Skip to main content

Full text of "Ethices seu moralis elementa selectis ex auctoribus deprompta ad usum gymnasiorum Divi Hyeronimi seminarii Arequipensi in civitate"

See other formats


ETHICES  SEU  MORALIS 
elemento, 

SELECTIS  EX    AUCTORIBUS  DEPROMPTA 

Ad  usum 

GYMjYJSIORUM  DIVI  HYEROJYIMI  SEMIMÌRI1 

ABEqUIPENSr   IN   CIVITATB. 

MA 


ANNO  1830, 
In  tipocràphià  Tvbucà* 


5 
°1 


W^    Vii 


Ti- 

ETHICA  SIVE  MORALIS 

E,c 
THICA   seu  Moralis  definiri  solet  :  scientia  pràctica   ac- 

tus     humanos  ad    honestatem    dirigens  .     1.°    Dicitur    scientia, 

quia  ex  principiis   inconcussis    certas    deducit  conclusiones  ;  ex 

gr  ,  ex  isto   principio  quod  omnia  justitise    officia   complectitur: 

Alteri  ne  feceris  quod  Ubi  fieri  nolis  ,  colligit  non   esse    furan- 

dum  ,  non     calumnianduni  ,  non     occidendum  ,  etc.     Ex    isto, 

quod  omnia  humanitatis  officia   continet  :  Alteri  facias  quod  libi 

fieri  velis  ,  concludit  nec  opem   miseris  ,  nec  solatium  moeren- 

tibus     esse    deneganduin  .     2.  °    Pràctica  ,  quia    in    mera     sui 

objecti  ,  sive   actuum  humanorum  speculatione    non   conquiescit, 

sed    tota   est    in  tradendis  regulis  ,  quarum  ad  normain  actiones 

no?trse   exigantur .     3.  °    Dicitur   actus  humanos  ad    honestatem 

dirigens  .     Actus    autem   humani    nomine    intelligitur    quidquid 

fit  a   nobis  humano  modo    agentibus  ,  id  est  ,  cum  rationis  ju- 

dicio  ,  voluntatisque  Consilio  et  deliberatione  .     Actus    vero  qui 

fiunt  citra  mentis    attentionem  et  voluntatis  arbitrium  ,  appellari 

solent  actus  hominis  .     De  iis   posterioribus    non    disserit   philo- 

sophia   moralis  ;  cum  enim  rationis  judicio  et  voluntatis  concilio 

non  subjiciantur  ,  nulla  bonitate    aut   malitià    morali  affici  pos- 

sunt  .      Ethicam    sive    Moralem     dividimus     in    generalem    et 

specialem  . 

Eihica  generalis. 

Ethioa  generalis  de  actibus  humanis  generatimi  disserit  f 
quorum  principia  et   proprietates   considerat . 

DISSERTATICI. a 

De  actuum  humanorum  principiis. 

Actuum  humanorum  principia  dicuntur  qnsecumque  ad  ip- 
sos  formandos  concurrunt .  Duplicis  sunt  generis  :  alia  scili- 
cet  interna  quae  in  nomine  ,  et  alia  externa  ,  quse  extra  homi- 
nem  posita  sunt . 

CAPUT  l.m 

De  principiis  actuum  humanorum  internis. 

Principia  humanorum  actuum  interna  sunt  intellectus  ,  vo- 
luntas  et  conscientia  .  De  intellectu  et  voluntate  in  Metaphy- 
sica  jam  diximus  ;  agendum  igitur  de  «onscienta  superest . 


4 

PARAGRAPHUS   |M 

De  conscientia  generatim  sumpta. 

Conscientia  est  intimum  animi  judicium  de  actionis  cujus- 
que  bonitate  aut  pia  vitate  pronuntiantis  .  Judicis  et  testis  mu- 
nere  fungitur  .  Quseres  ,  an  conscientia  sit  morum  regula  ita 
certa  et  incorrupta  ,  ut  malum  sit  quidquid  contra  eam  agitur , 
bonum  .vero  quidquid  ,  ipsà  dictante  ,  geritur . 

Ad  solvendam  hanc  quastionem  ,  sit 

Propositio  .  Nunquam  licet  contra  conscientiam  agere  t 
quod  autem  ,  eà  dictante  ,  geritur  ,  aliquando  malum   est. 

Prob.  l.a  pars  :  Illud  nunquam  licitum  est  ,  quod  peccandi 
voluntatem  semper  includit  :  atqui  semper  adjunctam  habet 
peccandi  voluntatem  ,  quod  facimus  reluctante  conscientia.  Agere 
enim  contra  conscientiam  nihil  aliud  est  ,  quam  id  facere  quod 
prohibitum  judicamus  ,  vel  illud  omittere  quod  prasceptùm  cre- 
dimus  :  atqui  profectó  peccandi  voluntatem  habet  quisquis  id 
agit  quod  vetitum  putat  ,  vel  omittit  quod  imperatum  existimat: 
eodem  quippe  modo  affectus  est  ,  ac  homo  qui  sciens  ac  volens 
ageret  contra  legem  reipsà  aliquid  prsecipientem  vel  prohiben- 
tem  :  ergo  ,  etc . 

Prob.  2.a  pars  :  Aliquando  conscientia  laborat  errore  vin- 
cibili  :  atqui  malum  est  sequi  conscientiam  quae  in  errore  vin- 
cibili  versatur  :  namque  juxta  hujusmodi  conscientiam  agere  di- 
citur  ,  qui  falso  putans  aliquid  esse  licitum  ,  illud  agit  quando 
errorem  istum  superare  potest  et  debet  :  atqui  sane  peccat 
quisquis  facit  quod  licitum  falsò  existimat  ,  si  errorem  illum 
emendare  possit  aut  debeat .  i  Nonne  v.  g.  ,  peccavit  Apos- 
tolus  ,  cùm  Ecclesiam  Dei  vexaret  ,  et  in  ipsius  excidium 
totis  viribus  et  approbante  conscientia  niteretur  ?  Nonne  pec- 
càrunt  qui  Christi  discipulos  interficiendo  ,  obsequium  pres- 
tare se  Deo  intima  persuasione  judicabant  ?  Ergo  malum  est 
aliquando  quod  juxta  conscientiam    agitur  . 

Solvuntur  óbjecta. 

Obj.  1.°  Conscientia  errans  non  est  morum  regula  ;  ergo 
quod    fit    contra  conscientiam  errantem  ,  non  malum   est . 

Resp.  Neg.  conseq.  Quod  enim  contra  conscientiam  er- 
rantem fit  ,  non  ideo  malum  dicimus  ,  qu:a  hujusmodi  cons- 
cientia est  morum  regula  :  illud  quippe  nomen  meritò  non 
obtinet  ,  nisi  legi  divine  consentiat  :  sed  ideo   peccatur  ,  quia 


o 

Demo  potest  ,  conscientia  reluctante  ,  agere  ,  quin  peccandi 
voluntatem   habeat  ;  quae    ipsa    non    sinè    culpa    est . 

Cbj.  2.°  Quod  agitur  contra  conscientiam  errantem  ,  sem- 
per  malum  est  ,  ergo  é  contrariò  quod  juxta  eamdem  cons- 
cientiam  agitur  ,  semper   bonum   est . 

Resp.  Neg.  Conseq.  Sicut  enim  in  dialecticis  duae  propo- 
sitiones  contrariae  possunt  esse  falsae  ,  ut  ista3  :  omnis  homo 
est  doctus  :  nullus  homo  est  doctus  ;  ita  in  moraiibus  duo  con- 
traria possunt  esse  simul  mala  .  Cujusmodi  sunt  tum  ea  ,  quae 
contra  conscientiam  errantem  aguntur  ,  tum  ea  quae  juxta  eam- 
dem fiunt.  Qui  enim  agit  reclamante  conscientia  ,  id  ipsum 
facit  quod  illicitum  esse  intima  animi  persuasione  judicat  ,  ac 
proinde  vult  et  amat  peccatum  ;  qui  vero  errorem  conscientiae 
vncibilem  sequitur  ,  ideo  peccat  ,  quód  ex  ignorantia  quam  de- 
pellere  potest   et  debet  ,  rem  faciat   a  lege  prohibitam  , 

PARAGRAPHUS  8.» 

De  conscientice  divisionibus.  •  * 

Conscientia  dividitur  ,  1.°  in  veram  seu  rectam  ,  quae 
dictat  licitum  aut  illicitum  esse  quod  reipsà  tale  est  ;  et  in 
falsam  sive  errantem  ,  quae  vel  licitum  et  bonum  judicat  quod 
illicitum  et  malum  est  ,  vel  quae  vetitum  et  malum  pronuntiat 
quod  legi  est  consentaneum  .  Ubi  error  conscientiae  depelli 
potest  ,  dicitur  vincibilis  ;  quando  superali  non  potest  debitam 
adhibendo  dilige ntiam  ,  appellatur  iiivincibilis  • 

2.°  Conscientia  dividitur  in  latam  et  scrupulosam .  Lata 
dicitur  ea  quae  ex  levibus  tantum  causis  cupiditati  faventibus, 
Lcitam  esse  actionem  judicat  ,  vel  quae  prò  levi  peccato  habet 
quod  gravissimum  existimari  debet .  Conscientia  scrupulosa, 
quae  latee  opponitur  ,  ea  est  quae  futilibus  conjecturis  et  ratiuncu- 
lis   ducta  ,  anxié  et  sollicité   timet  ne    mala  sit  actio. 

3.°  Dividitur  conscientia  in  certam  ,  dubiam  et  probabi- 
lem .  Certa  est  ,  cùm  prudenter  et  sine  ullo  errandi  periculo 
probabili  judicat  aliquid  licitum  esse  vel  illicitum  ,  bonum  vel 
malum  .  Dubia  est  quando  rationibus  oppositis  ita  libratur  ,  ut 
ignoret  utrùm  actio  quaedam  licita  sit  an  illicita  .  Tandem  cons- 
cientia probabilis  dicitur  ea  quae  actionem  aliquam  bonam  aut 
malam  esse  judicat  ex  argumentis  verisimilibus  quidem  ,  sed 
quae    non  omnem   excludunt  errandi  formidinem  . 

Cum  vero  de  conscientia  dubia  et  probabili  nonnulla  sint 
quorum  maxime  utilis  est  cognitio  ,  de  utraque  duplici  in  sec« 
tione  disserendum  est. 


6 

SECTIO    1.* 
De  conscientia  dubia. 

Tutissimam  regulam  cui  firmiter  adhasrere  debeat  qui  cons° 
cientiam  habet  dubiam  ,  statuet    sequens  . 

Propositi©  .  Qui  conscientiam  habet  dubiam  ,  ab  actu 
debet  abstinere  ,  si  nulla  urgeat  agendi  necessitas  ;  quae  si 
adfuerit  ,  partem    tutiorem  eligere   debet . 

Prob.  l.a  pars  :  Non  licet  peccandi  periculo  sese  objicere: 
Qui  enim  amai  periculum  ,  in  ilio  peribit  (Ecclesias.  3.  27.). 
Atqui  peccandi  periculo  sese  exponit  qui  in  dubio  citra  ullam 
necessitatela  agit  :  namque  ille  peccandi  discrimen  adit  qui 
agit  temere  ,  nullamque  certam  habet  regulam  qua  deprehendat 
utrum  justum  sit  an  iniquum  quod  operatur  :  atquì  ita  se  ha- 
bet qui  in  dubio  siné  ulla  necessitate  agit  ;  ergo  in  peccandi 
periculum   incurrit  . 

Prob.  2.a  pars .  Ad  Ikité  agendum  requiritur  ut  pruden- 
ter  judicemus  nos  minime  esse  peccaturos  :  atqui  cùm  dubitans 
eam  partem  sequitur  quam  minus  tutam  existimat  ,  prudenter 
judicare  non  potest  nihil  esse  peccati  pertimescendum  ;  imo 
longè  magis  sibi  conscius  est  se  peccaturum  ,  ut  res  ipsa  clamat; 
ergo  etc . 

Praeterea  ,  non  minus  caute  nos  gerere  debemus  in  iis 
quae  ad  salutem  asternam  pertinent  ,  quam  in  rebus  tempora- 
libus  :  atqui  ,  ubi  agitur  de  negotiis  temporalibus  ,  imprudens 
et  temerarius  haberetur  ,  qui  in  dubio  partem  minus  tutam 
eligeret  ,  dum  tutiorem  amplecti  potest  ;  ergo  longé  magis  te- 
mere et  stulté  agere  ,  ac  proinde  peccare  censendus  est  quis- 
quis  in  salutis  aeternae  negotio  partem  minus  tutam  amplec- 
titur  ;  ergo  ,  etc. 

Solvuntur  objecta  . 

Obj.  l.o  Lex  dubia  non  potest  certam  parere  obligationem; 
ergo  cum  dubitatur  utrum  lex  aliquid  prohibeat  ,  ab  eo  non 
tenemur    abstinere  . 

Resp.  Dist.  conseq  Ab  eo  non  tenemur  abstinere  vi  legis 
dubiam  ,  conc  ;  vi  legis  naturalis  quse  vetat  ne  quis  peccandi 
periculo  sese  exponat  ,  nego  .  Cum  enim  dubitamus  an  quse- 
dam  lex  obliget  ,  nihil  tamen  dubitationis  est ,  quin  eam  par- 
tem amplecti  debeamus  ,  quae  mag  s  a  peccato  removet .  Itac^ue, 
quando  incerti  sumus  an  quaedam  actio  prohibita  sit  ,  eam  di- 
mittere  non  tenemur  vi  legis  quae  dubia  est  ,  sed  vi  legis 
naturalis  quae  omnino  certa  est  ,  et  vetat  ne  in  cognitum  pec- 
candi periculum  nos  temere    conjiciamus. 


Obj.  2.°  Si  pars  tutior  semper  eligenda  foret  ,  omnes  te- 
nerentur  in  eremura  secedere  ,  vel  monasterium  ingredi  ,  quia 
illud  vitae  genus  tutius  est  ,  minusque  periculosum  :  atqui  fal- 
sum    consequens  ,  ergo  et  antecedens  . 

Resp.  Neg.  maj.  Nani  illud  vitae  genus  cuique  magis  tu- 
tum  est  ,  ad  quod  fuit  a  Deo  destinatus  factusque  idoneus: 
atqui  Deus  alios  destinavit  ad  vitam  caelibem  ,  alios  ad  con- 
jugalem  ,  alios  ad  solitudinem  ;  quaemadmodum  ergo  singula 
corporis  humani  membra  non  eodem  funguntur  munere  ,  sed 
distinctis  ministeriis  serviunt  ,  ut  observat  Apostolus  ,  ita  etiam 
singuli  homines  eam  vivendi  formam  profiteri  debent  ,  ad  quam 
a  Deo  vocati  sunt  :  alii  enim  in  seculo  depravantur  ,  qui  po- 
tuissent  ut  ait  Augustinus  ,  in  solitudine  deificavi  ;  alii  in 
monasteriis   male  vivunt  ,  qui  in  seculo  pie  sanctèque  vixissent. 

SECTIO  2.» 

De  conscientia  sive  opinione  probabili. 

\o  Opinio  probabilis  ea  est  quae  nititur  vel  gravi  auctoritate, 
Vel  rationibus  non  levis  momenti  ,  non  tamen  eertis  et  indubi- 
tatis  .  Hinc  duplex  distinguitur  probabilitas  :  alia  estrinseca  , 
quae  ducitur  ex  ipsis  rationibus  alicui  sententiae  suffragantibus; 
alia  intrinseca  ,  quae  repetitur  ex  Doctorum  auctoritate  et  testi- 
monio ,  qui  in  eamdem  sententiam  videntur  conspirasse. 

2.°  Opinio  dicitur  modo  /avere  legi  ,  cum  affirmat  rem  ali- 
quam  legi  prohiberi  vel  praecipi  ;  modo  /avere  libertati  et  cu- 
piditati  ,  quando  scilicet  asserit  hanc  vel  illam  actionem  nulla 
lege  vetitam    esse    aut   imperatam  . 

3.o  Opinio  in  conflictu  alterius  dicitur  probabilior  vel  minus 
probabilis  ,  prout  ratione  et  auctoritate  oppositam  vincit  ,  aut 
ab  ea  vincitur  :  si  vero  ambae  paribus  rationum  momentis  sese 
librent  ,  tunc  vocantur  aqué  probabiles  . 

4.°  Opinio  dicitur  ,  tutior  ,  cara  a  violandse  legis  periculo 
magis  removet    quam  opposita  . 

5.°  Probabilista?  dicuntur  ,  qui  opinionem  probabilem  ut 
tutam  certamque  morum  regulam  obtrudunt .  Quibus  positis  ,  sit 
Propositio.  l.a  Non  licet  sequi  opinionem  minùs  probabi- 
lem qua  favet  libertati  ,  in  concursu  alterius  probabilioris  qua 
favet  legi. 

Prob.  Non  licet  homini  in  peccandi  periculum  sese  conjicere: 
atqui  huic  periculo  manifeste  sese  exponit  qui  opinionem  minùs 
probabilem  quae  favet  libertati  sequitur.  in  concursu  alterius  pro- 
babilioris quae  stat  prò  lege  ;  nam  locus  est  timendi  ne  legem  vio- 
let  ,  si  forte    existat  :  atqui  in  casa   de  quo  agitur  ,  probabile 


8 

est   legem  existere  ,  siquidem  graviora  in  hanc  partem  inclinant 
rationum    momenta  ;  ergo  :  etc  . 

2.°  Clamat  recta  ratio  Deum  esse  prse  omnibus  aliis  dili- 
gendum  :  atqui  profecto  Deum  non  ita  diligit  ,  qui  sententiam 
minùs  probabilem,  libertati  cupiditatique  blandientem  amplectitur, 
dum  alia  probabilior  in  gratiam  legis  occurrit  :  tunc  enim  id 
facit  vel  omittit  ,  quo  Deum  graviter  offendendum  esse  judicat, 
et  quidem   probabiliùs  . 

3.°  Non  licet  imprudenter  et  temere  ,  agere  :  atqui  ita  se 
gerit  qui  sententiam  minus  probabilem  eligit  ,  neglectà  proba- 
biliore  quae  favet  legi  :  ut  enim  prudenter  quisque  agat  mora- 
liter  certus  sit  necesse  est  bonam  honestamque  esse  suam  ac- 
tionem  :  atqui  eà  certitudine  prorsus  caret  qui  opinionem  minus 
probabilem  arripit  ,  spreta  probabiliore  quae  pugnat  prò  lege  ; 
namque  ,  eo  ipso  teste  ,  quod  agit  potius  illicitum  est  quaia 
licitum  ;  ergo  ,  etc  . 

Proposiiio  2.a  Non  licet  sequi  opinionem  probabilem  quae 
favet  libertati  in  concursu  alterius  aequè  probabilis  quae 
stat  prò    lege  . 

Prob  .  Qui  animum  habet  duabus  oppositisque  opinionibus 
aequé  probabilibus  distractum  ,  is  vere  proprièque  dubitat  ; 
siquidem  non  potest  hanc  potius  quàm  illam  opinionem  veram 
judicare  ;  sed  inter  utriusque  veritatem  et  falsitatem  suspensus 
fluctuat  .  Hinc  ,  si  quis  hominem  in  hoc  statu  constitutum 
interroget  ,  utra  sententia  vera  sit  ,  ingenue,  fatebitur  se  nes- 
cire  ,  se  incertum  esse  ,  se  dubitare  ;  obstringitur  ergo  lege 
qua  jubemur  in  dubiis  partem  tutiorem  consectari  :  atqui  par- 
tem tutiorem  non  sequeretur  ,  si  opinionem  quae  libertati  et 
cupiditati  favet  amplecteretur  ,  neglectà  aiterà  aeque  probabili 
quae  stat  prò  lege  .  Posteriorem  enim  hanc  sententiam  eligendo, 
nullum  in  periculum  incurreret  legem  divinam  violando  :  huic 
autem  discrimini  sese  objiceret  ,  si  alteram  opinionem  cupiditati 
patrocinantem  sequeretur  ,  ut  per  se  manifestum  est   ;  ergo  etc. 

Objic  .  Opinio  minùs  probabilis  in  concursu  probabilioris  re- 
manet  vere   probabilis  ;  ergo   eam     sequi    licet . 

Resp  .  Neg  .  ant  .  Probabile  enim  idem  est  ac  dignum  quod 
approbetur  :  atqui  opinio  minùs  probabilis  in  conflictu  probabi- 
lioris ,  minime  digna  est  quae  assensum  et  approbationem  obti- 
neat  ,  cùm  praevaleant  rationum  momenta  ,  quibus  munitur  oppo- 
sita  sententia  .  Quinimò  ,  non  potest  animus  opinionem  minùs 
probabilem  non  improbare  ,  siquidem,  eam  falsam  potius  qusutt 
veram  judicat  . 


9 

CAPUT  2.m 

De  principiis  actuum  humanorum  externis. 

Principia  actuum  humanorum  externa  dicuntur  ea  quae  extra 
hominem  posita  sunt .  Duo  reeensentur  ,  nimirum  finale  et 
dirigens  .  Prius  est  finis  propter  quem  fiunt  actus  humani: 
posterius  vero  est  lex  ipsa  qua.  ,  tanquam  luce  ,  suis  in  ac- 
tibus  homo  dirigitur. 

ARTICULUS1.* 

De  fine  actuum  humanorum  , 

Finis  definiri  solet  id  cujus  gratis  fit  aliquid  ,  sive  bonuni 
verum  aut  apparens  ,  cuyus  consecutionem  inter  operandum 
intendimus  .  Voluntas  enim  amare  non  potest  ,  nisi  quod  bo- 
num  sibi  videtur  .  Duplex  autem  potissimum  distinguitur  finis, 
proxitnus  nempe  et  ultimus  .  Finis  proximus  ille  est  quem 
ita  voluntas  intendit ,  ut  ipsum  referat  ad  finem  alium  ulterìorem. 
Sic  homo  vere  christianus  medicinam  hauriendo  ,  ita  sanita- 
tem  quaerit  ,  ut  ipsam  referat  ad  Dei  laudem  et  gloriam . 
Finis  ultimus  ille  est  ad  quem  caetera  diriguntur  ,  ipse  vero 
ad  nullum  alium  finem  retertur  ,  et  hic  proprie  finis  est ,  quia 
in   eo  voluntas  conquiescit . 

Hic  duo  sunt  pertractanda  .  l.o  Enim  cum  homines  ita 
sint  a  natura  comparati  ,  ut  in  iis  quae  agunt  beatitudinem, 
tanquam  finem  ultimum  ,  quaerant  ,  in  quo  sita  sit  hominis  beati- 
tudo  exponendum  est  .  2.°  Cùm  non  alius  esse  debeat  finis 
ultimus  hommis  ,  quàm  ipse  Deus  ,  agendum  erit  de  ofiicio 
quo  tenemur  omnes  actiones  nostras  ad  Deum  ,  tanquam  finem 
ultimum  ,  referre. 

PARAGRAPHAFUS    ì.* 

In  quo  sita  sit  vera  hominis  beatitudo 

Beatitudinis  nomine  ,  non  Philosophi  tantum  ,  verum  etiam 
imperiti,  eum  statum  intelligunt,  qui  mentem  omnino  expleat.  In 
assignando  illius  felicitatis  objecto,  tanta  fuit  Philosophorum  gen- 
tilium  discordia,  ut  ducentas  octoginta  et  octo  ,  opiniones  ea  de  re 
discrepantes  ,  post  Varronem  numeret  Augustinus  (  lib.  15.  de 
Civit.  Dei  ,  cap  .  20.  )  Adeo  verum  est  quod  ait  Seneca  ,  vivere 
omnes  beate  velie  ,  sed  ad  pervidendun  quid  sit  quod  beatam 
vitam  efficiat  ,  caligare  .  (  init .  lib  .  de  Vita   beata  )  . 

Propositio  l.a  Ad  veram  propriéque  dictam  beatitudinem 
homo  destinatur. 

B 


10 

Prob  .  Intime  conscii  sumus  in  nobis  existere  quemdam  sum- 
mae  beatìtudinis  appetitum  ,  quo  perfectè  et  immutabiliter  beati 
esse  volumus  :  atqui  hominem  ad  felicitatem  natum  esse  probat 
ille  appetitus  :  1 .°  enim  in  nobis  necessarius  est  ;  nemo  quippe 
à  se  obtinere  potest  ut  nolit  esse  beatus  ;  2°  constans  et  per- 
petuus  ;  namque  ,  et  singulis  instantibus  ,  et  in  singulis  actibus 
ex  ineluctabili  hujus  desiderii  impulsu  agimus  ,  nec  quidquam 
velie  possumus  ,  nisi  aliquam  boni  speciem  prae  se  ferat, 
3.°  universalis  est  cùm  in  omnibus  et  singulis  hominibus  sese 
prodat  et  manifestet  :  atqui  hujusmodi  appetitus  non  potest 
nos  decipere  ;  alioquin  error  in  ipsum  Deum  meritò  refunde- 
retur  ,  qui  sinè  ulla  causa  istud  desiderium  nobis  indidisset: 
iliud  enim  mentibus  nostris  imprimendi  nulla  esse  potest  causa, 
si  nulla    sit  beatitudo    qua  expleatur  ;  ergo  etc. 

Propositio  2. *  Homo  non  potest  in  se  ipso  veram  felicita- 
tem  invenire. 

Prob.  Ex  misera  hominum  in  terris  conditione  :  Homo 
enim  natus  de  muliere^  brevi  vivens  tempore  repletur  multis  miseriis 
(Job.  14.  1.)  Editus  est  in  vitam  ,  ait  Tullius  ,  corporé  nudo^ 
fragili  ac  infirmo  ;  animo  anxio  ad  molestias  ,  humili  ad  ti- 
mores  ,  prono  ad  libidines  (  lib.  3.  de  Repub.)  Atqui  luctuo- 
sus  ille  status  pugnat  cum  vera  felicitate  .  Hinc  adeo  verum 
est  hominem  se  solo  contentum  non  esse  ,  ut  extra  seipsum 
quaerat  beatitudinem  :  quod  unicuique  ex  proprio  conscientiae 
testimonio  compertum    est. 

Propositio  3.a   Homiìiis  beatitudo  non  sita  est  in  bonis  creatis. 

Prob.  Bona  creata  triphcis  sunt  generis  ,  alia  scilicet 
fortunae  ,  alia  corporis  ,  alia  animi  :  atqui  nihil  horum  potest 
hominem  beatum  efficere  . 

Prob  la  pars  :  Bona  fortunae  sunt  honores  ,  dignitates, 
divitiae  :  atqui  hcec  tria  non  possunt  efficere  hominem  vere 
beatum.  1.°  Quidem  non  honores  et  dignitates  :  tum  quia  non 
sunt  stabiles  ,  nec  a  solis  probis  possidentur  .  Vidi  ,  inquit 
Psaltes  Regius  ,  impium  super exaltatum  et  elevatum  sicut  cedros 
Libani  ;  tramivi  ,  et  ecce  non  erat  (  Psalm.  36,  v.  35.  et  36); 
tum  quia  appetitum  irritant  ,  nedum  expleant  :  si  quis  enim  ad 
aliquem  dignitatis  gradum  pervenerit  ,  .ad  altìorem  ardet  cons- 
cendere ;  tum  quia  hominem  reddunt  vanis  incommodis  ob- 
noxium  ,  nempe  superiorum  contemptui  ,  aequalium  invidiae, 
infenorum  jocis  et  maledictis  ,  omnium  denique  importunitati- 
bus  .     Hinc   poeta  ethnicus  . 

Jure   perhorrui 
Late   conspicuum   tollere  verticem. 


11 

2.o  Nec  divitiae  veram  horainis  beatitudinem  constituunt  :  cum 
labore  enim  comparantur  ;  cum  timore  et  sollicitudine  conser- 
vantur  ;  cum  dolore  amittuntur  .  Praeterea  ,  cupiditatem  sti- 
mulant  ,  non  satiant  : 

Crescit  amor   nummi  ,  quantum  ipsa   pecunia  crescit  ; 
Quo   plus   sunt  potae  ,  plus    sitiuntur   aquae  . 

Denique  ,  iis  saepe   affluunt  improbi  ,  de    quibus  sic  habet 

Psaltes    Regius  :  Promptuana  eorum    piena oves   eorum 

fcetosae  ,  abundantes  in  egressibus  suis  :  boves  eorum  crassi  . 
(Psalm.  143,  v.  13  et  14.)  Ergo  vera  hominis  felicitas  non 
sita  est   in   bonis  fortunae  . 

Prob.  2.a  pars  :  Bona  corporis  potissimum  consistunt  in 
sanitate  et  voluptatibus  :  atqui  neutrum  dici  potest  summum 
hominis  bonum  :  utrumque  enim  fluxum  est  ,  caducum  ,  insta- 
bile ,  vel  quatriduanae  febris  ignieulo  evanescit  ;  voluptates 
corporeas  consequuntur  anxietas  ,  dolor  ,  tristitia  ,  conscientiae 
stimuli  ;  vires  corporis  atterunt  ,  multiplex  raorborum  genus  in- 
vehunt  .  Defectio  vìrium  ,  inquitTullius  ,  adolescentiae  vitiis 
efficitur  soepius  ,  quàm  seneciuiis  (  iib.  de  senectute  ).  Hinc  sic 
monet  poeta    ethnicus  . 

Speme  voluptates  ,  nocet  empta  dolore   voluptas. 

Prob.  3.a  pars  :  Animi  bona  sunt  scientia  et  virtus  :  at- 
qui vitam  ex  omni  parte  beatam  non  efficiunt  ;  quantulae  enim 
sunt  !  quàm  obscurae  ,  quàm  variis  erroribus  admistae  ,  quam 
magnis  laboribus  consequimur  scientiae  !  quàm  parùm  valent 
eam  explere  sciendi  et  cognoscendi  cupiditatem  ,  quae  a  Deo 
nobis  insita  fuit  !  Praeterea  ,  scientia  et  virtus  hominem  à  mor- 
bis  ,  doloribus  ,  paupertate  ,  aliisque  miseriis  non  eximunt ,  quae 
cum  vera  felicitate  sociari  nequeunt  .  Hinc  Apostolos  ,  licet 
omni  virtutum  genere  conspicuos  ,  ita  vexabant  hujus  vitae  in- 
commoda  ,  ut  eos  tcederet  vìvere  (  2.  cor.  1.8.)  Virtus  ergo 
via  quidem  est  qua  pervenitur  ad  summam  felicitatem  ;  sed 
ipsa   non    est  summum  hominis    bonum  . 

Ex  iis  omnibus  colligeie  est  quàm  frustra  in  bonis  creatis 
quaereretur  vera  hominis  felicitas  .  Hinc  Salomon  ,  licet  in  eum 
confluxissent  omnia  tum  fortunae  ,  tum  corporis  ,  tum  animi 
bona  ,  statim  ab  operis  sui  limine  in  istas  voces  erumpit  :  vani- 
tas  vanitatum  ,  et  omnia   vanitas  .     (Ecclesiastes  ,  e.    1.    v.  2). 

Propositio  4.a  Deus  solus  est  summa  hominis  beatitudo^ 
sive  summum  bonum. 

Prob.  Ille  solus  est  summum  hominis  bonum  qui  solus 
potest  omnes  illius  facultates  explere  :  atqui  solus  Deus  potest, 
etc .     Facultates  enim   hominis    revocantur  ad   intellectum    qui. 


12 

veri  eognitionem  ,  et  ad  voluntatem  quae  boni  possessionem 
prosequitur  :  atqui  Deus  solus  valet  utramque  hanc  hominis 
facultatem  explere  :  nam  solus  est  summa  veritas  ,  summaque 
bonitas  :  atqui  Deus  ,  quatenus  summa  veritas  ,  potest  totani 
intellectùs  veruni  inquirentis  amplitudinem  exhaurire  :  et  qua- 
tenus summa  bonitas  ,  potest  immensa  voluntatis  bonum  pro- 
sequentis*  desideria  sistere  ;  ergo  ,  etc.  Hinc  S.  Augustinus 
Deum  aloquens  :  Fecisti  nos  ad  te  .  inquit  ,  et  inquietum  est 
cor  nostrum  ,  donec  requiescat  in  te  (lib.  1.  Confess.  cap.  1.) 
Non  facit  beatum  hominem  ,  nisi  Deus  qui  fecit  hominem  (  Epist. 
155,   n.    2.) 

Obj.  Appetitui  finito  sufficit  bonum  finitum  :  atqui  appe- 
titus  hominis  est  finitus  ;  ergo  ad  eum  explendum  satis  est 
bonum   finitum. 

Resp.  Dist.  maj.  Si  appetitus  ille  non  tendat  ad  bonum 
infinitum  ,  conc.  secus  ,  neg. 

Porro  ,  appetitus  hominis  quamvis  finitus  ,  utpote  faculta- 
tis  creatae  affectio  .  bonum  tamen  infinitum  prosequitur.  Ine- 
luctabili  enim  propensione  fertur  ad  beatitudinem  absolutam, 
aeternam  ,  et  immutabilem  ,  quae  nonnisi  in  summo  ,  et  infi- 
nito bono  sita  esse  potest  ,  sive  in  Deo  ,  qui  ,  ut  ait  Pro- 
pheta  Regius  ,  replet  in  bonis  desiderium  tuum  (Psalm.  102.  v.  5.) 
Quod  adeo  verum  est  ,  ut  Alexander  ,  licet  in  subditum 
mundum  late  dominaretur  ,  aliquid  ultra  expeteret.  Hinc' 
Juvenalis  : 

Unus    Pellaeo    juveni    non    sufficit  orbis: 
AEstuat   infelix  angusto  in  limite  mundi. 

PARAGRAPHUS  8.» 

De  officio  ,  quo   tenemur  omnes  actiones  nostras  ad  Deum 
tamquam  finem   uttimum  ,    referre. 

Nullus  sine  fine  quodam  ultimo  esse^  potest  actus  huma- 
nus  :  in  omni  quippe  actu  deliberato  aliquid  intendimus  ,  ali- 
quod  bonum  verum  ,  aut  apparens  prosequimur  ,  in  quo  volun- 
tas  nostra  conquiescit  ,  et  ultra  quod  non  excurrit.  In  eo  sita 
est  ratio  finis  ultimi. 

Propositio.  Homo  tenetur  omnes  ,  et  smgulas  actiones  de- 
liberaias  ad  Deum  ,  tanquam  finem  ultimum  ,  referre. 

Prob.  Ad  ilud  tenetur  homo  ,  quod  jubet  lex  naturalis: 
atqui  lex  naturalis  praecipit  ,  ut  omnes  actiones  deliberatas  ad 
Deum  ,  tanquam  finem   uìtimum  referamus. 

Ea  quippe  est  naturae  lex  ,  ut  res  quaelibet  ad  eum  fi- 
nem tendat  \  ad  quem  vi  suae    creationis  ,  et   ab  auctore   suo 


13 

destinata  est  :  atqui  finis  ultimus  ad  quem  creatus  et  desti- 
natus  fuit  homo  ,  est  ipse  Deus  :  siquidem  in  eo  solo  sitam 
esse  nostrani  beatitudinem  demonstravimus  ;  aliunde  homo  non 
tendit  ad  Deum  ,  nisi  ad  ilium  suas  actiones  referendo; 
ergo  ,  &c. 

Praeterea  ,  dictat  lex  naturalis  ,  ad  Deum  referenda  esse 
quae  ab  eo  accepimus  ;  atqui  a  Deo  creante  ,  et  conservante 
habemus  quidquid  vitae  ,  quidquid  facultatis  ,  quidquid  boni  et 
perfectionis  nobis  inest  ;  praecipit  ergo  lex  naturalis  ut  omnia 
nostra  referamus  ad  Deum  tanquam  finem  ultimum.  Quod  ra- 
tiocinium  non  semel  adhibent  S.  S.  Patres  :  Haec  regala  dilec- 
tionis  ,  inquit  S.  Augustinus  ,  divinitus  constituta  est  ,  ut  om- 
nes cogitationes  tuas  ,  et  omnem  vitam  tuam  ....  in  illum  con- 
feras  ,  a  quo  habes  ea  ipsa  quae  confers  (lib.  1.  de  Doct.  Christ. 
cap.    22. 

Obj.  Ex  Philosophorum  et  Theologorum  consensu  praecep- 
tum  affirmativum  non  semper  obligat  :  praeceptum  jubens  agere 
propter    Deum   est   affirmativum  ;  ergo  semper  non  obligat. 

Resp.  Dist.  maj.  Praeceptum  affirmativum  ,  quod  omnes 
actiones  nostras  non  complectitur  ,  semper  non  obligat  ,  conc. 
maj.  :  praeceptum  affirmativum  ,  quod  omnes  actiones  com- 
plectitur ,  non  semper  obligat  ,  neg.  maj.:  dist.  min.  ad 
sensum  majoris. 

Revera  preceptum  affirmativum  ,  quod  omnes  actiones  nos- 
tras non  involvit  ,  semper  non  obligat  ;  hujusmodi  sunt  prae- 
cepta  de  honorandis  parentibus  ,  de  sublevando  paupere  :  neque 
enim  semper  et  quolibet  tempore  obsequii  nostri  actus  in  pa- 
rentes  sunt  exercendi  ,  nec  eleemòsyna  pauperibus  eroganda; 
sed  tantum  ubi  sese  dederit  occasio.  Praeceptum  vero  quod  om- 
nes actiones  nostras  complectitur  ,  quamvis  affirmativum  ,  sem- 
per   nos   obstrictos  tenet  ,  ut    ipsamet  verba  satis    indicant. 

Porrò  ,  praeceptum  quo  jubemur  agere  propter  Deum  ,  tan- 
quam finem  ultimum  ,  ad  omnes  actiones  nostras  pertinet  ,  et 
ne  minimas  quidem  excludit  ,  ut  liquet  ex  rationibus  supra  illa- 
tis.  Et  vero  ,  nisi  ita  res  esset  ,  aliquando  liceret  agere  propter 
creaturam  ,  tanquam  finem  ultimum  ,  ac  proinde  eam  propter 
se  diligere  :  atqui  id  nunquam  licitum  est  ,  siquidem  tunc  cu- 
piditas  est  ,  inquit  Augustinus  ,  cum  propter  se  amatur  crea- 
tura,   (lib.   9.  de    Trinit.  cap.  8)  ;    ergo  ,  etc. 

ARTICULUS    2.s    DE   LEGE. 

Lex  suum  nomen  habet  a  lìgando  ,  quia  proprius  illiug 
effectus  est  subditos  quasi  ligare  et  obstringere  ad  faciendum 
vei   omittendum   aliquid.     Lex    generatila    et   breviter  definiri 


14 

potest  ,  regula  agendorum  ,  vel  omittendorum  .  Dividitur  in 
aternam  ,  naturalem  et  positivam  ,  de  quibus  duplici  in  para- 
grapho  disseremus. 

PARAGRAPHUS  1j» 

De  Zegc  ceterna  et  naturali, 

Legem  aeternam  caeterarum  fontem  esse  ,  primamque  ac- 
tuum  humanorum  regulam  constat  unanimi  omnium  consensu; 
nihil  quippe  aliud  est  quam  aeternus  ordo  ,  et  summa  ratio, 
in  Deo  ab  aeterno  existens  ,  qua  immutabiliter  continentur 
quaecumque  facienda  sunt  aut  vitanda.  Lex  alterna  ,  inquit 
Augustinus  ,  est  ratio  divina  ,  vel  voluntas  Dei  ordinerà  natu- 
ralem conservari  jubens  ;  perturvari  vetans  (lib.  22  contra  Faus- 
tum  ,  cap.   27.    tom.    6). 

Lex  naturalis  a  S.  Thoma  definitur  ,  participatio  legis  aiterncb 
in  rationali  creatura  ,  dicians  et  praescribens  illud  esse   agendum 

quod  est  intrinsece  bonum et  illud  fugiendum    quod  est 

intrinseca  malum  (1.  2.  q.  91.  art.  2.).  Dicitur  autem  1.°  Par- 
ticipatio legis  alterna,  quia  lex  naturalis  ab  aeterna  non  diversa  est. 
Utraque  idem  jubet  et  vetat  ;  utraque  praecipit  ut  omnia  sint 
ordinatissima  ;  et  prohibet  quidquid  ab  ordine  immutabili  de- 
flectit.  2.°  In  rationali  creatura  ,  cui  scilicet  ab  Auctore  natu- 
rae  indita  est  ;  sicque  differt  lex  naturalis  a  legibus  positivis, 
quarum  nullum  in  mentibus  nostris  reperitur  vestigium  :  a  libera 
enim  legislatoris  voluntate  omnino  pendent.  3.°  Prcescribens 
illud  esse  agendum  quod  est  intrinsece  bonum  ,  etc.  Quae  enim 
jubet  aut  vetat  lex  naturalis  ,  non  ideo  sunt  bona  quia  prae- 
cipiuntur  ,  aut  mala  quia  prohibentur  ;  sed  idcirco  praecipiun- 
tur  ,  quia  ex  se  bona  ;  aut  prohibentur  quia  ex  se  mala  suntB 
et   naturam   rationalem   dedecent. 

SECTIO  l.a 

Utrum  existat  lex  naturalis. 

Cum  lex  naturalis  id  praecipiat  quod  ex  se  bonum  ,  idque 
vetet  quod  ex  se  malum  est  ,  eam  sustulere  non  nulli  vete- 
res  ,  qui    nihil  ex  natura    sua  bonum    aut   malum  ,  nihil  hones- 

tum  aut  turpe justum  vel  injustum  esse  docuerunt.  Boni 

scilicet  et  mali  moralis  discrimen  omnino  repetendum  esse  con- 
tendebant  ex  hominum  opinione  ,  consuetudine  et  conventis 
arbitrariis  ,  quibus  sese  invicem  obstrinxerunt  ,  ut  sive  priva- 
torum  ,  sive  societatis  utilitati  consuleretur.  Hinc  ,  juxta  ipsos, 
sola  utilitas    est  justi  mater    et    cequi  ;  sublatisque    hujusmodi 


15 

pactis  et   legibus    arbitrariis  ,  nihil   honestum    esset   aut   turpe! 
nihil    laudandum   aut   vituperandum. 

Proposilio  l.a  Bonum  et  malum  morale  ex  natura  sua differunt . 

Prb.  1.°  Ex  necessaria  quarumdym  propositionum  practi- 
carura  veritate  :  plurima  sunt  principia  morum  practica  ,  quae 
sine  ullis  hominum  conventis  ,  et  necessario  vera  sunt  ;  qualia 
sunt  ista  :  Deus  est  diligendus  ,  suum  cuìque  tribuendum  :  alteri 
non  faciendum  quod  nobis  fieri  nolimus.  lllarum  enim  proprositio- 
num  veritas  -mm  minus  necessaria  est  ,  nec  magis  ab  homi- 
num instrfutis  pendet  ,  quam  veritas  istarum  speculativarum: 
Totum  /èst  majus  sua  parte  ;  impossibile  est  idem  esse  simul  et 
non  esse  :  fulget  hinc  et  inde  par  evidentia  ;  consensum  nos- 
trum non  minus  rapiunt  priores  quam  posteriores  ;  ergo  quae- 
dam  sunt  principia  morum  practica  ,  quorum  veritas  ita  neces- 
saria est  ,  ut  neque  ab  hominum  pactis  ,  neque  à  principum, 
magistratuumve  legibus  pendeat  ;  ergo  bonum  et  malum  morale 
ex  natura  sua  differunt. 

Prob.  2.°  Ex  sententiae  oppositae  consectariis  :  Si  nullae 
sint  actiones  ex  natura  sua  bonae  vel  malae  ,  omnes  erunt  ex  se 
prorsus  indifferentes  ,  ac  proinde  potuit  Deus  furta  ,  latrocinia, 
homicidia  ,  imo  sui  ipsius  contemptum  et  odium  praecipere: 
atqui  horrendum  illud  consectarium  refugit  et  detestatur  om- 
nium  animis  insita   ratio  ;  ergo  ,  etc. 

Propositio  2.a  E  cistit  lex  naturalis  mentibus  hominum  a 
Deo  per   lumen   rationis  impressa. 

Prob.  1.°  Homo  cum  sit  rationalis  ,  ita  fit  particeps  divinae 
providentiae  ,  ut  sibi  etiam  ,  et  aliis  possit  providere.  Est  ergo 
particeps  legis  aeternae  ,  quae  ,  nihil  est  aliud  ,  quam  ratio 
gubernationis  ,  et  providentiae  in  Deo.  Ex  dictis  autem  lex 
naturalis  est  participatio  legis  aeternae  in  rationali  creatura ,  per 
lumen  rationis  menti  impressimi  ,  quo  discernimus  ,  quid  sit 
bonum  ,  quidve  malum.      Existit  ergo    lex   naturalis   etc. 

Prob.  2.°  Creatura  rationalis  multa  cognoscit  lumine  na- 
turali rectae  rationi  consona  ,  quia  honesta  ;  multa  dissona, 
quia  turpia.  Haec  autem  vel  cognoscit  immediate  absque  ratio- 
cinio  ;  atqui  ejusmodi  sunt  prima  principia  universalia  practica, 
quae  simplici  intuitu  ,  et  ex  sola  perceptione  terminorum  cog- 
noscuntur  esse  vera  ,  ut  virtutem  esse  prosequendam  ,  vitium 
fugiendum  ,  non  esse  alteri  faciendum  quod  nobis  fieri  nolu- 
mus  ,  etc.  vel  cognoscit  ut  deducta  ex  primis  principiis  practi- 
cis  ,  ut  bonum  esse  eleemosynam  indigentibus  elargiri  ;  non 
furari  ;  neminem  laedere  ,  etc.  atqui  haec  ,  licet  inferantur  ut 
conclutiones  ex  primis  principiis  practicis  .  habent  tamen  ratio- 
nem  principiorum  universalium  proximoruni  respectu  operatio- 
num.     Jam   vero   principia    universalia  practica    sunt  ipsa    lex 


16 

naturalis  ,  lumen  autem  rationis  ,  quo  innotescunt  ,  est  a  Dee, 
cum  sit  impressio  divini  lummis  in  nobis  ,  quo  sumus  parti- 
cipes  legis  aeternae  ,  ut  dictum  est .  Existit  ergo  lex  na- 
turalis ,  etc. 

Prob.  3.°  Non  censeri  debet  minus  hommi  providisse 
Deum  ,  quam  brutis  animantibus  :  atqui  tamen  res  ita  se  ha- 
beret  ,  nisi  légem  naturalem  nobis  inseruisset  Deus  ,  cujus  ope 
bonum  a  malo  secernere  valeamus.  Nam  homo  sine  ea  nec 
sese  dirigere  ,  nec  ab  aliis  dirigi  potest  ad  finem  suum  qui 
est  surarai  boni  ,  sive  Dei  posessio  ,  quam  obtinere  nequit  ,  nisi 
bonum  prosequendo  ,  et  malum  fugiendo  ;  Deus  autem  brutis 
animalibus  instinctum  quemdam  indidit  ,  cujus  suos  in  nnes 
impeìluntur;  ergo,  etc. 

Solvuntur  objecta. 

Objic.  I.°  Si  omnibus  in  hominibus  existeret  lex  naturalis, 
eadem  essent  apud  omnes  morum  principia  ,  sicut  eadem  est 
natura  :  atqui  varia  sunt  apud  varios  populos  morum  princi- 
pia ;  ergo  ,  ect. 

Resp.  l.°  Neg.  maj.  Etiamsi  enim  nonnulli  homines  pri- 
maria quaedam  morum  principia  non  admitterent  ,  inde  minime 
sequeretur  non  existere  legem  naturalem  ,  sed  id  unum  colligi 
posset  ,  nempé  hujusmodi  homines  praejudiciis  excaecatos  ,  cu- 
piditatibus  distractos  ,  paradoxorum  pnirigine  abreptos  ,  vocem 
naturae  non  audiisse  ,  nec  ad  eam  satis  attendisse  :  sic  ,  quam- 
vis  philosophi  quidam  de  omnibus  dubitaverint  ,  nihilominus  in 
philisophicis  existunt  veritates  necessariae  ,  et  in  rerum  natura 
fundatae.  Preterea  ,  non  ex  unius  vel  alterius  populi  institutis 
judicandum  est  de  jure  naturali  ,  quod  ,  licet  ab  ipsis  violetur, 
attamen  existit. 

Resp.  2.°  neg  .  min  .  Primaria  enim  morum  principia  lucè 
tam  splendida  animos  percellunt  ,  ut  in  iis  admittendis  non 
potuerint  non  consentire  omnes  homines  ratione  utentes  ,  sed 
in  his  ad  quosdam  casus  accommodandis  aliquando  errarunt  ;  et 
ex  eo  quod  ,  quidam  homines  nonnullis  in  circunstantiis  pri- 
marias  scientiarum  veritates  speculativas  male  applicent  ,  non 
idcirco  eas  rejiciunt  ;  idem  ergo  dicendum  est  de  practicis 
morum   principiis  . 

Objic.  2.o  Si  in  omnium  animis  existeret  lex  naturalis, 
inutiles  forent  leges  positiva?  ,  omnes  enim  quae  sui  essent 
officii  ,  natura  duce  ,  cognoscerent  :  atqui  inutiles  esse  leges 
positivas   nemo  dixerit  ;  ergo  ,  etc  . 

Resp.  Neg.  maj.  1.°  Quia  leges  positivae  ,  dum  bonis  proe- 
mia et  malis  pcenas,,  consikunt  ,  plurimos  deterrent  ab  infrin- 
genda   lege  naturali   5   extra  quam   cupiditatum    impetu  abripe- 


17 

rentur .  2.°  Quia  ,  licet  omnium  animis  indita  sit  lex  natura- 
lis  ;  plerique  variis  causis  distracti  ,  in  se  ipsos  non  descendebant, 
ut  eam  consulerent  ;  oportuit  igitur  ut  legis  naturalis  officia  veluti 
sub  oculos  poneret  lex  positiva .  Ne  sibi  homines  aliquid  de- 
ffuisse  quererentur  ,  inquit  Augustinus  ,  scriptum  est  in  tabulis 
quod  in  cordibus  non  legebant  ;  non  scriptum  non  habebant, 
eed  legere  nolebant  (In    Psal.  57.).. 

Obj.  3.°  Ut  de  justo  et  injusto  judicare  possit  ,  homo  in 
statu  naturae  ante  quamlihet  conventionem  et  societatem  con- 
siderando est  :  atqui  in  eo  statu  nihil  est  justum  et  iniquum, 
nihil   bonum  et    malum   ex  natura    sua  ;  ergo  ,  etc. 

Resp.  1.°  Neg.  maiorem  et  hypothesim  :  status  enim  ille 
naturae  quem  supponit  Th.  Hobbes  omnino  iìctitius  est  ,  si 
homo  ab  Auctore  naturae  ad  societatem  ineundam  destinatus 
fuerit  :  atqui  res  ita  se  habet  :  nam  homini  vix  creato  Deus 
mulierem  sociavit  ,  ex  quibus  originem  duceret  genus  humanum: 
atqui  primigenia  haec  naturae  constitutio  manifeste  probat  ho- 
minem esse    ad   societatem    conditum. 

Resp.  2.<'  Neg.  min.  Nonnullae  enim  actiones  ut  bonae, 
et  aliae  ut  malae  apud  omnes  gente s  semper  habitae  sunt  :  v. 
g.  ,  pietas  in  parentes  ,  amor  patriae  ,  fides  in  fcederibus  ,  be- 
neficiorum  grata  memoria  ,  sunt  actiones  quae  semper  ,  ubique, 
et  omnibus  visae  sunt  bonae  et  laudabiles  ;  contra  vero  parri- 
cidia  ,  proditiones  ,  perfidia  ,  ingrati  animi  vitium  ,  ubique  re- 
putata sunt  tanquam  mala  et  exsecranda  :  atqui  nullum  est  pac- 
tum  quod  apud  omnes  populos  vigeat  et  semper  viguerit  ;  ergo 
ante  quamlibet  conventionem  sunt  actiones  bonae  et  malae  ; 
justae  et  injustae.  Praeterea  nullo  modo  probari  potest  inter 
homines  initum  fuisse  pactum  ,  quo  nonnullae  actiones  tanquam 
bonae  et  aliae  tanquam  malae  haberentur.  Hujus  conventio- 
nis    nec    auctores  ,  nec  epocha    possunt    assignari. 

Obj.  4.°  A  natura  acceptam  habemus  libertatem  et  poten- 
tiam  agendi  quidquid  libuerit  :  atqui  potestas  a  natura  conces- 
sa est  jus  proprie  dictum  ;  ergo  nobis  jus  inest  quidquid  libue- 
rit faciendi  ;  ac  proinde  nihil  ex  se  bonum  vel  malum  est  jus- 
tum vel  injustum. 

Resp.  Neg.  min.  Jus  enim  inter  et  potentiam  immane 
est  discrimen  :  namque  1.°  quisque  potest  Deum  contemnere, 
odisse  amicum  beneficii  auctorem  ,  ipsumque  patrem  occidere; 
numquid  idcirco  haec  omnia  efficiendi  jus  habet  ?  Nihil  certe 
absurdum  mag:s  et  horrendum  fingi  potest.  2.°  Vera  inest  no- 
bis facultas  pacta  infringendi  :  atqui  tamen  ea  licite  violari  posse 
nept  ipse  Th.  Hobbes.  3.°  Ad  naturam  hominis  pertinet  recta 
ratio  ,  quae    actiones    quasdam    approbat  ,  et    alias    improbat? 

C 


18 

atqui  inepté  prorsus   diceretur  a  natura  jus  concedi  ea  faciendi 
quae   ipsa   condemnat. 

SECTIO  2> 

Utràm  lex  naturalis   mutationem  ,  et  dispensationem    admittat. 

Lex  proprie  mutari  dicitur  ,  quando  vel  partim  ,  ve!  oro- 
nino  tollitur.  Per  dispensationem  veiò  intelligitur  relaxatio  legis 
in  alicujus  gratiam  a  Superiore  concessa  ;  quaestio  est  igitur 
an  ,  sicut  iegislator  a  lege  positivi  quam  tulit  ,  aliquem  exi- 
mere  potest  ,  ita  saltem  Deus  possit  hominem  à  legis  natura- 
lis  vinculo  solvere  ,  ita  ut  ille  non  peccet  ,  sivé  ea  faciendo 
quae  prohibet  lex  naturalis  ,  sivé  ea  praetermittendo  ,  quae  fie- 
ri  jubet. 

Propositio.  Lex  naturalis  nullam  mutationem  r  nttttamque 
dispensai  iman  admittit. 

Prob.  l.a  pars  :  Ea  lex  nullam  prorsus  mutationem  pati- 
tur  ,  quae  id  unum  jubet  ,  aut  vetat  ,  quod  ex  natura  sua  bo- 
num  est  vel  malum  ,  honestum  vel  turpe  :  atqui  ita  se  habet 
lex  naturalis  ;  quod  enim  cum  lege  et  ratione  seterna  immu- 
tabilìque  consonat  ,  necessario  bonum  est  ;  quod  vero  eidem 
repugnat  ,  necessario  malum  est  :  atqui  lex  naturalis  nihil  prae- 
cipit  aut  vetat  quod  Iegi  et  rationi  aeternae  ac  immutabili  non 
consentiat  aut  dissentiat  ,  cum  sit  ipsius  participatio  >  expres- 
sio  ,  manatio  :  ergo  ,  etc. 

Prob.  2.a  pars  :  Dispensare  y  sive  eximere  aliquem  a  lege 
naturali  ,  nihil  aliud  est  quam  i  11  x  permittere  ut  faciat  aliquid 
à  lege  naturali  prohibitum  :  atqui  id  permittere  nequaquam  po- 
test Deus  :  quidquid  enim  vetat  lex  naturalis  ,  ex  natura  sua 
malum  est  ,  ac  legi  ,  sive  rationi  aeternae  et  immutabili  dis- 
sentanenm  :  atqui  Deus  nemini  licentiam  dare  potest  id  faciendi 
quod  ex  natura  sua  malum  est  ,  quod  legi  aeternae  et  immu- 
tabili aaVers-itur  :  alioqui   Deus  secum  ipse  pugnaret  ;  ergo  &c. 

Obi.  Dispensare  idem  est  ,  ac  solvere  aliquem  a  lege: 
atqui  Deus  Abrahamum  a  lege  naturali  solvìt  ,  dum  ipsi  prae- 
cepit  ,  ut  filium  saura  innocentem  immolaret  ;  homicidium  quip- 
pe    vetat  lex    naturalis  ;  ergo    &c. 

Rep.  Dist.  min.  Lex  naturalis  vetat  homicidium  privata 
auctoritate  susceptum  ,  conc.  >  homicidium  divina  auctoritate 
commissum  ,  neg. 

Porro  legi  naturali  non  opponitur  homicidium  ,  ni^i  quando 
fìt  cantra  justitiam  et  reotam  rationem  ,  id  est  ,  auctoritate 
privata.  Idcirco  contra  les;em  naturalem  non  reccant  ,  qui  ho- 
minem   publicà    auctoritate    occidunt  ,  ut    carnifex    rum   reum 


19 

aìiquem  ,  vel  miles  rum  in  bello  justo  alium  militem  interfi- 
cit  ;  quia  scilicet  hujusmòdi  homicidium  nec  injusté  ,  nec  con- 
tra  rationem  committitur.  Cum  autem  Deus  supremus  sit  vitae 
et  necis  Dorainus  ,  nihil  contra  rectam  rationem  ,  nec  proinde 
contra  legem  naturalem  imperavit  ,  ubi  Abrahamo  praecepit , 
ut  filium  suum  Isaccum  ipsì  in  holocaustum  ofFerret  ;  nedum 
igitur  legem  naturalem  violaverit  Abramus  ,  ipsi  contra  obtem- 
peravit  :  praecipit  enim  jus  naturale  ut  jubenti  Deo  semper 
pareamus  ,  qui    nihil  nisi  justum   imperare   potest. 

SECTIO  3.* 

Utrum  invincibiliter  ignorari  possit  lex  naturalis* 

Praecepta  legis  naturae  in  tres  clases  distribuuntur  ,  atque 
in  prima  reponitur  principia  universalia  legis  naturae  ;  in  altera, 
conclusiones  iis  principiis  propinquas  ,  quae  dicuntur  secunda 
praecepta  ,  ut  non  occides  ,  non  furtum  facies  ;  in  tertia  ,  con- 
clusiones magis  remotas  ab  illis  principiis  ,  quae  indigent  sub- 
tiliori  sapientura    consideratione. 

In  eo  consentiunt  Philosophi  ,  Theologique  omnes  ,  quod 
ignorantiae  insuperabili  subjacere  nequeant  tum  primaria  legis 
naturalis  principia  ,  tum  conclusiones  ,  quae  ex  iis  proxime 
derivantur.  Ex  gr.  ,  ex  isto  naturae  principio  :  alteri  ne  fece- 
ris  ,  quod  Ubi  fieri  nolis  ,  pronum  est  colligere  non  esse  oc- 
cidendum  ,  non  furandum  &c.  ;  sed  in  eo  discrepant  ,  quod 
alii  velint  invincibiliter  ignorari  posse  legem  naturalem  ,  ubi 
agitur  de  nonnullis  conclusionibus  quae  a  primariis  praeceptis 
sunt  remotiores  ;  alii  vero  doceant  in  his  quae  ad  legem  na- 
turalem pertinent  ,  nullam  admittendam  esse  ignorantiam  pror- 
sus  invincibilem  ,  ita  ut  semper  plus  minusve  peccet  quisquis 
legem    iliam   violaverit.     Nobis   vero    sit. 

Propositio.  Prima  universalia  legis  natura  principia  a  nemine 
ratione  prtedito  possunt  sive  vincibititer  sive  invincibiliter,  ignorari: 
conclusiones  vero  iis  principiis  propinqua  a  nonnullis  vincibilifer ,  a 
nemine  invincibiliter  ignorari  queunt  :  conclusiones  autem  aliquce 
a  primis  principivi  valde  remota  possunt  aliquando  invincibili- 
ter  ignorari. 

Prob.  l.a  pars.  Ita  se  habent  in  ratione  practica  princi- 
pia universalia  legis  naturae  ,  sicut  in  ratione  speculativa  prin- 
cipia theoretica.  Sed  nemo  ratione  praeditus  ignorare  potest 
sive  vincibiliter  ,  sive  invincibiliter  prima  principia  theoretica; 
ergo  nemo  quoque  ignorare  potest  prima  principia  legis  naturae; 
utraque  enim  ita  sunt  evidentia  ut  statim  cognoscatur  eorum 
veritas  ,  perceptis  terminis  ,  et  consensum  mentis  extorqueat 


20 

Prob.  2.a  pars.  Conclusiones  quae  propinquae  sunt  primis 
principiis  ,  necessariam  connexionem  cum  ipsis  habent  ,  iis- 
demque  principiis  conceptis  ,  statini  sua  sponte  conclusiones 
iile  dimanant.  Ejusmodi  sunt  praecepta  Decalogi  de  colendo- 
Deo  ,  de  honorandis  parentibus  ,  de  non  occidendo  ,  de  non 
furando  ,  &c.  Fieri  ergo  non  potest  ,  ut  haec  secunda  prae- 
cepta invincibiliter  ignorentur.  Quia  taraen  non  ita  ut  princi-? 
pia  illa  prima  ,  sunt  menti  insculpta  ,  sed  ex  ipsis  inferuntur, 
licet  per  necessariam  ,  facilemque  illationem  ;  fieri  potest  ,  ut 
homines  quidam  ob  ingruentes  passiones  ,  ob  pravas  consuetu- 
dines  ,  ob  malas  persuationes  corruptosque  habitus  aliqua  ex 
hisce  secundis  praeceptis  ignorent  ,  ut  Ethnici  olim  licitum 
putabant  polytheismum  ,  aliique  corruptorum  morum  populi  licere 
sibi  credebant  nonnulas  actiones  contra  praecepta  Decalogi  ,  ut 
sùpra  dictum  est.  Ignorantia  autem  haec  oriebatur  ex  vitio 
voluntatis  nolentis  attendere  ad  prima  juris  naturae  praecepta. 
Quare  vincibilis   erat. 

Prob.  3.a  pars.  Si  nulla  in  conclusionibus  a  principiis 
valde  remotis  dari  posset  invinsibilis  ignorantia  ,  non  liceret 
in  moralibus  sequi  sententiam  vel  inter  probabiles  probabilis- 
simam  ,  quae  est  propositio  ab  Ecclesia  proscripta  :  et  merito 
quidem  ;  quis  enim  in  moralibus  ,  cum  agitur  de  particularibus 
actionibus  ,  quarum  circunstantiae  possunt  variari  in  infinitum, 
absolutam  ,  et  omnimodam  certitudinem  quaerat  ?  In  rebus  con- 
tingentibus  inquit  S.  Thomas  ,  sicut  sunt  naturatici  ,  et  res 
fiumana  ,  sufficit  talis  certitudo  ,  ut  aliquid  sit  veruni  ut  in 
pluribus  ,  licet  interdum  deficiat  in  paucioribus.  Nunc  quaeri- 
mus  ,  utrum  ignorantia  illa  sit  vincibilis  ,  vel  invincibilis  ,  sive 
utrum  culpabilis  sit  ,  vel  culpa  vacet.  Si  est  invincibilis  ;  ergo 
in  conclusionibus  a  primis  principiis  valde  remotis  potest  dari 
invincibilis  ignorantia.  Si  est  vincibilis  ;  non  ergo  licebit  sequi 
sententiam  vel  probabilissimam.  Licet  autem  non  modo  sequi 
sententiam  probabilissimam  ,  sed  etiam  probabiliorem.  Datur 
igitur  ignorantia  invincibilis  juris  naturae  in  aliquibus  conclu?- 
sionibus^à  primis   principiis  valde  remotis. 

Obj.  Datur  ignorantia  invincibilis  juris  possitivi  ;  ergo 
paricer   datur  ignorantia    invicibilis  juris   naturalis. 

Resp.  Neg.  cons.  et  parit.  Dissiniilis  prorsus  est  juris 
positivi  et  juris  naturalis  ratio  :  jus  naturae  prorsus  immutabile 
est  ,  quidquid  praecipit  ex  natura  sua  bonum  est  ,  vero  malum 
quidquid  prohibet.  Praeterea  lex  naturalis  omnium  mentibus 
insita  est  ;  eam  igitur  ,  utpote  sibi  a  Deo  inditam  ,  sua  tan- 
tum culpa  ignorare  potest  homo  ,  ob  pravos  scil  cet  quosdam 
affectus  ,  quibus  obscuratur.  Gontra  vero  legis  positivae.  a  li- 
bera  legislatoris  voluntate  pendent  ,  penes   quaem  est  eas  con- 


21 

dere  ,  restringere  ,  mutare  ,  abrogare  .  Quod  vetat  ,  ex  se 
malum  et  ilicitum  non  est  ,  sed  ideo  tantum  ,  quod  libero  de- 
creto prohibeatur.  Praeterea  earum  cognitio  cum  primoribus 
moruin  principiis  in  mente  nostra  a  natura  consignatis  nuilam 
habet  cognitionem  ,  nec  quantalibet  animi  puritate  comparata. 
Unde  fieri  potest  ,  ut  sine  ulta  hominis  culpa  ,  ignorentur  leges 
positivae  ,  et  citra  peccatum  violari  possint  ;  eam  igitur  noti- 
tiam  a  Deo  postulare  minus  tenentur  homines.  Dum  cnim  ali- 
quis  propter  ignorantiam  contra  jus  solum  positivum  agit ,  ip- 
sius  voluntas  non  fertur  in  rem  ex  se  malam  et  turpem  ;  secus 
vero    cum   ali^uis  legem  naturalem  ex  ignorantia    infringit. 

PARAGRAPHUS  2.« 

De  lege  positiva. 

SECTIO  l.a 

De  legis  positiva  notione  ,  divisione  et  objecto. 

Quaeres    1.°   Quaenam  sit  legis  positivae  notio. 

Resp.  Lex  positiva  ea  dicitur  quae  mentibus  nostris  non 
insita  est  ,  sed  ab  aliquo  legislatore  extrinsecus  posita  et  cons- 
tituta.  Defmiri  vel  describi  potest  :  prceceptum  commune  ,  jus- 
tum  ,  ad  bonum  publicum  spectans  ab  eo  qui  communitatis  cu* 
ram  habet  promulgatimi  ,  pcenis  vel  etiam  prcemiis  sancitum. 

DWtur  l.o  prceceptum  ,  qua  voce  designatur  genus  ,  quia 
praeceptum  latius  patet  quam  lex  ,  cum  lex  quaelibet  praecep- 
tum  sit  ,  sed  non  vice  versa.  Praeterea  lex  quatenus  importat 
praeceptum  ,  differit  a   Consilio    quod   per   se    non  obligat. 

Dicitur  2.°  praeceptum  commune  ,.  quia  praeceptum  alicui 
privato  datum  propriae  non  est  lex  ;  sic  mandatum  quod  a  Deo 
accepit  Abrahamus  de  occidendo  fìlio  ,  praeceptum  fuit  ,  non  lex, 
quia  personae  privatae  tantum  ,  non  vero  communitati  impositum. 

Dicitur  3.°  justum  :  lex  mihi  esse  non  videtur  ;  qucejusta 
non  fuerit  ,  inquit  Augustinus  (  Lib.  1.  de  lib.  arb.  )  :  illius 
autem  justitia  triplici  ex  capite  repetenda  est.  1.°  Ex  parte 
objecti,  quod  honestum,  licitum  et  legi  divinae  consentaneum  esse 
debet:  2.o  ex  parte  legislatoris,  qui  non  debet  potestatis  suae  limi- 
tes  praetergredi;  3.°  ex  parte  subditorum,  quibus  ita  distribuenda 
sunt   reipublicae    onera  ,  ut  cujusque  facultatum   ratio  habeatur. 

Dicitur  4.°  ad  bonum  publicum  spectans  :  legistatores 
enim  suam  potestatem  non  accepere  ,  ut  privatis  servirent  com- 
modis  ,  sed  ut  subditorum  ,  quos  prò  filiis  habere  debents 
utilitati  consulerent. 


22 

Dicitur  5.°  ab  eo  qui  curam  habet  communitatis  :  cum  enim 
lex  totam  prò  qua  fertur  societatem  ooliget  ,  certe  a  legitimo 
superiore  ferri  debet  ;  ab  eo  scilicet  qui  reipublicae  curam  gerit, 
ipsique  praest.  Unde  paterfamilias  praecepta  quidera  dare  po- 
test ,  non  vero  leges  constituere  ,  quia  lex  communitatem  res* 
picit  ,  non    solam  familiam 

Dicitur  6.°  promulgatimi  :  ut  enim  lex  obliget  ,  debet  in- 
notescere  :  atqui  id  fieri  non  potest  ,  nisi  promulgatane  ,  qua 
sola  ,  lex  eo  denuntiatur  modo  ,  qui  parendi  ofiìcium  inducat. 
Preterea  ,  lex  statuitur  regulae  instar  ,  ad  cujus  normam 
suas  actiones  exigere  tenentur  subditi  :  atqui  regula  iis  decla- 
retur  necesse  est  ,  qui  ad  eam  habent  suos  actus  componete: 
quandiu  enim  in  menti  legislatoris  latet  recondita,  nullius  ac- 
tionis   regula  esse  potest. 

Dicitur  tandem  pcenls  sanctum,  quod  appellatur  legum  sanc- 

tio  ;  alioqui   legum   o^servationi  non  satis  consuleret  legislator. 

Quaeres  2.°  Quaenam  praecipuae  sint  legis  positiva?  divitiones. 

Resp.  Lex  positva  dividitur  potissimum  in  divinam  et 
humanam.  Lex  divina  ea  est  ,  quae  Deum  habet  auctorem. 
Duplex  distinguitur  ;  alia  scilicet  vetus  ,  quae  in  veteri  ,  alia 
nova  ,  quae  in  novo  testamento  continetur.  Priorem  Deuspo- 
pulo  Iudayco  in  Monte  Sinai  per  Moysem  prophetam  ,  poste- 
riorem  vero  dedit  per  Jesum  Christum  filium  suum.  Multifa- 
riam  ,  multisque  modis  inquit  Apostolus  ,  olirà  loquens  Deus 
in  prophetis  novissime  dìebus  istis  locutus  est  nobis  in  Jilia 
(Heb.    1.  1.). 

Posterior  dicitur  lex  1.°  nova  ,  tum  a  suo  effectu  ,  quia 
hominem  per  gratiam  interiorem  renovat  ,  Deique  amicum  et 
filium  efficit  :  tum  a  tempore  ,  post  enim  legem  veterem  ,  sive 
Moysaicam  quam  abrogavit  ,  instituta  est.  2.°  Evangelica  ,  quia 
bonum  et  felicissimum  continet  nuntium  ,  quo  nempe  remissio 
peccatorum  ,  adoptio  filiorum  Dei  ,  beatitudo  coelestis  promit- 
tuntur  hominibus.  Plurima  sunt  legis  veteris  et  novae  discri- 
mina   quorum    expositio   pertinet  ad  Theologos. 

Lex  humana  dividitur  in  Ecclesiasticam  et  civilem.  Prior 
ab  iis  sancita  est  quos  Chr'istus  regendae  Ecclesiae  praepossuit; 
posterior  autem  ab  Imperatoribus  ,  Regibus  ,  aut  Principibus 
constituta  est. 

Quaeres  2.°  Quodnam  objectum  ,  sive  quaenam  materia  sit 
legis   hamanae. 

Resp.  Certum  est  legem  quamcumque  non  esse  debere, 
nisi  de  re  laudabili  et  honesta  ,  vel  saltem  ex  se  indifferente, 
quae  ad  bonum  commune  referri  possit.  Lex  autem  quae  prae- 
ciperet  aliquid  ex  natura  sua  malum  et  turpe  ,  eo  ipso  non 
esset  lex.    Enimvero  lex  naturalis  et  divina  cuicumque  hominuat 


23 

legi  anteferenda  est  ;  ac  proinde  nunquam  licet  ad  utilitatem 
publicam  aliquid  decernere  ,  quod  ex  natura  sua  malum  sit. 
Hinc  statim  ruit  exsecranda  quorumdam  politicorum  opinio  ,  qui 
humanae  legis  materiam  fieri  posse  existimant  ,  quidquid  ad 
reipublicae  utilitatein  conferre  potest  ,  quamvis  infustum  sit. 
Ad  hujusmodi  politicos  spectant  haec  Apostolorum  verba  :  Si 
justum  est  ia  conspectu  Dei  ,  vos  poiiùs  audire  quàm  Deum, 
indicate.    (Act.  4.    19.) 

SECTIO  2.* 

De  nonnullis   quastionibiis    ad  legis  positiva  obligationem 

pertincntibus. 

Quaeres  1.°  Utrum  lex  huraana  obliget  cum  mortis  aut 
gravis   alicujus  in  coni  modi  periculo. 

Resp.  l.o  Eam  ita  non  semper  obligare  ;  majorem  enim 
obligandi  vini  non  habet  iex  humana  ,  quam  divina  :  atqui  di- 
vina lex  positiva  non  semper  obligat  cum  gravi  periculo.  Nam 
lege  divina  prohibitum  erat  ne  quis  vel  panes  propositionis 
comederet  ,  vel  die  sabbati  aliquid  operis  servilis  ageret  :  atqui 
tamen  illae  Dei  ipsius  leges  non  obligarunt  cum  gravi  vitae 
periculo  ;  potuit  quippe  David  urgente  necessitate  panes  sanctos 
comedere  ;  potuerunt  et  Machabaei  pugnare  die  sabbati  ;  ergo  &c. 

Resp.  2.°  Legem  humanam  aliquando  ,  etiam  imminente 
vitae  periculo  ,  obligare  ,  quando  scilicet  bonum  ex  ejus  ob- 
servatione  secuturum  ,  vitae  praevalet  ;  vel  cum  malum  ex  ejus 
vioUtione  oriturum  ,  vitae  dispendio  majus  est.  Haec  regala 
nititur  lege  aeterna  ,  sive  ordine  immutabili  ,  qui  jubet  meliora 
detevioribus  anteponi.  Sic  tenetur  miles  excubias  agere  ,  et 
assignatim  sihi  stationem  servare  ,  etiam  cum  certo  vitae  pe- 
riculo ,  quia  eivitatis  vel  exercitùs  conservatio  longé  potior  est 
unius    militis  vita. 

Quaeres  2.  >  Quid  àgendum  sit  cum  occurrunt  duo  praecepta 
quae  simul   observari    nequeunt. 

Resp.  lllud  anteferendum  esse  quod  gravius  est  ac  praes- 
tantius.  Hìnc  praecepto  juris  natufalis  aut  divini  cedere  debet 
praeceptum  humanum  ,  quia  nat.urae  lex  circa  res  omnìno  ne- 
cessarias  versatur  ,  et  Deus  boniine  longe  superior  est  :  hinc 
etiam  praeceptum  charitatis  ,  quae  omnium  virtutum  est  pres- 
tantissima ,  aliarum  exercitio  praevalere  debet  ;  omìttenda  igi- 
turjejonia  ,  preces  ,  auditio  missae  ,  et  caetera  hujusmodi  ,  ut 
charitatis  officium  proximo  ,  qui  eo  gravitar  indiget  ,  praestes, 
si  utiumque  simul  praeceptum  implere  nequeas. 


24 

DISSERTATIO   2.* 

De    actuum   humanorum  proprietatibus. 

Actuum  humanorum  proprietates  sunt  bonitas  vel  malitia 
moralis.  Bonitas  autem  actuum  humanorum  moralis  generatila 
est  eorum  cum  recta  ratione  consensio.  Rectum  factum  nullo 
modo  esse  potest  ,  inquit  Augustinus  ,  quod  non  a  recta  ratione 
prqficiscitur .  (  Lib.  de  Utilitate  craedendi  ,  cap.  12.  )  Fecta 
autem  ratio  vel  est  increata  quae  in  mente  divina  existit  ,  et 
lex  aeterna  dici  solet  ;  vel  creata  ,  quae  lumen  est  creaturae 
rationali  a  Deo  insitum  ,  sive  ipsa  legis  aeternae  cognitio, 
quid  bonum  malumve  ,  quid  faciendum  aut  fugiendum  sit  ,  in- 
dicans.  Malitia  moralis  generatim  est  actus  humani  a  recta 
ratione  ,  sive  lege  aeterna  ,  dissensio. 

CAPUT   l.m 

Utrum    bonitas  vel  malitia  moralis  sint  aliquid  in  actibus 
humanis  positivum. 

Propositio  1.»   Bonitas    moralis  est  aliquid  positivum. 

Prob.     Bonitas  actus  humani  est    illius   cum   recta   ratione, 
àive   lege    aeterna  consensio  :  atqui  haec  consensio    est  aliquid 
positivum   ,  non    merum     nihilum  ;  siquidem    ex    omnium    con- 
Sensu  ,  vera    est  perfectio  ;  ergo  ,  &c. 
Propositio  2.a   M.ditia  moralis  est  privatio  rectitudinis  debitce. 

Prob.  In  eo  consistit  malitia  moralis  ,  quo  posito  ,  actus 
humanus  statim  intelligatur  maius  :  atqui  posita  sola  privatione 
rectitudinis  debitae  ex  parte  sive  objecti  ,  sive  finis  ,  sive  cir- 
cunstantiarum  ,  actus  humanus  illicó  concipitur  malus  ,  juxta  vul- 
gare  ilud  effatum  :  malum  ex  quocumque  defectu.  Et  vero  ,  tam 
privatio  perfectionis  actui  humano  debitae  hunc  efficit  moraliter 
malum  ,  quam  privatio  perfectionis  in  opere  physico  requisitae, 
illud  efficit  in  suo  genere  malum  :  atqui  privatio  perfectionis 
in  opere  physico  ,  &c.  ,  ex.  g.  ,  horologiun  ,  si  careret  aptà 
rotarum  conformatione  ,  eo  ipso  malum  diceretur  ,  et  vitiosum; 
ergo  ,  &c. 

Praeterea  ,  si  malitia  moralis  esset  aliquid  positivum ,  Deus 
censendus  foret  illius  auctor  ,  siquidem  omnia  per  ipsumfacta 
sunt  ,  et  sine  ipso  factum  est  mhil.  (Jòan.  1.  3.)  Atqui  nefas 
est  Deo  ,  tanquam  auctori  ,  tribuere  malitiam  moralem  actuum 
humanorum,  cum  a  summa  ejus  sanctitate  sint  alienissima;  ergo  &c. 

Objicies.  Illud  est  positivum  quod  habet  causam  positivaim 
atqui  malitia  moralis   habet  causam    positivam  ;  ergo  &c. 


25 

Resp.  Dist.  maj.  Illud  est  positivum  quod  habet  causai 
positivam  et  efficientem  ,  conc.  ;  quod  habet  causam  positivam, 
sed   deficientem  ,  neg. 

Porrò  quod  proficiscitur  ex  causa  deficiente  ,  dici  non  pò- 
test  aliquid  positivum.  Sic  tenebrae  quae  a  sole  deficiente 
exoriuntur  ,  nihil  sunt  positivi  :  atqui  malitia  moralis  habet  qui- 
dam causam  positivam  ,  sed  deficientem  ,  nempe  voluntatem 
humanam  ,  quatenus  arttiones  suas  ad  rectam  rationem  non  di- 
rigit  ,  nec  informat.  Nemo  qucerat  causam  efficientem  malve  vo- 
luutatis  ,  inquit  Augustinus  ;  non  enim  est  efficiens  ,  sed  defi- 
eiens  ;  quia  illa  non  est  affectio  sed  defectio  (lib.  22,  de  civit.  Dei), 

CAPUT  2.m 

Utrum  admittendi  sint  actus  ìndiflerentes. 

Actus  humanus  spectari  potest  vel  in  specie  ,  id  est  ,  ra« 
tione  solius  objecti  ,  et  fine  ac  circunstantiis  semotis  ;  vel  in 
individuo  ,  et  prout  singularis  est  ,  habila  nempe  ratione  et  ob« 
jecti  ,  et  finis  ,  et  circunstantiarum.  Apud  omnes  certum  est 
dari  actus  humanos  in  specie  indiferentes  ;  id  est  ,  qui  neque 
boni  neque  mali  sint  ,  et  generatim  duntaxat  et  ratione  solius 
objecti  conciderentur.  Tales  sunt  ambulatio  ,  locutio  ,  &c,  ;  sed 
controvertitur  utrum  admittendus  sit  actus  quidem  humanus  in 
individuo  indifFerens  ;  id  est  ,  qui  ratione  objecti  ,  finis  et 
circunstantiarum  simul  spectatus  ,  nulla  bonitate  ,  nullaque  pra- 
vitate   morali    afficiatur, 

Propositio.     Nullus  est   actus    humanus  in    individuo 
indìfferens., 

Prob.  1.°  Omnis  actus  humanus  vel  rectae  rationi  consen- 
taneus  est  ,  vel  non  •  si  prius  :  bonus  est  ,  ut  potè  congruena 
regulae  cui  conformari  debet  ,  ut  sit  bonus  ;  si  posterius  :  ma- 
lus  est  ,  siquidem  tenetur  homo  suos  omnes  actus  deliberatos 
ad  rectae  rationis  norman  componere  '%  ergo  ,  omnis  actus  hu- 
manus bonus  est  vel  malus  ,  ac  proinde  nullus   est  indifFerens. 

Prob.  2.°  Actio  quaelibet  humana  in  individuo  spectata, 
fit  propter  aliquaem  finem  ultimum  :  atqui  hujusmodi  actio  non 
potest  esse  indifFerens.  Ad  illud  enim  requireretur  ,  ut  finis 
ultimus  ad  quem  spectat  agens  y  neque  bonus  esset  r  neque 
malus  :  atqui  id  absurdum  est  ;  nam  duplex  tantum  assignari 
potest  finis  ultimus  actionis  humanae  ,  scilicet  Deus  aut  crea- 
tura ;  inter  utrumque  nihil  medii  datur  :  atqui  si  voluntas  ope- 
rantis  actionem  referat  ad  Deum  tanquam  finem  ultimum  ,  bo- 
nus legitimusque  est  finis  :  malus  vero  erit  si  voluntas  in  ali- 
qua  re  creata  ',  tanquam  in  fine  ultimo ,  eonquiescat.  Nam  stare 


26 

in  creatura  sine  peccato  esse  non  potest  ,  ut  clamai  ratio  ,  et 
docet  S.  Thomas  (  Supplem.  Q.  49.  art.  5.)  ;  ergo  sicut  finis 
ultimus  quem  sibi  proponi!  agens  vel  bonus  est  vel  malus  ,  idem 
de  quolibet  actu  humano  sentiendum  est  ,  ideoque  nullus  esse 
potest   indifferens. 

Prob.  3.°  Si  quis  actus  in  individuo  esset  indifferens, 
maxime  verbum  otiosum  ,  quod  nempe  eitra  ullam  necessita- 
tem  et  utilitatem  profertur  :  atqui  ne  verbum  quidem  otiosum 
dici  potest  indifferens  ,  eum  de  eo  rationem  summo  judici  simus 
reddituri  .  Dico  autem  vobìs  ,  ait  Christus  ,  quoniam  omne 
verbum  otiosum  quod  locuti  fuerint  homines  ,  reddent  rationem 
de   eo   indie  judicii.     (Math.    12,  26.)  ;  ergo  r  &c. 

Objicies.  Potest  aliquis  in  horto  deambulare  delèctationis 
gratia  :  atqui  actio   illa   est  prorsus   indifferens  ;  ergo  ,  &c. 

Resp.     Neg.  min.   Si  enim   delectatio  propter    quam  deam- 
bulami ,  referatur   ad     Deum    tanquam    finera    ultimum  ,  tunc 
bona     est  ;    mala   vero  si  non    referatur .     Hinc     Theodoretus 
explicans  haec  Apostoli   verba  :   Omnia  in   gloriam    Dei  facitei 
ipsam  deambulationem  inter  ea  recenset  quae  ad  Dei  gloriam  refe- 
renda  sunt  :    Pulchré  ,   inquit  ,  omnia   comprehendit  (Apostolus) 
et  sedere  ,  et  stare   et    ambulare  .......  ut  unus  sit  omnium 

scopus  ,  Dei  gloria, 

CAPUT  3.m 

linde  repetenda  sit  actuum  humanorum  bonitas  vel  malitia  morali*» 

Tria  sunt  in  actibus  humanis  ,  quorum  habenda  est  ratio 
specialis  ,  nempe  objectum  ,  finis  et  circunstantia.  Objectum 
est  iliud  quod  fit  ,  v.  g.  ,  aerogatio  eleemosynae.  Finis  actio- 
nis  est  id  cujus  gratia  aliquid  geritur  ,  ut  Dei  gloria  ,  propter 
quam  homo  tenetur  agere.  Circunstantiàe  sunt  adjuncta  quae 
actionem  humanam  comitantur.  Certum  est  apud  omnes  actio- 
nem  non  esse  bonam  ,  nisi  ad  ultimum  finem  legitimum  refe- 
ratur ,  quem  non  alium  esse  demonstravimus  quam  Deum  ; 
sed  quaeritur  an  ,  praeter  finem  ,  quidquam  aliud  sit  necessarium. 

Propositio-,  Actuum  humanorum  bonitas  et  malitia  ,  non 
solum  a  fine  ultimo  ,  sed  etiam  ab  objeeto  et  circunstantiis 
repetenda   est. 

Prob.  l.a  pars.  Ex  eo  non  parum  pendet  actuum  huma- 
norum bonitas  vel  malitia  moralis  ,  per  quod  virtutes  et  vitia 
quaedam  ,  ac  proinde  eorum  actus  ,  a  se  invicem  specie  dis- 
tinguuntur  :  atqui  virtutes  et  vitia  quaedam  ,  ideoque  eorum 
actus  ,  a  se  invicem  specie  disertminantur  propter  objectum  circa 
quod  versantur.  Sic  virtutes  Theologicae  \  nempe  fides  y  spes 
§t   charitas  ,  k  nioralibus  ,  qualis  est   temperanza  ,  specie  dis- 


27 

orepant  ;  quia  theologicae  Deum  ipsum  habet  prò  objecto  prò* 
ximo  ,  non  autem  morales.  Sic  etiam  homicidium  et  adulterium 
specie  differunt  ,  quia  diversa  sunt  utriusque  objecta  .  Cur 
homicidio  gravius  est  parricidium  ,  nisi  quia  aliud  est  homi- 
cidiì  ,  et  aliud  parricidii  objectum  ?  Ad  aestimandam  igitur 
actuum  humanorum  bonitatem  ,  vel  malitiam  ,  habenda  est  ra- 
tio   objecti    circa  buod   versantur. 

Prob.  2.a  pars  :  Aliquid  bonitatis  aut  maìitiae  in  actus 
humanos  a  circunstantiis  redundat  ,  si  dentar  actus  alii  aliis 
pejores  aut  meliores  ,  licet  eumdem  finem  ,  idemque  objectum 
habeant  :  atqui  id  certuni  est.  Actio  v.  g.  ,  illius  qui  num- 
mum  in  tempio  furatur  pejor  est  quam  si  extra  templum  fie- 
ret  ;  idem  tamen  est  finis  ,  idemque  objectum  ;  utrobique  enim 
intenditur  boni  alieni  possessio  :  furtum  igitur  illud  in  tempio 
factum  ,  nonnisi  propter  circunstantiam  loci  sacri  crimen  gra- 
vius evadit.  Actio  pauperis  alteri  pauperi  eleemosynam  ero- 
gantis  ,  eaeteris  aequalibus  ,  melior  est  quam  actio  divitis  pari 
eleemosyna  egenum  sublevantis  :  atqui  in  ea  hypotesi  melior 
esse  non  potest  ,  nisi  propter  circunstantias  tum  paupertatis, 
tum  animi  ad  largiendum  propensioris  ;  ergo  quidpiam  boni- 
tatis  aut   maìitiae   actibus  humanis    conferunt  circunstantiae. 

Scholium*  Annotandum  est  inter  bonitatem  et  malitiam  mo- 
ralem  id  esse  discriminis  ,  quod  ad  bonitatem  alicujus  actio- 
nis  necesse  sit  ,  ut  tria  haec  ,  objectum  bonum  ,  finis  lauda- 
bilis  et  legitimae  circunstantiae  in  actum  simul  coeant.  Ad 
pravitatem  vera  actionis  sufficit  ut  unum  ex  his  tribus  ,  nempe 
objecto  ,  fine    et    circunstantiis  ,  sit  malum. 


ETI1ICA    8PECIALIS. 

Ehtica   specialis   de    variis   seorsim    hominum   ofl&ciis    disserit, 

DISSERTATIO  1.* 
De   hominis'  erga   seipsum   officiis. 

Cum  homo  constet  anima  et  corpore  simul  conjunctis, 
duplicis  ordinis  sunt  sua  erga  seipsum  officia.  Alia  sciliaet  ad 
animam  ,  et  alia  ad  corpus  spectant. 

CAPUT,    l.m 

De  officiis  hominis  ad  ipsius  animam    espectantibus 
In  eo    generatili!   consistunt   hominis    erga  mentem  suara 


28 

©fficia  ,  ut  ipsius  facultates  perficere  ,  ad  finemque  proprium 
dirigere  studeat.  Cura  autem  duae  sint  animae  facultates  ,  riempe 
inteliectus  ,  et  voluntas  ,  ad  utriusque  curam  revocantur  ho- 
minis  erga    mentem  suam   officia- 

De  officiis  ,  qua  ad    inteltectum  spectant. 

Cum  ad  eum  finem  destinatus  sit  inteliectus  ,  ut  verum 
agnoscat  ,  mens  veris  circa  res  ad  officium  suum  pertinentes 
sententiis  inibuenda  est  ,  et  cognitionibus  homine  dignissimis 
exornanda.  Quaedam  autem  sunt  ,  quorum  cognitio  ad  omnes 
homines  pertinet  ,  qualia  sunt  Relìgionis  ,  et  morum  principia^ 
quibus  praelucentibus  ,  vitam  in  terris  honeste  ,  pieque  agere, 
salutemque  in  altera  vita  consequi  possimus  :  quamvis  cupidi- 
tatum  aestu  ad  pravas  actiones  abripiantur  homines  :  attamen, 
eum  mentis  suae  compotes  fiunt  ,  sibique  redduntur  ,  vera, 
sanaque  principia  rursus  eorum  mentibus  sublucent,  Unde  fìt, 
ut  importunis  conscientiae  stimulis  exagitentur  ,  ad  melioremque 
frugem  redeundi  consilium  efficax  ìneant  ;  id  autem  vix  unquam 
ab  iis  praestari  solet  ,  quorum  in  animos  non  jactata  fuerunt 
salubrium   praeceptorum  veluti    semina. 

Sunt  etiam  quaedam  cognitiones  certis  condìtionibus  ,  et 
vitae  institutis  accommodatae.  Debet  autem  quisque  iis  addis- 
cendis  praesertim  operam  dare  ,  quae  ad  suam  artem  y  suuinvé 
munus  recte  abeundum  necessaria  sunt.  Ad  eas  tamen  dis- 
ciplinas  animutn  adjungere  licet  ,  quae  non  sunt  primae  utili- 
tatis.  Habet  enim  scientiae  omnes  magna  vìrtutis  adjumenta, 
vel  eo  solo  quod  iis  assuetus  animus  ,  viliores  ,  et  hominis 
prorsus  indecoras  voluptates  contemnere  soleat.  At  summoperé 
cavendum  ,  né  in  res  obscuras  ,  difficiles  y  minìmeque  neces- 
sarias  studium  plus  aequo  conferamus.  Quinimo  rerum  etiam 
pulcherrimarum  studiis  a  gerendis  negotiis  nos  abduci  recta 
ratio  improbat.  Plus  scire  ,  velie  quam  satis  est  ,  ait  Seneca  ,  in- 
temperantia  est.  Praeterea  angustiores  sunt  mentis  humanae 
limites   ,  quam    ut   omnia    possimus    animo  complecti. 

Cum  pravae  opiniones  animum  non  minus  corrumpant ,  quam 
vitiosus  sanguis  habitum  corporis  ,  maxime  enitendum  est  ,  ut 
menti  nullae  insideant  praejudicatae  opiniones.  Quod  vìtium 
qui  voluerit  effugere  ,  eas  sequetur  regulas  .  quas  in  Logica 
exposuimus  ,  ubi    de   judiciorum    erroribus  ,  et    remediis 

Nequicquam  autem  ad  scientiam  ingenio  ,  labore  industria 
nitimur  ,  nisi  totius  operis  ducem  habeamus  Deum  :  instru- 
menta sunt  illa  quidem  ,  et  subsidia  doctrinae  :  sed  quemad- 
modum  terra  ,  quamvis  diligenter  subacta  ,  et  exculta  ,  nihil 
tamen    fructus   dabit  ,  nisi   praeterea   rore  coelesti  perfundatur, 


29 

sic  ad  ingenii  bonitatem  ,  laborisque  pertinaciam  ,  nisi  accedat 
obsecundantis  Nunainis  favor  ,  nihil  aut  certe  parum  in  litteris 
proficiemus.  Frustra  scilicet  homo  plantat  ,  frustra  irrigat  ,  nisi 
det  mcrementum  Deus.  Ipsius  igitur  opem  cum  Propheta  sic 
implorare  quisque  debet.  Bonitatem  ,  et  disciptinam  ,  et  scien- 
tiam  doce  me  (Psal.  118.  66). 

De  officiis  y  que  ad  voluntatem  spectant. 

t.°  Cum  voluntatis  proprium  sit  ,  bonum  appettere  ,  et 
malum  aversari  ,  curandum  nobis  maxime  est  ,  ut  appettitus 
noster  nec  aliud  quam  bonum  sincerum  prosequatur  ,  nec  aliud 
quam  verum  malum  refugiat.  Nini!  proinde  nobis  esse  debet 
antiquius  ,  quam  ut  mendacibus  honorum  apparenti um  illecebris 
non  deludamur. 

2.°  Immutabilis  quidam  est  ordo  r  quem  in  rebus  diligen- 
dis  servare  debemus.  Ule  autem  ordo  ex  objecti  dignitate  ,  et 
excellentia  repetendus  est  ,  ita  ut  perfectiora  ,  et  meliora  ma- 
jorem  sibi  vindicent  dilectionem  ,.  quam  minus  perfecta  ,  et 
minus  bona.  Dictat  enim  recta  ratio  ,  eumdem  rebus  deberi 
in  nostra  dilectione  locum  ,  quem  habent  in  justa  nostra  exis- 
timatione.  Unde  colliges  Deum  super  omnia  esse  diligendum, 
cum  sit  summum  bonum  ,  quo  nihil  perfectius  ,  nihil  excelle  n- 
tius  excogitari  potest  ;  et  animam  magis  esse  amandam  ,  quam 
corpus  ,  quia    corpore   melior  est  ,  ac  praestantior.. 

3.°  Ex  voluntatis  affectibus  alii  sunt  ex  natura  sua  pravi, 
et  inordinati  r  qui  totiden  sunt  animi  aegritudines  ,.  ut  ambitio, 
avaritia  ,  voluptatum  amor  ;  in  iis  reprimendis  ,  et  coercendis 
plurimum  diligentiae  adhibendum  est  :  ali!  vero,  sunt  afFectus, 
et  appettitus  ex  natura  sua  boni  ,  quos  intra  legitimos  fìnes 
continere  debemus  ,  et  rationis  imperio  subjicere  ,  ut  eos  adi 
proprìam  destinationem  flectat.  Bonum  est  ,  v.  g.  felicìtatis  de- 
siderium  ,  sed  legitimum  ad  fìnem  dirigatur  necesse  est  >  nempe 
ad  Deum  ,  in  quo  solo  sita  est  nostra  summa  felicitas  ;  bo- 
num est  etiam  cognoscendae  veritatis  studium  >  modo  tamen 
affiora  te  non  qucesieris  ,  fortiera  te  non  scrutatus  fueris,  « 
(  Eccl.  3.  22  ). 

4.°  Si  teneamur  omnes  affèctus  ex  natura  sua  pravos  r  et 
inordinatos  omnino  reprimere  ,  fugienda  sunt  igitur  quaecum- 
que  illos  fovere  aut   excitare   possunt. 

CAPUT  %F* 
De  officiis  haminis  ad  corpus  suum  spectmtihm* 
Cum   Deus  animam  carpari   ea  ìege  conjunxerit  %  ut  ipsius 


30 

borio  ,  et  saluti  consuleret  ,  debet  homo  ,  quantum  honeste 
neri  potest  ,  curare  ut  sua  corpori  vita  ,  sua  integritas  ,  suaque 
valetudo  constet;  debet  ipsius  vires  cibo,  potu,  et  sonino  reficere. 
Qua  tamen  in  re  ,  non  quid  voluptas  suggerat  ,  sed  quid  ne- 
cessitas  requirat  ,  attendendum.  Si  enim  cibis  et  potui  plus 
aequo  indulgentur  ,  inde  contingere  solet  ,  ut  corpus  adversus 
rectorem  suum  animum  efferatur  insolentius  ,  ipsiusque  impe- 
rium  detrectet  ;  nec  molliter  igitur  curandum  corpus  ,  nec  la- 
bore nimio  frangendum  ,  sed  moderata  exercitatione  roborandum. 
Nulla  enim  pestis  mollitie  ,  et  desidia  foedior.  Corpus  simul, 
et  animam  corrumpit  ,  hominemque  et  sibi  ,  et  aliis  inutiiem 
efficit.  Ex  ea  pullulare  omne  vitiorum  genus  ,  luctuosa  com- 
probat  experientia. 

Corporeis  sensibus  quidam  ,  ut  Scripturae  verbis  utar, 
custotia  ponendo,  est.  Quae  enim  per  oculos  ,  et  aures  subeunt 
species ,  eae  saepius  in  imaginationis  sede  vestigia  se  imprimunt, 
pravis  animi  affectionibus  excitandis  maxime  accommodata.  Debent 
praesertim  juvenes  ab  iis  rebus  praecavere  ,  quae  periculosas 
in  sensibus  commotiones  ,  et  subinde  vividiores  in  animo  affec- 
tus  excitare  solent.  Cum  enim  in  ipsis  magis  ardescat  cupi- 
ditas  ,  ferveat  imaginandi  vis  ,  et  sanguis  vehementius  ebulliat, 
ex  visis  ,  et  auditis  repente  inflamatur  ,  et  ad  medullas  usque 
penetrat  morbus  aliquando  insanabilis, 

QUAESTIO    1.» 

An  suicidium  aliquando  sit  licitum. 

Sapientem  posse  morte  voluntaria  hujus  vitae  aerumnis$ 
et  doloribus  sese  subducere  ,  olim  contendebant  Stoici.  In- 
sanam  hanc  opinionem  nostris  hisce  temporibus  defenderunt 
nonnulli  Sophistae  ,  quibus  non  satis  fuisset  omnem  morum  re- 
gulam  subvertere  ,  nisi  in  aliorum  suamque  vitam  tandem  ali- 
quando    conjurassent. 

Propostilo.  l.a  Suicidium  propria  voluntate  commisura  actus 
est  rebeilioìiis   erga  Deum. 

Prob.  Ille  est  erga  Deum  rebellis  ,  qui  leges  Dei  aperte 
contemnit  ,  et  ipsius  jura  sibi  arrogat  :  atqui  duplici  hoc  vitio 
laborat  ,  qui  seipsum  propria  voluntate  occidit  :  1.°  Quidem 
leges  Dei  aperte  contemnit.  Ea  quippe  est  lex  omnium  pec- 
catoribus  a  Deo  insita  ,  ut  quisque  corporis  sui  conservationi 
provideat  .,  et  quae  ipsi  nocent  naturae  instinctu  aversetur: 
ea  vero  naturae  lex  iterum  in  decalogo  bis  verbis  promul- 
gata est  ;  non  occides  :  qua  lege  tam  nostra  ,  quam  pro- 
simi vetita  est   occissio  ,  quia  non   plus   juris  homo   in   suam, 


31 

quam  in  proxirai  vitam  habet  :  atqui  legem  hanc  spernit  ,  aut 
saltem  arbitraria  interpretatione  irritam  facit  ,  quisquis  seipsum 
ieterficit  ;  ergo    1.°   &c. 

2.°  Jura  Dei  sibi  arrogat  :  Deus  enim  solus  est  supremus 
vitae  ,  et  necis  arbiter  :  Ego  occidam  ,  et  ego  vivere  furiarti 
(Deut*  32.  39.).  Tu  es  ,  Domine  ,  qui  mortis  ,  et  vitce  habes 
potestatem.  (sap.  16.  13.)  Vita  igitur  nostra  quoddam  est  dep- 
positum  ,  quod  solus  repettere  potest  ,  qui  soìus  dedit.  Militia 
est  vita  humana  :  quemadmodum  ergo  non  potest  miles  statio- 
nem  sibi  commissain  relinquere  sine  jussù  Imperatoris  y  ita  et 
multo  minus  ,  non  potest  homo  ab  ista  mortali  vita  discedere 
praeter  Dei  voluntatem  ,  qui  est  summus  imperatorum  Dominus. 

Propositio  2.a  Qui  seipsùm  voluntarie  occidit  ,  reus  est  in 
sodetatem  ,  et   crudetis  in  seipsum. 

Prob  .  l.a  pars  l'Ile  reus  in  societatem  censeri  debet,  qui 
ipsi  eripit  membrum  utile  ,  qui  spem  omnem  ,  et  facultatem 
abjicit  boni  cujuscumque  hominibus  conferendi  :  atqui  ita  se 
habet  ,  qui  cruentas  sibi  infert  manus.  i  Numquid  objiciet  sé. 
in  eo  statu  versari  ,  in  quo  nullum  societati  bonum  conferre 
possit  ?  Sed  1.°  i  qua  ratione  eertus  est  ,  statum  illum  diu- 
turnum  fore  ,  et  constantem  ?  2.°  £  Nonne  potest  aliis  utilem 
sese  praestare  patientiae  et  fortitudinis  exemplum  praebendo? 
3.°  Si  prodesse  nequeat  ,  saltem  no  cere  non  debet  :  jam  vero 
sui  interfector  societati  plurimum  nocet.  Caeteros  enim  ,  quan- 
tum in  se  est  ,  hortatur  ,  ut  fortem  rebus  in  adversis  cons- 
tantiam  spernant  :  quod  profecto  societati  maxime  est  exitio* 
sum  ;  si  enim  possit  quisque  vitam  abjicere  ,  ut  ab  importu- 
nis  doloribus  sese  liberet  ;  {  cur  non  poterit  ad  efFugiendum 
aliquod  incommodum  abdicare  ,  et  Principatum  ,  et  Magistra- 
tura ,  et  exercitus  imperium  ?  c*  Cur  non  poterit  PaterfamiliaSp 
ut  propriae  tranquillitati  eonsulat  ,  uxorem  ,  et  liberos  deserere, 
et  sese  in  solitudinem  recipere  ?  ergo  in  societatem  reug 
est  ,  qui  seipsum   interimit. 

Prob.  2.a  pars  :  Ille  in  seipsum  crudelfs  est  ,  qui  sub 
fugiendi  mali  praesentis  obtentu  ,  in  apertura  summae  infelici- 
tatis  discrimen  sese  conjrcit  :  atqui  in  horrendum  illud  pericu° 
lum  incurrit  ,  qui  vitara  sibi  eripit.  Praesentia  quidem  mala 
declinat  :  at  incertus  est  ,  melioremne  r  an  longe  deteriorem 
conditionem  sit  experturus.  Imo  potius  ,  si  providentiam  di- 
vinam  agnoscat  ,  cujus  ordinatione  omnia  in  mundo  contin- 
gunt  y  eertus  est  ,  injussum  se  ad  supremi  Judicis  tribunal  in- 
trudere y  ac  promde  male  ab  eo  accipiendum  est  ,  et  paenig 
gravissisimis   afiSciendum. 


32 

Solvuntur    objecta* 

pbj.  l.o  Illud  licitum  est  ,  quod  fortis  est  animi  :  atqut 
aeipsum  interim  ere  ,  fortis  est  animi  ;  ergo  &c. 

Resp.  Neg-  min.  Qui  seipsum  interimit  ,  non  fortitudi- 
xlem  ,  sed  animi  abjectionem  dempnstrat.  i  Cur  enim  ita 
se  gerit  ,  pisi  quia  yel  taedium  vitae  ,  yel  infortunia  ,  mprbos, 
egestatem  ,  aut  allia  hujus  vitae  mala  tolerare  non  potest  ?  qua 
in  re  ignaviam  sapiens  quisque  deprehendet  ,  non  fortitudi- 
nem  ,  quae  in  earumnis  constanter  perferencfis  sita  est.  lime 
praeclare   Martiaiis: 

Rebus  in  adversis  facile  est  contemnere  vitam, 
Fortiter  illefacit  ,  qui  misser  esse  potest. 

Eos  qui  ut  suicidium  fortitudinis  laude  commendent  ,  quo? 
rumdam  Rpmanorum  aliegant  exempla  :  sic  compellat  Rousseai^ 
Genevensis  :  j  Quicres  escusarte  con  ejemplos  ,  y  te  atreves  a 
meritar  à  los  Romanos  !  ;  Que  mal  hùs  esccjìdo  tus  ejemplos  ! 
y  que  hajamente  juzgas  de  los  Romanos  ,  si  piensas  que  se 
creian  con  facultad  de  quitarse  la  vida  ,  al  punto  que  les  era 
gravosa.  Mira  los  tiempos  gloriosos  de  la  Repùblica  ,  y  exa- 
mina  si  ves  a  un  solo  ciudadano  virtuoso  libertarse  asi  de  la 
carga  de  obligaciones  ,  aun  despues  de  las  mas  acerbas  desven- 
turas.  ^  Evitò  Régulo  de  vuelta  a  Cartago  ,  los  tormentos  que 
le  esperaban  con  da?*se  asi  la  muerte  ?  &  que  no  habria  dado 
Postumio  ,  por  que  le  hubiera  sido  licito  este  refujio  en  las  Fur~ 
cas  caudina*  ?  £  el  esfuerso  de  valor  del  Consul  Varron  eri  ha- 
ber  podido  vivir  despues  de  su  derrpta  ?  no  admiró  al  mismo 
Senado  %  Por  que  motivo  se  dejaron  entregar  voluntariamente  a 
los  enemigos  tantos  Jenerales  ,  para  quienes  tan  cruel  era  la 
ignominia  ,  y.  a  quienes  tan  poco  el  morir  costaba?  por  que 
debian  a  la  Patria  su  sangre  ,  su  vida  ,  y  su  postrer  aliento; 
y  por  que  ni  la  ignominia  ,  ni  los  sucesbs  infaustos  los  podian 
dejar  immunes  de  està  obligacion  sa  grada. 

Obj.  2.o  Eam  licet  yitam  abjìcere  ,  quae  nobis  malum  est^ 
et  nemini  bonum  ;  contingit  aliqunado  ,  ut  vita  nobis  sit  malum 
et   nemini   bonum  ;  ergo  tunc  licet   eam   abjicere. 

Resp.  2.°  Neg.  maj.  utpote  verbis  generalibus  concep- 
tam.  Haec  enim  praeterea  conditip  est  adjungenda  ,  ut  scili- 
cet  non  culpa  nostra  :  v.  g.  immoderatis  cupiditatibus  ,  vita  nobis 
maium  evaserit .  Refraenandas  esse  cupiditates  ,  non  vitam 
abjiciendam   esse  jubet  lex  naturatis. 

Resp.  2.°  Neg.  min.  Nunquam  enim  contingere  pptestj 
aliquem  ita  esse  ab  omni  societatis  vinculo   solutum  ,  ut  nulla 


33 

aupersint  officia  erga  caeteros  homines  implenda.  \  Nonne  Pa* 
rentes  ,  liberos  ,  propinquos  ,  amicos  habet  ,  quorum  in  gra- 
tiam  vitam  servare  debeat  ?  <;  Nonne  tenetur  societati  universae 
exemplum  praebere  patientiae  et  fortitudinis  ,  ex  quo  plurima 
in  Rempublicam  derivabitur  utilitas  ?  Cum  enim  homines  nas- 
cantur  societatis  membra  ,  tenentur  bonum  pubìicum  ,  quan- 
tum in  se  est ,  promovere.  Hinc  ita  prosequitur  praefatus  scriptor. 
Y  ■>  no  estoy  lignei o  a  nada  ....  soy  inuiil  en  el  mundo.  Fi- 
lòsofo de  un  dia  &  no  sabes  que  no  puedes  dar  un  paso  en  la 
tierra  ,  sin  encontrar  con  una  obligacion  que  desempenar  ,  y 
que  lodo  hombre  es  util  a  la  sociedad  por  el  mero  hecho  de 
existir  ?  Cada  vez  que  te  veas  tentado  a  abandonarla  ,  di  den- 
tro de  ti  "  q.dero  hacer  una  buena  accion  antes  de  morir  "  Ve 
luego  a  buscar  a  algun  desvalido  que  socorrer  ,  à  algun  des- 
venturado  ,  que  consolar  ,  a  algun  oprimido  que  defender.  Allega 
a  mi  los  infelices  ,  que  no  se  atreven  a  acercarseme  :  no  temas 
abusar  ni  de  mi  bolsillo  ,  ni  de  mi  crédito  ;  coje  ,  desparrama  mis 
bienes  ,  hasme  rico.  Si  te  detiene  hoy  està  consideracion  ,  te 
detendrà  tambien  mariana  ,  pasado  mariana  ,  y  toda  tu  vida* 
Si  no  te  detiene  ,  muere  ,  que  eres  un  malvado. 

Obj.  3.°  Vitam  nobis  concessit  Deus  ,  tanquam  benefi- 
cium  ;  ergo  nobis  succensere  non  debet  ,  si  beneficium  illud 
restituamus  ,  quando    nobis   molestum  est, 

Resp.  1.°  Dist.  ant.  Vita  est  beneficium  ,  simul  et  dep- 
positum  :  conc.   vita  merum   est  beneficium.  neg. 

Itaque  vita  beneficium  est  simul  ,  et  deppositum  à  Deo 
nobis  concreditum  ,  ut  illud  seduló  tueamur  ,  et  servemu«5 
donec  ab  eo  reposcatur  ,  a  quo  nobis  fuit  commissum  .  Si 
enim  vita  merum  esset  beneficium  ,  et  munus  ,  eà  prò  suo  nutu 
et  arbitrio  uti  possent  homines  ,  nec  vitae  suae  rationem  cui- 
que  deberent  ,  nec  proinde  a  Deo  pendere  censerentur  ;  atqui 
illud  omnino  repugnat  ;  ergo  vita  merum  non  est  donum  ,  sed 
etiam  deppositum  ,  quod  retinere  debent  homines  ,  donec  illud 
Deus    repetat  . 

Resp  2.a  Neg.  conseq.  Merito  quippe  nobis  succensere 
potest  Deus  ,  quando  concessum  nobis  vitae  beneficium  injussi 
abjicimus  ,  propter  mala  quae  nobis  ingruunt .  ,;  Quid  enim  id 
aliud  est  ,  quam  ejus  providentiam  incusare  ,  ejusque  benigni- 
tati  et  justitiae  diffìdere  ?  namque  si  de  benignitate  ,  de  jus- 
titia  ,  providentiaque  divina  non  dubitaremus  ,  mala  ,  quae 
nobis  accidunt  haberentur  ,  vel  tanquam  propriorum  scelerum 
poenae  ,  vel  tanquam  meriti  comparandi  instrumenta  ,  vel  tan- 
quam totidem  occassiones  patientiam  ,  nostramque  in  Deum 
fiduciam  exercendi  ,  et  excitandi. 

Obj.    4.°    Mors   aliquando    unicum  superest    malis    nostris 

£ 


34 

remedium  ,  ergo  timc  licet  ad  eam  confugere  :  vetitum  quippe 
non   est   malis  nostris    finem  imponere  . 

Resp.  1.°  Neg.  ant.  Tum  quia  in  praesenti  vita  nihil  est 
omnino  desperatum  ,  perpetuae  sunt  enim  in  rebus  humanis 
vicissitudines  ;  tum  quia  alteram  fore  vitam  ,  in  qua  sua  erit 
virtuti  merces  ,  et  crimini  poena  ,  demonstravimus  .  Cum  au- 
tem  vitam  sibi  proprio  arbitrati!  auferre  ,  et  inconsulto  ,  qui 
eam  no  bis  concessit  Deo  ,  grande  sit  nefas  ,  jquanta  supplicia 
eos  manent  ,  qui  tantam  suo  Creatori  injuriam  inferunt  !  nedum 
igitur  mors  sit  malorum  remedium  et  finis  ,  contra  initium  est 
poenae  longe    gravioris  in  altera  vita  subeundae  . 

Resp.  2.°  Neg.  cons.  Quamvis  enim  mors  unicum  foret 
malorum  ,  quae  patimur  ,  remedium  ,  ad  ilìud  tamen  proprio 
nutu  confugere  non  liceret  .  Expectandum  enim  est  ,  donec 
providentia  divina  ,  quae  certo  Consilio  ea  mala  permittit , 
aliquod  praesenti  nostrae  conditioni  levamen  ,  et  solatium  ,  eo 
quo  sibi  libuerit  modo  ,  afferat , 

QUAESTIO   2a 

Ari  liceat  ad  propriae  vitae  conservationem  injustum  aggres- 
sorem   occidere  ,  vel  sìngulari  certamine  cum  aliquo  congredi  . 

Cum  ex  lege  naturae  demonstratum  sit  ,  nos  teneri  ad 
vitae  custodiam  ,  hinc  oritur  quaestio  de  nostra  defensione  ad- 
versus  aggressores.  Hac  de  re  agunt  juris  Scriptores  ,  quo- 
rum multi  non  solum  à  mansuetudine  evangelica  ,  sed  etiam 
ab  ipsa  lege  naturali  longius  recedunt.  Varii  autem  casus  dis- 
tingui dehent.  Et  primum  quidem  non  licet  occidere  aggres- 
sorem  ,  qui  bona  fortunae  tantum  invadit  ,  contrarium  enim  est 
rationi  prò  minori  bono  ,  ut  sunt  divitiue  ,  non  corporis  dum- 
taxat  vitam  ,  sed  etiam  animae  eripere  ,  quolibet  enim  fortunae 
bono  infinite  exceltenlior  est  corporis  vita  ,  animaeque  salus; 
ac  proinde  rectae  rationi  repugnat  ,  ut  ad  honorum  illorum 
conservationem  in  causa  simus  ,  corpus  non  solum  perire  ,  sed 
animam   quoque    aeternum    damnari, 

Quamvis  autem  honorum  fu  rem  occidere  non  liceat  ,  uni- 
cuique  tamen  competit  jure  sua  bona  defendere  ,  atque  excepto 
mortis  periculo  ,  honorum '  jacturam  impedire  ,  et  aggressorem 
arccre.  Porro  ex  notione  charitajtis  evidens  est  ,  intra  justos 
liinites  continendam  esse  defenssionem  ,  ita  ut  animus  ab  omni 
YÌndicta  sit  alienus.  Quare  si  ad  bonorum  defenssionem  mitiora 
media  suffieiunt  ,  utendum  non  est  duriorihus  ,  nuìlum  enim 
jus  habemus  alterum  offendendi  ,  nisi  quatenus  justa  nostri  de- 
fensio   exigit  ,  non  autem    ut  agressor  oftendatur  ,  eique  malum 


35 

inferatur.  Si  ergo  subrepta  bona  Magistrate  auctoritate  ,  vel 
alia  quaiibet  ratione  possint  recuperali  ,  aggressorem  laedere 
non    licet. 

Ex  iisdem  principiis  patet  responsio  ad  quaestionem  aliam, 
utrum  liceat  in  propriae  vitae  defensionem  injustum  agresso- 
rem  occidere.  Ad  vitam  servandam  mitiora  media  adhiberi  de- 
bent  ,  odium  abesse  debet  ,  neque  seipsum  defendens  ,  mor- 
tene aggressoris  potest  intendere  ,  sed  tantum  propriae  vitae 
conservationem.  His  autem  adhibitis  eonditionibus  ,  si  violen- 
tus  aggressor  aliter  deppelii  non  possit  ,  jam  eum  de  medio 
tollere  licet  ;  atque  in  hac  defensione  jus  inculpatce  tutela.  ,  quod 
appellant  ,  positum  est.  Hinc  patet  ,  inculpatae  tutelae  locuni 
non  esse  ,  si  arrepta  fuga  ,  nostrae  conservationi  consulere  pos- 
siraus.  Cur  autem  in  bonorum  invasione  furi  mortem  dare  non 
liceat  ,  secus  autem  liceat  ad  servandam  vitam  ,  facilis  est 
ratio.  Etenim  omnia  ,  quae  vocantur  fortunae  bona  ,  nullius 
sunt  pretii  ,  si  cum  vitae  bono  conferantur  ,  praesertim  si  mor- 
tis  improvisae  periculum  ,  et  poenae  in  altero  vitae  statu  pec- 
ca  tori  bus  destinatae  attendantur.  Hinc  S.  Antoninus  part.  2.  tit. 
1.  cap.  3.  velut  -perfectiorem  cbaritatis  actum  laudat  ,  si  quis  de 
suae  conscientiae  reetitudine  moraliter  certus  ,  ad  salvandam  ag- 
gressoris  animam  se  occidi  permittat.  Narri  alias  fatue  faceret ,  ex- 
ponendo  se  morii  corporis  ,  et  animce  ,  cum  sibi  per  mortem  prce- 
cludatur  via  poz'dteniice. 

Porro  ex  his  patet  ,  qua  ratione  intelligi  debeat  S.  Au- 
gustinus  ,  qui  lib.  1.  de  lib.  arb.  cap.  1.  affirmat  naturatemi 
charitatis  ordinerà  violavi  ab  eo  ,  qui  ut  corporis  vitam  servet^ 
saluiis  (Eterna  jacturqm  inferi  proximo  :  haec  S.  Doctoris  verba 
generatim  intelligi  non  possunt  ;  iniquum  enim  est  ,  et  fatuum, 
ut  ait  S.  Antoninus  ,  aeternam  proximi  salutem  nostrae  ante- 
poni. Praeterea  cum  jus  inculpatae  tuteiae  ,  conditionesque 
singulae  vix  servari  possint  ,  homo  enim  in  vitae  periculo  cons- 
titutus  variis  afFectibus  ,  praesertim  odio  perturbato  :  hinc  fit 
ut  practice  loquendo  ,  illieitum  fere  semper  sit  aggressorem  oc- 
cidere ,  id  enim  vix  fieri  potest  sine  vindictae  ,  nocendique 
animo  ,  atque  in  hoc  alio  sensu  explicari  etiam  potest  mens 
S.    Agustini. 

Praeter  fortunae  vitaeque  bona  jam  recensita  ,  alia  sunt 
etiam  bona  ,  quaiis  est  honor  vel  fama.  Homo  omnes  suas  ac- 
tiones  ad  sui  ,  aliorumque  perfectionem  ,  et  ad  Dei  gloriam 
dirigere  tenetur  ,  ac  proinde  nihil  debet  facere  ,  quod  suae, 
aliorumque  perfectioni  ,  atque  Dei  gloriae  repugnet.  Aliorum 
de  hac  perfectione  judicium  est  ,  id  ,  quod  honoris  ,  vel  famae 
nomine  appellamus  ,  incumbit  ergo  omni  homini  ,  ut  se  honore, 
eicut  bona  fama  dignum  praebeat.   Porro  aliae  virtutes  dicuntur 


36 

intellectuales  ,  quae  pertinent  ad  intellectum  ,  quaìis  est  scien-~ 
tia  &c.  Aliae  dicuntur  morales  ,  quae  pertinent  ad  voluntatem, 
qualis  est  temperantia  &e.  Itaque  cum  intellectum  et  volun- 
tatem perficere  teneamur  ,  incumbit  homini  ,  ut  se  bona  fama 
dignum  praestet  ,  tum  quoad  virtutes  intellectuales  ,  tura  quoad 
morales.  Fama  autem  de  virtutibus  intellectualibus  nomìnis  ce- 
leòritas  vocari  solet.  Igitur  cum  non  soium  ad  nostram  ,  sed 
aliorum  quoque  perfectionem  tendere  ,  illisque  exemplum  prae- 
bere  teneamur  ,  famam  nostram  tueri  ,  atque  defendere  debe- 
n.us  ,  maxime  quoad  virtutes  morales  ,  quae  intellectualibus 
sunt  longe  praestantiores.  Servandae  famae  obligatio  omni  aetate 
notissima  fuit  ,  unde  illud  Poetae. 

Omnia  si  perdas  ,  famam  servare  memento. 

Hanc  obligationem  exemplo  suo  nos  docuit  Christus  ,  qui 
Joan.  cap.  8.  v.  58.  adversus  Judaeorum  calumnias  famam 
suam  defendit.  Porro  duplici  tantum  ratione  famam  vindicare 
licet  ,  factis  scìlicet  ,  et  verbis.  Et  quidem  contra  calumnias 
fama  defendi  non  potest  ,  nisi  efficiamus  ,  ut  nulla  calumnia- 
tori  fides  habeatur  ,  id  autem  factis  et  verbis  dumtaxat  obli» 
neri  potest.  Et  primum  quidem  honestissimus  ,  et  omnium  tu- 
tissimus  famam  tuendi  ,  et  calumniam  reppellendi  modus  hic  est, 
si  nempe  factis  contrariis  calumniae  reffellantur  ,  ita  enim  ca- 
lumnia  net  manifesta  ,  nullaque  alia  erit  opus  defensione ,  atque 
tandem  successu  temporis  apud  viros  bonos  fama  restituetur 
at  quidquid  agas  apud  viros  malevolos  ,  nihil  prorsus  effece» 
ris  ,  patietiter  igitur  ferenda  sunt  ,  quae  mutari  non  possuntf 
atque  in  hoc    casu  valet   tritum    illud. 

Conscia  mens  recta  fama  ,  mendacia  ridet. 

En  tutissima  arma  ,  quibus  calumniam  arcere  ,  atque  rep- 
pellere  possumus.  Non  solum  factis  ,  sed  etiam  verbis  famam 
defendere  licet.  Absit  autem  ,  ut  quis  sibi  persuadeat  ,  ad 
famae  defensionem  licitimi  esse  calumnias  calumniis  retorquere, 
et  calumnìatorem  eonviciis  ,  atque  injuriis  lacessere  ,  qui  eninv 
ita  se  gereret  ,  non  famam  vindicare t  ,  sed  amitteret  ,  et  male 
conceptam  de  se  suspicionem  contirmaret.  Non  reddentes  ma- 
lum  prò  malo  ,  nec  makdichtm  prò  maledicto  :  (1.  Petr.  cap. 
3.)  Fama  ,  et  existimatio  verbis  licite  defenduntur  ,  si  calum- 
niae falsitas  verbis  demonstretur.  Neque  est  quod  dicatur  pro- 
ximo  injuriam  neri  ,  eum  veluti  calumniatorem  traduci  ,  ejus- 
que    fidem    labefactari. 

Et  enim  in   conflictu    olficìorum  erga    seipsum-,  erga  aìium 


37 

vincit  offioium  erga  seipsum.  Et  quidem  cum  licitum  sit  noli 
parcere  vitae  alterius  ,  ut  propriam  serves  ,  licitum  quoque 
est  verbis  famam  reparare  ,  etiamsi  calumniator  non  sine  de- 
decore  raanifestus  fìat  ,  et  certe  non  privato  tantum  homini 
nocet  calumnia  ,  sed  universae  societati  perniciosissimum  est 
crimen.  Id  autem  magis  ac  magis  manifestum  net  ,  si  falsa 
hominum  judicia  ,  et  injustas  de  aliis  opiniones  attendamus, 
tenemur  quidem  ,  quantum  in  nobis  est  ,  nemini  ofFensionis  oc- 
casionem  praebere  ,  alios  exemplo  nostro  ad  virtutem  excitare 
debemus.  At  cum  iniqua  persepae  sit  hominum  lingua  ,  ita  ut 
in  ipsos  quoque  sanctissimos  ,  illibatosque  homines  saeviat  ,  de 
hominum  laude  curandum  non  est  ,  nisi  quatenus  aliis  bono 
exemplo  esse   tenemur  ,  et  nemini  offensionem  praebere. 

Caeterum  si  quid  bene  egerimus  ,  laudem  Deo  dare  de- 
bemus ,  non  nobismetipsis  ,  neque  ab  hominum  judicio  ,  sed  a 
divina  justitia  ,  atque  misericordia  expectanda  est  merces.  Haec 
omnia  argumenta  ,  quae  hactenus  exposuimus  ,  facile  demons- 
trant  ,  legi  naturali  ,  atque  civilis  societatis  tranquillitati  re- 
pugnare singularia  certamina  sive  duella  quae  ad  ulsciscendam 
injuriam  committi  posse  ,  affirmarunt  perversissimi  quidam  rerum 
moralium  Scriptores.  Hinc  merito  certaminibus  istis  gravissimae 
poenae  decernendae  et  perniciosissima  haec  injuriarum  ultio 
severe  coercenda.  Neque  valet  ineptissimus  honoris  servandi, 
vitandaeque  ignominiae  praetextus  ,  vanissimus  enim  est  ,  atque 
turpissimus  honos  ille  ,  qui  in  legis  naturalis  violatione  con- 
sistit.  Clarissimus  quidem  ,  vitaque  ipso  charior  debet  esse  ho- 
nor  ,  qui  ex  divinae  legis  observantia  desumitur  ,  sed  ex  ho- 
minum arbitrio  ,  mundanisque  ,  et  superbis  opinionibus  gloria 
nostra    aestimari   non   debet. 

DISSERTATIO   2.* 

De  hominis  erga    caler 'os  homines  officiis  communi 
humanitatis  Ululo   subnixis. 

Principium  generale  :  Alios  homines  sicut  seipsum  diligere 
tenetur  :  ratio  est  ,  quod  omnes  quatenus  homines  sint  aequa- 
les  ;  omnium  enim  eadem  est  natura  ;  omnes  similibus  pollen^ 
facultatibus  ;  omnes  ab  uno  eodemque  Deo  conditi  sunt  ;  ora. 
nes  ab  uno  eodemque  parente  suam  ducunt  originem  ;  omneg 
pari  ratione  in  lucem  editi  ,  adolescunt  ,  consenescunt  ,  intere, 
untque  similiter  ;  omnes  denique  ad  eumdem  finem  destinanture 

Corollaria. 

Hinc    colliges   1 .°  :  diligendos  esse    inimicos  :  lege  enim 


38 

naturae  tenemur  omnes  homines  diligere  :  atqui  ìex  naturaìis 
prorsus  immutabilis  est  ;  nec  proinde  eam  abrogare  potest  ini- 
micitiae  ratio.  Naturale  hoc  praeceptum  sic  confirmat  Christus: 
Dilìgile  inimicos  vestros  ;  benefacite  iis  ,  qui  oderunt  vos  ,  et 
orate  prò   calumniantibus  vos   (Math.  5.  44.) 

Colliges  2.°  Nulli  damnum  esse  inferendum.  Alios  enim 
homines  ,  sicut  nosmetipsos  diligere  debemus  :  atqui  ita  se  ,  sua- 
que  amat  unusquisque  ,  ut  sibi  damnum  afferri  nolit  ;  erga 
caeteros  igitur  homines  eodem  modo  comparatus  esse  debet. 
Abstinendum  est  proinde  ab  homicidiis  ,  latrociniis  ,  furtis, 
rapinis  ,  calumniis  &c.  si  quis  ergo  vel  per  se  ,  vel  aliorum  mi- 
ri isterio  nocuerit  aiteri  in  bonis  sive  corporis  ,  sive  animi,  sive 
iortunae  ,  sive  famae  ,  tenetur  ille  ,  quantum  in  se  fuerit  ,  dam- 
num resarcire.  Frustra  quippe  clamat  naturae  lex  ,  nemini 
afferendum  esse  detrimentum  ,  si  impune  violari  possit  Detra- 
here  aìiquid  alteri  ,  ait  Tuìlius  ,  et  hominem  hominis  incom- 
modo  suum  augere  commodum  ,  magis  est  contra  naturarti  ,  quam 
mors  ,  quam  paupertas  ,  quam  dolor. 

3.°  Proximo  indigenti  prò  modulo  nostro  subveniendum  esse. 
Amor  enim  otiosus  ,  et  nihil  agens  nullus  merito  reputatur. 
Subsidia  autem  proximo  debita  alia  sunt  spiritualia  ,  alia  cor- 
porea. Prioris  generis  ista  sunt  :  ignorantes  erudire  ,  erran- 
tes  corrigere  ,  dubitantibus  consilium  dare  ,  maestos  consolari, 
Deum  prò  salute  proximi  orare.  Posterioris  autem  generis  sep- 
tem  numerantur  ;  scilicet  esurientes  pascere  ,  sitientibus  potum 
dare  ,  nudos  vestire  ,  captivos  redimere  ,  peregrinos  hospitio 
excipere  ,  aegrotos  invisere  ,  mortuos  sepeiire.  Ita  proximo 
indigenti  succurrendum  esse  ,  clamat  primaria  haec  naturae  lex: 
alteri  faciendum  est  ,  quod  nobis  factum  merito  velimus  :  atqui 
nullus  est  ,  qui  aliorum  benenciis  sublevari  juste  non  velit, 
cum    iis   opus    habet. 

Observandum  est  autem  in  beneficiis  proximo  conferendis 
quemdam  servandum  esse  ordinem,  Extraneis  enim  anteferendi 
sunt  ,  qui  sanguine  ,  amicitia  ,  vel  religione  nobis  sunt  con- 
junctiores.  Regulam  hanc  ita  statuit  S.Augustinus.  Cum  omni- 
bus prodesse  non  possis  ,  his  potissimum  consulendum  est  ,  qui 
constrictius  Ubi  junguntur  (Lib  1.  de  Doct.  Chris,  cap.  28.  toni 
3.  pag.  14.  )  Quae  regula  nititur  ipsa  natura  ,  que  ad  illud 
constanter  inclinat  ,  ut  magis  quam  extraneos  eos  diligamus  ,  et 
ope  nostra  juvemus  ,  qui  vel  consanguinitatis  ,  vel  amicitiae, 
vel  religionis  vinculo  nobis  sunt  colligati.  Si  tamem  extraneus 
graviori  necessitate  laboraret  ,  anteferendus  esset  propinquo 
longe  minus  indigenti.  Nam  vera  in  hoc  est  Charitas  ,  ait  S. 
Bernardus  ,  ut  qui  indigeni  amplius  ,  accipiant  prius  (Tom.  1, 
pag.    1440.    n.    6.) 


39 

CAPUT   2.m 

De   hominum  officiis  ad  societatem  spectantibus. 

Societas  est  plurimorum  hominum  conjunctio  ad  eumdem 
finem  consociatis    viribus   assequendum. 

ARTICULUS    l.s 

De  officiis  in  ordine   ad     sedete  lem    universim  spectantibus. 

1.°  Contra  nonnullos  Philosophos  demonstrabimus  homines 
ad  societatem  factos  esse  ,  et  divinitus  destinatos.  Deinde  per 
modum  coroliarii  exponemus  ,  quae  exinde  derivantur  officia. 

Thomas.  Hobbes  fatetur  quidem  homines  alios  aliis  indigere, 
maxime  senes  ,  pueros  ,  aegrotos  ;  sed  negat  eos  ad  societatem 
a  natura  esse  comparatos.  Quinimo  contendit  homines  esse  sibi 
invicem  naturaliter  infensos.  Voluntas  laedendi  ,  ait  ,  omnibus 
inest  in  statu  naturae  qui  scilicet  societatum  institutionem  prae- 
cessit.  Ideo  contendit  naturalem  hominum  conditionem  esse 
statum  belli  omnium  contra  omnes  ,  in  quo  singuli  ad  illud 
perpetuo  intenti  sunt  ,  ut  alios  seu  vi  ,  seu  fraude  ,  seu  quo- 
vis  alio    modo   praeoccupent. 

Rousseau  Genevensis  non  ita  ferocem  et  bellicosum  ho- 
minem é  Caeatoris  manibus  prodire  asserit  sed  mitem  ,  et  be- 
nignum  ,  omniumque  virtutum  seminibus  a  natura  instructum 
esse  ;  ipsum  autem  societate  depravali  ,  in  vitiaque  pronum 
fieri  contendit.  Unde  concludit  hominem  ,  nedum  fuerit  ad  so- 
cietatem ,  qua  corrumpitur  a  natura  constitutus  ,  ab  ea  é  con- 
trario destinatum  esse  ,  ut  belluarum  instar  in  silvis  ,  in  agris, 
in  cavernis  vitam  ageret  segregem  ,  in  quibus  ab  omni  labe 
sese  purum  servaret, 

Utroque  ilio  systemate  quantum  deprimatur  humanae  naturae 
dignitas  ,  facile  est  intelligere  ;  alterum  homines  belluis  pejores 
fingit  ;  alterum  parem  homini  ,  brutisque  animantibus  conditio- 
nem attribuit.     Adversus    eos  sit. 

Propositio.  Homo  natus  est  ad  societatem  cum  aliis  ho- 
minìbus  ineundam. 

Prob.  Ad  illud  homo  natus  est  ,  quod  postulant  ipsius  con- 
ditio  ,  facultates  ,  et  propensiones  :  atqui  ut  homo  cum  aliis 
hominibus    societatem    ineat  ,  postulant  &c. 

1.°  Quidem  ejus  conditio.  Varias  enim  hominum  aetates 
perlustra  ,  et  eum  nunquam  sibi  sufficere  ,  sed  aliorum  ope 
semper  indigere  comperies.  Si  eum  in  puerili  aetatae  inspi- 
cias  ,  qua  ratione  tenelluius   infans  vitam   servare   potest  ,  nisi 


40 

sedula  parentum  cura  ipsum  foveret  ,  tegeret  ,  aleretque  ?  Alio- 
qui  nudus  ,  humi  jacens  ,  aeris  inclementiae  expositus  ,  vel 
cito  inedia  consumerete  ,  vel  belluarum  ferocium  praeda  fac- 
tus    vix   in   lucem  editus  ,  periret  miserabiìiter. 

Sed  fingamus  eum  adolescentiam  assequi  :  nisi  tunc  paren- 
tum ,  aliorumve  hominum  consiliis  erudiatur  ,  et  auxiliis  adju- 
vetur  £  quid  erit  aliud  ,  quam  ferox  quoddam  animai  ,  diver- 
sas  animi  ,  et  corporis  facultates  ignorans  ?  Deinde  virilem  aeta- 
tem  attingat  ,  tunc  occurret  generatio  ,  prolisque  educatio ,  et 
communis  liberorum  cura  ,  quae  patrem  inter  et  matrem  vitae 
consortium  ,  ac  proinde  societatem  exigit.  Denique  ubi  conse- 
nuerit  ,  eadem  ,  quae  in  infantia  ,  recurret  corporis  imbeciili- 
tas  ,  eadem  infirmitas  ;  tunc  igitur  sublata  hominum  societate, 
humi  procumbens  ,  variis  morbis  ,  miseriisque  confectus  ,  nulìis 
remediis  sublevatus  ,  nullis  cibis  recreatus  ,  durissima  fame 
extinguetur  ;  ergo  1.°  postulat  hominis  conditio  ,  ut  cum  aliis 
hominibus    societatem  ineat. 

2.°  Id  etiam  requirunt  hominis  facultates  ,  multis  enim 
praeditus  est  copulandae  societati  aptissimis  ,  et  quae  eà  su- 
biate sunt  prorsus  inutiles.  Quid  v.  g.  ad  societatis  usum  esse 
potest  accommodatius  ,  quam  facultas  varios  animi  sensus  ,  voce, 
vultu  ,  gestibus  ,  aliisque  signis  externis  exprimendi  ?  ^  quid 
autem  inutilius  ,  si  omnem  societatem  sustuleris  ?  Inest  homini 
facultas  ,  documenta  recipiendi  ,  quibus  perficiatur  ;  inest  in- 
genium  ,  quod  ,  posita  societate  ,  artium  ,  scientiarumque  est 
capax.  Toìle  societatem  ,  et  otiosae  prorsus  erunt  egregiae 
illae  dotes  animi  ,  incultaeque  omnino  marcescent  :  ergo  2.°  ho- 
minem ad  societatem  natura  esse  destinatum  probant  ,  quibus 
exornatur  ,  facultates. 

3.°  Idem  demostrant  propensiones  omnibus  ingenitae.  Sic 
nerao  est  ,  qui  congressus  hominum  fugiat  ,  et  oderit  ;  nemo 
est  ,  qui  non  amet  in  amicorum  sinu  suos  dolores  exonerare; 
nemo  est  ,  qui  propriam  laetitiam  in  aliorum  veluti  gremium 
effundere  non  gestiat  :  nemo  fere  qui  in  solitudine  vitam  agere 
velit  prorsus  segregem  ;  omnibus  insita  est  bonam  apud  alios 
famam  comparandi  cupiditas  ,  cujus  tanta  vis  est  ;  ut  homines 
ad  suscipiendas  res  ,  vel  maxime  arduas  ,  impellat  ;  omnibus 
inditi  sunt  quidam  beneficentiae  ,  et  commiserationis  sensus, 
quibus  fit  ,  ut  humani  nihil  a  nobis  alienum  putemus  :  ut  cu- 
juslibet  miseriis  commoveamur  :  ut  cuilibet  periclitanti  ,  vel  pa- 
rtenti opem  ,  et  solatium  ,  quantum  in  nobis  est  ,  riaturae  im- 
pulsu  praebeamus  :  atqui  omnes  illae  propensiones  ad  consocian- 
dos  ,  secumque  invicem  colligandos  homines  conspirant  ,  ergo 
3.o  aliunde  Le.  ergo  homo    natus  est  &c. 


41 

Obj.  Homo  natus  èst  ad  felicitatém  :  atq'ui  societas  felicitata 
adversatur  ;  ergo    &c. 

Resp.  Neg.  min.  Illud  enim  felicitati  minime  nocet ,  quod 
legibus  sapientissirais  agendi  rationem  civium  ad  bonum  com- 
mane dirigit  ,  omnesque  impellit  ad  implenda  sua  erga  Deum5 
seipsos  ,  caeterosque  homines  officia  :  atqui  id  efficit  societas, 
non  vero  aequalitatis  status  ,  in  quo  prò  suo  quisque  arbitrio 
vitam   institueret. 

Et  vero  si  veteres  ,  et  recentiores  historias  relegamus, 
compertum  erit  multos  populos  formam  quidem  regiminis  com- 
mutasse v.  g.  modo  Monarchiam  ReipuMicae  ,  modo  Rempu- 
blicam  Monarchiae  praetulisse  :  nullum  vero  invenias  ,  qui  ora- 
nem  prorsus  societatem  abjecerit  :  persuassum  igitur  habuerurit 
liane  vel  illam  regiminis  formam  communi  felicitati  non  esse 
accommodatam  ,  non   vero  societatem  in    se    consideratam. 

Inst.  j  Illud  felicitati  adversatur  ,  quod  cupiditatibus  prae* 
bet  originem  ;  atqui  societas    &c.    ergo    &c. 

Resp.  Neg.  min.  Cupiditates  enim  suam  in  ipso  pectore 
humano  sedem  habeht  ,  et  originem  ;  nobiscum  nascuntur  ,  et 
adolescunt.  Qua  rerum  conditione  semel  posita  ,  homines  hune 
statum  eiigerùn't  ,  non  ubi  tollerentur  cupiditates  ,  quod  pror- 
sus erat  impossibile  ;  sed  ubi  compresae  ,  minus  communi  fe- 
licitati obstarent.  Jam  vero  manifestami  est  statum  socialem  in 
quo  vigent  léges  ,  et  poenae  adversus  violatores  constitutae, 
reprimendis  cupiditatibus  aptiorem  esse  ,  ac  proinde  communi 
felicitati  magis  idoneum  ,  quam  statum  naturalem  ,  in  quo  pari- 
ter  existunt  cupiditates  ,  nulloque  fraeno  continentur  ,  ergo  so- 
cietas   cupiditates     coercet  ,  nedum    ipsis    originem    praebet. 

Corollarium  l.-?  Debet  ci  vis  quisque  patriae  legibus  obtem- 
perare:  cum  enim  firmissimum  sunt  cujuslibet  societatis  munimen- 
tum  :  iis  sublatis  ,  haec  corruat  ,  necesse  est.  Gravissimi  igitur 
criminis  rei  sunt  ,  qui  patrias  leges  infringere  non  dubitant. 
Quantum  enim  in  se  est  ,  societatem  destruunt.  <;  Quid  autem 
id  aliud  est  ,  quam  in  Deum  ipsum  rebellare  ,  qui  societatis 
est  auctor  ,  cum   ad    eam    homines    destinaverit  ? 

Corollarium  2.m  Vitam  prò  Patria  effundere  ,  ubi  opus  est, 
debemus.  Quisque  enim  societatis  alicujus  membum  fit,  huic  seip- 
sum,  suaque  omnia  traditi  ad  promovendam  communem  utilitatem, 
quocumque  poterit  modo  ,  sese  obstringit.  Nostra  proinde  vita 
proprium  fit  Patriae  bonum.  Ubi  igitur  ad  deppellendam  ipsius 
perniciem  ,  vel  gravem  aliquam  necessitatem  ,  necesse  erit ,  ut 
Civis  in  manifestum  vitae  periculum  incurrat  ,  repetendi  hujus 
sacrifieii  jus  habet  Patria.  Quód  si  abnuat  civis  ,  graviter  in 
Patriam  peecat  ,  et  turpissìmum  sibi  dedéeus  inurit.     Quid  enim 

F 


42 

indignius  ,  et  abjectius  est  ,  quam  paucos  vitae  ignobilis  dies 
anteferre  et  officio  suo  ,  et  societatis  cui  omnia  debemus  ,  utilitari? 

i  Contra  vero  quam  magno  fortique  animo  dignum  ,  quam 
dulce  est  ,  et  officio  suo  ,  et  patriae  bono  se  devovere  !  Om- 
nem  mortis  horrorem  discutit  ista  cogitatio  :  Meo  sanguini  sa- 
lutem  suam  Cives  debituri  sunt.  Apud  eos  ceternum  vivent  no- 
bilior  mei  pars  ,  meceque  virtutes.  Patria  etiam  post  mortem> 
sum  profutiirus  clarissimum  mece  in  eam  charitatis  exemptimi 
Civibus  relinquendo.  Qua  cogitatione  armati  plurimi  tum  Graeci, 
tum  Romani  ;  prò   Civium  salute   ad  certam  mo;  tem  convolarunt. 

Corollarium  S.m  Suis  quisque  bonis  Patriam  debet  adju- 
vare  :  ea  tantum  lege  id  juris  habent  privati  ,  ut  eorum  fortunas, 
et  vitam  defendat  Respublica  ,  ipsorumque  incolumitati  ,  et 
securitati  invigilet  ,  et  provideat  ;  in  publicorum  igitur  sumptu- 
um  partem  veniant  ,  oportet.  Quinimo  in  arctum  sese  cogere, 
et  superflua  resecare  debent  Cives  ,  quando  id  exigit  publica 
necessitas.  j  Si  enim  vitam  ipsam  ,  quanto  magis  suas  facultates 
tenentur    P  triae  devovere  ! 

Corollarium  4.m  Suas  animi  et  corporis  dotes  in  patriae 
utilitatem  impendere  debent  Privati.  Iis  enim  a  Deo  concessae 
non  fuerunt  ,  nisi  ut  eas  in  commune  societatis  bonum  conferrent, 
Graviter  igitur  peccant  ,  qui  neglectis  egregiis  animi  facultatibus, 
turpi  otio  ,  et  mollitie  difflunt.  Longe  aliter  se  geret  bonus  civis. 
Quidquid  dotis  accepit  a  Deo  ,  in  societatis  cujus  est  membrum 
usus  adhibebit  ,  aliquem  Magistratum  ,  vel  artem  patriae  utilem 
exercendo.  Ratus  eo  Consilio  instituta  esse  munera  publica  ,  ut 
societatis  felicitati  serviant  ,  non  alium  sibi  finem  proponit.  In 
iis  obeundis  non  propriam  tantum  gloriam  ,  non  privata  com- 
moda ,  sed   communem  patriae  utilitatem  sectatur. 

CAPUT  S.m 
De   hominum  officiis  in  ordine   ad  varias  societatis  species. 

Societas   dividitur  in   domesticam  et  Civilem. 

De  societate  domestica. 

Triplex  potissimum  distinguitur  societas  domestica  ;  nempér 
conjugalis  ,  paterna  ,  et  herilis. 

De  societate  conjugali 

ì.°    Societatis    conjugalis    praecipuus  finis  est  liberorum  pro- 
cteatio  ,  propter   quam    sexuum   diversitas   in   bumano    genere 


4S 

©onstituta  est  ;  dicente  Scriptura  :  Masculum  ,  etfaminam  crea* 
vit  eos  ,  benedlxitque  illis  ,  et  ait  :  crescite  ,  et  multiplicamini, 
(Genes.   1.   27-    et    28). 

2.o  Matrimonium  comitari  solent  graves  aerumnae  ,  anxie- 
tates  ,  sollicitudines  ,  qùae  infaustae  sunt  primi  peccati  appen- 
dices.  Unde  Apostolus  de  conjugibus  sic  habet  :  Tributano- 
nem  carnis  habebunt  hujusmodi  (1.  Cor.  7.  2).  Debent  igitur 
conjuges  rautuam  opem  sibi  praestare  ,  ut  grave  nuptiarum  jugum 
facilius  sustineant.  Ad  illud  autem  assequendum  ,  sese  invicera 
diligant  ,  mutuoque  honore  concordiam  firmare  studeant  necesse 
est  :  adeo  ut  mulieres  sint  viris  suis  subditae  ,  et  viri  uxores 
habeant  tanquam  socias  ,  non  veluti  famulas.  Idcirco  muiieri- 
bus  sic  jubet  Apostolus  :  Mdlieres  viris  suis  subditce  sint  ,  sicut 
D  nino  ,  qwmiatn  vir  caput  est  muUeris  ,  sicut  Christus  caput  est 
EcdesicB  (Ephes.  5.  v.  22.  et  23).  Deinde  sic  viris  praeci- 
pit  :  Viri  ,  diligile  uxores  vestras  ,  sicut  et  Christus  dilfxit 
Ecctesiam  ,  et  seipsum  tradidit  prò  ecc  (Ibid.  v.  25).  Ut  autem 
mutuus  inter  conjuges  amor  foveatur  ,  vir  debet  quantum  fe- 
runt  Religio  ,  et  ratio  ,  uxori  benignum  sese  et  obsequiosuni 
praebere  ;  debet  infirmitates  sexus  debilioris  patienter  sustinere; 
debet  ,  quantum  prudentia  suggesscrit  ,  rerum  domesticarum 
eam  participem  facete  ;  sed  ita  ut  auctoritatem  in  familiam  sem- 
per  retineat  ,  cui    praees^e    sui  est  muneris. 

3.°  Cum  inter  conjuges  individua  sit  vitae  consuetudo, 
perpetuumque  vinculum  ,  quod  sola  morte  dissolvi  queat  ,  in 
uxoris  et  mariti  delectu  summa  adhibenda  est  diligentia.  Quod 
officium  ad  parentes  praecipue  spectat.  Juvenes  enim  ,  cum 
srnt  inexperti  ,  et  caeco  quoddam  affectuum  impetu  abripi  so- 
leant  ,  ad  rem  tanti  momenti  feliciter  conficiendam  sunt  prorsus 
im  )ire8.  Habenda  est  autem  ratio  aetatis  ,  fortunae  ,  conditionis, 
ingenii  ,  et  indolis  ,  ut  in  omnibus  quantum  fieri  potest  ,  inter 
utrumque  conjugem  servetur  aequalitas.  Nihil  vero  studiosius 
explorari  debet  ,  quam  ingenium  ,  et  indoles.  Alioqui  i  ixis  ,  dis- 
sidiis    innumerabilibus  perturbabitur    societas    conjugalis 

4.°  Postulant  veritas  ,  et  justitia  ,  ut  neuter  futurus  conjux 
mendacio  ,  vel  fraude  alterum  decipiat  ;  sed  contra  ingenue  ea 
sibi  invicem  declarent  ,  quorum  cognitio  uti  iusque  intersit,  prius- 
quam  matrimonii  jugum  subeant.  Sic  Raguei  Saram  filiam  suam 
in  matrimonium  Tobiae  traditurus  ,  eum  de  septem  virorum, 
quibus  illa  jam  nupserat  ,  morte  praemonuit.  (T^b.  7).  Cum 
enim  Deus  cujus  Providentia  omnes  eventus  diriguntur  ,  sit 
summe  verax  et  justus  ,  felicem  exitum  ab  eo  sperare  non 
debent  ,  qui   in    contrahendo    matrimonio    fraudem   adhibuerunt. 

*>.°    Diligentissime  curandum  est  ,  ut  ea     deligatur    uxor. 


44 

quae  Deum  timeat  ,  quae  virtutibus  ornetuff, ,  et  inoriti 
christianis  sit  imbuta.  His  enim  dotibus  si  careat  ,  quomodo, 
virtutem  et  pietatem  teneris  liberorum  mentibus  -instilare  pò- 
terit  ,  quod  tamen  praecipuum  est  munus  ?  Praeterea  si  veti- 
tum  sit  ,  ne  cum  malis  et  improbis  societatem  ineamus  ,  quo- 
rum vitia  nostros  in  animos  sensim  subreperent  ;  quanto  minus 
licet  conjugem  pietate  destitutam  assumere  !  longe  enim  arc« 
tior   esse  debet   societas  cum  uxore  aut  marito  quam  cum  amicis. 

De  societate  paterna. 

Societas  paterna  ea  est  ,  quae   patrem   inter  et  filios  intercediti 

De   Parentum  erga  liberos  officiis, 

1.°  Non  satis  est  Parentibus  liberos  procreare  :  praeterea 
alendi  sunt  ,  atque  educandi.  Eos  proprio  lacte  matris  esse 
enutriendos  ,  non  alienis  uberibus  tradendos  ,  ipsa  docet  natura, 
quae  mulieri  dedit  ,  quidquid  ad  munus  illud  requiritur.  Prae- 
terea matris  non  secus  ac  liberorum  interest  ,  ut  eos  ipsa  enu- 
triat.  Matris  quidem  quae  ,  nisi  hoc  faciat  ,  nimia  affluentis 
lactis  copia  graves  sibi  morbos  accersit.  Interest  etiam  libero- 
rum  ,  namque  magnani  habet  partem  in  corporibus  ,  animisque 
fingendis    ingenium  nutricis  ,  et  natura   lactis. 

2.°  Nihil  parentibus  debet  esse  antiquius  ,  quam  ut  Chris- 
tiane instituantur  ipsorum  liberi.  Eos  ad  supremi  Numinis  cog- 
nitionem  ,  cultum  ,  et  amorem  verbo  ,  et  exemplo  informent: 
Tobiam  imitantes  ,  qui  filium  suum  ab  infantia  Deum  tìmere 
docuit  ,  et  abstinere  ab  omni  peccato  (Tob.  1.  10).  Pietatis, 
aliarumque  virtutum  exempla  ipsis  proponant  ,  sive  ex  profa- 
nis  ,  sive  praesertim  ex  sacris  auctoribus  deprompta.  Hoc  im» 
primis  caveant  Parentes  ,  ne  facta  verbis  dissentiant  ,  pravis- 
que  suis  moribus  liberos  ad  imitationem  pronos  in  vitia  pertrahant. 

3.°  Curent  Parentes  ,  ut  liberi  ab  ignobili  otio  abduean- 
tur  ,  et  iis  erudiantur  disciplinis  ,  vel  artibus  ,  quae  cujusque 
indoli  ,  et  conditioni  videntur  congruere.  Postquam  autem  eos 
Magistris  edocendos  commisserint  ,  non  idcirco  sese  ab  omni 
cura  solutos  existiment.  Verum  qui  sint  eorum  progressus, 
quae  agendi  ratio  ,  qui  mores  diligenter  inquirant.  Qua  in  re 
non  leviter  peccant  multi  Parentes  ,  qui  ubi  suos  liberos  in 
Magistrorum  curam  tradiderunt  ,  vel  potius  projecerunt  ,  de 
ipsis  nihil  sunt  solliciti  ,  nihil  de  eorum  studiis  ,  nihil  de  mo- 
ribus inquirunt  ,  imo  illorum  praeceptores  ,  ne  facie  quidem 
ut  plurimum  ,  nòrunt. 


45 

De  liberorum  erga  Parentes  qfficiis. 

Liberorum  erga  Parentes  officia  ad  quatuor  praecipua  re- 
Vocantur  ;  honorem  scilicet  ,  amorem  ,  obedientiam  ,  etauxilium. 

1.°  Quidem  Parentibus  deberi  honorem  ,  et  reverentiam, 
ita  docet  ,  et  suggerit  natura  ,  ut  in  ea  re  consentiant  eujus- 
eumque  nationis  et  religionis  populi.  Quod  naturae  praecep- 
tum  sic  confirmat  Deus  :  honora  puirem  tùam  et  Matrem  tuam 
(Exod.  20.  12).  Idem  praecipitur  his  verbis  :  qui  timet  Do- 
minimi ,  honorat  Parentes  ,  et  quasi  dominis  serviet  illis  ,  qui 
se  genuerunt.  fEccl.  3.  8).  Dei  ,  cujus  Iocum  erga  nos  tenent, 
sunt  imagines.  Divinae  potentiae  instrumenta  fuerunt  ad  vi- 
tam  nobis  impertiendam  :  divinae  providentiae  extitere  quasi 
canales  ad  nos  enutriendos.  Quae  igitur  -ipsis  infertur  injuria, 
eadem  in  ipsum  Deum  recidit.  Idcirco  veteri  in  lege  capitali 
sententia  damnatum  voluit  ,  qui  parentibus  esset  contumeliosus. 
Qui  maledixerit  patri  suo  ,  vel  matri  ,  morte  moriatur.  (Exod. 
21.    17.  ). 

Duo  postulant  honor  parentibus  debitus  :  l.m  ut  eos  con- 
sulant  liberi  in  rebus  alicujus  momenti  ,  in  quibus  ab  eorum 
auctoritate  pendent  ,  ipsorumque  consiliis  acquiescant  ,  nisi  obs- 
titerit  lex  divina  :  2.m  ut  parentum  infirmitates  patienter 
sustineant  :  aequissimum  enim  est  ,  ut  qui  juvenilem  nos- 
trani infirmitatem  susceperint  ,  eorum  senilem  imbecillitatem 
toleremus  :  Fili  ,  inquit  Ecclesiasticus  ,  suscipe  senectam  pa- 
tris  tui  ,  et  non  contristes  eum  in  vita  illius  y  et  si  defecerit 
sensu  veniam  da  et  ne  spemas  eum  in  virtute  tua,  (Cap.  3. 
v.  14  et    15). 

2.o  Parentes  suos  amore  tenemmo  complecti  debent  liberi: 
ingrati  enim  animi  vitio  graviter  peccarent  ,  nisi  eos  diligerent, 
quorum  ministerio  ,  et  vitae  usuram  ,  et  innumera  beneficia  a 
Deo  acceperunt.  Summopere  igitur  studendum  est  ,  ut  paren- 
tibus nostra  agendi  ratio  in  omnibus  placeat  ,  ut  sive  prò 
bonis  laetitiam  ,  sive  prò  malis  ,  quae  ipsis  accidunt  ,  dolorerà 
iis  signifìcemus.  Sed  in  eo  maxime  elucere  debet  amor  noster, 
ut  parentum  bono  spirituali  consulamus.  Si  enim  de  tempo- 
ralibus  dumtaxat  ipsorum  bonis  solliciti  sumus  ,  eos  Paganorura 
more  ,  non  vero  ut  Christianos  decet  ,  diligimus  :  idcirco  ni- 
hil  omittere  debent  liberi  ,  ut  Parentum  saluti  inscrviant  ,  sive 
exemplis  ,  sive  monitis  ,  prout  Christiana  suggesserit  prudentia. 

3.°  Non  satis  est  parentes  honore  et  amore  prosequi  ,  ip- 
sis praeterea  obediendum  est.  Cujus  obsequii  illustre  exem- 
plum  praebuit  Christus  Dominus  ,  de  quo  sie  narrat  S.  Lucas. 
Erat    subditus  illis  ,  parentibus  (Cap.  2.  v.  51).  Idem  sic  jubet 


46 

Apostolus  Christi  fidissimus  interpres  :  Fili  ,  obedite  parenti* 
bus  vestris  in  Domino  ;  hoc  enim  justum  est  (Ephes.  6.  I.) 
Fili  ,  obedite  parentibus  per  omnia  :  hoc  enim  placitum  est 
in  Domino.  (Coloss.  3.  20).  Haec  autem  parentibus  obtempe- 
randi  lex  non  tantum  quamdiu  vivunt  ,  sed  etiara  post  ipsorum 
mortem  obligat.  Debent  enim  filii  vere  christiani  ultimas  pa- 
rentum  voluntates  post  eorum   obitum   religiose    exequi. 

4.°  Parentibus  submìnistrandum  ,  quidquid  ad  vitam  sus- 
tentandam  necessarium  est  v  habita  ratione  status  ,  et  conditio- 
nis.  Nihil  quippe  aequius  est  ,  quam  iis  partim  saltera  repen- 
dere ,  quae  ab  ipsis  aceepimus.  Quidquid  enim  beneficii  in 
parentes  conferat  filius  ,  numquam  tantum  dare  poterit  ,  quan- 
tum   sibi   ab   ipsis    coliatum  fuit. 

De  societate  herili. 

Dominorum  erga  famulos  officia  hic  leviter  attingemus: 
I.°  Imperniai  domini  ia  famulos  nec  durius  sit,  nec  mollius.  Non 
durius  quidem  imperare  debent  ,  sed  meminisse  illud  Apostoli: 
Vos  domini  ,  eadem  facite  illis  ,  remitientes  minas  ,  scientes, 
quia  et  illorum  ,  et  vester  Dominus  est  in  ccdis  ,  et  persona- 
rum   acceptio   non  est  apud   Deum.    (Ephes.   6.   9). 

2.°  Tenentur  domini  pactam  cum  famulis  mercedem  tem- 
pore constituto  persolvere  ,  nec  longiorem  facere  hujus  expec- 
tationem.  Quieumque  ,  inquit  filio  suo  Tobias  ,  Ubi  aliquid  ope- 
ratus  fuerit  ,  statini  ei  mercedem  restitue  ,  et  merces  mercenarii 
tui  apud  te  omnino  non  remaneat.  (Tob.  4.  15.)  Operas  suo 
pretio  ,  et  famulos  sua  mercede  fraudare  ,  tantum  est  peccatum, 
ut  quasi  homicidium  a  Scriptura  reputetur.  Qui  effundit  san- 
guinem  ,  et  qui  fraudem  facit  mercenario  fratres  sunt  (Eccl. 
34.  27). 

In  praefatis  officiis  non  agitur  nisi  de  bonis  temporalibus. 
Quod  spectat  ad  spiritualia  ,  tenentur  domini  famulorum  saluti 
impènsius  consulere  ,  nihilque  omittere  ,  ut  eos  a  malo  deter- 
reant  ,  ad  bonumque  excitent.  Herus  enim  quisque  ,  ut  notat 
Augustinus  ,  tanquam  suae  familiae  Episcopum  sese  reputare 
debet  ,  et  ea  ,  qua  Pastorem  decet  ,  sollicitudine  suos  do- 
mesticos    ad   Dei    cultura  impellere. 

Debet  ergo  1.°  curare  ut  officiis  a  Religione  praescriptis 
■accurate  fungantur  ,  eosque  exemplis  excitare  ;  2.°  summam 
adhibere  diligentiam  ,  ut  Religionis  Christianae  dogmatibus, 
mysteriis  ,  praeceptis  erudiantur  ,  sive  eos  cogendo  publicis 
Parochiae  exercitationibus  interesse  ,  sive  operara  dando  ,  ut 
privatim    edoceantur  3  &ive     libros   subministrando  }  qui   verae 


47 

solidaeque  pietatis  sensus  ,  et  documenta  contineant  :  sed  ma- 
xime cavendum  ,  ne  pravos  lectitent  libros  ,  qui  eos  ad  turpia 
sollicitent. 

3.°  Non  permittat  herus  ,  ut  famuli  otio  diffluant  ;  sed  eos 
jubeat  vel  in  opus  aliquod  manuale  ,  vel  in  lectionem  ,  vei 
in  scriptionem  impendere  ,  quidquid  temporis  ,  expleto  servitio, 
supererit  :  sic  quippe  innumeris  occurrentur  malis  :  Multanti 
enim  malitiam  docuit  otiositas  fEccl.    33.    29). 

ARTICULUS  2.s    DE   SOCIETATE  CIVILI. 

Societas  civilis  definiri  potest  hominum  multitudo  ,  qui  sub 
eodem  regimine  publico  consociantur  ,  securitatis  ,  felicitatisque 
comparandae  gratia.  Variae  autem  sunt  civilis  regiminis  for- 
mae  ,  quae  ad  tres  generales  revocali  possunt  :  aliud  quippe 
est  Monarchicum  :  aliud  aristo craticum  ,  et  aliud  democratìcum. 

Regimem  monarchicum  illud  est  ,  in  quo  summum  impe- 
rium  in  uno  residet  ,  sive  in  quo  unus  imperat  Princeps  ,  qui 
dicitur  Monarcha  ,  ut  in  Gallia  ,  et  Hispania.  Aristocraticum 
appellatur  illud  ,  in  quo  imperant  Optimates  ,  seu  Nobiles 
simul  plures  ,  ut  fit  apud  Venetos.  Tandem  Democratìcum  ap- 
pellatur illud  ,  quod  a  Populo  administratur  ,  sive  in  quo  Res- 
publica  a  Consilio  regitur  ,  in  quo  quilibet  a  Populo  jus  habet 
suffragii  ,  ut    apud    Helvetios. 

Quaeres.  Quaenam  sint  praecipua  Magistratuum  ,  et  Judi- 
eum  officia  ,  et  dotes. 

Resp.  1.°  Debent  ex  legum  proescripto  judicarc  ;  eas  igi- 
tur  noverit  Judex  ,  necesse  est  ,  illarumque  mentem  perscru- 
tetur  ,  ut  ab  ìis  in    omni  judicio    nou    deflectat. 

2.°  Lucro  et  avaritiae  non  serviat.  Praecipua  enim  judi- 
cum  dos  est  integritas  ,  quae  nec  corrumpi  ,  nec  labefactari 
possit  :  atqui  Judex  lucrum  inhians  ,  et  avaritiae  studens  ,  in- 
temeratam  in  dicendo  jure  integritatem  non  retinebit  :  mune- 
rum  enim  illecebris  captus  ,  litigantis  ,  qui  plus  obtulerit  ,  jus 
magis  certum  esse  sibi  facile  persuadebit.  Hinc  illud  Deu- 
teronomii  :  Non  accipies  personam  ,  nec  munera  ,  quia  muner'a 
exccecant  oculos  sapientum.     (Cap.    16.  v.    19). 

3.°  Judici  summa  opus  est  constantia  ,  invictoque  animi 
robore.  Ita  enim  comparatus  esse  debet  ,  ut  nec  odii  ,  nec 
amoris  affectibus  ,  nec  vindictae  desiderio  ,  nec  potentum  pre- 
cibus  aut  minis  ,  nec  mortis  ipsius  formidine  ab  officio  deter- 
reatur.  ;  Ad  illud  vero  quanta  requiritur  fortitudo  !  unde  sic 
monet  Ecclesiasticus  :  Noli  qucBrere  fieri  Judex  ,  nisi  valeaa 
virtule  irrumperc  iniquitates  :  ne  forte  éxtimescas  faciem  potenr* 


4B 

Ms  ;  nòli  esse  pusillanimis  in  animo  tuo.  (Cap.  7.  v.  6.  et  §)* 
Praeterea  necesse  est  ,  ut  Judex  studiis  plerumque  jejunis ,  iri- 
gratis  ,  et  difficilibus  vacet  :  ut  obscura  et  ambigua  partiuni 
jura  diligenter  excutiat  :  ut  vix  alienis  ,  qui  saepe  fallunt ,  et 
falluntur  oculis  credat  :  ,;  Tot  vero  labores  ,  quo  pacto  sustinere 
poterit  ,  nisi    maxima    animi   firmitate  polleat? 

4.°  In  judicio  sola  causa  seu  res  ,  de  qua  disceptatur  spec- 
tanda  est  ,  nulla  habita  ratione  personae  status  sive  sit  paupef, 
sive  potens.  Ita  praecipit  Deus.  Non  facies  ,  quod  iniquum  est, 
nec  injuste  judicabis.  Non  consideres  personam  pauperis  ,  nec 
honores  vultum  potentis  ;  juste  judica  proximo  tuo.  (Lev.  19. 
\ò).  Audiendi  sunt  igitur  litigantes  ,  qualescumque  fuerint  ,  no- 
biles  ,  vel  plebeii  ,  divites  ,  aut  pauperes  ,  urbani  ,  vel  rustici; 
ponderanda  ,  quae  utrinque  allegante  :  nec  enim  quempiam 
inauditum   condemnari   patitur   ratio. 

DISSERTATIO  3.* 

De  comercio  ,  et  contractibus. 

Ad  communem  societatis  civilis  felicitatem  requiritur  ,  ut 
non  desint  res  necessariae  ,  atque  etiam  utiles  ,  si  fieri  pos- 
set  ,  habeantur.  Quare  cum  non  omnis  ferat  omnia  tellus  :  hinc 
segetes  ,  illinc  veniant  felicius  uvae  ,  inter  homines  institui  de- 
bet  comercium  ,  quod  nihil  aliud  est  ,  quàm  rerum  superfluarum 
cum  necessariis  ,  vel  utilibus  permutatio.  Res  autem  vel  soli 
naturae  debentur  ,  vel  naturae  ,  et  industriae  simul  ,  aut  tan- 
dem soli  industriae  acceptae  referuntur  ;  ad  primam  rerum  clas- 
sem  pertinent  eà  omnia  ,  quae  suapte  natura  fert  tellus  sinè 
hominum  labore.  At  si  eà  ,  quae  tellus  suppeditat  ,  industria 
et  labore  excolamus  j  haec  pertinent  ad  agriculturam  ;  si  au- 
tem eà  labore  ,  atque  industria  perficiantur  ;  ita  ut  formam 
mutent  ,  et  in  alios  usus  trahantur  ;  haec  ad  manufacta  perti- 
nent. Si  tandem  industria  suis  propriis  viribus  ,  soloque  na- 
turae studio  ipsius  naturae  opera  in  aliquem  usum  convertat, 
haec   artes    liberales    appellantur. 

Innumerae  fere  sunt  industriae  species  ,  sed  hae  ad  duo 
genera  ,  nempe  manufacta  et  artes  liberales  revocantur.  Mu- 
tua hominum  inter  se  communicatio  trajiciendi  maris  necessi- 
tatem  induxit  ;  atque  ex  hac  necessitate  orta  est  industriae  species, 
quae  ars  nautica  vocatur.  Maria  autem  et  flumina  piscium  co* 
piani  suppeditant  ,  atque  hinc  alia  comercii  species.  Aurum 
atque  argentum  ,  velut  mercium  pretia  ,  atque  etiam  velut  mer- 
oes  mutuo   consensu  instituerunt    homines  :  hoc    ultimum  auri 


49 

et  argenti  commercium  cambium  dicitur.  Tandem  populorum 
quorumdam  intelligentia  ,  et  dexteritate  factum  est  ,  ut  com- 
parata fuerint  dominia  in  aliis  regionibus  earum  rerum  ,  quae 
in  propria  sibi  deerant  ,  feracissimis  :  in  has  regiones  missi 
fuere  homines  satis  magno  numero  ,  qui  eà  excolerent  ,  quae 
regiones  illae  subministrant  ,  eaque  consumerent  ;  tales  acqui- 
sitiones  coloniae  fuerunt  appellatae. 

Itaque  hae  septem  sunt  praecipuae  commercii  partes  :  agri- 
cultura  ,  manufacta  ,  artes  liberales  ,  piscandi  industria  ,  navi- 
gatio  ,  cambium  ,  et  colonia.  Duplici  ratione  in  societate  po- 
litica considerari  potest  commercium  ;  quatenus  nempe  est  rerum, 
quas  vel  patria  ipsa  vel  coloniae  ferunt  ,  domestica  atque  in- 
terna communicatio  ,  rerum  superficiarum  in  alias  regiones 
exportatio  ,  rerum  autem  externarum  in  propriam  regionem  ad- 
vectio  ,  ut  vel  in  ipso  loco  consumantur  ,  vel  in  alias  regio- 
nes exportentur.  En  primam  consideranti  commercii  rationem. 
Considerari  etiam  potest  commercium  ,  quatenus  est  in  societate 
politica  civis  alicujus  occupatio  atque  conditio  ;  illudque  con- 
sista in  permutatane  ,  emptione  ,  venditione  ,  proposito  lucri  fine. 

Hominum  improbitas  ,  ac  mala  fides  primam  ,  ut  legibus, 
ita  pactis  ,  quae  sunt  quasi  privatae  leges  ,  criginem  dedisse 
videtur  ;  nam  inter  viros  honestos  ,  justitiae  amantes  ,  reci- 
proce  ,  et  sincere  amicos  ,  nullus  nec  legibus  civilibus  ,  nec 
pactis  locus  est.  Hinc  praeclare  observavit  Aristoteles  in  lo- 
cum  amicitiae    civilem  justitiam  successise. 

Contractus  defiiiiri  potest  :  actus  externus  inter  duos  aut 
plures  ,  mutuo  consensu  ex  utraque  ,  vel  saltem  ex  alterutra  parte 
obligationem  pariens.  Dicitur  autem  ex  utraque  vel  saltem  ex 
alterutra  parte  quia  contractus  dividitur  1.°  in  p  erf e  e  tum  et  im- 
perfectum.  Perfectus  iile  est  ,  qui  ex  utraque  parte  obliga- 
tionem inducit  ut  venditio  ;  imperfectus  is  dicitur  qui  alteru- 
tri  tantum  contrahenti  obligationem  imponit  ,  quales  snnt  pro- 
missio  ,  donatio    &c. 

Dividitur  2.o  in  explicitum  seu  formalem  ,  et  implicitum 
seu  virtualem.  Explicitus  ille  est  quo  duo  vel  plures  aliquid 
express-  paciscuntur.  Implicitus  autem  is  vocatur  qui  fit -tacita 
putium  conventione.  Sic  Judex  ,  Medicus  ,  Tutor  ,  quando 
hnec  munia  suscipiunt  ,  eo  ipso  implicite  spondent  se  operam 
osnnem  et  curam  praestituros  ,  quam  adhibere  solent  ejusdem 
conditionis  homines  ,  erga  eos  in  quorum  gratiam  haec  officia 
exercent  ;  isti  vicissim  tacite  sese  obligare  censentur  ad  tri- 
buendam  legitimam  mercedem.  Istae  conventiones  tacitae  di- 
cuntur  quasi  contractus  ,  et  vim  habent  ex  justitia  obligandi, 
non  secus  ac  ipsi  contractus. 

3.°    Contractus  alius   est  gratuitus  in  quo  aliquid  accipitur, 

Gr 


50 

et  nihil  rependitur  ,  ut  donatio  ,  alius  onerosus  ,  in  quo  utri- 
que  aliquid  datur  et  reditur  ,  qualis  est  emptio.  Caeteras  ,  ut 
minus  utiles  omittimus  eontractuum  divissiones.  Contractus  illi 
soli  valide  contrahere  possunt  ,  qui  liberam  habent  honorum 
suorum  administrationem  ,  nisi  a  jure  impediantur  ,  quia  ii 
soli  honorum  suorum  dominium  in  alios  transferre  possunt. 
Ut  valeat  contractus  requiritur  consensus  exteriori  aliquo  signo 
expressus  :  per  contractum  enim  ,  quod  nostrum  erat  in  alios 
transfertur  :  atqui  id  fieri  non  potest  sine  consensu  qui  fuerit 
aliquo  exteriori  signo   declaratus  ,  ut    satis   patet. 

Dolus  aut  error  versari  potest  ,  vel  circa  rei  substantiam, 
ut  si  aurichalcum  emas  ,  putans  eum  esse  aurum  ,  vel  circa 
accidenti^  ,  ut  si  equus  debilis  et  infirmus  ematur  prò  strenuo 
et  robusto  :  error  veió  aut  dolus  circa  accidentia  ,  dicitur 
aliquando  dare  causam  contractui  ,  cum  scilicét  non  fieret  si 
error  cognosceretur  ;  aliquando  dicitur  tantummòdó  ineidens 
in  contractum  ,  cum  nempe  contrahens  ab  eo  non  abstineret, 
etiam  sublatis  errore  et  dolo  ;  sed  tantum  contraheret  minùs 
libenter. 

Duplex  est  metus  ,  gravis  nempé  et  levis.  Gravìs  ille 
est  quo  ,  reformidatur  grande  aliquod  malum  ,  qualia  sunt 
mors  ,  exilium  ,  diuturnus  career  ,  honorum  omnium  jactura. 
Metus  levis  ille  est  ,  quo  timetur  malum  vel  leve  vel  grande 
quidem  ,  sed  cujus  ,  verisimile  non  est  periculum.  Metus  au- 
tem  vel  justé  incutitur  ,  vel  injusté  ,  ut  cum  sicarius  alicui 
mortem     intentat  ,  nisi  velit  crumenam   ipsi    tradere. 

Quaeres  an  obligent  contractus  quibus  desunt  formulàe  a  le- 
gibus  positivis  constitutae?  Notandum  ;  Contractuum  formulàe  sunt 
qu^edam  conditiones  ,  quae  ex  legum  praescripto  in  contractibus 
adhibendae  sunt  ,  ut  v.  g.  contractus  coram  Notario  confiei- 
antur  ,  ut  certus  intersit  testium  numerus  :  quod  summa  cum 
sapientia  a  legibus  humanis  constitutum  fuit  ,  ut  scilicét  frau- 
dibus   et    dolis   ,  quantum   fieri  potest  ,  occurreretur. 

Ex  his  autem  formulis  aliae  sunt  accidentales  ,  quibus  sci- 
licét praetermissis  ,  contractus  non  fit  invalidus  ,  quales  sunt 
in  Matrimonio  bannorum  proclamationes  ;  aliae  sunt  essenliaìes, 
quae  nimirum  a  lege  ita  praecipiuntur  ,  ut  si  omissae  fuerint, 
irritus  fiat  contractus  ;  talis  est  praesentia  Parochi  et  testium 
respectu  Matrimonii.  Fatentur  omnes  accidentalis  formulàe 
omissionem  non  obstare  quominus  valeat  contractus  ,  quamvis 
probibeat  lex  ne  sine  tali  conditione  fiat.  Aliud  est  enim  pro- 
hibere  actum  ,  aliud  eum  declarare  irritum.  Quando  lex  vetat 
actum  ,  impedit  ne  licite  fiat  ,  cum  vero  eum  denuntiat  irri- 
tum ,  impedit  ne  omninó  fiat  ,  auferendo  scilicét  ita  contra- 
hendi    facultatem, 


51 

Donatio  est  rei  alicujus  gratuita  concessio  ,  qua  ex  sola 
liberalitate  fiat.  Dividitur  in  donationem  inter  vivos  ,  qua 
sic  donat  aliquis  alteri  ,  ut  in  eum  velit  ,  se  vivente  ,  rei 
datae  dominium  transferre  ;  et  in  donationem  mortis  causa, 
si  nempé  donans  velit  rem  suam  non  nisi  post  suum  obitum, 
esse  donatarii. 

Quaeres    <;   quaenam     requirantur    conditiones     ut     valeat 
donatio    inter    vivos? 

Resp.  Tres  requiruntur  :  prima  est  ,  ut  qui  donat  ad 
illud  jure  sit  habilis.  Cujus  conditionis  defectu  jure  communi, 
non  validae  sunt  donationes  gratuitae  conjugum  inter  se  ;  a 
jure  ita  constitutum  fuit  ,  ne  conjuges  mutuo  amore  ducti  ,  sese 
bonis  spoliarent  ,  vel  rie  inter  eos  nascerentur  dissidia  ,  si 
uxor  et  maritus  sibi  invicem  dare  recusarent.  Propter  ejusdem 
conditionis  defectum  ,  valide  dare  nequeunt  ,  qui  a  natura 
muti  ,  simul  et  surdi  sunt  ,  ita  ut  neque  scripto  ,  neque  voce, 
voluntatem  suam  certo  exprime  re  possint  ;  item  ,  nec  furiosi, 
nec  prodigi  ,  quibus  honorum  administratio  a  judice  interdicta 
est  ,  nec  filiifamilias  sine  consensu  patris  ,  nisi  tanien  habeant 
bona  castrensia  ,  vel  quasi  castrensia  ;  nec  Religiosi  professi 
ob  panpertatis    votum. 

Secunda  conditio  est  ,  ut  ii  quibus  donatur  ex  jure  idonei 
sint  ad  recipiendum  :  hujus  conditionis  defectu  non  valent  do- 
nationes iis  factae  ,  qui  in  dantem  plurimùm  habent  auctori- 
tatis.  Hinc  nullae  sunt  donationes  :  1.°  pupillorum  ,  aut  mino- 
rum  erga  tutores  ,  curatores  eorumque  uxores  ,  nisi  jàm  ra- 
tiones  suas  rediderint.  2.°  Novitiorum  in  gratiam  sive  domus 
in  qua  commorantur  ,  sive  aliarum  ejusdem  ordinis  in  quo 
Religionem  sunt  professuri.  Ratio  est  ,  quod  hujumodi  dona- 
tiones non  judicentur  cum  integra  libertate  fieri  ,  sed  minis, 
metu  ,    astutia  ,  dolo    extorqueri. 

Propter  eamdem  nimii  in  donatoris  animum  imperii  suspi- 
cionem  ,  a  jure  cautum  est  ,  ne  Confesariis  ,  Medicis  ,  Chirurgis. 
Advocatis  ,  donationes  ab  iis  fierent  ,  quorum  negotia  gerunt,. 
nisi  tanien  iis  quidpiam  datum  fuerit  propter  vel  accepti  bene- 
ficii  memoriam  ,  vel  consanguinitatem  ,  vel  antiquam  ne- 
cessitudinem. 

Tertia  conditio  est  ,  ut  donatio  nonnullis  vestiatur  formu- 
lis  :  1.°  Acceptatio  quia  ,  ut  habet  regula  juris  invito  benefit 
cium  non  datar.  Minores  sine  curatorum  consensu  valide  non 
acceptant  ,  sicut    nec  uxores    absque    mariti  auctoritate. 

2.°  Traditio  ,  quae  duplex  est  ;  realis  cum  donator  rei  do- 
minium directum  ,  et  utile  in  alium  absoluté  transfert  :  fida 
vero  »,  ubi  donator  ita  rei  siiaé  proprietatem  in  alium  trans- 
mittit  ,  ut  ejus    usumfructum   sibi   retineat. 


52 

3.o  Necessaria  est  insinuatio  ,  qua  riempe  donationes  in  acta 
publica  referuntur  ,  quia  eas  ignotas  ,  et  occultas  non  esse 
omnium  interest  ,  praesertim  creditorum  quibus  damnum  posset 
ex  iliis  donationibus  contingere  ;  summae  tamen  pecuniariae 
donatio  de  manu  ad  manum  facta  ,  valet  absque  insinuatione, 
modo    persona   sit  ad  recipiendum   habilis. 

Quaeres    2.°   an  donatio  inter  vivos  acceptata  revocari  possit. 

Resp.  Revocari  non  potest  donatio  inter  vivos  semel  rite 
facta  ;  ob  aequitatem  tamen  revocatio  datur  ,  primo  ob  insig- 
nenti ingratitudinem  donatarii  ,  veluti  ,  si  ab  eo  verbera  ,  in- 
sidias  ,  damnum  ,  injuriam  passus  sit  donator  ,  quo  casu  iste, 
non  ejus  haeres  jus  revocandi  habet  ,  quod  personale  est.  Se- 
cundo  ,  ob  supervenientiam  liberorum  donantis  ;  quia  praesu- 
mitur  ,  quod  non  donasset  ,  si  cogitasset  ,  se  filios  habiturum: 
3.°  si  sit  in  praejudicium  legitimae  filiorum.  Unde  si  Pater 
donat  alieni  ex  illis  ultra  legitimam  ,  inofficiosa  reputatur  do- 
natio ,  et  intelligitur  ei  facta  melioratio  in  tertso  ,  et  quinto, 
quae  melioratio  censenda  est  ,  habito  respectu  ad  bona  patris 
tempore   mortis  ,  nec   dari   potest    plus  ,  quam    unum    quintum. 

Uetimae    voluntatis   nomine    intelligitur   actus   quo  legi- 
timé    statuii   aliquis  ,  quid    de    rebus    suis   post  mortem   suam 
fieri   velit  ;  multiplex  distinguitur  ,  nempe   testamentum  ,   codi- 
cillus  ,  legatura  ,  et  fideicommissum. 

Testamentum  est  voluntatis  nostra  justa  sententia  de  eo 
quod  quis  post  mortem  suam  fieri  velit  :  dividitur  1.°  in  soìemne, 
ubi  nimirum  servantur  omnes  conditiones  a  legibus  praescriptae; 
et  in  privilegiatum  ,  quod  valet  ,  licet  defuerint  quaedam  ex 
illis  formulis  ,  quale  est  testamentum  miiitis  :  2.°  in  clausum 
vel  in  scriptis  ,  et  nuncupativum  sive  apertum.  Dicitur  testa- 
mentum scriptum  sive  in  scriptis  ,  quando  testator  ,  vel  alius^ 
prò  eo  scribit  suam  voluntatem  in  aliqua  charta  ,  quam  clau- 
sam  ,  et  sigillatam  ostendit  septem  testibus  coram  tabellione, 
dicens  illud  esse  suum  testamentum  ;  testes  ,  et  testator  subs- 
cribere  debent  super  scripturam  testamenti  ;  si  autem  aliqui 
eorum  ,  aut  testator  scribere  nesciant  ,  aut  non  possint  ,  alii 
prò  aliis  subscribant  ,  ita  ut  sint  octo  subscriptiones  ,  et  sig- 
num  tabellionis  ,  seu  notarii  ,  et  aliter  facta  testamenta  in  scrip- 
tis nullam  fidem  faciunt  in  judicio    nec  extra. 

Testamentum  nuncupativum  est  ,  quando  testator  coram 
testibus  declarat  suam  voluntatem  ,  et  de  jure  communi  re- 
quiritur  in  ilio  eadem  solemnitas  ,  et  numerus  testium  ,  quae 
in  scripto  :  nune  autem  si  fiat  sine  tabellione  coram  testibus, 
requiruntu'r  quinque  vicini  ilSius  loci  ,  ubi  fìt  testamentum  5  et 
si  ibi  copia  hominum  non  fuerit  ,  sufficiunt  tres  vicini  ;  si  au- 
tem   fit    cum  tabellione  in   scriptura    publica  7  indistineté    suffi- 


53 

ciunt  tres  testes  vicini  ;  et  si  fiat  corani  septem  testibus  ,  va- 
let  ,  iieet  vicini  non  sint  ,  nec  adsit  tabellio  ,  nec  haeres  ins- 
tituatur.  Testes  qui  testamento  adsunt  ,  debent  esse  masculi, 
puberes   ,  liberi  ,   non   infames. 

Testamenti  solemnitates  ,  vel  interna  sunt  vel  extemce: 
interna  est  idonei  haeredis  legitima  institutio  ,  externae  plures 
sunt  :  possunt  esse  haeredes  quicumque  jure  non  sunt  pro- 
hibiti  ,  quales  sunt  apostatae  ,  filii  incestuosi  clericorum  ,  filii 
illegitimi  ,  stantibus  legitimis  ,  aut  ascendentibus  patris  ,  qui  so- 
lum  possunt  matrum  esse  heraedes  ,  licet  istae  ascendentes 
habeant  ,  si  ilìi   non    sint  ex    damnato  ,  ac  punibili  coitu  ,  &c. 

Codicillus  ,  seu  parvus  codex  ,  est  ultimce  voluntatis  testi- 
ficano minùs  solemnis  ,  quce  testamentum  ex  aliqua  parte  expli- 
cat  aut  immutai  ,  quidpiam  addendo  vel  demendo.  Dicitur  mi- 
nùs solemnis  ,  quia  ad  codicillum  pauciora  requiruntur  quam 
ad    testamentum  :  sumciunt  enim  jure   communi  quinque  testes. 

Legatum  est  ultimce  voluntatis  dlspositio  ,  qua  testator 
speciale  donum  ab  hcereditate  selectum  ,  alieni  relinquit.  Ali- 
quando  accipitur  prò  ipsa  re  quae  dono  relinquitur.  Legatum 
vere  non  debetur  ,  nisi  deducto  aere  alieno.  Quamobrem  si 
bona  haereditatis  solvendis  tantum  debitis  sufficiant  ,  nihil  con- 
sequetur   legatarius. 

Fideicommissum  est  ultimce  voluntatis  dispositio  qua  testa- 
tor  hceredis  fidei  committit  aliquid  alteri  tradendum.  Quando  tes- 
tator sumrnam  pecuniariam  ,  vel  rem  aliam  amico  relinquit, 
cum  pacto  tacito  eam  deferendi  personae  cui  dare  non  permi- 
ttunt  leges  ,  id  vocatur  fideicommissum  tacitum  ,  quod  justis 
de  causis  prorsus  vetitum  est  ,  hujusmodi  ergo  fideicommissa 
fieri  non  possunt  ,  vel  accipi  sine  peccato  ;  accepta  vero  legi- 
timis haeredibus   sunt  restituenda. 

Mandatum  ,  est  coniractus  consensualis  ,  quo  negotium 
honestum  ab  alio  ex  fiducia  commissum  ,  gratis  administranduni^ 
gerendumque  suscipitur  :  mandatur  aut  expresse  verbis  ,  litte- 
risque  ,  nulli  certae  formuiae  adstrictis  ,  aut  tacite  siquis  prae- 
sens  ab  altero  negotia  sua  geri  patitur  :  prout  quoque  vel  ad 
omnia  bona  ,  vel  ad  certas  tantum  res  mandatum  pertinet  ,  di- 
citur vel  generale  ,  vel  speciale  :  A  modo  constituendi  man- 
datum  ,  dividitur  in  judiciale  ,  et  extxajudiciale  ,  itemque  in 
purum  ,  in  diem  dilalum  ,  et  conditio^iale .  Differunt  porrò 
mandatum  in  rem  alienam  ,  quando  quis  et  nomine  alterius, 
et  in  alienam  utilitatem  agit  ,  et  in  rem  suam  ,  quando  quis 
nomine   alterius  ,  sed   in   suam  utilitatem    agit. 

Caeterum  ex  ipsa  defìnitione  infertur  1.°  mandatum  con- 
traili  solo  utriusque  consensu  ,  prò  quo  et  ratihabitio  habetun 
2.°  mandari   non  posse  rem  Jllicitam  ,  nec  ullam  ex  hujusmodi 


54 

mandato  inter  eontrahentes  nasci  obligationem.  3.°  mandatura 
non  admittere  raercedem  ,  sed  honorarium.  4.°  mandatarium  fìnes 
mandati  excedentem  nihil  agere  ,  nec  mandantem  tunc  ex  man- 
datari facto  teneri.  Et  quia  mandane  fiduciam  singularem  in 
mandatari!  persona  collocat  ;  consequens  est  ,  ut  mandatarius 
substitucre  ordinarie  non  possit  ;  si  tamen  substituerit  ,  et  rem 
per  alium  aequé  bene  gesserit  ,  mandans  ex  gestis  obligetur: 
ut  ,  quia  mandatarius  sponté  obligationem  ,  in  qua  summa  indus- 
tria exigitur  ,  suscepit  ,  ordinarie  tenetur  ad  culpam  levissimam: 
ut  mandatarius  ,  qui  amici  spem  turpiter  destituit  ,  ob  dolum, 
vel  cnlpam  latam  ,  meritò  infamia  notetur.  Finitili*  mandatum 
1.°  mutuo  dissensu  ,  2.°  mandantis  revocatione  ,  modo  fiat  re 
integra  :  3.°  renuntiatione  non  intempestiva  mandatari!  :  4.° 
morte  contrahentium. 

Depositum  est  contractus  ,  quo  res  custodienda  committi- 
tur  alteri  ,  ab  eoque  suscipitur  ut  reddatur  eadem  ,  non  tantum 
specie  ,  sed  etiam  numero  ,  saltem  ut  plurimum.  Triplex  de- 
positum est  ,  primum  ,  quando  quis  voluntarié  rem  suam  de- 
ponit  apud  amicum  ,  quod  vocatur  depositum  simplex  ,  non 
tamen  deponi  ita  possunt  res  furto  ablatae.  Secundum  ,  quando 
deponit  ,  urgente  %  icessitate  ut  res  liberetur  à  naufragio  ,  in- 
cendio ,  ruina  &c.  quod  vocatur  depositum  miserabile.  Tertium, 
quando  res  deponìtur  propter  litem  quod  ,  vocatur  sequestrimi. 
Depositarius  rem  sibi  creditam  ea  cura  servare  debet  quam 
in  simili  re  sua  adhibere  solent  viri  dih'gentes.  Re  deposita  uti 
non  potest  ,  sine  expresso  vel  tacito  domini  consensu  ,  quia 
usus   rei   non    fuit  ipsi    concessus  ,  sed    tantum  custodia. 

Commodatum  est  contractus  quo  res  ad  solum  usum  gra- 
tuito conceditur  ,  usque  ad  tempus  prcestitatun.  Differt  autem 
1.°  a  locatione  in  qua  prò  rei  usu  exigitur  pretium.  2.°  a  mu- 
tuo in  quo  non  ùsus  tantum  ,  sed  et  rei  dominium  in  aliquem 
transfertur.  3.°  a  deposito  in  quo  ne  usus  quidem  conceditur. 
4.°  a  praecario  ,  quod  revocali  potest  ad  nutum  concedentis; 
commodatum  vero  repeti  nequit  ante  tempus  de  quo  conven- 
tum  fuit.  Quapropter  siquis  ante  praefixum  tempus  rem  com- 
modatam  ad  se  sine  justa  causa  revocet  ,  tenebitur  rependere 
quidquid  damni  inde  expertus  fuerit  corninoci atarius.  Si  tamen 
simile  damnum  commodanii  immineret  ex  rei  suae  privatione, 
tunc  eam  repetere  posset  ,  quia  sub  ea  tantum  conditione  cen- 
setur  gratuitum  rei  suae  usum  concessise.  Debet  commodans 
rei  vitium  ,  si  periculosum  sit  ,  manifestare  ;  alioqui  damnum 
quod  inde  contigerit  resarcire  tenebitur.  Ea  sunt  autem  com- 
modatarii  officia  :  1.°  ut  rem  commodatam  non  nisi  ad  usum 
sibi  concessum  conferat  :  eam  quipé  in  alium  usum  adhibendi 
jus  non  habet  ;  2.°  ut  rem  ea  cura   servet  ,  quam   rebus   suis 


55 

similibus  impcndere  solent  homines  diligentissimi  ;  3.o  ut  rem 
tempore  constituto  restituat  ,  etiamsi  non  repeteretur  ;  ;4.°  ut 
iinpensas  modicas  ad  rem  conservandam  necessarias  faciat  ,  ut 
v.  g.  equum  sibi  commodatum  nutriat  ;  non  autem  extraordi- 
narias  ;  non  teneretur  ,  v.  g.  sumptus  facere  ad  curandum  equum 
si  gravi  morbo  citra  ejus   cuipam     laboraret. 

Hactenus  de  contractibus  gratuitis  ;  nunc  de  onerosis  di- 
cendum  est. 

Cambium  est  contractus  ,  quo  contrahentes  sibi  invicem  dant 
aliquid  ejusdem  pretti  ;  excepta  pecunia  ,  quia  tunc  erit  species 
venHtionìs.  Hic  contractus  confundi  minime  debet  donatione 
reciproca  ,  qua  nullo  modo  necesse  est  ,  ut  quisque  det  aliquid 
ejusdem    valoris  ,  ac  accepti. 

Emptio  et  venditio  est  contractus  consensualis  de  re  prò 
certo  pretto  tradenda.  Ad  substantìam  hujus  contractus  perti- 
nent  1.°  :  consensus  :  2.°  res  vel  merx  ,  de  qua  consentite: 
3.J  Pretium  ,  in  quod  uterque  consentii.  Cum  itaque  consensu 
hic  contractus  capiat  substantìam  :  perfecta  erit  emptioven- 
ditio  ,  simul  ac  de  pretio  rei  conventum  :  nisi  inter  contra- 
hentes convenerit  ,  ut  emptio  in  scripto  celebretur.  Tunc  enim 
non  nisi  omnibus  partibus  absoluta  scriptura  ,  perfectus  habe- 
tur   contractus. 

Ex  quo  porro  consequitur  :  ut  antequam  vel  consensu 
vel  scriptura  perfecta  sit  emptio  venditio  ,  poenitentiae  locus 
sit  ,  si  emptor  poenitens  id  ,  quod  arrhae  nomine  dedit  ,  per- 
dere ;  vendite*  autem  recessurus  duplum  ejusdem  restituere 
veìit.  Ut  perfecta  emptione  venditione  poenitentiae  nulla  sit 
facultas  j  etiamsi  quis  arraharum  damnum  pati  ,  et  vel  quod 
interest  ,  vel    duplum   pretium    venditori  praestare    paratus    sit. 

Ex  eodem  axiomate  infertur  :  ad  emendum  vendendum- 
que  ,  nisi  urgente  aequitate  ,  vel  utilitate  public  a  ,  neminem 
cogi  posse.  Et  emptionem  venditionem  vi  metuque  exortam 
merito  ratam  non  haberi  .  Ex  eadem  ratione  et  dolus, 
qui  causam  emptioni  venditioni  dedit  ,  eam  reddit  nullam, 
non  vero  incidens  ,  quippe  qui  consensum  non  impedivit  ,  et 
hinc  tantum  p  ;rit  actionem  ex  empto  ad  id  quod  interest  ,  vel 
exceptionem  doli.  Denique  et  error  consensui  eatenus  impe- 
dimento est  ,  ut  si  in  contractu  ,  vel  in  re  ,  seu  corpore, 
ejusve  materia  universa  ,  vel  maxima  ejus  parte  ,  vel  in  per- 
sona erratum  sit  ,  res  inempta  ,  et  contractus  nullus  sit  :  non 
si  error  circa  minimam  partem  materiae  ,  nomenve  proprium, 
vel   qualitatem    rei  ,  vel   circa   accessiones    commissus. 

Accedere  opportet  rem  ,  de  qua  tradenda  contrahatur.  Qua- 
les  res  sunt  1.°  omnes  ,  quae  sunt  in  commercio  ,  etiam  spes, 
veluti  jactus   retis  :  res    futurae  :  res   incorporales  ,  ut    haere- 


56 

ditas  ,  et  actiones  ;  iramo  et  res  alienae.  Non  vero  venire 
possunt  ,  2.°  res  extinctae  :  3.°  liberi  homines  :  4.°  res  divini 
juris  :  5.°  publicae  :  6.°  merces  pestiferae  ,  et  noxiae  :  7.°  res 
furtivae   :  8.°   litigiosae. 

Denique  et  contrahentes  consentire  debent  in  idem  pretium. 
Pretium  autera  in  pecunia  numerata  consistit.  Ex  quo  infertur: 
1  °  si  alia  res  prò  re  detur  ,  non  esse  emptionem  venditio- 
nem  ,  sed  permutationem  :  2.°  si  partim  res  ,  partim  pretium  de- 
tur ,  a  majore  parte  ejus  ,  quod  datum  ,  contractum  ,  vel  emp- 
tionem vel  permutationem  dici  3.°  Si  ex  aequalibus  partibus 
res  et  pecunia  numerata  data  ,  dispiciendum  esse  ,  quid  ab 
initio  actum  sit  :  ita  tamen  ut  major  prò  emptione  venditione, 
tanquam  frequentiore  hodie  contractu  sit  praesumptio  ;  quamvis 
dissentiat. 

Caeterum  idem  pretium  1.°  Verum  esse  opportet  ,  unde 
quod  dicis  causa  datur  ,  non  facit  emptionem  venditionem: 
veluti  si  uno  nummo  emptum  ;  aliud  si  minoris  venditum  do- 
nationis  causa.  2.°  Juslum  ;  unde  ob  laessionem  enormem  res- 
cinditur.  3.°  Certum  ,  vel  per  se  ,  vel  per  relationem  ad  aliam 
quantitatem.  Unde  et  in  arbitrium  tertiae  certae  pesonae  con- 
ferri potest  ,  quae  si  pretium  difiniverit  ,  ejus  arbitrio  standum 
est.     Si    non    defmierit  ,  emptio  venditio  irrita   est. 

Caeterum  emptor  tenetur  ad  pretium  solvendum  ,  vendi- 
tor  ad  traditionem.  Unde  sequitur  :  1.°  ut  pretio  nondum  so- 
luto ,  vel  satisfactione  alio  modo  non  praestita  ,  ne  traditione 
quidem  res  fiat  accipientis  ,  nisi  fidem  emptoris  secutus  sit 
venditor  :  2.°  ut  pretio  non  oblato  ,  nec  agere  emptor  ad  tra- 
ditionem possit.  3.°  Ut  nec  venditor  recté  agat  ad  consequen- 
dum  pretium  ,  si  illi  obstet  exceptio  rei  venditae  ,  non  tra- 
ditae.  4.°  Ut  par  sit  ex  hoc  contractu  utriusque  commodum, 
et  incommodum  ,  et  hinc  alter  alteri  teneatur  etiam  ad  cul- 
pam    levem. 

Casum  alias  sentit  dominus.  Sed  in  emptione  venditione, 
quamvis  ante  traditionem  dominus  sit  venditor  ,  periculum  ta- 
men ,  et  commodum  rei  venditae  perfecto  contractu  ad  emp- 
torem  transit  :  nisi  1.°  vel  venditoris  dolus  culpavé  ,  saltem 
levis  ,  praecesserit  :  vel  2.°  venditor  in  se  casum  susceperit: 
vel  3.°  res  ex  antiquo  vitio  perierit  :  vel  4.°  venditae  sint  res 
ad  pondus  ,  numerum  ,  mensuram  ,  quarum  periculum  non  tran- 
sit ,  nisi  postquam  res  adpensae  ,  adnumeratae  ,  admensaeve 
sunt  :  vel  denique  5.°  res  ad  gustum  vendita  nondum  degus- 
tata perierit. 

Locatio  et  conductio  sunt  unus  et  idem  contractus^ 
quo  usus  ,  vel  fructus  rei  ,  aut  persona  ad  certum  tempus  pacto 
pretio  conceditur  alteri  a   quo  accipitur.   Contractus  ille  ex  parte 


57 

tfantis  locatio  ,  ex  parte  accipientis  conducilo  appellato  ;  sua 
sunt    utrique    officia. 

Quaeres   1.°    Quaenam   sint   locatoris  officia. 

Resp.  l.o  occultum  rei  locatae  vitium  declarare  debet, 
ut  quando  ruinosa  est  domus  ,  vel  equus  onera  excutere  et 
abjicere  consuevit  :  quod  si  vitium  sibi  cognitum  celaverit  ,  te- 
netur  compensare  daranum  inde  eonsecutum  :  2.°  debet  sump- 
tus  necessarios  ,  in  re  conducta  factos  solvere  ,  nisi  aliter  con- 
ventum  fuerit  :  3.°  rem  locatam  ante  constitutum  tempus  repe- 
tere  non  potest  sine  justa  causa  ,  quales  sunt  dcmus  reficien- 
dae  necessitas  ,  pravi  conductoris  mores  ,  solutionis  defectus, 
item  si  domo  sua  vere  indigeat  :  4.°  rem  suam  nimio  pretio 
locare  non  debet  ;  alioqui  restituere  teneretur  :  justum  vero 
pretium  aestimandum  est  ex  consuetudine  in  hoc  vel  ilio  loco 
a  viris  probis  servata  :  5.°  non  debet  ei  rem  suam  locare, 
quem  ea  praevidet  abusurum  :  v.  g.  domum  meretricibus  ,  vel 
ad  ludos  alearum  ,  quia  non  licet  peccandi  occasionem  ,  et  fa- 
cilitatem  alteri  praebere  ;  6.°  tenetur  locator  pensionem  remit- 
tere  ,  vel  minuere  ,  eum  propter  fortuitum  casum  v.  g.  incur- 
sionem  hostium  ,  sterilitatem  &c.  vel  nullum  ,  vel  pene  nullum 
fructum  ex  re  locata  percepit  conduptor  ;  duo  tamen  casus 
excipiuntur  ,  nempe  si  praecedentis  ,  vel  subsequentis  anni 
ubertate  valeat  compensari  sterilitas  ,  vel  si  conductor  sese  obli- 
gaverit  ,  ad  solvendam  ,  quicumque  fuerit  eventus  ,  pensionem 
integram  ,  quae  propter  lìlud    onus   minor   esse   debet. 

Quaeres    2.°    Quaenam  sint    onera    conductori  imposita. 

Resp.  1.°  Rem  locatam  in  eum  duntaxat  usum  adhibere 
potest  ,  ad  quem  concessa  fuit  :  alioqui  usurparet  rei  alienae 
usum  ,  invito  domino.  2.°  Non  debet  rem  conductam  ante  cons- 
titutum tempus  dimittere  :  aliter  integram  pensionem  solvere  te- 
neretur ,  si  non  posset  simili  pretio  locari  :  3.°  Elapso  tem- 
pore praefixo  ,  res  eadem  numero  ,  et  integra  restituenda  est, 
nisi  aliter  sit  conventum  ,  vel  nisi  fortuito  casu  ,  et  citra  ip- 
sius  culpam  ,  perierit  :  quod  si  res  conductoris  culpa  vel  pereat, 
vel  deterior  fiat  ,  omne  damnum  ab  eo  resarciendum  est.  De- 
nique  debet  pensionem  tempore  praestituto  solvere  ,  nisi  legi- 
timà    excusetur  causa. 

Mutuum  est  contractus  quo  res  usu  consumptibilis  gratis 
transfertur  in  alterius  dominium  ,  eum  obligatione  aliam  ejuS' 
dem  speciei   et  bonitatis  restìtuendi  post  aliquod  temporis  spatium. 

1  ,o  Dicitur  ,  quo  res  usu  consumptibilis  ,  quia  mutuum  pro- 
prie circa  ea  versatur  ,  quorum  usus  adjunctam  habet  con- 
sumptionem  :  haec  autem  duplex  distinguitur  ;  alia  nimirum 
phisica  ,  ut  in  usu  panis  ,  vini  ,  &c.  alia  moralis  ,  quae  in 
alienatone  consistit  ,  ut  in  usu  pecuniae  quae  licet  non  pe- 
reat phisicé  ,  dicitur  moraliter  consumi  ,  quia  aequé  desinit  esse 
alienantis  ,  ac  si  in  rerum  natura  non  esset. 

H 


58 

2.°  Dicitur  ,  in  alterius  dominium  transfertur  ,  quia  acci- 
pìens  ita  fit  rei  mutuatae  dominus  ,  ut  sibi  pereat  ,  vei  cres- 
cat  ,  notionem  hanc  exhibet  ipsura  mutui  nomen.  Inde  mu- 
tuimi, apellatur  ,  inquit  Justinianus  ,  quia  ita  a  me  Ubi  datvr% 
ut  ex  meo  fiat  tuum.  (Lib.  3.  instit.  Ut.  15.  sect.  1)  Uride 
fit  ut  ,  sive  res  pereat  ,  sive  crescat  ,  jactura  vel  lucrum  sit 
accipientis.  Qui  mutuum  accepit  ,  si  quolibet  fortuito  casu 
amiserit  quod  accepit  ,  velut  incendio  ,  ruinà  ,  naufragio' ,  aut 
latronum  hostiumve  incvrsu  ,  ìiihilcn.ir^'S  cbìigotus  rfmanet. 
(Ibid.  sect.  2.)Hincpatet  accipìentera  veruni  esse  rei  mutuae 
dorainum  ;  siquidem  ex  axiomate  ,  res  perit  domino  :  res  J ruc- 
tificat  domino.  In  eo  mutuum  differt  à  commodato  ,  deposito 
et    locato  in    quibus    non    transfertur    dominium. 

3.°  Dicitur  ,  gratis  transfertur  ,  quia  mutuum  est  humani- 
tatis  et  beneficentiae  officium  mere  gratuitum  ,  et  ab  homini- 
bus  natura  duce  institutum  ,  ut  sese  mutuis  adiuvarent  auxi- 
liis.  Contractus  mutui  eo  ipso  perfectus  est  ,  quod  accipiens 
sese  promissione  obstringat  ad  rem  ejusdem  speciei  et  bonita- 
tis  restituendam  tempore  constituto  ;  ut  quid  igitur  aliud  one- 
ris  mutuans  ipsi  imponeret  ?  ad  mutui  naturam  pertinere  ut 
sit  gratuitum  ,  aperte  declaratur  jure  civili  :  De  substantia  mu- 
tui est  ,  ut  sit  gratuitum.  Idem  significant  haec  Christi  verba: 
Mutuun   date  ,  nihil  inde  sperantes.     (Lue.   6    35. 

4.°  Dicitur  ,  cum  obligatione  reddendi  aliam  ejusdem  spe- 
ciei et  bjnitatis  :  si  enim  traditi©  fiat  sine  obligatione  reddendi, 
non  erit  mutuum  ,  sed  donatio  :  si  reddenda  esset  rei  alterius 
speciei  ,  v.  g.  frumentum  prò  vino  ,  aut  vinum  prò  pecunia, 
tunc  foret  permutatio  vel  emptio  :  si  res  quae  redditur  non 
fuerit  ejusdem  bonitatis  ,  non    servabitur   aequalitas. 

5.°  Dicitur  ,  post  aliquod  temporis  spatium  :  si  enim  res 
mutua  statini  reddenda  esset ,  mutuum  prorsus  inutile  foret  ec- 
cipienti ;  ad  naturam  ergo  mutui  pei  tinet  ut  res  tradita  non 
statini  repetatur  ;  sed  non  nisi  post  lapsum  temporis  de  quo 
conventum  fuit. 

Societas  est  ;  duorum  vel  plurium  conventio  aliquid  con- 
trihuendi  ad  commune  lucrum  et  damnvm  ,  prò  ratione  rerum  co- 
llatarum  Ad  justam  societatem  requiruntur  quator  conditio- 
nes  ;  prima  ut  negotiatio  propter  quam  inita  est  societas  ,  sit 
licita  :  alioqui  societas  nulla  esset  ac  irrita  ;  secunda  ,  ut  pe- 
cunia vere  ad  negotiationem  ali  tuam  adhibeatur  :  si  enim  pe- 
cuniam  conferens  noverit  nullam  secuturam  negotiationem  non 
erit  societas  sed  mutuum  ficto  societatis  titulo  dissimulatum  ;  ex 
eo  proinde  non  po-sset  citra  usuram  palliatam  ,  lucrum  praeter 
sorteci  exigere  ;  tertìa  ,  ut  lucrum  vel  damnum  é  societate 
proveniens  ,  sociis  commune  sit  prò  rata  parte  quam  quisque 
in  societatem  contulit  :  alioquin  violaretur  aequalitas  ;  quaita 
tandem  conditio  est  ,  ut  pecuniam    conferens    illius   periculum 


m 

in  se  recipiat  et  jachiram  ,  si  pereat  :  hoc  enim  periculum  so- 
lus  est  titulus  legitimus  ,  propter  quem  pecuniam  contribuens, 
aliquam  lucri    partem    sibi    vindicare   possit, 

Fidejussio  est;  Contractus  quo  in  se  recipit  aliquis  obli- 
gationem   soluendi  debitum   alterius  ,  si  ille   non  solverit. 

Cautionis  nomine  intelligimus  contractum  ,  quo  scilicét 
rei  aliena  periculum  in  se  recipit  aliquis  ,  ad  eam  si  pereat 
compeftsandam  ,  vel   gratis  vel  pacto  pretto  sese  obligans 

Licitus  est  hic  contractus  ,  quia  uterque  contrahens  lucri 
et    damni    aleam    aequaliter  tentat. 

Pignu  est  contractus  quo  debitor  rem  aliquam  mobilem  tradii 
creditori  ,  qui  inde  solutionem  habiturus  est  ,  si  alter  non  solverit. 

Hipotheca  vero  est  contractus  quo  debitor  rem  aliquam 
immobilem  creditori  obligat  ,  qui  inde  poterit  solutionem  deducere. 

Quaedam  sunt  pignus  et  hipothecam  dantis  officia  :  pri- 
mura  est ,  ut  rem  eamdem  pluribus  in  hipothecam  non  tradat  ,  nisi 
solvendis  omnibus  dcbitis  sufficiat  :  alioqui  creditores  decipe- 
rit  debitor  ;  secundum  ut  creditori  restituat  impensas  quas  iste 
in  conservando  pignore  posuit  ;  quod  nisi  praestaret  ,  ex  pig- 
nole deterior  fieret  creditoris  conditio  ;  tertium  ,  ut  rem  cui 
annexa  est  hipotheca  non  prius  vendat  ,  quàm  emptorem  prae- 
monuerit  :  ille  enim  deciperetur  si  rem  emeret  quasi  liberam, 
cui  tamen  ,  onus    esset  illigatum. 

Suae  sunt  ,  pignus  etiam  accipienti  leges  :  prima  est  ,  ut 
diligentem  adhibeat  curam  in  servando  pignore  ,  quod  tenetur 
restituere  si  culpa  sua  pereat  ;  secunda  ,  ut  pignore  non  uta- 
tur  ,  quia  non  ad  usum  ,  veram  in  debitoris  securitatem  datum 
fuit  ;  tertia  ut  soluto  debito  statim  pignus  restituat  ,  nisi 
solutionem  longiùs  et  diutiùs  protrahat  et  differat  debitor  ,  eo- 
que  prius  monito  :  quod  si  pignus  pluris  vendiderit  quam  sibi 
debitum    sit  ,  tenetur  quod    excedit    debitori  restituere. 

Ludus  est  ,  contractus  hominum  sese  oblectantium  et  depo- 
nentium  aliquid  victori  cessurum.  Nullus  ludus  per  se  ,  et 
spectàto  solo  jure  naturali  ,  illicitus  est  :  sicut  enim  potest  unus- 
quisque  rem  suam  alteri  simpliciter  et  absoluté:  dare  ,  sic  eam 
potest  in  alium  transferre  sub  conditione  licita  ,  videlicet  si 
ludendo    victor  extiterit. 

Sponsio  definitur  ;  contractum  esse  quo  duo  vel  plures  de- 
ventate  ,  aut  eventu  rei  cujuspiam  contendentes  ,  sibi  invicem 
aliquid  spondent  ,  ut  ejus  sit  qui  veritatem   assecutus  fuerit. 

DISSERTATIO  4.*  DE  H0M1NIS  ERGA   DEUM  OFFICIIS 

Omnium  quibus  erga  Deum  obstringuntur  homines  officio- 
rum  complexio  ,  dicitur  Religio  ,  quae  eum  omnem  cultum  con- 
tinet  ,  quo   ipsi    placeamus    vitamque    aeternam    consequamur. 


Eeistae    quidam  ,  ut  jam  monuimus  ,  Deum  sibi  impié  fingentes,  e 
cui    res   humanae    nullo  modo   curae    sint  ,  eum    contendunt    nu-     x 
llum   ab   hominibus    cultum  exigere  ,  sive  interiorem  ,  sive   exte- 
riorem  ;    contra    quos  sit. 

Propositio  1.»    Deo   cultus  internus   debetur. 

Prob.  Deo  cultus  ille  debetur  ,  quem  ipsi  vindicat  ratio 
naturalis  :  atqui  Deo  cultum  internum  asserit  ratio  naturalis  ;  hic 
etiim  situs  est  in  amore  ,  adoratione  ,  reverenda  ,  obedientia  ,  et 
grati  animi  sensibus  :  atqui  hujusmodi  officia  erga  Deum  im- 
perai ratio  naturalis  ,  quisquis  enim  eam  vel  leviter  consuluerit, 
is  facile  deprehendet  se  teneri  eum  super  omnia  diligere  ,  qui 
in  supremo  gradu  est  amabilis  ,  omnesque  perfectiones  in  se 
complectitur  ;  eum  adorare  ,  cujus  suprema  est  majestas  ;  eum 
revereri  ,  cujus  potentia  nullis  circumsciibitur  limitibus  ;  eum 
colere  obedientia  ,  qui  summum  in  oranes  creaturas  habet  do- 
minium  ;  eum  denique  grato  animo  prosequi  ,  ex  cujus  liberali- 
tate  et  munificentià  accepit  quidquid  habet  :  atqui  Deus  his  om- 
nibus titulis  gaudet  ;  ergo  ratio  naturalis  ,  amoris  ,  adorationis, 
reverentiae  ,  obedientiae  gratique  animi  sensus  et  officia  erga 
Deum  praescribit  ;  ergo   &c. 

Obj.  Deus  nullum  ab  homme  cultum  interiorem  exigit; 
ergo  nullus  ipsi  debetur.  Resp.  Neg.  ant.  Deus  enim  non  po- 
test  non  exigere  ,  quod  jubet  srummus  et  irrmutabilis  ordo  :  alio- 
qui  voluntas  divina  non  esset  perfectissima  :  atqui  praecipit 
summus  et  immutabilis  ordo  ,  ut  internum  Deo  cultum  repen- 
damus.  Cum  enim  omnium  sit  causa  et  principium  ,  jubet  im- 
mutabilis ordo  ,  in  eo  solo  finem  omnium  ultimum  esse  consti- 
tuendum  :  atqui  non  potest  esse  omnium  finis  uìtimus  ,  quin  ho- 
mines  seipsos  ad  Deum  referre  teneantur  ,  eum  interius  colendo. 

Prop.    2.a   Necessarius   est   cultus  divinitatis  externus. 

Prob.  Cultus  externus  ille  est  ,  qui  corporis  ministerio  exer- 
cetur  ,  quo  suos  erga  Deum  pietatis  et  Religionis  sensus  homo 
manifestat  :  atqui  hujusmodi  cuìtus  est  necessarius.  A  cultu  enim 
interiori  quem  Deo  debitum  esse  demostravimus  ,  non  potest  non 
fluere.  Cultus  enim  internus  in  amore  praesertim  situs  est  :  at- 
qui homines  a  natura  ita  comparati  sunt  ,  ut  aliquem  diligere 
non  possint  ,  quin  amor  ille  in  signa  quaedam  externa  prosiliat; 
a  laudibus  ,  donis  ,  aliisve  testimoniis  sese  temperare  non  po- 
test. Impossibile  igitur  est  ,  ut  Deum  sincero  diligamus  affectu, 
quin  vividi  divinae  caritatis  sensus  nonnullis  exterioribus  fignis 
sese  prodant. 


Deacidified  using  the  Bookkeeper  process. 
Neutralizing  agent:  Magnesium  Oxide 
Treatment  Date:  Dee.  2004 

PreservationTechnologies 

A  WORLD  LEADER  IN  PAPER  PRESERVATION 

1 1 1  Thomson  Park  Drive 
Cranberry  Township,  PA  16066 
(724)779-2111