  in  regnum  Filii  coioss. 
dilectionis  suae.  Ubi  dilectio  sumitur  es-  13, 
sentialiter,  non  personaliter  pro  Spiritu 
Sancto  :  alioqui  Filius  esset  filius  Spiritus 
Sancti.  Quum  ergo  dilectio  Dei  naturalis 
sit  essentialis,  oporlet  ut  amor  gratuitus 

D  sit  personalis,  quamvis  in  Deo  realiter 
idem  sint,  quemadmodum  essentia  et  per- 
sona  :  attamen  uno  nominato,  non  nomi- 
natur  alius.  Sicque  amor  gratuitus  proprie 
dicitur  Spiritus  Sanctus.  —  Rursus,  in  ani- 
ma  rationali,  quae  imago  est  Dei,  est  amor 
gratuitus,  utpote  caritas,  et  amor  natura- 
lis  :  idcirco  in  Deo  est  dilectio  correspon- 
dens  utrique.  —  Haec  Antisiodorensis. 

Sed  praeinductis  ac  praeallegatis  docto- 
ribus  videtur  discordare  hoc  loco  opinio 


446 


IN   LIBKUM   I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    X  ;    QU^EST.    I 


Durandi  de  S.  Portiano,  qui  ait  :  Ad  viden-  A  Filii  et  spiratio  Spiritus  Sancti,  ita  quod 


dum  quomodo  Spiritus  Sanctus  procedit 
per  modum  voluntatis,  primo  excludetur 
imaginatio  quorumdam  non  bona  circa 
hoc.  Quidam  namque  imaginantur  quod 
Filius  producitur  per  actum  intelligendi, 
unde  et  Verbum  appellatur,  quod  est  ter- 
minus  operationis  intellectualis  per  ipsam 
productus ;  Spiritus  Sanctus  autem  per  ac- 
tum  volendi,  propter  quod  amor  vocatur. 
Sed  istud  non  videtur  bene  dictum.  Quod 
enim  Filius  producatur  per  actum  intel- 
lectus,  et  Spiritus  Sanctus  per  modum  vo-  B 
Iendi,  non  potest  intelligi  nisi  duobus  mo- 
dis  :  primo,  quod  isti  actus  sint  ipsaemet 
productiones  personarum;  alio  modo,  quod 
sint  principia  productionum  :  sicut  calor 
manus  dicitur  produci  ab  igne  per  calo- 
rem  et  per  calefactionem,  sed  per  cale- 
facere  seu  calefactionem  tanquam  per  pro- 
ductionem,  et  per  calorem  tanquam  per 
productionis  principium.Primum  dici  non 
potest  (videlicet  quod  intelligere  et  velle 
sint  aetivae  productiones  personarum)  pro- 


haec  sunt  in  divinis  ex  fecunditate  naturae 
radicaliter  :  quam  fecunditatem  habet  ex 
sua  infinitate,  et  non  ex  hoc  quod  est  in- 
telligens  et  volens.  —  Et  si  objiciatur  : 
Filius  Dei  est  Verbum,  verbum  autem  non 
est  intellectu  excluso,  similiter  Spiritus 
Sanctus  est  amor,  qui  non  est  voluntate 
et  ejus  actu  exclusis.  Respondeo,  quod  Fi- 
lius  Dei  esset,  sed  Verburn  non  diceretur ; 
similiter  Spiritus  Sanctus  esset,  sed  amor 
non  diceretur. 

Istud  potest  sic  persuaderi  :  Secundum 
idem  proportionabiliter  convenit  fecundi- 
tas  Deo  et  creaturis  :  sed  fecunditas  pro- 
ducendi  aliquid  convenit  creaturis  non  ex 
hoc  quod  sunt  intelligentes  aut  volentes, 
sed  per  aliquid  aliud  prius  eis  conveniens. 
Hinc  virtus  generandi  invenitur  in  rebus 
intellectu  carentibus,  animatis  et  inanima- 
tis.  Ergo  similiter  est  in  Deo,  quod  licet 
natura  divina  sit  intelligens  et  volens,  ex 
hoc  tamen  nulla  fecunditas  inest  ei  ad 
producendum    quamcumque   personam    : 


pter  tria.  Primum  est,  quia  secundum  om-  G  sed   sicut  calor  ignis  si  esset   intelligens 


nes,  productiones  personarum  sunt  actus 
notionales  et  non  essentiales  :  sed  intelli- 
gere  et  velle  sunt  actus  essentiales.  Secun- 
dum  est,  quoniam  actus  isti  competunt 
unicuique  divinse  personae,  et  sic  cuilibet 
personee  in  divinis  conveniret  producere 
Filium  ac  Spiritum  Sanctum.  Tertium, 
quia  productiones  personarum  realiter  dif- 
ferunt :  sed  actus  isti  sunt  omnino  idem  re- 
aliter,  quum  absolute  dicantur. — Insuper, 
quod  non  sint  principia  productionum,  sic 


atque  volens,  causaret  similem  sibi  calo- 
rem  ex  fecunditate  suse  natura;  sicut  nunc 
facit,  nec  ad  hoc  aliquid  cooperaretur  in- 
telligere  suum  aut  velle;  sic  natura  divina 
quamvis  sit  intelligens  et  volens,  ex  infi- 
nitate  sua  habot  fecunditatem  quod  vir- 
tute  sua  persona  sit  a  persona,  ad  quam 
nil  agit  intelligere  aut  velle.  —  Preeterea, 
qualis  est  ordo  rei  inter  differentia  reali- 
ter,  talis  est  ordo  rationis  inter  differen- 
tia  secundum  rationem.  Sed  ubi  natura  et 


patet  :  Id  cujus  conditio  est  opposita  fe-  D  intellectus  et  voluntas  differunt  realiter, 


cunditati,  non  potest  esse  principium  ac- 
tus  quo  aliquid  producitur,  quia  omnis 
productio  provenit  ex  fecunditate  :  sed 
conditio  actuum  intelligendi  atque  volendi 
est  opposita  fecunditati,  quia  conditio  ac- 
tuum  horum  est  quod  ex  eis  nil  alterum 
aut  aliud  constituitur,  ut  nono  Metaphy- 
sicae  dicitur. 

Praeterea,  exclusis  per  intellectum  a  Deo 
intellectu  et  voluntate  cum  omnibus  acti- 
bus  suis,  adhuc  esset  iu  divinis  generatio 


productio  est  vi  naturae,  non  intellectus 
aut  voluntatis  :  ergo  sic  est  in  Deo,  in 
quo  sola  ratione  distincta  sunt.  —  Heec  est 
prima  pars  opinionis  hujus  Durandi. 

Deinde  subjungit  :  In  productione  divi- 
narum  personarum  tria  considerantur,  vi- 
delicet  habitudo  virtutis  productivae  ad 
actum  producendi,  supposita  producen- 
tia,  et  ordo  productorum  ac  productionum. 
Quoad  primum,  nulla  persona  in  divinis 
procedit  permodum  intellectus  aut  volun- 


AN   SPIRITUS    SANCTUS    SIT   AMOR   PATRIS    AC    FILII 


447 


latis,  sed   quaelibet   per  modum   naturee. 

Quod  enim  producitur  a  virtute  agente  ex 

necessitate  immulabililatis  et  determinata 

ad  unum,  producitur  per  modum  naturae. 

Sic  autem  producuntur  Filius  et  Spiritus 

Sanctus  :  ergo  per  modum  naturae.  ln  hoc 

namque  differt  modus  naturae  a  modo  vo- 

luntatis  in   eliciendo  actum   suum,  quod 

principium  naturale  agens  naturaliter,  non 

habet  in   potestate  sua  actum   suum,  ut 

eum   possit  non  producere.  Pater  autem 

necessario  generat  Filium   suum  ;   Pater 

quoque  et  Filius  necessario  producunt  Spi- 

ritum  Sanctum.  —  Si   autem   considere- 

mus   supposita   producentia,  sic  Spiritus 

Sanctus  producitur  per  modum  volunta- 

tis,  Filius  per  modum  naturae  :  quoniam 

modus  naturae  in  creaturis  est,  quod  unum 

sit  ab  uno  tantum,  et  non  a  pluribus  ejus- 

dem  gradus  atque  originis,  quorum  quod- 

libet  esset  per  se  sufficiens  ad  totum  per- 

fecte  agendum.  Plures  tamen  concurrunt 

moderando   per  voluntatem   suam  virtu- 

tem,  ut  patet  de  pluribus  trahentibus  na- 

vem  ubi  alter  sufficeret.  Quum  enim  Fi- 

lius  procedat  solum  ab  uno,  Spiritus  San- 

ctus  a  Patre  et  Filio,  ita  quod  tam  perfecte 

producit  unus   ut  ambo   :   ideo   Spiritus 

Sanctus  dicitur  produci  per  modum  volun- 

tatis,  Filius  per  modum  naturee.  —  Si  ve- 

ro  attendatur  ordo  productorum  seu  per- 

sonarum    productarum   et  productionum, 

sic  Filius  dicitur  procedere   per  modum 

intellectus,  Spiritus  Sanctus  per  modum 

voluntatis  :  quoniam  in   imagine   creata 

quse  attenditur  secundum  potentias  et  ac- 

tus  naturae  intellectualis,  prima  emanatio 

est  secundum  intellectum,  et  alia  sequens, 

in  qua  terminatur  emanatio  immanens,est 

secundum  voluntatem.  Ex  hoc  ita  argui- 

tur  :  Illud  quod  in  divinis  procedit  prima 

emanatione  ad  intra,  procedit  per  modum 

intellectus;  et  quod  procedit  secunda  ema- 

natione  ad  intra,  procedit  per  modum  vo- 

luntatis.   Sed   Filius   procedit  prima  tali 

emanatione,  Spiritus  Sanctus  secunda.  Er- 

go  Filius  procedit  per  modum  intellectus, 

Spiritus   Sanctus    per  modum  voluntatis. 


A  Et  sic  intelligenda  sunt  quae  dicuntur  cir- 
ca  istam  materiam  de  modo  processionis 
divinarum  personarum,et  verba  doctorum 
qute  insinuare  videntur  quod  intelligere 
et  velle  sint  rationes  divinarum  emanalio- 
num.Haec  enim  dicuntur  solum  secundum 
quamdam  adaptationem  ad  ea  quae  inve- 
niuntur  in  imagine  creala.  —  Haec  est  se- 
cunda  pars  opinionis  istius. 

Itaque  secundum  Durandum  istum  (in 
hac  opinione  erronea  ac  perversa  durum 
Durandum),  Filius  et  Spiritus  Sanctus  di- 

B  cuntur  produci  per  modum  intellectus  et 
voluntatis,  non  ex  natura  rei  et  proprie, 
sed  propler  quamdam  similitudinem  et 
adaptationem,  quemadmodum  in  Scriptu- 
ris  Dous  nasci  et  pcenitere  asseritur,  con- 
dolere  quoque,  audire  et  flecti. 

Haec  autem  opinio  videtur  non  solum 
valde  periculosa,  sed  et  penitus  imperita, 
et  prorsus  damnabilis  ac  pessimus  error, 
imo  errorum  congeries,  nec  ullam  appa- 
rentiam  aut  rationum  soliditatem  sortitur. 
—  In  primis  ergo  convincitur  esse  contra 

G  Scripturam  canonicam  Joannis  primo,  quo 
legitur  :  In  principio  erat  Verbum.  Dbi  Joann. i.i. 
dicunt  expositores  catholici,  quod  ad  ex- 
primendum  modum  ac  proprietatem  gene- 
rationis  seternae  non  poterat  aptius  nomen 
inveniri  aut  exprimi  quam  haec  dictio, 
Verbum.  Si  autem  prsefata  opinio  esset 
vera,  Verbum  in  divinis  non  diceretur  pro- 
prie,  sed  metaphorice  aut  transumptive  : 
quod  quia  Origenes  scripsit  super  Joan- 
nem,  S.  Thomas  in  prima  parte  Summse 
suae  affirmat  eum  fuisse  fontem  Arianee 

D  perfidiee.  Quod  vero  istud  sequatur  ex 
praefata  stulta  et  prsesumpiuosa  opinione, 
facillimum  est  probare  :  quia  secundum 
eam  Filius  Dei  non  dicitur  Verbum  nisi 
per  adaptationem  quamdam  ad  creatam 
imaginem,  et  per  similitudinem  cum  re- 
bus  creatis, quum  verbum  sit  proprie  ema- 
natio  intellectus  ex  sua  natura.  Deinde 
reprobatur  opinio  seu  potius  rudis  et  fa- 
tua  imaginatio  illa,  per  omnia  loca  Scri- 
pturse  in  quibus  Filius  Dei  sapientia  Patris 
vocatur,  quia  videlicet  unigenitus  Filius 


448 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    X  ;    QUvEST.    I 


Dei  est  sapientiae  Patris  plena  expressio. 
Unde  et  sapientia,  ars,  exemplar,  idea,  ve- 
ritas,  et  consimilia  ad  intellectum  perti- 
nentia,  Filio  Dei  appropriantur,  quia  per 
intellectum  a  Patre  procedit,  prout  omnes 
doctores  authentici  concorditer  protestan- 
tur.  —  Consequenter  stolida  ista  opinio 
reprobatur,  quia  apertissime  contrariatur 
documentis  antiquorum  atque  sanctorum 
doctorum,  Augustini,  divini  Dionysii,  Boe- 
tii,  Anselmi,  et  aliorum.  Siquidem  sacra- 
tissimus  et  theologicissimus  Dionysius  in 
libro  de  Divinis  characteribus  docet,  quod 
Unigenitus  Patris  sit  vere  et  proprie  ver- 
bum,  sapientia  et  conceptus  paterni  in- 
tellectus.  Fidelissimus  quoque  Augustinus, 
quintodecimo  de  Trinitate,  fatetur  :  Tan- 
quam  se  ipsum  dicens,  Pater  genuit  Ver- 
bum  sibi  eequale  per  omnia.  Non  enim  se 
ipsum  integre  perfecteque  dixisset,  si  ali- 
quid  magis  aut  minus  esset  in  ejus  Verbo 
quam  in  ipso.  Rursus  eodem  asserit  libro: 
Sciunt  se  invicem  Pater  et  Filius,  sed  Pa- 
ter  gignendo,  Filius  nascendo ;  item  :  Pa- 
ter  omnia  quse  substantialiter  habet,  in 
coeeterno  sibi  suo  Verbo  dixit.  Septimo 
etiam  de  Trinitate  disseruit  :  Pater  Verbo 
sibi  sequali  semper  et  incommutabiliter 
dicit  se  ipsum.  Quse  omnia  vera  non  es- 
sent,  nisi  Pater  intelligendo  gigneret  Fi- 
Iium,  et  ipsum  intelligere  Patris  ad  pro- 
ductionem  Filii  aliquid  ageret  :  quoniam 
dicere  Dei  Patris  non  est  exterior  prolatio, 
sed  interna  expressio,  et  realiter  ipsum 
intelligere  ejus.  Hinc  in  Proslogion,  capi- 
tulo  vicesimo  tertio,  ait  Anselmus  :  Hoc 
bonum  es  tu,  Deus  Pater,  hoc  est  Verbum 
tuum,  id  est  Filius  tuus.  Etenim  non  po- 
test  aliud  esse  quam  tu,  aut  aliquid  majus 
aut  minus  te  esse  in  Verbo  tuo  quo  tu 
dicis  te  ipsum,  quoniam  Verbum  tuum  sic 
verum  est  quomodo  tu  verax  es. 

Insuper  reproba  illa  opinio  est  con- 
tra  omnes  doctores  scholasticos  hucusque 
prseallegatos,  sicut  ex  introductis  clarissi- 
me  constat.  Unde  in  prima  parte  Summae, 
quffistione  vicesima  septima,  sanctus  Do- 
ctor  testatur  :  In  divinis  non  est  processio 


A  nisi  secundum  actionem  immanentem.  Hu- 
jusmodi  autem  actio  in  intellectuali  na- 
tura  est  actio  intellectus  et  voluntatis.  Et 
processio  Verbi  est  secundum  actionem 
intellectus;  processio  Spiritus  Sancti,  se- 
cundum  actionem  voluntatis.  Imo  quod 
generare  Dei  Patris  sit  realiter  intelligere 
ejus,  praesertim  notionaliter  sumptum,  con- 
stat  ex  eo  quod  ibidem  asserit  Thomas  : 
Intelligere  in  nobis  non  est  ipsa  substantia 
intellectus.  Propter  quod  verbum  quod  se- 
cundum  intellectualem  operationem  pro- 

B  cedit  in  nobis,  non  est  ejusdem  naturae 
cum  eo  a  quo  procedit.  Sed  intelligere 
divinum  est  ipsa  substantia  intelligentis  ; 
ideo  Verbum  procedens  ab  intellectu,  est 
ejusdem  naturse.  Et  rursus  ibidem  :  Pro- 
cessio  Verbi  in  divinis  habet  rationem  ge- 
nerationis.  Procedit  enim  per  modum  in- 
tellectualis  actionis,  quee  est  operatio  vitee, 
et  a  principio  conjuncto,  atque  secundum 
rationem  similitudinis  :  quia  conceptio  in- 
tellectus  est  similitudo  rei  inlellectse  et  in 
eadem  natura,  quia  in  Deo  idem  est  intel- 

C  ligere  et  esse.  Denique  in  Summa  contra 
gentiles,  libro  quarto,  capitulo  undeci- 
mo,  ait  :  lmpossibile  est  divinam  genera- 
tionem  accipi  nisi  secundum  emanatio- 
nem  intellectualem,  ex  hoc  quod  Deus 
intelligit  se  ipsum.  Et  idem  ibi  prosequi- 
tur  diffuse.  Postea  quoque  declarat  idem 
de  Spiritu  Sancto,  quod  a  voluntate  vere 
procedat.  In  Scripto  quoque,  sicut  supra 
innotuit,  protestatur  quod  productiones 
personarum  in  divinis  nequeunt  accipi 
nisi  secundum  actiones  intellectus  et  vo- 

D  luntatis.  —  In  qua  doctrina,  ut  copiose 
ostensum  est,  Alexander,  Albertus,  Bona- 
ventura,  Guillelmus  Parisiensis,  dominus 
Antisiodorensis,  Udalricus,  Petrus,  Henri- 
cus,  Scotus,  Richardus,  iEgidius,  vere  con- 
cordant :  prout  supra,  praesertim  in  quaesti- 
one  sexta  distinctionis  secundae  ostensum 
est,  qua  quaestione  queesitum  est,  utrum 
in  divinis  sint  tantum  tres  personse.  Ubi  p. 
commemorata  sunt  verba  Alexandri,  di- 
centis  :  Communio  boni  non  potest  esse 
nisi  duobus  modis,  videlicet  per  modum 


mc. 


AN   SPIRITUS    SANCTOS   SIT   AMOR   PATRIS    AC   FILII 


449 


naturae,  et  per  modum  voluntatis.  Prima, 
in  divinis  est  generatio;  secunda,  proces- 
sio  amoris  ab  amante.  Est  itaque  in  divi- 
nis  processio  per  modum  intellectus  seu 
rationis ;  sed  haec  non  est  alia  a  producti- 
one  naturali.  Deo  namque  non  convenit 
productio  cujuscumque  naturae,  sed  di- 
gnioris,  utpote  intellectualis;  nec  dicitur 
ibi  generatio  secundum  quemcumque  mo- 
dum,  sed  secundum  quod  intelligentia  a 
mente  procedit,  quae  est  prima  productio 
rationalis  et  intellectualis  naturae.  Propter 
quod  asserit  Augustinus,  generationem  Fi- 
lii  per  productionem  intelligentiae  a  men- 
te  esse  intelligendam,  productionemque 
Spiritus  Sancti  per  processionem  amoris 
a  mente  et  intelligentia.  Haec  Alexander. 
Idem  ostensum  est  ibi  ex  verbis  Alberti, 
Thomse,  Richardi,  et  aliorum  nunc  nomi- 
natorum.  Unde  et  Henricus  sexto  loquitur 

Cf.p.iMD  Quodlibeto  :  Persona  in  divinis  non  potest 
'pra'       esse  origo   personae  nisi  per  actum  quo 
illam  producit,  qui  est  immanens  actus ; 
immanens  vero  actus  in  Deo  non  est  nec 
esse  potest  nisi  actio  intellectus  et  volun- 

c/ip.iMA'.  tatis.  Unde  et  Scotus  :  In  hoc,  inquit,  om-- 
nes  conveniunt,  quod  in  divinis  sunt  tan- 
tum  duae  productiones  :  una  secundum 
actionem  intellectus;  alia  secundum  acti- 
onem  voluntatis. 

Nunc  ergo  solvendae  sunt  persuasiones 
Durandi.  Atque  ad  primam  dicendum, 
quod  actus  isti  intellectus  ac  voluntatis 
in  divinis  accipiuntur  tripliciter,  scilicet 
essentialiter,  notionaliter,  et  personaliter. 
Primo  modo  absolute  sumuntur,  et  compe- 
tunt  unicuique  divinae  personse,  et  aliquo 
modo  agunt  ad  personarum  productionem, 
secundum  quod  sunt  in  personis  produ- 
centibus,  in  quantum  videlicet  sunt  fun- 
damentum  et  radix  personalium  actuum, 

dist.H.q.c.  prout  in  praetacta  ostensum  est  quaestione 
ex  Henrico,  Richardo  et  aliis.  Porro  in 
quantum  sumuntnr  notionaliter,  sunt  prin- 
cipia  et  rationes  principiativae  persona- 
rum,  prout  etiam  in  ista  quaestione  est 
declaratum.  Si  vero  sumantur  personali- 
ter,  sunt  ipsae  relationes  atque  personae. 
T.  19. 


A  Et  per  hanc  distinctionem  verissimam  de- 
jicitur  et  exsufflatur  totum  fundamentum 
Durandi.  —  Quod  vero  consequenter  assu- 
mit,  et  ait  quod  conditio  actuum  intelli- 
gendi  et  volendi  est  quod  ex  eis  nil  aliud 
seu  alterum  constituitur  :  si  hoc  verum 
esset  eo  modo  quo  ipse  id  applicat  ac 
praetendit,  apertissime  sequeretur  quod 
Deus  excelsus  et  gloriosus  non  esset  crea- 
tor  et  causa  rerurn  per  intellectum  et  vo- 
luntatem,  et  falsa  esset  Scriptura  quae  ait: 
Ipse  dixit,  et  facta  sunt;  ipse  mandavit,  et  ps 

B  creata  sunt.  Et  rursus,  Omnia  in  sapientia  B- 
fecisti;  itemque,  Omnia  quaecumque  vo-  ps, 
luit  Dominus  fecit.  Denique  in  creaturis  6- 
intellectus  et  voluntas  sunt  activa  princi- 
pia,  et  secundum  Peripateticos,  intelligen- 
tiae   per  operationem  intellectus   movent 
orbes,  et  per  eos  producunt  inferiores  ef- 
fectus  :  imo  secundum  Avicennam  et  Al- 
gazelem,  intelligentia  superior  per  actum 
intellectus  producit  intelligentiam  inferio- 
rem  et  animam  nobilem  ac  orbem.  Quod 
quamvis  verum   non   sit,  tamen   ex  hoc 

C  innotescit  quod  secundum  tantos  philoso- 
phos,  intellectus  est  productivus.  Et  nonne 
secundum  Aristotelem,  intellectus  practi- 
cus  ordinatur  ac  tendit  in  opus?  Imo  secun- 
dum  eumdem,  intellectus  speculativus  ex- 
tensione  sui  fit  practicus.  Nihilo  minus  ad 
salvandum  quod  ex  nono  Metaphysicae  alle- 
gat  Durandus,  sufficit  dicere  quod  conditio 
intellectus  pure  speculativi  et  voluntatis 
eum  sequentis,  est  ut  per  eos  nil  aliud  vel 
alterum  constituatur  ad  extra  secundum 
quod  tales  sunt,  quum  sic  solum  habeant 

D  actiones  immanentes,  non  egredientes. 
Insuper  quod  ait  Durandus,  exclusis  per 
apprehensionem  a  Deo  intellectu  ac  vo- 
luntate  cum  omnibus  actibus  suis,  adhuc 
esset  in  divinis  generatio  Filii  atque  spi- 
ratio  Spiritus  Sancti,  ineptissime  dictum 
est.  Quamvis  enim  conveniat  superdignis- 
simo  Deo  fecunditas  summa  et  plena  ex 
sua  natura  et  ex  sua  infinitate,  hoc  tamen 
non  est  in  quantum  sua  natura  est  natu- 
ra,  loquendo  in  generali  et  indeterminate 
eam  sumendo,  sed  in  quantum  est  natura 

29 


cui,  24. 
cxxxiv. 


450 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    X;    QU^EST.    I 


intellectualis,  divina,  incircumscripta,  ab- 
solute  perfecta.  Imo  nec  naturis  creatis 
competit  generare  similia  sibi  in  specie 
nisi  in  quantum  sunt  tales  vel  tales.  Idem 
dicendum  de  infinitate,  quod  ipsa  ut  so- 
lum  infinitas,  non  est  origo,  radix  et  ratio 
tantae  fecunditatis;  sed  in  quantum  infini- 
tas  prima,  formalis,  perfectionalis,  totius 
potentialitatis  penitus  expers.  Propter  quod 
asserit  Scotus,  qui  in  istis  modis  appro- 
priate  loquendi  fuit  satis  acutus  et  curio- 
sus  :  Ad  necessariam  productionem  amo- 
ris  in  divinis  concurrunt  infinita  voluntas, 
et  infinitum  objectum,  quod  est  finis,  imo 
et  infinitum  in rinit.se  perfectionis  conten- 
tivum.  Et  idem  de  intellectu  respectu  pro- 
ductionis  Verbi  est  accipiendum.  Hinc  sic- 
ut  jam  tactum  est,  irrefragabilis  Doctor, 
qui  ubique  cautissime  loquitur,  ait  :  Deo 
non  convenit  productio  cujuscumque  na- 
turee,  sed  intellectualis  ac  liberee.  Itaque 
dico  quod  seclusis  a  Deo  superaltissimo 
intellectu  et  voluntate  cum  actibus  suis, 
non  conveniret  ei  generatio  neque  spira- 
tio,  imo  nec  vita  nec  ratio  Deitatis  :  quia 
secundum  prseallegatos  doctores,  generare 
proprie  sumptum  non  convenit  nisi  viven- 
tibus,  nec  aliqua  vita  convenit  Deo  ado- 
rando  et  sancto,  nisi  pure  ac  perfecte  in- 
tellectualis ;  atque  de  ratione  Dei  est,  esse 
ens  absolute  perfectum.  —  Amplius,  con- 
tra  illud  quod  ait  Durandus,  quod  seclusis 
a  Deo  intellectu  et  voluntate,  adhuc  esset 
in  eo  generatio,  et  genitum  diceretur  Fi- 
lius.sed  non  Verbum;  et  item  esset  in  Deo 
spiratio,  tamen  spiratum  non  diceretur 
Spiritus  Sanctus  :  potest  sic  argui  :  Filius 
Dei  nunc  secundum  rei  veritatem  et  prout 
generatio  realiter  est  in  Doo,  dicitur  et  est 
Verbum,  quamvis  non  intellectu  excluso. 
Similiter  Spiritus  Sanctus  nunc  vere  et 
proprie  dicitur  amor.  Ergo  generatio  et 
spiratio  prout  secundum  veritatem  et  exsi- 
stentiam  actualem  sunt  in  Deo,  sunt  per 
actum  intelligendi  et  volendi,  quum  Ver- 
bum  non  sit  sine  intellectu,  imo  sit  ema- 
natio  cjus,  nec  amor  sine  voluntate,  sed 
processio  sit  ipsius. 


A  Deinde  contra  sequentem  Durandi  per- 
suasionem,  qua  propositum  suum  sic  ni- 
titur  persuadere  :  Fecunditas  secundum 
idem  proportionabiliter  convenit  Deo  et 
creaturis;  sed  fecunditas  producendi  ali- 
quid  convenit  creaturis  non  ex  hoc  quod 
sunt  intelligentes  et  volentes,  etc.  Istud 
est  infirmissimum  argumentum,  et  mul- 
tum  debilius  argumento  Arianorum,  assi- 
gnantium  duodecim  modos  emanationum 
in  creaturis,  quorum  nullus  competit  ge- 
nerationi  Filii  Dei  :  ergo  illa  non  est  po- 

B  nenda.  Quod  argumentum  jam  ante  solu- 
tum  est,  quoniam  creaturae  non  queunt 
repraesentare  perfecte  Deum  et  emanatio- 
nes  divinas  ad  intra  :  et  utique  multo  mi- 
nus  inferiores  et  viliores  creaturae,  in  qui- 
bus  Trinitas  relucet  solum  per  modum 
vestigii,  possunt  repraesentare  modum  ge- 
nerationis  divinse  et  spirationis  eeternse  in 
Deo.  Stultum  est  ergo  ex  hoc  concludere, 
quod  generatio  convenit  Deo  non  quia  in- 
telligens,  quoniam  creaturis  inferioribus 
convenit  non  quia  intelligentes,  etc.  Imo 

C  ut  S.  Thomas  in  Summa  contra  gentiles, 
libro  quarto,  ostendit,  atque  prsehabitum 
est,  generatio  nequaquam  potest  Deo  con- 
venire  secundum  modum  quo  convenit 
extense  loquendo  elementis,  neque  ut  con- 
venit  mixtis  inanimatis,  neque  ut  conve- 
nit  plantis  aut  vegetativis,  nec  sicut  con- 
venit  animalibus  irrationalibus;  sed  potius 
per  modum  quo  convenit  intellectualibus 
et  rationalibus  creaturis,  in  quibus  est 
processio  verbi  ab  intellectu,atque  amoris 
a   voluntate.  Sicque   naturse    intellectuali 

D  ex  sua  intellectualitate  inest  fecunditas,  et 
ex  sua  voluntate  causalitas  et  ubertas.  At 
vero  si  (ut  ait  Durandus)  utraque  emana- 
tio  divina  ad  intra,  osset  per  modum  natu- 
rae,  non  esset  ratio  distinguendi  inter  eas. 
Probatum  est  quoque,  quod  naturae  secun- 
dum  quod  natura  est,  non  convenit  nisi 
unus  modus  se  communicandi.  —  Ex  qui- 
bus  patet  multiplex  error  ac  falsitas  tam 
intolerandaa  et  stultae  opinionis. 

Quomodo  autem  processio  Spiritus  San- 
cli  tam  necessaria  sit  ut  non  possit  non 


QILEST.  II  :  AN  TERTIA   PERSONA   IN   DIVINIS    PROPRIE   APPELLETUR   SPIRITUS   SANCTUS     451 


/s.  vl,  3. 


esse,  non  obslante  quod  voluntaria  et  li- 
beralis  exsistat,  jam  satis  ostensum  est  in 
quaestione  hac  ipsa. 

Postremo,  ex  praeinductis  patent  solu- 
tiones  objectionum  in  quaestionis  hujus 
exordio  factse.  Ostensum  est  quippe,  quem- 
admodum  amor  in  Deo  dicatur  tripliciter, 
et  quomodo  approprietur,  et  qualiler  pro- 
prius  sit  Spiritui  Sancto.  —  Ad  secundum 
dicendum,  quod  inter  Patrem  et  Filium 
non  est  media  persona  secundum  modum 
et  ordinem  emanationis. —  Ad  tertium  pa- 
tet  responsio  ex  verbis  Alexandri  ac  alio- 
rum  praehabitis. 


QU.ESTIO    II 


SEcundo  quaeritur,  An  tertia  perso- 
na  in  divinis  proprie  appelle- 
tur  Spiritus  Sanctus. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  quae- 
libet  persona  divina  est  spiritus,  juxta 
illud  Joannis  :  Spiritus  est  Deus.  Quaelibet 
etiam  divina  persona  est  sancta,  et  Spiri- 
tus  essentialiter  sanctus.  Ad  quod  insinu- 
andum  Isaias  fatetur  se  audisse  Seraphim 
exclamantes  :  Sanctus,  Sanctus,  Sanctus, 
Dominus  Deus  omnipotens.  Ergo  quaelibet 
earum  est  Spiritus  Sanctus.  —  Secundo, 
quum  queelibet  earum  sit  spiritus,  vel  er- 
go  est  Spiritus  Sanctus,  vel  Spiritus  non 
sanctus.  Si  primum,  habetur  propositum. 
Secundum  vero  esset  blasphemia. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Spiritus  est 
nomen  impositum  ad  significandum  subti- 
litatem  alicujus  naturee.  Hinc  dicitur  tam 
de  quibusdam  corporalibus  quam  de  in- 
eorporeis  rebus.  Nam  aer  ob  suam  subti- 
litatem  dicitur  spiritus  :  et  ejus  attractio 
vocatur  inspiratio;  ejus  vero  expulsio,  ex- 
spiratio.  Deinde  ventus  spiritus  appella- 
tur.  Sed  et  subtilissimi  vapores  seu  humo- 
res  per  quos  virtutes  animse  diffunduntur 
in  diversas  corporis  partes  :  qui  vapores 


A  vocantur  spiritus  animales,  etc.  Gonformi- 
ter  incorporalia  et  immaterialia,  ut  Deus, 
angelus,  anima,  spiritus  nuncupantur.  Hinc 
quoque  homines  bene  concordes  et  mutuo 
amorosi,  dicuntur  unius  spiritus  ac  con- 
spirati,  quemadmodum  et  unum  cor  unam- 
que  animam  habere  dicuntur.  Unde  nono 
dicitur  Ethicorum  :  Amicorum  est  propri- 
um  unam  animam  in  duobus  corporibus 
esse.  Nam  et  Apostolus  dixit  :  Qui  adhseret  icocvi.r/. 
Deo,  unus  spiritus  est.  Porro  subtilitas  di- 
citur  per  remotionem  a  materia.  Hinc  quae 

B  multum  de  materia  habont,  grossa  vocan- 
tur.  Ideo  spiritualitas  secundum  rationem 
hujus  significationis  potissime  convenit 
Deo.  Itaque  spiritus  prout  nominat  sub- 
tilitatem  naturae,  convenit  tribus  personis. 
Sed  Spiritus  Sanctus  duplici  ratione  a  spi- 
ritualitate  vocatur.  Una  atque  praecipua 
est  (ut  credo)  quia  per  ipsum  et  per  dona 
ipsius,  divinae  spiritualitatis  participes  ef- 
ficimur,  in  quantum  a  temporalium  affe- 
ctu  abstrahimur.  Propter  quod  temporali- 
um  contemptores  vocantur  spirituales.  Et 

C  hoc  convenit  ei  in  quantum  procedit  ut 
amor,  qui  est  primum  donum,  in  quo  ce- 
tera  dona  donantur.AIia  ratio  est  quoniam 
ipse  est  amor  Patris  ac  Filii,  quo  se  di- 
ligunt  :  amantem  autem  et  amatum  uniri 
in  spiritu  perhibemus.  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

In  prima  vero  parte  Summae,  quaestione 
tricesima  sexta  :  Processio,  inquit,  in  di- 
vinis  quae  est  per  modum  amoris,  non 
habet  proprium  nomen.  Relationes  quo- 
que  quae  secundum  eam  accipiuntur,  in- 

D  nominatae  sunt.  Hinc  persona  hac  pro- 
cessione  procedens,  non  habet  proprium 
nomen.  Sed  sicut  sunt  accommodata  ali- 
qua  nomina  ex  usu  loquentium  ad  desi- 
gnandum  prafatas  relationes,  vocando  eas 
processionem  ac  spirationem,  quae  secun- 
dum  proprietatem  significationis  magis  vi- 
dentur  significare  actus  notionales  quam 
relationes;  sic  ad  designandum  personam 
per  modum  amoris  procedentem,  accom- 
modatum  est  nomen  hoc,  Spiritus  Sanctus. 
Et  hujus  convenientiae  ratio  sumitur  ex 


452 


1N   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    X  ;    QUjEST.    II 


duobus.  Primo,  ex  communitate  Spiritus  A 
Sancti,  qui  esl.  communis  amor  Patris  ac 
Filii,  et  ex  utroque  emanans  :  ideo  nomen 
illud  quod  ambobus  posset  esse  commune, 
sibi  est  proprium,ut  quintodecimo  de  Tri- 
nitate  loquitur  Augustinus.  Secundo,  quo- 
niam  spiritus  in  rebus  corporeis  impulsi- 
onem  et  motionem  quamdam  importat  : 
propter  quod  ventum  ct  flatum,  spirilum 
nominamus.  Proprium  vero  amoris  est  im- 
pellere  ac  movere  voluntatem  amantis  in 
amatum.  Quum  igitur  Spiritus  Sanctus 
procedat  ut  amor  quo  Deus  amatur,  recte  B 
vocatur  Spiritus  Sanctus,  quoniam  sancti- 
tas  illis  attribuitur  rebus  qua?  ordinantur 
aut  tendunt  in  Deum.  Hsec  in  Summa. 
—  Porro  in  Summa  contra  gentiles,  libro 
quarto,  tractat  de  Spiritu  Sancto  et  de 
ejus  effectibus  per  diversa  capitula  mul- 
tum  diffuse. 

Concordat  his  Petrus.  Item  Richardus; 
et  addit  :  Spiritus  dicitur  vel  a  spiritua- 
litate,  et  sic  convenit  tribus  personis ;  vel 
a  spiratione,  sicque  convenit  proprie  Spi- 
ritui  Sancto,  qui  procedit  ut  amor.  C 

Bonaventura  quoque  hic  scribit  :  Quam- 
vis  spiritus  propriissime  in  Deo  dicatur, 
quia  in  ipso  potissime  spiritualitas  atque 
spiratio  sunt;  ratio  tamen  cognoscendi  ac 
dicendi  nominis  hujus  a  corporalibus  su- 
mitur.  In  corporali  autem  substantia  spi- 
ritus  dupliciter  dicitur :  primo,  a  spirituali- 
tate,  sicque  dividitur  contra  corpulentiam 
et  grossitiem  ;  secundo,  a  spirationc,  et  sic 
ventus  seu  flatus  dicitur  spiritus.  Confor- 
miter  in  spiritualibus  aliquid  dicilur  spi- 
ritus  :  primo  a  spiritualitate,  sicque  anima  D 
et  angelus,  spiritus  appellantur;  secundo 
a  spiratione,  et  ita  affectus  seu  amor  di- 
citur  spiritus.  Cujus  ratio  est,  quoniam 
actus  spirationis  in  corpore  est  aclus  in- 
ternus,  actus  continuus,  actus  vivificus 
et  habens  originem  a  calore.  Quum  ergo 
egressus  amoris  ab  intrinseco  veniat,  et 
amor  ipse  sit  actus  vivificus  (juxta  illud 
Hugonis  :  Scio,  o  anima,  quod  vita  tua  di- 
lectio  est);  amor  etiam  debet  esse  conli- 
nuus,  quoniam  jugiter  debet  exhiberi ;  est- 


que  calor  spiritualis  :  hinc  solus  amor 
dicitur  proprie  spiritualiterque  spirari. 
Praeterea,  quoniam  amor  in  hominibus  po- 
test  spirari  recte  ac  ordinate.  et  ita  est 
purus;  et  item  non  recte  et  inordinate, 
sicque  vocatur  libidinosus  :  hinc  persona 
in  divinis  quee  proprie  amor  vocatur,  non 
solum  dicitur  Spiritus,  sed  etiam  Spiritus 
Sanctus,  quum  sit  amor  rectissimus.Filius 
vero  non  ita  vocatur  Filius  Sanctus,  quo- 
niam  generatio  ejus  est  naturalis,  circa 
quam  non  attenditur  sanctitas  quemadmo- 
dum  circa  voluntatis  amorem.  Verumta- 
men  spirare  dupliciter  sumitur.  Primo, 
prout  est  idem  quod  Spiritum  producere  : 
et  sic  convenit  Patri  ac  Filio.  Secundo, 
prout  idem  est  quod  inspirare  :  et  sic  toti 
convenit  Trinitati,  et  notat  effectum  in 
creatura  cui  a  Deo  bona  cogitatio  atque 
affectio  inspirantur.  Heec  Bonaventura. 

Circa  haec  scribit  jEgidius  :  Quamvis 
Verbum  in  Deo  personaliter  solum  suma- 
tur,  non  tamen  amor  :  quia  in  divinis  ex 
parte  voluntatis  non  correspondent  nomi- 
na  distincta  nominibus  impositis  ex  parte 
intellectus.  Nempe  ad  actum  intellectus 
quatuor  ista  concurrunt  :  intellectus,  ac- 
tus  intelligendi,  et  quod  ab  actu  intelli- 
gendi  gignitur,  quod  in  nobis  est  duplex, 
puta  informe  et  formatum  :  et  quum  ha- 
bet  esse  informe,  dicitur  cogitatio  ;  sed 
quum  habet  esse  formatum,  dicitur  ver- 
bum.  Illud  autem  verbum  seu  cogitatio 
distinguitur  semper  a  mente  a  qua  pro- 
cedit.  Consimiliter  ex  parte  voluntatis  qua- 
tuor  accipiuntur,  puta  voluntas,  velle,  et 
quod  a  voluntate  emanat  vel  voluntati  im- 
primitur.  Dum  enim  volumus  actu,  resul- 
tat  aliquid  in  voluntate,  quod  quidam 
vocant  impressionem  :  quae  etiam  distin- 
guitur  per  esse  informe  et  esse  formatum. 
Et  quamvis  res  ex  parte  voluntatis  corre- 
spondeant  rebus  ex  parte  intellectus,  no- 
mina  tamen  non  correspondent  nominibus 
quantum  ad  omnia,  sed  quantum  ad  ali- 
qua.  Quemadmodum  enim  habemus  no- 
men  proprium  designans  intellectivam  po- 
tentiam,  utpote  nomen  hoc,  intellectus;  et 


AN   TERTIA   PERSONA    IN   DIVINIS    PROPRIE   APPELLETUR   SPIRITCS   SANCTUS 


453 


item  nomen  proprium  designans  actum 
illius  potentiae,  scilicet  intelligere  :  sic 
voluntas  est  nomen  potentias  affectivae,  et 
velle  est  nomen  actus  ipsius.  Porro  alia 
duo  quse  sunt  ex  parte  intellectus,  videlicet 
cogitatio  et  verbum,  non  habent  corre- 
spondentia  sibi  nomina  ex  parte  volun- 
tatis.  Deficimus  enim  in  vocabulis  emana- 
tionis  voluntatis,  sive  habeat  esse  informe, 
sive  formatum  :  ideo  exprimimus  eam 
nominibus  actus  voluntatis,  vocando  eam 
amare  sive  amorem.  Ideo  amor  seu  ama- 
re,  est  aequivocum  ad  actum  voluntatis  et 
ad  id  quod  in  voluntate  resultat  dum  actu- 
aliter  volumus.  Verumtamen  informe  non 
habet  locum  in  Deo.  Tamen  tria  conside- 
rantur  in  Deo  tam  quantum  ad  intelle- 
ctum,  videlicet  ipse  intellectus,  actus  in- 
telligendi,  et  Verbum  quod  per  actum 
producitur,  tam  quantum  ad  voluntatem, 
utpote  voluntas  et  ejus  actus,  qui  est  ama- 
re,  atque  id  quod  a  voluntate  per  actum 
procedit  :  quod  quia  non  habet  proprium 
nomen,  dicitur  amor,  et  nomine  Spiritus 
Sancti  designatur.  Haec  jEgidius. 

Hinc  ait  Albertus  :  Spiritus  dicitur  a 
spirando.  Spirare  vero  dicitur  a  spiritum 
emittendo.  Spiritus  namque  est  de  interi- 
oribus  affectus.  Unde  emissio  amoris  est 
emissio  spiritus  :  tum  quia  calidum  facit 
spirare,  et  amor  est  ignis  divinus  qui  facit 
spirare  affectum;  tum  quoniam  homines 
concordantes  adspirant  in  osculo,  in  quo 
est  conjunctio  oris  spirantis  ad  os  spirans, 
ut  notetur  conjunctio  spirituum  interius. 
Per  hunc  modum,  quum  verissima  con- 
junctio  sit  Patris  ac  Filii  in  Spiritu,  con- 
junctio  illa  dicitur  Spiritus  ;  et  additur 
Sanctus,  ad  insinuandum  sinceritatem  ad 
actum  spirandi.  Sunt  enim  quaedam  nomi- 
na  quae  absolute  dicta  notant  habitus  ge- 


A  nerales,  ut  bonus,  sanctus,  justus  ;  con- 
juncta  vero  cum  aliis  ordinatis  ad  actum 
quemdam,  dicunt  bonitatem  ad  actum  il- 
lum,  ut  quum  dicitur  bonus  citharoedus. 
Sicque  dicitur  Spiritus  Sanctus  propter 
sinceritatis  munditiam  et  immaterialita- 
tem  conspirandi  amorem  in  Patre  et  Fi- 
lio  :  et  quia  procedit  ut  amor,  convenien- 
tiam  habet  ad  nomen  quod  est  Spiritus 
Sanctus.  Haec  Albertus. 

Udalricus  etiam  scribit  hic  :  Quod  Spi- 
ritus  Sanctus  nominatur  proprie  Spiritus 

B  Sanctus,  non  est  propter  rationem  sancti- 
tatis,  quee  communis  est  tribus  personis, 
quamvis  Spiritui  Sancto  approprietur,  ut 
dictum  est ;  sed  propter  rationem  hujus 
nominis,  spiritus.  Propter  quod  interdum 
vocatur  Spiritus  Dei,  Spiritus  Domini,  Spi- 
ritus  veritatis,  Spiritus  caritatis  :  in  qui- 
bus  omnibus  intelligitur  persona  Spiritus 
Sancti.  Hoc  etenim  nomen,  spiritus,  si  su- 
matur  secundum  id  cui  nomen  imponitur, 
quod  est  natura  incorporea,  dicit  attri- 
butum  divinae  essentiae,  et  commune  est 

G  tribus  :  si  vero  sumatur  secundum  ratio- 
nem  spirationis,  a  qua  sumptum  est  no- 
men  hoc,  juxta  illud,   Spiritus  ubi  vult,   joann. 
spirat ;  sic  est  proprium  Spiritus  Sancti,  8- 
quemadmodum  et  passiva  spiratio.  Heec 
Udalricus. 

Ad  primum  ergo  dicendum,  quod  si 
complexum  hoc,  Spiritus  Sanctus,  suma- 
tur  quasi  unum  nomen,  sic  ex  accommo- 
datione  et  usu  loquentium  est  proprium 
nomen  Spiritus  Sancti,  et  relationem  im- 
D  portat,  sicut  Pater  et  Filius,  quamvis  eam 
aperte  non  dicat.  Si  autem  sumatur  ut 
duae  dictiones,  sic  tam  Pater  quam  Filius 
est  spiritus  sanctus.  Per  quod  patet  ad 
secundum  solutio. 


434  LIBER    1    SENTENTIARUM.    —    DIST.     XI 


DISTINCTIO  XI 


H 


A.  Quod  Spiritus  Sanctus  procedit  a  Patre  et  Filio. 

TC  dicendum  est,  Spiritum  Sanctum  a  Patre  esse  et  Filio,  et  procedere  a 
Patre  et  Filio  :  quod  multi  hseretici  negaverunt.  Quod  autem  de  utroque 
procedat,  multis  divinorum  Eloquiorum  testimoniis  comprobatur.  Dicit 
Gaiat.n-fi.  enim  Apostolus  :  Misit  Deus  Spiritum  Filii  sui  in  corda  nostra.  Ecce  hic  dicitur 
.flom.viii,9.  Spiritus  Filii.  Et  alibi :  Qui  autem  Spiritum  Christi  non  habet,  hic  non  est  ejus. 
joann.xv,  Ipse  etiam  Filius  de  Spiritu  Sancto  dicit  in  Evangelio  :  Quem  ego  mittam  vobis  a 

96 

' Ram.  viu,  Patre.  Patris  autem  Spiritus  dictus  est,  ubi  legitur  :  Si  Spiritus  ejus  qui  suscitavit 

jiiatth.x,  Christum  a  mortuis,  habitat  in  vobis.  Et  ipse  Christus  dicit  :  Non  enim  vos  estis 

qui  loquimini,  sed  Spiritus  Patris  vestri  qui  loquitur  in  vobis.  Et  in  alio  loco  : 

joann.xiv,  Quem  mittet  Pater  in  nomine  meo.  Et  alibi  ipse  Filius  de  Spiritu  Sancto  ait  :  De 

26. 

jotrf.xv,26.  Patre  procedit.  His  et  aliis  auctoritatibus  pluribus  ostenditur,  quod  Spiritus  Sanctus 
a  Patre  et  Filio  procedit. 

B.  Quod  Orceci  non  concedunt  Spiritum  Sanctum  procedere  a  Filio. 

GraBci  tamen  dicunt  Spiritum  Sanctum  procedere  tantum  a  Patre,  et  non  a 
Filio.  Quod  ideo  dicunt,  quia  Veritas  in  Evangelio  fidem  integram  continente,  de 
processione  Spiritus  loquens,  solum  Patrem  commemorat,  dicens  :  Spiritus  qui  a 
Patre  procedit.  Et  etiam  ideo,  quia  in  principalibus  conciliia  quas  apud  eos  cele- 
brata  sunt,  ita  symbola  eorum  subjunctis  anathematibus  sancita  sunt,  ut  nulli  de 
Trinitatis  fide  aliud  docere  vel  aliter  praedicare  quam  ibi  continetur,  liceat.  In  qui- 
bus  quidem  symbolis  quum  Spiritus  Sanctus  commemoretur  procedere  a  Patre,  et 
non  a  Filio,  quicumque,  inquiunt,  a  Filio  eum  procedere  addunt,  anathema  incur- 
runt.  Unde  et  nos  arguunt  anathematis  reos.  Addunt  etiam  ad  assertionem  suse 
opinionis  et  in  testimonium  nostras  damnationis,  de  Symbolo  fidei,  quod  secundum 
traditionem  prEedictorum  conciliorum,  Leo  III  Roma?  transcriptum  in  tabula  ar- 
gentea  post  altare  B.  Pauli  posita,  posteris  reliquit,  pro  amore,  ut  ipse  ait,  et 
cautela  fidei  orthodoxae.  In  quo  quidem  Symbolo  in  processione  Spiritus  solus 
commemoratur  Pater  his  verbis  :  Et  in  Spiritum  Sanctum,  Dominum  et  vivifica- 
torem,  ex  Patre  procedentem,  cum  Patre  et  Filio  coadorandum  et  conglorificandum, 
etc.  Illud  est  Symbolum  quod  in  Missa  cantatur,  editum  in  Nicaeno  concilio,  in  fine 
cujus  subjunctum  est  :  Qui  aliud  docuerit  vel  aliter  praedicaverit,  anathema  sit. 


LIBER    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XI  455 

Ideoque  Grseci  nos  anathematizatos  dicunt,  quia  dicimus  Spiritum  Sanctum  a  Filio 
procedere  :  quod  ibi  non  continetur.  Quod  enim  secundum  nos  ibi  dicitur,  Qui  a 
Patre  Filioque  procedit,  alterum  a  Latinis  est  additum,  scilicet,  Filioque. 

C.  Responsio  ubi  determinantur  prcedicta. 

Nos  autem  illa  verba  ita  determinamus  :  Qui  aliud  docuerit  vel  aliter  prsedica- 
verit,  id  est,  contrarium  docuerit  vel   contrario  modo  prsedicaverit,  anathema  sit. 
Aliud  ergo  posuit  pro  opposito,  qualiter  et  Apostolus  in  epistola  ad  Galatas  :  Si  Gaiat. ,,  o. 
quis  aliud  evangelizaverit,  id  est  contrarium,  anathema  sit.  Non   dicit  :  Si  quis 
addiderit.  Nam  si  illud  diceret,  sibi  ipsi  (ut  ait  Augustinus)  prsejudicaret,  qui  cupie-  Aug.inJo- 
bat  venire  ad  quosdam  quibus  scribebat,  sicut  ad  Thessalonicenses,  ut  suppleret  x™",',!.1™01, 
quas  illorum  fidei  deerant.  Sed  qui  supplet,  quod  minus  erat  addit,  non  quod  inerat 
tollit.  Qui  autem  praetergreditur  fidei  regulam,  non  incedit  in  via,  sed  recedit  a 
via.  Ad  illud  autem  quod  de  Evangelio  opponunt,  respondemus  ita  :  quia  quum 
dicat  in  eo  Veritas  Spiritum  Sanctum  a  Patre  procedere,  non  addit,  solo  :  et  ideo 
etiam  a  se  procedere  non  negat.  Sed  ideo  Patrem  tantum  nominat,  quia  ad  eum 
solet  referre  etiam  quod  ipsius  est,  quia  ab  illo  habet. 

D.  Quod  Grceci  in  sensu  nobiscum  conveniunt,  etsi  verbis  differant. 

Sciendum  est  tamen,  quod  Graci  confitentur  Spiritum  Sanctum  esse  Filii,  sicut 
et  Patris,  quia  et  Apostolus  dicit  :  Spiritum  Filii ;  et  Veritas  in  Evangelio  :  Spi-  Cralal  IT| 
ritum  veritatis.  Sed  quum  non  sit  aliud,  Spiritum  Sanctum  esse  Patris  et  Filii,  6}oann  xv 
quam  esse  a  Patre  et  Filio,  etiam  in  hoc  in  eamdem  nobiscum  fidei  sententiam  -6- 
convenire  videntur,  licet  in  verbis  dissentiant. 

E.  Auctoritatibus  Grcecorum  ostendit  Spiritum  Sanctum 
procedere  etiam  a  Filio. 

Unde  etiam  quidam  eorum  catholici  doctores,  intelligentes  unam  eamdemque 
fore  sententiam  praedictorum  verborum  quibus  dicitur  Spiritus  Sanctus  procedere 
a  Filio,  et  esse  Filii,  professi  sunt  Spiritum  Sanctum  etiam  procedere  a  Filio.  Unde 
Athanasius  in  Symbolo  fidei  :  Spiritus  Sanctus  a  Patre  et  Filio,  non   factus,  nec    Athanas. 
creatus,  nec  genitus,  sed  procedens.  Ecce  Spiritum  Sanctum  aperte  dixit  procedere  "J 
a  Patre  et  Filio.  Didymus  etiam  eorum  maximus  doctor,  in  libro  de  Spiritu  Sancto, 
Spiritum  Sanctum  a  Filio  procedere  dixit  :  Salvator  inquit,  qui  est  Veritas,  Non   Didym.de 
enim  loquetur  a  semetipso  :  hoc  est  non  sine  me  et  sine  meo  et  Patris  arbitrio,  Jo"nn.im', 
quia  inseparabilis  est  a  me  et  a  Patris  voluntate,  quia  ex  se  non  est,  sed  ex  Patre  et 13' 


456 


IN   LIBRUM   I    SBNTENTIARUM. 


DIST.    XI   SUMMA  J    QU.EST.    I 


Didym.  de 

Spirit.S.3t>. 

/s.  xi,  2. 


Cyrill.Alex. 
Epist.  17. 


Chrysost. 
in  Symbol. 
Hom.  1. 

I  Cor.  xn, 
11. 

Chrysost. 
Op.cit.Hom. 

I  Cor.  xv, 
23. 


ex  me  est.  Hoc  enim  ipsum  quod  subsistit  et  loquitur,  a  Patre  et  a  me  illi  est.  Item  : 
Spiritus  Sanctus,  qui  est  Spiritus  veritatis  Spiritusque  sapientias,  non  potest  audire 
a  Filio  loquente  quse  nescit,  quum  hoc  ipsum  sit  quod  profertur  a  Filio,  id  est, 
procedens  Deus  de  Deo,  Spiritus  veritatis  procedens  a  veritate,  consolator  manans 
ex  consolatione.  Item  Cyrillus  episcopus  in  epistola  Nestorio  directa,  ait  :  Spiritus 
intelligitur  per  se,  secundum  quod  Spiritus  est,  et  non  Filius ;  sed  tamen  non  est 
alienus  ab  eo.  Spiritus  enim  veritatis  nominatur,  et  profluit  ab  eo  sicut  ex  Deo 
Patre.  Joannes  quoque  Chrysostomus  in  homilia  quadam  de  expositione  Symboli, 
sic  ait  :  Iste  est  Spiritus  Sanctus  procedens  de  Patre  et  Filio,  qui  dividit  dona  pro- 
pria  prout  vult.  Idem  in  alia  homilia  :  Credendum  est  Spiritum  Sanctum  Patris 
esse  et  Filii.  Istum  Spiritum  Sanctum  dicimus  Patri  et  Filio  cosequalem,  et  proce- 
dentem  de  Patre  et  Filio.  Hoc  credite,  ne  colloquia  mala  corrumpant  bonos  mores. 
Ecce  a  doctoribus  Grsecorum  aperta  habemus  testimonia  quibus  Spiritus  Sanctus  a 
Patre  et  Filio  procedere  ostenditur.  Omnis  ergo  lingua  confiteatur  Spiritum  Sanctum 
procedere  a  Patre  et  Filio. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS   UNDECIM^ 

IN  hac  dislinctione  docetur,  quod  Spiri- 
tus  Sanctus  a  Patre  et  Filio  sit  proce- 
dens.  Et  potest  dividi  distinctio  ista  secun- 
dum  principalia  puncta  quae  tanguntur  in 
littera.  Primo  enim  probatur  per  Scriptu- 
ras  canonicas,  quod  non  solum  procedat 
a  Patre,  sed  a  Filio  quoque.  Secundo  Ma- 
gister  recitat  opinionem  Graecorum  circa 
hoc  aliter  sentientium,  utpote  quod  a  solo 
procedat  Patre,  et  ponit  motiva  eorum. 
Tertio  solvit  ea.  Quarto  affirmat  quod  sen- 
su  nobiscum  conveniant,  quamvis  differant 
verbis.  Quod  tamen  non  est  intelligen- 
dum,  quod  vere  atque  formaliter  consen- 
tiant  nobis  in  hoc  quod  protestamur  Spiri- 
tum  Sanctum  ab  utroque  procedere,  saltem 
pro  tempore  quo  Magister  heec  scripsit, 
sed  quia  concedunt  ea  ex  quibus  verissi- 
me  sequitur  quod  ab  utroque  procedat, 
videlicet  auctoritates  Scripturae  in  quibus 
Spiritus  Sanctus  vocatur  Spiritus  Filii  et 
Spiritus  veritatis.  Quinto  probat  per  au- 
ctoritates  Grsecorum  ab  utroque  procedere 
Spiritum  Sanctum. 


QU^ESTIO    PRIMA 


Clrca  heec  non  occurrit  directe  nisi  quae- 
stio  una  et  ista,  An  Spiritus  San- 
ctus  prooedat  a  Patre  et  Filio.  Plura 
tamen  juxta  hoc  quseri  possunt. 

Quod  non  procedat  ab  utroque,  multi- 
pliciter  potest  probari.  Primo  sic  :  Divinus' 
Dionysius  a  sanctis  Apostolis,  praesertim  a 
B.  Paulo   edoct.us,  imo  a  Spiritu  Sancto 

B  copiose  illuminatus,  in  libro  suo  de  Tri- 
nitate,  id  est  in  libro  de  Divinis  characte- 
ribus,  et  in  libro  de  Divinis  nominibus, 
secundo  capitulo,  nullibi  scribit  Spiritum 
Sanctum  a  Filio  procedere,  imo  potius  in- 
sinuare  videtur  quod  a  solo  procedat  Pa- 
tre,  dicendo  :  Ex  supersubstantiali,  im-  cf.  Theoi. 
materiali  et  impartibili  bono,  cordialia  mys'-c-m- 
bonitatis  exorta  sunt  lumina,  ot  remanse- 
runt  irrecessibilia  ab  eo  et  in  se  ipsis,  co- 
seternse  pullulationis.  In  quibus  verbis  per 
supersubstantiale   illud  bonum,  intelligit 

G  Deum   Patrem  ;  per  lumina  inde  exorta, 
Filium   ac  Spiritum  Sanctum  :  quee   co- 
aeternae  sunt  pullulationis,  id  est  emana- 
tionis  a  Patre.  Iterum  :  Filius,  inquit,  et   De  Divin- 
Spirilus  Sanctus  sunt  quasi  deinascentia,  nomc-"- 


AN    SPIRITUS    SANCTUS    PROCEDAT    A   PATRE   ET   FILIO 


457 


et  tanquam  flores  ac  superessentialia  lu-  A  est  expressum  quod  Spiritus  Sanctus  pro- 


mina  sumimus  ea.  Qualiter  autem  sint, 
nec  intelligere  neque  exprimere  possu- 
mus.  Ex  quo  concludunt  Graeci,  quod  Fi- 
lius  et  Spiritus  Sanctus  sunt  velut  rivi  ac 
flores  emanantes  ex  Patre  solum  ac  imme- 
diate,  ita  quod  neuter  eorum  ex  alio.  Et 
si  magnus  ille  Dionysius  aliter  sensisset, 
hoc  (ut  apparet)  alicubi  expressisset,  sicut 
et  cetera  expressit  mysteria  fidei.  —  Am- 
plius  S.  Gregorius  Nazianzenus,  appellatus 
Theologus,  vir  tantse  auctorilalis  in  Scri- 


cedat  a  Filio,  imo  in  illis  conciliis  in  fine 
subjungitur  :  Anathema  sit,  si  quis  aliud 
aut  aliter  doeere  prsesumpserit. — Arguunt 
etiam  ex  hoc  quod  in  Scripturis  nusquam 
habetur  Spiritum  Sanctum  ex  Filio  pro- 
cedere.  Ideo  quserunt  unde  Latini  hoc  ha- 
beant.  Si  enim  non  habent  ex  Scripturis, 
neque  ex  synodis,  neque  ex  revelatione, 
videntur  prasumptuose  id  dicere  ;  si  ve- 
ro  habent  ex  revelatione,  unde  id  accidit 
quod  Deus,  qui  omnes  homines  vult  sal-ir™.",*- 


pturis  quod  nullus  fidelium  unquam  au- B  vari,  nulli   eorum   id   manifestavit  ?  Imo 


Joann. xx 
22. 


sus  fuit  conlradicere  ei,  ut  testatur  Hiero- 
nymus,  ait  in  sermone  de  Spiritu  Sancto  : 
Quemadmodum  radii  lucis  solaris  a  sole 
procedentes  nec  separantur  a  sole,  nec  ab 
invicem  abscinduntur,  et  usque  ad  nos 
luminis  sui  emicant  claritatem;  sic  Filius 
et  Spiritus  Sanctus,  geminus  Patris  radius, 
usque  ad  nos  lumen  claritatis  miserunt, 
et  Patri  conjuncti  sunt.  In  quibus  verbis 
aperte  asseritur  quod  uterque  procedit  a 
Patre;  et  ut  apparet,  insinuatur  quod  neu- 
ter  procedat  ab  alio.  —  Praeterea  ex  Da- 
masceno  hoc  ipsum  evidentius  comprobari 
videtur.  Ait  quippe  primo  libro,  capitulo 
octavo  :  Credimus  et  in  Spiritum  Sanctum 
ex  Patre  procedentem  et  in  Filio  requie- 
scentem ;  et  rursus  :  Filius  ex  Patre  est 
generabiliter,  Spiritus  Sanctus  autem  et 
ipse  ex  Patre  est,  non  generabiliter,  sed 
processibiliter;  et  propter  Patrem,  id  est 
a  Patre,  habent  Filius  et  Spiritus  Sanctus 
qusecumque  habent.  Eodem  demum  libro, 
undecimo*  scribit  capitulo  :  Oportet  scire 
quoniam  Patrem  non  dicimus  ex  aliquo ;  D 
Filium  vero  dicimus  ex  Patre  et  Filium 
Patris ;  Spiritum  Sanctum  autem  et  ex  Pa- 
tre  dicimus,  et  Patris  Spiritum  nomina- 
mus.  Ex  Filio  autem  Spiritum  non  dici- 
mus,  Spiritum  vero  Filii  nominamus,  atque 
per  Filium  confitemur  eum  nobis  manife- 
statum  ac  traditum.  Insufflavit  enim  et 
dixit  discipulis  :  Accipite  Spiritum  San- 
ctum.  Haec  Damascenus.  —  Allegant  quo- 
que  Grseci  pro  se,  quod  in  quatuor  gene- 
ralibus  conciliis  apud  eos  celebratis,  non 


quum  m  gestis  Nicseni  concilii  fuerit 
sub  anathemate  prohibitum  aliquid  ad- 
dere  symbolo  Patrum  edito  ibi,  in  quo 
continebatur,  Qui  ex  Patre  procedit;  vi- 
dentur  anathematizati  Latini,  qui  addi- 
derunt  et  dicunt  :  Qui  ex  Patre  Filioque 
procedit.  —  Ad  idem  adducunt  plurima 
argumenta.  Primum,  quia  procedere  est 
ab  uno  in  alterum  ire.  Ergo  Spiritus  San- 
ctus  procedit  ab  una  persona  in  aliam, 
hoc  est  a  Patre  in  Filium,  nec  ex  utroque 
C  emanat.  —  Item,  ex  duobus  suppositis  non 
videtur  idem  numero  immediate  procede- 
re.  —  Et  rursus,  quum  Spiritus  Sanctus 
plene  ac  perfecte  procedat  a  Patre,  super- 
fluum  videtur  asserere  quod  procedat  a 
Filio.  —  Postremo,  in  Legenda  S.  Andrese 
apostoli  legitur  :  Pax  vobis  et  universis 
qui  credunt  in  unum  Deum  Patrem,  et  in 
unum  Filium  ejus  Jesum  Christum,  et  in 
unum  Spiritum  Sanctum  ex  Patre  proce- 
dentem  et  in  Filio  permanentem.  —  Ad 
idem  pertinent  queedam  in  textu  adducta. 
In  contrarium  est  Scriptura  canonica 
auctoritasque  Sanctorum,  quee  tanguntur 
in  littera. 


Ad  hoc  Alexander  respondet  :  Procedere 
dupliciter  dicitur  :  primo  in  motu  locali, 
ut  motus  ab  aliquo  in  aliquid;  secundo  in 
exitu  causati  a  causa.  Primo  modo  requi- 
rit  duplicom  terminum,  scilicet  a  quo  et 
in  quem.  Secundo  modo  non  requirit  nisi 
terminum  unum,  videlicet  a  quo.  Et  juxta 
hos  modos  potest  transumi  verbum  pro- 


458 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XI  ;    QU^EST.    I 


cedendi  ad  processionem  Spiritns  Sancti. 
Primo  modo  sumpserunt  Graeci,  dicentes 
quod  procederet  a  Patre  in  Filium.  Nec 
concesserunt  quod  procederet  a  Filio  : 
quia  ut  dicunt,  ex  hoc  sequeretur  quod 
procederet  a  Filio  in  Patrem ;  sicque  vide- 
retur  Pater  aliquid  habere  a  Filio.  Sed 
concesserunt  quod  procedat  a  Patre  in 
Filium  :  in  quo  ostenditur  quod  est  amor 
Patris  in  Filium,  et  insinuatur  quod  Filius 
habeat  esse  a  Patre.  Latini  vero  transu- 
munt  verbum  procedendi  ad  processio- 
nem  Spiritus  Sancti  juxta  secundum  mo- 
dum,  dicentes  quod  procedere,  est  ab 
aliquo  exire,  quamvis  non  in  aliquem  : 
sicque  dicunt  Spiritum  Sanctum  procede- 
re  ab  utroque,  sicut  procedit  amor  a  men- 
te  atque  notitia.  Haec  Alexander. 

Porro  Bonaventura  :  Ad  intelligentiam, 
inquit,  controversiae  Graecorum  ac  Latino- 
rum,  et  originem  ejus,  notandum  quod 
circa  processionem  Spiritus  Sancti  a  Filio 
esl  duo  considerare,  videlicet  articuli  co- 
gnitionem,  et  ejusdem  articuli  professio- 
nem.  —  Cognitio  hujus  articuli  fundamen- 
tum  habet  a  Scriptura,  profectum  seu 
incrementum  a  ratione,  sed  conservatio- 
nem  a  revelatione.  In  auctoritate  Scriptu- 
rae  Graeci  conveniunt  et  Latini  :  nam  di- 
cunt  concorditer  Spiritum  Sanctum  esse 
Spiritum  Filii,  et  mitti  a  Filio;  sed  in  ra- 
tione  revelationeque  differunt.  In  ratione 
quidem  intelligendi.Quum  enim  Scriptura 
testatur  Spiritum  Sanctum  procedere,Grae- 
ci  usi  sunt  nomine  processionis  juxta  si- 
militudinem  processionis  in  motu  locali 
ab  uno  in  alium ;  Latini  vero,  secundum 
modum  processionis  unius  ex  alio.  Et  in 
hoc  melius  dixerunt  Latini,  quoniam  pro- 
cessionem  illam  aeternam  comparaverunt 
processioni  magis  spirituali.  Similiter  Scri- 
ptura  dicit  Spiritum  Sanctum  per  spira- 
tionem  procedere.  Quumque  duplex  exsi- 
stat  spiratio,  utpote  flatus  exterioris  et 
amoris  interioris,  Graeci  comparaverunt 
processionem  Spirilus  Sancti  spirationi  fla- 
tus  exterioris,  Latini  autem  spirationi  in- 
terioris  amoris  :  quod  melius  est,  quoni- 


A  am  similitudini  spiritualiori  et  similiori 
aptaverunt.  Similiter,  quum  Scriptura  di- 
cat  Spiritum  Sanctum  procedere  ut  nexum 
et  communionem,  et  duplex  sit  nexus,  vi- 
delicet  medium  jungens  unum  alteri,  et 
extremum  in  quo  duo  junguntur,  Graeci 
comparaverunt  processionem  Spiritus  San- 
cti  communioni  ac  nexui  primo  modo,  La- 
tini  secundo  modo,  ideo  spiritualiori  et 
similiori,  quoniam  nexus  ille  magis  simi- 
litudinem  habet  personae.  Et  quia  Latini 
spiritualius  convenientiusque  comparave- 

B  runt,  idcirco  ratione  sunt  elevati,  et  per 
hoc  ad  intelligentiam  Scripturae  dispositi, 
atque  manifesta  revelatione  edocti  de  pro- 
cessione  Spiritus  Sancti.  Graeci  vero,  qnia 
similitudines  differentes  et  ineptiores  ap- 
taverunt,  ideo  ratione  depressi  sunt ;  et 
non  valentes  intelligere  Spiritum  a  Verbo 
procedere,  neque  in  alium  procedere  ab 
aeterno,  arctaverunt  Scripturam  ad  intelli- 
gendum  eam  de  temporali  processione  : 
ideo  viam  revelationis  sibi  clauserunt  Haec 
est  ergo  ratio  diversitatis  in  hujus  articuli 

C  cognitione. 

Controversia  vero  venit  ex  hujus  arti- 
culi  professione.  Professio  autem  hujus 
articuli  venit  ab  Ecclesia  Latinorum  ex 
triplici  causa,  videlicet  ex  fidei  veritate, 
ex  periculi  necessitate,  et  ex  Ecclesiae  au- 
ctoritate.  Fides  quippe  dictabat  hoc.  Peri- 
culi  quoque  necessitas  imminebat,ne  forte 
aliquis  hoc  negaret  :  in  quod  periculum 
Graeci  inciderunt.  Et  Ecclesiae  auctoritas 
aderat  :  ideo  sine  mora  exprimi  debuit. 
—  Negatio  vero  hujus   articuli  venit  ex 

D  triplici  causa,  puta  ex  ignorantia,  ex  su- 
perbia,  et.  ex  pertinacia.  Ex  ignorantia, 
quia  nec  Scripturam  intellexerunt,  nec  ha- 
buerunt  congruam  rationem,  nec  aperlam 
revelationem.  Ex  superbia,  quia  quum 
reputarent  se  sciolos  et  vocati  non  fue- 
runt,  noluerunt  profiteri  quod  per  eos 
inventum  non  fuit.  Ex  pertinacia,  ne  con- 
vincerentur,  et  ne  irrationabiliter  videren- 
tur  moveri,  invenerunt  per  se  rationes 
contra  veritatem,  et  ausi  sunt  suam  de- 
fensare  sententiam,  atque  auctoritati  Bo- 


AN   SPIRITUS    SANCTUS   PROCEDAT   A   PATRE   ET  FILIO 


459 


manae  Ecclesiae  obviare.  Et  ideo  facti  sunt 
haeretici,  quoniam  negaverunt  fidei  veri- 
tatem;  atque  schismatici,  quoniam  reces- 
serunt  ab  Ecclesiae  unitate.  Et  quoniam 
haereticorum  et  schismaticorum  mos  est, 
quum  se  non  possunt  rationibus  commu- 
nire,  adversam  partem  accusare  :  ideo  nos 
accusant  et  redarguunt  tanquam  curiosos, 
et  tanquam  excommunicatos  et  schisma- 
ticos.  Curiosos,  quoniam  sine  hujus  pro- 
fessione  articuli  erat  salus  :  quare  ergo  se 
intromiserunt  Latini  perquirere  quod  non 
fuit  necessarium  ad  salutem?  Sed  ad  hoc 
patet  responsio,  quia  necessarium  fuit  ad 
vitandum  periculum  in  quod  ipsi  incide- 
runt.  Similiter  dicunt  nos  excommunica- 
tos  quia  corrupimus  symbola  in  quibus 
per  sanctos  Patres  sub  excommunicationis 
pcena  hoc  fuit  prohibitum.  Ad  quod  patet 
responsio  per  prsedicta,  quia  non  eorrupi- 
mus,  sed  perfecimus  symbola.  Nec  sen- 
tentia  illa  lata  est  contra  perficientes,  sed 
contra  corrumpentes.  Vel  dici  potest,  sicut 
dicit  Anselmus,  quod  novum  fecimus  : 
quod  utique  facere  potuimus,  quia  Roma- 
na  Ecclesia  plenitudinem  potestatis  a  bea- 
tissimo  Petro  Apostolorum  principe  ac- 
cepit,  in  qua  nulla  Patrum  sententia  nec 
interdictum  potuit  ponere,  nec  arctare, 
nec  ei  praejudicare,  nec  ligare  eam  ad  ali- 
quid.  Similiter  dicunt  nos  schismaticos, 
quia  a  nobis  divisio  facta  est  :  quum  enim 
voluimus  istud  asserere,  noluimus  eos  vo- 
care.  Ad  quod  responderi  potest  pro  Lali- 
nis,  quod  eos  vocare  non  fuit  opportunum, 
quoniam  sine  eis  Ecclesia  potuit  istud,  et 
quia  propter  locorum  distantiam  laborio- 
sum  fuit  eos  vocare.  Fuit  quoque  infru- 
ctuosum,  quia  in  Graecis  non  fuit  jam 
sapientia  tanta  ut  ante  :  imo  ad  Latinos 
transierat.  Erat  nihilo  minus  periculosum, 
quia  periculum  fuit  ducere  in  dubium 
quod  erat  pro  certo  habendum.  Et  sic  pa- 
tet  quod  accusationes  eorum  sunt  frivolae. 
—  Haec  Bonaventura. 

Insuper  Thomas  :  Simpliciter  (ait)  di- 
cendum  est,  quod  Spiritus  Sanctus  pro- 
cedit   a   Filio,  alias   non    esset   distinctio 


A  inter  Filium  et  Spiritum  Sanctum.  Quum 
enim  divinae  personae  secundum  nil  abso- 
lutum  distinguantur,  oportet  eas  secundum 
originis  relationes  esse  distinctas.  Ideo  si 
unus  eorum  non  esset  ab  alio,  non  essent 
distinctae  personse.  Nec  posset  dici  quod 
distinguerentur  per  diversum  modum  pro- 
cedendi  a  Patre,  ut  quia  Filius  procedit 
per  modum  naturae,  Spiritus  Sanctus  per 
modum  voluntatis.  llle  enim  modus  diver- 
sus  aut  diceret  distinctionem  per  oppo- 
sitionem   relationis,   et  sic   rediret  idem 

H  quod  prius  ;  aut  diversitatem  in  absolu- 
tis,  et  ita  non  essent  una  essenlia  Fi- 
lius  et  Spiritus  Sanctus.  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

Idem  aflirmat  in  prima  parte  Summae, 
quaestione  tricesima  sexta,  ubi  hanc  rafio- 
nern  prosequitur  plenius,  dicens  :  Solis 
relationibus  personae  divinae  distinguun- 
tur  ab  invicem.  Relationes  vero  non  pos- 
sunt  personas  distinguere  nisi  prout  ipsae 
relationes  oppositae  sunt.  Nam  Pater  habet 
duas  relationes,  quarum  una  refertur  ad 

C  Filium,  alia  ad  Spiritum  Sanctum  :  quee 
quum  non  sint  opposilae,  non  constituunt 
duas  personas,  sed  tantum  ad  unam  Patris 
spectant  personam.  Si  ergo  in  Filio  et  Spi- 
ritu  Sancto  non  essent  nisi  duee  relatio- 
nes  quibus  referrentur  ad  Patrem,  illee 
relationes  non  essent  ad  invicem  oppo- 
sitae,  sicut  nec  duae  relationes  quibus  Pa- 
ter  refertur  ad  eos.  Ideo  sicut  persona 
Patris  est  una,  sic  sequeretur  quod  perso- 
na  Filii  ac  Spiritus  Sancti  consisteret  una, 
habens  duas  relationes  oppositas  duabus 

D  relationibus  Patris.  Hoc  autem  haereticum 
est,  quum  tollat  fidem  Trinitatis.  In  divi- 
nis  vero  non  possunt  esse  oppositae  rela- 
tiones  nisi  originis,  quae  accipiuntur  se- 
cundum  principium,  et  secundum  quod 
est  a  principio.  Aut  ergo  Spiritus  Sanctus 
est  a  Filio,  sicut  fatemur;  aut  Filius  a  Spi- 
ritu  Sancto,  quod  nullus  credit.  His  con- 
sonat  ratio  processionis  utriusque  :  quia 
ul  dictum  est,  Filius  procedit  a  Palre  per 
modum  intellectus  ut  Verbum,  Spiritus 
Sanctus  autem  per  modum  voluntatis  ut 


460 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XI  ;    QUjEST.    I 


amor.  Amorem  vcro  oportet  a  Verbo  pro-  A 
cedero,  quum  niliil  ametur  nisi  quod  men- 
tis  apprehensione  concipitur.  Idem  docet 
ordo  rerum,  quoniam  nusquam  invenitur 
quod  plura  procedant  ab  uno  absque  or- 
dine,  nisi  in  his  solum  quse  malerialiter 
differunt.  In  ceteris  est  aliquis  ordo  in 
multitudine  productorum  :  in  quo  sapien- 
tia  Dei  relucet.  Si  ergo  ab  una  persona 
divina  duee  procedunt  personee,  oportet 
intcr  eas  aliquem  ordinem  esse;  nec  alius 
polest  assignari,  nisi  ordo  naturee,  quo 
alius  est  ex  alio.  Impossibile  ergo  est  Fi-  B 
lium  et  Spiritum  Sanctum  sic  esse  a  Pa- 
tre,  quod  unus  eorum  non  procedat  ab 
alio.  —  Unde  et  Graeci  processionem  Spi- 
rilus  Sancti  intelligunt  ordinem  quemdam 
habere  ad  Filium,  quia  concedunt  esso 
eum  Spiritum  Filii,  et  esse  a  Patre  per 
Filiuin;  et  quidam  eorum  dicuntur  con- 
cedere  quod  sit  a  Filio,  vel  profluat  ab  eo, 
non  tamen  quod  proeedat  :  quod  ex  igno- 
rantia  aut  protervia  venit,  quum  nomen 
processionis  communissimum  sit  inter  om- 
nia  quse  ad  originem  pertinent  qualem-  C 
cumque.  Ha3c  Thomas  in  Summa. 

Prseterea  in  Summa  contra  gentiles,  li- 
bro  quarto,  capitulo  vicesimo  quarlo,  dc 
his  scribit  diffusius  :  Manifestum  est  (in- 
quiens)  ex  Scripturis,  quod  Spiritus  San- 
ctus  procedat  a  Filio,  quia  vocalur  Spiri- 
tus  Filii,  et  mittitur  ab  eodem  :  quod  non 
esset,  nisi  esset  ab  ipso.  Sed  et  apud  Joan- 
/oann.xvi,  nem  Filius  ait  de  Spiritu  Sancto  :  Ille  me 
"■  clarificabit,  quia  de  meo  accipiet.  Gyril- 

lus  ifem  in  epistola  quam  synodus  Chal- 
cedonensis  recepit,  ail  :  Spiritus  Veritatis  D 
nominatur,  et  est  Spiritus  Veritafis,  el  pro- 
fluit  ab  ea  sicut  ex  Deo  Patre.  Sic  et  Di- 
dymus  testalur  in  libro  de  Spiritu  Sancto  : 
Neque  quid  aliud  est  Filius,  exceptis  his 
quae  ei  dantur  a  Patre;  nec  alia  est  Spi- 
ritus  Sancti  substantia,  praeter  id  quod  ei 
datur  a  Filio.  Rursus,  in  determinatione 
quinti  concilii  legitur  :  Sequimur  per  om- 
nia  sanctos  Patres  et  Doctores  Ecclesiae, 
Athanasium,  Hilarium,  Basilium,  Gregori- 
um  Theologum  ef  Gregorium  Nyssenum, 


Ambrosium,  Augustinum,  Theophilum,  Jo- 
annem  Constantinopolitanum,  Cyrillum, 
Leonem  ;  et  suscipimus  omnia  quse  de 
recta  fide  et  hsereticorum  condemnatio- 
ne  exposuerunt.  Manifestum  est  autem  ex 
multis  auctoritatihus  Augustini,  praeser- 
tim  in  libro  de  Trinitate  et  super  Joan- 
nem,  quod  Spiritus  Sanctus  sit  a  Filio 
sicut  a  Patre.  —  Porro,  si  quis  dicat  Spi- 
ritum  Sanctum  distingui  a  Filio,  non  quia 
est  ab  ipso,  sed  propter  diversam  origi- 
nem  utriusque  a  Patre,  redit  in  idem.  Si 
enim  Spiritus  Sanctus  est  alius  a  Filio, 
oportet  quod  alia  sit  origo  seu  processio 
utriusque.  Dute  autem  origines  non  pos- 
sunt  distingui  nisi  per  terminum,  ve!  per 
principium,  aut  subjectum.  Ex  parte  ter- 
mini,  sicut  origo  equi  differt  ab  origine 
bovis,  secundum  quod  terminantur  ad  na- 
turas  specifice  distinctas.  Ex  parte  prin- 
cipii  :  ut  si  ejusdem  speciei  individua  di- 
cantur  generari,  qusedam  ex  sola  influentia 
ccelesti,  qusedam  ex  activa  seminis  virtu- 
te.  Ex  parte  subjecti,  sicut  nat.ura  per 
divisionem  materiae  diversis  communica- 
tur  :  quse  distinctio  in  immaterialibus  ac 
divinis  locum  non  habet.  Similiter  ex  par- 
te  termini,  ut  sic  liceat  loqui,  non  potest 
esse  processionum  in  divinis  distinctio, 
quia  eamdem  naturam  quam  accipit  Fi- 
lius  nascendo,  accipit  Spiritus  Sanctus  pro- 
cedendo.  Utriusque  ergo  dislinctio  esse 
non  valet,  nisi  ex  parte  principii.  Princi- 
pium  vero  originis  Filii  est  Pater  dumta- 
xat.  Si  ergo  et  solus  Pater  est  principium 
processionis  Spiritus  Sancti,  non  erit  alia 
processio  Spiritus  Sancti  a  generatione  Fi- 
lii,  nec  Spiritus  Sanctus  distinctus  erit  a 
Filio.  ■ —  Si  vero  dicatur  quod  differunt 
istse  processiones  ex  parte  principii,  in 
quantum  Pater  producit  Filium  per  mo- 
dum  intellectus  ut  Verbum,  et  Spiritum 
Sanctum  per  modum  voluntatis  tanquam 
amorem  :  contra  hoc  est  quod  intellectus 
et  voluntas  in  Patre  non  differunt  nisi  se- 
cundum  rationem.  Ergo  duee  processiones 
et  duo  procedentes  sola  ratione  distingue- 
rentur  :  quod  est  Sabelliana?.   impietatis. 


AN   SPIMTUS    SANCTUS    PROCEDAT   A   PATItE    ET   FII.IO 


401 


Heec  ibi,  quo  multa  scribuntur  de  hac  ipsa 
maleria. 

Girca  heec  loquitur  Petrus  :  Dicendum 
quod  Spiritus  Sauctus  procedit  a  Patre  et 
Filio  quadruplici  ratioue.  Primo,  propter 
Filii  perfectionem.  Non  enim  Patri  perfe- 
cte  assimilaretur  in  omnibus,  his  exceptis 
per  quse  fit  eorum  personalis  distinctio  : 
inter  quae  non  est  spiratio.  Secundo,  pro- 
pter  modum  procedendi  :  quoniam  Spiri- 
tus  Sanctus  procedit  per  modum  amicitise 
liberalis,  et  talis  amor  duorum  est,  non 
tantum  unius.  Tertio,  propter  dislinclio- 
nem  ejus  a  Filio  :  quia  personas  distinguit 
sola  opposilio  relationis  secundum  origi- 
nem.  Nec  potest  dici  quod  distinguantur 
co  quod  unus  procedit  per  modum  natu- 
rse,  et  alius  per  modum  amoris,  quoniam 
modus  iste  quum  dicat  relationem  eorum 
ad  Patrem,  distinguit  eos  a  Patre,  non  ab 
invicem.  Quarto,  propter  totius  Trinitatis 
sequalitatem  seu  aequalem  germanitatem 
vel  dilectionem.  Htec  Petrus. 

Idem  Richardus,  qui  haec  eadem  parum 
diffusius  exprimit.  —  Albertus  quoque  pe- 
ne  omnia  quae  Thomas  in  tribus  prsealle- 
gatis  scribit  locis,  hoc  loco  digessit. 

Sed  et  Udalricus  in  Summa  sua,  Iibro 
tertio,  contestatur  :  Principium  processio- 
nis  Spiritus  Sancti  dixerunt  quidam  Gree- 
corum  non  esse  Filium,  sed  Patrem  tan- 
tummodo,  eo  quod  in  canone  Scripturae 
non  invenitur  expressum  nisi  quod  a  Pa- 
tre  procedif.  Unde  quum  universaliter  non 
sit  audendum  nobis  aliquid  dicere  de  su- 
persubslantiali  Deitale  praeter  ea  qua?  in 
sacris  Eloquiis  sunt  expressa,  ut  S.  Diony- 
sius  ait  (et  probatur  per  illud  ad  Galatas  : 
Licet  nos  aut  angelus  de  coelo  evangeli- 
zet  vobis  praeter  id  quod  evangelizavimus, 
anathema  sit ;  atque  per  illud  Apocaly- 
psis  :  Si  quis  apposuerit  ad  heee,  apponet 
Deus  super  illum  plagas.  Unde  et  in  Deu- 
teronomio  Moyses  jussit  :  Non  adjicietis  ad 
verbum  quod  loquor  vobis,  nec  auferetis 
ex  eo)  :  hinc  Patres  in  symbolo  Niceeni 
concilii,  quod  cantatur  in  Missa,  dixerunt 
solum,  Qui  ex  Patre  procedit,  ubi  nos  di- 


A  cimus,  Qui  ex  Patre  Filioque  procedit ;  et 
anathematizarunt  eum  qui  aliter  quam  ibi 
habetur,  docere  prsesumpserit.  —  Sed  hoc 
est  ita  erroneum,  quod  scilicet  Spirilus 
Sanctus  procedat  solum  a  Patre,  quod  sa- 
pienles  prscipuique  Doctores  Graeeorum, 
Ghrysostomus,  Didymus,  Cyrillus,  Athana- 
sius,  dicunt  conlrarium.  Nam  etsi  hsec 
verba  non  habeantur  in  Scriptura  cano- 
nica,  tamen  sunt  ibi  multa  quae  sensum 
istum  important.  Nec  dici  potest  quod  Fi- 
lius  et  Spiritus  Sanctus  distinguantur  tan- 

B  tum  in  modo  procedendi,  videlicet  quod 
Filius  procedal  per  modum  naturas,  Spi- 
ritus  Sanctus  per  modum  amoris  :  quia  hi 
modi  non  habent  inter  se  oppositionem 
realem,  quse  est  per  relationes ;  sed  tan- 
tum  differunt  ratione.  Istud  ergo  expres- 
sum  est  in  Scripturis  quantum  ad  sen- 
sum ;  et  hoc  B.  Dionysius  dicit  in  sacris 
Eloquiis  tradilum.  Unde  quarto  capitulo 
de  Divinis  ait  nominibus  :  Irrationabile 
est  et  pravum  non  veritati  intentionis  in- 
tendere,    sed   dictionibus.  Porro  Christus 

C  solum  dixit,  Qui  a  Patre  procedit  :  quia  in  /ooim.xv, 
Patrem    tanquam   in  aucforem   consuevit 26- 
referre  quse  sua  sunt,  in  tantum  quod  in- 
terdum   quodammodo    negat  suum    esse, 
quod  certum  est  esse  suum  :  Mea  (inqui-  ibid.m,m. 
ens)  doctrina  non  est  mea.  Multo  fortius 
quando  Spiritum  Sanctum  sic  dicit  esse  a 
Patre  quod  non  negat  eum  esse  a  se,  imo 
per  verba  aequipollentia  hoc  affirmat,  in- 
telligendum  est  eum  ideo  sic  esse  locu- 
tum,  quia  hoc  ipsum  habet  a  Palre  quod 
Spiritus  Sanclus  procedit  a  se.  Scriptura 

D  vero  prohibens  aliud  doceri,  aliud  vocat 
alienum  a  fidei  veritate,  puta  errorem  et 
falsitatem.  Itaque  quum  ait,  Qui  a  Patre 
procedit;  intelligitur,  tam  immediate  quam 
per  Filium.  Undc  Hilarius  duodecimo  de 
Trinitate  dicit  Spiritum  Sanctum  esse  ex 
Palre  per  Filium.  Haec  Udalricus. 

At  vero  iEgidius  ad  quasslionem  hanc 
respondendo,  primo  recitat  prasfatam  Tho- 
mae  etaliorum  positionem,  dicentium  quod 
ad  personalem  distinctionem  Filii  ac  Spi- 
ritus  Sancti  non  sufficit  inter  voluntatem 


462 


IN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XI  ;    QUiEST.    I 


et  intellectum  distinetio  sola  secundum 
rationem.  [Istud  autem,  ait,  improbatur,] 
quia  non  oportet  tantam  esse  unitatem  in 
principiatis  seu  originatis,  ut  in  principio. 
Omnis  namque  sapientia  creatarum  menti- 
um  est  a  Deo,  similiter  omnis  pulchritudo 
creaturarum  ab  increata  pulchritudine;  et 
in  rebus  creatis  differunt  pulchritudo  ac 
sapientia,  non  tamen  in  Deo.  —  Verumta- 
men  .Egidius  postea  tenet  positionem  pra> 
fatam,  quam  hic  sic  reprobare  videtur.  De- 
inde  declarat  quod  Spiritus  Sanctus  pro- 
cedit  a  Filio,  et  quod  aliter  non  posset 
distingui  ab  eo  :  quia  Pater  producit  Fili- 
um  sibi  in  cunctis  simillimum,demptis  his 
per  quae  ab  invicem  personaliter  distingu- 
untur,  inter  quae  non  est  hoc  quod  Spiritus 
Sanctus  procedat  solum  a  Patre.  Istud  pro- 
lixe  et  obscure  exponit :  idcirco  pertranseo. 
Praeterea  Scotus  in  hac  asserit  quaestio- 
ne  :  Differunt  Graeci  variis  modis  a  Lati- 
nis.  Nam  aliqui  Graecorum  dixerunt  quod 
Spiritus  Sanctus  procedit  a  Patre  et  Filio, 
sicut  Magister  refert  in  littera;  aliqui  ve- 
ro,  quod  tantum  a  Patre.  Nam  et  Damasce- 
nus  in  epistola  quadam  de  Trisagio  loqui- 
tur  :  Ex  Patre  Spiritus  Sanctus  est;  Filii 
autem  Spiritus  est,  sed  non  ex  Filio.  Unde 
Lincolniensis  in  fine  epistolae  Damasceni 
ponit  hanc  notulam  :  Si  duo  sapientes 
unius  veritatis  et  non  propriffi  dictionis 
amatores,  etc.  Dicit  ibidem  non  esse  cre- 
dendum,  quod  sancti  Doctores  Graeci  qui 
canonizati  sunt,  ut  patet  distinctionibus 
duodecima  et  sextadecima,  in  dictis  fu- 
erunt  haeretici;  nec  tantus  doctor  ut  est 
Damascenus,  et  alii  quidam.  Nec  putan- 
dum  quod  nos  Ghristiani,  qui  tenemus 
Spiritum  Sanctum  ex  utroque  procedere, 
simus  haeretici.  Hinc  dominus  Lincolnien- 
sis  exponit,  bene  posse  dici  quod  Spirilus 
Sanctus  sit  Spiritus  Filii,  et  a  Filio.  Quam- 
vis  Graeci  priores  fuerunt  quasi  sub  dubio, 
et  ante  statutum  Ecclesiae  fassi  sunt  Spi- 
ritum  Sanctum  esse  Spiritum  Filii;  verum- 
tamen  posteriores  Graeci  plus  asseruerunt, 
videlicet  quod  non  sit  a  Filio,  quoniam 
parvus  error  in  principiis,  fit  magnus  in 


A  fine.  Quidquid  igitur  ipsi  dicant,  tenen- 
dum  est  modo  quasi  pro  articulo  fidei, 
quod  Spiritus  Sanctus  procedat  a  Filio. 
Quod  ita  probatur  :  Quodcumque  suppo- 
situm  habet  principium  productivum  suf- 
ficiens,  potest  principio  illo  producere,  si 
supposito  illi  aliunde  non  repugnet  pro- 
ducere.  Sed  talis  est  persona  Filii  ad  pro- 
ductionem  Spiritus  Sancti.  Habet  nam- 
que  idem  principium  producendi  Spiritum 
Sanctum  quod  Pater,  eamdem  videlicet  vo- 
luntatem.  Nec  repugnat  illi  principio  ut 

B  est  in  Filio,  producere  Spiritum  Sanctum. 
Nulli  namque  supposito  habenti  principi- 
um  productivum  repugnat  producere  illo 
principio,  nisi  praeintelligatur  habere  pro- 
ductionem  adaequatam  illi  principio.  Sed 
voluntas  ut  est  in  Filio,  non  praeintel- 
ligitur  habere  productionem  adaequatam 
suae  fecunditati  :  quia  productio  per  mo- 
dum  intellectus,  qua  producitur  Filius, 
prior  est  productione  per  modum  volun- 
tatis.  Ergo  Filius  una  cum  Patre  potest 
per  voluntatem  producere  Spiritum  San- 

G  ctum.  Haec  Scotus. 

De  his  Guillelmus  Parisiensis  in  libro 
suo  de  Trinitate,  vicesimo  secundo  atque 
vicesimo  tertio  capitulis,  scribit  :  Quam 
bonus  est  Deus  Pater,  tam  bonus  est  Filius 
ejus  :  idcirco  aequaliter  diligendi  et  mu- 
tuo  aeque  dilecti.  Ideo  ante  omnem  crea- 
turam  ab  utroque  est  unus  et  idem  amor, 
quo  se  invicem  diligunt  quantum  diligendi 
consistunt.  Denique  omne  uniens  alios, 
necessario  magis  unum  est  quam  qui  uni- 
untur  in  ipso  aut  per  ipsum.  Necessario 

D  ergo  prima  amicitia  qua  nectuntur  et  se 
invicem  amant  Pater  et  Filius,  magis  una 
est  in  se  quam  ipsi  amantes  :  ipsi  autem 
essentialiter  unum  sunt.  Haec  ergo  non 
solum  secundum  essentiam  una  est,  sed 
etiam  in  quantum  amicitia.  Est  ergo  una 
amicitia  unusque  amor  inter  eos  et  ab 
ipsis.  Imo  si  essent  duo  aut  plures  amo- 
res,  indigerent  alio  vinculo  ad  suam  so- 
cietatem  ac  unionem.  —  Item,  eadem  est 
bonitas  Patris  ac  Filii,  quam  uterque  in 
altero  diligit  :  ideo  de  eadem  bonitate  est 


AN    SPIRITUS    SANCTUS   PROCEDAT   A   PATRE   ET   FILIO 


463 


alteri  in  alterum  dilectio.  Duobus  autem 
ex  eodem  se  invicem  diligentibus,  neces- 
sario  erit  idem  amor  ab  eodem  secundum 
idem  emanans.  (Ad  istud  probandum  mul- 
tas  argumentationes  adducit  hic  doctor  vi- 
cesimo  tertio  praeallegati  libri  capitulo.) 
Haec  Guillelmus. 

Antisiodorensis  quoque  in  Summa  sua, 
libro  primo,  tractatu  de  Processione  Spi- 
ritus  Sancti,  compendiose  atque  idonee 
arguit  contra  Gra^cos.  Sed  in  praeinductis 
sensus  verborum  ejus  expressus  est. 

Ad  objecta  igitur  respondendo,  dicen- 
dum  quod  sicut  divinus  Dionysius  et  Gre- 
gorius  Nazianzenus  non  asseruerunt  Spi- 
ritum  Sanctum  a  Filio  procedere,  ita  nec 
negarunt  nec  dixerunt  contrarium.  Unde 
Alexander  respondet,  quod  ita  locuti  sunt 
ad  innuendum  quod  in  Patre  est  ratio 
primee  originis  ac  primi  principii,  et  du- 
plex  modus  emanationis :  unus  quo  generat 
Filium,  alius  quo  producit  Spiritum  San- 
ctum.Thomas  vero  respoudet,  quod  locuti- 
ones  istse  SS.  Dionysii  atque  Gregorii  sunt 
symbolicee,  idcirco  ex  eis  argumentatio  non 
procedit,  ut  idem  beatus  ait  Dionysius  in 
epistola  sua  ad  Titum  :  Symbolica  (inqui- 
ens)  theologia  non  est  argumentativa,  est 
enim  similitudo  quantum  ad  aliquid,  non 
quoad  omnia.  Atque  ut  addit  Petrus,  Simi- 
litudo  est  quoad  habitudinem  horum  ad 
unum  principium,  non  autem  horum  ad 
invicem. 

Ad  auctoritates  Damasceni  respondet  Bo- 
naventura,  quod  non  ei  consentiendum  est 
in  hac  parte,  quoniam  fuit  tune  quando 
orta  est  ista  dissensio  inter  Latinos  ac 
Graecos.  Attamen  ut  addit  Bonaventura, 
Damascenus  loquitur  caute,  quia  non  dicit 
quod  Spiritus  Sanctus  non  sit  a  Filio;  sed 
dicit,  Non  dicimus  eum  a  Filio  :  quia  Gree- 
ci  non  confitebantur  quod  esset  a  Filio ; 
nec  tamen  negabat  hoc,  sed  eorum  ma- 
ledicta  progenies  addidit  ad  paternam  de- 
mentiam,  et  dicit  quod  non  procedit  a 
Filio  nisi  temporaliter.  Haec  Bonaventura. 
—  Eodem  modo  respondet  Thomas  :  Da- 


A  masceno,  inquiens,  in  isto  non  creditur, 
quia  fertur  fuisse  tunc  quando  incepit 
haec  controversia.  Tamen  non  negat  quin 
Spiritus  Sanctus  sit  a  Filio,  sed  dicit  se 
non  concedere  quod  sit  ex  Filio,  quia  ad- 
huc  apud  Graecos  in  dubium  vertebatur. 

Verum  ut  supra  est  allegatum,  Dama-  p.  402C. 
scenus  in  quadam  epistola  dicit  quod 
Spiritus  Sanctus  non  sit  a  Filio.  Et  hoc 
excusat  Durandus,  dicendo  quod  Dama- 
scenus  scripsit  hoc  ante  determinationem 
ac  promulgationem  sententiae  de  proces- 

B  sione  Spiritus  Sancti  ab  utroque.  Cui  ex- 
cusationi  obviare  videtur  quod  in  prima 
parte  Summae,  qucestione  tricesima  sexta, 
asserit  sanctus  Doctor  :  Spiritum  Sanctum 
non  procedere  a  Filio,  primo  introductum 
fuit  a  Nestorianis  heereticis,  ut  patet  in 
quodam  symbolo  Nestorianorum  damnato 
in  synodo  Ephesina.  Quem  errorem  secu- 
tus  est  Theodoricus  Nestorianus,  et  plures 
post  eos,  inter  quos  fuit  et  Damascenus. 
—  Ad  [hanc]  auctoritatem  Damasceni  di- 
co,  quod  si  dixisset  Spiritum  Sanctum  non 

C  esse  a  Filio,  postquam  sibi  innotuit  Eccle- 
siam  determinasse  oppositum,  expeditum 
mox  esset,  quia  argueretur  tanquam  haere- 
ticus.  Si  autem  hoc  dixit  ante  statutum 
Ecclesiae,  excusaretur  :  quemadmodum  mo- 
do  doctores  contradicunt  sibi  in  materia 
theologiae,  et  tamen  una  pars  est  necessa- 
rie  vera;  nec  tamen  haereseos  arguuntur 
quamdiu  Ecclesia  non  determinat  quid  sit 
tenendum.  Qui  vero  post  determinationem 
Ecclesiae  scienter  contrarium  diceret,  esset 
haereticus. 

D  Ad  istud  quod  inductum  est  de  concilio, 
Thomas  respondet  in  Summa  :  In  quolibet 
concilio  institutum  est  symbolum  aliquod 
propter  errorem  aliquem  qui  in  concilio 
damnabatur  :  ideo  sequens  concilium  non 
composuit  symbolum  aliud,sed  quod  in  pri- 
mo  continebatur  concilio,  per  aliqua  verba 
adjuncta  exposuit  contra  haereses  insur- 
gentes.  Hinc  in  determinatione  Chalcedo- 
nensis  synodi  legitur,  quod  illi  qui  fuerunt 
congregati  in  Constantinopolitano  concilio, 
doctrinam  de  Spiritu  Sancto  tradiderunt : 


4G4 


IN   LIBRDM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.  XI  ;    QD^EST.    II 


non  quod  minus  tradita  esset  a  praeceden-  A 
tibus  qui  apud  Niceeam  fuerant  congrega- 
ti,  sed  intellectum  eorum  adversus  heere- 
ticos  declarabant.  Quoniam  ergo  tempore 
antiquorum  conciliorum  nondum  exortus 
1'uit  error  dicentium  Spiritum  Sanctum 
non  procedere  a  Filio,  non  fuit  necessa- 
rium  quod  hoc  explicite  poneretur.  Postea 
vero  insurgente  errore  quorumdam,  in 
quodam  concilio  in  occidentalibus  parti- 
bus  congregato  expressum  fuit  auctoritate 
Romani  Pontificis,  cujus  auctoritate  etiam 
antiqua  concilia  congregabantur  et  firma-  B 
bantur.  Tamen  in  hoc  ipso  quod  Spiritus 
Sanctus  dicebatur  a  Patre  procedere,  con- 
tinebatur  implicite  quod  et  a  Filio  esset 
procedens.  —  Heec  Thomas,  qui  heec  ea- 
dem  scribit  in  Summa  contra  gentiles,  li- 
bro  quarlo,  capitulo  vicesimo  quinto.  — 
Bonaventura  demum  respondet,  quod  nee 
in  conciliis  Patrum  omnia  continentur 
quae  pertinent  ad  credenda  et  ad  mores. 
Nam  in  Niceeno  concilio  nihil  habetur  de 
descensu  Ghristi  ad  inferos.  Distinctionem 
quoque  Alexandri  in  principio  responsio-  C 
nis  ad  queestionem  hanc  positam,  dicit  Bo- 
naventura  nunc  exsufflandam,  affirmantis 
Spiritum  Sanctum  eodem  modo  procedere 
a  Patre  et  Filio  quemadmodum  a  duobus 
lignis  una  progreditur  flamma. 

Ad  cetera  patet  ex  preeinductis  respon- 
sio.  Nempe  ad  illud  quod  quaeritur,  unde 
Latini  hoc  habeant,  quod  Spiritus  Sanctus 
ex  utroque  procedit  :  dicendum  quod  ex 
Scripturis  multis  rite  et  catholice  intelle- 
ctis,  imo  ex  protestatione  multorum  san- 
ctissimorum  virorum  desuper  illumina-  D 
torum.  Cur  autem  ipsis  Greecis  non  sit 
revelatum  :  jam  patuit,  quod  multi  sancti 
eorum  Doctores  id  cognoverunt  et  con- 
scripserunt,  ceteri  ex  sua  pertinacia  pri- 
vati  sunt  illuminatione  divina.  Porro  quod 
anathematis  nos  arguunt,  jam  est  solu- 
tum  :  quia  et  Romanus  Pontifex  sufficien- 
tis  f uit  auctoritatis  hoc  addere ;  nec  inten- 
tio  Patrum  fuit,  prohibere  declarativam 
additionem  ex  rationabili  causa,  sed  addi- 
tionem  aliquid  contrarium  sapientem. 


Ad  alia  tria  dicendum,  quod  Spiritus 
Sanctus  procedit  ex  Patre  et  Filio  tan- 
quam  ex  uno  principio,  quemadmodum 
creaturee  ex  tribus  personis  sicut  ex  uno 
creatore,  in  quantum  tres  personae  sunt 
Deus  unus  et  ejusdem  potentiae. 

Postremo,  Spiritus  Sanctus  in  Filio  per- 
hibetur  quiescere,  non  quasi  non  procedat 
a  Filio,  quum  et  Filius  dicatur  in  Patre 
quiescere,  a  quo  vere  procedit.  Scriptum 
est  enim  :  Unigenitus  Filius,  qui   est  in  /oo»n.i,«. 
sinu  Patris.  Et  idem  Filius  protestatur  : 
Ego  in  Patre,  et  Pater  in  me  est.  Nihilo   md.  m, 
minus  ait  :  Exivi  a  Patre.  Quiescit  ergo  "■ 
Spiritus  Sanctus  in  Filio  quemadmodum  28 
amor  amantis  in  amato,  seu  tanquam  in 
objecto,  non  veluti  in  subjecto.  Quiescit 
item  in  Filio  secundum  naturam  ejus  hu- 
manam,  juxta  illud  :  Vidi  Spiritum  descen-  md 
dentem  et  manentem  super  eum. 


Ibid.  xvi, 


i,  H2. 


QU^STIO    II 

SEcundo  quaeritur,  An  Spiritus  San- 
ctus  distingueretur  a  Filio  si 
non  procederet  ab  eo. 

Videtur  quod  non,  quia  ut  dictum  est, 
sola  oppositio  relativa  penes  originem 
sumpta,  est  ratio  distinctionis  personalis 
in  divinis. 

In  oppositum  est  quod  Filius  eo  ipso 
quo  Filius,  et  quo  per  intellectum  emanat 
a  Patre  ut  Verbum,  distinguitur  a  Spiritu 
Sancto,  prout  ille  procedit  a  Patre  per  vo- 
luntatem  ut  amor  spiratus,  et  per  modum 
liberalis  donationis,  nec  revera  est  Filius. 

In  hujus  queestionis  determinatione  do- 
ctores  magni  diversimode  sentiunt  :  quia 
ut  in  preecedenti  patuit  queestione,  Tho- 
mas,  Albertus,  Petrus,  Udalricus,  tenent 
quod  non.  Idem  tenent  iEgidius,  Durandus, 
et  alii  multi.  Verum  Henricus  Quodlibeto 
quinto  tenet  oppositum,  et  consentit  ei  in 
hoc  Scotus.  Porro  motiva  Henrici  et  Scoti 
infra  tangentur. 


AN   SPIRITUS    SANCTUS    DISTINGUERETUR   A    FILIO    SI   NON   PROCEDERET   AB   EO 


465 


Ait  ergo  Doctor  solennis  :  Hic  oportet  A 
intelligere  primo,  quum  personarum  dis- 
tinctio  in  Deo  non  sumatur  nisi  penes 
emanationes  ad  intra,  quod  ipsae  ema- 
nationes  aliter  respiciunt  id  a  quo  ema- 
nant,  et  aliter  id  ad  quod  terminantur. 
Nam  ex  parte  ejus  a  quo  emanant,  sufficit 
quod  in  ipso  sint  distinctae  rationes  atque 
principia  secundum  quee  dicuntur  ema- 
nare.  Ex  parte  vero  ejus  ad  quod  termi- 
nantur,  requiritur  illarum  diversitas  et 
distinctio  in  esse,  ut  sint  emanationes  dis- 
tinctae.  Verbi  gratia,  generare  hominem  et  B 
depingere  imaginem  suam,  sunt  emana- 
tiones  diversee,  quae  ab  eodem  supposito  • 
procedunt  penes  diversas  rationes  et  prin- 
cipia  in  ipso  :  quse  sunt  natura  et  ars.  Ad 
idem  tamen  terminari  non  queunt,  sed  ne- 
cessario  ad  diversa.  Transferendo  ergo  ea 
quee  in  creaturis  videmus,  quantum  possi- 
bile  est,  ad  divina  :  quum  generatio  Verbi 
et  processio  Spiritus  Sancti  sint  emana- 
tiones  penitus  diversse  in  Deo,  quamvis 
ambee  procedant  ab  eadem  persona,  vide- 
licet  Deo  Patre,  secundum  distinctas  ra-  C 
tiones  in  ipso  personaliter  indistinctas, 
quae  sunt  natura  et  voluntas;  tamen  ne- 
cessario  requirunt  veram  distinclionem 
terminorum  in  esse  perfecto  emanantium, 
qui  sunt  Filius  et  Spiritus  Sanctus.  Talis 
autem  distinctio  non  potest  esse  nisi  se- 
cundum  rem  aliquam  in  Deo,  quee  non  est 
nisi  personalis.  Oportet  ergo  ut  Spiritus 
Sanctus  personaliter  distingueretur  a  Filio 
quamvis  non  procederet  ab  eo,  quum  ema- 
nationes  istee  nequaquam  ad  eamdem  va- 
leant  terminari  personam.  Sicque  oportet  D 
fateri  Spiritum  Sanctum  distingui  a  Filio 
in  quantum  ambo  diversimode  procedunt 
a  Patre,  etiam  si  a  Filio  non  procederet. 
Quamvis  enim  ex  parte  principii  non  exi- 
gatur  personarum  distinctio,  requiritur  ta- 
men  ex  parte  termini  :  quoniam  terminos 
emanationum  oportet  esse  perfectos  in  es- 
se  subsistentiee ;  non  autem  principia,  sed 
sufficit  quod  sint  in  eodem  perfecto  ut 
distinctae  rationes  agendi.  Ideo  quamvis 
Spiritus  Sanctus  non  emanaret  a  Filio,  ad- 

T.  19. 


huc  tamen  per  comparationem  ad  Filium 
distingueretur  ab  ipso.  Si  enim  sic  non 
distinguitur  a  Filio,  hoc  est  vel  quia  sunt 
unum  in  substantia,  aut  tantum  unus  in 
persona.  Non  primo  modo,  quoniam  sic 
nec  a  Patre  distingueretur.  Ergo  quia  es- 
sent  unus  in  persona.  Quod  sic  reproba- 
tur  :  Solum  per  id  habet  res  essentialiter 
personaliterque  distingui  a  quolibet  alio, 
per  quod  essentialiter  et  personaliter  con- 
stituitur  in  esse.  Sed  Pater  constituitur  in 
esse  personalitatis  proprietate  paternita- 
tis,  et  non  alia  :  quoniam  communis  spi- 
ratio  activa  nullius  est  personae  constituti- 
va,  quum  quasi  sequatur  personas  in  esse 
personali  jam  constitutas.  Ergo  Pater  sola 
paternitate  a  quolibet  alio  distinguitur, 
imo  et  a  Spiritu  Sancto  distingueretur, 
quamvis  a  Patre  non  procederet  ipse  Spi- 
ritus  Sanctus,  dum  tamen  esset  procedens 
a  Filio  :  sic  et  Spiritus  Sanctus  quamvis 
non  procederet  a  Filio,  Filius  tamen  pro- 
prietate  suae  filiationis  ab  ipso  esset  dis- 
tinctus.  Hffic  Henricus. 

Cui  concordans  Scotus  sic  arguit  :  Au- 
gustinus  quinto  de  Trinitate,  Ex  hoc,  in- 
quit,  apparet  quod  Filius  non  sit  Spiritus 
Sanctus,  quoniam  Filius  non  exit  a  Patre 
quomodo  datus,  sed  ut  natus  ;  Spiritus 
Sanctus  vero  exit  non  ut  natus,  sed  ut 
datus.  —  Prteterea,  unumquodque  eodem 
formaliter  constituitur  in  esse  et  distin- 
guitur  ab  omni  alio  :  quia  eodem  quo  in 
se  est  ens,  est  divisum  ab  aliis.  Filius  au- 
tem  non  activa  spiratione,  sed  filiatione 
in  esse  constituitur  personali  :  ergo  per 
illam  differt  ab  alio  omni.  Sed  dato  quod 
Spiritus  Sanctus  ab  ipso  non  procederet, 
adhuc  stat  et  manet  in  eo  formale  illud 
principium  suae  distinctionis  ab  aliis  :  et 
sic  per  illud  personaliter  distingueretur  a 
Spiritu  Sancto.  Item,  si  Pater  per  impos- 
sibile  non  spiraret,  adhuc  distingueretur  a 
Spiritu  Sancto  :  ergo  et  Filius.  —  Praeter- 
ea,  emanationes  per  modum  naturee  et 
voluntatis  sunt  ita  distinctae,  quod  impos- 
sibile  et  incompossibile  est  unam  esse 
aliam.  Si  autem  emanationes  sunt  incom- 

30 


4G6 


IN    LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XI  ;    QU.EST.    II 


possibiles,  non  possunt  eumdem  habere  A 
terminum  seu  ad  unum  terminari  suppo- 
situm;  et  quamvis  Spiritus  Sanctus  non 
procederet  a  Filio,  nihilo  minus  alia  esset 
emanatio  qua  Filius  per  modum  naturse 
procedit  a  Patre,  et  Spiritus  Sanctus  per 
modum  voluntatis  ab  eodem.  Ergo  et  ter- 
mini  processionum  istarum,  videlicet  Fi- 
lius  et  Spiritus  Sanctus,  personaliter  dis- 
tinguerentur,  quamvis  unus  eorum  non 
esset  ab  alio.  —  Amplius,  si  Filio  non  spi- 
rante  Spiritum  Sanctum,  vis  generativa 
in  Patre  et  vis  spirativa  in  eo,  non  suf-  B 
ficerent  ad  agendum  realem  distinctionem 
in  emanationibus  illis,  ergo  nec  modo  vis 
spirativa  in  Patre  et  Filio,  et  vis  genera- 
tiva  in  Patre,  ad  hoc  sufficerent  :  quoni- 
am  tantum  differt  vis  generativa  in  Patre 
a  vi  spirativa  in  ipso,  quantum  a  vi  spi- 
rativa  in  ipso  Patre  ac  Filio,  quum  eadem 
sit  vis  spirativa  in  ambobus.  Ideo  dico 
quod  non  sequitur  formaliter,  Si  Spiritus 
non  est  a  Filio,  non  distinguitur  ab  eo  : 
quamvis  hoc  sequatur  concomitanter.  Fi- 
lius  enim  habet  eamdem  voluntatem  non  C 
infecundatam  ad  spirandum,  quam  habet 
Pater.  Ideo  si  Filius  non  spiraret,  nec  Pa- 
ter.  Sicque  concomitanter  sequitur,  Si  Spi- 
ritus  Sanctus  non  procedit  a  Filio,  ergo 
non  differt  ab  eo  :  quia  nec  esset,  quum 
nec  a  Filio  neque  a  Patre  procederet.  Haec 
Scotus. 

Girca  haec  multa  scribit  Durandus,  for- 
titer  tenens  quod  Spiritus  Sanctus  non 
posset  distingui  a  Filio  nisi  procederet  ab 
eo,  quia  secundum  Anselmum  in  libro  de 
Processione  Spiritus  Sancti,  in  divinis  est  D 
unitas  ubi  non  obviat  aliqua  relationis  op- 
positio.  Sed  si  Spiritus  Sanctus  non  pro- 
cederet  a  Filio,  nulla  opposilio  relationis 
esset  inter  eos.  ltem  Augustinus  sexto  de 
Trinitate,  capitulo  secundo,  dicit  quod  Pa- 
ler  non  distinguitur  a  Filio  nisi  quia  re- 
fertur  ad  ipsum.  Krgo  similiter  Spiritus 
Sanctus  non  distingueretur  a  Filio  nisi 
referretur  ad  ipsum  :  non  autem  referre- 
tur  ad  Filium  nisi  ab  ipso  procederet, 
quum  in  divinis  non  sunt  relaliones  reales 


nisi  originis.  Opinio  quoque  aliorum  stare 
non  valet,  quoniam  diversi  modi  emanan- 
di  non  sufficiunt  ad  personalem  producto- 
rum  distinctionem;  sed  sicut  Pater  est  una 
persona  habens  duas  proprietates  per  quas 
est  gignens  et  spirans,  sic  esset  tantum 
una  persona  emanans  a  Patre,  quae  duas 
haberet  proprietates,  et  diceretur  genila 
ac  spirata.  Ubicumque  namque  est  causa 
formalis  atque  sufficiens  distinctionis,  ibi 
oportet  esse  distinctionem  :  sed  plures  re- 
lationes  disparatae  sunt  in  Patre,  nec  dis- 
tinguunt  ipsum  in  plures  personas.  Ergo 
relationes  disparatae  non  sunt  ratio  suffi- 
ciens  distinctionis  personarum.  Si  autem 
Spiritus  Sanctus  non  procederet  a  Filio, 
inter  eos  non  essent  relationes  nisi  dispa- 
ratae  :  ergo  personaliter  differre  non  pos- 
sent,  sed  solum  sicut  una  persona  differt 
a  se  ipsa  secundum  proprietates  diversas. 
Verum  ad  hoc  dicunt  non  oportere  tantam 
esse  distinctioi\em  in  principiis  ut  in  prin- 
cipiatis  :  ideo  relationes  disparatae  suffi- 
ciunt  ad  distinguendum  personas  produ- 
ctas,  et  non  ad  distinguendum  personam 
producentem  in  duas.  —  Haec  Durandus, 
qui  contra  solutionem  istam  disceptat,  et 
positionem  suam  prosequitur. 

Richardus  vero  tangit  utriusque  opinio- 
nis  motiva,  et  manet  neutralis. 

Porro  ad  argumenta  Henrici  et  Scoti, 
quum  dicunt,  Si  Spiritus  procederet  tan- 
tum  a  Filio,  non  a  Patre,  adhuc  distingue- 
retur  a  Patre,  et  rursus  dato  quod  solum 
procederet  a  Filio,  adhuc  manet  distin- 
ctus  a  Patre  et  Filio  proprietate  persona- 
li  :  respondent  Durandus  et  alii  quidam, 
quod  suppositio  illa  non  solum  non  est 
possibilis,  sed  etiam  incompossibilis  et 
contradictionem  includens,  ideo  mirum 
non  esse,  si  falsa  et  impossibilia  ex  ea 
sequantur.  Quum  enim  de  rationo  Filii  sit 
esse  a  Patre,  impossibile  est  aliquid  pro- 
cedere  a  Filio  quod  non  procedat  a  Patre 
saltem  mediate.  Gonformiter  quum  dici- 
tur,  Dato  quod  non  procedat  a  Filio,  etc, 
dicunt  quod  suppositio  ista  tollit  rationem 
dislinctionis  Spiritus  Sancti  a  Filio,  veluti 


AN   SPIRITUS    SANCTUS    DISTINGUERETUR   A    FILIO    SI   NON   PROCEUERET   AB   EO 


4G7 


si  dicatur  quod  si  homo  non  sit  rationalis,  A 
adhuc  differt  a  bruto.  —  Sed  contra  hoc 
arguit  Scolus  :  Ista  responsio  peccat  pri- 
mo,  eo  quod  queedam  sunt  consequentiae 
naturales,  in  quibus  consequens  est  per 
se  de  intellectu  antecedentis ;  et  qusedam 
sunt  consequentise  accidenlales  quse  t.e- 
nont  per  loca  extrinseca,  in  quibus  ante- 
cedens  non  potest  esse  verum  sine  con- 
sequente,  consequens  tamen  non  est  per 
se  de  intellectu  antecedentis  :  ut  quando- 
cumque  antecedens  causa  est  consequen- 
tis  sicut  subjectum  causa  est  passionis,  et  B 
per  locum  a  simili.  Positio  ergo  potest  in- 
cludere  opposita  consequentia  naturali,  et 
ita  nil  ponit.  Si  vero  ponit  sive  includit 
unum  oppositum  consequentia  naturali,  et 
aliud  consequentia  accidentali :  sic  aliquid 
pramissa  ponit,  et  ea  permissa*,  concedendum  est 
quod  naturali  consequentia  sequitur,  at- 
que  negandum  quod  sequitur  consequen- 
tia  accidentali,  quum  non  sit  per  se  de 
intellectu  antecedentis,  imo  repugnat  ei  : 
ut  si  ponatur  quod  homo  non  sit  risibilis, 
et  arguatur,  Si  Socrates  est  homo,  est  risi-  C 
bilis ;  neganda  est  consequentia,  quia  de- 
struitur  per  hoc  quod  consequens  non 
includitur  in  antecedente.  Sic  autem  est 
in  proposito.  Nam  Spiritus  Sanctus  non 
est  inclusus  in  Filio,  quia  Filius  non  habet 
spirationem  activam  simul,  ita  quod  Fi- 
lius  et  Spiritus  Sanctus  non  distinguantur 
per  relationes  oppositas.  [Attamen  in  sup- 
posito  Filius  et  Spiritus  Sanctus  distin- 
guerentur  per  relationes  disparatas.]  Istud 
probat  prolixe,  et  efficaciter,  ut  apparet. 

Quum  ergo  in  ista  queestione  sit  tanta  D 
magnorum  doctorum  dissensio,  tantaque 
difficultas,  advertendum  diligenter  quid 
de  hac  re  sensit  Anselmus,  vir  illumina- 
tus,  subtilis  et  sanctus.  Itaque  in  libro 
suo  de  Processione  Spiritus  Sancti,  inter 
cetera  protestatur  :  Quamvis  Grseci  negent 
Spiritum  Sanctum  a  Filio  procedere,  cre- 
dunt  tamen  et  confitentur  Deum  de  Deo 
esse  nascendo,  utpote  Filium  a  Patre,  et 
Deum  esse  de  Deo  procedendo,  videlicet 
Spiritum  Sanctum  a  Patre.  Sed  quum  di- 


citur,  Filius  est  de  Patre,  et  Spiritus  San- 
ctus  est  de  Patre,  insinuatur  quod  id  quod 
est  Filius  et  quod  est  Spiritus  Sanctus,  ha- 
bent  de  Patre;  sed  alio  modo  intelligitur 
Filius  esse  de  Patre,  et  aliter  Spiritus  San- 
clus.  Filius  enim  est  de  Patre  suo,  quia 
est  Pater  ejus.  Spiritus  Sanctus  autem  non 
est  de  Deo  Patre  suo,  sed  tantum  est  de 
Deo  qui  est  Pater.  Ergo  Filius  secundum 
quod  est  de  Deo,  dicitur  Filius  ejus;  et 
ille  de  quo  est,  dicitur  Pater  ejus.  Spiritus 
Sanctus  vero  non  secundum  quod  est  de 
Deo,  est  Filius  ejus  ;  nec  is  de  quo  est,  est 
Pater  ejus.  Haec  itaque  sola  causa  plura- 
litatis  est  in  Deo,  quoniam  his  duobus 
modis  est  Deus  de  Deo  :  quod  totum  po- 
test  dici  relatio.  Nam  quoniam  Filius  exsi- 
stit  de  Deo  nascendo,  et  Spiritus  Sanctus 
procedendo,  ipsa  diversitate  nativitatis  et 
processionis  referuntur  ad  invicem,  ut  di- 
versi  atque  ab  invicem  alii.  Filius  ergo, 
ut  interim  aliam  causam  taceam,  quoniam 
nondum  constat  quod  Spiritus  Sanctus  de 
illo  sit  ac  procedat,  ideo  non  est  Spiritus 
Sanctus,  nec  Spiritus  Sanctus  est  Filius  : 
quia  Filius  nascendo  habet  esse  de  Patre  ; 
Spiritus  Sanctus  vero  non  nascendo,  sed 
procedendo.  Supra  dicta  itaque  relationis 
oppositio  ex  hoc  nascens,  prsedictis  duo- 
bus  modis  prohibet  Patrem  et  Filium  et 
Spiritum  Sanctum  de  se  invicem  dici,  et 
propria  singulorum  aliis  tribui.  Quam- 
obrem  Spiritus  Sanctus,  qui  est  de  Patre 
procedendo,  non  est  ille  qui  est  de  Patre 
nascendo.  —  Rursus  Anselmus  in  eodem 
apertissime  scribit  tractatu  :  Habent  uti- 
que  a  Patre  esse  Filius  et  Spiritus  San- 
ctus,  sed  modo  diverso  :  quoniam  alter 
nascendo,  alter  procedendo,  ut  alii  sint 
per  hoc  ad  invicem,  ut  est  dictum.  Idcirco 
quum  nascitur  unus,  non  potest  cum  eo 
nasci  ille  qui  per  hoc  est  alius  ab  eo  : 
quia  non  similiter  nascitur,  sed  procedit. 
Nam  etsi  per  aliud  non  essent  plures  Fi- 
lius  et  Spiritus  Sanctus,  per  hoc  solum 
essent  diversi  quia  alter  nativitate,  alter 
processione  est  de  Patre.  —  Haec  Ansel- 
mus,  cujus  positio  rationabilis  esse  vide- 


468 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —    DIST.    XI  ;    QILEST.    III 


tur.  Unde  in  hac  parte  positio  Henrici  et 
Scoti  plus  placet. 

Potissimuni  vero  argumentum  alterius 
opinionis,  videlicet  quod  in  divinis  non 
est  distinctio  nisi  per  relationis  originem, 
Scotus  solvit,  dicendo  :  De  facto  relatio- 
nes  multiplicant  Trinitatem.  Et  si  ponatur 
quod  Spiritus  Sanctus  non  est  a  Filio,  dis- 
tinguerentur  non  per  relationes  oppositas, 
sed  disparatas.  Unde  dico  quod  sicut  haec 
relatio,  in  quantum  haec  relatio,  et  non 
per  suppositum  aut  fundamentum  suum, 
distinguitur  a  relatione  opposita,  ita  dis- 
tinguitur  ab  omni  relatione  disparata  per 
rationem  suam  formalem,sicut  albedo  dis- 
tinguitur  a  dulcedine  et  sapore. 

Hinc  ait  Richardus  :  Non  est  Anselmi 
intentio  quin  ad  personalem  distinctio- 
nem  sufficeret  relationum  disparatio,  quae 
esset  inter  Filium  et  Spiritum  Sanctum 
etiam  si  Spiritus  Sanctus  non  esset  pro- 
cedens  a  Filio  :  quod  satis  expresse  vi- 
detur  sentire  Anselmus  in  libro  de  Pro- 
cessione  Spiritus  Sancti.  Haec  Richardus. 

Et  potest  his  ratio  addi.  Quum  enim 
Spiritus  Sanctus  non  procedat  a  Patre  et 
Filio  in  quantum  sunt  duo  seu  distincti, 
sed  in  quantum  sunt  unum  et  sub  eadenr 
ratione  seu  secundum  eumdem  modum 
processionis,  non  magis  distinguitur  Spi- 
ritus  Sanctus  a  Filio  per  hoc  quod  pro- 
cedit  a  Patre  et  Filio,  quam  si  a  solo 
procederet  Patre,  quamvis  multiplicior  sit 
ratio  distinctionis  Spiritus  Sancti  a  Filio 
per  hoc  quod  procedit  ab  eo.  Itaque  dico 
cum  Scoto,  verum  esse  quod  personarum 
distinctio  in  divinis  non  est  nisi  per  op- 
positas  relationes  originis  :  et  hoc,  de  fa- 
cto,  quia  videlicet  revera  sic  est,  quod 
Spiritus  Sanctus  a  Patre  Filioque  procedit. 
Nihilo  minus  quod  jam  dictum  est,  vori- 
tatem  sortitur. 

Hinc  Henricus  :  Dictum,  inquit,  illud 
Boetii,  quod  omnia  in  divinis  sunt  idem 
ubi  non  obviat  relationis  oppositio,  du- 
pliciter  potest  intelligi.  Primo,  quod  illae 
relationes  sibi  invicem  obviant  per  con- 
trarietatem,  sicut  paternitas  et  filiatio.  Se- 


A  cundo,quod  illse  relationes  obviant  unitati 
substantise,  non  per  contrarietatem  ad  il- 
lam  aut  invicem,  sed  sic,  ut  non  sit  unitas 
sola  in  eorum  substantia  quorum  sunt 
illse  relationes,  imo  sit  in  illis  personalis 
distinctio.  Primo  modo  obviatio  relationis 
non  est  nisi  secundum  relationes  contra- 
rias ;  sed  secundo  modo  bene  esset  per  re- 
lationes  disparatas.  Hsec  Henricus. 


QU^STIO    III 
B 

TErtio  queeritur,  An  Spiritus  San- 
ctus  procedat  a  Patre  et  Filio 
in  quantum  sunt  unum. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  ac- 
tio  est  suppositi  :  ergo  actus  spirandi  non 
convenit  Patri  ac  Filio  nisi  ut  sunt  perso- 
nse ;  sic  autem  sunt  duo.  —  Secundo,  quia 
Spiritus  Sanctus  procedit  a  Patre  ac  Filio 
ut  nexus  et  unio,  communisque  et  mutuus 
amor   amborum  :  sed  non   convenit  eis 

C  uniri  et  invicem  se  amare,  nisi  ut  sunt 
duo  :  ergo  sic  convenit  eis  spirare.  —  Ter- 
tio,  spiratio  est  actus  personalis  :  actus 
vero  personales  personis  conveniunt  se- 
cundum  earum  esse  personale,  ergo  se- 
cundum  esse  distinctum.  —  Quarto,  quia 
ut  in  littera  introducitur  auctoritas  Augu- 
stini,  Spiritus  Sanctus  principalius  pro- 
cedit  a  Patre  :  ergo  non  ab  utroque  ut 
unum  sunt. 

In  oppositum  est  auctoritas  August.ini 
quinto  de  Trinitate,  quo  docet  quod  Pater 

D  et  Filius  sunt  unum  principium  Spiritus 
Sancti.  —  Denique,  quum  agere  sit  perso- 
na?,  unus  actus  spirandi  non  egreditur  a 
duobus  suppositis  nisi  in  quantum  sunt 
unum.  —  Rursus,  Patri  et  Filio  convenit 
spirare  in  quantum  eamdem  habent  vo- 
luntatem  et  vim  spirativam  seu  commu- 
nem  notionem. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Omnis  actus 
originaliter  refertur  ad  duo,  videlicet  ad 
agentem,  et  ad  actionis  principium.  Porro 


AN   SPIRITUS   SANCTUS    PROCEDAT   A   PATRE    ET   FILIO   PROUT   SUNT   UNUM 


469 


agens  est  ipsum  suppositum,  principium  A 
vero  actionis  seu  ratio  agendi,  est  aliqua 
forma  in  ipso,  substantialis  vel  accidenta- 
lis.  Dico  ergo  quod  ly  in  quantum,  potest 
notare  conditionem  agentis,  vel  principi- 
um  actionis.  Si  dicat  conditionem  agentis, 
sic  Spiritus  Sanctus  procedit  a  Patre  et 
Filio  in  quantum  sunt  plures  ac  distinctse 
personaa,  quia  ab  eis  pluribus  ac  distin- 
ctis  procedit.  Si  vero  dicat  conditionem 
principii  actionis,  sic  procedit  ab  eis  in 
quantum  sunt  unum.  Quum  enim  una 
operatio  non  sit  nisi  ab  uno  principio,  B 
oportet  esse  aliquid  unum  in  Patre  et  Fi- 
lio  quod  sit  principium  hujus  actus  qui 
est  spirare,  qui  est  unus  et  simplex  :  quo 
una  et  simplex  persona,  videlicet  Spiritus 
Sanctus,  producitur  ac  procedit.  Hsec  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Prseterea  in  prima  parte  Summse,  quse- 
stione  tricesima  sexta,  articulo  quarto, 
scribit  :  Pater  et  Filius  in  omnibus  unum 
sunt  in  quibus  inter  eos  relationis  oppo- 
sitio  non  distinguit.Quumque  in  hoc  quod 
est  esse  principium  Spiritus  Sancti  non  C 
opponantur  relative,  sequitur  quod  Pater 
et  Filius  sunt  unum  principium  Spiritus 
Sancti.  Et  quamvis  principium  designet 
proprietatem  potius  quam  personam,  ta- 
men  significat  eam  per  modum  substanti- 
vi,  quemadmodum  nomina  ista,  pater,  fi- 
lius,  etiam  in  rebus  creatis.  Ideo  nume- 
rum  accipit  a  forma  significata,  sicut  et 
alia  substantiva.  Quemadmodum  ergo  Pa- 
ter  et  Filius  sunt  unus  Deus  propter  uni- 
tatem  formse  seu  essentise  significatse  hoc 
nomine,  Deus ;  ita  sunt  unum  principium  D 
Spiritus  Sancti  propter  proprietatis  unita- 
tem  significatse  nomine  isto,  principium. 
Itaque,  si  attendatur  virtus  spirativa,  Spi- 
ritus  Sanctus  procedit  a  Patre  ac  Filio  in 
quantum  sunt  unum  in  virtute  hac  spira- 
tiva,  quse  quodammodo  designat  divinam 
naturam  cum  proprietate.  Nec  inconveni- 
ens  est  unam  atque  eamdem  proprietatem 
in  duobus  esse  suppositis  quorum  est  una 
natura.  Iterum,  si  considerentur  supposi- 
ta  spirationis,   sic  Spiritus  Sanctus  pro- 


cedit  a  Patre  et  Filio  ut  sunt  plures,  quia 
procedit  ab  eis  ut  amor  unitivus  ambo- 
rum.  Hsec  in  Summa.  —  Idem  in  Summa 
contra  gentiles,  libro  quarto. 

Concordat  Petrus  :  Actus  (inquiens)  spi- 
randi  egreditur  a  Patre  et  Filio  ut  sunt 
unum  in  potentia  spirativa  :  in  qua  uni- 
tate  intelligitur  unitas  essentise,  in  hoc 
quod  dicitur  potentia;  et  unitas  notionis, 
in  hoc  quod  dicitur  spirativa.  In  inferio- 
ribus  autem,  in  quibus  realiter  differunt 
forma  substantialis  et  accidentalis,  et  for- 
ma  communis  ac  propria,  unus  actus  com- 
munis  aliquorum  suppositorum  essentia- 
lis,  est  ab  una  forma  essentiali  communi, 
ut  in  hominibus  vivere  ab  anima ;  actus 
vero  communis  accidentalis,  ab  una  com- 
muni  forma  accidentali,  ut  scire  a  scien- 
tia  :  ad  quem  tamen  prseexigitur  com- 
munis  forma  substantialis,  videlicet  una 
anima  in  specie,  seu  anima  rationalis,  et 
una  potentia  ejus,  videlicet  intellectus. 
Porro  actus  proprius  est  a  propria  forma  : 
ad  quem  prseexigitur  communis  forma 
substantialis,  non  accidentalis.  In  divinis 
autem  non  est  forma  substantialis  et  acci- 
dentalis,  sed  essentialis  ac  relativa ;  est 
quoque  ibi  hujusmodi  forma  communis 
ac  propria.  Forma  vero  essentialis  ac  re- 
lativa  differunt  ibi  ratione  dumtaxat;  for- 
ma  autem  relativa  communis  et  propria 
differunt  etiam  re,  sed  non  essentia.  Deni- 
que  in  divinis  est  forma  essentialis  com- 
munis  tribus,  ut  divina  essentia;  forma- 
que  relativa  communis  duobus,  sicut  vis 
spirativa  ;  forma  etiam  relativa  propria 
uni  :  atque  ad  utramque  prsesupponitur 
forma  essentialis.  Et  juxta  differentiam 
harum  formarum  sunt  in  divinis  actus 
differentes.  Est  enim  ibi  actus  essentialis 
communis  tribus,  ut  intelligere,  velle.  Est 
et  alius  actus  ibi  personalis  communis 
duobus,  sicut  spirare.  Est  item  ibi  actus 
proprius  personalis,  ut  generare,  qui  se- 
cundum  rationem  et  modum  intelligendi 
egreditur  a  paternitate.  Sicque  in  potentia 
spirativa  una  communi  et  in  potentia  ge- 
nerativa   una  propria,  cointelligitur  una 


470 


1N    LIBRUM    1    SENTENTIARUM. 


DIST.    XI  ;    QU.EST.    III 


communis  divina  potentia  seu  essentia. 
Unde  potentia  spirativa  dicit  essentiam  et 
notionem  :  et  ita  dicit  partim  quid  abso- 
lutum,  et  partim  quid  respectivum  aut 
relativum,  ut  dictum  est  supra  septima 
distinctione,  de  potentia  generativa.  Quem- 
admodum  enim  potentia  generativa  dicit 
duo,  videlicet  potentiam  qua?  est  essentia- 
lis,  et  actum  qui  est  notionalis,  unde  dicit 
quid  essentiale  tractum  ad  significationem 
personalem  ;  ita  potentia  spirativa.  Heec 
Petrus.  —  Verumtamen  de  hoc  arbitror 
p.  346B.  sentiendum  prout  supra  septima  scripsi 
distinctione. 

Circa  hsec  ait  Richardus  :  Spiritus  San- 
ctus  procedit  a  Patre  et  Filio  in  quantum 
plures  sunt  in  personis,  et  unum  in  po- 
tentia  spirativa  :  quia  potentia  spirativa 
quantum  ad  modum  essendi  necessari- 
um  ad  hoc  ut  per  eam  sit  actus  spiran- 
di,  de  necessitate  praesupponit  quoad  mo- 
dum  intelligendi,  conceptionem  Verbi  a 
Patre.  Hinc  talis  dislinctio  de  necessita- 
te  requiritur  ad  actum  spirandi.  Rursus, 
quum  Spiritus  Sanctus  procedat  a  Patre 
et  Filio  una  spiratione,  et  unam  operatio- 
nem  esse  oporteat  ab  una  potentia,  oportet 
ut  in  Patre  et  Filio  sit  una  potentia  spi- 
rativa,  per  quam  sint  unum  principium 
Spiritus  Sancti,  non  duo  principia.  Hinc 
Gregorius  decimo  extra  de  Summa  Trini- 
tate  et  fide  catholica  :  Fatemur  quod  Spi- 
ritus  Sanctus  Eeternaliter  ex  Patre  et  Filio, 
non  tanquam  ex  duobus  principiis,  sed 
tanquam  ex  uno  principio,  non  duabus 
spirationibus,  sed  unica  spiratione,  proce- 
dit.  Porro  qui  dicunt  quod  Pater  posset 
spirare  quamvis  non  generaret,  quamvis 
concedant  quod  Spiritus  Sanctus  procedit 
a  Patre  et  Filio,  qui  plures  sunt  in  per- 
sona,  et  unum  in  potentia  spirativa;  at- 
tamen  negant  quod  Spiritus  Sanctus  pro- 
cedit  a  Patre  et  Filio  in  quantum  sunt 
plures  in  personis,  et  in  spirativa  potentia 
unum.  Quidquid  vero  sit  de  hoc,  constat 
quod  formalius  (ut  sic  loquar)  procedat  ab 
eis  ut  sunt  unum  in  potentia  spirativa, 
quam  in  quantum  sunt  plures  in  persona. 


A  —  Praeterea,  si  quseratur  an  potentia  spi- 
rativa  dicat  quid  vel  ad  aliquid,  respon- 
dendum  quod  sicut  potentia  generativa 
dicit  divinam  naturam  cum  modo  habendi 
eam  non  ab  alio,  et  ita  cum  proprietate 
innascibilitatis,  in  qua  includitur  primitas 
ad  actum  gignendi ;  sic  potentia  spirativa 
dicit  voluntatem  divinam  cum  modo  ha- 
bendi  eam  non  ab  alio  per  spirationem,  et 
ita  cum  ratione  inspirabilitatis,  in  qua 
includitur  primitas  ad  actum  spirationis. 
Sicque  potentia  spirativa  dicit  quid  et  ad 

B  aliquid  simul,  formalius  tamen  ad  ali- 
quid;  quia  formalius  nominare  videtur  mo- 
dum  habendi  voluntatem  divinam,  quam 
ipsam  voluntatem.  Hsec  Richardus. 

Bonaventura  quoque  his  consonans,  ait : 
Spiritus  Sanctus  procedit  a  Patre  et  Filio 
in  quantum  sunt  unum  in  fecunditate  vo- 
luntatis.  Una  quippe  est  in  Patre  Filioque 
fecunditas  voluntatis,  sicut  et  una  volun- 
tas,  quum  sint  una  substantia.  Et  ista 
fecunditas  convenit  eis  quia  uterque  est 
improcessibilis.  Innascibilitas  enim  (qua3 

C  idem  est  in  Patre  quod  primitas)  et  pri- 
mum  et  principium,  idem  sunt;  et  ratio 
primitalis  est  ratio  principiandi  sive  fe- 
cunditatis.  Quoniam  ergo  Pater  prior  est 
omni  emanatione,  scilicet  processione  et 
generatione,  quia  non  generatur  neque 
procedit  :  idcirco  utroque  modo  princi- 
pium  est.  Et  quoniam  Filius  prior  est  ema- 
natione  processionis,  non  generationis  : 
idcirco  principium  est  spirandi,  non  gene- 
randi.  Quia  vero  Spiritus  Sanctus  neutro 
modo  se  habet,  neutro  modo  principium 

D  est.  Hinc  quamvis  Spiritus  Sanclus  a  duo- 
bus  procedat,  quia  tamen  procedit  ab  eis 
non  ut  sunt  differentes,  sed  ut  in  eis  est 
una  fecunditas  voluntatis,  procedit  ab  eis 
ut  unum  sunt.  Pater  narnque  et  Filius  non 
spirant  in  quanlum  Pater  et  Filius,  sed 
secundum  quod  voluntatis  fecunditas  est 
in  eis.  —  Quum  ergo  inquiritur  :  si  pro- 
cedit  ab  eis  in  quantum  unum  sunt,  aut 
ergo  in  quantum  unum  sunt  in  substantia, 
aut  in  notione,  aut  in  persona  :  dicendum 
quod  in  quantum  unum  sunt  in  fecundi- 


AN   SPIRITUS    SANCTUS   PROCEDAT   A   PATRE   ET   FILIO    PROUT   SUNT   UNUM 


471 


tate  voluntatis,  prout  illa  voluntas  tracta  A 
est  ad  notionem  per  fecunditatem  :  qua? 
fecunditas  cum  ratione  primitatis  signifi- 
catur  per  hoc  quod  est  improcessibilis.  Et 
hoc  est  quod  in  libro  de  Processione  Spi- 
ritus  Sancti  dicit  Anselmus,  quod  Pater  et 
Filius  spirant  secundum  quod  uterque  est 
idem  Deus,  non  secundum  quod  Deus  sim- 
pliciter,  sed  secundum  quod  deitas  in  utro- 
que  :  hoc  est  considerare  voluntatem  in 
personis.  —  Si  igitur  quaeras  an  spirant  in 
quantum  unum  in  substantia,  aut  notione, 
aut  persona  :  responderi  potest  dupliciter,  B 
secundum  duas  opiniones.  Nam  aliqui  di- 
cunt  quod  potentia  generandi  non  differt 
a  generatione  seu  paternitate,  nisi  in  mo- 
do  loquendi,  et  ita  dicit  notionem,  vide- 
licet  personalem  proprielatem,  ut  gene- 
ratio,  licet  alio  modo.  Similiter  isti  dicunt 
quod  fecunditas  volunlatis  seu  vis  spira- 
tiva  dicit  eamdem  notionem  quam  spira- 
tio,  quamvis  alio  modo  :  quia  vis  spirativa 
dicit  ut  in  ratione  aptitudinis,  spiratio  in 
ratione  actus.  Et  ita  secundum  hos,  Pater 
et  Filius  spirant  in  quantum  sunt  imum  G 
notione.  Alii  dicunt  quod  sicut  potentia 
generandi  dicit  naturam  in  persona,  et  ita 
essentiam  personaliter ;  sic  vis  spirativa 
dicit  voluntatem  ut  voluntas  in  personis 
quibusdam  fecunda  est.  Sicque  Pater  et 
Filius  spirant  in  quantum  unum  in  essen- 
tia  seu  natura  aut  voluntate,  ut  dicatur 
magis  proprie,  voluntate  considerata  in 
personis.  Quaelibel  harum  positionum  satis 
probabilis  mihi  vidotur.  Hsec  Bonaventura. 
Albertus  quoque  hic  protestatur,  quod 
Pater  et  Filius  spirant  Spiritum  Sanctum  in  D 
quantum  sunt  unum  in  virtute  spirali  seu 
spirativa  :  quae  virtus,  secundum  eum,  est 
media,  id  est,  medio  modo  se  habet,  inter 
essentiam  pure  (id  est  penitus)  absolute 
aeccptam,  et  inter  personam  pure  relative 
sumptam,  prout  supra  septima  distincti- 
Cf.t.mv  one  dixit  potentiam  generativam  dicere 
aliquid  absolutum  et  aliquid  relativum. 
Atque  ut  addit,  vis  generativa  et  spirati- 
va  differunt  secundum  comparationem  ad 
actus,  quia  sic  differunt  quemadmodum 


supra. 


spirare  et  generare.  Si  autem  accipiantur 
in  sua  radice,  non  differunt  re,  sed  ratio- 
ne  :  quoniam  generativa  radicatur  in  radi- 
ce  (id  est  in  essentia)  ut  est  natura;  spira- 
tiva  vero  fundatur  in  ea  secundum  quod 
est  voluntas,  non  quidem  comparata  ad  ex- 
tra,  ut  ad  creatum,  sed  ut  voluntas  amoris 
communicandi  tantum  bonum  quantum 
est  ipse  communicans.  Hsec  Albertus. 

Udalricus  demum  his  quae  a  Thoma  et 
Alberto  dicta  sunt,  prorsus  concordat. 

.Egidius  tamen  circa  hoc  cavillationem 
inducit,  affirmans  auctores  positionis  prae- 
tactas,  qua  dictum  est  Patrem  et  Filium 
esse  principium  Spiritus  Sancti  in  quan- 
tum  unum  sunt  in  virtute  spirativa,  non 
autem  in  persona,  ignorare  vim  verbi  : 
quia  ut  ait  .Egidius,  reduplicatio  solum  est 
conditio  prsedicati.  —  Quse  cavillatio  est 
infirma,  quia  reduplicatio  cadere  potest 
super  subjectum  prout  respicit  praedica- 
tum,  ut  triangulus  habet  tres  angulos  in 
quantum  triangulus  :  imo  cadere  potest 
super  subjectum  secundum  se,  ut  quum 
dicitur,  Homo  viator  in  quantum  talis  et 
beatiludinis  rationisve  particeps. 

Insuper  scribit  iEgidius  :  Ex  hoc  quod 
Pater  et  Filius  spirant  Spiritum  Sanctum, 
sequitur  eos  quadrupliciter  esse  unitos. 
Primo,  in  amore  spirato,  qui  est  amor 
unitivus  amborum.  Secundo,  in  actu  spi- 
randi  :  quoniam  simplex  ille  amor  spira- 
tus,  unico  actu  spirativo  producitur.  Ter- 
tio,  in  communi  notione.  Quemadmodum 
enim  Pater  ratione  generationis  refertur 
ad  Filium  relatione  paternitatis,  sic  Pater 
et  Filius  ratione  spirationis  referuntur  ad 
Spiritum  Sanctum  relatione  quee  vocatur 
communis  spiratio  ac  notio.  Quarto,  in  una 
et  eadem  vi  spirativa  :  et  in  hac  conve- 
nire,  communicare  el  unum  esse  feruntur, 
in  quantum  producunt  Spiritum  Sanctum. 
—  Consequenter  .Egidius  solvendo  quee- 
stionem  qua  queeritur,  an  virtus  spirativa 
dicat  quid  vel  ad  aliquid,  reprehendit 
prsehabitam  responsionem  Thomee,  Alber- 
ti,  Udalrici,  Petri,  Richardi,  asserens  inter 
absolutum  et  respectivum  nil  medium  es- 


472 


1N   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XI  ;    QOEST.    III 


p.335A'ets. 
p.  34GB. 


p.  182 D, 
etc. 


De  Divin. 
nom.cap.iv. 


se,  et  ipsam  potentiam  spirativam,  quem- 
admodum  et  potentiam  generativam,  esse 
quid  pure  absolutum.  Quo  concesso,  se- 
queretur  potentiam  generativam  esse  in 
Filio  ac  Spiritu  Sancto  :  cujus  contrarium 
supra  distinctione  septima  est  probatum. 

—  Verumtamen,  sicut  ibidem  tanquam 
probabilius  tenui  potentiam  generativam 
esse  simpliciter  quid  relativum,  eo  quod 
complexum  hoc,  potentia  generativa,  ac- 
cipiatur  pro  nomine  uno  et  incomplexo, 
ita  et  de  potentia  spirativa  arbitror  sen- 
tiendum. 

Insuper  circa  haec  loquitur  Alexander, 
quod  Pater  et  Filius  spirant  Spiritum  San- 
ctum  nec  solum  ex  hoc  quod  sunt  unum, 
nec  solum  ex  eo  quod  sunt  differentes,  sed 
ex  hoc  quod  differentes  sunt  unum.  Ex  eo 
enim  (ut  dicit  Augustinus)  quod  unus  est 
diligens  eum  qui  de  ipso  est,  et  unus  est 
diligens  eum  a  quo  est,  et  etiam  quia  uter- 
que  est  Deus,  necesse  est  ponere  tertium, 
utpote  amorem  ex  utroque  procedentem. 

—  Deinde  Alexander  ex  verbis  Richardi  de 
S.  Victore  in  libro  suo  de  Trinitate,  decla- 
rat  quod  summus  et  perfectissimus  amor 
in  divinis,  fuerit  causa  seu  ratio  tam  ge- 
nerationis  ceternee  quam  spirationis  inter- 
nte  :  quia  amor  hujusmodi  plenissimam 
communicationem  requirit,  exigitque  dile- 
ctum  et  condilectum.  Sed  istud  tactum  est 
supra.  Nec  amor  est  formalis  ratio  pro- 
ductionis  Filii,  qui  naturaliter  intellectua- 
literque  procedit  a  Patre.  Amor  vero  est 
velut  inclinativum  principium  communica- 
tionis  ad  intra,  imo  et  ad  extra,  juxta  quod 
divinus  Dionysius  fassus  est,  quod  amor 
Dei  non  reliquit  Deum  sine  germine  esse. 

Circa  heec  Scolus  declarat  tria.  Primum, 
quod  Pater  et  Filius  sunt  unum  prin- 
cipium  spirandi  Spiritum  Sanctum.  Se- 
cundum,  utrum  unitas  principii  sit  im- 
mediatior  ratio  in  productione  Spiritus 
Sancti,  quam  distinctio  aliqua.  Tertium,  an 
concedendum  sit  cum  reduplicatione,  quod 
Pater  et  Filius  in  quantum  unum,  spi- 
rant  Spiritum  Sanctum.  —  In  declaratione 
primi  ac  tertii  satis  concordat  preehabitis. 


A  Siquidem  ad  qucestionem  qua  queerit  an 
voluntas  in  divinis  ut  voluntas,  sit  suffi- 
ciens  principium  spirandi  Spiritum  San- 
ctum,  respondet  :  Si  potentia  dicatur  for- 
ma  super  quam  fundatur  ratio  potentiae, 
sic  verum  est  quod  voluntas  est  potentia 
spirandi  Spiritum  Sanctum.  Si  vero  loqui- 
mur  de  potentia  proxima  spirationis,  sic 
voluntas  absolute  non  est  potentia  spiran- 
di  Spiritum  Sanctum  :  sed  sicut  in  cre- 
aturis  potentia  proxima  dicitur,  quando 
impedimentum  excluditur  estque  appro- 

B  ximatio  apta  passi ;  sic  voluntas  divina  ut 
est  cum  convenientia  agentis  suppositi, 
est  proximum  spirationis  principium. 

De  secundo  refert  :  Dicunt  aliqui  :  Pri- 
mo  in telliguntur  in  divinis  duo  supposita ; 
secundo,  voluntas  in  eis  ;  tertio,  ut  vo- 
luntas  habet  concordiam  duorum  concor- 
dantium  in  voluntate.  Goncordia  autem 
requirit  distinctionem.  Idcirco  concordia 
haec  necessario  exigitur  ad  spirandum  Spi- 
ritum  Sanctum.  Sicque  est  ibi  distinctio 
aliqua,  ut*  voluntas  spirat  Spiritum  San- 

C  ctum  quia  fecunda  concordia.  Sic  autem 
non  est  de  sapientia,  quia  sapientia  per- 
fecte  potest  intelligi  in  uno  supposito ;  sed 
voluntas  perfecte  fecunda  et  concors  non 
est  nisi  in  duobus  suppositis.  Quod  pro- 
bant  per  Richardum,  in  libro  suo  de  Tri- 
nitate  diceutem  :  Plenitudo  sapientise  est 
in  una  persona,  non  autem  plenitudo  vo- 
luntatis  seu  concordise;  et  rursus  :  Amor 
non  est  jucundissimus,  nisi  transeat  ab 
uno  in  alium.  Et  multa  dicuntur  ibi  a 
Richardo  pro  ista  opinione,  ut  quod  sum- 

D  me  diligenti  non  sufficit  nisi  summe  di- 
Iectus  rediligens.  Quum  ergo  spiratio  con- 
sistat  in  mutuo  amore,  sequitur  quod 
spirent  ut  distincta  non  solum  supposita, 
sed  etiam  quia  voluntas  non  est  fecunda 
nisi  ut  concors,  et  ibi  connotatur  distin- 
ctio  in  vi  concordandi.  —  Haec  Scotus. 

Qui  quamvis  pluraliter  recitet,  speciali- 
ter  tamen  notat  Doctorem  solennem,  cujus 
est  preefata  positio.  Contra  quam  multi- 
pliciter  Scotus  arguit,  inter  cetera  dicens  : 
Augustinus  dicit  quod  Pater  et  Filius  sunt 


AN   SPIRITUS   SANCTUS   PROCEDAT   A   PATRE   ET  FILIO   PROUT   SUNT   UNUM 


473 


*se  repriE' 
senlans 


unum  principium  spirandi  Spiritum  San- 
ctum  :  cujus  dictum  authenticum  est,  quo- 
niam  ponitur  in  Decretalibus  (videlicet  da 
Fide  catholica,  capitulo  Firmiter  credi- 
mus),  similiter  in  concilio  Lugdunensi.  — 
Praeterea,  si  amore  mutuo  quo  Pater  et 
Filius  se  diligunt,  produceretur  Spiritus 
Sanctus,  tunc  esset  alius  Spiritus  Sanctus 
prius  productus.  Quod  ita  probatur:  Quan- 
documque  in  aliquo  supposilo  aut  suppo- 
sitis  convenientibus  actioni  est  perfectum 
principium  producendi,  in  illo  instanti 
possunt  producere  per  illud  principium. 
Sed  in  eo  instanti  in  quo  Pater  et  Filius 
habent  voluntatem  et  divinam  essentiam 
huic  voluntati  praesentem,  tunc  est  prin- 
cipium  perfectum  producendi  amorem  in- 
finitum,  etiam  in  suppositis  convenienti- 
bus  actioni :  tunc  enim  habent  principium 
sufficiens  ad  producendum  amorem  adae- 
quatum  essentiae.  Ergo  in  eo  signo  in  quo 
habent  voluntatem  cui  per  intellectum  re- 
praesentatur  divina  essentia,  habent  totum 
quod  requiritur  ad  productionem  Spiri- 
tus  Sancti,  qui  est  amor  infinitus.  Sed  in 
isto  signo  adhuc  non  intelligitur  Filius 
amare  Patrem,  nec  econtrario,  sed  tantum 
divina  essentia  voluntati  praesentata  :  er- 
go  si  Spiritus  Sanctus  produceretur  actu 
amoris  quo  mutuo  se  diligunt,  Spiritus 
Sanctus  esset  ante  Spiritum  Sanctum.  Et 
confirmatur  haec  ratio.  Ante  repraesenta- 
tionem  talis  mutui  amoris,  est  esseiitia 
reprffisentans*,  ut  objectum  indifferens  ad 
tres  :  et  sicut  essentia  est  divino  intelle- 
ctui  ratio  atque  principium  intelligendi 
omnia,  sic  est  objectum  voluntatis  et  ratio 
amandi  omne  amabile  in  isto  instanti  seu 
signo,  quoniam  amatur  ut  est  in  se,  ante- 
quam  amatur  ut  in  Patre  aut  Filio,  quia 
relationes  formaliter  non  dicunt  perfecti- 
ones,  nec  sunt  ratio  amandi.  Ex  quo  ergo 
ibi  est  actus  amandi  infinitus,  et  a  prin- 
cipio  infinito,  actus  quoque  perfectissi- 
mus,  producetur  amor  adaequatus,  qui  est 
Spiritus  Sanctus.  Non  ergo  per  mutuum 
illum  amorem  aut  per  repraesentationem 
amoris  producitur  Spiritus  Sanctus. 


A     Multa  hujusmodi  Scotus  inducit.  Verum 
in  hac  materia  de  superbeatissima  Trini- 
tate  et  modo  emanationis  ad  intra,  nimium 
velle  profundare  considerationem,  videtur 
incautum  et  periculosum,  quum  dicat  Scri- 
ptura  :  Qui  scrutator  est  majestatis,  op-  Prov.  xxv, 
primetur  a  gloria ;  et,  Si  bestia  tetigerit  "7^-e6),  XH 
montem,  lapidabitur.  Verumtamen  dictum  20. 
illud  Henrici  videtur  subtile  et  verax,  nec 
tantum  Richardo,  sed  irrefragabili  quoque 
Doctori  ac  aliis  magnis  doctoribus  conso- 
num,  imo  et  specialiter  viro  desuper  un- 

B  cto,  quamvis  idiotae  et  illitterato,  sed  di- 
vinitus  erudito,  Joanni  Ruysbroeck,  qui  in 
libris  suis  frequenter  loquitur  juxta  mo- 
dum  illum  Henrici.  —  Porro  argumenta 
haec  Scoti,  quantum  capio,  debilia  sunt, 
et  inconsiderato  fundamento  ac  medio  in- 
nituntur.  Sic  quippe  assumit :  Quandocum- 
que  est  principium  perfectum  producen- 
di,  etc.  Quocirca  videtur  dicendum,  quod 
sicut  Pater  aeternus  producit  unigenitum 
Filium  suum  intelligendo  se  ipsum  pro- 
priamque  essentiam,  non  tantum  nec  nu- 

C  de  ut  est  essentia  sua  seu  ipsemet  Deus 
Pator  intelligens,  sed  etiam  ut  est  exem- 
plar,  idea  seu  ratio  omnium  creabilium  et 
creatorum  omniumque  verorum  et  enti- 
um  (propter  quod  Unigenitus  Dei,Verbum 
aeternum,  per  appropriationem  quamdam 
appellatur  mundus  archetypus,  ars  ratio- 
nibus  plena,  exemplar,  species,  ratio  et 
idea  universorum,  utpote  in  quo  cuncta 
relucent);  sic  Pater  aeternus  et  unigenitus 
Filius  ejus  producunt  Spiritum  Sanctum 
amando  divinam  essentiam,  non  nude  nec 

D  tantum  ut  est  divina  essentia,  sed  etiam 
ut  est  ipse  Pater  amans  et  Filius  ipse  ama- 
tus,  et  ratio  amandi  quodcumque  amabile. 
ldeo  adorandus  et  supergloriosus  Spiritus 
Sanctus  est  amor  fontalis,  origo,  causa  et 
ratio  omnis  amoris.  Sicque  Pater  et  Filius 
spirant  Spiritum  Sanctum,  non  solum  ut 
amantes  amore  essentiali,  primo  aut  sim- 
plici,  sed  item  ut  mutuo  se  amantes,  at- 
que  concordi  voluntate  spirantes.  Deni- 
que,  quantumcumque  imbecillitas  humani 
ingenii  divina  et  superessentialia  in  sua 


474 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XI  I    QUjEST.    IV 


simplicitate,  puritate  et  seternilate  cape- A 
re  non  valentis,  imaginetur  in  Deo  ac  su- 
peraltissima  Trinitate  diversa  signa  sive 
inslantia  prioritatis  et  posterioritatis,  ibi 
revera  et  ex  natura  rei  nihil  est  prius  aut 
posterius,  sed  superpura  ac  infinita  sim- 
plicitas  ac  suporperfecta  seternitas  :  idcir- 
co  ex  infirma  imaginatione  humana  non 
sequitur  in  Deo  supersubstantiali  uno  ac 
trino  aliquid  esse  prius  sive  posterius. 
Hinc  una  et  eadem  indivisibili  et  invaria- 
bili  reprsesentatione  seterna,reprsesentatur 
divina  essentia  voluntati  Patris  ac  Filii,  et  B 
ut  divina  essentia,  et  ut  realiter  ipse  Pater 
et  ut  realiter  Filius,  et  ut  causa  aut  ratio 
omnis  amabilis  ac  amabilitatis  :  sicque 
Pater  et  Filius  volunt  ac  diligunt  eam, 
et  ipsa  volitione  quomodolibet  omniformi- 
terque  perfecta  producunt  Spiritum  San- 
ctum,  intuendo,  volendo  complacentiali- 
terque  et  mutuo  diligendo  se  ipsos  et 
omne  quod  diligunt.  —  Prseterea,  quod 
Scotus  ait,  quod  relationes  in  divinis  non 
sunt  ratio  diligendi  quia  non  dicunt  per- 
fectiones;  et  quod  essentia  in  divinis  non  C 
amatur  ut  in  Patre  et  Filio  propter  rela- 
tionem  subintellectam  :  nonne  facillime 
exsufflatur?  Nonne  Deus  Pater  diligit  Fi- 
lium  suum  quia  Filius  ejus  est?  Filius 
quoque  Patrem,  quoniam  Pater  suus  est? 
Nonne  relationes  ipsse  sunt  subsistentes 
personae,  imo  et  ipsa  divina  essentia,  quae 
est  perfectio  infinita?  Nonne  infinitae  di- 
gnitatis  et  glorise  est,  esse  Unigenitum 
Patris  aeterni  et  Patri  esse  sequalem  ?  item- 
que  habere  Filium  Deum  infinite  perfe- 
ctum  ac  supersapientem?  Nonne  similitu-  D 
do  causa  aut  ratio  est  amoris,  quse  tamen 
relatio  perhibetur?  Haec  in  tantum  tetigisse 
sufficiat,  quse  tamen  copiose  ac  evidenter 
queunt  probari  ex  dictis  in  decima  distin- 
ctione,  ubi  allegata  sunt  verba  S.  Hiero- 
nymi,  asserentis  :  Spiritus  Sanctus  est 
amor  Patris  in  Filium  et  Filii  in  Patrem ; 
verba  quoque  Augustini,  dicentis  :  Spiri- 
tus  Sanctus  caritas  est,  amborum  nexus, 
unio,  vinculum  pacis  Patris  ac  Filii.  Ex 
quibus  habetur  propositum.  Sed  et  multa 


similia  ibi  sunt,  sicut  illud  quod  ait  Pe- 
trus  :  Pater  et  Filius  non  solum  sunt  unum 
in  natura  et  naturali  voluntate,  sed  etiam 
in  amicitia  voluntateque  liberali,  etc.  :  et 
hoc  dupliciter,  utpote  amore  unius  in 
alterum,  et  ipso  amore  spirato. 

Amplius,  circa  hsec  dicit  Durandus  : 
Omnis  vera  reduplicatio  dicit  causam  in- 
haerentise  prsedicati  cum  subjecto,  ut  quum 
dicitur  :  Ignis  in  quantum  calidus  cale- 
facit,  et  in  quantum  levis  ascendit.  Ideo 
verum  est  quod  Pater  et  Filius  spirant  in 
quantum  sunt  unum  in  virtute  spirativa  : 
quia  principium  quo  agens  agit,  est  ei 
ratio  cur  actio  convenit  sibi.  Hoc  autem 
principium  est  vis  spirativa  in  Patre  ac 
Filio.  Si  vero  reduplicatio  notet  conditio- 
nem  agentis  suppositi,  sic  Pater  et  Filius 
spirant  in  quantum  sunt  plures  propter 
realem  suppositorum  pluralitatem,  secun- 
dum  quosdam,  ut  dictum  supra  est.  — 
Hsec  Durandus,  qui  positionem  suam  bene 
declarat  :  ex  qua  etiam  patet  veritas  eo- 
rum  quse  in  hac  qusestione  contra  Mg\- 
dium  sunt  inducta. 

Argumentorum  quoque  solutio  patet  ex 
dictis. 

QUJSSTIO    IV 

OUarto  quseritur,  An  Pater  et  Fili- 
us  sint  unus  spirator  Spiritus 
Sancti. 

Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  sunt  unus 
creator  rerum,  ergo  et  unus  spirator.  — 
Secundo,  sunt  unum  principium  Spiritus 
Sancti,  ergo  et  unus  ipsius  spirator.  — 
Tertio,  quia  uno  actu  spirandi  et  una  vi 
spirativa  producunt  Spiritum  Sanctum,  ut 
in  prsecedenti  patuit  qusestione  :  ergo  sunt 
unus  spirator. 

In  contrarium  arguitur,  quia  eadem  ra- 
tione  essent  unus  spirans  :  quod  non  con- 
ceditur. 

Ad  hoc  respondet  Udalricus  in  Summa 
sua,  libro  tertio  :  Quoniam  actus  spirandi 


AN   PATER   ET   FILIUS    SINT   UNUS    SPIRATOR    SPIRITUS    SANCTI 


475 


Jonim.  x 
30. 


dislinctorum  est  suppositorum,  ideo  quan- 
tumcumque  significetur  per  modum  ac- 
tus,  sive  hoc  sit  per  verbum,  sive  per 
participium,  sive  per  nomen  verbale,  sem- 
per  debet  dici  de  eis  in  plurali  :  quoniam 
actus  sicut  et  omne  accidens,  numerum 
accipit  a  suppositis,  etiam  si  actus  ille  in 
se  unus  sit.  Ait  enim  Salvator  :  Ego  et 
Pater  unum  sumus.  klcirco  dicendum  est, 
Pater  et  Filius  spirant;  non,  Spirat.  Item- 
que,  Pater  et  Filius  sunt  spirantes  et  spi- 
ratores  ;  non,  Spirans,  neque,  Spirator. 
Haee  Udalricus. 

Idem  videtur  sentire  Albertus,  dicens  in 
solutione  argumenti  cujusdam  :  Pater  et 
Filius  non  sunt  unus  spirans,  quia  ad  plu- 
ralitatem  suppositorum  sequitur  plurali- 
tas  actuum  etiam  in  divinis,  saltem  quoad 
modum  exprimendi.  Propter  quod  non  di- 
citur  :  Ego  et  Pater  unum  sum ;  sed,  Unum 
sumus.  Atlamen  unum  sunt  in  spirando, 
quoniam  spirans  actum  dicit  supposito- 
rum,  et  non  dicit  ita  principaiiter  compa- 
rationem  ad  spiratum,  vel  ad  vim  spira- 
tivam  in  Patre  et  Filio.  Sunt  tamen  unum 
principium  Spiritus  Sancti  :  quia  princi- 
pium  nominat  notionem  secundum  com- 
parationem  ad  personam  spiratam,  et  in 
comparatione  ad  spirativam  virtutem.  Di- 
co  quoque  quod  Pater  et  Filius  non  sunt 
unus  qui  sit  principium  Spiritus  Sancti, 
nec  unus  spirans  :  quia  ly  unus  adjecti- 
vum  esset  aut  substantivum,  et  in  utroque 
sensu  falsa  esset  locutio,  quia  sic  unus 
semper  diceret  unitatem  personae  spiran- 
tis.  Haec  Albertus. 

Idem  videtur  sentire  Thomas  in  Scripto, 
dicens  :  Actus  recipit  numerum  a  suppo- 
sitis.  Unde  et  verbum  significans  substan- 
tiam  per  moduin  actus,  dicitur  de  pluribus 
personis  pluraliter,  quamvis  sit  una  es- 
sentia.  Porro  actus  significatur  tam  in 
verbo,  quam  in  participio  ac  nomine  ver- 
bali,  quamvis  participium  plus  accedat 
ad  substantiam  quam  verbum,  et  nomen 
verbale  plus  quam  participium.  Idcirco 
non  possumus  dicere,  quod  Pater  et  Filius 
spiret,  vel   sint  spirans,   sive   quod   sint 


A  spirator ;  sed  quod  spirent,  sinlque  spi- 
rantes  ac  spiratores.  Quamvis  ergo  actus 
spirandi  sit  unus,  tamen  dum  significatur 
ut  actus  a  pluribus  personis  egrediens, 
oportet  ut  significetur  pluraliter,  quoni- 
am  a  suppositis  numerum  trahit.  Denique 
creatio  est  actus  trium  personarum,  non 
secundum  quod  distinctse  sunt,  sed  prout 
in  essentia  uniuntur  :  quoniam  etiam  per 
intellectum  remota  distinctione  persona- 
rum,  adhuc  manet  creatio.  Ideo  dicimus 
quod  Pater  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus 

B  sunt  unus  creator,  quamvis  non  dicamus 
quod  sunt  unus  creans  :  quia  nomen  ver- 
bale  plus  quam  participium  recedit  ab 
actu,  id  est  a  significatione  per  modum 
actus.  Spiratio  autem  est  actus  conveniens 
pluribus  personis  aliquo  modo,  prout  di- 
stinguuntur  secundum  sensum  prsehabi- 
tum  :  ideo  etiam  in  nomine  verbali  opor- 
tet  quod  actus  pluraliter  designetur.  Haec 
Thomas  in  Scripto.  —  Ex  quibus  habetur 
ad  argumenta  solutio. 
Verumtamen  idem  doctor  in  prima  par- 

G  te  Summse  suae,  queestione  tricesima  sexta, 
articulo  quarto,  in  solutione  argumenti 
ultimi  loquitur  :  Quidam  dicunt  quod  Pa- 
ter  et  Filius  quamvis  sint  unum  princi- 
pium  Spiritus  Sancti,  sunt  tamen  duo 
spiratores  propter  suppositorum  distincti- 
onem,  sicut  sunt  duo  spirantes.  Non  ta- 
men  sunt  duo  creatores  :  quia  Spiritus 
Sanctus  procedit  a  Patre  et  Filio  prout 
sunt  distinctae  personae;  non  autem  crea- 
tiira?  procedunt  a  tribus  personis  prout 
sunt  distincta?,  sed  prout  sunt  in  essentia 

D  unurn.  Verumtamen  melius  dicendum  vi- 
detur,  quod  quia  spirans  adjectivum  est, 
et  spirator  substantivum,  possumus  dice- 
re  quod  Pater  et  Filius  sunt  duo  spiran- 
tes,  propter  pluralitatem  suppositorum, 
non  autem  duo  spiratores,  propter  unam 
spirationem.  Adjectiva  etenim  nomina  sor- 
tiuntur  numerum  secundum  supposita, 
substanliva  vero  a  se  ipsis  secundum  for- 
mam  signatam.  Et  si  objiciatur  illud  Hila- 
rii,  secundo  de  Trinitate,  Spiritus  Sanctus 
a  Patre  et  Filio  auctoribus  confitendus  est : 


476 


LIBER    I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XII 


dicendum  quod  ponit  substantivum  pro  A 
adjectivo.  —  Porro  dum  Pater  et  Filius 
dicuntur  unum  principium  Spiritus  San- 
cti,  principium  non  supponit  pro  una  per- 
sona  tantum,  sed  indistincte  pro  duabus. 
Heec  Thomas  in  Summa. 

Huic  responsioni  concordat  Scotus,  di- 
cendo  :  Pater  et  Filius  sunt  unus  spirator, 
quia  nomen  verbale  videtur  significare 
agendi  principium  sub  ratione  qua  con- 
cernit  suppositum,  ut  lector;  participium 
vero,  ut  legens,  designat  in  fieri ;  lectio 
autem  actionem  illam  significat.  Unde  no-  B 
men  verbale  significat  principium  agendi 
per  modum  quietis,  prout  natum  est  de- 
nominare  suppositum  activum  :  et  quo- 
niam  una  est  vis  spirativa  in  duobus 
suppositis,  ideo  dicuntur  unus  spirator, 
quia  si  dicerentur  duo  spiratores,  vis  spi- 
rativa  videretur  numerari  in  eis.  Haec 
Scotus. 

Richardus  recitat  utramque  opinionem 
cum  suis  motivis,  nec  declinat  ad  ali- 
quam  :  magis  tamen  approbare  videtur 
quod  Pater  et  Filius  dicantur  unus  spi-  C 
rator.  Ad  quod  allegat  quod  dicitur  in 
commento  super  vicesimam  quartam  pro- 
positionem  de  Maximis  theologiee  :  Non  est 
concedendum  Patrem  et  Filium  esse  prin- 
cipia  Spiritus  Sancti,  sed  principium;  nec 
spiratores  Spiritus  Sancti,  sed  potius  spi- 
rantes  Spiritum  Sanctum. 

/Egidius  vero  tenet  quod  Pater  et  Filius 
dici  debeant  spiratores,  non  spirator  Spi- 
ritus  Sancti.  Et  ait  :  Sicut  tres  personae 


creant  non  in  eo  quod  plures,  sed  in  eo 
quod  uniuntur  in  aliquo  absoluto,  puta  in 
deitate;  sic  Pater  et  Filius  spirant  non  in 
eo  quod  plures,  sed  in  eo  quod  in  absolu- 
to  aliquo  uniuntur,  quod  est  deilas  ipsa  : 
diversimode  tamen.  Deitas  namque  in  qua 
uniuntur,  creat,  non  spirat  :  ideo  dici  non 
possunt  tres  creatores,  quum  una  sit  dei- 
tas  creans.  Sed  Pater  et  Filius  dici  queunt 
duo  spiratores,  quoniam  deitas  ipsa  non 
spirat,  sed  personse.  Heec  /Egidius. 

In  cujus  opinione  inepte  dictum  vide- 
tur,  quod  Pater  et  Filius  spirant  secundum 
quod  uniuntur  seu  unum  sunt  in  aliquo 
absoluto,  puta  in  deitate,  quum  jam  se- 
cundum  omnes  praeallegatos  doctores  in- 
ductum  sit,  quod  spirant  secundum  quod 
unum  sunt  in  vi  spirativa  :  quod  et  ipse 
jEgidius  in  alia  quaestione  fatetur,  sicut  in 
queestione  claruit  preecedenti.  Denique,  si 
Patri  et  Filio  competit  spirare  in  quan- 
tum  sunt  unum  in  deitate,  conveniret  et 
Spiritui  Sancto,  quum  et  in  ipso  sit  deitas 
vera.  Nec  Anselmus  vult  dicere,  quod  dei- 
tas  sit  formalis  et  proxima  ratio  spirati- 
onis.  Quum  ergo  et  iste  JEgidius  alibi  di- 
cat,  quod  Pater  et  Filius  spirant  in  eo 
quod  unum  sunt  in  vi  spirativa,  fit  con- 
sequens  ex  verbis  ejus,  quod  Pater  et 
Filius  sint  unus  spirator,  praesertim  quum 
et  vis  spirativa  spiret  saltem  tanquam 
principium  quo  spirandi,  seu  formalis  ra- 
tio  spirationis,  et  una  permaneat.  Unde  et 
verius  reor,  quod  Pater  et  Filius  sint  unus 
spirator  Spiritus  Sancti. 


DISTINCTIO   XII 


A.  Utrum  Spiritus  Sanctus  prius  vel  plenius  procedat  a  Patre  quam  a  Filio. 


ITEM  quseritur,  quum  Spiritus  Sanctus  a  Patre  procedat  et  a  Filio,  utrum  prius 
vel  magis  processerit  a  Patre  quam  a  Filio.  Quod  nititur  hsereticus  ostendere, 
ita  dicens  :  Si  processit  Spiritus  Sanctus  a  Patre,  processit  utique  aut  nato 
jam  Filio,  aut  nonnato  jam  Filio,  Si  vero  jam  nato  Filio  processit,  ante  natus  est 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XII  477 

Filius  quam  processit*  Spiritus  Sanctus  :  prsecessit  ergo  nativitas  Filii  processio-  voccsse- 

rit 

nem  Spiritus  Sancti.  Si  autem  processit  a  Patre  non  genito  Filio,  ante  processit 
quam  Filius  genitus  fuerit. 

B.  Responsio  Augustini  ad  id  quod  primo  qucerebatur,  scilicet  an  j)rius 
a  Patre  quam  a  Filio  processerit. 

His  et  hujusmodi  qusestionibus  magis  laboriosis  quam  fructuosis,  respondet 
Augustinus  in  quintodecimo  libro  de  Trinitate,  dicens  :  In  illa  summa  Trinitate  Aug.deTri- 
quse  Deus  est,  intervalla  temporum  nulla  sunt  per  quse  possit  ostendi  aut  saltem  ™,ac!W.  ' 
requiri,  utrum  prius  de  Patre  natus  sit  Filius,  et  postea  de  ambobus  processerit 
Spiritus  Sanctus.  Numquid  ergo  possumus  quserere  utrum  jam  processerat  de  Patre    ibidem. 
Spiritus  Sanctus  quando  natus  est  Filius,  an  nondum  processerat,  et  illo  nato  de 
utroque  processit  ?  Non  possunt  prorsus  ibi  ista  quaeri,  ubi  nihil  ex  tempore  incho- 
atur,  ut  ex  *  consequenti  perflciatur  in  tempore.  Ideo  qui  potest  intelligere  sine    *  ain  non 
tempore  generationem  Filii  de  Patre,  intelligat  sine  tempore  processionem  Spiritus 
Sancti  de  utroque.  Ecce  his  verbis  absoluta  est  quasstio  illa  qua  quaerebatur  utrum 
prius  processerit  Spiritus  Sanctus  a  Patre  quam  a  Filio. 


G.  Hic  agitur  de  eo  quod  secundo  qucerebatur,  scilicet  an  plenius  vel 
magis  processerit  a  Patre  quam  a  Filio. 

Nunc  tractandum  est  quod  secundo  quaerebatur,  scilicet  an  plenius  aut  magis 
procedat  Spiritus  Sanctus  a  Patre  quam  a  Filio.  Ad  quod  dicimus,  quia  sicut  non 
ante  procedit  a  Patre  quam  a  Filio,  ita  non  plenius  vel  magis  procedit  a  Patre 
quam  a  Filio.  Augustinus  tamen  in  quintodecimo  libro  de  Trinitate,  dicit  quod  iwd.  c.  n. 
Spiritus  Sanctus  principaliter  procedit  de  Patre.  Non  frustra,  inquit,  in  hac  Trinitate 
non  dicitur  Verbum  Dei  nisi  Filius,  nec  donum  Dei  nisi  Spiritus  Sanctus,  nec  de 
quo  genitum  est  Verbum,  et  de  quo  procedit  Spiritus  Sanctus  principaliter,  nisi 
Deus  Pater.  Ecce  audistis  quia  Spiritus  Sanctus  principaliter  procedit  a  Patre.  Sed 
ne  te  hoc  turbaret,  ipse  continuo  ex  quo  sensu  hoc  dixerit,  aperit  subdens  :  Ideo  ibidcm. 
addidi  principaliter,  quia  et  de  Filio  Spiritus  Sanctus  procedere  reperitur ;  sed 
hoc  quoque  illi  Pater  dedit  non  jam  exsistenti  et  nondum  habenti.  Sed  quidquid 
unigenito  Verbo  dedit,  gignendo  dedit.  Sic  ergo  eum  genuit,  ut  etiam  de  illo  donum 
commune  procederet,  et  Spiritus  Sanctus  Spiritus  esset  amborum.  Ecce  exposuit 
ipsemet  quomodo  Spiritus  principaliter  procedat  a  Patre  :  non  quia  prius  vel  magis 
procedat  a  Patre  quam  a  Filio ;  sed  quia  quum  procedat  a  Filio,  hoc  ipsum  habet 
Filius  a  Patre. 


478  LIBER    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XII 

D.  Ex  eodem  sensu  etiam  dicitur  Spiritus  Sanctus  proprie 
procedere  a  Patre. 

Ex  eodem  sensu  etiam  dicitur  Spiritus  Sanctus  procedere  proprie  de  Patre. 

iiier.Expia-  Unde  Hieronymus  in  Expositione  catholicse  tidei  Nicsenique  symboli  ait  :  Credimus 

cyriiium,ad  in  Spiritum  Sanctum,  qui  de  Patre  procedit  proprie ;  item  :  Spiritum  Sanctum 

«•  ■ el  »'•    verum  Deum  invenimus  in  Scriptura,  et  de  Patre  esse  proprie ;  et  item  :  De  Patre 

Filius,  et  Spiritus  Sanctus  proprie  et  vere  de  Patre  procedit.  Ecce  aperte  dicit 

Spiritum  Sanctum  proprie  esse  de  Patre,  et  proprie  procedere  a  Patre.  Quod  non 

est  ita  intelligendum  tanquam  prius  vel  plenius  a  Patre  procedat  quam  a  Filio  : 

sed  quia  hoc  habet  Pater  a  se,  non  ab  alio,  ut  de  ipso  sit  et  procedat  Spiritus 

Sanctus ;  Filius  autem  non  a  se,  sed  a  Patre  hoc  habet,  ut  de  ipso  sit  et  procedat 

Spiritus  Sanctus. 

E.  Ex  eodem  sensu  dicitur  Spiritus  Sanctus  esse  et  mitti 
a  Patre  per  Filium. 

Forte  etiam  juxta  hanc  intelligentiam  dicitur  Spiritus  Sanctus  mitti  per  Filium, 

et  a  Patre  esse  per  Filium.  Unde  Hilarius  ad  Deum  Patrem  de  Spiritu  Sancto  et 

Hiiar.  de  Filio  loquens,  in  duodecimo  libro  de  Trinitate  ait  :  In  Spiritu  Sancto  tuo  ex  te 

luTxufiiss,  profecto   et  per  eum  misso  ;   item  :  Ante  tempora  Unigenitus  tuus  ex  te  natus 

56"  manet,  ita  quod  ex  te  per  eum  Spiritus  Sanctus  tuus  est  :  quod  etsi  sensu  non 

percipiam,  tamen  teneo  in  conscientia ;  in  spiritualibus  enim  rebus  tuis  hebes  sum. 

lbid.  s7.  Item  in  eodem  :  Gonserva  hanc,  oro,  fldei  meae  religionem,  ut  quod  in  regenera- 

tionis  mese  symbolo  professus  sum,  semper  obtineam  :  te  Patrem  scilicet  et  Filium 

tuum  una  tecum  adorem ;  Spiritum  Sanctum  tuum,  qui  ex  te  per  Unigenitum  tuum 

est,  promerear.  Ecce  aperte  dicit  Spiritum  Sanctum  a  Patre  per  Filium  et  mitti  et 

esse.  Quod  non  est  intelligendum  quasi  a  Patre  per  Filium  minorem  mittatur  vel 

sit,  sed  quia  ex  Patre  et  Filio  est,  et  mittitur  ab  utroque.  Sed  hoc  ipsum  habet 

Filius  a  Patre,  ut  ab  ipso  et  sit  et  mittatur  Spiritus  Sanctus.  Hoc  ergo  voluit  signi- 

ficare  Hilarius,  distinctionem  faciens   in   locutione,   ut   ostenderet  in  Patre  esse 

auctoritatem.  Inde  est  etiam  quod  Veritas  ostendens  Patrem  esse  auctorem  proces- 

jomn.Kv,  sionis  qua  procedit  Spiritus  a  Filio,  dixit  in  Evangelio,  De  Patre  procedit  :  quum 

26'  et  de  Patre  et  Filio  procedat  Spiritus  Sanctus.  Unde  Augustinus  in  quintodecimo 

Aug.de th-  libro  de  Trinitate  quaerit  :  Si  de  Patre  et  Filio  procedit  Spiritus  Sanctus,  cur  Filius 

"v,ac027.'b'  dixit'  De  Patre  procedit  ?  Gur,  putas,  nisi  quia  solet  ad  eum  referre  etiam  quod 

/oonn.vn,  ipsius  est,  sicut  et  de  quo  et  ipse  est?  sicut  ait  :  Mea  doctrina  non  est  mea,  sed 

16 

ejus  qui  misit  me.  Si  ergo  hic  intelligitur  ejus  doctrina,  quam  tamen  non  dixit 
suam,  sed  Patris  :  quanto  magis  illic  intelligendus  est  Spiritus  Sanctus  de  ipso 
procedere,  ubi  sic  ait,  De  Patre  procedit,  ut  non  diceret,  De  me  non  procedit? 


DIST.  XII   SUMMA  ;  QU.EST.  I   I    AN   SPIRITUS    SANCTUS   PRIUS   PROCEDAT  A   PATRE  479 

A  quo  autem  habet  Filius  ut  sit  Deus  (est  enim  Deus  de  Deo),  ab  illo  utique  habet 
ut  etiam  de  illo  procedat  Spiritus  Sanctus.  Et  ideo  Spiritus  Sanctus  ut  etiam  de 
Filio  procedat  sicut  procedit  de  Patre,  ab  ipso  habet  Patre.  Quapropter  qui  potest  Aug.de  Tri- 

nitate,   lib. 

intelligere  in  eo  quod  ait  Filius,  Sicut  habet  Pater  vitam  in  semetipso,  sic  dedit  et  *v,  c.  20. 
Filio  vitam  habere  in  semetipso,  non  sine  vita  exsistenti  jam  Filio  vitam  Patrem  20°"" 
dedisse,  sed  ita  eum  sine  tempore  genuisse,  ut  vita  quam  Pater  Filio  gignendo  dedit, 
coseterna  sit  vitse  Patris  qui  dedit  :  intelligat  etiam,  sicut  habet  Pater  in  se  ipso  ut 
de  illo  procedat  Spiritus  Sanctus,  sic  dedisse  Filio  ut  etiam  de  illo  procedat  idem 
Spiritus  Sanctus,  et  utrumque  sine  tempore.  Ita  ergo  dictum  est  Spiritum  Sanctum 
de  Patre  procedere,  ut  intelligatur  quod  etiam  procedit  de  Filio,  de  Patre  esse  et 
Filio.  Si  enim  quidquid  habet,  de  Patre  habet  Filius ;  de  Patre  habet  utique  ut  et 
de  illo  procedat  Spiritus  Sanctus.  Sed  nulla  ibi  tempora  cogitentur  quae  habeant 
prius  et  posterius,  quia  ibi  omnino  nulla  sunt. 


SUMMA 


A  ergo  generatio  Filii  prior  est  processione 
Spiritus  Sancti ;  si  non  nato,  ergo  prius 
DISTINGTIONIS   DUODEGIM^  processit  a  Patre  quam  Filio.  —  Secundo, 

prius   est  esse   quam  agere  :  unde  actus 
primus  dicitur  actum  secundum  praecede- 

POSTQUAM  praecedenti  distinctione  os-  re.  Ergo  Filius  prius  fuit  quam  spiravit. 
tensum  est,  Spiritum  Sanctum  a  Patre  —  Tertio,  Pater  ordine  quodam  gignit  et 
Filioque  procedere,  hic  quaeritur  qualiter  spirat  :  ergo  productio  qua  primo  et  im- 
sit  procedens.  Potestque  littera  in  qua-  mediate  genuit  Filium,  est  prior  proces- 
tuor  dividi  partes,  secundum  quatuor  quae  sione  Spiritus  Sancti,  sicque  prius  videtur 
quaeruntur  et  determinantur  in  textu.  Pri-  a  Patre  quam  Filio  profluxisse. 
mum  est,  an  Spiritus  Sanctus  procedat  In  oppositum  est  auctoritas  Augustini 
prius  a  Patre  quam  a  Filio.  Secundo,  an  B  in  littera. 
plonius  a  Patre  procedat,  et  qualiter  di- 

catur  principaliter  emanare  a  Patre.  Ter-  Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Spiritus 
tio,  an  proprie  procedat  a  Patre.  Quarto,  Sanctus  aeque  immediate  procedit  ab  utro- 
an  procedat  per  Filium.  Difficultates  au-  que,  quamvis  aliqui  aliter  dicant;  sed  eo- 
tem  quae  circa  litteram  esse  possunt,  in  rum  opinio  modo  abolita  est,  eo  quod 
qusestionum  solutionibus  elucescent.  Sancti  concorditer  dicant,  quod  ab  utro- 

que  procedat  in  eo  quod  unum  sunt,  seu 

prout  ambo  sunt  unum.  Ordo  autem  qui 

OUiFSTIO    PRIMA  es*   'n   ^ivinis,  non   ponit  ibi  prius  aut 

posterius,  nec  mediatum  et  immediatum, 
eo  quod  ordo  naturae  non  est  ordo  sim- 

QUaeritur  ergo   primo,  An  Spiritus  C  pliciter,  sed  ordo  secundum  quid,  utpote 
Sanctus  prius  procedat  a  Pa-      quo  alter  est  ex  altero,  non  alter  altero 
tre.  prior,  neque  secundum  intellectum,  neque 

Videtur  quod  sic.  Primo,  per  argumen-      secundum  rem,  sicut  declaratum  est  su- 
tum  Arianorum  in  littera  positum  :  aut      pra.  Haec  Albertus. 
enim  processit  Spirilus   Sanctus  a  Patre  De   hoc   diffusius   scribit   Udalricus   in 

nato  jam  Filio,  aut  non  nato  ;  si  jam  nato,      Summa  sua,   tertio   libro,  solvens  simul 


480 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


niST.  xii  ;  qu^st.  i 


omnia  quatuor  jam  praetacta.  Generatio 
(inquit)  Filii  nullo  modo  prior  est  proces- 
sione  Spiritus  Sancti,  quia  utraque  pro- 
cessio  est  seterna  :  aliter  Deus  adventu 
novi  amoris  mutatus  esset.  Nec  ordine  na- 
turae.  Quamvis  enim  secundum  nominum 
rationem  et  significationem,  generatio  Filii 
et  emanatio  Spiritus  Sancti  dicant  emana- 
tiones  passivas,  tamen  realiter  sunt  rela- 
tiones ;  Filius  quoque  et  Spiritus  Sanctus 
sunt  relativa  :  relativa  autem  sunt  simul 
natura.Nec  una  est  prior  alia  ordine  digni- 
tatis,  quum  utraque  terminelur  in  eamdem 
naturam,  et  a  termino  ad  quem  sumi- 
tur  dignitas  seu  nobilitas  omnis  processi- 
onis.  Verumtamen,  secundum  Augustinum 
quintodecimo  de  Trinitate,  Spiritus  San- 
ctus  principaliter  procedit  a  Patre.  Pro- 
pter  quod  in  expositione  Nicaeni  symboli 
protestatur,  quod  Spiritus  Sanctus  vere 
ac  proprie  procedit  a  Patre.  Quee  dicta  non 
sunt  intelligenda  quasi  Spiritus  Sanctus 
procedat  a  Patre  magis  aut  plenius  seu 
perfectius  vel  prius  quam  a  Filio  :  quo- 
niam  magis  procedit  aliquid  ab  illo  quod 
majori  virtute  producit  ipsum  ;  plenius 
vero,  a  quo  plura  majorave  accipit;  per- 
fectius,  a  quo  nobiliori  operatione  ema- 
nat;  prius,  quando  principia  productiva 
in  principiando  se  habent  ad  invicem  ut 
prius  et  posterius.  Quum  ergo  Spiritus 
Sanctus  procedat  a  Patre  et  Filio  una  et 
eadem  vi  spirativa  et  unica  spiratione, 
atque  secundum  eamdem  rationem,  eam- 
dem  etiam  plenitudinem  deitatis  ab  utro- 
que  accipiat,  patet  propositum.  Attamen 
dicitur  Spiritus  Sanctus  principaliter  a 
Patre  procedere,  tanquam  a  principio  to- 
tius  spirationis,  non  solum  exsistentis  a 
se,  sed  item  a  Filio,  qui  vim  spirativam 
et  spirationem  activam  habet  a  Patre,  a 
quo  habet  quidquid  habet.  Sicque  hsec  di- 
ctio,  principaliter,  non  dicitur  hic  a  prio- 
ritate,  quia  sic  Spiritus  Sanctus  procederet 
secundario  a  Filio  (sic  namque  in  genere 
principii  innuit  gradum  virtutis);  sed  di- 
citur  tantum  ab  eo  quod  est  principium, 
prout   denotat  ordinem    originis    tantum 


A  quo  unum  est  ab  alio.  —  Insuper  Spiri- 
tus  Sanctus  proprie  dicitur  esse  a  Patre, 
id  est  propria  ejus  auctoritate,  ut  hoc 
quod  dico,  proprie,  non  excludat  alia  a 
participatione  seu  communione  preedicati 
(quia  tunc  sequeretur  quod  Spirilus  San- 
ctus  non  esset  a  Filio,  vel  non  tam  proprie 
esset  ab  eo);  sed  excludit  alia  a  subjecto 
sumpto  secundum  modum  seu  auctorita- 
tem  principiandi  :  quia  Pater  producit  au- 
ctoritate  sibi  non  communicata  ab  alio, 
Filius  vero  auctoritate  sibi  a  Patre  donata. 

B  Hinc  venit  quod  ait  Richardus  de  S.  Vi- 
ctore,  quod  Filii  generatio  est  a  Patre 
immediate;  processus  vero  Spiritus  Sancti 
est  ab  eo  quodammodo  mediate,  et  quo- 
dammodo  immediate  :  quia  processio  Spi- 
ritus  Sancti  vel  refertur  ad  suum  prin- 
cipium  absolute,  sicque  quum  Pater  et 
Filius  sint  unum  principium  Spiritus  San- 
cti,  procedit  ab  eis  Eeque  immediate;  vel 
refertur  ad  rationem  principiandi  secun- 
dum  ordinem  naturse  quo  ratio  illa  com- 
municatur  Filio  a  Patre  :  sicque  processio 

C  ista  est  a  Patre  immediate,  in  quantum 
Pater  per  se  est  ejus  principium  ;  et  etiam 
mediate,  in  quantum  Pater  est  principium 
ejus  in  Filio.  Atque  hac  ultima  conside- 
ratione  dicit  Hilarius  duodecimo  de  Tri- 
nitate,  quod  Spiritus  Sanctus  est  a  Patre 
per  Filium  :  quia  heec  praepositio,  per,  no- 
tat  medium,sed  non  eo  modo  quo  medium 
sumitur  in  creaturis,  quoniam  ibi  notat 
gradum  majoris  et  minoris,  quae  in  divi- 
nis  locum  non  habent.  Haec  Udalricus.  — 
Ex  quibus  habetur  ad  quatuor  illa  queesita 

D  solutio  :  ad  quee  tamen  ex  aliis  quoque 
doctoribus  jam  respondebitur  plenius. 

Denique  Bonaventura  ostendens  quod 
Spiritus  Sanctus  non  sit  prius  a  Patre 
quam  a  Filio  :  Prius,  inquit,  multipliciter 
dicitur,  videlicet  :  prius  tempore,  prius 
causalitate,  prius  origine,  et  prius  aucto- 
ritate.  Prius  duratione  seu  tempore  esse 
in  Deo  repugnat  aeternitati ;  prius  causa- 
litate  repugnat  essentiee  unitati.  Sed  est 
ibi  prius  origine,  quo  alter  oritur  ex  al- 
tero,  et  hoc  respectu  producentis  et  pro- 


AN    SPIRITUS    SANCTUS    PRIUS    PROCEDAT   A   PATRE 


481 


ducti.Est  etiam  ibi  prius  auctoritate,  quum  A 
unus  profluit  a  duobus  :  tunc  enim  non 
est  ibi  prius  origine,  quum  ambo  sint 
unum  originale  principium ;  tamen  est  ibi 
prius  auctoritate,  quum  unus  virtutem 
producendi  ab  alio  habeat.  Spiritus  San- 
ctus  ergo  non  procedit  prius  a  Patre  quam 
Filio,  prioritate  durationis  nec  causalitatis 
neque  originis,  sed  auctoritatis,  ut  idem 
sit  prius  quod  principalius.  Verunatamen 
Spiritus  Sanctus  non  procedit  plonius  a 
Patre,  neque  perfectius  :  quoniam  plenius 
seu  perfectius  ab  aliquo  emanare,  includit  B 
gradum  perfectionis  et  compositionem  ali- 
quam  in  producto.  Quamvis  autem  Filius 
habeat  a  Patre  essentiam  et  virtutem,  ex 
hoc  tamen  non  sequitur  gradus  perfecti- 
onis  in  divinis  :  quoniam  omnis  imper- 
fectio  a  divina  processione  ad  intra  exclu- 
ditur.  —  Porro  ad  id  quod  quaeritur,  an 
Spiritus  Sanctus  procedat  a  Patre  median- 
te  Filio  :  respondendum,  quod  secundum 
Richardum,  productio  Spiritus  Sancti  est 
mediata  simul  et  immediata  :  mediata,  in 
quantum  est  a  Filio  qui  est  a  Patre  ;  C 
et  immediata,  in  quantum  Spiritus  San- 
ctus  immediate  a  Patre  procedit.  Cujus 
rei  exemplum  ponitur  in  exitu  Abel  ex 
Adam  :  quoniam  Abel  immediate  proces- 
sit  ex  Adam,  in  quantum  Adam  ex  lumbis 
et  semine  suo  genuit  ipsum  Abel.  Nihilo 
minus  dicitur  mediate  generatus  ex  Adam, 
in  quantum  genitus  est  ex  Eva,  quat  fuit 
.  formata  et  producta  ex  Adam.Hunc  autem 
moduni  geminum  procedendi  oportuit  esse 
in  Deo,  propter  servandam  summam  ger- 
manitatem  in  eo.  Si  enim  processio  Spi-  D 
ritus  Sancti  esset  solummodo  mediata  a 
Patre,  ita  quod  esset  tantum  a  Filio,  non 
esset  summa  germanitas  Spiritus  Sancti 
cum  Patre.  Similiter  si  omnino  immediata 
esset  a  Patre  tantum,  non  esset  summa 
germanitas  Spiritus  Sancti  cum  Filio.  Hsec 
Bonaventura. 

Thomas  quoque  circa  haec  contestatur  : 
Spiritus  Sanctus  nec  prius  nec  plenius 
nec  magis  procedit  a  Patre  quam  Filio. 
Cujus  ratio  tota  est  quod  Pater  et  Filius 

T.  19. 


sunt  unum  principium  Spiritus  Sancti,  et 
ubi  est  unitas,  non  est  distinctio  pleni- 
tudinis.  Dicitur  tamen  Spiritus  Sanctus 
principaliter  et  proprie  esse  a  Patre,  quia 
in  Patre  est  spirationis  auctoritas,  prae- 
sertim  quia  haec  praepositio  a,  apud  Grae- 
cos  notat  relationem  ad  primam  originem. 
Unde  non  dicunt  quod  lacus  sit  a  rivo,  sed 
a  fonte.  Et  inde  est  quod  non  concedunt 
Spiritum  Sanctum  esse  a  Filio,  sed  a  Pa- 
tre.  Quod  tamen  est  concedendum,  quum 
Pater  et  Filius  sint  unum  principium  Spi- 
ritus  Sancti :  rivus  autem  et  fons  non  sunt 
unum  principium  laci. 

Quaestionem  demum  qua  quseritur,  an 
Spiritus  Sanctus  procedat  a  Patre  median- 
te  Filio,  Thomas  sic  solvit  :  Omne  medi- 
um  aliquo  modo  distinguitur  ab  his  inter 
quae  medium  dicitur.  Quumque  in  spira- 
tione  Pater  et  Filius  sint  duo  spirantes  in 
quantum  sunt  unum  in  potentia  spirativa, 
possumus  loqui  de  actu  spirationis  quan- 
tum  ad  ipsos  spirantes,  vel  quoad  princi- 
pium  spirandi,  cujus  virtute  spiratio  est, 
quod  est  vis  spirativa,  in  qua  non  est  dis- 
tinctio  Patris  et  Filii  in  spirando  :  ideo 
quantum  ad  principium  istud  non  est  spi- 
ratio  a  Patre,  mediante  Filio.  Sed  quan- 
tum  ad  personas  spirantes,  est  ibi  mediatio 
quaedam,  secundum  quod  est  ibi  ordo  na- 
turae  :  quoniam  Filius  est  ex  Patre,  Spiri- 
lus  Sanctus  ex  Patre  et  Filio.  Sicque  pro- 
cessio  Spiritus  Sancti  est  immediata  per 
respectum  ad  vim  spirativam,  et  etiam 
quoad  Patris  personam,  a  qua  immediate 
procedit;  est  etiam  mediata,  in  quantum 
Filius  spirans  est  a  Patre. 

Si  vero  quis  instet,  quia  immediatum 
principium  est  principalius  quam  media- 
tum  :  quum  ergo  Spiritus  Sanctus  princi- 
palius  procedat  a  Patre,  videtur  quod  om- 
nino  immediatius  procedat  ab  ipso  quam 
a  Filio.  Bespondendum,  quod  quando  sunt 
multse  causae  agentes  ordinatae,  possunt 
dupliciter  considerari,  secundum  quod  duo 
inveniuntur  in  agente,  videlicet  ipsum 
agens,  et  virtus  qua  operatur.  Si  ergo 
considerentur  causae  agentes  ordinatae  se- 

31 


482 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    XII  ;    0JLEST.    I 


cundum  rationem  agentis  cujus  est  agere, 
sic  quanto  agens  est  posterius,  tanto  plus 
est  proximum  ad  actionem  et  ad  opera- 
tum.  Si  autem  considerentur  quantum  ad 
virtutem  activam,  sic  quanto  causa  est 
prior,  tanto  est  immediatior  :  quoniam 
agens  secundum  non  operatur  nisi  ut  mo- 
tum  a  primo,  atque  secundum  quod  vir- 
tus  primi  in  ipso  est.  Hinc  oportet  ut  sem- 
per  resolvatur  virtus  ultimi  agentis  in 
virtutem  agentis  primi  :  sicut  quod  planta 
generat  plantam,  habet  virtute  solis ;  et 
quod  sol  movet  ad  plantae  generationem, 
habet  a  suo  motore.  Ideo  Deus  seu  prima 
causa  immediatius  se  habet  sua  virtute  ad 
quamlibet  operationem  naturae,  quam  ali- 
quod  agens  naturale.  —  Hinc  quoque  prse- 
positio  per,  quae  denotat  causam  mediam, 
interdum  nolat  auctoritatem  in  recto,  ut 
quum  dicitur :  Rex  fecit  hoc  per  ballivum ; 
aliquando  in  obliquo,  ut  quum  dicitur  : 
Ballivus  hoc  agit  per  regem.  Hoc  etenim 
modo  consideratur  mediatio  quantum  ad 
virtutem.  Nam  virtus  superioris  est  quasi 
medium  per  quod  agit  inferior.  Sed  in 
praecedenti  modo,  quo  rex  dicitur  agere 
per  ballivum,  attenditur  mediatio  quoad 
ipsos  agentes.  Porro  in  Patre  et  Filio  quan- 
tum  ad  productionem  Spiritus  Sancti  non 
est  distinctio  quoad  principium  spiratio- 
nis,  quod  est  vis  spirativa,  quum  sit  ea- 
dem  in  utroque,  sed  solum  quoad  personas 
agentes.  Quumque  in  Patre  sit  auctoritas, 
dicitur  operari  per  Filium,  Filius  vero  ne- 
quaquam  per  Patrem.  Unde  et  Filius  est 
aliquo  modo  medium  in  operatione  Patris, 
Pater  vero  nullatenus  in  Filii  operatione. 
Heec  Thomas  in  Scripto. 

In  prima  vero  parte  Summae,  quaestione 
tricesima  sexta,  quaestionem  hanc  solvens : 
In  omnibus,  inquit,  locutionibus  in  qui- 
bus  dicilur  aliquis  operari  per  alium,  prae- 
positio  <per  notat  in  causali  aliquam  cau- 
sam  sive  principium  actus  illius.  Quumque 
actio  inter  agentem  et  rem  actam  sit  me- 
dia,  causale  illud  inlerdum  est  causa  ac- 
tionis  secundum  quod  exit  ab  agente  :  et 
tunc   est   causa   agenti   ut  agat,  sive  sit 


A  causa  finalis,  ut  si  dicatur,  Artifex  ope- 
ratur  per  cupiditatem  lucri;  sive  forma- 
lis,  ut  artifex  operatur  per  suam  artem ; 
seu  effectiva  aut  motiva,  quemadmodum 
artifex  agit  per  suae  voluntatis  imperium. 
Aliquando  autem  causale  illud  est  causa 
actionis  secundum  quod  determinatur  ad 
factum,  quemadmodum  artifex  operari  di- 
citur  per  martellum.  Quum  ergo  Filius 
habeat  a  Patre  quod  ab  ipso  Filio  procedit 
Spiritus  Sanctus,  dici  potest  quod  Pater 
per  Filium  spirat  Spiritum  Sanctum,  at- 

B  que  quod  Spiritus  Sanctus  procedit  a  Pa- 
tre  per  Filium  :  quod  est  idem.  Haec  Tho- 
mas  in  Summa. 

Si  autem  his  objiciatur,  quod  sicut  causa 
prima  plus  influit  quam  causa  secunda, 
sic  primus  productor,  quam  aliquis  se- 
quens;  quumque  Pater  sit  primus  et  prin- 
cipalis  productor  Spiritus  Sancti,  apparet 
quod  Spiritus  Sanctus  ab  ipso  magis  per- 
fectiusque  procedat.  —  Rursus,  secundum 
Philosophum,  propter  quod  unumquod- 
que  tale,  et  illud  magis.  Quum  ergo  Filius 

G  a  Patre  habeat  vim  spirandi,  videtur  quod 
propter  Patrem  spirat.  Ergo  Pater  est  ma- 
gis  spirans. 

Et  respondendum,  quod  Pater  et  Filius 
sunt  unum  principium  productivum  Spi- 
ritus  Sancti  seu  unus  productor,  sicut  et 
unus  spirator;  Filius  quoque  eamdem  nu- 
mero  virtutem  spirandi  quam  habet  Pater, 
accepit  a  Patre,  nec  una  persona  divina 
est  proprie  causa  alterius.  —  Auctoritas 
autem  illa  Philosophi  veritatem  sortitur 
in  causis  in  quibus  illud  quod  convenit 

D  alicui  propter  aliquid  aliud,est  in  utroque 
diversum.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Concordat  Petrus  ;  et  ait,  quod  aucto- 
ritas  illa  Philosophi  vera  est  ubi  est  ratio 
causalitatis  et  causa  univoca.  Tunc  enim 
eadem  specie  virtus  seu  qualitas  est  in 
causa  et  causato,  perfectiusque  in  causa  : 
sicut  caliditas  in  igne  et  calefactis  ab  igne. 
In  divinis  autem  nulla  est  causalitas,  sed 
eadem  numero  est  vis  spirativa  et  activa 
spiratio  in  Patre  ac  Filio.  Amplius,  aliquae 
causae  includunt  ordinem,  distinetionem  et 


AN    SPIRITUS    SANCTUS    PRIUS    PROCEDAT   A    PATRE 


483 


separationem  :  ut  dum  manus  projicit  la-  A  iste   est  ordo,  quod   in   Patre  est   prinio 


pidem,  et  lapis  impulsus  impellit  alium, 

et  ille   tertium.  Aliae  includunt   ordinem 

ac  distinctionem,  non  separationem  :  ut 

dum  Creator  movet   creaturam,  respectu 

cujus  ipse  est  primus  et  summus  motor, 

et  diversus  ab  ea ;  non  autem  separatus, 

quoniam  ipse  intime  operatur  in  omni- 

bus.  Aliae  dicunt  ordinem  tantum  :  et  sic 

Pater   et   Filius    spirando    Spiritum    San- 

etum  non  habent  distinctionem  quoad  vim 

spirativam,  quia   spirant   ut   unum ;  nec 

separationem,    sed    ordinem    tantum,    in  B  sed  Patris  a  se.  Non  est  ergo  ordo  originis 

quantum  unus  ab  alio.  Haec  Petrus.  —  Ea      inter  spirationem  Patris  ac  Filii,  quasi  Pa 


utraque  fecunditas  (ulpote  generativa  et 
spirativa)  a  se.  Secundo,  est  in  Patre  actus 
primse  fecunditatis,  et  tunc  in  Filio  est 
secunda  fecunditas,  scilicet  spirativa,  quam 
per  generationem  accepit  a  Patre.  Tertio, 
actus  secundae  fecunditatis  simul  est  a  Pa- 
tre  et  Filio,  habentibus  tunc  simul  istam 
fecunditatem,  tamen  cum  aliquo  ordine  : 
quoniam  ille  actus  est  Patris  a  se,  Filii 
autem  non  a  se,  sed  a  Patre ;  sicut  nec  in 
secundo  signo  est  ista  fecunditas  Filii  a  se, 


vero  quae  de  his  scribunt  Alexander,  Ri- 
chardus,  .Egidius,  consonant  praeinductis. 
Postremo  modice  tangam  quid  circa  haec 
scripserit  Scotus  :  Actus,  inquit,  eonside- 
rari  potest  tripliciter  :  primo,  in  se;  se- 
cundo,  in  quantum  est  termini  ;  tertio, 
prout  comparatur  ad  supposita  agentia. 
Primis  duobus  modis  est  omnimoda  uni- 
formitas,  vel  potius  unitas,  in  actu  spirandi 
quo  Pater  et  Filius  spirant  Spiritum  San- 


ter  spiret  in  aliquo  signo  originis  in  quo 
Filius  non  spiret  :  imo  in  eodem  signo 
originis  simul  spirant.  Est  tamen  ibi  ordo 
spirantium  in  spirando,  quoniam  Pater  in 
illo  tertio  signo  originis  spirat  a  se,  Filius 
non  a  se.  —  Verumtamen  asserit  quidam 
doctor,  quod  Pater  spirat  principaliter  et 
principalius  :  principaliter,  inquam,  quo- 
niam  propria  auctoritate;  et  principalius 
Filio,  qui  auctoritatem  spirandi  habet  a 


ctum  :  quia  verissime   una   est  actio   et  C  Patre.Filius  vero  tantum  principaliter  spi- 


unus  terminus  productus.  Verum  loquen- 
do  tertio  modo,  non  est  omnimoda  unifor- 
mitas  :  quoniam  sicut  vis  spirativa  com- 
municatur  Filio  a  Patre,  ita  quod  Filius 
spiret,  habet  a  Patre;  sicque  Pater  spirat 
a  se,  Filius  non  a  se. 

Sed  objici  potest  sic  :  Pater  prius  spirat 
Spiritum  Sanctum  quam  Filius.  Pater  enim 
spirat  in  primo  signo  originis,  in  quo  ha- 
bet  Pater  a  se  esse  et  spirare.  Et  tunc 
Filius  non  spiraret  :  quia  si  Spiritus  San- 


rat,  quia  respectu  Spiritus  Sancti  habet 
auctoritatem.  Alius  doctor  contradicit  et 
dicit,  quod  non  est  ibi  aliqua  comparatio 
proprie  dicta  in  aliqua  forma  una,  sed 
tantum  in  voce  :  quemadmodum  Michael 
dicitur  sanctior  daemone,  ubi  est  tantum 
comparatio  secundum  vocem,  et  non  se- 
cundum  aliquam  formam  communem  in 
utroque  extremo  exsistentem,  imo  haec 
forma,  videlicet  sanctitas,  est  tantum  in 
Michaele;  ita  principalitas  ista  est  tantum 


ctus    intelligeretur  prius    habere   esse   a  D  in  Patre,  ut  idem  sit  Patrem  principalius 


Patre  quam  a  Filio,  tunc  Filius  non  pro- 
duceret  Spiritum  Sanctum  jam  exsisten- 
tem.  —  Responsio  :  De  istis  ordinibus  seu 
originibus  atque  de  multis  ordinibus  prio- 
ritatis  et  posterioritatis,  alias  dicetur.  Sed 
quantum  ad  istud,  non  est  intelligendum 
quod  Pater  spiret  antequam  Filius,  quem- 
admodum  Pater  prius  ordine  generet  quam 
spiret  :  quia  sic  Filius  non  spiraret,  sic- 
ut  nec  Spiritus  Sanctus  potest  generare 
Filium  praeintellectum  jam  generari.  Sed 


spirare  et  principaliter  spirare.  —  Haec 
Scotus. 

Ad  primum  igitur  respondendum,  quod 
Augustinus  illud  solvit  in  littera.  Quod 
tamen  et  aliter  solvi  potest.  Quum  enim 
supergloriosae  et  adorandae  personae  sint 
coaeternae,  nec  in  Filio  prius  est  nasci  a 
Patre,  quam  simul  cum  Patre  Spiritum 
Sanctum  producere,  nec  in  Spiritu  San- 
cto  posterius  est  a  Patre  Filioque  spirari, 


484 


IN    LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XII  ;    QUiEST.    II 


quam  eamdem  deitatem  cum  ipsis  aeter- 
naliter  inseparabiliterque  habere.  Itaque 
in  eodem  momento  et  nunc  aeternitatis, 
Filius  a  Patre  natus  est  et  Spiritus  Sanctus 
ab  utroque  processit,  nec  est  ibi  prius 
neque  posterius.  Udalricus  tamen,  Petrus 
et  alii  circa  hujus  solutionem  argumenti 
multa  conscribunt.  Sed  non  videtur  diffi- 
cultas  in  argumento  seu  potius  cavilla- 
tione  illa  haeretica  Arianorum,  qui  ex  his 
quae  in  creaturis  invenerunt,  praesumpse- 
runt  immoderanter  et  ruditer  judicare  de 
Deo  et  emanatione  aeterna  ad  intra.  —  Ad 
secundum  dicendum,quod  in  divinis  idem 
omnino  sunt  esse  et  agere,  quum  Deus  sit 
purus  actus  :  ideo  esse  non  praecedit  age- 
re,  praesertim  ad  intra.  —  Solutio  tertii 
patebit  in  quaestione  sequenti. 


QUJ5STIO    II 

SEcundo  quaeritur,  An  in  divinis  ge- 
neratio  aliquo  modo  prior  sit 
processione. 

Videtur  quod  sic,  quia  Filius  oritur  a 
Patre  per  modum  naturae,  Spiritus  Sanctus 
procedit  per  modum  voluntatis  :  actio  au- 
tem  naturas  prior  est  actione  voluntatis. 

—  Secundo,  videmus  in  omni  creatura 
intellectuali,  quod  intellectiva  potentia  et 
operatio  ejus  naturali  ordine  sunt  prio- 
res  voluntate  operationeque  ejus  :  volun- 
tas  quippe  in  sua  actione  praesupponit 
intelligentiae  actum  seu  apprehensionem. 

—  Tertio,  Augustinus  in  toto  libro  de  Tri- 
nitate,  ex  consideratione  creatae  imaginis 
in  anima  relucentis  procedit  ad  summae 
et  superpraestantissimae  Trinitatis  cogni- 
tionem.  Sed  in  anima  cernimus  quod  or- 
tus  verbi  seu  cognitionis  ex  mente,  egres- 
sum  praeeedit  amoris  ex  voluntate.  Ergo 
in  superessentiali  Trinitate  sic  esse  vide- 
tur.  Hinc  Alexander  sic  arguit  :  Secundum 
Augustinum,  generatio  Filii  a  Patre  est 
sicut  generatio  intelligentise  a  mente ;  pro- 
cessio  vero  Spiritus  Sancti  a  Patre  et  Filio 


A  est  sicut  processio  amoris  ab  intelligentia 
et  mente.  Sed  intelligentiae  generationem 
a  mente  consequitur  ordine  naturae  amo- 
ris  processio  ab  utroque.  Ordine  ergo  na- 
turae  processio  Spiritus  Sancti  a  Patre  ac 
Filio  consequitur  generationem  Filii  Dei 
a  Patre.  —  Quarto,  Spiritus  Sanctus  juxta 
praehabita  non  a  Patre  tantum,  sed  a  Filio 
quoque  procedit  :  ergo  Spiritus  Sancti 
processione  naturali  ordine  prior  est  na- 
tivitas  Filii.  —  Quinto,  secundum  ordinem 
intelligendi,  generatio  Filii  est  quasi  via 

B  et  motus  ad  Filium.  Sed  Filius  processi- 
onem  Spiritus  Sancti  praecedit  tanquam 
principium  ejus  :  ergo  plus  generatio  pro- 
lis.  —  Sexto,  secundum  Damascenum,  vo- 
luntarium  est  cujus  principium  est  in 
ipso  cognoscente.  Voluntas  ergo  est  prin- 
cipium  cognoscitivum,  et  per  hoc  differt 
a  principio  quod  est  natura,  quae  suum 
actum  non  praecognoscit  :  ergo  velle  seu 
volitio  praesupponit  cognitionem,  quum 
nihil  sit  volitum  nisi  cognitum,  praesertim 
quum  voluntatis  objectum  sit  bonum  in- 

C  tellectum,  id  est  intellectualiter  apprehen- 
sum.  Nil  igitur  est  amatum  nisi  praecogni- 
tum.  Amorem  ergo  et  ejus  productionem 
praecedit  notitia.  Processionem  igitur  Spi- 
ritus  Sancti,  qui  amor  est,  praecedit  ge- 
neratio  Verbi  ordine  naturali.  Unde  ad 
Orosium  loquitur  Augustinus  :  Sapientiam 
praeire  non  potest  voluntas,  imo  econtra. 
Ergo  processio  voluntatis  partum  sapien- 
tiae  generationemve  Verbi  non  praeit,  sed 
sequitur.  —  Ad  haec  Scotus  et  Franciscus 
de    Mayronis   varia    introducunt    motiva, 

D  quod  scilicet  intellectus  ex  sua  natura, 
omni  actu  rationis  secluso,  distinguatur  a 
voluntate  etiam  in  divinis,  et  prior  sit 
voluntate  in  se  et  actu  suo. 

In  oppositum  est  auctoritas  Augustini 
in  littera,  asserentis  quod  Filius  non  est 
prius  a  Patre  qiiam  Spiritus  Sanctus.  — 
Rursus,  Filius  est  immediate  a  Patre  sicut 
Spiritus  Sanctus,  et  econtrario  tam  imme- 
diate  est  Spiritus  Sanctus  a  Patre  ut  Fi- 
lius  :  non  ergo  est  ibi  praecessio.  —  Ad 
hoc  probandum  Alexander  et  Bonaventura 


AN   IN   DIVINIS    GENERATIO   ALIQUO   MODO   PRIOR   SIT   PROCESSIONE 


483 


multas  rationes  adducunt.  Nam  Pater  non  A 
est  prior  Filio,  quamvis  sit  ejus  princi- 
pium  et  origo.  Minus  ergo  generatio  Pilii 
prior  est  emanatione  Spiritus  Sancti,  po- 
tissime  quum  in  supergloriosissima  Trini- 
tate  non  sint  prius  et  posterius.  —  Insuper 
experientia  docet  quod  homo  actum  sen- 
tiendi  seu  intelligendi  non  advertit  nisi 
actu  voluntatis  concurrente  et  applican- 
te.  Experimur  quoque  quod  ex  deside- 
rio  sciendi  procedimus  ad  inquisitionem 
studiumque  scientiae  :  sicque  videtur  ac- 
tus  voluntatis  actum  praecedere  intelle-  B 
ctus.  Unde  in  libro  de  Trinitate  disseruit 
Augustinus  :  Partum  mentis,  puta  verbi 
conceptum,  praecedit  appetitus. 

Ad  istud  Alexander  respondet :  Voluntas 
seu  appetitus  rationalis  est  duplex.  Est 
namque  voluntas  ut  natura,  et  est  voluntas 
ut  voluntas  :  quas  Damascenus  exprimit 
Greecis  verbis.  Porro  voluntas  ut  natura, 
est  appetitus  generalis  et  indeterminatus ; 
voluntas  vero  ut  voluntas,  est  specialis  ac 
definita.  Etenim  voluntas  ut  natura,  in-  C 
serta  est  cuilibet  potentiae  animae  respectu 
sui  objecti  et  actus,  ad  quae  naturaliter 
inclinatur  :  quemadmodum  vis  irascibilis 
ad  bonum  arduum,  concupiscibilis  ad  bo- 
num  delectabile,  rationalis  ad  verum.  Vo- 
luntas  vero  ut  voluntas,  inserta  est  solum 
virtuti  motivae  rationali,  quae  movetur  ex 
arbitrio  atque  judicio  libere.  Voluntas  illa 
primo  modo  sumpta,  notitiam  intelligen- 
tiamque  praecedit  :  quoniam  appetitus  ille 
est  in  ipsa  vi  cognitiva  respectu  motivae 
naturaliter  insertus  (potentiae  cognitivae),  D 
quo  rei  inhiat  cognoseendae.  Et  de  hoc 
appetitu  intelligitur  auctoritas  August.ini 
jam  tacta.  Porro  voluntas  ut  voluntas,  or- 
dine  naturae  notitiam  sequitur.  Non  enim 
possumus  aliquid  velle  neque  diligere  nisi 
aliqualiter  notum.  Juxta  hunc  modum  po- 
nitur  in  divinis  voluntas  dupliciter,  utpote 
essentialiter  et  personaliter.  Voluntas  es- 
sentialiter  dicta,  sumitur  a  voluntate  ut 
natura  :  et  haec  voluntas  quasi  indetermi- 
nata  est  et  generalis  in  divinis,  quum  sit 


eadem  tribus  personis,  quum  sit  ipsa  di- 
vina  essentia.  Haec  autem  voluntas  secun- 
dum  ordinem  intelligendi  praecedit  gene- 
rationem  Verbi  aeterni  ;  et  ante  ipsam 
praeintolligitur,  sicut  essentia  ante  Filii 
generationem.  Porro  voluntas  dicta  notio- 
naliter  seu  personaliter,  accipitur  a  vo- 
luntate  ut  voluntas  :  quae  appropriatur 
Spiritui  Sancto.  Et  sicut  voluntas  ut  vo- 
luntas,  ordine  naturee  dicitur  consequi  no- 
titiam ;  sic  ista  voluntas  dicta  personaliter 
pro  Spiritu  Sancto,  secundum  rationem 
intelligendi  consequitur  in  divinis  gene- 
rationem  intelligentiae  :  sicque  processio 
Spiritus  Sancti  consequitur  generationem 
Filii,  non  tamen  consequitur  re  aut  tem- 
pore.  Verum  voluntas  primo  modo  dicta 
antecedit,  quum  sit  divina  essentia,  dicens 
cum  hoc  rationem  ad  productionem  Filii 
per  generationem,  et  Spiritus  Sancti  per 
processionem.  Ordine  ergo  naturae  prior 
est  generatio  quam  processio.  Heec  Ale- 
xander. 

Concordat  Bonaventura,  dicendo  :  Quid- 
quid  sit  de  ordine  reali,  de  quo  infra  dice- 
tur,  tamen  secundum  ordinem  intelligendi 
prior  est  emanatio  Verbi,  tum  quoniam 
Verbum  principium  est  Spiritus  Sancti, 
tum  quia  Verbum  procedit  per  modum 
naturae. 

Hoc  idem  Thomas  clarius  exprimens  : 
In  divinis,  inquit,  non  potest  considerari 
nisi  quod  absolutum  est,  quod  est  unum 
et  indivisibile,  in  quo  prioritas  et  poste- 
rioritas  non  invenitur  ;  vel  quod  relati- 
vum.  Relativorum  vero  natura  est  ut  si- 
mul  sint  tempore,  natura  et  intellectu  : 
ideo  generatio  non  est  prior  processione 
aliquo  modo  qui  possit  ad  divina  referri, 
sed  tantum  secundum  modum  intelligendi 
qui  est  in  intellectu  nostro  tantum,  acci- 
piente  generationem  et  processionem  in 
divinis  secundum  similitudines  repertas 
in  creaturis,  qius  valde  deficientes  sunt 
ad  repraesentandum  generationem  et  pro- 
cessionem  prout  in  divinis  consistunt.  Haec 
Thomas  in  Scripto. 

Porro  Petrus  quaerit,  an  Filius  sit  natu- 


486 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XII  :    QUvEST.    II 


raliter  prior  Spiritu  Sancto ;  et  respondet :  A  cundum  rationem  et  ordinem  intelligendi 


Jn  persona  Filii  tria  considerantur,  sub- 
stantia,  notio  personalis  qua  refertur  ad 
Patrem,  et  notio  personse  qua  refertur  ad 
Spiritum  Sanctum.  Ratione  naturae  non 
potest  dici  prior  Spiritu  Sancto,  quia  ejus- 
dem  naturee  sunt;  nec  ratione  spirationis, 
quia  secundum  hanc  dicitur  correlative 
ad  Spiritum  Sanctum ;  nec  ratione  filia- 
tionis,  duplici  ratione  :  una,  quoniam  fi- 
liatio  dicit  habitudinem  ejus  ad  Patrem, 
non   ad   Spiritum   Sanctum ;  altera,  quia 


generare  est  prius  quam  Filius  :  sed  Filius 
secundum  rationem  intelligendi  prius  est 
quam  spiret  :  quod  autem  prius  est  prio- 
re,  est  prius  posteriore.  —  Si  autem  ob- 
jiciatur,  quod  generatio  et  spiratio  sunt 
aeque  immediate  a  Patre  :  ergo  una  non 
est  prior  quam  alia.  Respondendum,  quod 
Pater  spirat  non  solum  immediate,  sed  et 
mediate  per  Filium  :  sicque  secundum 
hoc  spiratio  praesupponit  generationem  sc- 
cundum  rationem  et  ordinem  intelligendi. 


spiratio  est  de  perfectione  filiationis,  nec  B  Imo  dato  per  impossibile,  quod  Spiritus 


separatur  ab  ea.  Eo  etenim  dicitur  Filius 
et  imago,  quia  cum  Patre  convenit  in  na- 
tura  et  modo  naturae,  alterum  de  sese  spi- 
rando.  Hinc  patet  quod  nec  actu  neque 
potentia  nec  natura  Pater  prior  sit  Filio 
aut  uterque  Spiritu  Sancto,  quum  simul 
sint  paternitas,  filiatio  atque  processio, 
atque  per  has  proprietates  constituantur 
personse  in  esse  personali  distincto.  Haec 
Petrus. 
Verumtamen  heec  non  prajudicant  ver- 


Sanctus  non  procederet  a  Filio,  ipseque 
Pater  tantum  generaret  atque  spiraret,  ad- 
huc  secundum  nostrum  modum  appre- 
hendendi  generatio  esset  prior  spiratione, 
quemadmodum  natura  et  intellectus  vo- 
luntate.  Et  quamvis  vis  spirativa  non 
preesupponat  simpliciter  generationem,  at- 
tamen  ut  est  in  Filio,  prsesupponit  eam 
secundum  nostrae  intellectionis  modum  ac 
ordinem.  Haec  Richardus. 
At  vero  iEgidius  circa  hesc  refert  prse- 


bis   dicentium    quod  secundum   ordinem  C  inductam  Thomae  positionem,  non  tamen 


intelligendi,  generatio  prior  sit  processio- 
ne  :  imo  et  prioritate  productivitatis  atque 
originis,  dicitur  Pater  Filio  prior. 

Hinc  Richardus  verbis  Bonaventurae  spe- 
cialiter  consonans  :  Generatio,  inquit,  se- 
cundum  ordinem  intelligendi  prior  est 
quam  spiratio,  quia  generatio  est  per  mo- 
dum  naturae,  etc,  ut  supra.  Imo  secun- 
dum  nostram  rationem  intelligendi  prius 
occurrit  nobis  divina  natura,  quam  ejus 
voluntas.  Praeterea,  intellectualiter  dicere, 
prius  est  secundum  rationem  intelligendi  D  autem  relativa  sunt  simul  etiam  quantum 


(ut  apparet)  sincere.  Sic  equidem  narrat : 
Quidam  dicunt,  quod  relativa  sunt  simul 
natura,  et  in  hujusmodi  non  est  prioritas  : 
ergo  in  divinis  secundum  relationem  non 
erit  prioritas,  nisi  secundum  modum  in- 
telligendi,  in  quantum  volumus  loqui  de 
divinis  secundum  ea  quae  in  creaturis  vi- 
demus.  Quee  responsio  sibi  ipsi  contradi- 
cere  videtur  :  quia  si  de  divinis  quanlum 
ad  relationem  loqui  volumus  secundum 
ea  quse  in  creaturis  videmus,  in  creaturis 


quam  spirare  :  quia  intellectualiter  dice- 
re,  est  actio  intellectus;  spirare,  voluntatis, 
cujus  actio  preesupponit  ipsius  intellectus 
actionem.  Unde  et  nostrse  apprehensioni 
prius  occurrit  intelligere  Dei,  quam  velle 
ipsius.  Quum  ergo  dicere  in  divinis  non 
videatur  prius  quam  generare,  quoniam 
intellectus  non  est  prior  secundum  ratio- 
nem  intelligendi  quam  natura,  sequitur 
quod  secundum  rationem  intelligendi  prius 
sit  generare  quam  spirare.  Amplius,  se- 


ad  modum  intelligendi  :  ergo  ibi,  scilicet 
in  divinis,  prius  et  posterius  esse  non 
queunt. 

Heec  recitatio  non  est  vera.  Non  enim 
vult  sanctus  Doctor  asserere,  quod  in  di- 
vinis  sit  prius  et  posterius,  loquendo  de 
divinis  juxta  modum  quem  habent  rela- 
tiva  creata,  quum  et  relativa  creata  dicat 
esse  simul  natura;  sed  hoc  intendit,  quod 
in  divinis  inter  emanationes  generationis 
et  processionis  sit  prius  et  posterius  tan- 


AN   IN   DIVINIS    GENERATIO   AUQUO   MODO    PRIOR   SIT   PROCESSIONE 


487 


tum  secundum  nostrum  modum  intelligen- 
di,  in  quantum  Ioquimur  de  emanationi- 
bus  illis  secundum  quod  ex  emanationibus 
ad  intra  intellectualium  creaturarum  pro- 
cedimus  ad  divinarum  emanationum  no- 
titiam.  In  mentibus  namque  creatis  ema- 
natio  intellectus  realiter  atque  fontaliter, 
imo  et  aliquo  modo  causaliter,  prior  est 
emanatione  actioneque  voluntatis. 

Deinde  subjungit.Egidius  :Quum  dicitur 
quod  relativa  sunt  simul  natura,  intelli- 
gendum  est  de  relativis  oppositis,  quorum 
unum  sine  alio  non  potest  intelligi,  non 
de  relativis  disparatis.  Hinc  si  genera- 
tio  haberet  oppositionem  ad  spirationem, 
valeret  ratio  illa,  videlicet  quod  relati- 
va  sunt  simul  natura  :  ideoque  ex  parte 
relationis  non  posset  assignari  prius  et 
poslerius  in  divinis.  Sed  relationes  illee 
non  sunt  oppositee,  sed  disparatae. 

Ad  istud  dicendum,  quod  Thomas  alii- 
que  doctores  non  dicunt  generationem  et 
spirationem  esse  relationes  oppositas,  nec 
Patrem  dicunt  referri  ad  Spiritum  San- 
ctum  paternitate,  nec  Filium  ad  Spiritum 
Sanctum  filiatione ;  sed  utrumque,  vide- 
licet  Patrem  et  Filium,  referri  dicunt  ad 
Spiritum  Sanctum  communi  spiratione  ac- 
tiva,  quae  ad  spirationem  passivam  Spi- 
ritus  Sancti  se  habet  per  modum  relatio- 
nis  oppositse.  In  divinis  quoque  relationes 
disparatae  sunt  coaeternae.  Et  istud  ex  ver-. 
bis  Petri  praehabitis  innotescit,  qui  etiam 
ait  quod  spiratio  sit  de  perfectione  filia- 
tionis,  nec  separatur  ab  ea.  Denique  de 
relativis  generaliter  protestatur,  quod  sunt 
simul  natura.  ldcirco  hoc  generaliter  ve- 
rum  est  de  omnibus  vere  et  secundum 
esse  relativis,  per  respectum  ad  suum  cor- 
relativum  secundum  esse. 

Circa  hanc  qusestionem  Durandus  scri- 
bit  prolixe,  inter  cetera  dicens  :  Dum 
quseritur  de  prioritate  generationis  Filii 
respectu  processionis  Spiritus  Sancti,  aut 
quaeritur  de  prioritate  secundum  rem,  aut 
de  prioritate  secundum  intelligendi  ratio- 
nem.  Si  primo  modo,  sic  aliqui  dicunt 
quod  inter  generationem  Filii  et  proces- 


A  sionem  Spiritus  Sancti  est  per  se  ordo 
originis  quo  unum  est  ex  altero,  non  ta- 
men  conditio  prioris  et  posterioris.  Spi- 
ratum  namque  (ut  dicunt)  est  per  se  a 
genito,  ergo  spirari  est  a  generari. 

Haec  et  consimilia  Durandus  prolixe  pro- 
sequitur  :  quae  infructuosa  videntur,  quum 
clarum  sit  non  esse.  simpliciter  verum, 
quod  spiratus  sit  per  se  a  genito,  quum 
Spiritus  Sanctus,  quem  constat  esse  spira- 
tum,  sit  a  Patre,  qui  non  est  genitus.  Imo 
nec  Pater  producit  Spiritum  Sanclum  in 

B  quanlum  pater  aut  generans,  nec  Filius, 
in  quantum  filius  aut  genitus,  sed  uterque 
ut  unum  principium,  in  eadem  vi  spira- 
tiva  cominunicans.  Quamvis  ergo  Spiritus 
Sanctus  procedat  a  Filio,  non  tamen  con- 
grue  sonat  quod  spirari  sit  a  generari, 
quia  Filius  non  spirat  ut  filius.  Ideo  ap- 
tius  sonat  quod  aliqui  dicunt,  quod  spirari 
non  est  a  generari  per  se  atque  directe, 
sed  quasi  concomitanter,  in  quantum  Fi- 
lius  habet  a  Patre  per  generationem  aeter- 
nam  non   solum  divinam  essentiam,  sed 

G  vim  etiam  spirativam  :  non  quod  vis  spi- 
rativa  sit  terminus  generationis,  sed  quia 
per  generationem  simul  communicalur. 
Pater  quippe  communicat  Filio  essentiam 
spirative  fecundam.  Itaque  non  apparet 
dicendum  quod  generatio  in  divinis  sit 
prior  processione,  loquendo  de  prioritate 
secundum  rem.  Si  enim  illa  est  prior  rea- 
liter,  alia  videbitur  esse  posterior  secun- 
dum  rem,  quum  tamen  in  summa  Trini- 
tate  nihil  sit  prius  aut  posterius;  et  juxta 
Augustinum,  solum   est  ibi  ordo  naturae 

D  quo  unus  ab  alio,  non  quo  unus  post 
alium,  ut  vera  et  perfecta  requirit  seter- 
nitas,  quum  et  omnis  imperfectio  a  divina 
et  seterna  emanatione  sit  penitus  exclu- 
denda.  Idcirco  quod  aliqui  ponunt  in  per- 
sonis  emanationibusque  ad  intra,  ordinem 
naturalis  praesuppositionis,  non  videtur 
quibusdam  satis  idonee  dictum,  quum  in 
hujusmodi  praesuppositione  videatur  ordo 
prioris  ac  posterioris  includi. 

Addit  quoque  Durandus  :  Si  quaestio 
intelligatur  de  ordine  generationis  et  pro- 


488 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XII  ;    QWEST.    H 


cessionis  secundum  modum  et  ordinem  A 
intelligendi,  dicendum  quod  ordo  prioris 
et  posterioris  est  in  divinis  non  solum 
inter  origines  seu  emanationes  praefatas, 
sed  etiam  inter  absoluta  secundum  se,  et 
inter  essentiam  et  relationes  oppositas, 
itemque  inter  essentiam  et  relationes  dis- 
paratas,  et  inter  personas  constitutas.  In 
divinis  namque  intellectum  prseintelligi- 
mus  voluntati,  essentiam  relationi,  Patrem 
Filio,  et  utrumque  Spiritui  Sancto,  pater- 
nitatem  quoque  spirationi,  et  filiationem 
seu  generationem  processioni.  Consurgit  B 
autem  hic  ordo  intelligendi,  vel  ex  his 
quse  in  creaturis  videmus,  sicut  est  de  or- 
dine  inter  intellectum  et  voluntatem ;  aut 
ex  naturali  habitudine  rerum,  ut  inter 
correlativa.  Haec  Durandus. 

Juxta  prsehabita  sunt  intelligenda  ver- 
ba  nonnulla  Guillelmi  Parisiensis  in  libro 
suo  de  Trinitate,  in  quibus  insinuare  vi- 
detur  quod  generatio  spirationem  prsece- 
dat,  ut  dum  quintodecimo  libri  illius  ait 
capitulo  :  Omnis  virtus  et  potentia  spiri- 
tualis  non  agit  nisi  per  modum  intellectus  C 
ac  voluntatis,  hoc  est  per  modum  sapien- 
tise  et  amoris;  nec  gravida  est  intra  se  nisi 
sapientise  in  effectu  seu  in  actu,  et  amoris 
inde  fluentis,  quemadmodum  intellectus 
humanus  quum  acquisierit  alicujus  habi- 
tum  artis,  gravidus  est  et  fecundus  artis 
in  effectu,  hoc  est  meditationum  atque 
verborum  quse  verba  sunt  rerum  de  qui- 
bus  est  ipsa  ars.  Quoniam  ergo  prima 
operationum  et  actionum  spiritualium  in- 
telligere  est,  velle  namque  sequitur  intel- 
ligere,  necessario  primus  auctor  est  intel-  D 
lectus,  primaque  omnium  potentiarum  est 
generativa  :  quare  ejus  actus  omnium  pri- 
mus  est  intelligentia.  —  Hsec  Guillelmus, 
qui  in  libro  prsetacto  multa  his  consimilia 
scribit. 

Prseterea  qusestio  ista  videtur  mihi  pro- 
fundiorem  continere  difficultatem,  videli- 
cet,  An  ex  natura  rei  prius  conveniat  Deo 
gignere  quam  spirare. 

Et  videtur  quod  imo,  quia  intellectus 
naturali   ordine  voluntatem   prsecedit,  et 


Filius  Spiritum  Sanctum,  seu  generatio 
processionem.  Hinc  Scotus  ait  :  Pater  non 
spirat  antequam  Filius,  sicut  prius  ordine 
gignit  quam  spirat.  Denique  omni  actu  et 
consideratu  mentis  creatae  secluso,  ita  se 
habent  ex  natura  rei  in  Deo  generatio  at- 
que  spiratio,  quod  terminus  generationis, 
videlicet  Filius,  est  revera  fons,  principi- 
um  et  origo  Spiritus  Sancti  :  ergo  ordine 
naturee  et  ex  ipsa  origine  prior  est  Spiritu 
Sancto,  et  ipsa  generatio  processione;  sic- 
que  ex  natura  rei  per  prius  convenit  Deo 
gignere  quam  spirare.  —  Sed  hujus  op- 
positum  rursus  probatur,  eo  quod  Deus 
sit  in  sua  natura  purissimum  ac  super- 
simplicissimum  esse,  in  quo  ex  natura 
rei  non  est  aliqua  formalis  distinctio,  nec 
prius  neque  posterius,  nec  ante  volunta- 
tem  intellectus,  ergo  nec  emanatio  unius 
ante  emanationem  alterius,  prout  istud 
supra  distinctione  secunda  plenius  est  os- p. 
tensum. 

Ad  hsec  dicendum  videtur,  quod  in  sim- 
plicissimo  Deo,  qui  est  purissimus  actus, 
penitus  ex  natura  rei  idem  sunt,  esse, 
posse  et  agere  ;  seu  essentia,  virtus  et 
actio  :  ita  quod  nec  intellectus  differt  a 
voluntate,  nec  econverso,  nisi  secundum 
rationem  creatam  considerantem  ;  nec  ge- 
neratio  activa  differt  a  Patre  gignente,  nec 
communis  spiratio  differt  a  Patre  Filioque 
spirante,  nisi  secundum  rationem.  ldeo  ex 
natura  rei  non  videtur  ibi  prioritas.  Nihilo 
minus,  sicut  inter  Patrem  et  Filium  est 
ordo  naturse,  quo  unus  ab  alio,  non  quo 
unus  prior  sit  alio,  secundum  Augusti- 
num,  sic  inter  Filium  et  Spiritum  San- 
ctum.  De  hac  re  erit  infra  tractatus.  Ideo 
jam  tantumdem  tetigisse  sufficiat. 

Et  ex  his  patet  responsio  ad  objecta.  In 
divinis  enim  penitus  idem  sunt,  natura, 
intellectus,  voluntas;  sed  ex  parte  nostrse 
considerationis  est  inter  ea  distinctio,  or- 
do,  prioritas.  Non  tamen  negatur  quin  ex 
natura  rei  inter  personas  divinas  et  inter 
emanationes  pro  personis  seu  relationibus 
sumptas,  sit  ordo  naturse  et  prioritas  ori- 


LIBER   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIII  489 

ginis  ordini  naturse  correspondens,  ut  di-  A  vero,  cujus  nec  sapientise  nec  omnipoten- 

ctum  est.  —  Ad  omnia  alia  est  una  re-  tiae  finis   est,  ita  instituit  ordinem   uni- 

sponsio,  quia   non   aliud  probant   neque  versi, quod  rationales  et  intellectuales  crea- 

convincunt,  nisi  quod  quantum  ad  ordi-  turae  ab  intellectuali  perfectione  speciem 

nem   intelligendi   sit  prioritas  in   divinis  sortiuntur  :  idcirco  in  ipsis  intellectus  vo- 

inter  generationem  et  processionem,  quia  luntatem  praecedit,  et  intellectiva  potentia 

in  creaturis  sic  invenimus  :  creaturae  vero  propinquius  habet  se  ad  naturam  speci- 

a  plena  reprsesentatione  divinse  et  increa-  ficam.  In  Deo  autem  non  est  hujusmodi 

taa  simplicitatis  deficiunt  infinite.  Creator  habitudo. 


DISTINCTIO  XIII 


A.  Quare  Spiritus  Sanctus,  quum  sit  cle  substantia  Patris,  non  clicatur 
genitus  vel  filius,  secl  tantum  proceclens. 


P 


OST  hsec  considerandum  est,  quantum  a  talibus  quales  nos  sumus  intelligi  Aug.de  Tri- 
potest,  quum  Spiritus  Sanctus  procedat  de  Patre  et  sit  de  substantia  Patris,  "l.^W. 
cur  non  dicatur  esse  natus,  sed  potius  procedere,  et  cur  non  dicatur  filius. 
Quare  autem  Spiritus  Sanctus  non  dicatur  vel  sit  natus,  et  ideo  non  sit  filius, 
Augustinus  ostendit  in  quintodecimo    libro  de  Trinitate,  ita   dicens  :  Si  Spiritus    iwdcm. 
Sanctus  filius   diceretur,  amborum   utique  filius  diceretur  :  quod  absurdissimum 
est.  Filius  quippe  nullus  est  duorum,  nisi  patris  et  matris.  Absit  autem  ut  inter 
Deum  Patrem  et  Deum  Filium  tale  aliquid  suspicemur.  Absurdissime  ergo  filius 
diceretur  amborum,  id  est  Patris  et  Filii.  Amborum  enim  filius  diceretur,  si  eum  ibid.c.ss. 
ambo  genuissent  :  quod  abhorret  omnium  sanorum  sensus.  Non  ergo  ab  utroque 
est  genitus,  sed  procedit  ab  utroque  amborum  Spiritus.  His  verbis  ostenditur,  cur 
Spiritus  Sanctus,  quum  sit  de  Patre,  non  tamen   dicatur  genitus  vel  filius. 

B.  Quum  Spiritus  Sanctus  non  dicatur  genitus,  cur  Filius 
clicatur  proceclere. 

Quum  autem  Spiritus  Sanctus  non  dicatur  genitus,  sed  tantum  procedens,  quseri 
solet,  cur  Filius  non  dicitur  tantum  genitus,  sed  et  procedens,  sicut  ipse  in  evan- 
gelio  Joannis  ait  :  Ego  ex  Deo  processi  vel  exivi,  et  veni  in  mundum.  Non  ergo  joann.^,, 
tantum  Spiritus  Sanctus  procedit  a  Patre,  sed  etiam  Filius.  Ad  quod  dicimus,  quod  27' 
quum  uterque  procedat  a  Patre,  dissimiliter  tamen.  Nam  Spiritus  Sanctus,  ut  ait  Aug.deTri- 
Augustinus  in  quinto  libro  de  Trinitate,  procedit  a  Patre,  non  quomodo  natus,  sed  "Tu. 
quomodo  datus  vel  donum ;  Filius  autem  processit  nascendo,  exiit  ut  genitus.  Ac 
per  hoc  illud  elucescit  ut  potest,  scilicet  cur  Spiritus  Sanctus  etiam  non  sit  filius, 


490  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIII 

quum  et  ipse  a  Patre  exeat.  Ideo  Spiritus  non  dicitur  filius,  quia  neque  natus 
est,  sicut  Unigenitus,  neque  factus  ut  per  Dei  gratiam  in  adoptionem  nasceretur, 
sicut  nos. 

C.   Quod  non  potest  distingui  a  nobis  inter  generationem   Filii  et 
processionem  Spiritus  Sancti. 

Inter  generationem  vero  Filii  et  processionem  Spiritus  Sancti,  dum  hic  vivimus, 

distinguere  non  sufficimus.  Unde  Augustinus  Maximino  prsemissam  qusestionem 

refricanti,  scilicet  quEerenti  cur   Spiritus   Sanctus   non   diceretur  filius  quum  de 

Aug.  con-  Patris   esset  substantia,  respondens,  sic  ait  :  Quseris  a  me,  si  de  substantia  Patris 

nun,,iib.n,  est  Filius,  de  substantia  Patris  est  etiam  Spiritus  Sanctus,  cur  unus  fllius  sit,  et 

c"  -Ego     alius  non  sit  filius.  Ecce*  respondeo,  sive  capias,  sive  non  capias.  De  Patre  est 

Filius,  de  Patre  est  Spiritus  Sanctus;  sed  ille  genitus  est,  iste  procedens.  Ideo  ille 

Filius  est  Patris,  de  quo  est  genitus ;  iste  autem  Spiritus  est  utriusque,  quoniam  de 

joann.  xv,  utroque  procedit.  Sed  ideo  quum  de  illo  loqueretur,  ait,  De  Patre  procedit,  quoniam 

26. 

Pater  processionis  ejus  auctor  est,  qui  talem  Filium  genuit,  et  gignendo  ei  dedit  ut 
etiam  de  ipso  procederet  Spiritus  Sanctus.  Nam  nisi  procederet  etiam  de  ipso,  non 
ibid.xx&.  diceret  discipulis,  Accipite  Spiritum  Sanctum,  eumque  insufflando  daret,  ut  a  se 
quoque  procedere  significans,  aperte  ostenderet  fiando,  quod  spirando  dabat  occulte. 
Quia  ergo  si  nasceretur,  non  tantum  de  Patre,  nec  tantum  de  Filio,  sed  de  ambobus 
utique  nasceretur,  sine  dubio  filius  diceretur  amborum.  Ac  per  hoc,  quia  filius 
amborum  nullo  modo  esset,  non  oportuit  nasci  eum  de  ambobus.  Amborum  est 
ergo  Spiritus  Sanctus,  procedendo  de  ambobus. 

D.  Hic  dicit  quod  non  valet  inter  illa  duo  distinguere. 

Aug.  ubi  Quid  autem  inter  nasci  et  procedere  intersit,  de  illa  excellentissima  natura 
5upra'  loquens,  explicare  quis  potest?  Non  omne  quod  procedit  nascitur,  quamvis  omne 
procedat  quod  nascitur  :  sicut  non  omne  quod  bipes  est,  homo  est,  quamvis  bipes 
sit  omnis  qui  homo  est.  Hoc  scio ;  distinguere  autem  inter  illam  generationem  et 
hanc  processionem  nescio,  non  valeo,  non  sufficio.  Ac  per  hoc,  quia  et  illa  et  ista 
is.  lui,  s.  est  ineffabilis,  sicut  Propheta  de  Filio  loquens,  ait,  Generationem  ejus  quis  enar- 
rabit?  ita  de  Spiritu  Sancto  verissime  dicitur,  Processionem  ejus  quis  enarrabit? 
Satis  sit  ergo  nobis  quia  non  est  a  se  ipso  Filius,  sed  ab  illo  de  quo  natus  est ;  non 
est  a  se  ipso  Spiritus  Sanctus,  sed  ab  illo  de  quo  procedit,  et  quia  de  utroque 
procedit,  sicut  jam  ostendimus.  De  Spiritu  Sancto  quomodo  ipse  Deus  sit  de  Deo, 
nec  tamen  ipse  filius  sit,  quoniam  procedendo,  non  nascendo,  legitur  esse  de  Deo  : 
jam  superius,  quantum  visum  est,  disputavimus. 


LIBER    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIII  491 

E.  An  Spiritus  Sanctus  clebeat  dici  ingenitus. 

Nunc  considerandum  est,  quum  Spiritus  Sanctus  non  sit  genitus,  utrum  debeat 
dici  ingenitus.  Ad  quod  dicimus,  Spiritum  Sanctum  nec  genitum  nec  ingenitum 
debere  dici.  Unde  Augustinus  ad  Orosium  ait  :  Spiritum  Sanctum  nec  genitum  nec  Aug.etOro- 
ingenitum  fldes  certa  declarat  :  quia  si  dixerimus  ingenitum,  duos  Patres  videbimur  quiest!  i°e" 
affirmare  ;  si  autem  genitum,  duos  credere  Filios  culpamur.  Sicut  enim  solus  Filius 
dicitur  genitus,  ita  et  solus  Pater  dicitur  ingenitus,  eo  quod  ab  alio  non  sit.  Unde 
Augustinus  in  quintodecimo  libro  de  Trinitate  :  Pater  (inquit)  solus  non   est  de  Aug.de  th- 
alio  :  ideo  solus  appellatur  ingenitus,  non  quidem  in  Scripturis,  sed  in  consuetu-  "v,ac.W. ' 
dine  disputantium  et  de  re  tanta  sermonem  qualem  valuerint  proferentium.  Filius 
autem  de  Patre  natus  est,  et  Spiritus  Sanctus  de  Patre  principaliter  et  communiter 
de  utroque   procedit.   Ideoque   quum   Spiritum   Sanctum   genitum  non  dicamus, 
dicere  tamen  ingenitum  non  audemus,  ne  in  hoc  vocabulo  vel  duos  Patres  in  illa 
Trinitate,  vel  duos  qui  non  sunt  de  aliquo,  quispiam  suspicetur.  Ecce  his  verbis 
aperte  ostendit,  Spiritum  Sanctum  nec  genitum  nec  ingenitum  debere  dici. 

F.  Quod  Hieronymus  dicit  Spiritum  Sanctum  ingenitum  :  quod  videtur 

prmdictis  adversari. 

Hieronymus  tamen  in  Regulis  definitionum  contra  hsereticos,  dicit  Spiritum 
Sanctum  ingenitum  esse,  his  verbis  :  Spiritus  Sanctus  Pater  non  est,  sed  ingenitus  Ambrosius 

in  Symbol. 

atque  infectus.  Pater  non  est,  quia  Patris  est  et  in  Patre  est;  processionem  habet  Apost.  c.  3. 
ex  Patre,  et  non  nativitatem.  Filius  autem  non  est,  quia  genitus  non  est.  Ecce  his 
verbis  dicitur  Spiritus  Sanctus  esse  ingenitus  :  quod  videtur  adversari  praemissis 
verbis  Augustini. 

G.  Determinatio.  Secundum  diversas  acceptiones  dicit  eos  locutos. 

Sed  ut  istam  quse  videtur  repugnantiam  de  medio  abigamus,  dicimus  quod 
Hieronymus  aliter  accepit  nomen  ingeniti,  et  aliter  Augustinus.  Accepit  enim 
Augustinus  ingenitum,  qui  vel  quod  de  alio  non  est  :  et  secundum  hoc  de  solo 
Patre  dicitur.  Hieronymus  vero  ingenitum  dicit  non  genitum  :  et  secundum  hoc  de 
Spiritu  Sancto  potest  dici,  quum  Spiritus  Sanctus  non  sit  genitus. 

H.  Ex  verbis  Hieronymi  ostenditur  ex  quo  sensu  dixit 
Spiritum  Sanctum  ingenitum. 

Quod  autem  Hieronymus  ita  acceperit,  ostenditur  ex  verbis  suis,  quibus  in 
eodem  tractatu  utitur,  faciens  talem  divisionem  :  Omne  quod  est,  aut  ingenitum    ibidem. 


492 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIII   SUMMA  ;    QUjEST.    I 


est,  aut  genitum,  aut  factum.  Est  ergo  quod  nec  natum  est,  nec  factum ;  et  est 
quod  natum  est,  et  factum  non  est  :  et  est  quod  nec  natum  est,  nec  factum  est ; 
et  est  quod  factum  est,  et  natum  non  est  :  et  est  quod  factum  est,  et  natum  est,  et 
renatum  est ;  et  est  quod  factum  est,  et  natum  est,  et  renatum  non  est.  Nunc 
praepositorum  singulis  rebus  subsistentiam  destinemus.  Quod  ergo  nec  natum  nec 
factum  est,  Pater  est  :  non  enim  ab  alio  aliquo  est.  Quod  autem  natum  est  et 
factum  non  est,  Filius  est,  qui  a  Patre  genitus  est,  non  factus.  Quod  iterum 
nec  factum  nec  natum  est,  Spiritus  Sanctus  est,  qui  a  Patre  procedit.  Quod  etiam 
factum  est  et  natum  non  est,  ccelum  et  terra  ceteraque  insensibilia  sunt.  Quod 
autem  factum  et  natum  et  renatum  est,  homo  est.  Quod  vero  factum  et  natum  est, 
et  renatum  non  est,  animalia  sunt.  Ecce  his  verbis  ostendit  Hieronymus  se  inge- 
nitum  accipere  non  genitum.  Aliter  enim  non  esset  prsemissa  divisio  vera,  scilicet, 
omne  quod  est,  aut  ingenitum  est,  aut  genitum,  aut  factum.  Atque  in  divisionis 
hujus  prosecutione,  in  assignatione  ingeniti  ubique  ponit  non  natum. 


SUMMA 
DISTINGTIONIS  TERTLEDEGIM^ 

IN  hac  distinctione  docetur  quantum 
mentis  humanEe  imbecillitati  est  possi- 
bile,  qualiter  processio  Spiritus  Sancti  a 
generatione  Verbi  feterni  distinguitur,  et 
utrum  Spiritus  Sanctus  possit  dici  inge- 
nitus  ;  cur  etiam  nomen  processionis  com- 
mune  sit  emanationi  Filii  ac  Spiritus  San- 
cti,  quum  nomen  proprium  emanationis  B 
Verbi,  puta  nativitas  seu  generatio  illa 
ad  intra,  non  conveniat  emanationi  Spiri- 
tus  Sancti. 


QUiESTIO   PRIMA 

HIc    quseritur,   Qualiter   processio 
Spiritus  Sancti  a  generatione 
seterna   distincta  sit,  et  qualiter 
nomina  ista,  Processio  et  Ingeni-  C 
tus,  in  divinis  suniantur. 

Et  vidotur  quod  processio  Spiritus  San- 
cti  sit  generatio  nuncupanda.  Primo,  quia 
descriptio  generationis  divinee  competit 
ei  :  quam  descriptionem  libro  primo  po- 


nit  Damascenus,  et  supra  exposita  est.  Cf. 
Quum  etenim  generare  sit  de  substantia 
sua  similem  sibi  in  natura  producere,  ap- 
paret  quod  Spiritus  Sanctus,  qui  de  sub- 
stantia  Patris  spiratur,  et  ei  in  veritate 
divinae  essentiee  assimilatur,  ita  quod  ejus 
productio  ad  substantiam  terminatur  divi- 
nam,  debeat  dici  natus  ac  Filius.  —  Se- 
cundo,  queedam  mtellectuales  creaturee 
vocantur  in  Scripturis  filii  Dei,  propter 
similitudinem  naturee  vel  gratiae  seu  glo- 
riae  quam  habent  cum  Deo  :  sed  Spiritus 
Sanctus  incomparabiliter  similior  est  Deo 
Patri  quam  hujusmodi  creaturse,  quum 
veram  habeat  deitatem.  Ergo  competit  ei 
esse  Filium  Dei.  —  Tertio,  generatio  est 
per  quam  alicui  esse  substantiale  commu- 
nicatur  :  sed  per  processionem  communi- 
catur  Spiritui  Sancto  esse  divinum  et  in- 
creatum  ac  Deitatis  natura.  Ergo  processio 
illa  generatio  est  censenda.  —  Quarto, 
emanationes  quse  ad  naturam  terminantur 
eamdem,  videntur  esse  rationis  ejusdem, 
quum  omnis  effluxio  sicut  et  motus,  no- 
men  et  rationem  sortiatur  a  termino  ad 
quem.  Sed  sicut  generatio  Verbi  est  ad 
divinam  naturam,  ita  processio  Spiritus 
Sancti.  Qua  igitur  ratione  una  emanatio- 
num  istarum  generatio  appellatur,  etiam 
altera. 


p.293A' 


QUALITER   PROCESSIO    SPIRITUS    SANCTI   A   GENERATIONE   vETERNA   DISTINCTA    SIT,  ETC.     493 


In  oppositum  est  veritas  fidei,  et  Augu-  A 
189  ets.  stinus  in  littera.  —  Praeterea  supra  osten- 
sum  est,  quod  duse  emanationes  ad  intra 
conveniunt  Deo  :  una  per  modum  naturae 
et  intellectus ;  alia  per  modum  voluntatis 
et  liberalitatis,  ac  doni  atque  amoris. 

Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Inter  gene- 
rationem  et  processionem  septem  diffe- 
rentise  colliguntur.  Prima  est  ex  parte 
principii  a  quo  :  quoniam  una  est  a  po- 
tentia  generandi  in  Patre,  alia  a  potentia 
spirativa.  Secunda,  quod  Filius  est  ab  uno,  B 
Spiritus  Sanctus  a  duobus  :  non  quasi  a 
patre  et  matre,  sed  ut  spirantibus  una  et 
eadem  potentia  spirativa.  Tertia,  quia  pro- 
cessio  Spiritus  Sancti  est  ex  communione 
consensus  Patris  ac  Filii  distinctorum ;  Fi- 
lius  autem,  penes  communicationem  na- 
turae.  Quarta  est  penes  procedentes  :  quia 
Filius  procedit  ut  distinctus  in  esse,  Spi- 
ritus  Sanctus  autem  per  modum  bene  esse 
distinctorum.  Quod  tamen  a  Spiritu  San- 
clo  non  tollit  naturae  perfectionem,  quo- 
niam  in  divinis  quidquid  est  secundum  C 
bene  esse  vel  esse,  totum  perfectum  in 
substantia  atque  hypostasi  est.  Hinc  asse- 
rit  Augustinus,  quod  Spiritus  Sanctus  est 
jucunditas  delectatioque  amborum,  sicque 
ad  bene  esse  pertinere  videtur.  Quinta, 
quoniam  Filius  dicit  rationem  accipientis 
naturam,  Spiritus  Sanctus  denotat  ratio- 
nem  accipientis  et  nectentis  eos  ad  invi- 
cem  a  quibus  procedit.  Sexta  sumitur  pe- 
nes  aptitudinem  procedentium  :  quoniam 
Filius  per  hoc  quod  Filius  est,  dicit  rela- 
tionem  ad  Patrem  :  idcirco  non  includit  D 
aptitudinem  ad  hoc  quod  donetur.  Porro 
Spiritus  Sanctus  per  hoc  quod  procedit  ut 
amor  ex  liberalitate  Patris,  ponit  aptitu- 
dinem  ad  hoc  quod  ipse  donetur.  Ideo  lo- 
quitur  Augustinus,  quod  ab  aeterno  pro- 
cessit  tanquam  donabilis.  Donum  enim  est 
Patris  ac  Filii,  quod  sibi  invicem  gratuito 
impendunt  amore;  est  quoque  donabilis 
nobis,quamvis  nunquam  daretur.  Septima 
est  quam  tangit  Augustinus  quartodecimo 
de  Trinitate,  quod  amor  est  in  mente  non 


ut  natus,  sed  ut  spiratus  :  quoniam  appe- 
titus  ejus  tenuis  quidem  est  in  mente, 
etiam  antequam  gignat  notitiam  suam  : 
qui  tamen  appetitus  fit  amor  notitiae  jam 
natae,  ideo  ipse  potius  est  unio  parentis  ac 
prolis  quam  natus.  Et  ista  differentia  Au- 
gustini  fundatur  super  hoc,  quod  uniens 
aliqua  duo,  necossario  distinguitur  ab  utro- 
que  :  idcirco  nec  nomen  nec  ratio  Patris 
aut  Filii  convenit  ei.  —  Haec  Albertus.  Cu- 
jus  verbum  quo  ait  Spiritum  Sanctum  esse 
donum  quod  Pater  et  Filius  sibi  invicem 
gratuito  amore  impendunt,  videtur  qui- 
busdam  obscurum  :  quia  secundum  Ri- 
chardum  de  S.  Victore,  amor  Filii  ad  Pa- 
trem  est  debitus  :  quoniam  quidquid  Filius 
liabet,  a  Patre  accepit;  et  rursus  non  vi- 
detur  Pater  aliquid  accepisse  a  Filio. 

Haec  eadem  in  Summa  sua,  libro  tertio, 
scribit  Udalricus,  et  aliqua  addit  :  Ad  hu- 
jus,  inquiens,  ineffabilis  processionis  ali- 
qualem  intellectum,  dicimus  quod  realiter 
differunt  ist.se  duae  processiones,  per  hoc 
quod  generatio  Filii  est  a  solo  Patre,  et 
processio  Spiritus  Sancti  est  a  Patre  et 
Filio.  Ideo  oppositio  secundum  relationes 
originis,  est  inter  generationem  Filii  et 
processionem  Spiritus  Sancti  eadem  quae 
est  inter  Filium  et  Spiritum  Sanctum,quia 
uterque  eorum  est  sua  processio.  Haec 
autem  oppositio  realem  distinctionem  in 
divinis  inducit.  Nec  differunt  hae  duae  pro- 
cessiones  se  ipsis  quemadmodum  proprie- 
tates  personales,  sed  per  differentias  as- 
signatas.  Denique  quum  in  omni  natura 
nobili  non  solum  sit  communicatio  qua 
quilibet  eorum  qui  sunt  in  illa  natura  dat 
alii  de  suo  proprio,  sed  etiam  communi- 
catio  in  societate  vitae,  in  amore  et  ami- 
citia,  cujus  principium  est  voluntas;  utra- 
que  communio  est  etiam  in  divinis  :  et 
generatio  est  communicatio  cujus  princi- 
pium  est  natura;  processio  autem  est  com- 
municatio  consensus  Patris  ac  Filii,  cujus 
principium  est  voluntas.  Nec  huic  diffe- 
renliae  obest  quod  natura  et  voluntas  in 
Deo  sunt  idem  :  quoniam  unumquodque 
ibidem   suam   servat   proprietatem.   Ideo 


494 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    XIII  ;    QU^ST.    I 


personae  illse  realiter  distinguuntur,  qua-  A  distinctio  formalis,  est  secundum  aliquam 


rum  ipsa  natura  et  voluntas  consistunt 
principia  non  ut  unum,  sed  secundum 
proprietatem  rationum  suarum.  —  Itaque 
generatio  est  processio  ex  cujus  propria 
ratione  communicatur  natura  :  quia  ge- 
neratio  est  ex  substantia  generantis  pro- 
duci  secundum  substantiam,  ut  Damasce- 
nus  affirmat.  Processio  autem  hoc  ex  sui 
natura  non  habet,  quia  sic  haberet  hoc  in 
omni  natura;  sed  habet  hoc  ex  perfectione 
divinae   naturae  in  qua  est  :  quemadmo- 


oppositionem.  Praeterea,  processio  et  ge- 
neratio  significantur  per  modum  operatio- 
num.  Non  autem  convenit  ut  per  opera- 
tionem  aut  motum  distinguantur  operanlia 
vel  operata;  sed  potius  econtrario  :  quo- 
niam  actiones  differunt  specie  secundum 
formas  agentium,  ut  calefacere  et  infrigi- 
dare ;  motus  vero,  secundum  terminos. 
Hinc  alii  dicunt,  quod  differentia  pro- 
cessionum  istarum  sumitur  ex  hoc  quod 
generatio  est   processio   naturae,   spiratio 


dum  de  perfectione  generationis  est,  quod  B  autem  processio  voluntatis.  Sed  hoc  quo- 


communicetur  alicui  eadem  natura  :  quia 
quum  generans  intendat  sui  conservatio- 
nem,  potius  vellet  se  conservare  in  pro- 
pria  persona,  quam  in  simili  secundum 
speciem.  Hinc  talis  communicatio  est  in 
generatione  divina,  quia  in  Deo  est  omne 
quod  perfectum  est.  Ita  quoque  de  per- 
fecta  communicatione  amoris  est  com- 
municatio  naturae  in  amore.  Unde  et  in 
hominibus  dum  amans  communicat  et  im- 
pendit  alicui  intimum  suum  affectum, 


que  non  competit,  quoniam  natura  et  vo- 
luntas  in  Deo  sola  differunt  ratione.  Unde 
ex  illa  non  potest  in  Deo  esse  realis  dis- 
tinctio,  quia  principium  non  est  debilius 
principiato.  Praeterea,  secundum  hoc  pro- 
cessio  intellectus  secundum  quam  dicitur 
Verbum,  esset  alia  a  processione  naturae 
secundum  quam  dicitur  Filius.  —  Idcirco 
dicendum,  quod  in  divinis  non  potest  esse 
realis  distinctio  atque  pluralitas  nisi  se- 
cundum  relationem   originis.  Idcirco   se- 


benter  vellet  quod  in  affectu  illo  substan-  G  cundum  hoc  oportet  nos  investigare  plu- 


tia  sua  in  illum  procederet,  quem  diligit 
sicut  se  ipsum,  ita  quod  in  suo  amore 
esset  sua  substantia.  Ideo  ista  perfectio  est 
in  processu  divini  amoris  in  Deo,  non  ut 
amor  est,  sed  in  quantum  amor  habet  ra- 
tionem  nexus.  Hinc  descriptio  generati- 
onis  praetacta  non  convenit  processioni 
Spiritus  Sancti.  Nempe  quum  ait,  Genera- 
tio  est  opus  naturae,  intelligitur  sub  rati- 
one  naturae,  ita  quod  per  propriam  ra- 
tionem  ejus  communicetur  natura.  Haec 
Udalricus. 

Verum  in  his  aliter  pro  parte  videtur 
sentire  Thomas  :  Quidam  (inquiens)  di- 
cunt,  quod  istae  duae  processiones,  videli- 
cet  generatio  et  processio  seu  spiratio, 
realiter  distinguuntur,  nec  oportet  queerere 
quo  distinguantur,  quia  sunt  prima  distin- 
.guentia  ipsas  personas  ;  sicut  non  quae- 
rimus  quo  distinguantur  rationale  et  ir- 
rationale.  Sed  hoc  non  videtur  conveniens, 
quia  generatio  et  processio  nullam  habent 
oppositionem  ad  invicem  :  omnis  autem 


ralitatem  procedentium  et  processionum. 
Ideo  secundum  hoc  dico,  quod  in  divinis 
est  quaedam  processio  secundum  quam 
una  persona  procedit  ab  una  :  et  haec  est 
generationis  processio,  secundum  quam 
Filius  est  a  Patre.  ldeo  dicitur  esse  per 
modum  naturae  et  intellectus  (procedit 
namque  ut  Filius  et  ut  Verbum),  quoniam 
in  utroque  modo  processionum  istarum, 
puta  naturae  et  intellectus,  est  processio 
unius  ab  uno.  Item  est  quaedam  processio 
D  in  divinis  quae  simul  est  a  duobus,  vide- 
licet  ab  eo  qui  procedit,  et  ab  eo  a  quo 
procedit.  Et  ista  a  prima  distinguitur  se- 
cundum  originem  :  quia  processio  haec  est 
a  procedente  qui  procedit  per  modum  na- 
turae.  Hinc  secunda  ista  processio  dicitur 
esse  per  modum  voluntatis,  quia  per  con- 
sensum  a  duobus  volentibus  potest  unus 
amor  procedere.  Atque  secundum  hos  di- 
versos  modos  originis,  producuntur  in  di- 
vinis  duae  distinctee  personae,  relatione  ori- 
ginis  distinctae,  videlicet  Filius,  qui  est  a 


QUALITER   PROCESSIO    SPIRITUS    SANCTI    A    GENERATIONE   .ETERNA   DISTINCTA   SIT,  ETC.     495 


Patre,  et  Spiritus  Sanctus  ab  utroque.  Nec 
possunt  ibi  esse  plures  processiones  quam 
hae,  hoc  est  unius  ab  uno  non  procedente, 
et  item  unius  a  procedente  ac  non  pro- 
eedente.  Itaque  distinguuntur  processiones 
illae  divinae  et  penes  principium  et  penes 
terminum.  Quamvis  enim  divina  natura 
sit  principium  generationis  in  Patre,  non 
tamen  absolute  sub  ratione  naturae,  sed 
sub  ratione  paternitatis.  Similiter  a  natura 
qua  per  generationem  accipitur  in  Filio, 
non  habet  Filius  quod  sit  Filius  in  quan- 
tum  natura,  sed  secundum  quod  in  Filio 
est  ipsa  filiatio.  Sicque  relationes  se  ha- 
bent  aliquo  modo  ut  principium.et  aliquo 
modo  ut  terminus  ad  ipsas  processiones. 
Dicendum  ergo,  quod  quum  secundum 
processiones  distinguantur  personse  rea- 
liter  plures,  non  potest  dici  quod  proces- 
siones  non  differant  re,  sed  ratione  dum- 
taxat.  Nulla  quippe  distinctio  major  est, 
Ioquendo  formaliter,  quam  ea  quae  est 
causa  seu  ratio  sua.Verum  quemadmodum 
proprietates  personales  secundum  quod 
comparantur  ad  essentiam,  sunt  idem  re, 
quia  sunt  divina  essentia;  secundum  au- 
tem  quod  ad  aliquid  dicuntur,  sunt  se- 
cundum  rem  plures  :  ita  est  etiam  de 
processionibus  ipsis  dicendum,  quia  se- 
cundum  quod  comparantur  ad  naturam 
tanquam  ad  principium  aut  terminum, 
non  distinguuntur  nisi  rationo,  secundum 
quod  in  Deo  natura  et  voluntas  ratione 
sola  distingui  dicuntur;  sed  quoniam  com- 
parantur  etiam  ad  proprietates  relativas 
sicut  ad  principium  vel  terminum,  idcirco 
ex  hoc  differentiam  habent  realem. 

Quum  ergo  objicitur  quod  ipsae  relatio- 
nes  consequuntur  processiones  :  nam  eo 
Filius  est,  quia  a  Patre  procedit;  sicque 
diversae  processiones  causare  videntur  di- 
versitatem  relationum  magis  quam  econ- 
trario,  vel  ad  minus  erit  circulatio  ibi. 
Dicendum,  quod  relatio  in  divinis  non 
solum  habet  quod  sit  relatio,  sed  etiam 
quod  sit  personalis,  id  est  distinguens  per- 
sonam ;  et  ex  hoc  habet  quasi  actum  dif- 
ferentiae  constitutivae   ac  propriae  formae 


A  ipsius  personae  cujus  operatio  est  gene- 
ratio  aut  spiratio.  Ideo  non  est  inconve- 
niens  quod  secundum  rationem  relationis 
ipsae  relationes  consequantur  ipsas  pro- 
cessiones,  atque  ab  eis  differentiam  su- 
mant;  secundum  autem  quod  sunl  formae 
propriae  personarum,  causent  differentiam 
processionum.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 
Porro  in  prima  parte  Summae,  quaestio- 
ne  vicesima  septima,  primo  declarat,  quod 
praeter  productionem  Verbi,quae  generatio 
appellatur,  sit  in  Deo  productio  alia,  quae 

B  amoris  processio  atque  spiratio  nuncupa- 
tur.  Deinde  ostendit  ibidem,  quod  spiratio 
illa  non  sit  generatio  nominanda  :  Haec, 
inquiens,  est  differentia  inter  intellectum 
et  voluntatem,  quod  intellectus  est  in  actu 
per  hoc  quod  res  intellecta  consistit  in 
intellectu  secundum  similitudinem  suam  ; 
voluntas  autem  est  in  actu,  non  per  hoc 
quod  aliqua  similitudo  voliti  est  in  vo- 
lente,  sed  ex  hoc  quod  voluntas  habet  in- 
clinationem  quamdam  tendentiamque  in 
volitum  ac  unionem  cum  illo.  Hinc  pro- 

C  cessio  quae  est  secundum  intellectum,  est 
secundum  rationem  similitudinis  :  unde 
et  convenit  ei  ratio  generationis,  quoniam 
omne  generans  gignit  simile  sibi.  Proces- 
sio  vero  secundum  actionem  voluntatis, 
non  ita  attenditur  secundum  rationem  si- 
militudinis,  sed  magis  secundum  rationem 

_  impellentis,  moventis  seu  tendentis  in  ali- 
quid.  Ideo  quod  procedit  in  Deo  per  mo- 
dum  amoris,  non  procedit  ut  genitum, 
neque  ut  Filius,  sed  magis  ut  Spiritus  : 
quo  nomine  quaedam  vitalis  motio  atque 

D  impulsio  designatur,  prout  quis  ex  amore 
fertur  impelli,  inclinari  aut  moveri  ad 
aliquid  faciendum.  —  Praeterea,  si  quis 
instet,  quod  sicut  de  ratione  Verbi,  ita  de 
ratione  amoris  sit  similitudo,  juxta  illud 
Ecclesiastici  :  Omne  animal  diligit  simile  Eccii.%m, 
sibi.  Si  ergo  ratione  similitudinis  Verbo  13' 
convenit  generari,  eadem  ratione  Spiritui 
seu  amori.  Dicendum,  quod  diversimode 
similitudo  pertinet  ad  horum  utrumque. 
Pertinet  namque  ad  Verbum,  in  quantum 
ipsummet  Verbum  est  similitudo  rei  intel- 


496 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIII  J    QILEST.    I 


Ieclae,  quemadmodum  genitum  similitudo 
est  generantis ;  sed  ad  amorem  spectat, 
non  quod  ipse  amor  sit  similitudo  amati 
aut  voliti,  sed  in  quantum  similitudo  prin- 
cipium  est  amandi,  tanquam  incitatio  ad 
amandum.  Unde  non  sequitur  quod  amor 
sit  genitus,  sed  quod  genitus  principium 
sit  amoris.  —  Haec  in  Summa.  Et  eadem 
scribit  in  Summa  contra  gentiles,  libro 
p.  436 A'.  quarto,  ut  allegatum  est  supra. 

At  vero  Petrus  pro  horum  concordantia 
scribit  :  Concordando  primam  et  tertiam 
opinionem,  quoniam  utraque  vera  est, 
quamvis  prima  sit  diminuta,  dicendum 
quod  istae  processiones  differunt  se  ipsis 
formaliter,  non  originaliter;  sed  penes  sup- 
posita  et  formas  a  quibus  hi  actus  egre- 
diuntur,  videlicet  penes  paternitatem  et 
spirationem  communem,  quas  oportet  dif- 
ferre  se  ipsis,  differunt  utroque  modo,  ut- 
pote  formaliter  et  originaliter.Haec  Petrus. 
Insuper  Bonaventura  :  Generatio,  in- 
quit,  et  spiratio  activa  differunt  non  so- 
lum  secundum  rationem  dicendi,  sed  et 
secundum  differentiam  originis  et  habi- 
tudinis ;  talis  autem  differentia  uni  essen- 
tiae  non  repugnat.  Quod  si  quaeratur  ratio 
differentise  emanationum  istarum,  dicen- 
dum  quod  prima  ratio  differendi  non  po- 
test  assignari  ex  parte  terminorum  :  quia 
earum  termini  sunt  personse,  quae  non 
important  rationem  differendi  active,  sed 
passive.  Si  ergo  personae  differunt,  quee- 
ritur  quibus;  et  necesse  est  ad  emanatio- 
nes  et  relationes  redire,  quae  sunt  genera- 
tio  et  processio :  sicque  in  hac  assignatione 
circulus  erit.  Similiter  ex  parte  princi- 
piorum.  Si  namque  dicantur  emanationes 
istae  differre  secundum  duplicem  fecun- 
ditatem  naturae  et  voluntatis,  qua3ritur 
quomodo  differat  fecunditas  a  fecundita- 
te.  Si  dicas  quod  fecunditas  naturae  in  solo 
sit  Patre,  fecunditas  vero  voluntatis  in  Pa- 
tre  et  Filio,  quaeritur  ultra  unde  veniat 
differentia  ista  :  et  oportet  ad  hoc  venire, 
quod  fecunditas  naturae  est  in  uno,  quia 
imago  procedens  per  illam  nata  est  esse 
solum  ab  uno;  fecunditas  vero  voluntatis, 


A  in  duobus  :  nexus  namque  seu  processio 
per  modum  nexus,  in  duobus  consistit. 
Sicque  differentia  redit  in  principium,  et 
est  ibi  ratio  circularis.  Hinc  sequitur  quod 
prima  harum  emanationum  differentia 
non  est  sumenda  ex  parte  terminorum  ne- 
que  principii.  —  Sed  pensandum  quod  con- 
tingit  loqui  de  emanationibus  istis  quan- 
tum  ad  esse,  et  quantum  ad  distingui.  Si 
quantum  ad  esse,  sic  habent  rationem 
essendi  a  suis  perfectis  principiis  et  fe- 
cundis.  Quia  enim  in   Deo  perfectissima 

B  est  natura,  ideo  perfecta  fecunditas  natu- 
rae  in  hypostasi  habente  rationem  prin- 
cipii  :  unde  veram  et  propriam  habet 
emanationem,  quae  generatio  appellatur. 
Similiter  intelligendum  de  spiratione  quan- 
tum  ad  voluntatem.  Hinc  ratio  quare  hae 
emanationes  sunt  in  Deo,  est  fecunditas 
naturae  et  voluntatis.  Si  autem  loquimur 
de  eis  quantum  ad  differre,  dicendum 
quod  differunt  se  ipsis  :  quoniam  omnis 
distinctio  in  divinis  venit  a  modis  originis 
et  relationis;  et  sicut  distinctiones  diffe- 

C  rentiarum  innotescunt  nobis  per  alias  dif- 
ferentias  quae  oriuntur  ab  illis,  ita  et  in 
divinis.  Nam  quoniam  generatio  et  spira- 
tio  distinguuntur  se  ipsis,  ad  eas  conse- 
quuntur  secundum  rationem  intelligendi 
aliae  differentiae  duae.  Prima,  quod  gene- 
ratio  est  ab  uno,  spiratio  a  duobus.  Quum 
enim  generatio  sit  emanatio  per  modum 
perfectae  assimilationis,  ideo  ad  unum  prin- 
cipium  respicit  ;  quia  vero  spiratio  est 
emanatio  per  modum  connexionis,  ideo 
est  a  duobus.  Alia  est  differentia  quoad 

D  nos.  Quum  etenim  Spiritus  Sanctus  pro- 
cedat  ut  nectens,  et  ita  ut  in  alterum  ten- 
dens,  ideo  procedit  ut  donabilis.  Filius 
vero  generatur  :  generatio  autem  non  re- 
spicit  tertium.  Per  has  differentias  patet 
concomitantia  emanationum  istarum  :  quia 
spiratio  dat  praeintelligere  generationem, 
non  enim  nectuntur  nisi  distincti  ac  si- 
miles ;  similiter  generatio  dat  consequen- 
ter  intelligere  spirationem,  quia  necesse 
est  distinctas  omnino  consimiles  delicioso 
amore  conjungi.  Haec  Bonaventura. 


QUALITEfl   PROCESSIO    SPIRITUS    SANCTI   A   GENERATIONE   .ETERNA   DISTINCTA    SIT,  ETC.    497 


Porro  Richardus  circa  ha3c  scribit  dif-A 
fuse  :  Hsec  (diccns)  qusestio,  utrum  spira- 
tio  sit  idem  quod  generatio,  dupliciter  po- 
test  intelligi.  Primo,  an  spiratio  Spiritus 
Sancti  sola  ratione  differat  a  generatione 
Filii.  Ad  quod  dico,  quod  realiter  distin- 
guantur  :  quod  innotescit  nobis  per  termi- 
nos  earumdem,  qui  sunt  Filius  et  Spiritus 
Sanctus,  realiter  distincti  ab  invicem.  Dis- 
tinguunturque  duse  illee  emanationes  se 
ipsis  formaliter,  extendendo  nomen  for- 
mse  ad  notionem.  Distinguuntur  etiam  in- 
ter  se  per  aliquid  originaliter,  scilicet  per  B 
potentiam  generativam  ac  spirativam.  Po- 
tentia  namque  generativa  non  solum  dicit 
divinam  naturam,  sed  et  innascibilitatis 
proprietatem,  quse  primitatem  includit  ad 
actum  generandi.  Potentia  quoque  spira- 
tiva  non  solum  dicit  voluntatem  divinam, 
sed  etiam  inspirabilitatem,  quse  includit 
primitatem  respectu  actus  spirandi.  Et  ta- 
lis  differentia  in  potentiis  sufficit,  secun- 
dum  quosdam,  ad  emanationum  distin- 
ctionem.  Clarius  tamen  assignatur  earum 
distinctio  per  hoc  quod  non  generatio,  sed  C 
spiratio  est  a  Filio.  —  Secundo  potest  in- 
telligi  qusestio,  an  ratio  generationis  com- 
petat  spirationi  Spiritus  Sancti.  Et  dico 
quod  non,  quoniam  generatio  est  produ- 
ctio  rei  similis  in  natura  per  modum  na- 
turae.  Quamvis  autem  Pater  et  Filius  spi- 
rando  producant  sibi  similem  in  natura, 
hoc  tamen  non  est  per  modum  naturee, 
sed  voluntatis  :  ideo  spiratio  non  habet  in 
se  generationis  rationem.  Veluti  si  volun- 
tas  mea  esset  tam  potens  quod  solo  im- 
perio  voluntatis  possem  de  mea  substantia  D 
facere  hominem,  illa  factio  non  esset  ge- 
neratio  :  quia  non  esset  a  me  per  modum 
naturae,  sed  voluntatis. 

Si  vero  quis  arguat,  quod  unius  naturse 
non  est  nisi  unus  modus  communicandi. 
Propler  quod  octavo  Physicorum  asserit 
Commentator  :  Si  esset  possibile  quod  ho- 
mo  generaretur  non  ex  semine,  ille  sic 
procreatus  diceretur  homo  sequivoce.  Un- 
de  contra  Avicennam  dicentem  esse  pos- 
sibile  hominem  generari  ex  terra,  sed  con- 

T.  19. 


venientius  in  malrice,  subjungit  quod  iste 
sermo  ab  homine  qui  se  dat  philosophise, 
est  fatuus  valde.  Aitque  ibi,  quod  mures 
generati  ex  putrefactione,  non  sunt  ejus- 
dem  speciei  cum  muribus  ex  semine  na- 
tis.  Ergo  divina  natura  non  nisi  uno  modo 
potest  communicari.  —  Dicendum,  quod 
verbum  istud  Commentatoris,  secundum 
quosdam,  non  est  universaliter  verum  : 
quia  ut  libro  de  Trinitate  asserit  Augusti- 
nus,  multa  animalia  pariunt  alia  coeundo, 
quum  ipsa  nullis  parentibus  coeuntibus 
orta  sint.  Nihilo  minus  in  multis  naturis 
verum  est,  quod  non  convenit  eis  per  vir- 
tutem  creatam  et  naturalem  nisi  unus  mo- 
dus  communicandi  se.  Divinee  vero  naturse 
ob  suam  infinitam  virtutem  et  perfectio- 
nem,  convenit  communicare  se  per  mo- 
dum  naturse  et  voluntatis.  —  Hsec  Ri- 
chardus. 

Denique  ^Egidius  circa  hsec  scribit  pro- 
lixe  :  Quidam  (inquiens)  dicunt,  quod  in 
divinis  sunt  plures  processiones  propter 
pluralitatem  modorum  procedendi  per  mo- 
dum  naturee  et  voluntatis.  Quod  stare  non 
valet,  quia  natura  et  voluntas  sola  ratione 
differunt  in  divinis.  Propter  hoc  quidam 
dixerunt,  quod  processiones  in  divinis  dis- 
tinguuntur  eo  quod  una,  scilicet  genera- 
tio,  sit  ab  uno,  alia  a  duobus.  Sed  contra 
hoc  est,  quod  Spiritus  Sanctus  non  proce- 
dit  a  Patre  et  Filio  in  eo  quod  plures,  sed 
in  eo  quod  unum  sunt.  Hinc  quidam  dixe- 
runt  processiones  istas  distingui  propter 
ordinem  voluntatis  ad  intellectum,  quo- 
niam  intellectus  voluntatem  praecedit.  Sed 
hoc  stare  non  potest,  quum  in  Deo  sint 
idem  voluntas  et  intellectus.  Ideo  quidam 
dixerunt,  quod  processiones  ista,  quum 
per  modum  motus  se  habeant,  distinguan- 
tur  penes  terminos  suos.  Sed  neque  hoc 
sufficit.  Terminus  enim  in  processionibus 
dupliciler  potest  sumi  :  uno  modo,  per- 
sona  procedens;  alio  modo,  natura  per 
processionem  communicata.  Motus  autem 
non  diversificantur  penes  terminos  qui 
sunt  ipsa  supposita,  sed  qui  sunt  natura 
seu  forma ;  quumque  per  omnem  proces- 

32 


498 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIAROM.    —   DIST.    XIII  ;    QU.EST.    I 


sionem  in  divinis  communicetur  natura, 
non  esset  nisi  una  processio  in  divinis 
secundum  hunc  modum.  —  Ideo  adverten- 
dum,  quod  quum  tota  distinctio  in  divinis 
per  relationes  sumatur,  processiones  illae 
realiter  distinetse  esse  non  poterunt  nisi 
quia  vel  relationes  sunt,  vel  prout  secun- 
dum  nostrum  modum  intelligendi,  ad  ori- 
gines  vel  relationes  ordinantur  in  quibus 
utroque  modo  distinctionem  ponere  pos- 
sumus.  In  divinis  autem  supposita  per  re- 
lationes  oppositas  realiter  distinguuntur ; 
relationes  vero  se  ipsis  ab  invicem  sunt 
distinctse.  Sed  qualiter  origines  in  divi- 
nis,  etiam  ut  relationes  sunt,  habeant  esse 
distinctum,  est  dubium,  quum  disparatas 
videantur  importare  relationes.  Idcirco  sci- 
endum,  quod  nisi  ea  in  qnibus  tales  re- 
lationes  sunt,  realiter  differrent,  ipsae  rela- 
tiones  realiter  distinctae  non  essent.  Relatio 
autem  in  aliquo  dupliciter  potest  intel- 
ligi  :  primo,  ut  in  radice  ac  fundamento ; 
secundo,  tanquam  in  supposito  aut  subje- 
cto.  Primo  modo,  similitudo  est  in  albe- 
dine;  secundo  modo,  in  albo  aut  simili.  Si 
ergo  relationes  disparatse  realiter  differre 
debent,  oportet  supposita  in  quibus  sunt, 
differre  realiter,  vel  radices  in  quibus  ra- 
dicantur.  Porro  divinse  personae  non  dis- 
tinguuntur  secundum  modum  supposito- 
rum  in  creaturis,  in  quibus  est  diversum 
esse,  sed  magis  secundum  modum  unius 
suppositi  cui  competit  esse,  quoniam  divi- 
narum  personarum  est  unum  esse  eadem- 
que  natura.  Verumtamen  ista  distinctio  in 
Deo  et  creaturis  est  modo  opposito,  quo- 
niam  in  eodem  creato  supposito  est  unitas 
secundum  hypostasim,  pluralitas  secun- 
dum  naturam  substantise  et  accidentium. 
Propter  quod  in  eodem  supposito  possunt 
esse  plures  relationes  disparatse,  ita  ut  ra- 
tiono  magnitudinis  dicatur  sequale;  ratio- 
ne  qualitatis,  simile.  In  Deo  autem  est 
suppositorum  pluralitas,  unilasque  natu- 
rse.  Ideo  in  pluribus  suppositis  divinis 
possunt  esse  plures  relationes  dissimiles 
sive  oppositse  propter  pluralitatem  suppo- 
sitorum,  quemadmodum  in  uno  supposilo 


A  humano  possunt  esse  plures  disparatse  re- 
lationes  propter  pluralitatem  naturarum, 
extendendo  nomen  naturse  ad  omnem  for- 
mam  sive  essentiam.  Similes  autem  nec  in 
pluribus  personis  divinis,  neque  in  uno 
creato  supposito,  possunt  esse  plures,  pro- 
pter  unitatem  in  esse.  Et  quia  supposita 
divina  sunt  realiter  distincta,  quamvis  sit 
in  eis  una  natura,  plures  processiones  ibi 
esse  queunt,  non  similes,  sed  disparatae, 
propter  realem  differentiam  suppositorum. 
Et  quamvis  processiones  divinse  in  se  op- 

B  positionem  non  habeant  directe,  tamen 
quum  sint  in  suppositis  realiter  distinctis 
propter  relationes  oppositas,  possunt  dif- 
ferre  realiter.  Sicque  patet  qualiter  pro- 
cessiones  in  divinis  realiter  plurificantur 
secundum  quod  relationem  important;  sed 
prout  ad  relationes  ordinantur  juxta  mo- 
dum  intelligendi,  sic  distinguuntur  secun- 
dum  quod  ipsae  relationes.  Quemadmodum 
enim  differt  filiatio,  quae  est  proprietas 
relativa  Filii,  a  proprietate  relativa  Spi- 
ritus  Sancti,  quam  habet  ex  eo  quod  per 

C  modum  spirationis  procedit ;  sic  processio 
Filii  differt  a  processione  Spiritus  Sancti. 
Hsec  iEgidius. 

Circa  cujus  dicta  occurrunt  multa  di- 
cenda.  Primus  enim  modus  distinguendi 
inter  processiones  divinas  penes  pluralita- 
tem  modorum  producendi  per  modum  na- 
turse  et  voluntatis,  est  evidenter  Anselmi, 
ut  distinctione  patuit  prsecedenti  :  et  ibi  p.  467D'; 
ostensum  est,  quod  verus  rationabilisque  ^'0dist'  | 
consistat.  Unde  Henricus  et  Scotus  appro- 
bant  ipsum.  Secundus  quoque  modus  di- 

D  cendi,  quem  iEgidius  reprobat,  probabili- 
ter  potest  teneri :  et  iEgidius  insufficienter 
improbat  illum.  Quamvis  enim  Spiritus 
Sanctus  procedat  a  Patre  et  Filio  prout 
aliquo  modo  sunt  unum,  utpote  in  una  dist.xi,q.3.n 
volunlate  ac  vi  spirativa  communicantes  ; 
tamen  etiam  procedit  ab  eis  prout  aliquo 
modo  distinclse  sunt  ac  duae  personae,  jux- 
ta  sensum  in  prsecedenti  distinctione  ex-  ibid.  q.  4. 
pressum.  Prseterea,  tertius  modus  dicendi 
potest  probabiliter  observari;  nec  iEgidius 
sufficienter  improbat  eum.  Quamvis  enim 


QUALITEU   PROCESSIO   SPIRITUS    SANCTI   A   GENERATIONE   ^TERNA   BISTINCTA   SIT,  ETC.     499 


in  alterationibus  et  motibus  directe  ten- 
dentibus  ad  formas  accidentales,  termini 
ad  quem  sint  non  supposita,  sed  potius 
formae  hujusmodi ;  in  generationibus  ta- 
men  proprie  dictis,  quae  non  nisi  substan- 
tiis  (imo  substantiis  animatis)  conveniunt, 
termini  ad  quem  non  sunt  proprie  formae 
substantiales,  sed  ipsa  composita  atque 
supposita,  ut  manifeste  docet  Philosophus. 
Ideo  in  divinis  generatio,  quae  est  substan- 
tialis,  imo  potius,  juxta  divinum  Diony- 
sium,  supersubstantialis,  et  spiratio,  quae 
nequaquam  est  accidentalis,  sed  ad  veram 
et  supersubstantialem  terminatur  perso- 
nam,  possunt  uno  ac  suo  modo  distingui 
penes  terminos  ad  quem.  Nec  verum  est 
quod  divina  essentia  sit  terminus  ad  quem 
divinse  generationis  atque  spirationis,  qua- 
si  ipsa  generetur  sive  spiretur,  quamvis 
per  generationem  et  spirationem  commu- 
nicetur.  Qualiter  autem  esse  terminum  ad 
quem  in  divinis  diversimode  conveniat 
essentiae  et  personis,  ante  est  declaratum. 
Hinc  Albertus  et  Udalricus  omnes  praeta- 
ctos  modos  dicendi  et  distinguendi  inter 
generationem  et  spirationem  divinam,  et 
etiam  alios  quosdam,  conflant  in  unum  ; 
atque  ex  eis  collectis,  inter  processiones 
illas  distinguunt.  Modus  quoque  distinguen- 
di  quem  ponit  JBgidius,  partim  patet  ca- 
lumniae.  Sed  brevitati  studens,  pertranseo. 
Insuper  Scotus  hic  scribit:  In  hoc  omnes 
doctores  conveniunt,  quod  generatio  et 
spiratio  sunt  distinctae  productioncs ;  sed 
a  quo  accipiatur  earum  distinctio,  sunt 
variae  opiniones.  Aliqui  namque  dicunt, 
quod  distinguuntur  per  terminos.  —  Alii, 
per  principia  sua,  intellectum  et  volunta- 
tem,  qus3  tantum  distinguuntur  secundum 
rationem,  et  quod  earum  distinctio  cau- 
satur  per  operationem  intellectus  Dei.Con- 
tra,  quamvis  major  distinctio  atque  plu- 
ralitas  habeant  reduci  ad  minorem  ac 
unitatem,  nunquam  tamen  realis  dislin- 
ctio  reducitur  ad  distinctionem  secundum 
rationem,  ita  quod  aliqua  secundum  ratio- 
nem  taiitum  distincta,  sint  causa  distin- 
ctorum  realiter,  et  quod  idem  sub  diversis 


A  rationibus  sit  causa  distinctionis  realis  : 
quia  ens  rationis  non  necessario  praeexigi- 
tur  distinctioni  reali.  Praeterea,  si  essentia 
sub  ratione  aliqua  sit  causa  seu  princi- 
pium  alicujus  productionis  :  aut  ergo  to- 
tum  aggregatum  ex  essentia  et  ratione,  aut 
illa  ratio  tantum,  aut  essentia  tantum.  Non 
totum  illud  aggregatum,  quum  sit  ens  per 
accidens  :  quod  non  potest  esse  princi- 
pium  productionis  in  divinis,  quum  illa 
sit  prima  ac  simplieissima,  propter  quod 
simplicissimum  habet  principium.  Nec  ra- 

B  tio  tantum,  quum  ratio  illa  sit  causata  per 
operationem  intellectus  negotiantis  circa 
rem,  nec  est  formaliter  infinita.  Ergo  es- 
sentia  tantum.  —  Est  ergo  opinio  tertia, 
quae  ponit  emanationes  distingui  ab  uno 
principio  omnino  indistincto  re  et  ratione, 
quod  est  divina  essentia  :  quse  (ut  dicunt) 
sine  omni  distinctione  rei  et  rationis,  est 
principium  proximum  diversarum  ema- 
nationum,  et  hoc  est  ex  ejus  infinitate. 
Quemadmodum  enim  si  harum  emanatio- 
num  essent  duo  principia  realiter  distin- 

C  cta,  ita  divina  essentia  ex  sua  infinitate 
continens  ista  principia  fundamentaliter, 
licet  non  formaliter,  est  principium  ema- 
nationum  istarum.  Istud  quoque  confir- 
mant  per  hoc,  quod  si  ponantur  in  divina 
essentia  diversae  perfectiones,  ut  intelle- 
ctus,  voluntas,  sapientia,  oportet  tamen 
quod  ibi  sint  ordine  quodam  :  principium 
quippe  est  esse,  quod  est  quasi  pelagus 
infinitum  substantiae,  secundum  Damasce- 
num,  et  doinde  alia  ordine  suo.  Ergo  si 
hujusmodi  actus  primi  possunt  causari  ab 

D  essentia,  ita  quod  divina  essentia  sit  im- 
mediatum  principium  quo  istae  perfectio- 
nes  quodam  ordine  oriuntur,  multo  ma- 
gis  potest  esse  immediatum  proximumque 
principium  actuum  secundorum  ut  diver- 
sarum  emanationum.  Contra,  secundum 
istam  opinionem  non  esset  ratio  cur  una 
emanatio  divina  esset  naturalis  et  alia  li- 
bera.  —  Haec  Scotus.  Et  contra  opinionem 
eamdem  valent  quae  praecedenti  distinctio- 
ne  inducta  sunt  contra  Durandum,  cujus 
imaginatio  cum  opinione  illa  coincidit. 


soo 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XIII  ;    QU^ST.    I 


Deinde  Scotus  tenet  quod  generatio  at-  A 
que  spiratio  in  divinis  distinguuntur  pe- 
nes  sua  principia,  videlicet  intellectum  et 
P.  465C.  voluntatem,  juxta  modum  prsehabita  dis- 
tinctione  digestum,  et  prout  secundum 
ipsum  intellectus  et  voluntas  in  Deo  non 
solum  differunt  ratione,  sed  formaliter 
quoque  ex  natura  rei  juxta  opinionem 
q.2,p.i62C.  suam,  quae  supra  secunda  distinctione  re- 
citata  est  et  reprobata. 

Denique  argumentatio  Scoti,  qua  probat 
emanationes  illas  divinas  ad  intra  non  di- 
stingui  ex  parte  intellectus  et  voluntatis  B 
prout  sola  differunt  ratione,  convincitur 
esse  invalida,  quia  sic  arguit  :  Quamvis 
major  distinctio  reduei  habeat  ad  mino- 
rem,  nunquam  tamen  realis  distinctio  re- 
ducitur  ad  distinctionem  secundum  ratio- 
nem.  Cujus  assumpti  error  hinc  innotescit, 
quod  omnis  ordo,  distinctio,  multitudo 
ideatorum  rerumve  creatarum,  reducitur 
ad  divinae  mentis  ideas,  imo  ad  unam  ac 
simplicissimam  sapientiam  Dei,  quee  est 
causa  ordinis  totius  universi.  Verum  ad 
hsec  Scotus  nititur  respondere,  dicendo  G 
quod  Deus  non  producit  mediante  idea 
sicut  mediante  principio  productivo.  Quod 
est  manifeste  contra  Augustinum  in  li- 
bro  LXXXIII  Queestionum  dicentem,  quod 
idea  est  mentis  divina?  exemplar,  princi- 
pium  factivum,  non  factum  :  quod  quum 
neque  oriatur  neque  intereat,  tamen  se- 
cundum  ipsum  fit  omne  quod  oritur  et 
interit,  prout  hoc  infra  suo  loco  plenius 
ostendetur.  —  Porro  quod  arguit,  Si  divina 
essentia  sub  aliqua  ratione  est  principium 
productionis,  aut  ergo  totum  aggregatum,  D 
etc,  dico  quod  istud  est  infirmissimum 
argumentum  ex  erronco  intellectu  proce- 
dens.  Nempe  dum  dicimus  quod  divina 
essentia  sub  ratione  intellectus  ut  est  in 
Patre,  est  principium  productivum  Verbi 
generativumque  Filii,  juxta  sensum  fre- 
quenter  praehabitum,  et  ipsa  sub  ratione 
voluntatis  ut  est  in  Patre  ac  Filio,  est  prin- 
cipium  productionis  Spiritus  Sancti  et  ori- 
go  spirandi,  non  sumitur  ratio  pro  actu 
seu  consideratione  mentis  humanoe  neque 


angelicse,  sed  pro  ipsa  proprietate,  perfe- 
ctione,  virtute  seu  attributo  divinae  essen- 
tiae,  prout  in  ea  fundabilis  est  aut  fun- 
datur  consideratio  mentis  vel  ereatae  vel 
increatse,  secundum  quod  sanctus  testatur 
Bernardus,  quod  Deus  in  quantum  sapien- 
tia  regit  ac  providet,  in  quantum  potentia 
causat,  etc.  Vel  si  ratio  accipiatur  pro 
consideratione  mentis  humanEe,  intelligen- 
dum  est  quod  divina  essentia  sub  ratione 
intellectus  est  principium  prolationis  Ver- 
bi  quantum  ad  manifestationem  seu  inno- 
tescentiam  qua  nobis  id  innotescit,  quia 
aliter  capere  non  valemus  qualiter  essen- 
tia  Dei  sit  principium  sic  gignendi,  nisi 
considerando  eam  ut  intellectum,  seu  in- 
tellectualem  vel  intelligentem.  Ratio  au- 
tem  in  modo  loquendi  doctorum,  valde 
multipliciter  sumitur.  Hinc  imperitum  est 
et  rude  ita  arguere  :  Si  essentia  sub  ra- 
tione  illa  aut  illa  est  principium  produ- 
ctionis,  aut  ergo  totum  aggregatum  ex 
essentia  et  ratione,  etc.  Dico  enim  quod 
divina  essentia  nulli  rei  componibilis  est 
neque  miscibilis  ;  nec  divina  perfectio, 
proprietas,  virtus,  attributum,  aliquid  su- 
peraddit  divinee  essentiee,  ut  inde  quid  ag- 
gregatum  resultet ;  neque  ex  createe  men- 
tis  consideratione  quidquam  adjungitur 
divinse  essentise.  Idcirco  sola  essentia  sub 
tali  aut  tali  perfectione,  proprietate,  vir- 
tute,  seu  attributo  vel  ratione,  est  produ- 
ctionis  principium  eo  modo  quo  actio  so- 
let  adscribi  naturee,  quum  utique  actio 
aliter  essentiae  seu  naturse,  aliterque  per- 
sonee  conveniat.  —  Postremo,  dum  Scotus 
assumit  quod  totum  illud  aggregatum  est 
ens  per  accidens  atque  ens  rationis,  dico 
(sicut  nunc  tactum  est)  quod  divina  essen- 
tia  una  cum  sua  perfectione  attributali, 
proprietate  seu  virtute,  non  est  aliquid 
compositum  nec  aggregatum,  nec  ens  per 
accidens,  sed  primum  simplicissimumque 
principium.  Nec  est  ens  rationis,nisi  forsi- 
tan  objective,quia  consideratur  a  ratione  : 
proprie  vero  ens  rationis  vocatur  quod  fa- 
bricatur  et  dependet  ab  ea,  neque  in  se  ha- 
bet  esse  positivum  extra  animam  et  reale. 


QUALITER   PROCESSIO    SPIRITUS    SANCTI   A    GENERATIONE   /ETERNA   DISTINCTA   SIT,  ETC.     501 


Nunc  tangenda  sunt  dicta  Durandi,  hic  A 
asserentis  :  Processio  in  divinis  non  est 
quid  medium  inter  personam  producen- 
tem  et  procedentem,  sed  solum  dicit  re- 
spectum,  ut  quod  est  ab  alio,  cui  corre- 
spondet  respectus  oppositus,  ut  a  quo  est 
alius  :  qui  respectus  constituunt  et  distin-. 
guunt  divinas  personas.  Hinc  passiva  ge- 
neratio  est  filiatio  ;  spiratio  autem,  sive 
active  sive  passive  sumatur,  est  idem  cum 
relationibus  correspondentibus  sibi.  Nisi 
enim  velimus  gratis  contendere,  non  est 
aliud  quaerere  de  diversitate  processionum  B 
istarum  secundum  rem,  quam  quaerere  de 
diversitate  relationum,  quamvis  aliam  ha- 
beant  intelligendi  rationem  hae  et  illae, 
quia  relationes  significantur  per  modum 
actionis  aut  passionis.  Possumus  ergo  com- 
parare  generare  ad  generari,  et  spirare  ad 
spirari.  Sicque  manifesta  est  horum  realis 
diversitas,  quum  includant  oppositionem 
formalem,  sicut  et  manifesta  est  realis 
differentia  inter  paternitatem  et  filiatio- 
nem,  et  inter  relationem  spirationis  acti- 
vae  ac  relationem  spirationis  passivae,  quse  C 
directe  invicem  opponuntur. 

Possumus  quoque  comparare  generare 
ad  spirare,  et  generari  ad  spirari.  Sicque 
difficilius  est  assignare  qualiter  distin- 
guantur,  quum  non  opponantur  formali- 
ter  :  quemadmodum  difficile  est  exponere 
quomodo  differant  paternitas  et  commu- 
nis  spiratio,  et  similiter  quomodo  differant 
filiatio  et  spiratio  passiva.  Dicuntque  ali- 
qui  quod  generare  et  spirare  non  diffe- 
runt  realiter ;  generari  vero  et  spirari  di- 
cunt  differre  realiter.  Primos  quia  quae  D 
sunt  in  divinis  in  eodem  supposito,  non 
distinguuntur  secundum  rem  :  generare 
vero  et  spirare  sunt  in  Patre.  Secundo, 
quia  in  divinis  non  est  realis  distinctio 
nisi  per  relationes  oppositas.  Generare  au- 
tem  et  spirare  non  dicunt  relationes  hu- 
jusmodi,  quum  sint  in  eadem  Patris  per- 
sona  :  quod  relationibus  oppositis  non 
competit  in  divinis.  Denique  confirmatio 
ac  declaratio  primae  rationis  est,  quod 
quidquid  est  in  Deo,  est  realiter  idem  cum 


eo,  nec  potest  esse  inhaerens  :  ideo  est 
persona  subsistens.  Si  ergo  generare  et 
spirare  realiter  differunt,  utrumque  est 
subsistens  persona ;  quumque  utrumque 
sit  in  Deo  Patre,  essent  in  Patre  duae  per- 
sonae,  quarum  nulla  esset  Filius  aut  Spi- 
ritus  Sanctus.  Et  quoniam  quidquid  est  in 
Patre,  est  Pater,  sequeretur  quod  Pater 
esset  duse  personae.  Praeterea,  quod  in  di- 
vinis  commune  est  pluribus  personis,  non 
ponit  in  numerum  realem  cum  his  quibus 
commune  est,  ut  patet  de  divina  essentia 
et  personis.  Sed  activa  spiratio  communis 
est  Patri  ac  Filio.  Ergo  non  ponit  in  nu- 
merum  cum  eisdem,  neque  cum  aliquo 
quod  est  in  aliquo  ipsorum.  —  Eodem  mo- 
do  probatur,  quod  generari  et  spirare  non 
differunt  realiter,  quia  utrumque  inest  et 
convenit  Filio.  Insuper,  quae  non  habent 
inter  se  oppositionem  relationum  originis, 
non  distinguuntur  realiter  in  divinis.  Sed 
inter  generare  et  spirare,  similiter  inter 
generari  et  spirari,  non  est  oppositio  origi- 
nis,  quum  unum  horum  non  oriatur  ex 
alio.  Verum  inter  generari  et  spirari  ponit 
opinio  ista  realem  distinctionem,  quia  spi- 
ratus  est  a  genito. 

Huic  opinioni  objicitur  primo  sic  :  Ea 
quse  non  possunt  convenire  eidem  respe- 
ctu  ejusdem,  non  sunt  idem  realiter,  sal- 
tem  re  relativa  :  quia  relationis  esse,  est 
ad  aliud  vel  alium  esse.  Generare  autem 
et  spirare  non  conveniunt  alicui  divinae 
personae  respectu  ejusdem ;  similiter  nec 
generari  nec  spirari.  Generare  namque 
Patri  competit  respectu  Filii,  spirare  vero 
respectu  Spiritus  Sancti,  non  Filii.  —  Am- 
plius,  duabus  relationibus  disparatis  spe- 
cie  vel  quasi  specie  differentibus,  corre- 
spondent  duae  relationes  specie  vel  quasi 
specie  differentes  :  quoniam  una  secun- 
dum  speciem  relatio  non  opponitur  plu- 
ribus  relationibus  specie  distinctis.  Sed 
generari  et  spirari  sunt  duae  relationes 
specie  differentes.  Ergo  relationes  eis  cor- 
respondentes,  videlicet  generare  et  spira- 
re,  differunt  specie  aut  quasi  specie  :  et 
ita  distinguuntur  realiter,  quum  sint  rela- 


502 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XIII  I    QUtEST.    I 


tiones  rei,  non  rationis.  —  Rursus,  quse-  A 
cumque  uni  et  eidem  sunt  eadem,  sunt 
eadem  inter  se,  saltem  eo  modo  quo  ea- 
dem  sunt  in  tertio  illo  :  nam  hujus  oppo- 
situm  implicat.  Si  ergo  secundum  pree- 
tactam  opinionem,  generare  et  generari 
idem  sunt  cum  spirare,  non  solum  re  ab- 
soluta,  sed  etiam  relativa,  sequitur  quod 
generare  et  generari  idem  sunt  inter  se, 
etiam  re  relativa.  Quo  dato,  paternitas  et 
filiatio  non  erunt  realiter  distinctae  ab 
invicem,  imo  nec  Pater  et  Filius.  —  Ad- 
huc,  duae  passiones  non  videntur  imme-  B 
diate  oriri  ab  una  actione.  Quum  ergo 
generari  et  spirari  sunt  duee  emanationes 
passivee,  non  sunt  ab  una  Patris  actione ; 
sed  sicut  generari  est  a  generare,  ita  spira- 
ri  a  spirare.  Idem  autem  judicium  est  de 
emanationibus  et  relationibus  in  divinis. 
Est  ergo  dicendum,  quod  generare  et 
spirare  realiter  differant;  similiter  gene- 
rari  et  spirari.  Et  ratio  distinctionis  hu- 
jusmodi  sumenda  est  ex  natura  oppositio- 
nis  :  quoniam  licet  omnia  opposita  sint 
distincta,  non  tamen  omnia  distincta  sunt  C 
opposita,  neque  in  absolutis,  neque  in 
relationibus  :  quia  distingui  est  commu- 
nius  quam  opponi.  Quum  ergo  relationes 
secundum  propriam  rationem  maneant  in 
divinis,  poterit  in  eis  inveniri  distinctio 
non  proveniens  ex  aliqua  oppositione,  ut 
inter  paternitatem  et  communem  spiratio- 
nem,  vel  inter  generare  atque  spirare.  Et 
si  quaeratur  ratio  distinctionis  illorum,  di- 
cendum  quod  distinguuntur  se  ipsis,  quum 
sint  qusedam  prima  et  simplicia.  Verum- 
tamen  in  his  est  qusedam  varietas  :  quo-  D 
niam  omnes  relationes  se  ipsis  differunt 
realiter;  qusedam  vero  differunt  speciali- 
ter  secundum  suppositum  :  et  illse  sunt 
tantum  inter  quas  est  oppositio  directe,  ut 
inter  generare  et  generari,  et  inter  spirare 
et  spirari ;  seu  inter  quas  est  opposilio  in- 
directe  et  concomitanter,  quemadmodum 
inter  generare  et  generari  ex  una  parte,  et 
spirari  ex  alia  :  in  quibus  est  oppositio 
non  ratione  realis  distinctionis  simplici- 
ter,  sed  tantum  ratione  illius  distinctionis 


quse  est  secundum  suppositum  specialiter, 
propter  incompossibilitatem  oppositorum 
in  eodem  supposito.  —  Hsec  Durandus. 

Hsec  demum  Durandi  positio  dictis  Ri- 
chardi  concors  videtur  quantum  ad  prin- 
cipalem  conclusionem.  Attamen  in  decisio- 
ne  hujus  qusesiti,  atque  in  argumentorum 
solutione,  multa  affirmat  quse  aliena  vi- 
dentur  a  veritate  :  inter  cetera  scribens, 
quod  subsistere  et  inhserere  solis  eonve- 
niunt  absolutis ;  et  item,  quod  relatio  non 
subsistit  per  se,  nec  fundamento  suo  in- 
hseret;  itemque,  quod  divina  essentia  po- 
nit  in  numerum  realem  cum  relationibus. 
Quorum  videtur  oppositum,  quoniam  in 
divinis  personse  non  absolute,  sed  relative 
dicuntur  et  sunt,  et  tamen  vere  subsistunt. 
In  creaturis  quoque  relatio  tam  vere  in- 
hseret  subjecto,  quam  vere  est  accidens. 
Insuper  ex  dictis  doctorum  frequenter 
prsehabitum  est,  quod  in  divinis  relatio- 
nes  sunt  subsistentes  :  quia  nec  aliquid 
superaddunt  essentise,  nec  realiter  diffe- 
runt  a  personis.  Essentia  quoque  divina 
non  videtur  in  numerum  realem  ponere 
cum  relationibus,  quum  realiter  idem  sit 
quod  ipsse  relationes,  et  quod  omnes  si- 
mul  et  quod  unaquseque  earum  :  quemad- 
modum  ipsa  essentia  idem  est  quod  Trini- 
tas  adoranda,  et  quod  quaelibet  increata, 
superbenedicta  et  supergloriosa  persona. 
Porro  ea  ponunt  in  numerum  realem,  quse 
ab  invicem  realiter  distinguuntur. 

Ad  objecta  igitur  respondendum.  Et  pri- 
mum  jam  evidenter  solutum  est.  Quamvis 
enim  Spiritus  Sanctus  procedendo  vere  ac- 
cipiat  divinam  naturam,  non  tamen  secun- 
dum  rationem  similitudinis  neque  per  mo- 
dum  naturse  procedit,  sed  per  modum 
voluntatis  et  liberalitatis  ac  doni  :  idcirco 
non  filius,  sed  amor  spiratus  rite  vocatur. 
—  Ad  secundum,  quod  utique  Spiritus 
Sanctus  Patri  ac  Filio  consubstantialis,  in- 
comparabiliter  eis  similior  est  quam  crea- 
ta;  non  tamen  dicendus  est  filius  Dei,  quia 
nec  naturalis  filius  Dei  potest  vocari  ob 
causam  prsetactam,  nec  filius  adoptivus, 


QILEST.    II   :    QUALITER   PROCESSIO    LOCUM   HABEAT    1N   DIVINIS 


o03 


quum  essentialiler  felix  sit,  et  Deo  consi- 
milis  in  natura  perfecfe  et  plene,  non  par- 
ticipative  neque  per  gratiam.Et  dalo  quod 
ob  similitudinem  in  natura  posset  aliquo 
modo  Dei  filius  appellari  nisi  aliunde  es- 
set  impedimentum,  tamen  nequaquam  nun- 
cupandus  est  filius  Dei,  ne  in  super- 
adoranda  et  superordinatissima  Trinitate 
videatur  esse  quaedam  confusio,  duabus 
personis  nomen  filii  Dei  habentibus.  Unde 
secundum  Augustinum  et  Bernardum,  non 
decuit  Patrem  necSpiritum  Sanctum  incar- 
nari,  ne  in  divinis  duo  filii  nominarentur. 

Ad  tertium  Thomas  respondet,  quod  pro- 
cessio  amoris  in  quantum  hujusmodi,  non 
habet  quod  per  ipsam  natura  amantis 
communicetur;  sed  hoc  habet  secundum 
quod  est  in  divinis,  ubi  non  potest  esse 
aliquid  imperfectum.  Ideo  Spiritus  San- 
ctus  secundum  rationem  processionis,  com- 
muniter  loquendo,  non  habet  quod  sibi 
communicetur  natura  :  propter  quod  talis 
processio  non  potest  generatio  nominari 
secundum  suam  propriam  rationem.  — 
Huic  solutioni  objici  potest,  quia  si  proces- 
sio  amoris  in  quantum  est  seu  secundum 
quod  est  in  divinis,  habet  quod  procedenti 
communicetur  natura,  apparet  quod  pro- 
cessio  illa  divina,  generatio  sit  vocanda, 
quum  ei  in  quantum  divinee  conveniat 
quod  communicetur  divina  essentia.  Et 
respondendum,  quod  argumentum  proce- 
deret,  si  ei  conveniret  hoc  ipsum  secun- 
dum  rationem,  similitudinem  et  proprieta- 
tem  ac  modum  naturee.  Itaque  ad  rationem 
generationis  divinee  non  sufficit  quod  sit 
emanatio  per  quam  communicatur  esse 
substantiale  atque  natura,  sed  oportet  ut 
hoc  sit  secundum  rationem  et  proprieta- 
tem  similitudinis  ac  naturee. 

Ad  ultimum,  quod  non  eodem  modo  nec 
eadem  ratione  utraque  illa  emanatio  ter- 
minatur  ad  divinam  naturam  :  idcirco 
utraque  non   potest  generatio  appellari. 

Postremo  respondendum  jam  esset  ad 
argumenta  quibus  in  his  quae  ex  Durando 
sunt  introducta,  probatum  est  quod  gene- 


A  rare  et  spirare  non  distinguuntur  realiter. 
Ad  quod  ex  his  quee  infra  dicentur  de  re- 
lationibus  et  notionibus  oppositionibusque 
earum,  patebit  responsio.  Nunc  vero  in 
tantum  tangendum,  quod  spiratio  illa  ac- 
tiva  atque  communis  Patri  ac  Filio,  et 
generatio  activa  Palris,  sunt  emanationes 
distinct»  ab  invicem  et  a  paternitate;  si- 
militer  spiratio  activa  et  generatio  passiva 
Filii  distinguuntur  sicut  spiratio  passiva 
et  filiatio.  Verumtamen  sicut  generatio  ac- 
tiva  est  realiter  Pater  gignens,  sic  activa 

B  spiratio  Patris  est  Pater  spirans  :  qui  ta- 
men  non  est  spirans  in  quantum  pater, 
sed  secundum  rationem  praetactam.  Simi- 
liter  activa  spiratio  Filii  est  Filius  spi- 
rans :  sicut  et  activa  illa  communis  spiratio 
videtur  idem  esse  quod  Pater  et  Filius  spi- 
rantes  communiter,  seu  ut  unum  spirati- 
vum  principium  ac  unus  spirator,  juxta 
sensum  praehabitum  :  quemadmodum  di- 
vina  essentia  est  Trinitas  et  tres  personee, 
ac  queelibet  divina  persona;  ipsaque  Tri- 
nitas  est  una  res  summa,  pula  divina  es- 

G  sentia  et  unus  Deus.  Non  tamen  Pater  est 
duee  personee,  nec  Filius  est  duee  personee, 
nec  Pater  et  Filius  sunt  una  persona,  pro- 
ut  in  divinis  persona  proprie  sumitur  re- 
lative  :  quia  communis  spiratio  non  est 
proprietas  relativa  et  personalis,  seu  con- 
stitutiva  personae;  sed  juxta  modum  quo 
concipere  valemus  divina,  est  quasi  pro- 
prietas,  relatio  aut  notio  adveniens  Patri 
et  Filio  jam  conslitutis  in  esse  personali 
per  paternitalem  et  filiationem.  Atque  se- 
cundum  doctores,  quantum  ad  hoc,  com- 

D  munis  spiratio  habet  se  quasi  per  modum 
formee  accidenlalis,  quamvis  nequaquam 
sit  accidens.  Et  per  haec  videntur  posse 
solvi  omnia  argumenta  ibi  inducta.  Heec 
tamen  infra  clarius  exponentur. 


s 


QU^STIO    II 


Ecundo  queeritur,  Qualiter  proces- 


hoc   est,   secundum   quam    signi- 


504 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XIII  ;    QU£!ST.    II 


ficationem  conveniat  emanationi  A 
divinse  ad  intra. 

Ad  quod  breviter  respondet  sine  ar- 
gumentis  Udalricus  in  Summa  sua,  libro 
tertib  :  Si  hoc  nomen,  processio,  sumatur 
secundum  id  cui  nomen  imponitur,  sic 
primo  et  propriissime  est  in  Deo  :  quia 
processio  personarum  in  Deo,  est  exem- 
plar  et  causa  processionis  creaturarum. 
Ideo  nomen  conveniens  causae  et  causatis, 
perfectius  convenit  causae.  Si  vero  sumatur 
processio  secundum  id  a  quo  nomen  im-  B 
ponitur,  sic  ex  creaturis  transumptum  est 
ad  divina.  Sic  enim  dicitur  processio  qua- 
si  porro  vel  procul  cessio  unius  ab  alio. 
Sicque  importat  distantiam  unius  ab  alio, 
sive  secundum  naturam,  ut  in  processione 
causali,  qua  effectus  procedit  a  causa,  sive 
secundum  locum  aut  spatium,  ut  in  pro- 
cessione  et  motione  locali.  Haec  autem  di- 
stantia  proprie  est  in  rebus  creatis,  non  in 
personis  divinis,  sed  secundum  similitu- 
dinem  quamdam.  Et  processio  illa  divina 
secundum  aliquid  convenit  cum  utraque  C 
processione  creaturarum  :  cum  processi- 
one  quippe  causali  convenit  in  ratione 
principiandi;  et  cum  processione  loca!i,in 
distinctione  et  perfectione.  Denique  cau- 
salis  processio  duplex  est  :  una  a  causa 
separata;  alia  a  causa  vel  principio  quo- 
dammodo  consubstantiali,  sicut  fluit  linea 
a  puncto,  et  tempus  a  nunc  temporis  : 
atque  cum  hac  processione  potissime  con- 
venit  divina  processio,  omni  imperfectio- 
ne  sublata.  Quumque  processio  ex  sua 
ratione  nil  dicat  in  Deo  nisi  principiatio-  D 
nem,  communis  est  generationi  atque  spi- 
rationi.  Quae  communitas  quamvis  secun- 
dum  rationem  nominum  sit  communitas 
univocationis,  quum  sit  communitas  gene- 
ris  ad  species;  tamen  prout  nomina  ista 
sumuntur  in  Deo,  in  quo  non  est  ratio 
superioris  et  inferioris,  seu  communis  ac 
specialis,  est  communitas  proportionis.  At- 
tamen  praedicatio  qua  processio  praedica- 
tur  de  generatione  et  spiratione  divina, 
communis  est  per  omnimodam  identita- 


tem  praedicati  cum  subjecto,  sic  tamen 
quod  praedicatum  in  modo  significandi 
differt  a  subjecto  :  qui  modus  est  intentio 
communitatis  proportionis  ad  actum  utri- 
usque  processionis.  Illa  namque  propor- 
tionis  ratio  una  est,  quemadmodum  tribus 
personis  commune  est  hoc  nomen,  per- 
sona. — Nihilo  minus  processio  appropria- 
tur  spirationi  Spiritus  Sancti.  Propter  quod 
in  notificatione  personae  Spiritus  Sancti 
ait  Salvator  :  Spiritum  veritatis  qui  a  Pa-  Jomn.w 
tre  procedit.  Notificatio  autem  fieri  debet 26' 
per  propria  vel  appropriata.  Potest  quo- 
que  auctoritas  illa  intelligi,  quod  Spiritus 
Sanctus  proprie  procedit  a  Patre,  ita  quod 
procedere  ei  sit  proprium  eo  modo  quo 
Sancti  appropriata  consueverunt  propria 
appellare  :  unde  quintodecimo  de  Trinitate 
Augustinus  ait  Filium  Dei  proprie  Sapien- 
tiam  dici.  Ratio  vero  appropriationis  non 
est  analogica,  quoniam  illa  non  est  in  di- 
vinis  propter  personarum  aequalitatem, 
nec  etiam  convenientia  cum  proprio  Spi- 
ritus  Sancti  :  quia  secundum  nominum 
significationem  magis  appropriaretur  pro- 
cessioni  secundum  actum  naturae,  quae  pri- 
ma  est  et  realis  et  simpliciter  dicta  pro- 
cessio,  quam  processioni  amoris,  in  qua 
non  nisi  secundum  quid  et  per  similitu- 
dinem  est  processus  affectionis  in  ama- 
tum  :  quoniam  nomen  potius  convenit  ei 
de  quo  simpliciter  dicitur,  quam  ei  de 
quo  dicitur  secundum  quid.  Sed  ratio  est, 
quia  secundum  rationem,  processio  natu- 
ralis  addit  supra  rationem  processionis 
determinationem  perfectionis  :  ex  qua  spe- 
ciale  nomen  sortitur,  et  vocatur  generatio. 
Processio  autem  amoris  nil  addit  perfe- 
ctionis,  sed  potius  de  ratione  perfectionis 
diminuit  :  idcirco  commune  retinet  no- 
men,  et  vocatur  processio.  Tamen  in  quan- 
tum  per  modum  suum  distinguitur  contra 
generationem,  sortitur  speciale  nomen, 
quod  est  spiratio,  et  sic  Filius  non  pro- 
cedit.  Haec  Udalricus. 

Hinc  ait  Durandus  :  Nomen  processionis 
primo  videtur  fuisse  impositum  ad  signi- 
ficandum  motum   progressivum  animali- 


QUALITER   PROCESSIO   LOCUM   HABEAT   IN   DIVINIS 


505 


um,  quo  movent  se  ipsa:  et  sic  dicitur  pro-  A  dinem  habet  ad  exitum  causati  a  causa;  in 


cessio  quasi  propria  virtute  incessio.  lnde 
translatum  est  ad  significandum  omnem 
motum  etiam  localem,  et  ultra  ad  omnem 
motum  et  mutationem  quse  est  ex  quo- 
dam  in  quiddam,  et  postremo  ad  omnem 
emanationem  secundum  quam  aliquid  est 
ab  aliquo  ut  a  suo  principio.  Et  ita  solum 
convenit  in  divinis,  et  hoc,  exclusis  im- 
perfectionibus  quae  sunt  in  emanationibus 
creaturarum,  quae  sunt  ex  parte  motus  seu 
mutationis  aut  diversitatis  essentiae  :  qui- 


quantum  vero  procedit  ut  amor  qui  tendit 
in  alterum  non  sicut  in  recipiens,  sed 
sicut  in  objectum,  habet  similitudinem 
cum  processione  locali,  quae  est  ox  aliquo 
in  aliquid.  Pater  namque  amat  Filium 
amore  qui  est  Spiritus  Sanctus.  Alia  ra- 
tio,  ut  credo,  est  melior,  quia  in  rebus 
creatis  invenimus  aliquid  in  se  subsistens 
procedere  per  modum  naturae,  quod  dici- 
mus  generari  :  sicque  potuimus  processio- 
nem  Filii  proprio  nomine  designare.  Non 


bus  exclusis,  de  ratione  processionis  so-  B  autem  invenimus  in  creaturis  aliquid  sub- 


lum  est  quod  sit  procedens  ab  alio.  Ex- 
clusis  enim  omni  motu,  mutatione  et 
innovatione  ab  actione,  remanent  soli  re- 
spectus  a  quo  aliquid  et  quod  ab  aliquo. 
Haec  autem  in  divinis  reperiuntur.  Hinc 
constat  quod  processio  in  divinis  solum 
dicitur  de  emanatione  passiva,  quoniam 
illi  soli  convenit  procedere  cui  convenit 
ab  alio  esse  :  quod  non  convenit  nisi  pro- 
ducto.  Proeessio  tamen  appropriatur  ema- 
nationi   Spiritus   Sancti.    Emanatio   enim 


sistens  procedere  per  modum  amoris  : 
ideo  processionem  Spiritus  Sancti  per  mo- 
dum  amoris  procedentis,  non  potuimus 
significare  proprio  nomine,  sed  communi. 
Heec  Thomas. 

Concordat  Richardus,  inter  cetera  scri- 
bens  :  Procedere,  uno  modo  idem  est  quod 
ab  alio  esse,  et  ita  secundum  rationem 
commune  est  Filio  atque  Spiritui  Sancto. 
Alio  modo  sumitur  procedere  pro  esse  ab 
uno  in  alium  ut  in  objectum,  quemadmo- 


Filii  proprium  habet  nomen.  Ratio  autem  G  dum   amor  est  ab  amante   in  amatum 


appropriationis  est  triplex.  Prima  est  pe- 
nuria  nominum  in  his  quae  pertinent  ad 
Spiritum  Sanctum  :  ideo  emanatio  ejus 
retinet  sibi  nomen  commune,  quum  de- 
ficiat  proprium.  Secunda  est  convenientia 
nominis  processionis.  Significat  enim  pri- 
mo  voluntarium  motum,  accipiendo  vo- 
luntatem  pro  appetitu  sequente  cognitio- 
nem.  Spiritus  Sanctus  autem  per  modum 
voluntatis  procedit  :  ideo  appropriatur  ei 
hoc  nomen.  Tertia,  quoniam  Spiritus  San- 


sicque  proprium  est  Spiritui  Sancto.  Et 
quamvis  procedere  primo  modo  sit  com- 
mune  Filio  atque  Spiritui  Sancto,  tamen 
Spiritui  Sancto  appropriatur,  quoniam  a 
duobus  procedit  :  unde  expressius  conve- 
nit  ei  processio,  quemadmodum  nomen 
accidentis,  quod  commune  est  accidenti 
communi  ac  proprio,  appropriatur  acci- 
denti  communi,  quia  plus  habet  de  ratione 
accidentalitatis.  Verumtamen,  sicut  est  no- 
men  specialiter  significans  emanationem 


ctus  procedit  a  non  procedente  et  proce- D  Filii,  quod  est  gcneratio;  ita  est  nomen 

specialiter  significans  emanationem  Spi- 
ritus  Sancti,  quod  est  spiratio.  Haec  Ri- 
chardus. 

Petrus  quoque  :  Quamvis  (ait)  in  divinis 
non  sit  genus  et  species,  seu  universale 
et  particulare,  attamen  ibi  est  proprium 
et  commune  :  commune  vero  dupliciter, 
scilicet  secundum  rem,  sicut  essentia  est 
communis  tribus  personis ;  aut  secundum 
rationem,  ut  processio  generationi  et  spi- 
rationi.  Verum  in  quantum  processio  divi- 


dente,  hoc  est  a  Patre  et  Filio  :  sicque 
processio  amplius  ei  convenire  videtur. 
Haec  Durandus. 

Porro  Thomas  in  Scripto  addit  alias 
duas  rationes  appropriationis  istius :  Quum 
(inquiens)  processio  dicatur  dupliciter,  pu- 
ta  secundum  motum  localem,  et  secun- 
dum  exitum  causati  a  causa,  uterque  mo- 
dus  aliquo  modo  competit  origini  Spiritus 
Sancti.  In  quantum  enim  procedit  ut  per- 
sona  distincta,  sic  sua  processio  similitu- 


506 


1N   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XIII  ;    QU^ST.    III 


ditur  contra  generationem,  generatio  non 
est  processio  :  quoniam  generatio  est  per 
modum  naturee,  quee  importat  unum  prin- 
cipium;  emanatio  autem  Spiritus  Sancti 
est  per  modum  voluntatis  et  amicitiae, 
amicitia  vero  est  plurium,  quorum  quili- 
bet  est  principium  ejus.  Heec  Petrus. 

^Egidius  autem  dicit  praefatam  exposi- 
tionem  significationis  nominis  hujus,  pro- 
cessio,  non  recte  procedere  :  quia  nos, 
inquit,  non  queerimus  de  translatione  no- 
minum,  sed  dubitamus  an  ibi,  scilicet  in 
divinis,  sit  processio  personarum.  —  Ad 
quod  dico,  quod  reprehensio  ista  inepta 
est,  quia  ad  intelligendum  qualiter  pro- 
cessio  sit  in  Deo,  multum  confert  illa  dis- 
tinctio. 

Addit  demum  .Egidius  :  Processio  in  di- 
vinis,  secundum  Boetium,  naturalis  est  vel 
substantialis,  quoniam  per  utramque  pro- 
cessionem  communicatur  divina  substan- 
tia  seu  natura.  Utramque  etiam  intelligere 
melius  non  valemus,  quam  per  ea  quee 
sunt  in  mente  nostra,  videlicet  per  ema- 
nationem  verbi  ab  intelligente,  et  amoris 
a  diligente.Verumtamen  in  emanationibus 
istis  in  Deo  et  mente  creata,  quantum  ad 
distinctionem,  est  modus  contrarius.  Ver- 
bum  namque  creatum  ab  intelligente  dis- 
tinctum  est  secundum  naturam,  non  se- 
cundum  hypostasim  :  quoniam  alia  est 
natura  verbi,  alia  intelligentis,  sicut  alia 
est  natura  substantise  et  accidentis;  non  ta- 
men  est  hypostasis  alia,  quoniam  verbum 
creatum  non  est  subsistens,  sed  inheeret 
hypostasi  seu  personee  intelligentis.  Sed  in 
Deo  eadem  est  natura  Verbi  ac  Patris  di- 
centis,  distincta  vero  hypostasis.  Hanc  dif- 
ferentiam  ponit  Damascenus  libro  primo, 
capitulo  sexto.  Idem  dicendum  est  de  amo- 
re  creato  et  Spiritu  Sancto.  Haec  .Egidius. 

QUyESTIO    III 

^I^Ertio  quseritur  sine   argumentis,  An 
1  Spiritus  Sanctus  possit  dici  in- 
genitus. 


A  Ad  quod  Thomas  :  In  divinis,  inquit, 
nihil  proprie  dicitur  privative  :  quia  de 
ratione  privationis  est,  quod  sit  aliquid 
aptum  habere  quod  non  habet.  Quod  Deo 
non  competit.  Idcirco  ingenitus  in  divinis 
tantum  sumitur  negative.  Sed  quaedam  ne- 
gatio  negat  in  genere  determinato  :  et  haec 
habet  aliquid  simile  privationi,  in  quan- 
tum  ponitur  aliquod  genus  determinatum. 
Est  etiam  quaedam  negatio  extra  genus  : 
et  heec  negatio  est  absoluta,  quae  nullum 
genus  determinat.  Si  ergo  ingenitus  dicat 

B  negationem  extra  genus,  sic  convenit  om- 
ni  ei  quod  est,  et  non  est  per  generatio- 
nem  ab  alio,  sive  sit  ab  alio,  sive  non,  et 
sive  sit  increatum,  sive  creatum.  Sicque 
esse  ingenitum  convenit  Patri  et  Spiritui 
Sancto  ac  divinee  naturee,  primis  quoque 
creaturis,  quee  non  exierunt  in  esse  per 
generationem.  Porro  si  sit  negatio  in  ge- 
nere,  hoc  potest  esse  dupliciter,  secundum 
quod  in  divinis  accipitur,  vel  in  genere  di- 
vinee  naturee,  et  sic  adhuc  convenit  Patri 
et  Spiritui  Sancto  ac  divinae  essentiee ;  vel 

G  in  genere  principii  in  divina  natura,  sic- 
que  non  convenit  nisi  Patri,  et  est  notio 
Patris.  Principium  quippe  innotescere  po- 
test,  aut  secundum  quod  aliquid  est  ab 
illo,  sicque  Pater  innotescit  per  genera- 
tionem  et  spirationem  activarn ;  aut  secun- 
dum  quod  non  est  ab  alio,  et  sic  ingenitus 
est  notio  Patris.  Heec  Thomas  in  Scripto. 
—  Idem  Albertus,  et  concordat  Udalricus. 
Addit  tamen  Albertus  :  Secundum  Da- 
mascenum  libro  primo,capitulo  octavo,  in- 
genitum*  per  unum  n  scriptum,  est  idem  'ayevri 

D  quod  non  genitum ;  ingennitum*  vero  per  T0V 
duo  n  scriptum,  ostendit  quod  non  gene-  aY£VV7l 
ratum.  Atque  in  primo  sensu,  genitum  et  TC 
non  genitum  seu  ingenitum   distinguunt 
inter  naturam  creatam  et  increatam  :  quia 
divina  natura  est  ingenita,  id  est  increata, 
secundum  quod  genitum  dicitur  a  genesi, 
id  est  creatione.  Ingenitum  vero  in  secun- 
da  significatione  convenit  naturea  creates 
et  increatee  :  quia  aliquis  in  natura  divina 
est  ingenitus,  ut  solus  Pater;  et  aliqua  in 
natura  creata  ingenita  sunt,  ut  omnium 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XIV 


507 


animalium  primae  hypostases,  quae  non 
nata,  sed  a  Conditore  sunt.  facta  :  ut  duo 
primi  asini,  duo  primi  leones,  duo  primi 
homines,  sicque  de  aliis.  Verumtamen  se- 
cundum  proprietatem  Hnguse  Latinse,  dis- 
tinctio  ista  non  habet  locum  :  quoniam 
ingennitum  per  duo  n,  non  est  in  usu  La- 
tinorum.  Hsec  Albertus. 

(Jnde  constat  qualiter  Hieronymus  dicat 
Spiritum  Sanctum  esse  ingenitum. — E%\- 
dius  tamen  affirmat,  quod  secundum  dicta 
Sanctorum  oportet  nos  dicere  quod  solus 
Pater  sit  ingenitus,  quum  tamen  Magister 
in  textu  allegat  S.  Hieronymum  protestan- 
tem  quod  Spiritus  Sanctus  consistat  inge- 
nitus.  —  Ideo  aptius  ait  Richardus,  quod 
si  ingenitus  tantum  valeat  sicut  non  ge- 
nitus,  sic  Spiritus  Sanctus  ingenitus  est. 
Nam  et  in  communi  modo  loquendi  nomi- 
na  composita  ex  praepositione  hac  in,  sic 
intelliguntur,  quod  ly  in  exponitur  nega- 
tive,  ut  quum  dicimus,  indoctus,  incertus, 
infirmus.  —  At  vero  secundum  alios  quos- 
dam,  ingenitum  sumi  potest  dupliciter, 
scilicet   privative  et  negative.  Privative, 


A  dupliciter  :  primo,  ut  privet  actum,  non 
potentiam,  ut  injustum  dictum  de  pecca- 
tore ;  secundo,  ut  privet  actum  atque  po- 
tentiam,  ut  injustum  dictum  de  lapide  : 
tamen  hsec  acceptio  est  prorsus  impropria, 
quum  privationis  sit  relinquere  aptitudi- 
nem  seu  potentiam  in  subjecto.  Negative 
quoque  ingenitum  dupliciter  dicitur.  Pri- 
mo,  ut  neget  in  genere  aliquo  determina- 
to,  et  relinquit  aliquid,  utpote  esse  ab 
alio,  et  solum  tollit  esse  ab  alio  per  ge- 
nerationem  :  et  sic  convenil  Spiritui  San- 

B  cto.  Secundo,  ut  neget  simpliciter  seu 
extra  genus.  Sicque  nihil  relinquit  nisi 
esse,  et  tollit  esse  ab  alio  :  et  hoc  du- 
pliciter,  quia  vel  est  negatio  pura,  et  sic 
convenit  divinse  essentiae ;  vel  est  negatio 
fundata  in  suo  contrario,  puta  in  hoc  quod 
est  omnia  esse  ab  illo,  et  sic  convenit  Pa- 
tri.  Sed  privative  nequaquam  convenit  in 
divinis,  quia  privatio  omnis  dicit  indigen- 
tiam  non  habiti,  possibilis  tamen  haberi. 
De  hac  re  infra  scribunt  doctores,  ubi 
de  notionibus  tractant  :  ideo  hic  ista  suf- 

C  ficiant. 


DISTINCTIO   XIV 


A.  Quod  gemina  est  processio  Spiritus  Sancti. 


PRiETEREA  diligenter  adnotandum  est,  quod  gemina  est  processio  Spiritus 
Sancti  :  seterna  videlicet,  quee  ineffabilis  est,  qua  a  Patre  et  Filio  asternaliter 
et  sine  tempore  processit ;  et  temporalis,  qua  a  Patre  et  Filio  ad  sanctifi- 
candam  creaturam  procedit.  Et  sicut  ab  seterno  communiter  ac  simul  procedit  a 
Patre  et  Filio,  ita  et  in  tempore  communiter  et  simul  ab  utroque  procedit  ad 
creaturam,  non  divisim  a  Patre  in  Filium,  et  a  Filio  ad  creaturam.  Unde  Augustinus 
in  quintodecimo  libro  de  Trinitate  ait  :  Spiritus  Sanctus  non  de  Patre  procedit  in  Aug.de  th- 
Filium,  et  de  Filio  procedit  ad  sanctificandam  creaturam,  sed  simul  de  utroque  .«,"<;.  W.  ' 
procedit  :  quamvis  hoc  Filio  Pater  dederit,  ut  sicut  de  se,  ita  etiam  de  illo 
procedat. 


508  LIBER   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIV 


B.  De  temporali  processione  Spiritus  Sancti  specialiter  agitur. 

De  temporali  autem  processione  Beda  in  homilia  dominicse  primse  post  Ascen- 

Bcda,  Ho-  sionem  ita  loquitur  :  Quum  gratia  Spiritus  Sancti  datur  hominibus,  profecto  mittitur 

hom. 'io."'  Spiritus  a  Patre,  mittitur  et  a  Filio;  procedit  a  Patre.  procedit  et  a  Filio  :  quia  et 

ejus  missio  est  ipsa  processio.  His  verbis  aperte  ostendit,  donationem  gratia?  Spiritus 

Sancti  dici  processionem  vel  missionem  ejusdem.  Sed  quum  donatio  vel  datio  non 

sit  nisi  temporalis,  constat  quia  et  hsec  processio  sive  missio  temporalis  est.  Hanc 

quoque  temporalem  Spiritus  Sancti  processionem  Augustinus  quintodecimo  libro 

Aug.deTri-  de  Trinitate  insinuat,  dicens  Spiritum  Sanctum  processisse  a  Ghristo  quando  post 

xv.Vao!  '  resurrectionem  insufflavit  in  discipulos,  his  verbis  :  Quum  resurrexisset  Ghristus  a 

joann.  xx,  mortuis,  et  apparuisset  discipulis,  insufflavit  et  ait,  Accipite  Spiritum  Sanctum  :  ut 

Luc.  vi,  i9.  etiam  eum  de  se  procedere  ostenderet.  Et  ipse  est  virtus  quas  de  illo  exibat,  ut 

legitur  in  Evangelio,  et  sanabat  omnes.  Et  ut  ostenderet  hanc  processionem  Spiritus 

Sancti  non  esse  aliud  quam  donationem  vel  dationem  ipsius  Spiritus  Sancti,  addi- 

Aug.  ubi  dit  :  Post  resurrectionem  Dominus  Jesus  bis  dedit  Spiritum  Sanctum,  semel  in 

terra  propter  dilectionem  proximi,  et  iterum  de  coelo  propter  dilectionem  Dei  :  quia 

jiom.  v,  5.  per  ipsum  donum  diffunditur  caritas  in  cordibus  nostris,  qua  diligimus  Deum  et 

proximum. 

G.  Quod  aliqui  dicunt  Spiritum  Sanctum  non  dari,  sed  dona  ejus. 

Sunt  autem  aliqui  qui  dicunt  Spiritum  Sanctum  ipsum  Deum  non  dari,  sed  dona 

ejus,  quse  non  sunt  ipse  Spiritus;  et  ut  aiunt,  Spiritus  Sanctus  dicitur  dari,  quum 

gratia  ejus,  qu?e  tamen  non  est  ipse,  datur  hominibus.  Et  hoc  dicunt  Bedam  sensisse 

in  superioribus  verbis,  quibus  dicit  Spiritum  Sanctum  procedere  quum  ipsius  gratia 

datur  hominibus  :  tanquam   non  ipsemet  detur,  sed  gratia  ejus.  Sed  quod  ipse 

Spiritus  Sanctus  qui  Deus  est  et  tertia  in  Trinitate  persona,  detur,  aperte  dicit 

Aug.  ubi  Augustinus  quintodecimo  libro  de  Trinitate,  ita  dicens  :  Eumdem  Spiritum  Sanctum 

sa7iattii.   datum  quum  insufflasset  Jesus,  de  quo  mox  ait,  Ite,  baptizate  omnes  gentes  in 

hxv.ii,  i9.  nomme  patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti,  ambigere  non  debemus.  Ipse  est  ergo  qui 

etiam  de   coelo  datus  est  die  Pentecostes.  Quomodo  ergo  Deus  non  est,  qui  dat 

Spiritum  Sanctum  ?  imo  quantus  est  Deus,  qui  dat  Deum  ?  Ecce  his  verbis  aperte 

dicit  Spiritum  Sanctum,  ipsum  scilicet  Deum,  dari  hominibus  a  Patre  et  a  Filio.  Et 

quod  ipse  Spiritus  Sanctus  qui  Deus  est  ac  tertia  in  Trinitate  persona,  nobis  detur, 

nostrisque  infundatur  atque  illabatur  mentibus,  aperte  ostendit  Ambrosius  in  primo 

Ambr.  dc  libro  de  Spiritu  Sancto,  dicens  :  Licet  multi  dicantur  spiritus,  quia  legitur,  Qui  facit 

iib'.'.'c.i,o.  angelos  suos  spiritus ;  unus  est  tamen  Dei  Spiritus.  Ipsum  ergo  unum  Spiritum  et 

i  CoTxu,  Apostoli  et  Prophetfe  sunt  consecuti,  sicut  etiam  Vas  electionis  dicit,  quia  unum 

13"  Spiritum  potavimus  :  quasi  eum  qui  non  queat  scindi,  sed  infundatur  animis  et 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIV  509 

sensibus  illabatur  ut  ssecularis  sitis  restringat  ardorem.  Qui  Spiritus  Sanctus  non  est 
de  substantia  rerum  corporalium,  nec  de  substantia  invisibilium  creaturarum.  His 
verbis  aperte  dicit  Spiritum  Sanctum  ipsum,  qui  creatura  non  est,  infundi  mentibus 
nostris.  Item  in  eodem  :  Omnis  creatura  mutabilis  est,  sed  non  mutabilis  Spiritus   Ambr.  de 
Sanctus.  Quid  autem  dicere   dubitem  quia  datus  est  et  Spiritus  Sanctus,  quum  Hb™, C  '5, 
scriptum  sit  :  Garitas  Dei  diffusa  est  in  cordibus  nostris  per  Spiritum  Sanctum,  qui  "iiom.1%. 
datus  est  nobis  ?  Qui  quum  sit  inaccessibilis  natura,  receptibilis  tamen  propter  Ambr.  op. 
bonitatem  suam  nobis  est ;  complens  virtute  omnia,  sed  qui  solis  participetur  justis ;  °'j  'rim^,, 
simplex  substantia,  opulens  virtutibus;  unicuique  prsesens,  dividens  de  suo  singulis,  ^0,„.XM]3 
et  ubique  totus.  Incircumscriptus  ergo  et  infinitus  est  Spiritus  Sanctus,  qui  disci-  Ambr.  op. 
pulorum  sensus  separatorum  infudit,  quem  nihil  potest  fallere.  Angeli  ad  paucos  82.' 
mittebantur,  Spiritus  Sanctus  autem  populis  *  infundebatur.  Quis  ergo  dubitet  quin  *  piuribua 
divinum  sit  quod  infunditur  simul  pluribus  nec  videtur?  Unus  est  ergo  Spiritus 
Sanctus,  qui   datus   est  omnibus  (licet   separatis)  Apostolis.  Et  hic  aperte  dicit 
Ambrosius,  quod  Spiritus  Sanctus,  qui   est  substantia  simplex,  quum   sit  unus, 
datur  pluribus.  Alia  quoque  auctoritate  hoc  idem  adstruitur,  scilicet  quod  Spiritus 
Sanctus,  qui  est  sequalis  Filio,  hominibus  detur.  Ait  enim  Augustinus  de  verbis 
Domini  sic  :  Garitas  Dei  diffusa  est  in  cordibus  nostris  per  Spiritum  Sanctum,  qui  Aug.sermo 

CVWIII    c  L^ 

datus  est  nobis.  A  quo  datur?  Ab  illo  qui  dedit  dona  hominibus.  Quae  dona?  Spiri-  xom.\£ 
tum  Sanctum,  qui  tale  donum  dat  qualis  est  ipse.  Magna  est  misericordia  ejus  :  sphes' 1V' 
donum  dat  sibi  sequale,  quia  donum  ejus  Spiritus  Sanctus  est.  Pramissis  his  et 
aliis  pluribus  auctoritatibus  aperte  monstratur,  quod  Spiritus  Sanctus  sequalis  Patri 
et  Filio  nobis  datur.  Nec  ideo  tamen  minor  est  Patre  et  Filio.  Unde  Augustinus  in 
quarto  libro  de  Trinitate  :  Non  ideo,  inquit,  minorem  Spiritum  Sanctum,  quia  et  Aug.de th- 

nilate,  lib. 

eum  Pater  misit  et  Filius,  arbitrandum  est.  iT,  c  21. 

D.  An  viri  sancti  et  Ecclesice  prcelati  dent  vel  dare  possint 
Spiritum  Sanctum,  et  quod  non  dent,  hic  ostenditur. 

Hic  quseritur,  utrum  et  viri  sancti  dent  vel  possint  dare  aliis  Spiritum  Sanctum. 
Quem  si  aliis  dant,  quum  ejus  donatio  supra  sit  dicta  processio,  videtur  ab  eis 
procedere  Spiritus  Sanctus  vel  mitti ;  sed  Greator  a  creatura  non  mittitur  vel  pro- 
cedit.  Restat  ergo  ut   Spiritum  Sanctum   ipsi  non  dent  nec  possint  dare.  Unde 
Augustinus  in  quintodecimo  libro  de  Trinitate  :  Non  aliquis  discipulorum  Ghristi  ibid.ub.xv, 
dedit  Spiritum  Sanctum.  Orabant  quippe  ut  veniret  in  eos  quibus  manum  impo-  ACt.™,is. 
nebant,  non  ipsi  eum  dabant.  Quem  morem  in  suis  prsepositis  etiam  nunc  servat 
Ecclesia.  Denique  et  Simon  magus  offerens  Apostolis  pecuniam,  non  ait,  Date  mihi 
et  hanc  potestatem,  ut  dem  Spiritum  Sanctum ;  sed,  Guicumque,  inquit,  imposuero  ma.  19. 
manus,  accipiat  Spiritum   Sanctum  :  quia  nec  Scriptura  superius  dixerat,  Videns 
autem  Simon  quia  Apostoli  darent  Spiritum  Sanctum";  sed  dixerat,  Videns  autem  im<i.  is. 
Simon  quia  per  impositionem  manuum  Apostolorum  daretur  Spiritus  Sanctus.  Ecce 


510  IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XIV    SUMMA  ;    QU^ST.    I 

his  verbis  ostendit  Augustinus,  nec  Apostolos  nec  alios  Ecclesise  praelatos  dedisse 
vel  dare  Spiritum  Sanctum. 

E.  Quod  non  possunt  dare  Spiritum  Sanctum,  hic  docet. 
Aug.de  Tri-       Et  quod  plus  est,  non  posse  etiam  dare  dicit,  in  eodem  libro  subdens  :  De 

nitaLe,   lib. 

iv,  c.2i.  Ghristo  scriptum  est,  quod  acceperit  a  Patre  promissionem  Spiritus  Sancti  et  effu- 
32  °a"n' ''  derit  :  in  quo  utraque  natura  monstrata  est,  humana  scilicet  et  divina.  Accepit  quippe 
ut  homo,  effudit  ut  Deus.  Nos  autem  accipere  quidem  hoc  donum  possumus  pro 
modulo  nostro,  effundere  vero  super  alios  non  utique  possumus;  sed  ut  hoc  fiat, 
Deum  super  eos,  a  quo  id  efficitur,  invocamus.  His  verbis  expresse  dicit,  nos  Spiri- 
tum  Sanctum  non  posse  super  alios  effundere,  id  est  aliis  dare. 

F.  Quod  videtur  contrarium. 

Sed  huic  videtur  contrarium,  quod  Apostolus  ad  Galatas  de  se  loquens,  ait : 

Gaiat.  iii,  Qui  tribuit  vobis  Spiritum,  et  operatur  virtutes  in  vobis.  Ecce  evidenter  dicit  se 

tribuisse  Spiritum.  Sed  intelligendum  est  hoc  dixisse  Apostolum,  non  quia  haberet 

potestatem  et  auctoritatem  dandi  Spiritum  Sanctum,  sed  quia  ministerium  habuerit 

in  quo  dabatur  a  Deo  Spiritus  Sanctus.  Ut  enim  ait  Augustinus  super  eumdem 

Aug.  in  locum,  exponens  illud  Apostoli  verbum,  Ab  Apostolo  praedicata  est  eis  fides,  in 

Gaiat!  20.   qua  prsedicatione   adventum  et  prassentiam   Spiritus  Sancti  senserant,  sicut  illo 

tempore  in  novitate  invitationis  ad  ficlem,  etiam  sensibilibus  miraculis  prasentia 

AcM.,v.n,  Spiritus  Sancti  apparebat,  ut  in  Actibus  Apostolorum  legitur.  Aperte  hic  ostendit 

quomodo  illis  Spiritum  Sanctum  Apostolus  tribuerit  :  non  utique  ipsum  mittendo 

in  eos,  sed  prsedicando  eis  fidem  Ghristi  :  quam  illis  recipientibus,  quod  Spiritus 

Sanctus  in  eis  esset,  aliquibus  signis  visibilibus  monstrabatur.  Non  ergo  homines 

quantumcumque  sancti  dare  possunt  Spiritum  Sanctum. 

A  Tertio   excludit  errorem   aliter  opinanti- 

um.  Quarto  movet  hanc  qusestionem,  an 

DISTINCTIONIS  QUART/EDECIMjE         Spiritus  Sanctus  detur  a  sanctis  homini- 

bus  aut  prselatis  ;  et  solvit  eamdem  una 
cum  objectione  quae  contra  suam  soluti- 
ABITA  determinatione  de  seterna  pro-     onem  fieri  posset.  Et  littera  plana  est. 


H 


.  cessione  Spiritus  Sancti,  hic  de  tem- 
porali  ejus  processione  tractatur.  Et  circa 

hoc  auctor  quatuor  facit  in  ista  distinctio-  QUjESTIO    PRIMA 

ne.  Primo  docet  quod  sit  duplex  seu  gemi- 

na  processio  Spiritus  Sancti.Secundo,  quod  T)Ro  cujus  clariori  intellectu  quaeritur 
in  temporali  processione  seu  raissione  Spi-  1  primo,  Quid  Sit  temporalis  pro- 
ritus  Sancti,ipsemetSpiritus  Sanctus  detur  B  cessio  Spiritus  Sancti,  et  an  reali- 
his  ad  quos  procedit  seu  quibus  mittitur.     ter  differat  ab  seterna. 


QUID    SIT   TEMPORALIS    PROCESSIO    SPIRITUS    SANCTI,   ETC. 


511 


Et  primo  arguitur  quod  Spiritui  Sancto  A 
non  conveniat  temporaliter  procedere.  Pri- 
mo,  quoniam  Deo  Patri  non  convenit  tem- 
poralis  processio :  ergo  nec  Spiritui  Sancto, 
qui  sequalis  est  Patri  in  omni  perfectione 
et  dignitate,  ita  quod  omne  temporale  tam 
elongatum  est  a  Spiritu  Sancto  sicut  a  Pa- 
tre.  Si  dicatur  quod  etiam  Patri  non  con- 
venit  seterna  processio,  hoc  non  videtur 
sufficere  :  quia  Eeternum  non  derogat  ex- 
cellentiae  Dei  quemadmodum  tempus  ac 
temporale.  —  Secundo,  quia  Filio,  cui  con- 
venit  ffiterna  processio,  non  convenit  pro-  B 
cessio  temporalis,  saltem  secundum  ejus 
divinam  naturam  :  ergo  nec  Spiritui  San- 
cto.  —  Tertio,  processio  quaecumque  Spi- 
ritus  Sancti  est  realiter  ipsemet  Spiritus 
Sanctus  procedens  :  sed  Spiritus  Sanctus 
nequaquam  est  temporalis  :  ergo  nec  ejus 
processio.  —  Quarto,  ordini  rerum  dero- 
gare  videtur,  quod  processio  aut  operatio 
veri  Dei  sit  temporalis,  quum  in  libro  de 
Gausis  dicatur  :  Inter  rem  cujus  substantia 
et  operatio  est  in  tempore,  et  inter  rem 
cujus  substantia  et  operatio  est  in  mo-  C 
mento  seternitatis,  est  res  media,  cujus 
substantia  est  in  seternitate  et  operatio  in 
tempore.  Rem  autem  cujus  substantia  et 
operatio  est  in  seternitate,  vocat  potissime 
Deum.  Quum  ergo  processio  Spiritus  San- 
cti  sit  operatio  Dei,  videtur  non  esse  in 
tempore.  —  Quinto,  processio  Spiritus  San- 
cti  dicitur  temporalis  ratione  effectus  gra- 
tuiti  quem  causat  in  creatura  rationali  : 
sed  dona  gratuita  sunt  spiritualia,  perpetua 
et  divina,  non  materialia  nec  temporalia. 
Ergo  propter  hujusmodi  dona  non  est  pro-  D 
cessio  illa  temporalis  vocanda.  —  Insuper, 
quod  utraque  processio  illa  non  sit  realiter 
eadem,  hinc  apparet,  quod  unum  et  idem 
non  est  seternum  ac  temporale.  —  Rursus, 
si  esset  una,  non  diceretur  bina  seu  ge- 
mina  :  sed  in  textu  gemina  nominatur. 

In  oppositum  sunt  quse  in  littera  asse- 
runtur. 

Ad  heec  Bonaventura  respondet  :  Proces- 
sio   prout  convenit  Spiritui   Sancto,   est 


processio  ab  uno  in  alium.  Sed  proces- 
sio  talis  dupliciter  potest  intelligi  :  pri- 
mo,  sicut  in  objectum  in  quod  tanquam 
in  amatum  progreditur;  secundo,  sicut  in 
susceptivum  aut  in  subjectum  in  quo  re- 
cipitur.  Primus  modus  convenit  processio- 
ni  seternse,  ut  dictum  est  ssepe.  Secundus 
autem  modus  in  illa  esse  non  valet,  quam- 
vis  sic  intellexerint  Grseci,  quod  scilicet 
Spiritus  Sanctus  a  Patre  producitur  ac 
procedit,  et  in  Filio  recipitur  ac  quiescit. 
Quod  stare  non  potest,  quum  receptio  Spi- 
ritus  Sancti  in  aliquo  sit  per  influentiam 
doni  gratuiti  quod  ex  tempore  est,  et  pe- 
nes  quod  attenditur  temporalis  processio, 
secundum  quam  Spiritus  Sanctus  proce- 
dere  dicitur  ab  aliquo  in  aliquem  non 
tantum  tanquam  in  objectum,  sed  et  ut 
in  habitaculum.  Sicque  processio  Spiritus 
Sancti  perhibetur  temporalis,  non  ratione 
ejus  a  quo,  sed  ratione  ejus  in  quem  pro- 
cedit.  Hinc  nec  generatio  Filii  secundum 
naturam  divinam,  nec  etiam  spiratio  Spi- 
ritus  Sancti,  dicitur  temporalis  :  quia  gene- 
ratio  et  spiratio  non  ita  dicunt  respectum 
ad  terminum  in  quem  tendit  processio.  — 
Prseterea  advertendum,  quod  aliquid  di- 
citur  temporale  tripliciter.  Primo,  quia 
habet  initium,  variationem  et  actum  in 
tempore,  ut  generabilia  et  corruptibilia. 
Secundo,  quod  habet  initium  in  tempore, 
sed  non  desitionem,  ut  anima.  Tertio,  quod 
habet  initium  essendi  in  tempore,  sed  ac- 
tum  elevatum  extra  et  supra  tempus,  ut 
dona  gratis  gratum  facientis.  Unde  quarto 
de  Trinitate  loquitur  Augustinus  :  In  quan- 
tum  aliquid  seternum  mente  capimus,  non 
sumus  in  hoc  mundo.  Hsec  Bonaventura. 
Qui  etiam  in  suo  Breviloquio  conte- 
statur  :  Quamvis  primum  principium  sit 
immensum  et  incomprehensibile,  reddit 
tamen  se  hominibus  aliquo  modo  mani- 
festum  et  notum  generaliter  por  univer- 
sitatem  suorum  effectuum,  in  quibus  di- 
citur  esse  per  essentiam,  prsesentiam  atque 
potentiam,  eo  quod  se  extendit  ad  cuncta 
creata.  Reddit  se  quoque  specialiter  no- 
tum  per  quosdam  effectus  qui  in  ipsum 


512 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARDM. 


DIST.    XIV  ;    QU/EST.    I 


specialiter  ducunt  :  ratione  quorum  dici-  A 
tur  iuhabitare,  apparere,  descendere,  mitti 
et  mittere.  Habitare  quippe  notat  spiri- 
tualem  affectum  cum  acceptatione,  ut  est 
effectus  gratiae  gratum  facientis,  quae  est 
habitus  deiformis  reducens  in  Deum,  fa- 
ciens  nos  Deum  habere  et  Deum  haberi  a 
nobis,  ac  per  hoc  ipsum  etiam  habitare  in 
nobis.  Et  quoniam  gratia  est  effectus  com- 
munis  tribus  personis,  ideo  una  persona 
non  inhabitat  rationalem  creaturam  sine 
alia,  imo  simul  Trinitas  tota.  Haec  ibi. 

Girca  haec  scribit  Albertus  :  Temporali-  B 
ter  procedere  non  convenit  nisi  Spiritui 
Sancto  et  Filio ;  imo  proprie  convenit  Spi- 
ritui  Sancto,  si  accipiatur  procedere  prout 
dividitur  contra  generari.  Sicque  tempo- 
ralis  processio  dicitur  manifestatio  aeternae 
processionis  Spiritus  Sancti  in  collatione 
doni  gratum  facientis  ad  sanctificandum 
creaturam  rationalem.  Itaque  temporalis 
processio  aliquid  superaddit  processioni 
aeternae  :  non  quod  Deo  aeterno  aut  Spiri- 
tui  Sancto,  qui  verus  est  Deus,  aliquid 
substantialiter  vel  accidentaliter  queat  ad-  G 
di,  sed  quia  aliquid  creatum  nunc  aliter 
se  habet  ad  ipsum  quam  ante.  Et  ita  tem- 
poralis  processio  includit  processionem 
aeternam,  et  addit  respectum  qui  causatur 
ex  hoc  quod  rationalis  creatura  ex  dono 
Dei  aliter  se  habet  ad  ipsum  in  gratia, 
quam  se  habnit  ante.  Haec  Albertus. 

Goncordat  Udalricus,  in  Summa  sua, 
libro  tertio,  scribens  :  Temporalem  esse 
quamdam   processionem  divinae   personae 

joann.xm,  Christus  ostendit,  dicendo  :  Ego  ex  Deo 

28,  processi,  et  veni  in  mundum ;  et  rursus,  D 

ibid.  7.    Si  ego  abiero,  mittam  eum  (videlicet  Spi- 

ritum  Sanctum)  ad  vos.  Ubi  asserit  Beda  : 

Ejus  missio  est  temporalis  processio.  Hanc 

quoque   Christus   ostendit  visibili   signo, 

/6id.xx,22.  quum  insufflando  dixit  Apostolis  :  Acci- 
pite  Spiritum  Sanctum.  Est  autem  duplex 
divina  processio  temporalis.  Una  commu- 
nis  est  toti  Trinitati  :  qua  Deus  per  cau- 
salitatis  suae  influxum  procedit  ad  omnia, 
immobilis  permanens  in  se  ipso ;  de  qua 

Sap.  v«i, i.  in  libro  Sapientiae  dicitur,  Attingit  a  fine 


usque  in  finem  fortiter;  de  qua  capitulo 
secundo  de  Divinis  nominibus  S.  Diony- 
sius  loquitur.  De  qua  non  est  nunc  sermo. 
Alia  est  temporalis  processio  proprie  di- 
cta,  quando  non  solum  similitudo  et  com- 
munis  influentia  Dei  datur,  sed  et  ipsa 
divina  persona  mittitur  et  donatur.  Quem- 
admodum  autem  juxta  praehabita,  proces- 
sio  aeterna  uno  modo  accipitur  ita  quod 
communis  est  generationi  atque  spiratio- 
ni,  alio  autem  modo  prout  appropriatur 
spirationi ;  sic  et  temporalis  processio  du- 
pliciter  sumitur.  Nam  prout  includit  pro- 
cessionem  seternam  primo  modo  acceptam, 
communis  est  Filio  et  Spiritui  Sancto ;  sed 
prout  includit  processionem  seternam  sum- 
ptam  secundo  modo,  sic  Spiritui  Sancto 
propria  est.  Denique  temporalem  proces- 
sionem  hanc  esse,  probatur  sic  :  Quidquid 
ab  aeterno  exit  ab  uno  ut  per  se  exsistens, 
et  tamen  de  novo  accipitur  ab  aliquo,  hoc 
sicut  procedit  aeterna  processione  in  esse, 
ita  temporaliter  procedit  in  aliquid.  Sed 
tam  Filius  quam  Spiritus  Sanctus  aeterna- 
liter  exit  a  Patre  in  esse  personale,  at- 
que  de  novo  accipitur  a  creatura  rationali 
quam  inhabitat  gratiose.  Ergo  convenit 
utrique  temporaliter  procedere.  Haec  au- 
tem  temporalis  processio  est  receptio  per- 
sonae  aeternaliter  procedentis  in  creatura, 
secundum  specialem  modum  habendi  il- 
lam  per  gratiam.  Hinc  processio  ista  non 
ponit  mutationem  in  Deo,  sed  in  creatura. 
Haec  tamen  processio  appropriatur  Spiri- 
tui  Sancto,  quoniam  magis  convenit  pro- 
prio  ejus,  quod  est  esse  donum  amoris.  Et 
ista  processio  ponit  in  Deo  relationem  ra- 
tionis  ad  creaturam,  in  creatura  vero  re- 
lationem  realem  ad  Deum.  Haec  Udalricus. 
Hinc  Thomas  :  Processio,  inquit,  Spiritus 
Sancti  ex  modo  suae  emanationis,  in  quan- 
tum  Spiritus  Sanctus  procedit  ut  amor, 
habet  quod  tendit  in  alium  ut  in  obje- 
ctum.  Et  quia  aeternae  personarum  pro- 
cessiones  sunl  causa  et  ratio  productionis 
creaturarum,  oportet  quod  sicut  generatio 
Filii  est  causa  totius  productionis  creatu- 
rae,  secundum  quod  Pater  dicitur  omnia 


QHID    SIT   TEMPOUALIS    PROCESSIO    SPIRITUS    SANCTI,   ETC. 


313 


fecisse  in  Filio,  sic  amor  Patris  tendens 
in  Filium  ut  in  objectum,  est  ratio  in  qua 
Deus  omnem  effectum  amoris  tribuit  crea- 
turis.  Hinc  Spiritus  Sanctus,  qui  est  amor 
quo  Pater  diligit  Filium,  est  etiam  amor 
quo  diligit  creaturam,  impertiendo  ei  suam 
perfectionem.  Potest  ergo  processio  lmjus 
amoris  considerari  dupliciter  :  primo,  se- 
cundum  quod  tendit  iri  objectum  seter- 
num,  sicque  vocatur  seterna  processio;  se- 
cundo,  prout  procedit  ut  amor  in  objectum 
creatum,  in  quantum  per  illum  amorem 
increatum  aliquid  confertur  creaturse  a 
Deo  :  sicque  vocatur  temporalis  processio, 
quia  ex  novitate  effectus  consurgit  nova 
relatio  creaturse  ad  Deum,  ratione  cujus 
oportet  Deum  significari  sub  nova  habi- 
tudine  ad  creatum,  sicut  in  omnibus  quse 
de  Deo  dicuntur  ex  tempore.  Hsec  Tliomas 
in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summse,  quaestio- 
ne  quadragesima  tertia  :  In  his,  ait,  quae 
important  divinarum  originem  persona- 
rum,  est  qusedam  differentia  attendenda. 
Quasdam  namque  in  sui  significatione  im- 
portant  solam  habitudinem  ad  principium, 
ut  processio  et  exitus.  Quaedam  vero  cum 
habitudine  ad  principium,  determinant 
processionis  terminum.  Quorum  qusedam 
doterminant  terminum  seternum,  quemad- 
modum  generatio;  spiratio  quoque  passive 
accepta,  processionem  importat  subsisten- 
tis  amoris.  Qusedam  vero  cum  habitudine 
ad  principium,  important  terminum  tem- 
poralem,  ut  missio  et  datio.  Mittitur  enim 
aliquid  ad  hoc  ul  in  aliquo  sit,  et  datur 
ad  hoc  ut  habeatur.  Personam  autem  di- 
vinam  haberi  ab  aliqua  creatura,  aut  novo 
modo  exsistendi  esse  in  ea,  est  temporale. 
Hinc  missio  et  datio  in  divinis  dicuntur 
temporaliter  tantum;  generatio  autem  et 
spiratio  solummodo  ab  aetemo;  processio 
vero  et  exitus  utroque  modo.  Heec  in 
Summa. 

In  Summa  etiam  contra  gentiles,  libro 

quarto,  scribit  diffuse  de  effectibus  attri- 

butis  Spiritui  Sancto  in  Scripturis  respe- 

ctu  totius  creaturae ;  deinde,  de  effectibus 

T.  19. 


A  qui  ei  specialiter  attribuuntur  respectu 
rationalis  crealurae  per  charismata  gratia- 
rum  ;  consequenter,  de  effeclibus  attribu- 
tis  Spiritui  Sancto  secundum  quod  movet 
creaturam  in  Deum. 

Concordat  Petrus  :  Processio  (inquiens) 
temporalis,  secundum  Magistrum  in  litte- 
ra,  est  processio  qua  Spiritus  Sanctus  pro- 
cedit  a  Patre  et  Filio  ad  sanctificandum 
creaturam.  Haec  quippe  temporalis  pro- 
cessio  tria  importat,  puta  respectum  ad  id 
a  quo  procedit,  alque  ad  id  ad  quod  pro- 

B  cedit,  et  ad  effectum  quem  facit  et  conno- 
tat.  Quamvis  autem  sanctificatio  rationalis 
creaturse  sit  effcctus  toti  Trinitati  com- 
munis,  tamen  approprialur  Spiritui  San- 
cto  ratione  amoris,  qui  est  principium 
totius  sanctificationis.  Exemplum  vero  hu- 
jus  temporalis  processionis  est,  si  aliquod 
dolium  ab  aeterno  flueret,  sed  in  aliquo 
vase  ejus  fluxus  et  emanatio  temporali- 
ter  reciperetur,  diceretur  in  illud  tem- 
poraliter  fluere.  Unde  non  est  conceden- 
dum  simpliciter,  quod  processio  Spiritus 

C  Saneti  sit  temporalis,  sed  quod  processio 
ejus  in  creaturam  sit  temporalis.  Haec 
Petrus. 

Amplius  Richardus  praetactam  veritatem 
duplicis  processionis  parum  aliter  expri- 
mit,  dicens  :  In  processione  Spiritus  San- 
cti,  quum  procedat  ut  in  alium,  duplex 
importatur  habitudo  :  una  ad  principium 
a  quo,  et  ista  eeterna  est;  alia  ad  termi- 
num  ad  quem  seu  in  quem  procedit.  Et 
secundum  hanc  aeterna  est  et  temporalis  : 
quia  secundum   quod   processio  Spiritus 

D  Sancti  dicit  habitudinem  ad  terminum  in 
quem  vel  ad  quem  procedit  sicut  in  ob- 
jectum  tantum,  sic  quum  talis  habitudo 
seterna  sit,  secundum  eam  processio  illa 
seterna  est ;  si  autem  importetur  habitudo 
ad  terminum  in  quem  non  tantum  sicut 
in  objectum,  sed  etiam  sicut  ad  illud  in 
quo  de  novo  incipit  esse,  vel  alio  modo 
esse  quam  ante  fuit,  quum  talis  habitudo 
sit  ex  tempore,  processio  Spiritus  Sancti 
secundum  eam  est  temporalis.  Hsec  Ri- 
chardus. 

33 


514 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    XIV  ;    QJLEST.    I 


Insuper  jEgidius  circa  hsec  refert  quo- 
rumdam  positionem,  quam  dicit  insuffi- 
cientem;  et  ait  :  Ex  amore  principaliler 
assignare  novitatem  processionis,  non  est 
congruum  :  quoniam  Deus  non  diligit  nos 
propter  bonitatem  nostram,  sed  propter 
bonitatem  suam.  Idcirco  in  tali  amore 
semper  est  objectum  seternum,  prout  di- 
ligit  se  et  prout  diligit  ercaturam,  loquen- 
do  de  principali  objecto,  ex  quo  actus 
sortitur  speciem.  Non  ergo  ex  diversitate 
objectorum  debet  processio  gemina  assi- 
gnari.  Hasc  /Egidius. 

Quocirca  sciendum,  quod  positio  quam 
recitaf,  est  sancti  Doctoris  :  in  qua  etiam 
Albertus,  Bonaventura,  Petrus,  Richardus 
et  Udalricus  concordant;  nec  /Egidius  ido- 
nee  recitat  nec  efficaciter  reprobat  eam. 
Nempe  (ut  patuit)  Thomas  dicit  proces- 
sionem  Spiritus  Sancti  esse  temporalem 
secundum  quod  tendit  in  objectum  cre- 
atum,  in  quantum  per  increatum  amo- 
rem  confertur  a  Deo  aliquid  creaturae  ex 
quo  consurgit  nova  relatio  creaturae  ad 
Deum.  Et  ista  objectorum  distinctio  est 
sufficiens  ratio  distinguendi  atque  ponen- 
di  geminam  processionem  Spirilus  San- 
cti.  Nec  absolute  verum  est  verbum  illud 
iEgidii,  quod  Deus  non  diligit  nos  pro- 
pter  noslram  bonitalem,  quum  in  Evan- 

Joann.wi,  gelio  Christus  testetur  :  Ipse  Pater  amat 
vos,  quia  vos  me  amastis.  Nec  dubium 
quin  secundum  praesentem  justitiam  Deus 
diligat  justos  propler  eorum  justitias, 
Ps.x,  s.  quemadmodum  scriptum  est  :  Quoniam 
justus   Dominus   et  justitias   dilexit.    At- 

sap.xiv,9.  que  sicut  odio  sunt  Deo  impius  et  impi- 
etas  ejus,  ut  ait  Scriptura,  sic  amori  est 
Deo  justus  et  justitia  ejus.  Verumtamen 
amor  Dei  praevenit  nos,  et  amor  ejus  cau- 
sa  est  nostrse  bonitatis.  Hinc  propter  se 
ipsum  et  propter  suam  bonitatem  princi- 
paliter  et  finaliter  amat  nos,  quum  ipse 
omnia  referat  ad  se  ipsum,  et  sibi  ipsi 
sit  finis  seu  quasi  finis.  Nihilo  minus  in- 
terdum  attenditur  distinctio  actuum  pe- 
nes  objectum  primarium  et  secundarium, 
seu   penes  objectum  generale  et   propri- 


A  um,  et  item  penes  objectum  primum  et 
proximum. 

Jam  declarandum  est,  an  processio  Spi- 
ritus  Sancti  eeterna  et  temporalis,  sit  rea- 
liter  una  et  eadem. 

Et  videtur  quod  non,  quia  unum  et  idem 
non  est  aeternum  et  temporale.  —  lterum, 
dictum  est  quod  temporalis  processio  Spi- 
ritus  Sancti  est  receptio  ejus  in  creatura 
rationali  :  quae  receptio  est  quid  creatum, 
non  emanatio  seternalis.  —  Rursus,  secun- 
dum  Augustinum    in    libro    de  Trinitate, 

B  temporalis  processio  Spiritus  Sancti  est 
signum  suse  processionis  aeternas.  Signum 
autem  differt  realiter  a  signato,  nec  est 
idem  realiter  cum  aeterno. 
In  contrarium  est  doctrina  doctorum. 
Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Quum  pro- 
cessio  semper  dicat  respectum  proceden- 
tis  ad  eum  a  quo  procedit,  et  Spiritus 
Sanctus  non  referatur  ad  Patrem  nisi  re- 
latione  seterna,  nulla  processio  Spiritus 
Sancti  potest  esse  realiter  aut  essentialiter 
alia  ab  aeterna ;  sed  potest  ei  advenire  ali- 

G  quis  respectus  alius  ex  parte  ejus  in  quem 
est,  sicut  in  amatum  a  quo  recipitur  per 
gratiam,  ratione  cujus  dicitur  temporalis. 
Dicendum  ergo  quod  est  una  processio 
essentialiter,  propter  unum  respectum  pro- 
cedentis  ad  producentem  :  quem  respe- 
ctum  principaliter  importat  processio.  Est 
tamen  duplex  seu  gemina,ratione  duorum 
respectuum  in  duo  objecta,  videlicet  in 
aeternum  ac  temporale  :  quorum  respe- 
ctuum  unus,  puta  ceternus,  est  realiter  in 
ipso   procedente  ;  alius  vero  est  in  ipso 

D  secundum  rationem  dumtaxat,  realiter  au- 
tem  in  eo  in  quem  procedit,  puta  in  cre- 
atura.  Horum  tamen  respectuum  primus 
includitur  in  seeundo,  sicut  causa  et  ratio 
ejus.  Unde  secundus  se  habet  ex  additio- 
ne  ad  primum.  Itaque  processio  Spiritus 
Sancti  non  dicitur  temporalis  secundum 
id  quod  est,  sed  rationo  temporalis  respe- 
ctus  ad  creaturam.  Temporalis  quoque 
processio  dicitur  signum  seternae,  quan- 
tum  ad  effectum  ex  quo  consurgit  et  ori- 
tur   temporalis   ille   respectus   secundum 


QUID    SIT   TEMPORALIS    PROCESSIO    SPIRITUS    SANCTI,    ETC. 


515 


quem  processio  dicitur  temporalis.  Effe-  A 
ctus  quippe  temporalis  processionis  est 
amor  gratuitus  el  infusus,  qui  est  simili- 
tudo  increati  amoris,  qui  est  Spiritns  San- 
ctus,  et  per  consequens  signum  ejus.  Haec 
Thomas. 

Ex  quibus  patet  solutio  ad  objecta. 
Tamen  ad  secundum  dicendum,  quod  tem- 
poralis  processio  Spiritus  Sancti  vocatur 
ejus  receptio  in  creatura  per  praedicatio- 
nem  causalem,  quia  est  causa  gratiosae 
suae  inhabitationis  atque  praesentiae ;  vel 
est  praedicatio  per  effectum,  sicut  dies  di-  B 
citur  latio  solis  super  nostrum  horizon- 
tem.  Si  autem  objiciatur,  quoniam  ea  quae 
non  sunt  ejusdem  rationis,  non  connume- 
rantur  ad  invicem  :  quae  enim  connume- 
rantur,  in  aliquo  conveniunt.Sed  seternum 
et  temporale  non  sunt  rationis  ejusdem. 
Ergo  non  potest  dici  quod  sint  duae  pro- 
cessiones,  aeterna  et  temporalis.  Ad  hoc 
Thomas  respondet  :  Processio  aeterna  et 
temporalis,  per  respectum  ad  principium 
a  quo  sunt,  sunt  penitus  idem  et  ralionis 
ejusdem;  nec  ex  hac  parte  numerantur.  C 
Sed  per  respectum  ad  id  in  quo  sunt,  dis- 
tinguuntur  ;  nec  sunt  ejusdem  rationis 
secundum  univocationem,  sed  analogice, 
quoniam  unum  est  ratio  et  causa  alterius  : 
sicque  possunt  connumerari,  quemadmo- 
dum  et  Deum  et  angelum  dicimus  duas 
res.  Hsec  Thomas. 

Hinc  Petrus  :  Sicut  ex  parte  solis  dif- 
ferunt  lucere  et  illuminare,  ita  ex  parte 
Spiritus  Sancti  aeternaliter  temporaliter- 
que  procedere.  Ideo  sicut  lucere  et  illumi- 
nare  non  differunt  essentialiter  in  sole,  ita  D 
procedere  eeternaliter  et  temporaliter  non 
differunt  realiter  in  Spiritu  Sancto. 

Circa  haac  Petrus  et  Richardus  concordi- 
ter  scribunt  :  Processio  alicujus  ab  aliquo 
pot.est  distinctionem  habere  seu  geminari 
quatuor  modis.  Primo,  geminatione  prin- 
cipiorum  a  quibus  procedit,  quemadmo- 
dum  filius  carnalis  procedit  a  patre  et 
matre.  Secundo,  geminatione  modorum 
quibus  procedit,  ut  processio  notitiae  et 
amoris  a  mente.  Tertio,  geminatione  seu 


distinclione  ipsorum  procedentium,  ut  pro- 
creatio  duorum  geminorum  ab  eisdem  pa- 
rentibus.  Quarto,  geminatione  terminorum, 
sicut    geminatur   caritas   Dei  et  proximi. 
Quod    contingit   dupliciter,    utpote  :  ter- 
minorum    non    coordinatorum,    ut    aelus 
dilectionis  qua  homo  diligit  proximum  et 
sc  ipsum  ;  aut  terminorum  coordinatorum, 
ut  actus  dilectionis  qua  diligit  Deum  pro- 
pter  se  ipsum,  et  proximum  propter  Deum. 
—  His  verbis  adrlit  Richardus  :  Secundum 
primum  modum   non  distinguuntur  aeter- 
na  processio  Spiritus  Sancli  et  temporalis, 
quia   sunt  a   Patre  et    Filio    in    quantum 
unum  sunt.  Neque  secundo  modo,  quia  utra- 
que  processione  procedit  Spiritus  Sanctus 
per  modum  voluntatis,  quamvis  sit  aliter 
per  modum  voluntatis  aeterna  processio, 
aliter  temporalis  :  quia  aeterna  de  neces- 
sitate,  temporalis  non.  Nec  tertio  modo, 
quoniam  in  utraque  processione  est  eadem 
persona  procedens.  Nec  quarto  modo,  quo- 
niam  termini  illi  habent  coordinationem, 
quia  aeterna   processio   respicit   pro  ter- 
mino,  id  est  objecto,  personam  divinam, 
lemporalis  creaturam   :  qui  termini  sunt 
coordinati,  prout  inter  Creatorem  et  crea- 
turam  potest  coordinatio  poni.Nam  creatu- 
ra  ad  Creatorem  realiter  ordinatur,  Creator 
ad  creaturam  secundum  rationem   refer- 
tur.  Nempe  per  hoc  quod  Spiritus  Sanctus 
procedit  a  Patre  in  Filium  ut  in  objectum, 
et  econverso,  procedit  ab  utroque  simul 
ad  creaturam  sanctificandam.  Unde  quin- 
lodecimo  de  Trinitate  asserit  Augustinus  : 
Spiritus  Sanctus  non  de  Patre  procedit  in 
Filium,  et  de  Filio  ad  creaturae  sanctifi- 
cationem,  sed  simul  de  utroque  ad  illam. 
Restat  ergo   quod  praedictae   processiones 
quinto  modo  distinguantur,  videlicet  per 
distinctionem  terminorum  coordinatorum. 
Etenim  termini  processionum  istarum  rea- 
liter,  ut  patuit,  distinguuntur.  In  essentia 
vero  processionum  harum,  differentia  esse 
non  potest  nisi  secundum  rationem.  Crea- 
tura  namque  ad  quam  sanctificandam  pro- 
cedit  Spiritus  Sanctus,  et  sanctificationis 
effectus,  atque  realis  relatio  quae  per  il- 


516 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XIV  ;    QUjEST.    I 


lum  effectura  est  in  creatura  ad  Spiritum 
Sanctum,  non  sunt  de  essentia  seu  reali- 
tate  processionis  temporalis  Spiritus  San- 
cti.  Itaque  una  est  processio  secundum 
rem,  duae  secundum  rationis  distinctio- 
nem.  Nec  duae  istae  processiones  habent 
inter  se  ordinem  realem,  nisi  ratione  ef- 
fectus  connotati,  non  ratione  principalis 
significati.  Haee  Richardus.  — Porro  Petrus 
praehabitis  suis  verbis  addit  :  Quse  isto 
(scilicet  ultimo)  modo  geminantur  et  dis- 
tinguuntur,  non  oportet  differre  essentia- 
liter.  Sicquo  geminatur  processio  Spiritus 
Sancti  aeterna,  qua  procedit  a  Patre  in 
Filium  et  econtra  ut  in  objectum  ;  et  tem- 
poralis,  qua  ab  utroque  procedit  in  crea- 
turam  ut  in  subjectum,  large  accipiendo 
subjectum  pro  eo  in  quo  recipitur  ali- 
quid,  prout  domus  diceretur  subjectum 
habitationis.  Quemadmodum  enim  subje- 
ctum  habet  aliquem  actum  per  formam 
suam,  sicut  album  per  albedinem  disgre- 
gat  visum;  sic  anima  dicitur  subjectum 
Spiritus  Sancti,  quia  per  ejus  adventum 
et  habitationem  in  anima  efficitur  in  ea 
aliquid,  et  ipsa  aliquid  facit  per  ipsum. 
Non  ergo  differunt  istae  processiones  pe- 
nes  id  quod  procedit,  nec  penes  principi- 
um  a  quo  procedit,  sed  penes  terminum, 
propter  effectum  qui  ex  illo  consequitur, 
et  respectum  ex  effectu  causatum.  Non 
tamen  intelligas  quod  Spiritus  Sanctus 
sit  in  homine  ut  accidens  in  subjecto, 
sed  secundum  dona  ipsius  ;  ipse  autem 
per  se  est  ibi,  ut  motor  in  moto.  Haee 
Petrus. 

Concordant  Albertus  et  Udalricus,  qui 
in  Summa  sua,  libro  tertio,  addif  :  Quam- 
vis  aeterna  processio  Spiritus  Sancti  ha- 
beat  objecta  aeterna,  in  quantum  Spirifus 
Sanctus  est  amor  Patris  in  Filium,  et  econ- 
tra  Filii  in  Patrem ;  ex  hoc  tamen  non  di- 
stinguitur,  quia  distinctio  in  divinis  non 
est  nisi  per  relationes  originis.  Sed  quum 
juxta  Philosophum  secundo  de  Anima,  de- 
nominatio  debeat  fieri  a  digniori,  cur  pro- 
cessio  Spiritus  Sancti  in  creaturam  san- 
ctificandam  temporalis  vocalur,  quum  in 


A  ea  aeterna  processio  includatur?  Dicendum 
quod  aliud  est  nominatio,  aliud  denomi- 
natio.  Quum  enim  nomen  dicatur  quasi 
notamen,  ubi  fuerit  diversorum  conjun- 
ctio,  totum  illud  exprimendum  est  nomi- 
ne  :  aliter  totum  illud  non  notificaretur, 
sed  pars  ejus.  Verumtamen  si  unum  eo- 
rum  est  principalius  altero,  ponendum  est 
substantive,  et  alterum  debet  poni  ut  de- 
terminatio  ejus.  Porro  denominatio  dicitur 
quasi  nominatio  de  aliquo  ipsius  rei,  et 
non   nominatio   totius.  Ideo  denominatio 

B  fieri  debet  a  digniori,  quoniam  illud  est 
formale  et  completivum,  reddens  rei  spe- 
ciem  et  rationem  et  nomen.  Hic  autem 
processionem  lianc  Spiritus  Sancti  volu- 
mus  nominare  magis  quam  denominare. 
Idcirco  utrumque  ad  ipsum  spectans  ex- 
primimus,  quum  dicimus,  Processio  tem- 
poralis :  ita  tamen  quod  principale  ponitur 
ut  subjectum  seu  substantivum,  quum  di- 
citur  processio  ;  et  secundarium  ponitur  ut 
determinalio  ejus,  quum  dicitur  tempora- 
lis.  Haec  Udalricus. 

C  Denique  circa  haec  Durandus  scribit  : 
Omnis  processio  Spiritus  Sancti  est  a  Pa- 
tre  et  Filio,  et  illa  esse  non  potest  nisi 
una  et  unica.  Temporalis  autem  processio 
appellatur  processio  personae  a  persona 
ad  sanctificandum  creaturam  per  aliquid 
in  ipsa  creatum.  Hinc  secundum  Augusti- 
num  in  littera,  Spiritus  Sanctus  tempora- 
liter  procedit  dum  creaturam  sanctificat. 
Ex  quo  quidam  sumpserunt  occasionem 
dicendi,  quod  sicut  processio  aeterna  est 
processio  personae  a  persona,  sic  proces- 

D  sio  temporalis  est  processio  alicujus  doni 
creati,  ut  gratiae  seu  caritatis,  a  persona 
divina  in  animam  :  quod  non  est  verum, 
prout  nunc  de  processione  loquimur  tem- 
porali.  Loquimur  namque  de  processionc 
qua  ipse  Spiritus  Sanctus  procedit,  qui 
non  fertur  procedere  ex  eo  quod  aliquod 
donum  ejus  procedit.  Itaque  temporalis 
processio  isla  est  qua  Spiritus  Sanctus 
procedit  a  Patre  et  Filio  in  creaturam, 
non  ut  in  subjectum,  sed  ut  in  objectum 
amatum  et  cognitum,  et  modo  aliquo  ha- 


OUID   SIT   TEMPORALIS    PROCESSIO    SPIRITUS    SANCTI,   ETC. 


>17 


bitum  :  quod  fit  in  tempore,  mediante 
aliquo  dono  gratuito  collalo  creaturae,  per 
quod  consurgit  in  cognitionem  et  dilecti- 
onem  meritoriam  Dei,  et  habet  Deum  no- 
vo  modo  non  subjective,  sed  objective,  et 
praeter  hoc  habet  ipsum  ut  spiritualem 
rectorem  ac  protectorem.  Hinc  temporalis 
processio  ultra  exitum  personae  a  persona 
importat  Spiritum  Sanctum  sic  esse  in 
creatura  ut  est  specialis  rector,  provisor 
et  director  ipsius.  Quae  duo  includit  tem- 
poralis  processio  Spiritus  Sancti,  sicut  to- 
tum  includit  suas  partes.  fdcirco  processio 
ista  Spiritus  Sancti  non  est  processio  doni 
creati,  quamvis  non  sit  sine  eo  :  quia 
divina  persona  non  habet  se  novo  modo 
ad  creaturam,  nisi  quia  creatura  se  habet 
novo  modo  ad  ipsam  per  aliquid  sibi  a 
Deo  de  novo  influxum,  sive  ob  aliam  mu- 
tationem  in  creatura,  ita  quod  tota  novi- 
tas  atque  mutatio  est  in  creatura  realiter 
et  subjective,  in  Deo  autem  secundum  ra- 
tionem  et  objective.  Igitur  processio  ista 
dicitur  temporalis,  quia  una  pars  cjus  est 
talis. 

Sed  contra  hoc  arguitur  primo  sic  :  To- 
tum  non  potest  dici  aeternum,  nisi  quaeli- 
bet  pars  ejus  aeterna  sit.  Ergo  non  potest 
dici  temporale,  nisi  quaelibet  pars  ejus  sit 
temporalis.  —  Secundo,  de  uno  caeco  alio- 
que  vidente,  non  potest  dici  quod  ambo 
sint  cseci,  neque  quod  ambo  sint  videnles. 
Ergo  de  processione  temporali  Spiritus 
Sancti,  quae  includit  aliquid  aeternum  et 
aliquid  temporale,  dici  non  potest  quod 
temporalis  consistat. 

Respondendum  ad  primum,quod  ad  es- 
se  totius  requiritur  natura  cujuslibet  par- 
tis,  sed  ad  non  esse  totius  sufficit  alteram 
partem  deesse.  xEternum  autem  est  quod 
semper  fuit  et  est  :  idcirco  ad  esse  aeterni 
oportet  quamlibet  ejus  partem  semper  fu- 
isse,  esse  ac  fore.  Sed  temporale  est  quod 
prius  non  fuit  :  hinc  non  oportet  quam- 
libet  ejus  partem  exsistere  temporalem, 
imo  ad  non  fuisse  talis  totius,  sufficit  al- 
teram  ejus  partem  aliquando  non  fuisse. 
—  Ad  secundum  dicendum,  quod  refert 


A  loqui  de  pluribus  pluraliter  contentis,  et 
de  uno  continente  plura.  De  pluribus  enim 
pluraliter  contentis  verum  est  quod  assu- 
mitur,  non  autem  de  uno  plura  continen- 
te.  Si  etenim  quaereretur  utrum  haec  duo, 
processio  personae  a  persona,  et  exsistentia 
personae  divinae  novo  modo  in  creatura, 
sint  aeterna  vel  temporalia,  neutrum  esset 
dicendum,  sed  quod  unum  sit  aeternum, 
aliud  temporale.  Si  vero  quaeratur  utrum 
hoc  totum,  processio  personae  a  persona 
in  creaturam,  sit  aeternum  vel  tempora- 

B  le  :  respondendum  est  quod  sit  temporale, 
quia  non  semper  fuit,  eo  quod  altera  pars 
ejus,  videlicet  esse  in  creatura,  non  fuerit 
semper. 

Praeterea  si  quaeratur,  an  processio  tem- 
poralis  ponat  in  numerum  cum  aeterna  : 
dicendum,  quod  si  temporalis  processio 
Spiritus  Sancti  esset  solum  processio  doni 
creati,  ut  multi  imaginantur,  poneret  in 
numerum,  quia  realiter  essent  duae  pro- 
cessiones,  sicut  et  duo  procedentia.  Sed 
quia  processio  ista  est  Spiritus  Sancti,  di- 

C  cendum  quod  sunt  una  processio.  Nec  una 
ponit  cum  alia  in  numerum  processio- 
num,  neque  in  numerum  rerum  extra  ani- 
mam,  quum  una  nil  reale  addat  intrinsece 
supra  aliam,  sed  tantum  relationem  rati- 
onis.  Sed  in  numerum  rei  rationis  ponit, 
imo  et  in  numerum  rei  quoad  hoc  quod 
temporalis  processio  connotat  extrinsece 
quid  reale,  utpote  donum  gratuitum  in 
creatura  rationali,  causatum  in  ea  a  Spi- 
ritu  Sancto.  —  Haec  Durandus. 
Postremo  /Egidius  de  isto  scribit  proli- 

D  xe  :  et  quamvis  in  conclusione  cum  praeal- 
legatis  concordet  doctoribus,  quorumdam 
tamen  narrat  et  reprobat  positionem,  spe- 
cialiter  vero  videtur  S.  Thomam  notare. 
Sed  superfluum  reor  in  his  immorari  ver- 
bis  ^Egidii,  qui  nil  idoneum  contra  Tho- 
mam  inducit,  imo  tandem  incidit  ejus 
determinationem.  Aliqua  quoque  hic  scri- 
bit  de  analogia  quae  reprobata  sunt  supra. 
Unum  vero  ponit  notabile  :  Aliqua,  inqui- 
ens,  dicuntur  univoce,  aliqua  aequivoce, 
aliqua  analogice.In  aequivocis  solus  modus 


518 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIV  ;    QUjEST.    II 


plurificatur,  non  res  :  quia  aequivoca  non 
conveniunt  in  re,  sed  in  voce.  Ideo  tale 
dicendum  est  duplex,  non  duo.  Nam  Canis 
ccelestis  et  canis  latrabilis  non  sunt  duo 
canes,  sed  canis  dupliciter  dictus.  Porro 
univoca  conveniunt  in  nomine  et  re  ac 
ratione  :  ideo  quamvis  in  eis  plurificetur 
res,  non  tamen  modus.  Ideo  de  homine 
qui  est  Socrates,  et  de  homine  qui  est 
Plato,  non  est  dicendum  quod  sit  homo 
dupliciter  dictus,  sed  quod  sunt  duo  ho- 
mines.  Analoga  vero  conveniunt  in  nomi- 
ne  et  re,  sed  differunt  ratione  :  et  quia 
conveniunt  in  re,  multiplicatur  res  una  in 
eis  ;  verum  quoniam  rem  illam  non  aequa- 
Iiter  participant,  plurificalur  ratio  in  eis- 
dem.  Ideo  talia  dici  possunt  duo,  propter 
rem  unam  plurificatam  in  eis ;  et  duplex 
seu  duplicia,  propter  modi  diversitatem. 
Hinc  substantia  et  accidentia  possunt  dici 
duo  entia,  et  ens  dupliciter  dictum.  Haec 
JEgidius. 

Ad  primum  igitur  in  principio  quaesti- 
onis  objectum,  dicendum  quod  quamvis 
tres  superbenedictae  personae  sint  in  omni 
dignitate  aequales,  tamen  ex  distinctione 
originis  et  relationis  aliqua  conveniunt 
uni  quse  non  conveniunt  alteri.  Tempo- 
raliter  autem  procedere  non  convenit  nisi 
personae  cui  et  aeternaliter  procedere  con- 
venit.  —  Ad  secundum  patet  ex  dictis 
solutio  :  quia  ostensum  est  qualiter  Filio 
quoque  secundum  divinam  naturam  pro- 
cedere  competat.  —  Ad  tertium,  quod 
quamvis  Spiritus  Sanctus  non  sit  tempo- 
ralis,  est  tamen  temporaliter  operans  ac 
procedens.  Estque  alia  ratio  Spiritus  San- 
cti,  alia  ratio  processionis  Spiritus  Sancti, 
quemadmodum  alia  est  ratio  emanationis, 
alia  personae.  —  Ad  quartum,  quod  ope- 
ratio  Dei  quae  est  in  ipso,  est  roaliter  sua 
essentia,  et  aeternitate  mensuratur.  Nihilo 
minus  quidam  effectus  Dei  sunt  tempo- 
rales,  ratione  quorum  operatio  Dei  tem- 
poralilatis  cujusdam  denominationem  sor- 
titur  sine  ipsius  Dei  mutatione.  —  Ad 
reliqua  responsiones  praehabitae  sunt. 


QU.ESTIO    II 


SEcundo    principaliter    quaeritur,    An 
ipsemet  Spiritus  Sanctus  pro- 
cedat  ac  detur. 

Videtur  quod  non  :  quia  Spiritus  San- 
ctus  immobilis  et  incircumscriptibilis  est; 
quod  autem  procedit  non  videtur  esse  ibi 
quo  procedit,  et  ipsa  processio  videtur  mo- 
tio  quaedam.  —  Item,  quod  datur,  est  ejus 

B  possessio  cui  datur,  et  ad  ejus  jus  perti- 
net,  sicque  videtur  esse  hereditas  ejus  :  et 
ita  ipse  cui  facla  est  datio,  lit  possessor  et 
dominus  boni  sibi  collati.  Sed  nulla  crea- 
tura  est  dominus  Spiritus  Sancti.  —  Prae- 
terea,  dare  alicui  bonum,  ex  amore  pro- 
cedit;  et  quanto  quis  largitur  alicui  majus 
atque  prsestantius  donum,  tanto  plus  dili- 
git  illum.  Quum  ergo  Spiritus  Sanctus  sit 
bonum  et  donum  prorsus  immensum,  ve- 
re  aequale  essentiali  amori  Patris  ac  Filii, 
si  Pater  aut  Filius  dat  creaturae  ipsummet 

C  Spiritum  Sanctum,  sequeretur  quod  di- 
ligeret  eam  infinite  et  tantum  sicut  se 
ipsum  :  quod  non  est  concedendum. 

In  oppositum  est  illud  Apostoli  :  Caritas  Som.  v, 
Dei  diffusa  est  in  cordibus  nostris  per  Spi- 
ritum  Sanclum,  qui  datus  est  nobis. 

Ad  hoc  Thomas  respondet :  Ipsemet  Spi- 
ritus  Sanctus  procedit  temporali  processi- 
one  et  datur,  et  non  solum  dona  ipsius.  In 
acceptione  namque  donorum  Spiritus  San- 
cti,  relatio  nostra  non  terminatur  solum 
D  ad  munera  ipsa,  ut  ipsa  solummodo  habe- 
amus,  sed  etiam  ad  ipsum  Spirilum,  quia 
aliter  ipsum  habemus  quam  ante.  Haec 
Thomas. 

Porro  Bonaventura  :  Dare,  inquit,  est  ad 
aliquid  habendum  aut  possidendum.Habe- 
re  autem  aliquid  seu  possidere,  est  quum 
aliquid  est  in  facultate  habentis  vel  pos- 
sidentis.  Esse  autem  in  facullate  haben- 
tis  vel  (possidentis,  est  praesto  esse  ad 
utendum  aut  fruendum.  Porro  perfecta 
possessio  est  quum   homo  habet   id  quo 


AN   IPSEMET   SPIRITUS    SANCTUS   PROCEDAT   AC   DETUR 


519 


Jacob.iAl 


possit  uti  et  quo  valeat  frui.  Sed  non  est  A 
recte  frui  nisi  Deo,  quo  non  est  utendum  ; 
nec  possumus  eo  frui  nisi  per  gratiam 
gratum  facientem.  Ergo  perfecta  possessio 
est  in  qua  Deus  habetur  et  gratia  ejus. 
Sed  perfectum  donum  est  ad  perfectam 
possessionem.  Ergo  non  est  datum  opti- 
mum  nec  donum  perfectum,  nisi  detur 
donum  increatum  quod  est  Spiritus  San- 
ctus,  et  donum  creatum  quod  est  gratia. 
Concedendum  est  ergo  utrumque  dari. 
Nam  et  Spiritus  Sanctus  est  purus  et  pri- 
mus  amor  :  amor  autem  hujusmodi  est  B 
primum  donum,  in  quo  omnia  dona  do- 
nantur.  Iterum  membra  corporis  mystici 
Ghristi  uniuntur  et  vivificantur  Spiritu 
ejus,  hoc  est  Spiritu  Sancto,  quem  opor- 
tet  eumdem  esse  in  omnibus;  et  quum 
Spiritus  Sanctus  sit  primum  donum,  sine 
ipso  non  dantur  dona  sequontia.  Verum- 
tamen  advertendum,  quod  aliquid  dicitur 
alicui  multipliciter  dari.  Primo,  ut  fruendi 
objectum,  ut  praemium.  Secundo,  ad  per- 
ficiendum,  ul  charismata  gratiarum.  Ter- 
tio,  ad  subserviendum  :  et  quod  sic  datur,  C 
est  in  potestate  atque  dominio  ejus  cui 
confertur.  Nec  ita  datur  Spiritus  Sanctus, 
sed  primo  modo,  et  etiam  aliqualiter  se- 
cundo  modo  :  quia  illi  sunt  duo  modi  ha- 
bendi  in  quibus  habens  habetur  ab  eo 
quod  habet.  Unde  homo  virtuosus  habetur 
a  gratia  et  a  Deo,  quo  fruitur.  Haec  Bona- 
ventura. 

Concordat  Petrus  :  Ad  fruitionem,  in- 
quiens,  requiritur  praesentia  fruibilis.  ut- 
pote  Spiritus  Sanctus,  ut  apprehendatur 
et  habeatur  in  ratione  fruibilis,  scilicel  D 
summi  boni;  bona  quoque  dispositio  fru- 
entis,  videlicet  caritas,  qua  Deo  ut  summo 
bono  pure  ac  finaliter  inhaeretur. 

Praeterea  ex  his  patet  responsio  qusesti- 
onis  qua  quaeritur,  secundum  quee  dona 
Spiritus  Sanctus  dari  dicatur  et  ejus  pro- 
cessio  temporalis  pensetur:  videlicet  penes 
dona  gratiae  gratum  facienlis,  potissime 
caritatis. 

Hinc  Thomas  :  In  exitu,  ait,  creatura- 
rum  a  primo  principio,  attenditur  circula- 


tio  et  regyratio  quaedam  :  quoniam  oinnia 
reverluntur  in  ipsum  tanquam  in  finem 
a  quo  originaliter  profluxerunt.  Hinc  per 
eadem  attenditur  reditus  rerum  in  ulti- 
mum  finem,  per  quem  earum  exitus  a 
primo  principio  consideratur.  Quemadmo- 
dum  ergo  processio  personarum  ad  intra 
est  causa  et  ratio  productionis  creatura- 
rum,  sic  eadem  processio  est  causa  et 
ratio  reditionis  creaturarum  in  ultimum 
finem.  Nam  sicut  per  Filium  et  Spiritum 
Sanctum  conditi  sumus,  ita  per  eos  ultimo 
fini  conjungimur.  Secundum  hoc  ergo  pro- 
cessio  divinarum  personarum  in  creaturas 
potest  considerari  dupliciter.  Primo,  in 
quantum  est  ratio  exeundi  a  primo  prin- 
cipio  :  sicque  talis  processio  attenditur  se- 
cundum  naturalia  dona  in  quibus  sub- 
sistimus.  De  qua  processione  modo  non 
loquimur.  Secundo,  in  quantum  est  ratio 
redeundi  in  finem  :  sicque  aftenditur  pro- 
cessio  et  datio  Spiritus  Sancti  secundum 
dona  gratificantia  quae  proxime  conjun- 
gunt  nos  ultimo  fini,ut  sunt  gratia  gratum 
faciens  et  gloria.  Sicut  enim  in  generati- 
one  naturali  genitum  non  unitur  gignenti 
in  similitudine  speciei  nisi  in  termino  ge- 
nerationis,  ita  in  participationibus  boni- 
tatis  divinse  non  est  immediata  ad  Deum 
conjunctio  per  primos  effectus  quibus  in 
esse  subsistimus,  nisi  per  ultimos  quibus 
fini  supremo  adhaeremus.  Persona  autem 
divina  noh  potest  haberi  a  nobis  nisi  ad 
fruendum  ea,  vel  perfecte,  quod  fit  per 
dona  gloriae;  vel  imperfecte  in  vita  hac, 
quod  fit  per  donum  gratiae  gratum  facien- 
tis ;  vel  potius  sicut  per  id  per  quod  frui- 
bili  conjungimur,  in  quantum  divinae  per- 
sonae  quadam  sui  sigillatione  in  animabus 
nostris  relinquunt  aliqua  dona  quibus  for- 
maliter  fruimur  Deo  ut  sapientia  et  amo- 
re  :  propter  quod  secundum  Apostolum, 
Spiritus  Sanctus  est  pignus  hereditatis  Ephes.  i 
nostrae.  Nec  enim  qualiscumque  cognitio  14' 
sufficit  ad  rationem  missionis,  dationis 
aut  temporalis  processionis :  sed  illa  quae 
accipitur  ex  aliquo  dono  appropriato  per- 
sonae  divinae,  per  quod  efficitur  in  nobis 


S20 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIV  ;    QUiEST.    II 


conjunctio  ad  Deum  secundum  modum  A 
propriae  illius  personee,  videlicet  per  amo- 
rem  quo  Spiritus  Sanctus  datur.  Hinc  ista 
cognitio  est  quasi  experimentalis,  forma- 
ta,  approbatique  boni,  non  informis  et 
simplex.  Haec  Thomas. 

Concordat  Richardus,  dicendo  :  Spiritus 
Sanctus  sine  caritate  dicitur  dari  impro- 
prie  et  secundum  quid,  ut  ad  aliquem  ac- 
tum  gratiae  gratis  datee,  sicut  ad  prophe- 
tandum  seu  ad  faciendum  miracula ;  et 
proprie  et  simpliciter  non  datur  nisi  cum 
caritate,  quoniam  sine  caritate  non  habe-  B 
mus  facultatem  fruendi  Spiritu  Sancto. 
Unde  quod  Augustinus  testatur  quarto  de 
Trinitate  :  Sicut  Spiritui  Sancto  donum 
Dei  esse,  est  a  Patre  procedere;  ita  mitti, 
est  cognosci  quod  ab  illo  procedat  :  hoc, 
inquam,  intelligendum  est  de  cognitione 
formata.  —  Et  si  objiciatur  quod  dona 
posteriora  non  dantur  sine  dono  primo, 
quod  est  Spiritus  Sanctus,  ergo  nec  dona 
gratiae  gratis  datae  dantur  sine  Spiritu 
Sancto  et  temporali  missione  seu  proces- 
sione  ipsius  :  dicendum,  quod  verum  est  G 
nihil  dari  sine  dono  priore  efficiente  aut 
movente;  attamen  bene  datur  donum  po- 
sterius  absque  hoc  quod  detur  donum 
prius  donatione  simpliciter,  quae  ordina- 
tur  ad  habere  et  frui.  Non  enim  Spiritus 
Sanctus  est  ratio  donandi  quodlibet  aliud 
donum  in  quantum  datus,  sed  in  quantum 
procedens,  ut  efficiens  et  exemplar  alio- 
rum  donorum.  Haec  Richardus. 

Idem  Petrus,  inter  cetera  scribens  :  Bo- 
norum  quasdam  sunt  a  Spiritu  Sancto,  et 
possunt  esse  sine  Spiritu  Sancto,  id  est  D 
sine  gratiosa  praesentia  ejus,  ut  gratia  gra- 
tis  data,  quia  non  unit  fini.  In  his  non 
dicitur  simpliciter  dari.Quaedam  vero  sunt 
a  Spiritu  Sancto,  et  semper  sunt  cum  illo, 
ut  dona  gratiae  gratum  facientis,  quae  fini 
conjungunt  :  et  per  haec  datur,  quia  per 
ea  incipit  esse  in  nobis  ut  finis  quo  frui- 
mur.  Quemadmodum  enim  processio  aeter- 
na  Filii  ac  Spiritus  Sancti  est  principium 
exitus  nostri  a  Deo  creante,  et  hoc  secun- 
dum  dona  naturae;  ita  est  principium  re- 


ditus  nostri  in  Deum  per  dona  gratuita. 
Haec  Petrus. 

Durandus  quoque  hie  scribit  :  Aliquid 
datur  dupliciter.  Primo,  ut  forma  inhae- 
rens,  quemadmodum  caritas.  Secundo,  sic- 
ut  objectum  vel  ut  amicus  et  motor,  sicut 
quis  datur  puero  in  tutorem  :  sicque  datur 
Spiritus  Sanctus  hominibus,  et  non  solum 
dona  ipsius.  Deus  namque  est  quorum- 
dam  objectum  cognitum  et  amatum,  quo- 
rum  ipse  est  specialis  tutor  atque  dire- 
ctor.  ltaque  datur  soli  rationali  creaturae 
cum  donis  naturae,  sed  hoc  penitus  imper- 
fecte.  Perfectius  vero  datur  cum  donis 
gratise  ;  perfectissime  autem  cum  donis 
gloriae.  Imo  absolute  loquendo,  non  datur 
per  naturalia  dona.  Quumque  sola  intelle- 
ctualis  ac  rationalis  creatura  possit  ten- 
dere  ac  moveri  in  Deum  ut  in  objectum 
cognitum  et  amatum,  constat  quod  ei  dum- 
taxat  detur  Spiritus  Sanctus,  qui  et  talium 
creaturarum  est  specialis  provisor  ac  dire- 
ctor;  specialior  quoque  provisor  est  ele- 
ctorum,  et  specialissimus  Beatorum.  Haec 
Durandus. 

Concordat  Albertus,  et  item  Udalricus, 
qui  in  tertio  libro  suae  Summae  fatetur  : 
Huic  dationi  qua  Spiritus  Sanctus  tempo- 
raliter  datur,  convenit  valde  descriptio 
Philosophi,  asserentis  quod  donum  est  da- 
tio  irreddibilis  :  quee  descriptio  magis  con- 
venit  huic  dationi,  quam  alicui  dationi  in 
creaturis.  In  aliis  enim  donis  est  irreddi- 
bilitas  tantum  ex  ratione  doni,  de  cujus 
ralione  est.  quod  ex  liberalitate  praestetur. 
Ideo  dationem  non  consequitur  obligatio 
justitiae,  ad  quam  proprie  spectat  redditio, 
quia  justitiae  est  reddere  unicuique  quod 
suum  est  ;  consequitur  tamon  obligatio 
gratitudinis.  Irreddibilitas  autem  dationis 
istius  est  insuper  ex  parte  ejus  quod  da- 
tur,  quod  est  Spiritus  Sanctus.  Quod  vero 
ex  liberalitate  detur  hoc  donum,  patet, 
quia  ex  gratia  datur  :  quae  si  ex  meritis 
esset,  et  non  ex  gratuita  liberalitate,  jam 
non  esset  gratia.  —  Multa  de  his  scribit 
Udalricus,  quae  sententialiter  modo  prse- 
habita  sunt. 


Itom.  xi,  6. 


AN    IPSEMET    SPIRITUS    SANCTUS    PROCEDAT   AC   DETUR 


521 


Porro  jEgidius  solito  sibi  more  aliorum 
positionem  nune  introductam  insufficien- 
tiae  arguit,  dicens  :  Quidam  sic  dicunt, 
quod  non  solum  dantur  dona  Spiritus  San- 
cti,  sod  et  ipse  Spiritus  Sanctus,  quia  non 
solum  terminatur  relatio  ad  dona  ipsius, 
sed  etiam  ad  ipsum  Spiritum  Sanctum, 
prout  paulo  ante  in  recitatione  responsio- 
nis  S.  Thomae  expressum  est.  Conlra  quam 
ita  objicit  .Egidius  :  Istud  non  sufficit. 
Quum  enim  in  quolibet  dono,  secundum 
modum  intelligendi,  sit  nova  relatio  Spiri- 
tus  Sancti  ad  creaturam,  in  quolibet  dono 
Spiritus  Sanctus  daretur.  —  Sed  ista  ob- 
jectio  vana  est,  quum  certum  sit  Thomam 
loqui  de  relatione  reali  doni  gratuiti,  non 
de  quacumque  relatione  doni  creati,  aut 
de  relatione  secundum  dici.  Vanum  autem 
et  vile  est,  non  recitare  positionem  docto- 
rum  secundum  mentem  ipsorum,  sicque 
contra  ipsos  impertinenter  arguere. 

Denique  circa  id  quod  dictum  est,  Spiri- 
tum  Sanctum  proprie  solum  dari  in  donis 
gratuitis  gratiae  gratum  facientis,  refert 
.Egidius  responsionem  Thomae  quasi  in 
forma,  et  contra  eam  facit  cavillationes 
inutiles,  eo  quocl  sanctus  Doctor  affirmet 
rationalem  creaturam  per  naturalia  dona 
non  ordinari  neque  referri  in  ultimum  fi- 
nem,  sed  per  dona  gratuita  caritatis  et 
gratiae.  In  qua  responsione  omnia  verba 
Thomae  concordant  dictis  Alberti,  Alexan- 
dri,  Bonaventurae,  Petri,  Udalrici,  Richar- 
di  :  et  tamen  .Egidius  reprobat  ea,  quia 
(ut  dicit)  etiam  per  naturalia  dona  ordina- 
mur  ad  Deum,  praesertim  quum  secundum 
Philosophum  duodecimo  Metaphysicae,  to- 
tum  universum  ordinetur  ad  Deum,  sicut 
exercitus  ad  principem  suum.  —  Quae  ob- 
jectio  ad  solvendum  est  facillima.  Siqui- 
dem  praefati  doctores  et  S.  Thomas  loquun- 
tur  de  ordinatione  unitiva  et  efficaci  qua 
creatura  rationalis  conjungitur  Deo,  atque 
ad  ejus  beatificam  et  supernaturalem  frui- 
tionem  perducitur  :  de  qua  reductione  et 
ordinatione  loquuntur  Scriptura  et  schola 
theologorum ;  quod  et  Thomas  in  suis  ex- 


A  primit  verbis,  ex  quibus  apertissime  patct 
quae  sit  ejus  intentio.  Sed  .Egidius  recitat 
ea  truncate,  et  sic  ea  impugnat.  Postremo 
verum   est   quod   non   solum   homo,    sed 
omnis  etiam  irrationalis   creatura  aliquo 
modo  ordinatur  ad  Deum  et  ad  sui  Creato- 
ris  gloriam  et  honorem  :  quia  ut  Salomon 
fassus  est,  Omnia  propter  se  ipsum  ope-  Prov.  xvi, 
ratus  est  Dominus;  atque  ut  in  Ecclesia- +' 
stico   legitur,  Gloria  Domini  plenum   est  EccH.-x.lu, 
opus  ejus. 

B  Ad  primum  ergo  in  principio  quaestionis 
inductum,  est  respondendum,  quod  bene 
probat  Spiritum  Sanctum  non  procedere 
motu  locali,  nec  aliqua  mutatione,  nec  ita 
ut  incipiat  esse  ubi  non  fuit;  sed  ut  aliter 
sit  in  rationali  creatura  quam  antea,  et 
hoc  non  ex  variatione  ipsius,  sed  creatu- 
ra?.  Quod  si  contra  Iioc  objiciatur,  quia 
(ut  divinus   Dionysius    loquitur)  Deus  ad    De  Divin. 

,      ,      .  .  .  ,  nom.can.u. 

omnia  se  habet  uno  et  eodem  modo,  quam- 
vis  alia  ad  ipsum  non  habeant  se  modo 
eodem,  unde  et  in  libro  de  Causis  habe- 

C  tur,  quod  causa  prima  exsistit  in  omnibus 
secundum  unam  dispositionem  :  dicen- 
dum,  quod  Deus  uniformiter  invariabili- 
terque  habet  se  ad  creata,  non  quasi  ordo 
et  distinctio  rerum  non  sint  a  Deo,  sed 
quia  ipse  nequaquam  mutatur  ex  habitu- 
dine  sua  ad  res,  neque  ex  habitudine  re- 
rum  ad  ipsum.  —  Ad  secundum  solutio 
data  est.  —  Ad  terfium  respondendum, 
quod  Deus  utique  ex  sua  dilectione  se 
ipsum  dat  nobis,  et  Spiritum  Sanctum  no- 
bis  largitur  non  ut  domini  simus  Spiritus 

D  Sancti,  sed  ut  ipso  fruamur  :  non  fruiti- 
one  adffiquata  fruibilitati,  bonitati  atque 
dulcedini  Spiritus  Sancti,  id  est  fruitione 
tali  ac  tanta  quali  et  quanta  ipse  ex  se 
exstat  fruibilis  (sic  nempe  solus  Deus  fru- 
itur  se,  et  quaelibet  persona  se  ipsa  ac 
aliis) ;  sed  ut  fruamur  Deo  juxta  capacita- 
tem,  dispositionem  seu  meritum  nostrum, 
et  juxta  mensuram  et  gradum  quo  ipse  in 
sua  preedestinalione  praeordinavit  nos  ad 
fruitionem  Deitatis  perducere. 


522 


QUiESTlUNCULARUM   QUARUMDAM   BREVIS    EXPEDITIO 


QU7ESTIUNCULARUM   quarumdam 

BREVIS   EXPEDITIO 


CONSEQUENTER  sine  multa  argumenta- 
tione  expodienda  sunt  dubia  quaedam 
minora. 
Qmst.  i      Queeritur  ergo,  An  Spiritus  Sanctus  de- 
tur  a  praelatis  et  ministris  Ecclesige  atque 
a  sanctis  hominibus. 

Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  in  sacra- 
mentis  evangelicae  legis  gratia  conlinetur, 
qua?  sine  Spiritu  Sancto  non  infunditur. 
Qui  autem  impendunt  fidelibus  sacramen- 
ta,  impendunt  eis  graliarum  charismata  : 
ergo  et  Spiritum  Sanctum.  —  Secundo, 
unusquisque  potest  communicare  proxi- 
mis  suis  donum  spirituale  sibi  collatum  a 
Deo  :  sed  Spiritus  Sanctus  datus  est  vir- 
tuosis  :  ergo  possunt  illum  ultra  confer- 
re.  —  Tertio,  quia  in  Actibus  fertur  Apo- 
Act.\m,n.  stolorum,  quod  per  impositionem  manus 
Apostolorum  Spiritus  Sanctus  dabatur  cre- 
dentibus. 

In  contrarium  est  Augustinus  in  littera. 

Ad  istud  Albertus  compendiose  respon- 
det  :  Viri  sancti  et  ministri  Ecclesiae  non 
dant  Spiritum  Sanctum,  quia  dans  Spiri- 
tum  Sanctum  habet  aucloritatem  et  influ- 
entiam  ad  minus  super  effectum  in  quo 
datur  Spiritus  Sanctus  :  qui  effectus  est 
gratia  gratum  faciens,  quee  non  est  ni- 
si  a  solo  Deo  efficienter  et  auctorilative. 
Christus  autem  dedit  suis  vicariis  mini- 
stris  ministerium  ad  sacramentorum  dis- 
pensationem,  in  quibus  est  gratia,  non 
autem  auctoritatem  et  efficientiam.  Hsec 
Albertus. 

Concordat  Richardus,  qui  addit  :  Dare 
Spiritum  Sanctum  per  modum  impetratio- 
nis  et  ministerii  seu  dispositive,  convenit 
Sanctis  orando;  praelatis  vero,  sive  sint 
sancti,  sive  non,  sacramenta  ministrando. 
Sed  dare  Spiritum  Sanclum  per  modum 
auctoritatis,  soli  competit  Deo,  qui  solus 


A  potest  in  nobis  caritatem  efficere,  cum 
qua  vel  per  quam  datur  Spiritus  Sanctus. 
Hsec  Richardus. 

In  idem  redit  quod  scribit  Petrus,  dicen- 
do  :  Dare  aliquid,  tripliciter  dicitur.  Pri- 
mo,  per  modum  auctoritatis  :  et  ita  dat 
dominus  rei.  Sicque  solus  Deus  dat  Spiri- 
tum  Sanctum  :  et  hoc,  ratione  eeterni  re- 
spectus  Spiritus  Sancti  ad  eum  a  quo  da- 
tur,  et  ratione  effectus,  videlicet  gratiae, 
quse  non  potest  educi  de  materia,  et  non 
nisi  per  creationem  infunditur.  Secundo, 

B  per  modum  impetrationis  :  et  sic  San- 
cli  dant  Spiritum  Sanctum,  tam  viatores 
quam  comprehensores.  Tertio,  per  mo- 
dum  ministerii  :  sic  dant  ministri  sacra- 
mentorum  sancti  et  non  sancti.  Hujus 
exemplum  est  in  domino  patrefamilias 
eleemosynam  dante,  et  in  ejus  uxore  ad 
dandum  sollicitante,  atque  in  servo  elee- 
mosynam  deferente.  Hsec  Petrus. 

Thomas  quoque  hic  loquitur  :  Quum  in 
processione  temporali  sint  duo  respeclus, 
unus  seternus,  quo  Spiritus  Sanctus  exit  a 

C  Patre  et  Filio,  et  alius  temporalis,  ex  hoc 
quod  creatura  novo  modo  se  habet  ad  Spi- 
ritum  Sanctum  per  donum  susceptum  ; 
neutro  modo  Spiritus  Sanctus  a  creatura 
lemporaliter  procedit  aut  datur  :  quia  a 
creatura  asternaliter  non  procedit,  nec  ef- 
fectus  ille  supernaturalis  gratuitus  potest 
esse  a  creatura,  nec  actus  meritorii  natu- 
rali  possunt  virtute  produci.  Heec  Thomas. 
—  In  idem  redit  quod  scribit  Bonaven- 
tura. 
^Egidius  etiam  de  hac  re  scribit  prolixe, 

D  concordat  tamen  praedictis.  Et  inter  cetera 
ponil,  quod  dare  Spiritum  Sanctum,  est 
dare  amorem  divinum  et  increatum.  Sed 
dare  amorem,  potest  intelligi  directe  et  in- 
directe.  Directe,  tripliciter.  Primo,  volunta- 


QU.ESTIUNCULARUM   QUARUMDAM   BREVIS    EXPEDITIO 


523 


tem  inclinando,  immutando  seu  vertendo 
ad  placitum :  sicque  Deus  habet  dominium 
super  omnem  voluntatem  creatam,  et  amo- 
rem  ab  illa  manantem  potest  alteri  dare. 
Secundo,  proprium  amorem  communican- 
do  :  sicque  ipse  amans  quicumque  potest 
amorem  suum  impendere  alteri.  Tertio, 
ipsemet  amor  posset  se  dare  si  esset  per 
se  subsistens.  Et  quoniam  nemo  potest  vo- 
luntatem  Dei  immutare,  nemo  potest  pri- 
mo  modo  Spiritum  Sanctum  dare  ;  nec 
etiam  secundo  modo,  quia  amor  ille  in- 
creatus  non  procedit  a  voluntate  humana. 
Porro  Spiritus  Sanctus,  quum  sit  amor  in 
se  subsistens,  potest  dare  se  ipsum;  simi- 
liter  dari  potest  a  Patre  et  Filio,  quia  pro- 
cedit  ab  eis.  Indirecte  vero  potest  Spiritus 
Sanctus  dari  a  creaturis  quatuor  modis  : 
primo,  sacramenta  minislrando;  secundo, 
orando ;  tertio,  instruendo;  quarto,  inte- 
rius  operando,  utpote  confortando  lumen 
naturale.  Sicque  angeli  sancti  dant  homi- 
nibus  aliquo  modo  Spiritum,  mentes  ho- 
minum  purgando,  illuminando,  perficien- 
do.  Haec  iEgidius.  —  Et  modis  istis  ab  eo 
tactis,  possent  et  alii  addi.  Nam  aliqui  ex- 
emplariter  conversando,  aliqui  bonse  famse 
odore,  aliqui  meritis  supererogationis,  ali- 
qui  sustinendo  adversa,  aliqui  faciendo 
miracula,  aliqui  solo  apparatu  devoto,  ma- 
turo  ac  fulgido,  proximos  compungunt, 
convertunt,  immutant  :  sicque  dispositive 
caritatem  et  Spiritum  Sanctum  ipsis  pro- 
curant. 

Ad  primum  igitur  respondendo,  dicen- 
dum  quod  ipsum  modo  solutum  est.  —  Ad 
secundum  dicendum,  quod  Spiritus  San- 
ctus  non  datur  electis  ita  quod  res  sit  eis 
subjecta,  qua  uti  possint  ad  libitum  :  id- 
circo  nec  directe  possunt  eum  conferre. 
Sed  sicut  datur  eis  ad  fruendum,  sic 
gratiam  sibi  communicatam  possunt  aliis 
communicare,  et  sic  Spiritum  Sanctum 
indirecte  ac  ministerialiter  dare,  quemad- 
modum  beatissimus  princeps  hortatur  Apo- 
stolorum  :  Unusquisque  sicut  accepit  gra- 
tiam,  in  alterutrum  illam  administrantes 
sicut  boni  dispensatores  multiformis  gra- 


A  tise  Dei.  —  Ad  tertium  datur  in  littera  re- 
sponsio  optima  ex  Augustino.  Non  enim 
ait  Scriptura,  quod  Apostoli  per  imposi- 
tionem  manuum  suarum  dederunt  Spiri- 
tum  Sanctum,  sed  quod  per  impositionem  Aet.vm,n. 
illam  dabatur  Spiritus  Sanctus. 

Quaeritur  consequenter,  Quid  detur  pri-  Qu.est.  h 
us,  Spiritus  Sanctus,  an  dona  ipsius. 

Ad  hoc  Thomas  respondet :  Ordo  aliquo- 
rum  secundum  naturam  potest  dupliciter 
considerari.  Primo,   ex   parte   recipientis 

B  atque  materise  :  sicque  disposilio  prior  est 
quam  id  ad  quod  disponit.  Sicque  dona 
Spiritus  Sancti  per  prius  dantur  et  reci- 
piuntur,  per  quee  rationalis  creatura  Deo 
assimilatur,  et  ad  ejus  plenam  et  beatifi- 
cam  parlicipalionem  aptatur.' Secundo,  ex 
parte  agentis  et  finis  :  et  ita  quod  propin- 
quius  est  agenti  ac  fini,  dicitur  esse  prius. 
Sicque  per  prius  recipimus  Spiritum  San- 
ctum  quam  dona  ejus,  quoniam  Pater  et 
Filius  per  suum  increatum  amorem  alia 
nobis  communicant.  Et  hoc  est  simpliciter 

C  esse  prius.  Hsec  Thomas. 

Circa  hoc  inter  cetera  scribit  ./Egidius  : 
Quatuor  modos  prioritatis  assignat  Augu- 
stinus.  Dicitur  enim  aliquid  prius  seterni- 
tate,  ut  Deus  ante  creata;  tempore,  ut  flos 
ante  fructum  ;  dignitate  et  electione,  ut 
fructus  prior  est  flore ;  origino  seu  natu- 
ra,  ut  sonus  ante  cantum.  Certum  est 
autem  quod  temporalis  missio  seu  datio 
Spiritus  Sancti  et  collatio  suorum  dono- 
rum,  simul  sunt  tempore;  et  it.em,  quod 
processio  Spiritus  Sancti   prior  sit   donis 

D  suis  dignitate  et  electione.  Quid  vero  sit 
inter  ea  prius  natura  seu  naturali  intel- 
ligentia  vel  secundum  modum  ac  ordinem 
intelligendi,  qusestio  est.  Quocirca  scien- 
dum,  quod  aliqua  possunt  se  invicem  esse 
priora  et  posteriora  naturali  intelligentia 
secundum  diversum  modum  causalitatis 
aut  habitudinis  suse  :  quemadmodum  po- 
tio  est  causa  sanitatis  in  genere  causae 
efficientis,  et  ita  prior  est  illa  ;  sanitas 
vero  causa  est  potionis  in  genere  causaB 
finalis,  et  ita  prior  est  potione.  Conformi- 


524 


QlhESTIUNCULARUM   QUARUMDAM   BREVIS   EXPEDITIO 


ter  Spiritus  Sanctus  aliquo  morfo  datur  A 
prius  quam  dona  ejus,  et  aliquo  modo 
econtrario.  Possumus  enim  dona  Spiritus 
Sancti  comparare  ad  dantem,  et  item  ad 
recipientem  :  atque  respectu  dantis,  prius 
datur  Spiritus  Sanctus  ;  respectu  autem 
recipientis,  est  econtrario  :  velut  si  quis 
infigeret  clavum  ligno,  et  clavum  illum 
infigendo,  excuteret  alium  clavura,  respe- 
clu  infigentis  prior  est  infixio  clavi,  sed 
ex  parte  ligni  prior  est  clavi  excussio.  Et 
hoc  est  quod  aliqui  dicunt,  et  bene,  quod 
ex  parte  materiae  prior  est  datio  munerum  B 
Spiritus  Sancti,  quia  dispositio  prior  est 
quam  id  ad  quod  disponit;  ex  parte  tamen 
agentis  et  finis,  datio  Spiritus  Sancti  est 
prior.  Haec  JEgidius. 

Qu^st.iii  Queeritur  demum,  Quot  modis  fiat  tem- 
poralis  processio  Spirilus  Sancti. 

Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Temporalis 
processio  et  missio  Spiritus  Sancti  ma- 
terialiter  fit  plurimis  modis,  quos  non 
est  possibile  ad  artificialem  redigi  nume- 
rum,  quum  fiat  ad  renovandam  et  sancti-  C 
ficandam  rationalem  creaturam  :  quod  in 
diversis  diversimode,  imo  innumerabili- 
bus  modis  contingit.  Modi  vero  formales 
non  ultra  quatuor  extenduntur  :  quia  aut 
fit  interius,  ad  intellectum  aut  ad  affe- 
ctum.  Primum  est  per  dona  intellectus; 
secundum,  per  caritatem  et  ei  annexa. 
Aut  fit  exterius,  ad  sensum,  loquendo  de 
sensu  exteriori  ordinato  ad  intellectum ; 
sicque  fit  per  creaturam  assumptam  sen- 
sibilem  :  et  hoc  dupliciter,  quia  aut  per 
creaturam  in  unitate  personee  unitam,  et  D 
sic  Filius  Dei  missus  est  in  carne ;  aut 
per  creaturam  ad  repraesentandum  as- 
sumptam,  sicque  missus  est  Spiritus  San- 

Matth.m,  ctus  in  columba,  in  igne  et  linguis.  Haec 

'L.,,,3.  Albertus. 

Qilest.iv  Insuper  quaeritur,  Qualiter  differant  tem- 
poralis  processio,  missio,  datio  et  appari- 
tio  Spirilus  Sancti. 

Respondet    Richardus    :    Aliqui    dicunt 
quod   non   differant   realiter,  sed   secun- 


dum  rationem  dumtaxat  :  quoniam  tem- 
poralis  processio  principalius  importat  re- 
spectum  ad  terminum  ad  quem,  missio  ad 
principium  a  quo,  donatio  vero  ad  effe- 
ctum.  Alii  majorem  inter  haec  differen- 
tiam  assignare  conantur,  dicentes  quod 
temporalis  processio  do  significato  princi- 
pali  designat  processionem  aeternam  cum 
quodam  respectu  secundum  rationem  et 
secundum  dici  ad  creaturam,  et  actu  con- 
notat  novum  effectum  in  creatura,  ac  no- 
vam  in  ea  relationem  ad  Spiritum  San- 
ctum.  Donatio  autem  de  suo  principali 
significato  non  dicit  aliquam  emanatio- 
nem,  loquendo  de  emanatione  reali  qua 
emanat  persona;  sed  dicit  emanationem 
doni  appropriati  personae,  in  quo  dono 
ipsamet  persona  vere  datur  recipienti  hu- 
jusmodi  donum.  Unde  et  tota  Trinitas  dat 
se  ipsam.  Missio  vero  dicit  repraesentatio- 
nem  personae  emanantis  per  emanationem 
alicujus  rei  visibilis  aut  invisibilis  appro- 
priatae  illi  personae.  Et  ita  de  principali 
significato  missionis  non  est  emanatio  pcr- 
sonae,  sed  est  de  cointellectu  significati 
missionis,  quemadmodum  nasus  non  est 
de  principali  significato  simitatis,  quam- 
vis  simitas  nasum  includat  de  cointelle- 
ctu.  Haec  Richardus. 

Petrus  vero  hic  loquitur  :  Temporalis 
processio,  missio,  datio  et  apparitio,  sunt 
idem  in  re,  sed  differunt  ratione.  Missio 
namque  principaliter  dicit  respectum  ad 
principium  a  quo;  temporalis  processio, 
ad  terminum  in  quem  ;  donatio  autem 
dicit  respectum  ad  effectum  vel  modum  ; 
apparitio  vero  est  signum  sensibile  in 
quo  manifeslatur  processio.  Ilaque  tria 
prima  conveniunt  processioni  visibili  et 
invisibili,  apparitio  autem  processioni  vi- 
sibili  tantum.  Haec  Petrus. 

Verum  Albertus  circa  haec  aliter  sentire 
videtur,  dicendo  :  Ista  ab  invicem  diffe- 
runt,  quoniam  apparitio  prout  de  ea  nunc 
loquimur,  non  fit  nisi  per  creaturam  sub- 
jectam,  sine  qua  missio  fieri  potest.  Appa- 
ritio  quoque  fit  bene  per  angelos,  sicut 
Abrahae  apparuerunt   tres   angeli.  Missio  2 


Gen.  xviit, 


QU.ESTIUNCULARUM    QUARUMDAM   BREVIS    EXPEDITIO 


525 


autem   nunquam  fit  nisi   immediate   per  A 
personas  divinas.  Haec  Albertus. 

Quid  horum  sit  verius,  magis  patebit 
infra  in  determinationibus  qusestionum  de 
isiis  materiis  movendarum. 

Insuper,  quoniam  Augustinus  affirmat, 

et  in  littera  langilur,  quod  Spiritus  San- 

ctus   est   potus   quo  sumus   potati,  quav 

Qumst.  v  ritur,  Quomodo  Spiritus   Sanctus   dicitur 

potus. 

Respondent  Albertus  et  Bonaventura, 
quod  tropice  seu  metaphorice  Spiritus  B 
Sanctus  dicitur  potus,  quia  restringit  mun- 
danae  sitis  ardorem.  Dicitur  quoque  pa- 
nis,  in  quantum  confortat  per  gratiam. 
Porro  Spiritu  Sancto  potari,  est  donis  ejus 
infundi  et  recreari. 

Et  si  objiciatur  quod  istud  magis  con- 
mov.  ix, s.  veniat  Filio,  qui  in  Proverbiis  ait,  Bibite 
vinum  quod  miscui  vobis;  et  de  quo  in 
SscK.xv,3.  Ecclesiastico  legitur,  Cibabit  illum  pane 
vitae  et  intellectus,  et  aqua  sapientiae  salu- 
taris  potabit  illum.  Respondet  Albertus  : 
Esse  potum,  potest  convenire  attributo  C 
Filii,  et  etiam  attributo  Spiritus  Sancti, 
diversis  considerationibus.  Si  enim  consi- 
deretur  effectus,  qui  est  restrictio  sitis 
mundanae,  non  fit  nisi  per  gustum  Spiri- 
tus,  de  quo  ait  Gregorius  :  Gustato  Spiritu, 
desipit  omnis  caro.  Si  vero  consideretur 
humor  potus,  cujus  actus  est  ferre  nu- 
trimentum  ad  membra,  convenit  hoc  sa- 
pientiae  atque  prudentiae  attribulis  Filii, 
quse  habent  moderari  in  actibus  donorum 
quantum  cuilibet  sit  dandum  vel  indul- 
gendum.  D 

Qilest.  vi      Quseritur  item,  An  immissio  dilectionis 
sit  missio  Spiritus  Sancti. 

Videtur  quod  non.  Nam  dato  per  impos- 
sibile  quod  non  sit  Spiritus  Sanctus,  nihilo 
minus  Deus  diligeret  creaturam  rationa- 
lem,  et  ei  infunderet  suam  dilectionem. 
—  Praeterea  ponamus  non  esse  in  Deo  per- 
sonarum  distinctionem,  nec  aliquam  esse 
personam  divinam  eo  modo  quo  secun- 
dum  fidem  distinguuntur  personae  :  quae- 


ro,  an  adhuc  conveniet  mitti.  Apparet 
quod  sic,  quia  adhuc  Deus  renovaret  et 
sanctificaret  creaturam  ut  modo. 

Ad  haec  respondet  Albertus :  Si  ponamus 
Spiritum  Sanctum  non  esse,  haberemus 
dicere  quod  in  Deo  non  esset  dilectio  nisi 
essentialis,  et  illa  cordibus  infunderetur  ; 
sed  hoc  non  esset  missio  alicujus  personas. 
Et  si  non  esset  in  divinis  distinctio  per- 
sonarum,  non  esset  proprie  rhissio  Dei  : 
nihilo  minus  Deus  adhuc  posset  se  in  ef- 
fectu  gratiae  dare  fidelibus.  Haec  Albertus. 

Circa  haec  quaerit  in  Summa  sua,  libro 
primo,  Antisiodorensis,  An  Pater  et  Filius    Qu.«st. 
seu  etiam  Spiritus  Sanctus,  sint  unus  pa-  v" 
nis  in  quantum  dantur,  an  multi  panes 
ex  parte  sua. 

Quod  sint  unus  panis,  probatur  sic  : 
Unica  est  bonitas  et  dulcedo  qua  reficiunt 
nos.  —  Sed  contra  :  Filius  reficit  ot  de- 
lectat  non  solum  in  quantum  Deus,  sed 
etiam  secundum  quod  homo ;  Pater  quo- 
que  nos  reficit  non  solum  in  quantum 
Deus,  sed  etiam  in  quantum  generat  Fi- 
lium  sibi  aequalem  :  ergo  ex  parte  per- 
sonarum  multae  sunt  origines  delectationis 
refectionisque  nostrae.  Item,  beatitudo  no- 
stra  consistit  in  diloctione  Dei  non  solum 
in  quantum  est  unus,  sed  etiam  in  quan- 
tum  est  trinus. 

Dicendum  quod  Trinitas  ex  parte  sua 
non  est  nisi  unus  panis,  sed  quantum  ad 
nos  multiplex  est,  utpote  multis  modis 
reficiens ;  estque  una  origo  delectationis 
et  refectionis,  videlicet  bonitas  et  suavitas 
Dei.  Quod  autem  Filius  Dei  delectat  in 
quantum  homo,  habet  a  deitate  :  qua  sub- 
lata,  non  delectaret.  Similiter,  quod  Pa- 
ter  in  quantum  generans  delectat  et  re- 
ficit  nos,  habet  a  sua  deitate  et  bonitate, 
quae  est  generationis  origo.  —  Haec  Anti- 
siodorensis.  Unde  patet  quod  Trinitas  sit 
unus  panis  in  essentia,  multiplex  est  in 
effectu. 

r>  j      i  i-i-         Qmst. 

Postremo  quaentur  de  hoc  quod  111  ht-  VIII 
tera  legitur,  Ipse  videlicet  Spiritus  San-  B(P.  sos) 


520 


LTBER    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XV 


ctus  est  virtus,  etc.  Virtus  enim   appro-  A 
icor.1,24.  priatur  Filio,  dicente  Apostolo,  Praedica- 
raus    Christum    Dei    virtutem    et    Dei    sa- 
pientiam. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet,  quod 
Spiritui  Sancto  appropriatur  non  virtus 
simpliciter,  sed  virtus  sanativa  :  quia  gra- 
tia  sanitatum  est  donum  et  opus  Spiritus 
Sancti,  cujus  gratia  est  etiam  animse  medi- 
cina.  Filio  autem  appropriatur  virtus  ope- 
Joann. 1,3.  randi,  quia  omnia  per  ipsum  facta  sunt. 
Aliter  potest  dici,  quod  virtus  habet  com- 
parationem  ad  id  ad  quod  est,  sicque  te-  B 
net  rationem  principii;  habet  quoque  com- 
parationem  ad  id  cujus  est,  et  sic  rationem 
habet  complementi;  vel  ad  utrumque,  sic- 
que  tenet  rationem  medii.  Quemadmodum 
Patri  appropriatur  ex  ipso,  et  Filio  per 
ipsum,  Spiritui  Sancto  autem  in  ipso  es- 
se  :  sic  virtus  in  quantum  habet  rationem 
principii,  appropriatur  Patri ;  in  quantum 
vero  habet  rationem  medii,FiIio;  in  quan- 
tum  rationem  completionis,  Spiritui  San- 
clo,  quia  completio  est  in  bonitate  et  di- 
lectione  Spiritus  Sancti.  Cui  etiam  recte  C 
convenit  infundi  atque  diffundi.  Caritas 
namque  comparatur  humori,  quoniam  sic- 
ut  arbor  fomentum  vitamque  vegetativam 
et  viriditatem  suscipit  ab  humore,  sic  tota 


spiritualis  machina  ab  amore  divino  :  qui 
amor  infunditur  in  quantum  intus  reci- 
pitur;  diffunditur  autem  in  quantum  ex 
intimis  procedens, dilatat  affectum  ad  mul- 
torum  dilectionem,  movetque  universas 
animae  vires  ad  virtuosas  operationes.  Heec 
Bonaventura. 

Porro  quod  dictura  est  de  appropriati- 
one  virtutis,  Richardus  clarius  exprimit, 
dicens  :  Virtus  appropriatur  Patri  in  quan- 
tum  ipsa  virtus  est  ultimum  potentiee, 
quoniam  Patri  appropriatur  potentia;  Filio 
autem,  prout  intelligitur  quasi  media  in- 
ter  substantiam  et  operationem  :  Filius 
namque  est  media  in  Trinitate  persona. 
Appropriatur  autem  Spiritui  Sancto  in 
quantum  est  principium  operis  boni  : 
quia  Spiritui  Sancto  appropriatur  afflu- 
entia  bonitatis.  Heec  Richardus.  —  Idem 
Thomas. 

Atque  in  idem  redit  quod  obscurius 
scribit  Albertus,  affirmans  Patri  appro- 
priari  virtutem  naturalis  potentise,  quoni- 
am  Pater  est  principium  non  de  princi- 
pio;  Filio  autem  virtutem  ad  esse,  quia 
per  eum  creata  sunt  omnia;  Spiritui  San-  Joam.1,3 
cto  vero  virtutem  ad  bene  esse,  quia  bo- 
nitas  et  sanctitas  appropriantur  Spiritui 
Sancto. 


DISTINCTIO  XV 


A.  Utrum  Spiritus  Sanctus  a  se  ipso  detur. 


HIC  considerandum  est,  quum  Spiritus  Sanctus  detur  hominibus  a  Patre  et 
Filio,  quod  est  ipsum  temporaliter  procedere  ab  utroque  vel  mitti,  utrum 
etiam  a  se  ipso  detur.  Si  datur  a  se,  et  procedit  vel  mittitur  a  se.  Ad  quod 
dicimus,  quia  Spiritus  Sanctus  et  Deus  est  et  donum  sive  datum,  et  ideo  dat  et 
datur.  Dat  quidem  in  quantum  Deus,  et  datur  in  quantum  donum  sive  datum. 
Quum  autem  donatio  sive  datio  Spiritus  Sancti  sit  operatio  Dei,  et  communis  sit  et 
indivisa  operatio  trium  personarum,  donatur  itaque  Spiritus  Sanctus  non  tantum  a 
Patre  et  Filio,  sed  etiam  a  se  ipso.  Unde  Augustinus  in  quintodecimo  libro   de 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XV  527 

Trinitate  dicit,  quod  se  ipsum  dat.  Sicut,   inquit,  corpus  carnis  nihil   est  aliud  Aug.deTri- 
qunm  caro,  sic  donum  Spiritus  Sancti  nihil  est  aliud  quam  Spiritus  Sanctus.  In  XVi  c'19. 
tantum  ergo  donum  Dei  est,  in  quantum  datur  eis  quibus  datur.  Apud  se  autem 
Deus   est,  etsi  nemini  datur  :  quia  Deus  erat  Patri  et  Filio  coaeternus  antequam 
cuiquam  daretur.  Nec  quia  illi  dant  et  ipse  datur,  ideo  minor  est  illis.  Ita  enim 
datur  sicut  Dei  donum,  ut  etiam  .se  ipsum  det  sicut  Deus.  Non  enim  dici   potest 
non  esse  suse  potestatis,  de  quo  dictum  est  :  Spiritus  ubi  vult  spirat.  Ecce  aperte  joann.  m, 
dicit  quod  Spiritus  Sanctus  se  ipsum  dat.  Si  enim  Spiritus  Sanctus  se  ipsum  dare 
non  potest,  et  eum  Pater  dare  potest  et  Filius,  potest  itaque  Pater  dare  aliquid  et 
Filius,  quod  npn  potest  Spiritus  Sanctus.  Item,  si  Pater  et  Filius  dant  Spiritum 
Sanctum,  nec  ipse  dat  :  aliquid  ergo  Pater  operatur  et  Filius,  quod  non  operatur 
Spiritus  Sanctus.  Dat  ergo  Spiritus  Sanctus  se  ipsum.  Si  autem  se  ipsum  dat,  tunc 
a  se  ipso  procedit  et  mittitur  :  quod  utique  verum  est.  Nam  processio  temporalis 
Spiritus  Sancti  vel  missio,  ipsius  est  donatio  et  ipsa  Dei  operatio.  Procedit  ergo 
Spiritus  Sanctus  temporaliter  a  se,  et  mittitur  a  se,  quia  datur  a  se. 

B.  Non  est  mirum  si  Spiritus  Sanctus  dicatur  mitti  vel  procedere  a  se, 
quum  etiam  Filius  dicatw  mitti  a  se. 

Ne  autem  mireris  quod  Spiritus  Sanctus  dicitur  mitti  vel  procedere  a  se.  Nam 
et  de  Filio  dicit  Augustinus  in  secundo  libro  de  Trinitate,  quod  non  tantum  a  Patre  Aug.de  Tri- 
missus  est,  sed  etiam  a  se  ipso  et  a  Spiritu  Sancto  :  quaerens  quomodo  Filius  vel  c.'  5.  '  ' 
Spiritus  Sanctus  sit  missus,  quum  uterque  sit  ubique  tanquam  Deus.  Nam  uterque, 
inquit  Augustinus,  legitur  missus.  De  Spiritu  Sancto  enim  legitur  :  Quem  mittet  joann. xiv, 
Pater  in  nomine  meo;  et  iterum,  Si  abiero,  mittam  eum  ad  vos.  Et  Filius  de  sei6;dxv[7 
dicit  :  Exivi  a  Patre,  et  veni  in  mundum.  Et  Apostolus  dicit  :  Misit  Deus  Filium  md.  as. 
suum.  In  Propheta  autem  scriptum  est  ex  persona  Dei  :  Coelum   et  terram  ego  je"  xx',*' 
impleo.  Itaque  si  ubique  Deus  est,  ubique  ergo  est  Filius,  ubique  etiam  est  Spiritus  24' 
Sanctus.  Illuc  ergo  missus  est  Filius  et  Spiritus  Sanctus  ubi  erant. 

G.   Quomodo  intelligenda  sit  missio  utriusque,  scilicet 
Filii  et  Spiritus  Sancti. 

Quocirca  quaerendum  est,  quomodo  intelligatur  missio  Filii  vel  Spiritus  Sancti.    Aug.  ubi 
Pater  enim  solus,   ut  inquit  Augustinus  in  eodem,  nusquam  legitur  missus,  sed  supra' 
Filius  et  Spiritus  Sanctus.  Et  de  Filio  primo  videamus  quomodo  missum  eum  Apo- 
stolus  dicat  :  Misit  Deus  Filium  suum  factum  ex  muliere ;  ubi  satis  ostendit,  eo  Gaiat.iv^. 
ipso  missum  Filium,  quo  factum  ex  muliere.  Proinde  mitti  a  Patre  sine  Spiritu 
Sancto  non  potuit,  quia  Pater  intelligitur  misisse  eum,  quum  fecit  ex  femina  : 
quod  utique  non  fecit  sine  Spiritu  Sancto.  Ecce  hic  dicit  Filium  missum  a  Patre  et 
Spiritu  Sancto. 


528  LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XV 

D.  Quod  a  Spiritu  Sancto  Filius  sit  missus,  auctoritatibus  confvrmatur. 

Aug.de Tri-       Et  quod  a  Spiritu  Sancto  Filius  sit  missus,  ut  ait  Augustinus  in  eodem,  aucto- 

7.1"''   "'  ritatibus  confirmatur.  Ipse  Christus  dicit  per  Isaiam  :  Nunc  misit  me  Dominus  et 

^s.xlviu,  gpjr^us  ejus_  jje  noc  Ambrosius  in  libro  tertio  de  Spiritu  Sancto  ita  ait  :  Quis  est 

spirit>r'sd°  9U^  dicit,  Me  misit  Dominus  et  Spiritus  ejus?  nisi  qui   venit  a  Patre  ut  salvos 

Hb.  in,  c.  i.  faceret  peccatores,  id  est  Christus.  Ergo  et  Pater  Filium  misit  et  Spiritus  Sanctus. 

lbid.  c.  2.  Idem  in  eodem  :  Datus  est  a  Patre,  ut  Isaias  dicit  :  Puer  natus  est  nobis,  et  Filius 

is.  ix,  6.  datus  est  nobis.  Datus  est,  audeo  dicere,  et  a  Spiritu,  quia  et  a  Spiritu  Sancto 

Ambr.  op.  missus  est.  Dicit  enim  Filius  Dei  :  Spiritus  Domini  super  me,  propter  quod  unxit 

luc.  Iv,'i8.  me ;  evangelizare  pauperibus  misit  me,  prasdicare  captivis  remissionem,  etc.  Quod 

md.  21.  quum  de  libro  Isaise  legeret,  ait  in  Evangelio,  Hodie  completa  est  hsec  scriptura  in 

auribus  vestris,  ut  de  se  dictum  esse  signaret.  Bene  autem  dixit,  Super  me  :  quia 

quasi  Filius  hominis  et  unctus  est  et  missus  ad  prasdicandum.  Nam  secundum 

divinitatem  non  super  Christum  est  Spiritus,  sed  in  Christo.  Ecce  his  verbis  ostendit 

Ambrosius  Filium  esse  missum  et  datum  nobis  non  tantum  a  Patre,  sed  etiam  a 

Spiritu  Sancto. 

E.   Quod  Filius  sit  datus  etiam  a  se  ipso. 

iwd.c.  2.  Deinde  ostendit  esse  datum  etiam  a  se  ipso,  ita  dicens  in  eodem  libro  :  Quum 
non  definitum  fuerit  per  Prophetam  a  quo  datus  sit  Filius,  ostenditur  datus  gratia 
Trinitatis,  ut  etiam  ipse  Filius  se  dederit.  Ecce  hic  dicit,  quod  Filius  se  dedit  quia 
Trinitas  eum  dedit.  Si  autem  Filius  a  se  datus  est,  a  se  ergo  missus  est,  et  a  se 
processit.  Et  hoc  utique  verum  est  et  concedi  oportet,  quum  ejus  missio  sit  divina 
operatio. 

F.   Quod  Filius  sit  missus  a  se. 

Quod  autem  a  se  mittatur,  Augustinus  adstruit  in  libro  secundo  de  Trinitate, 

Aug.  deTri- dicens  :  Forte  aliquis  cogat  ut  dicamus,  etiam  a  se  ipso  missum  esse  Filium,  quia 

c  s.  '     '  Marise  conceptus  et  partus,  operatio  Trinitatis  est.  Sed,  inquit  aliquis,  quomodo 

Pater  eum  misit,  si  ipse  se  misit?  Cui  respondeo,  quserens  ut  dicat  quomodo  eum 

Joann.  x,  Pater  sanctificavit,  si  et  ipse  se  sanctificavit.  Utrumque  enim  Dominus  ait  :  Quem 

36. 

lbu.  xvii,  Pater,  inquit,  sanctificavit  et  misit  in  hunc  mundum .  Et  alibi  :  Ego  pro  eis  sancti- 
fico  me  ipsum.  Item  qusero  :  Quomodo  Pater  eum  tradidit,  si  ipse  se  tradidit? 
Utrumque  enim  legitur.  Credo  quod  respondebit,  si  probe  sapit  :  Quia  una  voluntas 
est  Patris  et  Filii,  et  inseparabilis  operatio.  Sic  igitur  intelligat,  illam  incarnationem 
et  ex  Virgine  nativitatem  in  qua  Filius  intelligitur  missus,  una  eademque  operatione 
Patris  et  Filii  inseparabiliter  esse  factam,  non  inde  separato  Spiritu  Sancto.  Ergo 


19 


LIBER   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XV  529 

a  Patre  et  Filio  missus  est  idem  Filius,  quia  a  Patre  et  Verbo  *  ejus  factum  est  ut  Aug.de th- 

mitteretur.  id  est,  incarnatus  hominibus  appareret.  Non  enim  missus  est  mutando  c.  5. 

locum,  quia  in  mundo  erat.  Quapropter  et  Pater  invisibilis  una  cum  Filio  secum  joan„'°{0. 

invisibili  eumdem  Filium  visibilem  faciendo,  misisse  eum  dictus  est  :  qui  si  ita 

visibilis  fieret,  ut  cum  Patre  invisibilis  esse  desisteret,  id  est,  si  substantia  invi- 

sibilis  Verbi  in  creaturam  visibilem  mutata  et  transiens  verteretur,  ita  missus  a 

Patre  intelligeretur  Filius,  ut  tantum  missus,  non  etiam  mittens  cum  Patre,  inve- 

niretur.  Quum  vero  sic  est  accepta  forma  servi,  ut  maneret  incommutabilis  forma  PhiUpp.u, 

7 
Dei ;  manifestum  est  quod  a  Patre  et  Filio  non  apparentibus  factum  sit  quod  appa- 

reret  in  Filio,  id  est,  ab  invisibili  Patre  cum  invisibili  Filio  idem  ipse  Filius  visibilis 

mitteretur. 

G.  Summatim  colligit  quce  ex  prcedictis  adstruuntur . 

Ex  prsedictis  aperte  monstratur,  quod  Filius  missus  est  a  Patre  et  a  Spiritu 
Sancto  et  a  se  ipso  ;  et  quse  sit  ipsa  missio,  scilicet  incarnatio,  id  est,  quod  factus 
est  homo,  per  quod  visibilis  apparuit  :  quod  est  opus  commune  Patris  et  Filii  et 
Spiritus  Sancti. 

H.  Quosstio  cur  dicit  :  A  me  ipso  non  veni. 

Sed  ad  hoc  opponitur  :  Si  Filius  a  se  ipso  missus  est,  cur  ergo  ait,  A  me  ipso  joann.vm, 
non  veni  ?  Ad  hoc  Augustinus  respondet  in  secundo  libro  de  Trinitate,  dicens  hoc    ^ug.  oP. 
dictum  esse  secundum  formam  servi,  secundum  quam  non  fecit  ut  mitteretur,  id  C|L  "• 9- 
est,  non  est  operatus  incarnationem,  sed  secundum  formam  Dei. 

I.  Utrum  semel  tantum  missus  sit  Filius,  an  smpe. 

Hic  quaeritur,  utrum  semel  tantum  missus  sit  Filius,  an  ssepe  mittatur.  Si  enim 
missio  Filii,  ipsius  tantum  incarnatio  est,  quum  semel  tantum  incarnatus  sit,  et 
semel  tantum  videtur  missus.  At  si  ssepe  mittitur,  est  et  alia  ejus  missio  quam 
incarnatio.  Sed  qua?  est  illa?  Numquid  seterna  genitura  missio  ejus  dicenda  est,  an 
etiam  alia  missio  qugerenda  est? 

K.  Quod  duobus  modis  dicitur  Filius  mitti. 

Ad  quod  dicimus,  quod  duobus  modis  dicitur  Filius  mitti,  prseter  illam  aeternam 
genituram  quae  ineffabilis  est  :  secundum  quam  etiam  missus  posset  dici,  ut  videtur 
quibusdam;  sed  melius  ac  verius  secundum  eam  dicitur  genitus.  Praeter  eam  ergo 
duobus  modis  dicitur  mitti,  scilicet,  vel  quum  visibiliter  mundo  apparuit  carne 
indutus,  vel  quum  se  in  animas  pias  sic  transfert  ut  ab  eis  percipiatur  ac  cogno-  saP.wn,  27. 
T.  19.  34 


530  LIBER    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XV 

scatur.  Hos  duos  missionis  modos  aperte  Augustinus  distinguit  in  quarto  libro  de 

Aug.deTri-Trinitate,  dicens  :  Non  eo  ipso  quod  de  Patre  natus  est,  missus  dicitur  Filius  :  sed 

"','cC->o.'  '  vel  eo  quod  apparuit  huic  mundo  Verbum  caro  factum  (unde  dicit  :  A  Patre  exivi, 

J°md.  xvt  e*  vem  m  rnundum) ;  vel  eo  quod  ex  tempore  cujusquam  mente  percipitur,  sicut 

so   ix  10  dictum  est  de  Sapientia  :  Emitte  illam  de  ccelis  sanctis  tuis  et  a  sede  magnitudinis 

tuae,  ut  mecum  sit  et  mecum  laboret,  id  est,  doceat  me  laborare.  Et  tunc  unicuique 

mittitur,   quum   a  quoquam    cognoscitur  atque   percipitur   quantum   cognosci  et 

percipi  potest  pro  captu  vel  proficientis  in  Deum,  vel  perfectse  in  Deo  animae 

rationalis. 

L.  Quod  secundum  alterum  semel,  secundum  alterum  scepe  sit  missus  ; 
et  secundum  alterum  ut  sit  homo,  et  secundum  alterum  ut  sit  cum 
homine. 

Ecce  distincti  sunt  duo  modi  missionis  Filii,  et  secundum  alterum  semel  tantum 
missus  est  Dei  Filius,  et  secundum  alterum  saepe  missus  est  et  mittitur  quotidie. 
Nam  secundum  alterum  missus  est  ut  sit  homo,  quod  semel  tantum  factum  est ; 
secundum  alterum  vero  mittitur  ut  sit  cum  homine,  quo  modo  quotidie  mittitur  ad 
Sanctos,  et  missus  est  etiam  ante  incarnationem  et  ad  omnes  Sanctos  qui  ante 
fuerunt  et  etiam  ad  angelos.  Unde  Augustinus  de  Filio,  id  est  de  Sapientia  Patris, 
Aug.  oP.  loquens,  in  quarto   libro   de  Trinitate   ait  :  Aliter  mittitur  Sapientia  ut  sit  cum 

cit  n   97 

Sap.vii,27.  homine,  aliter  missa  est  ut  sit  homo.  In  animas  enim  sanctas  se  transfert,  et 
amicos  Dei  et  Prophetas  constituit,  sicut  implet  etiam  sanctos  angelos.  Sed  quum 

Gaiat.n,i.  venit  plenitudo  temporis,  missa  est  non  ut  impleret  angelos,  nec  ut  esset  ange- 
lus,  nec  ut  esset  cum  hominibus  vel  in  hominibus,  ut  antea  in  patribus  erat  et 

joann.iM.  in  Prophetis ;  sed  ut  ipsum  Verbum  fieret  caro,  id  est  homo. 

M.  Quod  secundum  alterum  modum  dicitur  missus  in  mundum, 
secundum  alterum  non. 

Praeterea  notandum  est,  quod  quum  his  duobus  modis  mittatur  Filius,  secun- 

dum  alterum  dicitur  missus  in  mundum,  secundum  alterum  vero  non.  Eo  enim 

modo  missus  dicitur  in  mundum,  quo  visibilis  mundo  apparuit.  Unde  Augustinus 

Aug.  op.  in  eodem  libro  ait  :  Quum  ex  tempore  cujusquam  mente  percipitur,  mitti  quidem 

cit.  n.  28. 

dicitur,  sed  non  in  hunc  mundum.  Non  enim  sensibiliter  apparet,  id  est,  corporeis 
sensibus  praesto  est.  Nam  et  nos,  secundum  quod  mente  aliquid  aeternum  capimus, 
non  in  hoc  mundo  sumus;  et  omnium  justorum  spiritus,  etiam  in  carne  viven- 
tium,  in  quantum  divina  sapiunt,  non  sunt  in  hoc  mundo.  Ex  praedictis  liquet, 
quod  prseter  ineffabilem  genituram  duobus  modis  mittitur  Filius,  scilicet,  quum 
visibiliter  apparuit,  vel  invisibiliter  percipitur  mente. 


IN   LIBMJM   I    SENTENTIAR.UM.    —   DIST.    XV   SUMMA  531 

N.   Cur  Pater  non  dicitur  missus  quum  ab  aliquo  cognoscitur,  ut  Filius. 

Hic  quEeritur.  cur  Pater  non  dicitur  missus  quum  ex  tempore  a  quoquam  cogno- 
scitur,  sicut  Filius.  Ad  quod  dicimus,  quia  in  eo  est  principii  auctoritas,  quae  non 
habet  de  quo  sit,  a  quo  Filius  est  et  Spiritus  Sanctus.  Pater  enim  est,  ut  ait  Augu-  Aug.de t«- 
stinus  in  eodem  libro,  principium  totius  divinitatis,  vel  (si  melius  dicitur)  deitatis  :  w.*. a>,n! 
quia  principium  est  Filii  et  Spiritus  Sancti.  Nam  ut  ait  Augustinus  in  eodem,  si    ibidem, 
voluisset,  etiam  Deus  Pater  per  subjectam  creaturam  visibiliter  appareret;  absur- c'2l'n'3"' 
dissime  tamen  aut  a  Filio,  quem  genuit,  aut  a  Spiritu  Sancto,  qui  de  illo  procedit, 
missus  diceretur.  Gongruenter  autem  ille  missus  dicitur  qui  in  carne  apparuit, 
misisse  autem  ille  qui  in  ea  non  apparuit. 

0.  Putaoerunt  quidam  Filium  et  Spiritum  Sanctum  minores 
fuisse  Patre,  quia  missi  dicuntur. 

Ideoque  putaverunt  quidam  hasretici,  quum  Pater  non  sit  missus,  sed  Filius  et 
Spiritus  Sanctus,  Patrem  esse  majorem,  ac  Filium  minorem  esse  et  Spiritum  San- 
ctum  ;  atque  Patrem  quasi  majorem,  misisse  utrumque  quasi  minorem.  Quod 
Augustinus  improbat  in  quarto  libro  de  Trinitate,  illis  contradicens  :  Non  ideo,  iwdem. 
inquit,  arbitrandum  est  minorem  esse  Filium,  quod  missus  est  a  Patre ;  nec  ideo 
minorem  Spiritum  Sanctum,  quod  et  Pater  eum  misit  et  Filius.  Sive  enim  propter 
visibilem  creaturam,  sive  potius  propter  principii  auctoritatem  vel  commendationem, 
non  propter  insequalitatem  vel  imparilitatem  vel  dissimilitudinem  substantise,  in 
Scripturis  hasc  posita  intelliguntur.  Non  ergo  ideo  dicitur  Pater  misisse  Filium  vel 
Spiritum  Sanctum,  quod  ille  esset  major  et  illi  minores  ;  sed  maxime  propter 
auctoritatem  principii  commendandam,  et  quia  in  visibili  creatura  non  sicut  ille  *  ' '"' 
apparuit.  Ecce  ostensum  est,  quse  sit  missio  Filii,  et  quibus  modis  mittatur. 


SUMMA 


A  dum  unam  missus  est  semel  tantum,  se- 
cundum  aliam  same.  Postremo  docet  quod 

DISTINCTIONIS   QUINT/EDECIMiE  Pater  non  sit  missus  ab  aliquo.  Quocirca 

excludit  errorem  opinantium  Filium  aut 
Spiritum   Sanctum   esse  Patre   minorem, 

DECLARATO  in  prsecedenti  distinctione  quia  missi  sunt,  et  non  Pater.  Denique 
quod  Spiritus  Sanctus  temporaliter  prima  rationum  qua  probat  Spiritum  San- 
procedat,  mittatur  ac  detur  a  Patre  et  Fi-  ctum  dari  et  mitti  a  se  ipso,  est  ista  : 
lio,  jam  quserit  Magister,  an  etiam  a  se  Quidquid  potest  Pater  et  Filius,  potest  et 
ipso  ita  procedat,  mittatur  et  detur.  Et  Spiritus  Sanctus.  Sed  Pater  et  Filius  pos- 
auctoritatibus  ac  rationibus  probat  quod  sunt  dare  Spiritum  Sanctum  :  ergo  et  ipse 
imo;  deinde  probat  hoc  a  simili,  quia  et  Spiritus  Sanctus  hoc  potest.  Secunda  est  : 
Filius  misit  se  ipsum.  Quocirca  tractat  de  B  Quidquid  operatur  Pater  et  Filius,  opera- 
duplici  Filii  missione,  et  qualiter  secun-     tur  et  Spiritus  Sanctus  :  sed  datio  seu  mis- 


532 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XV  ;    QU^EST.    I 


sio  Spiritus  Sancli  est  operatio  Patris  et 
Filii,  ergo  et  Spiritus  Sancti,  quum  opera 
summae  Trinitatis  sint  indivisa.  Ista  est 
summa  sententiae  distinctionis  istius. 


QU^STIO    PRIMA 

Clrca  quam  inquiritur  primo,  An  mis- 
sio  et  datio  conveniant  divinis 
personis,  et  specialiter  quibus  con- 
veniant  missio  et  datio  aetiva  at- 
que  passiva. 

Videtur  autem  quod  divinis  personis 
non  conveniat  mitti.Primo,  quoniam  mitti 
videtur  esse  inferioris.  Unde  et  angeli  su- 
periores  non  dicuntur  mitti,  sed  adsiste- 
re;  inferiores  vero  mittuntur.  —  Secundo, 
quia  missio  est  ad  id  in  quo  missus  ante 
missionem  non  fuit,  quum  missio  sit  quae- 
dam  tendentia  ad  aliquem  terminum.  Sed 
Spiritus  Sanctus  quum  sit  verus  Deus,  in- 
circumscriptus  est  et  praesens  ubique  : 
ergo  non  mittitur.  Si  dicatur  quod  Filio 
et  Spiritui  Sancto  convenit  mitti  quia  pro- 
cedunt,  et  non  Patri  quia  a  nullo  est  : 
probatur  quod  et  Patri  conveniat  mitti 
eadem  ratione  qua  probatur  in  textu  quod 
Spiritus  Sanctus  mittit  et  dat  se.  Nam 
quidquid  potest  Spiritus  Sanctus,  potest 
et  Pater  :  sed  Spiritus  Sanctus  potest  se 
mittere,  ut  habetur  in  littera  :  ergo  et  Pa- 
ter  se  ipsum  mittere  potest,  ergo  mittitur 
p.  524D,  a  se.  —  Insuper  dictum  est  in  praecedenti 
quast. ,v'  distinctione,  quod  realiter  idem  sint  mis- 
sio  et  datio  in  divinis  :  sed  Pater  dat 
se,  ut  patebit  et  in  textu  habetur  :  ergo 
mittit  se. 

In  contrarium  est  Augustinus  et  Magister 
in  littera. 

Ad  haec  Alexander  respondet  :  In  mis- 
sione  materiali  tria  considerantur,  aucto- 
ritas  in  mittente,  loci  mutatio  circa  mis- 
sum,  et  alicujus  effectus  productio  circa 
terminum.  Primum  esl  de  perfectione  mit- 
tentis,  tertium  de  perfectione  missi, secun- 


A  dum  de  missi  imperfectione,  quia  non 
potest  simul  esse  cum  mittente  et  cum 
termino.  Quoniam  ergo  quod  perfectionis 
est,  transferendum  est  ad  divina,  et  quod 
imperfectionis  est,  relinquendum  :  ideo  in 
divinis  est  missio  quantum  ad  primum  et 
tertium,  non  quantum  ad  loci  mutatio- 
nem.  Nec  tamen  est  ibi  separatio  aut  re- 
cessus  missi  a  mittente,  sicut  in  his  in 
quibus  mittens  et  missus  substantialiter 
differunt.  Missio  quoque  in  divinis  non 
ponit  gradum  aut  majoritatem,  sed  ordi- 

B  nem  naturae  et  auctorilatem  in  mittente. 
Unde  patet  qualiter  missio  sif  in  divinis. 
Porro  de  hoc,  an  missio  active  dicta 
conveniat  toti  supergloriosissimae  Trinitati 
respectu  Filii  et  Spiritus  Sancti,  sunt  opi- 
niones  diversae.  Nam  quidam  dicunt  quod 
sic.  Et  sicut  concedunt  quod  tota  Trinitas 
dat  Filium  et  etiam  Spiritum  Sanctum 
rationalibus  creaturis,  ita  concedunt  quod 
tota  Trinitas  mittit  Filium,  et  similiter 
Spiritum  Sanctum.  Alii  negant  utrumque. 
Ceteri  istam  concedunt,  Tota  Trinitas  dat 

C  Filium  seu  Spiritum  Sanctum;  sed  negant 
quod  Trinitas  mittit  vel  Filium  vel  Spi- 
rifum  Sanctum.  ldcirco  notandum  quod 
missio  active  dicta  potest  dupliciter  de- 
terminari.  Nam  uno  modo  dicit  divinam 
essentiam,  et  consignificat  distinctionem 
seu  notionem  :  sicque  dicitur  missio  ma- 
nifestatio  productionis  alicujus  personae 
aeternae  per  aliquem  effectum  in  creatura. 
Et  quia  per  nomen  missionis  significatur 
divina  essentia  principaliter  et  in  recto,  a 
qua  essentia  est  missionis  effectus ;  notio 

D  autem  secundario  et  in  obliquo,  quia  ma- 
nifestatur  in  illo  effectu  :  ideo  concedunt 
quod  missio  active  dicta  toti  conveniat 
Trinitati.  Unde  sicut  concedunt  istam,  To- 
ta  Trinitas  manifestat  processionem  Filii 
ac  Spiritus  Sancti ;  ita  concedunt  quod 
tota  Trinitas  mittit  Filium  ac  Spiritum 
Sanctum. 

Sed  istis  objicitur  :  Pater  est  persona 
qua?  a  nulla,  sed  a  qua  alia;  Filius  vero 
est  persona  quae  ab  alia,  et  a  qua  alia ; 
Spiritus  Sanctus  est  persona  quae  ab  alia, 


AN   MISSIO    ET   DATIO   CONVENIANT    DIVINIS    PERSONIS,   ETC. 


533 


et  a  qua  nulla  persona  divina.  Sed  Pater  A 
dieitur  mittere,  quia  ab  ipso  est  alia  per- 
sona;  mitti  vero  non  dicitur,  quia  non  est 
ab  alia  persona.  Filius  autem  dicitur  mitti 
et  mittere,  quia  ab  alio  est,  et  alius  est  ab 
ipso.  Ergo  Spiritus  Sanctus  dicetur  mis- 
sus,  quia  ab  alio;  sed  non  mittens,  quia 
nullus  ab  ipso.  Ergo  mittere  non  convenit 
toti  Trinitati,  sicut  nec  mitti.  —  Preeterea, 
si  tota  Trinitas  ratione  effectus  connotati 
mitteret  Spiritum  Sanctum,  quum  simili- 
ter  connotetur  effectus  in  Filii  missione, 
tota  Trinitas  mitteret  Filium,  sicque  Filius  B 
mitteretur  a  Spiritu  Sancto  :  quod  non 
invenitur  de  Filio  nisi  secundum  huma- 
nam  naturam.  —  Insuper,  mittere  Filium, 
est  aliquid  operari  per  Filium  in  creatura 
rationali.  Sed  operari  per  Filium  non  con- 
venit  toti  Trinitati  :  ergo  nec  mittere  Fi- 
lium  toti  convenit  Trinilati,  ergo  similiter 
nec  mittere  Spiritum  Sanctum.  Ergo  mis- 
sio  dicta  active,  non  convenit  toti  Trinitati. 
Ad  primum  horum  respondent  quod 
non  sit  simile  :  quia  in  verbis  his,  mitti 
et  mittere,  consignificatur  habitudo  prin-  C 
cipii  ad  id  quod  est  de  ipso.  Esse  autem 
ab  alio  sive  a  principio,  universaliter  re- 
movetur  a  Patre,  ita  quod  nullo  modo  po- 
test  dici  esse  a  principio ;  sed  esse  princi- 
pium,  non  negatur  universaliter  a  Spiritu 
Sancto.  Quum  autem  Spiritus  Sanctus  sit 
principium  creaturee,  ideo  sicut  concedi- 
tur  quod  Spiritus  Sanctus  facit  se  esse  in 
creatura  per  gratiam,  et  Trinitas  facit  Spi- 
ritum  Sanctum  esse  per  gratiam  in  crea- 
tura  rationali,  ita  conceditur  quod  tota 
Trinitas  mittit  Spiritum  Sanctum.  —  Ad  D 
secundum  respondent,  quod  secundum  ra- 
tionem  hanc  missionis  sit  concedendum, 
quod  sicut  tota  Trinitas  miiiit  Filium,  ita 
et  Spiritus  Sanetus  Filium  mittit  :  quia 
facit  ipsum  cognosci  quod  aeternaliter  pro- 
cedit  a  Patre  per  effeclum  ab  ipso  tempo- 
raliter  procedentem.  —  Ad  tertium  dicunt 
quod  non  sit  idem,  operari  per  Filium  et 
mittere  Filium,  sed  potius  manifestare  il- 
lam  operationem  esse  per  Filium.  Unde 
concedunt  istam  :  Spiritus  Sanctus  mittit 


Filium,  et  Trinitas  mittit  Filium  :  non 
quia  Trinitas  vel  Spiritus  Sanctus  opere- 
tur  per  Filium,  sed  quia  Trinitas  vel  Spi- 
ritus  Sanctus  per  aliquem  effectum  Filio 
appropriatum  manifestat  Patrem  operari 
per  Filium  :  et  hoc  bene  convenit  toti 
Trinitati. 

Porro  secundum  alios,  aliter  determina- 
tur  ac  sumitur  missio  Spiritus  Sancti,  ut 
scilicet  primo  ac  principaliter  significet 
notionem,  secundario  autem  actionem  seu 
manifestationem  qua  notio  illa  manifesta- 
tur  per  aliquem  effectum.  Sicque  missio 
activa  vocatur  productio  alicujus  divinae 
personae  manifestata  per  aliquem  effe- 
ctum  in  creatura.  Et  ita  nomine  missionis 
duo  signantur,  videlicet  notio  principali- 
ter  ibi  significata,  et  manifestatio  notionis 
per  effectum  ibi  consignificata.  Quumque 
principaliter  significatum  nomine  missio- 
nis  non  conveniat  toti  Trinitati,  non  conce- 
dunt  quod  missio  active  dicta  conveniat 
loti  Trinilati.  Propter  quod  dicunt,  quod 
proprie  loquendo  ista  sit  falsa,  Tota  Trini- 
tas  mittit  Filium  aut  Spiritum  Sanctum  : 
quamvis  actio  ibi  secundario  significata, 
a  qua  est  effectus  in  creatura,  toti  conve- 
niat  Trinitati.  — Hsec  Alexander. 

Circa  heec,  quantum  ad  primum,  videlicet 
quod  missio  sit  in  divinis,  scribit  Bona- 
ventura  :  Missio  prout  in  his  inferioribus 
consideratur,  habet  respectum  ad  tria  : 
primo  ad  principium,  secundo  ad  termi- 
num,  tertio  ad  missum.  Ad  principium 
autem  seu  ad  mittentem  sub  triplici  po- 
test  habitudine  comparari.  Primo,  tan- 
quam  ad  dantem  esse  :  et  sic  mittitur  ra- 
dius  a  sole.  Secundo,  tanquam  ad  dantem 
virtutem  :  sicque  mittitur  jaculum  a  pro- 
jectore,  et  sagitta  a  sagittante.  Tertio,  ut 
ad  dantem  auctoritatem  seu  jurisdictio- 
nem  :  et  sic  mittitur  nuntius  a  praecepto- 
re.  Et  secundum  omnem  hanc  compa- 
rationem  est  missio  in  divinis,  quoniam 
Spiritus  Sanctus  mittitur  a  Patre  et  Filio 
sicut  vere  habens  esse  et  virtutem  et  au- 
ctoritatem  in  operando  ab  eis.  Unde  mis- 
sio  juxta  respeetum  hunc,  est  completissi- 


534 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QFLEST.    I 


me  in  divinis.  Divina  quippe  persona  ab  A 
eadem  persona  divina  accipit  esse  et  vir- 
tutem  atque  auctoritatem.  —  Ad  terminum 
quoque  comparatur  missio  sub  triplici  ha- 
bitudine.  Primo,  ut  in  eo  quietetur  :  sicut 
lapis  mittitur  deorsum.  Secundo,  ut  ab 
illo  habeatur  :  sicut  mittitur  donum  ad 
recipientem.  Tertio,  ut  circa  illum,  vide- 
licet  terminum,  aliquid  operetur  :  sicut 
angelus  ad  hominem  quem  custodit.  Se- 
cundum  hanc  quoque  triplicem  compara- 
tionem  est  missio  in  divinis.  Mittitur  nam- 
que  Filius  et  etiam  Spiritus  Sanctus  ad  B 
quosdam  ad  inhabitandum,ad  quosdam  ut 
possideatur  ab  eis  ut  donum,  ad  quosdam 
ad  conferendum  effectum.  Sicque  missio 
per  comparationem  ad  terminum,  plenis- 
sime  in  divinis  consistit,  multo  plus  quam 
in  creaturis. — Si  autem  loquamur  de  mis- 
sione  in  comparatione  ad  missum,  sic  in 
inferioribus  ponit  triplicem  conditionem 
imperfectionis,  videlicet  separationem,  sub- 
jectionem,  et  mutationem  :  quae  non  sunt 
in  divinis,  in  quibus  tamen  est  aliquid 
correspondens  his  tribus.  In  inferioribus  C 
enim  separatur  missus  a  mittente  propter 
distantiam  termini  a  mittente  :  ut  dum 
aliquem  mitto  Romam,  a  qua  disto,  ideo 
si  missus  a  me  perveniet  Romam,  oportet 
quod  separetur  a  me.  In  divinis  vero,  quo- 
niam  Deus  mittens  ubique  est,  non  est  ibi 
distantia  mittentis  a  termino  missionis  : 
ideo  missus  non  separatur  nec  elongatur  a 
mittente  ;  loco  tamen  hujus  est  missi  a 
mittente  egressio,  sive  emanatio.  Similiter 
in  inferioribus  est  missi  subjectio  propter 
differentiam  mittentis  a  misso.  Quia  enim  D 
missus  recipit  a  mittente  esse  aut  virtu- 
tem  vel  operationem,  et  substantialiter 
differt  ab  eo,  necesse  est  quod  aliam  vir- 
tutem  ab  eo  recipiat,  et  aliam  jurisdictio- 
nem  illa  inferiorem.  Sed  in  divinis  non  est 
differentia  substantialis,  ideo  omnia  ibi 
sunt  aequalis  nobilitatis  in  mittente  et  mis- 
so  :  attamen  loco  hujus  est  ibi  subauctori- 
tatis  emanatio.  In  inferioribus  quoque  est 
in  misso  quaedam  mutatio  propter  distan- 
tiam  missi  a  termino.   In   divinis   autem 


missus  nulli  loco  abest,  ideo  non  oportet 
quod  locum  accedat,  mutetur  aut  movea- 
tur  :  tamen  loco  hujus  est  ibi  alicujus  no- 
vi  effectus  productio.  Heec  Bonaventura. 

At  vero  de  alia  parte  propositae  quaestio- 
nis,  videlicet  quibus  personis  divinis  con- 
veniat  mittere  et  mitti,  scribit  Bonaventu- 
ra  :  Missio  (ut  patet  ex  ratione  Augustini, 
et  infra  patebit)  semper  duo  includit, 
videlicet  emanationem  et  manifeslationem 
missi  per  effectum.  Et  quoniam  missio 
dicta  passive  semper  importat  emanatio- 
nem,  nullatenus  convenit  Patri,  quia  a 
nullo  emanat  :  idcirco  si  alicubi  legeretur 
Pater  missus,  esset  tanquam  improprie  di- 
ctum  exponendum. 

Si  autem  his  objiciatur,  quod  secundum 
Augustinum  quarto  de  Trinitate,  mittitur 
Filius  quum  ex  tempore  in  mente  cujus- 
quam  percipitur  :  sed  Pater,  imo  et  Tri- 
nitas  tota,  ex  tempore  percipitur  mente  in 
qua  gratiose  ac  dulciter  advenit  ac  mora- 
tur  :  ergo  tam  Pater  quam  Trinitas  mitti- 
tur.  —  Praeterea,  mitti,  est  personam  divi- 
nam  de  novo  venire  ad  habitandum  in 
corde.  Sed  hoc  toti  convenit  Trinitati  ac 
Patri,  sicut  ait  Salvator  :  Ad  eum  venie- 
mus,  et  mansionem  apud  eum  faciemus. 
—  Insuper,  missio  connotat  effectum  in 
creatura.  Sed  regula  est,  quod  nomen  con- 
notans  effectum,  est  essentiale  :  ergo  toti 
competit  Trinitati.  —  Iterum,  tres  perso- 
nee  inseparabiles  sunt,  non  ergo  una  sine 
alia  mittitur. 

Dicendum  ad  primum  et  secundum, 
quod  nec  perceptio  in  mente,  nec  venire 
et  mentem  inhabitare,  ad  rationem  sufficit 
missionis,  quamvis  sufficiant  ex  parte  ter- 
mini  ad  quem  :  idcirco  exigitur  etiam 
emanatio  ex  parte  termini  a  quo.  Propter 
quod  loquitur  Augustinus,  quod  Pater  ab- 
surdissime  dicitur  missus.  —  Ad  tertium 
respondendum,  quod  nomen  connotans  ef- 
fectum  aut  solum  dicit  respectum  ad  effe- 
ctum,  et  sic  est  pure  essentiale,  ut  creare; 
aut  dicit  cum  hoc  respectum  ad  personam 
divinam,  sicque  potest  esse  notionale  :  ut 
creare  per  Filium,  quod  soli  convenit  Pa- 


Joann.xiYi 
23. 


AN   MISSIO   ET   DATIO   CONVENIANT   DIVINIS    PERSONIS,   ETC. 


533 


tri.  Et  lale  est  mitli,  quod  includit  respe- 
ctum  etiam  ad  terminum  a  quo.  —  Ad 
quarfum  dicendum,  quod  illa  quae  substan- 
tialiter  aut  personaliter  differunt,  possunt 
seorsum  mitti,  quamvis  in  nalura  et  subsi- 
stentia  inseparabilia  sint :  secundum  quod 
missio  sumitur  in  divinis,  ubi  non  inve- 
nitur  per  loci  mutationem,  sed  secundum 
descriptionem  praehabitam. 

Consequenter  Doctor  devotus  ostendit 
quibus  personis  in  divinis  convenit  missio 
activa  seu  mittere  :  Magister,  inquiens,  ex- 
presse  dicit  nititurque  probare  ratione  et 
auctoritate,  quod  Spiritus  Sanctus  mittit 
se  et  dat  se.  Nec  secundum  ipsum,  oportet 
quod  inter  mittentem  et  missum  cadat 
personalis  distinctio,  sed  solum  quantum 
ad  rationem  intelligendi,  ut  idem  ipse  sit 
mittens  in  quantum  Deus,  et  missus  in 
quantum  donum. 

Aliorum  aulem  antiquorum  magistro- 
rum  fuit  opinio,  quod  mittere  et  mitti,  de 
ratione  nominis  sui  important  auctorita- 
tem  et  subauctoritatem  alque  distinctio- 
nem,  ideoque  nequaquam  sit  conceden- 
dum  quod  aliqua  persona  divina  se  mittat 
aut  mittatur  a  se.  Et  positionem  suam  con- 
firmant  per  Augustinum,  dicentem  quod 
Pater  nullatenus  mittitur.  Cujus  ratio  esse 
videtur  quia  a  nullo  est ;  seu  quoniam 
missus  subauctoritatem  importat,  et  mit- 
tere  auctoritatem,  nulla  autem  persona 
habet  super  se  auctoritatem.  Rationibus 
quoque  Magistri  respondent,  quod  non  est 
simile  de  dare  et  mittere  :  quoniam  dare, 
uno  modo  est  ex  liberalitate  seu  amore, 
sicque  omnino  essentiale  est,  nec  connotat 
distinctionem  :  idcirco  conceditur  quod 
tota  Trinitas  dat  se,  similiter  Pater.  Alio 
modo  dare  est  alicui  donum  communicare 
non  tantum  ex  liberalitale,  sed  etiam  ex 
auctoritate  :  sic  dare  dicit  nolionem,  no- 
tionaliterque  tenetur.  Idcirco  hoc  modo 
non  valent  hujusmodi  rationes :  si  Pater  dat 
Spiritum  Sanctum,  et  Spiritus  Sanctus  non 
dat  se,  ergo  Pater  facit  aliquid  quod  non 
facit  Spiritus  Sanctus  :  quoniam  dare  di- 
cit  nolionem,  atque  in  hoc  sensu  sequipol- 


A  let  ei  quod  est  mittere,  et  passiva  donatio 
ei  quod  est  procedere.  Ad  simile  quoque 
quod  adducit  Magister  de  Filii  missione, 
dicunt  quod  non  est  simile  :  quia  in  Filio 
est  duplex  natura,  et  secundum  naturam 
suam  humanam  non  solum  subaucloritas, 
sed  et  servitus  convenit  ei.  Hinc  quantum 
ad  divinam  suam  naturam  a  solo  mittitur 
Patre,  quia  ab  ipso  producitur.  Quumque 
Spiritus  Sanctus  producatur  a  Patre  et 
Filio,  ab  ipsis  tantummodo  mittitur.  Hinc 
rationes  Magistri  non  valent,  quoniam  om- 

B  nes  auctoritates  quae  dicunt  Filium  mitti 
a  Spiritu  Sancto  vel  a  se  ipso,  intelligun- 
tur  secundum  naturam  humanam. 

Sed  quamvis  positio  ista  rationabilis  vi- 
deatur,  et  ad  sustinendum  facilior,  atta- 
men  quoniam  non  debemus  auctoritates 
Sanctorum  ad  nostram  trahere  rationem, 
sed  potius  nostram  rationem  ipsis  subji- 
cere,  ubi  non  continent  expressam  absur- 
ditatem;  quumque  Sancti  dicant,  et  ma- 
xime  Augustinus,  ac  Magister  in  littera, 
Filium  mitti  a  Spiritu  Sancto  et  etiam  a 

C  se,  quod  non  potest  exponi  secundum  hu- 
manam  naturam  :  idcirco  positio  alia,  ob 
reverentiam  tam  Sanctorum  quam  Magi- 
stri,  magis  videtur  esse  tenenda.  Nempe 
quod  ait  Augustinus,  Filius  Dei  missus  est 
in  carnem  a  Spiritu  Sancto,  nequaquam 
potest  secundum  humanam  naturam  intel- 
ligi,  ut  videtur,  quia  haec  missio  fuit  ad 
humanitatis  seu  carnis  assumptionem,  er- 
go  secundum  rationem  intelligendi  prsece- 
dit  naturam  humanam  ut  jam  unitam  : 
ergo  si   Filius  hoc  modo  dicitur  missus, 

D  oportet  quod  attribuatur  divinae  naturae. 
Sicque  ratione  divinae  naturae  missus  est  a 
Spiritu  Sancto,  multoque  plus  a  se  ipso ; 
et  per  hoc  etiam  Spiritus  Sanctus  potest 
dici  mitti  a  se. 

Sed  his  objici  potest,  primo,  quoniam 
datum  dicitur  relative  ad  dantem,  secun- 
dum  Augustinum  quintodecimo  de  Trini- 
tate.  Ergo  Spiritus  Sanctus  non  datur  nisi 
ab  his  a  quibus  procedit  et  ad  quos  di- 
citur  relative,  puta  a  Patre  et  Filio,  non  a 
se   ipso.  —  Item,  ubicumque  est  missio 


536 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QU2EST.    I 


passiva,  ibi  est  subauctoritas  in  misso  re- 
spectu  alicujus  principii/quemadmodum 
secundum  Augustinum  et  Magistrum,  ubi 
activa  est  missio,  ibi  designatur  auctoritas 
ratione  personae  mittentis.  Sed  in  Spiritu 
Sancto  non  est  subauctoritas  respectu  sui 
ipsius  :  ergo  non  mittit  se.  Et  idem  de 
Filio.  —  Rursus,  inter  miftentem  et  mis- 
sum  videtur  realis  distinclio. 

Pro  harum  solutione  advertendum,  quia 
ut  tactum  est,  missio  duo  importat,  vi- 
delicet  emanationem  et  manifestationem, 
principaliter  tamen  manifestationem,  quia 
secundum  Augustinum  quarto  de  Trinila- 
te,  mitti,  est  cognosci  esse  ab  alio.  Et 
quoniam  principaliter  importat  manife- 
stationem,  et  connotat  in  misso  emanati- 
onem,  ideo  manifestatio  significatur  tam 
per  mittere  quam  per  mitti  uniformiter. 
Propter  quod  sensus  est  :.Pater  mittit  Fi- 
lium,  id  est,  manifestat  Filium  emanare 
a  se.  Et  quum  dicitur,  Filius  seu  Spiritus 
Sanctus  mittitur,  sensus  est  :  Filius  seu 
Spiritus  Sanctus  manifestatur  ab  alio  ema- 
nare.  Et  quoniam  ablativus  respectu  verbi 
passivi,  et  nominativus  respectu  verbi  ac- 
tivi,  importat  rationem  principii,  atque 
significatio  horum  verborum,  mittere  et 
mitti,  est  manifestatio  et  emanatio  :  hinc 
illa  propositio  est  propriissima,  in  qua 
ablativus  vel  nominativus  importat  habi- 
tudinem  principii  respectu  utriusque,  sic- 
ut  quum  dicitur,  Pater  mittit  Filium,  et 
Filius  mittitur  a  Patre  :  quoniam  Filius 
emanat  a  Patre  et  manifestatur  a  Patre. 
Quia  vero  principale  significatum  verbo- 
rum  istorum  est  manifestatio,  non  emana- 
tio :  ideo  quando  ablativus  aut  nominativus 
est  principium  manifestationis,  quamvis 
non  emanationis,  propositio  propria  est, 
minus  tamen  quam  praedicta.  ldcirco  in 
hoc  sensu  conceduntur  istae  :  Filius  mittit 
se;  Spiritus  Sanctus  mittit  se.  Verum  quia 
tam  mittere  quam  mitti,  important  ema- 
nationem  circa  missum,  et  Pater  non  ema- 
nat  ab  aliquo  neque  Trinitas,  hinc  Pater 
non  legitur  missus  nec  Trinitas. 

Ex  his  patet  ad  objecta  solutio,  quia 


A  primum  solutum  est  ex  eo  quod  dictum 
est  quemadmodum  dare  dupliciter  sumi- 
tur.  —  Porro  ad  secundum  dicendum,quod 
quarrtvis  tam  mittere  quam  mitti  impor- 
tant  emanationem,  ut  ex  praetactis  jam 
eorum  expositionibus  constat,  non  tamen 
emanatio  hsec  importatur  semper  respectu 
personae  mittentis,  quia  ab  aliquo  potest 
esse  manifestatio  personae,  a  quo  non  est 
emanatio  ejus.  Propterea,  quamvis  in  perso- 
na  missa  sit  subauctoritas,  non  tamen  sem- 
per  respectu  mittentis,  ut  quum  mittit  se 

B  ipsam ;  sed  respectu  personae  producentis, 
a  qua  procedit.  —  Ad  tertium  habetur 
solutio  ex  praeinducta  acceptione  multipli- 
ci  missionis  :  quia  interdum  designat  in 
mittente  superioritatem  atque  imperium, 
ut  quum  Deus  dicitur  mittere  angelum; 
interdum  solum  auctoritatem,  ut  quum 
Pater  dicitur  mittere  Unigenitum  suum  : 
et  tunc  notat  personalem  vel  realem  dis- 
tinctionem.  Quandoque  importat  distincti- 
onem  secundum  rationem  dumtaxat,  ut 
quum  dicitur  :  Voluntas  movet  se  ipsam. 

C  Sicque  Spiritus  Sanctus  se  mittit  :  quia  in 
quantum  Deus,  mittit;  in  quantum  do- 
num,  mittitur.  —  Haec  Bonaventura. 

Amplius  Thomas,  quantum  ad  primum 
horum,  qualiter  scilicet  missio  sit  in  di- 
vinis,  consonat  praeinductis,  inter  cetera 
loquens  :  Missio  ex  sua  significatione  dicit 
exitum  alicujus  ut  missi,  ab  aliquo  sicut 
a  mittente,  atque  ad  aliquem  terminum. 
Missio  autem  in  divinis,  omni  imperfectio- 
ne  exclusa,  intelligitur  secundum  exitum 
originis  ab  aliquo  ut  a  principio,  et  secun- 

D  dum  novitatem  advenientem  ei  ad  quem 
fit  missio,  ut  persona  missa  novo  modo  in 

.  eo  esse  dicatur.  Hinc  missio  ex  sua  ratione 
differt  a  processione  et  dafione.  Processio 
namque  in  quantum  processio,  dicit  realem 
distinctionem,  imo  et  respectum  ad  prin- 
cipium  a  quo  procedit,  et  non  ad  aliquem 
terminum.  Datum  autem  non  importat  dis- 
tinctionem  dati  a  principio  a  quo  datur, 
quoniam  idem  potest  dare  se  ipsum;  sed 
tantum  ab  eo  cui  datur.  Missio  autem  po- 
nit  distinctionem  in  misso  et  ad  princi- 


AN  MISSIO   ET   DATIO    CONVENIANT   DIVINIS   PERSONIS,  ETC. 


537 


pium  atque  ad  terminum.  Idcirco  quum 
Spiritus  Sanctus  dicitur  mitti,  includitur 
in  significatione  missionis  uterque  respe- 
ctus,  puta  :  seternus,  prout  a  Patre  Filio- 
que  procedit;  ac  temporalis,  prout  signi- 
ficatur  in  habitudine  ad  creaturam,  quse 
novo  modo  se  habet  ad  ipsum.  —  Porro 
de  alia  parte  qujestionis  asserit  Thomas  : 
ln  omni  missione  oportet  quod  ponatur 
aliqua  auctoritas  alicujus  ad  missum.  In 
divinis  autem  personis  non  est  auctoritas 
nisi  secundum  originem  :  ideo  nulli  per- 
sonae  divinse  convenit  mitti,  nisi  ei  quae 
est  ab  alio,  respectu  cujus  potest  in  ali- 
quo  designari  auctoritas.  Ideo  Filius  et 
Spiritus  Sanctus  dicuntur  mitti,  non  Pater 
nec  Trinitas.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summae,  quaestio- 
ne  quadragesima  tertia  :  In  ratione  (in- 
quit)  missionis  duo  importantur  :  quorum 
unum  est  habitudo  missi  ad  eum  a  quo 
mittitur;  aliud,  habitudo  missi  ad  termi- 
num  ad  quem.  Per  hoc  autem  quod  aliquis 
mittitur,  ostenditur  processio  queedam  mis- 
si  a  mittente  :  vel  secundum  imperium, 
sicut  dominus  mittit  servum ;  vel  secun- 
dum  consilium,  ut  si  consiliarius  dicatur 
mittere  regem  ad  prseliandum;  vel  secun- 
dum  originem,  ut  flos  ab  arbore.  Ostendi- 
tur  quoque  habitudo  termini  ad  quem,  ut 
ibi  aliquo  modo  esse  incipiat,  vel  quia 
prius  ibi  non  erat,  vel  non  eo  modo  quo 
incipit  ibi  esse.  Missio  ergo  divinae  per- 
sonse  potest  competere  secundum  quod  ex 
una  parte  importat  processionem  originis 
a  mittente,  et  item  prout  ex  alia  parte 
importat  novum  modum  exsistendi  in  ali- 
quo.  Haec  Thomas  in  Summa. 

Insuper  ad  quaestionem  hanc,  an  aliqua 
divina  persona  det  vel  mittat  se  ipsam, 
idem  doctor  respondet  in  Scripto  :  Secun- 
dum  differentiam  donationis,  missionis  et 
processionis  prsetactam, oportet  in  hac  ma- 
teria  diversimode  loqui.  Nempe  de  ratione 
dationis  non  videtur  plus  esse,  nisi  quod 
datum  a  dante  Iibere  habeatur.  Quod  po- 
test  dupliciter  esse  :  primo,  sicut  aliquis 
Hbere  habet  se,  vel  aliquid  quod  in  ipso 


A  est ;  secundo,  sicut  aliquis  libere  habet 
suam  possessionem,  vel  id  respectu  cu- 
jus  habet  dominium,  prout  habere  dicitur 
multis  modis.Hinc  de  ratione  dationis  non 
est  aucloritas  in  dante  respectu  dati  (po- 
test  enim  aliquis  etiam  se  ipsum  alicui  ex 
amore  dare  in  amicum),  nisi  specificetur 
datio  secundum  specialem  modum  haben- 
di,  ut  qui  est  secundum  dominium,  etc  : 
qualis  datio  nulla  est  in  divinis.  Hinc  da- 
tio  non  exigit  rationem  principii  respectu 
dati.  Unde  dari,    potest  convenire  divinee 

B  essentiee,  quia  hanc  Pater  dat  Filio;  et 
etiam  Patri,  qui  dat  se  ipsum;  similiter 
Filio  ac  Spiritui  Sancto.  Nec  est  distinctio 
dantis  ad  datum,  nisi  forte  secundum  ra- 
tionem,  sicut  intelligentis  ad  inteilectum. 
Concedimus  ergo  simpliciter,  quod  Pater 
dat  se  et  dalur  a  se;  et  idem  dicendum 
de  Filio  ac  Spiritu  Sancto. 

Sed  circa  missionem  major  est  difficul- 
tas  :  quod  opinionum  attestatur  diversitas. 
Quidam  enim  dicunt,  quod  omnes  tales 
sunt  falsae  :  Filius  miltit  se;  Spiritus  San- 

G  ctus  mittit  se.  Et  dicunt  rationes  Magistri 
non  valere  :  quia  quum  missio  includat 
in  se  notionem,  non  oportet  quod  in  po- 
tentia  aut  operatione  missionis  conveniant 
tres  personse,  quemadmodum  nec  in  po- 
tentia  generandi.  Et  dicunt  non  esse  si- 
mile  de  missione  Filii  in  carnem,  se- 
cundum  quam  Filius  dicitur  mittere  se 
ipsum  :  quia  in  illa  missione  natura  creata 
assumpla  est  in  unitatem  divinse  personse, 
quod  in  aliis  missionibus  non  contingit. 
Et  si  in  aliqua  invenitur  auctoritate  quod 

D  Spiritus  Sanctus  mittit  se,  glossant  sic  : 
quod  a  Spiritu  Sancto  est  effectus  in  quo 
et  per  quem  cognoscitur  ipse  Spiritus  San- 
ctus  ab  alio  esse.  —  Verum  quoniam  San- 
cti,  prsecipue  Augustinus,  et  Magister,  utun- 
tur  locutionibus  illis ;  ideo  alii  dixerunt, 
quod  missio  aliquando  sumitur  proprie, 
aliquando  improprie.  Et  quum  proprie 
sumitur,  importat  distinctionem  missi  a 
mittente  :  sicque  dici  non  valet  quod  Spi- 
ritus  Sanctus  se  mittat.  Communiler  au- 
tem  et  improprie  sumitur  missio  pro  influ- 


538 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QU.EST.    I 


cntia  vel  datione  :  sicque  dicunt  Spiritum  A 
Sanctum  mittere  se,  quia  dat  se.  Et  haec 
est  opinio  Praepositivi  et  Antisiodorensis. 
—  Sed  quoniam  opinio  ista  parum  recedit 
a  prima,  alii  dicunt  quod  proprie  Spiritus 
dicitur  se  mittere.  Quibus  non  eonsenti- 
endum  est,  si  virtus  nominis  attendatur. 
Missio  quippe,  ut  dictum  est,  duo  impor- 
tat,  videlicet  :  missum  esse  ab  alio  ratione 
auctoritatis  quam  designat;  atque  novum 
effectum,  secundum  quem  in  creatura  Spi- 
ritus  Sanctus  dicitur  esse.  Unde  sensus 
est  :  Spiritus  Sanctus  mittitur,  id  est,  est  B 
ab  aliquo,  et  fit  novo  modo  in  aliquo. 

Denique  diversimode  verificatur  locutio 
quando  aliquod  conjunctum  praedicatur 
de  aliquo  secundum  esse,  et  quando  se- 
cundum  fieri.  Quando  enim  praedicatur 
secundum  esse,  oportet  quod  utrumque 
illorum  in  esse  dicatur  :  ut  si  dicatur,  So- 
crates  est  homo  albus,  oportet  quod  sit 
homo,  et  quod  sit  albus  :  nisi  unum  dimi- 
nuat  rationem  alterius,  ut  quum  dicitur, 
Homo  mortuus.  Sed  secundum  fieri,  suffi- 
cit  quod  alterum  in  fieri  praedicetur  :  ut  G 
si  dicam,  Socrates  est  nunc  factus  homo 
albus,  sufficit  ad  veritatem  quod  sit  nunc 
factus  albus,  quamvis  non  sit  nunc  factus 
homo.  Notandum  quoque,  quod  quando 
aliquid  praedicatur  de  aliquo  secundum 
fieri,  diversimode  se  habet  in  faciente  et 
in  facto  :  quia  ex  parte  facti  oportet  quod 
praedicetur  utrumque  secundum  esse,  etsi 
non  utrumque  secundum  fieri  :  ut  si  di- 
cam,  fste  est  factus  homo  albus,  oportet 
eum  esse  hominem  et  esse  album,  nisi 
alterum  sit  diminuens ;  non  autem  oportet  D 
quod  fiat  homo,  sed  quod  fiat  albus.  Ex 
parte  vero  facientis,  quia  faciens  non  re- 
fertur  ad  factum  nisi  secundum  id  quod 
fit  in  ipso,  sufficit  quod  faciens  dicatur 
facere  alterum  tantum  :  ut  si  dicam,Pictor 
facit  parietem  album ;  non  oportet  quod 
faciat  parietem,  et  faciat  eum  album,  sed 
sufficit  quod  faciat  eum  album.  —  Dico 
ergo  quod  missio,  quoniam  ponit  missum 
esse  in  aliquo  eo  modo  quo  prius  non 
fuit,  sicque  fieri  in  illo  secundum  hoc, 


LXXXIX, 

xciii,  22 


importat  quamdam  factionem  non  realem, 
sed  rationis  tantum,  quae  terminatur  ad 
rationis  relationem,  quemadmodum  Deus 
dicitur  factus  refugium  nostrum.  Est  igi-  ps. « 
tur  sensus  :  Spiritus  Sanctus  est  missus  a 
se,  id  est,  Spiritus  Sanctus  exsistens  ab 
aliquo,  factus  est  ens  in  alio  a  se  per 
gratiam.  Si  autem  accipiamus  ex  partc 
mittentis,  tunc  mittere  Spiritum  Sanctum 
nil  aliud  est  quam  facere  Spiritum  San- 
ctum  exsistentem  ab  alio,  esse  in  aliquo 
secundum  liabitudinem  novam.  Ideo  cui- 
cumque  personae  convenit  facere  alterum 
horum,  videlicel  quod  sit  in  aliquo  secun- 
dum  habitudinem  novam,  dicetur  mittere 
Spiritum  Sanctum,  quamvis  non  sit  prin- 
cipium  Spiritus  Sancti.  Et  quoniam  tota 
Trinitas  facit  Spiritum  Sanctum  esse  in 
aliquo  novo  modo  per  donum  gratiae  a 
superbenedicta  Trinitate  collatum,  hinc 
tota  Trinitas  dicitur  mittere  Spiritum  San- 
ctum,  et  ipse  se  mittit,  et  mittitur  a  se. 

Si  autem  loquamur  de  processione,  mi- 
nus  proprie  dicetur  procedere  a  se,  quam 
mitti  a  se.  Atlamen  quia  processio  tempo- 
ralis  ponit  novam  habitudinem  ad  creatu- 
ram  in  quam  procedit,  omnisque  novitas 
ad  aliquam  pertinet  factionem;  ideo  etiam 
secundum  processionem  temporalem  Spi- 
ritus  Sanctus  ens  ab  alio,  factus  est  ex- 
sistens  novo  modo  in  creatura  :  et  sic 
sub  eodem  sensu  concedetur  quod  Spiri- 
tus  Sanctus  procedit  temporaliter  a  se.  — 
Heec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  Summa,  loco  praeallegalo,  ad 
istud  breviter  respondit,  dicendo  :  Secun- 
dum  quosdam,  divina  persona  non  mitti- 
tur  nisi  ab  ea  a  qua  est;  et  Filius  non  est 
missus  a  Spirilu  Sancto,  nisi  secundum 
humanam  naturam,  ad  praedicandum.  Au- 
gustinus  vero  secundo  de  Trinitate  perhi- 
bet  Filium  missum  a  se  et  a  Spiritu  San- 
cto,  ut  mitti  in  divinis  solum  conveniat 
personis  procedentibus,  mittere  vero  cui- 
libet  personae  divinae.  Utrumque  autem 
habet  aliquo  modo  veritatem  :  quia  quum 
dicilur  aliqua  persona  mitti,  importatur 
et  ipsa  persona  ab  alio  exsistens,  et  effe- 


AN   MISSIO   ET    DATIO    CO.WENIANT   DIVINIS    PERSONIS,   ETC. 


339 


ctus  secundum  quem  missio  divinee  per- 
sonae  attenditur.  Si  ergo  mittens  designe- 
tur  ut  principium  personae  quae  mittitur, 
sic  non  quaelibet  divina  persona  mittit, sed 
solum  illa  cui  convenit  esse  principium 
personae  quae  mittitur  :  sicque  Filius  mit- 
tilur  tantum  a  Patre,  Spiritus  Sanctus  vero 
a  Patre  et  Filio.  Si  vero  persona  mitlens 
intelligatur  esse  principium  effectus  se- 
cundum  quem  attenditur  missio;  sic  tota 
Trinitas  mittit  personam  missam.  Haec 
Thomas  in  Summa. 

Concordat  Petrus,  inter  cetera  asserens: 
Missio  in  divinis  accipitur  non  proprie, 
sed  similitudinarie ;  a  creaturis  autem  ad 
divina  fit  translatio  secundum  ea  dum- 
taxat  quae  sunt  perfectionis.  In  missione 
quidem  creaturee  proprie  dicta  quatuor 
attenduntur  :  unum  ex  parte  mittentis, 
videlicet  auctoritas;  alterum  ex  parte  mis- 
si,  ut  separatio  sive  diversitas  a  mittente  ; 
tertium  ex  parte  termini  a  quo,  puta  loci 
mutatio  ;  quartum  ex  parte  termini  ad 
quem,  scilicet  quidam  effectus.  Primuni 
et  quartum  sunt  perfectionis,  idcirco  con- 
veniunt  missioni  divina?..  —  In  celeris  po- 
sitio  ista  Petri  etiam  in  verbis  coincidit 
cum  praehabita  responsione  Bonaventurse. 

Insuper  ad  id  quod  queeritur,  an  aliqua 
divina  persona  mittat  aut  det  se  ipsam, 
ponit  Petrus  Thomae  responsionem  corn- 
pendiose  sub  aliquibus  aliis  verbis,  et  in- 
ter  cetera  addit  :  Secundum  quosdam  mis- 
sio  multipliciter  sumitur.  Primo,  prout 
importat  missi  a  mittente  distinctionem 
essentialem,  personalem  atque  localem  : 
ut  quum  creatura  una  mittitur  ab  alia. 
Secundo,  importat  distinctionem  essentia- 
lem  et  personalem,  non  localem  :  ut  quuin 
creatura  mittitur  a  Creatore  ubique  prae- 
sente.  Tertio,  notat  distinctionem  non  es- 
sentialem  neque  localem,  sed  tantummodo 
personalem  :  ut  quum  una  divina  persona 
dicitur  mittere  alteram.  Quarto,  nullam 
istarum,  sed  tantum  intellectualem  :  ut 
quum  divina  persona  se  ipsam  miltere 
perhibetur.  —  Praeterea  dare  tripliciter  di- 
citur.  Nam  primo  designat  solam  commu- 


A  nicationem  :  sicque  amicus  dat  amico  se 
ipsuin;  sic  quoque  quaelibet  divina  per- 
sona  dat  se.  Secundo  dicit  communicati- 
onem  et  emanationem,  ut  quum  amicus 
dicitur  amico  communieare  suum  amo- 
rem  :  sic  una  persona  divina  dat  aliam, 
utpote  procedentem  a  se,  ut  Pater  Filium, 
Pater  et  Filius  Spiritum  Sanclum.  Tertio 
importat  communicationem,  emanalionem 
et  translationem,  quemadmodum  amicus 
dat  amico  exterius  donum  :  et  sic  quee- 
libet  persona  divina  dat  donum  creatum. 

B  Haec  Petrus. 

Qui  etiam  quaerit,  an  Filius  in  divinis 
potest  dici  procedere  temporaliter.  Et  re- 
spondet  :  Procedere  in  divinis  invenitur 
dupliciter  accipi.  Primo  communiter,  se- 
cundum  quod  importat  respectum  termini 
a  quo  tantum.  Secundo  stricte,  prout  im- 
portat  respectum  termini  a  quo,  et  etiam 
termini  ad  quem.  Primo  modo  habet  simi- 
litudinem  cum  sola  processione  causali ; 
secundo  modo,  cum  causali  et  locali.  Quo- 
niam  ergo  Filius  ab  aeterno  procedit  non 

C  ut  tendens  in  alterum,  ideo  Spiritui  San- 
cto  appropriatur  processio;  et  quia  in  pro- 
cessione  temporali  includitur  ratio  proces- 
sionis  aeternae  et  propriae,  ideo  missio  Filii 
Dei  non  dicitur  proprie  processio  tempo- 
ralis,  communiter  tamen  posset  dici.  Haec 
Petrus. 

Denique  preeinductis  ex  Thoma  concor- 
dant  scripta  Alberti  :  imo  in  his  Thomas 
magistrum  suum  Albertum  secutus  est. 

Consonant  item  his  dicta  Udalrici,  qui 
in  Summa  sua,  libro  tertio,  ait  :  Illud  vere 

D  et  proprie  datur,  ad  quod  creatura  acqui- 
rit  habitudinem  novam  relafionis  (sicut, 
habentis  ad  rem  habitam),  et  quod  acqui- 
rit  novam  relationem  rationis  ad  haben- 
tem.  Et  heec  res  non  est  gratia,  sed  ipsa 
divina  persona  per  effectum  gratiae.  In 
omnibus  igitur  rebus  est  Deus,  et  tamen 
aliquibus  datur  :  quoniam  datum  habetur 
et  possidetur  ut  proprietas  ab  eo  cui  da- 
tur.  Id  autem  possidetur,  quod  ad  nutum 
habetur,  secundum  quod  possessio  dicitur 
quasi  pedis  positio,  juxta  illud  Deutero- 


540 


1N   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    XV  ;    QUiEST.    II 


12 


Deut.%\,u-  nomii  :  Omnis  locus  quem  calcaverit  pes 
vester,  vester  erit.  Hinc  illis  tantum  da- 
tus  est  Deus,  qui  habent  eum  ad  nutum 
suae  voluntatis,  ut  proprietatem  cujus  fru- 
ctus  participant  fruendo  ipsomet  Deo.  Et 
haec  est  ratio  differentiae  inter  esse  Deum 
in  re,  et  haberi  ipsum  a  re  seu  habitare 
ipsum  in  creatura.  Quia  igitur  Deus,  qui 
est  in  omnibus  rebus  communiter,  sic  ve- 
nit  ad  creaturam,  ut  creatura  jus  heredi- 
tarium  in  ipso  acquirat  per  gratiam  ado- 
iCor. xiii,  ptionis,  fruaturque  ipso  in  speculo  per 
caritatem  viae,  vel  secundum  speciem  per 
caritatem  perfectam  patriae  :  ideo  Deus 
non  habetur  nec  datur  nisi  illis  qui  capa- 
ces  sunt  gratiae  et  caritatis  ac  glorise,  et  in 
illos  quoque  procedit  divina  persona.  — 
Haec  Udalricus.Qui  de  istis  materiis  scribit 
diffuse,  sed  sententialiter  praehabita  sunt 
quae  conscribit. 

lnsuper  patet  ex  dictis,  an  Filius  mitta- 
tur  a  Spiritu  Sancto.  Qui  enim  dicunt  in 
mittente  esse  auctoritatem  respectu  mis- 
si,  affirmant  quod  Filius  non  mittatur 
nisi  a  Patre,  a  Spiritu  Sancto  autem  non 
nisi  secundum  naturam  assumptam,  et  ad 
opera  ejus,  praesertim  ad  praedicandum. 
Alii  aliter  dicunt,  ut  patuit. 

^Egidius  demum  quantum  ad  principale 
intentum  concordat  praehabitis,  quod  sci- 
licet  Filius  mittat  se  ipsum,  similiter  Spi- 
ritus  Sanctus.  Verumtamen  declarationem 
qua  Thomas  ostendit  hoc  reprobat.  Verum 
ut  patuit,  declaratio  illa  etiam  est  Alberti, 
Udalrici,  Petri  ac  aliorum  ;  nec  ^Egidius 
efficaciter  improbat  eam.  Quod  (brevitati 
studens)  prosequi  nunc  omitto. 

Scot.us  vero  circa  ea  quae  dicta  sunt  de 
missione,  an  scilicet  persona  divina  mittat 
se  ipsam,  et  an  Filius  mittatur  a  Spiritu 
Sancto  non  solum  ad  praedicandum,  refert 
utramque  opinionem,  et  tangit  modum 
defendendi  utramque  :  magis  tamen  con- 
sentire  videtur  dicentibus  quod  persona 
divina  non  mittatur  nisi  ab  ea  a  qua  pro- 
cedit. 

Postremo  dominus  Antisiodorensis  in 
Summa  sua,  primo  libro,  asserit  et  defen- 


A  dit  quod  ista  sit  falsa,Spiritus  Sanctus  mit- 
tit  se;  similiter  ista,  Spiritus  Sanctus  mittit 
Filium,  nisi  ad  preedicandum.  Hanc  dicit 
etiam  falsam,  Filius  misit  se,  nisi  refe- 
ratur  ad  naturam  assumptam  :  quia  ut  ait, 
in  mittente  debet  esse  auctoritas  quoad 
missum. 

Hsec  autem  controversia  doctorum  vide- 
tur  pro  magna  parte  in  usu  terminorum 
consistere,  ut  etiam  constat  ex  his  quae 
induxi  ex  Thoma  in  prima  parte  Summae 
su83,  quaestione  quadragesima  tertia. 

B  Solutio  demum  argumentorum  in  prin- 
cipio  quaestionis  motorum,  ex  praehabitis 
elucescit. 


QU.ESTIO    II 


SEcundo  principaliter  quaeritur,  An 
missio  in  divinis  dieatur  essen- 
tialiter  vel  notionaliter  ;  an  sit 
quid  creatum  vel  increatum,  tem- 

G  porale  vel  seternum. 

Prima  pars  quaestionis  istius  inquirit, 
An  mittere  et  mitti  significent  essentiam 
divinam,  an  notionem. 

Videtur  quod  notionem.Primo,quia  jam 
dictum  est  quod  missio  in  divinis  dicit 
duo,  videlicet  emanationem  et  manifesta- 
tionem.  Sed  emanatio  est  quid  notionale 
seu  relativum,  non  essentiale  aut  abso- 
lutum.  —  Secundo,  quoniam  Beda  ait  in 
homilia  :  Spiritus  Sancti  missio  est  ejus 
processio.  Processio  autem  notionaliter  di- 

D  citur.  —  Tertio,  quia  quod  essentialiter 
dicitur,  tribus  supersanctis  personis  com- 
mune  est.  Sed  missio  non  convenit  Deo 
Patri,  loquendo  de  missione  passiva.  Mis- 
sio  vero  activa  non  videtur  convenire  Spi- 
ritui  Sancto,  quia  secundum  Augustinum 
libro  de  Trinitate,  in  persona  mittente  in- 
sinuatur  esse  auctoritas  :  quae  non  est  in 
Spiritu  Sancto,  a  quo  nulla  divina  et  in- 
creata  procedit  persona.  —  Quarto,  missio 
importat  originis  exitum,  non  ergo  est 
essentiale. 


AN   MISSIO    IN   DIVINIS    DICATUR    ESSENTIALITER   VEL   NOTIONALITER,    ETC. 


541 


De    Div 
nom.cap.u 


In  contrarium  est,  quia  ut  divinus  Dio- 
nysius  conteslatur,  omne  nomen  dictum 
de  Deo,  connolans  effectum  in  creatura, 
pertinet  ad  communitatem  essentise  :  quod 
est,  quia  indivisa  sunt  opera  Trinitalis. 
Sed  missio  prsedicatur  de  Deo,  et  in  crea- 
tura  connotat  quemdam  effectum,  ut  pa- 
tuit  :  ergo  est  nomen  essentiale.  —  Prse- 
terea  notio  propria  est  uni  personse,  in 
cujus  perducit  notitiam  :  propter  quod 
notio  appellatur.  Missio  autem  passiva 
communis  est  Filio  ac  Spiritui  Sancto ; 
similiter  missio  activa  ad  minus  commu- 
nis  est  Patri  et  Filio.  Nulla  ergo  missio 
notionaliter  convenit  Deo.  —  Rursus,  se- 
cundo  de  Trinitate  asserit  Augustinus  : 
Mitti  a  Patre  Filius  sine  Spiritu  Sancto 
non  potuit,  quoniam  Pater  intelligitur  Fi- 
lium  tunc  misisse  quando  hunc  fecit  ex 
Virgine. 

Ad  istud  Alexander  respondet  :  Verba 
haec,  mittere  et  mitti,  in  divinis  de  in- 
tellectu  suo  dicunt  tam  essentiam  quam 
notionem.  Dicunt  namque  respectum  per- 
sonae  ad  personam ;  et  item  respectum 
personae  ad  creaturam,  ratione  cujus  di- 
cuntur  essentialiter  :  sicque  essentialiter 
designant  personam.  Qusedam  enim  sunt 
nomina  quse  significant  essentiam  essen- 
tialiter  :  sicut  hoc  nomen,  essentia.  Quse- 
dam  vero  significant  essentiam  persona- 
liter  :  ut  hoc  nomen,  Deus.  Et  ea  quee 
significant  essentiam  in  suppositis  per  ad- 
ditionem  nominum  personalium  vel  notio- 
nalium,  trahuntur  ad  supponendum  pro 
aliqua  persona  aliquibusve  personis  :  ut 
quum  dicitur,  Deus  generat,  Deus  spirat. 
Sunt  quoque  nomina  aliqua  quse  signifi- 
cant  personam  personaliter  :  quemadmo- 
dum  nomina  ista,  Pater,  Filius,  Spiritus 
Sanctus.  Sunt  et  alia  nomina  quse  signi- 
ficant  personam  essentialiter  :  ut  hoc  no- 
men,  persona;  similiter  verba  haec,  mitte- 
re  et  mitti.  Unde  in  his  verbis  attribuitur 
aliquid  personse  ratione  essentise.  Hinc  es- 
sentia  non  mittit  nec  mittitur,  sed  persona 
ratione  essentise,  seu  essentia  in  persona. 


A  Verum  tunc  quseritur,  quum  in  intellectu 
ejus  quod  est  mittere  et  mitti,  sit  essentia 
et  persona,  quid  per  prius  significetur 
ibi,  essentia  vel  persona.  —  Ad  hoc  aliqui 
dicunt,  quod  verba  hsec,  mittere  et  mit- 
ti,  primo  significant  divinam  essentiam, 
sed  consignificant  distinctionem  personae 
a  persona;  et  quod  significant  essentiam 
in  rectitudine,  et  personam  in  obliquitate. 
Propterea  dicunt,  quod  missio  est  mani- 
festatio  processionis  personse  per  aliquem 
effectum  in  creatura.  Sicque  quia  manife- 

B  statio  dicitur  in  rectitudine,  et  processio 
in  obliquitate,  affirmant  quod  missio  de- 
signat  essentiam,  et  consignificat  distin- 
ctionem,  sicut  hsec  nomina,  sequale  et 
simile.  Et  juxta  hoc  missio  non  est  pro- 
cessio  manifestata,  sed  potius  ipsa  mani- 
festatio  processionis.  Quocontra  objicitur, 
quod  manifestatio  processionis  est  effectus 
toti  superdignissimse  Trinitati  conveniens: 
ergo  missio  Filii  et  Spiritus  Sancti  toti 
convenit  Trinitati.Respondent  quod  quam- 
vis    manifestatio   processionis    illius    toti 

C  Trinitati  conveniat,  tamen  missionis  no- 
mine  designatur,  quod  manifestationem 
illam  habeat  persona  una  ab  alio  :  quod 
toti  Trinitati  non  convenit.  Hinc  sicut  ope- 
rari  toti  commune  est  Trinitati,  tamen 
operari  per  Filium  convenit  tantum  Patri, 
et  operari  per  Spiritum  Sanctum,  solum 
Patri  ac  Filio;  similiter  est  in  verbis  his, 
mittere  ac  mitti.  —  Porro  aliis  apparet 
quod  verba  hsec,  mittere  ac  mitti,  primo 
designant  personam  seu  respectum  per- 
sonse  ad  personam,  qui  attribuitur  perso- 

D  nse  vel  duabus  personis  indistincte,  et  hoc 
ratione  personse;  secundo  vero  consigni- 
ficant  actum  qui  est  respectu  creaturse, 
qui  attribuitur  personse  vel  personis  ra- 
tione  essentise.  Unde  dicunt  quod  missio 
passiva  est  processio  personse  manifestata 
per  effectum  in  creatura;  missio  vero  ac- 
tive  dicta,  est  productio  personse  per  effe- 
ctum  in  creatura  manifestatum.  Et  ita  hsec 
verba,  mittere  et  mitti,  designant  perso- 
nam  essentialiter.  Sicque  de  missione  no- 
tio  praedicatur  in  recto.  Nempe  quum  idem 


542 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARDM. 


DIST.    XV  ;    QD^EST.    II 


sit  missio  quod  temporalis  processio,  tem-  A 
poralis  vero  processio  primo  signifieet  no- 
tionem  personae,  atque  secundo  consigni- 
ficet  actum  convenientem  personee  ratione 
essentiae  ;  similiter  missio.  —  Haec  Ale- 
xander. 

Ex  quibus  habetur  solutio  ad  secundam 
quaestionis  istius  partem. 

Ad  quam  Alexander  respondet  :  Missio, 
sive  dicatur  active  de  Patre  respectu  Filii, 
sive  de  Patre  et  Filio  respectu  Spiritus 
Sancti,  sive  dicatur  passive  de  Filio  aut 
Spiritu  Sancto,  est  quid  increatum,  et  B 
Deus  mittens  aut  missus  :  quemadmodum 
processio  Spiritus  Sancti  est  ipse  Spiritus 
Sanctus  procedens,  et  sanctificatio  Spiri- 
tus  Sancti  qua  creaturam  sanctificat,  est 
ipsemet  Spiritus  Sanctus  sanctificans.  Mis- 
sio  autem  Spiritus  Sancti  est  ejus  proces- 
sio  a  Patre  ac  Filio  ad  sanctificandum 
creaturam  :  sicque  utrumque  horum  est 
quid  increatum,  quod  est  Spiritus  Sanetus. 
Denique  nihil  creatum  praedicatur  de  Deo 
in  recto.  Nil  etenim  praedicatur  de  Deo 
quod  non  sit  ipse.  Sed  verba  haec,  mitte-  C 
re  et  mitti,  praedicantur  de  Deo  in  recto 
quum  dicitur,  Deus  mittit,  Deus  mittitur  : 
ergo  dicunt  quid  increalum.  —  Si  autem 
objiciatur  quod  nullum  increatum  est  tem- 
porale;  missio  autem  est  temporalis  :  ergo 
non  est  aeterna.  Dicendum,  quod  in  mis- 
sione  sunt  duo  :  videlicet  principale  signi- 
ficatum,  quod  est  increatum;  et  connota- 
tum,  quod  est  temporalis  effectus,  ratione 
cujus  dicitur  missio  temporalis ;  nec  illud 
praedicatur  de  missione,  nisi  in  obliquo. 
—  Sed  tunc  rursus  objici  potest,  quia  si  D 
missio  est  quid  increatum,  ergo  est  quid 
aeternum.  Sed  quod  aeternum  est,  fuit  ab 
aeterno  :  ergo  missio  personae  divinae  aeter- 
na  est,  fuitque  ab  aeterno.  Cujus  contrari- 
um  habetur  in  littera.  Respondetur,  quod 
missio  dicitur  de  Deo  ex  tempore,  non  ab 
aeterno  :  nullum  enim  nomen  connotans 
effectum  in  creatura,  dicitur  de  Deo  ab 
aeterno.  Processio  quoque  temporalis  dis- 
tinguitur  ab  aeterna.  Sed  processio  tempo- 
ralis   est  missio  :  non   est  ergo  seterna. 


Quum  autem  aeternum  conjungitur  tem- 
porali  in  eodem  termino, proprie  loquendo 
judicandum  est  temporale  :  quemadmo- 
dum.dum  necessarium  conjungitur  contin- 
genti,  totum  judicatur  contingens.  Idcirco 
fallacia  accidentis  in  isto  est  argumento, 
Missio  est  Deus,  et  Deus  est  aeternus,  ergo 
missio  est  aeterna  :  quia  aeternitas,  quae  est 
in  principali  significato  missionis,  infer- 
tur  de  connotato.  Hoc  namque  nomen, 
aeternus,  quum  sit  adjectivum,  determinat 
terminum,  et  ponit  rem  suam  ratione  to- 
talis  significati.  —  Quod  si  rursus  inste- 
tur,  quia  secundum  Augustinum,  Filium 
mitti,  est  cognosci  quod  a  Patre  sit,  quod 
cognosci,  est  quid  creatum,  non  increa- 
tum  :  respondetur,  quod  descriptio  illa 
datur  non  per  essentiam,  sed  per  conse- 
quentem  effectum  :  quia  cognitio  proces- 
sionis  est  effectus  missionis.  Haec  Ale- 
xander. 

Ex  quibus  patet  solutio  quaestionis  istius, 
An  missio  dicatur  de  Deo  ex  tempore  vel 
ab  aeterno,  an  modo  utroque.  Et  patet 
quod  non  nisi  ex  tempore. 

Circa  haec  Thomas  scribit  :  Quaedam 
sunt  nomina  in  divinis  quae  significant 
tantum  personam,  quaedam  vero  tantum 
essentiam,  quaedam  utrumque,  quemad- 
modum  dictum  est  de  potentia  generativa 
ac  spirativa.  Et  ita  missio  est  essentiale  et 
notionale  secundum  diversa  :  quia  secun- 
dum  respectum  quem  importat  missio  ad 
suum  principium,  est  notionale;  sed  secun- 
dum  respectum  quem  importat  ad  crea- 
turam,  est  essentiale.  —  Praeterea  circa 
hoc  est  duplex  opinio.  Aliqui  enim  dicunt, 
quod  principaliter  significet  notionem,  et 
ex  consequenti  essentiam  quoad  effectum 
connotatum.  Alii  dicunt  econtra  :  quod  ve- 
rius  mihi  videtur,  considerata  virtute  vo- 
cabuli.  Missio  namque  secundum  nominis 
sui  rationem,  non  dicit  exitum  ab  aliquo 
tanquam  a  principio,  sicut  a  quo  missus 
habeat  esse;  sed  solum  in  ordine  ad  mis- 
sionis  effectum  ponitur  auctoritas  alicu- 
jus  ad  missuin.  Servus  quippe  qui  mittitur 
a  domino  suo,  non  exit  ab  ipso  secundum 


A.N    MISSIO    IN    DIVINIS    DICATUR    ESSENTIALITER    VEL   NOTIONALITER,    ETC. 


543 


esse  suum,  sed  sicut  a  principio  movente 
ipsum  per  imperium  ad  hnnc  actum.Quia 
vero  in  divinis  personis  non  polest  esse 
auctorilas  respectu  missi,  nisi  secundum 
originem  essendi  ;  ideo  ex  consequenli 
importatur  relatio  originis  in  missione, 
secundum  quam  est  notionale,  et  princi- 
paliter  importatur  ordo  ad  missionis  effe- 
ctum,  secundum  quem  est  essentiale.  In 
processione  autem  temporali  est  econtra- 
rio  :  quia  processio  secundum  suam  ra- 
tionem,  prout  sumitur  in  divinis,  dicit 
exitum  a  principio  originante,  et  non  di- 
cit  ordinem  ad  effectum  nisi  ex  conse- 
quenti,  videlicet  quantum  ad  modum  pro- 
cessionis.Ideo  processio  temporalis  videtur 
principaliter  notionale,  et  ex  conseqnenti 
significare  essentiam  ralione  connotati  ef- 
fectus.  Datio  vero  adhuc  plus  accedit  ad 
essentiam  quam  missio.  Haec  Thomas. 

Concordatque  Petrus,  qui  causam  hujus 
positionis  assignat,  quoniam  nomen  mis- 
sionis  ab  effectu  temporali  magis  imposi- 
tum  est,  quam  ab  emanatione  aeterna. 

Insuper  Thomas  in  determinando  quod 
missio  divinee  personse  non  possit  esse 
seterna,  consonat  praeinductis  ex  Alexan- 
dro.  Verum  in  prima  parte  Summae,  qua?- 
stione  quadragesima  tertia,  de  hoc  plenius 
scribit,  dicens  :  In  his  quae  important  di- 
vinarum  originem  personarum,  differentia 
qusedam  est  attendenda.  Quaedam  enim  in 
sua  significatione  important  solam  habi- 
tudinem  ad  principium  :  ut  processio  et 
exitus.  Quaedam  vero  cum  habitudine  ad 
principium  determinant  processionis  ter- 
minum.  Quorum  qusedam  determinant  ter- 
ininum  aeternum,  ut  generatio  ;  spira- 
tio  quoque  passiva  importat  processionem 
subsistentis  amoris.  Quaedam  vero  cum 
habitudine  ad  principium  designant  ter- 
minum  temporalem,  ut  missio  et  datio. 
Mittitur  enim  aliquid  ad  hoc  ut  in  alio 
sit,  et  datur  ut  habeatur.  Personam  autein 
divinam  haberi  ab  aliqua  creatura,  vel 
esse  novo  modo  exsistendi  in  ea,  est  quod- 
dam  temporale.  Hinc  missio  et  datio  in 
divinis  dicuntur  temporaliter  tantum ;  ge- 


A  neratio  atque  spiratio,  solum  ab  aeterno; 
processio  et  exitus,  modo  utroque  :  nam 
Filius  ab  aeterno  processil  ut  sit  Deus ; 
temporaliter  vero,  ut  sit  homo  secumlum 
missionem  visibilem,  vel  ut  sit  in  homi- 
ne  secundum  invisibilem  missionem.  Heec 
Thomas  in  Summa. 

Concordat  Richardus  per  omnia.  Sed  et 
scripla  Thomae  in  his  concordant  scriptis 
Alberti. 

Udalricus  quoque  in  Summa  sua,  libro 
tertio,  consonanter  his  scribit  :  Omnia  is- 

B  la,  videbcet  processio  temporalis,  dona- 
tio,  missio,  sunt  media  inter  nomina  pure 
essentialia  et  pure  notionalia  seu  perso- 
nalia  :  quoniam  ratione  effectus  dicunt 
essentiam  ;  sed  ratione  proprietatis  cum 
qua  effectus  convenit  (propter  quam  con- 
venientiam  ille  effectus  plus  appropriatur 
uni  personae  quam  alteri)  dicunt  notionem. 
Specialiter  autem  loquendo  de  missione, 
dicimus  quod  nomen  hoc  principaliler 
dicit  essentiam,  et  secundario  notionem. 
Quum  enim  importet  respectum  ad  mit- 

C  tentem,  et  item  ad  eum  qui  mittitur,  inter 
respectus  hos  secundus  est  principalis,  et 
ratione  illius  designat  essentiam  propter 
effectum  super  quem  respectus  ille  fun- 
datur.  Primus  autem  respectus  est  secun- 
darius  (quoniam  quantum  est  de  ratione 
ipsius,  ipse  ordinatur  ad  secundum  istum 
respectum  tanquam  ad  finem),  et  ratione 
illius  primi  respectus  importat  hoc  nomen 
relalionem  originis  :  ideo  secundario  hoc 
designat.  Haec  Udalricus. 
Praeterea,   ut  haec   clarius   innotescant, 

D  advertenda  sunt  verba  Durandi,  scriben- 
tis  :  Videndum  quid  dicatur  hic  notionale, 
et  quid  essentiale.  Itaque  notionale  est 
quod  includit  proprium  alicujus  unius 
personae  aut  duarum,  ita  quod  non  con- 
venit  omnibus  divinis  personis  (et  vocatur 
notionale,  quia  notitiam  facit  de  persona 
quantum  ad  aliquid  pertinens  ad  perso- 
narum  distinctionem) ;  essentiale  autem, 
quod  convenit  omnibus  personis  ratione 
essentiae  absolutee,  vel  alicujus  attributi, 
ut  est  bonus,  sapiens,  justus.  Missio  autem 


544 


IN   LIRRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XV  ;    QU.EST.    II 


includit  notionale  et  essentiale.  Heec  Du- 
randus. 

Porro  iEgidius,  quamvis  concedat  quod 
missio  sit  partim  essentiale,  partim  notio- 
nale,  redarguit  tamen  declarationem  qua 
Thomas  declarat  quod  missio  principaliter 
dicit  essentiam,  atque  ex  consequenti  no- 
p.5«d'  tionem,  prout  narratum  est  paulo  ante. 
Gontra  quod  lEgidius  objicit  :  Quamvis 
processio  communiter  sumpta  importet 
solum  exitum  a  principio,  processio  ta- 
men  temporalis,  de  qua  hic  loquimur,  im- 
portat  effectum.  Nam  si  processio  talem 
originem  principaliter  importaret,  non  con- 
cederetur  quod  aliqua  persona  a  se  ipsa 
procedat.  —  Ad  quod  dicendum,  quod  ista 
reprobatio  nullius  consistit  vigoris  :  quia 
nec  simpliciter  concedendum  est  quod  ali- 
qua  persona  divina  procedat  a  se  ipsa,  ut 
patet  per  preeinducta.  In  divinis  namque 
personam  a  persona  procedere,  est  perso- 
nam  a  persona  produci.  Nulla  autem  ratio 
concedi  permittit  quod  aliqua  persona  se 
ipsam  producat,  ut  Augustinus  et  Ansel- 
mus  fatentur.  Verumtamen  aliquo  modo, 
quamvis  improprie,  conceditur  quod  Spi- 
ritus  Sanctus  proeedit  a  se  temporaliter, 
prout  ex  doctoribus  est  ostensum. 

Girca  hsec  quaerit  Petrus,  quid  est  mitti 
in  divinis.  Et  ait  :  Augustinus  quarto  de 
Trinitate  [dicit]  :  SicutFilio  natum  esse,  est 
de  Patre  esse ;  ita  mitti,  est  cognosci  quod 
ab  alio  est  :  et  sicut  Spiritui  Sancto  do- 
num  Dei  esse,  est  a  Patre  procedere ;  ita  ei 
mitti,  est  cognosci  quod  ab  alio  procedat. 

Sed  contra  hoc  sic  primo  arguitur  :  In 
justificatione  infantuli  in  Baptismo,  mit- 
titur  Spiritus  Sanctus,  non  tamen  cogno- 
scit  hoc  infans.  —  Secundo,  si  mitti  est 
cognosci,  ergo  magis  cognosci  est  magis 
mitti.  Sed  vitiosus  theologus  melius  co- 
gnoscit  Filium  esse,  quam  vetula  sancta  : 
ergo  magis  mittitur  ad  illum.  —  Tertio, 
per  commune  non  fit  cognitio  propria  ; 
effectus  autem  missionis  toti  est  Trinitati 
communis  :  non  ergo  per  ipsum  habetur 
determinata  et  propria  personae  alicujus 


A  cognitio.  —  Quarto,  praecipuus  missionis 
effectus  est  caritas,  et  tamen  ejus  infusio 
atque  praesentia  latent,  juxta  illud  Job  : 
Si  veneril  ad  me,  non  videbo  eum;  et  si  /06 >x,  11. 
recesserit  a  me,  non  intelligam. 

Solutio.  Descriptio  illa  missionis  non  est 
per  essentiam,  sed  per  causam  :  ut  si  di- 
eatur,  Dies  est  sol  lucens.  Mitti  namque 
personae,  est  ipsam  ab  aliquo  dari  alicui 
cum  effectu  aliquo  sibi  appropriato  ac 
simili,  in  quo  vel  actu  vel  aptitudine  ma- 
nifestetur  suscipienti  ut  causa  in  effectu 

B  sibi  appropriato. 

Ad  primum  ergo  dicendum,  quod  co- 
gnosci  multipliciter  dicitur,  scilicet  actu, 
habitu,  aptitudine  :  et  aptitudine  convenit 
parvulo.  —  Ad  secundum,  quod  descriptio 
illa  intelligitur  de  cognitione  experimen- 
tali  et  formata, non  simplici  ac  informi. — 
Ad  tertium,  quod  quamvis  per  commune 
ut  commune,  non  cognoscatur  proprium, 
tamen  per  commune  ut  appropriatum,  po- 
test.  Licet  autem  effectus  missionis  com- 
munis  sit  Trinitati  quoad  suam  productio- 

C  nem,  est  tamen  appropriabilis  personae 
alicui  per  assimilationem  cum  proprio 
personae  illius.  —  Ad  quartum,  quod  quam- 
vis  caritatis  preesentia  non  noscatur  certi- 
tudinaliter,  tamen  probabiliter  scitur.  — 
Haec  Petrus. 

Circa  hoc  scribit  Richardus  :  Missio  est 
personae  divinae  emanantis  vel  emanatio- 
nis  personae,  per  aliquid  sibi  appropria- 
tum,  actu  vel  habitu  manifestatio,  per 
quod  ipsa  simpliciter  vel  secundum  quid 
habetur,  aut  magis   quam   ante  habetur 

D  seu  haberi  ostenditur,  actu  vel  habitu. 
Quae  descriptio  omni  convenit  missioni  di- 
vinae,  tam  visibili  quam  invisibili,  et  tam 
missioni  simpliciter  quam  missioni  secun- 
dum  quid.  Haec  autem  manifestatio  recte 
vocatur  missio,  quoniam  sicut  in  creatu- 
ris  missum  a  mittente  aliquando  accipit 
esse,  ut  radius  a  sole;  interdum  virtutem, 
ut  jaculum  a  projectore  ;  aliquando  au- 
ctoritatem,  ut  nuntius  a  praeceptore  :  ita 
persona  emanans,  a  persona  producente 
accipit  esse  et  virtutem   atque   auctori- 


AN  FILIO    CONVENIAT   INVISIBILITER.   MITTI,    AN   ETIAM   SPIRITUI    SANCTO,   ETC. 


545 


tatem.  Itaque  in  manifestatione  personffi  A 
emanantis  quandoque  inlelliguntur  haac 
omnia,  videlieet  :  effeetus  creatus  per 
quem  persona  manifestatur,  relatio  quo- 
que  effectus  ad  illam  personam,  et  per- 
sona  qua3  manifestatur,  ac  manifestatio 
ejus,  et  item  respectus  secundum  ratio- 
nem  in  ipsa  persona  ad  effectum  manife- 
stantem.  Haec  Richardus. 

Ad  objecta  demum  in  principio  mota, 
patet  ex  dictis   responsio.  Ad    id   tamen 
quod  tangitur,  qualiter  missio  sit  notio,  B 
patebit  infra  magis  solutio. 

Porro  ad  argumentum  quo  dicitur,  quod 
nulla  notio  est  communis  Filio  et  Spiritui 
Sancto,  magnus  irrefragabilis  Doctor  re- 
spondet  :  Quaedam  sunt  nomina  signifi- 
cantia  indistincte  relationem  sive  respe- 
ctum  unius  personae  ad  aliam.  Et  talia 
dicuntur  de  tribus  personis,  quamvis  non 
in  singulari  numero  sed  plurali  :  ut  hoc 
nomen,  persona,  et  nomina  ista,  similis  et 
sequalis.  Unde  dicimus  :  Pater  et  Filius  et 
Spiritus  Sanctus  sunt  tres  personae,  tres  C 
sequales,  tres  similes.  Nempe  quum  dicant 
respectum,  prsedicantur  in  plurali  nume- 
ro ;  sed  quoniam  indistincte,  dicuntur  de 
tribus  personis.  Aliqua  vero  dicunt  rela- 
tionem  aliquo  modo  distincte,  et  aliquo 
modo  indistincte  :  ut  ea  quse  dicunt  rela- 
tionem  duarum  personarum  ad  tertiam, 
ut  spirare,  dictum  de  Patre  et  Filio  re- 
spectu  Spiritus  Sancti,  et  procedere,  di- 
ctum  de  Filio  et  Spiritu  Sancto  respectu 
Patris.  Et  talia  sunt  hsec  nomina,  mittens 
et  missus.  Unde  dicuntur  de  duabus  per-  D 
sonis,  nisi  determinentur  per  adjunctum 
ad  standum  pro  una  persona  :  ut  quum 
dicitur,  Missus  in  carnem ;  vel,  Missus  ad 
sanctificandum  creaturam.  Nunquam  vero 
dicuntur  de  tribus  personis.  Interdum  au- 
tem  significatur  respectus  unius  personse 
ad  aliam  distincte  :  ut  per  nomina  ista, 
generans  et  genitus.  Quum  itaque  dicitur 
quod  nulla  notio  est  communis  Filio  et 
Spiritui  Sancto,  dicendum  quod  verum  est 
de  notionibus  quse  dicunt  relationem  unius 

T.  19. 


personee  ad  aliam  distincte.  Denique,  etsi 
ab  alio  procedere,  dicatur  de  Filio  et  Spi- 
ritu  Sancto,  hoc  non  est  univoce,  quoniam 
alius  et  alius  modus  est  procedendi.Quum- 
que  modus  procedendi  distinguat  notio- 
nes  in  divinis,  idcirco  non  sequitur,  si  esse 
ab  alio  sit  aliquo  modo  commune,  quod 
aliqua  notio  sit  communis;  sed  aliqua  po- 
lest  esse  communis  Patri  et  Filio  respectu 
Spiritus  Sancti,  quoniam  una  est  produ- 
ctio,  et  eodem  modo  dicta  de  utroque.  — 
Et  si  objiciatur,  quod  nihil  est  eis  commu- 
ne  nisi  essentia  :  respondendum,  quod  est 
communitas  secundum  rem  et  secundum 
habitudinem.  Hinc  sicut  distinguere  et  dis- 
tingui,  commune  est  tribus  non  secundum 
rem,  sed  seeundum  habitudinem  ;  sic  mit- 
tere  et  mitti,  potest  esse  commune  duabus 
personis  convenientibus  in  aliqua  habi- 
tudine.  Heec  Alexander. 


QU^STIO  III 

TErtio  principaliter  quseritur,  An  Fi- 
lio  conveniat  invisibiliter  mit- 
ti,  an  etiam  Spiritui  Sancto ;  et 
utrum  sint  distinctse  missiones  eo- 
rum,  et  an  secundum  eadem  dona 
mittantur  ac  indivisibiliter. 

Quod  non  conveniat  Filio  [nec   Spiri- 
tui  Sancto  invisibiliter  mitti],  hinc  proba- 
tur,  quia  missio  divinae  personee  ordinatur 
ad  ejus  manifestationem,  ut   patuit.  Sed 
spiritualia,  immaterialia  et  divina  non  in- 
notescunt  hominibus  nisi  per  sensibilia  et 
corporea  :  ergo  missionem  cujuslibet  divi- 
nae  personee  oportet  per  visibilia  fieri.  — 
Secundo,  quia  ut  S.  Dionysius  ait,  Filius     De  mv. 
et  Spiritus  Sanctus  sunt  lumina  quaedam  nom-can"- 
ac  radii  ex  luce  fontana  progredientes.  Sed 
ut  idem  divinus  Dionysius  contestatur,  im-  DcCoeiest. 
possibile   est  aliter  splendere    nobis   di-  h,er' cap' '' 
vinum   radium  nisi  circumtectum  variis 
velaminibus  sensibilium  formarum.  Ergo 
missionem  Filii  ac  Spiritus  Sancti  oportet 
esse  visibilem. 

35 


346 


IN    LIBRUM    I   SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QU^EST.    III 


Insuper  apparet  quod  secundum  eadem 
dona  mittantur.  Primo,  quia  indivisa  sunt 
opera  eorum.  —  Secundo,  quoniam  inter 
septem  dona  Spiritus  Sancti,  primum  pree- 
cipuumque  consistit  sapientia  :  ergo  quum 
illa  infunditur,  mittitur  Spiritus  Sanctus. 
Sed  sapientia  Filio  appropriatur  :  ergo 
quum  ipsa  datur,  mittitur  Filius ;  sicque 
utraque  missio  una  est.  — ■  Tertio,  quonf- 
am  idem  donum  diversis  respectibus,  dis- 
tinctis  potest  appropriari  personis  :  sicque 
secundum  idem  donum  distincta?  persona? 
mittuntur. 

Sed  contra,  sicut  Filius  et  Spiritus  San- 
ctus  sunt  distinctae  personae,  sic  differen- 
tes  missiones  conveniunt  eis.  —  Secundo, 
quoniam  dictum  est  quod  missio  seu  pro- 
cessio  temporalis  includit  emanationem 
seternam.  Sed  Filii  et  Spiritus  Sancti  dis- 
tinctse  sunt  emanationes  ad  intra  aeternee  : 
ergo  et  temporales.  —  Tertio,  quoniam 
missio  Filii  per  incarnationis  mysterium, 
non  est  missio  Spiritus  Sancti  :  non  ergo 
sunt  indivisae. 

Ad  primam  hujus  queesiti  partem  Tho- 
mas  respondet  :  Sicut  in  exitu  rerum  a 
primo  principio  dicitur  bonitas  divina  in 
creaturam  procedere,  in  quantum  sua  par- 
ticipatione  repraesentatur  in  illa  ;  ita  in 
reductione  rationalis  creaturse  in  Deum 
intelligitur  divinae  personae  processio.  Quae 
et  missio  nuncupatur,  in  quantum  pro- 
pria  personae  relatio  reprsesentatur  in  ani- 
ma  per  similitudinem  aliquam  in  ea  rece- 
ptam,  ab  ipsa  proprietate  relationis  seternae 
originalam  et  exemplalam  :  quemadmo- 
dum  proprius  modus  quo  Spiritus  Sanctus 
refertur  ad  Palrem,  est  amor,  et  proprius 
modus  referendi  Filium  in  Patrem,  est 
Verbum  Patris  manifestativum.  Hinc  sicut 
Spiritus  Sanctus  invisibiliter  procedit  in 
mentem  per  donum  amoris,  sic  Filius  per 
sapientiae  donum,  in  quo  est  manifestatio 
Patris,  qui  est  ultimum  ad  quod  recurri- 
mus.  Et  quia  secundum  horum  donorum 
receptionem  efficitur  in  nobis  similitudo 
ad    propria   personarum,   ideo   secundum 


A  novum  modum  essendi,  prout  res  est  in 
similitudine  sua,  dicuntur  divinae  personee 
in  nobis  esse,  secundum  quod  novo  modo 
eis  assimilamur  :  atque  secundum  hoc, 
utraque  processio  dicitur  missio.  Insuper, 
sicut  prsedicta  originantur  ex  propriis  per- 
sonarum,  sic  nec  suum  consequuntur  effe- 
ctum  ita  ut  fini  conjungantur,  nisi  divina- 
rum  personarum  virtute  :  quia  in  forma 
impressa  ab  aliquo  agente  virtus  est  im- 
primentis.  Hinc  in  receptione  donorum 
hujusmodi  habentur  divinee  personse  novo 

B  modo,  tanquam  ductrices  et  conjungentes 
rationalem  creaturam  ultimo  fini.  Hinc 
et  utraque  processio  datio  nominatur,  in 
quantum  est  ibi  novus  modus  habendi. 
Ha3c  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summae,qua3stione 
quadragesima  tertia,  scribit  :  Per  gratiam 
gratum  facientem  tota  Trinitas  inhabitat 
mentem.  Mitti  autem  divinam  personam 
ad  aliquem  per  gratiam  invisibilem,  si- 
gnificat  novum  modum  inhabitandi  illius 
personae,  et  originem  ejus  ab  alia.  Quum- 

C  que  tam  Filio  quam  Spiritui  Sancto  con- 
veniat  esse  ab  alio,  atque  per  gratiam 
inhabitare,  utrique  convenit  invisibiliter 
mitti;  non  autem  Patri,  qui  quamvis  per 
gratiam  inhabitet  mentem,  non  est  tamen 
ab  aliquo*.  —  Si  aulem  quis  instet,  quod  « aiio 
dona  per  quorum  infusionem  Filius  mitti 
asseritur,  spectent  ad  intellectum,  et  sine 
caritate  ac  gratia  gratum  faciente  queant 
haberi,  juxta  illud  Apostoli  :  Si  habuero  icor. xum 
propheliam,  et  noverim  mysteria  omnia  -■ 
et  omnem  scientiam,  caritatem  autem  non 

D  habuero,  nihil  sum.  Quum  ergo  missio 
invisibilis  divinee  personse  attendatur  pe- 
nes  dona  gratiae  gratum  facientis,  ergo 
penes  infusionem  donorum  Filio  appro- 
priatorum  non  attenditur  missio.  Respon- 
dendum,  quod  anima  per  gratiam  assimi- 
latur  Deo.  Idcirco  ad  hoc  quod  aliqua 
persona  divina  mitlatur  ad  aliquem  per 
gratiam,  oportet  quod  fiat  assimilatio  il- 
lius  ad  divinam  personam  quae  mittitur, 
per  aliquod  gratiae  donum.  Et  quoniam 
Spiritus  Sanctus  est  amor,  per  caritatem 


AN   FILIO    CONVENIAT    INVISIBILITER   MITTI,    AN   ETIAM    SPIRITUI    SANCTO,   ETC. 


5¥/ 


anima  Spiritui  Sancto  assimilatur.  Hinc 
secumlum  caritatis  infusionem  aut  incre- 
mentum  attenditur  invisibilis  missio  Spi- 
ritus  Sancti.  Filius  vero  est  Verbum,  non 
qualecumque,  sed  spirans  amorem.  Unde 
nono  de  Trinitate  perhibet  Augustinus  : 
Verbum  quod  insinuare  intendimus,  no- 
titia  est  cum  amore.  Non  ergo  secundum 
quamlibet  perfectionem  seu  habitum  in- 
tellectus  mittitur  Filius,  sed  secundum  in- 
structionem  talem  quae  in  affectum  prb- 

,  rumpit  amoris,  juxta  illud  in  Psalmo  :  In 
meditatione  mea  exardescet  ignis.  Idcirco 
signanter  loquitur  Augustinus  :  Filius  mit- 
titur  quum  a  quoquam  cognoscitur  atque 
percipitur.  Perceptio  autem  experimenta- 
lem  designat  notitiam,  quse  proprie  dici- 
tur  sapientia,  quasi  sapida  scientia,  juxta 

,  illud  Ecclesiastici  :  Sapientia  doctrinae  se- 
cundum  nomen  est  ejus.  Haec  Thomas  in 
Summa.  —  Et  secundum  eumdem  in  se- 
cunda  secundae,  omnia  septem  dona  Spi- 
ritus  Sancti  caritati  inseparabiliter  sunt 
annexa,  inter  quae  sunt  quatuor  ad  intel- 
lectum  spectantia,  scilicet  sapientia,  intel- 
lectus,  consilium,  scientia.  Ideo  penes  eo- 
rum  infusionem  vore  attenditur  missio 
haec  Spiritus  Sancti. 

Praeterea  ad  secundam  partem  propositae 
quaestionis,  videlicet  An  missio  Filii  et  mis- 
sio  Spiritus  Sancti  sint  distinctae  ab  invi- 
cem  vel  potius  inseparabiliter  junctae,  re- 
spondet  Thomas  in  Scripto:  De  distinctione 
missionum  Filii  ac  Spiritus  Sancti  contin- 
git  loqui  tripliciter  :  primo,  quantum  ad 
ipsarum  diversitatem  realem  ;  secundo, 
quantum  ad  missionis  rationem  ;  tertio, 
quantum  ad  earum  separationem.  Si  pri- 
mo  modo,  quum  in  missione  duo  consi- 
derentur,  videlicet  exitus  personse  missse 
ab  alia,  atque  effectus  secundum  quem 
persona  divina  dicitur  novo  modo  esse  in 
creatura,  utroque  modo  missio  Filii  est 
alia  a  missione  Spiritus  Sancti  secundum 
rem  :  quia  et  generatio,  qua  Filius  exit  a 
Patre,  alia  est  a  processione  Spiritus  San- 
cti,  qua  exit  ab  utroque ;  donum  quoque 


A  quod  perficit  intellectum,  secundum  quod 
attenditur  missio  Filii,  aliud  est  a  dono 
caritatis  quod  perficit  vohintalem,  secun- 
dum  quod  attenditur  missio  Spiritus  San- 
cti.  Si  autem  secundo  modo  de  earum 
distinctione  loquamur,  hoc  potest  esse  du- 
pliciter  :  primo,  secundum  propriam  utri- 
usque  rationem ;  secundo,  juxta  rationem 
earum  communem.  Si  secundum  commu- 
nem,  sic  eadem  est  ratio  missionis  Filii  ac 
Spiritus  Sancti  quantum  ad  utrumque  : 
quia  et  esse  ab  alio,  est  commune  utrique, 

B  et  similiter  novo  modo  esse  in  creatura. 
Secundum  propriam  vero  utriusque  ratio- 
nem  utrumque  differt  ab  alio  :  quia  et 
propria  ratio  processionis  Filii  non  est 
propria  ratio  processionis  Spiritus  Sancti, 
quum  ille  procedat  ut  amor,  et  iste  ut 
Verbum  ac  Filius.  Conformiter  proprius 
modus  quo  Filius  est  in  creatura,  non  est 
proprius  modus  quo  Spiritus  Sanctus  est 
in  ea  :  quin  imo  Filius  per  sapientiam, 
Spiritus  Sanctus  per  amorem  exstat  in 
ipsa.  Si  tertio  modo,  dico  quod  una  nun- 

C  quam  est  sine  alia,  quoniam  amor  sequi- 
tur  perfectam  notitiam  secundum  quam 
est  missio,  et  perfecta  illa  notitia  semper 
inducit  amorem  :  ideo  simul  infunduntur 
pariterque  augentur. 

Prseterea,  si  quis  instet  quia  missio  est 
datio;  datio  autem  per  prius  convenit  Spi- 
ritui  Sancto,  quoniam  habet  rationem  pri- 
mi  doni  :  ergo  alia  est  ratio  dationis  ac 
missionis  in  utroque,  imo  per  prius  con- 
venit  Spiritui  Sancto,  et  per  posterius  Fi- 
lio.  Dicendum,  quod  in   divinis   non  est 

D  prius  et  posterius  :  tamen  emanatio  Spi- 
ritus  Sancti  praesupponit  emanationem  Fi- 
lii  secundum  ordinem  naturae,  atque  ex 
parte  hac  (si  liceret  sic  loqui)  potius  dice- 
retur  quod  missio  Filii  ex  parte  exitus  im- 
portati,  est  prior  missione  Spiritus  Sancti. 
Verumtamen  hoc  esset  secundum  ratio- 
nem  propriam  utriusque,  non  secundum 
rationem  communem.  Si  autem  conside- 
rentur  istae  processiones  quantum  ad  ea- 
rum  effectum  in  creatura,  hoc  potest  esse 
dupliciter  :  primo,  ex  parte  mittentis  seu 


548 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XV  ;    QU.EST.    III 


dantis;  secunclo,  ex  parte  donorum  in  qui- 
bus  fit  missio.  Si  ex  parte  donorum,  sic 
simpliciter  naturaliterque  praecedit  amo- 
rem  notitia,  et  ex  parte  illa,  missio  Filii 
missionem  Spiritus  Sancti.  Sed  hoc  est  se- 
cundum  considerationem  propriae  rationis 
earum,  non  communis  :  quemadmodum 
omnes  species  motus  aequaliter  conveniunt 
in  ratione  motus  communi ;  tamen  secun- 
dum  proprium  esse  suum,  motus  localis 
est  aliis  motibus  prior.  Si  vero  conside- 
rentur  ex  parte  dantis,  quum  primum  mo- 
vens  et  inclinans  ad  dandum  sit  amor,  sic 
datio  Spiritus  Sancti  prior  est  datione  Fi- 
lii.  Hoc  tamen  non  ita  exprimitur  in  ra- 
tione  missionis.  —  Sed  rursus  objici  po- 
test,  quoniam  aliqui  valde  simplices  et 
obtusi  in  cognitione  sapientiae,  ferventes 
sunt  in  amore;  et  quidam  acuti  in  cogni- 
tione,  sunt  frigidi  in  affectu.  Ergo  una 
missionum  istarum  sine  alia  esse  valet.  Et 
respondendum,  quod  notitia  illa  formata 
et  salutaris  ex  qua  oritur  amor,  viget  in 
ferventibus  divino  amore  :  -qua  notitia  co- 
gnoscunt  divinam  bonitatem  in  quantum 
est  finis  et  Iargiter  eis  influens  beneficia 
sua.  Et  talem  non  habent  notitiam  qui 
amore  Dei  non  accenduntur.  —  Haec  Tho- 
mas  in  Scripto.  Ex  quibus  patet,  quod 
invisibiles  missiones  Filii  ac  Spiritus  San- 
cti  sunt  indivisae. 

Goncordat  Petrus,  dicendo  :  Finis  ulti- 
mus  missionis  Filii  ac  Spiritus  Sancti  est 
idem,  videlicet  rationalis  creaturae  sancti- 
ficatio,  id  est  revocatio  a  sensibilibus  ad 
seterna;sed  finis  proximus  est  diversus. 
Nam  finis  proximus  missionis  Filii,  est 
illuminatio  intellectus;  finis  vero  missi- 
onis  Spiritus  Sancti,  inflammatio  est  af- 
fectus  :  quae  duo  complent  sanctificatio- 
nem;  nec  unum  sine  alio  est  perfectum, 
quia  nec  perfecta  notitia  sine  amore,  nec 
econverso.  Quum  ergo  inissio  utriusque 
non  frustretur  suo  complemento,  non  est 
una  sine  alia,  nec  sine  gratia  gratum  fa- 
ciente. 

Verum  de  hoc  plenius  tractat  Petrus, 
movens  hanc  quajslionem,  utrum  Spiritus 


23. 


A  Sanctus  semper  mittatur  cum  Filio.  Vi- 
detur  quod  sic.  Dicuntur  enim  mitti  in 
effectu  eis  appropriato.  Effectus  autem 
appropriatus  Spiritus  Sancti,  est  unctio 
spiritualis;  effectus  Filii,  illuminatio  salu- 
taris  :  quae  semper  sunt  simul.  Item,  sa- 
pientia  appropriatur  Filio,  caritas  Spiritui 
Sancto  :  sed  non  est  datio  sapientiae  sine 
Spiritu  Sancto,  nec  caritatis  sine  Filio, 
juxta  illud  :  Ad  eum  veniemus,  etc.  —  Joann.xn, 
Contra,  sicut  se  habet  missio  visibilis  ad 
visibilem,  sic  missio  invisibilis  ad  invisi- 

B  bilem  :  sed  unus  sine  altero  mitti  potest 
visibiliter,  ergo  et  invisibililer. 

Solutio.  Differunt  duo  haec,  venire  et 
mitti :  quia  venire,  importat.  respectum  ad 
terminum  ad  quem,  non  ad  terminum  seu 
principium  a  quo;  missio  vero  importat 
utrumque.  Venire  ergo,  solum  designat 
novam  praesentiam  in  novo  effectu;  sed 
mitti,  emanationem  ab  alio,  et  manifesta- 
tionem  in  effectu  novo.  Hinc  Pater  dicitur 
venire  cum  Filio  et  Spiritu  Sancto,  non 
mitti.  Dicunt  igitur  quidam,  quod  Filius 

C  potest  venire  ac  mitti  sine  Spiritu  Sancto, 
et  econtrario  :  quia  secundum  eos  dicitur 
venire  atque  mitti,  etiam  sine  dono  gratiae 
gratum  facientis.  Quae  opinio  jam  ante  est 
reprobata.  Alii  dicunt,  quod  unus  sine  alio 
potest  mitti,  quoniam  mitti  dicitur  ille 
qui  manifestatur  in  aliquo  effectu  sibi  ap- 
propriato;  non  autem  potest  venire  unus 
sine  alio,  qucmadmodum  nec  uterque  sine 
Patre  :  quia  non  veniunt  nisi  ad  manen- 
dum  et  inhabitandum,  quod  sine  gratia 
esse  non  valet.  Haec  opinio  potest  susti- 

D  neri.Tertii  dicunt,  quod  neuter  sine  altero 
potest  venire  aut  mitti.  Quum  enim  non 
veniant  nisi  missi,  eorum  adventus  est 
missio  :  et  loquor  de  invisibili  missione 
eorum.  Haec  opinio  verior  esse  videtur.  — 
Sustinendo  secundam  opinionem,  qui  vel- 
let,  posset  respondere  ad  primum,  quod 
approprialio  effectus  non  sufficit  ad  hoc 
quod  persona  mitti  dicatur,  sed  exigitur 
manifestatio  illius  personae  principaliter. 
Ad  secundum  quoque  responderetur,  quod 
sapientia  non  datur  sine  Spiritu  Sancto  : 


AN  FILIO   CONVENIAT   INVISIBILITEH   MITTI,   AN   ETIAM   SPIRITUI   SANCTO,    ETC. 


549 


tamen  in  illa  est  principaliter  manifestatio 
Filii  tantum,  ac  Spiritus  Sancti  secunda- 
rio;  in  caritate  autem  est  econverso.  llle 
vero  qui  principaliter  manifestatur,  dici- 
tur  mitti,  non  alius  :  sicut  solus  legatus 
mitti  asseritur,  quamvis  multi  veniant  se- 
cum.  —  At  vero  tertiam  et  veriorem  sus- 
tinendo  opinionem,dicendum  ad  argumen- 
tum  in  contrarium  factum,  quod  non  sit 
simile  :  quoniam  non  est  tanta  connexio 
in  formis  exterioribus,  in  quibus  fit  visi- 
bilis  missio,  sicut  in  formis  interioribus, 
in  quibus  fit  missio  invisibilis.  —  Heec 
Petrus. 

At  vero  Alexander  consentire  videtur 
opinioni  secundae,  dicendo  :  Aliquando  mit- 
titur  Filius  quando  non  mittitur  Spiritus 
Sanctus  :  quia  non  mittitur  Filius  in  quo- 
cumque  effectu,  sed  in  effectu  ei  appro- 
priato;  et  quia  manifestatur  in  illo,  dicitur 
mitti.  Si  autem  in  eodem  effectu  Spiritus 
Sanctus  mitteretur,  oporteret  quod  in  eo 
manifestaretur,  et  ita  effectus  ille  non  es- 
set  Filio  appropriatus.  —  Denique  missio 
passive  dicta,  est  processio  personee  ma- 
nifestata  in  effectu  ei  appropriato,  vel  ma- 
nifestatio  processionis.  Quum  ergo  proces- 
sio  Filii  non  sit  processio  Spiritus  Sancti, 
nec  idem  effectus  in  quo  manifestatur 
utraque  processio,  ratione  cujus  dicitur 
mitti  Filius  aut  Spiritus  Sanctus ;  et  unus 
effectus  possit  esse  sine  alio  (utpote  non 
dependens  ab  illo),  et  manifestatio  unius 
processionis  sine  manifestatione  alterius 
processionis  :  ideo  una  missio  sine  alia 
esse  potest.  Hsec  Alexander. 

Quocirca  videtur,  quod  unus  effectus 
sine  alio  esse  nequit  :  quia  nec  formata 
cognitio,  secundum  quam  mittitur  Filius, 
est  sine  amoris  affectu,  secundum  quem 
mittitur  Spiritus  Sanctus,  nec  econverso ; 
dependet  quoque  unus  effectus  ab  alio, 
quum  ex  cognitione  oriatur  dilectio. 

Circa  haec  quserit  Richardus,  an  secun- 
dum  eadem  dona  sit  missio  Filii  ac  Spi- 
ritus  Sancti.  Et  respondet  :  Missio  est 
emanantis  personse  per  appropriatum  sibi 
effectum  manifestatio  :  per  effectum,  in- 


A  quam,  qui  secundum  id  quod  est,  spe- 
cialiter  appropriatur  pcrsonae.  Quumque 
quaedam  dona  sint  Filio  specialiter  appro- 
priata,  ut  dona  illuminativa ;  et  qusedam 
Spiritui  Sancto,  ut  dpna  inflammativa  : 
idcirco  secundum  aliqua  dona  mittitur  Fi- 
lius  secundum  quae  non  mittitur  Spiritus 
Sanctus,  et  econtrario.  Porro  si  aliquod 
donum  secundum  unam  rationem  appro- 
prietur  persona  alicui,  et  secundum  id 
quod  est  approprielur  alteri  ;  secundum 
illud  donum  non  dicitur  proprie  mitti  nisi 

B  persona  cui  donum  illud  secundum  quod 
est  appropriatur,  nisi  multum  extenden- 
do  nomen  hoc  missionis.  Quod  si  fuerit 
aliquod  donum  quod  secundum  id  quod 
est  non  magis  appropriatur  personae  uni 
quam  alii,  quamvis  secundum  unam  ra- 
tionem  posset  uni  appropriari,  tunc  for- 
san  secundum  donum  illud  non  diceretur 
aliqua  persona  mitti  distincte.  Haec  Ri- 
chardus. 

Qui  etiam  ad  quaestionem  qua  queeritur, 
an  una  persona  sine  alia  mittatur,  respon- 

C  det  :  Quamvis  in  missione  secundum  quid 
atque  improprie  dicta,  quse  est  secundum 
aliquod  donum  gratiaj  gratis  datae,  non 
gratum  facientis,  missus  est  aliquando  in- 
visibiliter  Spiritus  Sanctus,  non  Filius,  et 
econtrario;  tamen  loquendo  de  missione 
proprie  dicta,  per  quam  vere  atque  sim- 
pliciter  datur  persona  quse  mittitur,  quum 
missio  talis  esse  non  valeat  sine  caritate, 
et  cum  habitu  caritatis  semper  infundatur 
aliquis  habitus  illuminativus  aut  ejus  aug- 
mentum,  qui  habitus  appropriatur  Filio, 

D  quemadmodum  caritas  Spiritui  Sancto  : 
nunquam  mittitur  Filius  quin  mitlatur  et 
Spiritus  Sanctus,  ac  econtrario;  nec  unus 
eorum  sine  alio  potest  cognosci  cognilione 
formata  et  habituali.  Heec  Richardus. 

Praeterea  circa  hsec  ait  Albertus  :  Quem- 
admodum  ordinabantur  apertee  seu  visibi- 
les  missiones  Filii  ac  Spiritus  Sancti,  sic 
ordinantur  et  missiones  eorum  occultae; 
et  semper  sunt  ambae  ad  finem  eumdem, 
quamvis  non  semper  ad  eumdem  actum  : 
quia  ut  sanctus  testatur  Bernardus,  primo 


550 


1N   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QU.EST.    III 


venit  Filius  et  docuit  fidem,  postea  ple- 
nius  docuit  Spiritus  Sanctus,  accenditque 
ad  amorem.  Hinc  secundum  intenlionem 
Sanctorum,  nec  Filius  nec  Spiritus  San- 
ctus  mittitur  nisi  in  gratia  gratum  facien- 
te.  Non  enim  Spiritus  Sanctus  donum  dici- 
tur  quod  sibi  invicem  dant  Pater  etFilius, 
sed  quia  nobis  dant  eum.  Filius  quoque 
dicitur  datus,  non  quia  sit  donum  aliquod 
creatum  quod  sine  ipso  habeatur,  sed  quia 
ipse  datur  in  dato,  sicut  dicitur  a  Jacobo  : 

Jacob.  1,5.  Si  qUjs  Jndiget  sapientia,  postulet  a  Deo, 
et  dabitur  ei.  Hinc  missiones  istse  non  dis- 
tinguuntur  in  fine,  sed  in  proximo  actu  : 
quoniam  Filius  per  appropriationem  il- 
luminat  intellectum,  et  Spiritus  Sanctus 
accendit  affectum.  Porro  finis  missionis 
est  sanctificatio  atque  reductio  :  quod  non 
est  opus  Spiritus  Sancti  tantum,  quia  re- 
ductio  includit  vise  ostensionem,  et  quoad 
hoc,  est  Filii  ;  adeptionemque  boni,  et 
quantum  ad  hoc,  est  Spiritus  Sancti  :  si- 
mul  namque  mittuntur.  Nec  tamen  unus 
est  imperfectus,  aut  alter  superfluus  :  quia 
sic  congruit  propter  duplicem  partem  po- 
testativam  animae  nostrse,  videlicet  intelle- 
ctum  et  voluntatem,  atque  ut  personarum 
distinctio  ostendatur  esse  in  Deo. 

Si  vero  objiciatur,  quod  omnium  gratia- 
rum  coliatio  per  appropriationem  attri- 
buitur  Spiritui  Sancto  :  ergo  in  earum 
infusione  solus  mittitur  Spiritus  Sanctus. 
Dicendum,  quod  quamvis  gratia  in  ge- 
nere  vel  quoad  actum  qui  est  gratum  fa- 
cere,  sit  attributum  et  ostensiva  Spiritus 
Sancti,  tamen  gratia  ista  vel  illa,  est  aut 
esse  potest  Filii  attributum.  ldcirco  quum 
missio  sit  etiam  in  collatione  gratiae  par- 
ticularis  ad  intellectum  sive  affectum,  in 

Sop.vu,27.  ea  etiam  mittitur  Filius.  Unde  amicos  Dei 
et  Prophetas  constituere,  adscribitur  Filio 
seu  Sapientise  increatse.  Ad  constituendum 
namque  amicos  Dei,  duo  exiguntur.  Pri- 
mum  est  notitia  amicitia?  et  amici,  eorum 
quoque  per  quse  amicitia  contrahitur  et 
conservatur  :  quod  est  Filii.  Secundum  est 
amor  amici  et  fundamentum  amoris,  quod 
est  bonum  honestum  et  pars  honesti,  ut 


A  ait  Philosophus  :  et  quoad  hoc,  mittitur 
Spiritus  Sanctus.  Ad  prophetiam  etiam, 
quantum  ad  congruitatem,  requiritur  il- 
luminatio  et  aptificatio  mentis  per  virtu- 
tes,  qua  fit  digna  illuminatione  divina.  — 
Denique  distributio  omnium  spiritualium 
charismatum  seu  donorum  pertinet  ad 
Spiritum  Sanctum,  quantum  ad  illam  pro- 
prietatem  Spiritus  quod  unit  atque  vivi- 
ficat  mysticum  corpus  :  quia  in  hac  ra- 
tione  Spiritus  Sanctus  uniens  Ecclesiam, 
dividit  dona  prout  vult,  sicut  et  spiritus    icor.  \ 

B  noster  dividit  singulis  membris  proportio-  "' 
nabilia  sibi. 

Insuper  cognitio  requiritur  ad  missio- 
nom,  non  omnis,  sed  triplex.  Una  quse  est 
ex  parte  cogniti,  ut  scilicet  sentiat  homo 
in  se  donum  in  quo  tanquam  in  signo 
cognoscibilis  est  persona  missa  :  quod  si- 
gnum  habet  actum  gratiae  gratum  facien- 
tis,  et  appropriabile  est  Filio  vel  Spiritui 
Sancto.  Secunda  est  cognitio  habitualis. 
Tertia  est  conjecturalis  ex  signis  :  ut  si 
videam  me  posse  de  facili  quod  alter  non 

G  habens  gratiam  non  potest,  aut  cum  gran- 
di  difficultate  potest ;  et  si  experiar  spiri- 
tum  meum  liberum  esse  a  vana  spe,  vano 
amore,  vanoque  gaudio  et  caduca  tristi- 
tia,  et  a  timore  mundano,  consimilibus- 
que  peccatis.  Quam  triplicem  cognitionem 
puto  sufficere  secundum  habitum  ad  mis- 
sionem,  nec  oportere  adesse  cognitionem 
secundum  actum.  Non  autem  potest  certi- 
tudinalis  haberi  cognitio  de  inexsistentia 
caritatis  et  gratise  absque  revelatione  : 
quoniam  actus  spiritus  simillimi  sunt  ac- 

D  tibus  naturae  et  cordis,  ut  patet  in  dile- 
ctione.  Possum  enim  scire  quod  diligo 
Deum  propter  se  et  super  omnia,  tamen 
non  scio  an  hoc  ex  caritate  procedat, 
quum  et  Philosophus  protestetur,  virum 
vere  fortem  gratia  boni  et  propter  bonum 
virtutis  contemnere  vitam  :  quod  tamen 
non  necessario  procedit  ex  caritate.  Simi- 
liter  Apostolus  loquitur  :  Si  tradidero  cor-  /6,<e.x„| 
pus  meum  ita  ut  ardeam,  caritatem  autem 
non  habuero,  nihil  mihi  prodest.  Ergo  pro 
fide  et  propter  Deum  potest  homo  se  igni 


AN   FILIO   CONVENIAT   INVISIBILITER   MITTI,   AN   ETIAM    SPIRITUI   SANCTO,   ETC. 


551 


exponere,  et  tamen  non  esse  in  caritate.  A  nobis  donantnr.  —  Ad  idem  etiam  patct 


Haec  Albertus.  Idem  Udalricus. 
Prseterea  secundum  /Egidium,  quamvis 
missiones  Filii  et  Spiritus  Sancti  sunf  in- 
separabiles,  sunt  tamen  disfinctae  et  dif- 
ferentes  :  quoniam  non  est  missio  in  di- 
vinis  nisi  quia  una  persona  per  aliam 
operatur.  Operari  autem  unam  personam 
per  aliam  non  dicimus  nisi  ex  eo  quod 
una  procedit  ab  alia,  sic  quod  radicalis 
causa  in  missionibus  ex  processionibus 
oritur.   Nunquam   autem   mitti   Spirilum 


responsio  plenior  ex  inductis  Alberti  alio- 
rumque  verbis. 

Advertendum  prajterea  circa  prsehabita, 
quia  ut  scribit  Bonavenlura,  de  donis  gra- 
tuitis  possumus  loqui  tripliciter  :  primo, 
quantum  ad  radicem ;  secundo,  quantum 
ad  habitum  ;  tertio,  quantum  ad  actum 
consequentem.  Loquendo  secundum  pri- 
mum  modum,  quum  una  sit  gratia  gra- 
tum  faciens,  per  quam  Filius  et  Spiritus 
Sanctus   mentem   inhabitant,  quse  gratia 


Sanctum    sine    missione   Filii,    concordal  B  radix  est  omnium  gratuitorum  donorum, 


Sap.i.i-  verbis  canonis,  Sapientiee  primo  :  In  ma- 
levolam  animam  non  introibit  sapientia. 
Heec  JEgidius.  —  Ex  quibus  sequi  videtur, 
quod  divina  persona  non  mittitur  nisi  ab 
ea  a  qua  procedit  :  cujus  oppositum  ha- 
betur  in  textu  ex  Augustino.  Sciendum 
quoque  quod  liber  Sapientiae  non  est  in 
canone,  ut  in  Prologo  galeato  sanctus  te- 
statur  Hieronymus. 
Quidam  demum  doctores,  ut  Thomas  de 


sic  Filius  et  Spiritus  Sanctus  mittuntur 
eodem  dono,  seu  quantum  ad  idem  do- 
num.  Loquendo  autem  secundum  habi- 
tum,  est  distinguendum  :  nam  quidam 
habitus  sunt  pure  affectivi,  quidam  pure 
cognitivi,  quidam  medii.  In  pure  affectivis 
datur  ac  mittitur  Spiritus  Sanctus,  quo- 
niam  ei  appropriantur.  In  habitibus  pure 
cognitivis,  nec  Filius  nec  Spiritus  Sanclus 
mittitur,  quia  per  habitus  tales  non  effi- 


Argentina,  affirmant  quod  eadem  in  essen-  cimur  Deo  accepti.  In  habitibus  mediis 
tia  sit  invisibilis  missio  Filii  et  missio  Spi-  C  mittitur  Filius  in  quantum  sunt  cognitivi 
rilus    Sancti   :   sed    dicitur   Filii,    quando      et  cognitionem   ministrant ;   in    quantum 


mens  illuminatur  per  gratiam  ad  Deum 
cognoscendum ;  et  dicitur  Spiritus  Sancti, 
quando  cor  accenditur  ad  amandum.  Sed 
hujus  rei  veritas  ex  distinctione  et  respon- 
p.  5t7C.  sione  S.  Thomse  praehabita  elucescit. 


vero  sunt  affectivi  et  accendunt,  Spiritus 
Sanctus.  Si  demum  loquamur  de  eis  quan- 
tum  ad  actus  eorum,  qui  sunt  illuminatio 
intellectus  et  inflammalio  voluntatis,  sic 
in  aliis  et  aliis  donis  Filius   mittitur  ac 


Circa   heec    quserit   Antisiodorensis    in  Spiritus  Sanctus;  sed  quoniam  ista  con- 

Summa  sua,  libro  primo,  cur  docereap-  juncta  sunt,  ideo  invisibiles  missiones  Fi- 

proprietur   Spiritui   Sancto,    quum  juxla  lii  ac  Spiritus  Sancti  sunt  indivisee.  Haec 

praehabita,  ea  quae  pertinent  ad  illumina-  Bonaventura. 
tionem    intellectus,    approprientur   Filio. 

Quod  autem  docere  approprietur  Spiritui  D      Postremo,  ad  omnia  argumenta  in  quae- 

Sancto,  constat  ex  eo  quod  in  Evangelio  stionis  principio  mota,  patet  ex  dictis  so- 


Joann.  xiv. 
26. 


Ibidem. 


Ibid. 


legitur  :  Paracletus  Spiritus  Sanctus  do- 
cebit  vos  omnem  veritatem ;  et  rursus, 
Suggeret  vobis  omnia  quaecumque  dixero 
vobis;  itemque,  Quum  autem  venerit  Spi- 
ritus  ille  veritatis,  docebit  vos  omnem  ve- 
ritatem.  Ad  hoc  doctor  ille  respondet :  Quo- 
niam  Spiritus  Sanctus  est  proprie  amor 
et  donuhi,  ideo  appropriantur  ei  dona 
posleriora  quee  ex  amore  procedunt,  ad 
insinuandum   quod   ex    puro   Dei   amore 


lutio,  nisi  ad  duo  prima,  quae  et  una 
solutione  solvuntur.  —  Itaque  responden- 
dum,  quod  quamvis  divina,  immaterialia 
et  seterna  nobis  primo  et  originaliter  per 
sensibilia  innotescant,  quia  intellectiva  no- 
stra  cognitio  a  sensitiva  sumit  exordium, 
nihilo  minus,  quum  jam  per  rationem, 
fidem  atque  Scripturas  fuerimus  eruditi, 
possumus  desuper  illustrari  ac  edoceri 
per   operationem,    unctionem,   allocutio- 


532 


IN   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QVLEST.    IV 


27. 


nem,  degustationem,  inflammationem  in-  A 

ternam,  secretam,  angelicam  et  divinam, 

anagogica  elevatione,  prout  S.  Dionysius 

fassus  est,  et  electissimus  David  rex  sibi 

concessum  ac  contigisse  fatetur,  dicendo  : 

nneg.xsm,  Sicut   lux    aurorae  sine    nubibus    rutilat, 

ps.lxxxiv,  etc-  ;  itemque  in  Psalmo  :  Audiam  quid 

9-  loquatur  in  me  Dominus  Deus,  etc.  Joan- 

i/oann.ii,  nes  quoque  apostolus  :  Unctio  (inquit)  ejus 

docet  vos  de  omnibus. 

Amplius  circa  hsec  devotus  interrogat 
Doctor,  utrum  missio  Filii  ac  Spiritus  San-  B 
cti  sit  secundum  eadem  dona  gratiae  aug- 
mentata.  Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  in 
die  Pentecostes  missus  est  Spiritus  San- 
ctus  non  visibiliter  tantum,  sed  invisibi- 
liter  quoque  per  divinorum  infusionem 
charismatum  :  et  tamen  ante  illam  missio- 
nem  habebant  caritatem  et  gratiam.  Se- 
cundo,  quia  ut  Rabanus  contestatur,  in 
Baptismo  datur  Spiritus  Sanctus  ad  habi- 
tationem  Deo  consecrandam ;  in  Confir- 
matione  vero,  cum  plenitudine  sanctita- 
tis.  —  Ad  hoc  respondent  nonnulli,  quod  G 
gratia  augetur  dupliciter.  Primo  percepti- 
biliter,  et  in  tali  augmento  Filius  datur  ac 
mittitur  ac  Spiritus  Sanctus.  Secundo  im- 
perceptibiliter,  et  ita  non  mittitur.  Aliter 
potest  dici,  quod  augmentum  gratise  con- 
tingit  dupliciter  :  primo,  secundum  profe- 
ctum  in  gratia  prius  habita  usuque  ejus ; 
secundo,  per  collationem  novi  usus  aut 
doni  gratuiti.  Primo  modo  non  dicitur 
mitti  Spiritus  Sanctus :  sed  secundo  modo, 
per  collationem  novi  doni,  ut  Apostolis  in 
die  Pentecostes ;  vel  novi  usus,  sicut  in  D 
Confirmatione,  quia  sic  aliquo  modo  est 
ibi  de  novo.  Haec  Bonaventura. 

Alii  dicunt,  quod  et  in  primo  profectu 
mittantur  Filius  et  Spiritus  Sanctus.  Non 
enim  pcenitentes  et  proficientes  inaniter 
clamant  :  Veni,  creator  Spiritus,  mentes 
tuorum  visita  ;  et  rursus,  Mentibus  no- 
stris,  Domine,  Spiritum  Sanctum  infunde, 
mitte,  concede.  In  textu  quoque  allegantur 
verba  Augustini,  dicentis  quod  Spiritus 
Sanctus   ad    sanctos    quotidie    mittitur   : 


quod  non  videtur  verificari  nisi  per  pro- 
fectum  in  caritatis  fervore,  et  quantum 
ad  gradus  diversos  perfectionis.  Iterum  as- 
serit  Augustinus,  quod  Filius  seu  Spiritus 
Sanctus  invisibiliter  mittitur  quum  mente 
percipitur  :  quod  etiam  in  primo  profectu 
contingit  :  et  juxta  inducta  non  requiri- 
tur  perceptio  seu  cognitio  certitudinalis 
et  actualis.  Hinc  istud  verius  aestimatur. 

Porro  S.  Thomas  tangit  utramque  po- 
sitionem ;  et  quamvis  primam  sequi  plus 
videatur,  aliam  tamen  dicit  posse  facile 
sustineri.  Sic  etenim  ait  :  Augmentum 
gratiae  potest  esse  dupliciter.  Primo  se- 
cundum  intensionem  ejusdem  virtutis  tan- 
tum,  seu  in  eadem  specie  :  et  ratione 
hujus  augmenti  non  dicitur  missio  nova. 
Secundo,  prout  per  augmentum  proficit 
homo  in  novum  usum  actumve  gratiae, 
puta  alterius  speciei :  sicque  est  nova  mis- 
sio  Filii  et  Spiritus  Sancti.  Verbi  gratia  : 
Notitia  de  Deo  ex  qua  procedit  actualis 
dilectio,  sufficit  ad  rationem  missionis  Fi- 
lii.  Sed  quando  notitia  per  inspirationem 
elevatur  ad  cognoscendum  divina  mysteria 
seu  secreta  atque  futura,  sic  datur  et  mit- 
titur  in  dono  prophetiae.  Similiter  est  de 
Spiritu  Sancto,  quoniam  quicumque  amor 
caritatis  ad  missionem  sufficit  Spiritus 
Sancti.  Sed  dum  virtus  amoris  ita  excre- 
scit  ut  ratione  amoris  detur  homini  ali- 
quis  alius  usus  gratiae,  ut  miracula  opera- 
ri,  seu  tentationibus  faciliter  praevalere, 
tunc  dicitur  nova  missio  Spiritus  Sancti. 
Verumtamen  quidam  dicunt, quod  in  omni 
augmento  gratiae  gratum  facientis  sit  mis- 
sio  divinae  personae  :  quod  et  sustineri 
faciliter  potest.  Haec  Thomas. 

Richardus  vero  concedit,  quod  in  om- 
ni  caritatis  augmento  mittitur  Spiritus 
Sanctus. 

QUjESTIO    IV 

QUarto  principalitor  quaeritur,  Ad  qtios 
fiat  invisibilis  missio  Spiritus 
Sancti. 


AD    QUOS   FIAT    INVISIBILIS   MISSIO    SPIRITUS    SANCTI 


553 


p.  316  B' 
et  5. 


Afatlh.  lti 
lii. 


Et  primo,  an  ad  irrationales  creaturas.  A 
Videtur  quod  sic,  quia  hujusmodi,  ut  tem- 
plum,  calix,  et  consimilia,  dicuntur  san- 
ctificari.  —  Secundo  quaeritur,  utrum  ad 
exsistentes  in  caritate  et  gratia.  Sed  ad 
hoc  modo  responsum  est.  —  Tertio,  an  ad 
Christum  secundum  naturam  assumptam. 
Videtur  quod  non,  quia  a  primo  incarna- 
tionis  instanti  fuit  perfectus  in  omni  vir- 
tute  et  gratia.  —  Quarto,  an  ad  angelos 
sanctos  aliosque  Beatos.  Videtur  quod  non, 
quia  jam  consistunt  in  termino,  et  nec 
gratia  nec  gloria  augctur  in  ipsis.  B 

Dicendum  ad  primum,  quod  missio  non 
est  nisi  ad  creaturas  caritafis  et  gratia?. 
susceptivas  :  quod  irrationalibus  non  con- 
venit  creaturis.  —  Ad  tertium  responde- 
tur  secundum  quosdam,  quod  ad  Christum 
secundum  assumptam  humanitafem  nulla 
invisibilis  missio  facta  sit,  ob  rationem 
praetactam;  visibilis-vero  missio  ad  ipsum 
est  facta,  ad  manifestationem  gratiae  inte- 
rioris,  ut  in  descensu  columbee.  Alii  di- 
cunt,  quod  ad  animam  Christi  facta  est 
invisibilis  missio  in  collatione  gratiae  et  C 
gloriae  quas  in  conceptionis  suae  accepit 
initio  ;  postea  vero  nulla  ad  eum  facta 
est  missio,  quoniam  nulla  facla  est  inno- 
vatio  circa  gratiam  ejus.  —  Ad  quartum 
dicendum,  quod  similiter  in  Beatis  facta 
est  missio  invisibilis  dum  eis  infusae  sunt 
gratia  et  gloria :  et  quamvis  non  proficiunt 
in  praemio  essentiali  aut  caritate,  per  hoc 
tamen  non  tollitur  quin  aliquae  novae  re- 
velationes  fiant  eis,  secundum  quas  con- 
surgunt  ad  Dei  amorem,  non  ut  magis 
aut  intensius  ament,  sed  ut  sub  alia  ratio-  D 
ne  amor  eorum  dirigatur  in  Deum.  Haec 
Thomas. 

Denique  in  prima  parte  Summae  suae, 
quaestione  quadragesima  tertia,  ait :  Missio 
de  sui  ratione  importat  quod  ille  qui  mit- 
titur,  vel  incipiat  esse  ubi  prius  non  fuit, 
sicut  in  rebus  creatis  quae  mitti  dicuntur 
contingit ;  vel  incipiat  esse  ubi  prius  fuit, 
sed  quodam  novo  modo  :  sicque  adscribi- 
tur  missio  divinis  personis.  Hinc  in  eo  ad 
quem  fit  missio,  duo  considerare  oportet, 


videlicet  gratiae  inhabitationem,  et  quam- 
dam  circa  gratiam  ipsam  innovationem. 
Idcirco  ad  omnes  fit  missio  invisibilis  in 
quibus  inveniuntur  haec  duo.  Unde  et  ad 
sanctos  veteris  Testamenti  ac  legis  naturae 
facta  est  invisibilis  missio  Spiritus  San- 
cti,  imo  et  Filii.  Nec  obstat  illud  Joannis, 
Spiritus  nondum  erat  datus,  quia  Jesus  Joann.m, 
nondum  fuit  glorificatus  :  quia  hoc  dictum  39' 
est  de  illa  datione  Spiritus  Sancti  cum 
signo  visibili  quae  facta  est  in  die  Pente- 
costes,  vel  de  plenitudine  dationis  qua 
datus  est  in  evangelica  lege.  Hinc  quoque 
secundum  profectum  virtutis  augmentum- 
que  gratiae  fit  invisibilis  missio.  Unde 
quarto  de  Trinitate  loquitur  Augustinus  : 
Tunc  cuique  mittitur  Filius,  quum  a  quo- 
quam  cognoscitur  atque  percipitur,  quan- 
tum  cognosci  et  percipi  potest  pro  captu 
vel  proficientis  in  Deum,  vel  perfectae  in 
Deo  animae  rationalis.  Haec  Thomas. 

Verum  contra  id  quod  ait  Spiritum  San- 
ctum  non  esse  missum  ad  Christum  seu 
ad  animam  ejus,  nisi  in  collatione  gratiae 
et  gloriae  in  sua  conceptione,  objici  potesl, 
quod  juxta  praehabita  ponitur  triplex  mis- 
sio  Filii  Dei,  puta  in  mentem,  in  carnem, 
et  ad  praedicandum  :  et  quantum  ad  ter- 
tiam  illam   missus  est  a  Spiritu   Sancto, 
sicut  ait  in  Isaia,  Et  nunc  Dominus  misit  /s.xi.vui,i3. 
me  et  Spiritus  ejus;  itemque,  Evangeli-  Luc.  iv,  is. 
zare  pauperibus  misit  me.  Rursus  in  Evan- 
gelio  fertur  :  Ductus  est  Jesus  a  Spiritu  Matth.w, 
in  desertum.  Et  sicut  exponit  Gregorius,  '' 
ductio  illa  fuit  a  Spiritu  Sancto,  fuitque 
missio  quaedam. 

Praeterea  his  quae  ex  Thoma  dicta  sunt 
de  invisibili  missione  Spiritus  Sancti  ad 
creaturas  irrationales  et  ad  homines  bo- 
nos  atque  ad  angelos,  et  de  missione  ejus 
in  augmento  gratiae  ac  profectu  virtutis, 
Alexander  concordat;  sed  de  missione  quo- 
ad  Christum,  aliter  sentire  videtur.  Est, 
inquiens,  missio  exterior  corporalis,  et 
est  missio  interior  spiritualis.  Prima  est 
manifestatio  facta  exterius  in  specie  cor- 
porali,  secunda  est  manifestatio  facta  in- 
terius  in  effectu  spirituali.Prima  missione 


554 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QOEST.    IV 


missus  est  Spiritus  Sanctus  ad  Christum;  A 
nec  fiebat  propter  Christum,  sed  ut  aliis 
innotesceret  ipsum  habere  plenissime  Spi- 
ritum  Sanctum.  Secunda  missione  non  est 
missus  ad  ipsum,  quia  nullus  effectus  fie- 
bat  in  ipso  qui  prius  non  esset,  nec  alio 
modo  habitavit  Spiritus  Sanctus  in  eo 
quam  prius.  —  Et  si  objiciatur,  quoniam 
Spiritum  Sanctum  mitti,  nihil  aliud  est 
quam  ipsum  dari  quantum  ad  aliquem  ef- 
fectum  in  quo  cognoscatur  ipsum  esse  ab 
alio  :  sed  Spiritus  Sanctus  datus  est  Chri- 
sto  secundum  naturam  assumptam  non  B 
solum  quantum  ad  quosdam  sed  et  ad 
7oann.ui,  omnes  effectus,  quia  non  ad  mensuram 
datus  est  ei  :  ergo  missio  Spiritus  Sancti 
facta  est  ei.  Dicendum  quod  non  sequi- 
tur.  Nam  aliquid  importatur  in  verbo  hoc, 
milti,  quod  non  in  verbo  hoc,  dari.  Mitti 
namque  ponit  alium  modum  exsistendi 
Spiritum  Sanctum  quam  fuit  prius,  vel 
quantum  ad  alium  effectum  quam  prius  : 
quod  non  importat  hoc  quod  dico,  dari. 
Dari  enim  non  ponit  aliud  quam  aliquid 
alicui  communicari  :  unde  non  ponit  no-  C 
vum  modum  exsistendi,  nec  novum  effe- 
ctum.  Mitti  quippe  dicit  actum  ut  est  in 
fieri ;  dari  vero,  prout  est  in  facto  esse. 
Hsec  Alexander. 

Qui  nihilo  minus  consequenter  tangit 
aliam  positionem  nunc  tactani,  dicens  : 
Dici  potest  quod  utroque  modo  missus  est 
Spiritus  Sanctus  ad  Christum,  sed  non  si- 
mul  :  sed  primo  spiritualiter  et  invisibi- 
liter  missus  est,  quando  in  primo  instanti 
conceptionis  suae  datus  est  ei  Spiritus  non 
ad  mensuram,  quia  tunc  primo  inhabita-  D 
vit  eum  per  plenitudinem  gratiae ;  deinde 
missus  est  ei  visibiliter  in  Baptismo.  — 
In  conceptione  etiam  Christi  tria  conside- 
rantur  in  anima  ejus,  puta  creatio,  unio, 
et  gratise  collatio  :  quse  quamvis  simul 
fuerint  tempore,  tamen  in  eis  fuit  ordo 
naturse  secundum  rationem  intelligentise, 
secundum  quam  prior  fuit  creatio  animse, 
deinde  unio  ejus  cum  divina  natura,  tertio 
collatio  plenitudinis  gratise.  Juxta  hoc  di- 
vina  natura  dicitur  esse  in  Christo  homine 


triplici  modo  exsistendi  :  primo,  modo 
communi,  quo  est  in  omnibus  creaturis 
per  essentiam,  prsesentiam  et  potentiam  ; 
secundo,  modo  speciali,  quo  dicitur  esse 
in  sanctis  per  gratiam;  tertio,  modo  sin- 
gulari,  per  hypostaticam  unionem.  Hsec 
Alexander.  —  Christus  quoque  ut  homo 
sanctificatus  est,  id  est,  de  non  sancto  ne- 
gative,  factus  sanctus,  non  autem  de  non 
sancto  privative,  secundum  Alexandrum. 

His  concordat  Albertus,  qui  et  inter 
cetera  loquitur  :  Missio  fit  in  perceptio- 
ne  gratise  et  in  augmento  ipsius,  quia  in 
illo  aliter  sentitur  adesse  Spiritus  Sanctus 
quam  ante.  Idcirco  ad  angelos  quoque  est 
missus  et  mittitur  quoad  novas  revelatio- 
nes  :  quamvis  non  augmentetur  in  eis  gra- 
tia  quse  substantialis  est.  Nam  et  angeli 
a  Spiritu  Sancto  sunt  sanctificati.  Sancti- 
ficatio  quippe  tripliciter  dicitur  :  primo, 
simul  facere  subjectum  et  gratiam  ejus, 
ut  in  anima  Christi;  secundo,  facere  na- 
turam  et  addere  gratiam,  sicut  in  homine 
primo  et  angelo  bono;  tertio,  facere  de 
non  sancto  sanctum,  ut  de  impio  justum. 
Hsec  Albertus. 

Circa  hsec  scribit  Udalricus  :  Quum  mis- 
sio  fiat  ad  id  in  quo  est  Deus  tanquam 
in  templo  vivo  suee  habitationis,  sequitur 
quod  missio  fiat  non  solum  ad  animas  no- 
stras,  sed  etiam  ad  corpora  nostra,  quum 
scriptum  sit  :  Nescitis  quia  membra  ve-  i  Cor. 
stra  templum  sunt  Spiritus  Sancti  ?  Nec  l9, 
tamen  sunt  duse  missiones,  sed  una  :  quia 
ad  corpus  non  fit  missio  nec  Deus  inha- 
bitat  illud  nisi  propter  animam.  Nam  gra- 
tia  ab  anima  redundat  in  corpus,  quum 
anima  sit  motrix,  vita,  gubernatrixque  cor- 
poris  virtute  illa  qua  ipsa  agitur  et  move- 
tur  a  Spiritu  Sancto.  Hinc  corpora  Sancto- 
rum  atque  reliquias  veneramur,  secundum 
Damascenum  libro  quarto  :  quod  Deus 
ostendit  sibi  esse  acceptum  per  diversa 
miracula,  dum  devote  tangentibus  ac  ho- 
norantibus  illas,  beneficia  multa  largi- 
tur.  —  Mittitur  quoque  persona  divina 
non  solum  in  prima  gralise  infusione,  sed 
item  in  ejus  augmento.  Nam  et  sanctifi- 


AN  PLENIUS   MISSUS    SIT   SPIRITUS    SANCTUS    POST  INCARNATIONEM   QUAM   ANTE,  ETC.      555 


Apoc.  xxn 
II. 


Act.  iv,  31. 


Ibid.  ii,  3. 


Ps.  VIII,  5. 
ife&r.  n,  6. 


/oan». i.li 
Coloss.  ii, 


calio  non  solnm  est  a  contrario  sanctitati, 
sed  etiam  ab  imperfecta  sanctitale,  sicut 
in  naturalibus  motus  non  est  semper  a 
contrario,  sed  quandoque  a  medio.  Sic  et 
in  angelis  ponitur  purgatio.  Unde  et  in 
Apocalypsi  legitur  :  Sanctus  sanctificetur 
adhuc.  Hinc  dubitatio  illa,  an  Spiritus  San- 
ctus  mittatur  in  profectu  ejusdem  gratia3 
ac  virtutis,  terminata  est  in  Actibus  Apo- 
stolorum,  quo  fertur :  Quum  orassent,  mo- 
tus  est  locus  in  quo  erant,  et  repleti  sunt 
Spiritu  Sancto,  et  loquebantur  verbum 
Dei  cum  fiducia.  Ubi  innuitur  quod  di- 
cuntur  repleti  Spirilu  Sancto  ex  augmento 
fiduciee  loquendi  verbum  Dei,  cujus  actio- 
nis  gratiam  jam  ante  receperant  in  igneis 
linguis.  —  Nec  solum  in  via,  sed  item  in 
patria  fit  invisibilis  missio,  primo  in  bea- 
tificatione,  deinde  in  donis  gratice  gratis 
datae,  quae  sunt,  purgatio,  illuminatio,  per- 
fectio.  —  Porro  quod  etiam  ad  humanam 
Christi  naturam  facta  sit  missio,  quamvis 
plures  negent,  tamen  aperte  insinuatur  in 
Psalmo  :  Quid  est  homo  quod  memor  es 
ejus  ?  etc.  Quod  ad  Hebraeos  Apostolus 
Christo  adaplat  secundum  naturam  huma- 
nam,  ad  quam  facta  est  quadruplex  mis- 
sio  :  una  ad  totam  ipsam  naturam,  videli- 
cet  corpus  et  animam  simul,  per  gratiam 
unionis,  quum  Verbum  caro  factum  est. 
Sic  namque  habitat  in  Christo  omnis  ple- 
nitudo  Divinitalis  corporaliter.  Secunda 
fuit  missio  invisibilis  Spiritus  Sancti  per 
gratiam  habitualem  in  ipsa  conceptione. 
Tertia  fuit  visibilis  in  baptismo  ;  quarta, 
invisibilis  in  clara  et  beatifica  cognitione 
Verbi  et  omnium  aliorum.  Haec  Udalricus. 
Concordat  iEgidius,  qui  de  modo  mis- 
sionis  Spiritus  Sancti  ad  Beatos,  inter  ce- 
tera  ait  :  Sicut  non  est  inconveniens  ali- 
quem  in  cognitione  alicujus  non  posse 
augeri  inlensive,  sed  extensive  :  utpote 
aliquis  propositionem  quamcumque  co- 
gnoscens  per  demonstrationem  a  priori 
seu  per  causam,  si  rursum  eamdem  co- 
gnoscat  per  effectum  seu  signum,  magis 
eam  cognoscit  quam  prius,  non  certius, 
quum    cognitio    per    signum    non    addat 


A  quantum  ad  certitudinem  super  cogniti- 
onem  per  causam,  tamen  pluribus  modis 
eam  cognoscit;  ita  Beati  per  revelationes 
quas  continue  a  Deo  recipiunt,  etsi  in 
amore  Dei  non  magis  proficiunt,  pluribus 
tamen  modis  cognoscunt  bonitatem  divi- 
nam  esse  super  omnia  diligendam,  eam- 
que  extensive  plus  diligunt.  Heec  .^Egidius. 

Ad  primum  igitur  respondendum,  quod 
sanctificari  tripliciter  dicitur.  Primo,  se- 
cundum  quod  sanctum  dicitur  mundum, 

B  sicque  sanctificatio  dicitur  emundatio  a 
peccato  per  gratiam ;  secundo,  prout  san- 
etum  vocatur  firmum,  et  sic  sanctificatio 
est  confirmatio  in  bono  per  gratiam  aut 
gloriam  :  et  his  duobus  modis,  solis  com- 
petit  rationalibus  creaturis.  Tertio,  san- 
ctificatio  appellatur  deputatio  seu  accom- 
modatio  alicujus  ad  cultum  Dei.  Sicque 
templum,  altare,  vasa  et  vestes,  sanctificari 
et  consecrari  feruntur  :  et  ita  est  aequivo- 
catio  vel  analogia  sanctitatis,  quemadmo- 
dum  sanitas  de  quibusdam  dicitur  ut  de 

C  signo,  de  aliquibus  ut  de  causa,  de  ratio- 
nali  creatura  et  animali  ut  de  subjecto. 
Insuper,  quod  in  sacramentis  non  est  gra- 
tia  secundum  esse  completum,  nec  ut  in 
subjecto,  sed  tanquam  in  instrumento, 
quemadmodum  ars  dicitur  esse  in  tere- 
bello,  securi  et  dolabro.  —  Ad  alia  patet 
ex  dictis  responsio,  quia  ad  missionem 
Spiritus  Sancti  et  sanclificationem  ratio- 
nalis  creaturae,  non  exigitur  quod  subje- 
ctum  tempore  prius  sit  gratiae  aut  gloriae 
infusione. 

D 

QUiESTIO    V 


OUaeritur  quinto,  An  plenius  missus 
sit  Spiritus  Sanctus  post  in- 
carnationem  Filii  Dei  quam  ante; 
et  utrum  electi  per  susceptionem 
Spiritus  Sancti  ac  gratiee  ejus  fi- 
unt  extra  hunc  mundum. 

Videtur  quod    non    plenius   missus   sit 


556 


IN  LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XV  ;    QMIST.    V 


Deut. 
xxxiv,  10. 

Matth.wa. 

II. 

Ibid.  Ki,U. 

Luc.  vn,28. 


Joann.  i,  10 


Philipp.m. 

20. 


Matth. 
21. 


Joann.vu. 

30. 


post  Incarnationem  :  quoniam  quidam  Pa-  A 
triarchae  ac  Prophetae  videntur  fuisse  tam 
sancti,  ut  Sancti  evangelicae  legis  eis  prae- 
ferendi  non  videantur.  Unde  super  Jere- 
miam  scribit  Hieronymus  :  Certe  nullum 
puto  sanctiorem  fuisse  Jeremia.  Atque  de 
Moyse  scriptum  est  in  Deuteronomio  :  Non 
surrexit  ultra  Propheta  sicut  Moyses.  De 
Elia  quoque  ait  Salvator  :  Quia  quum  ve- 
nerit,  restituet  omnia;  itemque,  Si  vultis 
scire,  Joannes  ipse  est  Elias.  Sicque  vide- 
tur  aequalis  fuisse  Joanni,  quo  inter  natos 
mulierum  non  exstitit  major.  Augustinus  B 
etiam  in  libro  de  Bono  conjugali,  caeliba- 
tum  beatissimi  Joannis  Baptistae  non  prae- 
fert  conjugio  Abrahee.  —  In  contrarium 
est,  quod  tempus  evangelicse  legis  vocatur 
antonomastice  tempus  gratiae. 

Secundo,  videtur  quod  sancti  per  mis- 
sionem  et  dona  Spiritus  Sancti  non  sint 
extra  mundum,  quia  realiter  manent  in 
loco  suo,  et  accidens  manet  in  suo  sub- 
jecto  :  imo  de  Filio  Dei  incarnato  ait  Scri- 
ptura,  quod  in  hoc  mundo  erat.  —  In 
oppositum  est  auctoritas  Augustini  in  tex-  C 
tu ;  et  quod  ait  Apostolus  :  Nostra  con- 
versatio  in  ccelis  est;  atque  quod  asserit 
Augustinus  :  Verius  est  anima  ubi  amat, 
quam  ubi  animat.  Imo  et  Christus  :  Ubi, 
inquit,  est  thesaurus  tuus,  ibi  et  cor  tuum. 
Thesaurus  autem  justorum  in  ccelo  est. 
Ergo  et  ipsi  sunt  ibi. 

Ad  primam  partem  hujus  quaesiti  re- 
spondet  Albertus  secundum  Augustinum 
primo  de  Trinitate  :  Quod  ait  Evangelista, 
Spiritus  nondum  erat  datus,  quia  Jesus  D 
nondum  fuit  glorificatus,  quomodo  intel- 
ligitur?  nisi  quod  post  Christi  glorificatio- 
nem  tanta  fuit  datio  ac  missio  Spiritus 
Sancti  futura,  qualis  nunquam  antea  fuit. 
Neque  enim  antea  nulla  erat,  sed  talis  non 
fuerat.  Oportebat  quidem  adventum  Spi- 
ritus  Sancti  sensibilibus  signis  monstrari, 
ut  ostenderetur  totum  orbem  terrarum 
omnesque  gentes  in  linguis  variis  consti- 
tutas,  in  Christum  per  Spiritus  Sancti  gra- 
tiam  credituras,  ut  impleretur  illud  Psal- 


mi  :In  omnem  terram  exivit  sonus  eorum.  ps.s»m, 
Itaque  distinguendum  quod  qujedam  est 
missio  Spiritus  Sancti  in  communicatione 
gratiae  personalis ;  alia  est  missio  in  gratia 
generali  ordinata  ad  conversionem  orbis 
terrarum ;  est  etiam  visibilis  et  invisibilis 
missio.  Missio  invisibilis  et  personalis  ante 
Incarnationem  et  postea,  habent  se  sicut 
excedentia  et  exeessa  :  quia  quibusdam 
personis  plus  gratiae  infundebatur  in  ve- 
teri  Testamento,  quibusdam  in  novo.  Vi- 
sibilis  autem  missio  talis  fuit  in  evan- 
gelica  lege,  qualis  nunquam  ante.  Hinc 
secundum  Augustinum,  quaedam  personae 
veteris  legis  pertinebant  ad  novam,  qui 
scilicet  sub  lege  illa  evangelicam  per- 
fectionem  servarunt ;  et  econtra  quidam 
novi  Testamenti  spectant  ad  vetus.  Haec 
Albertus. 

Hinc  plenius  scribit  Udalricus  libro  ter- 
tio  suae  Summae  :  Abundantior,  inquiens, 
est  missio  in  novo  Testamento,  quantum 
est  ex  parte  Dei  mittentis,  quoniam  pluri- 
bus  atque  facilius  in  novo  patet  Testa- 
mento  haec  gratia.  Nam  prius  paucis  no- 
tificabatur,  quum  tantum  in  Judaea  notus  /\s.lxxv,2. 
esset.  Deus;  et  hi  quibus  notificabatur,  ne- 
quibant  eam  recipere  nisi  per  opera  sua 
dispositi.  Nunc  autem  in  omnem  terram  Ps.xvm.s. 
exivit  sonus  eorum ;  et  credentibus  non 
solum  per  opus  operans  proprium,  sed 
etiam  per  opus  operatum  ipsorum  sacra- 
mentorum  confertur  haec  gratia.  Et  sic 
quantum  est  ex  parte  gratiae  Christi,  de  Joann.i,m 
plenitudine  ejus  accepimus.  Idcirco  nunc 
omnibus  in  Isaia  dicitur  :  Haurietis  aquas  is.xn,  3. 
in  gaudio  de  fontibus  Salvatoris.  Dixi  au- 
tem,  quantum  ad  sufficientiam  ex  parte 
Dei,  quoniam  quantum  ad  efficaciam  ex 
parte  nostri,  est  distinguendum.  Nam  quan- 
tum  ad  extensivam  quantitatem  diffusio- 
nis  gratiae  in  homines  justos,  excedit  novi 
gratia  Testamenti  :  quoniam  pluribus  data 
est,  sicut  plures  sunt  filii  novi  Testamenti 
quam  veteris,  et  plures  filios  Ecclesia  ha- 
bet  quam  Synagoga.  Sed  quantum  ad  in- 
tensionem,  habcnt  se  sicut  excedentia  et 
excessa,  quoniam  aliqui  tunc  plus  habue- 


Eccle. 
II. 


Joann. 
39. 


AN  PLENIUS   MISSUS    SIT  SPIRITUS    SANCTUS   POST  INCARNATIONEM   QUAM   ANTE,  ETC.       557 

runt  de  Deo  quam  multi  modo,  et  econ-  A  nitudine  acceperunt,  in  quantum  in  fide 

mediatoris  salvati  sunt.  Denique  sancti 
veteris  Testamenti  dupliciter  attenduntur. 
Primo,  quantum  ad  gratiam  personalem  : 
sicque  per  fidem  mediatoris  consecuti 
sunt  gratiam  aeque  plenam  his  qui  in  no- 
vo  sunt  Testamento,  imo  multis  plus  et 
multis  minus ;  secundo,  penes  statum  na- 
turae  illius  temporis  :  sicque  quum  adhuc 
tenerentur  obnoxii  divinae  sententiae  pro 
peccato  originali,  pretio  nondum  soluto, 
erat  in  eis  aliquod  impedimentum  ut  non 


trario.  Si  autem  quaeratur  causa  diversi- 
tatis  istius  in  gratia  secundum  temporum 
intervalla,  dicendum  quod  tempus  secun- 
dum  se  non  est  ratio  hujus,  quia  non  ca- 
dit  sub  causa  aliqua  temporali.  Unde  et 

,  in  Ecclesiaste  scriptum  est  :  Ne  dicas  : 
Quid  eausae  est  quod  priora  tempora  fue- 
runt  meliora  quam  ista?  stulta  enim  est 
hujusmodi  interrogatio.  Causam  vero  is- 

,  tius  ponit  Joannes,  dicens  :  Spiritus  non- 
dum  erat  datus,  quia  Jesus  nondum  erat 


glorificatus,  id  est,  gloria  suae  victoriosis-  B  tam  plena  ad  eos  fieret  missio  sicut  in 

novo  fit  Testamento,  etiam  per  tradu- 
ctionem  in  gloriam,  in  qua  tota  naturae 
imperfectio  amovetur.  Hsec  Thomas.  — 
Goncordat  Bonaventura,  et  alii,  imo  et 
Alexander. 

Si  autem  quaeratur,  an  absolute  loquen- 
do  major  gratia  data  sit  sanctis  veteris 
Testamenti  quam  novi  :  dicendum,  quod 
indubitanter  animae  Ghristi  data  est  in- 
comparabilis  plenitudo  gratiee  ac  virtu- 
tum,  donorum   et  fructuum,  et  omnium 


simae  passionis,  resurrectionis  et  ascensio- 
nis  nondum  nobis  meruerat,  nec  pro  no- 
bis  Patrem  interpellando  obtinuerat,  ut 
alium  Paracletum  daret  nobis.  Haec  Udal- 
ricus. 

Hinc  Thomas  adhuc  clarius  loquens  : 
De  missione  (inquit)  Spiritus  Sancti  pos- 
sumus  loqui  dupliciter.  Primo,  ex  parte 
Jacob.  1,17.  Dei  mittentis  :  et  sic  apud  ipsum  nulla  est 
transmutatio,  sed  asqualis  omni  fit  tem- 
pore  missio  :  nisi  forte  secundum  prsede- 


terminationem   sapientiae  ac    praescientiae  C  divinorum  charismatum  excellentia  maxi- 


ma;  deinde  beatissimae  Virgini.  De  Apo- 
stolis  vero  ait  in  prologo  S.  Hieronymus  : 
Apostolos  omnibus  illis  (puta  Prophetis) 
secure  praefero.  Si  ergo  sancti  novi  Testa- 
menti  dicantur  omnes  qui  ad  primitivam 
pertinuerint  Ecclesiam,atque  ex  Judaismo 
ad  evangelicam  legem  conversi  sunt  ac 
perfecte  vixerunt  in  ea  una  cum  Christo 
legislatore  et  capite  suo,  ceteri  quoque  ele- 
cti  et  sancti  qui  in  evangelica  lege  vixe- 
runt;  non  est  dubium  quin  absolute  lo- 
pter  solutionem  pretii  et  superationem  D  quendo,  ineffabiliter  major  gratia  data  sit 
diaboli ;  tum  propter  Christi  doctrinam,      sanctis  evangelicae  quam  Mosaicae   legis, 


SU33,  secundum  quod  sine  sua  mutatione 
praeordinavit  secundum  varias  temporum 
congruitates  aliquid  facere  tempore  uno, 
non  alio.  Secundo  loqui  possumus  de  mis- 
sione  ex  parte  eorum  ad  quos  fit  missio  : 
et  sic  qui  magis  se  praeparant  ad  gratiam, 
eam  plenius  consequuntur.  Sed  quia  per 
Christi  adventum  ac  passionem  remolum 
est  antiquae  damnationis  obstaculum,  hinc 
totum  humanum  genus  magis  paratum  ad 
gratiae  susceptionem  est  factum  :  tum  pro- 


Joann.  [,IG 


per  quam  clarius  nobis  innotescunt  divi- 
na;  tum  propter  ecclesiastica  sacramenta 
gratiae  contentiva.  Idcirco  loquendo  com- 
mimiter,  plenior  facta  est  missio  Spiritus 
Sancti  post  Incarnationem  quam  ante,  quia 
de  plenitudine  ejus  omnes  accepimus.  Sed 
quantum  ad  aliquas  speciales  personas, 
facta  est  in  veteri  Testamento  plenissime 
missio  Spiritus  Sancti  secundum  perfecti- 
onem  virtutis  :  qui  tamen  de  Christi  ple- 


et  exuberantior  copia  donorum  lam  gra- 
tiae  gratum  facientis  quam  gratiae  gratis 
datae.  Etenim  postquam  Deus  verus  ex 
sacratissima  atque  mundissima  Virgine  as- 
sumpsit  naturam  humanam,  decuit  eum 
prae  solito  divina  communicare  homini- 
bus.  Sicque  tam  intensive  quam  extensive, 
inenarrabiliter  et  quasi  incomparabililer 
plenius  missus  est  Spiritus  Sanctus  ho- 
minibus  post  Incarnationem  quam  ante. 


358 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XV  J    QUiEST.    V 


Porro  ad  secundam  quaesiti  partem  re- 
spondet  Albertus  :  Anima  secundum  id 
quod  est  et  per  essentiam  suam,  quamdiu 
vivit  homo,  non  est  nisi  in  corpore  suo; 
in  re  autem  de  qua  cogitat,  seu  ad  quam 
vehementer  afficitur,  est  sicut  in  objecto, 
ad  cujus  locum  anima  in  sua  essentia  nec 
per  se  neque  per  accidens  refertur.  ltem 
quoad  modum  vivendi  et  cognoscendi,  fit 
homo  quodammodo  extra  mundum  con- 
templando  divina,  quia  a  materialibus  et 
mundanis  abstrahitur  :  siquidem  modus 
i  Cor.  xiii,  cognoscendi  in  hoc  mundo,  est  per  spe- 
culum  in  aenigmate. 

Concordat  Thomas,  dicendo  :  Anima 
comparatur  ad  duo  :  videlicet  ad  corpus, 
cui  dat  esse  substantiale ;  et  ad  objectum, 
a  quo  recipit  accidentalem  perfectionem. 
Ideo  anima  essentialiter  in  suo  est  corpo- 
re.  Ubi  vero  objectum  est,  non  est  essen- 
tialiter,  sed  per  quamdam  conformitatem 
seu  adhaesionem,  prout  dicitur  quod  scien- 
tia  est  assimilatio  scientis  ad  rem  scitam  : 
quod  de  amore  amplius  dici  potest.  Sic- 
que  intelligitur  quod  asserit  Augustinus  : 
Secundum  quod  aliquod  seternum  mente 
percipimus,  non  in  hoc  mundo  sumus  : 
quia  videlicet  intellectus  et  affectus  noster 
non  conformantur  rebus  mundanis  et  ca- 
ducis,  sed  ccelestibus  ac  seternis.  Juxta 
PhiUpp.ui,  quem  sensum  ait  Apostolus,  Nostra  con- 
versatio  in  ecelis  est  :  quia  sanctorum 
exercitia  actibus  Beatorum  suo  modo  as- 
similantur.  Haec  Thomas. 

Girca  hoc  ait  Bonaventura  litteram  ex- 
ponendo  :  Loco  conveniunt  duo,  videlicet 
continere  et  quietare.  Itaque  in  quantum 


A  contemplamur  divina,  non  sumus  in  mun- 
do  per  quietationem  :  quia  affectus  noster 
non  figitur  nec  quiescit  in  rebus  corpora- 
libus  ac  mundanis,  sed  in  spiritualibus  ac 
divinis.  Sicque  anima  verius  est  ubi  amat, 
quam  ubi  animat;  realiter  tamen  manet 
et  continetur  in  corpore,  quousque  sepa- 
ratur  post  mortem.  Haec  Bonaventura. 

Praeterea  JEgidius  praeinductam  Thomae 
responsionem  narrat  et  reprobat,  dicens  : 
Si  propter  hoc  quod  aliquid  conformatur 
alicui,  diceretur  esse  in  illo,  oculus  videns 

B  parietem,  diceretur  in  pariete  esse.  — Haec 
autem  reprobatio  vana  est,  quoniam  san- 
ctus  Doctor  exponendo  verba  B.  Augusti- 
ni,  loquitur  ad  propositum  de  cognitione 
divinorum  formata  et  amorosa,  et  de  con- 
formitate  ex  cognitione  et  amore  sequen- 
te  :  quae  conformatio  est  unio  quaedam  ac 
transmutatio  cognoscentis  ac  diligentis  in 
cognitum  et  amatum.  Sed  et  unio  illa  est 
quaedam  adhsesio.  Unumquodque  equidem 
in  illud  quodammodo  transformatur,  cujus 
actibus   magis  assimilatur,  et  cui   magis 

C  adhaeret.  Hinc  homo  carnalis  efficitur  be- 
stialis,  et  rebus  vilissimis  perhibetur  im- 
mergi  :  sic  homo  virtuosus  et  contempla- 
tivus  dicitur  absorberi  in  Deum.  Denique 
quum  asserat  Augustinus,  Ubi  amor,  ibi 
oculus;  etiam  dico  quod  oculus  intuentis 
aliquid  multum  inlente  et  fervide,  potest 
dici  esse  in  illo.  Sicque  oculus  fornicarii 
est  in  fornicaria;  et  veraciter  ait  Scriptu- 
ra,  Oculi  sapientis  in  capite  ejus,  oculi  Eccie.u,iA 
autem  stultorum  in  finibus  terras  :  quia 
videlicet  undique  evagantur. 

D      Ex  his  patet  ad  argumenta  solutio. 


LIBER    I    SENTEiMTIARUM.    —    DIST.     XVI  559 


DISTINCTIO  XVI 


A.  De  missione  Spiritus  Sancti,  quce  fit  duobus  modis, 
visibiliter  et  invisibiliter . 

~|%TUNG  de  Spiritu  Sancto  videndum  est,  prseter  illam  ineffabilem  et  seternam 
^^  processionem  qua  procedit  a  Patre  et  Filio  et  non  a  se  ipso,  quse  sit  ejus 
X.  l  temporalis  processio,  quee  dicitur  missio  sive  datio.  Ad  quod  dicimus,  quia 
sicut  Filius  duobus  modis  dicitur  mitti,  uno  quo  visibiliter  apparuit,  altero  quo  invi- 
sibiliter  a  castis  mentibus  percipitur ;  ita  et  Spiritus  Sanctus  a  Patre  et  Filio  ac  a  se 
ipso  duobus  modis  procedere  sive  mitti  sive  dari  dicitur  :  uno  visibiliter,  altero 
invisibiliter.  Datus  est  enim  visibilis  creaturse  demonstratione,  sicut  in  die  Pente-  Act.u,  i. 
costes  aliisque  vicibus  ;  et  datur  quotidie  invisibiliter,  illabendo  mentibus  fidelium. 

B.  Prius  de  illo  modo  missionis  qui  flt  visibiliter,  agit. 

Et  primo  agamus  de  illo  missionis  modo  qui  fit  visibili  specie.  De  hoc  Augu- 
stinus  -in  secundo  libro  de  Trinitate  ita  ait  :  In  promptu  est  intelligere  de  Spiritu  Aug.deTri- 
Sancto  cur  missus  et  ipse  dicatur.  Facta  est  enim  queedam  creaturse  species  ex  "'  c.es.  ' 
tempore,  in  qua  visibiliter  ostenderetur  Spiritus  Sanctus  :  sive  quum  in  ipsum 
Dominum  corporali  specie  columbse  descendit,  sive  quum  in  die  Pentecostes  factus  Matth.m, 
est  subito  de  coelo  sonus,  quasi  ferretur  fiatus  vehemens,  et  visas  sunt  illis  linguse  ACt.u,i-3. 
divisse  sicut  ignis,  qui  et  insedit  super  unumquemque  eorum.  Hsec  operatio  visi- 
biliter  expressa  et  oculis  oblata  mortalibus,  missio  Spiritus  Sancti  dicta  est :  non  ut 
appareret  eis  ipsa  substantia  qua  et  ipse  invisibilis  et  incommutabilis   est  sicut 
Pater  et  Filius ;  sed  ut  exterioribus  visis  corda  hominum  commota,  a  temporali 
manifestatione  venientis,  ad  occultam  asternitatem  semper  prsesentis  converterentur. 
Ecce  his  verbis  aperit  Augustinus  illum  modum  missionis  qui  visibiliter  exhibetur, 
quum  tamen  ipse  Spiritus  in  sua  natura  non  videatur.  Qui  nec  in  illis  creaturis 
magis  erat  quam  in  aliis,  sed  ad  aliud.  In  illis  enim  erat,  ut  per  eas  ad  homines 
veniens,  ostenderetur  esse  in  illis  ad  quos  illse  creaturse  veniebant.  Non  enim  Spi- 
ritus  Sanctus  temporali  motu  tunc  venit  vel  in  homines  descendit ;  sed  per  tem- 
poralem  motum  creaturse  significata   est  spiritualis   et  invisibilis  Spiritus  Sancti 
infusio.  Et  ut  apertius  dicam,  per  illum  modum  missionis  Spiritus  Sancti  corpo- 
raliter  exhibitum,  monstrata  est  spiritualis  et  interior  missio  Sancti  Spiritus  sive 
donatio,  de  qua  agendum  est. 


360  LIBER    I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XVI 

G.  Quum  Filius  sit  minor  Patre  secundum  formam  creatam  in  qua 
apparuit,  cur  non  et  Spiritus  Sanctus  similiter. 

Sed  prius  quserendum  est,  quum  Filius  dicatur  minor  Patre  secundum  missio- 

nem  qua  in  forma  creata  apparuit,  cur  et  Spiritus  Sanctus  non  dicatur  similiter 

minor  Patre,  quum  in  forma  creata  apparuit.  Nam  de  Filio,  quod  minor  sit  Patre 

secundum  formam  qua  missus  apparuit,  aperte  ostendit  Augustinus  in  quarto  libro 

Aug.de  Tri-  de  Trinitate,  dicens  :  Misit  Deus  Filium  suum  factum  ex  muliere,  factum  sub  lege, 

iv,  c.  19.     usque   adeo  parvum,  ut  factum  :  eo  itaque  missum,  quo  factum.  Fateamur  ergo 

Gaiat.  cv,  factum  mmoreni)  et  m  tantum  minorem  in  quantum  factum,  et  in  tantum  factum 

in  quantum  missum.  Ecce  habes  quia  Filius  in  quantum  est  missus,  id  est  factus, 

minor  est  Patre.  Gur  ergo  Spiritus  Sanctus  non  dicitur  Patre  minor,  quum  et  ipse 

creaturam  assumpserit  in  qua  apparuit?  Quia  aliter  Spiritus  assumpsit  creaturam 

in  qua  apparuit,  aliter  Filius.  Nam  Filius  accepit  per  unionem  personse,  Spiritus 

vero  non.  Filius  enim  accepit  hominem  ita  ut  fieret  homo ;  Spiritus  vero  Sanctus 

non  ita  accepit  columbam  ut  fieret  columba.  De  hoc  Augustinus  in  libro  secundo  de 

Aug.  ibid.  Trinitate  ita  ait  :  Ideo  nusquam  scriptum  est  quod  Deus  Pater  major  sit  Spiritu 

lib.  II,  c.  6.  . 

Sancto,  vel  Spiritus  Sanctus  minor  Patre,  quia  non  sic  est  assumpta  creatura  m 
qua  appareret  Spiritus  Sanctus,  sicut  assumptus  est  Filius  hominis  :  in  qua  forma 
ipsius  Dei  Verbi  persona  prsesentaretur,  non  ut  haberet  Verbum  Dei,  sicut  alii 
sancti  sapientes,  sed  quod  ipsum  Verbum  erat.  Aliud  est  enim  Verbum  in  came, 
aliud  Verbum  caro,  id  est,  aliud  est  Verbum  in  homine,  aliud  Verbum  homo.  Caro 
joa,m.i,ii.  enim  pro  homine  posita  est  in  eo  quod  ait,  Verbum  caro  factum  est.  Non  ergo  sic 
assumpta  est  creatura  in  qua  apparuit  Spiritus  Sanctus,  sicut  assumpta  est  caro 
illa  et  humana  forma  ex  virgine  Maria.  Neque  enim  columbam  vel  illum  fiatum  vel 
illum  ignem  beatiflcavit,  sibique  in  unitatem  personse  conjunxit  in  seternum.  Ex 
praedictis  aperte  ostensum  est,  secundum  quid  Filius  dicatur  minor  Patre,  et  quare 
Filius  dicatur  minor  Patre,  et  non  Spiritus  Sanctus. 

D.  Quod  Filius  secundum  quod  homo  factus  est,  non  modo  Patre, 
sed  Spiritu  Sancto  et  etiam  se  ipso  minor  est. 

Notandum  autem  quod  Filius  secundum  quod  homo  factus  est,  non  tantum 
Patre,  sed  Spiritu  Sancto  et  etiam  se  ipso  minor  dicitur.  Et  quod  etiam  se  ipso 
minor  dicatur  secundum  formam   servi,  Augustinus  ostendit  in  primo   libro  de 

Aug.  ibid.  Trinitate,  dicens  :  Erraverunt  homines,  ea  quas  de  Ghristo  secundum  hominem 
dicta  sunt,  ad  ejus  substantiam,  quse  sempiterna  est,  transferentes :  sicut  illud  quod 

Joann.w,  ipse  Dominus  ait,  Pater  major  me  est  :  quod  propter  formam  servi  Veritas  dicit; 
secundum  quein  modum  etiam  se  ipso  minor  est  Filius.  Quomodo  enim  non  etiam 

Philipp.  II, 

7.  se  ipso  minor  factus  est,  qui  se  ipsum  exinanivit,  formam  servi  accipiens  ?  Non 


iib 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XVI   SUMMA  561 

enim  sic  accepit  formam  servi,  ut  amitteret  formam  Dei,  in  qua  erat  asqualis  Patri. 
In  forma  ergo  Dei,  Unigenitus  Patris  tequalis  est  Patri ;  in  forma  servi,  etiam  se 
ipso  minor  est.  Non  ergo  immerito  Scriptura  dicit  utrumque,  scilicet  et  tequalem 
Patri  Filium,  et  Patrem  majorem  Filio.  Illud  enim  propter  Dei  formam,  hoc  autem 
propter  formam  servi  intelligitur.  De  hoc  eodem,  secundo  libro  de  Trinitate,  Augu- 
stinus  ait  :  Dei  Filius  est  sequalis  Patri  secundum  Dei  formam  in  qua  est,  et  Aug.deTri- 
minor  Patre  secundum  formam  servi  quam  accepit  :  in  qua  non  modo  Patre,  sed  „,  c.  1. 
etiam  Spiritu  Sancto,  nec  hoc  tantum,  sed  etiam  se  ipso  minor  inventus  est.  Propter 
quod  idem  in  libro  contra  Maximinum  ait  :  Non  tantum  Patre,  sed  etiam  se  ipso  et  id.  ad  iuv 

xiin.  Epist. 

Spiritu  Sancto  minor  factus  est,  et  etiam  minoratus  paulo  minus  ab  angehs.  Est  no. 
ergo  Dei  Filius,  ut  ipse  ait  in  primo  libro  de  Trinitate,  Deo  Patri  in  natura  sequalis,  Aug.deTri- 
habitu  minor,  id   est  in  forrna  servi  quam  accepit.  His  auctoritatibus   ostenditur  °'t^e>llbl' 
aperte  Filius  secundum  formam  servi  minor  Patre,  et  se  ipso,  et  Spiritu  Sancto. 

E.  Hilarius  aliter  dicit,  scilicet  quod  Pater  sit  major, 
nec  Filius  tamen  minor. 

Hilarius  autem  dicere  videtur,  quod  Pater  major  sit  Filio,  nec  tamen  Filius 
minor  Patre.  Pater  enim  dicitur  major  propter  auctoritatem,  quia  in  eo  est  aucto- 
ritas  generationis  :  secundum  quam  dicit,  Pater  major  me  est;  et  Apostoius,  Do-  j0mm.  x.v, 

28 

navit  ei  nomen  quod  est  super  omne  nomen.  Quum  ergo  ait,  Pater  major  me  est ;  " 
hoc  est  ac  si  diceret,  Donavit  mihi  nomen.  Si  ergo,  inquit  Hilarius  in  libro  nono  PhWpp.n, 
de  Trinitate,  donantis  auctoritate  Pater  major  est,  numquid  per  doni  confessionem    Hiiar.  de 
Filius   minor  est '?  Major  itaque  donans  est ;  sed  minor  jam  non  est  cui  unum  lib.  IX;  54'. 
esse  donatur.  Ait  enim  :  Ego  et  Pater  unum  sumus.  Si  non  hoc  donatur  Jesu  ut   j0a,m.  x, 

•   30 

confitendus  sit  in  gloria  Dei  Patris,  minor  Patre  est.  Si  autem  in  ea  gloria  ei 
donatur  esse  qua  Pater  est,  habes  et  in  donantis  auctoritate  quia  major  est,  et  in 
donantis  confessione  quia  unum  sunt.  Major  itaque  Pater  Filio  est,  et  plane  major, 
cui  tantum  donat  esse  quantus  est  ipse,  cui  innascibilitatis  esse  imaginem  sacra- 
mento  nativitatis  impertit,  quem  ex  se  in  forma  sua  generat.  Audisti,  lector,  quid 
super  hoc  dicat  Hilarius  :  cujus  verba  ubicumque  occurrerint,  diligenter  nota, 
pieque  intellige. 

SUMMA  A  nor  voeatur  Patre,  imo  se  ipso  secundum 

quod  Deus  est;  sed  Spiritus  Sanctus  ne- 
DISTINCTIONIS   SEXT^EDECIM^  quaquam   ob   suam  visibilem   missionem 

dicitur  minor  Patre  aut  Filio,  neque  se 

IN  hac  distinctione  tractatur  de  visibili  ipso.  Et  circa  bsec  inducuntur  S.  Hilarii 
missione  Spiritus  Sancti,  et  qualiter  Fi-  verba,  dicentis  quod  Pater  est  major  Filio 
lius  ac  Spiritus  Sanctus  non  uniformiter  ratione  auctoritatis,  non  tamen  Filius  mi- 
missi  sunt  visibili  missione  :  propter  quod  nor  est.  Haec  est  summa  sententise  distin- 
Filius  ratione  suae  visibilis  missionis  mi-      ctionis  istius. 

T.  19.  36 


562 


IN    UBRUM   I    SENTENTIARUM.    —  DIST.    XVI  ;    QUjEST.    I 


QUiESTIO   PRIMA 


Clrca  quam  quaeritur  primo,  Quid  sit 
visibilis  missio  Spiritus  San- 
cti;  et  de  utilitate  ipsius,  cur  sci- 
licet  facta  sit. 

De  primo  scribit  Bonaventura  :  Missio 
visibilis  praesupponit  missionem  tanquam 
genus  sive  superius,  et  superaddit  diffe- 
rentiam  istam,  visibilis.  Porro  missio,  ut 
distinctione  patuit  praecedenti,  praesuppo- 
nit  missi  emanationem,  et  addit  personae 
emanantis  manifeslationem  per  appropri- 
atum  sibi  effectum,  qui  est  donum  aut 
actus  gratiae  gratificantis.  Et  quoniam  ma- 
nifestatio  emanationis,  secundum  quam 
attenditur  missio,  non  fit  nisi  super  eum 
quem  Spiritus  Sanctus  inhabitat  per  gra- 
tiam  talem  :  hinc  missio  de  sua  generali 
ratione  dicit  manifestationem  emanationis 
et  inhabitationis.  Verum  differentia  ista, 
visibilis,  contrahit  missionem  quoad  prin- 
cipale  ejus  significatum,  quod  est  mani- 
festatio  :  ideo  dicit  manifestationem  cum 
apparitione,  sive  apparitionein  manifestan- 
tem  emanantis  inhabitationem,  vel  inha- 
bitantis  personae  emanationem.  Hinc  visi- 
bilis  missio  est  apparitio.  Hoc  tamen  non 
est  tota  ratio  ejus,  sed  apparitio  in  qua 
manifestatur  divina  persona  non  tantum 
ut  operans,  sed  ut  etiam  inhabitans;  nec 
solum  ut  inhabitans,  sed  etiam  ut  ema- 
nans.  Sicque  per  primum,  excludit  ap- 
paritionem  Dei  qua  apparet  in  qualibet 
creatura  :  in  qua  apparitione  non  reprae- 
sentatur  Deus  sub  ratione  personae.  Per 
secundum,  excludit  apparitionem  factam 
in  veteri  Testamento,  in  quo  personae  vi- 
sibili  apparitione  apparuerunt,  non  tamen 
tunc  visibiliter  missae  sunt.  Per  tertium, 
excludit  apparitionem  Patris,  qui  quamvis 
apparuerit,  non  tamen  missus  est,  quia 
non  apparuit  ut  emanans.  Filius  quoque 
seu  Spiritus  Sanctus  in  veteri  Testamento 
non  apparuit  tanquam  inhabitans,  sed  ut 
se  inhabitalurum  demonstrans.  Hinc  tertio 


A  de  Trinitate  loquitur  Augustinus  :  Constat 
firmitate  auctoritatis  et  probabilitate  ra- 
tionis,  dum  antiquis  patribus  dicitur  Deus 
apparuisse,  voces  illas  ab  angelis  esse  fa- 
ctas.  Nec  tamen  dico  quod  ista  sit  ra- 
tio  cur  persona  aliqua  dicitur  non  missa 
quia  apparitio  fiebat  ministerio  angelo- 
rum,  praesertim  quum  secundum  Augu- 
stinum  quarto  de  Trinitate,  probabile  sit 
quod  columba  illa  in  qua  Spiritus  Sanctus 
apparuit,  ministerio  angeli  moveretur.  — 
Sic  ergo  non  quaelibet  apparitio  est  missio. 

B  Et  causa  quare  persona  aliqua  non  dicitur 
missa,  est  quia  ab  alio  non  est.  Dicitur 
autem  Deus  apparuisse  non  in  se  aut  in 
sua  essentia,  sed  in  creatura  subjecta  :  et 
hoc  dupliciter.  Primo,  sicut  causa  in  effe- 
ctu  :  et  sic  apparet  in  qualibet  creatura. 
Secundo,  sicut  signatum  in  signo  :  sicque 
apparet  in  missione  visibili.  Haec  Bona- 
ventura. 

Qui  et  in  Breviloquio  pauperis  contesta- 
tur  :  Apparere  dicit  effectum  sensibilem 
cum  expressa  significatione,  sicut  Spiritus 

C  Sanctus  apparuit  in  columba.  Et  quoniam 
sicut  personae  divinae  distinctae  sunt,  sic 
distincte  significari  possunt  signis  atque 
nominibus  :  ideo  queelibet  divina  persona 
potest  per  se  apparere,  potestque  apparitio 
omnibus  eis  competere,  tam  simul  quam 
cuilibet  personse  per  se.  Unde  quod  Spi- 
ritus  Sanctus  dicitur  in  linguis  igneis  et 
columba  apparuisse,  non  est  propter  no- 
vum  miraculum  vel  spiritualem  effectum, 
sed  propter  unionem  quae  est  inter  si- 
gnatum  et  signum  ei  speciali  deputatum 

D  modo  atque  origine.  Haec  idem. 

Circa  haec  scribit  Thomas  :  Quemadmo- 
dum  processio  temporalis  non  est  essen- 
tialiter  alia  quam  aeterna  processio,  sed 
addit  respectum  ad  temporalem  effectum  ; 
sic  visibilis  missio  non  est  essentialiter 
alia  ab  invisibili  missione  Spiritus  Sancti, 
sed  addit  solam  rationem  manifestationis 
per  signum  visibile  sive  sensibile.  Ad  ra- 
tionem  ergo  visibilis  missionis  Spiritus 
Sancti  tria  concurrunt,  videlicet  quod  sit 
missus  ab  aliquo,  et  quod  sit  in  aliquo  se- 


QUID    SIT    VISIBILIS   MISSIO    SPIRITUS    SANCTI,   ETC. 


563 


Gen. 


cundum  modum  specialem,el  quod  ulrum- 
que  horum  per  signum  visibile  osten- 
datur,  ratione  cujus  tota  missio  visibilis 
dicitur. 

Verum  his  objici  potest.  Primo,  quia  in 
omni  creatura  apparet  et  repraesentatur 
Deus  sicut  in  signo,  vel  per  modum  ima- 
ginis  sive  vestigii  :  ergo  in  qualibet  crea- 
tura  visibiliter  mittitur  Spiritus  Sanctus. 
—  Secundo,  ratio  sacramenti  est,  quod  in 
ipso  est  Deus  sicut  in  signo  visibili.  Si 
ergo  per  hoc  Spiritus  Sanctus  visibiliter 
mittitur,  quia  in  rebus  visibilibus  est  sicut 
in  signis,  res  illae  essent  sacramenta,  atque 
in  omnibus  sacramentis  missio  esset  visi- 
bilis.  —  Tertio,  secundum  Augustinum, 
ex  hoc  visibiliter  Spiritus  Sanctus  dicitur 
missus,  quia  facta  est  quaedam  species  re- 
praesentans  ex  tempore,  in  qua  visibiliter 
consideretur.  Sed  in  apparitionibus  veteris 
Testamenti,  in  creaturis  visibilibus  osten- 
,  debantur  divinae  personae,  ut  Abrahae  in 
tribus  angelis  :  sicque  missio  visibilis  non 
esset  aliud  quam  apparitio,  conveniretque 
Patri  sicut  et  apparitio  ipsa. 

Dicendum  ad  primum,  quod  quamvis 
omnis  creatura  designet  Deum  et  ejus  bo- 
nitatem,  non  tamen  significat  ipsum  per 
gratiam  esse  in  alio,  nisi  ad  hoc  specia- 
liter  instituatur  et  assumatur.  —  Ad  se- 
cundum,  quod  per  sacramenta  significatur 
praesentia  divinae  inhabitationis  sicut  in 
signis  institutis  non  ad  tempus,  sed  sem- 
per.  Verumtamen  creaturae  illae  visibiles 
non  fuerunt  institutae  ut  significarent  gra- 
tiam  divinae  inhabitationis  semper,  sed  so- 
lum  in  tempore  determinato.  Vel  aliter 
dicendum  et  melius,  quod  sacramenta  ve- 
teris  legis  significabant  quidem  gratiam 
adfuturam,  non  praesentem,  quia  in  eis 
gratia  non  continebatur  nec  conferebatur  ; 
sacramenta  vero  novae  legis  non  solum 
sunt  signa,  sed  etiam  causae  quodammodo 
gratiae  :  ideo  non  significant  gratiam  tan- 
quam  jam  habitam,  sed  ut  per  sacramenta 
inducendam.  Verum  species  illae  in  quibus 
fit  visibilis  missio,  tantum  sunt  signa  prae- 
sentis  gratiee,  et  non  causse  :  quemadmo- 


A  dum  patel  quod  circa  Christum,  ad  quem 
visibilis  missio  facta  est,  nihil  gratiae  in- 
visibilis  tempore  missionis  visibilis  est  ef- 
fectum.  Unde  et  omnes  ad  quos  visibilis 
missio  fit,  gratiam  habent  ;  non  autem 
omnes  quibus  sacramenta  conleruntur  sus- 
cipiunt  gratiam,  quia  sacramentorum  cau- 
salitas  aliquando  impeditur  :  significant 
enim  gratiam,  non  ut  inexsistentem,  sed 
ut  quodammodo  per  ea  causandam.  —  Ad 
tertium,  quod  missio  visibilis  includit  in 
se  apparitionem,  et  superaddit  rationem 

B  missionis,  quae  in  duobus  consistit,  ut  di- 
ctum  est.  De  ratione  quippe  apparitionis 
non  est  nisi  ui  aliquod  divinum  in  signo 
manifestetur  sensibili ;  non  autem  quod 
manifestetur  ordo  aut  emanatio  unius  per- 
sonae  ab  alia,  nec  inhabitatio  per  gratiam 
secundum  specialem  modum  essendi  in  eo 
cui  fit  apparitio,  vel  in  alio  :  ut.  patet  in 
apparitione  Abrahae  facta.  Quamvis  enim 
apparuerint  tres  angeli  ad  manifestandum  Gen.x< 
divinarum  numerum  personarum,  ordo  ta- 
men  seu  origo  unius  personae  secundum 

C  quem  est  ab  alia,  in  illo  signo  visibili  non 
manifeslabatur.  Haec  Thomas  in  Scripto. 
Concordat  Petrus  :  Sicut,  inquiens,  mis- 
sio  invisibilis  est  idem  cum  processione 
aeterna,  et  addit  invisibilem  manifestatio- 
nem  ad  intellectum  solum ;  sic  missio  vi- 
sibilis  est  idem  cum  invisibili,  addens  visi- 
bilem  manifestationem  ad  sensum.  Sicque 
tria  includit,  videlicet  personae  emanati- 
onem  aeternam,  et  ejus  inhabitationem  in- 
ternam,  atque  utriusque  in  signo  sensibili 
manifestationem.  Itaque  triplicem  impor- 

D  tat  respectum  :  unum  aeternum  personae 
ad  suum  principium,  alium  temporalem 
causae  ad  effectum,  tertium  signati  ad  si- 
gnum.  Exemplum  hujus  poni  potest  pro- 
cessus  verbi  nostri  interioris,  primo  in 
mente,  deinde  in  imaginatione,  tertio  in 
voce.  Haec  Petrus. 

Qui  denuo  ait  :  Duo  sunt  sensus  disci- 
plinabiles,  scilicet  visus  et  auditus  :  idcir- 
co  secundum  eos  procedit  et  fit  omnis 
cognitio  disciplinabilis  per  signa.  Porro  in 
signis,  secundum  Augustinum  libro  de  Do- 


564 


LN    LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XVI  ;    QUJEST.    I 


Afatth.m. 
16. 
Ibid.xvn.Z. 


Act.  n,  3. 

Luc.  in,  22. 

Joann.xx 
22. 

Matth. 
xtii,  2. 

Ac<.  ii,  3. 


Gen.  xxviii 

18. 


ctrina  christiana,  primum  locum  obtinent 
verba  :  idcirco  eognitio  per  verba  plus 
habet  expressionis.  Et  quoniam  tempus 
veteris  Testamenti  fuit  tempus  gratiae  non- 
dum  revelatae  sicut  in  novo,  ideo  Pater 
apparuit  tunc  in  specie  visibili,  sicut  in 
apparitione  Abrahae  1'acta;  in  novo  autem 
Testamento,  in  specie  audibili,  ut  in  Chri- 
sti  baptismo  et  transfiguratione.  Haee  Pe- 
trus.  —  Per  hoc  solvitur  quaestio,  cur  Pa- 
ter  in  forma  visibili  non  apparuerit  in 
novo  Testamento  sicut  in  veteri. 

Hinc  Richardus  :  Visibiliter,  inquit,  mis- 
sus  est  Spiritus  Sanctus  etiam  pluries,  quo- 
niam  ejus  visibilis  missio  est  manifestatio 
ejus  actu  vel  habitu  in  aliquo  signo  sen- 
sibili  sibi  appropriato,  quo  inhabitare  vel 
dari  ostenditur  in  persona  seu  personae  ad 
quam  mittitur.  Sicque  frequenter  mani- 
festatus  est  Spiritus  Sanctus  :  quia  ali- 
quando  in  specie  ignis,  quandoque  in 
specie  columbse,  interdum  in  flatu.  Haec 
Richardus.  —  Quandoque  in  nube,  ut  in 
Christi  transfiguratione,  et  super  Aposto- 
los  in  forma  linguarum. 

^Egidius  quoque  inter  cetera  scribit  hic : 
Secundum  Augustinum  secundo  de  Trini- 
tate,  inter  rem  quse  Spiritus  Sancti  mis- 
sionem  praesentat,  et  inter  res  quae  ad 
significandum  alia  assumuntur,  hoc  inter- 
est,  quia  quum  res  illae  prius  haberent 
esse,  postea  assumuntur  ad  alia  designan- 
da  :  ut  lapis  quem  ad  caput  suum  posuit 
Jacob,  postea  ab  eodem  erectus  est  ad  si- 
gnificandum  Dei  domum  seu  templum  ; 
similiter  res  sacramentales  (ut  aqua  Ba- 
ptismi)  quae  gratiam  designant  ac  conti- 
nent.  Res  vero  acceptae  ad  designandum 
missionem  Spiritus  Sancti,  ante  non  erant, 
et  solum  formatae  sunt  ad  designandum 
hujusmodi  missionem  :  quo  facto,  esse  de- 
sierunt,  ut  patet  in  columba  et  igne  in 
quibus  missus  est  Spiritus  Sanctus.  —  De- 
nique  divinam  personam  esse  in  aliquo 
tanquam  in  signo,  quinque  modis  contin- 
gere  potest.  Primo,  velut  in  signo  natu- 
rali  :  et  ita  in  omni  relucet  creatura.  Se- 
cundo,  sicut  in  signo  illuminativo  :  sicque 


A  factae  sunt  apparitiones  veteris  Testamen- 
ti.  Nam  hi  quibus  illse  missiones  et  ap- 
paritiones  fiebant,  per  eas  mediantibus 
angelis  in  cognitionem  alicujus  divini  du- 
cebantur  mysterii.  Tertio,  sicut  in  signo 
gratuito,  quod  contingit  tripliciter  :  quia 
aliquando  est  signum  tantum,  ut  sacra- 
menta  Mosaicae  legis ;  aliquando  signum 
et  causa,  ut  legis  evangelicae  sacramenta 
(quae  tamen  non  sunt  signa  gratiae  prae- 
exsistentis)  :  et  iste  est  quartus  modus. 
Interdum,  videlicet  quinto  modo,  est  si- 

B  gnum  gratiae  praeexsistentis,  sicut  in  om- 
nibus  signis  visibilis  missionis  Spiritus 
Sancti :  quia  nunquam  ad  aliquem  fit  mis- 
sio  illa,  nisi  ad  exsistentem  in  gratia.  Heec 
JSgidius. 

Amplius,  sicut  docet  Albertus,  visibilis 
missio  Spiritus  Sancti  non  ordinatur  ad 
demonstrandum  quamcumque  invisibilem 
missionem,  sed  superabundantem,  videli- 
cet  eam  quse  est  redundans  in  alios,  seu 
fundans  et  plantans  Ecclesiam.  Non  enim 
visibilis  missio  invisibilem  semper  praece- 

C  dit,  etiam  in  novo  Tesiamento;  sed  prae- 
cessit  ut  significaretur  abundans  copia 
gratiae  Spiritus  Sancti  consistere  apud  il- 
los  quibus  visibilis  missio  facta  est,  qua- 
tenus  ex  illorum  exuberantia  redundaret 
in  fundationem  et  plantationem  Ecclesiae. 
—  Praeterea,  si  quasratur  cur  non  per  in- 
tellectuales  creaturas,  praesertim  per  an- 
gelos,  hoc  est  in  eorum  specie,  facta  est 
visibilis  missio  sicut  in  specie  irrationa- 
lium  creaturarum,  quum  tamen  illae  intel- 
lectuales  creaturae  majorem  cum  Spiritu 

D  Sancto  convenientiam  habeant  :  respon- 
dendum,  quod  intellectualis  creatura  me- 
lius  ostendit  unitatem  essentiae  in  tribus 
personis,  sed  effectum  gratise  vel  modum 
processionis  personae  a  persona  non  ita 
ostendit  :  quia  de  sua  natura  non  ita  ex- 
primil  proprietates  processionis  ac  gra- 
tiae.  Non  enim  angelus  procedit  ab  angelo, 
quemadmodum  flalus  a  flante ;  nec  angelo 
convenit  aptitudo  immolandi  pro  redem- 
ptione,  sicut  columbae.  Haec  Albertus. 
Insuper  in  Summa  sua,  libro  tertio,  ait 


QUID    SIT   VISIBILIS   5IISSI0    SPIRITUS    SANCTI,    ETC. 


565 


Udalricus  :  Apparere  dicitur,  quod  subito 
seu  repente  monstratur,  ut  in  secundo  li- 
bro  de  Incarnatione  asserit  Cassianus.  Su- 
bitum  vero  est  quod  praeter  spem  ex  non 
apparente  in  manifestum  deducitur,  ut  di- 

Epist.m.  vinus  Dionysius  scribit  ad  Caium.  Atque 
ut  libro  praetacto  Cassianus  testatur,  appa- 
rere  dicitur,  quod  in  insolita  claritate  re- 
fulget.  Propter  quod  super  illud  Actuum, 

Act.  i,  3.  Per  dies  quadraginta  apparens  illis,  lo- 
quitur  Glossa  :  Apparere  dicitur,  quod 
insolitum  est.  Ex  quibus  colligi  polest  de- 
scriptio  apparitionis  prout  congruit  in  di- 
vinis,  videlicet  quod  apparitio  Dei  est 
monstratio  Dei  praeter  spem,  per  educti- 
onem  ex  non  apparente  in  manifestum 
per  signum  sensibile,  cum  effectu  insolitae 
claritatis.  Et  quod  dicitur  prceter  spem, 
intelligitur  de  spe  naturae ;  et  dicitur  ea> 
non  apparente,  propter  Dei  invisibilita- 
tem.  Claritas  quoque  intelligenda  est,  sive 
Maith.»,±  corporalis,  sicut  in  stella  apparuit  Chri- 
stus;  sive  spiritualis,  quae  consistit  ad  mi- 
nus  in  illuminatione  intellectus,  propter 
quam  fit  demonstratio  illa  sensibilis.  Porro 
visibilis  missio  est  aeterna  processio  a  mit- 
tente  per  effectum  gratiae  terminata  ex 
tempore  in  creatura  rationali,  cum  mani- 
festatione  horum  in  signo  corporali.  Mo- 
dus  autem  hujusmodi  missionis  competit 
divinis  personis,  in  quantum  Deus  nostrse 
infirmitati  condesceridit,  intellectum  no- 
strum  quodammodo  materialem  manudu- 
cendo  in  divinorum  notitia  per  sensibilia 
signa,  secundum  modum  ei  connaturalem. 
Et  quoniam  modus  hujus  visibilis  missio- 
nis  perfectus  est,  perficiens  hominem  co- 
gnitione  divina  secundum  sensum  et  in- 
tellectum  :  idcirco  per  ipsum  ostenditur 
perfecta  invisibilis  missio,  quae  est  secun- 
dum  gratiam  redundantem.  Haec  Udalricus. 

Circa  secundam  quaestionis  proposita? 
partem,  puta  de  utilitate  visibilis  missio- 
nis,  scribit  Bonaventura  :  Visibilis  missio 
Spiritus  Sancti  utilis  est,  et  fit  ad  manife- 
standum  emanationem  aeternam,  inhabita- 
tionemque  temporalem  non  qualemcum- 


A  que,  sed  redundantem.  Duplex  namque 
est  gratia  sanctificalionis  :  una  sufficien- 
tiae,  alia  exuberantiae.  Prima  intus  invisibi- 
Iiter  Iatet.  Secunda  patet  forinsecus  :  idcir- 
co  signo  visibili  debuit  declarari.  Similiter 
duplex  est  genus  credentium  :  unum  im- 
perfectorum  signa  quaerentium;  aliud  per- 
fectorum,  qui  intelligentiam  quaerunt.  Qui 
autem  queerunt  signa,  manuducuntur  per 
ea  ad  intelligibilia  :  ideo  propter  eos  utilis 
est  visibilis  missio  ad  manifestandam  in- 
habitationem  gratiae  exuberantis.  —  Et  si 

B  objiciatur,  quod  nemo  scit  an  sit  dignus  Eccie.1%,1. 
odio  vel  amore  :  dicendum  quod  verum 
est,  nisi  Deus  dignetur  ostendere;  tuncque 
ostendebat,  quando  hoc  utile  fuit  ad  fidem 
roborandam  et  excitandam  devotionem. 
Denique,  sicut  miracula  ostendunt  divinam 
potentiam,  sic  signa  divinam  praesentiam. 
—  Si  autem  quaeratur,  cur  non  sunt  factae 
visibiles  missiones  ad  declarandum  inha- 
bitationem  Filii,  sicut  ad  manifestandum 
inhabitationem  Spiritus  Sancti,  quum  Fi- 
lius   quoque   inhabitet   sicut   et  Spiritus 

C  Sanctus  :  respondendum,  quod  Filius  du- 
pliciter  inhabitat,  utpote  per  gratiam  uni- 
onis,  atque  per  gratiam  sanctificationis. 
Ad  manifestandum  primam  inhabitatio- 
nem  non  fuit  necessaria  visibilis  missio, 
quoniam  Filius  plenissime  fuit  in  homine 
sibi  unito,  id  est  assumpta  humanilate,  in 
quo  operabatur  opera  visibilia  miraculo- 
sa,  in  quibus  manifestabatur,  nec  oportuit 
signa  alia  adhiberi.  Nec  etiam  ad  mani- 
festandam  aliam  inhabitationem  facta  est 
visibilis  missio  Filii  in  signo,  quia  sancti- 

D  ficatio  appropriatur  Spiritui  Sancto  :  hinc 
suffecit  esse  visibilem  missionem  ad  ma- 
nifestandum  inhabitationem  Spiritus  San- 
cti,  cui  sanctificatio  appropriatur.  Bursus, 
quum  inhabitatio  Filii  ac  Spiritus  Sancti 
sint  indivisae,  manifestato  quod  in  homine 
habitet  Spiritus  Sanctus,  sufficienter  os- 
tenditur  quod  et  Filius.  Haec  Bonaventura. 
Insuper  de  hac  congruitate  et  utilitate 
visibilis  missionis  Spiritus  Sancti,  ait  Tho- 
mas  in  prima  parte  Summae,  quaestione 
quadragesima  tertia  :  Deus  providet  om- 


566 


1N   LIBRUM   I   SENTENTIARUM. 


DIST.    XVI  ;    QILEST.    II 


nibus  secundum  uniuscujusque  naturam,  A 
capacitatem  et  modum.  Connaturale  au- 
tem  est  homini,  per  visibilia  ad  invisibi- 
lia  elevari.  Quemadmodum  ergo  Deus  se 
ipsum  et  processiones  personarum  aeter- 
nas  cunctis  hominibus  aliquo  modo  de- 
monstravit  per  creaturas  visibiles  secun- 
dum  quaedam  indicia,  ita  conveniens  fuit 
ut  etiam  invisibiles  divinarum  persona- 
rum  missiones  per  aliquas  visibiles  osten- 
deret  creaturas.  Aliter  tamen  Filius,  et 
aliter  Spiritus  Sanctus  :  quia  Spiritui  San- 
cto  in  quantum  procedit  ut  amor,  competit  B 
esse  sanctificationis  donum  ;  Filio  autem 
in  quantum  est  Spiritus  Sancti  principi- 
um,  competit  esse  sanctificationis  hujus 
auctorem.  Ideo  Filius  visibiliter  missus 
est,  tanquam  auctor  salutis  et  salvator  in 
natura  assumpta;  Spiritus  Sanctus  autem 
specie  corporali  non  ita  unita,  tanquam 
sanctificationis  indicium.  Haec  Thomas. 

Idem  Richardus ;  et  addit  :  Missio  invi- 
sibilis  fit  homini  propter  se  ipsum,  missio 
visibilis  propter  alios.  Unde  missio  invisi- 
bilis  fit  ad  dandum  seu  demonstrandum  C 
plenitudinem  sufficientiae  in  illo  ad  quem 
fit  missio  illa;  sed  visibilis  missio  fit  ad 
ostendendum  plenitudinem  redundantiae 
in  alios.  Haec  Richardus. 

Hinc  Petrus  :  Missio  (inquit)  visibilis  fit 
ad  manifestationem  plenitudinis  in  alios 
redundantis.  Quae  redundatio  est  duplex 
in  Christo  :  una  locutionis  in  praedicatio- 
ne,  in  cujus  signum  facta  est  vox  Patris 
Matth.  in  transfiguratione,  dicens  :  Hic  est  Filius 
xvn,  5.  meus  dilectus,  ipsum  audite.  Alia  est  re- 
dundatio  operationis  seu  gratiae  factae  in  D 
baptismo  :  ad  quam  tria  requirebantur  in 
Redemptore.  Primum  est  natura  debens, 
puta  natura  humana  poenae  obnoxia  :  et 
haec  ostensa  fuit  in  ipsa  persona  Filii  Dei 
per  carnem  assumptam.Secundum  fuit  na- 
tura  potens,  videlicet  natura  divina  :quam 
Pater  sua  voce  monstravit  esse  in  Filio 
suo,  qui  quum  esset  Filius  naturalis,  potest 
alios  facere  Dei  filios  adoptionis.  Terlium 
fuit  influentia  media  naturae  potentis  su- 
per  naturam  debentem  :  quam  influentiam 


ostendit  columba,  quse  signavit  permanen- 
tiam    gratise    super   hominem    Christum. 
Hinc  in  Christo  atque  Apostolis  facta  est 
apparitio  seu  missio  duplex.  In  Apostolis 
quippe  redundantiam  locutionis  signabant 
igneae  linguae;  redundantiam  vero  opera-  Act.  u,  3. 
tionis,  flatus  qui  a  Christo  capite  venit  in  Joann.w, 
eos  ad  designandum  descensionem  pote-  "" 
statis  a  Christo  in  ipsos.  Haec  Petrus. 


QU^STIO    II 

SEcundo  quaeritur,  Quando  et  ad 
quos  facta  sit  visibilis  missio. 
Et  sicut  habelur  in  littera,  non  est  facta 
tempore  veteris  Testamenti,  nec  Sanctis 
legis  Mosaicae,  nec  modo  communiter  fit. 
—  Sed  objici  potest,  quia  ut  dictum  est, 
visibilis  missio  fit  ad  demonstrandum  ex- 
uberantiam  gratiae  quae  datur  in  invisibili 
missione.  Sed  omnes  viri  heroici  utrinsque 
Testamenti  habent  plenitudinem  gratiae 
abundantiamque  virtutum  :  ergo  omnibus 
illis  congruebat  visibiliter  mitti  Spiritum 
Sanctum.  —  Et  circa  hoc  quaeritur,  an 
beatissima?  Virgini  facta  sit  missio  illa.  — 
Deinde  quum  visibilis  missio  multipliciter 
utilis  sit,  sicut  nunc  patuit,  videtur  quod 
ab  initio  debuerit  fieri,  et  nunc  merito 
fieret. 

Ad  haec  respondet  Albertus  :  Missio  visi- 
bilis  Spiritus  Sancti  in  veteri  Testamento 
non  potuit  (id  est,  de  congruitate  non  de- 
buit)  fieri :  quia  haec  missio  est  ad  copiam 
gratiae  demonstrandam,  et  ad  propagatio- 
nem  spiritualem  pandendam,  quae  non 
fuit,  priori  tabernaculo  ac  testamento  ad- 
huc  statum  habente.  Debuit  autem  haec 
missio  fieri  praecipue  in  exordio  nascentis 
fidei  ac  primitivae  Ecclesiae,  cujus  primi 
praelati  ac  praedicalores  fuerunt  quasi  se- 
men  ex  quo  cresceret  et  multiplicaretur 
seges  et  fructus  fidei  atque  fidelium.  Jam 
autem  tempus  est  colligendi  quod  semi- 
natum  est,  magis  quam  seminandi.  Cujus 


QUANDO   ET   AD    QUOS   FACTA    SIT   VISIBILIS   MISSIO 


567 


exemplum  datur  in  operibus  rusticorum,  A 
qui  multa  adhibent  fomenta  novellae  plan- 
tulae,  qiue  non  adhibentur  arbori  robora- 
tae  :  ergo  et  sic  fieri  congruebat  in  planta- 
tione  Ecclesiaj.  Denique  aliter  convalescit 
fides,  et  aliter  habet  meritum  :  quia  plan- 
tatur  et  convalescit  ex  auditu  argumento- 
rum  suorum  et  visu  miraculorum  ;  ex  illis 
tamen  non  habet  meritum,  sed  magis  in 
quantum  recedit  a  ratione  ac  visu,  et  tota 
innititur  primae  veritati.  Quum  ergo  visi- 
bilis  missio  sit  ad  fidei  convalescentiam, 
exhiberi  non  debuit  postquam  fides  con-  B 
valuit.  Missiones  quoque  Spiritus  Sancti 
correspondent  missionibus  Filii.  In  missi- 
one  autem  Filii  primo  exhibitum  est  cor- 
porale,  id  est  corporalis  ejus  praesentia,  ut 
dum  visibiliter  Deum  cognoscimus,  per 
hunc  in  amorem  invisibilium  rapiamur. 
Postea  expediebat  Apostolis  ut  subtrahe- 
retur  ilia  praesentia  corporalis,  quatenus 
sic  omnino  transiret  affectus  ad  amorem 
invisibilis  Deitatis.  Ergo  similiter  fieri  con- 
veniebat  in  missione  Spiritus  Sancti,  ut 
in  principio  Ecclesiae  exhiberetur  visibilis  C 
species,  per  quam  sciretur  inhabitatio  Spi- 
ritus  Sancti,  et  postea  subtraheretur,  ut 
in  invisibili  substantia  Spiritus  Sancti  re- 
quiescamus.  —  Si  autem  objiciatur,  quod 
adhuc  (imo  et  semper)  est  tempus  alios 
convertendi,  et  infideles  trahendi  ad  fi- 
dem,  ergo  incessabiliter  visibilis  missio 
ista  duraret  :  dicendum,  quod  quamvis 
omnis  homo  debeat  alium  vocare  pro  pos- 
se  ad  fidem  et  morum  conversionem,  non 
tamen  oportet  ut  per  miraeula  vocet :  quia 
jam  lanta  fidelium  multiplicatio  testis  est  D 
veritatis  fidei,  et  monstratrix  miraculorum 
per  quse  fides  inducta  est,  quod  in  fidei 
diffusione  tanquam  in  suo  effectu  satis 
relucent;  sicque  sufficit  ad  veritatem  fidei 
ostendendam,  in  uno  tempore  miracula 
ac  visibilia  signa  monstrasse,  quia  sicut 
per  hcec  fides  semel  probata  est,  sic  in 
aeternum  probata  erit.  Idcirco  quae  tunc 
facta  sunt,  jam  sunt  aliis  referenda,  non 
necessario  iterum  exhibenda  :  quanquam 
Deus  omnipotens  ex  superabundanti  fre- 


quenter   interim    iteraverit   ea.   Haec  Al- 
bertus. 

Concordat  Udalricus  in  Summa  sua,  Iibro 
tertio,  scribens  :  Visibilis  missio  Spiri- 
tus  Sancti  dilata  est  usque  ad  Christi  ba- 
ptismum,  quoniam  redundantia  gratiae  a 
Christo  in  mysticum  corpus  Ecclesiae,  fa- 
cta  est  per  Baptismum,  cujus  aqua  tactu 
mundissimse  carnis  Christi  consecrata  est 
ad  abluendum  peccata.  Nec  ante  Incarna- 
tionem  decuit  fieri  visibilem  missionem  : 
quia  missio  illa  in  quantum  est  missio, 
habere  debet  convenientiam  cum  mitten- 
te  :  quod  fuit  quando  Deus  Dei  Filius  por 
Incarnationem  factus  visibilis,  misit  do- 
num  suum,  videlicet  Spiritum  Sanctum, 
visibili  missione.  Porro  in  quantum  ali- 
quid  speciale  superaddit  missioni  simpli- 
citer  dictaa,  designat  invisibilem  missionem 
factam  in  collatione  gratiae  singularis  : 
quae  non  convenit  nisi  tempori  evangelica? 
legis,  quo  est  plenitudo  temporis.  Unde  Paiat.n,*. 
qui  ante  hoc  tempus  hujusmodi  gratiam 
habuerunt,  hoc  fuit  in  quantum  per  fidem 
ad  Ecclesiam  pertinebant.  In  quantum 
etiam  in  missione  visibili  est  evidens  ma- 
nifestatio  divinae  personae  ac  gratiae  ejus, 
sic  convenit  statui  ac  tempori  evangelicae 
legis,  quo  justitiae  Sol  exortus  illuminavit  Luc.  1,79. 
sedentes  in  tenebris.  In  quantum  vero  est 
ibi  non  solum  notificatio  personse  missae 
ei  cui  mittitur,  sicut  in  invisibili  missione, 
sed  et  omnibus  sensibile  illud  signum  cer- 
nentibus,  sic  designat  excellentiam  gratiae, 
non*  in  personali  perfectione,  sed  item  se-  -nonian- 
cundum  propagationem  gratiae  ejusdem  in  tum 
alios  per  actus  spirituales,  id  est  per  sa- 
cramenta  atque  doctrinam.  Quumque  se- 
cundum  Apostolum,  prius  sit  quod  ani-  iCor.  w, 
male,  deinde  quod  spirituale,  modus  iste  46' 
propagationis  fidei  ac  gratiae  per  spiritua- 
les  actus  in  omnes  gentes,  convenit  tem- 
pori  spirituali  evangelicae  legis,  quemad- 
modum  propagatio  fidei  cum  propagatione 
carnis  convenit  priori  statui  animali  legis 
Mosaieae.  Quum  ergo  ante  Incarnationem 
non  debuit  esse  visibilis  missio,  et  post 
Incarnationem    esset  circumponere  Filio 


568 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XVI  ;    QILEST.    II 


visibilem  speciem,  qui  in  natura  assum-  A 
pta  visibilis  factus  est  :  ideo  Filius  non  est 
missus  visibili  missione  nisi  in  carne.  Un- 
de  secundum  naturam  assumptam  minor 
est  Patre,  imo  et  se  ipso  secundum  quod 
Deus,  quia  vere  factus  est  homo  ;  sed  Spi- 
ritus  Sanctus  propter  visibilem  missionem 
non  est  minor  Patre,  quia  non  assumpsit 
formam  in  qua  apparuit  in  unitatem  per- 
sonae.  Haec  Udalricus. 

His  consonant  scripta  Thomae,  dicentis  : 
Primum  Christo,  deinde  Apostolis  facta  est 
visibilis  missio  :  quia  per  eos  pluries  et  in  B 
•plures  gratia  est  diffusa,  secundum  quod 
per  eos  Ecclesia  est  plantata.  Et  quamvis 
aliqui  patres  veteris  Testamenti  gratiam 
valde  plenam  sortiti  sunt  personalem,  ta- 
men  quoniam  nondum  exstitit  tempus 
gratiae  propter  impedimentum  originalis 
peccati,  a  quo  natura  humana  necdum  a 
Christo  acceperat  remedium ;  idcirco  non 
debuit  tunc  signari  plenitudo  gratiae  ut 
praesens,  sed  tantum  ut  futura  :  signari, 
inquam,  in  apparitionibus  atque  legalibus 
sacramentis.  Ex  alia  quoque  parte  non  C 
erat  tunc  tempus  spiritualis  propagatio- 
nis,  per  quam  spirituali  modo  diversae 
gentes  in  Dei  cognitione  regenerantur;  sed 
carnali  propagatione  cultus  divinus  a  pa- 
tribus  in  filios  procedebat :  idcirco  non  dc- 
buit  tunc  signari  gratia  per  visibilem  mis- 
sionem,  quae  designat  gratiam  tendentem 
in  alios.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Qui  et  in   prima   parte   Summae,  quae- 

stione  quadragesima  tertia,  ait  :  Visibilis 

missio  Spiritus  Sancti  non  attenditur  se- 

cundum  imaginariam  visionem,  quae  est  D 

prophetica  visio  :  quia  ut  dicit  Augusti- 

nus  secundo  de  Trinitate,  prophetica  visio 

communiter  non  est  exhibita  corporalibus 

oculis  per  formas  corporeas,  sed  in  spiritu 

Matth.m,  per  imaginarias  spiritualesve  species.  Co- 

,0'  lumbam   vero   illam   super  Christum,  et 

Act.  11,3.  ignem  super  Apostolos,  oculis  viderunt  qui- 

cumque  viderunt.  Nec  rursus  ita  se  habuit 

Spiritus  ad  hujusmodi  species,  quemad- 

modum  Filius  ad  petram  de  qua  legilur, 

i  Cor.  x,  4.  Petra  erat  Christus.  Illa  enim  petra  jam 


actualiter  erat,  et  per  similitudinem  ac- 
tionis  nuncupata  est  nomine  Christi,quem 
designabat;  sed  columba  illa  ct  ignis  tan- 
tum  ad  significandum  aliquid  subito  exsti- 
terunt.  Hinc  videntur  similia  flammae  quae  Exod.mx 
in   rubo  apparuit  Moysi,  atque  columnae    iMd.xm,. 
quam  populus  sequebatur  in  eremo,  ful-  ~jbid  X1X 
guribus  quoque  et  tonitruis  quee  fiebant  ie. 
dum  lex  dabatur  in  monte  :  quia  ad  hoc 
rerum  illarum  corporalis  exstitit  species, 
ut  aliquid  designaret  ac  praediceret. Itaque 
missio  visibilis   neque   attenditur  secun- 
dum  visiones  propheticas  imaginarias,  ne- 
que  secundum  sacramentalia  signa  novi 
aut  veteris  Testamenti,  in  quibus  quaedam 
res  preeexsistentes  assumptae  sunt  ad  ali- 
quid  designandum ;  sed  Spiritus  Sanctus 
visibiliter  dicitur  missus  in  creaturis  qui- 
busdam,   tanquam  in  signis  ad  hoc  spe- 
cialiter  factis.  Haec  Thomas  in  Summa. 

Concordat  quoque  Richardus  :  Quamvis, 
inquiens,  aliqui  sancti  in  veteri  Testa- 
mento  habuerunt  plenitudinem  gratia?  ad 
sufficientiam  ac  redundantiam,  non  tamen 
tunc  erat  status  plenitudinis  in  se,  nec  re- 
dundationis  in  alios.  Quumque  visibilis 
missio  Spiritus  Sancti  non  tantum  osten- 
dat  plenitudinem  redundantiae  in  persona 
ad  quam  fit,  sed  etiam  tempus  plenitudi- 
nis  gratiae  ad  redundantiam ;  ideo  patribus 
veteris  Testamenti  visibilis  missio  Spiri- 
tus  Sancti  aut  Filii  facta  non  est.  Haec 
Richardus. 

Verum  his  objici  potest,  quia  Spiritus 
Sanctus  in  Christi  transfiguratione  in  nu-    Matth. 
be  apparuit,  missusque  dicitur.  Quum  er-  xv"' " 
go  in  libris  Numerorum  ac  Deuteronomii    nu.x.k, 
legatur  nubes  interdum  descendisse  et  ap-  ^'J'^J 
paruisse  super  Moysen  et  Aaron  ac  Josue,  is. 
videtur  Spiritus  Sanctus  visibiliter  missus 
ad  eos.  —  Et  respondendum,  quod  nubes 
illa  descendit  super  illos  ad  designandum 
quod  desuper  protegerentur,  seu  quod  ad 
olTicium  praesidentia  essent  electi. 

JNunc  respondendum  an  sacratissimae  et 
incomparabili  Virgini  facta  sit  visibilis 
missio  Spiritus  Sancti. 


QUANDO    ET   AD   QUOS   FACTA   SIT   VISIBILIS   MISSIO 


569 


I  Cor.  xiv 
34,  33. 


Ad  quod  Thomas  in  Scripto  :  Inter  cete- 
Act.  n,  3.  ros  quibus  in  die  Pentecostes  missus  est 
Spiritus  Sanctus,  etiam  visibilis  missio  be- 
atissimae  Virgini  facta  est.  Et  quamvis  ipsa 
singularem  gratiae  plenitudinem  fuerit  con- 
secuta,  non  tamen  facta  est  ad  eam  mis- 
sio  visibilis  specialis,  quoniam  sua  gratia 
non  ordinabatur  ad  plantationem  Ecclesiae 
per  modum  doctrinae  et  administrationem 
sacramentorum.  Unde  Apostolus  :  Mulie- 
rem  in  ecclesia  loqui  non  permitto.  Haec 
Thomas. 

De  hoc  demum  in  Summa  sua,  libro  ter- 
tio,  scribit  Udalricus  :  Visibilis  missio  fa- 
cta  est  ad  gloriosam  Dei  Matrem,  non  ut 
per  novam  plenitudinem  [Spiritus  San- 
ctus]  superinfunderet  se  illi,  in  quam  jam 
supervenerat  per  totius  suae  capacitatis 
repletionem;  sed  ut  id  quod  praecesserat, 
demonstraret,  sicut  de  Christo  jam  dixi- 
mus.  Haec  Udalricus. 

Verum  circa  haec  dubitationes  occur- 
runt.  Quemadmodum  enim  in  tractatu  de 
Laudibus  excellentissimse  virginis  Mariae 
multipliciter  comprobavi,  ipsa  divinissi- 
ma  Virgo  non  solum  habuit  sapientiam  et 
scientiam  prout  sunt  dona  gratiae  gratis 
datae,  secundum  habitum,  sed  etiam  se- 
cundum  actum  earum  ;  ipsaque  docuit 
multas  utriusque  sexus  personas  per  ver- 
ba  et  scripta,  id  est  epistolas,  sicut  et 
S.  Ignatium  :  imo  et  B.  Lucam  evangeli- 
stam  de  multis  secretis  et  Incarnationis 
mysteriis,  quae  ipse  prae  ceteris  descripsit 
Evangelistis,  creditur  instruxisse.  Quolidie 
quoque  seu  tempore  opportuno  edocuit 
felicissimum  illud  collegium  centum  vi- 
ginti  virginum  ejus  obsequio  atque  regi- 
mini  deputatarum  :  quanquam  Albertus 
in  tractatu  suo  de  Laudibus  Deiferae  ac 
praestantissimae  Virginis.  Thomas  quoque 
in  tertia  parte  Summa  suae,  aliter  videan- 
tur  sensisse;  quorum  scriptis  in  praetacto 
libello  respondi.  ln  quo  item  opusculo  ex 
scripturis  fide  dignis  retuli  et  probavi, 
quod  divinus  Dionysius  quadam  vice  Ter- 
ram  sanctam  intravit,  et  Joannem  accessit 
apostolum,  rogans  ut  eum  ad  sanctissimae 


A  Virginis  Christiferae  prsesentiam  et  conspe- 
ctum  introducere  dignaretur.  Quo  facto, 
illustrissima  ac  honestissima  Virgo  in  tan- 
to  splendore,  sublimitate  et  gloria  ostensa 
fuit  magno  Dionysio,  quod  prae  stupore 
ruens  in  terram,  defecit,  et  reversus  ad  se, 
dixit  :  Nisi  ex  ratione  et  fide  agnoscerem 
invisibilem  Deum,  non  aliam  putarem  Dei- 
tatem  quam  virginem  hanc  sublimem.  An 
vero  apparitio  ac  manifestatio  illa,  quae 
utique  facta  fuit  ad  declarationem  eximiae 
sanctitatis,  dignitatis  et  gratiae  praeclaris- 

B  simae  Virginis,  debeat  dici  visibilis  missio 
Spiritus  Sancti,  disputantibus  desero.  Mihi 
tamen  videtur  quod  imo  ;  et  forsan  (ut 
pie  credendum  censetur)  frequenter  ila 
ostensa  est  atque  circumdata  lumine  co- 
piosissimo  improvise  inventa,  praesertim 
quum  et  aliee  quaedam  utriusque  sexus 
personae  sic  circumdatae  luce  superna  vi- 
sibili  interdum  inventae  ac  visee  legantur. 
Praeterea  circa  verba  Udalrici  dicendum 
reor,  quod  praeelectissima  Virgo  quamdiu 
vixit  in  corpore  adhuc  mortali,  fuit  via- 

C  trix,  quamvis  certissime  credatur  inter- 
dum  rapta  in  divitias  gloriae  Dei  usque  ad 

,  summae  Trinitatis  visionem  per  speciem, 
multo  utique  clarius,  et  ut  puto,  multo 
frequentius  ac   diuturnius,   quam  Paulus  iiCor.xu, 
aut  Moyses.  Beducta  tamen  ab  huiuscemo-  "  E;rof; 
di  contemplatu,  ambulabat  per  fidem,  et  Mim.xu,8. 
fuit  viatrix  atque  promeruit  et  profecit  in 
exercitiis  actibusque  virtutum,  et  sic  cre- 
vit  in  gratia;  et  ut  in  sermone  de  Assum- 
plione  sanctus  fatetur  Hieronymus,  novis 
quotidie   cremabatur   ardoribus,   ad   Filii 

D  quoque  sui  clarissimum  ac  indesinentem 
intuitum  affectuosissime  suspiravit.  Non 
ergo  sic  fuit  tota  ejus  repleta  capacitas, 
quin  vere  his  modis  profecerit;  nec  quis- 
quam  Apostolorum  in  die  Pentecostes  tan- 
tum  supernorum  sumpsit  incrementum 
charismatum,  ut  gloriosissima  Virgo.  In 
Christo  autem  tota  rationalis  animae  capa- 
citas  fuit  repleta  dono  gratiae  ac  lumine 
gloriae  ab  lncarnationis  exordio.  Quemad- 
modum  autem  anima  Salvaloris  et  anima 
benedictissimae   suae  Matris   sunt   speciei 


570 


IN    LIBRUM    1    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XVI  ;    QUvEST.    II 


unius,  ita  ejusdem  naturalis  capacitatis.  A 
Gratia  autem  Virginis  matris  gratia  Filii 
Dei  ineffabiliter  minor  est  :  quomodo  ergo 
fuit  tota  eapacitas  ejus  impleta? 

Durandus  quoque  inductis  secundum 
Thomam,  Albertum,  et  eorum  sequaces, 
concordat. 

Praeterea  circa  haec  refert  .Egidius 
S.  Thomae  positionem  jam  scriptam,quam 
dicit  insufficientem  :  quia  ex  ea  (ut  asse- 
rit)  sequeretur  quod  etiam  modo  fierent 
visibiles  missiones  Spiritus  Sancti,  qiium  B 
sit  tempus  plenitudinis,  et  reperiantur  ali- 
qui  gratia  pleni  qui  sunt  in  statu  docentis 
et  sacramenta  administrantis.  Hinc  -Egi- 
dius  tertium  superaddit,  affirmans  ad  vi- 
sibilem  illam  missionem  requiri  fidei  in- 
choationem,  ut  scilicet  hi  propter  quorum 
aedificationem  fit  visibilis  missio,  sint  ma- 
nuducendi  seu  in  via  manuductionis  ad 
fidem,  non  manuducti. 

Verum  si  positio  Thomae  integre  inspi- 
ciatur,  ipse  quoque  hoc  tertium  exprimit 
in  quantum  exigitur.  Ait  quippe  in  solu-  G 
tione  tertii  argumenti  propositee  quaestio- 
nis  :  Duplici  ratione  non  oportet  modo 
fieri  visibilem  missionem  ut  tunc  :  primo, 
quia  fide  nunc  innotescente  et  publicata, 
sufficit  cognitio  in  invisibilibus  signis, 
quae  sunt  charismata  gratiarum ;  secundo, 
quoniam  signa  illa  et  visiones  fuerunt 
quasi  argumenta  fidei,  ideo  non  oportet 
eam  rursus  probari  per  illa.  Et  quamvis 
Thomas  in  corpore  solutionis  non  expri- 
mit  nisi  duo,  tamen  tertium  non  excludit, 
et  sicut  jam  patuit,  paulo  post  satis  expri-  D 
mit  illud  ;  et  multo  cautius  loquitur  quam 
/Egidius. 

Imo  in  responsione  sua  multa  ponit 
JEgidius  quae  non  sonant.  Siquidem  inter 
cetera  fatur  :  Exteriora  signa  sunt  via  ma- 
nuducendi  populum  ad  intellectualem  co- 
gnitionem ;  sed  quum  homines  sunt  ma- 
nuducti,  signa  cessare  debent,  eo  quod 
postmodum  non  juvent.  —  Istud  inepte 
prolatum  probatur.  Miracula  namque  et 
signa  valent  non  solum  ad  infidelium  con- 


versionem  ad  fidem,  sed  item  ad  fidelium 
confirmationem  in  fide,  ad  admirationem 
omnipotentiae  Dei,et  ad  provocandum  com- 
punctionem  credentium  :  quod  totum  ad 
experientiam  patet.  Hinc  enim  beatissimi 
viri,  Servatius,  Martinus,  Bernardus,  Franci- 
scus,  et  alii  pene  innumerabiles,  maximam 
habuerunt  audientiam  reverentiamque  in 
populo,  et  discordes  concordaverunt,  plu- 
rimos  converterunt,  religiones  et  claustra 
instituerunt,  quoniam  instar  Apostolorum 
abundaverunt  miraculis.  Si  autem,  ut  scri- 
bit  .Egidius,  debuerunt  signa  atque  prodi- 
gia  nunc  cessare  hominibus  introductis  ad 
fidem,  sequi  videbitur  quod  Deus  per  prae- 
fatos  et  alios  evangelicae  legis  Sanctos,  su- 
perflue  et  infructuose  fecit  signa,  mira- 
cula  et  portenta  :  quod  nullus  sani  cordis 
admittet. 

Deinde  ait  iEgidius  :  Nunc  signis  et  mi- 
raculis  non  indigemus,  imo  impedimenta 
prsestarent  :  quia  dum  quis  exterioribus 
signis  vacat,  ab  intellectu  interiori  retra- 
hitur.  —  Contra  hoc  facile  esset  multa  in- 
ducere,  etiam  ex  verbis  sancti  doctoris 
Theodori,  qui  conscribit  quemadmodum 
homines  etiam  fideles,  aviditate  videndi 
miracula  undique  confluunt  et  a  remotis 
concurrunt.  Unde  et  de  Judaeis  Apostolus 
dixit  :  Signa  quaerunt.  Sed  et  sancti  viri,  iCor.i.al 
Gedeon,  Ezechias,  ac  alii  quidam,  signa  Judu.  vH 
petierunt  sibi  ostendi.  Denique  fideles  "^Re9' 
quamvis  virtuosi,  tamen  ex  exterioribus 
et  sensibilibus  ad  interiora  et  divina  eri- 
guntur  ac  sursumducuntur;  et  adspiciendo 
signa,  portenta,  miracula,  valide  inflam- 
mantur,  ac  Deum  in  suis  collaudant  ef- 
fectibus,  praesertim  supernaturalibus,  san- 
ctosque  viros  miraculis  coruscantes,  mente 
et  corpore  assequuntur.  Unde  et  S.  Bernar- 
do  apostolico  viro  interdum  per  septem 
milliaria  obviasse  leguntur.  Nec  verum  est 
quod  exteriora  miracula  ab  intellectu  spi- 
ritualium  retrahunt  :  imo  ad  ea  contem- 
planda  inducunt.  Unde  et  in  Evangelio  de 
credentibus  fertur  Judaeis,  quod  omnis  lm. 
plebs  ut  vidit,  dedit  laudem  Deo.  Verum  43' 
ut  docet  Alexander,  exteriora  signa  dupli- 


IN   QUIBUS    SPECIEBUS   APPARUIT   AC   MISSUS   EST    SPIRITUS    SANCTUS,   ETC. 


571 


citer  possunt  considerari  :  primo,  ut  sunt 
quidam  effectus  in  se;  secundo,  ut  sunt 
supernorum  signa  charismatum  et  super- 
naturalia  opera.  Quamvis  ergo  primo  modo 
pensata,  a  divinorum  impediant  contem- 
platu ;  tamen  secundo  modo  considerata, 
ad  omnipotentise  Dei  admirationem  atque 
ad  suse  bonitatis  inducunt  recentem  fervi- 
dumque  amorem.  Imo  nec  viri  heroici  et 
perfecti  queunt  indesinenter  divinorum  et 
immaterialium  contemplationibus  immo- 
rari.  Unde  quod  ait  .Egidius,  Uum  quis  ex- 
terioribus  sensibus  vacat,  ab  interiori  re- 
trahitur  intellectu  :  verum  est,  nisi  sensus 
etsensibilia  ad  intellectum  ac  intelligibilia 
referat;  alitcr  falsum  esset,  quum  et  Isa- 
is.  u,  6.  ias  sanctus  hortetur  :  Levate  in  excelsum 
oculos  vestros,  et  videte  quis  creavit  hsec. 
Insuper  addit  ^Egidius,  quod  hi  quibus 
fit  visibilis  missio,  non  debent  jam  esse 
manuducti  ad  fidem  :  propter  quod  facta 
non  fuit  beatee  Virgini.  —  Cujus  dicti  er- 
ror  jam  patuit.  Ad  minus  enim  cum  san- 
ctis  Apostolis  incomparabili  Matri  Verbi 
eeterni  facta  est  missio  in  die  celeberrimo 
Pentecostes.  Sed  et  Petrus  diaconus  vidit 
ad  aures  B.  Gregorii  columbam  pulcherri- 
mam  :  qua  significabatur  quod  ex  inspi- 
ratione  Spiritus  Sancti  inhabitantis  gra- 
tiose  mentem  Gregorii,  idem  vir  sanctus 
scripsit.  Sic  et  super  S.  Fabianum  in  prse- 
sentia  populi  descendit  columba,  osten- 
dens  eum  per  merita  vitae  summo  dignum 
pontificatu.  Gonsimilia  aliis  Sanctis  conti- 
gisse  noscuntur  etiam  infra  breve  tem- 
pus,  qui  et  multis  tempore  isto  fulserunt 
miraculis  et  refulgent. 

Solutio  autem  objectorum  ex  prseindu- 
ctis  jam  plana  est. 


QUiESTIO    III 

TErtio  quaeritur,  In  quibus  specie- 
bus  apparuit  ac  missus  est  Spi- 
ritus  Sanctus,  et  a  quo  formatae 
sunt  species  illse;  an  etiam  habe- 


A  bant  veritatem  natura?  rerum  qua- 
rum  sunt  species. 

Quemadmodum  autem  in  textu  habetur, 
visibiliter  missus  est  Spiritus  Sanctus  in 
specie  columbae  et  nubis  ac  flatus.  Videtur 
autem  quod  in  tam  vilibus  speciebus  mitti 
non  debuit;  et  quum  Filio  minor  non  sit, 
non  debuit  mitti  in  specie  viliori  quam 
in  qua  missus  est  Filius,  qui  in  rationali 
missus  est  creatura,  puta  in  humanitate 
assumpta. 
In  hac  qusestione  tria  tanguntur  :  pri- 

B  mum,  quee  sunt  corporales  formae  in  qui- 
bus  est  missus;  secundum,  a  quo  formse 
illee  formatee  sunt;  et  an  habuerunt  vere 
naturam  rerum  quas  praeferebant. 

Ad  primum  Thomas  respondet :  Visibilis 
missio  fit  ad  significandum  plenitudinem 
gratiae  redundantis  in  multos.  Gratia  au- 
tem  redundat  in  alios  dupliciter,  scilicet 
per  instructionem  et  operationem,  secun- 
dum  quod  ille  in  quo  est  gratiee  plenitudo 
habet  se  aliquo  modo  efficienter  ad  gra- 

C  tiam.  Uterque  autem  modus  redundantiae 
fuit  in  Christo  :  quoniam  ipse  nos  per 
suam  doctrinam  ad  Uei  cognitionem  addu- 
xit;  ipse  quoque  in  quantum  Ueus,  dedit 
gratiam  effective,  et  in  quantum  homo, 
per  modum  meriti.  Hinc  ad  designandum 
gratiam  redundantiae  ejus  in  nos  per  mo- 
dum  operationis,  facla  est  missio  visibilis 
in  baptismo  :  quia  tunc  ipse  a  baplismo 
nihil  accipiens,  tactu  suse  mundissimae 
carnis  vim  regenerativam  contulit  aquis, 
efficienter  ut  Ueus,  meritorie   ut   homo. 

U  Hinc  in  specie  columbse  facta  est  ad  eum  Matth.m, 
missio  Spiritus  Sancti  ad  spiritualem  suam  10- 
fecunditatem  significandam :  quia  columba 
est  fecundissimum  animal.  Propter  quod 
et  Pater  tunc  apparuit  in  sono  vocis,  na- 
turalem   filiationem   ipsius   protestans   ac 
dicens  :  Hic  est  Filius  meus  dilectus.  Ad  md.  n. 
cujus   filiationis   similitudinem    per   gra- 
tiam  baptismalem  in  filios  adoptionis  re- 
generamur,  ut  dicitur  ad  Romanos  :  Quos   Rom.mu, 
prsescivit,  et  praedestinavit  conformes  fieri  -9- 
imaginis  Filii  sui.  Porro  ad  insinuandum 


572 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XVI  :    QUiEST.    III 


Uatlh. 
xvu,  5. 


Joann.  xx. 
22. 
Ibid.  23. 


Act.  u,  1. 
Ibid.  3. 


redundantiam  gratiae  ejus  in  alios  per  mo-  A 
dum  doctrinae,  apparuit  Spiritus  Sanctus 
super  ipsum  in  lucida  nube,  cujus  est  lu- 
men  spargere.  In  quo  designatur  effusio 
doctrina  per  prsedicationem.  Idcirco  quum 
vox  Patris  super  ipsum  intonuisset,  Hic 
est  Filius  meus  dilectus,  adjecit  :  Ipsum 
audite.  Non  ergo  oportuit  visibilem  mis- 
sionem  fieri  super  Christum  in  sua  con- 
ceptione  ;  sed  tunc  quando  gratia  ejus 
ccepit  praefatis  modis  in  alios  redundare. 
—  Apostolis  quoque  bis  facta  est  visibilis 
missio.  Primo,  ad  insinuandum  redundan-  B 
tiam  gratiae  ex  eis  per  operationem  in  ad- 
ministratione  sacramentorum.  Quae  missio 
facta  est  in  specie  flatus,  ut  fertur  apud 
Joannem.  Unde  subjungitur  ibi,  Quorum 
remiseritis  peccata,  etc,  ut  ostenderetur 
quod  talis  auctoritas  non  devenit  in  eos 
nisi  ex  influxu  Capitis,  utpote  Cliristi,  in 
quem  devenit  immediate  a  Patre.  Hinc  in 
Christo  significabatur  auctoritas  ista  per 
volatum  columbee  desuper  venientis,  in 
Apostolis  vero  per  speciem  flatus  a  Chri- 
sto  procedentis.  Secundo  facta  est  ad  eos  C 
missio  visibilis  ad  denotandum  redundan- 
tiam  gratiae  per  modum  doctrinee,  in  die 
Pentecostes.  Idcirco  apparuit  super  eos  in 
igneis  linguis,  ut  essent  verbis  proflui  ca- 
ritateque  fervidi,  proximorum  salutem  ze- 
lantes.  —  Siquidem  species  illse  in  quibus 
Spiritus  Sanctus  apparuit,  signabant  effe- 
ctus  Spiritus  Sancti,  secundum  quos  Spi- 
ritus  Sanctus  dicitur  multiplex,  quamvis 
in  sua  essentia  unus  sit  :  idcirco  in  pluri- 
bus  apparuit  speciebus  ac  pluries.  Unde 
et  in  irrationalium  creaturarum  apparuit  D 
ac  missus  est  formis  quse  Spiritus  Sancti 
effectus  magis  designant.  Quod  ideo  quo- 
que  effectum  est,  quia  ut  secundo  de  Cce- 
Iesti  hierarchia  capitulo  Dionysius  prote- 
statur,  inferiores  creaturee  eo  ipso  quo 
magis  distant  a  participatione  perfecta  di- 
vinorum,  congruentius  manifestant  divi- 
na  :  quia  non  potest  ex  hoc  error  oriri 
propter  evidentem  distantiam  talium  a  di- 
vinis.  Qui  error  facilius  posset  accidere,  si 
per  nobiles  creaturas  signarentur  divina  : 


ut  si  appareret  persona  divina  in  stella 
vel  nobiliori  natura,  posset  quis  eestimare 
divinum  quid  esse  in  illis.  Heec  Thomas 
in  Scripto. 

Circa  heec  queerit  Petrus  :  Cur  Filius  ap- 
paruit  in  sola  creatura  rationali,  Pater  in 
sola  audibili,  puta  in  voce,  saltem  in  novo 
Testamento,  Spiritus  Sanctus  in  creatura 
visibili  irrationali?  Et  respondet  :  Pater 
apparuit  ad  demonstrandum  Filium  :  quod 
non  potuit  expressius  fieri  quam  voce, 
item  propter  auctoritatem  principii  com- 
mendandam,  quoniam  Pater  intra  se  lo- 
quendo  genuit  Filium,  qui  est  Verbum. 
Filius  vero  apparuit  ut  mediator  Dei  et  i  Tm.  u,Q| 
hominum  tantum,  non  irrationalium  crea- 
turarum  :  taliter  autem  mediare  non  con- 
venit  Verbo  eeterno  nisi  in  rationali  na- 
tura.  Spiritus  Sanctus  autem  missus  est 
atque  apparuit  in  creatura  sibi  supposita- 
liter  non  unita  :  ideo  magis  competebat  ei 
in  creatura  apparere  irrationali,  quee  plus 
conveniebat  significationi  institutivae.  In 
loto  quoque  animali,  videlicet  in  columba,  Matth 
apparuit  super  Christum,  ad  significan-  l6, 
dum  in  ipso  universitatem  gratiae  ac  vir- 
tutum,  plenitudinemque  spiritualium  sen- 
suum.  Per  columbam  vero  significabatur 
in  Christo  innocentia  naturee,  fecunditas 
gratise,  sacrificium  redemptionis  huma- 
nse  :  est  namque  columba  animal  inno- 
cens,  fecundum,  et  immolaticium.  Super 
Apostolos  autem,  in  quibus  fuit  gratia  par- 
ticularis,  apparuit  Spiritus  Sanctus  in  par- 
te  animalis,  puta  in  linguis.  Haec  Petrus.  Act.  i 

Hic  queerit  Richardus,  an  quaelibet  spc- 
cierum  in  quibus  missus  est  Spiritus  San- 
ctus,  fuerit  res  vere  corporalis.  Ad  quod 
respondet  quod  imo,  ita  quod  exteriori 
sensu  potuit  apprehendi,  quemadmodum 
columna  nubis  filios  Israel  ducens,  et  Exod.nM 
ienis   rubi.  De  quibus  omnibus  secundo  2i,\, 

°  n  Ibid.iu,  2. 

de  Trinitate  loquitur  Augustinus  :  Species 
illee  corporales  ad  demonstrandum  quod 
opus  fuit,  subito  apparuerunt ;  et  peractis 
suis  ministeriis,  esse  mox  destiterunt.  Heec 
Richardus. 

Concordat  quoque  Durandus  jam  dictis. 


1N   QUIBUS    SPECIEBUS    APPARUIT   AC   MISSUS    EST   SPIRITUS    SANCTUS,   ETC. 


573 


Matth. 


Praeterea  eirca  haec  quaerit  Albertus  : 
Quare  tantum  iu  his  tribus  speciebus  ma- 
nifestatus  est  Spiritus  Sanctus,  videlicet 
in  specie  eolumbae,  in  linguarum  specie 
ignearum,  et  in  specie  flatus  l  Ad  quod 
respondet  :  In  Spiritu  Sancto  tria  accipi- 
untur,  videlicet  persona,  processio,  et  ra- 
tio  doni.  Si  attendatur  ratio  suae  perso- 
nalitatis,  sic  caritas  est,  et  convenientiam 
habet  cum  igne.  Effectus  autem  istius  di- 
vini  ignis,  fuit  conversio  mundi  ad  fidem 
et  Dei  amorem.  Idcirco  apparuit  in  igneis 
linguis  :  quae  super  discipulos  illos  sede- 
bant,  quatenus  sessio  significaret  perma- 
nentiam  Spiritus  Sancti  in  Ecclesia.  Si 
vero  attendatur  Spiritus  Sanctus  in  donis 
suis,  sic  significatur  in  columba  :  quae  fe- 
cunda  et  simplex  est,  gemens  et  sine  felle 
atque  malitia  ;  et  talia  fiunt  corda  hu- 
mana  per  Spiritus  Sancti  dona.  Si  atten- 
datur  modus  processionis  Spiritus  Sancti, 
significatur  per  flatum  :  quia  procedit  a 
Patre  ac  Filio  ut  spiritus  vitae  ac  sancti- 
tatis,  conferens  toti  Ecclesise  sensus  spi- 
rituales  ac  motum.  —  Haec  Albertus,  qui 
de  his  plurima  scribit,  sed  sententialiter 
exstant  preehabita. 

Verumtamen  ei  quod  ait  Albertus,  Spi- 
ritum  Sanctum  in  his  tribus  speciebus 
tantum  manifestatum,  objici  potest  quod 
secundum  expositores,  in  Christi  transfi- 
guratione  apparuit  in  nube  :  quia  et  pro- 
prietates  ac  actus  SpiritUs  Sancti  per  nu- 
bem  lucidam  congrue  designantur.  Nubes 
quippe  refrigerat,  ardorem  solis  contem- 
perat,  terram  compluit  et  fecundat,  ac 
lucem  dispergit  :  quae  omnia  spiritualiter 
conveniunt  Spiritui  Sancto. 

Porro  Bonaventura  hic  scribit  :  Finis 
imponit  necessitatem  his  quae  sunt  ad  fi- 
nem.  Ideo  modus  apparitionis  Spiritus 
Sancti  sumendus  est  juxta  finem  appari- 
tionis.  Apparuit  autem  Filius  in  carne  ut 
esset  mediator  ;  Spiritus  Sanctus  vero  ut 
i  doctor,  juxta  illud  :  Docebit  vos  omnem 
veritatem.  Ad  mediationem  autem  requi- 
ritur  extremorum  separatorum  quaedam 
conjunctio  :  ideo  Filius  Dei  rationali  cre- 


A  aturse  per  unionem  hypostaticam  se  uni- 
vit.  Ad  eruditionem  autem  ignorantium 
opus  est  signo  :  ideo  Spiritus  Sanctus  ap- 
paruit  in  creatura  ut  signatum  in  signo. 
Quumque  nihil  sit  Deo  hypostatice  unibile 
nisi  beatificabile,  et  hoc  solum  est  sub- 
stantia  rationalis;  ideo  Filius  in  substantia 
rationali  solum  apparuit.  Quoniam  vero 
usui  significationis  purae  convenit  crea- 
tura  irrationalis  magis  quam  rationalis  : 
ne  forsan  crederetur  unita,  et  non  tantum 
significans,  ideo  Spiritus  Sanctus  apparuit 

B  in  creatura  irrationali  quae  aliquo  modo 
significaret,  sicut  flatus  designat  spirati- 
onem,  ignis  dilectionem.  Rursus,  quoni- 
am  ad  perfectam  mediationem  requiritur 
quod  mediator  sit  unus  et  unio  insepara- 
bilis,  ideo  apparitio  Filii  fuit  singularis 
et  indivisibilis.  Econtra,  quum  Spiritus 
Sanctus  non  queat  perfecte  significari  in 
uno  signo,  oportuit  eum  per  plura  signifi- 
cari  :  propter  quod  in  diversis  speciebus 
est  missus  atque  apparuit,  Filius  vero  in 
sola  humanitate  assumpta.  Illis  vero  spe- 

C  ciebus  Spiritus  Sanctus  fuit  unitus  non 
secundum  veritatem,  sed  intentionem,  ut- 
pote  non  in  unitate  personae,  sed  ut  signo. 
—  Quod  si  quaeratur  unde  proveniebat 
unio  talis  :  dicendum  quod  dispositive  a 
proprietatibus  creaturae,quae  per  suas  pro- 
prietates  apta  fuit  Spiritus  Sancti  decla- 
rare  personam,  ut  flatus  spiritum,  ignis 
amorem,  columba  spiritualem  fecundita- 
tem.  Completive  autem  venit  ex  ordina- 
tione  divina,  quae  ordinavit  creaturas  illas 
ad  hoc,  non  factas  instituendo,  sed  simul 

D  formando  atque  instituendo,  quia  ad  hoc 
solum  eas  formavit  ut  significarent  :  ideo 
columba  et  ignis  cum  apparitione  ccepe- 
runt  ac  desierunt.  —  Praeterea,  si  quae- 
ratur  quare  tot  modis  apparuit  Spiritus 
Sanctus  :  dicendum  quod  juxta  praeha- 
bita,  apparitio  Spiritus  Sancti  fuit  ad 
manifestandum  plenitudinem  redundan- 
tiae  gratiae.  Et  quoniam  redundantia  illa 
est  triplex,  ideo  tribus  modis  apparuit. 
Est  enim  plenitudo  gratiae  per  redemptio- 
nem  :  et  haec  fuit  in  Christo;  estque  gra- 


S74 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XVI  ;    QU^ST.    III 


tia  ista  perfecta.Idcirco  in  Christo  manife-  A 

Luc.x  11,22.  stata  est  per  columbam,  quee  fuit  pretium 

Zei>.xn,6,  redemptionis  primogenitorum,  et  erat  ani- 

8-  mal   integrum   ac   perfectum.   Est   etiam 

plenitudo    gratiae    per    influentiam    vitae 

quantum  ad  sensum  et  motum  :  et  hoc 

est  per  sacramenta  Ecclesiae.  Quae  pleni- 

tudo  sacerdotibus  inest  :  ideo  primis  illis 

sacerdotibus,    puta    Apostolis,    datus    est 

Spiritus  Sanctus  in  specie  flatus.  Nam  ut 

joann.%%,  ait  Joannes  :  Insufflavit  in  eos,  dicens  : 

22' 23'       Accipite  Spiritum  Sanctum ;  quorum  remi- 

seritis  peccata,  remittuntur  eis.  Tertia  est  B 
plenitudo  per  cognitionis  administrationem 
sive  doctrinam.  Quae  plenitudo  excellenter 
fuit  in  primis  illis  praedicatoribus,  puta 
Apostolis  :  hinc  Spiritus  Sanctus  apparuit 
Act.  ii,  3.  eis  in  igneis  linguis.  Haec  Bonaventura. 

Insuper  ad  secundam  hujus  quaesiti  par- 
tem,  videlicet  cujus  ministerio  aut  causa- 
litate  formatae  sunt  species  illae,  respondet 
hic  Thomas  :  De  hoc  est  duplex  opinio. 
Una  dicentium  quod  in  hoc  differunt  ap- 
paritiones  novi  Testamenti  ab  apparitio-  G 
nibus  veteris,  quod  apparitiones  veteris 
Testamenti  sunt  faetae  per  angelos,  ut  San- 
cti  communiter  dicunt,  apparitiones  vero 
novi  Testamenti  per  ipsas  divinas  perso- 
nas.  Idcirco  in  istis  apparitionibus  ipsae 
divinae  personae  dicuntur  missae,  non  an- 
geli ;  in  illis  autem  apparitionibus  angeli 
missi  sunt,  non  divinae  personae.  Alii  di- 
cunt  quod  utraeque  apparitiones  ministe- 
rio  factae  sint  angelorum.  Videntur  vero 
utrique  quantum  ad  aliquid  dicere  verum. 
Nam  et  in  apparitione  veteris  Testamenti  D 
et  in  missione  visibili  novi  Testamenti, 
duo  considerantur  :  videlicet  id  quod  ex- 
tra  apparet,  et  item  id  quod  intus  efficitur 
seu  factum  significatur.  Diversimode  ta- 
men,  quia  in  apparitione  veteris  Testa- 
menti  illud  extra  apparens  non  refertur 
ut  signum  ad  id  quod  interius  est,  sed  ad 
aliquid  aliud,  sicut  ad  significandum  Tri- 
nitatem,  aut  aliquid  tale.  Hinc  id  quod  iri- 
terius  est,  nil  aliud  est  quam  ipsa  cognitio 
aut  illuminatio  animse  de  rebus  quae  per 


exteriora  signa  signantur.  Et  quia  secun- 
dum  B.  Dionysium,  illuminationes  divinae  DeCceiest 
per  angelos  sanctos  descendunt  in  nos,  nJw''  cal 
ideo  ministerio  angelorum  in  illis  appa- 
ritionibus  utrumque  est  factum,  videlicet 
et  id  quod  exterius  fuit,  et  quod  interius. 
Ideoque  nullo  modo  fuit  ibi  missio  divinae 
personae,  quae  tantum  attenditur  secun- 
dum  immediatum  effectum  personae  di- 
vinae.  In  missione  autem  visibili,  id  quod 
extra  apparet,  est  signum  ejus  quod  in- 
terius  factum  est  vel  tunc  vel  ante.  Unde 
interius  ponitur  non  tantum  cognitio  ali- 
qua,  sed  effectus  aliquis  gratiae  gratum 
facientis,  qui  est  immediate  a  divina  per- 
sona,  quae  et  ratione  illius  effectus  mitti 
asseritur ;  quantum  vero  ad  id  quod  ex- 
terius  est,  angeli  ministerium  habent.  Un- 
de  in  Moralibus  loquens  Gregorius  de  voce 
qua  Pater  respondit  Filio,  Et  clarificavi,  /oann.xH 
et  iterum  clarificabo,  ait  :  Pater  de  cce- 
lestibus  loquens,  verba  sua  quae  ab  homi- 
nibus  audiri  voluit,  administrante  ratio- 
nali  creatura,  utpote  angelo,  formavit.  Et 
eadem  est  de  aliis  ratio. 

Si  autem  objiciatur,  quoniam  angelus 
ut  motor  unitur  corpori  quod  ab  ipso  for- 
matur  :  si  ergo  species  illae  in  quibus 
Spiritus  Sanctus  visibiliter  missus  est,  ab 
angelo  sunt  formatae,  tunc  sunt  corpora 
assumpta  ab  angelis  ;  sicque  dicetur  in  eis 
mitti  angelus,  non  divina  persona.  —  Se- 
cundo,  quia  si  res  illae  corporeae  in  quibus 
visibiliter  missus  est  Spiritus  Sanctus,  ab 
angelis  sunt  formatae,  apparet  quod  et 
corpus  humanum  in  quo  visibiliter  mis- 
sus  est  Filius,  sit  formatum  ab  angelis. 

Bespondendum  ad  primum,  quod  quam- 
vis  angelus  formet  speciem  exteriorem, 
non  tamen  interiorem  producit  gratiae  gra- 
tum  facientis  effectum,  ob  quem  mitti 
persona  perhibetur  divina  ;  nec  est  incon- 
veniens  ut  persona  divina  et  angelus  si- 
mul  mittantur.  —  Ad  secundum,  quod 
corpus  a  Filio  in  unitate  personae  assum- 
ptum,  non  decuit  ob  suam  dignitatem 
formari  nisi  immediate  a  Deo.  —  Haec 
Thomas  in  Scripto. 


1N   QUIBUS    SPECIEBUS   APPARUIT   AC   MISSUS   EST    SPIRITUS   SANCTUS,   ETC. 


575 


Porro  in  Summae  suae  prima  parte,  quae- 
stione  quadragesima  tertia  :  Illae,  inquit, 
creaturae  visibiles  formalse  sunt  ministerio 
angelorum,  non  tamen  ad  personam  angeli 
designandam,  sed  Spiritus  Sancti.  Quum- 
que  Spiritus  Sanctus  fuerit  in  illis  cre- 
aturis  sicut  signatum  in  signis,  idcirco 
secundum  eas  Spiritus  Sanctus  est  mis- 
sus,  non  angelus.  Propter  quod  tertio  de 
Trinitate  loquitur  Augustinus  :  Quae  visi- 
biliter  fiunt  divinitus,  dispensantur  per 
angelos. 

Girca  hoc  scribit  Richardus  :  Videtur 
mihi  quod  species  illae  in  quibus  missus 
est  visibiliter  Spiritus  Sanctus,  formatae 
sint  a  Deo,  mediante  angelico  ministerio, 
quamvis  Deus  per  se  immediate  eas  facere 
potuisset ;  sed  ad  ostendendam  suae  afflu- 
entiam  bonitatis,  voluit  eas  formare  per 
causas  secundas.  Unde  et  quarto  capitulo 
de  Angelica  hierarchia  S.  Dionysius  con- 
testatur  :  Docet  et  hoc  sapienter  Theolo- 
gia,  per  angelos  eam  ad  nos  legem  pro- 
venire,  ac  secunda  reduci  in  Deum  per 
prima.  Hinc  tertio  de  Trinitate  Augustinus 
fatetur  :  Omnia  quae  patribus  visa  sunt 
quum  Deus  illis  secundum  suam  dispen- 
sationem  temporibus  congruam  praesen- 
taretur,  per  creaturam  facta  manifestum 
est,  etsi  nos  latet  qualiter  angelis  mini- 
stris  fecerit  ea.  Quarto  quoque  de  Trini- 
tate  disseruit  Augustinus  :  Si  quaeritur 
qualiter  facta  sit  vox  Patris  qua  manife- 
status  est  Filius,  vel  species  corporalis 
qua  ostensus  est  Spiritus  Sanctus,  per  cre- 
aturam  haec  facta  non  dubito.  Nec  obstat 
quod  rursus  tertio  de  Trinitate  fassus  est 
Augustinus  :  Sermo  (inquiens)  novi  Te- 
stamenti,  non  per  angelos  sed  per  Filium 
factus  est.  Hoc  equidem  dixit  Augustinus 
de  verbis  evangelicae  legis  quae  Filius  Dei 
proprio  ore  inter  homines  conversando 
deprompsit.  —  In  illis  autem  formis  et 
creaturis  angeli  apparuerunt  el  locuti  sunt 
ut  servi  atque  vicarii  Dei,  Deum  reprae- 
sentantes,  nec  quasi  in  propria  persona 
loquentes.  Ideo  actio  et  locutio  altribu- 
untur  Deo,  non  angelo.  Rursus,  quamvis 


A  apparitiones  factae  sint  per  angelos  in 
veteri  lege,  nobiliores  tamen  sunt  appari- 
tiones  factae  in  evangelica  lege,  etiam  illae 
in  quibus  missus  est  visibiliter  Spiritus 
Sanctus  in  irrationalibus  creaturis  :  quia 
expressius  nobiliorique  modo  et  magis 
de  propinquo  repraesentabant.  Haec  Ri- 
chardus. 

Concordat  Udalricus  in  Summa  sua,  scri- 
bens  libro  tertio  :  De  speciebus  sensibili- 
bus  in  quibus  Deus  apparuit,  dico  quod 
ministerio  angelorum  sint  factee.  Et  si  fu- 

B  erunt  vere  corporales  naturae,  sicut  de 
apparitionibus  visibilium  diximus  missio- 
num,  tunc  peracto  suo  officio  disparue- 
runt,  ue  naturaliter  et  non  miraculose  ad 
solum  praedictum  officium  crederentur  fa- 
ctae  si  manerent,  et  redactae  fuerunt  in 
materiam  ex  qua  erant  formatae.  Non 
enim  consuevit  Deus  in  miraculis  suis  no- 
vas  creare  materias,  sed  factas  ut  volue- 
rit  transformare,  ut  patet  in  conversione  Joann. ». 
aquae  in  vinum,  multiplicationeque  pa-  md.  vi. 
num.  Eadem  ratione,  quum  disparere  fa- 

G  cit  formatum  ex  materia,  non  redigit  in 
nihil,  sed  in  materiam  de  qua  fuit  for- 
matum.  —  Haec  Udalricus.  Cujus  ultima 
verba,  quod  scilicet  Deus  in  suis  miraculis 
non  consuevit  materias  novas  creare,  reci- 
tative  commemoro  :  quia  et  aquam  copi- 
osam  toti  multitudini  filiorum  Israel  ac  Num.  xx, 
jumentis  ejus  sufficientem  videtur  non 
sine  creatione  novae  materiae  produxisse 
de  petra.  Sed  hoc  suo  loco  discutiendum 
servetur. 
His  autem  quae  dicta  sunt  de  formatione 

D  corporalium  rerum  in  quibus  fit  visibilis 
missio  per  ministerium  angel6rum,  concor- 
dat  iEgidius,  aliique  doctores  communiter. 

Nunc  respondendum  ad  tertium  hujus 
quaesiti,  an  scilicet  res  et  species  illae  in 
quibus  visus  est  et  apparuit  Spiritus  San- 
ctus,  fuerunt  vere  tales  quales  esse  vide- 
bantur,  an  scilicet  fuit  vera  et  viva  colum- 
ba,  verusque  ignis  et  linguae.  De  quibus 
quaesitis  opiniones  sunt  variae,  nec  vide- 
tur  inde  certitudo  haberi. 


576 


IN   LIBRUM    I    SENTENTIARUM. 


DIST.    XVI  ;    QU^ST.    III 


Ait  quippe  hoc  loco  Albertus  :  Columba 
iila  species  fuit  columbse,  non  verum  na- 
turaleque  animal.  Sancti  namque  affir- 
mant  quod  peracto  suo  obsequio  in  pri- 
stinam  materiam  sit  reversa.  Si  demum 
quteratur  a  quo  illa  movebatur  columba  : 
dicendum,  quod  illud  quod  movetur  a 
motore  intrinseco  et  unito  motuque  pro- 
cessivo,  est  animal ;  sed  ita  non  moveba- 
tur  illa  columba,  imo  movebatur  a  motore 
non  unito  sibi  :  qui  motor  fuit  voluntas 
Dei,  cui  cuncta  obediunt.  Htec  Albertus. 

Verum  in  hac  re  discipulus  et  imitalor 
ejus  Udalricus  aliter  sensisse  videtur.  Ait 
namque  in  Summa  sua,  tertio  libro  :  Ap- 
paritiones  et  missiones  novi  Testamenti 
sunt  factae  in  rebus  habentibus  veritatem 
suae  naturje,  ita  quod  voces  in  quibus  se 
Pater  ostendit,  verse  voces  fuerunt ;  et  fla- 
tus  et  columba  et  ignis  in  quibus  Spiritus 
Sanctus  est  missus  atque  apparuit,  veri- 
tatem  suorum  naturalium  habuerunt.  Ali- 
ter  quippe  non  habuissent  proprietates 
illas  consequentes  rerum  illarum  natu- 
ras,  per  quas  proprietates  designabatur  et 
monstrabatur  Spiritus  Sanetus  et  effectus 
ei  appropriatus.  Quumque  ratione  signi- 
ficationis  illius,  hsec  persona  divina  magis 
quam  alia  dicatur  in  his  creaturis  esse, 
signari,  mitti  et  apparere ;  sine  hoc,  id 
est  sine  veritate  rerum  et  naturarum  illa- 
rum,  non  posset  apparitio  vel  missio  hsec 
dici  hujus  perso.nse,  quamvis  his  plurimi 
contradicant.  De  Filio  autem  non  est  du- 
bium  quin  in  veritate  humanse  naturse  sit 
missus.  Hsec  Udalricus. 

At  vero  Thomas  de  hac  re  in  diversis 
Iocis  diversimode  invenitur  sensisse.  Nem- 
pe  hoc  loco  et  in  prima  parte  Summse, 
tenet  quod  non  fuit  vera  columba  nec 
verus  ignis ;  sed  in  tertia  parte  Summse 
suse  tenet  oppositum.  Scribit  ergo  hoc 
loco  :  Columba  illa  non  fuit  animal  ve- 
rum,  sed  tantum  similitudo  columbse  vi- 
sibililer  ostensa  in  aliqua  materia  ad  hoc 
appropriata.  Nec  fuit  fictio  ibi  aut  ludifi- 
catio  aliqua  :  quoniam  similitudo  illa  co- 
lumbse  non  ostendebat  aliquam  veritatem 


A  in  ipsa  columba,  sed  ad  manifestandas 
proprietates  invisibilis  missionis.  Ideo  non 
fuit  ibi  falsitas  signi,  quia  signatum  corre- 
spondebat  signo  et  res  similitudini.  Quem- 
admodum  aliquis  loquens  per  metaphori- 
cas  locutiones  non  mentitur  :  non  enim 
sua  locutione  audientes  intendit  ducere 
in  res  quse  per  nomina  designantur,  sed 
potius  in  illas  res  quarum  res  illse  signi- 
ficatse  per  nomina  similitudinem  habent. 
Conformiter  dicendum  de  igne.  Hsec  Tho- 
mas  in  Scripto.  —  In  prima  vero  parte 

B  Summae  suse,  qusestione  quadragesima  ter- 
tia,  consonanter  his  loquitur. 

Verum  in  tertia  parte  Summse*  tenet  *[qus:st.39] 
contrarium.  Quo  ait  :  Non  decebat  ut  Fi- 
lius  Dei,  qui  est  Veritas  Patris,  aliqua  de-  Uoann.v, 
ceptione  aut  erroris  occasione   uteretur.  6' 
Propter  quod  non  phantasticum,  sed  ve- 
rum  corpus  assumpsit.  Et   quia  Spiritus 
Sanctus  dicitur   Spiritus  veritatis,  etiam  /oann.xvi,; 
ipse   veram   columbam   formavit  in  qua  ,3, 
appareret,  quamvis  non  assumpserit  eam 
in  unitatem  personse.  Unde   in   libro  de 

C  Agone  christiano  asserit  Augustinus  :  Ne- 
que  hoc  ita  dicimus,  ut  Dominum  no- 
strum  Jesum  Christum  dicamus  solum  ve- 
rum  corpus  habuisse,  Spiritum  Sanctum 
vero  fallaciter  apparuisse  oculis  homi- 
num  ;  sed  ambo  corpora  illa  credimus 
esse  vera.  Quibus  verbis  subjungit  :  Sicut 
non  oportebat  ut  homines  falleret  Filius 
Dei,  sic  etiam  non  oportebat  ut  eos  fal- 
leret  Spiritus  Sanctus ;  sed  omnipotenti 
Deo,  qui  naturam  universam  fabricavit, 
non  fuit  difficile  ex  nihilo  verum  corpus 

D  columbse  sine  aliarum  ministerio  colum- 
barum  figurare,  sicut  nec  fuit  ei  difficile 
verum  corpus  in  utero  Marise  sine  semine 
formare,  quum  creatura  corporea  et  in 
visceribus  Virginis  ad  formandum  homi- 
nem,  atque  in  mundo  ad  formandum  co- 
lumbam,  imperio  ac  voluntati  Dei  servi- 
ret.  Hsec  Thomas. 

Hinc  scribit  Durandus  :  Ctrum  species 
illse  fuerunt  verse  res  an  non,  non  potest 
omnino  certitudinaliter  sciri,  quum  quee- 
stio  sit  de  facto.  Si  enim  esset  de  possi- 


IN   QUIBUS   SPECIEBUS   APPARUIT   AC   MISSUS    EST   SPIRITUS   SANCTUS,    ETC. 


577 


bilitate,  esset  facile  respondere.  Potuit 
namque  Spiritus  Sanctus  apparere  in  vera 
columba,  et  item  in  sola  specie  seu  simi- 
litudine  columbse,  sicque  de  aliis.  Sed 
quoniam  quseritur  quid  de  facto  fuerit, 
sufficit  ad  hoc  dare  persuasionem  proba- 
bilem.  Est  ergo  notandum  quod  aliquid 
potest  dici  non  vera  res  dupliciter  :  uno 
modo,  quia  non  est  aliquid  in  re  extra, 
sed  tantum  in  imaginatione ;  alio  modo, 
quia  licet  sit  aliquid  in  re  extra,  non  ta- 
men  est  tale  quale  apparet.  Si  qusestio 
intelligatur  primo  modo,  dicendum  quod 
res  illee  fuerunt  verse  res  extra,  ut  colum- 
ba  et  flatus.  De  igneis  autem  linguis  mo- 
vet  secundo  de  Trinitate  Augustinus  dubi- 
tationem,  an  solum  fuerint  in  apparitione 
Act.u,  3.  imaginaria,  quia  Scriptura  dicit  :  Appa- 
ruerunt  illis  dispertitse  linguse.  Nec  tamen 
determinat  ibi  quid  sit  inde  tenendum, 
quoniam  apparitio  in  Scripturis  interdum 
vocatur  imaginaria  visio,  interdum  visio 
rei  exterius  exsistentis.  Probabilius  tamen 
tenetur  quod  illse  linguse  fuerunt  vere  ad 
extra  :  quoniam  juxta  prsehabita,  ex  hoc 
dicitur  visibilis  missio,  quoniam  fit  sub 
signo  visibili  exteriori  et  corporali,  nec 
imaginaria  visio  sufficit  ad  rationem  vi- 
sibilis  missionis.  —  Si  autem  qusestio  in- 
telligatur  secundo  modo,  an  scilicet  res 
illae  tales  fuerunt  ut  videbantur,  an  scili- 
cet  erant  vera  columba  et  verus  ignis  : 
dicendum,  quod  probabiliter  quibusdam 
videtur  quod  erant  tantum  similitudines 
rerum  extra  ostensse  in  materia  aliqua. 
Missio  namque  visibilis  fit  ad  hoc  ut  cre- 
datur  ei  cui  fit  missio  illa,  tanquam  ha- 
benti  ministerium  doctrinse  ac  praedicati- 
onis.  Sed  magis  creditur  ei  ex  hoc  quod 
signum  visibile  est  similitudo  qusedam 
ostensa  in  materia  aliqua,  quam  si  esset 
res  vera  qualis  apparet.  Verbi  gratia,  si 
fuisset  vera  columba  quse  apparuit  super 
Christum,  quse  peracto  officio  avolasset, 
creditum  fuisset  quod  forsan  a  casu  adve- 
nisset.  Ex  hoc  autem  quod  apparuit  subi- 
to,  atque  peracto  suo  officio  repente  dis- 
paruit,  magis  patuit  esse  miraculum.  Ideo 

T.  19. 


A  magis  decuit  tales  apparitiones  fieri  per 
rerum  similitudines,  quam  per  res  ipsas  : 
sicut  et  apparitiones  angolorum  sancto- 
rum  fiunt  in  corporibus  quse  videntur 
esse  humana,  et  tamen  non  sunt.  Clarum 
est  etiam  quod  nubes  lucida  non  fuit  talis 
quales  ceterae  nubes,  videlicet  causata  ex 
vaporibus  elevatis  ex  aquis ;  sed  erat  quasi 
qusedam  subita  condensatio  aeris  cum  re- 
fulgentia  radiosa  :  sicut  nec  vox  tunc  au- 
dita,  fuit  vox  vera,  utpote  rei  animatse, 
quamvis  fuerit  verus  sonus  similis  voci 

B  humanse,  ex  determinata  aeris  percussione 
formatus.  Ignis  quoque  qui  apparuit  su- 
per  Apostolos,  non  videtur  fuisse  verus 
ignis  :  non  enim  combussit,  nec  Sancti 
dicunt  eum  miraculose  impeditum  a  com- 
bustione.  Sed  flatus  in  quo  datus  est  Spi- 
ritus  Sanctus,  potuit  verus  exstitisse  fla- 
tus.  Porro  aliis  apparet  quod  columba  illa 
fuit  vera  columba  :  quod  expresse  tenet 
Augustinus  in  libro  de  Agone  christiano,  et 
etiam  frater  Thomas  in  tertia  parte,  trice- 
sima  nona  qusestione,  quamvis  in  Scripto 

C  primi  teneat  id  quod  dictum  est  prius. 
Hsec  Durandus. 

Demum  jEgidius  :  Secundum  diversas, 
inquit,  Spiritus  Sancti  missiones,  diver- 
simode  est  loquendum  de  speciebus  in 
quibus  apparuit  Spiritus  Sanctus,  an  fu- 
erint  corporales,  an  imaginarise  tantum. 
Siquidem  de  columba  planum  est  quod 
corporali  apparuit  specie  :  quoniam  scri- 
ptum  est  columbam  illam  descendisse  cor-  zue.m.ss. 
porali  specie.  Sed  prout  apparuit  in  lin-  Act.  n,  a. 
guis   ignois  dispertitis,  magis   consonum 

D  textui  videtur  visionem  illam  factam  se- 
cundum  imaginarias  species  :  quia  non 
legitur  quod  viderunt  hujusmodi  linguas, 
sed  quod  apparuerunt  eis,  vel  secundum 
aliam  translationem,visffi  sunt  illis  linguse. 
Sic  namque  consuevimus  loqui  quum  se- 
cundum  imaginationem  aliqua  vidimus. 
Sicque  esset  dicendum  linguas  illas  fuisse 
solum  in  imaginatione  secundum  phan- 
tasticum  organum.  Hsec  iEgidius. 

Verum,  ut  modo  probatum  est,  verius 
est  censendum  quod  linguse  illse  vere  cor- 

37 


578 


IN   LIBRUM    I   SENTENTIARUM. 


DIST.    XVI  ;    QUiEST.    III 


poraliter  forinsecus   videbantur.    Et   hoc  A 
credi  necessarium  reor,  si  rite  pensetur 

Act.  ii,  3.  Scriptura,  quse  ait  verissime,  quod  sedit 
supra  singulos  eorum,  id  est,  ipse  Spiritus 
Sanctus  in  illis  linguis  sedit  super  disci- 
pulos  et  ceteros  inibi  congregatos,  ut  per 
ipsam  oxteriorem  sessionem  ostenderetur 
in  eorumdem  quiescere  cordibus,  quem- 
admodum  in  Evangelio  recitatur  Spiritus 

Luc.  iil,22.  Sanctus  corporali  specie  sicut  columba 
descendisse  super  Ghristum,  atque  man- 
sisse  super  ipsum.  Dictum  est  quoque 
quod  missio  visibilis  fit  ad  ostendendum  B 
aliis  exuberantem  gratiam  esse  in  his  ad 
quos  fit  missio  ipsa  :  hoc  autem  exteriori 
sensibili  signo  aptius  demonstratur.  Sed 
et  Gregorius  ait  in  homilia,  quod  foris  ap- 
parentibus  igneis  linguis,  intus  facta  sunt 
corda  flammantia.  Item  Hieronymus  super 
Matthaeum  affirmat  simpliciter  ignem  su- 
per  credentes  sedisse. 

Hinc  Richardus  :  Quaelibet,  ait,  species 
in  qua  refert  Scriptura  Spiritum  Sanctum 
esse  missum,  vere  fuit  res  corporalis  quae 
sensu  particulari  potuit  apprehendi.  Haec  G 
Richardus  :  qui  tamen  tenet  quod  co- 
lumba  illa  et  ignis  non  erant  veram  et 
specificam  columbae  ac  ignis  naturam 
habentes. 

Praeterea  omnibus  his  pro  posse  atten- 
tis,  verius  reor  quod  erant  vere  atque 
univoce  columba  et  ignis,  flatus  ac  nu- 
bes  :  tum  propter  auctoritatem  Augustini 
id  aperte  insinuantis ;  tum  propter  ratio- 
nes  quas  ad  hoc  Augustinus  inducit,  et 
quas  Thomas  in  tertia  parte  Summee  tan- 
git  ac  sequitur ;  tum  quia  per  veram  co-  D 
lumbam  verumque  ignem,  proprietates,vir- 
tutes  et  actiones  adorandi  Spiritus  Sancti 
multo  convenientius  ac  verius  designan- 
tur,  quam  per  similitudines  eorumdem, 
quemadmodum  proprietates  Ghristifideli- 
um  multo  aptius  veriusque  notantur  per 
veras  oves  et  agnos,  quam  per  solas  ipso- 
rum  similitudines  seu  picturas.  Imo  simi- 
litudines  rerum  directe  et  immediate  non 
designant  nisi  res  ipsas  quarum  sunt  si- 
militudines.  Quum  ergo  in  illis  speciebus 


et  rebus  missus  sit  Spiritus  Sanctus,  quse 
proprietates,  virtutes  et  actus  ipsius  evi- 
dentius  signant,  patet  (ni  fallor)  quod  ve- 
ra  et  yiva  fuit  illa  columba  supernatura- 
liter  facta.  Ad  cujus  corpus  formandum 
ministerium  exhibuit  angelus.  Animam 
vero  ejus  non  videtur  in  instanti  potuisse 
educere  neque  creare ;  an  vero  in  tem- 
pore  perbrevi  per  applicationem  activo- 
rum  et  passivorum,  disputantibus  dere- 
linquo.  Verum  divina  omnipotente  virtute 
celerrime  fieri  quivit  quod  per  naturales 
causas  fit  successive. 

Argumentorum  hinc  inde  tactorum  so- 
lutio  patet  ex  dictis.  Atque  ad  primum  in 
principio  motum,  dicendum  quod  dignitas 
rerum  creatarum  nil  facit  ad  hoc  ut  in  ea 
divina  persona  mittatur,  sed  aptitudo  de- 
signandi  proprietates,  virtutes  et  actus  per- 
sonae  quae  mittitur  :  ideo  quamvis  Spiritus 
Sanctus  Filio  sit  prorsus  aequalis,  non  ta- 
men  derogat  exeellentiae  ejus,  quod  in  vi- 
lioribus  apparuit  ac  missus  est  creaturis 
quam  Filius. 

Praeterea  circa  haec  quaerit  Richardus  : 
An  Ghristus  secundum  statum  passibilem 
fuit  angelis  minor?  Et  respondet,  quod 
quantum  ad  gratiam  et  gloriam,  fuit  ma- 
jor.  Quantum  vero  ad  animam,  non  fuit 
secundum  quosdam  angelis  minor  :  quia 
secundum  Glossam  ad  Hebraeos  secundo,  Hebr.  u,  7. 
minor  fuit  angelis  corpore  et  non  mente. 
Verumtamen  quia  natura  angelica  simpli- 
citer  nobilior  est  quam  humana,  ut  Sancti 
testantur,  ideo  aliis  videtur  quod  quantum 
ad  naturalia,  fuit  anima  Christi  inferior 
angelis  et  minor  natura  angelica.  Porro 
quoad  gratiam  unionis,  fuit  simpliciter 
major.  Sed  quoad  naturam  passibilis  cor- 
poris,  fuit  angelis  minor,  quemadmodum 
scriptum  est  :  Minuisti  eum  paulo  minus  Ps.  vm, o. 
ab  angelis.  Et  recte  aitpaulo  minus  :  quo- 
niam  stalus  passibilitatis  in  statum  glorise 
et  immottalitatis  fuit  paulo  post  conver- 
tendus.  Hcec  Richardus. 

Bonaventura  vero   ait,    quod   Ghristus 


1N   QUIBUS    SPECIEBUS    APPARUIT   AC   MISSUS    EST    SPIRITUS    SANCTUS,    ETC. 


579 


quanlum  ad  naturam  mentis  saltem,  non  A 
fuit  minor  angelis.  Quod  accipi  potest  de 
mente  animae  Christi  non  secundum  pura 
naturalia,  sed  per  onlinem  ad  gratuita  et 
ad  finem.  Ideo  ait  JEgidius  :  Anima  Christi 
considerata  secundum  suam  naturam  abs- 
que  superadditis  gratiae  donis,  fuit  inferior 
quolibet  angelo.  —  Petrus  vero  breviter 
ait,  quod  Christus  in  quantum  viator,  fuit 
quodammodo  et  secundum  quid  angelis 
minor ;  major  vero  eisdem  ut  compre- 
hensor. 

B 

Circa  haec  quaerit  .Egidius,  utrum  Spiri- 

tus  Sanctus  ratione  suse  visibilis  missionis 

sit  minor  Patre.  Ad  quod  respondet  :  Hanc 

quaestionem  diligenter  pertractat  Augnsli- 

nus  primo  de  Trinitate,  ostendens  Spiri- 

tum  Sanctum  non  esse  dicendum  mino- 

rem  Patre  ratione  visibilis  missionis  aut 

apparitionis,  secundum  quod  Filius  dici- 

|ponn.xiv,  tur  minor.  Quocirca  sciendum,  quod  nun- 

!8-  quam   fit   communicatio    idiomatum    nisi 

ratione  unitatis  suppositi  :  quoniam  nisi 

musica  et  ars  sedificatoria  in  eodem  essent  C 

supposito,  ea  quae  competunt  homini  ra- 

tione  musicae,  non  convenirent  aedificato- 

ri.Non  tamen  cum  reduplicatione  fit  com- 

municatio  illa :  non  enim  musicus  adificat 

in  quantum  musicus,  nec  aedificator  canit 

in  quantum  aedificator.  Ita  aequalitas  ad 

Patrem  competit  Filio  atque  Spiritui  San- 

cto  ratione  increatae  naturae  veraeque -dei- 

tatis,minoritas  vero  competit  Filio  ratione 

naturae  assumptae  :  ideo   nisi   in   eodem 

supposito  essent  natura  creata  et  increata, 

non  posset  eadem  persona  dici  aequalis  Pa-  D 

tri  et  minor.  Quoniam  ergo  Spiritus  San- 

ctus  nequaquam  in  unitatem  personae  uni- 

vit  sibi  columbam  aut  aliam  quamcumque 

speciem  in  qua   missus  est  et  apparuit, 

idcirco  secundum  nullam  illarum  est  mi- 

nor  Patre,  nec  aliqua  specierum  illarum 

proprie  praedicatur  de  eo.  —  Et  si  objicia- 

tur  quod  ait  Remigius,  Quidam  dicunt  stel- 

Matth.  ii,  lam  quee  Christo  nato  apparuit,  fuisse  Spi- 

2-  ritum  Sanctum  :  dicendum  quod  duplex 

est   praedicatio,  puta  :  formalis   seu    per 


identitatem;  et  causalis,  sicut  odor  dici- 
tur  fumalis  evaporatio,  seu  repraesentati- 
va,  quemadmodum  statua  Herculis  dicitur 
Hercules  :  sicque  Spiritus  Sanctus  vocatur 
columba  seu  stella,  quae  est  effectus  et 
signum  Spiritus  Sancti.  Haec  iEgidius. 

Quaeritur  an  verum  sit  quod  ait  Hila- 
rius,  Pater  est  major  Filio  ratione  aucto- 
ritatis,  nec  tamen  Filius  minor  est  Patre. 
Videtur  quod  non,  quia  major  et  minor 
relative  dicuntur  ad  invicem. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Dans  et  re- 
cipiens  comparantur  ad  invicem  duplici- 
ter.  Primo,  quantum  ad  datum  :  et  sic 
Pater  non  est  Filio  major,  nec  Filius  Patre 
minor,  quia  totam  suam  essentiam  Pater 
communicat  Filio.  Secundo,  quantum  ad 
rationem  dandi  seu  donationis  :  sicque 
dans,  in  quantum  dat,  quamdam  habet  di- 
gnitatem;  recipiens  vero  nullam  habet  im- 
perfectionem  ex  eo  quod  recipit,  nisi  im- 
perfecte  accipiat.  Sicque  Patri  convenit 
dignitas  quaedam;  non  tamen  minoratio, 
indignitas  aut  minoritas  Filio,  quia  non 
imperfecte,  sed  perfectissime  accipit  quid- 
quid  est  Patris.  Sicque  quod  dicitur  major, 
potius  sonat  dignitatis  perfectionem.quam 
magnitudinis  comparationem.  Quamvis  er- 
go  Sancti  attribuant  Patri  auctoritatem, 
non  tamen  proprie  attribuitur  subaucto- 
ritas  Filio,  sed  per  abusum  loquentium 
est  praesumptum.  Et  hoc  sonant  verba 
S.  Hilarii,  dicentis  :  Major  est  donans,  sed 
non  est  minor  cui  unum  et  idem  esse  do- 
natur.  Haec  Thomas.  —  Concordat  Albertus. 

Porro  Bonaventura  hic  addit  :  Nihil 
impedit  quare  Filius  non  dicatur  minor 
Patre  ratione  subauctoritatis,  sicut  Pater 
major  Filio  ratione  auctoritatis,  nisi  quo- 
niam  nomina  indignitatis  non  debent  in 
divinis  trahi  ad  usum,  vel  quoniam  sancti 
Doctores,  quantum  valent,  elongant  se  ab 
haereticorum  fallacia.  Ideo  quum  dixisset 
Hilarius  Patrem  majorem,  noluit  quod  Fi- 
lius  diceretur  minor,  ne  viderelur  illa  ma- 
joritas  non  tantum  auctoritatis,  sed  etiam 
inaequalitatis.  Et  quamvis  Hilarius  posuit 


580 


IN   LIBRUM   I    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XVI  ;    QILEST.    III 


in  Palre  auctoritatem,  non  tamen  legitur 
in  Filio  posuisse  subauctoritatem,  sed  ver- 
bum  illud  a  magistris  est  additum.  Haec 
Bonaventura. 

jEgidius  vero  praetactam  Thomae  respon- 
sionem  nititur  improbare,  sed  inepte.  Ta- 
men  quod  assignat  jEgidius  pro  causa  cur 
Pater  dicatur  Filio  major,  non  tamen  Fi- 
lius  Patre  minor,  non  videtur  irrationabi- 
Hter  dictum  :  siquidem  dicit  Patrem  esse 
majorem,  quoniam  competit  ei  esse  to- 
tius  deitatis  principium  (quod-  qualiter 
intelligendum  sit,  infra  habebitur);  Fili- 
um  vero  non  esse  Patre  minorem,  quia 
non  esse  totius  deitatis  principium,  non 


A  est  in  Filio  indignitas,  sed  proprietas,  quia 
a  Patre. 

Verumtamen  absolute  loquendo,  verba 
illa  Hilarii  non  videntur  bene  sonare  : 
quia  cum  hsereticis  non  debemus  commu- 
nicare  in  verbis,  quantum  poterit  evitari. 
Ariani  autem  reprobi  ac  perfidi  dixerunt 
Patrem  Filio  esse  majorem.  Ideo  recte  ait 
Richardus  :  Hilarius  sumit  majoritatem 
improprie;  ideo  sermo  ille  non  est  exten- 
dendus,  nec  proferendus  nisi  cum  sana 
determinatione.  Sumit  namque  majorita- 

B  tem  non  prout  notat  hiEequalitatem,  sed 
prout  dicit  relationem  principii  ad  id  cu- 
jus  est  principium. 


INDIGES 


INDEX    S.    SCRIPTUR7E 


GENESIS. 


DEUTERONOMH. 


F,  1.  In  principio  creavit  Deus  ccelum  et  ter- 
ram,  145D,  201  C,  203A'. 

—  3.  Fiat  lux,  252B. 

—  26.  Faciamus  hominem  ad  imaginem  et 
similitudinem  nostram,  144 A,  145 A,  202  B, 
203 B,  249 D',  288  G. 

—  27.  Et  creavit  Deus  hominem  ad  imaginem 
suam,  266B,  267B,  D*. 

II,   18.   Faciamus  ei  adjutorium  simile   sibi, 

251  C'. 
VI,  3.  Non  permanebit  spiritus  meus  in  ho- 

mine,  436  G. 

—  5-7.  Videns...  Deus  quod  multa  malitia  ho- 
minum  esset...,  tactus  dolore  cordis  intrin- 
secus,...  inquit...  :  Poenitet...  me  fecisse  eos, 
375A'. 

XVIII,  2.  Apparuerunt  ei  (Abrahse)  tres  viri, 
563B'. 


- 


EXODI. 

III,  13.  Deus  patrum  vestrorum  misit  me  ad 
vos.  Si  dixerint  mihi  :  Quod  est  nouien 
ejus?  etc,  363 A. 

14.  Ego  sum  qui  sum...  Sic  dices  filiis 
Israel  :  Qui  est,  misit  me  advos,  234D', 
362 G',  363A,  367D'. 

VII,  1.  Dixit...  Dominus  ad  Moysen  :  Ecce  con- 
stitui  te  deum  Pharaonis,  et  Aaron...  erit 
propheta  tuus,  77  G. 

VIII,  19.  Digitus  Dei  est  hic,  435B. 

XXII,  28.  Diis  non  detrahes,  245B'. 

XXXIII,  19.  Ego  ostendam  omne  bonum  tibi, 
121 B',  365  C. 

NUMERORUM. 

XXIII,  19.  Non  est  Deus  quasi  homo,  ut  men- 
tiatur;  nec  ut  filius  hominis,  ut  mutetur, 
375  D'. 


IV,  2.  Non  addetis  ad  verbum  quod  vobis 
loquor,  nec  auferetis  ex  eo,  52B',  461 D. 

—  6.  Haec  est...  vestra  sapientia  et  intellectus 
coram  populis,  59  G. 

VI,  5.  Diliges  Dominum  Deum  tuum,  69A. 

—  13.  Dominum  Deum  tuum  timebis,  69A. 
XI,  24.  Omnis  locus  quem  calcaverit  pes  ve- 

ster,  vester  erit,  540A. 
XIX,    14.   Non...    transferes   terminos...   quos 

fixerunt  priores  in  possessione  tua,  57B. 
XXXII,  8.  Constituit  terminos  populorum  juxta 

numerum  filiorum  Israel,  211  D. 

—  39.  Videte  quod  ego  sim  solus,  144A'. 
XXXIV,  10.  Non  surrexit  ultra  Propheta...  sic- 

ut  Moyses,  556 A. 

II  REGUM. 

VII,  23.  Quffi  est...  ut  populus  tuus  Israel  gens 
in  terra,  propter  quam  ivit  Deus  ut  redime- 
ret  eam  sibi  in  populum  ?  202D. 

XXIII,  1,  2,  4.  Dixit  David  filius  Isai,  dixit  vir 
cui  constitutum  est  de  Christo  Dei  Jacob, 
egregius  psaltes  Israel  :  Spiritus  Domini 
locutus  est  per  me,...  sicut  lux  auroras... 
mane  absque  nubibus  rutilat,  62B,  145B', 
552  A. 

JOB. 

IX,  11.  Si  vcnerit  ad  me,  non  videbo  eum ;  si 

abierit,  non  intelligam,  544A'. 
XI,  7.  Forsitan  vestigia  Dei   comprehendes  ? 

235B'. 
XIV,  4.  Nonne  tu  qui  solus  es?  362  C. 
XXI,  14.  Dixerunt  Deo  :  Recede  a  nobis,...  sci- 

entiam  viarum  tuarum  nolumus,  53B'. 

XXIII,  13.  (Deus)  solus  est,  362  C. 

XXIV,  19.  Ad  nimium  calorem  transeat  ab 
aquis  nivium,  66 D. 


384 


INDEX    S.    SCRIPTURjE 


XXVIII,   11.    Profunda...  fluviorum   scrutatus 
est  et  abscondita  in  lucem  produxit,  46. 

—  21.  Abscondita  est  (sapientia)  ab  oculis  om- 
nium  viventium,  44. 

XXXII,  8.  Inspiratio  Omnipotentis  dat  intelli- 

gentiam,  442A'. 
XXXVI,  32,  33.  In  manibus  abscondit  lucem 

et  praecipit  ei  ut  rursus  adveniat;  annuntiat 

de  ea  amico  suo  quod  possessio  ejus  sit  et 

ad  eam  possit  ascendere,  66  A. 
XL,  5.  Esto  gloriosus,  135  A. 

—  16.  Sub  umbra  dormit  in  secreto  calami, 


PSALMORUM. 

II,  7.  Dominus  dixit  ad  me  :  Filius  meus  es 
tu,  ego  hodie  genui  te,  146 A,  427  C. 

IV,  7.  Signatum  est  super  nos  lumen  vultus 
tui,  Domine,  211 B',  257D,  359B. 

VIII,  5.  Quid  est  homo  quod  memor  es  ejus? 
555  B. 

—  6.  Minuisti  eum  paulo  minus  ab  angelis, 
211 B,  578 D'. 

—  8.  Omnia  subjecisti  sub  pedibus  ejus,  211 A. 

X,  8.  Quoniam  justus  Dominus  etjustitias  di- 
lexit,  514  G. 

XI,  2.  Diminutae  sunt  veritates  a  filiis  homi- 
num,  358 D'. 

XIII,  1.  Dixit  insipiens  in  corde  suo  :  Non  est 
Deus,  222  C,  224  A\  226  A,  227 B'. 

XIV,  3.  Qui  loquitur  veritatem  in  corde  suo, 
356  C. 

XV,  2.  Bonorum  meorum  non  eges,  105B'. 
XVIII,  2.  Coeli  enarrant  gloriam  Dei,  237C. 

—  5.  In  omnem  terram  exivit  sonus  eorum, 
556 A',  C. 

—  7.  A  summo  ecelo  egressio  ejus,  et  occur- 
sus  ejus  usque  ad  summum  ejus,  46. 

XXIV,  17.  De  necessitatibus  meis  erue  me, 
327  C. 

XXXII,  6.  Verbo  Domini  eceli  firmati  sunt, 
145  D'. 

XXXIII,  6.  Accedite  ad  eum,  et  illuminamini, 
143  D. 

XXXVIII,  4.  In    meditatione    mea   exardescet 

ignis,  547A. 
XLI,  3.  Sitivit  anima  mea  ad  Deum  fortem, 

vivum  ;  quando  veniam  et   apparebo  ante 

faciem  Dei?  105  C. 
XLIV,  2.  Eructavit  cor  meum  verbum  bonum, 

202  C. 

—  7,  8.  Sedes  tua,  Deus,  in  saeculum  saeculi... 


Dilexisti  justitiam  et  odisti  iniquitatem,  pro- 

pterea  unxit  te  Deus,  Deus  tuus,  oleo  laetitiae 

prae  consortibus  tuis,  202  C. 
L,  13.  Ne  projicias  me  a  facie  tua,  et  spiritum 

sanctum  tuum  ne  auferas  a  me,  203 A. 
LXVI,  7,  8.  Benedicat  nos  Deus,  Deus  noster, 

benedicat  nos  Deus,  145D',  203A'. 
LXXII,  11.  Dixerunt  :  Quomodo  scit  Deus,  et 

si  est  scientia  in  Excelso  ?  53  B'. 
LXXV,  2.  Notus  in  Judaea  Deus,  556  C. 

—  5.  Illuminans  tu  mirabiliter  a  montibus 
aeternis,  369 A'. 

LXXVI,  20.  Vestigia  tua   non   cognoscentur, 

235  B'. 
LXXXI,   1.   Deus  stetit  in  synagoga  deorum, 

146  C. 
LXXXIV,  9.  Audiam  quid  loquatur  in  me  Do- 

minus  Deus,  552  A. 
XCII,  5.  Testimonia  tua  credibilia  facta  sunt 

nimis,  62D. 
XCIX,  3.  Ipse  fecit  nos,  et  non  ipsi  nos,  82 B'. 
CIII,  24.   Omnia   in   sapientia  fecisti,  213D', 

449  B'. 
CV,  1.  Confitemini  Domino  quoniam  bonus, 

368  C. 
CIX,  1.  Dixit  Dominus  Domino  meo,  202B'. 

—  3.  Tecum  principium  in  die  virtutis  tuae, 
in  splendoribus  Sanctorum;  ex  utero  ante 
luciferum  genui  te,  202B'. 

CXIII,  7.  A  facie  Domini  mota  est  terra,  215D'. 
CXVIII,   2.    Beati   qui   scrutantur   testimonia 
ejus,  43. 

—  18.  Revela  oculos  meos,  et  considerabo  mi- 
rabilia  de  lege  tua,  42. 

—  103.  Quam  dulcia  faucibus  meis  eloquia 
tua!  91 B'. 

—  112.  Inclinavi  cor  meum  ad  faciendas  ju- 
stificationes  tuas  in  aeternum  propter  retri- 
butionem,  109B'. 

—  129.  Mirabilia  testimonia  tua,  ideo  scrutata 
est  ea  anima  mea,  43,  430 A. 

—  152.  Initio  cognovi  de  testimoniis  tuis,  quia 
in  aeternum  fundasti  ea,  56B'. 

CXXXI,  11.  De  fructu  ventris  tui  ponam  super 

sedem  tuam,  145B'. 
CXXXIV,  6.  Omnia  quaecumque  voluit  Domi- 

nus  fecit,  449  B'. 
CXXXVIII,  6.  Mirabilis  facta  est  scientia  tua  ex 

me,  confortata  est  et  non  potero  ad  eam, 

229  A. 
CXLV,  8.  Dominus  diligit  justos,  375 B'. 
CXLVIII,  5.  Ipse  dixit,  et  facta  sunt;  ipse  man- 

davit,  et  creata  sunt,  45,  449  A'. 


INDEX    S.    SCRIPTUR.E 


585 


PROVERBIORUM. 


ECCLESIASTjE. 


III,  13-15.  Beatus  homo  qui  invenit  sapientiam 
et  qui  affluit  prudentia ;  melior  est  acquisi- 
tio  ejus  negotiatione  argenti  et  auri ;  primi 
et  purissimi  fructus  ejus;  pretiosior  est  cun- 
ctis  opibus,  et  omnia  quae  desiderantur  huic 
non  valent  comparari,  37. 

—  16,  18.  Longitudo  dierum  in  dextera  ejus, 
et  in  sinistra  illius  divitias  et  gloria...  Li- 
gnum  vitae  est  his  qui  apprehenderint  eam, 
et  qui  tenuerit  eam,  beatus,  40. 

IV,  S,  6,  8,  9.  Posside  sapientiam,  posside  pru- 
dentiam,...  et  custodiet  te...  Arripe  illam, 
et  exaltabit  te;  glorificaberis...  quum  eam 
fueris  amplexatus;  dabit  capiti  tuo  augmen- 
ta  gratiarum,  et  corona  inclyta  proteget 
te,  39. 

VI,  23.  Mandatum  lucerna  est,  et  lex  lux,  et 
via  vitae  increpatio  disciplinas,  39. 

VIII,  6.  Audite...,  quoniam  de  rebus  magnis 
locutura  sum,  100A'. 

—  22.  Dominus  possedit  me  in  initio  viarum 
suarum,  145  C,  146  A. 

—  30.  Eram...  ludens,  145 C. 

IX,  5.  Bibite  vinum  quod  miscui  vobis,  525B. 
XII,  7.  Verte  impios,  et  non  erunt,  56A'. 

XV,  32.  Qui...  acquiescit  increpationibus,  pos- 
sessor  est  cordis,  143  C. 

XVI,  4.  Universa  propter  semetipsum  operatus 
est  Dominus,  105  A',  211 C,  521 A'. 

XVII,  24.  Oculi  stullorum  in  iinibus  terrae, 
558  C. 

XXII,  28.  Ne  transgrediaris  terminos  antiquos 
quos  posuerunt  patres  tui,  57 B. 

XXV,  27.  Sicut  qui  mel  multum  comedit,  non 
est  ei  bonum ;  sic  qui  scrutator  est  majesta- 
tis,  opprimelur  a  gloria,  43,  101 D',  142  D', 
473A'. 

XXVI,  16.  Sapientior  sibi  piger  videtur  septem 
viris  loquentibus  sententias,  57  C. 

XXX,  4.  Quis  ascendit  in  coelum  atque  descen- 
dit?  Quis  continuit  spiritum  in  manibus 
suis?  Quis  colligavit  aquas  quasi  in  vesti- 
mento?  Quis  suscitavit  omnes  terminos  ter- 
r33?  Quod  nomen  est  ejus?  et  quod  nomen 
Filii  ejus,  si  nosti?  202  A'. 

—  5.  Omnis  sermo  Dei  ignitus  clypeus  est 
sperantibus  in  se,  39. 

—  18,  19.  Tria  sunt  difficilia  mihi,  et  quartum 
penitus  ignoro  :  viam  aquilae  in  coelo,  viam 
colubri  super  terram,  viam  navis  in  medio 
mari,  el  viam  viri  in  adolescentia,  43. 


I,  7.  Ad  locum  unde  exeunt  flumina  revertun- 
tur,  46. 

—  15.  Stultorum  infinitus  est  numerus,  38. 

II,  14.  Sapientis  oculi  in  capite  ejus,  558 C. 

III,  14.  Opera...  fecit  Deus  ut  timeatur,  102D', 
211 C. 

VII,  1.  Quid  necesse  est  homini  majora  se 
quaerere?  52  D. 

—  11.  Ne  dicas  :  Quid...  causae  est  quod  priora 
tempora  meliora  fuere  quam  nunc  sunt  ? 
stulta  enim  est  hujuscemodi  interrogatio, 
557  A. 

IX,  1.  Nescit  homo  utrum  amore  an  odio  di- 
gnus  sit,  54B,  565B'. 

—  10.  Nec  opus,  nec  ratio,  nec  sapientia,  nec 
scientia  erunt  apud  inferos,  256D'. 

—  12.  Pisces  capiuntur  hamo,  et...  aves  la- 
queo,  103A. 

CANTICI  CANTICORUM. 

1,  2.  Adolescentulae  dilexerunt  te,  44. 

IV,  4.  Sicut  turris  David  collum  tuum,  quae 
aedificata  est  cum  propugnaculis ;  mille  cly- 
pei  pendent  ex  ea,  omnis  armatura  fortium, 
53  C. 

SAPIEMm 

I,  4.  In  malevolam  animam  non  introibit  sa- 
pientia,  551 B. 

II,  6.  Venite...  fruamur  bonis  quae  sunt,  114  C. 

VI,  13.  Clara  est...  sapientia,  42. 

VII,  8,  10,  11.  Praeposui  illam  regnis  et  sedi- 
bus  et  divitias  nihil  esse  duxi  in  compara- 
tione  illius ;...  super  salutem  et  speciem 
dilexi  illam;...  venerunt  autem  mihi  omnia 
bona  pariter  cum  illa,  40. 

—  14.  Infinitus...  thesaurus  est  hominibus 
(sapientia),  quo  qui  usi  sunt,  participes  facti 
sunt  amicitias  Dei,  40. 

—  24.  Omnibus...  mobilibus  mobilior  est  sa- 
pientia,  375A',  380D'. 

—  27.  (Sapientia)  amicos  Dei  et  Prophetas 
constituit,  550D. 

—  28.  Neminem...  diligit  Deus,  nisi  eum  qui 
cum  sapientia  inhabitat,  40. 

VIII,  1.  Attingit...  a  fine  usque  ad  finem  forti- 
ter  et  disponit  omnia  suaviter,  45,  83  C, 
87 C,  130B',  512D. 

—  2.  Hanc  amavi  et   exquisivi  a  juventute 


386 


INDEX    S.    SCRIPTURiE 


mea,  et  quaesivi  sponsam  mihi  eam  assu- 
mere,  et  amator  factus  sum  formae  illius,  33. 

VIII,  9, 16.  (Sapientia)  erit  aliocutio  cogitationis 
et  taedii  mei.  Intrans  in  domum  meam, 
conquiescam  cum  illa  :  non  enim  habet 
amaritudinem  conversatio  illius,  nec  teedi- 
um  convictus  illius,  sed  laetitiam  et  gau- 
dium,  -40. 

IX,  13.  Corpus...  quod  corrumpitur,  aggravat 
animam,  133D. 

—  16,  17.  Difficile  aestimamus  quae  in  terra 
sunt,  et  quae  in  prospectu  sunt  invenimus 
cum  labore ;  quae  autem  in  coelis  sunt,  quis 
investigabit  ?  Sensum  autem  tuum  quis 
sciet,  nisi  tu  dederis  sapientiam  et  mise- 
ris  Spiritum...  tuum  de  altissimis  ?  43,  44, 
34A',  127D. 

XI,  21.  Omnia  in  mensura  et  numero  et  pon- 
dere  disposuisti,  237B,  D,  B\  240 D\  242  G\ 

—  23.  Diligis...  omnia  quae  sunt  et  nihil  odisti 
eorum  quae  fecisti,  56  D. 

XIII,  1,  5.  Vani...  sunt  omnes  homines  in  qui- 
bus  non  subest  scientia  Dei,  et  de  his  quae 
videntur  bona  non  potuerunt  intelligere 
eum  qui  est...  A  magnitudine  enim  speciei 
et  creaturae  cognoscibiliter  poterit  creator 
horum  videri,  210A'. 

XIV,  9.  Odio  sunt  Deo  impius  et  impietas 
ejus,  375B',  514D. 

—  11.  Creaturae  Dei  in  odium  factse  sunt,  et 
in  tentationem  animabus  hominum,  et  in 
muscipulam  pedibus  insipientium,  102  C. 

XVI,  20,  21.  Panem  de  ccelo  praestitisti  illis... 
omne  delectamentum  in  se  habentem  et 
omnis  saporis  suavitatem  ;...  deserviens  uni- 
uscujusque  voluntati,  ad  quod  quisque  vo- 
lebat  convertebatur,  41. 

ECCLESIASTICI. 

I,  1.  Omnis  sapientia  a  Domino  Deo  est,  2HD', 
445B'. 

III,  22.  Altiora  te  ne  quaesieris  et  fortiora  te 
ne  scrutatus  fueris;  sed  quae  praecepit  tibi 
Deus,  illa  cogita  semper,  et  in  pluribus  ope- 
ribus  ejus  ne  fueris  curiosus,  41,  52D. 

—  31.  Auris  bona  audiet  cum  omni  concu- 
piscentia  sapientiam,  I43A. 

VI,  23.  Sapientia...   doctrinae   secundum  no- 

men  est  ejus,  68  C,  547B. 
XIII,    19.    Omne    animal    diligit   simile   sibi, 

495  D'. 

XV,  3.  Cibabit  illum  pane  vitae  et  intellectus, 


et  aqua  sapientise  salutaris  potabit  illum, 

37,  525  B. 
XIX,  21.  Melior  est  homo  qui  minuitur  sapien- 

tia...  quam  qui  abundat  sensu  et  transgre- 

ditur  legem  Altissimi,  41. 
XXIV,  5.  Ego  ex  ore  Altissimi  prodivi  primo- 

genita  ante  omnem  creaturam,  146B,203A\ 

—  40-42.  Ego  sapientia  effudi  flumina;  ego 
quasi  trames  aquae  immensae  de  fluvio,  ego 
quasi  fluvii  Dioryx  et  sicut  aquaeductus  ex- 
ivi  de  paradiso;  dixi :  Bigabo  hortum  meum 
plantationum  et  inebriabo  prati  mei  fru- 
ctum,  44. 

XXXVII,  3.  O  praesumptio  nequissima!  unde 

creata  es?  52  A'. 
XXXIX,  1.   Sapientiam    omnium   antiquorum 

exquiret  sapiens,  35. 
XLII,    16.    Gloria   Domini    plenum    est   opus 

ejus,  521 A'. 

ISALE. 

VI,  3.  Sanctus,  Sanctus,  Sanctus,  Dominus 
Deus  exercituum,  146A,  203A',  451  C. 

VII,  9,  juxta  LXX.  Si  non  credideritis,  non 
intelligetis,  47,  64 D'. 

—  14.  Ecce  virgo  concipiet,  44. 

XI,  2.  Bequiescet  super  eum...  spiritus  sapien- 
tiae  et  intellectus,  37,  65D,  73B'. 

—  9.  Bepleta  est  terra  scientia  Domini,  sicut 
aquae  maris  operientes,  36,  59  A. 

XII,  3.  Haurietis  aquas  in  gaudio  de  fontibus 
Salvatoris,  556  C. 

XXX,   10.  Loquimini   nobis   placentia,  videte 

nobis  errores,  55  K\ 
XXXIII,  6.  Divitiae  salutis  sapientia  et  scien- 

tia,  40. 
XXXV,  10.  Gaudium  et  laetitiam  obtinebunt, 

124A'. 
XL,    18.    Cui...   similem    fecistis   Deum  ?   aut 

quam  imaginem  ponetis  ei  ?  250  A'. 

—  26.  Levate  in  excelsum  oculos  vestros,  et 
videte  quis  creavit  haec,  211  C,  571B. 

XLVIII,   12,  16.  Ego   primus  et  ego  novissi- 

mus...  Et  nunc  Dominus...  misit  me,  et  spi- 

ritusejus,  202D',  553  C. 
LIII,  8.   Generationem    ejus   quis   enarrabit  ? 

146A,  293  C. 
LXI,  1.  Spiritus  Domini  super  me,  eo  quod 

unxerit...  me,  203A. 
LXIII,  17.  Quare  errare  nos  fecisti...  de  viis 

tuis  ?  indurasti  cor  nostrum  ne  timeremus 

te?  55  C. 


1NDEX    S.    SCRIPTUR.E 


387 


LXV,  1.  Ecce  ego  ad  gentem,  363B. 

LXVI,  9.  Numquid  ego  qui  alios  parere  facio, 
ipse  non  pariam?...  Si  egoqui  generationem 
ceteris  tribuo,  sterilis  ero?  183 D, 228  C,  428  A. 

JEREMLE. 

VIII,  7.  Milvus...  cognovit  tempus  suum,  236B. 

IX,  24.  In  hoc  glorietur  qui  gloriatur,  scire  et 
nosse  me,  59  A. 

XVIII,  8.  Si  poenitentiam  egerit  gens...,  agam 

et  ego  poenitentiam,  375A'. 
XXIII,  36.  Pervertistis  verba  Dei  viventis,  Do- 

mini  exercituum,  202  G. 
XXXI,  22.  Creavit  Dominus  novum  super  ter- 

ram  :  femina  circumdabit  virum,  44. 
—  33.  Legem  meam...  in  corde  eorum  scri- 

bam,  269 D. 
LI,  19.  Qui  fecit  omnia,  ipse  est,  et  Israel  sce- 

ptrum  hereditatis  ejus,  362  C. 

BARUCH. 

III,  31.  Non  est  qui  possit  scire  vias  ejus,  84A. 

IV,  1.  Hic  liber  mandatorum  Dei  et  lex  quee 
est  in  aeternum,  58D'. 

EZECHIELIS. 

XXVIII,  12.  Tu  signaculum  similitudinis,  ple- 
nus  sapientia,  211 B,  249D',  252  B,  253  C. 

DANIELIS. 

VII,  9, 10.  Antiquus  dierum  sedit...  Fluvius  igne- 
us  rapidusque  egrediebatur  a  facie  ejus,  46. 

X,  1.  Intelligentia...  est  opus  in  visione,  62B. 

OSEE. 

VI,  6.  Volui...  scientiam  Dei  plus  quam  holo- 
causta,  58 D'. 

MKHJEM. 

V,  2.  Tu  Bethlehem...,  ex  te...  egredietur...  ; 
et  egressus  ejus  ab  initio,  a  diebus  seterni- 
tatis,  146B. 


ZACHARLE. 

3.  Convertimini  ad  me,. 
vos,  375  A*. 


et  convertar  ad 


VIII,  14,  15.  Sicut  cogitavi  ut  affligerem  vos,... 
sic  r.onversus  cogitavi  in  diebus  istis  ut  bc- 
nefaciam,  375  A'. 

—  16.  Loquimini  veritatem  unusquisque  cum 
proximo  suo,  356B. 

XIV,  9.  In  die  illa  erit  Dominus  unus,  et... 
nomen  ejus  unum,  152  A. 

MALACHLE. 
III,  6.  Ego...  Dominus,  et  non  mutor,  375D'. 

MATTH/EI. 

III,  17.  Hic  est  Filius  meus  dilectus,  571 D'. 

IV,  1.  Jesus  ductus  est  in  desertum  a  Spiritu, 
553  C. 

V,  8.  Beati  mundo  corde,  quoniam  ipsi  Deuni 
videbunt,  215  A'. 

VI,  21.  Ubi...  est  thesaurus  tuus,  ibi...  et  cor 
tuum,  556  C. 

—  28.  Considerate  lilia  agri  quomodo  cre- 
scunt,  213 A'. 

VII,  12.  Qusecumque  vultis  ut  faciant  vobis 
homines,  et  vos  facite  illis,  53D'. 

XI,  11.  Qui...  minor  est  in  regno  ccelorum, 
major  est  illo,  252  C. 

—  14.  Si  vultis  recipere,  ipse  (Joannes)  est 
Elias,  556 A. 

—  27.  Neque  Patrem  quis  novit  nisi  Filius  et 
cui  voluerit  Filius  revelare,  45. 

XVII,  5.  Hic  est  Filius  meus  dilectus,...  ipsum 
audite,  566  C,  572 A. 

—  11.  Elias...  venturus  est  et  restituet  omnia, 
556  A. 

XXII,  30.  Erunt  sicut  angeli  Dei  in  ccelo,  211 D. 

—  40.  In  his  duobus  mandatis  universa  lex 
pendet  et  Prophetse,  68B. 

XXV,  23.  Intra  in  gaudium  Domini  tui,  12 1D'. 

—  41.  Discedite...,  maledicti,  in  ignem  seter- 
num,  369 A'. 

XXVIII,  19.  Docete  omnes  gentes,  baptizantes 
eos  in  nomine  Patris  et  Filii  et  Spiritus 
Sancti,  45,  203B,  367D'. 

MABCI. 

X,  18.  Nemo  bonus,  nisi...  Deus,  362B',  368A. 
XVI,  15.  Praedieate  Evangelium  omni  creatu- 
rae,  21 1A,  252 A'. 

—  20.  Illi  autem  profecti  praedicaverunt  ubi- 
que,  Domino  cooperante  et  sermonem  con- 
flrmante  sequentibus  signis,62B',  63 D',  90B'. 


588 


INDEX    S.    SCRIPTUR.E 


LUCE. 

IV,    18.   Evangelizare   pauperibus    misit   me, 

553  C. 
VII,  28.  Major  inter  natos  mulierum...  Joanne 

Baptista  nemo  est,  556  A. 

XI,  20.  Si  in  digito  Dei  ejicio  dsemonia,  435B. 

XII,  47.  Servus  qui  cognovit  voluntatem  do- 
mini  sui,...  et  non  fecit...,  vapulabit  mul- 
tis,  41. 

JOANNIS. 

I,  1.  In  principio  erat  Verbum,  447  C. 

—  1.  Verbum  erat  apud  Deum,  181 B. 

—  3.  Omnia  per  ipsum  facta  sunt,  45,  145 D, 
526  A,  C. 

—  3,  4.  Quod  factum  est,  in  ipso  vita  erat, 
405  C. 

—  9.  Erat  lux  vera,  64  B'. 

—  10.  In  mundo  erat,  556B. 

—  16.  De  plenitudine  ejus...  accepimus,  556 C, 
557  D. 

—  18.  Deum  nemo  vidit  unquam,  215D. 

—  18.  Unigenitus  Filius,  qui  est  in  sinu  Pa- 
tris,  464  A'. 

—  32.  Vidi  Spiritum  descendentem...,  et  man- 
sit  super  eum,  464  B'. 

III,  2.  Scimus  quia  a  Deo  venisti  magister ; 
nemo  enim  potest  hsec  signa  facere  qua?  tu 
facis,  nisi  fuerit  Deus  cum  eo,  62 D'. 

—  8.  Spiritus  ubi  vult  spirat,  453  C. 

—  20.  Omnis...  qui  male  agit,  odit  lucem,  55  A. 

—  21.  Qui...  facit  veritatem,  venit  ad  lucem, 
356  C. 

—  34.  Non...  ad  mensuram  dat  Deus  Spiri- 
tum,  554B. 

—  35.  Omnia  dedit  in  manu  ejus,  134 D. 

IV,  24.  Spiritus  est  Deus,  451  C. 

V,  36.  Opera...  quse  dedit  mihi  Pater  ut  perfi- 
ciam...  testimonium  perhibent  de  me,  62  C. 

—  39.  Scrutamini  Scripturas,  43. 

VII,  16.  Mea  doctrina  non  est  mea,  461  C. 

—  39.  Nondum...  erat  Spiritus  datus,  quia 
Jesus  nondum  erat  glorificatus,  553  A',  556 D, 
557  A. 

VIII,  25.  Tu  quis  es?  Dixit...:  Principium,  qui 
et  loquor  vobis,  145  D,  246  A',  249  C,  336  C. 

—  44.  (Diabolus)  in  veritate  non  stetit,  356  C. 

—  47.  Qui  ex  Deo  est,  verba  Dei  audit,  143  A. 
X,  9.  Ego  sum  ostium,  255B. 

—  29.  Pater...  quod  dedit  mihi,  majus  omni- 
bus  est,  294A. 


X,  30.  Ego  et  Pater  unum  sumus,  143B',  475 A. 

—  33.  De  bono  opere  non  lapidamus  te,  sed 
de  blasphemia,  319B. 

—  37,  38.  Si  non  facio  opera  Patris  mei,  no- 
lite  credere  mihi;  si  autem  facio,  et  si  mihi 
non  vultis  credere,  operibus  credite,  62  C. 

XII,  28.  Et  clarificavi  et  iterum  clarificabo, 
574B'. 

XIV,  6.  Ego  sum  via,  255 B. 

—  11.  Ego  in  Patre,  et  Pater  in  me  est,  464B'. 

—  16.  Alium  Paracletum  dabit  vobis,  298B'. 

—  23.  Ad  eum  veniemus,  et  mansionem  apud 
eum  faciemus,  534  C,  548  A'. 

—  26.  Paracletus...  Spiritus  Sanctus...  vos  do- 
cebit  omnia  et  suggeret  vobis  omnia  quse- 
cumque  dixero  vobis,  551 D. 

XV,  24.  Si  opera  non  fecissem  in  eis  quse  ne- 
mo  alius  fecit,  peccatum  non  haberent,62D. 

—  26.  (Spiritus)  qui  a  Patre  procedit,  461 C, 
504  A'. 

XVI,  7.  Si...  abiero,  mittam  eum  ad  vos,  512D. 

—  13.  Quum  autem  venerit  ille  Spiritus  veri- 
tatis,  docebit  vos  omnem  veritatem,  551 D, 

573  D. 

—  14.  Ille  me  clariflcabit,  quia  de  meo  acci- 
piet,  293  A',  460  C. 

—  27.  Ipse...  Pater  amat  vos,  quia  vos  me 
amastis,  514  C. 

—  28.  Exivi  a  Patre  et  veni  in  mundum ;  ite- 
rum  relinquo  mundum  et  vado  ad  Patrem, 
46,  464B',  512  C. 

XVII,  3.  Haac  est...  vita  seterna,  ut  cognoscant 
te...  Deum  verum,  35,  68B,  H2A',  H3B', 
H5A. 

—  6.  Manifestavi  nomen  tuum  hominibus, 
293  A'. 

—  11.  Pater...,  serva  eos  in  nomine  tuo,...  ut 
sint  unum  sicut  et  nos,  309D'. 

XVIII,  37.  Ego  in  hoc  natus  sum  et  ad  hoc 
veni  in  mundum,  ut  testimonium  perhi- 
beam  veritati,  35. 

XX,  22,  23.  Insufflavit  et  dixit  eis  :  Accipite 
Spiritum  Sanctum;  quorum  remiseritis  pec- 
cata,  remittuntur   eis,  457  D,   512  D,  572  B, 

574  A. 

—  31.  Hsec...  scripta  sunt  ut  credatis,  67  C. 

ACTUUM. 

IV,  31.  Quum  orassent,  motus  est  locus  in 
quo  erant...  et  repleti  sunt...  Spiritu  Sancto, 
et  loquebantur  verbum  Dei  cum  fiducia, 
555  A. 


INDEX   S.    SCRIPTUR.E 


589 


VII,  33.  Accepistis  legem  in  dispositione  ange- 
lorum,  et  non  custodistis,  88  A'. 

VIII,  17.  Imponebant  manus  super  illos,  et 
accipiebant  Spiritum  Sanctum,  522B,523A'. 

XVII,  H.  Nobiliores  eorum  susceperunt  ver- 
bum  cum  omni  aviditate,  quotidie  scrutan- 
tes  Scripturas,  43. 

AD  ROMANOS. 

I,  19.  Deus...  illis  manifestavit,  38,  211 D'. 

—  20.  Invisibilia...  ipsius  a  creatura  mundi 
per  ea  quae  facta  sunt  intellecta  conspiciun- 
tur,  sempiterna  quoque  ejus  virtus  et  divi- 
nitas,  210  B. 

—  21.  Quum  cognovissent  Deum,  non  sicut 
Deum  glorificaverunt,  226 A. 

—  22.  Dicentes...  se  esse  sapientes,  stulti  facti 
sunt,  38. 

V,  5.  Caritas  Dei  diffusa  est  in  cordibus  nostris 
per  Spiritum  Sanctum,  qui  datus  est  nobis, 
518  C. 

—  20.  Ubi...  abundavit  delictum,  superabun- 
davit  gratia,  111  G. 

VII,  24.  Infelix  ego  homo !  quis  me  liberabit 
de  corpore  mortis  hujusf  105  G. 

VIII,  14.  Quicumque...  Spiritu  Dei  aguntur, 
etc,  439A. 

—  20.  Vanitati...  creatura  subjecta  est,  359D. 

—  28.  Scimus...  quoniam  diligentibus  Deum 
omnia  cooperantur  in  bonum,  103A,  lllB. 

—  29.  Quos  praescivit  et  praedestinavit  confor- 
mes  fieri  imaginis  Filii  sui,  257  G,  571 D'. 

XI,  20.  Noli  altum  sapere,  sed  time,  52  C. 

—  33.  Investigabiles  viae  ejus,  44. 

—  36.  Ex  ipso  et  per  ipsum  et  in  ipso  sunt 
omnia,  203B',  365B. 

XIII,  10.  Plenitudo...  legis  est  dilectio,  68B. 

XV,  24.  Si  vobis  primum...  fruitus  fuero,  109C'. 

XVI,  27.  Soli  sapienti  Deo...  honor  et  gloria, 
37,  52  B. 

I  AD  CORINTHIOS. 

I,  24.  Prsedicamus...  Christum  Dei  virtutem  et 
Dei  sapientiam,  44,  79D,  526  A. 

II,  6.  Sapientiam...  loquimur  inter  perfectos, 
64  C'. 

—  14,  15.  Animalis...  homo  non  percipit  ea 
qu38  sunt  Spiritus  Dei;...  spiritualis  autem 
judicat  omnia,  91 B'. 

VI,  17.  Qui...  adhaeret  Domino,  unus  spiritus 
est,  451 A'. 


VI,  19.  Nescitis  quoniam  membra  vestra  teni- 
plum  sunt  Spiritus  Sancti  ?  554 C. 

X,  4.  Petra...  erat  Christus,  568D. 

XI,  7.  Vir...  imago...  Dei  est,  mulier  autem... 
viri,  251 B'. 

XII,  8.  Alii...  per  Spiritum  datur  sermo  sa- 
pientiae,  alii...  sermo  scientiae,  66D'. 

—  11.  Haec...  omnia  operatur  unus  atque  idem 
Spiritus,  436  C. 

XIII,  2.  Si  habuero  prophetiam  et  noverim  my- 
steria  omnia  et  omnem  scientiam,...  carita- 
tem  autem  non  habuero,  nihil  sum,  546  C. 

—  3.  Si  tradidero  corpus  meum  ita  ut  ar- 
deam,  caritatem  autem  non  habuero,  nihil 
mihi  prodest,  550D'. 

—  8.  Scientia  destruetur,  56  C. 

—  12.  Videmus  nunc  per  speculum  in  aeni- 
gmate,  67 C,  558B. 

XIV,  34.  Mulieres  in  ecclesiis  taceant;  non 
enim  permittitur  eis  loqui,  569  A. 

XV,  28.  (Ut  sit  Deus)  omnia  in  omnibus,  365B. 

—  46.  Prius...  quod  animale,  deinde  quod  spi- 
rituale,  567  D'. 

—  58.  Stabiles  estote  et  immobiles,  375  C,  381 B. 

II  AD  CORINTHIOS. 

III,  18.  In  eamdem  imaginem  transformamur 
a  claritate  in  claritatem,  257 B'. 

V,  7.  Per  fidem  enim  ambulamus,  67  C. 

—  14.  Caritas...  Christi  urget  nos,  439  A. 

XI,   14.  Satanas  transfigurat   se  in   angelum 

lucis,  63D. 
XIII,  13.  Gratia  Domini  nostri  Jesu  Christi  et 

caritas  Dei  et  communicatio  Sancti  Spiritus, 

etc,  439  D. 

AD  GALATAS. 

I,  8.  Licet  nos  aut  angelus  de  coelo  evangelizet 
vobis  praeterquam  quod  evangelizavimus  vo- 
bis,  anathema  sit,  39,  61  D\  461 D. 

IV,  14.  Sicut  angelum  Dei  excepistis  me,  sicut 
Christum  Jesum,  143  A. 

V,  17.  Caro...  concupiscit  adversus  spiritum, 
102  C. 

AD  EPHESIOS. 

I,  11.  (Deus)  operatur  omnia  secundum  con- 
silium  voluntatis  suae,  325A'. 

—  14.  (Spiritus  Sanctus)  est  pignus  hereditatis 
nostree,  519  D'. 


590 


INDEX    S.    SCRIPTURiE 


II,  18.  Per  ipsum  habemus  accessum...  ad  Pa- 
trem,  247B. 

III,  14,  15.  Flecto  genua  mea  ad  Patrem...,  ex 
quo  omnis  paternitas  in  coelis  et  in  terra 
nominatur,  315  C 

IV,  3.  Solliciti  servare  unitatem  spiritus  in 
vinculo  pacis,  436 A'. 

—  11.  Ipse  dedit  quosdam...  Apostolos,  quos- 
dam...  Prophetas,  45. 

AD  PHILIPPENSES. 

III,  20.  Nostra...  conversatio  in  ccelis  est,  556 C, 
558  G. 

AD  COLOSSENSES. 

I,  13.  Nos...  transtulit  in  regnum  Filii  dile- 
ctionis  suse,  445  C 

—  15.  Qui  est  imago  Dei  invisibilis,  230A'. 

II,  9.  In  ipso  inhabitat  omnis  plenitudo  divi- 
nitatis  corporaliter,  555  C. 

III,  10.  Induentes  novum  (hominem)...  qui  re- 
novatur  in  agnitionem  secundum  imaginem 
ejus  qui  creavit  illum,  237  A'. 

—  14.(Caritas)  est  vinculum  perfectionis,436A'. 

I  AD  TIMOTHEUM. 

I,  5.  Finis...  prascepti  est  caritas,  68B. 

II,  5.  Mediator  Dei  et  hominum...  Christus 
Jesus,  572B'. 

IV,  1.  Discedent  quidam  a  fide,  attendentes 
spiritibus...  daemoniorum,  55A'. 

—  13.  Attende  lectioni,  exhortationi  et  doctri- 
nae,  55D. 

VI,  16.  Qui  solus  habet  immortalitatem,  379  C. 

II  AD  TIMOTHEUM. 

II,  7.  Dabit...  tibi  Dominus  in  omnibus  intel- 
lectum,  42. 

III,  16,  17.  Omnis  Scriptura  divinitus  inspirata 
utilis  est  ad  docendum,  ad  arguendum,  ad 
corripiendum,  ad  erudiendum  in  justitia,  ut 
perfectus  sit  homo...  ad  omne  opus  bonum 
instructus,  39,  83  D'. 

IV,  3.  Erit...  tempus  quum  sanam  doctrinam 
non  sustinebunt,  sed  ad  sua  desideria  co- 
acervabunt  sibi  magistros  prurientes  auri- 
bus,  56A. 

—  4.  A  veritate  quidem  auditum  avertent,  ad 
fabulas  autem  convertentur,  55A'. 


AD  TITUM. 

I,  1,  2.  Secundum...  agnitionern  veritatis  quse 
secundum  pietatem  est,  in  spem  vitae  aeter- 
nae,  69B. 

AD  PIIILEMONEM. 

20.  Ita,  frater,  ego  te  fruar  in  Domino,  109  C, 
H4B. 

AD  HEBR^OS. 

I,  3.  (Filius)  portans...  omnia  verbo  virtutis 
suae,  365A',  C 

II,  3,  4.  Quomodo  nos  effugiemus,  si  tantam 
neglexerimus  salulem  quae.i.  in  nos  confir- 
mata  est,  contestante  Deo  signis  et  portentis 
et  variis  virtutibus  et  Spiritus  Sancti  distri- 
butionibus?  62B'. 

—  7.  Minuisti  eum  paulo  minus  ab  angelis, 
578  C 

—  10.  Decebat...  eum  propter  quem  omnia  et 
per  quem  omnia,  qui  multos  fllios  in  glo- 
riam  adduxerat,  etc,  45. 

VII,  19.  Nihil...  ad  perfectum  adduxit  lex, 
101 D. 

XI,  1.  Est...  fldes...  argumentum  non  appa- 
rentium,  235  C. 

—  6.  Credere...  oportet  accedentem  ad  Deum 
quia  est,  142B'. 

—  26.  Adspiciebat...  (Moyses)  in  remuneratio- 
nem,  109B'. 

XII,  20.  Si  bestia  tetigerit  montem,  lapidabi- 
tur,  101 D',  473  A'. 

JACOBI. 

I,  5.  Si  quis...  vestrum  indiget  sapientia,  po- 
stulet  a  Deo,  qui  dat  omnibus  affluenter,... 
et  dabitur  ei,  42,  143  C,  550A. 

—  17.  Apud  quem  (Patrem  luminum)  non  est 
transmutatio,  nec  vicissitudinis  obumbra- 
tio,  375D',  557B. 

III,  13.  Quis  sapiens  et  disciplinatus  inter  vos? 
Ostendat  ex  bona  conversatione  operatio- 
nem  suam  in  mansuetudine  sapientise,  42. 

—  17.  Quae...  desursum  est  sapienlia,  primum 
quidem  pudica  est,  deinde  pacifica,  mode- 
sta,  suadibilis,  bonis  consentiens,  plena  mi- 
sericordia  et  fructibus  bonis,  37. 

IV,  17.  Scienti...  bonum  facere  et  non  facienti, 
peccatum  est  1111,  41. 


INDEX    S.    SCMPTURjE 


591 


I  PETRT. 

H,  3.  Quoniam  dulcis  est  Dominus,  105  C. 

III,  15.  Parati  semper  ad  satisfactionem  omni 
poscenti  vos  rationem  de  ea  qua?  in  vobis 
est  spe,  65  C 

IV,  10.  Unusquisque  sicut  accepit  gratiam,  in 
alterutrum  illam  administrantes  sicut  boni 
dispensatores  multiformis  gratiee  Dei,  53  C, 
523  D. 


IV,  8.  Deus  caritas  est,  43-4 C,  435B. 

—  13.  In  hoc  cognoscimus  quoniam  in  eo 
manemus  et  ipse  in  nobis,  quoniam  de  Spi- 
ritu  suo  dedit  nobis,  435  C. 

—  16.  Deus  caritas  est,  et  qui  manet  in  cari- 
late,  in  Deo  manet,  et  Deus  in  eo,  115  B, 
435  C. 

V,  20.  Scimus  quoniam  Filius  Dei  venit,  et 
dedit  nobis  sensum  ut  cognoscamus  verum 
Deum,  35,  54 A',  67 C. 


I  JOANNIS. 

I,  5.  Deus  lux  est,  et  tenebrse  in  eo  non  sunt 
ullas,  359  C. 

II,  27.  Unctio  ejus  docet  vos  de  omnibus,  42, 
552  A. 

III,  2.   Quum  apparuerit,  similes  ei  erimus, 
267  B. 

—  17.  Qui...  viderit  fratrem  suum  necessita- 
tem  habere,  etc,  327  C. 

IV,  7.  Caritas  ex  Deo  est,  435B. 


APOCALYPSIS. 

I,  8.  Ego  sum  Alpha  et  Omega,  principium  et 

finis,  82B',  246 A',  336 C,  364B'. 
XXII,   1.    Ostendit   mihi   fluvium   aquee  vitae 

splendidum  tauquam  crystallum,  proceden- 

tem  de  sede  Dei  et  Agni,  46. 

—  11.  Sanctus  sanctiflcetur  adhuc,  555A. 

—  13.  Ego  sum...  primus  et  novissimus,  336C. 

—  18.  Si   quis   apposuerit  ad  hsec,  apponet 
Deus  super  illum  plagas,  52 B',  461 D. 


INDEX   AUCTORUM 

ET   ALIORUM    QUI    SPEGIALI   TITULO 
MEMORANTUR 


ABUBATHER,  116  A. 

jEGIDIUS  de  Roma,  59D',  68D,  69 A',  etc.' 

—  (Frater),  63  B\  132  B. 

ALANUS  de  Insulis,  58D,  233 G,  239 B,  248D', 

321 A,  476  G. 
ALBERTUS  (B.)  Magnus,  51 G,  66D,  69B,  etc. 

—  de  Saxonia,  282  B. 

—  Remensis,  283 D'. 
ALGORANUM, 64 A. 

ALEXANDER  de  Hales,  59  A,  65 A',  66 D',  etc. 

—  Aphrodisiensis,  H6A. 

ALGAZEL,  73A',  83A',  86D',  115D',  396B,  D', 
449  B'. 

ALPHORABIUS,  H6A,  406B'. 

AMBROSIUS  (S.),  56  B,  212  A,  215  D,  241  G', 
336  G',  421 D',  425  G,  430  A,  460  A'. 

ANSELMUS  (S.),  H4A',  121 D',  144 G',  148B,B', 
151 G,  167B,  175G',  176 G,  201 B,  219 A,  222A, 
224A',  225A,  227  A',  B\  D\  249  D,  319  A\ 
323A',  355C',  356A',  357A',  358G',  370  G\ 
371D,  372B,  391 C,  396D',  448A,  C,  459B, 
466  C,  467D,  G\  468B,  471 A,  476B',  498  C, 
544  B. 

ANTISIODORENSIS.  Vide  Guillelmus. 

APULEIUS,  H6A,  217B\ 

ARISTOTELES,  38,  39,  55  C,  A',  57  C,  58B,  D, 
59B,  D\  66 C,  68 A,  C,  B',  69A\  70A',  71C,  B\ 
72 A,  B,  C,  73 C,  D,  74 G,  75A,  A',  D',  77B\  D\ 
78A',  79D',  81B,  83D,  A',  B',84C,  D\  85B, 
86A,  G,  D,  C,  etc. 

ARIUS,  57 A,  200 A,  B,  C,  233D',  295C,  421  C, 
428B,  A\  B\  C. 

Ariani,  200 C,  326B',  420B,  447 C,  450 A', 
479  C,  484  A,  580 A'. 

l  Vide  infra  Indicem  generalem. 
T.  19. 


ASCLEPIUS,discipulusTrismegisti,148A,217B, 
233A'. 

ATHANASIUS  (S.),  422D,  460D,  461 A'. 

AUGUSTINUS  (S.),  38, 41, 55A,  D',  57D',  58  C,  etc. 

AVEMPOTE,  H6A. 

AVERROES,115D',147D,159C',D\179A',183B, 
186B,  220 D,  234 B,  261  G,  279  C,  319B',  320  B, 
321  G,  327  D,  328  D',  376  A',  382  B,  385  B, 
386B,  A\  396B,  397B,  404B,  407B,  497D,  A'. 

AVIGEBRON,  116A,  234B*,  410D'. 

AVIGENNA,  47,  57 A',  59D',  64  A,  70  B,  C,  72  B  , 
73A',  83D',  86D',  115D',  417B',  119A\  D\ 
148  A,  150  C\  152  C,  D',  160  D,  212  D,  222  D, 
C,  255 C,  260G,A\  280  C,  310 D,  323 B,  357 A', 
358 G,  360 A,  C,  363A',  377B,  C,  378 A,  381  D', 
383B,  A\  C,  D',  384  C,  385D,  A',  B',  387 A,  B, 
389  C,  392  C,  396  A,  D',  398  A,  C,  406  D,  D\ 
449B',  497 D. 


B 


BASILIUS  (S.),  237  C,  460  D. 

BEDA  (S.)  Ven.,  288D,  512D,  540  C. 

BERNARDUS  (S.),  41,  42,  66A,  89D',  100D\ 
122B',  D',  132A,  175 C,  177D,  236  A,  237B,  D, 
241  D\  310  D\  389  B,  430  B,  500  A\  503  A, 
549  D',  570  A\  D'. 

BOETIUS  (B.),  58B,  67B\  78  C,  90 A',  106  A, 
118D',  127B',  129C,  130D',  131A,  146B', 
176  G,  181 B,  184  G,  201 B,  213  C,  214  C,  219  A, 
222  D',  224  D,  226  C\  251  A,  314  A\  362  C, 
368 D,  B',  369D,B\  370C,  D\  373B',  375A, 
385  C,  386  C,  389  G,  391  C,  394  C,  395  B, 
396D',  405B',  448 A,  468D,  506B. 

BONAVENTURA  (S.),  46,  52 D\  53 B',  54 B,  etc. 

BRANDANI  (Historia  S.),  227B'. 


38 


59i 


INDEX    AUCTORUJI 


GASSIANUS,  42,  122  B',  565 A. 

CASSIODORUS,  78  C. 

CAUSIS  (Liber  de), 36, 106D,  146C,  156B',  173 D', 
174  A,  175  B,  200  D',  217  A.  227  D,  234  B', 
296D',  362B',  366 A,  369A',  386D',  389C,  D', 
390 A,  403  C,  404A',  410A',  5HB,  521B'. 

CELSUS  jurisperitus,  67  A'. 

CHALCEDONENSIS  synodus,  460  C,  463  D'. 

CHALDAICA  translatio,  202 B'. 

CHRYSOSTOMUS  (S.),  35,  40,  41,  152  C,  154  C, 
460 A',  461 A'.  Adde  Joannes  (S.) 

CICERO.  Vide  Tullius. 

CLIMACUS  (S.  Joannes),  122B'. 

COMMENTATOR.  Vide  Averroes. 

CONTEMPLATIONE  (Tractatus  de),  Dionysii 
Cartusiani,  115  C. 

CYRILLUS  (S.),  Alexandrinus  episcopus,  460  C, 
A',  461 A'. 


D 


DAMASCENUS  (S.),  40,  52B',78A',  100B,  108B', 
127  A',  141  A',  145  A,  146  B',  147  D,  148  D, 
149 A',  164A,  C,  174D',  175A,  176  C,  192D, 
198D,  201B,  C,  219A,  222A,  C,  223  C,  D', 
236B,  251  C,  253  B,  C,  260 A',  264A,  288 D', 
289 D',  293A',  294B,  315D',  362  C,  D',  363  C, 
365  D,  B',  368  A,  377  B',  391  D,  396  B,  D', 
400  C,  B',  424  D,  425  C,  428  D',  442  C,  457  C, 
462  C,  463  D,  A',  B',  484  B',  485  B,  492  A', 
494  A,  499  C,  506  D,  C,  554 D'. 

DAVID  de  Dinando,  389  A. 

DECRETALES, 473 A. 

DECRETUM,  100  D'. 

DEMOCRITUS,  222  D. 

DIALOGION  de  fide  catholica,  Dionysii  Car- 
tusiani,  145B',  203 A. 

DIDYMUS,  460D,  461A'. 

DIOGENES,  274A'. 

DIONYSIUS  (S.)  Areopagita,  35,  55  C,  57  B, 
62  A,  78  A',  88  A',  90B,  101  D\  106  B,  C, 
112  C,  116  A,  118  C,  120  A',  127  A',  130  B', 
146A',  147 A',  149B,  D,  151 C,  155B',  C,  174C, 
A',C,  177 A',  178D',  179A,  etc. 

DURANDUS  de  S.  Portiano,  60  B\  63  A',  D\ 
64  A',  etc. 


ELENCHORUM  (Liber)  seu  de  Reprehensioni- 
bus  sophistarum,  Aristotelis,  75 A'. 

EMPEDOCLES,  274A'. 

ENTE  ET  ESSENTIA  (Tractatus  de),  Dionysii 
Cartusiani,  408D. 

EPHESINA  synodus,  428  C,  463  B\ 

EUGENIUS  Papa  III,  175  C. 

EUNOMIUS,  233  D\ 


FABIANUS  (S.)  Papa,  571  C. 
FONTIS  VITjE  (Liber),  Avicebron,  410 D', 
FRANCISCUS  (S.),  65 C,  132B,  570 A'. 
—  de  Mayronis,  164A',  B\  167D',  etc. 


G 


E 


ECCLESIASTICIS    DOGMATTBUS    (Liber    de), 
Gennadii  Massiliensis,  289 D'. 


GALENUS,  274  A'. 

GAUDIO  SPIRITUALI  ET  PACE  INTERNA  (Tra- 

ctatus  de),  Dionysii  Cartusiani,  114B\ 
GERSON  (Joannes  de),  227B'. 
GILBERTUS  Porretanus,  299  D',  371 D'. 
GLOSSA,  69B,  228D,  231D',  237D,  238B,  257D, 

358D',  363B,  565A,  578  C. 
GR/ECI,  313D',  314A,  423D,  456B,  C,  457A,  D, 

458A,    B,  C,  D,   A',   B',    C,   459  D,   460  B, 

461  C,   462  B,    D,   463  A,    D,    464  D,    467  D, 

511  A'. 
GREGORIUS  (S.)  Magnus,  39,  41,  58  A,  63  B, 

74  C,  88B',   135A,  211 A,  B,  249  C,  253  C, 

470  C,  525  C,  553  C,  571  C,  574B',  578B. 

—  de  Arimino,  166  D'. 

—  (S.)  Nazianzenus,  42,  457 A,  460D,  463 B,  C. 

—  (S.)  Nyssenus,  289D',  460D. 
GUILLELMUS,  Antisiodorensis  episcopus,  65 B', 

113  C,  126  A,  etc. 

—  Guerro,  81 A',  283  A'. 

—  Parisiensis  episcopus,  63  C,  65  B',  84  A,  etc. 


H 


HEBR/EI.  Vide  Judaei. 

HENRICUS  de  Gandavo,  72 A,  81  A\  87 B,  etc. 

—  de  Hassia,  252  A\  253  D. 

HERACLITUS,  224  C. 

HERMES  Trismegistus,  148  A,  217  B,  228  C, 
229  D',  233  A,  B,  C,  D,  A',  B'.  Adde  Mercu- 
rius. 

HIERONYMUS  (S.),  39,  40,  64D,  71A,  75C, 
88A',  90 A,  91 D,  219  C,  276B',  359B,  C,  363  C, 
378 D,  A\  386  C,  421B',  435D,  457B,  474D, 
507A,  B,  551  B,  556A,  557 C\  569C,  578B. 


INDEX   AUCTORUM 


593 


HILARIUS  (S.),  144  A,  B,  C,  D,  A\  188A,  200D, 
B\  201 A,  203  A\  246  C\  249 D,  289B,  309A, 
313  B,  326  D,  B\  355  B\  356  A,  360  B,  364  B, 
365B',  D\  395  C,  422A,  B,  430A,  460D, 
461D\  475D',  480C,  561A',  579A',  C\  D', 
580  A'. 

HUBERTINUS  de  Casali,  310  D'. 

HUGO  de  S.  Victore,  38,  40,  43,  58B',  69  C, 
78D,  122B',  132 A,  224C,  376D\  385C,  452D. 


I 


IGNATIUS  (S.),  569  C. 
INNOCENTIUS  Papa  III,  310  C. 
ISAAC  (Rabbi),  252B',  371B',  408  C. 
ISIDORUS  (S.),  Hispalensis  episcopus,  42,  46, 
56B. 


JOACHIM  abbas,  309A',  B\  C,  D\  310B',  C,  D', 

315  C,  317  A. 
JOANNES  (S.)  Constantinopolitanus,  460  A\  Cf. 

Chrysostomus. 
—  Grammaticus,  385B. 
JUDiEI,  186A\  202B,  D. 


LATINI,  313 D\  314 A,  457  A\  B\  458  A,  B,  C,  D, 
A\  C,  459 A,  C,  D,  462  B,  463D,  464  C. 

LAUDIBUS  B.  V.  MARI.E  (Tractatus  de),  Dio- 
nysii  Cartusiani,  569B,  D. 

LEGENDA  S.  Andreae  apostoli,  457  C. 

LEO  (S.)  Papa  I,  65  C,  200  C,  460  A'. 

LINCOLNIENSIS  episcopus  (Robertus  Capito), 
462  C,  D. 

LUGDUNENSE  concilium,  473 A. 


M 


MACROBIUS,  116A,  233  C. 

MARTINUS  (S.),  570A'. 

MAXIMIS  THEOLOGI^E  (Liber  de),  Alani  de  In- 

sulis,  476  C. 
MERCURIUS,  229  C,  233 A',  389  C.  Cf  Hermes. 
MOYSES  (Rabbi),  H6A,  150  C,  151 B,  152  C,  D\ 

160D,  202 C,  213B',  366 A. 


N 


NESTORIANI,  463  B'. 

NICENUM  concilium,  457B',  461 D,  464B. 


0 


OCCAM,  166D,  167B',  172  C. 
ORIGENES,  298B',  424 A\  425B,  447  C. 


PERIPATETICI,  172A',  276B',  C,  375C,  381A, 

385B,  390  A,  395 C\  396 A,  449 B\ 
PETRUS  de  Tarantasia,  43,  71 A,  76  C,  79  C,  etc. 

—  diaconus,  571  C. 

—  de  Candia,  164A\  167  C. 
PHILOSOPHUS.  Vide  Aristoteles. 
PIERIUS,  presbyter  Alexandrinus,  42. 
PLATO,41,42,52B,7iA,  73A',B',105C,  115D\ 

134  C,  142  D\  148  B,  174  B,  213  C,  217  B\ 
229  B',  C,  234  C,  D',  251  A,  264  C,  270  C, 
275  C,  276  B*.  D',  277  B,  C,  D,  340B,  367A, 
368 C,  377D\382D',385D,A\B\386B\C\D'. 
Platonici,  73B',  217D,  A',  228B',  233B',  C\ 
D',  234A',  B',  276B\  D'. 

PLOTINUS,  83A',  116A,  213D,  228D,  234A. 

PORPHYRIUS,  64 A,  116 A,  234 A,  279  C. 

PORRETANI,  299D'.  Cf.  Gilbertus. 

PR/EDICAMENTORUM  (Liber)  seu  Categoria;, 
Aristotelis,  127  C. 

PR^POSITIVUS,  299B,  300  C,  309  C,  316B\ 
538  A. 

PRISCIANUS,  298D. 

PROCLUS,  147D,  174B,  175  C,  200D',  210B', 
251  C,  268A',  368  C,  384B',  386B',  389  D\ 
390A,  404D',  405A. 

PYTHAGORAS,  240A'. 


R 


RABANUS  (Maurus),  552  B. 

REGULIS  FIDEI  (Liber  de)   seu  de   Maximis 

theologi»,  Alani  de  Insulis,  239B. 
REMIGIUS  Antisiodorensis,  579 D. 
RICHARDUS  de  Mediavilla,  46,  52  C,  54  C,  etc. 
—  de  S.  Victore,  63B',  65D',   122D',   133D', 

148  C,  184 A\  228  C,  231 C,  etc. 
RUYSBROECK  (Joannes),  122  C\  473B'. 


SABELLIUS,  57 A,  200A,  B,  295D,  421  C,  422A. 

Sabelliani,  198  C\  460 D'. 
SARRACENI,  186A'. 
SCOTUS  (Joannes),  60A,  71  C,  74B,  etc. 
SENECA,  83 D,  B',  435 D. 
SERVATIUS  (S.),  Tungrorum  episcopus,570A'. 


896  INDEX    AUCTORUM 

SIBYLLA,  229  C.  THOMAS   de   Argentina,   132  C,  248B,  282B, 

SIMONIDES,  84  C.  381  A\  551 B. 

SPIRITU  ET  ANIMA  (Liber  de),  S.  Augustini,  TULLIUS  (Cicero),  56B,  83D,  C,  121  C. 

121 B,  277 B'. 

SYNODIS  (Liber  de),  S.  Hilarii,  326D.  TJ 

T  UDALRICUS    Argentoratensis,    294  A\    298  C, 

313  A,  etc. 
TIIEODORICUS  Nestorianus,  463 B'. 

THEODORUS  (S.)  Studita,  570  C.  V 
—  abbas,  42. 

THEOPHILUS    (S.),    Antiochenus    episcopus,  VERCELLENSIS  abbas (Thomas  Gallus),122B',D'. 

460A'.  VICTORINUS   (Marius),    106D',    107  C,    109A, 

THEOPHRASTUS,  116A.  428A'. 

THOMAS  (S.)  Aquinas,  44,  52B\  54B,  59C,  61 C,  YITM  PHILOSOPHORUM  (Liber),  Diogenis  La- 

63  C,  66 A\  etc.  ertii,  142B'. 


INDEX  DIONYSIANUS 

SIVE 

EGLOGA    LOCORUM    NOTABILIORUM 

DIONYSII   CARTUSIANI 


PROOEMIUM 35  et  s. 

EXPOSITIO  PROLOGI   SENTENTIARUM.      .   51  et  S. 
QU^STIONES     PR^VI^E    LIBRIS     SENTENTIARUM. 

Quaestio  I.     .     .  60A',  61  C,  63D',  65G,  66C. 

Qusestio  II 72  B. 

Dubitatio  circa  eamdem  queestionem    .   72  D'. 

Qusestio  III 77B. 

Queestio  IV 81 C. 

Quaestio  V 85A',  86C. 

QU^ESTIUNCULARUM     SOLUTIO     BREVIS     ABSQUE 
ARGUMENTIS. 

Qusestio  I 88  G. 

LIBER  PRIMUS    SENTENTIARUM. 

DISTINCTIO   PRIMA. 

Expositio 100  et  s. 

Quaestio  I 108D'. 

Quaestio  II IHA,  B'. 

Qua?stio  III  .     .     .  H4B',  115B',  H7C,  H8B'. 
Quaestio  IV  .     .    120C,  122B',  123  C,  124C,  C. 

Quasstio  V 127  C. 

Quaestio  VI 131 C,  133  D. 

DISTINCTIO   SECUNDA. 

Expositio 141  et  s. 

Quaestio  II  .     .     .    154D',  156B',  171C,  176D. 

Quaestio  V 185B,  188B'. 

Quaestio  VI 197C. 

Qusestio  VII 200 C. 

Qufestio  VIII 202B. 


DISTINCTIO   TERTIA. 

Expositio 210  et  s. 

Quaestio  I 218D',  220B. 

Quaestio  II 226C,227A'. 

Quasstio  III 232A'. 

Quasstio  IV 245D'. 

Quaestio  V 247A'. 

Quasstio  VII 252D',  253B'. 

Quaestio  XII 274A,  276B'. 

Quasstio  XIII 282  C. 

Quaestio  XIV 287D. 

De  clara  expositione  Scripturas  dicentis  :  Fa- 
ciamus  hominem,  etc 288  C. 

DISTINCTIO   QUARTA. 

Quaestio  II 299  C. 

DISTINCTIO   QUINTA. 

Quaestio  I 310C. 

Quaestio  II 321A,  D'. 

DISTINCTIO    SEPTIMA. 

Qufestio  I 336C,  345B'. 

Quaestio  III 349B'. 

DISTINCTIO   OCTAVA. 

Quaestio  I 360 A',  362 A. 

Qua;stio  II -   .  366A,  367 A,  368C. 

Quaestio  III 372 C. 

Quasstio  IV 379  C,  385  A'. 

Queestio  V 389D'. 


398  INDEX    DIONYSIANUS 

Qufestio  VI 399A',  400B,  D'.  distinctio  tertiadecima. 

Qufestio  VII 402 C\  407  C. 

Quaestiol.    .     .     .  498 C\  500B,  502A',  503D. 

DISTINCTIO   NONA. 


Quaestio  unica 428B,  429  D'. 


DISTINCTIO    QUARTADECIMA. 


DISTINCTIO  DECIMA.  Qusestio  1 514B. 

Qusestio  II 521  A,B. 

Quaestio  I.    .  441  B\  444 A,  447B',  449C,  450 A'. 

DISTINCTIO    QUINTADECIMA. 
DISTINCTIO   UNDECIMA. 

Queestio  I 463B',  464C.  Quaestio  II 544A,  B. 

Quaestio  II 468C.  Qufestio  IV 553C. 

Quaestio  III 471  B\  D\  472D'.  Queestio  V 557C,  558B'. 

Qusestio  IV 476B'. 

DISTINCTIO    SEXTADECIMA. 

DISTINCTIO   DUODECIMA. 

Qutestio  II 569C,  570B. 

Quaestio  II 486D',  487C,  488D.      Quaestio  III  .     .  576D,  B\  577D',  578C,  580A. 


INDEX  GENERALIS 


COMMENTARIA  IN  QUATUOR  LIRROS 

SENTENTIARUM 

Divisio  operis 5 

LIRER  I  SENTENTIARUM 

Epistola  nuncupatoria 9 

Distinctionum  descriptio    .....  13 

Compendiosum  memoriale U 

Epitomse 15 

Tituli   ab   ipso  Magistro  primum  di- 

gesti 28 

Procemium 35 


D.   PETRI   LOMBARDI   PROLOGUS 


m 


Expositio  prologi  Sententiarum  ...    51 
QuEcstiones   praevia?   Iibris   Sententia- 


rum 


58 


Queestio  I.  An  sacra  doctrina  seu  theolo- 
gia  sit  scientia 58 

/Egidius,  59  D'  ;  Alexander,  59  A;  Ber- 
nardus,  66  A;  Durandus,  60 B';  Richar- 
dus,  59  D  ;  Richardus  de  S.  Victore,  63  B' ; 
Scotus,  60  A  ;  Thomas,  59  C. 

Quasstio  II.  An  theologia  sit  scientia  spe- 
culativa,  an  potius  practica    ....     67 

jEgidius,  68  D,  69  B' ;  Albertus,  69  B; 
Alexander,  68  C  ;  Bonaventura,  70  C  ;  Du- 
randus,  69D,  C,  72  C  ;  Henricus,  72  A; 
Petrus,  71  A  ;  Richardus,  69  D';  Scotus, 
71  C  ;  Thomas,  69  D*. 

Quaestio  III.  An  theologia  sit  una  scientia.     74 
yEgidius,   76 B'  ;   Albertus,   76  A'  ;   Pe- 
trus,    76  C;    Richardus,   75  D' ;   Thomas, 
75  B'. 

Qusestio  IV.  An  Deus  sit  theologiae  sub- 
jectum 78 


/Egidius,  80 D;  Albertus,  82 D;  Alexan- 
der,  80  C  ;  Petrus,  79  C  ;  Richardus,  79  C  ; 
Scotus,  80  D';  Thomas,  78  B'. 

Queestio  V.  An  necessarium  fuerit  generi 
humano  tradi  hanc  supernaturalem  do- 
ctrinam  prseter  et  ultra  naturales  sci- 
entias 83 

vEgidius,  85  D;  Guillelmus  Parisiensis, 
84  A;  Henricus,  87  B;  Richardus,  85  C; 
Scotus,  85  D';  Thomas,  84  B. 

Quaestiuncularum  solutio  brevis  ...  88 

Qusstio  I.  An  theologia  subalternetur  ali- 
cui  scientias,   et  an  supponatur  alicui 

parti  philosophise 88 

Alexander,  88  C  ;  Scotus,  88  A. 

Quaestio  II.  An  theologia  subalternet  sibi 
alias  scientias,  naturales  videlicet  et  hu- 

manas 89 

vEgidius,  89  C. 

Qusestio  III.  An  modus  procedendi  theo- 
logias  ac  libri  Sententiarum,  sit  perscru- 
tativus  et  disputatorius,  uniformis  aut 
multiformis,  poeticus,  artificialis,  aut 
certitudinalis 89 

Alexander,  90  A;  Bonaventura,  89  B'; 
Petrus,  91  B  ;  Richardus,  90  D,  91 C ;  Tho- 
mas,  90  D. 

Quaestio  IV.  An  modus  procedendi  Scri- 

pturae  sit  certitudinalis 91 

Alexander,  91  A'. 

Quaestio  V.  An  theologia  sit  certior  scien- 

tiis  aliis 91 

.Egidius,  91 D'. 

Quaestio  VI.  An  theologia  sit  specialis  sci- 
entia 92 

JEgidius,  92  B. 

Quaestio  VII.  Qualiter  liber  iste  Sententia- 
rum  ad  totam  sacram  Scripturam  se 

habeat 92 

Bonaventura,  92 A';  Richardus,  92D'. 


600 


INDEX    GENERALIS 


DlSTINCTIO    PRIMA 93        DlSTINCTIO    SECUNDA 136 


Expositio 100 

,Egidius,  101  C,  105  A,  106  B;  Albertus, 
106  C  ;  Bonaventura,  101B',  104  D',  105  C ; 
Richardus,  100  C;  Thomas,  101 B',  102  B, 
103  D,  106  A. 

Quaestio  I.  Cujus  potentiaa  actus  sit  uti  .  106 
^Egiclius,  108 B';   Bonaventura,  107  C; 
Durandus,  109B;  Petrus,  108B;  Richar- 
dus,108D;  Thomas,  107B'. 

Quaestio  II.  Quibus  rebus  sit  utendum, 
an  scilicet  solo  bono  creato,  an  etiam 
cunctis   creatis,  et  an  malis  pcenae  et 

culpae 109 

/Egidius,  110C,  111 C;  Bonaventura, 
lllD;  Durandus,  lllD;  Petrus,  110A', 
111 C;  Thomas,  110 A. 

Quaestio  III.  Quid  sit  fruitio,  et  cujus  po- 
tentiae  actus  sit,  et  a  qua  virtute  pro- 

cedat 112 

jEgidius,  116B;  Albertus,  117  C;  Bona- 
ventura,  112D',  114D;  Durandus,  116D; 
Guillelmus  Antisiodorensis,  113C;  Petrus, 
114C;  Richardus,  115D;  Scotus,  116A'; 
Thomas,  114D'. 

Quaestio  IV.  An  solo  increato  bono  sit  ob- 

jective  fruendum 119 

^Egidius,  120D ;  Albertus,  123B',  124A' ; 
Bonaventura,  121  D,  123  B'  ;  Durandus, 
121D',  124 A;  Petrus,  124D;  Richardus, 
120  D';  Scotus,  119  A' ;  Thomas,  120 A, 
124  D. 

Quaestio  V.  An  Beati  una  et  eadem  frui- 
tione  fruantur  divina  essentia  et  per- 
sona,  imo  et  tola  superbenedicta  incom- 

prehensibili  Trinitate 125 

jEgidius,  125  D'  ;  Albertus,  125  D  ;  An- 
tisiodorensis,  126  B  ;  Henricus,  127  A' ; 
Scotus,  126  C;  Thomas,  125  B'. 

Quaestio  VI.  An  flne  ultimo  seu  summo 
bono  voluntati  creatse  clare  ostenso, 
possit  ipsa  voluntas  ipso  non  frui  .     .  128 

Henricus,  131  C,  132D;  Scotus,  128D; 
Thomas,  129  C;  Thomas  de  Argentina, 
132  C. 

Quaestio  VII.  Quibus  conveniat  fruitio.hoc 
est,  qui  vere  et  proprie  frui  dicantur.  — 
An  Deus  fruatur  se  ipso.  —  An  in  sum- 
ma  et  superessentiali  Trinitate  unaquae- 
que  divina  et  increata  persona  fruatur 

se  ipsa,  et  utraque  alia 134 

^Egidius,  135C;  Antisiodorensis,134A'; 
Petrus,  135  A;  Scotus,  135  C  ;  Thomas, 
134  C. 


Expositio 141 

Albertus,  142  C,  144  C,  145  A,  D' ;  Bo- 
naventura,  142  B,  144  A',  145  C;  Thomas, 
142  A'. 

Quasstio    I.    An    sit   tantum    unus  verus 

Deus 146 

.Egidius,  147  D  ;  Alexander,  148  D ;  Bo- 
naventura,  146D;  Petrus,  148B';  Richar- 
dus,  147  D' ;  Thomas,  146  A',  D'. 

Quaestio  II.  Qualis  sit  distinctio  inter  at- 
tributa  divina,  videlicet  an  realis,  an 
formalis,  an  rationis  dumtaxat    .     .     .  149 

jEgidius,  154  A';  Albertus,  155 D';  Ale- 
xander,  155 B';  Anselmus,  175  C;  Duran- 
dus,  169  C  ;  Franciscus  de  '  Mayronis, 
167D';  Henricus,  157 A  ;  Petrus,  153  A; 
Petrus  de  Candia,  164  A'  ;  Richardus, 
153  B';  Scotus,  156D',  162  C;  Thomas, 
149  D',  177  B. 

Quaestio  III.  Utrum  inter  divina  attributa 
sit  ordo 177 

Richardus,  177  C. 

Quaestio  IV.  An  Deo  conveniant  attributa 
numero  inflnita 178 

^Egidius,  178  B'. 

Quaestio  V.  An  cum  unitate  et  simplicitate 
divinae  essentiae  stet  pluralitas   perso- 

narum 179 

^Egidius,  182  B';  Albertus,  183  D';  Ale- 
xander,  184  A';  Antisiodorensis,  183  C  ; 
Bonaventura,  182  D  ;  Franciscus  de  May- 
ronis,  187 A';  Petrus,  181 B;  Richardus, 
181D';  Scotus,  184B',  187 A,  B;  Thomas, 
180  A,  188  D. 

Quaestio  VI.  An  in  divinis  sint  tantum 
tres  personae 189 

^Egidius,  191 A';  Albertus,  192  A  ;  Ale- 
xander,  189  B' ;  Antisiodorensis,  191 B'; 
Henricus,  192  B,  194  D  ;  Petrus,  191  D  ; 
Richardus,  191  A  ;  Scotus,  192  A';  Tho- 
mas,  189  D'. 

Quaestio  VII.  An  divinae  personae  distin- 

guantur  ratione  dumtaxat 198 

^Egidius,  199C;  Alexander,  198B',  201C; 
Henricus,  199 D';  Petrus,  199  A;  Richar- 
dus,  199  B  ;  Scotus,  200  D'  ;  Thomas, 
198  C. 

Quaestio  VIII.  An  Magister  in  littera  ex 
scripturis  veterisTestamenti  idonee  pro- 
bet  pluralitatem  ac  trinitatem  perso- 
narum  esse  in  Deo 201 

Richardus,  203  A. 


INDEX   GENERALIS 


601 


DlSTINCTIO    TERTIA 203 

Expositio 210 

Albertus,  211  C,  A',  214 A;  Bonaventu- 
ra,  214  D;  Thomas,  214  C. 

Quaestio  I.  An  Deus  ex  creaturis  per  na- 
turalem  rationem  possit  cognosci.     .     .  215 

jEgidius,  220D;  Albertus,  217 D;  Ale- 
xander,  215  A';  Antisiodorensis,  220  C; 
Bonaventura,  217  C;  Durandus,  220  D'; 
Henricus,  219D;  Petrus,  216B';  Richar- 
dus,216D';  Scotus,217D';  Thomas,216B. 

Qusestio  II.  An  Ueum  esse  sit  per  se  no- 
tum 222 

^Egidius,  223  D' ;  Albertus,  227  D;  Ale- 
xander,  225  C  ;  Bonaventura,  224  B' ;  Pe- 
trus,  223  A';  Richardus,  223  C;  Scotus, 
226  C;  Thomas,  222  D. 

Quaestio  III.  An  per  naturalem  rationem 
queat  probari  quod  in  Deo  sit  pluralitas 

aut  trinitas  personarum 228 

^Egidius,  232  C ;  Albertus,  228  D',  233  C  ; 
Alexander,  231 B' ;  Bonaventura,  230  B; 
Petrus,  229  A'  ;  Richardus,  229  D' ;  Tho- 
mas,  229 D,  233  B',  234  A',  D'. 

Qusestio  IV.  Qualiter  Trinitas  adoranda 
repraesentetur,  reluceat  et  cognoscatur 

in  creaturis  per  vestigium 235 

^Egidius,  243  C;  Albertus,  235 C,  236D'; 
Alexander,  242  D;  Bonaventura,  236  B', 
239  B;  Petrus,  236  D,  242  B,  246  C;  Ri- 
chardus,  236D,  243  C;  Scotus,  244  C;  Tho- 
mas,  236  C,  240  C. 

Quseslio  V.  An  partes  vestigii  convenien- 
ter  in  littera  approprientur  personis.     .  246 

Alanus,  248 D';  Albertus,  246B';  Bona- 
ventura,  249  C;  Guillelmus  Parisiensis, 
248  C;  Richardus  de  S.  Victore,  247  C  ; 
Thomas  de  Argentina,  248  B. 

Queestio  VI.  An  in  intellectuali  et  ratio- 
nali  creatura  consistat  summae  Trinita- 

tis  imago 249 

yEgidius,  251 B  ;  Antisiodorensis,  251 C; 
Petrus,  250  D'  ;  Thomas,  249 D'. 

Qusstio  VII.  An  imago  et  similitudo  Dei 
eminentius  resplendeant  in  homine 
quam  in  angelo 252 

Henricus  de  Hassia,  253  D;  Petrus, 
252  D'. 

Qusestio  VIII.  An  imago  ista  consistat  in 
memoria,  intellectu,  et  voluntate,  an  in 
eorum  habitibus,  vel  actibus,  an  in  po- 
tentiis  illis  per  comparationem  earum 
ad  habitus  suos  et  actus 253 


^Egidius,  255D',  257C  ;  Albertus,  257B', 
260  D  ;  Antisiodorensis,  256  D  ;  Bonaven- 
tura,  254 C,  258B;  Petrus,  258 C,  260A; 
Richardus,  257D',  258A';  Thomas,  255B, 
256  C,  D',  257  C,  258  D',  260  C. 

Quaestio  IX.  An  intellectus  agens  perti- 
neat  ad  imaginem 260 

Franciscus  de  Mayronis,  262  C;  Henri- 
cus,  261 B;  Scotus,  262  C. 

Qusestio  X.  An  secunda  assignatio  imagi- 
nis  sit  conveniens,  et  in  quo  diflerat  ab 

assignatione  praehabita 263 

^Egidius,  264  A';  Albertus,  264  C,  265 D; 
Bonaventura,  263  A';  Guillelmus  Parisien- 
sis,  266  B;  Richardus,  264  B;  Thomas, 
264  A,  265  B. 

Quaestio  XI.  An  memoria,  intelligentia  et 
voluntas  sequales  sint 268 

^Egidius,  268  C;  Albertus,  269  D';  Anti- 
siodorensis,  269  C;  Bonaventura,  269  A. 

Quaestio  XII.  An  potentiae  istse  in  quibus 
consistit  imago,  sint  vere  indesinenter 
in  actu,  saltem  respectu  objectorum  in 
quorum  actibus  prseeipue  attenditur 
imago 270 

.Egidius,273A;  Albertus,  271 A;  Guillel- 
mus  Parisiensis,  273  C;  Henricus,  275  C, 
276D';  Petrus,  272B;  Richardus,  272B' ; 
Thomas,  271 C,  272  D. 

Quaestio  XIII.  An  potentiae  animae  distin- 
guantur  realiter  a  se  invicem  et  ab  ani- 
ma 277 

^Egidius,  279  B;  Albertus,  279  D';  Al- 
bertus  Remensis,  283  D' ;  Antisiodorensis, 
279  B';  Bonaventura,  281  A,  283  D,  D' ; 
Durandus,  282  D'  ;  Guillelmus  Guerro, 
283  A';  Guillelmus  Parisiensis,  279 A'; 
Petrus,  278  B',  282  D  ;  Richardus,  280  D; 
Thomas,  278  B,  282  B',  283  B. 

Quaestio  XIV.  An  potentise  animse  fluant 

ab  ejus  essentia 284 

^Egidius,  284  A';  Albertus,  285A,  B' ; 
Petrus,  285  B  ;  Scotus,  286  A,  287 D';  Tho- 
mas,  284  B,  285  C,  C. 

De  clara  expositione  Scripturae :  Faciamus 
hominem  ad  imaginem  et  similitudi- 
nem  nostram 288 

Albertus,  288 D';  Antisiodorensis,290B; 
Guillelmus  Parisiensis,  290  A;  Thomas, 
289  A. 

DlSTlNCTIO   QUARTA 290 

Summa 292 

Qusestio  I.  An  Deo  vere  convenial  generare.  292 


602 


INDEX   GENERALIS 


296 


Albertus,  293  A';  Alexander,  292  A';  Bo- 
naventura,  295  A';  Guillelmus  Parisiensis, 
295C;  Tliomas,  294D';  Udalricus,  294.A'. 

Qusestio  II.  An  istse  propositiones  sint  ve- 
rse  :  Deus  genuit  Deum ;  Deus  genuit 
se  Deum,  vel  alterum  Deum ;  Tres  per- 
sonee  sunt  unus  Deus;  Unus  Deus  est 
tres  personse ;  Deus  est  Trinitas  .     .     . 
Albertus,  297  C,  D',  300 B' ;  Bonaven- 
tura,   300  C,   D' ;   Petrus,   297  C,   299  A' 
Prsepositivus,  300  C  ;  Richarclus,  297  A' 
Scotus,   301  C;   Thomas,    296  C,   298  D' 
Udalricus,  298  C. 


DlSTINCTIO    QUINTA 301 

Summa 308 

Qusestio  I.  An  divina  essentia  generet.  .  309 
^gidius,  311 D  ;  Albertus,  312  C,  313  C, 
315  B',  316  B';  Alexander,  315  C;  Bona- 
ventura,  314  B';  Guillelmus  Parisiensis, 
315  B;  Petrus,  311  C,  314  B;  Richardus, 
314  C  ;  Scotus,  309  B',  317  B  ;  Thomas, 
311  A,  313  D,  316  A,  317  B  ;  Udalricus, 
313  A,  C,  316  B,  C. 

Quaestio  II.  An  Filius  natus  sit  de  sub- 
stantia  Patris,  et  an  essentia  sit  aliquo 
modo  terminus  generationis    ....  317 

.<Egidius,319D',  322D;Alexander,  317B' 
Anselmus,  323  A';  Bonaventura,  318  A 
Durandus,  321 C,  322  D' ;  Henricus,  320  C 
Petrus,  319B;  Riehardus,  319 D  ;  Scotus 
320  C,  322  C;  Thomas,  318  D,  322  D' 
Udalricus,  319  B'. 

DlSTINCTIO    SEXTA 323 

Summa 325 

Quaestio  unica.  An  Pater  genuit  necessi- 

tate,  vel  voluntate  ........  325 

^Egidius,  327  D',  328  D' ;  Bonaventura, 

327B',  328D;  Petrus,  327D,  329 B'  ;  Ri- 

chardus,   328  C,   329 D  ;   Scotus,   329  A' ; 

Thomas,  325  B'. 

DlSTINCTIO    SEPTIMA 330 

Summa 332 

Qusestio  I.  Utrum  Pater  potuit  et  voluit 

Filium  generare 332 

.Egidius,  334  B',  338  D',  345  C;   Alber- 

tus,  334D',  342D;  Alexander,  335 A',  337D ; 

Antisiodorensis,  338  A,  342  C  ;  Bonaven- 

tura,  336A,  340C;  Durandus,  335D,  342D'; 

Henricus,  344  D;   Petrus,  335  D',  342  A  ; 

Richardus,  338  D,   342  C;    Scotus,   335  B, 

344  A;  Thomas,  333D,  335 A',  339 B',  341 C; 

Udalricus,  335  A',  337  A,  342  B'. 


Quaestio  II.  An  potentia  dicatur  in  Deo 
univoce  de  potentia  intelligendi  et  ge- 

nerandi  atque  creandi 346 

./Egidius,  347  D;  Albertus,  347  A;  Ale- 
xander,  346 B',  347C;  Bonaventura,  347D'; 
Petrus,  347  D;  Richardus,  347  A';  Tho- 
mas,  347  B  ;  Udalricus,  348  C. 

Quaestio  III.  An  potentia  Dei  sit  tantum 
respectu  eorum  quae  subjiciuntur  divi- 
nae  potentiae,  videlicet  respectu  creatu- 
rarum  seu  creabilium,  et  non  respectu 
productionis  in  divinis  ad  intra  .     .     .  348 

Albertus,  348  C,  349 D  ;  Bonaventura, 
349B ;  Thomas,  349D,  A';  Udalricus, 348D'. 


DlSTINCTIO   OCTAVA 


350 


Summa 355 

Quaestio  I.  De  veritate,  quid  sit  et  quotu- 

plex,  et  qualiter  Deo  conveniat  .  .  .  355 
Albertus,    359  C  ;    Alexander,    355  A' ; 

Durandus,  361 B;  Petrus,  358  A',  359  C: 

Richardus,  359D;  Thomas,  357 A,  358C 

Udalricus,  359  D'. 

Qusestio  II.  An  Esse  seu  Qui  est,  sit  pri- 
mum  et  proprium  nomen  Dei,  et  an 
Deus  sit  esse  omnium  rerum   ....  362 

^Egidius,  366D  ;  Albertus,  367  A' ;  Ale- 
xander,  362  D',  368  D;  Antisiodorensis, 
368 B;  Bonaventura,  364 B,  367 C;  Du- 
randus,  366  A' ;  Thomas,  363  C,  366D', 
368  D' ;  Udalricus,  365  C. 

Quaestio  III.  Quid  sit  seternitas,  et  quali- 
ter  sit  propria  Dei  mensura,  qualiter 
etiam  verba  temporalia  conveniant  Deo.  369 

JEgidius,  372 B';  Albertus,  370  C;  Ale- 
xander,  369  C  ;  Bonaventura,  372  A;  Pe- 
trus,  373  C,  D' ;  Thomas,  370  C,  373  B' ; 
Udalricus,  371 D,  373  D. 

Quaestio  IV.  An  Deus  sit  immutabilis  at- 
que  immobilis;  et  si  sic,  an  hoc  sit  pro- 
prium   ei,  vel  rebus  possit   convenire 

creatis 375 

iEgidius,  376D;  Albertus,  378D;  Ale- 
xander,  379  D;  Bonaventura,  376  C;  Du- 
randus,  377  C  ;  Guillelmus  Parisiensis, 
387D;  Henricus,  383D;  Petrtis,  379 B';  Ri- 
chardus,  377 A';  Riehardus  de  S.  Victore, 

376  B;   Scotus,   381  C  ;   Thomas,   375  D', 

377  D';  Udalricus,  379  C. 

Quasstio  V.  An  Deus  sit  simplex,  ac  sum- 
me  simplex 387 

^Egidius,  389 B';  Alexander,  388D;  Bo- 
naventura,  388  A  ;  Petrus,  389  C ;  Richar- 
dus,  389  D;  Thomas,  388  C. 


INDEX    GENERALIS 


603 


Quaestio  VI.  An  Deo  conveniat  ratio  uni- 
versalis,  seu  generis  aut  speciei,  vel 
esse  in  aliquo  prsedicamento    ....  390 

^Egidius,  396  D';  Albertus,  394  D;  Ale- 
xander,  392  A;  Antisiodorensis,  400  A; 
Bonaventura,  394  C;  Durandus,  399  D; 
Guillelmus  Parisiensis,  400  A;  Henricus, 
399 D';  Scotus,  391 D,  397  C;  Thomas, 
392  B';  Udalrious,  395  C. 

Quasstio  VII.  An  aliqua  ereatura  sit  sim- 
plex,  et  specialiter  de  simplicitate  intel- 
lectualis  naturae  ac  rationalis  ereaturae, 
an  scilicet  angelus  et  anima  rationalis 
sit  simplex  et  immaterialis  essentia.     .  401 

/Egidius,  404  C,  410D;  Albertus,  403  C, 
408  A';  Bonaventura,  101  B\  411  C  ;  Du- 
randus,  412 B'  ;  Henricus,  405 D;  Petrus, 
403  A,  410D' ;  Richardus,  411 D' ;  Thomas, 
402D,  409C;  Udalricus,  403D'. 

DlSTINCTIO   NONA 415 

Summa 420 

Quaestio  unica.  An  Pater  et  Filius  sint  co- 
aeterni 420 

iEgidius,  426A' ;  Albertus,  422C,  430C; 
Alexander,  425  D'  ;  Bonaventura,  425  D  ; 
Durandus,  429A;  Petrus,  425  C;  Richar- 
dus,  427B;Scotus,  429D;  Thomas,421B, 
422  D,  423  B  ;  Udalricus,  423  C,  425  C. 

DlSTINCTIO    DECIMA 431 

Summa 434 

Quaestio  I.  An  Spiritus  Sanctus  sit  amor 
et  nexus,  unio,  vinculum  et  amplexus 
Patris  ac  Filii 434 

^Egidius,  441 D;  Albertus,  434  A';  Ale- 
xander,  442A,  448 D' ;  Antisiodorensis, 
445  D;  Bonaventura,  441 A  ;  Durandus, 
446 A;  Guillelmus  Parisiensis,444C;  Hen- 
ricus,  449 B ;  Petrus,  439B;  Richardus, 
439  D';  Richardus  de  S.  Victore,  440 D' ; 
Scotus,443A,449C,450A;Thomas,436C\ 
448 D;  Udalricus,  435 A. 

Quaestio  II.  An  tertia  persona  in  divinis 
proprie  appelletur  Spiritus  Sanctus  .     .  451 

iEgidius,  452 B';  Albertus,  453 C;  Bo- 
naventura,  452  C  ;  Richardus,  452  B  ;  Tho- 
mas,  451 D;  Udalricus,  453  B'. 

DlSTINCTIO    UNDECIMA 454 

Summa 456 

Quaestio  I.  An  Spiritus  Sanctus  procedat 

a  Patre  et  Filio 456 

.«Egidius,  461  D\  Alexander,  457D',  463B; 

Bonaventura,  458  B,  463  D,  464  B;   Guil- 


lelmus  Parisiensis,  462 C;  Petrus,  461  A  ; 
Scotus,  462  B  ;  Thomas,  459  D,  463  C,  D, 
D' ;  Udalricus,  461  C. 

Quaestio  II.  An  Spiritus  Sanctus  distin- 
gueretur  a  Filio  si  non  procederet  ab  eo.  464 

Anselmus,  467  D;  Durandus,  466  C,  D'; 
Henricus,  465  A,  468  D;  Richardus,  468  B; 
Scotus,  465  C\  467  A. 

Quaestio  III.  An  Spiritus  Sanctus  procedat 
a  Patre  etFilio  in  quantum  suntunum.  468 

jEgidius,-  471B\  C;  Albertus,  471 D; 
Alexander,  472  B  ;  Bonaventura,  470 B' ; 
Durandus,  474  A'  ;  Petrus,  469  A'  ;  Ri- 
chardus,  470B;  Scotus,  472D;  Thomas, 
468  D'. 

Quaestio  IV.  An  Pater  et  Filius  sint  unus 

spirator  Spiritus  Sancti 474 

/Egidius,  476  C;  Albertus,  475  B;  Ri- 
chardus,  476 B;  Scotus,  476 A  ;  Thomas, 
475  D;  Udalricus,  474  D'. 

DlSTINCTIO    DUODECIMA 476 

Summa 479 

Quaestio  I.  An  Spiritus  Sanctus  prius  pro- 
cedat  a  Patre 479 

Albertus,  479  B'  ;  Bonaventura,  480  D'  ; 
Petrus,  4S2D';  Scotus,  483  B;  Thomas, 
481  D  ;  Udalricus,  479  C. 

Quaestio  II.  An  in  divinis  generatio  ali- 
quo  modo  prior  sit  processione    .     .     .  484 

.Egidius,  486 C;  Alexander,  485B;  Bo- 
naventura,  485  C  ;  Durandus,  487  D,  D' ; 
Guillelmus  Parisiensis,  488  B  ;  Petrus, 
485  D';  Richardus,  486  C;  Scotus,  488  A'; 
Thomas,  485  C. 

DlSTINCTIO   TERTIADECIMA 489 

Summa 492 

Quaestio  I.  Qualiter  processio  Spiritus  San- 
cti  a  generatione  aeterna  distincta  sit, 
et  qualiter  nomina  ista,  Processio  et 
Ingenitus,  in  divinis  sumantur    .     .     .  492 

jEgidius,  497 B';  Albertus,  493 A;  Bo- 
naventura,  496B  ;  Durandus,  501  A  ;  Pe- 
trus,  496 B  ;  Richardus,  497  A  ;  Scotus, 
499  C;  Thomas,  494  D,  503  B;  Udalricus, 
493  B'. 

Quaestio  II.  Qualiter  processio  locum  ha- 
beat  in  divinis,  hoc  est,  secundum  quam 
significationem  conveniat  emanationi 
divinae  ad  intra 503 

-Egidius,  506A,  B  ;  Durandus,  504D'; 
Petrus,  505D';  Richardus,  505 B' ;  Tho- 
mas,  505  D  ;  Udalricus,  504  A. 


604 


INDEX   GENERALIS 


Quaestio  III.   An  Spiritus  Sanctus  possit 
dici  ingenitus 506 

■  ^Egidius,  507  A;  Albertus,  506  C  ;  Ri- 
chardus,  507  B  ;  Thomas,  506  A'. 


Quaestio  VIII.  Ipse  videlicet  Spiritus  San- 
ctus  est  virtus,  etc 525 

Albertus,  526B';  Bonaventura,  526A; 
Richardus,  526  A'. 


DlSTINCTIO   QUARTADECIMA 507        DlSTINCTIO   QUINTADECIMA 


526 


Summa 510 

Quaestio  I.  Quid  sit  temporalis  processio 
Spiritus  Sancti,  et  an  realiter  differat 

ab  aeterna 510 

.Egidius,  514A,  517D';  Albertus,  512B; 
Bonaventura,  511 D  ;  Durandus,  516  C  ; 
Petrus,  513  A',  515  C,  D,  516  A;  Richar- 
dus,  513 C,  515D;  Thomas,  512D',  5HB'; 
Udalricus,  512  C,  516 D. 

Quaestio  II.  An  ipsemet  Spiritus  Sanctus 

procedat  ac  detur 518 

/Egidius,  521  A;  Bonaventura,  518  D' ; 
Durandus,  520  A' ;  Petrus,  519  C,  520  D; 
Richardus,  520A;  Thomas,  518  C,  519D; 
Udalricus,  520  C. 

Qua?stiuncularum  quarumdam  brevis 
expeditio 522 

Quaestio  I.  An  Spiritus  Sanctus  detur  a 
praelatis   et   ministris    Ecclesiae    atque 

a  sanctis  hominibus 522 

^Egidius,  522D';  Albertus,522C;  Petrus, 
522  A';  Richardus,  522D;  Thomas,  522 C. 

Quaestio   II.   Quid   detur   prius,    Spiritus 

Sanctus,  an  dona  ipsius 523 

/Egidius,  523  C;  Thomas,  523  B'. 

Quaestio  III.  Quot  modis  flat  temporalis 

processio  Spiritus  Sancti 524 

Albertus,  524  B. 

Queestio  IV.  Qualiter  differant  temporalis 
processio,  missio,  datio  et  apparitio  Spi- 

ritus  Sancti 524 

Albertus,  524  D' ;  Petrus,  524  C;  Ri- 
chardus,  524  D. 

Quaestio  V.  Quomodo  Spiritus  Sanctus  di- 

citur  potus 525 

Albertus,  525  B,  C;  Bonaventura,  525  B. 

Quaestio  VI.  An  immissio  dilectionis  sit 
missio  Spiritus  Sancti 525 

Albertus,  525  A\ 

Qusestio  VII.  An  Pater  et  Filius  seu  etiam 
Spiritus  Sanctus,  sint  unus  panis  in 
quantum  dantur,  an  multi  panes  ex 
parte  sua 525 

Albertus,  525 A';  Antisiodorensis,  525B'. 


Summa ...  531 

Quaestio  I.  An  missio  et  datio  conveniant 
divinis  personis,  et  specialiter  quibus 
conveniant  missio  et  datio  activa  atque 
passiva 532 

^Egidius,  540  C;  Alexander,  532  D;  An- 
tisiodorensis,  540  D;  Bonaventura,  533  C; 
Petrus,  539  B;  Scotus,  540  D;  Thomas, 
536  C;  Udalricus,  539  D'. 

Quaestio  II.  An  missio  in  divinis  dicatur 
essentialitervel  notionaliter;  an  sitquid 
creatum  vel  increatum,  temporale  vel 
aeternum 540 

JEgidius,  544 A;  Alexander,  541 C,  545B; 
Durandus,  543  D';  Petrus,  543  B,  544  C; 
Richardus,  544C;  Thomas,  542C,  543C; 
Udalricus,  543  B'. 

Quaestio  III.  An  Filio  conveniat  invisibili- 
ter  mitti,  an  etiam  Spiritui  Sancto ;  et 
utrum  sint  distinctae  missiones  eorum, 
et  an  secundum  eadem  dona  mittantur 

ac  indivisibiliter 545 

^Egidius,  551  A;  Albertus,  549  D' ;  Ale- 
xander,    549 B  ;    Antisiodorensis,    551 C 
Bonaventura,  551 A',  552  B;  Petrus,  548  C 
Richardus,  549 D  ;  Thomas,  546  C,  552  B' 
Thomas  de  Argentina,  551 B. 

Quaestio  IV.  Ad  quos  flat  invisibilis  mis- 

■  sio  Spiritus  Sancti 552 

/Egidius,  555 D;  Albertus,  554 B';  Ale- 

xander,  553  D' ;  Thomas,  553  B  ;  Udalri- 

cus,  554  C. 

Quaestio  V.  An  plenius  missus  sit  Spiritus 
Sanctus  post  incarnationem  Filii  Dei 
quam  ante  ;  et  utrum  electi  per  susce- 
ptionem  Spiritus  Sancti  ac  gratiae  ejus 

fiunt  extra  hunc  mundum 555 

Albertus,  556D,  558  A;  Bonaventura,  558C; 
Thomas,  557  B,  558  B;  Udalricus,  556  B'. 

DlSTINCTIO   SEXTADECIMA 559 

Summa 561 

Quaestio  I.  Quid  sit  visibilis  missio  Spiritus 
Sancti ;  et  de  utilitate  ipsius,  cur  scili- 

cet  facta  sit 562 

.Egidius,  564  C;  Albertus,  564  B';  Bo- 


TNDEX    GENERALIS 


605 


naventura;  562  A,  565  D;  Petrus,  563  C, 
566  C;  Richardus,  564 B,  566 B;  Thomas, 
562  D',  565  D';  Udalricus,  565  A. 

Qusestio  II.  Quando  et  ad  quos  facta  sit 

visibilis  missio  Spiritus  Sancti    .     .     . 

^Egidius,   570  A,   B',   571 B;    Albertus, 

566  C ;  Richardus,  568  B' ;  Thomas,  568  B, 

569  A;  Udalricus,  567  A',  569  B. 

Qusstio  III.  In  quibus  speciebus  apparuit 
ac  missus  est  Spiritus  Sanctus,  et  a  quo 
formatee  sunt  species  illae ;  an  etiam 


habebant  veritatem  naturse  rerum  qua- 
rum  sunt  species 571 

^Egidius,  577 C,  579B,  580A;  Albertus, 
573  A,  576  A;  Bonaventura,  573  D,  578  D', 
S66  579  D';  Durandus,  576  D';  Petrus,  572  A', 

579 A;  Richardus,  572 D',  575 B,  578 B,  C; 
Thomas,  571  B\  574  B,  576  D,  579  B';  Udal- 
ricus,  575  A',  576  B. 

Index  S.  Scripturse 583 

Index  Auctorum 593 

Index  Dionysianus 597 


Emendanda.  Pag.  365 D',  lin.  9  et  seq.,  lege  :  ...  differentia  :  qufe  proprietas  est  generis,  id  est 
generalis  naturee  entis,  ete. 


Typis  Cartusiae  Sanctae  Marias  de  Pratis.  Monstrolii. 
J.  Arnaune  typographus. 


fi 

/-6A 


Date  Due 

MM-i'61 

^er/ 

rs&^r 

!AM    ^W-ifil 

« 

v 

jrv*  —    ■ 

1AN    1  Q   l( 

595 

FEB.UJ 

!005 

JAN  1  ( 

OT 

(i 

PRINTED 

IN  U.  S.  A. 

BOSTON  COLLEGE 


3  9031   01314899  4 

301784 


Boston  College  Library 

Chestnut  Hill  67,  Mass. 

Books   may  be  kept  for   two   weeks   unless   a 
shorter  period  is  specified. 

If  you  cannot  find  what  you  want,  inquire  at 
the  circulation  desk  for  assistance.