Skip to main content

Full text of "Elementa philosophiae moralis"

See other formats


ELEMENTA 


PHILOSOPHIJI  MORALIS. 


AUCTOltE 

R.  P.   LUDOVICO  JOUIN,   S.  J.? 

m    UOLLEGIO  NEO-EIVOliACENSI  SANOTI  JOANNIS  PROFESSORE. 


EDITIO    ALTERA. 


TYPIS 
CATHOLIC  PROTECTORY,   WEST  C  NEW  1 

1874. 


Extered,  according  to  Act  of  Congress,  iu  the  year  1874,  by  the 

REV.  ALLAN  McDONELL,  S.  J., 
In  the  Office  of  the  Librarian  of  Congress,  at  Waahington,  D.  C. 

SlUOitS 
IC 
TC 


n 


BJ 

l£49 
.JB 

1874- 


k 


DE  PIIILOSOPHIA  MOPtALI. 


Philosophia  moralis  est  scielitik"*  practica,  clirigens  actiis  li- 


beros  hominis  ad  finem  sumn  ultimum.  Quatuor  in  partes 
praecipuas  divicli  potest. 

Prima  tractat  de  fine  ultimo  liominis.  Nam  ad  recte  agen- 
dum  necesse  est  ut  in  primis  constituatur,  quis  sit  finis  ad 
quem  actus  nostri  dirigendi  sint ;  quia,  ut  recte  animadvertit 
Cicero,  hoc  in  Philosophia  constituto,  constituta  sunt  omnia. 
Summum  autem  bonum  si  ignoretur,  vivendi  rationem  igno- 
rari  necesse  est. 

Secunda  agit  de  natura  actuum  humanorum  quibus  ad  finem 
tendere  oportet,  atque  de  norma  quam  sequi  tenemur  ut  actus 
nostri  sint  boni  in  genere  mornm. 

Tertia  tractat  de  jnribus  et  ofticiis  quae  nobis  servanda  sunt. 

Quarta  denique  agit  de  societate  inter  homines,  sive  domes- 
tica  sive  civili,  et  de  jure  internationali. 

Quanta  sit  hujus  scientia?  prsestantia  et  necessitas,  nemo  est 
qni  non  videat.  CaeteraB  enim  scieutiae  de  natuia  rerum  et 
de  legibus  quibus  mundana  corpora  reguntnr,  homini  inservi- 
unt  ut  vitam  materialem  melius  regat ;  haec  vero  ut  sese  recte 
ordinet  ad  finem  ad  quem  ut  ens  rationale  tendere  debet.  Nos- 
tris  certe  temporibus  hnjus  scientiae  cognitio  qnam  maxime 
necessaria  est,  eo  quod  pravi  homines  toti  sint  in  spargendis 
doctrinis  pessimis  contra  mores,  omnia  moralitatis  et  juris 
naturalis  principia  suis  sophismatibus  obscurare,  et,  si  fieri 
possit,  subvertere  oonante 


De  Fine  Ultimo. 


PARS   PEIMA. 

DE  FINE  ULTIMO  ET  DE  BEATITUDINE. 


LIBER  UNICUS. 

Oum  moralis  philosophia  de  actibus  humanis  recte  ad  finem 
dirigendis  agat7  necesse  in  primis  est  ut  de  fine  in  genere  ser- 
mo  fiat.  Deinde  ostendendum  est  voluntatem,  qua3  tendentia 
ad  bonum  est,  in  omnibus  suis  actibus  deliberatis  ad  finem 
tendere,  ac  proinde  finem  aliquem  ultimum  sibi  praastitutum 
habere,  qui  unicus  tantum  est?  et  in  sola  Dei  cognitione  et 
amore  consistit  j  quem  tamen  fineni  in  hac  vita  consequi  non 
possumus. 


CAP.  I. 

DE    FINE    ET   BEATITUDINE   IN   GENERE. 

§  1.  Finis  in  sua  generali  acceptione  idem  significat  ac  ces- 
satio.  seu  id  ultra  quod  ens  non  protenditur ;  unde  etiam  ter- 
minus  et  limes  vocatm*.  Si  vero  haec  vox  actui  applicatur, 
significat  objcctum  in  quo  apprehenso  sistit  actio.  Finis  ergo 
de  quo  in  prsesenti  sermo?  est  id  propter  quod  aliquid  fit. 


rtfJu 


Liber  Unicus.  5 

Finis  actionis  varie  dividitur :  1°  In  finem  qui  ct  cui. 
Prior  est  objcctum  quod  per  actionem  intenditur;  alter  est 
persona  in  cujus  gratiam  objectum  hoc  appetitur.  Sic  me- 
dico  finis  cui  est  a3grotusr  et  finis  qui  sanitas  aut  conservanda 
aut  restituenda.  Id  quo  ad  finem  consequendum  utimur, 
meclium  vocatur. 

2°  In  finemopcris  et  opcrantis.  Prior  est  id  ad  quod  tendit 
actio  ipsa  sua  natura ;  alter  est  bonum  propter  quod  actio  ab 
agente  ponitur.  Sic  finis  eleemosvnae  est  sublevare  paupe- 
rem  j  sed  operans  per  eleemosynam  multos  alios  fines  intendere 
potest.  J"^£ifCj  fc  £+C4~>*J- ' 

3°  In  finem  proximum,  mcclium  et  ultimum!  Proximus  finis 
est  objectum  quod  immediate  ab  agente  attingitur.  Medius 
est  objectum  quod,  mediante  fine  proximo  obtinendum,  ab 
agente  intenditur,  ac  simul  ad  ulteriorem  finem  refertur.  Fi- 
nis  ultimus  est  ille  in  quo  voluntas  conquiescit,  omni  ad  alium 
finem  relatione  sublata. 

Finis  ultimus  dicitur  ultimus  secunclum  quid  seu  ncgative, 
vel  simplicitcr  seu  positive.  Hic  cst  illud  objectum  in  quod 
natura  entis  tendit,  quod  propterca  ipsum  ita  perficit  ut  eo  ob- 
tcnto  perfecte  compleatur  et  quiescat,  nec  aliud  quid  deside- 
randum  illi  supersit,  Alter  est  objectum  in  quo  animus  sistit 
quidem,  quin  tamen  naturae  entis  complementum  perfectionem- 
que  pnebere  queat. 

Finis  ultimus  rursum  dividitur  in  objcctivum  et  subjcctivum. 

W-'  Objectivus  est  objectum  ad  quod  agens  ita  tendit  pcr  aotionem 

ut  in  illo  velit  conquiescere.     Subjectivus,  qui  etfornudis  aut 

finis  ultimus  quo  dicitur,  est  finis  ullimi  objectivi  coikseeutio  et 

innnota  posscssio. 

§  2.  Efiectus  finis  vocantur  actus  qui  ab  agentc  ponuntur 
in  ordine  ad  finem.  Sox  numerari  solent :  simplex  volilio.  in- 
tcniio,  deliberaMOj  consensus}  clcclio,  usus  seu  prosccutio. 


6  De  Fine  Ultimo. 

Volitio  simplex  est  amor  finis  nullum  ordinem  dicens  ad 
media. 

Intentio  est  actus  voluntatis  ad  finem  tendentis  utpote  per 
medium  consequendum. 

Deliberatio  est  actus  a  voluntate  imperatus,  quo  mens  in- 
quirit  media  ad  finem  consequendum  iclonea. 

Consensus  est  actus  voluntatis  unum  aut  multiplex  medium 
approbantis  ut  ad  finis  consecutionem  conducens. 

Electio  est  actus  voluntatis  peculiare  aliquod  medium  pra3 
aliis  assumentis. 

Usus  seu  prosecutio  est  actus  quo  voluntas  mediis  jam  elec- 
tis  utitur,  ut  finem  assequatur. 

Habito  fine,  volnntas  ei  inhseret  ac  per  amorem  in  eo  con- 
quiescit.     Hic  actus  voG&txxv  Jruitio. 

'^XtJ      §  3.  Intentio  finis  qutntuplex  esse  potest. 

1°  Formalis,  cum  voluntas  finem  intendit  expresse,  eumque 
ut  finem  cognitum  prosequitur. 

2°  Virtualis,  cum  intentio  prius  habita  et  nondum  retractata 
nonnisi  tenuiter  et  confuse  in  mente  est,  et  tamen  in  actura 
lnnuit.       /^j-r^   / 

3°  YirtuaVis  implicita  liabetur  quando  agens  facit  aliquid 
natura  sua  ordinatum  et  tendens  ad  aliquem  finem,  sive  ille 
finis  cosnoscatur  sive  non,  modo  tamen  alium  finem  priori  op- 
positum  non  intendat. 

4°  Tnterpretativa  dicitur  intentio  quse  quidem  nec  ad- 
fuit  ncc  adest,  sed  de  qua  prsesumitur  ex  ipsa  dispositione 
et  modo  operandi  subjecti  quod  adfuisset,  si  agens  adver- 
tisset. 

5°  Habitualis  intentio  dicit  puram  concomitantiam  babitus 
alicujus  cum  aetu,  absque  ullo  influxu  sive  actuali  sive  virtuali 
in  ipsum  actum. 


Liber  Unictis.  J 

§  4.  Hominem  impelli  naturali  cleterminatione  ad  beatitu- 
dinem;  unicuique  propria  experientia  constat ;  nemo  enim  est 
qui  amore  beatitudinis  haud  teneatur.  Beatitudo  importat 
exemptionem  a  malo  et  possessionem  omniuvn  bonorum  qu# 
facultates  hominis  explent,  cuni  judicio  niliil  jam  deesse  *eo- 
rum  qua?  ad  plenum  illarum  complementum  requiruntur. 

Si  facultates  naturae  ita  impletae  sunt  utjam  non  maneat 
ullum  desiderium  ulterioris  boni,  tunc  natura  perfectam  suam 
beatitudinem  adepta  est.  Ha?c  non  potest  obtineri  nisi  in 
consecutione  ultimi  finis,  quia  ille  solus  totam  naturam  per- 
ficit  atque  complet,  ita  ut  niliil  jam  sit  quod  ulterius  deside- 
rari  possit. 

Omnis  hominis  tendentia  quae  objectum  sibi  proprium  as- 
sequitur,  gaudium  in  aniraa  producit.  Sed,  cum  varise  sint 
facultates  in  homine  et  homo  taraen  unus  sit;  debent  omnes 
istse  tendentia?  ad  invicem  subordinari,  ita  ut  ex  bis  omnibus 
una  totius  natnne  tendentia  resultet.  Et  quia  necesse  est  ut 
pars  inferior  subordinetur  superiori,  patet  facultates  sensitivas 
esse  rationis  imperio  subjiciendas.  Quotiescumque  ergo  horao 
in  suis  tendentiis  hunc  ordinem  custodit,  tranquillitate  et  pace 
interna  fruitur,  atque  beatitudinem  quamdam  obtinet.  Ubi 
vero  ha?c  subordinatio  non  servatur.  neccsse  est  ut  habeatur 
confusio,  inquietudo  ac  proinde  beatitudinis  absentia. 


GAP.  II. 

DE   ULTIMO   IfLNE   HOMISTIS. 

§  5.  Antequam  accedamus  ad  inquirendum,  quisnam  sit 
ultiraus  horainis  finis,  determinare  oportet  moduin  quo  volun- 
tas  ad  iinem  tendit. 


8  De  Fine  Ultimo. 

PROPOSITIO  I.  VOLUNTAS  NON  POTEST  TENDERE  IN  MALUM 
UT   MALUM. 

Probatur.  Omnis  appetitus  habet  objectum  sibi  proprium  ; 
hoc  autem  objectum  debet  esse  aliquod  ens ;  sed  omne  ens 
quatenus  est  ens;  est  bonum.  Ergo  omnis  appetitus  tendit  in 
bonum  sibi  proprium  j  atqui  voluntas  est  appetitus  rationalis. 
Ergo  ipsa  tendit  in  bonum.  Praeterea;  malum  ut  malum  est 
non  ens  seu  nihil  j  nihilum  autem  non  potest  esse  objectum 
alicujus  tendentise;  quia  tendentia  ad  nihilum  est  nulla  tenden- 
tia.     Ergo  voluntas  non  potest  tendere  in  malum  ut  malum. 

Peincipia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Volun- 
tas  ssepe  vult  malum;  sed  illud  quatenus  bonum  amplectitur. 
Ideo  peccat  homo  quia  sperat,  fore  ut  per  actum  peccaminosum 
aliquod  objectum7  quod  ut  bonum  sibi  apprehendit;  consequa- 
tur. 

Hoc  bonum  non  est  quidem  verum  hominis  bonum;  sed 
tamen  ut  bonum  a  mente  apprehenditur  et  ut  tale  voluntati 
propomtur. 

2°  Etiam  ille  qui  ex  malitia  peccat,  aliquod  bonum  sperat 
se  inde  consecuturum. 

3°  Qui  alium  odio  prosequitur,  vult  illi  malum  ut  malum, 
sed  hoc  vult  ut  sibi  aliquam  voluptatem  procuret. 

4°  Qui  bonum  oblatum  respuit;  id  facit  quia  putat  majori 
sibi  esse  emolumento  ejusmodi  bono  carere. 

5°  Qui  sibi  ipsi  mortem  consciscit,  vita  quidem  seipsum 
privat,  sed  ipse  arbitratur  se  plus  consequi  boni  ex  suse  vitae 
jactura,  quam  ex  vita  tot  tantisque  miseriis  agitata. 

§  6.  PHOPOSITIO  II.  IIOMO  DELIBEEATE  AGENS  SEMPER  AGIT 
PROrTEIi    FINEM. 

PPvOBATUB.  Voluntas  est  tcudentiaad  bonum  (§  5).  Ergo? 
quotiescumquc    voluntas    agit;    aliquod    bonum   iutendit,    et 


Libcr  Unicus.  g 

actum  clicit  ut  quod  intendit  bonum  assequatur.    Atqni  id  cu- 

jus  cousequendi  gratia  voluntas  agit  est  finis.  Ergo  voluntas 
delibcrate  agens  semper  agit  propter  finein. 

PRINCIPIUM    AD     SOLVENDAS   DIFFICULTATES.     Finis   est 

primns  in  intentione  et  ultimus  in  exccutione  ;  unde,  pronti 
in  intentione  prinius  est,  rationem  causae  habere  potest  et 
rcapse  liabet. 

§  7.    Pitoposrno   III.    Debet  esse   aliquis   finis   ultimus 

PRO   HOMINE. 

Probatue.  Homo,  teste  sensu  intimo,  in  omnibus  suis 
actibus  necessario  appetit  felicitatem.  Ergo  iste  felicitatis  ap- 
petitus  a  Deo  nobis  inditus  est.  Deus  autem  nihil  facit  frustra, 
quia  est  sapientissimus.  Ergo  debet  esse  aliquod  objectum  in 
quo  homo  suam  felicitatcm  invenire  possit.  IIoc  autem  objec- 
tum  debet  esse  ejusmodi  ut  omnem  naturae  appetitum  expleat  j 
quia  homo  non  qualemcumque,  sed  perfectam  appetit  beatitu- 
dinem.  Ergo  debet  esse  finis  ultimus  pro  ipso.  Si  enim  hoc 
objectum  non  omnem  naturae  appetitum  expleret,  natura  sem- 
per  appeteret  atque  ad  bonum  absens  tenderet  j  atqui  tendentia 
semper  tendens  et  nunquam  objectum  suum  attingens,  est 
tendentia  absurda.  Praeterea,  cum  liomo  in  omnibus  suis 
actibus  deliberatis  intendat  aliquem  finem,  oportet  ut  sit  ali- 
quis  finis  ultimns,  i.  ev  aliquis  finis  qui  ad  alium  jam  non 
referatnr,  qui  propter  se  nnice  ametur,  et  propter  quem  csetera 
omnia  intendantnr.  Non  enim  fieri  potest  ut  in  illa  serie 
fininm  in  infinitum  procedatur. 

PltlNCiriA   AD   SOLVENDAS   DIFFICULTATES.      1°    Vita    IV- 

quirit  prinoipinm  activitatis ;  sed  actus  vitalis  duplici  modo 
exerceri  potest,  vel  tendendo  ad  finem  nondum  possessum, 
vel  fruendo  fine  jam  obtento. 

2°    Quies  qme  consisteret  in  suspensione  perpetua  omnis 

1  * 


io  De  Finc  Ultimo. 

actus,  eadem  esset  ac  mors  ipsius  animse  j  sed  quies  quas  resul- 
tat  ex  adeptione  finis  ultimi,  cum  consistat  in  actu  vitali  quo 
anima  fruitur  objecto  suo  proprio,  non  est  mors  sed  vita  per- 
fecta. 

3°  Xon  natura  liumana  abstracte  considerata  ad  felicitatem 
tendit,  sed  natura  singulorum  individuorum,  ac  proinde  finis 
ultimos  a  singulis  hominibus  attingi  potest.  Natura  humana, 
nisi  consideretur  prouti  concrete  in  individuis  existit,  est  logi- 
cum  ens,  quod  ad  finem  tendere  non  potest.  Hinc  patet 
pantheistas  delirare  cum  dicunt,  pro  tota  natura  humana,  non 
vero  pro  singulis  hominibus,  existere  fiuem  ultimum. 

4°  Etsi  finis  pro  omnibus  et  singuiis  existat,  non  tamen 
exinde  sequitur  omnes  debere  finem  de  facto  assequi.  Nam 
ille  finis  obtineri  debet  per  actus  liberos.  Ergo  qui  actus 
liberos  juxta  ordinem  a  Deo  statutum  non  ponit,  semetipsum 
a  consecutione  finis  excludit.  Omnes  finem  hunc  assequi 
possunt,  non  oinnes  tamen  eum  assequuntur. 

§  8.  Propositio  IV.     Homo  non  potest  duos  fines  ulti- 

MOS   SIMUL   INTEXDEEE. 

ProbatuPv.  Finis  ultimus  est  ille  qui  totam  naturam 
explet,  ita  ut  jam  nihil  extra  hunc  finem  remaneat  appeten- 
dum.  Atqui  duos  fines  ejusmodi  homo  intendere  non  potest. 
Etenim,  si  unuin  ut  vere  ultimum  spectat,  jam  alterum  desi- 
derare  non  potest ;  quod  si  alterum  etiam  desiderat,  hoc  ipso 
manifestat,  se  priorem  non  considerare  ut  capacem  explendi 
totam  naturam. 

Prixcipia  ad  sola~exdas  difficultates.  1°  Qui  per 
errorem  plura  objecta  ut  finem  ultimum  appetit,  in  illa  tendit 
tanquam  in  unum  objectum  totale,  appetitum  perfecte  satians. 

2°  Qui  venialiter  peccat,  in  eo  actu  non  intendit  objectum 


Liber  Unicus.  n 

quod  vult  ut  finem  vere  ultinmin,  quia  secus  jara  mortaliter 
peccaret. 

§  9.  PROPOSITIO  V.  NULLUM  OBJECTUM  CBEATUM  POTEST 
ESSE   FIXIS   ULTIMU8   HOMXNI8. 

ProbatuIv.  Objectum  quod  vere  est  finis  ultimus,  debet 
naturam  hominis,  ut  homoest,  explere.  Atqui  homo  est  homo 
praecipue  per  facultates  intellectus  et  voluntatis.  Ergo  finis 
ultimus  debet  explere  facultates  intellectus  et  voluntatis. 
Atqui  nullum  objectum  creatum  hoc  valet  praestare.  Etenim 
baec  objecta  sunt  vel  divitiae,  vel  honores,  vel  voluptates,  vel 
scientia?,  vel  virtus.     Atqui  nullum  horum  sufficit. 

1°  Non  divitiae;  qnia  ipsae  sunt  tantuin  raedia  ad  felicita- 
tem  temporalem,  sunt  transitoriaB,  quae  mortis  tempore  certo 
sunt  relinquendae,  intellectum  et  voluntatem  non  perficiunt,  ne- 
que  ipsum  animum  a  curis  et  anxietatibus  eximunt,  et  pauci 
tantura  eas  oonsequi  possunt. 

2°  Xon  honores ;  quia  honor  est  externa  raanifestatio  bonae 
existimationis  quam  alii  de  nobis  habent.  Atqui  ista  existi- 
raatio  est  admodum  precaria,  hominem  non  perficit,  non  est  in 
ejus  potestate,  eamque  saepe  araittere  potest  absque  sua  culpa. 
Idem  dicendum  est  de  faraa. 

3°  Xon  delectatio  ;  delectatio  perfecta  voluntatis  et  intellec- 
tus  supponit  possessionem  ultimi  finis;  ergo  non  potest  ipsa  esse 
finis.  Sensibilis  delectatio  non  solum  non  perficit  intellectum 
et  voluntatem,  sed  quotidiana  expeiientia  constat,  eos  qui  has 
voluptates  unice  prosequuntur,  in  dies  hebetiores  fieri  et  ad 
praeclariora  peragenda  ineptiores.  Insuper,  si  voluptates  sen- 
sibiles  esseut  finis  ultimus,  cum  laudabile  sit  totis  viiibus  finem 
ultimum  prosequi,  raaxime  laudandi  essent  qui  se  totos  devo- 
vent  voluptatibus ;  qao  nihil  absnrdias  dioi  potest. 

4°  Xon  soientisB  humanae ;  nam  eae  sunt  valde  imperfet 


12  De  Fine  Ultimo, 

nec  omnes  homines  cas  assequi  possunt,  cum  maxima  hominum 
pars  aliis  curis  et  occupationibus  detineatur. 

5°  Neque  ipsa  virtusj  virtus  enim  consistit  in  habituali 
recta  tendentia  ad  finem  naturse  humanae  proprium.  Ergo 
ipsa  finis  non  est. 

Peincipia  ad  solyendas  difficultates.  1°  Omnes 
homines  appetunt  voluptatem,  quia  omnes  volunt  esse  beati  ; 
sed  voluptas  ut  finis  appeti  non  potest,  quia  fmis  non  est,  eo 
quod  flnem  consequitur ;  ipsa  enim  est  quies  et  gaudium  quse 
resultant  ex  eo  quod  tendentise  naturse  satisfactum  sit  per 
adeptionem  sui  proprii  objecti. 

2°  Virtus  per  se  amari  potest  et  debet ;  i.  e.,  virtus  non  est 
colenda  propter  utilitatem  temporalem  quam  inde  derivare 
possumus,  sed  ad  finem  ultimum  dirigenda. 

§   10.  Propositio  VI.     Deus  solus  est  finis  ultimus  ob- 

JECTIVUS   HOMTNIS.  . 

Peobatue.  Nullum  objectum  creatum  est  finis  ultimus 
hominrs,  sive  sumatur  seorsum,  sive  sumantur  omnia  simul ; 
quia  etiam  de  omnibus  simul  sumptis  valent  rationes  superius 
allatae.  Ergo,  cum  homo  debeat  habere  aliquod  objectum 
quo  perfecte  beari  possit,  solus  Deus  hoc  objectuin  esse 
potest. 

Prseterea,  intellectus  et  voluntas  satiari  non  possunt  nisi 
per  cognitionem  summi  Veri  et  per  amorem  summi  Boni  j 
quia  intellectus  capax  est  cognoscendi  summi  Veri,  illudque 
cognoscere  atque  amare  voluntas  desiderat.  Ergo  voluntas 
satiari  non  potest  nisi  in  adeptione  hujus  summae  Veritatis. 

Deus  autem  solus  est  summum  Verum  et  summum  Bonum. 
Ergo,  etc. 

Prlnuipia  ad  solvendas  difficultates.  1°~  Omnes 
homines   Deum  naturaliter  appetunt  in  qnantum    desiderant 


Libcr  Unicus.  13 

objcctum  cos  pcrfccte  beans ;  sed  non  omnes  appetunt  Deum 
appctitu  elicito  scu  libcro. 

2°  Dcus  totus  cognoscitur,  quia  nulla  constat  partcj  sed 
ncc  potest  ncc  debet  totaliter  cognosci. 

3°  Cognitio  Dei  totum  nostrum  appetitum  rationalem  ex- 
plens  perfectior  esse  debet  ea  qna  nunc  gaudemus,  ut  per  se 
patet ;  ea  tamen  non  differret  specie  a  praesenti  cognitione,  si 
homo  in  statu  mere  naturali,  aut,  ut  aiunt,  in  statu  naturse, 
purae  conditus  fuisset.  Deus  enim  a  creaturis  intelligentibus 
non  potest  intuitive  cognosci  per  vires  mere  naturales.  Ip- 
sarum  cognitio  Dei  naturalis  est  abstractiva,  seu  cognitio 
quam  hauriunt  ex  consideratione  suimetipsarum  et  perfectio- 
num  a  Deo  conditarum.  Iisec  cognitio  tamen  tanta  essct, 
quantam  capere  posset  mens  humana  juxta  eam  quara  sibi  ac- 
quisivit  capacitatem  per  virtutis  exercitium,  ita  ut  uniuscujus- 
que  appetitus  pcrfecte  satiaretur.  Hevelatione  divina  constat 
hominem  Dei  bonitate  ad  statum  supernaturalem  evectum  es^e, 
ejuscpie  beatitudinem  consistere  in  intuitiva  visione  ipsius  Es- 
sentiae  divinse. 

40:  Si  homo  conditus  fuisset  in  statu  mere  naturali,  nulla 
est  ratio  cogens  qua  ostendi  posset  corpus  itcrum  aninue  bea- 
tae  uniri.  Besurrectio  enim  carnis,  quam  Dci  revelatione 
sufFulti  credimus,  est  donura  gratuitura  Dei  lioniinis  naturae 
haud  debituin.  Ilinc  in  illo  casu  aniina  beata,  cuui  privata 
esset  organis  corporcis,  capax  non  esset  desiderandi  sensibiles 
delectationcs;  et  ejus  beatitudo  consisteret  in  expletione  per- 
fecta  appetitus  rationalis.  In  prsesenti  rerum  ordine  corpus 
iterum  reddetur  nobis  non  mortale  et  }>asisil)ile  ut  nnno  est,  sed 
gloriosum  et  imrnortale.  llinc  etiara  frueraur  gaudiis  sensibi- 
libus.  Sed  etiara  nunc  Deus  solus  est  objectura  beatitndinis 
hominis,  quia  gaudia  hyec  sensibilia  non  pertinent  ad  essentia- 
lem  beatitudincni,  sed  superadduntur ;  et  etiara  si  nullum  ob- 


14  De  Fine  Ultimo. 

jectum  sensibile  adesset,  gaudium  quo  beati  ex  visione  Dei 
fruuntur,  ejusmodi  est.  ut  etiam  in  sensibiles  facultates  redun- 
det.  Et,  ut  ait  S.  Thomas  (la  ,  2»,  Q.  4,  Art.  7) :  Ad  beatitu- 
dinem  perfectam,  quge  in  visione  Dei  consistit,  nullo  modo  bona 
corporis  requirimtur  $  quia  illa  bona  ad  vitam  animalem 
ordinantur  et  tunc  corpus  jam  non  erit  animale  sed  spirituale. 

5°  Deus  non  est  medium  quo  homo  beatitudinem  consequitur; 
sed  est  objectum  beatitudinem  causans.  Non  ordinat  homo 
Deuui  ad  se,  sed  ipse  semetipsum  ad  Deum  ordinat. 

6°  Nemo  desiderare  potest  id  quod  omnino  impossibile  esse 
cognoscit.  Hinc  nemo  potest  desiderare  ut  Deum  comprehen- 
dat.  Beati  in  coelo  non  desiderant  majorem  illa  quam  habent 
beatitudinem  $  nam  unusquisque  juxta  positivam  capacitatem 
quam  sibi,  Deo  adjuvante,  per  virtutis  exercitium  acquisivit, 
totaliter  explebitur,  ita  ut  cognoscat  se  majoris  beatitudinis 
positive  capacem  non  esse.  Si  homo  in  statu  naturali  esset, 
capacitas  ha?c  foret  naturalis  j  sed  in  statu  praesenti  capacitas 
hasc  videndi  Deum  est  omnino  supematuralis ;  quia  merita  a 
gratia  Dei  pendent,  et  ipsa  mens  Deum  ut  in  se  est  intueri 
non  potest,  nisi  per  lumen  gloria)  hujus  intuitus  capax  reddatur. 

7°  Intellectus  noster  est  subjective  finitus  ;  unde  finito  modo 
cognoscit  Deum  j  sed  objective  finitus  non  est ;  hinc  nullo 
finito  objecto  expleri  potest. 

8°  Nulla  est  proportio  entitatis  inter  intellectum  finitum  et 
Deum ;  sed  adest  proportio  habitudinis,  i.  e.,  tendentia^  ad  su- 
um  objectum, 

§  11.  Finis  ultimus  subjectivus  est  beatitudo,  seu  ipsa  anima 
actu  intellectus  apprehendens  finem  ultimum  objectivum,  et 
in  eo  quiescens. 

Multum  disputatum  fuit  a  Philosopbis,  in  quonam  actu 
consistat  beatitudinis  essentia,  utrum  in  actu  inteilectus,  an 


Liber  Unicus.  15 

vero  in  voluntatis  actu.  Si  sermo  est  de  beatitudine  adsequate 
spectata,  evidens  est  ad  essentiam  beatitudinis  requiri  ttun  ac- 
tum  intellectus  quo  anima  finem  ultimum  apprehendit,  tum 
actum  voluntatis  quo  de  finis  adeptione  gaudet.  Per  intellec- 
tum  finis  ultimus  animae  eonjungitur ;  sed,  nisi  voluntas  gau- 
dcret  de  objecto  possesso,  nulla  adhuc  baberetur  beatitudo ; 
quia  beatitudo  importat  quielem  appetitus  in  objecto  sibi 
proprio.  Si  vero  per  essentiam  intelligimus  id  quod  piimo 
de  re  intelligitur,  et  a  quo  csetera  omnia  attributa  fluunt, 
nullum  est.  dubium  quin  essentia  beatitudinis  consistat  in 
actu  intellectus,  quo  anima  Deo  per  clarani  cognitionem 
conjungitur. 


CAP.  III. 
DE    FIXE   HOMFNTS   IX   HAC   VITA. 

PROPOSITIO  VII.  FlXEM  ULTIMUM  IX  HAC  VITA  ASSEQUI 
NON   POSSUMC*. 

Probatur.     Patet  hsec  propositio  experientia  quotidiana. 

§  12.  Cognoscimus  quidem  Deum,  eumque  pariter  amare 
possumus  et  debemus ;  sed  cum  ista  cognitio  sit  admodum 
imperfeota,  neque  intellectus  neque  voluntas  plene  satiari 
potest. 

Prseterea,  quamdiu  homo  manet  in  hac  vita,  fieri  nou  potest 
quin  multis  malis  et  incommodis,  tum  ex  parte  anima?,  tuin 
ex  parte  oorporis,  obnoxius  sit. 

Denique  homo  natuvaliter  refugit  a  morte,  non  solum  quando 
jam  instat,  sed  etiam  quaudo  ut  certo  futura  cogitatur.    Xemo 


16  Dc  Finc  Ultimo. 

autem  in  liac  vita  assequi  potest  nt  non  moriatur.     Ergo  per- 
fecta  beatitudo  in  hac  vita  non  cst  possibilis. 

§  13.  Non  tamen  excluditur  homo  in  hac  vita  a  frnitione 
imperfectae  beatitudinis  quae,  etsi  non  careat  multiplici  defectu, 
nec  ita  stabilis  sit  ut  amitti  non  possit,  ejusmodi  tamen  est  ut 
multo  melius  sit  eam  habere  quam  ea  carere.  Ista  imperfecta 
beatitudo  consistit  in  quadam  pace  et  tranquillitate  interna, 
quae  naturam  suavi  quodam  gaudio  perfundit.  Pax  et  tran- 
quillitas  ista  obtineri  non  potest  nisi  cum  omnes  nostrae  tenden- 
tiae  recte  diriguntur  ad  ultinmm  finem.  Ex  hac  enim  recta 
tendentia  exurgit  ordo  inter  omnes  facultates  animaa  et  corpo- 
ris7  et  cupiditates,  quae  quam  maxime  animum  cruciant,  com- 
pescuntur ;  &i  praeterea  absint  curae  et  molestiae  corporis,  homo 
tantam  experitur  beatitudinem,  quantam  in  hac  terra  deside- 
rare  ipsi  licet. 

Hinc  sequitur :  1°  Pravos  hornines,  etsi  omni  genere  bo- 
norum  temporalium  abundent,  felices  non  esse,  eo  quod  careant 
fundamento  verae  beatitudinis. 
j  2°  Bonos  posse  esse  felices,  etsi  magnis  aerumnis  premantur; 
non  quidem  more^toicorum^  nam  homo  neque  debet  neque 
potest  omni  volujriatis  dolorisve  carere  sensu. 

Fieri  non  potest  quin  sentiat  dolorem  tum  intemum  tum 
externum  ob  calamitates  quaeipsi  superveniunt ;  sed  iste  dolor 
mirifice  lenitur  per  testimonium  bonae  conscientiae  et  per  fir- 
mamspem,  fore  ut  brevi  omnis  luctusin  perfectissimum  gau- 
dium  vertatur.  Ista  duo  motiva  tantam  saepe  vim  in  animam 
exercent,  ut  homo  non  solum  aequo  animo  ferat  calamitates 
quibus  prernitur,  sed  etiam  tali  gaudio  perfruatur?  ut  has  ca- 
lamitates  vix  sentiat. 

3°  Hinc  impossibile  est  ut  nobis  invitis  haec  felicitas 
auferatur. 


Liber   Unicus.  ij 

4°  Ut  simus  felices  quantum  praesens  nostra  conditio  fert,  in 
primis  necesse  est  ut  virtutem  colamus  et  moderemur  afFectiones 
et  desideria  nostra.  Haec  moderatio  non  solum  requirit  ut  pra- 
va  desideria  compescamus,  sed  necesse  etiam  est  ut  quae  licite 
appetere  possumus,  immoderato  affectu  non  prosequamur.  Op- 
timum  autem  medium  hujus  moderationis  consequendae  est 
animadvertere,  omnia  Dei  providentise  in  hoc  mundo  subesse, 
Deumque  nostri  esse  amantissimum,  ita  ut  omnia  quae  nobis 
accidunt,  ab  eo  in  hunc  finem  dirigantur  ut  felicitatem  a^ternam 
consequamur. 


18  De  Moribus. 


PARS  SECUNDA 


DE   MORIBUS. 


Tractationem  de  moribus  in  quinque  libros  divisimus. 

Cum  libertate  arbitrii  donati  simus,  non  agimur  in  finera 
sicuti  bmta  animalia,  sed  eum  actibus  libere  a  nobis  positis 
acquirere  debemus.  Hinc  in  1°  iibro  agendum  est  de  impu- 
tabilitate  actus  liumani  et  de  nierito,  ac  consideranda  veniunt 
ea  impedimenta  quae  actus  nostros  plus  minusve  voluntarios 
seu  liberos  reddunt. 

Actus  liber  ideo  moralis  dicitur,  quia  cum  sit  in  nosl  ra 
potestate  eum  ponere  aut  non  ponere,  perfectio  aut  imper- 
fectio  quam  acquirimus  per  actus  liberos  nobis,  tribuenda  est> 
In  2°  igitur  libro  agitur  de  origine  moralitatis,  et  de  prin- 
cipiis  quse  moralitatem  actus  constituunt. 

Actus  ut  recte  fiant,  juxta  normam  aliquam  obligantem  fieri 
debent  quee  lex  dicitur  ;  hinc  in  3°  libro  de  lege  tum  aeterna, 
tum  naturali,  tum  positiva  agitur. 

Sed  norma  heec  objectiva  applicanda  est  actibus  nostris  per 
cognitionem  intellectus,  unde  oritur  norma  subjectiva  quae 
conseientia  vocatur ;  de  ea  sermo  est  in  libro  4°  . 

In  libro  5°  agitur  de  passionibus,  de  babitibus  sive  bonis 
sive  malis,  quia  tum  passiones  tum  habitus  suum  in  voluntatis 
operationem  etiam  infiuxum  exerunt. 


Liber  Primus,  19 


LIBER  I. 

DE   ACTIBUS   HUMANIS. 


CAP.  I. 
DE   NATURA   ACTUUM   HUMAXOHUM. 

§  1.  Actns  humanug  diciiur  ille  qui  homini  proprius  est  ut 
horno  est,  i.  e.,  qui  procedit  a  vOluntate  cum  cognitione  fiiiis. 
Hinc  actus  indeliberati  coneupiscentiae,  actus  hominis  omnino 
distracti,  somniantis,  detirantis,  amentis,  non  sunt  actus  huma- 
ni,  etsi  sint  actus  hominis.  Omnis  actus  humanus  est  volun- 
tarius,  quia  procedit  a  voluntate  cum  cognitione  iinis,  sed  non 
onmis  actus  voluntavius  est  liber.  In  ooelesti  patria  Deus 
amatur  a  Beatis  amore  voluntario  qui  liber  non  est.  Actus 
hurnani  hoininis  viatoris  omnes  sunt  liheri.  Ilomo  quidem  in 
hac  vita  necessario  appetit  beatitudinem  quam  in  omni  sno 
actu  qiuerit  •  sed  hsec  necessita  specificationis,  non  vero 

exercitii  j  quia  naturali  tendentia  nullura  objectum  parti- 
culare  necessario  amamus.  Unde  hoc  desiderium  ad  actnm 
reducitur  per  tendentiam  ad  objecta  particularia,  ad  qua?  eli- 
genda  liberi  smnus. 

Quod  si  quis  dicat,  hoc  desiderium  felicitatis  ad  actum 
reduci  posse  per  hoc  quod  quis  velit  :ix,  quin  ullum 

objectuin  particulare  respiciat,  animadvertendum  est  hunc 
actum,  *i  deliberatus  est,  libermn  esse,  quia  poterat  elici  hic 


20  De  Actibus  Humanis. 

et  nunc  aut  etiam  omitti.  Hinc  S.  Thomas  ( la ,  2m, 
Q.  1,  Art.  1)  ait :  Iilae  solse  actiones  vocantur  proprie 
humanse,  quarum  homo  dominus  est. 

Actus  humanus  perfectus  est,  si  fit  cum  plena  cognitione  et 
pleno  consensu7  seclusa  omni  voluntatis  repugnantia;  late 
imperfectus  est,  si  adest  quaedam  repugnantia  voluntatis,  etsi 
aliunde  fiat  cum  plena  cognitione  et  pleno  consensu  j  stricte 
imperfectus  est,  si  deest  plena  cognitio  aut  plenus  consensus. 
Voluntarium  est  directum,  quando  aliquid  est  directe  et  in  se 
intentum  j  indirectum,  quando  aliquid  est  volitum  non  in  se, 
sed  secuturum  prsevidetur.  Voluntarium  in  causa,  quando 
aliquid  est  volitum  in  alio  directe  intento,  ut  effectus  in  causa. 

CAP.  II. 
DE   IMPUTABILITATE   ET   MERITO, 

§  2.  Ex  libertate  humani  arbitrii  oritur  imputabilitas.  Cuni 
enim  homo  sit  dominus  suorum  actuum,  perfectio  aut  imper- 
fectio  quam  per  actus  suos  liberos  acquirit,  illi  ut  vero  auctori 
seu  causse  tribui  potest.  Bonse  ergo  actiones  quse  hominem 
perficiunt,  in  laudem  illius  vergunt,  nialse  vero  in  ejus  vitu- 
periumj  seu  actiones  istse  illi  imputantur.  Ex  eodem  fonte 
oriuntur  meritum  et  demeritum.  Si  actus  liber  unius  vergit 
in  bonum  alterius,  aequalitas  quse  viget  inter  homines  et  pro- 
portio  ordinis,  postulant  ut  qui  in  bonum  alterius  operatus  est, 
compensationem  accipiat  ab  eo  in  cujus  commodum  actio  facta 
est.  Item  qui  damnum  alicui  infert,  tenetur  aliquid  prsestare 
quo  illud  resarciatur.  Unde  ineritum  et  demeritum  oriuntur 
ex  libera  aetione  et  ex  aequalitate  inter  homines  servanda,  ac 
proinde  in  ordine  fundantur. 


Liber  Primus.  21 

.  Ut  actus  sit  meritorius,  non  obstat  obligatio  eum  praestandi 
ex  alicpia  lege  dimanans,  nisi  in  casu  quo  compensatio  pro 
eo  actu  jam  fuerit  facta.  Notandum  tamen  est,  actionem 
qua?  vergit  in  bonum  alterius,  ejusmodi  esse  debere  ut  aut 
acceptetur  ab  alio,  aut  saltem  ab  eo  acceptari  debeat ;  nam 
quod  nec  acceptare  tenemur  nec  acceptavimus,  compensare 
minime  tenemur. 

§  3.  PROPOSITIO  I.  ACTIONES  LIBER^E  HOMINIS  SUMUNT 
RATIONEM   MERITI    AUT   DEMERITI   ETIAM   RELATE   AD   DEUM. 

Probatur.  Hoininem  demereri  posse  apud  Deum,  nemo 
est  qui  neget  j  quia,  etsi  hominis  actiones  non  vergant  in  dam- 
num  proprie  dictum  Dei,  cum  Deus  sit  immutabilis  et  infinitus, 
eo  tamen  sensu  ei  damnum  afferunt,  quod  homo  per  peccatum 
privat  Deum  lionore  illi  ex  stricto  jure  justitiaB  debito.  Meri- 
tum  autem  nihil  aliud  est  quam  actus  prseinio  dignus.  Atqui 
Deus  voluit  ut  homo  virtutem  exercendo  seterna?  beatitudinis 
prsemio  dignus  sit.  Ergo  Deus  voluit  ut  homo  mereri  possit 
suae  beatitudinis  consecutionem.  Hanc  vero  beatitudinem,  in 
ipsa  Dei  possessione  sitain,  a  solo  Deo  homo  obtinere  potest. 
Ergo  potest  honio  apud  Deum  mereri. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Meritum 
apud  Deum  non  fluit  ex  titulo  justitia?,  sicuti  meritum  apud 
homines,  sed  ex  Dei  voluntate,  qui  statuit  ut  hoino  per  virtu- 
tis  exercitium  finem  suum  ultimum  oonsequatur.  Hinc  fit  ut 
ratio,  propter  quam  prsemiam  connectatur  cum  actu  libero 
hominis,  sit  Dei  ordinatio  et  voluntas.  Deus  homiui  nihil 
debet,  sed  i[>se  sibi  debet  ut  stet  suis  promissis. 
~y~*  2°  Actiones  a  Deo piSBScriptsB,  sunt  illidebitse  ex  jure  justi- 
tisej  sed  quia  Deus  voluit  ut  homo  operibus  bonis  obtineat 
finem,  ideo  etiam  voluit  ut  mereri  possii  hujus  finis  consecutio- 
nem.    J  osuper  dantur  aotus  virtutis  a  Deo  nullatenus  prsecepti. 


22  De  Actibas  Humanis. 

3°  In  prsesenti  ordine,  cum  simus  elevati  ad  statum  super- 
naturalem,  actus  nostri  liberi  solis  naturae  viribus  eliciti  nihil 
ad  vitam  aeternarn  mereri  possunt,  quia  tit  actus  mere  natura- 
les,  nullam  proportionem  cum  tine  supematurali  habent  j  igitur, 
ut  meriti  sint  capaces,  per  gratiam  Christi  supernaturales 
fieri  debent. 

§  4.  Quod  directe  voluntarium  est,  agenti  aut  ad  laudem 
aut  ad  vituperium  imputari  potest.  Ast,  quando  agitur  de 
indirecte  voluntario,  non  quilibet  hujusmodi  actus  ut  nialus 
imputari  potest,  etsi  effectus  malus  ex  eo  sequatur.  Ut  talis 
actus  imputabilis  sit  ad  culpam,  necesse  est  ut  effectus  malus  ex 
actione  proveniens  praevisus  sit  aliquo  saltem  modo  j  nihil 
enim  volitum  nisi  prsecognitum.  Si  praevisus  non  est,  videre 
oportet  an  prsevideri  potuerit  et  debuerit. 

Si  potuit  et  debuit  prsevideri,  imputabilis  est ;  etenim  quod 
iste  effectus  malus  non  fuerit  preevisus,  culpabili  negligentiae 
est  adscribendum.  Si  praevisus  fuerit  malus  effectus,  sed 
nullum  sit  prseceptum  illum  vitandi,  imputabilis  non  est  ad 
culpam. 


CAP.  III. 
DE  IKPEDIMESTTIS   ACTUM   HUMAXUM  AFFICIENTIBUS. 

§  5.  Quatuor  causae  influere  possunt  in  actum  humanum. 
ut  eum  involuhtarium,  aut  minus  tiberuru  reddant :  Ignoran- 
tia,  Concupiscentia,  Metus,  et  Vis. 

§  6.  De  Ignorcmtia.     Ignorantia   est    carentia   scientiae. 


Liber  Primus.  23 

Dicitur  negativa,  si  agitur  de  rebus  quas  aliqnjs  scire  non  po- 
test  aut  non  tenetur ;  positiva,  si  agitur  de  iis  quas  scire  tene- 
tur.  Habetur  discrimen  inter  ignorantiam  et  errorem.  Prior 
niLil  importat  nisi  carentiam  scientiae ;  posterior  addit  assen- 
sum  falsitati  prsestitum.  Ignorantia  est  vel  juris  vel  factiy 
prouti  versatur  vel  circa  existentiam  legis,  vel  eirca  aliquod 
factum  lege  comprehensum.  Ipsa  etiam  dividitur  in  vincibilcm 
et  invinciVdcm  ;  hsecea  estqme  adhibita  morali  diligentia  hic 
et  nunc  deponi  non  potest;  illa  vero,  quse  deponi  potest  et 
debet ;  quia  supponit  cognitam  saltem  in  confuso  obligationem 
olterius  inquirendi.  Haec  ultima  est  vel  affcctata,  si.  quis  ex 
proposito  deliberato  eam  quaerit  ut  liberius  peccare  possit ;  cras- 
sa  aut  snpinci)  si  nulla  aut  vix  ulla  diligentia  adhibetm:  ad  eam 
superandam. 

§  7.  PROPOSITIO  II.  IGNORAKTIA  INVIIsCLBILIS,  sive  juris 
SIVE  FAOTI,  TOLLIT  VOLUNTARIUM,  AC  PROINDE  ACTIO  EX  TALI 
IGNORANTIA  FACTA  NON  EST   IMPUTABILIS  AD  CULPAM. 

PPtOBATUK.  Voluntati  imputari  non  potest  quod  ipsanul- 
latcnus  vult.  Atqui  quse  ipsa  ex  ignorantia  invincibili  patrat, 
revera  non  vult.  Etenim  voluntas  aliter  non  vult  actiun 
nisi  prouti  a  mente  apprehenditur.  Atqui,  quando  quis  ex 
ignorantia  invincibili  ponit  actum,  iste  ceu  malus  non  appre- 
henditm'.     Ergo  voluntas  eum  ceu  malum  non  vult. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Quia  ex 
ignorantia  invincibili  aliquid  agit  quod  est  contra  legem  ob- 
ligantem,  objectum  peccaminosum  quidem  libere  appetit,  sed 
non  ut  peccaminosum.  Unde,  etsi  actus  liber  sit  agenti,  non 
tamen  ad  culpam  imputari  potest. 

2°  Leges  civiles  saepe  puniunt  eos  qui  invincibili  legis  ig- 
norantia  laborant ;  tum  quia  civilis  auctoritas  ejusmodi  igno- 
rantiam  perspectam  ssepe  numero  nequit  habcie;  tum  prsesertim 


24  De  Actibus  Humanis. 

quia,  ad-  majora  incommoda  cavenda,  lex  sufiicienter  promul- 
gata  omnibus  cognita  supponitur. 

§  8.  Propositio  III.     Ignorantia  vincibilis  non  excusat 

A   PECCATO. 

Probatur.  Qui  vult  causam  quam  et  potest  et  debet  im- 
pedire,  vult  simul  effectus  cum  ea  connexos.  Atqui  qui  peccat 
ex  ignorantia  vincibili,  vult  causam  peccati,  quam  et  potest  et 
debet  impedire,  quia  potest  et  debet  hanc  ignorantiam  deponere. 
Ergo  vult  peccatum.  Ergo  ignorantia  vincibilis  non  excusat 
a  peccato.  Notandum  tamen  est  quod?  etsi  nihil  praetexere 
valet  qui  ex  ignorantia  vincibili  peccat,  peccatum  illius  nihil- 
ominus  eo  majorem  vel  minorem  contrahit  gravitatem,  quo 
major  aut  minor  exstitit  negligentia,  quia  operans  ita  se  habet 
ut7  ea  ignorantia  seclusa,  non  ageret.  Quse  de  ignorantia 
disseruimuSj  etiam  ad  inadvertentiam  mentis  extendenda  sunt. 

4— §  9.  De  Concupiscentia.  Concupiscentia  est  motus  appe- 
titus  sensibilis  quo  voluntas  ad  bonum  sensibile  fertur.  Ea 
vel  anteccclcns  est  vel  consequens.  Antecedens  prsevenit  om- 
nem  rationis  deliberationem  et  voluntatis  determinationem. 
Oonsequens  vero  voluntatis  determinationem  subsequitur.  De 
hac  ultima  qusestio  non  est  j  nam  ipsa,  utpote  ^ictum  conse- 
quens,  in  actus  positionem  influere  non  potest. 

PrOPOSITIO  IV.  CONCUPISCENTIA  ANTECEDENS  MINUIT  RA- 
TIONEM  LIBERI,    NON   TAMEN  EAM   TOLLIT. 

PitOBATUii.  Concupiscentia  nonnihil  subtrahit  de  clara  cog- 
nitione  finis  et  circumstantiarum,  inclinat  intellectum  ad  mo- 
tiva  allicientia  intensius  consideranda  eumque  avertit  a  con- 
sideratione  motivorum  quse  voluntatem  retrahunt  ab  objecto. 
Ipsa  etiam  lninuit  jequilibrium  voluntatis,  eam  maxima  vi  ad 
objectum  concupitum  pertrahendo.     Ergo    minuit    rationem 


Liber  Primus.  25 

liberi.  Non  tamen  eam  penitus  tollit;  non  enim  omnem 
rationis  advertentiam  arcet,  et  objectum  concupitum  semper 
ut  finitum  apprehenditur  •  hinc  voluntas  ad  illud  amplecten- 
dum  libera  manet.  Unde  qui  ex  vehementi  passione  peccatum 
committit,  libere  quidem  perpetrat  illud,  nihilominus  gravitaa 
ejus  minor  est  quam  si  ex  sola  malitia  tantummodo  patratum 
fuisset.  Si  passio  eo  vehementise  veniret  ut  rationis  judicium 
prorsus  labefactaret,  actus  libertate  careret,  adeoque  imputa- 
bilis  non  esset,  nisi  haec  ipsa  passio  libera  fuisset  in  causa. 

Habitus,  sive  boni  sive  mali,  contracti  ex  repetitis  actibus 
liberis,  augent  inclinationem  et  propensionem  voluntatis,  et 
quamvis  rationem  liberi  minuant  in  actu,  in  causatamen  minime 
eam  attenuant,  quia  ista  major  inclinatio  ad  objecta  circa  qnae 
habitus  versatur,  libera  est  in  causa. 

§  10.  Dc  Metu.  Metus  est  trepidatio  ob  aliquod  periculum 
instans  aut  futurum.     Metus  gravis  esse  potest  aut  levis. 

Prior  ille  est  qui  oritur  ex  periculo  quod  natura  sua  virum 
etiam  constantem  afficere  potest;  levis  autem  qui  non  ex 
hujusmodi  periculo  derivatur.  Aliud  est  agere  ex  metu,  aliud 
cum  metuj  de  hoc  ultimo  senno  non  est  in  praesenti. 

PROPOSITIO  V.  METUS  GRAVIS  NON  TOLLIT  LIBERU^r,  BBD 
MTNUIT. 

Phobatur.  Qui  agit  ex  metu  gravi,  finis  et  cujuslibet 
ckoumstantiae  cognitione  instructus,  cum  advertentia  rationis 
snum  exerit  actum.  Atqui  ejusmodi  actus  est  liber.  Ergo, 
etc.  Metus  gravis  tamen  minuit  rationem  liberi ;  actio  eniui  ex 
tali  metu  exorta  annexam  habet  voluntatis  repugnantiam,  et 
voluntas,  nullo  instante  metu,  actionem  non  perfecisset. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Actio 
mala  ex  metu  facta,  eo  quod  libera  est,  patienti  metum  merito 
crimini  vertitur,  potuit  enim  eam  non  ponere  ;  minus  tamen 

2 


26  De  Actibus  Humanis. 

culpabilis  est  quam  qui  hunc  metum  inique  incussit,  quia  hic 
praecipuus  est  actionis  auctor. 

2°  Violatio  alicujus  prsecepti  positivi  non  imputatur  agenti 
ex  gravi  metu,  non  quia  actio  careat  libertate,  sed  quia  in  casu 
prsecepta  istiusmodi  non  obligant.  Actiones  autem  per  se 
malae  semper  imputantur  etsi  ex  gravi  metu  positae,  quia 
actio  intrinsece  mala  malitiam  exuere  nullo  modo  potest. 

3°  Contractus  natura  sua  liciti,  ex  gravi  metu  initi,  ab  ali- 
quibus  asseruntur  validi  non  esse,  non  ex  libertatis  defectu, 
sed  quia  fraus  nemini  prodesse  debet. 

§  11.  De  Vi.  Vis  seu  violentia  est  impetus  voluntati  contra 
ejus  naturam  illatus.  Voluntas  quoad  actus  elicitos  (i.  e.,  qui 
procedunt  immediate  a  voluntate),  vim  nullam  pati  potest. 
Deberet  enim  velle  dum  actu  non  vult,  quod  fieri  non  potest. 

Hinc  nec  ipse  Deus  potest  voluntati  vim  inferre,  et  efiicere 
ut  velit  dum  actu  non  vult.  Quamvis  enim  divina  omnipotentia 
virtute  polleat  voluntatis  immutandse,  lioc  tamen  contingit 
sine  ulla  suse  libertatis  laBsione,  quia  tunc  anima  ex  non  vo- 
lente  fit  revera  volens.  Violentia  autem  inferri  potest  actibus 
imperatis  externis.  (Actus  imperatus  est  ille  qui  procedit  ab 
aliqua  facultate  ex  imperio  voluntatis. ) 

PROPOSITIO  VI.  VlS  ABSOLUTA  TOLLIT,  VIS  SECUNDUM  QUID 
MINUIT   LIBERUM. 

Probatur.  Actio  orta  ex  absoluta  coactione  fit  voluntate 
pro  viribus  renitente ;  talis  autem  actio  nullo  modo  est  volita. 
Ergo;  etc.  Vis  secundum  quid  infertur  quando  quis  pro  viribus 
non  resistit.  Atqui  voluntas,  pro  viribus  non  resistendo,  hoc 
ipso  jam  aliquatenus  vult  actum  ad  quem  cogitur.  Ergo  vis  se- 
cundum  quid  non  causat  involuntarium  simpliciter.  Attamen 
renititur  voluntas  illi  actioni.  Ergo,  etsi  non  tollat  liberum, 
tamen  illud  minuit. 


Liber  Secundus.  2j 


LIBER  II. 

DE    MORALITATE. 


CAP.  I. 
DE   ORIGINE   MORALITATTS. 

§  12.  Homo  ideo  dicitur  ens  morale  quia,  cum  liber  sit  et 
dominus  suorum  actuum,  perfectio  aut  imperfectio  quam  inde 
contrahit  illi  ut  verae  causse  tribui  potest.  Hominis  autem 
perfectio  in  eo  sita  est  quod  recte  se  habeat  in  ordine  ad  finem 
ultimum.  Ergo  actio  bona  vel  mala  moraliter  est,  prouti  ad 
ultimuni  finem  consequendum  confert  vel  obest.  Unde  mor- 
alitas  actionum  oritur  ex  relatione  ad  regulam  quam  homo 
sequi  tenetur  ut  finem  suum  ultimum  obtineat.  Finis  autem, 
utpote  principium  ac  certissima  mensura  humanorum  actiuun, 
tanti  est  momenti  ut,  Bi  male  constituatur,  omnia  qu83  moral- 
itatem  speotant  corruant,  atque  innumeria  erroribus  aditus  tiat 
necesse  sit.  Et  re  quidem  vera,  Spinosa  ex  sua  pantheistioa 
doctrina  infert,  omne  id  moraliter  esse  bonum  quod  homo 
naturse  viribus  praestare  potest.  Materialistee  nihil  aliudprte- 
ter  sensationes  in  homitie  deprehendentes,  Btatuunt  bonum 
morale  esse  id  quod  arcet  dolorem  sensibilem  et  voluptatem 
affert;  malum  vero,  quidquid  aufert  voluptates  aut  dolorem 
ingenerat.  Alii  agendi  normam  unicam  rationem  esse  pro- 
ptignant.       Alii    denique    omnem   moralitatem   ex   utilitate 


28  De  Moralitate. 

dimetiuntur,  inter  quos  eminet  Jeremias  Bentbam,  qui  de 
virtute  sic  disserit :  Virtus  in  eo  sita  est  ut  utilitatem  minorem 
majori,  fluxam  stabili,  dubiam  certse  posthabeamus  ac  quodam- 
modo  immolemus.  Ergo,  juxta  ipsum,  tota  moralis  scientia 
constaret  ex  accurata  utilitatis  seu  privatae,  seu  communis  sup- 
putatione.     Hsec  quam  falsa  sint  ex  dicendis  patebit. 

•A         §    13.    PROPOSITIO   VII.       INTRINSECUM    DISCRLMEN    LNTER    B0- 
NUM   ET   MALUM   MORALE   INTERCEDIT. 

Peobatur.  Actio  moraliter  bona  ea  est  quae  hominem 
ordinat  ad  fmem,  et  cum  illo  concordat,  mala  vero  quae  a  fine 
discrepat  et  avocat-  Atqui  dantur  actiones  quse  natura  sua 
ad  finem  ordinant,  alise  vero  quae  natura  sua  ab  illo  avertunt. 
Etenim  multse  actiones  reperiuntur  quae,  spectata  hominis,  et 
objectorum,  et  variarum  facultatum  ejus  natura,  omnino  ne- 
cessariam  et  essentialem  relationem  cum  assecutione  finis  ultimi 
prse  se  ferunt,  ut  puta  actus  amoris  Dei ;  aliae  vero  huic  asse- 
cutioni  sunt  omnino  contrarise,  ut  actus  odii  in  Deum.  Ergo 
dantur  actiones  quse  natura  sua  sunt  bonae  aut  malas  moraliter. 
Ergo  intrinsecum  discrimen  inter  bonum  et  malum  morale 
intercedit. 

Idem  etiam  ex  sensu  naturse  communi  luculenter  evincitur. 
Etenim  omnes  gentes  ubique  terrarum  semper  agnoverunt  ali- 
quas  actiones  ut  malas,  alias  vero  ut  bonas,  etsi  nulla  lege 
humana  vetitse  essent  aut  prsescriptse,  semperque  vitium  a 
virtute  distinxerunt. 

Corollaria.  1°  Ergo  discrimeii  inter  bonum  et  malum 
morale  non  pendet  ab  arbitrario  consensu  hominum. 

2°  Ergo  nec  pendet  a  legibus  civilibus.  Profecto  homo, 
antequam  legibus  civilibus  se  subjiciat,  agnoscere  debet,  bo- 
num  esse  legi  obedire,  malum  vero  ei  obedientiam  detrectare. 
Secus  enim  nullo  modo  obligari  posset  ad  legem  servandam. 


Liber  Secundus.  29 

3°  Ergo  hoc  discrimen  in  essentiis  rerum  fundatur  j  desum- 
itur  enim  ex  relatione  quse  intercedit  inter  naturam  hominis 
ejusque  varias  facultates  et  finem  ultimum. 

4°  Ergo  non  pendet  a  lege  positiva  divina,  quia  essentise 
rerum  a  Dei  libera  voluntate  rationem  suam  non  habent. 

5°  Pendet  autem  ab  ipsa  divina  essentia,  quia  essentiarum 
metaphysicarum  realitas  et  intelligibilitas  in  ipsa  divina  essen- 
tia  fundamentum  seternum  et  necessarium  habet,  ut  patet  ex  iis 
quae  in  Ontologia  traduntur. 

6°  Ergo  Deus  est  fons  omnis  moralitatis,  et  scientise  mora- 
les  tradi  non  possunt  quin  Deum  ut  moralitatis  originem 
spectemus. 

§  14.  PROPOSITIO  VIII.  MoRALITAS  NON  EST  .  DESUMENDA 
EX   UTILITATE,    NEC    PRIVATA   NEC   PUBLICA. 

Probatur.  Bonum  triplex  est,  honeetum,  utile,  et  delecta- 
bile.  Honestum  est  illud  quod  in  hominis  naturam  et  in  ejus 
finem  ultimum  quadrat.  Utile  illud  est  quod  propter  aliud 
intenditur.  Dclectabile,  quod  ex  finis  assecutione  derivatur. 
Ergo  utile  non  habct  bonitatem  nisi  quatenus  inservit  ad  finis 
consecutionem.  Hinc  sequitur,  bonitatem  moralem  dijudican- 
dam  esse  ex  fine,  non  vero  cx  medio  seu  utili.  Insupcr,  si 
moralitas  ex  utilitate  privata  esset  desumenda,  regula  morum 
a  putido  cgoismo  haudquaquam  dhTerret,  qnia  tota  reducerctur 
ad  hoc  principium  :  Quod  mihi  }>lacet  justum  est,  quod  vero 
displioet  injustum.  Unusquisque  esset  fere  solus  judex  eoruni 
quse  sibi  coinmodum  aut  nocumentum  parerent  •  nam  quoad 
hominum  necessitatcs  nmliiplcx,  imo  infinita  ditierentia  inven- 
itur.  Hinc  nulla  fixa  regula  morum,  adeoque  crimina  omnia 
cohonestari  possent.  Pari  ratione  ostenditur,  moralitatem  cx 
utilitate  publica  manare  non  posse,  siquidem  cadcm  adessent 
incommoda.  nempe  regulae  morum  mutabilitas,  quippe  ([n-,v 


^o  De  Moralitate. 

penderet  ab  hominum  opinionibus,  et  scelerum  omnium  co- 
lionestatio.  Praeterea  solse  actiones  externse  essent  moralitate 
prEeditse,  quia  societatis  potestas  ad  eas  solas  prsecipiendas 
valet. 

Notandum  est  quod,  cum  virtus  sit  recta  tendentia  totius 
naturse  hominis  in  finem  ultimum,  impossibile  est  ut  tum 
societas,  tum  ii  ex  quibus  conflatur7  magnam  utilitatem  non 
carpant  ab  hujus  exercitio.  Homo  enim  per  virtutis  exerci- 
tium  perficitur  et  aptus  redditur  fini  ultimo  consequendo,  so- 
cietas  vero,  nisi  nitatur  fundamento  ordinis  et  justitise,  diu 
subsistere  non  potest.  Vera  igitur  utilitas  nunquam  sejungi 
potest  ab  honestate.  Hinc  verum  est  dicere :  Hsec  actio  est 
honesta ;  ergo  est  utilis  ;  non  valet  autem  propositio  inversa  : 
Hsec  actio  est  utilis ;  ergo  est  honesta. 


CAP.  II. 

DE  PRINCIPIIS  MOPvALITATEM  ACTUS    CONSTITUENTIBUS. 

§  15.  PROPOSITIO  IX.  MORALITAS  ACTUUM  DESUMITUR  EX 
OBJECTO,    FINE   ET   CIBCUMSTANTIIS. 

PPvOBATUR.  Objecti  nomine  hic  non  intelligitur  quidquid 
voluntati  objicitur,  sed  id  quod  primario  et  per  se  ab  ea  at- 
tingitur  •  neque  spectatur  objectum  ut  res  aliqua  physica,  sed 
prouti  conveniens  est  aut  disconveniens  tendentia?  in  ultimum 
finem.     His  positis,  ad  probationem  accedamus. 

Prima  et  intima  bonitas  moralis  desumitur  ab  eo  quod 
actioni  speciem  tribuit,  eamque  in  certo  quodam  morali 
ordine  collocat.  Atqui  hoc  pra^stat  objectum ;  quia  ex 
objecto  fit  ut  actio  contrahatur  ad  determinatam  speciem 
virtutis   aut    vitii.     Ergo  moralitas  actionum   desumitur  ex 


Liber  Scciuidus.  31 

objecto.  Insuper  bonitas  quae  ex  objecto  derivatur  ad  ac- 
tionem,  huic  inest  ante  omnem  aliam  bonitatem,  sine  illa 
actio  concipi  nequit,  et  mutatis  adjunctis  ipsa  non  mutatur. 
Sic  eleemosyna  lioc  ipso  quod  est  sublevatio  pauperis  est  per 
se  bona;  et  quamvis  adjuncta  et  finis  mutationem  subeant, 
eleemosyna  in  se  spectata  bonitatem  suam  nunquam  amittit. 
Ergo  bonitas  actuum  pendet  principaliter  ex  objecto.  Hrec 
bonitas  vocatur  objectiva. 

Finis  de  quo  liic  sermo,  non  est  finis  open  mtrinsecus  seu 
finis  operis,  quia  liic  spectat  ad  objectum  5  sed  est  finis 
extrinsecus  seu  finis  operantis.  Deus  praescribit  non  solum, 
ut  homo  velit  objecta  in  se  bona,  sed  etiam  ut  ea  velit  prop- 
ter  finem  ab  eo  stabilitum  ;  ergo,  si  finis  voluntatis  fini  a 
Deo  intento  et  ab  homine  cognito  refragatur,  actio,  etsi  cx 
objecto  bona,  mala  evadit,  quia  voluntas  revera  fertur  in 
malum. 

Circumstantiae,  quse  sequenti  versiculo  exprimuntur : 

Quis,  quicl,  ubi,  (^uibus  auxiliis,  cur,  quomodo,  quaudo, 

possunt  efficere  ut  actio  aliunde  ex  objecto  bona  fiat  naturae 
rationali  contraria.  Hinc  et  ipsaB  in  actuum  -moralitatem  in- 
fiuunt. 

Coeollaria.  1°  Ergo  ad  actum  moraliter  bonuui  t ii j >- 
lex  bonitas  requiritur,  nempe  objecti,  quod  saltem  appetitui 
ultimi  finis  minime  debet  adversari,  finis  operantis,  omniuui- 
que  circumstantiarum.  Ubi  vel  unum  ex  his  tribus  deest, 
actio  mala  est;  qxda  bonum  ex  integra  causa,  malum  vero  ex 
(piocumque  defectu  oritur. 

2°  Nulla  actio  per  se  mala,  bona  fieri  potest  per  bonum 
operantis  finem.  Hinc  finis  bonitatem  ineptis  mediis  sup- 
peditare  nequit.  Actus  autem  ex  objecto  indifferentee,  boni 
aut  mali  ex  fine  operantis  evadunt, 


32  De  Moralitate, 

%    16.    PROPOSITIO    X.       NULLUS    DATUR    ACTUS    DJDIFFERENS 

E»   INDIVIDUO. 

Dari  actus  indifferentes  ex  objecto  seu  in  specie,  evidenter 
patet,  quia  multa  objecta  nullam  liabent  peculiarem  aut  con- 
venientiam  aut  repugnantiam  cum  natura  rationali,  v.  g.? 
ambulare,  sedere,  etc.  Ast  si  tales  actus  considerentur  in 
individuo,  seu  prouti  ab  homine  eliciuntur,  fieri  non  potest 
quin  sint  aut  boni  aut  mali  moraliter,  cum  deliberate  fiunt. 

Probatur.  Homo  deliberate  agens  semper  agit  propter 
finem  aliquem.  Atqui  hic  finis  aut  bonus  est  aut  malus 
moraliter.  Ergo  et  actus.  Intenditur  enim  aut  finis  hones- 
tus  aut  bonum  delectabile ;  nam  utile  intenditur  non  propter 
se,  sed  propter  aliud;  adeoque  ut  finis  nunquam  spectatur. 
Atqui  prior  intentio  dat  bonitatem  actui,  altera  vero  malitiam. 
Etenim  operari  propter  solam  delectationem  non  licet ;  nam 
hoc  invertit  ordinem  a  Deo  constitutum.  Deus  voluit  ut 
delectatio  sit  propter  operationem,  seu  ut  adjuvet  ad  ea  prse- 
standa  quae  necessaria  sunt  ad  vitam  conservandam.  Qui 
ergo  propter  solam  delectationem  operatur,  medium  ut  finem 
spectat,  ac  proinde  natura?  ordinem  invertit. 
..  Principia  ad  solvekdas  difficultates.  1°  Ex  eo 
quod  dentur  actiones  in  specie  indifFerentes  non  sequitur, 
debere  etiam  dari  in  individuo.  Et  sane  actio  in  specie 
indifferens  objective  spectatur,  et  sic  spectata  etiain  in  indivi- 
duo  indifferens  est ;  ast  in  thesi  spectanda  est  subjective,  et  sic 
in  individuo  indifferens  esse  non  potest. 

^°  Qui  peragit  actiones  ex  objecto  indifferentes  ut  corporis 
sustentationi  et  saluti  consulat,  honeste  agit ;  quia  hic  finis 
per  se  tendentise  in  ultimum  finem  nullatenus  repugnat. 

3°  Xon  est  necesse  ut  semper  reflexe  et  explicite  tendamus 
in  honestatem  actionis,  sed  sufficit  animadvertere,  actionem 
nihil  diffonne  in  se  continere. 


Liber  Secundus.  33 

4°  Quivis  actus  in  finem  ultimum  est  referendus,  sed  non 
necesse  est  ut  hoc  senrper  fiat  directe  et  explicite.  Sufficit  ut 
actus  per  suam  intrinsecam  honestatem  in  ultimum  finem  con- 
ducat,  modo  nullus  finis  pravus  prae  oculis  habeatur. 

5°  Quando  agitur  de  omissione  actus  boni  non  prsecepti, 
motivum  ob  quod  omittitur  est  attendendmn ;  si  hoc  consonum 
est  rationi,  omissio  est  bona,  secus  vero  mala. 

6°  Etsi  omnes  actus  sint  vel  boni  vel  mali  moraliter,  non 
ideo  sequitur,  omnes  actus  bonos  esse  etiam  meritorios.  Ad 
meritum  enim  requiritur  ut  quod  fit,  non  solum  sit  referibile  in 
finem  ultimum,  sed  actu  aut  saltem  virtute  in  finem  referatur. 

§  17.    Propositio  XI.      Actus  externus  per  se  nullam 

ADDIT   SPECIFICAM   BONITATEM    AUT   MALITIAM   ACTUI   LNTERNO. 

Probatur.  Moralitas  actus  pendet  a  voluntate,  ergo  ab 
acut  interno.  Etenim  actus  externus  non  est  liber  nisi  in 
causa;  atqui  nonnisi  actus  liber  moralitatem  induit.  Ergo, 
etc.  Hoc  evidenter  a})j)aret  in  omissione  actus  externi,  quando 
omittitnr  absque  culpa  voluntatis,  eaque  quantum  in  se  est 
disposita  est  ad  euni  ponendum.  Tunc  eniin  omissio  illi  min- 
ime  imputatur.  Notandum  est,  hic  agi  de  specifica  bonitate 
et  malitia,  non  vero  negatur,  accidentalem  bonitatem  aut  ma- 
litiam  ab  actu  externo  })rovenire  posse ;  ssepe  enim  requiritur 
major  intensitas  actus  interni  ut  externus  ponatur  ;  syepe  etiam 
actus  intemus  repetendus  est ;  pra?terea  actus  externus  addit 
majorein  injustitiain  si  fiat  contra  proximum  vel  corain  proximo, 
propter  scandalum.  Non  sufiicit  velle  actum  internum,  quan- 
do  externus  poni  debet  et  potest,  utsatisfiat  praecepto.  Qnan- 
do  enim  actus  externus  poni  potest  ac  debet  et  non  ponitur, 
non  id  fit  quod  praecipitur.  Signum  prseterea  rst,  agentem  in 
mera  velleitate  quiescere. 

2* 


34  De  Extema  Norma,  Etc. 


LIBER  III. 

DE  EXTERNA  NORMA  ACTUUM  HUMANORUM 
SEU  DE  LEGE. 


CAP.  I. 
I)E  LEGE  IN  GENERE. 

§  18.  Norma  actuum  humanorum  alia  est  remota,  externa, 
seu  objectiva,  et  vocatur  lex  ;  alia  est  interna  seu  subjectiva 
et  vocatur  conscientia. 

Lex  est  ordinatio  superioris  ad  bonum  commune;  perpetuo  et 
stabiliter  promulgata. 

Est  ordinatio  ;  quia  per  eam  prsescribuntur  media  quae  vel  de 
se  necessaria  snnt,  vel  talia  efficiuntur  ad  finem  intentum  con- 
sequendum. 

Est  ordinatio  superioris  ;  lex  enim  ligat  voluntatem  liber- 
am,  eique  moralem  necessitatem  imponit ;  ejusmodi  efFectus 
requirit  causam,  qnss  est  superior  jus  seu  potestatem  ligandi 
aut  moralem  necessitatem  imponendi  habens. 

Ad  oonum  cbmmune  dirigitur  lex  j  quia  munus  ejus  est  diri- 
gere  actus  liberos  hominum  qui  societatis  vinculo  copulati 
sunt. 

Perpetua  et  stabilis  ;  quia  ut  in  gubernatione  hominum  non 
desit  sapientia,  debet  lex  esse  constans  et  quam  maxime  fieri 


Liber  Tcrtius.  35 

potest  stabilis ;  secus  enim  homo  norma  tixa  suarum  actionum 
destitueretur. 

Promulgata  ;  quianormanon  potest  hominum  actiones  diri- 
gere,  nisi  eis  quorum  actus  dirigendi  sunt  innotescat. 

Hinc  patet,  legem  debere  esse :  1°  Possibilem,  quia  ad 
impossibile  nemo  obligari  potest. 

2°  Justam  ;  ut  dirigere  valeat  actiones  hominum  ad  finem, 
qui  est  bonum  ordinis ;  lex  injusta  ordini  contraria  est.  Lex 
autem  potest  esse  injusta  dupliciter.  1°  Praescribendo  injusta, 
nempe  ea  quse  debitum  ordinem  pessumdant.  2°  Si  superior 
injuste  praescribat,  ea  scilicet  quse  utnt  justa,  attamen  praescri- 
bere  non  potest,  eo  quod  jus  illius  ad  talia  non  sese  poiTigat. 

3°  Bono  communi  faventem ;  lex  enim  est  medium  ut  finis 
societati  constitutus  obtineatur,  qui  citra  dubiuni  est  commune 
bonum.  Si  lex  ejusmodi  bono  haud  suffragaretur,  sed  superio- 
ris  aut  paucorum  utilitati,  esset  tyrannica  ac  munere  suo  niinime 
fungeretur.  Non  debet  bonum  superioris  cxcludi,  quia  et  ipse 
est  societatis  membrum;  sed  bonum  aliorum  praacipue  spectan- 
dum  est,  quia  superior  tenetur  eos  ad  finem  dirigere;  illi  enim 
fere  integram  societatem  componunt,  cujus  bono  lex  prospicere 
debet. 

Contingit  aliquando,  bonum  commune  bono  privatoruni  e 
diametro  adversari ;  si  bonum  comnmne  prsevalet,  lex  hoc  ordi- 
nans  injustanon  est,  etsi  nonnulli  exinde  incommodum  sentiant. 


CAP.  II. 
DE   LEGE   JETERNA. 

§  19.     Lex  dividitur  mrfirinani  ct  lnuMinam.     Lex  divina 
est  vel  neccssaria,  respiciens  ordincm  ct  relationes  essentiales 


36  De  Externa  Norma,  Etc. 

inter  Deum  et  hominem  et  homirmm  ad  invicem ;  vel  mere 
positiva,  pendens  a  libera  Dei  volimtate. 

§  20.  Phopositio  XII.     Existit  lex  ^eterna/ 

Probatur.  Lex  seterna  est  ratio  divinse  sapientiae,  ordin- 
em  naturalem  et  necessarium  quoad  liberas  actiones  hominum 
servari  jubens  et  perturbari  vetans.  Atqui  talis  ratio  divinae 
sapientise  est  in  Deo.  Sunt  enim  muitse  actiones  natura  sua 
cum  ultimi  finis  consecutione  connexse,  alise  vero  huic  fini  0111- 
nino  contrariae.  Poito  istum  ordinem  Deus  ab  seterno  cognos- 
cit,  vultque  servari  ab  homine,  ut  hic  suum  finem  ultimum 
consequatur.     Ergo  existit  lex  seterna. 

Princtpia  ad  solvendas  difeicultates.  1°  Lex  seterna 
latiori  sensu  sumi  potest  pro  ratione  divinse  sapientia?,  qua 
Deus  statuit  totum  mundum  a  se  conditum  gubernare,  et  sic 
includit  pariter  leges  physicas  hujus  universi  ac  leges  positivas 
divinas ;  sed  si  stricto  sensu  accipiatur,  significat  solummodo 
ordinem  naturalem  necessarium  qui  exurgit  ex  relatione  natu- 
rse  hominis  ejusque  facultatum  cum  ultimo  fine. 

2°  Lex  seterna  ab  seterno  non  fuit  promulgata,  neque  ab 
seterno  habuit  subditos  actu  existentes.  Deus  tamen  ab  seterno 
decrevit  creare  hominem  huic  legi  subditum,  proindeque  ab 
seterno  habuit  iste  ordo  veram  legis  rationem.  Si  Deus  decre- 
visset  nihil  creare,  ordinem  hunc  naturalem  et  necessarium 
cognosceret  quidem,  sed  hic  ordo  vim  legis  non  prse  se 
ferret;  deficiente  voluntate  quse  hanc  legem  hominibus  im- 
poneret. 

3°  Hujusmodi  ordo  non  pendet  a  Dei  libera  voluntate,  quia 
oritur  ab  ipsis  rerum  essentiis  et  naturis ;  verumtamen  a  Deo 
minime  independens  est,  quia  essentise  rerum  metaphysicae  in 
natura  divina  fundantur. 

4°    Deus  neque   huic  nec   ulli   alii   legi    subjicitur,  quia 


Liber  Tertius.  37 

nullum  superiorem  agnoscit.     Non  potest  tamen  Deus  contra 
ordinem  suse  sapientise  agere,  quia  se  ipsum  negare  nequit. 

5°  Lex  seterna  est  fundamentum  omnium  aliamm  legutn, 
in  quantum  normam  recti  prsebet,  et  omnis  obligatio  alii  legi 
parendi  ab  ea  desumitur. 


CAP.  III. 
DE   LEGE   NATTJRALI.^L 

§  21.  Lex  naturalis  est  participatio  legis  seternse  liomini 
per  rationis  lumen  communicata.  Ea  continet  omnia  prsecep- 
ta  quae  exurgunt  ex  necessaria  relatione  inter  Deum  et  hom- 
inem  et  inter  ipsos  liomines  intercedente. 

PrOPOSTTIO  XIII.       EXISTIT   LEX    NATUBALI8. 

Probattjr.  Lumine  naturali  cognoscimus,  plures  actiones 
omnino  contrarias  esse  fini  ultimo,  alias  vero  omnino  neces- 
Barias  esse  ut  illum  consequamur.  Pariter  cognoscimus,  Deum 
velle  ut  ad  fineni  tendamus,  ac  proinde  ut  priores  actiones 
vitemus,  alteras  vero  ponamus.  Ergo  naturaliter  cognosci- 
mus  aliquam  normam  obligantem  nobis  impositam  esse. 
Talis  norma  est  lex.     Ergo  existit  lex  naturalis. 

Prseterea,  lex  naturalis  homini  est  necessaria.  Ipse  enim, 
quia  liber  est,  non  agitur  in  finem,  ut  creaturfe  ratione  caren- 
tes,  sed  semetipsum  ad  finem  dirigere  debet.  Oportet  ergo  ut 
habeat  aliquam  normam  juxta  quam  actiones  suas  in  finem 
dirigat.  Ha3C  non  potest  imponere  necessitatem  physicam, 
quippe  qu?e  libertatem  destrueretj  ergo  necessitatem  moralem 
seu  obligationem  debet  inducere.  Habet  ergo  homo  naturalitcr 
aliquam  normam  obligantem  sen  legem  naturalem  quam  Bequi 
debet. 


38  De  Externa  Norma,  Etc. 

Id  ipsum  ostenditur  ex  sensu  naturse  coinmuni.  Omnes 
enim  homines  intime  sentiunt,  se  obligatos  esse  ad  quasdam 
actiones  ponendas  aliasque  vitandas,  independenter  a  quavis 
positiva  lege,  sentiuntque  stimulos  conscientise  quotiescnmque 
contra  hanc  obligationem  agant. 

Peincipia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Ratio 
humana  non  est  lex  naturalis,  sed  eam  legem  nobis  manifes- 
tat  j  non  obligat  ratio,  sed  obligationem  ostendit.  Lex  enim 
requirit  superiorem,  et  ratio  sibi  ipsi  superior  non  est. 

2°  Hinc  patet,  autonomiam  raUonis  a  Kant  invectam  ab- 
surdam  esse. 

3°  Homo  non  potest  semetipsum  obligatione  constringere. 
Quod  enim  vota  et  pacta  attinet,  eorum  obligatio  nititur  lege 
naturali  imperanti  ut  fides  data  servetur.  Homo  pactis  et 
votis  ponit  solummodo  conditiones  quibus  obligatio  ex  lege 
naturali  pendens  in  actum  reducitur. 

4°  Qui  agit  contra  dictamen  rationis  hoc  ipso  contra  legem 
naturalem  agit,  quae  ipsi  suae  rationis  lumine  manifestatur. 

5°  Homo  contra  dictamen  rationis  agens  semper  peccat  in 
Deum  in  quantum  Deus  in  se  objective  spectatur,  quia  nemo 
Deum  sub  conceptu  Entis  sibi  superioris  et  scelerum  vindicis 
invincibiliter  ignorare  potest.  Qui  peccat  potest  quidem  ac- 
tu  non  cogitare  de  Deo  explicite  et  distincte,  ast  ille  actus 
semper  habet  implicitam  relationem  ad  Deum ;  etenim  homo 
quando  peccat,  conscius  sibi  est,  se  legem  violare  et  agere 
contra  obligationem  sibi  impositam ;  obligatio  autem  dicit 
relationem  ad  causam  obligantem,  quse  relatio  saltem  in  con- 
fuso  percipitur ;  ac  pra^terea  haec  obligatio  admonet  eum, 
Enti  supremo  rationem  reddendam  esse.  Absurdum  est 
igitur  peccatum  pkilosopliicum,  ut  aiunt;  quod  nempe  sit  con- 
tra  rationem;  sed  non  contra  Deum. 

6°   Lex  naturalis  necessitatem  legis  civilis  non  eliminat ; 


Liber  Tertius.  yj 

lex  enini  naturalis  non  determinat  omnia  media  quibus  finis 
societatis  obtinendus  est.  Insuper,  sine  lege  naturali  lex 
civilis  inutilis  foret  j  quia  nullam  obligationem  imponeret. 

§  22.  Multum  disputatum  fuit  a  Philosophis,  quodnam  sit 
principium  obligationis  impositse  nobis  per  legem  naturalem. 
Multi  putant,  principium  obligationis  desumendum  esse  ab 
ipsa  essentia  divina,  quatenus,  ut  omnium  remm  exemplar, 
repraesentat  relationes  neeessarias  quse  inter  Deum  et  hominem 
et  inter  homines  ad  invicem  intercedunt,  ita  ut  obligatio  haec 
in  nobis  gignatur  independenter  ab  actu  divina?  voluntatis  quo 
Deus  necessario  vult  ordinem  moralem  custodiri.  Et  hoc  sic 
conantur  ostendere : 

Obligatio  est  necessitas  moralis  voluntati  imposita,  quae  ex 
eo  oritur  quod  intellectus  repra?sentet,  quasdam  actiones 
necessario  connexas  esse  cum  ultimi  finis  consecutione,  alias 
vero  ultimo  fini  esse  omnino  contrarias.  Atqui  statim  ac 
normahsecactionum  nostrarum  percipitur  a  mente,  sentit  homo, 
se  moraliter  necessitari  ad  eain  servandam,  quia  videt  ipse, 
hanc  normam  oriri  ex  necessariis  relationibus  inter  entia 
rationalia,  ac  proinde  actiones  ab  ea  praescriptas  necessario 
esse  peragendas.  Ergo  etiam  independenter  ab  actu  divinae 
voluntatis  sentit  homo,  se  esse  obligatum. 

Alii  vero  Philosophi  dicunt,  mentem,  antequam  percipiat 
voluntatem  Dei  reapse  connectentem  actus  nostros  cum  fine  ulti- 
mo,  et  excludentem  a  fine  eos  qui  hanc  normam  non  sequuntur, 
non  videre  omnimodam  necessitatem  hnjufi  normse,  sed  perci- 
}>ere  solummodo  quamdam  convenientiam,  non  vero  proprie 
dictam  obligationem  ;  norma  enim  in  tantum  ut  necessarui  per- 
oipi  potest  in  quantum  constat,  Denm  velle  ut  ad  finem  tenda- 
mus.  Porro  quin  longius  in  hac  quaestione  iimnoremur,  addere 
juvat  secundam  sententiam  videri  nobis  anteponendam.     [dea 


40  De  Externa  Norma,  Etc. 

siquidem  normse  obligantis  necessario  includit  ideam  legisla- 
toris  j  et  qui  se  obligatum  sentit  ad  aliquod  praeceptum  ser- 
vandum,  etiam  percipit,  saltem  in  confuso,  superiorem  ali- 
quem  exigentem  ut  hoc  prseceptum  servetur.  Hinc  patet 
obligationem  non  solum  a  Dei  essentiae  perceptione,  sed 
etiam  a  necessaria  Dei  voluntate  jubente  ordinem  servari, 
desumendam  esse. 

§  23.   Peopositio  XIV.     Lex  natuealis  in  se  spectata 

EST  ABSOLUTE  IMMUTABILIS,  .ET  QUOAD  GENEEALIOBA  PBIN- 
CIPIA   A   KEMINE   INVINCLBILITEE   POTEST   IONOEAEI. 

Peobatue.  Lex  naturalis,  ex  dictis,  fundatur  in  essentiis 
rerum  •  quia  oritur  ex  necessariis  relationibus  moralibus  quae 
inter  entia  intelligentia  intercedunt.  Atqni  essentiae  rerum 
sunt  immutabiles.  Ergo  et  lex  naturalis  in  se  spectata  est 
immutabilis.  Praeterea,  lex  naturalis  est  norma  necessavia 
juxta  quam  actus  humani  conformandi  sunt.  Atqui  impossi- 
bile  est  ut  hsec  norma;  quoad  generaliora  principia,  ignoretur 
invincibiliter ;  secus  enim  Deus  hominem  sine  norma  reliquis- 
set.  Ergo  lex  naturalis  quoad  generaliora  principia  ignorari 
non  potest  invincibiliter.  Hoc  etiam  confirmatur  experientia 
omnium  populorum  et  temporum. 

Peinctpia  ad  solvexdas  difeicultates.  1°  Lex 
naturalis  mutari  potest  hoc  sensu  ut,  plene  vigentibus  prsecep- 
tis  naturalibus,  alia  prsecepta  eis  superaddantur.  Sed  hoc 
non  est  proprie  dicta  mutatio. 

2°  Legislator  in  lege  positiva  dispensare  potest,  quia  hsec 
lex  pendet  ab  ejus  voluntate.  Lex  autem  naturalis  a  Dei 
libera  voluntate  non  pendet. 

3°  Quae  in  Scripturis  leguntur,  puta  prseceptum  immolandi 
filium  Abrahse  impositum,  facta  Israelitis  potestas  surripiendi 
vasa  aurea  iEgyptiorum,  non  ostendunt  Deum  dispensasse  a 


Liber  Terthis.  41 

legc  homicidium  et  furtum  prohibente.  Ille  enim,  ut  auctor 
supremus  vitse  et  mortis,  potest  jubere  occisionem,  qua3  hoc  ipso 
jam  dcsinit  esse  ablatio  injusta  vitse  aliense  j  potest  etiam,  ut 
suprenms  omnium  rerum  Dominus,  transferre  clominium  ali- 
cujus  rei  ab  uno  in  alium. 

4°  Supremus  Pontifex  vota  aut  juramenta  relaxans,  non 
mutat  aliquam  legem  naturalem,  secl  solummodo  declarat,  aut 
ea  fuisse  irrita  ab  initio,  aut  aliis  circumstantiis  exortis  obliga- 
tionem  ea  adimplendi  exstinctam  fuisse. 

5°  Lex  naturalis  eadem  est  apud  omnes  quoad  prima  princi- 
pia,  sed  multi  saepe  in  applicatione  eorum  a  veritate  recedunt. 

§  24.  De  primo  legis  natukalis  pkincipio.  Omnis^ 
scientia  in  primo  aliquo  principio  caeterarum  veritatum  fonte 
stabilitur.  Quodnam  sit  lioc  primum  morum  principium, 
multum  disceptatum  fuit  a  Philosophis.  Aliqui,  inter  quos 
eminent  Grotius  et  PufFendorf,  jus  naturale  a  consideratione 
ultimi  finis  sejungentes,  statuerunt  ut  primum  morum  prin- 
cipium,  praeceptum  de  ineunda  societate.  Sed  hoc  est  ineptum. 
Nam  principium  primum  moralitatis  non  est  ex  alio  deducen- 
dum  j  sed  per  se  et  citra  medium  evidens,  absoluta? 
necessitatis,  et  tanta^  universalitatis  est  ut  ex  eo  oinnia  alia 
principia  prono  fluant  alveo.  Hujusmodi  autem  non  est 
prseceptum  de  ineunda  societate,  quod  derivatur  ex  praecepto 
sese  conservandi  et  perficiendi.  Non  est  insuper  absolutse 
necessitatis,  ut  postea  probabitur.  Ex  eo  demum  non  possunt 
alia  officia  tuin  erga  Deum  tum  erga  nosmetipsos  fluere,  nisi 
forsan  modo  indirecto  et  valde  implexo.  Hoc  ergo  rejecto, 
tria  alia  principia  remanent  consideranda : 

1°  Fac  bonum  et  vita  malum. 

2°  Serva  ordinem. 

3°  Ama  Deum  ut  finem  et  ccetera  prqpter  ipsum. 


42  De  Extema  Norma,  Etc. 

Si  ista  principia  in  se  perpenduntur,  patet,  ea  esse  idem 
principium  diversimode  enuntiatum.  Nam  bonum  verum 
hominis  est  bonum  ordinis,  unde  idem  est  dicere : 

Fac  bonum  ac  serva  ordinem.  Ordo  autem  in  eo  consistit 
ut  finem  ultimum  seu  Deum  amemus  propter  se  et  csetera 
propter  ipsum.  Attamen  cognitio  Dei  non  est  prima  in  or- 
dine  logico,  ut  ex  Metaphysica  constat,  et  percipimus  legem 
obligantem  antequam  ad  legislatorem  ascendamus.  Hinc 
primum  principium,  prouti  prius  a  mente  concipitur,  non  sese 
manifestat  sub  tertia  enuntiatione,  sed  potius  sub  prima : 

Fac  bonum  et  vita  maJum.  "Nam,  ut  ait  S.  Thomas  (la, 
2*;  Q-  94  Art.  11),  sicuti  ens  est  primum  quod  cadit  in  appre- 
hensione  simpliciter,  ita  bonum  est  primum  quod  cadit  in 
apprehensione  rationis  quse  ordinatur  ad  opus.  Omne  enim 
agens  agit  propter  finem,  qui  habet  rationem  boni.  Et  ideo 
primum  principium  in  ratione  practica  est  quod  fundatur  su- 
pra  rationem  boni. 

Hoc  autem  principium,  si  mens  illud  penitius  investiget,  in 
hoc  aliud  resolvitur  :  Serva  ordinem.  Et  huic  principio  com- 
petunt  omnia  quae  ad  rationem  principii  primi  pertinent  j  nam 
immediate  evidens  est,  absoluta3  necessitatis,  et  omnia  alia 
officia  ex  eo  deducuntur.  Ea  enim  ad  tria  capita  revocautur, 
officia  hominis  erga  Deum,  erga  seipsum,  et  erga  ca^teros 
homines ;  ista  autem  fluunt  ex  ordine  inter  Deum  et  homi- 
nem,  ex  ordine  qui  existit  in  ipso  homine,  i.  e.,  in  ipsis  hominis 
viribus,  facultatibus  et  tendentiis,  et  tandem  ex  ordine  inter 
ipsos  homines. 


Liber  Tertius.  43 


CAP.  IV. 
DE   LEGE   POSITIVA. 

§  25.  Lex  positiva  ea  est  quse  a  libera  legislatoris  volun- 
tate  pendet,  estque  vel  clivina  vel  humana.  Lex  divina  po- 
sitiva  per  solam  revelationem  nobis  innotescere  potest,  atque 
de  ea  tractant  Theologi.  Lex  positiva  lmmana  in  ecclesias- 
ticam  et  civilem  dividitur. 

PnorosiTio  XV.     Leges  human^e  a  legitima  auctotutate 

LATiK   OBLIGATIONEM    PROPRIE   DICTAM    IMPONUNT. 

Probattjr.  Deus  vult  ut  leges  a  legitima  auctoritate  latae 
observentur.  Ergo  liae  leges  vere  obligant.  Deus  enim  in 
prsesenti  ordine  vult  tum  religiosae  tum  civilis  societatis  exis- 
tentiam.  Ergo  vult  etiam  ea  omnia  quse  ad  harum  societatum 
existentiam  absolute  sunt  necessaria.  Atqui  ad  hanc  existen- 
tiam  absolute  neoessaria  est  legum  justarum  observantia  ;  sine 
ea  enim  nullus  in  societate  esset  ordo,  nulla  ad  eumdem  fin- 
em  niediis  oommunibus  conspiratio. 

Peincipia  ao  solvknuas  oifficultates.  1°  Deus 
vult  absolute  tum  Ecclesise,  tum  societatis  civilis  et  domestica? 
existentiam.  Hinc  etiam  vult  positive  ut  earum  leges  ob- 
serventur  si  justse  sunt.  Alia'  autem  consociatiohes  non  sunt 
absolute  Qecessariae;  ergo  neqne  eas  Deus  absolnte  vult, 
sed  permittit  si  tinis  earum  sit  honestus. 

Unde  non  sequitur,  leges  harum  societatum  invehere  per  sc 
obligationem  proprie  dictam.  Fieri  tamen  potest  quod  ali- 
unde  petenda  sit  obligatio  illas  servandi ;  plerumque  tamen 
sunt  solum  direotivse. 

2°    Leges  civiles  nequeunt  prseoipere  nisi  actus  externos; 


44  De  Externa  Nornia,  Etc. 

attamen  vere  obligant  ad  actus  illos  eliciendos;  unde  indi- 
recte  etiam  respiciunt  internum  actum  voluntatis. 

3°  Leges  humanae  vim  suam  habent  ab  auctoritate  quse 
societati  prasest. 

Auctoritatis  enim  est  actus  sociorum  ad  finem  intentum 
dirigere.  Hinc  leges  tum  civiles  tum  ecclesiasticae  obligant 
quin  consensus  subditorum  exspectetur.  Auctoritas  quidem 
a  pluribus  aut  ab  uno  homine  exerceri  potest,  sed  lex  a  legi- 
tima  auctoritate  lata  statim  obligationem  imponit.  Si  leges 
apud  aliquas  civitates  feruntur  in  comitiis  populi,  potestas  su- 
prema  a  populo  exercetur.  Unde  non  obligant  antequam 
suffragia  populi  data  fuerint. 

4°  Ex  hoc  non  sequitur,  nullas  posse  dari  leges  mere 
pcenales,  ut  deinceps   probabitur. 

5°  Cessatio  legis  fit  vel  per  abrogationem,  quando  tota 
lex  ab  habente  auctoritatem  tollitur ;  vel  per  derogationem, 
quando  auctoritas  partim  legem  irritat  partimque  conservat. 
Potest  etiam  lex  cessare  per  consuetudinem  contrariam  quge 
introducitur,  legitima  auctoritate  non  contradicente.  Con- 
tra  jus  naturale  aut  divinum  nulla  consuetudo  valere  potest. 

§  26.  Propositio  XVI.  Obligatio  legis  positiv^e  pendet 
a  Deo. 

Pkobatur.  Obligatio  est  necessitas  moralis  ponendi 
quasdam  actiones  connexas  cum  ultimo  fine.  Atqui  solus 
Deus  potest  connectere  actiones  nostras  liberas  cum  fine, 
quia  ad  ipsum  solum  spectat  concedere  aut  negare  finem 
ultimum.  Ergo  omnis  obligatio  pendet  a  Deo.  Ergo  leges 
humanse  suam  obligationem  a  Dei  voluntate  desunSunt,  ac 
propterea  qui  resistit  legitiinse  auctoritati,  Deo  resistit. 


Liber  Quartus.  45 


LIBER  IV. 

DE    NORMA    SUBJECTIVA    ACTIONUM    HUMANARUM. 


CAP.  I. 

DE   CONSCIENTIA^-/ 

§  27.  Lex  naturalis  ut  actiones  nostras  dirigat,  duce  et 
praelucente  ratione  nobis  manifestari  debet.  Quando  judica- 
mus,  aliquem  actum  hic  et  nunc  esse  aut  ponendum  aut  omit- 
tendum,  aut  fieri  posse,  queindam  syllogismum  tacite  institu- 
imus  cujus  major  continet  principium  aliquod  generale,  minor 
est  aliqua  enunciatio  facti,  et  inde  inferimus  conclusionem  quae 
conscientia  aut  dictamcn  practicum  rationis  vocatur;  cognitio 
vero  principii  generalis  syndcrcsis  vocatur.  Itaque  qui  paren- 
tibus  in  eorum  necessitatibus  subvenit,  liunc  tacite  instituit 
syllogismum  :  Parentibus  in  eorum  necessitatibus  oportet  sub- 
venire ;  sed  hi  parentes  mei  versantur  in  necessitate  j  ergo 
debeo  eis  subvenire.  Ergo  conscientia  est  judicium  rationis 
dictans,  aliquem  actuin  liic  et  nunc  ponendum  esse  vel  omit- 
tendum,  vel  poni  posse. 

Conscientia  moralis  potest  respicere  actuni  vel  prseteritum, 
vel  praesentem  vel  futuruni.  Si  respicit  praeteritum,  sita  est 
in  memoria  prseteriti  actus  et  judicio  de  ejus  honestate  aui 
pravitate  j  si  pnesentem,  sita  est  in  judicio  quo  quis  decernit, 
actionem  quam  hic  et  nunc  ponit  esse  aut  honestam  aut 
pravam  ;  hoc  modo  homo  dicitur  agere  vel  juxta  vel  contra  oon 


46  De  Norma  Snbjectiva,  Etc. 

scientiam.  Si  respicit  futurum,  conscientia  consistit  in  judicio 
dictante,  actum  esse  vel  prsescriptum  adeoque  ponendum,  vel 
prohibitum  adeoque  omittendum,  vel  licitum  atque  idcirco  fieri 
posse.  Hoc  tertio  sensu  proprie  est  conscientia  practica,  et  de 
hac  conscientia  sermo  est  in  praesenti,  quia  ea  sola  spectari 
potest  ut  norma  proxima  nostrarum  actionum. 

Si  syllogismus  quem  tacite  instituimus  est  tum  materialiter 
tnm  formaliter  verus,  et  nobis  de  hac  veritate  constat,  con- 
scientia  dicitur  certa.  Tale  dictamen  rationis  sequi  omnino 
oportet  5  qui  secus  agit,  vult,  positive  id  quod  scit,  se  velle  non 
debere,  ac  proinde  agit  contra  legem  seu  peccat. 

§  28.    Propositio   XVII.      Cum   dubio  practico  nunquam 

LICET   OPERARI. 

Dubium  practicum  dicitur,  quando  dictamen  practicum  quod 
deducitur  ex  praemissis  est  dubium,  eo  quod  una  ex  prcemissis 
sit  dubia. 

Peobatur.  Qui  non  est  certus,  actum  quein  ponere  vult 
licitum  esse  et  tamen  eum  ponit,  libere  et  scienter  sese  exponit 
periculo  peccandi,  quod  facere  nefas  est.  Qui  enim  scienter 
et  libere  sese  tali  exponit  periculo,  exercite  vult  actum  ma- 
lum,  quia  sic  agit  ac  si  diceret :  Volo  hunc  actum  sive  malus 
sit  sive  bonus.  Unde  voluntas  in  malum  tendit ;  voluntas 
autem  in  maluin  tendens  est  mala. 

Corollarium.  Ergo  conscientia  dubia  deponi  debet; 
quod  si  nequeat  deponi,  tunc  id  quod  tutius  est  fieri  debet, 
i.  e.,  id  quod  certo  a  formali  legis  violatione  removet. 

§  29.  Propositio  XVIII.     Tenetur  homo   sequi  dictamen 

CONSCIENTI^E   INVINCIBILITER   ERRONE^E. 

Triplici  modo  in  errorem  invincibilem  incidere  possumus ; 
errando  vel  in  ipsa  lege  seu  morali  principio,  vel  in  modo  quo 


Liber  Qnartus.  47 

legem  ad  nostram  accommodamus  actionein,  vel  in  aliqno  rei 
adjuncto  ex  quo  legis  applicandse  occasionem  sumimus.  Error 
autem  invincibilis  oriturinterdum  ex  eo  quod  remotum  aliquod 
legis  naturalis  consectarium  nos  lateat,  sed  plerumque  enas- 
citur  ex  eo  quod  ignoremus  certum  aliquod  factum  aut 
quamdam  rei  conditionem,  quae  legi  applicanda^  occasionem 
prsebeat,  quin  tamen  ha?c  ignorantia  nobis  sit  vitio  vertenda. 
Probatur.  Qui  tale  dictamen  conscientise  non  sequitur 
peccat.  Vult  enim  id  quod  hic  et  nunc  ut  malum  apprehendit  j 
voluntas  autem  tendit  in  objectum  prouti  ab  intellectu  appre- 
henditur.  Ergo  in  casu  voluntas  vult  malum,  adeoque  peccat. 
Hsec  conscientia,  etsi  sit  cum  errore  conjuncta,  recta  tamen  est. 
Nam  si  agitur  de  errore  circa  jus,  cum  mens  versetur  in  invin- 
cibili  errore,  non  potest  ipsa  judicare,  talem  legem  existere, 
hinc  nec  ab  ea  obligari  potest  j  si  vero  agitur  de  errore  facti; 
cum  in  eo  judicio  mens  non  operetur  imprudenter,  neque  in  eo 
consistat  moralis  conscientia,  scd  in  dictamine  quod  inde 
deducitur,  non  potest  ipsa  conscientia  recta  non  esse. 

» 

§  30.    Pkopositk)   XIX.     Non   licet   seo^ui   conscientiam 

VTNCIBILITER   EBKONEAM,    NEC    CONTRA   EAM    AGERE. 

Probatur.  Quod  fit  ex  ignorantia  vincibili  est 
voluntarium  in  causa ;  ergo  actus  ex  ignorantia  aut  errore 
vincibili  positus  contra  legem,  est  imputabilis  ad  culpam. 
Prseterea,  qui  agit  contra  hanc  conscientiaii),  facit  id  quod 
judicat  esse  prohibitum.  Ylvgo  vult  malum.  Ergo  non  licet 
agere  contra  conscientiam  vincibiliter  erroneam. 

Hinc  patet,  talem  conscientiam  ante  actum  esse  exuendam, 
(piod  fieri  }>otest  j  quia,  cuui  iste  error  voluntarius  sit,  deponi 
potest,  et  sic  nec  dissentiinus  a  conscientia  errante  nec  ei  con- 
sentimus.  Ex  his  patet,  homineni  cujus  conscientia  vineibili 
tenetur  errore,  ad  peccandum  minime  adigi, 


48  De  Norma  S?ibjectiva,  Etc. 


CAP.  II. 

DE   MODO  DEPOXENDI   DUBIAM    COXSCIENTIAM. 

§  31.  Cuui  dubiaui  conscientiam  teneamur  deponere  ut  cum 
certa  conscientia  agamus,  investigandum  est,  quomodo  hoc  fieri 
possit. 

Bifariam  dubium  deponere  licet,  vel  adhibendo  directe 
principia  certa  spectantia  ad  materiam  de  qua  agitur,  et 
ostendendo  per  ratiocinium,  actionem  esse  licitam  j  vel  per 
principia  reflexa,  cum  deficientibus  principiis  directis  alise  ad- 
hibentur  rationes  extrinsecse  ipsi  subjecto  de  quo  agitur,  ut  sic 
ostendatur  actionem  licite  fieri  posse. 

Opinio  est  assensus  mentis  propositioni  alicui  praestitus 
propter  rationes  plus  minusve  firmas,  sed  non  excludentes 
omnem  erroris  formidinem.  Ornnio  igitur  difFert  a  dubio, 
quia  in  dubio  assensus  suspenditur,  in  opinione  e  contra 
prsestatur.  Motiva  quibus  innititur  assensus,  possunt  desumi 
vel  a  ratione  vel  ab  auctoritate.     Opinio  potest  esse : 

1°  Tenuiter  probcibilis  ;  talis  opinio  nititur  levi  fundamen- 
to  nec  viri  pmdentis  assensum  meretur. 

2°  Probabilis  ;  quae  nititur  solido  fundamento,  ita  ut  pru- 
denter  ei  assensus  prsestetur. 

3°  2Eqiie  probabilis  ac  opposita ;  si  rationes  pro  utraque 
parte  sunt  aeque  solidse. 

4°  Probabilior;  quse  fundamento  graviori  quam  opposita 
sustentatur,  quin  tamen  haec  desinat  esse  probabilis,  eo  quod 
et  in  ipsius  subsidium  solidse  militent  rationes,  quae  a  rationi- 
bus  alterius  opinionis  non  destruuntur. 


Liber  Quartus.  49 

5°  Probabilissima ;  quae  tam  firmo  instruitur  fundainento 
ut  opposita  non  censeatur  nisi  leviter  probabilis. 

6°  Moraliter  certa;  si  fundamentum  ea  vi  sit  praeditum  ut 
opposita  sententia  prorsus  improbabilis  evadat.  Vox  moral- 
iter  certa  hic  sensu  latiori  quam  in  Logica  usurpatur,  quia 
moralis  certitudo  de  qua  in  Logica  fit  sermo,  omnem  submovet 
errandi  formidinem ;  opinio  vero  moraliter  certa  non  excludit 
omnem  errandi  possibilitatem. 

Notandum  est,  majorem  aut  minorem  probabilitatem 
pendere  ab  ipso  intellectu,  et  eamdem  opinionem  eidem 
intellectui  nunc  minus  nunc  magis  probabilem  apparere. 
Probabilitas  major  alicujus  opinionis  non  necessario  infirmat 
probabilitatem  opinionis  oppositae,  quia  ssepe  fit  ut  rationes 
prioris  sententise  non  elidant  rationes  alterius  j  secus  enim 
opposita  opinio  fieret,  non  solum  probabilior,  sed  proba- 
bilissima.  Hinc  minus  probabilis  opinio,  si  vere  probabilis 
est,  etiam  in  concursu  cum  probabiliori,  pro  se  adhuc  habet 
veras  et  solidas  rationes. 

Tutum  in  morali  vocatur  id  quod  a  peccandi  periculo  re- 
movet ;  minus  aut  magis  tutum,  quod  minus  aut  magis  ab  eo 
periculo  arcet.  Sed  minus  tutum,  ut  revera  sit  tutum,  debet 
et  ipsum  peccandi  periculum  removere,  quia  secus  jam  desin- 
eret  esse  tutum.  Tutius  non  idem  est  ac  probabilius  quia 
probabilitas  sese  tenet  ex  parte  subjecti,  tutius  vero  ex  parte 
objecti.      Unde  ista  duo  minime  sunt  confundenda. 

§  32.  Quod  attinet  usum  opinionis  probabilis,  variae  sun 
sententia}. 

1°  liigoristce  docent,  non  licere  amplecti  opinionem  faventem 
libertati  contra  legem,  nisi  moraliter  certuni  sit,  legeni  non 
existere.  Hinc  volunt  ut  seinper  tutius  amplectamur.  H«c 
opinio  ab  Ecclesia  j)roscripta  fuit. 

3 


50  De  Norma  Subjectiva,  Etc. 

2°  Tutioristce  propugnant.  non  licere  sequi  opinionem  faven- 
tem  libertati,  nisi  ea  sit  probabilissima. 

3°  Probabilioristce  volunt  ut  opinio  libertati  suffragans  sit 
probabilior  quam  ea  quse  legi  patrocinatur  ad  hoc  ut  quis 
eam  licite  tenere  possit. 

4°  JEqiiiprobabilistce  asserunt,  omnibus  esse  permissum 
opinionem  faventem  libertati  amplecti,  si  hsec  eadem  gaudeat 
probabilitate  ac  illa  quse  legi  opitulatur. 

5°  Probabilistce  tradunt,  posse  nos,  quando  agitur  de  licito 
aut  illicitq,  opinioni  vere  probabili  adhserere,  etsi  opinio  favens 
legi  sit  seque  probabilis  aut  probabilior.    / ,  ,  ,  f 

6°  Laxistce  non  requirunt  nisi  opinionem  utcumque  probabil- 
em  faventem  libertati.     Hsec  opinio  damnata  fuit  ab  Ecclesia. 

§  33.  Propositio  XX.     Quoties  adest  absoluta  obligatio 

ALICUJUS     FINIS     OBTINENDI    QUEM    IN    PERICULUM     ADDUCERET 
PROBABILITAS,    PARS    TUTIOR   SEQUENDA   EST. 

Probatue.  Oui  absoluta  incumbit  finis  alicujus  obtinendi 
obligatio,  is  ea  tenetur  eligere  media  quibus  sine  ullo  dubio 
finis  obtinetur.  Atqui  in  casu  prsesenti  per  solam  tutiorem 
partem  certo  obtineri  potest  finis.  Ergo  in  casu  de  quo  hic 
agitur  non  potest  aliquis  sequi  opinionem  probabilem,  sed 
tutiorem  debet  eligere.  Nam,  ex  hypothesi,  medium  proba- 
bile  in  periculum  vocaret  finem  obtinendum.  Ergo  non  est 
medium  fini  consequendo  aptum  j  ergo  aliud  medium  adhi- 
bendum  est.  Hinc  patet,  medicum  non  posse  media  proba- 
bilia  usurpare,  si  ad  manum  habeat  certa  et  tuta.  Sic  etiam 
in  negotio  salutis  seternse  quoad  ea  quse  sunt  necessaria 
necessitate  medii,  tutiora  semper  sunt  adhibenda. 

§  34.    Propositio   XXI.     Licet   sequi  opinionem  vere  et 

SOLTDE     PROBABTLEM,      RELICTA     TUTIORI   ^EQUE    PROBABILI   AUT 
ETIAM  PROBABILIORI,  UBI  DE  SOLO  LICITO  AUT  ILLICITO  agitur. 


Libcr  Qnartiis.  5 1 

Probatur.  Lex  dubia  nequit  certam  obligationem  im- 
ponere.  Atqui  lex  contra  quam  militat  vera  et  solida  proba- 
bilitas,  est  lex  dubia.  Ergo  talis  lex  non  obligat,  adeoque 
vera  est  propositio  enunciata.  Prob.  Maj.  Obligatio  est 
necessitas  moralis  quse  oritur  ex  cognita  connexione  alicujus 
actus  cum  ultimi  finis  consecutione.  Atqui  quando  lex  est 
dubia,  ista  connexio  non  cognoscitur.  Ergo  lex  dubia  non 
obligat.  Prob.  Min.  Lex  illa  dubia  est  de  qua  prudenter 
dubitari  potest  an  existat.  Atqui  quando  militant  contra 
aliquam  legem  solida  et  vere  probabilia  argumenta,  ipsa  lex 
revera  ejusmodi  est  ut  de  ejus  existentia  prudenter  dubitari 
possit,  quia  judicium  vere  probabile  est  judicium  prudens. 
Ergo  talis  lex  dubia  est.     Ergo  patet  asserta  propositio. 

Corollarium.  Ergo  quando  adest  dubium  de  liceitate 
aut  illiceitate  alicujus  actionis,  hoc  dubium  practice  deponi 
potest  per  principium  retiexum  :  Lex  dubia  non  obligat.  Ut 
si  dubitem,  an  licitum  sit  pingere  die  Dominica,  sic  instituere 
possum  syllogismum  :  Lex  dubia  non  obligat ;  atqui  lex  de 
non  pingendo  die  Dominica  est  dubia,  quia  solida  et  vere 
probabilia  argumenta  adducuntur  ad  probandum,  picturam 
non  esse  opus  servile  ;  ergo  lex  de  non  pingendo  die  Dom- 
inica,  si  furte  existat,  non  obligat,  adeoque  licitum  mihi  est 
ea  die  pingere.  Hujus  syllogismi  conclusio  certa  est ;  ergo 
et  dictamen  practicum  rationis  certum  est;  quamvis  theoreti- 
oum  dubium,  an  pingere  sit  opus  servile,  non  sit  solutum. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Effatum 
hoc :  Ln  dubiis  tutius  cst  semper  eligcndum,  non  valet,  nisi  in 
casu  de  quo  sermo  fuit  propositione  XX  j  in  cseteris  est  con- 
silium,  non  praeceptuin,  quia  lex  dubia  non  obligat. 

2°  Falsum  est,  opinionem  minus  probabilem  pra3  probabi- 
liori  amittere  suam  probabilitatem  ;  qui  judicat,  opinionem 
aliquam  esse  probabiliorem,  non  ideo  judicat,  oppositam  esse 


52  De  Norma  Subjectiva,  Etc. 

falsam,  quia  falsum  tum  probabili  tum  probabiliori  subesse 
potest. 

3°  Probabilitas  major  alicujus  opinionis  non  est  ratio  affir- 
mandi;  legem  pro  qua  stant  istse  rationes  probabiliores  jam 
dubiam  non  esse;  et  fuisse  propter  has  probabiliores  rationes 
sufficienter  promulgatam.  Excessus  probabilitatis  ex  una 
parte;  nisi  sit  valde  notabilis,  oppositse  opinioni  improbabili- 
tatem  aut  tenuem  probabilitatem  non  indit.  Prceterea;  in 
praxi  iste  excessus  vix  sestimari  potest;  nisi  sit  valde  notabilis. 

4°  Si  quis  sequitur  opinionem  minus  probabilem,  fieri 
potcst  ut  contra  legem  agat;  sed  lioc  etiam  potest  accidere  ei 
qui  sequitur  opinionem  magis  probabilem;  in  utroque  casu 
peccatum  erit  materiale;  non  formale. 


Liber  Quintus.  53 


LIBER  V. 

DE   PASSIONIBUS,    HABITIBUS,    VIRTUTIBUS,    ET   VITIIS. 

CAP.  I. 

DE   PASSIONIBUS. 

§  35.  Voluntas,  cum  sit  tendentia  ad  bonuni,  statim  ac  in- 
tellectus  ei  objectum  aliquod  ut  bonum  proponit,  sibi  in  eo 
complacet,  seu  amorem  ejus  objecti  concipit,  unde  oritur  desi- 
derium  illius  habendi.  Si  lioc  objectum  obtentum  fuit, 
gaudium  in  voluntate  producitur.  E  contra,  si  malum  volun- 
tati  ab  intellcctu  proponitur,  statim  exurgit  odium  et  aversio 
seu  fuga  a  malo.  Quod  si  malum  jain  supervenerit,  voluntas 
exinde  tristitiam  concipit.  Saepe  sunt  difricultates  et  obstacula 
superanda  ut  voluntas  bonum  quod  desiderat  adipiscatur,  aut 
malum  quod  odio  Labet  declinet.  Si  obstacula  qua?  impediunt 
assecutionem  objecti  superari  })ossunt,  spem  concipit.  Si  vero 
autumat,  nullo  modo  fieri  posse  ut  hsec  obstacula  eliminentur, 
oritur  desperatio  ;  tinior  autem  gignitur  si  non  auferatur  omnis 
spes  ea  superandi,  scd  magna  adniodum  appareant.  Si  non 
obstantibus  istis  obstaculis  voluntas  confidit  fore  ut  superentur, 
audaciam  concipit.  Taudem,  si  malum  quod  timebatur  jam 
supervenit  nec  amplius  vitari  potest,  oritur  indignatio.  Simi- 
les  affectiones  oriuntur  in  appetitu  sensitivo.  Tn  homine  ergo7 
qui  dupliei  constat  Bubstantia,  spirituali  nciupe  et  corporali, 


54  De  Passionibus,  Habitibus,  Etc. 

quique  proinde  duplicem  habet  appetitum,  rationalem  et  sensi- 
tivum,  affectiones  prsedictae  ex  hoc  duplici  appetitu  originem 
ducere  possunt.  Si  ex  appetitu  sensibili  oriuntur,  aut,  etsi 
ab  appetitu  rationali  procedant,  commotionem  in  parte  sensi- 
bili  causant,  passiones  vocantur. 

Veteres  philosophi  duplicem  operandi  modum  distinxerunt 
in  appetitu  sensibili,  quorum  unum  concupiscibilem,  alterum 
vero  irascibilem  appetitum  vocabant.  Prior  respicit  bonum 
aut  malum  sensibile  in  se,  prsescindendo  a  difficultatibus  quse 
superandse  sunt  ut  appetitus  consequatur  bonum  aut  fugiat  a 
malo.  Posterior  autem  respicit  bonum  aut  malum  prouti 
habet  rationem  ardui  j  vocabatur  irascibilis,  quia  difficultates 
quse  superandse  sunt  naturaliter  excitant  iram.*  Hinc  factum 
est  ut  passiones  in  concupiscibiles  et  irascibiles  dividerentur. 
Undecim  ergo  numerantur  passiones. 

Concupiscibiles :  Amor,  desiderium  seu  concupiscentia, 
delectatio,  odium,  aversio,  dohr  seu  tristitia. 

Irascibiles :  Spes,  desperatio,  timor,  audacia,  ira. 

Omnes  istse  passiones  ab  amore  originem  ducunt.  Objec- 
tum  enim  passionis  est  aut  bonum  quod  appetitus  consequi 
nititur  vel  in  quo  quiescit,  aut  malum  a  quo  fugere  conatur. 
Tendentia  ad  bonum  haud  dubie  ab  amore  procedit,  sed  et 
ipsa  fuga  mali  ex  amore  boni  oritur  \  ideo  enim  malum  fugi- 
mus  quia  bonum  amamus. 

§  36.  Amor  seu  complacentia  est  appetitus  qui  a  solo  bono 
causari  potest ;  malum  enim  ut  malum  nunquam  appetitur,  et 
si  quando  malum  appetitur,  hoc  ipsum  a  facultate  cognos- 
cente  sub  specie  boni  apprehenditur  et  appetitui  ut  bonum 
proponitur.  Amor  non  potest  inveniri  nisi  in  ente  cognos- 
cente,  quia  bonum  est  causa  amoris  per  modum  objecti,  ac 
proinde  non  movet  appetitum  nisi  quatenus  est  apprehensum. 


Liber  Quinius.  55 

Arnor,  dilectio  et  charitas  idem  significant  j  sed  amor  est  ter- 
minus  genericus ;  dilectio  addit  supra  amorem  electionem 
prsecedentem  •  cliaritas  vero  addit  quamdam  perfectionem 
dilectioni,  in  quantum  id  quod  diligitur,  magni  fit  amanti. 
Hinc  patet,  sola  entia  ratione  prsedita  esse  dilectionis  et 
cliaritatis  capacia.  Amor  tendit  ad  unionem  cum  objecto 
amato  aut  eam  supponit ;  quia  est  vel  tenden-tia  ad  bonum 
nondum  possessum  vel  quies  in  bono  possesso.  Duplicis 
generis  potest  esse  amor,  concupiscentice  nempe  et  amicitice. 
Uterque  tendit  ad  unionem,  sed  diversimode  juxta  diversa 
motiva  quae  appetitum  impellunt  ad  hanc  desiderandam. 
Ilomo  enim  movetur  vel  a  consideratione  proprise  utilitatis  et 
delectationis  quas  sperat  sibi  obventuras  ex  hac  unione,  et 
tunc  habetur  amor  concupisccnticc,  vel  a  bonitate  quae  ipsi 
objecto  inest,  ita  ut  in  objecto  sibi  complaceat,  praescindendo 
ab  utilitate  quse  ex  unione  sibi  provenit,  et  talis  amor  est  amor 
(imicitice.  Amor  amicitise  importat  voluntatem  boni  ipsi  per- 
sonae  amatse  ut  est  bonum  ipsius,  et  non  prsecise  ut  est  bonum 
amantis.  Amor  prouti  procedit  a  parte  sensibili,  est  semper 
amor  concupiscentise. 

§  37.  Ex  complacentia  oritur  desiderium,  quod,  si  oriatur 
in  parte  sensitiva,  vocatur  concupiscentia.  Concupiscentia 
considerata  in  se,  i.  e.,  ut  est  motus  appetitus  sensitivi  ad  ob- 
jectutn  sibi  conveniens,  mala  non  est.  Si  vero  spectatur  ut 
motus  appetitus  ad  objecta  rationi  non  conformia,  mala  est, 
non  quidem  moraliter  sed  physice,  et  est  potius  morbus 
animse,  qui  peccaminosus  non  est  nisi  quando  eam  voluntas 
libere  ezcitavit  aut  ei  consensum  prsebuit.  Hinc  non  prava 
desideria  sentire,  sed  eis  consentire,  peooatum  est.  Bonum 
sensuum  necessario  est  liniitatum  ;  inipossibile  igitur  est  ut 
concupiscentia    sit    objeotive    inlinita,    sicuti    cst    dcsidcrium 


56  De  Passionibus,  Habitibus,  Etc. 

appetitus  rationalis  j  sed  cum  homo  sit  ratione  prseditus,  potest 
ipse  etiara  augere  concupiscentiara  in  indefinitum,  quod  tunc 
prsecipue  fit  quando  sensuum  satisfactiones  non  quaemntur  ut 
media  ad  finem,  sed  ut  finis  intenduntur. 

§  38.  Quando  appetitus  consequitur  bonura  concupitum, 
oritur  delectatio,  quse  consistit  in  expletione  appetitus.  Si 
ipsa  obtinet  in  solo  motu  voluntatis,  gaudium  vocatur. 
Gaudium  delectatione  sensibili  majus  est  in  se  et  nobilius  quia 
ad  facultatem  nobiliorem  pertinet  j  sed  quoad  nos  sensibiles 
delectationes  sunt  plerumque  vehementiores,  quia  objecta 
sensibilia,  utpote  nobis  magis  cognita,  majori  nos  impetu 
rapiunt,  necnon  permultas  in  corpore  immutationes  producunt. 
Istud  non  accidit  in  gaudio  quod  oritur  ex  re  mere  intelligibili, 
nisi  gaudium  ita  velieraens  sit  ut  redundet  in  partem  sensibilem. 
Prseterea,  delectatio  sensibilis  quaeritur  ut  remedium  contra  mo- 
lestias  corporales,  quse  magis  sentiuntur  quain  defectus  qui  sola 
raente  percipiuntur.  Hinc  patet,  posse  aliquem  sensibiliter 
magis  affici  ab  objectis  externis  quam  ab  objectis  sola  ratione 
cognitis,  quin  tamen  inde  sequatur,  amorem  ejus  erga  objecta 
sensibilia  majorem  esse  in  se  quam  erga  objectum  sola  ratione 
cognitum.  Delectatio  sensibilis  in  se  spectata  mala  non  est ; 
quia  est  quies  appetitus  in  bono  sibi  conveniente,  et  Deus 
operationibus  quse  tum  ad  speciem  tum  ad  individua  conser- 
vanda  necessariae  sunt,  delectationes  sensibiles  addidit,  ut 
facilius  peragantur.  Mala  est  delectatio  quse  tendentiae  in 
ultimum  finem  non  est  conformis  et  tamen  a  voluntate  libere 
admittitur;  mala  pariter  est  delectatio  qua3,  etsi  per  se  non 
sit  tendentise  in  ultimum  finem  contraria,  a  voluntate  tamen 
aut  immoderate  aut  ut  finis  appetitur.  Nam,  ut  supra  dictum 
est,  delectatio  propter  se  appeti  non  potest. 


Liber  Quintus.  57 

§  39.  Amori  opponitur  odium,  quod  a  S.  Thoma  definitur : 
a  Dissonantia  quaedam  appetitus  ad  id  quod  apprehenditur  ut 
repugnans  et  nocivum."  (1*,  2*,  Q.  29,  A.  1.)  Desiderio 
opponitur  aversio,  quae  consistit  in  actuali  fuga  a  malo,  seu 
ab  eo  quod  ut  repugnans  et  nocivum  apprehenditur.  Uterque 
affectus  oritur  ex  amore  boni  j  ideo  enim  odio  prosequimur 
et  aversamur  malum  quia  ad  bonum  tendimus.  Ergo  eorum 
objectum  est  malum  vel  id  quod  ut  malum  a  facultate  cog- 
noscente  apprehenditur.  Bonum  enim  aversari  non  possumus 
nisi  conjunctum  cum  aliquo  quod  alicui  facultati  nostne  est 
repugnans,  etsi  toti  naturae  sit  conveniens.  8ic  virtus  in  se 
bona  est  et  naturae  humanae  apprime  convenit;  attamen,  ob 
difficultates  qua?  s?epe  saepius  cum  exercitio  virtutis  oonnexaB 
sunt,  plericpie  virtutem  odio  habent.  Odium,  sicuti  et  amor, 
potest  vel  esse  sensibile  vel  in  solo  motu  voluntatis  consistere  j 
sed  ut  passio,  semper  habet  annexam  immutationem  in  parte 
sensitiva,  etiamsi  objectum  odii  sola  ratione  percipiatur.  Ip- 
sum  odium  duplex  est,  abommationis  et  mimicitice.  Odium 
abominationis  est  illud  quo  aversamur  aliquid  ut  nobis  malum 
et  disconveniens;  opponitur  amori  concupiscontia?.  Odium  in- 
imicitiae  est  illud  (pio  volumus  alicui  malum  ut  illi  male  sit  j 
amori  amicitia^  contrarium  est.  Res  priori  solum  odio  liabere 
possumus,  personas  vero  odiotum  abominationis  tum  inimicitise 
prosequi  valemus.  Odium  inimicitiae  semper  pravum  est, 
odium  vero  abominationis,  si  non  versatur  circa  personain 
ipsam,  sed  circa  moraliter  malam  ejus  qualitatem,  bonum  est ; 
quia  malum,  ut  malum  est,  odio  habere  est  rectae  rationi 
consentaneum. 

§  40.  Malo  ingruente,  dolor  seu  tristitia,  qua?  delectationi 
opponitur,  oooupat  animam.  Tristitia  et  dolor  in  hoc  differ- 
unt  quod  dolor  ex  apprehensionc  extciioris  sensus  gignitur, 

3* 


58  De  Passionibus,  Habitibus,  Etc. 

ac  sic  proprie  opponitur  delectationi7  tristitia  vero  causatur 
magis  per  apprehensionem  interiorem  sive  rationis  sive  imagi- 
nationis,  ac  proinde  magis  gaudio  adversatur.  Dolor  de  malo 
prsesenti,  si  moderatus  sit,  malus  non  est ;  impossi bile  enim 
est  ut  aliquis  malo  premente  non  doleat.  Si  enim  non  dole- 
ret,  id  esset  quia  vel  malum  non  sentiret  vel  malum  ut  sibi 
repugnans  non  haberet.  Imo  tristitia  de  vero  hominis  malo 
est  honesta,  quia  est  juxta  rationis  prsescriptum. 

§  41.  Spes  pro  suo  objecto  habet  bonum  nondum  posses- 
sum,  cujus  consecutio  nonnullis  difficultatibus  implicatur  quse 
ut  superabiles  apprehenduntur.  Objecturn  quod  nondum 
habetur  et  quod  certo  atque  sine  ulla  difficultate  obtinebitur, 
non  speratur  sed  quasi  pro  jam  possesso  existimatur.  Spes 
semper  supponit  desiderium,  ab  eo  tamen  differt,  quia  deside- 
rium  prsescindit  a  difficultatibus  quae  cum  acquisitione  boni 
concupiti  conjunguntm'.  Spes  proprie  dicta  non  potest  esse 
in  sola  parte  sensitiva,  quia  supponit  comparativam  cogni- 
tionem,  cujus  sensus  capax  non  est.  Attamen  in  animalibus 
aliquis  motus  similis  spei  reperitur7  quia  instinctu  a  Deo  ipsis 
indito  ducuntur  quasi  revera  illam  comparationem  instituerent. 
Spes7  si  de  bono  naturge  rationali  non  repugnante  agitur  et 
est  moderata,  optima  est ;  prsestat  enim  operationi  efficaciam, 
attentionem  excitat,  adjuvat  conatum  voluntatis,  et  insuper 
quadam  delectatione  animam  perfundit  qua?  multum  confert 
ad  actuum  pra^stantiam.  Spei  opponitur  desperatio,  quse 
habetur  quando  tot  difficultates  veras  vel  apparentes  urgent  ut 
modus  eas  superandi  minime  percipiatur. 

§  42.  Timor  adest  quando  difficultatum  cumulus  adeo 
excrevit  ut  aegre  admodum  superari  possit.  Hinc  objectum 
timoris  est  malum  (reale  vel  imaginarium)  futurum  et  arduum 


Liber  Quintus.  59 

quod  nequit  facili  ratione  removeri.  Timor  non  excludit 
spem  oinnem,  hoc  enim  in  casu  animus  desperatione  preme- 
retur.  Malum  prsesens  etiam  potest  esse  objectum  timoris, 
non  quatenus  prsesens  est,  sed  quatenus  concipitur  ut  ali- 
quandiu  duraturum.  Timor,  etsi  sit  de  objecto  sola  ratione 
cognoscibili,  plerumque  ad  passionem  pertinet,  quia  vix  fieri 
potest  quin  hic  affectus  transeat  in  partem  sensibilein  et 
immutationem  in  organis  corporeis  causet.  Si  timor  modera- 
tus  sit  nec  judicium  rationis  perturbet,  operationem  adjuvat, 
quia  nos  magis  circumspectos  reddit. 

§  43.  Timori  opponitur  audacia,  quse  non  obstantibus  mag- 
nis  difficultatibus  et  obstaculis  malum  quod  imminet  aggredi- 
tur  ut  illud  superet  et  propellat.  Audacia  hsec  spem  conse- 
quiturj  ideo  enim  homo  audacter  malum  impetit,  quia 
sperat  fore  ut  illud  submoveat.  Timorem  vero  subsequitur 
desperatio,  qua3  ideo  animuni  subit  quia  difficultates  insupera- 
biles  esse  cognoscit  aut  censet. 

§  44.  Si  malum  quod  timebatur  supervenit,  oritur  ira, 
cujus  causa  est  aliqua  tristitia  nobis  illata.  S.  Thomas  (la, 
2*,  Q.  46,  A.  6)  sic  eam  definit :  "  Ira  est  appetitus  nocendi 
alteri  sub  ratione  justi  vindicativi.1"  Ira  proprie  dicta  in  sol<> 
animali  ratione  prsedito  locum  habere  potest,  eo  quod  rationem 
et  mentem  supponat ;  est  enim  appetitus  vindictae,  qui  dari 
nequit  nisi  comparatio  inter  poenam  infligendam  et  offensam 
illutam  pra?cesserit.  Nihilominus,  quia  ira  semper  enm  magna 
sensuum  eommotione  oopulata  est,  quominus  mens  recte  judi- 
cet  magnopere  iinpedit.  Tra  considerari  potest  vel  utpas^i» 
vel  ut  actus  vel  ut  habitus.  Si  ut  passio  consideratur,  niliil 
aliud  signiiicat  quam  motum  appetitue  insurgentem  contra  ma- 
Imn  pncsens.     Hoc  modo  non  cst  niala  p6I  se ;  nam  lnultmn 


6o  De  Passionibus,  Habitibus,  Etc. 

confert  ad  mala  quibus  affligimur  abigenda,  eo  quod  nos 
audaciores  ad  subeunda  pericula  efficiat.  Si  motus  irae  ra- 
tioni  non  consonent,  sive  relate  ad  objectum  circa  quod  ver- 
santur  sive  relate  ad  modum,  sed  nec  directe  nec  indirecte 
voliti  sunt,  morbus  animi  est,  non  autem  malum  morale,  quod 
solum  a  libertatis  exercitio  potest  provenire.  Ira  autem  non 
vacat  culpa  si  motus  rationi  reluctantes  voluntas  libere 
excitaverit,  aut  si  eis  libere  consenserit.  Vitium  evadit  si 
voluntas  ex  incuria  circa  cohibendos  ejus  motus  habitum 
irae  contrahit. 

§  45.  Ex  dictis  patet,  omnes  istas  passiones,  si  in  se  con- 
siderentur,  minime  esse  malas ;  sed  quia  passiones  sunt  ten- 
dentise  appetitus  nostri,  quse  et  objectum  et  motivum  habere 
debent,  ipsse,  si  eorum  objectaparticularia  et  motiva  spectentur, 
malse  esse  possunt  aut  bonse,  secundum  quod  istiusmodi 
objecta  et  motiva  sunt  conformia  rationi  aut  ab  ea  discrepantia. 
Hincnecesse  est  ut  homo  ratione  sua  passiones  dirigat  ad 
finem  ultimum,  easque  cohibeat  si  ipsurn  ad  objecta  fini 
ultimo  contraria  incitant  atque  a  vero  bono  avertunt.  Hoc  in 
praesenti  rerum  ordine  sine  gratiae  auxilio  prsestari  non  potest, 
sed  humiliter  petenti  gratia  non  denegatur  a  Deo. 

§  46.  Praeter  passiones  enumeratas  sunt  et  alise  quaa  ad 
priores  reducuntur.  Yerecundia  est  timor  ne  aliis  pateant 
defectus  nostri,  aut  tristitia  ex  eo  orta  quod  illis  perspecti 
sunt,  Invidia  est  tristitia  de  bono  alieno  conjuncta  vel  cum 
timore  privationis  hujusmodi  boni,  vel  cum  desperatione  ac- 
quirendi  id  quod  jam  ab  alio  possidetur,  simul  cum  aversione 
contra  personam  qn»  hoc  bono  fruitur.  Mmulatio  continet 
spem  faciendi  magna  ab  aliis  effecta  et  audaciam  ad  obstacula 
superanda.      Admiratw   inclndit  vel  delectationem  ob  rem 


Liber  Quintits.  61 

insolitam  quae  nobis  sese  offert,  vel  desiderium  cognoscendi 
ejus  causam,  vel  timorem  ne  sub  re  Lac  insolita  lateat  aliquod 
periculum.  Inquietudo,  consternatio,  horror  sunt  species 
timoris  j  furor  pertinet  ad  iram. 


CAP.  II. 
DE    HABITIBUS,    VIRTUTIBUS,    ET   VITIIS. 

§  47.  Habitus  est  facilitas  quam  aliqua  facultas  sibi  com- 
parat  ex  saepius  repetitis  actibus  ad  actus  sibi  convenientes 
facilius  et  majori  cum  delectatione  ponendos.  Tales  habitug 
acquiri  nequeunt  nisi  ab  entibus  quse  suas  determinationes 
mutare  possunt.  Hinc  in  homine  praesertim  elucet  istiusmodi 
proprietas  liabitus  acquirendi,  quippe  qui  libera  voluntate 
prseditus  est.  Habitus  possunt  esse  vel  boni  vel  mali,  unde 
oriuntur  vitfutes  et  vitia.  Virtus  est  habitus  inclinans  nien- 
tem  et  voluntatem  ad  actus  naturae  rationali  consentaneos. 
Vitium  est  habitus  contrarius.  Ilomo  a  natura  non  habet 
nisi  dispositiones  ad  virtutem  aut  ad  vitium,  sed  existentia 
boni  aut  mali  habitus  pendet  a  voluntate,  quatenus  ipsa  istas 
dispositiones  vel  perficit  vel  cohibet  et  ad  actus  contrarios  in- 
clinat.  Prseter  virtutes  acquisitas,  quibus  solis  convenit 
definitio  modo  data,  dantur  etiam  virtutes  infusae;  de  quibus 
sermo  est  in  Theologia. 

§  48.  Praecipua?  potentiae  qua?  moralem  hominis  naturam 
constituunt,  sunt  intellectus  et  voluntas.  Hinc  penscmus 
oportet,  qualis  sit  virtutis  influxus  in  exercitio  haruin  facolta- 
tum.     Ex  jam  dictis  constat,  eas  facultates  habitum  induere 


62  De  Passionibus,  Habitibus,  Etc. 

non  posse  in  quibus  subjeotum  a  natura  ad  unum  est  determi- 
natum,  sed  eas  solum  quse  subsunt  influxui  liberi  arbitrii 
voluntatis.  Jam  vero,  etsi  intellectus  sit  potentia  necessaria, 
tamen  subest  influxui  voluntatis,  quia  potest  ipsa  eum  ad  hoe 
potius  quam  aliud  considerandum  applicare.  Quoad  cogni- 
tionem  homo  recto  dictamine  conscientiae  gaudere  debet. 
Hoc  dictamen  duobus  constat  elementis,  abstracto  et  concreto 
(§  27).  Principia  abstracta,  si  evidentia  polleant,  non  subja- 
cent  imperio  voluntatis  j  si  sunt  principia  deducta,  illius 
imperio  subduntur  boc  sensu  quod  voluntas  potest  vel- 
impedire  quominus  intellectus  ea  investiget,  vel  rationes 
fucatas  quaerere  quibus  ad  assentiendum  falsis  principiis  intel- 
lectus  flectatur.  Elementum  concretum  sunt  facta  vel  appli- 
cationes  legum  generalium  casibus  particularibus.  Quoad 
haec  voluntas  etiam  potest  exercere  influxum  in  inteliectum, 
adhibendo  vel  non  adhibendo  debitam  attentionem  et  reflex- 
ionem.     Hinc  necessitas  prudcrdice. 

§  49.  Prudentia  est  habitus  inclinans  voluntatem  ad 
exquirenda  et  eligenda  media  fini  prsestituto  accommodata. 
Supponit  ipsa  finem  cognitum,  quia  secus  hujusmodi  media 
investigari  non  possent.  Prudentiae  conjungitur  docilitas, 
quae  inclinat  ad  sectanda  sapientum  consilia  et  impedit 
quominus  quis  nimium  sibi  fidat;  ad  eam  pariter  spectant 
solertia,  seu  apprehensio  relationum  inter  media  et  finem,  ac 
providentia.  Prudentise  imprudentia  refragatur,  quse  est 
defectus  debitae  considerationis.  Ad  imprudentiam  pariter 
res])ici\mt  prcecijiitantia  &tque  inconstantia.  Si  prava  volun- 
tas  hac  facilitate  coordinandi  media  ad  finem  abutitur  ad 
fines  iniquos  consequendos,  habetur  astutia  seu  carnis  pra- 
dentia.  Dotes  prudentiae  sunt,  perspicuitas,  intellectus,  et 
circumspectio,  quae,   quamvis  virtutis  robur  ac  excellentiam 


Liber  Quintus.  63 

adaugeant,  tamen  degenerare  possunt  in  vitia  prudentiae 
opposita.  Cum  perspicuitas  intellectus  viam  homini  sternit 
ut  ad  finem  bonum  utatur  mediis  minus  honestis,  habetur 
fraus.  Oircumspectio  in  eligendis  mediis  eo  procedere  potest 
ut  anxietas,  piisillanimitas  atque  hcesitatio  evadat.  Docilitas 
ipsa  potest  fieri  debilitas.  Etsi  prudentia  partim  pendeat  a 
dispositione  intellectus,  tamen  maximam  in  ea  acquirenda 
partem  sibi  voluntas  vindicat.  Duo  prsesertim  necessaria 
sunt  ad  prudentiam :  1°  Voluntas  efficax  addiscendi  ea  quae 
scitu  sunt  necessaria  ut  fini  apta  media  eligere  valeamus; 
2°  Circumspectio  in  agendo,  ne  unquam  absque  debita  re- 
flexione  agamus. 

§  50.  Quod  attinet  voluntatem,  ea  necessario  appetit 
felicitatem  in  genere.  Hinc  quoad  hoc  felicitatis  desiderium 
nullus  est  virtuti  locus ;  sed  quoad  finem  in  specie  et  media 
ad  hunc  finem  voluntas  libera  est;  unde  ibi  virtus  exerceri 
potest.  Ea  animi  constans  inclinatio  quse  habitualiter  nos  ad 
recte  agendum  determinat,  vocatur  justitia  ;  sed  haec  justi- 
tia?  acceptio  generica  est  et  omnes  morales  virtutes  complec- 
titur.  Ut  virtus  specialis,  est  habitus  inclinans  voluntatem 
ad  reddendum  unicuique  quod  suum  est,  seu  ad  servandnm 
intactum  uniuscujusque  jus.  Quatenns  respicit  jura  Dei, 
vocatur  religio  ;  quatenus  respicit  parentes,  pietas  filidlis  dici- 
tur;  et  quatenus  aliorum  hominum  jura  respicit,  retinet 
nomen  justitice. 

§  51.  Amor  ordinis  aut  justitiae  in  genere  invenit  multa 
impedimenta,  vel  in  bonis  sensibilibus  quae  nos  alliciunt,  vel 
in  malis  sensibilibus  quae  voluntatem  deterrent  a  bono  prose- 
quendo.  Hge  difficultates  non  sunt  insuperabiles,  et  voluntas 
potest    ac    debet   uti    passionibns    qua?   ab   objectis  externis 


64  De  Passionibus,  Habitibus,  Etc. 

excitantur  ut  operatio  sua  dirigatur  efficacius  ad  bonum 
rationis  et  celerius  perficiatur.  Hinc  iterum  fit  locus  virtuti 
in  istis  obstaculis  vincendis. 

§  52.  Passiones  humanse  speciei  necessarise  sunt  et  a  Deo 
intentae  ad  eam  conservandam,  sed  juxta  rationis  prsescriptum 
moderandae  sunt.  Habitus  compescendi  passiones  et  appeti- 
tus  qui  nos  ad  bonum  sensibile  inclinant,  et  admittendi  eas 
solas  delectationes  qua3  fini  nostro  non  sunt  contrariae,  vocatur 
tempercmtia,  quse  definiri  potest :  Habitus  frsenans  appetitum 
et  passiones,  easque  moderans  circa  voluptates.  Temperan- 
tia  non  pryescribit  totalem  abstinentiam  a  bonis  sensibilibus, 
sed  moderationeni,  ita  ut  non  admittatur  nisi  id  quod  tenden- 
tiae  in  finem  sit  conforme,  et  solum  eatenus  quatenus 
conforme  sit.  Probe  tamen  animadvertendum  est,  ssepe 
passionum  motus  esse  subitos  et  improvisos,  ac  proinde 
necesse  esse  ut  qui  hujusmodi  motus  experitur,  eos  fraenet, 
non  solum  repellendo  illicita,  sed  etiam  negando  appetitui 
quaedam  licita  per  mortificationem,  ut  sic  voluntas  promptior 
sit  ad  resistendum  motibus  improvisis  passionum  ;  secus  enim 
facili  ratione  eveniet  ut  ipsa  a  passionibus  in  servitutem 
redigatur. 

Objecta  qua^  temperantia  respicit  sunt:  1°  Ea  quae  spec- 
tant  conservationem  individui,  et  tunc  temperantia  vocatur 
sobrietas,  cujus  oppositum  sunt :  Intemperantia,  ebriositas, 
crapida. 

2°  Quae  respiciunt  conservationem  speciei;  hinc  castitas 
aut  continentia,  ad  quam  pertinent  verecundia  et  modestia  ; 
hisce  opponuntur  incontineniia,  inverecundia,  et  immodestia. 

3°  Appetitus  reddendi  nialum  pro  malo,  nuncupatur  ira  et 
vindicta.  Temperantia  qua^  hunc  moderatur  vocatur  man- 
suetudo. 


Liber  Qnintus.  65 

4°  Passiones  rationales  qua±  et  ipsse  suas  habent  delecta- 
tiones.  Magnopere  enim  cupimus  cognitione  ornari  ac  perfici, 
doctrinamque  nostram  ante  omniuni  oculos  obversari.  Hsec 
desideria  per  temperantiam  intcr  rationis  limites  sunt  contin- 
endaj  debernus  enim  tendere  ad  cognitiones  utiles,  et  hoc 
est  studiositas ;  nec  utiles  cognitiones  indebito  modo  quae- 
rere,  nec  inutiles  et  nocivas  appetere,  quod  ad  curiositatem 
pertinet. 

Quaerenda  nobis  est  perfectio  in  veritate  per  humilitatem, 
et  superbia  prsecavenda  ;  amandum  decorum  et  illud  in  affabili 
gravitate  reponendum,  nec  unquarn  sinendum  ut  degeneret 
in  vanam  ostentationem  et  fastum;  comparanda  aliorum  sestim- 
atio  per  virtutis  exercitium,  quod  constituit  modestiam,  nou 
autem  emendicanda  per  vanitatcm. 

§  53.  Habitus  qui  secundum  rationis  pnescriptum  ordinat 
horrorem  mali  estfortitudo,  quae  est  habitus  firmans  animum 
in  rebus  arduis  aggrediendis  aut  tolerandis.  Ea  non  conshstit 
in  eo  ut  audacter  omni  malo  quod  passiones  detestantur, 
nosmetipsos  opponamus,  sed  ut  juxta  rationis  prsescriptum 
luedium  justum  teneamus.  Si  ergo  occurrit  aliquod  nialuni 
et  prudentia  dictet  ut  nos  ei  opponamus,  cum  magnanimitatc 
rem  aggredi  oportet,  cum  plena  Jiducia  vincendi  obstacula, 
ac  (jcnerosc  contemnendo  difricultates  qua3  sese  nobis  orlerunt. 
Iluic  virtuti  per  defectumopponitur^«!^77/«y///i//7r/.v  \rel  ignacia. 
Si  tauien  conatus  nostri  non  diriguntur  ratione,  ita  ut  non  sint 
viribus  nostris  proportionati,  fortitudo  degenerat  in  tcmcritatcm 
et  aadaciam,  qua?  non  merentur  nomen  virtutis  sed  potius 
fnroris. 

Quando  malum  jain  ovitari  nequit,  tunc  munus  fortitudinis 
est  illud  patienter  ferre,  cavendo  ne  homo  sinat  se  abripi  vel 
a  tristitia  immoderata,  vel  a  vana  spe,   neque  consentiat  in 


66  De  Passionibus  Habitibus,  Etc. 

ullam  actioneui  indignam,  ut  sese  a  prsesenti  malo  liberet. 
Patientia  hsec  non  est  neque  stupiditas  neque  stoica  apathia, 
sed  sequanimitas  sapientis,  qui  mala  ipsum  opprimentia  sentit 
quin  tamen  eis  succumbat. 

Mala  quse  virum  fortem  opprimunt  possunt  esse  diuturna  : 
hinc  ad  fortitudinem  spectat  perseverantia  in  iis  quae  ipse  sapien- 
ter  statuit  esse  facienda,  ne  per  inconstantiam  huc  illuc 
fluctuet.  Alia  est  perseverantia  in  bono  proposito,  alia 
obstinatio  qua  homo  a  semel  statuto  proposito  recedere  non 
vult  etsi  percipiat,  se  malum  iniisse  consilium.  Hoc  enim  in 
casu  persistere  in  consilio  inito,  non  esset  virtus  fortitudinis 
sed  magna  stultitia.  (Tapparelli.  de  jure  naturali :  Part.  i. 
cap.  10.) 

Omnes  istae  virtutes  inter  se  connexse  sunt;  ita  ut  in  gradu 
perfecto  una  sine  altera  haberi  nequeat.  In  gradu  autem. 
imperfecto  potest  haberi  una  quin  caeterse  adsint. 


Liber  Primus.  67 

PARS  TERTIA. 

DE   JURE   NATUBALI. 
SEU   DE   OFFICIIS   QUM   EX   LEGE   NATURALI   PROFLUUNT. 

Hactenus  de  morum  principiis  in  genere  egimus,  nunc  ad 
ipsa  praecepta  legis  moralis  hominibus  imposita  consideranda 
accedimus.  Ista  prsecepta  constituunt  jus  naturale.  Omnia 
nostra  officia  oriuntur  ex  relationibus  quse  inter  nos  et  alia 
entia  intelligentia  intercedunt.  Porro  homo  considerari 
potest  in  relatione  ad  Deum,  ad  se  ipsum  et  ad  alios  homines 
sive  ut  personse  sunt  independentes  ab  invicem  sive  ut 
membra  alicujus  Societatis. 

Hinc  agendum  nobis  est  de  officiis  erga  Deum,  erga  nosmet- 
ipsos  et  erga  alios  homines,  ac  deinde  considerandse  veniunt 
Societas  domestica,  civilis,  internationalis,  et  religiosa. 

LIBER  I. 

DE   OFFICIIS    HOMINIS   ERGA   DEUM. 

CAP.  I. 
DE   JURE    IN    GENERE    ET   DE    OBLIGATIONE. 

Antequam  incipiamus  tractave  de  officiis  erga  Deum,  pauca 
dicenda  sunt  de  jure  in  genere. 

§  1.  Nomen  juris  multiplicem  significationem  habet. 
1°    Usurpatur   pro    loco    in  quo  judicia   exercentur,  unde 
locutiones;  Injus  vocare}  comparere  injure, 


68  De  Officiis  Hominis,  Etc, 

2°  Exprimit  sententiam  judicis.  Hinc  judex  dicit  jus, 
praeest  juri  dicendo. 

3°    Sumitur  pro  jurisprudentia. 

4°  Magis  proprie  adhibetur  ad  significandam  regulam  justi 
seu  ipsam  legem.  Hinc  dicimus  jus  naturale,  jus  gentium, 
jus  civile,  jus  ecclesiasticum.  In  hac  significatione  vocem 
jus  in  titulo  hujus  partis  tertise  accipimus. 

5°  Stricto  autem  sensu,  jus  significat  potestatem  moralem 
irrefragabilem  seu  inviolabilem  aliquid  faciendi,  omittendi  aut 
exigendi  ab  altero.  Hsec  potestas  moralis  qua  homo  gaudet 
exigendi  ab  altero  ut  ipse  vel  prsestet  aliquem  actum,  vel  non 
impediat  exercitium  hujus  moralis  potestatis,  vocatur  jus  ac- 
tivum ;  actio  vero  ipsa  aut  ejusdem  omissio  ab  altero  prae- 
standa,  utpote  terminus  juris  activi,  vocatur  jus  passivum  aut 
debitum.  Hoc  debitum  morale,  seu  oiricium,  seu  obligatio 
juri  correspondens,  est  necessitas  moralis  hominem  subjicieus 
ad  actum  aliquem  vel  pra3standum  vel  omittendum,  eo  quod 
percipiat,  hujus  actus  positionem  aut  omissionem  connexarn 
esse  cum  consecutione  ultimi  finis.  Hujus  necessitatis  ratio 
seu  causa  est  lex  ligans  voluntatem  nostram  et  connectens 
actum  nostrum  cum  ultimi  finis  consecutione.  Lex  autem 
haec  potest  esse  vel  divina  vel  humana.  In  prsesenti  capite 
nomen  juris  in  hoc  ultimo  sensu  sumitur.  Ex  dictis  sequen- 
tia  patent : 

1°  Jus  omne  in  Deo  fundatur.  Deus  enim  solus  potest 
actiones  liberas  connectere  cum  consecutione  ultimi  finis. 

2°  Juri  correspondet  debitum  et  vice  versa.  Qui  enim  jus 
habet  aliquid  faciendi;  exigere  potest  ne  alii  eum  impediant. 
Ideo  jus  vocatur  potestas  moralis  inviolabilis,  i.  e.?  potestas 
cui  nemo  moraliter  sese  opponere  potest.  Debitum  autem 
correspondet  jtiri,  quia  nihil  alteri  debetur  nisi  iste  jus  habeat 
illud  exigendi. 


Liber  Primus.  69 

3°    Jus  hominis  relate  ad  Deum   nullum  est,  quia  Deus 
nulla  potest  constringi  obligatione  cui  jus  correspondeat. 

4°  Homo  respectu  alterius  hominis  potest  verum  jus  habere. 
Homo  enim  est  persona,  ac  propterea  praeditus  est  potestate 
aliquid  possidendi  ut  proprium,  vi  cujus  tale  dominium  in  rem 
ipsam  ei  competit,  ut  nullus  hominum  eum  illa  spoliare  possit 
quin  hoc  ipso  dolorem  et  displicentiam  illi  inferat  et  ejus  per- 
sonalitatem  violet.  Hoc  autem  a  lege  naturali  vetatur,  quia 
ordini  oppositum  est.  Ergo  potest  unusquisque  exigere  ab 
aliis  ne  injuria  ipsum  afficiant,  omnesque  ab  ea  abstinere 
tenentur.  Est  ergo  ex  una  parte  moralis  potestas  inviolabilis, 
ex  altera  vero  obligatio  seu  debitum.  Hsec  jura  quidem,  ut 
et  ipsa  obligatio  ea  servandi;  in  Deo  innituntur,  qui  homini 
veram  contulit  facultatem  res  eo  animo  occupandi  et  ejusmodi 
jus  in  eas  retinendi,  ut  omnes  exinde  fructus  ac  emolumenta, 
aliis  exclusis,  unus  colligat. 

5°  Ens  liberum  solum  juris  est  capax,  sed  libertas  physica 
sola  non  sufficit  ut  jus  statim  enascatur ;  magna  enim  inter 
jus  et  potestatem  physicam  viget  differentia.  Jus  ergo  pos- 
tulat  libertatem  moralem ;  i.  e.,  exigit  ne  actus  cujus  ponendi 
jus  habemus,  ulla  interim  lege  nos  obligante  proscribatur,  nec 
alii  ab  illo  ponendo  nos  impediant.  Ubi  vel  unum  ex  his 
duobus  deficit,  nullum  est  jus.  Hinc  nulluni  est  jus  rem 
ilHcitam  perpetrandi.  Et  quamvis  actus  aliquis  licitus  sit  iu 
se,  si  tamen  alii  jure  nos  impediendi  insigniti  sunt,  nullum 
jusnobis  est  hujus  actus  ponendi. 

6°  Jura  et  debita  correspondentia  inveniri  nequeunt  oiai  in 
entibus  intelligentia  prseditis.  Jus  enim  supponit  personali- 
tatem  agentis,  debituin  vero  non  potest  iinponi  nisi  liberis 
entibus.  Hinc  animalia  nullis  juribus  gaudent,  neque  n*.s 
erga  illa  ullas  habemus  obligationes. 

7°  Quando  diciinus,  nos  habere  jus  m  rc  vel  a<1  rem,  res 


Jo  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

ipsa  non  est  terminus  juri  correspondens,  sed  materia  ciroa  quarn 
jus  versatur.  Terminus  correspondens  juri  est  inhominibus, 
qui  liberum  nostri  juris  exercitium  prsestare  tenentur. 

8°  Jura  et  debita  desumenda  sunt  ex  variis  relationibus 
quae  intercedunt  inter  nos  et  alia  entia  intelligentia  j  ex  his 
enim  relationibus  resultat  quid  unicuique  proprium. 

9°  Cum  ergo  jura  et  debita  in  ordine  a  Deo  stabilito  fun- 
dentur,  patet,  existere  jura  a  voluntate  humana  prorsus  inde- 
pendentia  adeoque  inalienabilia ;  alia  vero  voluntati  hominis 
subjecta,  videlicet  acquisita,  quibus  nos  ssepe  abdicare  pos- 
sumus. 

10°  Obligationes  ortae  ex  ordine  a  Deo  stabilito,  non  solum 
eis  bonum  afferunt  qui  jura  his  obligationibus  correspondentia 
possident,  sed  etiam  eis  qui  hisce  obligationibus  adstringun- 
tur ;  quia  his  obligationibus  satisfaciendo  ordinem  servamus, 
quod  bonum  verum  nostrum  nostramque  perfectionem  con- 
stituit. 

§  2.  Varia  sunt  obstacula  quae  juribus  nostris  opponi  pos- 
sunt. 

1°  Violari  possunt  ab  aliis.  Ejusmodi  violatio  jus  nostrum 
minime  tollit,  et  contra  ordinem  agit  qui  illud  violat. 

2°  Jura  nostra  incertis  titulis  fulciri  possunt.  Hsec  non 
sunt  propria  jura,  quia  alii  nulla  exinde  obligatione  adstrin- 
guntur.  Voluntati  enim  non  potest  imponi  necessitas  nisi 
prius  ei  intellectus  ostendat,  actum  revera  necessario  cum 
ultimi  finis  consecutione  connecti.  Atqui  quando  tituli  juris 
non  sunt  certi,  ista  connexio  a  mente  non  percipitur. 

3°  Jura  nostra,  quamvis  certa,  obscura  tamen,  tum  quoad 
titulum  tum  quoad  materiam,  esse  possunt.  Talia  sunt  quae 
nascuntur  a  dispositionibus  animi  vel  circa  eas  versantur,  ut 
jus  ad  amicitiam,  ad  gratitudinem ;   talia  sunt  pariter  plura 


Liber  Primus.  yi 

quae  spectant  non  justitiam  sed  liumanitatem.  Eoruin  tituli 
non  possunt  semper  perfecte  cognosci  nec  quantitas  obliga- 
tionis  perfecte  determinari.  Hinc  nulla  babetur  norma  certa 
juxta  quam  ad  amussim  sententia  feratur  de  borum  jurium 
violatione.  Haec  sunt  vera  jura,  sed  quia  potestas  rigorosa 
nobis  deest  exigendi  solutionem  debiti  inde  orti,  baec  jura 
vucantur  imperfccta,  seu  potius  non  rigorosa.  Alia  vero  rig- 
orosa  seu  juridica  dicuntur,  quia  alii  compelli  possunt  ad 
debitum  explendum. 

4°  Jura  nostra  venire  possunt  in  collisionem  cum  juribus 
aliorum.  In  tali  casu  jura  quidem  subsistunt,  sed  si  debiliora 
sunt  iis  quibuscum  in  collisionem  veniunt,  eoruni  effectus 
suspenduntur.  Impossibile  enim  est  ut  sit  ex  una  parte  po- 
testas  moralis  exigendi  aliquid,  quando  ex  altera  non  habetur 
obligatio  illud  praestandi. 

§  3.  Ad  dijudicandum  qusenain  jura  in  collisione  posita 
prsevaleant,  sequentia  sunt  notanda. 

1°  Quo  praestantius  est  objectum  et  arctius  cum  ultimo 
fine  connexuui,  eo  validius  est  jus.  Sic  jus  ad  vitam  prge- 
ferendum  est  juri  ad  possessionem  temporalium  bonorum. 

2°  Quanto  universalior  est  ordo  ad  quem  jura  pertinent, 
tanto  etiam  praestantiora  sunt  jura  quae  ex  illo  ordine  enas- 
cuntur.  Hinc  bonuni  sociale,  si  in  collisionem  veniat  cum 
loono  privatoruni,  anteponendum  est. 

3°  Quanto  tituli  sunt  evidentiores,  tanto  magis  intellectus 
et  voluntas  moventur.  Hinc  isti  tituli  jus  iu  collisione  posi- 
tum  validins  reddunt. 

Sic  si  duo  liomines  in  tequali  versentur  periculo  et  uni  soli 
auxilium  ferre  possim,  unus  autem  eoruni  sit  pater  meus,  ipsius 
titulus,  utpote  evidentior,  est  prfeferendus. 


*]2  De  Officiis  Hominis,  Btc. 


CAP.  II. 
DE    CTTLTU   INTERNO    ET   EXTERNO    DEO    DEBITO. 

§  4.  Cum  obligationes  nostrae  desumendae  sint  ex  relatationi- 
bus  quse  nos  inter  et  alia  entia  intelligentia  intercedunt,  prima 
et  praecipua  relatio  consideranda  ea  est  quae  inter  Deum  et  nos 
existit,  quia  Deus  est  primum  nostrum  principium  et  ultimus 
noster  finis.  Omnia  quidem  nostra  officia  Deum  respiciunt, 
quia  omnis  obligatio  in  Deo  fundatur  j  sed  quaedam  ex  his 
officiis  Deum  directe  respiciunt,  et  de  istis  in  praesens  sermo 
est.     Complexus  horum  officiorum  vocatur  religio. 

§  5.  Propositio  I.     Homo  tenetur  Deum  colere  cultu 

INTERNO   ET   EXTERNO. 

Probatttr.  Deus  est  primum  principium  et  ultimus  homi- 
nis  finis.  Ergo  duae  sunt  relationes  morales  praecipuae  ad 
Deum,  ex  quibus  fluit  officium  colendi  Deum.  Hominis  enim 
relatio  ad  Deum  ut  primum  principium,  postulat  ut  homo 
agnoscat,  se  totum  a  Deo  pendere.  Cum  enim  homo  sit 
prseditus  intellectu,  hanc  suam  dependentiam  a  Deo  cognoscit, 
et,  cum  liber  sirt,  potest  hanc  dependentiam  ultro  fateri  et 
testari  suis  actibus.  Ergo  homo  tenetm*  id  praestare.  Atqui 
actus  per  quem  libere  agnoscimus  et  testamur  Dei  summum 
dominium  summamque  excellentiam  est  adoratio.  Supremum 
in  nos  dominium  expostulat  obedientiam ;  et  quia  a  Deo  in 
omnibus  dependemus  et  ab  illo  solo  media  ad  finem  ultimum 
consequendum  necessaria  obtinere  possumus,  tenemur  ad  eum 


Liber  Primus.  73 

precationes  nostras  fundere.  Ut  ultimum  finem  eum  agnos- 
cimus  ad  eum  tendendo  eumque  amando  et  omnibus  aliis  rebus 
prceferendo.  In  his  autem  actibus  cultus  intcrnus  consistit. 
Ergo,  etc.  Externus  etiam  cultus  Deo  debetur.  Nam  homo, 
cum  anima  et  corpore  constet  et  totus  a  Deo  pendere  debeat, 
tenetur  non  solum  actus  internos  sed  etiam  externos  ad  eum 
dirigere,  suamque  a  Deo  dependentiam  externis  actibus  mani- 
festare.  Insuper,  irnpossibile  est  ut  homo  actus  intcmos 
sincere  et  intense  eliciat  quin  exterius  se  prodant.  Imo  actus 
externi  necessarii  sunt  ut  interni  rite  peragantur ;  quia  secus 
mens  nimis  faeile  divagatur.  Et  prseterea  isti  actus  maximo 
sunt  auxilio  ut  actus  interni  frequentius  et  majori  animi  ardore 
eliciantur.  Denique  homo,  cum  sit  naturaliter  in  societate, 
Deum  colere  debet  cultu  sociali,  quod  absque  actibus  externis 
fieri  non  potest. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Deus 
nulla  re  egetj  ipse  poterat  mundum  non  creare,  quem  si 
non  creasset,  cultus  illi  non  exhiberetur.  Sed,  supposita 
creatione,  cultum  exigere  debet  a  creatura,  non  ut  rem 
qua  perficiatur,  sed  quia  ordo  postulat  ut  homo  Deuiu 
cultu  prosequatur,  neque  potest  Deus  hominem  ab  hoc  ofHcio 
eximere. 

2°  Cultus  noster  imperfectus  est.  Actibus  enim  finitis 
tantum  colere  Deum  possumus,  sed  ipse  cultus  moralem  per- 
fectionem  attingit,  si  Deo  rite  colendo  vacamus. 

3°  Etsi  infinituni  sit  intervullum  inter  Deum  et  hominem, 
ncn  ideo  est  cultus  noster  parvipendendus,  dummodo  quod  ln 
nobis  est  faciamus  ut  cultuni  Deo  rite  pnestemus.  Aotoj 
enim  liberi  apti  esse  possunt  ut  Deum  agnoscamua  tanquam 
primum  principium  et  ad  eum  tendamus  ut  ad  ultiinuui  finem. 

4°  Deus  est  spiritus  et  in  s|)iiitu  ac  veritate  adorari  debet; 
hoc    est,   Deus    non   est   adorandns   solis   actibns   cxternis, 

1 


74  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

sed  ut  cultus  illi  sit  acceptabilis,  ex  affectu  interno  pro- 
cedere  debet. 

5°  Deus  non  eget  cultu  externo  ut  actus  interni  eidem  in- 
notescant,  sed  exigit  cultum  externum,  quia  ordo  relationis 
inter  ipsum  et  liominem  hunc  cultum  expostulat. 

6°  Lumine  naturali  determinari  non  potest,  quibusnam 
actibus  externis  Deum  colere  debeamus  ut  noster  cultus  eum 
nobis  propitium  reddat,  si  eum  per  peccata  offendimus,  quia 
neque  actus  externus  neque  internus  natura  sua  ejusmodi  est 
ut  peccatorum  veniam  mereri  per  illum  valeamus.  Omnis 
tamen  actus  per  se  bonus  adhiberi  potest  ut  debito  nostro 
erga  Deum  satisfaciamus,  si  Deus  media  revelatione  cultum 
aliquem  particularem  non  prsescripserit. 

§   6.  Propositio   II.     Tenetur   homo    intellectum   suum 

PERFICERE  PER  COGNITIONEM  DEI  ATQUE  EARUM  VERITATUM 
QUJS   AD   FINEM   CONSEQUENDUM   NECESSARLE    SUNT. 

Probatur.  Homo,  cum  sit  capax  cognitionis  et  Deum 
pro  ultimo  fine  habeat,  potest  et  debet  Deum  cognoscere  5 
secus  enim  finem  suum  attingere  non  posset.  Prgeterea,  non 
potest  Deus  ab  homine  attingi  nisi  per  quosdam  actus  liberos 
recto  ordine  positos.  Ergo  cum  isti  actus  sint  media  omnino 
necessaria  ad.  finem,  tenetur  homo  eorum  cognitionem  sibi 
acquirere. 

Oorollaria.  1°  Ergo  tenetur  homo  habere  notitiam  re- 
ligionis.  Ipsa  enim  consistit  in  cognitione  Dei  et  eorum 
ofnciorum  quse  necessaria  sunt  ut  homo  finem  suum  conse- 
quatur. 

2°  Ergo  religio  vera  ab  omnibus  sumcienter  cognosci  po- 
test.  Nemo  enim  tenetur  ad  inxpossibile,  omnes  autem  tenentur 
Deum  colere.  Non  est  hic  sermo  de  religione  revelata,  sed 
de  naturali. 


Liber  Primns.  75 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Multi 
olim  laborabant  ignorantia  veri  Dei,  cum  multi  semper 
extiterint  et  existant  idololatrse ;  ast  eorum  error  erat  vinci- 
bilis  adeoque  culpabilis.  Ergo  idololatria  est  crimen  quod 
excusari  nequit. 

2°  Deus  sub  conceptu  Entis  unius,  supremi,  ceterni,  et  po- 
tentissimi,  ab  omnibus  cognoscibilis  est.  et  a  nemine  invinci- 
biliter  ignorari  potest  si  usum  rationis  habeat  expeditum. 
Effectus  enim  requirit  causam;  ordo  autem  et  subordinatio 
omnium  rerum  in  hoc  mundo  ostendunt  unitatem  et  sapien- 
tiam  causae  effectricis  et  gubernantis  ;  et  ipsa  vox  conscientiae 
proclamat,  existere  legislatorem  supremum,  cui  omnes  de  vio- 
lata  lege  rationem  reddere  tenentur.  Ergo  impossibile  est 
ut  Deus  invincibiliter  ignoretur. 

3°  Religio  revelata  invincibiliter  ignorari  potest ;  quamdiu 
invincibiliter  ignoratur  ipsa  non  obligat,  sed  ii  qui  eam  non 
cognoscunt,  tenentur  servare  pra^cepta  religionis  naturalis 
prouti  ea  cognoscere  possunt. 

§  7.     Propositio  III.     Si  Deum  aliquam  religionem  yol- 

UERIT    BBYELARE)    TENETUR    IIOMO    EAM    AMPLECTI    QUANDO    EI 
SUPFICIENTER   INNOTUERIT. 

Probatur.  Deus  est  supremus  Dominus  et  ultimus  finis  ; 
ergo  potesl  ipsc  qusevis  niedia  homini  possibilia  cum  finis 
ultimi  consecutione  conneotere.  Ergo  si  Deus  aliquam  reli- 
gionein  revelaverit  vrelitque  ut  homo  eam  profiteatur,  tenetur 
ipse  eain  amplecti.  Debet  enim  homo  ad  finem  tendere  per 
ea  media  qua3  vult  Deus.  Si  ergo  Deus  vull  ut  homo  ad- 
mittat  veritates  aliquas  prseter  eas  qiue  illi  per  lumen  rationis 
inuotescunt,  cas  admittere  debet,  quia  Deus  ut  summa  Veritaa 
nec  falli  nec  fallere  potest,  et  aliunde  jus  habet  exigendi  ut 
liomo  se  suamque  mentem  Veritati  infinitse  submittat 


y6  De  Officiis  Hominis,  Etc. 


CAP.  III. 

DE   REVELATIOXIS   POSSIBILITATE. 

§  8.     Propositio  IV.     Potest  Deus  mysteria  revelare. 

Probatur.  Veritas  aliqua  mysteriura  dicitur  cum  sub- 
jectum  et  prsedicatum  sufficienter  cognoscuntur  paiiterque 
cognoscitur  praedicatum  convenire  subjecto,  sed  ignoratur 
moclus  quo  aut  ratio  quare  prsedicatum  subjecto  convenit. 
Mysterium  potest  esse  vel  naturale  vel  supernaturale.  Prioris 
generis  sunt  ea  quse  lumine  rationis  nobis  innotescunt,  ut  unio 
animse  cum  corpore,  immutabilitas  et  libertas  Dei,  praevisio 
futurorum  actuum  hominis  et  alia  similia.  Posteriora  sunt 
ea  quorum  ne  existentiam  quidem  invenire  possumus  solo 
rationis  lumine.  Deus  autem  tales  veritates  revelare  potest. 
Nam  certum  in  primis  est,  dari  multas  veritates  quse  captum 
nostrae  mentis  superant :  quia  veritas  inflnita  est,  mens  autem 
nostra  valde  limitata.  Et  Deus  tales  veritates  nobis  manifes- 
tare  potest  si  velit;  ipse  enim  potest  nobis  suos  conceptus 
manifestare,  cum  nobis  dederit  facultatem  conceptus  nostros 
aliis  inanifestandi ;  eo  magis  quod  ipsas  veritates  quas 
naturaliter  cognoscimus  ab  ipso  Deo  accepimus,  qui  nobis 
facultatem  intelligendi  tribuit. 

Principia  ad  solvendas  difeicultates.  1°  Mysteria 
non  sunt  voces  sine  sensu,  quia  sufficienter  intelligimus  quid 
significent  veritates  revelatsej  etsi  ignotum  nobis  sit  quomodo 
prsedicatum  subjecto  conveniat.  Scimus  quid  significet  vox 
Deus,  quid  unus,  quid  trinus,  quid  natura  et  persona.    Scimus 


Liber  Primus.  yj 

praeterea,  Deum  unum  esse  in  natura,  trinum  in  personis ;  sed 
nobis  non  est  compertum  quomodo  Deus  unus  sit  in  natura  et 
trinus  in  personis. 

2°  Religio  evidens  esse  debet  evidentia  extrinseca,  non 
vero  intrinseca,  i.  e.,  debet  nobis  evidenter  constare,  Deum 
esse  locutum ;  sed  non  est  necesse  ut  propositiones  revelata? 
intrinseca  evidentia  niteant,  quia  infallibilis  Dei  auctoritas  est 
sufficiens  motivum  ad  hoc  ut  assensum  praebeamus  veritati 
revelatse. 

3°  Mysteria  non  sunt  liomini  inutilia  ;  nam  intellectum 
humanum  perficiunt  cognitione  multarum  veritatum  circa 
Deum  ejusque  divinas  operationes;  et  prseterea  mysteria  a 
Deo  revelata  voluntati  propouunt  motiva  efficacissima  quae 
eam  ad  Dei  amorem  summopere  impellunt. 

4°  Deus  revelando  mysteria  non  destruit  humanum  intellec- 
tum,  sed  eum  perficit.  Insuper  ipsa  mysteriorum  revelatio 
supponit,  nos  uti  posse  nostro  intellectu. 

5°  Mysteria  sunt  veritates  supra  rationem,  non  contra  eam  ; 
quia  quod  contra  rationem  est,  evidentem  implicat  contradic- 
tionem ;  insuper,  veritas  veritati  nequit  refragari.  Ergo  nulla 
veritas  revelata  alicui  veritati  lumine  rationis  evidenter  cog- 
nitse  contradicere  potest. 

6°  Mysteria  dici  queunt  rationi  non  conformia  quatenus 
semota  revelatione  cognosci  nequeant ;  sed  si  non  conforme 
idem  sonat  ac  qpposiium  falsa  est  assertio. 

7°  Qui  assentitur  veritati  revelatse  non  debet  efformare  sibi 
conceptus  contradictorios  eis  quos  jam  antea  per  rationem  sibi 
legitime  formaverat.  Nam  hoino  solo  rationis  lumine  ductus 
nihil  de  mysteriis  affirmare  aut  negare  possit.  Ergo  si  quis 
ante  cognitam  revelationem  propositioni  quae  mysterio  con- 
tradicat  assensum  prsebuerit,  idtemere  et  sine  ratione  suffi- 
cienti  fecit,  ac  proinde  ialsum  judioium  corrigat  necesse  est. 


yS  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

8°  Si  Deus  mysteria  ita  revelaret  ut  fierent  intrinsece  evi- 
dentia  et  homo  assentiretur  propter  solam  evidentiam  intrinse- 
cam,  meritum  fidei  oinnino  periret. 

9°  Deus  homini  loquitur  ut  ab  eo  intelligatur,  i.  e.,  ut  homo 
cognoscat  convenientiam  revera  adesse  inter  prsedicatum  et 
subjectum  propositionis  revelatse,  non  vero  ut  homo  videat 
modum  quo  conveniunt. 

10°  Permultis  difficultatibus  mysteria  oppugnantur  quae 
non  semper  sufficienter  solvuntur  per  motiva  intrinseca  ;  ast 
rationibus  extrinsecis  semper  eas  solvere  licet.  Sane  quse 
mysteriis  opponuntur  insolubilia  non  sunt ;  nemo  enim  unquam 
poterit  ostendere.  mysterium  veram  involvere  contradictionem . 
Otnnes  objectiones  incredulorum  vel  evidenter  falsis  vel 
saltem  dubiis  principiis  nituntur;  adeoque  nihil  adversus  mys- 
teria  probant,  possuntque  eorum  gratuitae  assertiones  semper 
negari  donec  eas  evidenter  demonstrent. 

11°  Absurdum  est  principium  incredulorum,  nihil  admitten- 
dum  esse  nisi  evidenter  comperiatur  quomodo  subjecto  prcedica- 
tum  conveniat ;  hoc  enim  semel  admisso  fere  omnes  veritates 
negandse  forent. 

12°  Deus  revelando  mysteria  non  tenetur  ea  immediate 
unicuique  manifestare,  sed  potest  ea  per  ministerium  hominum 
nobis  communicare,  dummodo  eos  tanta  muniat  auctoritate  ut 
omnibus  evidenter  constare  possit,  illos  nomine  et  auctoritate 
Dei  loqui. 


Liber  Primus.  79 


CAP.  IV. 

DE   MEDIIS    COGNOSCENDI   REVELATIONEM. 

§  9.  Media  quibus  nobis  constare  potest,  Deum  locutum 
esse,  sunt  miracula  et  proplietise.  Miraculum  est  efFectus  ali- 
quis  sensibilis  ordini  physico  nobis  cognito  contrarius.  Pro- 
phetia  est  prsedictio  certa  futuri  eventus  qui  in  causis  natura- 
libus  nullatenus  praevideri  potuit  quique  ad  confirmandam 
aliquam  doctrinam  adhibetur. 

§    10.    PltOPOSITIO    V.       MlRACULA   SUNT   FOSSIBILIA. 

Probatur.  Ordo  pbysicus  pendet  a  libera  Dei  voluntate. 
Ergo  potest  Deus,  quando  vult,  effectus  quosdam  producere 
liuic  ordiui  contrarios.  Per  tales  enim  effectus  non  perturbatur 
ordo  physicus,  cum  Leges  physicae  eaedem  permaneant,  sed  on- 
jusdam  legis  effectus  in  casu  particulari  suspenditur.  Insuper, 
potest  Deus  nobis  loqni.  Atqui  loqui  nobis  non  posset  nisi 
per  miraoula  oertiores  nos  faceret  de  sua  locutione.  Nam 
Dei  locutio  innotescere  nobis  non  potest  per  solam  propositionis 
manifestationem,  eo  quod  hic  agatur  de  propositione  per  se 
uon  evidentej  neque  per  effectum  naturalem  illi  propositioni 
addituin,  quia  natnralis  effectus  nullam  in  Bpeoie  raanifestat 
Dei  voluntatem  prseter  eam  qnse  ex  relatione  causalitatia 
desumitnr.  Ergo  non  potest  Dei  locutio  nobis  innotescere 
nisi  a  Deo  adjungator  illi  effeotns  aliqnis  non  naturalis,  a  nobis 
ut  talis  oognitus.     Ergo  miraculum  est  possibile. 

Principia  ad  solvendas  DirncuLTATES.  1°  Non 
omnes  effectus  oorporum  ab  eorum  essentiis  pendent,  et  illi 


80  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

etiam  qui  pendent  ab  essentiis  eorum,  a  Deo  impediri  pos- 
sunt.  Sic,  cogitandi  facaltas  homini  essentialis  estj  potest 
tamen  Deus,  si  vult,  impedire  quamcumque  hominis  cogita- 
tionem. 

2°  Deus  patrando  miraculum  mutat  quidem  opera,  sed  non 
consilium  suum.  Deus  a  tota  aeternitate  decrevit  non  solum 
ordinem  hujus  mundi,  sed  etiam  quando  et  quomodo  miracula 
fieri  debeant. 

3°  Miraculum  non  derogat  constantiae  ordinis  physici  j  nam 
ordo  physicus  idem  in  se  manet,  etsi  Deus  identidem  aliquem 
ipsius  effectum  suspendat. 

4°  Principium,  ordo  naturce  est  constans,  est  principium 
certissimum  et  analyticum,  quia  constantia  est  de  essentia 
ordinis  physicij  sed,  ut  dictum  est,  huic  constantise  per 
miraculum  non  derogatur. 

5°  Falsum  est  miracula  constantem  contra  se  experientiam 
habere.  Experientia  id  solum  docet,  miracuia  communiter 
non  fieri  j  nulla  autem  experientia  docet,  miracula  fieri  non 
posse :  imo  oppositum  ostendit  ratio,  et  auctoritate  testium 
irrefragabili  constat,  multa  miracula  de  facto  patrata  fuisse. 
Auctoritas  autem  testium,  si  plena  est,  est  probatio  firmissima 
quse  omne  errandi  periculum  excludit. 

§11.  Prsecipua  difficultas  in  hac  materia  petitur  ex  efiica- 
cia  spiritus  maligni,  qui  plura  potest  efficere  qua3  nobis  ut 
ordini  physico  cognito  contraria  apparent,  quseque  ei  inser- 
viunt  ad  nos  in  errorem  inducendos.  Qusedam  profecto 
miracula  ejusmodi  sunt  naturse  ut  eorum  productio  requira- 
vim  creativam ;  quia  ergo  solus  Deus  vim  creativam  possi- 
det,  si  constat  ejusmodi  miraculum  patratum  fuisse  pariter 
evidens  est,  illud  a  Deo  fuisse  patratum.  Sed  quidam  ef- 
fectus  non  naturales,  quamvis  omnem  vim  humanam  superent, 


Liber  Primns.  81 

non  tamen  requirunt  vim  creativam  ut  producantur,  pos- 
suntque  effici  tum  a  bono  tum  a  malo  anglo.  De  his 
ultimis  ergo  solum  effectibus  dubitari  poterit  an  sint  vera 
miracula  necne.  Oportet  ergo  ostendere  nos  posse  etiam  in 
isto  casu  veri  nominis  miracula  a  dsemonis  praestigiis 
discernere. 

§  12.  Propositio  VI.     Veri  nominis  miractla  a  d.emoms 

PR^ESTIGITS   DISCERNI   POSSUNT. 

ProbatuPv.     Effectus  non  naturalis  et  ut  talis  cognitus  a 

nobis,  cui  adjungitur  aliqua  propositio  quse,  cuni  sic  manifes- 

tata  fuerit,  nullam  solidam  dubitandi  rationem  relinquit,  est 

effectus  productus  ab  ipso  Deo,  aut  Deo  positive  approbante. 

Atqui  possumus  scire  num  post  ejusmodi  propositionis  rnani- 

festationem  solida  dubitandi  ratio  supersit.     Ergo  etiani  vera 

miracula   discernere    possumus.      Utraque    praemissa    hujus 

ratiocinii    probanda   est.      Deus   nobis   loqui  potest,    et   ea 

facultas  nobis  aliquas  veritates  manifestandi  per  revelationem 

ejusmodi  est  ut  Deus  sese  non  possit  ea  spoliare,  qnia  pertinet 

ad  ejus  in  nos  supremum  dominium.     Atqui  in  praesenti  rerum 

ordine  Deus  nobis  loqui  non  posset  nisi  teneremur  admittere 

tanquam  Dei  vocem  propositionem  effectu  non  naturali  ccst- 

lirmatam,  quotiescumque  nulla  solida  dubitandi  ratio  remanet 

post  ejus  manifestationem ;  quia  nullum  aliud  medium  nobis 

loquendi  ipsi  de  facto  superest.     Ergo  patet  major  proposi- 

tio ;  minor  ctiani   patfit.     Nulla  enini   solida   dubitandi   ratio 

superest  quotiescumque  propositio  manifestata  nullain  in   se 

evidentem  contradictionem  includit,  nulli  veritati  sive  rationia 

sive  revelationis  jam  certo  cognitfe  est   contraria,  nihilque 

est   in    modo    proponendae    propositionis,    in    tine    ad    queni 

proponitur  et  in   aliis  circuinstaiitiis  quod  cani   tmprohabilem 

reddit. 

4* 


82  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

Haec  veritas  communi  sensu  omnium  hominum  comprobatur. 
Omnes  enim  homines  agnoscere  debent  possibilitatem  divinae 
revelationis,  omnesque  tanquam  Dei  vocem  miraculum  habere 
proni  sunt.  Si  ergo  in  casu  a  nobis  proposito  decipi  possent* 
error  iste  in  ipsum  Deum  refunderetur.  Non  potest  ergo 
Deus  permittere  ut  spiritus  malignus  patret  effectum  non 
naturalem  in  confirmationem  alicujus  doctrinae  cujus  falsitas 
ex  adjunctis  non  possit  hic  et  nunc  detegi. 

Oorollarium.  Ergo  Deus  potest  permittere  ut  dsemon 
patret  aliquos  eflectus  qui7  tametsi  nobis  non  naturales  vide- 
antur  et  ad  confirmandam  falsam  doctrinam  effecti  sint, 
nihilominus  veram  et  solidaui  dubitandi  rationem  nequeunt 
arcere.  Tales  enim  effectus  a  Deo  provenire  non  possunt, 
quia  Deus,  quando  loquitur,  vult  ut  ipsi  adhibeamus  fidem ; 
si  autem  post  ejus  locutionem  solida  dubitandi  ratio  super- 
esset,  fidem  illi  adhibere  non  possemus.  Si  quis  vero  per 
hujusmodi  effectum  a  dsemone  patratum  decipitur,  propria 
sua  culpa  in  errorem  incidit,  eo  quod  imprudenter  assensum 
praebuerit. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Cum 
miraculum  sit  effectus  non  naturalis  contra  legem  physicam 
certo  nobis  cognitam,  non  est  necesse  perspectas  habere 
omnes  leges  physicas  ut  citra  dubium  affirmare  possimus, 
effectum  aliquem  non  esse  naturalem. 

\2<>  Mira  quse  Mesmerismo  et  magnetismo  aniinali  tribu- 
untur,  nullam  validam  objectionem  contra  miracula  pra^bent. 
Plura  quae  de  magnetismo  traduntur  calliditati  pra^stigiator- 
um  debentur,  alia  per  vires  naturales  explicari  possunt. 
Multa  tamen  aliquam  causam  habent  quse  inter  causas 
ordinis  physici  seu  materialis  non  continetur.  Quidam  enim 
effectus  absque  interventu  alicujus  intelligentise  nullo  pacto 
explicari   possunt.      Si   non    statim   appareat   num    effectus 


Liber  Primus.  83 

aliquis  mirus  ex  quadarn  lege  physica  nobis  nondum  com- 
perta  veniat,  attendere  oportet  ad  modum  quo  effectus 
producitur.  Manentibus  iisdem  circumstantiis  si  idem  semper 
effectus  producitur,  signum  est,  effectum  esse  naturalem;  si 
vero  eveniat  ut  iisdem  manentibus  circumstantiis  effectus 
aliquando  sequatur,  aliquando  vero  non,  patet,  effectum  illum 
non  a  naturse  legibus,  quae  constantes  sunt,  sed  a  voluntate 
aliqua  libera  pendere.  Effectus  mesinerismi  qui  causae 
intelligenti  et  liberse  tribuendi  sunt,  Deo  adscribi  non  pos- 
sunt ;  quia  adjuncta,  modus  et  finis  Deo  digna  non  sunt. 
Hinc  patet,  eorum  auctorem  esse  daemonem.  Consulere 
mensas  aut  potius  spiritus  qui  per  mensas  loquuntur,  est 
magnum  peccatum  magnamque  Deo  irrogat  injuriam,  <piia 
qui  talia  media  adliibet  bonorem  divinum  tribuit  creaturae, 
ab  ea  exspectando  quod  a  solo  Deo  exspectari  potest. 
Veritatem  incpiirere  non  licet  nisi  per  media  a  Deo  statuta. 

3°  Miraculum  }>roprie  dictum  a  dsemone  non  potest 
patrari.  Quando  ipse  aliquam  praestigiam  patrat  quae  nobis 
miraculum  videtur,  semper  utitur  viribus  natura?  easque 
modificat.  Oum  tamen  difficillimum  esse  possit  distinguere, 
utrum  factum  mirum  sit  vemm  miraculum,  an  vero  daemonis 
pr?estigia,  oportet  ut  pyjeter  factum  mirum  etiam  pensemus 
doctrinam  ab  eodem  confirmatam.  Non  judicamus  de  veri- 
tate  miraculi  per  veritatem  propositionis  revelatse,  quia,  si 
ejus  veritas  pateat,  miraculum  supervacaneum  est ;  sed 
doctrinam  simul  cum  facto  miraculoso  spectamus,  ut  dictum 
cst  m  tnesi. 

4°  Omnes  religiones  sua  jacta  niiracula,  sed  miracula 
(|iue  in  favorem  falsa1  religionis  adducuntur,  nullam  merentur 
fidem,  quippe  quae  vel  nullo  sutHcienti  testimonia  fulciuntur 
vcl  ex  doctrina  aut  ex  turpibus  circumstantiis  diabolioa 
agnoscuntur. 


84  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

§  13.  Propositio  VII.    Prophetia  est  ixfallibile  medium 

COGXOSCEXDI    DIYLNTTATEM    REYELATIOXIS. 

Probatur.  Prophetia  est  praedictio  certa  futuri  eventus 
qui  in  causis  naturalibus  nullatenus  prsevideri  potest.  Atqui 
Deus  solus  est  auctor  ejusraodi  prsedictionis.  Solus  enim 
Deus  effectus  pendentes  a  libertate  arbitrii  cura  certitudine 
praevidere  potest. 

Prtxcipia  ad  solvexdas  difficultates.  1°  Prophetia 
quae  praenuntiat  eventum  futururii  pendentem  a  concursu 
liberarum  voluntatum,  et  quidem  non  solum  in  genere,  sed 
addendo  circumstantias  omnino  determinatas  quae  et  ipsae 
libero  arbitrio  subjiciuntur,  si  completa  fuerit,  non  potest  dici 
casu  evenisse,  prsesertim  si  in  confirmationem  alicujus  doc- 
trinae  facta  fuerit.     Est  enim  effectus  non  naturalis. 

2°  Falsge  religiones  suas  jactant  prophetias,  quae  tamen  vel 
sunt  evidenter  post  eventum  confictse,  vel  maxima  ambiguitate 
laborant  modoque  vago  et  indeterminato  proferuntur. 

3°  Non  est  necesse  ut  simus  testes  et  prophetiae  et  ejus 
adimpletionis ;  sufficit  ut  nobis  constet,  olim  factam  fuisse 
prophetiam  eamque  deinceps  adimpletam  fuisse. 


CAP.   V. 
DE    REVELATIOXIS    NECESSITiATE. 

§  14.  Revelationis  objectum  esse  possunt  tum  veritates  qua? 
humanae  mentis  captum  simpliciter  superant  quaeque  absque 
revelatione  nullo  modo  ab  homine  cognosci  possunt,  ut  sunt 
mysteria ;  tum  veritates  quse  humanaa  rationis  limitibus  con- 
tinentur   quasqne   homo,   absolute    loquendo,   ope    ratiocinii 


Liber  Primus.  85 

assequi  posset.  In  prsesenti  agitur  solum  de  veritatibus  pos- 
terioris  orclinis. 

Revelatio  semper  est  factum  supernaturale ;  sed  revelatio 
veritatum  prioris  ordinis  est  supernaturalis  simpliciter,  tum 
quoad  modum,  tum  quoad  substantiam ;  posteriorum  vero 
revelatio  supernaturalis  est  solum  quoad  modum. 

Necessitas  quam  in  thesi  sequenti  adstruimus,  non  est  ab- 
soluta  sed  moralis.  Absolute  loquendo  posset  homo  has 
veritates  ope  ratiocinii  assequi,  sed  de  facto  eas  non  assequitur 
absque  revelatione,  ob  magna  impedimenta  tum  ex  parte 
intellectus  tum  ex  parte  voluntatis,  quibus  superandis  in  prse- 
senti  ordine  rerum  impar  est. 

§  15.  Propositio  VIII.     Necessaria  est  generi  humano 

ALIQUA   REVELATIO. 

Probatur.  1°  De  facto  constat,  homines  lumine  revela- 
tionis  destitutos  errasse  circa  praecipuas  veritates  spectantes 
ad  finem  ultimum  et  ad  cultum  Deo  debitum.  Omnes  enim 
gentes  tali  revelatione  destituta?  inciderunt  in  idololatriam. 

2°  Non  solmn  rudes  homines  in  hos  errores  inciderunt,  sed 
ipsi  docti.  Licet  enim  multi  eorum  cognoverint  vanitatem 
idolorum,  tamen  superstitionem  suorum  concivium  et  scriptis 
laudavenmt  et  opere  probaverunt;  neque  potue/unt  ipsi  un- 
quam  statuere  totum  complexum  officiorum  bominis,  etsi  multa 
prseclare  de  pluribus  ad  mores  spectantibus  dis^eruerint. 

3°  Etiamsi  nonnulli  philosophi  solo  ductu  rationis  ad  oom- 
pletam  cognitionem  religionis  naturalis  pervenissent,  non  ideo 
1'uisset  generi  humano  sufficienter  provisum.  Hi  enim  philo- 
sophi  nunquam  potuissent  populis  veram  doctrinam  tradere. 
Non  certe  per  viam  dcnionstrationis  ;  quia  maxiiua  pars  gen- 
eris  huinani  nec  tempus  nec  opportunitatem  neque  suffieientem 
intelleetus    perspicacitatem    habent    ut   studiis    philoeophise 


86  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

theoreticse  et  practicae  operam  dent.  Non  per  viam  auctor- 
itatis;  nam  eoclem  terapore  plures  alii  falsas  suas  doctrinas 
proponerent,  nullumque  haberetur  medium  quo  populi  falsas 
doctrinas  a  veris  secemerent. 

Sic  igitur  arguere  licet :  Quod  nullus  unquam  hominum 
per  tot  ssecula  praestare  potuit,  etsi  multi  semper  totis  viribus 
conati  sint  hoc  ipsum  assequi;  humano  generi  moraliter  est 
impossibile.  Atqui  ex  dictis  patet;  nullum  hominem  absque 
revelatione  assecutum  esse  cognitionem  veri  Dei  et  eorum  quse 
ad  finem  ultimum  sunt  necessaria.  Ergo  dicendum  est;  hanc 
cognitionem  esse  generi  humano  moraliter  impossibilem. 
Ero-o  ei  necessaria  est  revelatio. 

4°.  Hsec  necessitas  evincitur  pariter  ex  eo  quod  homo  prouti 
nunc  est;  ssepe  peccat.  Atqui  sine  revelatione  scire  nequit 
homo  an  supersit  sibi  aliquod  medium  quo  cum  ultimo  fine 
iterum  conjungi  queat,  Ergo  sine  divina  revelatione  in  des- 
perationem  ageretur  post  peccatum  commissum. 

5°.  Insuper  neque  homo  neque  societas  determinare  potest, 
quinam  ritus  externi  adhiberi  debeant  ut  Deus  per  peccatum 
ofTensus  iterum  nobis  propitius  reddatur.  Deus  enim  non 
tenetur  ullum  nostrum  opus  acceptare  j  si  ergo  peccata  con- 
donare  vult;  id  ab  ejus  libera  pendet  voluntate,  potestque 
ipse  solus  determinare  media  quibus  homo  ei  reconcilietur. 

Corollaria.  1°.  Ergo  existit  religio  revelata,  quia;  etsi 
ipsa  non  sit  absolute  necessaria;  non  possumus  tamen  suppon- 
ere;  genus  humanum  in  tanta  impotentia  fuisse  derelictum. 
Hoc  quam  maxime  confirmatur  ex  eo  quod  omnes  nationes 
ubique  terrarum  semper  admiserint  necessitatem  et  existentiam 
alicujus  revelationis.  Talis  autem  communis  totius  generis 
humani  persuasio  in  sola  veritate  fundari  potest. 

2°.  Revelatio  in  prsesenti  rerum  ordine  non  per  viam  de- 
monstrationis  sed  auctoritative  proponi  debet,     Necesse  ergo 


Liber  Primus.  87 

est  ut  ii  qui  a  Deo  destinati  sunt  ad  docendos  populos  reli- 
gionem,  auctoritate  infallibili  nitantur.  Hinc  omnis  secta 
quae  fatetur,  se  non  habere  infallibilem  docendi  auctoritatem, 
hoc  ipso  fateri  debet,  se  non  docere  veram  religionem. 

3°  Ergo  vera  religio  revelata  tali  evidentia  extrinseca 
gaudere  debet  ut  motiva  credibilitatis  unicuique  facili  ratione 
perspecta  esse  possint. 

PRTXCIPrA  AD   SOLVENDAS   DIFFICULTATES.       1°  Perfecti- 

bilitas  est  attributum  humanitatis  per  quod  homo  a  brutis 
distinguitur ;  sed  haec  non  efficit  ut  homo  sibi  sufficiat  ad 
omnes  veritates  religionem  et  mores  spectantes  absque  revel- 
ationis  adminiculo  acquirendas.  Tusufficientia  rationis  ad  hoc 
prsestandum,  est  factum  adeo  evidens  ut  nullo  unquam  argu- 
mento  labefactari  queat.  Perfectibilitas  hominis  importat  ut 
intellectus  ejus  novis  sem}>er  cognitionibus  magis  magisque 
exornari  possit,  sive  hoc  fiat  per  evolntionem  idearum  quae 
jam  possidet,  sive  per  externum  magisterium. 

2°  Hsec  perfectibilitas  non  fuisset  sufficiens  ut  liomo  paula- 
tim  ex  sua  iguorantia  et  impietate  emergeret.  Historiae  enim 
osteuduut,  popnlos  eo  pejores  evasissc  quo  magis  ab  initio 
generis  humaui  recedebant ;  pliilosophorumque  scholas  non 
depulisse  vulgi  ignorantiam,  sed  potius  auxisse.  Et  nunc 
temporis  satis  manifeste  apparet,  eos  qui  revelationem  chris- 
tianam  rejiciunt,  in  maxiiuas  absurditates  et  impietates  inci- 
dere. 

3°  Inveniuntur  identidem  inter  antiquos  qui  aliquas  virtutes 
exerouerint,  sed  nemo  qui  omnes  coluerit. 
)       4°   Pauci   inter  philosophos  ideam  unius  Dei  retinuerunt, 
sed  hanc  cognitionem  absurdis  superstitionibus  et  erroribns 
foedaverunt. 

5°  Nemo  providentiam  Dei  accusare  potest,  quod  homi- 
nem  tanto  tempore  absque  ulla  revelatione  reliquerit  ;   nam 


88  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

historicis  monumentis  constat,  Deum  statim  ab  initio  mundi 
revelationem  dedisse.  Si  veritates  a  Deo  revelatae  per  errores 
paulatim  eis  adjectos  obscuratse  fuerunt,  id  humanae  malitise 
adscribendum  est. 

§  16.  Propositio  IX.     Absurdus  est  indifferentismus  in 

NEGOTIO   BELIGIONIS. 

Probatur.  Indifferentismus  in  eo  consistit  quod  aliquis  aut 
putet,  omnes  religiones  seque  bonas  esse  Deumque  nihil  cu- 
rare  quamnam  religionem  homo  profiteatur,  aut  ita  se  gerat 
ac  si  nulla  religio  servanda  esset.  Utrumque  est  absurdum. 
Ergo  absurdus  est  indifferentismus  in  negotio  religionis. 

Absurdum  est  dicere,  omnes  religiones  seque  bonas  esse. 
Una  enim  est  veritas. 

Ergo  nonnisi  una  religio  potest  esse  vera.  Deo  falsa  reli- 
gio  placere  non  potest,  quia  Deus  non  potest  falsum  aeque  ac 
verum  approbare,  neque  potest  illi  acceptus  esse  cultus  ejus 
attributis  contrarius.  Insuper,  Deus  vult  ut  homo  finem  suum 
consequatur  per  media  fini  apta  ;  atqui  falsa  religio  non  potest 
esse  medium  aptum ;  quia,  utpote  falsa,  a  Deo  non  est  j  Deus 
autem  solus  determinare  potest,  quibus  mediis  homo  ad  finem 
suum  pervenire  debet. 

Qui  ita  se  gerit  ac  si  nulla  religio  existeret,  impius  est ; 
quia  Deo  cultum  debitum  praestare  renuit.  Ergo  indifferen- 
tismus  absurdus  est. 

Corollaria.  1°  Ergo  absurdum  est  dicere,  falsam  religi- 
onem  posse  esse  medium  efficax  salutis  seternae  consequendae. 
Deus  enim  attingi  non  potest  nisi  per  ea  media  quse  ipse 
determinavit. 

2°  Absurdum  est  dicere,  sufficere  honestatem  et  bonam 
intentionem  ut  quis  salvus  fiat.  Homo  enim  omnia  sua  offi- 
cia  implere  debet,  praesertim  ea  quae  Deum  ipsum  respiciunt; 


Liber  Primus.  89 

non  sufficit  ergo  adimplere  ea  qua3  solos  homines  respiciunt. 
Bona  intentio  non  sufficit  nisi  quis  versetur  in  invincibili 
ignornutia;  qui  autem  circa  omnes  religiones  indifferens  est, 
tali  ijrnorantia  non  laborat. 

3°  Falsum  est  dicere,  debere  hominem  manere  in  qua  natus 
est  religione.  Nam  homo  tenetur  colere  Deum  eo  modo  quo 
vult  ipse  ;  falsum  autem  cultum  Deus  non  approbat.  Si  ergo 
liomo  natus  est  in  falsa  religione  idque  cognoscit,  debet  ipse 
falsam  relinquere  veramque  amplecti. 

4°  Ergo  tenetur  unusquisque  qui  serio  dubitat  utrum  Deus 
aliquam  religionem  revelaverit,  investigare  an  talis  religio  de 
facto  existat.  Nam,  ex  dictis  de  conscientia,  tutius  est  eli- 
gendum  ubi  agitur  de  consequendo  fine  absolute  necessario, 
ut  est  ultimus  finis.  Qui  hoc  negligeret,  indifferentismi  reus 
fieret. 

Principia  ad  solvekdas  difficultates.  1°  Qui  jam 
veram  religionem  certo  cognoscit,  non  tenetur  singulas  religi- 
ones  seorsim  investigaie  ;  quia  jam  a  priori  scit,  cseteras  esse 
falsas,  utpote  verae  oppositas.  Imo  non  licet  illi  ullum  dubi- 
um  de  veritate  suae  religionis  admittere,  quia  hoc  dubium  Dei 
veracitati  et  auctoritati  injuriosum  esset.  Qui  vero  nondum 
in  verae  religionis  cognitionem  venit,  inquirere  debet  donec 
eam  inveniat. 

2°  Ratio  hujus  diversitatis  est,  quia  religio  vera  solido  ni- 
titur  fundamento,  et  evidenter  credibilis  est  propter  motiva 
evidentia  et  omnibus,  etiam  maxime  rudibus,  pervia.  Qui 
ergo  lianc  religionem  amplexus  est,  eo  quod  cognovit  cum 
certitudine  ha^c  motiva  credibilitatis,  scit,  Deum  locutum  esse, 
Ecclesiamque  medium  esse  per  quod  veritates  a  Deo  revelatae 
nobis  innotescunt.  Si  ergo  de  aliquo  dogmate  ab  Ecclesia 
tradito  dubitat,  Dei  veraoitatem  itnpetit,  ac  proinde  Deo  in- 
juriam  irrogat.     [nsuper,  nulla  vere   probabilia   argumenta 


90  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

allegari  possunt  contra  certitudinem.  Ergo  nullum  dubium 
post  fidei  susceptionem  prudens  esse  potest.  Qui  falsse  reli- 
gioni  adhaeret,  nullum  solidum  fundamentum  habet  quo  inni- 
tatur,  sed  ad  summum  habet  qusedam  argumenta  probabilia. 
Qui  autem  solis  probabilibus  argumentis  nititur,  de  veritate 
suse  opinionis  dubitare  potest  j  et  hoc  ipso  quod  serium  ali- 
quod  dubium  in  animo  exurgit,  dubium  hoc  deponere  debet 
per  seriam  investigationem,  quia  agitur  de  re  absolute  ad 
ultimum  finem  necessaria. 

3°  Si  Deus  nullam  religionem  revelasset,  omnes  ritus  de  se 
honesti  indifferenter  adhiberi  possent  ad  Deum  cultu  externo 
honorandum  •  sed  supposita  revelatione,  necesse  est  ut  ipsum 
cultu  quem  ipse  prsescripsit  colamus, 


CAP.  VI. 

JJE    AMORE   ERGA    DEUM. 

§  17.  Amor  duplex  esse  potest?  amor  nempe  benevolentiae 
seu  charitatis  et  amor  concupiscentiae.  (ir  Part.  §  36.)  Uter- 
que  amor  erga  Deum  ad  unionem  tendit  j  sed  amor  chaiitatis 
pro  motivo  voluntatem  impellente  habet  Dei  amabilitatem  et 
infinitam  bonitatem.  In  amore  imperfecto  seu  concupiscen- 
tiae  motivum  impellens  est  felicitas  nostra,  qua?  nos  movet  ut 
nosmetipsos  omnesque  nostras  actiones  ad  Deum  recte  ordine- 
mus.  Hinc  isto  amore  non  sistimus  ultimato  in  sola  delecta- 
tione ;  hoc  enim  esset  inordinatum  et  Deum  non  ut  finem,  sed 
ut  medium  ad  flnem  haberemus.  Ergo  amor  concupiscentise 
imperfectns  quidem  est?  quia  non  oritur  directe  ex  summa 
Dei  amabilitatcj   sed  non  est  inordinatus  nec  inhonestus,  eo 


Liber  Primus.  91 

quod  non  sit  contra  ordinem.  Iste  enim  amor  imperfectus 
est  gradus  quo  ad  perfectum  assurgere  possumus.  Est  etiam 
motivum  eflicax  quo  nosmetipsos  recte  ad  Deum  ordinare 
possumus.  Quidam  auctores  putaverunt,  nos  nullo  modo 
posse  amare  Deum  amore  benevolentise.  Sed  ista  opinio  ab 
aliis  rejicitur,  quibuscum  sit, 

§  18.  Propositio  X.     Tenetur  iiomo  amare  Deum  amore 

BENKVOLENTIiK   SEU   CIIARITATIS. 

Probatur.  Voluntas  debet  amare  Deum  quantum  potest, 
quia  Deus  est  nltimus  finis  "hominis  ad  quem  totis  viribus 
tendendum  est.  Atqui  voluntas  potest  amare  Deum  amore 
benevolentiae.  Nain  tendentia  ad  finem  est  proportionata 
cognitioni  objecti  amabilis.  Intellectus  autem  potest  repraesen- 
tare  voluntati  summam  Dei  amabilitatem,  prsescindendo  a 
delectatione  quam  inde  liaurit.  Ergo  potest  voluntas  tendere 
ad  Deuin,  quin  directe  inquirat  delectationem  quae  ex  Dei 
aiuore  oritur. 

Insuper,  voluntas  naturaliter  sibi  complacet  in  objecto 
amabili.  Ergo,  oum  Deus  sit  fon*  totius  perfectionis  et 
summe  amabilis,  voluntas  in  summa  Dei  amabilitate  sibi 
complacere  potest,  eumque  amare  prsescindendo  a  delectatione 
inde  proveniente. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Dantur 
praecepta  affirinativa  et  negativa.  Ha?c  ultinia  prohibent 
malum,  atque  Bemper  et  omni  tempore  obligant,  quia  malum 
facere  nunquam  lioitum  esse  potest.  Alia  semper  obligant. 
Bed  non  omni  tempore  neque  omni  vit»  niomento,  quia 
impossibile  est  ut  omni  tempore  actiones  omnes  pra^soriptas 
ponamus.  Hinc  pra^oepta  affirmativa  non  obligant  nisi  in 
nonnullis  determinatis  circumstantiis.  Prseoeptum  charitatis 
partim  esl  affirmativum,  partira  negativum.     Quatenns  affir- 


92  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

mativum  est,  non  semper  obligat.  Hinc  non  est  necesse  ut 
omni  vitae  momento  actum  charitatis  eliciamus.  Nostrum 
non  est  definire,  quandonam  urgeat  hoc  prseceptum. 

2°  Nisi  voluntas  nostra  suapte  natura  in  bonum  tenderet, 
Deum  amare  non  possemus.  Nos  ergo  amamus  Deum,  in 
quantum  ad  bonum  tendimus ;  sed  non  sequitur  ex  "hoc,  nos 
eum  non  amare  nisi  in  quantum  delectamur  in  ipso. 

3°  Deum  spectamus  ut  finem  nostrum;  sed  quia  est  finis 
noster  ultimus,  eum  propter  se  et  possumus  et  debemus 
amare. 


• 


Liber  Secundus.  93 


LIBER  II. 

DE    OFFICIIS   HOMINIS   ERGA    SEIPSUM. 


CAR  I. 

DE    OFFICIIS    QU^    SPECTANT    MENTEM   ET   YOLUNTATEM. 

§  19.  Hominis  officia  erga  seipsum  non  habent  terminum 
distinctum  ab  ipso  homine,  ut  patetj  neque  dicunt  obliga- 
tionem  proprie  dictam  hominis  erga  seipsum,  quia  nemo 
potest  obligationes  proprie  dictas  erga  seipsum  habere,  sed 
inde  non  sequitur,  hominem  variis  officiis  adimplendis  ad 
seipsum  spectantibus  non  alligari.  Jus  correspondens  hisce 
officiis  non  residet  in  homine,  sed  in  Deo,  ad  quem  actus  suos 
dirigere  debet. 

§  20.  Cum  homo  intellectu  et  voluntate  sit  praeditus, 
habeatque  varias  facultates  sensitivas  et  passiones,  varia  ex- 
inde  exurgunt  officia.  Quod  spectat  intellectuni,  necesse  est 
ut  acquirat  cognitionem  Dei,  et  legis  sibi  impositae  a  Deo,  ut 
finem  suum  ultimum  consequi  possit  (111  Part.  §  6).  Leges  has 
generales  applicare  debet  ad  suas  actiones  per  rectum  dicta- 
men  conscientiae  (11  Part.  §  27,  28).  Quod  voluntatem  attinet, 
debet  homo  sese  per  virtutis  exercitium  perficere,  1'raenare  pas- 
siones,  easque  ita  dirigere,  ut  omnes  rectae  tendentiae  in  finem 
ultimum  subserviant.     Objecta  enim  sensitivanun  raoultatum 


94  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

saepe  possunt  tendentise  in  ultimum  finem  esse  contraria. 
Necesse  igitur  est  ut  homo  dominium  in  suas  passiones  acqui- 
rat,  ne  voluntas  ab  eis  in  servitutem  redigatur  ac  vitiosos 
contrahat  habitus.  Hinc  patet  necessitas  prudentiae,  fortitu- 
dinis,  et  temperantise,  de  quibus  supra  sermo  fuit.  (n  Part. 
Lib.  v,  Cap.  2). 


CAP.  II. 

DE   OFFICIIS   QU^   SPECTANT   COKPUS. 

§  21.  Officia  quae  spectant  corpus,  prsescribunt  ut  curam 
habeamus  de  sanitate  et  incolumitate  corporis,  juxta  rationis 
prsescriptum ;  et  ne  injussu  Dei  ex  hac  mortali  vita  exeamus. 

§  22.  Propositio  XI.     Suicidium  est  illicitum. 

Ppobatur.  Suicida  sibi  usurpat  jus  quod  soli  Deo  com_ 
petit.  Hoc  autem  illicitum  est.  Ergo  suicidium  est  illici- 
tum.  Etenim  suicida  usurpat  sibi  jus  in  propriam  vitam,  quod 
soli  Deo  competit ;  nam  Deus  solus  est  auctor  et  Dominus  vitae 
et  mortis.  Ipse  nobis  vitam  concessit  ut  per  exercitium  virtu- 
tis  finem  ultimum  assequamur ;  et,  cum  ipse  solus  possit  actus 
nostros  liberos  cum  ultimo  fine  connectere,  ad  ipsum  solum 
spectat  determinare,  quotnam  actus  virtutis  pro  unoquoque 
sint  necessarii  ad  hoc  ut  finem  assequatur.  Potest  enim  Deus, 
ut  supremus  Dominus,  plures  vel  pauciores  exigere.  Ergo 
ad  Deum  spectat  determinare  tempus  quo  ex  hac  vita  sit 
nobis  discedendum.  Ergo  qui  injussu  Dei  per  mortem  vio- 
lenter  sibi  illatam  e  vita  discedit,  jus  Dei  violat.  Insuper, 
natura  abhorret  a  suicidioj  omne  enim  animal  naturaliter 
appetit   suum    esse?   et  a   sui  destructione  refugit.     Suicida 


Liber  Secundus.  95 

ergo  contra  naturalem  inclinationem,  ac  proinde  contra  ordi- 
nem  agit.  Denique,  saepe  fieri  potest  ut  homo  per  suicidium 
violet  jura  societatis,  prsesertim  propter  scandalum  quod  aliis 
sociis  praebet^-^i^-v^ ■  A/  '■  •  ^ 

Principia  ad  solve^das  difficultates.  1°  Sufficien- 
ter  cognoscimus  Dei  voluntatem  esse,  ut  nosmetipsos  vita  non 
privemus,  sed  eam  conservemus,  donec  Deus  sua  providentia 
definiat  ejus  terminum.  Vitam  innumeris  modis  amittere 
possumus ;  sed  omnes  actiones  causarum  secundarum  subsunt 
divinse  providentise,  quae  de  vita  nostra,  juxta  suum  bene- 
placitum,  disponere  potest. 

2°  Finis  ultimus  hominis  non  est  felicitas  temporalis,  sed 
jeterna  in  Deo  consequenda ;  aerumnse  autem  hujus  vitse  sunt 
media  quibus  felicitatem  aeternam  assequi  possumus.  Ergo 
non  licet  homini  sese  occidere,  ut  aBrumnas  hujus  vitae 
effugiat. 

3°  Finem  ultimum  consequi  non  possumus  per  actus  a 
nobis  detcrminandos,  sed  tantum  a  Deo  prsestitutos. 

4°  Seipsum  iuterimere  non  est  actus  fortitudinis,  sed 
temeritatis  et  audaciae.  Mors  contemnenda  est,  juxta  pra3- 
scriptum  rationis.  Suicidium  est  potius  actus  pusillanimi- 
tatisj  quia  suicida  impatiens  est  ferendi  aerumnas  hujus  vitae. 

5°  Cum  nulla  sit  peccandi  necessitas,  nec  suicidium  potest 
esse  licitum  ut  quis  se  a  periculo  turpiter  vivendi  liberet. 
Non  licet  crimcn  ccrtum  committere,  ut  crimen  incertum 
vitetur. 

6°  Vita  donum  est,  scd  acceptatio  hujus  doni  non  pendet  a 
nostra  voluntate ;  et  data  est  nobis  vita  a  Deo,  ut  ipsi  de  ea 
rationem  reddamus. 

7°  Vitam  nostram  restituimus  creatori  per  exercitium  vir- 
tutis ;  qui  autem  sese  occidit  non  reddit  Deo  vitam  suam,  sed 
eam  destruit. 


96  De  Officiis  Hominis,Etc. 

8°  Suicida  non  destruit  solum  corpus,  sed  ipsum  suppositum 
humanum.  Ipse  pariter  sibi  adimit  occasionem  merendi  in 
corpore  per  tolerantiam  laborum  quibus  subjicitur. 

9°  Nemo  directe  aliquid  facere  potest,  quo  vita  sua  peri- 
clitetur,  quia  sic  tenderet  in  sui  destructionem,  velletque 
suicidium.  Hinc  debitum  conservandi  vitam  importat  debi- 
tum  adhibendi  media  quse  ad  hanc  conservationem  Deus 
necessaria  fecit.  Nemo  ergo  inedia  sese  perimere  potest. 
In  morbis  adhibenda  est  cura  ordinaria,  ut  morbus  depella- 
tur.  Dixi,  cura  ordinaria,  quia  nulla  est  necessitas  adhi- 
bendi  media  extraordinaria,  neque  ea  contra  quae  aliquis  maxi- 
mam  repugnantiam  sentiret,-  hoc  enim  praeceptum  de  vita 
conservanda  positivum  est,  quod  non  obligat  cum  tanto  dis- 
pendio  et  in  tanta  difficultate. 

10°  Licet  sese  exponere  periculo  mortis,  quotiescumque  id 
postulat  offlcium  nostrum.  Imo  sa^pe  necessarium  est  ut 
vitam  certo  periculo  exponamus  ;  quia  si  gravitas  officii  quod 
adimplendum  est  nostram  vitam  in  discrimen  ponit,  Dei  vol- 
untas  est  ut  hoc  periculum  subeamus. 

11°  Licet  etiam  ex  motivo  charitatis  erga  alios  vitam  pro- 
priam  in  discrimen  adducere.  Deus  enim  exercitium  virtutis 
approbat  j  ergo  non  agit  contra  voluntatem  Dei7  qui  ex  mo- 
tivo  charitatis  mortem  subit. 

12°  Quando  imminet  periculum  mortis,  nec  alia  est  via  eva- 
dendi,  licitum  est  ponere  actionem  quae,  etsi  et  ipsa  periculo 
non  careat,  non  ita  tamen  immediate  cum  morte  connectitur. 
In  eo  enim  casu  hsec  actio  unicum  est  medium  conservandse 
vitse. 

13°  Licet  homini  austeritates  corporales  assumere,  etsi 
cognoscat,  eas  vitam  aliquantulum  breviaturas  esse,  dummodo 
eas  assumat  ut  suis  passionibus  fraenum  imponat,  vel  propter 
alia  motiva  supernaturalia.     Cum  enim   necessarium  sit,  ad 


Liber  Secundus.  97 

finis  consecutionem,  passionibus  et  pravis  cordis  inclinationi- 
bus  frsenum  injicere,  ne  voluntas  in  servitutem  redigatur, 
licitum  etiam  est  media  ad  lioc  necessaria  adhibere.  Imo 
istae  austeritates  necessario  assumendse  sunt,  si  aliter  finis 
ultimus  non  potest  attingi.  Si  enim  liomo  ad  vitse  temporalis 
sustentationem  subire  potest  labores  qui  vitam  aliquantum 
breviorem  reddant,  multo  magis  id  licitum,  imo  et  necessarium 
erit,  ad  servandam  vitam  spiritualem.  Ista?  tamen  corporis 
castigationes  non  debent  esse  immoderatae,  neque  vitam 
notabiliter  breviorem  reddere;  quia  secus  homo  directe  in 
sui  destructionem  tenderet. 

14°  Omne  malum  sensibile  subeundum  est7  vel  mors  ipsa, 
propter  executionem  officiorum  quse  obKgant  ex  lege  naturali. 
Nam  officium  servandi  vitam  provenit  ex  officio  adimplendi 
fines  a  Deo  intentos.  Ergo,  si  ad  vitam  servandam  necessa- 
rium  foret  contra  fines  a  Deo  intentos  agere,  officium  servandi 
vitam  non  posset  amplius  urgere. 


98.  De  Officiis  Hominis,  Etc. 


LIBER  III. 

DE    OFFICIIS    HOMINIS    ERGA    ALIOS. 

CAP.  I. 

DE   JTJSTITIA. 

§  23.  Homo,  relate  ad  alios  homines,  sub  duplici  respectu 
spectari  potest,  vel  ut  persona  independens  ab  aliis  hominibus, 
vel  ut  membrum  alicujus  societatis  determinatse.  Ex  utraque 
hac  relatione  oriuntur  varia  officia  et  jura.  Hinc  perutile  est 
has  relationes  seorsum  considerare,  ut  sic  melius  hominis  officia 
determinentur.  Omnes  homines,  in  eis  qua?  constituunt 
humanam  naturam,  a?quales  omnino  sunt,  cum  omnes  easdem 
habeant  facultates  et  animae  et  corporis,  atque  ad  eumdem 
finem  consequendum  ab  auctore  naturso  destinati  sint.  Hinc 
aequalitas  naturalis,  quae  speciflca  est;  fundamentum  est 
justitiae  inter  homines.  Ex  eo  enim  nuod  omnes  homines 
natura  sua  sint  sequales  et  ab  invicein  Fndependentes,  unus- 
quisque  jus  suum  proprium  habet,  quod  ab  alio  violali  non 
potest  quin  iste  agat  contra  moralem  ordinejm.  Jnstitise 
autem  est  unicuique  tribuere  quod  suum  estj  neminemque  in 
suo  jure  laedere.  Ergo  ha?c  aequalitas  fundamentum  est 
justitiae  inter  homines. 

Ha?c  aequalitas  est  fundameutuiu  justitife  quae  viget  inter 
homines  consideratos  non  solum  ut  sunt  personse  independen- 
tes,  sed  etiam  ut  sunt  membra  alicujus  societatis.  Exemplo 
sit  relatio  inter  patrem  et  filium:  Pater  et  filins,  si  natura 


Libcr  Tertius.  qq 

eorum  specifica  spectatur,  sunt  aequalesj  sed  filius  a  patre 
accipit  esse;  ergo  aequalitas  inter  patrem  et  filium  jam  non 
subsistit  in  concrcto;  quia  ex  una  parte  habetur  aliquid 
datum,  ex  altera  aliquid  acceptum.  Naturalis  autem  ordo 
postulat  ut  haec  inaequalitas  introducta  in  concreto,  iterum  ad 
aequalitatem  reducatur.  Necesse  igitur  est  ut  filius  parenti- 
bus  honorem,  amorem,  et  obedientiam  praastet ;  et  hoc  prae- 
stando  tribuit  patri  quod  patris  est,  seu  justitiam  erga  eum 
servat.  Ergo  haec  naturalis  aequalitas  est  fundamentum 
justitiae  quae  existit  inter  patrem  et  filium.  Idem  de  caateris 
relationibus  dici  potest. 

Cum  creatura  nullum  jus  habeat  relate  ad  creatorem,  patet, 
nullam  justitiae  rationcm  inesse  posse  homini  relate  ad  Deum,- 
quia  Deus,  ut  Ens  supremum  et  infinitum,  nulla  obligatione 
juri  correspondente  obstrictus  esse  potest.  Ipse  vero  relate 
ad  hominem  justitiae  rationem  habet ;  quia  homo  a  Deo  in 
omnibus  pendet,  qui  propterea  pleno  in  ipsum  jure  potitur. 

Justitia  alia  dicitur  commutativa,  alia  distributiva ;  ha?c 
respicit  boni  communis  tequam  distributionem,  qua>  fieri  non 
potest  percTqualem  quantitatem,  sed  tantum  juxta  proportionem 
personarum  diversarum  in  communitate  degentium.  Est  ergo 
haec  justitia  inter  societatem  et  individua  quaa  eam  componunt. 
Justitia  commutativa  est  inter  ipsa  individua,  et  respicil 
aequalitatein  inter  rem  acceptam  ab  uno  et  compensationem 
alii  datam. 

Justitia  est  una  ex  pra3cipuis  seu  cardinalibus  virtutibus,  et 
sub  se  continet  multas  species  aliaram  virtutum  ad  ipsam 
spectantium.  Quando  aaquale  redditur  alteri,  justitia  strioto 
sensu  exercetur.      Aliquando   vero  beneficium  ita  magnum 

est,  ut  impossibile  sit  a?quale  reddere.  Hiuc  alisa  species 
justitiae  oriuntur.  Erga  Deum  est  rcligio  ;  erga  parenton 
pfetas  filiaUs ;  erga  superiores  obscrvanlia  et  rrvcroitia. 


ioo  De  Officiis  Hominis,  Etc. 


CAP.  II. 
DE   AMOEE    MUTUO    IXTEE    HOMINES. 

§  24.  Propositio  XII.     Tenetur  homo  amare  alios  secuti 

SEIPSUM. 

Peoe-atue.  Tenetur  homo  sese  conformare  flnibus  a  Deo 
intentis,  qui  illi  iunotescunt  ex  cousideratione  naturalium 
facultatum  entium.  Atqui  intentio  Dei  est  ut  omnes  homines 
ad  finem  ultimum  tendant,  quia  omnes  eamdem  specificam 
habent  naturam.  Ergo  tenetur  unusquisque  velle  ut  cseteri 
liomines  finem  suum  consequautur.  Atqui  velle  bonum  alteri 
est  eum  amare.     Ergo  tenetur  liomo  cyeteros  amare. 

Sed  non  tenetur  homo  amare  tantum  cseteros  quantum  seip- 
sum.  Xam  tendimus  ad  bonum  prouti  ab  intellectu  reprae- 
sentatur.  Atqui  iutellectus  repra?sentat  nobis,  bonum  nostrum 
esse  multo  intimius  cum  natura  nostra  connexum  quam  bonum 
aljorum.  Bonum  enim  nostrum  volumus,  quia  est  perfectio 
natura^  nostra^  individuaB  et  nobiscum  ideutificatur ;  bonum 
autem  aliorum  volumus,  quia  natura  eorum  similis  est  nostrse. 
At  vero  major  est  connexio  identitatis  quam  shniiitudmis. 
Ergo  bonurn  nostrum  magis  est  connexum  cum  nostra  natura 
quam  bonum  aliorum.  Ergo  non  tenemur  amare  caeteros 
tantum  quantum  nosmetipsos,  sed  sicuti  nosinetipsos. 

Corollaria.  1°  Ergo  amor  erga  alios  non  fundatur  in 
utilitate  quaB  nobis  ex  hoc  amore  provenire  potest7  sed  in  ipsa 
uatura  humana7  estque  lex  rigorosa  natorse. 


Liber  Tertius.  tot 

2°  Ergo  hic  amor  oritur  ex  amore  erga  Deum.  Ideo  euim 
tenemur  alios  amare,  quia  et  nos  et  illi  acl  eumdem  finem 
ultimum,  qui  Deus  est,  tendimus. 

3°  Ergo  hic  amor  est  origo  omnium  ofiiciorum  erga  alios 
homines,  et  haic  omnia  ofiicia  isto  principio  contineutur  :  Qicod 
tibi  non  vis  ficri,  alteri  ne  feceris,  ef  guod  tibi  ris  fieri,fac  et 
altcri. 

4°  Cum  alii  homines  eumdem  nobiscum  finem  habeant, 
tenemur  evitare  omnes  actiones  qua)  impediunt  quominus  ipsi 
hunc  finem  Gonsequantur  •  et  quotiescumque  nostra  cooperatio 
est  eis  absolutc  neccssaria,  eam  etiam  praestare  tenemur.  Illa 
sunt  officia  qua3  aliis  ex  justitia  debentur.  Pra^ter  ofiicia  ex 
justitia,  snnt  etiam  ofiicia  quse  humanitatia  et  benevolentise 
dicuntur :  ea  sunt,  ut  recte  animadvertit  Tullius,  "  quse  sunt 
iis  utilia  qui  accipiunt,  danti  non  molesta." 

^  35.  Propositio  XIII.     Tenbmub  iNiMicoe  ahabe. 

Peobattjr.  Obligatio  amandi  alios  desumitur  ex  eo  quod 
ipsi  eamdem  nobiscum  habent  naturam,  atque  ad  eumdem 
finem  tendunt.  Atqui  inimici  nostri  non  cessant  esse  homines. 
Ergo  ex  eo  quod  sint  uobis  inimici,  non  eximimur  ab  officio 
eos  amandi. 

Coeollauta.  I"  Ergo  odium  inimieorum  a  lege  naturali 
vetitum  est ;  neque  potest  odium  esse  medium  quo  jura  nostra 
lsesa  ab  aliis  resarciantur,  et  inimici  nostri  inducantur3  ut  nobis 
satisfaoiant.  Hinc  mjustitia  aliorum  nullum  nobis  tribuit  jus 
eos  odio  habendi. 

2°  Ergo  vindicta  illicita  est  ;  quiavindicta  est  velle  malum 
alteri  ut  malum  ejusj  hoc  autem  est  odium.  Si  privata  viu- 
dieta  licita  esset,  mundus  stragibus  repleretur. 

3°  Etsi  vindicta  non  sit  licita,  potest  tamen  unusquisque 
mediis  legitimis  jus  suum  prosequi,  etiam  efficiendo  nt  qni 


102  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

nobis  nocuerint  a  legitima  auctoritate  puniantur,  dummodo  id 
fiat  ex  intentione  reparandi  ordinis  lsesi,  non  vero  sumendse 
vindictae. 

4°  Inimicis  non  licet  denegare  internum  amoris  affectum  j  et 
quod  spectat  actus  externos,  oportet  eis  exhibere  signa  com- 
munia  benevolentiae.  Non  est  autem  necessarium  eis  exliibere 
signa  specialia  amoris.  Nam  denegare  eis  signa  hsec  com- 
munia  non  est  medium  quo  jura  nostra  resarciantur,  neque  per 
hoc  inducuntur  inimici,  ut  animum  nobis  nocendi  deponant. 
Quandoque  tamen  eis  haec  signa  denegari  possunt  j  si  nempe 
per  ea  audaciores  fiant,  atque  magis  ad  nobis  nocendum 
incitentur. 

§  26.  Oum  debeamus  alios  amare  sicuti  nosmetipsos,  patet, 
ordinem  aliquem  in  amore  erga  alios  servandum  esse.  Sunt 
enim  qui  magis  nobis  propinqui  sunt,  magisque  nobiscum 
connexi.  Hos  igitur,  recto  ordine  servato,  plus  caeteris  amare 
oportet ;  quia,  cum  similitudo  sit  fundamentum  amoris,  quo 
magis  haec  ad  identitatem  accedit,  eo  major  est  ratio  hujus 
amoris  prsestandi.  Hinc  patet;  parentes,  filios,  uxores  ca^teris 
plus  amandos  esse  j  consanguineos  plus  quam  extraneos,  etc. 
Hic  tamen  cuin  S.  Thoina  animadvertere  oportet :  "  Quod 
propinquitas  unius  hominis  ad  alium  attendi  potest  secundum 
diversa,  in  quibus  ad  invicem  sibi  communicantj  ut  consan- 
guinei  in  naturali  communicatione,  concives  in  civili,  fideles 
in  spirituali;  et  sic  de  cseteris.  Et  secundum  diversas  con- 
junctiones  sunt  diversimode  diversa  beneficia  dispensanda : 
nam  unicuique  est  magis  exhibendum  beneficium  pertinens 
ad  illud;  juxta  quod  magis  nobis  conjunctus  est  simpliciter 
loquendo.  In  aliquo  casu  magis  est  succurrendum  extraneo 
quam  patri,  si  primus  sit  in  extrema  necessitate,  alter  vero  non 
tantam  necessitatem  patiatur.     Intelligendum  eniin  est;  quod 


Liber  Tertins.  103 

magis  conjunctis  magis  est,  cseteris  paribus,  beneiaciendum, 
Si  auteni  duorum  unus  est  magis  conjunctus,  alter  magis  indi- 
gens,  non  potest  universali  regula  determinari  cui  sit  magis 
subveniendum,  sed  lioc  requirit  judicium  prudentis."  (S. 
Thomas  2a,  2®  Q.  31,  Art.  3.) 


CAP.  III. 

PE  OFFICIIS  SPECTANTIBUS  INTELLECTUM  ET  VOLUNTATEM 
ALIOEUM   HOMINUM. 

§  27.  Quatuor  sunt  jura  quse  in  aliis  laedere  potissimum 
prohibemur  a  lege  naturali,  jura  nempe  spectantia  ad  animam, 
ad  corpus,  ad  honorem,  ad  proprietatem.  Hinc  de  singulis 
seorsum  tractandum  est. 

§  28.  Gravissimam  injuiiam  irrogant,  qui  scienter  pravis 
opinionibus  et  placitis  aliorum  animos  imbuunt.  Ipsi  enim 
Lsedunt  id  quod  est  in  homine  praestantissimum,  quia  principium 
vitae  moralis  destruunt.  Nani,  depravato  intellectu,  necessurio 
depravatur  voluntas,  et  eo  quidem  modo,  ut  aegre  admodum 
ad  virtutis  semitam  reduci  possit.  Ii  namque  omnium  homi- 
num  sunt  scelestissimi  qui  ex  pravis,  quas  animo  inibiberunt, 
sententiis  male  agunt,  quia  delicta  turpissima  quasi  pneclara 
qusedam  faoinora  audentissime  perpetrant. 

^  2(J.  Pkopositio  XIV.  Mendacium  EST  INTRINSEC»  MALUM, 
AC  PROINDE   NUNQUAM   LICET  MENTIRI. 

Probatue.  Mendacium,  quod  non  inepte  a  verbo  men- 
thi  seu  contra  menteni  ire  derivari  potest,  est  manifestatio 
externa,  sive  per  sermonem  sive  per  aliud  signum  faota,  quae 


104  De  Officiis  Hominisy  Etc. 

sit  contraria  cogitationi  internae,  seu  brevius,  est  locutio 
contra  mentem.  Atqui  intrinsece  malum  est  contra  mentem 
loqui.  Ergo  mendacium  est  intrinsece  malum.  Nam  1°  Loquela 
nobis  data  est  ad  manifestanda  sensa  nostra  internaj  ergo 
qui  mentitur  loquela  abutitur,  ac  proinde  contra  ordinem  agit. 

2°  Homo  unus  est;  ergo  sicuti  cogitat,  sic,  si  loqui  velit, 
loqui  debet  ;  secus  enim  duplicem  se  faceret,  cum  alius  esset 
interius  et  alius  vellet  apparere  exterius.  Non  tenemur 
quidem  semper  sensa  mterna  aliis  manifestare,  ast  contraria 
manifestare  non  licet.  Hoc  conflrmatur  ex  naturali  rubore 
quo  suffunditur  is  qui  in  mendacio  deprehensus  est.  Nullum 
enim  fere  convicium  tam  graviter  ferunt  homines  quam  si 
mendaces  ab  aliquo  vocantur.  Ergo  ipse  instinctus  naturalis 
ostendit,  mentiri  esse  contra  naturam. 

3°  Veracitas  est  basis  ipsius  societatis.  Societas  enim  est 
cooperatio  plurium  ad  eumdem  flnem  per  media  communia. 
Atqui,  ni  homines  sint  veraces,  talis  cooperatio  est  impossi- 
bilis  j  quia  haec  sine  mutua  nducia  haberi  nequit. 

Pbincipia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Falsa  est 
haec  deflnitio  mendacii  data  a  Grotio  :  Sermo  repugnans  cum 
jure  existente  et  manente  ejus  ad  qaem  sermo  dirigitur.  Non 
enim  ideo  solummodo  mendacium  malum  est  quia  alteri  dam- 
num  infert,  sed  quia  naturae  hominis  repugnat  j  si  mendacium 
damnum  infert,  duplex  in  eo  continetur  malitia.  Hinc  etsi 
mendacium  nullius  jus  laederet  atque  in  commodum  cederet 
alterius,  non  desineret  esse  intrinsece  malum. 

2°  Nulla  est  necessitas  addendi  definitioni  hsec  verba, 
eum  animo  fallendi ;  nam  hoc  naturaliter  consequitur  menda- 
cium  j  qui  enim  mentitur,  hoc  ipso  quod  contra  mentem 
loquitur,  alios  fallere  nititur. 

3°  Si  quis  aliquid  exterius  affirmat  ex  joco  quod  omnes 
adstantes  sciunt  evidenter  esse  falsum,  ut  si   quis  dicat,  se 


Liber  Tertius.  105 

esse  annorum  bis  mille,  mendacium  proprie  clictum  non 
profert ;  quia  ejusmodi  locutio  est  contra  mentem  materialiter, 
11011  vero  formaliter. 

4°  Qui  quod  asserit  verum  putat  non  mentitur,  etsi  asser- 
tinu  ejus  sit  falsum  ;  quia  contra  mentem  non  loquitur. 

5°  Mendacium  est  species  injustitiae,  quse  eo  major  est  quo 
major  est  obligatio  veritatis  manifestandae  et  quo  majus  est 
damnum  quod  aliis  per  mendacium  infertur. 

Nota.  Restrictio  mentalis  habetur  cum  aliquis  verba 
alicujus  propositionis  ad  alimu  sensum  quam  naturalem  et 
obvium  detorquet  et  restringit.  Duplex  estf  pure  seu  sfricte 
mentalis,  si  sensus  loquentis  ex  nullo  adjuncto  percipi 
potestj  late  seu  hnpropric  mentalis,  si  sensus  ex  adjunctis, 
v.  g.,  ex  modo  loquendi,  ex  usu  recepto,  ex  circumstantiis  in 
quibus  loquens  versatur,  colligi  potest.  Ad  restrictionem  late 
sumptam  revocari  possunt  sequivocationes  seu  aiiipliibologiae, 
quae  sunt  locutiones  habentes  duplicem  sensum,  unum  magis, 
alterum  minus  obvium. 

Licet  aliquando  veritatem  occultare ;  si  nempe  ille  qui  eara 
exquirit  nullum  habet  jus  eam  exquirendi.  Ideo  enim  Deus 
sensa  interna  in  imis  cordibus  occultavit  ut  ea  ibi  servemus 
quando  necessitas  aut  ofticium  id  exig-it.  Hinc  indiscrete 
interroganti  dari  possunt  responsa  ambigua,  quin  tamen 
licitum  sit  mendacium  proferre.  Ilis  utentes  veritatem  qui- 
dem  dicimus,  sed  obscuro  modo,  ne  secretum  nobis  commis- 
sum  prodamus.  Hinc  fit  ut  ambigua  responsa  non  sint 
mendacia,  etsi  eveniat  ut  alii  per  ea  in  errorem  inducantur. 
Ambigua  responsa  dare  non  licet  quando  qui  interrogat  jure 
pollet  indagandss  veritatisj  tunc  enim  ipso  silentio  jus  ejns 
laBderetur. 

Restrictiones  mentales  late  aul  improprie  tales  aliquando 
adhiberi  possunt ;    si   nempe   adsit^gravis   el    proportionata 

5* 


io6  De  Officiis  Hominisy  Etc. 

causa,  v.  g.,  si  ageretur  de  secreto  tegendo  cujus  proditio  dam- 
nura  magni  momenti  vel  ipsi  loquenti  vel  aliis  afferret,  et 
nulla  pateret  alia  via  servandi  secreti  essetque  debitum  veri- 
tatis  non  manifestanda?.  Si  enim  lioc  non  liceret,  saepe  et 
respublica  et  individua  grave  ferrent  detrimentum  j  nec  in- 
terrogantes  proprie  decipiuntur,  sed  eoruni  deceptio  permitti- 
tur  justa  ex  causa.  Si  vero  talis  causa  non  adsit,  licitum  non 
est  uti  restrictionibus  mentalibus  improprie  dictis,  quia  earum 
usus  in  maximum  societatis  damnuni  cederet,  eo  quod  nemo 
alteri  fidere  posset  j  multo  minus  id  foret  licitum  si  per  tales 
restrictiones  damnum  proximo  inferretur. 

Restrictiones  pure  seu  stricte  mentales  seraper  sunt  illicitae, 
qnia  sunt  vera  mendacia,  eo  quod  sensus  verborum  quem 
loquens  intendit,  ex  nullo  adjuncto  cognosci  possit. 

Hinc  patet :  1°  Posse  et  debere  sacerdotem  qui  peccatum 
in  confessione  excepit,  respondere  sciscitanti  de  illo  peccato, 
se  illud  nescire,  quia  illud  nescit  scientia  communicabili.  Scit 
enim  non  ut  homo,  sed  ut  minister  Obristi. 

2°  Reum  a  judice  non  juridice  aut  non  legitime  interro- 
gatum  posse  respondcre,  se  crimen  non  patrasse,  subintelli- 
gendo,  de  quo  possit  inquiri,  seu  quod  fateri  teneatur  (S. 
Liguori,  lib.  3,  n.  154).  In  nostris  curiis  licet  reo  in  judicio 
publico,  cum  ab  ipso  petitur  an  reus  sit  nec  nc,  respondere, 
se  reum  non  esse ;  quia  ex  ipsa  legis  intentione  lisec  assertio 
non  respicit  factum,  sed  ejus  probationem.  Apud  nos  ut 
principium  inconcussum  habetui1,  neminem  teneri  contra  se- 
ipsum  testimonium  proferre,  etsi  a  judice  interrogetur. 

4 
§  30.  Propositio  XV.     Tenetur  unusquisque  per  publi- 

CAM  HONESTATEM  ALIOS  .TUVARE  AD  FINIS  ULTIMI  CONSECU- 
TTONEM. 

Probattjr.     Tenetur  unusquisque  virtutera  colerej  atqui 


Libef  Terttus.  T07 

ad  virtutis  exercitium  pertinet  publica  honestas  j  quia  vktus 
coli  non  potest  quin  actus  interni  exterius  sese  prodant  sintque 
tum  externe  tum  interne  prsescripto  legis  conformes. 

Insuper,  ex  ofHcio  mutui  amoris  tenetur  unusquisque  co- 
operari  ut  alii  finem  suum  consequantur.  Atqui  mala  cx- 
empla  sunt  aliis  maximum  obstaculum  ad  finis  consecutionein, 
eo  quod  per  ea  et  judicia  practica  pervertantur  et  passiones 
magis  inflammentur.  Ergo  cum  nobis  non  liceat  quidquam 
agere  quo  alii  impediantur  a  finis  consecutione,  mala  exempla 
vitanda  sunt,  ac  propterea  publica  honestas  servanda  est. 

Cokollarium.  Ergo  scandalum  est  species  injustitise; 
quia  per  illud  alii  inducuntur  ad  ordinis  violationem. 


CAP.  IV. 
DE  OFFICIIS  QU2E  SPECTANT  COllPUS  ALIOTvUM. 
§    31.    PllOPOSTTIO   XVIj,       HOMICIDIUM   EST   ILLICITUM. 

PnoBATUK.  Bomo  non  est  proprise  vitae  dominus  (§  21). 
Ergo  multo  minus  jus  in  alterius  vitam  sibi  arrogaie  potest. 
Etenim  unusquisque  jus  habet  propriae  vitse  conservandse,  seu 
medii  sibi  ab  auctore  naturae  collati  ut  per  exercitium  virtutis 
fiuem  ultimum  consequaturj  ergo  qui  homicidium  committit 
jus  aliorum  viol&i  magnaeque  injustitiae  reus  tit.  Ex  dictis 
pariter  sequitur,  neminem  alios  in  membris  laedere  posse. 
ffic  agitur  de  injusta  ablatione  vitae  aliense;  aon  committit 
igitur  homicidium  qui  casu  et  absque  culpa  alium  oocidit; 
neque  rei  suut  homicidii  milites  pugnantes  in  justo  bello,  ne- 
que  magistratus  qui  juxta  legis  praescriptum  reum  morte  oon 
demnat, 


io8  De  Officiis  Hotninis,  Etc, 

§  32.  Propositio  XVII.     Servato  moderamine  inculpatje 

TUTEL^   LICITA  EST   INJUSTI  VIT.E   AGGRESSORIS  OCCISIO. 

Probatur.  Unusquisque  jus  habet  propriae  vitae  conser- 
vandae.  Ergo  etiam  habet  jus  ad  media  absolute  necessaria 
ad  lianc  conservationem,  dummodo  his  mediis  utendo  aliorum 
jura  certa  non  violet.  Atqui  in  casu  injustae  aggressionis  sae- 
pe  unicum  medium  salvandae  vitae  est  injusti  aggressoris 
occisio,  et  haec  nullius  jura  certa  violat.  Ergo,  si  necesse  sit, 
hoc  medio  licite  uti  potest  qui  injuste  ab  aliis  impetitur.  Et- 
enim  in  casu  injustae  aggressionis  et  qui  alium  aggreditur  et 
qui  aggressionem  patitur,  jus  liabent  conservandse  vita^,  sed 
quia  aggressor  alterius  vitam  in  discrimen  libere  vocavit,  jus 
ejus  qui  aggressionem  patitur  juri  alterius  praevalet.  Hinc 
nulla  injuria  fit  aggressori  si  alter  illum  occidit  ut  seipsum 
defendat. 

Prlntcipia  ad  solvekdas  difeicultates.  1°  Ad  licitam 
injusti  aggressoris  occisionem  duae  sunt  conditiones  servandae  : 
ut  haec  occisio  sit  hic  et  nunc  unicum  medium  vitae  tuendae, 
et  ut  mors  ipsa  directe  non  intendatur.  Nam  si  non  esset 
medium  unicum,  non  esset  medium  necessarium,  ac  proinde 
non  posset  dici,  jus  ad  vitam  servandam  unius  venire  in  col- 
lisionem  cum  jure  alterius.  Hae  duae  conditiones  exprimuntur 
per  verba :  servato  moderamine  incidpatce  tutelce. 

2°  Qui  seipsum  defendendo  alium  occidit  non  facit  malum 
ob  finem  bonum,  sed  actionem  bonam  ponit;  i.  ev  vitam  suam 
legitime  tuetur,  ex  qua  actione  per  accidens  sequitur  amissio 
vitae  alterius.  Haec  mors  imputanda  non  est  occisori,  sed  in- 
justo  aggressori,  qui  alium  in  duram  conjecit  necessitatem  sese 
tuendi  tali  violento  medio. 

3°  Haec  defensio  propriae  vitae  non  est  auctoritatis  ex- 
ercitium,  neque  actus  vindictae,  sed  exercitium  proprii 
juris. 


Liber  Tertitis.  109 

4°  Aggressoris  mors  cum  amissione  ultimi  finis  connexa  esse 
potest  j  sed  hoc  non  est  nisi  ipsi  aggressori  imputandum,  ipse 
enim  potuit  et  debuit  ab  injusta  aggressione  desistere. 

5°  Etsi  liomo  possit  injustum  aggressorem  occidere,  ad  id 
tamen  non  semper  tenetur.  Potest  enim  ipse  intuitu  boni 
superioris  ordinis,  ut  cliaritatis  in  Deum,  boni  spiritualis  ag- 
gressoris,  defensionem  omittere.  Nulla  enim  inordinatio  est 
in  eo  quod  aliquis  bono  superioris  ordinis  bonum  inferioris 
postponat.  Aliquando  tamen  urget  obligatio  defendendi 
propriam  vitam,  si  nempe  per  omissionem  bujus  defensionis 
aliorum  jura  violantur. 

6°  Si  quis  alteri  surripere  conatur  quse  ei  ad  vitse  susten- 
tationem  sunt  necessaria,  ita  ut  is  cui  haec  bona  auferuntur  in 
extrema  aut  quasi  extrema  necessitate  constituatur,  evidens 
est,  posse  eum  qui  hanc  injuriam  patitur  bona  sua  defendere, 
etiamsi  ad  eomm  defensionem  necesse  esset  aggressori  mortem 
afferre;  quia  in  casu  idem  est  ac  si  aggressor  ipsam  vitam 
impeteret.  Si  bona  quse  fur  conatur  surripere  sunt  magni 
momenti,  neque  aliud  medium  suppetit  illa  defendendi  aut  re- 
cuperandi,  cum  ablata  fuerint,  nisi  occisio  injusti  aggressoris, 
tunc  juxta  communem  opinionem  sapientum  licitum  est  ista 
defendere  cum  occisione  furis  j  siquidem  quisque  jure  potitur 
conservandi  bona  magni  momenti  et  adhibendi  media  ad  id 
absolute  necessaria.  Pneceptum  vero  amoris  mutui  non  obli- 
gat  in  casu  prsesenti  eum  qui  aggressionem  patitur  ad  praefer- 
endam  vitam  fnris  conservationi  propriornm  bonorum,  eo  quod 
fnr  sponte  sua  et  cum  plena  deliberatione  periculo  mortis  sese 
exponat.  Hoc  tamen  negant  alii  asserentes,  in  casu  vitam 
furis  praestantiorem  adhuc  esse  bonis  temporalibus  adeoque 
prseferendam. 

7°  Licitum  est  eum  qui  integritatem  membrorum  bedere 
vellet   per  inflictionem   vulnerum    propulsare,  ctsi    cx   hac 


iio  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

defensione  mors  aggressoris  per  aocidens  sequatur.  Imo,  si 
aliter  quam  per  occisionem  injusti  aggressoris  integritas 
membrorum  servari  non  posset,  liceret  eum  morte  afficere. 
Jus  enim  ad  integritatem  membrorum  habemus,  quod  in 
casu  juri  alterius  antecellit.  Idem  de  conservatione  pu- 
dicitise,  ut  fert  communis  sapientum  opinio,  est  asserendum. 


CAP.  V. 

DE    HONORE    ALIORUM    SERVANDO. 

§  33.  Honor  formaliter  sumptus  consistit  in  bona  existima- 
tione  quam  alii  de  nobis  habent,  radicaliter  vero  in  decore 
virtutis  aliisque  dotibus  personam  exornantibus,  unde  alii 
bonam  de  ea  existimationem  efformant.  Honor  aliorum 
triplici  ratione  lsedi  potest : 

1°  Contumelia,  conviciis  aut  improperiis,  quae  fiunt  cum 
aliquis  id  quod  est  contra  honorem  alterius  coram  ipso  et  aliis 
qui  forte  adsunt  verbis  aut  aliis  signis  manifestat. 

2°  Calumnia,  cum  aliquis  vel  occulte  vel  aperte  alium 
falsi  criminis  accusat. 

3°  Detractione,  cum  aliquis  manifestat  occultos  defectus 
aut  peccata  aliorum  iis  qui  nullum  habent  jus  ea  cognoscendi. 

§  34.  Propositio  XVIII.     Tenetur  homo  aliorum  iionor- 

EM   NON   L^DERE. 

Probatur.  Judicium  nostrum  conforme  debet  esse  rebus  et 
manifestatio  externa  debet  esse  conformis  judicio  interno  (§  29). 
Ergo  actus  virtutis  alioium  ut  tales  judicare  debemus  et  ma- 
nifestatio  exterior  huic  judicio  conformis  esse  debet.  In  hoc 
autem  consistit  honor  quem  aliis  tribuirnus.     Ergo  honor  prox- 


Liber  Tertius.  1 1 1 

iino  tribuendus  est.  Insuper,  bona  existimatio  est  unicuique 
valde  necessaria  in  societate,  quia  est  fundamentum  et  praesi- 
dium  bonorum  pra?cipuorum  quae  liomini  vitam  civilem  agenti 
obtingere  possunt.  Qni  bona  fama  non  gaudet,  neque  officiis 
suis  in  societate  fungi,  neque  ab  aliis  juvamen  quod  sibi 
necessarium  est  accipere  potest.  Praeterea,  niliil  est  quod 
majorem  afferat  cuique  ingenuo  dolorem  quam  famae  jactura. 
Ergo  jus  quisque  ad  famain  habet  quamdiu  eam  publico 
aliquo  flagitio  non  abjecit. 

Corollaria.  1°  Qui  aliorum  lionorem  injuste  laesit 
damnum  reparare  tenetur;  quia  justitise  est  unicuique  quod 
suum  est  tribuere  ;  quod  ergo  injuste  ablatum  est,  quantum 
fieri  potest,  restaurare  oportet. 

2°  Nemo  ut  malus  haberi  potest,  nisi  certo  constet  eum 
malum  esse ;  mera  probabilitas  aut  suspicio  non  potest  alios 
jure  certo  privare ;  ergo  judicia  temeraria  de  proximo  vetita 
sunt. 

3°  Qui  ut  homo  pravus  cognoscitur  ab  aliquo  individuo, 
non  potest  ut  pravus  in  publicum  traduci  quamdiu  ut  probus 
ab  aliis  habetur.  Etenim  quamdiu  ejus  pravitas  nondum  est 
nota  publice,  ipse  adhuc  jure  gaudet  ad  bonam  existimationem 
ab  aliis  exigendam,  neque  privata  cognitio  alicujus  individui 
hoc  jus  ipsius  pessumdat.  Si  auteni  aliorum  interest  ut  ipsius 
pravitatem  habeant  oompertam,  ne  ab  ipso  decipiantur  dam- 
numque  reportent,  licite  hasc  eis;  quorum  interest,  poterit 
ostendi. 

$  115.  PltOPOSTTIO  XIX.  IliLICITA  EST  UONORIS  CRUENTA 
DEFENSIO. 

Proratur.  Occisio  injusti  aggressoris  contra  honorem 
non  est  medium  a  natura  ordinatum  ut  honorem  nostrum  tnea- 
inur.     Ergo  talis  aggressor  dari  morti  n<>n  j>«>tcs(.     Etenim 


i  r  2  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

honor  radicaliter  sumptus  nequit  nobis  auferri,  formaliter 
sumptus  nullatenus  defendi  potest  calumniatoris  occisione ; 
hsec  enim  non  mutat  judicia  aliorum,  sed  potius  confirmat. 
Unicum  medium  eflicax  vindicandi  proprii  honoris  est  ut  ope 
virtutis  ostendamus,  falsa  esse  ea  quae  nobis  per  calumniam 
objecta  fuere.  In  civili  societate  audacia  calnmniatoris  per 
legitimam  etiam  auctoritatem  coerceri  potest. 

Principia  ad  solvendas  difeicultates.  1°  Honor 
radicaliter  sumptus  vita  praestantior  est,  sed  illius  dispendium 
inviti  subire  non  possumus.  Honor  formaliter  acceptus  vitae 
non  prsestat;  non  enim  intrinsecum,  sed  extrinsecum  decus 
est  hominis.  Hinc  etsi  nonnunquam  fieri  posset  per  accidens 
ut  occisio  calumniatoris  ad  calumniam  de  medio  tollendam 
pertingeret,  non  ideo  licitum  foret  eum  interimere,  quia  in 
casu  jus  nostrum  in  conflictu  cum  alterius  jure  non  praevaleret. 

2°  Cum  aliquis  actu  ab  alio  percutitur,  potest  laesus  vim 
vi  repellere,  non  vero  occidere  percussorem ;  vita  namque  in 
periculo  haudquaquam  versatur. 

§  36.  Propositio  XX.     Duellum  est  illicitum. 

Probatur.  Duellum  est  pugna  inter  duos  ex  condicto  et 
privata  auctoritate,  suscepta  honoris  tuendi  causa.  Porro 
talis  pugna  est  illicita.  Etenim  continet  in  se  tum  suicidii 
tum  homicidii  malitiam.  Sane  qui  duellum  suscipit  obnoxius 
evadit  periculo  vel  amittendse  vitse  proprise  vel  auferendae 
alienaB,  et  quidem  nulla  legitima  causa  existente.  Nam 
honor  cruenta  defensione  servari  nequit  (§  35).  Quod  si  hoc 
pacto  custodiri  licite  posset,  duellum  adhuc  ad  finem  ejusmodi 
consequendum  nullatenus  perduceret.  Oausa  enim  victoriae 
non  est  innocentia  ejus  cujus  honor  la^sus  fuit7  sed  major 
pugnantium  dexteritas,  quin  et  multae  accidentales  circum- 
stantise  nullatenus  cum  innocentia  aut  culpabilitate  pugnan- 


Liber  Tertins.  1 13 

tium  colligatse.  Absurdum  insuper  est  veritatis  investiga- 
tionem  gladio  committere ;  ad  hoc  enim  ratio  nobis  a  creatore 
data  fuit.  Denique,  duellum  est  actus  barbariei,  non  autem 
prudentiae  et  fortitudinis ;  unde  ad  existimationem  comparan- 
dam  nulli  usui  potest  esse ;  secus  hoc  pacto  latroncs  essent 
lionoratissimi. 

Pkincipia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Absurdum 
est  dicere,  duellum  esse  defensionem ;  quia  qui  ex  condicto 
init  certamen  singulare  consulto  quaerit  advcrsarium  et  illi 
sequalia  arma  tribuit. 

2°  Vita,  ex  dictis  (§  35),  non  est  honori  formaliter  sumpto 
posthabenda ;  unde  non  licet  vitam  propriam  aut  alienam 
certo  periculo  exponere  ad  eum  defendendum. 

3°  Etsi  aliquando  eveniat  ut  qui  certamen  singulare  detrec- 
tat  ab  aliis  tanquam  ignavus  despiciatur,  non  ideo  ei  duelluni 
inire  licet.  Bonitas  enim  aut  malitia  actionis  hon  in  pra?- 
judieiis  et  erronea  quorumdam  opinione,  sed  in  concordantia 
cum  flne  assequendo  fundatur.  Multo  major  et  sanior  pars 
societatis  laude  dignum  babet  eum  qui;  declinato  singulari 
certamine,  officio  suo  fungitur.  Insuper,  duellum  iniens 
injuriam  sibi  illatam  nequit  propulsare,  et  semper  aliis  mediis 
notam  ignavise  a  se  repellere  potest. 

4°  Ilonor  cuilibet  necessarius  mediis  inhonestis  nequit 
comparari.  Bonitas  aut  malitia  objectiva  alicujus  actionis 
desumenda  esi  ex  natura  rei,  non  autem  <ix  eo  quod  aliquando 
per  accidens  cum  actione  connectitur.  Secus  cnim  dioi  poeset, 
virum  honoratum  *jui  quadam  fortunse  vioe  bona  amiserit 
posse  sibi  per  furtum  alia  oomparare,  ne  a  splendore  pristins 
oonditionis  excidat.  * 

5°  Ignavus  immerito  appellatur  qui  offioia  sua  erga  Deum 
e1  alios  homines  servat,  Imo,  major  fortitudo  et  virtus 
requiritur  seepe  ad   duelluin   detreotandum   ouam   ad   illi"! 


ii4  De  Officiis  Hominis,  Etc. 

ineundum.  Prsejudicia  autem  hominum  pravorum  nihili  sunt 
facienda. 

6°  Duellum  perperam  sequiparatur  bello  inter  nationes  j 
nam  bellum  est  justa  defensio  alicujus  nationis  cui  sua  jura 
sarta  tecta  servandi  qusevis  alia  praecluditur  via.  Duellum 
vero  inepte  defensio  vocatur.  Hinc  neque  in  statu  naturali, 
i.  e.,  ante  societatis  civilis  institutionem,  liceret  duellum 
suscipere  ad  propria  jura  tuenda,  cum  etiam  in  illo  statu 
medium  inter  et  finem  nulla  deprehendatur  proportio. 

7°  Duella  judicialia  nunquam  Ecclesise  universali  rata 
fuere,  et  certo  certius  gladius  non  est  medium  ad  veritatem 
investigandam  idoneum. 


Liber  Quartus.  1 1  5 


LIBER  IV. 

DE   JURE   PROPRIETATIS. 

CAP.  I. 

DE   ORIGINE   JURIS   PROPRIETATIS. 

§  37.  Vox  proprictas,  ad  mores  translata,  assumitur  acl 
exprimendum  dominium  alicui  personse  in  res  materiales  com- 
petens.  Ea  consistit  in  jure  quo  aliquis  gaudet  disponendi 
de  aliqua  re  pro  lubito,  cseterosque  quoad  usum,  lructus  atque 
ipsammet  rem  excludendi.  Quod  enim  alicui  proprium  est, 
ita  arcte  cmn  illo  conjungi  debet  ut  cum  nullo  alio  eadem 
ratione  conjuugatur.  Hinc  in  aerem  nulla  locum  liabet  pro- 
prietas,  eo  quod  inter  illum  et  hominem  quemdam  nulla  viget 
tam  stricta  conjunctio,  ut  ejus  usus  ad  alios  quoque  non 
pertineat.  Ergo  aer  jure  proprietatis  a  nemine  possideri 
potest,  sed  est  aliquid  omuibus  commune.  Nisi  igitur  quis 
possideat  jus  onmes  alios  excludendi  ab  usu  et  dispositiom> 
alicujus  rei,  ejus  proprietate  miuime  potitur. 

§  38.   Piiopositio  XXI.     Jus  pkopivIetatis  etiam  stabilis 

EST   A   NATUIUE   LEGE    SANCITUM. 

Probatuk.  Homo  oneri  subjicitur  a  Deo  sibi  imposito 
vitae  suae  conservanda*.  Ergo  et  Bubjaoet  oneri  assumendi 
media  quae  ad  hoc  necessaria  sunt,  ac  proinde  jus  ad  illa 
liabeat  necesse  est.     Atqui  inter  luec  media  sunt  plura  quae 


u6  De  Jnre  Proprietatis. 

usu  consumuntur  quseque  pluribus  eodem  tempore  inservire 
haud  possunt.  Ergo  habet  homo  jus  illa  sibi  ita  assumendi 
ut  alios  ab  eorum  usu  excludat.  In  hoc  autem  situm  est  jus 
proprietatis.  Ergo  hoc  jus  in  lege  naturse  fundatur.  Haec 
quidem  quoad  proprietatem  rerum  quae  usu  consumuntur. 
Ast  homo  prseterea  a  natura  habet  jus  proprietatis  stabilis 
acquirendse.  Etenim  paranda  media  in  vitse  prsesidium  non 
solum  prsesens,  sed  etiam  futurum  tempus  spectant :  et  sane 
non  ita  abundant;  prsesertim  ob  generis  humani  incrementum, 
ut  semper  et  pro  lubito  praesto  sint.  Hinc  ne  homo  vitam 
suam  ludibrio  fortunse  committat;  necesse  habet  procurare 
media  quibus  in  posterum  uti  possit.  Atqui  in  hoc  consistit 
jus  proprietatis  stabilis.  Ergo;  etc.  Pra?terea;  homines, 
specifice  spectata  ipsorum  natura,  omnes  sunt  sequales.  Ergo 
nemo  tenetur  pro  aliis  laborare  vel  aliis  fructum  sui  laboris 
relinquere  quin  pro  eo  sequam  recipiat  compensationem. 
Atqui  dempto  jure  proprietatis  stabilis  multi  pro  aliis  laborare 
tenerentur  quin  ullum  pro  suo  labore  fructum  reciperent. 
Nam  fundi  non  spontanee;  sed  labore  et  industria  hominis; 
fructus  producunt.  Si  ergo  is  qui  fundum  a  nemine  adhuc 
occupatum  suo  labore  fecundat;  sepibus  circumdat,  puteum  in 
eo  fodit  casamque  sedificat,  post  messem  alii  eum  cedere 
teneretur,  omnem  suum  laborem  cedere  deberet,  nulla  prse- 
stita  compensatione.  Ergo  ex  ipsa  naturali  sequalitate 
hominum,  ac  proinde  ex  jure  naturse,  ipsi  oritur  jus  fundum 
ita  occupandi  ut  omnes  alios  ab  ejus  usu  et  dispositione  valeat 
arcere.  Porro  lioc  constituit  jus  proprietatis.  Ergo  jus  pro- 
prietatis  a  lege  naturse  sancitur. 

Jus  ergo  proprietatis  in  ipsa  natura  innititur;  hac  duplici 
ex  causa  : 

1°  Quia  natura  postulat  ut  media  ad  vitam  conservandam 
adhibeamus ; 


Liber  Quartus.  i 1 7 

2°  Quia  jus  habemus  ad  fructum  proprii  laboris  percipien- 
dum,  eo  quod  effectus  a  causa  sua  dependeat  sitque  veluti 
causa3  proles  et  sequela. 

Actualis  vero  proprietatis  possessio  requirit  facta  nonnulla 
quibus  jus  naturse  in  effectum  reducatur. 

Corollama.  1°  Ergo  falsum  est,  jus  proprietatis  stabilis 
ductum  fuisse  a  consensu  hominum.  Fabulantur  nonnulli, 
bona  omnia  in  principio  communia  fuisse  et,  aucto  hominum 
numero,  cum  ipsi  in  varias  mundi  partes  abiissent,  conventionc 
facta  unicuique  suas  terrse  partes  assignatas  fuisse.  De  hac 
conventione  silent  historise,  et  si  extitisset,  nullam  invexisset 
in  posteros  obligationem.  Bonorum  ergo  communitas  hoc 
sensu  explicanda  est  quod  singulis  ante  occupationem  erat 
potestas  quamlibet  terrse  partem  sibi  in  proprietatem  vindi- 
oandi.  At  pars  semel  occupata  devenit  in  occupantis  pro- 
prietatem,  etiam  independenter  ab  aliorum  consensu. 

Hsec  occupatio  quibusdam  limitibus  coercebatur;  quippe 
ad  legitimam  occupationem  requiritur  non  solum  actus  intemus 
voluntatis  rem  suam  faciendi,  sed  ct  ipsamet  occupatio,  quae 
perficitur  actu  aliquo  positivo  <{uo  aliquis  rei  possessionem  ar- 
ripiat,  animumque  prodat  rem  sibimet  appropriandi ;  nisi  enim 
lale  signuni  externuni  adhiberetur,  caeteri  certiores  non  fierent 
de  ejusmodi  occupatione,  ac  proinde  obligationi  aguoscendi 
dominium  alterius  non  essent  obnoxii. 

•2"  Ergo  alienum  a  veritate  est,  jus  proprietatis  a  legibus 
civilibus  fuisse  introductum.  Lex  civilis  societatcm  civilem 
subsecuta  est,  et  ipsa  societas  civilis  societatem  domesticam ; 
quia  i]>sa  ab  unione  variarum  faniiliarum  in  unam  communi- 
tatem  coeuntium  efformata  fuit.  At(pii  familiaejus  proprieta- 
tis  tanquam  ad  ipsarum  oonservationem  omuino  requisitum 
jam  habebant.  Ergo  jus  istud  extitit  ante  societatis  oivilis 
institutionem. 


1 1 8  .   De  $ure  Proprietath. 

Immerito  igitur  legi  civili  hujus  juris  origo  afringeretur. 
Duplicem  ob  causam  asserunt  quidam  auctores,  hoc  jus  a  lege 
civili  inductum  fuisse  :  1°  quia  nonnulli  putant,  in  statu  primi- 
genio  hominibus  jus  inesse  ad  omnia,  ac  proinde  nihil  ad 
privatum  hominem  pcrtinere  posse ;  2°  quia,  ut  alii  affirmant, 
extra  societatem  civilem  jus  proprietatis  necessaria  defensione 
et  tutela  careret.  Prima  ratio  est  absurda.  Jus  enim  omni- 
um  ad  omnia  absurdum  est.  Nam  jus  aliqua  re  utendi 
necessario  importat  in  aliis  obligationem  eum  qui  hoc  jure 
gaudet  non  impediendi  in  ipsius  cxercitio.  Ergo  impossibile 
est  ut  sit  jus  omnium  ad  omnia.  Altera  ratio  nititur  falso 
supposito,  nempe  jus  nostrum  niilJum  esse  si  desit  physica  vis 
ad  illud  contra  ornnes  invasores  propugnandum.  Hoc  pacto 
enim  potestas  moralis  cum  vi  physica  confunderetur.  Socie- 
tatis  quidem  est  jus  proprietatis  civiuni  protegere,  sed  ipsa 
ha?c  jura  supponit  jani  existentia,  non  vero  creat.* 

§  39.    Piiopositio  XXII.     Communismus  absque  summa  in- 

.TUSTTTIA  SUMMOqUE  IIUMAN^EJ   SOCIETATIS  INCOMMODO  IN   PEAXIM 
DEDUCI   NEQUIT. 

ProbattJr.  Communistse  conferunt  singulis  membris  socie- 
tatis  sequale  jus  ad  proprietates  omnes  quse  in  ea  inveniuntur ; 
ac  proinde  necesse  est  ut  omnes  proprietates  stabiles  a?quali- 
ter  iiiter  omnes  socios  dividantur.  Atqui  hoc  injustum  et 
absurdum  est.  Injustum ;  quia  lsedit  sequalitatem  hominum,  ob 
quam  ipsi  talem  seqnalitatem  adstruunt.  Necesse  enim  esset  ut 
qui  sua  industria  et  labore  majora  prsedia  sibi  comparavisset, 

*  Plnres  jurisperiti  videntur  considerasse  jus  proprietatis  in  fundos  non  in  se  sed 
prouti  tempore  feudalismi  vigebat.  Tota  regio  armis  expugnata,  regis  esse  cense- 
batur.  Ille  vero  maximam  partem  regionis  inter  suos  duces  dividebat  cum  onere 
annexo,  ut  ei  in  bello  gerendo  auxilium  ferrent.  Hi  duces  iterum  magnem  partem 
fundorum  sibi  creditorum  inter  milites  sibi  subjectos  dividebant  cum  eodem  onere 
servitii  militaris.  Hinc  nihil  mirum  si  jus  possidendi  fundos  a  lege  nationis  pendere 
censebatur.  Ast  hoo,  non  ostenditjus  ipsum  proprietatis  a  lppre  a  civili  rppetendum  esse. 


Liber  Quartits.  i  19 

ea  cum  aliis  divideret,  ac  proinde  aliis  partem  sui  Laboris 
susequc  industriae  cederet  quin  ullam  pro  hoc  labore  compen- 
sationem  acciperet.  Absurdum ;  nam  etiamsi  divisio  omnium 
bonorum  supponeretur  geometrice  facta,  brevi  tempore  eadem 
inaequalitas,  quae  nunc  viget,  in  fortunarum  distributione  in- 
troduceretur.  In  multis  enini  familiis  plures  quam  in  aliis 
liabentur  liberi,  minores  partes  a  parentibus  accepturi  j  alii 
sunt  aliis  ihdustriosiores,  alii  suarum  rerum  negligentes;  alii 
sua  bona  dissipant,  alii  ea  male  administrant.  Ergo  alii  aliis 
ditiores  evadant  necesse  est.  TJnde  liflec  divisio  jugiter  instau- 
randa  esset  ut  sequalitas  servaretur.  Atqui  hoc  in  maximum 
damnum  societatis  cederet.  Nam  cx  eo  quod  nemo  posset 
pbssidere  stabilem  proprietatem  sequeretur,  neminem  fore  qui 
\  dlet  sua  industria  aliquid  acquirere,  aut  inoommoda  subire 
•  k1  comparanda  media  quibus  nec  ipse  neque  illi  qui  maxime 
ei  cari  sunt  possent  uti.  Omnia  ergo  motiva  et  incitamcnta  ad 
Industriam  e1  Laborem  tollerentur  de  medio  in  tali  communitate ; 
ac  loco  magnse  felicitatis  quam  communismi  fautores  populis 
promittunt,  brevi  tempore  magna  haberentur  miseria  et  an- 
nonae  caritas.  LTnicum  medium  tollendi  de  medio  communem 
ignaviam,  quae  es  communismo  semel  stabilito  necessario  orire- 
tur,  in  eo  essel  nl  omnea  cives  cogerentur  ;ul  sua  pensa  deter* 
ininata  singulis  diebus  peraolvenda,  el  sie  tota  communitaa  ad 
veram  servitutem  reduceretur*  Civea  enim  non  pro  se  sed  pro 
aliis  laborare  cogerentur.  Atqni  proprie  diota  servitus  in  eo 
consistit  nt  quis  de  proprio  labore  non  [><>s^it  libere  disponere$ 
sr.l  illmu  aliomm  dispositioni  relinquere  teneatur.  Ad  id 
profecto  tendunt  modernee  dootrinse  de  hominum  a^qualitate» 

l'iM\ciri.V  AD  SOLVENDAS  m  itktt  tatks.  1°  Ex  pro- 
prietate  quidem  multa  sunt  exortajurgia  et  lites ;  verum  non 
Ipsa  rci  uatura,  sed  hominum  malitia  hsec  genuit.  Quod  si 
jus  proprietatis  aou  vigeret,  pejora  mala  exorirentur. 


t20  Pe  yure  Proprietatis. 

2°  Apostoli  in  Ecclesise  primordiis  introduxerunt  bonorum 
conmmnitatem,  sed  non  pro  omnibus,  neque  ex  prsecepto,  ut 
patet  ex  historia  Ananise. 

3°  Communitas  bonoram  penes  familias  religiosorum  repe- 
ritur,  sed  maxima  est  differentia  inter  eas  et  societatem  civilein, 
quia  religiosi  et  pauca  sunt  individua,  et  neque  uxori  neque 
liberis  alendis  educandisque  providere  debent,  et  preeterea  ex 
motivo  religionis  in  societatem  coalescunt. 

4°  Auctoritas  civilis  multum  confert  ut  jura  proprietatis  in 
tuto  ponantur,  qui  finis  unus  est  ex  multis  illis  quos  Deus  ipsi 
constituit ;  sed  ipsa  non  creat  jura  proprietatis. 

5°  Societas  nullo  jure  bona  civium  adimendi  pollet,  nisi  in 
poenam  delicti  juxta  leges  statutam,  sed  absque  legitima  in- 
stante  causa  id  facere  non  potest  quin  in  magnse  injustitiae 
crimen  labatur.  Hinc  si  exigat  bonum  commune  ut  civis  ali- 
quis  proprietatem  suam  societati  cedat,  compensationem  justam 
accipiat  necesse  est. 

6°  Societatis  est  curam  adhibere  ut  cives  suo  labore  victum 
sibi  quserere  possint  et  ut  operarii  justam  pro  labore  mercedem 
accipiant.  Qui  vere  indigentes  sunt  aut  impotes  ad  ea  quae 
vitse  necessaria  sunt  sibi  comparanda,  adjuvandi  sunt  ab  auc- 
toritate  publica  si  cives  ipsi  aut  nolunt  aut  non  possunt  eis 
subvenire.  Nunquam  tamen  justitise  consentaneum  erit,  cives 
suis  bonis  privari  ad  aequalem  distributionem  bonorum  intro- 
ducendam. 

§  40.  Ex  dictis  patet,  furtum  esse  illicitum,  et  eum  qui 
alienam  rem  domino  rationabiliter  invito  surripuerit  ad  restitu- 
tionem  teneri.  Res  autem  ablata  domino  restituenda  est,  et 
insuper  facienda  compensatio  damnorum  qua3  hac  injusta  abla- 
tione  passus  est.  Quod  si  dominum  rei  ablatae  non  cognoscat 
fur  eumque  detegere  non  possit,  non  ideo  licitum  ipsi  est  rem 


Libcr  Quartus.  121 

ablatam  snam  facere,  quia  fraus  et  injustitia  nemini  prodesse 
debet.  Hinc  in  eo  casu  res  fnrto  ablata  aut  ejus  pretium  in 
pauperum  commoda  veniat  oportet.  Damna  quoque  culpa- 
biliter  illata  resarcienda  sunt,  quia  hisce  jus  alterius  laesum 
fuit  et  sequitas  requirit  ut  inaequalitas  inducta  ad  aequalitatem 
reducatur. 

Non  solum  is  qui  sua  actione  physica  alteri  damnum  culpa- 
biliter  infert,  ad  restitutionem  tenetur,  sed  etiam  is  qui  causa 
moralis  fuit  damni  illati,  sive  jussu  sive  consilio,  sive  quocum- 
que  morali  influxu  quem  in  eiun  qui  damnum  alteri  importat, 
exercuit  ut  eum  efficaciter  induceret  ad  malum  committendum. 
Imo  causa  moralis  saepe  in  patrato  damno  principalis  est7  ita 
ut  propterea  ei  praecipue  incumbat  onus  restitutionis.  Causae 
cooperantes  ad  damnum  proximi  his  versiculis  continentur : 

Jussio,  consilium,  consensus,  palpo,  recursus, 

Participans,  mutus,  non  obstans,  non  manifestans. 

Quando  plures  ex  proposito  concurrunt  ad  damnum  alteri 
inferendum,  omnes  in  solidum  ad  restitutionem  tenentnr,  i.  e., 
unusquisque  ad  totum  restituendum  tenetur  si  alii  aut  nolint 
aut  non  possint  restituere,  salvo  jure  exigendi  a  cseteris  qui 
concausae  damni  fuere  partem  pecunise  ad  quam  singuli  resti- 
tuendam  obligantur.  Patet,  causam  principalem  damni  teneri 
ad  restitutionem  ante  caeteros. 

§  41.  Propositio  XXIII.  Qui  m  extrema  necessitate  ver- 
SATUR  potest  alienum  surripere  ut  sibi  subveniat,  modo 
tamen  dominus  rei  non  SIT  IN  /EQUALI  necessitate  positus. 

Neccssitas  extrema  est  cum  homo  versatur  in  periculo  vitam 
aut  membrum  aliquod  princi}>alc  amittendi  aut  rationis  usum 
perdendi,  aut  quando  in  discrimine  est  contralicndi  niorbum 
insanabilem  vel  valde  periculosum  et  in  promptu  non  habet 
medium  quo  istis  periculis  sese  liberet.  Necessitas  gravis  est 
quae  calamitatem  gravem  affert  unde  vita  permolesta  redditur. 

6 


T22  De  Jure  Proprietatis. 

Communis  necessitas  est  ea  qua  homines  plerumque  labor- 
ant.     Sermo  hic  est  de  sola  prima  necessitate. 

Probatuk.     Homini  incunibit  debitum  vitse  suse  conser- 
vanda;  ergo  et  jus  habet  ad  media  absolute  necessaria  vita? 
conservationi,  si  ea  adhibendo  nullius  certa  jnra  violat.  Atqui 
ei  qui  in  extrema  necessitate  constituitur  nullum  aliud  medium 
superest  vitae  servandse  quam  alienum  surripere,  et  per  hanc 
actionem  nullius  certum  jus  violat.      Nam  in  casu  duo  jura 
veniimt  in  collisionem,  jus  ad  vitam  ex  una  parte,  et  jus  ad 
proprietatem  ex  altera.      Atqui  jus  ad  vitam  praevalet,  quia 
pertinet  ad  nobiliorem  ordinem  estque  magis  cum  fine  con- 
nexum  (§  3).     Ergo  licet  in  casu  alienum  assumere  quin  hoc 
ipso  furtum  committatur ;  quia  dominus  rei  non  potest  rationa- 
biliter  esse  invitus.     Attamen  si  dominus  rei  in  eadem  versa- 
tur  necessitate,  jus  ipsius  praevalet;    quia   praeter   sequalem 
necessitatem,  quam  ambo  patiuntur,  habet  ipse  jus   posses- 
sionis  rei  necessarise  ad  vitam  conservandam. 

Cum  jus  istud  eatenus  tantum  valeat  quatenus  necessarium 
est  ad  vitse  conservationem,  si  res  obtento  fine  adhuc  perma- 
neat,  domino  restituenda  est.  Si  vero  ipso  usu  consumpta 
fuerit,  nihil  restituendum  esse  videtur,  quia  qui  rem  sumpsit 
hoc  ipso  rei  dominium  acquisivit. 

Unusquisque  tenetur  aliis  bonum  velle  atque  eos  adjuvare. 
Hinc  oritur  debitum  eis  subveniendi.  Hoc  debitum  rigorosum 
est  quando  pauper  in  extrema  aut  quasi  extrema  necessitate 
constitutus  est ;  aliis  in  casibus  tenetur  homo  cui  bona  suppe- 
tunt  ex  superfluo  aliis  subvenire.  Ista  obligatio  certa  est  in  se  ; 
sed  quia  non  respicit  hanc  aut  aliam  determinatam  personam  cui 
eleemosyna  eroganda  sit,  nulli  pauperum  jus  rigorosum  confert. 
Nam  eieemosynae  elargiendse  obligatio  in  casibus  ordinariis 
oritur  ex  charitate,  non  vero  ex  debito  justiti»  erga  alios. 


Liber  Quartns.  123 


CAP.  II. 

DE   PR^CIPUIS   MODIS   ACQUIRENDI   DOMINIUM. 

§  42.  De  Occupatione.  Occupatio  est  realis  apprehensio 
rei  quse  nullius  est  et  quse  sub  dominium  cadere  potest.  Ut 
talis  occupatio  verum  gignat  dominium  oportet  ut  sit  facta 
curn  animo  rem  sibi  vere  appropriandi  aliosque  ab  ejus  usu 
excludendi.  Occupatio  fundorum  nunc  temporis  vix  ullibi 
locum  habere  potest,  eo  quod  ornnes  fundi  jam  aut  ab  indivi- 
duis  aut  a  guberniis  in  quorum  ditione  jacent  occupati  sint. 
Ast  quod  .spectat  plerasque  alias  res  occupatio  adliuc  viget. 
Sic  pra)da  capta  per  venationem  aut  piscationein  in  jus  capi- 
entis  ccdit,  si  per  hanc  venationem  aut  piscationem  aliorum 
jura  non  la^sit.  Sic  etiam  fera^  et  aves  silvaticae  fiunt  capien- 
tis.  Animalia  domestiea  nunquam  occupari  jiossunt,  etsi 
hmge  a  domino  aberrent.  Ferae  mansuefacta1,  ut  pavones, 
columbse,  si  consuetudinein  ad  dominum  revertendi  amiserint, 
liunt  priini  oecupantis.  Occupationem  niodum  legitimuin 
esse  acquirendi  dominium,  patet  ex  dictis  (§  38). 

§  43.  De  Inventione.  Res  inventse  possunt  esse  the- 
sauri,  res  ab  aliis  amissa?  aut  res  derelictse.  Thesaunis  est 
summa  pecuniae  aut  alia  res  pretiosa,  qua?,  in  terra  infossa  aut 

alio  modo  abscondita,  jacuere,  et  quarum  nieinoria  non  extat, 
ita  ut  nullo  modo  constare  possit  cujus  sint.  Spectato  solo 
jure  naturali  thesaurus  inventus  cedit  inventori ;  quia  cum  sit 


j  24  De  Jure  Proprietatis. 

res  nullius,  fit  primi  occupantis.     Jura  tamen  civilia  in  variis 
societatibus  diversas  hac  de  re  leges  statuerunt. 

Res  ab  alio  amissa  non  desinit  esse  ejus  qui  eam  amisit, 
quia  per  hanc  amissionem  dominus  noluit  sese  suo  jure  spoli- 
are.  Er°-o  res  inventa  domino  suo  restituenda  est.  Quod  si 
post  diligentem  inquisitionem  dominus  rei  inventse  detegi  non 
possit,  communis  est  opinio,  inventorem  eam  posse  facere 
suam,  quia  consideratur  ut  res  nullum  habens  dominum  ;  quae 
proinde  fit  primi  occupantis.  Leges  civiles  apud  nos  sanxe- 
runt  quid  circa  res  inventas  fieri  debeat  ut  legitimus  earum 
dominus  inveniatur,  et  quomodo  de  iis  disponendum  sit  si 
dominus  non  compareat.  Qui  hisce  legibus  satisfecerU  rem- 
que  consumpserit,  cum  ese  leges  sequse  sint,  nihil  restituere 
tenetur  etsi  postea  rei  dominus  compareat,  dummodo  per  hanc 
consumptionem  ditior  non  sit  factus.  Qui  rei  pretium  bona 
fide  pauperibus  distribuit  ad  nihil  tenetur ;  quod  si  res  adhuc 
extat,  domino  est  restituenda. 

Bona  ab  aliis  derelicta  fiunt  primi  occupantis,  quia  nullius 
sunt.  Dicuntur  derelicta  si  quis  illa  abjecit  nolens  ea  amplius 
inter  sua  recensere.  Bona  derelicta  per  mortem  proprietarii 
qui  nullum  condidit  testamentum  quique  nullos  habet  propin- 
quos  legitimos  ha?redes,  inter  bona  derelicta  a  quocumque 
occupanda  nequeunt  recenseri,  quia  de  ipsis  disponere  potest 
civilis  potestas.  Bona  quse  naufragio  proximi  abjiciunt  vitam 
vel  navem  servandi  causa,  non  sunt  computanda  inter  bona 
derelicta ;  sicuti  nec  ea  qua3  post  naufragium  in  littore  colli- 
euntur,  quia  eorum  domini  non  ea  abjiciunt  sponte  neque  animo 
eorum  proprietatem  amittendi.  Sic  leges  statuunt  apud  gentes 
civili  cultu  pra^stantes.  Qiii  talia  bona  surripiunt  anathemate 
a  sancta  Sede  perculsi  sunt, 

§  44.  De    Accessionk.     Accessio  est  modus  acquirendi 


Liber  Quartus.  125 

dominium  in  aliquam  rem  eo  quod  illa  ad  nostram  accedat  et 
cum  ipsa  uniatur.  Fieri  solet  variis  modis :  nativitate,  allu- 
vione,  adjunctione,  specificatione,  commixtione,  cedificatione;  de 
quibus  tractant  legisperiti,  quia  liic  modus  acquirendi  domin- 
iuiii  magna  ex  parte  determinandus  est  a  lege  civili. 


CAP.  III. 
DE    PR2ESCRIPTIONE. 

§  45.  Prsescriptio  est  ratio  acquirendi  dominium  per  pos- 
sessionem  bona  fide  continuatam  tempore  a  lege  prsefinito ; 
per  praescriptionem  proprietas  rei  alienae,  si  hajc  bona  fide 
possideatur  per  tempus  a  lege  sancitum,  fit  ejus  qui  eam 
possidet,  it;i  ut  yerum  ejus  dominium  acquirat,  etsi  deinde 
peracto  tempore  prsescriptionis  inveniat  titulum  originarie 
fuisse  invalidum. 

Ad  legitimam  prfflscriptionem  requiritur  : 

1°  Ut  bona  sint  prascriptionis  capacia,  ut  sunt  res  quae  rab 
oommercio  privato  veniunt.  Hinc  res  publiois  usibus  des- 
tinatee,  ut  forum,  platese,  vise  publiofie,  eto.,  prsescribi  non 
possunt. 

2°  Vera  possessio.  Ciinc  depositarius,  usufructuarius, 
oolonus,  pignoris  oustos  praescribere  non  possuntj  quia  rei 
possessionem  proprie  dictam  non  habent.  Hino  neque  res 
fnrto  ablatae  praescribi  a  fure  possunt. 

3°  Bonafides.  Qui  rem  possidet  debet  putare  eam  revera 
esse  suam.  Qui  certus  esl  se  rem  alienam  possidere,  nun- 
quam  praesoribere  potest.  Cum  dubio  nunquam  potesl  prae- 
Bcriptio  inohoari;   bi  incepta  faeril  poesessio  bona  fide, 


126  De  Jure  Proprietatis. 

dubium  superveniat,  quod  tamen  nullo  pacto  solvi  possit, 
post  diligentem  inquisitionem  praescriptio  continuari  potest, 
quia  hoc  dubium  deponi  potest  per  principium:  possessori 
favent  leges. 

4°  Hinc  requiritur  titulus  saltem  apparens,  ut  emptionis, 
donationis,  etc. ;  diuturna  autem  et  pacifica  possessio  titulo 
aequivalet. 

5°  Tempus  a  lege  determinatum ;  quod  varium  est  apud 
varias  nationes ;  brevius  est  pro  bonis  mobilibus,  longius  pro 
immobilibus.  In  statu  Neo-Eboracensi  requiritur  possessio 
viginti  annorum  ad  prsescriptionem  bonorum  immobilium. 

6°  Possessio  deoet  esse  pacifica  et  non  interrupta.  Inter- 
rumpitur  possessio  naturaliter  per  amissionem  possessionis 
tempore  notabili  vel  per  exortam  malam  fidem7  civiliter  per 
interpellationem  ad  tribunalia  factam  ab  eo  qui  jus  suum  sibi 
vindicat.  Pnescriptio  non  currit  tempore  quo  judicia  exerceri 
nequeunt,  et  quando  aliquis  in  ea  conditione  versatur  ut  jus 
suum  vindicare  nequeat. 

§  46.  Propositio  XXIV.  Pb^escriptio  lege  civili  sancita 

EST   LEGITIMUS   MODUS   ACQUIRENDI   DOMINII. 

Probatue.  Auctoritas  civilis  jus  habet  statuendi  quidquid, 
salvo  jure  naturali,  necessarium  est  ad  pacem  et  tranquillita- 
tem  servandam  in  republica.  Ad  hoc  autem  maxime  confert 
prsescriptio  modo  explicata,  quae  juri  naturali  est  planc 
conformis.  Ergo  auctoritas  civilis  jus  habet  statuendi  legeni 
praescriptionis.  Praescriptio  est  necessaria ;  quia  ea  sublata 
litibus  omnia  plena  essent,  desineret  tranquillitas;  diuturna 
enim  possessio  nullam  possessori  securitatem  suppeditaret, 
cum  forte  reperiri  possent  antiqui  tituli  quorum  ope  ipse  ex 
non  tuto  dominio  deturbaretur.  Est  etiam  juri  naturali  con- 
formis.     Nam  jus  quod  aliquis  habet  ad  proprietatem  ab  alio 


Liber  Quartus*  127 

praiscriptam,  collatuni  cum  jure  quo  universa  gaudet  societas, 
est  miuoris  momenti,  adeoque,  juxta  dicta  (§  3),  illi  cedere 
debet.  Insuper,  qui  bona  sua  negligit  custodire  aut  tempore 
opportuno  per  legis  auctoritatem  sibi  vindicare,  jure  meretur 
eoruni  jacturam  j  eteniiu  censendns  est  ea  dereliquisse. 

Principia  ad  solvexdas  difficultates.  1°  Auctoritas 
civilis  non  liabet  jus  auferendi  proprietatem  a  legitimo  pos- 
sessore  cum  jus  ipsius  certum  est;  sed  pro  bono  publico 
potest  ipsa  in  casibus  dubiis  statuere,  quodnam  jus  praevalere 
debeat,  eo  quod  hoc  necessarium  sit  ad  bonum  totius  60cieta- 
tis.     Hoc  autem  per  pra-scriptionem  ab  auctoritate  praastatur. 

2°  Cum  auctoritas  civilis  jure  haec  statuendi  donata  sit, 
praescriptio  tribnit  jus  rem  legitime  praescriptam  retinendi,  non 
^olum  coram  lege  civili,  sed  etiam  in  conscicntia,  etiamsi  post 
tempus  a  lege  determinatum  ovidenter  appareat,  titulum 
originaric  fnisse  vitio  infectum,  et  dominus  rei  cognoscatur. 
Proprietas  enim  jam  translata  cst  ad  actualem  possessorem. 
Undc  hic  male  in  mcdiuin  adducerctur  principium :  Bcs 
clamat  ad  dominum  ;  dominus  enim  rei  est  actualis  possessor. 
Notandum  cst,  tempus  a  lege  stabilitum  ad  rei  dominium 
largiendum  debere  esse  rationi  consentaneum,  i.  e.,  sat  diutur- 
num  ut  alii  jus  suiun  prosequi  possint. 

3°  Leges  civiles  non  intendunt  fraudibus,  sed  bono  publico 
patrocinari.  Unde  possessionem  bonae  fidei  supponunt.  Qui 
ergo  non  est  bonae  fidei  possessor  legis  beneficio  in  conscien- 
tia  uti  non  potest,  etsi  aliunde  ob  ignotain  fraudem  auotoritas 
civilis  res  illi  adjudicaret. 


128  De  Jure  Proprietatis. 


•  CAP.  IV. 
DE   TESTAMENTO. 

§  47.  Testamentum  est  voluntatis  nostrse  justa  sententia 
qua  decernimus,  quomodo  post  mortem  nostram  de  proprietate 
nostra  disponendum  sit.  Juxta  modum  diversum  quo  hsec 
voluntatis  sententia  manifestari  potest,  varise  testamentorum. 
formse  pro  variis  regionibus  admittuntur.  Legibus  nostris 
plerumque  exigitur  ut  testamentum  scripto  fiat  et  a  testatore 
subscribatur  coram  testibus,  vel  ut  coram  testibus  testator 
agnoscat  testamentum  ut  suum  et  testes  numen  testamento 
inscribant.  Sed  lex  in  omnibus  Statibus  Foederatis  non  est 
uniformis  j  hinc  particulares  leges  uniuscujusque  status  con- 
sulendse  sunt. 

'    §  48.    Propositio  XXV.     Testamenta  a  jure  naturali, 

NON    VERO    A    LEGE     CIVILI,     VIM    ET    PIRMITATEM    PRiECIPUAM 
HABENT. 

Probatue.  1°  Homo  verum  dominium  habet  suarum 
rerum ;  ergo  etiam  de  eis  disponere  potest  eas  dando  cui  sibi 
libuerit,  dummodo  hac  donatione  aliorum  juribus  non  afFerat 
detrimentum.  Nec  minus  potest  donationi  apponere  condi- 
tionem  ^temporisj  determinando  quando  illa  erTectum  sortiri 
debeat.  Ergo  etiam  potest  velle  ut  hsec  donatio  non  sortia- 
tur  effectum  nisi  post  ipsius  mortem.  Ergo  valent  testamenta 
ex  ipso  jure  naturali. 

2°  Si  homo  sciret,  omnia  quse  testamento  constituit  se  mor- 
tuo  dissolvenda  esse,  dolor  et  moeror  illi  immerito  infligeretur. 


Liber  Quartus.  129 

Magno  enim  in  vita  cruciatu  afficeretur,  si  quse  multo 
cum  labore  magnaque  industria  sibi  comparavit,  eis  relin- 
quere  non  posset  quos  amoris  et  gratitudinis  vinculo  sibi 
devinctos  liabere  voluit,  ut  sui  memoria  in  ipsorum  animis 
perpetuo  permaneret.  Hinc  factum  est  ut  omnes  gentes 
voluntates  liominum  supremas  magna  religione  sint  prosecutse. 
Unde  novum  argumentum. 

3°  Id  debet  dici  fundatum  in  ipso  jure  naturali  quod  com- 
muni  consensu  omnium  gentium  comprobatur  ut  sequum  et 
jnstum,  tunc  enim  in  judicia  sensus  naturae  communis  refun- 
ditur.  Atqui  quoad  dispositiones  testamentarias  ita  res  se 
liabet.     Ergo,  etc. 

4°  Si  totum  robur  testamentoruin  penderet  a  lege  civili, 
posset  auctoritas  bona  per  mortem  derelicta  ad  libitum  dis- 
tribuere,  aut  ea  etiam  fisco  adjudicare.  Nam  auctoritas  quae 
legem  tulit  potest  eamdem  abrogare,  si  id  opportunum  fore 
judicet  nec  per  eam  abrogationem  aliorum  certa  jura  laedantur. 
Atipii,  ex  suppositione,  li£eredes  nullum  jus  ad  hsereditatem 
luibent  nisi  quod  eis  a  lege  concediturj  ergo  nullum  eorum 
jus  laederetur  si  aliae  leges  ab  auctoritate  civili  conderentur. 
Atqui  nemo  est  qui  non  videat,  talem  agendi  modum  fore 
iniquum  et  injustum.  Ergo  vis  testamentorum  non  pendet 
primario  a  lege  civili. 

Quod  si  quis  dicat,  testamenta  vim  suam  haurire  quidem  a 
lege  civili,  sed  eequum  esse  ut  lex  approbataa  habeat  ultimas 
morieutiuiD  voluntates,  hoo  ipso  supponit,  jus  testandi  ortum 
ducere  a  naturali  sequitate,  vetante  quominus  auctoritas  civilis 
ad  libitum  de  bonis  morientium  disponat. 

ri;i.\(IIM\     AD    SOLVENDAS    DIFFICULTATES.        l°Testa- 

mentum  non  est  habendum  ut  oontraetns,  adeoqne  non  est 
necesse  ut  aoceptatio  eodem  tempore  ezistal  cmn  voluntate  tes- 

tatoris.     In  coutractu  necesse  est  ut  existat  simul  consensus 

6* 


130  De  Jure  Proprietatis. 

utriusque  contrahentis  j  quia  secus  fieri  posset  ut  cum  alter 
daret  consensum,  prior  jam  mutasset  voluntatem.  In  testa- 
mento  autem  voluntas  ante  mortem  revera  fuit  expressa,  et  post 
mortem  testatoris  revocari  nequit. 

2°  Moriens  quidem  non  habet  jns  transferendi  proprietatem 
in  puncto  mortis  j  qnippe  eo  momento  dominii  exercendi  ei 
nulla  inest  potestas.  Ast  non  tunc  temporis  tranfert  sua 
juraj  hoc  jam  antea  factum  est;  quamvis  servata  potestate 
testainentum  pro  lubito  immutandi  aut  prorsus  destruendi  j 
sed  ipsa  translatio  eo  momento  effectum  sortitur. 

3°  Per  mortem  exstinguitur  voluntas  suppositi  humani  et 
tollitur  facultas  de  rebus  disponendi  5  sed  voluntas  ante 
testatoris  mortem  manifestata,  morte  ejus  intercedente  effectum 
suum  sortiri  potest. 

4°  Testamentum  testatore  vitam  agente  nondum  valetj 
implicat  enim  conditionem  mortis  testatoris  ut  firmitatem 
roburque  nanciscatur.  Dum  vivit  testator  testamentum  mutari 
potestj  semper  enim  imperfectum  perseverat  usquedum  im- 
pleta  sit  conditio. 

§  49.  Corollaria.  1°  Ergo  non  potest  auctoritas  civilis 
infringere  vim  testamentorum,  quia  ad  eam  spectat  jura 
civium  protegere. 

f  2°  Potest  tamen  civilis  potestas  exigere  ut  testamenta  fiant 
juxta  certas  formalitates  a  lege  prsescriptas.  Debet  enim 
ipsa  jura  civium  in  tuto  ponere  atque  fraudes  prajcavere.  Ad 
hoc  autem  pra?standum  requiritur  observatio  nonnullarum 
formalitatum.  Id  enim  exhibet  auctoritati  nitidum  argumen- 
tum  de  vera  et  libera  testatoris  voluntate. 

3°  Ergo  valet  testamentum  informe,  i.  e.,  quod  absque  for- 
malitatibus  a  lege  praescriptis  conditum  est,  dummodo  nihil 
fraudis  inibi  subsit.     Etenim  vis  testamenti    non    pendet    a 


Liber  Quartus.  131 

lege  civili;  verum  h*c  ejusmodi  testamenti  tutelam  nequit 
sumere.  Qui  haercditatem  aut  legata  ex  testamento  informi 
accepit  ea  tnta  conscientia  retinere  potest,  dummodo  absit 
fraus.  Quod  si  ha^redes  de  injustitia  querentes  rem  tribunali 
judicandam  tradant,  scntentiae  judiciali  standum  erit,  dum- 
modo  non  sit  evidenterinjusta.  Nam  in  talibus  dubiis  potest- 
atem  babet  auctoritas  civilis  determinandi  jura  civium,  qui 
illiufl  sententiae  debent  penitus  obtemperare. 

4°  Ergo  socialis  auctoritas  jure  ut  irritas  habet  dispositiones 
testamentorum  qu*  sunt  in  praejudicium  jurium  aliorum,  v.  g., 
creditorum. 

§  50.  PROPOSITIO  XXVI.  JUBE  NATURALI  SUCCEDIT  PROLES 
IN  BONIS  PATERNIS  AB  INTESTATO  DERELICTIS. 

Probatur.  l^Familia  est  vera  societas,  adeoque  bona 
familia?  ad  totam  familiam  pertinent,  non  eo  quidem  sensu 
quasi  omnia  membra  familiae  liberam  horum  bonorum  dis- 
positionem  habeant,  sed  quod  ea  quse  pater  familias  possidet 
in  bonum  societatis  domestica?,  cui  ipse  pryeest,  cedant.  Ergo 
quando  paterfamilias  vita  fungitur  intestatus,  bona  quae  ejus 
erant  non  earent  legitimo  possessore,  sed  filii  ejus  possessionem 
bouorum  statim  adipiscuntur.  Ratio  est  quia,  cum  voluntas 
mortui  non  sit  testamento  consignata,  eo  quod  nullum  factum 
sit,  viget  quoad  bona  distribuenda  voluntas  ejus  presumpta, 
qud3  profecto  exigit  ut  dominium  omnium  quae  possidet  in 
ejua  filios  transeat.  Sic  enim  voluntas  erit  consona  obligatdo- 
nibus  quae  ex  officio  patrisfamilias  oriuntur.  Nain  si  pater- 
lamilias  tenetur  procurare  filiis  statum  ipsorum  conditioni 
congruum.  et  gravi  crimini  obnoxius  est  nisi  mediocri  saltem 
diligentia  bona  oomparare  satagat  sustentationi  et  Btatui  eoram 
necessaria,  lethalem  noxam  incurreret  si  bona  quae  sunt  opus 
ad    statum    tilioriun  Bervandum    eis  non    oonoederet   atque 


132  De  Jure  Proprietatis. 

relinqueret.  Hinc  nullo  extante  testamento  voluntas  ejus 
praesumpta  et  ordinata,  quae  prsefatae  obligationi  debet  facere 
satis,  postulat  sane  ut  quae  sua  fuerunt  in  filiorum  veniant 
potestatem. 

2°  Pater  in  prolem  suum  esse  transfundit.  Atqui  sequum 
et  justum  est  ut  proli  relhiquat  hoc  esse  cum  iisdem  con- 
ditionibus  quibus  ipsemet  gaudet,  quantum  id  fieri  potest ; 
secus  enim  filioruin  bono,  quod  procurare  graviter  tenetur, 
minime  prospiceret  j  neque  attingerentur  flnes  ab  ipso  crea- 
tore  intenti  in  institutione  foederis  conjugalis.  Ergo  bona 
ipsius  temporalia  illis  cedere  debent  si  ipse  intestatus 
moriatur. 

3°  Pater  debet  proli  velle  bonum  seu  eam  amare,  et  iste 
amor  non  solum  fundatur  in  similitudine  naturae,  sed  et  in  qua- 
dam  identitate,  quia  pater  in  prole  reviviscit  et  caro  filiorum 
caro  patris  est.  Hinc  bona  quae  possidet  proii  non  vero  aliis 
relinquere  debet.  Unde  ipso  jure  naturali  proles  in  paternis 
bonis  succedit. 

4°  Hoc  pariter  constat  ex  communi  omnium  nationum 
consensu.  Repugnat  enim  sensui  aequitatis  et  justitiae  ut 
parentum  labor  ad  alios  et  non  ad  propriam  prolem  pertineat. 
Hinc  patet,  absurditate  haud  vacare  Sansimoniorum  et 
Communistarum  assertionem,  qua  statuunt,  oinnes  hsereditates 
sociorum  in  societate  civili  non  transferendas  esse  ad  prolem 
vel  ad  propinquos,  sed  esse  distribuendas  illis  qui  vel  indi- 
gent  vel  sua  industria  eas  in  totius  societatis  utilitatem 
vertere  possunt;  quia  secus,  aiunt,  commodum  eis  conceditur 
qui  non  laborant.  Quod  si  veritati  congruum  esset,  vix 
inveniri  posset  unus  qui  bonis  acquirendis  operam  navaret, 
post  ipsius  mortem  non  ad  prolem  sed  ad  extraneos  perven- 
turis.  Pater  pro  prole  laborando  pro  semetipso  laborat ;  quia 
proles    est  veluti  pars  ipsius;  sed  absque  injustitia  exigi  a 


Liber  Qaartus.  133 

nemine   potest   ut   pro   aliis,  nulla   prsestita   compensatione, 
laborem  impendat.* 

§  51.  Etsi  haec  ita  se  habeant,  non  est  tamen  aliquid 
determinate  statutum  a  lege  naturali  quoad  distributionis 
modum  inter  haeredes,  praesertim  si  non  relinquantur  filii  qui 
haereditatem  patemam  adeant.  Ergo  hujus  rei  dispositio 
auctoritati  civili  relinquitur,  cujus  sententise  standum  est, 
uisi  evidenier  sit  injusta.  In  nostro  Statu,  post  mortem 
patris  filii,  si  supersint,  aut,  eis  mortuis,  eorum  proles,  si 
(juam  habent,  recipiunt  duas  tertias  partes  omnium  bonorum 
tum  mobilinm  tum  immobilium  j  vidua  obtinet  tertiam  par- 
tem  bonorum  mobilium  in  proprietatem  et  usumfructum, 
durante  vita,  tertiae  partis  bonorum  immobilium. 

§  52.  Quaeri  potest,  an  parentes  jus  sibi  vindicare  possint 
exhaeredandi  quempiam  ex  filiis  ?  Si  filius  ita  se  gerat  ut  hae- 
reditatis  indignom  se  praebeat,  absque  dubio  exhaeredari  potest. 
Hoc  enim  unum  est  ex  mediis  coercitionis  quibus  parentes 
gaudent  ut  prolem  dyscolam  in  officio  contineant.  Naui 
societas  domestica  est  vera  societas,  cujus  paterfamilias  caput 
est  ac  vcrus  superior.  Ergo  is  jus  habet  excludendi  a  socie- 
tate  eos  qui  in  ipsius  damnum  conspirant  eosque  ab  emolu- 
mentis  illius  eocietatis  privandi.  Eo  quidem  interdum  procedere 
potest  filiormu  improbitas  ul,  nisi  e  domo  ejiciantur,  domesticna 

*  Argumentn  allata  QOO  (  tontradiount  propositioui  praecedenti,  nbi  sermo  er;it  de 
faoultate  testamentum  eondendi.  Paterfamilias  ex  jure  naturali  tenetur  suorum 
filiorom  euram  habere  eisque  subministrare  media  quibus  idonei  reddantur  ut 
honeste  ei  oonditionj  busb  convenienter  vi\ant.  Si  hoe  ipse  pnostiterit,  obligatkmi 
BIUB  satistWit.  el  pmptorea  do  OSBterij  bonis  disponere  potest  prouti  sibi  plaouerit, 
nisi  sermo  sit  de  bonis  qusB  itrioto  sensu  sunt  bona  familia?,  ut  suut  feuda  et  ea  qns 
majoratas  subjecta  sunt.  quia  horum  bonorum  paterfamilias  habet  solam  ad- 
ministrationem,  quSB  ipso  defanoto  ad  primogenitum  transit.  Si  vero  pater  nihil  do 
bonis  sibi  propriis  disposuerit,  signum  evidenfl  est,  ipsum  velle  ut  omnia  in  bonum 
hmilies  impendanUu.  BO  proinde  jure  ipso  naturali  proles  in  ei9  succedit. 


1 34  De  Jnre  Proprietatis. 

ordo  nullo  pacto  servari  possit.  Atqui  ex  jure  abdicandi 
protervos  filios  promitur  jus  eos  exhaeredandi.  Nam  filiorum 
jura  inhaereditatem  patris  capiendam  ex  eo  consequuntur  quod 
sunt  familiae  partes  et  memhra ;  ergo,  si  removentur  a  familia, 
hoc  ipso  haereditatis  jure  viduantur.  Hoc  jus  a  legibus  civi- 
libus  ferme  ubique  gentium  plus  minusve  ratum  hahetur. 

§  53.  Jus  primogeniturce  multiplici  ratione  iieri  potest 
legitimum.  Apud  Hebraeos  viguit,  Deo  sic  disponente,  quia 
necessarium  erat  ad  tribus  et  familias  conservandas.  In 
aliquibus  civitatibus  forma  civilisque  constitutio  a  quibusdam 
familiis  pendebat  peues  quas  originarie  erat  suprema  auctoritas. 
Reipublicse  intererat  couservatio  hanuu  familiarum,  quae 
propterea  jure  primogeniturse  opus  habebant.  Td  ipsum  habe- 
batur  in  feudis,  quse  in  origine  erant  dona  a  principe  facta, 
cum  onere  feudum  accipientibus  imposito  ei  auxilium  in  hello 
praestandi.  Hisce  donis  apposita  erat  conditio  ut  ad  primo- 
genitos  transirent  cum  iisdem  ohligationihus. 

Donis  enim  suis  princeps  has  conditiones  adjungere  poterat. 
Nostris  temporihus  jus  primogeniturse  et  majoratus  multis 
invisum  est,  et  variis  in  locis  abolitum,  eo  quod,  ut  putant 
hujus  juris  osores,  hsec  inaequalis  bonorum  distrihutio  cedat  in 
reipublicae  perniciem,  atque  offendat  jus  naturale  et  prolis 
sequalitatem.  ^Equum  enim  uon  videtur  illis,  ut  caeteris  filiis 
unus  praeferatur,  quia  pater  sequaliter  omnium  nliorum  pater 
est,  ac  proinde  sequalem  erga  omnes  affectum  ostendere  debet 
paresque  eis  haereditatis  partes  tribuere.  Experientia  tamen 
ostendit,  aequalem  divisionem  bonorum  potius  in  perniciem 
reipublicae  converti.  Quia  fundis  tam  crebra  divisione  concisis, 
agricultura  paulatim  languescat  necesse  est.  Plures  quidem 
habentnr  qui  fundos  possident,  sed  cum  isti,  saepe  in  partes 
divisi,  de  die  in  diem  brevioribus  limitibus  definiantnr,  vix 


Liber  Quartus.  135 

possessoribus  utiles  esse  possunt,  vixque  potest  societas  civilis 
tributa  talibus  fundis  hnposita  augere.  Experientia  teste,  lex 
aequalis  divisionis  haereditatum  populationis  augmento  officit, 
quia  parentes  haereditatem  inter  numerosam  prolem  dividere 
nolunt.  Proles  divitum,  spe  haereditatis  paternae  a  qua 
excludi  non  poesunt,  otio  facile  indulgent  et  saepe  haeredita- 
tem  dissipant  antequam  eam  adierint.  Vincula  etiam  inter 
membra  ejusdem  familiae  facilius  solvuntur,  cum  maximo 
damno  soeietatis  civilis,  quae  ex  hac  familiarum  unione 
maximam  vim  et  stabilitatem  haurit  j  quia  conjunctio  familia- 
rum  qna3  proprietates  stabiles  possident,  amorem  patrise  gignit 
et  nutrit.  Quod  autem  familiarum  conservationem  promovet 
non  potest  dici  juribus  familiae  oppositum. 


OAP.  V. 

DE   CONTKACTIBUS    IN   GENEKE. 

§  54.  Contractus  seu  pactnm  est  plurium  in  idem  placitum 
consenfius  obligationem  justitiae  pariens,  vel  conventio  per 
quam  unus  aut  plures  sese  obligant  erga  unum  aut  plures  ad 
aliquid  dandum,  faciendum  vel  omittendum.  Oontractus 
varie  dividuntur,  praecipue  autem  sequentibus  modis. 

1°  Contrachts  rerus  et  quasi-contractus.  Prior  est  qui 
obligationem  producit  ex  consensu  quem  contrahentes  sibi 
niutuo  dant.  Alter  vero  habetui  quando  consensus  explicite 
quidem  datus  non  fuit,  sed  vel  naturaliter  includitur  in  aliquo 
actn,  vel  a  lege  praesumitur  datus.  Quae  praesumptio  fundari 
potest  vel  in  naturali  a-quitate  vel  in  legis  positivae  detennina- 
tione.  Sic  si  quis  alterius  negotiuni  eo  nescio  betie  gessit  iis 
in    oircurafltantiis  in    quibus   vel    a'<|iiitns   naturalis   vel   lex 


1 7,6  De  Jure  Proprietatis. 

positiva  requirit  ut  hsec  negotiorum  gestio  ab  altero  accep- 
tetur,  hic  ex  quasi-contractu  tenetur  gestori  pro  labore  et 
expensis  compensationein  praestare ;  iste  vero  debet  rationem 
gestionis  reddere  et,  si  propria  ipsius  culpa  negotium  male 
cesserit,  damnum  resarcire. 

2°  Contractus  nominatus  et  innominatus.  Nominatus  dici- 
tur  qui  peculiare  nomen  pne  se  fert,  ut  emptio  et  venditio, 
locatio,  etc.  Innominatus  vocatur  qui  nomen  speciale  non 
sortitur.     Quatuor  sunt  ejusmodi  contractus. 

Do  ut  deSjfacio  utfacias,  do  utfacias,facio  ut  des. 

3°  Unilateralis  et  bilatcraJis.  Unilateralis  vocatur  con- 
tractus  qui  unam  tantum,  bilateralis  vero  qui  utramque 
contrahentium  partem  obligat. 

4°  Onerosas  et  gratuitus.  Prior  utrique  parti  contrahen- 
tium  onus  imponit  praestandi  aliquid,  ut  in  emptione  et 
venditione.  Alter  unam  tantum  partem  gravat ;  quales  sunt 
plerumque  contractus  unilaterales. 

§55.  In  omni  contractu  sequentia  requiruntur: 

1°  Mutaus  consensaSj  sive  formalis  et  expressus  ut  in 
contractu  simpliciter  dicto ;  vel  virtualis  et  tacitus  ut  in  quasi- 
contractu. 

2°  Materia  circa  quam  consensus  versatar.  Ha?c  debet  esse 
in  nostra  potestate,  tum  physica  tum  morali.  Itaque  si  senno 
sit  de  opere  aliquo  perficiendo;  illud  non  debet  vires  humanas 
excedere ;  si  de  jure  agatur,  oportet,  istud  ejusmodi  esse  ut 
tranferri  possit.  Prseterea,  necesse  est  ut  actio  sit  licita ;  nemo 
enim  ad  iniquitatem  sese  obligare  potest. 

3o  Persona?  contrahentes.  Istae  aptse  debent  esse  ad  con- 
trahendum  seu  ad  assumendam  obligationem  moralem.  Hinc 
requiritur  in  contrahentibus  usus  rationis ;  sine  ratione  enim 
nulla  est   libertas  adeoque  nulla  obligatio.      Irao  requiritur 


Liber  Qnartus.  137 

expeditus  usus  rationis,  quia  in  contractu  necesse  est  ut 
cognoscatur  natura  obligationis  quse  suscipitur.  Ex  jure 
naturali  omnis  qui  usum  expeditum  rationis  liabet  contractum 
inire  potest  cum  aliis  de  rebus  quarum  liberam  habent 
dispositionem.  Attamen  ob  bonum  commune  totius  societatis, 
et  ad  melius  protegenda  jura  civium  praecavendasque  fraudes, 
auctoritas  civilis  aliquas  personas  ad  quosdam  contractus 
ineundos  inhabiles  declarare  potest ;  et  jure  quidem,  quia 
inexperientia  aitatis  aut  incapacitas  moralis  sajpe  potest  esse 
causa  ut  tales  personse  per  aliorum  fraudes  decipiantur. 

Hinc  minores,  uxores,  prodigi,  interdicti  plures  contractus 
inire  non  possunt. 

Qui  scienter  cum  talibus  personis  contractum  init  a  lege 
prohibitum,  periculo  sese  exponit,  ne  contractus  a  legitima 
auctoritate  rescindatur,  indeque  ipse  damnum  patiatur. 

4°  Consensus  ntriusqiic  m  actum  externum  veniat  oportet, 
ut  ab  altero  cognoscatur.  Unde,  ubi  consensus  unius  alteri 
non  patet,  nulla  obligatio  gigni  potest.  Qui  ficte  consensum 
dedit,  i.  e.,  sine  animo  sese  obligandi,  tenetur  aut  contractum 
itnplere  aut  damnum  reparare  quod  alter  ob  liunc  fictum 
oonsensum  passus  est.  In  foro  externo  consensus  externe 
manifestatus  ut  validus  semper  habetur. 

§  56.  Impedimenta  quse  consensum  iuvalidum  reddere 
possunt,  respiciunt  vel  intellectum  vel  voluntatem. 

De  errore  et  dolo.  Error  versari  potest  vel  circa  Bubstantiam 
rci  vcl  circa  qualitates  aocidentales.  Error  circa  rei  Bubstan- 
tiaiu  Bemper  reddit  contractum  invalidum,  etiamsi  oognito 
errore  contraotua  nihilominus  initus  fuisset.  Ratio  est  quia 
nullus  est  consensus  adeoqne  nnlla  obligatio.  Consensus 
enim  non  cadit  supra  rem  de  qua  contractus  factus  csi,  Bed 
Bnpra  aliam 


138  De  jfure  Proprietatis. 

Error  circa  quafitates  accidentales  per  se  11011  iiivalidat 
contractum;  quia  consensus  revera  rei  substantiam  attingit. 
Attamen  qualitas  rei  potest  aliquando  esse  id  quod  in  re 
praecipue  intenditur,  ita  ut  ea  deficiente  contrahens  nullo 
niodo  consensum  prsestaret.  Hoc  in  casu  error  circa  qualita- 
tem  assimilatur  errori  circa  rei  substantiam.  Error  attingens 
personam  in  contractu  oneroso  (excepto  matrimonio)  non  facit 
contractuni  irriturn ;  quia  in  tali  contractu  praecipue  respicitur 
a?qualitas  inter  datum  et  acceptum,  et  persona  ut  aliquid 
mere  accidentale  liabetur.  In  contractu  gratuito  error  circa 
personam  contractum  infirmat,  quia  in  eo  persona  donatarii  a 
donatore  potissimum  respicitur. 

Error  circa  motivum  spectare  potest  vel  motivum  finale 
vel  motivum  impellens.  Prior  sequivalet  errori  circa  sub- 
stantiam;  alter  vero  ad  errorem  circa  accidens  reducitur. 

Brevius  hoc  totum  sic  exprimi  potest:  Error  vel  dat  causam 
contractui;  vel  est  incidens  in  contractum ;  si  prius;  invalidua 
est  contractus ;  si  posterius,  invalidus  non  est. 

Dolus  ad  errorem  revocatur;  cum  hoc  tamen  addito,  «piod 
vel  error  per  fraudem  alterius  sit  causatus,  vel  aliquis  errore 
alterius  utatur  fraudulenter.  Hinc  fieri  potest  ut  contractus 
qui  ob  errorem  invalidus  non  esset;  invalidus  fiat  ob  doluui. 
De  his  tractat  jurisprudentia  civilis. 

§  57.  De  vl  et  metu.  Metus  gravis  injuste  incussus  ad 
consensum  alterius  extorquendum  huic  causani  prsebet  resil- 
iendi  a  contractu.  Qui  enim  injuriam  passus  est  poterit  per 
rescissionem  contractus  indemnem  se  facere,  accedente  prseser- 
tim  judiciali  sententia.  Quod  spectat  contractus  gratuitos, 
certum  omnino  videtur;  eos  nullo  modo  validos  esse  si  ob 
metum  gravem  injuste  incussuni  initi  fueiint.  Etenini  ad  con- 
tractum  gratuitum  requiritur  spontaneus  et  plenus  consensus 


Liber  Quartus.  139 

illius  qui  rem  alteri  transfert,  liic  autem  consensus  in  casu 
minime  locum  habet;  iniquum  pariter  est  ut  injustitia  jus 
conferat.  Sunt  qui  dicunt,  talem  contractum  jure  naturali 
valere,  sed  rescindibilem  esse  nutu  ejus  qui  injuriam  per  me- 
tnm  passus  est.  Ast  obligatio  nutu  nostro  rescindibilis,  nulla 
esse  videtur.  Alii  volimt  nt  tribunalia  contractum  hunc 
rescindant;  sed  si  semper  ad  tribunalia  recurrendum  esset, 
ssepe  impossibile  foret  ut  ab  auctoritate  civili  satisfactionem 
ohtincremus,  ([uia  plerumque  talis  injustitia  in  foro  externo 
probari  non  potest.  Quod  attinet  contractum  onerosum  metu 
gravi  initum,  res  plus  difficultatis  habet,  quia  hic  habetur  ob- 
ligatio  contracta  ex  utraque  parte.  Multi  affirmant,  hos  con- 
tractus  valere  ex  jure  naturali,  sed  rescindibiles  esse  a  civili 
auotoritate  aut  niitu  cjus  qui  metum  gravem  passus  est.  Alii 
oontra  affirm&nt,  hunc  contractum  nullo  modo  validum  esse 
nullamque  imponere  obligationem,  quod  sequentibus  rationibus 
confirmant : 

1°  In  casu  quo  quis  gravcni  formidinem  alteri  injecit, 
minitando  ei  mortem  ut  consensum  praiberet,  deest  idonea 
contractus  materia.  Etenim  latro  aut  aggressor  vitam  alienam 
venderet,  et  cogeret  eum  qui  aggTessioncm  sustinet  ad  suam 
vitain  emcndam  aut  redimendam. 

2°  Naturae  lex  eatcnus  vini  indit  pactis  humanis  quatcnus 
hffic  ad  hominum  incolumitatem  et  felicitatem  vel  cxpediunt 
\cl  sunt  necessaria.  Atqui  si  pacta  metu  gravi  extorta  val- 
erent,  ea  in  humani  generis  perniciem  vertcrcntur.  Ergo 
naturffl  lex  nullam  eis  vim  indit. 

30  Fieri  nequit  ut  lex  naturse  in  obligatione  inducenda 
juribusque  tuendis  aut  adversetur  innocentia»  aut  favcat  in- 
justitia\  Atqui  hoc  locum  haberei  si  paota  })er  metuin 
gravem  extorta  valerent. 

4°   Jus  ex  injustitia  oriri  magna  est  contradicti»» 


140  De  Jure  Proprietatis. 

De  csetero  tribunalia  semper  facultatem  resiliendi  a  con- 
tractu  iis  suppeditant  qui  probare  possunt,  se  metu  injusto  ad 
illum  ineundum  fuisse  compulsos. 

§  58.  De  obligatione  rper  contractum  inducta.  Oontractus 
obligant  vi  legis  naturalis,  sive  onerosi  sint  sive  gratuiti. 
Hinc  in  conscientia  quisque  tenetur  obligationibus  contractus 
satisfacere,  etsi  forsitan  ob  defectum  probationis  a  civili  auc- 
toritate  adigi  nequeat  ad  eum  adimplendurn.  Oontractus 
quos  jus  civile  declarat  irritos  tanquam  bonis  moribus  et 
utilitati  publicse  adversantes,  non  obligant  in  conscientia,  dum- 
modo  tamen  ejusmodi  irritatio  non  fuerit  ab  odio  in  religionem 
profecta.  Contractus  legalibus  formis  destitutus  ideoque 
jure  civili  non  agnitus  obligationem  conscientise,  si  fraus 
absit,  inducere  dicendus  est.  In  lianc  sententiam  sapientes 
fere  omnes,  paucis  contradicentibus,  conveniunt.  Verum  quia 
res  adhuc  in  dubium  vocatur,  qui  bona  fide  putat,  contractum 
sibi  injuriam  afferre,  legis  beneflcio  uti  potest. 

Juramentum  quod  contractui  additur,  aliam  obligationem 
contractus  servandi  producit,  in  reverentia  Dei  nomini  debita 
fundatam.  Contractus  jure  naturse  irritus  juramento  non 
firmatur;  radicaliter  enim  nullus  est,  nec  juramentum  est 
ipsemet  contractus,  sed  ei  aliquid  omnino  extrinsecum.  Hinc 
axioma  :  Juramentum  sequitur  naturam  actus.  Idem  tenen- 
dum  est  si  agitur  de  contractibus  quos  lex  positiva  sequis  de 
causis  irritos  esse  declarat,  quia  tales  contractus  essent  bono 
communi  et  ordini  publico  contrarii  j  nec  dici  potest  Deum 
velle  sancire  ejusmodi  contractus.  Contractus  qui  sine  peccato 
servari  non  potest,  nullo  juramento  roboratur,  quia  juramentum 
non  est  vinculum  iniquitatis. 

Ast  quaeri  potest,  num  valeant  juramenta  ad  firmandos  con- 
tractus   qui   licite   quidem   iniri  possunt,   sed  metu  gra^d  et 


Liber  Qnartus.  141 

injuste  incusso  premente  perficiuntur.  Multi  probati  auctores 
tenent,  tales  contractus  implendos  esse  ob  reverentiam  divino 
nomini  prsestandam.  Alii  non  infimse  notse  auctores  ejusmodi 
obligationem  inficiantur  j  quia,  aiunt,  contractus  quorum  causa 
metus  gravis  extitit,  snnt  ipso  jure  naturali  irriti.  Atqui 
«■ontractus  jure  naturse  irriti  juramento  non  firmantur.  Ergo 
contractus  de  quibus  hic  sermo  est,  juramento  firmari  non 
possunt  adeoque  nulla  ab  eis  obligatio  dimanat.  Quia  tamen 
major  propositio  hivjus  ratiocinii  a  multis  controvertitur  (§  57), 
prsestat  ut  qui  ad  tale  juramentum  adliibendum  coactus  fuit,  a 
legitima  auctoritate  hujus  vinculi  solutinnem  obtineat. 

§  59.  De  conditionibus  contractui  appositis.  Conditiones 
quse  contractui  apponi  possunt,  dividuntur  in  suspensivas  et 
rcsolutivas.  Oonditiones  prioris  generis  suspendunt  obliga- 
tionem  praestandi  rem  pactam  donec  ipsa  conditio  verificetur; 
nec  licet  parti  obligationem  suscipienti,  altera  non  consenti- 
ente,  a  contractu  resilire  antequam  conditio  verificata  fuerit. 
Istai  conditiones,  generatim  loquendo,  respiciunt  futurum  con- 
tingens;  verum  dantur  etiam  de  prseterito  aut  de  praesenti. 
Nam  etsi  conditio  jam  extiterit  aut  extet,  tamen  eo  quod  con- 
trahentibus  nondiim  perspeota  sit,  obligatio  exequendi  con- 
tractum  tamdiu  manet  suspensa  quamdiu  contrahentibus  de 
conditionis  existentia  non  constat.  Conditiones  posterioris 
generis  Bunt  eae  quse,  si  purificatae  ruerint,  obligationem  per 
oontraotnm  impositam  subvertunt. 

Quaevis  conditio  in  possibilem  et  impossibilem  dividitur; 
sive  de  physioa  sive  de  morali  possibilitate  sermo  sit.  Con- 
ditio  impossibilis  suspensiva  validitatem  oontraotnfi  labefactat. 
Nam  si  physioe  est  impossibilis,  nulla  subest  voluntas  sese 
obligandi ;  si  moraliter  est  impossibilis  ex  tnrpitudinis  con- 
ditione,  obligatio  prsestandi  rem  turpem  contrahi  nullatenus 


142  t)e  yure  Proprutatis. 

potest.  Conditio  resolutiva  pliysice  impossibilis  tanquam 
nulla  habenda  est.  In  jure  civili  nonnullarum  gentium 
conditiones  resolutivae  turpes  quae  quibusdam  pactis  adjiciuntur, 
pariter  ut  non  adjectse  reputantur.  Statutum  pariter  est  in 
ferme  omnibus  legibus  populorum  ut  conditiones  suspensivse 
turpes  testamentis  adjectse,  ceu  non  appositse  censeantur ;  et 
jure  quidem,  hoc  enim  ad  bonum  commune  promovendum 
valde  conducit. 

Si  conditio  turpis  ad  effectum  fuerit  adducta,  censent  multi, 
mercedem  stipulatam,  si  per  se  nullum  crimen  involvat,  red- 
dendam  esse  ex  justitia.  Attamen  nulla  jura  civilia  actionem 
ex  contractu  turpi  suppeditant.  Conditiones  contrariae 
substantiae  contractus  eum  irritant,  eo  quod  ibi  habeatur 
consensus  et  non  consensus  j  voluntas  enim  contrahendi  per 
hanc  conditionem  destruitur. 


CAP.  VI. 

t>E   CONTRACTIBUS   GRATUITIS. 

§  60.  De  promissione.  Promissio  est  actus  quo  quis  sese 
obligat  ad  aliquid  gratuito  prsestandum  aut  omittendum  in 
favorem  alterius.  Ea  totam  suam  vim  a  voluntate  promit- 
tentis  accipit.  Hinc  ex  ipso  animo  promittentis  dijudicandum 
est?  utrum  stricta  an  minus  rigorosa  sit  obligatio.  Promissio 
non  obligat  nisi  sit  acceptata  et  de  ejus  acceptatione  promittenti 
constet.  Ante  acceptationem  ergo  revocari  potest.  Leges 
nostrae  nullam  tribuunt  vim  promissioni  mere  gratuitse  qua? 
nulla  causa  nititur,  ut  operis  praestiti  vel  generis  propinquitate 
vel    alia  gravi  ratione ;    verumtamen    non  ideo   promissionis 


Liber  Quartui,  \^.% 

seiio  iactw  vincutnm  solvitur;  quippe  ejus  obligatio  a  lege 
natura*  pendet.  Causte  vero  quse  finem  faciunt  obligationi 
promissionem  implendi,  sunt  vel  voluntas  hominis  qui  juve 
suo  cedit,  vel  mutatio  notabilis  superveniens  qua  prsevisa 
promissio  nunqnam  locum  habuisset. 

§  61.  J)e  donaMone.*  Donatio  est  rei  aut  juris  alicujus 
gratuita  ooncessio.  Cum  quivis  de  suis  rebus  disponere 
possit  prouti  sibi  placuerit,  patet,  etiani  donationes  fieri  posse, 
dummodo  per  eas  alterius  jura  non  lsedantur.  Ut  donatio 
censeatur  perfecta  requiritur  ut  donator  libere  et  spontanee 
rcni  alteri  tradat,  vel  in  specie  vel  per  instrumentum  aliquod 
quo  jus  proprietatis  in  illum  transferatur.  Qui  aere  alieno 
gravatus  est  suas  res  alteri  donare  non  potest ;  quia  per  hanc 
donationem  injustitiam  inferret  creditoribus,  quibus  satisfaci- 
endo  imparem  se  redderet.  Tales  etiani  donationes  a  lege 
oivili  prohibentur  et  irritae  habentur.  Nec  valet  donatio  facta 
in  prsBJudicium  prolis  aut  uxoris.  Apud  nos  sicuti  apud  alias 
nationes  nullitate  percelluntur  donationes  inter  vivos  rerum 
immobilium  nisi  instrumento  publico  facta?  fuerint  atque 
legitime  sancitae;  secus  enim  titulus  ad  rem  possidendam  non 
agnosoitui  a  lege. 

§  62.  De  comtnodatOy  mutuo  etprecario.  Commodatum  esl 
oontractus  quo  res  aliqua  quae  usu  non  consumitur,  ut  domus 
\cl  equus,  gratuito  alteri  ad  usum  conceditur.  Mutuum  est 
oontraotus  quo  res  aliqua  quae  usu  oonsumitur,  ut,  v.  g.,  vinum, 
triticum,  ad  usum  conceditur.  Vel  determinatur  tempus  antc 
quod  res  repeti  non  possit,  vel  res  ad  nutum  dantis  repeti 

Dooatlo  non  est  propffic   OOHtfaofcU,  led    simplsx   modus  transferendi   aliquam 

rem  aut  aliquod  jus  ad  alterum.     Cum   tamen  contractibus  uon  pnrum  sit  affini* 

propter  uovh  jura  qotf  indueit  et  quidem  jrratuito.  hk  loti  non  immerito  de  ea 
sermo  erlt. 


144  &e  jfnre  Proprietatis. 

potest.  In  posteriori  casu  contractus  specifico  nomine  pre- 
carium  dici  potest. 

In  commodato  usus  a  rei  dominio  distinguitur,  et  concedi- 
tur,  dominio  manente  penes  commodantem  j  in  mutuo  usus  a 
dominio  inseparabilis  est,  nec  concedi  potest  quin  dominium 
aliquo  modo  transferatur.  Hinc  sequitur,  rem  perire  com- 
modanti  (modo  absque  culpa  commodatarii  pereat),  item 
mutuatario,  id  est  ei  qui  pecuniam  mutuam  accipit,  non  vero 
mutuatori. 

Cum  commodatum  initum  sit  in  gratiam  accipientis,  ipse 
rem  commodatam  diligentius  quam  depositam  custodire  debet. 
Hinc  tenetur  ad  restitutionem,  non  solum  si  res  ex  dolo  aut 
gravi  culpa,  sed  etiam,  ubi  ita  fert  consuetudo,  aut  cum  ita 
contractu  statutum  est,  si  ex  levi  intereat.  Ad  nihil  tenetur 
si  res  casu  fortuito  pereat,  nisi  mora  culpabilis  circa  ejus  resti- 
tutionem  locum  habuerit  et  secus  res  non  periisset;  vel  si 
pereat  eo  quod  in  usum  non  concessum  adliibita  sit. 

Commodatum  est  essentialiter  gratuitum  j  nam  si  usus  per 
solutionem  pretii  compensetur,  habetur  locatio.  Utrum  vero 
in  mutuo  pretium  seu  usura  repeti  jure  possit,  ita  ut  nunc 
inter  gratuitos  nunc  inter  onerosos  contractus  locuin  obtineat, 
distincto  capite  pro  rei  gravitate  disquiretur. 

§  63.  De  mandato.  Mandatum  definitur  obligatio  suscepta 
aliquid  in  alterius  commodum  agendi.  Mandans  tenetur  ra- 
tum  habere  id  quod  mandatarius  aut  procuratur  nomine  man- 
dantis  gessit,  dummodo  iste  fines  sibi  a  mandante  prsestitutos 
non  excedat.  Si  mandatarius  rem  negligenter  aut  male  gerit 
damnumque  mandanti  sua  culpa  causat,  id  resarcire  tenetur. 


Liber  Quartus.  145 


CAP.  VII. 

DE   CONTRACTIBUS   ONEROSIS. 

§  64.  De  venditione  et  emptione.  Contractus  iste  est  muta- 
tio  pretii  cum  aliqua  re.  Fit  solo  partium  consensu.  At, 
juxta  nonnullarum  gentium  leges,  rei  venditse  dominium  ad 
emptorem  non  transit  nisi  illius  traditione.  Hsec  autem  uti 
facta  habetur,  si  res  coram  emptore  fuit  numerata,  ponderata 
aut  metata,  vel  ejus  signo  munita,  aut  ipso  consentiente  a 
cseteris  separata  et  seposita.  Jam  inde  si  citra  venditoris  cul- 
pam  pereat,  emptori,  utpote  vero  domino,  perit. 

Pretium  rei  est  vel  legdle  vel  vitlgare.  Prius  illud  est  quod 
iege  civili  sancitur.  Tale  pretium7  si  legitime  constitutum 
fuerit,  in  contractu  venditionis  est  omnino  servandum.  Acci- 
dit  enim  ut  civilis  auctoritas  pretium  aliquarum  rerum  statuere 
possit  imo  et  debeat,  ne  mercatorum  monopolio  oppressus 
populus  annonae  caritatem  subeat.  Pretium  vulgare  illud 
est  quod,  ex  communi  hominum  sestimatione,  est  justa  valoris 
rei  mensura.  Istud  pendet  a  variis  adjunctis,  a  copia  aut  de- 
fectu  alicujus  mercis,  a  majore  vel  minore  neceb^itate  ipsius, 
a  majoribus  aut  minoribus  expensis  quse  facienda?  sunt  ad 
merces  advehendas  et  conservandas,  etc.  Hinc  non  est  om- 
nino  lixum  et  unum,  sed  multiplex  et  variabile;  quapropter 
suinmum,  medium,  et  infimum  pretium  complectitur.  Nemini 
vendere  licet  su}>ni  summum  pretium ;  nemini  licet  cogere 
alios  ut  vendant  infra  infimum.  Utrumque  injustitiam  impli- 
cat,  nam  perit  a?qualitas  inter  datum  et  acceptum.  Unde 
oritur  obligatio  restitutionis,  si  quis  hujusmodi  injustitise  reum 

7 


146  De  Jure  Proprietatis, 

se  fecerit.  Sic  pariter  justitiam  lsedit  qui  falsas  mensuras  aut 
falsa  pondera  adhibet,  et  damna  resarcire  emptoribus  tenetur. 
(Levitic.  xix,  35.) 

Pretium  justum  reram  quse  sub  hasta  venduntur,  est  maxi- 
mum  illud  quod  a  licitatoribus  offertur,  seclusa  omni  fraude. 
Non  videtur  licere  venditori  fictos  licitatores  adhibere  ut  rei 
pretium  augeant ;  nec  licitatoribus  alios  ab  ofFerendo  majori 
pretio  prohibere  (Cic.  de  Off.  lib.  111.  c.  15.  Kent,  vol.  11. 
§  538),  quia  primum  juri  emptorum,  alterum  e  diametro  juri 
venditoris  opponitur.  Qui  res  sub  hasta  vendit,  periculum 
subit  cedendi  rem  suam  vili  pretio  j  ergo  oportet  ut  ei  non 
prsecludatur  via  ad  majus  obtinendum.  Secus  enim  sors 
utrinque  non  esset  sequalis  atque  adeo  justitiae  lex  minime 
servaretur.  Qua  tamen  in  re  consuetudo  attendenda  est. 
Ubi  enim  contrarius  mos  invaluit,  culpandus  non  esset  ven- 
ditor  qui  per  fictos  licitatores  rei  pretium  augeret,  ne  viliori 
quam  par  est  pretio  rem  vendere  cogeretur.  Etenim  ex  una 
parte  ementes  sciunt  hoc  passim  fieri,  ac  proinde  sibi  cavere 
possunt,  et  ex  altera  semper  liberi  manent  ad  pretium  augen- 
dum  aut  ab  emptione  abstinendum. 

Aliquando  licet  rem  carius  vendere,  si  nempe  valde  utilis 
sit  emptori,  atque  ex  communi  omnium  judicio  existimetur 
pluris  valere  pro  tali  individuo.  Mercium  enim  valor  a  com- 
muni  hominum  aBstimatione  pendet.  Hsec  sententia,  olim 
communiter  reprobata7  in  prsesenti  communis  facta  est. 

Res  quse  certum  in  se  valorem  habent7  aut  saltem  apud 
omnes  magni  sunt  pretii,  non  licet  emere  modica  pecunia  ab 
eis  qui  ignorant  earam  valorem.  Secus  enim  sequalitas  inter 
datum  et  acceptum  rueret.  Ast  res  quse  venales  exponuntur 
apud  veteramentarios,  etsi  pretiosse  sint7  ut  libri  rari  et  anti- 
qui7  tabellse  prseclari  alicujus  pictoris,  eo  pretio  emere  licet 
quod  a  venditore  exigitur.     Etenim  juxta  omnium  aestimatio- 


Liber  Qnarius.  147 

nem  pretium  earum  rerum  illud  est  de  quo  inter  emptorem 
et  venditorem  convenit;  a  communi  autem  hominum  sesti- 
matione  pendet  pretium  rerum  quse  venales  exponuntur. 

Chirograpka  quibus  promittitur  solutio  alicujus  summae 
pecunise  intra  tempus  aliquod  determinatum,  quandoque  ob 
difficultatem  solutionis  vilescunt ;  unde  minoris  emi  possunt, 
et  eo  quidem  minoris  quo  majus  subest  periculum  amittendse 
pecunise.  Si  certse  et  facilis  sunt  solutionis,  licet  quidem 
pretium  quod  sequivalet  auctario  a  lege  sancito  pro  interessej 
ut  aiunt?  deducere  (vulgo  to  discount)  5  sed  injustitiam  com- 
mitteret  qui  necessitate  aliorum  abutens,  ea  multo  viliori 
pretio  emeret;  eo  quod  sequalitas  inter  datum  et  acceptum 
pessumdaretur. 

§  65.  Venditor,  etiam  non  rogatus,  tenetur  rei  venditse  vitium 
manifestare,  si  rei  substantiam  ita  afficit  ut  res  emptori  aut  in- 
utilis  aut  noxia  evadat.  Si  vitium  sit  occultum,  rem  tamen 
emptori  nec  noxiam  nec  inutilem  reddat,  et  a  venditore  pretio 
11011  excedente  rei  valorem  vendatur,  nulla  est  injustitia :  quiii 
res  vendita  et  utiiis  est  emptori  et  justo  pretio  vendita  fuit, 
ac  proinde  subsistit  sequalitas  inter  datum  et  acceptum.  Si 
vero  de  tali  vitio  ab  emptore  interrogetur  venditor,  illud  de- 
clarare  tenetur ;  quia  secus  fraudem  committeret  atque  injus- 
titiam,  eo  quod  emptor,  cognito  vitio,  rem  emere  noluisset. 
Vitia  rei  quae  in  oculos  incurmnt,  venditor  manifestare  nulla- 
tenus  obligatur,  sed  oportet  ut  ipse  pretium  rei  pro  rata 
defectus  imminuat.  Nulla  enim  in  eo  casu  fit  injuriaj  quia 
defectus  rei  patens  est,  pretium  sequum.  Quod  si  emptor  de- 
cipiatur,  in  seipsum  culpam  referat  necesse  est. 

Qui  merces  per  commixtionem  aliarum  substantiamm  ita 
adulterat  ut  inutiles  aut  noxiae  evadant,  gravis  injustitia?  reum 
se   constituit.     Si    vero   mixtura    non  fit   noxia  neque   usui 


148  De  jfure  Proprtetatis. 

inepta,  vendaturque  pretio  minori  quod  rei  mixtae  respondeat, 
injustitia  quidem  adest  nulla,  sed  istiusmodi  operandi  modus 
permultis  periculis  subjicitur,  quia  facili  ratione  posset  ven- 
ditor  gradmn  facere  ad  injustitiam  committendam. 

§66.  Proxeneta  dicitur  ille  qui  nomine  alterius  merces 
vendit  aut  emit.  Si  mercedem  pro  suo  labore  accipit,  non 
potest  ipse  sibi  retinere  excessum,  si  vel  emit  infra  vel  vendit 
supra  pretium  a  mandante  sibi  assignatum  j  quia  nemo  fructum 
ex  re  aliena  percipere  potest.  Insuper,  pretii  constitutio  fit 
ne  res  minoris  vendatur  vel  pluris  ematur  quam  a  domino 
constitutum  est  j  non  autem  ipse  intendit  sese  spoliare  omni 
alia  utilitate  et  opportunitate  vel  pluris  vendendi  vel  minoris 
emendi.  Denique,  cum  proxeneta  pro  labore  mercedem 
consequatur,  tenetur  rem  gerere  in  utiiitatem  mandantis.  Si 
vero  nullam  accipiat  pro  suo  labore  mercedem,  sunt  qui 
affirment  posse  eum  excessum  sibi  retinere  j  ast  nulla  ratione 
suam  astruunt  assertionem,  et  rationes  jam  allatse  etiam  hic 
optime  quadrant.  Quando  vero  proxeneta  qui  gratuito 
operam  suam  prsestat,  labore  suo  et  industria  rem  vendendam 
multo  meliorem  effecit,  ita  ut  pretio  majori  vendi  possit,  tunc 
procul  dubio  excessum  labori  et  industriae  aequivalentem  sibi 
retinere  potest  j  quia  hic  excessus  supra  pretium  a  mandante 
constitutum  non  provenit  prsecise  ex  re  vendita7  sed  ex  labore 
et  industria  proxenetse. 

§  67.  De  locatione  et  conductione.  Locatio  est  contractus 
quo  res  aliqua  ad  usum  vel  fmctum  percipiendum  pro  pretio 
conceditur.  Ut  contractus  sit  justus  debet  pretium  locationis, 
juxta  diversam  temporis  et  locorum  conditionem?  aequum  esse  j 
debet  locator  rei  locatse  vitium  prodere  conductori7  ne  hic 
aliquid  patiatur  detrimenti.     Nequit  locator  rem  locatam  ante 


Libcr  Qnartus.  149 

tempus  stipulatum  repetere  nisi  ob  rationes  a  lege  civili 
approbatas.  Cum  locator  sit  dominus  rei  locatae,  ipsi,  non 
vero  conductori,  perit,  si  hoc  acciderit  absque  conductoris 
culpa.  Conductor  tenetur  justum  pretium  statuto  tempore 
solvere  et  rei  locatse  tanquam  bonus  paterfamilias  curam 
agere. 

Ad  locationem  operis  quod  attinet,  qui  opera  locat  tenetur 
contractui  satisfacere,  prsestando  opera  de  quibus  pactum 
fuit ;  secus  eniin  mercedem  injuste  acciperet.  Qui  opera 
hsec  conducit,  ex  stricta  justitia  tenetur  mercedem  pactam 
solvere,  nec  potest  ipse  plus  operis  ab  operariis  aut  servis 
exigere  quam  quod  inter  eos  convenit,  vel  pacto  expresso  vel 
juxta  consuetudinem  ab  omnibus  agnitam  ;  quia  secus  operarii 
cogerentur  alteri  sua  opera  absque  congrua  compensatione 
pra^stare. 


CAP.  VIII. 

DE   MUTUO    ET   USURA. 

§  69.  Mutuum,  vi  nominis,  juxta  veteres  jurisconsultos 
signiflcat  aliquid  ex  meo  tuum  fieri  •  et  aliquando  suiuitur 
jtn»  ipsa  re  iiiiituo  data,  saepius  autem  pro  oontraotn  quo  ea  res 
alteri  datur.  IIoc  ultiino  sensu  deflniri  solet :  Contractus  quo 
res  primo  usu  oonsumptibilis  alteri  traditur  oum  obligatione 
rem  Bimilem  reddendi  statuto  tempore  atque  in  eadem  specie  et 
bonitate. 

Usura  latiori  sensu  sumpta  dioitur  omne  lucrum  peroeptum 
ex  mutuo,  vel  illius  occasioiK\  Bive  oum  titulo,  sivt^  absque 
titulo  Legitimo,     Seusu  autem  Btriotiori  ao  proprio  est  luorum 


1 50  De  Jure  Proprietatis. 

ex  mutuo  immediate  proveniens,  seu  prsecise  vi  mutui  et  absque 
alio  justo  titulo. 

Qui  mutuum  dat,  mutuans  seu  mutuator  j  qui  accipit,  mutua- 
tarius  audit. 

Res  mutuo  data  quae  capitale  constituit  sors  appellatur. 

Apud  utriusque  juris  peritos  et  apud  theologos  pene  axio- 
matis  instar  receptum  est  contractu  quo  pecuniae  usus  alteri 
traditur  dominium  in  hunc  necessario  transferri;  id  autem 
nostra  setate  inficiantur  nonnulli,  inter  quos  Mastrofinius 
eminet. 

Propositio  XXVII.     Pecunia  mutuata,  quando  primo  usu 

TOTA  CONSUMITUR,  JURE  TRANSFERTUR  IN  PLENUM  MUTUATARII 
DOMINIUM. 

Dicimus  quando  tota  primo  usu  consumitur :  Non  enim 
negamus  ipsam  pecuniam  varios  habere  posse  valores,  unde  fiat 
ut  primo  usu  non  tota  consumatur,  ac  proinde  fieri  etiam  possit 
materia  diversorum  a  mutuo  contractuum.  Dicimus  etiam 
illam  pecuniam  transferri  in  plenum  mutuatarii  dominium,  non 
enim  intelligimus  illam  transferri  absolute,  sed  sensu  circum- 
scripto  ac  potius  tanquam  rem  creditam. 

Probatur.  Pecunia  aut  moneta  potest  in  hunc  exclusive 
finem  communiter  adhiberi  ut  indicentur  et  transferantur  deter- 
minati  quidam  valores.  Usus  ergo  ille  pecuniae  totus  in  eo 
tunc  consistit  quod  inserviat  ad  valores  illos  ab  uno  in  alium 
transferendos :  atqui  transferri  non  possunt  isti  valores,  quin 
ille  qui  pecuniam  mutuat,  dominium  hujus  amittat  ac  in  alium 
transferat.  Ergo  nemini  usus  ille  pecunise  concedi  potest  quin 
hoc  ipso  dominium  ipsius  ei  concedatur. 

Prseterea  non  possunt  generatim  pauperes  uti  pecunia  mutu- 
ata  quin  eam  expendant.  Ergo  ipso  primo  usu  consumitur 
talis  pecunia  ac  facultas  mutuatariis  illis  datur  de  ea  ad  libitum 
disponendi. 


Liber  Quartus.  151 

§  70.  Propositio  XXVIII.   Illicitum  est  lucrum  percipere 

EX   MUTUO    PR^CISE   RATIONE   MUTUI. 

Dicimus  praecise  ratione  mutui,  ut  excludatur  casus  quo 
occasione  mutui  adesset  titulus  ad  auctarium  aliquod  seu 
lucrum  percipicndum,  ut  postea  videbhnus. 

Probatur.  Ex  certa  omnium  pene  theologorum  sententia, 
contractus  mutui  est  et  debet  esse  gratuitus  thoc  sensu,  quod 
aliud  onus  mutuatario  non  imponat  quam  ut  reddat  in  specie 
debito  tempore  id  quod  accepit :  ergo  vi  contractus  illius  re- 
nuntiat  alter  spontanea  liberalitate  juri  exigendi  promeritum 
pretium  pro  rei  cujusvis  datse  usu  aut  dominio  alteri  concesso: 
ergo  non  potest  mutuans  ratione  mutui  aliquid  exigere  pro  usu 
pecunise. 

Et  vero  in  contractibus  in  quibus  ex  propria  eorum  essentia 
servanda  est  sequalitas,  plus  exigere  aut  accipere  (vi  eorumdem 
contractuum  et  secluso  alio  titulo)  quam  valeat  res  ipsa  quse 
datur,  prorsus  contra  justitiam  commutativam  est :  atqui  exi- 
gere  vel  accipere  aliquid  supra  sortem  in  mutuo,  ratione  pra> 
cise  mutui  est  exigere  vel  accipere  plus  quam  valeat  res  data, 
adeoque  est  exigere  injuste. 

Tandem,  ut  verbis  utamur  Benedicti  XIV,  Const.  Vixpcrvc- 
nit ;  u  Si  perpendamus  naturam  unius  contractus  ab  alterius 
uatura  prorsus  diversam  et  sejunctam  esse ;  et  ea  paritcr  dis- 
orepare  magnopere  inter  se  qua?  a  diversis  inter  se  contractibus 
oonsequuntur,  revera  discrimen  apertissimum  interoedit  fructum 
inter  qui  jure  licito  ex  pecunia  desumitur,  ac  fructum  qui  ex 
peounia  illicite  conciliatur,  neminem  id  latere  potest  quod 
lnultis  in  caflibus  tenetur  homo  Bimplioi  ac  nudo  mutuo  alteri 
Buoourrere.^  Ergo  ex  ipsa  mutui  natura  repetendum  est  illi- 
citum  esse  lucruiu  cx  mutuo. 

riilNCIPIA   AD    SOLVKNDAS  DIFFICULTATES.    1°    Mutuillll 

non  est  locatio:  qui  enim  rem  looat,  hujua  dominium  retinet, 
atque  oontraotum  init  onerosum. 


152  De  Jure  Proprietatis. 

2°  Dato  quod  pecunia  esset  per  se  frugifera,  non  ideo  ad 
fructum  illius  mutuator  jus  retinet,  sed  ei  potius  vi  mutui 
renuntiat. 

3°  Potest  certe  ex  mutuatarii  industria  provenire  ut  res 
mutuo  data  emolumentum  afferat :  sed  vi  simplicis  ac  nudi 
mutui  totum  illud  pertinet  ad  mutuatarium. 

4°  Potest  valor  pecuniae  totus  esse  a  pecunia  inseparabilis, 
si  nempe  plenum  pecuniae  dominium  in  alterum  transferatur, 
ut  fit  in  nudo  ac  simplici  mutuo. 

5°  Scienti  et  volenti  non  flt  injuria.  Sed  in  multis  casibus 
tenetur  quis  alteri  gratis  succurrere.  Unde  et  obligatione 
plus  minusve  rigorosa  nonnunquam  adstringitur  ad  mutuum 
dandum  nihil  inde  sperans. 

§  71.     Propositio   XXIX.     Possunt  adesse  caus^e  mutuo 

EXTRINSECyE,   QUARUM   INTUITU   LICEAT  ALIQUID   ULTRA   SORTEM 
ACCIPERE. 

Peobatur.  Nonnunquam  evenit  ut  qui  rem  aliquam, 
v.  g.?  pecuniam  alteri  tradit,  eam  non  concedat  quin  se  privet 
commodo  pretio  gestimabili,  vel  lucro  alicui  renuntiat,  vel 
damnum  aliquod  patiatur,  vel  sortis  ainittendae  periculum 
incurrat :  atqui  causse  istse  mutuo  ipsi  extrinsecse  dant  jus 
ad  lucrum  percipiendum  ex  contractibus  a  mutuo  jam 
diversis,  licet  eadem  sit  eorum  materia.  Nam  in  contractu 
oneroso  a^qualitas  servanda  est  j  atqui  ubi  adsunt  illse  causae, 
tollitur  sequalitas  nisi  ratione  et  proportione  oneris  com- 
pensatio  fiat.  Ergo  causarum  illarum  intuitu  licet  aliquid 
ultra  sortem  accipere.  Et  vero  si  detrimentum  quod  ob 
lucrum  cessans  vel  damnum  emergens  quis  subire  debet 
haud  leve  sit,  mutuum  dare  non  tenetur  etiam  pauperi,  quia 
caritas  sola  tunc  obligat :  caritas  autem  non  obligat  cum 
gravi  incommodo. 


Liber  Quartus.  153 

Ex  dictis  patet  ob  causam  mutuo  intrinsecam,  seu  titulum 
intrinsecum,  qualis  est  in  contractu  mutui  obligatio  non  repe- 
tendi  sortem  intra  certum  tempus,  nihil  ultra  sortem  exigi 
posse  :  mutuum  enim  natura  sua  omnino  gratuitum  est. 

Insuper,  etiam  ex  dictis  patet  licitum  non  esse  percipere 
lucrum  ex  mutuo,  eo  quod  potestas  civilis  titulum  legalem  in- 
troduxerit :  quod  enim  lege  naturali  vetitum  est,  nulla  lege 
civili  sanciri  potest.  Statuere  tamen  potest  lex  civilis  mensu- 
ram  aliquam  lucri  percepti  occasione  mutui,  ultra  quam  jus 
nullum  ad  lucrum  in  civibus  agnoscit  ac  protegit :  mensuram 
autem  illam  statuendo,  titulum  ad  lucrum  non  constituit,  sed 
supponit  aliunde  jam  ortum.  Mirum  itaque  nemini  videbitur  si 
varia  pro  variis  locis  ac  temporibus  usura  talis  decernatur  ab 
auctoritate  civili  et  tanquam  licita  habeatur  ab  ipsis  Ecclesise 
Romanse  pastoribus. 

§  72.  Prseteritis  temporibus  pecunia  raro  poterat  impendi 
ad  acquirendum  fundos  aut  alias  commoditates  quae  produc- 
tioni  novarum  divitiarum  inservire  possent,  ac  proinde  pecuniae 
mutuum  ordinarie  non  requirebatur  nisi  a  pauperibus  aut  ab 
iis  qui  necessitate  quadam  premebantur.  Nostra  vero  aetate 
magna  jam  mutatio  in  civilis  societatis  conditione  introducta 
est  et  propter  facilem  communicationem  inter  nationes  etiam 
valdo  dissitas  maximum  incrementum  accepit  negotiatio. 
Inde  factum  est  ut  pecunia  apprime  inserviat  ad  comparanda 
ea  quai  tum  divitiarum  incremento,  tum  productioni  rerum 
necessariarum  et  utilium  usui  esse  possunt.  Pecunia  ergo 
nunc  temporis  ordinarie  non  inservit  ad  comparanda  solum- 
modo  ea  qua>  primo  usu  consumuntur,  sed  et  ipsa,  sicuti  et 
id  quod  eam  reprsesentat,  v.  g.,  notse,  oambise,  eto.,  in  ne- 
gotiatii^ncm  adhibetur,  haud  secus  ac  alia  merx  qusevis.    Hinc 

qnamvis  sit  })liysice,  non  tamen  liabetur  jani  ut  civiliter  aut 

7  # 


1 54  De  Jnre  Propnetatis. 

in   commercio  sterilis,  et  de  commerciali   ejus   commoditate 
sicut  et  de  alia  quavis  merce  lucmm  potest  percipi. 

Nemo  itaque  objiciat  legem  naturalem  aut  divinam  muta- 
tionem  subiisse ;  quia  obligationes  morales  oriuntur  ex  variis 
relationibus  quse  vel  inter  homines  vel  etiam  inter  ipsos  et  res 
quibus  utuntur  intercedunt,  quibus  mutatis  et  obligationes 
ipsae  novse  ac  diversse  oriantur  necesse  est.  Usura  stricto 
sensu  semper  erit  lucrum  ex  mutuo  perceptum,  sive  de  pecunia, 
sive  de  aliis  rebus  sermo  sit  j  et  mutuum  natura  sua  remanet 
contractus  gratuitus,  ac  proinde  semper  illicita  erit  usura 
stricto  sensu  sumpta,  sed  mutata  conditione  societatis  civilis, 
mutatis  pariter  commercii  circumstantiis,  varios  successu  tem- 
poris  agnovit  ipsa  Ecclesia  titulos  mutuo  extrinsecos,  neque 
improbavit  contractum  societatis,  aut  censum  realem,  imo  neque 
contractum  trinum  in  quo  habetur  concessio  pecuniae,  seu  mu- 
tuum  commercia]e  quod  omnino  a  simplici  mutuo  difFert.  Si 
quis  plura  de  his  cupiat,  consulat  Theologos  morales,  ac 
speciatim  Compendium  Theologiae  Moralis  P.  Gury  annota- 
tionibus  P.  Ballerini  locupletatum.  Tom.  2.  p.  561.  Romse 
editum  anno  1869. 


Liber  Primus.  1 5  5 


PARS  QUARTA. 

DE    SOCIETATE    INTER   HOMINES. 

SECTIO  I. 

DE   SOCIETATE   DOMESTICA. 

LIBER  I. 

DE   NATURA   SOCIETATIS   DOMESTIOE. 

CAP.  I. 
DE    SOCIETATE    IN   GENERE. 

§  1.  Ilactenus  consideravimus  hominem  in  relatione  ad 
alios  liumines  prouti  sunt  personaj  independcntes ;  nunc  au- 
tein  considerandus  est  prouti  est  menibium  alicujus  societatis. 

Societas  in  genere  est  ccetus  niultorum  ad  eumdem  fineni 
connnunibus  mediis  et  connnuni  actione  tendentinm.  Mera 
plnrinm  individuorum  in  eodem  loco  oongregatio  nnllam 
socictatcm  oonstitneret,  qnippe  qni  oarerent  vinculo  morali  <mo 


156  De  Natura  Societatis  Domesticcz. 

ad  invicem  uniantur.  Neque  sufficit  ut  sit  tendentia  in 
eumdem  finem  omnibus  constitutum ;  nam  nisi  adsit  concors 
omnium  voluntatum  cooperatio  ad  hunc  finem,  deest  adhuc 
vinculum  unitatis  hanc  multitudinem  in  societatem  adunans. 
Ergo  necesse  omnino  est  ut  finis  ab  omnibus  sociis  sit  mediis 
communibus  obtinendus,  ita  ut  omnes  suis  actibus  simul  con- 
spirent  ad  ejusmodi  finem  procurandum. 

** 

§  2.  Oum  finis  ab  omnibus  volitus  sit  ratio  propter  quam 
homines  simul  suis  viribus  conspirant  atque  in  societatem 
coalescunt,  necesse  est  ut  societates  per  finem  quem  sibi  ob- 
tinendum  proponunt,  suam  specificam  differentiam  accipiant. 
Hinc  variae  habentur  societates. 

1°  Societas  religiosa  seu  Ecclesia,  cujus  finis  est  salus 
hominis  sempiterna. 

2°  Societas  civilis,  quse  intendit  custodiam  ordinis  externi 
inter  homines  eorumque  jura  protegit. 

3°  Societas  domestica,  quae  instituta  est  prsecipue*ad  pro- 
pagationem  generis  humani. 

4°  Societas  internationalis,  quam  variae  nationes  ingrediun- 
tur  ut  mutua  protectione  jura  sua  foveant. 

Praeter  istas,  multae  alise  societates  existere  possunt  pro 
multitudine  necnon  discrimine  finium  qui  a  sociis  intendi 
possunt,  ut  sunt  societates  litterariae,  commerciales,  etc. 

§  3.  Corollaeia.  1<>  Tanto  prsestantior  est  societas,  quanto 
prsestantior  est  finis  quem  intendit.  Hinc  omnes  inter  coetus, 
primam  sibi  vindicat  sedem  coetus  Beatorum  in  coelis  j  quia 
ejus  finis  cseteroruin  excellentiam  summopere  exsuperat. 
Non  amplius  quidem  pergunt  ad  finem  capessendum,  eo 
quod  jam  illo  fruuntur  j  sed  concordi  voluntate,  gaudiis  ineffa- 
bilibus  perfusi,  fini  illi   adhaerent.      Societatum  hujus  vita^ 


L iber  Prim  us.  157 

praestantissima  est  societas  hominum  qui  veram  profitentur 
religionem. 

2°  Quamvis  diversse  societates  fines  speciales  respiciant, 
non  possunt  ipsaB  tamen  excludere  finem  ultimum,  quippe  qui 
omnibus  sociis  absolute  necessarius  est.  Hinc  si  finis  alicujus 
societatis  ultimo  fini  contrarius  est,  talis  societas  justitiae  solido 
fundamento  nequaquam  nititur. 

3°  Socictas  inter  homines  debet  esse  visibilis  et  externa; 
nam  communibus  mediis  ad  finem  tendere  debent ;  quod 
praestare  nequeunt  nisi  adhibeant  media  externa  et  visibilia. 

4°  Sola  entia  ratione  prsedita  valent  formare  societatem  5 
ipsa  enim  sola  capessendi  finis  capacia  sunt.  Nulla  ergo  est 
societas  inter  animalia. 

§  4.  PllOPOSITIO  I.  AuCTORITAS  ALIQUA  EST  OMNI  SOCIETATI 
ESSENTIALIS. 

Probatur.  Auctoritas  est  jus  coordinandi  ac  dirigendi 
omnes  socios  ad  finem  quem  societas  intendit  consequendum. 
Atqui  tale  jus  essentiale  est  omni  societati.  Nam  socii  ad  il- 
lum  finem  efricaciter  coordinari  et  dirigi  non  possunt,  nisi  eum 
aptis  communibusque  mediis  prosequantur.  Atqui  communis 
illa  et  efficax  prosecutio  necessario  exigit,  ut  jure  determinata 
sint  media  vere  apta,  sociisque  praescripta  et  imposita  eorum 
applicatio.  Ex  se  enim,  pro  remm  et  circumstantiarum 
varietate,  clara  et  manifesta  cuique  non  sunt,  eorumque  usus, 
utpote  onus,  s?epe  a  multis  prsetermitteretur.  Ergo  sine  illo 
jure  finem  suum  societas  consequi  non  potest.  Ergo  est  ipsi 
essentiale. 

Insuper,  entia  intelligentia  sunt  libera;  ergo  quamdiu 
nondum  Bunt  adepta  ultimum  finem,  possunt  a  recto  tramite 
deficere,  atque  socialcm  ordincm  turbare.  Nccessaria  esl 
igitur  aliqua  auctoritas,  qua3  potis  sit  ordinem  turbatum  per 


158  De  Natura  Societatis  Domesticce. 

delictum  restituere,  noxium  seu  putridum  membrum  a  societa- 
tis  corpore  resecando  aut  puniendo;  secus  enim  nulla  esset 
tranquillitas  nullaque  securitas. 

Corollaria.  1°  Ergo  auctoritas  est  principium  constitu- 
tivum  societatis. 

Etenim  auctoritas  dat  societati  unitatem,  ex  qua  ipsa  ex- 
surgit  societas.  Priusquam  in  societatem  invehatur,  extat 
solum  multitudo  nullo  vinculo  colligata;  ast,  auctoritate 
posita,  statim  habetur  quod  necesse  est  ut  hsec  multitudo 
societatem  constituat. 

2°  Ergo  societas  est  persona  moralis.  Est  enim  quid  unum 
per  auctoritatem  eam  ad  finem  dirigentem,  a  qua  etiam  sua 
efc  peculiari  actione  insignitur.  Persona  autem  est  ens 
rationale  ultimo  determinatum  ad  agendum.  Ergo  societas 
est  persona,  non  quidem  physica  sed  moralis.  Hinc  etiam  fit 
ut  societas  sit  meriti  aut  demeriti  capax. 

30  Ergo  auctoritas  socialis  non  est  quid  societati  jam  exis- 
tenti  superadditum,  pertinet  enim  ad  ejus  essentiam. 

4°  Ergo  auctoritas  natura  sua  est  benefica,  quia  ejus  ope- 
ratio  dirigitur  ad  bonum  societatis  procurandum.  Hinc  odio 
in  auctoritatem  homo  non  natura7  sed  perversa  voluntate 
imbuitur.  E  contrario,  amor  et  veneratio  erga  auctoritatem 
est  naturse  rationali  conformis7  et  perperam  vocatur  ab  auc- 
toritatis  osoribus  vilis  adulatio  et  abjecta  submissio, 


Liber  Primus.  1 59 


CAP.  II. 

DE   SOCIABILITATE    HOMLNIS. 

§  5.    PltOPOSITIO  II.     Adest  VINCULUM  SOCIALE  LNTER  OMNES 
IIOMINES. 

Pilobatuk.   Societas  est  multorum  conspiratio  ad  eumdem 

finem  ab  omnibus  cognitum  et  volitum.     Atqui  omnes  liomi- 

nes     eodem    fine    omnibus    constituto,    cognito     et    volito 

colligantur,  et,  ex  amore  mutuo  quo  se  prosequi  tenentur,  in 

eumdein   finem   debent  contendere  (Part.  III,  §  24).    Ergo 

adest  vinculum  sociale  inter  homines. 

Corollaria.     1°  Ergo  quotiescumque  homines  in  eodem 

loco  versantur,  jam  aliquo  societatis  vinculo  constricti  sunt 

independenter  a  quovis  pacto  et  actu  libero  voluntatis ;  quia 

Btatim  urgent  plura  praecepta  et  obligationes,  quibus  Batisfa- 

oiendo  mutuo  se  adjuvant  ad  finis  consecutionem.     IIoc  vin- 

culum  oonstituit  sociabilitatem  hominis. 

2°  Duo   ergo    distinguenda  sunt:  elementum  generale  et 

abstractum    sociabilitatis,    et     factum     acoidentale     a     quo 

elementum  abstractum  inforniatum  realitatem  atque  existen- 

tiam  nanciscitur.      Prius  fundatur  in  ipsa  natura  hominis,  et 

oritur    ex    debito    mutui    amoris ;    alterum   varium    est    et 

accideutale  pendetque  a  variis  cireumstantiis. 

§    6.  PROPOSITIO  III.    STATUS  SOCIALIS  EST  IIOMTNI   NATIKALIS. 

Pkobatur.  Deus  hoininem  ita  ereavit  ut  aliorum  e<reat 
subsidio.  Ergo  vult  Deus  cxistentiam  st.-itus  socialis.  Ergo 
status  socialis  est  homini  naturalis.    Etenim  in  prsesenti  ordino 


160  De  Natura  Societatis  Domesticce. 

Providentia?,  propagatio  hominis  et  ipsius  educatio  sine  socie- 
tate  eonjugali  haberi  nequeunt,  ut  mox  probabitur.  E  medio 
sublata  societate,  homo  vix  intellectum  et  voluntatem  perficere 
posset.  Loquela,  hominis  naturae  admodum  consentanea, 
nulli  ei  esset  usui.  Hominem  esse  natura  sociabilem,  etiam 
confirmatur  ex  vivido  illo  commiserationis  sensu  quem  omnes 
homines  intime  experiuntur. 

Coeollaeia.  1°  Ergo  homo  non  solum  est  sociabilis, 
sed  actu  aut  est  aut  saltem  aliquando  fuit  membrum  alicujus 
societatis. 

2°  A  veritate  abhorret  quod  Hobbes  contendit :  statum 
hominis  naturalem  esse  statum  belli  omnium  contra  omnes. 
Nam  ex  naturse  similitudine  quae  intercedit  inter  omnes 
homines  naturaliter  oritur  amor  et  mutua  benevolentia 
(Part.  III,  §  24).  Discordia  autem  et  bella  proficiscun- 
tur  ex  malitia  voluntatis,  quae  aliorum  jura  violare  conatur. 
Insuper,  quse  ex  natura  fluunt  debent  esse  et  spontanea  et 
jucunda,  atque  quam  maxime  conferre  ad  ejus  conservationem. 
Atqui  status  belli  omnium  in  omnes  est  violentus,  molestus 
summoque  naturse  humanae  exitio.  Prseterea,  nemini  non  est 
pergratum  vitam  agere  beatam,  nec  ullus  in  alium  insurgit 
nisi  quia  aut  non  permittitur  pacate  vivere,  aut  putat  per 
bellum  se  posse  majori  pace  et  tranquillitate  deinceps  frui. 
Denique,  si  vera  esset  truculenta  illa  assertio,  homo  esset 
animal  natura  sua  nocivum,  audax  et  ferox.  Atqui  de  gene- 
ralitate  hominum  constat  contrarium.  Plerique  enim  homines 
natura  sua  ab  inferenda  injuria,  prsesertim  corporali,  maxime 
sunt  alieni ;  plerique  sunt  ita  pavidi  ut,  vel  levissimo  periculo 
impendente,  continuo  exhorrescant.  Ferox  vero  non  est  homo 
natura  sua,  quia  inermis,  nudus  et  imbecillus  in  lucem  editur. 

PeINCTPIA    AD     SOLVENDAS    DIFFICULTATES.       1°     Quse- 

dam    mala   societatem   comitantur,    quae   extra  illam  locum 


Liber  Primus.  161 

habere  non  possent;  ast  ista  non  proveniunt  ex  natura 
societatis,  sed  ex  abusu  ejusdem :  nihil  enim  est  tam  bonum, 
mhil  tam  sanctum,  quo  homines  in  suam  perniciem  non  abu- 
tantur.  Quot  autem  pejora  mala  necessario  ingruerent  in 
hominum  genus,  si  societas  funditus  everteretur ! 

2°  Homines  inter  se  sunt  aequales,  et  ab  invicem  inde- 
pendentes  in  abstracto,  id  est,  si  spectetur  eorum  natura 
specifica,  non  vero  in  concreto  j  quia  in  concreto  natura  ipsa, 
relatione  subjectionis  et  potestatis,  quosdam  subditos,  quos- 
dam  statuit  moderatores  ac  duces. 

3°  Mutua  benevolentia  fundatur  in  ipsa  natura  hominis 
(§  24),  non  vero  ducit  originem  ex  mera  utilitate  inde  speranda. 
4°  Rixae  quae  saepe  locum  habent  inter  homines,  non 
probant  bellum  esse  hominis  naturae  consentaneum  •  nam 
ideo  rixantur,  quia  gravate  ferunt  quod  ab  aliis  eorum  jura 
impetantur  ipsique  pacate  vivere  non  possint. 

J.  J.  Rousseau,  ad  fulciendam  theoriam  de  contractu  sociali, 
(de  quo  infra)  asseruit  hominem  naturaliter  esse  animal  soli- 
vagum  et  sylvestre  quod  paulatim  sese  evolvendo  ad  usum 
rationis  pervenit.  Nostris  temporibus  Darwin  aliique  conati 
sunt  hoc  systema  renovare,  asserendo  hominem  ab  aliqua 
simiarum  familia  suam  ducere  originem ;  ex  qua  assertione 
sequeretur  primitivam  hominis  conditionem  fuisse  sylvestrem. 
Dom.  J.  Lubbock  in  opere  recens  edito  (Origin  of  Civiliza- 
tion),  multa  facta  coacervavit,  quibus  se  putat  ostendisse 
hnmanmn  genus  ad  civilem  culturam  non  pervenisse  uisi 
paulatim  emergendo  e  etatn  sylvestri. 

PUOPOSITIO    IV.      VlTA    SYLVESTRIS   NON   EST   CONDITIO   TRIMI- 
TFVA    IIOMIMS,    SED    DEGENERATIO    A    STATU   NOBTLIORI. 

Probatur.    Homo  a  Deo  oonditna  est  catione  pneditna 

et  ordinatus  ad  finem  suuni   nltimnm  consequendum  in  poe- 
sessiono  sui  Oreatoris.      Ergo  necesse  est  ut  ab  initio  Bnse 


162  De  Natura  Societatis  Domesticce. 

creationis  iis  omnibus  mediis  instructus  fuerit,  quibus  capax 
redderetur  finis  adipiscendi.  Quia  Deus  cum  sit  ens  summe 
sapiens,  non  potest  velle  finem,  quin  etiam  velit  media  ad  lmnc 
finem  absolute  necessaria.  Ita  autem  Deum  egisse  constat 
ex  primis  Geneseos  capitibus.  Ergo  non  potuit  homo  inveniri 
naturaliter  in  eo  statu  ignorantise  quem  adversarii  somniati  sunt. 

Traditio  omnium  antiquorum  populorum  idem  demonstrat. 
Non  solum  historica  monumenta  Hebraeorum,  omnibus  aliis 
monumentis  antiquiora,  sed  etiam  traditiones  Chaldseormn, 
Indorum,  JEgyptiorum,  ostendunt  primos  homines  in  statu 
culturse  civilis  conditos  fuisse.  g  Ipsi  Poetse  commemorant 
statum  quemdam  felicem,  quem  aureum  vocant. 

Polytheismus  non  fuit  primitiva  hominis  religio.  Quo 
propius  ad  originem  humani  generis  accedimus,  eo  purior 
religionis  cultus  invenitur.  Libri  sacri  Indorum,  Vedas 
nuncupati,  quamvis  multis  superstitionibus  repleti,  satis  mani- 
festant  his  omnibus  absurditatibus  subjacere  saniores  concep- 
tus  de  Divinitate,  traditionemque  hujus  populi  obrutam 
fuisse  superstitiosis  conceptibus  et  ritibus.  Idem  de  Sinensi* 
bus  aliisque  antiquioribus  nationibus  dicendum. 

Historicis  monumentis  constat,  nullum  adhuc  populum  sive 
sylvestrem  sive  barbarum,  inventum  fuisse  qui  suis  propriis 
conatibus  ad  statum  civilis  cultura^  pervenerit.  Hoc  factum 
ita  evidens  est  ut  Dom.  Lubbock  (Opere  citato  Append.  I), 
id  ultro  fateatur.  Sylvestres  tribus  hucusque  nonnisi  per 
religionis  magistros  ad  statum  civilis  culturas  perducta^ 
fuerunt.  Nullum  in  eis  adest  elementum  quod  eos  ad  statum 
civilis  culturse  quaerendum  alliciat.  Si  vero  in  contactum 
veniunt  cum  nationibus  excultis,  non  ejus  culturam  sed  vitia 
imitantur,  atque  vel  coguntur  in  remotiores  solitudines  mi- 
grare  vel  exitio  devoventur,  ut  factum  est  cum  tribubus 
Americae  septentrionalis,  Australia^,  aliarumque  regionum. 


Liber  Primns.  163 

Linguae  sylvicolarum  generatim  loquendo  tanta  perfectione 
in  sua  structura  grammaticali  gaudent,  ut  evidenter  pateat 
eas  potuisse  nec  inveniri  neque  excoli  ab  ipsis  hominibus 
rudibus,  sed  esse  reliquias  status  cultioris,  a  quo  ipsi  de- 
generando  exciderunt. 

Peincipia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Degene- 
ratio  haec  vitio  hominis  ipsius  tribuenda  est.  Causa  ipsius  ex 
Sacra  Scriptura  luculenter  patet. 

2°  Status  primitivus  hominis  non  desumendus  est  ex 
conditione  et  moribus  sylvicolarum  nunc  existentium ;  quia 
hic  modus  procedendi  supponit  jam  probatum  quod  proban- 
dum  est. 

3°  Asserit  Dom.  Lubbock  omnes  linguas  ad  pauca  centena 
radicum  reduci  quae  omnes  sunt  soni  imitativi  ex  natura 
desumpti  j  et  ex  eo  infert  omnes  linguas  evolutiones  esse 
sonorum  inarticulatorum  quos  primitivi  homines  passione, 
dolore,  vel  alia  quavis  affectione  acti  ejacularunt.  Sed  in 
permultis  terminis  iste  sonns  imitationis  quseritur  frustra. 
Nec  juvat  dicere  cum  Dom.  Lubbock,  radices  usu  et  fre- 
quenti  mutatione  non  amplius  recognosci  posse,  quia  hoc 
assertum  itcrum  supponit  quod  in  quaestione  versatur. 

4°  Cum  ab  adversariis  negari  non  possit  perfectio  lin- 
guarum  quibus  sylvicola?  utuntur,  reponunt  homines  primiti- 
vos  naturaliter  fuisso  determinatos  ut  uterentur  formis 
implioatioribus  loquendi  et  linguas  cultiores  praeferrent  sim- 
plicioribus  formis.  Hic  non  agitur  de  «stimanda  majori 
perfectione  hujus  vel  illius  lingu?e,  sed  quaeritur  an  homines 
rudes  omni  cultura  expertes  tam  perfectam  linguam  sibi 
potuerint  efformare.  Si  homo  jam  gaudet  facultate  expedita 
ratiocinandi,  linguam  sil)i  effonnare  poterit;  ast  homines  non 
solum  rudes  sed  rationis  usu  adhuc  carentes,  et  paulatim 
rationem    evolventes,    non    solum    non    poterunt    perfectam 


164  De  Natura  Societatis  Domesticce. 

linguam  sibi  cudere,  sed  nullam  omnino  acquirerent  j  quia  ut 
experientia  constat,  loquela  sive  per  voces  sive  per  alia  signa 
est  requisitum  necessarium  ad  acquirendum  expeditum  usum 
rationis. 

5°  In  linguis  sylvicolarum  desiderantur  generatim  loquendo 
termini  abstracti,  quia  cum  lingua  traditione  tantum  orali 
transmitteretur,  quando  isti  homines  non  amplius  habebant 
aut  voluntatem  aut  opportunitatem  utendi  conceptibus 
abstractis,  termini  eos  exprimentes  ad  prolem  transmitti  non 
poterant.  Rebus  materialibus  tantum  intenti,  nulla  eis 
cura  fuit  adhibere  conceptus  abstractos. 

6°  In  multis  linguis  sylvicolarum  iidem  termini  adhiben- 
tur  ad  varios  gradus  consanguinitatis  exprimendos.  Ex  hoc 
non  sequitur  primitivum  matrimonium  fuisse  communalem, 
ut  ait  Dom.  Lubbock,  quia  Judsei,  quamvis  veram  ideam 
rnatrimonii  haberent,  etiam  utuntur  nomine  fratris  et  sororis 
ad  varios  gradus  consanguinitatis  exprimendos. 

7°  Non  negatur  posse  sylvicolas  uti  ratione,  atque  ea  quae 
ad  vitam  tuendam  victumque  quserendum  necessaria  sunt 
aliquomodo  perficere.  Sed  probandum  esset  adversariis  ali- 
quam  tribum  suis  propriis  conatibus  ad  civilem  culturam 
pervenisse. 

8°  Nil  mirum  si  prosapia  eorum  qui  in  longinquas  re- 
gibnes  et  incultas  migrarunt,  oblita  fuerit  tum  agriculturae 
tum  artium.  Quando  homines  coacti  fuerunt  vel  inopia  vel 
violentia  aliarum  tribuum  in  novas  sedes  migrare,  non  pote- 
rant  secum  ferre  omnia  quse  ad  civilem  vitam  agenda  neces- 
saria  erant.  Pauci  etiam  in  societate  civili  callent  arte 
fabricandi  necessaria  utensilia  et  instrumenta,  neque  sciunt 
modum  quo  metalla  eruuntur  atque  ad  usum  prseparantur. 
Hinc  nova  arma  et  utensilia  sibi  parari  debebant  uti  melius 
potuerintet  victum  sibi  quaerere  per  venationemautpiscationem. 


Liber  Primus.  165 

Cum  ipsi  exercere  lias  civiles  artes  non  potuerint,  nec  valebant 
eas  proli  tradere.  Si  nunc  temporis  aliquse  familiae  absque 
sufficientibus  implementis,  et  non  callentes  arte  ea  fabrifaci- 
endi  in  longinquas  regiones  migrarent,  neque  ullam  jam 
cum  excultis  nationibus  commercium  haberent;  et  ipsse  ad 
statum  sylvicolarum  paulatim  reducerentur. 

9°  Captura  simulata  mulieris;  aut  symbolum  hujus  cap- 
turse  adhibita  a  variis  nationibus  in  ritu  matrimoniali  non 
probat  monogamiam  introductam  fuisse  ex  eo  quod  captae 
mulieres  in  solum  usum  captoris  cederent.  Ille  ritus  non 
ubique  locorum  existit ;  ubi  existit  potest  signiflcare  mulierem 
per  matrimonium  omnino  sub  potestate  viri  esse;  aut  potuit 
introduci  ad  commemorandum  aliquod  factum  particulare;  ut 
constat  de  Romanis;  qui  per  hoc  capturse  symbolum  com- 
memoraverunt  raptum  mulierum  Sabinamm. 

10°  Miratur  Dom.  Lubbock;  quomodo  homines  potuerint 
oblivisci  notionem  veri  Dei;  et  plura  prsecepta  moralia;  tam 
necessaria  ad  vitam  pacate  agendam.  Talis  oblivio  in  multis 
hominibus  cernitur  etiam  inmagnis  Europse  civitatibus.  Si  prin- 
cipia  Positivistarum  aliorumque  incredulorum  praevalerent, 
tota  societas  Europsea  ad  pejorem  statum  degradationis  mo* 
ralis  reduceretur;  quam  ille  qui  apud  maxime  degeneres  sylvico- 
las  cernitur. 

11°  Non  potest  probari  omnes  populos  ab  setate  quam 
vocant  lapidea;  ad  aetatem  ajream  et  ferream  progressos  fuisse. 
Sola  implementa  lapidea  inveniuntur  in  regionibus  a  centris 
civilis  culturae  remotis.  In  his  centris  nullum  adhuc  vesti- 
gium  solius  setatie  lapidese  inventum  fuit. 


166  De  Natura  Societatis  Domesticce. 


CAP.  III. 
DE   SOCIETATIS   DOMESTIC^   ORIGINE  ET  NECESSITATE. 

§  7.  Societas  domestica  constituitur  per  conjugium.  Con- 
jugium  autem  est  vinculum  morale  a  consensu  mutuo  viri  et 
mulieris  exortum,  quo  ad  invicem  tradiderunt  jus  in  proprium 
corpus  ad  procreandam  prolem.  Oonjugium  est  vera  societas, 
quia  est  cooperatio  duorum  entium  intelligentium  ad  eumdem 
finem  per  media  communia.  Oritur  a  contractu  ac  proinde 
requirit  consensum  utriusque  partis,  quia  naturaliter  nullus  in 
alterius  corpus  jus  habet.  Ergo  per  voluntarium  consensum 
solummodo  acquiri  potest.  Iste  consensus  debet  esse  de 
prsesenti,  et  externe  expressus  verbis  aut  alio  signo  sequi- 
valente ;  nam  si  non  sit  de  praesenti,  erit  promissio  matrimonii, 
non  actuale  conjugium ;  si  vero  non  sit  externe  expressus,  non 
potest  alter  cognoscere  jus  sibi  traditum  esse.  Prseterea,  cum 
finis  hujus  societatis  sit  propagatio  prolis,  oportet  ut  feratur 
consensus  non  in  solum  convictum  utut  perpetuum,  sed  in  jus 
mutuum  in  corpus,  quantum  necesse  est  ad  procreationem 
prolis.  Notandum  tamen  est  aliud  esse  jus,  aliud,  usum 
juris.  Ad  verum  conjugium  necessario  requiritur  traditio 
mutua  hujus  juris,  sed  non  est  necesse  ut  conjuges  eo  jure 
utantur. 

§    8.    PROPOSITIO  V.     SOCIETAS    DOMESTICA    SEU    CONJUGALIS    A 
Deo  ipso  VOLITA  EST  ET  INSTITUTA. 

Probatur.  Deus  vult  propagationem  generis  humani ; 
porro  ista  sine  societate  conjugali  haberi  nequit.     Ergo  Deus 


Liber  Primns.  167 

vult  societatem  conjugalem.  Etenim  conjunctionem  stabilem, 
saltem  per  longum  tempus,  expostulat  tum  conditio  mulieris, 
quae  ante  et  post  partum  eget  auxilio  et  protectione  viri,  tum 
conditio  prolis,  cujus  vires  non  solum  physicae,  sed  etiam 
intellectuales  et  morales  evolvi  debent  per  educationem  a 
parentibus  subministrandam.  Patet  autem  ambos  parentes 
haec  subministrare  debere  ex  ordinatione  et  voluntate  Dei ; 
quia  cum  ipsi  esse  dedcrint  proli,  etiam  illud  perficiant  necesse 
est.  Insuper,  cum  homines  ob  naturse  similitudinem  teneantur 
sese  prosequi  mutuo  amore,  multo  magis  parentcs  prolem 
amare  debent  eique  bonum  velle  et  procurare ;  quia  non  sohun 
siiuilitudo,  sed  propter  esse  proli  datum  habetur  quaedam 
identitas.  Denique,  ipse  amor  naturalis  et  instinctivus  id 
postulat.  Ergo  cum  parentes  hanc  curam  proli  impendere 
debeant,  hoc  ipso  inveniuntur  in  societate  permanente. 
Habetur  enim  cooperatio  duorum  entium  rationalium  ad 
eumdem  finem  per  mcdia  communia.  Ergo  Deus  banc 
societatem  vult  et  instituit. 

Corollama.  1°  Ergo  familia  est  societas  a  Deo  instituta. 

2°  Ergo  familia  est  persona  moralis,  habens  veram  auctori- 
tatem  (§  4)  a  Deo  ipso  institutam. 

\  0.  Proposttto  VI.    Status  conjugalts  est  necessarius 

PUO    QENERE    nUMANO,    NON    AUTEM    PIU)    STNGULTS    INDIVIDUIS 

SEOUSUM  sumptis.   Unde  nullum  adest  pr^eceptum  natikale 

INEUNDT   MATKIMONTUM. 

Probatur.  Status  conjugalis  ideo  singulis  individuis  esset 
necessarius,  quia  sine  illo  aut  non  posset  finis  ultimus  attingi 
ab  individuis,  aut  non  posset  obtineri  propagatio  generis 
humani.  At<jui  neutrum  dici  potest.  Etenim  iinis  ultimus 
absque  Btatu  oonjugali  uttingibilis  est,  et  Bsepe  multo  melius 
aliquis  virtutem  oolere  potest  in  ocelibi  stata  quam  m  con- 


168  De  Natnra  Societatis  Domesticce. 

jugali.  Hoc  vel  ipsos  paganos  non  fugit  j  hinc  Theoplirastus 
probat  sapienti  non  expedire  ut  uxorem  ducat.  Neque  perit 
genus  humanuni,  si  non  omnes  connubio  jungantur  j  nam 
homo  ita  a  Deo  formatus  est,  ut7  etsi  singuli  sint  liberi  ad 
manendum  in  statu  ccelibi,  nec  ullo  matrimonii  ineundi 
prsecepto  obligentur,  tamen  maxima  semper  hominum  pars 
statum  matrimonialem  ultro  seligat. 

Insuper,  absurdum  est  dicere  omnes  obligari  ad  ineundum 
conjugium.  Nam  multi  mediis  alendae  proli  educandseque 
necessariis  ita  destituti  sunt,  ut  huic  officio  satisfacere  non 
possint.  .  Nemo  autem  a  natura  obligari  potest  ad  se  aliosque 
niiseros  reddendos. 

Peixcipia  ad  solvendas  diffictjltates.  1°  Confor- 
matio  hominis  ejusque  naturalis  inclinatio  indicant  eum  ad 
statum  conjugalem  aptum  esse7  et  posse  licite  hunc  statum 
amplecti;  non  autem  esse  necessitatem  aut  physicam  aut 
moralem  hujus  status  ineundi.  Recte  sic  animadvertit  S. 
Thomas  (Supp.  Q.  41,  Art.  2):  "Natura  inclinat  ad  aliquid 
dupliciter :  uno  modo,  sicuti  ad  id  quod  est  necessarium  ad 
perfectionem  unius,  et  talis  inclinatio  unumquemque  obligat, 
quia  naturales  perfectiones  omnibus  sunt  communes.  Alio 
modo  inclinat  ad  aliquid  quod  est  necessarium  ad  perfec- 
tionem  multitudinis  j  et  cum  multa  sint  ejusmodi,  quorum 
unum  impedit  aliud,  ex  tali  inclinatione  non  obligatur  quilibet 
homo  per  modum  praecepti." 

2°  Servare  continentiam  non  est  homini  impossibile,  quia 
homo  non  solo  instinctu  movetur,  sicut  animal  irrationale,  sed 
rationem  habet  et  liberum  arbitrium,  quibus  potest  appetitui 
resistere.  Qui  passionibus  abripitur  non  agit  coactus  neces- 
sitate  ineluctabili,  sed  media  ad  eas  coercendas  noluit 
impendere. 

3°  Docet  revelatio  hominem  in  prsesenti  statu  solis  viribus 


Liber  Primus.  169 

naturse  castitatem  servare  non  posse,  sed  agitur  de  castitate 
mentis  et  corporis.  Plomo  potest  plerumque  abstinere  a 
peccato.  fornicationis  aut  adulterii  motivis  naturalibus  ductus. 
De  csetero,  etsi  liomo  sine  auxilio  gratiae  de  facto  non  evitet 
omnia  peccata  contra  sextum  prseceptum,  cum  gratia  id  prae- 
stare  potest,  qua3  petentibus  nunquam  denegatur. 

4°  Verba  Scripturae  sacr«,  Crescite  et  multiplicatnmi,  non 
implicant  praeceptum,  sed  benedictionem  a  Deo  supra  genus  liu- 
manum  prolatam.    Hsec  benedictio  etiam  animalibus  data  fuit. 

5°  Virginitas,  ut  experientia  patet,  non  est  sanitati  corporis 
contraria,  oum  multi  qui  virginitatem  servant  longam  et  mor- 
bis  vacuam  vitam  ducant. 

6°  Coelibatus  a  Romanis  proscriptus  fuit  et  poena  mulctatus, 
sed  lioc  niliil  probat.  Romanorum  leges  latse  fuerunt  contra 
ccelibatum  eoram  qui  ideo  a  statu  conjugali  abhorrebant  ut 
liberius  libidini  indulgerent.  Talis  ccelibatus  utique  exse- 
crandus  est.  Vestales  virgines  magno  apud  Romanos  honore 
babebantur. 

7°  Virginitas  non  solum  licita  est,  sed  matrimoniali  statui 
anteponenda.  Ipsa  enim  Bupponit  voluntatem  quse  in  suam 
ditionem  redigit  corpue,  animi  motus  atque  passiones,  et 
hominea  aptiorea  reddit  ad  Bublimiores  virtutes  exercendas. 
Ilinc  miram  esse  non  debet  si  Ecclesia  requirit  a  suis  minis- 
tris  ut  servent  virginitatem.  Nemini  injuria  lit,  quia  nemo 
ad  munus  sacerdotis  suscipiendum  tenetur,  neque  a  oatura  ad 
id  destinatus  estj  et  pneterea  nemo  ad  illml  munus  cxercen- 
dum  adinittitur  qui  non  sit  capax  intelligendi  obligationem 
quaui  suscipit. 


170  De  Natura  Societatis  Domesticce. 


CAP.  IV. 

DE    UNITATE    CONJUGII. 

§  10.  Conjugium  est  conjunctio  viri  et  mulieris  in  unam 
societatem.  Ostendendum  est  contractum  bunc  ejusmodi 
esse  ut  excludat  omnem  pluralitatem  sive  mulierum  sive 
virorum,  non  solum  simultaneam,  sed  etiam  successivam, 
quamdiu  ambo  conjuges  inter  vivos  manent.  Pluralitas  suc- 
cessiva  causatur  per  divortium,  simultanea  vocatur  polygamia. 

Polygamia  potest  haberi  vel  si  una  mulier  plures  viros 
habeat,  et  hsec  dicitur  polyandria,  vel  si  unus  vir  plures 
uxores  habeat,  et  hsec  est  proprie  dicta  polygamia. 

Necesse  hic  non  est  ostendere  absurdam  esse  opinionem 
eorum  qui  putant  matrimonium  esse  hominum  inventionem, 
et  liberum  debere  esse  unicuique?  ut,  secundum  diversos  affec- 
tus  quos  experitur,  cuilibet  personse  alterius  sexus  adhaareat. 
Probavimus  enim  conjugium  esse  veram  societatem  a  Deo 
volitam.  Praaterea,  in  ista  absurda  hypothesi,  vel  generatio 
prolis  maxime  impediretur  vel  ejus  educatio  ferme  impossibilis 
redderetur.  Insuper,  hujusmodi  commentum  semper  a  toto 
genere  humano  reprobatum  fuit,  et  repugnat  sensui  amoris 
mutui  quo  conjuges  vinciuntur. 

§  11.  PROPOSITIO  VII.  POLYANDRIA  EST  ABSOLUTE  CONTRA 
NATURAM. 

Probatctr.  Polyandria  opponitur  ipsi  fini  matrimonii;  quse 
est  generatio  et  educatio  prolis.  Ergo  est  contra  naturam. 
Proles  enim  certo  patre  destitueretur ;  nulli  ex  viris  imponi 
posset  debitum  curam  de  prole  suscipiendi,  quia  non  constaret, 


Liber  Prinuis.  171 

quisnarn  ex  eis  pater  extaretj  nullus  proinde  posset  esse 
affectus  parentalis  nullaque  familia.  Educatio  ergo  prolis 
iinpossibilis  redderetur.  Polyandria  tantum  abhorret  a  natura 
bumana  ut  omnes  gentes  eam  exsecrataa  sint. 

§  12.  PltOPOSITIO  VIII.  POLYGAMIA  EST  FINI  MATRIMONII 
MINIME   CONFORMIS,    IDEOQUE   DLLICITA. 

Probatur.  1°  Polygamia  opponitur  proprietatibus  con- 
jugii,  quae  ex  fine  ipsius  resultant.  Matrimonium  est  societas 
quse  snpponit  mutuum  amorem  et  intimam  affectuum  commu- 
nicationem.  Hsec  autem  affectuum  communicatio  expostulat 
singularitatem  uxorum  j  secus  enim  non  posset  esse  totalis  ac 
reciproca,  quia  ubi  vir  liabet  plures  uxores,  affectus  suos  divi- 
dere  debet. 

2°  Polygamia  adversatur  perfectse  justitiaej  uxor  enim 
tota  se  viro  tradit  j  ergo  ut  subsistat  sequalitas  matrimonialis, 
vir  totus  mulieri  se  tradere  debet.  Ubi  autem  est  uxorum 
pluralitas,  lioc  locum  liabere  nequit. 

3°  Ex  hac  inaequalitate  oritur  pariter  insequalitas  inter 
relationes  quae  virum  inter  et  mulierem  intercedere  debent. 
Sublato  enim  reciproco  amore,  mulier  desinit  esse  viri  socia, 
et  ad  statum  servitutis  facile  reducitur;  quia  deficiente  illo 
vero  amore  qui  in  hac  affectuum  conmiunicatione  nititur, 
nuilier  a  viro  adliibetur  ad  suam  voluptatem  explendani. 
Ilinc  fit  ut  ubicumque  polygamia  viget,  familia  plerumque 
degeneret  in  tyrannidem  quam  vir  in  uxores  exercet. 

4°  Deinde  tales  familige  fere  semper  privantur  pace  et 
mutuo  solatio  a  conjugio  obtinendis.  Mulieres  plerumque  et 
zelotypia  et  odio  inter  se  mardescunt  j  proles  negligitm*, 
quia  vix  fieri  potest  quin  vir  praeferat  prolem  a  cariore  uxore 
Busoeptam,  ca^teris  neglectis.  Ergo  patet  polygamiam  fini 
matrimonii  minime  conformem  cssc. 


172  De  Natura  Socictatis  Domesticcg. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Poly- 
gamia  non  est  absolute  opposita  fini  ipsius  conjugii;  quia 
proles  certo  patre  gaudet;  nec  proinde  destruitur  affectus 
parentalis  j  attamen,  ob  rationes  datas;  minime  huic  fini  con- 
formis  est. 

2°  Polygamia  est  contra  ordinem  naturalem,  ideoque  a 
naturse  lege  vetita.  Sed  cum  dicimus  eam  esse  contra  legem 
naturalem,  mens  nobis  non  est  affirmare,  eam  sic  intrinseca 
turpitudine  laborare  ut  nunquam  a  Deo  positive  permitti 
possit.  Deus  enim  Judaeis  permisit  polygamiam;  cum  tamen 
ipse  legem  naturae  mutare  nequeat.  Est  ergo  polygamia  con- 
tra  legem  naturalem;  quatenus  nemo  hominum  sua  auctoritate 
eam  introducere  valet.  Deus  autem  potest  jus  quod  per  con- 
tractum  matrimonialem  mulier  in  viri  corpus  accipit,  alteri 
mulieri  communicare.  Ipse  enim  et  animae  et  corporis  su- 
premus  est  Dominus,  ac  proinde  in  ea  plenissima  pollet 
potestate. 

3°  Praecipuse  objectiones  quse  ad  rem  nostram  evertendam 
congeruntur;  ab  effrsenata  libidine  originem  ducunt :  pas- 
siones  rationi  subjectse  sint  necesse  est. 

4°  Exempla  Patriarcharum  adduci  nequeunt  ad  infirman- 
dam  veritatem  traditam.  Deus  illis  dedit  veniam  uxores  mul- 
tas  habendi,  ac  proinde,  eis  etiam  concessit  media,  quibus 
obviare  potuerint  malis  inde  provenientibus.  Ast  neque 
eorum  conjugia  ab  omnibus  incommodis,  de  quibus  in  thesi 
mentio  fit;  vacabant,  ut  est  ex  sacra  historia  perspicuum. 

§  13.  PROPOSITIO  IX.  VlNCULUM  MATRIMONIALE  NATURA 
SUA  PERPETUUM  EST,  AC  PROINDE  DIVORTIUM  PROPRIE  DICTUM 
ILLICITUM   EST. 

Divortium  improprie  dictum,  nempe  a  mensa  et  a  toro;  non 
solvit  vinculum  matrimoniale;  ita  ut  neutri  ex  conjugibus 


Liber  Primus.  173 

liccat  ad  alias  rmptias  convolare.  Divortium  proprie  dictum 
consistit  in  ipsius  vinculi  solutione,  ita  ut  novae  nuptise  con- 
trahi  possint. 

Pkobatur.  1°  Matrimonium  esse  statum  perpetuum,  patet 
ex  ipsis  promissionibus  quas  sibi  faciunt  qui  matriraonium 
inire  volunt.  Ipsi  enim  sibi  mutuo  seternam  fidelitatem  pro- 
mittunt. 

2°  Finis  matrimonii  requirit  hanc  permanentiam :  sine  ea 
non  haberetur  educatio  prolis;  quia  si  societas  conjugalisper- 
petuitate  caret,  nulla  aut  vix  ulla.  erga  sobolem  erit  parentum 
cura,  nullus  affectus.  Prajtcrea,  educatio  ab  utroque  parente 
praestanda  est,  quae,  cum  diutumum  tempus  pro  unoquoque  ex 
filiis  requirat,  et  raulier  non  semel  sed  ssepius  concipiat, 
concursum  viri  et  mulieris  expostulat  usque  ad  tenipus  quo  con- 
juges  jara  ad  provectara  setatern  pervenerunt;  ast  tunc  quarn 
maxime  indigent  mutuo  solatio  et  juvamine ;  ergo  neque  tunc 
patitur  natura  ut  ipsi  ab  invicem  recedant. 

3°  Pax  et  tranquillitas  familiarum  idem  expostulat.  Potes- 
tas  novas  contrahendi  nuptias  imniinueret  mutuam  dilectionem 
et  fidociam;  libidinibus  faveret  et  discordiis;  multo  facilius 
conjuges  cederent  amoribns  illicitis,  et  multo  minus  sese  pati- 
entia  necnon  indulgentia  mutua  prosequerentur. 

4°  Sicut  matriraonia  ad  vincula  rautiue  benevolentia?  inter 
cives  arctius  constringenda  potissime  prosunt,  sic  divortia 
hujusmodi  vincula  confiingunt  suntque  discordiarura  fons  et 
origo:  grave  enitn  probruin  suscipit  niulier,  qua\  [  stquana 
niaguani  partem  eamqtue  busb  vitai  meliorem  in  dorao  mariti 
transegit,  e  domo  veluti  expellitur  per  divortium. 

5°  Historicis  monuinentis  et  experientia  hodierna  elucet, 
facilitatem  obtinendi  divortii  amplissimam  oorrnptelis  omnibna 
sternere  viam.  Et  oertis  dooumentis  oonstat  tanto  raagis 
ejusmodi  oorrnptelae  excrescere,  quanto  majoi  esl  nnmerns 


174  De  Natura  Societatis  Domesttcce, 

divortiorum,  et  vice  versa.  Tanta  ergo  morum  lues  non 
potest  a  naturse  lege  fluere,  neque  idcirco  ab  hac  jus  divortii 
potest  concedi. 

Principia  ad  solvendas  difeicultates.  1°  Quoad 
oppositionem  divortii  adversus  legem  naturalem,  idem  dicendum 
est  ac  de  polygamia.  Divortium  a  nulla  auctoritate  humana 
constitui  potest.  Deus  tamen,  cum  sit  supremus  et  animae  et 
corporis  dominus,  potest  auferre  jus  quod  conjuges  conjugali 
contractu  acquisierunt.  Deum  in  lege  Moysis  permisisse 
divortium  proprie  dictum,  evidens  est  ex  sacra  Scriptura. 
Etiam  nunc  licitum  est7  ex  Dei  permissione,  dissolvere  conju- 
gium  inter  paganos,  quando  unus  e  conjugibus  ad  fidem  con- 
vertitur,  et  alter  non  vult  propterea  pacifice  cum  illo  cohabitare. 

2°  Etsi  ex  omni  matrimonio  non  oriatur  proles,  non  ideo 
licitum  est  divortium.  Voluntas  enim  Dei  constat  nobis  ex 
fine  et  natura  matrimonii,  non  autem  ex  eo  quod  aliquando 
per  accidens  cum  illo  connectitur. 

3°  Non  obstat  quod  matrimonii  indissolubilitas  in  particu- 
laribus  casibus  aliquando  finem  matrimonii  impediat,  quia  hsec 
indissolubilitas  necessaria  est  pro  genere  humano,  eo  quod 
absque  illa  conjugiorum  honestas  et  felicitas  in  tuto  non  essent. 
Cum  ergo  divortium  opponatur  fini  generali  et  universali,  non 
cessat  causa  finalis  legis,  etsi  in  casu  particulari  finis  immedia- 
tus  conjugii  non  possit  obtineri. 

4°  Conjuges  nunquam  coguntur  sese  odio  habere,  quia  non 
solo  instinctu  reguntur,  ut  animalia,  sed  ratione  et  voluntate 
praediti  sunt.  Vinculum  matrimoniale  eis  obligationem  sese 
mutuo  amandi  imponit  j  ratione  autem  et  voluntate  comprimere 
possunt  et  debent  pravos  cordis  affectus. 

5°  Infidelitas  circa  pacta  solvit  vim  pactorum,  quotiescum- 
que  non  agitur  de  damno  tertise  personae  j  divortium  autem, 
generaliter  loquendo,  in  damnum  prolis  cedit. 


Liber  Primus.  175 

6°  Natura  contractus  matrimonialis  non  pendet  a  voluntate 
hominis,  sed  ab  ipso  Deo.  Hinc  etsi  conjuges  liberi  fuerint 
ad  hunc  contractum  incundum,  non  possunt  tamen  ipsi  quas 
volunt  conditiones  apponere,  neque  eum  ad  libitum  solvere. 

7°  Observatio  hujus  prsecepti  ssepe  magnam  requirit  virtu- 
tem,  sed  quia  ejus  violatio  magnum  damnum  aftert  societati, 
hanc  virtutem  exercere  oportet,  si  opus  sit.  Ex  hoc  intelligere 
possumus  benignitatem  Salvatoris,  qui  contractum  matrimoni- 
alem  ad  dignitatem  sacramenti  evexit,  atque  multas  speciales 
gratias  ei  annexuit,  quibus  conjuges  facilius  onera  matrimonii 
ferre  valeant, 


CAP.  V. 

DE   IMPEDIMENTIS   MATRIMONII. 

§  14.  Cum  matrimonium  sit  verus  coutractus  onerosus  intcr 
virum  et  mulierem,  patet  hunc  contractum,  ut  validus  sit, 
requirere  omnes  eas  conditiones  quas  natura  contractus  expos- 
tulat.  Prreterea,  non  omnes  persona?  sunt  habiles  ad  hunc 
contractum  ineundum ;  unde  habentur  qusedam  impedimenta 
qu«  contractum  hunc  omnino  illicitum  et  irritum  reddunt. 

1°  Error  circa  personam^  non  vero  circa  persona?  quali- 
tates.  Contraotufl  enim  hic  principaliter  respioit  personam, 
ande  error  oiroa  eam  ad  substantiam  contraotus  pertinet  (Part. 
111,  §  56). 

2°  Ligamen.  Qni  matrimonio  jam  ligatus  est,  vivente  con- 
juge,  alias  nuptiaa  inire  uon  potest, 


176  De  Natura  Societatis  Domesticce. 

3°  Cognatio  seu  propinqiiitas  personarum  ab  eodem  stipite 
descendentium.  Conjugia  inter  parentes  et  prolem  ab  ipsa 
natura  vetita  sunt  et  irrita,  ut  summopere  difformia.  Hinc 
factum  est  ut  apud  omnes  nationes  exsecrata  fuerint.  Con- 
jugia  inter  fratrem  et  sororem  pariter  a  natura  vetita  sunt, 
tum  ob  similem  rationem,  tum  quia  non  posset  moribus  satis 
esse  consultum,  si  permitterentur,  eo  quod  fratres  et  sorores,  ut 
membra  ejusdem  familise,  in  eadem  domo  plerumque  coguntur 
manere.  Experientia  pariter  constat  conjugia  inter  personas 
sanguine  propinquas  proli  inde  exortae  valde  nociva  essej 
multo  magis  igitur  hoc  locum  haberet,  si  conjugia  inter  fratres 
et  sorores  celebrarentur.  Idcirco  prohibita  fuere  apud  omnes 
nationes,  paucis  forsan  barbaris  exceptis.  In  prima  origine 
generis  humani,  istiusmodi  conjunctiones  necessariae  extitere, 
quia  omnes  homines  ab  una  familia  propagandi  erant;  sed 
tunc  temporis  non  vigebant  ea  incommoda  quse  nunc  obtinent ; 
et  aucto  genere  humano  talia  connubia  ut  inhonesta  habita 
sunt.  Rationes  haud  absimiles  valent  pro  gradibus  proxi- 
me  sequentibus,  plus  minusve  pro  distantia  a  stipite  communi, 
maxime  si  agatur  de  avunculo  et  nepte,  de  amita  et  nepote. 

4°  Vis  et  metus ;  quia  contractus  hic  omnimodam  liberta- 
tem  et  spontaneitatem  consensus  requirit. 

5°  JEtas.  Oportet  ut  qui  talem  ineunt  contractum,  cognos- 
cant  graves  obligationes  quas  suscipiunt,  et  capaces  sint  prae- 
standi  ea  ad  quse  sese  obligant.  Cum  pubertatis  setas  apud 
omnes  gentes  eadem  non  sit,  sed  pro  regionum  discrimine 
varia,  lex  naturalis  non  determinat  aetatem  quae  necessario 
requiritur  ad  validitatem  matrimonii. 

6°  Incapacitas.  Qui  omnino  incapaces  sunt  obligationibus 
satisfaciendi  quas  conjugium  imponit,  ejusmodi  foedus  nullo 
modo  contrahere  possunt.  Ista  impedimenta  jure  naturali 
conjugia  dirimunt  atque  irrita  faciunt ;    praeter  ea  habentur  et 


Liber  Primus.  177 

alia  a  jure  positivo,  sive  divino  sive  ecclesiastico  statuta,  de 
quibus  tractant  Theologi. 

§  15.  Propositio  X.   Matrimonialis  societas,  qtjoad  suam 

NATURAM  ET  PRiECIPUA  SUA  JURA,  EST  INDEPENDENS  A  CIVILI 
SOCIETATE. 

Probatur.  Matrimonialis  societas  a  Deo  ipso  instituta 
est;  ejusque  natura  ab  ipso  determinata  fuit  j  ergo  non  pendet 
a  societate  civili.  Societas  matrimonialis  antecedit  societa- 
tem  civilem  ;  quia  societas  civilis  ex  familiaruin  conjunctione 
in  unam  communitatem  coalescit,  et  omne  genus  humanum 
ab  una  familia  originem  duxit,  ut  patet  ex  sacrse  Scripturae 
libris,  et  ex  omnium  antiquorum  populorum  historicis  monu- 
mentis  et  traditionibus.  Ergo  natura  et  jura  matrimonialis 
societatis  jam  subsistebant  antequam  existeret  civilis  societas. 
Ergo  quoad  matrimonialis  societatis  naturam  ejusque  jura 
praecipua  nihil  statuere  potest  civilis  auctoritas.  Insuper, 
familia  jam  plene  constituta  et  cum  onmibus  suis  juribus, 
societatem  civilem  ingreditur ;  ergo  societatis  civilis  est  jura 
EamilisB  protegere,  non  vero  ea  creare  aut  mutare. 

1'iaNCIPIUM     AD     SOLVENDAS      DIFFICULTATES.       Omilia 

subsunt  ordinationi  socinlis  auctoritatis,  00  sensu  quod  ad 
aucteritatem  civilem  pertinet  omnia  membra  et  minores 
societates  in  civili  societate  existentes  sic  ooordinare,  ut  omnes 
ad  bonum  commune  prosequendnm  oonspirent,  quod  efficit 
statuendo  leges  quibus  jura  omnium  custodiantur  \  noD  vero  eo 
sensu  quod  auctoritas  debeat  jura  omnia  creare  suis  Legibus. 

$  16.  Propositio  XI.  Societas  crvrLis  noh  potest  statuere 

impeimmen ta  MATRTMONTJ  <ontkutem  diiji  m  i.nti  \  ;  POTE8T 
TAMEN  si  is  I.EOir.ls  SAN<  IUE  NE  OONTKAU  \N  n  1;  ion.iicm  (>r  m 
A  LE(iE   NATCK.K  VBTANTUR. 

Probatttr.    Statuere  impedimenta  dirimentia   matrimonii 

S* 


178  De  Natura  Societatis  Domesticce. 

contractum,  est  efficere  ut  aliquse  personse  inhabiles  reddan- 
tur  ad  contrahendum  matrimonium  cum  certis  personis,  cum 
quibus  juxta  jus  naturale  illud  contrahere  possent.  Atqui 
auctoritas  civilis  non  habet  jus  ejusmodi.  Jus  enim  contra- 
hendi  matrimonium  derivatur  homini  ab  ipsa  natura,  indepen- 
denter  a  potestate  civili.  Ergo  ab  auctoritate  civili  auferri 
non  potest.  Auferretur  autem,  saltem  in  parte,  si  societas 
civilis  impedimenta  dirimentia  statuendi  facultate  esset  in- 
structa.     Ergo  ea  statuere  non  potest. 

Potest  tamen  auctoritas  civilis  sancire,  ne  contrahantur 
conjugia  ipso  naturse  jure  prohibita,  cum  ipsius  sit  efficere  ne 
honestas  publica  violetur. 

Principia  ad  solvekdas  difficultates.  1°  Matrimo- 
nium  non  est  contractus  civilis,  sed  naturalis,  quamvis  a 
civibus  ineatur  et  civiles  efFectus  producat. 

2°  Oivili  auctoritati  sane  competit  jus  requirendi  ut  quse- 
dam  conditiones  serventur  in  celebratione  hujus  contractus, 
unde  ejus  validitas  externe  probari,  sanctitas  custodiri, 
legitima  matrimonia  ab  illicitis  conjunctionibus  secerni 
queant,  cum  ipsius  bonum  et  felicitas  non  parum  inde  pen- 
deat.  Conditiones  a  lege  civili  requisitse  a^quae  debent  esse, 
nec  ejusmodi  ut  jura  certa  civium  pessumdent.  Qui  eas  con- 
ditiones  non  servat,  legum  protectione  quoad  matrimonii 
contractum  jure  privatur,  et  nulli  effectus  civiles  inde  sequi 
possunt.  Ast  societas  nequit  ea  matrimonia  invalida  facere. 
1  3°  Quando  in  aliqua  societate  civili  vera  religio  legibus 
rata  habetur  tanquam  societatis  religio,  seu  sociali  professione 
agnoscitur,  debet  auctoritas  suprema  lege  sua  sancire  ut 
omnia  conjugia  ab  Ecclesia  non  agnita,  invalida  censeantur 
quoad  omnes  effectus  civiles.  Matrimonium  in  Nova  Lege  est 
sacramentum.  Ecclesia  in  sacramentis  nihil  mutare  potest 
quod  attinet  ipsam  sacramenti  substantiam?  quia  sacramenta 


FAber  Primus.  179 

a  D.  N.  J.  Christo  instituta  fuere  j  potestatem  tainen  liabet 
decernendi  ea  quse  ad  rite  suscipienda  et  administranda  sacra- 
menta  pertinent.  Si  ergo  Ecclesia  decernit  aliquas  personas 
in  casibus  determinatis  aptas  non  esse  ad  sacramentum  percipi- 
endum  valide,  tunc  nec  ipsum  matrimonium  valere  potest ; 
nam  in  Nova  Lege  nullum  est  matrimonium  quod  non  sit 
sacramentum  j  eo  quod  ipse  contractus  matrimonialis  a  Christo 
ad  dignitatem  sacramenti  sit  evectus.  Matrimonia  ergo  quae 
ab  Ecclesia  non  agnoscuntur,  nulla  et  irrita  sunt  coram  Deo, 
etsi  lex  civilis  ea  ceu  valida  admittat.  E  contrario,  etsi  lex 
civilis  invalida  habeat  matrimonia  quse  ab  Ecclesia  agnos- 
cuntur,  ea  sunt  et  manent  valida;  lege  civili  non  obstante. 


1 8o        De  A  uctoritate  in  Societate  Domestica. 


LIBER  II. 

DE   AUCTORTTATE   IN   SOCIETATE   DOMESTICA. 

CAP.  I. 

DE   SUBJECTO   IN   QTJO   EESIDET   AUCTORITAS. 

§  16.  Cum  farailia  sit  vera  societas  a  Deo  instituta,  necesse 
est  ut  in  ea  existat  aliqua  auctoritas  membra  familiae  ad  finem 
dirigens  j  quia,  ut  vidimus,  auctoritas  est  omni  societati  essen- 
tialis.  Id  praeterea  constat  ex  fine  ad  quem  instituta  est 
societas  conjugalis,  qui  est  pax,  felicitas,  mutuum  juvamen  et 
solatium  conjugum,  et  bonum  procreandae  prolis.  Neutrum 
autem  sine  auctoritate  obtineri  potest.  Ut  enim  sit  pax  et 
tranquillitas  in  familia,  debet  unus  alteri  subesse ;  et  ut  proles 
educetur,  debent  ambo  conspirare  suis  viribus  ut  eamdem 
proli  directionem  dent,  quod,  nisi  unus  alteri  morem  gerat, 
fieri  non  potest.  Nunc  autem  investigare  oportet,  in  quonam 
subjecto  resideat  hsec  auctoritas. 

§  17.  Propositio  XII.     Vm  est  caput  famili^:. 

Probatur.  Societas  domestica  a  Deo  ipso  instituta  est; 
ejusque  jura  et  obligationes  praecipuae  a  Deo  determinata 
sunt.  Ergo  subjectum  auctoritatis  non  determinatur  libero 
conjugum  consensu,  sed  ab  ipso  Deo;  et  hoc  subjectum  nobis 


Liber  Secundus.  181 

innotescit  ex  ipsa  natura  tum  societatis  domesticae,  tum  mem- 
brorum  ejus. 

Ille  enim  auctoritate  decoratur  qui  a  natura  destinatus  est 
ad  eam  exercendam.  Atqui  non  mulier,  sed  vir  a  natura  ad 
ejusmodi  officio  perfungendum  deputatus  est.  Etenim  vir 
natura  sua  est  animo  perspicax,  prudens,  ad  deliberandum 
expeditus,  propositi  tenax,  corpore  firmus,  rebus  gerendis 
aptus,  vagandi  cupidus :  mulier  contra  plerumque  minus  est 
agendarum  rerum  consulta,  ad  consilia  capienda  tardior,  a 
negotiis  tractandis  aliena,  timida,  delicata,  domiseda.  Illa 
ergo  naturaliter  eget  protectione  viri  ac  proinde  ab  eo  depen- 
det.  Incommoda  et  officia  maternitatis  eam  naturaliter  addi- 
cunt  internae  administrationi  domus  j  viro  contra,  ab  his 
incommodis  exempto,  competit  et  providere  quae  ad  familiae 
Bustentationem  necessaria  sint  et  eam  defendere.  Nequo 
possunt  mulieres  in  civili  societate  familiam  repraesentare,  eo 
quod  non  valeant  societatem  defendere,  cum  natura  et  eonsti- 
tutio  ipsarum  eas  minus  aptas  reddat  ad  labores  militia? 
ferendos.  Quod  communi  omnium  nationum  modo  agendi 
maxime  confirmatur ;  nam,  si  paucos  casus  excipias,  ubique 
terrarum  vir  familue  pra?est.  Ergo  vir  ab  ipsa  natura  desti- 
natus  est  ad  exeroendam  auctoritatem  in  soeietate  domestica. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Con- 
sensus  mulieris  necessarius  est  ut  vir  acquirat  mariti  statum 
et  jura  illi  adnexa.  Verum  iste  conaensus  non  largitur 
auctoritatem,  sed  conditio  est  ut  existat  imperium  viri. 
Mulier  potesl  quidem  pro  arbitrio  inire  aut  non  inire  conjugium, 
sed  si  consentiat  ad  illud  ineundum,  cfficere  nequit  ut  vir  non 
sit  ipsius  caput.  Neque  potest  vir  oonjugium  incundo 
oonsentiie  m  mulier  sit  ipsi  aut  omnino  «Bqualis,  ant  ctiam 
superior,  qnia  homo  non  potcst  natnraleci  rernm  relationes 
iiiiitm'e. 


182        De  Anctoritate  in  Societate  Domestica. 

2°  Vir  et  mulier  sequali  eademque  auctoritate  nequeunt 
donari  j  haberetur  enim  in  conjugio  auctoritas  seu  jus  diri- 
gendi  cui  non  responderet  obligatio  sese  submittendi,  seu  auc- 
toritas  sine  subdito. 

3°  Neque  lmjusmodi  auctoritatis  exercitium  a  consensu 
conjugum  dependet,  quia,  cum  sint  solummodo  duse  personae, 
si,  ut  ssepius  accidere  posset,  ipsi  non  consentirent,  nullo  modo 
auctoritas  munere  suo  fungi  valeret. 

4°  Aliquando  accidit  ut  mulieres  sint  viris  multo  praestan- 
tiores,  sed  non  ideo  eis  competit  omnimoda  sequalitas  cum 
viris.  Nam  superioritas  desumenda  est,  non  ex  eo  quod  locum 
habet  per  accidens,  sed  ex  eo  quod  commumter  contingit. 
Hinc  patet  quam  absurdi  sint  conatus  eorum  qui,  ut  aiunt, 
mulierem  a  potestate  viri  emancipare  velint.  Ut  hoc  effici- 
ant,  oportet  in  primis  mutare  naturalem  mulieris  indolem  atque 
eam  ab  officiis  maternitatis  eximere. 

5°  Inferioritas  mulieris  non  oritur  ex  prsejudiciis,  neque  ex 
educatione,  sed  ex  ipsa  rerum  natura.  Prseterea,  naturalis 
verecundia  eam  non  rebus  publicis  gerendis,  sed  domesticse 
rei  curandse  aptam  fecit. 

§  18.  PROPOSITIO  XIII.  MULIEK  NON  EST  VIBI  SEKVA  SED 
SOCIA. 

Pkobatur.  Societas  domestica  est  societas  voluntaria  inter 
duo  entia  ratione  prsedita,  quse  mutuo  sibi  jus  concedunt  in 
proprium  corpus  ad  finem  matrimonii  obtinendum.  Ergo 
viget  qusedam  sequalitas  inter  virum  et  mulierem.  Insuper, 
quia  familia  est  societas,  ideo  excludit  servitium.  Sociorum 
enim  est  ut  bonum  commune  respiciant ;  socius  socium  res- 
picere  debet  ut  participem  ejusdem  finis,  et  justitia  vetat  ne 
alter  alterum  habeat  pro  mero  subsidio  ad  privatam  suam 
utilitatem  consequendam  idoneo.     Ergo  vir  non  potest  uxorem 


Liber  Secundus.  183 

pro  serva  habere.  Praeterea,  uxor  non  laborat  solummodo 
pro  viro,  sed  cum  viro  cooperatur  ad  finem  societatis  domes- 
ticae  adipiscendum. 


CAP.  II. 
DE    PATERNA    POTESTATE. 

§  19.  Matrimonium  institutum  est  a  Deo  ut  propagationi 
generis  bumani  consultum  sit;  arctissimum  ergo  vinculum 
intercedit  inter  parentes  et  liberos  ortos  e  conjugio,  qui  ut 
membra  societatis  domesticae  nascuntur,  ac  propterea  auctori- 
tati  societatis  domesticse  naturaliter  subsunt.  Parentes  enim 
officio  alendae  atque  educandse  prolis  obstringuntur,  et  vehe- 
mentissime  impelluntur  insito  sensu  benevolentiae  atque  amoris 
ad  liberos  fovendos  juvandosque.  Liberi  vero,  ut  educari 
possint,  parentum  jussis  obtemperare  debent,  atque  praeterea 
aaturali  amore  erga  parentes  et  sensu  grati  animi  ad  hanc 
obedientiam  et  venerationem  parentibus  praestandam  urgentur. 

§  20.  Puorosrrio  XIV.  Patepna  potestas  oritur  ex 
GENERATIONE  et  ex  ofpicio  educationis  inde  consequente. 

Probatur.  Parentes  sunt  causa  prolis;  atqni  nulla  est 
eonjunctio  arctior  ac  intimior  qnam  ea  quae  inter  causam  et 
ettectum  intercedit.  Ergo  cum  tam  areta  sit  conjunetio  inter 
parentes  et  prolem,  proles  absque  ullo  dubio  ad  parentes  per- 
tinet,  adeoque  parentes  sunt  illius  superiores.  Insuper,  liberi 
sunt  conereti  ex  parentum  sanguine,  ac  veluti  para  ipsorum ; 
ergo  parentes  in  liberos  dominiura  habent.  Estud  autem  do- 
minium  speoificatur  per  offioium  eduoationis,  quod  ex  genera- 
tionc  oonsequitur.      Nam  oum  parentes  esse  dederint   filiis, 


184        De  Auctoritate  in  Societate  Domestica. 

illud  esse  tum  physicum  tum  morale  perficere  debent ;  uon 
possunt  autem  illud  perficere  seu  prolem  educare,  nisi  habeant 
jus  prolis  dirigendae,  et  sit  in  prole  debitum  obedientiae  prae- 
standae.  Ergo  jus  paternum  oritur  tum  ex  generatione,  tum 
ex  debito  educationis. 

Cokollaria.  1°  Ergo  jus  patemum  ex  hoc  duplici  fonte 
derivandum  est.  Qui  illud  a  solo  primo  fonte  derivaret,  facili 
ratione  delabi  posset  in  sententiam  veterum,  qui  statuerunt 
filios  ante  emancipationem  ut  meras  res  paternae  dispositioni 
ad  libitum  derelictas  considerandos  esse.  Qui  vero  e  solo 
prolis  educandse  officio  illud  depromit,  admittere  debet  ob- 
ligationes  filiorum  erga  parentes  tunc  finem  habere,  cum  ad 
eam  setatem  pervenerint  ut  suas  actiones  ipsi  moderari  possint. 
Si  autem  uterque  fons  spectatur,  tunc  et  paterni  juris  per- 
petuitas.  et  ejus  ratio  et  limitatio  patet. 

2°  Perperam  a  quibusdam  derivatur  jus  paternum  a  libe- 
rorum  consensu.  Nam  relatio  quse  intercedit  inter  prolem  et 
parentes  est  prorsus  naturalis.  Filiorum  consensus  profecto 
non  extitit  in  eorum  conceptione  aut  nativitate ;  quando  autem 
incipiunt  uti  ratione,  non  eis  facultas  est  relationes  quse  jam 
inter  ipsos  et  parentes  intercedunt,  immutandi. 

3°  Paterna  potestas  prsecipue  residet  in  viro,  quia  filius 
nascendo  fit  membrum  societatis  domesticae,  cujus  vir  jam 
constitutus  est  superior.  Ast  mulier;  cum  et  ipsa,  ut  mater? 
esse  dederit  proli,  atque  marito  opern  ferre  debeat  in  prolis 
educatione,  suas  sibi  partes  hujus  auctoritatis  vindicat.  Hinc 
proles  etiam  matri  obedientiam  et  amorem  praestare  debet. 

§  21.  Propositio  XV.     Paternje  potestatis  limites  de- 

SUMUNTUR  A  FINE  OB  QUEM  DOMESTICA   SOCIETAS  INSTITUTA  EST. 

Probatur.  Finis  societatis  deteraiinat  ipsius '  natnram 
(§  2)  j  ergo  et  jura  quae  auctoritas  hujus  societatis  possidet; 


Liber  Secundus.  185 

qnia  auctoritas  est  jus  socios  dirigendi  ad  finem  societatis. 
Atqni  finis  societatis  conjugalis  est :  1°  mutuum  juvamen  con- 
jugum  et  bonum  commune  membrorum  ipsius;  2°  procreatio  et 
educatio  prolis.  Potest  ergo  pater  praescribere  filiis  qusecum- 
que  ad  ordinem  domesticum  servandum  necessaria  sunt,  et  ea 
omnia  quae  requiruntur  ut  filiorum  vires  physicse,  intellectuales 
et  morales  evolvantur.  Qusecumque  vero  hos  limites  praeter- 
grediuntur,  extra  paternam  potestatem  posita  sunt. 

Corollaria.  1°  Ergo  pater  non  habet  jus  gladii  in  filios. 
Nam  si  poena  capitis  foret  necessaria,  hoc  ideo  esset  quia  secus 
non  posset  finis  societatis  domesticae  obtineri.  Atqui  res  non 
ita  est.  Non  enim  est  necesse  ad  fratres  a  crimine  deterren- 
dos,  ut  ille  qui  graviter  deliquit,  capitis  poena  plectatur. 
Alia  quippe  suppetunt  media.  Amor  et  benevolentia  natura- 
lis  in  parentes  plerumque  impedit  quominus  cseteri  fratres 
exemplum  malum  unius  sequantur.  Qnod  si  jam  fieri  non 
possit  ut  proterva  proles  ad  meliorem  frugem  per  leniora 
remedia  revocetur,  poterit  eam  paterfamilias  a  familia  separare 
ac  domo  expellere.  Accedit  his  capitis  poenam,  quae  filio 
a  patre  infligeretur,  aperte  pugnare  cum  instinctu  naturali 
quo  pater  ad  filium  procreandum  est  ductufl. 

2°  Non  potest  pater  filium  dvscolum  perpetua?  servituti 
mancipare.  Nani  parentes  in  liberis  eoeroendis,  iis  duntaxat 
poenis  uti  possunt,  quse  ad  eos  emendandos  idonea?  ct  ad 
iumiliam  rite  administrandam  necessaria?  sunt.  Nece>>»' 
autera  est,  ut  po?na3  emendationis  oausa  innictse,  reo  emendato, 
statim  anferantnr.  Id  autem  fieri  non  posset  si  lilius  perpetugj 
servituti  mancipatnfl  csset.  Ergo,  Bpectato  solo  naturae  jure, 
parcntcs  talcm  poanam  proli  infligere  non  possunt, 

3°  Ilinc  paritcr  patct  parentibus  nefas  esse  filios  exponere, 
scu  cos  relinquere  ut  pereant,  Bive  id  liai  causa  paupertatis, 
sive  quia  iilii  aliqno  naturse  defectn  laborant.     Xam  statim 


186  t      De  Auctoritate  in  Societate  Domestica. 

ac  anima  unita  est  corpori,  habetur  vera  persona  humana, 
omnia  jura  personalitatis  possidens,  etsi  ob  getatis  im- 
becillitatem  et  cognitionis  defectum,  jurium  suorum  exercitio 
careat.  Ergo  qui  infantulum  sive  recens  natum,  sive  adhuc 
in  materno  utero  latitantem  interficit,  homicidii  reum  se 
constituit. 

§  22.  Tria  tempora  in  vita  prolis  distingui  possunt  ad 
clarius  detemiinanda  paterna  jura. 

1°  Tempus  imperfecti  consilii,  dum  proles  adhuc  caret  suae 
libertatis  usu,  nesciens  bonum  eligere  et  a  malo  declinare, 
Toto  illo  tempore  omnes  liberorum  actiones,  parentum  regi- 
mini  et  subsidio  subsunt.  Parentes  tamen  non  possunt  uti 
liberis  et  de  eis  disponere  ad  libitum,  quia  sunt  personse,  quae 
sua  propria  jura  possident.  Parentibus  ergo  incumbit  debitum 
suscipiendae  curse  de  liberis,  ut  evolvantur  eorum  facultates 
physicse,  intellectur  les  et  morales.  Cui  debito  in  ipsa  natura 
fundato  illi  nuntium  remittere  non  possunt,  neque  valet 
civilis  auctoritas  ho"-  jure  eos  privare,  nisi  in  casu  quo  parentes 
sua  in  filios  potestate  evidenter  abutantur  ad  perniciem  prolis. 

2°  Tempus  quo  filius,  etsi  perfecto  consilio  judicioque 
polleat,  nihilominus  ad  familiam  sui  patris  propriam  pertinet, 
atque  in  patria  versatur  domo.  Toto  hoc  tempore  paternse 
potestati  subsunt  filii  quoad  omnia  ea  quse  ad  bonum  ordinem 
familia?  pertinent  j  necesse  enim  est  ut  pars  cum  toto  consen- 
tiat.  Possunt  et  debent  parentes  invigilare  moribus  natorum, 
possuntque  illos  et  increpare  et  coercere,  si  opus  sit,  ad  eos 
emendandos,  tenenturque  nati  parentum  jussis  legitimis  ob- 
temperare.  Attamen  non  licet  parentibus  cogere  filios  ad 
falsam  amplectendam  religionem,  neque  eos  a  professione 
vera^  religionis  prohibere,  quia  unusquisque  jus  naturale  habet 
recta  pergendi  ad  finem  ultimum  per  ea  media  quae  Deus 


Liber  Scctmdus.  187 

constituit.  Possunt  parentes  dirigere  filios  ad  statum  vitae 
amplectendum ;  non  vero  eos  cogere  ad  eum  statum  quem  filii 
amplecti  nolunt.  Hinc  non  possunt  ipsi  filios  cogere  ad  statum 
conjugalem  ineundum,  ac  multo  minus  ad  contrahendum  ma- 
trimonium  cum  determinata  persona.  Non  possunt  ipsi  pro- 
hibere  filios  quominus  cuidam  familiae  religiosse  nomen  dent, 
nisi  in  casu  quo  ipsi  ope  filii  egeant  ad  sustentationem.  Ne- 
queunt  ipsi  sese  opponere  liberis,  si  conjugium  inire  velint, 
dummodo  nuptne  quas  contrahere  volunt,  honestae  sint  atque 
eorum  conditioni  accommodatse.  Tenentur  filii,  prsesertim 
dum  adhuc  sunt  sub  paterna  potestate  constituti,  parentum 
consilium  exquirere,  illudque  sequi,  nisi  evidenter  appareat 
illud  sequum  non  esse.  Omnia  enim  jura  haec  sunt  naturalia 
et  ad  propriam  personalitatem  spectantia. 

Quod  bona  filiorum  spectat,  de  eis  statuunt  leges  civiles. 
iEquum  est  ut,  quamdiu  filius  est  sub  paterna  potestate,  ac 
proinde  membrum  familiae,  bona  quse  sua  industria  cum  bonis 
familise  acquirit,  ad  ipsam  familiam  pertineant,  quorum  dis- 
positio  penes  patrem  sit.  Quse  filius  speciali  ratione  acquirit, 
ei  propria  sunt,  sed  quamdiu  ipse  sub  paterna  versatur  potes- 
tate,  de  iis  disponere  non  potest.  Hinc  sequum  est  ut, 
manente  proprietate  in  filio,  administratio  eorum  bonorum  et 
fructus  inde  provenientes  ad  patrem  spectent.  Caetera  leges 
civiles  disponunt 

3°  Tertium  tempus  est  cum  filius  a  paterna  domo  justis 
de  causis  egreditur;  tunc  fit  ipse  omnino  sui  juris;  sed  ne 
timc  quidem  desinit  urgere  prseoeptnm  exhibendi  parentibus 
venerationera  ei  amorem.  Imo  neeessc  omnino  est  ut  filius 
paternis  monitis  pronas  applicet  aures,  eaque  sequatur  si  justa 
sunt. 

Filii  parentibns  ex  debito  grati  animi  snbvenire  debenl  in 
«'«.niiu  necessitatibus,     ^Equum  enim  eet  ql  qui  tot  tantaque 


188        De  Auctoritate  in  Societate  Domestica. 

onera  suscepemnt  pro  filiorum  educatione;  quique  eis   esse 
dederunt;  ab  ipsis  in  casu  necessitatis  auxilium  accipiant. 


CAP.  III. 

DE    SERVITUTE. 

§  23.  Faniilia,  praeter  parentes  et  filios,  etiam  servos  com- 
plectitur.  Servi  quidam  tales  sunt  rigoroso  sensu,  et  illi  sunt 
qui  omnes  suos  labores  in  perpetuum  alicui  alii  personaB 
debent,  quin  ullam  pro  hisce  laboribus  mercedem  accipiant 
praeter  victum,  vestitum  et  tectum.  Alii  servi  ex  pacto 
speciali  aliquos  labores  debent  pro  determinata  mercede.  De 
liac  servitute  nulla  specialis  liabetur  difricultas7  quia  ipsa  in 
praesenti  rBrura  ordine  necessaria  est  pro  multis  qui  aliter 
victum  sibi  quserere  non  possunt.  Ast  prima  servitus  in 
magnam  hisce  temporibus  controversiam  adducitur.  Multi 
eam  legi  naturali  oppositam  omnique  conatu  abolendam 
asserunt.  Alii  quamvis  abrogatam  videre  vellent;  tamen  legi 
naturali  minime  contrariam  profitentur. 

Jam  inde  ab  initio  servitus  in  vigore  fuit  apud  populos,  ac 
sane  de  ea  sermo  est  paulo  post  diluvium.  Ea  tunc  temporis 
veluti  naturaliter  oriebatur,  quia  et  tunc  erant  pauperes  qui; 
inopia  victus  et  rei  familiaris  impellente,  opera  sua  aliis  locare 
tenebantur  j  sed  cum  servo  non  esset  facile  alium  dominum 
invenire  si  priorem  reliquisset,  ex  familiarum  paucitate, 
ipsamet  temporum  conditione  veluti  cogebatur  in  domo  sui 
domini  remanere  et  proles  ejus  post  ipsumj  unde  perpetua 
seivitus  ortum  duxit.  Alia  servitutis  origo  erant  bella  quae 
inter    populos  finitimos    exarserunt.      Oapti  enim    in  bello; 


Liber  Secundus.  189 

victoris  servi  efficiebantur,  quasi  verbum  servus  a  servando 
derivatum  sit.  Putabant  namque  veteres  victorem  jus  habere 
occidendi  captos ;  si  ergo  eos  servabat,  labores  eorum  in 
suam  propriam  utilitatem  convertere  poterat.  Hsec  servitus 
apud  multas  natioues  fuit  a  nimio  rigore  et  duritie  sejuncta ; 
apud  alias  tamen  brevi  tempore  eo  rigoris  processit  ut  domini 
servos  suos,  nulla  legali  sententia  judicis  expectata,  vel  pro 
miuima  etiam  culpa,  morte  afficere  possent.  Servos  enim 
meras  esse  res,  non  personas,  arbitrabantur.  Talem  servitutem 
adversari  legi  naturali,  manifesta  res  est  atque  in  confesso. 
Cliristiana  Ecclesia,  paulatim  luce  infallibilis  doctrinae  intel- 
lectum  hominis  collustrans  de  suo  ultimo  fine  et  de  sua  digni- 
tate  atque  personalitate,  servitutis  ignominiam  ex  omnibus 
Europae  partibus  eliminavit,  quin  tamen  unquam  declaraverit 
servitutem  proprie  dictam  esse  contra  legem  divinam,  sive 
naturalem  sive  positivam.  Hinc  servis  non  proposuit  liber- 
tatem  a  servitute  temporali,  sed  a  servitute  diaboli  atque 
peccati ;  imo  eos  constanter  adhortata  est  ut  fideliter  suis 
dominis  subessent.  Dominis  autem  prae  oculis  indesinenter 
posuit,  servos  etiam  esse  filios  Dei  atque  aeternae  haereditatis 
participes  eosque  ab  ipsis  habendos  esse  ut  fratres  in  Christo. 
Hoc  pacto  conditionem  servorum  prius  mitigavit,  et  paulatim 
pervenit  ad  servitutem  penitus  abolendam  in  Europa. 

§   24.    Pitorosrrio  XVI.     Nullus  homo  in  alium  homtmim 

AUSOLUTUM  DOMINIUM  SIBI  TOTEST  VINDICARE,  NON  SOLUM   QUOD 
ANIMAM   BPBCTAT,    SED   NEQUE   QUOAD    CORPUS. 

PboBATUB.  Non  quod  spectat  animam.  Nam  Deus  unus 
esl  iinis  ultimus  hominis,  et  ita  neoeesario  ut  hanc  suam  prae- 
rogativam  nulli  creatura?  possit  concedere.  Atqui  si  quis 
alteriua  dominium  quoad  animam  haberet,  ejus  ultimus  finis 
constitueretur,  quia  omnes  ejus  actus  tum  intellectus  tum 
voluntatis  ad  se  referre  posset. 


I90        De  Auctoriiate  in  Societate  Domestica. 

Neque  quod  spectat  corpus.  Nam  tale  dominium  absolu- 
tum  importaret  jus  ad  libitum  disponendi  de  vita  alterius 
hominis;  atqui  hoc  jus  soli  Deo  competit  (Part.  m,  §  21). 
Ergo,  etc. 

Corollaria.  1°  Ergo  liomo  nunquam  spectari  potest  ut 
mera  res;  sed  persona  est,  ac  proinde  jura  omnia  naturalia, 
sine  quibus  personalitas  non  constat,  ita  possidet,  ut  nemo  ei 
haec  jura  auferre  valeat. 

2°  Ergo  servitus  qualis  vigebat  apud  antiquos  Romanos, 
erat  legis  naturae  apertissima  laesio. 

Principium  ad  solvexdas  difficultates.  Etsi 
suprema  auctoritas  societatis  civilis  habet  jus  gladii,  neqnit 
tamen  assumere  sibi  dominium  in  civium  vitam  •  quia  non 
potest  cives  vita  ad  libitum  privare,  sed  solum  poenam  mortis 
reis  infligere,  si  haec  necessaria  sit  ad  ordinis  violati  repara- 
tionem. 

§  25.  Propositio  XVII.     Leoi  naturali  mestime  refraga- 

TUR  ACQUISITIO  DOMINII  SUPRA  OMNIA  ALTERIUS  HOMINIS  OPERA 
EXTERNA  DE  SE  HONESTA  AUT  SALTEM  NULLI  LEGI  LEGITIMiE 
CONTRARIA. 

Probatur.  Si  qua  foret  repugnantia,  proflcisceretur  vel  ex 
eo  quod  homo  desineret  esse  persona,  vel  ex  eo  quod  amplius 
finem  suum  assequi  non  valeret.  Atqui  neutram  stat.  Nam 
qui  alteri  debet  omnia  opera  externa,  remanet  completum  et 
adsequatuni  principium  suaram  operationum,  in  quo  consistit 
personalitas  j  ipse  retinet  omnia  jura  naturalia,  sine  quibus 
personalitas  subsistere  non  potest.  Prseterea,  homo  prse- 
stando  opera  sua  externa  in  alterius  commodnm,  satisfacit  suse 
obligationi,  et  aliunde  omnia  sua  officia  tum  erga  Deum  tum 
erga  se  ipsum  et  alios  homines  adimplere  potest,  nec  ulla 
ratione  tenetur  aliquid  facere  quod  a  lege  divina  prohibitum 


Liber  Secundus.  191 

sit.     Ergo  debitum  praestandi  omnia  opera  externa  in  com- 
modum  alterius  hominis  non  est  contra  legem  naturalem. 

Insuper,  potest  aliquis  locare  sua  opera  per  aliquod  tempus, 
puta  plures  annos7  et  ea  quidem  conditione  ut  nihil  requirat 
prseter  ea  quae  ad  victum,  vestitum  et  tectum  sunt  necessaria. 
Si  hoc  potest  facere  per  aliquot  annos,  non  repugnat  ut  sua 
opera  sub  eadem  conditione  in  perpetuum  locet  j  quia  tempus 
longius  aut  brevius  non  mutat  relationes  quae  inter  dominum 
et  servum  intercedunt.  Potest  ergo  aliquis  homo  habere 
dominium  supra  omnia  opera  externa  alterius  hominis. 
Ergo  servitus  proprie  dicta  non  est  contra  prsecepta  legis 
naturalis. 

Pkincipia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Libertas 
arbitrii  honiini  essentialis  est,  sed  ea  nunquam  privatur. 
Libertae  vero  disponendi  de  suis  operibus  non  est  homini 
essentialis,  quia  etsi  hac  libertate  privetur,  non  desinit  esse 
homo,  ut  dictum  est  in  probationc.  Si  essentiale  esset  homini 
ut  disponere  semper  de  suis  operibus  posset,  neque  ipsa 
servitus  temporaria  licita  esset ;  quia  etiam  servus  temporarius, 
toto  tempore  quo  durat  oontraotus,  de  suis  operibus  amplius 
disponere  non  valet. 

2°  Natura  nemo  destinatus  est  ut  solummodo  in  alterius 
commodum  laboret,  quia  natura  omnes  sunt  sqnales.  Hinc 
falsum  est  quod  tradit  Aristotelcs,  aliquos  hominee  a  natura 
ejusmodi  genium  hausisse  ut  neoessario  sint  Bervi.  Qu«BOum- 
que  sit  prfiBstautia  (pioad  mentem  et  mores  unius  nationis  pra3 
alia,  haec  prsestantia  illi  jus  haud  impertit,  aliam  oationem 
inferioris  oonditionis  in  servitutem  reduoendi.  Possunt 
tanien  quandoque  homines  per  facta  aooidentalia  ad  Bervilem 
oonditionem  redigi,  dummodo  id  legithne  Qat. 

3°  Unusquisque  jus  habet  Bemetipsum  dirigendi  in  finem 
nltimum,  Bed  hoc  jus  servitus  adimil   Demini.     Unusquisque 


192        t)e  Auctoritate  in  Socictate  Domestica. 

in  suis  actibus  obsequi  debet  dictamini  propriae  conscientiae, 
quod  non  impedit  quominus  alterius  directioni  subjiciatur. 
Servus  autem  subjicitur  directioni  alterius  quoad  dispositionem 
suorum  operum  externorum.  Si  evidenter  constat  opus  servo 
injunctum  illicitum  esse,  illud  prsestare  non  debet;  si  vero 
illicitum  non  est,  illud  perficere  tenetur.  In  his  ergo  servus 
ipse  tenetur  dictamini  propriae  conscientise  morem  gerere. 

4°  Servitus  est  quidem  dignitati  hominis  minus  conformis, 
sed  propterea  non  eam  omnino  tollit.  Nam  vera  dignitas 
hominis  in  eo  consistit  ut  recte  se  habeat  relate  ad  ultimum 
finem.  Atqui  servus  id  facere  et  potest  et  tenetur,  fideliter 
praestando  opera  alteri  debita  et  excolendo  virtutem. 

5°  Etsi  conditio  servilis  cum  jure  naturali  non  pugnet,  ac 
proinde  licite  servi  possideri  possint  ubi  servitus  adhuc  viget, 
ea  tamen  est  conditio  mininie  optabilis  j  quia,  spectata  homi- 
nis  natura  corrupta,  nimis  facile  est  ut  doininus  jure  suo  in 
servos  abutatur  et  minis  atque  verberibus  exigat  ab  eis  quae 
ipsi  nullo  modo  praestare  possunt.  Huic  malo  in  societate 
bene  ordinata  per  leges  aequas  et  efncaces  magna  ex  parte 
obviari  potest  et  debet;  verum  ratio  opthna  servitutis  abo- 
lendae  est  vera3  religionis  diffusio  atque  influxus7  quod  historia 
luculentissime  in  propatulo  ponit. 

6°  Servus  pluribus  juribus  civilibus  necessario  caret )  quia 
ipse?  cum  sit  pars  familiae  alterius,  familiam  independentein^ 
quamdiu  in  servitute  manet,  constituere  non  potest.  Ast 
ipse  possidet  jura  naturalia,  quae  a  potestate  civili  protegi  et 
defendi  debent,  sicuti  alia  civium  jura. 

§  26.  Tituli  quibus  acquiritur  dominium  in  alterius  hominis 
opera  externa,  varii  sunt. 

1°  Voluntaria  traditio.  Oum  enim  unusquisque  libere  de 
suis  laboribus  disponere  possit;  ea  etiam  alteri  in  perpetuum 


Liber  Secundus.  193 

tradere  valet,  et  haec  traditio  acceptari  licite  potest.  Vitse 
enim  praeservatio  praestantius  bonum  est  quam  libertas  dispo- 
nendi  de  labore  suo.  Si  quis  ergo  existimaret  sibi  melius 
,  provisum  esse  per  servitutem,  eam  eligere  posset. 

2°  Emptio  aut  donatio.  Labores  ab  hominibus  praestandi 
pretio  sunt  aestimabiles,  et  dominus  servi  revera  jus  habet 
disponendi  de  his  laboribus  in  propriam  utilitatem.  Hinc 
potest  dominus  jus  suum  in  alium  transferre,  sive  pro  pretio 
sequivalente,  sive  per  donationem. 

3°  Captiviias  in  bctto.  Olim  putabatur  licitum  esse  victori 
occidere  victum,  ita  ut7  si  capti  vitam  servaret,  hujus  domin- 
ium  haberet.  Hsec  ratio  non  est  valida  j  nam  hostes  occidi 
solum  eatenus  possunt,  quatenus  necessarium  est  ad  eorum 
armatam  oppositionem  frangendam.  Licitus  tamen  erat  hic 
titulus  ex  eo  quod  caeterse  nationes  captos  in  servitutem  re- 
digebant ;  poterant  ergo  alii  indemnes  se  facere  per  eumdem 
proeedendi  modum.  Hunc  titulum  Deus  permisit  Israelitis 
(Deut.  xx,  14).  Ast  hisce  temporibus  non  potest  hoc  fieri  j 
nam  omnes  nationes  civili  cultu  fruentes  unanimi  consensu 
imuc  titulum  reprobaverunt. 

4°  Sic  etiam  abolitus  fuit  titulus  olim  in  usu,  ut  in  servi- 
tutem  traderentur  ii  qui  sere  alieno  solvendo  impares  erant. 

5°  Nafiritas.  Hic  est  praeoipuus  titulus  et  qui  maximam 
affert  difficultatem.  Proles  a  serva  nata  in  servili  conditione 
nascitur,  ita  ut  doininus  seivae  acquirat  jus  ad  omnia  opera 
ezterna  prolis.  Ast  (uiomodo  fit  ut  obligatio  matris  attin- 
gere  possit  proleni  nonduni  natam  I 

§  27.  PRorosmo  XVITL     Nativitas  potest  esse  legitimus 

TITULUS    ACQUIRENDI    DOMIMIM     1N    OMNBS     ALTERIU8    HOMIMS 
LAROKKS. 

Probatur.     Servitus  potest  esse  legitima  (§  25).     Atqui 


194        De  Auctoritate  in  Societate  Domestica. 

jus  commune  omnium  nationum  admisit  ut,  ubicumque  viget 
servitus,  proles  nata  a  serva  etiam  servitio  perpetuo  addicta 
sit.  Ergo  jus  commune  omnium  nationum  agnovit  validitatem 
tituli  nativitatis. 

Hoc  idem  argumentum  confirmatur  ex  divina  revelatione. 
Juxta  legem  Moysis  licita  erat  servitus,  et  etiam  agnoscebatur 
jus  prolem  ex  serva  natam  in  servitium  perpetuum  detinendi 
(Exod.  xxi,  4j  Lev.  xxv7  45,  46).  Ergo  Deus  ipse  hoc 
jus  sanxit  sua  auctoritate.  Neque  dici  potest,  hoc  Judseis 
concessum  fuisse  sicuti  fuit  concessa  polygamia,  sed  postea 
abrogatam  fuisse  hanc  potestatem ;  nam  Ohristus  in  Nova  Lege 
eam  non  abrogavit j  Apostoli  servos  ad  obedientiam  dominis 
prsestandam  adhortati  sunt  j  Ecclesia  in  lege  canonica  admisit 
validitatem  tituli  in  servos  perpetuos,  ut  patet  ex  multis  ejus 
decretis.  (Vide  Episcopi  England  Epistolas  de  Servitute, 
on  Domestic  Slavery.) 

Hoc  jus  detinendi  prolem  servse  in  servitute  perpetua  fun- 
datur  in  ipsa  natura  servitutis  j  quse  cum  licita  sit,  etiam  et 
istud  validum  sit  necesse  est.  Etenim  omnes  labores  matris 
pertinent  ad  dominumj  ergo  mater  per  proprium  laborem 
alere  non  potest  suam  prolem,  neque  eam  educare ;  unde  sus- 
tentatio  proli  datur  a  domino  servse.  Insuper,  toto  tempore 
quo  de  parvulo  curam  habere  debet,  domino  suum  laborem 
impendere  non  potest.  Ergo  dominus  jus  ad  compensationem 
habet  j  non  potest  autem  mater  ipsa  compensationem  dare, 
quia  ejus  labores  jam  domino  debentur.  Ergo  proles  ipsa 
eam  dare  debet.  Potest  ergo  dominus  servse  laborem  prolis 
exigere  usquedum  compensatio  fuerit  obtenta.  Tempus 
autem  hoc  non  determinatur  lege  naturali  j  ergo  determinan- 
dum  est  vel  consuetudine  vel  legis  civilis  sanctione.  Atqui 
et  populorum  consuetudo  et  lex  civilis  statuerunt  hoc  jus  fore 
perpetuum.  Ergo  dominus  servae  injustitiam  non  committit 
contra  prolem,  si  eam  in  perpettio  servitio  tenet 


Liber  Secundus.  I95 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Qui  in 
servitute  nascitur  non  est  natura  servus,  sed  per  accidentales 
circumstantias  ab  ipso  independentes  in  talibus  nascitur 
adjunctis,  ut  ipsius  conditio  sit  servilis.  Si  quis  a  parentibus 
morbo  aliqno  laborantibus  natus,  infirmis  viribus  in  lucem 
editus  est,  non  ideo  dicendus  est  natura  esse  infirmus ;  etsi 
taJem  infirmitatem  independenter  a  sua  voluntate  contraxerit. 

2°  Etsi  parentes  prolem  libere  natam  vendere  non  possint 
in  servitutem,  nisi  forsan  boc  unicum  medium  foret  quo  seme- 
tipsos  et  prolem  ab  inedia  servarent,  possunt  tamen  ipsi  in 
tali  conditione  sese  constituere  ex  qua  sequatur  conditio 
Bervilis  ipsins  prolis. 

3°  Civilis  potestas  nnllum  civem  ad  conditionem  servilem 
reducere  potest,  nisi  id  fiat  in  poenam  delicti  socialis,  sed 
potest  ipsa  declaiare  ea  jura  quse  a  lege  naturali  indeterminata 
relinqmintux. 

4°  Consnetndo  populomm  non  potest  id  licitum  reddere 
quod  per  sc  injustum  estj  potest  tamen  determinare  id  quod 
a  lege  naturali  non  fuit  determinatum.  Jam  vero  non  est 
per  sc  illicitum  ut  prolcs  a  serva  nata  in  servitute  perpetua 
retineaturj  quia  si  lioc  ita  se  haberet,  Deus  illud  jus  Juda-is 
nunquam  coiHH^ssisset. 

5°  l^osset  aliquis  dicere,  Deum  ut  supremum  omnium 
rcrum  dominum  de  laboribus  bominis  disponere  posse,  atqne 
illos  alteri  homini  in  proprietatem  concedere;  ast  tale  jus 
bominibus  nullatenus  concessum  foit,  nt  traditnm  est  cum  de 
polygamia  el  de  divortio  ageremus,  Huic  reepondendnm  esi : 
1  Palsnm  esl  non  posse  hominnm  anotoritatem  disponere 
de  laboribus  alicujus  hominis,  ipso  nolente  atqne  repngnantej 
anctoritas  enim  Bocialia  poteet  hominem  alioujns  gravioris 
oriminis  renm  damnare  ad  labores  publioos  pro  toto  vitte  sme 
tempore.     2°   Deus  positive  approbavit  servitutem  in  Veteri 


196        De  Auctoritate  in  Societate  Domestica. 

Lege  j  ea  jam  erat  in  usu  tempore  Abrahae,  adeoque  pluribus 
saeculis  ante  legeni  Moysis;  nunquam  reprehenduntur  pag- 
ani  in  sacra  Scriptura  quod  servos  haberent.  Ergo  Deus 
post  peccatum  Adae  conditionem  servilem  aliquorum  hominum 
approbavit,  dummodo  legitime  ad  talem  statum  redacti 
fuerint.  Hsec  concessio  in  Lege  Nova  non  fuit  revocata,  ut 
fuit  concessio  polygamise  et  divortii.     Ergo  adhuc  subsistit. 

§  28.  De  jueibus  servorum.  1°  Dominus  servi  jus 
habet  solum  ad  labores  servi  et  de  eis  disponere  potest,  adeo- 
que  proprietatem  eoram  possidet  j  sed  non  habet  ipse  proprie- 
tatem  in  servum  ipsum.  Potest  quidem  retinere  servum  apud 
se  et  impedire  ne  aufugiat  ;  sed  non  ideo  dicendus  est  habere 
idem  jus  in  servum  ac  in  equum.  Quando  vendit  servum,  non 
vendit  ipsam  personam,  sed  jus  ad  labores  servi. 

2°  Servus  omnia  jura  naturalia  sibi  merito  vindicat.  Hinc 
habet  jus  ad  vitam  suam  conservandam.  Tenetur  ergo  domi- 
nus  ei  subministrare  omnia  qnse  ad  vitse  conservationem 
necessaria  sunt  j  non  potest  exigere  labores  ultra  ejus  vires, 
quia  secus  in  vitam  ipsam  instraeretur  potestate ;  ejusque 
curam  habere  debet  quando  morbo  laborat,  aut  senectute  con- 
fectus  laboris  incapax  evadit. 

3°  Quibus  juribus  parentes  in  filios  donantur,  eisdem  do- 
mini  in  servos  potiuntur,  quia  servi  ut  pars  familiae  habendi 
sunt.  Hinc  spectat  ad  dominum  moribus  eorum  invigilare, 
eosque  plectere  si  eorum  correctio  id  requirat;  teneturque 
providere  ut  eas  cognitiones  acquirant  quse  eis  necessariaa 
sunt  ad  finem  ultimum  consequendum. 

4°  Non  potest  dominus  servum  cogere  ad  amplectendam 
religionem  falsam,  quia  debitum  exhibendi  Deo  cultum  est 
unicuique  personale.  Si  veram  religionem  sequatur,  non  po- 
test  servum  qui  nunquam  libere  veram  religionem  amplexus 
est,  ad  eam  amplectendam  cogere. 


Liber  Secundns*  197 

5°  Servus  est  persona  j  ergo  vera  ratio  justitise  inter  servum 
et  dominum  intercedit  j  hinc  tenetur  dominus  pacta  cum  servo 
inita  servare. 

6°  Dominus  nequit  servos  prohibere  ab  ineundo  matrimonio, 
neque  eos  ad  matrimonium  cogere  j  quia  jus  hoc  est  naturale 
et  personale. 

7°  Nullum  jus  habet  dominus  servum  separandi  a  sua  uxore, 
nisi  in  casu  quo  servus  eo  modo  se  gerit  in  domo  domini,  ut  ad 
ordinem  servandum  necessarium  sit  ipsum  domo  expelli.  Si 
enim  tunc  dominus  eum  vendit,  sibimetipsi  servus  hanc  separa- 
tionem  adscribat  necesse  est. 

8°  Inhumanum  prorsus  est  si  infantes  a  parentibus  separen- 
tur,  prsesertim  cum  adhuc  sunt  parvuli.  Auctoritas  civilis,  in 
iis  locis  ubi  adliuc  servitus  viget,  his  malis  omnino  removendis 
operam  navare  suis  legibus  debetj  ipsius  enim  sunt  partes 
jura  naturalia  servorum  tueri. 

§  29.    Propositio    XIX.      Optimo  jure    nationes  cultu 

CIYILI  FRUENTES   COMMUNI   CONSENSU   PROSCRIPSERUNT  COMM  KK- 
CIUM  NlGRITARUM. 

Peobatue.  Illud  commercium  in  eo  consistit  ut  Nigritse 
vel  eniantur  in  Africa,  vel  ab  ea  regione  per  vim  et  fraudem 
abduoantur,  atque  in  colonias,  praesertim  Americae,  transferan- 
tur,  ut  ibi  servi  perpetui  sint.  Tale  autem  commercium  est 
inhumanum  et  contra  moralitatis  principia.  Nam  ansam  prsB- 
bet  et  mercatoribus  et  Afris  ut  innumerae  fraudes  et  injustitiae 
committantur,  continuis  et  mazime  inhumanis  bellis  inter 
Nigritarum  tribus  favetj  et  per  hoc  servitus  legalis  sempei 
magis  ao  magis  extenditur.  Hinc  faotum  est  ut  ejusmodi  com- 
mercium  a  sanota  Sede  sub  poena  anathematis  proscriptum 
fuerit. 


198         De  Auctoritate  in  Societate  Domestica. 

§  30.  Cum  servitus  non  sit  aliquid  optabile,  potest  auctori- 
tas  suprema  societatis  apucl  quam  non  viget  servitus,  legibus 
prohibere  ne  a  civibus  introducatur  j  potestque  servos  in 
fraudem  legis  introductos  liberos  declarare,  quia  secus  paula- 
tim  servitutis  lues  in  eam  societatem  irreperet. 

Societas  apud  quam  viget  servitus,  eam  abolere  potest  j  ita 
tamen  abolenda  est  ut  aequa  detur  compensatio  eis  qui  sua 
proprietate  privantur. 

Societas  quse  sine  magno  suo  damno  servitutem  abolere 
non  potest,  nullo  modo  cogi  potest  ab  aliis  societatibus  ut 
servis  libertatem  tribuat.  Imo  id  fieri  non  potest,  etsi  natio 
apud  quam  viget  servitus,  illam  commode  abolere  posset. 
Nam  cum  nationes  sint  ab  invicem  independentes,  una  non 
potest  aliis  prsescribere  modum  quo  se  ipsas  regere  debeant  j 
secus  enim  una  natio  in  alias  auctoritatem  exerceret;  quam 
.non  habet. 


Liber  Primus.  199 


■•; 


SECTIO  II. 

DE   SOCIETATE    CIVILI. 


LIBER  I. 

DE   NATURA   SOCIETATIS   CIVILIS. 


CAP.  I. 

DE   OMGINE   SOCIETATIS   CIVILIS. 

§  1.  Statuta  existentia  societatis  domestica?,  necesse  est 
aocedere  ad  considerationem  societatis  civilis,  qua?  sponte  sua 
a  familia  oritur.  Est  autem  societas  civilis  liberorum  homi- 
niuii  coetus  iisdero  mediis  ac  sub  eadem  potestate  ad  bonum 
oommune,  i.  e.,  ad  felioitatem  externam  et  temporalem  oon- 
fcendens.  In  bac  definitione  exprimnntni  tum  Bubjectum  socie- 
tatis  oiviliSj  nempe  coetuB  hominnm  familiia  et  imlividuis  c<>n- 
stans,  tmn  finis  qui  Booietatis  oivilis  oonstitnit  specifioam 
differentiam,  tum  media  atque  jMitc^ias  ad  finem  oonsequendum 
penitus  neoessaria.  Societas  civilis  dividitur  in  completam 
atqne  inconij)le(ai)i.  Gompleta  audit,  si  hujus  auctorita 
alia  auotoritate  non  pendet  in  ordinandis  civibus  ad  finem 


200  De  Natura  Societatis  Civilis. 

societatis  civilis  proprium  j  incompleta  vero,  si  auctoritas  sub- 
sit  directioni  alterius  auctoritatis.  De  societate  civili  completa 
sermo  in  prsesenti  instituitur. 

§  2.  Propositio  I.  Okigo  societatis  civilis  in  genere  a 
Deo  repetenda  est. 

Probatur.  A  Deo  repetendam  esse  originem  societatis 
civilis  in  genere,  significat  Deum  ita  hominem  constituisse,  ut 
manifeste  appareat  ipsius  voluntatem  esse  ut  homo  non  in- 
veniat  completam  suam  perfectionem  in  societate  domestica,  sed 
egeat  auxilio  societatis  civilis  j  adeoque,  Deum  velle  ut  socie- 
tas  civilis  existat  j  non  autem  asserimus,  Deum  immediatum 
auctorem  esse  omnis  societatis  civilis  quse  actu  existit  aut 
extitit,  quia  multarum  ortus  ac  prima  formatio  iniquitate 
foedatur.  Atqui  Deus  ita  constituit  hominem.  Nam  Deus 
non  solum  fecit  hominem  aptum  ad  societatem  civilem,  sed  ita 
eum  condidit  ut  evidenter  pateat  ipsum  velle  societatis  civilis 
existentiam.     Etenim : 

1°  Propagato  humano  genere,  fieri  non  potuit  quin  varise 
familiae  simul  versarentur  j  adeoque  vi  naturse  ad  coalescen- 
dum  in  majorem  societatem  compellerentur  j  societas  autem 
formata  ex  variis  familiis  est  societas  civilis.  Ergo,  quia 
Deus  positive  vult  propagationem  generis  humani,  vult  etiam 
ut  homines  forment  societatem  civilem. 

2°  Familiae  seorsum  a  consortio  cseterarum  viventes  non  es- 
sent  sat  tutae,  nec  essent  qui  earum  jura  sarta  tecta  custodirent. 
Hinc  nulla  pax7  nulla  tranquillitas,  sed  interminabilia  jurgia; 
lites  et  vindictae  privatse,  ac  proinde  caedes  sine  numero. 

3°  Aucto  genere  humano,  non  possunt  homines  subsistere, 
neque  necessaria  ad  victum  sibi  quserere,  quin  mutuo  sese 
adjuvent,  ac  proinde  in  societatem  civilem  coalescant.  Secus 
multis  carerent  rebus  quae,  etsi  absolute  non  sint  necessarise, 


Liber  Prtmus.  201 

tamen  plurimum  oonferunl  ad  vitam  oommodius  transigendam. 

Ad  rem  nostrarn  melius  intelligendam,  sufficit  oculos  conjicere 
in  pene  innumera  utensilia  et  instrumenta  necessaria  ad 
agriculturam,  sine  qua  genus  humanum  subsistere  non  posset. 

4°  Neque  artes,  neque  scientiae  constarent.  Hse  enim  ab 
iiiii)  liomine  inveniri  haud  possunt,  sed  requirunt  communem 
hominnra  cooperationem,  et  necesse  est  ut  unus  tentaminibus 
alteriue  novam  perfectionera  atque  incrementum  affingat.  Si 
ergo  nulla  existeret  societas  civilis,  careret  homo  mediis 
idoneis  ad  intellectum  perficiendum.  Tribus  Indicae  in  nostra 
regione  degentes  apprime  confirmant  assertum  nostrnm.  Ergo 
patet  hominem  perfici  non  posse  quin  existat  societas  eivilis. 
Deus  ergo  ejus  est  auctor. 

Pbincipia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Societas 
civilis  inducit.  imo  subaudit  insequalitatem  jurium.  Haec 
cniin  in  hominis  natura  ceu  in  fundamento  nititur,  necnon 
ii  de  necessario  derivatur.  Et  revera  impossibile  est  ut  omnes 
sint  aequales,  secns  enim  filius  patri  sequalis  esse  deberet; 
pneterea,  multi  sunt  homines  qui  facnltate  Bese  in  omnibns  ad 
iiiirm  dirigendi  destitnnntnr,  ideoque  ab  aliis  dirigendi  sunt. 

2°  Oonditio  qua  homo  in  Btatu  sooietatis  civilis  gaudet,  non 
cst  inferioi  ea  qua  in  Btatu  domestico  aut  in  statu  solivago 
potiturj  uaiu  vincula  moralia  quse  111  i  imponuntur,  ad  bonum 
proprium  faciunt,  atque  subjcctio  civili  auctoritati  praestita 
illum  perfeotione  adauget,  et  ad  finem  nobiliorem  oonduoit. 
Insuper,  hominis  Btatus  naturalis  non  est  status  omniraoda 
independentise  hominis  Bolivagi. 

;;■'  Multa  mala  locunj  habenl  in  Bocietate  civili  qu»,  ea 
11011  existente,  nullo  modo  evenire  possent.  Vcrum  hsec  non 
in  Daturam  societatis  oivilis,  sed  in  abusum  ejusdem  Bunt 
refundenda  :  multa  autem  pejora  mala  haberentur  si  nulla 
essel  societas  milis,  ul  patel  ex  dictis. 

9  * 


202  De  Natura  Societatis  Civilis. 

§  3.  Propositio  II.  Necessitas  societatis  civilis  respicit 

GENUS  HUMANUM,  NEQUE  ITA  NECESSARIA  EST  UT  OMNES  ET 
SINGULI  HOMTNES  EX  PR^ECEPTO  NATUELE  TENEANTUR  PERMA- 
NERE   IN   EA. 

Probatur.  Id  solummodo  est  absolute  necessarium  sine 
quo  finis  absolute  necessarius  obtineri  nequit.  Atqui  finis 
absolute  necessarius  est  finis  ultimus,  ad  quem  assequendum 
non  est  omnibus  individuis  semper  necessarium  ut  sint  in 
civili  societate.  Ergo  neque  omnibus  et  singulis  individuis 
seorsum  sumptis  civilis  societas  est  semper  absolute  necessaria. 
Ergo  neque  extat  prseceptum  naturale  versandi  semper  in 
aliqua  determinata  societate  civili.  Ergo  necessitas  societatis 
civilis  non  respicit  singula  individua,  sed  genus  humanum. 

Brofecto  in  societate  domestica  potest  homo  acquirere 
cognitionem  ofnciorum  tum  erga  Deum  tum  erga  cseteros 
homines  eaque  adimplere ;  in  ea  pariter  vitam  suam  conservare 
mediaque  ad  hoc  necessaria  sibi  procurare  valet.  Ergo 
societas  civilis  non  est  illi  absolute  necessaria. 

Oorollaeia.  1°  Ergo  nullum  est  praeceptum  naturale 
obliofans  omnes  et  sin^ulos  homines  ad  societatem  civilem 
ineundam  aut  ad  manendum  in  ea.  Hoc  enim  oriretur  vel 
ex  propensione  hominis  ad  societatem  civilem,  vel  ex  necessi- 
tate  pacis  et  tranquillitatis  procuranda?.  Atqui  neutrum 
valet.  Nam  utrique  satisfieri,  absolute  loquendo,  potest  per 
societatis  domesticse  consortium.  Ergo  nullum  ejusmodi 
datur  praeceptum. 

2°  Ergo  nulla  est  obligatio  vivendi  in  societate  civili  pro 
individuis,  nisi  aliter  eis  impossibile  sit  finem  ultimurn  con- 
sequi.     Hoc  autem  non  est  nisi  hypothetice  necessarium. 

3°  Ergo  potest  aliquis  egredi  ex  illa  in  qua  natns  est 
societate,  nisi  aliqua  speciali  justitise  obligatione  erga  eam 
adstringatur. 


Liber  Prhnus.  203 

4°  Ergo  potest  aliquis  segregatus  vivere  a  societate  civili, 
dummodo  non  obstent  alise  obligationes  quibus,  ni  in  societate 
civili  viveret,  satisfacere  non  posset. 

5°  Non  potest  tamen  homo  renuntiare  omni  vinculo  sociali- 
tatis,  quia  lioc  est  ipsi  essentiale  (Part.  m,  §  6).  Hinc,  etsi 
segregatus  ab  aliis  vivat,  debet  tamen,  si  per  qusevis  facta 
accidentalia  in  contactu  cum  aliis  liominibus  ponatur,  ofricia 
liuiiianitatis  erga  eos  exercere. 

6°  Ergo  perfacile  est  judicium  ferre  de  anachoretis  chris- 
tianis;  ipsi  quidem  secreti  ab  humano  consortio  exigebant 
vitam,  sed  non  omnino  extra  omnem  societatem  lmmanam 
versabantnr;  quippe  in  societatem  catliolicam  cooptati,  cum 
omnibus  ad  eam  pertinentibus  communi  consensu  atque  iisdem 
mediis  ad  seternam  salutem  tendebant. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Societas 
civilis  est  medium  perfectius  assequendi  finem  a  Deo  intentum, 
scd  non  onionm.  Est  perfectius  si  totum  genus  bumanum 
respicitur,  si  vero  individua  spectantur,  ita  erit  etiam  com- 
muniter,  non  antem  Bemper. 

2°  Etsi  individnis  libernm  sit  identidem  manere  in  societate 
oivili  ant  ex  ea  egredi,  nihilominns  ex  liac  libertate  possibili- 
tas  cessationis  status  oivilis  nnnqnam  prooedit.  Nam  inolina- 
tiones  qnas  Deus  hominibus  indidit,  et  aecessitates  varise 
quibus  subjiciuntur,  ejusmodi  sunt  ut  nonnisi  panoi  homines 
inveniantnr  qni  ab  aliis  sejnnotam  vitam  dnoere  velint. 
Eino  Dens  Bemper  obtinet  finem  snnm. 

3°  Ista  naturalis  inolinatio  ad  Booietatem  oivilem  ostendil 
oivilem  statnm  oonformem  qnidem  esse  aaturae  hnmanae,  non 
vero  necessarinm  omnibns  homioibns. 

L°  Obligatio  qna  adstringnntni  membra  Booietatis  oivilis 
erga  eam  esl  obligatio  naturatis,  qnia  Dens  est  anotor  Booie- 
tatis  oivilis.     Hino  qnamdin  al i» juis  membrnm  esl  societatis 


204  De  Natura  Societatis  Civilis. 

oivilis,  sive  ex  obligatione  contracta,  sive  ex  necessitate,  sive 
quia  vult  frui  beneflciis  hujus  societatis,  debet  esse  auctoritati 
ipsius  subjectus  ex  prsecepto  legis  naturalis,  atque  suam 
cooperationem  praestare;  secus  enim  justitise  leges  violaret, 
cum  vellet  commoda  percipere,  et  nnlla  pro  eis  compensandis 
incommoda  tolerare. 

5°  Membra  societatis  civilis  tenentur  suam  operam  prsestare, 
si  ipsa  ea  egeat  ad  sui  defensionein ;  sed  si  hoc  non  sit 
necessarium,  potest  civis  pro  lubito  ex  ea  egredi  et  alii  sese 
adjungere.  Non  est  propterea  timendum  ne  omnes  cives  a 
societate  discedant,  quia  sunt  multa  quae  eos  ad  inibi  moran- 
dum  alliciunt ;  et,  generatim  loquendo,  nemo  libenter  patriam 
relinquit  quamdiu  ei  spes  est  vitae  beatae  in  ea  traducendae. 

§  4.  PR0P0SITI0  III.  SOCIETATIS  CIVILIS  BASIS  PFwECIPUA  EST 
SOCIETAS  DOMESTICA  SEU  FAMILIA. 

PPvOBATUR.  Societas  domestica  antecedit  societatem  civi- 
lem  tempore  et  necessitate.  Nam  sine  illa  genus  humanum 
non  existeret;  et  constat  societatem  civilem  efTormari  ex 
variis  familiis,  civibus  pertinere  non  desinentibus  ad  familiam 
cujus  sunt  pars  aut  membra. 

Testatur  pariter  historia  genus  humanum  ex  una  familia 
originem  duxisse,  atque  ex  variis  postea  familiis  societates 
civiles  coaluisse.*  Porro  illud  manifeste  demonstrat  familiam 
esse  prsecipuam  basim  societatis  civilis. 

*  Testimonium  autem  illud  confirmatur  ex.  Traditio  generis  humani  confirmatur  ex 
studio  philologia?,  quod  ostendit  linguas  omnes  ad  tres  praecipuas  familias  reduci, 
nempe  ad  Indo-Germanicam,  ad  Semiticam  et  ad  Malaicam,  quae  tantam  inter  se 
analogiam  praeseferunt  ut  satis  clare  appareat,  omnes  ab  uno  eodemque  tj^po  prim- 
itivo  derivatas  esse.  (  Vide  Card.  Wiseman  Connexio  inter  Scientiam  et  Revelatam 
Religionem,  Sect.  I.  A.  II.)  Quae  vero  objiciuntur  contra  unitatem  generis  humani  ex 
diversitate  typorum  et  coloris,  abunde  refutata  sunt  per  facta  a  Darwin  collecta.  qui- 
bus  ostenditur,  varietates  quae  interdum  in  aliqua  animalium  specie  oriuntur.  traus- 
mitti  posse  per  generationem  etfieri  permanentes  ita  ut  novae  familiae  ejusdem  speciei 
appareant,  quae  oorporis  formatione,  colore,  magnitudine  imo  et  instinctu  quam  maxime 
inter  se  diflerunt,  et  quasi  novas  species  constituere  videntur.  Nihil  mirum  igitur  si 
permanentes  varietates  inter  homines  ab  una  familia  ortum  duxerunt. 


Liber  Pritnus,  205 

CoiiOLLAitiA.  1°  Societas  civilis  non  debet  spectari  ut 
mcni  individuoruui  aggregatio,  sed  ut  familiarum  conspiratio 
in  cuindem  finem.  Haec  veritas  magni  est  momenti ;  nam  si 
socictas  domestica  ut  societas  ad  efformandam  civilem  socie- 
tatem  concurrit,  patet  eam  a  civili  potestate  esse  independen- 
tem  quoad  suam  forrnationem,  sua  jura  essentialia  atque 
internam  administrationem,  neque  posse  auctoritatem  civilem 
ullo  modo  mutare  relationes  naturales  quae  inter  membra 
familiae  intercedunt,  scd  debcre  jurium  familiae  tutclam  suniere, 
quia  propter  hunc  finem  prsecipue  varise  familiae  in  eam 
oomponendam  coiverunt.  Societatis  subversores  toti  sunt  in 
adstruenda  absurda  opinione  contraria.  Contendunt  ipsi 
civilcm  coetum,  non  familiis,  sed  solis  individuis  constitui,  nt 
omnem  subjectionem  domesticam  subvertant,  omnia  familia? 
jufH  destruant,  atque  ipsam  familiam  ab  auctoritate  civili 
prorsus  dependentem  faciant  j  sic  enim  putant  se  facilius  posse 
omnem  auetoritatem  de  medio  tollcre. 

2°  Ergo  patresfamiliafl  lianc  coram  societate  civili  reprae- 
sentantj  quia  haec  a  familiis  quarum  sunt  capita,  constituitur. 
Verum  ut  oapita  familiarum  non  solum  ii  habendi  sunt  qui 
aotu  alioui  familise  praesunt,  sed  etiam  ii  qui  ad  eam  pervene- 
runt  setatem  ut  independentem  familiam  constituere  possint. 
Haec  aetae,  cum  a  lcge  naturali  non  dctcrininctiir,  assignanda 
est  ab  auctoritate  oivilL 

3°  Ilinc  patct  patresfamilias  soloa  stricto  senso  habere 
posee  jus  oivium,  eo  quod  sunt  praeoipua  ejus  membra  et  oapita 
fainilianun  cx  quibus  coalescit.  Mulieres  el  filiifamilias 
nondum  emancipati  non  Bunt  proprie  cives,  sicuti  oec  Bervi 
perpetuo  servitio  addicti.  Non  mulieresj  quia  per  matri- 
moniuin  vir  ct  ninlicr  efformant  unani  personam  moralem, 
quffi  a  viro  repraesentatur  (Part.  iv,  Beot,  l  §  17);  non  lilii- 
familias  nondum  emancipati,  quia  adhuo  Bunt  partes  familiae 


206  De  Natura  Societatis  Civilis. 

cujus  superior  extat  pater  j  non  servi  perpetuo  servitio  addicti, 
quia,  cum  non  sint  sui  juris,  familise  independentis  consti- 
tuendse  facultate  carent.  Omnes  quidem  in  societate  civili 
degentes  membris  ipsius  .accensentur,  suis  gaudent  juribus  et 
ab  auctoritate  protegendi  sunt  5  sed  aliud  est  membrum  esse 
societatis,  aliud  jura  civitatis  repraasentare. 

4°  Hinc  iterum  liquet  absurditas  eorum  qui  mulieri  omnia 
jura  civitatis  concedere  volunt,  eamque  prorsus  iisdem  quse  vir 
tenet  juribus  donare  (Sect.  1,  §  17). 

5°  Etsi  patresfamilias  stricto  sensu  habere  possint  jura  ci- 
vium,  non  tamen  omnes  semper  eis  gaudeant  necesse  est  j 
quia  possessio  horum  jurium  pendet  a  legibus  factisque  con- 
cretis  quse  societati  originem  dederunt. 

6°  Rationes  quas  quidam  auctor  recens  (Beccaria)  ad  hanc 
veritatem  refellendam  in  medium  adducit,  sunt : 

1°  Quia  familia  ducit  ad  monarchiam ;  2°  quia  in  opposita 
opinione  id  habetur  commodi  ut  subjectio  in  familia  repeti 
possit  a  pactis  et  contractu,  sicque  filii  subjiciantur  parentibus 
libere  et  ut  de  bonis  paternis  participent ;  3°  quia  si  dicitur 
societatem  compositam  esse  ex  £amiliis,  multi  in  ea  erunt  servi  j 
4°  quia  amor  familise  restringit  affectum  ad  paucos  ac  amorem  in 
rempublicam  debilitat.  Hse  rationes  absurditatem  implicant. 
Familia  enim  ad  monarchiam  et  ad  democratiam  ducere  potest. 
FiliusfamiliaSj  etsi  necessario  parentibus  subjiciatur,  non  est 
servus,  quia  ab  auctoritate  paterna  ad  proprium  finem  conse- 
quendum  manuducitur.  Subjectio  prolis  oritur  a  lege  naturse, 
non  a  contractu,  et  pessima  esset  proles  quse  ad  parentum 
amorem  nonnisi  spe  hsereditatis  obtinendse  pertraheretur. 
Pariter  constat  eos  qui  familiam  habent,  magnis  rationibus 
induci  ad  patriam  amandam  •  maximi  enim  momenti  ipsis  sunt 
patrise  salus;  potestas,  opes,  et  gloria. 


Liber  Primus.  207 

§  5.    Propositio  IV.    Finis  proximus  societatis  civilis 

EST  SOCIORUM  JURA  SARTA  TECTA  CUSTODIRE,  UT  IPSI  PACE  ET 
TRANQUILLITATE  EXTERNA  VIT^E  TEMPORALIS  FRUI  POSSINT 
ATQUE  FACULTATES  SUAS  PER  LEGITIMUM  EARUM  USUM  EVOLVERE 
ATQUE  PERFICERE. 

Probatur.  Finis  proximus  societatis  civilis  ille  est  quem 
Deus  intendit.  Atqui  ex  naturae  hominis  consideratione  patet, 
Deum  ideo  instituisse  societatern  civilem,  ut  hominuui  jura  in 
ea  protegantur,  eo  quod  in  societate  domestica  iste  finis  gener- 
aliter  loquendo  obtineri  nequeat.  Ergo  Deus  voluit  ut  hunc 
finem  homo  in  societate  civili  obtineat. 

Nota.  Finis  ille  societatis  civilis  vocatur  bonum  commune, 
quod  quidem  pertinere  debet  ad  singula  membra  societatis 
seque  ac  ad  totam  societatem,  sed  diversimode.  Societas  enim, 
ut  corpus  morale,  respicit  bonum  commune  situm  praecipue  in 
sullicientia  rerum  sive  mediorum  quse  ad  vitse  conservationem, 
facultatum  evolutionem  et  ulteriorem  perfectionem  sunt  neces- 
saria,  necnon  in  externa  pacis  et  tranquillitatis  tutela. 

Mcmbra  vero  societatis  hisce  mediis  ab  ea  oblatis  utuntur 
ad  suiiin  finem  consequendum.  Ilinc  patet  bonum  commune 
priori  sensu  acceptum  distinctum  esse  ab  individuorum  felicitate. 
Sooietaa  qxuB  quantum  potest  ista  media  procurat,  finem  suum 
assequitur,  etsi  aliqua  individua  aut  alitpiae  familiae  hisce 
mediis  uti  renuant,  aut  proptei  quasdam  aooidentales  circum- 
stantias,  eis  uti  non  possint. 

§  6.  Propositio  V.  FlNIS  ULTIMUS  societatis  civilis  EST 
Deus. 

Probatur.  Finis  ultimus  sooietatis  oivilis  esi  Deus,  quia 
1  )('us  (>st  auctor  ipsius, 

Ergo  sooietas  oivilis,  eum  sit  persona  moralis,  Bese  ad  Deum 
referre  debel  illumque  agnosoere  ut  primum  suum  prinoiprcon 
et  ultimum  Qnem.     Insuper,  liuis  ultimus  sooietatis  non  potest 


208  De  Natura  Societatis  Civilis. 

esse  alius  a  fine  ultimo  membromm  5  eorum  autem  finis  est 
Deus.     Ergo  Deus  etiam  est  finis  ultimus  societatis  civilis. 

Corollaria.  1°  Ergo  societas  civilis  non  potest  hunc 
finem  excludere,  seu  non  potest  esse  athea.  Verum  quidem 
est  finem  ipsius  proximum  esse,  ut  supra  diximus,  temporalem, 
sed  quia  ultimus  ejus  finis  est  Deus,  non  potest  ipsa  in  ordin- 
andis  sociis  aliquid  statuere  quod  huie  ultimo  fini  non  sit 
consentaneum  j  debet  insuper,  quantum  fieri  potest,  juvare 
socios  ut  finem  ultimum  assequantur,  quod  ipsa  prsestat, 
externum  ordinem  moralem  tuendo  et  jura  civium  pro- 
tegendo. 

2°  Ergo  homo  non  est  propter  societatem,  sed  societas 
propter  hominem. 

Deus  enim  ideo  societatem  civilem  instituit  ut  homo  in  ea 
aptiora  et  perfectiora  media  obtineat  ad  fines  a  se  intentos 
assequendos.  Verum  quidem  est  bonum  commune  a  socie- 
tate  intentum  pendere  a  cooperatione  omnium  sociorum ;  ad 
hoc  enirn  dirigi  debent  ipsi  a  suprema  societatis  auctoritate, 
et  sub  hoc  respectu  dici  potest  homines  ordinatos  esse  ut 
media  ad  hunc  finem  procurandum  j  sed  hic  finis  non  est  nisi 
propter  socios,  qui  ideo  bonum  commune  procurant  ut  eo  fru1 
possint. 

3°  Hinc  patet  absurditas  socialismi,  qui  societatem  civilem 
non  ut  medium  propter  hominem  institutum,  sed  ut  finem  cui 
homo  subordinari  debeat,  considerandam  esse  statuit.  Soci- 
alismus  est  practica  applicatio  pantheismi.  Etenim  si  homo 
non  est  vera  persona  individua,  si  genus  humanum  est  mani- 
festatio  aliqua  totius  absoluti,  seu  unicce  quse  existere  fingitur 
substanticCy  et  haec  manifestatio  exprimitur  per  societatem, 
clarum  est  societatem  esse  finem7  homines  vero  esse  media. 
Hinc  statolatria,  et  conatus  ille  in  summam  imperii  seu;  ut 
aiunt  in  centralisationem,  eversivus    munium  minorum  auc- 


Libcr  Primits.  209 

toritatum.  Hinc  etiain  nefanda  illa  principia :  Omnia  qiice 
societati  utUia  judicantur,  liciia  esse ;  jura  nulla  servanda 
esse  si  violatio  eorum  utilitatem  socictatis  promovcre  possit. 
Si  quando  socialismus  praevaleret,  omnes  cives  ad  veram 
servitutem  reducerentur  5  nam  non  jam  pro  semetipsis,  sed 
pro  auctoritate  sociali,  seu  pro  paueis  illis  hoininibus  qui 
auctoritate  suprema  potirentur,  laborarent. 

§  7.  Cum  auctoritas  omni  societati  sit  essentialis,  patet 
ipsi  societati  civili  essentialem  esse  auctoritatem.  Sine 
auctoritate  dirigente  cives  ad  bonuni  communc,  nulla  esset 
possibilis  civium  cooperatio,  nulla  pax  et  tranquillitas  haberi 
jiosset;  quia  nemo  esset  qui  tutelam  jnrinm  susciperet,  nemo 
<pii  alienorum  jurium  invasores  coerceret  et  puniret,  nemo  qui 
lites  inter  cives  exortas  auctoritative  dirimeret.  Nulla  ergo 
siuc  anotoritate  civilis  societas;  sed  simul  ac  rnultitudo  aliqua 
liominum  oonoipitnr  directa  ad  nnem  per  aliquam  auctorita- 
tem,  statim  babetur  id  onme  quod  societatem  constituit. 
Ergo  auctoritas  societati  civili  essentialis  est. 

§  8.  Rousseau  imaginatus  est  auotoritatem  in  Booietate 
civili  oriri  ab  ipso  houiine,  nec  aliud  esse  ao  volunfatwn 
summam  omninm  qni  in  Bocietate  degunt.  Hoo  enim  pacto 
pntabat  faoili  ratione  persnaderi  posse  hominibns  prinoipinm 
fnndamentale  modernornm  perduellium,  nempe:  MuUiiudi- 
nem  posse  eam  quam  creavit  auctoritatem  pro  lubUo  efe- 
struere  aut  mutare.  Hoc  autem  est  omnino  falsnm  et 
absurdum. 

PBOFOSrriO  VI.    AUCTOHITAS  SOCIALIS  EST  A  DEO. 

Antequam  aooedamus  ad  probandam  propositionem,  ani- 
madvertere  oportel  aliud  esse  ipsam  auotoritatem  m  se  Bpeo- 
t;itam;    aliud    Bubjeotum    10    qoo    ipsa    ooncrete    resideat. 


210  De  Natura  Societatis  Civilis. 

Auctoritas  in  se  spectata  semper  eadem  est,  quaecumque  sit 
regiminis  forma,  ac  perdurat  toto  illo  tempore  quo  existit 
societas ;  eam  nemo  abolere  potest,  quia  nihil  aliud  est  quam 
jus  ordinandi  societatem,  quod  jus  tamdiu  subsistere  debet, 
quamdiu  remanet  societas  ordinanda.  Subjectum  vero  aucto- 
ritatis  varium  est  atque  perpetuse  mutationi  obnoxium,  cum 
nemo  hominum  immortali  vita  perfmatur.  In  prsesenti 
propositione  semio  est  de  auctoritate  in  se  considerata. 

Pkobatuk.  Deus  est  auctor  societatis;  ergo  et  auctori- 
tatis ;  quia  auctoritas  ad  societatis  essentiam  pertinet. 
Auctoritas  enim  est  jus  ordinandi  societatem.  Ergo  Deus, 
cum  positive  decrevit  societatis  civilis  existentiam,  voluit 
etiam  positive  existentiam  juris  ordinandi  societatem. 
Insuper  absurdum  est  dicere  auctoritatem  esse  productam  ab 
homine,  eamque  nihil  aliud  esse  quam  summam  voluntatum 
singulorum  civium.  Nam  in  tali  casu  societas  illis  tantum 
juribus  esset  instructa  qua^  a  sociis  accepisset.  Atqui  non  ita 
se  habet  res.  Auctoritas  habet  jus  gladii,  quia,  ut  deinceps 
probabitur,  hoc  illi  necessarium  est  ad  socios  efficaciter 
dirigendos  ad  finem  societatis,  et  omnes  nationes  ubique 
terrarum  hoc  jus  auctoritati  supremse  semper  tribuerunt. 
Atqui  hoc  jus  ei  conferri  non  potuit  a  sociis,  eo  quod  nemo 
sit  dominus  neque  proprise  vitse,  neque  vitse  alterius,  nisi  in 
casu  injustse  aggressionis.  Hinc  et  societas  non  posset  occi- 
dere  malefactorem,  nisi  in  ipso  actu  oppressionis,  et  tamen, 
omnibus  ubique  nationibus  consentientibus,  socialis  auctoritas 
reum  etiam  post  crimen  patratum  morte  condemnat.  Idem 
ex  jure  belli  demonstrari  potest. 

§  9.    Propositio    VII.      Absurditatem    involvit    pactum 

SOCIALE  A  R0USSEAU  EXCOGITATUM  AD  0MGLNEM  AUCTORITATIS 
CrVILIS  EXPLICANDAM. 

Pe,obatur.  Eousseau,  ut  rationem  redderet  existentise  auc- 


Liber  Primus.  2 1 1 

toritatis,  asseruit  societatem  civilem  ab  hominibus  formatam 
fuisse,  et  auctoritatem  productam  fuisse  pacto  inito  inter  cives, 
quo  omnes  convenere  in  renuntiandis  aliquibus  juribus,  qua3 
simul  collata  efficiunt  summam  auctoritatis  societatis  civilis. 
Vi  liujus  pacti,  ait  ille,  unusquisque  cum  civibus  cseteris  uni- 
tus,  sibi  soli  obedit,  et  tam.  liber  remanet  ac  fuit  antequam 
societatem  ingrederetur.  Atqui  hujusmodi  pactum  est 
absurdum.  Praeter  rationes  datas  in  praecedenti  propositione, 
sequentes  possunt  afferri : 

1°  Hujus  pacti  deberet  existere  aliqua  memoria,  cum  ab  eo 
«lcpenderent  omnia  nostra  jura  et  obligationes  erga  societatem 
civilern.  Atqui  nullibi  invenitur  rnentio  facta  de  hoc  pacto. 
Imo  unus  ex  adversariis  nostris  (Spedalieri)  fateri  non  dubitat 
hoc  pactum  initum  quidern  non  fuisse,  sed  debuisse  iniri. 
Ergo  est  pactum  non  pactum. 

2°  Hoc  pactum  ineptum  est  ad  finem  propter  quem  sup- 
ponitur  initum.  Nam  etsi  primi  societatis  fundatores  pactum 
solemne  iniissent,  istud  non  sufficeret  ad  explicandam  existen- 
tiam  obligationum  quibus  in  societatc  civili  adstringimur. 
Etenim  vel  obligamur  vi  pacti  olim  a  majoribus  nostris  initi, 
vel  non.  Si  prius,  ruit  tota  adversariorum  theoria,  quia 
non  nostra  libera  voluntate  sed  voluntate  aliorum  obligati 
siiinus.  Si  posterius,  non  obligamur  nisi  quatenus  pacta 
olim  inita  rata  habemus.  Atqui  et  hoc  absurdum  est.  Nam 
qui  non  ratihabuisset,  aut  ratihabere  renueret,  omni  vinculo 
Bubjectionia  erga  auctoritatem  Bolutus  maneret,  et  sic  nulla 
vcra  sooietas  possibilis  csset.  Neque  dici  potest  hunc 
oonsensum  obligatorium  esse  et  prsesumi  datum.  Nam  neqoe 
kuno  homo  pex  liberum  consensum  subjicitux  auotoritati 
Booialij  oonsensua  etenim  obligatus  oon  esi  liber. 

:!"  Si  homo  talia  Qaturse  fuisset  qnalis  enm  Etonssean  fingit, 
nnnquam   Booietatem    ciyilem    formassei      Nunquam  enim 


212  De  Natitra  Societatis  Civilis. 

induci  potuisset  honio  solivagus  ut  suae  independentiae 
nuntium  mitteret,  et  homini  sese  subjiceret  propter  emolu- 
menta  a  societate  civili  haurienda,  quae  ipse  non  cognovisset 
et  quorum  utilitatem  sestimare  non  potuisset.  Hoc  patet  ex- 
emplo  tribuum  Indicarum  in  nostra  regione  degentium,  quae 
tamen  longe  absunt  ab  illo  statu  stupiditatis  in  quo  versarentur 
homines,  si  essent  tales  quales  esse  finguntur  ab  adversariis. 

PHINCIPIA   AD    SOLVENDAS   DIFEICULTATES.        1°    Voluit 

Rousseau  consulere  jdignitati  hominis,  quod  tamen  miniine  ef- 
fecit;  nain  si  auctoritas  civilis  niliil  aliud  est  quam  summa 
voluntatum  eorum  qui  in  societate  versantur,  homo  qui  ei 
.subjicitur,  hominibus  subjicitur ;  si  vero  auctoritas  a  Deo  est, 
non  hoinini  sed  Deo  obedientiam  prsestat  qui  legibus  civilibus 
subest. 

Praeterea,  in  opinione  Rousseau,  lex  non  est  nisi  voluntatis 
conmiunis  expressio ;  quidquid  ergo  voluntatum  summa  deter- 
minaverit,  id  legitimum  esse  debet.  Hoc  autem  est  absurdum. 
Si  vero  auctoritas  est  a  Deo,  ille  qui  eam  exercet,  rationem 
sequi  debet ;  quia  auctoritas  est  jus,  et  jus  in  veritate  fundatur. 
Quidquid  rationi  conforme  non  est,  injustum  sit  necesse  est. 
Patet  ergo  theoriam  adversarii  favere  despotismo,  nostram 
vero  doctrinam  libertati  populorum  consulere. 

2°  Homo  ab  aliis  independens  est,  si  natura  ipsius  specifica 
spectatur,  non  vero  si  in  concreto  consideratur.  In  concreto 
ordo  ipse  naturalis  expostulat  mutuam  hominum  dependentiam  j 
unde  ad  eam  explicandam  non  est  necesse  ad  pacta  recurrere. 

3°  Aliquando  oritur  dependentia  a  pactis,  sed  non  semper. 
Sic  dependentia  filiorum  a  nullo  pacto  inter  patrem  et  filium 
inito  originem  ducit. 

4°  Falsum  est  nulluni  statum  natura3  humanse  conformem 
esse,  nisi  homo  in  eo  per  suam  liberam  voluntatem  versetur. 
Filius  est  membrum  societatis  domestiose  absque  ullo  actu 


Liber  Primas.  213 

suae  voluntatis,  et  homines  nascuntur  membra  societatis  civilis 
ijuin  eorum  consensus  requisitus  fuerit. 

5°  Ad  formandam  aliquam  societatem  pacta  quidem  neces- 
saria  esse  possunt,  non  vero  ad  creandam  auctoritatem,  quae 
omni  societati  formatae  essentialis  est. 

6°  Ex  eo  quod  homo  habet  rationem  et  liberum  arbitrium, 
non  sequitur  ipsum  non  posse  subjici  directioni  alterius  j  nam 
per  hanc  subjectionem  neque  libertatem  neque  rationem 
amittit.  Ratio  ipsa  ostendit  necessarium  esse  ut  homines 
civili  auctoritati  subjecti  sint. 

7°  Subjici  auctoritati  non  est  homini  dedecus,'nec  inde  homo 
ulla  abjectione  deturpatur.  Auctoritatis  enim  est  hominem  ad 
finem  sibi  proprium  dirigere.  Ergo  homo  auctoritati  obedi- 
entiam  praestans  propriae  sua?  perfectioni  consulit.  Ergo  ne- 
que  servus  est.  Servitus  enim  in  eo  consistit  quod  quis  ob 
mercedem  vel  ex  obligatione  aliunde  contracta,  opera  sua  in 
alterius  commodum  impendere  teneatur ;  subditus  autem  non 
exliibet  obedientiam  in  commodum  auctoritatis.  Ergo  neque 
servus  est. 


CAP.  III. 

DE    SUBJECTO    SUPREM2E    AUCTORITATIS. 

§  10.  Investigandum  nunc  est  quomodo  suproma  auetori- 
tas  concreta  ad  aliquod  subjectum  determinatum  perveniat, 
sivc  illud  sit  una  persona  phyffloa,  sive  una  persona  moralis. 

PROrOSITIO  VIII.  ORIGO  SOCIETATIS  CONCKET/E  pendet  a 
FACTO   CONTINGENTE   ET   HUMANO. 

Sermo  hic  est  de  Bocietate  mere  civili ;  onde  exclnditnr  hic 
societas  popnli  Israelitici  qna  erat  religiosa  simul  et  civilis,  a 
Deo  ipso  immediate  instituta. 


214  &*  Natura  Societatis  Civilis. 

Prob atur.  Deus,  etsi  sit  auctor  societatis  civili  s  in  genere 
(§  2),  non  est  tamen  auctor  immediatus  variarum  societatum 
quae  existunt,  quia  earum  existentia  pendet  tumex  variisfactis 
antecedentibus  et  circumstantiis  in  quibus  homines  versantur 
quando  in  contactum  veniunt,  tum  ex  eorum  libera  voluntate. 
Si  enim  Deus  immediate  auctor  esset  variarum  societatuin, 
cum  eas  non  formet  per  positivam  revelationem,  deberent  ipsae 
formari  per  ipsam  naturae  operationem  absque  interventione 
voluntatis  humanae.  Atqui  natura  constans  et  uniformis  est 
in  sua  formatione.     Ergo  non  tot  existerent  diversae  societates. 

§  11.  PROPOSITIO  IX.  SUBJECTUM  QUOD  EXEBCET  CIVILEM 
AUCTORITATEM,    NON   EST   LMMEDIATE    A   DEO   DETERMINATUM. 

Probatttr.  Deus  non  est  auctor  immediatus  variaram  so- 
cietatum  civilium  in  concreto  (§  10).  Ergo  neque  subjectum 
in  quo  resideat  auctoritas,  per  seipsum  immediate  determinat. 
Ergo  sicuti  origo  societatis  in  concreto  pendet  a  facto  mere 
humano,  sic  etiam  determinatio  subjecti  auctoritatis  pendet  a 
facto  mere  humano.  Insuper,  natura  hominis  specifice  con- 
siderata,  nemo  est  aliorum  superior.  Ergo  ut  quis  fiat  superior, 
requiritur  factum  aliquod  humanum,  a  voluntate  hominis  sal- 
tem  ex  parte  dependens,  per  quod  jus  societatis  ordinandse 
acquiratur. 

§  12.  Quaeritur  nunc  utram  auctoritas  qua  gaudet  ille  qui 
societati  civili  praeest,  prius  conferatur  multitudini,  quse  illam 
deinde  transferat  in  subjectum  a  se  determinatum ;  an  contra, 
determinato  a  multitudine  subjecto  Deus  ipse  immediate  con- 
ferat  hanc  auctoritatem.  Priorem  sententiam  tenuere  multi 
eminentes  theologi  catholici ;  alteram,  post  defectionem  Lu- 
theri  a  vera  religione,  ultro  amplexi  sunt  reges  qui  hoc  modo 
putabant  se   facilius  posse  ab  auctoritate  summi   Pontificis 


Liber  Primus.  2i$ 

independentes  reddcrc ;  et  nunc  temporis  a  multis  defenditur, 
quia  timent  ne  altera  sententia  nimis  faveat  conatibus  eorum 
qui  societatis  civilis  auctoritatem  subvertere  nituntur. 

Qui  hanc  ultimam  sententiam  tenent  sic  ratiocinantur : 
Auctoritas  non  existit  nisi  in  societate,  estque  forma  ipsius  j 
multitudo  vero  est  materia  quse  a  forma  non  potest  determinari, 
nisi  cum  ad  hanc  informationem  apta  reddita  est.  Atqui  apta 
non  est  multitudo  antequam  gubernii  et  species  et  subjectum 
determinentur.  Nam  ante  hanc  determinationem  est  mera 
aggregatio  hominum  nullo  vinculo  colligatorum.  Ergo  auc- 
toritas  non  confertur  multitudini,  sed  subjecto  ad  eam  exercen- 
dam  determinato.  Hinc  quando  societas  civilis  non  formatur 
paulatim  ex  una  familia  in  qua  ob  jus  prsevalens  paterfamilias 
necessario  principatum  obtinet,  necesse  quidem  est  ut  consensu 
multitudinis  determinetur  subjectum  in  quo  resideat  auctoritas, 
quia  tunc  nemo  a  natura  ipsa  determinatur  ad  principatum  j 
tamen  per  eam  designationem  non  confertur  ipsa  auctoritas, 
sed  multitudo  eum  ponit  actum  qui  necessario  ponendus  est  ut 
societas  a  Deo  in  hac  niultitudine  actuetur.  Praeterea,  si  vera 
esset  sententia  opposita,  principes  essent  mandatarii  populi, 
qui  eos  posset  auctoritate  privare,  quando  ei  visuni  esset,  ac 
proinde  omnes  reipublicse  perturbationes  cohonestari  possent. 

Qui  vero  priorem  propugnant  sententiam  sic  arguunt :  Ea- 
tenus  est  auctoritas  in  societate,  quatenus  ea  Bocietati  necessa- 
ria  est  et  ejus  existentia  naturali  rationc  manifestatur.  Atqui 
nitio  naturalis  solum  ostendit  auctoritatcm  necessariam  esse 
oommunitati;  nulla  enim  naturalis  ratio  ezcogitari  potest  cur 
auctoritas  ha3c  resideat  in  hoc  vel  illo  individuo  determinato. 
Ergo  vi  naturalis  concessionis  est  in  sola  communitate. 

Insuper,  illa  potestas  immediate  a  Deo  conceditur  qu«  vel 
per  Bolam  Dei  voluntatem,  vel  vi  rationis  naturalis,  vel  vi 
divinee  alicujus  ifistitutionis  ad  aliqnam  personam  devenit, 


2i6  De  Natura  Societatis  Civilis. 

Primo  modo  concessa  fuit  auctoritas  regia  Saiili  j  patres  supe- 
riores  sunt  filiis  ob  secundam  rationem,  et  vi  divinae  institu- 
tionis  Episcopus  Romanus  summam  in  Ecclesia  auctoritatem 
recipit  immediate  a  Deo.  Atqui  rectores  societatis  civilis  non 
habent  supremam  auctoritatem  ex  sola  voluntate  divina,  ut 
per  se  patet ;  non  vi  naturalis  rationis ;  neque  vi  alicujus  di- 
vinae  institutionis ;  nam  secus  sola  monarciiia  legithnum  esset 
gubernium,  et  ubique  teiTarum  societatis  rectores  eamdem 
deberent  possidere  potestatem ;  quod  enim  pendet  ab  ipsa 
natura,  aut  ab  aliqua  positiva  divina  institutione,  hominis  ar- 
bitrio  non  subjacet. 

§  13.  Prseter  istas  duas  sententias  exclusivas,  posset  forte 
alia  media  propugnari,  assereudo  auctoritatem  supremam  non 
semper  immediate  a  Deo  conferri  rectoribus  societatis  a 
multitudine  designatis,  neque  semper  prius  residere  in  multi- 
tudine  et  postea  transferri  in  aliquod  subjectnm  determinatum. 

Quod  attinet  sententiam  eorum  qui  putant  auctoritatem 
supremam  semper  residere  in  mnltitudine,  non  videtur  ipsa 
propugnanda  j  quia  supponit  existentiam  alicujus  democratiae 
naturalis  et  primitivae,  cujus  tamen  in  historicis  monumentis 
ne  vestigium  quidem  apparet.  Omnes  ferme  societates  for- 
matae  fuere  absque  ullis  populi  comitiis  et  absque  designatione 
subjecti  in  quo  suprema  auctoritas  resideret.  Ista  opinio  est 
mera  suppositio  philosophica  ad  explicandam  primam  societa- 
tis  civilis  formationem,  sed  hsec  suppositio,  fatente  ipso  Sua- 
rez;  practice  impossibilis  est  j  quod  autem  practice  impossibile 
est  non  potest  unquam  locum  habere.  Deinde  ostendi  potest 
plurimas  societates  naturaliter  exortas  esse  absque  ulla  desig- 
natione  subjecti  facta  a  multitudine.  Si  societas  domestica 
adeo  excresceret  ut?  vivente  adhuc  totius  prosapiae  auctore,  in 
civilem  verteretur7  an  negari  posset,  eum  in  natos  nepotesque 


L  iber  Prim  us>  217 

suos  civili  potestate  pollere.  Hoc  autem  fieri  posse  patet. 
Nam  paterfamilias  potest  et  amplissimos  agros  possidere  et 
multos  habere  servos.  Filii  ergo  qui  intra  paternum  patri- 
monium  suas  statuunt  sedes,  patri  adhuc  subjiciuntur,  non 
quidem  quod  spectat  internam  familiae  administrationem,  sed 
quoad  ordinem  externum.  Hoc  pacto  ei  etiam  subjiciuntur 
servi  et  omnes  extranei  qui  pariter  in  ejus  patrimonio  sedes 
suas  collocaverunt.  Patrisfamilias  enim,  utpote  domini,  munus 
proprium  est  curare  in  sua  ditione  ut  ordo  ab  omnibus  serve- 
tur.  Possideret  ergo  paterfamilias  aliam  potestatem  praeter 
paternam,  nempe  facultatem  jura  tum  filiorum  tum  servorum 
et  aliorum  incolarum;  si  opus  sit,  prudenter  moderandi  et 
temperandi,  ut  omnes  communi  consensu  conspirent  ad  pacem 
tranquillitatemque  servandam.  Ergo,  si  haec  communitas  eo 
pervenit  ut  sibi  sufficere  possit,  eorum  superior  ab  omni  alia 
auctoritate  independens,  jure  possidet  politicam  potestatem, 
quse  illi  a  nemine  auferri  potest,  cuique  omnes,  quamdiu  apud 
eum  manent,  sese  subjicere  tenerentur.  Ergo  in  hoc  casu 
voluntas  Dei  esset,  ut  paterfamilias  possideret  supremam  auc- 
toritatem  •  ergo  ea  non  fuit  collata  a  multitudine. 

Cum  autem  hsee  superioritas  niteretur  possessione  patrimonii, 
posset  paterfamilias  velle  ut  aliquis  filiorum  in  jus  dirigendi 
socios  sibi  succedat,  instituendo  illum  totius  dominii  haeredem 
qma  pater  de  suis  libere  disponere  potest.  Ergo  nec  succes- 
Bores  illius  a  multitudine  jus  ordinandi  socios  collatinn  habent. 
Verum  quidem  est  necesse  esse  ut  interveniat  consensus 
socinrum ;  sed  iste  consensus  non  confert  superioritatem 
patrifamilias  j  ipse  enim  ea  jam  gaudet.  Consensus  requiri- 
tur  ut  societas  civilis  paulatim  oriatur,  et  filii  aliique  incolae 
sese  sub  hac  auctoritate  jam  existente  ponant,  atqne  sub  ea 
manere  velint.     Non  enim  possent  ipsi  absque  evidenti  injus- 

10 


2 1 8  De  Natura  Societatis  Civilis< 

titia  patremfamilias  auctoritate  privare,  si  in  ipsius  domo» 
manere  vellent. 

Fieri  etiam  potest  ut,  in  casu  periculi  communis,  vir  quidam 
sapientia  et  virtutibus  prsestans  cseteris,  alias  familias  huc  et 
illuc  dispersas  in  unam  societatem  colligat,  cujus  auctoritatem 
ipse  naturaliter  possidebit.  Hsec  autem  illi  a  multitudine 
collata  non  fuit ;  nam  primi  qui  sese  illi  adjunxerunt,  nondum 
poterant  constituere  societatem  civilem  independentem  j  alii 
vero  qui  paulatim  societati  accedunt,  submittere  sese  debent 
auctoritati  jam  existenti,  si  ejus  protectione  frui  velint.  Hic 
iterum  requiritur  consensus,  qui  tamen  auetoritatem  minime 
confert.  Et  statim  ac  numerus  membrorum  tantum  crevit  ut 
independentem  societatem  constituere  possint,  vult  Deus7  in- 
dicante  ipsa  natura,  ut  eorum  superior  insignitus  sit  auctoritate 
suprema  et  independente.  Hinc  patet  auctoritatem  non 
prius  multitudini  collatam  fuisse,  sed  directe  ad  ipsum  superi- 
orem  pervenisse. 

Argumenta  vero  quse  contra  hanc  mediam  sententiam  affe- 
runtur,  sequentibus  principiis  solvi  possunt. 

1°  Auctoritas  est  in  multitudine,  quia  ubi  nulla  est  multi- 
tudo,  ibi  nullus  est  usus  auctoritatis  j  est  pro  multitudine,  quia 
est  principium  constitutivum  societatis ;  non  est  a  midtitudine, 
quia  ipsa  eam  neque  producere  neque  abolere  potest ;  non  est 
multitudinis,  quia  ipsa  non  gubernat?  sed  gubernatur ;  potest 
ipsa  aliquando  conferre  hanc  auctoritatem  rectoribus  societatis, 
non  quia  est  multitudo,  sed  quia  potuit  acquirere  hoc  jus  vi 
circumstantiarum  qua3  societati  originem  dederunt. 

2°  Naturalis  ratio  ostendit  necessariam  esse  auctoritatem 
communitati,  sed  non  demonstrat  eam  semper  prius  communi- 
tati  conferri  •  quomodocumque  conferatur,  semper  in  communi- 
tate  est7  quia  ille  qui  supremam  exercet  auctoritatem;  est  et 
ipse  communitatis  membram7  eo  quod  sit  illius  caput. 


Liber  Primus.  219 

!J°  Nulla  ratio  naturalis  excogitari  potest  cnr  auctoritas 
Buprema  resideat*  in  hoc  vel  illo  individuo,  si  consideremus 
rem  in  abstractp ;  si  vero  in  concreto  spectetur,  fieri  potest  ut 
natura  ipsa  ostendat,  quisnam  societati  debeat  praeesse,  ut  patet 
ex  dictis.  Unde  etiam  intelligi  potest  quomodo  aliquandu  ex 
vi  naturalis  rationis  rectores  societatis  possint  liabere  supre- 
liiani  auctoritatem. 

4°  Pnecipua  causa  omnium  difticultatum  quas  urgent  ad- 
versarii  ex  eo  oritur  quod  eleinentum  abstractum  cum  concreto 
confundant,  aut  in  ipsa  argumentatione  ab  abstracto  ad  con- 
cretum  transeant. 

§  14.  Sed  neque  semper  confertur  suprema  auctoritas  im- 
mediate  a  Deo  eis  qui  societati  civili  pncsunt,  nam  fieri  potest 
ut  aliquando  auctoritas  suprema  resideat  in  familiarum  rectori- 
bus,  antea  adhnc  extra  civilem  societatem  degentibus,  qui  ad 
formandam  civilem  societatem  convenerunt.  Non  enim  desiij- 
nant  ipsi  solummodo  subjectum  cui  Deus  immediate  conferat 
auctoritatem,  sed  \\^\  lmic  subjecto  ipsam  auctoritatem  con- 
ferunt.  Nam  quando  ii  qui  Buffragia  dant  non  conferunt  ipsam 
potestatem,  sed  solummodo  personam  designant,  non  possunt 
ipsi  sibi  hano  potestatem  retinere,  neque  ullo  modo  exercitium 
hujus  potestatis  aut  limitare  aut  augere;  qui  enim  talia  pera- 
gerepotest,  de  ipsa  potestate  disponit,  eamque  proinde  possidet. 
Atcpii  quando  plures  patresfamilias  qui  capita  sunt  indepen- 
tiiim  familiamm,  inter  se  conveniunt  de  formanda  societate 
civili,  possunt  ipsi  sibi  supremam  auctoritatem  retinere,  aut 
totnm  aut  partem  uni  personsB  sive  physicsB  sive  morali  con- 
cedere.  Ergo  non  solum  designant  personam,  sed  ipsam  auc- 
toritatem  oonferunt.  Hoc  oonnrmatur  pei  electionem  Snmmi 
Pontifiois,  qui  suam  auotoritatem  immediate  a  Deo  recipit, 
quia  ejus  auctoritas  non  solum  in  genere,  sed  etiam  in  Bpecie 


226  De  Natura  Societatis  Civilis. 

omnino  determinata  est.  Eam  Ecclesia  per  seipsam  exercere 
non  potest ;  deficiente  per  mortem  Pontifice,  ipsa  ad  Ecclesiam 
non  revertitur  eamque  Ecclesia  limitare  non  potest  j  absque 
Summo  Pontifice  non  potest  Ecclesia  ullam  dogmaticam 
definitionem  dare  quae  vim  habeat  obligandi  fideles ;  Ecclesia 
solum  habet  facultatem  designandi  eum  qui  munere  Summi 
Pontificis  fungi  debet,  et  determinandi  modum  quo  fieri  debet 
electio  ut  legitima  sit,  sed  nemini  nisi  successori  sancti  Petri 
in  Episcopatu  Romanae  Ecclesiae  hoc  officium  committi 
potest. 

Neque  dici  potest  hunc  conventum  capitum  familiarum 
nullo  sociali  vinculo  colligatum  esse  ante  determinationem 
formse  regiminis  et  designationem  supremi  rectoris  societatis 
civilis  formandse.  Adest  enim  communis  omnium  voluntatum 
conspiratio  in  eumdem  finem  cognitum  et  volitum.  Ubi  au- 
tem  est  actus  socialis,  ibi  habetur  societas  j  societas  vero  sine 
auctoritate  esse  non  potest.  Ergo  hic  conventus  habet  auc- 
toritatem.  Praeterea,  de  forma  regiminis  constituenda  delib- 
erans,  posset  punire  eos  qui  conarentur  sese  opponere  huic 
deliberationi,  et  suam  actionem  defendere.  Ergo  etsi  non- 
dum  sit  societas  civilis  perfecte  constituta,  ipsa  tanien  jam 
exercet  actum  socialein,  ac  proinde  societas  est  habetque 
supremam  auctoritatem. 

Confirmatur  hoc  exeinplo  alicujus  reipublicse  cujus  cives 
communi  consensu  constituere  vellent  aut  monarchiam  aut 
aristocratiam.  Ipsi  cives  hujus  reipublicse  haud  dubio  possi- 
dent  supremam  auctoritatem  j  ergo  quando  constituunt  mon- 
archicum  regimen  regemque  designant,  ipsam  auctoritatem 
quam  possident  regi  conferunt.  Potest  etiam  fieri  ut,  socie- 
tate  jam  plene  constituta,  nullum  sit  subjectum  in  quo  resideat 
auctoritas,  neque  aliunde  determinatus  sit  qui  in  locum  ultimi 
possessoris  substitui  debeatj  societas  non  ideo  perit.     Ergo 


Liber  Primus.  221 

auctoritas  in  ipsa  est,  quia  societas  sine  auctoritate  esse  non 
potest.  Quando  ergo  haec  societas  seu  potius  cives  qui  ex 
factis  anterioribus  jus  habent  reprsesentandi  societatem,  sub- 
jecturn  supremae  auctoritatis  determinant,  ei  etiam  ipsam  auc- 
toritatem  conferunt  j  quia  hanc  auctoritatem  sibi  retinere 
potuissent  aut  ejus  exercitium  pro  lubito  plus  minusve  limi- 
tare,  prouti  ipsis  melius  visum  fuisset. 

Sunt  tamen  quibus  non  placet  haec  media  sententia,  quam 
contendunt  reducendam  esse  ad  illam  quae  tenet  potestatem 
semper  esse  a  Deo  collatam  subjecto,  quod  implicite  vel  ex- 
plicite  a  multitudine  quae  illam  per  se  habet  designatur. 


CAP.  IV. 
DE    VARIIS   FORHIS    GUBERNII   SEU    REGIMINIS. 

§  15.  Tres  vulgo  distinguuntur  principales  formse  gubernii 
quae  simplices  vocantur :  1°  monarchia ;  2°  aristocratia ; 
3°  democratia.  Habentur  praeterea  formae  mixtae ex simplicibus 
compositae,  in  quibus  vel  unum  vel  aliud  elementum  plus 
minusve  praedominari  potest.  Si  res  pressius  consideratur, 
duse  solum  dantur  formae  essentialiter  distinctae,  nempe : 
monarchia  et  polyarohia.  Prima  forma,  ut  noinen  ipsum  in- 
dioat,  tunc  obtinet  quando  penea  unum  est  tota  socialis  auc- 
toritas.  Polyarohia  est  regimen  plurium  in  quibus  residet 
Bumma  auotoritafl ;  si  sunt  optimates  seu  nobiles,  vocatur 
aristooratiaj  m  plebeii,  demooratiaj  simul  optimatee  ct  }>lc- 
beii,  habentur  fornue  mixtae  quibus  vel  rex  vel  pra?ses  pra?- 
fioitur, 


222  De  Natura  Societatis  Civilis. 

§  16.   Propositio   X.     Omnis   forma   regiminis   legitime 

INTRODUCTA   LICITA   EST. 

Probatur.  Nulla  forma  regiminis  a  natura  ipsa  determi- 
nata  est.  Ergo  omnis  forma  regiminis  quse  medium  esse 
potest  ad  finem  societatis  civilis  obtinendum  licita  est,  dum- 
modo  legitime  introducta  sit.  Finis  enim  societatis  civilis  est 
socios  ad  bonum  commune  dirigere.  Ergo  quotiescumque 
hoc  fit7  exercitium  auctoritatis  legitimum  est,  qusecumque  sit 
ejus  forma  seu  modus  operandi.  Atqui  et  monarchia  et  poly- 
archia  hunc  flnem  obtinere  possunt,  qaia  tales  formse  de  facto 
semper  extitere  et  finem  suum  assecutse  sunt.  Ergo  hse  for- 
mse  licitse  sunt. 

Oorollarium.  Ergo  democratica  forma  non  est  unica 
forma  legitima. 

Etsi  enim  verum  esset  quod  auctoritas  semper  prius  multitu- 
dini  conferatur,  non  ideo  sequeretur  populum,  quando  regem 
vel  senatum  instituit,  supremam  potestatem  sibi  retinere; 
rectoresque  societatis  non  esse  nisi  mandatarios  populi ;  quia 
potest  populus  velle  ut  rector  societatis  sit  monarcha,  eo 
quod,  ut  dictum  est,  ha?c  forma  regiminis  licite  adhiberi 
potest. 

Principia  ad  solvendas  difeicultates.  1°  Monar- 
chia  non  est  regimen  contra  naturam,  quia  cum  auctoritas 
necessario  debeat  esse  una;  eo  quod  socSetati  unitatein  tribuat, 
non  est  certe  contra  naturam  ut  sit  in  una  persona  physica. 
Magis  enirn  est  unum  quod  habet  unitatem  naturalem  quam 
id  quod  habet  unitatem  artificialem ;  atqui  quando  auctoritas 
in  multis  residet,  unitas  non  est  nisi  artificialis,  quia  oritur  ex 
eorum  consensu  juxta  statutas  leges  dato.  Insuper,  si  socie- 
tas  ab  una  persona  physica  regitur,  potest  ipsa  ad  finem 
dirigi,  sin  melius,  saltem  seque  bene  ac  si  a  senatu  aut  populi 
congressu  regatur.     Denique,  si  monarchia  contra  naturam 


Liber  Primus.  223 

esset,  non  nobis  referrent  historise  prirnas  societates  ferme 
omnes  fuisse  monarcliico  regimine  directas.  Si  vero  dicatur 
istas  societates  fuisse  omnes  per  prsepotentiam  formatas  (quod 
de  plerisque  nullo  modo  concedi  potest),  debuissent  saltem 
deinceps  formae  monarchicae  ferme  ubique  in  respublicas 
mutari,  quia  nihil  violentum  longo  tempore  permanere  potest. 
Atqui  non  ita  res  se  habet.  Ergo  forma  monarchica  non  est 
contra  naturam. 

2°  Monarchicum  regimen  non  est  necessario  despoticum 
aut  tyrannicum,  etiamsi  sit  absolutum.  Omnis  enim  stfprema 
potestas  est  absoluta,  sive  regimen  exstet  monarchicum  sive 
polyarchicum.  Auctoritas  enim  est  jus  ordinandi  societatem  ; 
jus  autem  hoc  est  absolutum,  quia  est  potestas  moralis 
inviolabilis,  quse  in  eis  qui  huic  auctoritati  subduntur,  veram 
producit  obligationem  sese  submittendi  legibus  justis  ab  ea 
latis,  cum  repugnet  dari  jus  dirigendi  alios,  cui  non  cor- 
respondeat  obligatio  hanc  directionem  sequendi.  Ast  hoc 
jus  ordinandi,  etsi  sit  absolutum,  non  potest  esse  arbitrarium ; 
debet  enim  auctoritas  socios  ad  fincm  proprium  dirigcre. 
Ergo  ipsius  jussa  rationi  rectae  conformia  esse  debent. 
Auctoritas  enini  injusta  prsecipiens  non  meretur  obedientiam. 

3°  Ergo  rcctorcs  societatis  non  sunt  cxleges.  Nullufl 
princeps,  etsi  sit  monarcha,  quidquam  statucrc  potest  quod 
Legi  divinae  aut  principiis  justitiae  contrarium  sit.  Hinc 
principium:  Id  habct  legis  vigorem  quod prmcipi  placuit,  si  in 
tota  sua  latitudine  sumatur,  perabsurdum 

4°  In  societate  moderna,  praesertim  ubi  vigct  rcligio 
catholioa,  vix  possibile  est  arbitrarium  guberniumj  et  si 
quando  introducatur,  non  potest  diu  permanere  j  quia  populi 
et  suas  et  prinoipis  obligationes  juraque  multo  melius  oognoa- 
cniit  ([iiam  in  antiquis  temporibus.  Si  vero  ct  prinoeps  ct 
populus  sincere  profiteantur  religionein  catholioam,  ntilltun 


224  De  Natura  Societatis  Civilis. 

est  periculum  arbitrarii  gubemii;  deficiente  vero  religione 
catholica,  omnis  forma  regiminis  perquam  facile  in  tyrannidem 
vertitur. 

5°  Quando  regimen  monarchicum  evadit  tyrannicum,  id 
non  provenit  ex  usu  sed  ex  abusu  potestatis.  Ast  omnis 
forma  regiminis  per  abusum  in  tyrannidem  abire  potest. 

6°  Quse  sacra  Scriptura  habet  in  libro  Samuelis  de  regum 
juribus,  non  indicant  reges,  eo  quod  sint  reges,  talibus  juribus 
licite  uti  possej  sed  exprimunt  prsedictionern  factam  a 
Samuele  populo  Israelitico  de  iis  qua3  facturi  .erant  multi 
reges,  quos  Israelitse,  rejecto  gubernio  theocratico,  sibi  dari 
voluerunt.  De  csetero,  Deus  nunquam  reprobavit  monarchicum 
regimen,  et  certo  certius  regimen  Moysis  et  Judicum  toto 
coelo  a  regimine  democratico  difFerebat. 

7°  In  monarchia  cives  non  amittunt  suam  personalitatem, 
ex  eo  quod  legibus  unius  regis  subjiciantur.  Secus  enim  et 
filius  desineret  esse  persona,  et  cives  in  republica  suam  pariter 
amitterent  personalitatem  j  quia  et  ipsi  tenentur  obedire  legi- 
bus  quas  non  tulerunt  et  quse  latse  fuerunt  ab  eis  quos  ssepe 
non  elegerunt,  cum  ipsi  suffragia  sua  alteri  candidato  non 
electo  dederint. 

8°  Subditi  non  sunt  servi,  quia  legibus  obedientiam  praestant 
ut  finem  sibi  proprium  in  societate  civili  assequantur. 

9°  Independentia  absoluta  repugnat,  neque  sub  ipso  demo- 
cratico  regimine  inveniri  potest.  Populus  in  democratia  legi- 
bus  subditur  quas  ipse  non  tulit  et  quae  ssepe  illi  quam  maxime 
displicent. 

§  17.  Quia  vox  libertas  multiplicem  accipit  significationem, 
et  quia  infinitus  extitit  hujus  vocis  abusus  penes  societatis 
subversores,  necessarium  ducimus  quas  complectitur  notiones 
luculenter  definere. 


Liber  Pritnus.  225 

1°  Libertas  arbitrii.  quse  est  hornini  essentialis,  quamque 
nemo  hominum  neque  in  servitute,.  neque  sub  tyrannico  regi- 
mine  amittere  potest,  definitur  facultas  qua  homo  ab  omni 
intrinseca  necessitate  expeditus,  eligit  bonum  vel  malum,  hoc 
vel  illud  bonum  vel  ab  omni  electione  abstinet. 

2°  Libertas  moralis  audit  facultas  agendi  quod  a  nulla  lege 
prohibitum  est.  Haec  libertas  restringit  libertatem  physicam 
vinculo  morali,  nempe  obligatione ;  nam  homo  legi  naturali 
et  divinse  necessario  subjectus  est ;  praeterea,  sub  omni  regi- 
mine  debet  civis  legibus  obtemperare ;  quippe  societatis  est, 
socios  per  leges  ad  finem  proprium  capessendum  perducere. 
Istse  leges,  quatenus  ad  ordinem  civilem  servandum  sunt 
necessariae,  nullam  proprie  dictam  libertatis  diminutionem 
arguunt,  sed  libertatem,  quae  deficere  potest  a  recto  tramite, 
dirigunt  ne  deficiat  et  ut  securius  ad  finem  proprium  per- 
veniat;  quod  autem  libertatem  perficit,  non  potest  dici  eam 
imminuere. 

3°  Libertas  personalis  in  eo  consistit  ut  homo  libere  possit 
de  se  et  de  fructu  sui  laboris  disponere,  quatenus  ejusmodi 
dispositio  cum  certis  aliorum  juribus  minime  pugnet.  Haec 
libertas  civi  sub  omni  regimine  est  impertienda,  quia  civis 
non  est  servus. 

4°  LAbertas  civilis  sita  est  in  facultate  cuivis  socio  a  lege 
tributa,  juribus  suis  pacate  et  secure  fruendi,  atque  in  protec- 
tione  legum  qua  muniuntur  cives,  ut  artibus,  scientiis, 
aliisque  operationibus  licitis  vacare  possint  pro  uniuscujusque 
conditione  et  aptitudine.  Hac  libertate  civili  cives  sub 
omni  regimine  fmi  possunt  et  debent,  quia  propter  hanc 
causam  fuit  societas  civilis  a  Deo  instituta.  Hac  libertate 
per  abusuin  auctoritatis  privari  magna  ex  parte  possunt 
cives  in  monarchia  a?que  ac  in  democratia,  ut  multis  exemplis 
recentibus  constat.     Ea  sa?pe  per  leges  non  necessarias  nimis 

10* 


226  De  Natura  Societatis  Civilis. 

restringitur,  non  solum  in  monarchia,   sed  etiam   in  demo- 
cratia. 

5°  Libertas  politica  duplicem  sensum  involvere  potest  j  nam 
vel  significat  populum  non  subjici  ditioni  alterius  nationis, 
vel  etiam  sumi  potest  pro  jure  quo  gaudent  cives  aut  omnes 
aut  pars  aliqua  eorum,  ut  sibi  aliquam  parteni  plus  vel  minus 
ainplam  vindicent  in  reipublicse  administratione,  vel  tandem 
pro  participatione  supremse  auctoritatis  qua  gaudent.  Hac 
libertate  ultimo  sensu  intellecta  privantur  cives  sub  monarchioo 
regimine,  sed  hsec  libertas  civibus  nec  essentialis  nec  necessaria 
est,  et  sine  ea  possunt  consequi  tlnem  ob  quem  oivilis  societas 
instituta  est  5  quia  liic  finis  non  est  alius  nisi  ut  cives  gaudeant 
libertate  civili  j  qua  si  gaudent,  niliil  est  quod  amplius  deside- 
rent.  Etenim  politica  potestas  pro  fine  proprio  liabet  bonum 
commune  sociorum,  ejusque  intentio  tota  in  id  ferri  debet  ut 
in  dies  aptior  reddatur  ad  procurandam  civibus  libertatem 
civilem.  Quando  ergo  cives  obtinent  finem  propter  quem 
politica  potestas  instituta  est,  non  est  necesse  ut  ipsi  etiam 
sint  hujus  potestatis  participes.  Imo  experientia  constat 
populos  parum  curare  de  hac  participatione  quamdiu  principes 
suo  muneri  non  desunt,  et  eos  ideo  solum  desiderare  aliquando 
hanc  politicam  libertatem  ut  in  tuto  ponant  libertatem  civilem. 

§  18.  Quod  attinet  qusestionem,  qitcenam  exformis  regiminis 
melior  sit,  solutio  adsequata  dari  non  potest.  Magnse  auc- 
toritates  stant  pro  regimine  monarchico,  ut  Aristoteles,  Plato, 
S.  Thomas,  Suarez  cum  innumeris  aliis.  Rationes  quse  in 
favorem  hujus  sententise  afFeruntur,  hse  fere  sunt : 
1  1°  Est  forma  maxime  naturalis,  magisque  conformis 
gubernio  quo  Deus  totum  regit  mundum. 

2°  Christus  dedit  Ecclesise  optiinum  gubernium,  illud  autem 
monarchicum  est. 


Liber  Primus.  227 

3°  In  monarehia  habetur  rnajor  unitas,  ac  proinde  major 
efficacia  operationis. 

4°  Ipsae  democratiae  tempore  magni  periculi  coguntur  recur. 
rere  ad  dictatorem  j  hoc  ipso  ostendunt  efficaciorem  esse 
operationem  socialern,  si  ab  uno  cum  plena  potestate  exerceatur 
guprema  auctoritas.  Nequit  autem  optima  censeri  ea  forma 
regiminis  quae  non  est  efficax  nisi  cum  omnia  sunt  pacata  et 
tranquilla. 

5°  Commoda  quae  ex  forma  democratica  provenire  possunt, 
majoribus  incommodis  penitus  dcstruunturj  nam  continuae 
electiones  perpetuam  agitationem,  ambitum  atque  honoruin 
cupiditatem  in  populis  fovent  j  theoretice  civibus  spectatissimis 
varia  munia  reipublicse  essent  coinmittenda,  practice  vero 
quaiu  ssepissime  ad  ea  exercenda  eliguntur  pessimi ;  et  plerum- 
que  omnia  niunia  venalia  evadunt  j  si  istiusmodi  regimen  in 
tyrannidem  labatur,  quod  saepe  accidit,  tyrannidem  cujusvis 
monarchiae  summopere  excedit. 

6°  Illa  forma  caeteris  prsestat  quae  melius  conjungit  unitatem 
cuin  efficacia.  Unitas  autem  in  societate  civili  triplex  exstat, 
nimirum,  finis,  auctoritatis  et  harmonicc  intcr  civcs  ct  auctori, 
tn/aiL  Efficacia  dicitur  virtus  ac  robur  quo  societas  praestat 
ut  media  ad  finem  suum  capessendum  necessaria  in  effectum 
veniant,  ac  respicit  praesertim  communem  mentem  civium, 
leges,  et  vim  materialem.  Atqui  quod  spectat  unitatem  finis- 
eadem  est  et  esse  debet  sub  oinnibus  formis.  Unitas  auctori- 
tatis  in  monarchia  major  est  (§  16,  Prop.  1).  Harmonia  inter 
cives  et  auctoritatem  videtur  esse  major  in  polyarohia,  quia 
ii  qui  exercent  auctoritatem  sxmt  etiam  cives  siouti  cseteri,  sed 
ista  harmonia  plerumque  per  oppositas  factiones  turbatur,  ut 
quotidiana  experientia  oonstat.  Mens  oommunia  civinm 
potior  est  in  polyarchia,  quia  siue  illa  non  possel  respublica 
seu  democratia  diu  permanere.     Hinc  verum  esl  democratiam 


228  De  Natnra  Societatis  Civilis. 

requirere  in  civibus  majores  virtutes  sociales  ut  durare  possit, 
sed  non  ideo  sequitur  democratiam  has  majores  virtutes  pro- 
ducere.  Efficacia  legum  considerari  potest  quoad  earum 
justitiam  et  quoad  earum  exsecutionem.  Quod  spectat  earum 
justitiam,  prima  fronte  videtur  ea  esse  major  in  democratia ; 
quia  ibi  melius  perspici  possunt  variae  necessitates  populi,  cum 
populus  per  suos  mandatarios  possit  necessitates  suas  palam 
facere  iis  qui  reipublicae  praesunt.  Ast  saepe  saepius  accidit 
hos  legislatores  repraesentare  solummodo  aliquam  populi  fac- 
tionem,  adeoque  curam  gerere  non  totius  reipublicae,  sed  suae 
factionis,  et  propterea  leges  saepe  injustas  et  oppressivas  pro- 
mulgari.  Quod  attinet  legum  exsecutionem,  ea  in  monarchia 
multo  efficacior  est,  quia  major  unitas  in  auctoritate  habetur. 

Vis  materialis  in  democratia  per  mercium  commutationes  et 
negotiationes  magis  evolvitur,  ut  satis  constat  experientia,  et 
niriilominus  non  possunt  respublica?,  diu  permanere  si  earum 
territoria  sint  valde  extensa,  ut  experientia  pariter  ostendit. 
Litterae  et  scientiae  semper  magis  flomere  sub  monarchico 
regimine. 

His  ergo  consideratis,  videtur  monarchia  magis  esse  ad 
flnem  societatis  promovendum  accommodata. 

Qui  polyarchiam  plus  minusve  limitatam  monarchico 
regimini  praBferunt,  sequentes  urgent  rationes  :  1°  Monarchia 
facile  degenerat  in  tyrannidem.  2°  In  monarchia  cives 
plerumque  indifferenter  se  habent  circa  bonum  commune 
societatis,  cum  tota  administratio  ad  principem  spectet.  3° 
Leges  prudentius  condi  possunt,  eo  quod  non  pendeant  ab 
arbitrio  unius,  sed  a  pluribus  aut  a  tota  communitate ;  qua- 
propter  melius  societatis  necessitatibus  provideri  potest.  4° 
Regimen  democraticum  principio  aequalitatis  inter  horaines 
magis  consentaneum  est,  suaviorque  redditur  obedientia  legibus 
exhibenda,  eo  quod  cives  vel  directe  vel  indirecte  parteni 


Liber  Primics.  229 

aliquam  in  formandis  legibus  habent.  5°  In  tali  regimine 
habentursemper  admanum  remediacontra  tyrannidem  5  populus 
enim  potest  magistratus  eligere  qui  leges  noxias  et  oppressivas 
a  prsedecessoribus  latas  abrogent. 

Rationes  vero  quse  in  favorem  monarchici  regiminis  urgen- 
tur  sic  solvere  conantur. 

1°  Etsi  typi  gubernii  quos  natura  profert,  sint  monarchici, 
non  ideo  sequitur  formam  monarchicam  caeteris  perfectiorem 
esse ;  nam  operibus  naturae  ars  suis  additamentis  majorem 
impendit  venustatem.  • 

2°  Finis  Ecclesiae  institutioque  supremae  auctoritatis  illius 
a  fine  et  institutione  auctoritatis  civilis  toto  coelo  differt  j  ergo 
non  valet  paritas. 

3°  Si  qua  majora  commoda  ex  una  parte  monarchicum 
regimen  progignit,  incommoda  non  pauca  ex  altera  parte,  ut 
ex  argumentis  allatis  patet,  ex  illo  enascuntur. 

§  19.  Si  qusestionem  theoretice  solvere  vellemus,  dicen- 
dum  sane  esset  argumenta  in  favorem  monarchiae  temporatae 
majoris  esse  momenti  et  firmitatis.  .Ast  quando  dicimus 
monarchiam  temperatam,  non  eam  intelligimus  quae  nostris 
temporibus  vocatur  monarchia  constitutionalis;  quia  ista 
gnbernii  forma  vix  aut  ne  vix  quidem  a  democratia  differt. 
Rex  enim  in  tali  monarchia  juxta  modernam  theoriam 
regnat  quidem,  sed  non  gubernat.  Potestas  exsecutiva  in 
manibus  ministrorum  est,  qui  ea  tamdiu  gaudent,  quamdiu 
ipsis  possibile  est  obtinere  majoritatem  suffragiorum  ab  eis  qui 
dicuntur  deputaii  a  populo  aut  populum  rcprruscntantes  ;  quod 
U  hisce  deputatis  ministrorum  agendi  modus  displicet,  regi 
necu^sse  est  ut  novos  ministros  eligat,  qui  juxta  voluntatem 
majoritatis  rempublicam  administrent,  nec  aliud  ipsi  plerum- 
que  supereel  oisi  ut  nomen  suum  apponat  decretis  popali,  ^ive 


230  De  Natura  Societatis  Civilis* 

placeant  sive  displiceant;  quia  etsi  gaudeat  praerogativa 
obsistendi  decretis  populi,  vix  illi  possibile  est  hanc  suam 
praerogativam  exercere.  Unde  eadem  ferme  incommoda  in 
hac  regiminis  forma  inveniuntur  ac  in  democratia.  Hinc 
monarchia  temperata  ea  erit  in  qua,  quamvis  rex  revera 
habeat  supremam  auctoritatem  politicam  tam  legislativam 
quam  exsecutivam,  haec  tamen  limites  agnoscat  in  legibus 
fundamentalibus  regni  et  in  legibus  Ecclesias  j  in  qua  rex 
habeat  assidentes  sibi  in  negotiis  majoribus  transigendis 
magnates  regni  et  alios  viros  praacipuos  quorum  jus  non 
dependeat  ex  populi  suffragiis,  sed  ex  ipsorum  conditione  aut 
munere  quo  funguntur;  in  qua  rex  in  coetu  episcoporum 
regni  et  nobilium  inveniat  obstacula  sufficientia  ne  arbitrarias 
leges  condat  et  arbitrarie  rempublicam  administret.  Ejus- 
modi  limites  potestatis  regiae  in  omnibus  regnis  catholicis 
agnoscebantur  ante  infelicem  perturbationem  excitatam  ab 
haareticis  seculi  decimi  sexti,  et  hi  limites  multo  sunt  efficaci- 
ores  ad  defendendos  subditos  contra  tyrannidem  principis, 
quam  modernse  constitutiones.* 

*  Regimen  constitutionale,  si  aliqua  lex  omni  humana  lege  superior  agnoseitur  e 
servatur,  haud  dubio  valet  bono  ipsius  Societatis  consulere  ;  quia  est  forma  licitaj. 
Sed  si  juxta  moderna  principia  nulla  ejusmodi  lex  agaoscitur,  et  Societas  athea  sit,  re- 
gimen  constitutionale  (sicuti  et  alia  regimina)  nullo  modo  felicitatem  et  pacem  populo 
tribuere  potest ;  quia  nulla  jam  adest  norma  stabilis  legum,  sed  omuia  pendent  ab 
arbitrio  factionis  dominantis.  Qui  rerum  potiti  sunt,  non  jam  bono  communi  consu- 
lunt,  sed  vel  factioni  vel  propriae  utilitati  prospiciunt.  Individuorum  jura  secura 
esse  non  possunt.  quia  ipsa  Constitutio  scripta  arbitrio  majoritatis  subest,  ac  mutari 
potest  ad  libitum,  et  norma  justi  alia  non  est  nisi  utilitas  praesens  aut  factionis  aut 
eorum  qui  leges  ferunt.  Talia  gubernia  dicuntur  liberalia,  ast  in  quanam  re  eorum 
liberalitas  sita  sit  frustra  quaeritur.  Advocatur  libertas  associationis  et  tamen  Ecclesia 
bonis  suis  spoliatur,  religiosse  familiae  e  suis  domibus  expelluntur.  Libertas  preli  et 
sermonis  jactatur,  sed  Ecclesia  a  munere  docendi  juventutem  catholicam  arcetur,  et 
ut  nuper  factum  est  in  Germanico  imperio,  ne  quidem  licet  veritates  catholicas  e  sug- 
gestu  populo  exponere.  Libertas  eonscientiae  extollitur,  sed  catholici  compelluntur 
tradere  prolem  scholis  impiis,  et  matrimonia  coram  Auctoritate  civili  contrahere. 
En  pretiosi  fructus  moderni  Liberalismi. 


Liber  Pritnns,  231 

Si  vero  rem  in  concreto  spectamus;  i.  e.,  considerando 
honiines  prouti  sunt,  in  prsesenti  rerum  conditione  impossibile 
est  statuere  quodnam  sit  optimum  gubernium,  quia  aliquibus 
popnlis  convenit  magis  unum  regimen,  aliis  vero  aliud,  ut 
luculenter  ostendunt  bistorica  monumenta.  Illud  ergo 
relative  optimum  erit  regimen  quod7  legitime  introductum, 
aptius  est  ad  procurandum  civibus  finem  propter  quem  civilis 
societas  instituta  est,  qua?cumque  tandem  sit  ipsius  forma. 
Hoc  admittere  coguntur  5111  qui  putant  formam  monarchicam 
cseteris  prsestantiorem  esse.  Hinc  Aristoteles  in  libro  iii, 
De  Republica,  cap.  48,  haec  habet :  "  Quoniam  autem 
dicimus  tres  esse  rectas  reipublicse  administrandae  formas  ; 
harum  autem  necesse  est  eam  esse  optimam  quae  ab  optimis 
viris  administratur ;  talis  autem  est  ea  in  qua  contingit  ut  vel 
unus  aliquis  nniversis,  vel  genus  totum,  vel  multitudo  virtute 
praestat."  Et  lib.  iv,  cap.  2:  "  Saepenumero,  quamvis  sit 
alia  reipublicje  administrandse  forma  et  optabilior  et  praestan- 
tior,  nihil  obstat,  tamen,  quominus  aliquibus  magis  expediat 
aliam  esse  apud  eos  reipublioae  administrationem."  Sic 
Plato  in  sua  Politica  ;  Suarez  De  Leg.,  lib.  iii,  cap.  4,  etc. 


CAP.  V. 

DE   STABILITATE    FORMARUM    REGIMINIS. 

§  20.  Puopositio  XI.     Legitime  introdpcta  aliqua  form  V 

KKOlMlNls,     NON     TOTEST     EAM      P0PULU8     PRO    LUBITO     MUTAKE 

ai.i  \M«;i'K    iNTliomi  l.KE. 

1'uobatur.  Auotoritas  suprema  vcl  ooUata  fuil  a  populo 
vel  non.  A.tqui  neutro  in  oasu  lioet  populo  formam  regim- 
nis  pro  lubito  mutare.     Nara    hoc  non  lioel  quando  populus 


* 


232  De  Natura  Societatis  Civilis. 

confert  supremam  auctoritatem  rectoribus  societatis.  Ergo 
multo  minus  hoc  licitum  erit  in  altero  casu.  Etenim  mutare 
formam  regiminis  aliamque  ponere  in  ejus  loco,  est  exercere 
actum  supremae  auctoritatis.  Atqui  talis  actus  non  potest 
exerceri  nisi  ab  eo  penes  quem  est  suprema  auctoritas.  Ergo 
mutatio  formse  regiminis  non  potest  fieri  nisi  ab  eo  qui  jus 
habet  ordinandi  societatem.  Atqui  populus,  si  contulit  auc- 
toritatem  principi,  jam  eam  amplius  non  possidet  j  ergo  actum 
hujus  auctoritatis  exercere  nequit.  Neque  dici  potest  popu- 
lum,  quando  confert  supremam  auctoritatem,  sibi  semper  hanc 
retinere  et  solummodo  ejus  administrationem  principibus 
concedere,  ita  ut  princeps  non  sit  nisi  mandatarius  quem  popu- 
lus  concesso  mandato  privare  pro  libito  possit.  Nam  si 
populus  semper  sibi  retineret  supremam  auctoritatem,  sola 
forma  democratica  possibilis  esset  atque  legitima.  Atqui  hoc, 
ut  vidimus,  falsum  est.     Ergo,  etc. 

Populus  prseterea  injustitiam  committeret  contra  eos  quibus 
auctoritatem  supremam  credidit,  si  pro  lubito  eos  tali  auctori- 
tate  privaret.  lNam  etsi  ei  liberum  fuerit  tali  determinato 
subjecto  auctoritatem  supremam  concedere  aut  non  concedere, 
ea  tamen  semel  concessa,  liberi  non  sunt  cives  eam  pro  lubito 
sibi  resumere.  Etenim,  etsi  supponatur  adesse  in  casu  verus 
contractus  onerosus  inter  principem  et  cives,  huic  contractui 
tamen  vi  ipsius  legis  naturalis  stare  debent  ambae  partes, 
quamdiu  eum  una  evidenter  non  violaverit.  Ergo  neque 
potest  populus  jus  habere  mutandi  ad  libitum  formam  regi- 
minis  licite  introductam. 

Insuper,  si  nulla  esset  obligatio  agnoscendi  stabilitatem 
formae  regiminis  legitime  introductse,  societas  civilis  nunquam 
posset  pace  et  tranquillitate  frui  atque  finem  suum  obtinere. 
Etenim  quod  licite  fieri  potest  licite  potest  desiderari,  postulari 
atque  aliis  suaderi.      Ergo,  si  ad  libitum  posset  forma  regi- 


Liber  Primns.  233 

minis  mutari,  posset  populus  semper  incitari  a  detnagogis  ad 
perturbationes  fovendas,  et  licita  essent  qusevis  tentamina  ad 
hunc  finem  obtinendum,  quotiescumque  affulgeret  aliqua  spes 
felicis  exitus.  Atqui,  experientia  teste,  ubi  talia  ad  praxim 
reduountur,  nulla  habetur  pax,  nulla  tranquillitas,  operatio  soci- 
alis  maxime  impeditur,  industriaet  commerciumprostratajacent. 

Ergo  non  licet  populo  pro  lubito  formam  gubernii  mutare. 

Corollaria.  1°  Ubi  viget  regimen  monarchicum,  non 
potest  populus,  rege  non  consentiente,  aliam  formam  introdu- 
cere  ;  multo  minus  poterit  haec  forma  per  vim  et  violentiam  a 
rege  extorqueri. 

2°  Ubi  viget  regimen  constitutionale,  non  potest  rex,  iis 
ad  quos  spectat  repugnantibus,  introducere  regimen  monar- 
chicum  simplex ;  ad  regem  enim  non  spectat  tota  suprema 
auctoritas;  ergo  non  posset  ipse  formam  gubernii  mutare 
quin  aliis  injuriam  irrogaret.  Excipi  debet  casus  absolatce 
necessitatis,  si  aliter  salus  publica  obtineri  non  posset,  quia, 
si  quando  id  eveniret,  populus  rationabiliter  invitus  esse  non 
posset. 

3°  Ubi  viget  regimen  democraticum,  non  potest  una  factio, 
consensu  legali  a  caeteris  civibus  non  obtento,  vel  aristocra- 
tiam  vel  monarchiam  pro  eo  substituere.  Consensus  autem 
legalis  est  snffragiorum  majoritas  juxta  normam  a  lege  prae- 
BOriptam  obtenta.  Si  hsec  suffragiorum  majoritas  habetur, 
poterit  democratica  forma  a  populo  in  aliam  mutari,  quia  penes 
populuin  residet  suprema  auctoritas.  Sic  etiam  rex,  postu- 
lante  aut  approbante  populo,  aliam  formam  concedere  potest. 

§  21.     Propositio    XII.      Absurditate    haud    vacat    doc- 

TKINA   DE   ESSENTIALI   PLEBIS   SUPREMATIA. 

Notandum  est  nos  non  asserere,  nunquam  fieri  posse  ut  auc- 
toritas  resideat  in  plebe  ipsaj   regimen  enim  democraticum 


234  De  Natura  Societatis  Civilis. 

legitimum  esse  fatemur,  sed  negamus  populum  lianc  semper 
auctoritatem  possidere,  nec  uuquam  amittere  posse,  etsi  regi 
aut  imperatori  ejus  exercitium  committat.  Uno  verbo,  affir- 
mamus  plebi  supremam  auctoritatem  essentialem  nou  esse. 

Pbobatuk.  Doctrina  de  essentiali  plebis  suprematia  sup- 
ponit  pactum  sociale  ad  mentem  Rousseau,  democratiam 
unicam  esse  legitimam  formam  regiminis,  populum  semper 
conferre  rectoribus  societatis  supremam  auctoritatem,  principes 
non  esse  nisi  populi  mandatarios  voluntate  ipsius  amovibiles 
ab  officio  •  populum  posse,  prouti  sibi  placet,  formam  regiminis 
mutare.  Atqui  omnia  ista  falsitate  atque  absurditate  labo- 
rant.  Ergo  et  doctrina  absurdis  innixa  principiis  eodem  vitio 
laboret  necesse  est. 

Peinctpium  ad  solvendas  dlfeicultates.  Adversarii 
sic  argumentum  instituunt. 

Auctoritas  suprema  est  illius,  a  cujus  natura  resultat.  Atqui 
socialis  auctoritas  resultat  a  societatis  natura  j  ergo  est  socie- 
tatis.  Atqui  auctoritas  quse  est  societatis  pertinet  ad  multitu- 
dinem.  Ergo  auctoritas  natura  sua  pertinet  ad  multitudinem. 
Ergo  auctoritas  socialis  essentialiter  residet  in  plebe.  IIoo 
argumentum  sopliisma  est  j  nam  esse  societatis  potest  signifi- 
care,  esse  partem  societatis  ejusque  elementum  constitutivum  et 
essentiale;  et  sic  vera  est  propositio.  Potest  etiam  denotare, 
esse  ,pro$rietatem  liominum  qiii  societatem  componunt;  et  sic 
propositio  generalis  est  falsa.  Deinde  confunditur  societas 
cum  multitudine.  Societas  civilis  multitudinem  supponit,  sed 
multitudo  ut  multitudo  non  est  societas. 

§  22.  Propositio  XIII.     Jus  suffragii  univeesalis  ab  omni 

POPULO  SEMPER  EXERCENDUM,  UT  ARBITRANTUR  MODERNI  PER- 
DUELLES,    ABSURDUM   EST. 

PPvOBATUPv.     Jus  suftragii   uiiiversalis   populo  essentiale, 


Liber  Primns.  235 

fdndatui  in  hypothesi  de  essentiali  plebis  suprematia.     Atqui 
hsec  est  absurda.     Ergo  et  illud  jus  sufFragii  universalis. 

PllINCIPIA   AD    SOLVENDAS    DLFFICULTATES. 

1°  Jus  suffragii  universalis  stricte  sumptum  omnino  absur- 
duin  estj  nam  tunc  ab  omnibus,  et  ab  ipsis  mulieribus, 
excrcendum  esset.  Jus  vero  suffragii  universalis,  si  ad  cives 
aut  ad  eos  qui  cives  esse  possunt,  coarctatur,  legitiine  exerce- 
tur  in  democratia,  sed  non  necessario  omnes  cives  sub  quovis 
regimine  spectat  j  quia  sub  solo  regimine  democratico  cives 
potestate  suprema  instruuntur. 

2°  Homines  non  sunt  propter  societatem,  sed  societas  est 
propter  homines  j  id  est,  debet  societas  membris  suis  bonum 
commune  procurare;  ast  ex  hoc  non  sequitur  sociis  esse 
potestatem  immutandi  formam  regiminis  quando  et  quomo- 
documque  habent  in  animo  j  quia  societatis  est  qusevis  civium 
jura  custodirej  hoc  autem  non  obtinebitur  a  societate,  si 
lr.cuibris  ipsius  licitum  est  hsec  jura  ad  libitum  conculcare. 

3°  Nonnunquam  juvat  regiminis  formam  immutare :  tunc 
ias  quidem  erit  populo,  per  legitima  media  et  evitando  turbas, 
principi  suas  necessitates  proponerej  non  autem  vi  et  armis, 
aeque  minis  et  turbis  ut  mutatio  illa  fiat,  a  principe  extor- 
quere.  Si  revera  absoluta  perurgeat  necessitas  ut  populus 
oompos  voti  fiat,  fieri  non  potest  quin  princeps  ultro  id  con- 
cedat.  Quod  si  tanta  non  sit  mutandi  necessitas,  ad  principem 
spectat  determinare  quid  indulgendum  sit  et  quandoj  uam 
ipse,  el  non  populus,  habel  jus  ordinandi  Bocietatem.  Insuper, 
experientia  constat  ex  mutationibus  subitis  non  boua  et 
oommoda,  verum  summa  subsequi  detrimenta:  ueque  mirumj 
ouaudo  quidem,  si  pws  oculis  habeamus  naturalem  oursum 
rerum,  nos  deprehendimus  earum  ezplicalionem  perfectio- 
nemque  sensim  sine  sensu  fieri.  Sic  oorpus  infantis  quotidianis 
fttque    liiiniinis    additamentis.    multis    poet    annis,    corporis 


236 


De  Natura  Societatis  Civilis. 


huinani  integrani  perfectionem  sibi  comparat  j  et  corpus  sociale, 
longiori  ac  magis  diuturna  vita  prseditum,  qui  posset  brevi 
tempore  perfectionem  sibi  propriam  acquirere? 

4°  Finis  societatis  civilis  est  civium  jura  protegere  et  bon- 
liuum  commune  promovere.  Si  hoc  ab  auctoritate  civili  prae- 
statur,  non  est  quod  cives  amplius  ab  ea  exigere  possint. 
Ergo  destituuntur  jure  cogendi  principem  ad  aliam  formam 
regiminis  concedendam,  quotiescumque  putant  per  aliam 
formam  se  posse  adhuc  melius  eumdem  finem  consequi. 

5°  Malis  societatis  non  potest  semper  constitutionum  muta- 
tione  remedium  afFerri.  Cives  non  habent  jus  petendae  aut 
violenter  introducendae  novae  constitutionis  aut  formae  regimi- 
nis  propter  eam  rationem,  quod  quidam  abusus  aut  alia  mala 
in  prsesenti  regimine  inveniantur.  Gallia,  post  rerum  ever- 
sionem  sseculo  elapso  factam,  jam  octies  aut  novies  novam 
formam  regiminis  aut  constitutionis  accepit ;  et  tamen  multum 
abest  a  perfectione  sociali,  quae  non  sita  est  potissime  in 
divitiarum,  commercii  ac  rerum  quse  pra^tereunt  copia,  sed  in 
vera3  virtutis  bonorumque  morum  exercitatione  et  cultu,  quae 
sola  homines  ad  suum  capessendum  finem.ducere  queunt.* 


*  Jus  suffragii  universalis,  quamvis  nostris  temporibus  summis  laudibus  extollatur 
ab  eis  qui  reformatores  societatis  civilis  se  esse  dicunt,  nonsolumnon  est  magnae  utili- 
tatis,  sed,  experientia  ipsa  teste,  paulatim  in  perniciem  ipsius  reipublicae  tendit. 
Sane  non  intelligitur,  quo  jure  suffragium  eorum  qui  prorsus  ignari  sunt  rerum  publi- 
carum,  eumdem  valorem  habere  debeat,  quam  suffragium  eorum  qui  tum  scientia, 
tum  experientia  rerum  gerendarum  ornantur  ;  qua  ratione  ii,  qui  nihil  possident, 
et  quorum  parum  vel  nihil  interest,  quaenam  leges  circa  proprietatem  civium 
ferautur,  idem  suffragium  habere  debeantur,  quam  possessores  fundorum,  si  agatur 
de  statuendis  legibus  proprietatem  afficientibus.  .  Praeterea  ubi  viget  jus  suffragii 
universalis  nou  repraesentantur  variae  classes  in  quibus  societas  dividitur,  sive  in 
monarchia,  sive  in  polyarchia,  sed  habetur  gubernium  majoritatis.  Quamdiu  a 
populo  agnoscitur  et  veneratur  lex  aliqua  omni  humana  lege  superior,  respublica 
bene  administrari  poterit.  Sed  ubi  lex  divina  rejicitur.  et  moderna  incredulitatis 
principia  vigent,  fieri  non  potest  quin  gubernium  tandem  in  anarchiam  aut  intolera- 
bilem  tyrannidem  degeneret.  Constitutiones  enim  scriptae,  cum  a  majoritate 
suffragiorum  aboleri  possiut,  jura  minoritatis  haud  protegere  valent.     Omnia  fient 


Liber  Primus.  237 


CAP.  VI. 
DE   TTRANNIDE. 

§  23.  Tyrannis  in  eo  consistit  ut  ii  qui  populo  praesunt, 
posthabito  bono  communi,  leges  ferant  in  propriam  aut  in 
pancorum  utilitatem,  populorum  jura  conculcent,  atque  eos 
magnis  oneribus  gravent.  Tyrannis  exerceri  potest,  non 
solum  ab  aliquo  rege  aut  imperatore,  sed  etiam  a  senatu,  a 
factione  aliqua  in  republica*  imo,  quando  polyarcliicum 
regimen  in  tyrannidem  vertitur,  tyrannis  multo  gravior  est 
et  saepe  diuturnior  quam  si  a  rege  aut  ab  imperatore  exer- 
ceatur.  Reges,  etsi  absoluta  auctoritate  gaudeant,  non  ideo 
necessario  sunt  tyranni,  quia  populos  sibi  commissos  ad  pro- 
prium  finem  perducere  possunt,  quin  eorum  jura  violent. 
Vemm  quidem  est  regiam  potestatem,  si  absoluta  sit,  facili 

venalia,  leges  ferentur  non  in  bonum  societatis  sed  in  Tavorem  factionis,  quae  reruni 
potita  est.  Magna  pars  populi  parum  vel  nihil  de  bono  ipsius  reipublicae  curat,  sed 
unioe  prseseotem  utilitatem  respicit,  ac  proinde  aut  a  demagogis  decipientur,  eo  quod 
qnaa  in  veram  utilitatem  reipublicae  cedunt,  ignorent,  aut  facili  ratione  inducantur 
nd  suffragia  vendenda  iis  qui  plus  offerunt.  Hinc  fit  ut  houoratiores  cives  plerumque 
a  negotiis  reipublicae  gerendis  abhorreant  et  munia  publica  in  manus  demagogorum 
cadant,  qui  io  eis  gerendis  non  bonura  commune,  sed  propriam  utilitatem  quaerunt. 
Uode  peculatus  et  taxarum  incrementum  ingens.  Huic  malo  remediura  ferri  non 
potest  per  educntionem  sparsam  in  populo,  nam  educatio  absque  religionis  prinoipiis 
prorsos  inutilis  est.  et  piIDlorQO  nuixima  popuU  pars  semper  carebit  cognitione  eorum 
qusB  ad  rempublioam  beoegerondam  necessaria  sunt,  qoia  tum  ooltora  ad  djbo  capes- 
senda  reqaisita  ei  deest,  tum  tem|iore  et  opportunitate  ea  addiscendi  caret.  Hinc 
OSBOO  inodo  sequentur  duces  illius  faetionis  cui  nomen  dederunt.  Ultima  meta  ad 
quam  teodit  SOflragiom  uuiversale.  ubi  DOn  viget  vera  Religio,  est  Socialismus  aut 
Commanismos  quia  cum  inaxiina  pars  populi  destituta  sit  divitiis.  fieri  non  potest 
qnin  tandem  intelligat  se  et  numero  et  vi  pnestare.  atque  in  sua  potestate  esse,  eas 
leges  proprietatis  abolere  qofiB  impediont  quominus  et  ipsa  rerum  copia  potiatur. 


238  De  Natura  Societatis  Civilis. 

ratione  in  tyrannidem  converti  ubi  non  viget  vera  religio ; 
imo,  absque  vera  religione  aut  societas  brevi  tempore  in 
anarchiam  labetur,  aut  a  tyranno  aliquo  populus  continebitur. 
Ubi  autem  viget  vera  religo,  ibi  vix  possibile  est  ut  regimen 
monarchicum  in  tyrannidem  degeneret  j  quia  tot  tantaque 
impedimenta  inveniet  rex  in  Ecclesise  dogmatibus,  in  clero? 
in  populo,  lege  et  christianis  moribus  exculto  atque  instituto, 
ut,  nisi  magna  civium  pars  ultro  iniquis  conatibus  principis 
cooperetur,  ipse  omnino  impotens  reddatur  ad  exercendam 
tyrannidem. 

Ante  Lutherum,  regna  christiana  omnia  specialibus  consti- 
tutionibus  potiebantur,  et  principes  in  clero,  in  coetu  nobilium 
et  civitatum,  magnum  inveniebant  impedimentum  ne  arbi- 
trarias  et  oppressivas  conderent  leges.  Post  Lutheranam 
rebellionem  contra  auctoritatem  Ecclesise,  principes  acatholici 
sibi  arrogarunt  jus  in  res  ad  religionem  spectantes,  atque  sic 
absolutam  sibi  usurparunt  auctoritatem  j  reges  catholici  et 
ipsi  paulatim  ab  auctoritate  summi  Pontificis  conati  sunt  sese 
subducere  atque  clerum  et  alios  optimates  omni  politica  potes- 
tate  spoliare.  Sic  factum  est  ut  et  ipsi  affectarent  regimen 
absolutum  ac  ssepe  arbitrarium.  Quid  mirum  quod  populi, 
suis  naturalibus  defensoribus  orbati,  conentur  omnibus  quibus 
possunt  modis,  regum  absolutam  auctoritatem  limitare  ?  Reges 
ab  auctoritate  Ecclesise  in  rebus  politicis  sese  omnino  vindi- 
care  contendebant  j  quod  inter  nationes  cultas  vix  aut  ne  vix 
quidem  possibile  est.  Hinc  necesse  est  ut  reges,  velint  nolint> 
cadant  sub  potestatem  populi,  et  quia  morem  Deo  gerere  in 
sua  Ecclesia  inficiati  sunt7  in  pcenam  insanis  frementium  popu- 
lorum  consiliis  obtemperare  adigantur.  Illicita  quidem  est 
rebellio,  neque  per  eam  mala  societatis  auferuntur,  sed7  magis- 
tra  experientia,  potius  augentur.  Attamen  nisi  reges  ad 
saniora  revertantur  consilia;  impossibile  erit  ejusmodi  seditiones 


Liber  Primus.  239 

compescere.  Orclo  antiquus  qniclem  omni  ex  parte  reclinte- 
grari  non  posset  absqne  summa  plurium  civium  injuria  j  ne- 
que  lioc  ulla  ratione  necessarium  est.  Ast,  si  societates 
civiles  desinerent  esse  atheae  j  si  Ecclesise  plenam  atque  in- 
tegram  auctoritatem  venerarentnr  et  sancte  custoclirent  j  si 
nullas  leges  doctrinis  religionis  christianse  contrarias  ferrent ; 
brevi  tempore  plagae  quse  societatem  affligunt,  sanarentur  j 
quia  ipsa  efficacia  media  adhibere  posset  ad  corrigendos  pra- 
vos  mores  et  errores  sociales,  quae  maxime  sunt  causa  omnium 
calamitatum  societatis.  Quamdiu  societas  remanebit  athea, 
tum  societatis  rectores  tum  ipsi  cives  nullam  aliam  agendi 
regulam  sequentur  ac  propriam  utilitatem,  qua  nihil  societati 
perniciosius  excogitari  potcstj  quia  fundamentum  societatis 
justitia  sit  necesse  est,  eo  quod  ad  jura  civium  custodienda  a 
Deo  instituta  sit.  Hinc  sola  Ecclesia  potest  societati  civili 
remedium  ferre,  nam  populos  submissionem  et  obedientiam 
erga  legitima  principum  jussa  edocet,  seditionesque  omnes  et 
rebelliones  condemnat ;  sed  et  principibus  frsena  injicit,  im- 
peditqne  quominns  injustis  et  arbitrariis  legibus  populos 
opprimant. 

§  24.  PltOPOSITIO  XIV.  NULLUS  PRINCEFS  AMITTIT  .IU8 
OUDINANDI  SOCIETATEM  PROUTEIl  ALIQUOT  TANTUM  ACTUS 
TVIJANNICOS. 

ProbATTTB.  Jus  acquisitum  amitti  non  potest  nisi  amit- 
tantur  tituli  quibus  jus  illud  innititur.  Atqui  in  casu  tituli 
non  amittuntur.  Ergo  neqne  jus  ordinandi  societatem* 
Eteniin  tituli  sunt  illa  facta  concreta  qiwe  fuerunt  origo  po8j 
sessionis  jnris.  Atqui  illa  facta  concreta  per  hunc  abusum 
non  tolluntur  ne<pie  destruuntur.  Ergo  neqae  tituli  juris. 
Faeta  illa  concreta  sunt  vel  facta  natnralia  veJ  oonsensns 
populi.     Atqui  per  abnsnmj  de  quo  in  prsesenti  sermo  est^  non 


240  De  Natura  Societatis '  Civilis. 

destruuntur  facta  naturalia,  ut  per  se  patet ;  neque  destruitur 
consensus,  nisi  hoc  prius  expresse  cautum  fuerit.  Etenim  in 
casu  quo  princeps  per  pra?fatos  actus  sua  potestate  abutitur, 
non  evertitur  finis  propter  quem  civilis  societas  instituta  est. 
Ergo  consensus,  qui  ad  hoc  datus  est  ut  princeps  societatem 
ordinet  ad  finem,  per  hunc  abusum  non  tollitur. 

Cives  quidem  legi  evidenter  injustce  non  tenentur  obedire, 
quia  princeps  nullum  jus  habet  ferendi  leges  ejusmodi ;  sed 
propterea  non  tollitur  obligatio  aliis  legibus  justis  parendi. 

Prinuipia  ad  solvexdas  difftcultates. 

1°  Qui  abutitur  auctoritate  punitionem  quidem  meretur,  sed 
quia  punitio  infligi  nequit  nisi  a  superiore,  ideo  populus,  qui 
principis  superior  non  est,  eum  punire  non  potest. 

2°  Per  abusum  transeuntem  auctoritatis  non  fit  princeps  in- 
capax  ordinandse  societatis.  Nam  ut  incapax  fieret  hujus 
juris,  deberet  ipse  esse  in  malo  obfirmatus,  quod  in  praesenti 
casu  locum  non  habet. 

Corollaria.  1°  Er^o  illicita  est  rebellio  contra  Witimos 
principes,  machinata  sub  prsetextu  quod  aliquorum  actuum 
tyrannicorum  rei  sint. 

2<>  Ergo  multo  absurdius  est  eorum  commentum  qui  tradunt 
jus  rebellandi  esse  jus  civibus  inhserens,  quo,  quotiescumque 
illis  placet,  uti  possint.  Hic  monstruosus  error  damnatus  fuit 
ab  Ecclesia  in  litteris  encyclicis  S.  Pontificis  Gregorii  XVI, 
anno  1832  datis. 

§  25.   Propositio  XV.     Licitum  est  deponere  principem, 

QUOTIES  PACTIS  LIBERE  INTER  EUM  ET  dVES  INITIS  CAUTUM 
EST  UT,  VIOLATIS  LEGIBUS  FUNDAMENTALIBUS  A  PRINCrPE,  IPSE 
IMPERIO   EXCIDAT. 

Probatur.  Jus  desinit  existere  quando  deficiunt  tituli 
hujus  juris.  Atqui  in  casu  proposito  principis  tituli  deficiunt. 
Ergo  et  jus  imperandi.     Etenim  in  hoc  casu  titulus  juris  est 


Libcr  Primns.  241 

civium  consensus,  qui  cum  conditioni  alicui  alligatus  fuerit, 
ea  conditione  amplius  non  existente,  nec  ipse  permanere  potest. 
Ergo  potest  populus  principem  deponere  ;  nec  poterit  hoc  vo- 
cari  rebellio,  quia  princeps  juridice  depositus  desinet  esse 
princeps.  (Vide  S.  Thomam,  De  Regimine  Prmcipum,  lib.  i; 
cap.  6.) 

Notandum  tamen  est  necesse  esse  ut  de  pactis  et  de  jure 
principem  deponendi  certissime  constet,  vel  certis  et  indubiis  in- 
strumentis,  vel  consuetudine  immemorabili.  Talia  pacta  et  jus 
inde  consequens  supponi  non  possunt,  quia  tituli  dubii,  incerti, 
de  quorum  existentia  non  constat,  jus  certum  creare  non  pos- 
sunt.  Oportet  pariter  ut  lex  vel  consuetudo  patrise  in  hoc 
jure  exercendo  servetur ;  secus  esset  actio  absque  auctoritate 
facta.  Denique  necesse  est  ut  de  violatione  gravi  legum 
fundamentalium  constet. 

§  26.  Propositio  XVI.  Ubi  piunceps  non  tenet  principatum 

AB  ELECTrONE,  NEQUE  PACTIS  LIBERE  INITIS  ALLIGATUS  EST,  NON 
POTEST  IPSE  A  POPULO  DEPONI,  ETSI  A  MULTIS  TYRANNIDIS  ETIAM 
HABITUALIS  ACCUSETUR. 

Probatur.  Inter  duos  litigantes  qui  saltem  sunt  aequales 
lis  componi  non  potest  absque  superioris  auctoritate.  Atqui 
quando  princeps  tyraunidis  accusatur,  nullus  est  judex  qui 
possit  litem  dirimere  atque  juridice  declarare  priucipem  revera 
tyrannum  esse.  Nam  hoc  judicium  proierri  non  jiotest  ab 
aJiquo  alio  principe,  eo  quod  nullam  jurisdictionem  in  accu- 
satmn  habeat;  non  potest  ferri  a  populo,  quia  populus  11011 
est  principis  superior,  utpote  qui  non  possidet  Bupremam  auc- 
toritatem.  E  contrario  princeps  auctoritate  Buprema  adliuc 
gaudet.  Ergo  a  populo  nec  judicari  nec  deponi  potest,  secus 
enim  dicere  oporteret  snpremum  Bocietatis  ordinatorem  a  s<»ciis 
quos  ordinare  et  dirigere  debet,  ordinandum  et  dirigendum 
esse.      Deinde    deponere    principem,    est    actum    suprenue 

I  1 


242  De  Natitra  Societatis  Civilisi 

auctoritatis  exercere.  Atqui  populus  non  possidet  sivpremam 
auctoritatem.  Ergo  principem  deponere  non  potest.  Et 
quamvis  pars  populi  vi  et  armis  potiti  sint  suprema  auctoritate, 
ipsi  eam  non  possident  de  jure.  Ergo  quidquid  in  principem 
moliuntur,  irritum  est. 

Przntcipia  ad  solvendas  diefictjltates.  1°  Etsi 
magna  sit  multitudo  eorum  qui  contra  principem  insurgunt, 
non  ideo  jus  acquirunt  eum  vi  et  armis  deponendi  a  suprema 
auctoritatej  quia  hsec  pars  populi  non  est  judex  legitiinus, 
neque  supremam  auctoritatem  possidet.  Unde  bellum  principi 
et  ipsius  partibus  inferre  non  possunt,  quia  bellum  legitime 
geri  non  potest  nisi  ab  eo  qui  suprema  potestate  potitur. 

2°  Xeque  dici  potest  jus  multitudinis  praevalere  contra  jus 
principis,  quia  jura  non  ex  multitudine  eomm  qui  ea  sibi  vin- 
dicare  volunt,  dijudicanda  sunt,  sed  juxta  regulas  justitiae. 
Prseterea,  in  casu  proposito  principis  jus  certum  est;  populi 
autem  jus  ad  summum  est  dubium.  Atqui  dubium  jus  nun- 
quam  contra  jus  certum  prsevalere  potest.  Ergo  jus  principis 
praevalet.  Insuper  absurdum  est  ut  qui  regi  debent,  regere 
velint. 

3°  Exempla  quae  desumuntur  ex  regnis  ubi  viget  forma 
reprsesentativa,  non  possunt  hic  adduci7  quia  in  tali  regimine 
princeps  non  est  solus  et  unicus  possessor  supreniae  auctoritatis. 

4°  Perfectio  completa  hoc  in  mundo  in  vanum  quseritur  * 
ac  proinde  absurdum  est  velle  malum  aliquod  minoris  mo- 
menti  per  media  depellere  quae  majora  mala  et  damna  socie- 
tati  afferunt. 

5°  In  casu  tyrannidis  partialis,  populus  potest  passive  re- 
sistere  injustis  legibus7  non  autem  licet  ei  active  resistere.  Si 
cives  principi  passive  resistunt,  fieri  non  potest  ut  ipse  suam 
tyrannidem  longo  tempore  continuet,  nisi  magna  civium  pars 
ei  adhaereat. 


tiber  Primus.  243 

6°  Dens  societatibus  civilibns  medium  proposuit  ut  malis 
tyrannidis  obviari  possit.  Instituit  enim  societatem  univer- 
salis  Ecclesiae,  cujus  caput  est  infallibilis  custos  moralitatis  et 
justitiae.  Ad  ipsius  arbitratum  recurrere  possunt  tum  principes 
tuin  populi,  quin  principes  independentiam  in  ordine  politico 
amittant  et  populi  injustitiam  reformident.  Quid  mirum 
igitur  quod,  hoc  medio  rejecto,  nullum  aliud  snpersit  quo 
abusus  a  principibus  inducti  tollantur  nisi  aut  patientia  aut 
illegitima  resistentia  ? 

§  27.  Quaeritur  nunc,  utrum  nullo  in  casu  liceat  principem 
qui  supremam  auctoritatem  non  tenet  ab  electione,  a  posses- 
sione  supremae  auctoritatis  depellerc?  Sunt  qui  affirmant  hoc 
nunquam  licere  etsi  tvrannis  principis  fiat  intolerabilis  atque 
tendat  ad  ipsius  societatis  fundamenta  evertenda  j  quia,  aiunt, 
semper  verum  manet  principem  supremam  auctoritatem  pos- 
sidere,  ac  proinde,  populum  nunquam  sibi  arrogare  posse  jus 
exercendi  actum  suprenme  potestatis,  quod  tamen  faceret  si 
principem  judicaret  et  deponeret.  Deinde,  aiunt  ipsi,  nulla 
est  norma  juxta  quam  dijudicari  possit,  quandonam  lieeat 
deponere  principem,  ac  proinde  vulgus  hujus  rei  judex  statni 
deberet,  quod  absurdum  est.  Nulla  etiam  norma  determinatur, 
a  quonam  et  quomodo  princeps  deponi  debeat,  nec  modus 
violentiae  ad  principem  deponendum  necessaria?,  definiri  poteet, 
Ergo  hoc  jure  non  potest  populus  gaudere.  Accedit  auctori- 
tas  imprimis  summi  Pontificis  Gregorii  XVI,  qui,  in  Encyclica 
epistola  anno  1832  data,  omnem  resistentiam  armata  vi  oontra 
prinoipes  videtur  condemnare,  quippe  qui,  nulla  habita  ex- 
ceptione,  generatim  asserat :  "  Quocirca  et  divina  et  lmmana 
jura  in  eos  clamant  qui  turpissimis  peiduellionuS  Beditionnmqne 
uiachinationibus  a  fide  in  prinoipee  descisoere,  ipsosque  ab  im- 
perio  deturbare  ronnituntur.'' 


^44  D*  Natura  Societatis  Civilis. 

S.  Thomas,  lib.  1,  De  Regimine  Principum,  concedit 
multitudini  jus  refraenandi  tyranni  potestatem  aut  eum  ab 
imperio  deturbandi,  si  ad  jus  multitudinis  pertinet  sibi  de  rege 
providere  5  sed  si  ipsa  multitudo  hoc  jure  non  gaudet,  id  est,  si 
princeps  non  tenet  principatum  ab  electione,  non  licet  ullo 
modo  contra  tyrannum  insurgere.  Quod  si  omnino  contra 
tyrannum  auxilium  humanum  haberi  nequit,  recurrendum  est 
ad  Regem  omnium  Deum. 

S.  Alphonsus  de  Ligorio,  Hom.  Apostol.,  tract.  87  n.  13 : 
"  Nimis  perniciosum  in  hac  re  fuit  principium  Joannis  Gersonis, 
qui  ausus  est  asserere  quod  monarcha  potest  legitime  a  tota 
natione  judicari,  siregnum  injusteregat. . . .  principium  (inquio) 
non  tantum  falsum,  sed  perniciosissimum.  .  .  .  At  quale  re- 
medium  adest  si  regimen  principis  esset  excessive  tyrannicum  ? 
Bemedium  quod  suppetit,  ait  S.  Thomas,  est  ad  Deum  recur- 
rere  ut  auxilium  prsebeat." 

Alii  e  contra  asserunt  quod7  quando  supremse  auctoritatis 
possessores  ita  tyrannidem  exercent  ut  ipsius  societatis  funda- 
menta  subvertantur,  eaque  sit  omnibus  patens,  neque  ullum 
medium  sit  aut  ulla  spes  eos  ad  saniora  consilia  reducendi7 
tunc  licitum  est  populo  eos  a  possessione  auctoritatis  deturbare. 
Nam  Deus  vult  conservationem  societatis  civilis7  non  vero  ejus 
destructionem.  Atqui  tyrannus  qualis  nunc  supponitur, 
societatem .  subvertit.  Ergo  Deus  non  vult  ut  cives  tali 
tyranno  subsint  j  nam  secus  deberent  velle  societatis  conser- 
vationem  et  simul  ipsi  tyranno  cooperari  ad  societatis  ever- 
sionem.  Insuper,  tyrannus,  de  quo  nunc  sermo  est,  titulum 
amittit  ad  jus  ordinandi  societatem.  Nam  populus  ideo 
tenetur  principi  subesse  ut  per  eum  ad  finem  societatis  con- 
sequendum  dirigatur.  Ergo  si  princeps  socios  non  amplius 
vult  ad  finem  ipsorum  dirigere?  non  tenetur  populus  ei  obedire; 
ac  proinde  jus  principis  cessat.    Hanc  sententiam  confirmant 


Liber  Primus.  245 

factis.  Machabaei,  qui  populum  Israeliticum  a  jugo  Graecorum 
Liberaverunt,  aScriptura  sacra  laudantur.  Judaei  autem  tunc 
temporis  erant  subditi  Grsecis.  Sed  quia  Rex  Graecorum  Judseos 
ad  apostasiam  cogendo,  totam  ipsorum  societatem  civilem  sub- 
vertere  couabatur,  Machabseus  in  eum  insurrexit  atque  ejus 
dominationem  abjecit.  Confoederatio  inita  a  catholicis  in 
Gallia  contra  Henricum  III  et  IlenricumlV,  qui  protestantismo 
favebant,  a  sunnno  Pontifice  Gregorio  XIII  approbata  fuit. 

Neque  timendum  esse  aiunt,  ne  per  hanc  sententiam  omnes 
pei'turbationes  colionestari  possint.  Nam,  antequam  populo 
liceat  principcin  a  possessione  supremse  auctoritatis  depellere, 
plures  conditiones  servandae  sunt. 

Oportet,  1°  Ut  tyrannis  principis  revera  societatis  ipsius 
fundamenta  subvertat. 

2°  Ut  hajo  sit  omnibus  patens,  ita  ut  nemo  ejus  existentiam 
in  dubium  vocare  queat. 

3°  Ut  nullum  aliud  sit  medium  liuic  fincm  imponendi ; 
quia  secus  insurrectio  in  principem  foret  supervacanea  ac 
maxima  damna  societati  afferret. 

4°  Ut  sit  rationabilis  spes  felicis  exitus ;  secus  enim  niedium 
esset  ad  fineni  ineptum,  non  esset  nisi  mera  vindicta,  et  malis 
majoribus  societas  affigeretur,  eo  quod  princeps  ad  magis 
sacviendum  contra  populnm  induceretur.* 

Praeterea,  incommoda  qua)  objiciuntur  contra  hanc  senten- 
tiam  c\  ea  non  proveniunt. 

Nam  1°  Non  requiritur  sententia  juridica  ad  litem  dirimen- 
dam,  eo  quod  faotum  omnibus  evidens  nulla  egeat  probatione. 

2°  Subditi  in  hoc  casu  non  ordinanf  supremum  societatis 
ordinatorem,  Bed  sese  defendunt  contra  socialis  ordinis  subver- 
sorem,  el  incolumitati  societatifl  student. 

*  In  periodioia  Boriptis  editia  Rorae?,  nomine  Cirilui  Cattolica  (Serie  v,  VoL  viii, 
:  >.  hsBG  eadem  sententia  defenditur, 


246  De  Natura  Societatis  Civilis. 

3°  Jus  decernendi,  cuinam  deferenda  sit  auctoritas,  vel  a 
lege  vel  a  consuetudine  determinatur ;  si  vero  nihil  ejusmodi 
determinatum  sit,  tunc  pertinet  ad  eos  qui  per  facta  anteceden- 
tia  aut  ex  natura  rei,  jus  habent  repraesentandi  societatem. 

4°  Etsi  princeps  non  teneat  principatum  ab  electione,  tamen 
necesse  est  dicere  illum  munere  principis  fungi  ut  ordinem 
socialem  servet,  non  vero  ut  eam  destruat,  ac  proinde  quoties- 
cumque  ipse  id  neque  facit  neque  facere  vult,  pravamque 
voluntatem  suam  per  habitualem  tyrannidem  manifestat,  juri 
suo  renuntiasse  dicendus  est. 

5°  In  casu  prsesenti  non  est  supponendum  principatum  esse 
populo  essentialem,  &ed  admittendum  est  populum  in  casu 
necessitatis  facultatem  habere  proprise  conservationi  consulendi. 

6°  Etsi  princeps  qui  nationem  catholicam  cogere  vellet  ad 
apostasiam,  principatum  jure  amitteret,  quia  societatis  liujus 
fundamenta  penitus  subverteret,  non  ideo  licet  catholicis  re- 
bellare  contra  persecutores,  quando  natio  ipsa  nondum  socialiter 
amplexa  est  religionem  catholicam. 

Etenim  in  hoc  casu  pessime  quidem  ageret  princeps  oppri- 
mendo  catholicos,  sed  tamen  hoc  malum  non  intenderet  ut 
malum  sociale,  sed  ut  malum  aliquorum  individuorum.  Hinc 
primis  Christianis  licitum  non  erat  rebellare  contra  persecu- 
tores,  etsi  id  ssepe  cuin  bona  spe  felicis  exitus  facere  potuissent- 
Talis  est  constans  sanctorum  Patrum  doctrina. 

Addunt  hi  auctores  testimonia  tum  Suaresii  tum  Bellarmini. 

Suarez.  Defens.  Fidei,  lib.  iii,  cap.  iii :  "  Si  rex  justam 
suam  potestatem  in  ^rannidem  verteret,  illa  in  manifestam 
•civitatis  perniciem  abutendo,  posset  populus  naturali  potestate 
ad  se  defendendum  uti ;  hac  enim  nunquam  se  privavit." 
(Dispid.  13,  De  Bello,  Sect.  6.)  Tota  respublica  potest  bello 
insurgere  contra  tyrannum,  neque  tunc  excitatur  proprie  sedi- 
tio"  (hoc  siquidem  nomen  in  malam  partem  sumi  consuevit). 
Ratio  est,  quia  tunc   tota  respublica  superior  est  rege :  nam 


Liber  Primus,  247 

cum  ipsa  dederit  illi  potestatem,  ea  conditione  dedisse  cense- 
tur  ut  politico,  non  tyrannice  regeret,  alias  ab  ipsa  posset 
deponi.  Est  tamen  observandum,  ut  ille  vere  et  manifeste 
tyrannice  agat,  concurrantque  aliae  conditiones  ad  honestatem 
belli  positae. 

Bellarminus  eadem  habet  in  opere  De  Romano  Pontifice. 

Hsec  ultima  sententia,  quamvis  theoretice  defendi  posset,  vix 
ac  ne  vix  quidem  in  praxini  reduci  potest.  Impossibile  enim 
est  exercere  tyrannidem  in  nationem  civili  cultura  fruentera,  nisi 
inagna  populi  pars  in  eam  consentiat,  tyrannumque  in  ea  exer- 
cenda  adjuvet.  Cum  autem  tyrannus  et  de  copiis  militaribus 
disponat,  atque  habenas  gubernii  manu  teneat,  nulla  potest  esse 
oppressis  spes  felicis  exitus,  nisi  ad  secretas  conspirationes,  atque 
alia  media  a  lege  morali  vetita  recursum  habeant.  Praeterea, 
perdifficile,  ne  dicam  impossibile,  erit  judicium  evidens  ferri 
de  existentia  ejusmodi  tyrannidis  quae  ipsa  fundamenta 
societatis  evertat.  Tyrannis  ergo  ubi  existit  habenda  est  ut 
punitio  a  Deo  populo  inflicta  propter  ejus  iniquitatem,  atque 
patienti  animo  ferenda  Biouti  et  alia  hujus  mundi  mala. 
Nulla  fit  possibilitas  tyrannidis  si  tota  natio  legi  Dei  subjecta 
ost,  quia  qui  tyrannidem  exercere  vellet,  nullos  adjutores 
inveniret,  et  solus  contra  totam  nationem  saBvire  non  potest. 
Nostris  temporibus  gubernia  plurima,  opem  ferente  parto 
ipsius  nationis,  per  leges  iniquas  religionem  catholicam 
opprimunt.  Catholicis  nullum  aliud  remedium  snperest  nisi 
ut  nihil  negligant,  quod  legitime  fieri  possit,  ut  justitia  eis 
rcddatur,  atque  ut  legibus  iniquis  contra  religionem  latis  11011 
obtemperent.  Talis  rcsistentia  passive  tandem  ipsos 
Roinanos  Imperatores  coegit  ut  arma  deponerent,  ci  ea  etiam 
nuue  temporis  perseontores  modernos  roperabit.  Omnis 
armata  resistentia  non  praBberet  nisi  novos  prsetextns  ad 
sseviendum  in  Catholicos,  non  jam  quia  fidei  firmiter  adhserent, 
sed  qnia  oontra  ordincin  socialem  insnrgunt 


248 


De  Natura  Societatis  Civilis. 


CAP.  VII. 


DE    USURPATIONE    SUPREM^    AUCTORITATIS. 

§  28.  Usurpator  vocatur  ille  qui  injuste,  per  fraudem  sive 
per  violentiam,  suprema  auctoritate  potitus  est. 

Gubemium  ipsius  vocari  solet  gubernium  defacto,  ut  a  guber- 
nio  dejure,  quod  a  legitimo  possessore  exercetur,  distinguatur. 

Propositio  XVII.     LlCET  POPULO  usurpatorem  injustum  a 

POSSESSIONE   SUPREM^E   AUCTORITATIS   DEPELLERE,    QUOTIESCUM- 
QUE   ADEST   RATIONABILIS   SPES   FELICIS   EXITUS. 

Probatur.  Usurpator  nullum  jus  habet  ad  auctoritatem 
quam  ipse  usurpavit.  Ergo  populus  eum  expellendo,  nullum 
ipsius  jus  violat.  Imo,  restaurando  legitimum  auctoritatis 
possessorem,  ordinem  socialem  ab  usurpatore  violatum  iterum 
restaurat.  Ergo  licitum  est  populo  usurpatorem  expellere. 
Debet  tamen  esse  spes  felicis  exitus  j  quia  licitum  non  est  id 
quod  societati  damnum  aftert  majus  malo  ad  quod  tollendum 
adhibetur.  Hoc  autem  locum  haberet  si  non  esset  spes  ratio- 
nabilis  felicis  exitus ;  nam  incassum  plurimorum  civium  san- 
guis  effundereturj  et  usurpator  inde  magis  sseviret. 

In  gubernio  de  facto  varise  oriuntur  relationes  inter  auctori- 
tatis  illegitimum  possessorem  et  cives. 

1°  Usurpator,  quia  de  facto,  quamvis  illegitime,  possidet 
supremam  auctoritatem7  ea  uti  debet  in  bonum  commune 
societatisj  et  cives  in  omnibus  quse  ad  ordinem  civilem 
spectant?  ei  obedientiam  prsestare  debent.  Societas  enim  sine 
auctoritate  esse  non  potestj  ea  autem  de  facto  in  manu 
usurpatoris  est.  Ergo  cives,  quia  non  possunt  velle  turba- 
tionem  ordinis  civilis,  ei  obedire  tenentur  qui  solus  hic  et  nunc 
eos  ad  hunc  flnem  dirigere  potest.     Obedientia  non  prsestatur 


Liber  Primus.  249 

directe  ipsi  usurpatori,  sed  auctoritati_  supremse,  cujus  usurpa- 
tor  potitus  est.  Neque  per  hoc  usurpator  evadit  legitimus 
superior,  quia  jus  quod  exercet  non  est  jus  personale  sed  jus 
reale,  id  est,  jus  annexum  supremse  auctoritati,  non  vero  jus 
pertinens  ad  personam  usurpatoris.  Socii  ergo  possunt  adju- 
vare  usurpatorem  in  iis  omnibus  quse  ad  ordinem  civilem 
spectant.* 

In  casu  belli  quo  ab  extera  natione  jura  societatis  impetun- 
tur,  possunt  et  debent  cives  activam  cooperationem  pra3stare 
usurpatori  ad  invasionem  repellendam;  quia  hsec  cooperatio 
non  tendit  per  se  in  bonum  usurpatoris,  sed  in  bonum  ipsius 
societatis. 

2°  Quoad  ordinem  politicum,  seu  ipsum  jus  ad  supremam 
auctoritatem,  usurpator  omni  caret  jure.  Non  debent  ergo 
socii  ei  auxilium  ferre  ut  in  sua  usurpatione  permaneat. 
Legitinms  princeps,  cumactu  nonpossideat  supremam  auctorita- 
tem,  non  potest  a  subditis  civilem  exigere  obedientiam,  sed 
cum  jus  ad  aitctoritateni  liabeat,  potest  ipse  exigere  a  subditis 
ut  ipsum  adjuvent  ad  hanc  auctoritatem  recuperandam, 
duminodo  ha?c  tentamina  majus  societatis  darnnuni  minime 
progignant.  Si  enim  impossibile  esset  usurpatorem  expellere, 
gaut  si  nulla  spes  felicis  exitus  affulgeret,  deberet  legitirnus 
princeps  aut  jure  suo  cedere,  aut  ejus  vindicationem  in  tempus 
niagis  ■  propitiuni  difterre.  Nam  jus  principis  est  ut  socios 
felices  reddat,  non  vero  eos  in  majores  calamitates  projiciat. 

3°   Quando  nulla  jam  remanet  prinoipi  legitiina  spes  jura 

*  Pius  VII,  in  Instructione  data  22  Maii,  1807,  suis  snbditis,  tempoiv  aflurpationis 
Roinamu  ditionis,  declarat  illicita  esse  juramenta  illimitata  osurpatori  prtBBtita,  quia 
lata  juramenta  jurJ  legitimi  Prinoipifl  essenl  oontraria;  jnramenta  veroquse  < 
solum  obliganl  ad  obedientiam  passivam  quod  speotat  agnitionem  gubernii  de  faoto, 
prsBfltarl  posse.  Probibel  Ipse  ne  quis  ab  usurpatore  aooeptel  offioia  pnblioa  quibus 
ipsa  usurpatio  agnosoeretur,  sedooncedil  ut  aooeptentur  alia  offloia  quse  taleo  agni-' 
tionem  non  involverent.  Denique  vetuit  Episcopis  aliisque  ecclesiarum  reotoribus 
ne  hymnum  Ambrosianum  solemnitei  oantarent  i>ro  inauguratione  novi  gubernii 

11  * 


250  De  Natura  Societatis  Civilis. 

sua  sibi  vindicandi,  cessat  etiam  in  subditis  obligatio  fidelitatis 
erga  ipsum,  et  populus  tunc  potest  vel  implicite  vel  explicite 
consentire  in  usurpatoris  possessionem  j  quia  cum  princeps 
legitimus  non  possit  exigere  subditorum  infelicitatem  ut  suum 
sibi  jus  servet,  ipsi  subditi  omni  ergaeum  obligatione  soluti  sunt. 

Si  populus  passive  se  habet,  usurpator  nunquani  legitimam 
potestatem  acquirit.  Ejus  tamen  successores  progressu  tem- 
poris  prsescribere  possunt.  Quantum  temporis  ad  praescriben- 
dum  requiratur,  determinari  non  potest;  dependet  enim  lioc 
a  variis  circumstantiis,  quse  non  ad  jus  naturale  sed  ad 
liistoriam  pertinent.  Hanc  autem  praescriptionem  fieri  debere, 
patet  ex  eo  quod  societas  non  possit  semper  in  statu  quodam 
violento  manere.  Quamdiu  autem  gubernium  non  est  de 
jure,  sed  solummodo  de  facto,  societas  non  in  suo  normali, 
sed  in  violento  potius  statu  versatur.  Praeterea,  quo  magis 
progreditur  tempus,  eo  magis  decrescit  jus  hseredum  legitimi 
principis;  quia  crescit  impossibilitas  eos  in  jura  paterna 
restituendi  absque  praejudicio  societatis.  Debet  ergo  venire 
tempus  quo  jura  eorum  totaliter  cessent.  Ast,  probe 
notandum  est  eam  praescriptionem  non  orhi  ex  praeterita 
injustitia,  sed  ex  eo  quod  ad  pacem  et  tranquillitatem 
societatis  requiratirr. 

5°  Quando  aliqua  natio  in  bello  quod  injuste  alicui  nationi 
intulit,  superata  est,  et  natio  victrix  ei  adimit  politicam  inde- 
pendentiam,  ut  eam  ob  injustam  aggressionem  puniat  et  sese 
tutam  reddat  contra  futuras  aggressiones  (quod  in  casu  neces- 
sitatis  licite  fieri  potest),  non  licet  nationi  victse  rebellare 
quamdiu  ipsa  a  natione  victrice  tyrannice  110 11  regitur,  id  est, 
quamdiu  ei  jura  civilia  et  civilis  libertas  non  adimuntur. 
Multo  minus  id  licebit  si  libere  aliqua  natio  alteri  se  subjecit, 
aut  legitimus  princeps,  approbante  et  consentiente  natione, 
principi  alteri  jus  suum  cessit. 


Liber  Primus.  251 


CAP.  VIII. 
DE   IMPEKII   TEANSLATIONE. 

§  29.  Cum  societas  existere  nequeat  absque  auctoritate, 
patet  eam  non  perire  per  mortem  aut  abdicationem  subjecti 
quod  auctoritatis  possessionem  babebat.  In  unaquaque 
societate  leges  et  consuetudines  determinant,  qua  ratione 
novum  subjectum  auctoritatis  constituatur.  Duplici  autem 
praesertim  modo  hoc  subjectum  determinari  potest :  electione 
nempe  aut  haereditaria  successione.  Quando  per  electionem 
haec  determinatio  fit,  summa  auctoritas  post  mortem  aut  abdi- 
cationem  rectoris  societatis  ad  tempus  revertitur  vel  ad  totam 
communitatem  civium  qui  jus  repraesentandi  societatem  habent, 
vel  ad  partem  aliquam  determinatam  communitatis,  v.  g.,  ad 
coetum  nobilium,  aut  ad  corpus  aliquod  electorale,  juxta  diver- 
sos  mores  uniuscujusque  nationis.  Qui  jus  habent  eligendi 
principem,  aut  ipsi  auctoritate  suprema  potiuntur  et  solummodo 
alicui  subjecto  ejus  exercitium  delegant,  aut  jus  tantum  habent 
•h^ig-nandi  successorem.  In  primo  casu  possunt  electores 
quascumque  conditiones  apponere,  principum  auctoritatem 
plus  minusve  limitare,  ipsamque  imperii  constitutionem  nmtare. 
In  secundo  autem  casu  nihil  eorum  electoribus  licet,  nam  cum 
non  habeant  jus  ad  auctoritatem  supremam,  non  possunt  ipsi 
aotum  supremae  auctoritatis  exercere  praeter  successoris  desig- 
Qationem. 

Alius  niodus  determinandi  successorem  est  lnereditaria  suc- 
oessio.  Jus  autem  transfecri  posse  pei  hsBreditatem  patet 
Nam  1"  Jus  sooietatis  ordinandae  potesf  esse  annexum  pos- 
seseioni  alioujus  territorii  (§  13).     Eo  in  casu  qui  haares  esl 


252  De  Natura  Societatis  Civilis. 

patrimonii,  haeres  etiam  est  juris  annexi.  Hoc  locum  habere 
potest  in  monarchia  et  etiam  in  aliquibus  polyarchiis,  ut  in 
aristocratia  aut  monarchia  reprsesentativa  seu  constitutionali. 
2°  Potest  populus  velle  ut  jus  ordinandi  societatem  per  haer- 
editariam  successionem  determinetur,  quia  electionis  via  potest 
ssepe  majoribus  periculis  esse  obnoxia  quam  via  haereditarise 
successionis ;  ssepe  enim  turbas  et  bella  civilia  causat.  Pra3- 
terea,  ubi  admittitur  haereditaria  successio,  non  magis  timen- 
dum  est  ne  pravi  et  imbecilles  homines  auctoritate  suprema 
potiantur  quam  ubi  principes  electione  determinantur.  Qui 
enim  designati  sunt  ad  principatum,  speciali  ratione  jam  ab 
ipsa  infantia  educantur  ut  bene  suo  munere  fungi  possint  j  e 
contrario,  factiones  ssepe  reipublicse  imponunt  pessimos  rectores, 
ut  experientia  patet.  Quod  si  qui  jus  succedendi  habet  prorsus 
incapax  est  regendi  societatem,  leges  uniuscujusque  nationis 
determinant,  quisnam  regnum  nomine  principis  administrare 
debeat. 

Si  quando  dubium  sit,  quisnam  jus  succedendi  possideat, 
pluresque  illud  sibi  vindicare  conentur,  lis  determinanda  est 
eo  modo  quem  vel  leges  ipsius  nationis  vel  consuetudo 
sanxerunt.  Quod  si  hoc  modo  lis  componi  non  posset, 
nationi  ipsi  competeret  jus  seligendi  inter  contendentes ;  quia7 
cum  jura  singulorum  dubia  sint,  natio  neminem  eorum  ut 
principem  agnoscere  tenetur;  cum  tamen  non  possit  esse 
absque  supremo  gubernatore,  ad  ipsam  spectat  determinare, 
quisnam  eam  regere  debeat. 

Absurdum  est  principium  quod  urgent  adversarii,  eum 
debere  regere  societatem  qui  melius  eam  gubernare  possit. 
Aptitudo  major  majus  jus  praebet  eUgibiUtatis,  ubi  qui  guber- 
nare  debeat  eligendus  est;  ubi  autem  princeps  eligendus 
non  est,  hsec  aptitudo  major  nullum  jus  tribuit :  possessio 
supremse  auctoritatis  non  debet  ex  sola  consideratione  boni 


Liber  Primiis.  253 

publici  determinari,  sed  cx  juribus  quse  ex  factis  antecedenti- 
bus  resultant.  Si  enim  ex  hac  sola  consideratione  jura 
omnia  penderent,  societas  etiam  jus  haberet  invadendi  jura 
privatorum,  quotiescumque  judicaret  hoc  sibi  utile  fore. 
Deinde,  in  societate  domestica  pater  non  semper  esset  superior, 
quia  accidere  potest  ut  vel  mulier  vel  aliquis  filiorum  patre- 
familias  sit  melior  et  prudentior.  Impossibile  tandem  esset 
invenire  qui  rempublicam  regeret,  quia  quis  omnium  civium 
melior  sit  et  prudentior;  determinari  non  potest. 


254  '  De  Organismo  Sociali. 


LIBER  H. 

DE   ORGANISMO   SOCIALI. 

CAP.  I. 

DE   CONSTITUTIOXE   SOCIETATIS. 

§  30.  Per  constitutionem  societatis  intelligi  possunt  prin- 
cipia  generalia  juris  quse  ex  ipsa  lege  naturali  fluunt,  et  ea 
jura  quae  ex  factis  concretis  a  quibus  societas  originem  duxit 
procedunt,  quseque  varias  relationes  inter  principem  et  sub- 
ditos  determinant.  Haec  constitutio  est  constitutio  proprie 
dicta.  Intelligi  etiam  potest  per  constitutionem  instrumentum 
aliquod  scripto  consignatum,  in  quo  limitantur  jura  eorum 
qui  societati  prsesunt,  determinantivrque  plura  jura  politica 
sociorum.     Ea  vocari  potest  constitutio  scripta. 

PKOPOSITIO  XVIII.  SOCIETAS  CIVILIS  NUNQUAM  ESSE  POTEST 
ABSQUE  ULLA  CONSTITUTIONE ;  SCRIPTA  VERO  CONSTITUTIO  NON 
EST  NECESSARIA. 

Probatur.  Sunt  multae  relationes  necessariae  quaa  ab 
ipsa  natura  rei  inter  homines  in  societate  positos  oriuntur. 
Ergo  etiam  habentur  multa  jura  et  obligationes  quibus 
homines  in  societate  degentes  mutuo  devinciuntur,  quaeque  a 
voluntate  humana  sunt  independentia.  Ergo  non  potest 
existere  societas  quin  habeantur  leges  quaedam  generales, 
onmibus  societatibus,  quaecumque  sit  earum  forma  regiminis, 
communes.  Praeterea,  omnis  societas  in  concreto  oritur  a 
facto  mere  humano,  quod  juxta  naturae  suaa  diversitatem  varias 


Liber  Secundns.  255 

causat  inter  socios  relationes,  unde  varia  jura  et  obligationes 
cnascuntur.  Hinc,  ex  hoc  duplici  fonte  fluunt  leges  fundamen- 
tales  societatis,  aut  ipsius  constitutio  civilis.  Praeterea, 
homines  non  ingrediuntur  societatem  in  abstracto,  sed  in 
concreto  cum  omnibus  suis  notis  individuantibus.  Imo;  non 
solum  individua,  sed  familiae  prsecipue  constituunt  societatem 
civilem.  Istse  autem  £amilise  liabent  varia  jura  tum  naturalia 
tum  acquisita,  quibus  societatem  ingrediendo  non  privantur. 
Unde  oriuntur  qusedam  jura  et  obligationes,  qua3  pro  diversitate 
circumstantiarum  varia  sunt  apud  varias  nationes.  Ergo 
omuis  societas  habet  quamdam  constitutionem  proprie  dictam, 
seu  leges  omnino  fundamentales  quse  ipsam  societatis  in- 
dividuam  naturam  oonstituunt. 

Constitutio  vero  scripta  non  est  societati  necessaria.  Nam 
1°  Multae  societates  sine  tali  constitutione  floruerant,  et  con- 
stitutiones  quse  nunc  habentur  in  pluribus  societatibus,  recen- 
tioris  sunt  originis.  2°  Mouarchia  proprie  dicta  est  forma 
rcghuinis  legitima.  3°  Sine  constitutione  hac  scripta  potest 
societas  finem  proprium  consequi. 

Corollaria.  1°  Ergo  pessime  agunt  qui  societatis  or- 
dinem  perturbant  rebellionesque  excitant,  ut  constitutio 
scripta  obtineatur. 

2U  In  formatione  constitutionis  scriptre,  nihil  statuere  licet 
quod  sit  contra  jura  naturalia  aut  prseexistentia  BOoioromj 
quia  constitutio  Boripta  non  potest  esso  justa  nisi  in  constitu- 
tiouo  vera  societatis  fundetur. 


256  De  Organismo  Sociali. 


CAP.  II. 

DE    AUCTORITATE    MINORUM    CONSORTIORUM. 

§  31.  Propositio  X^IX.     Auctoritas   suprema  non  habet 

JUS  DESTRUENDI  MINORA  CONSORTIA  QTJ2E  EXTITERE  ANTE 
FORMATIONEM  SOCIETATIS  CIVILIS,  AUT  Q,U<E,  SOCIETATE  JAM 
CONSTITUTA,  SOCII  LICITE  EFFORMARE  POSSUNT ;  NEQUE  POTEST 
IPSA  SESE  INGERERE  IN  EORUM  INTERNAM  ADMLNISTRATIONEM ; 
POTEST   TAMEN   EA   ORDINARE   AD   BONUM   TOTIUS   SOCIETATIS. 

Peobatur.  1°  Societatis  auctoritas  civium  jura  protegere 
debet.  Atqui,  si  destrueret  societates  minores  quse  ante 
societatis  civilis  formationem  extiterunt,  jura  civium  non 
protegeret.  Nam  societates  minores  ideo  convenerunt  ad 
majorem  societatem  formandam,  ut  melius  suos  fines  particu- 
lares  assequerentur.  Ergo  jus  ad  existentiam  habent,  et 
auctoritas  suprema  eas  destruere  non  potest,  quin  jura  civium 
et  societatum  minorum  violet. 

2°  Auctoritas  suprema  non  potest  jura  naturalia  civium  de 
medio  tollere.  Atqui  cives  habent  jus  naturale  formandi 
minora  consortia,  dummodo  eorum  finis  particularis  non  sit 
contrarius  fini  generali  totius  societatis  civilis.  Etenim,  ex 
una  parte,  non  potest  auctoritas  suprema  per  semetipsain 
unicuique  civi  media  necessaria  ad  fines  rsuos  particulares 
assequendos  subministrare ;  ex  altera  vero  parte,  ista  minora 
consortia  sunt  valde  utilia,  imo  quodammodo  necessaria,  quia 
ssepe  concursus  plurium  ad  hunc  finem  requiritur.  Ergo  ista 
minora  consortia  a  sociis  formari  possunt,  dummodo  eorum 
finis  non  sit  fini  societatis  civilis  contrarius.  Ergo  auctoritas 
suprema  societatis  ea  impedire  non  potest. 


Libcr  Secundus.  257 

3°  Non  potest  auctoritas  suprema  sese  ingerere  in  internam 
horum  consortiorum  adininistrationem.  Nam  omnis  societas 
requirit  ut  per  propriam  auctoritatem  ad  finem  proprium 
dirigatur.  Omnis  eniin  societas  propriam  suam  operationem 
habet  ab  auctoritate  sua.  Ergo,  destructa  auctoritate  socie- 
tatis,  ipsa  societas  existere  desinit,  quia  propria  sua  actione 
privatur.  Atqui  si  auctoritas  snprema  sese  intromitteret  in 
Bocietatum  minorum  administrationem  internam,  auctoritatem 
earnm  destrueret ;  quia  eis  adimeret  potestatem  dirigendi 
B€K iios  ad  finem  proprium,  et  ipea  auctoritas  suprema  hoc  jus 
societatis  uiinoria  dirigenda?  assumeret.  Ergo  non  potest 
auctoritas  suprema  sese  in  internam  minorum  societatum 
administrationem  ingerere. 

4U  Auctoritas  debet  omnia  societatis  meinbra  ad  bonuiu 
commnne  dirigere  et  ea  ordinare  eo  modo  ut  omnia  conspi- 
rent  ad  bonum  totius  corporis  socialis  procurandum.  Atqui 
minores  societates  sunt  membra  societatis  civilis.  Ergo  ad 
Bupremam  auctoritatem  pertinet  jus  eas  minores  societates  ad 
bonum  commune  dirigendi.  Prseterea,  liabet  auctoritas  civi- 
lis  jus  puniendi  ea  delicta  quaa  non  solnm  perturbant  ordinem 
intcrnum  minorum  soeietatnm,  sed  etiain  directa  contra 
ordinem  publiouni  socialemj  quia  custodia  hujus  ordinis  ad 
ipsam  spectat. 

Corollakia.  1°  Ergo  adininistratio  interna  familiaB  non 
spectat  adauctoritatem  civilem;  quia Bocietasdomesticaanterior 
est  forinationi  societatis  civilisj  et  iamilia  Bocietatem  oivilem 
ineundo,  jnra  sna  non  amisit. 

2°  IVssime  agunt  gubernia  qnffl  sese  intromittunt  in 
administrationem  bonornm  qnse  ad  familiaa  religiosas,  ant  ad 
fundationes  pias,  qnamm  administratio  Bocietatibus  particn- 
laribus  propria  est,  pertinent.  Potest  qnidem  sooietas  oivilis 
reprimere  abnsns  qni  notorii  sunt  atque  jura  oerta  aliornm 


258  De  Organismo  Sociali, 

civium  laedunt  aut  ordinem  civilem  pertorbant )  verum  aliud 
est  abusum  reprimere,  aliud  societates  has  convellere. 

3°  Hinc  non  licet  auctoritati  civili  ordines  religiosos  sup- 
primere  eorumque  proprietates  in  publicum  addicere.  Quippe 
istse  consociationes,  cum  fini  societatis  civilis  non  obstent, 
licite  a  civibus  formari  possuntj  et  societas  civilis,  etsi  eis 
non  concedat  specialia  privilegia,  debet  eis  tamen  omnia  ea 
jura  tribuere  quae  sociis  in  civili  societate  positis  competunt. 

4°  Hinc  multo  minus  poterit  societas  civilis  sese  immiscere 
societatis  ecclesiasticse  negotiis ;  quia  Ecclesia  est  omnino  a 
societate  civili  independens,  ut  fnsius  deinceps  demonstrabitur, 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Socie- 
tatis  civilis  est  ordinare  ea  quae  ad  finem  societatis  civilis 
necessaria  sunt,  sed  solummodo  quatenus  ordo  socialis  id 
exigit,  non  vero  aliter.  Potest  auctoritas  suprema  minores 
societates  ordinare  ad  finem  communem  totius  societatis,  sed 
ad  finem  particularem  a  propria  auctoritate  dirigendse  sunt. 

2°  Societates  minores  quae  a  civili  societate  formantur,  ab 
ea  ordinabiles  sunt  ad  finem  particularem ;  quia  ipsse  ab 
auctoritate  sociali  omnino  dependent. 

3°  Centralisatio  aliqua  necessaria  est,  quia  auctoritas  civilis 
una  sit  necesse  est.  Sed  haec  non  debet  consistere  in  absorp- 
tione  omnium  potestatum,  sed  in  subordinatione  minorum  auc- 
toritatum  supremse  auctoritati,  quatenus  hoc  ad  finem  general- 
em  societatis  civilis  consequendum  necessarium  est.  Etenim 
unitas  corporis  socialis  debet  esse  unitas  organica,  non  vero 
unitas  mechanica. 

"f^  §  32.  Pkopositio  XX.     Socialis  auctoritas  potest  prohib- 

ERE  SOCIETATES  SECRETAS. 

Probatur.  Societas  secreta  ea  dicitur,  in  qua  finis 
particularis  ad  quein  assequendum  socii  sese  uniunt,  secretus 


Liber  Secundus,  259 

est,  et  propteroa  modia  onniia  aut  fere  omnia  paritei  secreta 
manent.  Atqui  tales  societates  potest  auctoritas  suprema 
prohibere.  Etenim,  sese  opponunt  fini  generali  societatis 
civilis.  Civilis  enim  societatis  est  omnia  minora  consortia  ad 
finem  totius  societatis  ordinare.  Atqui  societates  secretae, 
hoc  ipso  quod  sunt  secretse,  ab  auctoritate  sociali  ordinari  non 
possunt.     Ergo. 

Insuper,  societates  secretae  formant  societatem  quamdam 
omnino  independentem  in  societate  civili.  Ergo  dividunt 
societatem  civilem  ejusque  unitatem  et  efficaciam  distrahunt. 
Eaciunt  societatem  a  societate  civili  omnino  independentem, 
quia  nullo  modo  eam  directioni  societatis  subesse  patiuntur, 
eo  quod  eorum  finis  secreto  tegatur.  Hoc  multo  magis  accidit 
si,  ut  fere  somper  usuvenit,  istae  societates  sibi  arrogant  jus 
puniendi  poena  mortis  eos  qui  aut  secretum  produnt  aut  jussis 
sooietatis  obedire  recusant. 

PlMNCIPIUM   AD    SOLVENDAS    DIFFICULTATES.      Ecclesia 

catholica  pariter  format  societatem  omnino  independentem  a 
societate  civili,  sed  ejus  finis  secretus  non  est ;  neque  est  socie- 
fcaa  Ecclesiae  ejusdem  ordinis  ac  societas  civilis,  ac  proinde  istae 
societates  siniul  coexistere  possunt.  Societates  autem  secreta^ 
formant  societatem  omnino  independentem,  cujus  finis  et  ig- 
notus  est,  et  tamen  nonnisi  inter  fines  temporales  versatur. 
Ac  proinde,  nulla  est  paritas  inter  istas  societates. 

§  33.  Non  solum  adversantur  societates  secretae  fini  socie- 
fcatis  civilis,  sed  in  se  etiam  prav*  sunt.  Obligant  enim  eos 
(iui  ipsis  sese  adjungere  volunt,  ut  juramento  promittant  non 
solum  seoretum  Be  nunquam  revelaturos,  sed  et  omnibua  viri- 
bus  conaturoa  ad  finem  quem  illse  societates  secretse  intendunt 
procurandum, antequam  Boiant,  num  tiuisillc  sit  licitus  aeone. 
Atqui  ejusmodi  agendi  modua  rst   iu  se  malusj  qoia  uemo 


260  De  Organismo  Sociali. 

potest  sese  obligare  ad  prsestanda  ea  quse,  an  recta  sint  necne, 
ignorat.  Qui  enim  talem  obligationem  suscipit,  aeque  para- 
tum  se  ostendit  ad  bonum  aut  ad  malum.  Jam  vero  qui 
aeque  ad  malurn  ac  ad  bonum  peragendum  paratus  est,  hoc  ipso 
in  malum  tendit.  Ergo  nemo  obligationes  impositas  a  socie- 
tatibus  secretis  suscipere  potest,  ac  proinde,  merito  ab 
Ecclesia  fuere  illae  societates  proscriptse. 

Si  finis  alicujus  societatis  sit  omnino  notus,  mediaque 
generalia  quibus  utitur  pariter  manifesta  sint,  non  est  con- 
sideranda  ut  secreta,  si  qugedam  particularia  media  abscondat, 
atque  sociis  imponat  obligationem  non  revelandi  hsec  media 
aliis,  dummodo  ii  qui  hanc  obligationem  suscipiunt,  probe 
cognoscant  nihil  mali  in  hisce  mediis  contineri.  Nam  nulla 
societas  tenetur  ad  manifestanda  omnia  quae  ab  ea  peragun- 
tur ;  secus  enim  sa^pe  sa^pius  a  finis  consecutione  impediretur. 
Omnis  enim  societas,  quaecumque  illa  sit;  qusedam  secreta 
habet,  quse  manifestare  opportunum  minime  est. 


CAP.  III. 

DE   POTESTATE    LEGISLATIVA. 

§  34.  Ad  potestatem  supremam  tres  spectant  potestates, 
quse  omnino  necessarise  sunt  ad  societatis  civilis  ordinem 
servandum  :  legislativa,  judiciaria,  et  exsecutiva.  De  singulis 
seorsum  agendum  est. 

In  superioribus  verba  jam  fecimus  de  lege  deque  ejus  pro- 
prietatibus  ac  obligatione ;  unde  de  his  tractare  hoc  in  loco 
non  est  necesse, 


Liber  Seatndus.  261 

§  35.  Propositio  XXI.  Ad  auctoritatem  supremam  spectat 

POTESTAS   LEGISLATIVA. 

Probatur.  Ad  auctoritatem  supremam  spectat  ordinare 
societatem,  illamque  per  media  convenientia  ad  finem  diri- 
gere.  Ut  autem  auctoritas  socialis  lioc  efficere  possit,  necesse 
est  ut  nonnullos  actus  sociis  moraliter  necessarios  faciat,  seu  ut 
legem  eis  imponat.  Etenim,  sine  legibus  impossibile  est 
efficere  ut  omnes  socii  communi  voluntatum  consensu  ad 
eumdem  finem  communibus  mediis  obtinendum  conspirent; 
quia  neque  lex  naturalis,  neque  lex  divina  positiva  omnia 
media  determinavit,  quibus  civilis  societas  finem  suum  assequi 
debeat.  Atqui  soli  auctoritati  supremae  competit  jus  ordinandi 
societatem.  Ergo  soli  auctoritati  supremse  competit  legum 
ferendarum  potestas7  sive  societatis  forma  sit  monarchica, 
sive  polyarcliica. 

§  3G.  Propositio  XXII.     Auctoritas   suprema,  generatim 

LOQUENDO,    NIIIIL   STATUERE   POTEST   QUOD   SIT   LEGIBUS   FUNDA- 
M  KNTALinUS    SOCIETATIS    CONTRAKIUM. 

1'kobatur.  Leges  fundamentales  societatis  sunt  vel  ipsa 
principia  generalia  legis  naturalis  societati  civili  applicata,  vel 
jnra;  quflB  ex  ipso  facto  concreto  quod  societati  originem  dedit, 
oriuntur  (§  29).  Atqui  ista?  leges  et  ista  jura  violari  non  pos- 
sunt  absque  summa  injustitia,  eo  quod  independentia  sint  ab 
auctoritate  civili.  Ergo  auctoritas  suprema,  generatiro  loquen- 
do,  niliil  eis  contrarium  statuere  valet. 

1°  Hinc  sequitur  reges  non  esse  cxleges ;  etsi  enim  abso- 
luta  gaudeanl  potestate,  non  possunt  kamen  ipsi  qnidquam 
oontra  Leges  fundamentales  Btatuere. 

2°  Majoritas  in  polyarohianuHumjushabet  Btatuendi  Leges 
oontra  naturaleni  tegem  aut  oontrajura  [ndividuorum,  qua3  oum 
Booietatis  juribus  non  veniunt  in  collisionem.     Ea  autem  jura 


262  De  Orsranismo  Sociati, 


<5' 


quse  in  collisionem  veninnt  cum  juribus  societatis,  determinanda 
sunt  juxta  regulas  jam  datas  (Part.  111,  Ljb.  1,  §  3). 

3°  Salus  populi  suprema  lex  esto,  est  adagium  quod  veritati 
conforme  est,  quodque  tamen  ni  recte  intelligatur,  multis  abu- 
sibus  obnoxium  est,  eoque  abusi  sunt  reges  et  factiones  in 
republica  ad  tjTannidem  exercendam.  Media  qua3  absolute 
necessaria  sunt  ad  ordinem  civilem  custodiendum,  semper 
adhiberi  possunt  5  quia  Deus  vult  ut  ordo  socialis  custodiatur, 
ac  proinde,  ut  adhibeantur  media  ad  hunc  finem  absolute  ne- 
cessaria.  Hinc  si  societatis  civilis  existentia  revera  periclitetur, 
nisi  ab  auctoritate  suprema  statuatur  aliquid  quod  sit  contra- 
rium  alicui  legi  fundamentali,  ex  numero  earum  quse  oriuntur 
ex  facto  concreto  quod  societati  originem  dedit,  id  fieri  posse 
evidens  est ;  neque  hoc  statuendo  auctoritas  injustitiam  com- 
mittit.  In  tali  casu  jura  civium  quse  cum  jure  totius  societa- 
tis  in  collisionem  veniunt,  suspensa  manent  toto  tempore  quo 
perdurat  dicta  necessitas.  Si  vero  non  habetur  talis  necessitas, 
non  licet  supremae  auctoritati  violare  leges  fundamentales 
imperii,  etsi  per  ejusmodi  violationem  aliquod  emolumentum 
obtineri  possit  j  quia  auctoritatis  est  jura  civium  protegere 
atque  ordinem  civilem  custodire.  Non  potest  autem  ordo 
civilis  custodiri,  si  civium  certa  jura  conculcantur ;  quia  ordo 
civilis  non  fundatur  in  sola  utilitate,  sed  in  justitia. 

§  37.     Propositio  XXIII.     Fundamentum  et  norma  legum 

CIVILIUM   DEBET   ESSE   JUSTITIA,    NON   VERO   MERA   UTILITAS. 

Probatur.  Auctoritas  suprema  ita  leges  ferre  debet  ut 
socios  ad  finem  ordinet.  Atqui  ordinatio  ad  finem  importat 
ut  serventur  relationes  quse  intercedunt  inter  membra  ipsius 
societatis.  Has  ergo  relationes  auctoritas  socialis  servare 
tenetur.  Sed  hoc  est  justitiam  servare,  quia  redditur  unicui- 
que  quod  suum  est.  Ergo  in  legibus  condendis  justitia  ser- 
vanda  est  et  ut  norma  legum  habenda. 


Liber  SecunduS.  263 

Insuper,  norma  legum  eivilium  debet  esse  una,  univcrsalis, 
certa  et  omnibus  sufricienter  nota.  Atqui  justitia  est  talis 
norma;  non  vero  utilitas.  Principium  enim  utilitatis  vagum 
est,  indcterminatum  atque  ab  hominum  opinione  pendens ; 
utilitas  temporalis  saepe  legibus  justitise  adversatur.  Si  ergo 
sola  utilitas  ut  norma  legum  civilium  sumeretur,  jura  sociorum 
tuta  non  essent,  et  homines  finem  quem  societas  eis  procurare 
debet,  assequi  non  possent. 

Principia  ad  solvendas  difftcultates.  1°  Tn 
multis  casibus  leges  jnstitise  apertae  sunt ;  in  his  casibus  niliil 
contra  eas  stabiliri  potest  a  suprema  auctoritate.  Aliquando 
autem  evenire  potest  ut  non  sit  clarum  quid  justitia?  leges  re- 
quirantj  tunc  relinquitur  auctoritati  supremae  libertas  decer- 
nendi  id  quod  societati  convenientius  judicat. 

2°  Cum  finis  societatis  sit  socios  ad  bonum  commune  diri- 
gere,  evidens  est  leges  civiles  utilitatem  civium  respicere 
debere.  Ast  aliud  est  dicere  leges  civiles  pro  objecto  habere 
utilitatem  veram  civium  5  aliud,  eas  pro  sua  norma  habere 
solam  utilitatem. 

§  38.  Propositio  XXIV.     Subjectum  SUI>REM,E  auctoiuta- 

TtS,     QUANDO     AGIT     UT     MEMBHUM    SOCIETATIS,     LEGIBUS    A    SD 
CONDITIS    OBLIGATUR. 

Probatur.  Sooietas  est  vel  polyarchica  vel  monarchica. 
In  priori  societate  auctoritas  suprema  exercetur  per  eonsensiun 
eorum  qui  hanc  auctoritatcm  supremam  possident.  Quoties- 
cumque  ergo  non  exercent  hunc  actum,  et  ut  simpiices  cives 
agunt,  legibus  per  consensum  legalem  statutis  obligati  sunt. 
Princeps  vero,  in  quo  tota  suprema  residet  aaotoritas,  agere 
potest  vel  ut  legislator,  i.  e.7  ut  caput  totius  societatis ;  vel 
ut  membrum  societatis,  cujus  caput  est.  In  primo  casu  ipse 
ligari  non  potest  nisi  a  vero  et  ajustitia.  quia  auotoritas,  onm 


264  De  Organismo  Sociali. 

suprema  sit,  nullos  alios  limites  admittere  potest.  Quando 
vero  ut  membrum  societatis  agit,  ipse  etiam  sais  legibus  liga- 
tus  est.  Cum  enim  membra  societatis  non  habeant  unitatem 
in  sua  operatione  nisi  per  auctoritatem,  sic  etiam  princeps  non 
potest  ut  membrum  societatis  aliis  coopeiari,  nisi  quatenus 
agit  conformiter  ad  ea  quse  lege  ipse  statuit.  Ergo  et  prin- 
ceps  ut  membrum  societatis  ligatur  ab  auctoritate  quam  ipse 
possidet.  Si  enim  princeps  nulla  ratione  liuic  auctoritati  sub- 
jectus  esset,  oporteret  supponere  eum  in  suis  actibus  privatis 
extra  socialem  unitatem  versari,  quod  absurdum  esse  nemo 
non   videt. 

PniNCIPIA     AD     SOLVENDAS     DIFFICULTATES.         1°    Etsi 

princeps  exerceat  auctoritatem  per  actum  suse  voluntatis, 
ipsa  tamen  auctoritas  a  voluntate  principis  distinguenda 
est.  Auctoritas  enim  est  vis  moralis,  quse  voluntates  civium 
ligat ;  vis  autem  haec  moralis  distincta  est  a  volnntate,  quia 
ea  acquiri  potest  aut  amitti,  quin  ideo  voluntas  hominis  pereat 
.aut  mutetur. 

2°.  Princeps,  proprie  loquendo,  non  semetipsum  obligat, 
quia  omnis  obligatio  civium  fundatur  in  Deo;  qui  est  fons  et 
origo  omnis  auctoritatis  civilis.  Princeps  obligatione  ob- 
stringitur  eas  condendi  leges  quas  fini  consequendo  aptiores 
-judicat,  et  cum  ipse  ut  membrum  societatis  ad  eumdem 
flnem  consequendum  cooperari  debeat,  easdem  etiam  leges 
servare  tenetur. 

3°  Potest  princeps  inveniri  in  circumstantiis  in  quibus  aut 
necessarium  aut  opportunum  foret  etiam  aliis  dispensationem 
concedere  ab  aliqua  lege  servanda.  In  iis  casibus  princeps 
hanc  veniam  sibi  ut  cseteris  dare  potest. 

40  Princeps,  cum  sit  suprema  auctoritate  insignitus.  a  subditis 
neque  judicari  neque  puniri  potest?  si  aliquam  legem  violat ; 
ast  non  ideo  sequitur  eum  nulla  obligatione  pbstrictum  esse  j 


Liber  Secundus.  265 

nam  obligationis  origo  non  desumitur  a  potestate  coercitiva 
qua  gaudet  societas  civilis. 

§  39.  Propositio  XXV.  Potest  legislator  statuere  leges 

MERE   PCENALES. 

Probatur.  Lex  poenalis  ea  dicitur  quae  aliquid  aut  vetat 
aut  praescribit  sub  intimatione  poenae,  quin  proprie  dictam 
obligationem  imponat,  excepto  debito  mulctam  solvendi,  si 
ad  hanc  solvendam  a  judice  damnatus  fuerit  praevaricator. 
Tales  autem  leges  statuere  licet,  quia  aliquando  suflicientes 
esse  possunt  ad  finem  intentum.     Ergo. 

Insuper,  auctoritatis  est  ordinare  sociorum  voluntates  ad 
finem  intentum  j  ergo  potest  ipsa  etiam  ligare  voluntates  so- 
ciorum  eo  modo  qui  sibi  melius  videtur  ad  finem  intentum 
conducere,  dummodo  in  hoc  limites  suae  potestatis  non  exce- 
dat.  Si  ergo  auctoritas  suprema  voluntates  sociorum  solum- 
modo  ligat  ad  poenam  subeundam,  ad  nihil  aliud  tenentur. 

Advertas  tamen  oportet  non  omnem  legem  quae  poenam 
transgressoribus  imponit,  esse  mere  poenalem.  Haec  enim 
poena  ut  sanctio  legi  civili  adjicitur;  quia  sine  hac  sanctione 
leges  oivilea  prrfectae  non  essent,  neque  ordo  socialis  custodiri 
])osset.  Hinc  ex  intentione  legislatoris  aut  ex  communi 
hoininum  consuetudine  etiam  a  sapientibus  approbata  desnmi 
<lcbct;  an  lex  sit  mere  poenalis  necne.  Aliquando  ex  ipsa 
natura  rei  apparet  legem  non  esse  mere  poenalem.  Sic  lex 
qu»  vetat  aotus  malos  in  se,  aut  ea  quae  praescribit  actus  qui 
sunt  omnino  necessarii  ad  ordinis  civilis  oonservationem,  aut 
ea  qnsB  Leges  justitiae  inter  oivee  servandas  determinat,  nun- 
qnam  mere  poenalis  esse  potest ;  quia  talis  lex  semper  In 
oonsoientia  obligat. 


12 


266  De  Organismo  Sociali. 


CAP.  IV. 
DE   POTESTATE   JUDICIARIA. 

§  40.  Propositio  XXYI.     Societati  civili  necessaria  est 

POTESTAS   JUDICIARIA. 

Probatur.  Potestas  judiciaria  est  potestas  auotoritative 
declarandi  jura  civium  quse  in  controversiam  vocantur,  atque 
investigandi  auctoritative  delicta  quoram  cives  accusantur, 
legesque  statutas  facto  probato  applicandi.  Talis  potestas 
est  societati  civili  omnino  necessaria.  Ssepe  enim  cives  de 
juribus  inter  se  decertant  •  si  nulla  haberetur  potestas  auctori- 
tative  declarandi  id  quod  justum  est,  societatis  ordo  labe- 
factaretur,  lites,  jurgia  et  csedes  essent  sine  numero,  et  finis 
eis  imponi  non  posset.  Aliquando  cives  de  violato  ordine 
accusantur;  hoc  factum  debet  auctoritative  investigari,  ut 
constet  de  culpabilitate  aut  de  innocentia  accusati,  et,  si 
delictum  commisit,  leges  facto  probato  applicentur  •  secus 
enim  ordo  socialis  conservari  non  posset  nec  leges  exsecu- 
tioni  mandari.  Ergo  potestas  judiciaria  societati  civili 
necessaria  est. 

Haec  potestas  est  pars  supremae  auctoritatis  j  nam  ad  eam 
pertinet  socios  ad  finem  societatis  civilis  dirigere.  Atqui 
socii  ad  finem  diriguntur,  non  solum  per  leges  quae  eis  impo- 
nuntur,  sed  etiam  per  juridicam  applicationem  harum  legum 
factis  particularibus,  seu  per  potestatem  judicialem.  Ergo  po- 
testas  judiciaria  ad  supremam  pertinet  auctoritatem.  Prseterea, 
judicum  sententia  non  solum  directiva  est,  sed  coactiva.  Si 
enim  esset  solummodo  directiva,  finem  ob  quem  data  est,  non 


Liber  Secundus.  267 

t» 

attingeretj  quia  socii  non  tenerentur  se.se  ei  subjicere.  Atqui 
potestas  coactiva  pertinet  ad  supreinam  auctoritatem  j  ergo 
etiam  potestas  judicialis. 

Neque  admitti  potest  tribunal  aliquod  judicum  a  suprema 
societatis  auctoritate  prorsus  independens  j  quia  isti  judices 
constituerent  imperium  independens  in  imperio,  auctoritatis 
unitatem  dividcrent,  ac  proinde  cfficaciam  minuerent  et  socie- 
tatis  operationem  impedirent.  Quod  si  in  guberniis  demo- 
craticis  hse  potestates  divisse  sunt,  notandum  est  supremam 
auctoritatem  non  residere  in  una  persona  physica,  sed  in 
populo,  qui  variis  ccetibus  partem  aliquam  liujus  supremae 
auctoritatis  tribuit  exercendain  ;  ac  proinde,  potestas  judiciaria 
non  potest  dici  a  suprema  auctoritate  separata.  Quamvis 
potestas  judiciaria  sit  pars  supreuiaB  auctoritatis,  tamen  necesse 
est  ut  in  recte  ordinata  societate,  etiam  in  ea  cui  pneest  mon- 
archa,  a  suprenue  auctoritatis  possessore  constituti  sint  judices 
qui,  etsi  ab  eo  dependeant,  in  exercitio  tamen  sui  muneris 
gaudeant  independentia,  ita  ut  libere  juxta  leges  statutas  jus 
unicuique  reddere  possint^  et  ut  eorum  sententia  non  fiat 
irrita  pro  principis  arbitrio,  sed  solummodo  facta  caus;e 
revisione  a  tribunali  superiore.  Imo,  in  causis  civilibufl  quas 
habet  princeps  cum  aliis  civibus,  necesse  est  ut  et  ipse  stet 
judiciali  sententi;e.  Secus  enim  cives  non  regerentur  juxta 
leges,  Bed  arbitrarie,  quod  omnino  nefas  est. 

/Equnra  est  ut  sociis  tribuatur  faoultas  appellandi  de  infer- 
iori  tribunali  ad  Bupremum  aliquod  tribunal,  saltem  in  cansis 
majoris  momenti ;  quia  sic  majoi  potest  oura  adhiberi  in  inves- 
tigandis  rationibus  et  faetis  ab  utraque  parte  eontendentium 
allegatis,  ao  proinde,jnstitise  melins  oonsnlitnr.  Neoesse  tamen 
est  ut  a  sententia  Bupremi  tribunalis non  possit  appellari, secus 
ordo  nullus  esse  posset  et  jndioiaria  potestas  suo  effectu  careret. 

Quan.li»  tribunal  Pert  sententiam,  non  tenentnr  cives  actnm 


268  De  Organismo  Sociali, 

fidei  praestare  de  veritate  absoluta  illius  sententiae,  omne  enini 
lmmanum  tribunal  fallibile  est  j  sed  debent  sese  huic  sententia3 
submittere,  quia  ad  tribunal  spectat  auctoritative  declarare, 
quid  in  dubiis  propositis  justum  et  aequum  habendum  sit. 

§  41.  Judiciariae  potestatis  scopus  est  efficere  ut  justitia 
plenum  triumpbum  agat.  Hinc  conveniens  est  ut  modus  pro- 
cedendi  non  sit  omni  ex  parte  secretus  j  quia;  quantum  fieri 
potest,  optimum  est  ut  sociis  constet  de  judiciorum  aequitate. 
Non  est  tamen  necesse  ut  id  semper  locum  habeat ;  quia  pub- 
lica  judicia  in  multis  casibus  cedere  possunt  in  detrimentum 
publicae  honestatis,  et  evenire  potest  ut  testes  magno  peiiculo 
exponantur  ob  praepotentiam  eorum  qui  accusati  sunt.  Ast 
aequitas  postulat  ut  reus  cognoscat  crimen  cujus  arguitur,  nec- 
non  rationes  et  facta  quae  contra  ipsum  allegantur ;  secus  enim 
non  posset  ipse  sese  defendere  neque  obtinere  testes  qui  inno- 
centiam  ipsius;  si  nocens  non  est,  probare  valeant. 

Institutum  juratorum  (jury)  potest  esse  medium  investi- 
gandae  veritatis;  ast  non  est  medium  absolute  necessarium; 
nec  ejusmodi  ut  populus  jus  naturale  habeat  ad  illud  obtinen- 
dum;  et  princeps  obligetur  ad  illud  concedendum.  Duo  enim 
ad  judicium  recte  ferendum  requiruntur :  investigatio  facti  et 
applicatio  legis  huic  facto.  Atqui  haec  duo  obtineri  possunt, 
etiamsi  non  habeantur  prseter  judices  duodecim  homines  jura- 
mento  obstricti  et  accusato  pares,  qui  facti  veritatem  investi- 
gent.  Judices  enim  ipsi  factum  investigare  possunt  factumque 
probatum  ad  legem  exigere,  dummodo  et  causarum  peritiam 
habeant  et  integri  sint  atque  justitiae  amantes.  Insuper,  in- 
stitutum  juratorum  multis  nationibus  ignotum  fuit,  quae  tamen 
in  denegatae  justitiae  crimen  auctoritatem  nullatenus  vocarunt. 
Deus;  qui  profecto  novit  quidnam  necessarium  sit  societati 
civili,  talem  modum  judiciorum  pro  populo  Israelitico  non  in- 
stituit.     Denique,  hoc  institutum  juratomm;  sicuti  omnes  aliae 


Liber  Sectindus.  269 

res  humanae,  abusibus  obnoxium  est,  non  minus  quam  alius 
judiciorum  modus.  Nam  historicis  monumentis  sat  nobis  con- 
stat  juratos  homines  etiam  fuisse  instrumentum  tyrannorum 
aut  tyrannicae  alicujns  factionis  ad  innocentes  opprimendos.  E 
contrario,  quando  natio  habet  judices  integros  et  justitiae 
amantes,  saepissime  in  his  firmam  habet  protectionem  contra 
principis  et  potentium  opprcssionem.  Ergo  institutum  hoc 
juratorum  non  est  societati  necessarium. 

§  42.  Judex  legem  non  statuit,  sed  eam  solummodo  cum 
facto  comparat.  Ilinc  omnia  judicia  quae  non  feruntur  juxta 
leges  existentes  quando  factum  locum  habuit,  auctoritate 
legali  carent  j  quia  lex  sola  eis  auctoritatem  tribuit.  Quod 
attinet  facti  probationem,  modus  procedendi  a  lege  statutus 
servandus  est  j  et  nemo  culpae  obnoxius  habendus  est,  nisi 
per  legalem  probationem  ejus  crimen  fuerit  stabilitum.  Hinc, 
etsi  judex  privata  scientia  sciret  accusatum  revera  crimen 
admisisse,  non  posset  ipse  eum  condemnare,  si  istud  non 
fuisset  legaliter  probatumj  quia  judieium  debet  esse  actus 
publicae  auctoritatis,  non  vero  alicujus  individui. 

Quaeritur  nunc,  nuni  judex  possit  condemnare  eum  quem 
scientia  privata  scit  esse  inuocentem,  qui  taiuen  legaliter 
criminis  est  convictus.  Sunt  qui  affirmant  judieem  debero 
eum  condemnare ;  quia  secus  ordo  socialis  non  posset  conser- 
vari,  eo  quod  socii,  videntes  factutn,  legaliter  probatum,  esse 
iinpunitum,  inducerentur  ad  judicandum  nullam  haberi 
justitise  udministrationem.  Insuper,  jmlex  est  persona  poblioa, 
et  ut  talis  sententiam  ferre  debet.  Atqui  ut  persona  publica 
non  cognoscit  nisi  culpam  accusati,  quia  ejus  innocentia  illi 
oonstat  solum  ut  est  persona  privata.  Ergo  ut  persona  publiea 
cutu  condemnare  debet.  Alii  vero  negattt,  et  sic  suatu 
assertionem  evinoeze  oonantnr.  Judex,  innooentem  oondem- 
nando,  publici  mendacii  reus  esset  j  non  esset  minister  justitijv, 


2jo  De  Organismo  Sociali. 

sed  iniquitatis.  Deinde,  obligatio  judici  imposita  proferendi 
sententiam  juxta  allegata  et  probata,  est  in  favorem  accusati, 
ut  nempe  injustitia  illi  non  fiat  j  ergo  non  debet  verti  in  ipsius 
damnum.  Etsi  judex  teneatur  judicare  juxta  legem,  non 
debet  tamen  ferre  sententiam  nisi  quando  in  conscientia 
certus  est  factum  sufficienter  probatum  esse,  quod  certe  non 
contingit  in  casu  praesenti;  nemo  enim  obligari  potest  ut 
contra  conscientiam  agat.  Insuper,  non  ideo  periret  ordo 
civilis  j  quia  ssepe  ssepius  injustitia  sententiae  postea  cognos- 
citur,  et  magis  est  in  detrimentum  ordinis  socialis,  si  socii 
sciant  innocentes  fuisse  condemnatos,  quam  si  identidem 
putent  sontem  absolutum  fuisse.  Huic  secundae  sententise 
subscribendum  esse  puto,  quotiescumque  judex  non  solum 
applicat  legem  facto,  sed  ipsum  factum  investigat.  Quod  si 
de  facto  judicent  homines  jurati,  judex  non  fert  sententiarn  de 
culpa  aut  de  innocentia  accusati,  sed  facto  aliunde  probato  et 
ut  tali  a  competenti  auctoritate  declarato  legem  applicat. 
Hinc  nibil  aliud  ipsi  reinanet  agendum  quam  legalem  senten- 
tiam  ferre,  etsi  sciat  eam  ferri  in  innocentem.  Antequam 
pronuntient  jtirati,  debet  ipse  judex;  quantum  potest,  efficere 
ut  argumenta  in  favorem  accusati  quam  nitidissime  et  accurate 
juratis  hominibus  exponantur,  sed7  prolata  sententia  juratorum, 
a  sententia  dicenda  abstinere  non  potest.  Evidens  est  hic 
sermonem  esse  de  involuntario  juratorum  errore;  ubi  enim 
hoc  locum  non  habet;  non  potest  judex  sententiam  ferre,  quia 
secus  ipse  malo  cooperaretur. 


Liber  Secundus.  271 


CAP.  V. 

DE   POTESTATE   EXSECUTIVA. 

§  43.  PnorosiTio  XXVII.     Necessaria  est  societati  civili 

TOTESTAS   EXSECUTIVA,    EAQTJE   AUCTORITATI   SUPREM^E   PROPRIA 
EST. 

Probatur.  Ad  ordinandos  socios  ad  finem  societatis  non 
solum  requiritur  ut  ipsi  legibus  ad  finem  dirigantur,  sed 
necesse  est  ut  auctoritas  efficiat,  quantum  fieri  potest,  ut  istae 
leges  custodiantur  et  exsecutioni  mandentur ;  secus  enim 
Leges  etiam  optimge  prorsus  inutiles  evaderent.  Ergo 
requiritur  in  potestate  suprema  vis  coactiva  non  solum  moralis, 
sed  etiani  physica,  quse  possit  efncaciter  promovere  oinniuin 
sociorum  cooperationem  ad  bonum  commune  per  fidelem 
Legum  observantiam.  Ha?c  vis  exseoutiva  complectitur  tum 
gubernationem  tum  administrationem  reipublicae. 

§  44.  In  omni  societate  civili  debent  esse  tum  Buperior 
prsesidens  omnibus,  tuin  subjecti  qui  subsint  anotoritati 
supremae.*       Quando   societates   civilcs   uiagnse   sunt,    fieri 

*  In  nostra  regione  vox  SttbJecH  usurpata  ad  denotandos  socios  seu  menibra 
societatis  demooraticae,  non  placet,  sed  cives  volumus  appellari.  Ast  in  republioa 
oirea  quidem  possident  auctoritatem  BUpremam,  tamen  quando  ipsi  earu  nou  ezer- 
oenl  (quod  faeiunt  Bolummodo  quando  pex  sufiragia  determinant  qui  eis  pnvesse 
debeant,  aut  an  mutatio  nliqua  facienrta  Bit  in  constitutione),  revera  auotoritati 
•upremsB  Bubsunt  eique  obedire  tenentur.  Atqui  gubeaae  auotoritati,  e1  Bubjeotum 
auotoritati,  idem  prorsus  est.  Ergo  etiam  oives  in  republioa,  qoando  aotum 
lupremaa  auotoritatis  non  exerceut,  revera  subjecti  sunt.  non  quidem  regi,  si  rt  legl- 
bus  a  Buprema  auotoritate  latis  et  direotioni  eorum  quibua  administrationem  hujus 
Bupremse  auotorltatia  orediderunt.  Dummodo  ergo  legitima  signifloatio  hnjua  vooil 
Intelligatur,  non  ost  quod  timeamus  eam  oivibus  denotandis  usurpare,  P 
aubjtctus  noi!  est  idem  ao  strvus. 


272  De  Organismo  Sociali. 

non  potest  ut  qui  insigniti  sunt  auctoritate  suprema  per  se 
ipsos  omnia  dirigant.  Hinc  necesse  est  ut  habeant  ministros 
qui  eos  in  gubernatione  et  administratione  adjuvent,  qui 
proinde  plus  minusve  de  suprema  auctoritate  participent.  Oum 
tamen  auctoritas  suprema  una  sit;  necesse  est  ut  officialium  et 
ministrorum  auctoritas  supremse  auctoritati  subordinetur  atque 
ab  ea  dependeat.  Hinc  pertinet  ad  supremam  auctoritatem 
hos  ministros  eligere,  de  eorum  agendi  modo  rationem  exigere, 
eosque,  si  opus  sit,  ab  officio  removere.  Huic  assertioni  non 
officit  quod  in  polyarchiis  plures  officiales  a  populo  eligantur, 
qui  ab  eo  cui  potestas  exsecutiva  credita  est  ab  officio  removeri 
non  possunt.  Nam  in  polyarchia  prseses  aut  rex  non  possidet 
totam  supremam  auctoritatem. 

§  45.  Auctoritas  suprema  potest  exigere  ut  ii  qui  ad  publica 
munia  admitti  cupiunt,  iis  dotibus  sint  instructi  quibus  apti 
reddantur  ad  ea  munia  rite  obeunda.  Necesse  enim  est  ut  ii 
quibus  munia  publica  demandantur,  et  probi  sint  et  sufficien- 
tem  scientiam  habeant.  Potest  ergo  auctoritas  suprema  exi- 
gere  ut  sibi  constet  de  his  dotibus.  Ast  aliud  est  requirere 
probationem  probitatis  et  capacitatis  per  media  legitima  j  aliud, 
adhibere  media  ad  finem  inutilia,  non  necessaria  aut  etiam 
injusta.  Hinc  in  societate  ubi  nulla  admittitur  infallibilis 
auctoritas  quae  decernere  valeat,  quid  in  materia  religionis  fide 
tenendum  sit?  injustum  esset,  quempiam  a  publicis  muneribus 
excludere  ob  opiniones  religiosas,  dummodo  aliunde  de  ejus 
probitate  constet.  Sic  injustum  esset  non  admittere  ad  publica 
munia  nisi  eos  qui  in  scholis  a  societate  civili  erectis  et  directis, 
operam  studiis  dederunt.  Injustum  aut  saltem  nullius  frugis 
esset  exigere  juramenta  non  necessaria  aut  promissiones  a  bono 
publico  non  requisitas.  iEquum  e  contrario  est  ut  ad  ea 
munia  exercenda  non  admittantur  nisi  cives,  sive  in  societate 


Liber  Secnndus.  273 

nati,  sive  civitate  donati  qui  vulgo  dicuntur  natnralisati,  ex- 
cludanturque  regulariter  extranei  in  societatis  corpus  nondum 
admissi. 

Quaeri  posset,  num  quaedam  munera  publica  certae  classi 
personarum,  v.  g.,  coetui  nobilinm,  destinari  debeant,  ut  olim 
fiebat  et  nunc  etiam  fit  in  aliquibus  societatibus.    In  reo-imine 
democratico  injustum  esset  si  absque  legali  consensu  civium 
talis  coetus  nobilium  formaretur,  cui  soli  competeret  jus  muneri- 
bus   publicis   fungendi,  quia   hoc   pacto   laederetnr  jus   quo 
omnes  cives  gaudent.      Ubi  autem  in  origine  societatis  per 
facta  concreta,  rata  omnibus  sociis  et  approbata,  talia  privi- 
legia  alicui  classi  civium  concessa  fuere,  ea  privilegia  jure  ab 
eis  possidentur  et  exercentur,  neque  alii  cives  de  denegata  sibi 
justitia  conqueri  possunt,  praesertim  si,  ut  ferme  ubique  fiebat, 
alii  cives  qui   scientiis  excellebant  et  virtute,  in   hoc  corpus 
nobilium  cooptari  poterant.     Talia  privilegia  olim  erant  quasi 
neccssaria ;  quia  caeteri  cives  vix  poterant  eas  acquirere  cogni- 
tiones  et  experientiam  quae  necessariae  erant  ad  rite  fungendum 
hisce  publicis  muneribus.      Nunc  temporis  invisa  sunt  hasc 
privilegia,  quia  scientiae  et  artes  magis  difFusa)  sunt  inter  pop- 
nlum  j  sed  cum  non  sint  orta  ex  injustitia,  cives  qni  iis  non 
gaudent,  non  possunt  ea  sibi  arrogare,  caeteris  non  consentien- 
tibus. 

§  46.  Propositio  XXVIII.     Suprema  auctoritas  jus  habet 

TRIBUTA  ET  VECTIGALIA  EXIGENDI. 

Pkobatur.  Auctoritatis  supremae  est  efiicere  ut  leges 
exsecutioni  mandentur,  et  bono  totius  societatis  providcatur. 
Ad  hoc  praestandum  ncccsse  est  ut  habeat  mcdia  ad  cxpensas 
solvendas.  Etenim  stipendia  publicis  ministris  et  officialibufl 
solvcnda  sunt.  Qui  cnim  totum  suum  laborcm  socictati 
unpendnnt,  ab   ea   compensatioiR-iu   aocipiant    neccsse    est. 

12  * 


274  De  Organismo  Sociali. 

Prseterea,  requiruntur  media  ad  procuranda  ea  quse  ad 
defensionem  societatis  et  ad  ipsius  bonum  commune  obti- 
nendum  necessaria  sunt,  nempe  arma,  munitiones,  prsesidia, 
erectio  aediflciorum  pro  communi  bono  totius  societatis, 
constructio  pontium,  viarum  publicarum,  etc.  Ista  autem 
media  auctoritas  non  potest  obtinere  nisi  socii  de  suo  aliquid 
contribuant.  Ergo  auctoritas  jus  habet  exigendi  ut  tributa 
et  vectigalia  a  sociis  solvantur. 

Peincipia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Per  tri- 
butorum  impositionem  (dummodo  non  sint  enonnia)  jura  civium 
minime  violantur.  Socii  enim  non  coguntur  ea  tribuere 
absque  sequa  compensatione,  cum  defensio  et  custodia  ordinis 
socialis  in  verum  bonum  societatis  cedat. 

2°  Hoc  jus  imponendi  tributa  oritur  ex  necessitate  in  qua 
versatur  societas  procurandorum  sibi  mediorum  quas  ad 
societatis  rectam  gubernationem  et  administrationem  requi- 
runtur.  Ergo  ubi  nulla  ejusmodi  necessitas  existeret,  nullum 
haberetur  jus  ea  imponendi.  Hinc  non  potest  auctoritas 
imponere  sociis  tributa  majora  iis  quae  necessitas  aut  bonum 
societatis  postulat.  Judex  hujus  necessitatis,  proprie  loquendo, 
est  ipsa  suprema  auctoritas.  Ubi  tamen  vel  lex  vel  consue- 
tudo  sanxit  ut  aliqua  pars  civium  summam  necessariam 
approbet  antequam  ille  qui  societati  pra^est  eam  a  sociis 
exigere  possit,  talis  consuetudo  servanda  est,  qnia  est  medium 
quo  princeps  impeditur  quominus  populum  nimiis  oneribus 
gravet.  Quod  si  ea  quse  a  principe  exiguntur,  sequa  sunt  et 
necessaria,  tenentur  ii  quibus  hoc  jus  tributa  approbandi 
competit,  suam  approbationem  omnino  dare. 

3°  Omnes  quidem  contribuere  debent,  sed  non  sequaliter ; 
nam  tributa  proportionata  debent  esse  possessionibus  civium  ; 
qui  plures  possidet  proprietates  majore  protectione  societatis 
gaudet,    ergo    et    plus    quam    cseteri    contribuere    tenetur. 


Liber  Secundus.  275 

Excmptiones  a  tributis,  nisi  fiant  ob  bonum  totius  societatis, 
injustae  sunt;  quia  propterea  caeteri  plus  aequo  solvero 
tenentur.  Exemptiones  autem  tendunt  in  bonum  societatis, 
si  iis  civibus  conceduntur  qui  suam  operam  in  bonum  societa- 
tis  speciali  ratione  conferunt  j  praesertim  si  pro  ejusmodi 
officiis  nullam  aliam  specialem  compensationem  a  societate 
civili  accipiant,  aut  si  concedantur  civibus  ob  officia  jam 
socictati  praestita. 

4°  Taxse  possunt  esse  vel  indirectae  vel  directae.  Directae 
sunt  quae  imponuntur  sociis  pro  rata  vel  fundorum  quos 
possident,  vel  expensarum  quas  quotannis  faciunt,  vel 
stipendii  et  redditus  quae  quotannis  percipiunt,  etc.  Indirectae 
sunt  quae  certis  generibus  mercium  imponuntur.  Istae  ultimae 
taxae  plerurnque  non  gravant  mercatores  sed  emptores,  quia,  pro 
rata  taxarum,  pretium  mercium  augetur.  Tales  igitur  taxae 
non  debent  imponi  rebus  quae  primae  sunt  necessitatis,  quia 
pauperes  magis  quam  divites  earum  pondere  premerentur. 

5°  Jus  imponendi  taxas  ad  supremam  auctoritatem  perti- 
net.  In  polyarchia  etiam  a  suprema  auctoritate  imponuntur,  a 
senatu  nempe,  aut  a  senatu  simul  cum  legatorum  vel  populi 
ccetu. 

§  47.  Propositio  XXIX.  Ad  efficaciam  potestatis  bxsb- 

CUTIVJE  REQUIRITUR  JUS  CONSTITUENDI  MILITIAM  ET  DISCIPLISLE 
PUBLIC^E   MINISTROS. 

Probatur.  Potestas  exsecutiva  non  potest  efficere  ut  leges 
exsccutioni  mandentur  et  ordo  publicus  Bervetur,  nisi  habeal 
media  superandi  obstacula  qnae  ordini  Bociali  opponuntur, 
Atqui  ad  haec  obstaonla  superanda,  requiruntui  tum  disoiplinae 
publicae  ministri,  tum  militia.  Nam  ordo  sooialis  turbari  potesi 
tuiii  a  civibus  tum  ab  extera  aliqua  natione.  Atqui  hostes 
priini  generis  reprimendi  Bunt  ;i  niinistris  publicae  disciplinae, 


276  De  Organismo  Sociali. 

alii  vero  a  militia.  Ergo  societatis  auetoritas  suprema  jus 
habet  constituendi  tum  publicae  disciplinse  ministros  tum 
militiam. 

§  48.  Quod  spectat  militiam,  evidens  est  auctoritatem 
supremam  paratam  esse  debere  ad  defensionem  societatis  sus- 
cipiendam  contra  externos  hostes.  Quod  cum,  secluso  milite, 
nequeat  fieri,  debet  societatis  auctoritas  instituere  militiam  j  et 
haec  ipsius  directioni  subesse  debet,  quia  auctoritas  suprema 
provinciam  habet  omnes  vires  societatis  coordinandi  et  ad  fi- 
nem  dirigendi.  Militia  autem  non  solum  requirit  homines, 
sed  homines  aptos  ad  gerenda  arma.  Hinc  tales  homines 
providere  debet  auctoritas. 

Ast  quseritur,  num  socii  cogi  possint  ad  militiam  ? 

1°  Societas  non  potest  ullum  cogere  ut  sese  perpetuae  mili- 
tiae  addicat.  Nam  professio  exercenda  aut  status  vitse  quem 
socii  amplecti  velint,  inter  jura  individuorum  adnumeranda 
sunt,  ac  proinde  societas  nullam  potestatem  in  iis  rebus  deter- 
minandis  sibi  vindicare  potest. 

2°  Omnes  tamen  socii  bono  communi  cooperari  debent j 
ergo  quando  defensio  ordinis  socialis  exigit  ut  ipsi  suam 
operam  societati  prsestent,  eam  recusare  non  possunt,  nisi 
jam  alio  modo  seque  efiicaci  ad  ordinis  defensionem  con- 
currant. 

3°  Tempore  etiam  pacis  societas  debet  esse  parata  ad  resis- 
tendum  hostibus  j  unde  etiam  illo  tempore  necesse  est  ut 
habeat  numerum  sufiicientem  hominum  qui  arte  bellandi  cal- 
leant.  Si  exstant  voluntarii  milites  numero  sufficientes,  nemo' 
ad  militiam  cogendus  est,  quia  hoc  sine  necessitate  fieri  non 
potest.  Inest  enim  hominibus  jus  illius  artis  aut  professionis 
exercendae  quse  sibi  magis  arridet,  quo  vel  ad  tempus  privari 
non  possunt;  nisi  istud  in  collisionem  veniat  cum  jure  quod 


Liber  Secnndus.  277 

habet  societas  civilis  suae  defensioni  consulendi.  Quod  si 
numerus  voluntariorum  militum  non  sufficeret,  potest  societas 
exigere  ut  aliqui  sociorum  militiae  ad  tempus  nomen  dentj 
quia  secus  in  casu  inopinatae  aggressionis  parata  non  esset  ad 
hostes  repellendos.  Modus  eos  milites  seligendi  aptior  inve- 
niri  non  potest  quam  si  per  sortem  determinentur  j  quia  ex 
una  parte  omnes  cives  ad  patriae  defensionem  concun'ere  de- 
bent,  ex  altera  parte,  societas  omnium  opera  non  eget;  nec 
tamen  unum  prae  aliis  jure  eligere  potest.  Porro  via  sortis 
justitiae  distributivae  consentanea  est,  omnibusque  civibus 
aequaliter  favet. 

4°  Licitum  est  ei  cui  sors  obvenit,  alium  in  sui  locum  suffi- 
cere,  quia  per  hoc  neque  aliomm  civium  neque  societatis  jura 
violat. 

5°  Militibus  non  licet  ante  tempus  determinatum  militiam 
deserere,  quia  societas  civilis  jus  habet  servitium  militare 
exigendi.  Posset  tamen  dari  casus  in  quo,  ob  peculiares 
circumstantias,  id  licitum  esset,  si  nempe  bellurn  evidenter 
esset  injustum,  aut  si  militibus  nulla  omnino  daretur  opportu- 
nitas  ut  saluti  aeternae  consulerent.  Magnum  autem  crimen 
committunt  milites  qui  hostibus  absque  necessitate  tradunt 
praesidia,  stationes,  etc,  aut  ea  revelant  ex  quibus  patria 
magnum  detrimentum  subire  potest. 

6°  Quod  attinet  ad  magnos  exercitus  permanentes,  quos 
hisce  temporibus  omnes  nationes  ferme  semper  paratos  tenent, 
nullum  est  dubium  quin  hoc  sit  malum  non  satis  deplorandum. 
Attamen  nulla  societas,  quae  continue  cum  aliifl  verBatoi 
nationibus  quibus  tales  sunt  exercitus,  eos  abolere  potest, 
quin  hoc  ipso  sese  exponat  periculo  invasionis.  Unde  in  prsesen- 
tiarum  hoc  malum  necessarium  est,  quod  tolli  non  potest  nisi 
per  oommunem  omnium  aliarom  nationum  oonsensnm. 


278  De  Organismo  Sociali, 

§  49.  Propositio  XXX.     Etsi  tres  pr^dict^e  potestates 

POSSINT    ET    S2EPE    DEBEANT   A    DIVERSIS    HOMINIBUS    EXERCERI, 
NON   POSSUNT   TAMEN    ESSE   AB    INVICEM   INDEPENDENTES. 

Probatur.  Auctoritas  socialis,  sive  in  uno  sive  in  pluri- 
bus  individuis  resideat,  nequit  esse  nisi  una;  quia  secus 
societas  unitatem  habere  non  posset.  Atqui  omnes  istae 
potestates  pertinent  ad  supremam  auctoritatem.  Ergo  ut 
hsec  una  sit,  debent  ipsae  ei  esse  subordinatse.  Secus  enim 
in  societate  existerent  tres  auctoritates  supremae  et  indepen- 
dentes  j  ac  proinde  nulla  sociorum  cooperatio,  nulla  societas 
esset  possibilis.  Hinc  in  ipsis  democratiis  et  in  guberniis 
constitutionalibus,  ubi  istse  potestates  separantur,  non  ita 
separatse  sunt  aut  separari  possunt  ut  non  sint  ad  invicem 
subordinatae. 


Liber  Tertius.  279 


LIBER  III. 

DE    OPERATIONE    SOCIALI    IN    ORDINE    CIVILI. 

CAP.  I. 
DE    ORDINE    CIVILI   MATERIALI. 

§  50.  Societas  operationem  sibi  propriam  liabet  ab  auctori- 
tate.  Unde  quae  de  operatione  societatis,  ut  societas  est, 
dicenda  sunt,  de  ojus  auctoritate  intelliguntur  esse  dicta. 
Operatio  societatis  duplex  est:  politica  et  civilis.  Operatio 
politica  spectat  ad  societatis  constitutionem  perfectionemque, 
et  liabet  pro  fine  operationem  civilem,  qua3  consistit  in  civium 
pmtectione  et  ordinis  externi  conservatione.  Ideo  enim 
societas  ut  societas  sese  constituere  et  perficere  debet,  ut 
aptior  reddatur  ad  finem  suum  consequendum,  seu  ad  bonum 
commune  civibus  proourandum.  De  operatione  politica  plura 
dicta  sunt  in  duobus  superioribus  libris;  liic  de  operatione 
civili  pauca  Bunt  dicenda. 

Societatis  civilis  munus  est  civium  jura  protegere,  ordinem 
oi\  ilem  conservare,  atque  removere  impcdimenta  quae  ordini 
civili  opponuntur. 

§  51.  Propositio  XXXI.     Debet  societas  providere   me- 

DTA    UT   TUM   VITA   TUM   CIVIUM   PROPRIETATES   SECUR^E   SIHT. 

Probatur.  Sooietatis  est  civium  jura  protegere.  Atqui 
omnes  cives  jus  habent  vitae  ei   proprietatis   oonservandae. 


280       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

Ergo  haec  jura  protegere  debet  societas;  ac  proinde,  ipsius 
est  providere  media  ut  tum  vita.  tum  proprietates  civium 
securae  sint.  Propterea,  societas,  quantum  fieri  possit,  debet 
providere  media  ut  omnes  proprio  suo  labore  victum  sibi 
quaerere  possint  et  operariis  justa  merces  tribuatur. 

Hinc  necesse  est  ut  industriam,  commercium  et  agriculturam 
promoveat.  Procurare  debet  ut  sit  copia  alimentorum ;  im- 
pedire  potest  ne  cives  quidam  per  injustum  monopolium  pretium 
rerum  ad  vitae  sustentationem  necessariarum  nimis  augeant ; 
si  vero  timendus  sit  defectus  alimentorum,  impedire  potest 
quominus  alimenta  necessaria  in  alias  regiones  asportentur. 
Debet  ipsa  sanitati  publicae  invigilare,  eas  statuendo  leges 
quibus  prsecaveatur  introductio  morbi  contagiosi,  etc.  Ipsius 
est  efficere  ut  communicationes  inter  varia  loca  sint  et  faciles 
et  securae.  Securitati  civium  contra  violentiam  et  fraudem 
improborum  invigilet  necesse  est. 

Corollaria.  1°  Ergo  societas  civilis  nullum  jus  habet 
sibi  civium  proprietates  adscribendi ;  quia  jus  ad  proprietatem 
independens  est  a  societate  civili  (Part.  m,  lib.  IV,  §  38)  et 
ad  illam  tantum  pertinet  hoc  jus  civium  protegere. 

2°  Ergo  quotiescumque  bonum  commune  societatis  ex- 
postulat  ut  cives  societati  suas  proprietates  cedant,  id  fieri  non 
potest  quin  sequam  compensationem  accipiant;  quia,  etsi  cives 
bono  communi  cooperari  debeant,  non  potest  tamen  ab  eis 
exigi  nisi  ut  proportionate  cum  caeteris  concurrant. 

3°  Ergo  auctoritas  socialis  non  habet  jus  spoliandi  ccetus 
privatos,  sive  saeculares  sive  religiosos,  sua  proprietate ;  quia, 
cum  istae  consociationes  sint  licitae,  etiam  habent  ipsae  jus  ad 
media  sibi  necessaria,  i.  e.,  ad  proprietatem  possidendam,  ac 
proinde  isto  jure  a  societate  civili  privari  non  possunt.  Quod 
si  liceret  istos  ccetus  spoliare,  neque  ips«  privatorum  civium 
proprietates,  ut  experientia  constat,  in  tuto  positae  essent. 


Liber  Tertius.  281 

§  52.    Propositio    XXXII.      Injust^e     sunt     leges     qu,e 

DECERNUNT    PUNIENDOS   ESSE   VERE    PAUPERES   SI   MENDICANTES 
DEPREIIENDANTUR. 

Probatur.  Injustum  est  pnnire  eos  qui  nullius  delicti 
contra  ordinem  socialem  rei  sunt.  Atqui  qui  vere  pauperes 
sunt,  nullum  delictum  contra  ordinem  socialem  committunt,  si 
victurn  mendicando  sibi  quserant.  Ergo  neque  puniri  possunt. 
Delictum  enim  sociale  illud  est  solummodo  quod  jura  aliorum 
laedit,  aut  quod  contrarium  est  legibus  ordini  publico  conser- 
vando  necessariis  vel  utilibus.  Atqui  mendicantes,  si  vere 
pauperes  sunt  nullius  jura  lsedunt  nec  ordinem  publicum 
turbant.  Ergo  nullum  delictum  committunt.  Insuper, 
tribuere  eleemosynas  indigentibus  est  actus  cbaritatis.  Ergo 
eleemosynam  petere  non  potest  esse  actus  ordini  sociali 
contrarius. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Qnam- 
vis  societas  possit  animadvertere  in  socios  qui  labore  sibi 
victum  qurerere  possunt,  sed  malunt  otio  et  mendicitati  in- 
dulgere,  non  ex  eo  sequitur  posse  eam  punire  eos  qui,  etsi 
quam  maxime  vellent,  non  valent  labore  proprio  sese  susten- 
tare.     Hoc  enim  esset  punire  infortunium,  non  otium. 

2°  Etsi  societas  instituat  aedificia  ubi  pauperes  ali  possint, 
non  ideo  justum  esset  eos  qui  mendicant  carceribus  detinere ; 
tum  quia  domus  istae  vix  a  carceribus  differunt,  tum  quia  saepe 
difricile  est  auxilium  et  petere  et  obtinere  ab  istis  domibns. 

§  53.  Evidens  est  pauperibus  subveniendum  esse;  quia  et 
ipsi  sunt  membra  societatis  civilis,  et  auctoritatis  socialis  est 
onrare  ne  ullus  sociorum  ob  defectum  rerum  neoessariaruni 
perire  oogatnr.  Sed  qiuTri  potest,  quomodo  hoc  effioiendnm 
sit.  Haec  qua^stio  multum  vexat  modernos  traotatorea  politioa» 
oeconomia)  et  legislatores  qui,  in^ravcscente  siiiijfulis  dit-hus 


282       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

pauperie,  omnibus  modis  satagunt  huic  malo  remedium 
afferre.  Duobus  autem  modis  potest  subveniri  pauperibus, 
vel  per  taxam  legalem  impositam  civibus  ditioribus,  vel  per 
privatam  charitatem  sociorum,  sive  individuorum,  sive 
coalescentium  in  societatem  cujus  scopus  sit  opera  charitatis 
erga  pauperes  promovere.  Ubi  viget  taxa  legalis  pro  pau- 
peribus,  vix  sensa  niutuae  benevolentiae  inter  cives  foventur ; 
pauperes  hanc  eleemosynam  non  considerant  ut  opus  miseri- 
cordiae,  sed  ut  aliquid  sibi  debitum ;  ii  qui  maxime  indigent 
auxilio,  saepe  ssepius  ab  illo  excluduntur,  quia  verecundia 
impedit  quominus  publicam  reddant  suam  inopiam  j  maxima 
pars  pecuniae  pro  pauperibus  per  legalem  taxam  collectae,  in 
utilitatem  cedit  eorum  qui  hujus  pecuniae  administrationem 
habent.  Si  autem  cives  ipsi,  ex  motivo  verae  charitatis, 
quantum  fieri  possit,  curam  pauperum  suscipiunt,  multo  melius 
pauperibus  provideri  potest,  prsesertim  si  a  civibus  consocia- 
tiones  forrnentur,  quarum  scopus  sit  charitatis  opera  erga  pau- 
peres  exercere.  Sensa  enim  charitatis  et  mutuae  benevolentiae 
inter  cives  foventur ;  convenientius  sublevari  possunt  pauperes, 
prsesertim  ii  qui  ob  verecundiam  nequeunt  publice  suam 
inopiam  manifestare.  Non  solum  remedium  affertur  necessita- 
tibus  corporalibus  pauperum,  sed  praeterea  ipsomm  animi 
demulcentur  per  hanc  benevolentiae  exhibitionem,  et  sensa 
gratitudinis  excitantur  in  cordibus  pauperum,  cum  videant  se 
non  sperni  a  divitibus,  qui  libenter  superflua  cum  pauperibus 
dividunt. 

Sic  maximo  malo  quod  in  societate  civili  grassatur  obviari 
potest,  nempe  invidiae  et  odio,  quae  concipiunt  pauperes  erga 
divites  quos  vident  omni  bonorum  affluentia  circumdatos,  dum 
ipsi  maxima  opprimuntur  miseria.  Hisce  angoribus  pauper- 
um  abutuntur  communistae  et  alii  societatis  civilis  subvcrsores ; 
quia  spe  partitionis  bonorum  alliciunt  pauperes  ad  rcbellionem 


Libcr  Tertius.  283 

contra  legitiinam  auctoritatem.  NiLil  niirum  ergu  si  tales 
homines  onini  modo  conentur  efficere  ut  opera  beneficentiae 
non  a  privatis  societatibus,  sed  a  civili  auctoritate  peragantur. 

Verum  quidem  est  quod  in  societate  ubi  cives  charitatis 
opera  negligunt,  necesse  est  ut.  ipsa  civilis  societas  per 
taxam  legalem  pauperibus  subveniat ;  hoc  autem  non  ostendit 
hujus  societatis  perfectionem,  sed  potius  indicat  magnum  ip- 
sius  vitium  et  imperfectionem.  Ubi  viget  religio  catholica, 
nulla  est  necessitas  hujus  taxae  legalis  pro  pauperibus  j  quia 
tuni  privati  cives,  tum  religiosae  consociationes,  ultro  necessi- 
tatibus  pauperum  subveniunt,  omniaque  bona  Ecclesiae  ut 
pauperum  patrimonium  habentur. 

Experientia  autem  ostendit  hanc  taxam  legalem  necessari- 
am  evadere  ubicunique  populi  ab  Ecclesia  deficiunt.  Hinc 
patet,  quam  injuste  agant  qui  Ecclesiae  et  religiusis  societati- 
bus  suas  auferunt  proprietates,  cum  non  solum  jus  proprietatis 
aliena)  invadant,  sed  praeterea  pauperibus  sua  snbsidia 
eripiant. 

Pariter  patet  non  conducere  ad  bonum  societatis,  si  auctori- 
tas  suprema  societates  publicae  beneficentiae  administratione 
privet  bonoruin  quae  ad  sublevationem  pauperum  destinantur, 
ut  ea  per  seinetipsam  administret. 

§  54.    PRorosiTio  XXXIII.    Societatis  est  artes,  agricul- 

TURAM,  INDUSTRIAM,  ET  COMMERCIUM  SEU  NEGOTIATIONEM  FRO- 
MOVERE. 

Probatur.  Ha?c  eniin  oinnia  societati  neoessaria  sunt, 
multunique  conferunt  ad  ejus  perfectionem  materialem,  quam 
Bocietae  promovere  debet.  Artes  liberales  el  mechanicse  non 
Bolum  perfioiunt  intellectum,  sed  etiam  multa  media  submin- 
istrant  ad  vitam  temporalem  oommodius  et  melius  agendam. 
kgricultura  uecessaria  est  ad  civium  sustentationem  ;  industria 


284       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  CivilL 

efficit  ut  cives  faciliori  ratione  inveniant  media  ad  victum  sibi 
honesto  labore  procurandum ;  commercium  tendit  ad  augendas 
divitias  tum  civium  tum  societatis;  per  illud  commutantur 
productiones  quibus  cives  abundant  cum  aliis  quibus  carent  j 
et  mutua  communicatio  inter  populos  fovetur.  Modus  tamen 
quo  hsec  promoveri  debent  varius  est,  juxta  varias  circum- 
stantias  populorum.  Hoc  unum  tamen  prse  oculis  habendum 
in  his  promovendis  necesse  esse  ut  auctoritas  non  laedat  certa 
civium  jura,  neminemque  sine  causa  legitima  ab  his  beneficiis 
excludat. 

Monopolium  nemini  concedi  debet,  nisi  hoc  ad  societatis 
bonum  revera  aut  necessarium  aut  valde  utile  sit,  neque  per 
illud  jura  anteriora  civium  aliorum  laedantur;  quia  societas 
jura  civium  protegere  debet,  non  ea  auferre.  Si  privatus 
quispiam  aut  aliqua  mercatorum  societas  suis  expensis  et  in- 
dustria  novum  quoddam  artis  vel  commercii  genus  invenerit, 
vel  opus  aliquod  confecerit,  sequum  est  ut  monopolium  ei  con- 
cedatur  ad  tempus  plus  minusve  longum,  habita  ratione 
majoris  aut  minoris  damni  quod  a  competitoribus  ipsi  proveni- 
ret.  Neque  etiam  alienum  ab  sequitate  foret,  si  gubernium 
sibi  cujusdam  mercis  venditionem  aliquamve  industriam  ex- 
clusive  reservaret.  Ita  enim  et  necessaria  sibi  subsidia 
comparare  et  imposita  civibus  vectigalia  minuere  potest. 
Iniquum  vero  esset,  civibus  interdicere  commercium  quod  antea 
semper  exercuerunt,  nisi  forte  jam  istud  in  verum  societatis 
detrimentum  vergeret. 

Quaeri  hic  posset  quid  de  opificum  societatibus  vulgo  dictis 
"Trade  Unions"sentiendum  sit,num  foveri  ab  auctoritate  civili 
debeant  aut  potius  aboleri.  Si  agitur  de  societatibus  opificum 
in  abstracto,  nullum  est  dubium  quin  eae  licite  iniri  possint, 
dummodo  eorum  finis  fini  societatis  civilis  oppositus  non  sit 
(§    31).       Tates    societates     olim     extiterunt    magnamque 


Liber  Tertius.  285 

utilitatem  membris  suis  attulerunt,  quia  non  in  oppositione 
laboris  contra  capitalia  sed  in  principiis  religionis  verae  fandatae 
fuerunt.  Nunc  temporis  associationes  opificum  ad  sese  prote- 
gendas  contra  oppressionem  dominorum  necessariae  sunt,  quia 
ob  macbinarum  inventionem,  multa  objecta  his  machinis  fabre- 
facta,  viliori  pretio  vendi  possunt,  quam  quae  manu  opificis 
fiunt  j  hinc  solum  divites  possunt  opificia  instituere,  caeteri 
autem  per  totum  vitae  cursum  coguntur  suam  operam  locare 
his  opificiorum  dominis.  Cum  principia  incredulitatis  ferme 
ubique  grassentur,  maxima  pars  capitalistarum,  a  quibus  opifi- 
ces  omnino  dependent,  ut  quae  victui  necessaria  sunt  sibi  coin- 
parent,  omni  conatu  nititur  quam  maximum  emolumentum  e 
labore  opificum  obtinere,  et  hinc  pretium  laboris  quantum 
fieri  potest  imminuit.  Opifices  ad  sese  tuendos  contra  hanc 
oppressionem  societatem  inierunt,  pacto  inter  se  inito,  ut 
onines  a  labore  cessarent,  nisi  pretium  sufBciens  eis  tribuatur 
pro  labore.  Considerata,  inquam,  temporurn  conditione,  hic 
modus  agendi  opificibus  sine  dubio  denegandus  non  esset. 
Ast  plerumque  ulterius  procedunt.  Quia  non  solum  ipsi  a 
labore  abstinent,  sed  etiam  minis  atque  vi  compellunt  alios, 
qui  nomen  societatinon  dederunt,  utpariter  alabore  abstineant, 
sieviuntque  in  eos,  qui  vel  eoruni  societatein  inire  recusant,  vel, 
inita  societate,  a  labore  non  abstinent  si  a  societate  indicta 
fuerit  cessatio  a  labore.  Talis  ageudi  modus  ab  auctoritate 
civili  tolerari  non  potest,  quia  jura  aliorum  liedit.  Sed 
Beposita  etiam  hac  jnjustitia,  societates  opificum,  ut  nunc 
reguntur,  niinime  ad  bonum  opificum  conducunt.  Dexteritas 
ruajor  acquisita,  et  industria  opificibus  inutiles  fiunt,  quia 
omnea  idem  pretium  accipere  debent,  et  plerumque  quantitas 
laboris  a  societate  determinatur.  Frequentes  cessationes  a 
labore  indrotae  membris,  opifices  ad  penuriarrr  reducit ;  otium 
impositum    eos   ad    tabernas   frequentandas   inducit,  et  hinc 


286       De  Operatione  Sociati  in  Ordine  CivilL 

pejores  in  dies  evadunt.  Etiamsi  istse  cessationes  a  labore 
felicem  exitum  sortiuntur,  incrementum  remunerationis  pro 
labore  jam  antea  plerumque,  tempore  otii  consumptum  fuit  et 
prseterea  quo  magis  crescit  laboris  pretium,  eo  carioria  etiam 
evadunt  multa  quse  ad  vitse  sostentationem  necessaria  sunt. 
Quod  pejus  est,  istae  opificum  societates  subjacent  directe  vel 
indirecte  auctoritati  societatis,  quae  internationdlis  dicitur, 
cujus  capita  imperant  has  cessationes  a  labore  nunc  uno  in 
loco,  nunc  in  alio,  non  ut  opificibus  consulant,  sed  ut  eos  ad 
manum  habeant,  quando  tempus  opportunum  advenerit  ad  sub- 
vertendum  ordinem  civilem. 

Fieri  non  potest  quin  tempora  antiquiora  revocentur,  quando 
opifices  poterant  cum  parva  pecunise  summa  proprias  et  inde- 
pendentes  offlcinas  erigere.  Neque  potest  auctoritas  civilis 
directe  intervenireetdeterminare  pretium  laborispro  unaquaque 
arte  mechanica,  quia  hoc  pretium  a  multis  circumstantiis  pen- 
det,  quse  societatis  auctoritati  non  subsunt.  Unicum  et  efficax 
remedium  quod  huic  malo  afferri  potest,  est  cognitio  verae  re- 
ligionis  et  praxis  officiorum  ab  ea  impositorum.  Oporteret  ut 
domini  officinarum  vera  charitate  in  opifices  animentur7  ut  eis 
justam  mercedem  pro  labore  prsestito  tribuerent,  eosque  habe- 
rent  ut  fratres  in  Christo,  non  vero  ut  mera  instrumenta  ad 
divitias  suas  augendas.  Oporteret  pariter  ut  opifices  discerent 
sua  sorte  esse  contentos,  ut  virtutem  colerent,  et  a  tabernis 
atque  inutilibus  expensis  abstinerent,  et  quae  multo  cum  la- 
bore  acquisierunt,  stulte  non  dissiparent.  Quamdiu  sensa 
religionis  non  vigebunt  in  cordibus  tum  dominorum  tum  opi- 
ficum  omnia  alia  remedia  adhibita  inutilia  erunt,  et  ruina  so- 
cietatis  civilis  impediri  non  poterit. 


Liber  Tertius.  287 

§  55.  PRorosiTio  XXXIV.   Etsi  copiosa  MTjLTrruDo  ctvium, 

MODO  TERRITORII  OPES  NON  EXCEDAT,  SOCIETATIS  COMMODIS 
PLURIMUM  SERVIAT,  NON  POTEST  TAMEN  CIVILIS  AUCTORITAS 
HANC  AUQERE,  AUT  NIMIS  AUCTAM  MINUERE,  OMNIBUS  IMPOSITO 
AUT   QUIBUSDAM   INTERDICTO   MATRIMONIO. 

Probatur.  Frequentior  civium  numerus  vim  et  efficaciam 
auget  societatis,  eamque  aptiorem  reddit  ad  tuendum  se  suaque 
et  civium  jura. 

Facilius  florere  possunt  scientiae  et  artes,  quibus  diligentius 
incumbere  multi  debent,  ut  earum  ope  sibi  comparare  valeant 
qusecumque  sunt  ad  congruentem  victum  necessaria.  Sic  in 
litteris  et  artibus  cultior  atque  in  quolibet  opere  solertior  ipsa 
societas  evadit. 

At  si  incolarum  numerus  adeo  crevit,  ut  patriae  opibus  jam 
sustentari  nequeat,  nimia  multitudo  vertitur  in  damnum  socie- 
tatis  illique  periculum  affert.  Nam  finita  cum  sit  feracitas 
agrorum,  mox  rei  oibariae  inopia  vexabitur  populus,  et  egestate 
oppressus  seditionem  movebit  atque  ita,  pace  turbata,  pericli- 
tabitur  ipsa  societas. 

Praeterea,  nimis  crescente  operariorum  turba,  labor  vilescit 
vel  etiam  deest.  Et,  premente  rerum  inopia,  societati  niagna 
ex  parte  immiuet  teterrima  pauperiei  lues.  Itaque  augendua 
quidem  est  civium  numerus,  at  non  ita  ut  patriaB  opes  excedat. 

Illud  tamen  incrementum  quseri  aut  areeri  a  oivili  auctori- 
tate  non  debet,  ablata  civibus  plena  matrimonii  libertate.  Jus 
enim  ineundi  matrimonii  ab  ipsa  natura  venit,  nec  ullatenua 
a  civili  auctoritate  pendet ;  ergo  ipsius  usus  civium  voluntati 
omnino  relinquendus  est. 

Ergo  augendaj  aut  minnendse  prolis  studio,  civilis  auotori- 
tas  nec  omnibus  pra^cipere,  nec  quibusdam  prohibere  matri- 
monium  potest. 

Ad  ipsam  autem  pertinet  invigilare  ne  honestas  publioa 


288        De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

a  civibus  violetur,  et  leges  condere,  quibus  matrimonii 
sanctitas  in  tuto  ponatur. 

Indirecte  tamen  potest  et;  si  opportunum  sit;  debet  populi 
frequentiam  promovere.  Porro;  experientia  duce;  nihil  istam 
felicius  auget7  quam  si  foederis  conjugalis  sanctitas  custodiatur 
et  morum  puritas  illibata  servetur. 

Ergo  si  rei  familiaris  sufficiens  copia  non  deest,  fieri  om- 
nino  non  potest  quin  crescat  numerus  tum  familiarum  tum 
prolis  in  qualibet  familia. 

Quod  si  ita  crevisset  multitudo,  ut  eam  alere  terra  natalis 
jam  non  posset;  socialis  auctoritatis  officium  esset;  voluntariam 
migrationem  promovere  aut  colonias  in  nondum  cultis  region- 
ibus  instituere.  Qusestio  autem  illa;  quae  magnopere  divexat 
politicos,  a  sola  Ecclesia  catliolica  adsequate  solvi  potest. 

Deus  in  ea  effecit  ut  continentia,  quae  vires  naturae  superat? 
et  veneratione  digna  habeatur,  et  per  gratiam  possibilis  flat. 
Ha^c  a  Ohristo  laudata  et  discipulis  suis  ut  consilium  perfec- 
tionis  proposita,  obsistit  nimio  prolis  incremento,  et  simul 
consulit  moribus  populorum.  Homines  perpetua^  castimoniae 
addicti7  et  verbis  et  exemplo,  morum  sanctitatem  inter  cives 
promovent7  atque7  cum  plemmque  suis  bonis  sese  exspolient, 
fratres  in  saeculo  manentes  novis  opibus  juvant  ad  alendam 
familiam. 

Ex  dictis  ergo  patet  absurditas  eorum  qui  invecti  sunt  in 
coelibatum  catholicum,  et  ausi  sunt  dicere  principes  jus 
habere  eum  proscribendi.  Experientia  constat  plerasque 
civitates  Germaniae  a  monachis  formatas  fuisse.  Ergo  insti- 
tutum  monachorum  non  depopulat  regiones.  Absurda  pariter 
est  assertio  eorum  qui?  ut  nimio  populi  incremento  sese  oppo- 
nant,  statuunt  principem  jus  habere  civibus  pauperioribus 
matrimonium  prohibendi.  Violentus  enim  coelibatus  est  origo 
maximae  libidinis;  et  morum  pernicies;  ut  patet  experientia. 


Liber  Tertius.  289 

§    56.  Propositio    XXXV.    Civibus,    nisi    speciali    ei:<.\ 

SOCIETATEM  OBLIGATIONE  OBSTRICTI  SINT,  NON  POTEST  EMI- 
OIIATIO  PROIIIBERI;  SED  NEQUE  COGI  POSSUNT  AD  EMIGRA- 
TIONEM,    NISI   IN   PC3NAM   DELICTI. 

Probatur.  Etsi  homini  sit  necessaria  societas  civilis, 
non  ita  tamen  necessaria  est  ut  adsit  praeceptum  naturale, 
quo  omnes  et  singuli  cogantur  in  civili  societate  manere 
(Part.  iv,  Sect.  n7  Lib.  1,  §  3).  Ergo  neque  necesse  est 
absolnte  ut  huic  potius  quam  illi  societati  adhsereat. 
Ergo  emigrare  potest  e  patria  et  in  aliam  sese  conferre  regi- 
onem,  si  tamen  nullo  speciali  vinculo  erga  societatem  cujus 
membrum  est  obstrictus  sit.  Si  enim  hoc  locum  haberet,  non 
possct  ipse  societatem  cujus  est  membrum  relinquere,  quin 
injustitiae  se  faceret  reum.  Et  sane  societas  quse  civibus 
protectionem  praebuit,  jus  habet  exigendi  ut  in  casu  neces- 
sitatis  cives  qui  ea  protectione  gavisi  sunt,  societatem  ipsam 
defendant. 

Socii  omnes  jus  habent  ad  protectionem  obtinendam  a  socie- 
tate  cujus  sunt  membra;  ergo  etiam  possunt  in  ea  permanere, 
ac  proinde  nequeunt  cogi  ad  emigranduin,  nisi  in  poenam 
delicti.  Insuper,  cogere  aliquos  ad  emigrationein,  supponeret 
inesse  principi  jus  violenter  transferendi  civium  proprietates. 

Quod  autein  in  poenam  delicti  gravioris  socialis  auctoritas 
possit  cives  in  exilium  mittere,  patet;  qnia  unicuique  societati 
debet  competere  jus  excludendi  a  suo  sinu  ea  membra  quse, 
si  in  ea  permanerent,  ipsi  nimium  damnum  afferrent.  Omnis 
enim  societas  jus  ad  existentiam  habet,  seque  a  perturbatori- 
bus  ordinis  socialis  tutam  reddere  potest. 

1'lUNCIPIA    AD    SOLVENDAS    DIFFICULTATES.       1°    Kxjlire 

emigrationis  non  sequitur  perionlnm  quod  forsan  omnes  cives 

societatem  deserant.  Nam  anior  tum  soli  natalis,  liun  cogna- 
torum,  grave  incitamentum  est  ad  retinendos  cives  in  patiia. 

13 


290       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civilu 

Nemo  patriam  libenter  deserit  nisi  ducatur  aut  spe  magai 
emolumenti,  aut  desiderio  effugiendi  miseriam. 

2°  Si  necessarium  foret  cives  superfluos  in  alias  regiones 
mittere,  non  esset  necesse  illos  cogere  ad  emigrationem  j  plures 
cives  per  se  parati  erunt  ad  novas  sibi  sedes  quaerendas,  si 
affulgeat  illis  spes  fore  ut  sese  a  miseria  liberent.  Sufficere 
ergo  ut  auctoritas  civilis  eos  adjuvaret  qui  sponte  patriam 
relinquere  vellent. 


CAP.  II. 

DE   ORDINE   MORALI   SOCIALI. 

§  57.  Ad  perfectionem  societatis  civilis  ncn  solum  requiritur 
ut  auctoritas  socialis,  quantum  fieri  possit,  vires  materiales 
evolvat,  ut  in  superiori  capite  dictum  f uit ;  sed  necesse  om- 
nino  est  ut  totis  viribus  conetur  perficere  ordinem  moralem. 
Qusecumque  enim  sit  materialis  prosperitas  alicujus  societatis, 
si  in  ea  non  viget  ordo  nioralis,  impossibile  est  ut  ipsa  stabili- 
tatem  habeat ;  nam  deest  illi  prsecipua  perfectio ;  imo,  caret 
ipsa  essentiali  quadam  proprietate. 

Societatis  enim  est  ordinem  custodire,  legesque  justitiae 
statuere  atque  invigilare  ut  hse  leges  exacte  a  civibus  serven- 
tur.  Unde  fundari  debet  societas  supra  ordinem  et  justitiam. 
Perfectio  autem  hsec  a  societate  obtineri  non  potest,  quin  socii 
ipsi  et  acquirant  cognitionem  sufficientem  ordinis,  et  ordinis 
ipsius  sint  amantes.  Satagere  ergo  debet  auctoritas  socialis 
ut  cives  tum  intellectum  cognitione  veri,  tum  voluntatem 
boni  et  ordinis  amore  perficiaut.  De  his  in  prsesenti  capite 
sermo  est. 


Liber  Tertins.  291 

§    58.    Propositio   XXXVI.      Ad    perfectionem    proprie 

DICTAM   ET    ADiEQUATAM    SOCIETATIS,   REQUIRITUR   UNITAS  VER/E 
BELIGIONIS. 

Non  est  hic  sermo  de  perfectione  qualicumque,  sed  de 
perfectione  vera  et  adaequata.  Nemo  enim  negare  potest 
societates  quasdam  floruisse  per  aliquod  tempus,  quin  tamen 
habnerint  hanc  religionis  nnitatem  5  sed  non  est  possibile  ut 
societas  totam  eam  cujus  capax  est  assequatur  perfectionem 
absque  hac  unitate. 

Probatur.  1°  Ad  societatis  perfectionem  requiritur  tum 
intellectus  tum  voluntatis  civium  perfectio.  Debent  enim 
cives  cognoscere  eas  veritates  quse  et  ipsis  et  societati  toti 
quam  maxime  sunt  necessarise  ad  bene  operandum.  Atqui 
veritates  et  civibus  et  societati  maxime  necessarise  sunt  eae 
qure  spcctant  ad  religionem  et  moralem  doctrinam  ab  ea 
traditam  j  quia  religio  sola  vera  principia  et  moralitatis  et 
jurium  et  obligationum  nobis  manifestat ;  et  sine  cognitione 
harum  veritatum  operatio  neque  civium  neque  societatis  recta 
esse  potest.  Ergo  cognitio  harum  veritatum  sociis  necessaria 
est.  Veritas  autem  non  est  nisi  una.  Ergo  debet  etiam 
esse  unitas  in  religione.  Ergo  ad  perfectionem  ada?quatam 
societatis  requiritur  religionis  unitas. 

2°  Ubi  non  viget  religionis  unitas,  ibi  non  est  unitas  intel- 
lectus  circa  praecipuas  obligationes  et  jura  oivinm;  er^-o 
oeque  potest  haberi  perfecta  voluntatum  cooperatio,  quia 
voluntae  in  sua  operatione  sequitur  dictamen  rationis.  Ubi 
autem  non  est  perfecta  volnntatum  cOoperatio,  ibi  nec 
est  perfecta  societas,  qua?  in  hac  oooperatione  oonsistit. 
Religio  enim  semper  habita  fuit  ab  omnibns  popnlis  ut  res 
magni  momenti.  Ergo  omnis  oiroa  eam  disorepantia  etiam 
voluntatum  discrepantinm  indnoit,  et  qnidem  eo  magis,  qnod 
prinoipia  religionis  agnoscuntur  ab  omnibus  ut  fundamenta 
omnium  nostramm  obligationnm. 


292        De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

3°  Ubi  non  habetur  unitas  religionis7  invenitur  germen 
dissolutionis.  Societates  enim  religiosse  semper  maximo 
flagrant  desiderio  ut  ipsse  in  dies  magis  magisque  crescant,  et 
cum  cujusque  membra  maximo  inter  se  uniantur  vinculo7  fieri 
non  potest  quin  magis  magisque  varise  societates  religiosse  ab 
invicem  sese  separent.  Ergo  etiam  magis  in  dies  decrescit 
vinculum  societatis  civilis  quo  uniuntur  ad  invicem,  ac  proinde 
ipsum  germen  dissolutionis  continetur  in  societate  ubi  non 
est  unitas  religionis. 

Principia  ad  solvendas  difficttltates.  1°  Societas 
sine  ulla  religione7  i.  e.7  societas  prorsus  athea  non  est  pos- 
sibilis.  Ubi  enim  nulla  vita  futura  admittitur7  ubi  nullus 
Deus  scelerum  vindex  agnoscitur,  ibi  sola  utilitas  temporalis 
uniuscujusque  erit  stimulus  homines  impellens  ad  ordinem 
quocumque  modo  servandum7  et  leges  civiles  non  poterunt 
exsecutioni  mandari  nisi  per  vim  physicam ;  quia  tunc  nulla 
adest  obligatio  moralis  eas  servandi.  Hinc  talis  societas 
brevi  tempore  aut  in  completam  anarchiam  incidet7  aut  in- 
tolerabili  despotismo  et  tyrannide  ordo  quidam  externus 
servabitur. 

2°  .Ubi  non  viget  unitas  religionis7  non  potest  haberi  per- 
fecta  cooperatio  in  rebus.  ad  civilem  ordinem  spectantibus7 
nisi  supponatur  cives  circa  religiones  quas  profitentur  esse  in- 
differentes.  Atqui  talis  indifferentismus  non  conducit  ad 
societatis  perfectionem.  Nam  qui  indifferens  est  circa  re- 
ligionem,  etiam  paulatim  sese  indifferenter  habet  circa  suas 
obligationes7  quaB  omnes  in  ipsa  religione  fundantur.  Ergo 
non  maneret  nisi  sola  utilitas  temporalis  ad  impellendos  cives 
ad  legum  observantiam.  Hsec  autem  plane  non  sufficit. 
Ergo. 

3°  Etsi  ubi  non  est  unitas  religionis7  tolerantia  civilis 
necessaria  sit7  quia  nullus  civium7  neque  ipsa  suprema  auctori- 


Liber  Tertius.  293 

tas  quemquam  ad  aliquam  religionem  profitendam  compellere 
potest )  tainen  seniper  verum  manet,  cum  ista  tolerantia  civili 
non  posse  haberi  plenam  voluntatum  cooperationem.  Juxta 
varia  reliffionis  do^mata,  varise  oriuntur  relationes  inter 
homines;  variae  ergo  obligationes,  varia  jura.  Certa  ergo 
jura  qua3  una  civiurn  pars  ut  sibi  essentialia  habet,  ab  aliis  ut 
absurda  et  impia  habentur.  Quomodo  ergo  possunt  ipsi  com- 
nnmi  consensu  et  voluntatum  cooperatione  conspirare  ad  finem 
societatis  civilis,  qui  consistit  in  omnium  civium  juribus  custo- 
diendis  ? 

4°  Ubi  viget  unitas  falsae  religionis  potest  haberi  cooperatio 
civiuni  ad  eumdein  finem,  sed  veram  suam  perfectionem  socie- 
tas  assequi  non  potest.  Eteniin  mentes  et  voluntates  hominum 
per  errorem  perfici  non  possunt.  Insuper,  talis  unitas,  ut 
patet  expericntia,  non  potest  diu  servari  nisi  per  vim  et 
violentiam.  Ilinc  patet,  solam  veram  religionem  posse  dare 
societati  veram  suain  perfectionem. 

§  59.  PnorosiTio  XXXVII.  Societas  civilis  pek  se  nullum 

JUS  HABET  EXIOENDI  ASSEN8UM  INTELLECTUS  VERITAHKl  B 
NON  IMMEDIATE  EVIDENTIBUS  OMNIBUS  IIOMINIHUS;  PKOINDE 
NON    POTEST    IPSA    IMPONEliE    SOCIIS    RELIGIONEM    COMMUNKM. 

PiiOBATUPt.  Assensus  intellectus  dari  non  potest  nisi  aut 
veritas  evidenter  a  ratione  percipiatur  aut  al>  auctoritate  tn- 
lullibili  proponatur.  Atqui  societas  civilis  11011  potest  efEoere 
ut  veritates  non  immediate  evidentes  fiant  evidentes  menti 
aostrse,  ncque  donu  infaUibilitatis  gaudet,  ut  patet  experientia. 
Auotoritas  autem  fallibilis  non  potesl  exigere  assensum  ;  quia 
exigere  assensum  Importal  obligationem  ad  aliquid  ut  verum 
habendum.  Atqui  quod  auctoritas  fallibilis  proponit,  potesl 
esse  falsum.  Ergo  si  auctoritas  fallibilis  possel  obligationem 
oredendi  imponere,  posset  ipsa  exigere  ul  intellectua  falsum 


294       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

pro  vero  affirmaret.  Hoc  autem  est  absurdum.  Ergo  neque 
potest  ipsa  imponere  sociis  religionem  communem.  Ut  enim 
lioc  valeret  prsestare,  necesse  esset  ut  ipsa  auctoritate  infallibili 
proponeret  sociis  totum  complexum  earum  veritatum  quse 
spectant  ad  Dei  cultum.  Atqui  hoc  praestare  non  potest  j  quia 
non  est  infallibilis.  Ergo  cultum  communem  exigere  non 
potest. 

Etiamsi  supponatur  auctoritatem  socialem  infallibiliter  cog- 
novisse  veram  religionem,  non  posset  hanc  religionem  sociis 
imponere.  Nemo  enim  obligatur  ad  credendum,  nisi  quatenus 
sufficienter  perceperit  motiva  credibilitatis.  Atqui  de  hoc 
judicare  nequit  societas  civilis  j  quia  hsec  perceptio  et  convictio 
est  factum  internum,  et  societas  civilis  de  solis  externis  actibus 
per  se  judicium  ferre  potest.  Ergo  neque  exigere  potest 
assensum,  neque  habere  ut  crimen  sociale  negationem  hujus 
consensus. 

Pkincipia  ad  solvendas  dieficultates.  1°  Etsi  uni- 
tas  religionis  sit  societati  civili  necessaria  ad  perfectionem 
completam,  quantum  in  hac  vita  fieri  licet,  consequendam, 
non  potest  ipsa  tamen  eam  sociis  imponere,  eo  quod  haeo 
facultas  limites  suse  potestatis  excedat  j  et  impossibile  est  ut 
perfectio  societatis,  quse  in  plena  jurium  custodia  consistit,  per 
jurium  civium  violationem  obtineatur.  Praeterea,  religio  est 
voluntaria  subjectio  mentis  et  voluntatis  Deo  revelanti.  Ha^c 
haberi  nequit  nisi  mens  cognoscat  Deum  locutum  esse.  So- 
cietas  autem  civilis  infallibili  auctoritate  sociis  hanc  cognitio- 
nem  dare  non  potest. 

2°  Religio  non  ideo  admittenda  est  quia  utilis  est,  sed  quia 
veraj  ejus  autem  veritatem  societas  civilis  manifestare  non 
potest. 

3°  Ex  eo  quod  societati  civili  necessaria  sit  unitas  religionis, 
necrue  tamen  religionem  sua  auctoritate  possit  efficere  obliga- 


Liber  Tertius,  295 

toriam  sociis,  sequitur  eam  debere  efficere,  quantum  fleri 
possit,  ut  vera  religio  agnoscatur  a  sociis  et  eam  socii  profite- 
antur,  quin  tamen  eis  vim  inferat. 

4°  Deus  non  dedit  civili  societati  auctoritatem  infallibilem 
decernendi  de  vera  religione ;  quia  voluit  ut  omnes  gentes  in 
unam  societatem  religiosam  per  Ecclesiam  catholicam  con- 
gregentur. 

§  60.    Propositio  XXXVIII.     Societas  nullum  jus  habet 

IMPONENDI  CULTUM  EXTERNUM  COMMUNEM. 

Probatuk.  Cultus  externus  est  externa  manifestatio  cultus 
interni  seu  religionis.  Si  ergo  societas  posset  imponere  cultum 
externum,  posset  etiam  exigere  unitatem  religionis.  Atqui 
hoc  prsestare  non  valet.  Ergo  neque  potest  cultum  externum 
praescribere.  Etenim  per  cultum  externum  manifestamus 
conceptus  nostros  de  Dei  perfectionibus,  eosque  externo  actu 
profitemur.  Hoc  patet  ex  diversorum  rituum  qui  a  variis 
religionibus  admittuntur  consideratione.  Ergo  unitas  rituum 
supponit  unitatem  conceptuum  •  si  vero  hoc  non  supponit, 
ritus  non  sunt  cultus  externus  Deo  exhibitus,  sed  mimiosB 
formae  nihil  significantes  aut  potius  Deo  injuriam  irrogantes. 

Absurdum  est  ergo  quod  a  nonnullis  inoredulis  hisce  tem- 
poribus  docetur :  Omnes  externas  religionum  formas  non  esse 
nisi  totidem  mythos,  significantes  eosdem  de  Deo  conceptus, 
adeoque,  has  formas  seu  ritus  indifferentes  esse,  et  a  Bocietate 
civili  prsecipi  posse.  Quis  enim  sana?  mentis  dixerit  ritus 
externos  adhibitos  a  Paganis,  a  Judaeis  et  a  Protestantibus, 
ezprimere  easdem  de  Deo  ideas  qua?  per  ritum  externum  a 
Catholicis  adhibitum  significantur  ? 


296       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 
§61.  Propositio  XXXIX.     Quando  societas  semel  socia- 

LI  ACTU  VERAM  RELIGIONEM  AMPLEXA  EST,  HABET  AUCTORITAS 
SUPREMA  JUS  ET  DEBITUM  EXIGENDI  NE  SOCII  ALIQUID  EXTER- 
NIS  ACTIBUS  CONTRA  VERAM  RELIGIONEM  MOLIANTUR ;  POTEST- 
QUE   IPSA  PUNIRE  EOS  QUI  CONTRA  RELIGIONEM  ALIQUID  AGUNT. 

Religio  dicitur  actu  sociali  admissa  ab  aliqua  societate  civili, 
quando  non  solum  ille  qui  huic  societati  praeest  (sive  sit  per- 
sona  physica  sive  persona  moralis),  sed  tota  aut  ferme  tota 
natio  eam  profitetur,  atque  ipsa  religio  habetur  ut  norma  et 
fundamentum  omnium  legum  civilium.  Tunc  enim  consensu 
communi  civium  fit  ut  religionis  dogmata  habeantur  veluti  lex 
qusedam  fundamentalis,  determinans  multa  jura  et  obligationes 
tum  civium  tum  principis. 

Probatur.  Auctoritas  jus  et  debitum  habet  protegendi 
societatem  atque  efiiciendi  ut  suam  conservet  perfectionem. 
Atqui  vera  religio  ad  perfectionem  societatis  necessaria  est. 
Ergo  quia  societas  ipsa,  ut  societas,  actu  voluntario  et  externo 
amplexa  est  hanc  veram  religionem,  habet  auctoritas  jus 
exigendi  ne  ista  perfectio  amittatur  j  adeoque  itnpedire  potest 
et  debet  ne  unitas  verae  religionis  solvatur.  Etenim  per 
illum  actum  socialem  factum  est  ut  unitas  religionis  sit  una 
ex  prsecipuis  et  fundamentalibus  totius  societatis  legibus. 
Atqui  suprema  auctoritas  jus  habet  impediendi  violationem 
talis  legis.  Ergo  etiam  impedire  potest,  ne  quis  externo  actu 
aliquid  contra  religionem  moliatur. 

Moliri  aliquid  contra  hanc  unitatem  religionis  est  crimen 
sociale.  Atqui  delicta  socialia  puniri  possunt  ab  auctoritate 
sociali.  Ergo,  etc.  Etenim  per  hos  conatus  ad  subverten- 
dam  veram  religionem  adhibitos  socii  amittunt  maxinmm 
bonum,  nempe  tranquillam  possessionem  veritatis  ad  finem 
ultimum  consequendum  necessarise,  et  vinculum  unitatis 
socialis.     Basis   ordinis   moralis   subvertitur,  quia   hic   ordo 


Liber   Tertius.  297 

praesertim  in  religione  fundatur.  Hoc  experientia  teste 
patet;  nam  haereses  ubique  tnrbas  et  bella  excitarunt  in 
societatibus  catliolicis. 

Peincipia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Magna 
difterentia  intercedit  inter  societatem  cujus  cives  veram  re- 
ligionem  actu  sociali  amplexi  sunt  et  eam  quae  actu  sociali 
falsam  religionem  profitetur.  Natio  quse  veram  religionem 
profitetur  licite  potest  omnibus  modis  bonestis  sese  opponere 
introductioni  alterius  religionis;  quia  magnum  societatis  bo- 
num  est  unitas  veree  religionis,  et  socialis  auctoritatis  est 
protegere  ordinem  socialem.  Ast  natio  quae  socialiter  pro- 
fitetur  falsam  religionem,  nullum  jus  habet  impediendi 
quominus  vera  religio  introducatur.  Omnis  enim  bomo  jus 
naturale  babet  amplectendi  veram  religionem  eamque  etiani 
publice  profitendi ;  quia  unicuique  incumbit  stricta  obligatio 
tendendi  ad  finem  per  media  a  Deo  ipso  praescripta.  Neque 
consensus  voluntarie  datus  a  sociis,  jus  auctoritati  sociali 
tribuit  probibendi  ne  amplectantur  veram  religionem ;  quia 
contractus  de  re  mala  in  se,  qualis  est  contractus  de  falsa 
profitenda  religione,  obligatorius  esse  non  potest.  Insuper, 
ipsa  auctoritas  in  conscientia  tenetur  vcram  amplecti  rcligi- 
onem ;  ergo  alios  socios  ab  ea  amplectenda  prohibere  non 
potest.  Imo  cum  talis  societas  nullam  habeat  de  propria 
rcligione  evidcntiam  (falsa  enim  rcligio  non  potesl  esse  evi, 
dens),  non  potest  ipsa  sese  religioni  falsae  opponere,  neqne 
prohibere  ne  socii  qui  eam  putant  veram  buo  jure  utantur- 
nisi  dootrinsB  quas  tradit  cvidcntcr  tendunt  ad  basim  ^n-'w- 
tatis  aut  publionm  ordincm  subvertendum. 

2°  Ratio  hujus  difierentiae  est,  quia  vera  religio  nititur 
evidentibus  oredendi  motivis,  adestque  anctoritas  infallibilis 
qua3  jus  habet  veritates  religionis  proponendi.  Ergo  qni 
verani  religioneni  amplexi  sunt  cvidentiam  babent  de  hujus 

13* 


298       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

religionis  veritate.  Oum  ergo  socii  yoluntario  actu  sociali 
huic  religioni  sese  subjecerint,  potest  socialis  auctoritas  exi- 
gere  ut  promissis  suis  fideles  maneant  j  quia  agitur  de  re 
licita  et  ad  bonum  societatis  conducente. 

3°  Evenire  potest  ut  natio  quse  falsam  religionem  amplexa 
est,  putet  se  veram  religionem  habere,  atque  uti  posse  jure 
alias  religiones,  etiam  eam  quse  vera  est,  excludendi  a  socie- 
tate.  Hoc  tamen  nullum  illi  jus  confert.  Nam  non  est  hic 
qusestio  de  eo  quod  aliqui  sibi  licere  putant,  sed  de  eo  quod 
revera  licitum  est.  Non  est  autem  difricile  cognoscere,  quae- 
nam  sit  vera  religio.  Nam  ea  ab  infallibili  auctoritate  pro- 
poni  debet  (Part.  111,  §  15.  Cor.  2),  et  necesse  est  ut  habeat 
pro  se  evidentia  motiva  credibilitatis,  quorum  vis  et  efiicacia 
non  nisi  a  volentibus  ignorari  possit.  Ubi  vero  nulla  adsunt 
ejusmodi  evidentia  motiva  credibilitatis  (et  omnes  religiones 
falsae  iis  necessario  carent),  ubi  nulla  agnoscitur  infallibilis 
auctoritas,  ibi  perperam  affectatur  verse  religionis  possessio. 
Hinc  patet  quam  absurda  fuerit  protestantium  agendi  ratio, 
qui  ultro  fatebantur  se  in  materia  religionis  errori  obnoxios 
esse,  et  tamen  contendebant  se  habere  veram  religionem; 
qui  admittebant  jus  esse  cuilibet  credendi  quod  bonum  ei 
visum  fuerit,  et  tamen  populos  cogebant  ad  doctrinas  suas 
admittendas,  et  eos  qui  huic  fallibili  auctoritati  sese  submit- 
tere  recusabant  severissimis  poenis  plectebant. 

4°  Si  in  societate  quae  actu  sociali  veram  religionem  am- 
plexa  est  fuerint  nonnulli  qui  veram  religionem  nunquam 
professi  sint,  potest  auctoritas  exigere  ne  ipsi  aliquid  externe 
moliantur  contra  religionem  a  societate  professam.  Consensus 
enim  quem  maxima  nationis  pars  dedit,  toti  nationi  obliga- 
torius  est,  non  eo  quidem  sensu  ut  omnes  teneantur  credere, 
sed  ne  quid  externo  actu  contra  religionem  agant.  Sed  pub- 
lica  potestas  non  potest  eos  qui  nunquam  admiserunt  veram 


Liber  Tertins.  299 

religionem  cogere  ad  eam  profitendam,  neque  eos  a  profitenda 
propria  religione  prohibere,  neque  eos  a  protectione  legum 
excludere.  Hinc  quoad  professionem  propriae  religionis  vera 
gaudent  libertate,  quse  eis  non  potest  auferri,  nisi  hac  libertate 
abutantur  in  perniciem  verae  religionis  socialiter  agnitae. 

§  62.  Piiopositio  XL.    Absurda  est  ea  qu^e  dicitur  liber- 

TAS  CONSCIENTI^!,  IN  SOCIETATE  QU^E  ACTU  SOCIALI  VERAM 
RELIGIONEM  AMPLEXA  EST. 

Libertas  conscientiae  varias  significationes  admittere  potest : 

1°  Potest  significare  potestatem  moralem  qua  gaudet  anima, 
sequendi  proprise  conscientiae  dictamen,  quando  illud  evidenter 
est  rectum.  Oum  teneamur  sequi  dictamen  rectae  conscientiae, 
impossibile  est  ut  haec  libertas  nobis  auferatur  j  actus  exter- 
nus  quidem  impediri  potest,  sed  voluntas  ipsa  cogi  non  potest. 

2°  Quando  conscientiae  dictamen  est  dubium,  habet  voluntas 
jus  et  debitum  sequendi  id  quod  diligenter,  re  perpensa,  ipsa  in 
conscientia  judicat  esse  agendum,  dummodo  non  adsit  jussum 
auctoritatis  alicujus  legitimae  quod  determinet  quid  in  eo  casu 
agendum  sit.  Impossibile  enim  est  ut  sit  libertas  moralis 
reousandi  obedientiam  anetoritati  legitimo  praecipienti. 

3°  Potest  libertas  conscientise  etiam  significare  praerogati- 
vam  qua  homo  gaudet,  ne  ab  ulla  auctoritate  fallibili  ei 
possit  imponi  obligatio  aliquid  admittendi  ut  vcrum,  cujus 
veritatem  ipse  non  videat.  Hac  libertate  privari  non  potest. 
Dens  ipse  non  obligat  nos  ad  assensum  praebendum,  nisi  qna- 
tenus  percepimua  motiva  oredibilitatis  quae  ostendnnt  ipsum 
looutumesse;  quia  actus  fidei  debet  esee  rationa^ifis.  Ilinc 
nemo  punietur  ob  defectum  fidei,  uisi  aut  positive  eam  reje- 
oerit  ant  ejus  onlpabili  negligentia  faotom  sit  nt  motiva 
oredibilitatis  non  peroeperit.  Qui  autem  semel  novit  Deum 
loontnm  esso,  non  potest  amplius  assensum  denegaze. 


300       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  CivilL 

4°  Potest  significare  jus  quod  haberet  unusquisque  internos 
suos  conceptus  manifestandi  aliis.  Qui  evidenter  cognoscit, 
religiqnem  quam  profitetur  esse  veram,  jus  procul  dubio 
habet  eam  aliis  manifestandi  j  nam,  cum  vera  religio  sit 
medium  absolute  necessarium  ad  finem  vitae  aeternae,  eam 
aliis  communicare  est  eis  bonum  velle  j  nemo  autem  potest 
prohiberi  quominus  aliis  bonum  verum  et  necessarium  velit. 
Ast  si  ipsi  evidens  non  esset  sua  religio,  si  ipse  solum 
opinaretur,  se  veritatem  assecutum  esse,  non  posset  ipse  sibi 
jus  absolutum  arrogare  eam  aliis  manifestandi  j  possetque 
ipsi  haec  externa  manifestatio  prohibere  quotiescumque  per 
eam  jura  aliorum  laederentur. 

5°  Libertas  conscientiae  tandem  significat,  debere  auctori- 
tatem  socialem  semper  permittere  liberam  promulgationem 
cujusvis  religionis  et  cujusvis  erroris,  et  omnes  religiones  fal- 
sas  aequali  protectione  societatis  gaudere  debere. 

Hoc  modo  intellecta  (et  hic  est  sensus  quo  generaliter 
sumitur),  absurda  est  hsee  libertas  conscientise  pro  societate 
quae  actu  sociali  veram  religionem  amplexa  est. 

ProbatuPv.  Absurdum  est  dicere  societatem  debere  per- 
mittere  sui  ipsius  destructionem,  eosque  in  suo  sinu  fovere  qui 
totis  viribus  eam  destruere  nituntur.  Atqui  hoc  faceret  socie- 
tas  quae  veram  religionem  sociali  actu  amplexa  est,  si  per- 
mitteret  libertatem  conscientiae  ultimo  modo  intellectam,  ut 
patet  ex  dictis.  Ergo  absurda  est  pro  tali  societate  ejusmodi 
libertas  conscientise. 

PftlNCTPIA    AD    SOLVENDAS    DIFPICULTATES.       1°   Liberae 

quidem  sunt  opiniones  communiter.  Ast  doctrina  quae  nobis 
innotescit  ut  divinitus  revelata,  opinio  non  est,  sed  veritas 
certa  quae  sine  peccato  negari  non  potest.  Si  nobis  non  con- 
stat  de  ejus  revelatione,  eam  interne  admittere  nullatenus 
tenemur,  sed  ei  externe  refragari  non  licet  quoties  jura  certa 
aliorum  laeduntur. 


Liber  Tertius.  301 

2°  Nemo  ad  fidcm  cogi  potest.  Ast  in  societate  quae  actu 
sociali  amplexa  est  veraia  religionem  potest  a  civibus  exigi 
ut  ipsi  suis  pactis  legitimis  stent.  Habet  societas  prseterea 
jus  impediendi  quominus  unitas  religionis  solvatur.  Hoc 
enim  modo  societas  neminem  cogit  ad  dandum  internum  con- 
sensum  veritatibus  fidei,  sed  socios  defendit  contra  eos  qui 
maximum  eis  bonum  eripere  conantur. 

3°  Pcenae  infrictse  eis  qui  falsam  religionem  spargunt,  non 
ideo  prsecise  infliguntur  ut  ipsi  fiant  pii  et  credentes  per  vim, 
sed  ut  puniantur  propter  ordinis  socialis  turbationem  j  et  ut  a 
tali  delicto  in  posterum  abstineant.  Potest  autem  socialis 
auctoritas  unitatem  religionis  tueri. 

4°  Qui  veram  fidem  amplexus  est  nullum  habet  jus  eam 
deserendi;  quia  non  potest  veritatem  relinquere  ut  falsum 
sequatur;  nec  supponi  potest  argumenta  valida  adesse,  quae 
ostendant  falsam  esse  veram  religionem.  Potest  ergo  socia- 
lis  auctoritas  exigere  ne  socii  recedant  a  consensu  libere  dato 
verse  religionis;  quia  ipsa  certo  cognoscit,  non  posse  dari 
motivum  sufriciens  dissensus. 

5°  Fieri  tamen  potest  ut  potestas  civilis  etiam  in  tali  socie- 
tate  prudenter  toleret  novarn  religionem  qua?,  non  obstantibus 
suis  conatibus,  a  multis  civibus  admissa  fuit ;  cum  nempe 
impossibile  sit  auctoritati  compellere  dissentientes  ut  falsita- 
tem  relinquantj  quin  exinde  oriantur  majora  mala.  Tunc 
enim  societas  non  approbat  hanc  perfidiam,  sed  niinus  malum 
quodammodo  jam  inevitabile  majori  malo  praefert.  Talis 
tolerantia  vocatur  tolerantia  civilis  ;  ea  aliquando,  ut  diximus, 
permitti  potest,  aliquando  necessario  concedenda  est,  ut  infra 
patebit.  Tolerantia  autem  dogmatica  nun<|uain  lioita  est, 
quia  ca  niliil  aliud  esset  quam  putidus  indijjcreiitismus  in 
negotio  religionis. 


302        De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civih. 
%  63.  Propositio  XLI.    Etsi  auctoritas  socialis  amplexa 

SIT    VERAM    RELIGIONEM,     NON    POTEST    IPSA    COGERE    SUBDITOS 
AD   EAM   AMPLECTENDAM. 

Probatur.  -Auctoritas  suprema,  etsi  infallibiliter  cog- 
noscat  veram  religionem,  non  potest  tamen  eam  auctoritative 
subditis  proponere ;  quia  ipsa  caret  infallibili  auctoritate  ad 
exigendum  assensum  subditorum  j  ac  proinde  non  potest  ipsa 
cogere  subditos  ut  credant  ei  affirnianti,  se  veram  religionem 
profiteri.  Insuper,  ingressus  in  Ecclesiam  obligatorius  qui- 
dem  est  coram  Deo  quando  homo  percipit  motiva  credibilitatis 
quse  ostendunt  Deum  locutum  esse,  aut  quando  propria  culpa 
neglexit  veritatem  horum  motivorum  investigare ;  sed  relate 
ad  homines  unusquisque  liber  est  circa  ingrediendam  Eccle- 
siam,  quatenus  ad  hunc  ingressum  a  nulla  vi  humana  cogi 
potest.  Hoc  patet  ex  eo  quod  ipsa  Ecclesia,  etsi  auctoritate 
infallibili  donata  sit.  nemihem  cogere  possit  ut  sese  ei  adjun- 
gat  j  quia  debitum  ingrediendi  Ecclesiam  non  urget  nisi 
quando  motiva  credibilitatis  sufficienter  sunt  percepta.  Atqui 
Ecclesia  de  hoc  judicare  non  potest  antequam  hsec  convictio 
actu  externo  adhsesionis  exprimatur.  Ergo  neque  potest  ipsa 
cogere  eos  qui  nondum  sese  ei  adjunxere  ad  religionem 
catholicam  externe  profitendam.  Ergo  multo  minus  id 
auctoritas  civilis  prsestare  valet. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Societas, 
quantum  potest,  efficere  debet  ut  propriam  suam  perfectionem 
consequatur ;  sed  id  praestare  debet  per  media  legitima,  non 
vero  per  jurium  violationem.  Perfectio  enim  societatis  ob- 
tineri  nequit,  quin  omnia  certa  jura  civium  sancte  serventur. 

2°  Potest  suprema  auctoritas,  cseteris  paribus,  in  societate 
quae  actu  sociali  veram  religionenl  non  est  amplexa,  praefeiTe 
ad  munia  publica  eos  qui  veram  profitentur  religionem,  sed  id 
facere  non  potest  si  jma  quse  cives  ut  cives  in  ea  societate 


Liber  Tertius.  303 

possident,  violcntur.  Nam  in  praesenti  casu  negare  assensum 
verae  religioni  non  est  delictum  sociale,  ac  proinde  a  societate 
puniri  non  potest. 

3°  In  tali  societate  libertas  cultus  permitti  debet ;  potest 
tamen  socialis  auctoritas  proscribere  eos  ritus  qui  sunt  evi- 
clenter  contra  bonos  mores  aut  contra  pacem  et  tranquillitatem 
publicam,  qoia  civilis  auctoritas  jus  ab  ipsa  natura  habet  id 
omne  removendi  quod  ad  pervertendum  societatis  ordinem 
tendit. 

§  G4.   PllOPOSITIO   XLII.    SOCIETAS   QUiE   NULLAM   RELIGIONEM 
ACTU  SOCIALI   COGNOSCIT,   NULLATENUS   VERAM,  IMO   NEC   FALSAM 
PROSCRIBERE   POTEST,   NISI    ILEC    SANIS   MORUM  PRINCIPIIS   MANI 
FBSTE  ADVERSETUR. 

PiiOBATUR.  Auctoritas  civilis  nullum  cultum  imponere  po- 
test.  Neque  cives  ab  ea  dependent  in  amplectenda  et  profi- 
((iula  quam  veram  credunt  religione.  Ergo  nisi  liaec  bonis 
moribus  cvidenter  adversetur,  nullo  jure  proscribi  potest  ab 
auctoritatc  civili. 

Et  vero  i|)sius  non  est  decernere  qua?nam  religio  vera,  quge- 
11:1111  vero  falsa  civibns  habenda  sit.  Ad  lioc  enim  requiritur 
infallibilitatis  donum,  quo  ipsa  penitus  caret. 

Potest  autemjure  proprio  religionem  bonis  moribus  eviden- 
ter  oontrariam  interdicere.  Ha?c  enim  soeietatis  pcrnicies  et 
oxitimn  foret. 

Ncque  ad  lioc  necessaria  est  infallibilitatis  praerogativaj 
<)uo(l  oniui  manifestum  ox  se  est,  omnibus  patet.  Edeoqne 
vis  Dulla  civimn  mentibus  infertur.  Quod  si  quis  forte  religi- 
onem  istam  et  pravam  et  pernioiosam  esse  non  videat,  furiosi 
instar  liaberi  ao  tractari  debet. 

Neque  inde  oonsequitur  falsara  omnem  religionera  a  sociali 
auctoritate  esse  prosoribendam.  Etsi  enim  mornm  sanctitati 
non  consentiat,  id  tamen  ab  omnibus  non  agnoscitur. 


304       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  CivilL 
§  65.  Propositio  XLIII.    Socialis  auctoritas  jus  et  ofpic- 

IUM   HABET   PROSCRIBENDI   DOCTRINAS   QJLE  BONOS   MORES   MANI- 
FESTE   CORRUMPUNT   ET   PUBLICUM   ORDINEM   SUBVERTUNT. 

Probatur.  Prsecipuum  civilis  auctoritatis  jus  et  officium 
est  id  omne  procul  arcere,  quod  societatis  pacem  ac  felicitatem 
funditus  evertit  ipsique  exitium  parat.  Atque  istiusmodi  sunt 
praefatse  doctrinse.  Nam  civium  mentes  pervertunt,  voluntates 
in  omne  flagitium  pronas  effingunt,  familiarum  opes  dissipant, 
pactis  et  foederibus  fidem  adimunt,  turbas  demum  ac  seditiones 
fovent ;  atque  ita  toti  societati  perniciem  ac  ruinam  moliuntur. 
Jam  vero  has  pestes  arcet  auctoritas,  earum  semina  praefocando 
seu  exitiosas  reipublicae  doctrinas  proscribendo ;  ergo  et  jus  et 
officium  liabet  eas  proscribendi. 

Neqne  necesse  semper  est  ut  ex  seipsa  pateat  doctringe 
alicujus  pravitas,  ut  merito  prohiberi  possit ;  satis  autem  est 
si  ex  effectibus  exitialis  clare  deprehendatur. 

Damnanda  etiam  est,  etsi  omnibus  manifesta  esse  videatur 
falsitas;  secus  enim  a  perversis  hominibus  multi  rudes 
seducerentur. 


§  66.    Propositio  XLIV.   Libertas  prjeli  illimitata  est 

ABSURDA. 

Peobatur.  Libertas  prseli  illimitata  est  libertas  omnia 
quaecumque  placent  in  lucem  edendi,  sive  contra  mores  sive 
contra  religionem.  Talis  autem  libertas  absurda  est.  Etenim 
ordini  et  quieti  publicse  prorsus  est  exitialis.  Insuper,  socie- 
tas  jus  habet  proscribendi  eas  doctrinas  quse  evidenter  contra 
ordinem  publicum  et  contra  publicam  moralitatem  diriguntur. 
Ergo  non  possunt  cives  jus  habere  tales  doctrinas  edendi  in 
lucem.  Ergo  falsum  est  libertatem  illimitatam  prseli  esse 
jus  civium  inalienabile. 


Liber  Tertius.  305 

Principia  ad  solvendas  difficultatbs.  1°  Manifes- 
tatio  opinionis  non  est  semper  licita,  potestque  ipsa  impediri 
qaando  per  eam  jura  civium  laeduntur  (§  60,  Peix.  1). 

2°  Malo  quod  per  lianc  illimitatam  libertatem  praeli  societati 
causatur,  non  medetur  facultas  quam  liabent  alii  scripta  bona 
aut  bonos  libros  edendi  j  quia  malum  facilius  spargitur  quam 
bonum,  eo  quod  malum  libidinibus  faveat,  bonum  vero  eis 
oontradicat.  Hanc  illimitatam  libertatem  ut  absurdam  et 
impiam  proscripsit  Gregorius  XVI  in  Litteris  Encyclicis,  anno 
1832  datis.  Inter  alia,  hsec  habet :  "  Numquid  venena  libere 
spargere,  ac  publice  vendere  et  comportare,  imo  et  bibere 
licebit,  quia  remedii  quidpiam  habetur,  quo  qui  utuntur,  eripi 
eos  ex  interitu  identidem  contingat?" 

3°  Ineptum  est  dicere  per  libertatem  omnia  proponendi 
acui  ingeniuin  et  scientias  artesque  promoveri.  Etenim 
disseminatio  falsitatis  non  potest  perficere  intellectum  j  quia 
ipse  sola  veritatis  cognitione  perfioitur.  Si  sermo  est  de 
meris  opinionibus  de  quarum  falsitate  non  constat,  liberum 
omnibus  esse  debet  rem  indagare;  quia  hoc  pacto  verum 
faeilius  assequi  possumus.  Sed  quando  agitur  de  veritate 
quse  certis  probata  est  argumentis,  de  qua  proinde  nullum 
rationabile  dubium  moveri  potest,  intellectus  humanua  nullum 
emolumentum  ex  ejus  negatione  haurire  potestj  imo  hseo 
negatio  magnum  daninum  societati  affert.  Nam  ejusniodi 
veritatis  impngnatio  in  mente  plurimorum  gignit  dubium, 
quod,  quando  afficit  obligationes  hominnm,  non  potest  non 
esse  noxium  societati.  Dubium  de  rebus  mathematicis  aut 
physicis  nihil  nocet  societati,  quia  ordo  physicus  idem  interim 
nianet.  Ast  aliud  plane  est  in  re  moiali,  ubi  dubium  in  aotus 
humanos  influit,  ideoqne  ordinem  moralem  e1  ipsam  Booietatem 
turbat. 


306       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 
§  67.   Propositio  XLV.    In  societate    ubi  vera   religio 

NON  EST  SOCIALITER  AGNITA,  LIBERTAS  PRiELI  TOLERARI  POTEST 
RELATE  AD  OPINIONES  QUJE  NEQUE  NATURALI  HONESTATI 
ADVERSANTUR,    NEQUE   AD   SUBVERTENDUM   ORDINEM   TENDUNT. 

Probatur.  Socialis  auctoritas  infallibiliter  judicare  nequit, 
de  doctrinis  quarum  veritas  aut  falsitas  non  sit  immediate 
evidens. 

Neque  in  religionis  negotio  ipsi  ullatenus  licet  suum 
jtidicium  civibus  imponere.  Ad  ipsam  enim  non  pertinet 
decernere  qusenam  doctrinse  admittendae  sint,  qusenam  vero 
rejiciendae.  Ergo  prohibere  non  potest  ne  haec  aut  illa 
doctrina  in  lucem  edatur,  modo  sarta  tecta  serventur  jura 
aliorum  et  incolumis  maneat  ordo  socialis. 

At  si  quis  prseli  libertate  male  utens  aliorum  jura;  honorem, 
famam  inique  laeserit,  hunc  auctoritas  congruis  poenis  ad 
officium  reducere  debet. 

§  68.    Propositio  XLVI.     In  societate  ubi  vera  religio 

SOCIALITER  AGNITA  EST,  POTEST  AUCTORITAS  PROHIBERE  NE 
QUID  CONTRA  ECCLESI^E  DOGMATA  IN  LUCEM  EDATUR ;  NON 
POTEST  AUTEM  PROSCRIBERE  DOGMATICAS  OPINIONES  AB  ECCLE- 
SIA  NON  DAMNATAS. 

Probatur.  In  ejusmodi  societate  delictum  sociale  est 
aliquid  externe  moliri  contra  veram  religionem.  Porro  typis 
edere  scripta  verse  Ecclesise  doctrinis  opposita;  est  ipsi  actu 
externo  contradicere,  adeoque  in  sociale  delictum  ab  auctori- 
tate  arcendum  voluntarie  incidere.  Ergo  istud  interdicere 
merito  potest  socialis  auctoritas;  et  refragatores  poenis  coercere. 

Ast  opiniones  ab  Ecclesia  non  damnatae  censeri  possunt 
ab  ipsa  toleratse.  Ergo  per  se  et  directe  nec  religionis  uni- 
tati;  nec  bonis  moribus  adversantur.  Ergo  jure  prohiberi 
nequeunt  ab  auctoritate  civili  catholicam  religionem  profi- 
tenti,  cujus  officium  est;  non  Ecclesise  sententiam  prsevenire, 
ged  exspectare  et  sequi, 


Liber  Tertins.  307 

Principia  ad  solvendas  doticultatbs.  1°  Civilis 
auctoritas,  dum  scripta  Ecclesiae  doctrinis  adversa  proscribit, 
non  sibi  arrogat  jus  decernendi  quid  sit  credendum  aut  re- 
jiciendum  j  sed  judicium  Ecclesiae,  quam  uti  veritatis  magis- 
tram  agnoscit,  ex  officio  sequitur.  Cum  soli  Ecclesiae 
concredita  ab  ipso  Deo  sit  potestas  decernendi  de  doctrinis 
quae  ad  hominum  salutem  spectant  civilis  auctoritatis  officium 
est  liuic  judicio  sese  submittere. 

2°  Per  hanc  condemnationem  neque  intelligentiae  jura 
invadit  auctoritas  civilis,  neque  veritatis  investigationem 
impedit.  Etenim  si  auctoritas  civilis  sequitur  judicium 
Ecclesiae  in  proscribendis  scriptis  impiis,  non  potest  ipsa 
proscribere  veritatem;  falsitas  autem  non  adjuvat  intellectum 
ad  verum  cognoscendum.  Neque  tunc  aliud  praestat  quam 
impedire  quominus  intellectus  humanus  transgrediatur  limites 
a  Magistro  veritatis  positos,  quos  qui  praetergreditur  in 
errorem  cadat  necesse  est.  Inquisitio  vqritatis  aperta  manet 
circa  ea  omnia  qua3  ab  Ecclesia  non  fuere  definita.  Animad- 
vertendum  est;  auctoritatem  civilem  non  condemnare  suo 
nomine  illa  soripta  impia,  quia  hasc  condemnatio  de  jure  ad 
solam  Ecclesiam  pertiuet,  sed  sua  sanctione  munire  judioium 
Ecclesia?.  Hinc  fit  ut,  si  agatur  de  doctrina  cujus  oppositio 
contra  veram  religionem  nondum  est  manifesta,  auctoritas 
oivilis  uihil  de  ea  Btatuere  possit. 

3°  Opinionum  diversitas  potest  esse  causa  turbarum ;  hoo 
autem  fit  per  accidens,  non  vero  ex  natura  opinionum  ab 
Ecclesia  non  damnatarum.  Perturbatores  ordinis  puniri 
possunt,  sed  de  opinionibua  nihil  decerni  potest. 

4°  Hinc  non  sullicit  dioere  auctoritatem,  si  forte  prohibeat 
opiniones  ab  Eoolesia  non  damnatas,  non  reqnirere  assensam 
internum,  sed  ob  paoem  et  tranqnillitatem  Bervandain,  ipeam 
ezpostnlare  externam  subrnissionem  ot  silentium.     Pootrina} 


308       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

enim  de  quibus  hic  sermo  est,  non  tendunt  per  se  ad  quietem 
publicam  turbandam;  secus  enim  ab  Ecclesia  non  tolera- 
rentur. 

5°  In  aliquibus  academiis  et  societatibus  particularibus 
qusedam  doctrinse  opinabiles  proscribuntur.  Ast  ex  lioc  non 
sequitur,  societatem  civilem  idem  jus  habere.  Nam  istse 
consociationes,  cum  sint  prorsus  voluntarise,  possunt  condi- 
tionem  apponere  ut  qui  inter  membra  adscribi  cupiunt,  hanc 
vel  illam  doctrinam  defendant,  dummodo  ea  ab  Ecclesia  non 
sit  damnata  -,  nemo  enim  tenetur  esse  membrum  talis  societatis. 
Societas  civilis  non  est  eodem  modo  voluntaria,  quia  onines 
nascuntur  membra  societatis  civilis  jam  constitutse  j  ergo  non 
possunt  ab  ea  cogi  ad  hanc  vel  illam  doctrinam  admittendam. 

6°  Auctoritas  suprema  totam  societatem  dirigere  debet 
quoad  ea  omnia  quse  pertinent  ad  ordinem  politicum  et 
civilem,  non  vero  quoad  ea  quae  pertinent  ad  ordinem  relig- 
iosum.  Ex  diversitate  finis  utriusque  societatis  innotescere 
potest,  quid  ad  unam,  quid  vero  ad  alteram  spectet. 


CAP.  III. 
DE   EDUCATIONE    PROLIS. 
§  C9.   PltOPOSITIO  XLVII.   Ad  auctomtatem  civilem  minime 

PERTINET  JUS  EDUCANDI  PROLEM  CIVIUM. 

Probatue,.  Debitum  atque  adeo  jus  educandi  prolem 
pertinet  ad  parentes7  quia  cum  ipsi  esse  dederint  proli;  et  illud 
perficiant  necesse  est.  Debitum  autem  educandi  prolem  et 
jura  parentum  in  prolem   inde  consequentia  independentia 


Liber  Tertius.  309 

gunt  a  societate  civili  (§  15).  Ergo  parentes  lioc  jure  privari 
no  ii  possunt  ab  auctoritate  civili. 

Praeterea,  educatio  proli.s  non  consistit  solummodo  in 
tradenda  arte  legendi,  scribendi,  computandi  etc.j  sed  prse- 
cipue  in  inculcandis  veris  principiis  morum,  atque  in  diri- 
genda  voluntate  ad  amorem  veri  et  justi.  Atqui  principia 
morum  fundantur  in  veritatibus  religionis,  quia  moralitas  non 
est  a  Deo  independens  (Pars  11,  Lib.  11,  Prop.  vn).  Ergo 
vera  prolis  educatio  absque  religiosa  institutione  tradi  non 
potest.  Jamvero  auctoritas  civilis  non  potest  tradere  verita- 
tes  religionis  (§  59).  Ergo  neque  sibi  jus  arrogare  prolis 
educandse.  Major  autem  hujus  ratiocinii  patet :  quia  ut 
juvenes  boni  cives  evadant,  necesse  est  ut  cognoscant  quae  ab 
cis  agenda  sint  ut  vitam  recte  instituant  et  ut  habitum  recte 
agendi  per  virtutis  exercitium  acquirant.  Ad  hsec  autem 
ars  lcgendi  et  scribcndi  utilis  esse  poterit,  sed  per  se  minime 
sufHcit.  Multi  enim  pravi  cives  harum  artium  non  sunt  ignari, 
multi  eis  in  damnum  societatis  abutuntur;  e  contra,  homines 
liis  artibus  carentes  boni  cives  esse  poterunt,  quia  ad  ordinem 
<  ivilem  custodiendum  ea?  artes  non  necessario  requinmtur. 

IMlINCIPIA    AD    SOLVENDAS   DIFFICULTATES.    1°    Illtcrcst 

quidem  socictatis  ut  educatio  prolis  promoveatur,  et  ideo 
auctoritas  socialis  adjuvare  debet  parentes  ut  ipsi  suo 
munere  fungantur.  Ast  aliud  est  promovere  educationem, 
aliudjus  ijisum  educandi  sibi  assumere. 

2°  Qui  arte  legendi  callent  melius  cognoscere  potcrunt 
leges  Bervandas,  sed  non  ideo  legum  amantiores  evadunt,  si 
ad  virtuteni  exercendam  non  fuerint  ab  ipsa  juventute  in- 
structi. 

3°  Poterit  quidem  auctoritas  civilis  inst  ituere  scholas 
publicas,  obligando  etiam  parentes,  bj  opus  fuerit,  ut  taxam 
solvant   ad   scholarcnn    sustcntationcm ;    scd    eariun    directio 


310       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

auctoritati  religiosae  relinquenda  est;  quia  hoc  munere 
auctoritas  civilis  fungi  non  potest.  Ad  civilem  potestatem 
solummodo  pertinet  animadvertere  in  ea  quse  contra  ordinem 
publicum  fiunt. 

§  70.  Propositio  XLVIII.     Schol^e  qu^e  vocantur  com- 

MUNES   OMNINO   REPROBAND^E    SUNT. 

Scholse  communes  nunc  temporis  nuncupantur,  quae  ab 
omnibus  cujusvis  sectse  religiosae  membris  frequentantur,  et  a 
quibus  omnis  religiosa  institutio  excluditur. 

Probatur.  Educatio  prsecipue  consistit  in  inculcandis  veris 
morum  principiis  et  in  dirigenda  voluntate  ad  amorem  veri  et 
justi,  quod  absque  religiosa  institutione  praestari  non  potest 
(§  69).  Atqui  ista  religiosa  institutio  a  scholis  communibus 
excluditur.  Ergo  educatio  data  in  scliolis  communibus  radi- 
cali  vitio  laborat  adeoque  reprobanda  est. 

Talis  educatio  evertit  omnia  principia  religionis  in  mente 
juvenum,  quia  aut  ad  indifferentismum  aut  ad  incredulitatem 
conducit.  Etenim  praxis  virtutum  et  religionis  ab  ipsa  in- 
fantia  inculcanda  est,  eo  quod  tunc  ingenium  sit  docile,  et 
voluntas  facilius  ad  bonum  dirigi  possit )  quo  longius  ea  dis- 
ciplina  differtur,  eo  difricilior  evadit,  nam  mali  habitus  et 
passiones  in  dies  crescunt.  Atqui  in  scholis  communibus  haec 
disciplina  omnino  negligitur.  Pra3terea7  pueruli  et  puellulse 
cementes  veritates  religionis  tum  a  magistris  tum  a  multis 
condiscipulis  negligi  et  parvipendi,  fieri  non  potest  ut  ipsi 
eas  magnifaciant,  ac  proinde  paulatim  aut  in  indifferentiam 
aut  in  incredulitatem  incidant  necesse  est.  Magistri  enim 
magnam  in  discipulos  auctoritatem  exercent,  eorumque 
agendi  rationem  discipuli  facilius  imitantur. 

Expierentia  hoc  idem  confirmat  in  regionibus  ubi  ejusmodi 
scholse  communes  vigent?  ut  in  Statibus  Foederatis  nostris. 


Liber  Tertius.  3 1 1 

Idem  manifestum  fit  per  conatus  eorum  qui  ex  proposito 
satagunt  omnia  religionis  principia  e  cordibus  populorutn 
evellere,  institutio  enim  scholarum  communium  est  unuin  e 
prsecipuis  mediis  ab  eis  adhibitis.  Hinc  Summus  Pontifex 
PiusIXjure  merito  has  scholas  communes  condemnavit  in 
Syllabo  (Prop.  48). 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Non  pos- 
sunt  in  his  scholis  tradi  moralia  praecepta,  quae  onmibus 
religiosis  coetibus  communia  sunt.  Nam  haec  prsecepta  sic 
tradita7  cum  non  innitantur  principiis  religionis,  a  quibus  totum 
suum  robur  desumere  deberent,  nullam  auctoritatem  in  animos 
discipulorum  exercere  valent.  Non  alia  motiva  ad  praecepta 
moralia  servanda  a  magistris  proponi  possent  quam  motiva 
proprise  utilitatis  aut  cujusdam  civilis  decentiae,  ast  hujusmodi 
motiva  inepta  sunt  ad  frsenandas  discipulorum  passiones. 

2°  Quamvis  parentum  sit  officium  tradere  moralem  discipli- 
nam  suse  proli7  ipsi  tamen  plerumque  ad  hoc  non  sufficiunt. 
Moralis  disciplina  ctiam  in  scholis  tradenda  est  in  quibus 
maxima  diei  parte  discipuli  versantur.  Schola?  enim  publicoe 
ideo  institutse  fuerunt,  ut  parentibus  auxilium  ferrent  in  prole 
educanda.  Praeterea  multis  parentibus  vel  tempus  vel  op- 
portunitas  deest  ut  suo  muneri  satisfacere  valeant,  alii  vcro 
hujus  disciplina?  tradendae  incapaces  inveniuntur. 

3°  Schohe  dominicales,  in  quibus  per  unam  aut  duas  horaa 
doctrina  christiana  traditur,  non  prsebent  Bufficiens  remedium 
contra  mala  hujus  educationis.  Quia  magistri  religionis  non 
possunt  tam  brevi  tcmpore  delere  e  mente  discipulorum  eaa 
malas  impressiones,  quas  ipsi  per  decursuin  totius  hebdomacUe 
acceperunt. 

Oorollaria.  1°  Injuria  afficiuntur  oives  qui  taxam 
solvere  tenentur  pro  scholis  communibus  Bustentandis,  ad  quas 
Buam  prolem  mittere  non  possunt,  quin  eam  periculo  exponant 


312        De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

aut  momm  corruptelae  aut  fidei  amissionis.  Si  taxse  omnibus 
civibus  imponuntur  ad  scliolas  publicas  sustentandas,  justi- 
tiae  leges  exigunt  ut  omnibus  ccetibus  religiosis,  qui  suum 
cultum  in  societate  exercere  possunt,  pars  proportionata  taxae 
cedatur,  ut  proprias  suas  scholas  instituant. 

2°  Injustum  pariter  est  aliquos  cives  a  publicis  muneribus 
fungendis  arcere  ea  tantum  ratione,  quia  scholas  publicas  sive 
elementares  sive  snperiores  non  frequentamnt.  Poena  enim 
infligeretur  civibus  propter  actum,  qui  non  solum  non  est 
delictum  sociale,  sed  qui  saepe  saepius  est  actus  obedientiae 
legi  Dei  prsestitus. 

3°  Merito  exigere  potest  auctoritas  socialis,  ut  qui  ad 
ofncia  publica,  ad  munus  advocati  aut  medici  aspirant,  dili- 
genti  examini  subjiciuntur.  Pennagni  enim  societatis  et 
civium  interest  ut  nonnisi  homines  vere  idonei  illis  muneribus 
fnngantur.  Ad  auctoritatem  vero  pertinet  societatis  et 
civium  jura  protegere. 

4°  Etsi  acatholici  sequo  animo  ferant  scholas  communes, 
in  quibus  religionis  principia  ignorantur;  catholici  eas  omnino 
reprobare  tenentur7  et  omnibus  viribus  adnitantur  necesse  est 
ut  proprias  scholas  instituere  possint ;  tum  propter  rationes 
jam  allatas,  tum  quia  impossibile  est  impedire  quominus  in 
istis  scholis  discipuli  imbuantur  principiis  fidei  catholicae  con- 
trariis.  Etsi  enim  strictissime  prohibeatur,  ne  quid  aperte 
contra  religionem  catholicam  in  praelectionibus  agatur,  fieri 
non  potest  quin  magistri  protestantes  aut  increduli  multas 
occasiones  arripiant  insinuandi  quae  fidei  opponuntur.  Impos- 
sibile  est  ut  qui  religionem  catholicam  non  profitentur  historiam 
doceant,  quin  Ecclesiae  doctrinae  non  contradicant.  Aut  enim 
facta  falsa  pueris  proponunt,  aut  vera  ita  coordinant,  ut 
videantur  contradicere  religioni  catholicse,  cujus  tituli  per 
historica  monumenta  potissimum  nobis  innotescunt.     His  adde 


Liber  Tertius.  313 

libros  qui  pueris  traduntur  legendos,  quique  conscripti  sunt  ex 
proposito,  ut  venenum  haereseos  latenter  nientibus  juvenum 
insinuent,  et  hinc  eo  sunt  periculosiores,  quo  difficilius  hoc 
venenum  prima  facie  appareat. 

§  71.  Propositio  XLIX.  Auctoiutas  civilis  non  habet  jus 

COMPELLENDI  PARENTES  UT  PROLEM  SUAM  INSTIT UENDAM  TRADAT 
SCHOLIS  PUBLICIS. 

Probatur.  Educatio  prolis  non  spectat  ad  auctoritatem 
civilem  (§  69).  Ergo  jus  non  habet  ipsa  compellendi  parentes 
ut  prolem  ad  scholas  publicas  mittant. 

Si  auctoritati  civili  jus  tribuendum  esset  compellendi  pa- 
rentes  ut  muneri  prolis  educandse  satisfaciant,  utque  sic  posset 
mutare  obligationem  moralem  in  juridicam,  id  solumrnodo  ex 
hoc  duplici  capite  desumi  posset.  1°  Quia  educatio,  quse 
vocatur  saecularis,  absolute  est  necessaria  pro  bono  societatis. 
2°  Quia  debet  auctoritas  civilis  protegere  jura  prolis,  et  effi- 
cere  ut  parentes  suam  erga  prolem  obligationem  adimpleant. 
Atqui  neutro  ex  capite  hoc  jus  oritur. 

Non  ex  primo.  Falsum  enim  est  artem  scribendi,  legendi 
computandique  absolute  necessariam  esse  ut  cives  boni  eva- 
dant  (§  69).  Et  quamvis  aliqua  utilitas  societati  accrescat  ex 
eo  quod  cives  calleant  hac  arte,  non  ideo  jus  oritur  ut  parentes 
oompelli  possint  a  lege  civili  ut  prolem  ad  publicas  soholas 
mittant ;  secus  enim  multa  absurda  sequerentur :  perutile 
Bane  est  ut  proles  valida  sit  et  sana7  nec  tamen  societas  jus  sibi 
arrogare  potest  prsescribendi  quinam  cibi  ministrandi  sint  proli, 
quomodo  vestienda,  etc;  non  potest  neque  eis  qui  aliquo  morbo 
hiborant  neque  pauperibus  matriinonium  interdicere,  Bub 
praetextu  quod  proles  inde  nascituranonsitvalida,  ant  oommode 
ali   non   possit.     Perutile  etiam  est   ut  cives  suis   religiosis 

14 


314       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

obligationibus  satisfaciant,  et  tamen  ad  eas  adimplendas  ab 
auctoritate  civili  compelli  non  possunt. 

Quod  attinet  alteram  partem,  conceclendum  quidem  est 
societati  jus  protegendi  prolem  si  agatur  de  iis  quae  contraria 
sint  ordini  civili  publico;  ast  cum  quse  majoris  sint  momenti, 
nempe  moralis  et  religiosa  educatio  prolis,  sijcuti  et  ea  quae 
ad  victum  quaerendum  in  posterum  proli  necessaria  sunt, 
conscientise  parentum  societas  relinquere  debet,  patet  etiam 
acquisitionem  artis  legendi  et  scribendi,  quse  sane  minoris 
sunt  momentij  conscientiae  parentum  reliquenda  esse. 

PniNCIPIA  AD  SOLVEKDAS  DIEEICULTATES.  1°  Exhoc 
negato  jure  non  sequitur  maximam  civium  partem  ignorantia 
debere  tabescere;  quia  societas  civilis  promovere  potest 
educationem  adjuvando  parentes  ut  muneri  suo  satisfacere 
possint.  Si  parentes  vident  perutile  fore  proli  ut  arte  legendi 
et  scribendi  calleant,  non  est  dubium  quin  nitantur  per  se  ipsos 
ut  proles  eam  addiscat.  De  csetero  ubi  viget  religio  catho- 
lica,  ipsi  Ecclesise  rectores  curam  omnem  adhibebunt  ut  proles 
catholica  sufficienti  gaudeat  instructione,  et  parentes  urgebit 
ut  debito  suo  erga  prolem  satisfaciant.  Falsum  prorsus  est 
Ecclesiam  abhorrere  ab  instructione  suorum  membrorum. 
Ante  inventionem  artis  preli,  maxima  erat  dimcultas  tra- 
dendi  omnibus  artem  scribendi  et  legendi,  attamen  ne  tunc 
quidem  moralis  educatio  prolis  negligebatur.  In  omnibus  fere 
monasteriis  habebantur  scholae,  quse  non  solum  a  nobilibus  et 
divitibus  frequentabantur;  sed  ad  quas  accessus  patebat  etiam 
pauperioribus.  Post  inventionem  artis  preli,  instituti  sunt 
varii  ordines  religiosomm  quorum  unica  aut  praecipua  cura  est 
juventutis  educatio. 

2°  Si  parentes  jure  suo  abuterentur  et  mores  prolis  aperte 
depravarent;  posset  auctoritas  socialis  non  solum  parentes  jure 
educandi  privare,  sed  eos  etiam  punire?  quia  ad  ipsam  spectat  et 


Liber  Terliics*  315 

ordinem  externum  custodire  et  jura  certa  omnium  membrorum 
societatis  protegere.  Moruni  enim  depravatio,  si  notoria  est; 
fit  delictum  sociale. 

§  72.  Propositio  L.     Auctoritati  Ecclesle  competit  jus 

TN    EDUCATIONEM    PROLIS    CaTIIOLICORUM. 

Peobatur.  Educatio  prolis  niti  debet  veritatibus  reli- 
gionis.  Atqui  sola  Ecclesia  est  infallibilis  magistra  veritatis  et 
moralitatis.  Ergo  Eoclesise  auctoritati  competit  jus  in  educa- 
tionem  prolis  Catholicorum. 

Corollaria.  1°  Ergo  ad  Ecclesiam  pertinet  invigilare 
ne  libris  fidei  oppositis  utantur  magistri  in  scliolis  qui  a 
catholicis  juvenibus  frequentantur.  Auctoritas  autem  socialis 
nullum  jus  habet  pra^scribendi  libros  pro  scholis  Catholicorum. 

2°  Ubi  vera  religio  actu  sociali  agnita  est,  potest  socie- 
tas  civilis  impedire  quominus  scholse  erigantur  in  quibus  tra- 
dantur  doctrinse  unitati  religionis  contrarise  (§  61). 

3°  Qui  nunquam  fidem  christianam  acceptarunt  non  possunt 
ab  auctoritate  neque  civili  neque  ecclesiastica  cogi,  ut  suam 
prolem  ad  scholas  catholicas  dirigant ;  quia  educatio,  cum 
pertineat  ad  jura  parentum,  eis  integra  relinquenda  est. 


CAP.  IV. 

DE   JURE   PUNIENDI. 

§  73.    PROPOSITIO  LI.       AUCTORITAS  POTEST  AC  DEBET   PUNIRB 
DELICTA   SOCIALIA. 

Pkobatuii.     Deliotum  Booiale est ordinie  exterioria  violatio, 

lsedens  jura  civiuin  atque  ordinem  societatis  perturbans.    Atqui 


316       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  CivUL 

istiusmocli  violationem  punire  potest  et  debet  auctoritas  socie- 
tati  prseposita.  Ipsius  enim  est  jura  civium  tueri  ac  socialem 
ordinem  contra  turbas  defendere.  Atqui  id  efficaciter  prse- 
stare  non  potest  nisi  edicta  contra  nocentes  convenienti  poena. 
Nam  hoc  solum  pacto  malum  societati  illatum  pro  merito 
compensatur7  sons  ad  sequitatis  amorem,  quantum  fieri  potest- 
reducitur;  caeteri  a  facinoribus  deterrentur7  ac  bonis  neces- 
sarise  securitatio  spes  restituitur.  Ergo7  ut  sibi  credituin 
officium  exsequi  possit  auctoritas,  eam  jure  puniendi  delicta 
socialia  et  gaudere  et  uti  necesse  est. 

Et  vero7  socialis  auctoritatis  munus  est  socios  delinquentes 
ad  ordinem  reducere.  Atqui  ordo  in  justa  rerum  proportione 
consistit.  Ut  igitur  proportio  adsit  inter  actum  humanum  et 
enata  ex  ipso  consectaria,  honestum  esse  actum  oportet7  eique 
respondeat7  uti  merces7  boni  assecutio  ac  fruitio.  Ergo 
ordini  contraria  suapte  natura  est  crimine  parta  felicitas. 
Ergo  ad  ordinem  reduci  pro  merito  debet  inflicta  poena  seu 
jactura  boni  sensibilis7  cujus  inordinato  amore  crimen  patra, 
tum  est.  Ergo  auctoritas,  erogata  nocentibus  poena,  ordinem 
vere  restaurat. 

Insuper,  homo  ad  opus  non  allicitur  nisi  amore  boni  vel 
honesti  vel  delectabilis.  Quando  ex  amore  boni  honesti  agit7 
rectam  rationem  sequitur,  ideoque  nulli  delicto  obnoxius  esse 
potest,  quia  lex  civilis  vere  obligans  nullo  modo  rationi 
contraria  esse  potest.  Ergo  homo  movetur  ad  delictum 
propter  solum  bonum  delectabile.  Ergo  aequum  est  ut  per 
subtractionem  boni  sensibilis7  quam  pati  cogitur7  reparetur 
ordinis  per  delictum  introducta  perturbatio. 

Oorollaria.  1°  Ergo  jus  puniendi7  quo  gaudet  societas7 
non  oritur  ex  mera  utilitate ;  utilis  quidem  est  poena,  non 
autem  ideo  justa  est  quia  utilis7  sed  utilis  est  quia  justa. 

2°   Jus  puniendi  non  sumitur   ex  solo  jure   quod    habet 


Liber  Tertius.  317 

societas  ad  sese  defeudendam  contra  aggressores.  Si  res  ita 
se  haberet,  non  posset  ipsa  pcenam  infligere  nisi  delicto  actu 
praesenti,  non  vero  praeterito ;  quia  delictum  praBteritum  non 
amplius  impetit  societatis  existentiam.  Societas  non  infligit 
pcenam  solummodo  ut  delicta  non  iterenturj  quia  punitio 
non  cadit  in  delictum  futurum,  sed  in  praBteritum. 

3°  Pcena  potest  esse  vel  medicinalis,  vel  exemplaris,  vel 
expiatoria.  Prima  prsecipue  respicit  emendationem  rei  j 
secunda  pro  prsecipuo  fine  habet  alios  a  delicto  absterrere ; 
ultima  intendit  ordiuis  laesi  reparationem.  Omnis  pcena 
expiatoria  est  ;  quia  hic  est  prsecipuus  ejus  finis  j  alii  duo 
fines  ssepe  etiam  includuntur,  sed  non  necessario.  Potestas 
paterna  praecipue  intendit  emendationem,  potestas  civilis  duos 
ultimos  fines  principaliter  respicit,  etsi  non  semper  excludat 
primum.  Deus,  iufligendo  pcenas  temporales,  tres  illos  fines 
intendit,  in  infligenda  pcena  seterna  respicit  ordinis  violati 
reparationem. 

4°  Pcena  debet  esse  delicto  proportionata ;  quia  secus  fiuis 
intentus  obtineri  nequit.  Hinc  non  solum  spectari  debet 
delictum  in  se,  sed  etiam  indoles  eorum  quibus  pcena  infligitur ; 
quia  varia  hgec  indoles  efficit  ut  aliquando  mitiores  poenae 
sufficientes  sint,  aliquando  vero  severiores  requirantur.  Ilinc 
aequum  non  est  assumere  statuta  pcenalia  nostrorum  teinporum, 
ut  criterium  ad  judicium  proferendum  de  legibus  antiquorum 
temporum. 

5°  Delicta  solummodo  cogitata,  a  civili  societate  non  sunt 
punienda.  Si  vero  exterius  proferuntur  verbis  et  minis,  jam 
disturbant  ordinem  socialem  atque  securitati  civium  contraria 
sunt. 

I  ►elictum  attentatum  majorem  pcenam  mexetnr.  Nam 
crimen  attentatum  el  opere  oonsnmmatnm  eamdem  malitiam  in 
se  continent;  qnia  si  primum  effectu  caret,  hoc  non  pendet  a 


3 18        De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

voluntate  aut  conatibus  ejus  qui  delicti  attentati  reus  est,  sed 
ex  aliis  circumstantiis.  Nihilominus  quando  delictum  opere 
consummatum  est;  ob  majorem  injuriam  aliis  civibus  illatam, 
majorem  adhuc  pcenarn  meretur. 

6°  Societatis  auctoritas  jus  habet  poenas  a  lege  statutas 
mitigandi,  aut,  si  opportunum  judicaverit,  omnino  condonandi. 
Nam  auctoritatis  est  ordinem  violatum  reparare,  et  reparandi 
modum  determinare  ad  ipsam  aeque  spectat.  Ergo  si  ipsa, 
spectatis  circumstantiis,  judicat,  ordinem  sufficienter  restaura- 
tum  esse  per  mitiorem  pcenam,  aut  per  remissionem  totalem 
posnae  a  lege  statutse,  hanc  condonationem  noceutibus  elargiri 
potest.  In  humana  prorsus  esset  legislatio  quae  hoc  jus  con- 
donationis  omnino  excluderet ;  nam  impossibile  est  ut  lex  omnes 
casus  particulares  complectatur.  Ergo  idem  delictum,  quod 
juxta  legis  verba  morte  puniendum  esset,  potest,  ob  varias 
circumstantias  ipsum  praecedentes  et  concomitantes,  esse  multo 
gravius  aut  multo  levius  in  variis  hominibus,  ac  proinde  ad 
auctoritatem  supremam  pertinet  jus  sententiam  legalem 
mitigandi.  In  exercitio  hujus  juris  cavendum  est;  ne  auctori- 
tas  lecmm  inde  detrimentum  natiatur. 

7°  Ex  dictis  patet,  sociis  ipsis  nullum  esse  jus  alios  pro  de- 
lictis  puniendi.  Jus  enim  puniendi  supponit  jus  socios  ad 
finem  societatis  ordinandi,  quod  non  ad  privatos  cives;  sed  ad 
auctoritatem  pertinet.  Hinc  illicita  est  summaria  punitio  a 
civibus  privata  auctoritate  inflicta  eis  qui  immane  aliquod*scelus 
patrarunt,  quse  vulgo  in  nostra  regione  Lyncli  Law  vocatur. 

§  74.  Propositio  LII.    Ad  auctoeitatem  spectat  jus  et 

DEBITUM    PR^EVENIEXDI    SOCIALIA   DELICTA. 

Probatur.  Auctoritas  socialis  jus  et  debitum  habet  in- 
vigilandi  ut  ordo  socialis  custodiatur.  Atqui  ad  ordinis  cus- 
todiam  non  solum  requiritur  ut  puniantur  ii  qui  ordinem  hunc 


Liber  Tertins.  319 

turbarunt,  sed  quam  maxirne  necesse  est  ut  impediatur  ordinis 
turbatio,  adeoque  dobet  auctoritas  praevenire  delicta  socialia. 

Exercitium  hujus  juris  multis  difficultatibus  obnoxium  est. 
Facile  enim  evenire  potest  ut  auctoritas,  sub  praetextu  imped- 
iendi  et  praeveniendi  clelicta,  civium  libertatem  nimis  coarctet, 
aut  sese  in  internam  familiarum  administrationem  intromittat. 
Sequentia  principia  statui  possunt. 

1°  Ratio  praeveniendi  delicta  efficere  debet  ut  maxima  ob- 
tineatur  securitas  civium  cum  minimo  libertatis  civilis  dis- 
pendio.  Nam  suis  juribus  cives  privari  non  possunt,  nisi 
quatenus  exercitium  juris  alicujus  cum  jure  certo  totius  com- 
munitatis  in  collisionem  veniat.  Ubi  nulla  intercedit  ejusmodi 
collisio,  injuste  civium  jura  restringuntur. 

2°  Bonum  quod  leges  spectantes  ordinem  publicum  inten- 
dunt,  debet  esse  ejusmodi  ut  sit  et  ad  ordinem  civilem  cus- 
todiendum  necessarium,  et  majoris  momenti  quam  bonum  quo 
cives  per  talem  legem  privantur  j  quia  leges  bonum  commune 
respicere  debent.  Sic,  v.  g.  absurdum  esset  civibus  usum 
ignis  interdicere  ut  incendia  praecaverentur. 

3°  Actio  praeservatrix  ordinis  civilis  non  potest  respicere 
nisi  ordinem  publicum  j  unde  non  debet  versari  nisi  circa 
actiones  publicas  tum  civium  tum  consortiorum  minorum. 
Potest  tamen  auctoritas  etiam  corrigere  mala  interna  minorum 
societatum,  quotiescumque  ea  ad  publicum  ordinem  turbandum 
tendunt  aut  jura  civium  laedunt  quorum  custodia  societati  civili 
demandata  est ;  quia  ejusmodi  mala  sunt  mala  vere  socialia, 
quorum  repressio  ad  civilem  potestatem  spectat. 

4°  Si  per  indicia  quaedam  sufficientia  appareat,  quosdam 
malum  aut  machinari  aut  patrasse  contra  cives  aut  societatem, 
potest  auctoritas  civilis  inquisitiones  praescribere  ;  et  si  earum 
ope  innotescat,  delictum  probari  posse,  habet  jus  detinendi 
personas  suspectas,  ut  earum  delictum  examini  subjici  possit. 


320       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

Poena  proprie  dicta  infligi  non  potest  nisi  reo  cujus  crimen 
legaliter  probatum  est.  Hinc  detentio  personse  suspectae  non 
debet  esse  ejusmodi,  ut  aliae  poenae  infligantur. 

§  75.     Propositio  LIII.       Suprema  societatis  auctoritas 

HABET    JUS   GLADII. 

Peobatue.  Hoc  jus  gladii  seu  jus  poenam  mortis  commin- 
andi  et  infligendi  iis  qui  gravius  aliquod  scelus  patrarunt,  est 
necessarium  ut  auctoritas  efncaciter  custodiat  ordinem  socialem, 
eumque  redintegret,  si  per  crimina  qusedam  atrociora  violatus 
fuerit.  Ergo  jure  hoc  gaudet ;  quia  cum  Deus  sit  auctor  socie- 
tatis,  ei  etiam  contulit  media  ad  sui  et  ordinis  conservationem 
necessaria.  Etenim  fieri  potest  ut  talia  in  societate  delicta 
patrentur,  quae  nisi  morte  puniantur,  societatis  auctoritas  neque 
justitiae  ordinem  servare  possit,  neque  securitatem  civibus  prae- 
stare.  Justitiae  ordo  postulat,  ut  malo  morali  physicum  malum 
sequa  ratione  rependatur.  Atqui  tanta  est  interdum  culpa  ut 
nonnisi  per  capitis  poenam  pensari  queat,  ut  sunt  homicidia, 
proditiones  patriae,  etc.  Verum  quidem  est,  per  hanc  capitis 
poenam  homicidae  irrogatam  non  restaurari  posse  vitam  inno- 
centis ;  ast  in  hac  ordinis  violati  restauratione  ea  poena  infli- 
genda  est  quae  moraliter  ab  omnibus  veluti  justa  compensatio 
habetur,  etsi  hsec  non  adaequet  totum  malum  a  sonte  patratum. 
Et  justum  profecto  est  ut  qui  ferae  voluptatis  explendae  causa 
alienam  vitam  de  medio  tulit,  ipse  in  poenam  sui  criminis 
propriam  vitam  amittere  cogatur. 

Praeterea,  nulla  erit  civium  securitas  nisi  quaedam  crimina 
atrociora  morte  puniantur.  Ad  eam  securitatem  obtinendam  ne- 
cesse  est  ut  valide  refraenetur  prava  hominum  ad  delinquendum 
propensio.  Atqui  absque  poena  capitis  hoc  fieri  nequit.  Nam 
tria  sunt  quae  hominem  ad  delinquendum  potissime  impellunt : 
vitiosa  indoles,  utilitatis  consideratio,  spes  liberationis.     Pln- 


Liber  Tertius.  321 

rimorum  autem  hominum  indoles  ita  in  vitium  prona  est,  ut 
nonnisi  per  mortis  certo  subenndae  terrorem  a  crimine  deter- 
reantur.  Utilitas  ex  quibusdam  criminibus  haurienda  saepe 
tanta  est  ut  cum  ea  nullum  aliud  bonum  conferri  possit,  prse- 
terquam  vita.  Denique,  praeter  poenam  capitis,  nulla  est  alia 
poena,  quae  spem  redemptionis  liberationisque  non  admittat. 
Ergo  cum  impulsio  prava  hominum  ad  vitia  refraenari  non 
possit,  nisi  pro  certis  criminibus  gravioribus  statuatur  mortis 
poena  certo  subeunda,  haec  poena  ad  securitatem  civibus.  prse- 
standam  necessaria  est. 

Praeterea,  hoc  jus  semper  fuit  ab  omnibus  nationibus  agni- 
tum.  Ergo  non  potest  non  esse  verum  jus.  In  moralibus 
enim  principiis  admittendis,  praesertim  si  cupiditatibus  minime 
faveant,  non  potest  fieri  ut  omnes  conveniant,  nisi  haec  prin- 
cipia  vera  sint ;  quia  sola  veritas  evidenter  cognita  omnes 
homines  cogere  potest  ad  habenda  ut  vera  ea  quae  cupiditati- 
hus  opposita  sunt. 

PltlNCIPIA   AD    SOLVENDAS    DIFFICULTATES.       1°     Praeci- 

puum  fundamentum  adversariorum  est :  Societas  eam  tantiun 
liabet  auctoritatem  quam  socii  ei  dederunt,  ac  proinde  cum 
socii  non  habeant  jus  in  propriam  vitam,  non  possunt  ipsi 
hoc  jus  cedere  societati.  Ast  hoc  fundamentum  falsum  est, 
qnia  socialis  auctoritas  a  Deo  est. 

Deus  vult  ut  existat  societas  civilis;  ad  ipsius  existentiam 
requiritur  auctoritas.  Ergo  Deus  vult  ut  haec  auctoritas  sit 
in  societate.  Haec  autem  auctoritas  non  potest  sufficienter 
dirigere  socios,  neque  ordinem  socialem  tueri,  nisi  habeat  jus 
gladii.  Ergo  Deus  vult  ut  hoc  jure  instmcta  sit.  Ergo 
non  populus,  sed  Dens  ipse  jus  necis  societati  triboit. 

2°  Unusquisque  civium  jus  habet  ad  propriain  vitam,  et  eo 
jure  spoliari  non  potest  a  societate,  nisi  in  casu  quo  jus  civis 
ad  vitam  in  collisionem  veniat  cum  jure  quod  habet  societas 

14* 


322       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

ad  ordinem  socialem,  per  crimen  turbatum,  iterum  restauran- 
dum,  aut  ad  cives  contra  crimina  tuendos.  Nullam  ergo 
injustitiam  committit  societas,  cum  ipsa  malefactores  poena 
capitis  plectit. 

3°  Homo  qui  ob  atrocius  aliquod  crimen  morte  plectitur, 
non  consideratur  ut  mera  res,  ut  vult  Ahrens,  philosophus 
Belga.  Tunc  enim  habetur  homo,  non  ut  persona,  sed  ut 
mera  res,  quando  proculcatis  ejus  juribus  ipse  solummodo 
dirigitur  ad  alterius  felicitatem  procurandam.  Atqui  hoc  in 
casu  id  locum  non  habet.  Nullum  enim  jus  lsedit  societas  si 
malefactorem  poena  capitis  plectat  j  sed  actum  justitiae  exer- 
cet.  Quod  vero  hsec  poena  ad  alios  homines  perterrendos  et 
in  officio  continendos  dirigatur,  non  evertit  honestatem  et 
justitiam  ipsius ;  nam  actus  honestus  per  se,  si  ad  finem 
honestum  dirigitur,  malus  fieri  non  potest. 

4°  Societati  non  est  satis  provisum  si  malefactores  aut 
exilio  mulctentur,  aut  in  carcerem  perpetuum  detrudantur; 
nam  semper  maneret  spes  evadendi  pcenam,  aut  sese  ab  ea 
liberandi,  qua^,  ut  experientia  constat,  sa^pe  minime  fallax  est. 
r  5°  Si  mera  utilitas  materialis  consideraretur,  videri  posset, 
magis  conducere  ad  bonum  societatis  ut  omnes  malefactores 
servitio  perpetuo  mancipentur;  quia  sic  societas  posset  fmc- 
tum  eorum  laboris  percipere.  Ast  quod  in  pcena  infligenda 
potissimum  pensari  debet,  est  custodia  ordinis,  non  mera 
materialis  utilitas. 

6°  Generatim  loquendo,  carcer  perpetuus  et  durus  non  est 
maxima  poena  in  hominum  sestimatione.  Nam,  si  paucos 
excipias,  qui  ad  mortem  damnati  sunt  ut  magnum  beneficinm 
excipiunt  commutationem  poenae  mortis  cum  pcena  carceris. 
Perpauci  sunt  qui  mortem  carceri  prfeferant,  si  ea  publice 
infligenda  sit.  Gravitas  autem  pcense  desumenda  est  ex 
communi  hominum  sestimatione. 


Liber  Tertius.  323 

7°  Poenae  mortis  irrogatio  non  tendit  ad  cives  reddendos 
ferociores  et  assuetos  ad  sanguinis  effusionem ;.  sed?  experientia 
teste,  salutarem  inspirat  timorem,  dummodo  et  juste  et  pro 
majoribus  solummodo  delictis  infligatur.  Si  vero  ssepe  in- 
juste  infligeretur  aut  pro  minoribus  delictis,  finis  intentus  non 
obtineretur.     Ast  tunc  societas  suo  jure  abuteretur. 

8°  In  societate  civili  perfecta  et  exculta  minores  poenae 
suflicere  quandoque  possunt  ad  cives  a  criminibus  deterren- 
dos.  Hinc  si  revera  socialis  ordo  satis  tutus  esset  absque 
poena  capitis,  ea  jam  non  esset  necessaria  j  poena  autem  non 
necessaria  infligi  non  potest. 

Ast  lioc  non  adimit  societati  jus  infligendi  poenam  mortis, 
quotiescumque  ea  ordini  conservando  necessaria  sit.  In 
aliquibus  societatibus  poena  lisec  fuit  ablata j  pleraeque  tamen 
ad  antiquam  praxim  reversae  sunt  j  et  experientia  nondum 
satis  demonstravit,  poenam  mortis  nostris  temporibus  ubique 
in  societatibus  civili  cultu  ornatis  aboleri  posse. 


CAP.  V. 

DE    CIVILITATE. 

§  76.  Ctvilitatis  notio  admodum  vaga  est  apud  multos. 
Quidam  eain  rcponunt  in  cultura  Boientiarum  et  artium  oon- 
joncta  cum  comitate  et  urbanitate.  Alii  eam  reponunt  in 
luxu  (jiii  in  vestibus,  mensis  et  aedificiis  obtinet  j  alii  denique 
in  divitiis,  commeroio  et  industria,  Omnes  tamen  in  eo  con- 
veniunt  quod  civilitas  sit  ipsa  societatis  civilis  perfectio,  ita 
ut  <)uo  magis  sooietfts  in  ea  progreditnr,  eo  magia  ad  veram 


324       fDe  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili* 

suam  perfectionem  accedat.  Unde  ad  veram  ideam  civilitatis 
obtinendarm  determinandum  est,  in  quo  consistat  vera  societa- 
tis  peifectio. 

Ad  societatis  perfectionem  imprimis  requiritur,  ut  ipsa 
intendat  vemm  finem  ad  quem  obtinendum  a  Deo  constituta 
est.  Omnis  enim  perfectio  entis  quod  nondum  suum  assecu- 
tum  est  finem,  desumenda  est  ex  ipsius  aptitudine  et  tenden- 
tia  ad  finem  sibi  proprium.  Atqui  societas  constituta  est  a 
Deo  ut  per  auctoritatem  socialem  ordo  moralis  externus 
custodiatur.  Debet  enim  societatis  auctoritas  pacem  et  tran- 
quillitatem  externam,  sociorumque  jura  sarta  tecta  custodire. 
Societatis  ergo  perfectio  in  primis  requirit,  ut  per  actionem 
auctoritatis  supremse  dirigantur  socii  ad  custodiendum  ordinem 
servandamque  justitiam,  et  hanc  directionem  sequantur.  Ad 
hoc  obtinendum  necesse  est  ut  operatio  auctoritatis  dirigentis 
membra  ad  finem  sit  efiicax.  Operatio  autem  societatis 
resultat  ex  facultatibus  moralibus  et  physicis  ipsius.  Mo- 
rales  facultates  sunt  intellectus  et  voluntas.  Socialis  intellec- 
tus  est  id  quod  vocari  potest  spiritus  publicus  societatis.  Si 
iste  spiritus  vere  illuminatus  est,  poterit  operatio  societatis 
esse  efiicax.  Hinc  requiritur  instructio,  quae  non  solum  com- 
plectitur  scientias  et  artes  tum  liberales  tum  mechanicas,  sed 
debet  etiam,  imo  et  potissimum,  sese  extendere  ad  vera 
principia  moralitatis  et  justitiae.  Ubi  enim  ista  principia 
desunt,  fieri  non  potest  ut  operatio  societatis  sit  recta  et  ad 
finem  consequendum  efiicax,  quia  voluntas  in  sua  operatione 
sequitur  dictanien  rationis.  Voluntatis  socialis  expressio 
sunt  leges  et  consuetudines,  quae  si  rectse  sunt,  necesse  est 
ut  socios  ad  finem  dirigant.  Facultates  physicse  sunt  brachia 
sociorum  et  materia  circa  quam  operari  possunt,  nempe  in- 
dustria,  agricultura,  artes  liberales  et  mechauica3;  negotia- 
tioneSj  qua?  a  societate  promovendse  sunt.     Ubi  ergo  habetur 


Liber  Tertius.  325 

unitas  finis  et  auctoritatis  dirigentis  socios  ad  finem,  sociorum- 
que  subordinatio  huic  auctoritati ;  ubi  praeterea  adest  evolutio 
proportionata  spiritus  publici,  legislationis  justae  et  sapientis 
oeconomiae  quoad  ea  quae  prosperitatem  materialem  respiciuut 
omnino  necesse  est  ut  etiam  habeatur  maximus  gradas  felici- 
tatis  quam  societas  membris  suis  procurare  potest ;  ac  proinde 
talis  societas  vere  perfecta  est  et  vera  gaudet  civilitate. 

§  77.  Duo  ergo  elementa  in  civilitate  consideranda  sunt  j 
elementum  ordinis  moralis  seu  honestatis,  et  elementum  ma- 
teriale  seu  utilitatis.  Evidens  est  elementum  ordinis  moralis 
esse  prsecipuum,  imo  essentiale  socialis  perfectionis,  alterurnque 
ad  perfectionem  societatis  pertinere  quidem,  sed  non  esse  nisi 
partem  integrantem  ultimumque  ipsius  complementum.  Hoc 
secundum  elementum  absque  priori  non  solum  non  confert  ad 
societatis  perfectionem,  sed  potius  in  societatis  majus  detri- 
mentum  cedit.  Sicuti  enim  homo  viribus  robustus  et  divitiis 
affluens,  si  ordinis  moralis  amans  non  est;  maxime  suis  concivi- 
bus  noxius  est,  sic  etiam  societas  quae  maxime  profecit  in 
prosperitate  materiali,  si  pro  nihilo  habet  principia  moralitatis 
et  justitiae,  et  suis  membris  et  aliis  nationibus  quam  maxime 
noxia  evadit.  Si  enim  in  aliqua  societate  sola  promovetur 
exterua  cultura,  id  est,  si  progressus  intellectualis  et  materialis 
fundatur  in  mera  utilitate,  deficiente  amore  justitiae  et  hones- 
tatis,  necesse  est  ut  in  tali  societate  praedominans  amor  sui 
seu,  ut  aiunt,  cgoismus  primatum  teneat.  Nam  bona  utilia, 
utpote  limitata,  non  sunt  omnibus  communicabilia  ;  qui  eigo 
ca  amat,  non  aliis,  sed  sibi  ea  vult.  Hinc  ex  parte  eorum  «jui 
in  tali  societate  potiti  sunt  supreune  auctoritatis,  continui  00- 
uatus  iu  omnium  potestatum  adnnationem,  ut  sunnuaui  rcrum 
sibi  usurpeut,  atque  vires  totius  societatis  dirigant  iu  proprium 
commodum.  Si  enim  bouum  oommune  totius  societatis  spec- 
tarent,  deberent  ipsi  in  primis  leges  justitias  et  ordinis  moralis 


326       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

promovere.  Hinc  vel  vi  aperta,  vel  artibus  et  fraudibus  co- 
nabitur  auctoritatis  possessor,  sive  in  monarchia  sive  in  poly- 
archia,  ut  populum  sibi  subjiciat  illumque  in  veram  servitutem 
redigat.  Servitus  enim  proprie  dicta  in  eo  consistit,  quod 
homines  non  dirigantur  ad  finem  sibi  proprium  assequendum, 
sed  ad  utilitatem  alterius  promovendam.  Ut  auctoritas  in  tali 
societate  usurpatam .  retineat  potestatem,  necesse  est,  vel  a 
populo  jura  sua  non  cognosci,  vel,  si  cognita  sunt,  intelligen- 
tiam  ipsius  per  artes  et  sophismata  turbari,  ut  veram  suorum 
jurium  cognitionem  amittat,  et  putet,  omnia  ea  quae  auctoritas 
molitur,  non  ad  se  opprimendum,  sed  ad  suam  utilitatem  pro- 
movendam  directa  esse.  Unde  in  tali  societate  omnes  conatus 
dirigi  debent  ad  supprimendas  eas  scholas  quse  vera  moralitatis 
et  justitise  principia  tradunt ;  et  quamvis  libertas  prseli  permit- 
tatur,  omni  arte  impedientur  homines  a  manifestatione  publica 
verorum  principiorum,  et  hoc  quidem  sub  prsetextu,  ne  ordo 
publicus  per  tales  doctrinas  turbetur.  Hujusmodi  ergo  socie- 
tas  necessario  est  inimica  veri  progressus  et  perfectionis.  Et 
si  populus,  vel  ob  ignorantiam  vel  ob  imbecillitatem,  id  fieri 
sineret,  tota  instructio  brevi  tempore  ad  aliquam  tribum  auctori- 
tati  mancipatam  deveniret.  Talis  fuit  societas  antiquorum 
^Egyptiorum,  et  tales  nostris  diebus  sunt  modernae  societates 
orientales.  Ubi  vero  scientia  ad  aliquam  tribum  devenire 
non  potest,  necesse  est  ut  populus,suorum  jurium  eorumque 
violationis  non  ignarus,  impatiens  sit  jugi  durissimi  sibi  im- 
positi,  ac  proinde  perpetuo  conatur  rebellare  contra  hanc  usur- 
patam  potestatem.  Et  quamvis  auctoritas  suprema  tantam 
exerceat  tyrannidem  in  populum,  pax  et  tranquillitas  in  tali 
societate  non  erit  possibilis,  quia,  cum  populus  non  nisi  pro- 
priae  utilitatis  consideratione  moveatur,  legibus  non  parebit 
nisi  quatenus  eae  utilitati  illius  videbuntur  comformes.  Hinc 
talis  societas  ad  anarchiam  tendit,  quia  nimius  amor  sui  est 


Liber  Tertius*  327 

elementum  dissolvens  societatis  vinculum.  Conditio  ergo 
moralis  societatis  quse  solam  promovet  externam  culturam  est 
vel  lethargia  sub  potestate  summam  rerum  possidente,  vel 
reactio  perpetua  auctoritatis  contra  populum  aut  populi  contra 
auctoritatem.  Necesse  ergo  est  ut  in  primis  evolvatur  elemen- 
tum  ordinis  inoralis,  et  quamvis  alterum  elementum  non  sit 
negligendum,  debet  tamen  priori  subordinari,  ita  ut  nunquam 
ob  istud  perficiendum  aut  justitiae  leges  aut  lionestatis  principia 
violentur.  Tunc  ad  dijudicandum  veram  alicujus  nationis 
civilitatem,  potissime  spectandum  est  elementum  ordinis  et 
honestatis,  sine  quo  nulla  vera  socialis  perfectio  possibilis 
est,  qusecumque  aliunde  sit  materialis  prosperitas  ipsius 
nationis.  Deficiente  lioc  elemento  ordinis  moralis,  haberi 
potest  vanum  simulacrum  civilitatis,  nulla  autem  ejus  realitas. 

Quod  vero  attinet  materialem  prosperitatem  nationis,  no- 
tandum  in  primis  est,  non  omnem  industriam  et  negotiationem 
conferre  ad  materialem  ejus  prosperitatem.  Si  enim  per  in- 
dnslriam  et  commercium  pauci  cives  prsedivites  fiant,  caeteris 
in  paupertate  manentibus  aut  magis  magisque  in  miseriam 
decidentibus,  non  potest  hsec  paucorum  prosperitas  vocari 
prosperitas  nationis.  Nam  societatis  operatio  ejusmodi  esse 
debet,  ut  maxima  saltem  civium  pars  possit  per  eam  compa- 
rare  sibi  ca  qua?  ad  vita^  commoditatem  pertinent.  Non  omnes 
possunt  et  debent  esse  divites,  sed  maxima  saltem  civium 
pars  non  deberet  versari  in  vera  paupertate  et  miseria. 

Hinc  patet  quid  dicendum  sit  de  civilitate  Anglia^  quam 
increduli  et  bostes  religionis  ssepe  ut  prototypon  modemaB 
civilitatis  nobis  obtruduntj  simul  ac  alias  nationea  ut  illo 
bencficio  carentes  damnant,  eo  quod  eanun  commercium  sit 
magis  limitatum,  numeras  fabricarum  exigunfl,  el  non  sint  tot 
prsedivites  meroatores.  Ast  in  hisee  regionibufl  oives, 
generatim    locmendo,  feliciores    sunt    quam  in    Anglia,  quia 


328       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

numerus  pauperum  multo  minor  est,  et  ferme  omnes  sufficienti 
rerum  copia  instructi  sunt  ad  vitam  commode  agendam.  In 
Anglia  vero  pauci  sunt  prsedivites,  et  maxima  pars  populi  in 
paupertate  et  miseria  tabescit.  Nec  sufficit  ad  perfectionem 
intellectus,  ut  pauci  cives  in  scientiis  excellant,  cseteris  omni- 
bus  in  crassa  manentibus  ignorantia,  ut  pariter,  Anglis  ipsis 
fatentibus,  inter  pauperes  Anglos  locum  res  habet.  Omnes 
quidem  non  possunt  esse  docti,  omnes  tamen  deberent  nosse 
ea  quse  homini,  ut  homo  est,  scitu  sunt  necessaria. 

Perfectio  societatis  crescere  potest,  sive  elementum  ordinis 
moralis  et  honestatis,  sive  elementum  materialis  prosperitatis 
consideretur.  Nam  quamvis  principia  moralitatis,  in  se  con- 
siderata,  sint  immutabilia,  fieri  tamen  potest  ut  intelligentia 
tum  sociorum  tum  auctoritatis  magis  magisque  progrediatur  in 
cognitione  harum  veritatum,  et  in  earum  applicatione  ad  leges 
sociis  impositas,  quibus  ad  finem  diriguntur.  Oognitio  ordinis 
moralis,  si  prima  et  generaliora  principia  excipias,  a  sola 
ratione  absque  auxilio  revelationis  attingi  non  potest.  Hinc 
sequitur,  progressum  in  elemento  ordinis  moralis  haberi  non 
posse,  nisi  ubi  adest  infallibilis  auctoritas,  quse  haec  principia 
rationi  sibi  soli  relictae  impervia  proponat,  limites  statuat  ultra 
quos  non  liceat  nobis  vagari,  nisi  in  errorem  velimus  incidere, 
errores  corrigat,  atque  principia  moralitatis  in  sua  puritate 
conservet.  Ubi  talis  auctoritas  non  datur,  ibi  ista  principia 
non  evolventur  in  societate,  sed  immobilis  remanebit  ea  pars 
quam  societas  jam  acquisivit,  et  tunc  ipsa  quoad  elementum 
ordinis  haerebit  in  eodem  statu.  Si  vero  conatus  fiant  ad 
evolvenda  ea  principia,  fieri  non  potest  quin  ea  societas  in 
varios  incidat  errores;  quia  nemo  est  qui  indicare  possit, 
quandonam  a  veritatis  tramite  aberret.  Auctoritas  ergo  in- 
fallibilis  non  solum  non  opposita  est  vero  progressui  societatis, 
sed  ipsum  mirifice  promovet.     Nihil  enim  magis  nocet  socie- 


Liber  Tertins.  329 

tatis   perfectioni   quam   error   circa   principia   moralitatis   et 
justitiae. 

Perfectio  elementi  materialis,  saltem  ex  parte,  obtineri 
potest  absque  perfectione  elementi  ordinis  et  honestatis  j  quia 
ipsa  uccessitas  sibi  subsidia  vitae  procurandi  homines  urget  ad 
artes  ct  scientias  excolendas,  quibus  hsec  sibi  valeant  compa- 
rare.  Imo,  etsi  societas  quoad  elementum  ordinis  et  justitise 
retiogrediatur,  potest  elementum  materiale  in  dies  majus  in- 
crementum  accipere,  ut  apparet  in  multis  hodiernis  societati- 
bus.  Ista  tamen  materialis  prosperitas,  absque  elemento 
ordinis,  non  potest  diu  permanere,  ut  ex  jam  dictis  patet  et 
experientia  ipsa  nos  docet. 

Ex  his  liquet,  veram  perfectamque  civilitatem  non  posse 
haberi  absque  vera  religione,  quae  societati  unitatem  perfectam 
fcribuat,  prineipia  moralitatis  et  justitiae  promoveat  atque  de- 
fendat.  Fieri  quidem  potest  ut  in  tali  societate  non  sit 
commercialis  ille  impetus  quo  aliae  nationes  abripiuntur,  sed 
cum  habeat  onmia  elementa  verae  civilitatis,  majori  felicitate 
in  universum  fruetur  quam  societas  quaelibet  acatholica. 

Liquet  pariter  absurdam  esse  querelam  contra  Ecclesiam 
catholicam,  quod  ipsa  modernae  Societatis  culturae  contraria 
sit.  Verae  culturaB  sociali  Ecclesia  adversari  non  potest,  quia 
ipsa  praebet  elementum  praecipuum  perfectionis  socialis.  Ast 
quae  vocatur  moderna  cultura,  minime  sanciri  potest  ab  Ec- 
clesia.  Quia  illa  nititur  piincipio  quod  societas  civilis  in 
regendis  civibus  omnino  independens  sit  a  lege  divina  tuiu 
naturali  tum  revelata,  ac  proinde  quod  ipsa  societas  debeat 
esse  athea.  Hinc  sequitur  populum  vel  ejus  repraesfiitantes, 
si  majora  suifragia  obtineant  quamcumque  legem  ferre  posse, 
oinnesque  eives  teneri  eam  servare  sive  contraiia  sit  legi  Dei 
sive  non.  Ecclesiam  ipsam  subjici  debere  auctoritati  oivili  non 
s(»lmn  in  temporalibus  sed  etiam  quoad  ea  qua?  unice  religio- 


330       De  Operatione  Sociali  in  Ordine  Civili. 

nem  spectant.  Ecclesiam  nullum  jus  habere  neque  in  educa- 
tionem  prolis  catholicse,  neque  in  christianorum  matrimonia. 
Si  Ecclesia  talia  principia  approbaret  desineret  ipsa  esse 
magistra  veritatis,  neque  posset  amplius  sua  membra  ad  finem 
vitse  aeternse  conducere.  Qualem  autem  felicitatem  hsec 
moderna  principia  Societati  civili  attulerunt,  cognosci  potest 
ex  statu  miserrimo  in  quo  ipsa  nunc  temporis  ubique  jacet. 


Liber  Unicus.  331 


SECTIO   III. 

DE    JURE    GENTIUM   INTERNATIONALI. 

LIBER  UNICUS. 

CAP.  I. 

DB  JURE  INTERNATIONALI  IN  GENERE. 

§  1.  Jus  gentium  illud  est  quod  viget  inter  varias  nationes. 
Sicuti  ipsum  jus  civile,  duas  partes  continct,  neiupe  generalia 
legis  naturalis  principia  natiouibus  applicata,  et  leges  positivas 
Priucipia  illa  generalia  ortum  ducunt  ex  necessariis  relationi- 
bus  quae  inter  varias  societates  civiles  intercedunt,  Buntque 
omnibus  nationibus  oommunia  atque  omnes  obligant.  Leges 
vero  positiva?  originem  trahunt  vel  ab  expressis  pactis  inter 
nationes  initis,  vel  a  tacito  earuni  cousensu.  In  praesenti 
tractatione  sermo  pnecipuc  est  de  applicationc  principiorum 
juris  naturalis  nationibus  facta. 

Non  omnibus  placct  modo  allata  distinctio  j  sunt  enim 
liiulti  et  magni  quidem  nominis  auctorcs,  quos  inter  S. 
Tliomas,   Suarez  et  alii.   qui  jus  gentium  rcvocaut   ad    jus 


332  De  Jure  Gentium  Internationali. 

positivum.  Juxta  ipsos,  jus  gentium  est  id  quod,  exigentibus 
necessitatibus  et  suadentibus  utilitatibus,  usu  et  moribus 
omniuni  aut  ferre  omnium  introductum  est.  Divus  Thomas 
(1,  2,  Q.  95,  Art.  4)  dividit  jus  positivum  in  jus  civile  et  jus 
gentium.  Utrumque  humanum  est  et  a  lege  naturali  deriva- 
tum  j  jus  civile  per  modum  determinationis  particularis,  jus 
verum  gentium  per  modum  conclusionis  non  simpliciter  ne- 
cessarise,  sed  ita  naturse  rationali  convenientis  ut  quasi  natura 
instigante  inferatur.  Annumerant  ipsi  inter  jura  gentium 
proprie  dicta :  jus  legatomm,  jus  belli  tum  quoad  potestatem 
illud  gerendi,  tum  quoad  modum  illud  indicendi  et  prose- 
quendi,  foedera  pacis,  servitutem  seu  facultatem  liberos 
homines  in  bello  captos  in  servorum  numero  habendi,  jus 
commercii,  jus  sepulturse.  A  multis  etiam  additur  jus 
proprietatis. 

Ilationes  prsecipuse  quibus  haec  sententia  confirmatur,  hse 
sunt :  Jus  naturale  fundatur  in  necessitate  naturae,  et  objectum 
ejus  continet  intrinsecam  honestatem  et  malitiam.  Hoc  in 
jure  gentium  non  invenitur,  ut  patet  ex  servitute.  Finis 
utriusque  est  diversus ;  nam  unum  respicit  hominis  naturam, 
alterum  societatem.  Jus  naturse  in  cordibus  scriptum  est,  a 
voluntate  humana  independens;  jus  vero  gentium  moribus 
utentium  invaluit,  nec  sine  voto  et  voluntate  hominum 
saltem  tacita. 

Hse  rationes  tamen  non  sunt  emcaces  ad  probandum,  jus 
gentium  ad  solum  jus  posivitum  revocandum  esse.  Nam 
societas  civilis  habet  suam  propriam  naturam  et  sua  essentialia 
constitutiva,  quse  in  omni  societate,  qusecumque  sit  forma 
regiminis,  necessario  inveniuntur.  Sicuti  essentialia  constitu- 
tiva  naturae  humanse  fundant  necessarias  relationes,  quae 
intercedunt  inter  homines,  et  ex  quibus  fluunt  multa  jura 
multseque  obligationes ;    sic   etiam   natura   societatis  civilis 


Liber  Unicus.  333 

ejusque  essentialia  constitutiva  fundamentum  necessarium 
prsebent  multiplicis  relationis  quae  intercedit  inter  societates 
civiles;  et  ex  bis  relationibus  oriuntur  inultajura  et  obliga- 
tiones  quibus  nationes  ad  invicem  devinciuntur,  quse  vigent 
independenter  a  consensu  nationum,  quaeque  neque  per 
communem  consensum  oinnium  nationum  abrogari  possunt. 
Ista  autem  jura  quae  fluunt  ex  natura  societatis,  attingunt 
legem  naturalem,  prouti  ipsa  societatibus  civilibus  dirigendis 
deservit. 

Ergo  est  aliqua  pars  juris  gentium  quse  ad  legem  naturalem 
seu  ad  jus  naturale  pertinet.  Quod  autem  plures  ejusmodi 
relationes  et  jura  inde  consequentia  necessario  fluant  ex  ipsa 
natura  societatis  civilis,  in  decursu  istius  tractationis  sufficienter 
patebit.  Negari  tamen  non  potest,  esse  aliqua  principia  per- 
tinentia  ad  jus  gentium  quse  non  fluunt  directe  a  lege  naturali, 
quaeque  neque  expressis  pactis  inter  nationes  initis  saneita 
fuerunt,  sed  tacito  consensu  ab  omnibus  nationibus  admissa 
fuerunt,  inter  quae  servitus  numeranda  est.  Sed  hoc  non 
ostendit,  idem  dicendum  esse  de  omnibus  aliis  juribus  gentium. 

Etsi  voces :  natio,  populus,  societas  civilis,  non  sint  vere 
synonymae,  quia  natio  aliqua  potest  complecti  plures  societates 
civilis  independentes,  et  populus  pluribue  nationibus  constitui, 
in  bac  tamen  tractatione  eae  voces  semper  usurpatae  sunt  pro 
societate  civili  independente  significanda,  sive  ea  societas 
magna  sit  sive  parva. 

§    2.     Puopositio    I.     Omnes    societates    civiles    rN    SE 

sl-KCTAT/E,  ET  PR.KSCINDENDO  A  FACTIS  PARTICULARIBIS, 
AQUALIA  IIABENT  JUK  \. 

Probatur.  Omnes  societates  civiles  OompletfiB,  in  se  speo- 
tatce,  sunt  independentes.  Ergo  etiam  aequalia  habent  jura. 
Si  enini  non  haberent  aequalia  jura,  quoad  sui   conservatio- 


334  De  Jure  Gentium  Intemationali. 

nem,  gubernationem  et  administrationem,  una  societas  ab 
alia  in  bis  deberet  dependere  ac  proinde  independens  esse 
non  posset.  Insuper,  omnis  societas  civilis  est  persona 
moralis  independens7  quaa  per  suam  propriam  auctoritatem 
completum  operationis  principium  babet,  ita  ut  sibi  sumciens 
sit  ad  proprium  obtinendum  finem.  Ergo  etiam  societates 
civiles  aequalia  babent  jura. 

Dixi7  in  se  spectatce  /  nam  ob  facta  quaedam  accidentalia 
fieri  potest  ut  una  societas  ab  alia  pendeat  quoad  certa 
qusedam  jura.  Non  omnis  tamen  dependentia  destruit  veram 
societatis  civilis  completae  naturam.  Sic  societas  civilis 
cujus  auctoritas  suprema  independens  esset  in  legibus 
statuendis;  in  gubematione  atque  administratione  reipublicae, 
vera  esset  societas  civilis  completa,  etsi  teneretur  alteri  tri- 
buta  solvere,  aut  bellum  gerere  non  posset  absque  consensu 
alterius.  Desinit  autem  auctoritas  socialis  esse  suprema, 
si  alterius  societatis  auctoritas  ipsam  ad  suum  tribunal  vocare 
possit,  eamque  corrigere,  ejusque  decreta  abolere. 

iEqualitas  jurium,  de  qua  bic  sermo  est,  spectat  jura  ipsa 
naturalia;  jura  enim  acquisita,  cum  a  variis  factis  concretis 
pendeant,  diversa  sunt  apud  varias  nationes,  ac  proinde 
aequalia  esse  non  possunt. 

§  3.  Propositio  II.  Societates  civiles  mtttuo  amore  ten- 

ENTUR  SE  PROSEQUI. 

Peobatue.  Societas  est  persona  moralis,  intelligentia  et 
voluntate  praedita  j  ergo  quae  de  individuis  dicta  sunt  relate 
ad  debitum  mutui  amoris,  etiam  societatibus  applicari  debent 
(Part.  in7  §  24) ;  quia  societas  etiam  a  Deo  pendet  et  tenetur 
fini  a  Deo  intento  sese  conformare. 

Coeollaeia.  1°  Ergo  adest  naturale  vinculum  sociali- 
tatis  inter  varias  nationes. 


Liber  Unicus.  335 

2°  Ergo  nulla  natio  aliam  ut  inimicam  habere  potest, 
quamdiu  hsec  illius  jura  certa  non  la^serit.  Oonditio  ergo 
normalis  inter  societates  non  est  bellum,  sed  pax. 

3°  Ergo  nulla  natio  alterius  jura  violare  potest,  quin 
justitise  leges  graviter  offendat.  Ex  mutuo  enim  amore 
debet  una  societas  civilis  alterius  bonum  velle.  Ergo  nun- 
quam  potest  societas  una  aliquid  peragere,  quo  alia  a  fine 
sibi  proprio  «onsequendo  impediatur;  et  si  quando  absoluta 
adesset  necessitas  ut  una  alii  subveniret,  hoc  auxilium 
denegandum  non  esset,  nisi  nationi  adjuvanti  hoc  auxilium 
prsestitum  in  magnum  cederet  damnum.  Absoluta  autem 
necessitas  tunc  habetur  quando  nulla  alia  via  suppetit  aliam 
societatem  salvandi. 

4°  Obligatio  hujus  mutui  amoris,  quem  ad  invicem  civiles 
societates  tenentur  exhibere,  praesertim  stringit  eos  qui  supre- 
mam  auctoritatem  in  societate  exercent  j  quia  societas  suam 
elicit  operationem  per  auctoritatem. 

5°  Relate  ad  cives  aliarum  nationum  observandae  sunt 
leges  humanitatis,  quibus  homines  ad  invicem  obligati  sunt. 
Hinc  extranei  ut  inimici  habendi  non  sunt.  Excludi  quidem 
possent  ab  ingressu,  si  securitas  societatis  id  expostularet ; 
sed  si  degunt  apud  exteras  nationes,  eorum  jura  violari  non 
possunt. 

6°  Jus  ad  auxilium  ab  alia  natione  petendum  fluit  quidem 
ex  debito  amoris  mutui?  quo  societates  se  invicem  prosequi 
tenentur.  Sed  cum  judicio  alterius  relinquatur  determinare, 
num  ipsa  illud  auxilium  praestare  possit  absque  proprio  damno7 
non  potest  natio  auxilium  petens  aliam  cogere  ut  illud  sibi 
praestet,  neque  hsec  auxilii  denegatio  ut  violatio  certi  sui 
juris  censenda  est,  nec  proinde  vi  et  armis  vindicanda,  nisi  in 
casu  quo  pacta  specialia  inter  duas  nationes  inita  fuere.  Hinc 
jura  ad  officia  amoris  positiva  obtinenda,  sunt  vera  quidem 


336  De  Jure  Gentium  Intemationali. 

jura,  sed  non  rigorosa  (Part.  111,  §  2,  n.  3).  Ast  ofiicia 
negativa  amoris,  i.  e.,  ea  quae  obligant  nos  ut  non  impediamus 
alias  societates,  quominus  suum  proprium  finem  assequantur, 
sunt  ofiicia  juridica,  quorum  observationem  aliae  nationes  a 
nobis  exigere  possunt  j  nosque;  si  ea  violamus;  ad  eorum  exe- 
cutionem  cogere  valent. 

§  4.  PKOPOSITIO  III.  UnAQU^EQUE  SOCIETAS  "CIVILIS  jure 
PE.OPRIETATIS   GAUDET. 

Peobatur.  Societas  civilis  eget  mediis  materialibus  ad 
se  sustentandum.  Ergo  jus  habet  adhibendi  ejus  modi 
media.  Inter  ea  autem  referuntur  plura  quse  usu  consumun- 
tur;  aut  quae,  dum  uni  nationi  inserviunt,  alteri  inservire  non 
possunt.  Ergo  habet  societas  civilis  jus  excludendi  alias 
nationes  ab  usu  eorum  mediorum  quse  ipsa  sua  fecit;  quia 
prius  ea  vel  occupavit,  vel  aliunde  legitime  acquisivit.  Hoc 
autem  constituit  jus  proprietatis.  Ergo  societas  civilis  gaudet 
jure  proprietatis. 

Jus  proprietatis,  quo  gaudet  societas  civilis,  duplicis  est 
generis.  1°  Jus  proprietatis  politicae,  quod  respicit  omnia 
bona  mobilia  et  immobilia  sociorum  quse  inditione  societatis 
civilis  inveniuntur.  Hoc  jus  non  aliud  significat  nisi  faculta- 
tem  quam  habet  societas  ea  bona  ordinandi  ad  commune 
bonum  totius  societatis,  statuendo  leges  quibus  hae  proprietates 
protegendae  sint,  et  modum  quo  ab  uno  in  alium  legaliter 
transferri  possint,  dirimendo  lites  quse  circa  bona  civium 
oriuntur,  imponendo  taxam  his  bonis,  etc. 

Hoc  jus  vere  proprietas  vocari  potest,  quia  societatis  auc- 
toritas  jus  habet  excludendi  omnes  alias  societates  ab  exer- 
citio  hujus  potestatis.  Proprietas  politica  distinguitur  a 
proprietate  civili,  quae  consistit  in  jure  consumendi  rem  pos- 
sessam   aut   disponendi  de   ea.     Haec   competit   sociis    ipsis 


Liber  Unicns.  337 

quoad  ea  bona  quae  legitime  acquisiverunt,  non  autem  auc- 
toritati  civili.  i  Ipsa  auctoritas  proprietate  civili  gaudet  relate 
ad  omnia  bona  societati  propria,  ut  sunt  munitiones,  publica 
aedificia,  etc. 

Juxta  antea  dicta  (Part.  m,  §  38,  Oor.  1)  ad  proprietatis 
jus  acquirendum  satis  est  occupatio  rei  nondum  ab  alio  pos- 
sessae  aut  occupatae,  cum  externa  manifestatione  voluntatis 
eam  rem  sibi  ut  suam  vindicandi.  Cum  proprietatis  jus  ex- 
surgat  ex  necessitate  adliibendi  media  materialia,  nonnisi  eas 
res  occupare  possumus,  quae  aut  necessariae  nobis  sunt  aut 
utiles,  et  quae  a  nobis  adhibitae  ab  aliis  sine  nostro  damno 
occupari  non  possunt. 

§  5.  Propositio  rv.  Altum  mare  a  nulla  natione  legitime 

OCCUPARI POTEST. 

Probatur.  Proprietas  consistit  in  jure  utendi  aliqua  re  ad 
libitum,  atque  omnes  alios  ab  usu  et  dispositione  ejusdem  re, 
excludendi.  Ut  autem  jus  excludendi  locum  habere  possit- 
necesse  est  ut  res  a  pluribus  sine  damno  alterius  usurpari  non 
possit,  vel  ut  res  facta  fuerit  utilis  per  laborem  et  industriam 
occupantis.  Atqui  neuter  titulus  valet  pro  alto  mari.  Ete- 
nim  utilitas  quam  una  natio  ex  usu  alti  maris  haurit,  non  im- 
peditur  per  utilitatem  quam  aliae  ex  ejusdem  usu  percipiunt. 
Mari  alto  omnes  uti  possunt,  quin  una  navis  alterius  oursum 
impediat  aut  retardet.  Praeterea,  ut  altum  mare  sit  navigabile, 
nulla  requiritur  industria  navigantium  quoad  maris  prsepara- 
tionem.  Tota  enim  industria  quae  requiritur,  oonsistit  in  oon- 
struendis  navibus  eisque  dirigendis,  ipsum  autem  mare  minime 
afficit.  Ergo  neuter  titulus  valet  pro  alti  maris  oocnpatione. 
Neque  actualis  occupatio  titulum  proprietatis  alicui  nationi 
conferre  potest,  quia,  prseterqnam  quod  vix  locnm  habere 
possit,  nulla  res  occupari  potest,  ad  proprinm  et  exolnsivum 

15 


338  De  Jure  Gentium  Internationali. 

usum,  nisi  adsint  tituli  superius  citati.  Ubi  isti  deficiunt,  occu- 
patio  est  injusta;  quia  sine  titulo  legitimo  facta  est. 

Corollaria.  1°  Ergo  nulla  natio,  propria  sua  auctoritate, 
potest  aliis  nationibus  imponere  conditiones  servandas  in  alto 
mari.  Nam  per  hunc  actum  sibi  arrogaret  jurisdictionem  in 
alias  nationes.  Ex  communi  nationum  consensu  factum  est; 
ut  omnis  navis  sub  nationali  colore  naviget,  et  secum  ferat 
permissum  proprise  auctoritatis  simul  cum  designatione  portus 
ad  quem  tendit,  et  generis  mercium  quas  vehit.  Ast  hsec  est 
lex  positiva,  voluntate  nationum  legitime  introducta;  ut  naves 
prsedonum  cognosci  et  distingui  possint.  Visitari  naves  ali- 
arum  nationum  absque  consensu  auctoritatis  supremee  cujus 
jurisdictioni  subsunt;  non  possunt.  Tempore  belli  tales  visit- 
ationes  certis  in  casibus  ex  communi  consensu  permittuntur, 
quia  interest  nationum,  ut  nationes  neutrae  non  importent  in 
portus  hostium  ea  quae  ad  bellum  necessaria  sunt.  Naves 
quse  vere  suspectse  sunt7  legitime  coguntur  ut,  prseter  colorem 
nationalem,  etiam  permisssum  a  propria  auctoritate  acceptum 
ostendant.  Quae  omnia  si,  ut  par  est,  se  habeant,  nihil  amplius 
ab  eis  exigi  potest.  Hoc  jus  spectat  ad  omnes  naves  armatas 
nationum,  quia  necessarium  est  ut  protegantur  naves  onerariae 
ab  incursibus  piratarum. 

2°  Cum  altum  mare  sit  omnibus  commune,  naves  in  alto 
mari  navigantes  subsuntjurisdictioni  propriae  nationis,  ad  cujus 
auctoritatem  pertinet  statuere  ea;  quse  ordinem  in  navi  servan- 
dum  afiiciunt. 

3°  Tractus  maris  qui  circumdant  littora,  occupari  possunt, 
quia  necessarii  sunt  ad  defensionem,  et  eorum  occupatio 
stabilis  esse  potest.  Idem  dicendum  est  de  sinu  et  de  mari 
intemo.  Etiam  tractus  maris  prope  littora  qui  piscationi  apti 
sunt  et  occupati  fuerunt  a  natione  ad  quam  pertinent  littora;  ut 
ipsius  proprietas  considerandi  sunt. 


Liber  Umcus.  339 

PrINCIPIA  AD  SOLVENDAS  DIFFICULTATES.  1°  Altum  mare 

non  est  per  se  fructiferum ;  ergo  nulla  natio  ejus  usum  prae- 
occupare  potest,  ut  fructus  maris  sibi  arroget.  Est  via  omni- 
bus  patens. 

2o  Posset  quidem  natio  prsepotens  occupando  mare  alias 
nationes  a  navigatione  inpedire,  ut  sic  sola  commercium  exer- 
ceret,  aut  aliis  navibus  tributum  imponeret.  Ast  hoc  esset 
jus  prsedonum  exercere,  non  vero  jure  legitimo  proprietatis 
uti.  Jus  excludendi  alios  oritur  ex  legitima  possessione,  non 
vero  facturn  exclusionis  jus  possidendi  confert ;  secus  enim  natio 
praepotens  alias  nationes  ad  libitum  spoliare  posset. 

§  G.  Quod  attinet  freta  maris,  non  est  dubium,  quin  littoris 
occupatio  et  munitio  ad  propriam  defensionem,  pertineant  ad 
nationem  quse  liujus  territorii  politicam  liabet  proprietatem ; 
quia  illius  est  omnia  ordinare  quae  ad  bonum  proprium  pertinent. 
Si  fretuin  illud  ingressum  dat  ad  mare  clausum  cujus  omnia  lit- 
tora  ad  eamdein  nationem  pertinent,  potest  ipsa  transitu  ini- 
pedire  alias  naves,  si  hoc  ad  sui  defensionem  necessariuni 
putet.  Idem  communi  consensu  fieri  posset,  si  illud  fretum 
aditum  daret  ad  territoria  variaruni  nationum.  Freta  quge 
conjungunt  varia  maria,  ut  fretum  Gaditanum,  claudi  non 
possunt,  quia  sunt  via3  publica^,  qua3  nationibus  necessarise 
sunt  ad  mutuam  inter  se  communicationem,  ac  proinde  omni- 
bus  patere  debent.  Jus  taxam  imponendi  navibus  per  fietuni 
transeuntibus  legitimari  non  potest,  nisi  in  casu  quo  natio  quae 
littora  fretis  adjacentia  possidet,  suis  expensis  transitum  liunc 
navibus  securum  faciat  per  constructionem  pharorum,  etc. 
iEquum  enim  est,  ut  omnes  qui  beneficium  ex  aliqua  re  re- 
portant,  etiam  expensas  solvant  quse  ad  rei  conservationem 
eunt  necessaria\ 


340  De  Jure  Gentium  Iniernationali. 

§  7.  Qnseri  hic  posset,  nnm  Europaei  jus  liabuerint  occupandi 
aut  sibi  subjiciendi  nationes  barbaras  Americse  aut  Asise. 
Nationes  istae  vel  habebant  sedes  stabiles,  et  ipsam  regionem, 
quam  incolebant,  vera  occupatione  possidebant,  formabantque 
veram  et  proprie  dictam  societatem  civilem,  ut  fuerunt  Mexi- 
cani  et  Peruani ;  vel  erant  tribus  errantes  qnae;  etsi  in  aliqua 
determinata  regione  versarentur;  nullas  fere  in  eo  territorio 
sedes  fixas  stabiliverant. 

Quod  attinet  priores  nationes,  ipsae;  utpote  nationes  indepen- 
dentes,  jus  ad  totum  territorium  quod  occupaverant  sine  ullo 
dubio  habebant,  nec  illo  jure  ab  Europseis  privari  poterant 
absque  legitima  causa ;  quia  istse  nationes  barbara^  gaudebant 
omnibus  gentium  juribus.  Unde  invasiones  factse  ab  His- 
panis  et  subjectio  harum  nationum,  contra  jus  gentium  erant. 
Quse  ad  hanc  invasionem  cohonestandam  afferuntur,  nempe 
civilitas  et  vera  reli^io  dandse  hisce  nationibus.  aut  etiarn 
sacrificia  humana  abolenda,  nullius  sunt  ponderis,  ut  ex 
sequenti  capite  patebit.  Quod  attinet  tribus  errantes,  ipsse 
erant  quaedam  parvse  nationes  independentes  j  ac  proinde  aliae 
nationes  potentiores  nullum  jus  habebant  eas  suse  ditioni  sub- 
jiciendi.  Cum  tamen  paucas  sedes  stabiles  haberent,  maxi- 
mamque  partem  territorii  in  quo  communiter  versabantur  non 
ita  occuparent  nt  ostenderent  animum  ibi  fixas  sedes  stabiliendi, 
Europsei  poterant  partem  haud  occupatam  ab  indigenis  sibi 
vindicare,  coloniasque  ibi  stabilire,  et  hanc  suam  possessionem 
contra  incursus  hostiles  indigenarum  defendere.  Sed  nullum 
jus  habebant  ipsi  occupandi  totam  regionem,  nec  poterant 
aborigenas  ut  populum  sibi  subjectum  habere,  neque  eos 
expellere  a  suis  sedibus,  atque  eis  eas  partes  territorii  adi- 
mere  quae  eis  ad  se  sustentandum  necessariae  erant. 

Divisio  illa  celebris  totius  Americae  meridionalis  in  duas 
partes  facta  a  summo  Pontifice  Alexandro  VI  non  fuit  instituta  ut 


Liber  Unicus.  •  341 

jus  acciperent  Hispani  et  Lusitani  eas  regiones  sibi  attribuendi, 
quia  lioc  jain  factuin  erat,  sed  fuit  arbitratus  summi  Pontificis 
ad  evitandum  bellum  imminens  inter  istas  duas  nationes. 
Remanebant  quidem  tunc  temporis  multse  tribus  errantes  non- 
dum  bisce  nationibus  subjectse.  Has  gentes  ex  concessione 
summi  Pontificis  aliter  subjicere  non  poterant,  nisi  prius  eas 
ad  veram  fidem  converterent.  Ipsse  enim  tribus  eiTantes 
nondum  formaverant  veras  societates  civiles,  sed  religione 
christiana  institutse  paulatim  in  varias  parvas  societates  civiles, 
coalescebant.  Harum  societatum  per  ministros  religionis  fori 
matarum  superiores  erant  ipsi  religiosi  institutores ;  quia  ab 
eis  non  solum  accipiebant  veritates  fidei,  sed  etiam  leges 
sociales.  Cum  autem  isti  religiosi  institutores  politice  subjecti 
essent  alicui  supremse  auctoritati,  naturaliter  fiebat,  ut  illae 
parvse  societatis  sic  a  ministris  religionis  formatse  paulatim 
majori  societati  sese  adjungerent.  Et  lioc  quidem  absque  ulla 
violentia  et  injustitia  fiebat,  quia  istse  parva^  societates,  utpote 
sibi  non  sufficientes,  naturaliter  auxilium  et  protectionem  ac- 
cipiebant  ab  ea  societate  oiyili,  quse  illis  religiosos  iustitutores 
miserat.  Hinc  relate  ad  illas  gentes  determinatio  limitum  facta 
a  surnmo  Pontifice,  instituta  erat  ad  prsecavendas  lites,  qua3 
deinde  exurgere  potuissent  ob  illas  parvas  nationes  quse  sese 
veJ  uni  vel  alteri  nationiuniverantjuxta  diversitatem  nationum 
ad  quas  earum  magistri  religionis  pertinebant  Hsec  erat 
summi  Poutificis  intentio,  ut  patet  ex  ejus  Bulla.  Quod  si 
eventus  non  fuerit  oonformis  ipsius  intentioni,  culpa  tribuenda 
est  hisce  nationibus,  <pise  aliter  quam  debebant  has  barbaras 
tribus  sibi  subjioere  conabantur. 

§    8.    PrOPOSITIO   V.       NULLA  NATIO    AB   ALIA    COGI    POTEST  AD 
(  OMMIT.VTIOXEM    MKlicll  \l    CUM    tLLA    CNBUKDAM. 

Probatur.  Etsi  commercium  seu  mercium  oommutatio  >ir 


342  De  Jure  Gentium  Internationali. 

valde  utile  nationibus,  modus  tamen  quo  commutationes 
exercendse  sint,  determinandus  est  al>  unaquaque  natione. 
Nam  unaquaeque  natio,  cum  independens  sit,  a  sola  sua  pro- 
pria  auctoritate  dirigenda  est  quoad  ea  omnia  quse  spectant 
ad  operationem  sibi  propriam.  Ergo  a  nulla  alia  natione 
leges  accipere  potest,  quibus  ejus  operatio  dirigatur,  quin  hoc 
ipso,  saltem  ex  parte,  ipsius  independentia  minuatur.  Ergo 
si  aliqua  natio  judicet,  melius  sibi  fore,  ut  nullis  cum  alia 
natione  relationibus  commercialibus  utatur,  a  nemine  cogi 
potest  ut  liaec  sua  statuta  revocet,  nisi  in  casu  quo  per  pacta 
antecedentia  ipsa  sese  obligavisset  ad  tales  relationes  liaben- 
das  eorumque  pactorum  violatio  injuriosa  esset  alteri  nationi. 

Corollaria.  1°  Ergo  potest  auctoritas  civilis  imponere 
tributa  mercibus  quae  ab  aliis  nationibus  importantur.  Cum 
enim  omnem  negotiationem  cum  illa  natione  impedire  possit, 
ipsi  etiam  licet,  illam  sub  certis  quibusdam  conditionibus 
solummodo  permittere. 

2°  Nulla  ergo  natio  aliam  cogere  potest,  ut  ei  liberum 
aditum  ad  portus  maritimos,  commercii  causa,  concedat. 
Injustum  quidem  esset  navi  periclitanti  claudere  portum,  ast 
mercium  commutatio  legitime  negari  potest. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Amor 
mutuus  inter  nationes  exigit,  ut  una  aliarum  jura  non  violet, 
et  ut  in  casu  absolutse  necessitatis  se  mutuo  adjuvent,  si  id 
sine  damno  propriae  incolumitatis  praestare  valent.  Verum 
non  tenentur  omni  quo  possunt  modo,  alias  juvare. 

2°  Cum  ad  unamquamque  nationem  pertineat  judicare, 
quibusnam  cum  nationibus  velit  servare  relationes  commer- 
ciales,  non  potest  ulla  natio  habere  jus  cogendi  alias,  ut  com- 
mutationem  mercium  permittant.  Et  quamvis  tum  genti 
neganti,  tum  ei  cui  interdicitur  mercium  mutatio,  sit  haec 
negatio   nociva,  non   ideo   tamen   valet   haec  illam   alteram 


Liber  Unicus.  343 

cogere;  quia  jus  commutandi  merces  cum  alia  natione  non. 
est  jus  stricte  dictum. 

§  9.  Quseri  potest,  num  ex  jivre  se  conservandi,  quo  gaudet 
societas  civilis,  deduci  possit  jus  extremse  necessitatis,  quo  fiat, 
ut  nationi  in  extremum  discrimen  adductse  fas  sit  alterius 
nationis  naves  arripere,  loca  muris  clausa  occupare,  arces 
invadere,  portus  subire  atque  alia  hujusmodi  patrare.  Non 
hoc  videtur  concedendum  j  nam  talis  concessio  pluribus  frau- 
dibus  et  rapinis  occasionem  praeberet,  et  praeterea  ex  necessi- 
tate  qua  natio  aliqua  premitur,  alterius  nationis  jura  destrui 
nequeunt.  Nec  valet  dici,  in  casu  necessitatis  extremae  unam 
nationem  teneri  ad  aliam  juvandam  j  nam  hoc  officium  non 
urget,  nisi  cum  illud  sine  proprio  nationis  damno  praestari 
possit,  et  ad  ipsam  nationem  cujus  auxilium  petitur  spectat 
judicare,  num  illud  sine  damno  proprio  praestare  valeat;  qua- 
propter  jus  petendi  auxilium  verum  quidem  est  jus,  sed  minime 
strictum,  ac  proinde  cogi  non  potest  alia  natio  ad  illud  prae- 
standum. 

Neque  etiam  societati  civili  concedi  idem  jus  potest  quod 
individuis  conceditur  quorum  vita  in  extremo  discrimine 
posita  est.  Nam  vita  singulorum  hominum  ex  ipsa  natura 
proxime  dimanat;  vita  nationis  naturae  est  consentanea, 
tamen  a  libera  hominum  voluntate  proxime  proficiscitur.  Hinc 
natura  non  seque  vult  utramque  conservari,  praesertim  cum 
unius  alteriusque  nationis  exitio  vita  honiinum  socialis  minime 
auferatur.  Qui  enim  ad  certam  quamdam  nationem  spectant, 
ea  pereunte,  alterius  nationis  partes  fiunt.  Si  vero  non  sola 
societatis  civilis  existentia  periclitaretur,  sed  ipsa  civium  vita 
defectu  alimentorum  in  discrimen  posita  esset,  dubium  non  est, 
quin  ipsi  jus  haberent  petendi,  ut  eis  alimenta  necessaria 
justo   pretio   venderentur;    quod   si   obtinere   nequirent,  jus 


344  De  Jure  Gentium  Internationali. 

haberent  sibi  sumendi  quae  necessaria  essent,  dummodo  cives 
alterius  nationis  non  versarentur  in  sequali  necessitate. 

§  10.  Sicuti  civis  cum  cive  pacta  inire  potest,  sic  etiam 
nationes  inter  se  convenire  possunt  per  pactiones ;  quia  cum 
media  quibus  societates  civiles  utuntur  sint  limitata,  fieri 
potest,  ut  una  natio  alterius  ope  egeat,  et  de  hoc  auxilio  prae- 
stando  pacisci  inter  se  possunt.  Socialis  operatio  dirigitur 
ab  auctoritate  suprema,  unde  ad  ipsam  spectat  haec  pacta 
inire.  In  pactis  istis  partes  contrahentes  conveniunt,  ut 
quaedam  hinc  illinc  ab  ipsis  prsestentur.  Id  autem  aut  una 
duntaxat  actione,  aut  perpetua  quadam  actionum  serie  perfi- 
citur.  Conventiones  primi  generis  vocantur  pacta7  alia  /(%■* 
dera  dicuntur. 

§  11.  Propositio  VI.     Tenentur  nationes  ad  fidem  sibi 

MUTUO   DATAM   SERVANDAM. 

PpvOBAttjr.  Mendacium  est  contra  legem  naturalem. 
Ergo  neque  nationibus  licitum  potest  esse  mentiri.  Ergo 
ipsse  sibi  mutuo  debent  veracitatem,  adeoque  etiam  fidem 
datam  servare  tenentur.  Insuper,  pacta  aut  foedera  inter 
nationes  inita  sunt  veri  contractus.  Atqui  contractuum  obli- 
gatio  est  de  lege  naturali.  Ergo  lex  naturalis  obligat  na- 
tiones  ad  pacta  et  foedera  servanda.  Absque  hac  mutua  fide 
nulla  pax  et  tranquillitas  inter  varias  nationes  est  possibilis. 

Cum  pacta  aut  foedera  sint  veri  contractus,  quge  de  contrac- 
tibus  dicta  sunt,  de  pactis  et  foederibus  dicta  esse  intelligun- 
tur.  Hinc  quae  licitam  reddunt  contractus  rescissionem  inter 
privatos,  eam  etiam  licitam  reddunt  inter  nationes.  Quo- 
circa  si  una  natio  suis  promissis  non  est  fidelis,  neque 
altera  pacto  stare  tenebitur.  Contractus  ex  metu  gravi  initi, 
si  metus  injuste  incussus  fuerit,  invalidi  prorsus  sunt,  potest- 


Liber  Uniciis.  345 

que  natio  lsesa,  data  opportunitate,  ab  illis  sese  liberare. 
Mera  utilitas  non  suppeditat  jus  rescindendi  contractum,  si 
altera  natio  suas  conditiones  aut  impleverit,  aut  implere 
parata  sit  j  quia  relationes  inter  nationes  in  justitia  fundantur, 
non  vero  in  mera  utilitate.  Secus  enim  omnes  injustitiae 
licita?  forent. 

Pacta  qua3  una  duntaxat  actione  perficiuntur,  sunt  irrevoca- 
bilia,  etsi  deinceps  ex  eo  contractu  damnum  magnum  uni  ex 
nationibus  proveniat,  quia,  quando  contractus  initus  fdit, 
existebat  sequalitas  inter  datum  et  acceptum ;  damnum  vero 
quod  postea  supervenit,  non  amplius  afficit  contractum  jam 
executioni  mandatum.  Foedera  autem  seu  contractus  qui  per 
perpetuam  actionum  seriem  perficiendi  sunt,  quamvis  ipsa 
sint  natura  sua  perpetua  (nisi  expresse  ad  aliquod  tempus 
determinatum  limitata  fuerint),  tamen  rescindi  possunt  quo- 
tiescumque  ob  alias  causas  supervenientes  in  verum  et 
grave  damnum  cederent  societati,  aut  finis  per  haec  fcedera 
intentus  jam  non  posset  obtineri.  Nam  per  tafia  foedera 
nationes  bono  suo  promovendo,  non  vero  suae  student  ruinae. 
Levia  autem  incommoda  cum  executione  contractus  connexa, 
minime  impediunt  quominus  contractus  observetur,  prsesertim 
si  altera  natio  alia  subierit  incommoda  ut  suam  stipulationem 
impleret.  Patet  autem  quod,  si  belli  foedus  initum  fuerit  euin 
alia  natione  bellumque  justum  sit,  incommoda  bello  naturali- 
ter  adnexa  non  possint  esse  ratio  a  foedere  resiliendi. 

Plures  sunt  causse  ob  quas  populorum  rectores  communieare 
inter  se  debent.  Quum  autem  id  non  possint  semper  colloquiis 
aut  epistolis  commode  prsestare,  necesso  est  ut  opera  minis- 
trorum  internuntiorum  utantur,  qui  legati  aut  oratores  VOCantur. 
Greneratim  loquendo,  legati  sunt  admittendi,  non  solnm 
tempore  paois,  sed  etiam  tempore  belli ;  si  enim  tempore  belli 
non  admittercntur,  nulla  esset  via  pacem  componendi  inter 

15* 


346  De  Jure  Gentium  Internationali. 

nationes  belligerantes.  Injustum  et  inhumanum  prorsus  esset 
si  absque  causa  rejicerentur  legati  a  summa  auctoritate  nationis 
alicujus  missi  ad  agendum  de  avertenda  laesione,  aut  de  re 
dubia  et  controversa  componenda,  aut  ad  rem  ex  foedere 
promissam  repetendam ;  quia  secus  nulla  alia  via  nisi  bellum 
remaneret  ad  lites  inter  nationes  componendas.  Sed  possunt 
aliquando  adesse  causae  legitimse  ob  quas  legati  alterius 
nationis  non  admittantur,  ut  si,  v.  g.,  constaret,  eos  venire 
explorandi  causa;  aut  si  periculum  esset  ne  sua  potestate 
abuterentur  in  nationis  ad  quam  missi  sunt  damnum.  Legati, 
etsi  non  admittantur,  violari  non  possunt  ulla  ratione,  quia 
principum  a  quibus  missi  sunt  personam  sustinent,  ac  proinde 
injuria  qua  afficerentur,  in  ipsam  mittentium  majestatem 
redundaret.  Hinc  factum  est  ut,  communi  omnium  nationum, 
etiam  barbararum,  consensu,  legati  sancti  et  inviolabiles 
semper  habiti  sint.  Ex  his  etiam  sequitur,  necesse  esse  ut, 
toto  legationis  tempore,  a  quovis  alieno  imperio  et  juris- 
dictione  immunes  sint.  Csetera  autem  privilegia  quibus 
apud  varias  nationes  gaudent,  ad  jus  gentium  positivum 
pertinent. 


CAP.  II. 

DE   BELLO. 


§  12.  Cum  nationes  sint  ab  invicem  independentes,  nullum 
adest  tribunal  quod  lites  inter  eas  exortas  componat.  Hinc 
si  nulla  alia  via  valeant   injuriam  propulsare  aut  jura  sua 


Liber  Unicus.  347 

prosequi,  armis  decertandum  illis  est,  ut  nationem  quae  jura 
ipsarum  violaverit  cogant  ab  injnria  desistere.  Bellum  igitur 
est  violenta  defensio  aut  vindicatio  ordinis  civilis  ab  altera 
natione  impetiti.  Bellum  in  offensivum  et  defensivum 
dividitur.  Bellum  offensivum  illud  est  quod  ad  vindicandum 
ordinem  socialem  ab  alia  natione  lsesum  suscipitur ;  defensivum 
vero,  quod  geritur  ut  vis  illata  vi  repellatur.  Bellum  quod 
aliam  ob  causam  suscipitur,  prorsus  injustum  est. 

§  13.  Propositio  VII.     Bellum  in  defensionem  ordinis 

SOCIALIS  AUT  VIOLATI  REPARATIONEM  SUSCEPTUM  LICITUM  EST. 

Probatur.  Bellum  natura  sua  est  violenta  defensio  aut 
vindicatio  ordinis  civilis  ab  alia  natione  laesi.  Talis  autem 
defensio  saepe  est  necessaria.  Nam  unaquaeque  societas  civilis 
est  pcrsona  moralis  jus  habens  ad  sui  conservationem,  cum 
haec  ei  necessaria  sit  ut  flnem  ob  quem  a  Deo  instituta  est 
assequatur.  Si  ergo  alia  natio  quaecumque  vim  illi  irrogare 
conatur,  vi  et  armis  contra  hos  conatus  se  defendere  poterit. 
Bellum  ergo  in  defensionem  ordinis  socialis  licitum  est.  At- 
que  bellum  etiam  offensivum  licitum  est  si  in  ordinis 
violati  vindicationem  geratur.  Saepe  enim  evenire  potest 
ut  una  natio  gravem  injuriam  inferat  alteri,  aut  renuat 
pnestare  ea  quae  jure  alteri  nationi  debet,  eique  hoc  pacto 
magnum  damnum  irroget.  Ejusmodi  agendi  ratione  ordo 
socialis  alterius  nationis  impetitur ;  haec  ergo  jus  habet  sese 
tuendi  contra  has  injurias.  Non  potest  autem  nationem  quae 
injuriam  ei  intulit  ad  aliquod  tribunal  vocare,  quia  nullum  est 
tribunal  societatibus  civilibus  superius.  Ergo,  si  aliter  non 
potest  quod  suum  est  a  natione  delinquente  repetere  aut 
satisfactionem  ob  injuriam  illatam  accipere,  poterit  ipsa  eam 
vi  et  armis  cogere  ut  justitia?  legibus  satisfaciat.  Secus  enim 
neque  juribus  cujusque  propriis,  neque  totius  humanae  societatis 


348  De  Jure  Gentium  Intemationali. 

paci  ao  tranquillitati  satis  esset  consultum.  Nam,  sublato 
poense  ab  hominibus  infligendae  metu;  hostes  in  dies  audaciores 
et  ad  novas  injurias  inferendas  novasque  turbas  ciendas 
promptiores  evaderent.  Ergo  bellum  offensivum  in  ordinis 
violati  vindicationem  susceptum,  etiam  licitum  est. 

Peincipia  ad  solvendas  difeicultates.  lo  Bella 
non  geruntur  ut  de  veritate  rei  in  controversiam  positse  con- 
stet,  sed  ut  jura  laesa  vindicentur. 

2°  Bella  magnis  calamitatibus  afficiunt  societates  civiles ; 
ast  si  non  susciperentur,  saepe  majores  ab  hostibus  pati  coge- 
rentur  nullusque  ordo  nullaque  pax  possibilis  esset. 

3°  Csedes  quse  in  bello  locum  habent,  non  reddunt  bella 
illicita.  Nam  cives  qui  in  defensione  patrise  cadunt  actum 
virtutis  moralis  exercent,  et  per  hanc  mortem  suis  concivibus, 
amicis  et  sanguine  conjunctis  pacem  et  tranquillitatem  obti- 
nent ;  hinc  ista  incommoda  societatis  humanse  conservationi, 
cujus  gratia  bellum  geritur,  posthabenda  sunt. 

4°  Bellum  absque  justa  causa  susceptum,  non  solum  socie- 
tati  cui  infertur  injuriosum  est,  sed  ipsis  civibus,  qui  sine 
causa  periculo  mortis  exponuntur.  Ast  bellum  justum  nullam 
Toroprie  dictam  injmiam  irrogat  propriis  civibus.  Ad  officium 
enim  civis  pertinet  patrise  defensionem  suscipere. 

5°  In  bello  justo  non  fit  malum  ut  eveniat  bonum;  sed 
actione  legitima  nititur  societas  offensa  ut  jura  sua  tueatur. 
Infliguntur  quidem  mala  physica,  sed  mala  moralia  non 
patrantur  ut  ordo  custodiatur  atque  defendatur. 

6°  Finis  belli  est  pax.  Bellum  enim  suscipi  solum  potest 
ordinis  defendendi  aut  instaurandi  causa.  Pax  autem  est 
tranquillitas  ordinis.  Ergo  suscipi  non  potest  bellum  nisi  ut 
obtineatur  vera  pax.  "Nullum  ergo  bellum  suscipi  potest 
nisi  ex  amore  ordinis. 


Liber  Unicns.  349 

§  14.  Propositio  VIII.  Bellum  debet  esse  publicum,  1.  E., 

A   SOCIALI   AUCTORITATE    GERENDUM   EST. 

Probatur.  Bellum  est  violenta  ordinis  socialis  defensio. 
Ergo  ad  eum  pertinet  jus  bellum  gerendi,  cui  incumbit  debi- 
tum  ordinandi  societatem.  Hoc  autem  debitum  incumbit  auc- 
toritati  sociali.  Ergo  bellum  ab  auctoritate  sociali  geri  debet. 
Insuper,  bellum  est  actus  socialis;  ergo,  cum  societas  non 
operetur  nisi  mediante  propria  auctoritate,  illud  a  sola  auc- 
toritate  decerni  potest.  Si  bellum  non  moveretur  nisi  ab 
individuis,  non  esset  pugna  inter  duas  nationes,  sed  solum 
inter  quaedam  individua  duarum  nationum,  ac  proinde  nec 
dici  posset  ordinis  socialis  defensio. 

Oorollaria.  1°  Bellum  ergo  a  sola  auctoritate  suprema 
nationis  decerni  potest. 

2°  Indicendum  est  bellum  antequam  inferatur.  Nam  bel- 
lum  adhiberi  non  potest  nec  debet  nisi  in  casu  necessitatis,  ut 
nempe  sit  ultimum  medium  injustitise  reparandae.  Si  enirn 
aliis  mediis  damnum  aut  injuria  illata  reparari  posset,  non 
esset  bellum  medium  necessarium,  adeoque  neque  licitum. 
Unde  debet  societas  quae  injuriam  passa  est  declarare,  se, 
adhibitis  frustra  omnibus  aliis  mediis,  in  animo  nunc  habere, 
vi  et  armis  jus  proprium  prosequi. 

3°  Quando  aliqua  natio  ab  alia  impetitur,  non  est  necesse 
ut  natio  offensa  bellum  indicat ;  etenim  ei  jam  illatum  fuit  per 
aggressionem  ab  altera  natione  factam. 

4°  Cum  bellum  sit  actus  socialis,  non  potest  suscipi  nisi  ob 
bonum  commune  totius  societatis ;  quia  bellum  est  ordinis 
socialis  violenta  defensio,  et  absurdum  est  tot  vitas  exponere 
proptcr  bonum  aliquorum  individuorum.  Attamen  evenire 
potest  ut  violatio  juriuin  vel  unius  civis  totam  societatem  civi- 
lem  aggrediatur  ;  hoc  in  casu  non  ageretur  jam  de  bono  uninfl 
individui,  sed  de  securitate  totius  societatis. 


350  De  Jare  Gentium  Internationali. 

§  15.  Propositio  IX.  Bellum  justam  ob  causam  suscipien- 

DUM  EST. 

Probatur.  Bellum  est  violenta  ordinis  socialis  aut  defen- 
sio  aut  vindicatio.  Ordo  autem  nec  defendi  nec  instaurari 
potest  nisi  juxta  rationis  praescriptum.  Ergo  causa  belli 
rationis  praescripto  conformis  sit  necesse  est.  Quod  autem 
conforme  est  rationi,  justum  sit  oportet.  Ergo  causa  belli 
justa  esse  debet. 

Si  causa  belli  justa  non  est,  injustitia  fit  tum  societati  cui 
bellum  infertur,  tum  sociis  ipsius  nationis  quae  bellum  alteri 
infert ;  quia  sine  causa  tot  vitae  civium  profunduntur,  et  malis 
gravissimis  origo  datur. 

Causa  justa  dici  non  potest  nisi  agatur  de  graviori  quadam 
injuria,  aut  praevenienda  (si  certo  constat  de  hostium  animo), 
aut  propulsanda,  aut  quatenus  damnum  intulit,  compensanda 
atque  ulciscenda.  Antequam  tamen  natio  arma  arripiat,  opor- 
tet  mitioribus  mediis  uti  ad  satisfactionem  obtinendam.  Ne- 
cesse  pariter  est  ut  injuria  ob  quam  bellum  suscipitur,  ejusmodi 
sit  ut  nisi  ipsa  aut  praeveniatur  aut  propulsettir,  socialis  auc- 
toritas  jam  non  possit  sociorum  jura  sarta  tecta  custodire,  neque 
ordinem  socialem  integrum  servare. 

§  16.  Ex  his  quse  dicta  sunt,  patet  injustitia  plurium  caus- 
arum  ob  quas  saepe  saepius  bella  suscipiuntur. 

1°  Nimium  incrementum  potentiae  alicujus  nationis  non 
potest  esse  belli  causa  legitima.  Etenim  unaquaeque  natio 
mediis  licitis  uti  potest  ut  in  dies  magis  magisque  augeatur 
tum  numerus  civium,  tum  etiam  ipsius  ditio.  Talia  media 
sunt  diligens  artium  cultura,  multiplex  commercium,  regiae 
nuptiae  prudenter  initae,  aut  victoriae  juste  relatae.  Quod  autem 
una  natio  legitime  facere  potest,  altera  impedire  nequit,  quia 
nationes  sunt  ab  invicem  independentes.     Praeterea,  incremen- 


Liber  Unicus.  351 

tum  potentise  nationis,  quantumvis  magnum  et  subitum,  nulli 
injuriam  per  se  importat,  neque  alterius  nationis  ordinem  soci- 
alem  perturbat.  Ergo  bellum  susceptum  ut  potentia  alterius 
nationis  imminuatur,  non  esset  defensio  aut  instauratio  ordinis 
socialis.  Neque  timor  aut  suspicio  quam  nationes  imbecilliores 
conciperent,  ne  a  potentioribus  opprimerentur,  sufficiens  est  ad 
bellum  cohonestandum.  Nam,  etsi  passim  potentiores  nationes 
opprimant  imbecilliores,  id  neque  nccessario  neque  semper  fit  j 
suntque  alia  media  ad  manum,  quibus  tale  periculum  praecaveri 
possit,  nempe  prudens  ageudi  ratio  atque  fcedera  amicitiae  cum 
aliis  gentibus  inita.  Si  timor  damni  futuri  atque  incerti  causa 
esset  belli  legitima,  nullus  bellorum  liaberetur  finis,  omnesque 
injustitia^  cohonestari  facili  ratione  possent.  Si  vero  natio  ali- 
qua  pra^potens  vi  et  armis  absque  ulla  justitia  ditiones  suas 
ampliare  niteretur,  nullum  est  dubium  quin  aliis  nationibus 
liceret  talem  nationem  reprimere ;  quia  ipsius  agendi  ratio 
veram  perniciem  aliis  nationibus  minaretur. 

2°  zEquilibrii  perturbatio  inter  nationes  in  se  spectata,  non 
est  justa  causa  belli.  .ZEquilibrium  tunc  dicitur  subsistere  in- 
ter  nationes,  quum  earum  vires  ita  sunt  divisae  ut  altera 
alterius  impetum  satis  sustinere  valeat.  Ubi  autem  nationum 
aliqua  fortior  et  ditior  pnc  aliis  fit,  earum  sequilibrium  turba- 
tur.  Haec  assertio  iisdem  rationibus  probatur,  quibus  prae- 
cedens  confirmata  fuit.  Dixi  in  se  spectata ;  si  enim  fiat 
aaquilibrii  perturbatio  per  fraudem,  praepotentiam,  aut  contra 
pacta  cum  aliis  nationibus  inita,  clarum  cst  licere  nationibus 
aliis  exigere  ut  aequilibrium  restituatur,  etsi  hoc  non  fiat,  per 
bellum  cogere  nationein  delinquentem  ut  injurias  illatas 
reparet. 

3°  Ratio  status  non  ost  causa  belli  legitima.  Nam  ca  nihil 
aliud  significat  nisi,  utilc  cssc  bellum  nationi  \cl  ad  augendum 
commercium,  vel  ad  ditioncm  ampliandam,  etc.     Atqui  mera 


352  De  Jure  Gentium  Internationali. 

utilitas  non  sufficit  ut  bellum  justum  sit.  Utilitas  enim  non 
est  justitia?  norma  et  mensura,  sed  e  converso  justitia  norma 
debet  esse  utilitatis.  Si  sola  utilitas  ut  justa  causa  belli  ha- 
beretur,  nulla  amplius  pax  inter  nationes  constare  valeret ; 
omniaque  latrocinia  justitiae  nomine  cohonestari  possent. 
Multo  minus  potest  amor  gloriae  esse  justa  causa  belli.  Nam 
tale  bellum  nullo  modo  ob  defensionem  ordinis  socialis 
susciperetur. 

4°  Quando  foedus  belli  cum  alia  natione  initum  fuit, 
aequum  est  ut,  si  natio  cum  qua  existit  bellum  justum  sustinere 
cogatur,  auxilium  pactum  obtineat.  Talia  enim  fcedera 
honesta  sunt,  et  justitise  leges  expostulant  ut  nationes  fidem 
sibi  mutuo  datam  servent.- 

§  17.  Cum  duae  nationes  vi  et  armis  decertant,  impossibile 
est  ut  justitiae  leges  ambabus  partibus  faveant ;  quia  fieri 
non  potest  ut  contraria  jura  simul  existant.  In  praxi  tamen 
evenire  potest  ut  jura  controversa  sint  dubia,  et  ab  utraque 
natione  eorum  conservatio  ut  societati  propriae  necessaria, 
bona  fide  judicetur.  In  tali  casu  bellum  ex  utraque  parte 
justum  estformaliter,  etsi  ex  unaparte  sit  injustitia  materialiter, 
cujus  tamen  committendse,  eo  quod  non  cognita  sit,  nulla 
adest  voluntas.  Si  injustitia  belli  sit  ita  evidens  ut  non 
possit  non  apparere  omnibus,  milites  nationis  inique  confli- 
gentis  nullum  habent  jus  in  tali  bello  pugnandi  j  quia  tunc  non 
est  bellum,  sed  verum  latrocinium.  Practice  autem  ferme 
impossibile  est,  ut  milites  inferiororis  praesertim  gradus  de 
belli  justitia  aut  injustitia  judicium  ferant,  eo  quod  non  possint 
totum  statum  quaBstionis  percipere.  In  dubio  de  justitia 
belli,  milites  auctoritati  suprema^  obedientiam  pra?stare  de- 
bent,  quia  secus  ordinis  custodia  impossibilis  redderetur. 
Qui  tamen  serio  de  justitia  belli  dubitaret,  non  posset  ut 
voluntarius  militare. 


Liber  Unicus.  353 

§18.  Propositio  X.  Bellum  efficaciter  gerendum  est, 

SERVATA  TAMEN  DEBITA  MODERATIONE. 

Probatur.  Bellum  suscipitur  ad  ordinis  defensionem. 
Ergo  debet  esse  efficax,  i.  e.,  omnia  ea  media  adhiberi  debent 
quse  cum  minimo  societatis  damno  finem  intentum  obtineant. 
Secus  enim  bellum  non  gereretur  ad  ordinis  defensionem,  sed 
potius  ad  societatis  destructionem,  quia  sine  causa  vita  mul- 
torum  civium  periculo  non  necessaria  exponeretur. 

Oportet  tamen  debitam  servare  moderationem.  Nam  jus 
belli  solummodo  dat  jus  ad  media  quse  fini  consequendo  sunt 
necessaria.  Moderatio  ergo  adhibenda  est  in  ipso  initio,  in 
decursu  et  in  fine  belli. 

§  19.  Quod  attinet  initium,  bellum,  cum  sit  maximis 
calamitatibus  pennixtum,  debet  esse  ultimum  medium  et  plane 
necessarium  ad  ordinis  socialis  aut  defensionem  aut  instaura- 
tionem.  Alia  ergo  media  prius  tentanda  sunt,  antequam 
societas  tot  tantisque  periculis  evadat  obnoxia.  Necesse 
pra^terea  est  ut  habeatur  rationabilis  spes  felicis  exitus.  Si  nulla 
enim  ejusmodi  haberetur,  bellurn  calamitates  societati  afferret 
pcjores  malo  quod  per  ipsum  bellum  avertendum  est. 

§  20.  In  decursu  belli  moderationem  servare  oportet,  per 
Ofium  eorum  tantummodo  mediorurn  qua?  fini  consequendo 
necessaria  sunt.  Bellum  est  violenta  ordinis  defensio ;  ergo 
quidquid  resistentiam  non  opponit,  non  est  destruendum,  quia 
ad  finem,  qui  est  destructio  injustae  oppositionis,  minime  con- 
fert.  Ilinc  cives  arma  non  gerentes,  ncque  alia  nlla  via  sese 
opponentes,  occidi  non  possunt.  Vastationes  qua3  non  adhi- 
bentur  ut  medium  necessarium  ad  frangendas  vires  hostium, 
sunt  pariter  illicita\  Etsi  cnini  hostibxis  annatis  oiborum 
copia  cripi  poterit,  si  quando  occasio  sese  offert,  ut  inedia  ad 
arma  deponenda  cogantur,  non  possunt  tamen  civcs  incnnes 


354  &e  Jure  Gentium  Internationali. 

inedia  opprimi,  nisi  sint  simul  cum  copiis  armatis  in  aliqua 
arce  inclusi. 

Cum  fihis  belli  sit  pax  obtinenda,  legati  ab  hostibus  missi 
admittendi  sunt  et  sancti  habendi ;  debet  enim  etiam  tempore 
belli  adesse  via  ad  controversiam  dirimendam.  Praeterea,  si 
nulla  cum  hostium  legatis  adesset  communicatio,  impossibile 
esset  ut  qui  bellum  gerunt  arma  deponerent,  antequam  una  e 
nationibus  esset  penitus  interempta.  Stipulationes  quae  fiunt 
occasione  deditionis  exercitus,  traditionis  munitionum  aut 
navium,  sancte  servandse  sunt.  Nec  potest  auctoritas  suprema 
revocare  quse  a  duce  subordinato  concessa  fuere,  quotiescumque 
is  fines  suse  auctoritatis  non  excessit,  sed  eas  solummodo 
impertivit  conditiones,  quae  communi  gentium  cultarum  con- 
sensu  in  similibus  circumstantiis  concedi  solent.  Si  enim 
ejusmodi  pacta  non  servarentur,  bellum  a  nationibus  usque  ad 
internecionem  gereretur.  Hinc  etiam  tempore  belli  civilis,  si 
rebelles  eo  usque  potentise  pervenerunt  ut  possint  vi  armata 
resistere  auctoritati  supremse,  necesse  est  ut  interim  ipsi  tan- 
quam  hostes  alienae  nationis  habeantur,  iisque  jura  pleraque 
concedantur  quibus  nationes  belligerantes  gaudent.  Si  enim 
hoc  non  fieret,  bellum,  quod  geritur  ad  rebelles  in  debitam 
subjectionem  reducendos,  nimis  inhumanum  et  crudele  foret  j 
quia  si  rebelles  qui  capti  fuere,  statim  morte  punirentur,  ipsi 
rebelles  captos  hostes  pariter  morte  afficerent,  ac  proinde 
bellum  ipsum  ad  internecionem  usque  alterutrius  partis  geren- 
dum  esset.  Bona  mobilia  quae  ad  societatem  civilem  pertinent, 
ab  hostibus  confiscari  possunt,  quia  societas  civilis  quacum 
bellum  geritur  mediis  omnibus  privari  potest  quibus  oppositio 
ipsius  augeatur.  Bona  autem  particularia  civium,  excepto 
bellico  apparatu,  confiscari  non  debent.  Non  sunt  enim 
specialiter  puniendi  cives  qui  voluntariam  et  activam  opposi- 
tionem  non  afFeruntj    consensu  coinmuni  excipiuntur  tamen 


Liber  Unicus.  355 

bona  particularia  quae  a  navibns  in  alto  mari  capiuntur. 
Licite  etiam  gravari  possunt  ad  belli  expensas  solvendas,  quia 
etsi  earum  oppositio  non  sit  neque  omnino  voluntaria  neque 
activa,  tamen  sunt  membra  societatis  infensse  et,  ut  tales, 
participes  ipsius  actionis  socialis.  Direptio  civitatis  quae  vel 
inutiliter  defensionem  protraxerit,  vel  nefarium  aliquod  scelus 
admiserit  contra  hostes,  aliquando  militibus  conceditur.  Hu- 
manius  tamen  est  si  dux  belli  alio  modo  cives  cogat  ut  mulc- 
tani  solvant.  Punire  autem  fortitudinem  ducis  qui  usque  ad 
ultimum  defendit  arcem  sibi  creditam,  barbarum  est.  Pejus 
esset  si  milites  quibus  cenceditur  facultas  diripiendi  urbem, 
etiam  potestatem  haberent  omnes  indiscriminatim  occidendi. 
Etenim  ejusmodi  strages  ad  belli  finem  obtinendum  sunt  pror- 
sus  inutiles,  imo  noxiae. 

Media  adhibita  ejusmodi  debent  esse  ut  subsint  directioni 
ejus  qui  ea  adhibet,  ita  ut  eatenus  solummodo  adhibeantur, 
(juatenus  necessaria  sint  ad  hostium  vires  frangendas,  et  ut 
eorum  effectus  tollatur  quando  hic  flnis  obtentus  est.  Hinc 
licitum  quidom  est  intercludere  portus  hostium  obstructione 
temporanea,  quae  finito  bello  tolli  possit;  quia  iinpcdiri  potest 
quominus  naves  ex  hostium  portubus  egrediantur  aut  aliae  eos 
subeant.  Sed  non  videtur  licitum  si  hostes  ita  portum  ob- 
sttuant  ut  nunquain  deinceps  inservire  possit.  Plus  enim  mali 
irrogaretur  quam  necessarium  est,  et  etiam  aliis  nationibus 
grave  inferretur  damnum,  cum  privarentur  portu  quo  in  casu 
neoessitatis  se  recipere  possent.  Illicitum  est  fontes  veneno 
inficere,  arma  vcnenata  adhibcre.  Kam,  vcneno  infectis  fonti- 
bus,  non  solnm  qui  armis  rcsistunt,  scd  etUun  inermes  pcrirent. 
Si  venenata  adhibentur  arma,  plns  mali  infertni  hosti  qnam 
sit  necessarinm  ut  cjus  vircs  frangantnr.  Ilinc  ipsi  hostcs 
vulncrati  humanitei  traotandi  sunt. 

]\rala  moralia  nnnqnam  licita  ficri  possunt.    Hinoproditiones 


356  De  Jure  Gentium  Internationali. 

ad  occidendos  duces  hostiles,  foedifragia,  deceptiones  apertse, 
etc.,  cum  intrinsece  mala  sint,  adhiberi  non  possunt. 
Stratagemate  autem  uti  ad  hostes  decipiendos  eosque  super- 
andos,  licitum  est. 

Hostes  bello  capti  occidi  non  possunt,  nisi  in  poenam  de- 
licti  proprie  dicti  contra  societatem,  ut  v.  g.,  si  sub  ea  conditione 
antea  liberati  fuerint  ut  per  aliquod  determinatum  tempus 
arma  contra  captores  non  gererent,  et  tamen  in  armis  depre- 
hendantur,  aut  si  absque  causa  occisiones  commiserint.  Quod 
si  proprii  milites  servari  non  possint  nisi  capti  in  bello  occidan- 
tur,  non  videtur  hoc  illicitum  quotiescumque  nullum  aliud 
medium  supersit  evadendi  periculi.  Nostris  temporibus  id  vix 
contingere  potest,  quia  capti  generatim  dimittuntur  cum  ob- 
ligatione  non  gerendi  arma  antequam  fuerint  permutati  cum 
captivis  alterius  nationis  j  et  ha3  obligationes  sancte  servantur. 
Si  vero  sermo  esset  de  hoste  qui  hujusmodi  stipulationes  facile 
violasset,  nec  captivi  diraitti  libere  possent,  quia  augerent  vim 
hostium,  nec  retineri,  quia  deesset  vel  modus  eos  servandi,  vel 
copia  sufficiens  alimentorum,  non  videtur  sequum  quod  cap- 
tores,  ut  vitam  hostium  servarent,  ipsi  se  periculo  captivitatis 
exponerent  et  infortunio  proprise  societatis  cooperarentur. 
Nisi  ergo  adsit  absoluta  necessitas,  captivi  nunquam  occidi 
possunt,  quia  cum  arma  jam  deposuerint,  nullam  amplius  vim 
opponunt,  ac  proinde  eorum  occisio  ad  finem  intentum  minime 
necessaria  est. 

Quaeri  posset  num,  bello  composito,  licitum  sit  mortis  poenam 
inferre  iis  qui  injustum  bellum  intulerunt  alicui  nationi.  Si 
sermo  sit  de  bello  civili,  nullum  est  dubium  quin,  devictis 
rebellibus,  auctoritas  suprema  duces  eorum  poena  mortis  plec- 
tere  possit,  nisi  ad  inducendos  eos  ad  arma  deponenda  ge- 
neralis  venia  omnibus  promissa  fuerit.  Si  vero  agatur  de 
bello  cum  alia  natione,  id  minime  admittendum  videtur  j  nam 


Liber  Unicns.  357 

tale  jus  ansam  daret  exercendi  saevitias  in  hostes  debellatos, 
eo  quod  unaquseque  natio  facile  sibi  persuadeat,  hostes  bellum 
prorsus  injustum  gessisse. 

§  21.  Natio  pacem  petens  moderate  tractanda  est.  Pax 
concedcnda  est  quotiescumque  altera  natio  parata  sit  pro  in- 
juria  illata  satisfactionem  prsestare;  quia  ideo  bellum  geritur 
ut  hujusmodi  satisfactio  obtineaturj  ea  ergo  obtenta,  bellum 
jam  inutile  evadit,  ac  proinde  illicitum  est.  Compensatio  pro 
expensis  belli  legitime  peti  potest,  sicuti  et  securitas  ne  in  pos- 
terum  aggressiones  repetantur,  et  ordo  socialis  iterum  hostium 
machinationibus  perturbetur  j  secus  enim  non  haberetur  stabilis 
pax  et  belli  finis  non  obtineretur.  Si  aliter  pax  stabilis  et 
securitas  obtineri  nequeat  ac  per  diminutionem  potentiae  ipsius 
nationis  hostilis,  aut  per  privationem  politicae  independentiae 
ipsius,  hoc  medium  in  tali  casu  licite  adhiberi  potest.  Sed  per 
illam  amissionem  politicse  independentiae  populus  subjectus 
Bua  civili  libertate  privandus  non  est,  quia  natio  victrix  tene- 
tur  velle  bonum  societatis  quam  sibi  subjicere  coacta  fuit.  Si 
autem  privatio  politica?  libertatis  non  sit  medium  necessarium 
ad  pacem  obtinendam,  natio  victrix  nollom  habet  jus  adhibcndi 
hoc  medium,  quia  per  hanc  nationis  victa^  subjugationein 
magn»  injustitiae  obnoxiam  se  faceret. 


358  De  Jure  Gentium  Internationali. 


CAP.  III. 

DE   INTERVENTIONE. 

§  22.  Propositio  XI.     Non  LICET  VI  et  armis  intervenire 

NEGOTIIS    ALTERIUS    NATIONIS,    NISI    H^EC    PER    LEGITIMAM    AUC- 
TORITATEM  talem  LNTERVENTIONEM  POSTULAVERIT. 

Probatur.  Omnis  societas  civilis  independens  est,  adeoque 
nonnisi  per  propriam  auctoritatem  ad  bonum  commune 
dirigenda  est.  Qui  autem  injussus  et  non  rogatus  negotiis 
alterius  nationis  intervenit,  sibi  jus  arrogat  eam  dirigendi 
atque  ordinandi,  et  hoc  ipso  hujus  nationis  libertatem  violat. 
Ergo  illicitum  est  vi  et  armis  intervenire  negotiis  alterius 
nationis.  Potest  quidam  una  natio  aliam  consilio  juvare,  suam 
opem  illi  offerre  j  nam  ejusmodi  ofiicia  benevolentise  libertatem 
alterius  nationis  non  imminuuntj  armis  autem  intervenire 
prorsus  prohibitum  est  a  lege  naturali,  nisi  hoc  auxilium  a 
legitima  nationis  auctoritate  petatur.  Hinc  injustitise  obnoxia 
est  natio  quse  subditos  rebelles  alterius  nationis  protectione  et 
armis  adjuvat. 

§  23.  Propositio  XII.    Quando  una  natio  injuste  impeti- 

TUR   AB   ALIA,  JUS   HABET   IPSA   PETENDI   AUXDLIUM,   NEC   POTEST 
ULLA   NATIO   IMPEDIRE   QUOMLNUS   ILLUD    AUXILIUM    PR^ESTETUR. 

Probatur.  Unaqua^que  societas  jus  habet  ad  sui  conserva- 
tionem?  ac  proinde  potest  ea  media  adhibere  quae  ad  hunc 
finem  vel  necessaria  sunt  vel  utilia;  dummodo  per  ea  alterius 
nationis  jura  certa  non  violentur.     Atqui  implorare  alterius 


Liber  Unicus.  359 

nationis  auxilium  ad  repellendam  injustam  aggressionem, 
nullius  nationis  jura  certa  laedit,  et  istud  auxilium  saepe  valde 
utile  est  aut  necessarium.  Ergo  jus  petendi  auxilium  in  hoc 
casu  habetur.  Ergo  injustitiam  committit  natio  quse  huic  juri 
sese  opponit.  Nam  jura  tum  nationis  auxilium  petentis,  tum 
volentis  auxilium  prsestare,  invadit.  Prioris  quidem,  quia  per 
vim  eam  privat  mediis  utilibus  ac  ssepe  necessariis  ad  ordinis 
socialis  restaurationem.  Alterius  vero,  quia  eam  cogit  ut 
abstineat  ab  exercitio  sui  juris  j  societates  enim  mutuo  amore 
sese  prosequi  debent,  ac  proinde  etiam  velle  ut  salvae  sint ; 
ergo  ad  id  obtincndum  suum  auxilium  prsestare  possunt 
nationi  istud  postulanti.  Insuper,  natio  prohibens  interven- 
tionem,  boc  ipso  jam  intervenit  negotiis  alterius  nationis,  quia 
auget  media  oppugnationis  et  imminuit  media  dcfensionis. 
Neque  pacta  inita  cum  natione  quse  injuste  aliam  aggreditur 
hanc  interventionem  excusant,  quia  pacta  ad  injustitiam 
neminem  obligare  possunt. 

Natio  aliqua  civilibus  motibus  agitata  potest  per  suam 
supremam  auctoritatem  omnibus  mediis  legitimis  uti;  ut  ordo 
socialis  iterum  restauretur.  Poterit  ergo  etiam  tunc  alterius 
nationis  auxilium  implorare.  Si  natio  aliqua,  in  tali  casu, 
impediret  quominus  auxilium  petitum  prsestaretur,  sub  prae- 
textu  ne  interventus  negotiis  privatis  alterius  nationis  locum 
haberet,  hoc  ipso  quam  efficacissime  negotiis  hnjus  nationis 
interveniret ;  quia  rebelles  morali  protectione  praestita  auda- 
ciores  faceret,  et  auctoritatem  legitimam  ab  usu  mediorum  ad 
ordinis  socialis  restaurationem  neoessariorum  impediret. 
Absurdum  est  dicere,  per  hanc  interventus  negationem  im- 
pediri  bella  generalia,  et  unamquamque  nationem  libere  sua 
propria  negotia  conficcrc  debere.  Etenim  bellum  geneiale 
iudc  oriri  non  potcst,  nisi  nationes  qnsedam  parata*  sint  ad 
auxilium  rebellibus  subditis  fcrcndum7  quod    Bine    iujustitia 


360  De  Jure  Gentium  Internationali. 

fieri  non  potest.  Neque  licitum  est  rebellibus  tribuere  jura 
sequalia  illis  quae  habet  legitima  auctoritas.  Hoc  tamen  fit 
per  iianc  modernam  theoriam  de  non-interventione. 

§  24.   Propositio  XIII.   Quando  natio  aliqua  in  plenam 

ANARCHTAM  LAPSA  EST,  LICET  NATIONIBUS  INTEIIVENIRE  AD  OR- 
DINIS  RESTAURATIONEM. 

Probatur.  Licitum  est  bonum  verum  alterius  nationis 
velle  et  proourare,  quod  ad  ejus  existentiam  necessarium  est 
et  quod  sibi  ipsi  procurare  non  potest.  Restauratio  autem 
ordinis  est  verum  bonum  societatis  quod  ei  omnino  est  neces- 
sarium,  et  quod  societas  quae  in  plenam  anarchiam  lapsa  est 
jam  sibi  procurare  non  potest.  Etenim  in  tali  societate  jam 
non  existit  legitimus  auctoritatis  possessor,  aut,  si  existit,  jam 
incapax  redditus  est  restaurandi  ordinem  socialem.  Ergo 
licitum  est  intervenire  in  casu  prsesenti. 

Principia  ad  solvendas  difeicultates.  1°  In  prae- 
senti  casu  natio  interveniens  non  intervenit  omnino  injussa. 
Nam  lrujus  societatis  quse  in  plenam  anarchiam  lapsa  est 
saltem  plurimi  cives  quam  maxime  cupiunt  restaurationem 
ordinis  socialis,  sed  per  se  id  efficere  non  valent.  Auctoritas 
legitima  hujus  nationis,  si  adhuc  existit,  invita  esse  non  potest 
quia  ipsa  ordinis  restaurationem  velle  debet. 

2°  Non  ordinat  societas  interveniens  aliam  societatem,  sed 
hanc  adjuvat  ut  restituere  valeat  socialem  ordinem.  Hinc 
nullum  habet  jus  societas  interveniens  leges  suas  imponendi 
societati  cui  auxilium  praestat,  multo  minus  licebit  hujus 
societatis  libertatem  et  independentiam  auferre,  ut  factum  est 
de  regno  Poloniae. 

3°  Non  qusecumque  turbatio  ordinis  civilis,  aut  temporanea 
anarchia,  jus  aliis  nationibus  tribuit  interveniendi  5  quamdiu 
enim  auctoritas  suprema  nationis  capax  est  restaurandi  ordi- 
nem  turbatum,  ipsius  solius  est  eligere  media  quibus  ordo 
restituendus  est. 


, 


Liber  Unicus.  361 

§  25.   JPropositio  XIV.   Nationes  neutrales  jus  habent 

EXERCENDI  COMMERCIUM  CUM  NATIONIBUS  BELLIGERANTIBUS. 

Probatur.  Per  bellum  quod  inter  duas  nationes  viget, 
relationes  amicitise  quae  cum  aliis  nationibus  intercedunt  non 
mutantur.  Ergo  neutra  ex  nationibus  belligerantibus  exigere 
potest  ut  alise  nationes  abstineant  a  communicatione  et  com- 
mercio  exercendo  cuni  utraque  parte  hostili.  Secus  enim 
injuria  neutris  nationibus  irrogaretur,  et  omnia  bella  deberent 
fieri  universalia. 

Hinc  nationes  belligerantes  non  possunt  conqueri  de 
neutris,  si  arma  et  quae  ad  bellicum  apparatum  pertinent 
vendant  uni  vel  alteri  parti  belligeranti. 

Natio  quae  bellum  cum  alia  natione  gerit,  jus  habet  impe- 
diendi  quominus  hostes  ea  accipiant  quae  ipsorum  vim  et 
resistentiam  augeant.  Hinc  communi  consensu  nationum 
factum  est  ut  naves  neutrse  quae  advehunt  hostibus  ea  quae 
ad  bellicum  apparatum  pertinent,  capi  possint  a  belligeranti- 
bus  atque  confiscari,  quin  per  hanc  capturam  jura  nationis 
neutralis  violentur.  Hinc  etiam  naves  neutrse  merces  nullas, 
etsi  ad  bellum  destinatse  non  sunt,  advehere  possunt  in  portus 
actu  ab  hoste  obsessos  j  quse  vero  deprehenduntur  vel  in 
ingressu  vel  in  egressu  a  portu  obsesso,  si  capiuntur  ab  hoste 
portum  obsidente,  ut  legitima  pra?da  habentur.  Ast  haec 
omnia  ad  jus  gentium  positivum  pertinent. 

§  26.  Propositio  XV.  Non  est  licitum  inferre  bellum 
nationi  ut  impediatur  a  violatione  legis  moralis,  quo- 
tiescumque  ista  violatio  jura  certa  alterius  nationis 
non  l^edit. 

Probatur.  Unaqiue<nie  natio  ab  aliis  independens  est. 
Ergo  nulla  natio  jus  habet  aliam  ordinandi,  neque  ei  leges 
servandas  statuero  potest.  ESrgo  neqne  jua  habel  eam  puni- 
endi  ob  violationem  legis  moralis,  quamdiu  hsec  legis  moralis 

16 


362  De  Jure  Gentium  Internationali. 

violatio  jura  certa  ipsius  non  lsedit.  Punire  enim  non  potest 
nisi  is  qui  societatem  ordinandi  jus  habet.  Societas  quae 
talium  delictorum  rea  est;  non  ideo  fit  inferior  jure  aliis  nationi- 
bus;  quia  haec  delicta  non  oifendunt  jura  certa  alterius  nationis. 

Haec  injuriam  quidem  afferunt  ordini  sociali  propriae  na- 
tionis,  sed  iste  ordo  a  propria  auctoritate  et  custodiendus  et 
instaurandus  est.  Si  semel  admitteretur  hoc  puniendi  jus; 
nulla  amplius  pax  possibilis  esset;  nullus  ordo  existeret ; 
etenim  perquam  facile  foret  invenire  aliquod  delictum  cujus 
puniendi  causa  bella  inferri  possent  aliis  nationibus. 

Corollaeia.  1°  Bella  illata  barbaris  nationibus  ad  pro- 
movendam  civilitatem  sunt  illicita.  Effectus  hic;  si  per  bel- 
lum  obtineri  posset,  optimus  quidem  esset,  media  vero  pessima. 
Finis  autem  bonus  non  sanctificat  media  prava.  Si  autem 
istae  barbarse  nationes  jura  aliarum  nationum  violent,  nec 
induci  possint  ut  ab  injuria  desistant,  licite  eis  bellum  infer- 
tur  ut  ad  saniora  consilia  ineunda  compellantur. 

2°  Non  licet  bellum  infeiTe  ut  vera  religio  propagetur. 
Nulla  enim  natio  jus  habet  alias  nationes  ordinandi,  aut  potest 
alteri  imponere  obligationem  aniplectendae  alicujus  religionis, 
cum  nulla  societas  civilis  infallibilem  auctoritatem  docendi 
habeat.  Imo  neque  ipsa  Ecclesia,  etsi  sit  infallibilis  magistra 
veritatis,  ullam  nationem  cogere  potest  ut  ipsi  sese  exterae 
adjungat,  quia,  ut  auctoritas  externa?  non  potest  ipsa  judicare, 
num  motiva  credibilitatis  sufricienter  fuerint  percepta :  porro, 
ante  hanc  perceptionem,  nemo  extra  Ecclesiam  positus  reli- 
gionem  revelatam  amplecti  tenetur. 

PKn-TCIPIA  AD  SOLVEKDAS  DIFFICULTATES.      1°   Etsi  bel- 

lum  suscipi  nequit  ad  religionem  propagandam,  potest  tamen 
suscipi  ad  eam  defendendam;  eo  quod  sit  maximum  bonum 
societatis  civilis. 

2°  Bella  Christianorum  contra  Ttu^cas  non  erant  suscepta 


Liber  Unicus.  363 

ad  cogendos  Turcas  ut  veram  religionem  amplecterentur, 
sed  ad  defendendas  nationes  christianas  contra  ipsorum  ag- 
gressiones.  Turcae  enim  et  verbis  et  factis  apertissime  osten- 
debant  so  nunquam  arma  velle  deponere,  antequam  totam 
cliristianitatem  suae  ditioni  subjecissent ;  quapropter  semper 
manebant  in  statu  actualis  aggressionis  contra  Christianos. 
Atqui  licitum  est  aggressorem  vi  repellere.  Ergo  Christiani 
jus  habebant  belli  gerendi  contra  Turcas  donec  pervenirent 
ad  eum  in  quo  nunc  versantur  statum.  Nunc  temporis  enim 
neque  volunt  neque  possunt  christianas  nationes  aggredi. 
Ergo  jus  repellendi  aggressorem  jam  non  subsistit.  Hinc 
patet  quid  dicendum  sit  de  veteribus  bellis  sub  crucis  vexillo 
susceptis  et  ab  Ecclesia  et  sunimis  Pontificibus  laudatis  et 
summopere  promotis. 

3°  Idem  dici  debet  de  bellis  contra  hsereticos.  Haeresis 
armis  oppugnari  non  potest,  quamdiu  ipsa  non  aggreditur 
alias  nationes.  Bella  suscepta  quando  haereses  caput  efferre 
cceperunt,  erant  necessaria  ad  societatis  defensionem ;  nam 
historicis  docnmentis  luculentissime  constat  nunquam  liaeresim 
in  statu  aliquo  catholico  exortam  esse,  nisi  ejus  fautores  vi  et 
armis  conarentur  religionem  catholicam  destruere,  et  quin 
hoc  ipso  caedes,  rapinae  et  injustitiae  ab  illis  perpetrarentur. 
Erat  ergo  necessarium  vi  et  armis  resistere  istis  perturbatio- 
nibus  ordinis  socialis.  Unde  patet,  quid  dicendum  sit  de  bel- 
lis  contra  Albigenses  cseterosque  hsereticos,  quae  ab  Ecclesia 
sancita  fuere. 

§  27.  Propositio  XVI.   Prav^e  doctrin.e  qu.e  vioent  et 

SPARGUNTUK  IN  SOCIETATE  VICIXA,  NULLUM  JUS  BELLUM  INFER- 
ENDI  CONFERUNT,  NISI  IN  CASU  QUO  SOCIETAS  ILLA,  UT  SOCIETAS, 
ACTIVE   CONETUR   EAS   DOCTRINAS   ALIIS   NATIONIBUS   INEERRE. 

Probatur.  Quamdiu  pravaa  illae  doctrinae  manent  in 
societate  quae  eas  fovet,  nullius  delicti  intemationalifl  rea  est. 


364  De  Jure  Gentium  InternationalL 

Ergo  neque  ullum  est  jus  aliis  societatihus  puniendi  societa- 
tem  quse  tales  doctrinas  admittit.  Omnes  enim  societates 
sunt  independentes,  ac  proinde  nulla  societas  civilis  jus  sibi 
arrogare  potest  ordinandi  et  corrigendi  alienas  societates. 

Si  societas  hsec  nullo  actu  sociali  conetur  spargere  has 
doctrinas,  sed  ea3  ah  individuis  quibusdam  societatibus  alienis 
inferantur,  societas  ipsa  hujus  injurise  rea  dici  non  potest,  nisi 
in  casu  quo  possit  ejusmodi  conatus  impedire  et  tamen  nullo 
efficaci  remedio  utatur  ad  impediendos  cives  suos  ab  hac  ag- 
gressione.  Si  autem  pravse  illse  doctrinse  active  et  actu 
sociali  ab  hac  natione  spargantur,  tunc  revera  natio  hsec  alias 
nationes  aggreditur,  ac  proinde  possunt  ipsse  media  legitimae 
defensionis  assumere.  Hinc  si  alia  media  omnia  insufficientia 
sunt,  possunt  ipsse  hanc  nationem  vi  et  armis  cogere  ut  ab 
aggressione  desistat.  Potest  etiam  fieri  quod  auctoritas  civilis 
non  sit  capax  impediendi  subditos  suos  ab  hac  aggressione, 
etsi  id  facere  conetur.  In  hoc  casu  posset  societas  cui  certum 
periculum  imminet  ex  diffusione  pravarum  doctrinarum;  sese 
vi  et  armis  defendere,  quia  defectus  auctoritatis  in  altera 
natione  non  potest  esse  ratio  propter  quam  ipsa  sese  destrui 
sinat. 

Notandum  pariter  est  bellicorum  instrumentorum  et  exercitus 
comparationem  ab  aliqua  natione  factam,  non  esse  sufficiens 
motivum  ad  bellum  ei  inferendurn,  nisi  sufficienter  constet 
haec  ideo  parari  ut  injustae  aggressiones  fiant.  Antequam  hoc 
sufficienter  innotescat,  nihil  aliud  a  vicinis  nationibus  fieri 
potest  quam  intenta  cura  cavere,  ne  ex  improviso  impetantur. 
Nam  una  natio  aliis  nequaquam  prsescribere  potest  media  quae 
ad  sui  defensionem  adhibenda  sint. 


Liber  Unicus,  365 


SECTIO  IV. 

DE    JURIBUS    ECCLESIiE. 

LIBER  UNICUS. 

CAP.  I. 

DE  NATUllA  ECCLESLE. 

§  1.  Supposita  revelatione  liominibus  a  Deo  facta,  iflta  re- 
velatio  innotescere  posset  unicuique,  vel  per  immediatani 
oommunicationem  veritatis  unicuique  factam,  vel  per  niagis- 
tcrium  cxternum  a  Deo  ipso  institutum.  Prior  modus  non 
est  ille  quem  Deus  selegit,  ut  patet  experientia  j  rcmanet  ergo 
posterior.  Jam  vero  ut  Deus  finein  intentum  consequatur 
per  lioc  magisterium  externum,  necesse  est  illos  qui  deputati 
fucre  ad  docendum,  infallibili  auotoritate  esse  instruotos; 
nam  religio  uon  potest  hominibus  tradi  pei  viam  demonstra- 
tiouis  (2  Part,  §  12).  Ergo  oportei  ut  auctoritativo  pro- 
pouatur;   ergo  ctiam  debent  ii  qui  tradunt  vcritatcs  rcvelatas 


366  De  Jure  Gentium  Internationali. 

aut  esse  infallibiles,  aut  niti  auctoritate  infallibili,  et  cujus 
infallibilitas  percipi  possit  ab  hominibus,  ita  ut  cogantur  huic 
auctoritati  fidem  plenam  adhibere.  Debuit  ergo,  supposita 
revelatione,  Deus  societatem  quam  instituit,  quseque  Ecclesia 
vocatur,  dono  infallibilitatis  insignire ;  secus  enim  impossibile 
esset  hominibus  pervenire  ad  veritatis  cognitionem.  Dixi : 
Societas  ipsa  debet  habere  infallibilem  auctoritatem  docendi; 
quia  ista  auctoritas  debet  esse  semper  agens  et  loquens,  eo 
quod  non  sufiiciat  merus  liber  qui  cognoscatur  ut  continens 
veritatem  j  sed  oportet  ut  sit  auctoritas  librum  hunc  proponens 
tanquam  librum  summa  fide  dignum,  sensum  ipsius  explicans, 
dubia  exorta  solvens,  errores,  quos  conantur  falsi  homines  ut 
veritates  revelatas  spargere,  eliminans  et  proscribens.  Talis 
autem  auctoritas  non  potest  exerceri  a  libro  muto,  cujus  effata 
ab  omnibus  varie  explicari  possint,  ut  factum  est  de  Scripturis 
sacris  a  Protestantibus.  Videndum  nunc  est,  qusenam  jura 
competant  tali  societati  a  Deo  institutse. 

§  2.  PROPOSITIO  I.  ECCLESIA  EST  VEKA  SOCTETAS  VIStBILIS, 
A  SOCIETATE  POLITICA  SEU  CIVILI  PROESUS  LNDEPENDENS,  QUIN 
TAMEN   SIT   IPSA   SOCIETAS   POLITICA. 

Probatur.  Societas  est  conspiratio  plurimoram  ad  eum- 
dem  finem  per  media  communia.  Hoc  autem  verificatur  in 
Ecclesia;  nam  omnia  membra  Ecclesise  tendunt  ad  finem 
ultimum  per  media  a  Deo  instituta. 

Ecclesia  est  societas  visibilis  j  quia  hominibus,  non  spiriti- 
bus,  componitur;  quia  magisterio  externo  docendi  cum  auc- 
toritate  homines  perfungitur.  Ergo  debet  externe  apparere 
seu  esse  visibilis  j  secus  enim  nullus  homo  ejus  magisterium 
percipere  posset,  nec  scire  cuinam  societati  sese  adjungere 
deberet,  ut  veram  doctrinam  a  Deo  traditam  profiteretur. 

Est  independens  a  societate  politica  j  quia  a  Deo  ipso  in- 


Liber  Unicus.  367 

etituta  est,  a  quo  accepit  auctoritatem  propriam,  ad  quam 
spectat  ordinare  omnia  ea  quse  juxta  leges  a  Deo  ipso  datas 
ad  finem  liujus  societatis  pertinent,  et  quia  finis  ejus  non 
solum  distinctus  est  a  fine  societatis  civilis,  sed  hunc  multum 
excellit. 

Haec  enim  non  respicit  nisi  ordinem  externum  temporalem ; 
ipsa  vero  respicit  ipsum  finem  ultimum.  Atqui  omnia  fini 
ultimo  subordinari  debent.  Ergo  finis  societatis  civilis  sub^ 
ordinatur  fini  Ecclesise,  et  non  e  converso.  Ergo  impossibile 
est,  ut  societas  religiosa  seu  Ecclesia  dependeat  a  societate 
civili. 

Non  est  tamen  ipsa  societas  politica,  quia  ejus  finis  toto 
coelo  difFert  a  fine  societatis  politica?  j  a  fine  autem  societates 
specificantur,  et  ab  invicem  distinguuntur.  Ergo  Ecclesia 
est  distincta  a  societate  politica. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Ecclesia 
est  societas  non  materialis,  ut  societas  civilis,  sed  spiritualis. 
Ast  ex  lioc  non  sequitur  eam  debere  esse  invisibilem;  nam  spiri- 
tualis  dicitur  ob  finem  quem  respicit,  qui  non  est  ordo  externus, 
sed  ordo  spiritualis  et  aeternus.  Hinc  etiam  fit  ut  quamvis 
sit  societas  externa  seu  visibilis,  tamen  non  sit  ipsa  societas 
politica;  quia  non  assumit  sibi  onus  ordinandi  homines  ad 
finem  quem  respicit  societas  civilis,  sed  solum  tradit  principia 
justitise,  quorum  applicationem  relinquit  auctoritati  civili  ut 
socios  ad  proprium  finem  ducat. 

2°  Istae  duse  societates  simul  existunt,  non  tamen  oppositse 
sunt,  aut  invicem  sese  excludunt.  Nam,  etsi  membra  Eccle- 
sia?  sint  etiam  membra  societatis  civilis,  ac  proinde  utrique 
auotoritati  subjiciantur,  tamen  istoe  dua?  auctoritatcs  diyefsofl 
fines  respiciunt;  unde  non  necessario  exercitiuni  unius  cx- 
oludit  exercitiuui  altcrius,  dumuiodo  inter  suos  respectivos 
limites  sese  conlineant. 


368  De  jfure  Gentium  Internationali. 

3°  Aliquando  fieri  potest  ut  ambse  auctoritates  idem  objec- 
tum  respiciant,  sed  tunc  sub  diversa  ratione  id  attingunt; 
unde  neque  tunc  potest  haberi  oppositio  proprie  dicta. 

4°  Si  jura  harum  auctoritatum  in  collisionem  veniant,  deter- 
minari  potest,  juxta  regulam  collisionis,  qusenam  jura  praevalere 
debeant.     Unde  nec  tunc  habetur  oppositio. 

5°  Auctoritas  civilis  non  desinit  esse  independens  ex  eo 
quod  finis  societatis  civilis  subordinatus  sit  fini  Ecclesise. 
Nam  Ecclesia  non  sibi  assumit  jus  ordinandi  societatem  civi- 
lem ;  sed  quia  a  Deo  instituta  est  magistra  veritatis,  tradit 
hominibus  omnibus,  adeoque  et  eis  qui  auctoritatem  civilem 
exercent,  vera  principia  et  juris  et  justitise.  Quapropter  non 
potest  auctoritas  civilis  quidpiam  legibus  statuere  quod  doctrinaj 
ab  Ecclesia  traditse  sit  oppositum ;  debetque  socialis  auctoritas 
jura  Ecclesise  et  membrorum  ipsius  sancte  custodire  et  pro- 
tegere  ;  et  si  quid  ut  malum  ab  Ecclesia  defmitur,  id  etiam  ut 
tale  habere  atque,  quantum  potest,  proscribere.  Haec  est  tota 
dependentia  auctoritatis  civilis  ab  Ecclesia,  quse  nihil  aliud 
est  quam  dependentia  necessaria  rationis  a  veritate  cognita. 
Ast  quod  attinet  applicationem  harum  veritatum  traditarum 
ad  bonum  societatis  obtinendum,  nihil  de  hoc  decernit  auc- 
toritas  Ecclesise,  quamdiu  nihil  veritati  manifestata?  contrarium 
decernitur ;  sed  omnia  pleno  jure  relinquuntur  auctoritati  civili, 
quae  statuere  potest  id  quod  ipsa  melius  fore  pro  bono  societa- 
tis  a  se  gubernandae  judicat.  Unde  nec  ulla  dependentia  in 
ordine  civili  habetur,  sed  impeditur  solum  auctoritas  ne  in 
errorem  cadat,  et  ignoranter  quod  malum  sit  decernat ;  neque 
in  hac  veritatis  acceptatione  ab  homine  alio  pendet,  sed  ab 
ipsa  infallibili  auctoritate  Dei. 

6°  Absurda  est  ergo  agendi  ratio  principum  qui  ideo  Ec- 
clesiam  opprimunt,  ne,  ut  aiunt,  ipsorum  auctoritas  imminuatur. 
Ast  hoc  solummodo  faciunt  ut  populos  securius  opprimant  j 


Liber  Unicus.  369 

quia  timent  ne  Ecclesia  eorum  agendi  rationem  reprobet.  Qui 
autem  juxta  principia  jttstitiae  regnare  cupittnt,  maximum  ftil- 
crum  sua?  attctoritatis  in  Ecclesise  auctoritate  habent ;  qttia 
Ecclesia,  ut  magistra  veritatis,  alte  in  cordibtts  civittm  im- 
primit  principia  justitise,  ac  proinde,  ut  reddant  Deo  quae  Dei 
sunt,  sed  et  Csesari  quse  Caesaris  sunt.  Ecclesia  semper 
mediatrix  fuit  inter  populttm  et  principem  j  principis  jttra  pro- 
texit  inculcando  obedientiam  ei  debitam  j  populi  vero,  omnibus 
modis  protestando  contra  injustas  popttlorum  oppressiones ;  et 
historia  docet  societates  in  qttibtts  tum  principes,  tum  populi, 
Ecclesise  attctoritatem  venerati  sunt,  semper  magna  felicitate 
gavisas  esse. 


CAP.  II. 
DE  AUCTOKITATE  SUPEEMA  IN  ECCLESIA. 

§  3.  Cum  omnis  societas  debeat  habere  auctoritatem  qua? 
membra  ad  iinem  ipsius  dirigat,  etiam  Ecclesia  suam  habeat 
necesse  est.  Sttbjectuni  liujus  auctoritatis  debet  esse  illttd 
quod  liabet  auctoritatem  infallibilem  docendi.  Debet  enim 
suprema  Ecclesise  auctoritas  mentes  et  voluntates  membroram 
ad  finem  oltimum  dirigere,  qnod  snpponit  infallibilem  veritatis 
proponendsB  attctoritateni.  Hane  infallihilcm  auctoritatem 
dooendi  aocepit  S.  Pontifez.  Ipse  est  enim  petra  supra  qnam 
Christns  fundavit  Eoolesiam,  adversas  qnam  portae  inferi  nun- 
quam  praevalere  possnnl  ;  ipse  aooepil  olaves  regni  coelornm, 
potestatem  tigandi  et  solvendi;   ipsi  injnnotnm   fuit   fratres 

16* 


370  De  Jure  Gentium  Tnternationali. 

confirmare;  et  pascere  oves  et  agnos  Christi,  i.  e.;  omnes  fideles. 
Unde  S.  Pontifex  snccessor  S.  Petri  in  Episcopatu  omnibus 
istis  prserogativis  gaudet.  Tales  etiam,  ut  patet  historicis  mo- 
numentis,  semper  exercuit.  Non  infallibiles  esse  Pontificis 
summi  dogmaticas  decisiones,  propugnabant  qui  vocabantur 
Gallicani,  nisi  illis  accederet  consensus  majoris  partis  Episcopo- 
rum.  Ast  jam  a  Concilio  Vaticano,  an.  1870,  Catholicus  nemo 
ita  sentire  potest  quin  sit  hsereticus. 

Hinc  1°  Regimen  Ecclesise  est  monarchicum,  quia  suprema 
potestas  docendi  et  gubernandi  Ecclesiam  residet  in  S. 
Pontifice,  cujus  auctoritas  non  derivatur  a  membris,  sed  ab 
ipso  Deo.  Deus  enim  ipse  et  instituit  hanc  auctoritatem  et 
ejus  modum  determinavit;  et  personam  quae  eam  exercere 
debet,  non  quidem  in  individuo,  sed  in  specie  determinavit, 
quia  solus  Romanus  Pontifex,  ut  successor  S.  Petri,  eam  habet 
auctoritatem.  Istud  regimen  non  est  arbitrarium,  quia  S. 
Pontifex  et  juxta  legem  diviriam  et  juxta  legem  ecclesiasticam 
gubernare  debet  j  sed  neque  ab  Ecclesia  ejus  auctoritas  limi- 
tari  aut  circumscribi  potest,  quia  auctoritas  quam  exercet  S. 
Pontifex  non  est  auctoritas  Ecclesia3;  sed  Christi,  cujus  SS. 
Pontifices  non  sunt  successores,  sed  vicarii.  Ipsi  enim  nullo 
prorsus  modo  ab  eis  quse  Christus  statuit  recedere  possunt. 

2°  Qui  ergo  eligunt  S.  Pontificem;  illi  nullam  auctoritatem 
conferunt,  sed  solum  determinant  subjectum  cui  ipse  Christus 
suam  auctoritatem  communicat. 

3°  Ergo  summus  Pontifex  ab  Ecclesia  deponi  non  potest; 
quia  membra  Ecclesise  non  sunt  Pontifici  superiora,  neque  eam 
auctoritatem  dederunt  j  ergo  neque  eani  auferre  valen^ 

4°  Quando  electio  Pontificis  est  dubia;ad  Ecclesiam  spectat 
determinare  hoc  dubiutn ;  quia  ad  ipsam  spectat  eliminare 
subjectum  dubium.  Hoc  jure  Ecclesia  usa  est  tempore 
schismatis  Occidentis. 


Liber  Unicus.  371 

5°   Si  unquam  eveniret  Pontificem  labi  in  apertam,  id  est 
externam  haeresim,  nulla  depositio  esset  necessaria,  quia  caput 
Ecclesiae  esse  non  potest  qui  neque  est  ejus  membrum  j  mem- 
brum  autem  non  est  qui  externe  haeresim  profitetur.     Sed  ne 
hoc  accidat,  non  est  timendum. 

6°  Ecclesia  non  est  democratica.  In  democratia  enim 
omnia  membra  jus  habent  participandi  quodammodo  supremam 
potestatem,  quod  in  Ecclesia  locum  non  habet  j  nam  auctoritas 
non  residet  in  membris  Ecclesiae,  sed  in  S.  Pontifice,  cui  a 
Christo  ipso,  cujus  est  vicarius,  confertur.  Ecclesia  stabilita 
fuit  ab  ipso  Cliristo,  et  omnes  qui  sese  Ecclesiae  adjungunt 
necessario  fiunt  subditi ;  cum  ab  auctoritate  infallibili  discere 
debeant,  adeoque  dependere  tum  in  doctrina  credenda,  tum  in 
usu  mediorum  ad  finem  necessariorum.  Hinc  etiam  de  facto 
Christus  dedit  Apostolis  auctoritatem  docendi  et  regendi  fideles 
qui  sese  eis  adjungebant,  et  Apostoli  postea  aliis  haec  eadem 
ofricia  crediderunt.  Hoc  evidentur  patet  ex  Actibus  Aposto- 
lorum. 

7°  Ecclesia  non  est  aristocratia  pura  j  nam  etsi  sub  S. 
Pontifice  sint  plurcs  qui  ex  divina  institutione  participes  sunt 
auctoritatisMocendi  et  regendi,  nempe  Episcopi,  ipsi  tamen  non 
exercent  suam  auctoritatem  nisi  dependentur  a  S.  Pontifice,  a 
quo  omnes  accipiunt  suam  jurisdictionem ;  qui  a  S.  Pontifice 
eam  non  accipit,  nihil  jurisdictionis  exercere  valetj  ille  cui 
ipse  eam  aufert,  quod  facere  ei  licet  quando  bonum  Ecclesiae 
hoc  expostulat,  jurisdictione  privatus  remanet.  Insuper, 
Ecclesia  una  est ;  ergo  iinicam  auctoritatem  habeat  neoesse 
est,  ac  proinde  debent  omnes  Episcopi  subordinari  S.  Pontifici. 
Ncque  dici  potest  hanc  unitatem  haberi  posse  pei  oonsensum 
Episcoporum,  ut  fit  in  scnatu  vel  congressu  alionjus  nationis. 
Nani  tunc  concilium  generale  deberet  esse  pennanens,  quod 
nunquam  looum  habuit,  neque  habere  potest.     Unusquisque 


372  De  Jure  Gentium  Internationali. 

enim  Episcopus  debet  suo  gregi  prseesse,  nec  ab  eo  jugiter 
abesse.  Insuper,  S.  Pontifex  superior  est  concilio  generali, 
quia  ipse  est  caput  Ecclesiae,  non  vero  concilium  •  ipse  solus 
habet  jus  illud  convocandi,  illi  prsesidendi ;  nulli  actus  concilii 
validi  sunt  si  non  a  S.  Pontifice  sint  approbati  et  solemniter 
sanciti  ;  neque  potest  concilium  cogere  S.  Pontificem  ad  actus 
probandos  quos  ipse  judicat  reprobandos  esse,  nec  quidpiam 
decernere,  invito  S.  Pontifice. 

§  4.  De  Potestate  legislativa  Ecclesle. 

Cum  potestas  legislativa  alicujus  societatis  pertineat  ad 
auctoritatem  supremam,  patet  eam  residere  in  S.  Pontifice,  qui 
proinde  plenam  potestatem  habet  ferendi  leges  subditos  omnes 
Ecclesise  obligantes.  Istse  autem  leges  nulli  legi  divinse  con- 
trariae  esse  possunt,  quia  Pontifex  in  exercitio  sui  juris  a 
Christo  omnino  pendet,  neque  possunt  esse  extra  sphgeram  suae 
jurisdictionis,  quse  respicit  solummodo  finem  vitse  seternae,  etc. 

Praeter  S.  Pontificem  etiam  alias  auctoritates  instituit  Chris- 
tus,  nempe  Episcopos,  qui  et  ipsi  legislativam  habent  potesta- 
tem,  subordinatam  tamen  S.  Pontifici. 

§  5.  Propositio  II.     Leges  generales  Ecclesle  omnes  et 

SINGULOS  FIDELES  OBLIGANT  LNDEPENDENTER  A  SANCTIONE  AUC- 
TORITATIS   CIVILIS. 

Probatur.  Auctoritas  Ecclesise  in  S.  Pontifice  residens, 
instituta  est  ut  homines  dirigat  ad  finem  vitse  seternae  conse- 
quendum.  Omnes  autem  fideles  dirigendi  sunt  ad  hunc  finem. 
Ergo  omnes  huic  directioni  sese  submittere  debent.  Ergo 
neque  principes,  neque  magistratus  civiles,  qui  veram  fidem 
amplexi  sunt,  exempti  esse  possunt  a  legibus  Ecclesiae  ;  sunt 
enim  et  ipsi  fideles  ad  finem  dirigendi.  Ista  autem  obligatio 
independens  est  ab  auctoritate  civili.     Ecclesia  enim  ab  auc- 


Liber  Unicus.  373 

toritate  civili  independens  est,  quia  potestas  civilis  non  accepit 
munus  dirigendi  mentes  et  voluntates  hominum  ad  finem 
ultimum,  et  ipsa  subjacet  auctoritati  Ecclesise  quoad  omnia 
quae  finem  Ecclesise  respiciunt.  Ergo  nullum  jus  habet 
auctoritas  civilis  opponendi  se  legislationi  Ecclesiae. 

1'liINCTPIA     AD     SOLVENDAS     DIFFICULTATES.       1°      Ista 

potestas  Ecclesiae  non  imininuit  potestatem  legislativam  socie- 
tatis  civilis  ;  quia  leges  Ecclesiae  respiciunt  materias  de  quibus 
societas  civilis  nihil  decernere  potest,  et  ordinem  civilem  et 
politicum  Ecclesia,  directe  saltem,  non  attingit. 

2°  Princeps  catholicus  potest,  imo  et  aliquando  debet  leges 
ab  Ecclesia  latas  sua  civili  auctoritate  sancire ;  etenim,  cum 
Ecclesia  sit  magistra  veritatis  a  Ohristo  ipso  instituta,  ejus 
legea  quam  maxime  conducunt  ad  bonum  totius  societatis. 
Dixi :  dcbet  aliquando,  quia  sequum  non  est  ut  omnia  velit  sua 
auctoritate  sancire  et  omnes  transgressores  punire,  eo  quod 
multffi  respiciant  potius  ordinem  internum.  Sed  leges  quffi 
ordinem  externum  respiciunt  saltem  sancire  deberet,  quantuni 
licri  }K»test;  nunquam  autem  directe  aliquid  contra  has  leges 
stabilire  valet.  Ast  quando  sua  auctoritate  munit  baa  leges, 
ipse  eas  non  facit  obligatorias,  sed  solummodo  externam  sanc- 
tionem  addit,  quse  etsi  non  adjiciatur,  obligationem  integram 
relinquit. 

Ergo  improbanda  omnino  est  agendi  ratio  principum,  qui 
sibi  arrogantjus  prohibendi  ne  ulla  lex  eoclesiastica  promul- 
getur  in  eorum  ditiouc.  nisi  prius  ab  ipsis  recognita  et  appro- 
bata  fuerit.  Approbatio  civilis  auctoritatis  ad  hoc  tantum 
requiri  et  valere  potest,  ut  lex  Eoolesiae  etiam  lcx  Btatus  fiat, 
et  ejus  violatio  etiam  sociale  delictum  oonstituat,  ao  proinde 
a  civili  magistratu  etiam  pnniri  posait.  Ante  eam  approba- 
tioncm  socii  oiviliter  non  delinqaunl  eam  Legem  non  obser- 
vando,  sed  soluunnodo  contra  obedientiam  Ecolesifie  debitam 


374  &e  Jure  Gentium  Internationali. 

peccant.  In  societate  quae  catholicam  religionem  amplexa 
est,  ista  approbatio  danda  est  ab  auctoritate  civili,  saltem  in 
multis  casibus.  Ast  etiamsi  recusaret  efficere  ut  lex  Ecclesiae 
particularis  fieret  lex  status,  non  ideo  jus  haberet  prohibendi 
ne  lex  illa  ut  lex  Ecclesiae  promulgaretur  fidelibus. 
Hinc  patet  quid  de  Placito  regio  dicendum  sit. 

§  6.  PROPOSITIO  III.  ECCLESIA  JUS  HABET  JUDICIUM  FERENDI 
DE  DOCTRXNIS  SPECTANTIBUS  AD  FIDEM  ET  MORES,  SIVE  IST^E 
DOCTRDSLE  SCRIPTO  SIVE  VERBO  PROFERANTUR. 

Probatue.  Ecclesia  a  Deo  instituta  est  ut  sit  magistra 
infallibilis  veritatis  quoad  ea  quse  fidem  et  mores  spectant,  eo 
quod  debeat  mentes  et  voluntates  dirigere  ad  finem  ultimum. 
Ergo  debet  cum  auctoritate  docere  ea  quse  credenda  et 
facienda  sunt  ut  vita  seterna  obtineatur.  Ergo  non  solum 
proponere  debet  veritates,  sed  etiam  efficere,  quantum  potest, 
ne  fideles  in  errorem  contra  fidem  aut  mores  ducantur. 
Atqui,  ut  hsec  prsestet,  debet  posse  indicare  qusenam  doctrinae 
veritatibus  credendis  et  prseeeptis  observandis  eontrariae  sint. 
Si  enim  hoc  praestare  non  valeret,  non  posset  errorem  a  veri- 
tate  secernere,  neque  propterea  veritatem  docere,  et  paulatim 
multi  errores  admiscerentur  verae  doctrinae.  ac  propterea  etiam 
desineret  esse  magistra  infallibilis  veritatis.  Ergo  judicare 
potest  de  doctrinis  spectantibus  ad  fidem  aut  ad  mores,  sive 
scripto  sive  verbo  proferantur. 

Ergo  habet  Ecclesia  jus  proscribendi  libros  continentes 
errorem  contra  fidem  aut  mores ;  nam  potest  proscribere  omne 
id  quod  ei  oppositum  est  ejusque  finem  destruit.  Hinc  etiam 
fideles  obligare  potest  ne  libros  a  se  prosciptos  legant,  vendant 
aut  apud  se  retineant. 


Liber  Unicus.  375 

§  7.  De  potestate  exsecutiva  ecclesle. 

Propositio  IV.     Ad  summum  Pontificem  pertinet  insti- 

TUERE  EPISCOPOS. 

Probatur.  Si  id  pertineret  ad  populum,  esset  forma 
dcmocratica  gubernium  Ecclesiae;  si  ad  alios  Episcopos, 
esset  forma  aristocratica  j  si  ad  Reges,  pertineret  ad  ipsos 
gubernium  Ecclesise.  Ergo  ad  solos  SS.  Pontifices  hoc 
spectare  debet.  Insuper,  auctoritas  Ecclesise  debet  esse  una  j 
ergo  omnis  subordinata  auctoritas  a  suprema  derivari  debet. 

Nota.  Aliud  est  eligere  Episcopum,  aliud  eum  approbare 
et  jurisdictionem  ei  conferre.  Primum  potest  exerceri  vel  a 
populo,  vel  ab  aliis  Episcopis,  vel  etiam,  ex  concessione,  a 
principibus  j  approbatio  autem  et  collatio  jurisdictionis  perti- 
net  ad  solum  S.  Pontificem,  quod  jus  vel  per  se  exercere 
potest,  ut  nunc  fit,  vel  per  alios,  ut  olim  passim  fiebat.  Ordo 
quidem  Episcopatus  valide  conferri  potest  ab  aliis  Episcopis, 
etiam  invito  S.  Pontifice,  quia  est  sacramentum  a  Christo 
institutum;  ast  de  jurisdictione  non  idem  dici  potest.  Qui 
invito  S.  Pontificc  in  Episcopum  ordinatus  est;  charactere 
quidem  Episcopus  est,  sed  non  Episcopus  talis  dioeceseos, 
nullumque  actum  jurisdictionis  valide  exercere  valet. 

Corollaria.  1°  Ergo  solus  Pontifex  potest  deponere 
Episcopum  a  jurisdictione. 

2°  Ergo  Episcopus  in  exercitio  sua3  jurisdictionis  non 
pendet  a  civili  auctoritate. 

§  8.  PllOPOSITIO  V.  ECCLESIA  UABET  POTESTATEM  JUDICIALEM 
INDEPENDENTEM. 

Probatur.  Potestas  judicialis  pertinet  necessario  ad 
omnem  societatem  independentem.  Talis  est  Ecclesia.  Si 
enim  Eoolesia  indepcndcns  est,  etiam  in  exeroitio  sui  juris 
independcns  esse  debet  j  ergo  et  ipsa  debet  posse  invigilarc 
ut  leges  quas  ipsa  fert  executioni  mandentur.     Ergo  ctiam 


376  De  Jnre  Gentium  Intemationali. 

judicare  potest  seu  causas  liuc  spectantes  cognoscere,  atque 
quod  justum  est  decernere.  Omnia  ergo  quae  pertinent  ad 
finem  Ecclesise,  ipsius  jurisdictioni  subjecta  sunt,  quidquid  in 
contrarium  agat  auctoritas  civilis. 

PROPOSITIO  VI.  ECCLESIA  HABET  JUS  PUNIENDI  EOS  QUI 
LEGES  SUAS  VIOLANT,  NON  SOLUM  PC3NIS  SPIMTUALIBUS,  SED 
ETIAM   PfENIS   EXTERNIS. 

Probatur.  Omnis  societas  jus  habet  ad  ea  media 
adhibenda  quse  ipsi  ad  sui  conservationem  sunt  necessaria; 
ergo  potiori  titulo  Ecclesia,  qua3  est  societas  a  Deo  ipso 
instituta.  Atqui  Ecclesise  necessaria  est  potestas  coactiva 
etiam  externa.  Etenim  ordo  spiritualis  non  impetitur  solum- 
modo  actibus  mere  internis,  sed  etiam  externis  j  ha3c  autem 
violentia  ssepe  nonnisi  coactione  externa  cohiberi  potest  j  talis 
autem  coactio  supponit  poenam  externam.     Ergo,  etc. 

Principia  ad  solvendas  difficultates.  1°  Ecclesia 
est  societas  spiritualis  ex  fine  quem  intendit  j  ast  componitur 
non  spiritibus,  sed  hominibus,  qui  sensibus  et  passionibus 
saepe  abripiunturj  unde  etiam  poense  externse  necessarise 
sunt. 

2°  Non  est  necesse  ut  hsec  poena  sit  poena  carceris,  quia  et 
alia?  poena?  externse  adhiberi  possunt.  Attamen  non  repugnat 
per  se  ut  Ecclesia  talem  poenam  decernere  possit. 

3°  Potest  politica  potestas  punire  delicta  externaj  sed 
absurdum  est  obligare  Ecclesiam  ut  semper  ad  talem  potes- 
tatem  recurrat;  quia  hoc  eam  dependentem  aliquo  modo 
faceret  a  potestate  civili.  Qui  enim  ad  alium  recurrere  debet 
ut  ordo  violatus  restauretur,  profecto  non  est  sibi  sufficiens 
ac  propterea  neque  omnino  independens. 

4°  Ecclesia  innigendo  poenas  externas  non  fit  societas 
politica  j  nam  istse  poense  ordinantur  ad  restaurandum  ordinem 


Liber  Unicus.  377 

spiritualem,    etsi    indirecte    etiam    tendant   ad    reparandum 
ordinem  externum. 


§  9.  Quod  spectat  qusestionem,  num  Ecclesia  habeat  jus 
quempiam  ad  mortem  condemnandi,  responderi  potest 
Ecclesiam  ut  societatem  religiosam  nunquam  hoc  jus  exercuisse, 
sed  potius  semper  valde  alienam  fuisse  a  poena  mortis  infii- 
genda.  Hseretici  qui  morte  mulctati  sunt,  a  potestate  civili 
hac  pcena  plectebantur,  quia  tunc  temporis  hseresis  totam 
societatem  labefactabat,  ideoque  erat  delictum  sociale  niorte 
dignum.  Sacerdotibus  licitum  non  est  in  causis  capitalibus 
judicio  interesse.  Oerte  Ecclesia;  cujus  Caput  morti  se 
tradidit  ad  liomines  salvandos,  non  vult  peccatorum  mortem, 
sed  vitam  et  emendationem,  quse  in  omnibus  poenis  ab  ipsa 
Jnflictis  semper  intenditur. 

§  10.  PROPOSITIO  VII.  ECCLESIA  JUS  HABET  POSSIDENDI  RES 
MATERIALES   ET  CAPAX   EST   DOMINII. 

Probatur.  Ecclesia  est  societas  independens.  Talis  autem 
societas  jus  liabet  ad  ea  media  quse  ad  sui  conservationem 
sunt  necessaria.  Atqui  ad  Ecclesise  conservationem  reqainm- 
tur  etiam  media  materialia ;  talia  ergo  adhibere  potest.  Sed 
ea  media  si  Ecclesise  inserviunt,  aliis  usibus  non  possunt  esse 
destinata.  Ergo  Ecclesia  habet  jus  alios  excludendi,  adeoque 
dominii  est  capax.  Ecclesiam  autem  egere  rebus  materialibus 
ita  evidens  est,  ut  nulla  opus  sit  probatione.  Qui  munia 
ecclesiastica  obeunt  non  sunt  spiritns,  sed  homincs,  qui  egent 
rebus  materialibus  ad  viotum,  etc.  ;  requiruntur  icdilicia  sacra, 
scholae,  etc. ;  cultus  externus  sine  rebus  materialibus  non 
potest  existere,  etc. 

Corollaria.  1°  Ergo  Eoolesia  potest  bona  materialia 
aoquirere,  eaque  legitime  possideiv. 


378  De  Jure  Gentium  Internationali. 

2°  Ergo  non  potest  civilis  potestas  impedire  quominus 
fideles  Ecclesise  bona  sua  relinquant.  Leges  ergo  contra 
testamenta  aut  donationes  in  favorem  Ecclesise,  aut  religionis 
promovendse  causa  factse,  sunt  injustse. 

3°  Ergo  Ecclesia  potest  sua  bona  administrare.  Etenim 
ex  una  parte  dominium  eorum  habet  j  ex  altera,  optime  cog- 
noscit  quse  sibi  sunt  necessaria.  Si  autem  bona  sua  admi- 
nistrare  non  posset,  id  esset  aut  quia  dependens  esset  ab  auc- 
toritate  civili,  aut  quia  incapax  esset  administrationis  propter 
defectum  cognitionis  j  atqui  istse  duae  rationes  sunt  absurdse. 
Ergo,  etc. 

4°  Ergo  iniquus  est  agendi  modus  guberniorum  quse  sibi 
arrogant  jus  administrandi  bona  Ecclesiae.  Pejus  utique 
faciunt  qui  eam  spoliant. 

Peincipia  ad  solvendas  dieeicultates.  1°  Etsi 
Christus  non  habuerit  bona  stabilia,  voluit  tamen  ut  Ecclesia 
ea  possideret  j  quia  postquam  stabilita  fuit,  necessaria  omnino 
ipsi  erant. 

2°  Non  est  timendum  ne  Ecclesia  nimis  dives  fiat  j  nam 
bona  Ecclesise  non  solum  inserviunt  ad  servitium  altaris,  sed 
in  usum  pauperum  et  pro  bono  societatis  j  eorum  ope  insti- 
tuuntur  et  aluntur  scholse,  hospitia,  nosocomia,  ita  ut  bona 
ipsius  Ecclesise  revera  sint  in  favorem  totius  societatis.  In 
casu  necessitatis  Ecclesia  semper  etiam  necessitatibus  rei- 
publicse  providebat,  ut  patet  ex  historia,  quae  etiam  mani- 
feste  ostendit  nuilam  ex  nationibus  quse  Ecclesiam  spolia- 
runt,  inde  emolumentum  percepisse. 

3°  Bona  Ecclesiae  non  sunt  bona  nationalia  ita  ut  debeant 
ab  auctoritate  civili  administrari.  Ecclesia  utitur  bonis  in 
emolumentum  fidelium,  qui  constituunt  nationem,  sed  sicuti 
Ecclesia  non  est  natio,  sic  bona  Ecclesise  non  sunt  nationalia. 

4°  Bona  ecclesiarum  particularium  pertinent  quidem  ad 


Liber  Unicus.  379 

ecclesias  particulares,  sed  generalis  ordinatio  eorum  bonorum 
spectat  ad  supremam  auctoritatem  Ecclesiae,  quse  ea  dirigit  ad 
finem  propter  quem  ipsi  data  fuere.  Animadvertas  aliud 
esse  ordinare  ea  bona,  aliud  eis  uti  et  ea  consumere. 


FINIS  TOTIUS  TRACTATIONIS. 


OMNIA  AD  MAJOKEM  DEI  GLOKIAM  ET  ECCLESL2E  CATHOLICiE 

LAUDEM. 


INDEX    RERUM 


QtLE    IN    HOC    LIBRO    CONTINENTUR. 


PAGINA 

Introductio 3 


PARS  PRIMA. 

DE   BEATITUDINE. 


LIBER  UNICUS. 

Cap.  I. — De  fine  et  de  beatitudine.     Varia3  finis  divisiones           -  4 

Intentio  finis 5 

In  quo  consistit  beatitndo 6 

Cap.  II. — De  ultimo  fine  hominis 8 

Prop.  I.  Voluntas  non  potest  tendere  in  mnlnm  nt  malum       -  8 

PrOP.  II.  Homo  deliberate  agens  Bemper  n^it  propter  finem  8 

Prop.  III.  Debet  esse  aliquis  finip  ultimus  pro  homine     -        -  9 

Prop.  IV.  Homo  non  potest  duoa  fines  ultimos  simnl  intendere  10 
Pitor.  V.  Nullum  objectum  creatum  potest  esse  finis  ultimus 

hominis 11 

Prop.  VI.  Deus  solus  est  fiuis  ultimus  objectivus  hominia        -  12 

J)e  fine  ultimo  subjectivo 14 

Cap.xIII.  De  fine  hominis  in  hac  vitn 15 

Prop.  VII.  Finem  ultimum  iu  hac  vita  assequi  non  possumus  15 


382  Index. 

PARS  SECUNDA. 

DE    MORIBUS. 

LIBER  I. 

DE  ACTIBUS  HUMANIS. 

PAGINA 

Cap.  I. — De  natura  actuum  humanorum,  de  actu  humano  perfecto, 

imperfecto  sive  stricte  sive  late  sumpto  19 

Voluntarium  directum  et  indirectum 20 

Cap.  II.  De  imputabilitate  et  merito 20 

Prop.  I.  Actiones  liberaB  hominis  sumunt  rationem  meriti  aut 

demeriti  etiam  relate  ad  Deum 21 

Quomodo  indirecte  voluntarium  est  imputabile        -         -        -  22 

Cap.  III. — De     impedimentis     actum     humanum     afficientibus. 

Ignorantia 22 

Prop.  II.  Ignorantia  invincibilis,  sive  juris  sive  facti,  tollit  vo- 

luntarium,  adeoque  actio  ex  tali  ignorantia  facta  non  est  impu- 

tabilis -      23 

Prop.  III.  Ignorantia  vincibilis  non  excusat  a  peccato  -  24 

Prop.  IV.  Concupiscentia  antecedens  minuit  rationem   Hberi; 

non  tamen  eam  tollit  ----....  24 
Prop.  V.  Metus  gravis  non  tollit  liberum;  sed  minuit  25 

PROP.  VI.  Vis  absoluta  tollit,  vis  secundum  quid  minuit  liberum      26 

LIBER  II. 

DE  MORALITATE. 

Cap.  I.  De  origine  moralitatis 27- 

Prop.  VII.     Intrinsecum  discrimen  inter  bonum  et  malum  mo- 
rale  intercedit -        -      28 


Index.  383 

PAGINA 

Prop.  VIII.     Moralitas  non  est  desumenda  ex  utilitate  neque 

privata  neque  publica 29 

Cap.  II. — De  principiis  moralitatem  actus  constituentibus  -  30 
Prop.  IX.     Moralitas  actuum  humanorum  desumitur  ex  objec- 

to,  fine  et  circumstantiis 30 

Prop.  X.  Nullus  datur  actus  indifferens  in  individuo  -  -  32 
Prop.  XI.     Actus  externus  per  se  nullam  addit  specialem  bo- 

nitatem  aut  malitiam  actui  interno 33 


LIBER  III. 

t>E   EXTERNA  NORMA   ACTUUM  IIUMANORUM   SEU  DE  LEGE. 
Cap.  I. — De  lege  in  genere.     Definitio  legis  ejusoue  proprietates  -       34 


/ 


Cap.  II— De  lege  aBterna     -  ...  35 

Prop.  XII.     Existit  lex  aeterna    -        -  36 

Cap.  III.     De  lege  naturali  -        -  37 

Prop.  XIII.     Existit  lex  naturalis 37 

Principium  obligationis  legis  naturalis 39 

Prop.  XIV.     Lex  naturalisin  se  spectata  est  absolute  immuta- 
bilis,  et    quoad  generaliora  principia  a  nemine  invincibiliter 

potest  ignonui 40 

Primum  legis  naturalis  principium 41 

Cap.  IV. — De  lege  positiva 43 

Prop.  XV.    Leges  humansB  a  legitima  auctoritate  lata?  ebliga- 

tionem  proprie  diotam  imponunt 43 

PROP.  XVI.     Obligaiio  legis  positivn  pendet  a  Deo  -         -  44 


384  Index. 


LIBER  IV. 

DE  NORMA  SUBJECTIVA  ACTIONUM  HUMANARUM. 

Cap.  I. — De  conscientia 45 

Prop.  XVII.  Cum  dubio  practico  nunquam  licet  operari  -  46 
Prop.  XVIII.     Tenetur  homo  sequi  dictamen  conscientiae  invin- 

cibiliter  erroneae 46 

Prop.  XIX.     Nonlicet  sequi conscientiam  vincibiliter  erroneam, 

neque  etiam  contra  eam  agere 47 

Cap.  II. — De  modo  deponendi  conscientiam  dubiam  -        -  48 

Opinio  probabilis,  probabilior,  etc.     - 48 

Varise  sententiae  circa  usum  opinionis  probabilis     -  49 

PROP.  XX.  Quoties  adest  absoluta  obligatio  alicujus  finis  obti- 
nendi  quem  in  periculum  adduceret  probabilitas,  pars  tutior 

sequenda  est 50 

Prop.  XXI.  Licet  sequi  opinionem  vere  et  solide  probabilem, 
relicta  tutiori  seque  probabili  aut  etiam  probabiliori;  ubi  de 
solo  licito  aut  illicito  agitur  •*.,----  50 


LIBER  V. 

t)E  PASSIONIBUS,   HABITIBUS,   VIRTUTIBUS,   ET  VITIIS. 

Cap.  I. — De  passionibus      -        -        -        -        -        --        -53 

Cap.  II. — De  habitibus;  virtutibus,  et  vitiis     -        -        -        -  61 


Index.  385 


PARS  TERTIA. 

DE    JURE    NATURALI,     SEU    DE     OFFICIIS    QUjE   EX   LEGE 
NATURALI   PROFLUUNT. 


LIBER  I. 


DK  OFFICHS  HOMINIS  ERGA  DEUM. 

FAGINA 

Cap.  I. — De  jure  in  genere  et  de  obligatione.  -  67 

Varise  juris  acceptiones.     Juris  natura 67 

Obstacula  quae  juribus  nostris  opponi  possunt        ...  70 

Collisio  jurium 71 

Cap.  II. — De  cultu  interno  et  externo  Deo  debito     -        -  72 

Prop.  I.  Homo  tenetur  Deum  colere  cultu  interno  et  externo    -  72 
PROP.  II.  Tenetur  homo  intellectum  suum  perficere  per  cogni- 
tionem  Dei  atque  earum^veritatum  quae  ad  finem  consequendum 

necessariae  sunt 74 

PrOP.  III.  Si  Deus  aliquam  religionem  voluerit  revelare,  tenetur 

homo  eam  amplecti,  quando  ei  sufficienter  innotuerit      -         -  75 

Cap.  III. — De  revelationis  possibilitate 76 

Prop.  IV.  Potest  Deus  mysteria  revelare         ....  ?t; 

Cap.  IV.  De  mediis  OOgnosoendi  revelationem           ...  79 

Prop.  V.  Miracula  sunt  possibilia    -  79 
Prop.  VI.  Veri  nominis  miracula  a  daemonis  pnBStigiifl  discerni 

possunt 81 

17 


386  Index. 


PAGINA 

Prop.  VII.  Prophetia  est  infallibile  medium  cognoscendi  divini- 

tatem  revelationis 84 

Cap.  V. — De  revelationis  necessitate 84 

Prop.  VIII.  Necessaria  est  generi  humano  aliqua  revelatio  85 

Prop.  IX.  Absurdus  est  indifferentismus  in  negotio  religionis  88 

Cap.  VI.  De  amore  erga  Deum 90 

Prop.  X.  Tenetur  homo  amare  Deum  amore  benevolentiae  seu 

charitatis 91 


LIBER    II. 

DE  OFFICIIS  HOMINIS  ERGA  SEIPSUM. 

Cap.  I. — De  officiis  quae  spectant  mentem  et  voluntatem       -  93 

Cap.  II. — De  officiis  quae  spectant  corpus         ....  94 

Prop.  XI.  Suicidium  est  illicitum 94 


'  LIBER  III. 

DE   OFFICIIS  HOMINIS  ERGA  ALIOS. 

Cap.  L— De  justitia 98 

Cap.  II. — De  amore  mutuo  inter  homines  ....  100 
Prop.  XII.  Tenetur  homo  amare  alios  sicuti  seipsum  -  -  100 
Prop.  XIII.  Tenemur  inimicos  amare  ....         101 

Cap.  III. — De    officiis    spectantibus    inteilectum    et    voluntatem 

aliorum  hominum  - -         -     103 

Prop.  XIV.  Mendacium  est  intrinsece  malum,  ac  proinde  nun- 
quam  licet  mentiri 103 


Index*  387 

PAGINA 

Prop.  XV.  Tenetur  unusquisque  per  publicam  honestatem  alios 
juvare  ad  finis  ultimi  consecutionem 106 

Cap.  IV. —  De  officiis  quae  spectant  corpus  aliorum  -         -  107 

Prop.  XVI.  Homicidium  est  illicitum 107 

Prop.  XVII.  Servato  moderamine  inculpatae  tutelae,  licita  est 

injusti  vitae  aggressoris  occisio 108 

Cap.  V. — De  honore  aliorum  servando 110 

Prop.  XVIII.     Tenetur  homo  aliorum  honorem  non  laedere  -  110 

Prop.  XIX.     Illicita  est  honoris  cruenta  defensio     -         -         -  111 

Prop.  XX.     Duellum  est  illicitum 112 


LIBER  IV. 

DE  JURE  PROPIETATIS.'' 

Cap.  I. — De  origine  juris  proprietatis 115 

Prop.  XXI.     Jus  proprietatis  etiam  stabilis"est  a  naturae  lege 

sancitum 115 

Prop.  XXII.     Communismus  absque  summa  injustitia,  summo- 

que  humanae  societatis  incommodo  in  praxim  deduci  nequit   -     118 

De  restitutione 120 

Prop.  XXIII.     Qui  in  extrema  necessitate  versatur,  potest  alie- 

num  surripere  ut  sibi  subveniat,  modo  tamen  dominus  rei  non 

sit  in  aequali  necessitate  positus 120 

Cap.  II. — De  praecipuis  modis  acquirendi  dominium,-  -  -  123 
De  occupatione,  inventione,  accessione 123 

Cap.  III. — De  praescriptione 125 

Prop.  XXIV.     Prnescriptio  a  lege  civili  sancita  est  legitimus 
modus  aoquirendi  domininm  - 126 

Cap.  IV.— De  testamento 128 

Prop.  XXV.     Testamenta   a  jure   naturali,  non   vero   a  lege 
civili,  vim  et  firmitatem  prascipuam  habent    -  128 


388  lndex. 

PAGINA 

Prop.  XXVI.     Jure  naturali  succedit  proles  in  bonis  paternis 

ab  intestato  derelictis 131 

De  jure  exhseredandi  et  de  jure  primogeniturae      ...  133 

Cap.  V. — De  contractibus  in  genere.     Divisio  contractuum  -        -  135 

De  requisitis  ad  contractum 136 

De  iis  quae  contractum  invalidum  reddunt         ....  137 

De  obligatione  contractus 140 

De  conditionibus  contractui  appositis 141 

Cap.  VI. — De  contractibus  gratuitis.     De  promissione,  donatione, 

deposito,  commodato,  et  precario 142 

Cap.  VII. — De  contractibus  onerosis.     De  venditione  et  emptione, 

de  mandato,  de  locatione  et  conductione         ....  145 

Cap.  VIII. — De  mutuo  et  usura 149 

Prop.  XXVII.    Pecunia  mutuata  ipso  usu  consumitur;ac  proinde 

mutuatarius  pecuniae  mutuatse  dominium  acquirit  -  -  -  150 
Prop.  XXVIII.     Illicitum  est  lucrum  accipere  ex  mutuo  prae- 

cise  ratione  mutui -         -         -  151 

Prop.     XXIX.      Possunt  aliquando  adesse  causae  ipsi  mutuo 

extrinsecse  quarum  intuitu  liceat  aliquid  ultra  sortem  accipere-  152 


Index.  389 


PARS  QUARTA. 


DE  SOCIETATE  INTER   HOMINES. 


SECTIO  I. 

DE  SOCIETATE  DOMESTICA. 
LIBER   I. 

DE    NATURA    SOCIETATIS. 

PAGIXA 

Cap.  I. — De  societate  in  genere.     Definitio,  divisio       -         -         -     155 
PrOP.  I.     Auctoritas  aliqua  est  omni  societati  essentialis         -         157 

Cap.  II. — De  Bociabilitate  hominis -  159 

Prop.  II.  Adest  vinculum  sociale  inter  omues  homines  -  159 

Prop.  III.  Status  socialis  est  homini  naturalis  -         -         -  159 

Prop.  IV.    Vita  sylvestris  non  est  eonditio  primitiva   hominis, 

sed  degeneratio  a  statu  nobiliori 161 

Cap.  III. — De  societatis  domesticae  origine  et  necessitate  -         -         16(> 
PROP.  V.   Societas  domesticu  seu  conjugalis  a  Deo  ipso  volila 

est  et  instituta 160 

Prop.  VI.  Status  conjugalifi  est necessaritls pro  generehttmano, 

non  autem   pro  singulis  individnis   BeOTBim   suniptis.      Unde 
nulliun  adest  pr?eceptinn  naturalc  ineundi  matriinonium  -     167 

Cap.  IV.  De  unitate  conjugii        ...  ...     170 


390  Index. 

PAGINA 

Prop.  VII.  Polyandria  est  absolute  contra  naturarn  -  -  170 
PROP.  VIII.  Poljgamia  est  fini  matrimonii  minime  conformis 

adeoque  illicita       -         -         -         -         -         -         -         -         -171 

Prop.  IX.  Vinculum  matrimoniale  natura  sua  perpetuum  est, 

ac  proinde  divortiuni  proprie  dictum  illicitum  est   -         -         -     172 

Cap.  V. — De  impedimentis  matrimonii 175 

Prop.  X.  Matrimonialis  societas  quoad  suam  naturam  %t  prae- 

cipua  sua  jura  est  independens  a  civili  societate      -         -        -     177 
PROP.  XI.  Societas  civilis  nonpotest  statuere  impedimentamatri- 
monii  contractum  dirimentia ;  potest  tamen  suis  legibus  sancire 
ne  contrahantur  conjugia  quse  a  lege  naturae  vetantur     -         -     177 


LIBER  II. 

DE  AUCTORITATE  IN  SOCIETATE  DOMESTICA. 

Cap.  I. — De  subjecto  in  quo  residet  auctoritas       .         -         -         -     180 

Prop.  XII.  Vir  est  caput  familiae 180 

Prop.  XIII.  Mulier  non  est  viri  serva;  sed  socia      -        -         -     182 

Cap.  II. — De  paterna  potestate 183 

Prop.  XFV.  Paterna  potestas  oritur  ex  generatione  et  ex  oflrcio 

educationis  inde  consequente  ------  183 

Prop.  XV.  Paternae  potestatis  limites  desumuntur  a  fine    ob 

quem  societas  domestica  instituta  est 184 

Limites  potestatis  paternse 186 

Cap.  III.— De  servitute 188 

Prop.  XVI.  Nullus  homo  in  aliumhominem  absolutum  dominium 
sibi   vindicare  potest,  non  solum  quod  animam  spectat,  sed 

neque  quoad  corpus 189 

Prop.  XVII.  Legi  naturali  minime  refragatur  acquisitio  dominii 
supra  omnia  alterius  hominis  opera  externa  de  se  honesta  aut 
saltem  nulli  legi  legitimae  contraria        -        -        -   •    -        -     190 


Index.  39 1 

PAGINA 

Tituli  quibus  acquiri  potest  domiuium  in  alterius  hominis  opera 
externa -         -     192 

Prop.  XVIII.  Nativitas  potest  esse  legitimus  titulus  acquirendi 
dominium  in  omnes  alterius  hominis  labores  -         -         -     193 

De  juribus  servorum 196 

Prop.  XIX.  Optimo  jure  nationes  cultu  civili  fruentes  com- 
muni  consensu  proscripserunt  commercium  Nigritarum  -     197 


SECTIO  II. 

DE    SOCIETATE   CIVILI. 

LIBER  I. 
DK  NATURA   SOCIETATIS  CIVILIS. 

Cap.  I. — De  origine  societatis  civilis 199 

Prop.  I.  Origo  societatis  civilis  in  genere  spectatae  a  Deo  re- 
petenda  est 200 

Prop.  II.  Necessitas  societatis  civilis  respicit  genus  humanum, 
neque  ita  necessaria  est  ut  omnes  et  singuli  homines  ex  prae- 
cepto  naturae  teneantur  permanere  in  ea 202 

Prop.  III.  Societatis  civilis  basis  praecipua  est  societas  domes- 
tica  seu  familia 204 

Prop.  IV.  Finis  proximus  societatis  civilis  est  sociorum  jura 
sarta  tecta  custodire,  ut  ipsi  pace  et  tranquillitate  externa 
vitae  temporalis  frui  possint,  atque  facultates  suas  per  legiti- 
mum  earum  usum  evolvere  atque  perficere      ....     207 

Prop.  V.     Finis  ultimus  societatis  civilis  est  Deus        -         -        207 

Cap.  II. — De  societatis  civilis  auctoritate 209 

Prop.  VI.     Auctoritas  socialis  est  a  Deo 209 

Prop.  VII.     Absurditatem  involvit  pactum  sociale  a  Rousseau 

excogitatum  ad  originem  auctoritatis  societatis  explicandam  -  210 


392  Index. 

PAGINA 

Cap.  III. — De  subjecto  suprernae  auctoritatis  •      -  213 

Prop.  VIII.     Origo  societatis  concretse  pendet  a  facto  contin- 

gente  et  humano 213 

Prop.  IX.     Subjectum  quod  exercet  civilem  auctoritatem  non 

est  immediate  a  Deo  determinatum 214 

Variae  sententise  circa  modum  quo  auctoritas  suprema  ei  qui  so- 

cietati  prseest  confertur 216 

Cap.  IV. — De  variis  formis  gubernii  seu  regiminis  -  221 

Prop.  X.     Omnis forma  regiminis  legitime  introducta  licita   est  222 

De  varia  acceptione  libertatis 225        / 

Quaenam  forma  gubernii  sit  optima 226 

Cap.  V. — De  stabilitate  formarum  regiminis        ....  231 
Prop.  XI.     Legitime  introducta  aliqua  forma  regiminis,  non 

potest  eam  populus  pro  lubito  mutare  aliamque  introducere     -  231 
Prop.  XII.      Absurditate  haud   vacat   doctrina  de    essentiali 

plebis  suprematia -  233 

Prop.  XIII.      Jus     suffragii     universalis    ab    omni    populo 

semper  exercendum,  ut  arbitrantur  moderni  perduelles,  absur- 

dumest-        r 234 

Cap.  VI— De  tyrannide 237 

Prop.  XIV.  Nullus  princeps  amittit  jus  ordinandi  societatem 
propter  aliquot  tantum  actus  tyrannicos  ...        -     239 

Prop.  XV.  Licitum  est  deponere  principem,  quoties  pactis 
libere  inter  eum  et  cives  initis  cautum  est  ut,  violatis  legibus 
fundamentalibus  a  principe,  ipse  imperio  excidat    -         -         -     240 

Prop.  XVI.  Ubi  princeps  non  tenet  principatum  ab  electione, 
neque  pactis  libere  initis  alligatus  est,  non  potest  ipse  apopulo 
deponi,  etsi  a  multis  tyrannidis  etiam  habitualis  accusetur      -     241 

Quaeritur,  utrum  nullo  in  casu  liceat  principem  qui  supremam 
auctoritatem  non  tenet  ab  electione,  possessione  supremae  auc- 
toritatis  depellere 243 

Cap.  VII. — De  usurpatione  supremae  auctoritatis     -  248 

Prop.  XVII.  Licet  populo  usurpatorem  injustum  a  possessione 
supremse  auctoritatis  depellere,  quotiescumque  adest  raiiona- 
bilis  spes  felicis  exitus 248 

Cap.  VIII. — De  imperii  translatione 251 


Index.  393 


LIBER    II. 

DE  ORGANISMO  SOCIALI. 

PAGINA 

Cap.  I. — De  constitutione  societatis 254 

Prop.  XVIII.     Societas  civilis  nunquam  esse  potest  absque  con- 
stitutione  ;  scripta  vero  constitutio  non  est  necessaria     -        -     254 

Cap.  II. — De  auctoritate  minbrum  consortiorum  -  -  -  25G 
Prop.  XIX.  Auctoritassuprema  nonhabet  jusdestruendi  minora 
consortia  quae  extitere  ante  formationem  societatis  civilis,  aut 
quae,  societate  jam  constituta,  socii  licite  efformare  possunt, 
neque  potest  ipsa  sese  ingerere  in  eorum  internam  adminis- 
trationem;  potest  ea  tamen  ordinare  ad  bonum  totius  societatis  256 
Prop.  XX.  Socialis  auctoritas  potest  prohibere  societates  secretas     258 

CaP.  III. — De  potestate  legislativa 260 

Prop.  XXI.     Ad    auctoritatem     supremam    spectat    potestas 

legislativa      .»».-- 261 

Prop.  XXII.     Auctoritas  suprema,  generatim  loquendo,  nihil 

statuere   potest   quod   sit  legibus  fundamentalibus   societatis 

contrarium     ----------     261 

Prop.  XXIII.     Fundamentum  et  norma  legum  civilium  debet 

esse  justitia,  non  vero  mera utilitas  -----  262 
PROP.  XXIV.    Subjectum  supremae  auctoritalis,  quando  agit  ut 

membrum  societatis,  legibus  a  se  conditis  obligatur  -  -  263 
Prop.  XXV.     Potest  legislator  statuere  leges  mere  poenales  -       265 

Cap.  IV.     De  potestate  judiciaria        -  ...    266 

Prop.  XXVI.  Societati  civili  necessaria  est  potestas  judiciaria  -     266 
De  instituto  juratorum  et  de  munere  judicis       ...        -     268 

Cap.  V. — De  potestate  exsecutiva 271 

PrOP.  XXVII.  Necessaria  est  societati  civili  potestas  exsecutiva, 
eaque  auctoritati  supremse  propria  est  -    271 


394  Index. 

PAGINA 

De  privilegiis  certae  classi  civium  coucessis     -  272 

Prop.  XXVIII.  Suprema  auctoritas  jus  habet  tributa  et  vecti- 

galia  exigendi 273 

Prop.  XXIX.  Ad  efficaciam  potestatis  exsecutivae  requiritur  jus 

constituendi  militiam  et  disciplinae  publicae  ministros  -  -  275 
Prop.  XXX.  Etsi  istae  tres  potestates  possint  et  saepe  debeant  a 

diversis  hominibus  exerceri,  non  possunt  tamen  esse  ab  invicem 

independentes 278 


LIBER  III. 

DE   OPERATIONE  SOCIALI  IN   ORDINE  CIVILI. 

Cap.  I.  De  ordine  civili  materiali 279 

Prop.  XXXI.  Debet  societas  providere  media  ut  tum  vita  tum 

civium  proprietates  securae  sint 279 

Prop.  XXXII.   Injustae  sunt  leges  quae   decernunt,  puniendos 

esse  vere  pauperes  si  mendicantes  deprehendantur  -        -     281 

De  modo  subveniendi  pauperibus  ------        281 

Prop.  XXXIII.  Societatis  est  artes,  agriculturam,  industriam  et 
commercium  seu  negotiationem  promovere     -         -         -         -     283 

De  monopolio 284 

Prop.  XXXIV.  Etsi  copiosa  multitudo  civium,  modo  territorii 
opes  non  excedat,  societatis  commodis  plurimum  serviat,  non 
potest  tamen  socialis  auctoritas  hanc  augere,  aut  nimis  auctam 
minuereomnibusimpositoautquibusdaminterdicto  matrimonio  288 
Prop.  XXXV.  Civibus  qui  nulla  erga  societatem  speciali  obliga- 
tione  obstricti  sunt,  non  potest  emigratio  prohiberi ;  sed  neque 
cogi  possunt  ad  emigrationem  nisi  in  pcenam  delicti       -         -     288 

Cap.  II.  De  ordine  sociali  morali 290 

Prop.  XXXVI.  Ad  perfectionem  proprie  dictam  et  adaequatam 

societatis  requiritur  unitas  verae  religionis      ...        -     291 
Prop.  XXXVII.    Societas   civilis   nullum  jus   habet   exigendi 
assensum   intellectus  veritatibus  non  immediate   evidentibus 
omnibus  hominibus,  proinde  non  potest  ipsa  imponere  sociis 
religionem  communem 293 


Index.  395 

PAGINA 

Prop.  XXXVIII.  Societas  nullum  jus  habet  imponendi  cultum 
externum  communem 295 

Prop.  XXXIX.  Quando  societas  semel  actu  sociali  veram  re- 
ligionem  amplexa  est,  habet  auctoritas  suprema  jus  et 
debitum  exigendi,  ne  socii  aliquid  externis  actibus  contra 
veram  religionem  moliantur;  potestque  ipsa  punire  eos  qui 
contra  religionem  externis  actibus  agunt        ....     297 

Prop.  XL.  Absurda  est  ea  quae  dicitur  libertas  eonscientiae  in 
societate  quae  actu  sociali  veram  religionem  amplexa  est-         -     299 

Prop.  XLI.  Etsi  auctoritas  socialis  amplexa  sit  veram  religi- 
onem,  non  potest  ipsa  cogere  subditos  ad  eam  amplectendam     302 

Prop.  XLII.     Societas    quae   nullam   religionem    actu   sociali 
cognoscit,  nullatenus  veram  imo  nec  falsam  proscribere  potest, 
nisi  haec  sanis  moris  principiis  manifeste  adverseretur          -     303 
educandi  prolem  civium  - 308 

Prop.  XLIII.  Socialis  auctoritas  jus  et  officium  habet  pro- 
scribendi  doctrinas  quae  bonos  mores  manifeste  corrumpunt  et 
publicum  ordinem  subvertunt 304 

Prop.  XLIV.     Libertas  praeli  illimitata  est  absurda     -        -  304 

Prop.  XLV.  In  societate  ubi  vera  religio  non  est  socialiter 
agnita,  libertas  praeli  tolerari  potest  relate  ad  opiniones  quae 
neque  naturali  honestati  adversantur,  neque  ad  subvertendum 
ordinem  tendunt 3()6 

Prop.  XLVI.  In  societate  ubi  vera  religio  socialiter  agnita  est, 
potest  auctoritaa  prohibere  ne  quid  contra  Ecclesiae  dogmata 
in  lucem  edatur,  non  potest  autem  proscribere  dogmaticas 
opiniones  ab  Ecclesia  non  damnatas      -  ...     306 

CAP.  III.    De  educatione  prolis 303 

Prop.  XLVII.    Ad   auctoritatem  civilem   minime  pertinet  jus 
Prop.  XLVIII.  Scholae  quae  vocantur  communes  omnino  repro- 

bandaesunt  -         -         - 310 

Prop.  XLIX.  Auctoritas  civilis  non  habet  jus  compellendi  par- 

entes  ut  prolem  suam  institueinlain  tradat  Bcholis  publk-is  -     -     313 
PROP.  L.  Auctoritati  Eeclesi;e  eompetit  jus  in  educatione  prolis 

Catholicorum         -         -         •         -         -         -         -         -         -315 

Cap.  IV. — De  jure  puniendi 315 

Prop.  LI.    Auctoritas  potest  et  debet  punire  deliota  Booialia     -     315 


39^ 


Index. 


PAGINA 

Prop.  LII.      Ad  auctoritatem    spectat    jus   et  debitum  prse- 

veniendi  socialia  delicta 318 

PJROP.  LIII.     Suprema  societatis  auctoritas  habet  jus  gladii    -        320 

Cap.  V— De  civilitate 323 


SECTIO  III. 


DE   JURE   INTERNATIONALI. 


LIBER  UNICUS. 


Cap.  I.     De  jure  internationali  in  genere 331 

Variae  acceptiones  vocis  "  Jus  gentiurn"        -         ..        .  332 

Prop.  I.  Omnes  societates  civiles  in  se  spectatse  et  prascindendo 

a  factis  particularibus,  sequalia  habent  jura  -  333 

Prop.  II.  Societates  civiles  mutuo  amore  tenentur  se  prosequi-  334 
Prop.  III.  Unaquseque  societas  civilis  jure  proprietatis  gaudet  336 
Prop.  IV.     Altum    mare  a    nulla    natione   legitime   occupari 

potest 337 

De  jure  occupandi  sedes  stabiles  inter  nationes   barbaras   aut 

sylvicolas 339 

Prop.  V.     Nulla  natio  ab  alia  cogi  potest  ad  commutationem 

mercium  cum  illa  ineundam 341 

Prop.  VI.  Tenentur  nationes  ad  fidem  sibi  mutuo  datam  ser- 

vandam 344 

Cap.  II—  Debello 346 

Prop.  VII.     Bellum  in  defensionem  ordinis  socialis  aut  violati 

reparationem  susceptum  licitum  est  347 
Prop.  VIII.     Bellum  debet  esse  publicum,  i.  e.,  asociali  aucto- 

ritate  gerendum  est 349 

Prop.  IX.  Bellum  justam  ob  causam  suscipiendum  est  -        -  350 


Index.  397 

PAGINA 

Prop.  X.  Bellum  efficaciter  gerendum  est,  servata  tamen  debita 
moderatione 353 

Cap.  III. — De  interventione 358 

Prop.  XI.  Non  licitum  est  vi  et  armis  intervenire  negotiis  alter- 
ius  nationis,  nisi  haec  per  legitimam  auctoritatem  talem  inter- 
ventionem  postulaverit 358 

Prop.  XII.  Quando  una  natio  injuste  impetitur  ab  alia,  habet 
ipsa  jus  petendi  auxilium,  nec  potest  ulla  natio  impedire  quo- 
minus  illud  auxilium  praestetur       ..--..     358 

Prop.  XIII.  Quando  natio  aliqua  in  plenam  anarchiam  lapsa 
est,  licet  nationibus  aliis  intervenire  ad  ordinis  restaurationem     360 

Prop.  XIV.  Nationes  neutrales  jus  habent  exercendi  commer- 
cium  cum  nationibus  belligerantibus        -----     361 

Prop.  XV.  Non  est  licitum  inferre  bellum  nationi  ut  impediatur 
a  violatione  legis  moralis,  quotiescumque  ista  violatio  jura 
certa  alterius  nationis  non  lsedit 361 

Prop.  XVI.  Pravae  doctrinae  quae  vigent  et  sparguntur  in  socie- 
tate  vicina,  nullum  jus  bellum  inferendi  conferunt,  nisi  in  casu 
quo  societas  illa  ut  societas  active  conetur  eas  doctrinas  aliis 
nationibus  inferre  -        - 363 


SECTIO  IV. 

DE  JURIBUS  ECCLESLE. 


LIBER  UNICUS. 

Cap.  I. — De  natura  Ecclesiae 365 

Prop.  I.  Eccksia  est  vera  societas  visibilis,  a  societate  politica 
seu  civili  prorsus  independens,  quin  tamen  ipsa  sit  societas 
politica 366 

Cap.  II. — De  auctorifate  suprema  in  Ecclesia   -         -         -         -         3(i9 
De  potestate  legislativa  cju.sdem         -  -  -         -     372 


398  Index. 

PAGINA 

Prop.  II.  Leges  generales  Ecclesiae  omnes  et  singulos  fideles 
obligant  independenter  a  sanctione  auctoritatis  civilis     -        -     372 

Prop.  III.  Ecclesia  jus  habet  judicium  ferendi  de  doctrinis 
spectantibus  ad  fidem  et  mores,  sive  istse  doctrinae  scripto  sive 
verbo  proferantur  - 374 

Prop.  IV.  Ad  summum  Pontificem  pertinet  instituere  Episcopos  375 

Prop.  V.  Ecclesia  habet  potestatem  judicialem  independentem  375 
PROP.  VI.  Ecclesia  habet  jus  puniendi  eos  quileges  suas  violant, 

non  solum  pcenis  spiritualibus,  sed  etiam  poenis  externis  -  376 
Prop.  VII.  Ecclesia  jus  habet  possidendi  res  materiales  et  ca- 

pax  est  dominii 377 


FINIS. 


ERRATA. 

giua    23             liu 

,  24,  loco  quia 

lege  qui. 

33 

15, 

"    acut 

"    actu. 

"        49 

26, 

"    sun 

' '    sunt. 

62 

31,  lege  perspicuitas,  intellectus  siae  commn. 

75 

19, 

' '    Deum 

"     Deus. 

"         77                " 

31, 

' '    idte.me.re 

"    id  temere. 

80 

28, 

' '    requira 

"    requirat. 

81 

2, 

"    anglo 

' '    angelo. 

83 

28, 

"    jacta 

"    jactant. 

"       100 

3, 

' '    secuti 

' '    sicuti. 

"       107 

18, 

"    seu 

' '    ceu. 

"       134 

3, 

' '    inJisereditatem 

"    in  hsereditatem . 

"       144 

25, 

' '    procuratur 

"    procurator. 

"       164 

31, 

"    parari 

"    parare. 

"      224 

32, 

"    definere 

' '    definire. 

"      227 

19, 

"    auctori,  tatem 

"    auctcritatem. 

" 

23, 

• '    finis : 

"   finis 

"      229 

18, 

' '    temporatse 

"     temperattb. 

"      230   Nota    " 

1, 

"    e 

"    et. 

ii        ii                 .i 

2, 

"    licitat 

' '     licita. 

"      236 

5, 

' '    bonhuum 

"    bonum. 

.1      297 

24, 

"     evi, 

"     evi-. 

"      298 

12, 

"    PartllJ 

"    Pars  111. 

"      309 

1, 

"    <§  15) 

"     (Sect.  1.  §  15). 

"      310 

31, 

"    expierentia 

"    experientia. 

"      313 

6, 

"    tradat 

' '     tradant. 

"      314 

10, 

"     reliquewia 

"    reUnquend 

"       318 

12, 

"     in  humana 

"     inhumana. 

'337 

'     16, 

re 

'  •     rei. 

"       339 

'      6, 

"     inpedire 

"     i\ 

"       341 

'    io, 

"     fori  matarum 

"    formitarum. 

"      352 

'     26, 

"    inferiororis 

"     inferioris. 

395 

'     14, 

moris  . . .  advcrsenUur,  lege  morum  a< 

u         ii 

'     '5, 

"    educandi,  Scc. 

.  (308)  est  extra  ordineiu. 

.01 

•H 

iH 

VO 

ti 

rH 

^ 

<£) 

O 

co 

s 

"i* 

d) 

•HC 

Bj 

«H 

3  cr t>