Skip to main content

Full text of "H. Porcaria, seu De coniuratione Stephani Porcarii carmen cum aliis eiusdem ..."

See other formats


This is a digital copy of a book that was preserved for generations on library shelves before it was carefully scanned by Google as part of a project 
to make the world's books discoverable online. 

It has survived long enough for the copyright to expire and the book to enter the public domain. A public domain book is one that was never subject 
to copyright or whose legal copyright term has expired. Whether a book is in the public domain may vary country to country. Public domain books 
are our gateways to the past, representing a wealth of history, culture and knowledge that's often difficult to discover. 

Marks, notations and other marginalia present in the original volume will appear in this file - a reminder of this book's long journey from the 
publisher to a library and finally to you. 

Usage guidelines 

Google is proud to partner with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to the 
public and we are merely their custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we have taken steps to 
prevent abuse by commercial parties, including placing technical restrictions on automated querying. 

We also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles We designed Google Book Search for use by individuals, and we request that you use these files for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfrom automated querying Do not send automated queries of any sort to Google's system: If you are conducting research on machine 
translation, optical character recognition or other areas where access to a large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attribution The Google "watermark" you see on each file is essential for informing people about this project and helping them find 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatever your use, remember that you are responsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
because we believe a book is in the public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countries. Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we can't offer guidance on whether any specific use of 
any specific book is allowed. Please do not assume that a book's appearance in Google Book Search means it can be used in any manner 
anywhere in the world. Copyright infringement liability can be quite severe. 

About Google Book Search 

Google's mission is to organize the world's information and to make it universally accessible and useful. Google Book Search helps readers 
discover the world's books while helping authors and publishers reach new audiences. You can search through the full text of this book on the web 



at jhttp : //books . qooqle . com/ 



pibe vbuch^hBkt 










MISCHE KULTUR 






terbi 1 



HORATII ROMANI 

PORCAKIA 

SEU DE CONIURATIONE STEPHANI PORCARII CARMEN 
CUM ALHS EIUSDEM 
QUAE INVENIRI POTUERUNT CARMINIBUS 



PRIMUM EDIDIT AC PRAEFATUS EST 



MAXIMILIANUS LEHNERDT 



ACCEDIT PETRI DE GODIS VICENTINI 
DE CONIURATIONE PORCARIA DIALOGUS 

E CODICE VATICANO ERUTUS 



MCMVII 

LIPSIAE 

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI 

Digitized by LiOOQ lC 






HARVARD \ 
luNIVERSITY 
LIBRARY 



LIP8IAE: TYPIS B. O. TEUBNBRI 
Printe* in Uermaiiy 



Praefatio. 



De Horatio Bomano litterarum renascentram aetatis 
poeta, qui inde a temporibus Nicolai V papae laude artis 
poeticae apud aequales floruit, admodum pauca memoriae 
prodita sunt. Ne nomen quidem gentilicium cognitum 
habemus; praenomen ab ipso, cum Calixto III pontifice 
max. scriptoris apostolici munere fungeretur, scribebatur 
Horacius, in carminum autem quae inveniri potuerunt 
inscriptionibus legitur Oracius vel Oratius, utiturque ea 
nominis forma Joannes Vahlen, cum breviter agit de 
poeta in commentario qui inscribitur Laurentii Vallae 
opuscula tria (Sitzungsberichte d. phil.-hist. Classe der 
Kais. Akad. der Wissensch. vol. LXI, Wien 1869, p. 377). 

Horatius quando natus sit ignotum est, unum summa 
cum veri specie dici potest prima artis poeticae speci- 
mina circa medium saeculum quintum decimum ab eo 
esse edita. Quare si — id quod a vero vix videatur 
abhorrere — Bomae optimarum artium studiis imprimis- 
que linguae graecae ediscendae operam eum dedisse 
arbitramur, praeclaris potuit uti magistris: Georgio Trape- 
zuntio, Laurentio Valla, Theodoro Gaza tunc apud Stu- 
dium quod dicitur Bomanum rhetoricam grammaticam 
philosophiam profitentibus. Tempora autem erant eius- 
modi, ut viri docti et poetae gloriam sibi et divitias 
comparare possent: anno enim 1447 Nicolaus V papa in 
solio pontificio locatus erat praeclarus ille litterarum 
artiumque fautor atque patronus. Cuius benevolentiae et 
liberalitati ut se commendaret, Horatius anno ut videtur 

Digitize^ by VjOOQ 



IV PRAEFATIO 

1453 carmina nonnulla a se composita in unumque cor- 
pusculum collecta ad Petrum Lunensem secretarium 
apostolicum misit libellum per eum in «manus summi 
pontificis venturum esse sperans. De quo codice, qui 
ubi esset per tria fere saecula incertum erat, paucis iam 
agere mihi liceat. 

Ioannes Gerardus Vossius in libro tertio operis quod 
conscripsit de historicis Latinis — primum in lucem pro- 
diit anno 1627 — haec dicit (ed. Lugd. Bat. 1651, 
p. 584): „Fuit iisdem temporibus [quibus Ccmdidus De- 
cembrius] Horatius Romanus sive, ut MSus cod. habet, 
Oratius poeta. Hic Ule est, qui precibus a Nicolao V 
pontifice exoratus primus Uiada Homeri transtulit Latme. 
Idem poema condidit libris II, cui nomen Porcaria. JEst 
id de conspiratione Stephani Porcarii sive Porcii . . . 
Dedicavit hoc poema ipsi pontifici Nicolao. Praefatio ge- 
mina est, prosa una est, altera ad pontificem versu ele- 
giaco. Poema ipsum sic incipit: [sequuntur sex primi 
versus Porcariae] 

Etiam elegiam reliquit, cuius titulus Venus aurea. 
Item aliam ad Fr. Sfortiam ducem Mediolani quae mci- 
pit: Dive virum lapsura — 

Scriptor est non aspernandus plane, sed qui sordidi 
aliquantum trahat ab aevo quo vixit. MSo eius codice 
usus sum ex bibl. doctiss. et amiciss. viri Arn. Buchellii 
J. C. Ultrajectini" 

Quem Vossii locum afferre scriptores posterioris aeta- 
tis velut Apostolus Zeno, Eabricius, Vahlen, Tommasinus 
satis habent, ipsum vero Buchellii codicem nemo post 
Vossium videtur inspexisse. Atqui exstabat codex exsta- 
batque in publicis bibliothecis, primum in tabulario pro- 
vinciae 1 ), nunc vero in bibliotheca universitatis Rheno- 
Traiectinae, cui qui praeest benigne mihi transmisit 



1) Van den levene ons heren. Een Rijmwerk nit de 
Middeleeuwen. Naar een Ha. der XV eeuw uitgegeven door 
P. J. Vermenlen, Utrecht 1843, p. XLH 

Digitized by VjOOQ lC 



PRAEFATIO V 

librum tam diu desideratum. Est codex 826 catalogi 
typis impressi 1 ), noviter signatus Ms. var. 411, membra- 
naceus, forma octava minore. Constat ex chartis 36, quo- 
rum primum ultimaque tria textu carent, lateribus ubi 
dissecta sunt folia auro tinctis. In singulis paginis viceni 
bini, in paucis viceni singuli versus manu Italica saeculi 
quinti decimi elegantissime scripti sunt singulis locis 
secunda eiusdem saeculi manu correctis. Quae manus 
nescio an in margine quoque adnotaverit nomina propria 
quae in textu occurrunt vel attinent ad carminis verba 
rectius intellegenda; etiam graviter quaedam dicta, in iis 
loca ad gloriam pontificis pertinentia, itemque compara- 
tiones poeticae in margine notis appositis designantur. 
In primo folio manu saeculi septimi decimi legitur locus 
quidam ex Sabellici hist. Ven. lib. XXVII exeerptus 2 ), 
ubi agit de coniuratione Stephani Porcarii. Cui altera 
manu, quae, ut afnrmat Vermeulen 1. c, ipsius est Buchellii, 
addita sunt haec: hac narratione conUnetur argumentum 
huius poematis. cuius quoque rei meminit Platina in vita 
Nic: V. pontif: et ex eo Benterus in Ephemeri Histo: 
pa 27. — Eadem ut videntur manu in ultima codicis 
pagina scripta leguntur 

Hunc librum emit in auctione 8 Aldegondiana 
A° C7D JD JC Arnoldus BucheUius Batauus. 
Quo codice quae continentur cum plane congruant 
cum carminibus a Vossio allatis non debet dubitari, quin 
liber Rheno-Traiectinus idem sit quo quondam usus est 
Vossius. De Arnoldo Buchellio minore iurisconsulto re- 
rumque scriptore haud ignobili, qui vixit ab anno 1565 
usque ad annum 1645 8 ), nuperrime egit van Langeraad 



1) Catal. codd. mss. bibliothecae universitatis Rheno- 
Traiectinae, Traiecti ad Rhenum 1887, p. 218. 

2) Ed. Basil. 1669 p. 620. Incipit: His minis bellorum — 
Expl.: ad supplitium tractus est. 

3) Burmannus (Traiectum eruditum Trai. ad Rhen. 1738, 
p. 38) eum anno 1641 mortuum esse tradit. 

Digitized by VjOOQ lC 



VI PRAEFATIO 

in ephemeride quae inscribitur Archivio della societa Ro- 
mana di storia patria XX 1 1 1. 1900 p. 6sqq. Ibidem dia- 
rium itineris italici quod ille susceperat annis 1587 et 
1588 vulgatum est. Anno autem 1599 Ultraiecti sedem 
habebat Buchellius codicemque illum emit ex hereditate 
cuiusdam de S. Aldegonde familia Batava nobilissima. 

Veniamus nunc ad carmina quae in codice nostro 
leguntur breviter illustranda. Quae ab ipso Horatio in 
unum corpus redacta esse certum videtur, errat enim 
Vossius cum praefationem prosa oratione conscriptam ad 
solam Porcariam pertinere dicit. Immo ad totum corpus- 
culum referri debet neque altera praeter eam exstat prae- 
fatio; etenim qui sequuntur versus elegiaci ad pontificem 
conscripti non praefatio, sed primum corporis carmen est 
existimandum. Codex autem eleganter scriptus nitideque 
ornatus nescio an idem sit quem Petro Lunensi Nicolai 
V familiarissimo misit Horatius. Erat is poeticae huma- 
nitatisque studiis et ipse deditus amicitiaeque vinculo 
coniunctus cum Poggio Florentino Leonardoque Bruno 
Aretino, itemque filii eius quem Horatius commemorat, 
cui nomen erat Baptista, versus leguntur in Anecdot. 
litterar. vol. IH (Romae 1773) p. 431. x ) 

Quam praefationem quae sequuntur carmina haec sunt: 

1. Ad Nicolaum V elegia. Celebrat poeta egre- 
giam virtutem pontificis, quo regnante aurea saecula re- 
disse videantur. Imprimis autem opera ab eo suscepta 
summis effert laudibus, quae magnificentia et pulchritu- 
dine omnia antiquitatis aedificia longe superent. Quorum 
operum notis in margine adiectis commemorantur ab 
Horatio haec: 

Palatium apostolicum iuxta ecclesiam S. Mariae 



1) Mancini, Vita di Lorenzo Valla, Firenze 1891, p. 286 
N. 3, p. 275 N. 6. Liber, quem olim poasedit Petrus ille, qui 
asservatur Viterbii in bibliotheca Capitulari, epistulam eius 
continet ad Leonardum Aretinum scriptam, cf. Revue des 
bibliotheques vol. V, 1896, p. 244. 

Digitized by LiOOQ LC 



PRAEFATIO Vn 

Maioris situm a pontifice erectum et araplificatum. Quod 
opus anno 1452 satis iam processisse e bulla ipsius Ni- 
colai intellegitur, quam affert Muntz Les arts a la cour 
des papes 1, 144. 

Pantheon vel ecclesia S. Mariae Botundae, 
quam, ut ait Horatius, „sacra ferunt matri templa fuisse 
deum". Quod antiquitatis monumentum plumbeo tecto 
restituisse Nicolaum Platina quoque tradit in vitis ponti- 
ficum, cf. Muntz 1. c. p. 145. 

Castrum S. Angeli inde ab anno 1447 refectum 
et munitum, Muntz p. 150. 

Pons Milvius seu ut dicit Horatius Mollius (in 
margine per errorem scriptum est emilius), cuius me- 
diam partem ligno fabricatam lapideam exstruxit pontifex 
turrimque in dextra fluminis ripa coepit aedificare. ibid. 
p. 158. 

Aedes Vaticanae a Nicolao restitutae et ampli- 
ficatae murisque et turribus cinctae, quod opus praeter 
cetera praedicandum censet Horatius. ibid. p. 115. 

2. Porcariae libri duo, quod carmen epicum constat 
ex 1053 versibus hexametris, de quo dixi in commentario 
qui inscribitur „die VerschwSrung des Stefano Porcari 
und die Dichtung der Benaissance" (Neue Jahrbucher fur 
das klass. Altertum, Gesehichte und deutsche Litteratur 
1903 I. Abteil. Bd. XI, p. 108). Quare de Stephano 
illo, qui coniuratione quam contra Nicolaum dominatio- 
nemque pontificiam fecerat detecta a. d. V Idus Ianuarias 
anni 1453 una cum Angelo Masi filioque eius Clemente 
furca suspensus poenas sceleris luit, denuo hic verba facere 
supersedendum putavi, praesertim cum de ipsis rebus 
gestis parum novi e versibus Horatianis cognoscatur. Quo 
carmine non tam in animo habuit poeta coniurationem 
illam quaeque eam secuta essent describere, quam ut 
summi pontificis gloriam praedicaret seque ipsum clemen- 
tiae eius commendaret. Neque enim ullam praetermittit 
occasionem, quin pontificis virtutes beneficiaque in urbem 
Bomam congesta collaudet et celebret, neque ob aliam 

Digitized by LiOOQ lC 



VIII PRAEFATIO 

causam de quattuor urbis aetatibus latius ac diffusius 
verba facit, nisi ut postremo Nicolai pontificis domina- 
tionem felicissimam et gloriosissimam urbis aetatem esse 
praedicet, quae cum reliqua Itklia continuis bellis inter 
Franciscum Sfortiam et Venetianos Alfonsumque regem 
Neapolitanum ortis fatigetur, pace fruatur et tranquillitate 
praeclarissimisque a pontifice communiatur atque exorne- 
tur operibus. E quibus commemorat Scipionemque ad 
superos reversum summopere admirantem facit moenia 
urbis, quae per Beltramum Martini filium redemptorem 
exstruantur 1 ), basilicam S. Petri aedesque Vaticanas. 

Iam vero si quaerimus, quae potissimum veterum 
poetarum exempla cum in argumentis tum in dicendi 
genere secutus sit Horatius, plurimum Vergilio eum debere 
nemo est quin videat. Inde quae de regno inferorum tradit 
omnia fere hausta sunt: Charon, Cerberus, Minos, portenta 
allegorica limen Ditis servantia, Furiae illique qui aeter- 
nas poenas luunt itemque sedes secretae ducum clarorum, 
Catilina denique et Cato, nisi quod Uticensem ponit Ho- 
ratius pro Censorio. Scipionis Africani res gestas, quod 
iam inde a Francisco Petrarca illustrissimum Romanae 
virtutis exemplar existimabatur, ex Livio cognitas habet. 
Cuius umbra similiter mortali <5orpore induitur apud 
Horatium quo Erichthonem in Lucani Pharsalia (VI, 
750 sqq.) corpori occisi animam vitalemque calorem red- 
dentem videmus, itemque Ovidii Statiique carmina satis 
diligenter eum legisse apparet. Neque desunt quae ex 
Dantis Aldigerii opere egregio sint desumpta, qui umbras 
mortuorum similiter flammis involvi et a colubris angui- 
busque vexari 2 ) facit atque Angelum illum Porcarii so- 
roris virum Horatius, ibidemque invenit Cerberum denti- 
bus unguibusque damnatos lacerantem. 8 ) Sicut autem 



1) Porcaria I, 614 II, 241. — - De Beltramo cf. Muntz 1. c 
p. 104. 169. 

2) Inferni cant. XXVI, 47. XXIV, 82 sqq. 

3) ibid. VI, 18. 



Digitized by LiOOQ LC 



PRAEFATIO IX 

Porcarii comes in aquam Stygiam delapsus manibus at- 
que ore ratem capit Charontis (Porc. I, 166), ita Philippi 
ie Argentis Florentini iracundum simulacrum navigium 
Phlegyae Stygem traiecturi comprehendisse apud Dantem 
egimus. *) 

Neque in argumenti modo et genere dicendi sed etiam 
n re metrica versuumque ratione Horatium ad exemplar 
eterum poetarum artem suam laudabiliter excoluisse 
pparet. Cuius in carminibus quamquam non desunt r 
uae ab elocutione et arte metrica antiquorum auctorum 
bhorreant, tamen longe in ea re praeferendus esse vide- 
ir Josepho Brippio Registraturae quae dicitur pontificiae 
raefecto, cui et ipsi carminis edendi occasionem praebuit 
orcarius. Quo de carmine ad ea quae dixi in commen- 
riolo quem commemoravi lectorem revocare mihi liceat. 
3. Carmen elegiacum, quod inscribitur Venus aurea. 
lius argumentum sumpsit Horatius e carmine "Eqcdq 
aitlxi\$ quod Moschi perhibetur, neque tamen accurate 
ud in linguam latinam transtulit ut postea Angelus 
litianus 2 ), sed summa libertate argumento usus novum 
>rsus carmen altero fere tanto maius alioque versuum 
lere effinxit. 

4. Ad Franciscum Sfortiam ducem Mediolani 
gria epistola ad Nicodemum quendam praemissa, quem 
carmen principi tradat hortatur. Conscriptum videtur 
to 1451 foedere inter Alfonsum regem et Venetianos 
> belloque contra Sfortiam Florentinosque cum eo 
iunctos imminente, cum metus esset, ne regis exercitus 
fines pontificis irrumperent. Monet autem Sfortiam, 
is potentia atque auctoritas quantum tunc apud omnes 
Lerint nemo est qui nesciat, ut communi hoste pro- 
o opes pontificias restituat pacemque reddat Italiae, 



1) Inferni cant. VIII, 40. 

2) Amor fugitivus e greco Moschi in Politiani Opp. t 
eae 1553, p. 93. Prose volgari e poesie latine e greche 
ng. Poliziano ed. del Lungo, Firenze 1867, p. 525. 

Digitized by LiOOQ lC 



X PRAEFATIO 

cuius imperium fatis sibi sit destinatum. Nicodemum 
autem illum, ad quem Horatius carmen miserat, Nicode- 
mum Tranchedinum Pontremolanum Sfortiae familiarem 
esse summa cum veri specie licet suspicari, qui illo ipso 
tempore legatus Romae munere ducis fungebatur. 1 ) 

Horatii carminibus, de quibus adhuc diximus, lectis 
Nicolaum V adductum esse, ut poetam ad maius opus 
aggrediendum impelleret haud videtur improbabile. De 
qua re Aeneas Sylvius in Historia de Europa anno 1458 
confecta haec dicit 2 ): In Homeri vero poemate, quod he- 
roico carmine latinum fieri magnopere cupiebat, cum plu- 
rimi morem ei gerere conarentur, unus tantum inventus 
est, qui acri eius iudicio satisfaceret, Horatius Bomanus, 
qui scribatum apostolicum ea de re consecutus magnisque 
polHcitationibus illectus IUadem aggressus nonnullos ex ea 
libros latmos fecit dignos, quos nostra miraretur, prisca 
non improbasset aetas. Quodsi unum Horatium pontificis 
iudicio satisfecisse dicit, rem certe verbis nimis auxit 
Aeneas, cum etiam specimine Hiadis a Carolo Marsuppino 
cancellario Elorentino translatae summa admiratione affec- 
tum esse Nicolaum constet. Mortuus autem est Carolus 
mense Aprili anni 1453 sex mensibus post quam per 
litteras eum collaudaverat pontifex 8 ); atque tum demum 
Horatium spe favoris pontificii commotum vel ab ipso 
instigatum opus ab illo omissum suscepisse crediderim 
— opus certe vires eius excedens, quippe quod vel Ba- 
sinius Parmensis poeta longe pluris aestimandus modeste 
a se removerit. 4 ) Nonnullos autem Hiadis libros quamvis 
non sint reperti quin re vera transtulerit Horatius non 
est cur dubitemus, cum etiam postea Pio H pontifice 
Homero transferendo operam eum dedisse efficiatur e 



1) Pastor, Greschichte der Papste 8 I, 364. 426 aliisque 
locis. 

2) Aeneae Silvii opera, Basileae 1551, p. 459. 

3) Voigt, Wiederbelebung des class. Altertums 8 H, 195. 

4) Basinii Parmensis opera, Arimini 1794, T. II. P. I, 13. 

Digitized by LiOOQ LC 



PRAEFATIO XI 

Porcelii carmine papae illi dedicato quod inscribitur de 
poetis et oratoribus sui temporis. Quo in carmine ita 
alloquitur Horatium: 

Huc ades Orati veterem qui vertis Homerum, 
Pegaseos latices cui mea Musa dedit. 1 ) 
Accedit quod exigua saltem pars Hiadis ab Horatio 
translatae nobis servata est, quod specimen suscepti operis 
ad Iohannem Tortellium cubicularium pontificium destina- 
verat. Repperi autem in codice Vaticano lat. 3908, quo 
volumine multae epistolae inde ab anno 1445 usque ad 
Pii II tempora ad Tortellium datae comprehenduntur. 
Ouius in codicis plagula 173 chartacea haec leguntur: 

Homeri poetae da. ex greco in latinu uersi per ora- 
tium liber primus incipit yliaft. 

Sequuntur primi duodesexaginta versus Hiadis, quos 
ipsius Horatii manu scriptos esse non sine causa suspi- 
cemur. Desinunt autem in eiusdem chartae pagina altera, 
cuius inferior pars scriptura vacua mansit. Quare 
quamquam quae sequitur codicis charta 174 amissa est, 
tamen alios versus ab Horatio translatos excidisse iure 
negari potest. 

Quod Homeri conversi specimen carminibus Horatianis 
me inseruisse eosdemque versus a Marsuppino translatos 8 ) 
addidisse vix quisquam vituperaverit. Nam quamquam 
Vossium cum Horatium primum Hiada in Latinam lin- 
guam convertisse diceret, graviter errasse vix debet affir- 
mari, tamen in eo numero est habendus, qui postquam 
prosa oratione haud pauci ante eum Homerum expresse- 
runt, primi versibus latinis immortalia illa carmina tran- 



1) Vahlen 1. c. p. 378 e codice Rossettiano XII biblio- 
thecae municipalis Tergestinae. Carmen, quod legitnr etiam 
in Codice J YYL 260 Bibliothecae Chigianae, nuper editum esse 
accepi a V. Laurenza (Atti d. Accad. di archeol., lettere e 
belle arti di Napoli vol. XXTV); cuius voluminis videndi non 
mihi fuit copia. 

2) Bandini, BibL Leop. Laurent. II, 439. Descripsit e 
codice Lanrentiano FeHx Bamorinus vir egregius. 

Digitized by LiOOQ lC 



XII PRAEFATIO 

scribere conati sunt, quod opus esse difncile sane et ar- 
duum iure dicit Iannotius Manettus in vita Nicolai V, 
Nam quamquam singuli Homeri loci iam multo ante, 
velut in Francisci Barbari libro quem anno 1415 de re 
uxoria edidit latinis versibus redditi inveniuntur, tamen 
ut tota carmina hoc modo transferrentur non ante Nico- 
lai Y aetatem viri docti operam dederunt. Cuius quan- 
tum interfuerit Homerum illum vere latinum possidere 
et notum est neque debet demonstrari longe aliud opus 
eius animo obversatum esse atque Coluccio Salutato, qui 
anno 1392 Antonium Luscum poetam ut graeci poetae 
verbis neglectis e barbara illa et inculta Leontii Pilati 
interpretatione carmen heroicum faceret hortatus est. 1 ) 
Sed ne Horatium quidem poetae verba omnia recte in- 
tellexisse, omisisse quaedam, alia apposuisse nemo non 
videbit, quicunque versus ab eo translatos cum textu graeco 
comparaverit. Quare collatis Horaidi et Marsuppini trans- 
lationibus quamquam elegantiore forsitan ille et expedi- 
tiore orationis genere usus sit, Fiorentinum tamen poe- 
tam maiore fide ac diligentia verba Homeri expressisse 
confitendum est. 

Pontifice mense Martio anni 1455 mortuo Horatius 
quamquam non prorsus omisit minore certe industria in- 
dulsit operi. Scribatu autem apostolico quem a Nicolao 
acceperat etiam temporibus eius pontificis qui illi succes- 
serat functus est, cum in volumine epistularum Calixti III 
nomen eius legatur, quo apposito apographum cum epi- 
stola originali consentire confirmaverit. *) Cumque Pium II 
pontificem compluribus celebraverit carminibus, quin etiam 
postea apud curiam vixerit non est dubitandum. Quibus 
poetae muneribus ut pecunia eum honoribusve remunera- 
retur Pium adductum esse vix crediderim, quippe qui et 
ipse vir doctissimus scriptorque excellens carminibus sibi 

1) Epistolario di Col. Salutati ed. Novati II, 364. 898. 

2) G. Amati, Notizia di alcuni manoscritti delT archivio 
secreto Vaticano. Archivio storico ital. Ser. III, Vol. III, 
P. I. 180. 

Digitized by LiOOQ LC 



PRAEFATIO Xffl 

dedicatis rarissime moveretur. Qua spe ad irritum re- 
dacta num adductus sit Horatius, ut gloriam bellicam 
Sigismundi Malatestae principis Ariminensis hominis 
papae infestissimi versibus celebraret, dici non potest. 
Quod eum fecisse e carmine poetae cuiusdam ut videtur 
Eomani anno 1467 ad Malatestam misso cognoscimus, 
ex quo Horatium paulo ante repentina morte absumptum 
esse efficitur. Cuius carminis ab Eugenio Miintz editi 
versus sunt hi 1 ): 

Non ego te altisona princeps celebrande Camoena 

Cantabo armipotens inferiore lira: 
Quam tua dextra potens bello sit, Horatius edit 

Praedpiti celeris limine mortis inops. 

Sed redeamus ad carmina illa, quae ad Pium II ponti- 
ficem destinavit Horatius. Inveniuntur in corpore carmi- 
num a pluribus poetis in laudem Pii H conscriptorum, 
cuius corporis duo mihi innotuerunt codices: 

1. Cod. Xn bibliothecae quondam Eossettianae, qui 
nunc in bibliotheca municipali Tergestina asservatur 
(Ms. Xn. Sez. 2 a ): Epaeneticorum ad Pium II libri quat- 
tuor. Continet 77 carmina orationes epistulas 27 circiter 
scriptorum, quorum tabulam invenies in libro qui inscri- 
bitur: In onore e memoria dei tre vescovi di Trieste 
Enea Silvio dei Piccolomini, Andrea dei Bapicii, Einaldo 
Scarlichio, Trieste 1862, p. 20. Qui codex cum fieri non 
posset ut mihi transmitteretur, Ioannes Vahlen vir cla- 
rissimus qua est humanitate carminum Horatianorum apo- 
graphum ab Ottone Koren factum mecum communicavit. 

2. Cod. J VII 260 Bibliothecae Chigianae Eomanae 
quem indicavit Pastor, Geschichte der PSpste II, 27. 
Carmina illa excerpsit Eduardus Loch collega meus, cui 
hoc quoque loco liberalitatis debitas ago gratias. Con- 
tinet autem codex eadem ac Tergestinus Horatii carmina, 



1) E. Mfintz, Plans et monuments de Eome antique. 
Melanges 6. B. de Eossi, Eome 1892, p. 142. 

Digitized by VjOOQ lC 



XIV PRAEFATIO 

erravit enim Josephus Cugnoni vir clarissimus, cum in 
Chigiano unum Horatii carmen inveniri mihi scriberet, 
quod deesset in Tergestino. 1 ) 

Quibus in codicibus quae leguntur carmina Horatiana 
haec sunt: 

1. Epigrammata novem, quorum primum est pro 
prooemio; eorum quae sequuntur bina ita inter se con- 
iuncta sunt, ut singulis distichis, quae ipsi Pio sunt attri- 
buta, quaternis vel ternis respondeat poeta. 

2. Oratius Eomanus Pio II pont. max., sex 
tantum disticha continens. Scripta videntur postquam 
pontifex a conventu Mantuano Romam rediit (Octob. 1460). 

3. Oratius Romanus Pio II pont. max. Carmen 
scripsit poeta cum Mantuae commoraretur pontifex, ut 
principes Europae civitatesque Italiae ad bellum Turcis 
inferendum impelleret. Quorum principum potentissimos 
Franciscum Sfortiam et imperatorem Fridericum III post 
pontificem fusius alloquitur hortaturque alterum ut desi- 
diae oblitus bellum moliretur Venetosque et Neapolitanos 
sibi adiungeret, alterum ut bello quod contra Matthiam 
Corvinum Ungariae gerebat omisso exercitus in Turcos 
diverteret Sfortiamque iis ducem praeficeret. 

4. Oracii Romani ad Pium II pont. max. de 
pietate unde dicatur et quod quina pietas sit in Pio 
quemadmodum quinque lunae in armis designantur, prima 
in deum, secunda etc. ut in pr[oposito]. Est autem se- 
cunda pietas in patrem Silvium, tertiam celebrat clemen- 
tiam qua in victos hostes uteretur, quartam nativae tel- 
luris amorem, artium ingenuarum studium poetarumque 
favorem ultimam. 

Restat in laudem Francisci Sfortiae ducis Me- 
diolanensis carmen quo ad bellum Turcorum eum in- 
citaret simul cum tertio carminum ad Pium II destina- 
torum conscriptum, cuius e versibus miserrime est con- 
sutum et conglutinatum. Descripsi e codice 1437 Biblio- 



1) Neue Jahrbucher 1903 I. Abteil. fid. XI p. 115 N. 1. 

Digitized by LiOOQ LC 



PRAEFATIO XV 

:becae regiae Lucensis (Cod. Lucchesini N. 149). Poetae 
aomen omisit Mancini in indice eod. lat. illius biblio- 
thecae (Studi ital. di filol. class. VIII, 1900, p. 214). 



Porcariae ceterisque Horatii carminibus adiciendum 

ptitavi Petri de Godis Vicentini de coniuratione Porcaria 

opusculum, quo inde a Dominico Georgio, qui anno 1742 

Nicolai V vitam a se conscriptam edidit, illius aetatis 

rerum scriptores fonte usi sunt haud contemnendo. Be- 

mansit autem ineditum usque ad annum 1879, quo anno 

typis exprimendum curavit e codice Regimontano M. Perl- 

bach. 1 ) Quem codicem satis mendosum parumque accu- 

rate scriptum esse cum ipse vidit, tum 0. Tommasinus 2 ) 

verba scriptoris multo melius potuisse constitui, si Vati- 

canum ille codicem adhibuisset, optimo iure monuit. 

Quem ipsius auctoris manu conscriptum esse non plane 

a vero abhorrere videtur, certe notae quaedam Pandecta- 

rum Codicis canonicorum librorum locos designantes vel 

ab ipso margini adiectae vel ex eius exemplari desumptae 

sunt. Quare cum e codice Vaticano quem contuli anno 

praeterito textum excutiendum putavissem, tamen ne 

exemplar quidem Regimontanum prorsus abiciendum vide- 

batur. Nam cum non singulis modo verbis, sed etiam 

totis enuntiatis ab illo abhorreat, nonnulla addat, omittat 

alia, ex priore quadam dialogi forma eum redundare 

suspicari licet, ita ut codice denuo collato quae a Vati- 

cano discreparent pro adnotatione addenda existimaverim. 

Petrum de Godis autem iurisconsultum et iudicem 

iudicii quod dicitur appellationis populi Bomani fuisse e 

registris quae dicuntur camerae apostolicae ostendit Tom- 

masinus 1. c. p. 69. Quem tota ingenii indole studiorum 



1) Petri de Godis Vicentini dyalogon de conjuratione 
Porcaria. Aus einer KSnigsberger Handschrift herausgegeben 
von Dr. M. Perlbach. Greifswald 1879. 

2) Documenti relativi a Stefano Porcari. Archivio della 
societa Romana di storia patria Vol. IQ, 1880, p. 67. 

Digitized by VjOOQ lC 



XVI PRAEPATIO 

ratione genere denique dicendi non renascentium littera- 
xnni aetatis sed medii aevi esse neminem fugiet, quicun- 
que dialogum ab eo conscriptum legerit. Codices autem 
manu scripti, quibus opusculum Petri continetur, hi sunt: 

1. Codex Vaticanus lat. 3619 membranaceus sae- 
■culi XV, chartarum XVI, forma octava, long. 0,21, lat. 
0,145 m, cuius singulae paginae XXII versus continent. 
Prima littera dialogi coloribus illuminata est, margini 
adnotati sunt scriptura minore loci bibliae vulgatae, Pan- 
dectarum, Codicis, iuris canonici alia nonnulla. 

2. Codex Vaticanus lat. 4167 chartaceus miscella- 
ueus saeculi XV exeuntis, quem descripsit Tommasinus 
p. 69. Petri de Godis opusculum legitur a fol. 202 r 
usque ad fol. 210 r cum codice 3619 consentiens adeo ut 
ex eo descriptum esse plane appareat, praesertim cum 
notae quoque margini ilHus codicis adscriptae ipsaque in 
fine subscriptio inde receptae sint. 

3. Codex msc. 26. 4° bibliothecae Wallenrodti- 
anae, quae est Regimonti Prussorum. Descripsit Perl- 
bach p. 11 editionis suae pauloque accuratius in epheme- 
ride quae inscribitur Altpreuflische Monatsschrift Bd. X, 
Exmigsberg 1873, p. 566 sqq. Addendum est in libro a 
bibliopego nuper resarto inscriptionem Georgii Rast qui 
eum bibliothecae donavit iam non legi omnesque nunc 
paginas numeris notatas esse. Petri opusculum legitor 
a pag. 487 usque ad pag. 498. 



Codicum scripturam in omnibus gravioribus rebus 
.secutus sum, alia leviora in eam quae nunc usui est scri- 
bendi rationem plerumque transtuli, praesertim cum interdum 
non sibi constent scribae. Scripsi ae vel oe pro e (pene, 
hec, prelium), ae vel e pro oe (soecula, loetum, foelix), 
v pro u, i pro y, tt pro ct (actoniti, actendere), c pro 
t (delitiae, dissotiabile), t pro c (acque, precium), m pro 
n (quenque, quanvis), itemque litteram s apposui in ver- 
bis exuperare, exilium, posquam etc. 



Digitized 



byGoogle 



INDEX 



Horatins Petro Lunensi salutem . 1 

I. Divo Nicolao Quinto pont. max 2 

II. Porcariae liber primus 4 

Porcariae liber secundus 20 

m. Venus aurea 35 

IV. Ad Franciscum Sfortiam ducem Mediolani 37 

V. Iliadi8 libri primi specimen ab Horatio idemque a 

Garolo Marsuppino in latinum translatum 39 

VI. Oratii ad Pium II epigrammata 42 

VII. Oratius Romanus Pio II pont. max 44 

VUI. Oratius Romanus Pio II pont. max 45 

EX. Oracii Romani ad Pium II pont. max. de pietate 
unde dicatur et quod quina pietas sit in Pio quem- 

admodum quinque lunae in armis designantur ... 50 

X. In laudem ducis Mediolani 53 

Petri de Godis de Vicentia de coniuratione Porcaria 

dialogu8 57 



HoratiuB Romanus ed. Lehnerdt. 



Dg^edbyGOQgle 



Digitized by LiOOQ LC 



HORATIVS PETRO LVNENSI SALVTEM. 

Alexander ille Macedo summus imperator regni fines 
dicitur fatigasse, ne quis ipsum alius pingeret quam 
Apelles, Pyrgotiles sculperet, Lysippus duceret ex aere, 
qui ea tempestate clarissimi plurimis imaginibus extiterunt. 
5 Verebatur enim ille, ne vili quodam exemplo eius memo- 
ria abolesceret, cum satis sibi nunquam laudari posse 
videretur et maiorem quaereret gloriam splendore artificis. 
Vereor ne summi pontificis aures offenderim, qui fulgorem 
suae maiestatis attingere ausus sim, cum vix illa ingenia, 

10 quorum praestantia laudes maiores efficiuntur, digna satis 
esse iudicentur. Nihil enim tam altum, nihil tam spec- 
tatae virtutis, quod summi pontificis meritum possit 
aequare. Verum otiosus pudoris fines volui praeterire et 
ex arenti ingenio versiculos cudere, quos ad te destinare 

15 decrevi, ut illos tuo iudicio damnares, ex parte saltem 
vel honestiores redderes. Tantum etenim tibi lumen elo- 
quentiae ac litterarum doctrina refulget, ut natus ille 
tuus ex tuo fonte liquores abunde potuerit haurire. Ego 
vero is sum, ut cum me mea minime delectent, alios 

ao fastidire non dubitem. Verum qui vetustis novitatem, 
novis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, 
fastiditis gratiam dare consuevit, ignorationi quoque meae 
poterit indulgere. Si quis virtutem felicitatem ac sapien- 
tiam pontificis digna existimatione pensaverit, profecto 

25 nullius antiquitatis memoriam sibi fatebitur comparari. 
Quis enim non miretur sanctitatem clementiam iustitiam 
pietatem ac mentis magnitudinem, quae tanta sunt, ut 
quam multa fieri non posse priusquam sint facta creda- 
mus. Tu igitur meas ineptias legere non graveris atque 

80 ea mente, ut te plane legisse intelligam. Vale. 

Cod. 826 (Ms. var. 411) bibliothecae universitatis Bheno» 
Traiectinae. Oratius. p. lun. sal. || 11 iudicantur | 18 habunde 

Digitized by VJOOQlC 
Horatiaa Bomanus ed. Lehnerdt. 1 



I. 

Divo Nicolao Qninto pont. max. 

Nulla tuis possunt praeferri tempora praesul, 

Redditur humanis gloria si meritis. 
Quando magis licuit fructus sperare laborum 

Vel potuit virtus laudes habere magis? 
5 Sorte tua infecte cesserunt saecula vitae 

Ferrea, iam redeunt aurea sorte tua. 
Instituit cum te patrem pia cura tonantis, 

Consultum volui^ temporis esse malis. 
Reddita tunc Eoma est aevo felicior illo, 
10 Quo nimium superis visa superba fuit. 
Exuit implicitae dudum vestigia fraudis 

Et sumpsit mores praesulis illa novi 
Non cupis ut libeat, sed quod fecisse licebit, 

Iudicium pateris omnibus esse tui. 
15 Yirtutem ante omnes posuit tua vita labores, 

Qua nihil in terris sanctius esse potest. 
Luxuriae morbo nullum violata per aevum 

Casta iuventuti fortia frena dedit. 
Virtuti indulges nec munere vinceris ullo, 
20 Quod solet in rara praesulis esse domo. 

Gratia cuique tua est, dignis tua munera tantum, 

Supplicibus meritis nulla negare soles. 
Ad votum quamvis totus tibi militet aether, 

Laudibus in primis gloria pacis erit. 
25 Pax et amor deus est, nec nominis immemor huius 

Esse soles, pondus qui pater orbis habes. 
Haec tantum humanos caelumque et sidera fulcit 

Digitized by LiOOQ lC 



DIVO NICOLAO QVINTO PONT. MAX. 

Et facit in patria vivere quemque sua , 
Haec tibi templa dabit cumulata vaporibug et quae 
90 Otia mortales commeminisse iuvet. 
Vive tibi miles, praestant haec tempora pacem, 

Proelia ne timeas; vive colone tibi. 
Civica belligeri mutentur in otia mores, 
Perpetuam pacem plausus ubique sonet. 
35 Haud sinis armorum census haurire fdrores, 
Consulis humanis utiliore via 
Et modo desertos ruituraque templa penates, 

Ees modo moliris moenia quanta novas. 
Termarum tractus licet et radiata Colossi 
40 Culmina conspicuum fama loquatur opus, 
Pyramidum quamvis molem sua sustulit aetas 

Et sua Mauseolum vel Babylona ferat, 
Quanta tuis quae nunc surgunt ad sidera rebus, 
Nulla vetustati gloria tanta fuit. 
45 Cernimus ingenti molita palatia sumptu, 
Hic ubi curarum pondere lapsus ades, 
Atque ubi curvatae fulget testudinis orbis, 
Sacra ferunt matri templa fuisse deum. 
Candida marmoreae torquebant tecta columnae, 
60 Imbribus et longo quae maduere situ, 
Alta quati et ruere coepere cacumina, dextra 

Ni tua lapsurum restituisset opus. 
Plumbea surgebant, nunc paene argentea: saeclo 
Sed mage conveniunt aurea tecta tuo. 
55 Nunc spectare iuvat munitam turribus arcem, 
Ipsa licet nostras fulminet usque domos, 
Tibridis hinc ripa est, et circulus undique claudit, 

Durum opus hoc urbis anxia frena tenet. 
Intrepidus transi pontem fluctusque ruentes 
eo Desuper et fractas cerne viator aquas. 
Mollius huic dudum ponti, nunc Pirmius extat 



41 substulit || 45 margini adscriptum: Marie maioris Q 
47 Marie rottvnde || 55 eastrum stl angeli || 59 pons emilius 



4 II 

Nomen: equo tutus seu pede carpe viam. 
Ultima perpetuo domus est tua proxima templo, 
Quo nullum Latio clarius extat opus. 
66 Conspicuos ubi nunc postes et marmora cerno, 
Sola erat in tanto paene ruina loco. 
Sideream lustrasse suis fulgoribus aedem 
Diceris, aeternum servet ut illa decus, 
Vel quia divinum recipit domus ista parentem 
70 Yel quia caelesti semper amata deo est. 
Atria nunc auges et cingere turribus aucta 

Niteris, ut fiat tutior illa domus. 
Quae nunc Herculeis fulget virtutibus aula, 
Maxima pars olim deficientis erat. 
76 Tu pater in medio, tecum pia cura superni 
Nexaque cum vera relligione fides. 
Iura fovet pietas, et vertis in omnia mentem, 

Iustitiae princeps et pietatis ades. 
Nulla hic luxuries damnosa et stulta ministris 
80 Otia, sed veri plena timore dei. 

Deliciae studium sacrorum et cura pudoris; 
Ante deum vitam ponere quemque doces. 
Nunc pia libertas et erit te praesule nobis, 
Cum verus patriae diceris esse pater. 
Finit. 



H. 

Poroaria 

Liber primus. 

Insidias patriae qui struxit et arma parenti 
Ipse parens refer et sceleri si Boma nefando 
Annuerit: tenues nam si fragor impulit auras, 



63 palatium 8t% petri | Forcaria incipit 

Digitized by LiOOQ lC 



PORCARIA 

Romuleos iterum formidat curia raptus. 
5 Tu potes obseuris rulgorem et lumina coecis 
Incertisque fidem, levibus dare pondera rebus, 
Tu mea Musa pater virtus mihi numen et aura 
Ingeniique calor, nostro qui tempore solus 
Vatibus extinctas refoves in carmina vires. 

10 Haec mihi vix primum series pervenit ad aures^ 
Vt laqueo affectos vitam finire maritum 
Germanum soror et natum mortemque nefandam 
Audiit atque omnis cecidit fiducia vitae, 
Inclusit lacrimas oculis et corpore toto 

15 Sternitur; exangues vix spiritus errat in artus. 
Hla velut gelidum suprema in busta cadaver 
Membra tenet resupina solo pulvisque per ora 
Spargitur inque humeros fusi cecidere capilli. 
Quam simulac trepidae videre per atria natae, 

20 Actutum accurrunt, alternae in brachia matrem 
Suscipiunt tenuemque animam per mutua quaerunt 
Oscula, ut extremae valeant succurrere luci. 
Ut gelidis vires membris et anhelitus ori 
Redditus atque oculis lux intercisa refulsit, 

25 Aspexit coelum rupitque in verba dolorem: 
Heu nimium infelix genitrix et nupta sororque, 
Quam crudele tuens natum fratremque maritum 
Supplicio afflictos fatis cecidisse sinistris! 
Quos ego nunc gemitus, quae iam lamenta dolendo 

so Ordiar? anne virum nato fratremne marito 
Anteferam lacrimis? Pietas simul aspicit omnes, 
Omnibus unus amor. Te te, qui causa malorum, 
Frater, et ingenti nos implicuisse ruinae! 
Heu nimium tibi fidus eras — quae dira libido 
35 Quisve animum deus in facinus mentemque resolvit 
Militiamque trucem et vetitos sperare triumphos? 
Quod decus aut quantum sceleris tibi gloria laudis 
Haec potuit conferre, licet fortuna labori 



22 obscula 

Digitized by LiOOQ lC 



6 h 

Faverit et diro spirarint nxunina voto? 

40 Bomanis decor unus eras, quibus obruta virtus 
Fulsit et externae per te fuit aemula laudi. 
Nonne satis fama celebris nuliique secunda 
Laudibus aucta tuis domus illustrata triumphis 
Portia, divinos tulerit licet ipsa Catones? 

45 Servitio qui te quamquam vetuere potiri, 

Non tamen humano scelerare in sanguine dextras 
Exemplo docuere suo nec mergere cives. 
Nunc inhonora domus patriae illatura perenne 
Dedecus et tristes aeterna in saecula luctus. 

50 Non solis radios in te spectare cadentis 

Fas erit aut lunam tenuem nec sideris aethram . . . . 
Umbrarum sedes et nigrae mortis imago. 
Consilium insulsum, cum libertatis ad urbem 
Sic te traxit amor, lueres ut crimina tantum. 

55 Ah quanto melius gelida tibi ferre sub arcto 
Exilium gravius vel honestae occumbere morti! 
Ad te nunc lacrimas coniunx miserande revolvo, 
Cui requiem et somnos atque his in finibus aevi 
Otia defessae licuit sperare senectae. 

60 Unde animi in facinus tantum furor impius hausit? 
Iam manus imbellis senioque refrixerat ardor, 
Te noctu amplectens potui sentire quid esses. 
An superum instinctu mundumque regentibus astris 
Credideras impune tibi tam saeva licere 

65 In scelera et patres iam conspirare verendos? 
Quis te autem sinat imperio sceptrisque potiri? 
Te penes orbis eat, nutu tibi militet aether 
Mitior, aequatus iam iam prope sidera regnes: 
Quid poteras optasse magis? Tibi larga facultas, 

70 Ampla domus meritis et nati et munera et aurum, 
Quanta valet cuiusque animus sperare modesti. 
Imo ego te, quando fratri malesana timebam, 



post v. 51 unus vel plures versus videntur excidisae 
55 artho 

Digitized by LiOOQ LC 



PORCARIA 

Exposui fatis, ego te foribunda coegi 
Occuluisse nefas precibus lacrimisque reflexi, 

75 Saepe minis, fratrem et facinus ne prodere velles. 
Plus Eryphilea nocui temeraria fraude. 
Imperiis inhians excellere cultibus illa 
Traxit Apollineum latitantem in lumina vatem. 
Hoc efferre nefas casus ignara futuri 

80 Te vetui coniunx maioraque viribus ausa 
Speravi titulis omnes anteire Latinas. 
Successus reor oblati, quos improbus urget, 
Paenituisse deos: nam si mala sidera culpae 
Inclinant animos, fiierat tolerabile factum. 

85 nate infelix, qua te sub nocte futurum 
Exitio patriae concepi, exhausta fuissem, 
Dum furiis uterum Yeneris saturata replevi! 
Importuna thoro cum primum enixa iugali, 
Thesiphone ostetrix partus et alumna maligni 

90 Affuit: illa suo produxit pignora voto. 

Tune etiam teneris tantum scelus ausus ab annis? 
Quem patri comitem misero dedit exitus idem, 
Non potui medium prima te elidere vita 
Visceribus rupids vel abhortum effundere partum? 

95 Ah saltem poteras dignus pietate videri, 
Ni tentasset atrox Romanum iniuria patrem. 
Imo ego non ausim tanti consortia leti 
Rumpere, vos potius comes expectata per umbras 
Insequar. miserae tantos abolere dolores 
100 Da mihi morte pater simul et requiescere in urna! 
Quin vive ut merita es tenebrosa in tempora luctu, 
Sit tibi vita super, qualis Penteya mater, 
Cum caput avulsum, cum brachia trunca videret 
Sanguineque aspersos nati crudeliter artus, 
105 Aut ubi cum pelagus volitare ad littora corpu* 
Prospiceret Polidori animamque hauriret in undis 



amphiaraum agaue pentei 

78 vatem J 93 Nun 1 102 mater || 104 nati 



Digitized by LiOOQ lC 



8 v fl. 

Orba parens flentem et lacrimantia solveret pra, 
In rabiem longis feriens latratibus auras. — 
Sic effata ; silet, vocem clausere dolores. 

110 Tum meritis gravjs et pietate insignis Aletes 
Condolet afflictae, quamquam domus omnis inundet 
Luctibus, amissis tandem pia verba resolvit; 
Aeternum primis etenim mortalibus ex quo 
Fulsit humus, nulli est hominum fortuna secunda. 

115 Divitias livor, virtutem offendit egestas, 
Ardua successus raro cpmplectifar ausa. 
Nil solidum est prbi: belUs insignior ille, 
Iustitiae sed laude minor. Per singula quemque 
Nobilitat virtus; felix qui protinus pmnes 

120 Composuit mores in relligionis amore. 
Tu tantum humanos casus et fatarecense 
Fortunaeque vices fallacis: ad aethera dudum 
Te tulit unadies et te simul una reduxit. 
Desine germani lacrimis incendere manes, 

125 Ille dedit mites poenas non aspera passus 
Supplicia: at ppndus tantum deforme pependit, 
Cum licuit totum membris divellere <5orpus 
Et raptare splo et canibus dare viscera saevis 
Aeternumque viri nomen damnare per orbem. 

*so Nonne satis tptiens fuerat viplasse quietem 
Urbis et insano populum migcere tumultu? 
Exulis hi mores, haec est pia causa modesti 
In patriam reditus, ut acerbo funere mergat 
Pontifioem et patres urbemque . a stirpe revellat 

185 Totque animas leto afficiat,. dare cuncta ruinae 
Incestare sacrum facibus pia templa laboret 
In praedamque domos, conspergere caedibus aras 
Et ferro et flammis coeluin rescindere tandem? 
Yos igitur monitus tenerum, qups nulla per aevum 

140 Cura moyet* misera confecti in sorte parentis 



he<$ub 
107 parens 



Digitized by LiOOQ LC 



PORCARIA 

Discite, ut aeternum sint haee monimenta futuris: 
Felices illi, quorum laudata per artes 
Vita rudis: simul et fragiles contemnere fasces 
Imperium et pompam et sceptra exitiaUa possunt. — 

145 Dixerat, et diri geminantur ad aethera planctus. 
At manes illi pariter per inania tracti 
Desiliunt — raptds quid enim velocius umbris? — 
Per loca perque vias steterunt Acheruntis ad undas. 
Verrebat tenues animas per flumina Charon, 

150 Cum procul hos Stygia fatur speculatus ab unda: 
Dic age, qui te agitent miles Bomane furores, 
Quae scelera et casus superique in luminis usu 
Edideris delicta? Nitent tibi purpura et aurum 
Militiaeque decus, sed lwida colla rudenti 

155 Nexus et elisum iugulum declinat in armos. 
Indignatus eques: Quamvis haec littora serves, 
Dire Charon, culpas hominum vel crimina certe 
Non tibi nosse datur sontes nec volvere poenis. 
Remigio tantum et velis tmpelle carinam, 

160 Transvectare animas. Sursum cur tollere cessas 
Romanos? Hle ad ripam convertere puppim 
Nititur atque omnes secum tuUt improbus umbras. 
Ultimus extremae latitans post terga carinae 
Stat gener amxus lateri per inania pendens, 

165 Nunc pedibus luctans, manibus nunc transtra fatigat, 
Nunc capit ore ratem, donec manus utrfujue laxa est. 
Decidit infelix, sonitum dedit ictus in undis; 
Stridenti virides vocem clausere Uquores. 
Ule diu quatiens per rupta fluenta lacertos 

170 In caput inque humeros versim resupinus abundis 
Praecipitatur aquis variosque rotatur in orbes. 
Vorticibus raptus fluvuque in tartara mersus 
Nunc sursum, nunc infra agitur, nunc brachia versans 
Volvitur iUisus scopuUs nunc restat et undis. 

175 IUum inter cumulos flammarum et sulphuris auras 



145 plantus || 146 Ad H 149 Vergebat 

Digitized by LiOOQ lC 



10 n 

Caeruleis stringunt circum fera pectora nodis, 
Orbibus implicitis glomerantur in ora cerastae. 
Non sic ramiferae circum sua robora vites 
Aut hederae inserpunt nodosae brachia quercus. 

180 Sic iacet aeternum rapidis ludibria ventis. 
Natus ad haec trepidus convertit lumina solus, 
Pectora nunc quassans, nunc crudus in ora superbit 
Unguibus, in superos voces nunc asperat ira, 
Liventes oculos tandem manus impia vulsit. 

185 Proiecit lucem in fluvium, mox dira profatur: 
Dii quibus iratis egi mala tempora vitae, 
Tartarei manes et tu Lucina parenti 
Quae miseros partus intempestiva dedisti, 
Eumenides omnisque chorus lataeque tenebrae 

190 Infernorum operum, caeci miserescite nati! 
furor, o rabies, rapti mala fata parentis! 
Yos saltem obtestor, simili me affligite casu, 
Crudeles divi! misero per singula letum 
Impendunt mihi fata malum: vel Cerberus ossa 

195 Conterat et diri lanient mea membra colubri. 
Heu dolor, ante annos inhonesta morte peregi 
Lucis iter: iugulo patri comes ipse pependi. 
Cur vetor infelix nigras comes ire per umbras? 
Intercepit enim gressus per flumina casus. 

300 Sic ferus obscuras diris ululatibus auras 
Perculit, invisa donec descendit ab unda. 
Hlum flere vetat miles turbatus et ipse 
Ingerit in superos. Novit mala fata diuque 
Haeret et his gravius poenis meruisse fatetur. 

205 Expositi ad ripam tendunt per opaca. Nepotem 
Fallit iter caecum: imprudens per devia callis 
Incidit, horrendum latrans ubi Cerberus umbras 
Devorat. Hic iuvenem quassis per colla colubris 
In nodo arreptum pedibus simul implicat uncis. 

sio Stat superincumbens, laceros rimatur in artus 
Yiscera et haerentes circum praecordia flbras, 
Luxurians nunc huc, nunc ora retorquet et illuc, 

Digitized by LiOOQ lC 



PORCARIA 11 

Nunc capita attollit, terno nunc latrat hiatu, 
Nunc fdrit, alternis laniat nunc morsibus artus. 

sis tmmixtus sanie fauces interfluit ater 

Sanguis et argutis crepitant sub dentibus ossa. 
Hle nefas sensit longeque remotior ipsum 
Declinavit iter; solus per tartara praeceps 
It lacrimans rapti repetens nunc fata parentis, 

sso Nunc generi: cursu tantum festinat anhelo, 
Donec ad inferni pervenit iudicis urnam. 
Obvius huic primo pallens in limine morbus 
Et scelus et rabies facinus furor impetus amens 
Seditio et raptus, lacrimans cum funere luctus 

ss5 Iraeque insidiaeque et regni saeva libido, 

Dira fames, curae insomnes atque aegra senectus, 
Tempestas, metus et mortis truculenta voluntas. 
Tum prior huic Mynos: Tibi cur violentus in ore 
Stat furor et fractae rumpunt fera murmura voces? 

S80 Fare tuos casus scelerataque tempora vitae! 

Nil furor hic umbris nec verba minantia prosunt. 
Hle ad humum torvus deflectens lumina fatur: 
Arbiter umbrarum Mynos, male cuncta ministrat 
Impetus et flnis tantum laudatur in actis. 

3S5 Insidias totiens patriae patribusque parantem 

Turbantemque animos populorum urbisque quietem 
Me pater exilio sanctus proscripsit honesto; 
Munus et aera dedit civem miseratus egenum. 
Hac dignus pietate fui, dum pectus Erynis 

140 Inflammavit atrox regnique cupidine tinxit. 
Tunc ego mentis inops furiali concitus ira 
Multa parans animo leges et foedera rupi 
Exilii et furtim Latiam sum vectus ad urbem, 
Infensus patriae dominoque parentibus et diis. 

345 Delitui ad generum, traxi in mea vota nepotem, 
Quos mea causa simul iugulis affecit utrosque. 
Mox alios rurto implicitos vel sanguine mecum 



213 actollit hyatu || 219 lacrhymans J 224 lachrimana 

Digitized by VjOOQ lC 



12 II 

Ad mea tecta voco iuvenes, quibus pmnis edendi 
Gloria et aeterno vitam consumere ludo, 

250 Pollicitis duxi variis, sermone furentes 
Inflammavi animos, non dissociabile cuique 
In facinus votum statui: Quonam usque feremus 
Exitiale iugum? Clero servire coactis 
Continuo vitam in tenebris et tempora luctu 

255 Deplorare licet: postrema per omnia ducti 
Vivimus imperio, quorum producere pompas 
Est amor et spoliis culti ditantur et auro 
Viribus obnixis et nostro sanguine partis. 
En haec bajrbaries! quando baec mutabitur aetas? 

260 Nonne viri sumus? quondam Romana propago 
Felix prole sua, quae libertatis amore 
Insignes animas pulchrae per vulnera morti 
Exposuit vitam statuens pro laude pacisci. 
Quid totiens referam Brutos Deciosque, Catoues 

265 Et Furium et Drusos, insignes laude Metellos, 
Vos Fabii, vos Coclites? Ego solus in urbe 
Caesar et aspiciam dictator ab arce Quirites. 
Ipse ego iam dudum auratis vincire catenis 
Aut ante ora deum sacrum mactare parentem 

270 Constitui atque omnes in praedam vertere cives, 
Extirpare genus, totas rescindere gentes. 
Tunc ego vos meminisse volo, victoria quando 
Annuerit, quantis opibus cumulabimur omnes. 
Non opus ardenti. bello, depellitur aura 

275 Gens ignava; manus durus quibus asperat ensis, 
Hos pecudes nobis, ipsis nos esse leones 
Credite: lanigeras tondebit quisque bidentes. 
Pugnaces animae nobis et pectora molli 
Non violanda manu; nibil hic mortalibus ausum 

280 Consiliis, sperate, dabunt pia numina regnum. 
Lectus ego augurio, tantis datus auctor ab astris. 
Si iuvat interdum postrum meminisse malorum, 

26£ pulcrae 

Digitized by LiOOQ LC 



PORCARIA 13 

3ur dum fata parant felicia tempora nobis, 
fon iuvet et libeat tanto nos munere fungi? 
^ulsit amica dies, squalore et sanguine turpes 
am sati8 externae luimus periuria gentis. 
[agnanimos fortuna viros illustrat et auget. 
!t nos fama canet populos vulgata per omnes 
Isse viros, iterum nostris sub legibus orbem 
npelli et veteres iam reddere posse triumphos. 
annibal hic fiet, hic Hector, hic inclitus armis 
'artius, hic Pyrrus; largos habitare penates 
u poteris, tibi longus honos, tibi finit egestas, 
ivitiis polles, quantas tulit ante Lucullus. 
uic ego iam scio quid — qualis latura ministrat 
ater inornatis iam plurima dona puellis, 
jUexi iuvenes, qiios in mea vota reduxi. 
[1 valet heu virtus pugnantibus ardua fatis. 
nsit adesse dolos pater: omnis et ardor et ausus 
ssit enim, cinxere meos longa agmina ferro 
Jta lares, postquam nostris cecidere furores. 
Htui — maUem medios rupisse per hostes 
minus et pulchram properasse in vulnera mortem. 
eravi latebris; sceleri conferta virorum 
bora dissiHunt, agitat spes ultima vitae 
lecipitatque viros. OUpeata per agmina quidam 
nc dextra, nunc ille humero, nunc percutit hasta, 
uc cubito ad terram multos prosternit et ensem 
ilat atque aciem ferri venientibus offert 
;tibus: hic magni nomen meruisset AchiUi. 
ata est fortuna virum: fugitivus et haerens . . . . , 
.ndo ego nU fidum aspexi fractusque ruina 
latebris clausus iacui sub tecta sororis. 
c me confectum somno curisque sateUes 
fcivum oppressit; nigra sub nocte revinctum 
am ad Tibrim miserum detrusit in arcem 
ugulo pendens solvi pro crimine poenas. 



303 pulcram J poit v. 311 aliquid videtur excidisse 

Digitized by LiOOQ lC 



14 II 

Nunc me sublimem volitant per inania venti 

Et soror ad superos lacrimans mihi funus acerbat. 

820 Occupat hunc etiam velox Cathilina loquentem, 
Qui procul astabat mediis annixus in hasta 
Coetibus; hunc laetus sese superare fatetur 
Cominus ora ferens equitique illudere gaudet: 
Qua dignum te laude feram? Da tangere dextram, 

325 Qui patriam et sanctos ausus violare penates. 
Tu quoque fortis adhuc sero Hcet ordine famam 
Illustrem meruisse potes: mihi denique quondam 
Effulsit dubio similis fortuna sub ictu. 
At Caesar totis fortuna est viribus usus 

330 Successuque meos ausus meliore sequutus. 

Magniloquax miles, merito genus omne furorum 
In te ferre licet, quando furiatus in orbe, 
Cum patriam offendis, medium te dissipet axis. 
Iam magis ausus eras — - maior tibi gloria: maius 

385 Supplicium expectes: omnes cumulentur in unum 
Eumenides. Liceat nobis requiescere, quando 
Concomitata tibi scelerum tormenta fatiges. 
Interea Tytion laniare in viscera vultur 
Et raptare novem cessqt per iugera corpus. 

840 Tantalus ad votum fugientes hauriat undas, 
Sysiphon atra silex, Ixiona nulla fatigent 
Supplicia et sontes Lapithas sua poena relaxet. 
Cum totiens superis et vana et ficta loquutus, 
Ealsa minutatim saevis lanianda colubris 

345 Lingua dabit poenas, ausus violare parentem 
Diripiere solo lorisque trahentibus artus 
In diversa citae raptent tua membra quadrigae, 
Incestare sacrum longo execraberis aevo, 
Pulvereus rapidis iactaberis undique ventis. 

350 Tum Catp pectus adhuc perfusus sanguine fatur: 
Iure verende Mynos, si qua est tibi cura Catonum, 
Hoc intende: virum quo non iactantior alter 

.<ui isiona || 342 laphitae 

Digitized'by VjOOQ lC 



PORCAMA 15 

A.d superos vixit voveo, qui Portia finxit 
tfomina de porcis titulique ascripsit honorem 
jentibus obscuris. Ynde hic sceleratior extat: 
flum puduit claram prolem virtutibus olim, 
Jnde tot illustres fulsere ad sidera cives, 
)ffendisse hominem et rigidos lusisse Oatones? 
Juid poteras vesane? Pium violare parentem 
lusus es atque ipsum mactare in limine templi, 
raesule quo nostrae libertas gratior urbi 
Ton fuit aut maior viguit pietatis imago. 
alia dum ferret, latum quo cinctus ad ensem 
nposuit dextram miseri ingulumque sinistra 
ngit et infrendens: Minima ni plebe fuisses 
iferior, pudeat scelerare in sanguine ferrum 
b vili et tetro iam degenerare Catonem. 
1 tamen adde Mynos: ausus temeraria quando, 
ruat hic mersus tenebrosa in tartara praeceps! 
muit his iudex, poenas mox fata sequuntur. 
Interea vox est diversa per agmina sursum 
niuratorum laqueo data corpora morti 

poenas scelerum simul et pendere sub auras. 
dique fervet iter, speculisque per avia longe 
ienti nequeunt oculos satiare tuendo 
bonitique monent patres attendere natos 

conferre volunt casusque exposcere tantos. 
5 ait: „Audaces animos et pectus et iram 
patriam et sacrum miles tulit iste parentem: 
idit fortuna ausis ingentibus." Alter: 
>ta mihi ante alios huius facundia linguae 
vitia et virtus." Melior cui pectore mens est 
Lciumque — equitis novit per singula mores: 
lli consilium minus aut prudentia fulsit. 
a. hominis virtus; tantum super ardua pendens 
ebat nullo fluitantia pondere verba: 
patriae vindex nostroque in tempore rursus 



366 Nun 

Digitized by LiOOQ lC 



16 ti 

Brutus adest, alii caelo ceoidere Catoties! 

Sed cum tela manus poscunt, dum vulriera tractant 

390 In facinusque ardent animi, dum tempus agi rem, 
Delituisse iuvat teuebris, ut nocte satelles 
Captivum trahat et sceleris luat inde fiirorem. 
Excitat interdum vires timor: omnia virtus 
Audet et a nullo confunditur ardua casu. u 

395 Felix Eoma! novus Caesar delapsus ab astris, 
Qui mare, qui terras populosque et regna sub uno 
Conferat imperio et faina conterritet orbem, 
Unde viros rerum dominos sua gloria coelo 
Aequabit meritis et tollet ad aethera virtus. 

400 Quam male sanus erat caecaque cupidine captus! 
Quod non mille manus belli, tot fulmina et arma, 
Tot populorum acies, tot longa in saecula reges 
Totque duees clari bello nec terror ab oris 
Hannibal Alpinis potuere in moenia Eomae, 

405 Hic sibi iam suasit. Quanto tulit omnia fastu! 
Hunc auri scelerata sitis nimiusque rapinae 
Incestabat amor. Statuit natura beatos 
Esse viros, si qua contenti sorte manerent. 
Sed vitio impliciti rabieque libidinis annos 

4io Ante ipsos teneras foetus truncamus in herbas 
Virtutum, ut flores nequeant producere fructus. 
Si memorem annales primaque ab origine Bomam 
Ordiar, hanc primum fraterno sanguine tinxit 
Eomulus et rapuit violato foedere nuptas. 

415 Viximus ex rapto nec diis nec legibus ullis. 
Quod libuit tantum fuerat Eomana potestas* 
Regibus: hi solo ductabant singula voto. 
Filia non miseri carpentum in corpore patris 
Erubuit largoque rotas agitare cruore, 

420 Deturpare lares, opibus regnoque potiri 

Per scelus. Heu fatum pervenit adusque minores. 



405 faustu || 412 in marg. : primus statm urbis [ 418 Filia 

j by LiOO^ 



tullia 

Digitized by CjCPOQIC 



PORCARIA 17 

En tibi prisca fides! Tenuit mox Roma secundum 

Consulis imperium, quod stupro et sanguine partum est. 

Qui primum saevas pro libertate secures 
«5 Instituit, natum leto nova bella moventem 

Implicuit Brutus. Patriae fuit una voluptas 

Fortunam stabilire et debellare tirannos. 

Floruit illa tamen multis virtutibus aetas. 

Nosse modum iuris libertatemque tueri 
430 Bellorum studiis potuit tunc Martia Roma. 

Digna fuit totum quae viribus occupet orbem. 

Non cives auri rabies nec dira libido 

Imperii traxit, sed famam extendere caelo 

Laudibus ac meritis et duros ferre labores. 
435 Tunc rudis imposito vivebat consul aratro; 

Fabricius parvo contentus munera regum 

Despexit, potius voluit dominantibus auro 

Iussa dare et forti bellum decernere ferro. 

Hinc Fabii ingentes Catulique et fulmina Martis 
440 Scipiadae, quorum virtutibus Itala tellus 

Claruit et rerum princeps Mavortia Roma 

Orbe triumphato sacrum caput intulit astris. 

Yerum vana viris pietas cultusque deorum 

Hlusit, tulit externos ad sacra penates 
445 Aut dedit ipsa deos; numen sibi quisque dicabat 

Fingebatque Iovem Vonerem Martemque Minervam. 

Festivare dapes et odori pocula Bachi 

Vertere, nocturnas tyrsis agitare choreas, 

Debachari homines, sanctum violare pudorem 
450 Relligionis erat, donec pia cura superni 

Sanguine restituit deperdita saecula nati. 

Consulis exactae postquam cessere secures, 

Publica res urbis mox est effecta sub uno 

Imperio: hic omnes complectitur una potestas. 
455 Quis referat, quantis Latium, quibus arserit armis 



422 in marg.: Secundus status urbis || 463 in marg.: Ter- 
tius urbis status. Cc^^n\o 

Digitized by VjUUJ2Lt. 



Horatius Romanus ed. Lehnerdt 



18 n 

Ausonia, utque ornnis bello flagraverit orbis, 
Vulneraque et strages Bomani sanguinis actas! 
Exitium quod Eoma tulit! Communia Caesar 
Iura ferox in se leges et pacta resolvit, 

460 Solus in arbitrium totum sibi contulit orbem. 
Mox alii atque alii, donec volventibus annis 
Res Eomana ruit, maculas deduxit aniles 
In senium vergens tristique ac curva senecta 
Decidit et tenues paulaidm effluxit in umbras. 

465 Nil adeo insigne est, quod non exacta vetustas 
Laeserit et longi labes madefecerit aevi. 
Tum deserta pio tandem data Boma parenti; 
Bedditur imperium ecclesiae, quod praeda reliquit. 
Hic pia libertas maculis servilibus aevum 

470 Abluit, et caelo placuit Bomana propago. 
Inde fldes et relligio sanctumque piumque, 
Incestare nefas ignique adolere penates 
Et simulare deos et inania numina credi. 
Eoma diu postquam vario sub praesule vixit, 

475 Diversis agitata fuit per saecula fatis. 

Plurima nunc pollens, nunc sorte involvitur ima, 
Nunc tremit et stabili pedibus nunc robore firma est, 
Ut solet atra dies commota per aequora iactam 
Disturbare ratem, ventis nunc obruta sursum 

4so Nunc redit, interdum scopulis illiditur et nunc 
Fluctibus aequatis stabilis persistit in undis. 
Pontificum in terris quocunque in tempore fulsit 
Legibus ante alios status et pietate per omnes 
Iuris bonor valuit, sed nos meliore parente 

485 Pontifices inter fruimur, miseratus ab alto 
Quem pater aetbereus contraria fata rependens 
Ductus amore dedit, legum quo principe virtus, 
Quo tranquilla quies fulget, quo paxque piumque 
Iustitiaeque decus, qualem non pertulit aetas 

490 Nostra nec antiquis potuit conferre vetustas. 



Quartus urbis status. 

Digitized 



byGoogle 



PORCAEIA 19 

Nunc pudor et pietas, fructus sperare laborum 
Nunc licet, et grati redeunt virtutibus anni. 
Nunc et relligio (ni nos malus inquinet error) 
Ad superos ostendit iter per levia sursum. 

495 Heu nimis immensum vitiis patefecimus aequor! 
Quando magis viguit, nobis clementia maior. 
Nuper enim indoluit cives damnare rebelles, 
Non odium sed causa fuit: licuisset in omnem 
Progeniem saevire, in pignora non tamen iram 

500 Protulit. Enixus maculas abolere pudendas 
AUoquio mitis genitor non plurima questus 
Solatur populum. Solium ne hoc civibus, inquit, 
Deficiet nec nostra suis clementia rebus. 
Vidimus infractos cunctorum animumque fidemque 

505 In nos, virtutem merito laudamus in omnes 
Et patriae et gentis nunquam meminisse pigebit. 
In vestris omnem gremiis audentius urbem 
Vel bello vel pace damus. Simul oscula cuique 
Delibat gaudens patulisque amplectitur ulnis. 

510 Heu nos ingrati, felicia tempora quando 
Pensabunt lacrimae: laeti reminiscimur aevi, 
Cum redit infelix, fluctus contemnit et iras 
Aequoris, optata potitur cum puppis harena. 
Cernimus Italiam regisque ducisque sub arma 

515 Implicitam furiis bellorum et sortis acerbae. 
Nos vero immunes belli circumque ruinis 
Inclusi nulla tamen obsidione tenemur. 
Felicem tanto vitam sub principe tuti 
Ducimus et nulli rerum violata facultas, 

580 Einibus aut agris pellit vis nulla colonos, 
Non laribus miles veteres detrudit avitis. 
Quot pietate viros patria vel bonore carentes 
Sustinet, a propriis laribus quos depulit ira 
Principis, exhaustos opibus miseratus egenos! 

525 Praemiaque impendit meritis et praemia dignis, 



613 pupis || 621 Num 

2* 



20 n 

Quanta vel ingratus vel qui tacet invidus extat. 
Hei nimium invisi superis: felicibus annis 
Vivere nescimus miseros nec ferre superbi 
Possumus humano necdum mansuescere cultu. 

5so Quid totiens strepitus et inania nomina rerum 
Fingimus elati? Facimus fundamine nullo 
Oulmina. Quid totiens totiens totiensque vocamus 
Libertas? Quid concilium, quid publica res est? 
Et quid Boma valet nobis ubi curia cessat? 

6S5 Illa mihi visa est digno sub principe vera 
Libertas. Felix nos cura tuebitur omnes, 
Plebis in arbitrium dabitur cum summa potestas? 
Fallitur heu nimium sancto sub praesule quisquis 
Imperium et mores longe indignatus abhorret. 

540 Ingrati quantos superis debemus honores, 

Cum dederint nulli dominum pietate secundum, 
Oui nec prisca parem meritis nec nostra tulerunt 
Saecula nec similem poterunt praestare futura! 
Hic hic rector adest, qui maiestate verendus 

545 Sanctior insurgit tantoque in culmine rerum 
Iustior et toto longe sublimior orbe 
Mitior ex alta mortalia despicit aula. 
Sic ego, plura loqui nox circumfusa vetat nos. 



Liber secundus 

Liquerat interea candens Aurora cubile 
Coniugis et radiis orbem lustrarat Apollo; 
Quisque suas artes variis operumque labores 
Prosequitur studiis. Turbant nova funera mentes 
5 Implicitum sceleri: secreta per avia furto 
Tendere quisque fugam tremula nec tutus ab aura 
Nititur atque equitem longe execratur et odit 



582 totiens totiensque totiensque || post v. 537 signum 
interrogationis posui || post v. 548 Finit primus incipit Secundus 



PORCARIA 21 

Emissumque atra rursus tellure Tipbeum, 
Qui superos ruere et caelum rescindere certet, 

10 Quisque refert. Gemit ille suos liquisse penates, 
Hic patriam et longa confectum aetate parentem, 
Plorantesque alius gremio consortis alumnos. 
Hlum vexat amor, facinus formidat et ardet 
Coniugis amplexus: Quis te nova nupta fovebit, 

15 Frigida cum lacrimis oculos tumefacta iacebis? 
Quin etiam sceleris trepidant meminisse nefandi 
Damnatique ausus miseri si posse liceret 
Paenituisse volunt lacrimas vocesque profusi 
Talibus errantes feriunt conquestibus auras: 

30 Quis deus in fraudem, quae nos insania traxit 
Attentare nefas? Sanctum lacerare parentem 
Et violare sacrum populosque in pace repostos 
Yertere in arma simul civesque agitare tumultu 
Non puduit miseros. Quid enim crudelius usquam 

25 Prospexit tellus monstrumque infame per orbem? 
Ora virum vivos nos et post fata loquentur. 
Nec minus attonita (quamquam timor absit) in urbe 
Flebilis auditur questus: gemit illa maritum 
Germanumque soror, profugum dolet altera natum, 

30 Quisque suam maeret sortem, dolor undique laxat 
Fletibus ora piis. Triplici tum funere maesta 
Magna parens equitis (tantum dolor ultimus angit) 
Canitiem evellens terraeque illisa furentis 
More ruit laceroque super procumbit amictu, 

35 Lumina nunc palmis, nunc unguibus ora lacessit, 
Nunc resupina solo, nunc prona exasperat iras 
Crudelis divos crudelia sidera clamans. 
Dira manus ambas nudosque elisa lacertos 
Concutit atque animam paulum miseranda resumens 

40 Iam conata loqui. Miserae dolor anxius ora 
Occupat, exangues arescunt luctibus artus. 
Quis poterat lacrimis non indulgere, cadentem 
Exanimem quando convexo in limine matrem 
Singultu medias intercidente querelas 

Digitized by VjOOQ lC 



22 H. 

45 Viderat, ut nati fleret scelus orba senectus 
Funeraque et tales absolveret ore dolores: 
Obvius hosne mihi lusus, haec gaudia matri 
Nate refers tandem? Fessae post longa senectae 
Exilia haecne quies? Quotiens noctesque diesque 

50 Errores deflens, ne quis tibi casus obesset, 
Vota dedi superis, cumulatos thuris odores 
Saepe tuli ante aras exoratura tonantem. 
En caeli pietasi Sic te videt anxia mater! 
Qui nunc fulgor eras populis, spectacula pendes. 

55 Heu quotiens patriae luctus et bella parenti 
Nate minabaris populumque involvere praeda! 
Nunc ego praeda feror! Miseraene haec munera matri 
Haec mihi dona refers, et regna et praemia sunt haec, 
Quae mihi pollicitus, cum blandus ad oscula dudum 

60 Fovisti algentes lacrimis gaudentibus artus? 
Speravi requiem, veterisque iniuria facti 
Iam poterat desisse: dedit nova causa malorum 
Supplicia afflictae longe graviora senectae. 
Heu dolor, heu lacrimas — extremo in funere nullus 

65 Inferiasne ausit tenui producere pompa? 
Sicne ille exilio quondam miserabilis ad me 
Expectatus ades? sic me complexibus ambis 
Languentemque tenes? quor fata infausta sequuntur 
Exortem culpae et tristem sine crimine vitam? 

70 Hei mihi secretis scelus occuluisse latebris 
Cura fuit miserae: sic ire ad sidera rebar 
Sorte tua partis olim decoranda triumphis. 
Heu heu nate decus dudum et nova gloria matri, 
Nunc dolor et lacrimae populoque urbique tuisque 

75 Dedecus aeternum! Quae non memoraverit aetas 
Tam crudele nefas, simul et damnaverit orbis! 
Frondebit tellus, dum sidera fulciet Athlas; 
Dumque auras ferient volucres et squamea pontum, 
Tantorum scelerum Romam meminisse pudebit. 



46 et nati || 60 Fovesti || 65 Inferiasve 

Digitized by LiOOQ lC 



PORCABIA 23 

80 Dicebam infelix: Per te mi nate meamque 
Oanitiem obtestor, nostros orbare penates 
Ne properes, animis iam frena calentibus adde. 
Si te verus amor, pietas si vera teneret, 
Non patriam insidiis ilivum nec fraude parentem 
«5 Captares. Patres abolere in pace repostos 

Quid nisi triste malum? Nimis o fera glbria regno 
Ventosumque decus tumidum te insistere suasit. 
Quam melius teneris animam vagitibus olim 
Inclusisse tibi, sceleris dum nescia tanti 
90 Mens fuit atque aetas poterat minuisse dolores 
Nondum luce graves et pubescentibus annis! 
Iam iam parta quies populis et funere vera 
Libertas sancita tuo est; scelus omne recessit 
Et furor. Huic tantum miserae fortuna superbit. 
95 Quid moror? amisi natum! Num tempus acerbis 
Iam poterit tantos lacrimis lenire dolores 
Plus mihi morte graves? Totosque in luctibus annos 
Exiget infelix annis glomerata senectus. 
dii si vestrum est misereri et parcere victis 

100 Aut si qua est pietas usquam mortalibus, auras 
Aetheris invisas tenuemque includite lucem, 
Figite qui valuit tantos peperisse furores 
Infelicem uterum iustisque exurite flammis, 
Dum dolor exuperat vires et lumina vitae 

105 Obruere affectat nigrae spes anxia mortis. — 
Desinit in lacrimas, iterum furiata seniles 
Sanguine perfusos vultus laniabat acutis 
Unguibus et terrae frontem concussa recumbit. 
Nec minus horrendo diversa in parte tumultu 

no Miscentur manes; rapiunt genus [omne] furorum 
Eumenides rapiuntque virum feriuntque ruuntque, 
Viscera collacerant et aduncis unguibus acres 
Vulnificos raptim exercent per membra labores. 
Unde duces bello clari, qui proxima servant 



110 deest omne 

Digitized by LiOOQ lC 



24 n 

115 Arva piis, dubio simul obstupuere tumultu. 

Quisque ad tela rueus quae tum dabat impetus arma 
Corripiunt, tamquam vivos fera bella fatigent, 
Iamque acies strepitus incendia et arma ruinas 
Ante oculos volitare putant. Stupet inscia rerum 

120 Turba ducum, ante alios qui primus in agmine praestat 
Scipio, cui tantos dedit Africa victa triumphos. 
Assurgens cubito intrepidus circumtulit hastam, 
Cui tum nixus erat: Nondum vetus excidit ira 
Atque iterum insultat nostrae ferus Hannibal urbi 

125 Excidium referens populis Latioque ruinam 

Aut Pauli ante acies insignem quaeritat umbram. 
Ibo animis contra: nunquam mihi gloria maior, 
Vincere quam Poenos urbem patriamque tueri. 
Prosiliens raptim gressus per opaca nocentum 

190 Tartara tendit iter, passim circumspicit umbras 
Pallentes Erebi Stygiae noctisque tenebras. 
Dirarum furias tantum crudescere sentit 
Unius in poenas stimulisque agitare colubras 
Horrescitque tuens: „Patriaene hac sorte rebelles 

135 Plectuntur miseri dominisve infanda parantes? 
Heu tibi dire deis miles! me me indice saltem 
Debueras superum et patriae non temnere curas." 
Tum magis insultant furiae, magis urget anhelas 
Ira deas. Diro flectebat ab omine vultum 

lio Scipio, nam patriae pietatis imagine raptus 
Tot scelerum poenas longe indignatus abhorret. 
Tartareis postquam sacrum caput extulit umbris, 
Luminis et caeli fruitur meliqribus auris; 
Ad tumulum rursus mortales induit artus. 

145 Hic simul ossa nova glomerari in carne videres, 
Atque ipsum liquida spirare in voce cadaver 
Pallentesque animam sensim vegetare per artus 
Coeperat et prisca fieri gravitate verendus. 
Hle sepulcrali respersus pulvere pectus 



130 heiebi || 135 parentes 

Digitized by LiOOQ LC 



PORCARIA 25 

)iscutit, inde humeros pallentiaque ora genasque 

)etergit manibus, nigranti aspergine tinctos 

/entilat inde pedes, meliore afflatus in aura 

le videt agnoscitque homines Latiumque locosque 

^arpeiasque procul quondam Capitolia rupes, 

[inc Tuscum Tibrim et Carmentis moenia vatis 

'atidicae, quae non cecinit nova casmata Eomae. 

ix pedibus superinsistens pavidusque tremiscit 

irgulti in morem, donec vestigia pressit 

ortius et robur gracilis natura recepit. 

cior igne Iovis rapidisque citatior austris 

micuit macies pallorque recessit ab ore. 

irpit iter validus, tandem super astitit urbi. 

iratur campos raro sterilescere cultu, 

iratur niveas pecudes errare per agros 

)rcorumque greges patulosque in cornua tauros 

■> genus omne simul pecorum, genus omne ferarum. 

siectas hinc inde domos veterumque labores 

ldique collapsos, turrita palatia quondam, 

uic aequata solo, celsi radiata Colossi 

Jmina et ingentes quas ipse instruxerat aedis 

fecisse videt, simul et traxisse ruinas 

mpla deum, fractas hinc inde astare columnas. 

n spirare animas, vivas iam reddere voces 

.rmoris hinc formas, passim nisi fracta iacerent 

mbra, videt veterumque animatas paene figuras, 

te triumphales titulos virtutis honores, 

ista minutatim torrenda in calce parata 

emit et longe vectos aliunde labores. 

gressus tandem media proficiscitur urbe • 

lustrans hinc inde oculis; variare figuras 

ue habitus hominum cernit paulumque moratus 

ic secum: Quaenam gens haec tenus inguine vestes 

e gerit et pedibus nimium gradiuntur acutis 

osoque comas umbrantur et ora galero? 



177 Frustra 

Digitized by LiOOQ lC 



26 n 

185 Horum ego iam memini quondam attrivisse furores, 
Barbaricos quando domui. Num forte sinistra 
Victores nostris opibus potiuntur et urbe? 
Effera gens nimium in luxum te Eoma subegit, 
Quam totiens tantis protexit ab hostibus ingens 

190 Scipiadum virtus, acies ubi Martius ardor 
Fulminis in morem totis exciverit oris. 
En hinc quis strepitus? cursim adventare togatos 
Prospicio verbisque loqui nutuque latinis. 
Hi num Bomulei proceres? haec Martia nostrae 

195 Militia est urbis? sanctusne hic forte senatus? 
Frondentes hederae et postes ubi laurus obumbrat, 
Hos video nimias agitare in iurgia vires. 
Iam satis hoc: rediit virtus, nostraeque peracta est 
Spes longinqua viae. Poteram requiescere saltem 

*oo Tutus apud manes, animum quando irritus hausi 
Exuperare Erebum rursusque ad fata reverti. 
Indignatur adhuc externa a sede profectos 
Aspexisse viros urbis connubia frmgi, 
Quae totiens reges iam dedignata maritos. 

*05 Conscius hic solita veterum virtute minores 
Degenerasse dolet viresque in sordibus omnes 
Effluxas Latii et tantum superesse ruinas. 
Laxus humi residens auras captabat aperto 
Pectore et afnicto flabat suspiria corde, 

210 Nec lacrimas tenuere oculi salsaeque per artus 
More nivis guttae fluxere ardore liquatae. 
Tantus ubique dolor membrorum robora laxat, 
Suspiransque graves erumpit ab ore querelas: 
]&tria, o tellus divum, domus alta Quirini 

*i5 Imperiosa viris, mundi regina subacti 

Terrarum genitrix omnis simul aetheris altrix, 
Quae genuisse deos potuisti et lumine caelum 
Hlustrare tuo superisque extendere laudes, 
Iam deserta iaces: cecidit vigor ille Quiritum, 



201 herebum 

Digitized by LiOOQ lC 



PORCABIA 27 

irtutum princeps. Nil heu nisi nomen et umbra 
estat et antiquae tantum levis urbis imago. 
ei ubi siderei proceres, en indita virtus 
la virum! Cecidit divini seminis ardor, 
agnanimum heroum iam degeneravit origo, 
etheris antiqui clementior aura recessit 
aec urbis facies, qualis cum frigore primo 
rcadiae saltus, ubi Iupiter horret ab astris, 
ixat hiems frondes boreasque excerpit honorem 
rboribus, si quando gelu pulsantur et imbri. 
tstities horret, foliis nemora alta caducis 
rata iacent, feriunt ramorum excelsa procellae, 
ldique procumbunt ruptis radicibus orni. 

rapidus flammas volvat Vulcanus ad auras, 
nc nemus omne flagrat, dilecta cubilia nimphae 
ffugiunt celeres nullaque in fronde virescit 
cus, et exusti restant sine cortice trunci. 
u nimiuTn praeceps, nimium furiosa vetustas 
celeras nimiumque ruis matura sub aevo, 
ignes rerum vires et singula vertis 
lua paulatim mundumque exosa resolvis! 
[am iam carpit iter surgit qua parte superbum 
im et admirans pontem fluctusque ruentes 
-ritamque arcem summumque ad sidera culmen: 
lspicuis, inquit, tantum haec aequanda vetustis 
snia. Si Priamus tanto iam robore Troiam 
aisset, nullis violassent viribus olim 
tissentque solo fumantia Pergama Grai. 
q festinat iter: multos celerare gerones 
spicit et manibus ingentia volvere saxa 
dferis similes satiris; pars agminis illuc 
vectat silices alta de rupe recisas, 
3 terit advectas, operi pars miscet arenas; 
ramum ante alios, qui calcibus ilia nudis 
dit equi frustra, manibus quem nixus et armo 

tractim impellit, nutuque et voce lacessit 
ferum vulgus segnesque in calce clientes. 

Digitized by LiOOQ lC 



28 n 

Ferte citi ferte! exclamat, properate labores 
Turris et ambitus murorum, haec moenia quando 
Cingere constituit summus pater omnia tractu 

260 Urbis opus longo ! Tantos Beltrame paratus 
Aggredere intrepidus: durus labor ardua vincit, 
Omne quidem facile est animis audentibus altum. 
Tum mage fervet opus: totos cyclopas ab Ethna 
Prospiceres ruere; magnum cum robore caelum 

865 Debellare parant ac montibus insuper altis 
Coniiciunt montes et in aethera surgit Olimpus. 
Ingressus templum teretes hinc inde columnas 
Miratur tractusque loci et testudinis altae 
Fundamenta iaci, paulatim assurgere muros 

270 Gaudet et hanc longe molem superare vetustas. 
Pyramidum sileat celebris fastigia Memphis 
Mauseolique labor, cedat Babylonia moles 
Et quae marmoreis late suffulta columnis 
Tot simul ingentes Asiae struxere labores 

275 Templa solo Triviae penitus fundata palustri. 
Dirigit inde pedes, ubi nunc domus alta monarcae 
Tollitur antiquis non concessura triumphis. 
In foribus timor in superos sanctumque pudorque 
Iustitia et pietas, opere associata frequenti 

280 Pone fides sequitur, nullo violabilis aere 

Gratia stat simplex, quam raro in praesulis aedes 
Isse reor: multos solet id iugulare potentes. 
Felix qui nullo nimium speraverit auro! 
Aulai in medio summoque in culmine regnat 

285 Maiestas gravis imperio vultuque verendo 
Iudicium sequitur fecundo in pectore verum 
Consilium gestans viridique adoperta colore 
Spes et amor, grati longe immortalibus ambo. 
Haec propter totum virtus quae temperat orbem, 

290 Candida religio sacrata in sede coruscans 
Ad superos ostendit iter, monstratque colendo 



282 Esse 

Digitized by LiOOQ lC 



PORCABIA 29 

Simplicitas hominum qua vi superevolet astris. 
Gloria post longos et fama aeterna labores 
Insequitur biiugoque super concordia curru 

295 Eminet et rerum seriem regit Athica Pallas. 
Plurima per muros hinc inde effulget imago. 
Haec post longa quies residens secura sub alta 
Otia pace terit meritisque rependit honores. 
Hinc studia ingenuis antiquae lamdis et artes 

500 Athica demonstrat quae sit natura quibusve 
Cursibus errantes stellas represserit Athlas, 
Qua trepidet tellus, qua vi maria alta tumescant, 
Unde animae inspirent homines volucresque ferasque, 
Quae regio in terris Cereri sit quaeque Lyaeo 

805 Gratior aut saltus maiora armenta coronent. 

Post aulas vergens penetrali in sede receptus 
Lustrat Aretinum crocea sub veste Iohannem, 
Qui tum forte legens leni sub voce labores 
Scipiadum magnis animos pensabat ab actis 

9io Romanosque duces meritis super aethera vectos. 
Ille autem ad nomen tacitas erexerat aures 
Scipiadum; dum se se armis confringere Poenos 
Audit et hostiles iam debellare catervas, 
In medium tales prorumpit ad aethera voces: 

si5 Hle ego qui totiens armis victricibus olim 

Spem patriae ante annos mediis in caedibus ardens 
Paene auxi extinctam, cum saevus inhorruit armis 
Hannibal et nostris undarent stragibus amnes. 
Inter tot furias bellorum primus ad oras 

320 Produxi hostiles ausus contemnere vires 
Fortunae. Fuit ingenti pro numine virtus 
Et patrum studiis animus mihi maior et ensis. 
Edomui Lybiae populos, tot regna tot urbes 
Sub iuga Romanae posui dicionis et orbem 

325 Occiduum statui. Cura est mihi credita fratris 
Imperiumque urbis, strueret cum bella Philippus 
Antiochique furor. Totiens domuisse rebeiles 



327 Anthiocique 



Digitized by LiOOQ LC 



30 n 

Glorior atque Asiae fratri peperisse triumphos. 
Unde tot invidiae: studium sine laude virorum est 

830 Polluere illustres et rerum carpere famam. 

Quin etiam cinerum ne quid sibi Roma meorum 
Iactaret manesque meos tenuisse sepultos, 
Sponte tuli exilium. Meritis haec gratia, postquam 
Restitui decus omne meis ac paene ruentem 

335 Italiam tantis tutatus ab hostibus armis. 

Laudibus his cesset quaecunque est gloria gentis 
Externae Graiumque simul, licet aemula virtus 
Herculis ingentes olim simulaverit actus. 
Mille licet dederit Iuno implacata labores 

340 Atque humeris caelum tulerit spoliumque leonis 
Lerneamque datis facibus tremefecerit idram 
Heumque Pholumque Erimantiadumque furorem 
Stimphalidasque arcu, vel si cumulentur in unum 
Idra et Scilla et aper triplicis Gerionis et umbrae, 

345 Antheo vires tellus infundat et ater 

Cerberus horrendis feriat latratibus auras: 
Omnia vix nostros poterunt aequare labores. 
Haud dextrae colus apta meae nec Lidia coniunx 
Horrentes humeros molli derisit amictu, 

350 Non ego Amazonidum traxi ferus arma puellae. 
Yis mihi maior erat; nam me sublimis agebat 
Gloria, cum totiens Bomanis arcibus hostes 
Averti atque omnis per me tulit orbis habenas. 
Nondum bellorum studiis, sed viribus impar 

355 Quisque fuit ductor. Yitiis a stirpe recisis 
Aetatis florem duro exposuisse labori 
Cura fuit. Nobis victa Cartagine virgo 
Illustris delata. Oculos licet illa nitentes 
Gesserit aut quales nimium laudata Pelasgis 

360 Tyndaris ardenti donis cumulata marito 
Iussa dari, belli quamquam mihi iure liceret, 
Non tamen usque meum tetigit captiva cubile. 
Exuperare animum flammasque libidinis acres 
Laudis erat. Divum cantet licet altus Achillem 

Digitized by LiOOQ lC 



PORCABIA 31 

raiorum vates et felix Mantua Troem, 
ic nisi nemo fuit, nostras qui carmine laudes 
ltius extulerit, patrem qui tollere sacrum 
ititur, in viles usus ni mergat egestas. 

Talibus obstupuit dictis Aretinus et actis 
)llustrans oculis, dubiusne illuserit arte 
ut ope Peonia fuerit revocatus ab orcho, 
lae fortuna virum circumferat inscius haeret. 
Dtutu spectans humeris haerere lacertos, 
smbra simul vivo penitus spirantia pulsu 
iratur: Quis te traxit casusne deusne 
dibus a stigiis nigroque erumpere Averno 
l superos, cum tot Furiae iuxta atria Ditis, 
>rgon et horrendi custos sit Cerberus antri? 
i superum iussu venias, ut luseris arte 
sntibus humanis fictoque in corpore vultus 
tentes, quales tenuit dum vixerit ille 
pio, quem nuper vana mentiris in umbra? 
2fa phynecea tumulo mala carmina fraude 
rte dedit; pelago ruis an telluris hiatu? 
>rocul ad manes stygios atque aethera lustra 
rantesque viros, dum nos hic vita reservat. 
Tum Romanus ad haec: Quamquam volitare figuras 
rte obita fama est umbrasque illudere vivis, 

turbere animo neve exhorresce precantem 

papam ingressus; neque enim te laedere manes 
le putes nostros, suetus cum saepe labores 
uadum legere et memoranda rependere facta. 
►erio magni venio Iovis: ille tenebras 
>it et e Stigiis supera ad convexa levavit 
[ue iterum dedit humanis et luce potiri. 
d te per lacrimas, dudum quibus ora caducis 
ca vides superasque poli quibus uteris auras 
;unamque urbis, nostri quae sola reductus 
sa fuit tantosque ausim tolerare labores, 
3 pedes sacri quaeso genitoris et ora 

Aretine. Deos sic tu maioribus oro 

Digitized by LiOOQ lC 



32 n 

Muneribus potiare patris, nam fata polique 
Et tua te virtus merita ad maiora reservant. 
Duc, iterum rogat, et sacrum me admitte parentem 

405 Immeritumque licet. Patrios non ille refellet 
Affatus, pia vota solet lacrimasque precantum 
Mollius accipere et fessis succurrere rebus, 
Cui caput ante alios ornet licet alta potestas. 
Iam memini quondam imperio sublimis et armis 

4io Supplicibus sua iura dedi facilisque rogatu 

Ante acies quamquam victor. Fortuna modestos 
Esse animos vires regni tumidosque ruinas 
Edocuit summisque diu non fidere rebus. 

Ille tamen victus precibus lacrimisque rogantem 

415 Romanum implicuit dextra monuitque vereri 

Pontificem. „6ratum est patriae spectare parentem, 
Cui meriti virtus ausa est includere tantum." 
Ergo ut erat gemitu laceroque inhonorus amictu, 
Mente gerens casus tristisque exordia facti 

430 Militis, illacrimans urbis miserabile fato 

Ante patrem manibus supplex et poplite flexo 
Haud rudis eloquii sic ora trementia solvit, 
Quae magis indigni commendat gratia luctus: 
Dive virum Nicolae, inopem qui numine Romam 

425 Quinte tuo extollis, tantos miserate labores 
Solus et antiquas qui nondum despicis artes 
Romanumque decus, Stigiis de sedibus unus 
Ausus ego ad superos vastae telluris hiatu 
Rumpere. Scipiades eadem nos cura repostos 

480 Urbis habet, quondam tenuit quae in tempora vitae. 
Iamdudum infremuit tumidos de plebe rebelles 
Rumor apud manes patriae insaevisse parenti 
Et violasse sacrum. Poenorum qualis ab armis 
Tempestas mihi visa iterum. Sic infera pugnas 

435 Extimuit Romana acies : nos bella gigantum 
Credidimus trepidi vel hiulci fulminis iras 
Ob scelerum poenas irataque numina genti. 
Hei ubi prisca fides! tanto cur turbine miscent 

D igi tizedbyL»OOgle 



PORCARIA 33 

Otia mortales finesque egressa modesti 
44oLibertas nimium rerumque exaucta superbit? 
Quid faciunt miseri, tibi cum caelestia parent 
Infernique sinus? Ubi nunc vetus ille priorum 
Virtutum fulgor? Vetus illic Roma quiescit, 
Bobur et arma virum: nequeunt mansuescere tantum 

445 Relliquiae sordesque hominum, quos undique fluxum 
Confecit populos extrema in tempora vulgus. 
Hosne iuvat saevire, iterum quod moenia rursus 
Extruis et Romam, si qua est, insignibus ornas 
Extollisque opibus pacemque impendis et annum 

450 Laetitiae exortem bellis, unde aurea fulget 
Roma et congestis opibus cumulata triumphat, 
Reddere praereptos iterum dignatus honores 
Et civile decus, census augere paternos 
Omnibus et maior rerum data copia templis? 

455 His quamquam aspirent felicibus omnia fatis, 
Tu tamen excelsa moderantius utere sorte 
Imperiique manu. Meritis excellere malis 
Et pietate alios, quae sola in principe virtus 
Eminet, exemplum cum sis pietatis et auctor 

460 Ante omnes decet esse pium monitusque supernos 
Fortius accipere atque ipsi non parcere vitae, 
Si iubeat pietas. Populorum vita salusque 
In te omnis, cuiusque humeris incumberet orbis 
Milibus e tantis cum factus ab aethere dignus. 

465 Nec tibi, sed totis genitum pia cura superni 
Instituit populis: ergo reminiscere, quando . . . 
Gentibus esse caput mundoque impendere leges, 
Siderei meritis recludere limina caeli, 
Indignata viris exposcere numina pacem. 

470 Tunc deus aspexit mundum, cum dulce ferenti 
Pondus eras matri, tunc arrisere corusci 
Numina cuncta poli et patriae spes aucta Latinae, 
Cum tu maiores adolebas dignus in annos 



post y. 466 nescio an exciderit aliquid 

HonUiui Bomanus ed.Lehnerdt. gitiz<& by ' 



34 n 

Atque ingens virtus meritos spectaret honores. 

475 Surgere iam poterat neglecta et squalida Roma 
Et veteres haurire animos maiorque videri, 
Tum quoque communi felix adolescere sorte, 
Cum melior per te longe sibi redditur orbis. 
Ante tuos ortus miserandum et flebile numen 

480 Eoma fuit. Tandem triplices laetata per omnes 
Te surgente gradus, tribuit quos ipsa, meretur 
Ante alias veniam populos spectata per omnes 
Sacra diu nomenque tuum templumque dicabit 
Gentibus: hic totus Romae laetabitur orbis. 

485 Sis pater ergo memor patriae telluris amatae 
Numinibus, cineres ubi tot tumulantur et ossa 
Pontificum sacroque hominum perfusa cruore 
Undique terra rubet. Fidei manet alta supernae 
Hic pia relligio verum caput urbis et omne 

490 Imperii decus et Petri, cui sanguine primus 
Partus honos templi caeloque infusa potestas. 
Ergo iterum altricem mundi pater aspice terram. 
Imperat ille deis fortunae et rebus et astris, 
Qui sibi nec patitur mentis sordescere lumen 

495 Vimque animi, imponit qui frena libidini et irae. 
Ille quidem felix princeps et celsior omni 
Imperio et populis opibus quoque maior et armis. 
Haec postquam effatus, subito velut umbra recessit 
Spiritus ad manes corpusque reliquit in urna. 

500 Ac veluti ignitas si quando per aethera sursum 
Intenti aspicimus noctu volitare favillas, 
Igne micant tenui, mox nulla in corpora lapsae 
Deficiunt, subito aspectu solvuntur in auras, 
Aut ubi quam sidus vulgus putat ignea currit 

505 Bima polo, celeri raptu se condit in astris. 



finit secundus. 



Digitized by LiOOQ lC 



VENVS AVREA 35 

HI. 

Venus aurea natum aberrantem deplorat afflictim, quem 
terras ac caelum speculata nusquam comperit. Inquisi- 
tores omnes esse vult; his praemia satis digna pollicetur, 
monstranti basiolum spondet, reducenti natum se dat quo- 
lubet modo potiri. Elegiam hanc ab se editam iubet 
esse pro vadimonio. Tantis igitur praemiis cum adhor- 
tetur unumquemque, erit operae pretium inquirere ludi- 
bundus ille quo lateat. Tu, qui Veneris desiderio ac 
lacrimis indulges, diligenter si quaeritas, dignus eris tanto 
munere. 

Venus aurea. 

Flete meos (si qua est meriti mihi gratia) casus, 

Quos Veneris tangunt cordolium et lacrimae! 
Hei mihi, quando meum totum speculata per orbem 

Perdiderim natum perdiderimque animam! 
5 Quo calet igne Venus, cessit mea cura Cupido 

Et secum vires deliciasque tulit. 
Nate simul tecum totis resoluta medullis 

Gaudia quanta dedi, gaudia quanta tuli! 
Molliculis quotiens Venerem condire solebas 
10 Saviolis, quando dulcia furta dabam! 
Nate, meae vires et deliciosa voluptas, 

Te sine deficior, te sine luce oculi. 
Heu quam carus eras suetus colludere mammis 

Et mihi lascivo lambere dente genas, 
15 Quanta leves inter fletus et gaudia carpsi 

Basia, cum gemitu murmura trita dabas! 
Ipsa tuos tremulo solabar carmine luctus — 

Heu Veneris nemo condolet ad lacrimas. 
Quam facile irrepens cum posceret otia somnus, 
20 Spargebam teneras ipsa per ora rosas! 
Dulce meum solaciolum vitaeque voluptas, 

Quo latitas animae longa alimenta meae? 

jitizerii*/ Vj( 



36 ni 

Indulget si quis miserae mihi reddat alumnum, 
Sive vir invidia sive sit ille deus. 
25 Hunc quicunque mihi seu vir seu femina liat 
Duxerit, in Venerem cuncta licere sinam; 
Qua lateat vel qui tantum patefecerit oram, 

Hli ego pro meritis spondeo basiolum. 
Prospice ne incassum statui tibi dona labores, 
so Quae poterunt ipsos sollicitare deos. 
Neve oculos fallat nati volitantis imago, 

Signa feram, quo sit notior ille tibi. 

Incedit nudus puer et sine lumine vultus, 

Purpureas tenuis ventilat aura comas. 

35 Dependet pharetra ex humeris, quibus addidit alas 

Ipse pater, manibus ignea tela gerit. 

Ne prope sis rapto cum telum intorserit arcu, 

Nec spectes teneri quanta sit ira dei. 
Multi etiam fortes sensere Cupidinis ictus, 
40 Saepe dedit Marti vulnera, saepe Iovi. 
Ah quotiens miseros vana spe lusit amantes 

Et desperatis vota secunda dedit! 
Blandiri assuetus, sed fellis amarior haustu 
Plena venenosae pectora fraudis habet. 
45 Saepe iubet simulare et lascivire puellas 
Inter amatores officiumque negat. 
Saltem si qua mihi violentior aura fugacem 

Restituat, possum cetera damna pati. 
Ni reducem miserae dederint pia numina natum, 
50 Spectabit paucos vix mea vita dies. 

Pinit. 



Digitized by LiOOQ lC 



AD ILLV. PRINCIPBM D. FRANCISCVM SFORT. 37 



IV. 

Oratius Nichodemo felicitatem. Hic est qui abstrahere 
servitio provinciam et liberam nobis vivendi dulcedinem 
parere potest. Itaque resistere his furoribus etsi maxima 
laude dignum sit, eo magis excitari debet, quod si neglexe- 
rit, non modo reliqui temporis gloriam eripi, verum etiam 
sibi praeteritam evanescere sinet. Nihil enim per se 
altum atque magnificum, nisi quod omnium iudicio ratio 
fecerit excellens. Verum quia neminem decet magis Ita- 
licae libertatis defensorem esse vel gloria rerum gestarum 
vel felicitate, quam omnium mortalium primus in potes- 
tate habet, vel studio atque efflagitatione omnium, scripsi 
breviter carmina haec tanti. principis magnitudinem exci- 
tatura. Quae si libera atque honesta iudicaveris, per 
humanitatem tuam et principis fortunam quaeso ad illum 
destinare non graveris; quod si secus tuum iudicium 
fuerit, vel ea combures. Vale. 



Ad HIil prinoipem d. Franciscum Sfort. 
Duoem Mediolani. 

Dive virum lapsura Italis qui regna tueris, 

Quo duce fulgorem Caesaris orbis habet, 
Effluxas patriae res maiorumque triumphos 

Aspice vei Lygurum gloria quanta iacet. 
5 Rex ferus insultat Latio — quam credere durum — 

Ascivit Venetos in sua vota pares. 
scelus indignum: tanto cum crimine foedus 

In caput est ictum terra Latina tuum. 
Alma viris felixque opibus, cui contigit orbis 
10 Imperium, fieri barbara praeda queat? 
Cui fortuna potest patriae miseranda videri, 

Si te non pietas ad pia bella movet? 
Causa tua est tantum, tu iustius induis arma; 

Non erit hoc belli, sed pietatis opus. 

Digitized by VjOOQ lC 



38 IV 

15 Pro patria spondent pugnantibus aethera divi, 
Cetera sunt meritis inferiora suis. 
Quando laude magis dignos sperare triumphos 

Aut poterit virtus promeruisse magis? 
Anne alium pateris quam te dare iura Latinis, 
20 Alterius domito surgat ut orbe caput? 
Si te nulla movet tantorum fama laborum, 

At patriae pietas te meminisse iubet. 
Imperium tanto quaesitum sanguine et armis 
Fiet ab externis praeda ferenda lupis. 
25 Rex tonet ipse licet strepituque exterritet orbem, 
Diripiunt tantas ventus et aura minas. 
Aragonum quid scorta times Venetumque calones, 

In quibus aut nullus vel sine Marte calor? 
Te tantum, haud alios deposcunt sidera regem, 
30 Hoc Italae gentes et pia cura deum, 

Roma etiam, quamvis maerens reminiscitur aevum, 

Quo nimium superis visa superba fuit. 
Tolle moras: ausis ingentibus ardua virtus 
Praestat opem, fortes sorsque deusque iuvat. 
85 Ante acies quis te tulerit, cum Martius ardor 
Euperit ante tubas, cum fera bella dabis? 
Vosne hostes, belli fulgor, vos Martis alumnum 

Fulmineum trepidi stabitis ante virum? 
Dat vires dextrae Mavors, dum porrigit ictus, 
40 Dumque regit turmas, flava Minerva regit. 
Hla duces bello claros aciesque tuetur, 

Illa viros fortes anguigerumque genus. 
Italiae illustris cum te victoria regem 
Fecerit et tantis iura dabis populis, 
45 Ad sua restitues caelum quod temperat omne 
Undique quassatum pontificale decus. 
Tum tibi victrices ornabunt tempora frondes 

Et referent titulos ille vel ille tuos. 
Tunc ego et ingenium et quicquid mea carmina possunt, 
50 In laudes Italum Sfortigenumque dabo. 

Finit. 

Digitizedby VjOOQlC 



ILIADIS LIBER PEIMVS 39 

V. 
ILiadis liber primus. 

Iram Diva refer nati Peleos Achilli 
Pestiferam Danais, tantos quibus anxia luctus 
Actulit heroumque animas tot miserit orcho 
Ingentes, canibus lanianda cadavera passim 
5 Alitibusque dedit. Statuit sic Iupiter, ex quo 
Iam pridem Atrides magnorum ductor Achivum 
Turbatis certare animis et divus Achilles. 

Quis superum furias amborum mentibus auxit? 
Latona infensus regi et Iove natus Apollo. 

10 Hic ira incensus miserorum corpora tractu 
Tabifico coeli morboque infecit Achivum. 
Haud veritus nanque insignem contempnere Crisen 
Atrides vatem, dudum qui ex arce ^rofectus 
Argivum ad classem fulgentis laurea Phebi 

15 Serta gerens sceptrumque manu mirandaque regi 
Munera prereptam reddi sibi poscit alumpnam. 
Supplicibus lacrimis omnes ante ora precatur 
Ductoresque ambos populi decora alta Pelasgum: 
Atridae vosque o Danai fulgentibus armis 

20 Hlustres, coeli vobis qui culmina servant 

Si predae imperium Priami reditusque secundos 
In patriam prestent, caram mihi reddite natam! 
Accipite haec: meriti pretium sint munera tanti. 
Fulgorem liceat Phoebi numenque vereri, 

25 Quem Iovis ut gnatum cuncti. coluere Pelasgi! 
Assensere omnes votis et munera fungi 
Auguris. Hic tumidus furiata mente ferebat 
Consilium Atrides animique exaggerat iras, 
Increpitans diris vati sermonibus infit: 

so Si te his actigerit candens Aurora morantem 



Cod. Vatican. lat. 3908 fol. 173 r . Homeri poetae cla. ex 
greco in latinu versi per oratium liber primus incipit yliad'. 

Digitized by LiOOQ LC 



40 V 

Pupibus aut iterum redeuntem offendet Atrides, 

Non te sceptra dei nec laurea texerit, augur! 

Hanc procul in patriam statuam cum redditus Argo 

Texentem toelas, nostrum captiva cubile 
35 Cominus aspiciet, dum strenua fulserit aetas. 

I procul actutum, ne me irritaris, ut inde 

Hlesus redeas! At illi territus augur 

Paret et ad litus pelagi fluitantibus undis 

Tendit iter propere aspectans; tum plurima questus 
40 Latoydem supplex lacrimis affatur obortis: 

Crinibus insignis Chrissam qui fortius audes 

Archiger et Chillam illustrem Tenedumque nitentem 

Eternis regere imperiis, si thuris acervos 

Ad tua templa tuli, si pinguia liba#quot annis 
45 Taurorum pecudumque dedi torrenda per aras, 

Exaudi, nam digna precor, mea vota cadentes 

Et lacrimas quasso Graii vereantur ab arcu! 
Audiit architenens, celso turbatus Olimpo 

I)esiliit nocti similis classique Pelasgum 
50 Quam procul aspexit furiis accensus et ira 

Constitit ex humeris sonitumque dedere sagitte. 

Tum graviter stridet argenteus arcus ab aura. 

Inter equos interque canes iam tela vagantur 

Litore in extremo Danaumque in corpora soevit. 
55 Quotque emissa manu morbos tot spicula tendunt, 

Precipitesque alta vitas in morte relinquunt. 

Iamque catervatim defleta cadavera flammis 

Subiciunt miseri turpi fluitantia tabo. 

[Ante oculos struxere piras] 

laiber primus Homeri poetae divini per Carolum 
Arretinum in latinum traduetus. 

Nunc iram Aeacidae tristem miseramque futuram 
Diva cane et quantos Grais dedit ille dolores 

40 abortis || v. 59 linea inducta deletus est. 

Bibl. Leopoldinae Laurentianae Strozzianae cod. 100. 

Digitized by LiOOQ lC 



ILIADIS LIBER PMMVS 41 

Quotque animas fortes heroum miserit Orcho 
Quantaque tum canibus miserorum corpora passim 
5 Atque avibus lanianda tulit, quo tempore primum 
Atrides rector populorum et dius Achilles 
Inter se certant, sic Iupiter ipse volebat. 
Quis deus hic tantos irarum miscuit aestus? 
Latonae genitus, contempto numine saevo 

10 Infensus regi, pestem conciverat atram 

Castra per et populum procumbunt undique morbo. 
Namque sacerdotem Phebi contempserat ille 
Chrisem, qui ratibus solers advenerat Argis; 
Laurea serta dei manibus sceptrumque gerebat 

15 Et quae sint natae pretium ventura redemtae 
Fulgentes ocreis Danaos oravit et altos 
Praecipue Atridas, rerum quis summa potestas: 
Atridae atque alii tam splendida corpora Graii, 
Obtestor superos, caeli qui culmina servant, 

20 Dent manibus vestris ingentia moenia Troiae 
Vertere, tum laetos patrios accedere portus. 
Munera praetendens vobis, haec munera porto, 
Sumite, tam caram misero mihi credite natam 
Et magnum sperate deum, cui certa sagitta 

25 Est manibus prolesque Iovis carissima semper. 
Assensere alii tollendaque praemia censent 
Eeddendamque patri natam vatemque vereri. 
Ac non Atridae placuit sententia, dictis 
Sed gravibus Chrisem ratibus discedere iussit 

30 Taliaque horribili vultu verbisque minatus: 
Hinc periturus abi! iam te nec numina Phebi 
Non lauri non sceptra tegent, si navibus altis 
Seu nunc tardantem rursus seu castra petentem 
Attdgero: nec enim ante putes tibi solvere natam 

35 Quam procul a patria canos ostenderit Argis! 
Hic texat telas, hic nostra cubilia curet. 
I tandem caveasque tuis me incendere verbis! 



1S Chri8emque || 19 servat || 24 sagipta 



42 VI 

Sic fatus. Timuitque senex dictumque facessit, 
TJndisoni tacitus petiit nam littora ponti. 

40 Hinc abiit longe precibus Phebumque vocavit: 
Arcitenens magne, Chrisae qui moenia lustras 
Divinamque regis Cillam Tenedumque gubernas, 
Smintheu, si qua tibi posui pulcherrima templa 
Sique tuis aris taurorum pinguia crura 

45 Caprarumque dedi, nostris precor annue votis: 
Dent Danai poenas infestaque conice tela, 
Ut tandem lacrimas discant non temnere nostras! 
Audiit haec Phebus graviter commotus et imas 
Desilit in terras summo de vertice caeli 

so Arcum humeris pharetramque gerens; tum turbidus ira 
Irruit et quassae sonitum fecere sagittae. 
Argivumque petit classem circumdatus umbra 
Conseditque procul subito nervumque tetendit 
Arcus et horrendo telum stridore remisit. 

55 Hoc mulos rapidosque canes hic corpora Graium 
Finxit inaudito tentavit et agmina morbo. 
Heu miserum postquam telum contorsit amarum, 
Muta virum crebris ardebant pectora flammis. 



VI. 
Oratii Bomani ad Pium II pont. maz. epigrammata. 



Nos dignum meritis in te profitemur honorem 
Et decuisse Pium pontificale decus. 

Dardanicum Eneam pietas super aethera vexit 
Teque sui nomen sanguinis esse probat. 



49 Desiliit || 61 sagipte || v. 58 in marg. 
VI. Cod. X Rossetti bibliothecae municipalis Tergestinae (A) 
foL 13\ Cod. J. VII, 260 bibliothecae Chigianae (B) fol. 18\ 



ORATH ROMANI AD PIVM H EPIGRAMMATA 43 

6 Ille patrem rapuit medioque ex igne penates, 
Tu patriam medio de Flegetonte rapis. 
Hle suis raptam Troianis reddidit urbem, 
Tu decus in patriam pontificale refers. 
Nunc Pius: Eneas olim Iovis atria pandis 
10 Et caelum yotis creditur omne tuis. 

2. 
Sum Pius antistes nulli pietate secundus. 
Non fortuna fuit, sed pietatis opus. 

3. 
Sis Pius et casus releves pater optime nostros, 

Temporis angustL nam meminisse pium est. 
Semper ad Eneadas placido sanctissime vultu 
Respice Romanos et tueare tuos. 
6 Succedat populis per te non irrita voti 
Gratia nec pietas desinat esse piis. 
Sis Pius in caelo cognataque sidera vincas, 
Et finem pietas protegat usque tuum. 

4. 
Sum Pius antistes nulli pietate secundus: 
Sic pietas finem protegat ipsa meum. 

5. 

Instituit cum te pietas divina parentem, 

Consultum voluit temporis esse malis. 
Officium pietatis opem mortalibus et spem 

Exhibet et frustra non sinit esse preces. 
6 Hla deum caelo miserandum duxit in orbem 

Mortali passim condicione frui. 
decus, o pietas, o lux et gloria, fecit 

Te pietas nasci, te voluisse mori. 



1, 5 medio ex codd. || 3, 7 Sic codd. || 5, s pietas JL 

Digitized by VjOOQ lC 



44 - vn 

6. 
Sum Pius antistes nulli pietate secundus, 
Vera dei mea sit relligio et pietas. 

7. 
Imperium quodcunque est fortunae est viribus impar, 

Non stant perpetua tempora laeta fide. 
Mortales tantum pietas caelestibus aequat 

Et facit aeterna posteritate frui. 

5 Esse deo pietate parem tibi tradita virtus, 

Quod tibi commune est, utere more dei. 

8. 
Sum Pius antistes nulli pietate secundus: 
Pontificem populis iam decet esse pium. 

9. 
Pone metum: iam Roma novo sub principe gaude, 

Omnis odorato luceat igne domus. 
Dum Pius Eneas Capitolia celsa fovebit, 

Tunc eris imperio florida Roma tuo. 

6 Nunc caput orbis eris maioribus aucta triumphis, 

Sint modo pontifici tempora longa Pio. 



VIL 
Oratius Bomanns Pio n pont. maz. 

Caesaris Augustus superis sacravit honores, 
Postquam victrices conticuere tubae, 

Et cecinit dignas divino carmine laudes. 
Inter tot curas tu Pie carmen habes, 



7, l versum leges metricas violantem corrigere non ausus 
eum || VII. A fol. 31\ B fol. 31 T . 

Digitized by LiOOQ lC 



ORATIVS ROMANVS PIO H. PONT. MAX. 45 

5 Quale nec Augustus nec qui te Auguste canendo 
Reddidit aeternum Peleos aut genitum. 
Non labor aut sumptus, dolor acer honorque recessus 

Et rabies caeli continuere tuos. 
Imperii sunt haec quae primum elementa parasti, 
10 TJt cadat hostilis nostra sub arma furor. 
Par operi tanto est animus, si viribus esses, 
Spem fovet, ut vincas, relligionis amor. 



vm. 

Oratius Bomanus Pio n. pont. max. 

Pi decus aeternum patriae, quo principe rursus 
Orbe triumphato sacrum caput inseret astris 
Italia atque Asiae solito ruet omine regnum, 
Cernis ut insultet furiis agitatus Amyrras? 

s Successu rerum domita quam nobile quondam 
Hospitium pelagi Pausania condidit urbe 
Concipit Europen. Italos satis esse fatetur, 
Conatus qui iam tantos et vota morentur. 
Nec minus audaci populos premit undique bello 

10 Finitimos in regna et agros urbesque ferocit 
Pannoniae, ac ripas Histri circumsonat armis 
Otumani genus; obscurum trans accola primum 
Euxinum et Tanaim Mahomes erupit ab orcho, 
Qui ferro et flammis caelum populetur et orbem. 

15 Digna pater reputans animis sublimibus ista 
Et maiora tuis, cum primum culmen adisti 
Pontificale, caput pro relligione pacisci 
Mens fuit et totis occurrere viribus hosti. 
Invalidus quamquam pedibus nec fortior annis, 

30 In lacrimis linquens urbem patriosque penates 



12 reHgionis A I Vm. A fol. 93 r . B fol. 93 r . || 2 miser et 
astris A 

Digitized by LiOOQ lC 



46 VIII 

Difficiles magnis superasti sumptibus Alpes 
Utque bonis taDtum comunibus aspera passus 
Consuleres: haec una tibi via visa salutis. 
Conveniant ubi te recipit modo Mantua reges, 

25 Mantua principibus tellus delecta vocatis 

Hostis in excidium. Quod si metiris et aequas, 
Non opus externis belli pro nomine: vires 
Sufnciunt Italae, modo si cumulentur in unum, 
Tutari Ausoniam et venientes pellere Turcos, 

30 Quin Asiam atque oriens iterum sua sub iuga mittant. 
Huc studium converte parens, huc dirige mentem, 
Discordes populorum animos regumque ducumque 
Redde in amicitiam. Coeant in foedera dextrae: 
Omnibus una salus unum et comune periclum, 

35 Sit labor unus et una indeficiensque voluntas. 
Hesperia in Turcos totis vomat aedibus aurum. 
Dives opum variarum armentosissima tellus 
Auxilia arma et equos aurum frugesque virosque 
Italia undanti fundet pulcherrima cornu. 

40 Tu pater imprimis, cuius sub numine res est, 
Delige praestantes virtute et viribus annos 
Militiae vel quos decus et fortuna secundet. 
Anguiger Insubrum, si non vigor ille refrixit 
Martius ante dies, o quid teris otia frustra 

45 Ductor et imbelles sinis ire inglorius annos? 
Iam iam acies bello assuetae Boii Liguresque 
Non armis, non Marte calent, operosa capillos 
Non galea sed fronde premit decoratque iuventus. 
Virtutem torpere sines: age protinus omnes 

50 In Teucros arcesse acies, simul undique robur 

Sforciadum anguigenumque et ventilet anguis in auras; 

Eminus auratae radient diademata frontis. 

Non illi regnum Italiae veterumque labores, 

Sed tibi fata parant. Nam rebus ad ultima lapsis 



30 Qui A. 1 36 Hesperie codd.; cf. X, 146. || 62 diade- 
mate A 

Digitized by LiOOQ lC 



ORATIVS ROMANVS HO E. PONT. MAX. 47 

55 Dum spes nulla tibi, quotiens fortuna refulsit! 

Imperium optasti Ligurum: non irrita voti 

Sors fuit; hostiles collato Marte catervas 

Fulminis in morem fudit tua vivida virtus. 

In caput arma tuum moliti et foedus et iram 
60 Regnator Siculum Venetique: in turbine rerum 

Vis (inopem quamquam auxilii) non terruit ulla. 

Quin auro atque opibus fidentes fortibus armis 

Saepe renitentis Venetos ad foedera duxti. 

Hannibalem totiens victum Picininiaque arma 
65 Vidimus et mediis Veronae moenibus olim 

Eiectum, cum tot galeas et scuta virosque 

Fluctibus involvens Athesis mare decolor intras. 

Quid super Ausonias acies aut oppida victor 

Edideris memorent alii, quibus auxeris armis 
70 Rem Venetum, populos quot sub dicione dedisti. 

Sentiat ille acies et quae tibi fulmina Mavors 

Suggerit, et quantus sis experiatur in armis. 

Si decus id summi ducis officiumque fateris, 

Aude animi fidens, quo te vocat ardua virtusl 
75 Adriaci ad litus mediis super aequoris undis 

Urbs Venetum fiorens opibus et classe parata 

Incolitur; late populis dat iura senatus. 

Hi quondam assiduo soliti contendere Marte 

Infestasque rates toto detrudere ponto 
80 Et mare inoffensum servare et littoris oras 

Sceptraque vix pelagi Neptuno tuta relinquunt. 

His si certa sedet belli sententia, quamquam 

Sint in amicitia Turcorum et foedere vincti, 

Armabunt classem, maculas abolere patentis 
85 Criminis haud alias et dira piacula possunt. 

His sine difficilis belli victoria nobis, 

Haec vis una potest uni contendere Turco. 

Mox Siculum poteris regnorum arcessere vires 

58 Fluminis AB, fulminis X, 22. ] 65 olim AB urbis B 
in marg. || 67 intras AB ibas B in marg. || 80 in offensum A 
in ofFensus B 

Digitized by LiOOQ LC 



48 vin 

Hostis in excidium; ventorum laxet habenas 

$o Eolus atque omnis furias erumpat ab antro, 
Encheladus flammas, cyclopes fulmina et arma 
Ethnea de rupe, parens Neptunus et omnis 
Neptuni chorus ex imis super aestuus undis 
Involvat rapido Turchorum turbine puppes. 

$5 Appulus et Calaber tellus insignis equorum 

Quisque dabunt armenta, Agragas vel qualia quondam 
Nutribat; Cumea deum responsa resolvent, 
Hic ubi Dardanium Eneam sub rupe Sibylla 
Ire ad conspectum docuit genitoris, ut omnis 

100 Principe te Turcus diro sub Marte peribit. 

Tot maria et portus non sunt sine classibus et quae 
Proxima Caietae prospectat littora Circe, 
Hic ubi diva viros saeva feritate luporum 
Induit et tristes resonant ad sidera luctus. 

105 Tot quondam rediens spoliis orientis onusta, 
Tot victrix populorum, alio nunc debilis aevo 
Quid das Roma Pio? Desunt tibi robur et arma 
Et manus ob patriam pugnantum et sanguis avorum. 
Non Bemus et frater, quorum sub moenibus alter 

no Occidit, alter agit cum diis genitalibus aevum. 
Fabricium quid Pyrrhe times Mummiumve Corinthe, 
Emilium Perseu? geminorum victa sub armis 
Scipiadum Carthago? Premit tot fulmina tellus 
Martis et attritus vix est sine nomine pulvis. 

ii5 Non genus Alcydae, quorum periere trecenti, 
Non Decii superant, patriae dare Regule vitam 
Non iterum te fata sinunt nec pignora Brute. 
Morte iaces, vivis fama, qui passus Orati 
Hostis in occursum post terga avellere pontem. 

120 Non Marcellus adest nec Scaeva aut Scaevola, regem 
Qui petat arsura Tyrrenum occidere dextra. 



93 extuus codd. || 97 cum ea A resolvet X, 97. || 98 si- 
billa A || 106 uictrices A || 117 ne pignora A || 119 pugnando 
A) ubi post terga in marg. 

Digitized by LiOOQ lC 



PIO II. PONT. MAX. ' 49 

Victor ab exilio qui signa ex hoste recepta 
Kestituit patriae, tenui latet obrutus urna. 
Pompei te Nilus habet nec Eoma Catonem, 

125 Qui docuit proprio scelerare in sanguine dextram. 
Te dolor heu quantus feriet fortissime Cesar, 
Si qua pios manes patriae modo gratia tangit 
Seu magis astra colas, cum nemo obsistere Turco 
Audeat et tanta trepident formidine gentes, 

130 Cum genus acre virum et pubem Mavortis alumnam 
Condit humus, tantum monstrent ruitura labores 
Moenia nec quicquam restet nisi nomen et umbra. 
Hei ubi pro patria tua Roma potentia nunc est! 
Exoriare aliquis Iuli de sanguine vindex, 

135 Qui fidei accinctus clipeo vocet agmina regum 
Caesareosque duces terrisque exterminet hostes. 
Te ciet illa parens, cuius sub numine rursus 
Laeta triumphales Capitolia ad alta videbis 
Ire ducum currus victasque ex ordine gentes. 

140 Namque super Poenos Arabes Ethyopas et Indos 
Oceanique manus austrum boreamque sonantem 
Imperia extendes nullis confinia terris. 
Iunge acies tantum, Pandonides adde Latinis 
Pannoniosque duces, Caesar, quos Marte lacessis. 

145 Quam melius toto certasses corpore regni 
In Turcos: haec ista decet non tempore tali 
Militia et pulchri non sunt sine laude triumphi. 
Imperium si quid solitae virtutis et altae 
Maiestatis habet, fidei si vincula sentis, 

150 Ante deum sancita (utinam non irrita) dextra 
In Teucros diverte acies et desine coeptis. 
Non audis gemitus et caesae funera gentis? 
Ante aras sanguis clamat tibi fusus ad aures, 
Ante oculos strages hominum miseranda iacet nunc. 

155 Quid tandem expectas? Muros quatit impius hostis 



129 reges B || 138 videbit AB. videbis X, 126. || 152 Nun 

Digitized by VjOOQ lC 



Horatius Romanus ed. Lehnerdt. 



50 IX 

Marte tuos propiusque malum fit deside cura. 
Si te uulla movet pietas et gloria belli 
Atque eadem meus est, qui uos urgere tueutur, 
Servitio potius premat et dominetur Amyrras 

160 Quam tua iura volent. Ego te sate sanguine Iuli 
Per patriam et quicquid pro relligione decorum est 
Obtestor, per signa crucis, quam demon in orcho 
Horruit effractoque expavit Cerberus antro 
Eumenis et diri-siluere Exionis axes, 

165 Haud operi desiste, ducem eaput omnibus armis 
Anguigerum et totis qui gentibus imperet unus 
Instituas. Spes in te omnis, tu Eomulus ille, 
Tu Marcellus eris, Decius tu Caesar et ambo 
Scipiadae et quicquid virtus Eomana dedisset. 

no Tempus erit, quo (si dederint pia nUmina vitam) 
Primus odorata redimitus tempora lauro, 
Ni tua maiestas carmen mortale recuset, 
Marte triumpbatas accingar dicere gentes. 



IX. 

Oraoii Romani ad Pium n. Pont. Maz. de pietate 

tmde dioatur et quod quina pietas sit in Pio quem- 

admodum quinque lunae in armis designantur, 

prima in deum, seounda eto. ut in proposito. 

Ii Iovis ante thronum, quoniam non possumus ipsi, 

Unde Pio nomen consule Caliope, 
Unde genus, quibus eloquium de fontibus hausit, 

Ingenii virtus unde sit illa sui. 
5 Haec ego vix Pietas Iovis id sine numine possum 

Dicere: fit nomen a pietate Pio. 
Cetera quid referam caelesti digna coturno? 

Non sunt mortali nobilitanda lyra. 



Tx\ A fol. 167*. B fol. U8 r . 



Digitized by LiOOQ lC 



AD PIVM E. PONT. MAX. 51 

Hla ego sum custos, dum sontibus ira tonantis 
10 Fulminat humanis, arite deos Pietas. 

Sum dea, sum superis comes una et fida satelles, 

Cum precibus mecum iuncta soror Venia est. 
Vis mea vis ingens, sed tunc mini plurima, quando 
Exhibui munus pontificale Pio. 
15 Sic ego Eoma tuis extrema in tempora rebus 
Consului, cum spes nulla relicta foret. 
Officii memorem tanti quem publica rerum 
Cura subit, qualem principis esse decet, 
Consilio atque o£ibus Christi contendit in hostem, 
20 Servet ut innocuas improbus ille manus. 
Difficiles magnis siiperavit sumptibus Alpes, 

Perfecit pietas, quod valetudo nequit. 
Sub pedibus nostris atrox cecidisset Amyrras, 
Esset principibus si pietatis idem. 
25 Idem si reges populosque incenderet ardor, 
Hostis ab Europa verteret ille manus. 
Sed pietas fit quina Pii, velut ordine lunae 

Caerula designant quinque per arma crucem. 
Eneas primain laudem pietatis adeptus, 
30 Hostili quoniam traxit ab igne lares. 
Sic ego prima fto, cum relligionis honorem 

Et decus et laudes etsua facta putet. 
Ille idem Eneas medioque ex hoste parentem 
Abstulit: et pietas illa secunda fait. 
35 Illa secunda Pio est: iaceant ne inhonora parentum 
Ossa, solo condi nobiliore iubet. 
Non magis Ida Iovi nec Phebo Delia tellus 

Grata fuit, tumulus quam fuit ille suis. 
Illic angelici spiraht in marmore vultus, 
40 Pontificisque sonat carmen ab ore Pii: 
Silvius hic iaceo, coniunx Victoria mecum est; 
Filius hoc clausit marmore papa Pius. 



30 deoe B 1| 31 reUigione A 

" D Digitized^^jOOQlC 



52 IX 

Quid poterat maius reddi viventibus, o Pi? 
Carminis obsequio vivit uterque tuo. 
45 Haec laus, haec pietas summumque in funere munus 
Gloria perpetuae posteritatis erit. 
Omnia cum raperet mors invidiosa per aevum, 

Sola sepulchrali victa decore fuit. 
Tertia si quid erit misereri et parcere victis, 
50 Quos liquet excessus penituisse Pium. 

Quanta sui in domitos pietas, domus una Sabellae 

Pluribus exemplo scilicet esse potest. 
Parcere subiectis quam debellare superbos 
More dei visum lautius esse Pio. 
55 Discite ab exemplo Pi quisque ignoscere victis, 
Nil pietas aliud hoc sua maius habet. 
Non aliter Caesar divum meruisset honores, 

Unde Pio soboles Iulia fecit avos. 
Nativae telluris amor fit in ordine quarta: 
eo Quam satis est ultra diligit ille suos. 
Omnia cum superet, solo superatur amore. 

Principis o pietas officiosa nimis! 
In medio laus est: superi moderata secundant, 
Aucta ruunt nimium pondere pressa suo. 
65 Artibus ingenuis et vatibus ultima restat, 
His decus hoc illi pontificale fuit. 
Si pius est, vates, quorum sibi gloria prima est, 

Spectet, enim vates et coluisse pium est. 
Ipsa licet per se radiet, sine carmine virtus 
70 Deficit: ignorant carmina sola mori. 
His illustrari tantum sua saecula possunt 

Et genus et mores, cetera mortis erunt. . . 

Et si Pyerides multorum pectora flamment, 
In laudes feriat plurima dextra lyram. 
75 Non illo gravius quisquam perstrinxerit, unde 
Ediderit proles Piccolomina Pium. 



67 Si pius es codd. || 76 piccolhomina B ^ , 

Digitized by LiOOQ LC 



W LAVDEM DVCIS MEDIOLANL 53 

Sic illi virtus divina et spiritus implet 
Ingenium, candor tantus ab ore nitet. 
Sed tua rauca sonant nec munere dignus Orati 
i Prondis honoratae: rauce poeta vale! 



In laudem I. ducis Mediolani Oratius Bo. composuit. 

Dux genus egregium bello quo sospite nunquam 

Kes Italum reor externae succumbere genti, 

Cernis ut insultet furiis agitatus Amyrras 4 

Successu rerum domita quam nobile quondam 5 

5 Hospitium pelagi Pausania condidit urbe 6 

Concipit Europen. Italos satis esse fatetur, 7 

Oonatus qui iam tantos et vota morentur. 8 

Nec minus audaci populos premit undique bello 9 

Finitimos urbesque et agros et regna lacessit 10 

10 Pandoniae, ac ripas Histri circumsonat armis 11 

Otumani genus, obscurum trans accola pontum 1* 

Euxinum et Tanaim Mahomes erupit ab orcho, is 

Qui ferro et flammis caelum populetur et orbem. 14 
Si non vis animi necdum vigor ille recessit 

15 Martius ante dies, o quid teris otia frustra 44 

Ductor et imbelles sinis ire inglorius annos? 45 

. Non illi regnum Italiae veterumque labores, 63 

Sed tibi fata parant. Nam rebus ad ultima lapsis 54 

Dum spes nulla tibi, quotiens fortuna refulsit! 55 

20 Imperium optasti Ligurum: non irrita voti 56 

Sors fuit; hostiles collato Marte catervas 57 

Fulminis in morem fudit tua vivida virtus. 58 



X. Cod. 1437 Bibliothecae regiae Lucensis (Cod. Lucchesini 
Nr. 149) foL 73 r — 76 T . Titulus aHa manu scriptus est; numeris 
dex tro l ateri versuum adscriptis significantur versus carmi- 
nis Vm. 

Digitized by LiOOQ lC 



54 X 

In caput arma tuum moliid et foedus et iram , : 5» 

Eegnator Siculum Venetique: in turbine rerum 60 

25 Vis (inopem quamquam auxilii) non terruit ulla. 6t 

Quin auro atque opibus fidentes fortibus arm^s ft 

Saepe renitentis Venetos ad foedera duxti. 6» 

Hanibalem totiens victum Picininiaque arma 64 

Vidimus et mediis Veronae moenibus olim 65 

so Eiectum, cum tot galeas et scuta virosque 66 

Fluctibus involvens Athesis mare decolor intras. 67 

Quid super Ausonias acies aut oppida victor 68 

Edideris memorent alii, quibus auxeris armis 6» 

Rem Venetum, populos quot sub dicione dedisti 70 

55 Si decus Ausoniae vel relligionis honorem 
Respicis, aeternum numen si virginis alvo 
Includi reris voluisse et corpore fungi 
Mortali, cum nil in se mortale fuisset, 
Supplicium ob noxam primi subiisse parentis, 

40 Aude animi fidens quo te vocat ardua virtus! 74 

Sentiat ille acies et quae tibi fulmina Mavbrs 7i 

Suggerit, et quantus sis experiatur in armis, 7t 
Sit labor inprimis Italas adiungere vires; 
Huc studium converte omnemque huc dirige mentem. • ai 

45 Dives opum variarum armentosissima tellus 37 

Auxilia arma et opes aurum frugesque virbsque s& 

Italia undanti fundet pulcherrima cornu. 39 

Non opus externis belli pro nomine vires: »t 

Sufficiunt Italae, modo si cumulentur in unum, »« 

50 Tutari Ausoniam et venientes pellere Turchos, w 
Quin Asiam atque oriens iterum sua sub iuga mittant. *o 

Delige praestantes virtute et viribus annos. « 
Assueti bello Insubres Boii Lyguresque 
Agmen agant equitum coeant simul undique gentes 

(5 Sfortiadum anguigerumque et ventilet anguis in auras, 5i 

Eminus auratae radient diademata frontis. &s 

Adriaci ad litus mediis super aequoris undis T5 



34 sub ditione dedit || 51 mittent 

Digitized by LiOOQ lC 



IN LAVDEM DVCIS MEDIOLANI. 55 

Urbs Venetum pollens opibus et classe parata ;e 

Fundatur; late populis dat iura senatus. 77 

60 Hi quondam assiduo soliti contendere Marte 78 

Infestumque genus toto detrudere ponto 79 

Et mare inoffensum servare ac litoris oras m 

Sceptraque vix pelagi Neptuno tuta relinquunt. 8i 

His si certa sedet belli sententia, quamquam 82 

65 Sint in amicitia Turchorum et foedere vincti, 83 

Armabunt classem: maculas abolere patentis 84 

Criminis haud alias et dira piacula possunt. 85 

Non deerit auxilio forti tutatus Etruscos 
Marte Sigismundus, qui vertere terga coegit 

70 Alfonsum, cum te Populonia cingeret armis. 
Quisne illum, quem non acies nec tela nec enses 
Ferre valent, quem non medio in certamine quisquam 
Audet adire, licet fortuna infensa repugnet .... 
Non tamen indecorem te dux mea musa relinquet. 

75 Mox Siculum poteris regnorum arcessere vires 88 

Sequuntur 36 carminis VIII versus 89 — 123, ubi variae 
lectiones annotandae sunt haec: 92 pater neptunus 
97 Cumea resolvet 100 Sub duce te turchus 102 Circes 
107 Quid mea Roma paras 121 arsura turchorum 
123 iacet obrutus 

Te dolor heu quantus feriet fortissime Cesar, 126 

Si qua pios manes patriae modo gratia tangit 127 

Seu magis astra colas, cum nemo obsistere Turco 128 

Audeat et tanta trepident formidine gentes! 129 

115 Magnum Roma cie saltemve arcesce Catonem, 

Qui proprio docuit scelerare in sanguine dextram, 125 

Si genus acre virum et pubem Mavortis alumnam 130 

Condit humus, tantum monstrent ruitura labores 131 

Moenia nec quicquam restet nisi nomen et umbra. 132 

120 Hei ubi pro patria tua Roma potentia nunc est! 133 



65 amicitiam || Post v. 73 aliquid videtur excidisse. || 119 ne- 
quicquam 

Digitized by LiOOQ lC 



56 X 

Exoriare aliquis Iuli de sanguine vindex, 134 

Qui fidei accinctus clipeo vocet agmina regum 135 

Caesareosque duces terrisque exterminet hostem. 136 
Antistes sit Roma Pius, quo principe rursus 

125 Laeta triumphales Capitolia ad alta videhis iss 

Ire ducum currus victasque ex ordine gentes. 139 

IUe super Poenos Arahes Ethiopes et Indos 140 

Oceanique manus austrum horeamque sonantem 141 

Imperia extendet nullis confinia terris. 142 

130 At tu dive pater, coelum cui creditur et spe 
Cuncta foves hominemque Iovi si penitet alto 
Concilias, pedihus quamquam gravis et gravis aevo, 

Difficiles magnis superasti sumptibus Alpes 21 

Utque honis tantum communihus aspera passus 22 

135 Consuleres: haec una tihi via visa salutis, 23 
Scilicet ut Christi reges qui signa sequuntur 

Conveniant uhi te recepit modo Mantua primum, 24 

Mantua principihus tellus delecta vocatis 25 

Hostis in excidium. Quod si tihi longius aevum 26 

140 Fata dahunt, Asiae solito ruet omine regnum. 
Tu tamen ante Italum metire in proelia vires, 

Discordes populorum animos regumque ducumque 32 

Bedde in amicitiam. Coeant in foedera gentes, 33 

Omnihus una salus unum et commune periclum, 34 

145 Sit lahor unus et una indeficiensque voluntas. 35 

Hesperia in Turchos totis vomat aedibus aurum! 36 

"Iunge acies tantum, Pandonides adde Latinis 143 

Pandoniosque duces, Caesar, quos Marte fatigas. 1« 

Quam melius toto certasses corpore regni 145 

150 In Turchos: haec ista decet non tempore tali 146 

Militia et pulchri non sunt sine laude lahores. 147 

Imperium si quid solitae virtutis et altae us 

* Maiestatis habet, fidei si vincula sentis, 149 

Ante deum sancita (utinam non irrita) dextra, 150 

155 Ne divina obitum pro religione recuses, 



137 recepit || 146 vovat || 157 Nun 

Digitized by LiOOQ lC 



PETRI DE GODIS DE CONIVR. PORCARIA DIALOGVS 57 

In Teucros iam verte acies et desine coeptis. 151 

Non audis gemitus et caesae funera gentis? u* 

Ante aras sanguis clamat tibi fusus ad aures, 15» 

Ante oculos strages hominum miseranda iacet nunc. 154 

160 Quid tandem expectas? Muros quatit impius hostis 15& 

Marte tuos propiusque malum fit deside cura. 156- 
Tuque tuos urges; nonne hi Pandones et Hystri? 
Si te nulla movet pietas nec gloria belli 

Sequuntur 16 ultimi carminis VIII versus 158 — 173, ubi 
varia lectio: 158 mens sit 164 exsionis angues 
Carmen nostram constat versibus 179. 



Fetri de Godis de Vieentia de ooniuratione 
Foroaria dialogus. 

Superbiam ambitionem et praesumptionem temerariam 
Stephani de Porcariis militis Romani demirans scribam 
eius factionem contra Nicolaum papam quintum et eccle- 
siam Romanam. Scribam quidem ut iudicium dei quod 

5 super ea re processit, velut existimo, nos legentes seu 
audientes iudicium dei miremur et timeamus. Et ut ple- 
nius et clarius loqui possim sub moralium stilo, brevissime 
exarare rem ipsam institui. Itaque Bernardinum docto- 
rem Senensem ad curiam Romanam venientem a Fabio 

10 Romano scolare, qua de re Stephanus Porcarius furca 
suspensus fuerit, quaerere faciam et Fabium factionem 
narrare ac Bernardinum ipsum verbis Fabii auditis decla- 

Cod. Vaticanus lat. 3619 (V). Cod. msc. 26. 4° bibliothecae 
Wallenrodtianae (K). — Titulus deest in codd. Ad laudem dei 
& Nicolai ppe Quinti V. In superbiam ambicionem et pre- 
sumptionem temerarias Stephani de Porcariis militis Romani 
commissam in summum pontificem Nicolaum quintum anno 
dominice incarnationis M°. CCCC°. LIH° circa festum Epifanie 
domini. K. \\ 1 I]n superbiam K temerarias K. || 2 demon- 
strans K. || 4 Romanam non propter ipsam rem sed propter 
iudicium dei K. || 5 ut nos legentes K. || 6 planius K. || 7 stillo 
V. || 9 Senensem doctorem K. \\ 10 de Porcariis K || 11 et— 
narrare deest K. \\ 12 declarere K 

Digitized by LiOOQ LC 



58 PETRI DE GODIS 

rare deum in hoc actu iudicium suum mirabiliter opera- 
tum fuisse et dicere alia incidentia oportuna. 
Fabius. Bene adsis, doctor et pater mi! 
Bernardinus. Fabi, salye! Quae turba est haec? 
5 quis est, qui pendet, et quare? 

F. Stepbanus Porcarius hic est, qui magnanimus non 
contentus civium condicione ad dominium Romae ambiebat. 
B. Relegatus erat Bononiae; quando venit? 
F. Is relegatione contempta in quatuor diebus de 
10 Bononia Romam venit. Tribus diebus stetit Bomae oc- 
cultus factionem exequi parans, qua summum pontificem 
et cardinales capere et occidere ac bona omnia eorum 
rapere ac etiam curiales omnes et mercatores forenses 
depredari et se tribunum plebis facere intendebat. 
15 B. Quid audiol feritas grandis! procede! Quomodo 
factio ad lucem venit? 

F. Aliqui ad factionem appellati. revelarunt reveren- 

dissimis dominis Dominico de Crapanica tituli sanctae 

Crucis presbitero Cardinali, civi etiam Romano, et Nicolao 

20 de Amigdanis episcopo Placentino ac papae vicecamerario. 

Hi summo pontifici rem quam citius retulerunt. Vice- 

camerarius postea statim missis prius aliquibus peditibus 

circiter quinquaginta magnanime ac per eum vocati sena- 

tor, conservatores, capita regionum urbis ac merreschalchi 

25 domum Stephani Porcarii, in qua Baptista Sarra civis 

Romanus armiger bannitus cum certis sociis pro factione 

stabat, accessere. Sed audiens haec Baptista exivit ani- 

mose per portam ipsius domus et per pedites transiens 

cum quinque sociis vicecamerario seorsum et in platea 

30 Minervae tuhc existente et non vidente liber evasit, ali- 



2 fuisse et de bono regimine Nicolai pape quinti dicere 
ac in spiritualibus et temporalibus dominio pape K. || 6 ad 
vocem magnanimus: Ber. arguit hoc verbum inferius V in 
marg. || 7 condicione civinm K. \\ 10 Rome stetit K. || 14 depre- 
dare K. \\ 17 revellarunt V. \\ 20 Placent. et K. H 24 maris- 
calli K || 26 ad domum K. || 26 diffidatus seu bannitus K || 
29 tum seorsum K. 

Digitized by LiOOQ LC 



DE CONIVRATIONE PORCARIA DIALOGVS 59 

qui alii per alias portas domus et posticos etiam libere 
exivere. Redeunte vero ad portam ipsius domus vice- 
camerario capti sunt ibi quatuor forenses a Baptista con- 
ducti sed factionis ignari. 

5 B. Audacia et praesumptio maxima! Quid facere po- 
tuissent tam pauci viri! Video leporem contra leonem 
bellare velle. 

F. Sile, mi doctor, et alii favebant et inter hos Ja- 
cobus Lellicechi, Angelus de Maso, qui filius Martini 

10 papae V dicebatur, Stephani Porcarii sororii, Nicolaus 
Gallus canonicus basilicae sancti Petri, ipsius ex alia 
sorore nepos, in quorum domibus reperta sunt arma plura. 
Et Jacobus ille, ut haberet pecuniam pro armis et sociis, 
hiis diebus vendiderat pro mille ducatis domum unam 

15 Jacobo Calvo soldano papae. 

B. Hui si vicissent, habuerat is pecunias et domum 
rehabuisset et plenam. 

F. Et Angelus ipse cum Clemente eius filio (nunc 
etiam in furca Capitolii propter hoc suspensi pendent) 

so hii plebem de facili sublevassent, tum cupiditate praedae, 
tum quia multi sunt banniti et condempnati acrius, quam 
se de iure mereri putent. 

B. Quomodo Stephanus et Angelus cum filio capti 
sunt? 

35 F. Clemens filius ipse sentiens factionem palam esse 
ivit domum patris et patiens seu fingens se pati febrem 
se posuit in lecto. De ipso dictum erat vicecamerario, 
sicque de mandato eius merreschalchi iverunt ad capien- 
dum Clementem ipsum et invenientes in lecto ceperunt 

so eum et in domo illa multa arma pro factione invenerunt. 
Interim emissum fuit bampnimentum, quod qui ceperit 
vivum Stephanum lucretur mille ducatos, qui vero occidit 



1 seu postica K. || 8 Scile V. || 9 bellichechi K. \\ 16 Hii 
si fecissent K. || 19 propter hec K. \\ 21 banniti et diffidati et 
acrius K. || 22 mereri de iure K. || 26 ad domum K. || 28 ma- 
rescalli K. \\ 31 bannimentum K. \\ 32 occiderit K. 

Digitized by LiOOQ LC 



60 PETM DE GODIS 

eum, quingento8, qui recipit eum et non revelat, furca 
suspendatur. Deinde tum propter arma reperta habitus 
suspectus Angelus, eo quod arma illa inscio ipso et in- 
vito in domo sua locari non potuerant, tum per dictum 

5 filii captus fuit eadem die, qui in domo amici sui latita- 
bat. Vicecamerarius postea in Capitolio de malis moribus, 
seditione, factione et ingratitudine Stephani sermonem 
fecit, Johannes Baroncellus civis Romanus advocatus con- 
cistorialis pro populo Romano responsum dedit et narrans 

10 pacem continuam tempore Nicolai papae Y et tot bene- 
ficia, quae urbi contulerat, iusticiam super factione facien- 
dam fore conclusit. Franciscus Gabadeus Romanus pauper 
servitor nobilium et Stephani amicus hoc die obtulerat 
se, si quid posset, sorori Stephani uxori Jacobi Lelli- 

15 cechi. Facta iam nocte cum in domum eius secrete 
se reduxisset Stephanus, soror ipsa ad se accersiri fecit 
Franciscum ipsum. Accessit ad eam, ibique Stephanus 
dixit: „amice, veni mecum; rogo, eamus domum domini 
Latini cardinalis Ursini; ibis ad eum primo, expectabo 

20 inferius et exorabis eum, quod velit receptare me in domo 
sua." Sic pervenerunt domum cardinalis Ursini. Fran- 
ciscus ascendit ad cardinalem, cardinalis audito eo deti- 
nuit eum, Stephanus audiens fugit et ivit domum alterius 
sororis suae in regione Arenulae. Cardinalis misit Fran- 

25 ciscum ad vicecamerarium, vicecamerarius vero in turrem 
soldani papae. Is ibidem requisitus, ubi esse poterat 
Stephanus, dixit: debet esse in domo sororis suae in re- 
gione Arenulae. dixit enim mihi: et si cardinalis nollet 



1 revellat V. || 2 ad voc. reperta: ar. non in l. II ff. de 
furtis per Bar. V in marg. — Deinde — latitabat ante priorem 
periodum Interim — suspendatur legitur in K || 3 eo deest K 
inscio illo K. || 4 propter dictum K. || 8 de Baroncellis K. || 
10 tempore istius pontificis K \\ 12 Sabadeus K. || 15 belli- 
chechi K \\ 16 reduxisset se K. \\ 17 istum K sibique K l| 
20 me acceptare K || 23 ad domum K || 25 turrim K. \ 
26 poterat Steph. esse K || 28— p. 61, 2 dixit — Arenule de- 
sunt in K 

Digitized by LiOOQ LC 



DE CONIVRATIONE PORCARIA DIALOGVS 01 

receptare me, revertentes ibimus domum sororis meae in 
regione Arenulae. Ex mandato superiorum tres merres- 
chalchi Romani, unus etiam senatoris iuvenis fortis cum 
sociis hora octava noctis iverunt domum dictae sororis 

5 et circumdata domo a sociis merreschalchi cum aliquibus 
sociis domum intrarunt. Stephanus in lecto iacens, vesti- 
tus tamen, audiens istos se fecit includi in capsa una 
sororis et super capsa ipsa sedens se posuit soror cum 
altera muliere. Quaeritant omnes partes domus, coffinos 

10 tandem et capsam illam et ita repertum ceperunt Stepha- 
num et ad palacium papae apud sanctum Petrum vi con- 
duxerunt. Ibidem examinatus confessus est, qualiter 
disposuerat quam plures, qui papam, qui descensurus 
erat in basilicam sancti Petri ad missam in die Epvfanie, 

15 quae fuit dies secunda post revelaidonem factionis, capere 
praesumebant, ad capiendum eum et quam plures alios 
ad eadem hora Capitolium capiendum. Ac statuerat sub- 
sequenter occidere, rapere, ut supra dixi. Deinde circa 
auroram diei ductus fuit in castrum sancti Angeli, ubi 

20 stetit per tres dies usque hodie, quo ibidem pendet, ut 
vides. 

B. Audivi a te hanc rem seriose, ex qua deum mira- 
biliter operatum esse cognosco. Maxima caecitas Stephani: 
ire volebat in potestatem unius ex principalioribus mem- 

25 bris sedis apostolicae, quam persequebatur. Quos deus 
odit, illis aufert intellectum. Odit autem impios pecca- 
tores. Quomodo autem homo magis peccare potest quam 
cum offenderet vicarium Christi, qui est papa? Dixisti: 
qui magnanimus non contentus civium condicione ad do- 

so minium Romae ambiebat. Vide, quomodo deus hanc 
magnanimitatem — quamvis Stephanus magnanimus nun- 



2 Ex mand. itaque superioris K. marescalli K, ut sem- 
per. || 4 domum iverunt K. || 8 ipsa capsa K. || 9 cofinos K |; 
10 Stephanum ceperunt K. || 11 pallacium K || 12 confessus 
deest K. || 13 papam descensurum K. || 17 Et stat. K. || 18 Deinde 
Stephanus K. || 20 suspensus pendet K || 23 Cecitas maxima 
K. || 27 quam offendere K || 31 quam Steph. K. 

Digitized by LiOOQ lC 



62 PETRI DE GODIS 

quam fuerit, sed homo loquax, in quali raro magnanimi- 
tas cadit, nec haec magnanimitas dici debeat, ut osten- 
dam — convertit in femineum timorem. Ad mulierculam 
enim Stephanus se reduxit. Yilitas grandis! Debebat 

s Stephanus, si magnanimus more tuo fuisset, per amicos 
currere et cum amicis circumiens regiones urbis clamando: 
vivat populus et libertas! et offerendo praedam omnium 
bonorum papae et cardinalium, curialium et mercatorum 
populum movere et levare, capere Capitolium, quod tunc 

10 de facili per populum capi potuisset, quia parati tunc 
non erant in urbe pedites quinquaginta, deinde ad pala- 
tium papae currere et cum securibus portas eius frangere. 
Nox est longa, multa fieri poterant una nocte. Dicens 
haec tremesco, profecto credo plebem faciliter assensisse 

15 cupiditate praedae, de nocte maxime, quae semper auda- 
ciam delinquentibus facit. In capsa se posuit — vilitas 
maior! Potuisset exire domum per tecta in tectavicina. Nox 
erat et quaerentes ex vigilia iam lassi. Evasisset quippe 
liber, postea, in urbe sunt tot edificia diruta, tot vineae, 

20 tot turres in muris, secure latitasset in urbe per dies 
plures. Sed confiisus fuit iudicio dei. Crede, terribilis 
deus in consiliis super filios hominum. Et ille Clemens 
non cogitans quam grave sit crimen laesae maiestatis, 
etiam se perinde ac si ex aere alieno ad iudicium evo- 

25 candus esset, credens se excusare per febrem posuit in 
lecto. Quis caecus non videt haec esse ex iudicio dei? 
Nunquam audivi aliquem, qui molitus fuerit contra eccle- 
siam Bomanam, bene finire, et deus mirabiliter semper 
punit ecclesiam persequentes. Praeterea haec non erat 

30 magnanimitas. Magnanimus enim est, qui rationabiliter 

1 nunquam magnan. K || 4 enim deest K || 6 circuens V. \\ 
8 pape cardinalium K. || 9 populum — levare desunt K. || 
14 faciliter deest K || 18 fassi K || 19 dirruta V. || 20 securre 
lititasset K. || 22 filiis K cf. Psalm. 65, 5. || 23 lege K lese F, 
ubi in marg.: quisquis c. ad l. iul. maie. || 24 ore K ere V. \\ 
25 posuit se K. ad vocem febrem: l. 11 § siquis iudicio ff. 
siquis cautio V in marg. || 29 prosequentes K \\ 30 raciona- 
bilia palam K. 

Digitized by LiOOQ lC 



DE COOTVKAHONE PORCABIA DIALOGVS 63 

et palam aggreditur et qui non gerit conflictum, nisi in- 
dixerit (nam fraudes et dolos imbecillem decet habere) et 
qui pericula non appetit ut temerarius. Sed praesumptio 
temeraria est ista. Namque etsi Stepbanus populum 

5 levasset et rapuisset, ut praefertur, tamen non cepisset 
summum pontificem, quia invisibiles nori ivissent et rumor 
videntium processisset et aliquis etiam ex Romanis ipsis 
festinanter papae nuntiasset et papa fugere poterat in 
castrum, deinde ad terras ecclesiae vicinas se transferre, 

10 postea parasset exercitum contra Stephanum. Quomodo 
Stephanus resistere poterat? Scimus urbem nullas opes 
habere nisi a curia Romana. Unde haberent Romani 
pecunias pro gentibus armorum? quos fructus colligere, 
quomodo armenta et greges suos tenere possent exercitu 

15 ecclesiae Romanae comitatum urbis pessundante et depo- 
pulante? Etsi Nicolaus papa V captus fuisset et occisus, 
alius in papam assumptus similiter Stephano bellum pa- 
rasset; si vero populus Stephanum offendere personam 
papae capti permisisset, veniebant super populum ipsum 

80 maledictiones psalmi: laudem meam ne tacueris, quia 
offendere et occidere papam, qui representat Christum, 
esset iterum in persona papae offendere et occidere Chri- 
stum. Credo tamen, quod maiores populi huic feritati 
non assensissent, quinymo quia dedignati essent subesse 

25 Stephano, et propter damna, quae tunc passuros se vidis- 
sent, ad ecclesiam Romanam confestim rediissent Stepha- 
nusque demum vel vi belli a papa moti vel rehabita a 



2 dolos facere imbecillis est K || 4 erat ista K. Nam 
K. || 6ff. invisibiles — papa deswit 1T, ubi legitur: quia ipse 
audiens populi furorem fogere poterat in castrum vel per 
vineam suam et ad terras ecclesie se transferre || 10 deinde 
parasset K. \\ Qualiter K \\ 13 quomodo fruct. K. || 14 exer- 
citu deest K. R 16 Etsi papa captus K. || 19 capti deest K. || 
populum deest K. || 20 psal. V. deus laudem m. K. cf. Ps. 
108, 1. || 21 occidere vel offendere K. \\ 22 esset occidere vel 
offendere in persona pape nuperrime Cristum K H 24 quinimo 
quod dedignantes subesse K. || 26 tum etiam propter damna, 
que se tunc pass. vid. K. || 26 Stephanus K. 

Digitized by VjOOQ lC 



64 PETRI DE GODIS 

civibus urbe in laqueum incidisset, in quem incidit Pul- 
celletus, qui tempore Eugenii papae 1111 rebellionis causa 
fuit. Ecclesia enim a civibus rehabuit urbem et Pulcel- 
letus captus dimenbratus fuit. Praeterea si hii Stephanum 
6 secuti fuissent, ho quam ingrati extitissent! Habuerunt 
enim et habent a Nicolao papa V quicquid petunt, officia, 
munera, honores Romanique omnes continuo pacem, liber- 
tatem, exemptionem a collectis, decimis et angariis. Cogi- 
tent Romani singulorum Italiae populorum status, et. 

io omnes populos miseros, populum vero Romanum liberum 
felicem dicent. Quis meminit Romanos alio tempore 
fuisse in divitiis et pecuniis, in quibus nunc sunt? In 
quingentis annis praeteritis non fuerunt Romae tot vestes 
sericeae, iocalia, gemmae, quot tempore Nicolai papae V 

t5 fuere. Is summus pontifex urbem etiam edificiis magni- 
ficavit, palatium enim apud sanctam Mariam maiorem, 
aliud conservatorum a fundamentis construi, Capitolium, 
muros urbis undique reparari et fortificari ac [circa civi- 
tatem Leoninam] novos muros fieri, palatium apud basili- 

20 cam sancti Petri pro maiori parte in forma magnifica 
reedificari, turres illas ac muros claudentes palatium istud 
grossissimos et mirabiles ab ipsis etiam fundamentis con- 
strui, castrum sancti Angeli fortificari, super illud habi- 
tationes pulcherrimas fieri, ecclesias plurimas reparari, 

35 ecclesiam sancti Stephani rotundi in Celio monte, quae 



3 a niaioribus K y ubi rehabuit excidit. || 4 si maiores hii 
K || 6 o quam ingr. fuissent. Habent enim a presenti summo 
pontifice Nic. p. quinto K || 7 Romani quoque omnes sub eo 
habuerant continuo et habent pacem K. || 9 populorum sub- 
ditorum K. || 11 felicem et liberum K. || 15 fuere. Et curia 
Romana omni die mille ducatos expendit, quorum maior pars 
convertitur in Romanorum utilitatem. Nicolaus papa quintus 
eciam urbem K || 16 enim deest K maiorem, aliud apud 
basilicam Lateranensem, aliud conserv. K \\ 18 et circa civ. 
Leon. K circa civitatem erasum, Leoninam margini adscrip- 
tum in V. || 19 muros deest K || apud sanctum Petrum K || 
21 turres illesas ac murum K illud ad sanctum Petrum pei 
gr08s. et mir. muros K. || 22 etiam deest K \\ 24 plures K 

Digitized by VjOOQ lC 



DE CONIVRATIONE PORCARIA DIALOGVS 65 

ad totalem ruinam devenerat, totam fieri ac ecclesiam 
sancti Theodori super fundamentis antiquis primo etiam 
de mandato suae sanctitatis constructam, deinde uno im- 
petu defectu fundamentorum penitus dirrutam iterum 

5 statim a fundamentis novis reedificari ac tribunal magni- 
ficum et sumptuosum basilicae sancti Petri, cuius funda- 
mentum usque ad centrum terrae protundum existit et 
latitudinis cubitorum XXV, similiter construi ac ecclesiam 
beatae Mariae rotundam de lamnis plumbeis totam coope- 

10 riri facit. 

P. Ita est, et credo, quae dicis, doctor, de iudicio 
dei. Audivi enim etiam a patre meo, quod tempore 
Eugenii papae M 1 1 aliqui presbiteri avaritiae pravitate 
caeci gemmas preciosiores, quae erant circa capita bea- 

15 torum apostolorum Petri et Pauli, callide furati fuerunt 
et divulgato farto fugerunt volentes ire Neapolim; itine- 
rabant die noctuque; quando credebant esse apud Nea- 
polim, reperiebant se iuxta Romam et hoc per plures 
dies evenit eis et capti ita sunt confessi, postmodum 

30 ultimo supplicio dati, ita quod mirabiliter iudicio dei 
contundi credo quoscunque, qui sacram religionem seu in 
rebus seu in personis religioni dedicatis contempnunt et 
offendunt. 

B. Gaudeo, quod gustes haec divina, fili mi. 

25 P. Sed interim bonis pecuniis papae, cardinalium, 
curialium, mercatorum, forensium raptis Stephanus se et 
populum substentasset et papa sic urbe et bonis spolia- 
tus pecuniam pro guerra non habuisset. Forsanque rex 
Aragonum vel aliquis baro Romanus Stephano subsidium 

so porrexisset aut interim fortassis Nicolaus papa V decessisset 
et alius forsitan ultramontanus assumptus ad papatum 



6 ac sumptuos. K cuius fund. est profundum usq. ad 
centr. terre K |j..8 construi fecit K || 9 rotundam totam de 
laminis plumbeis cooperiri K lamis V. || 11 Ita est credo 
que K || 12 etiam deest K.\\ 21 qnoscnnque deest K \\ 25 et 
pecuniis K || 27 B. arguit hec dicta inferius V in marg. || 
29 auxilium porrexisset ac K \\ 31 vel alius K 

Horatiui Bomanus ed. Lohnordt. gt J d by Q 



66 PETBI DE GODIS 

foret, qui Italiam relinquens curiam ultra montes tenu- 
isset, et sic Stephanus Bomae securus remansisset. 

B. Yerba sunt haec. Pecunia non potest deficere 
papae, nam de hora in horam undique confluunt pecuniae 

5 ad papam, ubicunque sit; Stephanus autem consumpto 
spolio unde pecuniam habuisset? Preterea rex Aragonum 
semper fuit ecclesiae Bomanae protector, tempore Eugenii 
papae ITTT gentes armorum suas et etiam personam suam 
exposuit ad recuperandam Marchiam Anchonitanam de 

10 manibus comitis Francisci Sforcia nunc ducis Mediolani. 
Ha quomodo credere potes, quod rex prudentissimus 
Stephano civi Bomano pauperrimo poidus favisset quam 
summo pontifici? Similiter quis baro Bomanus hoc fecisset, 
quia hoc non est rationabile nec credendum est. Ac etiam 

15 credo, quod recuperata cito Boma foret, ut predixi, et sic 
rapta restituta fuissent: namque quando Eugenius papa 
Jlll ragit ex urbe, tunc camerarius papae detentus fuit 
a Bomanis, aliqui etiam curiales depredati, postea vero 
cito Boma ad ecclesiam reversa camerarius relaxatus fuit 

20 et omnia bona dominis eorum restituta fuerunt, quamvis 
Philippi Mariae tunc ducis Mediolani gentes armorum et 
aliqui barones Bomani ipsius dueis amici contra ecclesiam 
romanam forent. Quod papa extra Italiam curiam tene- 
ret, non credas. Scit enim omnis homo, quod sedis 

25 apostolicae residentia propria in urbe est, hic enim sedit 
Petrus, hic est cathedra Petri et ecclesia semper ecclesia 
Bomana appellatur nec apud populos alius yerus papa 
tenetur quam ille, qui Bomae residet. Unde si verus 
papa alibi resideret et alius per concilium vel alio colo- 

30 rato modo eligeretur et assumeretur in papam et Bomae 
resideret, is alius a populis verus papa crederetur. Pre- 
terea papae residenti in terra aliena imperatur a dominis 

6 Bex preterea K || 8 etiam deest K || 9 recuperandum 
K || 10 forcia K. || 11 Ha deest K || 17 fuit deest K || 18 vero 
deest K. || 19 fuit post reversa legitur in K || 20 et dominis 
eorum omnia bona K quamvis etiam K || 23 romanam deest 
K. || 29 consilium A'. color. titulo K 

Digitized by VjOOQ lC ' 



DE CONIVRATIONE PORCARIA DIALOGVS 67 

illius terrae et subditus est, residens vero in terra sua 
suis et aliis jnibi habitantibus imperat et dominus est. 
Et si papa Italiam relinquet, et ipse a terris suis relin- 
quetur. Quis timeret et revereretur papam amissis terris 

5 ecclesiae, si nunc contra ipsum terras habentem tam 
impie presumitur? Terris ecclesiae amissis oriretur con- 
temptus clericorum, deinde heresis ydolatria persecutio 
christianorum martiria summorum pontificum, sicut antea 
in paupere ecclesia neri solebat. Quamobrem papa et 

10 Romae stare et terras ecclesiae tueri debet ac etiam 
suam dicioncm augere. In hoc enim mundo sola potentia 
timetur et veneratur. 

F. Multi tamen dicunt, quod papa in spiritualibus 
tantum dominus sit. 

15 B. Ad hospitium ire volo, fessus sum; cum alio die 
convenerimus, tibi super hoc respondebo. Vale. 



P. Ecce doctor meusl 

B. Fabi, iam septem diebus non vidi te, quid agitur? 
Nunc transiens per Minervae partes vidi domum Stephani 
so Porcarii destrui. 

P. Et etiam vicini mei Petri de Monte rotundo me- 
dici domus destruitur. 

B. Et ipse estne de illis? 

P. Est, et audio quod hiis proximis diebus ex inter- 

25 cessione episcopi Portuensis vicecancellarii papa eum in 

suum medioum acceptaverat et ei centum aureos donaverat. 

B. Ho, venenasset papam in medicinis! Ingrati viri! 



1 terre illius K || 3 relinquetur et ipse a terris suis, que 
eito dominos invenirent K \\ 5 contra papam K \\ 6 a cive 
presumitur K. || 7 heresis et K || 9 Propterea papa non solum 
Rome K. || 10 sed suam dicionem K dictionem V. || 12 sequun- 
tur in K: Istec enim prudencia cuiuslibet pape considerans 
alibi quam in terris suis Italie, Rome enim precipue, minime 
resideret. || 14 dumtaxat dominus sit K || 26 papa deest K 
tum X". || 27 centum ducatos K 

Dm^ti by VjOOQ LC 



68 PETKI DE GODIS 

Audio etiam Stephanum Porcarium habuisse a camera 
apostolica in relegatione continuo singulis. mensibus au- 
reos XXV et ante relegationem officia honoranda et extra 
officia provisionem. 

5 F. Verum dicis. Is pauper erat, cum istis provisio- 
nibus in precio fuit, alias ob paupertatem domum ex pu- 
dore non exisset. Profecto saepe extranea et exorbitantia 
sunt iudicia dominorum. Alius benefaciens, pacificus, 
dignus vix videtur ab eis, imo contempnitur, et malus-, 

10 impius, seditiosus , indignus stipendio et honore sublima- 

tur. Si vicisset Stephanus, vincebat cum * reputatione, 

quam ei dederat hiis modis summus pontifex, quia alias 

ob eius paupertatem Stephano bubalarius non credidisset. 

B. Sed estne in factione ista aliquis alius de Por- 

15 cariisV 

F. Minime. Ecclesiastici enim sunt et cives optimii 
Dicit etiam Centius Porcarius, quod Stephanus ex super- 
bia se de Porciis cognominabat, de stirpe scilicet illa 
Catonum antiqua, et cognomen stirpis de Porcariis, de 

20 qua vere erat, abiiciebat. 

B. Omittamus ista. Becordor promisisse pridie me 
responsurum tibi dicenti, quod papa in spiritualibus tan*- 
tum dominus sit. Audi et quae dicam vera sunt. Im- 
primis quod dicunt leges videlicet, quod imperator fuerit 

25 et sit dominus mundi, nego esse verum, et legibus Bo- 
manis credendum non est in hac parte, quia in hoc im- 
perator de se ipso testimonium perhibet, sed nullus 
idoneus testis in re sua esse intelligitur. Dico autem im- 
perium Bomanum fuisse violentum, quod successit populo 

1 camera pape K || 2 semper sing. mens. XXY ducatos 
K || 4 pinguem prov. K || 10 indignus stipendiatur honoratur 
et sublimatur K || 13 bubularius K \ 14 in coniuratione ista K \\ 
16 Apostolice enim sedi fideles sunt et optimi viri K. || 17 Cen- 
cius K || 18 cognominatur K || 19 Cathonum K || 26 l. depre- 
catio ff. ad l. rodiam de iactu V in marg. || 26 quia in eis K I 
28 in se sua K — l. omnibus c. de teste V in marg. || 29 l. TL. 
ff. de orgi. iuris V in marg., ubi praeterea: Tarquinium. — 
esse violentum K 

Digitized by LiOOQ lC 



DE CONIVBATIONE PORCABIA DIALOGVS 69 

Romano, qui verum regem et dominum per violentiam 
regno spoliavit, cum auctoris vicium transeat ad succes- 
sorem et noceat ei. Et etiam imperium Romanum uni- 
versum nrandum depredatum est. Sed regnum violentum 
5 non est permissum et omnis violentia ac rapina prohibita 
est secundum scripturam: non concupisces rem proximi 
tui. Et sic imperatores fuerunt regnorum occupatores, 
non veri domini, ac agnomen tale, quod sint domini 
mundi, usurpavere. At veri reges fuerunt et sunt, qui 

10 ob eorum virtutes a populis sponte et legitime reges 
eorum eligebantur et eliguntur, quique civitates, castra 
et loca nova sibi edificabant et edificant, per quorum 
bonum regimen et virtutes illa liberis hominibus undique 
confluentibus impleantur ac qui iusto bello regna et do- 

15 minia sibi adepti sunt et adipiscuntur, eorumque legitimi 
successores. Bellum autem iustum est pro tuendis et 
recuperandis rebus suis aut quando fit ut sine iniuria in 
pace vivatur. Romani autem imperandi gloria ut pluri- 
mum nulla iusta causa subsistente bella moverunt. Rex 

20 vero regum et dominus mundi verus est papa, quia a 
Christo deo et domino mundi institutus est. Et ut ista 
bene intelligas, audi attente. Deus in principio creavit 
celum et terram et omnia, quae in eis sunt, angelicam 
et humanam naturam, spiritualia et temporalia. Ipsaque 

25 etiam temporalia per se ipsum rexit. Patet hoc videlicet, 
quod rexit ea, quia homini scilicet Adae, quem fecit, pre- 
cepit dicens: ex omni ligno paradisi comede, de ligno 
autem scientiae boni et mali ne comedas, ac ipsi, si non 
obediret, penam imposuit dicens: in quacunque die come- 

so deris ex eo, morte morieris. Ac in Adam et Evam uxo- 



1 veros reges et dominos K. || 2 regno et dominio eorum 
K. ad vocem vicium: l. pomponius § 1 ff. de acq. pos. V in 
marg. || 5 et rapina K. || 6 Exod. 20, 17. || 8 cognomen K. quod 
videlicet sint dom. K || 14 at qui K. || 15 ac eorum K || 16 ad 
vocem tuendis: XXIIII q. i. TiUlius in 1° I officiorum V in 
marg. || 17—18 aut — vivatur deest K\\ 19 bella susceperunt 
K. || 27 Genes. 2, 16. 17. 

Digitized by LiOOQ lC 



70 PETRI DE GODIS 

rem eius inobedientes sententiam tnlit dicens Adae: quia 
comedisti de ligno, ex quo preceperam tibi ne comederes, 
maledicta terra in opere tuo, in laboribus [comedes ex 
ea] cunctis diebus vitae tuae, in sudore vultus tui vesce- 

5 ris pane tuo. Evae vero dicens: in dolore paries filios 
et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui. Prae- 
terea deus condempnavit Chaim, qui Abel fratrem eius 
interfecit, dicens: maledictus eris super terram, quae 
suscepit sanguinem fratris tui de manu tua; cum opera- 

10 tus fueris eam, non dabit tibi fructus suos, vagus et 
profugus eris smper terram; egressusque Chaim habitavit 
in terra profugus ad orientalem plagam Edon. Multa 
quoque alia signa regiminis fecit deus usque ad Noe. 
Ex tempore vero Noe cepit deus creaturas suas regere 

15 per ministros, quorum primus fuit Noe, de quo quod 
exercuerit officium sacerdotis ac fuerit rector populi ex 
eo apparet, quod sibi dominus gubernationem archae, per 
quam ecclesia significatur, commisit. Ac Noe post egres- 
sum archae edificavit altare domino et tollens de cunctis 

20 pecoribus et volucribus mundi obtulit olocausta super 
altare. Et dominus dixit ei et filiis suis: terror ac tre- 
mor vester sit super cuncta animalia terrae. Et Noe 
populum suum rexit ac a filiis eius post obitum patris 
divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquis- 

25 que secundum linguam suam rexit familias in nationibus 
suis. In hac postmodum rectoria successerunt patriarchae, 
iudices, reges, sacerdotes et alii, qui pro tempore fuerunt 
in regimine populi Iudeorum. 

Postmodum vero, cum sub imperio Romano ydolatria 

30 regnaret nec deus verus coleretur ac Bomanorum scelera 



1 Genes. 3, 17. 19. || 2 de quo K || 3 verba uncis inclusa 
om. codd. || 5 tuo deest K — Genes. 3, 16. || 6 Propterea K. \\ 
7 Caim K || 8 Genes. 4, 11. 12. 16. || 12 Eden K. || 13 regiminis 
temporalium K. \\ 17 arce K, ubi verba per — significatur de- 
sunt || 18 Et ille K. Genes. 8, 20. || 20 holocausta K |J Genes. 
9, 2. || 24 unu8quisque scilicet linguam K || 25 familias snas 
X. II a^ ^^~»an. tunc tirannice dominancium K 

Digitized by LiOOQ lC 



DE CONIVRATIONE PORCAEIA DIALOGVS 71 

et peccata usque ad celum olerent, deus omnipotens 
Christum filium suum misit in terram regem regum et 
dominum mundi, ut illuminaret gentes in via veritatis, 
ac successive cessare fecit Romanam potestatem et de- 

5 struxit illud imperium eius, ut in Daniele super sompno 
Nabughdenasor. Et ut melius intelligas, audiens verba 
ipsius Danielis, advertas, haec sunt. Tu rex videbas, et 
ecce statua una grandis; statua illa magna et statua sub- 
limis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis. 

10 Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem 
et brachia de argento, porro venter et femora ex ere, 
tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, 
quaedam autem nctilis videbatur. [Yidebas] ita, donec 
abscisus est lapis de monte sine manibus et percussit 

15 statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit 
eos. Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, es, argen- 
tum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae, 
quae rapta sunt a vento nullusque locus inventus est 
eius. Lapis autem qui percussit statuam factus est mons 

20 magnus et implevit universam terram. Hoc est somp- 
num, interpretationem quoque eius dicemus coram te rex: 
tu rex regum es et deus celi regnum et fortitudinem et 
unperium et gloriam dedit tibi et omnia in quibus habi- 
tant filii hominum et bestiae agri volucresque celi [dedit] 

25 in manu tua et sub dicione tua universa constituit. Tu 
es ergo caput aureum, et post te consurget regnum aliud 
minus te et regnum tertium aliud ereum, quod imperabit 
universae terrae, et regnum quartum erit velut ferreum. 



3 veritatis. Et hoc nunciavit Marie per angelum suum 
dicentem: dabit illi dominus deus sedem David patris eius et 
regnabit in domo Jacob in eternum et regni eius non erit 
finis ac cessare fecit Romanam potentiam K \\ 4 ad voc. ces- 
sare: JEzech. 37 c. V in marg. || 5 illam K || 6. 6 somnio Na- 
bugodonosor K || 7 advertas attente K textus bibie V in 
marg. — cf. Daniel 2,31—40. || 8 statura subl. Vulgata. || 14 ab- 
scissus Vulg. et K \\ 17 extive V. \\ 20 somnium K || 21 rex 
V. Vulg., deest in K. || 27 minus te argenteum Vulg. 

Digitized by VjOOQ lC 



72 PETRIDEGODIS 

In diebus autem regnorum illorum suscitabit deus celi 
regnum, quod in eternum non dissipabitur, et regnum 
quod populo alteri non tradetur. Comminuet autem et 
consumet universa regna haec et ipsum stabit in eternum 

5 secundum quod vidisti, quod de monte abscisus est lapis 
sine manibus et comminuit testam et ferrum et es et 
argentum et aurum. Statua siquidem illa, Fabi, figura- 
tur monarchia mundi, quae diversis temporibus singulis 
quatuor populis a deo permissa fuit, Assyriis primo, 

10 secundo Persis et Medis, tertio Grecis per Alexandrum, 
quarto Eomanis, et quatuor regna illa sompni quatuor 
istec magna regna fuerunt, lapis vero abscisus figuratur 
Christus, qui natus est tempore Octaviani Romanorum 
imperatoris primi. Et ipse Christus rex regum missus 

15 a deo patre eius comminuit omnia regna haec et regnum 
mundi in se assumpsit et eius potestas usque ad mare 
et a fluminibus usque ad fines terrae. Et factum est 
regnum huius mundi domini nostri Jesu Christi, de quo 
dicitur in Ezechiele: et faciam eos gentem meam et erit 

20 unus rex omnibus imperans, et in Mateo: data est ei 
omnis potestas in celo et in terra. In hoc autem imperio 
suo sive regno Christus instituit vicarium suum Petrum 
principem apostolorum in spiritualibus, dicens: quodcun- 
que ligaveris super terram, erit ligatum et in celis, in 

25 temporalibus etiam dicens: pasce oves meas. 

F. Haec dicta subtilia sunt, tamen dicitur Christum 
Petro in temporalibus exercitium prohibuisse, cum sibi 



1 Daniel 2,44 — 45. || 2 regnum eius alteri populo VtUg. \\ 
4 omnia regna et ipsum K. \\ 6 et post ferrum deest K. Finis 
textus bibie V in marg. || 7 siquid K. || 8 ysydorus V in marg. jj 
11 illa istec quatuor regna magna fuere K. || 12 abscissus K. \\ 
14 Et ipse Christus deest K. || 15 hec et in hunc mundum 
venit rex de quo dictum erat : eius pot. K. cf. Zacharias 9, 10. || 
19 Ezechiel 37, 22. ibi et faciam V. || 20 Matheo K. cf. Matth. 
28,18. ibi data est V. || 21 Hoc autem imperium suum sive 
regnum Cristus reliquit Petro principi K. || 23 Matth. 16, 19. || 
25 Joh. 21, 15. || 26 Cristum temporalium administracione non 
usum fuisse, Petro in temp. K. 

Digitized by LiOOQ LC 



DE CONIVRATIONE PORCABIA DIALOGVS 73 

dixerit: mitte gladium tuum in vaginam, ac etiam dixerit: 
regnum meum non est de hoc mundo. 

B. Fabi, armis fortissimis uteris, attamen non nocent 
mihi. Christus enim per verba illa non prohibuit per- 

5 petuo, sed pro tunc tantum. Si enim voluisset perpetuo 
prohibere, dixisset expresse per verba perpetuitatem im- 
portantia, teneas videlicet vel habeas gladium tuum in 
vagina. Preterea hoc exprimit Christus inferius, ibi: 
nunc autem regnum meum non est hic. Hoc verbum 

10 nunc quid importat, nisi tempus presens, et quod Christus 
tacite consentiat Petrum eius vices gerentem et successores 
eius gladio tempore alio uti posse? Ex predictis habes, 
quod Petrus fuerit dominus mundi in spiritualibus et 
temporalibus ac similiter domini sint sui legitimi suc- 

15 cessores. Sed quamvis plena et generalis potestas attri- 
buta sit papae, tamen cum ex finibus condicionis humanae 
papa non valeat eam per se ubilibet exercere et tot ne- 
gotiis insistere, deus alios principes ad temporalium exer- 
citium tamquam summorum pontificum vicarios permisit 

20 summique pontifices suam hanc condicionem cognoscentes 
aliis temporalium exercitium, imperatoribus videlicet exer- 
citium temporalium generale, singulare vero regibus et 
dominis diversis tamquam vicariis suis etiam permiserunt, 
nullatenus se superioritate privantes, sed in multis occur- 



1 dixit K cf. Joh. 18,11. ac etiam cum dixit K cf. 
Joh. 18,86. I 8 vaginam K inferius cum dicat: nunc K. \\ 
10 quasi Cristus K || 12 alio tempore uti posse. Et licet 
Cristus et eius vicarius Petrus et multi successores eius re- 
gimen et administracionem temporalium omiserint, tamen per 
hoc non domini in temporalibus dici non debent. Dominus 
enim, quamvis administracionem suorum bonorum concedet 
alteri, dominus tamen illorum bonorum remanet. Deus enim 
sciens, quod ex finibus conditionis humane papa non valeat 
potestatem suam ubilibet per se personaliter exercere et tot 
negociis insistere, principes ad temp. etc. K || 19 misit K || 
22 singularem K || 23 suis ex inspiracione divina etiam per- 
misere K || 24 ad vocem superioritate: c. solite de maio. et 
obe V in marg. 

Digitized by VjOOQ lC 



74 PETRI DE GODIS 

rentibus casibus superioritatem ipsam demonstrantes. Con- 
fiteamur itaque papam tanquam successorem Petri et non 
alium esse dominum mundi in spiritualibus et tempora- 
libus directum et generalem et regem regum terrae, 

5 ipsumque regnum suum in temporalibus per reges et 
principes ac alios etiam officiales, potestates, gubernatores 
regere posse et regere certe. Nam qui per alium facit, 
per se ipsum facere videtur. Ac Johannes papa XXTl 
se dominum totius mundi pro certo tenens a iurisdictione 

10 imperil Italiam magnanime exemit, et catholici impera- 
tores seu reges Romanorum idem tenentes fidelitatem 
ecclesiae Romanae et summis pontificibus hucusque iura- 
runt et coronam auream et approbaciones receperunt, nec 
non rex Hierusalem et Siciliae, qui Neapoli residere 

15 solet et residet, et Sardiniae ac Aragonum, Angliae Un- 
gariae reges identidem sentientes fidelitatem similiter 
hucusque iurarunt et censum seu tributum singulis annis 
ecclesiae Romanae persolverunt. 

F. Doctor mi, de hac doctrina ago tibi gratias et 

20 deum exoro supplex, quod inspiret summos pontifices, ut 
regnum suum conservare magnanime velint, quia haec 
esset exaltatio Romae, cum ecclesia dicatur ecclesia Ro- 
mana et etiam ecclesia potens magis venerabitur et here- 
ticos ac hostes eius fortius domare poterit. 

1 operantes. Ipsi etiam temporalia omiserunt, ut spiri- 
tualibus attentius vacarent, non temporalia pro derelicto ha- 
bentes. Confit. itaque p. t. succ. P. dominum esse mundi K \\ 
4 et ante regem deest K || 6 ac per alios K || 7 posse ac 
K || ad vocern qui: de reg. iur. 1° VI V in marg. || 8 videtur, 
et qui pro alio facit, illius pro quo facit vicarium esse constat. 
At Johannes K ad vocem Johannes: In eoctravaganti sua 
quae incipit: ne prebeat V in marg. pretereat cod. vat. 4167. D 
9 totius orbis K. || 11 ad vocem fidelitatem: ut c. ven. de electio. 
V in marg. || 12 et — hucusque desunt K. iurarunt et a sum- 
mis pontificibus K. || 13 approbacionem hucusque K. \\ 16 ac 
Sardinie Aragonum K.\\ 16 ididem K. similiter deest K ad 
vocem censum : ut in 1° camere apostolice V in marg. || 21 regn. 
suum temporale K quia hoc K \\ 23 veneraretur ac heret. et 
hostes K || 24 posset K. 

Digitized by LiOOQ LC 



DE CONIVRATIONE PORCABIA DIALOGVS 75 

B. Multa super hac re per plures dicuntur, sed secun- 

dum veritatem credo dixisse satis. Auctoritates enim 

sacrae paginae auctoritatibus hominum etiam summorum 

pontincum positivis sunt preferendae. Nox est et crastina 

5 die equitabo Senas. Si quid ibi vis, iube. Vale. 

F. Mi doctor et pater, me tibi commendo, deus 
gressus tuos dirigat in viam pacis. 



2 auct. tamen sacre pagine tamquam a sancto spiritu pro- 
cedentes K. || 7 pacis et salutis K. — Deo gratias. Amen. Per 
Petrum de Godis de Vicentia editum Rome tempore factionis 
predicte scilicet M° CCCC° T1TTI de mense Januario pontif. 
Nicolai pape V Anno Septimo. V. — Deo gratias. Explicit 
dyalogon per Petrum de Godis de Vincencia editum Rome 
tempore prefate coniurationis die quarta Januarii, qua con- 
iuratio revelata est anno domini 1463 pontificatus Nicolai pape 
quinti anni sexti. (sic) K. 



Digitized by LiOOQ lC 



Index nominum et rerum memorabilium. 



Aeneas Sylvius vid. Pius H. 

Aldigerius, Dantes p. VIII. 

Aletes persona ficta verum 

(ro &lrftig) pronuntians Ver- 

ranum adsimulans Aleten 
i 110. 
Alfonsus rex Nea polis et 

Siciliae II, i 614. Vm, 60. 

p. 65. 66. 
Amigdanis, Nicolaus de, 

episc. Placentinus, Nicolai V 

vicecamerarius p. 58. 
Amyrras (Murad II) Turco- 

rum imperator YILL, 4. 159. 

IX, 23. 
Angelus Masi Porcarii soro- 

ris maritus p. VII. — II, i 

11. 164. p. 59. 60. 
Argentis, Philippus de, Flo- 

rentinus p. IX. 

Baptista Lunensis p. VI. 
Barbarus, Franciscus p. XII. 
Baroncellus, Iohannesp. 60. 
Basinius Parmensis p. X. 
Beltramus Martini filius 

p. Vm. — II, ii 253. 260. 
Bernardinus Senensis p. 57 

sqq. 
Brippius, Josephus p. IX. 
Buchellius, Arnoldus p. IV 

sqq. 



Calvus, Jacobus p. 59. 
Capranica, Dominicus de, 

cardinalis p. 58. 
Carolus Aretinus vid. Mar- 

suppinus. 
Clemens Angeli Masi filius 

II, i 181. p. 59. 62. 
Condulmerius, Franciscus, 

episc. Portuensis, vicecan- 

cellarius Nicolai V papae 

p. 67. 

Dantes vid. Aldigerius. 

Eugenius IV papa p. 64. 65. 
66. 

Fabius Bomanus p. 57sqq. 

Fridericus UI imperator. 
bellum gerit cum Matthia 
Corvino Ungariae rege VIII, 
144. monetur a poeta, ut 
Turcos propelleret Francis- 
cumque S fortia m exercitui 
praeficeret Vm, 145 sqq. 165. 

Gabadeus, Franciscus p. 60. 
Gallus, Nicolaus, canonicus 

bas. S. Petri p. 59. 
Gaza, Theodorus p. IIL 
Georgius, Dominicus p. XV. 
Godis, Petrus de p. XV. 57. 

Digitized by LiOOQ LC 



INDEX NOMINVM ET RERVM MEMORABILIVM 77 



Homerus in latinum con- 
versus a Marsuppino et Ho- 
ratio p. X. 39. 

Iohannes Aretinus vid. Tor- 

tellius. 
Iohannes XXH papa p. 74. 

Lellicechi, Iacobus p. 59. 60. 
Leonardus Aretinus p. VI. 
Lucanus p. VJULl. 
Luscu8, Antonius p. XH. 

Malatesta, Sigismundus 

p. xm. 

Marsuppinus, Carolus p. X 

sqq. 40. 
Matthias Corvinus Ungariae 

rex p. XTV. 
Monte Rotundo, Petrus de, 

p. 67. 
Moschus poeta graecus p. IX. 

Nicodemus Tranchedinus 
p. X. 37. 

Nicolaus V papa. carmen 
ei dicatum I, lsqq. opera 
ab eo aedificata p. VI. — - 
I,35sqq. H,n241sqq. p. 64. 
vitae eius insidias parat Por- 
carius p. VH. — H, lsqq. 
p. 57sqq. a Scipione appel- 
latus H, n 424. felicissima 
eius aetas U, 1 484 sqq. p.64. 

Pausanias Byzantii conditor 

VIH, 6. X, 6. 
Petrus Lunensis secretarius 

apostolicus p. IV. VI. 1. eius 

filius Baptista p. VI. 
Philippus Maria dux Medio- 

lani p. 66. 
Piccolomi ni vi d. Pius H. 
Picininus VQI, 64. X, 28. 
Pilatus, Leontius p. XH. 
Pius H papa (Aeneas Sylviue 

de Piccolominis). Mantuae 



cum principibus agitde 
Turcis propulsandis VJlL, 
19sqq. Romam inde rece- 
dit VII, 7. Parentibus se- 
pulcrum fieri iubet Senis IX, 
35sqq. 

Politianus, Angelus p. IX. 

Porcarius, Gencius p. 68. 

Porcarius, Stephanus r>. VH. 
4 sqq. 57 sqq. Porciorum 
cognomen assumpsit H, i 
353. p. 68. mater eius H, 
n 32. soror Angeli Masi 
uxor H, i 12. p. 60. altera 
soror Iacobi Lellicechi uxor 
p. 60. eius domus in re- 
gione Minervae p. 67. 

Porcelius poeta p. XI. 

Portuensis episcopus vid. 
Condulmerius. 

Puicelletus (Poncelleto di 
Pietro Venerameri) p. 64. 

Roma. quattuor urbis status 
H, i412sqq, moenia turres- 
que a Nicolao V restaurata 
p. 64. Capitolium p. 62. 64. 
Castrum S. Angeli p. VH. 
64. — H, n 243. Colosseum 
I, 39. II, n 169. Pantheon 
(S. Maria Rotunda) p. VH. 
— 1, 47. p. 65. Aedes Vati- 
canae p. VH. — I, 63. n, 
n 276. — p. 64. Palatium 
Conservatorum p. 64. Pala- 
tium apud S. Mariam Maio- 
rem p. VI. 64. — I, 45. Pa- 
latium apud basilicam La- 
teranensem p. 64. Basilica 
S. Petri H, n 267. p. 65. 
Ecclesia S. Stepham ro- 
tundi p. 64. S. Theodori 
p. 65. Pons Milvius seu 
Mollius p. VH. 1, 61. Platea 
Minervae p. 58. 67. Regio 
Arenulae p. 60. 

Digitized by LiOOQ LC 



78 INDEX NOMINVM ET RERVM MEMORABHJVM 



Sabella familia IX, 51. 

Salutatus, Colucius p. XII. 

Sarra vel Sciarra, Baptista 
II, i 306. p. 68. 69. 

S c i p i o Africanus maior p. VULl. 
H, n 121 sqq. 

Sforza, Franciscus, dux Me- 
diolani, antea imperator 
exercitus Venetorum VIH, 
43sqq. Hannibal dictus ab 
Horatio VIH, 64 sicut a 
Porcelio, cf. Voigt Wieder- 
belebung 8 I 494. Verona 
urbe eiectus VHi, 66. bella 
quae cum Alfonso rege Nea- 
polis gessit p. EX. — II, i 
614. IV, 27. p. 66. optat 
poeta, ut bello Turcico prae- 
esset VIII, 166. X, lsqq. 

Tortellius, Iohannes, Are- 



tinus p. XI. — II, n 307. 

401. 
Tranchedinus vid. Nico- 

demus. 
Trapezuntius, Georgius 

p. IH. 
Turci velTurchiVm. 29sqq. 

X, 50sqq. Teucri dicti 

VIH, 60. 151. X, 156. 

Ursinus, Latinus, cardinalis 
p. 60. 

Valla, Laurentius p. IH. 
Veneti VHI, 75sqq. X, 68. 
foedus ab iis cum Alfonso 
contra Sfortiam ictum 
I, 69. X, 24. 
Vergilius p. Vlll. 
Vossius, Iohannes Gerardus 
p. IV. 



rei 



Digitized by LiOOQ LC 



Hus Natur und Geifteswclt 



• trflii 1H! i .-- in Cc 



imii 



3 2044 058 131 < 



This book should be returned to the 
Library on or bcfore the last date stamped 
below, 

A fine of five cents a day is incurred by 

retaming lt beyond the specified time. 

Flease return promptly. 




[us JSatur und 6eiftcswclt 



bc? nrui 



non 



m 



3 2044 058 131 47 



This book should bc returned to the 
Library on or beforc the last date stamped 

bclow. 

A fine of five cenfcs a day is incnrred by 
rctaining it beyond thc spcdfied time. 

Plcasc rctiirn promptJy. 




: TH ElCbj> 

<Mttf[-A r Nt3 , l 

NEW 



47; 



ECRStftb|| 
tAlFftf! lAfN ' I 

NEW |,