(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Hectoris Boetii Murthlacensium et Aberdonensium Episcoporum Vitae, Iterum in Lucem Editae"

w 



DA 750. B2 NO 11 

iiiiUiyiJJiJijy 



a3 



188000^+526 



Ib 



CAll No. 



DA 
750 
B2 
no.ll 



Boece^ H ector. 



Hectoris Boetii 



mnrthTacen«iiim et 



ahArfir>nf>nR-inm 



THE LIBRARY 




UNIVERSITY OF GUELPH 
^B Dlvlsion 



Date due 



■^*-^ 



m^ 



XSX 



MAY ^ 1 1371 



W)G 20 '^' 



flf^T.^'7f 



JUN4 H71 



JUN 



4 m 



^sm-tMm 



JUN18 



Wt\ 



M 2 



m 

JIN3 W» 
J t)li4t97 1 — 



JULlo 



1971 



JUL 2 4 



ttft 



ji^^v^r 



I BSi' 



niii 



.116 fo 71 



KING PRESS^^b. 303 ;^|]|j ^ 



L 



L 



HECTORIS BOETII 



MURTHLACENSIUM ET ABERDONENSIUM 



EPISCOPORUM 



VITAE 



ITERUM IN LUCEM EDITAE. 



EDINBURGI, M.DCCC.XXV. 



THE LIBRARY 
UNIVERSITY OF GUELPH 



PRESENTED 
TO THE MEMBERS OF THE 

BANNATYNE CLUB, 

BY HENRY COCKBURN AND 
THOMAS MAITLAND. 



THE BANNATYNE CLUB, 

MDCCCXXV. 



SIE WALTER SCOTT, Bart. 

THE RIGHT HONOURABLE WILLIAM ADAM, LORD CHIEF 

COMMISSIONER OF THE JURY COURT. 
SIR WILLIAM ARBUTHNOT, BART. 
JAMES BALLANTYNE, ESQ. 
SIR WILLIAM MACLEOD BANNATYNE. 
ROBERT BELL, ESQ. 
WILLIAM BLAIR, ESQ. 
GEORGE CHALMERS, ESQ. 
HONOURABLE JOHN CLERK, LORD ELDIN. 
HENRY COCKBURN, ESQ. 
ARCHIBALD CONSTABLE, ESQ. 
DAVID CONSTABLE, ESQ. 
J. T. GIBSON CRAIG. ESQ. 
ROBERT DUNDAS, ESQ. 
ROBERT GRAHAM, ESQ. 
HENRY JARDINE, ESQ. 
THOMAS KINNEAR, ESQ. 
DAVID LAING, ESQ. 

REVEREND DR JOHN LEE. , 

JAMES MAIDMENT, ESQ. 
THOMAS MAITLAND, ESQ. 
GILBERT LAING MEASON, ESQ. 

THE RIGHT HONOURABLE THE EARL OF MINTO. 
JOHN ARCHIBALD MURRAY, ESQ. 
ROBERT PITCAIRN, ESQ. 



■H 

2 



* THE RIGHT HONOURABLE SIR SAMUEL SHEPHERD, LORD 
CHIEF BABON OF SCOTLAND. 
ANDREW SKENE, ESQ. 
JAMES SKENE, ESQ. 
GEORGE SMYTHE, £SQ. 
THOMAS THOMSON, ESQ. VICE-FRESIDENT. 



PATRICK FRASER TYTLER, ESQ, ^ * 



■-« 




IN EPISCOPORUM VITAS. 

REVERENDO IN CHRISTO PATRI, GAVINO DUMBARI, 

ABERDONENSI ANTISTITI, HECTOR BOETIUS 

DEIDONENSIS DEBITAM REVERENTIAM. 



I]^TER lustrandum vetustae nostrae gentis monumenta, Praesul ve- 
nerande, quibus Wilhelmus Elphinstonus Episeopus, olim generalis 
Aberdonensis scholae conditor, quem ipse gloriaris frequentius, ve- 
luti imitandae virtutis exemplar, habuisse praedecessorem, plurimum 
delectabatur ; Fergusium secundum regem qui Scotorum regnum, 
victis Britonibus, patria procul abactis, caesis ubique eorum praesi- 
diis, restituit, mandasse accepimus ut in lona (una est Hybridum 
insularum) libri quibus res nostrae literis mandatae (ne quando interi- 
rent) celebribus aedibus ad hoc data opera extructis, penes viros 
prisca nostra lingua eruditos essent et conservarentur, annuo sta- 
tuto custodibus salario, unde Scotica juventus non modo quid una, 
sed quid omni aetate sui majores egregie fecerint, coUigerent, ex- 
emploque moverentur ad omnem, cujus in re beUica foret usus, vir- 

A 



t ABERDONENSIUM 

tutem. Inde, sed multos post annos, ut Restennothy (munitioni 
nomen est olim in Angusia, ubi nimc canonicorum Divi Augustini 
coenobiimi) qua ad lonam diflScilis admodum erat aditus, nostri an- 
nales inde traducti reservarentur, Alexander primus rex edixit, ne 
nostratibus majorum egregie gestorum quae imitarentur deesset rae- 
moria. Hos codices exacta adeo diligentia reservatos, alios quo- 
que omnes, et publicos et privatos, ubilibet penes nostros inventos, 
Eduardus Anglorum rex, cum nostram regionem discordia laboran- 
tem popularetur, simul cum praefato coenobio concremavit. Tanta 
libidine non modo nostrae gentis, sed et ejus memoriae delendae flagra- 
bat. Qua clade libri quibus Scotorum pontificum res gestae memoria 
dabantur, ad unum sunt absumpti. Unde effectum, ut nostri regni 
primores suorum acta progenitorum pene omnia ignorent ; episcopi 
qui sui fuere antecessores, quae per eos bene gesta, quocunque etiam 
labore, praeter paucula quaedam cum pontificum nominibus, cognos- 
cere non possint. Scrutatus etenim (tuo jussu) exactissima diligen- 
tia, qui Aberdonenses episcopi et quales fuere, ante Roberti prirai 
regis tempora, vix quicquam praeter nomina comperi. Verum ut 
invenire potui, in unum conjeci codicem, ut dignoscant legentes Aber- 
doniae, a sacri ibi raagistratus institutione, vix unquam antistitem 
defuisse doctrina atque virtute spectabilem. Hunc librum quantu- 
lumcunque tibi dicavi (Reverende Praesul) gratiorem mea sententia 
futurum, quod nuUus tibi sermo (ut aequum est credere) quam qui de 
tuorum praecessorum virtute sit, acceptior esse poterit. Fuere tui 
inquam antecessores (ut videre licet) studio atque eruditione orani- 
bus qui sacrum ubilibet gerunt magistratura iraitandi. Accipe rau- 



EPISCOPORUM VIT.E. 3 

nusculum obsecramus, etsi exile, tibi tamen oflferendum quod eorum 
qui te praecesserunt pontificum laudes in eo recitatae nullibi tuo sine 
decore possunt enarrari : quos, ut omnibus spes (et merito) est ex- 
orta, urbanarum et religiosarum rerum gloria propediem es aequa- 
turus. Vale, semper felix. Ex tuo CoUegio Aberdonensi, pridie 
Calendas Septembris, anno supra sesquimillesimum vicesimo primo. 



ABERDONENSIUM 



HECTOR BOETIUS DEIDONENSIS DE VITIS 
PONTIFICUM ABERDONENSIUM. 

MALCOLMUS KENNETI Scotonim regno potitus, ferocis po- 
piili efferatos animos religione mitigare, eamque gentem, quae inter 
duos amnes Deyam ac Speyam sedes habet, magistratuum indulgen- 
tia effrenem (immenso enim itinere suo ab episcopo disjungeban- 
tur) jure, leglbusque, ac moribus, imbuere parans, Murthlaci ponti- 
ficem sacrum magistratum primus omnium instituit, sui regni an- 
no sexto, mundanae originis sexies millesimo ducentesimo nono, ad- 

A.D. 1010. ventus Christi in caruem decimo supra millesimum : Beanumque vi- 
rum disciplina, fide et pietate insignem, ibi creatum pontificem sacrae 
aedis condendae loco, praediis et agris de Murthlaco, Cloueth, et Dun- 
meth, honun cum ecclesiasticis redditibus, ad perpetuos pontificios 
siunptus donavit. Neque alium erogationis diplomatibus (chartas 
dicunt nostri) praeter se inscripsit testem ; tanta tum fides morta- 
lium animos regebat : di plomata extant in rei fidem. Pontifex vero 
. Beanus ubi suorum pectora, sacris monitis et exemplis, pietate im- 
buerat, anno trigesimo secundo post initum pontificatum e medio 
sublatus, Murthlaci ad templi (quod ipse extruxerat) posticam debito 
honore sepelitur. Erat is annus regis Duncani septimus ; a Christo 

A.D. 1041. nato millesimus quadragesimus primus. 

Exinde in demortui locum suffectus DONORTIUS, quadraginta 



EPISCOPORUM VITiE. 5 

duos annos egit pontificatum. Nec sine sanctitatis opinione mortuus, 
ea, quae episcopum decet, pompa eodem cum Beano loco traditur 
sepulturae, Edgari regis anno primo. 

Eo tempore CORMACHUS pontificatum iniit Murthlacensem, 
vir tantae prudentiae et virtutis, ut doctissimos simul atque sanctis- 
simos prsesules referre diceretur. Trecesimo nono tandem sui pon- 
tificatus anno fatis cessit. Pontificali, quod diximus, monumento 
sepultus. 

Huic in pontificio munere NECTANUS successit, Alexandri primi 
regis anno decimo sexto, Christi vero secundo supra millesimum 
centesimum et vicesimum. Hunc eruditio et morum gravitas apud A.D. 1122. 
regem David fecerunt tanti, ut regia negotia publica et privata ex 
ejus sententia et ductu agerentur. Et ut episcopali gerendae dignitati 
facultates suppeterent (erat enim Murthlacenses exiguse admodum) 
mutatam sedeni antistiti, pius rex primum fecit Aberdonensem, inde 
multis donavit proventibus, agris atque praediis veteris Aberdoniae, 
de Sclaty, GowU, Murcroft, Kynmundy, Mawmeulach, Clat, Tuly- 
nestyn, Rayn, Davyot, cum eorum templis, villis templorumque red- 
ditibus, decima regiae annonse parte proventuum et vectigalium seu 
portoriorum Aberdonensis oppidi, variisque aliis, ut regiis ex diplo- 
matibus facile dignosci potest. Diem clausit hic pontifex Christianae 
salutis anno millesimo centesimo quinquagesimo secundo, Malcolmi A.D. 1152. 
quarti regis primo ; postquam Murthlaci sederat annos quatuordecim, 
et Aberdoniae XVII. 



6 ABERDONENSIUM 

Post Nectanum EDUARDUS, doctrina ecclesiastica praesertim in- 
signis, pontifex Aberdonensis omnium consensu decernitur. Is Mal- 
colmo familiari erat in usu suam singularem ob continentiam : quam 
et rex ipse ita excoluit et servavit ad vitae exitum, ut Virginis cog- 
nomen jure tulerit ad posteros. Avita dona Aberdonensi ecclesiae 
castus rex Malcolmus firmavit, nonnulla superaddidit. Eduardus 
vero regularis vitae viros (quos vocavit Canonicos) veluti confratres 
ad divina cum sacellanis exequenda primus omnium in Aberdonensi 
ecclesia instituit. Obiit inde mortem posteaquam undecim annos 
munus gesserat pontificium. 

Haud multo post MATTH^US Sancti Andreae Archidiaconus, 
omni vita, religione et doctrina insignis, Aberdonensem pontifica- 
tujooL est adeptus, Malcolmi regis (cujus paulo ante mentionem fe- 
A.D. 1163. cimus) anno undecimo, et Christianae originis millesimo centesimo 
sexagesimo tertio. Hujus prudentiam in magnis gerendis, labores 
ad Christianae religionis observationem,pietatem in deum et homines, 
ubi intellexit rex optimus, complexus eum familiariter, semper ut 
parentem et praeceptorem est veneratus ; avitisque donis ecclesiae 
Aberdonensi sua auctoritate denuo firmatis, immortali deo, divae 
virgini Mariae,divoMachorio (in quorum honorem templum tunc con- 
dere est coeptum) et Matthaeo episcopo agros de Tuligreg, Fetymeir 
Owyn, Invercroudan, Banquhore Denif, Bahelny, cum ecclesiasticis 
eorumredditibus,proventibusqueparochialis templi Aberdonensisop- 
pidi, libere erogavit. Extant regiae donationis diplomata. Sedit is pon- 
tifex, Kyninmund cognomento, annos quatuor et triginta. Attigit 



EPISCOPORUM \1TJE. 7 

enim Wilhelmi regis, a quo praediis, agris et nemoribus de Bras libere 
est donatus, annum tertium supra tricesimum, quum e medio sublatus 
est, Christi incarnationis anno millesimo centesimo nonagesimo sep- 
timo. 

Et JOANNES, Prior de Calcho, ejus in locum sufFectus est. Erat 
Joannes publica vita, ea religione qua privata, virtutis exemplar om- 
nium sententia imitandum, fortunarum contemptor adeo ut nullius 
indigus esse unquam potuerit. Optimus enim antistes, ubi omnia 
quae habuerat, aut in sedificiis et ornamentis templorum aut pauperi- 
bus erogasset, nono anno sui pontificatus vita excessit, Christi vero A.D. 1206. 
sexto supra millesimum ducentesimum. 

Anno eodem ADAMUS Aberdonensis episcopus vocatur, regis 
potius suasu et imperio quam clericorum suffragiis, qui inito magi- 
stratu regiis negotiis ut privatus primis annis addictus erat. Sed 
Wilhelmo fatis cedente, Aberdoniam a clero et populo accitus, ad ec- 
clesiae dignitatem, prioribus annis sua incuria paulum labefactatam, 
reparandam totum animum adjecit. Nec diu superfuitj Moritur enim 
post assumptum pontificatum anno vicesimo primo, Alexandri se- 
cundi regis undecimo, et nostrae salutis millesimo ducentesimo A.D. 1227. 
vicesimo septimo. 

Inde M ATTHiEUM regni Cancellarium clerus cum populo Aber- 
donensi communi consensu antistitem postulavit, felices sese arbitra- 
ti, si virum tali modestia praeditum, consilio et auctoritate adeo pol- 
lentem, pastorem essent habituri. Vix assenserat Matthseus, quum 



8 ABERDONENSIUM 

per legatos acceperat Dunkeldensera episcopatum omnium suffra- 
giis sibi delatum, id regi summopere placere : idcirco eo Dunkeldeam 
ad regem concedente, Aberdonensis clerus Gilberto de Stryvelyn 
viro nobili pontificatum decemit. 

GILBERTUS creatus antistes, illico conatus est ut nemora de 
Bras, de Cloueth, nemoralesque agri, per improbos quosdam monta- 
nos injuria aliquot annos Aberdonensi ecclesiae subtractos, eidem 
restituerentur. Qui execrationibus et interdictis admoniti, pontifica- 
lera timentes auctoritatem, et ne vi et armis regis domarentur, Gil- 
berto obtemperaverunt. Emigravit is pontifex post adeptum ma- 
gistratura anno imdecimo, Alexandri secundi regis vicesimo secundo, 
A.D. 1238. et nostrae salutis millesimo ducentesimo tricesimo octavo. 

Secundum haec, Aberdonensis clerus, facta concione Aberdoniae, in 
consultationem ducunt quem potissimum praeesse vellent. Erat per 
id terapus Abbyrbrothy RADULPHUS abbas, vir incredibili pru- 
dentia et sanctitate. Cujus ut forte inter consultandum incidit ser- 
rao, nerao eo in conventu aut voluit aut ausus fuit alium ad sacrum 
magistratura nominare. Tantura ea tempestate desiderium (quod 
nobis videre rainirae est concessum) pastoris qui optimus esset, ha- 
bendi raortaliura animos incesserat. Itaque omnes ad uuum Radul- 
phum episcopum declarant. Radulphus, quo diximus modo, Aber- 
donensis episcopus vocatus, haud sine summi pontificis auctoritate 
sua ex abbatia extractus, Aberdoniae, populi ingenti cum gaudio, 
Alexandro rege presente, consecratur, anno Christi millesimo du- 



EPISCOPORUM YITJE. 9 

centesimo quadragesimo. Episcopus effectus religiosam vitara non A. D. 1240. 
exuit, sed induit arctiorem, ea veste aut certe viliori qua antea con- 
tentus, majori longe cibi parsimonia : labores subiit innumeros, 
dioecesim pedes lustrando ne religio vel in minimo labefactaretur ; 
intelligens vir sanctus episcopum debere vita esse irreprehensibilem, 
qui jure praeesse posset, ut prodesset non solum sibi sed et aliis. 
Tandem obtento apud regem ut nemora sua de Bras et Feterneir 
cum agris a venatorum injuria essent immunia (quam liberam fo- 
restam vulgo dicimus) anno octavo post initum munus pontificium, 
diem obiit extremam, Alexandri secundi anno tricesimo. 

In hujus pontificis locum clericorum suffragiis pervenit PETRUS 
DE RAMSAYO, omni disciplinarum genere eruditus. Qui, inito 
pontificatu, divino cultui intentus sacrae Aberdonensis sedis, trede- 
cim regularis vitae viris (canonicos vocant) quos ab Eduardo epis- 
copo quasi confratres ad divina exequenda institutos, alio in loco 
significavimus, ecclesiasticos suos redditus est partitus, solis agris 
cum praediis ad sumptus sibi retentis ; ratus eo modo consultum 
iri religionis augmento. Sanxit et (applaudente clero) ut templo- 
rum sacerdotes ad pontificios sumptus, in annos singulos pecuniam 
penderent. Ad divini etiam cultus augmentum varias edidit sanc- 
tiones. Haec et multa alia ubi peregisset quae ad optimum pontifi- 
cem pertinebant, fatali necessitate sublatus est, postquam decem 
sederat annos, Alexandri tertii anno quinto. Hunc privatum mo- A. D. 1254. 
nachum Aberbrothensem fuisse asseverant. 

B 



10 ABERDONENSIUM 

Extincto Petro, RICHARDUS DE POTTOCK Aberdonensis 
creatur antistes ; Anglus gente. Quae res effecit ut montani de Cloueth 
et Murthlac, pontifici, velutihominiperegrino,rainus audientes, agros 
et praedia multa subtraxerint, famulis ejus verberibus caesis et ig- 
nominiose repulsis. Tulit Richardus segre contumeliam, execratus 
facinoris auctores ; apposuissetque se rex criminis vindicem, ni citius 
sceleris insimulati restitutis praediis venissent Aberdoniam, ad an- 
tistitisque pedes, ejus arbitrio supplicium obituri, multis lachrymis 
petiissent veniam. Mortuus est Richardus, avitis donis Aberdonensi 
A.D. 1267. ecclesiae Alexandri auctoritate denuo roboratis, pontificatus sui anno 
decimo tertio, praefati vero Alexandri decimo octavo. 

Et HUGO DE BENHYEM in ejus locum suffragiis canoni- 
corum suffectus. Is illico sumpto pontificatu Romam accessit, ubi 
Martini quarti summi pontificis jussu (is tunc Petri sedem tenebat) 
episcopus consecratur : inde ubi illic religionis causa annum unum 
moratus fuisset, in Scotiam est reversus. Dissidebat tum forte 
popuhis Scotus cum clero : his summorum pontificum sanctiones, 
illis regni consuetudines, sua pro sententia afferentibus. Causam 
dissidii ferunt quod fructuum quorundam decimas, quas petebant sa- 
cerdotes, populus aperte solvere recusasset. Hanc litem dirimendi 
potestas Hugoni permissa. Perthi facta patrum concione multum 
diuque ubi disertum fuerat, rege praesente, regnique primatibus, 
veteres episcoporum sanctiones (provincialia statuta vocant,) firma- 
vit : novas quasdam ad Christianae religionis decus et augmentum 
omnibus probantibus superaddidit : discordiam sustulit atque extin- 



EPISCOPORUM VITiE. 11 

xit penitus. Multa alia optimo episcopo digna ejus fuere opera. 
Pervenit ejus episcopatus ad Alexandri tertii annum vicesimum A.D. 1278. 
nonum, quo anno in insula lacus de GowUis ubi vicinorum nemorum 
amoenitate delectatus senex sese continebat, catarrho exundante su- 
bito interiit. 

Et in demortui locum HENRICUS CHEIN, regius consiliarius, 

Joannis Cummyni, viri inter nostrates maximae auctoritatis, Cum- 

mynorum praecipui, ex sorore nepos, est provectus. Inito Henricus 

pontificatu, instaurandis templis et Dei ministris illico adjecit ani- 

mum. Vetus templum Aberdonense demolitus novum edificare in- 

cepit. Vix jam fundamenta jecerat, quum bellico tumultu oborto, 

obturbatus incepto destitit. Enimvero Anglica arma, duce Eduardo 

primo, regem Joannem de Balliolo in Scotia bello petivere. Cres- 

cebat magis magisque in dies id bellum : impleverant Angli omnia 

rapinis et direptionibus. Capto tandem Joanne, Londinumque misso, 

totam belli vim in Robertum Brusium regni haeredem vertunt. 

Erant Brusio Scotorum plurimi infensi ob caesum ab eo Joan- 

nem Cummynum, qui rebus ex sententia Roberto succedentibus 

ad unura in Anglia exularunt. Inter quos Henricus, qui avunculi 

partes contra Robertum tueri videbatur, est proscriptus. Eo prope 

temporis Brusiani Aberdonensem arcem, quam aliquot annos maxi- 

mo cum Scotorum incommodo Angli tenuerant, Aberdonensibus plu- 

rimum suppetiarum aflferentibus, expugnatam vi capiunt, caesis qui 

ejus custodiae fuerant destinati ; ac paulo post ne Anglis ullum Aber- 

donise superesset refugium, omni supellectili exhaustam solo aequa- 



It ABERDONENSIUM 

runt. Angli amissse arcis caesorumque contribulium tristi nuncio 
afiecti, coactis copiis Aberdoniam movent animo acceptam injuriam 
ulciscendi. Id ubi Aberdoniae nunciatum, Brusiani simul cum civi- 
bus illico oppido egressi sunt, cum hostibus dimicaturi. Joannes 
Frisarius Brusiani exercitus, qui tum Aberdoniae fuerat, dux suis 
ita animos accendit ad pugnam ut non tam ad certamen quam ad 
certam victoriam progredi viderentur. Inita pugna acerrime est 
certatum. Victoria tandem (sed cruenta) Scotis cessit : Anglorum 
quamplurimi eo praelio caesi, pauci vivi capti, rari fugere, adeo acriter 
in pugna perdurarunt. Placuit victoribus quos captos habebant ad 
terrorem extra oppidum furca suspendere : sed vetuere canonici, 
atque ut caesorum corpora ad posticam templi divi Nicolai terra 
conderentur, apud Frisarium atque oppidi praefectum obtinuenmt, 
ubi eorum ossa cum titulis in rei monumentum adhuc cernuntur. 
8ed revertamur unde digressi. Robertus, pacatis tandem rebus, 
Anglisque e Scotia pulsis, et in Angliam repulsis, inter lustrandum 
patriam templi aedificium Aberdoniae, Henrici opera inceptum, forte 
conspicatus, jussit pontificis impensis (ne in profanos usus ecclesiae 
redditus expenderentur) chorum consummari. Exinde aliquot post 
annos Henricus (permittente rege) ab exilio Aberdoniam reversus, 
ubi postquam labefactatae religionis sacri magistratus defectu repara- 
tioni plurimum insudaverat, XLVIII. anno quo sedere inceperat, 
morte est correptus. Qui annus erat Roberto regi vitae ultimus, 
A. D. 1329.. Christi domini adrentus millesimus trecentesiraus vigesimus nonus. 

In ejus locum ALEXANDRUM KYNINMUND theologum doc- 



EPISCOPORUM YITJE. 18 

torem Christianae religionis observantissiraum, canonici sufficiunt. 
Is obtento magistratu ad religionis et pietatis reparationem, praedi- 
cationibus et monitionibus, quibus plurimum ob doctrinam valebat, 
illico se totum contulit. Quod ut facilius consequeretur, disciplina 
ecclesiastica eruditos undequaque prsemiis ad se allectos secum sem- 
per esse voluit. Hyeme Murthlaci habitavit, vere Aberdoniae, quo 
quadragesimalibus sacris illuc confluentes docere, ab aequo devios 
more punire ecclesiastico, Paschale sacrum solenniori apparatu per- 
agere possit commodius ; aestate et autumno Feterneyr et Kain : 
ut inde in omnem dioecesis locum ad populum erudiendum erroresque 
ejus emendandos facilius iretur, prsefatorum singulis quatuor locis 
pontificales aedes (quas praesulis mansiones appellabant) construere 
incepit ; duas absolvit, alteram Aberdoniae, alteram in Fetyrneyr, 
bellico tumultu quo tum Angli cum Eduardo de Balliolo magnam 
regionis partem attriverant, varie turbatus. Per id tempus triginta 
naves Anglicanae in statione portui Aberdonensi proxima noctu 
jecere anchoras, unde expositae copiae in terram pene Aberdoniam 
prius sunt ingressae quam cives eas advenisse senserunt. Sequutus 
pavor ingens, terrorque omnium, ut hominum,mulierum atque puero- 
rum fugientium turmis passim viae complerentur. Angli accepta 
clade (cujus ante meminimus)apud Aberdoniam, iraperciti complures 
Aberdonensium trucidant : urbem simul atque pontificis et canoni- 
corum aedes omni supellectili populatas incendunt. Arsit Aberdonia 
sex dies, lugubre intuentibus spectaculum. Pepercere hostes templip 
pietate moti : religiosorum quoque abbatiis, custodibus adhibitis ne 
torribus faculisve vento per aera actis, qui tum forte vehemens erat 



14 ABERDONENSIUM 

admodum, quid damni paterentur. Fuit annus quo Aberdonia fu- 
A.D. 1SS8. nestam hanc cladem accepit a Christo incarnato tertius supra mil- 
lesimum ter centesimum tricesimum. Inter haec incommoda praesul 
Alexander eruditione et pietate insignis, nihil omittens quod ad op- 
timum pastorem attinere diceres, ultima naturae pei*solvit undecimo 
magistratus sui anno, et Davidis secundi duodecimo. 

In Alexandri locum WILHELMUS DE DEYN Aberdonensis 
A. D. 1341. episcopus creatur, anno salutis nostrae millesimo [trecentesimo] qua- 
dragesimo primo. Is sacro magistratu potitus ob belli incommoda, 
quibus tunc omnia erant plena, quod ad bonum attinet pastorem vix 
quicquam exequi poterat. Sed Scotica re tandem respirante, hosti- 
bus procul actis, aedificia ab Alexandro inchoata absolvit, diruta An- 
glicis armis restituit : quibus et custodes, quos constabularios vulgo 
dicimus, adhibuit perpetuos, constituto eisdem justo in annos sa- 
lario. Nec parum laboris erat pontifici, silvescentem clerum bellico 
tumultu ad compositiores raores revocare. Quod ubi incredibili dili- 
gentia peregerat, postquam decem sederat annos, morte est correp- 
tus, Davidis secundi anno primo supra vicesimum. Sepultus in 
choro Aberdonensis basilicae. 

Post quem JOANNES RAIT doctor theologus, scientiis divinis 
apprime eruditus, canonicorum sufiragiis creatus antistes, privatum 
4eposuit, publicum induit : tyrannos quosdam qui Aberdonensi ec- 
clesiae agros et praedia bellica turba subtraxerant, execrationibus et 
interdicto est prosecutus ; dioecesim quotannis paucis comitibus do- 



EPISCOPORUM VIT^. 16 

cendo, populique emendando deliquia, lustravit. Singulis enim tem- 

plis coeunti populo ipse et sacra egit, et est concionatus. At quum 

forte Kyldrotty esset, facinorosi quidam sacris interdicti, et ob hoc 

episcopo infensi, illius insidiabantur capiti, jamque armati vene- 

rant ad rem infandam perpetrandam. Id ubi relatum erat Joanni, 

pontificalia indutus nihilque pavens, adventantes aggreditur solen- 

niori apparatu denuo execraturus. Tyranni venerandum antistitem 

conspicati, spectatam adeo primum demirati virtutem, positis armis, 

ira-et odio, ad ejus pedes pervoluti obortis lachrymis veniara pre- 

cantes, sese cum fortunis omnibus illius arbitrio obtulerunt. Praesul, 

ut animo erat facili ad ignoscendum, restitutis agris, reparatisque 

ecclesiae damnis et injuriis, poenitentes anathemate levavit. Oppres- 

sus ita vir optimus laboribus, pro religionis observatione, diu su- 

peresse non potuit. Sexto etenim anno quam pontificatum inierat 

e medio est sublatus, et Davidis secundi sexto supra vicesimum ; A.D. 1355. 

sepultusque magno omnium cum moerore in choro Aberdonensi. 

In hujus locum ALEXANDER DE KYNINMUND divinarum 
humanarumque rerum interpres, hac ratione subrogatur. Erat tum 
forte Nicolaus quidam vir ambitiosus qui ex Gallia, cum rege Da- 
vide venerat, et ob hoc ei familiarior. Huic, aulicorum impulsu quos 
largitione corruperat, Aberdonensem pontificatum deferendum rex 
persuasum habuit ; et ad illud exequendum literas ad capitulum de- 
dit Aberdonense. Responsum est a canonicis pontificatum Aber- 
donensem nondum eo devenisse, ut qui plus largitione et ambitione 
valeret, bonis et doctis rejectis, gradum primum obtineret dignita- 



16 ABERDONENSIUM 

tis : regi suo in regno etsi liceret quod vellet, non tamen licere nec, 
ipeis quidem, qui jurejurando astricti essent ad pontificem deligen- 
dura vitae sanctitate et doctrina poUentem. Idcirco precari liceret, 
rege permittente, Alexandrum Kyninmund, regium consiliarium, cu- 
jus prudentia in re familiari gubernanda, et vitae sanctimonia adeo 
essent conspicuae, communi suffragio pontificem declarare ; ne Christi 
(quod maxime nollent) sanctionera de episcopo deligendo eousque in- 
idolatam priraum labefactatam viderent. Hos mores, hos canonicos 
utinam nostra tenerent tempora. Sed (ut abominor) quod nunc fit 
exiguum est, pejora in dies visuri sunms. Verum ad institutum re- 
deo. Mgre canonicorum sententia primura a rege audita, raox quod 
aequum visi fuerant sentire optimis quibusque suadentibus prcbata : 
permissumque ut liberis suffragiis, quem vellent dicerent antistitem. 
Igitur haud multo post praefatus Alexander Perthi, rege praesente, 
Aberdonensis consecratur episcopus. Peractis inde quae ea in cele- 
britate agenda fuerant, Aberdoniara concessit, ubi vitam egit plane 
Christiano episcopo dignara, vivens caste, pudice, integre. Profestis 
quidem diebus suos aut divinum aut huraanura jus docuit : festis au- 
tem predicationibus et admonitionibus insistere ei fuit peculiare : ter 
hebdomadatim jejunavit, festorum vigiliis quae solennioribus obser- 
vabantur ceremoniis, solo pane et aqua contentus. Quando etiam 
epulae vel magnificentiae causa paratae, in pauperum usus tribueban- 
tur. Vetus templum Aberdonense ejus jussu est demolitum, no- 
vum priori longe amplius, proptereaque episcopali sedi accommo- 
datius, aedificari coeptura : vix turres quas cernimus ad tintinnabulo- 
rum campanarumve usum, cum columnis sex cubitos altis construc- 



EPISCOPORUM VIT^. 17 

tae fuerant, quurri Alexander, Roberti regis Secundi mandato, prima- 

tumque sententia et auctoritate, ad Francorum regem missus est 

legatus ad pristinum foedus renovandum. Tum enim Angli, trajecto 

exercitu Calisium, multis populationibus Gallorum agros et oppida 

vexabant. Qua legatione ex sententia functus pontifex, domum re- 

versus, vix annum superfuit. Decessit autem Sconae stranguria 

(aegre eunte lotio) postquam quatuor supra viginti annos tenuisset 

pontificatum, et Roberti Secundi duodecimo : cujus corpus inde A. D. 1382. 

elatum ante aram caihedralis templi, qua pompa decebat episcopum, 

traditur sepulturse. 

Posteaquam Alexander fatis concesserat, ADAM DE TYNNIN- 
GAMME,vir nobilis, plurimaeque inter suos auctoritatis, Aberdonen- 
sem iniit pontificatum. Erat is Roberto regi familiaris, et, singularem 
ob prudentiam, morumque candorem, et ingenii ubertatem, regni pa- 
tribus acceptus, adeo ut, quoties arduum aliquid in consultationem 
adduceretur, ejus sententia in primis apud eos valeret. Legationes 
complures ad Francorum regem, et privatus et publicus, pro utri- 
usque regni felicitate obivit. Veteres foederis conditiones firmavit, 
novas quasdam, utriusque regis auctoritate, superaddidit. Lega- 
tionibus feliciter perfunctus, cum publicis negotiis totus insisteret, 
obtrectorum et delatorum quorundam malitia, Roberto regi suspec- 
tus esse coepit, ne in ferenda lege super regum successione cum op- 
timatibus quibusdam (quibus lex ea displicuit) sentiret. Ipse vero 
Adamus, sua innocentia fretus, ut regem suspicione levaret, Aber- 
doniam adiit,ibi, ingravescente aetate, laboribus fessus,vitae reliquum 

c 



18 ABERDONENSIUM 

acturus. Tum Alexander, quidam regis nothus (ut ferebatur) homo 
nefarius (cujus improbitatem omnes fuerant perosi) tempus adesse 
ratus quo episcopum, sibi ob vitae impuritatem infensum, suo oppri- 
meret arbitrio, adjunctis impuris quibusdam, ut paternam injuriam 
ulcisci videretur, episcopi rem pecuariam omnibus cum fortunis abe- 
git, agrestibus gregumque custodibus contumeliose caesis. Agros 
ecclesiae subtractos sceleratis quibusdam, nec deum nec homines ve- 
rentibus, sua libidine partitus tradidit colendos. Ecclesiae redditus 
(secundas decimas dicunt) suos regia donatione vocavit : ita homo 
impurus per optimi antistitis agros et praedia diu est debacchatus. 
Nec quispiam voluit (ne regem offendere videretur) sese vindicem 
opponere. Pontifex ubi illatas injurias frustra rege coram frequen- 
tiifs questus fuerat, sine ulla reparationis spe, Alexandrum, sacris 
prohibitum, diris persequitur execrationibus. Nec tamen animum 
contumacem nec malevolentiam posuit Alexander, sed in dies, ira 
et odio accensus, indigniora perpetravit. CoUectis tandem scele- 
ratis quibusdam qui eum impietate referebant, Aberdoniam epis- 
copum obtruncaturus concessit. Episcopus vero, quem non latuit 
quid Alexander moliretur, potius Christi ecclesiae utilitati quam 
vitae consulens, obviam tyranno ultro progreditur : canum veneran- 
dumque caput offert ad supplicium, inquiens, Si hoc petis, praesto 
est. Multis animos movit ad meliora, atque lachrymas excussit 
praesuHs spectata virtus : persuasum inde, licet multis difficilibusque 
contentionibus, Alexandro, ut a tanto scelere abstineret, ne dirum 
adeo nefas perpetrando, sacro sanguine quod (ea in gente) hactenus 
erat inauditum, foede adeo poUueret manus. Pervenit hujus rei 



EPISCOPORUM VIT^. 19 

fama ad i;egem, qui primorum sententia (quos rei indignitas plu- 

rimum commoverat) aliquot post dies Alexandrum, ad se accitum, 

in vincula conjecit ; reparatisqu ecclesise Aberdonensis injuriis, 

Adamum omni metu levavit, quem, ut parentem veneratus, postea 

inter praecipuos habuit consiliarios. Complura et fere innumera 

alia relatu indigna Alexandri suasu, priusquam in vincula conjice- 

retur a profanis quibusdam, qui regionem foedissime depopulaban- 

tur, perpessus est episcopus ; quae omnia longius quam pro suscepto 

negotio esset enarrare. Secundum haec, obtento ab rege ut Alex- 

andri satellites Aberdonensibus agris et praediis expellerentur, quo 

magis episcopi quieta fruerentur pace, Adamus, jam grandaevus, 

cum morte vitam mutavit, post sacrum adeptum magistratum anno 

decimo, Christianae originis nonagesirao supra millesimum ter cen- A. D. 1390. 

tesimum, et Roberti Tertii anno tertio. 

Quo anno GILBERTUS GRENLAU communi sufTragio munus 
iniit pontificium, vir magnae inter regni primores, singularem ob 
prudentiam, auctoritatis. Is, sacro sumpto magistratu, re Aberdo- 
nensi pacata, veteris turbae amotis reliquiis, ad regis curiam consu- 
lendae reipublicae causa se contulit ; ubi, ob antea expertam virtu- 
tem, haud parva habitus est veneratione. Imprimis ejus virtus per- 
specta, cum Puellarum Castrum (id nomen est munitioni apud oppi- 
dum nunc vulgo Edinburgum vocitatum) arctissima obsidione armis 
Anglorum, qui tunc Laudoniam cum suo rege Henrico foede popu- 
labantur, undique cinctum miro ingenio levaverit, omnemque belli 
vim averterit a nostris ; ob quod meritum, cum Robertus rex me- 



SO ABERDONENSIUM 

liori uteretur fortuna, ipsum Gilbertum, secretioribus refum agen- 
darum consiliis admotum, suadentibus majoribus, suum vocavit 
cancellarium : quem magistratum tanta gessit dexteritate, ut nemo 
unquam ante majori. Haud multo post, rege Roberto vita functo, 
Robertus Albaniae dux idemque Fifensis comes, demortui regis ger- 
manus, interrex, quem gubernatorera nostri vocant, primorum suf- 
fragiis creatur. Interea veniunt legati a Carolo Septimo, Francorum 
rege, ad gubernatorem atque primores regni, querentes incommoda 
ab Anglis illata, recentem cladem apud Cresciacum et Blangium ac- 
ceptam, omnia in Gallia adversitatis et commiserationis plena : ora- 
bant nostri memores essent veteris inter ipsos icti foederis, hactenus 
inviolati, auxiliares mitterent ad amicos, ad socios periculoso adeo 
bello laborantes : agros Caroli nomine praimium statuentes, majorum 
apud Gallos magistratuum officia et pecuniam, in Gallia trajicienti- 
bus,si remFrancorum prope adeo periculo,armis conarentur liberare. 
Audita benignius legatione, responsum a nostris, Francorum incom- 
moda perinde atque sua sese aegre ferre ; initum foedus nunquam sua 
culpa labefactandum ; placere omnibus ad amicum populum auxilia- 
rium decem millia (quo magis Scotorum animi in Francos dignos- 
cerentur) mittere in Galliam ; caetera quae in eo negotio agenda fo- 
rent Caroli regis permittenda arbitrio. Neque res dilationem acce- 
pit ; mittuntur illico in Galliam comes Douglasius, et comes Bouqu- 
haniae, cum delectorum militum decem millibus, qui Francis ad 
Anglorum vim arcendam suppetias ferrent : mittitur et noster lega- 
tus a gubematore atque magistratibus ad Carolum, qui regem con- 
solaretur, et certiorem faceret, eos qui Galliam adjuverant, et totius 



EPISCOPORUM VIT^. 21 

Scotiae incolas, adeo in ejus fide et amore perstare, ut sese atque for- 

tunas omnes pro illius Francorumque regni salute tribuere ex animo 

sint parati. Idque rei exitus probavit ; nam ex ea multitudine qui 

in Scotiam cum Aberdonensi antistite revertebantur, vix quadra- 

ginta bello superfuere, comite Douglasio, comite Bouquhaniae, duo- 

bus gubernatoris germanis, multis cum nobilibus, caesis apud Ver- 

nolium, ubi cum Anglorum copiis, pro Francorum salute, manus 

conseruerant. Haud dissimili pacto inter nostram et Francorum 

gentem ingenti nostro incommodo (ut annalibus memoriae est datum) 

sanctitum foedus, frequentius est firmatum multorum sanguine efiuso. 

Gilbertus in patriam reversus turbae plena reperit omnia. Jam 

perierat Robertus gubernator, accepto nuntio duos sibi germanos 

pugna infelici in Gallia, cujus jam memoratura est, occubuisse ; et 

Murdacus Roberti filius simul cum hsereditate interregnum receperat. 

Erat Murdaci principatus multis odiosus, quod hebeti erat ingenio, 

nec satis idoneo ad summum magistratum : filiorum nimia insolentia 

tumescentium errores emendare minime curans, timens potius si 

castigarentur in se verterent arma, utpote qui per eos dies nobiles, 

agrorum incolas, abbatiarum patres, et sacerdotes templorum foe- 

dissime vexarant, in omnem rapinam et flagitium dissoluti : qua 

iniquitate devenitut Scotus populus, insolentis principatus impatiens, 

diversis factionibus laboraret, nobilioribus varie de publici regiminis 

forma sentientibus. Gilbertus, iniquum tempus exosus, tranquillioris 

jam vitae spe sublata, Aberdoniae se continuit : ubi haud multo post, 

longa aegritudine (quam ethicam medici vocant) corpore confectus 

fatis concessit, sui magistratus anno quarto supra tricesimum. In A. D. 1424. 

choro cathedralis templi humatus. 



22 ABERDONENSIUM 

Conventu inde facto ad in demortui locum alium sufficiendum, ca- 
nonicorum consensu atque suffragio, HENRICUS, Caesarei atque 
pontificii juris doctor, qui tunc Murraviae divinarum rerum summam 
ministrabat, episcopus postulatur. Erat Henricus familia nobilis, 
fortunis opulentus, doctrina insignis, vita gravis, et ob hoc ad Aber- 
donensis ecclesia; jurisdictionem et religionem, magistratus absentia 
paulum labefactatam, reparandam, simul atque templi asdificiorum 
absolutionem, omnium sententia commodissimu Hunc, ubi Aber- 
donensem pontificatum delatum sibi acceperat, aliquandiu immotum 
stetisse ferunt, tandem ita locutum : Aberdonensem jam novi eam 
sacram a?dem, quam ut deiparae virgini a^dificarem aliquando ab ea 
monitus fui per quietem : oraculum sequar, sacrum Aberdonensem 
magistratum (ea duce) obibo ; ad labentem ejus domum et conden- 
dam et reparandam, quoad potero, excubabo. Dicto inde Moravi- 
ensi ecclesise pastore, Aberdoniam concessit, ubi benevolo affectu 
et multo honore a clero susceptus (flexis animi et corporis genubus) 
episcopus ab omnibus consalutatur. Nota viri probitas, probataque 
sanctimonia, gratum adeo ejus fecere adventum. Neque prius pon- 
tificias aedes ingredi optimo placuit pontifici, quam templi inchoati 
operis inspecti complementum sua pro virili dei genetrici devovis- 
set : inde non multo post temporis, tyrannis ex Aberdonensis eccle- 
siffi agris explosis, undique rebus pacatis, labefactaque religione re- 
parata, meliori vivendi instituto sacerdotibus formatis, lapidum, 
calcis, atque aliorum quae ad aedificia necessaria videbantur, strues 
et congeries coarcervari jubet, latomos undique ad templi conditi- 
onem accersit : quam non multo post deserere coactus est, accersitus 



EPISCOPORUxM VIT^. 28 

ad ortum dissidium, ob interregnum, toUendum inter Murdacum at- 
que Robertum Murdaci filium. Tulit enim insolens filius aegerrime 
patris imperium. Murdacus Roberti errores (sed sero) nixus est 
emendare. Quem cum flectere non poterat, Parthi (nunc Sancti 
Joannis oppidum vocant) majorum regni conventus est factus, ubi, 
post longam de reipublicae felicitate consultationem, placuit omnibus 
Jacobum Primum regem, qui tunc in Anglia captivus tenebatur, re- 
dimere. Id omnium sententia ad populi quietem, ad regni splendo- 
rem, plurimum attinere videbatur. Ad hoc negotium objectatus 
Aberdonensis episcopus mittitur ad Henricum Anglorum regem, ad 
Jacobum redimendum. Ardua res et difficilis proponebatur. Po- 
terat enim Anglus facile suspicari Jacobum, quem, minorem arinis, 
Roberti patrui insidias fugientem ad eum veluti optatum refugium, 
dictis induciis injuste ceperat, publicamque conjecerat in custodiam, 
inimico in eum animo futurum, Francorumque regi (quem magna 
tunc regni parte spoliaverat) allaturum suppetias. Res tamen opera 
et interventu Henrici episcopi brevi est confecta. Reducto inde 
rege Jacobo in patriam, Henricus ubi cum Anglorum rege benevo- 
lentise causa (eo id poscente) aliquandiu moratus fuisset, revocante 
Jacobo, in Scotiam est reversus. Ubi posteaquam multa consultatione 
regem ad patriam (quae principis defectu obbrutuerat) ad compo- 
sitiores mores reducendam accenderat, ad Aberdoniae susceptum 
opus complendum revertitur : templi parietes simul cum duobus 
campanilibus turrium instar ad ejus occiduum undequaque consum- 
mat : tertium relinquit imperfectura, morte correptus, pontificatus 
sui anno decimo octavo, et Jacobi Secundi anno quarto, Christianae 



M ABERDONENSIUM 

A. D. 1440. salutis quadragesimo supra millesiraum quater centesimum. Sepul- 
tus est is pontifex in divi Joannis Evangelistae sacello sui templi ca- 
thedralis, quod ad id data opera extruxerat. 

Secundum hoc, Aberdoniae conventu habito de creando novo pon- 
tifice canonici habuere rationera. Ubi INGERAMUS, pontificii 
juris doctor, vir nobilis, de celebri ac veteri Lindesaiorum familia, 
magno omnium applausu, episcopus creatur. Qui statim, peractis 
quae de raore in consecrandis pontificibus fieri consueverant, ad 
templi consumraationem aniraura adjecit. Verum Alexandri cujus- 
dam regii familiaris (qui se, incertura quo jure, pro Aberdonensi an- 
tistite gerebat) opera ad suraraura pontificera vocatus incepto desti- 
tit. Putabat Alexander Ingerarai (qui senex admodura erat et va- 
letudinarius) cita morte sese pontificatum adepturum. Sed sua fal- 
sus est opinione. Nam Ingeramus, quem Alexandri comraentura non 
latuit, in Galliara proficiscitur : secunda inde navigatione duodecirao 
die posteaquam e portu Massiliensi solverat, Romam pervenit : 
ubi comiter et benigne susceptus, causam dixit ita ut Alexandro 
nullus calumniandi relinqueretur locus. Laudatus itaque Ingeramus 
ob virtutem magnitudineraque anirai a surarao pontifice, postquam 
aliquot raenses, pietatis causa, Roraae raoratus fuerat, terrestri itinere 
reversus est in patriara : adeptus eo labore raeliorero praeter omnium 
spem totius corporis valetudinem, praeterquara quod inter pedum 
digitos marino frigore raorbum (geraursara vocat Plinius) contraxe- 
rat, qui ei ad vitae finera duravit. Confirraatus, quo diximus modo, 
Ingeramus in sua sede, ad coepta templi aedificia (ut semper in animo 



EPISCOPORUM VIT^. 25 

habuit) apposuit manus; praeparatis ex tignis simul compactis facta 
lacunaria trabesque parietibusque imposuit : lucunaribus tectum, 
secto lapide stravit pavimentum : portis appositis valvis, quse ad 
parietum, tecti simul atque pavimenti, complementum ornatumque 
attinebant, sumptuose satis adhibuit. Inter hsec tamen externa ne- 
gotia, studium literarum non intermisit. In sextum enim Decreta- 
liura et Clementinas accuratas atque erudito viro dignas edidit enar- 
rationes. Extant codices viri diligentiae indices in re literaria. 
Pauli autem Epistolas magna admodum veneratione et amore am- 
plexus est, quas in sinu semper habuit, verbatimque edidicerat. 
Inchoavit in eas commentarios, sed non perfecit. Paulo vitae ante 
exitum, regi parum acceptus habebatur, quia ecclesiastica sacerdotia 
quse tum forte rectoribus vacabant, ejus suasu aut jussu potius, iis 
dare nolebat, quibus, vel propter aetatem vel ignorationem tum li- 
terarum tum rerum humanarum, nequaquam committi debebant. 
Constans in promissis servandis habebatur ; splendidus in familiae 
victu, parcus in suo. Familiares habuit septentrionalis regni partis 
nobiliores,majorum prsesertim primogenitos virosque eruditos; atque 
horum opera in rebus gravibus utebatur, illorum autem exemplis 
optimis tenera imbuit pectora. Exornare Dei ecclesiam aedificiis 
et ornamentis, hominum animos optimis disciplinis et moribus, 
semper est annixus. Moritur tandem, his atque aliis multis gestis 
insignis, posteaquam septemdecim annos tenuerat pontificatum, et 
Jacobi regis Secundi anno vicesimo secundo. Dum ejus funus efFe- A. D. 1459. 
retur, Aberdonenses cives et matronse probiores, per dolorem lachry- 
mantes, cadaver magna veneratione sunt deosculatae : tanta Ingera- 

D 



26 ABERDONENSIUM 

mum et vivum et mortuum reverentia prosequebantur. Humatur 
in choro Aberdonensis basilicae, ubi moles ejus, cum effigie lapidi ar- 
tificiose satis insculpta, celebrem in viri memoriam postea per amicos 
est exstructa. 

THOMAS inde SPENS, antiqua ejus gentis ex familia, Aberdo- 
nensem pontificatum est adeptus, vir incredibili prudentia ; quod 
continuata in eum benevolentia regum, varia nonnunquam sentien- 
tium (ut sequentia docebunt) apte demonstrat. Erat Thomas acri 
semper ingenio et ad magna gerenda accommodato. Hunc priva- 
tum Jacobus Secundus praecipuos habuit inter amicos : donatoque 
Gallovidiano archidiaconatu, simul atque Lincloudana ecclesiastica 
pr^fectura, ad Carolum Septimum, Francorum regem, mittit orato- 
rein, ad nonnuUaquae ad utriusque regis commodum spectabant confi- 
cienda, gratulatumque quod post pene victam fortunam, principio in 
eum adeo desaevientem, regnum recipere Dei benignitate incepisset. 
Adierunt et Galliam regis jussu cum Thoma delectorum militum 
tria millia, ad populum recenter ad Carolum regem suum conversum 
in ejus fide retinendum ; quibus ubi in Galliam venerant praefectus 
est Robertus Patillocus, rei militaris peritissimus. Is dudum, supe- 
ratis pulsisque e Vasconia Anglis, Vascones regi Carolo audientes 
fecerat. Carolus adventantem Thomam benigne est complexus, 
eumque, pactis rebus functaque legatione feliciter, ubi prsestantis- 
simas ipsius virtutes fuerat expertus, inter suos consiliarios nume- 
ravit, regeque Jacobo perraittente, secum in Gallia retinuit. Func- 
tus est inde legationibus compluribus pro pace et rerum tranquil- 



EPISCOPORUM YITM. ■ 27 

litate ad varios principes ; quibus, ejus opera et interventu, res diffi- 
cillimae ex Caroli sententia sunt confectae. Neque minus valuit viri 
prudentia ad civitates, quse tum ab Anglis ad Carolum redierant, 
in quiete atque regis fide servandas : ob quod meritum trium aur- 
eorum millibus in annos singulos ab rege liberali est donatus. Sub 
id tempus, contendentibus de regno Anglorum Henrico Sexto et 
Eduardo Eboracensi, missus est Thomas ad Jacobum Secundum a 
Carolo legatus, ut regem moveretadHenrici partes contraEduardum 
tutandas. Nixus est enim Carolus insita benevolentia, quantum 
fieri per eum potuit, Henricum, multis adversitatibus agitatum, qui 
toties eum hostili manu persecutus fuerat, incommodis levare. Ca- 
roli postulatis Jacobus ex sententia respondit ; Henricum profliga- 
tum, regno pulsum, amico animo ad se venientem recepit, denaque 
millia ad sumptus eidem tribuit. Haud multo post Thomas, Hen- 
rici suasu, negotiatoris habitu, quo minus foret cognitus, Angliam 
petit, exploratum quo in Henricum animo veteres essent amici : 
sollicitavit ea profectione miro ingenio nobilium quamplurimos ut 
Henricum in regnum restituerent. Seditio, per id tempus, inter 
Eduardianos est oborta, comite Varvici adversse Eduardo factionis 
principe. Thomam discordiae auctorem nobilium nonnulli (quos 
res non latuit) Eduardo detulere. Quam ob rem Eduardus ex illo 
hominem odio habitum ad necem est persecutus, et nisi fuga saluti 
citius consuluisset, ultimum haud dubie obiisset supplicium. Hen- 
ricus accepto seditionis nuntio, coactis copiis, in Angliam movet, ut 
pulso Eduardo in regnum restitueretur. Post varia rerum discri- 
mina, infelix exitus est insecutus. Sic enim fere res sunt humande. 



28 ABERDONENSIUM 

illustrium praesertim virorum. Siquidem cui initia adeo fuere feli- 
cia, ut et Franciae et Angliae se regem gloriaretur, consenescens 
profugus, extorris, procul patria, postquam inter Francos et Scotos 
(quos secunda fortuna hostiliter adeo fuerat persecutus) refugium 
quaesivisset et subsidium : a suis captus ignobiliter, regnum utrum- 
que, inde vitam iu vinculis amisit. Ad Thomam redeo : is (ut dixi- 
mus) Eduardum fugiens, Scotiam (ne ab Eduardianis, qui itinera 
observabant, interciperetur) petere recusans, in Galliam mendici 
habitu trajecit : ubi aliquamdiu est commoratus cum Carolo Sep- 
timo, qui eo familiarissime est usus, secutusque ejus sententiam 
in multis rebus gravibus agendis. Dimissus tandem a rege Carolo, 
in patriam navigio est reversus ; ubi, ob praestantissimas animi dotes, 
Alexandri Vaus, viri nobilis et eruditi, qui tum Candidae Casae rem 
«acram tenebat, opera, Gallovidianus episcopus est declaratus. In 
quem gravissimi viri officio semper est usus, honorandum senem 
ut parentem veneratus, aetatis imbecillitati quantum tum fieri per 
eum potuit subvenit : praesente sene, sese episcopum aut dominum 
appellari nunquam passus est : quae Gallovidiae, aut ubilibet in regno, 
sua opera secundiora commodiorave ad publicam utilitatem evenere, 
non suae sed senis prudentiae et auctoritati accepta ferebat. Ei ex- 
actissimos custodes tribuit, et nocturnos et diurnos, ne vel minimi 
incommodi quicquam praeter senectutem inevitabilem seni arguere- 
tur accidisse : quem senio confectum et fessum vivendo, tandem ex- 
tinctum, honore quo optimos et sanctissimos episcopos solitum est, 
inagnis extulit impensis : et ne aliquid gratitudinis officium deside- 
raretur, post bonis moribus et institutis Gallovidianam dioecesim 



EPISCOPORUM VIT^. 29 

formatam, ubi ad Aberdonensem ecclesiam canonicis id poscentibus 

fuerat traductus, ut defimcti senis cognati, unus Gallovidianus epis- 

copus, alter prior Candidae Casae, tertius abbas Tunglandiae, et 

quartus Sedisanimarum abbas, crearentur, multis laboribus et im- 

pensis obtinuit. Alios autem ejusdem cognatos atque ex fratribus 

atque sororibus nepotes, quos omnes moribus et disciplina liberali- 

ter instituit, sacerdotiis donavit, neptes viris nobilibus, fortuna 

opulentis, copulavit matrimonio. Exemplum quod hac nostra in- 

felice aetate rari sunt imitaturi. Aberdonensis (uti est dictum) 

episcopus designatus, ob hsec gratitudinis merita omnibus admira- 

tioni esse coepit : nec fuit ex nostris qui virum maximarum re- 

rum administratione dignum non censeret ; tanta acceptorum bene- 

ficiorum memoria, tanta in demortui senis amicos benevolentia at- 

que gratitudo in eo conspicata. Sub id tempus, mittendi erant le- 

gati decreto publico ad Burgundiae ducem, qui regia quaedam nego- 

tia ad eum perferrent. Ad hanc provinciam obeundam Thomas nos- 

ter, Aberdonensis jam antistes, omnium sufTragiis deligitur. Qui in 

Flandriam postea ad ducem trajiciens, multitudine piratarum An- 

glorum, ad id Eduardi regis jussu instructa multis muneribus pro- 

missis, fugatus, vix fuga saluti consuluit. Neque prius manus eva- 

sit urgentium quam naufragus et pene nudus, omnibus fortunis 

amissis, in HoUandiam ejiceretur ; tanta hominis capiendi libido, 

spe Eduardiani muneris potiundi, Anglorum animos incesserat. 

Thomas, naufragio hostium insidiis liberatus, ad Burgundionum 

ducem, uti habuit in animo, concessit : a quo vario magnificentiae 

genere exceptus, regiis postulatis recitatis de reparandis quibusdam 



30 ABERDONENSIUM 

injuriis, nostris Flandrinorum piratarum insidiis illatis, de negotia- 
torum Scotorum Brugas (id emporium est in Flandria) confluen- 
tium immunitate, et portoriorum, quibus nimium gravabantur, mo- 
deratione, aliisque arduis negotiis, ut ex regis arbitrio fierent omnia, 
facile apud ducem obtinuit. Inde rebus feliciter pactis, muneribus 
haud parvis donatus a duce Carolo (qui tunc Gandavi erat) dimis- 
sus, Brugas se contulit, in patriam inde trajecturus. Ibi casus 
Thomae obtulit Eduardi sibi reconciliandi insperatam occasionem. 
Datae enim literae a duobus Eduardi aulicis (quos secretiori prae- 
fecerat cubiculo) ad nobiles quosdam Anglos ob majestatis crimen 
proscriptos, qui tum Brugis exulabant (incertum quomodo) in 
Thomae manus pervenere. Continebant literae, aulicos, conjurato- 
rum quorundam suasu, consilium iniisse Eduardi regis noctu (ac- 
cepto praemio) obtruncandi : fore propterea ut (tyranno sublato) ab 
exilio propediem in patriam reducerentur. Thomas, re cognita, 
conjuratorum injuriam detestatus illico Angliam petit, Eduardum 
ut insidias caveret moniturus. Qui ubi in offensi regis conspec- 
tum prodierat, traditis literis, Cum hanc, inquit, epistolam perlegeris, 
optime rex, cognosces te bonis et amicis infensum, raalis vero et has- 
tibus confidere. Proditorum in te injuriam nihil incuso, quod et lex 
sacerdoti vetat ; sed eam tibi significare volui, invicte rex, ne bello et 
rebus gestis egregius adeo, non virtute sed tuorum dolo superatus, 
inglorius interires ; unde Christianae religionis borealis respublica 
haud raediocri jactura afficeretur bellorum mole, quae tuo interitu 
strueretur. Eduardus ad primum Thomae aspectum obstupuit. Mox 
ad se reversus, perlectis literis, conjuratione prorsus detecta, Thomae 



EPISCOPORUM VIT^. 81 

ob servatam salutem gratias reddidit, et ad retributionem beneficii 
nummum (nobiles de rosa appellitat vulgus) mille in annos singulos 
quoad vixit pendebat, et inter praecipuos habebat aniicos. Hac pro- 
fectione eo securitatis sese devenisse arbitratus est Thomas, ut dein- 
ceps patriam, aut terra per Angliam, aut per mare, repetere possit 
tutus. Dimisit inde Eduardus Thomam, quem, ob probatam vel in 
hostem fidelitatem, non uno magnificentise genere est deinde prose- 
cutus. Brugas itaque rediens, naves praestolabatur, in Scotiam cu- 
piens trajicere. Interea delatae sunt e Scotia regiae literas ad ipsum 
praestolantem, quibus publico decreto jussum, ut Alexander Albanise 
dux, germanus regis, qui tum in Geldria cura avunculo agebat, re- 
duceretur in patriam. Thomas regi cupiens obtemperare, ut omnia 
rectius securiusque fierent, ne, si dux Alexander in hostium manus 
trajiciendo deveniret, suae daretur incuriae, ad Eduardum Anglorum 
regem illico est profectus : apud quem recenti beneficio motum facile 
obtinuit, ut dux, accepto commeatu, aut terrestri itinere, aut tra- 
jectu, securus Anglorum insidiis, liber reduceretur in Scotiam. Ha- 
bitis inde gratiis magnifico regi, Brugas revertitur. Nec diu ibi 
moratus. Comparatis quae ad profectionem videbantur necessaria, 
naves, cum duce et militibus partim nostratibus partim ex Greldria 
accitis, conscendit. Itaque duabus cum celocibus profecti secundo 
vento, die tertia, cum Scoticam terram cernerent haud plus viginti 
millia passuum abesse, Anglicae classis ab ultima Tyle (nunc Islan- 
diam vocant) in Albionem trajicientis, quinque celoces, multo milite 
omnique bellico apparatu munitas, quae ad mercatorum naves a pira- 
tarum injuria tutandas publice fuerant adhibitse, obvias habuere. 



32 ABERDONENSIUM 

Ita caligo diem eam obduxerat, ut non prius fuerint conspicat» 
quam nostras celoces circumsisterent. Quod ubi nostri cognoverunt, 
primum in navibus trepidatum, inde furore atque desperatione vires 
ministrantibus, spe fugae sublata, ad unum vim hostium arcere para- 
bant. Contrahebant vela, et simul (ut navali fit praelio) compone- 
bant armamenta : duae Anglicae naves primum nostris sunt consertae : 
acris pugna, aequo tamen Marte, sequuta, multis hinc inde caesis. 
Stephanus, Anglorum dux, qui regia nave vehebatur, indignatione 
accensus, quanta maxima celeritate potuit, ad pugnam procedit. In 
nostras ferreas manus injicit, et ubi aliquamdiu manus cum nostris 
conseruissent Angli, duro praelio, multitudine et perseverantia vic- 
tores transcendunt, dejectis caesisque propugnatoribus qui pertina- 
cius in pugna duraverant : utramque capiunt celocem. Thomas 
njtves videns expugnatas captasque, Anglos vix caede temperantes, 
Stephano, Albaniae ducem in patriam celocibus vehi, et quis ipse 
esset, aperuit, animo, creditur, ut ad Eduardum traheretur. Tum 
Anglorum dux jussit utqui ex nostris superfuere, subacti, salvi forent. 
Thomam episcopum captum in vincula conjecit : Albaniae ducem haud 
secus quam regium decet adolescentem tractavit. Captas celoces mi- 
sit Londinum. Postera die Stephanus, delecta cum militum manu, 
magno apparatu, Albaniae ducem, cum captivis, Thomam vero vinc- 
tum, Londinum ad Eduardum, ducere occepit, spe muneris potiun- 
di, quod eum virum praehenderit, adduxeritque ad regem ; inscius 
quam carus, recenti merito, Thomas Eduardo fuerit effectus. Nec 
multos post dies, posteaquam Westmysterium est perventum, duce 
Albaniae et Thoma ad regem adductis, caeteris captivis in carcerem 



EPISCOPORUM YITJE. 33 

trusis, Aspice (inquit Stephanus) optime Rex ; en Thomas, co- 
mitis Varvici et complurium nobilium Anglorum ruina ; intestinae 
seditionis, multorum bellorum, malorumque prope infinitorum hoc 
tuo in regno incendium ; qui ut Anglorum optimates atque plebeii a 
tua fide deficerent, ut imperio dejicereris, quantum per eum fieri 
potuit, semper extitit auctor, meus est captivus, pro quo tot ali- 
quando aureorura nummum millia spopondisti. Sume nunc tua 
pro libidine de homine supplicium, qui tot incommoda tibi tuoque 
huic regno astu intulerit et fraude, nec me (ut aequum est credere) 
promissa mercede, qui infestum adeo tibi hominem captum et vinc- 
tum adduxerim, fraudabis. Habes et Albaniae ducem captivum, 
regium adolescentem, Scotorum principem, quem dum penes te reti- 
nueris, hoc tuum regnum omni Scotorum bellico tumultu incursioni- 
busque levabis. Idcirco cave (modo tibi tuoque regno optime consul- 
tum volueris) aliquando Scoti reducem hunc videant adolescentem. 
Eduardus, ut erat vultu liberali, animo in omnes magnifico, primum 
Stephano ob merita gratias refert. Mox Albanise ducem in amplexus 
acceptum regio honore est prosecutus. Thomam, praeter Stephani 
et qui cum eo venerant opinionem, humane intuitus, Hic (inquit) 
Stephane, veluti multorum saluti insidiator, si quae feruntur vera 
essent, suppliciis (ut ais) foret afficiendus, si non unus meam ser- 
vasset salutem : propterea insidiarum multorum, ejus fortasse prae- 
cipua opera, in meum capiit regnumque olim paratarum (quorum prae- 
cipui admissi in se majestatis criminis dignas dedere poenas)aliquando 
oblivisci possum ; meae nuper salutis servatae nunquam ; qui, procul 
dubio, nisi hic citius occurrisset, conjuratorum quonmdam, quibus 

E 



S» ABERDONENSIUM 

meam meique regni salutem credidi, periissem insidiis. Ne mireris 
idcirco si hunc (quem hostiliter aliquando persecutus sum) nunc cle- 
mentiahortante,quodregummore adignoscendimi quam ulciscendum 
propensior esse debeo, benignius amplector. Enimvero huic viro 
non modo meas fortunas sed et animam debeo. Quod ad te attinet, 
paria tuis meritis mea pro dignitate recipies. Et virum muneribus 
donatum magnifice dimisit. Alexandrum ducem et Thomam voluit 
regio essent hospitio, omnique humanitatis et honoris genere a suis 
afficerentur : facto inde aliquot post menses senatu (quod parlia- 
mentum vocant) Londini, Anglonim majoribus coeuntibus, postea- 
quam de arduis reipublicae negotiis erat consultatum, deductum in 
consultationem Albaniaene duci in Scotiam redeundi libere facienda 
potestas, an penes Anglos, adhibitis custodibus, continendus. Cen- 
suere nonnuUi captivum adolescentem in Anglia continendum, do- 
nec injuriae omnes, Northumbriis Scotorum crebris incursionibus 
illatae, repararentur, obsidibus datis de novis deinceps non infe- 
rendis ; praesertim quod Northumbriis nuper ingentem praedam, tum 
hominum, tum pecoris, agris abactam, Scoto guardiano (sic eum 
vocant magistratum) quaesti, nil aliud quam responsum risus ple- 
num recepere, ipsos in pecoribus, quae facile adeo aberrare pos- 
sent, spem nimiam collocasse ; astutiores fore, si colendis agris, ob 
nimiam Scotis vicinitatem incultis, qui facile abigi non possent, 
operam impenderent. Addidere, Scotos, dum Albaniae dux penes 
Anglos esset, eruptiones facere in Northumbrios, Cumbriosve, aut 
pecuariam inde rem abigere non ausuros : eo vero vel ingenti pe- 
cunia redempto et in patriam reducto, donec abactis ex Anglia prae- 



EPISCOPORUM VITiE. 86 

dis damnum reciperent, minime quieturos. Multi hanc sententiam 
secuti. Alii, suadente Thoma, longe aliter existimavere ; fidem vel 
hosti servandam, regium commeatum minime violandum, haud de- 
cere tantum regem violatae fidei posse insimulari, non esse Bri- 
tannicae virtutis quavis cum gente dolo contendere. Multum ad 
Anglos attinere, qui Scotis et opulentia et virtute semper fuere su- 
periores, illatas injurias quando aliter reparare non possent, non dolo 
sed paribus incursionibus populationibusque, imo plane si opus 
fuerit Marte ulcisci. Idcirco Albaniae ducem contra regiam poUici- 
tationem minime in Anglia retinendum. Mittendum in patriam, 
regioque more comitandum. Id ad Eduardi spectatam fidem, pro- 
batam virtutem Anglorum, regni splendorem, plurimum attinere. 
Vicit hsec sententia : quam secutus, rex Alexandrum ducem, delecto 
cum equitatu apparatuque magnifico, et Thomam episcopum, omni- 
bus cum captivis (celocibus restitutis) mittit in Scotiam, ubi Jacobus 
rex expectatum fratrem adventantem incredibili Isetitia recepit : 
nobiles Anglos, qui ducem venerationis gratia fuerant comitati, be- 
nignius complexus, omni honoris genere affecit : quos, ubi regiis 
conviviis aliquot dies ornaverat, asturconibus variorum generum, 
accipitribus venaticis, odorisequis et sagacibus canibus, aliisque am- 
plissimis muneribus, regia pro dignitate, donatos a se dimisit in An- 
gliam ; missis cum eis legatis, quorum praecipuus Thomas noster, ad 
Eduardum, qui magnifico regi ob expertam in germanum tantam 
benevolentiam gratias agerent ; pacem et foedus jam antea inter 
reges et populos initum, piratarum et latrunculorum quorundam in- 
cursionibus, quantum per eos fieri poterat, paulum labefactatum reno- 



86 ABERDONENSIUM 

varent ; injuriarum omnium sponderent reparationem. Thomas, 

et qui cum eo legationem agebant, ad Eduardum venientes, comiter 

multaque veneratione sunt recepti. Audita regis postulata, quae ad 

utriusque populi tranquillam pacem felicemque successum attinebant, 

vehementer omnibus sunt probata. Inde legatis ex sententia respon- 

sum. Defunctus hac legatione Thomas in patriam revertitur, tribus re- 

gibus, Franco, Anglo, et Scoto, haud idem undequaque, et nonnunquam 

contraria et inimica sentientibus, carus, atque inter praecipuos nu- 

meratus consiliarios ; quod excellenti probitati, exquisitae prudentiae, 

admirandae virtuti, omnium existimatione erat tribuendum. Perse- 

veravit viro constanter haec apud tres reges benevolentia ad vitae 

exitum non sine laude et admiratione, quam multo, pro eorum pace, 

pro regnonim quiete, meruit sudore. Nam quod periculoso bello inter 

Anglos et Francos, Eduardi et Ludovici Undecimi memorabili con- 

'gressu mutuaque allocutione apud Pinquigniacum in Ambianorum 

agro, sine alterius jactura, imo utriusque commodo, finis fuerit impo- 

situs, Thomae magna ex parte fuit opus : quod inter Jacobum Tertium 

et Eduardum tot annos foedus inviolatum et pax firma permanserit, 

Thomae ulla sine controversia tribuebatur. Reversus igitur, uti est 

dictum, Thomas in Scotiam, legatione feliciter acta, pace et foedere 

inter reges et populos renovato, qui et privatus et publicus hactenus 

aliis vixerat, semper aliena, semper maxima obiverat, jam sibi vivere 

cupidus Aberdoniam concessit. Basilicam omamentis compluribus 

donavit, sacris vestibus, cappis, casulis, timicis, Dalmaticis (ut dicunt) 

variis ex auro textili, argenteisque vasis ad usum in sacris ; prae- 

cipuum altare tabula et statuis miri artificii adhibitis ad decorem^ 



EPISCOPORUM VIT.E. 37 

vestibus pendulis, et cortinis textili ex auro, bisso, villosa, undulata, 

palmata. Sellas veteres in choro (stalla dicunt) vetustate pene at- 

tritas, quibus sacerdotes ad sacra exequenda sedebant, arnovit. Novas 

mira arte et pulchritudine restituit, cum cathedra pari arte et 

pulchritudine ad episcopi usum. Pontificias aedes de integro sedi- 

ficavit cum turribus et propugnaculis, veteribus demolitis. Edin- 

burgi (quod eo in oppido fuerat educatus) auctor fuit, ut aedifi- 

carentur aedes publicae (hospitale vocant) ad egenos accipiendos, 

magnis impensis, perpetuoque statutis suis sumptibus nutriendos, 

qui opulenta ex fortuna extremam in pauperiem forte aliquando 

devenissent, vestibus cseterisque ad vitae necessitatem datis, tributis. 

Impensae ex agris in vicinia, quos ingenti pecunia comparaverat, 

proveniunt. Tandem Thomas noster, praesul semper venerandus, 

carus Deo, et de hominibus bene meritus, qui incredibilibus laboribus 

principes et majores hujus praesertim regni concordi pace retinuerat, 

suos bonis instituerat moribus, omnes vero ad virtutem et sancti- 

moniam suo exemplo incitaverat, pontificatus sui anno vicesimo 

primo, Jacobi Tertii vicesimo, et Christianae salutis millesimo qua- A. D. 1480. 

dringentesimo octogesimo, Edinburgi moritur xv. die mensis Aprilis. 

Postridie, rege praesente, sex episcopis, multis cum nobilibus, ejus 

funus celebri pompa est elatum, atque in templo Sanctae Trinitatis 

CoUegii Reginae sepultura. 

In Thomae locum, ROBERTUS BLAKATAR, in divinis et 
humanis literis eruditus, summi pontificis auctoritate creatur epis- 
copus. Vir familia nobilis, magni et constantis animi, qui tum 



38 ABERDONENSIUM 

Romae Jacobi Tertii jussu legatione fiingebatur : ubi sacris ex insti- 
tutis episcopus consecratur. Moratus inde ibi quoad res ex senten- 
tia perfecerat : tandera a summo pontifice dimissus, partim terrestri 
itinere partim navigio, Aberdoniam venit. Occurrere nobiles qui 
in vicinia sedes habuere, et Aberdonenses cives, honorationis causa, 
adventantem, veluti expectatum pastorem magna veneratione susci- 
pientes. Robertus, ut mos est, praesentibus canonicis, juramento de 
fideli administratione praestito, in Aberdonensi sede est confirmatus. 
Ubi paucos moratus dies, ad regem accitus, quae Romae cura suramo 
pontifice regio egerat nomine, quanta veneratione habitus, quain 
feliciter publica negotia peracta, facta concione, corara regni raajori- 
bus enarravit : laudatus idcirco a rege. Nec fuit ea in concione 
qui virura amplissimis honoribus dignum non judicaret : regius 
propterea consiliarius designatus, inter eos qui de arduissimis rei- 
pdblicae negotiis disserebant, jubente rege numeratus est. Interea 
Roberto, eorura epistolis quos Aberdonensi rei abiens praefecerat, 
significatur, Brassara, Aberdonensis ecclesiae agrura, raontanorum 
quorundara excursionibus fcede populatura. Ad eura nuntiura 
Aberdoniara illico concessit, ubi grassatores cura eorum duce diris 
execrationibus priraura est prosecutus. Postea invitatis regiis co- 
piis, praedonura irapetus, qui pertinaciter ecclesiasticis raonitis ob- 
teraperare recusassent, non raodo repressit, verura coegit quaB ce- 
pissent restituere. Secundum haec facta, sacerdotura synodo varias 
edidit sanctiones pro religionis observatione, pro divini cultus aug- 
raento ; aequassetque priores pontifices, religiosarura et urbanarura 
actionum celebritate et gloria, si non, fortuna ad majora vocante, ad 



EPISCOPORUM VITiE. 39 

Glasguensem pontificatum fuisset traductus. Sub id tempus res A. D. 1484. 

Scoticae intestina seditione jactari coeperunt. Gerebatiur tum bel- 

lum inter Eduardum Anglorum regem et Jacobum Tertium. Ed- 

uardo in Scotiam magno cum exercitu contendenti, Alexander Al- 

banise dux, hostis a rege judicatus, suis cum copiis est adjunctus. 

Huic Scotorum complures favebant, quibus Jacobi imperium erat 

odiosum, quod quorundam (ut ferebatur) obscurae originis, quos secre- 

tiori admoverat consilio, in publica administratione sententia ute- 

batur. Spectabatque jam res (excandescentibus primatibus) prope 

ad defectionem. Unde effectum, ut regem, magnas copias Eduardo 

obviam in Angliam ducentem, primores circumsisterent, donec (ut 

prius erat consultatum) apparitores, quibus negotium erat permis- 

sum, nefarios, quorum sinistro consilio complura incommoda multi 

fuerant perpessi, fortunis omnibus exutos et raptos ad supplicium, 

laqueis vitam finire coegissent. 

Ad nostrum redeo institutum. Roberto, quo diximus modo, ad 
celebrem Glasguensem ecclesiam traducto, in ejus locum non tam 
omnium consensu quam desiderio WILHELMUS ELPHINSTO- 
NUS suffectus est : homo (quod sine invidia licet dicere) omnium 
qui nostro fuerunt tempore prudentissimus : cujus vita tametsi ru- 
diori stylo quam tanta res exposcat, fideliter tamen exequar, quod 
viri actiones ferme omnes, et urbanas et religiosas, nostris oculis 
coram positas habuimus. Vidimus hominem, quem vidisse, singu- 
larem ob praestantiam, et nobis gaudemus, et Deo optimo maximo 
non vulgares habemus agimusque, et habebimus atque agemus, dum 



40 ABERDONENSIUM 

vivemus, gratias. Ad hunc igitur virum nostra est oratio traducen- 
da. Is in inclyta Glasguensi civitate, et universali schola insigni, 
natus, ex vetere Elphinstonorum familia habuit originem. Vix 
quartum agens annum, quum custodum incuria forte aberrasset, diu 
quaesitus, in Glasguensis basilicae sanctiori sacello ante divae virgi- 
nis simulacrum invenitur prostratus : unde extractus, vix sine fletu 
atque clamore puerili domum reduci potuit, tanta imaginis contem- 
plandae cupido (ut apparuit) animum pueri incesserat, omen, multo- 
rum judicio, religiosae pietatis in Dei matrem in eo futurae. Septi- 
mum agens annum, laudatissimis praeceptoribus traditur bonis mo- 
ribus et discipUnis imbuendus. Ubi quum aliquandiu grammaticae 
operam dedisset, ingenio aetatem superante, ita profecit, ut jam 
tunc qualem postea se praestaret, polliceri et de se spem facere cer- 
tam videretur. Delectabat Glasguensem antistitem pueri indoles 
usque adeo ut non prius coenare placuerit, quam accersitum Wil- 
helmum aut dictata aliqua aut carmen audierat recitantem. De- 
lectabant omnes pueri mores, ingenium, speciesque, qua admodum 
pollebat, ut jam non obscura essent in Wilhelmo literarum atque 
virtutum seminaria ; omnium oculis gratus, omnibus erat acceptus. 
Haud praetereundum hic censeo, quod Wilhehno adhuc puero con- 
tigit. Visus fuerat vidisse per quietem, sese ante divae virginis si- 
mulacriun, utroque genu posito, ut vigilans frequentius consueverat, 
attentius Deiparam obsecrasse ne se in facinus aliquod detestan- 
dum labi, neve turpitudinis aliquid per voluntatem admittere sine- 
ret, ut tandem quiete et sancte ad felicem vitae exitum duceret : vir- 
ginem respondisse, Virtuti te totum accommoda, et ubi pontificatum 



EPISCOPORUM VITiE. 41 

quo te donabo fueris adeptus, Christi religioni consule, nieis templis 
instauratis. Ingemuit adhuc dormiens puer, querulas voces emittens, 
quem praeceptor, qui tum aderat, excitatum rogavit insolitae vocis cau- 
sam : flens puellus ad praeceptoris verba, qui haud aliud ac praecep- 
torem vereri atque in omnibus obtemperare tum noverat ob aetatem, 
aegre quod visus fuerat videre, edicit : praeceptor, ut prudens erat atque 
perhumanus, fletum cohibere, tacere rem jubet adolescentem, virtuti 
se dare, in somniis minime confidere, tacitus animo volvens, tacitus 
considerans aliquid altum sublimeque in puero Wilhelmo futurum. 
Puerilibus dehinc annis quietem et taciturnitatem adamavit, praecep- 
toribus familiaribusque facilem sese praebuit et obsequentem ; adeo 
ut multi futurae constantiae magnanimitatisque in eo seminaria 
cognoscere inciperent. Ita primaevam aetatem literarum studiis, tanto 
tamen ingenio non satis dignis, consumpsit. Vicesimum attingens 
annum, ad dialecticam et physicam se contulit : ubi aliquantisper 
versatus, adeo profecit ut brevi superaret aequales. Consummatus in 
philosophia, quintum annum supra vicesimum agens, magistratus 
insignia in liberalibus disciplinis simul atque sacerdotium est adeptus. 
Distractus enim a studiis aliquot annos, parentum non adeo ut cor- 
poris sunt curae, parentali rei familiari praeficitur, ubi incredibili 
prudentia, dexteritateque inaudita, omnium cum benevolentia, sese 
gessit. Ostendit Wilhelmus (tametsi ad literas maxime natus vide- 
batur) ingenium tamen sibi ad rem domesticam et urbanam accora- 
modatum ; spemque ingessit amicis et eruditionis et futurae pru- 
dentiae. Rem domesticam cito vilipendens (quod ad altiora tenderet) 
gloriae, modestia servata, cupidus, ad pontificii juris studium sese 

F 



4S ABERDONENSIUM 

contulit. In Glasguensi generali gymnasio, aliquot annos probatos 
audivit praeceptores. Sese inde dedit negotiis forensibus, ubi justi 
et aequi amatorem se prsestitit. Nunquam cujusvis damno inhaesit, 
injusti censor acerrimus, aequi excultor, pauperum defensor, adeo ut 
non pro nummis, sed eequo et justo patrocinari diceretur. Hinc 
devenit ut pauperum atque miseronun advocatus haberetur vulgo. 
Sed sive amicorum importunitate, sive quod de se parcius (ut modesti 
est animi atque prudentis) sentiret, a causis forensibus abstinuit, 
ad otium se conferens ; ubi quae sub praeceptoribus audierat, ri- 
mari, digerere, secum discutere poterat commodius. Rus concessit, 
in templo divi Michaelis, ubi, pastorali cura ei collata suis, ut ita 
dicam, parochianis, quatuor annos sacra peregit, nunquam otiosus, 
nunquam torpens : nulla eum hora, nullum tempus praeteriit, in 
quo non vel scribebat aliquid, vel dictabat, vel excerpebat, vel lite- 
rario studio, vel diumis aut noctumis precibus horariis se dabat. 
Fuit autem Wilhehno vitae institutum privato Christiano dignum ; 
in quo orationi lectio, et lectioni oratio perpetuo succedebat. Sed 
ad majora natus, vitae genus adeo privatum diu agere nequivit ; 
revocatus a patruo Laurentio Elphinstono, viro optimo, ad Glas- 
guensem civitatem, dure est ab eo increpitus, quod ingenium adeo 
praestans, adeo acre, et ad familiae decus atque utilitatem natimi, 
non undequaque coleret. Adjecit, procul patria, procul parentibus 
eundum, ubi peregrinis moribus et disciplinis imbueretur, si ad 
magna contenderet ; honorem et dignitatem laboribus, rerum scien- 
tiam peregrinationibus, comparari ; impensas, quibus opus foret, se 
largiter suppeditaturum. Moverunt Laurentii tempestiva verba 



EPISCOPORUM VITiE. 43 

Wilhelmo animum ad aliquo proficiscendum. Nec diu res dila- 
tionem accepit ; quibus enim ad peregrinationem rebus opus erat 
comparatis, animi plenus, in Galliam trajecit : Parisiomm celeber- 
rimum musseum, universale studiorum gymnasium, adivit : ubi tan- 
tam literis diligentiam impendit, ut anteactae vitae labores ad hos 
coUatos otium diceres. Die aut oratores audivit aut pontificii juris 
professores : noctu, quae audiverat interdiu, sohis recitavit. Parcis- 
simus somni, cibi minimi : laborum patientissimus, ut interdiu an 
noctu literis plus insudaverit haud facile judicares. Lucubrationes 
itaque, prudentia, et eruditio, in Wilhelmo conspicatse (nulli enim in 
obscuro esse poterant) Parisienses traxere in admirationem. Non 
potest diu virtus obtegi : effert ipsa sese, et quo plus occultatur 
exsui*git illustrior. Ad pontificii igitur juris professores accitus 
Wilhelmus, post laudatam in re literaria diligentiam, modestiam, 
eruditionem, primarii lectoris munere (quod non nisi eruditiori- 
bus in utroque jure Parisiis concedi solet) est donatus ; ubi brevi 
tantum profecit, tantam sacris canonibus enarrandis adhibuit dili- 
gentiam, ut pontificii juris studiosi in eum unum oculos converte- 
rent omnes, tanto silentio, tanta animorum attentione audiretur, 
ut antea majori nemo. Sex annos frequentibus auditoribus ponti- 
ficium jus enarravit ; quibus exactis, ubi in sacris decretis laurea 
fuerat donatus, Aureliam se contulit, ubi aliquot moratus annos dif- 
ficillima et abditissima quseque legum una cum professoribus juris 
qui illuc tura eruditissimi habebantur, conferebat : adeo docte eru- 
diteque, aptis verbis, ad rem quam optime accommodatis, concioni- 
bus publicis proposita quaedam legum doctoribus coram frequentius 



44 ABERDONENSIUM 

patefecit, ut omnibus incredibili admiratione haberetur, summo 
honore, summa afficeretur veneratione ; unde efTectura ut Wilhelmi 
nomen apud Francorum magistratus tam excellenti aestimatione ha- 
beri sit coeptum, ut ejus sententia Parisiensis parliamenteus se- 
natus in magnis rebus decemendis nonnunquam uteretur. Mansit 
viro is honos inter Francorum majores : augebatur etiam indies 
benevolentia. Dum in Galliis egit, fuere complures quibus viri socie- 
tas grata erat admodum atque jucunda : horum praecipuus Joannes 
de Gana, qui postea magni cancellariatus Francise munus gessit, vir 
inter Francos tunc praecipuae eruditionis et auctoritatis. Uterque 
alterum tanta caritate, tanta necessitudine, est complexus, ut nun- 
quam antea socii aut fratres majori : quae utrique firma ad vitae 
exitum perduravit. Interea ad natale solum a parentibus est acci- 
tus, ut literarum fructum, laboriose adeo partum, ad familiae decus, 
et ad patriae utilitatem accommodaret. Nono itaque anno quam 
in Galliam trajecerat, Wilhelmus noster, eloquentia et eruditione 
ornatus, in Scotiam reversus, ad Glasguensem episcopum primum 
divertit, quod is literarum literatorumque singularis esset excul- 
tor : a quo acceptus perbenigne, magna veneratione est affectus. 
Dubia sedam ardua pontificii juris, publica concione proposita, 
gravissima et prope extemporanea oratione ita patefecit, ut antis- 
titem simul et Glasguensem clerum in admirationem traheret. 
Ergo quod eruditione polleret, ingenio esset perspicaci, oratione 
valeret plurimum, Glasguensis officialatus dignitate est donatus ; 
quae tum amplissima erat, et non nisi eruditissimis tributa potes- 
tas. Hanc Wilhelmus mira dexteritate administravit ; justitiae 



EPISCOPORUM VITiE. 45 

excultor, calumnias litigantium coercens, bonorum extortoribus, 
legum contortoribus, nunquam parcens ; adagium illud frequentius 
habens in ore, Bonis nocet, qui malis parcit. Hoc pacto funda- 
menta jecit futuras magnitudinis. Sed non potuit tantum lumen 
sub modio abscondi ; non potuit intra solum Glasguensem agrum 
contineri : a rege Jacobo regnique primoribus Edinburgum est vo- 
catus, ut in rebus arduissimis ejus decreto uterentur : ubi et Sancti 
Andreae officialatum feliciter egit. Haud multo post inter regios 
consiliarios relatus, aequi ac probi respectu religiosa observatione 
semper est versatus : nihil sibi judicans utile quod parum honestum 
cuiquam jure videri poterat. Hinc Wilhelmi nomen percelebre esf 
habitum. Hinc Wilhelmus maximis de rebus deliberandis frequen- 
tius accersitus. Hinc ejus decreta omnibus probata. Ad feliciora 
trahentibus eum fatis, profectus una cum Dunkeldensi episcopo, 
Buquhaniae comite, et regni (ut ita dicatur) justitiario, orator Ja- 
cobi Tertii ad Lodovicum Undecimum, Francorum regem, delendae 
suspicionis causa, apparentisque dissidii inter reges oborti scelerato- 
rum atque impurissimorum quorundam impulsu, non sopivit solum 
eam ac pressit, sed elegantissima oratione, quam rege coram habuit 
in Francorum senatu, summovit penitus atque extinxit. Qua in re 
Lodovoci tantam est benevolentiam assecutus, ut eum inter suos con- 
siliarios numerari juberet. Orationis non sententiam solum, sed et 
verba, ne quid varietur, visum est referre, ut quantum prudentia 
pollebat, quantumque valebat eloquentia, dignoscant qui eam lege- 
rint. Dato Francorum senatu, Wilhelmoque dicendi facta potes- 
tate, Vellem (inquit) Christianissime princeps, Francorum rex 



4i ABERDONENSIUM 

illustrissime, ea mihi dicendi vis, vel naturse benignitate concessa vel 
longa studiorum exercitatione parta esset, quae tuae clementise aliqua 
saltem ex parte possit convenire. Sed ab Aonio fonte (nescio quo 
deo) prohibitus, eo deveni ut oratore dignum nihil unquam praestare 
potuero : idcirco non miraberis, spero, si me, omnis dicendi artis ex- 
pertem, balbutientem potius quam dicentem audieris, tuaque co- 
ram regia majestate, in tanta prsestantissimorum nobilium circum- 
fiisa corona, conspexeris pallentem, voce corporisque membris tre- 
mulum, trepidantem. Ecquis, Christianissime rex, vel consummatus 
orator, te coram, qui non minus eruditione polles quam belli gloria, 
dicturus non expavesceret ? Veniam propterea dabis obsecro, si 
minus te dignum attulero (neque enim hoc conabor, nam quis, quae- 
so, id poterit praestare ?) qui non mea temeritate huc accesserim, sed 
Scotprum regis illustrissimi (qui te prae caeteris principibus et colit 
et veneratur) mandato, cui raihi contraire fas non est. Malui 
igitur tibi, insita benevolentia fretus, quaedam (etsi exigua) ad com- 
munem rem attinentia audentius afferre quam postergatis regiis 
mandatis quovis modo tacere, amicitiae (quod ea ad rem nostram 
maxime attineat) nostrae utcunque orationis primas partes accom- 
modando, per quam unam parantur imperia, parta conservantur. 
Hsec regum delectabile vinculum, haec stabilimentum regnorum, 
haec pacis et tranquillitatis mater, justitiae cultrix, misericordiae 
clementiaeque parens ; sine quibus nec reges regnant, nec stabiliuntur 
imperia, nec civitates consistunt, nullus deraum publicus aut pri- 
vatus sibi patriaeve aut vivere aut prodesse potest, quod nullum bo- 
num sit m vita quod amicitia uou fiit, aut amicitiae conjunctuni. 



EPISCOPORUM VIT^. 47 

Sic prisci philosophi existimavere, sic asseveraverunt divinarum at- 
que humanarum rerum periti : imo amicitiam rem esse divinam, 
nemo omnium fuit qui non contenderet. Prseclare igitur Cicero 
exciamat : O praeclaram sapientiam ! solem e mundo tollere viden- 
tur qui amicitiam de vita tollunt, qua nihil a diis immortalibus ha- 
bemus melius, nihil jucundius. Et Aristoteles noster perpulchre 
admodum : Nemo habens caetei^a omnia bona, sine amicis expeteret 
vivere. Nam et locupletes et in principatu potestateque constituti 
plurimum amicis indigere videntur. Quid enim prodest prosperi- 
tas, beneficio sublato, quod quidem maxime fit in amicos, ac maxime 
commendatur ; aut quonam pacto sine amicis custodiri conservari- 
que potest ? Quo namque magis quispiam abundat, eo magis pericu- 
lis subjacet : in paupertate, aliisque calaniitatibus, unicum refugiimi 
amici putantur. Et ut paucis complectamur multa, amicitia ea est 
concordia, qua stante, parvae res crescunt, qua amota, res magnge di- 
labuntur. Videmus et animantium quibusdam absque rationis usu, 
his praesertim quibus mansuetum miteque ingenium, equis, bobus, 
ovibus, reliquis quoque simili praeditis natura, suo more amicitiam 
inesse : aliis feroci, crudeli, inmansuetoque ingenio natura procrea- 
tis, quae in suum et in alienum genus saeviunt, perpetuam conten- 
tionem. Ha^c tametsi, ob ineptiam ad humanum usum, raro mac- 
tata, aeris autem inclementia absumpta nunquam, exiguo tamen 
semper et pene eodem persistere numero : illa vero, quotidie et hu- 
mana gula populata et saevientibus feris, coeli quoque injuriae sem- 
per obnoxia, abundare, in majoremque indies excrescere numerum. 
Indicium profecto amicitiam ad rerum omnium incrementa in vita 



48 ABERDONENSIUM 

summe necessariam. Haec paucula de amicitia placuit referre, ut 
eam cunctis mortalibus, sed principibus maxime, complura com- 
moda afferre, regnaque maximis incommodis levare, ostenderemus. 
Sed ad institum veniamus. Jacobus Tertius, illustris Scotorum rex, 
cujus nos quantulumcunque oratores, te regem Christianissimum, 
omnium mortalium illustrissimum principem, omni qua decet reve- 
rentia salvere jubet ; tui amantissimus, tibi se totura praebet ; tuam 
celsitudinem observat, veneratur ; nihil magis cupit, nihil sibi ju- 
cundius, delectabilius nihil, quam de tua Francorumque regni audire 
salute. In hoc spem omnem, in hoc suam salutem reponit. Ipsius 
praeclarissimi progenitores Scotorum reges, Francorum gentem so- 
ciam et amicam habere, haud parum ad suam gloriam atque splen- 
dorem attinere rati, cum Carolo, Francorum rege, illustrissimoque 
Roraanomm imperatore, cui, ob res egregie gestas, Magno nomen 
est inditum, sanctissimum foedus, certis legibus, nihilo rainus pro 
Francorum quam Scotorura commodo, percussere. Mansit ictum 
foedus sub Scotorum regibus in haec usque secula, a Carolo Magno 
in tuum usque imperiura, firraum atque inviolatimi : foedus, inquam, 
non modo diplomatibus, bullis, chartis, et sigillis (ut dicunt) sed 
utriusque populi, pro alterius salute, bellicis tumultibus multonmi 
sanguine effuso firmatura. Quot ex bellica Francorum gente, cum, 
Scotorum amore, Anvicum, Anglorum arcem, loci natura fortera, ho- 
minum ingenio fortiorera factara, expugnatara cepere, captara raira 
servavere arte, Anglorura periere insidiis ? Periissent oranes pro- 
culdubio, si non Douglasius comes citius occurrisset. Contra, quot, 
qu8e80,Scotorum nobiles recenti clade, ne vetera connumerem, ad Ver- 



EPISCOPORUM VITiE. 49 

nolium, Cresciacum, et Blangiura, pro Francorum salute et libertate, 
cum Anglis communibus hostibus decertantes fortiterque agentes 
occubuere ? Cognosce idcirco, Lodovice, rex optime, quo animo 
Scoti in te tuamque hanc gentem semper fuere, qui, spretis Anglo- 
rum armis, marisque periculis posthabitis, huc ad tuum hoc regnum 
accessere ; cum inimica gente conseruere manus in exitium usque, 
ut socium et amicum populum periculo (cui proximus erat) omni 
atque hostili metu liberarent. Adeo sacra foederis jura semper co- 
luere. Verum sancitum foedus, tot regibus per tot secula excultum 
et conservatum, uti inclytus princeps noster accepit, nixi sunt ira- 
puri quidam (quantum per eos fieri potuit) violare, sinistra partim 
insinuatione, partira commentis fictis, frivolis quoque occasionibus 
adinventis, unde inter socios et amicos adeo populos dissidio para- 
rent damnum utrisque perpetuum atque perniciosum, communi- 
bus vero hostibus comraodum et delectaraentura. Mgre fert quae 
feruntur, et ut suos priraoruraque sui regni aniraos in hac re dig- 
noscas, quanturaque Francorura salus oranibus sit curae, hunc re- 
verendura patrera, Dunkeldensera episcopura inclytum, hunc Bu- 
quhaniae comitera, suura avunculura, consultum hunc jiu*isperitum, 
sui regni (ut nostris utar vocabulis) justitiarium, et me, tanta lega- 
tione indignum,adtuara legavitcelsitudinera,quitecertumfacereraus, 
si quid in hac re (quod veteri araicitise dissonat) tibi suo nomine 
relatum fuerit, injussu suo relatum ; foedus, si in aliquo labefactatura 
sit, repararemus, novis si opus fuerit firraareraus legibus, oranem 
vel raali suspicionera in hac re toUereraus ; adversura hostes quos 
jarajara hoc tuum regnura invasuros audierat, tibi sponderemus 

6 



60 ABERDONENSIUM 

suppetias ; sese quoque in tuos hostes sumpturum arma, atque 
delecta cum militum manu, modo id concupiveris, in tuum ventu-p 
rum auxilium. Is animus nostro regi in te tuumque regnum 
(Christianissime princeps) hoc desiderium ; nihil utile sibi putat, 
delectabile nihil, nihil honestum, quod Francorum reipublicae inutile ; 
sine enim Francoinim felicitate sese fore censet infelicem. Tantura 
regem amicum habere gaudet, gloriatur ; te, inquam, Francorum 
rex invictissime, qui inter mortales principes solus liquore sacraris 
caelesti, solus, Dei sine controversia dono peculiari, branchum foedum 
atque perniciosum morbum solo manus curas attactu, solus uteris 
liliis caelesti munere insigni. Oramus propterea, precamur, obsecra- 
mus, parem principi nostro redde animi benevolentiam. Pene ad- 
huc puer montanos, gentem ferocem, intestina semper gaudentem 
seiiitione, domuit; totum regnum tranquilla stabilivit pace; nusquam 
imminent pericula, nusquam hostium timor. Adesse jam novit tem- 
pus quando tibi gratum et amicum sese potest prsestare. Amicitiam 
sanctaque foedera colito, contestatis caeli numinibus inita, tot utrius-r 
que populi nobilium sanguine comprobata. Amato amicum popu- 
lum tibi fidissimum, ut mutua permaneat semper inter eos, atque 
inter reges, grata benevolentia. Eo namque pacto perpetua prospe- 
ritate gaudebis, Francorum custodies imperium, conservabis, tuebe- 
ris, securus et omnino hostili metu levatus. Caetera nostri principis 
postulata his ex magnificis viris et oratoribus, quibus secretiora cre- 
didit consilia, ubi libuerit, accipies. 

Haec ubi perorata, rex oratores familiarius complexus, ubi multa 
super carissimi sui fratris Jacobi Tertii (sic namque eum appel* 



EPISCOPORUM VITiE. 51 

litabat) Scotorumque regni salute rogasset cognovissetque, eis re- 
ferentibus, Jacobum incolumem, regnum ei feliciter stabilitum, ga- 
visus plurimum atque gratulatus, concionem solvit. Ipsos ora- 
tores, in regiam inductos, afFectosque vario honoris genere, re- 
galibus admovit conviviis. Postridie Francorum patrum publico 
decreto, legatis ex sententia responsum : magnis inde regia pro 
dignitate donati muneribus dimissi a Lodovico, in patriam aliquot 
post menses sunt reversi. Defunctus hoc pacto legatione, Wil- 
helmus, ob res feliciter gestas, regi carior factus, haud multo post 
tempore Rossensis, ipse recusans, declaratur episcopus. Cumque ab 
amicis increparetur quod episcopalem recusasset dignitatem, Non 
(inquit) Rossiae sedes nobis futura, sed ubi Dei genetrix patrona 
deave tutelaris ; ad id quod puer per quietem viderat alludens. 
Adhibitus est exinde regis secretioribus consihis, creditumque ei 
adeo ut ejus auspiciis atque sententia pene omnia regni magis 
ardua negotia tractarentur. Cumque his rebus redderetur fa- 
miliarior regi, suasit libidine abstineret et avaritia, quibus nuUa 
capitalior pestis regibus data ; raptorum grassantium per agros 
depopulatorumque arceret vim (his enim tum bellici tumultus reli- 
quiis regio exundabat, maximo omnium incommodo) ; satis ad regi- 
um splendorem conducere quod Margaritam, castissimam foeminam, 
regibus prognatam, foecundam prole (tres enim filios ex ea suscepe- 
rat) rex pro genialis thori consorte haberet. Barones vero (sic primi 
nominis auratos vocamus equites) fortunis opulentos, qui domi 
et militiae reipublicae negotiis possent sufFragari, proinde plebeios 
omni ab injuria tutaretur, pius in deum viveret, clementiae semper 



52 ABERDONENSIUM 

memor, qua nullus magis regi convenit affectus. Movere regi ani- 
mum frequentes Wilhelmi et tempestivae adhortationes ad meliora, 
ut deinde majori quam anteacto tempore studuerit pietati, Deum et 
sanctos ita veneratus, ut quoties Christi Deiparaeve virginis effigiem 
in templo, in foro, in plateis, dum aliquo proficisceretur, fuisset con- 
spicatus, nudo capite cum lachrymis plerumque pro sua suique regni 
salute preces supplex effunderet ; multa tribueret in pauperum usum 
et Christi sacerdotum, neque aliquod templum, sacellumve celebre 
suo in regno noverat, quod non aliquo regio dono suae pietatis in- 
signi fuerat decoratum. Sub id tempus episcopus Imolensis, summi 
pontificis legatus, ad Jacobum regem venit erogandorum complu- 
rium privilegiorum nobilibus et popularibus (ut fit) magna cum 
potestate. Hunc rex sua pro dignitate acceptum regalibus donis 
ofnavit, et secum duxit quocunque perrexit, peregrinis confabulatio- 
nibus delectatus. Evenit ut rex Lestauream religionis causa petens, 
nobilem quendam caedis crimine damnatiun obviam haberet eun- 
tem ad supplicium, qui, conspecto principe, ad ejus pedes provolutus, 
tensis in eum manibus quantum patiebantur vincula, multis lachry- 
mis abs se supplicium deprecabatur, obsecrans memor esset clemen- 
tiae in qua sontes in manifesto etiam crimine ante supplicium, imo 
in ipso supplicio, non possent non aliquid sperare, ne ob involunta- 
riam caedem tam foedum populo praeberetur spectaculum. Tum rex 
(ut ingenio facili erat ad ignoscendum) ad legatum conversus, quem 
(ut videbatur) ea in re veniae voluit auctorem, Quid mihi (inquit) 
suades ? Fiat (inquit legatus) justitia. Tum rex ad Wilhelmum, quem 
Tultu jam concidisse perspexerat, et ob hoc legati responsum parum 



EPISCOPORUM VITiE. 53 

probasse, Haeccine (inquit) est Italorum sacerdotum misericordia ? 
longe aliter mihi suadere consueveras : adversusque legati immani- 
tatem detestatus, haud immemor quantum clementia reges deceat, 
Fiat, inquiens, misericordia, sontemcrimine absolvit, simul ostendens 
et principes oportere esse clementes, et impium eis misericordiam 
dissuadere. Augebatur indies continuata regis erga Wilhelmum be- 
nevolentia, adeo ut, quoties in regno magnum aliquid agendum 
erat, unus eligebatur qui praeesset : tanta erat in homine morum 
decentia, tanta dexteritas ingenii. 

Jacta erant tum seminaria futuri belli, periculosi admodum, 
inter Eduardum Anglorum regem et Jacobum Tertium. Huic 
vulneri apparenti tam saevo objicitur Wilhelmus ; qui missus le- 
gatus ad Eduardum, mandata regia sic exposuit oratione gravi et 
eleganti, ut duorum principum animi hac una legatione, opera 
Wilhelmi, ita in unam sententiam coierint, ut inter eos perpetua 
pax (uti videbatur) fuisset firmata, nisi intestino bello inter Alex- 
andrum Albaniae ducem et regem eo temporis suborto, fugientem 
Alexandrum Eduardus hospitaliter recepisset, juvissetque copiis et 
impensis contra fratrem. Quaraobrem haud multo post tempore 
inter populos indictum est bellum. Formidare coeperat noster 
princeps non tam Anglorum vim quam suorum, quod ducis Alex- 
andri partibus primorum nonnuUi plus aequo favere videbantur. 
Post varia rerum discrimina, ad apparens periculum effugiendum, 
ut huic bello finis imponeretur, Wilhelmus omnium consensu objec- 
tatur. Functus est ergo secunda legatione ad Eduardum pro pace 
regnorum, pro ducis Alexandri reconciliatione : ad quem secundo 



54 ABERDONENSIUM 

cum venisset, benigne auditus, res ex desiderio composuit ; sicque 
magnis muneribus donatus, et ducem reconciliavit regi, et omnia 
pacis plena effecit. Quod ob meritum, primo suo adventu ad regem, 
Aberdonensis episcopus est designatus ; et deinde aliquot post annos 
magnus vocatus cancellarius. Incidit in hoc tempus, vel non multo 
post, execrandum bellum inter regem ejusque primogenitum Jaco- 
bum, qui postea Quartus est appellatus, quod cum pacare nequiret, 
licet nihil reliquerit intentatum quod in pace conficienda ad virum 
bonum atque prudentem attinere diceres, regis partibus ad belli exi- 
tum usque adhaesit. Finito * infeliciter' satis hoc bello, Aberdoniam 
revisit : clerum melioribus institutis format : divina nonnullos an- 
nos paulum neglecta, temporis iniquitate, restituit. Prisco atque 
patrum more cantu ubilibet celebrare jubet. Ad sacra rite exe- 
quenda in basilica Aberdonensi, creat designatorem Joannem Mali- 
sonum, musica disciplina eruditum, moribus probatum, penes quem 
(quos scribi et concinnari fecerat) libri forent rituales. Huic viro de- 
bent Aberdonenses, musicam praesertim edocti, quam parenti filii 
caritatem : quicquid illic musices, quicquid exactae in Dei ecclesia 
boreali jubilationis, hujus viro justissime debetur operae ; rarus 
enim conspicitur Aberdonise cantandi artem excellenter doctus, qui 
eo non fuerit usus praeceptore. Multa alia jam tunc Wilhelmus 
laude digna acturus erat, sed ad curiam revocatus, ac Jacobo 
Quarto designatus consiliarius, benevolentia regi acceptus, venera- 
tione habitus quali ante a patre, inceptum in opportunius tempus 
distulit. Restabant reliquiae quaedam veteris discordiae inter regni 
pnmores,.quae nisi sopirentur, majoris dissidii incendium videbantur 



EPISCOPORUM VITiE. 65 

facturae. Has omnes Wilhelmus (magno labore) submovit penitus 
atque extinxit, amotis intestinis simultatibus simul atque seditionum 
seminariis. 

Rex Jacobus, quum nec domi nec foris hostem haberet, ad ea 
quae ad publici commodi utilitatem et decus spectabant, Wilhelmi 
praecipue suasu, adjecit animum. Judicandi rationem aliquot an- 
nos, temporis iniquitate, omissam (justitiarii iter vocant) restituit, 
ut raptores, spoliatores, homicidae, stupratores matronarum virgi- 
numve, agrorum depopulatores, caeterique perturbatores populi et 
publicae quietis, judicum auctoritate, qui ob hoc ejus jussu regnum 
lustrabant, dignis suppliciis afficerentur. Denique ubi omnia pa- 
cata videbantur, factionibus aut cohibitis aut penitus semotis, facto 
senatu parliamenteo Edinburgi, communi omnium sensu legatio de- 
creta ad Maximilianum Caesarem, quae ejus filiam Margaritam depos- 
ceret. Cupiebat vehementer adolescens rex virginem eam uxorem, 
auctum iri existimans regiam gloriam, si Caesarei sanguinis orna- 
mento honestaretur. In consultationem deducitur, quem potissi- 
mum judicarent mittendum legatum. SufFragia omnia in Wilhel- 
mum recidunt. Profectus ergo Wilhelmus, simul atque alii quidam 
ex regni majoribus (quibus cum Wilhelmo negotium erat commis- 
sum) ad Maximilianum imperatorem, rem perfecisset (quanquam 
ardua erat atque difficilis) ni pater virginem Margaritam Hispania- 
rum principi prius desponsasset. Et ne nihil egisse videretur, longam 
litem inter Colonienses nostrosque prudenti consilio atque opera ita 
diremit, ut veteris discordise ne vestigium quidem superfuerit. Sub 
id tempus Eduardus, olim illustris Anglorura regis Eduardi filius 



56 ABERDONENSIUM 

(ut ferebatur) in Scotiam e Flandria multis copiis trajecit, terrestri 
inde itinere, Jacobo suppetias ferente, Angliam petiturus, ad pater- 
num regnum ab Henrico (is tum Anglorum rem tenebat) repeten- 
dum. Jacobus non prius adventantem recepit in regnum quam 
Henricus Scotorum feciales, publico consilio, ablatas res atque inju- 
riarum reparationem ex foedere reposcentes, plane fuerat aspematus. 
Id belli inter populos posterius gesti causa extiterat. Henricus bel- 
lum jam tunc necessarium sentiens, ut providenti semper erat inge- 
nio, sexaginta celoces et quadraginta onerarias naves, multo milite 
omnique bellico apparatu, in Fortheum (aestuario nomen est) mittit, 
quae Scotorum oras lustrarent, ut Scoti, Anglicarum copiarum ex- 
ponendarum prohibitioni intenti, coacto exercitu in Angliam pro- 
ficisci facile non possent : ipse Londini cum regni majoribus se 
continuit, periculosum censens bellum potius prudentia quam armis 
gerendum, haudque ignorans quo animo Anglorum complures es- 
sent in Eduardum, quam novarum rerum appetentes, quam facili- 
bus ingeniis ad motum. Huic bello, dubii (ut videbatur) exitus, 
posteaquam uterque populus multa incommoda, et terrestribus et 
maritimis pugnis fuerat expertus, ut finem imponerent, reparan- 
darum injuriarum modum simul et pacis conditiones dicerent, non- 
nulli arbitri delecti ex Anglis, nonnulli ex nostris, quorum prae- 
dpuus Wilhelmus. Hi, Mekosiae concione facta, ubi varie consul- 
tatum fuerat, variatumque plurimum sententiis, videbaturque res 
infecta relinquenda, ad Wilhehnum itum, hunc respiciunt universi, 
eum unum dicunt, qui litem posset componere, et utramque gentem 
alteri efficere concordem ; et mox, ut liberalem hominis vultum con- 



EPISCOPORUM VITiE. 57 

spexere, hortantis, monentis, precantis, omnem deposuere pertina- 
ciam, rem in ejus detulere arbitrium. Facta inde ejus opera pace 
certis legibus inter populos, Jacobus, Wilhelmi consilio, primum in- 
sulanorum montanorumque motus compescuit (solet haec gens, nisi 
regia cohibeatur auctoritate, semper intestina seditione laborare) 
deinde ad politiam urbanos civilesque mores monitis et exemplis 
omnes incitavit. Ampla sedificavit palatia Stryvilingi, Edinburgi, 
Falcolandiae, ornavitque ea multa et pretiosa supellectili. Multi, 
regis exemplum secuti, sese in ejus mores formarunt. Populares a 
magnatum tutabatur injuria ; magnates, partim clementia et libe- 
ralitate, partim poenarum metu et auctoritate, concordi pace conti- 
nuit. Ergo quod pax regno reddita, insulani domiti, magnates ef- 
fecti concordes, undequaque plebeii injuriaruiji metu levati, Wil- 
helmi magna ex parte fuit opus, Wilhelmoque tribuendum, qui 
nec publicus nec privatus sibi vixit unquam, sed patrise publicoque 
commodo, non maris non terrae pericula exhorrens, non corporis 
parcens imbecillitati, non aetati ; illud enim ei fuit peculiare ut 
gerendis rebus industria studium, et studio industriam superaret, 
quippe qui quae posterius egerat semper visus est egisse diligentius. 
Tantae propterea auctoritatis apud Jacobum Quartum (uti est signi- 
ficatum) ut quoties illi quicquid agendum cum suis, quoties cum 
externis, quoties aut foedus feriendum cum regibus, aut pax ineunda 
cum provinciis et civitatibus, semper haec Wilhelmo erant commissa ; 
nihil gessit, nihil in consultationem deduxit Jacobus Quartus, quod 
non Wilhelmi consilio gestum fuerat et deliberatum. Carus idcirco 
et venerabilis plebeiis Wilhelmus, carus magnatibus, omnibusque 

H 



58 ABERDONENSIUM 

gratus. Neque haec diu continuata cum omnil/US gratia, rei cui- 
quam prseterquam admirandae virtuti jure tribuenda. Mendi- 
catiis enim favor unius hominis improbitati junctus esse potest ; 
constans vero et perseverans benevolentia cum multis (qualis erat 
Wilhelmi) nec paratur sine excellenti virtute, nec parta conservatur. 
Mox, ut omnia erant tranquilla, sedatis bellis et intestinis et exteris, 
Wilhelmus ad patriae omamentum est conversus. Scotorum enim 
regnum in tres partes scinditur : harum septentrionariara, ut com- 
modum patriae afferret atque decus, sumpsit decorandam ; Aberdoniae 
studiorum bonorum gymnasium condidit generale, ubi omni genere 
disciplina^ eruditi profiterentur. Jampridem in reliquis partibus 
scholae fuerant institutae universales ; altera Glasguensis, Wilhelmo 
Dursdeir episcopo auctore ; altera, literis et eruditione percelebris, 
Sancti Andreae, Henrici Wardlaw, loci antistitis, opera et impensis : 
ubi 'viros praecipua doctrina vidimus insignes, Robertum Kethum, 
Joannem Liestonura, Hugonem Spensum, Andreara Rusalium, 
Thoraam Ramusiura, Alanura Meldrura, sacrarura literarum pro- 
fessores, eruditos admodura, Wilhelraura Gundura, Joannera Annan- 
diae, viros spectatae doctrinae, qui, taraetsi hactenus raagisterii in 
theologicis renuerunt fastigium, de se modestius sentientes, docto- 
ribus tamen eos nerao dixerit eruditione inferiores. Vidiraus innu- 
meros quoque alios, sacram theologiara, veneranda jura, aut phi- 
losophiara profitentes. Horura aliqui saecularis (ut dicunt) instituti : 
alii divi Augustini, Benedicti, Francisci, Dorainicive ordinis viri. 
Prodiere hoc ex gymnasio, posteaquam habuit initium, insigni 
doctrina viri comphires, qui eruditione et morum probitate Scoto- 



EPISCOPORUM VITJE. 69 

rum ecclesiae haud parvum attulere splendorem. Tria in eo col- 
legia. Primum, quod Paedagogium vocant, amoenissimo civitatis loco 
situm, multis viris probis atque literatis qui ex eo prodiere insigne ; 
alterum Sancti Salvatoris, venerabili templo pulchrum, amplisque et 
spectabilibus aedibus ad studiorum usum. Hoc Jacobus Kennedus, 
Sancti Andreae olim antistes, de literis literarumque excultoribus 
optime meritus, condidit, amplisque donavit praediis et redditibus ad 
legentium et auditorum sumptus ; multis item vasis ad usum in 
sacris, calicibus, urceis, phialis, pateris, pelvibus, cantharis ad lava- 
crum, candelabris, Salvatoris effigie duos prope cubitos longa, thuri- 
bulis, acerris, crucibus, aliis quoque vasis ex argento auroque fabre- 
factis, sacerdotum stolis,cappis,Dalmaticis, tunicis, casulis (ut dicunt) 
ex auro argentoque textili, villosa bysso, palmata, undulata, cam- 
panis tintinnabulisve multis dulce sonantibus ut harmoniam plane 
facere videantur, aulaeis byssinis, tapetibus, ad templi publicanim 
quoque aedium ornatum : et, ut rem tantam in arctum conferamus, 
nihil intus nihil extra quod magnum sumptum et apparatum, con- 
ditoris pro dignitate, animi quoque magnificentiam, non ostendat. 
Addidit tertium coUegium Joannes Hepburnus, adhuc superstes, 
celebratissimse abbatiae divi Andreae prior ac moderator, jam fre- 
quens variis in disciplinis profitentibus et auditoribus. Is Joannes, 
ubi abbatiam viris religiosis, musica (qua semper ibi excellentes et 
clari fuere) omnique genere disciplinae poUentibus, incredibili cultu, 
et templo, et aedibus, multisque novis structuris ornaverat, ut rei 
literariae consuleret, coUegium (Sancti Leonardi vocant) instituit, 
sumptu ad magistros et scholasticos ex comparatis praediis tributo. 



«0 ABERDONENSIUM 

Splendidse qusedam aedes ibi consummatae, aliae aedificari coeptae. 
Reliqua hujus viri gesta, quanquam sunt amplissima, constantique 
omnium pra^dicatione celebrata, tacere tamen modestissimum censeo, 
quod magnatum laudes (dum superstites sunt) raro, multorum sen- 
tentia, sine assentationis labe prodantur. Sed sperandum est eum, 
qui suos majores longissime superavit, inceptum hoc opus non uno 
magnificentia3 genere consummaturum. Huic coUegio in re lite- 
raria Joannes Annandiae (cujus haud multo ante meminimus) exor- 
dium dedit, vir acri semper ingenio, doctrina phirimum valens, 
cujus virtus ad posteros veniet, ut debitam tum laudem consequatur. 
Ad Wilhelmum revertor. Is (uti est significatum) Aberdonensis 
scholae generalis auctor ac institutor, qui ejus fundamenta jacerem, 
primusque in ea liberales profiterer artes, me (licet minus aptum 
ad tantum munus exequendum) delegit, muneribus et pollicitationi- 
bus' ad se allexit, qui tum Parisiis in reb^^gioso et venerabili Col- 
legio Montisacuti philosophiam utcunque enarrabam, ubi Joannes 
Standonc, virtutum omnium exemplar, praecipuura egit magistratum, 
bonis valens exemplis ad homines probatis moribus et disciplinis 
imbuendos, quantum reliqui sua aetate Parisienses praeceptis : hunc 
virum gloriantur plerique sese vidisse. Multi tum eo in coUegio 
erant viri exquisita eruditione, quorum praecipui Petrus Syrus, 
theologus, Petrus Rolandus, quo praeceptore usus sum in dialecticis, 
Joannes Gasserus ; extant viri doctissimi in decreta patrum com- 
mentarii ; Erasmus Roterodamus, nostrae aetatis splendor et oma- 
mentum ; nuUus pene locus est in Europa adeo inaccessus, ubi non 
ejus viri decora : ex nostris contribulibus, Patricius Panetarius, 



EPISCOPORUM VIT^. . 61 

non tam ob doctrinam quam prudentiam laudatus undequaque, 
postea Jacobo Quarto consiliarius atque a secretis designatus ; Gual- 
terus Ogilvius, singulari exundans eloquentia, adeo ut hominem ver- 
borum copia, sermonis venustate, ubertate sententiarum, non modo 
delectare, sed (ut ita dicam) lascivire et luxuriare diceres ; Georgius 
Dundas, Graecas atque Latinas literas apprime doctus, equitum Hie- 
rosolymitanorum intra Scotorum regnum magistratum multo sudore 
(superatis aemulis) postea adeptus ; Joannes Major, theologus eru- 
ditissimus, cujus scripta, haud aliter quam illuminatissimae faces, 
magnum Christianse religioni attulere fulgorem. Hos viros vene- 
rabor, excolam, horum doctrinam mirabor : hoc mihi solum relic- 
tum, hoc solum obtinui, qui, ignarus, et omnis pene disciplinae ex- 
pers, dolore conficior, quod tot doctos praeceptores de me optime me- 
ritos, simul atque Parisiensem scholam, disciplinarum meliorum 
omnium parentem, adolescens vix primis literarum rudimentis im- 
butus reliquerim, accitus ad Wilhelmum (veluti haud multo ante 
significavimus) ut adolescentes literarum amantes (mea pro exigui- 
tate) bonis artibus instituerem. Venientem canonici benevolo af- 
fectu excepere. Fuere nonnulli horum doctrina insigni : David Guth- 
raeus, Caesarei atque pontificii juris professor ; Jacobus Ogilvius, 
theologus doctor, olim, ob spectatam doctrinam atque virtutem, 
Sancti Andreae archiepiscopus in sacra Basiliensi generali synodo 
designatus ; hi natalibus et familiae nobilitate clarissimi, animi 
dotibus supra communem hominum facultatem excellentes, elo- 
quentia, qua plurimum potuerunt, profitendo, concionando, dicendo 
causas, audientium animos in sui admirationem vehementer trahe- 



62 ABERDONENSIUM 

bant ; alter sacrarum literarum enarrationi, alter pontificii juris 
frequentibus auditoribus, insudabat ; Ttiomas Straquhyn, Alexander 
Vascus, qui primus Aberdoniae scholarem egit praefecturam, uterque 
pontificio jure admodum eruditus ; Jacobus Brunus, Aberdonensis 
decanus, sacris literis edoctus ; atque alii complures et humanis et 
divinis literis poUentes. Aberdoniae itaque sedere ubi coeperam, ut 
coramodius adolescentes disciplinis formarentur,Wilhelmum Hayiun, 
quicum philosophiae Parisiis operam dederam, accivi in socium 
laboris, ut primaeva aetate inchoata benevolentia animorum, con- 
stantia nobis, qui Angusia communi provincia nati, Deidoni simul 
pueritiae tempora peregimus, Parisiis eisdem sub praeceptoribus 
utcunque instituti fuimus, ad exitum usque vitae perseveraret. Is 
magna in me caritate ductus, uti necessarius mecum Aberdoniae 
consedit. Literarium laborem animo subiit constanti, indies magis 
delectatus in adolescentibus erudiendis comes fidissimus. Exacta 
inde et perseveranti diligentia efFectum est, ut brevi tempore praes- 
tanti disciplina viri ex Aberdonensi universali academia prodirent, 
in divinis literis et utroque jure multi, permulti in philosophia. 
Alexander Hayus, acri praeditus ingenio, praestanti virtute et disci- 
plina, nunc Aberdonensis canonicus, primus ex iis qui ex Aberdo- 
nensi gymnasio processere, qui alios bonas artes docuerit, quique 
ibidem scholasticum primarium egerit magistratum. Jacobus Ogil- 
vius, nobili et opulenti ex familia, juris Caesarei professor, post Wil- 
helmi exitum ad sacrum Aberdonensera pontificatura designatus : 
quo tandem, ut ortum inter regni primores dissidium toUeretur, sese 
amicorum suasu abdicavit, rectoriara Kynkeldensem siraul atque 



EPISCOPORUM VITiE. 63 

abbatiam Dryburgensem commendatione adeptus. Functus est is 
multis legationibus, regum jussu atque Scotorum magistratuum, ad 
varios principes, varia regna, variasque civitates, quibus insigne 
nomen est adeptus. Henricus Spitalius, haud vulgaris doctrinse : is 
adolescentes, priusquam altiores peteret disciplinas, quosdam exacta 
diligentia nobiscum in philosophia erudivit, Wilhehni nostri cog- 
natus, et ob hoc multo nobis carior. Arthurus Boetius, mihi. ger- 
manus, in pontificio jure doctor, in civico (ut dicunt) licentiatus, 
vir multae doctrinae, plus literarum indies consecuturus, quod stu- 
dium ei permanet animo indefesso, nobiscum jura pie et scite pro- 
fitetur. Est in eo vis et gravitas eloquendi, a vulgari genere pluri- 
mum abhorrens. AlexanderGallovidianus, in canonico jure eruditus, 
nunc Kynkeldensis rector, aliquot annos ante Wilhelmi nostri exi- 
tum tanti apud eum habitus, ut pene nuUa pontificii negotia illius 
sine ductu agerentur. Joannes Lyndesayus et Alexander Lauren- 
tius, inter clarissimos jurisperitos jure numerandi : quorum Joannes 
se qualis futurus erat praestare non potuit, florente aetate fato ab- 
sumptus ; Alexander, spretis vanis (ne dicam insanis) mundi gaudiis, 
paucos abhinc dies sacrum praedicatorum ordinem ingressus, pio 
eorum instituto perpetuo sese addixit. David Menzes, sacrarum 
literarum cultor, concionibus plurimum valens ; in quo viro non 
tam eruditio, quam virtus morumque gravitas omnibus est perspecta. 
Joannes Grysonius, Robertus Insulanus, et Alexander Aulicus, prae- 
dicatorii instituti viri, theologi spectabiles scientia et pietate. Joannes 
Adamus, sacrae theologiae professor, pietate insigni atque eruditione ; 
primus qui Aberdoniae magisterii fastigium ea in facultate est adep- 



64 ABERDONENSIUM 

tus ; nunc praedicatonim fratrum intra Scotorum regnum summum 
(quem provincialatmn dicunt) agit magistratum : is pio et religioso 
animo exempli locum meretur inter primos sui instituti. Indigne 
siquidem ferens sacram praedicatorum religionem neglectam inter 
nostros adeo ut pene contemptui daretur, non maris pericula hor- 
rens, non aemulorum saevitiam, minas, injurias, non laboribus, non 
corpori parcens, duram admodum subiens provinciam ut labefactata 
repararetur, magnis et incredibilibus obtinuit laboribus ; effectum- 
que ut nunc eruditi, pii, et religiosi, qui sacras literas enarrant, pro- 
fitentur, concionantur, illius instituti viri frequentes inter nos repe- 
riantur : quae omnia Joannis piis sudoribus ulla sine controversia 
accepta sunt ferenda. Ad haec Wilhelmi auctoritas, qui et domi et 
foris plurimum potuit, haud parum conduxit. Hos nominavimus ut 
praecipuos qui Aberdonensi e schola prodiere. Alios haud igno- 
rans transeo ; plures enim sunt quam hic locus, ut enarrentur, ex- 
poscit ; et ad institutum redeo. Wilhelmus initiis Aberdonensis 
studii delectatus, quo res firmius stabiliretur, collegium condidit, 
opus aedificiorum ornatu et amplitudine magnificum et dignum 
quod fama semper loquatur. In eo templum, tabulatum polito qua- 
dratoque lapide, vitrinis, caelaturis, sellis ad sacerdotum, subselliis 
ad puerorum usum, mira arte fabricatis, marmoreis altaribus et ima- 
ginibus divorum, tabulis et statuaria et pictoria arte auratis, cathe- 
dris aeneis, aulaeis, tapetibus, quibus parietes atque pavimentum 
(ut omnia honoratiora apparerent) stemerentur, aliaque multa pre- 
tiosa supellectili magnifice decoratum. Templi ornatus, quorum 
usus in sacris, ex auro textili, quindecim vestes sacrae quas cappas. 



EPISCOPORUM YITM. 65 

casulas, tunicas vocant ; ex villosa bysso, octo supra viginti. His 

omnibus laterales fibrae, aureis staminibus, quibus divorum effigies 

intextae filis byssinis, coccineis, purpureis, hyacinthinis, auro com- 

mixtis. Septem ex bysso pabnata; his laterales fimbrise byssinis 

staminibus, stellis aureis consitis. Ex bysso palmata atque undu- 

lata viginti, ad puerorum usum in sacris supplicationibus, ut splen*- 

didiores ad Dei laudem sint deductiones. Praeter haec, ad quotidia- 

num usum, complures vestes sacrse ex cocco byssoque undulata. 

Crux Christi, cum crucifisi simulacro, candelabra duo, totidem 

thuribula, quibus thus adoletur, acerra, sex phyalae, calices octo, 

textuarium, vasa duo (eucharistias nostri vocant) quibus, adora- 

tionis causa a populo, Christi corpus deportandum ; alterum duos 

cubitos altum, incredibili confectum arte. Pelvis, cantharus ad la- 

vacrum, vas ad benedictam aquam circumvehendam cum aspersorio, 

omnia ex auro argentoque fabrefacta. Sindones nonnuUae byssinae, 

aureis filis varie contextae, nonnullae subtilissimo ex candenti lino : 

quibus intexti flores vario colore ex bysso. His sacrorum tempore 

stemuntur altaria. Arca ex cupresso, margaritis et gemmis consita, 

mira concinnata arte, quavenerabiles sanctorum reliquiae,auro argen- 

toque insertae, venerationis causa conservantur. Habet campanile, 

immensa altitudine sublatum, cui lapideus arcus instar imperialis 

diadematis, mira arte fabrefactus, plumbeam supra tecturam adhi- 

betur, tredecim campanas, melodiam et piam audientibus volup- 

tatem sonantes. Haec omnia Wilhelmi donaria. Et ut religioni 

simul atque doctrinae eo in collegio opera impendatur, instituti ad 

divina quotidie exequenda sacerdotes octo, et, quos de secunda forma 

I 



66 ABERDONENSIUM 

vocant, pueri septem : qui altiores disciplinas profiterentur, quatuor 
doctores; primus theologus, cui, Wilhelmi edicto, caeteri omnes 
essent audientes ; in pontificio jure secundus ; tertius in Caesareo ; 
medicus quartus : baccalaurei (ut dicunt) decem, qui et doctores 
audirent et erudirent alios; horum praecipuus subprincipalis, cui 
secundum principalem summa est in coUegio permissa potestas : 
quatuordecim adolescentes, poUentes ingenio, qui philosophiae insu- 
darent : in humanis literis praeceptor eruditus, ut ejus opera ado- 
lescentes, priusquam philosophiam adirent, grammatica imbuantur ; 
hoc literarium mimus Joannes Vascus, Aberdonensis gymnasii 
alumnus, nimc exequitur, in hoc genere disciplinae admodum eru- 
ditus, sermone elegans, sententiis venustus, labore invictus. Hi 
ut omnes sacris exequendis intersint dum publico literario labore 
abstinetur, Wilhelmi est mandatum. iEdes singulae condi inceptae, 
canonici juris professori, Caesarei, medico, grammatico, a coUegio 
secretae. Has Wilhelmus non absolvit, morte correptus intempes- 
tiva. Collegii templum, turres, et aedes pene omnes, tecto pliunbeo 
operuit. Sumptus quibus omnes honeste vitam sustentarent, ex 
praediis, agris, et ecclesiasticis redditibus, magnis Wilhelmi impensis 
et opera partis, proveniimt. Nec quibus significavimus operibus 
laboribusque lassus, nec quotidianis occupationibus, contentioni- 
bus, decretis, consultationibus, quas pro publico commodo obibat, 
sed tanquam centimanus (ut poetica est fictio) in omnem partem 
sese convertens, multis et diversis locis praeclara facinora obibat. 
Templum, ubi primaria Aberdonensis sedes, veluti ad ejus unius de- 
coramentum Dei benignitate fuisset delectus antistes, multis donariis 



EPISCOPORUM VIT^. 67 

ornavit, sacris vestibus ex auro textili et candenti bysso (cappa* 
dicunt) duabus tiaris (mitris vulgatiori vocabulo) ad pontificis usum 
in sacris ; altera textili auro, altera palmata bysso, candenti mar- 
garitis, et gemmis consita. Tertiae tiarae, quae multos abhinc annos, 
operis et materiae excellentia, magno fuerat in pretio, gemmas com- 
plures generum diversorum addidit, auro atque argento consertas. 
Turrim maximam, quam Henricus (ut alio loco est significatum) 
reliquit imperfectam, consummavit ; quam, simul cum toto templo, 
plumbo operuit : in ea turri campanae tres, duodecim millium pondo, 
Wilhelmi opera et impensis comparatae. Opus inde non minimura 
est aggressus, chori basilicae Aberdonensis conditionem. Est is chorus 
quem a Roberto rege aedificatum, alio loco memoriae dedimus, haud 
tali decore et magnitudine qualem tanta exposcit ecclesia ; propterea 
honesto et immortalitati consulens, qui amplitudine atque prasstantia 
templum suis ab antecessoribus conditum aequaret, chorum coepit 
aedificare. Sed ne ipso fortassis soluto, opus difFerretur ad finem 
usque produci, haud prius vetus aedificium placuit demoliri, quam 
praeparata forent, quae ad novi operis attinerent perfectionem. Cal- 
cis idcirco maximos acervos, lapides quamplurimos, et apparatum 
multum gnaviter aggregavit ; latomos, fabros, caementarios peritos 
delegit, ad fabricam est hortatus. Unde haud exigua chori pars, 
priusquam vita excederet, est aedificata. Eo fere temporis Eduardus 
Orchadensis episcopus, qui tum Aberdoniae disciplinarum excolen- 
darum causa agebat, coUegii templi (cujus paulo ante est memora- 
tum) multis et piis precationibus (ut fieri solet) dedicationem solenni 
peregit apparatu ; vir, ob doctrinam et vitae integritatem, ad summos 



9B ABERDONENSIUM 

provectus honores, literatorum amator atque excultor. Id enim 
sua in literarum Aberdoniae studiosos continuata benevolentia aperte 
demonstrat. Postremo Wilhelmus noster Deyaj fluminis pontem as- 
sumpsit condendum ; opus pium et ad publicum commodum pluri- 
mum necessarium. Brevi lapides plurimos et tigna comparavit atque 
csementum quantum ad magnam operis partem absolvendam sufficere 
videbatur, delectis artificibus ad molis fabricam accitis. Scotorum 
historias de gentis antiquitatibus, praesertim apud Hybrides insulas, 
ubi quondam regum sepulchra nostraBque gentis prisca servabantur 
monumenta, magna diligentia atque labore est scrutatus : in unum 
coarctavit volumen quas invenit. Enimvero perierant ferme omnia 
quae de Scotorum gestis literis fuerant mandata, Anglorum insidiis, 
quum nostram regionem intestina seditione laborantem foede popu- 
labantur. Scoticum enim nomen adeo illis erat invisum, ut non 
modo gentem, sed et gentis ob res egregie gestas memorabilem glo- 
riam, penitus delere semper animo habuerint. Wilhelmi scripta in 
re Scotica, quam literis utcunque mandare incepimus, maxime inse- 
quimur. Quisquis ea viderit, intelliget nostris scriptores defuisse, aut 
qui scripserint fuisse negligentiores ; qui vero egregie egerint, nun- 
quam. Sanctorum gesta, quibus plurimum apud nos parochiales 
(ut ita dicam) ecclesiae dicantur, multis locis quaesita, in unum col- 
legit opus, diutius quam par erat neglectum ; quae ut quotannis 
sanctorum solennibus sacris recitarentur obtinuit. Nam Angli quo 
tempore majorem nostraB regionispartem occuparunt, sanctorum ges- 
ta (qui apud nos claruere) data memoriae, libros et historiarum, et 
quorum in sacris erat usus, cremarunt omnes, illorum loco suis 



EPISCOPORUM VITiE. 69 

ritualibus sacrorumque codicibus adhibitis, ut nihil non Anglicanum 
inter nostros laude dignum deinceps inveniretur. 

. Praeter haec opera civilia et religiosa, Wilhehnus familiam, unde ei 
origo, plurimum auxit et ornavit ; multis qui Elphinstonae erant gen- 
tis, aut praediis amplis aut sacerdotiisecclesiasticis donatis, complures- 
que, ob expertam fidem, ingenium, aliasque praestantes animi dotes, 
quibus in publicis et privatis negotiis familiarius utebatur, ab exili ad 
opulentam fortunam provexit ; monens frequentius ut fortunam re- 
verenter haberent, memores unde progressi essent ; fore ut ipso de- 
functo non jam maternas plumas et patrias delicias, sed asperiora 
longe experirentur, quantumcunque ejus causa benevolentiae apud 
omnes fuissent consecuti. Praedicatores fratres, Minores, Carmelitas, 
caeterosque pios religionis observationi deditos, irapensis juvit, ad vi- 
tam alendam et aedes condendas. Haec ferme Wilhelmi opera per- 
petuo habenda memoria. Inter quae, cum prope infinitis opprime- 
retur curis, nunquam tamen ab re divina animum avertit ; neque 
juvenis neque senex, publicus aut privatus, sese abdicavit literis. 
Senex, ubi dabatur otium, sacrae scripturae voluminibus, monu- 
mentis prophetarum, apostolorum, interpretum sacrorum doctorum, 
nonnunquam philosophorum, quae ad beatam praesertira conducunt 
vitam, admodum delectabatur. Interea summo otio, summa versa- 
batur tranquillitate solus, ubi nihil ei non voluptatis plenum. Eo 
in otio et solitudine, secum nonnunquam loquebatur, secum discu- 
tiebat de moribus, de vita, de honeste vivendi praeceptis : hoc otium, 
haec Wilhelmi solitudo. Splendidissimus fuit in familiae victu: vix 
unquam coenabat si non multis magnatibus sociatus, semper opipare : 



TO ABERDONENSIUM 

mediis ipse deliciis abstemius, vultu hilaris, sermone jucundus/ 
doctorum congressionibus, musicis, honestisque jocis gaudebat pluri- 
mum, omnemque detestabatur scurrilitatem. Inerat ei tanta in- 
genii atque animi vis, ut nihil ei quod ad rem publicam privatamve 
gerendam attinere diceres, defuerit : urbanas res religiosasque juxta 
callebat, accommodatum habens ad omnia ingenium. NuUus hoc 
toto tempore jurisdicundi peritior, nullus ad magna gerenda aptior : 
nam et eloquentia praestantes oratores sequavit, et nullus eo patriae 
quieti, paci, decori magis meliusve consuluit. Ferrei prope visus 
est corporis, invictique animi in laborum tolerantia, quippe quem 
nullus labor, nulla exercitatio, nuUum munus publicum privatumve, 
sed ne ipsa quidem senectus, communis et inevitabilis mortalium 
morbus, licet contuderit, effregit : ut qui, tertium supra octogesimum 
annum agens, in gravibus reipublicae negotiis, caeteris acutius dis- 
serebat, nec ingenium nec sensum ullum adhuc habens obtusum ; 
vivaci semper praeditus memoria, utpote quam nulla unquam cepit 
oblivio. Senectus ei jucunda et veneranda, non morosa, non anxia, 
non difficilis, non tristis (ut plerisque) visa. Et, ut paucis multa 
constringam, nec in eo mores senectus mutaverat, qui semper fuere 
optimi, nec quicquid sensit, extremam ante segritudinem, ob quod 
senectutem juste incusare posset. 

Hoc teraporis vel prope, Julius Secundus, pontifex maximus, Jaco- 
bum Quartum per legatos Christianae religionis protectorem declara- 
vit, missis ad eum legatis, qui galerum purpureum, aureis floribus 
varie contextum, ensem, aureo capulo, vagina aurea gemmis consita, 
pontifids nomine ofiferrent, gratularenturque plurimum,quod, caeteris 



EPISCOPORUM VITM. •?! 

Christiani nominis principibus, bellis, seditionibus et extemis et in- 
testinis, laborantibus, solus ipse armis abstineret. Oppugnavere tum 
Gallica arma Italiae urbes, quarum nonnullae in Lodovici potestatem 
venerant, quaedam vi expugnatae, quaedam ultro sese dedentes. Italiae 
principes, ut bellum adeo periculosum a se averterent, Henricum Oc- 
tavum, Anglorum regem, acrem adolescentem, flagrantemque cupidine 
gloriae, sub specie Romanae ecclesiae tutandae, ad arma contra Francos 
capienda stimulare, rati omnem belli vim eo pacto in Galliam ex Italia 
transferendam. Edicto haud multo post Henrici regis Anglorumque 
primatum, decreto Francis bello, Lodovicus legatos ad Jacobum 
Quartum mittit, oratum utauxilium ad bellumjam imminens daret, 
contra Anglos, veterem atque communem hostem, caperet arma, 
vetusto ex foedere, tot saecula, utriusque populi opera et auctoritate, 
comprobato; ratus, ubi id fuisset assecutus, Henrici vim (quem 
ingenti cum exercitu in Galliam propediem trajecturum, habuerat 
pro comperto) facilius arcendam. Francorum legatos Jacobus ve- 
nientes regali apparatu accepit, audivit benigne ; facto inde primo- 
rum senatu, Lodovicique postulatis publice auditis, placuit quibus- 
dam legatos mitti ad Henricum, qui ei denunciarent ut a Gallis 
sociis omnique illius gentis injuria abstineret ; quod si consequi 
non possent, Anglis bellum indicerent ex foedere : alii, quorum prae- 
cipuus Wilhelmus noster episcopus, belli incommoda aliquando ex- 
perti, censuere non temere movendam rem tantam ; opus in re adeo 
gravi haud properata consultatione, ne Henricus, rex adolescens, 
patemis opibus (quae maximae erant) exundans, et populis ad bellum 
propensis et quietis impatientibus imperitans, quibus longa jam 



7« ABERDONENSIUM 

quiete auctse essent florentes opes, animi feroces, novaeque fortunae 
permagna cupiditas, conceptam jampridem iram, omnemque belli ap- 
paratum quem in Francos paraverat, convertat in Scotos ; vim belli 
e Gallia, Scotis auctoribus, in sese minime transferendam, Scotorum 
agros populandos, corpora conficienda vulneribus, pro alienis, licet 
amicis et confoederatis, minime objicienda ; neque Gallorum tantum 
in Scotos meritum esse, neque eam Anglorum injuriam, ut pro 
Gallis cum Anglis, gente opibus et virtute bellica florente, in aciem 
descenderent ; legationem potius mittendam, quae bellum adversus 
Gallos amicum populum, quantum fieri possit, dissuadeat ; Henrici 
responsum expectandum. Ad hanc vocem tautus tumultus fremi- 
tusque obortus inter eos, quibus, quod nunquam belli incommoda 
fiierant experti, intentatum bellum dulce videbatur, ut vix magis- 
tratuum auctoritate sedaretur. Jacta inde palam in Wilhelmum 
convicia, improperatumque quod, senex delirus, stolide et impru- 
denter contra publicum commodum, contra sanctum foedus, anti- 
quamque fidem, fuisset locutus. Prima igitur sententia, Wilhelmo 
cum procerum regni minori quidem sed meliori parte adversante, 
probata. Bellum inde per caduceatorem Anglis illico ubi in Galliam 
trajecerant indictum, infelicem paulo post exitum sortiturum. 
Quanta incommoda hoc bellum utrique populo attulerit, Scotorum 
historiae, quam habemus in manibus, opportuno loco, nostro pro in- 
genio ostendemus. Sed hic terminis nostris minime egrediemur. 
Wilhelmus ubi funestam cladem, infelici cum Anglis congressu, nos- 
tros accepisse cognoverat, animi dolore consternatus, in eum morbum 
incidit, qui ad vitae terminum ei perduravit. Nunquam post illam 



EPISCOPORUM VITiE. 73 

ridere visus, nuUis jocis delectatus, nullis, vel modestis, ridiculis 
usus. Haud multo post primorum concio Perthi est indicta, ut 
reipublicae consuleretur. In ea Wilhelmus, et canonicorum et regni 
majorum auctoritate, Sancti Andreas archiepiscopus designatus, re- 
nuit tantum fastigium constanter, Aberdonensi episcopatu conten- 
tus. Quum enim tanta magnifice adeo ageret, ut viri opera cunctis 
haberentur pro miraculo, nunquam tamen abbatiam aliamve eccle- 
siasticam praefecturam (ut nunc plerique) commendatione est adep- 
tus. Aberdoniam se contulit, in pontis chorique conditione, quorum 
loco haud multum distanti mentionem fecimus, atque aliis piis ope- 
ribus reliquum vitae consumpturus. Cupiebat optimus pater (modo 
dedissent fata) Aberdoniae, ubi primaria ei sedes, tranquilla quiete 
atque otio, quod multo meruerat labore, vitam sancte et composite 
finire. Sed revocatus ad regni primores, quod suborta inter eos dis- 
sidia absque ejus praesentia sedari non poterant, ab incepto destitit. 
Profectionem dissuadebant amici (jam enim aegrotare coeperat) ve- 
rum illis respondit, se non solum sibi natum, sed et patriae, plusque 
reipublicae quam suae debere saluti ; nec valetudine, nec quorum- 
cunque suasu profectionem dilaturum. Profectus itaque valetudi- 
narius, medio prope itinere invalescente febre Dunfermelingiim di- 
vertit : ubi quum aliquot decubuisset dies, omne aui'um et argen- 
tum, quicquid etiam supellectilis habebat, ad sui collegii Deyaeque 
pontis consummationem, suis quoque amicis qui fortunis minus 
abundabant, distribuendum testamento legavit : habebat tum Wil- 
helmus auri argentique decem librarum millia in thesauro ; praeter 
haec multa ei admodum pretiosa supellex. Edinburgum inde con- 

K 



U ABERDONENSIUM 

cessit. Sexto autem quam Edinburgum venerat die, febris coepit ar- 
dere, ut nulla ei quies daretur : pertulit taraen dolorem eam noctem 
tacitus. Tum accersiti medici quod suae erat artis, desperata salute, 
sunt executi. Sacellum ex more ingressus pridie quam vita ex- 
cederet ; ubi multa dixerat pie et docte de Christi religidne, quam 
vera esset, quanta praemia proposita ejus observatoribus, quum sa- 
cra peragere volens confecto corpore nequivisset, sacrum Christi 
corpus afferri jussit, quod, humi prostratus, lachrymans, tensis in 
caehim manibus, reverenter accepit. Inde oratione ante Salvatoris 
imaginem crucifixi de more habita, in cubiculum ductus lectulo de- 
cubiiit, dormivit paulum, ut somnus excluderet dolorem : vesperi 
ccenavit inter magnates quosdam (qui ad eiun consolationis causa 
venerant) ; gravi hujus sermone tristem vultum notare omnes, ma- 
lurfi in eo signum praesagientes. Sera nocte, ubi strato sese dederat, 
sestuante febre, dolor ei vehementius crevit, quem quantum fieri po- 
tuit dissimulavit. Mane ubi catarrhum sensisset in tracheam descen- 
dentem, cubicularium voce qua potuit evocat. Extemplo cucurre- 
runt araici, moribundo circiunstare, alii flere, alii precari, hortari 
alii forti esset anirao, ne sibi ipsi deesset, futiuaim brevi sospitem. 
Tum Wilhelmus, paulum oculos attoUens et lachrymantes intuitus, 
Putabam vos (inquit) meliora suasuros ; sanitatem spero immorta- 
lem : non me posthac caducorum cura sollicitabit. Vestrum erit ut 
proximo quisque opituletur ; me jara certissima expectat mors : uti 
in hanc diem vixi, Christianus moriar. Interrogatus quo in loco se- 
peliretur, Aniraum, respondit, jampridem Deo devovi ; corpus ubili- 
bet sepelitote. Interrogatus anne quicquid absentibus amicis mau- 



EPISCOPORUM VITJE, 75 

dare vellet, Ut bene, inquit, sit eis : ego ad feliciora pergo. Et ubi 
aegra anima amplius demorari non potuit, lesu Salvatoris nomine 
ejusque genetricis frequentius invocato, obticuit. Spiritum inde, 
non velut extrema patiens, sed arripiens quietem, hausit divinum : 
natum ad decus nostrae aetatis, Scotorum regni splendorem, et divi- 
ni cultus augmentum ; utpote qui, cum aut domi aut foris esset, 
quo ecclesia totius gubernationis sibi commissae cultioribus ministe- 
riis pie et religiose coleretur, multoque quam dudum exemplo vitae sa- 
cerdotum illustrior redderetur, impensius curavit prsestititque. Hujus 
felicis pontificis is eratexitus,posteaquam trigintaannos sederat. Ejus 
corpus,exenteratum, conditum aromatibus, indedelatum Aberdoniam, 
non tam celebri pompa quam lugubri, in suo coUegio ante praecipuum 
altare est humatum. Extitere tum prodigia aliquot. Foverni (vico 
nomen est decem millibus passuum ab Aberdonia) infans biceps at- 
que bicorpor, duobus tamen cruribus, natus ; in eo alioqui nihil foe- 
dum aspectu. Alius Aberdoniae natus, qui maternis admotus ube- 
ribus nec ea unquam sugere voluit, nec matrem horribili sine cla- 
more videre, cujusvis alterius feminae mammas placide complexus. 
Et pinnae, quse motu ventorum indicant flatum, et ob hoc templo- 
rum pinnaculis adhibitae, quae Aberdoniae fuere, aut ceciderunt aut 
efFractae sunt omnes. Quo etiam tempore Wilhelmi funus est ela- 
tum, pastoralis baculus, ex argento conflatus, quem Alexander Lau- 
rentius (ut in funebri fit pompa) gestabat, fractus est, incertum quo 
pacto, altera parte in fossam, ubi pontificis cadaver erat conden- 
dum, corruente. Allata est tum incerta vox, Et tecum, Wilhehne, 
mitra sepelienda. 



76 ABERDONENSIUM 

Jara quae Wilhelmi vita, et qualis ipse fuerit, et privatus et pub- 
licus, brevius quam res expostulet monstravirnus, ut cum omnis 
commendatio e vita nascatur, quae vivens gesserit, laudis gloria 
virum dignum ostendant. Quod si quem laudandum putamus, 
qui multa honeste confecerit, maximis in rebus cum laude summa 
fuerit versatus, occurrit nobis Wilhelmus, qui industria magna- 
rum rerum conficiendarum pene omnes suae aetatis superavit. Si 
quidem eum extollendum censuerimus, qui Dei venerationem tem- 
plis aedificandis aliisque piis operibus instauraverit, Christianae re- 
ligionis ritus restituerit abolitos, hominum compescuerit peccata, 
doctrinam sanctam coluerit, et ad Dei cultum doctorum auxerit 
numerum, Wilhelmus quoque occurrit nobis ; id etenim viri acta, 
quae communem hominum facultatem longissime superare utcun- 
que ostendimus, luce prope solis clarius demonstrant. Denique si 
quem immortalitate judicaverimus dignum ob virtutem, aut siquid 
sit virtute praestantius, qui incorruptam adolescentiam, juventam 
praeclaram, irreprehensibilem senectutem, omnes vitae gradus pudice, 
pie, integre, et sancte egerit, nihil tentans Christiano indignum, 
hic quoque Wilhelmus idem occurrit. Adolescens enim, juvenis, 
omni denique aetate, se totum virtuti accommodavit : verbum tur- 
pitudinis, perinde atque turpitudinem ipsam, semper detestatus ; 
mulierum congressum et publicus et privatus obhorruit. Salutiferae 
Christi passionis frequenti delectabatur commemoratione, de qua 
solitus erat et docte et pie concionari, atque noctem quam sancta 
dies Veneris est secuta, cilicium indutus, piis precibus ducere insom- 
nem. Dulce nomen lesu nunquam excidit animo, quod die ac 



EPISCOPORUM VITiE. 77 

nocte, vigilans aut experrectus, semper habuit in ore. Miseris et 

afflictis quovismodo adeo compatiens, ut eorum incommoda lachry- 

mis prosequeretur. Objecti criminis poenitentes siquando vidisset, 

ut benignus, haud durus pater, dulci affatu, lachrymans frequentius, 

monuit viverent studiose, scelus per voluptatem non admitterent ; 

quo effectum ut plerique praesulis non tam auctoritate quam bene- 

volentia moverentur ad meliora. Wilhehni mortem secuta pub- 

lica moestitia. Aberdonenses enim et cives et matronae, simul cum 

clero, eum ut parentem diu luxerunt, querentes Aberdonense decus 

cum eo cecidisse, eoque mortuo ipsorum neminem non fore infeli- 

cem. Haec Aberdonensium querela. De Wilhelmo nihil dubitan- 

dum, quin, ob amplissimas virtutes, ob sanctissima in vita gesta, 

piumque in Deum et homines affectum, ad divam virginem, cui se 

adolescens devoverat, et cui tota serviverat vita, quam templis, si 

licet dicere, decoraverat, quamque imploraverat moriens, profectus 

sit, cum lesu Salvatore immortali vita regnaturus, ad quam se di- 

cebat iturum. Erat annus quo Wilhelmus fato est absumptus, 

Christi originis secundum carnem quartus decimus supra millesi-A. D. 1514, 

mura quingentesimum, regni Jacobi Quinti secundus. Coorta est 

anno eodem Aberdoniae gravis pestilentia, quae duos continuo annos 

perduravit. Mortales ea cives absumpsit, quot nuUa antea simiHs 

hominum memoria. Effectum inde ut Aberdonense universale stu- 

^ium multis simul incommodis afficeretur. 

Post extinctum Wilhelmum, condicto die ad pontificem eligendum, 
canonicorum conventioni comes Huntleus, vir nobilis et opulentus, in- 



78 ABERDONENSIUM 

sperato supervenit, obseaans uti ALEXANDRUM GORDONIUM, 
coguatum suuni, Moraviensem cantorem, designarent episcopum, 
utile memorans rei sacrae Aberdonensi si turbulento adeo tempore 
crearetur pontifex qui eam amiconun copia et opulentia posset tu- 
tari. Canonici temporis iniquitati inservientes, comitis postulatis 
(ne durius aliquid paterentur) communi consensu obtemperaverunt. 
Jacobus tamen Ogilvius, qui per id temporis ad Lodovicum Duode- ^ 
cimum, Francorum regem, legatione fungebatur, Joannis Albaniae 
ducis, Jacobi Tertii regis ex fratre nepotis, quem regni primores gu- 
bernatorem dixerant, auctoritate, Aberdonensis in Gallia vocatur epis- 
copus. Is, uti alio loco commemoratum, postea sacro magistratu sese 
abdicavit. Summus vero pontifex, Leo Decimus, Robertum Forman- 
uum, Glasguensem decanum, Romae Aberdonensem declarat antis- 
titem. Est Robertus facili atque liberali ingenio, de iis qui Aber- 
doniae literarum sunt studiosi quam optime meritus ; qui etiam ad 
tollendum dissidium ea tempestate inter regni Scotise proceres sub- 
ortum, longe reverendi, et vel ob id meritum ab omnibus obser- 
vandi, patris Andreae Sancti Andreae archiepiscopi, sui germani, 
suasu, ultro deposuit pontificatum. Dum res ita sese haberent, 
Alexander Gordonius (cujus paulo ante est mentio habita) Huntlei 
comitis opera, assensum Joanne regni gubernatore praebente, sunrnii 
pontificis auctoritate, sacrum Aberdonensem inivit magistratum ; 
qui post initum pontificatum illico in valetudinem incidit (ethicam 
febrem vocant) quae ei dum vixit, perduravit ; unde nihil praestare 
aut perficere potuit pontifice dignum. Accersiti medici quae suarum 
erant partium agentes, licet Alexandro firmam et perpetuam sospi- 



EPISCOPORUM YITM. 79 

tatem arte sua, qua plurimum poUebant, conferre non poterant, 

tamen ut vita ei in triennium ferme prorogaretur magnis laboribus 

obtinuerunt. Mentio per id tempus de Wilhelmi pontificis legatis, 

ad Deyas fluminis pontis conditionem, collegii consummationem, 

aedium quoque ejus in vicinia condi inceptarum, tribuendis, fre- 

quentius facta. Conventi quibus Wilhelmus sua credidit vivens, 

alii quoque quorum in manus Wilhelmo moriente ejus opes deve- 

nere ; obtentum nihil, temporis impediente iniquitate. Ea propter 

hi ad quos negotium maxime spectabat, quum viderent nec legi 

locum, nec homines, aut causae aequitate, aut recentibus episcopi 

Wilhelmi defuncti beneficiis, commoveri posse, ad ejus legata desti- 

natos in usus distribuenda, ne majora sentirent incommoda, rem in 

opportunius tempus (siquando daretur) differentes, omnia dehinc 

summo continuerunt silentio. Moritur tandem Alexander, tertioA. D. 1518. 

pontificatus sui anno, sepultus ante aram praecipuam Aberdonensis 

basilicae. 

In ejus locum, canonicorum suffragiis, summi pontificis aucto- 
ritate adhibita, suffectus GAVINUS DUNBARUS, ex veteri Dim- 
barorum familia, generosis parentibus procreatus, in philosophia 
pontificioque jure apprime eruditus. Erat is fido semper et con- 
stanti animo, studiosorum amator, scelerum censor, cultorque jus- 
titiae, et ob hoc Jacobi Quarti regis, adhuc privatus, secretioribus 
consiliis admotus, creditumque ei regium chartophylacium (nos- 
trates registrum vocant) quod penes eum jubente rege deinceps per- 
mansit. Hic statim ubi pontificatum iniverat, Aberdoniam conces- 



80 ABERDONENSIUM 

sit. Prodiere adventanti obviam Aberdonenses cives, nobiles quo- 
que qui in vicinia habitabant, honorationis causa. Aberdoniam in- 
gredienti omnia (et merito) honoris genera sunt adhibita. Fiebant 
ingentes campanarum tinnitus, tibiarum, tubarumque clangores ; 
processere obviam religiosi viri, inde canonici et sacerdotes, omnes 
sacras vestes admodum pretiosas induti ; subsecutus gymnasii 
Aberdonensis rector, cum viris scholasticis celebri admodum pompa : 
incredibili laetitia, immenso cum gaudio, expectatum pastorem sus- 
cepere omnes. Quodcunque templum ingrediebatur, fiebat et can- 
tantium et organorum dulcis harmonia ; fulgebant parietes aulaeis ; 
tapetibus sternebantur pavimenta, odorae ex thuribulis fundebantur 
nubes ; et, ut brevibus res explicetur, nihil Aberdoniae tum fuit 
quod non suo more aliquod laetitiae signum prae se ferre videretur. 
Mox, ut sacra peracta, quae tum fuerant peragenda, quidam ex 
scholasticis gymnasii viris, rectoris jussu, nomine generalis Aberdo- 
nensis scholae pontifici gratulaturus, hanc aut non dissimilem habuit 
orationem : Si unquam immortalis Deus opem mortalibus auxi- 
liumve tulerit, reverende antistes, hoc potissimum tempore nobis 
Aberdonensibus tulisse comprobatur, diun te, et vita gravem et doc- 
trina adeo insignem, nobis dedit pastorem. Divina opera justa esse 
atque sancta undequaque necesse est : at nihil rectius, nostra sen- 
tentia, jam multos annos egisse videtur, quam quod te, optatum juxta 
atque necessarium Aberdonensi sedi, procellis (ut ita dicam) fluctu- 
anti, imo pene submergenti, rectorem creavit, qui hanc dioecesim, 
rectissime gubemando, in sanctum eum statum a quo pene defluxit, 
redigeres. Quis etenim, quaeso, e cunctis nostris contribulibus, ad 



EPISCOPORUM \1TM. 81 

pontificatum aptior, aut te dignior, inveniri potuisset ? Qui enim 
tibi, aut consilii altitudine, aut raorum gravitate, aut justitia, aut 
denique vitae sanctimonia, conferri possit, inveniam neminem. Im- 
mortales ideo tibi debentur gratiae (optime Deus) qui pastorem 
Aberdonensi gregi tot tantisque virtutibus coruscantem dedisti, 
qui non solum ex omnibus eligi, et ab omnibus debuerit approbari, 
verum omnibus venerari, omnibus anteponi jure meruerit. Sed ne 
assentandi notam incurramus, a qua optimus quisque plurimum ab- 
horreret, tuas amplissimas laudes tacebimus, quas enarrare perinde 
esset atque immensi caeli singulas connumerare stellas. Et duo tamen 
munera quam brevissime obire conabimur. In priore siquidem tibi 
tuoque adventui gratulabimur, devota offerentes obsequia ; in altero 
exactissime orabimus, praefato generali collegio, quod felicis memoriae 
Wilhelmus tuus antecessor modestiae causa regale voluit appellari, 
ejusque vicinarum quoque aedium ad scholasticorum usum consum- 
mationi, tua pro dignitate consulas. Quantum nobis omnes gavisi 
sumus, quantas Deo optimo gratias habuimus, praesul semper vene- 
rande, quum laetissimum nuntium accepimus, te sacrae Aberdonensis 
sedis episcopum designatum, verbis explicare nequimus ; quippe 
tum novimus insignem nobis moderatorem delectum, qui si quid 
incommodi turbulento hoc tempore indigne passi fuimus, id om- 
ne scite atque prudenter rependet, literatos tuebitur, fovebit, ex- 
colet. Extemplo ob hunc nuntium, indicto conventu publico, Deo 
laudes reddidimus ; ubi uno omnium consensu decretum, ut cum 
primum reverenda tua paternitas huc adventaret, tibi congratula- 
remiu* : quibus te nunc praesentera intuentibus, verba quibus ani- 

I. 



82 ABERDONENSIUM 

mum nostrum erga te ostenderemus, non sufficiunt. Verum tibi 
gratulamur quantum vel consummatissimus orator verbis posset 
comprehendere, aut humanum ingenium excogitare. Reverentiam 
demum tuam flexis corporis et animi genibus salutamus, simul 
in verum antistitem et moderatorem suscipientes veneramur ; tibi- 
que nos modis omnibus obsequentissimos et nunc esse profitemur, 
et deinceps semper fore poUicemur. Ergo hunc diem communi 
laetitia jussum est festum agere ; campanarum fieri tinnitus, musi- 
corum concentum, organorumque melodiam ; parietes aulaeis, pavi- 
menta tapetibus stemi ; ut nostra aedificia (suo more) quandam te 
veniente viderentur pra» se ferre laetitiam. Agite ergo, viri Aberdo- 
nenses : pinnse, gallorum simulacra, summis templorum sacrarum- 
que £edium pinnaculis ad ventorum flatus indicandos adhibitae, occi- 
dente Wilhelmo effractae, Gavino veniente reparentur. Hic enim 
est caput non languidum, quod in singula membra spiritus 
infundat vitales. Hic est gallus Aberdonensi ecclesiae superpo- 
situs, nulla clade effractus, qui dormientes excitabit, arguet tor- 
pentes. Lituus, baculusve pastoralis, dum Wilhelmi episcopi fu- 
nus efferretur diruptus, nunc primum integer restitutus. Mitra, 
quam tum incerta voce cum Wilhelmo sepeliendam clamatum est, 
pristinum rediit ad decorem. Et ut tandem in universum dica- 
mus, communis illa calamitas communi la?titia omnibus est mu- 
tata. Felices idcirco nos te pontificatum adeunte ; felices, inquam, 
tantum talemque moderatorem nacti ; quem ob eruditionem pariter 
et probitatem jure optimo quisque sibi exoptasset. Nunc ut reli- 
qua absolvamus, de iis quac ad tuae generalis scholae Aberdonensis 



EPISCOPORUM VITiE. 83 

attinent commodnm et decorem, paucula subjungentes, proseque- 
mur. Quis Wilhelmus fuerit tuus antecessor, inter quem et te divi- 
no nutu (ut sequum est credere) tertius, ne vestrum quispiam suo 
careret splendore, interjectus est, quanti apud eum reipublicae sa- 
lus, quanti divinus cultus, optime nosti. Is inter otia negotium 
quaerens, ut sua dioecesis literis poUeret, splenderet virtutibus, hoc 
Aberdonense generale musaeum multis impensis instituit, hocque 
venerabile condidit coUegium, quod, e medio dira morte sublatus 
(quae tum maxime mortales opprimit, quum nuUae ab ea metuuntur 
insidise) nondum perfectum, reliquit tibi complendum, quem unum 
inter tot hominum millia semper optavit successorem. Deyae flu- 
minis prseterea pontem, opus etsi laboriosum, ad publicum tamen 
commodum pernecessarium, condere incepit, comparatis quae ad 
magnam operis partem consummandam sufficere videbantur. Mul- 
ta aureorum millia ad operis consummationem Wilhelmi testamento 
legata, quae majori ex parte ablata, compilata, direpta, nunquam in 
Wilhelmi destinatos usus, nisi impense juveris ac jusseris, conferen- 
da. Oramus idcirco, optime praesul (exoremus sine) tua pro dignitate, 
nostra pro salute (utriusque rationem habes, scimus) nostris (tuis po- 
tius) rebus consule : fac tua opera et auctoritate nobis ablata resti- 
tuantur, quae supremis verbis horum conditor suis mandavit, te 
auctore consummentur : consequamur legata, ut perinde atque il- 
lum sua, te tua praeclara gesta praedicent, secundoque habeamus 
pro conditore. Haec ubi perorata, extemplo respondit episcopus, 
gratam sibi Aberdonensis generalis scholae salutationem, rectorem 
virosque in ea literis deditos admodum acceptos ; quibus ut prodes- 



84 ABERDONENSIUM 

set, munus maxime iniit pontificium, sese in coUegii aliisque me- 
moratis rebus quae suanun partium forent, accurate vigilatunma, 
fiitunun omnibus (literarum maxime studiosis) pium patrem, uti- 
lemque pastorem. Neque arbitrentur se alium pontificem adeptos, 
si non qui post episcopiun Wilhelmum secundus coUegio conditor 
esset futurus. Haec de eo sentirent ; fore haud dubie ut haec in eo 
experirentur. 

Secundum haec, soluta concione domum undique est concessum. 
Postridie cum venisset Gavinus pontifex in collegiiun, singulas 
ejus aedes reyisit, sacra vasa et omamenta : ad suos inde conver- 
sus, Hsec (inquit) optimi olim pontificis Wilhelmi desiderium mihi 
haud sine dolore renovarunt. Hunc enim his aedibus, quocunque 
me verto, animo, hunc oculis, requiro. Libuit tandem Wilhehni 
episcopi sepulchrum videre, sed vidisse poenituit. Est enim locus 
tapetibus stratus, nullo adhuc decenti monumento ornatus. Subiit 
illico pontificis animum indignatio cum miseratione, tanti viri reli- 
quias neglectas, sine nomine, sine celebri monumento, jacere, cujus 
memoria tantam orbis partem parvagatur. Et abiens, Heu (inquit) 
tam raram in amicis fidem ; tam paratam oblivionem mortuorum. Re- 
bus itaque nostris consulemus viventes : mortui amicorum memoria 
cito excessuri. Cui non timenda haec injuria, quae Wilhehno nobis 
cementibus accidit ? indignior, procul dubio, notiorque omnibus fu- 
tura, quo major tanti viri fuerit claritas. Exinde decrevit Gravinus, 
piis operibus atque religiosis intentus, immortalitati consulere. Quar- 
to dehinc die conspectis quae ad Deyae pontis conditionem Wilhel- 
mus paraverat, collegio, aedibus quoque ejus in vicinia, quarum 



EPISCOPORUM VIT^. 85 

ante meminimus, haud consummatis, et pontem condere, et Wil- 
helmi incepta ad finem usque perducere, ejus animum magna ad- 
modum incessit cupido. Quod ut facilius exequeretur, voluit ut 
Alexander Gallovidianus (paulo antea de hoc viro est memoratum) 
cui Wilhelmus episcopus veluti praecipuo atque fidissimo familiari, 
suas omnes fortunas credidit, legata ad collegium et ad pontem 
reciperet, tribueretque in usus Wilhelmi testamento destinatos. Is 
enim, quod,Wilhelmosuperstite, coUegio ante alios faverit, multaque 
egerit ad ejus commodum, ad hoc munus (omnium sententia) com- 
modissimus est judicatus. Nec res diu dilata : pons condi est coep- 
tus, ingenti pecunia per Gavinum ad opus tributa ; magna ejus pars 
confecta, magna consummationis spes omnibus incussa. Nec tanto 
opere contentus, Gavinus aliud est aggressus, basilicae Aberdonensis 
caelaturam ; sed hoc quoque magna ex parte mira arte consumma- 
tum. Inter haec quod ad religionem attinet, omittit nihil ; ut sacer- 
dotes rite divina exequantur, polleant virtutibus, omnes bonis insti- 
tuantur moribus, magnam impendit operam. Sperandum nobis hunc 
virum, qui pontificatus sui initiis piis adeo delectatur operibus, 
majores suos (modo permiserint fata) et urbanis et religiosis gestis 
aequaturum. 



riNis. 



CATALOGUS 



EPISCOPORUM MURTHLACENSIUM ET 



ABERDONENSIUM. 



Beanus, I. Murthlacensis Episcopus, 
Donortius, II. Murthlacensis Episcopus, 
Cormachus, III. Murthlacensis Episcopus, 
Nectanus, IV. Murthlacensis Episcopus, et 

donensis, ..... 

Eduardus, II. Aberdonensis Episcopus, 
Matthaeus Archidiaconus, III. Episcopus, 
Joannes Prior de Calcho, IV. Episcopus, 
Adamus, V. Aberdonensis Episcopus, 
Matthaeus Cancellarius, VI. Episcopus, 
Gilbertus, VII. Aberdonensis Episcopus, 
Radulphus Abbas, VIII. Episcopus, 
Petrus de Ramsayo, IX. Episcopus, 
Richardus de Pottock, X. Episcopus, 
Hugo de Benhyem, XI. Episcopus, 
Henricus Chein, XII. Episcopus, 



I. Episcopus 



Aber 



pagina4 
ib. 
6 



ib. 



6 
ib. 

7 
ib. 
ib. 

8 
ib. 

9 
10 
ib. 
11 



88 

Alexander Kyninmund, XIII. Episcopus, . . . pag^na 12 

Wilhelmus de Deyn, XIV. Episcopus, . . . . .14 

Joannes Rait, XV. Episcopus, ib. 

Alexander II. de Kyninmund, XVI. Episcopus, . . . .15 

Adam de Tynningamme, XVII. Episcopus, 17 

Gilbertus Grenlau, XVIII. Epigcopus, 19 

Henricus Licthon, XIX. Episcopus, . . . . . .22 

Ingeramus Lindesaius, XX. Episcopus, 24 

Thomas Spens, XXI. Episcopus, 26 

Robertus Blakatar, XXII. Episcopus, 37 

Wilhelmus Elphinstonus, XXIII. Episcopus, .... 39 

Alexander Grordonius, XXIV. 77 

Gravinus Dunbarius, XXV. ....... 79 

TsXo;. 



89 



Dominus Guilhelmus Elphinstonus, Aberdmensis Episcopus, et Collegii 
Scholasticorum illic Institutor ac Patronus^ Collegium suum oMoquitur. 

Palladii socii, quibus has legavimus sedes, 

Extarent animi quae monumenta mei, 
Vos colui vivens, inter vos mens mea vixit, 

Vos carum duxi semper habere meos ; 
Et memini vestri vivens, post fataque dura 

Immemorem vestri reddere Parca nequit. 
Et ne aliquid nostri vestrum desideret ullus, 

Hanc aiiimam in caelis, ossa tenetis humi. 
Qui nostrorum igitur soli nostri remanetis, 

K 

Sic memorem vestri me redamate patrem. 

Mespondet Collegium. 
Grata quidem nobis semper tua dona fuerunt, 

Gratior at vultus, magne Guilhelme, tuus. 
Si prece vel pretio vitae revocabilis esses, 

Te revocet vita nunc sibi quisque sua. 
Sed quia nemo potest crudelia fata movere, 

Assiduo pro te vota precesque damus. 

JoANNEs Vaus in Laudem hujus Operis et Auctoris. 
Si qua manet gratos animos librosque disertos 

Gloria, si prodest stemmata nosse patrum, 
Parta tibi est, Hector BcEoti, gloria jugis, 

Uno qui libro tot bene gesta refers. 
Ergo Abberdonise dum sedes stabit et arae, 

Pons et gymnasium, nobile stabit opus. 

M 



IMPRESSA SUNT H^C PRELO ASCENSIANO, 

AD IDUS MAIAS, ANNO SALUTIS M.D.XXII. 

DEO GRATIiE. 



TYPIS JAC. BALLANTYNE ET SOC 
M.DCCC.XXV.