Skip to main content

Full text of "Institutiones theodicaeae sive theologiae naturalis secundum principia s. Thomae Aquinatis, ad usum scholasticum accommodavit Iosephus Hontheim .."

See other formats


#*&  h* 


- 


i? 


r-j 


V<*à 


* 


M 


& 


.    fi 


Sumptibus  ne  typis  B.  HERDER,  Typograpbi  editoris  pontificii.  Fi'iluiriri 
BrfegOTÌae,  prodih  : 

PHILOSOPHIA  LACEN8IS 

SIVE  8EEEES  INSTITUTIONUM 

PHILOSOPHIAE  SCHOLASTICAE 

EDITA 

A  PRESE ITERI  N  SOCIETATIS  IESU 

IN  COLLEGIO  QUONDAM  B.  MARIAE  AD  LACUM 

DISCIPLINAS  PHILOSOPHICAS  PROFKSSIS. 

Recens  apud  omnes  est  memoria  praeclarae  illius  Epistolae  a  Leone  XIII. 
Pontìfice  Maximo  d.  quarto  m.  Augusti  anni  1879  ad  omnes  orbis  catholici 
Archiepiscopos  et  Episcopos  datae,  qua  tam  necessitas  quam  ratio  sanae  pbilo- 
sophiae gravissimis  verbis  declaratur ,  omnesque ,  ut  ad  veteres  christianae 
pbilosophiae  magistros  redeant,  etiam  atque  etiam  admonentur.  Qua  voce 
sommi  Parentis  et  Ecclesiae  Magistri  excitati,  quicumque  in  scholis  catholicis 
disciplinis  philosophicis  dant  operam,  nihil  antiquius  habent,  quam  ut  ad  hanc 
universae  pbilosophiae  instaurationem  omnes  suas  vires  conferant.  Unde 
peropportune  accidit ,  ut  etiam  professores  Collega  Lacensis ,  post  triste  huius 
florentissimae  sedis  excidium  exsules,  pristinos  Lacensium  studiorum  fructus 
eidem  illi  communi  atque  sanctissimo  fini  consecrare  statuerint. 

Itaque  in  lucem  edituri  sunt  sub  universali  titulo  ,Philosophia  Lacerisi!? 
seriem  institutionum  de  singulis  pbilosophiae  scholasticae  disciplinis,  ea  quidem 
totius  seriei  disposinone,  ut  logica,  philosopliia  naturalis  (cosmologia),  psycho- 
logia,  metaphysica ,  etìlica  iusque  naturale,  philosophia  propaedeutica  sex 
voluminibus  contineantur ,  quae  tamen,  cum  suam  quodque  materiam  totam 
et  integram  amplectatur,  singula  in  se  circumscripta  atque  finita  legentibus 
usui  erunt. 

Cui  operi  haud  exigua  commendatio  inde  proficiscitur ,  quod  auctores  in 
proponendis  doctrinis  philosophicis  ita  quidem  tuta  Veterum  atque  imprimis 
divi  Tìiomae  Aguinatis  vestigia  fideliter  secuturi  sunt,  ut  tamen  simul  ad 
investigandos  et  expugnandos  errores ,  qui  nostris  temporibus  in  disciplinis 
pbilosophicis  late  vagantur,  identidem  progrediantur.  Quorum  errorum  quam 
uberem  segetem  Germania  imprìmia  suppeditet,  nemo  est,  qui  nesciat. 

Tomus  recentissimus  : 

Hontlieini,  I.,  S.  I.,  Institntiones  theodicaeae  sive  theo- 
logiae  naturalis  secundum  principia  S.  Thomae  Aquinatis  ad 
usum  scholasticum.  Cum  approbatione  Rev.  Archiep.  Friburg. 
et  Super.  Ordims.    8°.    (X  et  832  p.) 

Hi  tomi  iam  prius  in  lucem  prodierunt: 

1.  Pescli,  T.,  S.  J.,  Institntiones  philosophiae  natnralis 

secundum  principia  S.  Thomae  Aquinatis  ad  usum  scho- 
lasticum. Cum  approbatione  Rev.  Vie.  Gen.  Friburoensis. 
8°.  (LII  et  752  p.)  Pretium:  M.  7.50  =  Fr.  9.40;  cum  dorso 
corio  religato  M.  9.50  =  Fr.  11.90. 

„.  .  .  Notre  rapide  indication  des  matières  suffira  à  engager  les  amis  de  la 
philosophie  à  étudier  un  ouvrage  qui  marquera  dans  Thistoire  de  hi  philosophie 
scolastique.     On  pourra    contester  des  conclusions  de  l'autour.    no  pas  accepter 
HciXTHF.ur.  Theodicaea.  a 


toutes  ses  opinions,  critiquer  ses  arguments,  mais  on  ne  pourra  jamais  lui 
contester  un  grand  savoir  philosophique,  une  érudition  peu  commune,  un  talent 
remarquable  d'exposition,  une  rare  intelligence  des  doctrines  de  St.  Thomas.  ..." 

(Revue  Catholique.    Louvain  1880.    Nov.) 

2.  Meyer,  Th. ,   S.  J. ,  Institutiones  juris   naturali*  seu 

philosophiae  moralis  universae  secundum  principia  S.  Thomae 

Aquinatis  ad  usum  scholarem. 

Pars  I  :  Jus  naturale  generale,  continens  ethicam  generalem 

et  jus   sociale  in   genere.     Cum  approbatione  Rev.  Archiep. 

Friburgensis.  8°.  (XXXII  et  498  p.)  Pretium:  M.  6  =  Fr.7.50; 

cum  dorso  corio  religato  M.  7.60  =  Fr.  9.50. 

„.  .  .  La  bibliografia,  la  critica,  ylos  estudios  de  derecbo  politico  comparado, 
no  menos  que  las  investigaciones  para  enlazar  la  etica  y  el  derecho.  quedaran 
eternamente  agradecidos  al  P.  Meyer  por  el  caudal  de  noticias  y  por  las  reglas 
seguras  dadas  en  su  tratado  de  Derecbo  naturai.  ;  Ojalà  que  pronto  ande  en 
manos  de  todos  nuestros  estudiantes  y  profesores  libro  que  tanto  vale  !" 

(Dogma  y  Eazón.   Barcelona  1888.    Nr.  14.) 

3.  Pesch,  Tv  S.  J.,  Institutiones  logicale*  secundum  prin- 

cipia S.  Thomae  Aquinatis  ad  usum  scholasticum.  Cum  appro- 
batione Rev.  Archiep.  Friburgensis  et  Super.  Ordinis.  Tria 
volumina  in  8°.  (LXVI  et  1792  p.)  Pretium  :  M.  18  =  Fr.  22.50; 
cum  dorso  corio  religato  M.  22.80  =  Fr.  28.50. 

Pars  I:  Summa  praeceptorum  logicae.  (XXIV  et  590  p.) 
Pretium:  M.  6  =  Fr.  7.50;  cum  dorso  corio  religato 
M.  7.60  =  Fr.  9.50. 

Pars  II:  Logica  major.  Volumen  I.  complectens  logicam 
criticam  et  formalem.  (XXIV  et  646  p.)  Pretium:  M.  6.50  = 
Fr.  8.15;  cum  dorso  corio  religato  M.  8.20  =  Fr.  10.25. 

Pars  II:  Logica  major.  Volumen  II.  continens  logicam 
realem  et  conclusionem  polemicam.  (XVIII  et  556  p.)  Pretium: 
M.  5.50  =  Fr.  6.90;  cum  dorso  corio  religato  M.  7  =  Fr.  8.75. 
„Nous  venons  d'examiner  mùrement  un  cours  vraiment  monumentai  et 
magistrati  de  pbilosopbie  scolastique:  égale,  en  étendue,  à  celle  de  Sanseverino, 
mais  plus  mùrie,  plus  claire,  plus  pratique,  embrassant  plus  de  sujets  et  de 
questiona  que  celle  de  ce  dernier,  qui,  jusqu'à  ce  moment,  était  regardée  comme 
la  meilleure.  La  pbilosophie  du  P.  Pescb  est  un  ouvrage  moderne  dans  tout 
le  bon  sens  du  mot.  Elle  a  profìté  amplement  du  progrès  effectué  par  la 
pbilosophie  depuis  Sanseverino  ;  elle  accorde  une  bonne  part,  bien  suffisante,  à 
l'exposition  succincte,  mais  claire,  des  erreurs  et  systèrnes  erronés  spécialement 
de  nos  jours.  La  doctrine  pure  et  substantielle,  claire  et  pratique,  est  celle 
de  St.  Thomas.  —  Nous  résumons  toute  notre  appréciation  de  cet  ouvrage  en 
affirmant  hardiment  qu'il  est  destine  avec  la  Teleologia  moralis  de  Lehmkuhl  a 
relever  considérablement  le  niveau  de  la  science  ecclésiastique  chez  le  clergé 
surtout  ;  car  la  philosophie  du  P.  Pesch  produira  également  les  meilleurs  effets 
sur  le  développement  intellectuel  de  ceux  qui  se  vouent  aux  études  sérieuses." 

(Le  Moniteur  de  Rome.    1890.  Nr.  237.) 


Si  quis  volumina  sequentia  emere  studet,  iam  antea  certiorem 
me  faciat  peto. 

FRIBURGI  BRISGOVIAE. 

B.   HERBE  E, 

TYPOGRAPHUS  EDITOR  PONTIFICII^. 


PHILOSOPHIA  LACENSIS 


SITE 


SERIES  INSTITUTIONUM 

PHILOSOPHIAE  SCHOLASTICAE 

EDITA 

A  PRESBYTERIS  SOCIETATIS  IESU 

IN  COLLEGIO  QUONDAM  B.  MARIAE  AD  LACUM 

DISCIPLINAS  PHILOSOPHICAS  PROFESSIS. 


INSTITUTIONES  THEODICAEAE. 


FRIBURGO   BRISGOVIAE. 
SUMPTIBUS    HERDER, 

TYPOGRAPHI  EDITORIS  PONTIFICII: 

MDCCCXCIII. 

EIUSDEM  LIBRARIAE  AEDES  SUNT  VINDOBONAE,  ARGENTORATI,  MONACHII 
ATQTJE  IN  URBE  S.  LUDOVICI  AMERICANA. 


THE  INSTITUTE  Or  MEDIAR  S7UDIES 
IO  ELMSLEY  PLACE 
TORONTO  6,   CANADA 


INSTITUTIONKS 

THEODICAEAE 


SIYE 


THEOLOGIAE  NATURALIS 


SECUNDUM  PRINCIPIA 


S.  THOMAE   AQUINATIS 


AD  USUM  SCHOLASTICUM 


ACCOHMODAV1T 


IOSEPHUS   HONTHEIM   S.  I. 


CUM   APPROBATIONE  REVMI   ARCHIEP.   FRIBURG.   ET  SUPER.  ORDINIS. 


FRIBURGI   BRISGOVIAE. 
SUMPTIBUS    HERDER, 

TYPOGRAPHI  EDITORIS  PONTIFICII. 

MDCCCXCIII. 

EIUSDEM  LIBRARIAE  AEDES  SUNT  VINDOBONAE,  ARGENTOEATI,  MONACH1I 

ATQUE  IN  URBE  S.  LUDOVICI  AMERICANA. 


Salvo  iure  proprietatis  et  translationis. 
THE  INSTITUTE  OF  KED1AEVAL  STUDIES 
TC.  OA. 


DEC  2 


3330 


Typis  Herderianis  Friburgi  Brisgoviae. 


INDEX    PARTIUM. 


Prooemiiun. 

S  1.    Dofinitio  theodicaeae 

§  2.    Theodicaeae  possibilitas,  difficultas,  excellentia,  utilità* 
£  3.    l'artitio  theodicaeae 


Pag. 

1 

3 
5 


Caput  I.    De  conceptu  Dei. 

Articulus      I.  De  nomine  Dei  ........ 

„  II.  De  (lefinitione  Dei     ........ 

,  III.  De  quibusdam  entis  divisionibus       ..... 

„  IV.  De  origine  conceptus  Dei  ...... 

Caput  II.    De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

Articulus      I.  Num   in  honiine  esse  possit  certitudo  de  exsistentia  Dei 

„  II.  Num  Deuin  esse  sit  immediate  notimi 

„  III.  De  ontologismo 

IV.  De  variis  traditionalismi  systematis 

V.  Traditionalisnius  refutatur 

VI.  De  sentimentalismo  .... 

VII.  Num  Deum  esse  ratiocinio  demonstretur 

Caput  III.    Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

Articulus      I.  De  argumento  ontologico  .... 

„  II.  De  argumento  metalogico          .... 

„  III.  Argumentorum  theologicorum  conspectus 

.  IV.  De  principio  causalitatis  generatim 

„  V.  De  principio  causalitatis  specialius  . 

„  VI.  De  principio  causalitatis  apud  Hume  et  Kant 

„  VII.  De  Deo  apud  Platonem 

,  Vili.  De  Deo  apud  Aristotelem         .... 

Caput  IV.    De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

Articulus      I.  De  argumento  cosmologico  ..... 

„  II.  De  argumento  cinesiologico 

„  III.  De  argumento  ideologico  ..... 

IV.  De  argumento  henologico  ..... 


10 
14 
16 


21 
25 
27 
33 
39 
44 
48 


53 
61 
65 
68 

74 
78 
85 
98 


108 
123 
128 
139 


VI 


Index  partium. 


Pag. 

Caput  V.    De  argumentis  theologicis  physicis. 

Articulus      I.  De  historia  argumenti  teleologici  pauca  praemittuntur    .  149 

„           II.  Argumentum  teleologicum  breviter  proponitur         .         .  157 

„          III.  Mundi  dispositio  exsistit  ordinatissima     ....  159 

„          IV.  Ordo  mundanus  non  potest  esse  nisi  a  causa  intelligenti  172 

„           V.  Intellectus  ordinis  mundani  effectivus  est  Deus       .         .  177 

„          VI.  Obiectiones  contra  maiorem  argumenti  teleologici  .         .  178 

„        VII.  Obiectiones  contra  minorem  argumenti  teleologici  .         .  188 

„       Vili.    De  argumento  entropologico 192 

„          IX.    De  argumento  biologico 196 

„           X.    De  argumento  ex  miraculis 202 

Caput  VI.    De  argumentis  theologicis  moralibus. 

Articulus      I.    De  argumento  eudaemonologico 206 

„           II.  De  argumento  deontologico       ......  218 

„          III.    De  argumento  etbnologico 227 

Caput  VII.    De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

Articulus      I.    Baylii  obiectiones  proponuntur 239 

„           II.  Vera  de  malo  theoria  paucis  explicatur           .         .         .  241 

„          III.  Tres  primae  Baylii  obiectiones  breviter  solvuntur  .         .  245 

„          IV.  De  obiectione  Baylii  ex  permissione  peccati  petita          .  247 

„           V.  De  obiectione  Baylii  ex  poenis  inferni  petita           .         .  251 

„          VI.  De  obiectione  ex  malis  pbysicis  generatim  petita  .         .  254 

„        VII.  Humii  obiectiones  proponuntur         .....  256 

„       Vili.    Humii  obiectiones  diluuntur 263 

IX.    De  Lessingio 268 

„           X.  De  argumentis  tbeologicis  apud  Kantium  generalia  quae- 

dam 270 

,,          XI.  De  argumento  ideologico  apud  Kantium           .         .         .  272 

„        XII.  De  argumento  benologico  apud  Kantium          .         .         .  274 

„       XIII.  De  argumento  teleologico  apud  Kantium          .         .         .  278 

„       XLV.  De  argumento  cosmologico  apud  Kantium       .         .         .  280 

„        XV.  De  argumentis  moralibus  apud  Kantium          .         .         .  282 


Caput  Vili.    De  essentia  Dei  metaphysica. 

Articulus      I.    Praemittuntur  quaedam  ad  quaestionem  de  essentia  Dei         283 
,,  II.    Quae  sit  essentia  Dei       ...... 

n  III.    Obiectiones  contra  thesim  statutam  solvuntur 

Caput  IX.    De  perfectione  Dei. 

Articulus  I.  Deum  esse  perfectissimum        ..... 

„  II.  Quomodo  rerum  perfectiones  in  Deo  inveniantur 

„  III.  De  triplici  via  Deum  cognoscendi    .... 

„  IV.  De  analogia  inter  Deum  et  creaturas 


286 
290 


294 
297 
302 
303 


Index    pattinili. 

Caput  X.    De  infinitate  Dei. 

Articulus       I.     Donni  esse  minutimi  ...... 

„  II.    Deum  solum  esse  minutimi      .        .        .        .        . 

r         III.    Regula  quaedam  iudicandj  de  divini* 

Caput  XI.    De  simplicitate  Dei. 

Articulus      I.  Deum  esse  absolate  simplicem  . 

n  li.  De  relationibus  inter  Deam  et  creaturam 

„  III.  De  distinctione  perfectionum  Dei     .         .         .         . 

„  IV.  De  modo  loquendi  circa  divina         .         .         .         . 

„  V.  Num  Deus  in  compositionem  alioruni  venire  possit 

„  VI.  Deum  solum  esse  absolute  simplicem 

VII.  De  divisione  attributorum  Dei  . 


VII 
Pag. 

810 

:?22 
325 


327 
342 
347 
352 

357 
360 
361 


Caput  XII.    De  imitate  Dei. 

Articulus      I.    Deum  esse  unum      ..... 

„  II.    De  dualismo      ...... 

III.    Deum  esse  maxime  unum 


363 
372 
376 


Caput  XIII.    De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

Articulus      I.  Num  esse  possint  atbei .  381 

„  II.  Conspectus  bistoricus  materialismi 383 

„  III.  De  theoria  Laplacica .  396 

„  IV.  De  Darwiuismo         ........  402 

„  V.  Confutatio  materialismi     .......  438 

VI.  Obiectiones  materialistarum      ......  459 


Caput  XIV.    De  pantheismo. 

Articulus  I.  Conspectus  bistoricus  pantbeismi 

„  II.  Confutatio  pantbeismi  in  genere 

„  III.  Confutatio  Spinozae           .... 

„  IV.  Confutatio  Hegelii     ..... 

„  V.  Obiectiones  pantbeistarum 


465 
481 
491 
500 
506 


Caput  XV 
I. 


De  attributis  Dei  transcendentalibus. 


Articulus      I.  De  incomprehensibilitate  Dei 

„  II.  De  invisibilitate  Dei 

III.  De  ineffabilitate  Dei 

„  IV.  De  ventate  Dei 

„  V.  De  bonitate  Dei 

„  VI.  De  pulchritudine  Dei 

VII.  De  dignitate  Dei 

„       VIII.  De  substantialitate  Dei 

IX.  De  vita  Dei      . 

„  X.  De  spiritualitate  Dei 


Honiheim,  Theodicaea. 


.L2.H7 


511 
513 
516 
517 
520 
526 
530 
:>:}: 
539 
545 


VITI 


Index  parti  uni. 


Pag. 

Caput  XVI.    De  aetemitate  Dei. 

Àrticulus      1.    Deum  esse  aeternum         . 547 

„            II.    Deum  esse  immutabilem            ......  550 

,          III.    Num  res  Deo  coexsistant  ab  aeterno       ....  554 

r          IV.    Num  Deus  actu  fuerit  in  temporibus  ante  creationem    .  555 

„           V.    Num  de  Deo  verba  diversorum  temporum  praedicentur  .  556 

r          VI.    Deum  solum  esse  aeternum  et  immutabilem    .         .         .  559 

Caput  XVII.    De  immeDsitate  Dei. 

Àrticulus      I.    Deum  esse  immensum 562 

„            II.    De  habitudine  in  ter  immensitatem  et  operationem  divinam  567 

„          IH.    Deum  solum  esse  immensum    ......  569 

„          IV.    Deum  esse  omnipraesentem 570 

Caput  XVIII.    De  intellectu  Dei  generatim. 

Àrticulus      I.    Deum  esse  intelligentem            ......  574 

„            II.    Deum  omnia  cognoscere,  ut  sunt     .....  576 

„          III.    Quae  sit  obiecti  ad  intellectum  divinimi  habitudo  .         .  577 
„          IV.    Imperfectiones   quasdam   bumanae   scientiae   a  Deo   all- 
esse explicatur 578 

„           V.    Quae  sint  potissimae  proprietates  scientiae  divinae         .  581 

„          VI.    De  principiis  scientiae  divinae          .....  583 

n         VII.    De  virtutibus  intellectus  divini         .....  585 

Vili.    De  sapientia  Dei -     .  587 

Caput  XIX.    De  obiecto  intellectus  divini. 

Àrticulus  I.  De  cognitione  sui  in  Deo  .  -  .  .  .  .  .  588 
II.  De  cognitione  possibilium  in  Deo  .....  590 
„  III.  De  praescientia  Dei  circa  futura  necessaria  .  .  .  592 
„  IV.  De  praescientia  Dei  circa  libera  absolute  futura  .  .  596 
„  V.  De  praescientia  Dei  circa  libera  condicionate  futura  .  599 
„  VI.  Num  sit  iu  Deo  scientia  circa  propria  decreta  libera  con- 
dicionate futura         . 601 

„         VII.    Num  Deus  cognoscat  infinita 602 

„       Vili.    Num  solus  Deus  noverit  omnia        .....  605 

Caput  XX.    De  ordine  scientiae  divinae. 

Àrticulus      I.    De  obiecto  formali  et  materiali  intellectus  divini    .         .  609 

n            II.    De  medio  quo  intellectus  divini        .         .         .         .         .  611 

„          III.    De  medio  in  quo  intellectus  divini            ....  612 

„          IV.    Num  Deus  omnia  in  essentia  sua  videat  tamquam  in  causa  617 

„           V.    Num  Deus  res  videat  in  se  ipsis     .....  619 

„          VI.    De  concursu  Dei  praenotamenta      .         .         .         .         .  621 

„        VII.    Quid  de  concursu  Dei  statuant  Bannesiani       .         .         .  626 

,,       Vili.    Quomodo  Deus  libera  futura  in  essentia  sua  cognoscat  .  628 

„          IX.    De  divisione  scientiae  Dei         ......  648 

r            X.    Num  scientia  Dei  sit  causa  rerum  .         .                  .         .  655 


Index  partium. 


Caput  XXI.    De  voluntate  Dei  generatim. 

Articulus  I.  I). miim  esse  volentem          ...... 

„  II.  Nani  voluntatis  divinae  sit  aliavi  causa 

„  111.  Quae  BÌnt  potissima»'  proprietates  voluntatis  divinae 

„  IV.  De  aotìbaa  voluntatis  divinae  ..... 

Caput  XXII.    De  obiecto  voluntatis  divinae. 

Articulus      I.    De  obiecto  formali  voluntatis  divinae 
„  II.    De  obiecto  materiali  voluntatis  divinae    . 

III.    Num  Deus  veram  benevolentiam  erga  nos  babeat 


IX 
Pag. 

662 
664 
667 
668 


673 

675 
683 


Caput  XXIII.    De  libertate  Dei. 


Articulus      I. 

Deum  esse  liberum  ....... 

685 

-  „        li- 

Qua ratione  in  voluntate  divina  circa  res  creatas  sit  ne- 

cessitas     ......... 

691 

ni. 

De  optimismo   ........ 

692 

IV. 

De  divisione  voluntatis  divinae        . 

694 

v. 

Num  voluntas  Dei  semper  impleatur 

Caput  XXIV.    De  potentia  Dei. 

695 

Articulus      1. 

De  potentia  Dei  generatim       ..... 

G99 

li- 

De omnipotentia  Dei         ...... 

704 

ni. 

De  virtute  Dei  creativa    ...... 

705 

IV. 

Deum  solum  creare  posse         ..... 

708 

v. 

Num  creatio  ab  aeterno  esse  possit 

710 

Caput  XXV.    De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine 

Dei. 

Articulus      I. 

Quae  sint  divinao  voluntatis  virtutes 

718 

II. 

De  sanctitate  Dei      ....... 

720 

HI. 

723 

IV. 

729 

v. 

De  beatitudine  Dei  ....... 

735 

Caput  XXVI.    De  origine  possibilium  a  Deo. 

Articulus  I.  Internam  rerum  possibilitatem  non  esse  a  Deo  indepen- 
dentem      .......... 

„  II.  Internam  rerum  possibilitatem  non  fundari  in  potentia 
vel  libertate  vel  intellectu  Dei 

„  III.    Internam  rerum  possibilitatem  fundari  in  essentia  Dei    . 

Caput  XXVII.    De  creatione. 

Articulus      I.  De  facto  creationis  ........ 

„  II.  De  ideis  artis  divinae       ....... 

„  III.  De  fine  creationis  primario       ...... 

.  IV.  De  fine  creationis  secundario    ...... 


737 

741 

744 


748 
749 

757 
764 


30 
.U447 


X  Index  partium. 

Pag. 

Caput  XXVIII.    De  conservatione. 

Articulus      I.    Num  res  a  Deo  conservari  indigeant       ....  766 

„           II.    Num  res  a  solo  Deo  conserventur 769 

Caput  XXIX.    De  concursu. 

Articulus      I.    De  concursu  simultaneo 771 

„           II.    De  praedeterminatione  physica 781 

,,          III.    De  praemotione  physica  indifferenti          ....  791 
„          IV.    S.  Thomam  non  esse  patronum  praedeterminationis  phy- 

sicae 792 

Caput  XXX.    De  providentia. 

Articulus      I.    De  providentia  generatim 804 

„           II.    De  possibilitate  miraculi           ......  814 

„          III.    De  cognoscibilitate  miraculi 820 


Index    rerum 827 


PROOEMIUM. 


DEFINITIO  THEODICAEAE. 

1.  lheodicaea,  si  vim  nominis  spectas,  est  iustificatio  Dei. 
Nomen  inventum  est  a  Leibnitio,  qui  (1710)  scripsit:  Essais  de 
Théodicée  sur  la  bonté  de  Dieu  etc.  Theodicaeae  munus  apud 
Leibnitium  est  explicare,  quomodo,  etiam  admissis  placitis  opti- 
mismi,  mala,  quae  in  ereaturis  inveniuntur,  non  pugnent  cum  con- 
ceptu  Dei.  Deinde  theodicaeae  etiam  appellati  sunt  libri,  qui,  quin 
ad  optimismum  aberrarent,  ostendere  conabantur,  quomodo  origo 
malorum  apte  cum  Dei  absoluta  bonitate  componatur.  Tandem 
hoc  nomen  translatum  est,  ut  significet  partem  philosophiae,  quae 
de  Deo  agit.  Huius  enim  disciplinae  est,  ut  omnes  obiectiones, 
quae  contra  Dei  exsistentiam  et  contra  verum  et  genuinum  eius 
conceptum  proferri  possunt,  discutiat  et  solvat.  Haec  igitur  theo- 
dicaea  non  solum  refutat  eos,  qui  ex  malis,  quae  sunt  in  mundo, 
Dei  exsistentiam  et  genuinum  conceptum  impugnant,  sed  generatim 
omnes,  qui  quacumque  ratione  Dei  notionem,  in  quantum  naturali 
rationis  lumine  cognoscitur,  pervertunt. 

Obiici  potest  hoc  nomen  non  apte  tribui  doctrinae  de  Deo, 
quia  non  solum  obiectiones  solvuntur  et  genuina  Dei  notio  contra 
impugnantes  iustificatur,  sed  etiam  positivis  argumentis  Dei  ex- 
sistentia  et  attributa  stabiliuntur  et  demonstrantur.  —  Quod  quidem 
verum  est.  Tamen  usu  loquendi  fieri  potest,  ut  vox  significet  id, 
ad  quod  ex  etymo  solo  minus  apta  invenitur. 

Alio  nomine  theodicaea  appellatur  theologia  naturalis.  Est 
enim  theologia  sive  scientia  de  Deo,  quia  de  Deo  agit;  est  natu- 
ralis, quia  principiis  rationis,  non  fidei  nititur.  Tamen  multi  theo- 
dicaeae nomen  praeferunt,  quia  theologia,  nisi  semper  expresse 
de  contrario  admones,  scientia  fidei  ab  omnibus  intelligitur. 

Hontheim,  Theodicaea.  1 


2  Prooeraium. 

2.  Theodicaea  breviter  definiri  potest:  scientia  de  Deo. 
Scientiam  sic  simpliciter  dictam  intelligimus  eam,  quae  principiis 
natii ralibus  nititur,  et  excluditur  tlieologia  supernaturalis  et  sacra, 
quae  ex  revelatione  proficiscitur.  Et  quum  theodicaea  de  Deo 
agere  dicitur,  eam  intelligis  esse  disciplinam  philosophicam ,  quia 
supremam  et  universalissimam  rerum  causam  speculatur1.  Ex- 
pressius  theodicaeam  definire  potes  scientiam  de  Deo  natu- 
rali  lumine   comparatam. 

3.  Ex  hac  definitione  facile  dignoscitur,  qua  ratione  theodicaea 
cum  ab  aliis  parti  bus  philosophiae  tum  a  theologia  supernaturali 
differat  vel  cum  iis  conveniat.  Nimirum  scientiae  se  habent  sicut 
obiecta,  quae  considerant.  Obiectum  autem,  circa  quod  scientia 
versatur,  distinguimus  materiale  et  formale.  Obiectum  formale 
sive  obiectum  quo  scientiae  est  id,  quod  primo  et  per  se  a  scientia 
attingitur  et  ratione  cuius  cetera  attinguntur,  quae  sub  hac 
scientia  comprehenduntur.  Obiectum  materiale  sive  obiectum  quod 
sunt  ea  omnia,  quae  ratione  obiecti  formalis  in  scientiae  considera- 
tionem  cadunt.  —  Est  etiam  tertium  genus  obiecti,  quod  appellatur 
obiectum  de  quo  vel  obiectum  attributionis  vel  subiectum  scientiae. 
Hoc  est  illud,  ad  quod  tamquam  ad  subiectum  ea  referuntur,  quae 
in  scientia  traduntur.  Velut  subiectum  psychologiae  est  anima, 
quia  omnes  huius  scientiae  theses  de  anima  praedicant  ;  similiter 
subiectum  cosmologiae  est  corpus  naturale  e.  i.  p. 

Iam  vero  theodicaeae  subiectum  est  Deus.  Obiectum  materiale 
sunt  omnia,  quae  de  Deo  traduntur  v.  gr.  aeternitas,  creatio. 
Obiectum  formale  poni  potest  aseitas,  ut  naturaliter  cognosci- 
bilis  est.  Nani  haec,  ut  videbimus,  secundum  nostrum  concipiendi 
modum  est  essentia  Dei,  ex  qua  reliqua  omnia,  qua  de  Deo  dicun- 
tur,  tamquam  ex  principio  ontologico  fluunt;  et  sic  aseitas  est 
primum  obiectum  theodicaeae.  Neque  tamen  in  theodicaea  omnia, 
quae  de  Deo  traduntur,  ex  sola  aseitate  a  priori  demonstrantur  ; 
sed  potissimum  ex  ereaturis  Deus ,  qui  eas  condidit ,  a  nobis 
cognoscitur. 

Itaque  theodicaea  a  ceteris  disciplinis  naturalibus  subiecto 
differt ,  quum  theodicaea  de  Deo  sit ,  reliquae  non  item.  Differt 
etiam  obiecto  formali,  ut  patet.    Cum  disciplina  autem  sacra  theo- 


1  Nimirum  philosophia  definitili-  scientia  rerum  per  causas  ultimas  naturali 
lumine  comparata.  Philosophiae  igitur  est  supremas  rerum  causas  considerare.  — 
De  definitione  et  partitione  philosophiae  tractat  Pesch,  Instit.  logie,  n.  2 — 13. 


§  2.  TI dicaeae  possibilitas,  difficultas,  excellentia,  utilitas.  ;; 

dìcaea  convenil  subieeto,  quia  utraque  est  de  Deo.  Differì  tamen 
obiecto  materiali,  quia  theologus  plura  de  Deo  cognoscit,  velut 
fcrinitatem.  Differt  maxime  obiecto  formali,  quia  fcheologua  ab 
auctoritate   revelationia,   philosophus  a  principiis   rationis  incipit. 

§  2. 

THE0D1CAEAE  POSSIBILITAS,  DIFFICULTAS, 
EXCELLENTIA,  UTILITAS. 

4.  Quum  tbeodicaeam  inter  disciplina^  philosophicas  collocamus, 
interim  supponimus,  scientiam  de  Deo  posse  acquiri.  Nempe 
supponimus  naturali  rationis  lumine  exsistentiam  Dei  demonstrari 
et  satis  multa  de  Dei  essentia,  attributis,  operatione,  habitudine 
ad  mundum  cognosci  posse.  Haec  autem  rite  a  nobis  sumi  non 
est  huius  loci  explicare,  sed  ipsa  theodicaeae.  quam  instituemus, 
tractatio  manifestabit. 

Nihilominus,  etsi  Dei  cognitionem  naturae  viribus  acquirere 
possumus,  pleniorem  rerum  divinarum  notitiam  satis  diffidi em 
esse  fatemur.  Nani  quum  omnis  cognitio  nostra  a  sensu  et  a 
particulari  incipiat.  quo  aliquid  magis  immateriale  et  universale 
est ,  eo  difficilius  a  nobis  investigatur.  Deus  autem  est  spiritus 
simplicissimus  et  omnium  rerum  causa  prima  et  universalissima. 
Hinc,  sicut  oculus  noctuae  difficulter  ad  solis  contemplationem 
assurgit,  ita  acies  mentis  nostrae  non  sine  labore  divina  scrutatur. 
Hinc  etiam  videmus  summos  gentilium  philosophos  cognitionem 
supremi  numinis  non  habuisse  nisi  valde  mancam  et  obscuram. 
Nos  tamen,  qui,  quae  de  Deo  vera  sunt,  revelatione  novimus, 
facilius  fide  duce  in  multarum  rerum  divinarum  naturalem  cogni- 
tionem devenimus,  ut,  quae  fides  primo  proposuit,  eadem  ratio 
videat  et  demonstret.  —  Ceterum  aliqua  imperfeeta  Dei  cognitio 
ab  omnibus  hominibus  natura  duce  facile  habetur.  Vani  enim 
sunt  omnes  homines,  in  quibus  non  subest  scientia  Dei.  Nana 
etsi  de  Deo  propter  summam  eius  immaterialitatem  perfectior 
scientia  difficilis  est,  tamen  imperfeeta  notitia  propter  causali- 
tatem  eius  universalissimam  fere  necessario  in  homine  oritur: 
nimirum,  quum  omnia  a  Deo  facta  sint,  ex  omnibus,  obscure 
saltem,  cognosci  potest. 

5.  Iam  theodicaeae  excellentia m  videamus.  Quemadmodum 
philosophia  inter  omnes  scientias  naturales  primum  locum  occupat. 
quia  de  obiecto  agit  nobiliori  et  universaliori,  ita  in-  philosophicis 

1* 


4  Prooemium. 

theodicaea  praestat,  quia  de  ente  agit  nobilissimo  et  supremo  et 
omnium  rerum  causa  prima.  Generatim  intellectio  est  nobilissima 
hominis  operatio.  Intellectio  autem  ea  praestantior  est,  quae  circa 
nobilius  obiectum  occupatur.  Minima  enim ,  ut  aiunt ,  cognitio, 
quae  de  supremis  habetur,  perfectam  minimorum  scientiam  superat. 
Hinc  cognitio  Dei  omni  alii  occupationi  praeferenda  est.  Immo 
in  contemplatione  Dei  ultimam  hominis  perfectionem  et  beatitu- 
dinem  sitam  esse  philosophi  probant. 

6.  Quare  etiam  constat  theodicaeae  studium  piane  u  t  i  1  i  s- 
simum  esse.  Dei  enim  contemplatio  summam  menti  affert  de- 
lectationem.  Si  enim  rerum  creatarum  pulcbritudine  homines  con- 
templantes  rapiuntur,  increatae  et  infinitae  pulchritudinis  aspectus 
sine  comparatione  iucundior  est.  Haec  tandem  delectatio  est  in- 
genuo homine  digna.  Neque  piane ,  quemadmodum  mundanae 
deliciae  facile  inficiunt  et  foedant,  ita  delectatio,  quae  est  in  Deo, 
umquam  maculat,  sed  miro  modo  hominem  nobilitat  et  ad  summam 
perfectionem  perducit. 

Deinde  si  homini  proprium  est,  ut  effectuum  varietatem  et 
multitudinem  ex  unitate  causae  consideret  et  derivet  et  compre- 
hendat,  manca  sane  et  imperfecta  erit  omnis  cognitio  nostra,  quoad- 
usque  non  perventum  erit  ad  unam  illam  omnium  rerum  causam, 
a  qua  omnia  habent,  ut  sint  et  agant.  Itaque  si  causas  creatas 
et  leges  naturae  indagare  iuvat,  multo  magis  supremi  legislatoris 
scientia  aestimatur.  Theodicaea  igitur  est  omnis  scientiae  natu- 
ralis  fastigium  et  complementum,  sine  quo  nulla  scientia  absoluta 
et  integra  esse  potest.  —  Dei  cognitio  hominem  vere  sapientem 
reddit.  Nam  si  ille  sapientior  est,  qui  ex  altioribus  causis  iudicat, 
simpliciter  sapiens  erit,  qui  ex  suprema  omnium  causa,  quae  est 
Deus,  omnia  diiudicat  et  intelligit. 

Porro  Deus  est  ultimus  finis,  ad  quem  homini  tendendum  est. 
Quid  autem  magis  necessarium,  quam  ut  ultimum  finem  nostrum 
consequamur?  Quomodo  autem  ad  finem  perveniemus,  quem  non 
cognoverimus  ?  Itaque  Dei  cognitio  piane  necessaria  est.  Neque 
soli  viri  docti  Deum  novisse  debent,  sed  etiam  rudes  aliqua  Dei 
cognitione  imbuendi  sunt  et  imbuuntur. 

Quam  vero  vim  ad  praxim  habeat  notitia  Dei,  explicatione 
non  eget.  Quisque  enim  videt  hinc  mores  pendere  et  iustitiam 
et  virtutes  omnes.  Neque  solum  ad  vitam  privatam  Dei  cognitio 
valet,  sed  maxime  ad  vitam  publicam  et  socialem.  Unde  enim 
tot  huius  aetatis  calamitates ,   nisi  quia  multi  Dei  tenentur  igno- 


S  '•'».    Partitili  thi'oilicarai'.  .", 

rantia?  Bine  aeque  tdmenl  Deum  crìminum  vindicem,  aeque  sperant 
in  futura  Dei  possessione,  sed  omnem  spem  in  deliciis  huiue  Baeculi 
reponunt. 

Denique  etsi  semper  Deum  aovisse  gravissimum  «rat.  fcamen 
hac  attuti-  studio  theodicaeae  niagis  incumbendam  est.  [nyeniuntar 
(.nini  inulti,  qui  Dei  notionem  ex  cordibus  hominum  evellere  et 
exstirpare  omni  conatu  moliuntur.  Contra  quorum  fallacias  et 
sophismata  nos  annatos  esse  necessarium  est,  tum  ut  altiu.s  in 
cordibus  nostrìs  gravissima  illa  Dei  conscientia  fundetur,  tum  ut 
alios  labìles  et  debiles  erigamus  et  solidemus.  Ad  quae  studia 
nostra  maiorem  stimulum  addet,  quia  haud  paucos  magni  nominis 
vìros  circa  res  divinas,  velut  circa  Dei  cognoscibilitatem,  non  sine 
magno  vulgi  periculo  errare  vel  haesitare  videmus. 

§  3. 
PARTITIO  THEODICAEAE. 

7.  Theodicaeam  in  partes  duas  dividimus,  quarum  prior  agit 
de  Deo,  ut  est  in  se,  altera  de  origine  rerum  a  Deo. 

Partem  priorem  duabus  disputationibus  absolvemus:  de  esse 
divino:  de  attributis  divinis. 

8.  Esse  omnis  rei  est  duplex:  esse  exsistentiae  et  esse  essentiae. 
Demonstranda  igitur  est  primo  exsistentia  Dei  et  deinde  eius 
essentia  definienda.  Exsistentiae  Dei  demonstrandae  tria  capita 
praemittimus.  Primo  capite  de  conceptu  Dei  agitur ,  ut  scia- 
tur,  cuius  entis  exsistentiam  quaeramus.  Altero  capite  dispu- 
tatur  de  certitudine  exsistentiae  Dei,  quam  argumentatio  nostra 
gignere  vult.  Tertio  capite  ipsa  demonstratio  theologica,  i.  e. 
quae  exsistentiam  Dei  efficit ,  praeparatur.  His  capitibus  suc- 
cedunt  argumenta  prò  exsistentia  Dei,  quae  metapbysica,  phy- 
sica,  moralia  distinguimus.  Denique  potissimorum  philosopborum, 
qui  vim  demonstrationis  theologicae  negarunt ,  placita  exami- 
nabimus. 

Essentia  Dei  distinguenda  est  duplex  :  metaphysica  et  physica. 
Essentiam  Dei  pbysicam  duabus  considerationibus  exhibebimus 
ostendentes  bine  in  Deo  esse  summam  plenitudinem .  inde  tanta 
plenitudine  non  obstante  summam  unitatem.  Plenitudinem  Dei 
describemus  per  summam  perfectionem  Dei,  qua  nullius  generis 
virtus  ei  deest,  et  per  infinitatem  singularum  perfectionum.  Uni- 
tatem autem  Dei  habemus  duplicem:    simplicitatis ,  singularitatis. 


(3  Prooemium. 

Universam  autem  de  esse  divino  disputationem  excipit  trac- 
tatio  de  materialismo  et  pantheismo,  qui  sunt  praecipui  errores 
ventati,  quam  defendimus,  oppositi. 

9.  Attributa  Dei  duabus  sectionibus  tractabimus  :  de  attributis 
quidditativis  vel  quiescentibus  sive  de  attributis  divini  esse;  de 
attributis  operativis  sive  de  attributis  divini  agere. 

Prior  sectio  disseret  de  attributis  Dei  transcendentalibus,  quae 
sunt  v.  gr.  veritas  et  bonitas,  et  de  attributis,  quae  modalia  ap- 
pellare placet.  Quemadmodum  enim  quando  et  ubi  sunt  modi  rerum 
creatarum ,  ita  in  Deo  habemus  attributa  aeternitatis  et  im- 
mensitatis. 

Altera  sectio  de  intellectu  et  voluntate  divina  discurret.  Quan- 
tum ad  intellectum  agemus  de  intellectu  generatim  et  de  singulis 
huius  facultatis  obiectis.  Accedit  caput  de  ordine  scientiae  divinae. 
Nimirum  Deum  concipimus  ordine  quodam  ex  cognitione  unius  rei 
ad  aliam  quasi  transeuntem.  In  quo  ordine  specialis  quaedam 
difficultas  cernitur  relate  ad  scientiam  Dei,  quam  appellant  mediani. 
Hinc  poni  debet  speciale  de  hoc  ordine  caput. 

Voluntas  Dei  quinque  capitibus  examinatur:  de  voluntate 
generatim;  de  obiecto  divinae  voluntatis;  de  libertate  divina;  de 
potentia  divina  sive  de  voluntate  Dei,  ut  est  eftìcax  ad  extra  ;  de 
attributis  Dei  moralibus,  inter  quae  sunt  v.  gr.  sanctitas,  iustitia, 
misericordia,  quibus  additur  disputatio  de  beatitudine  Dei. 

10.  Pars  altera  theodicaeae,  quae  est  de  origine  rerum  a  Deo, 
quinque  capitibus  potitur  :  de  origine  possibilium  a  Deo  :  de  crea- 
tione;  de  conservatione  ;  de  concursu;  de  providentia. 

11.  Universam  igitur  theodicaeam  his  triginta  capitibus  ab- 
solvemus  : 

Caput       I.  De  conceptu  Dei. 

.,  IL  De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

„  III.  Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

„  IV.  De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

„  V.  De  argumentis  theologicis  physicis. 

„  VI.  De  argumentis  theologicis  moralibus. 

„  VII.  De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

„     Vili.  De  essentia  Dei  metaphysica. 

„  IX.  De  perfectione  Dei. 

„  X.  De  inimitate  Dei. 

„  XI.  De  simplicitate  Dei. 

„  XII.  De  imitate  Dei. 


S  8.    1  ':> rt it io  theodicaeae.  7 

Caput      xiii,  De  atheismo  generatili]  ei  de  materialismo. 

XIV.  De  pantheìsmo. 

XV.  De  attributia  Dei  transcendentalibus. 

XVI.  Do  aeternitate  D<i. 

„         XVTI.  De  immensitate  Dei. 

XVIII.  De  intellectu  Dei  generatila. 

XIX.  De  obiecto  intelledus  divini. 

„  XX.  De  ordine  scientiae  divinae. 

„  X  XI.  De  voluntate  Dei  generatim. 

„         XXII.  De  obiecto  voluntatis  divinae. 

XXIII.  De  libertate  Dei. 

XXIY.  De  potentia  Dei. 

„         XXY.  De  attribntis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

„        XXVI.  De  origine  possibilium  a  Deo. 

,      XXVII.  De  creatione. 

..     XXVIII.  De  conservatione. 

„        XXIX.  De  concursu. 

v         XXX.  De  providentia. 


CAPUT  I. 
DE  CONCEPTU  DEL 

PROLOGUS. 

12.  Hoc  capite,  in  quantum  ab  initio  theodicaeae  fieri  potest 
et  clebet,  conceptus  Dei  definitur.  Praemittuntur  autem  pauca  de 
ipsis  vocabulis,  quibus  variae  gentes  ens  ita  definitum  significabant  ; 
subsequuntur  quaedam  entis  divisiones,  quia  sic  ad  varìas  Dei 
definitiones  et  ad  varios  terminos  pervenitur,  qui.  quum  in  cursu 
theodicaeae  saepe  adhibeantur.  ab  initio  explicandi  sunt.  Postremo 
quaeritur  de  modo,  quo  conceptum  Dei  comparamus;  in  hac  enim 
re  multi  perniciose  falluntur. 

Itaque  quattuor  resultant  huius  capitis  articuli: 
Articulus      I.  De  nomine  Dei. 

„  II.  De  definitione  Dei. 

„  III.  De  quibusdam  entis  divisionibus. 

„         IV.  De  origine  conceptus  Dei. 

ARTICULUS  I. 
DE  NOMINE  DEI. 

13.  Nomen,  quo  supremum  illud  ens,  de  quo  theodicaea  agit, 
appellare  solemus,  est  nomen  Deus.  Hoc  nomen  derivatur  a  radice 
div,  quae  significai  lucere.  Itaque  Deus  vi  etymi  significat  lucem 
vel  coelum  lucidum  secundum  illud:  „Deus  lux  est  et  tenebrae 
in  eo  non  sunt  ullae."  *  Ab  eadem  radice  div  numen  supremum 
in  linguis  aricis  passim  nominatili*.  In  lingua  sanscritica  appellatur 
deva,  in  graeca  Zsóg  fgen.  Jióz  =  JiJ-ó:).  De  origine  nominis 
graeci  >%óq  docti  disputant.  Herodotus  2  derivai  a  radice  #e,  quia 
dii  sunt,  qui  condiderunt  (pévzsQ)  omnia.  Plato 3  deos  vult  esse  sidera 
currentia  (ftéeiv).   Utrumque  complectitur  Theophilus  Antiochenus4 

1  1  Io.  1,  5.  2  L.  2.  n.  52. 

3  Cratylus  e.  16.    Edit.  Stephanian.  p.  397  d. 

4  Ad  Autolyc.  1.  1.  n.  14.    Migne.  P.  G.  VI,  1029. 


Cap.  1.    De  coneeptn  Dei.    Art.  1.   I>''  nomine  DeL  9 

dicene  Deum  esse,  H"i  omnia  condidit  (dtà  xò  reftetxévat  rat  futura) 
vi  qui  ma xiim ■  mobilifl  est    el    activus  {àia   vò   ftéetv).     Gregorius 

Nyssonus 1  et  Patrea  graeci  communiter  Demn  appellatimi  <■— <■ 
docenl  proptei  providentiam  (#eòo#ae).  Qnam  etymologiam  scho- 
laetìci  passim  sequuntur2,  GK  Curtius :i  npmen  derivai  a  radice 
Hz;.  (piai1  supplicare  significali.  Tamen  valde  probabile  apparet 
graecum  ikÓQ  et  latinum  Deus  eandem  vocem  esse  et  hinc  nomen 
(kóg  derivali  ab  eadem  radice  div 4. 

Germanica  vox  Goti  a  quibusdam  derivatur  a  voce  gut,  quae 
BÌgnificat  bonum.  Tamen  omnes  linguae  familiae  germanicae  utram- 
(pie  vocem  constanter  distinguunt.  Ita  in  anglico  habes  GW  et 
goodt  in  hollandico  God  et  goed  e.  i.  p.  Deinde  quum  nomen 
originis  gentilis  esse  videatur,  illa  supremi  numinis  significatio, 
ni  fallor,  abstractior  est  et  nimis  Christiana.  Alii  recurrunt  ad 
verbum  zendicum  quadàta,  quod  in  lingua  persica  fit  khodà,  et 
est  a  se  flatus  sive  ens  a  se.  Praeferenda  tamen  videtur  sententia 
eorum,  qui  Goti  a  radice  djut  derivant,  quae  cognata  est  radici 
dju  vel  div  5.  Et  sic  Deus  et  Goti  eiusdem  sunt  etymi  et  numen 
supremura  sub  figura  lucis  exhibent. 

14.  Quemadmodum  linguae  aricae  ens  supremum  Deum  appel- 
lante ita  linguae  semiticae  adhibent  nomen  El.  Velut  Arabes  dicunt 
Ilah  vel  cum  articulo  Al-Ilah  =  Allah.  Eadem  vox  invenitur  in 
inscriptionibus  cuneiformibus  apud  Hebraeos,  Pboenices  etc.  Vox 
secundum  alios  significat  potentiam,  secundum  alios  celsitudinem. 

Gravissimum  omnium .  quae  supremo  spiritili  imponuntur, 
nominum  est  nomen  tetra grammaton  Jhvh.  De  cuius  nominis  pro- 
nuntiatione  multum  disputant.  Ximirum  apud  Iudaeos  nomen  illud 
venerandum  pronuntiari  non  debebat  (appyrov  Svolta),  sed  loco  eius 
legebant  Adonaj.  Hinc  in  textu  masoretico  punctatio  vocis  Adonaj 
nomini  tetragrammato  data  est,  ut  secundum  puncta  sonet  Jehovah  6. 


1  Contra  Euri.  1.  12.    Migxe,  P.  G.  XLV,  1107. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Somma  tbeol.  p.  1.  q.  13.  a.  8. 

3  Grundzùge  der  griech.  Etymologie. 

*  Ula  littera  & ,  quae  adeo  vexat  homines  philologos ,  forsan  sufficieuter 
ita  explieatur .  ut  vox  primitua  sonuerit  devos  vel  deivos ,  cuius  digamma  (u) 
Rspiratìonem  primae  consonanti^  induxerit. 

5  Forma  div  oritur  ex  dju ,  si  semivocalem  j  in  vocalem  affinem  i ,  et 
vocalem  u  in  semivocalem  v  convertis. 

6  mrp  babet  puncta  vocis  -:-s.  Nempe,  quum  Jod  littera  non  sit  guttu- 
ralis.  sub  littera  initiali  vocis  Jehova  poni  debet  Sebwa  simplex  prò  Chatepb, 
quae  est  in  Adonaj. 


10  Gap.  1-   De  conceptu  Dei. 

Tamen  etsi  nonnulli  Jehovah  veram  et  genuinam  vocis  pronun- 
tiationem  esse  defendebant,  tamen  plus  quam  probabile  est  aliam 
lectionem  esse  eligendam.  Plerique  nunc  temporis  legunt  Jahveh, 
quod  nonien  refertur  ad  3.  personain  futuri  Kal  verbi  havah  =  esse. 
Forsan  etiam  legi  potest  Jahaveh  vel  Jihaveh.  Theodoretus 1 
Samaritanos  narrat  legisse  'fafté ,  Iudaeos  Aid 2.  Clemens  Ale- 
xandrinus  3  legit  7aoó  (forsan  'laoué?). 

Num  hoc  nonien  impositum  sit  ante  Moysen,  num  apucl  alias 
gentes  semiticas  praeter  Iudaeos  in  usu  fuerit,  quid  ex  prima 
sua  institutione  significaverit,  hic  quaerere  nolumus.  Certum  est 
Deum  apucl  Moysen  hoc  nomen  tetragrammaton  tamquam  sibi  pro- 
prium  adhibuisse  ea  lege,  ut  significet  eum,  qui  est.  Hoc  igitur 
nomine  supremum  ens  exhibetur  tamquam  is,  cuius  essentia  est 
esse.  —  Specialius,  ut  ex  usu  biblico  constat,  hoc  nomen  saepe 
significat  eum,  qui  semper  idem  est  neque  in  promissis  suis  decipit4. 

15.  Corollarium.  In  textu  hebraico  Scripturae  septem  sunt 
nomina  Dei  praecipua.  Tria  sunt  substantiva  appellativa:  El  = 
potentissimus  ;  Elohim  =  adorabilis;  Adonaj  =  Dominus.  Unum 
est  substantivum  proprium  :  Jahveh  =  qui  est.  Tria  sunt  nomina 
adiectiva:  hashshaddaj  =  sibi  suffìcientissimus  ;  haéljon  =  altis- 
simus  ;  hakkadosh  =  sanctus.  Ceteroquin  de  etymo  et  vi  nominimi 
hebraicorum  multum  controvertitur. 

In  textu  graeco  Scripturae  similia  nomina  inveniuntur  ac  in 
hebraico:  ò  xópioq^  <>  o^uotoq  etc.  Maxime  autem  sollemne  est 
nomen  Msóg.  quod  quoacl  usum  (non  quoad  etymum)  respondet 
hebraico  El  vel  Elohim  5. 

ARTICULUS  II. 
DE  DEEINITIONE  DEI. 

16.  Duplex  Dei  distinguendo  est  conceptus:  vulyaris  et  scien- 
tificus.  Conceptus  Dei  vulgaris,  quem  omnes  gentes  habent,  est 
fere  hic  :  ens  supremum,  vel  plenius  :  ens  supremum,  suprasensibile, 


1  In  Exod.  quaest.  15.    Migne,  P.  G.  LXXX,  243. 

2  Aid  videtur  esse  idem,  quod  ehjeh  (Exod.  3,  14). 

3  Strom.  V,  6.    Migne,  P.  G.  IX,  59. 

4  Quidam  Jahveh  volebant  esse  formam  Hiphil  et  siguificare  Creatorem 
sive  eum,  qui  facit ,  ut  sint  omnia.  Etsi  hoc  etymo  non  repugnat,  est  tamen 
contra  mentem  eorum,  qui  ilio  nomine  utebantur,  ut  constat  Exod.  3,  14. 

5>De  nominibus  Dei,  praesertim  in  Sciùptura,  cf.  Petavius,  Theol.  dogm. 
1.  8.  e  8  et  9.     Scheeben,  Dogmatik  I,  493. 


Art.  2.   De  definitione  Dei.  11 

incute  ei  voluntate  praeditum,  qnod  Consilio  suo  mnndum  homi- 
numque  fiata  gnbernat.  Omnes  honrinee  consoni  entis  Bupremi 
excellentiam  esse  colendam,  auxilia  imploranda,  voluntatem  sancte 
servandam.  Gravissima  in  Ime  vulvari  notione  est  voluntatis  di- 
vinae  consideralo.  Ex  ea  enim  naturalitcr  ad  uberiorem  l)<i 
cognitìonem  hominee  instruuntur.  Ex  summa  vi,  quam  omnes  di- 
vinae  voluntati  adscribunt,  ad  omnipotentiani,  ex  summa  auctoritate 
obligatoria  ad  absolutam  sanctitatem  et  bonitatem,  ex  aliquali 
gubernatione  ad  providentiam,  quae  per  omniscientiam  ctiam  mi- 
nima regit  et  ad  optimum  finem  cuncta  perducit,  facillimo  discursu 
pervenitur. 

Nota  tamen,  quod  illud  „supremum"  apud  alias  gentes  sumi- 
tur  absolute,  ita  ut  Deus  sit  ens  unicum  supremum,  quod  nullum 
aliud  ens  in  eodem  ordine  perfectionis  et  deitatis  secum  patitur; 
apud  alias  gentes  sumitur  magis  generice,  ita  ut  dii  sint  omnes, 
qui  in  certo  quodam  supremo  ordine  entis  constituuntur.  Non  in- 
tellexerunt  enim  hae  gentes  in  supremo  ordine  non  posse  constitui 
nisi  unicum  ens. 

Item  gubernatio  mundi,  quae  ad  conceptum  Dei  pertinet,  late 
intelligitur.  Nempe  multae  gentes  aliis  mundi  provinciis  alios  deos 
praeficiunt.  Immo  sunt  gentes,  qui  aliquos  deos  propter  nimiam 
eorum  excellentiam  vel  alia  consimili  ratione  a  cura  gubernationis 
omnino  eximunt.  Horum  autem  error,  quum  circa  aliquos  tantum 
deos  aliquarum  gentium  versetur,  ut  definitionem  generalem  mu- 
temus,  nos  movere  non  debet,  praesertim  quia  dicere  licet  et  dici 
debet  hos  deos  per  alios,  qui  eorum  quasi  vicem  gerunt,  mundum 
regere,  vel  gubernationem,  quae  ad  conceptum  entis  divini  suffi- 
ciat,  in  eo  iam  haberi,  quod  illa  entia  suprema  ad  primam  rerum 
conditionem  aliquid  contulisse  et  ita  principimi!  rerum  mundanarum 
esse  ponantur. 

Omnino  de  ratione  entis  divini  est,  ut  sit  supramundanum 
et  a  mundo,  saltem  aliqua  parte,  distinctum  atque  secretum.  Prop- 
terea  pantheismus  modernus,  qui  Deum  nil  nisi  substantiam  mundi 
esse  docet,  secundum  rei  veritatem  atheismus  est,  quidquid  eius 
auctores  contra  hoc  nomen  reclamant. 

17.         Etsi  omnes   theistae1  in  vulgari   et   communi  Dei  notione 
conveniunt,   tamen   de  Deo  vel   diis   alii  aliter  iudicant  et  sic  in 


1  Theistas    appellamus    eos   omnes    et   solos,    qui   definitionem    Dei   com- 
muiiem,  quam  numero  praecedente  tradidimus,  admittentes  Deum  vel  deos  esse 


12  Gap.  1.   De  conceptu  Dei. 

variis  religionibus  diversae  Dei  deorumque  notiones  ex  communi 
radice  evolvuntur.  Inter  omnes  theistarum  de  Deo  notiones  prae- 
cipuum  locum  occupat  Christiana  atque  catholica,  quam  nos  tuemur. 
Apud  omnes  theistas  Deus  est  ens  supremum  ;  nos  defendimus  eum 
ita  esse  supremum,  ut  nihil  possit  ei  comparari,  i.  e.  eum  esse  ita 
supremum,  ut  sit  necessario  unicus  neque  possit  habere  consortem. 
Apud  omnes  theistas  Deus  est  supramundanus,  nos  censemus  eum 
ita  a  mundo  distare,  ut  nil  de  eo  cogitare  possimus  nisi  analogice; 
qua  de  re  in  decursu  theodicaeae  plura  dicentur.  Apud  omnes 
theistas  Deus  est  personalis  sire  mente  et  voluntate  praeditus; 
nos  Deum  ponimus  spiritum  purissimum  et  prorsus  simplicissimum 
et  viribus  naturae  piane  invisibilem.  Apud  omnes  theistas  Deus 
potestatem  quandam  et  causalitatem  habet;  nos  defendimus  eum 
per  creationem,  conservationem,  concursum,  providentiam  esse  pri- 
mam  omnium  causam  efficientem,  exemplarem,  finalem,  eumque 
esse  liberrimum  et  prorsus  omnipotentem.  Apud  omnes  theistas 
Deus  rationem  perfecti  habet  ;  secundum  nos  Deus  est  non  solum 
physice  perfectissimus,  sed  etiam  in  ordine  morali  absolute  bonus, 
iustus,  sanctus  :  brevi  dicimus  Deum  esse  infinite  perfectum.  Hanc 
Dei  notionem  ita  exhibet  Concilium  Vaticanum  1  :  „  Sancta  Catho- 
lica Apostolica  Romana  Ecclesia  credit  et  confitetur,  unum  esse 
Deum  veruni  et  vivum,  Creatorem  ac  Dominum  coeli  et  terrae, 
omnipotentem,  aeternum,  immensum,  incomprehensibilem,  intellectu 
ac  voluntate  omnique  perfectione  infinitum:  qui  quum  sit  una  sin- 
gularis,  simplex  omnino  et  incommutabilis  substantia  spiritualis, 
praedicandus  est  re  et  essentia  a  mundo  distinctus  in  se  et  ex  se 
beatissimus  et  super  omnia,  quae  praeter  ipsum  sunt  et  concipi 
possunt,  ineffabiliter  excelsus." 

18.  Tota  perfectio  Dei,  quam  modo  descripsimus ,  secundum 
nostrum  cognoscendi  modum  ex  eo  derivatur,  quia  Deus  est 
principium  omnium,  ipse  autem  non  habet  in  alio  principium, 
sed  totani  essendi  plenitudinein  a  se  habet.  Hinc  Deus  bre- 
viter  definiri  potest:  ens  a  se.  De  qua  definitione  postea  plura 
disputabimus. 


profitentur.  Qui  theistae  non  sunt,  athei  appellantur.  —  Saepe  nomen  theistae 
ab  auctoribus  angustius  intelligitur ,  ut  siguiflcetur  monotheista ,  qui  Deum 
unum  et  rerum  esse  credit.     Quem  loquendi  modum  nos  non  sequimur.    ' 

1  Constitut.  dogmat.  de  fide  catholica  e.  1  apud  G-randerath  ,  Constitut. 
dogmat.  Conc.  Vatic.  ex  ipsis  eius  actis  explicatae  atque  illustratae  (Friburgi 
Brisg.  1892)  P.  1.  p.  74. 


Art.  2.    De  .Limitimi,'  Dei.  13 

19.  Saepc  otiam  definitili-  Deum  osso  id,  <\ naius  vii  melina 

cogitali  non  potest,  ve!  Deum  esse  bonum  infinitum.  Eaec  defi- 
nitio  ox  ipsa  natura  humana  desumpta  est.  Omnes  enim  gentes, 
ai  diximus,  Dcum  concipinnt  tamqnani  bonum  aupremum.  Bine 
[ovem  sunni  Romani  Optimum  Maximum  appellabant.  Huic  natu- 
rali persuasioni  suffragatili-  Scriptura:  .,Nemo  bonus  nisi  solus 
Deus."1  Inter  philosophos  praecipuo  Plato  Deum  per  bollitati  ni 
definire  solebat.  Deum  enim  ponit  esse  ideam  boni  i.  e.  bonum 
summum,  cuius  participatione  omnia  bona  sunt.  Platonem  secutns 
est  Cicero:  „Si  enim  est  aliquid  in  rerum  natura,  quod  hoininis  mens, 
quod  ratio,  quod  vis,  quod  potestas  humana  efficere  non  possit,  est 
certe  id ,  quod  illud  efficit.  homine  melius.  Atqui  res  coelestes 
omnesque  eae,  quorum  est  ordo  sempiternus  ab  homine  confici  non 
possunt;  est  igitur  id,  quo  Illa  conficiuntur,  homine  melius.  LI 
autem,  quidpotius  dixeris,  quam  Deum.  Etenim  si  dii  non  sunt,  quid 
potest  esse  in  rerum  natura  homine  melius?  In  eo  enim  solo  ratio 
est,  qua  nihil  potest  esse  praestantius.  Esse  autem  hominem,  qui 
nihil  in  omni  mundo  melius  esse  quam  se  putat,  desipientis  arro- 
gantiae  est.  Ergo  est  aliquid  melius.  Est  igitur  profecto  Deus."  2 
Item  S.  Augustinus  in  speculationibus  suis  saepe  principiis  Plato- 
nicis  insistit.  Haec  forsan  etiam  est  aliqua  ratio,  cui-  S.  Doctor 
frequenter  Deum  tamquam  ens  optimum  definiat.  „  Omnes  latinae 
linguae  socios,  quum  aures  sonus  iste  [Deus]  tetigerit,  movet  ad 
cogitandum  excellentissimam  quandam  immortalemque  naturam." 3 
„Deus  cogitatur,  ut  aliquid,  quo  nihil  melius  sit  atque  subtilius,  ili  a 
cogitatio  conetur  attingere."4  „Hunc  piane  fatebor  Deum,  quo 
nihil  superius  esse  constiterit.  " 5  Ex  Àugustino  definitionem  hau- 
sisse  videtur  S.  Anselmus,  qui  eam  principium  argumenti  onto- 
logici ad  exsistentiam  Dei  demonstrandam  posuit,  qua  de  re  infra. 

20.  Itaque  conceptus  Dei  scientificus  triplex  est.  Unus  sim- 
pliciter  essentiam  Dei  metaphysicam  exhibet;  et  sic  Deus  est  ens  a 
se.  Alter  perfectionem  Dei  generalibus  quibusdam  lineis  describit; 
et  sic  Deus  est  bonum  infinitum;  vel  id  quo  maius  cogitari  non 
potest;  vel  plenius:  ens  absolute  perfectum  et  infinitum,  simpli- 
cissimum  et  necessario  unicum.  Tertius  totani  Dei  perfectionem, 
quam  per  theodicaeam  evolvimus,  accuratius  describere  conatur; 
et  sic  Deum  definivit  Concilium  Vaticanum. 


1  Lue.  18,  19.  2  De  nat,  deor.  II,  6. 

3  De  doctr.  christ.  1.  1.  e.  6.   Migxe,  P.  L.  XXXIV.  21. 

*  Ibid.  1.  1.  e.  7.  5  De  lib.  ari).  1.  2.  e.  6.    Migxe,  P.  L.  XXXII,  1248. 


14  Cap.  1.   De  concepiti  Dei. 

21.  Praeter  eos,  quos  diximus,  innumeri  alii  formali  possunt 
Dei  conceptus,  v.  gr.  concipi  potest  tamquam  ens  omnipotens. 
Cartesiani  asseverami  nullum  esse  conceptum ,  quo  Deus  suffi- 
cienter  ab  omnibus  aliis  rebus  distinguatur,  nisi  explicite  contineat 
notam  infinitatis.  At  errant  vehementer.  Etiam  conceptu  entis 
a  se  Deus  ab  omnibus  distinguitur ,  nempe  ex  aseitate  sequuntur 
infinitas  et  reliqua  Dei  attributa.  Idem  die  de  conceptu  entis 
supremi,  quod  non  est  a  superiore,  sed  a  se;  de  conceptu  entis 
simplicissimi,  quod  ex  essentia  et  exsistentia  non  componitur  ideo- 
que  per  essentiam  exsistit  ;  de  conceptu  entis  omniscii,  quod  omnes 
res  in  se  continet  ideoque  infinitum  est;  de  conceptu  creatoris, 
cuius  virtus  infinita  est;  de  mille  aliis  conceptibus. 

22.  Itaque  ad  exsistentiam  Dei  demonstrandam  neutiquam  requi- 
ritur,  ut  statini  probes  exsistentiam  entis  infiniti.  Satis  erit.  si 
efficis  exsistere  ens  a  se  vel  ens  alio  attributo  praeditum,  ex  quo 
aseitas  vel  infinitas  colligi  potest.  Immo  sufficit,  si  ad  ens  supra- 
mundanum  perventum  fuerit.  Xam  ens  supramundanum  est  spiri- 
tuale, quum  materialia  in  ordine  mundi  contineantur.  Hic  autem 
spiritus  aut  erit  ens  a  se  et  Deus  aut  erit  ab  alio  ente.  Spiritus 
autem,  quum  non  generetur,  non  potest  esse  ab  alio  nisi  per 
creationem.  Itaque  si  spiritus  supramundanus  est  ab  alio  ente, 
creatus  est  a  Creatore  sive  Deo.  Quidquid  igitur  dixeris,  exsistit 
Deus.  —  Insuper  si  exsistentiam  entis  supramundani  demonstrasti, 
systemata  athea,  ut  de  facto  ab  auctoribus  suis  traduntur,  refatata 
sunt,  quia  tale  ens  non  admittunt,  praesertim  si  personale  sive 
mente  et  voluntate  praeditum  esse  constiterit.  Ubi  primum  ens 
supramundanum  esse  invenimus.  atheismus  modernus  sive  materia- 
listicus  sive  pantheisticus  condemnatus  est  et  theismus  stabilitur; 
manet  ad  summum  quaestio,  qualis  esse  debeat  iste  theismus. 

ARTICTJLUS  III. 
DE  QUIBUSDAM  ENTIS  DIA  ISIOMBUS. 

23.  1.  Ens  dividitur  in  ens  a  se  et  ens  ab  alio.  Ens  ab  alio 
appellatur  illud,  quod  rationem  exsistentiae  suae  in  alio  habet,  a 
quo  factum  est  tamquam  a  causa.  Ens  a  se  est  illud,  quod  ratio- 
nem exsistentiae  in  alio  non  habet,  sed  in  se;  ipsum  igitur  est 
sibi  ratio  exsistendi  suf fidentissima.  Nimirum  ens  a  se  vi  essentiae 
suae  exsistit;  exsistit,  quia  essentiae  eius  repugnat  non  exsistere; 
exsistit  ita,  ut  omnino  non  possit  non  exsistere. 


Art.  :'>.    I»<'  quibusdam  entis  divisionibos.  [5 

Boa  a  se  non  est  factum.  Neque  enim  ab  alio  fit  vi  de- 
finitioiiis;  neque  a  se  fit,  <im;l  aliquid  a  se  effici  repugnat,  quum 
causa  debeai  esse  effectu  prior  et  nihil  seipMim  praecedat.  Ergo 
ciis  a  se  nnllnm  habet  initimii  durationis;  nani,  quod  incipit,  fieri 
debet,  ens  a  se  autem  uon  asse  factum  modo  diximus.  [taque 
ens  a  se  est  aeternum.  Hoc  etiam  inde  patet,  quia  ens  a  se  vi 
essentiae  exsistit  et  proinde  exsistentia  eius,  ut  ipsa  essentia,  aeterna 
est:  nempe,  ut  in  ontologia  discimus  essentiae  omnium  rerum 
aetemae  sunt. 

24.  2.  Deinde  distinguitur  ens  per  eseentiam  et  ens  per  parti- 
cipationem. Ens  per  essentiam  est,  quod  per  sese  habet  esse,  i.  e. 
cui  primo  competit  esse  et  secundum  cuius  similitudinem  reliqua 
entia  esse  acceperunt.  Ens  per  participationem  dicitur  illud,  quod 
non  habet  esse  nisi  per  participationem  ab  ente  per  essentiam. 
in  quantum  scil.  ab  hoc  descendit  secundum  similitudinem  quan- 
dam.  —  Nempe  omnis  causa  assimilat  sibi  effectum.  Et  sic  ens 
per  participationem  assimilatur  enti  per  essentiam ,  a  quo  fit  et. 
in  quantum  ei  assimilatur,  rationem  entis  habet. 

Ergo  ens  a  se  et  ens  per  essentiam  re  idem  sunt,  sed  ratione 
differunt.  Nani  ens  a  se  dicit  solam  negationem  causae,  a  quo 
esse  eius  derivetur;  ens  per  essentiam  simul  indicat  reliqua,  quae 
non  sunt  entia  per  essentiam,  non  posse  habere  rationem  entis. 
nisi  secundum  similitudinem  cum  aliquo  ente  per  essentiam.  Si- 
militer  ens  ab  alio  et  ens  per  participationem  re  idem  sunt  et 
ratione  differunt.  Ens  ab  alio  solam  dicit  dependentiam  ab  alio 
ente,  a  quo  exsistentia  eius  causatur  :  ens  per  participationem  simul 
indicat  similitudinem  quandam  cum  aliquo  ente  per  essentiam. 

25.  3.  Iterum  distinguitur  ens  absolutum  et  ens  condicionatum. 
Ens  absolutum  est  ens  a  se,  quatenus  independenter  ab  omni  con- 
dicione  vi  solius  essentiae  exsistit.  Ens  condicionatum  vocatur  ens, 
quod  dependenter  ab  alio  tamquam  a  causa  vel  condicione  exsistit 1. 

26.  4.  Rursus  distinguitur  ens  necessarium  et  ens  cont'uigens. 
Ens  necessarium  est  ens,  quod  ita  exsistit,  ut  omnino  non  possit 
non  exsistere.  Ens  contingens  ita  est,  ut  possit  non  esse.  Ens 
necessarium  est  vel  intrinsecus  tale,  si  est  a  se  et  rationem  sui 
esse  in  se  habet,  vel  extrinsecus,  si  ab  alio  ente  necessario  cum 
necessitate  et  sine  libertate  producitur.    Ens  extrinsecus  necessa- 


1  Saepe   ab    auctoribus    absolutum    intelligitur   ens    infinitum.   i.  e.  cuius 
perfectio  omnibus  numeris  et  omni  modo  absoluta  est  et  consummata. 


16  Gap.  1.   De  conceptu  Dei. 

rium  de  facto  non  invenitur,  quia  Deus,  qui  solus  est  ens  intrin- 
secus  necessarium,  in  operatione  ad  extra  liber  est l. 

27.  Scholion.  I.  In  sequentibus  videbimus  unum  Deum  esse 
ens  a  se,  a  quo  reliqua  omnia  per  creationem  ortum  acceperunt. 
Ideo  omnia,  quae  a  creaturis  efficiuntur,  ultimatim  a  Deo  fiunt 
secundum  illud  :  Qui  est  causa  causae,  est  causa  causati.  Propterea 
in  iis,  quae  a  creaturis  sunt,  distinguitur  causa  secunda,  quae 
est  creatura  efficiens,  et  causa  prima,  quae  est  Deus.  Praeterea 
Deus  appellatur  causa  prima,  quia  creatura  agere  non  potest,  nisi 
paratura  habeat  concursum  Dei,  ita  ut,  quidquid  a  creaturis  fit, 
etiam  immediate  sit  a  Deo  et  quidem  principalius  quam  a  creatura. 

Similiter  Deus  appellatur  veritas  prima,  quatenus,  ut  videbi- 
mus, omne  veruni  ultimam  in  eo  habet  rationem  et  primum  fun- 
damentum. 

28.  II.  Saepe  etiam  dicitur  Deum  esse  ens  personale  et  trans- 
scendens.  Videlicet  persona  est,  ut  ex  ontologia  scimus,  naturae 
rationalis  suppositum.  Itaque  Deum  esse  ens  personale  nil  in- 
dicat,  quam  eum  esse  substantiam  intellectu,  voluntate,  liberiate 
praeditam.  Deus  appellatur  ens  transcendens,  quia  non  est  sub- 
stantia universalis  huius  mundi,  cui  res  universae  tamquam  phae- 
nomena  inliaerent,  sed  est  substantia  supramundana  et  a  mundo 
secretissima,  quae  omnes  res  ex  nihilo  creavit  et  extra  se  posuit 
easque  infinita  perfectione  transcendit. 

ARTICULUS  IV. 

DE  ORIGINE  CONCEPTUS  DEI. 

TlieSÌS  I.  Conceptus  Dei,  ad  quem  sola  ratione  duce  per- 
venimus,  oritur  ex  consideratione  rerum  inundaiiaruin ,  ita  ut 
omnes  notae ,  quae  coiiceptuin  Dei  ingrediuntur ,  abstractione 
haustae  sint  ex  bis  rebus  nos  circumstantibus. 

29.  Probatur  (explicando  modum,  quo  conceptus  Dei  oritur). 
Percurrendae  sunt  variae  notae,  quae  conceptum  Dei  ingrediuntur, 
ut  ostendatur  earum  notionem  ex  consideratione  rerum  munda- 
narum  colligi.     Primo  considerandus  est  conceptus  infiniti. 

Homo  ex  rebus  huius  mundi  sibi  efformat  conceptum  finiti. 
Ita  considerando  duas  celeritates  unam  altera  maiorem  esse  in- 
telligit:  nempe  videt  minorem  certo  gradu  contineri,  ultra  quem 
ipsa  non  excedit;    celeritas  maior  superat  minorem  aliquo   gradu 

1  Cf.  Suaeez,  Metapli.  disp.  28. 


Art.  4.   !>>•  orij  ptua  Dei.  ]  , 

ulteriore,  quem  minor  non  luibet.  Sed  maior  quoque  celeritas 
certam  mensuram  habet,  ut  tertìa,  quae  sit  utraque  maior,  cogitar] 
possit.  Sic  oritur  conceptns  finiti  sive  entis,  cui  nlterior  realitas 
deest,  vrl  entis,  4110  aliquid  maius  est  aut  esse  potest.  Ex  uotione 
entis  finiti  conceptns  infiniti  sive  entis  non  finiti  per  negationem 
uascitur.  Infinitum  igitur  in  aliquo  genere  est  illiul,  cui  nihil 
realitatis  in  ilio  genere  deest,  vel  illud,  quo  nihil  maius  esse 
potest,  sed  ipsum  omni  finito  eminenter  maius  est. 

Conceptns  finiti  partim  positivus  est,  quia  dicit  aliquam  reali- 
tatem;  partim  negativus  est,  quia  dicit  carentiam  ulterioris  reali- 
tatis. Item  conceptus  infiniti  in  nobis  partim  positivus  est,  quia 
dicit  aliquam  realitatem  ;  partim  negativus  est,  quia  negat  modum 
tìnitum  sive  limitem.  Haec  autem  negatio  limitis,  ut  est  duplex 
negatio,  re  aequivalet  affirmationi.  Et  sic  id,  quod  notione  infinita 
repraesentatur,  totum  positivum  est.  Propterea  dicunt  conceptum 
infiniti  subiectivum  esse  negativum ,  obiectivum  esse  positivum. 
Hinc  non  sequitur,  nostrum  conceptum  esse  falsum,  sed  tantum 
eum  esse  imperfeetum. 

Postquam  conceptum  infiniti  formavimus,  finitum  tamquam  ens 
non  infinitum  concipere  possumus.  Propterea  dicunt  finitum  con- 
tinere  negationem  infiniti  non  formaliter  et  secundum  primum  conci- 
piendi  modum,  sed  materialiter.  Contra  infinitum  formaliter  negatio- 
nem finiti  continet.   Conceptns  igitur  finiti  in  nobis  est  prior  infinito. 

Neve  obiicias  nos  debere  prius  habere  notionem  infiniti,  ut 
videamus,  quae  finito  desint,  et  num  aliquid  eo  possit  esse  maius. 
Xam  ut  cognoscam  aliquid  maius,  non  requiritur,  ut  de  infinito 
augmento  cogitem,  sed  sufficit  finitum.  —  Ut  aliquid  tamquam 
finitum  cognoscam,  satis  est  unicum  perfectionis  gradimi,  quo 
caret,  animadvertere.  Statini  enim  mihi  tunc  formo  conceptum 
universalem  ulterioris  realitatis,  qui  profecto  multimi  differt  a 
conceptu  realitatis  infinitae.  Exinde  formo  conceptum  entis  finiti 
tamquam  entis,  cui  aliqua  ulterior  realitas  indeterminate  sumpta 
deest.  Denique  formo  conceptum  entis  infiniti,  tamquam  entis, 
quod  non  est  ens  finitimi,  sive  entis,  cui  non  convenit,  ut  aliqua 
ulterior  realitas  ipsi  desit 1. 


1  Cf.  Pesch.  Institut.  logie,  n.  1420.  Conceptus  infiniti  etiam  modo  posi- 
tivo formavi  videtur,  ut  infinitum  sit  in  aliquo  genere,  quod  omnem  perfeetionem 
in  ilio  genere  possibilem  continet  et  complectitur.  Ita  bonum  infinitum  est, 
quod  omnia  bona  (aequivalenter  vel  eminenter)  continet.  Hic  conceptus  boni 
infiniti  totus  positivus  est.  Veruni  etsi  id.  quod  sic  positive  concipimus,  re  et 
Huntheim,  Theodicaea.  ■' 


18  Gap.  1.    De  conceptu  Dei. 

30.         Iarn  reliqua  Dei  attributa  modumque,  quo  eorum  conceptus 
forrnamus,  breviter  inspiciamus. 

1.  Res  mundi  videmus  causari  ab  alio.  Sic  habernus  con- 
ceptum  entis  ab  alio.  Per  negationem  intelligitur  ens,  quod  non 
est  ab  alio,  sive  ens  a  se.  —  Yel  ita  :  In  bis  rebus,  quas  experimur, 
exsistentiam  et  rationem  exsistendi  diversam  esse  videmus;  inde 
per  negationem  concipimus  ens,  in  quo  exsistentia  non  est  diversa 
a  ratione  exsistendi,  sed  ipsa  sibi  est  ratio:  et  hoc  est  ens  a  se. 

2.  Res  mundi  cognoscimus  esse  contingentes  et  non  esse  posse. 
Inde  per  negationem  transitur  ad  ens,  quod  non  est  contingens, 
sed  necessarium. 

3.  Ens  immutabile  concipitur  post  ens  mutabile  tamquam  ens 
non  mutabile;    ens  simplicissimum  tamquam  non  compositum  etc. 

4.  Aeternitas  est  duratio  infinita  simplicissima  ;  singula  huius 
conceptus  dementa  hauriuntur  ex  rebus ,  quas  experimur ,  modo 
a  nobis  exposito.  Similiter  immensitas  est  praesentia  quaedam 
infinita  simplicissima. 

5.  Creatio  est  effeetio  non  ex  subiecto  praevio. 

6.  Omniscius  est,  in  quo  non  est  ignorantia  ;  omnipotens  est,  in 
quo  non  est  infirmitas  ad  quidquam  etc.  —  Omniscius  etiam  dici 
potest  is,  qui  omnia  scit.  Sic  conceptus  omniscii  totus  positivus 
est.  Nani  iudicium:  „Omne  veruni  scitur  ab  aliquo  ente  deter- 
minato", negationem  non  involvit;  et  ex  hoc  iudicio  sponte,  quin 
negatio  addatur,  oritur  conceptus  entis,  quod  omne  verum  scit. 
Nihilominus  illud  iudicium:  „Omne  verum  scitur  ab  aliquo  ente", 
et  definitio  omniscientiae  inde  resultans  nullum  conceptum  con- 
tinent,  qui  ex  consideratione  rerum  mundanarum  hauriri  non  possit, 
ut  per  se  patet.  Simul  vides  conceptum  omniscientiae  sic  definitae 
non  esse  simplicem,  quia  ex  compositione  iudicii  oritur.  —  Eodem 
modo  omnipotens  definiri  potest,  qui  omnia  possibilia  potest;  similia 
valent  de  aliis  Dei  attributis. 

Ex  dictis  habes  nullam  notam  positivam  simplicem,  quae  de 
Deo  dicitur,  esse  Deo  propriam,  sed  omnes  esse  Deo  et  rebus 
mundi  communes;  notam  Deo  propriam  non  inveniri  nisi  negatione, 


materialiter  idem  est,  quod  infinitum,  tamen  formaliter  differunt;  nani  influitimi, 
si  modum,  quo  hic  conceptus  communiter  ab  hominibus  formali  solet,  spectas, 
formaliter  dicit  finiti  et  limitis  negationem,  quam  id,  quod  omnem  perfectionem 
continet ,  formaliter  et  vi  conceptus  non  dicit.  Ceterum  ills  quoque  positivus 
conceptus  infiniti  abstractione  hauritur  ex  rebus  inundi,  ut  patebit  iis,  quae  de 
conceptu  omniscientiae  statini  subiungemus. 


Art.  4.   De  orìgine  conoeptua  Dei.  19 

ut  immutabile,  voi  combinat  ione,  ut  omniscium  (i.  e.  a  quo  omnia 
sciuntur),  ve!  negatione  et  combinatione  simul,  ut  aeternum. 
Itaque  ad  conceptum  Dei  etiam  maxime  perfectuni  efformandum 

satis  est:  a)  ut  haboautur  res  mundi,  ex  quibus  perfectionem  in 
genere  et  singulas  perfoctiones  in  specie  concipere  possimus;  b)  ut 
habeatur  facultas  mentis  transeundi  ad  notiones  contradictorias,  quo 
perfectiones  singulas  concipiamus  negata  imperfectione  coniuncta, 
maxime  quo  eas  sine  limite  tamquam  infinitas  cogitemus;  e)  ut 
perfectiones  sic  conceptas  in  unam  notionem  componere  possimus. 
Obiectiones  contra  thesim  vide  postea,  quando  contra  onto- 
logismum  pugnabimus  cap.  2  art.  3. 

31.  S  eh  oli  on.  I.  Contra  hanc,  quam  exposuimus,  Scholasti- 
corum  doctrinam  de  origine  conceptus  Dei  et  entis  infiniti  multa 
pliilosophorum  systemata  pugnant. 

1.  Patroni  idearum  innatarum  defendunt  mentem  ex  prima 
liominis  nativitate  nequaquam  esse  tabulam  rasam ,  sed  con- 
genitas  omnium  rerum,  praesertim  Dei  atque  entis  infiniti,  continere 
species.  In  eorum  numero  sunt  Plato,  Cartesius,  Leibnitius,  alii 
multi;  etiam  Rosmini,  qui  ideam  entis  indeterminatam  nobis  in- 
natam  esse  contendit,  huc  referendus  est.  Alii  autem  aliter  rem 
suam  explicant1. 

Adverte  tamen,  quod  revera  nomini  innata  sunt:  a)  facultas, 
qua  ex  relatione  sensuum  conceptus  abstrahit  particulares,  gene- 
rales,  transcendentales  ;  b)  facultas,  qua  ex  bis  conceptibus  negatione 
et  compositione  alios  conceptus,  etiam  conceptum  Dei  efformat; 
e)  tendentia  naturalis,  qua  rebus  cognitis  causam  quaerit  nec 
quiescit,  donec  primam  causam  invenerit  eiusque  naturam  aliqualiter 
cognoverit.  —  Hoc  sensu  conceptus  Dei  nobis  innatus  esse  dici 
potest  ;  et  sic  explicantur  dieta  quaedam  S.  Patrum.  Hodio  tamen 
ab  illa  locutione  abstinendum  est  propter  periculum  abusus. 

2.  Ontologistae  nos  immediate  Deum  intueri  et  sic  omnium 
rerum  ideis  ornari  autumant. 

3.  Traditionalistae  sermonem  et  magisterium  sociale  neces- 
sariimi  osse  volunt  vel  ad  quamlibet  operationem  intollectualem 
voi,  ut  moderatiores  sentiunt,  saltem  ad  cognitionem  ordinis  moralis 
et  religiosi. 


1  De  Platone  consuli  potest  Stockl,  Lehrb.  der  Gescb.  der  Philos.  (Mainz 
1870)  p.  98;  de  Cartesio  ef.  Stockl,  Gesck.  der  neuern  Philos.  (Mainz  1883) 
I,  86  ;  de  Leibnitio  ibid.  p.  422  ;  de  Rosminio  ibid.  II,  613.  De  ontologistis.  tradi- 
tionalistis,  sentimentalibus.  quos  statini  nominabimus,  caput  sequens  consulatur. 

2* 


20  Gap.  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

4.  Sentimentales,  ut  sehola  Scotica  et  Iacobi,  sensum  quendam 
specialem  excogitarunt,  qui  nos  necessario  et  caeco  quodam  modo 
ad  Dei  notionem  et  persuasionem  exsistentiae  eius  perducit. 

De  ontologistis,  traditionalistis,  sentimentalibus  capite  sequenti 
paucis  disquiremus.  De  systemate  autem  idearum  innatarum  non 
loquemur,  quia  hi  auctores  de  origine  idearum  in  genere  agunt 
et  ideo  eorum  refutatio  ad  solam  psychologiam  spectat.  Quando 
autem  de  infinito  et  Deo  aliquid  speciale  opponunt,  argumentis 
ontologistarum  utuntur  et  propterea  cum  iis  conficiuntur.  In  genere 
tamen  contra  omnes  hos  errores  hoc  iam  loco  sit  scholion  sequens. 
32.  II.  Ex  iis,  quibus  originem  conceptus  Dei  explicavimus, 
apparet  in  notione  Dei  nil  esse,  quod  negatione  et  combinatione 
notarum  ex  rebus  creatis  abstractarum  optime  non  explicetur. 
et  conceptum  Dei  esse  omnino  talem,  qualis  esse  debeat,  si  abs- 
tractione  comparatus  esse  supponitur.  Quare  tamquam  figmenta 
gratuita  reiicienda  sunt  systemata  philosophorum ,  qui  ad  cogni- 
tionem  Dei  explicandam  ad  intuitimi  immediatum  vel  ad  ideam 
innatam  vel  ad  rudimenta  notionmn  congenita  vel  ad  nescio  quem 
sensum  confugiunt. 


CAPUT  IL 
DE  CERTITUDINE  EXSISTENTIAE  DEL 


PR0L0GUS. 

33.  Postquam  de  conceptu  Dei,  qui  est  in  apprehensione  nostra, 
egimus,  quis  sit  et  unde  sit,  nunc  de  certitudine,  quae  est  in 
iudicio  de  exsistentia  Dei,  nobis  tractandum  est,  num  sit  et  unde 
sit.  De  origine  certitudinis,  quam  de  exsistentia  Dei  habemus,  variae 
efformari  possunt  sententiae.  Nimirum  quaecumque  res  cognoscitur, 
vel  per  seipsam  vel  per  aliam  cognoscitur;  omnis  igitur  cognitio 
vel  immediata  vel  mediata  est.  Immediata  cognitio  est  duplex: 
intelligentia,  quae  prima  principia  ex  ipsis  terminis  conceptis 
continuo  et  sine  medio  perspicit,  et  experientia,  qua  res  extra 
nos  positas  cognoscimus  et  multa  intra  nos,  praesertim  etiam  animi 
actus  et  motus,  percipimus.  Mediata  quoque  cognitio  duplex  est  : 
fides,  quae  alieno  testimonio,  veracitate  eius  perspecta,  instrui- 
tur,  et  ratiocinium,   quod  iudiciis,  quae  vel  per  intelligentiam 


Alt.  1.   N'unì  in  homine  esse  possii  certitudo  de  exsistentis  I»>i.        21 

ve!  per  experientiara  (ve!  etìam  ex  auctorìtate)  didicimna,  <"1- 
latia  ad  alia  ìionduiii  cognita  noe  ducit1.  Itaque  fuerunt,  qui 
dicerent  Deum  exsistere  eaae  immediate  notuni:  alii,  qui  fcraditìo- 
nalietae  vocantur,  liane  veritatem  nonnisi  fide  a  aobis  diaci  puta- 

luuit:  alii  etìam  novum  quondam  cognoscendi  modum  caccimi,  quem 
Benaum  vel  sentimentum  vel  sentimentalitatem  appellant,  imaginati 
sunt  et  ad  hunc  eognitionem  Dei  revocabant.  Contra  quos  Deum 
ratiocinio  cognosei  noe  tuemur.  —  Porro  inter  eos,  qui  immedia- 
tam  Dei  eognitionem  defendunt,  ontologistae  specialem  tractatio- 
nem  merentur.  Item,  quantum  ad  traditionalistas .  varia  eorum 
systemata  prius  exponenda  sunt,  ut  deinde  error  confutetur.  De 
traditionalismo  enim  aliquanto  uberius  in  omnem  partem  tracta- 
mus,  quia  generatim  moderni  philosophi  ii,  contra  quos  theodicaea 
pugnat,  linguae  nimiam  vini  in  vita  hominis  intellectuali  tribuere 
solent.  —  Bene  autem  notandum  est  nos  toto  hoc  capite  contra 
eos  argumentari,  qui.  admissa  exsistentia  Dei,  de  cognoscibilitate 
eius  falsa  statuunt.  Quare  in  probatione  thesium  Deum  exsistere 
generatim  supponimus. 

Huius  igitur  capitis  omnino  sunt  articuli  septem  : 
Articulus  I.   Xum    in   homine   esse    possit   certitudo    de    ex- 
sistentia Dei. 

„        II.   Xum  Deum  esse  sit  immediate  notum. 

„       III.   De  ontologismo. 

„       IV.   De  variis  traditionalismi  systematis. 

„        V.    Traditionalismus  refutatur. 

„       VI.   De  sentimentalismo. 

„     VII.   Xum  Deum  esse  ratiocinio  demonstretur. 

ARTICULUS  I. 

NUM  IX  HOMIXE  ESSE  POSSIT  CERTITUDO 
DE  EXSISTEXTIA  DEI. 

34.  Xon  defuerunt  pauci  philosophi  Scholastici.  qui  Deum  natu- 
rali celsitudine  ab  homine  cognosei  posse  negarent.  In  liane  opinio- 
neni  praeter  alios  citali  solet  Petrus  de  Aliaco2.  Sine  dubio  qui- 
dam auctores  de  quaestione  nostra  obscure  et  falso  seripserunt. 
Tamen  in  iis  legendis  recordari  debemus  demonstrationem  eos 
saepe  strictiori  sensu  sumere  prò  ea,  quae  est  a  priori.  Itaque  si 
negant  exsistentiam  Dei  demonstrari  posse,  argumenta,  quae  sunt 

1  Cf.  Pesch  1.  e.  n.  598.  2  Cf.  Suarez.  Metaph.  disp.  29.  s.  2. 


22  ^aP-  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

a  priori,  reiiciunt,  quin  probationibus,  quae  ex  consideratione  rerum 
creatarum  hauriuntur,  vini  ipsis  propriam  abiudicent  ;  sunt  tamen, 
qui  etiam  liarum  vini  enervare  studeant.  Maxime  autem  philo- 
sophi  moderni  Deum  certitudinaliter  cognosci  passim  negant.  Contra 
quos  Concilium  Vaticanum  haec  sancivit:  „Si  quis  dixerit  Deum 
unum  et  verum,  Creatorem  et  Dominimi  nostrum,  per  ea,  quae 
facta  sunt,  naturali  rationis  humanae  lumine  certo  cognosci  non 
posse  :  anathema  sit. *  i  Censemus  igitur  exsistentiam  Dei  et  potis- 
sima eius  attributa,  velut  infinitatem,  unitatem,  omniscientiam  etc. 
naturali  certitudine  a  nobis  cognosci. 

TlieSÌS  II.  Deus  naturali  rationis  humanae  lumine  certo 
cognosci  potest. 

35.  Probatur.  Thesis  patebit  ipsis  argumentis ,  quae  prò  ex- 
sistentia  Dei  allaturi  sumus.  Deinde  hanc  cognitionem  et  certitu- 
dinem  homini  propriam  esse  sic  probat  Kleutgen  :  „  Ex  ipsa  quoque 
rationali  natura  demonstratur  non  posse  in  ea  non  inesse  facul- 
tatem  Dei  cognoscendi.  Sensus  videlicet  omnis  quum  in  certo 
genere  coarctetur,  visus  e.  g.  nihil  appreliendat  nisi  coloratum, 
intelligentiae  vis  ad  omnia,  quae  sunt  et  esse  possunt,  porrigitur. 
Quod  si  ita  est,  natura  intelligens  omnis  nata  facta  est  ad  noscen- 
dum,  aliquo  saltem  modo,  eum,  qui  maxime  est.  —  Rursus  sensus 
non  percipit  nisi  externas  rerum  species  (phaenomena) ,  intel- 
lectus  autem  ad  liarum  causas  et  principia  penetrat.  Unde  denuo 
inferemus  nihil  magis  ad  intellectum  pertinere  quam  rerum  primam 
causam  et  universale  principium  cognoscere.  —  Tandem  intellectui 
proprium  est  non  res  tantum  singulas,  sed  earum  relationes  con- 
siderare, ut  ordinem  inveniat,  quo  inter  se  nectuntur.  Ordo  autem 
est  dispositio  multorum  ad  unum.  Hoc  igitur  natura  ipsa  cuiusvis 
intelligentiae  postulat,  ut  illud  unum  et  sumnium  possit  invenire, 
ad  quod  omnia,  quae  sunt,  referuntur,  h.  e.  Eum,  ex  quo  et 
propter  quem  sunt  omnia." 2  —  Addere  licet  ad  vitam  hominum 
practicam  et  moralem  cognitionem  Dei  esse  piane  necessariam  :  sine 
ea  enim  ignoraretur  finis  ultimus,  ignoraretur  etiam  principium 
omnis  obligationis  et  iuris.  Itaque,  quum  natura  in  necessariis  num- 
quam  deficiat,  exsistentiam  Dei  naturaliter  cognoscere  possumus 3. 

1  Const.  de  fide  cap.  2.  •  De  ipso  Deo  ri.  110. 

3  Cognitionem  Dei,  ad  quam  mentem  humanam  natam  esse  probavimus, 
certam  esse  per  se  patet.  Nam  omnis  cognitio,  quam  natura  intendit,  certa 
est.  Finis  enim  naturae  non  potest  esse  coniectura  versatilis,  sed  est  certitudo 
firma  et  quieta. 


Art.  1.   Nuin  in  lumiine  osso  pos.sit  oortitudo  de  exsistentia  Dei         23 

OBIECTTONES. 

36.  Obi.  1.  Sensus  spirituale  quidquam  apprehendere  aoo  potest.  Atqui 
magis  distai  Deus  a  monto  humana  quam  sensus  a  spirituali.  Ergo  a  fortiori 
mena  aostra  non  oognoscit  Deum. 

Resp.  Obiectio  nititur  falso  Buppoeito.  Ratio,  our  sensus  non  cognoacal 
oiai  coi'pora,  non  est  generatim  distantia  entitativa  inter  senaum  corporeum  et 
spiritum,  sed  specialis  natura  sensus.  Hic  nempe  nil  oognoscit,  nisi  quod  sul» 
qualitate  corporea  et  sensibili,  velut  colore,  sono,  apparet;  et  ideo  ad  apiritualia, 
quae  eam  qualitatem  non  habent,  non  extenditur.  At  intellectus ,  qui  entis 
rationem  universalissimam ,  qua  universalissimani  et  ad  omnia  applicabilem, 
percipit,  ad  omnia  se  porrigit,  quaecumque  sub  hac  ratione  universalissima  con- 
tinentur,  ergo  etiam  ad  primam  rerum  causam  sive  Deum.  Itaque,  si  terminis 
seholae  loqui  placet,  ut  mens  Deum  cognoscat,  non  requiritur  proportio  entitatis, 
satis  est  proportio  hàbitudinis,  qua  mens  ad  omnia  se  habet,  quaecumque  sunt 
entia.  —  Distantia  inter  mentem  et  Deum  efficit  illa  quidem,  ut  non  habeamus 
conceptum  Dei  adacquatimi  et  proprium,  non  impedit,  quominus  habeamus  con- 
ceptum  analogum  et  veruni.  De  cetero  contra  factum  non  valet  disputatio. 
Argumenta,  quae  prò  exsistentia  Dei  afferemus,  invicte  probabunt  nos  de  facto 
cognitionem  Dei  babere;  id  autem,  quod  de  facto  est,  etiam  possibile  esse  debet. 

37.  Obi.  2.  Si  Deus  a  nobis  cognosceretur ,  per  creata  id  fieret.  At 
contra  :  Deus  infinitus  est ,  res  creatae  finitae  ;  atqui  per  effectus  finitos  causa 
infinita  non  cognoscitur  ;  ergo  Deus  a  nobis  non  cognoscitur. 

Resp.  Quum  creaturae  finitae  sint,  Dei  infinitas  ex  magnitudine  earum  (sal- 
telli si  a  pari  concluditur)  nou  intelligitur.  Intelligitur  autem  ex  alia  Dei  proprie- 
tato,  quam  creaturae  manifestane  velut  ex  aseitate,  ex  virtute  creativa.  Insuper 
res  creatae,  praesertim  mens  et  voluntas  bominis,  infinitatem  potentialem  babent, 
ex  qua  infinitas  actualis  in  causa  adaequata,  quae  est  Deus,  infertili-.  —  Ad  banc 
obiectionem  respondebitur  iis  omnibus,  quibus  de  facto  infinitatem  Dei  probabimus. 

Obiectio  si m il i s  est  baec  :  Res  creatae  non  sunt  Deo  proportionatae  ; 
ergo  ex  iis  nulla  Dei  perfectio  cognoscitur. 

Resp.  Dist.  Anteced.  Res  creatae  non  sunt  Deo  proportionatae,  quia  per- 
fectiones  creaturae  finitae  sunt  et  multano  compositionem  involvunt,  perfectiones 
autem  Dei  infinitae  sunt  et  modum  simplicissimum  babent,  Conc. ,  quia  per- 
fectiones creaturae,  in  quantum  conceptu  suo  imperfectionem  non  involvunt,  in 
Deo  non  vere  et  proprie  liabentur,  Neg.  Dist.  Conseq.  Ergo  ex  creatura  per- 
fectio Dei  non  cognoscitur  conceptu  perfecto  et  univoco ,  Conc. ,  conceptu  im- 
perfecto  et  analogo,  Neg.  Nimirum  distantia  Greatoris  et  creaturae  non  im- 
pedit, quoniam  creatura  sit  quaedam  Dei  similitudo.  —  Plura  de  hac  re  postea, 
quando  explicabimus,  quomodo  perfectiones  rerum  in  Deo  inveniantur. 
00.  Obi.  3.     Si  Deus  per   creata   cognosceretur,   id  fieret  vel    inductione 

vel  deductione.  Atqui  non  inductione  ;  haec  enim  dare  nequit  nisi  entia  con- 
tingentia.  Neque  deductione  ;  nempe ,  quum  numquam  conclusio  praemissis 
latius  pateat  et  deteriorem  semper  sequatur  partem,  ex  ente  contingente,  con- 
dicionato,  finito  exsistentia  entis  necessarii,  absoluti,  infiniti  deduci  nequit l. 


1  Ita  Fraxck    (Diction.    des   sciences   philos.  [Paris  1S75]  )  :    „L'existence 
du  Souverain  Etre  ne  peut  pas,  cornine  une  vérité  de  second  ordre,  se  déduire 


24  Cap.  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

Resp.  Deuin  esse  cognoscitur  deductione.  Neque  contra  hoc  est  hexa- 
meter  logicorum:  Peiorem  sequitur  semper  conclusio  partem.  Hic  enim  nil 
dicit  quam  conclusionem  esse  particularem  vel  negativam  vel  mere  probabilem. 
si  altera  praemissa  talis  est.  Qui  huic  principio  alium  sensum  tribuit ,  debet 
probare  illud  prò  eo  sensu  adbuc  valere.  Insuper  ens  absolutum  non  in  sola 
conclusione  habetur,  sed  in  ipsis  praemissis;  sic  enim  argumentamur  :  „Si 
exsistit  ens  ab  alio ,  exsistit  ens  absolutum  :  atqui  exsistit  ens  ab  alio  ;  ergo 
exsistit  ens  absolutum."  Si  autem  quis  dicat  nos  ex  effectu  numquam  posse 
concludere  ad  causam,  quae  effectum  perfectione  superet,  id  falsimi  esse  obviis 
exemplis  ostenditur.  Ex  borologio  enim  concludo  exsistere  hominem  artificem, 
qui  fecit  illud:  is  autem  horologio  perfectior  est.  Similiter  is ,  qui  dementa 
creavit.  elementis  perfectior  est,  quum  haec  vi  creativa  careant;  et  principium 
rerum  adaequatum  perfectius  est  rebus,  quia  in  ipso  est  actu,  quidquid  in  rebus  est 
potentia.  Haec  omnia  argumentis  prò  exsistentia  Dei  afferendis  uberius  clarescent  '. 
ou.  Obi.  4.     Non  possumus   exsistentiam  Dei   quaerere  et  invenire,   quin 

sciamus,  quid  sit  Deus  et  quid  quaeramus.     Atqui  nescimus,  quid  sit  Deus. 

Resp.  Ad  Deum  quaerendum  non  requiritur  conceptus  Dei  philosophicus 
et  evolutus,  sed  sufficit  quilibet  conceptus,  quo  Deus  ab  aliis  rebus  distinguitur, 
velut  si  concipitur  tamquam  prima  causa,  tamquam  supremus  legislator  etc. 
Eiusmodi  autem  conceptus,  ope  combinationis  et  praesertim  negationis  sponte 
nascuntur,  v.  gr.  ex  conceptu  causae,  quae  est  post  aliam,  oritur  conceptus 
causae  primae.  Et  sic  sufficienter  Deum  concipimus,  ut,  num  sit  et  qualis  sit, 
diligentius  examinare  possimus.  —  Deinde  ope  ipsius  ratiocinii  ad  conceptum 
Dei  pervenire,  i.  e.  Deum  invenire  possumus,  quin  eum  sub  conceptu  aliquo 
proprio  antea  quaesiverimus.  V.  gr.  quaerere  possumus,  num  series  causarum 
sibi  succedentium  infinita  esse  possit.  Si  ratiocinio  invenimus  eam  non  esse 
infinitam,  in  nobis  oritur  conceptus  causae  primae  sive  Dei.  Quare  in  logica 
praeter  alios  distinguunt  conceptus  discursivos,  ad  quos  formandos  mens  per 
discursum  sive  ratiocinium  pei-venit 2. 

4U.  0  b  i.  5.     Certitudo  de  exsistentia  Dei  supponit  intellectum  esse  per  se 

infallibilem.     Haec   autem   infallibilitas   supponit  Deum  esse.     Et   sic   circulum 
vitiosum  incurrimus. 


d'une  autre  vérité  ;  car  toute  vérité  déduite,  toute  conclusion,  a  necessairement 
moins  d'étendue,  ou  participe  à  un  moindre  degré  de  la  vérité  absolue,  que  les 
prémisses.  dont  on  la  fait  sortir.  Or,  ici,  il  s'agit  de  l'Absolu  lui-méme,  dans 
la  plus  haute  et  la  plus  complète  acception  du  mot,  c'est-à-dire  d'un  principe,  au 
dessus  duquel  la  logique,  pas  plus  que  la  métaphysique,  ne  saurait  rien  concevoir. 
La  conviction  rationelle  que  Dieu  existe  ne  peut  pas  étre  davantage  le  résultat 
d'une  induetion"  etc.  (p.  493).   Vide  Piccirelli,  De  Deo  (Paris.  1885)  n.  69. 

1  Proprie  loquendo  in  argumentis  prò  exsistentia  Dei  conclusio  non  patet 
latius  quam  praemissae.  Namv.gr.  si  dico:  „ Exsistit  ens  eontingens",  praeter 
id,  quod  explicite  enuntio,  implicite  et  virtualiter  statuo  exsistere  ens  a  se. 
Nani  contingens  est  ens,  quod  non  potest  exsistere  nisi  vi  alterius,  et  quidem 
entis  a  se.  Quare  praemissa  rExsistit  ens  contingens"  latius  patet  quam  con- 
clusio „Exsistens  a  se". 

2  Cf.  Pesch  1.  e.  n.  207.  schol.  B. 


Art.  2.   Nani  Deum  esse  sii  immediate  ootum.  25 

Resp.  Infallibilitas  mentis  Bupponit  exaiatentiam  Dei  in  ordine  ontologico, 
quia  a  Deo  omnia  oriuntor,  etiam  incus  et  virtus  eius;  aon  Bupponit  «ani  in 
ordini'  logico,  al  debeamus  Deum  prius  cognosoere  quam  <lc  mentis  veracitate 
(erti  Bonus.  Nempe  evidentia  obieotiva  menti  manifesta  siili  ipsa  testimonium 
reddit,  se  non  posse  esse  oum  folsitate.  Neque  ea,  quam  Bensus  referunt,  cor- 
porom  exsistentia  ex  Dei  veracitate  demonstrari  debet,  ut  Cartesiani  volunt; 
sii!  verìtas  et  bonitas,  qnae  est  naturai'  generatim  propria,  certos  qos  reddit  in 
ea  re  sensus  non  fallerò  '. 

41.  Obi.  6.  Si  exsistentia  Dei  cognoscitur,  id  fiet  mediante  principio  causa- 
litatis  voi  rationis  sufficienti*.  Atqui  eiusmodi  principia  certitudinem  gignunt, 
quando  applicantur  rebus  experientiae  subiectis,  non  auteni  quando  applicantur 
rebus  transcendentibus  et  suprasensibilibus. 

Resp.  De  bis  principiis  postea  paucis  disseremus.  Hie  breviter  replicamns 
ea  esse  universalissime  vera  ;  hauriuntur  enim  ex  analysi  et  eomparatione  idearum 
universalissimarum.  Qui  hoc  negat,  contra  evideiitiam  immediatain  loquitur, 
scepticismum  profitetur.  omnem  disputationem  reddit  hnpossibilem.  Immo  scep- 
ticus,  qui  de  universo  principio  causalitatis  dubitai,  magia  philosophice  se  gerit 
quam  illi,  qui  ad  ordinem  particularem  illud  restringere  volunt.  Nam  princi- 
pium  eadem  evidentia  prò  onmi  ordine  fulget  quam  prò  ordine  particolari. 
Itaque,  si  prò  aliquo,  prò  ornili  ordine  eius  valor  negari  debet. 

42.  Obi.  7.  Si  Deus  tamquam  causa  mundi  cognoscitur,  aut  est  causa 
libera  aut  necessaria.  Si  libera ,  non  est  necessarius  inter  Deum  et  mundum 
nexus  ;  si  necessaria,  multa  sequuntur  absurda.  Ergo  Deus  omnino  non  cogno- 
scitur tamquam  causa  mundi  :  et,  si  hoc,  nullo  modo  cognoscitur. 

Resp.  Deus  est  causa  libera  mundi.  Inter  causam  autem  liberam  et  effec- 
tum  uullus  est  nexus  antecedens,  est  tamen  consequens  i.  e.  ex  eo,  quod  causa 
est,  non  sequitur  effectum  esse,  sed  ex  effectu  sequitur  causam  esse.  Ita 
recte  dicitur:  Domus  est,  ergo  etiam  arebitectus ;  falso:  arebitectus  est,  ergo 
etiam  domus. 

43.  Obi.  S.  Deum  esse  est  articulus  fidei.  Sed  ea,  quae  sunt  fidei,  non 
sunt  naturaliter  cognoscibilia. 

Resp.  Non  omnia,  quae  sunt  obiectum  fidei,  naturali  cognitioni  impervia 
sunt ,  sed  sola  mysteria  stricte  dieta.  Nihil  enim  prohibet ,  quominus  idem  et 
sciatur  et  credatur,  ut  verior  inter  tbeologos  sententia  habet. 

Alias  obiectiones  vide  art.  5.  huius  capitis  et  e.  7. 

ARTICULUS  IL 
NUM  DEUM  ESSE  SIT  IMMEDIATE  NOTIDI. 

44.  Immediate  notum  dicitur:  1.  empi  vice  illud,  quod  immediata 
experientia  sive  externa  sive  interna  cognoscitur:  2.  coiai i/tice  illud, 
quod  seposita  omni  demonstratione  ab  intellectu  humano  ex  ipso 
conceptu  subiecti  et  praedicati  immediata  evidentia  colligitur,  velut 
prima  principia. 


1  Cf.  Pesch  1.  e.  n.  600  sqq. 


26  Cap.  2.   De  celsitudine  exsistentiae  Dei. 

Thesis   III.     Deum  exsistere  non  est  immediate  notuin. 

Probatur.  Deum  esse  1.  non  constat  immediate  experientia 
externa,  quia  Deus,  quum  sit  incorporeus,  sensibus  non  subiicitur  ; 

2.  non  constat  immediate  experientia  interna.  Hoc  efficitur 
iis,  quibus  in  articulo  sequenti  ontologistas  redarguemus; 

3.  non  constat  immediate  ex  ipso  conceptu  Dei  et  exsistentiae. 
Testis  est  conscientia  uniuscuiusque  ;  nemo  liane  immediatam  evi- 
dentiam  habet.  Propterea  etiam  nullus  philosophus  eam  asserit. 
Nani  qui  ex  conceptu  Dei  exsistentiam  cognosci  putant,  hoc  mediante 
demonstratione,  non  immediate  patere  censent. 

45.  Scholion.  Scholastici  solent  quaerere,  num  Deum  esse  sit 
per  se  notum.  Distinguunt  autem  duplex  per  se  notimi.  Aliud  est 
per  se  notum  quoad  nos;  sic  nota  est  propositio,  cuius  veritas  ex 
ipsa  ratione  subiecti  et  praedicati  a  nobis  perspicitur  vel  immediate 
(in  iis,  quae  diximus  immmediate  nota  analytice)  vel  mediate  (me- 
diante demonstratione  aprioristica) 1.  Aliud  est  per  se  notimi  tantum 
quoad  se;  sic  nota  est  propositio,  cuius  subiectum  si  concipitur, 
etiam  implicite  praedicatum  concipitur,  quin  tamen  intellectus 
nostri  imbecillitas  ex  conceptu  subiecti  praedicatum  eruere  possit. 

Itaque  Deum  esse  est  per  se  notum  tantum  quoad  se.  Nani 
ex  altera  parte  ab  essentia  Dei  exsistentia  inseparabilis  est  ;  Deus 
enim  non  potest  non  exsistere  et  exsistentia  est  de  essentia  eius. 
Hinc  fìt,  ut  qui  Deum  appreliendit,  implicite  concipiat  exsistentiam 
inseparabiliter  ex  parte  rei  coniunctani.  Ex  altera  parte  nos  ex 
conceptu  Dei  exsistentiam,  quamvis  necessario  cum  essentia  con- 
iungatur,  colligere  non  possumus,  quia  Deum  non  cognoscimus 
conceptu  proprio,  sed  conceptu  alieno  secundum  analogiam  crea- 
turae,  in  qua  essentia  potest  esse  sine  exsistentia  in  statu  merae 
possibilitatis.  Et  hoc  magis  patebit  iis ,  quae  mox  contra  argu- 
mentum  ontologicum  dicemus  2. 

OBIECTIOXES. 

46.  Obi.  1.  Immediate  evidens  est  exsistere  rationem  sufficientissimam  et 
adaequatam  omnium  rerum.  Atqui  haec  ratio  est  Deus.  Ergo  immediate  evidens 
est  exsistere  Deum  tamquam  principium  rerum  adaequatum. 

Resp.  Immediate  evidens  est  tantum  haec  condicionalis  :  Si  exsistit  aliqua 
rcs,  exsistit  ratio  eius  sufficientissima.  Iam  si  accediti  v Exsistit  aliqua  res", 
tunc  mediantibus  his  praemissis  infertur:    B  Exsistit  ratio  huius  rei   sufficientis- 


1  In  aliis  tamen  quaestionibus  per   se  notum    solet  esse  idem ,    quod    im- 
mediate notum.  -  Cf.  S.  Thomas,  Summ.  theol.  q.  2.  a.  1. 


Alt.  8.    De  ontologismo.  27 

urna."  —  Praeterea  conceptas,  ciao  Deus  oognoaoitor  tamquam  prÌDoipinio  renna 

adacquatimi,  valilo  obs<  urus  est.  Numlum  enim  Bcitur,  atrom  illud  princìphun 
adaequatum  sit  collectio  rerom  mundanarum  an  ens  superine. 

47.  Obi.  2.  Si  Deum  esse  non  ost  immediate  notum,  ratiocinate  ad  liane. 
vi  iritatem  perveniendum  est;  et  sic  pueri  et  rudes  a  cognitiono,  quae  ost  omni- 

bus  maxime  necessaria,  exeluduntur. 

Resp.  Ad  Deiun  cognoscenilum  non  requiritur  artitieialis  il  1  a  ratiooinatio, 
quae  membra  ilare  et  expresse  distinguit  et  ordinate  ilisponit.  Satis  est  ratio- 
oinium  naturalo  et  obviuni,  quo  otiam  indocti  passim  utuntur.  Sic  enim  Deus  na- 
turam  boniinis  comliilit,  ut  ad  notitiam  eorum,  quae  nosse  maxime  interest,  sponte 
et  facile  perveniat.  Tamen  haec  naturalis  et  obvia  Dei  cognitio  vere  mediata  est 
et  ex  iis,  quae  de  se  vel  rebus  externis  homo  cognovit,  infertili*,  etsi  plerumque 
bomines  liane  illationem  per  membra  distinguere  et  ordinare  minus  sciant. 

48.  Obi.  3.  Deus  est  primum  principium.  Atqui  primum  principium  est 
immediate  notimi.     Ergo  Deum  esse  est  immediate  notum. 

Resp.  Dist.  Alai.  Deus  in  ordine  ontologico  est  primum  principium,  quia 
ab  ipso  omnia  esse  derivant,  Conc,  in  ordine  logico,  quatenus  ipse  a  nobis  primus 
cognoscitur  et  in  cognitionem  aliorum  ducit,  Neg.  Contrad.  Min. 

Iitst.  Atqui  primum  principium  in  ordine  ontologico  est  etiam  primum 
in  ordine  logico.  —  Nam  orilo  logicus  conformis  esse  debet  ordini  ontologico. 
Atqui  hoc  requirit,  ut  idem  principium  sit  in  utroque  ordine. 

Resp.  Dist.  Alai.  Orilo  logicus  et  ontologicus  conformes  esse  debent  quoad 
id,  quod  cognoscitur,  Conc,  quoad  modum,  quo  res  cognoscitur,  et  quoad  ordinem, 
ut  ratio  et  causa  ante  rationatum  et  effectum  cognosci  debeat,  Neg.  ;  sic  enim 
nulla  iam  esset  demonstratio  a  posteriori.  Concedimus  autem  perfectissimum 
modum  cognoscendi  esse ,  quo  omnia  ex  Deo  cognoscuntur  ;  sed  hic  soli  Deo 
naturalis  est. 

49.  Obi.  4.  Deus  est  maxime  intelligibilis.  Atqui  id,  quod  est  maxime 
intelligibile,  est  immediate  notum.     Ergo  Deum  esse  est  immediate  notum. 

Resp.  Conc.  Alai.  Dist.  Alin.  Quod  est  maxime  intelligibile,  est  immediate 
notum  intellectui ,  cui  illud  obiectum  proportionatur ,  et  qui  propterea  illud 
cognoscit  secundum  propriain  eius  formam,  Conc,  intellectui,  quem  illud  obiec- 
tum excedit,  et  a  quo  non  cognoscitur  nisi  secundum  analogiam  cum  aliis  rebus, 
quarum  intelligibilitas  tali  intellectui  proportionatur,  Neg.  Disi  Conseq.  Ergo 
Deus  est  immediate  notus  intellectui  divino  et  sibi  ipsi ,  Conc. ,  nobis ,  Neg. 
Alias  obiectiones  vide  art.  sequenti. 

ARTICULUS  III. 
DE   ONTOLOGISMO. 

50.  Nomen  ontologismi  inventimi  est  a  Gioberti.  Contendit 
ille  primum  logicum,  quod  ipse  psychologicum  appellat,  debere 
esse  primum  ontologicum.  Propterea  veterem  philosophiam,  quae  a 
rebus  creatis  ut  prius  notis  ad  Deum  ascendit,  tamquam  psycholo- 
gismum  danmat  ;  suum  vero  systema,  quod  a  Deo  prius  cognito  ad 
cognitionem  mundi  descendit,  tamquam  ontologismum  commendai 


28  t-aP-  2.   De  eertitudine  exsistentiae  Dei. 

Ontologismus  vocatur  systema  philosophicurn,  quod  docet  nos 
immediate  Deum  intueri  et  ex  hoc  intuiti!  originem  ducere  omnem 
nostrani  cognitionem  intellectualem.  Hic  est  error  antiquissimus. 
Iam  S.  Thomas  data  opera  quosdam  philosophos  talia  asserentes 
refutat 1.  Inter  recentiores  ontologistarum  antesignanus  erat  Male- 
branche. Tradit  iste  nos  ideas  sive  universalia  in  Deo  videre. 
Sensatio  est  occasio,  ut  attentionem  ad  ideam  sensationi  respon- 
dentem  in  Deo  contemplandam  convertamus.  Non  videmus  Dei 
essentiam,  ut  est  in  se,  sed  secundum  relationem  ad  ea,  quorum 
ideam  contemplamur.  De  exsistentia  corporum  certi  sumus  reve- 
latione  Christiana,  quae  eam  supponit  et  confitetur2. 

Similia  in  Italia  nostro  saeculo  docuit  Gioberti.  Secundum 
hunc  auctorem,  ut  modo  diximus,  primum  ontologicum,  quod  est 
Deus,  debet  esse  primum  logicum,  quod  nos  primo  cognoscimus. 
Cognoscitur  autem  a  nobis  Deus  immediata  intuitione.  Distinguitur 
vero  cognitio  directa  et  reflexa,  Intuition^em  Dei  directam  ex  tem- 
pore, quo  ratione  uti  coepimus,  habemus  continuam.  Haec  autem 
cognitio  indeterminata  est  et  confusa.  Ut  evadat  clara  et  distincta, 
cognitio  reflexa  accedere  debet.  Videlicet  sensationibus  et  collo- 
cutione  hominum  mens  excitatur,  ut  ad  esse  divinum  attentius 
contemplandum  se  convertat  cognitionemque  prò  adiunctis  deter- 
minet.  De  exsistentia  denique  corporum  certi  reddimur,  quia  in 
Deo  actum  videmus,  quo  ea  creat. 

Multi  etiani  alii  surgebant  hoc  nostro  tempore  ontologismi 
asseclae,  praesertim  in  Gallia,  Belgio,  Italia.  In  eorum  nmnero 
censentur  Branchereau,  Fabre  Sorbonnensis ,  Ubaghs,  Rothenflue, 
Mamiani  etc.  Neque  tamen  eodem  modo  loquuntur  et  sentiunt. 
Generatim  haec  fere  tradunt:  Deus  est  primum,  quod  cogno- 
scitur ;  cognoscitur  autem  intuitione.  Sic  de  exsistentia  entis  infiniti 
sive  Dei  certi  reddimur;  neque  enim  intueri  possumus,  quod  non 
exsistit.  Intuita  divino  porro  ad  alia  cognoscenda  habiles  reddimur. 
Nempe,  quando  universalia  contemplamur,  Deum  ipsum  contempla- 
mur, sed  alio  et  alio  modo.  Primus  Dei  intuitus,  qui  vocatur 
directus,  est  obscurus  et  indeterminatus.  Occasione  sensationis 
et  collocutionis  socialis  cognitio  clara  fìt  et  nobis  conscia  et  de- 
terminata ;  haec  distincta  cognitio  appellatur  reflexa  3. 

1  Opusc.  70  Sup.  Boeth.  de  Trin.  q.  1.  a.  3. 

2  Cf.  Stockl,  Gesch.  der  neuern  Philos.  I,  123. 

3  Cf.  Stockl  1.  e.  II,  568  sqq.  Cf.  etiara  Karl  Werxek,  Die  italieniscke 
Philosophie  des  19.  Jabrhunderts.  et  maxime  feria  huius  operis  volumina  prima. 


Art.  8.    I» itologismo.  29 

Thesis  IV.     Immediata  Dei  intuitio  monti  hnmanae  non 
est  natnrnlis. 

51.  Stat.  Quaest.  Dicimus  nos  Deum  non  videre  naturaliier. 
Revelatione  enim  divina  constat  nos  supernatnrali  gratiae  divinae 

beneficio  Deum  videre  posse  et  in  beatitudine  esse  visuros.  De 
hac  re  conferantur,  quae  postea  de  invisibilitate  Dei  dicemus. 

52.  Probatur.  1.  A  priori  et  ex  natura  mentis  humanae  illuni 
intuitum  esse  impossibilem  sic  demonstrat  Kleutgen:  „Quaecumque 
cognoseuntur ,  vel  per  seipsa  vel  per  alia  cognoscuntur.  Porro 
quae  per  seipsa,  secundum  propriam  formam,  quae  vero  per  alia, 
secundum  horum  adeoque  alienam  formam  apprehenduntur.  Quon- 
iam  igitur,  quidquid  in  Deo  est,  simplicissima  eius  essentia  est: 
si  Deus  per  se  ipse  ab  hominibus  cognoscitur,  necesse  est,  ut 
essentia  divina  secundum  formam  propriam  a  mente  humana  appre- 
hendatur.  Hoc  autem  fieri  non  potest.  Cognitio  enim  operatio 
vitalis  est,  qua  cognoscens  rem  cognitam  (per  sui  assimilationem) 
intra  se  imitando  exprimit.  Quum  igitur  operatio  vitalis  non 
possit  non  conformis  esse  naturae  operantis,  consequens  est,  ut 
intellectus  non  possit  in  se  exprimere  formam  propriam  nisi  earum 
rerum,  quae  suae  naturae  respondeant.  Unde  dici  solet:  Simile  a  si- 
mili cognoscitur.  Quod  quidem  effatum  de  eo,  quod  per  se  adeoque 
secundum  propriam  formam  cognoscitur,  intelligendum  est.  Quae 
quum  ita  sint,  si  quidem  natura  divina  creatae  naturae  proportionem 
infinite  excedat,  sequitur,  ut  Deus  a  nulla  creata  mente,  naturali  qui- 
dem facilitate,  per  se  ipse  cognosci  possit."  1  Et  haec,  quae  Kleutgen 
dicit,  non  minus  de  directa  cognitione  valent  quam  de  reflexa. 

53.  2.  A  posteriori  illuni  intuitum  de  facto  in  nobis  non  esse 
iam  inde  demonstratur,  quia  experientia  teste  conceptum  Dei  secun- 
dum propriam  Dei  formam  non  liabemus;  haberemus  autem,  ut 
modo  explicatum  est,  si  Deum  intueremur.  —  Neve  dicas  cogni- 
tione directa  nos  Deum  sub  propria  forma  concipere,  non  vero 
reflexa  et  nobis  conscia.  Nani  quia  omnis  cognitio  directa  reflexa 
fieri  potest  et  secundum  adversarios  Dei  cognitio  directa,  de  qua 
loquuntur,  rerum  creatarum  consideratone  re  ipsa  fit  reflexa,  qualis 
sit,  per  liane  reflexionem  cognosci  debet.  .  Si  igitur  Deum  sub  pro- 
pria forma  perciperemus,  huius  rei  conscientiam  liaberemus. 

Diximus   per   experientiam   constare  nos  nullum  habere  con- 
ceptum Dei  proprium.    Nimirum  conceptus  Dei  proprius  esset  om- 


1  De  ipso  Deo  n.  129. 


30  Cap.  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

nino  positivus  et  simplex,  quia  Deus  est  ens  simplicissimum  et 
realissimum  sine  omni  privatione.  Atqui  nos  nullo  modo  experimur 
conceptum,  qui  modo  simplicissimo  et  absolute  positivo  exprimat 
ipsam  sapientiam  simul  et  ipsam  iustitiam ,  potentiam ,  immensi- 
tatein,  infinitatem,  divinitatem.  Sed  ut  haec  nonnisi  multis  voca- 
bulis  significamus,  ita  etiam  non  intelligimus  nisi  inultorum  con- 
ceptuum  combinatione.  Immo  e.  1.  a.  4  vidimus  nos  ne  unum 
quidem  attributum  Deo  soli  proprium  conceptu  simplici  positivo 
esprimere. 

54.  3.  Item  a  posteriori  sic  arguit  S.  Thomas:  «Quidam  dixe- 
runt,  quod  primum,  quod  a  mente  humana  cognoscitur,  etiam  in  bac- 
ata est  ipse  Deus,  qui  est  veritas  prima,  et  per  hanc  omnia  alia 
cognoscuntur.  Sed  hoc  aperte  est  falsum  :  quia  cognoscere  Deum 
per  essentiam  [sic  autem  Deus  cognosceretur ,  si  esset  obiectum 
mentis  primum]  est  hominis  beatitudo,  unde  sequeretur  omnem 
hominem  beatum  esse.  —  Et  praeterea,  quum  in  divina  essentia 
omnia,  quae  dicuntur  de  ipsa,  sint  unum,  nullus  erraret  circa  ea, 
quae  de  Deo  dicuntur,  quod  experimento  patet  esse  falsum.  — 
Et  iterum  ea,  quae  sunt  prima  in  cognitione  intellectus,  oportet 
esse  certissima;  unde  intellectus  certus  est  se  ea  intelligere,  quod 
patet  in  proposito  non  esse."  1 

OBIECTIONES. 

55.  Obi.  1.  Ornnis  res  creata  concipitur  ut  fluita.  Ergo,  si  creatura  ante 
Deum  cognosceretur,  prima  nostra  cognitio  esset  negativa. 

Resp.  Primum,  quod  de  re  cognoscimus,  non  est  eam  esse  finitam  rei 
infinitam ,  sed  eam  esse  et  esse  aliquid  ;  ergo  primum ,  quod  cognoscimus,  est 
positivum.  Postquam  autem  cognovimus,  quid  res  sit,  considerare  etiam  pos- 
sumus ,  quid  non  sit.  Perspicientes  autem ,  quid  res  non  sit ,  eam  ut  finitam 
cognoscimus.  Denique  ex  conceptu  finiti  negatione  conceptum  infiniti  formamus. 
Jtaque  a  positivo  incipimus;  per  negationem  ad  conceptum  finiti  transimus;  per 
alteram  negationem  ad  novum  positivum  sive  ad  infinitum  pervenimus. 

Inst.  Duplici  negatione  ad  novum  positivum  non  perveniemus ,  sed  ad 
primum  redibimus. 

Resp.  Si  primo  rem  conciperemus,  deinde  eam  negaremus,  denique  hanc 
detenninatam  negationem  negaremus .  utique  ad  primum  conceptum  rei  redire- 
mus.  At  sic  non  procedimus,  si  ex  ordine  concipimus  perfectionem,  perfectionem 
finitam,  perfectionem  infinitam.  Nani  si  perfectionem  ut  finitam  concipimus. 
non  ipsam  hanc  perfectionem  negamus ,  sed  perfectioni  addimus  negationem 
alicuius  indeterminati  gradus,  qui  est  in  ista  perfectione.  Itaque  conceptus  finiti 
non   est   simpliciter   negativus  ;    sed   est    partim   positivus ,    quia    perfectionem 


1  Opusc.  70  Sup.  Boeth.  de  Trin.  q.  1.  a.  3. 


Art.  3.   De  ontologie  '■'•  1 

secundum  nniveraaleni  eioa  rationem  affirmat,  partilo  oegativua,  quia  perfec 
tioncni  seoundum  aliquam  ìndetenninaiam  partem  rab  eioa  universali  eonoepta 
contentimi  negafa  —  Seconda  aegatio,  qua  conceptus  infiniti  formatur,  indeter- 
minatimi  negationem,  quae  in  eonoepta  finiti  oontinetur,  negai  ai  aie  affirmat 

non  tantum  universalem  perfectionis  rationem.  aed  maxime  tutnm  eina  ambitimi 
et  omnem  eius  plenitudinem.  Itaque  ex  ordine  concipimus:  a)  bonum  secundum 
oonunnnem  eins  rationem  ;  b)  bonum.  eui  aliquid  boni  deest,  sive  bonum  niixtum 
omo  aliquo  non  bono  sive  bonum  finitum  ;  e)  bonum,  cui  nihil  boni  deest,  rive 
bonum  non  mixtum  cimi  aliquo  non  bono  sive  bonum  purum  et  intìnitum. 

List.  Si  bonum  finitum  est,  cui  aliquid  boni  deest.  ante  bonum  finitum 
concipio  bonum  totani,  ex  quo  aliquid  finito  deest  i.  e.  prius  concipio  infinitum. 

Resp.  Ut  indeterminate  ali  quod  bonum  concipiam,  non  requiritur.  ut  totani 
bonum  mentis  intuita  amplectar;  satis  est  universalem  et  communem  boni 
rationem  cognoscere. 

Inst.  Nibilominus  infinitum  est  ex  toto  positivum ,  finitum  ex  parte 
negativum.  Atqui  positivum  prius  cognoscitur  quam  negativum.  Ergo  infinitum 
sive  Deus  ante  creaturam  finitam  concipitur. 

Resp.  Infinitum  ex  parte  rei  omnino  positivum  est ,  sed  a  nobis  per 
negationem  finiti  sive  limitis  cognoscitur.  Et  licet  baec  negatio  limitis  tamquam 
duplex  negatio  aftìrmationi  aequiparetur ,  tamen  noster  concipiendi  modus  non 
desinit  esse  negativus.  Neque  enim  quum  dicimus  Deum  illud  bonum  esse,  cui 
boni  nihil  desit,  mentis  intuita  totum  bonum  infinitum  amplectimur.  Et  sic 
intelligitur.  cut  infinitum.  quod  in  nobis  est  dupliciter  negativum.  post  finitum 
cognoscatur,  quod  imam  negationem  continet.  Illud  enim  TPositivum  prius 
cognoscitur  quam  negativum  "  de  conceptu  subiectivo  valet,  non  semper  de 
conceptu  obiectivo.  Utique  ad  intellectum  divinum  ea ,  quae  sunt  obiective 
positiva,  prius  se  habent  quam  negativa;  sed  in  nobis  ordo  cognoscendi  saepe 
difFert  ab  ordine,  quo  res  sunt. 

56.  Obi.  2.  Omnia  media,  quibus  mentis  abstractio  uti  potest.  finita  sunt. 
Atqui  per  finita  multiplicata  non  oritur  infinitum.  Ergo  infinitum  non  ex  finitis 
cognoscimus.  sed  immediate  intuemur. 

Resp.  Infinitum  non  cognoscimus  finita  finitis  addendo,  sed  ope  negarionis, 
ut  explicavimus.  Sic  autem  revera  conceptus  infiniti  oriri  potest:  nani  reipsa 
infinitum  est  id,  cui  nihil  boni  deest.  —  Ex  eo  autem,  quod  omnia,  quibus  Deum 
cognoscimus,  finita  sunt,  non  sequitur  nos  infinitum  non  cognoscere,  sed  tantum 
nos  illud  cognoscere  finito  modo  sive  cognitione  finita. 

Inst.  Si  Deum  non  immediate  intuemur.  sequitur,  quod,  quando  Deum 
contemplami^,  aliquam  finitam  speciem  contemplamur. 

Resp.  Species  rei  non  est  id,  quod  cognoscimus,  quando  rem  cognoscimus, 
sed  id,  quo  rem  cognoscimus. 

List.  Species  finita  non  potest  esse  id,  quo  infinitum  cognoscimus.  Nani 
haec  species  infinitum  non  continet. 

Resp.  Species  finita  non  potest  Deum  continere  entitative.  Cono.,  reprae- 
sentative.  Subdist.,  perfecte  et  positive,  Conc,  imperfecte  et  negative,  ut  ex- 
plicatum  est.  Neg. 

57.  Obi.  3.  „Quod  per  principia  illa  summa.  secundum  quae  de  omnibus 
iudicamus ,    cognoscitur ,    aeternum  quiddam  et  immutabile  est ,  neque  e  mente 


32  ^aP-  '-•   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

nostra  neque  e  ceteris  rebus  finitis  et  caducis  pendens.  Atqui  nihil  est  aeter- 
num,  immutabile  et  prorsus  independens  nisi  Deus.  Deus  igitur  ipse  est,  se- 
cundum  quem  de  omnibus  iudicamus,  et  quem  proinde  ante  omnia  cognoscimus.  " 

Resp.  ,Omne  verum  rationem  quidem  seu  fundamentum  babet  in  aliquo, 
quod  in  rerum  natura  exstat.  Nequaquam  autem  omne  verum  secundum  se 
in  rerum  natura  exstat;  iramo  vero  multa  vera,  quae  concipimus,  ut  ea  con- 
cipimus  [universalia  et  praecisa] ,  esse  piane  non  possunt.  Et  talia  sunt  prin- 
cipia illa,  qiùbus  scientiae  reguntur,  sive  simplicia  i.  e.  notiones,  sive  complexa 
i.  e.  iudicia  universalia.  Itaque  ex  eo ,  quod  intelligimus  principia  haec  (sive 
ordinerai  rerum  metaphysicum)  necessario  et  ab  aeterno  vera  esse ,  iure  quidem 
iiiferimus  esse  in  rerum  natura  aeternum  aliquod  et  immutabile ,  quo  veritatis 
illius  ratio  et  fiuidamentum  contineatur  ;  nequaquam  autem ,  exstare  in  rerum 
natura  aeternum  aliquod  et  immutabile,  quod  sit  baec  vera  universalia.  —  Sicut 
potentia  divina  ratio  est  possibilitatis  rerum ,  quae  dicitur ,  extrinsecae ,  ita 
divina  substantia  possibilitatis  intrinsecae  ;  hoc  est  :  ideo  esse  possunt ,  quae 
aliquo  modo  (secundum  quid)  sunt,  vivunt,  intelligunt,  quia  ille  est,  qui  sim- 
pliciter  est ,  vivit  et  intelligit ,  seu  qui  est  ipsa  essentia ,  vita  et  intelligentia. 
Itaque  Deus  quidem  ultima  ratio  est,  cur  verae  sint  notiones,  quas  concipimus, 
et  axiomata ,  quibus  iudicamus  ;  praepostere  autem  infertili  Deum  esse  baec 
ipsa  vera  universalia.  Quam  enim  absurde  Deus  bomo  in  genere  seu  homo 
universalis,  circulus  etc.  esse  diceretur:  tam  absurde  ens,  verum,  bonum  in 
genere  aut  axiomata  esse  dicitur,  quae  de  his  enuntiantur.  "  ' 
00.  Obi.  4.     Omnia  cognoscuntur  per  determinationem  entis.     Ergo,  quod 

primo  cognoscitur,  est  esse  purum  sine  ulla  determinatione  ;  sed  esse  purum 
est  Deus. 

Resp.  Id,  quod  primo  cognoscitur,  est  ens  ut  sic  sive  ens  universale  et 
abstractissimum.  Hoc  ens  vocatur  purum,  quia  est  indeterminatum  et  ab  omni 
perfectione  speciali  praescindit  et  communissimam  solam  rationem  in  conceptu 
suo  retinet.  Ens  ut  sic  intimam  omnium  rerum  essentiam  ingreditur  et  per 
singulas  res  multiplicatur  ab  iisque  continetur.  —  C'ontra  Deus  est  ens  singulare 
et  plenissimum.  Vocatur  esse  purum,  quia  est  ens  sine  ulla  commixtione 
non  entis,  i.  e.  quia  omnem  perfectionem  specialem  eminenter  continet.  Deus 
non  est  de  essentia  abcuius  rei  creatae,  sed  infinita  excellentia  ab  iis  distai.  — 
Itaque  sensu  prorsus  opposito  ens  ut  sic  et  Deus  vocantur  esse  purum.  Quare 
insigniter  errant  Ontologistae,  quum  Deum  dicant  esse  ens  ut  sic. 

Ex  hoc  tamen  vides,  quam  prope  ontologismus  distet  a  pantheismo.  Si 
enim  Deus  et  ens  ut  sic  sunt  idem,  Deus  erit  de  essentia  et  substantia  intrin- 
seca omnium  rerum  ;  et  hoc  est  ipse  pantheismus.  Praeterea,  ut  hoc  per  trans- 
ennali! notemus,  ontologismus  pantheismo  affinis  est,  quatenus  intellectui  creato 
tribuit,  quae  sunt  propria  intellectui  divino,  nempe  ut  ex  cognitione  divinae 
essentiae  ducatur  ad  cognitionem  aliorum. 

Oy.  Obi.  5.    Eatenus  solum  aliquid  verum  aut  pulchrum  dicere  possumus, 

quatenus  cognoscimus  illud  cuna  idea  veritatis  aut  pulchritudinis  esse  conforme. 
Porro  haec  idea  normalis  veri  vel  pulchri   non  potest  derivari   abstractione  ex 


1  Kleutgex  ,    De    ipso    Deo   n.    134.     De    omnibus   his   obiectionibus   cf. 
Rothenflue,  Institut.  Philos.,  Psychol.  sect.  2.  e.  1.  a.  2  et  3. 


Art.  1.   De  rariia  traditionalismi  systematis.  ;;;; 

rebus  oreatis,  quia  ipsae,  ut  tamquam  pulchrae  et  verae  oognoaeantur,  eompa- 
randae  suni  cuna  Dorma  veritatis  ei  pulchritudinia  priua  cognita.  Ergo  Ola 
idea  normalis  ex  intuita   Dei  bauritur  et  est  ipse  Deus. 

Resp.  Ideam  sive  rationem  ei  conceptum  veri  et  pulcini  abstractione 
haurimus  ex  rebus  experientiae  subiectis,  quia  hanc  rationem  revera  continent 
Kt  illae  res  primo  non  diountur  verae  et  pulchrae  propter  eoìnparationem  cum 
ueaoio  qua  nonna,  sed  (|uia  ratio  formalia  veri  et  pulcbri  eis  insita  est.  Et  eo 
magia  aliquid  erri  veruna  et  pulchrum,  quo  minus  ullo  vero  aut  bono  caret. 
60.  Obi.  6.     Notiones   rerum    in   nobis  non  gignuntur  a  rebus,   quippe  in 

quibus  nullae  sint  universales  et  aeternae  et  necessariae  naturae,  quales  notio- 
nibus  exprimuntur.  Neque  vis  insita  mentis  eas  efficit;  plus  enim  perfectionis 
ideae  quam  res  ipsae  eontinent,  quare  mens  eas  producens  ipso  rerum  Condi- 
tore plus  operaretur.  Restat  igitur,  ut  per  Dei  essentiam,  in  qua  insunt  aeternae 
et  immateriales.  nobis  nianit'estentur. 

Resp.  Neque  res  sola  neque  intellectus  solus  notiones  gignit,  sed  ut  ait 
S.  Augustinus,  ab  utroque  notitia  paritur  a  cognoscente  et  cognito.  Res  enim 
per  sensus  externos  ad  pbantasiam  deducuntur,  ut  inde  intellectui  serviant  ;  qua 
de  re  uberior  explicatio  quaerenda  est  ex  psycbologia.  —  laro  ex  rebus  de- 
sumitur  id,  quod  conoipimus,  ab  intellectu  desumitur  modus  universalis  et  prae- 
cisus,  quo  concipimus.  Revera  enim  in  rebus  est  id,  quod  concipimus,  etsi  in 
Olia  non  est  modo  universali,  quo  concipimus.  Est  in  rebus  natura  aeterna  et 
necessaria,  i.  e.  cui  inseparabiliter  propria  est  aeterna  et  necessaria  possibilitas, 
etsi  haec  natura  in  re  non  est  praecisa  et  abstracta  et  separata  ab  exsistentia 
temporali  et  contingenti  '. 

Neque  propterea  menti  bumanae  potentiam  creandi  tribuimus.  Nam  ideae 
non  sunt  substantiae.  sed  accidentia,  quae  in  intellectu  tamquam  in  subiecto 
gignuntur  ;  sunt  formae,  quibus  intellectus  rebus  cognoscendis  assimilatur  et  fit 
intelligibilis  earum  imago.  In  aestimanda  autem  virtute  efficiendi  non  tantum 
quaeritur,  quid  producatur,  sed  multo  magis,  unde  producatur.  Sic  artifex,  si- 
quando  imago,  quam  produciti  rei  naturata  vincit  pulcbritudinem ,  non  ideo 
exserit  vini  creandi;  imaginem  enim  facit  in  materia  praeexsistenti,  non  ex  nibilo. 
Similiter  ideae  in  mente  non  ex  nihilo  oriuntur. 

Di.  Obi.  7.     Deus  ab  omnibus  agnoscitur  esse  lux,  qua  intellectus  omnia 

intelligit.  Atqui  Deus  non  potest  esse  buiusmodi  lux  nisi  cognitus  ab  intellectu. 
Ergo  Deus  ante  omnia  cognoscitur. 

Resp.  Deus  est  lux  illuminans  nos,  quia  ab  eo  et  nos  facultatem  intellec- 
tivam  et  res  esse  et  intelligibilitatem  habent  ;  non  autem,  quia  ipse  est  primum 
cognitum  ducens  in  cognitionem  aliorum. 

ARTICULUS  IV. 

DE  YARIIS  TRADITIOXALISAU  SYSTEMATIS. 

62.  Commune  traditionalistarum  dogma  est  fere  hoc:  In  ortu 
suo  protoparentes  revelationem  veritatum,  earum  saltem,  quae  sunt 
ordinis   moralis   et  religiosi,   a   Deo    aceeperunt.     Quae  veritates 

1  (Jf.  Pesch  1.  e.  n.  716  sqq. 
Hohtheim,  Theodicaea.  3 


34  Gap.  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

traditione  a  protoparentibus  per  generationum  successionein  ad  onines 
homines  perveniunt.  Verbum  est  medium  necessarium  ad  con- 
ceptus  morales  et  religiosos  acquirendos,  neque  hae  notiones  com- 
binatione  notarum  abstractione  comparatarum  oriuntur  ;  itera  certi- 
tudo  de  veritatibus  moralibus  et  religiosis  ultimatim  non  habetur 
nisi  per  fìdem.  —  Iam  de  potissimis  huius  systematis  fautoribus 
breviter  dicamus. 

De  Bonald  censet  malum  perniciosissimum  nostri  temporis  in- 
certitudinem  esse  doctrinarum  philosophicarum.  Systemata  philo- 
sophica  omnia  sunt  insufficientia.  Ratio  humana  non  se  inclinat 
nisi  aut  evidentiae  auctoritatis  aut  auctoritati  evidentiae.  At  neque 
auctoritas  neque  evidentia  umquam  philosophiae  inerat.  Via,  qua 
ex  hac  incertitudine  egrediamur,  criterium,  quo  veruni  a  falso 
distinguamus,  non  est  evidentia  individualis,  sed  auctoritas  publica. 
Sine  institutione  et  verbis  potest  homo  cognoscere  facta  particu- 
laria  externa  et  interna  ;  haec  enim  et  bruta  cognoscunt.  Nequit 
autem  ullum  habere  conceptum  universalem  aut  ordinis  immate- 
rialis.  Yerbum  autem,  quo  ideae  generantur,  potest  esse  sive 
scriptum  sive  ore  prolatum  sive  gestus,  sive  per  visum  sive  per 
auditum  receptum,  dummodo  sit  commercio  hominum  transmissum. 

Quomodo  igitur  oriuntur  ideae?  Philosophia  omnis  a  verbo 
incipit.  Nulla  idea  cognosci  potest  nisi  expressione  sua  sive  verbo, 
sicut  Deus  ipse  cognosci  non  potest  nisi  verbo  suo.  Sine  verbo 
ne  tria  quidem  numerare  possumus.  Sine  verbo  omni  conceptu, 
ornili  scientia,  immo  ipso  intellectu  caremus.  Sicut  in  principio 
creationis  materia  erat  inanis  et  vacua,  antequam  verbo  Dei  for- 
maretur,  ita  etiam  mens  est  inanis  et  vacua,  antequam  verbum 
audierit.  Impossibile  igitur  erat  moraliter,  physice  et  metaphysice, 
ut  homo  verbum  inveniret.  Ab  ortu  suo  protoparentes  verbum 
et  cum  eo  primam  veritatis  cognitionem  a  Deo  acceperunt.  Verbum 
et  cum  eo  idearum  cognitio  traditione  ad  omnes  homines  propa- 
gantur.  Instructio  haec  Dei  sive  immediata  in  protoparentibus 
sive  mediata  per  societatem  in  nobis  est  revelatio.  Revelatio  igitur 
et  fides  principium  sunt  scientiae.  —  Veruni  quidem  est  ideam 
verbo  priorem  esse  in  niente,  quum,  qui  obiectum  verbo  designatum 
non  novit,  verbum  intelligere  non  possit.  Sunt  igitur  in  nobis 
ideae  innatae.  At  ideae  solummodo  accedente  verbo  nienti  visibiles 
redduntur.  Verbum  idem  intellectui  est,  quod  lumen  visui.  Quem- 
admodum  in  loco  obscuro  nihil  videro  possumus,  quamvis  obiecta 
adsint,  lumine  vero  accedente  omnia  visibilia  redduntur,  ita  ideae 


Art.  4.    De  pania  braditionalismi  systematis.  :;;, 

Dostrae,  priusquam  verbum  nobis  advenerit,  nos  latent.  Bicul 
stanno  absente  nulla  imago  in  speculo  cernitur,  ita  absque 
verbo  nulla  idea  in  niente  percipitur.  Entellectus  noster  (piasi 
cbarta  est,  cui  ideae  liquore  decolore  inscriptac  sunt,  ut  verbo 
accedente  colorem  et  visibiKtatem  accipiant  etc.  Quomodo  vero 
anima  verbo  ideam  cognoscat,  ignoramus  et  sine  dubio  semper 
ignorabimus. 

Certìtudinem  autem  de  veritatibus  illis  fundamentalibus,  quibus 
omnÌ6  scientia  nititur,  consensu  universali  generis  huniani  com- 
paramus.  Auctoritas  universi  generis,  quae  est  auctoritas  Dei 
primo  has  veritates  revelantis,  testimonium  reddit  his  principiis. 
Quomodo  individualis  ratio,  in  qua  philosopki  hucusque  systemata 
sua  fimdare  solebant,  illi  universali  rationi  dignitate  et  auctoritate 
comparari  potest?  In  specie  exsistentia  Dei  est  veritas  omnium 
certissima.  Deum  nominare  est  Demn  probare.  Quia  enim  nomen 
Dei  in  usu  est,  Deus  ab  hominibus  est  cognitus.  Non  autem  esset 
ab  omnibus  cognitus  et  agnitus,  nisi  exsisteret. 

Ceterum  de  Bonald  non  sibi  semper  constat.  V.  gr.  aliquando 
dicit  solas  voces  articulatas,  non  autem  gestus,  ideam  latentem 
exeitare  ideoque  surdomutos  ideis  carere.  Neque  propositiones  suas 
ita  ad  consensum  generis  Immani  examinare  solet,  quam  theoria 
postularet 1. 

63.  Ut  de  Bonald  originem  notionum  potius  considera vit .  ita 
Lamennais  motìvum  certitudinis.  Tria  sunt,  inquit,  pliilosophormn 
systemata  circa  originem  certitudinis.  Locke  eam  repetit  a  sen- 
sibus  externis,  Kant  ab  evidentia,  Cartesius  a  ratiocinio.  Erravit 
Locke.  Nani  sensus  passim  nobis  illudunt  ;  forsan  tota  vita  nostra 
illusio  est.  Incertum  manet,  num  vere  sentiamus,  num  omnino 
simus.  Erravit  etiam  Kant.  Evidentia  potest  esse  fallax;  immo 
forsan  tota  vita  nostra  illusio  ingens  est.  Erravit  denique  Car- 
tesius. Ratiocinium  enim  etiam  tuendis  erroribus  inservit.  Quare 
hucusque  logica  firmo  fondamento  caruit.  Quaeramus  igitur  novum 
fundamentum.  ne  in  scepticismi  absurditatem  ruamus. 

Natura  nos  cogit,  ut  quaedam  credamus  i.  e.  admittamus. 
quin  intellectui  sit  persuasimi:  v.  gr.  credere  debemus  nos  exsistere. 
esse  praeter  nos  alios  homines,  esse  corpora  etc.    Quaenam  igitur 


1  Opera ,  in  quibus  praesertim  de  Bo>*ald  systema  suuni  exposuit.  sunt  : 
Recherches  philosophiques  sur  les  premiers  objets  des  Connaissances  niorales  : 
et  :  Législation  primitive. 

3* 


36  Gap.  2.   De  celsitudine  exsistentiae  Dei. 

est  auctoritas  inducens  nos,  ut  istas  veritates  admittamus  ?  Nil 
inveniri  potest  praeter  consensum  communem.  Omnes  homines 
illas  veritates  admittunt,  et  ab  omnibus  stulti  et  insani  censere- 
mur,  si  dubitaremus.  Itaque  consensus  multitudinis  est  criterium 
veritatis.  Quot  testimonia  ad  certitudinem  requirantur,  a  circum- 
stantiis  pendet;  unus  intellectus  numquam  certitudinem  parit,  debet 
esse  consensio.  Itaque  ratio  generalis,  non  intellectus  privatus 
principium  est  certitudinis. 

Veritates  essentiales,  quae  sunt  obiectum  rationis  universalis, 
eaedem  sunt  apud  omnes  homines  nec  quidquam  in  his  amitti  vel 
de  novo  inveniri  potest.  Possunt  tamen  homines  ex  his  verita- 
tibus  fundamentalibus  combinatione  et  evolutione  ad  veritates  de- 
rivatas  pervenire. 

Exsistentia  Dei  omnium  veritatum  est  certissima,  quia  de  ea 
summus  est  omnium  hominum  consensus;  est  multo  certius  quam 
me  exsistere,  quum  multo  pluribus  testimoniis  constet. 

Quomodo  primi  homines  ad  certitudinem  veniebant,  quum 
nondum  esset  consensus  multorum?  Deus  protoparentibus  se  re- 
velavit.  Haec  revelatio  per  traditionem  ad  omnes  homines  pervenit. 
Ratio  generalis  nil  aliud  nobis  exhibet  quam  veritates  illas  primi- 
tus  a  Deo  revelatas.  Ratio  igitur  generalis  est  participatio  rationis 
divinae;  et  hinc  eius  auctoritas  etiam  magis  commendatur. 

Haec  de  origine  et  motivo  certitudinis,  quid  mine  de  origine 
notionum  ?  Omnem  cognitionem  veritatis  vidimus  esse  ex  verbo 
revelationis  divinae  per  traditionis  verbum  ad  nos  transmissae. 
Omnis  igitur  cognitio  et  omnis  conceptus  verbo  et  lingua  gene- 
ratur.  Sine  verbo  nulla  cogitatio  est.  Quare  etiam  piane  impos- 
sibile fuit  homines  linguam  invenire.  —  Sic  igitur  pulchro  nexu 
vita  intellectualis  et  moralis  continentur.  Utraque  fundatur  in 
societate.  Societatis  quasi  cardines  sunt  fides,  quae  est  oboedientia 
rationis,  et  virtus,  quae  est  oboedientia  voluntatis 1. 
64.  Bautain  censet  Lamennais  recte  fidem  principium  philosophiae 
statuisse,  erravisse  autem,  quia  praeter  et  supra  auctoritatem  in- 
fallibilem  Ecclesiae  posuit  auctoritatem  consensus  communis.  E  contra 
principium  philosophiae  est  revelatio  supernaturalis  in  paradiso  facta 
et  in  synagoga  et  Ecclesia  conservata  et  aucta.     Philosophia  ex 


1  Hanc  theoiiam  Lamennais  exponit  praeeipue  in  opere  :  Essai  sur  l'in- 
différence  en  matière  de  religion ,  toni.  2,  et  in  :  Défense  de  l'essai  sur  l'in- 
différence. 


Alt.  4.   Ds  varila  fcraditionalismi  Bystematis.  37 

revelatione,  proni  in  sacra  Scriptum  et  dottrina  Ecclesiae  con- 
tinetur,  principia  sua  desumere  debet.  Desuniii  autcni  tantum 
reritates  nindamentales;  deindo  ipsius  est  haec  principia  evolvere 
et  ad  experientiam  applicare,  ut  sic  fides  accedente  evidentia 
transeat  in  scientiam l. 

65.  Ventura  mitiorem  traditionalismum  defendit  necessitatem- 
que  verbi  ad  conceptus  rerum  immatcrialium  gignendos  rostringit. 
Notiones  rerum  sensibilium  abstractione  accipimus  mediante  sensu  ; 
notiones  rerum  immateria]  ium  verbo  gignuntur,  quoniam  earum 
non  sunt  phantasmata.  Certitudo  autem  omnis  oritur  ex  fide; 
ncinpe  de  veracitate  sensuum  et  rationis  non  constat,  nisi  fide 
tenemus  Deum  veracem  tum  rationem  tum  sensus  creasse.  Post- 
quam  Deum  fide  cognovimus ,  ratione  liane  cognitionem  evolvere 
et  profundius  intelligere  possumus  ;  immo  tunc  invicte  exsistentiam 
Dei  et  praecipua  eius  attributa  demonstrabimus.  —  Fides,  quae 
est  fundamentum  omnis  certitudinis,  non  est  ilìa  supernaturalis  et 
ideologica,  sed  naturali  s  et  socialis.  Oritur  haec  fides  ex  reve- 
latione naturali  protoparentibus  facta  et  traditione  ad  omnes  ho- 
mines  propagata 2. 

66.  Bonnetty  etiam  magis  traditionalismum  mitigavit.  Necessi- 
tatem  verbi  ad  res  fidei  et  morum  restringit.  In  his  igitur  rebus 
censet  intellectum  nostrum  sine  instructione  manere  meram  et 
vacuam  capacitatem.  Ideam  Dei  nemo  a  se  invenit,  sed  verbo 
suggeritur.  Tamen  cognitio  Dei  non  est  actus  fidei,  sed  notione 
Dei  per  verbum  accepta  statini  eum  esse  intelligimus ,  sicuti 
sensus  notionem  rerum  sensibilium  nobis  communicant  easque 
esse  simul  docent 3. 


1  Systema  suum  praesertim  exposuit  Bautain  in  opere  :  De  l'enseignement 
de  la  Philosophie  en  Trance,  quod  est  introductio  ad  librum:  Philosophie  du 
Christianisme. 

2  Ventura,  La  tradition  et  les  Semi-Pélagiens  de  la  philosophie  (Paris 
1856).  Iuvat  referre  locum,  qui  seqnitur:  „De  méme  que  la  sentence  d'un 
magistrate  n'a  de  valeur  legale  qu'autant  qu'on  est  certain  qu'il  a  été  étahli 
par  le  souverain  et  qu'il  est  vrairaent  juge  compétent  sur  les  matières  où  il  a 
jugé ,  de  niéme  le  témoignage  de  la  raison  et  des  sens  n'a  de  valeur  logique 
qu'autant  qu'on  est  certain  qu'ils  ont  été  établis  par  le  Dieu  créateur  et  qu'ils 
sont  vrainient  des  juges  competente  des  vérités  qu'ils  attestent.  La  compétence, 
la  sincérité,  la  vérité  du  témoignage  de  la  raison  et  des  sens  ne  reposent  donc, 
ne  peuvent  donc  reposer  que  sur  la  foi  sociale  du  Dieu  essentiellement  véridi- 
que,  créateur  de  l'homme  et  auteur  de  sa  raison  et  de  ses  sens"   (p.  143). 

3  Annales  de  philos.  chrét.  ser.  3.  tom.  20;  ser.  4.  tom.  10;  ser.  5.  tom.  1. 


38  Gap.  2.   De  celsitudine  exsistentiae  Dei. 

Lovanienses,  inter  quos  eminet  Ubaghs,  litteris  Romani 
datis  declarant  se  docere  hominem  sine  instructione  quadam  non 
pervenire  ad  eam  rationis  evolutionem,  quae  necessaria  est,  ut 
claram  et  certam  Dei  et  ordinis  moralis  scientiam  acquirat  ;  posse 
tamen  aliquem  sensum  confusum,  aliquam  apprehensionem  vagam 
harum  veritatum  habere.  Haec  instructio,  inquiunt,  non  est  causa, 
qua  ad  plenum  rationis  usum  pervenitur,  sed  condicio.  Deinde 
haec  valent  de  nomine,  qualis  nunc  nascitur,  neque  negatur  Deum 
potuisse  hominem  aliter  creare,  ut  illa  instructione  non  indigeret  K 
—  Ubaghs  in  libris  philosophicis  de  eadem  re  sic  scribit:  „Quod 
spectat  ad  cognitiones  nostras  metaphysicas ,  ita  a  natura  com- 
parati sumus,  ut  semina  seu  germina  et  velut  initia  sive  principia 
veritatis  in  nobis  innata  habeamus,  quas  Cicero  modo  adumbratas 
intelligentias ,  modo  praeformationes .  anteceptas  informationes, 
anticipationes,  graece  TrpoÀfrfsig.  vocitat.  At  sicut  semina  physica, 
licet  viva,  nullum  vitae  indicium  exhibent,  nisi  aere,  humore, 
calore  in  illa  forinsecus  agentibus  evolvantur,  ita  initia  veritatis, 
quantumvis  firme  menti  nostrae  insita,  quasi  sterilia  et  consopita 
torpescunt,  donec  institutionis  ope  exsuscitentur  et  velut  ad  vitam 
evocentur.  Duo  itaque  necessaria  sunt,  ut  ad  distinctam  veritatum 
metaphysicarum  cognitionem  perveniamus,  naturalis  praeformatio 
et  aliena  institutio  ;  inter  quas  hoc  ingens  notamus  discrimen,  quod 
institutio  haec  solum  transiens  quaedam,  etsi  necessaria,  condicio 
sit  ;  at  illa,  quae  idea  innata  passim  dicitur,  stabilis  ac  permanens 
veritatis  ipsius  in  mente  nostra  imago,  nota  sive  indicium  est,  quod 
obnubilari  quidem  et  depravari,  non  autem  deieri  penitus  aut 
destrui  potest.  Paucis:  novimus  entia  per  ideas,  ideas  vero  ope 
signorum  seu  vocabulorum." 2  Quantum  ad  Deum  docet:  Post- 
quam  per  ideam  innatam  conceptum  Dei  transcendentis  et  per- 
sonalis  et  persuasionem  de  eius  exsistentia  ac  cognoscibilitate  acqui- 
sivimus,  liane  exsistentiam  etiam  demonstrare  possumus.  Ex  quo 
infert  ad  cognitionem  Dei  praeter  ideam  innatam  requiri  revela- 
tionein  divinam  ;  nempe  sicut  nunc  omnes  homines,  ut  apertam  Dei 
cognitionem  accipiant,  institutione  aliena  indigent,  ita  primum  homi- 
nem a  Deo  vel  a  divino  legato  institui  necesse  fuit 3.  Yides  Bonnetty 
et  Lovanienses  in  eo  traditionalisnium  deseruisse,  quod  certitu- 
dinem  rerum  moralium  et  religiosa-rum  non  iam  ex  fide  derivante 

1  Lit.  1.  Febr.  1860  ad  S.  Congegr.  Ind.  Cf.  Révue  de  Louvain,  Avril 
1860;  Annales  de  philos.  chrét.  ser.  5.  tom.  1. 

2  Ontol.  n.  17—19.         3  Theod.  n.  12  et  17.         i  Cf.  Ubaghs,  Log.  n.  367. 


Art.   •"..    Tra-lifionalisinus   refìitatur.  39 

ARTICULUS  V. 

TRADITIONALISMIS  REFUTATUB. 

TllCSiS  Y.  Doetrina  traditionalistarum,  pruescrtim  M, 
quae  de  origine  conceptus  Dei  et  de  certitudine  exsistentiae 
einsdem  agit,  multipliciter  falsa  est. 

67.        Explicatur  et  probatur.    Ex  ordine  statuimus: 

I.  T  r  a  di  t  i  o  n  alia  t  ae  v  e  r  b  i  s  n  i  m  i  s  t  r  i  b  u  u  n  t  quoad 
originem  conceptuum.  1.  Primi  rerum  conceptus  verbo  non 
generantur.  Nimirum  ut  verba  in  me  conceptum  excitent,  antea 
signitìcationem  verbi  novisse  debeo.  Propterea  si  idioma  ignotum 
audio,  nullus  in  me  oritur  conceptus,  quia  verborum  vim  ignoro. 
Praecedit  igitur  conceptus  clama  et  reflexus  verba.  —  Hoc  etiam 
videmus  ex  modo,  quo  pueri  loqui  discunt.  Monstratur  eis  res 
quaedam,  et  sic  in  eis  generatur  conceptus;  deinde  verbum  pro- 
fertur ,  ut  intelligant  sic  rem  illam  appellari.  Res  igitur ,  non 
verborum  signa,  primas  mentis  nostrae  operationes  determinant. 
Quod  a  S.  Augustino  belle  describitur:  „Iam  puer  loquens  eram, 
et  memini  hoc;  et  unde  loqui  didicerim,  post  adverti.  Non  enim 
docebant  me  maiores  homines  praebentes  mihi  verba  certo  aliquo 
ordine  doctrinae,  sicut  paulo  post  litteras.  Sed  ego  ipse  mente, 
quam  dedisti  mihi,  Deus  meus,  quum  gemitibus  et  vocibus  variis 
variisque  membrorum  motibus  edere  vellem  sensa  cordis  mei,  ut 
voluntati  pareretur,  neque  valerem,  quae  volebam  omnia  nec  qui- 
bus  volebam  omnibus  :  pensabam  memoria,  quum  ipsi  appellabant 
rem  aliquam  ;  et  quum  secundum  eam  vocem  corpus  ad  aliquid 
movebant,  videbam  et  tenebam  hoc  ab  eis  vocari  rem  illam,  quod 
sonabant.  quum  vellent  eam  ostendere.  Hoc  autem  eos  velie  ex 
motu  corporis  aperiebatur,  tamquam  verbis  naturalibus  omnium 
gentium,  quae  fiunt  vultu  et  nutu  oculorum  ceterorumque  mem- 
brorum actu  et  sonitu  vocis  indicante  atfectionem  animi  in  peten- 
dis,  habendis,  reiiciendis,  fugiendisve  rebus.  Ita  verba  in  variis 
sententiis  loeis  suis  posita  et  crebro  audita,  quarum  rerum  signa 
essent,  paulatim  colligebam,  measque  iam  voluntates  edomito  in 
eis  signis  ore  per  haec  enuntiabam.  Sic  cimi  bis.  inter  quos  eram, 
voluntatum  enuntiandarum  signa  communicavi  et  vitae  humanae 
procellosam  societatem  altius  ingressus  sum." 1  Eodem  modo  etiam 
adulti,    quando  inter  peregrinos  vivere  coguntur,    eorum  linguam 


1  Conf.  1.  1.  e.  8.    Migxe,  P.  L.  XXXII,  666. 


40  Gap.  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

addiscunt.  Itaque  vox  nisi  clarus  conceptus  eam  praecederet,  orimi 
prorsus  efficacia  destitueretur.  Recte  igitur  idem  S.  Augustinus: 
„  Verbis  nisi  verba  non  discimus,  immo  sommi  strepitimi  que  ver- 
borum. Nam  si  ea,  quae  signa  non  sunt,  verba  esse  non  possunt  : 
quamvis  iam  auditum  verbum,  nescio  tamen  verbum  esse,  donec, 
quid  significet,  sciam.  Rebus  igitur  cognitis  verborum  quoque 
cognitio  perficitur;  verbis  vero  auditis  nisi  verba  non  discuntur."1 

2.  Postquam  autem  aliquos  conceptus  et  aliqua  verba  novi- 
mus,  institutione  significationem  aliorum  verborum  accipere  pos- 
sumus,  ut  in  scholis  linguas  ignotas  instructione  discimus.  Item 
si  linguam  et  significationes  novimus,  verbis  magistri  induci  pos- 
sumus  ad  novos  conceptus  negatione  et  combinatione  notarum 
formandos  ;  possumus  etiam  verbis  iuvari,  ut  ex  pluribus  rebus  abs- 
tractione  universaliorem  conceptum  lucremur,  qui  exhibeat  id,  quod 
illis  rebus  commune  est.  Itaque  conceptum  Dei  ab  aliis  verbo 
discere  possumus;  non  tamen  debemus.  Si  enim  intellectum  iam 
bene  e  volutimi  habemus,  quidni  per  nos  ipsos  possumus  a  conceptu 
finiti  transire  ad  infinitum,  ex  consideratione  proximarum  causarum 
venire  ad  inquisitionem  primae,  ex  pulchritudine  mundi  agnoscere 
sapientem  conditorem,  ex  desiderio  beatitudinis  suspicari  exsisten- 
tiam  summi  boni? 

3.  Ex  dictis  habes  instructionem  non  dare  primos  conceptus, 
sed  hominem  aliquid  scire  debere,  antequam  instruatur.  Ut  enim 
discipulus  doceatur,  docentis  verba  intelligat  oportet.  Nequit  autem 
eius  verba  intelligere ,  nisi  conceptus  rerum ,  qui  per  ea  signifi- 
cantur,  iam  mente  tenet. 

68.  II.  Traditionalistae  verbis  nimis  tribuunt  quoad 
originem  certitudinis.  1.  Fide  non  oritur  omnis  certitudo. 
Hoc  testatur  conscientia  evidentissime.  V.  gr.  certus  sum  me  esse 
et  intelligere,  non  tantum  quia  alii  mihi  hoc  dixerunt.  Certus  sum 
per  duo  puncta  unani  tantum  esse  posse  Kneam  rectam,  etiamsi 
ab  omni  aliorum  auctoritate  abstraho. 

2.  Fide  non  oritur  prima  certitudo.  Fides  enim,  quum  ex 
natura  sua  sit  cognitio  mediata,  non  potest  esse  prima.  Ante- 
quam credano,  debeo  iam  scire  eum,  cui  credo,  et  esse  et  locutum 
esse  et  veracem  esse.  Id  autem,  quod  traditionalistae  volunt,  nos 
fide  auctoritati  divinae  praestita  primam  de  Deo  haurire  cogni- 
tionem  implicai    Nam  ut  Deo  revelanti  credam,  debeo  iam  multa 


1  De  magistro  e.  11.  n.  36.    Migne,  P.  L.  XXXII,  1215. 


Art.  5.  Traditkmalismiu  refatator.  41 

de  Doo  scire,  nempe  eum  esse  e1  se  revelasse  nec  Pallore  posse 
Item  noe  quid  valeat  ad  divinam  revelationem  attestandam  generis 
humani  consensus  noe  de  quibus  rebus  liic  consensus  exstet,  Bcire 
possumus,  dìsì  multiplici  iam  rerum  divinarura  et  moralium  cogni- 
tàone  instructi.  Ergo  revolatio  divina  per  consensum  universalem 
patefacta  non  potest  esse  fons,  unde  primam  rerum  religiosarum 
et  moralium  notitiam  aocipiamus. 

3.  Ille  modus  cognoscendi  per  revelationem  divinam  mediante 
consensu  communi  manifestaci  non  potest  esse  generalis  prò  omni- 
bus hominibus.  Ut  enim  quis  hac  fide  aliquam  rem  cognoscat,  tria 
ei  constare  debent:  primum  Deum  sese  ab  initio  hominibus  reve- 
lasse ;  deinde  consensu  generis  Immani  ea,  quae  revelavit,  cognosci  ; 
denique  de  hac  re  esse  consensum  communem.  Atqui  etsi  daremus 
illam  revelationem  historicis  documentis  demonstrari  posse,  certe 
non  posset  nisi  viris  doctis.  Dein  si  plerique  necessario  ignorant 
vel  dubita nt  factam  esse  revelationem,  multo  minus  scire  possunt 
per  consensum  generis  humani  revelata  manifestali;  rudiores  etiam 
piane  in  hac  re  perturbali  debent,  quando  vident  v.  gr.  consensum 
generis  humani  de  motu  solis  fefellisse.  Denique  paucissimi  ho- 
mines  certi  fieri  possunt,  num  de  aliqua  re  sit  consensus  om- 
nium gentium. 

69.  III.  Nihilominus  concedi  deb  et  verba,  et  ma- 
xime vocabula  ore  (non  gestu)  prolata,  ad  mentis  pro- 
fectum  multum  conducere.  Nam  1.  operatio  mentalis  ver- 
borum  veste  induta  propter  naturae  sensibilis  consortium  intensior 
fit,  facilior,  iucundior.  Inprimis  memoria,  cuius  ad  omnem  vitam 
intellectualem  summa  vis  est,  insigniter  iuvatur. 

2.  Neque  tantum  vis  verborum,  quae  apud  nos  habemus, 
consideranda  est,  sed  maxime  eorum,  quibus  ab  aliis  instruimur. 
Instructio  ad  evolutionem  intellectus  Immani  plurimum  confort. 
Imprimis  ea,  quae  nobis  observare  vel  mente  indagare  non  licet, 
per  fidem  in  aliorum  verba  accipere  possumus.  Deinde,  quod 
maximum  est,  ipsa  scientia  instructione  comparali  potest  et  solet. 
Magistri  enim  est  rationem  discipuli  dirigere  et  ad  veritatis  con- 
secutionem  manuducere.  —  Quomodo  hoc  fiet?  Ex  altera  parte 
magister,  postquam  principia  naturaliter  nota  in  mentem  discipuli 
revocavit,  ei  propositiones,  quas  ex  praecognitis  diiudicare  potest, 
proponit,  rerum  partitiones,  seriem  considerationis  et  propositionum 
exhibet,  ordinem  principiorum  ad  conclusiones  connexionemque 
illustrat.    varia    rationum   momenta   prò    captu   discentis   colligit, 


42  Gap.  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

deinde  similia  vel  opposita  ex  rebus  cognitis  ac  sensibilibus  ante 
oculos  ponit,  ut  sic  intellectus  per  res  notas  ac  sensibus  subiectas 
ad  intelligentiam  incogniti  elevetur.  Ex  altera  parte  discipulus 
attentionem  intelligentiae  ad  ea,  quae  proponuntur,  studiose  ap- 
plicat  et,  sicut  prima  principia  intellectus  sui  vera  esse  intellexit, 
ita  etiam  post  sedulam  considerationem  et  multa  mentis  exercitia 
connexionem  dictorum  magistri  cum  illis  principiis  virtute  suae 
intelligentiae  perspicit  et  diiudicat. 

3.  Ergo  dupliciter  circa  instructionem  erraverunt  traditiona- 
listae:  unum,  quia  omnes  conceptus  et  omnem  certitudinem,  prae- 
cipue  etiam  primos  conceptus  et  primam  certitudinem  instructioni 
deputabant;  alterum,  quia  omnem  instructionem  censebant  non 
facere  nisi  fidem,  quum  tamen  potissima  et  usitatissima  instructio 
ea  sit,  quae  dirigendo  discipulum  iuvat,  ut  consideratione  recte 
ordinata  proprii  intellectus  lumine  veritatem  evidenter  conspiciat 
perspectaeque  certitudinaliter  adhaereat.  De  hac  instructione, 
quae  scientiam,  non  fidem  parit,  optime  S.  Thomas:  „  Sicut,  in- 
quit,  aliquis  dupliciter  sanatur,  uno  modo  per  operationem  naturae 
tantum,  alio  modo  a  natura  cum  adminiculo  medicinae  :  ita  etiam 
est  duplex  modus  acquirendi  scientiam  :  unus ,  quando  naturalis 
ratio  per  se  ipsam  devenit  in  cognitionem  ignotorum,  et  liic  modus 
dicitur  inventio;  alius,  quando  rationi  naturali  aliquis  exterius  ad- 
miniculatur,  et  Ine  modus  dicitur  disciplina.  In  bis  autem,  quae 
fiunt  a  natura  et  arte,  eodem  modo  operatur  ars  et  per  eadem 
media,  quibus  et  natura.  Sicut  enim  natura  in  eo,  qui  ex  frigida 
causa  laborat,  calefaciendo  induceret  sanitatem,  ita  et  medicus; 
unde  et  ars  dicitur  imitari  naturam.  Similiter  etiam  contingit  in 
scientiae  acquisitione ,  quod  eodem  modo  docens  alium  ad  scien- 
tiam ignotorum  deducit  inveniendo,  sicut  si  aliquis  deducit  se- 
ipsum  in  cognitionem  ignoti.  Processus  autem  rationis  pervenientis 
ad  cognitionem  ignoti  in  inveniendo  est,  ut  principia  communia 
per  se  nota  applicet  ad  determinatas  materias  et  inde  procedat 
in  aliquas  particulares  conclusiones,  et  ex  bis  in  alias.  Unde  et 
secundum  hoc  unus  alium  docere  dicitur,  quod  istum  discursum 
rationis ,  quem  in  se  facit  ratione  naturali ,  alteri  exponit  per 
signa  ;  et  sic  ratio  naturalis  discipuli  per  huiusmodi  sibi  proposita, 
sicut  per  quaedam  instrumenta,  pervenit  in  cognitionem  ignotorum. 
Sicut  ergo  medicus  dicitur  causare  sanitatem  in  infirmo  natura 
operante,  ita  etiam  homo  dicitur  causare  scientiam  in  alio  opera- 
tione  rationis  naturalis  illius;    et  hoc   est  docere  ...    Si   autem 


\rt.  ■">.   Traditionalismns  refutatur.  |:; 

aliquis  alicui  proponat  ea,  quae  in  principiis  poi-  si-  notis  non 
includuntur  vel  includi  non  manìfestantur,  non  faciet  in  eo  ecien- 
tiani,  sed  forte  opinionem  vel  tidem."  * 

70.  IV.  Examinatur  quaestio  tncidens,  quid  li  omo 
sinc  instructione  ad  veritatem  invenienda  m  valeaf. 
Etsi  Bubsidia  socialia  verbi,  educationis,  instructionis  ad  vitam 
intellectualem  nutriendam  somme  conferant,  fcamen  homo,  qui 
extra  societatem  nostrani  adolesceret  aliquam  intellectus  evolu- 
tionem ,  immo  aliquantulam  Dei  et  rerum  moralium  cognitionem 
acquireret,  dummodo  nullam  pateretur  corporis,  cerebri,  phan- 
tasiae  laesionem.  Alitur  enim  intellectus  etiam  sine  verbo  per 
solam  phantasiam.  Utique  iste  homo  non  evaderet  vir  doctis- 
simus;  v.  gr.  non  inveniret  compositionem  pulveris  pyrii  aut  leges 
Kepleri  aut  rationes  calculi  infinitesimalis.  —  Multo  etiam  magis 
homo  illam  scientiam  initialem  acquireret,  si  non  solus,  sed  cum 
aliis  pariter  e  societate  nostra  eiectis  viveret.  Inirent  enim  illi 
exules  aliquam  inter  se  societatem  ;  homo  nempe  naturaliter  est 
animai  sociale.  Loquerentur  etiam  ad  invicem  motu  et  gestu 
corporis,  ut  in  surdomutis  videmus.  Sic,  quae  unus  invenisset, 
cum  aliis  cominunicaret ,  et  unitis  viribus  plus  proficerent  quam 
singuli.  Ipsa  signorum  inventio  et  mutua  conversatio  haud  medio- 
criter  ingenium  exerceret.  —  Si  denique  fingis  illos  homines  in 
aliqua  insula  amplissima  degere  ibique  per  plurimas  generationes 
ad  populum  excrescere ,  quin  tamen  umquam  ullam  de  nostra 
societate  notitiam  acciperent,  etiam  aliquam  linguam  vocalem  in- 
venirent.  Immo  tenuia  initia  huius  linguae  mox,  forsan  iam  in 
prima  generatione,  fierent;  homo  enim,  ut  ex  ipsa  cerebri  struc- 
tura  manifestatur  et  in  infantibus  atque  surdomutis  observatur, 
naturaliter  ad  voces  articulatas  formandas  sollicitatur.  Saeculorum 
decursu  etiam  fieri  posset,  ut  ista  hominum  societas  ad  magnani 
culturam  et  eximiam  vitae  intellectualis  evolutionem  perveniret. 
Religiosarum  quoque  ac  moralium  ventatimi  aliqualem  scientiam 
acquirerent.  Sufficiens  autem  harum  rerum  cognitio  eis  non  con- 
tingeret.  Nani  tanta  est  passionis  excaecantis  vis  in  nomine,  ut 
speciali  aliquo  auxilio  divino  ad  ista  obiecta  cognoscenda  indigeat. 
Quod  auxilium  per  se  naturale  esse  posset  ;  tamen  ex  beneplacito 
divino  in  praesenti  rerum  ordine  non  est  aliud  nisi  revelatio  super- 
naturalis   in  paradiso,   per   Moysen,   per   Christum   facta   et   per 

1  De  verit.  q.  11.  a.  1. 


44  Gap.  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

Ecclesiam  catholicam  proposita.  Hac  de  re  consulendi  sunt  theo- 
logi,  ubi  de  revelationis  morali  necessitate  agunt. 

Ex  his   igitur  habes   hominem   independenter   a   revelatione 
primitiva  scientias  acquirere  posse. 

71.  V.  Nihilominus,  quamquam  revelatio  divina  ad  originem 
scientiae,  immo  etiam  linguae,  homini  non  sit  absolute  necessaria, 
tameiì  Deus  Creator  primis  hominibus  de  facto  revelationem  primi- 
tivam  et  expeditam  loquendi  facultatem  statini  concessit  neque 
primordia  generis  nostri  in  barbarie  reponi  voluit.  Consulantur  de 
hoc  theologi  K 

ARTICULUS  VI. 
DE  SENTIMENTALISMO. 

72.  Reid,  ut  Humii  scepticismum  et  Berkeleyi  idealismum  vita- 
ret,  negandum  sibi  esse  censuit  mentem  nostrani  ab  ortu  suo 
omnino  vacuam  esse  et  ope  sensuum  omnem  scientiam  acquirere. 
Contendit  igitur  in  nobis  esse  quaedam  principia  innata,  quae 
nemo  negare  potest,  quamvis  eorum  rationem  non  perspiciat.  Vini 
illam  naturae  nostrae,  qua  ad  ista  iudicia  admittenda  caeca  neces- 
sitate urgemur  et  cogimur,  appellat  sensum  communem  (common 
sense).  Principia  sensus  communis  nullo  modo  demonstrari  pos- 
sunt.  Inter  alia  sensu  communi  certi  sumus  de  exsistentia  nostra, 
de  exsistentia  mundi,  de  exsistentia  Dei.  Sensus  comniunis  funda- 
mentuin  et  initium  est  omnis  scientiae  et  omnis  philosophiae,  quum 
ex  ipso  principia  sua  desumant.  Reid  multos  habebat  asseclas, 
qui  tainen  eius  doctrinam  alii  aliter  modificarunt.  Prae  ceteris 
nominantur  Beattie,  Oswald,  Dugald  Stewart,  Hamilton.  Hi  philo- 
sophi  constituunt  scholam  scoticam. 

73.  Similem  doctrinam  in  Germania  tradidit  Iacobi.  Distinguit 
tres  facultates  cognoscitivas  :  sensum  (Sinn),  rationem  (Vernunft), 
intellectum  (Verstand).  Sensus  nos  certos  reddit  de  exsistentia 
corporum;  ratio  de  exsistentia  suprasensibilium,  velut  Dei,  liber- 
tatis,  veritatis,  pulchritudinis  ;  intellectus  ea,  quae  sensus  et  ratio 
cognoscunt,  conceptibus  exprimit  et  sic  in  conscientiam  evocat, 
et  tandem  concepta  dialectice  evolvit.  Ratio  est  specifica  hominis; 
bruta  sensum  et  quendam  intellectum  cum  conscientia  habent, 
ratione  autem  carent.  —  Deprehenduntur  corpora  in  sensu  im- 
pressione (Empfindung) ,    suprasensibilia  in  ratione  affectu  vel,   si 


1  Cf.  Pesch  1.  e.  n.  1683  sqq. 


Art.  6.    De  scut iinciitalism.i.  |  g 

ita  loqui  placet,  sentimento  (GefUhl).  lianif estatio ,  qua  oorpora 
\cl  Deus  sensoi  ve]  rationi  se  siatunt,  eai  revelatio  (Offenbarung). 
Ilare  revelatio  osi  mysterìì  piena,  quia,  qnamvis  intellectua  dicat 
repugnare  rea  extra  nos  positas  a  nobis  apprehendi,  tamen  cer- 
iissiina  persuasione  eas  rea  ose  et  a  nobis  deprehendi  tenemna; 
in  hoc  autem.  quid  alimi  l'aeiinus.  quam  myaterium  ad  persuasioiiem 
nostrani  iustificandam  invocamus?  Assensus,  quo  propter  percep- 
tioneni  sensua  vel  affectum  rationis  corpora  vel  Deum  esse  in- 
tcllectu  frustra  reclamante  iudicamus,  appellatur  fides.  Fide  igitur 
sentimentali  (Gefuhlsglaube)  Deum  esse  tenemua.  Rationis  et  Benaua 
est  credere,  intellectus  est  scire  (wissen)  et  comprehendere  (be- 
greifen).  Omnis  fides  est  persuasio  certissima,  sed  omnino  caeca, 
guìus  rationem  nullam  perspicimus.  Quae  tide  cognoscimus,  nulla 
demonstratione  efficiuntur.  Immo  intellectus  piane  contradicit  fidei. 
Intellectus  ducit  ad  atlieismum;  nam  vi  principii  causalitatis  ex 
eondicionato  ad  condicionatum  praecedens  concludit,  quin  uniquam 
pervenni  possit  ad  absolutum.  Immo  intellectus  ad  nihilismum 
trahit.  Nam  scientifice  non  comprehendimus ,  nisi  quae  in  nobis 
ipsi  conatruimus.  Obiectum  igitur  intellectus  non  sunt  nisi  con- 
strmtiones  piane  subiectivae,  quin  umquam  exire  valeamus  ad 
obiecta  extra  nos.  —  Similia  ac  Iacobi  docent  Fries,  Bouterweck, 
alii  multi 1. 

TlieSÌS  VI.      Deum   esse   non    credimus   caeca  sentimen- 
talitate  coacti. 

74.  Prob.  et  explic.  1.  Ille  instmctus  caecus  et  irresistibilis, 
cui  adversarii  iu dicium  de  Dei  exsistentia  tribuunt.  a  natura  mentis 
alienus  est.  Hoc  enim  omni  intelligentiae  proprium  est,  ut  non 
iudicet ,  nisi  aliquam  rationem  impellentem  cognoverit  :  et  talem 
intelligentiam  in  nobis  habemus  conscientia  teste.  —  Reflexione 
quoque  expressa  et  considerata  iudicia  nostra  esaminare  possumus, 
num  sint  ventati  congrua.  Quodsi  in  hac  reflexione  rationes,  cut 
ita  sit  iudicandum,  non  invenimus,  de  iudicii  ventate  non  possumus 
non  dubitare.  Si  igitur  in  nobis  oritur  iudicium  necessarìum,  quod 
etiam  examine  deliberate  instituto  indubitabile  manet.  hoc  iudicium 
evidentia  obiectiva  se  nobis  commendare  oportet  i.  e.  rei  veritas 
ea  se  claritate  menti  nostrae  manifestare  et  sistere  debet,  ut  om- 
nem  erroris  possibilitatem  exclusam  esse  aperte  videamus.    Hanc 


1  Cf.    Stuckl  ,    Gesch.    der   neixern  Philos.    1 ,   299  ;   II ,   80.  596.     Pes 
1.  e.  n.  784  sqq. 


46  Gap.  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

evidentiam  haberi  posse  et  saepissime  haberi,  omni  hora  docet 
experientia  interna.  V.  gr.  evidens  est  nos  exsistere,  nos  intelligere, 
omnem  rem  habere  rationem  sufficientem ,  corpora  exsistere  etc. 
Omnis  philosophia,  quae  evidentiam  obiectivam  non  statuit  veritatis 
criterium  et  certitudinis  motivimi,  impossibilis  est  et  ab  ortu  suo 
insanabiliter  aegrota  et,  ut  ad  summas  absurditates  perveniat, 
condemnata  1. 

75.  2.  Contra  scholam  scoticam  speciatim  per  modum  expli- 
cationis  dicimus  etiam  nos  admittere  quendam  sensum  communem 
sive  rationem  vulgarem,  quam  appellant.  Ratio  vulgaris  est  illa 
vis  animi,  qua  ad  veritates  quasdam  complicatiores,  praesertim  eas, 
quas  ad  humane,  honeste,  religiose  vivendum  nosse  necessarium 
est,  ratiocinio  quasi  spontaneo  ducimur  easque  sine  periculo  erroris 
certissime  agnoscimus,  antequam  scientifice  eas  demonstrare  possi- 
mus.  Scilicet  sicut  rudes  homines  conceptus  abstractissimos  saepe 
habent,  quin  eos  a  conceptibus  concretis,  a  quibus  eos  abstrahunt 
et  quos  secundum  eos  diiudicant,  reflectendo  seiungant,  ita  etiam 
conclusiones  particulares  saepe  ex  praemissis  universalioribus  in- 
ferunt,  quin  praemissas  a  conclusione  deliberate  et  ex  proposito 
separent  et  scrupulose  membra  illationis  distinguant  et  artificiose 
disponant.  Unde  hi  homines  rem,  quam  veram  esse  evidenter 
vident,  scientifice  demonstrare  eiusque  rationem  verbis  distinguere 
et  exponere  non  possunt. 

Circa  liane  igitur  rationem  vulgarem  Reid  multipliciter  erravit. 
Nani  a)  ratio  vulgaris  non  est  caeca,  sed  evidentiam  habet  de  re, 
quam  affirmat,  etsi  demonstrationeni  ordinare  non  valet;  b)  ea, 
quae  ratio  vulgaris  enuntiat,  scientifice  demonstrari  possibile  est 
et  expedit;  e)  apud  Reid  ratio  vulgaris  nimis  late  patet  et  ad 
ipsa  principia  extenditur  immediate  evidentia,  quae  demonstrari 
nec  possunt  nec  indigent  ;  revera  ratio  vulgaris  non  versatur  nisi 
circa  veritates,  quae  ex  aliis  inferuntur. 

76.  3.  Contra  Iacobi  explicando  notamus  :  a)  Ponit  immediatam 
de  Dei  exsistentia  certitudinem,  quam  in  nobis  nequaquam  experi- 
mur.  b)  Ponit  contrarietatem  in  vita  nostra  cognoscitiva ,  quum 
intellectus  demonstret  falsum  esse,  quod  ratio  summa  certitudine 
tamquam  verum  agnoscit.  Hanc  autem  pugnam  in  nobis  nemo 
observavit  ;  immo  eam  esse  impossibile  est,  nisi  naturam  poiiamus 
esse  malam  et  pessimismum  profiteamur.     e)  Impossibile  est,    ut 


1  Cf.  Pesch  1.  e.  n.  789  sqq. 


Art.  6.  ih-  sentimentalismo.  47 

certissime  credamus,  nisi  rationem,  cur  sii  credenduni,  vidoamus. 
Multo  etiam  minus  ea  credere  possumus,  quae  repugnare  constat. 
Contra  illuni  uutem  necessitatem,  quac  nos  cogeret,  ut  credamus 
repugnantia,  omni  ope  insurgendum  esset,  ut,  quantum  fieri  posset, 
repelleretur  neque  ullam  vini  in  vita  nostra  exerceret.  dj  Quid 
otiani  prodest  ratio  ?  Intellectus  enim  est  ea,  quae  ratio  attingit, 
conceptibus  exprimere  et  ad  conscientiam  vocare.  Sic  auteni  se*- 
cundum  Iacobi  placita  obiectivitas  omnia  destruitur  et  totum  ad 
oonstructiones  subiectivas  revocatili'.  Nae,  qui  semel  principia 
idealismi  in  se  recepit,  is  circulo  magico  captivus  tenetur,  ex  quo 
ad  mundum  realem  exire  non  potest. 

Porro  falsimi  est,  quod  dicit  Iacobi,  intellectum  ducere  ad 
atheismum,  quia  principio  causalitatis  numquam  perveniatur  ad 
ens  a  se.  Nam  quum  intelligamus  ex  altera  parte  omnem  rem, 
quae  fit,  habere  causam  sufficientem,  ex  altera  parte  eausam 
adacquate  sufficientem  non  posse  esse  ens  ab  alio  aut  unum  aut 
plura  aut  infinite  multa,  non  possumus  non  intelligere  exsistere 
ens  a  se.  Iterum  quum  videamus  bine  omnem  rem  habere  rationem 
exsistentiae  sufficientem  inde  processum  non  posse  fieri  in  in- 
fluitimi ab  ente  rationato  ad  aliud  ens  rationans,  sequitur  esse  ens 
a  se,  quod  sibi  ipsum  est  ratio  exsistentiae.  Ergo  tantum  abest, 
ut  intellectus  dialectice  ad  atheismum  perveniat,  ut  potius  theismum 
luculenter  demonstret.  Huc  faciunt  omnia  argumenta,  quae  prò 
exsistentia  Dei  afferemus. 

Falsum  etiam  est  intellectum  non  occupari  nisi  in  constructio- 
nibus  subiectivis  ideoque  ad  nihilismum  ducere.  Nani  species  in- 
telligibilis ,  qua  intelligimus ,  etsi  in  nobis  formatur ,  idealiter 
repraesentat  rem,  quae  extra  nos  est  vel  esse  potest;  et  circa 
hoc  obiectum  repraesentatum  intellectio  versatur.  Insuper  species 
primo  gignitur  ab  obiecto  tamquam  a  concausa  et  sic  iterum  non 
mere  subiectiva  est,  sed  ordinem  habet  ad  extra,  et  secundum 
hunc  ordinem  ad  intellectionem  adhibetur.  Propterea  etiam  omnibus 
hominibus  persuasum  est  se  obiecta  externa  cognoscere:  quomodo 
liane  persuasionem  explicabunt  idealistae  ?  quomodo  vel  ipsa  suspicio 
alicuius  rei  extra  nos  exsistentis  esse  potest  in  nobis,  si  intellectus 
nil  de  externis  in  se  habet?  Deinde  omnes  homines  naturaliter 
appetunt,  ut  res  externas  cognoscant;  linde  haec  tendentia,  si 
talis  scientia  est  impossibilis  ?  Profecto ,  ubi  primum  hominibus 
persuaderetur  intellectum  eos  non  pascere  nisi  lusibus  subiectivis, 
omnem  scientiam  ex  toto  corde  contemnerent. 


48  ^aP-  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

ARTICULUS  VII. 
NUM  DEUM  ESSE  RATIOCIMO  DEMONSTRETUR. 

77.  Particularem  quandam  doctrinam  de  Dei  exsistentia  cogno- 
scenda  tradit  Kuhn.  Ex  consideratione  mundi,  inquit,  probamus 
exsistentiam  alicuius  Absoluti.  Hoc  tamen  Absolutum  non  esse 
mundo  innnanens,  ut  pantheistae  volunt,  sed  transcendens ,  non 
cognoscimus  nisi  mediante  idea  Dei.  Haec  idea  est  ipse  spiritus 
hominis,  prout  in  eo,  tamquam  in  speculo,  Deus  relucet.  Scilicet 
omnis  creatura  est  manifestatio  Dei,  maxime  spiritus  hominis  ;  et 
sic  homo,  ut  ceteris  rebus  perfectius  Deum  repraesentat ,  ideam 
Dei  continet.  Haec  idea  moralibus  defectibus  obscurari  potest. 
Ceterum  idea  per  se  sola  non  sufficit  ad  cognitionem  Dei.  Idea 
ex  se  sola  est  vacua,  non  est  nisi  initium  et  principium  cogni- 
tionis  Dei;  ipsa  cognitio  oritur  ex  consideratione  mundi,  quae  fit 
in  lumine  huius  ideae.  —  Ergo  ad  cognitionem  Dei  concurrit  ele- 
mentum  obiectivum  et  theoreticum,  quod  est  consideratio  mundi 
et  ratiocinium  de  eo  institutum,  et  dementimi  subiectivum  et 
practicum,  quod  est  idea  Dei  lucens  in  mente  immaculata.  Propterea 
alios  stringenti  modo  de  exsistentia  Dei  convincere  non  possumus  ; 
si  spiritum  suum  maculaverunt  et  ideam  Dei  obscurarunt,  omnis 
nostra  probatio  apud  eos  effectu  carere  debet.  Quare  dicit  Kuhn 
exsistentiam  Dei  posse  cimi  certitudine  probari,  sed  non  stricte 
demonstrari.  —  Cognitio  Dei,  quam  habemus,  est  omnino  mediata  ; 
nani  etiam  idea  Dei  Deum  non  attingit,  ut  est  in  se,  sed  secun- 
dum  quod  se  manifestat  in  spiritu  nostro  tamquam  in  effectu  suo. 
Eadem  cognitio  est  piane  certissima.  Actum,  quo  Deum  esse 
affirmamus,  Kuhn  appellat  fideni,  quia  non  nititur  in  evidentia 
immediata  nec  in  solo  ratiocinio1. 

Contra  haec  dicimus  Deum  esse  stricte  demonstrari  posse,  et 
addimus  demonstrari  debere. 

TllGSis  VII.   Deum  esse  stricte  demonstrari  potest  et  debet. 

78.  Prob.  1.  pars.  1.  Exsistentiam  Dei  demonstrari  posse  con- 
stabit  ipsis  argumentis,   quibus  eam  postea  invicte  efficiemus. 

2.  Idem  cognoscitur  via  exclusionis.  Ostendimus  antea  ex- 
sistentiam Dei  certo  cognosci  posse.  Omnis  autem  cognitio  est  vel 
immediata  vel  mediata.  Immediata  cognitio  fit  vel  per  intelligen- 
tiam,   qua  principia  immediate  nota  ex  ipsis  conceptibus  subiecti 


1  Cf.  Kuhn,  Kathol.  Dogmatik  I.  Bd.  2.  Abth.  :  Die  allgememe  Gotteslekre. 


Art.  7.  Munì  l'ciim  ose  ratiooìnio  demonstretur.  \'j 

>-i  praedicatì  intuitu  mentis  evidenter  apprehendimus,  véì  per  ex- 
perientiam  ani  externam  circa  corpora  mundi  aut  internazn  circa 
propriuzD  corpus  eiusque  affectiones  et  circa  animali]  eiusque  actus. 
Deum  autem  esse  nulla  ratione  est  immediate  aotum,  ut  ex  prae- 
cedentibus  constai.  Porro  mediala  cognitio  et  ipsa  duplex  est: 
una  per  (idem,  quae  alieno  testimonio,  veracitate  eius  perspecta, 
discit;  altera  per  ratiocinium,  quo  per  iudiciorum  iam  perspec- 
torum  comparationem  nova  invenimus.  Deum  autem  contra  tra- 
ditionalistas  demonstravimus  non  cognosci  tantum  per  fidem.  Sic 
igitur  nil  relinquitur,  nisi  ut  ratiocinio  Deus  inveniatur,  praesertim 
quum  contra  sentimentales  certuni  sit  persuasionem  de  Deo  non 
posse  esse  caecam. 

3.  Etiam  natura  intellectus  nostri  (adhibita  thesi  II)  rem 
nostrani  demonstrat.  Intellectui  enim  nostro  proprium  est,  ut  ex 
sensibilibus  ducatur  ad  insensibilia.  Propterea  conceptum  Dei  for- 
niainus  secundum  analogiam  rerum,  quas  experientia  novimus;  et 
similiter  persuasionem  de  Dei  exsistentia  nonnisi  mediantibus  rebus 
mundanis  prius  notis  via  ratiocinii  acquirimus. 
79.  4.  In  specie  contra  Kuhn  dicendum  est:  a)  Si  Dei  ex- 
sistentia non  cognoscitur  evidentia  obiectiva,  sed  elementum  sub- 
iectivum  includit,  haec  cognitio  non  potest  esse  certa,  quum  oinnem 
certitudinem  in  evidentia  obiectiva  reponi  logici  demonstrent.  Ad 
rem  Stentrup:  „Ut  cognitio  aliqua  vere  certa  affirmari  possit, 
necessarium  est ,  ut  determinata  sit  ab  evidentia ,  et  ut  eam 
comitetur  scientia,  qua  ab  evidentia  determinatali!  se  esse  mens 
cognoscens  novit;  certa  siquidem  cognitio  utrumque  complectitur, 
indubiam  nempe  possessionem  veritatis  et  conscientiam  liuiusmodi 
possessionis.  Quid  vero  est  evidentia?  Non  potest  esse  aliud 
nisi  ipsa  veritas  sese  manifestans  (ideoque  non  est  aliquid  in  sub- 
iecto,  sed  est  aliquid  in  obiecto,  non  utique  absolute,  sed  relative 
ad  subiectum  considerato  ;  nimirum  id,  quod  sese  manifestat,  est 
obiectum,  id,  cui  fit  manifestatio,  est  subiectum).  Quare  evidentia 
residet  tota  in  ipso  obiecto,  nec  umquam  ex  subiecto  in  obiectum 
derivali  et  proinde  numquam  a  subiecto  dependens  esse  potest. 
Ergo  cognitio,  quae  ab  elemento  obiectivo  solo  non  determinatili*, 
sed  ab  elemento  obiectivo  concurrente  elemento  subiectivo  et 
supplente,  quod  illi  deest,  non  est  cognitio  ab  evidentia  determinata 
ideoque  neque  est  cognitio  certa."  *• 


1  Stextkup.  De  Deo  uno,  thes.  4. 
Hontheim,  Theodicaea. 


50  Gap.  2.   De  certitudine  exsistentiae  Dei. 

b)  Ideam  Dei  transcendentis  ex  consideratione  mundi  formare 
possumus,  ut  supra  ostensum  est.  Frustra  igitur  ponitur  aliqua 
idea  Dei  innata.  —  Conceptus  quidem  entis  personalis,  intelligenti*, 
volentis  et  sibi  conscii  proprius  non  habetur  nisi  experientia  interna, 
quam  de  seipsa  mens  habet;  haec  igitur  ad  conceptum  Dei  per- 
sonalis efformandum  vel  perficiendum  requiritur.  Sed  non  opus 
est  specialiori  aliquo'  elemento  subiectivo  et  practico ,  quale 
Kubn  describit. 

e)  Kuhn  fatente  ex  consideratione  mundi  exsistentia  Absoluti 
rite  efficitur.  Relinquitur,  ut  iudicemus  Absolutum  transcendere 
mundum.  Idea  igitur  Dei  facit,  ut  hoc  iudicium  aut  caeca  ne- 
cessitate proferatur  aut  immediate  evidens  fiat  aut  mediante  ratio- 
cinio  intelligatur.  Primum  non  admittitur  propter  ea,  quae  contra 
sentimentales  diximus;  alterum  gratis  asseritur  et  conscientiae 
contradicit;  manet  igitur  tertium,  i.  e.  Deum  esse  ratiocinio  de- 
monstratur  (neque  tamen  intelligitur,  cur  aut  quomodo  ad  hoc 
ratiocinium  idea  Dei  innata  concurrere  debeat). 
80.  Prob.  2.  pars.  Exsistentia  Dei  etiam  demonstrari 
deb  et.  Nani  quamvis  aliquis  Deum  esse  credere  possit  propter 
aliorum  hoc  asserentium  auctoritatem ,  haec  tamen  fides  demon- 
stratione  multimi  firmatur.  Deinde  fides  supponit  scientiam  in  eo, 
cui  creditur.  Debet  igitur  in  eo  esse  saltem  obvia  illa  Dei  co- 
gnitio,  ad  quam  sponte  naturae  ducimur,  quae  praemissas  non  dare 
et  reflexe  a  conclusione  seiungit  nec  ordinate  disponit.  Neque 
tamen  hac  vulgari  Dei  notitia  genus  nostrum  contentum  esse 
potest;  sed  expedit  omnino  et  necesse  est  contra  atheorum  ob- 
iectiones  et  dubia  demonstrationem  exsistentiae  Dei  a  philosopho 
summa  diligentia  excoli  atque  disponi,  ne  atheorum  auctoritate 
multi  decipiantur.  Kleutgen  rem  his  verbis  explicat:  „  Dubitali 
nequit ,  quin  et  expediat  et  oporteat  hac  demonstratione  uti. 
S.  Patres  non  pauci  late  eam  et  diligenter  explicant,  neque  ulla 
demonstratio  ab  ecclesiasticis  scriptoribus  quovis  tempore  maiori 
cura  exculta  est.  Licet  enim  ad  fidem  divinam  suscipiendam  suf- 
ficere  possit  obvia  illa,  quae  sponte  nascitur,  Dei  cognitio:  ad 
liane  tamen  non  modo  perficiendam,  sed  nrmandam  quoque  utilis 
ac  saepe  necessaria  est  legitima  demonstratio.  Quae  etiamsi  non 
esset  eiusmodi,  ut  rudioribus  quoque  ingeniis  possit  accommodari  : 
his  tamen  prodest  plurimum  scire  a  viris  doctis  eam  contra  in- 
credulos  invicte  defendi.  Neque  ullus  error  nostra  aetate  per- 
niciosior  exstitit  ilio,  quem  ab  impiis  invectum  fideles  multi  incaute 


Art.  7.  Nuni  Deano  esse  ratiocinio  demonBtretar.  51 

susceperunt:  Deum  piotata  quodam  sensu  apprehendi,  scd  ratione 
non  demonstrari."  1 

81.  Scholion.  Deum  variis  modis  naturaliter  ve]  super- 
naturaliter  cognoscere  possumus.  Deus  naturaliter  cognoscitur: 
1.  Ratiocinio  vel  obvio  et  vulgari  vel  scientifico  disposato.  Haec 
est  via  naturalis  prima.  2.  Fide  li  umana.  Possumus  enim 
Deum  esse  asserenti  credere,  si  de  eius  veracitate  et  scientia 
constat.  Haec  est  via  naturalis  derivata,  quum  supponatur  eum, 
cui  credimus,  rem  ratiocinio  explorasse  vel  ab  iis  accepisse,  qui 
explorarunt. 

Supernaturaliter  Deus  cognoscitur:  1.  Fide  divina.  Potest 
enim  Deus  apud  nos  de  exsistentia  et  attributis  suis  testificali; 
et  de  facto  ita  se  manifestavi!  Huic  profecto  revelationi  infinitae 
veracitatis  fides  est  adhibenda.  2.  Visione  intuitiva.  Sic  Deum 
nos  in  vita  futura  esse  visuros  fides  Christiana  docet.  —  De  hac 
cognitione  Dei  supernaturali  consulendi  sunt  theologi. 

OBIECTIONES. 

06.  Obi.  1.     Maior  syllogismi  conclusionem  aut  continet  aut  non  contiuet. 

Si  continet,  committitur  petitio  principii.  Si  non  continet,  conclusio  ex  ea 
legitime  deduci  nequit.  Ergo  syllogismo  nullam  veritatem,  nedum  exsistentiam 
Dei,  invenire  possumus. 

Resp.  Obiectio  potius  logicos  spectat,  quum  omnem  syllogismi  valorem 
impetat.  Breviter  tamen  respondemus  neque  maiorem  solam  neque  minorem 
solam  continere  conclusionem,  sed  utramque  simul.  Neque  in  hoc  est  petitio 
principii,  quia  conclusionem  non  continent  nisi  potentialiter  ;  actu  autem  con- 
clusio efficitur  virtute  ipsius  ratiocinii  praemissas  ad  conclusionem  eruendam 
coniungentis.  —  Syllogismum  autem  inventioni  veritatis  inservire  innumeris 
exemplis  facillime  ad  oculos  demonstratur.  Sufficit  appellare  mathematicam. 
quae  tota  syllogismis  exstruitur. 

Oo.  Obi.  2.     Praemissae   aut   continent    infinitum    aut   non  continent.     Si 

continent,  non  sunt  haustae  ex  consideratone  rerum  finitarum.  Si  non  continent, 
exsistentia  entis  infiniti  inferri  non  potest. 

Resp.  Praemissae  continent  infinitum ,  saltem  una  ex  iis.  Nihilominus 
baustae  sunt  ex  consideratione  mundi.  Res  enim  finitae  infinitum  continent  non 
entitative  et  ontologice,  sed  repraesentative  et  logice.  V.  gr.  ens  ab  alio  mani- 
festat  ens  a  se,  quod  est  infinitum,  tamquam  causam  sui  primam;  res,  quae  pò. 
tentia  quadam  infinitae  simt,  manifestant  aliquod  primam  principium,  quod  est 
actu  infinitum  ;  tendentia  ad  bonum  infinitum ,  quae  est  in  bomine ,  manifestai 
exsistentiam  buius  boni;  res  creata  manifestai  virtutem  creati vam,  quae  est 
infinita  e.  i.  p.  Quae  omnia  ex  iis,  quibua  exsistentiam  Dei  eiusque  infinitatem 
probabimus,  clarius  intelligentur. 


1  De  ipso  Deo  n.  157. 

4  # 


52  Gap.  2.   De  certitudine  exsìstentiae  Dei. 

84.  Obi.  3.  Nihil  per  nos  ipsos  scire,  intelligere  aut  cognoscere  possumus,  nisi 
quod  nobis  vel  quantum  ad  corpus  vel  quantum  ad  animum  simile  esse  novimus. 
Unde  sequitur  homines  Deum  haud  cognoscere,  nisi  quatenus  constet,  a)  inter 
Deum  et  hominem  similitudinem  intercedere,  et  b)  in  quo  consistat  illa  simi- 
litudo.  Iam  vero  Deum  nobis  similem  esse  seu  potius  nos  quadantenus  Deo 
similes  sive  ad  Dei  imaginem  creatos  esse  veritas  est  sensui  buraano  prorsus 
consentanea,  sed  quam  firma  certitudine  per  solam  rationem  cognoscere  non 
possumus.  Multo  etiam  minus  homo  per  solam  rationem  scit,  quousque  Dei 
imago,  quam  in  se  impressam  gerit,  perfecta  sit,  seu  quousque  ex  iis,  quae  in 
seipso  experitur,  tuto  colligere  debeat  haec  eadem  aequali  vel  eminentiori  modo 
in  Deo  inesse  vel  non  inesse  1. 

Resp.  Per  solam  rationem  scimus ,  nos  et  omnem  creaturam  esse  Deo 
quadantenus  similes,  et  hanc  similitudinem  in  eo  esse,  ut  omnis  rerum  perfectio, 
quam  est  omnino  melius  habere  quam  non  babere ,  etiam  sit  in  Deo  (mensura 
autem  infinita).     Nempe  principium  non  debet  esse  principiato  imperfectius. 

85.  Obi.  4.  Deus,  quem  sola  ratio  inveniret,  non  esset  verus  Deus,  sed 
aliquod  idolum  a  mente  confictum.  En  quomodo  obiectionem  contra  nos  urgere 
nitatur  Kubn:  „Kònnte  der  Gott,  von  dessen  Dasein  und  Wesen  wir  mit  der- 
selben  Evidenz  wissen,  durch  dieselbe  bloss  verstandesmassige  Operation  des 
Geistes  uns  iiberzeugen  wie  von  der  Wabrbeit  geometriscber  Satze  oder  logiscber 
Gesetze,  wobl  derselbe  sein,  in  dem  wir  das  ewige  Leben  baben,  wenn  wir  an 
ibn  glauben ,  ibn  erkennen  und  lieben  ?  Dieser  Gott  ware  vielmebr  der  Gotze 
unsers  eigenen  Denkens ,  der  sich  iiber  Gott  erbebenden ,  sich  an  seine  Stelle 
setzenden  endlicben  Vernunft.  Dieser  sich  selbst  vergotternden  Vernunft  ist 
das  Wort  zugerufen:  „Wer  ist  wie  Gott?"  Oder  ware  der  Gott  der  wahre, 
dessen  Dasein  uns  in  derselben  Art  gewiss  ist  als  das  Dasein  der  Welt,  den 
wir  eben  dadurch  und  darin  erkennen,  dass  und  worin  wir  das  Wesen  der  Dinge 
erkennen  ?  Das,  was  wir  so  erkennen  und  materiell  demonstriren  kònnen ,  ist 
das  pantbeistische  Absolute,  nicht  der  Gott  des  religiosen  Glaubens.  Ist  es 
also  nicht  das  tiefste  Interesse  der  Religion.  vor  solchen  Abwegen  der  Erkennt- 
niss,  vor  solchen  Tauschungen  sich  zu  bewahren?"  2 

Resp.  Ex  creaturis  non  haurhnus  conceptum  Dei  proprium  vel  quiddi- 
tativum,  sed  analogum.  Nimirum  rerum  perfectiones ,  quae  imperfectionem  ex 
conceptu  suo  non  involvunt,  sunt  quidem  in  Deo  proprie  et  formaliter,  sed  ana- 
logice  ;  in  Deo  enim  sunt  tamquam  in  primo  principio  et  modo  independenti,  in 
rebus  sunt  cum  essentiali  dependentia  a  primo  principio.  Ncque  id  ipse  Kuhn 
negabit.  An  Deus  non  est  intelligens ,  volens ,  sapiens  ?  Praeterea  conceptus 
noster  Dei  non  est  quidditativus,  quia  est  negativus,  quum  Deus  sit  totus  reali- 
tas,  et  quia  est  compositus  et  essentiam  ab  attributis  distinguit,  quum  Deus  sit 
absolute  simplex.  —  Itaque  concedimus  antbropomorphismo  inquinari,  si  qui 
putarent  nos  ex  rebus  creatis  conceptum  Dei  proprium  vel  quidditativum  hau- 
rire  ;  sed  haec  accusatio  non  cadit  in  eos,  qui  ex  rebus  creatis  et  dependentibus 
Deum  tamquam  Creatorem  et  ens  a  se  conceptu  analogo  cognosci  posse  censent. 


1  Cf.  Ubaghs,  Theod.  p.  5. 

2  Kathol.  Dogmatik:  Die  allgemeine  Gotteslehre  S.  624. 


Cap.  3.  —  Alt.  l.   De  argomento  ontologico.  53 

CAPUT  III. 

DEMONSTRATIO  EXSISTENTIAE  DEI 
PRAEPARATUR. 

PROLOGUS. 

86.  Antequam  exsistentiam  Dei  efficiamus,  argumonta  quaedam  a 
quibusdam  tradita  scrutemur,  quae  virtute  solida  destituta  esse  vi- 
dea tur.  Inter  haec  sollemne  est  argumentum  ontologicum  a  S.  An- 
selmo primo  propositum,  quod  exsistentiam  Dei  a  priori  ex  ipsa  con- 
ceptus  analysi  eruere  conatur.  Huic  additur  argumentum  quoddam 
Guntherianorum ,  qui  praeter  discursum  syllogisticum  et  logicum 
aliam  viam  cognoscendi  celebrant,  quae  est  per  discursum,  ut  lo- 
quuntur,  metalogicum.   Giintherianis  similia  habet  in  Gallia  Gratry. 

—  His  argumentis  discussis,  brevi  conspectu  referemus  ea,  quibus  nos 
exsistentiam  Dei  probare  intendimus.  Sed  quia  omnis  exsistentiae 
Dei  demonstratio  principio  causalitatis  superstruitur,  de  hoc  prin- 
cipio aliqua  tradere  debemus;  et  primo  quidem  quaedam  generaliter 
dicemus,  deinde  specialius  principium  examinabimus,  denique  prae- 
cipuos  in  hac  re  adversarios,  qui  sunt  Hume  et  Kant,  confutabimus. 

—  In  fine  capitis,  quae  Plato  et  Aristoteles  de  Deo  docuerint,  bre- 
viter  exhibebimus,  ut  quid  philosophi  ante  Christum  in  theodicaea 
profecerint,  aliquatenus  intelligatur.  De  pliilosophis  temporis  ebri- 
stiani  ipso  disputationis  nostrae  cursu  aliqua  documenta  invenies. 

Itaque  octo  sunt  huius  capitis  articuli: 
Articulus  I.    De  argumento  ontologico. 

„        IL   De  argumento  metalogico. 

„       III.   Argumentorum  theologicorum  conspectus. 

„      IV.   De  principio  causalitatis  generatim. 

„        V.   De  principio  causalitatis  specialius. 

„       YI.    De  principio  causalitatis  apud  Hume  et  Kant. 

„     VII.  De  Deo  apud  Platonem. 

„    Vili.   De  Deo  apud  Aristot eleni. 

ARTICULUS  I. 
DE  ARGUMENTO  ONTOLOGICO. 

87.  Demonstratio  duplex  distingui  solet.  Alia  est  propter  quid 
sive  a  priori,  quae  procedit  ab  eo,  quod  est  in  ordine  ontologico 
et  obiectivo  prius,  ad  id,  quod  est  posterius.    Hac  ratione  effectus 


54  Cap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

demonstratur  per  causam,  ut  ex  motu  lunae  defectus  solis:  et 
hoc  vocatur  a  priori  physico.  Aliquando  etiam  per  praedicatum 
forrnaliter  prius  demonstratur  aliud  posterius  e.  gr.  ex  essentia 
proprietas,  ut  ex  rationalitate  facultas  loquendi  ;  et  hoc  appellatur 
a  priori  metaphysico.  —  Alia  est  demonstratio  quia  sive  a  poste- 
riori, quando  conclusio  ab  eo,  quod  est  ontologice  posterius,  fit 
ad  id,  quod  est  prius,  velut  quum  demonstratur  causa  ex  effectu 
vel  ex  proprietate  essentia. 

Quum  Deus  sit  prima  causa,  eius  exsistentia  a  priori  physico 
demonstrari  non  potest.  Neque  enim  Dei  ulla  est  causa,  a  qua 
argumentum  procedere  possit,  sed  potius  Deus  est  causa  omnium, 
quae  sunt  extra  ipsum.  Neque  magis  a  priori  metaphysico  argu- 
mentum ad  Dei  exsistentiam  sumitur.  Nimirum  quamvis  in  Dei 
natura  simplicissima  prò  imbecillitate  intellectus  nostri  varia  prae- 
dicata  distinguamus ,  exsistentiam  tamen  videbimus  esse  Dei  es- 
sentiam  metaphysicam  sive  praedicatum  primum,  ex  quo  reliqua 
omnia,  quasi  proprietates  ex  essentia,  derivantur.  Proinde  si  ex 
aliquo  Dei  attributo  ad  exsistentiam  concludere  possemus,  argu- 
mentum non  esset  stricte  a  priori ,  sed  magis  a  posteriori  vel 
etiam  simultaneo. 

88.  Age  iam,  quidam  philosophi  ex  analysi  conceptus  Dei,  quem 
habemus,  eiusdem  exsistentiam  a  nobis  recte  derivari  autumarunt. 
Quae  demonstratio  esset  a  notione  sive  a  possibilitate  ad  exsisten- 
tiam. Nunc  quum  in  creaturis  possibilitas  sit  exsistentia  prior, 
illud  argumentum  videtur  esse  a  priori.  Verum  quoniam  in  Deo 
possibilitas  est  ipsa  actualitas  et  exsistentia,  discursus  non  est 
vere  a  priori,  sed  apparenter  et  quasi  a  priori  vel  potius  a  simul- 
taneo. Ex  dictis  intelligis,  quid  sibi  velit  illa  quaestio  apud  philo- 
sophos  sollemnis:  ..Num  Deum  esse  sit  demonstrabile  quasi  a  priori 
vel  a  simultaneo." 

Idem  argumentum,  de  quo  quaerimus,  appellatur  etiam  onto- 
loyicum,  quia  a  posteriori  ab  ordine  rerum  physico  non  incipit, 
sed  pura  speculatione  metaphysica  sive  ontologica  subtilissime  a 
priori  procedit. 

89.  Argumentum  aprioristicum  sive  ontologicum  primus  disertis 
verbis  proposuit  S.  Anselmus.  „Convincitur  ergo,  inquit,  etiam 
insipiens  esse  vel  in  intellectu  aliquid,  quo  nihil  maius  cogitari 
potest  (quia  hoc,  quum  audit,  intelligit  ;  et  quidquid  intelligitur,  in 
intellectu  est).  Et  certe  id,  quo  maius  cogitari  nequit,  non  potest 
esse  in  intellectu  solo.     Si  enim  vel  in  solo  intellectu  est,  potest 


Art    l.    De  argomento  ontologico.  55 

cogitali   esse  ei    in   re;  quod  maius  est.    si  ergo  id,  quo  maius 

cogitali  udii  potest,  est  in  solo  intcllectu :  id  ipsum,  quo  maius 
cogitali  non  potest,  est,  quo  maius  cogitali  potest.  Sed  certe 
hoc  osso  non  potest.  Exsistil  ergo  procul  dubio  aliquid,  quo  maius 
cogitali  non  valet ,  et  in  iutellectu  et  in  re.  —  Quod  utique  aie 
vnc  est,  ut  nec  cogitari  possit  non  esse.  Nam  potest  cogitali 
esse  aliquid,  quod  non  possit  cogitari  non  esse;  quod  maius  est, 
(inani  quod  non  esse  cogitari  potest.  Quare  si  id,  quo  maius 
nequit  cogitari,  potest  cogitari  non  esse:  id  ipsum,  quo  maius 
cogitari  nequit,  non  est  id,  quo  maius  cogitari  nequit;  quod  con- 
venire non  potest.  Sic  ergo  vere  est  aliquid,  quo  maius  cogitari 
non  potest ,  ut  nec  cogitari  possit  non  esse.  Et  hoc  es  tu ,  Do- 
mine Deus  noster."  1 

90.  Scholastici  et  philosophi  catholici  communiter  cum  S.  Thoma2 
vim  huius  argumentationis  negabant  et  negant,  quamvis  apud  ali- 
quos  auctores,  similia  ratiocinia  inveniantur 3.  Scotus  observat 
in  ista  demonstratione  possibilitatem  entis  infiniti  gratis  supponi. 
Sic  enim  scribit:  „Enti  non  repugnat  infinitas.  .  .  .  Hoc  non 
videtur  a  priori  posse  probari  vel  ostendi.  ...  Sic  tamen  pro- 
postimi suadetur:  Quare  intellectus,  cuius  obiectum  est  ens,  nullam 
invenit  repugnantiam  intelligendo  ens  infinitum  ?  immo  videtur  per- 
fectissrmum  intelligibile.  Mirum  est  autem,  si  nulli  intellectui  talis 
contradictio  patens  fiat  circa  eius  primum  obiectum,  quum  dis- 
cordia in  sono  ita  faciliter  offendat  auditum  (si  enim  est  dis- 
conveniens,  statim  percipitur  et  offendit).  Cur  nullus  intellectus, 
ab  intelligibili  infinito  naturaliter  refugit,  sicut  a  non  conveniente, 


1  Proslog.  e.  2  et  3.  Migne,  P.  L.  CLVIII,  227  sq.  Cf.  etiam  lib.  apologet. 
contra  Gaiuiilonem ,  uhi  ci:  „Si  vel  cogitari  potest  esse,  necesse  est  illud 
esse.  Nam  quo  maius  cogitari  nequit,  non  potest  cogitari  esse  nisi  sine  initio. 
Quidquid  autem  potest  cogitari  esse  et  non  est,  per  initium  potest  cogitari  esse. 
Non  ergo,  quo  maius  cogitari  nequit,  cogitari  potest  esse  et  non  est.  Si  ergo 
potest  cogitari  esse,  ex  necessitate  est."  Et  e.  5:  „Quod  non  est,  potest  non 
esse.  Et  quod  non  esse  potest,  cogitari  potest  non  esse.  Atqui  Deus  non  potest 
cogitari  non  esse.  Ergo  est  et  non  potest  non  esse"  (Migne,  P.  L.  CLVIII, 
252  sq.).  De  Anaelmiana  Dei  definitione  relegi  hic  possunt,  quae  supra  de 
Dei  conceptu  disputavimus. 

2  Somma  theol.  p.  1.  q.  2.  a.  1  ad  2;  Contra  gent.  1.  1.  e.  11.  §  Nec 
etiam  oportet,  ut  secunda  ratio;  In  sent.  1.  1.  dist.  3.  q.  1.  a.  2  ad  4,  et 
maxime  De  verit.  q.  10.  a.  12. 

3  Cf.  S.  Bonaventura,  In  sent.  1.  1.  dist.  8.  p.  1.  a.  1.  q.  2  (Ed.  Florent. 
1882,  p.  154).     Vide  etiam  ibidem  observationes  scboliastae  (p.  155). 


56  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

immo  suum  obiectum  primum  destituente?  —  Per  illud  potest 
colorati  illa  ratio  Anselmi  de  summo  cogitabili.  Et  intelligenda 
est  eius  descriptio  sic:  Deus  est,  quo  sine  contradictione  cogitato 
maius  cogitari  non  potest."  1  —  Tamen  idem  Scotus  non  satis, 
ut  videtur,  sibi  cohaerens  ita  argumentatur  :  „Effectivum  nullam 
imperfectionem  ponit  necessario.  Ergo  potest  esse  in  aliquo  sine 
imperfectione.  Sed  si  in  nullo  est  sine  dependentia  ad  aliquid 
prius,  in  nullo  est  sine  imperfectione.  Ergo  effectivitas  independens 
potest  inesse  alicui  naturae,  et  illa  est  simpliciter  prima.  Ergo 
effectivitas  simpliciter  prima  est  possibilis;  et  hoc  sufficit,  quia 
efficiens  primum,  si  est  possibile,  est  in  re." 2 
91.  Argumentum  ontologicum  renovavit  Cartesius.  „Idem,  in- 
quit,  est  dicere  aliquid  in  alicuius  natura  sive  conceptu  contineri 
ac  dicere  id  ipsum  de  ea  re  esse  verum.  Atqui  exsistentia  neces- 
saria in  Dei  conceptu  continetur.  Ergo  verum  est  de  Deo  dicere 
necessariam  exsistentiam  in  eo  esse  sive  eum  exsistere."  3  Sed 
quod  Scotus  S.  Anselmo ,  id  ipsum  Cartesio  Leibnitius  opponit. 
„Examinavi,  inquit,  diligenter  Cartesiana  ratiocinia.  Detectum  est 
tandem  a  me  hoc  saltem  ex  ratiocinationibus  illis  accurata  demon- 
stratione  evinci,  quod  Deus  necessario  exsistat,  si  modo  possibilis 
esse  ponatur.  Sed  hoc  dudum  ostenderunt  et  scholastici.  Et 
hinc  tantum  praesumptio,  non  vero  certitudo  exsistentiae  divinae 
haberi  potest.  Cartesius  autem  sophismate  quodam  vel  probare 
liane  exsistentiae  divinae  possibilitatem  vel  ab  ea  probanda  se 
liberare  conatus  est.  Et  tamen  sophisma  illud  speciosum  et  Car- 
tesium  pariter  ac  sectatores  eius  decepit,  quia  rigorem  demon- 
strandi,  coeptum  quidem,  non  tamen  ad  finem  perduxere."  4 


1  In  1.  1  sent.  dist.  2.  q.  2.  n.  31—32.  2  Ibid.  n.  14. 

3  Rationes  Dei  exsistentiam  probantes  more  geometrico  dispositae  pro- 
posit.  I.  Inveniuntur  hae  rationes  post  responsionem  ad  secundas  obiectiones 
in  libro  :  Meditationes  de  prima  pbilosophia. 

4  Epistol.  ad  Herm.  Conringium  ;  cf.  etiam  De  cognit.  verit.  et  ideis ,  et 
alibi  passim. 

Initio  Leibnitius  cum  Cartesio  argumentum  ontologicum  admiserat.  Ita 
legimus  :  .Deum  consideremus  ut  ens  summe  perfectum,  hoc  est  cuius  per- 
fectiones  nullum  terminum  involvunt.  Hinc  enim  clarum  net  non  minus  re- 
pugnare cogitare  Deum  (hoc  est  ens  summe  perfectum) ,  cui  desit  exsistentia 
(hoc  est  cui  desit  aliqua  perfectio) ,  quam  cogitare  montem,  cui  desit  vallis. 
Ex  hoc  enim  solo  absque  ullo  discursu  cognoscemus  Deum  exsistere ,  eritque 
nobis  non  minus  per  se  notum  tam  necessario  ad  ideam  entis  summe  perfecti 
pertinere  exsistentiam ,    quam   ad   ideam  alicuius  numeri  aut  figurae  pertinere, 


Ari.  1.    De  argomento  ontologico.  .">7 

92.  Postea  Kant  in  sua  critica  rationis  purae  argumentum  onto- 
logìcum  impugnai.  Primo  cum  Scoto  et  Leibintio  repetii  ex  con- 
ceptu  solo  non  constare  ens  absolute  nccessaiiuin  esse  possibile. 
Deinde  dicil  snidata  exsistentia  entis  necessarii  omnes  eius  folli 
Qotas;  ex  negatrone  igitur  illius  exsistentiae  oriri  non  posse  aotarum 
pugnam,  <|iiippe  quae  iam  nullae  sint.  Denique  exsistentiam  ob- 
icil  non  esse  realitatem,  qua  res  possibilis  augeatur  et  perficiatur; 
reni  possibilem  et  exsistentem  esse  eiusdem  prorsus  realitatis  et 
perfectionis.  Hoc  tertium  responsum  iam  apud  auctores  quosdam 
Bcholasticos  invenies.  Omnibus  praeit  Scotus:  „Maius,  inquit, 
cogitabile  est,  quod  est  in  re,  quam  quod  est  tantum  in  intellectu. 
Non  est  autem  hoc  sic  intelligendum ,  quod  ideìn,  si  cogitetur, 
per  hoc  sit  maius  cogitabile,  si  exsistat;  sed  omni,  quod  est  in 
intellectu  tantum,  maius  est  aliquod  [aliudj  cogitabile,   quod  est 


quod  in  ea  dare  percipimus"  (De  vita  beata  p.  3.  n.  4).  Postea  defeetum 
argomenti  intellexit,  ut  loco,  quem  in  textu  citavimus ,  liquet.  Tandem  hnne 
defeetum  demonstrationis  Cartesianae  emendare  conatus  est.  „J'ai  déjà  dit 
aillenrs  mon  sentiment  sur  la  démonstration  de  l'existence  de  Dieu  de  St.  An- 
selmo ,  renouvelée  par  Descartes  .  .  J'accorde  donc  que  c'est  une  démonstra- 
tion .  mais  imparfaite ,  qui  demande  ou  suppose  une  vérité  qui  ménte  d'ètre 
encore  démontrée.  Car  ou  suppose  tacitement  que  Dieu  ou  bien  l'Etre  parfait, 
esi  possible  .  .  .  C'ependant  on  peut  dire  que  cette  démonstration  ne  laisse  pas 
d'ètre  considérable ,  et  pour  ainsi  dire  présomptive.  Car  tout  étre  doit  étre 
temi  possible  jusqu'a  ce  qu'on  prouve  son  impossibilité  .  .  .  Quoiqu'il  en  soit, 
on  pourrait  faire  à  ce  sujet  une  proposition  modale,  qui  serait  un  des  meilleurs 
fruits  de  toute  la  logique  :  savoir  que  si  Tètre  nécessaire  est  possible,  il  esiste. 
Ainsi  le  raisonnement  pris  de  ce  biais  paraìt  avoir  de  la  solidité  ;  et  ceux 
qui  veulent  que  des  seules  notions ,  idées .  définitions  ou  essences  possibles  on 
ne  puisse  jamais  inférer  l'existence  actuelle,  retombent  en  effet  dans  ce  que 
je  viens  de  dire,  c'est-à-dire ,  qu'ils  nient  la  possibilité  de  Tètre  de  soi.  Mais 
ce  qui  est  bien  à  remarquer,  ce  biais  méme  sert  à  faire  connaìtre  qu'ils  ont 
tort ,  et  remplit  enfin  le  vide  de  la  démonstration.  Car  si  Tètre  de  soi  est 
impossible.  tous  les  étres  par  autrui  le  sont  aussi  :  puisqu'ils  ne  sont  enfin  que 
par  Tètre  de  soi;  ainsi  rien  ne  saurait  exister.  Ce  raisonnement  nous  conduit 
à  une  autre  importante  proposition  modale,  égale  à  la  précédente,  et  qui,  jointe 
avec  elle,  achève  la  démonstration.  On  la  pourrait  énoncer  ainsi:  Si  Tètre 
nécessaire  n'est  point,  il  n'y  a  point  d'ètre  possible.  Il  semble  que  cette  dé- 
monstration n'avait  pas  été  portée  si  loin  jusqu'  ici"  (De  la  démonstration 
Cartésienne  de  l'existence  de  Dieu  du  R.  P.  Lami).  Leibnitius  igitur  tandem 
dicit  :  Si  Deus  non  exsistit,  nil  est  possibile  :  atqui  multa  sunt  possibilia  :  ergo 
Deus  exsistit.  Sed  boc  iam  non  est  argumentum  aprioristicum,  sed  ex  ventate 
possibilium  ad  Deum,  qui  omnis  veritatis  est  fundamentum  primum,  a  posteriori 
concludit.  Neque  baec  probatio  primum  a  Leibnitio  adornata  est,  sed  iam 
dudum  a  philosophis  celebrata,  praesertim  a  Platone  et  S.  Augustino. 


58  ^aP-  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

in  re  vel  quod  exsistit."  1  Nobis  tamen  haec  refutatio  non  pro- 
batur.  Veruni  quidem  est  leonem  exsistentem  non  habere  per- 
fectiorem  essentiam  leone  possibili,  sed  eandem;  tamen  leo  ex- 
sistens  maior  sive  melior  est  possibili,  quippe  cui  praeter  essentiam 
leonis  optima  illa  exsistentiae  forma  contingat. 

Contra  Kant  iterum  Hegel  vim  argumenti  Anselmiani  effert. 
„Alles  Vornehmthun,  inquit,  gegen  den  sogen.  ontologischen  Be- 
weis  und  gegen  die  Anselmisclie  Bestimmung  des  Vollkommenen 
hilft  nichts,  da  sie  in  jedem  unbefangenen  Menschensinn  ebenso- 
sehr  liegt  als  in  jeder  Philosophie  (selbst  wider  Wissen  und  Willen) 
und  im  Principe  des  unmittelbaren  Glaubens  zuriickkehrt.  "  2 

TheSÌS  Vili.  Exsistentia  Dei  demonstrari  nequit  quasi 
a  priori  sive  argumento  ontologico. 

93.  Status  quaestionis.  Sensus  theseos  est  intellectum  non  posse 
ullum  conceptum  Dei  ita  efformare,  ut  ex  sola  huius  conceptus 
analysi  Deum  exsistere  rite  inveniatur. 

Probatur.  1.  Argumentum  ontoìogicum  inde  procedit,  quia 
intelligimus  exsistentiam  actualem  ab  essentia  Dei,  ut  ab  argu- 
mentante  concipitur ,  separari  non  posse.  Atqui  inde  tantum 
sequitur  Deum,  si  concipitur,  concipi  cum  nota  ideali  exsistentiae 
et,  si  exsistit,  exsistere  vi  essentiae  et  necessario;  nequaquam 
sequitur  Deum  revera  exsistere  vel  etiam  exsistere  posse.  Ergo 
argumentum  ontoìogicum  eo  peccat,  quia  a  necessitate  hypothetica 
(si  Deus  exsistit,  necessario  exsistit)  ad  absolutam  (Deus  exsistit 
et  necessario  exsistit)  transit. 

Ad  Min.  Minor  quamquam  per  se  patet,  aliquatenus  illustrali 
potest.  Nimirum  conceptuum  analysi  numquam  exsistentiam  de- 
preliendimus,  sed  solimi  notas  rei  exsistentis.  Ita  analysi  concep- 
tus trianguli  invenimus,  quae  conveniunt  figurae,  si  triangularis  est. 
Sed  num  umquam  exstiterit  triangulum  ex  conceptu  non  apparet. 
Ratio  autem  est,  quia  ex  essentia  intelligimus  tantum  ea,  quae 
posita  essentia  consequuntur.  Sed  num  ipsa  essentia  ponenda  sit, 
experientia  docere  debet. 

2.  Thesis  patet  etiam  refutatione  variarum  formarum,  sub 
quibus  argumentum  ontoìogicum  proponitur.  Qua  de  re  vide  ob- 
iectiones,  quae  sequuntur. 

94.  Scholion.  Itaque,  conceptu  solo  Dei  considerato,  dubi- 
tare possumus,  num  sit.    Id  autem  non  oritur  ex  defectu  intelli- 

1  In  1.  1.  sent.  disi  2.  q.  2.  n.  32.  2  Encyklopadie,  2.  Ausg.,  S.  180. 


Art.  1.    Me  argomento  ontologico.  59 

gibilitatis  ei  uecessitatis  in  Deo,  sed  ex  debilitate  intellectus  in 
nobis.  Concipimus  enim  Deum  secundum  analogiam  rerum  <Tea- 
iarum  et  contingentiuni  ei  ideo  conceptus  noster  necessitateli]  divini 
esse  perfecte  non  attingit.  Si  haberemus  conceptum  Dei  proprium 
ei  quidditativum  (qui  tamen  haberi  non  potest,  nisi  per  intuitionem 
immediatam),  in  ipsa  essentia  exsistentiam  videremus,  quia  essentia 
Dei  est  eius  exsistentia.  Ad  rem  S.  Thomas:  „Quod  [Deus]  possit 
cogitari  non  esse,  non  ex  imperfectione  sui  esse  est  vel  incerti- 
tudine,  sed  ex  debilitate  nostri  intellectus,  qui  eum  intueri  non 
potest  per  seipsum,  sed  ex  effectibus  eius.  Et  sic  ad  cognoscen- 
dum  ipsum  esse  ratiocinando  perducitur." 1 

OBIECTIONES. 

95.  Obi.  1  (ad  modum  S.  Anselrai).  Deus  est  ens,  quo  rnaius  cogitari 
aeqnit.    Atqni  ens,  quo  maius  cogitari  nequit,  exsistit  in  re.    Ergo  Deus  exsistit. 

Resp.  Conc.  Mai.  Dist.  Min.  Tale  ens  concipitur  exsistere  in  re,  Conc, 
exsistit  in  re,  Peto  probationern. 

Tn8t.  Si  illud  ens  esset  in  solo  intellectu  et  tamen  necessario  concipe- 
retur  esse  et  in  re,  ipsa  evidentia  nos  falleret. 

Resp.  Si  illud  ens  esset  in  solo  intellectu  et  necessario  iudicaremus  illud 
in  re  exsistere,  evidentia  nos  falleret,  Conc.  Si  illud  ens  est  in  solo  intellectu 
et  iudicamus  illud,  si  exsistat,  vi  essentiae  sive  necessario  exsistere,  evidentia 
nos  fallit,  Neg.  —  Revera  autem  non  necessario  iudicamus  illud  ens  exsistere  ; 
sed  iudicamus  illud  ens  non  posse  concipi,  quin  exsistentia  concipiatur  ut  con- 
stitutivum  eius  ideale,  neque  exsistere  posse,  quin  exsistentia  sit  constitutivum 
eius  reale. 

96.  Obi.  2  (ad  modum  S.  Anselmi).  Quod  non  est,  potest  cogitari  non 
esse.    Atqui  ens  perfectissimum  non  potest  cogitari  non  esse.     Ergo  est. 

Resp.  Dist.  Mai.  Quod  non  est,  potest  iudicari  non  exsistere,  Conc.  Quod 
non  est,  numquam  exprimitur  per  ideani,  cuius  constitutivum  est  essentia,  Peto 
probationern.  Contrad.  Min.  Ens  perfectissimum  non  potest  a  nobis  iudicari 
non  exsistere,  Neg.  Ens  perfectissimum  non  potest  concipi,  quin  exsistentia  con- 
cipiatur tamquam  constitutivum  eius  ideale,  Conc.  Peto  probationern  consequentis. 

List.  Prob.  Min.  quoad  partem  negatam.  Quidquid  potest  iudicari  esse 
et  non  esse,  per  initium  potest  cogitari  esse.  Atqui  ens  perfectissimum  non 
potest  cogitari  babere  initium  ;  potest  autem  iudicari  esse.  Ergo  ens  perfectis- 
simum non  potest  iudicari  non  exsistere. 

Resp.  Dist.  Mai.  Quod  potest  iudicari  esse  et  non  esse ,  ita  ut ,  quando 
iudicatur  esse,  non  negetur  potentia  ad  non  esse  et,  quando  iudicatur  non  esse, 
non  negetur  potentia  ad  esse  :  illud  per  initium  potest  iudicari  esse,  Conc.  Quod 
potest  iudicari  esse  et  non  esse,  ita  ut,  quando  iudicatur  esse,  negetur  potentia 
ad  non  esse  et,  quando  iudicatur  non  esse,  negetur  potentia  ad  esse:  illud  per 


1  Contra  sent.  1.  1.  e.  11. 


60  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

initium  potest  cogitari  esse,  Neg.  Conc.  1.  part.  Min.  Contradist.  2.  part. 
Neg.  Consqs.  et  Consqt. 

Inst.  De  eadem  re  non  possumns  contradictoria  praedicare.  Ergo  impos- 
sibile est,  ut  enti  perfectissùno  modo  tribuamus  potentiam  ad  esse  modo  negemus. 

Eesp.  De  eadem  re  non  possumus  contradictoria  praedicare,  eadem  manente 
suppositione ,  Conc,  si  suppositmn  mutatur,  Neg.  Itaque  bene  Deo  tribuimus 
potentiam  et  necessitatem  exsistendi,  supponentes  eius  conceptum  esse  realem  ; 
quando  autem  supponimus  eum  esse  mere  idealem,  contraria  praedicanda  sunt. 

97.  Obi.  3  (ad  moduni  Cartesii).  Idem  est  dicere  aliquid  in  alicuius  rei 
natura  sive  conceptu  contineri,  ac  dicere  id  ipsum  de  ea  re  esse  verum.  Atqui 
exsistentia  necessaria  in  Dei  conceptu  continetur.  Ergo  verum  est  de  Deo 
dicere  necessariam  exsistentiam  in  eo  esse  sive  eum  exsistere. 

Resp.  Dist.  Mai.,  ac  dicere  id  ipsum  de  ea  re  esse  verum  in  ordine  saltem 
ideali,  ita  ut  res  eum  ilio  praedicato  ideali  semper  concipiatur,  Conc,  ac  dicere 
id  ipsum  de  ea  re  esse  verum  in  ordine  reali,  Subd.,  si  illa  res  supponitur  esse 
in  ordine  reali,  Conc,  si  id  non  supponitur,  Neg.  Conc.  Min.  Contrad.  Conseqs. 
Verum  est  de  Deo  dicere  eum  necessario  et  vi  essentiae  exsistere,  si  exsistere 
supponitur,  Conc,  si  supponitur  non  exsistere,  Neg. 

98.  Obi.  4  (ad  modum  Leibnitii).  Deus  est  possibilis.  Atqui  si  non  ex- 
sisteret,  non  esset  possibilis.     Ergo  Deus  exsistit. 

Resp.  Dist.  Mai. ,  possibilis  possibilitate  logica  et  ideali ,  quatenus  notae 
ideales  nullam  involvunt  repugnantiam  inter  se ,  Conc.  Mai. ,  possibilitate  ad- 
acquata ,  quae  constat  ex  non  repugnantia  notarum  simili  eum  reali  ratione 
sufficiente,  ut  illa  complexio  notarum  sit  actu  in  rerum  natura,  Pet.  probat. 
Contrad.  Min. ,  non  esset  possibilis  possibilitate  logica ,  Neg. ,  possibilitate  ad- 
acquata ,  Conc  Pet.  probat.  consqtis.  —  Nimirum  in  solo  infinito  reali  est 
adaequata  possibilitas,  in  infinito  autem  mere  ideali  est  possibilitas  tantum  in- 
adaequata  et  logica. 

Inst.  Essentia  rei  constituit  rei  possibilitatem.  Ergo  exsistere  per  essen- 
tiam  suam  est  exsistere  per  possibilitatem  suam.  Atqui  Deus  exsistit  per 
suam  essentiam.  Ergo  exsistit  per  suam  possibilitatem.  i.  e.  Deus,  si  possibilis 
est,  exsistit. 

Resp.  Essentia  rei  constituit  possibilitatem  idealem  et  inadaequatam, 
Conc,  possibilitatem  realem  et  adaequatam,  Neg.  vel  Pet.  prob. 

Inst.  Conceprui  nostro  Dei  in  ordine  reali  respondet  aut  mere  possibile 
aut  impossibile  aut  exsistens.  Atqui  non  respondet  mere  possibile  neque  im- 
possibile.    Ergo  respondet  exsistens. 

Resp.  Conc  Mai.  Dist.  Min.  Non  respondet  mere  possibile,  Conc.  hanc 
part.,  non  respondet  impossibile,  Subd.,  non  respondet  aliquid  impossibile  logice 
et  ex  repugnantia  notarum,  Conc,  impossibile  quoad  realem  rationem  exsistentiae, 
Pet.  probat. 

99.  Nota.  Auctores,  qui  eum  Scoto  defectum  argiunenti  ontologici  in  eo 
quaerunt,  quod  possibilitatem  Dei  gratis  supponit,  nobiscum  sentiunt,  si  illam 
possibilitatem  intelligunt  adaequatam.  Si  autem  de  possibilitate  logica  loquun- 
tur,  quae  ex  non  repugnantia  notarum  oritur,  iis  consentire  vix  poteris;  baec 
enim  possibilitas  non  videtur  gratis  supponi,  sed  manifesto  adesse. 


Art.  2.    De  argomento  metalogioo.  (Il 

AWTH'l'LUS  II. 

DE  ARGUMENTO  METALOGHO. 

100.  Spedalem  modum  exsistentìae  Dei  cognoscendae  excogi- 
tavil  Gratry.  Secunduzn  lume  auctorem  homo  ex  cognita  exaistentia 
rerum  mundanarum  finitarum  immediate  transit  ad  affirmatìonem 
exsistentìae  entis  infiniti.  Hic  transitus  neque  implicito  neque  «  x- 
plicite  syllogisticus  est,  immo  processui  syllogistico  omnino  con- 
trarius.  Nimirum  in  ratione  duplex  est  processus:  syllogisticus, 
(ini  ex  praemissis  ad  consequentia  discurrit,  dialecticus  (sive  in- 
ductivus  sive  infìnitesimalis),  qui  ad  ipsas  praemissas  maiores  ducit. 
Dialectice  ex  rebus  singularibus  universalia  principia  abstrahimus, 
dialectice  ex  rebus  finitis  Deum  intelligimus,  dialectice  mathema- 
ticus  ex  functione  quotum  differentialem  cognoscit  (!).  En  eius 
verba:  „Nous  terminons  ici  l'étude  de  la  Théodicée  des  philo- 
sophes  du  premier  ordre.  Nous  avons  vu  que  tous  ont  démontré 
de  la  méme  manière  Texistence  de  Dieu.  .  .  .  Tous  ont  trouvé 
le  point  d'appui  de  cet  élan  de  la  raison  dans  le  spectacle  des 
clioses  créées,  monde  ou  àme;  tous  ont  compris  que  ce  point 
de  départ  n'est  en  aucune  sorte  un  principe  d'où  la  raison 
puisse  déduire  Dieu,  mais  simplement  un  point  de  départ  d'où 
la  raison  s'élève  au  principe  de  toutes  choses  que  ne  contient 
aucun  point  de  départ:  tous  ont  compris  ou  entrevu  que  ce 
procede  est  absolument  différent  du  syllogisme,  et  qu'il  est  un 
des  deux  procédés  essentiels  de  la  raison,  celui  qui  trouve  les 
majeures,  et  non  celui  qui  tire  les  conséquences  ;  tous  ont  décrit 
ce  procede  comme  une  operation  de  la  raison,  qui,  regardant 
l'étre  firn,  monde  ou  àme,  volt,  par  contraste  et  par  regret, 
dans  ce  fini  l'existence  nécessaire  de  l'infìni,  et  connaìt  Fintini 
par  négation,  en  ayant  les  limites  de  tout  ótre  fini  et  de  toute 
perfection  bornée."  1 

Similem  quendam  transitimi  immediatum  ab  exsistentia  mundi 
ad  Deum  in  Germania  Guntheriani  defendebant,  eumque  mda- 
logicum  sive  contrapositionem  appellabant,  Nimirum  processus 
logicus  singularia  ad  universalia,  tamquam  ad  genus,  metalogicus 
finita  ad   infinitum  tamquam  ad   causam   refert;   contradictio  ex 


1  Connaiss.  de  Dieu  li,  chap.  8.  Processum  illuni  dialecticum  sive  in- 
finitesimalem  fusius  describit  in  Logique  II,  ubi  etiam  p.  42  de  optimo  eius 
nomine  inquirit. 


62 


Cap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 


conceptu  positivo  negativum  format,  contrapositio  insuper  exsisten- 
tiam  conceptus  sic  efformati  affìrmat 1. 

101.  Contra  hoc  argumentum  vel  modum  cognoscendi  meta- 
logicum,  prout  maxime  a  Gratry  proponitur,  dicimus  nos  quidem 
de  conceptu  entis,  quod  est  finitimi,  ad  conceptum  entis,  quod  non 
est  finitum,  transire,  sicut  de  quolibet  conceptu  ad  alios  transgredi 
solemus  per  negationem  unius  vel  plurium  notarum.  Ex  hoc  autem 
solo  nihil  intelligitur,  num  infinitum  exsistat,  et  hoc  ipsa  conscientia 
constat,  quae  nos  illa  mystica  et  immediata  evidentia  Dei  carere 
testificatur. 

102.  Scholion.  Hic  locus  esse  videtur,  ut  quaedam  dicamus 
de  argumeutis  prò  exsistentia  Dei,  quae  apud  Cartesium  exstant. 
Hic  philosophus  triplicem  demonstrationem  more  geometrico,  ut 
ipse  ait,  disposuit.  Primum  argumentum  est  ontologicum,  de  quo 
iam  diximus.  Alterum  ex  idea  entis  infiniti  processu  aposterio- 
ristico  ad  Deum  concludit.  „Realitas  obiectiva,  inquit  Cartesius, 
cuiuslibet  ex  nostris  ideis  requirit  causam,  in  qua  eadem  ipsa 
realitas  non  tantum  obiective,  sed  formaliter  vel  eminenter  con- 
tineatur  [i.  e.  realitas,  quam  aliquis  conceptus  noster  repraesentat, 
non  posset  esse  obiective  in  ilio  conceptu,  nisi  esset  causa  (proxima 
vel  remota)  illius  conceptus,  in  qua  eadem  entitas  invenitur  non 
iam  obiective  (sicut  est  in  nobis  tamquam  obiectum  conceptus), 
sed  formaliter  vel  plus  quam  formaliter].  Habemus  autem  ideam 
Dei;  huiusque  ideae  realitas  obiectiva  nec  formaliter  nec  emi- 
nenter in  nobis  continetur,  nec  in  ullo  alio  praeterquam  in  ipso 
Deo  potest  contineri.  Ergo  haec  idea  Dei,  quae  in  nobis  est, 
requirit  Deum  prò  causa  ;  Deusque  proinde  exsistit.  "  2 

103.  Post  Cartesium  idem  argumentum  frequentissime  inveni- 
mus.  Ita  Fénelon  demonstratione  teleologica  praemissa  tria  illa 
Cartesiana  proponit  argumenta,  et  de  secundo  inter  alia  haec 
habet  :  ,,  Encore  une  fois ,  d'où  me  vient-elle ,  cette  merveilleuse 
représentation  de  l'infini,  qui  tient  de  l'infini  méme,  et  qui  ne 
ressemble  à  rien  de  fini?  Elle  est  en  moi;  elle  est  plus  que 
moi;  elle  me  parait  tout,  et  moi  rien.  Je  ne  puis  l'etfacer,  ni 
l'obscurcir,  ni  la  diminuer,  ni  la  contredire.  Elle  est  en  moi;  je 
ne  l'y  ai  pas  mise;  je  l'y  ai  trouvée.  .  .  Si  ce  que  j'apercois,  est 
l'infini  méme  immédiatement  présent  à  mon  esprit,  cet  infini  est 


1  De  Gi'mtherianisnio  cf.  Kleutgex,  Philos.  der  Vorzeit  u.  926  sqq. 

2  Rationes  more  geom.  disp.  propos.  IL 


Art.  2.  D<-  argomento  metalogico.  li:', 

(Ione;  si  au  coni raire  oe  n'esl  qu'une  représentation  de  l'infuri,  qui 
B'imprime  en  moi,  catte  ressemblance  de  l'ìnfini  doil  ètre  ìnfinie; 
car  Le  lini  ne  ressemble  en  rien  ;t  l 'infini  et  n'on  peni  étre  La 
vraie  représentation.  Il  la  ut  done  que  ce  qui  represente  vérìr 
tablemenl  l'ìnfini  alt  quelque  chose  d'infini,  pour  lui  resaembler 
et  pour  le  représenter.  —  Cette  image  de  la  diviniti'  mème  aera 
donc  un  second  Dieu  semblable  au  premier  en  perfection  infime: 
comment  sera-t-il  recu  et  contenu  dans  mon  esprit  borné?  D'ailleurs, 
(|iii  aura  fait  cette  représentation  ìnfinie  de  l'ìnfini,  pour  me  la 
donner  ?  Se  sera-t-elle  faite  elle-mème  ?  L'image  infinie  de  l'ìnfini 
o'aura-t-elle  ni  originai,  sur  lequel  elle  soit  faite,  ni  cause  réelle, 
qui  l'ait  produite?  Où  en  sommes-nous?  et  quel  amas  d'extra- 
vagances  !  Il  faut  donc  conclure  invinciblement  que  c'est  Tètre 
infiniment  parfait,  qui  se  rend  immédiatement  présent  à  moi,  quand 
je  le  coiiqoìs,  et  qu'il  est  lui-mème  l'idée  que  j 'ai  de  lui."  '  Vides 
Fénelon  iam  ex  Cartesianismo  ad  Ontologismum  quendam  pervenisse. 
Audiatur  adirne  Ratine  poeta  exsistentiam  Dei  ex  idea  infiniti 
derivane  : 

„ Quelle  main,  quel  pinceau  dans  mon  àme  a  trace 

D'un  objet  infini  l'image  incomparable  ? 

Ce  n'est  point  à  mes  sens  que  j'en  suis  redevable. 

Mes  yeux  n'ont  jamais  vu  que  des  objets  bornés, 

Impuissants,  malbeureux,  à  la  mort  destinés. 

Moi-mème  je  me  place  en  ce  rang  déplorable, 

Et  ne  puis  me  cacher  mon  malheur  véritable  ; 

Mais  d'un  Etre  infini  je  me  suis  souvenu 

Dès  le  premier  instant  que  je  me  suis  connu. 

D'un  maitre  souverain  redoutant  la  puissance, 

J'ai  malgré  mon  orgueil,  senti  ma  dépendance. 

Qu'il  est  dur  d'obéir  et  de  s'humilier! 

Notre  orgueil  cependant  est  contraint  de  plier: 

Devant  l'Etre  éternel  tous  les  peuples  s'abbaissent  : 

Toutes  les  nations  en  tremblant  le  confessent. 

Quelle  force  invisible  a  soumis  l'univers? 

L'homme  a-t-il  mis  sa  gioire  a  se  forger  des  fers?"  2 

104.  Quod  iam  de  hoc  Cartesianorum  argumento  iudicium  feren- 
dum  est?  Censemus  illud,  prout  iacet,  nihil  efficere.  Nani  con- 
ceptum  finiti  ex  rebus  huius  mundi  abstrahimus  et  per  negationem 
ex  eo  ad  notionem  infiniti  transimus,  ut  saepius  diximus.  Itaque 
ad  conceptum  infiniti  gignendum  non  magis  requiri  videtur  inter- 


1  De  l'existence  et  des  attributs  de  Dieu,  chap.  2. 

2  La  religion,  chant  I. 


g4  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

ventus  Dei,  quam  ad  quemlibet  conceptum,  qui  per  negationem 
formatur.  Si  nihilominus  conceptum  infiniti  speciali  modo  ex- 
sistentiam  Dei  manifestare  Cartesiani  statuunt ,  id  accuratius 
ostendere  debebant.  Tantum  autem  abest,  ut  id  praestiterint, 
ut  doctrinae  de  origine  conceptus  infiniti  ea  immiscuerint ,  quae 
omnino  reprobare  debemus,  ut  dare  apparet  ex  textu  Fenelonis, 
quem  citavimus. 

105.  Tertium  Cartesii  argumentum  sic  ponitur  :  „  Si  vim  haberem 
me  ipsum  conservando  tanto  magis  haberem  etiam  vim  mihi  dandi 
perfectiones,  quae  mihi  desunt.  IUae  enim  sunt  tantum  attributa 
substantiae,  ego  autem  sum  substantia.  Sed  non  habeo  vim  mihi 
dandi  istas  perfectiones,  alioqui  enim  iam  ipsas  haberem.  Ergo 
non  habeo  vim  me  conservando  —  Deinde  non  possum  exsistere, 
quin  conserver,  quamdiu  exsisto,  sive  a  meipso,  si  quidem  habeam 
istam  vim,  sive  ab  alio,  qui  illam  habet.  Atqui  exsisto,  et  tamen 
non  habeo  vim  meipsum  conservando  ut  iamiam  probatum  est. 
Ergo  ab  alio  conservor.  —  Praeterea  ille,  a  quo  conservor,  habet 
in  se  formaliter  vel  eminenter  id  omne,  quod  in  me  est.  In  me 
autem  est  perceptio  multarum  perfectionum ,  quae  mihi  desunt, 
simulque  ideae  Dei.  Ergo  est  etiam  in  ilio,  a  quo  conservor, 
earundem  perfectionum  perceptio.  —  Denique  ille  idem  non  potest 
habere  perceptionem  ullarum  perfectionum ,  quae  ipsi  desint  sive 
quas  in  se  non  habeat  formaliter  vel  eminenter.  Quum  enim 
habeat  vim  me  conservandi,  ut  iam  dictum  est,  tanto  magis 
haberet  vim  sibi  ipsas  dandi,  si  deessent.  Habet  autem  percep- 
tionem earum  omnium,  quas  mihi  deesse  atque  in  solo  Deo  esse 
posse  concipio ,  ut  mox  probatmn  est.  Ergo  illas  formaliter  vel 
eminenter  in  se  habet;  atque  ita  est  Deus."  1 

In  hac  Cartesii  demonstratione  illud  principium:  „Qui  potest 
dare  substantiam,  omnes  substantiae  perfectiones  dare  potest",  non 
bene  adhibetur.  Res  quidem  in  se  vera  est.  Nam  qui  (tamquam 
causa  adaequata)  substantiam  confert,  virtutem  creativam  habet, 
quae  est  infinita;  qui  autem  virtute  infinita  instruitur,  omnia 
potest.  Tamen  hic  non  est  Cartesii  discursus.  Ipse  potius  illud 
principium  sic  derivai;  :  Qui  potest  efficere  maius,  potest  etiam 
minus;  atqui  substantia  plus  habet  realitatis  quam  accidens  vel 
modus;  ergo  qui  potest  dare  substantiam,  potest  dare  etiam  at- 
tributa sive  proprietates   substantiae2.     Contra  hoc  autem  ratio- 


'  Rationes  more  geom.  disp.  propos.  III.  2  L.  e.  axiom.  7.  4. 


Ari.  :;.  Argumentornm  fcheologicorum  conspeotos.  i;;, 

ciiiiimi  quantum  ad  minoivni  obici  debet  substaiit iam  (juidcm  sul) 
aliquo  respectu  piopriotati  aiitecellero,  ikìii|><;  per  modinii,  quo 
in  se  est,  accidena  autem  saepe  sul»  alio  respectu  praestare,  quia 
dirit  aitimi  et  formam,  quaxn  substantia  per  se  nondum  involvit; 
ei  sii-  ìuit  cousequentia. 

ARTICULUS  III. 
ARGUMENTORUM  THEOLOGICORUM  CONSPECTUS. 

106.  Exsistentiam  Dei  a  priori  demonstrari  non  posse  articulo 
primo  huìus  capitis  intelleximus.  Reliquum  est,  ut  a  posteriori 
demonstretur.  Argumenta,  quae  a  posteriori  afferuntur,  distribuì 
solent  in  metaphysica,  physica,  moralia.  Argumenta  metaphysica 
sunt,  quae  in  usimi  demonstrationis  rationem  aliquam  adhibent, 
quae  ex  rebus  quidem  sensibilibus  hauritur,  tamen  a  condicionibus 
materiae  abstrahit  ideoque  metaphysica  est.  Eiusmodi  sunt  rationes 
dependentiae ,  mutabilitatis,  possibilitatis,  unitatis.  —  Argumenta 
physica  utuntur  ratione,  quae  natura  sua  non  convenit  nisi  rebus 
naturalibus  et  corporeis,  quales  sunt  ordo  aspectabilis  in  mundo, 
motus  mechanicus,  vita  organica,  miracula  sensibilia.  —  Argumenta 
moralia  nituntur  legibus  actionum  liberarum  sive  moralium,  ut 
desiderio  beatitudinis ,  voce  conscientiae ,  veracitate  universalis 
hominum  consensus. 

107.  Argumenta  metaphysica  afferemus  quattuor.  Tria  sumuntur 
ex  consideratione  entis  et  veri;  quartum  (henologicum)  rationem 
unius  considerat,  ut  ad  unum  ens  primum  perveniatur,  quod  est 
principium  omnium  rerum  bonum  et  optimum.  Porro  ens  vel 
intelligitur  ens  exsistens  vel  latissime  omne  ens,  sive  exsistit  sive 
tantum  possibile  est.  Latissime  ratio  entis  consideratur  in  argu- 
mento  ideologico.  Ens  autem  exsistens  vel  consideratur  ens  sub- 
stantiale,  et  hoc  fit  in  argumento  cosmologico,  vel  quodlibet  ens 
sive  substantiale  sive  accidentale,  et  hoc  fit  in  argumento  cinesio- 
logico.  —  Argumenta  igitur  metaphysica  sunt  haec: 

1.  Argumentum  cosmologicum,  quod  ex  cosmologia  sive 
ex  doctrina  (Xójvq)  de  mundo  (xóapog)  hoc  corporeo  sumitur.  Argu- 
mentum in  eo  versatur,  quod  omnes  substantiae,  quae  exsistunt, 
non  possunt  esse  ab  alio,  sed  debet  esse  aliquod  ens  a  se,  a  quo 
omnes  res  huius  mundi  ultimatum  dependent. 

2.  Argumentum  cinesiologicum,  quod  ex  cinesiologia  sive 
ex    doctrina    de   motu   (xiuymo)   sumitur.     Hic   ostenditur   omnem 

Hùxtheim,  Theodicaea.  5 


(36  Cap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

mutationem  sive  motum,  quo  in  rebus  aliqua  forma  oritur,  tandem 
ad  motorem  reduci  debere  immobilem. 

3.  Argumentum  ideologicum,  quod  ex  doctrina  de  ordine 
ideali  sumitur;  ordo  autem  idealis  vocatur  ordo  possibilium  sive 
ordo  metaphysicus,  qui  non  sensu,  sed  solis  ideis  sive  conceptibus 
rationis  attingitur.  —  Hic  ex  ordine  possibilium  ad  Deum ,  tam- 
quam  eius  fundamentum,  concludimus. 

4.  Argumentum  henologicum  (iv  =  unum).  Hic  ex 
communione,  qua  omnia  ad  unum  ordinem  et  conceptum  entis 
revocantur,  et  ex  omnimodo  rerum  commercio  et  mutua  rela- 
tione  ad  unum  principium  supremum  universi  ordinis  ontologici 
ascenditur. 

108.  Argumenta  physica  sumuntur  vel  ex  ordine  visibili  gene- 
raliter  considerato,  id  quod  teleologicum  praestat,  vel  ex  singulis 
generibus  rerum ,  quae  in  mundo  observamus.  Occurrunt  autem 
praeter  eventus  naturales  interdum  miracula  supernaturalia  ;  et 
in  ipso  ambitu  rerum  naturali  organica  et  anorganica  distinguimus. 
Itaque  quattuor  habemus  argumenta  physica: 

1.  Argumentum  teleologicum  (ri/oc  =  finis)  ex  eo,  quod 
res  visibiles  ordinem  ad  finem  habent,  Deum  invenit  sapientem, 
qui  huius  ordinis  est  auctor. 

2.  Argumentum  entropologicum  (zpoTiT,  =  conversio;  inde 
physici  vocem  entropiae  formaverunt  in  similitudinem  vocis  ener- 
giae)  lege  quadam  physica  nititur  a  Clausio  stabilita,  quam  en- 
tropiae vocant. 

3.  Argumentum  biologi  cu  m  (Jtfog  =  vita)  lege  biologica 
nititur,  qua  generatio  aequivoca  reicitur. 

4.  Argumentum  quartum  miraculis  nititur,  quae  Deus 
praesertim  in  confirmationem  revelationis  patravit  et  patrat. 
Potuit  hoc  argumentum  thaumatologicum  (fto.òua  =  miraculum) 
appellari. 

109.  Argumenta  moralia  exponemus  tria.  Consideramus  enim 
naturam  intellectus  Immani,  qua  fit,  ut  omnes  homines  per  longum 
saeculorum  cursum  non  possint  conspirare  in  eundem  sermonem, 
praesertim  in  re  summopere  practica.  Deinde  naturam  voluntatis 
scrutamur.  Voluntatis  est  operationem  hominis  regere,  quod  fit 
secundum  legem  moralem.  Praeterea  in  voluntate  quies  est  sive 
delectatio  sive  fruitio,  quae  perfectam  operationem  consequitur: 
et,  quantum  ad  hoc,  homo  agitatur  desiderio  plenae  quietis  sive 
beatitudinis.     Et  sic  argumenta  moralia  habemus  haec: 


Art.  8.   Ajgumentornra  tbeologicorum  oonspeotos.  6*3 

1.  ÀTgumentum  eudaemonologicum  {eòdalfuav  =  felix) 
ex  desiderio  beatitudinis  sive  felicitatia  procedit. 

2.  Argumentum  deontologicum  (déov  =  debitum,  obligatio) 
exsistentiam  legis  moralis  et  obligationis  prò  principio  habet. 

3.  Argumentum  ethno  logicum  (£&voq  =  gens)  in  univer- 
sali gentium  persuasione  fundatur. 

110.  Scholion.  I.  Praeter  ea,  quae  enumera vimus,  undecim 
argumenta  etiam  alia  efformari  possunt.  V.  gr.  quemadmodum 
argumento  cosmologico  ostenditur  debere  esse  primam  causam 
efficientem ,  quae  est  Deus ,  ita  consimili  argumento  metaphysico 
estendi  posset  debere  esse  primam  causam  rerum  exemplarem 
vel  finalem,  quae  est  idem  Deus;  argumento  biologico  addi  posset 
aliud  argumentum  physicum,  quod  ex  generatione  hominum,  quae 
cotidie  observatur,  Deum  creatorem  animae  spiritualis  invenit; 
item  inter  argumenta  moralia  poni  posset  sociologicum ,  quod 
hominem ,  ut  est  animai  sociale ,  considerat  et  exsistentiam  Dei 
exigit,  sive  cuius  fide  nulla  hominum  societas  salva  conservali 
potest.  Tamen  illae  undecim  demonstrationes  videntur  esse  potis- 
simae,  ad  quas  reliquae,  quae  institui  possunt,  facile  reducuntur. 

111.  IL  Quaeres,  cur  argumenta  theologica  multiplicemus,  quum 
unum  possit  sufficere.  Ratio  prima  est,  ut  qui  unum  argumen- 
tum non  capit ,  aliud  habeat ,  quo  ei  haec  veritas  gravissima 
persuadeatur.  Quum  enim  agatur  de  re  a  sensibus  remota,  facile 
accidit,  ut  mens  imbecillis  liane  vel  illam  probationem  minus 
capiat.  Mathematici  quidem  una  probatione  contenti  esse  solent. 
Nimirum  quum  in  re  sensibus  subiecta  et  fere  palpabili  ver- 
sentur,  non  timendum  eis  est,  ne  quis  vim  ratiocinii  non  capiat. 
Insuper  rem  agunt  minus  gravem,  ut,  si  cui  non  persuadetur, 
ille  sine  magno  suo  et  generis  Immani  damno  studio  mathematico 
abstinere  possit. 

Deinde  varia  argumenta  Deum  sub  alia  et  alia  ratione  nobis 
manifestant  et  id  efficiunt,  ut  magna  Dei  perfectio  undecumque 
cognoscatur  et  illustretur.  Neque  sane  inutile  censendum  est, 
quidquid  pleniorem  Dei  notitiam  suppeditat. 

Denique  in  philosophia  magni  momenti  est,  ut  ordinem,  quo 
singulae  res  a  nobis  cognoscuntur ,  bene  perspicias,  ne  ea,  quae 
immediate  evidentia  sunt,  inutiliter  demonstres  et  ea,  quae  demon- 
strationis  indigent,  gratis  supponas.  Ad  hoc  autem  multum  valet, 
ut  varia  argumenta  prò  exsistentia  Dei  examinentur.  Tunc  enim 
intelliges  nos  prius  exsistentiam  et  indolem  mundi  corporei  cogno- 


68  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

scere  et  ex  eo  Deum,  non  viceversa  exsistentiam  corporum  ex 
Deo  prius  cognito  certam  fieri.  Similiter  per  exsistentiam  Dei 
non  probabis  exsistere  fundamentum  actuale  possibilium  aut  desi- 
derium  beatitudinis  non  esse  inane  aut  esse  obligationem  legis 
moralis,  sed  potius  viceversa  ex  possibilibus,  ex  desiderio  beati- 
tudinis ,  ex  obligatione  legis  moralis  exsistentiam  Dei  colliges. 
Nimirum  non  debemus  esse  nimis  prompti,  ut  per  exsistentiam 
Dei  de  rebus  creatis  demonstremus.  Intellectus  humani,  quamdiu 
in  hac  vita  mortali  degimus,  proprium  est,  ut  ex  rebus  creatis 
Deum  cognoscat,  non  viceversa,  —  Propterea  tamen  non  pro- 
hibemur,  quominus  saepe  veritatem,  quae  etiam  aliunde  stabiliri 
potest,  per  exsistentiam  Dei  suppositam  luculentius  demonstremus 
et  confirmemus,  dummodo  rem  etiam  nondum  cognito  Deo  constare 
concedatur. 

ARTICULUS  IV. 
DE  PRINCIPIO  CAUSALITATIS  GENERATIM. 

112.  In  Dei  exsistentia  demonstranda  vini  potissimam  liabet 
principium  causalitatis.  Quare  de  hoc  principio  proponendo ,  ex- 
plicando,  stabiliendo  primum  solliciti  simus. 

Primo  loco  conceptus  quidam  breviter  declarentur.  —  Ratio 
intelligitur  id,  quo  quid  est.  —  Principium  generatim  est  id,  a 
quo  aliud  quocumque  modo  consequitur.  Ita  loquimur  de  prin- 
cipio temporis ,  syllogismi ,  cognitionis.  Presse  principium  in- 
telligitur id,  quod  continet  rationem  alterius.  Principium  igitur 
presse  dietimi  et  ratio,  si  omnino  distinguere  vis,  ita  sumuntur, 
ut  ratio  habeat  vini  abstracti,  principium  vim  concreti.  Deinde 
etiam  sic  differunt,  quia  potest  quid  esse  ratio  sui,  principium 
autem  semper  ad  aliud  dicitur.  Causa  est  principium  influxu  suo 
determinans  aliam  rem,  ut  sit,  Quadruplex  recensetur:  efficiens, 
formalis,  materialis,  finalis;  liic  solam  efficientem  consideramus. 
Causa  efficiens  est  principium  actione  sua  determinans  exsistentiam 
rei  novae.  Haec  causa,  si  non  tempore,  natura  saltem  prior  est 
effectu.  Nihil  igitur  est  causa  sui,  quia  niliil  est  se  ipso  prius. 
E  contra  potest,  ut  iam  monuimus,  aliquid  esse  ratio  sui.  Ita 
Deus  sibi  est  ratio,  cur  exsistat:  causam  non  liabet. 

Distinguere  debemus  vim,  causam,  legem.  Vis  sive  virtus 
est  principium  proximum  actione  effectum  determinans.  Causa 
(efficiens)  est  principium  effectus  remotum  sive  substantia  et  natura 
virtutem  continens.    Lex  est  constans  agendi  modus,  qui  indolem 


Art.  4.   De  principio  causalitatis  generatim.  69 

virtutis  mechanicae  consoquitur.    Nihilominua  etiam  ipsa  vi 
causa  appellatur. 

Praeterea  condirlo  a  causa  discriminanda  est.  Condicio 
id,  quod  ad  agendina  requiritur,  quamvis  actione  sua  effectum 
non  determinel  aeque  rationem  passi  vel  finis  vel  esemplane 
vel  formae  habeat,  sed  vel  virtutem  causae  disponit  et  appli- 
cai ad  ageminili  vel  impedimenta  aufert  vel  simile  quid  praestat. 
Sic  lux  est  condicio  ad  scribendum ,  fulerum  remotum  con- 
dicio ruinae. 

113.  Tarn  ad  ipsum  principium  causalitatis  si  transimus,  di- 
stinguere ab  ipso  debeni us  principium  rationis  sufficientis.  Hoc 
posterius  sic  effertur:  Nil  est  sine  ratione  sufficienti  Qua  formula 
tria  complectiniur:  a)  nihil  est  (secundum  esse  essentiae)  sine  ratione 
constituente  et  discriminante;  b)  nihil  exsistit  sine  ratione  deter- 
minante, ut  potius  sit,  quam  non  sit;  e)  nihil  cognoscitur  sine 
ratione  manifestante. 

Dicitur  1?:  Nil  est  sine  ratione  constituente.  Nam  quidquid 
est  ens  et  talis  species  entis,  differt  a  nihilo  et  ab  omni  alia 
specie  entis.  Debet  igitur  esse  aliquid,  quo  hoc  discrimen  stabi- 
litur.  Sic  debet  esse  aliqua  ratio  sive  forma,  qua  spiritus  est 
potius  spiritus  quam  corpus  vel  nihil.  Et  haec  ratio  sive  forma 
est  ipsa  essentia  spintono  intrinsecus  constituens.  Similiter  homo  et 
omnis  substantia  formam  quandam  specificam  habere  debet,  qua 
constituitur.  Idem  valet  de  accidentibus.  E.  gr.  albedo  forma 
propria  constituitur,  qua  a  rubedine  vel  a  privatione  differt. 

Advertere  autem  oportet  nequaquam  hic  dici,  quae  sit  illa 
ratio  constituens.  Quae  sit  natura  hominis,  albedinis,  motus  localis, 
sessionis  (utrum  v.  gr.  motus  localis  sit  entitas  rei  motae  super- 
addita  an  modus  an  aliud  quid),  ex  solo  principio  rationis  suffi- 
cientis non  invenitur  ;  unum  hoc  scitur  esse  aliquam  eorum  naturasi. 

Dicitur  2?:  Nil  exsistit  sine  ratione  determinante.  Nam  omnis 
res  aut  necessario  exsistit,  ut  Deus,  aut  contingenter.  Si  neces- 
sario exsistit,  ipsa  essentia  necessitatem  rei  constituit  et  est  ratio 
determinans,  cur  res  potius  exsistat  quam  non  exsistat.  Si  res 
contingenter  exsistit,  ut  per  essentiam  suam  possit  esse  et  non 
esse,  aliud  ens  tamquam  causa  haberi  debet,  qua  res  efficitur  et 
conservatur;  id  quod  statini  considerabimus  agentes  de  principio 
causalitatis. 

Dicitur  3?  :  Nil  cognoscitur  sine  ratione  manifestante.  Nam 
ut  rem  hac   specie    potius    apprehendam   quam    alia;   ut   certuni 


70  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatuv. 

praedicatum  ei  potius  tribuam  quam  denegem:  aliqua  debet  esse 
ratio  mentem  movens. 

114.  Ex  his  tribus  principiis  maximam  attentionem  meretur 
principium  secundum,  quod  est  de  ratione  determinante.  Hoc 
principium,  si  solum  ens  contingens  consideramns,  est  ipsum  prin- 
cipium causalitatis.     Quod  quidem  tripliciter  efferri  potesti 

1.  Omnis  effectus  causarti  sul  habet.  Principium  sic  positura 
meram  tautologiam  continet  neque  ad  quaestiones  solvendas  utile 
est,  quia  adversarius  negabit  rem,  de  qua  agitur,  esse  effectam. 

2.  Quidquid  exsistere  incipit,  causam  sui  efficientem  habet. 
Sub  liac  forma  principium  causalitatis  a  nobis  primo  cognoscitur, 
eiusque  veritas  facillime  perspicitur.  Continuo  enim  videmus  nova 
in  mundo  fieri.  Statini  etiam  intelligimus  nil  nunc  posse  fieri,  nisi 
antea  ad  ipsum  exstiterit  virtus,  quae  actione  sua  (necessaria  vel 
libera)  inceptionem  rei  novae  determinaverit.  Nihil  enim  manet 
nihil  et  ex  niliilo  nihil  fit. 

Veruni  principium  causalitatis  sic  enuntiatum  non  est  satis 
universale,  quamdiu  non  constat  res  contingentes  ab  aeterno  esse 
non  posse.     Itaque  aliam  principii  formulam  quaerimus. 

3.  Quidquid  contingenter  exsistit,  causam  sui  efficientem  habet. 
Contingens  enim  est,  quod  potest  esse  et  non  esse.  Debet  igitur 
esse  ratio,  cur  potius  res  contingens  exsistentiam  habeat  quam 
non  habeat.  Haec  ratio  nulla  concipi  potest,  nisi  aut  causa  effi- 
ciens  aut  possibilitas  rei  aut  nihil.  Atqui  possibilitas  non  potest 
esse  ratio,  cur  res  exsistat.  Secus  enim  omnia  possibilia  exsisterent. 
Deinde  exsistentia  maius  quiddam  est  quam  nuda  possibilitas;  si 
ergo  ad  exsistendum  satis  esset  possibilitas,  minus  sufficeret  ad 
constituendum  maius.  Propter  easdem  rationes  nihilum  multo 
minus  potest  esse  ratio  exsistentiae.  Relinquitur  igitur,  ut  haec 
ratio  in  alio  ente  sit  tamquam  in  causa  efficiente. 

115.  Principia  rationis  sufficientis  et  causalitatis  demonstrari 
non  possunt.  Nani  principium  rationis  sufficientis  non  habet  supra 
se,  ex  quo  derivetur.  Principium  vero  causalitatis  etsi  ad  prin- 
cipium rationis  sufficientis  tamquam  ad  universalius  reducitur, 
tamen  ex  solo  principio  rationis  sufficientis  non  intelligitur  rationem, 
quae  exsistentiam  entis  contingentis  determinat,  non  posse  esse  nisi 
causam  efficientem.  —  Itaque  ea,  quae  ad  confirmanda  haec  prin- 
cipia adduximus,  non  id  spectant,  ut  principia  vere  demonstrentur, 
sed  efficiunt,  ut  clarius  et  distinctius  apprehendantur  et  undique 
considerentur ,    quo  evidentia  ipsis   insita  mentem  percellat  atque 


Art.  f.   De  principio  causalitatia  generatim.  71 

oonvincat.     Generatim   enim   ad   principia  Buprema  commendanda 

satis  est,  ut  cornili  conceptufi  quam  perfectissimus  tradatur,  qaum, 
qui  claram  eorum  aotionem  tenet,  veritatis  luce,  quae  in  iis  residet, 
ad  assensum   (•(•rtissiniuni   rapiatur. 

116.  Praeter  ea,  quae  diadmns,  etiam  aliis  viis  principia  aostra 
commendantur.  Principium  quidem  rationis  sufficientia  sic  confir- 
matur:  Dlud  est  veruni,  quod  in  omni  iudicio  implicite  affirmatur 
aeque  negari  potest,  quin  eo  ipso  iterum  affirmetur.  Iam  prin- 
cipium rationis  sufficientia  in  omni  iudicio  implicite  affirmatur. 
Nani  qui  aliquid  afnrmat,  rationem  logicam,  cur  potius  aftìrmet 
quam  neget,  adesse  censet.  Quin  qui  ipsum  principium  rationis 
suftìcientis  negaret,  non  sino  ratione  agere  sibi  videretur.  —  Prae- 
fcerea  qui  de  subiecto  aliquid  praedicat,  rationem  ontologicam 
a  desse  censet,  qua  subiectum  sic  potius  quam  aliter  constituatur. 

117.  Principium  causalitatia  sic  suadetur  : 

1.  Ens  contingens  debet  habere  rationem  suftìcientem,  qua  ad 
ixsistentiam  detenninetur.  Haec  autem  ratio  non  potest  esse  nisi  in 
causa  efficiente.  Nani  ratio,  cur  potius  exsistat  quam  non  exsistat, 
non  est  in  ipso  ente  contingente,  quia  supponitur  ex  se  indifferenter 
habere  ad  esse  et  non  esse.  Ratio  igitur  exsistentiae  est  in  alio  ente. 
Hoc  autem  ens  per  modum  causae  efficientis  i.  e.  actione  sua  ex- 
sistentiam  determinai;,  quia  secus  principium  relatione  ad  ens  con- 
tingens caret  et  perinde  est  huic  ac  si  non  esset.  —  Posset  quia 
hunc  discursum  demonstrationem  censere  proprie  dictam.  Tamen 
illud  assumptum,  quod  nulla  res  aliam  ad  exsistendum  determinare 
potest  nisi  actione  sive  per  modum  causae  efficientis,  vix  ab  ipso 
principio  causalitatia  differt;  et  propterea  dicrmus  axioma  non  ita 
rigorose  demonstrari,  sed  potius  immediate  evidens  esse. 

2.  Principio  causalitatis  negato  oninis  rerum  praesentium  cum 
futuris  nexus  tollitur,  quia  sine  regula  omnia  ex  niliilo  fieri  et  in 
nihilum  recidere  possunt.  Ex  praesentibus  igitur  nihil  de  futuris 
certe  vel  probabiliter  cognoscere  possemus.  Atqui  hoc  est  contra 
illud,  quod  natura  cognoscibilis  et  mens  nostra  intelligendi  res 
capax  esse  debet.  Idem  est  contra  experientiam  perennem.  quae 
res  certis  legibus  sibi  succedere  iugiter  docet.  —  li  autem,  qui 
propter  hanc  rationem  principium  causalitatis  in  phaenomenis 
mundi  admittunt  neque  tamen  illud  ad  causas  invisibiles  inferendas 
valere  censent,  redarguuntur,  quia  principium  aut  universaliter  ad- 
mittendum  aut  universaliter  reiciendum  est,  quum  eandem  evi- 
dentiam  internam  prò  omni  ordine  rerum  habeat. 


72  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

Si  quis  obiciat  de  facto  quidera  phaenomena  mundi  certis 
legibus  se  excipere,  quin  tamen  a  prioribus  subsequentia  proprie 
determinentur  et  fiant,  respondemus  scientiae  esse  rationem  red- 
dere,  cur  istae  leges  tam  firmiter  observentur,  et  cur  senrper 
effectus  non  fiant,  nisi  ab  iis,  quae  iam  sunt  actu.  Ista  autem 
ratio  reddi  non  potest  nisi  admisso  nexu  rerum  causali,  quo  ea, 
quae  sunt  actu,  alia,    quae  sunt  potentia,   ad  actum  determinant. 

3.  Omnes  homines  exceptis  paucis  philosophis ,  qui  contra- 
dicere  videntur ,  principium  causalitatis  finalissima  persuasione 
tenent,  idque  non  propter  aliquam  sensuum  testificationem ,  quae 
forsan  fallere  posset,  sed  propter  clarissimam  rei  evidentiam.  Hinc 
omnes,  ubi  primum  aliquid  novi  accidit,  statini  causam  inquirunt  ne- 
que,  donec  invenerint,  quiescunt.  Insanus  autem  censeretur,  qui  ali- 
quid  sine  causa  accidisse  contenderei.  Iam  vero  id,  ad  quod  omnes 
homines  internae  evidentiae  vi  rapiuntur,  falsum  esse  non  potest. 

118.  Principium  rationis  sufficientis  est  analyticum,  i.  e.  prae- 
dicatum  „habere  rationem  sufncientem"  ex  analysi  subiecti  „  entis" 
invenitur.  Nam  etsi  conceptus  entis,  ut  est  simplicissimus,  analysim 
stricte  dictam  non  patitur,  tamen  ea,  quae  in  notione  entis  radica- 
liter  et  confuse  et  simplicissime  comprehenduntur,  distinctius  per 
varios  conceptus  exprimere  possumus.  Qui  conceptus  omnes  eandem 
notionem  entis  involvunt,  sed  secundum  diversos  modos.  Itaque 
notio  entis  admittit  analysim  large  dictam.  Per  liane  analysim 
invenimus  omne  ens  esse  rem  quandam  et  liabere  rationem  con- 
stituentem ,  omne  ens  exsistens  esse  actum  quendam  et  liabere 
rationem,  quae  liunc  actum  determinat  et  tribuit. 

Etiam  principium  causalitatis  analyticum  est,  quia  in  conceptu 
incipientis  vel  contingentis  ordo  necessarius  ad  virtutem  praeviam 
et  effìcientem  continetur1. 

119.  Ad  complementum  doctrinae  dictis  pauca  addimus  de  prin- 
cipio contradictionis.  Hoc  axioma  a  nobis  per  tres  formas  sive 
gradus  cognoscitur: 

1.  Tamquam  principium  identitatis:  Quod  est,  est,  i.  e.  quod 
est,  non  potest  simul  non  esse. 

2.  Tamquam  principium  contradictionis  stricte  dictum  :  Eadem 
res  non  potest  simul  esse  et  non  esse,  i.  e.  quod  est,  non  potest 
simul  non  esse,  et  quod  non  est,  non  potest  simul  esse  ;  affirmatio 
et  negatio  non  possunt  esse  simul  verae. 


1  Cf.  Pesch  1.  e.  n.  1593. 


Art.   t.   De  principio  causalitatis  generatine  7-'> 

8.  Tamquam  principium  exclusi  tertii:  Omnia  rea  au1  eai  aut 
non  est,  i.  e.  affinila!  i<»  et  aegatio  non  possunt  esse  arami  venie, 
insuper  non  possunt  esse  simul  falsae. 

Principium  contradictionis  relatìonem  quandam  habel  ad  ratio- 
nem causae  formalis  ve]  exemplaris.  Principium  ratdonis  aufficientia 
comparar]  potest  ad  causam  efficientem.  His  principiis  addi  potest 
ieri  inni,  quod  ad  causam  finalem  contuleris. 

120.  Nimirum  axioma  est  omnibus  notum,  quod  variis  modis 
proponi  potest:  natura  non  deficit  in  necessariis ;  vel  exigentia  et 
tendentia  naturalis  non  potest  esse  vana;  vel  natura  non  potest 
esse  absolute  mala  ;  vel  natura  non  potest  esse  essentialiter  manca 
et  mutila;  vel  essentiae  rerum  sunt  bonae  et  integrae.  Hoc  prin- 
cipium,  tamquam  immediate  evidens,  ab  omnibus  liominibus  sponte 
naturae  admittitur  et  ad  veritatis  inquisitionem  secure  adlubetur. 
Potest  autem  variis  viis  illustrali: 

1.  Ut  omnia  habent  rationem,  uncle  sint,  ita  etiam  habent 
rationem,  ad  quam  sint.  Omnia  autem  ad  hoc  sunt,  ut  sint  bona. 
Ergo  natura  non  potest  esse  umquam  simpliciter  mala. 

2.  Omnia,  quae  sunt,  rationem  habent,  unde  potius  sint  quam 
non  sint.  Atqui  eiusmodi  ratio  non  potest  esse,  nisi  quod  est 
actuale  et  bonum.  Bonum  autem  non  est  finaliter  et  ultimatim 
ratio  nisi  boni.  Ergo  nil  est  simpliciter  malum,  et  omne  malum 
(particolare)  ordini  (universali)  boni  servire  debet. 

3.  Illud  non  potest  esse  falsum,  quod  in  omni  iudicio  im- 
plicite affirmatur.  Atqui  in  omni  iudicio  homines  implicite  dicunt 
intellectus  facultatem  non  esse  illusoriam,  sed  ad  veritatem  co- 
gnoscendam  accommodatam  ;  censent  nimirum  naturam  hominis, 
ut  quaelibet  alia  natura,  non  posse  esse  essentialiter  fallacem 
et  m alani. 

4.  Idem  universali  inductione  confirmatur.  Nani  mundum  in 
omnibus  videmus  optime  et  ordinatissime  compositum. 

OBIECTIONES. 

121.  Circa  principium  causalitatis  varia  duina  moveri  possunt  : 

Obi.  1.  Res  durando  ad  nova  semper  perducitur  instantia  tempori*,  neque 
in  hoc  intervenit  causa  efficiens.  Ergo  aliquid  novi,  quandocationem  dico,  in- 
cipit sine  causa  efficienti. 

Resp.  Novae  illae  quandocationes  non  constituunt  nisi  unam  durationem 
continuatam  eiusdem  rei.  Ergo  ad  eas  non  requiritur  causa  nisi  ea ,  qua  res 
secundum  totani  suam  realitatem  et  durationem  efficitur  et  conservatur. 


74  Gap.  3.    Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

Obi.  2.  In  motu  locali  res  novis  continenter  locis  esse  incipit,  quin  causa 
efficiens  haruni  ubicationuni  suborientium  exsistat. 

Resp.  Ubicationis  mutatio  continua  impriniis  Deum ,  qui  rem  cum  motu 
suo  conservat,  babet  causam  efficientem.  Praeterea  res  ipsa  sibi  est  causa 
mutationis,  quia  impetus,  quo  fertur,  rationem  virtutis  motivae  babet  K 

Obi.  3.  Cogitari  potest  tendentia  esse  in  aliqua  re  ad  statum  novum, 
ad  quem  impedimentis  sublatis  sponte  transibit.  Novus  igitur  ille  status  in- 
cipiet  sine  causa  efficiente ,  tantum  condicione  quadam  posita ,  quae  est  ob- 
staculi  remotio. 

Resp.  Ipsa  natura  rei ,  quae  illam  tendentiam  habet ,  et  conservator 
naturae  causa  status  novi  est.  Ita  motum  ad  terram  veteres,  quem  in  corpore 
gravi  sine  causa  attractiva  fulcro  remoto  oriri  putabant,  agenti,  quod  formam 
corporis  gravis  generat  et  conservat,  tamquam  causae  deputabant. 

ARTICULUS  V. 

DE  PRINCIPIO  CAUSALITATIS  SPECIALIUS. 

122.  Maxime  distinguendae  sunt  causa  necessaria  et  libera. 
Necessaria  est  causa,  qua  posita  effectus  necessario  consequitur; 
ipsa  ad  imam  operationem  determinata  est  et  infallibiliter  ad  actum 
transit,  dummodo  aliunde  omnia  ad  agendum  requisita  adsint; 
tantum  agit  haec  causa,  quantum  potest.  Causa  libera  est,  quae 
positis  omnibus  ad  agendum  praerequisitis  potest  agere  et  non 
agere,  agere  hoc  vel  illud.  Ipsa  indifferens  est  ad  plura;  indiffe- 
rentia  autem  ista  non  est  potentiae,  ut  causa  per  se  nondum  sit 
ad  ullum  actum  expedita  atque  aliunde  ad  unum  prae  aliis  sit 
determinanda  et  urgenda,  sed  est  virtutis,  qua  causa  dominium 
sui  actus  habet  et  prae  actualitatis  abundantia  se  ad  unum  ex 
pluribus  prò  arbitrio  determinare  potest.  —  Ex  his  intelligitur 
philosophos  modernos,  qui  contendunt  libertate  principium  causa- 
litatis  destrui,  vehementer  errare.  Nani  actus  liber  non  fit  sine 
causa;  homo,  anima,  voluntas  sunt  causa  actus  liberi.  Causae 
liberae  proprium  est,  ut,  quando  est  complete  in  actu  primo  con- 
stituta  et  ad  agendum  expedita,  aeque  valeat  ad  hoc  quam  ad 
illud;  sed  sive  ad  hunc  actum  exit  sive  ad  illuni,  causa  efficiens 
actus  liberi  semper  est  eadem  voluntas  libera  omnibus  ad  agendum 
praerequisitis  instructa. 

Revera  autem  admittendas  esse  causas  liberas  immediate  con- 
stat  testimonio  conscientiae.  Conscii  nobis  sumus  nos  multa  libere 
velie  et  agere.  interior  huius  rei  probatio  et  eorum ,  quae  ob- 
iciuntur,  solutio  ad  psychologiam  spectat. 

1  Of.  Pesch,  Pbilosopb.  natur.  n.  400  sqq. 


Ari.  5.    I'''  principio  oausalitatie  Bpecialios.  7"> 

123.  Itaque  quum  quaedam  sint  causa.'  liberae,  cavendum  est, 
ne  cuna  Spinoza  aliisque  dicaa  causam  esse  id,  a<l  qttod  aliud  ali- 
soluta  et  l.i-ica  necessitate  consequitur;  immo  causa  esi  id,  cuiua 
viri  ut  e  aliud  lit  vel  necessario  vel  libere.  Iteni  cave,  ne  cuin 
iisdem  propositionem:  „Si  effectus  est,  debet  esse  causa",  convertas 
in  liane:  „Si  causa  est,  debet  esse  effectus".  Propositio  conversa 
falsa  est,  si  agitur  de  causis  liberis1. 

124.  Omnino  tria,  quae  Spinoza  in  unum  confundit ,  sedulo 
distinguere  debemus:  nexum  logicum,  nexum  inhaerentiae,  nexum 
e  ausalem.  Nexus  logicus  in  ratiocinio  habetur  inter  praemissas 
et  conclusionem.  Concedere  possumus  cognitionem  subiectivam 
praemissarum  debite  ordinatam  in  nobis  causare  cognitionem  con- 
clusionis;  et  secundum  hoc,  si  nexum  actuum  mentis  ad  nexum 
obiectorum  per  metonymiam  transferimus ,  minus  proprie  dicere 
licet  conclusionem  obiective  consideratam  ex  praemissis,  ut  sunt 
obiettive  verae,  sequi  sicut  effectum  ex  causa.  Haec  consequentia 
obiectiva  absolute  necessaria  est,  ut  praemissae  esse  non  possint, 
quin  ex  iis  conclusio  oriatur.  Iste  autem  nexus ,  qui  proprie 
loquendo  omnino  non  est  causalitas,  non  debet  cum  pantheistis 
poni  essentia  cuiusvis  causalitatis,  ut  causare  sit  logice  involvere. 
Ne  necessariae  quidem  causae  logica  et  absoluta  necessitate  effi- 
ciunt,  nedum  liberae.  —  Nexus  inhaerentiae  est  inter  substantiam 
et  eius  accidentia.  Substantiam  generatim  accidentia  per  efficien- 
tiam  proprie  dictam  causare  negandum  est;  sed  substantia  cum 
suis  accidentibus  fit  ab  eadem  causa,  neque  substantia  causat,  nisi 
postquam  in  esse  suo  completa  est  et  accidentibus  propriis  instructa. 
Nihilominus  aliqua  accidentia  a  substantia,  cui  inhaerent,  efficiun- 
tur;  in  eorum  numero  potissimum  sunt  actus  vitales,  velut  cognitio 
tìt  a  cognoscente  et  inhaeret  cognoscenti.  Sed  haec  causalitas 
immanens  non  est  unica,  ut  pantheistae  volunt,  sed  praeterea 
admittenda  est  causalitas  transiens,  qua  causa  aliquid  extra  pro- 
priam  substantiam  operatur.  Haec  causalitas  imprimis  convenit 
Deo,  qui  extra  se  mundum  creavit  et  conservat.  Neque  tamen 
solus  Deus  transeunter  agit,  ut  Leibniz  auctor  harmoniae  prae- 
stabilitae  opinatus  est,  sed  etiam  homines  et  corpora,  velut  quando 
lapis  motus  alium  quiescentem  impellit 2. 


1  Si  tamen  loqueris  de  causa  in  actu  secando,  vere  dicitur:  „Si  causa  est, 
debet  esse  effectus,  i.  e.  si  causa  causat,  habetur  effectus.  ^ 

2  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  3.  e.  69. 


76  Gap.  3.    Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

125.  Causalitas  transiens,  cuius  modo  mentionem  fecimus,  triplex 
adraittenda  est  :  divina,  ideogenetica,  medianica.  Causalitas  divina 
est,  quam  Deus  in  mundum  exercet.  Hanc  solam  agnovit  Male- 
branche, omni  causalitate  in  creaturis  negata;  contra  athei  eam 
perhorrescunt  et  esse  negant.  Causalitas  ideogenetica  est,  qua 
res  mundanae  vel  earum  in  nobis  phantasmata  ad  ideas  sive  species 
rerum  intelligibiles  gignendas  concurrunt;  haec  multum  vexavit 
idealistas,  qui  propterea  species  a  nobis  solis  oriri  statuebant  et 
eo  finiverunt,  ut  mundum  esse  negarent.  Causalitas  medianica 
est  praecipue,  qua  corpus  motum  aliud,  in  quod  incidit,  pellit; 
etiam  haec  multos  philosophos  insigniter  cruciavit,  velut  Male- 
branchium  et  Leibnitium ,  qui ,  ut  eam  vitarent ,  multa  mire  ex- 
cogitarunt.  —  In  bis  tribus  causalitatibus  explicandis  importuni 
esse  non  debemus.  Noli  plus  sapere,  quam  oportet  sapere.  Satis 
est  nos  bene  intelligere  rem,  quae  actu  est,  aptitudinem  quandam 
habere ,  ut  aliam ,  quae  in  potentia  est ,  similiter  actuet ,  dum- 
modo  ei  rite  uniatur;  actualitate  enim  sua  effectum  quodammodo 
praecontinet. 

126.  Iam  ut  dieta  breviter  comprehendam,  distinguere  debemus 
nexum  logicum,  nexum  inhaerentiae,  nexum  causalem.  Causalitas 
autem  distinguenda  est  immanens  et  transiens.  Causalitas  autem 
transiens  admittenda  est  tum  divina  tum  ideogenetica  tum  me- 
dianica. Hi  conceptus  prorsus  sunt  fundamentales ,  quos  omne 
genus  humanum  semper  admisit  et  distinxit.  Omnis  philosophia, 
quae  has  notiones  non  distinguit,  non  potest  non  finire  ad  summam 
absurditatem.  Percurre  historiam  philosophiae  modernae;  errorum 
monstra,  quae  in  ea  miramur,  ex  corruptione  illorum  conceptuum 
nata  sunt  omnia. 

127.  Moderni  haud  raro  queruntur,  ut  libertatem,  ita  etiam 
Deum  exceptionem  principii  causalitatis  facere.  De  libertate  satis 
diximus.  Deus  autem  revera  non  habet  causam  exsistentiae  suae. 
Ratio  obvia  est.  Principium  causalitatis  non  valet  de  omni  ente, 
sed  tantum  de  ente  contingenti.  Videlicet  isti  philosophi  non 
distinguunt  principium  rationis  sufficientis ,  quod  est  universa- 
lissimum  et  principium  causalitatis,  quod  est  tantum  de  ente  con- 
tingenti. Propterea  dicunt  vi  principii  causalitatis  omne  ens  habere 
causam.  Nimirum  absurditatem  loco  principii  evidentis  ponunt. 
Quae  enim  liominum  mens  capere  potest  rem,  quae  a  se  non 
potest  non  exsistere,  indigere  adhuc  causae,  ne  non  exsistat  ?  Hac 
de  re  relegatur  articulus  praecedens. 


Art.  5.    De  principio  causalitatis  specialius.  77 

128.  Inutile  non  crii  elemento  quaedam  distinguere,  quaedirecte 

vel  indiivclc  concoptum  causaliiatis  ingrediuntur.    Primo  debei  i 
disHnctio  inter  causali]  et  effectum.   Effectus  enim  (it  e  causa,  (juae 
iain  est.     Id  autem,  quod  fit,  aliud  est  ab  eo,  quod  iam  est. 

129.  Deinde  coniunctio  inter  causam  et  effeetum  esse  debet. 
Et  haec  coniunctio  debet  esse  perennis,  quando  effectus  a  causa 
non  solum  primo  fit,  sed  etiam  postea  conservatili-;  si  effectus 
tantum  in  fieri  a  causa  pendet,  coniunctio  adesse  debet,  quando 
effectus  fit.  Nequaquam  necesse  est,  ut  coniunctio  sit  immanentiae, 
i.  e.  ut  effectus  sit  pars  vel  accidens  causae,  sufficit  coniunctio 
applicationis,  quae  inter  diversa  supposita  esse  potest.  Coniunctio 
applicationis,  quamvis  evadat  arctissima,  non  propterea  fit  imma- 
nentiae. Quis  enim  nexus  angustior,  quam  qui  est  inter  creatorem 
et  creaturam?  et  nihilominus  infinita  est  distantia  entitatis  in  utro- 
que  et  ideo  repugnat,  ut  creatura  sit  modus  divinae  substantiae. 

130.  Quando  causa  sive  agens  effectum  in  alia  substantia  sive 
in  aliquo  passo  producit,  agens  et  passimi,  quando  effectus  fit, 
applicatione  coniungi  debent,  quum  aliter  agens  effectui  coniungi 
non  posset.  Imprimis  tunc  haberi  debet  coniunctio  secundum  locum, 
siquidem  omnis  applicatio  liane  supponit.  Propterea  dicunt  actionem 
in  distans  repugnare.  Si  agens  et  passum  corpora  sunt  extensa, 
agens  et  passum  se  tangere  sive  contigua  esse  debent.  Similiter  nulla 
causa  tempore  distanti  agere  potest.  —  Nihilominus  inveniuntur 
philosophi,    qui  causam  loco  distanti  bene  agere  posse  autument. 

131.  Causa  debet  etiam  esse  prior  effectu.  Haec  prioritas  etsi 
non  necessario  est  temporis,  quum  nihil  obstet,  quominus  causa 
in  primo  instanti  sui  esse  agat  et  sic  effectus  simul  tempore  cum 
causa  incipiat,  tamen  semper  est  naturae,  ut  aiunt,  i.  e.  esse 
causae  ontologice  praecedit  effectum  eumque  post  se  involvit.  Prop- 
terea causa  numquam  potest  esse  tempore  post  effectum;  nihil 
est  causa  sui;  nihil  est  causa  causae  suae. 

132.  Porro  causa  effectum  praecontuiet.  In  tantum  enim  ali- 
quid  causat,  in  quantum  actu  aequivalenter  vel  eminenter  prae- 
habet  id,  quod  in  alio  est  potentia.  Secus  causa  daret,  quod  non 
haberet,  et  quodlibet  ens  posset  esse  causa  cuiuslibet.  Numquam 
igitur  effectus  est  causa  perfectior.  Quando  plures  causae  ad  eun- 
dem  effectum  concurrunt,  fieri  potest,  ut  effectus  causam  partialem 
superet,  sed  totalem  numquam.  Iam  quoniam  Deus  cum  omnibus 
causis  secundis  concurrit,  in  effectibus  causae  secundae  aliquid 
esse  potest,  quod  non  erat  in  causa  secunda,  sed  quod  a  divino 


78  Gap.  3.   Dernonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

concursu  repeti  debet.  —  Effectus  in  causa  adacquata  et  totali 
continetur  vel  formaliter,  si  perfectio  utriusque  est  de  eadem 
specie,  vel  eminenter,  si  causa  effectum  continet  tantum  secundum 
rationem  perfectionis,  quae  in  eo  est,  imperfectionibus,  quae  effectum 
definiunt,  demptis. 

133.  Essentia  causalitatis  effectivae  in  eo  est,  ut  causa  revera 
exsistentiam  effectus  determinet,  id  quod  fit  actione.  Causae  igitur 
est  efficere,  ut  id,  quod  ex  se  est  indifferens  ad  esse  et  non  esse, 
iam  potius  sit  quam  non  sit.  Actioni  causae  in  effectu  respondet 
dependentia  passiva. 

134.  Hume  ad  causalitatis  conceptum  prae  ceteris  essentialiter 
censuit  requiri  necessitudinem  sive  necessariam  connexionem,  qua 
causam  excipit  effectus.  At  enim  haec  necessitudo  non  invenitur 
nisi  in  causis  necessariis  ;  ipsa  igitur  non  est  de  ratione  omnis 
causae,  quum  etiam  homo  sit  causa  eorum,  quae  ab  ipso  libere 
fiunt.  Et  in  ipsis  causis  necessariis  illa  necessitudo  non  est  ab- 
soluta,  quum  divinitus  causa  ab  effectu  impediri  possit.  —  Causae 
utique  est  determinare  effectum,  ut  potius  sit  quam  non  sit;  et 
propterea  causa  effectui,  qui  per  se  contingens  est,  necessitatem 
quandam  tribuit.  Etiam  causa  creata  effectui  hanc  dat  necessi- 
tatem ;  eam  autem  non  dat  sola ,  sed  una  cum  Deo  concursum 
offerente.  Item  voluntas  actui  libero  necessitatem  tribuit;  veruni 
eam  non  tribuit  nisi  ipso  actu  volendi,  neque  ullo  modo  necessitas 
actum  liberum  antecedit.  Actus  liber,  quando  est,  non  potest 
simul  non  esse  et  sic  necessitatem  quandam  habet  eamque  a 
voluntate  una  cum  suo  esse  accepit  ;  antequam  sit,  non  est  neces- 
saria, sed  potest  vel  esse  vel  non  esse  prò  electione  voluntatis. 
Breviter  :  actus  liber  non  est  necessarius  in  causa,  sed  tantum  in 
se;  niliilominus  esse  et  necessitatem,  quae  in  se  habet,  a  volun- 
tate tamquam  a  causa  accepit. 

ARTICULUS  VI. 
DE  PRINCIPIO  CAUSALITATIS  APUD  HUME  ET  KANT. 

135.  Inter  philosophos  modernos  praesertim  Hume  effecit,  ut 
tota  de  principio  causalitatis  doctrina  perverteretur.  Humii  aucto- 
ritate  in  Germania  deceptus  est  Kant,  quem  deinceps  alii  multi 
secuti  sunt.  Videamus  igitur,  quid  illi  duo  de  hac  re  habeant, 
ut  veritas  undique  collustretur  1. 

1  Cf.  Pesch,  Institut,  logie,  n.  1628. 


Art.  (i.   De  principio  causalitatis  apud  Eume  ei  Kant,  ,;» 

Illune  conceptum  oausae  analysi  subiciens  fcria  in  eo  invenit 
elementa:  contìguitatem  secundum  locum,  priorìtatezn  secundum 
kempus,  aecessitudinem  Beoundum  quod  causa  poeita  certo  effectum 
exspectamus,  quarnvie  eum  sensìbus  non  deprehendamus.     -  liane 

analysiu  non  esse  verain  primo  constai  exemplis  inminniis.  Ita 
diluculum  soli  orienti  loco  confine  et  tempore  priua  el  necessi- 
tinline  conìunctum  est,  neque  tamen  causa  est  solis  orientis.  Deinde 
nulluin  ex  istìs  elementis  est  de  ratione  causae  universim  siunptae. 
Contiguitas  localis  non  est  in  omni  causalitate  (secus  entia  spiri- 
tualia  inter  se  causare  non  possent),  sufficit  quaevis  praesentia; 
item  prioritas  tcmporis  non  requiritur,  dummodo  aclsit  naturae. 
Neque  necessitudo  absoluta  est  de  ratione  ullius  causae,  quum 
Deus  sit  in  omnibus  liber  et  reliqua  non  causent  nisi  dependenter 
a  concursu  Dei  libero. 

Ceterum  videe  Hume  causalitatem  mecbanicam  solam  prae 
oculis  Imbuisse;  in  hoc  enim  tria  illa  elementa  inveniuntur,  quam- 
vis  necessitudo  non  sit  absoluta,  sed  hypothetica.  Humii  igitur 
philosophia  nondum  acie  mentis  sensum  transcendere  valet;  causali- 
tatem mechanicam  sumit  prò  causalitate  generatisi. 
136.  Postquam  Hume  conceptu  causae  adultero  discrimen,  quod 
est  inter  condicionem  et  causam,  inter  causam  liberam  et  neces- 
sariam,  contra  omnium  hominum  persuasionem  sustulit,  quaerit, 
micie  conceptus  necessitudinis,  qui  est  de  ratione  causae,  in  nobis 
oriatur.  Omnes  conceptus,  inquit,  ita  ex  impressionibus  sensuum 
desumuntur,  ut  ab  iis  non  differant,  nisi  vivacitatis  gradu  minori. 
—  Nempe  Hume  non  cognovit,  quid  intersit  inter  sensum  et  in- 
tellectum,  inter  sensationem  et  conceptum.  Certe  conceptus  non 
est  sensatio  obscurior,  quum  et  ipsae  sensationes  possint  esse 
obscurissimae.  Potius  intellectus  est  facultas  cognoscitiva ,  qua 
homo  brutis  antecellit,  quae  certe  sensationibus  variae  intensitatis 
non  carent;  intellectus  est,  quo  scimus  res  in  se  esse,  prout  a 
nobis  cognoscuntur  :  intellectus  est,  quo  res  tamquam  vera  et  entia 
cognoscimus,  quo  cognitiones  proprie  universales  habemus,  quo 
etiam  immaterialia  et  simplicia  attingimus;  intellectus  est,  qui 
multa  in  rebus  videt,  quae  nullus  sensus  attingit,  velut  rationem 
substantiae,  possibilitatis  etc.  Intellectus  igitur  tote  coelo  sensum 
superat  et  ex  tota  natura  sua  ab  eo  differt.  —  Praeterea  prorsus 
falsum  est,  quod  Hume  supponit,  primam  cognitionem  esse  im- 
pressionem  quandam,  quae  omni  ordine  ad  obiectum  externum 
careat.    Eiusmodi  impressiones  in  sensibus  nostris  externis  nullae 


gO  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

sunt.  Primum  in  visione  non  est  impressio  quaedara,  sed  visio 
essentialiter  est  alicuius  obiecti  vel  alicuius  luminis  circum  nos 
fusi.  A  rebus  quidem  impressio  fit  in  nobis;  sed  haec  per  se 
nondum  est  cognitio,  non  magis  quam  impressio  in  lapide  facta. 
Ubi  primum  ex  impressione  resultat  visio,  obiectum  externum 
cernimus.  Non  potest  cogitari  visio,  quae  non  sit  alicuius  obiecti  *. 
Etiam  bruta  obiecta  externa  percipiunt,  quamquam  ea  esse  non 
iudicent  et  omnino  rationem  entis  non  attingant,  sed  in  rationibus 
sensibilibus  penitus  haereant. 

137.  Si  varias,  pergit  Hume,  impressiones,  quae  in  nobis  sunt, 
examinamus,  necessariam  obiectorum  necessitudinem  nulla  im- 
pressione exhiberi  invenimus.  Secus  ad  nexus  rerum  detegendos 
multae  observationes  non  requirerentur ,  quum  una  sufficeret.  — 
Recte  Hume  dicit  nullam  impressionem  vel  sensationem  necessi- 
tudinem rerum  depingere;  neque  enim  necessitudo  alba  est  vel 
nigra,  ut  videatur,  aut  dulcis  est  vel  amara,  ut  gustetur.  Gene- 
ratim  omnem  sensum  vel  externum  vel  internimi  necessitudo  fugit, 
ideoque  a  brutis  non  attingitur.  —  Ratio  autem,  quam  prò  bac 
ventate  affert  Hume,  non  est  legitima.  Putat  enim  ad  conceptum 
causae  formandum  requiri,  ut  sa  epissime  viderimus  ad  certuni  phae- 
nomenon  aliud  certum  sequi.  At  vehementer  errat.  Sufficit,  ut 
unam  rem  incipere  videam,  ut  statini  conceptum  causae  univer- 
salem  formem  et  intelligam  sine  ulla  causa  hanc  rem  non  potuisse 
incipere.  Requiritur  tamen  communiter  multiplex  observatio,  ut 
cognoscam,  quae  in  concreto  sit  causa  illius  inceptionis.  Nimirum 
quum  in  quavis  mutatione,  quam  observamus,  multa  occurrant 
adiuncta,  una  observatio  saepe  non  satis  ostendit,  quid  ex  istis 
adiunctis  ad  effectum  sit  indifferens,  et  quid  praecise  rationem 
causae  habeat;  tunc  igitur  multiplicantur  experimenta  modo  his 
modo  illis  adiunctis  omissis  vel  modificate.  Itaque  observatio 
non  repetitur,  ut  cognoscatur  rem,  quae  incipit,  liabere  aliquam 
causam  (hoc  enim  per  se  evidentissimum  est),  sed  ut  cognoscatur, 
quae  sit  causa  particularis  huius  phaenomeni  particularis  ;  insuper 
observatio  non  eodem  modo  multiplicatur ,  ut  vult  Hume,  sed 
experimenta  diversificantur. 

138.  Quum  Hume  statuat  conceptus  oriri  a  sensu  tamquam  ab 
aequali   et  tamen  necessitudinem  nullam  in  sensu   depingi,   haud 


1  Propterea  vel  tunc,    quando  nervus   opticus  solo   statu   corporis  nostri 
interno  irritatur,  lucem  esternanti  nos  videre  iniaginamur. 


Art.  G.  De  principio  oausalitatis  apud  Home  ei  Kant.  81 

parvam  patitili-  dìfficultatem  ostendendì,  onde  sii  conceptus  necessi- 
tiulinis.  quera  revera  habemns.  Rem  esplicai  associatione  idearum. 
('ansa  ti  effectus  phaenomena  sunt  tempore  et  loco  confiuia.  Hinc 
conceptus  causae  associatione  secum  ducit  conceptum  effectus  id- 
que  eo  magie,  quo  saepius  causa  et  effectus  subsequens  observa- 
bantur.  Sic  observationibus  repetitis  oritur  necessitas  sul)iectiva, 
ut  cimi  causa  subsecutìonem  effectus  cogitemus.  Haec  necessitas 
subiectiva  tandem  sumitur  prò  obiectiva;  et  sic  causa  necessitate 
obiectiva  effectum  putatur  inducere,  et  conceptus  necessitudinis 
fonnatus  est.  Nempe  exsistentia  non  est  conceptus  specialis  et 
proprius;  ideae  rei  exsistentis  et  rei  fictitiae,  quas  imaginamur, 
non  differunt  nisi  repraesentationis  modo,  quum  idea  rei  exsistentis 
habeat  plus  ponderis,  soliditatis,  firmitatis.  Ideo  ex  multis  obser- 
vationibus effectus  post  causam  tanta  associationis  vivacitate  con- 
cipitur,  ut  non  solum  mente  associatus  videatur,  sed  etiam  obiectiva 
realitate  connexus  esse  putetur.  —  At  haec  omnia  fabulosa  sunt. 
Mens  bene  distinguit  necessariam  idearum  associationem  et  neces- 
situdinem  obiectivam  inter  causam  mechanicam  et  eius  effectum  ; 
et  inter  hos  duos  conceptus  tanta  est  diversitas,  ut  ex  errore 
comunitari  non  possint,  praesertim  ab  omnibus  hominibus  et  tam 
optima  fide,  ut  ante  Hume  nemo  hunc  errorem  detexerit  vel 
suspicatus  fuerit.  —  Praeterea  exsistentia  onmino  habet  ideam 
propriam;  unusquisque  enim  hominum  videt  aliud  esse  rem  ex- 
sistere,  aliud  eam  esse  possibilem. 

139.  Itaque  Hume  originem  conceptus  causae  male  definit. 
Primo  enim  quaestionem  onmino  non  tangit,  quia  de  sola  neces- 
situdine  loquitur,  quae  non  est  causalitas,  de  qua  quaeritur.  Deinde 
liane  ipsam  necessitudinem,  quomodo  concipi  possit,  nulla  ratione 
solida  explicat 1.  Videamus  nunc ,  quid  habeat  de  origine  prin- 
cipii  causalitatis.  Dicit  hoc  axioma  neque  denionstrative  neque 
inductive  notum  esse.  —  Resp.  Quid  inde?  Est  enim  immediate 
notimi  ex  conceptibus,  ut  explicavimus. 

Non  est,  pergit,  demonstrative  notum.  Nam  possumus  facile 
concipere  aliquod  obiectum  non  exsistere  nunc  et  exsistere  postea, 
quin  conceptum  causae  rem  producentis  addamus.    Respondeo  nos 

1  Secundiun  rei  veritatem  conceptus  causae  in  nobis  oritur  hunc  in  modum. 
Kx  relatione  sensuum  mens  haurit  conceptum  rei  incipientis.  Analysi  huius 
conceptus  in  eo  invenitur  relatio  dependentiae  ab  aliqua  causa  ;  et  sic  conceptus 
causae  fonnatus  est.  Non  nego  tamen  hunc  conceptum  etiam  aliis  modis 
similibus  generari  posse. 

Hostheim.  Theodicaea-  6 


82  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

posse  rem  incipientem  concipere,  quin  de  eius  causa  actu  cogi- 
temus.  Veruni  non  possumus  eam  ita  concipere,  ut  diligentius 
conceptionis ,  quae  in  nobis  est,  scrutinium  non  revelet  ordinem 
ad  causam  producentem  ;  multo  minus  possumus  iudicare  rem 
coepisse  sine  causa.  Nimirum  res,  quatenus  est  incipiens,  im- 
pressala habet  dependentiam  ad  causam  et,  uti  in  se  est,  ita  in 
nobis  exprimitur,  etsi  non  semper  actu  de  omnibus  cogitemus, 
quae  in  nobis  exprimuntur. 

140.  Post  haec  Hume  argumenta,  quibus  aliqui  principium  cau- 
salitatis  demonstrare  conabantur,  impugnat.  His  non  immoramur, 
quia  axioma  nostrum  concedimus  rigorose  non  demonstrari.  — 
Deinde  ostendit  principium  inductione  empirica  non  aequiri.  Etiam 
haec  transimus,  quia  rem  concedimus,  quamvis  Humii  modum  pro- 
bandi non  admittamus.  Ita  inter  alia  Hume  dicit  nos  nulla  ratione 
certos  esse  cursum  naturae  esse  constantem.  Tamen  de  hoc  bene 
certi  sumus,  quia  intelligimus  naturam,  raris  tamen  exceptionibus 
permissis,  in  suo  esse  conservari  et  viribus  suis  relinqui  debere; 
secus  enim  ordo  rerum  ad  hominum  illusionem  male  constitutus 
esset,  id  quod  esse  non  potest. 

Relinquitur  secundum  Humium  principium  causalitatis  in  eo 
esse,  quod,  quando  duo  obiecta  secundum  prius  et  posterius  connexa 
esse  saepe  experti  sumus,  ex  consuetudine  ea  semper  coniungimus, 
ita  ut,  obiecto  posteriori  viso,  prius  postulemus.  —  Quid  de  hoc 
sentiendum  sit,  patet  ex  iis,  quae  a.  3  diximus  K 

141.  Kant  in  philosophia  se  censet  esse,  quod  Copernicus  in 
astronomia.  Sicut  Copernicus  terram  fecit  moveri  circa  solem,  non 
solem  circa  terram,  ita  Kant  obiecta  facit  dependere  a  cognitione, 
non  cognitionem  ab  obiectis.  Si  enim,  inquit,  cognitio  penderet 
ab  obiectis,  ante  observationem  de  nulla  re  certi  essemus.  — 
Respondemus  obiecta  non  regi  cognitione,  sed  viceversa;  secus 
nulla  cognitio  esset  falsa.  Nihilominus  multa  ante  observationem 
cognoscimus.  Ita  res  futuras  praevidemus ,  in  quantum  in  rebus 
praesentibus  virtualiter  continentur.  Ex  eo  enim,  quod  staterai  rerum 
praesentem  cum  suis  viribus  novimus,  multa  de  futuris  bene  in- 
ferimus.  Deinde  satis  est,  ut  rem  secundum  imam  rationem  dare 
observem ,  ut  inde  omnia  deducam ,  quae  in  illa  ratione  implicite 


1  Hxjmii  doctrina  de  causalitate  invenitur  in  opere  suo  :  A  treatise  ori 
human  nature,  book  I  (On  the  understanding),  part  III;  praesertimsect.  3.  6.  14. 
Cf.  etiam:  Inquiry  concerning  human  understanding. 


Art.  r>.    I».'  principio  oansaHtaiia  apud  Fiume  al  Kant.  s:; 

et  obscurius  insunt.  V.  gr.  si  rem  incipcre  obseivavi.  cani  liabere 
causam  perspicio,  quamvis  liane  causaui  in  se  nondum  observa- 
verim  :  conceptua  videlicei  incipientie  implicite  oontinej  depen- 
dentiain   a   causa. 

142.  Ulteriua  contendili  Kant  aos  ope  sensuum  non  pervenire 
ad  iudicia  universalia  et  necessaria.  —  Àt  si  indefiniti'  multa  in- 
dividua possibilia  in  communi  quadani  ratione  obiective  conveniunt, 
cur  intellectus  ex  uno  individuo,  quod  sensus  observat,  liane 
rationem  multiplicabilem  sive  universalem  abstrahere  non  poteai  ? 
Et  si  in  eiusmodi  conceptu  universali  alia  ratio,  velut  in  conceptu 
incipientis  ratio  causalitatis,  implicite  continetur,  cur  eam  analysi 
conceptus  detegere  et  iudicium  universaliter  ac  necessario  verum 
formare  non  possimi? 

143.  Porro  conceptum  causae  Kant  dicit  esse  categoriam  sive 
formanti  menti  quasi  innatam,  quam  obiectis  applicamus  et  secun- 
dum  quam  ea  nobis  efformamus.  Xotio  igitur  causae  non  hauritur 
ex  obiectis,  sed  mene  eam  ex  se  sumit  et  ad  obiecta  transfert.  — 
At  haec  omnia  gratis  asseruntur.  Sunt  etiam  contra  naturalem 
evidentiam:  namque  causatio,  qua  aliquid  incipit,  debet  esse  ma- 
xime in  rebus,  non  in  sola  mente.  Denique  mens  non  prò  arbitrio 
quodlibet  phaenomenon  causam  cuiuslibet  ponit,  sed  debet  in  ob- 
iectis esse  ratio,  cur  hoc  obiectum  determinatimi  ponatur  causare 
illud  determinatum  ;  si  autem  in  rebus  est  eiusmodi  ratio,  conceptus 
causae  ab  ipsis  hauriri  potest  et  categoria  innata  redundat. 

144.  Principium  causalitatis  Kant  se  primum  demonstrasse 
gloriatur.  Omne,  inquit,  phaenomenon  A,  quod  incipit,  alii  B 
tempore  succedere  concipitur.  Debet  igitur  esse  ratio,  cur  B 
potius  quam  A  concipiatur  esse  prius.  Haec  ratio  non  potest 
esse,  nisi  quia  B  concipio  esse  causam  ipsius  A.  Ergo  omne 
phaenomenon  A,  quod  incipit,  concipitur  tamquam  effectus  prae- 
cedentis  phaenomeni  B.  —  Ad  hoc  dicimus  primo  nos  posse  concipere 
phaenomenon,  ante  quod  non  sit  aliud  phaenomenon,  sed  quod  sdì 
primum  a  Deo  effectum.  Deinde  coexsistentiam  et  motum  rerum 
successivum  oculis  observamus,  neque  de  ordine  causalitatis  cogi- 
tare opus  est,  ut  unum  cognoscam  esse  altero  prius.  Tum  nos 
non  ex  ordine  causalitatis  successionem  interré  solemus,  sed  potius 
ex  successione  observata  in  suspicionem  causalis  dependentiae  du- 
cimur.  Denique  eidem  phaenomeno  quam  plurima  praecedunt. 
quae  tamen  non  omnia  sunt  causa:  ergo  successionem  bene  sine 
ordine  causalitatis  concipimus. 

6* 


84  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

145.  Ex  bis  omnibus  concludit  Kant,  id  quod  etiam  Hume 
dixerat,  principium  causalitatis  non  valere  nisi  intra  ambitimi 
rerum,  quae  experientia  sensili  examinantur,  non  valere  ad  ex- 
sistentiam  Dei  transcendentis  inferendam.  Nimirum  hoc  principium 
ante  quodlibet  phaenomenon  ponit  aliud  indefinitum;  sic  semper 
in  phaenomenis  liaeremus,  quin  ad  Deum  evadamus.  —  Respon- 
demus  principium  causalitatis  secundum  omnium  gentium  persua- 
sionem  nil  aliud  dicere  quam  omnem  rem ,  quae  incipit  vel  con- 
tingens  est,  habere  causam.  Utrum  haec  causa  sit  phaenomenalis 
an  transcendens,  utrum  haec  causa  sit  iterum  ab  alia  an  a  se,  in 
principio  non  continetur. 

146.  Ad  errores  suos  Kant  pervenit  Humii  auctoritate.  Hic 
enim  ei  viclebatur  demonstrasse  principium  causalitatis  non  esse 
analyticum;  ex  altera  parte  censuit  Kant  hoc  principium,  quum 
universale  esset  et  necessarium ,  experientia  non  comparari ,  sed 
esse,  ut  loquitur,  a  priori.  Habemus  igitur  aliquod  iudicium  syn- 
theticum  a  priori.  Hoc  uno  iudicio  dato  Kant  ubique  videre 
coepit  iudicia  synthetica  a  priori,  v.  g.  illud:  7  +  5  =  12. 
(Quidni  etiam  hoc  :  7  +  1  =  8!)  Oritur  igitur  quaestio  difficillima 
a  prioribus  auctoribus  non  examinata,  quomodo  eiusmodi  iudicia 
possibilia  sint.  Solutione  huius  problematis  orta  est  Kantii  cri- 
tica rationis  purae.  Nos  ad  illam  quaestionem  respondemus  talia 
iudicia  esse  nulla  et  totam  Kantii  philosophiam  supposito  carere.  — 
Ceteroquin  Kant  a  Hume  seductus  non  fuisset,  nisi  eodem  vitio, 
quo  iste,  laborasset  :  naturam  intellectus  iam  dudum  a  Platone  et 
Aristotele  declaratam  et  eius  a  sensu  differentiam  non  cognovit. 

147.  S  eh  oli  on.  Itaque  in  philosophia  reiiciendus  est  rationa- 
lismus,  qui  nexum  causalem  in  logicum  convertiti  vitandum  quo- 
que est  contrarium  extremum  positivismi,  qui  omnem  nexum  in 
ipsis  rebus  negat  et  phaenomena  asserit  certis  legibus  sibi  de 
facto  succedere,  quin  in  eis  sit  obiectiva  necessitas  vel  principium 
et  vinculum,  quo  lex  stabilitur.  Positivistae  iis  omnibus  red- 
arguuntur,  quae  prò  valore  principii  causalitatis  disputavimus.  Nos 
non  tantum  cognoscimus  factum,  quo  phaenomena  alia  aliis  suc- 
cedunt,  sed  etiam  nócessitatem,  ut  quodlibet  phaenomenon  ab  alio 
causante  vel  etiam  ab  agente  transcendente  fiat.  Contra  hanc 
evidentiam  naturalem  positivismi  dogma  gratuitum  nil  valet.  In- 
super  positivismus  non  est  scientificus,  quia  ponit  esse  leges,  quin 
rationem,  cur  constanter  serventur,  ullam  assignet.  Cut  etiam 
phaenomena  non  post  quaelibet,  sed  post  ea  sequuntur,  in  quibus 


Alt.  7.  De  Deo  apnd  Platonem,  85 

al i») iiit  ratione  praecontineri  intelligimus ?  Curomnes  homines  et  ipai 
positivista^  constantem  phaenomenorum  successionem,  quae  v.  gr. 
est  inter  diluculum  et  ortum  solis,  ab  ordine  causalità!  is  distinguunt? 

148.  Inter  positivistas  est  Stuart  Mill,  qui  omnia  iudicia  uni- 
versali;! inductione  oriri  docet  eorumque  valoreni  necessarium  et 
universalem  aegat.  Ita  putamua  duo  phaenomena  esse  inscpara- 
biliter  sive  causaliter  nexa,  quia  ea  semper  simul  observavimus ; 
supponimus  enìm  generatim  cursum  naturae  esse  constantem.  — 
Contra  Millii  de  causalitate  doctrinam  eadem  pugnant,  quae  uni- 
versim  contra  positivistas.  Cum  bis  etiam  confundit  causalitatem 
et  necessariam  connexionem,  qui  error  post  Hume  apud  philo- 
sopbos  modernos  universaliter  grassatur.  In  particulari  contra 
Mill  monemus  tali  inductione,  qualem  ipse  propugnat,  iudicium 
universale  numquam  oriri,  sed  tantum  hoc:  In  n  vel  x  instantiis 
illa  phaenomenorum  connexio  observata  est.  Si  Mill  obiiciat  gra- 
duili ad  universalitatem  fieri  ope  principii  cursum  naturae  esse 
constantem,  quaero,  qua  inductione  hoc  principium  universalissimum 
ortum  sit.  Insuper  ne  illud  quidem  de  n  vel  x  instantiis  iudicium 
inductione  Milliana  orietur.  Nempe  hoc  iudicium  supponit  varios 
casus  connumerari.  Atqui  non  computantur  nisi  ea,  quae  eodem 
i.  e.  universali  conceptu  cogitantur.  Sed  si  intellectus  ex  rebus 
observatis  conceptus  universales  format,  statini  analysi  horum  con- 
ceptuum  iudicia  universalia  et  necessaria  oriuntur,  neque  inductio 
generatim  necessaria  est1. 

ARTICULUS  VII. 
DE  DEO  APUD  PLATONEM. 

149.  Exsistentiam  Dei  data  opera  et  modo  populari  Plato  de- 
monstrat  libro  10.  de  legibus.  Primo  ad  rem  gravissimam  bene 
peragendam  auxilium  divinum  implorat.  .,Age  igitur,  Deum  si 
quando  invocare  nobis  necesse  est,  nunc  ita  factum  esto.  Ad 
suam  ipsorum  demonstrationem,  qua  esse  eos  probemus,  omni  con- 
tentione  invocati  sunto.  Tenentes  autem  hunc  firmum  quasi  funem 
quaestionem  conscendamus."  2  Deinde  primum  movens  ostendit 
debere  exsistere  et  hoc  non  posse  esse  corpora,  quae  iterum  ab 
alio  moventur  et  ideo  numquam  sunt  primum,  sed  ammani,  quae 
seipsam  movet  et  propterea  motum  primo  inchoare  potest.   „  Quando 


1  Cf.  Gutbeelet,  Metaph.  (Edit.  2.)  S.  98. 

2  De  leg.  1.  10.  (Edit.  Stephanian.)  p.  893  b. 


86  Gap.  3.    Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

aliquid  mutat  aliud  et  hoc  rursus  semper  aliud,  nonne  tandem  ex 
his  aliquid  erit  primum  mutans?  At  qui  tandem,  si  quid  ab  alio 
movetur,  id  primum  erit  mutantium?  Profecto  hoc  impossibile 
est.  Sed  quando  id,  quod  seipsum  movit,  aliud  mutaverit  atque 
hoc  rursus  aliud  et  ita  multa  milia  eorum,  quae  mota  sunt,  ex- 
sistunt,  num  quod  principium  universae  eorum  motionis  aliud  erit 
nisi  mutatio  eius,  quod  seipsum  movit?  ...  Si  quando  quiescerent 
omnia  simul,  quemadmodum  istorimi  [atheorum]  plerique  dicere 
audent,  quaenam  ex  iis  motionibus,  quas  diximus,  prima  fieri 
deberet?  Ea  sane,  quae  seipsam  movet.  Ab  alio  enim  numquam 
mutabuntur,  nisi  hoc  in  seipso  prius  mutetur.  Principium  igitur 
motionum  omnium  et  primam,  quae  in  quiescentibus  orta  est  et 
in  motis  viget,  eam  esse  dicendum  erit,  quae  seipsam  movet, 
hancque  esse  antiquissimam  omnium  et  potentissimam  mutationem  ; 
eam  autem,  quae  ab  alio  movetur  et  alia  movet,  esse  secun- 
dam."  1  Ulterius  Plato  duplicem  distinguit  animam:  aliam,  quae 
est  humana,  quae  potest  etiam  male  agere;  aliam  omnino  bonam. 
Nempe  admittenda  est  anima  mundana,  quae  est  primum  prin- 
cipium motus  mundani  universalis.  ..Animam  igitur  gubernantem 
et  habitantem  in  omnibus,  quae  ubique  moventur,  nonne  etiam 
coelum  gubernare  dicendum  est?  .  .  .  Utrum  igitur  animae  genus 
coelum  et  terram  et  universum  circuitum  tenere  dicimus  ?  intelli- 
gens  et  virtute  plenum  an  neutro  instructum?  ...  Si  universa 
ratio,  qua  coelum  et  omnia,  quae  in  eo  sunt,  eunt  simul  et  feruntur, 
similem  ac  intellectus  motio  et  circumactio  et  cogitationes,  naturam 
habet  et  cognato  modo  procedit,  optimam  utique  animam  dicen- 
dum erit  mundum  universum  curare  et  hac  eum  via  ducere."  2 
Revera  autem  coeli  circulatio  intellectus  naturae  respondet.  Con- 
cludit  igitur  philosophus:  „Ex  iis,  quae  mine  dieta  sunt,  etiam 
nefas  est  aliud  dicere  quam  animam  omni  virtute  praeditam  vel 
plures  circuitum  efficere.  "  Deinde  manifestat  etiam  soli  et  sideri- 
bus  singulis  singula  inesse  vel  praeesse  numina.  „Si  igitur  aliqua 
anima  universitatem  solis  et  lunae  et  reliquorum  astrorum  circum- 
agit,  nonne  etiam  unumquodque  [secundum  particularem  motum 
anima  circumaget  particularis] ?  .  .  .  Soleni  si  ducit  anima,  ex 
tribus  unum  facere  eam  dicentes  non  aberrabimus.  Aut  intus 
posita  in  rotundo  hoc,  quod  cernitur,  corpore  in  omnes  illud  partes 
perducit,  quemadmodum  nos  anima  nostra  circumfert  ;  aut  extrin- 


1  De  leg.  1.  10.  p.  894  e  sq.  -  Ibid.  p.  896  e  sq. 


Art.  7.  De  Dco  apud  Platonem.  87 

Becus,  corpore  comparato  igneo  vcl  aereo,  vi  trudit  corpore  corpus, 
ut  aliqui  volunt;  aut  fcertio  destituì;!  corpore,  alias  animi  habens 
vii cs  supra  modum  mirabilcs,  eum  ducit.  .  .  .  Hane  autem  animam, 
sive  Bolem  ducit  eum  tamquam  currum  habens  sive  extrinsecus 
Edve  quocumque  modo,  Deum  existimare  nemo  non  debet.  .  .  . 
Iam  vero  de  astria  omnibus  et  luna  annisque  et  mensibus  et  anni 
temporibus  omnibus  quid  aliud  dicemus  nisi  hoc  idem:  quoniam 
animam  vel  animas  horum  omnium  auctores  easque  omni  ad 
bonìtatem  virtute  instructas  esse  apparuerit,  nos  cas  dicturos 
esse  deos,  sive  in  corporibus  positae  tamquam  ammalia  universum 
coelum  ornent  sive  quocumque  modo.  Porro  haec  qui  concedit, 
nonne  deorum  piena  esse  omnia  sustinet?  Iam  eum,  qui  antea 
deos  esse  negabat,  condicionibus  nostris  positis  relinquamus.  Aut 
doceat  nos  errare,  tum  quando  animam  ponimus  primum  principium 
esse  omnis  generationis,  tum  in  reliquis,  quae  horum  consectaria 
dicebamus;  aut  si  melius  quam  nos  dicere  non  possit,  nobis  credat 
et  reliquam  vitam  agat  deos  esse  iudicans."  1 

Ea,  quae  Plato  hoc  loco  disputat,  esse  primum  movens 
eftìciunt,  quod  non  est  ab  alio  motuni  ideoque  rationem  animae 
vel  spiritus  habet.  Singula  sidera  singulos  motores  habere  non 
suftìcienter  probatur;  unus  enim  spiritus  supremus  principium 
omnis  motus  et  universalis  et  particularis  esse  potest.  Neque  hic 
Plato,  quum  ad  captum  vulgi  loquatur,  subtilius  in  naturam  eius 
inquirit,  quod  est  movens  absolute  supremum.  Quod  si  fecisset, 
eum  Aristotele  invenisset  movente,  quod  seipsum  movet,  adirne 
esse  prius  illud,  quod  omnia  movet,  quin  ipsum  ullo  modo  aut  ab 
alio  aut  a  se  moveatur,  et  quod  propterea  non  est  anima  mun- 
dana,  quae  mundo  immanens  est  et  eum  eo  movetur,  sed  onmem 
mundum  transcendit;  et  hic  tandem  est  verus  Deus,  quum  illi 
coeli  et  siderum  rectores,  si  qui  sint,  nisi  valde  improprie,  dii 
appellali  non  possint 2.  Philosophus  nostro  loco  contentus  erat, 
ut  spiritualismum  vulgi  contra  atheismum  sive  materialismum  vin- 
dicaret,  quin  iam  totam  monotheismi  veritatem  evolveret.  Revera 
Platonem  supra  illos  siderum  et  coeli  rectores  agnovisse  unum 
Deum  supremum  immobilem  infra  videbimus. 
150.  Neque  solimi  ex  moventibus,  sed  etiam  ex  generali  causae 
consideratione  Platonicis  nixus  principiis  ad  Deum  pervenies.     In 


1  De  leg.  1.  10.  p.  898  e.  sq. 

2  Ita  in  sacris  scripturis  iudices  humani  metaphorice  dii  appellantur. 


88  Gap.  3.   Dernonstratio  exsisteutiae  Dei  praeparatur. 

Philebo  Plato  quattuor  rerum  genera  distinguiti  infinitum  sive 
materiale,  fìnitum  sive  formale,  essentiam  ex  infinito  et  finito 
mixtam  et  compositam,  causam  mixtionis.  Deinde  postquam  dixit 
omne,  quod  fit,  habere  causam,  quid  sit  mundi  et  processus  mun- 
dani  principium,  inquirit  idque  ex  mente  omnium  sapientium 
intellectum  esse  affirmat.  „Socrates.  Vide,  num  nccessarium  tibi 
videatur,  quodcumque  gignitur,  per  aliquam  causam  gigni.  Prot- 
archus.  Milli  piane;  quomodo  enim  absque  ea  fieret.  Socr. 
Nonne  natura  efficientis  nomine  dumtaxat  a  causa  differt  atque 
efficiens  et  causa  unum  recte  vocabuntur?  Prot.  Recte.  Socr. 
Quin  etiam  effectus  ac  genitum  solo  nomine  similiter  discrepabunt 
aut  quomodo?  Prot.  Ita.  Socr.  Praeceditne  igitur  secundum  na- 
turam  semper  efficiens  et  effectus  subsequitur  ?  Prot.  Prorsus. .  .  . 
Socr.  Veruni  iam  decet,  quum  quattuor  sint  discreta  singula, 
memoriae  causa  deinceps  ea  enumerare.  Primum  igitur  infinitum 
dico,  secundum  fìnitum,  tertium  mixtam  et  ex  his  factam  essen- 
tiam, quartum  mixtionis  et  generationis  causam."  x  Deinde  de 
mundi  causa  legimus:  „Omnes  sapientes,  qui  vere  se  extollunt, 
consentiunt  intellectum  esse  coeli  terraeque  regem."  2  In  sequen- 
tibus  haec  assertio  teleologicis  praesertim  probatur  rationibus. 

Etiam  hoc  loco  philosophus ,  ut  ex  contextu  operis  cernere 
poteris,  proxime  loquitur  de  intellectu,  qui  est  in  anima  mundana, 
quin  ad  intellectum  supremum  sive  Deum  ascendat.  Nempe  quum 
hoc  libro  non  id  agatur,  ut  Deum  esse  probetur,  sed  hoc  tantum, 
dum  aliud  intenditur,  concomitanter  tangatur,  istam  quaestionem 
Plato  plenius  non  ingreditur.  Ceterum  philosopho  anima  mundi 
cum  supremo  Deo,  e  quo  emanatione  oritur,  intime  cohaeret,  ut 
agnoscere  hanc  animam  sit  simul  agnoscere  Deum. 
151.  Secundum  Platonem  etiam  ex  contingenza  rerum  argu- 
mentari  licet.  Videlicet  non  omnia  possunt  esse  corruptibilia.  Si 
enim  omnia  interirent,  ipsa  possibilitas  motus  et  rerum  periret, 
id  quod  dare  non  possumus.  Debet  ergo  esse  principium  rerum 
necessariuin  et  incorruptibile.  „Omnis  anima  est  immortalis.  Nam 
quod  semper  movetur,  id  aeternum  est.  Quod  autem  niotum  affert 
alicui  quodque  ipsum  agitatur  aliunde,  quando  finein  habet  motus, 
vivendi  finem  habeat  necesse  est.  Solum  igitur  quod  se  ipsum 
movet,  quia  numquam  deseritur  a  se,  numquam  ne  moveri  quidem 
desinit;   quin  etiam  ceteris,   quae  moventur,  hic  fons,   hoc  prin- 


Pliileb.  p.  26  e  sq.  -  Ibid.  p.  28  e. 


Ari.  7.  De  Deo  apud  Platonem.  Si» 

eipium  esl  movendi.  Principi]  autem  aulla  est  origo.  Nani  ex 
principio  oriuntur  omnia;  ipsum  autem  nulla  ex  re  alia  nasci 
potest.  Ncque  enim  essel  id  principium,  quod  gigneretur  aliunde. 
Quod  si  aumquam  oritur,  ne  occidit  quidexn  umquam.  Nani  prin- 
cipium exstinctum  noe  ipsum  al>  alio  renascetur  nec  a  se  alimi 
creabit,  siquidom  necesse  est  a  principio  oriri  omnia.  Ita  fit.  ut 
motus  principium  ex  eo  sit,  quod  ipsum  a  se  movetur.  Id  autem 
nec  nasci  potest  nec  mori:  vel  concidat  omne  coelum  omnisque 
natura  consistat  necesse  est  nec  vini  ullam  nanciscatur,  qua  primo 
impulsu  moveatur." 1 

152.  Platonicum  rursus  est,  quum  ex  gradibus  rerum  exsisten- 
tia  Dei  demonstratur.  Nempe  ex  Platone,  si  entia  particularia 
cognoscimus,  quae  sunt  plus  minusve  aequalia,  iusta,  sancta,  vel 
si  cognoscimus  ea  esse  ita  aequalia,  iusta,  sancta,  ut  sub  alia  con- 
sideratìone  vel  sub  alio  tempore  sint  non  talia,  simul  etiam  intel- 
ligimus  esse  aliquid,  quod  est  simpliciter  et  maxime  tale,  quod 
est  ipsa  aequalitas,  iustitia,  sanctitas;  nisi  enim  res  cum  eo,  quod 
est  ipsum  Acquale,  Iustum,  Sanctum,  compararemus ,  iis  aliquid 
aequalitatis,  iustitiae,  sanctitatis  deesse  non  deprehenderemus. 
Atqui  res  sunt  plus  minusve  bonae.  Ergo  est  Bonitas  ipsa  sive 
Deus.  „Dicimus  aliquid  esse  aequale,  non  dico  lignum  ligno  neque 
lapidem  lapidi,  sed  praeter  haec  omnia  adhuc  aliud:  ipsum  Aequale. 
Hoc  dicimusne  aliquid  esse  an  nihil?  Dicimus,  per  Iovem,  inquit 
Simmias.  .  .  Nonne  saxa  aequalia  vel  ligna,  dum  interdum  eadem 
sunt ,  alias  aequalia  alias  inaequalia  nobis  videntur  ?  Penitus. 
Quid  autem?  Ipsumne  Aequale  aliquando  inacquale  tabi  visum 
est  vel  aequalitas  inaequalitas.  Numquam ,  o  Socrates.  Itaque 
non  idem  sunt  haec  aequalia  atque  ipsum  Aequale.  Nullo  modo 
mihi  videtur,  o  Socrates.  .  .  Videnturne  ita  aequalia  haec  [ligna, 
saxa]  esse,  ut  ipsum  Aequale,  an  deest  aliquid,  quominus  talia 
sint,  quale  est  Aequale  ipsum?  Permultum  certe  deest.  Nonne 
igitur  confitemur,  quando  quis  aliquid  conspicatus  reputati  ,Ap- 
petit  quidem  hoc,  quod  mine  video,  esse  tale,  quale  quiddam  aliud 
ex  his,  quae  sunt;  veruni  deficit  neque  potest  tale  esse,  quale 
est  illud,  sed  deterius  est'  necesse  esse  eum,  qui  hoc  reputet, 
antea  cognovisse  illud,  cui  dicat  hoc  quodammodo  simile  quidem 
esse,  sed  ad  plenam  similitudinem  non  accedere?  Necesse  est.  .  . 
Non  de  Aequali  magis  nunc  nobis  est  sermo  quam  de  ipso  Pulchro, 


Phaedr.  p.  245  e.     Versio  latina  est  Ciceronis,  Tusc.  I.  23. 


90  CRP-  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

de  ipso  Bono  et  Iusto  et  Sancto  et  de  omnibus,  quibus  id,  quod 
est,  assignamus  et  in  interrogationibus  interrogantes  et  in  respon- 
sionibus  respondentes."  x  His  deinde  considerationibus  ad  ipsum 
Deum  perveniemus.  „  Quando  quis  artem  dialecticam  aggreditur, 
sola  ratione  sine  omni  sensu  ad  ipsum,  quod  quodlibet  est,  con- 
tenda et,  quando  non  desistit  prius  quam  ipsum  Bonum  intelli- 
gentia  perceperit,  ad  finem  intelligibilium  perventum  est."  2  Hoc 
autem  intelligibilium  culmen  est  Deus.  „In  intelligibilibus  postrema 
est  Boni  idea  eaque  difficulter  perspicitur.  Conspectam  autem 
concludendum  est  causam  esse  omnium  rectorum  et  pulchrorum 
in  omnibus  rebus,  quum  in  mundo  visibili  lucem  creaverit  et  lucis 
fontem,  in  intelligibili  vero  ipsa  auctoritatem  teneat  omnem  veri- 
tatis  et  intellectus  effectrix,  eamque  nosse  debere,  quicumque  sana 
mente  vel  publice  vel  privatim  sit  acturus.  " 3 

153.  Platonis  argumentum  in  eo  errat,  quia  universalia  qua 
talia,  a  parte  rei  putat  exsistere  formaliter,  quum  universalitas 
revera  non  sit  extra  mentem  nisi  fudamentaliter.  Fundamentum 
autem  universalitatis  proxime  est  ipsa  natura  rerum ,  quae  est 
similis  in  pluribus.  Ultimimi  vero  fundamentum  est  Deus  vel  idea 
rerum  in  Deo  ;  et  sic  intellecta  Platonis  argumentatio  legitima  est. 
Nimirum  res  individuas  in  eadem  specie  convenire  concipi  non 
potest,  nisi  omnia  individua  ab  una  causa  secundum  eandem  speciem 
formantur;  nam  res  ratione  sui  esse  proprii,  nisi  eandem  causam 
haberent,  omnino  separatae  ab  invicem  essent  sine  omni  commu- 
nione.  Hoc  autem  modo  non  sequitur  esse  multas  ideas  sub- 
sistentes,  sed  colligitur  esse  unum  Deum,  qui  est  omnium  rerum 
principium,  quas  secundum  ideas  mentis  suae  formavit4. 

154.  Ad  argumentum  teleologicum  haec  faciunt  Platonis:  „So- 
crates.  Utrum,  o  Protarche,  dicendum  est  universum  hoc  regi  ab 
irrationali  quadam  temerariaque  et  fortuita  potestate  an  cantra, 
quemadmodum  maiores  nostri  senserunt,  ordine  quodam  mentis  et 
sapientiae  mirabilis  gubernari?  Prot.  Quod  nunc  dicis,  ne  fas 
quidem  esse  mihi  videtur.  Fateri  autem  niente  omnia  haec  gu- 
bernari et  spectaculo  mundi  ac  solis  ac  lunae  ceterorumque  siderum 
conveniens  est  et  non  aliter  ego  umquam  de  iis  loqui  aut  sen- 
tire ausim."  5 


1  Phaedo  p.  74  a  sq.  2  De  reputi.  1.  7.  p.  582  a.  3  Ibid.  p.  517  e. 

4  De  hac  re  constili  potest  capitis  sequentis  art.  4 

5  Phileb.  p.  28  d. 


\it.  7.  Do  Deo  apud  Platonem.  !i  1 

Addii  ex  anima  Qostra  nos  eognoscere  posse  esse  Deuaa  in- 
telligentoni. ,Socr.  Nostrum  corpus  ammani  habere  Eatebimor. 
Prot,  Constai  Soci.  Qndenam,  o  amico  Protarche,  suscepit,  nisi 
universi  corpus,  quod  eadem,  quae  el  nostrum,  atque  etiam  omnino 
praostantiora  continoti  ammani  habeat?  .  . .  Ergo  in  [ovia  natura 
regìam  animam  regiamque  mentem  inesse  confiteberis."  *  —  Errai 
Piati»,  quia  putat  animam  nostrani  emanatione  craadam  ab  anima 
uni ndi  voi  a  Deo  delabari,  quum  revera  esse  non  possit,  nisi  a  Deo 
fiat  per  creationem  ex  nihilo. 

155.  Etiam  alia  plura  apud  Platonem  occurrunt,  quae  Deum 
esse  demonstrant.  Imprimis  non  ex  solis  rerum  gradibus,  sed 
generatim  ex  quavis  ventate  ad  Deum,  qui  est  eius  fundamentum 
et  principium,  concludit.  ,  Illud  igitur.  quod  veritatem  iis,  quae 
intclliguntur.  et  intelligenti  facultatem  praebet,  Boni  ideam  esse 
dicito:  causam  scientiae  et  veritatis  cognoscendae  eam  existi- 
mato:  et  quum  haec  duo.  cognitio  ac  veritas,  adeo  pulchra  sint, 
si  tamen  ipsam  aliud  et  bis  pulcbrius  statueris,  recte  statueris. 
Quemadmodum  autem  rectum  est  lucem  ac  visum  soli  similia  ex- 
istimare,  solem  vero  ipsa  esse  nequaquam  recte  existimatur:  ita 
etiam  rectum  est  scientiam  et  veritatem  Boni  similia  existimare. 
Bonum  vero  ipsum  alterutram  statuere  non  convenit,  sed  pluris 
aestimanda  est  Boni  natura."  2 

Porro  ad  vitam  socialem  liominum  deorum  opinio  necessaria 
est.  „Nerno  umquam,  qui  deos  esse  credebat,  aut  impium  factum 
perpetrava  libere  aut  verbum  ore  misit  nefandum,  sed  tantum  is, 
cui  ex  bis  tribus  unum  accidit,  ut  aut  illud,  quod  dixi,  non  credat, 
aut  secundo  eos  esse  credat,  sed  nihil  curare  homines,  aut  tertio 
facile  flecti  posse  sacrificiis  et  precibus." 3  —  Hic  Plato  non  im- 
probat  omnes  preces,  quum  et  ipse  saepe  orationes  fundat,  sed 
eas ,  quibus  quis  deos  corrumpi  posse  credit ,  ne  vitam  ab  eo 
honestam  exigant. 

Praeterea  obiectum  beatitudinis,  ut  ex  Platone  videbimus,  est 
Deus,  ad  quem  aeternaliter  cognitione  et  amore  possidendum  omne 
bumanum  desiderium  fertur.  Atque  in  hoc  habes  principium,  quo 
eudaemonologice  Deum  esse  ostendas. 

Denique  persuasio  gentium  deos  esse  probat.  .Quomodo  quis 
sine  indignatione  deos  esse  doceat  ?  Quippe  moleste  ferre  et  odisse 
illos  necesse  est,  qui  harum  nobis  disputationum  causam  attulerunt 


1  Phileb.  p.  30a  sqq.        -  De  republ.  1.  67p.  508e.        3  De  leg.  1.  10.  p.  884 b. 


92  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

et  mine  afferunt.  Fidem  non  habentes  sermonibus,  quos  a  prima 
pueritia  lactentes  adhuc  audiebant  ex  nutricibus  et  matribus,  qnum 
incantationum  instar  tam  lusu  quam  serio  dicerentur,  dum  et  inter 
sacrificia  in  precationibus  sermones  illos  audirent  et  spectacula  iis 
accommodata  viderent  (quae  libentissime  adolescens  agi  videt  et 
audit),  dum  in  summo  sacrificantium  studio  parentes  suos  prò  se 
liberisque  suis  precibus  et  supplicationibus  deos,  ut  qui  maxime 
sint,  alloquentes  operam  dare  audirent  et  viderent,  necnon  cotidie 
in  ortu  et  occasu  solis  ac  lunae  provolvi  simul  et  adorare  con- 
spicerent  auribusque  perciperent  Graecos  atque  barbaros  omnes 
tam  in  rebus  adversis  quam  secundis  constitutos,  non  quasi  nulli 
sint  dii,  sed  ut  qui  maxime  sint,  neque  ullam  suspicionem,  quasi 
non  sint,  moventes:  —  haec  igitur  omnia  qui  sine  ulla  solida 
ratione,  ut  omnes  etiam  paulum  mente  praediti  consentient,  de- 
spicati  nos  cogunt  ea  nunc  dicere,  quae  dicimus,  lios  quomodo  quis 
mitibus  verbis  sustineat  admonere  simulque  docere  deos  esse?  .  .  . 
Ac  primum  tibi,  o  iuvenis,  qui  deos  esse  negas,  unum  quoddam 
magni  momenti  indicabo,  in  quo  numquam  mendax  reperiar,  hoc 
videlicet:  non  tu  solus  nec  tui  amici  primi  et  primum  hanc  de 
diis  opinionem  concepistis,  sed  omni  tempore  plures  vel  pauciores 
inveniuntur  hoc  morbo  laborantes.  Hoc  igitur  tibi  cum  multis 
eorum  versatus  dicam  neminem  umquam  a  puero  deos  non  esse 
opinatum  ad  senectutem  usque  in  ea  sententia  permansisse."  1 
156.  Ad  attributa  Dei  si  convertimur,  Deus  primo  loco  est 
spiritus.  Est  enim  supremus  et  verus  Deus  ipsa  idea  Boni.  Ideae 
autem  generatili!  materiae  opponuntur  et  corpore  prorsus  carent. 
Neque  obstat  Deum  interdum  animam  vel  animai  appellari,  quia 
haec  verba  non  sunt  nimis  premenda  et  indicant  tantum  Deum 
vivere.  Ceterum  deos  inferiores,  quos  Plato  admisit,  non  necesse 
est  pure  spirituales  esse. 

Quum  dii  corpore  careant,  etiam  sine  passionibus  sunt  et  iis, 
quae  inde  consequuntur,  litibus  et  iniustitiis  et  malis  quibuslibet. 
„Omnino  non  verisimile  est  deos  gaudere  aut  e  contra  tristari. 
Indecens  enim  utrumque  est."2  „Dii  universali!  terram  aliquando 
secundum  loca  inter  se  distribuebant ,  non  litigando.  Non  enim 
recte  intelligi  potest  aut  ignorare  deos,  quid  cuique  conveniat, 
aut  bene  scientes  id,  quod  magis  aliis  convenit,  sibi  contentione 
vindicare.     Iuris  igitur  sortibus,  quod  gratum  cuique  erat,  capie- 


1  De  leg.  1.  10.  p.  887  e.  sq.  2  Phileb.  p.  33  b. 


Art.  7.   De  Deo  apud  Platonem.  93 

bant."  1  „Damnandua  est,  quando  quia  verbia  male  fingit,  quales 
dii  et  heroes  ednt.    Primo,  inquam,  maximum  et  de  maximia  rebus 

mendacmm  non  pulchre  mentitus  est  is,  qui  dixit  rianimi  fecisse, 
quae  Hesiodus  ab  eo  facta  esse  narrat,  et  quomodn  eum  Saturnus 
ob  id  puniverit.    Iam  quae  Saturnus  egit  et  a  filio  perpessus 
etianisi  vera  eaaent,  non  putarem  sic  temere  ìmperìtia  adulescenti- 

buaque  tradenda,  sed  potius  tacenda  esse;  si  vero  necessitasi 
fcradendi,  sub  secreto  narranda  esse  quam  paucissimis  auditoribua, 
postquam  prius  victimam  immolassent,  non  porcum  tantum,  sed 
magnani  quandam  et  vix  parabilem,  ut  quam  paucissimis  audire 
contingeret  .  .  .  Neque  dicendum  iuveni,  si  summam  iniuriam 
faciat,  nihil  eum  miri  facere,  neque  si  iniuste  agentem  patrem 
omni  modo  castiget;  sed  facere,  quod  primi  maximique  deorum 
fecerint.  Generatim  non  dicendum  est  diis  deos  bellum  inferre 
et  insidiali  et  pugnare;  neque  enim  vera  sunt  etc."2 

157.  Deus  est  ens  personale  sive  suppositum  sui  conscium. 
Nani  Deus  omnia  intelligit  ideoque  maxime  se  ipsum  ;  nos  vero, 
ut  omneiii  nientem,  ita  etiam  hoc  a  Deo  accepimus.  ut  ipsum  in- 
telligere  et  hac  cognitione  beari  possimus.  Neque  obstat,  quod 
Deus  est  Boni  idea  universalis.  Si  enim  universalia,  ut  talia,  a  parte 
rei  exsistere  ponuntur,  etiam  mens  et  conscientia  iis  tribui  potest. 

158.  Deus  est  ens  onmem  munduni  visibilem  transcendens.  Hoc 
iam  ex  eius  spiritualitate  sequitur.  Deinde  hoc  demonstrant  varia 
attributa,  quae  postea  considerabimus.  Praecipue  vero  Deus  aeter- 
nitate  sua  munduni  temporalem  transcendere  intelligitur.  „Quem- 
admodum  exemplar  universi  animai  est  sempiternum,  ita  etiam 
ipsum  universum,  quantum  fieri  posset,  tale  efficere  Deus  instituit. 
Scilicet  illius  animalis  natura  erat  aeterna.  Atque  id  quidem 
totum  in  res  procreatas  transferri  non  poterat,  sed  imaginem 
cogitabat  mobilem  quandam  aeternitatis  facere  et,  ut  sic  simul 
etiam  varie  exornaretur  coelum.  aeternitatis,  quae  semper  una  et 
eadem  stat,  imaginem  facit  aeternam  secundum  numeros  succes- 
sivam,  quam  tempus  nominavimus.  Dies  enim  et  noctes  et  menses 
et  annos,  qui  non  erant,  antequam  coelum  exstitisset,  tunc  simul, 
dum  hoc  conditur,  oriri  molitur.  Haec  autem  omnia  sunt  partes 
temporis,  et  ,erat'  et  ,erit'  temporis  sunt  species  procreatae,  quas. 
quin  advertamus,  perperam  ad  sempiternam  essentiam  referimus. 
Dicimus  enim  de  ea  ,erat',  ,est'  et  ,erit',  quum  tamen  solum  .est" 


1  Kritias  p.  109  b.  2  De  republ.  1.  2.  p.  377  e. 


94  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

ex  ventate  ei  conveniat,  ,erat'  autem  et  ,erit'  ad  ortum  in  tem- 
pore euntem  adhiberi  debeant.  Utrumque  enim  inotus  sunt.  Ei 
vero,  quod  semper  eodem  modo  sine  motu  est,  neque  antiquius 
neque  recentius  fieri  tempore  contingit  aut  factum  esse  aliquando 
vel  nunc  aut  fore  in  posterum  aut  quicquam  eorum,  quae  origo 
his ,  quae  sub  sensu  cadunt ,  adiunxit.  Sed  haec  omnia  temporis 
aeternitatem  imitantis  et  ad  numerum  se  in  orbem  volventis  species 
ortae  sunt." *■ 

159.  Deus  est  infinite  perfectus  neque  ulla  ei  virtus  deest.  De 
Deo  nil  nisi  bonum  dicendum  est.  «Quicumque  per  varios  gradus 
amabilium  ascendit  recto  ordine  pulchra  intuitus,  ad  finem  iam 
amabilium  perveniens  subito  quandam  naturae  mirabilie  inspiciet 
pulchritudinem  :  hoc  illud,  cuius  gratia  omnes  labores  praecedentes 
subiimus.  Et  primo  quidem  hoc  est  ens  perpetuum,  quod  neque 
fit  neque  interit  neque  crescit  umquam  neque  decrescit.  Deinde 
non  est  ex  parte  pulchrum  et  ex  parte  turpe,  neque  aliquando 
pulchrum  et  aliquando  minime,  neque  comparatum  ad  hoc  pulchrum 
et  comparatum  ad  illud  turpe,  neque  hic  pulchrum  et  ibi  turpe, 
neque  ex  horum  mente  pulchrum  et  ex  illorum  nequaquam.  Neque 
rursus  imaginatione  ipsum  Pulchrum  ita  fingetur,  ut  vultus  pulcher 
aut  manus  pulchrae  aut  aliud  quidquam.  quod  in  corpore  est, 
neque  ut  oratio  quaedam  aut  scientia  neque  omnino  ut  id,  quod 
in  alio  est  sive  in  animali  sive  in  terra  sive  in  coelo  sive  in  alio 
quolibet:  sed  est  id  ipsum  per  se  ipsum  cum  semetipso  uniforme 
semper  exsistens.  Cetera  vero  omnia,  quae  pulchra  sunt,  illius 
participatione  quadam  sunt  pulchra.  ea  scilicet  condicione,  ut  na- 
scentibus  et  intereuntibus  reliquia  nihil  substrahatur  illi  aut  addatur 
et  nihil  patiatur  ...  In  hoc  vitae  statu,  quando  quis  ipsum  Pul- 
chrum spectat .  vita ,  si  usquam  alibi ,  vere  vitalis  est  etc.  "  - 
„Qualis  Deus  est.  talis  est  semper  exhibendus,  sive  quis  epico 
eum  cannine  proponit  sive  lyrico  sive  tragoedia.  Nonne  igitur 
bonus  est  Deus  et  ita  dicendum?"3 

160.  Quia  Deus  est  infinite  perfectus,  etiam  prorsus  immutabili» 
est.  „  Nonne  necesse  est,  si  quid  a  specie  sua  mutetur,  aut  ipsum  a  se 
mutari  aut  ab  alio  ?  —  Necesse  est.  —  Itaque  ab  alio  nonne,  quae 
optime  se  habent,  minime  mutantur  atque  moventur  ?  V.  gr.  inter 
corpora  a  cibis  et  potionibus  et  laboribus  et  inter  plantas  ab  aesti- 
bus  et  ventis  et  huiusmodi  affectionibus  nonne,  ut  quidque  sanissi- 


1  Timaeus  p.  37  d  sqq.        2  Sympos.  p.  210  e  sqq.        3  De  republ.  1.2.  p.  379  a. 


Art.  7.   l'è  Deo  apud  Platonem.  95 

imiiii  est  ti  robuatissimum,  ila  minime  mutatur?  —  Ita  certe. — 
Ht  inter  animas  aonne  fortiasimam  e1  prudentissimam  extrmsecua 
aocidens  minime  perturbabit  et  nratabit?  —  Sane.  —  Et  inter  ea, 
quae  compositione  fabricantur,  vasa,  aedificia,  vestimenta  eadem 
ratione  bene  oonstructa  ac  bene  se  habentia  minime  a  tempore 
reliquisque  afltrtionibus  mutantur.  —  Est,  ut  dicis.  —  Quidquid 
igitur  bene  se  habet  rei  natura  vel  arte  vel  utrisque,  minhnam 
niutationeni  ab  alio  recipit.  —  Videtur.  —  At  vero  Deus  et  ea, 
quae  Dei  sunt,  omni  ex  parte  optarne  sese  habent. —  Quidni?  — 
Hac  igitur  ratione  minime  multas  formas  suscipiat  Deus.  —  Minime 
utique.  —  Numquid  vero  ipse  se  mutet  et  alteret?  —  Sane,  si 
omnino  mutatur.  —  Utrum  igitur  in  melius  et  pulchrius  se  nratat 
an  in  peius  et  turpius  seipso?  —  Necesse  est  in  peius,  si  modo 
mutatur.  Non  enim  carere  Deum  aliqua  pulchritudine  aut  virtute 
dicemus?  —  Rectissime  loqueris.  Atque  quum  haec  ita  se  habeant, 
crediane  tu  sua  sponte  aliquem  sive  Deum  sive  hominem  deteriorem 
se  facere.  —  Nequit  fieri.  —  Fieri  nequit  igitur,  ut  Deus  mutare 
se  vdit  :  sed  quisque  eorum,  quum  sit,  quantum  potest,  pulcher- 
rimus  atque  optimus,  sua  semper  in  forma  simpliciter  perseverata  " 1 
161.  Inter  varia  attributa  divina  laudatur  eius  omniscientia. 
„Dei  sciunt  et  vident  et  audiunt  omnia  neque  fugit  eos  quidquam 
eorum,  quae  sensibus  et  scientia  percipiuntur.  " 2 

Porro  Deus  est  sapientissimus.  Hanc  Dei  sapientiam  totus 
Timaei  libellus  praedicat  mundi  a  Deo  origines  describens.  Propterea 
si  alicuius  rei  causam  ultimam  invenire  vis,  quaere,  cut  res  ita 
sit  optima.  „Mens  est  omnium  causa  et.  quum  ita  sit,  mens 
ordinans  omnia  ordinat  et  disponit  singula  ita,  quemadmodum 
est  optimum.  Si  quis  igitur  velit  causam  invenire,  qua  quodque 
fìat  vel  pereat  vel.  sit,  hoc  ei  est  inveniendum,  qua  ratione  ei 
optimum  sit  aut  esse  aut  quidvis  aliud  pati  vel  agere."3 

Deus  est  etiam  potentissimus.  Totum  mundum  ex  materia 
rudi  efformavit,  ut  praesertim  in  Timaeo  legimus.  .,Si  quis  experi- 
mento haec  [i.  e.  colorum  mixtiones]  investigare  et  probare  velit. 
humanae  et  divinae  naturae  discrimen  ignoraret.  quoniam  Deus 
multa  in  unum  commiscendi  et  rursus  ex  uno  in  multa  dissolvendi 
satis  et  scientia  et  potentia  praeditus  est.  homo  vero  neutrum 
horum  aut  nunc  potest  aut  umquam  poterit."  i 


1  De  repnbl.  1.  2.  p.  380  e  sqq.  -  De  leg.  1.  10.  p.  901  d. 

3  Phaedo  p.  97  e.  4  Timaeus  p.  68  d. 


96  Cap.  8.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

Deus  est  absolute  sanctus  et  iustus  ideoque  poetae,  qui  de 
diis  flagitia  et  scelera  narrant,  vehementer  improbandi  sunt.  Spe- 
ciatim  Deus  veracissimus  est  neque  mentietur  umquam.  „Ob  quam- 
nam  igitur  causam  mendacium  est  utile  Deo?  An  quia  vetera 
non  novit,  fictionibus  veritati,  quam  maxime  potest,  assimilatis 
mentietur?  —  Ridiculum  est.  —  At  metu  hostium  mentietur?  — 
Longe  abest.  —  At  propter  eorum,  qui  ei  familiares  sunt,  stul- 
titiam  aut  insaniam?  —  At  nullus  stultorum  et  insanorum  Deo  amicus 
est.  —  Non  igitur  est,  cur  Deus  mentiatur.  —  Non  est.  —  Prorsus 
igitur  simplex  et  verax  Deus  dictis  et  factis  neque  mutatur  ipse 
neque  alios  decipit  neque  per  visiones  neque  per  sermones  neque  per 
signorum  missiones  neque  vigilantibus  neque  vero  somniantibus.  " 1 
162.  Deus  est  omnium  rerum  conditor  et  pater  universi.  Etiam 
dii  vel  daemones,  quos  vulgus  colit,  sunt  opera  supremi  Dei.  Ne- 
que tamen  ex  nihilo  mundum  Deus  creavit,  sed  corpora  ex  materia 
formavit,  animam  ex  materia  et  elemento  ideali  miscuit.  Mundus 
non  semper  fuit,  sed  in  tempore  factus  est.  —  De  hac  re  legatur 
totus  Timaei  liber,  quo,  qua  ratione  Deus  omnia  ad  exsistentiam 
perduxerit,  late  describitur.  Referre  iuvat  locum,  qui  est  de 
mundi  causa  exemplari.  „Dicamus,  qua  causa  motus  Conditor 
naturae  et  universi  egerit.  Bonus  erat.  In  bonum  autem  nulla 
umquam  de  ulla  re  cadit  invidia.  Huius  igitur  expers  omnia  voluit 
quam  maxime  sibi  similia  fieri.  .  .  .  Dicendum  nobis  est,  cui  ani- 
malium  in  similitudinem  Conditor  mundum  condiderit.  Nulli  pro- 
fecto  eorum  existimemus,  quae  partis  rationem  habent  (imperfecto 
enim  simili  numquam  pulchrum  est),  sed  ei  animali,  cuius  reli- 
quorum  animalium  individua  et  genera  partes  sunt,  mundum  quam 
simillimum  ponamus.  .  .  .  Nam  pulcherrimo  omnium  intelligibilium 
et  ei,  quod  est  secundum  omnia  perfectum,  simillimum  eum  reddere 
Deus  voluit.  .  .  .  Idcirco  [quia  exemplar  unicum  est]  neque  duos 
neque  infinitos  Factor  fecit  mundos,  sed  unum  hoc  singulare  coelum 
factum  est  et  porro  erit."  2  Deus  igitur  ipse,  qui  est  ipsum  Bo- 
num et  ipsum  Animai,  causa  exemplaris  mundi  est. 

Deus  etiam  providentia  sua  omnes  res  gubernat  tum  magnas 
tum  minimas.  „  Parva  deos  non  minus  curare  quam  magna  forsan 
non  difficile  est  demonstratu.  " 3  Specialem  hominum  curam  Deus 
habet.  Imprimis  iusti  praemia,  iniusti  poenam  debitam  recipiunt 
in  hac  vita  vel  in  futura  ;  immo  aliqui  aeternis  poenis  cruciabuntur. 


1  De  republ.  1. 2.  p.  382  e.        2  Timaeus  p.  29  e  sqq.        3  De  leg.  1. 10.  p.  900  e. 


Art.  7.   De  Deo  apml   Platonem.  <j~ 

De  hoc  iudìcio  et  retributione  futura  Plato  passim  loquitur,  prae- 

sn  tini  in  ({orgia,  Politico,  Republica,  Lcgibus. 

Hominis  suiuuia  perfectio  et  beatitudo  in  <■<>  «'st,  ut  Deo  co- 
gnitione  vi  annui'  ipsras  Boni  et  omnium  virtutum  exercitio  simìlis 
reddatnr.  „Demonstra  milii,  quae  sit  idea,  ad  quam  respiciens 
eaque  tamquam  exemplari  utens  dicam  id,  quod  tu  vel  alius  qui- 
libet  BÌmile  t'aeitis,  esse  sanctum,  id  autem,  quod  dissimilo  facitis, 
non  esse  sanctum.  —  Quod  dilectum  diis,  sanctum  est;  quod  vero 
non  dilectum,  impium."  1  „À  diis  numquam  negligitur,  quicumque 
conari  voluerit  iustus  evadere  virtutisque  studio,  quoad  homini 
licet,  Deo  similis  fieri."2  .,Conandum  est  ut  a  regione  mortali 
quam  celerrime  ad  deos  fugiarnus.  Fuga  autem  est  assimilalo 
cum  Deo,  in  quantum  fieri  potest.  Assimilatio  autem  est  iustitia 
et  sanctitas  cum  prudentia.  "  3 

163.  Quantum  ad  numerum  Plato  unum  agnoscit  veruni  et 
supremum  Deum,  qui  est  ipsum  Bonum.  Praeterea  admittit  multos 
deos  inferiores.  Primo  ideas  appellat  „deos  aeternos"  4.  His 
accedunt  multi  dii  in  tempore  facti.  Inter  quos  est  anima  mun- 
dana,  terra  et  sidera  vel  animae  eorum,  dii  vulgares,  ut  Iuppiter, 
limo,  et  daemones.  Omnes  hi  dii,  exceptis  ideis,  sunt  opera  primi 
Dei.  Ideae  autem  quomodo  apud  Platonem  ad  Deum  se  habeant, 
controvertitur ,  quum  alii  dicant  eas  esse  substantias  separatas 
praeter  Deum  ab  aeterno  exsistentes,  alii  esse  meros  terminos  in 
mente  divina.  Nos  primam  sententiam  ut  probabiliorem  sequimur, 
quia  obvius  textus  verborum  apud  Platonem  eam  refert,  et  eam 
tenet  Aristoteles,  discipulus  Platonis,  cui  neque  ad  Platonis  mentem 
intelligendam  ingenimn  neque  ad  veritatem  nobis  referendam  volun- 
tatem  defuisse  censendum  est.  Concedimus  tamen  in  Platone  in- 
veniri  ea,  quae  si  rite  urgentur,  ad  id  ducunt,  ut  ideae  non  sint 
nisi  in  mente  divina.  V.  gr.  Deum  appellat  creatorem  idearum5 
et  tamen  ideae,  utpote  aeternae,  non  sunt  factae  ;  videntur  igitur  a 
Deo  esse  tamquam  termini  cognitionis.  Ipse  tamen  Plato  liane  con- 
clusionem  non  intulit.  Generatim  enim  eius  de  ideis  doctrina  adirne 
valde  imperfecta  est  ;  pulcherrima  continet  veritatis  germina  multi- 
plici  errore  permixta.  Nempe  rectissime  Plato  distinxit  intelligibiLa 
et  sensibilia,   intellectum  et  sensum;    bene   cognovit   immutabili- 


1  Euthyphro  p.  6  e.  -  De  republ.  1.  10.  p.  613  a. 

3  Theaetetus  p.  176  b.    Cf.  etiam  Sjmiposion  p.  210  e,  quem  locum  supra 
adduximus.  4  Timaeus  p.  37  e.  5  De  republ.  1.  10.  p.  597  b. 

Hosiheim,  Theodicaea.  7 


98  Gap.  3.   Denionstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

tatein  veritatis  adacquate  et  ultimo  in  rebus  mundi  fluxis  non 
fundari;  recte  censuit  convenientiam  multarum  rerum  secundum 
eandem  rationem  universalem  derivandam  esse  a  communi  causa. 
Neque  tamen  affirmare  debuit  universalia  secundum  ipsum  uni- 
versalitatis  modum  esse  a  parte  rei  ;  videre  debuit  formas  univer- 
sales  secundum  id,  quod  concipitur,  esse  in  ipsis  rebus  individuis 
et  non  extra  eas  separatim  subsistere,  quamquam  modus  univer- 
salitatis  non  sit  in  rebus 1.  Quantum  ad  hos  errores  Platonem 
correxit  Aristoteles.  Veruni  is  ultimum  veritatis  fundamentum 
et  primas  rerum  causas  exemplares  nimium  neglexisse  videtur. 

AETICULUS  Vili. 

DE  DEO  APUD  ARISTOTELEM. 

164.  Imprimis  videndum  est,  quibus  rationibus  Deum  esse  Ari- 
stoteles demonstraverit. 

1.  a)  Potissima  eius  argumentatio,  quam  solam  fuse  evolvit, 
sumitur  ex  consideratione  motus.  Exsistunt,  ait,  quaedam,  quae 
moventur;  exsistit  enim  natura,  quae  est  principium  motus  et 
quietis.  Hoc  autem  conari  probare  ridiculum  est  :  patet  enim. 
„Ostendere  vero  ea,  quae  per  se  manifesta  sunt,  per  ea,  quae 
non  sunt  manifesta,  hominis  est  profecto,  qui  nequit  id,  quod  est 
per  se  notum,  et  id,  quod  non  est  per  se  notum,  discernere."  2 
Iam  quidquid  movetur,  ab  aliquo  movetur 3.  „Eorum  igitur,  quae 
movent  et  quae  moventur,  alia  per  accidens,  alia  per  se  movent 
atque  moventur;  per  accidens  quidem  ea,  quae  sunt  in  hisce, 
quae  movent  aut  moventur,  et  quae  per  partem;  per  se  autem 
ea,  quae  movent  aut  moventur  non  ex  eo,  quia  sunt  in  hisce, 
quae  movent  aut  moventur,  neque  rursus  ex  eo,  quia  pars  aliqua 
sua  movet  aut  movetur.  Eorum  autem,  quae  per  se  moventur, 
quaedam  a  se  ipsis,  quaedam  ab  alio  moventur."4  „Movens 
autem  est  duplex.  Aut  enim  non  per  se  ipsum  movet,  sed  per 
aliud,  quod  movet  movens  [velut  baculus  non  virtute  propria 
movet,  sed  ut  motus  ab  liomine],  aut  per  se  movet.  Et  hoc  aut 
primum  post  ultimum  aut  per  plura  media  movet  [i.  e.  per  unum 
vel  plura  media  movet].  .  .  .  Utrumque  igitur  movere  dicimus:  et 
ultimum  moventium    et  primum,    sed  magis  primum.     Hoc   enim 


1  Modus  universalitatis    est  fundamentaliter  in  rebus,    formaliter   in   sola 
mente.     Cf.  Pesch  1.  e.  n.  911  sqq. 

2  Phys.  II,  1.  s  Ibid.  Vili,  1.  4  Ibid.  Vili,  4. 


Art.  8.  De  Deo  apu«l  Àristotelem.  99 

ultimimi  movet,  sed  ultimimi  non  movel  primmn;  ei  sine  primo 
quidcni  ultinumi  non  movebit,  sine  hoc  autem  primmn  movere 
potest  [v.  gr.  baculus  non  movet  sine  homine,  sed  homo,  si  vult, 
sine  baculo  sola  marni].  ...  Si  igitur  omne,  quod  movetur,  ab 
aliquo  moveri  necesse  est:  aut  ab  eo,  quod  movetur  ab  alio,  aut 
ab  eo,  quod  non  movetur  ab  alio.  Et  si  ab  eo  movetur,  quod 
al>  alio  movetur,  movens  aliquod  debet  esse  primum,  quod  non 
ab  alio  moveatur.  .  .  .  Fieri  enim  non  potest,  ut  in  intinitum  pro- 
ficiscatur  id,  quod  movet  atque  movetur  ab  alio,  quippe  quum  in- 
finitorum  nullum  sit  primum."  *  Si  autem  non  est  primum,  non 
erit  medium  neque  ullum  movens.  Exsistit  igitur  aliquod  movens 
primum.  Hoc  aut  seipsum  movet  aut  est  omnino  immobile,  quia, 
si  ab  alio  moveretur,  non  esset  primum.  Ostendi  autem  potest 
illud  non  movere  se  ipsum.  Neque  enim  movetur  a  se  ipso  per  se. 
Nempe  „ mobile  est  potentia,  quum  movetur,  non  actu.  ...  At 
id,  quod  movet,  actu  iam  est,  ut  patet;  calefacit  enim  id,  quod 
est  calidum  actu,  et  omnino  generat  id,  quod  formam  iam  habet. 
Quare  simul  idem  et  secundum  idem  calidum  erit  et  non  calidum"  2. 
Neque  primum  movens  a  seipso  movetur  per  accidens,  ut  anima 
se  movet  per  accidens,  quatenus  ipsa  movet  corpus  et  deinde 
huius  motum  propter  coniunctionem  participat.  Hoc  sequitur  ex 
ratione  modo  aliata,  qua  constat  nihil  posse  esse  adaequatam  et 
primam  causam  proprii  motus.  Tamen  apud  Àristotelem  prò  hac 
parte  specialia  argumenta  invenies 3.  Ergo  exsistit  motor  primus 
immobilis,  qui  est  Deus. 

165.  b)  Huic  primo  argumento  simile  concinnari  potest,  quod 
non  solum  ex  ordine  moventium,  quae  ad  terminimi  ad  quem  per 
status  intermedios  tendunt,  sed  generatim  ex  ordine  causarum 
efficientium  (etiam  instantanearum)  procedit.  Nimirum  exsistit 
ordo  causarum  efficientium.  Nec  tamen  est  possibile,  quod  ali- 
quid  sit  causa  sui  ipsius,  quia  sic  esset  prius  se  ipso.  Nimirum 
„ causa  est  prior  eo,  cuius  est  causa"  4.  Non  autem  est  possibile, 
quod  in  causis  efficientibus  procedatur  in  infinitum.  Nani  „non 
sunt  infinitae  entium  causae  [sive  materiales  sive  formales  sive 
efficientes  sive  finales].  ...  In  iis  enim,  quae  sunt  media  inter 
ultimum  et  primum,  necesse  est,  quod  prius  sit  causa  eorum,  quae 
post  illud  sunt.    Si  enim  elicere  nos  oportuerit,  quid  trium  [primi, 


1  Phys.  Vili,  5.  2  Ibid.  Vili,  5  in  medio.  3  Ibid.  Vili,  6. 

4  Analyt.  poster.  II,  16.  98 b  18  (Edit.  Bekker). 


100  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

medii,  ultimi]  causa  est,  primum  dicemus.  Non  enim  ultimum 
(nullius  enim  causa  est  ultimum) ,  neque  medium ,  unius  enim 
[ultimi]  causa  est:  nil  enim  differt  unum  an  plura  sint  [media], 
nec  infinita  an  finita  [quia  plura  et  infinita  media  accipiuntur 
loco  unius,  in  quantum  conveniunt  in  ratione  medii].  In  serie 
autem  causarum  infinita  et  omnino  in  onmi  infinito  omnia  membra 
similiter  media  sunt  usque  modo.  Ergo  quoniam  nihil  primum 
est,  omnino  nulla  causa  est"  1.  Ergo  necesse  est  ponere  aliquam 
causam  efficientem  primam,  quae  est  Deus.  —  Quamvis  igitur 
omnia  huius  argumenti  membra  apud  Aristotelem  occurrunt,  ipse 
tamen  illud  ex  ordine  non  disposuit;  iiinno  apud  philosophum 
prima  causa  efficiens  non  videtur  esse  Deus,  sed  coelum,  quod 
a  Deo  tamquam  a  prima  causa  finali  movetur2. 

166.  e)  Simile  argumentum  sic  ponitur:  „Necesse  est  per- 
petuami aliquam  et  immobilem  substantiam  esse.  Etenim  sub- 
stantiae  sunt  primae  entium  ;  unde  si  ipsae  sunt  cunctae  corrupti- 
biles,  omnia  corruptibilia  sunt.  At  impossibile  est  motum  (aut 
generari  aut)  corrumpi  ;  nani  semper  erat.  "  3  Hic  falso  supponitur 
motum  esse  aeternum.  Vitium  autem  sanatur  dicendo,  si  omnia 
contingentia  et  corruptibilia  ponantur,  ipsam  possibilitatem  motus 
et  rerum  corrumpi,  id  quod  fieri  non  debet;  nempe  possibilitas 
motus  incorruptibilis  esse  non  potest,  si  non  exsistit  huius  possi- 
bilitatis  incorruptibile  fundamentum. 

167.  2.  Actus  est  tempore  vel  natura  prius  quam  potentia  „sic, 
quod  idem  specie  agit  prius,  idem  numero  vero  non.  Intelligo 
autem  hoc  ita,  quod  eo  quidem  frumento,  quod  actu  iam  est, 
prior  tempore  sperma  est,  quod  potentia  quidem  frumentum  est, 
actu  vero  nondum  ;  et  nomine  prior  est  materia  et  vidente  visivum. 
Sed  his  tempore  priora  alia  sunt  actu  exsistentia,  e  quibus  haec 
facta  fuerunt.  Semper  etenim  ex  eo,  quod  potentia  est,  fit  actu 
ens  ab  actu  exsistente,  ut  homo  ex  nomine,  musicus  ex  musico, 
semper  [quodvis  motum  ex]  aliquo  primo  movente,  quod  iam  actu 
est"  4.  Ergo  omni  materiae  rerumque  possibilitati  respondet  ali- 
quis  actus  primus  et  absolutus,  qui  est  Deus.  Hinc  vituperantur  5, 
qui  noctem  vel  chaos  principium  rerum  statuebant,  quia  non  con- 
siderabant  actum  praecedere  potentiam. 

1  Metaphys.  II  («),  2. 

2  Invenimus  tamen  philosophum  (Phys.  VIIT,  6.  258  b  26)  ex  generatione 
et  corruptione,    i.  e.  generatim  ex  causis  efficientibus  prò  Deo  argumentantem. 

3  Metaphys.  XII,  6.  *  Ibid.  IX,  8.  5  Ibid.  XII,  6. 


Art.  8.   De  Deo  apud  Aristotelem.  101 

Huc  maxime  facilini,  quao  refert  Simplicius 1 ,  Aristotelem 
in  libris  de  philosophia  mine  perditis  dixisse;  «Greneratim ,  in 
quibus  esi  aliquid  melius,  in  liis  est  aliquid  etiam  optimum. 
Quoniani  Igittfr  osi  in  entibus  aliud  alio  melius,  est  proinde  ali- 
qnid etiam  optimum,  quod  quidem  erit  ipsum  divinum." 

168.  3.  Naturato  agore  propter  finem  sollemne  est  apud  Ari- 
stotelem dogma 2.  Atqui  ea ,  quae  non  cognoscunt  finem ,  non 
tendunt  in  finem ,  nisi  ut  directa  ab  aliquo  cognoscente ,  sicut 
sagitta  a  sagittante.  Ergo  si  natura  operatur  propter  finem,  ab 
aliquo  necesse  est  intelligente  ordinetur,  qui  est  Deus.  —  Revera 
autem  ipse  Aristoteles  teleologiam  mundi  ab  aliquo  primo  motore 
repetit ,  qui  tamquam  finis  ultimus  mundum  agit.  Ita ,  ut  alia 
taceam,  mundum  exercitui  comparat,  quia,  sicut  bonum  exercitus 
est  in  duce,  ita  finis  mundi  est  in  Deo3.  Locum  illustrissimum 
Cicero  ex  libro  Aristotelis  non  amplius  exstante  excerpsit:  „Prae- 
clare  ergo  Aristoteles:  Si  essent,  inquit,  qui  sub  terra  semper 
habitavissent  (bonis  et  illustribus  domiciliis,  quae  essent  ornata 
signis  atque  picturis  instructaque  rebus  iis  omnibus,  quibus  abun- 
dant  ii,  qui  beati  putantur;  nec  tamen  exissent  umquam  supra 
terram)  ;  accepissent  autem  fama  et  auditione  esse  quoddam  numen 
et  vim  deorum;  deinde  aliquo  tempore  patefactis  terrae  faucibus 
ex  illis  abditis  sedibus  evadere  in  haec  loca,  quae  nos  incolimus, 
atque  exire  potuissent  :  quum  repente  terram  et  maria  coelumque 
vidissent:  nubium  magni tudinem  ventorumque  vini  cognovissent  ; 
aspexissentque  solem,  eiusque  quum  magnitudinem  pulchritudinem- 
que  tum  etiam  efficientiam  cognovissent  (quod  is  diem  efficeret 
toto  coelo  luce  diffusa);  quum  autem  terras  nox  opacasset,  tum 
coelum  totum  cernerent  astris  distinctum  et  ornatum  lunaeque 
luminimi  varietatem  tum  crescentis  tum  senescentis  eorumque 
omnium  ortus  et  occasus  atque  in  omni  aeternitate  ratos  immutar 
bilesque  cursus  :  quae  quum  viderent,  profecto  et  esse  deos  et  haec 
tanta  opera  deorum  esse  arbitrarentur.    Atque  haec  quidem  ille."  4 

169.  Haec  tria  vel  quinque  Aristotelis  argumenta  esse  eadem, 
quibus  S.  Thomas  in  Summa  theologica5  utitur,  non  est,  cur 
moneamus.  Yides  etiam,  quemadmodum  philosophus  rationem  ex 
motu  petitam  solam  evolvit,  ita  S.  Thomam  liane  viam  ad  ex- 
sistentiam  Dei  appellare  priniam  et  nianifestiorem. 

1  De  coelo.  Schol.  in  Aristot.  p.  487  a  6. 

2  Phys.  II,  8.  3  Metaphys.  XII,  10. 

4  Ciceeo.  De  nat.  deor.  IL  37.  5  P    1.  q.  2.  a.  3. 


102  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

170.  Post  exsistentiam  demonstratam  attributa  Dei  ab  Ari- 
stotele deducuntur. 

1.  Deus  est  ens  necessarium.  „Ex  necessitate  igitur  [Deus] 
est  ens;  et,  qua  necessitate  est,  bene  se  habet  [i.  e.  necessitas 
illa  non  est  violenta,  sed  est  necessitas  summam  involvens  per- 
fectionem].  Et  sic  est  principium  [i.  e.  Deus  ipsa  bonitate  sua 
necessaria  est  principium,  sive  principium  est  per  modum  boni 
sive  finis].  Siquidem  necessarium  tripliciter  dicitur:  unum  est, 
quod  est  violentimi,  quia  est  contra  inclinationem  ;  aliud  est  illud, 
sine  quo  bene  non  haberet  [sic  homini  necessaria  est  virtus  et 
scientia]  ;  tertium  est  illud,  quod  impossibile  est  aliter  se  habere, 
et  hoc  est  necessarium  simpliciter.  Ex  tali  igitur  principio  [sim- 
pliciter  necessario]  coelum  et  natura  dependet."  1  Hanc  necessi- 
tatem  philosophus  loco  modo  citato  ex  immutabilitate  Dei  derivat 
tamquam  ex  eius  consectario  et  signo.  Ipsam  autem  immutabili- 
tatem  supremi  numinis  in  hac  mundi  machina  quasi  oculis  cer- 
nimus.  Videmus  enim  primum  coelum  esse  piane  immutabile, 
praeterquam  quod  singulis  24  horis  orbe  suo  circumvolvitur.  Deus 
igitur,  qui  movet  coelum,  loco  non  movetur,  quia  ex  primo  argu- 
mento  prò  exsistentia  Dei  intelleximus  primum  movens  non  moveri 
ilio  motu,  quo  movet.  Ergo  Deus  piane  immutabilis  est  secundum 
locum;  et  proinde  etiam  secundum  reliquas  species  motus  non 
mutatur,  quia  motus  localis  est  primus  motuum  (ita  ut,  quidquid 
alia  ratione,  mutatur  certe  etiam  localiter)  et  quia  primum  coelum 
in  reliquis  immutabile  est,  Deus  igitur  magis.  —  Hoc  profecto 
argumentum  nil  valet,  quia  falsa  nititur  astronomia.  Ceterum 
necessitas  Dei  vix  demonstratione  indiget,  quum  ex  aseitate  se- 
quatur  et  fere  idem  sit. 

171.  Deus  est  infìnitus.  Nempe  „fieri  non  potest,  ut  finitum 
quicquam  tempore  moveat  infinito"  2.  Porro  motus  coelorum  est 
tempore  infinito  ab  aeterno  in  aeternum.  —  Ratio  nititur  falso 
supposito.  Tamen  sanari  potest,  si  dicas  Deum  saltem  posse 
movere  tempore,  quod  est  indefinitum  a  parte  post.  Si  obicitur 
movens  finitum,  dummodo  non  corrumpatur,  movere  tempore  in- 
finito: hoc  verum  est  in  causis  secundis,  non  in  prima.  Nam 
causa  prima  duratione  non  crescit,  quum  habeat  durationem  per 
modum   aeternitatis   totani   simul;    causa  autem  secunda  durando 


Metaphys.  XII,  7. 

Phys.  Vili,  10.   Legatur  etiam  commentarius  S.  Thomae  in  hunc  locum. 


Art.  8.    De  Deo  aputl   Ai  i-tot.  I.  m.  JQ3 

crescit,  et  hoc,  ni  dnret,  liabet  a  causa  prima  conservante,  quae 
est  infinita  l. 

Deus  est  actus  purus  sine  ulla  potentialitate  admizta.  -Adirne 
nil  prodest,  si  ens  primum  operabitur  quidem,  substantia  autem 
eius  potentia  sit ;  non  oniin  erit  perpetuus  motus.  Quod  eniin 
potentia  est,  contingit  non  esse.  Oportet  igitur  esse  tale  prin- 
cipium,  cuius  substantia  actus  sit."  2  —  Aristoteles  perpetuitatim 
motus  tamquam  rem  indubitatam  semper  supponit  et  secundum 
hoc  argumenta  sua  efformat.  Unde  fit,  ut  materialistas  nostros, 
qui  eundem  motum  supponunt,  bene  confundat,  quamvis  secundum 
rei  veritatem  argumentatio  sit  immutanda  paululum.  Hic  igitur 
dicendum  est,  si  Deus  esset  in  potentia,  ab  aliquo  principio  supe- 
riori ad  actum  reduci  indigeret. 

Deo  optimum  quidque  esse  tribuendum  Aristoteles  saepius  tam- 
quam  exploratissimum  sumit.  Ita  legimus,  quod  Deus  „divinissimum 
et  honorabilissimum  [se  ipsum]  intelligit.  Et  non  mutatur  [ab  hac 
sui  contemplatione].  In  deterius  enim  transmutatio  fieret".  Et  paulo 
post  Deum  se  ipsum  cognoscere,  non  alia,  inde  probat,  quia  Deus 
est  optimus,  vilium  autem  intellectio  minus  honorabilis  est3. 
172.  3.  Deus  est  simplex.  In  primis  Deus  nullam  habet  magni- 
tudinem.  „Nam  si  magnitudinem  habet,  necesse  est  aut  finitam 
ipsam  esse  aut  infinitam.  At  demonstratum  est  prius  in  libris  physi- 
corum  fieri  non  posse,  ut  magnitudo  sit  infinita.  Et  nunc  demon- 
stravimus  finitam  magnitudinem  infinitam  potentiam  habere  non 
posse.  .  .  .  Patet  igitur  ipsimi  indivisibile  esse  vacareque  partibus 
ac  magnitudinem  nullam  prorsus  habere." 4  Est  porro  immaterialis. 
„Item  has  [substantias  primo  moventes  sive  una  est  sive  plures] 
oportet  esse  substantias  absque  materia.  Sempiternas  enim  esse 
oportet.  . .  .  Actu  igitur  sunt"  [quum  formae  materiales  potentiales 
et  defectibiles  sint]  5.  Ideo  Deus  non  tantum  habet  vitam,  sed  est 
vita.  „Quare  vita  et  duratio  continua  et  aeterna  Deo  inest  ;  Deus 
enim  est  hoc"  [i.  e.  est  vita  et  aeternitas]  6.  „Dei  actus  est  im- 
mortalitas  ;  hoc  autem  est  vita  aeterna.  "  7 


1  Si  urgeas  Deum  ex  mente  Aristotelis  movere  per  modum  finis  :  non 
solimi  causa  efficiens ,  sed  etiam  causa  finalis  effectui  proportionatur  ;  qui 
si  infinitus  est ,  etiam  finis  ultimus  et  adaequatus  infinitam  bonitatem 
habere  debet. 

2  Metaphys.  XII,  6.  3  Ibid.  XII,  9.  4  Phys.  Vili,  10  in  fine. 
5  Metaphys.  XII,  6.  1071  b  20.           6  Ibid.  XII,  6.  1072  b  29. 

7  De  coelo  II,  3.  286  a  9. 


104  Cap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

173.  4.  Deus  est  immutabilis.  „Neque  apta  sunt  esse  in  loco, 
quae  illic  sunt  [i.  e.  quae  sunt  supra  primum  coelum,  ut  Deus 
sive  est  unus  sive  plures],  neque  tempus  senescere  ipsa  facit. 
Neque  est  ulla  mutatio  eorum,  quae  sunt  posita  supra  extimam 
lationem.  Sed  inalterabilia  et  impassibilia  optimam  habentia  vitam 
et  sufficientissimam  perseverami  universa  aeternitate. . . .  Ab  ipsis 
esse  et  vivere  in  ceteris  entibus  dependet:  in  aliis  clarius,  in 
aliis  obscurius."  Deinde  immutabilitatem  horum  entium  sic  pro- 
bat:  „  Neque  enim  aliud  melius  est,  quod  moveat:  illud  enim  esset 
utique  divinius.  Neque  habet  pravum  quid  neque  caret  ullo  ex 
bonis  suis.  " 1  Deus  igitur  immutabilis  est,  quia  nullum  est  prin- 
cipium  Deo  fortius,  a  quo  moveatur,  neque  deest  ei  aliquod  bonura 
acquirendum,  ad  quod  tendat. 

174.  5.  Deus  est  unus.  Videlicet  „quaecumque  sunt  numero 
multa,  materiam  habent.  Una  enim  et  eadem  ratio  (velut  hominis) 
est  multorum  ;  Socrates  vero  unus  est  [i.  e.  ratio  hominis  multorum 
est  multisque  communicatur;  Socrates  vero  unus  est  et  incom- 
municabilis  ;  ergo  in  Socrate  est  aliquid  praeter  rationem  hominis 
communicabilem,  nempe  materia  incommunicabilis].  Essentia  autem 
prima  non  habet  materiam,  quum  actus  sit.  Unum  igitur  tum 
ratione  tum  numero  est  primum  movens  immobile"2.  Alibi  vitu- 
perat  eos,  qui  multa  principia  ponunt:  „Entia  nolunt  male  guber- 
nari  ;  non  est  bonus  multorum  principatus,  unus  princeps  esto.  "  3 

175.  Si  iam  operationem  Dei  consideramus  : 

1.  Deus  est  primum  intelligibile  et  appetibile.  Deus  enim 
est  motor  primus  immobilis.  Finis  autem  proprium  est,  ut  im- 
mobiliter  moveat;  Deus  igitur  est  finis  ultimus  et  consequenter 
intelligibile  primum,  quia  nil  volitum  nisi  praecognitum.  Ergo 
Deus  est  primo  intellectus,  quia  intelligibile  actu  et  intellectus 
unum  sunt  ;  ergo  Deus  est  primum  intelligens  i. 

2.  Deus  non  tantum  est  intelligens ,  sed  actualis  intellectio 
est  eius  substantia.  Deus  enim  „si  non  est  intellectio,  sed  potentia, 
rationabile  est  laboriosam  ei  continuationem  intelligendi  esse"  5. 
Porro  obiectum  intellectionis  est  ipse  sibi.  Denique  non  cognoscit 
discurrendo,  sed  simplici  apprehensione 6. 


1  De  coelo  I,  9  versus  finem.  2  Metaphys.  XII,  8  versus  finem. 

3  Metaphys.  XII  in  fine.   Cf.  Hom.,  Ilias  II,  204.    Item  Phys.  Vili,  6.  259  a  8. 

4  Ibid.  XII,  7.  1072  a  26  sqq.;  1072  b  18  sqq. 

5  Ibid.  XII,  9.  1074b  28.  De  valore  argumenti  cf.  commentarium  S.  Thomae 
in  hunc  locum.  6  Ibid.  XII,  9.  1074  b  33;  1075  b  5. 


Art.  8.    De  Deo  apud  Aristotelem.  1 05 

8.  Deus  est  beatissimi^.  Bine  ititermissiòne  enim  nobilissimum 

obiectuin,   quod  est  ipse,   speculatili-,     liane   autem  operfttioneiB 
necessario  consequiter  beatitudo  1. 

176.  Venimus  ad  ea,  in  quibus  philosophus  a  veritatis  tramite 
quam  longissime  aberravit. 

1.  Immensitatom  Dei  Aristoteles  non  videtur  cognovissc 
Qnaerens,  ubi  sit  Deus,  dicit  Deum  causare  motum  cireularem 
primi  coeli.  Principia  autem  magnitudinis  circularis  sunt  centrum 
et  circumferentia.  Deus  igitur  aut  est  in  centro  coeli  aut  in 
peripheria.  Est  autem  in  peripheria,  quia  ibi  motus  est  celerri- 
mus.  „Necesse  est  aut  in  medio  aut  in  orbe  esse;  haec  enim 
principia  sunt.  At  ea,  quae  proxima  sunt  moventi,  summa  cum 
celeritate  moventur.  ...    Ibi  ergo  est  movens."  2 

177.  2.  Multo  gravius  est,  si  legimus  Deum  non  cognoscere 
res  manda nas.  „Quid  intelligit?  Aut  enim  se  ipsum  aut  alterum 
aliquid.  .  .  .  Palato  quod  aliquid  aliud  erit  dignius  quam  mens, 
id  scil.  quod  intelligitur  [si  mens  aliud  a  se  cognoscat.  Ab  in- 
telligibili enim  pendet  nobilitai  intellectus.  Et  hoc  probatur,  ut 
sequitur.]  Etenim  intelligere  et  intellectio  convenit  etiam  in- 
telligenti pessimum;  quare  si  fugiendum  hoc  est  (nempe  quaedam 
melius  est  non  videre  quam  videre),  non  optimum  est  intellectio 
[sed  id,  quod  intelligitur].  Ergo  se  ipsum  intelligit,  quoniam  est 
optimum."  3  Deus  igitur  res  mundanas  non  cognoscit,  quia  secus 
eius  perfectio  a  mundo  penderet  et  quia  tantam  maiestatem  vilia 
videre  non  decet.  —  S.  Thomas  censet  Aristotelem  velie  tantum 
docere  solum  Deum  esse  obiectum  formale  sui  intellectus,  non 
negare  res  mundanas  esse  obiectum  materiale.  Deinde  pergit 
S.  Doctor:  „Nec  tamen  sequitur,  quod  omnia  alia  a  se  sint  Deo 
ignota.  Nam  intelligendo  se  intelligit  omnia  alia.  Quod  sic  patet — 
Perfectissime  intelligit  se  ipsum.  Quanto  autem  aliquod  principium 
perfectius  intelligitur,  tanto  magis  intelligitur  in  eo  effectus  eius 
(nam  principiata  continentur  in  virtute  principii).  Cum  igitur  a 
primo  principio,  quod  est  Deus,  dependeat  coelum  et  tota  natura, 
patet  quod  Deus  cognoscendo  se  ipsum  omnia  cognoscit.  Nec  vilitas 
alicuius  rei  intellectae  derogat  dignitati  ipsius.  Nam  intelligere 
actu  aliquod  indignissimum  non  est  fugiendum,  nisi  in  quantum 
intellectus  in  eo  sistit,   et  dum  illud  actu  intelligit,    retrahitur  a 


1  Metaphys.  XII,  7.  1075  b  14  sqq.  2  Phys.  Vili,  10.  267  b  6. 

3  Metaphys.  XII,  9.  1074  b  22  sqq. 


106  Gap.  3.   Demonstratio  exsistentiae  Dei  praeparatur. 

dignioribus  intelligendis."  1  Haec  sunt  verissima,  sed  penes  Ari- 
stotelem  non  leguntur.  —  Ex  dictis  sequitur  Deum  apud  philo- 
sophum  non  esse  liberum.  Libertas  enim  Dei  versatur  circa  res 
mundanas  cognitas.  Ita  etiam  inculcatur  Deum  esse  actum  et 
necessario  actum,  ut  intelligas  Dei  actum  non  solum  entitative, 
sed  etiam  terminative  esse  necessarium  2.  Videtur  Aristoteles  opti- 
mismo  cuidam  favere.  Saepe  enim  dicit  Deum  et  naturam  optime 
i.  e.  optima  causare3. 

178.  3.  Omnem  operationem  Dei  ad  extra  excludere  videtur. 
Movet  Deus  quidem  primum  coelum,  sed  per  modum  finis,  non 
per  modum  efficientis4.  Beatitudinem  in  speculatione  consistere 
Aristoteles  inde  probat,  quia  in  Deo  optimo  certe  est  beatitudo, 
sed  non  est  in  eo  operatio  prudentiae  vel  iustitiae  vel  fortitudinis 
vel  temperantiae  vel  artis,  vivit  tamen.  „  Viventi  igitur  si  operatio 
[virtutum  moralium]  adimatur  et  multo  magis  factio  [artis],  quid 
relinquitur  praeter  speculationem  ?  "  5  Alibi 6  quaerens,  cur  primi 
coeli  sit  unus  motus,  inferiorum  orbium  plures,  respondit:  „Ei,  quod 
optime  sese  habet,  inest  bonum  sine  operatione  ;  ei  vero,  quod  ad 
illud  proxime  sequitur,  inest  per  unam  et  modicam  operationem; 
iis  vero,  qui  longius  a  primo  et  optimo  distant,  bonum  inest  per 
plures  operationes.  "  Aliud  ad  optimum  omnino  pervenire  non 
potest,  sed  tantum  ad  plura  vel  pauciora,  quae  sunt  in  via  ad 
optimum.  Ideo  Deus  optimus  est  piane  immobilis;  primum  coelum 
unico  simplicissimo  motu  Deum  consequitur;  planetae  motibus 
multis  et  complicatis  ad  optimum  accedunt  etc.  Ergo  philosophus 
operationem  externam  imperfectionis  signum  esse  putat.  —  Dices 
in  Deo  non  esse  operationem  formaliter  transeuntem,  sed  virtua- 
liter;  item  Deum  operatione  bonitatem  non  acquirere  vel  augere, 
sed  communicare:  recte  tu  quidem,  sed  in  Aristotele  haec  non 
inveniuntur. 

179.  4.  Immo  ipsam  Dei  unitatem,  quam  acriter  defendit,  iis, 
quae  de  motoribus  planetarum  disserit,  obscurat.  Hi  enim  motores 
sunt  immobiles,  immateriales,  simplices,  unusquisque  in  sua  sphaera 


1  S.  Thomas,  In  libr.  metaphys.  XII,  lect.  8.        2  Metaphys.  XII,  6.  1071  b  18. 

3  Hac  de  re  legatur  De  coelo  II,  5.  Quaerit  ibi  philosopbus,  cur  coelum 
ab  oriente  ad  occidentem  moveatur,  non  e  contrario.  Postquam  curiositatem 
bominum  nimis  difficilia  interrogantium  increpavit,  quaestionem  tandem  solvit, 
minus  tamen  feliciter,  ut  videtur.  Conferatur  etiam  commentarius  S.  Thojiae 
in  bunc  locum.  4  Metaphys.  XII,  7.  1072  a  26. 

5  Etti.  Nic.  X,  8.  1178  b  7.  6  De  coelo  II,  12.  292  a  22. 


Art.  8.   De  Deo  apud  Aristotelem.  107 

et  specie  unicus,  sunt  intellìgentes  el  beati.  Quomodo  hi  motorcs 
ad  prinuim  Deum  se  habent?  Certe  non  suni  al»  ipso  creati,  quia 
in  universo  Aristotele  frustra  conceptum  creationis  quaeris,  unde 
materiam  ipsam  et  motum  vult  esse  aeterna  et  increata1.  Ergo 
etiam  prima  moventia  inferiora  videntur  esse  a  se  et,  ni  fallor, 
intinitae  potentiae.  Ubi  autem  tunc  erit  unitas  Dei,  ubi  unitas 
sufficiens  principatus  in  universo  ?  —  S.  Thomas  moventia  inferiora 
apud  Aristotelem  contendit  esse  angelos  a  Deo  creatos.  At  difficile, 
opinor,  erit  ostendere  hanc  fuisse  mentem  Aristotelis. 
180.  Mirum  videri  potest  tam  praeclarum  ingenium  mundum, 
qui  contingentiae  apertissima  signa  habct ,  necessitati  tandem 
tribuisse,  non  libertati  auctoris;  mirum  est  eum,  qui  tam  egregia 
de  Deo  cognovit  et  demonstravit ,  eo  finivisse,  ut  omnem  fere 
nexum  inter  Deum  et  mundum  tolleret,  quum  Deus  mundum  non 
cognoscat  nec  quidquam  in  eo  proprie  efficiat.  Nonne  igitur  melius 
est,  ut  cum  S.  Thoma  dictis  philosophi  alium  sensum  tribuamus? 
Si  quis  istum  interpretandi  modum  sequitur,  bene  agit  neque  piane 
est,  cut  multis  contra  disputemus.  Nihilominus  censeo  Aristotelem, 
si  re  vera  Deum  scientia,  libertate,  efficientia,  providentia  minima 
quaeque  attingere  credidisset ,  id ,  similiter  atque  Plato ,  dare 
indicasset  iis  praesertim  locis,  ubi  ex  professo  de  Deo  agit.  Si 
dieta  eius  sunt  distingue nda,  cur  praeclarissimus  ille  distinguendi 
artifex  ipse  non  distinxit?  Cur  numquam  loquitur  de  cultu,  qui 
supremo  illi  numini  debetur  ? 2 

Iam  si  cum  Aristotele  Platonem  comparamus,  argumentatio 
Aristotelis  generatim  est  solidior,  magis  accurata  et  undique  limata. 
Plato  vero  plura  de  Deo  cognovit  rectiusque  de  divinis  sensit. 
Theologia  Platonis  Aristotelicam  ambitu,  ventate,  efficacia  practica 
et  pulchritudine  insigniter  excellit.  Nil  mirum  igitur  S.  Patres  in 
philosophia  Platonem  potius  quam  Aristotelem  ducem  secutos  esse. 
Philosophia  Platonica  tota  indolem  religiosam  et  ethicam  prae  se 
fert,  id  quod  apud  Aristotelem  multum  desiderabis. 

1  Cf.  Metaphys.  XII,  8  ;  Phys.  Vili,  1  ;  De  coelo  I,  9. 

2  Non  desimi  textus,  quibus  Aristoteles  de  providentia  deorum  et  eultu 
religioso  obiter  loquitur  ;  sed  ibi  agit  de  diis  popularibus ,  non  de  supremo 
motore  immobili.  —  Ad  quasdam  de  tbeologia  Aristotelis  quaestiones  confer 
controversiam  inter  Stockl  et  Rolfes  in  folio  periodico:  Der  Katholik  (Mainz 
1884);  item  Rolfes,  Die  aristoteliscbe  Auffassimg  des  Verhaltnisses  Gottes 
zur  Welt  (Berlin  1892). 


108  Gap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

CAPUT  IV. 
DE  ARGUMENTIS  THEOLOGICIS  METAPHYSICIS. 


PROLOGUS. 

181.  Hoc  caput  quattuor  constabit  articulis,  quum  quattuor  sint 
argumenta  metaphysica,  quibus  exsistentiam  Dei  nos  probaturos 
esse  articulo  quarto  praecedentis  capitis  diximus: 

Articulus    I.  De  argumento  cosmologico. 

„         IL  De  argumento  cinesiologico. 

„        III.  De  argumento  ideologico. 

„       IV.  De  argumento  henologico. 

ARTICULUS  I. 
DE  ARGUMENTO  COS3IOLOGICO. 

182.  Argumentum  cosmologicum  cum  cinesiologico,  quod  est 
idem  generalius  conceptum,  in  exsistentia  Dei  demonstranda  prin- 
cipem  locum  tenet.  Nihil  etiam  magia  familiare  liomini,  quam  ut 
a  mundo  ad  Deum  auctorem  et  causam  mentem  elevet.  Hinc 
ipsae  sacrae  litterae  Deum  solent  exhibere  tamquam  factorem 
coeli  et  terrae.  „Annuntiantes  vobis  ab  his  vanis  converti  ad 
Deum  vivum,  qui  fecit  coelum  et  terram  et  mare  et  omnia,  quae 
in  eis  sunt."  *  „Deus,  qui  fecit  mundum  et  omnia,  quae  in  eo 
sunt;  hic,  coeli  et  terrae  quum  sit  dominus,  non  in  manufactis 
templis  habitat."  2 

183.  De  bis  argumentis  apud  Platonem  et  Aristotelem  iam  dixi- 
mus. S.  Patres,  quando  fusius  de  nostra  demonstratione  loquuntur, 
simul  considerationes  teleologicas  adiungere  solent.  Non  obscure 
argumentum  ex  motu  tangit  Tertullianus  :  „Varro  indicaverat 
animalia  esse  coelum  et  astra.  .  .  Et  tamen  unde  ammalia  Varroni 
videntur  elementa?  Quoniam  rnoventur.  Ac  ne  ex  diverso  pro- 
ponatur  multa  alia  moveri  (ut  rotas,  ut  plaustra,  ut  machinas 
ceteras),  ultro  praevenit  dicens  eo  animalia  eredita,  quod  per 
semetipsa  moverentur  nullo  extrinsecus  apparente  motatore  eorum 
aut  minatore,  sicut  apparet,  qui  rotam  compellit  et  plaustra  volvit 
et  machinam  temperat.    Igitur  nisi  animalia,  non  mobilia  per  se. 

1  Act.  14,  14.  2  Act.  17,  24. 


Art.  1.   De  argumento  cosmologico.  [09 

Porro  allegans .  quid  non  appareat,  ostendit,  quid  quaesisse  dc- 
buerat,  i.  e.  artitu-em  et  arbitrimi  motus." * 
184.  Fusius  argumentiun  cnucleat  S.  Ioaimes  Damascenus: 
„ Omnia,  quae  sunt,  aut  creata  sunt  aut  increata.  Si  creata,  utique 
ei  mutabilia  sunt.  Quorum  enim  esse  a  mutatione  incepit,  ea 
nmtationi  quoque  subsint  necesse  est,  sive  intereant  sivc  per  volun- 
tatis  actus  alia  atque  alia  fiant.  Sin  autem  increata,  sequitur 
profecto,  ut  et  mutari  omnino  nequeant.  Quorum  enim  esse  con- 
trarium  est,  horum  etiam  modus,  quo  sunt,  proprietatesve  con- 
trariae  sunt.  Ecquis  ergo  hoc  nobis  non  assentiatur  omnia,  quae 
sunt,  mutabilia  esse?  .  .  .  Quum  ergo  mutabilia  sint,  sane  etiam 
creata  esse  oportet.  Si  vero  creata,  haud  dubium,  quin  ab  aliquo 
opifice  sint  condita.  Atqui  creatorem  increatum  esse  oportet. 
Nam  si  ipse  quoque  creatus  est,  a  quodam  profecto  creatus  erit, 
sicque  donec  ad  aliquod  increatum  venerimus.  Increatus  igitur 
quum  sit  ille  conditor,  omnino  nec  mutabilis  est.  Hoc  autem  quid 
aliud  nisi  Deus  fuerit?  —  Porro  ipsa  quoque  rerum  creatarum 
compages,  conservatio  atque  gubernatio  nos  docent  Deum  esse, 
qui  universum  hoc  coagmentarit,  sustentet  et  conservet  eique  pro- 
videat.  Qui  enim  fieri  potuisset,  ut  inter  se  pugnantes  naturae 
(ignis  inquam  et  aquae,  aeris  et  terrae)  ad  unius  mundi  constitu- 
tionem  coirent,  tenacique  adeo  nexu  cohaererent,  ut  nulla  ratione 
solvi  possint  :  nisi  omnipotens  vis  aliqua  ea  compaginasset  ac  per- 
petuo a  dissolutone  servaret  ?  —  Quid  est,  quod  ea,  quae  in  coelo, 
et  quae  in  terra  exsistunt,  quaeque  aerem  pervagantur,  et  quae 
in  aquis  degunt  (immo  etiam,  quae  his  anteriora  sunt,  coelum, 
terram  et  aerem,  ignis  quoque  et  aquae  naturam)  certis  disposuit 
locis?  A  quonam  commixta  haec  sunt  et  distributa?  Quid  est, 
quod  motum  his  impressit  perennique  nec  ulla  re  cohibito  cursu 
ea  versat?  Annon  eorum  artifex,  qui  rebus  omnibus  rationem 
modumque,  quo  universum  hoc  agatur  et  regatur,  indiderit?  At 
quis  horum  artifex  ?  Annon  is ,  qui  ea  condidit  inque  rerum 
naturam  produxit?  Neque  enim  casui  eam  vini  facultatemque 
tribuerimus.  Sit  enim  sane  casus,  quod  exstiterint:  at  cuius  erit 
ea  disposuisse?  Verum  illud  quoque,  si  libet,  concedamus:  cuius 
vero  erit  eadem  iuxta  illas,  quibus  primmn  condita  sunt,  leges  con- 
servare et  custodire  ?  Alterius  profecto  quam  casus.  Atque  hoc  quid- 
nam  aliud  sit  nisi  Deus?    Quod  itaque  sit  Deus,  liquido  constat."  2 

1  Ad  nat.  1.  2.  n.  3.    Migxe,  P.  L.  I,  590. 

2  De  fide  orthod.  1.  1.  e.  3.    Migxe,  P.  G.  XCIV,  795. 


WO  Cap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

Saepissime  et  pulcherrime  S.  Augustinus  a  mundo  visibili  ad 
auctorem  invisibilem  concludendum  esse  edicit.  „Videat,  quipotest; 
credat  [miraculis  et  consensui  hominum  proborum],  qui  non  potest, 
esse  Deum.  Et  si  videt,  qui  potest:  numquid  oculis  videt?  In- 
tellectu  videt,  corde  videt  .  .  .  Non  video,  inquit;  quid  crediturus 
sum?  Anima  enim  tua  videtur,  ut  opinor?  Stulte,  corpus  tuum 
videtur  :  animam  tuam  quis  videt  ?  Quum  ergo  corpus  tuum  solum 
videatur,  quare  non  sepeliris  ?  Et  respondet  (sapit  enim  ad  hoc)  : 
quia  vivo.  Unde  scio,  quia  vivis,  cuius  animam  non  video  ?  unde 
scio  ?  Respondebis  :  quia  loquor,  quia  ambulo,  quia  operor.  Stulte, 
ex  operibus  corporis  agnosco  viventem:  ex  operibus  creaturae  non 
potes  agnoscere  Creatorem." 1  „Quare  ergo  tota  [natura]  laudat 
Deum?  Quia  quum  eam  consideras  et  pulchram  vides,  tu  in  illa 
laudas  Deum.  Vox  quaedam  est  mutae  terrae  species  terrae. 
Attendis  et  vides  eius  speciem,  vides  eius  fecunditatem,  vides  eius 
vires,  quomodo  concipiat  semen,  quomodo  plerumque  afferat,  quod 
non  est  seminatum.  Vides  et  consideratione  tua  tamquam  inter- 
rogas  eam  ;  et  ipsa  inquisitio  interrogatio  est.  Quum  autem  inqui- 
sieris  admirans  et  perscrutatus  fueris  et  magnani  vim,  magnani 
pulchritudinem  praeclaramque  virtutem  inveneris,  quoniam  apud  se 
et  a  se  habere  hanc  virtutem  non  posset:  continuo  tibi  venit  in 
mentem,  quoniam  non  potuit  a  se  esse,  nisi  ab  ilio  Creatore.  Et 
hoc,  quod  in  ea  in  venisti,  vox  confessionis  ipsius  est,  ut  laudes 
Creatorem.  Nonne  considerata  universa  pulchritudine  mundi  huius 
tamquam  una  voce  species  ipsa  respondet:  Non  me  ego  feci,  sed 
Deus  ...  Tu  interroga,  creatura  respondet;  et  de  responsione 
tamquam  confessione  creaturae  tu,  sancte  Dei,  benedicis  Deum  et 
potentiam  loqueris." 2  Opera  naturalia  non  sunt  minus  mirabilia 
nec  minus  de  Deo  mentem  monere  deberent  quam  ipsa  miracula. 
„Memoriani  fecit  mirabilium  suorum:  reservans  opportune  inusitata 
prodigia,  quae  infirmitas  hominis  novitati  intenta  meminerit,  quum 
sint  eius  miracula  cotidiana  maiora.  Tot  per  universam  terram 
arbores  creat,  et  nemo  niiratur:  arefecit  verbo  unam,  et  stupe- 
facta  sunt  corda  mortalium." 3 

185.         S.  Thomas4  quinque  argumentis  exsistentiam  Dei  probat. 
„ Prima,   inquit,    et  manifestior  via  est,   quae   sumitur    ex  parte 


1  Enarrai  in  Ps.  73.  n.  25.    Migxe,  P.  L.  XXXVI,  944. 

2  Enarrat.  in  Ps.  144.  n.  13.  14.    Migne,  P.  L.  XXXVII,  1878. 

3  Enarrat,  in  Ps.  110.  n.  4.    Migne,  P.  L.  XXXVII,  1465. 

4  Smnma  theol.  p.  1.  q.  2.  a.  3. 


Art.  1.    De  arguinento  cosmologico.  IH 

motus.  Certuni  est  eniin  et  sensu  constai  aliqua  moveri  in  hoc 
mondo.  Omne  autem,  quod  movetnr.  ab  alio  movetnr  ...  Si  ergo 
illud,  a  quo  movetnr,  moveatnr,  oportet  et  ipsum  ab  alio  moverì, 
et  illud  ab  alio.  Hic  autem  non  est  procedere  in  iniinitnin  .  .  . 
Ergo  necesse  est  devenire  ad  aliquid  priznum  movens,  quod  a 
nullo  movetur:  et  hoc  omnes  intelligunt  Deum.  —  Secunda  via 
est  ex  ratione  causae  efficientis.  Invenimus  enim  in  istis  sensi- 
hilibus  esse  ordinem  causarum  efficientium  ;  nec  tamen  invenitur 
nec  est  possibile,  quod  aliquid  sit  causa  efficiens  sui  ipsius,  quia 
sic  esset  prius  se  ipso,  quod  est  impossibile.  Non  autem  est  pos- 
sibile, quod  in  causis  efficientibus  procedatur  in  infinitum  .  .  .  Ergo 
est  necesse  ponere  aliquam  causam  efficientem  primam,  quam 
omnes  Deum  nominant."  Habes  igitur  argumentum  cinesiologicum 
et  cosmologicum.  Pergit  S.  Doctor:  „Tertia  via  est  sumpta  ex 
possibili  et  necessario.  Quae  talis  est:  Invenimus  enim  in  rebus 
quaedam.  quae  sunt  possibilia  esse  et  non  esse  .  .  .  Impossibile  est 
autem  omnia,  quae  sunt,  talia  esse,  quia,  quod  possibile  est  non 
esse,  quandoque  non  est.  Si  igitur  omnia  sunt  possibilia  non  esse, 
aliquando  nihil  fuit  in  rebus.  Sed  si  hoc  est  veruni,  etiam  nunc 
niliil  esset  .  .  .  Non  ergo  omnia  entia  sunt  possibilia,  sed  oportet 
aliquid  esse  necessarium  in  rebus.  Omne  autem  necessarium  vel 
habet  causam  suae  necessitatis  aliunde  vel  non  habet.  Non  est 
autem  possibile,  quod  procedatur  in  infinitum  in  necessariis,  quae 
habent  causam  suae  necessitatis  (sicut  nec  in  causis  efficientibus, 
ut  probatum  est).  Ergo  necesse  est  ponere  aliquid,  quod  est  per 
se  necessarium,  non  habens  causam  necessitatis  aliunde,  sed  quod 
est  causa  necessitatis  aliis."  Haec  tertia  via  non  multimi  differt 
a  secunda;  utramque  sub  argumento  cosmologico  comprehendi- 
mus.  Quarto  loco  S.  Doctor  ponit  argumentum  ex  gradibus,  qui 
in  rebus  inveniuntur;  quinto  teleologicum  sive  ex  gubernatione 
rerum.  Qua  de  re  postea.  —  Post  S.  Thomam  deinceps  vix  non 
omnes  scholastici  ex  ordine  causarum  efficientium  et  ex  motu 
argumentantur. 

TlieSÌS  IX.     Exsistere  Deum  taniquain  ens  a  se  inde  pro- 
batur,  quia  non  omnia  entia  possunt  esse  ab  alio. 

186.  Probatur.  Exsistit  aliquod  ens  sive  aliqua  substantia, 
velut  A.  Hoc  ens  aut  est  a  se  aut  ab  alio.  Si  est  a  se,  thesis 
probata  est.  Si  est  ab  alio  B,  B  erit  ens  a  se  vel  ab  alio.  Si 
est  a  se,  habemus,  quod  volumus.    Si  est  ab  alio  C,  C  erit  ens  a 


112  Cap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

se  vel  ab  alio.  Et  sic  procedendo  aut  aliquando  pervenitur  ad  ens 
a  se  aut  processus  instituitur  in  infinitum,  ita  ut  in  serie  entinm 
A ,  B ,  C  .  .  .  non  deveniatur  ad  primum ,  sed  omnia  sint  ab  alio 
praecedente.  Iam  si  pervenitur  ad  ens  a  se,  thesis  stat.  Si  vero  series 
A,  B,  C  .  .  .  infinita  est,  praeter  illam  seriem  debet  exsistere  ens  a 
se,  a  quo  tamquam  a  causa  tota  series  pendet  ;  et  sic  iterum  thesis 
stat.  Praeterea  etiam  repugnat  seriem  A,  B,  C  . .  .  esse  infinitam, 
quia  generatim  multitudo  actu  infinita  rerum  exsistentium  repugnat. 
187.  I.  Ostenditur,  quod,  quamvis  series  A,  B,  C  .  .  .  infinita 
esse  fingatur,  praeter  seriem  debet  esse  ens  a  se,  a  quo  tota  series 
causatur,  i.  e.  adesse  debet  causa  determinate  et  absolute  prima. 

1.  Ens  ab  alio  ex  se  insufficiens  est  ad  exsistendum.  Haec 
insufficientia,  quae  singulis  seriei  individuis  propria  est,  toti  seriei 
quamvis  infinitae  competit.  Sunt  quidem  praedicata,  quae  partibus 
conveniunt,  non  toti  :  nimirum  ea,  quae  parti  praecise  ut  parti  et 
toti  ut  toti  tribuuntur.  Ita  numeri  2  et  3  singuli  minores  sunt 
quam  4,  summa  2  +  3  maior  est.  Praedicata  autem,  quae  mem- 
bris  conveniunt  vi  essentiae  et  a  quantitate  vel  quasi  quantitate 
omnino  abstrahunt,  etiam  toti  propria  sunt,  et  valet  illatio  a  sensu 
distributivo  ad  collectivum.  Iam  insufficientia  ad  exsistendum  enti- 
bus  A,  B,  C  .  .  .  vi  essentiae  convenit  neque  ulla  substantiarum 
multiplicatione  alteratur.  Ergo  tota  series  insufficiens  est  ad  ex- 
sistendum ;  ergo  extra  se  causam  requirit,  quae  eam  ad  exsisten- 
dum determinet.  Haec  autem  est  a  se;  nam  si  esset  ab  alio, 
insufficientia  non  tolleretur. 

Breviter:  Sufficientia  ad  exsistendum  entibus  A,  B,  C  .  .  .  ne 
partialiter  quidem  convenit  neque  igitur  toti  seriei.  Ergo  suffi- 
cientia venit  ab  extra,  nempe  ab  ente  a  se.  —  Dico  entia  A,  B,  C . . . 
ne  partialiter  quidem  sufficientiam  ad  exsistendum  in  se  habere. 
Id  nimirum  per  se  patere  videtur;  deinde,  si  duo  vel  tria  vel 
centum  et  mille  sumuntur  talia  entia  sibi  succedentia,  non  magis 
illam  sufficientiam  in  se   habent,    quam   si  unum  per  se  sumitur. 

Vel  sic:  Certuni  est  nullam  rem  posse  esse  causam  sui  ipsius. 
Ergo  nulla  res  causat  se  tota  totani  ;  neque  res  ita  dividi  potest  in 
partes  infinite  multas,  ut  praecedens  quaeque  subsequentem  causet 
et  sic  omnes  partes  causentur,  quin  recursus  fiat  ad  causam  exter- 
nam  ;  neque  denique,  ut  id  per  transennarli  notem,  res  in  finitura  par- 
tium  nuinerum  ita  dividitur,  ut  hae  partes  circulo  quodam  invicem 
causent.  Iam  si  series  A,  B,  C  .  .  .  non  reduceretur  ad  ens  a  se, 
haec  series  causaret  se  ipsam  secundo,  quem  indicavimus,  modo. 


Alt.  1.    De  argomento  cosmologico.  ]]:; 

Vel  sic:  Tota  series  est  producta  ci  dcpcmlcns,  quia,  pro- 
(Imiis  c<  dependentibua  non  oritur  improductum  et  independens, 
aeque  alia  ratione  potest  esse  dependens  ali(pia  collectio  entium, 
nisi  quia  in  ea  nullum  est  ens,  quod  non  dependeat.  Produci* ur 
autem  nec  pendet  series  a  se  ipsa,  quia  nihil  se  producit.  Ncque 
producitur  tota  ab  aliqua  parte,  quia  haec  pars  se  ipsam  produceret. 
Ergo  producitur  ab  extra,  nempe  ab  ente  a  se. 

Tllustratur  similitudine:  Syllogismi  condicionalis  non  potest 
esse  conclusio  categorica,  nisi  altera  praemissa  est  categorica. 
Porro  dependentia  entis  ab  alio  ente  propositione  hypothetica 
explicari  potest: 

A  exsistit,  si  B  exsistit. 
B  exsistit,  si  C  exsistit. 
C  exsistit,  si  D  exsistit. 

Si  numquam  categorice  dicitur:  „P  exsistit",  numquam  dici 
potest  :  A  exsistit.  Itaque  si  in  serie  A,  B,  C  .  .  .  numquam  per- 
venitur  ad  causam  primam  P,  quae  a  se  sine  ulla  dependentia  et 
hypothesi  exsistit,  exsistentia  entis  A  numquam  determinatili- 1. 
188.  2.  In  serie  causarum  prima  proprie  est  id,  quod  causat; 
inferiores  sunt  potius  id,  quo  prima  causat.  Constat  igitur  inferio- 
ribus  causis  in  indefinitum  multiplicatis ,  quamdiu  deficiat  prima, 
non  posse  haberi  etfectum,  quia  semper  deest  principium  quod. 
Adsunt  quidem  instrumenta,  sed  deest  artifex,  qui  ad  opus  ea 
adhibeat.  —  Et  hoc  innumeris  exemplis  ad  oculos  prorsus  demon- 
stratur.  Sine  aqua  vel  spira  elastica  primum  influentibus  multi- 
tudo  etiam  infinita  rotarum  rotularumque  molendinum  vel  horo- 
logium  non  movet.  Quamvis  multiplicaveris  animae  vires  ex  ordine 
invicem  subiectas,  non  movebitur  manus  sine  voluntatis  imperio 
primo.  Sicut  corpora  tandem  resolvuntur  in  dementa  prima  non 
amplius  mixta,  sicut  omnis  definitio  oritur  a  conceptibus  simplicibus 
et  primo  per  se  notis,  sicut  omnis  demonstratio  derivatur  a  prin- 
cipiis  immediate  evidentibus:  ita  omnis  effectus  pendet  a  causa 
prima  non  amplius  causata  ;  sicut  in  omni  voluntate  est  finis  ultimus, 
qui  primo  intenditur,  ita  in  omni  operatione  est  agens  primum, 
quod  primo  movet.  Hinc  primam  causam  bene  comparant  cifrae, 
quae  multis  zero  praeponi  debet,  ut  numerimi  faciant. 

Ulustratur:  Si  infiniti  exstent  amili,  qui  in  catenam  coniungi 
possunt,  quamdiu  non  sunt  coniuncti,  per  se  certe  suspensi  teneri 


1  Gtjtbeelet,  Theodicee  (1890)  p.  16. 
Hontheim,  Theodicaea. 


H4  Gap.  4.   De  argurnentis  theologicis  Hietapliysicis. 

non  possunt  ;  sed  quo  maiori  sunt  numero,  eo  ponderosius  deorsum 
petent.  Porro  si  eidem  anuli  in  catenam  nectuntur,  ut  primus 
pendeat  a  secundo,  hic  a  tertio  et  ita  in  infinitum,  non  magis  illa 
catena  per  se  sustentatur,  sed  eadem  vi  deorsum  fertur  ac  singuli 
anuli  separati;  necessarium  erit  ad  catenam  tenendam  punctum 
fixum,  a  quo  tota  infinita  moles  pendeat.  —  Ergo  etiam  sicut 
infinite  multae  substantiae,  quae  non  sunt  a  se,  sine  ordine  causa- 
litatis  iuxta  inviceni  positae  ad  exsistendum  sibi  non  sufficiunt, 
ita  eaedem  substantiae,  si  secundum  ordinem  causalitatis  post  in- 
vicem  collocantur,  rationem  exsistendi  sufficientem  in  se  non  habent. 
Revera  supponamus  catenam  incognitae  longitudinis  de  coelo 
pendere  fixam.  Quaerat  nunc  aliquis,  quid  sustineat  catenam  im- 
motam,  quamquam  singuli  anuli  inferius  tendant.  Quis  putabit 
sufficienter  responderi  infimum  anulum  pendere  a  secundo,  lue  a 
tertio  et  sic  in  infinitum?  Nonne  si  infinite  multiplicantur  anuli, 
etiam  infinita  virtus  ad  tantum  pondus  sustinendum  requiritur? 
—  Similiter,  qui  dicit:  ,A  producitur  a  B,  hoc  a  C  e.  i.  p.',  ille 
quaestionem  de  ratione  seriei  sufficienti  non  solvit,  sed  stultissime 
de  ente  ad  ens  differt,  donec  tandem  fatigatus  quaerere  desinat 
totumque  problema  oculis  eius  eripiatur.  Et  tantum  abest,  ut 
multitudo  infinita  substantiarum  sibi  succedentium  efficiat,  quo- 
minus  collectio  primum  principimn  requirat,  ut  maior  series  en- 
tium  efficaciorem  sibi  vindicet  causam,  quippe  quae  tanto  effectui 
aequivaleat.  Sic  etiam  infinitus  numerus  caecorum  non  videt, 
sed  fit  infinita  ad  videndum  insufficientia,  ut  unus  facilius  curetur 
quam  tot. 

189.  3.  Si  eiusmodi  series  infinitae  rationem  exsistendi  suffi- 
cientem in  se  haberent,  necessario  exsisterent.  Exsisterent  igitur 
omnia,  quae  infinita  serie  ex  invicem  oriri  et  sibi  succedere  pos- 
sent,  idque  necessario  et  sine  possibilitate  interitus.  Exsisterent 
igitur  omnes  species  animalium  possibiles  ab  aeterno.  Quod  quam 
falsum  sit,  experientia  testatur,  quum  multae  species  exstinctae 
sint,  nullae  ab  aeterno  fuerint,  multae  sine  dubio  possibiles  num- 
quam  exstiterint. 

190.  4.  a)  Quemadmodum  ad  exsistentiam  entis  A  requiritur 
causa  proxima  B,  post  quam  nulla  est,  ita  a  pari  debet  esse  prima, 
ante  quam  nulla  est.  Nani  proxima  postulatur,  ut  sufficientia  ad 
exsistendum,  quae  in  tota  serie  viget,  ad  effectum  terminetur  et 
exeat;  similiter  prima  exigitur,  ut  illa  sufficientia  ab  ipsa  oriatur 
et  in  seriem  ingrediatur. 


Ari.  l.   De  argomento  cosmologico.  11,"> 

In  SimUiter:  In  serie  entiuni  A,  B,  C  .  .  .  tot  debent  i 
causae,  quot  effectus;  nani  singuli  effectus  habenl  BÌngnlM  nuua 
causas.  Atqui  in  fine  serici  est  alìquia  effectus  A,  qui  non  est 
causa.  Ergo  in  principio  serici  debet  esse  aliqua  causa,  quae  non 
est  effectus;  si  enini  entìa  B,  C,  D  .  .  .  omnia  in  intiiiituin  simili 
i-ss.-nt  et  causa  et  effectus,  numerus  effectuuni  causas  uno  superaret. 
191.  5.  Quae  sunt  ab  alio,  sunt  etiam  contingentia.  Saltini 
ea,  quae  in  mundo  videmus,  de  facto  contingentia  sunt.  Quae  enini 
absoluta  necessitas,  ut  Paulus  hodie  vivat,  ut  tot  praecise  exstent 
lioiuines,  ammalia,  atomi  cuiusvis  elementi?  Cur  igitur  exsistunt 
res  mundanae,  quum  non  esse  potuerint?  Respondebis  hodie  has 
res  esse,  quia  heri  aliae  erant,  ex  quibus  cum  necessitate  ortae 
sunt.  Sed  cur  illae  res  heri  erant  ?  Hesternus  dies,  inquis,  ratio- 
nem  habet  in  nudiustertius.  At  cur  totus  hic  processus  rerum 
mundanarum,  ut  fingis,  aeternus  exsistit,  quum  aperte  potuerit  vel 
omnino  non  esse  vel  aliter  esse  ?  Magna  einm  evidentia  illud  mentem 
ferit  ordinem  mundanum  non  esse  absolute  necessarium ,  non 
repugnare  alium  elementorum  numerum,  aliam  combinationem, 
alium  motum,  alium  situm,  aliud  singularum  rerum  tempus,  et 
omnia  haec,  si  aeterna  ponantur,  ab  aeterno  potuisse  aliter  se 
habere.  Cur  igitur  res  sunt,  et  cur  tales  sunt;  cur  erant,  si  vis, 
ab  aeterno?  Cur  v.  gr.  in  mundo  non  est  aliquanto  plus  auri  et 
minus  argenti  ?  Aliud  responsum  nemo  invenire  potest ,  quam 
aliquam  causam  primam  libera  voluntate  hunc  mundum  condidisse 
et  libere  disposuisse.  Nullum  enim  principium  operandi  con- 
tingenter  praeter  voluntatis  libertatem,  siquidem  omnia  alia  ex 
necessitate  naturae  agunt.  —  Cur  igitur  est  hic  mundus  ?  Quia  Deus 
voluit.  Cur  Deus  voluit?  Quia  voluit;  potuit  etiam  prò  libertate 
sua  aliud  velie,  et  tunc  mundus  esset  alius. 

Libertas  igitur  Dei  et  contingentia  rerum  individuo  nexu 
cohaerent,  ut  haec  sine  illa  concipi  piane  nequeat. 

Hanc  ex  contingentia  rerum  demonstrationem  ita  evolvit 
Leibnitius:  „Restat  dubium ,  cur  corpus  tantum  potius  et  tale 
spatium  impleat  quam  aliud,  et  ita  cur  exeinpli  causa  sit  potius 
tripedale  quam  bipedale,  et  cur  quadratum  potius  quam  rotundum. 
<'uius  rei  ratio  ex  corporum  natura  reddi  non  potest  ;  eadem  enim 
materia  ad  quameumque  figuralo  sive  quadratam  sive  rotundam 
indeterminata  est.  Duo  igitur  tantum  responderi  possunt  vel  corpus 
propositum  quadratum  fuisse  ab  aeterno  vel  ab  alterius  corporis 
impactu  quadratum  factum  esse,  siquidem  ad  causam  incorpoream 

8* 


116  Gap.  4.   De  argumentis  theologicis  metapbysicis. 

confugere  nolis.  Si  dicis  ab  aeterno  fuisse  quadratum,  eo  ipso 
rationem  non  assignas,  quidni  enim  potuerat  ab  aeterno  esse  sphaeri- 
cum?  Aeternitas  quippe  nullius  rei  causa  intelligi  potest.  Sin 
dicis  alterius  corporis  motu  quadratum  factum  esse,  restat  dubium, 
cut  fìguram  talem  vel  talem  ante  motum  illum  habuerit;  et  si 
iterum  rationem  refers  in  motum  alterius  et  sic  in  infinitum,  tum 
per  omne  infinitum  responsiones  tuas  novis  quaestionibus  pro- 
sequendo,  apparebit  numquam  materiam  deesse  quaerendi  rationem 
rationis  et  ita  rationem  plenam  redditam  numquam  esse.  Appa- 
rebit igitur  ex  natura  corporum  rationem  certae  in  iis  figurae  et 
magnitudinis  reddi  non  posse."  *  Admittenda  igitur  est  causa 
incorporea,  quae  erit  ens  a  se2. 

192.  6.  Ens  ab  alio  rationem  suae  exsistentiae  non  habet  in  se. 
Ergo  non  tantum  indiget  causae,  a  qua  fiat,  sed  etiam  causae 
conservantis.  Xam  quantum  est  ex  se,  ens  contingens,  etiam 
postquam  factum  est,  desinere  potest;  ideo,  ut  perduret,  per  ali- 
quam  causam  conservari  debet.  Ergo  praeter  causas,  a  quibus 
res  proxime  fieri  videmus,  admittenda  est  causa  invisibilis,  a  qua 
et  effectus  et  causae  proximae  conservantur.  Hanc  autem  esse 
a  se  nemo  negabit;  secus  enim  non  conservaret  reliqua,  sed  ipsa 
potius  cum  reliquis  ab  alia  causa  conservanda  esset. 


1  Confessio  naturae  contra  atbeistas. 

2  Contingentiam  rerum  agnoscit  etiam  Du  Bois-Reyjiond  materialista 
(agnosticus).  Sic  enim  scribit  :  „Wir  sehen  Bewegung  entstehen  und  vergelien; 
wir  konnen  uns  die  Materie  in  Rulie  vorstellen;  die  Bewegung  erscheint  uns 
an  der  Materie  als  etwas  Zufalliges.  Unser  Causalitatsbediirfhiss  fiihlt  sich 
nur  befriedigt,  wenn  wir  uns  vor  unendlicher  Zeit  die  Materie  rubend  und  gleich- 
massig  im  unendlicben  Raume  vertbeilt  denken.  [Etiam  bic  rerum  status,  quum 
esset  contingens,  causam  superiorem  determinantem  onmino  reclamaret].  Da  ein 
supernaturalistiscber  Anstoss  in  unsere  BegrifFswelt  nicbt  passt,  feblt  es  dami 
am  zureichenden  Grande  far  die  erste  Bewegung.  Oder  wir  stellen  uns  die 
Materie  als  von  Ewigkeit  bewegt  vor.  Dami  verzicbten  wir  von  vornberein 
auf  Verstàndniss  in  diesem  Punkte.  Diese  Schwierigkeit  erscheint  mir  trans- 
scendent."  (Ueber  die  Grenzen  des  Naturerkennens.  —  Die  sieben  Weltrathsel 
[1882]  p.  76.  Cf.  etiam  ibid.  p.  22).  ■ —  Argumentum  ex  contingentia  rerum, 
prout  respicit  rationes  loci,  numeri  et  temporis,  bene  exponit  Gutbeblet  (Apolo- 
getik  [1888]  p.  147;  cf.  Pbilos.  Jahrb.  [1888]  p.  373  et  382).  Docet  bic  pbilo- 
sophus  mundum  debere  esse  a  causa  libera ,  quae  elegit  locuni ,  ubi  mundus 
reponendus  erat  (neque  enim  omnia  spatia  explet),  quae  intra  hunc  locum  sin- 
gulis  corporibus  positionem  suam  libere  determinavit  (potuerunt  enim  variis 
modis  inter  se  disponi) ,  quae  numerum  atomorum  libere  statuit  (potuerunt 
enim  esse  plures  atomi,  quum  multa  vacua  sint  in  mundo),  quae  libere  elegit 
tempus,  quo  processus  mundanus  coepit  (neque  enim  est  ab  aeterno). 


Art.  1.  De  argomento  cosmologico.  117 

Banc  rationem  subtiliter  concipii  Scotus.    BInfinitas",  inquit, 

«successioni*  esi  impossibilis,  nisi  continuetur  vii  perpetuetur  ab 
aliqua  natura  infinite  durante,  a  qua  tota  successio  et  quodlibet 
tius  dependent.  Nulla  cnim  difformitas  perpetuatili-,  nisi  in  virtute 
alìcuius  permanentis,  quod  nihil  est  illius  successionis,  quia  omnia 
successiva  suul  eiusdem  rationis,  sed  est  aliquod  prius  essentia- 
liter,  quia  quodlibet  successionis  dependet  ab  ipso  et  hoc  in  alio 
ordine  quam  a  causa  proxima,  quae  est  aliquid  illius  successionis.  "  J 

Idem  dixerat  S.  Augustinus:  „ Noli  dubitare:  ut  ista  mutabilia 
non  intercipiantur ,  sed  dimensis  motibus  et  distincta  varietate 
formarum  quasi  quosdam  versus  temporum  peragant,  esse  aliquam 
ibrmain  aeternam  et  incommutabilem ,  quae  neque  contineatur  et 
diffundatur  locis  neque  protendatur  atque  varietur  temporibus,  per 
quam  cuncta  ista  formari  valeant,  et  prò  suo  genere  implere  atque 
agere  locorum  ac  temporum  numeros."  2 

193.  IL  Ostenditur  multitudinem  actu  infinitam  rerum  exsisten- 
tium  repugnare  i.  e.  non  posse  esse,  ut  multitudo  rerum,  quae 
certo  tempore  exsistit  vel  usque  ad  certuni  tempus  per  omne 
praeteritum  exstitit,  omnem  mensuram  transcendat  et  ideo  nume- 
rando numquam  per  omne  futurum  tota  transeatur  et  computetur. 
(XB.  Xon  negamus  posse  esse  numerum  potentia  infinitum,  qui 
sine  fine  augeri  potest  vel  augetur,  quin  umquam  infinitus  evadat. 
Eiusmodi    est  numerus  actuum,    quos  beati  in  aeternum  ponent.) 

1.  Ponamus  exsistere  homines  infinite  multos.  Moriantur  duo. 
Reliqui  homines  constituent  numerum  infinitum  primo  minorem. 
Repugnat  autem  unum  infinitum  esse  altero  maius  i.  e.  repugnat 
id,  quod  est  in  ratione  numeri  infinitum,  in  eadem  ratione  numeri 
ab  alio  excedi.  Ergo  qui  ponunt  exsistere  homines  infinite  multos 
ad  absurda  consequenter  ducuntur.  Ergo  haec  multitudo  non  debet 
poni.  —  Immo  in  illa  multitudine  numerus  oculorum  est  duplus 
numeri  hominum.  Haberemus  igitur  iterimi  infinitum  in  ratione 
numeri,  quod  est  altero  in  eadem  ratione  maius3. 

1  In  1.  1.  sent.  dist.  2.  q.  2.  n.  14. 

2  De  lib.  arb.  II.  e.  16,  apud  Migxe,  P.  L.  XXXII..  1264. 

3  Contra  argumentum  factum  interdum  excipiunt:  Id,  quod  est  ex  aliqua 
parte  infinitum,  ex  alia  parte  finitimi  esse  potest  et  sic  nihil  prohibet,  quo- 
niinus  infinito  ex  ea  parte  additio  fiat,  qua  est  finitum  ;  v.  gr.  si  tempus  ponitur 
aeternum ,  ex  parte  ante  non  potest  augeri ,  sed  ex  parte  post  ;  potest  igitur 
unum  infinitum  altero  maius  esse. 

Resp.  1.  Ostendimus,  si  infinite  multi  homines  exsistant,  duo  posse  esse 
infinita   inaequalia    in   eadem    ratione    numeri.     Itaque    exemplum    temporis   ab 


118  Cap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

Aliter:  Ponamus  exsistere  homines  infinite  multos  eosque  in 
aliqua  linea  recta,  quae  a  certo  initio  in  infinitum  excurrit,  unum 
post  alium  esse  clispositos,  ut  initio  lineae  collocetur  primus,  post 
emn  secundus,  post  hunc  tertius  et  ita  in  infinitum.  Ponamus 
insuper  hos  homines  habere  singulos  denarios.  Postea  primus 
homo  accipiat  denarium  primi  et  secundi,  secundus  denarium  tertii 
et  quarti,  tertius  quinti  et  sexti,  et  sic  in  infinitum;  v.  gr.  cen- 
tesimi^ accipiet  denarium  ducentesimi  et  undeducentesimi.  Nunc 
ex  eadem  denariorum  summa  eidem  homines  binos  possidebunt 1. 
Eadem  rat-ione  ternos,  quaternos  etc.  denarios  accipere  possent. 
Repugnat  autem  eandem  denariorum  summam  inter  eosdem  ho- 
mines ita  distribuì,  ut  modo  singulos  denarios  accipiant,  modo 
binos,  modo  ternos  e.  i.  p.  Ergo  repugnat  multitudinem  nominimi 
exsistere  infinitam;  nani  si  non  repugnaret,  illae  distributiones 
denariorum  essent  possibiles  2. 


aeterno  currentis  non  habet  paritatem  cum  re  nostra,  quia  tempus  duplici  ratione 
augetur  et  ideo  forsan  ex  altera  parte  infinitum  et  ex  altera  parte  finitum  et 
augibile  esse  potest;  sed  in  numero  duae  id  genus  rationes  distingui  non  possunt. 
2.  Nego  tempus  ex  parte  ante  posse  esse  infinitum.  Nam  hoc  tempus 
hodie  maius  esset  quam  beri,  ut  obicientes  recte  concedimi  Et  tamen  simul 
deberet  esse  aequale  beri  et  bodie ,  ut  iam  ostendo  :  a)  Si  ab  bodierno  die  in- 
cipientes  retrorsum  tempus  computamus  vel  assignamus,  quod  aeterno  tempori 
usque  ad  hesternum  diem  elapso  sit  aequale ,  totam  aeternitatem  bodiei-no  diei 
antecedentem  insumimus;  neque  enim  computus  sistere  aut  signum  fieri  potest 
in  instanti,  quod  uno  die  ab  initio  aeternitatis  distat,  ut  quisque,  ni  fallor,  con- 
cedit.  Sic  autem  per  congruentiam  utriusque  infiniti  factara  apparet  ea  esse 
aequalia.  b)  Per  se,  ut  equidem  sentio,  manifestum  est  id,  quod  ultra  omnem 
mensuram  excurrit,  abundanter  sufficere  ad  reliqua  omnia,  quae  sunt  eiusdem 
generis,  exaequanda  et  proinde  a  nullo  alio  in  eodem  genere  excedi  posse. 
Quare  unum  tempus  infinitum  altero  maius  esse  non  potest  ;  et  secundum  hanc 
considerationem  tempus  ab  aeterno  currens  beri  et  hodie  aequale  esse  debet.  — 
Ex  his  autem  ad  rem  nostram  infero:  Si  in  ordine  temporis,  quod  dupliciter 
augeri  potest,  unum  infinitum  altero  maius  esse  non  potest,  a  fortiori  in  ordine 
numeri,  qui  uno  tantum  modo  augmenti  capax  est,  id  accidere  nequit.  Et  iterum, 
si  in  ratione  temporis  non  potest  esse  infinitum  secundum  quid  vel  ex  parte 
ante,  multo  minus  in  ratione  numeri  potest  esse  infinitum  simpliciter. 

1  Nimirum  quemcumque  hominem,  velut  Petrum,  in  illa  serie  assignaveris, 
statini  ei  suos  denarios  assignare  possum  ;  infinito  enim  plures  homines  sequun- 
tur  Petrum  quam  praecedunt.  Nemini  igitur  deerit  facultas  accipiendi  binos 
denarios. 

2  Nihil  in  hac  probatione  sumpsimus,  quod  defensores  numeri  infiniti,  tam- 
quani  impossibile,  prudenter  nobis  recusare  possunt.  —  Contra  argumentum 
factum  interdum  obicitur:  -Quod  ex  adversariis  nonnulli  volunt  in  praesenti 
nos   premere   argumento  calculatorio ,   mirabiles  piane  sunt,    qui  credant  posse 


\rt.  1.    De  argomento  cosmologico.  110 

194.  Nota,  a)  Quae  de  moltitudine  hominum  infinita  diximus, 
ad  quaslibet  res,  si  infinite  nuiltae  esse  ponantnr,  paucia  mutatis 

applicali  posse  quilibet  percipit.  Quare  universim  probatum  est 
multitudinem  actu  infinitam  rerum  simul  exsifltentium  repugnare. 
li)  Quae  de  multitudine  hominiun  ve]  aliarum  rerum  simul 
exsistentiam  valent,  ad  nmltitudinem  infinitam  rerum  ab  aeterno 
sibi  succedentium  facillime  transferri  videntur.  Quid  enim  est, 
quod  absoluta  necessitate  prohibeat,  quominus  serici  successivae 
membra  priora  in  perpetuum  conserventur  accedentibus  novis  et 
sic  infinitas  successiva,  si  possibilis  supponitur,  evadat  simultanea  ? 
Ergo  si  infinitas  successiva  est  possibilis,  etiam  simultanea;  et  si 
haec  repugnat,  et  illa.  Id  satis  manifestum  esse  videtur.  Qui 
tamen  ulteriora  desiderat,  legere  potest  ea,  quibus  infra  proba- 
bimus  mundum  a  Deo  non  posse  esse  creatimi  ab  aeterno. 

195.  2.  Qui  multitudinem  actu  infinitam  defendunt,  facillime 
et,  ut  mihi  videtur,  necessario  ducuntur  ad  consequentias  miras. 
Si  enim  infinite  multa  corpora  exsistere  possunt,  cur  non  possunt 
concrescere,  ut  habeamus  unum  corpus  infinite  magnum?  Et  si 
tale  corpus  datur,  cur,  sicut  reliqua  corpora,  non  poterit  habere 
motum  rotatorium  circa  axem,  ut  in  extremis  punctis  invernatili- 
celeritas  infinite  magna?  Et  si  corpus  in  infinitum  multiplican 
potest,  cur  non  dividetur  in  infinitum,  ut  ex  superficiebus,  lineis, 
punctis  constare  videatur?  Et  si  potest  esse  celeritas  infinita, 
cur  reliqua  attributa  creaturae  non  possunt  esse  infinita,  ut  habea- 
mus creaturam  infinitam  vel  etiam  creaturam  omnium  possibilium 


infinitum  ad  calculos  revocari."     Reponimus:    Ita  obicientes  non  solvunt  argu- 
mentum,  secl  disputationem  fugere  videntur. 

Multitudinem  actu  infinitam  repugnare  S.  Thomas  sic  probat:  rOmnem 
multitudinem  oportet  esse  in  aliqua  specie  multitudinis.  Species  autem  niulti- 
tudinis  sunt  secundum  species  numerorum.  Nulla  autem  species  numeri  est 
infinita,  quia  quilibet  numerus  est  multitudo  mensurata  per  unum"  (Summa  theol. 
p.  1.  q.  7.  a.  4).  Argumentum  a  nostro  re  nihil  differì.  Numerus  enim,  in 
quantum  est  multitudo  mensurata  per  unum ,  ex  alio  numero ,  qui  praecedit, 
imitate  addita  oritur  vel  ex  aliis  numeris  minoribus  multiplicatione  obtinetur. 
Id  autem ,  ut  probatio  nostra  ostendit ,  de  multitudine  infinita  dici  non  potest, 
quum  alius  numerus,  ex  quo  ipsa  orietur,  deberet  esse  infinitus  et  ideo  minor 
non  esset,  sed  aequalis  et  idem  ;  unum  scil.  infinitum,  ut  diximus,  altero  maina 
esse  non  potest.  —  Ceterum  S.  Thomas  censet  eum  solum  numerum  infinitum, 
qui  simul  actu  est,  certo  repugnare  ;  de  multitudine  rerum  successiva,  quae  ab 
aeterno  decurrere  fingitur,  solis  principiis  rationis  id  minus  constare  (Cont.  gent. 
1.  2.  e.  38.  §  Quod  etiam  tertio  ponitur). 


120  Cap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

perfectissimam  ?  Cur ,  ut  ad  theologiam  transeamus ,  Christus 
Dominus  non  habuit  gratiam  sanctificantem  infinite  intensam  ?  * 
Eratne  forte  humanitas  Christi  omnium  rerum  creabilium  absolute 
perfectissima  ?  e.  i.  p.  Sine  dubio  facilius  est  ostendere  impossi- 
bilitatem  infinitae  multitudinis  quam  hac  admissa  reliquas  illas 
infinitates  rationabiliter  evitare. 

196.  Quidam  obiciunt  in  continuo  esse  multitudinem  actu 
infinitam  partium.  Sed  hoc  est  minus  veruni.  Nam  singulae  illae 
partes  essent  indivisibiles  sive  puncta.  Atqui  ex  punctis  inextensis, 
quamvis  in  infinitum  multiplicentur ,  numquam  oriri  potest  con- 
tinuum extensum.  —  Revera  partes  continui,  quamdiu  non  sunt 
divisae,  non  faciunt  numerum,  sed  constituunt  unum.  In  infinitum 
autem  continuum  dividi  non  potest,  ne  cogitatione  quidem.  Ergo 
numerus  actu  infinitus  nulla  ratione  in  continuo  est.  —  Ipse  Deus, 
quamvis  videat  quamlibet  partem,  quae  ex  continui  divisione  oriri 
potest,  tamen  non  videt  continuum  in  infinite  multas  partes  divi- 
sum;  videret  enim  aliquod  impossibile. 

197.  Multos  etiam  vexat  omniscientia  divina.  Quum  enim,  aiunt, 
Deus  cognoscat  omnia  possibilia,  in  mente  divina  est  multitudo 
actu  infinita;  ergo  eiusmodi  multitudo  non  repugnat. 

Respondendum  est  nos  loqui  de  multitudine  rerum  exsistentium, 
non  de  possibilibus,  sive  sunt  cognita  sive  cognoscibilia.  —  Ceterum 
non  bene  ex  materia  satis  difficili  et  implicata,  qualis  est  omni- 
scientia divina,  in  quaestionem  nostrani  de  numero  infinito  argu- 
mentum  petitur.  Generatim  quoque  in  praesentis  vitae  statu 
intellectui  nostro  minus  convenit,  ut  ex  Deo  de  rebus  creatis 
iudicemus,  quam  e  contrario. 

Neve  urgeas  argumenta  nostra  retorqueri  posse  contra  cogni- 
tioneni  divinam.  Id  enim  falsum  est,  ut  patebit  ex  iis,  quae  de 
scientia  Dei  dicemus. 

198.  Nota.  Ex  dictis  intelligitur  valorem  argumenti  cosmo- 
logici nequaquam  ex  repugnantia  numeri  infiniti  pendere.  Nihilo- 
minus  omnino  censeo  etiam  ex  hoc  fonte  argumentum  desumi 
legitimum  et  efficax.  Neque  illud,  quod  multi  doctores  catholici 
impossibilitatem  numeri  infiniti  non  satis  probari  existimant,  nos 
impedire  debet,  quominus  argumento  utamur,  quod  nostrani  men- 
tem  convincit. 


1  Non   deerant  tkeologi,  qui  id  affirmarent;    quos  redarguit  Suarez,   De 
incanì,  disp.  22.  sect.  1. 


Art.  1.  De  argumento  cosmologico.  121 

199.  sdì ol  imi.    1.  Ex  disputatione  huius  articuli  Bequìtur  ex- 
sisterc  ens  a  se.   Posset  quia  putare  no*  frustra  tannini  [abora 
quum  nomo  neget  esse  ens  a  se,  siquidom  materialistae  velini  atomoe 
esse  omnes  a  so.    Nihilominus  bene  et  utiliter  egimus.    Nimirum: 

1.  Kegrossum  in  infinitum  examìnantes  deteximus  euin  num- 
quam  sufficienter  rationem  alicuius  rei  vel  eventus  reddere;  i<l 
quod  in  sequentibus  v.  gr.  statini  in  argumento  cinesiologico  nubi* 
magno  usui  erit.  Immo  vidimus  talem  regressum  esse  impossibili-m. 
In  omni  igitur  regressu  deveniri  debet  ad  aliquod  primum ,  quod 
in  se  habet  rationem  sufficientem  sui  ipsius  et  totius  evolutionis 
subsequentis. 

2.  Etiamsi  atheus  primo  congressu  admittat  exsistentiam  entis 
a  se,  facillime  fiet,  ut  suam  concessionem  retractet,  quam  primum 
attributa  ex  aseitate  derivare  coeperis.  Summopere  igitur  convenit, 
ut  inevitabiliter  coactus  sit  ad  suam  concessionem.  Deinde  generatim 
in  philosophia  non  debemus  ad  bonain  adversarii  gratiam  appellare. 
Denique  accurata  demonstratio  etiam  multum  utilis  est  ad  nostrani 
ipsorum  de  Deo  fideni  et  naturalem  persuasionem  illustrandam. 

200.  IL  Queruntur  nonnulli  argomentimi  nostrum  ducere  ad 
ens  a  se,  sed  non  dicere,  num  exsistat  Deus  personalis  vel  intel- 
lectu  praeditus.     Respondemus  : 

1.  Postea  ex  aseitate  infinitatem,  unitatem,  spiritualitatem 
efficiemus,  et  sic  constabit  exsistere  Deum  personalem.  Exspectent 
igitur;  omnia  suo  loco  et  tempore  fiant. 

2.  Iam  aliquo  loco  huius  articuli  ostendimus  res  huius  mundi 
contingentes  esse  a  causa  prima  libera  i.  e.  a  Deo  personali. 

3.  Homo  et  anima  eius  rationalis  est  ab  aliquo  ente  a  se. 
Hoc  quoniam  non  potest  esse  imperfectius  suo  effectu,  debet  et 
ipsum  esse  intellectuale.     Exsistit  igitur  Deus  personalis. 

4.  Ens  a  se  est  prima  et  adaequata  causa  (extrinseca)  eoruni, 
quae  ab  eo  descendunt;  habet  igitur  causalitatem  perfectam.  Cau- 
salitas  autem  perfecta  tria  includit  :  rationem  causae  efficientis, 
exemplaris,  finalis.  Sine  intentione  finis  potentia  non  exit  in  actum  ; 
sine  exemplari  diligente  operatio  non  determinatur,  ut  fiat  potius 
hoc  quam  illud:  sine  causa  efficiente  omnis  intentio  manet  sine 
exsecutione  et  inanis.  Neque  obicias  in  processibus  physicis  inten- 
tionem  finis  et  contemplationem  exemplaris  non  apparere.  Hoc 
enim  probat  causas  physicas  non  esse  adaequatas  suorum  effec- 
tuum  neque  agere  nisi  motas  ab  aliqua  causa  prima,  a  qua  habent 
et    inclinationem    in   fìneni   et   determinatam    activitatis   formam. 


122  ^aP-  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

Nequaquam  autem  eiusmocli  instantia  evidentiam  principii  de  trina 
causalitate  in  omni  effectu  relucente  destruere  valet.  —  Ergo  ens  a 
se  agit  ex  intentione  finis  et  secundum  exemplar  cognitum.  Ergo 
ens  a  se  est  spirituale  et  exsistit  Deus  personalis.  Hoc  bene  intel- 
lexit  Lactantius  :  „ Natura,  inquit,  quam  veluti  matrem  esse  rerum 
putant,  si  mentem  non  habet,  nihil  efficiet  umquam,  nihil  molietur. 
Ubi  enim  non  est  cogitatio,  nec  motus  est  ullus  nec  efficacia.  Si 
autem  Consilio  utitur  ad  incipiendum  aliquid,  ratione  ad  disponendum, 
arte  ad  efficiendum,  virtute  ad  consummandum,  potestate  ad  regen- 
dum  et  continendum  :  cur  natura  potius  quam  Deus  nominetur.  " 1 
201.  III.  Auctores  conA^eniunt  in  causis  per  se  subordinatis  pro- 
cessum  in  infinitum  implicare;  de  causis  per  accidens  subordinatis 
dubitant2.  Nos  quia  omnem  prorsus  multitudinem  actu  infinitam 
rerum  exsistentium  repugnare  demonstravimus ,  illa  distinctione 
non  utimur.  Tamen  ad  intelligentiam  auctorum  utile  erit  con- 
ceptus  causae  per  se  et  causae  per  accidens  paucis  explicare.  In 
causis  per  se  sive  essentialiter  subordinatis  causa  secunda,  in 
quantum  causa,  pendet  a  prima,  ut  hac  non  agente  et  concurrente 
illa  agere  non  possit  ;  in  iis,  quae  per  accidens  subordinantur,  causa 
secunda  a  prima  pendet  quantum  ad  fieri  vel  aliquid  aliud,  non 
in  quantum  est  causa.  Sic  si  Caius  generat  Titium,  hic  Sempro- 
nium,  subordinatio  est  per  accidens,  quia  Titius,  in  quantum  est 
generans,  non  pendet  a  Caio,  quum  etiam  hoc  mortuo  Sempronium 
generare  possit.  Hinc  oritur  secunda  difterentia:  In  causis  per 
se  subordinatis,  superior  habet  causalitatem  alterius  et  perfectioris 
rationis  et  ordinis,  in  subordinatis  per  accidens  non  item.  Nimirum 
in  causatione  unius  effectus  sufficit  una  causa  unius  rationis;  si 
igitur  una  causa  essentialiter  requirit  concursum  alterius  causae, 
hae  duae  non  habent  causalitatem  eiusdem  ordinis.  Sequitur  etiam 
tertia  differentia  :  causae  essentialiter  subordinatae  simul  necessario 
requiruntur  ad  causandum  (alioquin  aliqua  causalitas  per  se  requi- 
sita deesset  effectui  nec  quidquam  fieret)  ;  in  subordinatis  per 
accidens  haec  simultas  non  requiritur.  —  Ergo  infinita  multitudo 
causarum  per  se  subordinatarum  est  multitudo  rerum  simul  ex- 
sistentium ;  in  causis  per  accidens  subordinatis  solet  esse  exsistentia 
variarum  causarum  mere  successiva3. 


1  De  ira  Dei  e.  10.     Migne,  P.  L.  VII,  106. 

2  Cf.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  46.  a.  2.  ad  7. 

3  Suarez  (Metaph.    cìisp.  22.  sect.  5.)    recte   censet  non   dari   causas  per 
se  subordinatas  praeter  proximam  causam  et  primam  sive  Deum. 


Art.  2.    Di-  iirguiiH'iito  cinesiologioo.  ]_':; 

ABTIOULUS  II. 
DE  ABGUMENTO  CDTE8IOLOGICO. 

202.  Motus  tripliciter  intelligitur : 

a)  Latissime  moveri  idem  est,  quod  mutari  sivepati1.  Defi- 
nitur  motus  transitus  a  potentia  ad  actum.  1 1 le  motus  est  vel 
instantaneus  vel  successivus. 

b)  Late  motus  (passivus)  accipitur  prò  mutatione,  quae  fit 
tractu  successivo,  quando  passimi  ad  actum  transit  per  status 
intermedios;  sic  igitur  motus  accipitur  prò  solo  motu  successivo. 
Ad  hos  motus  pertinent  augmentum,  quod  est  motus  ad  quanti- 
tatem,  alteratio,  quae  est  motus  ad  qualitatem,  motus  localis,  qui 
est  ad  ubi.  Hic  motus  definitili'  ab  Aristotele  :  Actus  exsistentis 
in  potentia  prout  tale.  Motus  dicitur  „ actus",  quia  res,  quando 
est  in  motu,  iam  non  est  in  pura  potentia,  sed  habet  aliquem 
actum.  Dicitur  „exsistentis  in  potentia",  quia  res  nondum  habet 
actum  completimi,  sed  actum  imperfectum,  qui  est  via  et  ordo  ad 
ulteriorem  actum.  Dicitur  „prout  tale",  i.  e.  prout  est  in  potentia, 
quia  motus  est  actus  entis  non  quilibet,  sed  actus  secundum  eam 
lineam,  qua  ens  est  in  potentia  v.  gr.  motus  aeris,  quod  in  statuam 
fuiiditur,  non  respicit  aes,  prout  est  aes  (sic  enim  non  movetur, 
sed  manet),  veruni  prout  est  in  potentia,  ut  fiat  statua.  Itaque  motus 
aedificationis  definitur  actus  entis  aedificabilis,  prout  est  aedificabile 2. 

e)  Stricte  motus  intelligitur  transitus  ad  locum  per  medium. 

Paucis  verbis:  Motus  dicitur  latissime  transitus  ad  actum; 
late  transitus  per  medium  ad  actum  ;  stricte  transitus  per  medium 
ad  locum. 

203.  Veteres  argumentum  cinesiologicum  sumebant  ex  ratione 
motus  stricte  intellecti  i.  e.  ex  motu  locali.  In  ipso  tamen  motu 
locali  omnem  motum  aliqua  ratione  comprehendebant,  quia  secundum 
eos  motus  localis  in  corporibus  est  principium  omnis  alius  motus  ; 
argumentumque  eo  modo  concinnabant,  ut  facillime  ad  considera- 
tionem  motus  latissime  intellecti  possit  transferri.  Qua  de  re  rele- 
gantur,    quae   de  Aristotele  et   (initio   argumenti   cosmologici)  de 

1  Immo  interdum ,  si  niinus  pbilosopbice  loquimur ,  etiam  moveri  dicitur, 
quicumque  (imrnanenter)  agit,  licet  nulla  fiat  mutatio.  Ita  Deus  dicitur  mobilis, 
quatenus  intelligens  est  et  volens;  sic  legimus:  „  Omnibus  enim  mobilibus 
mobilior  est  sapientia"  [divina]  (Sap.  7,  24).  Tamen  secundum  linguam  pbilo- 
sophicam  Deus  non  appellatur  mobilis. 

2  Cf.  Arist.,  Phys.  Vili,  1.  201  a  10,  et  commentarium  S.  Thomae  in  eun- 
dem  locum. 


124  Gap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

S.  Thoma  diximus.  Quocirca  a  vestigiis  veterum  non  recedere  vide- 
mur,  si  nos  ex  motu  latissime  intellecto  argumentamur.  Sic  argu- 
mentum  nostrum  plenius  evadet,  discemusque  ex  qualibet  re  ad  Demn 
ascendere,  nec  non  cavebimus,  ne  ratiocinio  nostro  eas  de  motu  locali 
opiniones  immisceamus ,  quae  a  multis  forsan  minus  probarentur. 

204.  De  motu  universalissime  dicto  hoc  tenendum  est  princi- 
pium  :  Olirne,  quod  movetur,  ab  alio  movetur.  Nam  actus,  ad  quem 
transitur,  aliquam  causam  habere  debet.  Omnis  autem  causa,  si 
sumitur  adacquata  et  non  mera  concausa,  perfectionem  effectus 
formaliter  vel  eminenter  praecontinere  debet;  secus  enim  causa 
non  esset  sufficiens  ad  effectum,  et  novum  quid  oriretur  quasi  ex 
nihilo.  Hoc  est,  quod  aiunt:  Nil  transit  de  potentia  ad  actum 
nisi  per  aliquod  ens  actu.  Atqui  res,  quae  movetur  sive  perfec- 
tionem acquirit,  eam  non  ita  praecontinet  ;  secus  enim  non  iam 
acquireret.  Ergo  nil  movet  se  ipsum  tamquam  causa  adacquata 
sui  motus,  quum  non  possit  eandem  perfectionem  simul  habere, 
ut  movens,  et  non  habere,  ut  motum.  Et  sic,  quidquid  movetur, 
ab  alio  movetur,  vel  saltem  in  motu  suo  adiuvatur. 

205.  Causa  movens  sive  motor  est  duplex: 

a)  immobilis,  qui  semper  fuit  actus  prae  perfectione,  quam 
efficit,  neque  ulla  ratione  ex  potentia  ad  actum  pervenit; 

b)  mobilis,  qui  actum  quidem,  quem  efficit,  praecontinet  (secus 
enim  non  moveret),  sed  aliquando  erat  in  potentia  et  post  poten- 
tiam  actum  accepit. 

De  motoribus  haec  tenenda  sunt  principia: 

a)  Motor  immobilis  est  ens  a  se.  Nani  si  esset  ab  alio,  ad 
omne  suum  esse  prius  fuit  in  potentia,  saltem  prioritate  naturae. 
Ergo  sicut  omne  suum  esse,  ita  illuni  actum,  quem  efficit,  aliunde 
accepisset  neque  esset  motor  immobilis. 

b)  Motor  immobilis  agendo  non  repatitur.  Nam  illud  agens 
solum  repatitur,  quod  tantum  amittit,  quantum  alteri  tribuit.  Motor 
autem  immobilis  nil  perfectionis,  quam  in  altero  causat,  amittere 
potest,  quia  liane  perfectionem  non  contingenter  et  potentialiter, 
sed  necessario  et  a  se  possidet. 

TlieSÌS  X.  Exsistere  Deum  tamquam  ens  a  se  et  motorem 
immolli  lem  probatur  ex  consideratione  motus  latissimo  sensu 
accepti. 

206.  Probatur.     Est  aliquod  ens  A,  quod  movetur  ad  aliquem 
actum  x.     Atqui   quidquid   movetur,   ab  alio   movetur.     A  igitur 


Art.  2.  Do  argumeitto  cinesiologico.  125 

movetur  a  B.  B  aut  est  motor  immobilis  aut  mobilis.  Si  primum, 
fchesia  probata  est.  Si  alterimi,  B  aliquando  erat  in  potentia  et 
movebatur  ad  actura  x  ab  alio  ente  C.  C  aut  est  motor  immo- 
bilis aut  mobilis  e.  i.  p.  Hac  ratione  tandem  pervenire  debemus 
ad  motorem  immobilem  et  ens  a  se. 

Si  quis  ad  processum  in  infinitum  provocaret:  tum  liic  pro- 
cessus,  ut  omnis  numerus  actu  intìnitus,  repugnat  tum  admissa 
infinita  serie  motorum  mobilium  praeter  cani  deberet  esse  motor 
immobilis ,  a  quo  motores  mobiles  perfectionem  x  acceperunt. 
Motor  enim  mobilis  ex  se  insufficiens  est  ad  perfectionem  x  haben- 
dam  et  communicandam,  quae  insufficientia  non  tollitur,  si  ab  uno 
motore  mobili  ad  alium  in  infinitum  refugis.  Hic  mutatis  mutandis 
omnia  piane  repeti  possunt,  quibus  articulo  praecedenti  demon- 
stravimus  seriem  infinitam  entium  ab  alio  non  sufficere  sibi  ad 
exsistendum. 

207.  Scholion.  I.  Argumentum,  ut  positum  est,  concludit 
ex  motu,  qui  est  a  potentia  ad  actum.  Tamen  valet  etiam  de 
motu,  qui  est  ab  actu  ad  potentiam.  Nam  eiusmodi  mutatio  vix 
habetur,  quin  concomitanter  oriatur  aliqua  perfectio,  circa  quam 
argumentum  nostrum  institui  potest.  Praeterea  ab  actu  ad  poten- 
tiam non  transit  nisi  id,  quod  actum  non  habuit  a  se,  sed  aliunde. 
Quaeritur  igitur,  undenam  habuerit,  utrum  a  motore  mobili  an 
immobili;  et  sic  iterum  currit  argumentatio. 

208.  II.  In  hac  thesi  ex  qualibet  forma,  quae  fit,  sive  est 
substantialis  sive  accidentalis ,  ad  ens  concludimus,  in  quo  haec 
forma  actu  invenitur  sine  praevia  potentia;  in  praecedenti  thesi 
ex  sola  substantia,  quae  oritur,  ad  substantiam  a  se  conclusimus, 
quae  actu  exsistit,  quin  per  potentiam  praeviam  potuerit  non 
esse.  Itaque  praecedens  thesis  applicatio  est  eorum,  quae  hic 
generatim  disputantur,  ad  genus  substantiae  particulare.  Neque 
tamen  illa  omittenda  erat,  quia  principiis  magis  obviis  utitur. 
Facilius  enim  nihil  posse  sibi  dare  primam  exsistentiam  intelli- 
gimus,  quam  nil  posse,  quando  iam  exsistit,  ad  ulteriorem  actum 
se  movere  sine  auxilio  superiori. 

209.  III.  Vi  theseos  quaelibet  rerum  perfectio  formaliter  vel 
aequivalenter  in  aliquo  motore  immobili  invenitur.  Itaque  quam 
primum  constat,  unicum  esse  motorem  immobilem  omnium  rerum, 
perfectiones  eius  facillime  describentur,  quum  constet  eam  omnibus 
omnium  rerum  perfectionibus  excellere  debere,  quum  ipse  solus 
sit  ratio  adacquata  cuiusvis  bonitatis  et  virtutis  rerum. 


126  ^ap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

210.  IV.  Ex  thesi  Deum  esse  extra  ambitum  rerum  munda- 
narum  intelligis.  Nani  res  nmndanae  non  movent  nisi  per  ener- 
giam,  quam  aliunde  acceperunt;  ideo  non  sunt  motores  immobiles. 
Insuper  omne  agens  mundanum  agendo  repatitur,  motor  immo- 
bilis  non  item. 

Si  quis  hic  ex  nobis  quaerit,  num  motor  immobilis  sit  ens 
personale,  reponenda  sunt,  quae  scholio  IL  articuli  praecedentis 
diximus. 

OBIECTIONES. 

211.  Obi.  1.  Homo  ex  non  intelligente  fit  intelligens,  qnin  ab  alio  ad 
intelligendum  moveatur.  Ergo  falsum  est  nil  de  potentia  ad  actuin  transire  vel 
moveri,  qnin  ab  alio  moveatur. 

Resp.  Principiorum  evidentia  fallere  non  potest.  Itaque  quum  hominem 
ex  non  intelligente  intelligentem  fieri  videmus ,  causa  adaequata  intellectionis 
de  novo  ortae  exsistere  debet  eaque  totam  intellectionis  subortae  perfectionem 
vel  formaliter  vel  eminenter  praecontineat  oportet;  id  enim  postulat  principium 
causalitatis,  ut  n.  132.  esplicatimi  est.  Quin  dicere  debemus  exsistere  causam, 
quae  sit  formaliter  intelligens,  quia  intellectionem  nihil  eminenter  continet,  quod 
eam  formaliter  non  continet,  quum  intellectio  semper  sit  melior  quam  eius 
negatio.  Hinc  sequitur  ipsum  hominem  non  posse  esse  causam  adaequatam 
intellectionis  suae  novae ,  sed  eum  ad  intelligendum  ausilio  indigere  causae 
superioris  intelligentis.  Quae  causa  quum  in  ordine  rerum  visibilium  non  de- 
prehendatur,  exsistere  debet  motor  invisibilis  intelligens,  qui  hominis  intellectum 
iuvat.  Hic  autem  motor  est  tandem  Deus.  —  Neque  nos  hic  exsistentiam  Dei 
supponimus,  sed  ex  principio  evidenti  ad  eam  concludimus. 

212.  Est  etiam  alia  difficultatis  solutio,  quae  interdum  proponitur,  quamvis 
argumentum  a  veterum  vestigiis  non  nihil  declinet.  Nimirum  illud  „omne,  quod 
movetur,  ab  alio  movetur"  etiam  sic  intelligi  potest,  ut  nil  mutet  statum  smuri 
nisi  certa  condicione  ab  extra  posita,  quae  forsan  non  est  proprie  causa.  Pro- 
positio  sic  intellecta  experientiae  magis  subiacet  et  ab  omnibus  facillime  per- 
spicitur  et  admittitur.  Veritas  autem  eius  illustratili'  discurrendo  per  quaedam 
exempla  :  mens  non  transit  ad  cognitionem  novam ,  nisi  nova  obiecta  ei  pro- 
ponantur  eamque  moveant,  lapis  non  cadit  nisi  fulcro  remoto,  aqua  non  frigefit, 
nisi  re  frigidiori  tangitur.  Etiam  secundnm  hunc  sensum  principio  uti  pos- 
sumus  ad  Dei  exsistentiam  demonstrandam.  Nempe  mutatio  supponit  condi- 
cionis  positionem,  haec  aliam  condicionem,  haec  tertiam,  e.  i.  p.  donec  ad  con- 
dicionem  ultimam  vel  primam  deveniamus.  Neque  enim  propter  repugnantiam 
numeri  infiniti  in  infinitum  abire  licet  ;  et  si  liceret,  nihil  iuvaret,  quia,  si  nulla 
habetur  prima  condicio  adimpleta ,  nulla  est  sufficientia  causae  ;  nani  de  serie 
infinita  condicionum  mutatis  mutandis  eadem  dici  debent,  quae  articulo  prae- 
cedenti  de  serie  infinita  causarum  disputavimus.  Illa  autem  totius  mutationis 
prima  condicio  est  causa  efficiens  sive  motor,  quia  sine  determinatione  causae 
res  piane  immotae  non  incipiunt  mutari.  Rursus  hic  motor  est  immobilis,  quia 
virtutem,  qua  movet,  aliunde  non  accepit,  sed  semper  actu  habuit.  Ergo  ex- 
sistit   motor   immobilis   et   ens    a   se.   —    Hunc    quoque   argumentandi   modum 


Art.  2.  De  argomento  oineeiologico.  1_'7 

aoceptamus,  quamquam  eum,  quem  in  thesi  Bacati  Bumue,  plana  facimus,  quia 

est  potior. 

213.  Obi.  2.  Corpus  semel  motum  novmn  iugiter  locum  acquirit,  quii  ab 
extra  actuetur.  bmo  tale  corpus  locum  mntat,  quin  ad  hoc  per  condicinui-in 
ezternam  determinetur.  Ergo  saltem  ex  motu  locali  argumentum  cinesiologi- 
cum  non  procedit. 

Kcsp.  Hic  repetendum  est,  quod  modo  contra  primum  obicientem  ilixi- 
imis .  principiorura  evidentiam  fallare  non  posse,  sed  omnia  admittenda  esse, 
quae  ex  principiis  legitima  deductione  derivantur.  Itaque  si  corpus  novam 
ubicationeni  acquirere  videmus,  causa  adacquata  huius  ubicationis  novae  ex- 
sistere  debet ,  quae  totani  illius  ubicationis  perfectionem  vel  formaliter  vel 
eminenti  modo  praecontinet.  Quum  nulla  id  genus  deprehendatur  causa  visibilis, 
admittendus  est  motor  invisibilis ,  qui  insufficientiam  causae  visibilis  (quae  est 
impetus  corporis,  quod  fertur)  ausilio  suo  supplet.  Hic  autem  motor  invisibilis 
est  tandem  Deus,  qui  per  immensitatem  suam  perfectionem  ubicationis  novae 
eminenter  praecontinet.  Ergo  obiciens  tbesim  non  destruit,  sed  specialem  modum 
exsistentiae  Dei  demonstrandae  insinuat.  —  Neque  verum  est,  quod  in  obiectione 
additur ,  nullam  apparere  condicionem  externam  novae  ubicationis  acquirendae. 
Per  modum  enim  condicionis  requiritur,  ut  corpus  antea  fuerit  loco  vicino. 
Quare  argumentum  cinesiologicum ,  ut  ex  omni  mutatione ,  ita  etiani  ex  muta- 
tione  loci  utroque,  quem  indicavimus,  modo  legitime  procedit. 

214.  Obi.  3.  Libertas  consilium  mutat,  quin  ad  boc  per  causarti  externam 
actuetur.  Est  etiam  saepe  independens  a  qualibet  condicione  externa  mutata. 
Ergo  ex  motu  voluntatis  argumentum  cinesiologicum  procedere  non  potest. 

Resp.  Repetenda  sunt,  quae  toties  iam  diximus.  Nimirum  voluntas  ad 
omnem  actum  indiget  auxilio  externo,  quia  ipsa  non  potest  esse  causa  adaequata 
actus  sui,  quum  eum  non  formaliter  vel  eminenter  praecontineat,  sed  imperfec- 
tiori  modo  et  virtualiter  tantum.  Hoc  autem  auxilium  externum  tandem  est 
cooperatio  Dei  '.  —  Quantum  ad  id,  quod  de  condicione  externa  obiciens  ponit. 
concedere  licet  bominis  libertatem  posse  eodem  cognitionis  statu  permanente 
consilium  modo  captum  mutare.  Tamen  utrumque  consilium  ab  aliqua  cogni- 
tione  tamquam  a  condicione  pendebit;  et  sic  etiam  rite  procedet  ille  modus 
argiunenti  cinesiologici,  quo  ad  Deum  tamquam  ad  primam  condicionem  motus 
pervenitur. 

215.  Obi.  4.  Quae  in  probatione  tbeseos  afferuntur,  occasionalismo  viam 
sternunt,  quum  primus  motor  solus  omnia  agere  videatur.  Frustra  enim  ab  eo 
virtus  creata  in  auxilium  vocaretur.  Insuper  nulla  virtus  finita  effectiun  prae- 
continet neque  igitur  eum  efficere  potest. 

Resp.  Omnis  virtus  finita  aliquo  modo,  i.  e.  virtualiter,  effectum  prae- 
continet, etsi  non  piane  adacquate.   V.  gr.  corpus  movet,  secundum  quod  aliquem 


1  Si  quis  bic  urgeat  Deum  non  posse  cooperali  ad  actum  peccati  aut 
cooperationem  externam  laedere  libertatem  nostrani ,  is  reniittendus  est  ad 
doctrinam  de  concursu,  quae  habetur  e.  29.  Interim  finniter  stare  debet  prin- 
cipio causalitatis  et  ei,  quod,  ut  explicatum  est,  necessario  cimi  eo  cobaeret  : 
omne  scilicet,  quod  movetur,  ab  alio  moveri.  Nani  ea,  quae  certo  cognita  sunt. 
finniter  tenere  debemus,  quamvis  aliqua  difficultas  maneat. 


128  Gap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

motum  praehabet.  Eiusmodi  imperfecta  praecontinentia  satis  est,  ut  aliquid 
causa  sit  inadaequata  alicuius  effectus,  quamvis  actio  non  fiat  sine  concursu 
primi  motoris,  qui  effectum  adaequate  in  se  praehabet.  —  Neque  frustra  ad- 
hibetur  virtus  finita,  quum  multi  effectus,  velut  actus  vitales,  concipi  non  pos- 
sint,  quin  id,  cuius  sunt  illi  actus,  agat.  Praeterea  ad  dignitatem  primi  motoris 
spectat,  ut  bonitatem  suam  communicet,  substantiis  finitis  veram  tribuendo 
causalitatem. 

ARTICULUS  III. 
DE  ARGUMENTO  IDEOLOGICO. 

216.  Hoc  argumentum  admodum  familiare  exstitit  S.  Augu- 
stino 1.  Potissimus  locus  invenitur  lib.  II.  De  libero  arbitrio. 
Ostendit  cap.  5.  corpori  praestare  sensus  externos,  his  sensum 
internum,  huic  rationem.  Nam  is,  qui  iudicat,  eo,  de  quo  iudicat, 
est  melior.  Atqui  sensus  externus  aliqualiter  de  corporibus  iu- 
dicat, quid  leniter  influat  aut  aspere  perturbet.  Et  sensus  in- 
terior suo  modo,  quid  desit  vel  satis  sit  oculorum  sensui,  iudicat. 
De  omnibus  autem  iudicat  ratio.  Deinde  gradum  facit  cap.  6  ad 
Deum.  „Quare  vide,  obsecro,  utrum  aliquid  invenire  possis,  quod 
sit  in  natura  hominis  ratione  sublimius.  Evodius.  Nihil  omnino 
melius  video.  Augustinus.  Quid  si  aliquid  invenire  potuerimus, 
quod  non  solum  esse  non  dubites,  sed  etiam  ipsa  nostra  ratione 
praestantius,  dubitabisne  illud,  quidquid  sit,  Deum  dicere.  Evodius. 
Non  continuo  si  quid  melius  quam  id,  quod  in  mea  natura  opti- 
mum est,  invenire  potuero,  Deum  esse  dixerim.  Non  enim  mihi 
placet  Deum  appellare,  quo  mea  ratio  est  inferior,  sed  quo  nullus 
est  superior.  .  .  .  Augustinus.  Mihi  satis  erit  ostendere  esse  ali- 
quid  huiusmodi  [ratione  nostra  sublimius],  quod  aut  fateberis 
Deum  esse  aut,  si  aliquid  supra  est,  eum  ipsum  Deum  esse  con- 
cedes."  Est  autem  supra  mentem  veritas.  Quod  ut  illustret, 
iterum  ab  inferioribus  cap.  7  gradum  facit.  Sensum  meum  non 
sentit  nisi  meus,  tuum  non  sentit  nisi  tuus.  Contra  possumus 
ambo  eundem  cibum  gustare,  et  eundem  aerem  olfaciendo  trahi- 
mus,  tamen  aliam  partem  cibi  vel  aeris  ego,  aliam  tu,  quia  gu- 
stando et  olfaciendo  partem  cibi  vel  aeris  in  proprium  alimentum 
convertimus.  Iterum  eandem  rem  et  eandem  rei  partem  ambo 
tangere  possumus  ;  totum  quidem  aliquid  ambo  uno  tempore  tan- 
gimus,  sed  partibus  singulis,  eandem  autem  partem  non  nisi 
temporibus  singulis.     Denique   uno  tempore  videre  aliquid  unum 

1  Vide  Confess.  1.  1.  e.  6.  n.  9;  1.  7.  e.  17.  n.  23;  De  vera  relig.  e.  29  sqq., 
De  civ.  Dei  1.  8.  e.  6  etc. 


Ah.  :!.   I>c  argomento  ideologico,  12!) 

totum  ambo  possumus  et  audire,  [fcaque  ea,  quae  communiter 
Dognoseimus,  non  sunt  propria,  ut  sensus  suua  propriue  unìcuìque 
est,  aeque  percipiendo  in  propriuni  nostrum  corpus  corrupta  con- 
vim -t untui-,  ut  cibus  et  aer.  „  Propri  uni  ergo  et  quasi  privatimi 
intelligendum  est,  quod  unieuique  nostrum  soli  est  et  quod  in  se 
sol us  sentit,  quod  ad  suam  naturam  proprie  pertinet;  communi' 
autem  et  quasi  publicum  [et  ideo  extra  nos  propriam  exsisten- 
liam  habens],  quod  ab  omnibus  sentientibus  nulla  sui  corruptione 
atque  commutatione  sentitur."  Cap.  8.  ad  ipsam  veritatem  transit. 
„Quidquid  sensu  corporis  tango,  veluti  est  hoc  coelum  et  li 
terra  et  quaecumque  in  eis  alia  corpora  sentio,  quamdiu  futura 
sint,  nescio.  Septem  autem  et  tria  decem  sunt,  et  non  solum 
nunc,  sed  etiam  semper.  Neque  ullo  modo  aliquando  septem  et 
tria  non  fuerunt  decem  a  ut  aliquando  septem  et  tria  non  erunt 
decem."  Haec  incorruptibilis  omnino  veritas  non  sensu  corporis 
tangitur,  sed  intellectu  et  ratione.  Id  quod  etiam  inde  patet, 
quod  ratio  numeri  supponit  rationem  unius,  haec  autem  sensu 
non  tangitur.  Idem  aliis  quoque  rationibus  comprobatur.  Et  quod 
de  numeris  exemplificavimus,  generatim  de  regulis  sapientiae  valet. 
Porro  veritas  incommutabilis,  quae  est  obiectum  intellectus,  eadem 
est  omnium  hominum.  Cap.  12.  ex  dictis  infert:  „Quapropter  nullo 
modo  negaveris  esse  incommutabUem  veritatem  haec  omnia,  quae 
incommutabiliter  vera  sunt,  continentem,  quam  non  possis  dicere 
tuam  vel  meam  vel  cuiusquam  hominis,  sed  omnibus  incommuta- 
bilia  vera  cernentibus  tamquam  miris  modis  secretum  et  publicum 
lumen  praesto  esse  ac  se  praebere  communiter.  Omne  autem, 
quod  communiter  omnibus  ratiocinantibus  atque  intelligentibus 
praesto  est,  ad  ullius  eorum  proprie  naturam  pertinere  quis  di- 
xerit?  .  .  .  Hanc  ergo  veritatem,  de  qua  iam  diu  loquimur,  et  in 
qua  una  tam  multa  conspicimus,  excellentiorem  putas  esse,  quam 
mens  nostra  est,  an  aequalem  mentibus  nostris,  an  etiam  in- 
feriorem?  Sed  si  esset  inferior,  non  secundum  illam,  sed  de  illa 
iudicaremus.  ...  Et  de  corporibus  quidem  sic  iudicamus,  quum 
dicimus  minus  candidum  esse  quam  debuit  aut  minus  quadrum 
et  multa  similiter.  De  animis  vero  :  minus  aptus  est,  quam  debeat, 
aut  minus  laetus  aut  minus  lenis  aut  minus  vehemens,  sicut  no- 
strorum  morum  se  ratio  tulerit.  Et  iudicamus  haec  secundum 
illas  interiores  regulas  veritatis,  quas  communiter  cernimus;  de 
ipsis  vero  nullo  modo  quis  iudicat.  Quum  enim  quis  dixerit  aeterna 
temporalibus   esse  potiora   aut  septem  et  tria  decem  esse,   nemo 

Hostheim,  Theodicaea.  9 


130  Gap.  4.    De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

dicit  ita  esse  debuisse;  sed  tantum  ita  esse  cognoscens  non  exa- 
minator  corrigit,  sed  tantum  laetatur  inventor.  —  Si  autem  esset 
aequalis  mentibus  nostris  haec  veritas,  mutabilis  etiam  ipsa  esset. 
Mentes  enim  nostrae  aliquando  eam  minus  aliquando  plus  vident, 
et  ex  hoc  fatentur  se  esse  mutabiles  :  quum  illa  in  se  manens  nec 
proficiat,  quum  plus  a  nobis  videtur ,  nec  deficiat,  quum  minus, 
sed  integra  et  incorrupta  et  conversos  laetificet  lumine  et  aversos 
puniat  caecitate.  —  Quid  quod  etiam  de  ipsis  mentibus  nostris 
secundum  illam  iudicamus,  quum  de  illa  nullo  modo  iudicare  pos- 
sumus?  Dicimus  enim:  minus  intelligit,  quam  debet,  aut  tantum, 
quantum  debet,  intelligit.  Tantum  autem  mens  debet  intelligere, 
quantum  propius  admoveri  atque  inbaerere  potuerit  incommutabili 
ventati.  Quare  si  nec  inferior  nec  aequalis  est,  restat,  ut  sit 
superior  atque  excellentior. K 

Cap.  13.  laudes  praedicat  veritatis.  Veritatem  autem,  ut  ex 
ipso  sermonis  contextu  vera  Yeritati  opponentis  apparet,  non  in- 
telligit vera  particularia,  quamvis  etiam  haec  sint  incommutabilia, 
sed  ipsam  veritatem  et  summum  bonum,  fundamentum  et  fontem 
omnis  veri.  „Promiseram  autem,  si  meministi,  me  tibi  demon- 
straturum  esse  aliquid,  quod  sit  mente  nostra  atque  ratione  subli- 
mius.  Ecce  tibi  est  ipsa  veritas;  amplectere  illam,  si  potes,  et 
fruere  illa,  et  delectare  in  Domino,  et  dabit  tibi  petitiones  cordis 
tui.  Quid  enim  petis  amplius ,  quam  ut  beatus  sis  ?  Et  quid 
beatius  eo,  qui  fruitur  inconcussa  et  incommutabili  et  excellen- 
tissima  ventate  ?  An  vero  clamant  homines  beatos  se  esse,  quum 
pulchra  corpora,  magno  desiderio  concupita  sive  coniugum  sive 
etiam  meretricum  amplexantur  :  et  nos  in  amplexu  veritatis  beatos 
esse  dubitamus?  Clamant  homines  se  beatos  esse,  quum  aestu 
aridis  faucibus  ad  fontem  abundantem  salubremque  perveniunt, 
aut  esurientes  prandium  cenamve  ornatam  copiosamque  reperiunt  : 
et  nos  negabimus  beatos  esse,  quum  irrigamur  pascimurque  veri- 
tate?  Solemus  audire  voces  clamantium  se  beatos,  si  iaceant  in 
rosis  aliisque  floribus  vel  etiam  unguentis  odoratissimis  perfruan- 
tur:  quid  fragrantius,  quid  iucundius  inspiratone  veritatis?  et 
dubitamus  nos,  quum  ab  illa  inspiramur,  dicere  beatos?  Multi 
beatam  vitam  in  cantu  vocmn  et  nervorum  et  tibiarum  sibi  con- 
stituunt  et,  quum  ea  sibi  desunt,  se  miseros  iudicant,  quum  autem 
adsunt ,  efferuntur  laetitia  :  et  nos  quum  mentibus  nostris  sine 
ullo  strepitìi,  ut  ita  dicam,  sonorum  et  facundum  quoddam  silen- 
tium  veritatis  illabitur,    aliam  beatam  vitam   quaerimus,   et  tam 


Art.  B.    I1*'  argomento  ideologico.  l:;i 

certa  ci  praesente  non  fruimur?  Luce  ami  ci  argenti,  Luce  gem- 
niaiiiiii  et  aliorum  colorimi,  sive  ipsius  lucis,  quae  ad  hos  oculos 
pertinet  (sive  In  ignibus  torrenis  sive  in  stellis  et  luna  vel  sole), 
olaritate  et  iucunditate  delectati  honiiiies,  quum  ab  ista  laetitia 
aullis  molestila,  nulla  indigentia  revocantur,  beati  sibi  videntur 
et  propter  liaec  semper  volunt  vivere:  et  nos  in  luce  veritatis 
beatam  vitam  collocare  metuimus?  Immo  vero  quoniam  in  veri- 
tate  cognoscitur  et  tenetur  summum  bonum  (eaque  veritas  sapientia 
est),  cernamus  in  ea  teneamusque  summum  bonum  eoque  per- 
f'ruamur  (beatus  est  quippe,  qui  fruitur  summo  bono);  haec  enim 
veritas  ostendit  omnia  bona,  quae  vera  sunt,  quae  sibi  prò  suo 
captu  intelligentes  homines  vel  singula  vel  plura  eligunt,  quibus 
fruantur.  Sed  quemadmodum  illi,  qui  in  luce  solis  eligunt,  quod 
libenter  aspiciant,  et  eo  aspectu  laetificantur,  —  in  quibus,  si  qui 
forte  fuerint  vegetioribus  sanisque  et  fortissimis  oculis  praediti, 
niliil  libentius  quam  ipsum  solem  contuentur,  qui  etiam  cetera, 
quibus  infirmiores  oculi  delectantur ,  illustrat  :  sic  fortis  acies 
mentis  et  vegeta,  quum  multa  vera  et  incommutabilia  certa  ra- 
tione  conspexerit,  dirigit  se  in  ipsam  veritatem,  qua  cuncta  mon- 
strantur,  eique  inhaerens  tamquam  obliviscitur  cetera  et  in  illa 
simul  omnibus  fruitur.  Quidquid  enim  iucundum  est  in  ceteris 
veris,  ipsa  utique  ventate  iucundum  est.  Haec  est  libertas  nostra, 
quum  isti  subdimur  ventati  —  et  ipse  est  Deus  noster,  qui  nos 
liberat  a  morte,  id  est  a  condicione  peccati.  Ipsa  enim  veritas 
(etiam  homo  cum  hominibus  loquens)  ait  credentibus  sibi  :  Si 
manseritis  in  verbo  meo ,  vere  discipuli  mei  estis  et  cognoscetis 
veritatem,  et  veritas  liberabit  vos."  Gap.  14.  has  veritatis 
laudes  pulcherrime  prosequitur.  Denique  cap.  15.  concluditi  „Tu 
autem  concesseras,  si  quid  supra  mentes  nostras  esse  monstrarem, 
Deum  te  esse  confessurum,  si  adhuc  nihil  esset  superius.  Quam 
tuam  concessionem  accipiens  dixeram  satis  esse,  ut  hoc  demon- 
strarem.  Si  enim  aliquid  est  excellentius ,  ille  potius  Deus  est; 
si  autem  non  est,  iam  ipsa  veritas  Deus  est.  Sive  ergo  illud 
sit  sive  non  sit,  Deum  tamen  esse  negare  non  poteris  :  quae  nobis 
erat  ad  disserendum  et  tractandum  quaestio  constituta."  Nempe 
panini  refert,  utrum  veritatem  dicas  immediate  in  Deo  fondali 
an  proxime  in  aliqua  alia  exsistentia,  quae  tamen  ultimatila  a 
Deo  dependet.  De  fide  scimus,  addit  Augustinus,  veritatem  per- 
sonalem  esse  Verbum  a  Patre  genitum,  quod  tamen  est  Deus 
Patri  consubstantialis. 

o  * 


132  ^'aP-  4.   De  argumentis  theologicis  metapkysicis. 

217.  Neque  tamen  cum  quibusdam  existimandum  est  ex  mente 
S.  Augustini  ipsum  Deum  esse  obiectum,  quod  intelligentia  nostra 
directe  contemplatur ,  quando  vera  pronuntiat.  Nani  optime 
S.  Doctor  veritatem  sive  Deum  et  vera  distinguit,  ut  ex  ipsis 
locis  citatis  apparet.  Huc  etiam  faciunt  illa:  „Intelligibilis  Deus 
est,  intelligibilia  etiam  illa  disciplinarum  spectamina  ;  tamen  pluri- 
mum  differunt.  Nani  et  terra  visibilis  et  lux,  sed  terra  nisi  luce 
illustrata  videri  non  potest.  Ergo  et  illa,  quae  in  disciplinis  tra- 
duntur,  quae,  quisquis  intelligit,  verissima  esse  nulla  dubitatione 
concedit,  credendum  est  ea  non  posse  intelligi  nisi  ab  alio  quasi 
suo  sole  illustrentur.  Ergo  quomodo  in  hoc  sole  tria  quaedam 
licet  animadvertere,  quod  est,  quod  fulget,  quod  illuminat:  ita  in 
ilio  secretissimo  Deo,  quem  vis  intelligere,  tria  quaedam  sunt, 
quod  est,  quod  intelligitur,  et  quod  cetera  facit  intelligi."  * 

218.  Iam  ad  ipsam  rerum  explicationem  veniamus.  Veritas 
proprie  et  perfecte  non  invenitur  nisi  in  intellectu  et  quidem  in 
iudicio  intellectus.  Iudicium  enim  verum  est,  quando  rei  conforme 
est  eamque  intelligibiliter  imitatur;  veritas  est  adaequatio  intel- 
lectus ad  rem.  A  iudicio  mentis  nomen  veritatis  ad  obiecta  mentis 
transfertur.  Et  primum  quidem  ad  iudicium  obiective  spectatum 
sive  ad  enuntiabile  applicatur  ;  velut  haec  propositi  o  :  1  +  2  -\-  3  = 
1.  2.  3  vera  est.  Deinde  rebus  tribuitur,  quae  subiectum  veri  iudicii 
esse  possunt.  Hoc  sensu  omne  ens  est  verum,  quia  intelligibile  est 
et  de  eo  aliquid  sciri  potest  vel  scitur.  Haec  est  veritas  obiectiva, 
ontologica,  transcendentalis ,  quum  veritas  iudicii  sit  logica  et 
formalis.   Kos  in  hoc  articulo  ex  veritate  ontologica  argumentamur. 

219.  Res  vera  alia  est  actualis,  alia  possibilis.  Actuale  est, 
quod  exsistentiam  a  se  vel  a  causa  habet.  Possibile  est,  quod 
est  capax  exsistentiae.  Possibile  dicitur  vel  praecisive,  ut  capa- 
citas  exsistendi  indicetur  abstractione  facta  ab  actuali  exsistentia, 
sive  haec  adest  sive  non  adest;  vel  privative,  ut  significetur  id, 
quod  potest  exsistere,  de  facto  autem  non  exsistit.  In  hoc  arti- 
culo  loquimur  de  possibili  praecisivo. 

Possibilitas  proxime  intelligitur  intrinseca,  quae  scil.  ex  essentia 
rei  possibilis  emergit,  in  quantum  notae  essentiam  constituentes 
invicem  non  excludunt.  Ab  hac  possibilitate  differt  extrinseca, 
quae  inde  oritur,  ut  habeatur  causa  sufficiens  ad  rem  producendam. 
Nos  in  hoc  articulo  possibilitatem  intrinsecam  consideramus. 


1  Soliloq.  I,  8  n.  15.     Migxe,  P.  L.  XXXII,  877. 


Art.  B.   De  argomento  ideologico.  133 

Omne  ewa  aotuale  esl  siagulare.  Possibile  autem  es1  singu- 
lare,  quod  in  ano  tantum  individuo  exsistere  poteafc,  vel  uni- 
versale, quoti  in  indefinite  multis  individuis  esse  potest,  vel  tran s- 
scendentale,  quod  in  omnibus,  quae  exsistere  possunt,  inveoitur. 
Nos  in  hoc  articulo  generalissimo  possibilia  reepicimus,  sive  sunl 
singularia  sive  universalia  sive  transcendentalia. 
220.  De  possibili  hic  attendi  debet  principium:  Possibile  est 
ens  reale.  Possibilia  ut  talia  non  habent  quidem  realitatem  ac- 
tualom,  quia  ab  exsistentia  praecidunt.  Tamen  in  se  differunt  ab 
eo,  quod  est  absolute  nihil.  Niliilum  enim  non  habet  essentiani 
neque  exsistere  potest;  possibilia  essentiam  habent  et  exsistere 
possunt.  Deinde  possibilia  regunt  intellectum  nostrum,  quia  de 
iis  secundum  regulam  ipsis  essentialem  iudicare  debemus,  velut 
de  toto  iudicamus  esse  maius  sua  parte,  de  triangulo  rectangulari 
theoreina  Pythagorae  statuitur;  intellectus  autem  non  regitur  a 
nihilo.  Immo  veritas  definitur  adaequatio  mentis  ad  obiectum; 
atqui  obiectum  cognitionis  sunt  etiam  possibilia  ;  ergo  veritas  saepe 
est  adaequatio  mentis  ad  possibilia;  veritas  autem  certe  non  est 
adaequatio  ad  nihilum.  Ergo  possibilia  in  essentiis  suis  a  nihilo 
differunt.  A  nihilo  autem  non  est  differentia  nisi  per  realitatem. 
Possibile  igitur  est  ens  reale.  Hanc  autem  realitatem  diximus 
non  esse  actualem  ;  est  vero  potentialis,  quia  possibilia  in  potentia 
obiectiva  sunt  ad  actum  exsistentiae.  Aliter  realitas  actualis 
vocatur  physica,  potentialis  metaphysica  K 


1  Metaphysicum  et  physicum ,  ut  oppouuntur  ad  invicein ,  triplici  sensu 
sumuntur  : 

a)  Ratione  cognitionis;  ita  scientia  physica  a  metaphysica  distinguitur. 
Obiecta  physicae  sunt  rationes  corporibus  propriae ,  metaphysica  rationes 
entium  immaterialium  vel  rationes  omnium  rerum  communes  scrutatur  ;  i.  e.  ob- 
ieeta  physica  sensibus  magis  subiacent,  obiecta  metaphysica  ratione  sola  attin- 
guntur.  —  Res  metaphysicae  ita  appellantur,  quia  sunt  ,«srà  rà  (puac/.d,  post 
physica  :  sunt  enim  fere  principia  physicorum.  Principium  autem  prae  mente 
nostra  post  principiatum  stare  sive  cognosci  solet. 

b)  Ratione  status  ;  ita  physicum  est,  quod  exsistit,  metaphysicum  est,  quod 
est  possibile.  Ratio  nominis  esse  videtur,  quia  possibilitas  est  tamquam  prin- 
cipium exsistentiae;  praeterea  res,  prout  exsistunt,  sensibus  quoque  subiacent; 
prout  possibiles  sunt,  soli  rationi  obviae  sunt. 

e)  Ratione  distinctionis  ;  ita  aliae  sunt  partes  physicae,  aliae  metaphysicae. 
Inter  illas  distinctio  est  realis,  velut  inter  pedem  et  manum,  inter  ammani  et 
corpus;  inter  has  est  distinctio  rationis  cum  fundamento  in  re  perfecto,  velut 
inter  animalitatem  et  rationalitatem.  Ratio  nominis  esse  videtur,  quia  partes 
physicae  sensibus  fere  distinguuntur,  metaphysicae  sola  ratione. 


134  Gap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

221.  Obici  potest:  Etiam  entia  rationis  regunt  mentem  nostram. 
Yelut  de  caecitate  vel  de  \/ '^T  secundum  veritatem  ipsis  insitam 
indicare  debemus.  Neque  igitur,  si  possibilia  regunt  mentem, 
sequitur  ea  esse  realia. 

Resp.  Entia  rationis  non  habent  veritatem  insitam,  quia  non 
habent  essentiam.  Sicut  haec  entia  non  exsistere  possunt  secun- 
dum essentiam  aliquam  propriam,  quae  nulla  est:  ita  veritatem 
et  intelligibilitatem  non  habent,  nisi  secundum  habitudinem  ad 
entia  realia.  Velut  caecitas  non  est  intelligibilis ,  nisi  secundum 
habitudinem  ad  visum,  cuius  est  privatio  :  et  \/"^i  non  intelligitur, 
nisi  secundum  analogiam  radicum  quadratarum  realium.  Veritas 
igitur  entis  rationis  tota  mensuratur  ente  aliquo  reali,  ut  ab  hoc 
mens  potius  reguletur  quam  ab  ilio.  Contra  possibilia  secundum 
essentiam  propriam  exsistere  possunt  ;  et  proinde  veritatem  habent 
sibi  essentialem  et  intrinsecam  ;  sunt  normae  mentis  nostrae,  sunt 
entia  realia.  —  Ceteroquin  ad  usum  argumenti  ideologici  etiam 
veritas  entis  rationis  satis  est.  Nimirum  ens  rationis  eiusque 
veritas,  ut  diximus,  aliquo  ente  reali  saltem  possibili  mensuratur; 
omne  autem  ens  reale,  ut  hoc  articulo  probabimus,  in  Deo  fundatur. 

Obicies  iterum:  Possibile  saepe  est  universale;  atqui  uni- 
versale est  ens  rationis;  ergo  non  bene  generatim  dicitur  possi- 
bilia esse  realia. 

Resp.  Natura,  quae  universaliter  concipitur,  est  realis  ;  tantum 
ratio  universalitatis  est  rationis.    Itaque  universale  est  ens  reale. 

222.  In  re  nostra  aeternitas  et  immutabilitas  sive  necessitas 
possibilium  magni  momenti  est.  Possibilia  sunt  aeterna  a)  nega- 
tive, quia  conceptus  essentiae  eorum  ab  omni  tempore  praescindit. 
Huc  spectat  illud  S.  Thomae:  ., Universale  dicitur  esse  ubique  et 
semper,  in  quantum  universalia  abstrahunt  ab  hic  et  nunc.  Sed 
ex  hoc  non  sequitur  ea  esse  aeterna  [secundum  actum  quendam], 
nisi  in  intellectu,  si  quis  sit  aeternus."  * —  Cum  hoc  intime  cohaeret, 
ut  dicantur  et  sint  aeterna  b)  positive  ;  et  quidem  a)  in  ordine 
cuiusdam  actualitatis  :  non  per  actum  exsistentiae,  quatenus  omnia 
possibilia  ab  aeterno  realiter  exsisterent,  sed  per  actum  idealem, 
quatenus  omnia  possibilia  aeternaliter  a  Deo  sunt  actu  cognita; 
/?)  in  ordine  possibilitatis ,  quia  apta  sunt,  quae  quovis  tempore 
in  exsistentiam  vocentur,  et  quae  quovis  tempore  ab  intellectu 
(etiam  creato)  actu  cognoscantur. 


1  Sumroa  tkeol.  p.  1.  q.  16.  a.  7  ad  2. 


Art.  :'..    De  argomento  ideologico.  [35 

223.  [mmutabilia  autem  et  necessaria  sunt  possibili^  a)  liypo- 
thotice  et  in  online  exsi.striitiar.  quia  Bupposita  exsistentia  proe- 
dìcata  eorum  essentialia  de  hac  re  exsistente  necessario  et  imnni- 
tabìliter  verificantur;  b)  absolute  et  in  ordine  possibìlìtatìs  sive 
intelligibilitatis ,  quia  praedìcata  eorum  essentialia  absolute  non 
possunt  non  esse  de  ratione  subiecti,  quod  talem  essentiam  habet. 
Ail  rem  Schiffini:  Innnutabilitas  veritatis  sive  possibilium  ,eadem 
est  ac  ipsa  necessitas  connexionis  inter  praedicata  rei  essentialia, 
quaeque  huc  tandem  redit,  ut  praedicata.  quae  essentiam  cuiusque 
constituunt,  nequeant  non  esse  de  ratione  seu  intelligibilitate  sub- 
iecti, quod  talem  essentiam  habet.  Haec  porro  necessitas  vel 
spectari  potest  in  solo  ordine  intelligibilitatis  vel  in  ordine  actuali- 
tatis  seu  exsistentiae  realis.  Primo  modo  inspecta  non  est  hypo- 
thetica,  sed  absoluta.  Quod  enim  praedicata  essentialia  sint  de 
ratione  huius  subiecti,  nempe  quod  huius  subiecti  essentia  secun- 
dum  haec  praedicata  sit  intelligibilis  et  non  secundum  alia,  est 
profecto  independens  a  quacumque  hypothesi  contingenti.  Potest 
utique  ab  aliqua  hypothesi  huiusmodi  pendere,  quod  res  actu  sit 
necne,  sed,  ut  patet,  in  hoc  casu  non  spectatur  praedicatum,  prout 
simpliciter  dicitur  esse  de  ratione  huius  subiecti,  sed  prout  actu 
invenitur  in  hoc  subiecto  iam  exsistenti.  Ex  hoc  autem  con- 
sequitur  alius  modus  necessitate ,  hypotheticae  nimirum,  quae 
rebus  convenit  in  ordine  actualitatis  :  et  hoc  probe  notandum  est. 
Nimirum  absolute  necessarium  est  v.  gr.  hominem  hac  constare 
essentia  et  non  alia,  animalitate  scil.  et  rationalitate.  Hinc  vero 
consequitur  etiam,  quod  supposita  alicuius  hominis  exsistentia  de 
hoc  homine  physice  exsistenti  verificentur  illae  omnes  proprietates, 
quae  sunt  de  ratione  hominis.  Quare  haec  necessitas  recto  dicitur 
hypothetica,  quippe  quum  subaudiat  hypothesim  exsistentiae  ho- 
minis. Patet  autem  hanc  distinctionem  duplicis  necessitatis  modo 
expositae  non  habere  locum  nisi  in  ente  contingenti,  in  quo 
essentia  aliud  est  ab  esse,  non  vero  in  ente  necessario,  cuius 
essentia  est  esse,  ac  propterea  est  omni  modo  necessarium." 1 

TheSÌS  XI.  Exsistere  Deum  tamquani  ens  a  se  et  veri- 
tatem  primam  inde  probatur,  quia  possibile  et  veruni  esse  non 
potest  sine  fmidamento  actuali  et  necessario. 

224.  Probatur.  1.  Est  aliquod  possibile  (praecisive  et  intrin- 
secus),  velut  A.     A,  ut  est  possibile,  realitatem  quandam  habet, 


1  Princ.  phil.  I,  n.  482. 


136  Gap.  4.   De  argumentis  tbeologicis  inetaphysicis. 

qua  a  nihilo  differt  :  non  actualem,  sed  potentialem  ;  non  physicam, 
sed  metaphysicam  ;  veram  tamen,  non  fictam:  nimirum  possibilia 
essentiam  habent  et  exsistere  possunt;  nihilum  vero  non  habet 
essentiam  neque  exsistere  potest.  Illa  realitas  rei  possibilis  fundari 
debet  in  aliquo  ente  actualiter  exsistenti  K.  Nani  quidquid  a 
nihilo  differt,  per  aliquam  exsistentiam  sive  propriam  sive  alienam 
a  nihilo  differre  necesse  est1.  Atqui  A,  ut  possibile,  non  habet 
exsistentiam  propriam.  Ergo  a  nihilo  differt  per  exsistentiam  sui 
fundamenti  K.  —  Porro  K  est  ens  necessarium.  Nam  quum  A 
in  sua  essentia  et  realitate  defìcere  non  possit,  etiam  ratio  et  fun- 
damentum  realitatis,  est  indefectibile  et  necessarium  ;  quum  veritas 
sit  ineommutabilis ,  etiam  eius  origo  necessario  subsistit.  Iam  K 
aut  est  ens  intrinsecus  necessarium  aut  extrinsecus.  Si  primum, 
K  est  ens  a  se,  quod  quaerimus.  Si  alterum,  K  ab  alio  ente  et 
ultimo  ab  ente  intrinsecus  necessario  P  pendebit,  quia  in  infinitum 
non  abitur  in  entibus  dependentibus  ;  tunc  P  erit  ens  a  se  et  ultimum 
realitatis  ac  veritatis  fundamentum  sive  prima  veritas. 
225.  2.  Ipsum  esse  et  fieri  rerum  in  mundo  regimini  possibilium 
absolute  subest,  quia  omnia  sunt  et  fìunt  secundum  regulas  neces- 
sarias,  quae  ex  essentia  possibilium  fiuunt:  v.  gr.  quidquid  fit, 
secundum  principium  immutabile  causalitatis,  quod  ex  ratione  entis 
contingentis  sequitur,  fieri  debet;  omnis  circulus  exsistens  servare 
debet  theoremata  geometriae  in  essentia  circuii  aeternaliter  con- 
clusa. Unde  igitur  essentiae  rerum  possibiles  hanc  habent  vim, 
ut  secundum  principia  aeterna  ipsis  insita  esse  et  fieri  rerum 
absoluta  potestate  determinent?  Si  nullo  modo  (ne  fundamen- 
taliter  quidem)  in  ordine  exsistentium  essent,  nihil  in  mundum 
exsistentem  influere  possent.  Sunt  ergo  possibilia  aliquo  modo 
in  ordine  exsistentium.  Sed  id ,  quum  exsistentiam  propriam 
non   habeant,  cogitari  nequit,   nisi  quatenus  in  ente   actuali  fun- 


1  Hoc  principium  puto  esse  immediate  evidens.  Nam  piane  concipere 
non  possumus  aliquid  a  nihilo  distare  nisi  per  exsistentiam.  Si  quis  dicit 
posse  distare  per  aptitudinem  ad  exsistentiam,  ille  nihil  dicere  nobis  videtur. 
Etenim  ipsa  haec  aptitudo,  ne  sit  nihil,  per  aliquam  exsistentiam  a  nihilo 
differre  debet.  Non  desunt  quidem  auctores  catholici ,  qui  illud  principium  ita 
immediate  patere  dubitant  et  vim  argumenti  ideologici  ad  exsistentiam  Dei 
demonstrandam  negant.  At  ab  iis  dissentiendum  esse  putamus.  —  Per  alienam 
exsistentiam  a  nihilo  differt  illud,  quod  in  alio  tamquam  effectus  possibilis  in 
causa  adaequata  vel  tamquam  cognitum  in  cognoscente  vel  tamquam  terminus 
imitabilitatis  in  esemplari  vel  alio  modo  continetur. 


Art.  3.  De  argomento  ideologico.  ];;7 

dantur1.  Ergo  quodvis  possibile  in  aliqno  ente  actualJ  (ei  neces- 
sario) K  fundatur.    E  aut  est  ens   intónsecus   necessarium  aut 

ultimo  esse  accepit  ab  ente  intrinsecus  necessario  P,  ut  paulo 
ante  explicavimua     Ergo  exsistit  ens  a  se  (P)  et  prima  verità-. 

226.  3.  Possibìlia  necessitate  quadam  regunt  intellectum  aostrum, 
quia  de  iìs  secundum  regulas  ipsis  insitas  iudicare  debemus.  Haec 
necessitas  possibilibus  propria,  etsi  mediantibus  rebus  physicis  el 
8i  nsibus  in  nos  agere  incipit,  non  tamen  in  his  rebus  mundanis 
fundatur,  quum  tamquam  aeternam  et  immutabilem  se  prodat. 
Neque  haec  necessitas  omni  exsistentia  carere  potest  :  nani  veruni 
menti  nostrae  se  manifestans  in  nobis  realiter  gignit  effectum,  qui 
est  veritatis  cognitio  ;  ergo  ipsum  verum  aliquo  modo  exsistentiam 
habere  debet,  ne  effectus,  qui  est  cognitio  exsistens,  statu  suo 
excedat  principium.  Itaque  veruni  et  possibile,  quum  propriam 
exsistentiam  non  habeat,  in  alio  ente  exsistenti  fundari  debet.  Et 
sic  iteruni  intelligitur  exsistere  ens  a  se  et  primam  veritatem. 

227.  4.  Possibilia  voluntatem  nostrani  efficaciter  movent;  velie- 
nientissime  enim  delectamur  operibus  artis  et  pulchritudine  pos- 
sibili, quam  nobis  exliibent.  Atqui  possibilia  hunc  infiuxum  realem 
in  voluntatem  nostrani  non  exercerent,  nisi  aliquo  modo  in  ordine 
exsistentium  essent.  Ergo  exsistit  actuale  fundamentum  possibi- 
lium  et  prima  veritas.  —  Singula  huius  discursus  membra  intel- 
liguntur  iis,  quae  in  praecedentibus  explicavimus 2. 

228.  Scholion.  I.  In  articulis  praecedentibus  ex  formis  ex- 
sistentibus  Deuni  esse  perspeximus  ;  Me  ex  formis ,  dummodo 
possibiles  vel  intelligibiles  ponantur,  idem  effecimus.  Quemad- 
modum  igitur  secundum  argumentum  primo  universalius  esse 
diximus,  ita  hoc,  quod  agimus,  duobus  prioribus  multo  generalius 
est,  quum  omne  exsistens  possibile  quoque  sit,  non  viceversa. 
Quo  autem  universalius  argumentamur ,  eo  subtilior  et  clifficilior 
ratio  videri  potest. 

1  Possibilia  nimirum  regunt  esse  rerum,  quatenus  in  Deo  fundantur,  i.  e. 
quatenus  Deus  omnia  secundum  possibilia  sive  secundum  essentiam  suam ,  ut 
est  imitabilis  ad  extra,  operatur. 

2  Argumentum  ideologicum  optime  evolvit  Gutberlet,  Apologetik  (1888) 
p.  134  sqq.  140  sqq.  Cf.  Philos.  Jahrb.  (1888)  p.  387.  —  Hoc  argumentum 
facile  rhetorice  amplificari  potest.  Ostendes  enim  esse  veritates  necessarias, 
aeternas ,  immutabiles  in  ordine  mathematico .  metaphysico ,  etilico.  Deinde 
explicabis  has  veritates  non  fundari  in  rebus  mundanis,  non  in  intellectu  nostro. 
Denique  concludes  eas  fundari  in  ente  supramundano ,  quod  est  necessarium, 
aeternum,  omnium  possibilium  perfectionibus  insignitum  et  infinitum. 


138  Gap.  4.   De  argumentis  tbeologicis  metaphysicis. 

229.  IL  Vi  theseos  intelligimus  quamlibet  perfectionem  possi- 
bilem  formaliter  vel  erainenter  in  aliquo  ente  a  se  inveniri.  Fun- 
damentum  illius  possibilitatis  ultimum  perfectionem  adaequate 
continere  debet,  quia  secus  ei  realitatem  non  tribueret;  nil  enim 
valet  ultra  propriam  naturam.  Ubi  primum  igitur  constiterit 
unicum  esse  ens  a  se  et  omnis  veritatis  fundamentum,  huic  enti, 
quaecumque  sunt  possibiles  perfectiones,  tribuentur.  Unitas  vero 
entis  a  se  sequenti  articulo  constabit,  quamquam  postea  plenius 
demonstrabitur.  In  specie  utile  erit  attendere,  quomodo  idea  spatii 
supponat  tamquam  fundamentum  ultimum  Dei  immensitatem  et 
idea  temporis  Dei  aeternitatem.  Idea  intensitatis,  qua  omnis  per- 
fectio  in  indefinitum  crescere  potest,  Deum  ostendit  omnes  per- 
fectiones infinito  gradu  continere.  Idea  numeri,  cum  qua  cohaeret 
universalitas  conceptuum  sive  multiplicabilitas  eiusdem  essentiae 
per  multa  individua,  iterum  infinitatem  Dei  manifestat,  qua  ipse 
solus  perfectionibus  finitis  quamvis  multis  eminenter  aequivalet. 
Si  scire  vis,  quomodo  possibilia  in  Deo  fundentur,  consule 
e.  26.  Hic  tantum  breviter  dico  ea  fundari  in  essentia  divina, 
quatenus  sunt  termini  imitabilitatis  eius,  quae  est  ad  extra.  Nempe 
hoc  loco  satis  est,  si  certe  probavimus  ea  in  Deo  fundari,  etsi 
modum,  quo  id  fiat,  ignoremus. 

OBIECTIONES. 

6o0.  Obi.  1.   An  totum  habet  a  Dei  exsistentia,  quod  sit  maius  sua  parte 

potius  quam  minus? 

Eesp.  Omnino.  Nam  totum  essentiae  suae  et  partium  suarum  realitatem 
a  Dei  essentia  sive  exsistentia  babet,  et  per  ipsam  essentiam  totius  omnia,  quae 
de  toto  ex  necessitate  praedicantur,  a  Deo  derivantur.  —  Ceteroquin  pauci  sunt 
catbolici,  qui  negent  totum  et  omnem  eius  veritatem  a  Deo  derivari.  Etiam 
qui  vim  argumentationis  nostrae  negant,  illud  admittunt.  At  demonstrata  primum 
exsistentia  Dei  et  infinitate  nos  intelligere  dicunt  ad  supremi  numinis  perfec- 
tionem requiri,  ut  omnia  in  eo  fundentur  possibilia  ;  antea  nos  non  videre  possi- 
bilia fundamentum  actuale  realitatis  suae  exigere. 

231.  Obi.  2.     Profecto   non   demonstratur  Dei   exsistentia  ex  ente  ut  sic. 
Resp.    Demonstratur  piane.    Nam  ratio  entis  et  principium  contradictionis 

omnem  suam  realitatem  et  veritatem  ultimato  non  habent  nisi  dependenter  ab 
aliquo  fundamento  actuali,  quod  est  Deus. 

232.  Obi.  3.    Si  Deus  non  exsisteret,  baec  salterei  remaneret  veritas  omnia 
esse  nibil.     Ergo  non  omnis  veritas  fundamentum  exigit  actuale. 

Resp.  Nil  mirum,  si  ex  bypotbesi  absurda  absurda  sequuntur.  Si  Deus  non 
exsisteret,  propositio  „  omnia  sunt  nibil  "  simul  esset  vera  et  non  vera.  Esset 
vera,  quia  praeter  eam  omnia  realitate  et  ventate  piane  carerent;  non  esset 
vera,  quia  et  ipsa  omni  fundamento  destitueretur. 


Art.  4.   De  argomento  lienologico.  ];',«.) 

233.  Obi.  4.  Argnmentom  vix  dlfferre  videtor  i * l »  ontologico,  <|in>il  reie- 
cimus.  Utrimque  enìn  »'.\  ordine  ideali  ad  ordinem  oonoretom  et  physionn] 
transitos  lit. 

Resp.  Àrgumentnm  ontologicom  ex  concepto  Dei  immediate  concludit 
rem  conceptam  sive  Deom  exsistere;  hic  ex  conceptu  rei  possibilis  concludimus 
inni  ipBam  rem  conceptam  exsistere,  sed  exsistere  rationem  sufficientem  i 
bilitatis  rei  conceptae.  Ideo  argnmentom  ideologicum  est  ;i  posteriori,  qtram  ex 
ratìonato  ad  rationem  coneludat;  argnmentom  antem  ontologicum ,  ai  valeret, 
ossei  a  priori  vel  a  aimnltaneo. 

234.  Obi.  5.  Argumentum  possibilitatem  internam  et  externam  confundit. 
Eaec  utique  in  Deo  eiusque  virtute  fondatili-,  illa  non. 

Resp.  Possibilitas  externa,  quam  res  respectu  causalitatis  divinae  liabent, 
intime  cum  possibilitate  interna  cobaeret.  Est  tamen  differentia  quaedam.  Pos- 
sibilitas enim  interna  Dei  imitabilitatem,  externa  Dei  potentiam  respicit.  Praeterea 
res  possibilitatem  quondam  moralem  ex  eo  habent,  quia  sunt  ordinabiles  ad 
Dei  bonitatem  infinitam  tamquam  ad  finem  ultimum.  —  Argumentatio  autem 
nostra  nullo  modo  possibilitatem  internam  et  externam  confundit.  Nani  etiam 
possibilitas  interna ,  ut  argumento  tlieseos  vidimus ,  in  Deo  fundatur ,  quia  per 
eam  res  a  nibilo  differt. 

ARTICULUS  IV. 
DE  ARGUMENTO  HENOLOGICO. 

235.  S.  Augustinus  tum  alias  saepe  tura  praesertim  1.  8.  de 
Trinitate  e.  3.  argumentum  nostrum  tradit:  „Non  amas  certe  nisi 
bonum,  quia  bona  est  terra  altitudine  montium  et  temperamento 
collium  et  planitie  camporum,  et  bonum  praedium  amoenum  ac 
fertile,  et  bona  domus  paribus  membris  disposita  et  ampia  et 
lucida,  et  bona  ammalia.  .  .  .  Quid  plura  et  plura?  Bonum  hoc 
et  bonum  illud;  tolle  hoc  et  illud  et  vide  ipse  bonum  (si  potes), 
ita  Deum  videbis  non  alio  bono  bonum,  sed  bonum  omnis  boni. 
Neque  enim  in  his  omnibus  bonis,  vel  quae  commemoravi,  vel  quae 
alia  cernuntur  sive  cogitantur,  diceremus  aliud  alio  melius,  quum 
vere  iudicamus,  nisi  esset  nobis  impressa  notio  ipsius  boni,  secun- 
dum  quod  et  probaremus  aliquid  et  aliud  alii  praeponeremus.  Sic 
amandus  est  Deus  non  hoc  et  illud  bonum,  sed  ipsum  bonum.  .  .  . 
Quum  itaque  audis  bonum  hoc  et  bonum  illud  (quae  possunt  alias 
dici  etiam  non  bona),  si  potueris  sine  illis,  quae  participatione 
boni  bona  sunt,  perspicere  ipsum  bonum,  cuius  participatione  bona 
sunt  (simul  enim  et  ipsum  intelligis,  quum  audis  hoc  aut  illud 
bonum)  —  si  ergo  potueris  illis  detractis  per  seipsum  perspicere 
bonum,  perspexeris  Deum."  Ex  S.  Doctore  igitur  res  in  com- 
muni ratione  bonitatis  convenire  et  in  hoc  gradualiter  ab  invicem 


140  Gap.  4.    De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

differre  non  possent,  nisi  communis  esset  bonitatis  causa;  neque 
nos  rerum  communem  bonitatem  gradualemque  earum  in  bonitate 
differentiam  cognosceremus,  nisi  in  nobis  esset  (per  abstractionem 
utique  acquisita)  universalis  vel  transcendentalis  idea  boni,  in  qua 
rerum  communem  bonitatem  et  per  hanc  Dei  universalem  causa- 
litatem  (sicut  per  effectum  causam)  deprehendimus,  dummodo  rite 
ab  effectu  ad  causam  per  ratiocinia  debita  concludere  velimus. 
236.  In  eandem  sententiam  scribit  S.  Anselmus  in  Monologio 
e.  1:  „Quum  tam  innumerabilia  bona  sint,  quorum  tam  multam 
diversitatem  et  sensibus  corporeis  experimur  et  ratione  mentis 
discernimus:  estne  credendum  esse  unum  aliquid,  per  quod  unum 
sint  bona,  quaecumque  bona  sunt,  an  sunt  bona  alia  per  aliud? 
Certissimum  quidem  et  omnibus  est  volentibus  advertere  perspi- 
cuum,  quia  quaecumque  dicuntur  aliquid,  ita  ut  ad  invicem  magis 
aut  minus  aut  aequaliter  dicantur,  per  aliquid  dicantur,  quod  non 
aliud  et  aliud,  sed  idem  intelligatur  in  diversis,  sive  in  illis  aequa- 
liter sive  inaequaliter  consideretur.  Nam,  quaecumque  iusta  di- 
cuntur ad  invicem  sive  pariter  sive  magis  vel  minus,  non  possunt 
intelligi  iusta  nisi  per  iustitiam,  quae  non  est  aliud  et  aliud  in 
diversis.  Ergo  quum  certuni  sit,  quod  omnia  bona,  si  ad  invicem 
conferantur,  aut  aequaliter  aut  inaequaliter  sint  bona,  necesse  est, 
ut  omnia  sint  per  aliquid  bona,  quod  intelligitur  idem  in  diversis 
bonis,  licet  aliquando  videantur  bona  dici  alia  per  aliud."  Nempe 
ultimato  debet  esse  commune  principium  bonitatis  universalis,  licet 
proxime  aliquid  sit  bonum  propter  aliud;  velut  equus  proxime 
dicitur  bonus  forsan  ratione  velocitatis,  ut  in  sequentibus  S.  An- 
selmus exponit,  ultimato  autem  propter  participationem  divinae 
bonitatis. 

Quae  S.  Doctor  de  communi  ratione  bonitatis  dixerat,  cap.  3. 
rationi  entis  applicati  „Omne  namque,  quod  est,  aut  est  per  aliquid 
aut  per  nitrii.  Sed  nihil  est  per  nihil  ;  non  enim  vel  cogitari  potest, 
ut  sit  aliquid  non  per  aliquid.  Quidquid  igitur  est,  nonnisi  per 
aliquid  est.  Quod  quum  ita  sit,  aut  est  unum  aut  sunt  plura, 
per  quae  sunt  cuncta,  quae  sunt.  Sed  si  sunt  plura:  aut  ipsa 
referuntur  ad  unum  aliquid,  per  quod  sunt,  aut  eadem  plura  singula 
sunt  per  se,  aut  ipsa  per  se  invicem  sunt.  At  si  plura  ipsa  sunt 
per  unum,  iam  non  sunt  omnia  per  plura,  sed  potius  per  illud 
unum,  per  quod  haec  plura  sunt.  Si  vero  ipsa  plura  singula  sunt 
per  se,  utique  est  una  aliqua  vis  vel  natura  exsistendi  per  se, 
qua  habent,    ut  per  se  sint.     Non   est  autem  dubium,    quod  per 


Art.  1.   !><■  ttrgomento  benologico.  1  |  | 

Kfópsmn  unum  sint,  per  quod  habent,  ut  sint  per  se.  .  .  .   Ut  vero 
plura  per  se  invicem  sint,  nulla  patitur  ratio,  quoninni  Irrationalis 

BOgitatio  est,    ut  aliqua  res  sit  per  illud,    cui  dat  esse"      Itaque 
plura   non  possunt  in  ratione  entis  convenire,  ita  ut  sìngula  sint 
per  se  entia.    Nani  essentia  horum  entium  esset  esse  per  86.    I 
nutrii!  perse  est  necessario  unicum,  quum  omnis  multiplicatio  sit 
per  participationem  alicuius  formae  communis. 

In  eandem  fere  sententiam  cap.  4:  „Si  quis  intendat  rerum 
n&turas,  velit  nolit  sentit  non  eas  omnes  contineri  una  dignitatis 
paritate,  sed  quasdam  earum  distingui  graduum  imparitate.  Qui 
enim  dubitat,  quod  in  natura  sua  Ugno  melior  sit  equus  et  equo 
praestantior  homo,  is  profecto  non  est  dicendus  homo.  Quum 
igitur  naturarum  aliae  aliis  negari  non  possint  meliores,  nihilominus 
persuadet  ratio  aliquam  in  eis  sic  supereminere,  ut  non  habeat  se 
superiorem.  Si  enim  huiusmodi  graduum  distinctio  sic  est  infinita, 
ut  nullus  sit  ibi  gradus  superior,  quo  superior  alius  non  inveniatur, 
ad  hoc  ratio  deducitur,  ut  ipsarum  multitudo  naturarum  nullo  fine 
claudatur.  Hoc  autem  nemo  non  putat  absurdum,  nisi  qui  nimis 
est  absurdus.  Est  igitur  ex  necessitate  aliqua  natura,  quae  sic  est 
alicui  vel  aliquibus  superior,  ut  nulla  sit,  cui  ordinetur  inferior. 
Haec  vero  natura,  quae  talis  est,  aut  sola  est  aut  plures  huius- 
modi et  aequales  sunt.  Verum  si  plures  sunt  et  aequales,  quum 
aequales  esse  non  possint  per  diversa  quaedam,  sed  per  idem 
aliquid,  illud  unum,  per  quod  aequaliter  tam  magnae  sunt,  aut 
est  idipsum ,  quod  ipsae  sunt  (id  est  eorum  essentia) ,  aut  aliud 
quam  quod  ipsae  sunt.  Sed  si  nihil  est  aliud  quam  ipsa  earum 
essentia:  sicut  earum  essentiae  non  sunt  plures,  sed  una,  ita  et 
naturae  non  sunt  plures,  sed  una  [i.  e.  non  habemus  plura  entia 
suprema,  sed  unicum].  ...  Si  vero  id,  per  quod  plures  ipsae 
naturae  tam  magnae  sunt,  aliud  est,  quam  quod  ipsae  sunt,  prò 
certo  minores  sunt  quam  id,  per  quod  magnae  sunt.  Quidquid 
enim  per  aliud  est  magnum,  minus  est  quam  id,  per  quod  est 
magnum.  Quare  non  sunt  sic  magnae,  ut  illis  nihil  aliud  sit  maius. 
Quod  si  nec  per  hoc,  quod  sunt,  nec  per  aliud  possibile  est  tales 
esse  plures  naturas,  quibus  nihil  est  praestantius  :  nullo  modo 
possunt  esse  naturae  plures  huiusmodi."  1  Habes  igitur  iterum  non 
posse  esse  plura  entia  suprema  aequalia,  quia,  quae  sunt  suprema,  per 
se  sunt;   perseitas  autem  unica  est,   quia  omnis  multiplicatio  non 


Migne,  P.  L.  CLVIII,  145  sqq. 


142  Gap.  4.   De  argumentis  theologicis  metaphysicis. 

concipitur  nisi  per  participationem  forraae  communis,  quae  parti- 
cipantibus  superior  est 1. 

237.  Idem  docet  S.  Thomas:  „Invenitur  in  rebus  aliquid  magis 
et  minus  bonum  et  veruni  et  nobile  et  sic  de  aliis  huiusmodi. 
Sed  magis  et  minus  dicuntur  de  diversis,  secundum  quod  appro- 
pinquant  diversimode  ad  aliquid,  quod  maxime  est  [neque  enirn, 
ut  dicit  S.  Ànselmus,  in  infinitum  esse  possunt  entia  alia  aliis 
superiora].  .  .  .  Est  igitur  aliquid,  quod  est  verissimum  et  optimum 
et  nobilissimum  et  per  consequens  maxime  ens.  .  .  .  Quod  autem 
dicitur  maxime  tale  in  aliquo  genere,  est  causa  omnium,  quae  sunt 
illius  generis  [nempe  omnis  communio  multorum  in  eodem  genere 
vel  in  eadem  forma  est  per  participationem  eiusdem  formae  supe- 
rioris].  .  .  .  Ergo  est  aliquid,  quod  omnibus  entibus  est  causa  esse 
et   bonitatis  et  cuiuslibet  perfectionis.     Et   hoc  dicimus  Deuni."  2 

Et  alibi:  „Omne,  quod  alicui  convenit,  non  secundum  quod 
ipsum  est,  per  aliquam  causam  convenit  ei,  sicut  album  homini. 
Nani  quod  causam  non  habet,  primum  et  immediatum  est;  unde 
necesse  est,  quod  sit  per  se  et  secundum  quocl  ipsum.  Impossibile 
est  autem  aliquod  unum  duobus  convenire  et  utrique  secundum 
quocl  ipsum.  Quod  enim  de  aliquo,  secundum  quod  ipsum  dicitur, 
ipsum  non  excedit  :  sicut  habere  tres  angulos  duobus  rectis  aequa- 
les  non  excedit  triangulum,  de  quo  praedicatur,  sed  est  eidem 
convertibile.  Si  igitur  aliquid  duobus  conveniat,  non  convenit 
utrique,  secundum  quod  ipsum  est.  Impossibile  est  igitur  aliquod 
unum  de  duobus  praedicari,  ita  quod  de  neutro  per  causam  dicatur  ; 
sed  oportet  vel  unum  esse  alterius  causam  .  .  .  vel  oportet,  quod 
aliquod  tertium  sit  causa  utrique.  .  .  .  Esse  autem  dicitur  de  omni 
eo,  quod  est.  Impossibile  est  igitur  esse  aliqua  duo,  quorum 
neutrum  habeat  causam  essendi;  sed  oportet  utrumque  acceptorum 
esse  per  causam  vel  alterum  alteri  esse  causam  essendi." 3 

Et  paulo  post:  «Secundum  ordinem  effectuum  oportet  esse 
ordinem  causarum,  eo  quod  effectus  causis  suis  proportionati  sunt. 
Unde  oportet,  quod,  sicut  effectus  proprii  reducuntur  in  causas 
proprias,  ita  id,  quod  commune  est  in  effectibus  propriis,  reducatur 
in  aliquam  causam  conimunem.  .  .  .  Omnibus  autem  commune  est 
esse.     Oportet  igitur,  quod  supra  omnes  causas  sit  aliqua  causa, 


1  Per  se  esse  hoc  loco  dicitur  illud,  quod  esse  suum  ab  alio  non  parti- 
cipat  vel  derivat.  Non  igitur  ilio  sensu  sumitur,  quo  omnem  substantiam  dici- 
mus esse  per  se,  i.  e.  in  se  et  non  in  subiecto  inbaesionis. 

2  Summa  theol.  p.  1.  q.  2.  a.  3.  3  Contra  gent.  1.  2.  e.  15.  n.  1. 


Art.  4.  De  argomento  henologico.  \.\:\ 

cuius  sit  dare  esse."  *  Nempe  communitas  rationatorum  est  ex 
communi  ratione.  Iam  omnia  rationata  convoniunt  in  ratione  entis. 
Ergo  debet  esse  commune  principimi]  entis,  quod  sibi  est  ratio 
sufficiens  per  identitatem,  reliquia  per  causalitatcm. 

Et  alibi:  „Si  diversa  in  aliquo  uniuntur,  necesse  est  huius 
unionis  causam  esse  aliquam  ;  non  enim  diversa  secundum  se 
uniuntur.  Et  inde  est,  quod,  quandocumque  in  diversis  invenitur 
aliquid  unum,  oportet,  quod  illud  unum  ab  aliqua  una  causa  reci- 
piant.  .  .  .  Hoc  autem,  quod  est  esse,  communiter  invenitur  in 
omnibus  rebus  quantumeumque  diversis.  Necesse  est  ergo  esse 
unum  essendi  principium,  a  quo  esse  habeant,  quaecumque  sunt 
quocumque  modo,  sive  sint  invisibilia  et  spiritualia,  sive  sint  visi- 
bilia  et  corporalia."  2 

Eodem  principio  nil  posse  de  duobus  praedicari,  ita  ut  de 
neutro  per  causam  dicatur,  S.  Thomas  passim  utitur.  Speciminis 
gratia  sit:  „Quum  omnis  similitudo  attendatur  secundum  aliquam 
convenientiam  alicuius  formae,  oportet,  quod,  quaecumque  sunt 
similia,  ita  se  habeant,  quod  vel  unum  sit  causa  alterius  vel  ambo 
ex  una  causa  causentur.  In  omni  autem  scientia  est  assimilatio 
scientis  ad  scitum.  Unde  oportet,  quod  vel  scientia  sit  causa  sciti 
vel  scitum  sit  causa  scientiae  vel  utrumque  ab  una  causa  causetur. 
Non  potest  autem  dici,  quod  res  scitae  a  Deo  sint  causa  scientiae 
in  eo  .  .  .  [vel]  utrumque  ab  una  causa  causetur.  .  .  .  Unde  relin- 
quitur,  quod  scientia  eius  sit  causa  rerum.  Sed  e  converso  scientia 
nostra  causata  est  a  rebus,  in  quantum  scil.  eam  a  rebus  accipimus. 
Sed  scientia  angelorum  non  est  causata  a  rebus  neque  causa  rerum  ; 
sed  utrumque  est  ab  una  causa"   [Deo]  3. 

TllGSiS  XII.  Exsistere  Deum  tamquam  ens  a  se  et  uni- 
cum universi  entis  principium  probatur  ex  rerum  gradibus  earuin- 
que  multimoda  communione  mutua. 

238.         Probatur.     I.    Ex    gradibus    rerum    exsistentium. 
Invenitur  in  rebus  aliud  ens  alio  perfectius  in  bonitate,  veri- 
tate,  nobilitate,  realitate.   Nam  aliae  res  solum  sunt,  velut  lapides  ; 
aliae  praeterea  vivunt,   velut   plantae;    aliae   insuper   cognoscunt 

1  Contra  gent.  1.  2.  e.  15.  n.  3.  2  Summa  theol.  p.  1.  q.  65.  a.  1. 

3  De  ver.  q.  2.  a.  14.  Cf.  Summa  theol.  p.  1.  q.  6.  a.  4;  q.  44.  a.  1. 
Contra  gent.  1.  1.  e.  28.  n.  5;  ibid.  e.  41.  n.  3;  ibid.  e.  42.  n.  16;  ibid.  1.  2. 
e.  16.  n.  9.  De  pot.  q.  3.  a.  5;  ibid.  a.  6;  ibid.  q.  7.  a.  2.  In  sent.  1.  1.  dist.  2. 
q.  1.  a.  1.  In  lib.  De  div.  nomin.  e.  5.  lect.  1.  in  verba  :  et  ante  alias  ipsius 
participationes  esse  propositum  est. 


X44  Gap.  4.   De  argiunentis  theologicis  metaphysicis. 

et  appetunt,  velut  bruta;  aliae  etiam  intelligunt  et  volunt,  velut 
homines.  Et  in  his  generibus  iterum  est  varietas  specierum  et 
individuorum ,  quae  perfectionis  gradii  inter  se  comparantur.  — 
Sed  id,  quod  est  minus  in  aliqua  perfectione,  eam  ex  seipso  non 
habet.  Quidquid  enim  alicui  ratione  sui  vel  a  se  convenit,  infinito 
gradu  convenit  ei.  Nani  bonitas  et  perfectio  a  se  non  magis 
dicit  hunc  gradum  quam  illuni  ;  bonitas  a  se  igitur  habet  modum 
infìnitum,  qui  omnes  finitos  gradus  pariter  comprehendit.  Quid- 
quid  igitur  est  minus  perfectum,  causatum  est  ab  alio;  hoc  aliud, 
si  est  fìnitae  perfectionis,  causatur  a  tertio,  hoc  a  quarto;  et  ita 
procedendo  tandem  ad  ens  a  se  pervenitur,  quod  est  infinitae  per- 
fectionis. —  Porro  ens  a  se  est  unicum.  Est  enim  infìnitum  secun- 
dum  universam  rationem  entis,  et  totam  entis  plenitudinem  in  se 
continet,  ita  ut  nihil  perfectionis  in  ullo  ente  inveniatur.  quod 
non  sit  multo  magis  vel  saltem  aequaliter  in  ipso;  nempe  ipsa 
ratio  entis  et  realitatis  ei  convenit  ratione  sui  et  ideo  modo  in- 
finito. Non  possunt  autem  esse  duo  entia  eiusmodi,  quia  non 
haberent,  quo  differrent,  quum  eandem  totam  entis  plenitudinem 
utrumque  complecteretur.  —  Ergo  omnia,  quae  sunt  in  aliquo 
genere  perfectionis  finita,  ab  eodem  ente  infinito  causantur.  Et 
hoc  modo  verificatur  illud  principium  celeberrimum  :  Magis  et 
minus  dicuntur  de  diversis,  secundum  quod  appropinquant  diversi- 
mode  ad  aliquid,  quod  maxime  est.  Probatum  igitur  est  unicum 
exsistere  ens  a  se,  a  quo  omnia  alia  entia  esse  acceperunt. 

Aliis  verbis:  Exsistit  ens  a  se;  hoc  est  infìnitum  et  unicum. 
Ergo  omne  ens  fìnitum  esse  accipit  ab  alio  ente  et  ultimatim  ab 
ente  infinito,  et  quidem  omnia  accipiunt  ab  eodem  infinito 1. 


1  De  hoc  argumento  cf.  S.  Thomas,  Summ.  theol.  p.  1.  q.  2.  a.  3;  De  pot. 
q.  3.  a.  5.  §  Secunda  ratio  est.  Kleutgen,  Philos.  der  Vorzeit  n.  982 — 984. 
—  Plato,  ut  realitatem  idearurn  demonstraret ,  simili  argumentatione  usus  est. 
Sed  aliis  omissis  erravit  in  duobus.  1.  Censuit,  quandocumque  in  rebus  est 
magis  et  minus  tale,  exsistere  aliquid  maxime  tale  formaliter;  ita  putavit  ex- 
sistere aliquid  maxime  album ,  quod  est  causa  omnium  alborum.  At  id  isto 
argumento  non  efncitur.  Nani  quum  albedo  in  conceptu  suo  involvat  imperfec- 
tiones,  velut  compositionem  ex  partibus,  fieri  potest,  ut  aliquod  ens  infinito 
gradu  possideat  totam  perfectionem ,  quae  in  genere  albedinis  haberi  potest, 
imperfectionibus  demptis.  Tale  ens  non  erit  formaliter  et  proprie  album;  et 
tamen  satisfacit  ratiocinio  in  tbesi  facto  neque  requiritur,  ut  praeter  illud  ex- 
sistat  aliquod  ens  maxime  et  formaliter  album.  Quin  tale  ens ,  si  a  se  esse 
fingitur,  vi  argumenti  propositi  exsistere  piane  nequit,  quia  ens  a  se  est  in- 
fìnitum in  tota   latitudine  entis  et  ideo   nullam    admittit  imperfectionem   neque 


Alt.   1.    De  argomento  henologìco.  1  ir. 

239.  II.    Kx  com  di  ii  ii  i  oh <■   rerum   exsistentium. 
Omnia,  ((imi-  exsistunt,  multiplicem  convenientiam  et  habitu- 

dinom  mi  inviceli)  luibent.  Conveniunt  enim  in  ratione  entis,  veri, 
boni  etc  :  ad  invicem  referuntur  secundum  rationes  temporis  e\ 
spatìi;  ad  invicem  agunt  vel  ab  invicem  patìuntur1. — ■  Atqui  ubi 
plnia  conveniunt  in  uno,  praedicatum,  secundum  quod  conveniunt, 
acceperunt  ab  uno  principio,  quod  vel  est  unum  ex  ipsis  vel  ex 
alio  genere  superiori.  —  Ergo  omnia,  quae  exsistunt,  ab  uno  ente 
P  activitatem ,  durationem ,  bonitatem ,  veritatem  et  totum  smini 
esse  derivant.  P  est  ens  a  se;  neque  enim  est  ab  alio,  quum 
omnia  sint  ab  ipso. 

240.  Prob.  Min.  1.  Forma  x,  quae  alicui  enti  A  ratione  ipsius 
entis  A  convenit,  non  excedit  hoc  ens  A  et  causalitatem  eius. 
Si  enim  forma  x  excederet  et  in  alio  ente  B  omnino  independenter 
ab  A  inveniretur,  A  ratione  sui  ad  B  aliquem  diceret  respectum, 
qui  super  communitate  formae  x  fundaretur.  Atqui  fieri  non 
potest,  ut  aliquid  ratione  sui  habeat  ullum  respectum  ad  aliquid  a 
se  piane  independens.  Quidquid  enim  non  est  ab  alio  neque  est 
ad  aliud.  Ergo  forma ,  quae  diversis  entibus  A ,  B ,  C  .  .  .  com- 
munis  est,  non  convenit  pluribus  a  se;  sed  aut  est  in  omnibus 
causata,  et  quidem,  ut  statim  videbimus,  ab  una  causa  externa, 
aut  in  uno  entium  A,  B,  C  ...  est  a  se  et  in  reliqùis  dependenter 
ab  ipso,  i.  e.  ubi  plura  conveniunt  in  uno,  praedicatum,  secundum 
quod  conveniunt,  acceperunt  ab  uno  principio,  quod  vel  est  unum 
ex  ipsis  vel  ex  alio  genere  superiori.  —  Nimirum  non  licet  obicere 
formam  communem  entium  A,  B,  C  .  .  .  esse  quidem  in  omnibus 
causatam,  sed  a  diversis  causis.  Hae  enim  causae  communionem 
inter  se  haberent,  quia  communio  effectuum  supponit  commu- 
nionem causarum.  Redibit  igitur  quaestio.  Nempe  illae  causae 
commune   suum    omnes   a   se   habere   non    possunt ,    sed   propter 


potest  esse  formaliter  album.  —  2.  Plato  censuit  summum  bonum,  summum 
vivens,  summum  intelligens  etc.  esse  entia  realiter  distincta.  Etiam  hoc  argu- 
mentatione  proposita  minime  efficitur.  Immo  demonstratur  exsistere  unum 
summum  ens,  quod  secundum  diversas  considerationes  appellari  debet  sumnmm 
bonum,  summum  vivens  e.  i.  p.  Neque  ullo  modo  probatur  praeter  hoc  summum 
ens  exsistere  realiter  inter  se  distincta  aliud  quoddam  infinitum  vivens,  infinitum 
intelligens  etc.  Et  talia  entia,  si  exsisterent,  non  possent  esse  entia  a  se  et 
prima  rerum  principia.     Cf.  supra  n.  153. 

1  Etiam  ipse  Deus  quodammodo  (i.  e.  analogice,  ut  videbimus)  convenit 
cum  rebus  in  ratione  entis ,  veri  etc.  ;  ipse  agit  in  res  et  res  referuntur  ad 
ipsum,  quamquam  a  rebus  non  patatai  neque  realiter  ad  eas  refertur. 

Honthbim,  Theodicaea.  IO 


146  Gap.  4.   De  argumentis  tkeologicis  metapkysicis. 

rationem  a  nobis  explicatam  illud  commune  aut  in  omnibus  cau- 
satum  est  aut  in  uno  est  a  se  et  in  reliquis  dependenter  ab  ipso. 
Si  iterum  dicis  esse  causatum  in  omnibus,  sed  a  pluribus  causis: 
tertio  redibit  quaestio,  quia  etiam  hae  superiores  causae  communio- 
nem  inter  se  habere  debent.  Et  sic  non  quiescet  inquisitio,  donec 
perveniatur  ad  unam  primam  causam,  quae  est  supremum  prin- 
cipium  communionis  entium  A,  B,  C  .  .  .  Neque  enim  abire  licet  in 
infìnitum,  tum  quia  numerus  infinitus  repugnat,  tum  quia  secus 
sufficiens  ratio  communitatis  entium  A,  B,  C . . .  numquam  haberetur. 

241.  2.  Sola  individualitas  alicui  enti  ratione  sui  et  a  se  con- 
venire potest.  Ergo,  si  aliquid  pluribus  commune  est,  hoc  non 
potest  omnibus  a  se  convenire  (haberent  enim  eandem  individuali- 
tatem  neque  essent  plura)  ;  sed  aut  in  omnibus  causatum  est  aut 
uni  convenit  a  se  (tamquam  eius  individualitas)  et  reliquis  (analogice, 
tamquam  aliquid  individualitati  additum)  per  participationem  ab  ilio  K 

242.  3.  Debet  esse  prima  et  sufficiens  ratio  cuiusvis  commu- 
nionis sive  unitatis,  quae  in  rebus  invenitur2.  Haec  autem  ratio 
debet  esse  maxime  una,  quia  prima  principia  rationem,  quam 
communicant,  perfectissimo  modo  praehabent.  Ergo  quodvis  com- 
mune rerum  praedicatum  a  principio  simpliciter  uno  derivatur;  et 
hoc  principium  est  vel  unum  ex  ipsis  rebus  inter  se  communi- 
cantibus  vel  aliquid  supra  ipsas 3.  —  Et  revera  ii,  qui  Deum  esse 
negant,  communionem  rerum  inter  se  distinctarum ,  quam  obser- 
vamus,  explicare  non  possunt. 

243.  Nota.  Breviter  summa  argumenti  ex  communione  rerum 
exsistentium  sic  proponi  potest:  Omne  ens  aut  est  ens  a  se  aut 
ultimato  esse  accepit  ab  aliquo  ente  a  se,  ideoque  universitas 
rerum  exsistentium  ultimato  dependet  ab  uno  vel  pluribus  entibus 
a  se.  Atqui  non  dependet  a  pluribus.  Secus  enim  mundus  con- 
staret  pluribus  rerum  ordinibus,  qui  ab  invicem  essent  piane  inde- 
pendentes  ideoque  nullum  respectum  ad  invicem  haberent  neque 
ullo  modo  inter  se  comparali  possent  ;  de  facto  autem  omnes  res 
exsistentes  multiplicem  communionem  habent,  immo  aliae  in  alias 


1  Ita  fere  argunientari  videtur  Kleutgen,  Philos.  der  Vorzeit  n.  984. 
§  Einige  Fragen,  die  sich  hier  aufdràngen. 

2  Per  se  patet  etiam  unitatem  rerum  specificali!  et  genericam  debere 
habere  rationem  suffìcientem.  Haec  enim  unitas  est  fimdamentaliter  in  ipsis 
rebus  ;  et  debet  esse  sufficiens  ratio,  cur  in  rebus  sit  hoc  fundamentum  et  vim 
babeat  unitatis  logicae  fundandae. 

3  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  11.  a.  3.  tertio, 


Ari.  I.   De  argomento  benologico.  147 

agere  solent.  Ergo  universitas  rerum  est  ab  uno  ente  a  se,  quod 
est  principium  rerum  et  unitatia  canini1. 

244.  Seholion.  I.  Argumentati  Burnus  ex  communione  rerum 
exsistentium.  Sed  demonstratio  facile  extenditur  ad  possibilia. 
N'iiuinun  possibilia  tota  quanta  in  aliquo  ente  actuali  fundantur. 
Hinc  nullain  communionem  ad  invicem  habere  possunt,  nisi  vel 
in  uno  eodemque  ente  actuali  fundantur  vel  in  pluribus  entibus 
aotualibus,  quae  communionem  ad  invicem  habent.  In  posteriori 
oasu  tpsa  illa  plura  entia  actualia,  ut  modo  diximus,  ab  uno  ente 
actuali  derivantur;  et  hoc  erit  ultimum  possibilium  fundamentum. 
Intelligis  igitur  possibilia  non  posse  communionem  habere  ad  in- 
vicem, nisi  fundentur  in  eodem  ente  actuali.  —  Atqui  omnia  possi- 
bilia multiplicem  communionem  habent  v.  gr.  conveniunt  in  eadem 
ratione  entis  transcendentalis.  —  Ergo  unicum  est  omnium  possibi- 
lium principium  et  fundamentum.  Hoc  simul  est  unica  causa  prima 
omnium  rerum  exsistentium,  quia  secus  inter  ordinem  possibilium 
et  exsistentium  non  esset  commercimi!.  Hoc  etiam  est  ens  a  se; 
neque  enim  est  ab  alio,  quum  omnia  sint  ab  ipso.  Ergo  exsistit 
unicum  ens  a  se,  quod  est  principium  et  fons  omnis  entis  sub- 
stantialis  et  accidentalis,  actualis  et  possibilis. 

245.  IL  Nos  ex  quavis  rerum  communione  et  mutua  habitudine 
demonstrationem  sumpsimus.  Interdum  auctores  de  hoc  argumento 
disputantes  solam  rationem  entis  considerami,  in  qua  omnia  con- 
veniunt. Tunc  probatio  liane  formam  habet:  Omnis  ratio,  quae 
est  pluribus  communis,  aut  in  omnibus  causata  est  aut  in  uno  est 
a  se  et  in  reliquis  causata  ;  ergo  aut  omnia,  in  quibus  ratio  entis 
invenitur,  causata  sunt  aut  unum  est  ens  a  se  et  reliqua  ab  ipso  ; 
prius  dici  non  potest,  quia  omnia  essent  causata  et  nulla  esset 
causa  ;  relinquitur  igitur  unum  esse  ens  a  se,  a  quo  reliqua  entia 
causantur 2. 


1  Secundum  dieta  etiam  alio  modo  quam  supra  demonstrari  potest  illud 
principium:  Si  in  aliquo  ordine  entium  est  magis  et  minus  tale,  est  etiam  ali- 
quid  maxime  tale,  quod  est  causa  ceterorum,  quae  sunt  in  ilio  ordine,  nisi  forte 
totus  ordo  pendet  ab  aliquo  ente  superiori.  Nam  ubi  est  magis  et  minus  tale, 
ibi  est  communio  in  una  forma.  Atqui  ea,  quae  conveniunt  in  una  forma,  sunt 
ab  uno  principio ,  quod  vel  est  unum  ex  ipsis  vel  est  supra  ipsa.  Si  unum 
ex  ipsis  est  principiimi  reliquorum ,  hoc  erit  maxime  tale  sive  perfectissimum 
in  illa  forma ,  quia  principium  principiatis  est  perfectius.  Et  sic  patet  argu- 
mentmn  ex  gradibus  et  ex  communione  rerum  intimo  nexu  inter  se  copulari  ; 
quare  merito  utrumque  ad  imam  thesim  revocavimus. 

2  Ita  Kleutgen  1.  e. 

10* 


148  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

246.  TU.  Speciale  argumentum  auctores  sumere  solent  ex  con- 
cordia rerum  et  intellectuum.  Res  enim  ex  natura  sua  aptae  sunt, 
quae  a  nobis  intelligantur  ;  et  intellectus  naturaliter  proportionatur 
rebus  intelligendis.  Haec  mutua  relatio  ostendit  exsistere  aliquod 
unum  principium,  a  quo  et  res  et  mentes  naturam  suam  acceperunt. 
Argumentum  non  solum  de  rebus  exsistentibus  valere,  sed  etiam 
ad  possibilia  extendi  per  se  patet1. 

247.  IV.  Aliud  argumentum  speciale,  quod  huc  pertinet,  inde 
peti  potest,  quod  multa  in  rebus  fiunt,  quae  sunt  unum  per  acci- 
dens,  v.  gr.  quod,  sole  coruscante,  lapis  de  tecto  cadat.  Horum 
eventuum  unitatem  in  aliquam  causam  primam  reducendam  esse 
per  se  patet.  Haec  autem  debet  esse  causa  per  se  illius  unitatis  ; 
nam  causa  prima  perfectissimum  modum  causalitatis  habet  et  ideo 
istam  unitatem  tam  perfecte  causat,  quam  causari  potest.  Porro 
nullum  principium  naturale  (cognitione  carens)  est  causa  per  se 
eorum,  quae  sunt  unum  per  accidens,  quia  actio  naturalis  tendit  in 
effectum,  qui  est  per  se  unus.  At  intellectus  potest  per  cognitionem 
ordinare  ea,  quae  sunt  unum  per  accidens.  Propterea  supra  causas 
naturales  est  aliqua  causa  prima  intellectualis,  quae  omnia  ordinai 
et  ad  quam  comparata  nulla  eventuum  coniunctio  fit  per  accidens  2. 


CAPUT  V. 
DE  ARGUMENTIS  THEOLOGICIS  PHYSICIS. 


PROLOGUS. 

248.  Hoc  capite  quattuor,  quae  supra  indicavimus,  argumenta 
physica  exponemus.  At  propter  copiam  dicendorum  de  argumento 
teleologico  plures  habebimus  articulos.  Primo  quaedam  de  historia 
argumenti  indicantur.  Deinde  ipsa  demonstratio  breviter  exhibetur. 
Tum  praemissae  argumenti  accuratius  demonstrantur  :  mundi  dis- 
positionem  exsistere  ordinatissimam  ;  hunc  ordinem  esse  ab  intellectu 
causante.    Denique  in  naturam  mentis,  quae  mundum  ordinavit,  in- 

1  Tangit  liane  rationem  S.  Thomas  ,  De  verit.  q.  2.  a.  14  :  fuse  eam 
evolvit  Limboukg,  Gott  als  Voraussetzung  dei-  Harmonie  zwischen  Denken  iind 
Sein,  in  Zeitschr.  f.  kathol.  Theol.  (Innsbruck  1881)  S.  660. 

2  Huc  referenda  sunt,  quae  habet  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  116. 
a.  1.  secundo;    Contra  gent.  1.  3.  e.  92.  §  Oportet  autem  et  aliud  considerare. 


Art.  1.   Di'  distonia  argumenti  ti  teologici  panca  praemittuntur,        149 

quirentea  paucia  declarabimus  eam  esseDeum.  Postremo  obiectionea, 
quae  contra  praemiasaa  argumenti  teleologici  fieri  solent,  solvuntur. 
Siiiil  igitur  diTL'iii  luiiiis  capitìs  articuli: 

Articulua  1.    De    historia    argumenti    teleologici    pauca    prae- 
tnittuntur. 
„        li.   Arguinentum  teleologicum  breviter  proponitur. 
„       III.   Mundi  dispositio  exsistit  ordinatissima. 
„       IV.    Ordo    mundanus    non    potest   esse   nisi   a   causa 

intelligenti. 
„        V.   Intellectus  ordinis   mundani   effectivus  est  Deus. 
„       VI.    Obiectiones  contra  maiorem  argumenti  teleologici. 
„     VII.   Obiectiones  contra  minorem  argumenti  teleologici. 
„    Vili.   De  argumento  entropologico. 
„       IX.   De  argumento  biologico. 
„        X.   De  argumento  ex  miraculis. 

ARTICULUS  I. 

DE  HISTORIA  ARGUMENTI  TELEOLOGICI  PAUCA 
PRAEMITTUNTUR. 

249.  Argumentum  hoc  omnium  est  usitatissimum  et  a  cunctis, 
qui  de  Deo  scripserunt,  celebratum.  Revera  hic  summa  demon- 
strationis  efficacia  cum  lucidissima  prò  vulgari  etiam  captu  per- 
spicuitate  et  splendidissimo  dictionis  ornatu  et  exquisitis  rhetoricae 
artibus  facile  coniungi  potest.  Ipsa  sacra  Scriptura  hac  ratione 
utitur:  „Vani  autem  sunt  omnes  homines,  in  quibus  non  subest 
scientia  Dei,  et  de  his,  quae  videntur  bona,  non  potuerunt  intel- 
ligere  eum,  qui  est,  neque  operibus  attendentes  agnoverunt,  quis 
esset  artifex;  sed  aut  ignem,  aut  spmtum,  aut  citatum  aerem, 
aut  gyrum  stellarum,  aut  nimiam  aquam,  aut  solem  et  lunam 
rectores  orbis  terrarum  deos  putaverunt.  Quorum  si  specie  de- 
lectati  deos  putaverunt,  sciant ,  quanto  liis  dominator  eorum 
speciosior  est  ;  speciei  enim  generator  haec  omnia  constituit.  Aut 
si  virtutem  et  opera  eorum  mirati  sunt,  intelligant  ab  illis,  quoniam, 
qui  haec  fecit,  fortior  est  illis;  a  magnitudine  enim  speciei  et 
creaturae  cognoscibiliter  poterit  creator  horum  videri."1 

250.  Inter  philosophos  Aristotelem  loco  apud  Ciceronem  con- 
servato in  hoc  argumentum  pulcherrime  disserentem  iam  audivi- 
mus.    Sed  omissis  his  et  aliis  philosophorum  infidelium  testimoniis 

1  Sap.  13,  1  so^. 


150  ^aP-  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

ad  auctores  in  luce  revelationis  christianae  ambulantes  transeamus. 
Iam  primis  apologetis  argumentum  nostrum  sollemne  erat.  Ita 
Minucius  Felix:  „Non  recuso  hominem  nosse  se  et  circumspicere 
debere,  quid  sit,  unde  sit,  quare  sit;  utrum  elementis  concretus 
an  concinnatus  atomis  an  potius  a  Deo  factus,  formatus,  animatus. 
Quod  ipsum  explorare  et  eruere  sine  universitatis  inquisitione  non 
possumus,  quum  ita  cohaerentia,  connexa,  concatenata  sint,  ut,  nisi 
divinitatis  rationem  diligenter  excusseris,  nescias  humanitatis  nec 
possis  pulchre  gerere  rem  civilem,  nisi  cognoveris  hanc  communem 
omnium  mundi  civitatem:  praecipue  quum  a  feris  belluis  hoc  dif- 
feramus,  quod  illa  prona  in  terramque  vergentia  nihil  nata  sint 
prospicere  nisi  pabulum,  nos,  quibus  vultus  erectus,  quibus  suspectus 
in  coelum  datus  est  sermo  et  ratio,  per  quae  Deum  cognoscimus, 
sentimus,  imitamur,  ignorare  nec  fas  nec  licet  ingerentem  sese 
oculis  et  sensibus  nostris  coelestem  claritatem.  Sacrilegii  enim 
vel  maximi  instar  est  humi  quaerere,  quod  in  sublimi  debeas  in- 
venire. Quo  magis  mihi  videntur,  qui  hunc  mundi  totius  ornatum 
non  divina  ratione  perfectum  volunt,  sed  frustis  quibusdam  temere 
cohaerentibus  conglobatum,  mentem,  sensum,  oculos  denique  ipsos 
non  habere.  Quid  enim  potest  esse  tam  apertum,  tam  confessum 
tamque  perspicuum,  quum  oculos  in  coelum  sustuleris  et,  quae 
sunt  infra  circaque,  lustra veris,  quam  esse  aliquod  numen  prae- 
stantissimae  mentis,  quo  omnis  natura  inspiretur,  moveatur,  alatur, 
gubernetur?  Coelum  ipsum  vide,  quam  late  tenditur,  quam  rapide 
volvitur,  vel  quod  in  noctem  astris  distinguitur ,  vel  quod  in 
diem  sole  lustratur  :  iam  scies,  quam  sit  in  eo  summi  moderatoris 
mira  libratio.  Vide  et  annum.  .  .  .  Longum  est  ire  per  singula: 
nihil  in  nomine  membrorum  est,  quod  non  et  necessitatis  causa 
sit  et  decoris.  .  .  .  Nec  universitati  solummodo  Deus,  sed  et  par- 
tibus  consulit.  Britannia  sole  deficitur,  sed  circumfluentis  maris 
tepore  recreatur.  Aegypti  siccitatem  temperat  Nilus  amnis.  Colit 
Euphrates  Mesopotamiam.  Pro  imbribus  pensat  Indus  et  serere 
Orientem  dicitur  et  rigare.  Quod  si  ingressus  aliquam  domum 
omnia  exculta,  disposita,  ornata  vidisses,  utique  praeesse  ei  crederes 
dominimi  et  illis  bonis  rebus  multo  esse  meliorem.  Ita  in  hoc 
mundi  domo,  quum  coelum  terramque  perspicias,  providentiam, 
ordinem,  legem,  crede  esse  universitatis  dominum  parentemque 
ipsis  sideribus  et  totius  mundi  partibus  pulchriorem."  * 


1  Octav.  e.  17—18.     Migne,  P.  L.  Ili,  284  sqq. 


Art.  1.    Do  liisfi.iia  aririmuni i  teleologici  panca  praemittuntur.       151 

251.  Tertullianus  contra  Marcionein,  qui  mundum  Deo  indignimi 
et  a  malo  principio  conditimi  esse  aflserebat,  ex  mundi  excelleiitia 
Creatorìs  maiestatem  cognosci  defendit.  Tarn  praeclaram  esse 
mundi  strm-f  urani,  ut  ipsas  substantias  mundanas  pliilosoplii  graeci 
deoB  appellaverint.  „Ut  ergo  aliquid  et  de  isto  liuius  mundi  in- 
digno loquar,  cui  et  apud  Graecos  ornamenti  et  cultus  (non  sordium) 
nomen  est:  indignas  (!)  videlicet  substantias  ipsi  illi  sapientiae 
professores,  de  quorum  ingeniis  omnis  haeresis  animatur,  deos 
pronuntiaverunt,  ut  Thales  aquam,  ut  Heraclitus  ignem.  .  .  .  Con- 
siderando scilicet  et  magnitudinem  et  vim  et  potestatem  et  honorem 
et  decorem,  opem,  fidem,  legem  singul  orimi  elementorum ,  quae 
omnibus  gignendis,  alendis,  confìciendis  reficiendisque  conspirant, 
ut  plerique  physicorum,  formidaverunt  initium  ac  finem  mundo 
dare,  ne  substantiae  eius,  tantae  scilicet,  minus  dii  haberentur.  .  .  . 
Ad  humilia  deficiam.  Unus,  opinor,  de  sepibus  flosculus,  non  dico 
de  pratis  ;  una  cuiuslibet  maris  conchula,  non  dico  de  Rubro  ;  una 
tetraonis  pinnulla,  taceo  de  pavo,  sordidum  (!)  pronuntiabit  tibi 
Creatorem.  At  quum  et  ammalia  irrides  minutiora,  quae  maximus 
artifex  de  industria  ingeniis  aut  viribus  ampliavit,  sic  magni- 
tudinem in  mediocritate  probari  docens,  queniadmodum  virtutem  in 
infirmitate  secundum  apostolum:  imitare,  si  potes,  apis  aedificia, 
formicae  stabula,  aranei  retia,  bombycis  stamina.  .  .  .  Postremo 
te  tibi  circumfer,  intus  ac  foris  considera  hominem."  1 

252.  Pulcherrime  etiam  Dionysius  Alexandrinus  Epicuri  et  De- 
mocriti philosopheniatis  recitatis:  „Qui  tandem,  inquit,  homines 
istos  feramus,  dum  opera  sapientiae  piena,  eoque  ipso  bona,  casu 
facta  esse  dicunt?  .  .  .  Quamquam  ne  pusilla  quidem  illa  cogitant 
vulgarium  exempla  rerum,  quorum  ipsi  monitu  doceri  possint, 
quidquid  eiusmodi  est,  ut  fructus  aliquid  et  utilitatis  afferat,  id 
non  temere  ac  sine  studio  fieri,  sed  potius  sollerti  manuum  opera 
suum  ac  proprium  in  usum  elaborati;  at  idem,  simul  atque  fructuosum 
et  commodum  esse  desinit,  solvi  continuo  et  confuse  admodum  ac 
perturbate  dissipari,  utpote  quod  ea  non  amplius  sapientia,  cuius 
ipsum  ante  cura  conservabat,  tractetur  ac  regatur.  Ita  vestimen- 
tum  nec  stamine  absque  textoris  manu  se  ipso  consistere  nec 
subtegmine  se  ipsum  ultro  eidem  implicante  pertexitur.  Cuius 
tamen,  ubi  disrumpitur,  lacera  hinc  inde  frusta  disici  videas.  Ita 
quum  domus  aut  urbs  aedifìcatur,  non  lapides  excipit  alios  in  funda- 


1  Adv.  Mareion.  1.  1.  e.  13  et  14.     Migne,  P.  L.  II,  260. 


152  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

menta  sponte  subsidentes  alios  superius  in  structurae  corium  ultro 
subvolantes,  sed  architectus  in  suum  quosque  locum  delatos  apte 
concinneque  disponit.  At  postquam  subruta  est,  ubiubi  casus 
tulerit,  singuli  disiecti  passim  temereque  iacent.  Ita  dum  navis 
compingitur,  non  se  ipsam  carina  submittit,  non  malus  in  medio 
rectum  sese  tollit,  non  tigna  cetera  situm  ex  sese  fortuitum  ac- 
cipiunt  ;  nec  centum  illa,  quae  vulgo  in  plaustro  ligna  numerantur, 
quem  vacuimi  quaeque  locum  repererint,  in  eo  sponte  coagmen- 
tantur  —  faber  lignarius  suis  apta  quaeque  locis  in  utrumque 
comportat.  Quodsi  aut  navis  medio  iactata  mari  aut  plaustrum,  in 
terra  dum  agitur,  dissolvatur,  utriusque  ligna  vel  fluctibus  vel 
incitato  impetu  dissipantur.  Ita  piane  dicendum  iis  fuerit,  suas 
illas  atomos,  quod  otiosae,  quod  nulla  marni  perpolitae,  quod  in- 
utiles  maneant,  temere  circumferri.  .  .  .  Quis  tandem  eos  ferat 
indigestas  ac  rudes  atomos  obtrudentes,  quas  araneus  sapientia 
longe  superat,  quum  suum  illud  opus  a  suapte  industria  conficiat? 
—  Quis  aequis  porro  auribus  audiat  ingenteni  liane  domum  ex 
coelo  terraque  constantem,  qui  propter  maxiniam  illam  et  multi- 
plicem,  quae  huic  insidet,  sapientiae  vini  mundus  vocatur,  ab 
atomis,  quae  nullo  ferantur  ordine,  ordinem  atque  ornatum  omiiem 
accepisse  ac  perturbationem  ipsam  in  mundum  esse  mutatam? 
Quis  statos  illos  motus  atque  conversiones  ex  inconstanti  quoclam 
impetu  proficisci?  Quis  absolutam  rerum  coelestium  harmoniam 
ex  inconditis  et  inconcinnis  instrumentis  temperali?  Quomodo 
autem,  una  quum  omnium  essentia  sit  incorruptibilisque  natura, 
solo,  ut  aiunt,  niagnitudinum  figurarumque  discrimine  (corporum 
tanien)  alia  quaedam,  ut  ipsi  vocant,  divina  sunt,  fatis  superiora 
et  sempiterna  [et  haec  iterum  diversarum  specierum]  .  .  .,  alia 
diuturnae  admodum  vitae  [et  haec  etiam  diversi  generis]  .  .  .,  alia 
denique ,  ac  multo  sane  plurima ,  sive  nascantur  e  terra  sive 
gignantur,  iniquissimis  fati  vitaeque  brevissimae  angustiis  inclu- 
duntur  (e  quibus  homo  etiam  ipse  est)  .  .  .  Diversos,  opinor, 
atomorum  nexus  tantae  huius  in  persistendo  differentiae  causas 
esse  respondebunt.  Alia  enim  videlicet  pressius  ab  iis  arctiusque 
constringi,  quae  proinde,  uti  densiora,  sic  ad  dissolvendum  longe 
difficillima  sint.  Alia  vero,  quod  laxiori  ac  solution  atomorum 
colligatione  devincta  sint  atque  id  etiam  cum  aliquo  discrimine, 
celerius  propterea  vel  tardius  ab  earum  ornatu  complexuque 
removeri.  Postremo  ex  certis  quibusdam  alia  certoque  modo 
fìguratis,  alia  ex  aliis  ac  sese  aliter  habentibus  esse  commixta.   Sed 


Art.  1.  De  bisturi;,  argumenti  teleologici  panca  pnemittnntur.       153 

quia  Ole  porro  diversarum  quasi  tribuum  index  alias  cogit,  dissipai 
alias?  Quia  ras  sic  Inter  se  committit,  ut  inde  modo  sol  modo 
luna  oriatur?    .  .  .    Profecto  si  earum  tamquam   inanunatarum 

coagmentatio  sensu  omni  oaruit,  industrio  ac  perito  art  ilici  opus 
habuere.  Si  tamquam  rationis  expertium  vacua  consilii  ueces- 
sitatem  est  secuta  coniunctio ,  sapientis  omnino  pastoris  inanu 
locum  in  unum  compelli  debuere.  Si  denique  suapte  sponte  volun- 
tarium  ad  opus  convenere,  admirabilis  piane  architectus  operum- 
que  praeses  suum  cuique  munus  pensumque  descripsit.  Aut,  quem- 
admodum  ordinis  amans  imperator,  non  perturbatum  reliquit  exer- 
citum,  non  permisceri  omnia  passus  est;  at  loco  suo  equitem 
peditemque  suo  disposuit,  iaculatores  item  seorsim,  seorsimque 
sagittarios  atque,  ubi  par  erat,  fundibularios  collocavit,  ut  similis 
arniaturae  milites  simul  etiam  omnes  dimicarent  .  .  .  Atomi  quippe 
hiemem  vobis,  o  caeci,  ac  pluvias  afferunt,  ut  alimenta  vobis  ac 
ceteris  animantibus  terra  producat.  Earundem  aestus  beneficium 
est,  ut  arborum  etiam  ad  delicias  fructus  colligatis.  Quidni  porro 
atomis  frugum  praesidibus  sollemni  cultu  sacra  facitis?  Homines 
ingrati,  qui  tot  donorum,  quae  ab  iis  accipitis,  ne  primitias  qui- 
dem  pauculas  consecretis  .  .  .  Dicant  ergo  nobis  atomorum  sectores 
egregii,  qui  et  dividunt  individua  et  dissita  disiunctaque  consociant 
et  infinita  mente  definiunt  :  unde  tandem  circularis  ille  rerum  coe- 
lestium  coniunctusque  cursus  atque  conversio,  quum  non  una  quae- 
dam  atomorum  strues  sic  tamquam  funda  temere  circumrotetur, 
sed  chorus  ille  tantus  composito  aequalique  gressu  procedat  et  in 
orbem  una  volvatur,  aut  quo  pacto  fiat,  ut  tam  multi  eiusdem 
viae  socii,  a  nemine  ordinati,  nullo  praediti  Consilio,  sibique  mutuo 
ignoti  omnes,  tanta  simul  concordia  susceptum  iter  conficiant  '?  .  .  . 
Ac  ne  se  quidem  ipsos  nec,  quae  naturae  suae  propria  sunt,  isti 
vident  [describit  deinde  fusius  corporis  Immani  mirabile  arti- 
ficium]  .  .  .  ISTunc  ut  universim  hoc  summatimque  dicamus  :  Ecquis, 
obsecro,  totum  hoc  tabernaculum  fabricatus  est  sublime,  altum, 
erectum,  elegans,  ad  sensum,  motum,  actionem  et  omne  quidem 
actionis  genus  tam  egregie  comparatum?  Ista  videlicet  atomorum 
multitudo  rationis  expers.  At  illae,  ut  maxime  conveniant,  ne 
luteam  quidem  imaginem  formare  aut  lapideum  simulacrum  per- 
p  olire  aut  argenteum  vel  aureum  idolum  Gonfiare  possint  :  quorum 
omnium  proprias  manuum  artes  fìngendis  aptas  corporibus 
hominum  exeogitavit  industria.  Quorum  igitur  sine  sapientia  vel 
adumbrari  species  informarique  non  possit,  horuin  vera  ipsa  exem- 


154  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

plaria  qui  tandem  exsistere  per  sese  temereque  potuerunt?  Iam 
animum  ipsum,  mentem  atque  rationem  philosophus  unde  habet? 
Eane  ab  inanimis  et  mentis  et  rationis  expertibus  atomis  emendi- 
cavit,  quae  sibi  aliquam  singulae  notionem  dogmaque  proprium 
infuclerint?  .  .  .  [Denique  concludit.]  Neque  enim  profecto  aut 
spiritualibus  umquam  oculis  suspexit  [Epicurus]  in  coelum,  ut 
clarissimam  illam  superioribus  e  locis  vocem  exaudiret,  qua  in- 
tentus  ille  contemplator ,  afflatus  quum  esset,  exclamavit:  Coeli 
enarrant  gloriam  Dei,  et  opera  manuum  eius  annuntiat  firmamen- 
tum,  aut  vero  solum  ipsum  mente  despexit  :  hoc  enim  si  fecisset, 
didicisset  utique,  quod  misericordia  Domini  piena  est  terra."  * 

253.  Similia  passim  inveniuntur  v.  gr.  apud  Athanasium  in 
libro  Contra  gentes  2,  et  apud  Lactantium  integro  libro  De  opificio 
Dei,  apud  Gregorium  Nazianzenum  in  oratione  28 3.  Audiamus 
pauca  verba  S.  Augustini,  qui  contra  Democritum  et  Epicurum 
disputans:  „Inquibus  omnibus,  inquit,  deliramentis  haec  opinantium 
illud  praecipue  dolendum  est,  quod  non  sufficit  ea  narrari,  ut 
nulla  cuiusquam  disputatione  adversante  respuantur;  sed  acutis- 
simorum  hominum  ingenia  id  etiam  susceperunt,  ut  copiose  ista 
refellerent,  quae  statini  dieta  etiam  a  tardissimis  derideri  abici- 
que  debuerunt.  Si  enim  concesseris  esse  atomos;  si  concesseris 
etiam  concursu  fortuito  seipsas  pellere  et  agitare:  num  et  illud 
eis  fas  est  concedere,  ut  inter  se  atomi  fortuito  concurrentes 
rem  aliquam  ita  conficiant,  ut  eam  forma  modificent,  figura  deter- 
minent,  aequalitate  poliant,  colore  illustrent,  anima  vegetent? 
Quae  omnia  nullo  modo  nisi  arte  divinae  providentiae  fieri  videt, 
quisquis  magis  mente  quam  oculis  amat  videre,  idque  ab  eo  ex- 
petit, a  quo  factus  est  .  .  .  Sed  iam  pudet  me  ista  refellere,  quum 
eos  non  puduerit  ista  sentire.  Quum  vero  ausi  sint  etiam  defen- 
dere, non  iam  eorum,  sed  ipsius  generis  Immani  me  pudet,  cuius 
aures  haec  ferre  potuerunt."  4 

254.  Hac  rat-ione  etiam  S.  Thomas  utitur:  „ Quinta  via  [pro- 
bandi Deum  esse]  sumitur  ex  gubernatione  rerum.  Videmus  enim, 
quod  aliqua,  quae  cognitione  carent,  scilicet  corpora  naturalia, 
operantur  propter  finem,  quod  apparet  ex  hoc,  quod  semper  aut 
frequenter  eodem  modo  operantur,  ut  consequantur  id,  quod  est 

1  Apud  Etjsebium,  Praeparat.  evang.  1.  14.  e.  24  sqq.    Migne,  P.  G-.  Ili, 
1271  sqq.  2  Nn.  35—39.     Migne,  P.  G.  XXV,  70  sqq. 

3  Migne,  P.  G.  XXXVI,  31. 

4  Epist.  118.  ad  Dioscorum.     Migne,  P.  L.  XXXIII,  446. 


Art.  1.  Do  (ustoria  argomenti  teleologici  panca  praemittuntur,       155 

optimum,  lindo  patet,  quod  non  a  casu,  sed  ex  intentione  per- 
veniunt  ad  tinem.  Ea  autem,  quae  non  habent  cognitionem,  non 
tendimi  in  tinem  nisi  directa  ab  aliquo  cognoscente  et  intelligente, 
sicut  sagitta  a  sagittante.  Ergo  est  aliquid  intelligens ,  a  quo 
nnmes  res  naturales  ordinantur  ad  fìnem,  et  hoc  dicimus  Deum."  1 

255.  Ex  iis,  quae  diximus,  satis  apparet,  quam  praeclaium 
semper  teleologia  locum  habuerit  in  demonstratione  exsistentiae 
Dei.  Praesertim  vero  saeculis  17.  et  18.  hoc  argumentum  excole- 
batur,  saepe  etiam  sine  debita  discretione.  Ubique  terrarum  tunc 
temporis  libri  edebantur,  qui  naturam  considerantes  vestigia  sapien- 
tiae  divinae  indagabant.  Ex  omni  rerum  genere  argumentabantur. 
Derham  Anglus  scripsit  Physicotheologiam  et  Astro theologiam. 
Alii  scribebant  Hydrotheologiam,  Pyrotheologiam,  Lithotheologiam, 
Testaceotheologiam  e.  i.  p.  In  Anglia  Boyle  praemium  50  librarum 
Anglicarum  fundavit  singulis  annis  solvendum  clerico,  qui  seriem 
honorum  sermonum  in  defensionem  fidei  christianae  composuisset. 
Haec  etiam  fuit  causa,  cur  in  Anglia  multi  libri  huius  generis 
ederentur.  Inter  eos,  qui  talia  scripserunt,  nominantur  Angli 
Boyle,  Bentley,  Derham,  Ray:  Batavus  Nieuwentyt,  Galli  Fonte- 
nelle,  Réaumur,  Bullot,  Lyonnet  ;  Germani  Fabricius  (scripsit  theo- 
logiam aquae),  Lambert,  Schulze,  Sturm,  Reimarus  (ex  brutorum 
instinctibus  argumentatur)  etc.  Prae  omnibus  vero  laudandi  sunt 
in  Gallia  Fénelon 2  et  Tournemine  S.  I.  Etiam  poetae  in  rem 
nostrani  laborabant,  nimirum  Racine  versibus  gallicis,  Polignac 
latinis  3. 

256.  Veruni  bis  finem  faciamus  allatis  quibusdam  ex  Rousseau 
testimoniis  :  „Si  la  matière  mue,  inquit,  me  montre  une  volonté, 
la  matière  mue  selon  certaines  lois  me  montre  une  intelligence: 
agir,  comparer,  choisir  sont  les  opérations  d'un  ètre  actif  et  pen- 
sami; donc  cet  ètre  existe.  Où  le  voyez-vous  exister?  m'allez- 
vous  dire.  Non  seulement  dans  les  cieux  qui  roulent,  dans  l'astre 
qui  nous  éclaire;  non  seulement  dans  moi-mème,  mais  dans  la 
brebis,  qui  paìt,  dans  Foiseau  qui  vole,  dans  la  pierre  qui  tombe, 
dans  la  feuille  qu'  emporte  le  vent.  —  Je  juge  de  l'ordre  du 
monde  quoique  j'en  ignore  la  fin,  parceque,  pour  juger  de  cet 
ordre,  il  me  suffit  d'en  comparer  les  parties  entre  elles,  d'étudier 

1  Summa  theol.  p.  1.  q.  2.  a.  3. 

2  Traité  de  l'existence  et  des  attributs  de  Dieu. 

3  Aliquos  libros  illius  temporis  iterimi  "edidit  Migxe  in  suis  Démonstrations 
Evangéliques. 


156  Cap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

leurs  concours,  leurs  rapports,  d'en  remarquer  le  concert.  J'ignore 
pourquoi  l'univers  existe  ;  mais  je  ne  laisse  pas  de  voir  comment 
il  est  modifìé;  je  ne  laisse  pas  d'apercevoir  l'intime  correspon- 
dance  par  laquelle  les  étres  qui  le  composent  se  prétent  un  secours 
mutuel.  Je  suis  comme  un  homme  qui  verrait  pour  la  première 
fois  une  montre  ouverte,  et  qui  ne  laisserait  pas  d'en  admirer 
l'ouvrage,  quoiqu'il  ne  connùt  pas  l'usage  de  la  machine,  et  qu'il 
n'eùt  point  vu  le  cadran.  Je  ne  sais,  dirait-il,  à  quoi  le  tout  est 
bon;  mais  je  vois  que  chaque  pièce  est  faite  pour  les  autres; 
j'admire  l'ouvrier  dans  le  détail  de  son  ouvrage,  et  je  suis  bien 
sur  que  tous  ces  rouages  ne  marchent  pas  ainsi  de  concert  sans 
une  fin  commune  qu'il  m'est  impossible  d'apercevoir."  1 

Idem  alio  loco:  „Supposons,  me  disais-je,  le  genre  liumain 
vieilli  jusqu'  à  ce  jour  dans  le  plus  complet  matérialisme ,  sans 
que  jamais  idée  de  Divinité  ni  d'àme  soit  entrée  dans  aucun 
esprit  humain;  supposons  que  l'athéisme  pliilosophique  ait  épuisé 
tous  ses  systèmes  pour  la  formation  et  la  marche  de  l'univers 
par  le  seul  jeu  de  la  matière  et  du  mouvement  si  nécessaire,  mot 
auquel,  du  reste,  je  n'ai  jamais  rien  eoncu:  dans  cet  état,  mon- 
sieur,  excusez  ma  franchise,  je  supposais  encore  ce  que  j'ai  tou- 
jours  vu,  et  ce  que  je  sentais  devoir  ótre,  qu'au  lieu  de  se  reposer 
tranquillement  dans  ces  systèmes,  comme  dans  le  sein  de  la 
vérité,  leurs  inquiets  partisans  cherchaient  sans  cesse  à  parler  de 
leur  doctrine,  à  l'éclaircir,  à  l'étendre,  à  l'expliquer,  la  pallier,  la 
corriger,  et,  comme  celui  qui  sent  trembler  sous  ses  pieds  la  maison 
qu'il  habite,  à  l'étayer  de  nouveaux  arguments.  —  Terminons 
enfin  ces  suppositions  par  celle  d'un  Platon,  d'un  Clarke,  qui 
s'élevant  tout  à  coup  au  milieu  d'eux,  leur  eùt  dit  :  Mes  amis, 
si  vous  eussiez  commencé  l'analyse  de  cet  univers  par  celle  de 
vous-mémes,  vous  eussiez  trouvé  dans  la  nature  de  votre  étre 
le  chef  de  la  constitution  de  ce  méme  univers,  que  vous  cherehez 
envain  sans  cela:  qu'en  suite  expliquant  la  distinction  des  deux 
substances,  il  leur  eùt  prouvé  par  les  propriétés  mémes  de  la 
matière  que,  quoi  qu'en  dise  Locke,  la  supposition  de  la  matière 
pensante  est  une  véritable  absurdité;  qu'il  leur  eùt  fait  voir 
quelle  est  la  nature  de  l'ètre  vraiment  actif  et  pensant,  et  que 
de  l'établissement  de  cet  ótre  qui  juge,  il  fùt  enfin  remonté  aux 
notions  confuses,  mais  sùres,  de  l'Étre  suprème  :  qui  peut  douter 


1  Migne,  Dém.  Ev.  IX,  1219. 


Art.  _.   Argomentimi  teleologicum  breviter  proponitnr.  157 

que,  frappés  de  l'éclat,  de  la  aimplicité,  de  la  beauté  de  cette 
raviaaante  i<l<;(\  les  mortela  juaqu'  alora  aveuglóa,  éclairéa  dea  pre- 
miera  rayoiw  de  la  Divinité,  ne  lui  eu8aent  offerì  par  acclamatioi] 

leurs  prenderà  hommagea,  et  quo  les  penseurs  surtmit  et  les 
philosophes,  n'euaaent  rougi  d'avoir  contemplò  si  longtempa  Lea 
dehors  de  rotte  machine  immense,  sans  trouver,  sans  soupconner 
memo  la  clef  de  sa  conatitution,  et,  toujoura  grossièrcment  bornéa 
par  leurs  sens,  do  n'avoir  jamais  su  voir  que  matière  ou  tout 
leni'  montrait  qu'  une  autre  substance  donnait  la  vie  a  l'univers 
et  l'intelligence  à  l'homme  ?  —  C'est  alors,  monsieur,  que  la  mode 
oùt  été  pour  cette  nouvelle  philosophie  ;  que  les  jeunes  gens  et 
les  sages  se  fussent  trouvés  d'accord;  qu'  une  doctrine  si  belle, 
si  sublime,  si  douce  et  si  consolante  pour  l'homme  juste,  eùt 
réellement  excité  tous  les  hommes  à  la  vertu;  et  que  ce  beau 
mot  d'humanité,  rebattu  mamtenant  jusqu'  à  la  fadeur,  jusqu'  au 
ridicule  par  les  gens  du  monde  les  moina  humains,  eùt  été  plus 
empreint  dans  les  coeurs  que  dans  les  livres.  Il  eùt  donc  suffit 
d'une  simple  transposition  de  temps  pour  faire  prendre  tout  le 
contre-pied  à  la  mode  philosophique  ;  avec  cette  différence  que 
celle  d'aujourd'hui .  malgré  son  clinquant  de  paroles,  ne  nous 
promet  pas  une  generation  bien  aimable,  ni  des  philosophes  bien 
vertueux."  x 

ARTICULUS  II. 
ARGUMENTOI  TELEOLOGICUM  BREVITER  PROPONITUR. 

TlieSÌS  XIII.  Exsistere  Deum  tamquam  sapieiitissimiim 
liuius  universi  architectum  probatur  ex  mundi  mirabili  et  ordi- 
natissima  dispositione. 

257.  Probatur.  Mundi  dispositio  exsistit  ordinatissima.  Atqui 
haec  dispositio  ordinatissima  non  potest  esse  nisi  a  causa  intelli- 
genti. Ergo  exsistit  mundi  architectus  sapiens,  immo  sapientissimi^. 

258.  Maior  nostri  argumenti  contendit  in  mundo  inveniri  finali- 
tatem2  vel  finem  in  mundo  esse  per  modum  facti,  sive  quis  hos 
fines  intendit  sive  non  intendit.  Nempe  dicimus  elementa  et  vires 
mundi  ad  miram  quandam  unitatem,  varietatem,  perfectionem, 
pulchritudinem  conspirare,  inferiora  superioribus  aptissime  necti 
et  subordinari,  media  simplicissima,  quae  sunt  vires  physicae,  ad 


Ex  epistola  de  Bourgoin,  le  15  jauvier  1769. 
Germani  dicunt  ZAveckmassi^keit. 


158  CaP-  5.   De  argumeutis  theologicis  physicis. 

effectus  sive  fìnes  subliniissimos,  qui  sunt  e.  gr.  nutritio,  respiratio, 
motus  spontaneus,  visus,  dirigi  incredibili  prorsus  complicatione, 
promptitudine,  constantia,  venustate. 

259.  Minor  argumenti  affirmat  in  mundo  deprehendi  causali - 
totem  finalem1  vel  finem  in  mundo  regnare  per  modum  principii. 
Sicut  enim  causa  efficiens  est  principium  rerum,  ita  etiam  bonum 
sive  finis  rationem  principii  habet.  Finis  enim,  ut  aiunt,  est  causa 
sui  ipsius.  Nimirum  finis,  ut  est  in  ordine  intelligibili  vel  cognitus, 
causam  cognoscentem  allicit,  ut  finem  cognitum  ad  exsistentiam 
realem  perducat.  Ita  omne  bonum  cognitum  voluntatem  ad  sui 
amorem  et  consecutionem  trahit  et  movet  :  movet,  inquam,  motione 
metaphorica,  mediante  cognitione,  non  motu  physico  et  actione 
proprie  dieta,  ut  agens  passum  movet  et  mutat.  Quid  igitur  sit 
causalitas  fìnalis,  experientia  novimus  interna;  homo  enim  agit 
fine  motus,  homo  agit  propter  finem.  Et  haec  quidem  causalitas 
fìnalis  erit  completa,  si  ens  agit  propter  finem  intellectualiter, 
i.  e.  si  finem  et  media  et  media  quidem,  ut  proportionata  et 
eligibilia  ad  finem,  cognoscit  et  secundum  hanc  cognitionem  eligit, 
velut  homo.  Causalitas  fìnalis  erit  incompleta,  si  ens  agit 
propter  finem  instinctive ,  i.  e.  si  finem  et  media  cognoscit,  nec 
tamem  mediorum  ad  finem  proportionem  et  relationem  percipit, 
sed  est  naturaliter  determinatum  (ex  iudicio  quodam  naturali) 
ad  mediorum  usum,  velut  bruta;  vel  plastice,  i.  e.  si  ens  est  de- 
terminatum, ut  sine  ulla  cognitione  sive  appetitu,  ut  aiunt,  naturali 
media  sive  organa  plasmet  ad  statum  suum  perfectum  convenientia, 
velut  plantae;  vel  legaliter,  i.  e.  si  ens  non  format  varia  media, 
sed  secundum  leges  naturales  immediate  et  ex  se  solo  ad  tem- 
peramentum  debitum  tendit ,  velut  corpus  ad  formam  crystal- 
linam  et  ad  aequilibrium  quoddam  et  conformationem  cum  ceteris 
corporibus. 

Et  minor  quidem  nostra  statuit  in  mundo  causalitatem  finis 
vigere  completam.  Quae  profecto  non  potest  esse  nisi  extrinseca. 
Res  enim  mundanae,  si  hominem  excipis,  intellectu  carent;  quare 
in  iis  considerari  non  potest  causalitas  finis  completa,  nisi  qua- 
tenus  ab  agente  intellectuali  externo  disponuntur,  gubernantur, 
moventur.  Maxime  vero  notandum  est  nos  nondum  dicere  omnes 
universi  partes  et  omnes  rerum  rationes  summa  quadam  sapientia 
dirigi,  id  quod  hic  ab  initio  theodicaeae  difncillhne  efficeres  :    sed 


Germani  dicunt  Zweckstrebigkeit,  Zielstrebigkeit. 


Art.  3.  Mundi  dispoeitio  exaistii  ordinatisaùaa.  ].vj 

dicimus  quajn  plurima  esse  in  rebus  tarn  apte constituta,  al  ex  iisad 
exsisfcentiam  ordinatorie  Binarne  intelligentie  concludere  debeamus. 
Lini  maior  et  minor  argumenti  oostri  demonstranda  sunt. 
[asuper  osteadendum  est  mundi  architectum  non  utcumque  i 
sapientoni,  sed  summo  prorsus  gradu  sapientissimum.  Et  hoc  iani 
praestant  fcres  articuli  subsequentes. 

ARTICULUS  III. 
MUNDI  DISPOSITIO  EXSISTIT  ORDINATISSDIA. 

260.  Considera  rationes  rerum  physicas.  1.  Corpora 
corporum  que  elementa  non  iacent  quieta  et  immota  per  spatium. 
sed  motu  incitantur.  Neque  eodem  motu  omnia  pelluntur,  sed  di- 
versissimi piane  sunt  motus  qualitate  (translatorius ,  rotatorius), 
celeritate,  directione.  Quam  miser  et  mortuus  et  taediosus  esset 
mundus  sine  motu  motuumque  mirabili  varietate! 

261.  2.  Magna  universi  perfectio  in  untiate  virium  physicarum 
sita  est,  qua  fit,  ut  singulae  virium  modificationes  amplissimum 
activitatis  campum  nanciscantur,  et  ut  omnes  corporum  condiciones 
ìnter  se  arctissime  dependeant  et  ad  perfectissimum  quoddam 
temperamentum  mutumn  tendant.  Si  enim  vires  essent  piane 
diversae  naturae,  facillime  eveniret,  ut  diversarum  virium  phae- 
nomena  ad  debitam  harmoniam  minime  conspirarent.  Est  quoque 
unitas  pulchritudinis  sigillum. 

262.  3.  Mysteriorum  piena  est  aetheris  substantia,  qui  inter 
corpora  cosmica  diffunditur.  Ipse  universi  partes  infinitis  fere 
spatiis  dissitas  aptissime  coniungit,  ut  sidera  etiam  remotissima 
noctibus  nostris  pulcherrime  praesideant.  Ipse  in  omnes  partes 
effunditur  omnia  replens,  ne  vacuum  exortum  corporum  comrner- 
cium  pessime  rumpat.  Neque  tamen  ita  omnia  occupat,  ut  siderum 
motus  gratiosos  impediat.  Aether  summa  elasticitate  fruitur  et 
aptissimo  modo  elementorum  astralium  undulationes  ad  terras 
traducit,  ut  convenienter  ad  corpora  terrae  et  ad  oculos  nostros 
perveniant.  Quid  sine  aethere  sol  prodesset?  Aether  medium  et 
vehiculum  (immo,  si  modernis  quibusdam  credere  licet,  parens)  est 
gravitationis,  vis  illius  admirabilis:  quae  stellarum  moles  construxit 
et  continet  neque  in  omnes  partes  dissipari  permittit  ;  quae  sidera 
regit  et  circulos  eis  praescribit  debitos,  ne  temere  in  immensa  spatia 
impetu  proprio  acti  aufugiant  ;  quae  universi  corpora  ad  societatem 
perfectam  colligit,  ut  homines  caritas  copulat.    Tarn  mii-a  attributa 


160  ^ap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

aetlier  in  se  complectitur,  ut  hodie  quoque  naturam  eius  docti 
mirentur  potius  quam  cognoscant.  Quid  de  mundo  esset,  si  aetheris 
eleni entum  vel  omnino  non  esset  vel  non  esset  tam  immensae  copiae 
vel  non  esset  praecise  tale,  quale  est? 

263.  4.  Elasticitas  mundum  magnopere  perficit.  Per  ipsam 
multa  corpora  figurarli  pristinam,  vi  cessante,  reparant.  Hic  con- 
servatismus  varietati  et  mobilitati  et  passibilitati  pliaenomenorum 
additus  multum  delectat;  facit  quoque  maxime  ad  perfectionem 
rei,  ut  non  solum  bona  sit,  sed  etiam  bonitatem  suam  efficaciter 
tueri  valeat  et  studeat.  Deinde  elasticitas  membranarum  magnani 
vim  habet  in  organismis.  Elasticitas  regnat  etiam  in  aere  et 
aethere;  ipsa  est,  quae  sonorum,  lucis,  caloris  aliarumque  virium 
undulationes  fideliter  ad  distantias  longissimas  denuntiat.  Optime 
profecto  corpora  ad  elasticitatem  constructa  et  disposita  sunt  ! 

264.  5.  In  crystallis  pulchritudo  maxime  consideratur  :  cogita 
etiam  de  lapidibus  pretiosis.  Multae  sunt  crystallorum  formae, 
tamen  ad  pauca  (6  vel  7)  systemata  omnes  referuntur,  ut  hic 
quoque  varietati  coniugetur  unitatis  venustas. 

265.  6.  Considera  corporum  status:  solidum,  liquidum,  aeri- 
formem.  Quid  si  omnia  diffluerent,  ut  gaza,  vel  liquescerent,  ut 
aqua,  vel  rigerent,  ut  lapides?  Quid  sine  mari  tellus,  quae  sine 
aqua  vita;  sine  aere  quis  sonus,  quae  respiratio?  Et  quomodo 
constaret  mundus,  si  singula  corpora  non  transirent  per  tres  illos 
status,  sed  alia  essent  semper  rigida,  alia  semper  liquida,  alia 
semper  gaza?  Non  ascenderet  aquae  vapor  de  mari  ad  montes; 
nulla  nix  segetes  in  hieme  tegeret.  In  transitu  autem  de  statu 
in  statum  quanta  caloris  aliorumque  phaenomenorum  complicatio 
inscrutabilis  et  fecunda  ?  —  Quam  mirabiles  variorum  statuum  pro- 
prietates?  Si  liquida  non  sequerentur  principium  Archimedis,  nulla 
esset  navigatio ,  impediretur  hominum  commercium  et  civilisatio 
ex  commercio  promota.  Aeris  resistentia  sic  temperata  est,  ut 
motus  in  aere  commode  fìat,  grandines  vero  et  imbres  frenentur, 
ne  nimio  impetu  decidentes  omnia  in  terra  confringant  et  vastent. 

266.  7.  In  acusticis  utrum  magis  mirabimur  aerem  ad  sonorum 
receptionem  et  transmissionem  aptissime  compositum  an  linguam 
et  os,  quae  aeris  pulsione  vocum  et  sermonum  varietatem  for- 
mant,  an  aurem,  quae  sonis  et  vocibus  audiendis  ingeniose  com- 
plicata est,  an  proportionem  mirabilem,  quo  intellectiones  hominis 
vocibus  ligari  possunt,  an  musicae  iucundissimos  concentus  an 
silvae  vento  percussae  strepitum,  maria  sonitum,  tonitrui  fragorem? 


\it.  ;J.   .Mundi  ili^|ii»itin  ezsìstit  ordinatisaima.  Idi 

Immensam  sonorum  specie,  quantitate,  quafitate,  combinatione 
varietateni  !  Et  haec  tiunt  in  aeria  elemento  omnino  simpk- 
cissinio.  Quae  Bine  lingua  ve]  aere  conversatici  hominnm,  quae 
poesia,   quae  actio  oratoria,  quae  instructio,  quae  scientia,  quae 

cultura  ? 

267.  8.  In  opHds  fecundissima  est  distinctio  colorimi  secundum 
speciem  ei  saturitatia  lucidique  gradua.  Neque  natura  oblita  est 
oculum  formare  ad  videndi  functionem  arte  prorsus  stupenda  fabri- 
catum.  Per  lucem  sideriun  maxime  distantium  notitiam  habemus ; 
lux  et  oculus  prae  ceteris  sensibus  mundum  externum  homini 
patefaciunt ,  phantasiam  impraegnant  et  per  phantasiam  mentem 
erudiunt  ;  nil  oculo  mobilius,  nil  luce  celerius,  nil  visu  amplius  et 
latius  excurrens  et  omnia  simul  magia  complectens,  nil  ideo  men- 
tem promptius  et  plenius  de  rebus  edocet.  Et  in  hac  visus  uni- 
veraalitate  et  ambitu  distinctio  singulorum  et  minimorum  ob- 
servantia  manet  perfectissima  ;  ad  intima  enim  rerum  oculus  micro- 
scopio vel  telescopio  armatus  descendit.  Neque  lux  est  solimi 
scientiae  organum,  est  etiam  artis  magistra.  Luce  enim  et  oculo 
pulchritudo  rerum  nobis  revelatur  et  ad  naturae  gratiam  imitan- 
dam  pictor  et  sculptor  et  arcliitectus  sollicitantur.  Imnio  lux 
ipsa  est  artifex  peritissima ,  rerum  similitudines  modo  in  umbra 
delineans,  modo  in  speculo  repraesentans .  modo  in  photographia 
depingens.  Nil  mirimi .  si  ab  ipsa  luce  artem  pingendi  homines 
didicisse  quidam  aiitumant,  quum  picturas  primitivas  umbrae  de- 
scriptiones  fuisse  velint.  Neque  ad  mentis  scientiam  et  artem 
lux  reatringitur,  ipsa  est  totius  organisationis  corporalis  exordium. 
A  plantarum  enim  chlorophyllo  materiae  ad  usus  vitae  praeparatio 
omnis  exoritur;  veruni  chlorophyllum  sine  lucis  consortio  nec 
nascitur  nec  agit.  —  Iam  exstingue  lucem:  exstinxisti  colores, 
exstinxisti  lucidi  umbraeque  distinctiones  et  rapidas  mutationes, 
exstinxisti  aquarum  specula  et  lusus,  camporum  et  omnium,  quae 
in  eis  florent  vel  moventur,  amoenitatem,  aurorae,  iridis,  fulguris 
splendorem,  solis  astrorum  ipsius  coeli  maiestatem  —  universa 
exstinxisti.  Tamen  vel  minimum  muta  aetlierem,  vel  minimum 
muta  aerem,  vel  minimum  muta  oculum:  lucem  exstinxisti. 

268.  9.  Calori*  summam  esse  vini  in  universa  natura  et  maxime 
in  organismis  quisque  videt.  Quid  si  natura  non  satis  caloris 
tenia  providisset  vel  superfluo  ardore  omnia  comburerentur?  Quid 
si  non  tam  facile  calor  abundans  dif'tìueret,  calor  deficiens  undique 
afflueret  ?    Quid  si  nulla  maris  aerisque  mobilitas  regiones  tropicas 

Hoktheim,  Theodicaea.  11 


162  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

refrigeraret  et  polos  calefaceret?  Quid  si  sol  non  calerei; ,  vel 
aether  aut  aer  radios  thermicos  interciperent  ?  Quid  si  non  tam 
facile  ignis  accenderetur  ad  frigus  depellendum,  ad  cibos  coquen- 
dos,  ad  machinas  agendas,  ad  currus  accelerandos  ? 

269.  10.  In  électricitate ,  quin  summa  naturae  perfectio  re- 
ponatur,  nemo  dubitai,  etsi  haec  vis  hodie  quoque  magnis  mysteriis 
absconditur.  Sub  electricitatis  concursu  sensuum  impressiones  per 
nervos  aptissime  constructos  ad  cerebrum  deferuntur;  electricitas 
magnetem  vivificat,  ut  nautam  per  aequora  ducat;  electricitas  lu- 
mina borealia  accendit  et  fulgura  cum  tonitru  parit.  —  Electro- 
motores  machinas  impellunt  ;  telegraphus  nuntium  deferens  vel  ipsum 
solem  terras  circumeuntem  celeritate  incomparabiliter  superat  ;  tele- 
phonio  ad  homines  maxime  distantes  loquimur,  quo  nulla  visio 
protenditur  ;  microphonio  sonos  minimos  distinguimus  ;  luce  elec- 
trica  noctem  ad  diem  convertimus.  —  Optime  sane  evenit,  ut 
electricitatis  vis  tam  large  in  rebus  insit,  tam  facile  suscitetur, 
tam  commode  servetur.  Quid  si  electricitas  vix  nata  per  aera 
(velut  per  ferrum)  diffunderetur  ?  * 

270.  11.  Maxime  etiam  ordinatio  optima  in  universi  conservatione 
cernitur.  Provisum  enim  est,  ne  siderum  cycli  turbentur  et  colla- 
bantur,  ne  moles  cosmicae  terram  irruentes  exstinguant,  ne  vires 
abyssales  terrae  motus  vulcani  globum  nostrum  disiciant,  ne 
tempestatum ,  typhonum ,  grandinum  frequentia  atrox  omnem 
organismum  depascat. 

271.  Considera  rationes  rerum  chimicas.  1.  Numerila 
elementorum  ad  decus  universi  plurimum  facit.  Consulitur  enim 
varietati  ex  elementorum  multitudine  ;  consulitur  unitati,  tum  quia 
elementa,  ex  quibus  omnia  finguntur,  sat  parvo  numero  comprehen- 
duntur,  tum  quia  haec  ipsa  elementa  inter  se  cognationem  intimam 
habent  et  certo  ordine  (secundum  series  Mendeljeff)  se  excipiunt  : 
consulitur  distinctioni,  quia  ab  elemento  ad  elementum  non  trans- 
itur  per  taediosam  continuitatem,  sed  intra  certos  limites  elemen- 
torum naturae  quasi  saltibus  ab  invicem  distant,  unde  etiam  in 
cosmo  non  omnia  in  unum  magma  commiscentur,  sed  res  a  rebus 
vivis  lineis  et   speciebus  distinctissimis  exstant.     Quam  exquisita 


1  Noli  obicere  nobis  ex  operibus  naturae  argumentandum  esse,  non  ex 
telegraphis,  telepboniis  et  aliis  inventionibus  artis  bumanae.  Nempe  in  boc 
maxime  laudatili-  naturae  fabrica,  quia  bas  inventiones  ipsa  praeparavit.  Nullum 
enim  v.  gr.  esset  telephoniuni,  nisi  in  natura  nobis  provisa  essent  electricitatis 
miranda  virtus  et  reliqua  ad  illius  instrumenti  constructionem  requisita. 


Art.  8.  Mundi  dispositio  axsistil  ordinatissima.  103 

mundi  dispositio  est,  ut  ex  paucis  elementis  tanta  harmonia 
resultet  ? 

272.  2.  Nequaquam  aequali  quantUate  singula  elementa  in  terra 
<xsistunt,  sed  regnat  etiam  Ine  sapiens  varietas.  Quid  si  tantum 
ami  in  tellure  esset,  quantum  silicii,  vel  tantillum  oxygenii,  quan- 
tum argenti? 

273.  3.  Elementa  ita  electa  et  formata  sunt,  ut  affinitatem  chimi- 
cam  ad  invicem  habeant,  quae  varietatem  illam  corporum  immen- 
sam  generat.  Bene  tamen  provisum  est,  ne  fecunditas  specierum 
generativa  nimia  sit.  Sic  enim  species  cognatissimae  multiplica- 
rentur  et  rerum  distinctio  et  expressio  viva  periret.  Quare  lege 
proportionum  multiplarum  compositioni  chimicae  fines  ponuntur, 
et  combinationes  nimis  complicatae  facillime  dilabuntur.  Certae 
autem  sunt  combinationes,  quae  facillime  fiunt  et  stabilissime  custo- 
diuntur.  Et  bene  evenit,  ut  hae  combinationes  illae  sint,  a  quibus 
mundi  ordo  maxime  pendet. 

274.  4.  Oxygenium  felicissime  per  universam  naturam  regnat. 
Sufficiat  adnotasse,  quod  sine  oxygenio  nulla  esset  respiratio,  nulla 
vita  brutorum  nec  plantarum.  Debuit  autem  misceri  nitrogenio 
aeris,  ne  nimia  activitate  omnia  perderet.  Caute  tamen  provisum 
est,  ne  oxygenium  facile  componatur  cum  nitrogenio  (ut  v.  gr. 
cum  hydrogenio),  ne  igne  vel  fulgure  exorto  tota  athmospbaera 
terribiliter  conflagraret. 

275.  5.  Hydrogenii  potissimum  miraculum  in  eo  est,  ut  oxy- 
genio coniunctum  generet  aquam  (H20).  Aqua  magnam  et  utilis- 
simam  vim  habet  in  efformanda  terra,  quum  valles  fodiat,  alluvia 
creet,  chimice  ad  mineralium  constitutionem  concurrerit  et  con- 
currat.  Aqua  ad  vìtam  omnino  necessaria  est.  Plantae  nutri- 
menta  non  recipiunt  nisi  in  aquis  soluta.  Aqua  etiam  brutorum 
sitim  sedat.  Pluvia  terram  fructificat,  plantas  purgat,  fontes  nutrit. 
Quid  si  aqua  non  tam  facile  evaporaret  ?  quid  si  aqua  esset  corpus 
solidum  vel  gazum?  Quid  si  aqua  ad  4°  C.  non  haberet  summam 
densitatem?  Quid  si  aquae  non  tantus  esset  calor  specificus  ad 
regiones  ab  aequatore  remotas  calefaciendas  ?  Quid  si  aqua  similis 
esset  acido  hydrosulphurico  (H2S),  quum  oxygenii  et  sulphuris 
magna  sit  conformitas  ?  Quid  si  aquae  natura  vel  minimum  im- 
mutaretur  ? 

276.  6.    Carbonicum   maxime  necessarium   est   ad  vitam  orga- 
nicam,  qumn  combinationum  fecunditate  stupenda  eam  substantia  e 
corporeae  varietatem   praestet,   quae  ad  functiones  vitae  compii- 
li* 


1(34  ^aP-  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

catissimas  requiritur  ;  revera  omnis  chimia  organica  nihil  est  quam 
chimia  carbonici.  Carbonicum  cum  oxygenio  format  acidum  carbo- 
nicmn  (C02).  Ab  hoc  gazo  plantarum  vita  piane  pendet.  Plantae 
enim  carbonicum,  quod  est  pars  eorum  potissima,  non  recipiunt 
nisi  ex  aere  dioxydum  carbonicum  trahentes  et  oxygenium  red- 
dentes.  Denique  carbonico  ignium  nostrorum  lumen  debetur.  Vis 
enim  lucendi  flammis  vitae  communis  tribuitur  ex  partibus  carbo- 
nicis  candescentibus  in  fiamma  pendulis.  —  Haec  omnia  sane 
evincunt  tam  nobile  elementum  cum  his  suis  proprietatibus  ad  per- 
fectionem  universi  quam  plurimum  facere. 

277.  7.  Carbonico  in  multis  simile  est  silicium.  Quod  etsi  ad 
organismorum  vitam  minus  necessarium  esse  videtur,  tamen  ob 
copiam  suam  et  compositionum  varietatem  ad  massam  terrae 
congrue  efformandam  aptissime  adhibetur.  —  Nitrogenium,  fer- 
rimi, chlorum,  rdiqua  elementa  fere  omnia  mirabilibus  fruì  pro- 
prietatibus et  ad  mundi  constitutionem  convenientissime  applicari 
notum  est. 

278.  Considera  rationes  astronomicas.  In  rebus  maxime 
delectat  rationum  oppositarum  ad  unitatem  harmonica  compositio. 
Iam  recogita  solem,  qui  ex  materia  leviori  formatur  et  plane- 
tarum  summam  pondere  longe  superat  ;  recogita  ferrarti  et  sidera 
celeritate  incredibili  per  spatium  discurrentia  et  rotantia,  quanto 
ordine,  quanta  pace,  quanta  tranquillitate  haec  omnia  fìant;  re- 
cogita astrorum  immensas  moles  cum  pari  velocitate  coniunctas; 
recogita  stellarum  pondus  et  vastitatem  earundemque  gratiam  et 
gracilitatem.  At  omne  tulit  punctum ,  qui  miscuit  utile  dulci. 
Propterea  recordare  solis  beneficia,  qui  his  terris  lucem,  calorem, 
vitam  largitur  omnem.  Immo  coelorum  consideratio  homines  ad 
mathematicam  et  omnem  scientiam  inspira vit;  luminaria  coelestia 
tempora  regunt  et  mensurant,  ut  res  gestae  in  hominum  memoria 
apte  ordinentur,  disponantur,  haereant  ;  coeli  ad  Dei  Optimi  Maximi 
cognitionem  homines  elevant.  Coeli  enim  enarrant  gloriam  Dei, 
et  opera  manuum  eius  annuntiat  firmamentum. 

279.  Optima  etiam  est  solis  et  terrae  distantia,  ne  orbis  noster 
aut  frigore  rigeat  aut  calore  ferveat.  Revolutio  terrae  circa  axem 
maxime  congrua  est;  nam  si,  ut  luna  terrae,  terra  soli  eandem 
semper  exhiberet  hemisphaeram ,  pars  ad  solem  conversa  nimio 
calore  aestuaret ,  pars  aversa  frigore  conficeretur.  Felicissime 
etiam  accidit,  ut  terrae  axis  ad  planimi  eclipticum  angulum  formet 
obliquum,  ut  quattuor  temporum  in  anno  habeamus  vicissitudines, 


Art.  3.  Mundi  dispositio  exsistii  ordinatìssima.  1G5 

et  ne  aequator  sole  Bemper  illaidente  torreatur,  ceterae  vero 
regionea  giade  Bepeliantur  aeterna. 

280.  Considera  rationes  geologicas.  Terra  per  variofi 
tiansiit  status  ad  praesentem  perfectionem.  Sedulo  igitur  curan- 
dum  erat.  ne  mutatio  insequens  statum  priorem  omnino  deleret, 
sed  ut  mutationes  successivae  perfectiones  terrae  iam  acquisitas 
servarent  et  novas  adderent.  Itaque  praesens  rerum  ordo  ex 
evolutione  accuratissime  disposita  continua  perfectionum  additione 
resultavit. 

281.  Porro  terrae  optime  tantum  aquae  provisum  est,  quantum 
in  mari,  in  atmosphaera,  in  fluviis  et  terris  deprehendimus.  Bene 
etiam  aqua  terris  data  est,  non  alius  liquor,  velut  acidum  nitricum. 
Sapienter  cautum  est,  ne  terra  in  aqua  piane  solubilis  sit  et  terra 
et  aqua  in  imam  massam  lutescant  ;  sed  terra  et  mare  separanda 
erant.  Depressiones  in  tellure  fieri  debebant,  ut  aqua  ad  maria 
conflueret  et  continentes  ad  aera  ascenderent.  Temperatura  terrae 
ea  inducenda  erat,  ut  aqua  communiter  esset  liquida,  sed  facile 
ad  vaporem  et  nives  vel  glaciem  abiret.  Aqua  per  omnes  terrae 
plagas  et  totani  atmosphaeram  distribuenda  erat,  ut  ubique  essent 
pluviae,  fontes,  fluvii,  ne  ullibi  aut  plantis  aut  brutis  aut  homini 
aqua  deesset. 

282.  Figura  continentium  sapienter  formanda  erat.  Curandum 
erat,  ut  maria  polaria  et  tropica  liberum  haberent  commercium 
ad  caloris  temperamentum  ;  ideo  continentes  a  septentrionibus  ad 
meridiem  extendi  debebant,  non  ab  oriente  ad  occidentem.  Maria 
fieri  debebant  mediterranea  et  sinuum  ramosa  varietas,  ut  homines 
ad  navigationem  allicerentur  et  facile  inter  se  commearent.  Mutua 
enim  conversalo  et  multa  peregrinatio  ad  sapientiam  primitus 
genus  humanum  erudivit.  Hominis  etiam  est  ex  regionibus  maxime 
dissitis  conquirere,  quae  ad  vitam  et  culturam  utcumque  deside- 
rantur  ;  hominis  est  imperare  universae  terrae.  Natura  igitur  vias 
marium  sternere  hominibus  debuit. 

283.  In  ipsis  terris  formanda  erat  alpium,  montium  ,  collium, 
faucium,  vallium,  planitierum,  fontium.  rivormn,  fluviorum,  stagno- 
rum,  lacuum,  insularum  varietas  magnificentissima.  ut  ex  bis  species 
organismorum  prò  diversitate  locorum  diversae  in  immensum  distin- 
guerentur  et  ex  omnibus  mens  hominis  aleretur  et  ad  Dei  gloriam 
excitaretur.  Neque  tamen  ita  elevandi  erant  montes,  ut  hominum 
commeatus  interciperentur  :  et  ubique  terrarum  fluviorum  pro- 
videndae  erant  viae  ad  hominum  peregrinationes  necessariae. 


166  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

284.  Iam  meditare  huius  terrae  universaui  plasmationem  :  ru- 
pium  et  in  mole  immensitates,  praecipitia,  figuras  et  in  minutissimis 
pulcherrimam  structuram;  lapidum  species  et  pretia;  aquarum  vel 
salsarum  vel  dulcium  eorumque,  quae  in  eis  vivunt  et  fiunt,  varie- 
tatem  ;  pluvias,  nives,  grandines,  rores,  pruinas,  tempestates,  toni- 
trua:  meditare  universum  orbem  et,  quae  continentur  in  eo,  et 
vide,  quanta  arte  omnia  sint  fabricata. 

285.  Considera  rationes  organismorum.  1.  Magna 
certe  universi  perfectio  in  eo  cernitur,  quia  ad  miracula  rerum 
anorganicarmn  organismorum  vita  et  ad  plantarum  vegetationem 
brutorum  sensus  et  ad  haec  omnia  hominis  intellectio  et  libertas 
accedit.  Et  hic  quidem  naturae  opulentia  admiranda  est.  Neque 
enim  unam  voluit  esse  vitae  speciem,  sed  plantarum  et  brutorum 
stupendam  formavit  varietatem.  Neque  in  tanta  varietate  unitas 
desideratur.  Sed  systematice  a  viventibus  imperfectissimis  per 
omnes  gradus  ascenditur  ad  perfectissima.  Inspice  librum  historiae 
naturali».  Illud  botanicae  et  zoologiae  mirabile  systema  nonne 
optimum  prae  se  fert  ordinem  in  rerum  natura  descriptum?  — 
Neque  haec  viventium  scala  mere  idealis  est  ;  vini  physicam  liabet 
eximiam.  Nani  imperfectiora  perfectioribus  serviunt.  Ab  algis 
plaga  terrae  sterilis  habitari  incipit.  Ipsae  terram  praeparant,  ut 
paulatim  idonea  fiat  ad  muscos  nutriendos  ;  succedunt  filices  et 
denique  phanerogamium  pulchritudo.  Et  iterum  plantis  animalium 
regnum  onmino  nititur,  quum  ammalia  non  nutriantur  nisi  vel 
plantis  vel  aliis  animalibus.  Etiam  in  respiratione  animalia  a 
plantis  pendent,  quum  plantae  clilorophyllosae  impediant,  quominus 
dioxydum  carbonicum  nimis  in  athmosphaera  crescat.  Harum  enim 
plantarum  potissima  respiratio  in  eo  est,  ut  dioxydum  trahant  et 
loco  eius  oxygenium  animalibus  ad  vitam  necessariam  reddant. 
En  quam  iusto  vinculo  omnia  copulentur  et  inferiora  in  ministeria 
deputentur  superiorum  ! 

Deinde  divitiae  naturae  cognoscuntur  in  immenso  numero 
individuorum  ad  eandem  speciem  pertinentium.  Et  haec  in- 
dividuorum  multitudo  alia  est  secundum  simultaneam  exsistentiam  : 
id  quod  maxime  in  inferioribus  organisniis  videmus,  quorum  sunt 
billiones  et  billiones  (quod  enim  magnitudini  deest,  supplet  nume- 
rus)  ;  tamen  etiam  perfectissimorum  organismorum,  velut  hominum, 
ingens  simul  vivit  numerus.  Alia  individuorum  multiplicatio  fit 
per  generationum  successionem.  Nimirum  ut  nova  semper  miracula 
fierent,  brevem  natura  voluit  esse  individuorum  vitam  et  species 


Art.  :!.   Mundi  diepositìo  ezsistii  ordinatissima.  107 

perennali  indivìduorum  successione  indefinita,  Quanta  oaturae 
opulentia  et  varietas! 

Recole  etiam  Bdngulorum  organismorum  pnfectiones:  organa 
prò  singulis  viventium  speciebus  et  adiunctis  et  ad  diversas  func- 

tiones  aptissime  fabricata,  cibi  susceptionem  et  assimilationem, 
sucorum  per  organismum  niotus  aptissimos,  respirationem ,  pro- 
pagationis  per  tot  generationum  successionem  numquam  exhaustam 
fecunditatem,  colorum  formarumque  amoenitatem,  brutorum  voces 
et  stimulos  et  sensus,  sensuum  in  multis  brutis  perfectionem  mi- 
randam  organorumque  sensorìorum  in  diversis  brutorum  speciebus 
aptissime  diversificataci  constructionem. 

His  generaliter  notatis  iam  conemur  aliquantulum  descendere 
ad  particularia. 

286.  -.  In  organoplasticis  quanta  miracula!  Ab  una  cellula 
omnia  embryo  incipit.  Quae  cellula  totum  iam  organismum  vir- 
tute  praecontinet.  Quanta  igitur  cura  huius  cellulae  partes 
etiam  minimae  dispositae  atque  constructae  esse  debent?  Etiam 
evolutio  huius  cellulae  ad  organismum  perfectum  aptissime  et 
pulcherrime  fit. 

In  organismo  adulto  summa  omnium  organorum  ad  suos  usus 
invenitur  aptitudo.  Non  opus  est,  ut  de  hoc  pluribus  disseramus. 
Deberemus  ad  omnia  prorsus  omnium  organismorum  membra 
membrorumque  singulas  partes  et  cellulas  provocare.  Omnium 
enim  convenientissima  invenitur  constructio.  Lege  librimi  quemvis 
de  organis  organorumque  structura  docentem,  quamvis  conscriptus 
sit  ab  auctore  infidelissimo  et  atheo.  Etiam  hi  sapientiam  in  his 
formationibus  elucentem  admirantur  ;  omnis  enim  spiritus  glorificat 
Deum.  Lege  igitur  hos  libros,  lege  totos,  lege  quam  plurimos. 
Singulae  paginae  sapientiam  conditoris  praedicant.  —  Unum  ex 
millionibus  aliquantisper  tangamus.  Homo  inter  omnia  animantia 
forma  excellit  in  altum  erecta.  Decuit  enim  in  nomine  oculum 
et  frontem  i.  e.  mentem  eminere  ;  oportuit  hominem  coelos  respicere 
coelorumque  auctorem.  Debuit  etiam  homo  erigi ,  ut  manuum 
haberet  usum  expeditum.  Homini  enim,  sicut  vocem,  ita  manum 
dedit  natura.  Ceteris  animantibus  natura  dedit  ungues  vel  cornua 
vel  dentes  vel  alas  vel  alia  organa  ad  defensionem  aut  ad  parti- 
culares  eorum  operationes  utilia.  Homini  loco  omnium  dedit  manum 
ad  omnia  mobilem,  sicut  mens  hominis  ad  omnia  cognoscenda  et 
amanda  creatur.  Manus  imprimis  ordinatur  ad  res  etiam  graves 
amplectendas  et  tenendas  ;  qua  in  re  pollicis  robur  et  ad  reliquos 


168  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

digitos  oppositio  summi  momenti  est;  digitorum  separatio  et 
flexilitas  multiplex  efficit,  ut  manus  rebus  cuiuscumque  figurae 
tenendis  optime  applicetur;  digitorum  longitudo  diversificata  ad 
res  globosas  capiendas  iuvat.  Manus  etiam  ad  res  comprimendas 
valida  est,  praesertim  si  digitis  quasi  textis  manus  coniunguntur. 
Manus  in  pugnum  tamquam  in  malleum  conglobatae  arma  sunt 
fortia.  Porro  manus  in  varios  usus  formari  potest  per  modum 
ligonis,  palae,  cochlearis,  forcipis.  Ad  haec  omnia  manus  in- 
structa  est  tum  summa  mobilitate .  flexilitate .  firmitate .  tum 
motibus.  quos  vocant,  reflexis.  Manus  enim  omnes  operationes 
suas  perfectissime  exercet  sive  ad  aequilibrium  corporis  servandum 
sive  ad  rem  captandam  sive  ad  percutiendum  sive  ad  retinendum  : 
et  haec  omnia  manus  ad  voluntatis  imperium  promptissime  prae- 
stat,  quin  de  singulis  digitorum  positionibus  reflectamus ,  sed  ad 
haec  manus  quasi  instinctu  proprio  regitur.  Recte  igitur  manum 
Anaxagoras  praedicabat  „organum  organorum"  i.  e.  instrumen- 
tum instrumentorum.  Eeliqua  enim  instrumenta  et  machinae  a 
manu  primo  fabricantur  et  a  manu  diriguntur.  Manus  igitur 
tandem  aliquando  est .  quae  omnia  facit ,  quae  ab  hominibus 
fiunt.  Per  manum  homo  subiugavit  orbem  terrarum  et  omnes 
vires  elementares.  Sunt  tamen  et  alia  in  manu  mirabilia.  Ipsa 
est  sensorium  tactus  praecipuum;  ipsa  gestibus  oratorem  iuvat 
et  surdorum  est  lingua  ;  ipsa  primitus  hominem  ad  calculan- 
dum  instruxit ,  ut  etiam  hodie  systema  numerorum  decadicum 
a  digitorum  denario  repetatur;  ipsa  calamum  agit  philosophi 
vel  poetae ,  penicillum  pictoris ,  caelum  sculpentis ,  martellum 
architecti.  Brevi  manus  tam  perfecta  est.  ut  non  possimus  ali- 
quid  excogitare,  quod  ad  maiorem  eius  perfectionem  conducat. 
Qua  in  re  recte  Tullius  :  ..Quam  molestum  est  uno  digito  plus 
habere?  Quid  ita?  Quia  nec  ad  speciem  nec  ad  usum  alium  quin- 
que  desiderante'  1 

Inter  organoplasticas  admiranda  etiam  est  vis,  qua  organis- 
mus  morbis  resistit  eosque  sanat,  qua  vulneribus  medetur,  imino, 
ut  in  multis  observamus,  integra  organa  amissa  restituit. 
287.  3.  Motus  membrorum  alii  sunt  imperati,  alii  mere  physio- 
loc/ici,  prout  a  cognitione  imperantur  vel  in  organismis  naturaliter 
fiunt.     Motus  imperati  sunt  vel   lìberi ,   qui  ab  hominis   electione 


1  De  nat.  deor.  lib.  1.  e.  35.    Alii  per  textus  corruptionem  legunt:  rquia 
nec  speciem  nec  usum  alium  quinque  desici erant". 


Art.  3.   Blandi  dispoeitio  exsistii  ordinatiseiraa.  ]lj!) 

intellectu  praeluoente  fiunt,  ve!  spontanei,  qui  in  brutta  ve]  nomine 
ex  sola  cognitione  sensitiva  fiunt.  Motus  mere  physiologici  Buni 
automatici,  si  procedimi  <'x  irritatione  interna,  quae  a  motorio 
centrali  lit.  velut  respiratio,  pulsatio  cordis;   anni  refiexi,  si  pro- 

cedunt  ex  irritatione  externa,  velut  tussis,  sternutalo,  risus  im- 
proyisus.   Eiusmodi  motus  physiologici  etiam  in  pianti*  inveniuntur. 

De  motibus  liberis  non  est,  cur  dieamus.  Nani  profecto  orcio 
invenitur  in  iis,  quuin  ab  homine  fiant  ex  intentione  finis.  Et  hic 
ordo  auctorì  naturae  debetur.  Natura  enim  hominem  instruxit  ad 
tines  obtinendos,  quum  ei  intellectionem  finis  et  mediorum  cum 
inclinatione  ad  beatitudinem  et  bonum  inderet.  De  motibus  in- 
stinctivis  vel  de  instinctu  statini  dìcemus.  Restat  igitur,  ut  ordinem, 
qui  in  motibus  physiologicis  est ,  paucis  tangamus.  Quo  iure 
proxime  considerari  possunt  motus  automatici  oesophagi,  stomachi, 
intestinorum,  cordis  systole  et  diastole  alternantes,  respiratio.  Quae 
singula  quam  sint  organismo  conservando  proportionata  et  ne- 
cessaria, quam  apte  in  se  ipsis  disposita  et  composita,  nemo  ignorat: 
simul  quoque  omnia  perfectissime  conspirant,  ut  oesophagus  nutri- 
menta  ad  stomachum  deducat ,  stomachus  digerat ,  circulatio 
sanguinis  ex  cordis  pulsatione  resultans  per  organismum  dis- 
tribuat,  respiratio  restauret,  purget,  calefaciat.  Deinde  neque  motus 
reflexi  finalitate  carent.  Si  ranae  capite  truncatae  in  cute  irritatio 
fit,  pedem  movet  eo  modo,  qui  irritationi  amovendae  aptus  est.  Si 
irritatio  augetur,  pes  coniugatus  auxiliatur.  Si  ninna  est  irritatio, 
rana  truncata  saltu  aufugit.  Hi  motus  sunt  reflexi,  quia  sine 
capite  i.  e.  sine  cognitione  fiunt.  Yides  tanien.  quam  sapienter 
reflexus  irritationi  respondeat.  Denique  in  omnibus  motibus  im- 
peratis  innumeri  motus  reflexi  concurrunt.  Yelut,  si  loc|uimur,  non 
de  singulis  linguae,  dentium,  labiormn  et  reliquorum  organorum 
confomiatione  curamus,  sed  haec  omnia  reflexe  fiunt,  quasi  voluntas 
generale  det  mandatum  non  curans  exsecutionis  minima,  sed  ea 
nervorum  centro  committens.  SimiUter  in  ambulando,  captando, 
videndo,  tangendo  et  generatim  in  omnibus  exsecutionis  particulae 
non  cadunt  sub  voluntate  nostra  ;  sed  haec  omnia  sine  cognitione 
fiunt:  fiunt  autem  quam  convenientissime :  immo  minia  reflexio 
conscientiae  saepissime  efficit .  ut  motus  minus  bene  procedant  : 
velut  balbus  magis  haeret,  quo  magis  deliberat.  —  Ceterum  motus 
physiologici  omnino  numero  carent:  neque  tamen  diutius  immorari 
opus  est,  quum  res  sit  notissima  et  omnes  libri  physiologici  integri 
testimomum  praestent. 


170  ^'aP-  «*.   De  argumentis  tlieologicis  pbysicis. 

288.  4.  Instinetus,  quem  hodie  appellamus,  nihil  aliud  est  quam 
vis  aestimativa  scholasticorum,  qua  brutum  utilia  et  noxia  cognoscit. 
Tamen  aestimativa  vi  nominis  indicat  ipsam  cognitionem;  nomen 
autem  instinetus  indicat  bruta  ad  cognitionem  devenire  instigatione 
magis  subiectiva  quam  rerum  evidentia  quadam  obiectiva1.  — 
Deinde  instinetus  pressius  sumitur  prò  quadam  quasi  virtute  vel 
prudentia  potentiae  aestimativae,  qua  haec  facultas  in  certis  ob- 
iectis  bene  versatur.  Sic  in  eodem  bruto  multi  sunt  instinetus 
prò  diversitate  obiectorum,  circa  quae  aestimatio  fìt,  vel  etiam 
prò  diversitate  stimulorum,  quibus  vis  aestimativa  praesidet. 

Iam  in  his  instinctibus  summa  invenitur  finalitas.  Primo  enim 
hoc  ipsum,  quod  brutis  data  est  cognitio  et  aestimatio,  certe  sum- 
mae  utilitatis  est  ad  vitam  eorum  sustentandam  et  speciem  pro- 
pagandam.  Deinde  nullum  dubium  esse  potest,  quin  in  iis,  quae 
ab  appetitu  sensitivo  fiunt ,  ratio  ordinis  inveniatur ,  quum  co- 
gnitioni  finis  qualiquali  respondeant.  Denique  cognitio  et  aestimatio 
brutis  concessa  faciunt,  ut  eadem  organa  et  eidem  motus  plurimis 
finibus  serviant  et  secundum  eos  modificentur,  quum  sine  cognitione 
uniformitas  quaedam  functionum  habeatur. 

289.  Iam,  si  placet,  singulos  instinetus  discurre.  Qui  prò  di- 
versitate stimulorum  distingui  possunt  :  nutritivus,  defensivus,  con- 
iugalis,  parentalis,  socialis.  Iam  considera  bruta,  quanta  arte  nutri- 
menta  quaerant ,  venentur ,  sumant  ;  quam  ingeniose  vel  inimicos 
terreant ,  lateant ,  debellent  vel  amicos  adulatione  quaerant  vel 
munimenta  aedificent  vel  vulnera  curent  ;  quam  mirabiliter  omnia 
in  coitu  sexuum  ita  serventur,  ut  athei  ex  his  vel  negato  Deo, 
mundi  ordinem  explicare  praesumant  ;  quam  sapienter  partui  pro- 
videant  nido,  incubatione,  nutrimento,  defensione,  cura  quacumque  ; 
quam  unanimiter  apium ,  formicarum ,  fibrorum  gentes  ad  bonum 
commune  conspirent  et  magna  opera  eaque  artificiosissima  per- 
petrent.  Recordare  etiam  illorum,  quae  in  multis  libris  de  quo- 
rundam  brutorum  arte  stupenda  inveniri  possunt. 


1  Posset  quis  putare  instinetus  non  differre  a  stimulis,  qui  sunt  dispositiones 
appetitus  ad  certa  obiecta  sensibus  exhibita  inclinantes.  Nos  tamen  maluimus 
instinctum  ponere  in  cognitione  quam  in  appetitu.  Nani  si  instinctum  agni 
lupum  fugientis  miramur,  non  miramur,  ni  fallor,  aversionem  quandam  natu- 
ralem,  quam  agnus  contra  lupum  habet,  sed  miramur  agni  prudentiam  quandam, 
quae  in  lupo  inimicum  vìdei.  Cf.  Wasmanx,  Tricbterwickler,  eine  Studie  iiber 
den  Tbierinstinct  (Miinster  1884),  Kap.  7;  Die  zusammengesetzten  Nester  und 
gemiscbten  Kolonien  der  Ameisen   (Miinster  1891),  Abschn.  3.  Kap.  1. 


Alt.  ;'..   Mundi  dispositio  emistit  ordinatissima.  171 

290.  5.  M i i n  1  m Itili  mundi  ordinem  etiam  ea  probant,  quae 
recentissime  speciali  cura  investigatili-  symbiosis  orgamsmorum, 
quae  in  eo  est,  ut  duo  organismi  ad  communem  utilitatem  simul 
vivant.  Symbiosis  igitur  differt  a  parasitismo,  qui  est  ad  solius 
parasiti  utilitatem.  Symbiosis  celebratissima  est  lichenum,  qui 
sunt  plantae  ex  algis  et  fungis  ita  compositae,  ut  fungi  nutri- 
menta  recipiant,  algae  vero  chlorophyllosae  ex  nutrimentis  mate- 
ria m  organicam  digerant.  Certe  haec  est  sapientissima  combinatio. 
Deinde  formicae  symbiosi  excellunt.  In  myrmicetis  enim  saepe 
inveniuntur  coleoptera,  quae  a  formicis  tamquam  hospites  nu- 
triuntur  et  vicissim  dominis  suis  dulciaria  quaedam  ex  glandulis 
corporis  esudantia  lingenda  praebent 1.  Aliae  formicae  sunt,  quae 
in  certis  arboribus  ita  resident,  ut  et  ipsae  ab  arbore  vivant  et 
arbor  ab  ipsis  contra  infestationes  insectorum  nocivorum  ne- 
cessariam  accipiat  defensionem.  Quo  in  genere  id  mirum  accidit, 
quod  arbor  ad  formicas  reeipiendas  format  domos  vel  alio  modo 
adventui  formicarum  favet2.  Nonne  haec  omnia  summam  quan- 
dam  in  rebus  providentiam  indicant? 

291.  Considera  totani  rerum  universitatem  simul. 
Quanta  perfectio  in  hominis  intellectu  et  libertate,  in  brutorum 
sensibus  et  instinctibus,  in  organismorum  constitutione,  in  terrae 
temperamento,  in  siderum  collocatione ,  in  virium  physicarum  et 
chimicarum  dispositione  !  Quocumque  oculos  convertis,  stupendam 
invenis  perfectionem,  pulcliritudinem,  ordinem.  Inspice  minimam 
cellulam;  quantum  miraculum!  Ordo  est  in  minimis  mundi,  quo 
nec  oculus  nec  microscopium  penetrat  ;  est  in  maximis,  quae  nullo 
telescopio  metiuntur;  descende  in  profundissima  maris,  invenies 
vestigia  sapientiae  ubique  regnantis;  fransi  ad  secretissima  sil- 
varum  primigeniarum ,  ubi  nullus  umquam  pes  hominum  stetit  : 
videbis  etiam  ibi.  quamvis  fuerint  hominibus  incognita,  vitam, 
ordinem,  pulchritudinem  et  nunc  esse  et  a  saeculo  fuisse.  Quid 
mirabilius  rerum  mundanarum  complicatione,  quando  ingentissimum 
numerum  partium  ad  unum  aedifìcium  constituendum  harmonice 
conspirare  videmus?  Quid  excellentius  huius  mundi  unitate,  quum 
rationes  mechanicae,  physicae,   chimicae,  physiologicae ,  psycho- 


1  Cf.  Wasmann  ,  Beitrage  zur  Lebensw.  der  Gattungen  Atemeles  und 
Loniechusa  (Haag  1888)  ;  Vergleichende  Studi  en  iiber  Ameisengiiste  und  Ther- 
miteng.  (Haag  1890). 

2  Cf.  Schimper,  Die  Wecbselbeziebungen  zwischen  Pfianzen  und  Ameisen 
im  tropischen  Amerika  (Jena  1888). 


J72  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

logicae  perfecte  ad  invicem  proportionentur  et  superiora  inferiori- 
bus  nitantur  :  psychologica  physiologicis,  haec  chimicis  et  physicis, 
haec  mechanicis. 

292.  Iam  dieta  omnia  in  summam  redigamus  brevissimam. 

1.  Res  terrenae  unum  ordinerà  efficiunt.  Omnia  enim  con- 
spirant  ad  varietatem  magnificam,  ad  organismorum  gradus  sus- 
tentandos,  ad  hominis  utilitatem,  delectationem ,  eruditionem.  — 
Immo  universus  mundus  ad  unum  ordinem  concurrit.  A  sole  enim 
bonum  terrae  maxime  pendet.  Etiam  reliqua  corpora  cosmica, 
quominus  terrae  noceant,  prohibentur,  mirabilibus  reguntur  legibus, 
stabilem  efficiunt  ordinem  eumque  pulcherrimum.  Tamen  ordo, 
qui  in  astris  est,  cognitioni  nostrae  minus  obvius  est. 

2.  Ordo  terrester,  de  quo  solo,  quia  notissimus  est,  loqui 
placet,  est  compUcatissimus.  Nempe  ad  eum  constituendum  suo 
loco  et  suo  modo  concurrunt  innumerae  res  eaeque  genere,  specie, 
individualitate  diversissimae  et  numerosissimae.  Hae  vero  res 
innumerae  constituunt  singulae  iterimi  ordinem  complicatissimum  ; 
cogita  ex.  gr.  de  complicatione  unius  organismi. 

3.  Ordo  terrester  est  sublimissimus.  Nempe  scientiae  plurimae 
et  hominum  doctissimorum  ingenia  omnem  operam  in  eo  intel- 
ligendo  ponunt.  Mirabilia  sunt,  quae  invenerunt  et  tradunt.  Tamen, 
quo  scientia  magis  proficit,  eo  magis  intelligimus  longe  plura 
ignorali;  immo  ea,  quae  scimus,  quamvis  sint  stupenda,  nil  esse 
in  comparatione  eorum,  quae  nos  lateiit. 

4.  Ordo  terrester  est  constantissimus.  Tanto  enim  saeculorum 
cursu  iam  perseverat  in  sunima  rerum  omnium  volubilitate  et 
caducitate.  Iam,  quum  ordo  vel  prò  uno  instanti  complicatissimus 
sit,  quot  vires,  quot  actiones  conspirantes  tanto  tempore  factae 
sunt?  Et  hae  vires  omnes,  quamvis  sub  diversissimis  agerent 
locorum  et  dispositionum  adiunctis ,  ab  ordine  non  deviarunt. 
Semper  etiam  cohibitae  sunt  vires  destructivae .  ne  omnia  ad 
chaos  reverterentur. 

AETICULUS  IV. 

ORDO  MUNDANUS  NON  POTEST  ESSE  NISI  A  CAUSA 
INTELLIGENTI. 

293.  1.  Iure  ad  spontaneam  quondam  evidentlam  provocare 
possumus.  Nani  qui  sine  praeiudicio  munduin  mundique  ordinem 
considerat,  non  potest  non  putare  haec  omnia  a  summo  intellectu 
intenta  et  facta   esse.     Ad  quod   illustrandum  multi   ex  textibus 


Art.  4.    Orilo  ninmlanus  non  potest  esso  nisi  a  canea   intelligenti.       ]  ,  ;; 

art.  1.  allatis  egregie  ìnserviont.  —  Neque  temei]  dicimos  hanc 
rem  esse  immediate  evidentem  per  modum  primornm  principiorom, 
qoae  Enne  olio  discorsa  ex  se  ipsis  tantam  veritatis  lucem  habent, 

ut  vera  esse  non  possint  non  perspici.  Sed  iudicium ,  qua  ex 
mondi  magnificentìa  Deum  esse  iudicamus,  discursum  quondam 
supponit.  qui  tamen  adeo  facile  procedit,  ut  vix  advertamos.  Ideo 
liane  evidentiam  spontaneam,  quae  per  se  est  ventati*  argumen- 
tum  sufficiens.  accuratius  inspiciamus  discursumque  latentem  ad 
conscientiam  revocemus.  Generatim  enim  scientiae  est  eiusmodi 
iudicia  spontanea  evolvere,  ut  elarius  intelligantur,  plenius  con- 
firmentur,  contra  obiectiones  defendantur. 

294.  -.  Profecto  ii ,  qui  ordinem  mundi  causae  intelligenti 
tribuunt.  sententiam  ormino  probabUem  sequuntur.  Xara  optima 
analogia  nituntur.  Experientia  enim  universa  docet  sine  Consilio 
et  intentione  tinalitatem  et  ordinem  complicatum  numquam  intro- 
duci, et  perfectionem  ordinationis  perfectioni  intelligentiae  causantis 
proportionari.  Itaque  quum  mundi  ordinem  illustrissimum  summae 
vindicamus  intelligentiae,  prudentissime  agimus. 

295.  3.  Immo  contraria  sententia  non  est  viro  scientifico  diana. 
Sanae  enim  scientiae  est  non  ad  quaslibet  causas  forsan  imagina- 
biles  recurrere,  sed  eas  assumere,  quae  sunt  maxime  obviae  et  iugi 
experientia  notae.  Certe  homo  scientificus  siderum  evolutiones 
non  tribuit  viribos  ignotis  et  fictis,  sed  attractioni,  quae  etiam  res 
terrenas  gubernat  et  quam  cotidie  in  corporum  casibus  experimur. 
Itaque  contra  scientiae  naturam  et  methodum  peccat,  qui  mundi 
ordinem  causae  notissimae  et  aptissimae,  quae  est  intelligentia, 
non  tribuit,  sed  ad  casum  provocai  qui  nil  explicat  et  ignoratiae 
confessio  est,  vel  vires  nescio  quas  mysticas  fingit,  velut  nisum 
materiae  formativum. 

Profecto  scientiae  est  rerum  causas  investigare.  Sed  qui 
ordinem  casui  tribuit,  causam  non  inquirit,  sed  negat;  scientiam 
non  aedificat,  sed  destruit:  scientiam,  inquam,  destruit  circa  rem 
celeberrimam  et  summam.  qui  est  ordo  universum  mundum  mani- 
festissime continens  et  regens.  Quod  optime  sensit  Aristoteles 
(Metaph.  1.  1.  e.  3)  dicens:  , Neque  tantam  rem  casui  adscribere 
probe  se  habet." 

296.  4.  Contraria  sententia  est  piane  improbabiUs;  nostra  igitur 
est  probabilissima.  Adversarii  enim  dicunt  mundi  ordinem  fortuna 
quadam  natum  esse.  Atomi  perpetuo  motu  agitantur  et  miscentur  : 
ideo    necessarium    est    eas    per    decursum    temporum    variissimas 


174  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  phyaicis. 

formare  combinationes.  Ita  factum  est,  ut  tandem  ad  praesentem 
ordinem  corruerent  eumque  iam  tot  saeculis  servarent.  —  At  enim 
haec  improbabilissime  fabulantur.  Unusquisque  videt  atomos  prò 
sua  natura  infinities  facilius  dissipari  per  spatia  immensa  vel  ad 
acervum  collabi  sat  uniformem,  quam  adeo  mirabiliter  et  varie 
suspendi  et  ordinari  per  sidera  et  terram  et  organismos.  Quid 
enim  destructione  organismi  facilius  fit?  Velut  hominem  sclopetum 
vel  gladius  occidit.  Quae  autem  naturalis  vis  hominem  occisum 
ad  vitam  revocabit?  Nonne  ex  uno  exemplo  vides  vires  mecha- 
nicas  sibi  relictas  occidere  magis  et  destruere,  quam  vivificare 
et  exstruere? 

Deinde  nemo  negabit  improbabilissimum  esse  per  nescio  quam 
revolutionem  elementorum  subito  ex  primis  elementis  hominem 
formari.  Neque  tamen  hoc  minus  probabile  est  quam  evoluti  one 
successiva  ex  primis  elementis  hominem  fieri.  Aeque  enim  probabile 
vel  improbabile  est,  eandem  tesseram  duobus  iactibus  successivis 
5  puncta  ostendere,  quam  duas  tesseras  simul  iactas  utramque 
5  puncta  exhibere.  Eadem  ratione  aeque  improbabile  est  hominem 
successiva  perfectionum  accmnulatione  evolvi,  quam  omnes  per- 
fectiones  simul  ad  hominem  convenire  ;  veruni  probabilissime  initia 
hominis,  si  ex  elementis  fieri  possent,  postea  casibus  adversis 
exstinguerentur,  non  evolverentur. 

Porro  quis  umquam  ex  gazo  frigescenti  expertus  est  systema 
corporum  solari  simile  ortum  vel  etiam  organismos  natos  esse? 
Semper  ex  gazo  liquor  uniformis  resultat.  Nonne  signum  est  ex 
statu  mundi  primaevo,  quem  gazeum  fuisse  adversarius  dicit,  liane 
rerum  dispositionem  non  potuisse  evolvi  nisi,  ut  minimum  dicam, 
casu  improbabilissimo  ? 

Denique  quis  credet  fieri  posse,  ut  ex  cinere  avis  vel  cuiusvis 
bruti  vel  plantae  elementorum  motu  mechanico  pristina  avis  et 
brutum  et  pianta  reviviscant?  Atqui  facilius  ex  cinere  resurget 
avis  aut  bellissimus  papilio,  quam  ex  gazo  primaevo  haec  mundi 
et  organismorum  varietas  mechanice  explicatur1. 
297.  Confirmatur  modo  iudicandi,  quem  omnes  homines, 
etiam  adversarii,  in  similibus  rebus  sequuntur:  Laplace  planetarum 
motus  secundum  directionem  solis  rotantis  et  paene  in  plano 
aequatoris  solaris  fieri  videns  non  dubitavit,  quin  haec  niotuum 
conformitas   non    sit    a    casu ,    sed    derivanda    sit    ab   una   causa 


1  Cf.  ea,  quae  postea  de  theoria  Kantio-Laplacica  dicemus. 


Art.  4.    Ordo  niundanus  non  potest  esse  nisi  a  causa  intelligenti.       17."i 

motuum;  ei  sic  inverni  celeberrinium  illud  systema  cosmìcum.  Noe 
igitur  mini  dubitabimus,  quin  mirabilia  mundi  unitas  et  teleologia 
in  una  causa  fundetur? 

298.  Uhi  stia  tur  alio  modo:  Partes  oculi  et  partium  col- 
locatio  in  ea  proprietate  conveniunt,  ut  animai  visionia  capax 
ledila  ut.  Quia  hae  partes  tales  sunt  et  ita  collocantur,  animai 
videt.  Si  aliquid  ex  bis  aliter  esset,  animai  aut  non  videret  aut 
minus  bene.  Numerus  casuum,  quibus  elementa  oculi  inepte  com- 
poni possunt,  infinite  maior  est  quam  numerus  casuum  visioni 
faventium  ;  boc  unum  in  omni  scientia  et  praesertim  apud  pbysicos 
satis  esse  debet,  ut  casus  fortuitus  eliminetur.  Communi  igitur 
causa  elementa  oculi  copulata  sunt  ;  et  quum  omnium  elementorum 
proprium  sit,  ut  ad  visionem  iuvent,  inter  causam  copulantem  et 
visionem  nexus  esse  debet,  quo  ipsa  visio  oculi  structuram  regat. 
Sed  quia  visio  in  ordine  reali  oculum  sequitur,  non  praecedit: 
visio  per  modum  finis,  non  per  modum  causae  efficientis  ad  oculum 
formandum  concurrit.  —  Et  quae  de  oculo  diximus,  repeti  possunt 
de  omnibus  naturae  artificiis 1. 

299.  Obicies.  Infinito  tempore  et  infinite  multis  locis  spatii  infinite 
multae  atomi  moventur  et  miscentur.  Quid  mirum  ,  si  aliquae  atomi  alicubi 
aliquando  ordinem  satis  complicatum  formant? 

Kesp.  a)  Neque  tempus  neque  spatium  actuale  neque  numerus  atomorum 
infinita  esse  possunt ,  quia  numerus  et  magnitudo  infinita  repugnant.  Quin 
rationibus  etiam  physicis  ostendi  potest  processum  mundanum  saltem  tempore 
non  esse  infinitum,  sed  aliquando  coepisse.  Qua  de  re  lege  argumentum  en- 
tropologicum. 

b)  Etiam  transmissis  tempore  et  spatio  et  numero  infinitis  longe  proba - 
bilius  manet  materiam  ubique  et  semper  vel  dissipari  vel  in  acervum  sat  uni- 
formem  collabi  potius  quam  ordinatim  disponi.  —  Immo  tempus  infinitum  nil 
prorsus  iuvat  adversarios,  quum  leges  mechanicae  necessario  agant  ;  itaque  nisi 
semper  ordo  fuit  actu  vel  praedispositione,  numquam  oriri  potuit. 

e)  Obiectio  coniecturis  utitur  vanis  et  omni  fundamento  positivo  caren- 
tibus,  quibus  nemo  prudens  ulla  ratione  movetur.  Supponit  enim  praeter  nostrum 
mundum  bene  temperatura  infinite  multos  esse  et  fuisse,  qui  ordine  carent.  Quod 
quam  temere  dicatur,  non  est,  cur  explicemus. 

300.  5.  Sententia  ordinem  mundi  casui  adscribens  falsa  est.  Sunt 
enim  quidam  effectus  ac  quidam  motus  ita  ordinati,  ut  manifeste 
ostendant  primam   causam  ipsorum   esse   intellectum   et  absolute 


1  Calculum  probabilium  argumento  teleologico  adoptavit  Gutbeklet  in 
folio  periodico:  Natur  und  Offenbarung  (1871)  S.  313;  cf.  Idem,  Tbeodicee 
(1890)    p.  29. 


176  ^'aP-  '5-   De  argumentis  theologicis  physicis. 

repugnet  rationem  ordinis  sufficientem  praeter  intellectum  inveniri. 
Ex.  gr.  si  quis  legat  poemata  Vergili!  aut  Homeri  et,  admirans 
eorum  pulchritudinem ,  quaerat .  quoinodo  exstiterint ,  statini 
evidenter  concludit  composita  fuisse  et  ordinata  ab  aliquo  liabente 
intellectum  et,  nisi  fatuus  sit  aut  ebrius,  ne  leviter  quidem  suspica- 
bitur  talia  poemata  exstitisse  a  se  ipsis  sine  ulla  causa  vel  com- 
posita esse  casualiter  ex  characteribus  temere  concurrentibus.  et 
a  vento  delatis,  vel  esse  conscripta  a  bestia  irrationali  vel  trunco 
vel  lapide  insensato;  similiter  si  quis  videat  horologium  pulcher- 
rimum,  audiat  suavissimam  musicam,  contempletur  exercitum  orcli- 
natissime  instructum  ac  pugnantem,  indubitanter  affirmat  aliquem 
intellectum  composuisse  horologium,  ordinasse  musicam,  instruxisse 
exercitum.  Atqui  singula  entia  visibilia  et  a  fortiori  tota  machina 
mundi  visibilis  ordinatur  et  movetur  ordine  pulchriori,  quam  sit 
in  quocumque  poemate,  horologio,  musica,  exercitu.  Ergo  est  ita 
manifestum  primam  causam  entium ,  mundi ,  totius  ordinis  ac 
primum  movens  esse  intellectum,  ut  nemo  non  fatuus  aut  ebrius, 
dum  perpendit  ordinem  mundi,  de  hoc  possit  dubitare.  —  Sane  si 
quis  videat  picturam,  quae  ad  vivum  exprimit  leonem,  statini  opus 
artifìcis  habentis  intellectum  agnoscit  :  sed  ipse  leo  vivus  est  opus 
pictura  multo  mirabilius.  Iterimi  si  poema  Vergilii  est  ab  intel- 
lectu,  multo  magis  Vergilius  ipse  habens  intellectum  et  ingenium 
ad  tale  poema  componendum  opus  fuit  intellectus;  neque  profecto 
opus  fiùt  intellectus  Immani,  quia  a  parentibus  non  generamur  vi 
intellectus  et  ex  idea  operis  praeconcepta  ;  ideo  mater  Macha- 
baeorum  illa  fortissima  sapientissime  philosophata  est  dicens  : 
„Nescio ,  qualiter  in  utero  meo  apparuistis.  Neque  enim  ego 
spiritum  et  animam  donavi  vobis  et  vitam,  et  singulorum  membra 
non  ego  ipsa  compegi;  sed  enim  mundi  creator,  qui  formavit 
hominis  nativitatem." *  Denique  constructio  et  ordinatio  mundi  cum 
singulis  partibus  imiumeris  arctissimo  inter  se  foedere  colligatis 
et  ad  unum  imeni  conspirantibus ,  constructione  solius  leonis  aut 
solius  hominis  mirabilior  est  ;  ergo  multo  magis  intellectum  cau- 
santem  reclamat.  Idcirco  Aristoteles  Anaxagoram,  qui  contra 
alios  philosophos  dixit  causam  mundi  esse  intellectum ,  velut 
sobrium  inter  ebrios  locutum  esse  asserit2. 


1  2  Mach.  7,  22. 

2  Metaph.   1.  1.   e.  3.   984  b  lo.     Cf.    aIackus  ,   Quaest.   pbilosoph.  1.  4. 
quaest.  physico-metaphys.  q.  10. 


Art.  5.   tntellectus  ordinie  mondani  effeotivus  est  Deus.  177 

ARTICULUS  V. 
ENTELLECTUS  ORDIMS   MI  ADAM  EFFECTIVl'S   KST  DEUS. 

301.  In  conclusione  argomenti  teleologici  dicitur  exsistere  int«  I- 
lectum  quendam  summum.  qui  rea  mundanas  disposuerit,  Videri 
potest  id  ad  propositum  non  satis  esse;  sed  ostendi  debere  illuni 
intellectum  non  solum  ordinasse  mundum ,  veruni  ctiam  creasse. 
Nani  ex  conceptu  ordinatoria  natura  Dei.  tamquam  entis  a  se, 
non  satis  colligitur;  sed  ex  conceptu  creatoris.  Ad  hoc  dubium 
ex  ordine  noto: 

I.  Àrgumenta  metaphysica  luculenter  ostenderunt  exsistere 
ens  a  se,  cuius  proprietates  et  attributa  postea  declaraturi  sumus. 
Àrgumenta  physica  imprimis  id  spectant,  ut,  qui  disquisitiones 
metaphysicas  ob  earum  indolem  universalem  et  abstractam  minua 
capere  valent .  quaedam  habeant  intellectu  facillinia  et  sensibus 
proxima,  quibus  ad  aliqualem  Dei  scientiam  perducantur.  Quae 
initialis  scientia  si  mentibus  eorum  fideliter  haeserit,  facillime  ad 
perfectiorem  Dei  intellectum  pervenient.  Fateantur  igitur  athei 
nostri  nos  hoc  saltem  effecisse,  ut  somma  quaedam  sapientia 
exsistat ,  quae  et  intellectu  et  potentia  adeo  excellit,  ut  ingentes 
universi  moles  soperarit  et  stupendam  ex  iis  formaverit  pulchri- 
tudinem.  Quod  testimonium  si  ea,  qua  par  est,  sinceritate  ubique 
et  semper  publice  et  privatimi  posuerint,  sine  dubio  de  omni  atheismo 
et  materialismo  inox  conclamatimi  erit.  Cessent  vero  àrgumenta 
nostra  camminari ,  quasi  sint  sine  omni  prorsus  efficacia.  —  Is 
igitur  est  specialis  fructus  argomenti  teleologici,  ut  constet  mundum 
non  casu  et  temere,  sed  intellectu  et  Consilio  esse  ordinatimi. 
Huic  uni  puncto  sequentibus  articulis,  quando  obiectiones  solvimus, 
insistimus:  hoc  praecise  est,  quod  athei  nostri  negant;  hoc  unum 
si  effecimus ,  reliqua ,  quibus  natura  Dei  accuratius  describitur, 
nullam  practice  difficultatem  habent,  quia  nemo,  cui  persuasimi  est 
mentem  huic  mundo  praesidere.  Deum  esse  negabit. 

302.  II.  Sapientia,  quae  res  huius  mundi  ordinavit,  est  omnino 
magna  et  excellentissima.  Ximirum  1.  quanta  illius  intellectus  in 
omni  re  mathematica  scientia?  Ad  pontem  omnino  longum  con- 
struendum  quanta  arithmeticae ,  geometriae,  mechanicae  cognitio 
in  architecto  humano  requiritur?  Qui  tamen  longe  facilius  fabri- 
cator,  quam  cellula  minima.  Quantae  igitur  scientiae  niathematicae 
erat  universi  mundi  ordinem  per  tot  saecula  imperturbate  duraturum 
disponere?     Quis    non    mirabitur   summum    illuni   niathematicum, 

Hoxtheim,  Theodicaea.  12 


^78  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  pbysicis. 

perfectissimam  illam  scientiam  ?  Praeterea  architectus  mundi  peritis- 
simus  erat  in  chimia,  physica,  biologia,   omnibus  scientiis. 

2.  Architectus  mundi  omnes  atomos  omnesque  earum  per 
omnia  saecula  situs  et  motus  simul  mente  comprehendere  debuit, 
quia  ad  ordinem  stabiliendum  omnia  omnibus  comparanda  et  com- 
mensuranda  erant.     Quis  non  miretur  tantam  mentis  capacitate»!  .v 

3.  Haec  omnia  architectus  scivit  sine  experientia,  sine  longo 
Consilio,  sine  diuturna  alicuius  magistri  informatione.  Quis  non 
venerabitur  hanc  eximiam  sagacitatem?1 

303.  4.  Quin  nemo  haesitabit  dicere  intellectum,  qui  sine  ulla 
difficultate  tam  multa  capit  et  tam  subtilia  scrutatur,  eadem 
facilitate  munclum  potuisse  construere  maiorem,  complicatiorem,  per- 
fectius  ordinatum  ?  Quin  iusta  est  praesumptio  intellectum  hunc  esse 
omniscium.  Nulla  enim  ratio  affertur,  cur  ulla  ab  eo,  qui  tam  multa 
novit,  scientia  excludatur.  —  Intellectus  autem  omniscius,  quum  sit 
infinitus,  non  potest  esse  nisi  in  ente,  quod  est  infìnitum  et  a  se. 

304.  III.  Sapientia  illa  summa  mundum  gubernare  et  disponere 
non  potuit,  nisi  eiusdem  fuit  creatrix.     Nam 

1.  sapientiae  gubernium  non  cernitur  tantum  in  accidentibus 
rerum,  velut  in  motus  exsistentia,  celeritate,  directione  et  in  cor- 
porum  situ  et  aliis  huiusmodi,  veruni  etiam  in  ipsis  elementorum 
essentiis.  Mundi  enim  perfectio  maxime  ab  eo  pendet,  ut  tot  sint 
dementa,  ut  hanc  habeant  naturam,  ut  haec  sit  eorum  quantitas. 
Quid  enim  mundus  esset  sine  oxygenio  et  sine  certis  illis  oxygenii 
proprietatibus  et  sine  tanta  oxygenii  copia?  A  sapientia  igitur 
mundi  gubernatrice  oxygenium  et  reliqua  elementa  et  exsistentiam 
et  naturam  et  copiam  habent;  haec  autem  accipere  non  poterant 
nisi  creatione. 

2.  Materia,  nisi  ab  intellectu  creata  fuit,  ab  eo  ordinari  non 
potuit.  Nam  materia  non  creata  esset  ens  a  se.  Hoc  autem 
immutabile  est  et  ab  alieno  influxu  independens.    Cf.  etiam  n.  22. 

ARTICULUS  VI. 
OBIECTIONES  CONTEA  MAIOREM  ARGUMENTI  TELEOLOGICI. 

305.  I.  Dr.  F  r  e  ci  e  r.  S  e  h  u  1 1  z  e  sic  argumentatur  : 

1.  Mundus  experientiae  nostrae  subiectus  pars  universi  est  infinite 
parva  ;    de   reliquo   mundo   nil  scimus  omnino.     Quae  igitur   logica   per- 


1  Mundi  ordinatorem  non  variis  experimentis  scientiam  suam  augere  omnes 
nitro  concedent.    Certe  nullibi  naturae  observamus  talia  experimenta  ab  eo  fieri. 


Art.  6.  Obii-ctiones  contra  maiorem  argomenti  teleologici.  179 

inittit,    ut    ex  partìoularì  ad  universale,  ex  parte  minima  a<l  totum  im- 
mensum  conchulas  dicens  mundum  esse  teleologicmn? 

2.  Ut  de  teleologia  constaret,  mundi  finem  novisae  deberemas.  Xemo 
enim  de  proportìone  ad  tìnem  iudicat  nisi  ipso  fine  cognito.  Quia  autera 
mortaliom  praeeumat  finem  se  cognovisse  mundi?  Quippe  cognoscere 
deberet  rerum  universitatem  secundum  omnes  particulas  ab  aeterno  in 
aeternum.  —  Neque  finem  huius,  quam  experimur,  partis  mundi  novimua, 
tura  quia  liane  partem  non  perfecte  comprehendimus,  tum  quia  pars  ex 
toto,  quod  piane  ignoramus,  iudicanda  est. 

3.  Si  finem  mundi  invenissemus ,  nil  iuvaret.  Deberemus  enim 
scire,  num  mundus  secundum  partes  minimas  omnes  buie  fini  responderet. 
idque  per  omnia  saecula.  Hoc  autem  de  parte  mundi,  quam  experimur. 
non  constat  et  multo  minus  de  reliquo  mundo  s. 

1  En  ipsa  verba  auctoris:  nAngenommen  erstens,  die  Erfahrung  zeigte  uns 
in  unserer  Ert'ahrungswelt  auch  sehr  viel  Zweckmassiges,  ja  nur  Zweckmassiges, 
so  wiirden  wir  daraus  docb  noch  niebt  das  Recbt  zu  dem  Urtheil:  .Die  Welt. 
d.  h.  das  gesammte  Ali  ist  zweckmassig',  ableiten  konnen.  Die  unserer  Kennt- 
niss  zugàngbcke  Welt,  misere  Erfahrungswelt  ist  nur  ein  verschwindend  kleiues 
Stock  des  ungeheuren  Weltalls.  Den  unvergleicblich  grossern  und  grossten 
Theil  des  Alls  kemien  wir  gar  nicht.  Keine  Logik  der  Welt  erlaubt  einen 
strikten  Scbluss  von  dem  Theil  auf  das  Ganze.  Wir  sehen  sozusagen  nur  in 
eine  Schlucht  des  unendlichen  Weltgebirges  hinein  —  wie  diirften  wir  nacb 
der  Gesteinsart  dieser  einen  Schlucht  die  Beschaffenheit  des  ganzen  Gebirges 
beurtheilen  wollen?*  „Aber  um  zweitens  die  Welt  als  zweokmassig  oder  zweck- 
entsprechend  beurtheilen  zu  konnen,  miissten  wir  doch  vor  alleni  den  Zweck 
der  Welt,  dem  sie  gemass  sein,  dem  sie  entsprechen  solite,  kennen.  Welcher 
Mensch  diirfte  sich  anmassen  zu  behaupten ,  er  kenne  den  Zweck  der  Welt  ? 
Jede  derartige  Behauptung  —  und  es  werden  ja  deren  mit  tonendem  Munde 
ausgesprochen  —  ist  nattìrlich  ein  dogmatisches  Phantasiegebilde  ;  denn  den 
Zweck  des  Alls  konnte  nur  der  kennen,  der  das  Ali  in  alien  seinen  Theilen  von 
Ewigkeit  zu  Ewigkeit  mit  vollster  Klarheit  durchschaute.  Wie  bodenlos  nichtig 
aber  verhàlt  sich  dieser  Forderung  gegeniiber  das  Stiickwerkwissen  der  Mensch- 
heit?  Von  eineni  Zweck  des  Alls  konnen  wir  also  nie  etwas  wissen,  aber 
ebensowenig  von  einem  Zweck  des  uns  zuganglichen  Theiles  des  Alls,  unserer 
Erfahrimgswelt  ;  denn  um  diese  als  wirklich  zweckmassig  beurtheilen  zu  konnen. 
miissten  wir  ebenfalls  erst  wissen,  was  denn  der  Zweck  sei,  in  Hinsicht  auf  den 
wir  sie  als  ihm  entsprechend  beurtheilen  diirften;  dazu  miisste  aber  jeder 
Schleier  iiber  die  Rathsel  dieser  Erfahrungswelt  gelichtet  sein,  was  ja  nur  dann 
vollig  muglich  ware  (da  sich  der  Theil  vollkommen  ja  nur  aus  dem  Ganzen,  in 
dessen  Zusammenhang  er  steht ,  erklaren  liisst) ,  wenn  wir  das  ganze  Ali  in 
vollster  Klarheit  erkiinnten."  ,Aber  kiinnten  wir  den  Zweck  auch,  so  worde 
uns  das  doch  drittens  Avenig  helfen.  Denn  ob  die  Welt  nun  auch  wirklich  in 
alien  ihren  kleinsten  Theilen  diesem  Zweck  vollig  angemessen  eingerichtet  ware 
und  fiir  alle  Zeit  sich  in  dieser  Einrichtung  erhielte,  das  waren  zwei  Fragen. 
die  ewig  offen  blieben,  da  wir  ja  niemals  das  AH  in  alien  seinen  Theilen  kennen 
und  erkennen  konnen"    (In  libello  periodico:  Kosmos  II,  301). 

12* 


150  ^aP-  ^-   -De  argumentis  theologicis  physicis. 

306.  Resp.  ad  1.  1.  Mundus  non  est  infinitus,  quia  magnitudo  in- 
finita repugnat. 

2.  Ex  uno  horologio  concludo  exstitisse  fabrum  intellectu  praedituni. 
Ita  ex  uno  organismo  concludo  esse  organismi  architectum  sapientissimum. 
Neque  necesse  est ,  ut  totius  mundi  teleologiam  comprehendam ,  si  ad 
mentem  divinam  concludendum  est  ;  satis  est,  ut  in  uno  vel  multis  teleo- 
logia deprehendatur  ;  invenitur  tamen  ordo  ad  fìnem  in  rebus  innumeris, 
isque  tam  stupendus,  ut  oculis  quasi  cernatur  et  digitis  palpetur. 

3.  Reliquus  mundus,  qui  sub  observatione  nostra  minus  cadit,  etiarn 
teleologiam  quandam  prae  se  fert,  tum  quia  apte  se  habet  ad  terram 
nostrani,  tum  quia  ubique  leges  mechanicae,  physicae,  chimicae  regnant, 
quas  pulchritudine  et  teleologia  excellere  supra  diximus. 

307.  Resp.  ad  2.  1.  Non  requiritur,  ut  finem  mundi  universalem  et 
ultimum  noverimus  ;  satis  est ,  ut  aliquarum  rerum  fines  particulares  et 
proximos  capiamus.  Revera  autem  hos  fines  particulares  innumeros 
cognoscimus.  Ita  in  organismo  omnia  ad  hoc  aptissime  conspirant,  ut 
vivens  nutriatur,  crescat,  propagetur,  per  tempus  vigeat,  tandem  moriendo 
iuniori  vitae  det  locum  ;  in  brutis  sensus  et  stimuli  et  vis  locomotiva  ad 
bonum  speciei  animalis  utilissime  concurrunt;  singula  sensoria  ad  func- 
tiones  suas  convenientissime  instructa  sunt:  oculus  ad  videndum,  auris 
ad  audiendum  ;  recolantur  omnia,  quae  supra  de  fine,  ut  facto,  diximus. 
Ex  hac  rerum  particularium  ad  fines  suos  particulares  aptissima  con- 
structione  ad  architectum  sapientissimum  eorum  concludimus ,  quin  de 
mundo  eiusque  fine  universali  cogitare  debeamus.  —  Imprimis  autem 
notandum  est  nos  ex  hs,  quae  a.  3.  diximus,  scire  hanc  terram  et 
systema  nostrum  solare  snmma  arte  ita  disposita  esse,  ut  viventibus, 
praesertim  homini,  conveniens  praebeant  domicilium.  Quae  domicilii  arti- 
ficiosissima  praeparatio  non  potest  esse  nisi  ex  dispositione  intellectus. 

2.  Ut  aliquem  rei  finem  cognoscam,  non  requiritur,  ut  omnes  piane 
rei  particulas  perspiciam.  Nani  oculum  ad  videndum  idoneum  esse  cognosco, 
quin  oninem  eius  structuram  investigem;  similiter  rusticus  scit  horo- 
logium  esse  utile  ad  tempus  indicandum,  quin  mechanismum  horologii 
scrutetur.  —  Ad  argumentationom  nostrani  satis  est ,  si  in  rebus  fines 
et  media  satis  complicata  inveniamus ,  quamvis  minutissima  mediorum 
dispositio  lateat. 

3.  Ut  de  aliqua  teleologia  partis  iudicem,  non  opus  est  novisse 
totuni.  Ita  oculum  scio  ad  videndum  esse  idoneum  et  hanc  idoneitatem 
habere  non  posse  nisi  a  sapientia  ordinante ,  quin  investigem ,  utrum 
ipsa  visio  organismo  prosit  an  noceat. 

4.  Finem  mundi  universalem  et  ultimum  non  ignoramus:  est  enim 
gloria  Dei  et  beatitudo  creaturae  intellectivae.  Ad  quem  finem  mundus 
est  aptissimus.  Ex  mundo  enim  cognoscitur  Dei  exsistentia  et  perfectio, 
omnipotentia ,  sapientia,  benignitas,  immensitas.  aeternitas,  quae  ad  Dei 


Art.  6.  Obieetiones  cantra  maiorem  argomenti  teleologici.  181 

tandem  ei  gloriano  faoinnt;  suggerii  etiam  motiva  fortissima  et  occasiones 
afferi  praeclarissimaB,  ut  in  Dei  laudo  et  Bervitio  occupemur  et  sic  beati' 
feadinem  finalem  mereamur.  —  Sed  de  bis  alibi;  hic  aliis  rerum  teleo- 
logiis  maxime  nitimur. 

308.  Resp,  ad  ■>.  Ad  argnmentationem  nostram  satis  est,  si  sat 
complicata  media  ad  unum  finem  idonea  conspirare  intelliguntur.  ut,  non 
admiaso  sapiente  gubernatore,  non  adsit  ratio  sufficiens.  Neque  solliciti 
esse  debemus,  num  in  minutissimis  et  in  omnibus,  quae  nos  latent,  teleo- 
logia piene  servetur.  Quis  de  ignotis  iudicabit?  Nos  ex  iis  com- 
jilirationibus,  quas  novimus,  concludimus  eas  non  explicari  nisi  sapientia 
ordinante.  Oculus  a  sapientia  formatur;  haec  veritas  stat,  quamvis  re- 
liquus  mundus  confusissimus  esse  supponatur.  Multo  magis  tota  illa  har- 
monia  et  pulchritudo,  quam  supra  evolvimus,  sapientiam  operantem 
clamai  —  Deinde,  ut  aliquam  machinam  a  sapiente  factam  esse  intel- 
ligara ,  requiritur  et  sufficit ,  ut  ex  quibusdam  intelligatur  certo  eam 
alicui  fini  esse  adaptatam  :  non  vero  ut  positive  cuiuslibet  partis ,  ro- 
tulae  etc.  finem  specialem  perspiciam.  Quo  maior  porro  sapientia  apparet 
ex  iis,  quae  intelligis ,  eo  imprudentius  et  insolentius  erit  non  intellecta 
prò  inutilibus  ducere  '. 

309.  II.  Fred.  Alb.  Lange  haec  obicit: 

Si  quis,  ut  leporem  feriat,  in  magno  campo  milliones  sclopetorum 
ad  omnes  partes  exploderet,  neino  id  prudenter  agi  putaret  et  multo 
minus  eminentem  quandam  sapientiam  ex  eiusmodi  facto  suspiceremus. 
Atqui  scientia  naturalis  moderna  patefecit  sic  praecise  naturam  pro- 
cedere. Ad  species  conservandas  gemmae ,  germina ,  ova ,  semina 
innumera  gignuntur,  ut  omnia  pereant  exceptis  paucissimis,  quibus  casus 
favet;  quin  in  ipso  ordine  intellectus  innumera  ingenia  paupertate. 
parentum  negligenza,  magistrorum  inopia  e.  i.  p.  non  evolvuntur,  quum 
pauci,  ceteroquin  non  praestantioris  indolis,  ad  perfectionem  convenien- 
tem  possint  pervenire.  Ergo  natura,  si  ad  sapientiam  examinatur,  mediis 
utitur  infimis  et  ineptissimis.  Tota  naturae  teleologia  non  est  ad  ana- 
logiam  consilii  Immani ,  sed  inde  est ,  quia  inter  innumeros  casus ,  qui 
fiunt,  secundum  naturae  dispositionem,  quae  de  facto  est,  etiam  quidam 
esse  debent ,  qui  conservationi  specierum  favent.  Sane  hodie  nullum 
svstema  cosmicum  admittere  possumus,  quod  istam  naturae  indolem  non 
explicat  vel  impugnat 2. 


1  De  hac  et  similibus  contra  teleologiam  obiectionibus  cf.  Pesch.  Die  grossen 
Weltrathsel  II,  302  sqq. 

2  En  ipsa  verba:  „Es  ist  nun  aber  gar  nicht  mebr  zu  bezweifeln,  dass  die 
Natur  in  einer  "Weise  fortscbreitet ,  welcbe  mit  menscblicber  Zweckmassigkeit 
keine  Aehnlicbkeit  hat  ;  ja,  dass  ibr  -vvesentlicbstes  Mittel  ein  solcbes  ist,  welches 
mit  dem  Massstabe  menscblicben  Verstandes  gemessen,  nur  dem  blindesten  Zufall 
sleicbffestellt  werden  kann.     Ueber   diesen  Punkt   ist  kein   zukiinftiger  Beweis 


182  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 


310.  Resp.  1.  Scientia  naturalis  moderna  certe  multa  nobis  bona  attulit 
numquam  satis  laudanda.  Tamen  multa  germina  perire  non  docuit  prima, 
sed  hoc  etiam  veteres  sciverunt.  Itaque  quae  Lange  obicit,  nova  non 
sunt,  ut  non  potuerint  a  veteribus  satis  examinari.  Sed  puto  eos  nullam 
in  his  deprehendisse  difficultatem  ;  et  merito  non  deprehenderunt. 

311.  2.  Miramur,  quod  Lange  ausus  est  dicere  opera  naturae  casus 
speciem  habere  et  minimam  in  iis  inveniri  sapientiam.  Recogitemus  con- 
structionem  oculi  in  diversis  animalium  speciebus,  manus  formationem, 
miracula  omnia,  quae  supra  tetigimus.  Num  aedificatio  organismi  est 
opus  minimae  sapientiae  et  casum  sapit? 

Ultro  autem  concedimus  et  vehementer  inculcamus  sapientiam,  quae 
in  operibus  naturae  relucet,  non  humanae  sajdentiae  angustis  limitibus 
coarctari.  Sed  incomparabiliter  naturae  sapientia  humanam  artem  superat. 
Natura  etiam  opulentior  est  neque  avara  in  mediis  adhibendis,  ut  hominis 
imbecillitas. 

312.  At  in  germinibus  natura  prodiga  est.  —  Sed  quis  ex  iis,  quae 
intellectus  meliora  facere  forsan  noluit ,  de  perfectione  ipsius  iudicabit 
et  non  potius  ex  iis,  quae  optime  fecit?  Ut  sit  maxime  prodiga  natura 
in  germinibus,  nonne  alia  multa  sunt,  quae  summam  manifestant  sapien- 
tiam? Si  in  horologio  aliqui  defectus  sunt,  num  propterea  censetur 
casu  ortum  esse? 


mehr  zu  erwarten;  die  Thatsachen  sprechen  so  deutlich  und  auf  den  ver- 
schiedensten  Gebieten  der  Natur  so  einstimmig,  dass  keine  Weltansicht  mehr 
zulàssig  ist,  welche  diesen  Thatsachen  und  ihrer  nothwendigen  Deutung  wider- 
sprieht.  —  Wenn  ein  Mensch,  uni  einen  Hasen  zu  schiessen,  Millionen  Gewehr- 
laufe  auf  einer  grossen  Heide  nach  alien  beliebigen  Richtungen  abfeuerte  ;  wenn 
er ,  uni  in  ein  verschlossenes  Zimmer  zu  kommen ,  sich  zehntausend  beliebige 
Schliissel  kaufte  und  alle  versuchte  ;  wenn  er ,  um  ein  Haus  zu  haben ,  eine 
Stadt  baute  und  die  iiberfliissigen  Hauser  dem  Wind  und  Wetter  iiberliesse: 
so  wiirde  wohl  niemand  dergleichen  zweckmassig  nennen,  und  noch  viel  weniger 
wiirde  man  irgend  eine  hohere  Weisheit,  verborgene  Griinde  und  iiberlegene 
Klugheit  hinter  diesem  Verfahren  vermuthen.  Wer  aber  in  den  neuern  Natur- 
wissenschaften  Kenntniss  nehmen  will  von  den  Gesetzen  der  Erhaltung  und 
Fortpflanzung  der  Arten,  .  .  .  der  wird  allenthalben  eine  ungeheure  Vergeudung 
von  Lebenskeimen  finden  .  .  .  Der  Untergang  der  Lebenskeime,  das  Fehlschlagen 
des  Begonnenen  ist  die  Regel;  die  naturgemasse  Entwicklung  ist  ein  Special- 
fall  unter  Tausenden  ;  es  ist  die  Ausnahme ,  und  diese  Ausnahme  schafft  jene 
Natur,  deren  zweckmassige  Selbsterhaltung  der  Teleologe  kurzsichtig  bewundert 
.  .  .  Unter  den  zahllosen  Fallen  miissen  sich  auch  die  giinstigen  finden  ;  derni  sie 
sind  wirklich  da ,  und  alles  Wirkliche  ist  durai  die  ewigen  Gesetze  des  Uni- 
versums  hervorgerufen  .  .  .  Wir  sehen  deutlich ,  dass  die  Zweckmassigkeit  der 
Natur  nicht  die  menschliche  ist,  ja,  dass  sie  auch,  so  weit  wir  die  Mittel  bereits 
erkannt  haben,  nicht  etwa  durch  hohere  Weisheit  hergestellt  wird,  sondern  durch 
Mittel,  welche  ihrem  logischen  Gehalte  nach  entschieden  und  klar  die  niedrigsten 
sind,  welche  wir  kennen.  —  Gesch.  d.  Material.  2.  Aufl.  p.  246. 


Art.  C.   Obiectiones  contra  maiorem  argomenti  teleologici.  js;; 

Noe  ex  iis.  quorum  teleologia  indubia  est,  ad  Deum  concludimue. 
EU  contra  hoc  ni]  piane  efficit,  <jui  multa  obicit,  quorum  teleologiam 
ignoramus.  Immo  ad  quaeationem,  quam  hic  agimus,  ni!  effioeretur,  -i 
i|iiis.  quod  tamen  non  fit,  positive  ostenderet,  in  multis  et  plerisque  contra 
teleologiam  peooarì  :  dicendum  esset  in  illis,  quae  obiciuntur,  architectum 
mundi  sapientia  sua  uti  noluisse,  vel  duo  esse  mundi  principia,  alterum 
bonum,  alterum  malum .  vel  simile  quid.  Nulla  autem  ratione  umquam 
negari  potest,  mirabilia  illa,  quae  in  mundo  videmus,  artiticia  casu  esse 
urta.  Semper  tenendnm  est  nos  hoc  loco  non  quaerere,  utrum  Deus  sit 
unus  an  plures,  utrum  infinite  perfectus  necne  ;  quaerimus,  nuin  exstiterit 
ens  intellectu  praeditum  certarum  rerum  mundanarum  ordinator. 

313.  3.  Qui  in  amplis  tescis  milliones  sclopetorum  exploderet,  ut  unum 
occidat  leporem ,  inepte  ageret,  quia  pulverem  pyrium  et  glandes ,  quae 
carissime  Constant,  profunderet,  ut  vile  acquirat  animai,  et  quia  tot 
sclopetorum  usus  opus  est  summi  laboris ,  quum  facilius  uno  sclopeto 
accurate  dirigendo  feram  venali  possit.  Sed  germinum  multiplicatio  mi- 
nimo stat  naturae  minimique  est  laboris.  Et  summum  lucrimi  est,  ut 
tot  ovis  perditis  unum  generetur  animai;  pluris  enim  ad  perfectionem 
universi  est  unum  animai,  quam  tot  ova,  praesertim  quum  animai  fecun- 
(lum  sit  ad  damnum  novis  ovis  pariendis  resarciendum.  —  Prudenter 
sane  agit  belli  dux.  qui  contra  hostes  innumeras  proicit  glandes,  quarum 
paucissimae  vulnerant  ;  aliter  enim  victoriam  nuniquam  habebit.  Prudens 
est,  qui  mille  sortes  loteriae  emit,  in  qua  ex  decem  sortibus  una  lucratur 
et  quidem  centuplum  pecuniae  expositae;  neque  vituperandus  est,  quod 
tot  sortes  emat ,  quarum  pleraeque  fructu  carent.  Sapientissime  igitur 
agit  natura  larga  semina  fundens  satis  vilia,  ut  pretiosum  generet  ani- 
mai ;    quod  si  non  fieret ,  species  perirent  ad  summum  naturae  dedecus. 

314.  4.  Stimma  sapientia  conditoris  mundi  in  eo  cemitur .  quod 
materiam  secundum  eius  naturam  Uberrime  et  confusissime  legibus  mecha- 
nicis  agitari,  volvi,  misceri  permittit  ;  et  tamen  simul  efficit,  ut  sol  et  terra 
vitae  faveant ,  vitaque  organica  summa  varietate  floreat  ;  et  haec  fiunt, 
quin  Deus  continenter  miraculose  cursum  rerum  mechanicarum  interrumpat, 
ut  organismis  provideat.  Mirabilis  sane  sapientia,  quae  materiae  con- 
fusionem  et  violentiam  cum  organismorum  complicatione  et  teneritate 
sociavit  ad  intimam  unitatem  et  copulam ,  ut ,  quae  maxime  opposita  et 
inimica  esse  videntur,  invicem  iuvent  et  perficiant,  idque  sine  particulari 
Dei  interventu.  In  bac  autem  rerum  oppositarum  conventione  mortes 
multiplicari  necessarium  est  (nisi  materia  naturali  confusione,  violentia, 
tumultu  privatur).  Sapientia  vero  in  eo  praecise  est.  ut  his ■  mortibus 
tt  violentiis  non  obstantibus  vita  conservetur.  ■ —  Ceterum  ipsae  mortes 
et  generationum  illimitata  fecunditas  ad  summam  naturae  varietatem  et 
pulchritudinem  faciunt.  Quin  ad  utilitatem  mundi  organici  sunt,  quum 
ex  aliorum  morte  et  corruptione  alia  vivant ,    velili    bruta  ex   plantis  et 


134  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

saepe  etiam  ex  aliis  brutis  vel  eorum  ovis  ;  innumerabilium  etiam  orga- 
nismorum  corruptio  humum  generat,  sine  qua  uberior  vita  esse  non  potest. 
Lange  nimirum  mundum  melius  construxisset.  Summa  avaritia  se- 
mina et  germina  custodisset.  Unum  ovum  vel  duo  gallina  per  totani 
vitam  peperisset.  Singulari  cura  haec  ova  fovisset  et  custodisset,  ne  in- 
iquitas  mundi  materialis  vitam  conceptam  praematura  morte  abriperet. 
Plantas  omnes  in  viridariis  ad  id  constructis  reposuisset  et  tamquam  bonus 
hortulanus  aqua  rigasset  et  curam  adhibuisset.  Unum  pomum  cum  uno 
nucleo  malus ,  unara  rosam  frutex  in  omni  vita  tulisset.  Omne  animai 
a  viridariis  exulasset,  ne  gemmam  interficeret.  Ammalia  in  carceribus 
securis  retinuisset  et  aqua,  aere,  luto  pavisset. 

315.  5.  Illud  autem,  quod  Lange  addit:  „ Inter  casus  innumeros,  quos 
processus  mundanus  secum  fert,  etiam  ii,  qui  teleologici  sunt,  esse  débmt  : 
nani  de  facto  sunt  et  omnia,  quae  sunt,  legibus  universi  aeternis  pro- 
ducuntur",  nil  aliud  est  quam:  „Ordo  esse  debet  et  est,  quia  est."  At 
primo  gratis  asseritili-  omnia,  quae  sunt,  absoluta  necessitate,  non  libero 
Creatoris  decreto  esse.  —  Deinde  hoc  est  aperte  falsum.  Nulla  enim, 
ut  iam  n.  191.  diximus,  cogitali  potest  absoluta  necessitas,  ut  res  prae- 
cise  tot  et  tales  sint,  quales  sunt.  Immo  potius  elementa  exspectaremus 
sine  ordine  et  maxime  sine  organismorum  vita  et  mirabilissima  structura 
per  spatia  dissipari  vel  ad  imam  massam  taediosam  collabi.  Res  quoque 
immutabiles  essent,  si  necessario  exsisterent.  —  Denique  si  dicis:  „Res 
sunt,  quia  sunt'',  nulla  ratio  redditur,  cur  teleologia  in  rebus  vigeat,  et 
sic  valet  illud  Aristotelis  :  Tantani  rem ,  quanta  est  ordo  rerum  teleo- 
logicus ,  inexplicatam  relinquere  vel  casui  tribuere  probe  se  non  habet. 
Generatim  contra  hoc  Langei  dictum  omnia  valent ,  quae  art.  4.  huius 
capitis  disputavimus. 

316.  Iam  considerandum  est  haec  Langei  verba  apud  atheos  tam- 
quam classica  celebrari ,  ut  quae  teleologiam  optima ,  quae  excogitari 
potest,  ratione  profligent.  Quare  haec  verba  tamquam  oraculum  sapien- 
tissimum  laudant  et  citant  eo  ipso  fatentes  se  non  habere ,  quid  melius 
dicant.  Tamen  ea,  quae  Lange  dicit,  non  possunt  non  dici  valde  in- 
efficacia. Contra  innumera  miracula  teleologiae  unam  obicit  profusionem 
seminum,  quid  modestius?  Et  hoc  unum  evidenter  summe  teleologicum 
est.  Ut  suum  in  hac  re  errorem  coloret,  analogiis  utitur  ineptissimis, 
quum  cotidiana  vita  analogiis  aptis  abundet,  quibus  ab  errore  sanari  potuit. 
Itaque  ex  his  colligitur,  quam  certis  fundamentis  nitamur,  contra  quae 
adversariis  arma  sunt  nulla  *. 


1  Quidam  contra  argumentum  teleologicum  ad  ea  provocant,  quibus  Helm- 
holtz  ostendit  oculum,  si  consideratili-  tamquam  camera  obscura  physicorum 
experimentis  serviens  aliquos  defectus  habere.  Verum  haec  ad  rem  non  sunt . 
nani  oculus  non  est  instrumentum  in  laboratorio  physicorum  reponendum,  sed 
organum  visionis   in   capite   hominis   collocandum.     Concedit   autem  Helmholtz 


Art.  6.  Obieotionee  contra  maiorem  argomenti  teleologici.  l  35 

317.  III.  Ali  a  e  obiectiones  sunt  fere  hae: 

1.  In  natura  multa  sunt.  quae  nil  perfectionia  conferuni  rei  etiam 
nocent,  v.  gr.  organa  rudimentaria,  taeniae,  trìchìnae,  bacilli  contagiosi. 

2.  Maxime  dolores  animalium  inter  peccata  naturae  numerari  dabent, 

praesertim  dolores  mortis  et  dolores  infantium. 

318.  Eestp.  generatim.  Argumentum  teleologicum  non  assumit  omnia 
in  natura  esse  teleologica,  sed  quaedam  vel  multa;  id  quod  iam  saepe 
diximus.  Itaque  adversarii  frustra  ad  defectus  naturae  apparentes,  velut 
bacillos  et  dolores.  provocant. 

Argumento  teleologico  nolumus  probare  Deum  esse  infinite  sapientoni, 
nisi  forsan  secundum  praesumptionem  quandam ,  ut  art.  5.  factum  est. 
Deum  esse  infinite  sapientoni  postea  alia  via  probabimus.  Simul  autem 
videbimus  Deum  esse  libertini  ncque  teneri  ad  lioc ,  ut  optimum  creet 
mundum;  quin  talem  mundum  esse  impossibilem  intelligemus.  Contra 
liane  infinitam  Conditoris  sapientiam ,  quam  ex  teleologia  non  proba- 
vimus,  nil  efficit,  qui  ex  mundo  quaedam  refert,  quorum  finem  ignoramus. 
Qlium  enini  aliunde  de  Conditoris  sapientia  constet,  credendum  est  haec 
ad  aliquem  finem  esse,  qui  nos  latet.  Qui  contra  infinitatem  sapientiae 
divinae  arguere  conatur,  ostendere  debet  Deum  evidenter  quaedam  relate 
ad  finem  universi  ultimimi  non  tantum  non  optime .  sed  inepte  et  male 
condidisse  ;  hoc  autem  numquam  effici  potest.    At  hic  et  nunc  infinitatem 


oculum  ad  usum  visionìa  esse  perfectissime  constructum.  Eneiusverba:  rAlle 
diese  Unregelmiissigkeiten  wiirden  min  in  einer  kiinstlichen  camera  obscura  oder 
in  dem  von  ihr  erzeugten  pbotographischen  Bilde  ausserst  storend  sein.  Ini 
Auge  sind  sie  es  nicht,  so  wenig,  dass  es  sogar  theilweise  recìd  sclurer  war, 
sie  uberhaupt  aufzufinden  ....  Wir  saben  bisber,  dass  das  Auge  an  sich  als 
optisches  Instrument  durebaus  niebt  so  vollkommen  ist,  wie  es  scheint,  sondern 
so  Ausserordentbches  nur  leistet  bei  der  besondern  Art,  wie  wir  es  gebrauchen. 
Seme  Vollkommenbeit  ist  eine  rein  praktiscbe  [sicut  finis  eius  est  practicus], 
keine  absolute  [sicut  finis  eius  non  est ,  ut  sit  absolute  camera  obscura]  :  sie 
besteht  niebt  darin,  dass  alle  Febler  vermieden  wiiren,  sondern  darin,  dass  alle 
diese  Febler  den  niitzlichsten  und  mannigfaltigsten  Gebraucb  niebt  unmoglich 
machen  [et  sic  vere  non  sunt  vitia]  .  .  .  Aucb  wo  wir  sonst  iu  die  organischen 
Bildungen  bineinblicken,  finden  wir  iiberall  den  gleieben  Cbarakter  praktiscber 
Zweckmassigkeit;  wir  konnen  denselben  nur  vielleicht  nirgends  so  in  das  Ein- 
zelne  verfolgen,  wie  wir  es  beim  Auge  konnen  .  .  .  IVos  alto  die  Anpassung  des 
Auges  an  seinen  Ziveck  betrifft,  so  ist  sie  ini  vollkommensten  Masse  vorhanden 
und  zeigt  sich  gerade  auch  in  der  Grenze,  die  seinen  Fehleru  [quae,  considerato 
fine  oculi,  vitia  non  sunt]  gezogen  sind  .  .  .  Ehi  verstandiger  Mann  [et  auctor 
mundi  prudens  erat]  wird  Breimbolz  niebt  mit  einem  Rasirmesser  spalten  wollen, 
und  dem  entsprecheud  mogen  wir  annehmen,  dass  jede  Yerfeinerung  des  op- 
tiseben  Baues  des  Auges  [quae  inutilis  esset]  das  Organ  verletzlicber  oder  lang- 
samer  in  seiner  Entwicklung  gemacht  liaben  wiirdeL  ( Tortrage,  2.  Heft  1876, 
p.  26 — 28).     Haec  omnia  sane  sunt  in  favorem  teleologiae. 


186  Cap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

sapientiae  Dei  non  defendimus;  id  est  alius  loci.  Et  sic  omnis  difficultas, 
in  quantum  vis  argumenti  nostri  tangitur,  iam  soluta  est. 

319.  Nihilominus   contra   eiusmodi    difficultates    generatim   notamus  : 

a)  Multa  in  organismis  utilitatem  practicam  habent,  quam  nos 
ignoramus.  Ita  hodie  de  multis  organis  scimus ,  quid  viventi  prosint, 
quorum  utilitas  olim  ignorabatur.  Itaque  non  inutile  dicere  debemus, 
cuius  utilitas  ignoratur. 

b)  Multa  finem  internimi  et  bonum  subiectivum  non  consequuntur, 
quia  ad  superiora  ordinantur  et  ab  iis  consumuntur.  Teleologia  igitur 
in  his  servatur,  in  quantum  externo  fini  serviunt. 

e)  Ad  perfectionem  quandam  universi  spectat ,  ut  in  eo  sint  bella 
et  pugnae,  quibus  virtus  manifestatur  et  exercetur.  In  his  autem  bellis 
et  periculis  fit,  ut  parti  cui  ari  a  saepe  deficiant  per  accidens ,  quum  gene- 
ratim et  per  se  finis  intentus  obtineatur.  Xon  igitur  ex  iis,  quae  per 
accidens  fiunt,  argumentandum  est,  sed  ex  iis,  quae  sunt  per  se. 

His  generatim  praenotatis  etiam  ad  singula ,  quae  obiciuntur ,  de- 
scendamus  ostendentes  ea  non  tantum  non  esse  contra  teleologiam,  sed 
etiam  eam  vehementer  efferre. 

320.  Resp.  ad  1.  1.  Ad  perfectionem  universi  pertinet,  ut  omnes  orga- 
nismorum  gradus  ab  infimis  ad  summos  inveniantur  et  saltus  nimii  vitentur. 
8ic  enim  naturae  opulentia  et  ordo  et  unitas  manifestatur;  investigatio 
etiam  naturae  iucundior  fit,  quando  ubique  ordinem  et  scalam  invenimus, 
et  ex  inferioribus  superiora  illustrantur  ;  quem  enim  non  delectat  systema 
organismorum  a  physicis  descriptum  et  systematice  expositum?  Itaque 
si  qui  organismi  practicam  et  reàlem  utilitatem  non  habere  vel  etiam 
nocere  videntur,  certe  rationibus  aestheticis,  logicis,  idealibus  exsistentia 
eorum  commendatur. 

Itaque  organa  rudimentaria  esse  debent ,  ut  vel  vivens  ornetur  vel 
aliis  viventibus  ad  naturae  harmoniam  assimiletur.  (Saepissime  etiam 
utilitas  realis  adest,  quam  ignoramus.) 

Taeniae  et  reliqui,  qui  vituperantur,  organismi  ad  scalam  viventium 
integrandam  faciunt.  Parasitismus  ad  naturae  varietatem  confert.  —  Saepe 
etiam  hi  organismi  noxii  viventia  iam  aliunde  aegrota  utiliter  e  medio  tollunt. 

2.  Maioris  sapientiae  est  contra  tot  pericula  undique  irruentia  et 
contra  tot  inimicos  vitam  tueri,  quam  si  omnia  in  securitate  et  otio  paci- 
fico constituerentur. 

321.  3.  Generatim  natura  varietatem  quaerit  et  omnes  ordines  possi- 
biles  exhaurire  studet.  Hinc  varia  brutorum  figurae ,  nutritiones ,  pro- 
pagationes,  pugnae,  arma,  consuetudines.  —  Sic  tamen  accidit,  ut  alia 
aliis  perfectiora  sint  et  infima  interdum  a  teleologia  deficere  videantur. 
Ita  quaedam  viventium  species  non  conservantur  nisi  immensa  fecundi- 
tate,  quum  plurimi  embryones  pereant;  angustia  mentis  nostrae  in  hoc 
profusionem   quandam   videre   possit,    tamen    ad  universi  complementum 


Art.  6.  Obiectionea  contra  maiorem  argomenti  teleologici.  187 

et  perfectionem  spectat,  ut  hic  quoque  conservationis  modus  habeatur 
praeter  alios,  qui  sunt  v.  gr.  tegumentis,  armia  etc. 

322.  Brevi:  Mala  physioa  ox  eo  sunt,  1.  quia  Deus  sapientiaaime 
naturam  et  materialem  et  orgauicam  indoli  suae  relinquit;  lune  fit,  ut 
organismi  multa  ex  elementis  et  aliis  viventibus  pati  debeant. 

2.  Quia  interiora  insto  superioribus  serviunt  et  ab  bis  consumuntur. 

8.  Quia  etiam  superiora  individua  novis  morte  cedere  debent;  bine 
morbi  et  pericula  etiam  Iris  parata  sunt. 

4.  Quia  pugnis  et  victoriis  contra  pericula  variissima  viventium  per- 
fectio  et  vis  et  vita  manifestari,  exerceri,  ali  debent. 

323.  Teleologia  ulterius  ipsis  malis  commendatur,  1.  quia  ex  malis 
tiunt  bona ,  ex  morte  vita,  ex  confusione  ordo  ;  sapientis  autem  est  op- 
posita  conciliare. 

2.  Quia  in  tot  periculis  et  pugna  tam  atroci  debitum  aequilibrium 
et  debitus  ordo  constanter  per  tot  saecula  servatur. 

3.  Quia  in  ipsis  malis  varietati  et  pulebritudini  consulitur. 

4.  Quia  alia  ad  praedam  captandam ,  alia  ad  pericula  cavenda 
mirabilissima  sapientia  construeta  sunt;  immo  in  hoc  organismorum  mira- 
culum  maxime  constat ,  quod  contra  elementa ,  morbos ,  inimicos  apte 
sunt  defensa. 

5.  Quia  his  malis  unitas  universi  maxime  commendatur,  quum  in- 
teriora prò  superioribus,  individua  prò  specie,  particularia  prò  bono  com- 
muni offerantur. 

Denique  in  sentientibus  Victoria  parta  magnani  affert  delectationem. 
Postremo  mala  physica,  quae  hominem  spectant,  moraliter  pensanda 
sunt:  puniunt  peccata  et  probant  virtutem. 

324.  Resp.  ad  2.  1.  Dolores  sunt  naturale  delectationis  correlatimi. 
Qui  capax  est  delectationis  sensitivae ,  capax  est  doloris  sensitivi  (nisi 
forsan  Deus  corpus  vivum,  sicut  fit  post  resurrectionem ,  supra  con- 
diciones  materiae  dotibus  gloriosis  elevat).  Itaque  non  minus  sapienter 
dolores  instituti  sunt  quam  delectationes. 

325.  2.  Bruta  non  ita  sentiunt  dolores,  quia  imperfectius  cognoscunt. 
Ipsorum  dolores  aliqualiter  comparantur  cum  doloribus,  quos  in  somniis 
patimur.  Etiam,  si  placet,  considerare  potes  homines  barbaros  et  minus 
delicatos  summos  dolores  et  cruciatus  ex  parva  et  inani  iactantia  obire; 
unde  ex  barbarie  terror  dolorimi  minuitur ,  id  quod  proportione  servata 
brutis  applicare  poteris. 

Hominum  vero  dolores  ordini  etilico  serviunt  et  semina  sunt  beati- 
tudinis  perfectae,  quae  nullis  doloribus  nimio  emitur. 

Infantium  dolores  gaudiis  concomitantibus  et  in  hac  vel  futura  vita 
subsequentibus  compensantur.  Neque  sunt  nisi  naturale  essentiae  nostrae 
consectarium  ;  melius  autem  est  vita  fruì  post  dolorosam  infantiam  quam 
omnino  non  vivere. 


188  '  Gap.  5.   De  arguraentis  theologicis  physieis. 

Morientiuni  dolores  specialem  difficultatem  non  habent.  Nani  im- 
pellimi;, ut,  in  quantum  fieri  potest,  etiam  tunc  animai  quaei-at  ea,  quae 
sunt  ad  suum  melius  esse  et  ad  suum  diutius  esse  et  ad  suam  salutem, 
si  forsan  adhuc  possibilis  est. 

326.  3.  Dolores  maxime  commendant  sapientiam  ordinatoris  mundi. 
Nani  a)  dolores  naturaliter  ad  id  ordinantur,  ut  de  periculo  imminenti 
moneant  et  ad  repellendum  impellant;  si  autem  aliquando  velut  in 
morientibus  dolores  fructu  carent,  id  fit  per  accidens. 

b)  Dolores  efficacissime  movent  ad  mala  fugienda  et  bona  procuranda. 
Nam  etsi  per  se  magis  ad  bona  ferimur ,  quam  a  malis  fugimus,  tamen 
saepe  minori  bono  contenti  maiora  negligimus;  quam  negligentiam  acri 
dolorum  stimulo  natura  expellit. 

e)  Aptissime  provisum  est ,  ut  nimius  dolor  sensum  tollat .  et  ut 
magnitudo  doloris  ad  remedia  quaerenda  impellentis  generatoli  periculo 
proportionetur. 

d)  In  homine  dolores  fiunt  fons  beatitudinis.  Summae  autem  sapientiae 
est   dolorum  et  beatitudinis  contrarietatem  ad  commune   foedus  vocare. 

ARTICULUS  VII. 
OBIECTIONES  COLTRA  MEX0RE3I  ARGUMENTI  TELEOLOGICI. 

327.  Obi.  1.  Causalitas  finalis  portentosa  est.  Ipsa  facit,  ut  ulti- 
mum  sit  primum,  ut  effectus  sit  causa.  Destruit  igitur  et  perturbai 
omnem  cognitionem  naturae.     Ita  Spinoza  l. 

Resp.  Causalitatem  finalem  non  repugnare  intima  hominis  experientia 
testatur  :  nos  enim  ex  fine  aginius.  —  Xeque  repugnat  sane ,  ut ,  quod 
nondum  est  in  ordine  reali,  iam  sit  intelligibiliter  in  mente  agentis,  et 
ut  agens  bonitate  cognita  ad  eam  efficiendam  moveatur. 

328.  Obi.  2.  Qui  ex  teleologia  mundi  ad  sapientiam  disponentem 
confugit,  turpissimo  inquinatur  antbropo'morphismo.  Homo  quidem  in- 
tentione  et  intellectione  ordinem  facit.  sed  quid  inde  de  universo  ?  Homo 
enim  minimus  minimaeque  eius  curae  minimaque  media  universo  immenso 
eiusque  processibus  giganticis  mediisque  ingentibus  non  comparantur. 
Ita  Dr.  Fr.  Schultze  supra  laudatus  2. 


1  Ethic.  p.  1.  appendix. 

2  En  eius  verba:  „Es  ist  richtig,  dass,  wenn  der  Meusch  ordnend  verfàhrt, 
er  dazu  sein  menschliches  Denken  und  Ueberlegen  nothig  bat.  Augenommen 
nun,  das  Weltall  ware  wirklich  zAveckmassig  georduet,  so  •wiirde  aus  dem  Ver- 
fabren  des  Menscbeu  docb  nocb  gar  nichts  folgen  iiber  das  Verfabren  des 
Weltalls  .  .  .  Der  Mensch  mag  immerhin  Zweckmiissigkeit  durch  Denken  er- 
reieben,  so  ki'mnte  die  Natur  dasselbe  Ziel  docb  durch  ganz  andere  Mittel  ermòg- 
licben,  die  mit  unserem  Mittel,  dem  Denkeu,  gar  keine  Aehnlicbkeit  zu  haben 
luauchten.    Das  Meuscblein  ordnet  seme  kleinlicken  Angelegenheiten  durch  sein 


Art.  7.  Obieotìonea  oontra  minorem  argomenti  teleologici.  [s'j 

Resp.  Si  ordines  imperfectissimi,  qui  ah  nomine  diaponuntur,  vini 
cognoscitivam  Bupponunt,  quanto  magia  ordo  universi  excellentìaaimna? 
Universum  cauais  perfeotìoribus  regi  evidens  est  et  ipse  Schultae  fatemi-. 

Atqui  causa  cognoscens  perfectior  est  causa  non  cognoscente,  et  causa 
intelligens,  quae  nume  veruni  contemplatili",  perfectior  est  causa  non 
intelligenti,  cuiufl  cognitio,  velut  in  brutis,  ad  res  sensibiles  restringitur. 
Ergo  universo  causa  intelligens  praesidet  i.  e  causa  cognoscens,  cuiue 
cognitio  rebus  materialibus  non  cingitur.  Ultro  autem  Schultzeio  con- 
cedinms  et  omnium  virium  contentione  inculcamus  intellectum  divinum 
humano  non  mensurari.  Deus  enim  per  substantiam  suam  intelligit, 
homo  per  species  substantiae  additas  ;  Deus  omniscius  est,  homo  pleraque 
ignorat;  Deus  Bine  omni  compositione  et  discursu  cognoscit,  homo  intelligit 
componendo  et  discurrendo  ;  tamen  Deus,  sicut  vere  est,  ita  vere  cognoscit 
et  intelligit  ;  gratis  igitur  de  anthropomorphismo  Schultze  conqueritur. 

329.  Obi.  3.  Omnia  necessitate  medianica  in  mundo  determinata 
sunt.     Ergo  nihil  causalitati  finis  determinandum  relinquitur. 

Resp.  Prima  elementorum  dispositio,  ex  qua  subsequentium  saecu- 
lorum  ordo  evolvitur,  intentioni  finis  debetur.  —  Praeterea  ad  primam 
dispositionem  materiae  organismorum  procreatio  cura  intentione  finis 
debito  tempore  facta  accessit. 

Falsimi  etiam  est  omnia  in  mundo  mechanice  fieri.  Homo  enini  ex 
intentione  finis  agit.  Iteni  in  brutis  transitus  a  cognitione  ad  appetitum 
non  est  mechanicus,  quamvis  liberiate  careat.  Similiter  in  plantis  ope- 
rarlo vitalis  non  est  mere  mechanica.  Immo  .in  ipsis  corporibus  an- 
organicis  non  omnia  mechanice  vel  motu  locali  explicari  censemus. 

Insulse  denique  obiectio  mechanicam  et  teleologiam ,  causalitatem 
efficientem  et  finalem  separat ,  quasi  causa  efficiens  aliiun  effectuni  de- 
terminet  et  causa  finalis  alium.  Videlicet  idem  effectus  determinatur  et 
ab  agente  et  a  fine  agentis. 

330.  Obi.  4.  Alundus  omnino  non  est  ortus.  Ergo  neque  ex  in- 
tentione finis  ortus  est. 

Resp.  1.  Processus  mundanus  ab  aeterno  esse  non  potest,  quia 
tempus  aeternum  infinitum  numerum  involveret,  qui  repugnat.   Accedunt 


bischen  Denken.  "Weder  das  Menschlein  noch  seine  Angelegenheiten,  noch  sein 
bischen  Denken  stehen  nach  Quantitàt  oder  Qualitàt  in  irgend  einem  mass- 
gebenden  Verhàltniss  zu  dem  unendlicben  Weltall,  dessen  ungebeuren  Processen 
und  dessen  riesigeu  Mitteln ,  die  unserer  Wenigkeit  hohnlachen  .  .  .  Es  gehórt 
die  ganze  hochniuthige  Verblendung  und  diinkelhafte  Befangenheit  des  vom 
antbropocentriscben  Irrthum  durcbwacbsenen  Menschen,  der  sicb  tur  das  A  und 
£  der  Welt  balt ,  dazu ,  imi  einen  solcben  Feblscbluss  zu  vollziehen  .  .  .  Der 
Scbluss:  ,Das  die  Welt  Ordnende  muss  ein  Denkendes  sein',  ist  also  em  Fehl- 
scbluss,  nur  ex  analogia  bominis,  nicht  ex  analogia  universi,  irai  baconisch  zu 
reden,  gezogen"   (1.  e). 


190  Gap.  5.  De  argumentis  theologicis  physicis. 

rationes  physicae,  quas  in  argumento  entropologico  referemus.  —  In  specie 
vita  organica  aliquando  non  erat  et  suo  tempore  Consilio  Conditoris  pro- 
creatimi est. 

2.  Etiamsi  mundus  aeternus  esse  supponatur,  tamen  ratio  reddenda 
est,  cur  ab  aeterno  fuerit  teleologicus.  Et  sic  iterum  fateri  debebis 
mundum  ab  aeterno  sapienti  Consilio  fuisse  conditum. 

331.  Obi.  5.  Secundum  principia  Laplacica  et  Darwiniana  ordo  rerum 
sine  intellectu  interveniente  optime  explicatur. 

Resp.  Qui  eiusmodi  evolutiones  contra  argumentum  teleologicum 
fabricant,  manifeste  opus  moliuntur  Sisyphium.  Recogita  tantum ,  quod 
illa  tendentia  accommodativa,  illa  lex  hereditaria,  illa  selectio  naturalis, 
illa  reliqua  omnia,  quibus  Darwiniani  fidunt,  non  potuerunt  haberi  nisi 
in  rebus ,  quae  constructionem  iam  habent  complicati  ssimam  et  con- 
stantissimam,  quae  maxime  dispositionem  sapientem  supponit  Conditoris, 
qui  per  illa  media  organismos  ad  statum  suum  debitum  perducere  voluit. 

Deinde  mundus  corporeus  necessario  evolvitur,  ideoque  tota  com- 
plicatio,  quae  nunc  est,  semper  erat  in  radice  mirabilissime  et  exactissime 
et  scrupulosissime  praeparata.  Itaque  primaevus  quisque  status  mundi 
totani  illam  sapientiam  disponentem  reclamat  quam  praesens.  Vanissimi 
igitur  sunt,  qui  longas  evolutiones  texunt,  ut  sic  Conditoris  sapientiam 
fugiant  ;  nani  praecedens  quisque  status ,  quum  iam  totam  subsequentis 
teleologiam  praecontineat,  eundem  prorsus  Conditorem  sapientem  postulai 
et  supponit. 

Denique  nulla  sophistica  evidentissimam  illam  veritatem  obscurabit 
ordin em  teleologicum  ex  fortuito  elementorum  concursu  numquam  fuisse 
exspectandum. 

Ceteroquin  theoria  descendentiae  Darwiniana ,  si  ad  species  magis 
distantes  extenditur,  gratuita  est  et  experientiae  aperte  adversatur.  De 
hoc  tamen  geologi  et  biologi  viderint.  Tantum  autem  abest,  ut  Darwi- 
niani originem  omnium  organismorum  ex  una  radice  explicent,  ut  vix 
possint  ostendere,  quomodo  hominum  nationes  paululum  diversificatae  ex 
eadem  stirpe  descendere  potuerint. 

332.  Obi.  6.  Mundus  forsan  intellectu  praeditus  est  seque  ipse 
ordinavit.     Ita  Schultze  '. 


1  „Ja  solite  diese  der  Welt  immanente  Zweckmassigkeit  selbst  als  eine 
Wirkung  einer  nacb  menscblicber  Analogie  denkenden  Kraft  in  ibr  aufgefasst 
A¥erden  .  .  . ,  so  wurde  eine  solclie  Annabme  (scil.  mundum  ipsum  intellectu 
praeditum  sibi  dedisse  ordinem)  wenigstens  an  dem  Einwande,  der  Weltstoff 
konne  dock  nicht  denken,  nicht  scheitern  .  .  .  Wir  sehen,  -\vie  der  Stoff  im 
Gebirn  sicb  zum  denkenden  Stoff  wirklich  erbebt,  wie  dieser  Gebirnstoff  uberlegt 
und  zweckmassig  ordnet,  so  dass  also,  besasse  einer  die  teleologiscbe  Kiihnbeit  des 
Scbliesseus,  nicbts  im  Wege  stunde,  die  Welt  selbst  trotz  ihrer  Stofflicbkeit  fai 
das  denkende  und  zweckmassig  ordnende  Wesen  zu  halten"   (1.  e). 


Art.  7.  Obiectionee  oontra  minorem  argumenti  teleologici.  ]'.t] 

E&esp.    Dummodo   fateantur  exsistere   intellectum  mundi  reotorem, 

contenti  sumus.  Hunc  intellectum  non  esse  mundo  immanentem  hic  non 
agitur;  patebit  autein  ex  iis,  quibus  Deum  immutabilein  et  in  omni  genere 
perfectionis  intinitum  esse  probabimus.  —  Nulla  auteni  ratione  ponere 
possumus,  ut  ìSchultze  vult,  ipsa  elementa  anorganica  cogitare  et  con- 
siliari. Hoc  enim  falsimi  esse  per  experientiam  constat.  Etiam  in  nomine 
cerebrum  non  intelligit,  sed  anima  spiritualis,  quae  in  homine  est,  ut 
psychologia  probat. 

Nota.  Dr.  Schultze  teleologos  etiam  ex  eo  carpit,  quod  materiam 
dìeant  mortuam  ;  materiam  declamat  non  esse  mortuam,  sed  motam  sive 
vivam.  —  Tranquillus  esto  ;  nos  admittimus  materiam  motam  ;  sed  quae- 
rinuis,  CUT  motus  ad  regulas  teleologicas  scrupolosissime  detinitos  habeat. 

333.  Obi.  7.  Principium  mundi  est  caeca  aliqua  idea  necessario  operans 
sine  actuali  conscientia  et  electione  Ubera.  —  Ita  fere  Hegel  et  alii. 

Resp.  a)  Principium  mundi  esse  intellectionem  actualissimam,  non 
ideam  nescio  quam  caecam,  sive  mundum  esse  causalitate  finali  completa 
inde  constat,  quia  tantus  ordo  non  potest  esse  nisi  ex  summa  et  actua- 
lissima  sapientia.  —  Praeterea  idea  caeca  est  absurditas.  Idea  non  est 
nisi  in  facultate  intellectiva. 

b)  Mundum  iam  saepe  diximus  non  esse  absoluta  necessitate.  Ergo 
est  a  libero  principio.  Libertas  autem  non  est  nisi  eligentis  et  actualiter 
intelligentis. 

334.  Obi.  8.  Deus  non  movetur  rebus  creatis.  Ergo  non  potest 
propter  fines  creatos  res  disponere,  v.  gr.  non  potest  oculum  facere  ad 
visionem,  quum  visio  non  sit  motiva  sive  finis  Dei.  —  Ita  Spinoza  '. 

Resp.  Deus,  ut  sibi  est  ratio  exsistendi,  ita  sibi  est  finis.  Itaque 
omnia  operatur  propter  seipsum.  Neque  enim  Deus  creat,  ut  aliquam 
perfectionem  acquirat,  quia  nullius  indiget  ;  sed  creat  ad  bonitatem  suani 
aliis  communicandam  vel  ad  gloriam  suam;  qua  de  re  postea  agendum 
erit.  Nihilominus  Deus  res  creatas  ita  disponit,  ut  aliae  aliis  serviant, 
vel  ut  aliae  sint  fines,  aliae  media  ad  hos  fines;  omnia  tamen,  et  fines 
et  media,  ad  Deum  referuntur.  Itaque  Deus  visum  non  vult  propter  ipsum 
visum,  sed  propter  gloriam  suam;  tamen  quando  vult  visum,  oculum 
tamquam  medium  videndi  vult  et  ad  hunc  usum  aptissime  instruit. 

335.  Obi.  9.  Mundus  teleologice  dispositus  non  est  nisi  unus  casus 
ex  multis  aeque  possibilibus.  Neque  igitur  apparet,  cur  mundus  teleo- 
logicus  magis  requirat  causam  disponentem  quam  quaelibet  alia  forma 
mundi  vel  confusissima. 

Resp.  Revera  omnis  mundi  dispositio  requireret  principium  dis- 
ponens,  quum  id,  quod  ex  se  indeterminatum  est.  ab  alio  determinali 
debeat.    Tamen  ex  teleologia  specialis  ratio  sumitur,  quia  scieiitia  postulai, 


1  Ethic.  p.  1.  prop.  33.  schol.  2. 


192  ^aP-  5.   De  argunientis  theologicis  physicis. 

ut  illustrissimae  rerum  proprietati ,  quae  est  conspiratio  ad  finem ,  pro- 
portionata  causa  assignetur. 

Deinde  si  ad  elemento-rum  concorsimi  appellatili-,  mundus  teleologicus 
non  est  aeque  possibilis  vel  probabilis  ac  mundus  confusus.  Ex  elemen- 
torum  enim  confusione  quid  aliud  exspectabis  nisi  confusionem  ? 

ARTICULUS  Vili. 
DE  ARGOIENTO  ENTROPOLOGICO. 

336.  Hoc  argumentum  apud  veteres  non  invenitur,  quia  prin- 
cipiis  per  scientiam  naturalem  modernorum  magis  notificatis  nititur. 
Tamen  argumentum  cinesiologicum ,  prout  apud  veteres  in  motu 
potissimum  locali  fundatum  fuisse  diximus,  affine  erat.  —  Iam 
ad  argumentum  commode  instituendum  pauca  praenotamus. 

337.  Sedula  mundi  consideratione  apparet  naturam  eo  tendere, 
ut  reliquae  energiae  in  calorem  et  undulationes  aetheris  con- 
vertantur.  Ita  facillime  energiam  cineticam,  quam  corpus  motum 
habet,  in  calorem  mutas,  quovis  videlicet  obstaculo  contra  motum 
posito  ;  difficillime  nec  sine  multa  arte  calorem  in  energiam 
cineticam  vertes.  Calor  vero  radiatione,  quae  ad  spatia  mundana 
fit,  minuitur  et  in  undulationes  aetheris  abit.  —  Deinde  natura 
id  agit,  ut  calor  uniformiter  per  universum  dissipetur.  Yidemus 
enim  calorem  a  corpore  calidiore  ad  frigidius  transire,  donec 
utriusque  temperatura  aequalis  sit.  —  Itaque  natura  eo  inclinatur, 
ut  omnis  energia  in  calorem  (et  undulationes  aetheris  ex  calore 
ortas)  convertatur  et  calor  aequabiliter  per  mundum  diffundatur. 
Hanc  duplicem  tendentiam  comprehendimus  sub  nomine  principii 
entropiae  iugiter  crescentis1. 

338.  Secundum  principium  entropiae  crescentis  natura  eo  tendit. 
ut  energia  non  thermica  mutetur  in  calorem  et  calor  per  mundum 
aequabiliter  diffundatur.     Quod  si  factum  est.   mutationmn  series 


1  Apud  physicos  principium  entropiae  crescentis  significare  solet  tenden- 
tiam, qua  calor  (et  reliquae  energiae)  aequilibrium  et  uniformem  per  mundum 
dissipationem  quaerunt.  Nos  ad  usum  argumenti  nostri  vira  nominis  paululum 
immutavimus.  Ceterum  etiam  physici  non  eodem  modo  loquuntur.  De  conceptu 
entropiae,  qui  nondum  satis  determinatus  et  fixus  esse  videtur,  legi  potest  Clausius, 
Abhandl.  iiber  d.  mechanische  Warmetheorie  ;  Meyerhoffek  in  Zeitschr.  fiir 
phvsical.  Chemie  (1891)  p.  544;  Ostwald  ibid.  (1892)  p.  363;  Th.  Gross  in  disser- 
tatone, de  qua  refertur  in  Annalen  d.  Physik  u.  Chemie,  Leipzig  1893,  Heft 
1 — 4  in  appendice;  Dressel  in  Stimmen  aus  Maria-Laach,  XXXIX,  1.  137. 
Ex  his  locìs  etiam  intelliges .  cur  illa  tendentia  naturae  nomine  entropiae  cre- 
scentis insignetur. 


\rt.  8.   De  argumento  entropologico.  Ut:; 

sive  processila  numdanus  finitur,  mundua  esi  mortuns.  [taque 
mundi  processile  non  est  periodici»,  sed  ad  certum  finem  tendit. 
Utique  cyclice  in  terra  semper  recurrere  videntur  v.  gr.  quattuor 
anni  tempora.  Tamen  ex  parte  solis  non  est  cyclus,  sed  aliufi 
et  alius  calor  est,  qui  aestatibus  successivis  praesidet;  et  sic  sol 
sensim  refrigerabitur.  Neque  enim  calorem,  quem  sol  aestate 
praeterita  enrisit,  recepit,  ut  eundem  aestate  proxima  mittat. 

Hie  non  diiudicamus,  num  fieri  possit,  ut  aliqua  energia 
non  thermica  in  morte  mundi  relinquatnr  ob  specialia  adiuncta 
irredueibilis.  Ita  censere  quis  posset  planetas  semper  circa  solem 
agitatimi  iri,  quin  umquam  eornm  velocitas  lapsu  in  solem  facto 
ad  calorem  redncatur.  Certe  tamen  aliquando  omnis  circa  calorem 
mutatio  cessabit.  In  his  autem  mutationibus  processus  mundi 
potissimum  consistit;  et  de  hoc  processu,  qui  istis  mutationibus 
absolvitur,  argumentum  nostrum  occupatili". 

TllCSis  XIV.  Exsistere  Deum  tamquam  auctorem  pro- 
oessus  mundaiii  probatur  ex  principio  physico  entropiae  iugiter 
crescenti*. 

339.  Probatur.  Ex  principio  entropiae  crescentis  sequitur  calorem 
mundi  ex  conversione  aliarum  energiarum  iugiter  augeri,  has  autem 
minui;  sequitur  etiam  mundum  ad  statum  energiae  omnino  dis- 
sipatae  et  piane  aequilibratae  magis  et  magis  accedere.  Ergo 
processus,  quo  mundus  cotidie  mutatur,  initium  sumpsit  in  tempore. 
Nam  si  hic  processus  ab  aeterno  curreret,  aeterno  incremento 
calor  mundi  infinitus  evasisset,  quod  est  contra  experientiam  et 
sanam  rationem.  Item  energia  non  thermica  vel  olim  fuisset 
infinita,  quod  est  absurdum,  vel  iam  dudum  tota  in  calorem  mutata 
esset,  quod  est  contra  experientiam.  Denique  mundus  vel  olim 
a  statu  aequilibrii  et  energiae  dispersae  infinite  afuisset,  quod  est 
impossibile,  vel  iam  nunc  ad  hunc  statum  dispersionis  et  mortis 
pervenisset,  quod  est  contra  experientiam.  —  Atqui  si  processus 
mundanus  initium  sumpsit,  supra  mundum  Deus  exsistit  auctor 
huius  processus.  Nam  aut  ipsa  materia  cum  processu  initium 
sumpsit:  aut  materia,  aliquando  sine  energia  exsistens.  postea 
energiam  accepit  eamque  non  aequilibratam ,  sed  ad  processum 
dispositam  ;  aut  energia,  quae  aliquando  in  mundo  erat  aequilibrata 
et  dispersa  et  quasi  retensa  et  relaxata,  postea  illam  tensionem 
processui  et  evolutioni  praesidentem  ab  extra  induit.  Si  primum, 
exsistit  creator  materiae;   si  alterum,  est  aliquis  energiae  auctor 

Hoxtheim,  Theodicaea.  13 


194  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

supramundanus  ;  si  tertium,  praeter  corpora  exsistit  ens,  quod 
energiam  antea  dispersam  et  aequilibratam  collegit  et  tetendit,  ut 
processus  mutationum  inciperet  et  usque  ad  novum  aequilibrium 
sive  retensionem  decurreret.  Ergo  quidquid  dixeris,  supra  corpora 
auctorem  processus  mundani  exsistere  fateri  debes. 

340.  Illvstratur  exemplo.  Si  horologium  manuale,  quod  nunc 
in  motu  est,  consideras,  motum  eius  a  tensione  spirae  dependere 
apprehendis.  Spiram,  dum  horologium  impellit,  sensim  retendi 
invenis.  Ergo  horologium  post  certum  tempus  spira  relaxata  stabit. 
Unde  horologium  non  ex  se  semper  fuisse  in  motu  concludis,  sed 
ab  alio  ente,  scilicet  ab  nomine,  ante  aliquod  tempus  tensum  esse. 
Nani  si  horologium  ab  aeterno  sine  nova  tensione  ab  extra  facta 
moveretur,  tensio  spirae  aliquando  fuisset  infinita,  quod  esse  non 
potest.  —  Eadem  mutatis  mutandis  de  mundi  cursu  valent,  qui 
a  quadam  energiarum  tensione  pendet  et  ad  aequilibrium  et  uni- 
versalem  quandam  retensionem  decurrit. 

341.  S  eh  oli  on.  I.  Multa  alia  afferunt,  quibus  naturam  ad 
quietem  et  mortem  decurrere  manifestatur.  Ita  acidum  carbonicum 
aeris  sensim  per  pluvias  (et  alias  vias)  ad  terrae  corticem  deduci 
ibique  mixtionibus  chimicis  retineri  dicunt.  Quando  omnis  illa 
copia  ex  aere  evanuerit,  plantae  et  consequenter  omnes  organismi 
morientur.  —  Item  fore,  ut  sensim  omnia  maria  et  omnis  atmno- 
sphaera  a  terra  resorbeantur,  prophetizant.  —  Neque  desunt,  qui 
aetherem  motibus  siderum  aliquantillum  resistere  suspicentur;  inde 
energiam  cineticam,  quae  v.  gr.  in  motibus  planetarum  cernitur, 
sensim  consumi  et  in  calorem  verti,  ut  tandem  planetae  ad  solem 
decidant.  Quae  sane  ostenclunt  omnia,  ut  ad  quietem  et  mortem 
perpetuam  ruunt  :  ita  aliquando  moveri  et  vivere  coepisse,  idque 
profecto  non  sine  interventu  causae  supramundanae.  —  Ceterum 
cavendum  est,  ne  in  iis,  quae  minus  explorata  sunt,  velut  in  lapsu 
planetarum  ad  solem,  certamen  constituamus.  Iuvat  potius  in- 
sistere iis,  quae  in  probatione  theseos  aliata  sunt. 

342.  IL  Auctorem  processus  mundani  esse  Creatorem  facile 
dabis.     Nani 

1.  valde  rationabiliter  dicitur  ante  mundi  processum  institutum 
ne  substantiam  quidem  corporum  exstitisse.  Otiose  enim  eiusmodi 
praeexsistentia  elementorum  fingeretur.  Itaque  auctor  processus 
mundani  simili  etiam  elementa  creavit. 

2.  Si  elementa  a  Deo  creata  non  essent,  Deus  in  ea  agere 
non  posset,  ut  eis  vel  energiam  inderet  vel  energiam  praeexsistentem 


Art.  8.   De  argumento  antropologico.  [95 

ad  processoli]  ntumlamim  tenderei;  et  disponeret.  Nani  dementa 
non  creata,  ut  in  substantia,  ita  in  accidentibus  ab  alieno  inrluxu 
essent  inuiniiiissima.     Cf.  etiam  n.  22. 

Cetei  uin  ad  usus  practicos  non  ita  necessarium  est,  ut  osten- 
•  laiiius  cxsistere  creatorem  et  ens  a  se.  Contra  materialistas  et 
atlieos  omnia  praestiteris,  si  ostenderis  elementa  ad  eventus  cosmicos 
explicandos  non  satis  esse,  sed  praeterea  requiri  ens  extramundanum 
et  supramundanum.    Et  hoc  in  thesi  sufficienter  effecimus. 

OBIECTIOXES. 

343.  Obi.  1.  Mundus  infinitae  magnitudinis  est.  Hinc  in  mundo  energiae 
quantità»  est  infinita,  quae  nulla  umquam  conversione  in  calorein  tota  consumitur. 

Resp.  a)  Mondina  esse  infinitae  magnitudinis  gratis  asseritili-;  iinmo  repugnat. 

b)  Etiamsi  nmndus  per  infinita  spatia  panderetur,  tota  vis  argumenti 
maneret.  Nam  illa  infinita  extensio  solum  efficeret,  ut  locis  infinite  multis  con- 
versio  in  calorein  fieret,  i.  e.  singulis  horis  infinita  quantitas  energiae  non  ther- 
micae  consumeretur.  —  Singulis  locis  finita  esset  quantitas  energiae  convertendae 
et   haec   finita   quantitas  singulis  locis  processu  durationis  finitae  exhauriretur. 

344.  Obi.  2.  Ad  limites  mundi  forsan ,  inquit  Rankine  ,  reflexio  motuum 
et  radiorum  calorificorum  fit.  Tunc  calor  radios  reflexione  ad  certos  focos  con- 
centrabitur.  Sol  autem  noster  exstinctus  per  spatia  currens,  si  alieni  foco  ap- 
propinquat,  in  vapores  transibit  et  totus  processus  mundanus  secundum  theoriam 
Laplacicam  denuo  incipiet.  Ergo  nil  vetat  putare  ab  aeterno  per  infinite  multos 
circulos  systema  nostrum  solare  ex  nebula  per  vitam  ad  mortem  cucurrisse  et 
semper  ad  nebulam  primitivam  rediisse  *. 


1  En  quomodo  loquatur  Rankine,  quem  citat  Clausius  (1.  e.  Abh.  Vili, 
p.  323)  :  „Es  mijge  min  angenommen  werden,  dass  nacli  alien  Ricbtungen,  rund 
um  die  sicbtbare  Welt,  das  interstellare  Medium  (der  Aether)  Grenzen  liabe. 
jenseits  deren  sich  ein  leerer  Raum  befinde.  Weim  diese  Voraussetzung  richtig 
ist,  dann  wird  die  stralilende  Warme  der  Welt,  indem  sie  jene  Grenzen  erreicht. 
total  reflectirt  und  scbliesslich  in  Brennpunkten  wieder  concentrirt  werden.  Die 
Intensitat  der  Warme,  welche  man  in  jedem  dieser  Brennpunkte  zu  erwarten 
hat,  mag  so  gross  sein,  dass,  wenn  ein  Stern  (zu  einer  Zeit,  wo  er  schon  eine 
erloschene  Masse  von  tràgen  Verbindungen  ware)  ina  Laufe  seiner  Bewegungen 
in  jenen  Raum  kàme,  er  in  Dampf  verwandelt  und  in  seine  Elemente  aufgelost 
wiirde.  Auf  diese  Weise  wiirde  ein  Reservoir  von  ebemischer  Kraft  auf  Kosten 
einer  entsprechenden  Menge  von  strahlender  Warme  reproducirt.  Es  ergibt 
sich  hieraus,  dass,  obwohl  nach  dem,  was  man  von  der  bekannten  Welt  sehen 
kaim ,  sie  einem  solcben  Endzustande  zuzustreben  scheint ,  avo  alle  pbysisebe 
Energie  in  Form  von  strahlender  Warme  zerstreut  ist,  die  Sterne  erloscben 
sind  und  alle  Naturerscheinungen  aufgehort  baben ,  dennoch  die  Welt ,  Avie  sie 
gesebaffen  ist,  moglicherweise  in  sich  selbst  die  Mittel  besitzen  kann,  ihre  phy- 
sischen  Energien  wieder  zu  concentriren  und  ihre  Thàtigkeit  und  ihr  Leben 
Avieder  zu  erneuern"  (Rankine  ,  On  the  recoucentration  of  the  Mechanical 
Energy  of  the  Universe;    dissertatio  apparuit  Philos.  Magaz.  Ser.  4.  IV,  358). 

13* 


196  ^aP-  5.   De  arguinentis  theologicis  physicis. 

Resp.  Ista  undulationum  aetherearum  reflexio  regularis  et  concentralo,, 
etsi ,  in  quantum  video ,  per  se  non  est  impossibilis ,  de  facto  tamen  in  hoc 
mundo  locum  non  habet.  Videmus  enim  omnia  sidera  (nisi  fiorsan  a  calidiore 
propinquo  calefiunt)  sensim  refrigerari  ;  sed  numquam  observatum  est  ea  inter- 
dum  ex  aetheris  undulationibus  concentratis  calefìeri.  Si  sidera  interdum  calore 
crescunt,  id  inde  fit,  quod  in  nebulam  irruunt  vel  alia  causa  consimili.  Haec 
igitur  observatio  universalis  ostendit  in  mundo  nullos  id  genus  focos  esse,  quales 
ponit  Rankine. 

345.  Obi.  3.  Mutationes  olim  factae  sunt  infinite  parvae  et  sensim  ìnuta- 
tionum  intensitas  ad  praesentem  magnitudinem  crevit.  Et  sic  ab  aeterno  pro- 
cessus  mundi  currere  potuit. 

Resp.  Illae  mutationes  infinite  parvae  gratis  finguntur  ;  immo  repugnant. 
Scilicet  mutatio  infinite  magna  certe  implicat.  Quid  enim  insulsius  quam  fingere 
v.  gr.  corpus  infinita  celeritate  motum ,  quod  scil.  una  secunda ,  quin  minima 
secundae  parte  mensurabili ,  ab  hoc  loco  ad  infinitam  piane  distantiam  avolat, 
quod  consequenter  viam  a  terra  ad  solem  successive  quidem,  neque  tamen 
tempore  mensurabili  conficit?  —  A  pari  repugnat  mutatio  infinite  parva,  ut 
celeritas  infinitesima,  qua  scil.  corpus  iugiter  locum  in  eandem  directionem 
mutai,  quin  tamen  per  omnia  saecula  mensurabiliter  a  primo  loco  distet. 

ARTICULUS  IX. 
DE  ARGUMENTO  BIOLOGICO. 

346.  Argumenti  huius  frequentissima  apud  veteres  sunt  vestigia, 
praesertim  quando  teleologice  Deum  esse  ex  perfectione  organis- 
morum  convincunt.  Loco  omnium  audiatur  Theodorus  Abucara. 
„Omnis,  inquit,  numerus,  qui  recipit  accessionem ,  finem  quoque 
recipit.  Numerus  igitur  hominum  accessionem  recipiens  finitus  est, 
quamvis  nos,  quantus  sit,  ignoremus.  Sed  ponamus  brevitatis  et 
declarationis  gratia  omnes  homines  esse  centum.  Fieri  non  potest, 
ut  hi  homines  omnes  fuerint  geniti.  Alii  quidem  ex  aliis  ortum 
ducunt,  sed  mens  genealogiam  retro  percurrens  omnino  ad  unum 
non  genitum  evadit.  Quum  enim  ad  primum  devenerimus,  non 
possumus  dicere  ipsum  ex  alio  ortum  esse,  quia  et  ille  alius  ex 
alio  item  generatus  esset,  donec  in  primo  aliquo  ingenito  mens 
consistat  fixa.  Necesse  igitur  est  aut  ex  terra  natura  esse  hunc 
instar  arborum  aut  aeternum  esse  aut  ab  aliquo  creatore  factum 
esse.  Sed  si  e  terra  ortus  fuisset,  adhuc  usque  in  hodiernum 
diem  alios  terra  procrearet,  sicut  fit  in  genere  arborum  et  her- 
barum.  At  quia  hoc  fieri  non  videmus,  manifestum  est  neque 
primum  procreasse.  Sed  nec  aeternus  erat.  Si  enim  principio 
caruisset  essetque  aeternus,  numquam  mortuus  fuisset  neque  inter- 
iisset.     Quod    enim   principium   non   habet ,    neque    finem   habet. 


Art.  9.   De  argumento  biologico.  197 

Relinquitur   igitur,    ut    factus    fuerit.     Quoti    autcm    factum    est, 
auctorem   habet.     Est  igitur  creator  et  auctor   homimim  Deus."  1 

TllCSis  XV.  Kxsistere  Deam  tamquam  primam  causam 
yitae  organicae  probatiir  ex  origine  organismorum. 

347.  Probatur.   Organica  vita  non  coepit  cum  processu  mundano. 
Nani  : 

a)  Hoc  communiter  ab  omnibus  admittitur.  Censent  enim 
aliquando  omnem  materiam  in  eo  statu  nebuloso  fuisse,  qui  orga- 
nismorum exsistentiam  omnino  non  permitteret.  Contradicunt 
tamen  forsan  pauci,  qui  vitam  per  meteora  ad  terras  delatam 
esse  fingunt;  supponere  enim  videntur  semper  in  spatiis  vitae 
germina  dispersa  exstitisse. 

b)  Idem  ex  rerum  natura  colligitur.  Nam  organismi  diligen- 
tissimam  quandam  soli,  aquae,  aeris,  rerum  plurimarum  prae- 
parationem  exigunt,  quae  haberi  non  potest,  nisi  diuturna  rerum 
evolutione.  Ergo  quamvis  processimi  mundanum  aeternum  esse 
fingas,  immo  quamvis  ipsam  organicam  vitam  ab  aeterno  exstitisse 
contendas,  nihilominus  concedere  debebis  organismos  postulare 
evolutionem  rerum  anorganicarum  praeeedentem  (quum  contra  ab 
organicis  anorganica  non  pendeant);  ideoque  fateri  debebis  orga- 
nismos, quamvis  sint  a  saeculo,  tamen  in  ipsa  aeternitate  post 
praeviam  rerum  anorganicarum  evolutionem  generata  esse.  — 
Neque  tamen  propterea  negamus  Deum  potuisse  statim  ab  initio 
res  anorganicas  iam  debito  modo  constitutas  una  cum  organismis 
creare.  Loquimur  ex  mente  adversariorum ,  qui,  quamdiu  Deum 
esse  non  supponunt,  omnia  ex  statu  chaotico  sensim  evoluta  esse 
docere  debent  et  docent. 

e)  Comprobatur  per  geologiam.  In  terris  omnes  fatentur  vitam 
organicam  non  ortam  esse,  nisi  post  diutissimam  terrae  evolutionem. 
Antiquissima  enim  terrae  strata  organismos  non  ferunt.  Multis 
etiam  signis  concludere  debemus  eum  aliquando  fuisse  terrae 
calorem  et  eam  indolem,  quae  omnem  vitam  prohiberet.  Si  igitur 
haec  de  terra  valent ,  a  pari  in  universo  mundo  vita  rerum 
anorganicarum   accuratam  et   diutinam   praeparationem   supponit. 

348.  Ulterius   organica  vita  non   generata  est  ab  anorganicis. 
Constat 

1 .  auctoritate.  Nam  dogmatis  atheisticis  et  praeiudiciis  materia- 
listicis  non  obstantibus  scientiam  reclamare  contra  omnem  genera- 


1  Dialog.  3.    Migne,  P.  G.  XCVII,  1493. 


198  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

tionem  aequivocam  physici  hodierni  passim  confitentur.  Propterea 
ad  illum  germinum  de  coelis  lapsum  quidam  confugiunt1. 
349.  2.  experientia.  a)  Corpora  anorganica  primaeva  ad  orga- 
nismos  primos  se  habebant ,  ut  corpora  anorganica  nostrorum 
saeculorum  se  habent  ad  organismos  hodiernos.  Atqui  experientia 
piane  constai  nunc  naturam  anorganicam  servire  ad  vitam,  nequa- 
quam  autem  ex  ea  vitam  generari  ;  piane  constat  omne  vivimi  esse 
ex  ovo  ;  piane  constat  generationem  aequivocam  2  figmentum  esse 
inane.  Si  enim  in  rebus  esset  virtus  generationis  aequivocae,  sine 
ullo  dubio  haec  virtus,  quum  sit  piane  fundamentalis ,  latissime 
regnaret  et  cotidie,  quin  per  singula  momenta,  innumeris  organismis 
aequivoce  procreatis  exerceretur.  Nunc  autem  diligentissima  et 
continuata  tot  virorum  doctissimorum  observatio  nil  tale  umquam 
detexit,  quamvis  hoc  in  favorem  sui  erroris  maxime  quaererent. 
Contra  semper  observatum  est  numquam  in  aliquo  loco  organismos 
generari,  si  germina  accedere  caute  prohibentur 3. 

b)  Non  solum  nulli  organismi  sponte  sua  oriuntur,  etiam 
in  ipsis  organismis  cellula  non  oritur,  nisi  ex  cellula.  Unde 
illud  apud  physiologos  hodie  celebratissimum  :  ..Omnis  cellula 
ex  cellula." 

e)  Immo  nunc  docent  nullam  partium  organizatarum  cellulam 
constituentium  formari  et  oriri,  nisi  divisione  vel  fissione  vitali. 
Ita  nucleus   cellulae   fissione   oritur   ex   alio   nucleo,   non   sponte 


1  Ita  Helmholtz  :  „Es  erscheint  mir  ein  vollkommen  richtiges  wissen- 
schaftliches  Verfahren  zu  sein ,  wenn  alle  misere  Bemiiliungen  scheitern ,  Or- 
ganismen  aus  lebloser  Substanz  sich  erzeugen  zu  lassen,  dass  wir  fragen,  ol> 
iiberhaupt  das  Leben  je  entstanden,  ob  es  niebt  ebenso  alt  wie  die  Materie  sei, 
und  ob  niebt  seine  Keime  von  einem  Weltkorper  zum  andern  beriibergetragen 
sich  liberali  entwickelt  hatten,  avo  sie  giinstigen  Boden  gefunden"  (Populare 
wissenseb.  Vortrage  1876.  Heft  3.  S.  139). 

2  Generatio  aequivoca  est  origo  viventis  ex  non  vivente  i.  e.  origo  vitae 
ex  elementis  anorganicis.  Vocatur  etiam  generatio  spontanea ,  abiogenesis, 
heterogenia,  autogonia,  archebiosis,  quamquam  haec  nomina  non  semper  eadem 
piane  significatione  ab  auctoribus  adbibentur. 

3  Praesertim  Pasteur  in  omnibus  casibus ,  quibus  aliqui  generationem 
aequivocam  intercedere  nonnibil  suspicabantur ,  certe  eam  locum  non  habere 
ostendit  et  ita  hypothesi  generationis  aequivocae  omne  fundamentum  empiricum 
subtraxit.  Probavit  enim  Pasteur:  a)  multa  semina  organica  per  aerem  esse 
diffusa  ;  b)  si  ista  semina  organica  arceantur ,  etiam  post  multos  annos  nullos 
oriri  organismos  ex  materia  alias  putrescibili  ;  e)  si  liber  accessus  permittatur 
intra  24  vel  48  boras  iam  oriri  organismos  vivos.  —  Conferri  potest  Pesch, 
Die  grossen  Weltrathsel  (1892)  S.  174. 


Art.  9.  IV  argomento  biologico.  199 

ex    protoplasmate;    grammi     chlorophylloBum    oritur    ex    grano 

simili  e.  i.  p.  *•. 

350.  3.  rottone.  Res  organicae  perfectione  essentiali  prae 
anorganicis  excellunt.  Atqui  effectus  non  potest  esse  perfectior 
■•ausa  sua  adacquata.  Ergo  ex  anorganicis,  feamquam  ex  cansa 
adacquata,  vita  non  fit.  - —  Revera  quia  dicet  hominem  ex  rebus 
anorganicis  vel  etiam  ex  brutis,  rationale  ab  irrationali,  spirituale 
a  corporali  generatimi  esse?  Item  quisque  videt  bruta  ex  an- 
organìcis  et  generatili]  ex  iis,  quae  sensu  carent,  non  gigni;  videro 
enim  et  audire  et  appetere  non  sunt  merae  vibrationes  et  motiones 
mcchanicae  vel  moleculares,  sed  continent  aliquod  elemcntum, 
quod  nulla  materia  inanimata  sibi  soli  relieta  suppeditare  potest. 
Denique  plantae  evolutione ,  structura ,  phaenomenis  ita  brutis 
assùnilantur ,  ut  etiam  in  iis  aliquod  vitae  principium,  quod  an- 
organicis  deest  ex  iisque  solis  derivari  non  potest,  latere  intelligas2. 


1  Ad  rem  Keller  (Biolog.  Centralblatt  [1891]  S.  706  loquens  de  opere 
Wiesheb,  Die  Elementarstructur  und  das  Wachstum  der  lebenden  Snbstanz.  1892)  : 
_Die  Geschichte  der  biologischen  Naturvrissenschaften  lebrt  una,  dass  der  Lebre 
von  der  spontanei!  Entstehung  der  Organismen  niit  der  fortsebreitenden  Ent- 
wicklung  der  Wissenscbaft  der  Boden  imnier  mebr  und  mebr  entzogen  wurde. 
Seit  Decennien  perborrescirte  man  in  Gelehrtenkreisen  die  spontane  Erzeugung 
selbst  niederster  Organismen  der  Pflanzen-  oder  Tbierwelt.  Die  Zeit  aber 
liegt  nocb  niebt  weit  zuriick,  wo  diese  Auffassung  niebt  in  das  Gebiet  der 
Histologie  hiniibergriff ,  wo  man  an  der  Lebre  von  der  spontanen  Entstebung 
der  Zelle  innerbalb  des  Organismus  sich  nicht  stiess.  Nacbdem  auch  fiir  diese 
El  emento,  rgebilde  der  Organismen  die  spontane  Entstehung  preisgegeben  war 
glaubte  man  doch  fiir  die  niedrigern  Einbeiten,  die  Elemento  rgebilde  der  Zelle n, 
^ie  festhalten  zu  sollen.  Nocb  vor  wenigen  Jabren  Hess  man  den  Zellkern  aus 
dem  als  Fliissigkeit  angenommenen  Protoplasma  bervorgehen  und  nabm  noch 
eine  spontane  Entstehung  organisirter  Inhaltskorper  (Chloropbyllkorner  etc.) 
in  der  Pfianzenzelle  an.  Rasch  sich  folgende  Fortschritte  der  mikroskopischen 
Untersuchungsmethoden  lassen  nunmehr  keinen  Zweifel  dariiber  bestehen,  dass 
innerhalb  des  Organismus  das  Lebende  nur  wieder  aus  Lebendem  oder,  in 
anderer  Form  ausgedruckt,  das  Organisirte  nur  wieder  aus  Organisirtem  her- 
vorgeht.  Ist  dem  so,  so  folgt  daraus,  dass  alle  uns  in  der  Zelle  entgegen- 
tretenden  lebenden  Individualitaten  aus  andern  lebenden  Gebilden  auf  dem  Wege 
der  Theilung  hervorgehen  miissen.  Dass  die  Theiluag,  auf  der  die  ungeschlecht- 
liche  Fortpflanzung ,  die  Neubildung  der  Zellen  zu  Geweben,  in  letzter  Linie 
auch  die  geschlechtliche  Fortpflanzung  heruht,  im  Leben  der  Organismen  eine 
ganz  hervorragende  Rolle  spielt,  liegt  auf  der  Hand/ 

2  Huc  etiam  omnia  faciunt,  quibus  Dkessel  (Der  belebte  und  der  unbelebte 
Stoff.  22.  Erganzungsh.  zu  den  Stimmen  aus  Maria-Laach)  nisus  et  motus  op- 
positos  et   contrarios   materiae   non  vivae   et  vivae  optime   et  copiosissime  de- 


200  Cap.  5.   De  argumentis  theologieis  physicis. 

—  Neque  tamen  propterea  Deum  non  potuisse  contendimus  eie- 
mentis  dare  virtutem,  ut  sub  largo  quodam  Dei  concursu  vitam  non 
intellectualem  generarent1.  At  contra  adversarios  loquimur,  qui 
Deum  esse  non  supponunt  neque  ad  illius  concursus  complementum 
provocare  possunt,  quin  eo  ipso  id,  quod  intendimus,   concedant. 

351.  Ergo  quum  vita  organica  post  mundi  processum  coeptum 
orta  sit,  et  quum  elementa  ex  se  solis  hanc  vitam  generare  non 
potuerint,  exsistit  ens  extramundanum  et  supramundanum ,  quod 
elementis  ad  organa  convenire  iussis  principium  vitae  indidit. 

352.  Scholion.  I.  Primam  vitae  in  his  terris  originem  exsisten- 
tiam  Dei  demonstrare  in  thesi  vidimus.  Itaque  organismi,  qua- 
tenus  sunt  in  genere  viventium,  Deum  praedicant,  a  quo  primitus 
orti  sunt.  At  viventia  Deum  clamant  non  solo  titulo  generali, 
quod  sunt  viventia,  sed  etiam  eo,  quia  sunt  haec  species  viventis. 
Hoc  contra  eos  asserimus,  qui  omnia  viventia  ex  uno  communi 
parente  variationibus  temporum  decursu  factis  orta  esse  credunt. 
Quorum  opinio  si  vera  esset,  non  ex  specifica  viventium  natura 
ad  Deum  auctorem  argumentum  fieri  posset,  quum  differentiae 
organismorum  particulari  operationi  divinae  praeter  eam,  qua 
communem  parentem  condidit,  non  deberentur.  Tamen  experientia 
demonstrare  videtur  viventium  species  alias  ex  aliis  oriri  non 
posse.  Quod  quum  ita  sit,  singuli  organismi  indolem  suam  speci- 
ficam  ex  Conditoris  immediato  interventu  derivant,  et  ideo  non 
solum  ex  ratione  vitae  generica,  sed  etiam  ex  singulis  differentiis 
specificis  Deum  exsistere  eorum  auctorem  argumento  physico 
efficitur.  De  hac  re  consulantur  ea,  quae  postea  contra  Darwi- 
nismum  disputabimus. 

353.  II.  Exsistentia  Dei  non  solum  ex  creatione  primi  hominis 
colligitur,  sed  etiam  inde,  quia  in  dies  singulorum  hominum,  qui 
concipiuntur ,  animae  ab  ente  supramundano  creantur.  Anima 
enim  liominis,  quum  sit  substantia  spiritualis  et  esse  habeat  a 
materia  intrinsecus  independens,  in  materia  vel  ullius  subiecti 
potentia  non  continetur;  neque  anima,  quum  sit  simplex,  in  duas 
dividi  partes  potest,  ut  parens  generatione  partem  animae  suae 
ad  prolem  traducat.    Producenda  igitur  est  ex  nihilo  subiecti  i.  e. 


scribit.  Ex  his  enim  apparet  viventia  esse  ordinis  essentialiter  altioris  quam 
non  viventia ,  et  ideo  in  his  illorum  rationem  sufficientem  invenm  non  posse. 
Cf.  etiam  Pfsch,  Pbilos.  natur.  n.  181  sqq.  186  sqq. 

1  Revera  scholastici  censehant  elementa  divinitus  istam  virtutem  accepi.sse. 
Vernm  diligentior  naturae  ohservatio  eos  in  hoc  puncto  deeeptos  esse  patefecit. 


Art.  9.  De  argumento  biologico.  201 

creationc.  quae  non  fit .  nisi  a  causa  supramundana.  Hic  con- 
eulenda  sunt,  quae  in  psychologia  de  natura  animae  huraanae 
disputantur. 

OBIECTIO. 

354.  Helmholtz1   putat  per  meteora  vitae  germina  ad  terras  delata  esse. 

Ergo  speciali*  Dei  interventus  non  requiritur. 

Resp.  a)  Gratis  affirmatur  extra  has  terras  organismo»  vivere.  Generatim 
corporum  coelestium  status  is  est,  ut  vita,  qualis  in  terra  est,  impossibilis  sit. 

b)  Vita  etiam  coelestium  corporum,  si  quae  est,  orta  est  post  mundi  pro- 
cessimi coeptum.  Ergo  tota  vis  argomenti  manet,  et  quaestio  de  origine  vitae 
tantum  differtur,  non  solvitur. 

e)  Ammalia  grandiora ,  ut  lumbrici ,  mures ,  elephantes  procul  dubio  non 
de  coelis  ceciderunt.  Ergo  ii ,  qui  recte  variationem  specierum  organicarum 
determinatis  et  angustis  limitibus  circumscribunt ,  illas  grandiores  species  im- 
mediato Dei  interventu  in  terra  collocatos  esse  admittere  coguntur. 

d)  Quamvis  libéralissime  de  organismorum  descendentiis  iudices,  hominem 
ex  elementis  vel  plantis  vel  brutis  non  esse  generatimi  certuni  est.  Ergo  primus 
homo  in  terris  a  Deo  creatus  est. 

e)  Iure  merito  alii  physici  germina  vitae  per  meteora  ad  terram  venire 
posse  negant.  Nani  si  in  aerolitliis  in  aerem  nostrum  inciderent,  calore,  qui 
suboritur,  necarentur  ;  immo  iam  in  spatiis  mundanis,  ut  de  frigore  ibi  regnante 
taceam,  certe  omni  humido  consumpto  vivere  desinerent 2. 

1  L.  e. 

2  Helmholtzio  obicit  Zollner  (vide  Helmholtz  1.  e.)  :  ,AVenn  daher  jener 
mit  Organismen  bedeckte  Meteorstein  auch  beim  Zertrummern  seines  Mutter- 
korpers  mit  heiler  Haut  davongekommen  ware  und  nicht  an  der  allgemeinen 
Temperaturerhohung  theilgenommen  batte,  so  musste  er  doch  nothwendig  erst 
die  Erdatmospltlive  passirt  haben,  ehe  er  sich  seiner  Organismen  zur  Bevolke- 
rung  der  Erde  entledigen  konnte."  Respondet  quidem  Helmholtz  :  „Nun  wissen 
wir  erstens  aus  haufig  wiederholten  Beobachtungen ,  dass  die  grossern  Meteor- 
steine  bei  ihrem  Falle  durch  die  AtmospJui re  sich  nur  in  ihrer  aussersten  Schicht 
erhitzen,  ini  Iimern  aber  kalt  oder  sogar  sehr  kalt  bleiben.  Alle  Keime  also. 
die  etwa  in  Spaiteli  derselben  steckten ,  waren  vor  Verbrennung  in  der  Erd- 
atmosphàre  geschiitzt.  Aber  auch  die  oberflachlich  gelagerten  wiirden  doch 
wohl,  wenn  sie  in  die  allerhòchsten  und  diinnsten  Schichten  der  Erdatmosphare 
gerathen,  langst  durch  den  gewaltigen  Luftzug  herabgeblasen  sein,  ehe  dei- 
Stein  in  dichtere  Theile  der  Gasmasse  gelangt,  wo  die  Compression  gross  genug 
wird,  uni  nierkliche  "Warme  zu  erzeugen.  Und  was  andererseits  den  Zusammen- 
ztos*  zweier  Wettkorper  betrifft,  so  werden  die  ersten  Folgen  davon  gewaltige 
mechanische  Be^vegungen  sein,  und  erst  in  dem  Masse,  als  diese  durch  Reibung 
vernichtet  werden,  entsteht  Warme.  Wir  wissen  nicht,  ob  das  Stunden  oder 
Tage  oder  Wochen  dauern  wiirde.  Die  Bruchstiicke,  welche  ini  ersten  Moment 
mit  planetarischer  Geschwindigkeit  fortgeschleudert  sind,  konnen  also  ohne  alle 
Wariiieeiitwicklung  davon  komnien.  Idi  balte  es  nicht  einmal  fiir  unmòglich, 
dass  ein  durch  hohe  Schichten  der  Atmosphàre  eines  Weltkorpers  fliegender 
Stein  oder  Steinschwarm  einen  Ballen  Luft  mit  sich  hinausschleudert  und  fort- 


202  ^aP-  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

AETICULUS  X. 
DE  ARGUMENTO  EX  MIRACULIS. 

355.  Ad  miracula,  quae  in  favorem  religionis  christianae  fiebant, 
apologetae  et  scriptores  ecclesiastici  in  omnibus  fere  scriptis  suis 
provocant,  ut  gentilibus  fidem  in  unum  Deum  et  in  Iesum  Christum 
persuaderent.  Ita  quum  Augustinus  in  dialogo  de  libero  arbitrio 
ex  Evodio  quaesivisset,  quomodo  Deum  esse  ostensurus  esset  alicui 
de  hac  ventate  dubitanti,  „praesertim  si  ille  non  obluctari  per- 
vicaciter,  sed  studiose  id  vellet  agnoscere",  Evodius  respondet:  „Hoc, 
quod  ultimimi  posuisti,  satis  me  admonet,  quid  ei  respondere  debe- 
rem.  Certe  enim,  quamvis  esset  absurdissimus ,  concederet  mihi 
cum  doloso  et  pervicaci  de  nulla  omnino,  et  maxime  de  re  tanta, 
non  esse  disserendum.  Quo  concesso  prior  mecum  ageret,  ut  sibi 
crederem  bono  animo  eum  istuc  quaerere  neque  aliquid  in  se,  quod 
ad  rem  liane  attinet,  doli  ac  pervicaciae  latere.  Tum  ego  de- 
monstrarem,  quod  cuivis  facillimum  puto,  quanto  esset  aequius,  quum 
sibi  de  occultis  animi  sui,  quae  ipse  nosset,  vellet  alterum  credere, 
qui  non  nosset,  ut  etiam  ipse  tantorum  virorum  libris,  qui  se  cum 
Filio  Dei  vixisse  testatimi  litteris  reliquerunt,  esse  Deum  crederet  : 
quia  et  ea  se  vidisse  scripserunt,  quae  nullo  modo  fieri  possent, 
si  non  esset  Deus;  et  nimium  stultus  esset,  si  me  reprehenderet, 
quod  illis  crediderim,  qui  sibi  vellet,  ut  crederem.  Iam  vero  quod 
recte  reprehendere  non  valeret,  nullo  modo  reperiret,  cur  etiam 
nollet  imitari."  * 


nimmt,  der  unverbrannte  Keime  enthalt."  Tanien  haec  ab  Helmholtz  audacius 
dici  non  negabis.  —  Bene  etiam  contra  Helmboltz  Naegeli  (Mechanisch-Physiol. 
Theorie  der  Àbstammungsl.  [1884]  S.  84)  :  „Die  grosse  Gefahr,"  inquit,  „welche 
Organismen  auf  einer  Wanderung  von  einem  Weltkorper  auf  den  andern  be- 
droht,  besteht  wohl  nicht  in  extremen  Temperaturen,  selbst  nicht  in  der  grossen 
Kalte  des  Weltraumes,  obgleicb  wir  liber  die  AVirkung  der  letztern  nichts 
wissen ,  sondern  in  dem  vollstandigen  Austrocknen ,  wovor  sie  im  luftleeren 
Raume  niebt  bewahrt  bleiben  konnen.  Die  widerstandsfahigsten  Organismen,  die 
wir  kennen,  die  Spaltpilze,  welcbe  die  feuchte  Siedehitze  ertragen,  gehen  durcb 
langeres  scharfes  Austrocknen  zu  Grande ,  und  icb  bin  iiberzeugt ,  dass  selbst 
ihre  Sporen  nacb  einem  nicht  sehr  langen  Aufenthalte  in  dem  Vacuum  des 
Weltraumes ,  \vo  sie  ihren  Wassergehalt  vollstandig  verlieren  wlirden ,  leblos 
auf  der  Erde  anlangten.  Es  ist  daber,  wenn  es  nicht  noch  andere,  mit  andern 
Eigenschaften  begabte,  niedere  Organismen,  als  die  uns  bekannten  gibt,  keine 
Hoffnung,  dass  ein  Weltkorper  den  andern  mit  organischem  Leben  besame,  aber 
auch  keine  Gefahr,  dass  einer  den  andern  mit  den  (in  Spaltpilzen  bestehenden) 
Keimen  seiner  Infectionskrankheiten  anstecke." 

1  De  lib.  arb.  1.  2.  e.  2.    Migne,  P.  L.  XXXII,  1242. 


Alt.  10.  Do  argumento  ex  miraculis.  203 

Asserito,  Bxaistere  Deum  tamquam  virtutem  supramumla- 
«ani  probatur  ex  operibus  ìnnltis  supeniaturaliter  factis. 

356.  st;it.  Quaest.  Hoc  argumentum  sub  forma  theseos  non 
proponimus,  quia  iti,  quoti  est  in  eo  potissimum,  scil.  revera 
miracola  fatta  esse,  hoc  loco  non  demonstratur ,  sed  tamquam 
alibi  probandum  supponitur, 

Probatur.  Historia  teste  in  mundo  saepe  evenerunt  et  eve- 
niunt  illustria  facta,  quae  agentibus  mundi  visibilis  nullatenus 
adscribi  possunt,  sed  agens  supramundanum  et  spirituale  Bup- 
ponunt.  Eiusmodi  facta  sunt  vaticinia  prophetarum  Veteris  Testa- 
menti, vaticinia  Christi  Domini,  vaticinia  in  Ecclesia  Christi  interdum 
edita ,  miracula  libris  Veteris  Testamenti  consignata ,  miracula 
Christi  Domini,  miracula  apostolorum,  martyrum,  sanctorum,  mira- 
cula circa  reliquias  sacras  et  locis  sacris  perpetrata,  propagatio 
fidei  christianae ,  emendatio  morum  religione  Christiana  effecta, 
perennitas  Ecclesiae  catholicae,  Christi  vita  sanctissima,  doctrinae 
christianae  sublimitas  humanam  sapientiam  longe  superans,  sanc- 
torum virtutes  heroicae,  martyrum  fortitudo  etc.  Quorum  fac- 
torum  veritatem  et  siiperaaturalitatem  in  theologia  apologetica 
tlemonstratam  invenies.  —  Ergo  supra  mundum  exsistit  horum 
miraculorum  operator  et  causa.   Ergo  (cf.  n.  22)  exsistit  Deus. 

357.  S  e  h  o  1  i  o  n.  I.  Argumentum  praesens  prae  reliquis  eo 
excellit,  quod  opera  supernaturalia  naturalibus  praestantiora  sunt 
ideoque  Deum  perfectius  manifestant.  Nam  quo  nobilius  est  opus, 
eo  magis  Dei  perfectionem  nuntiat.  V.  gr.  ex  consideratione 
naturae  humanae  Dei  sapientia ,  sanctitas ,  libertas  luculentius 
eruitur  quam  ex  consideratione  naturae  inferioris.  A  pari  con- 
sideratio  ordinis  supernaturalis  magis  iuvat  quam  consideratio 
cuiusvis  naturae.  Ex  supernaturalibus  scilicet  facillime  apparet 
Dei  supremum  dominium  in  omnes  res ,  independentia  a  legibus 
naturae,  omniscientia  in  vaticinando,  omnipotentia  in  resuscitando, 
sapientia  in  providendo,  sanctitas  in  praecipiendo,  occulta  directio 
circa  corda  nominimi.  Complexus  factorum  supernaturalium  tam- 
quam novum  quoddam  et  sublime  universum  considerari  potest,  quo 
Deus  splendidius  se  manifestat,  quam  universo  naturae  praestitit. 

Etiam  eo  argumentum  nostrum  insigne  est,  quia  magis  im- 
mediate et  dare  Deus  manifestatili'.  Cursus  naturae  legaliter 
gradiens  saepe  Dei  causalitatem  ab  oculis  nominimi  occultat. 
Quod  in  supernaturalibus  non  ita  accidit ,  sed  lue  apertissime 
digitus  Dei  demonstratur. 


204  Gap.  5.   De  argumentis  theologicis  physicis. 

Deinde  hoc  argumentum  facilius  corda  hominum  ferit  liben- 
tiusque  ab  iis  admittitur.  Est  enim  a  natura  ipsa  stimulus  quidam 
hominibus  inditus ,  quo  ad  supernaturalia  trahuntur  iisque  de- 
lectantur  et  firmiter  adhaerent. 

Denique  in  hoc  argumento  commodissime  accidit,  quod  ex- 
sistentia  Dei,  quae  prius  ex  miraculis  ratiocinando  colligitur,  post- 
modum  legatorum  miraculis  approbatorum  dissertassimo  praeconio 
confirmatur  et  stabilitur  et  quantum  ad  varia  Dei  attributa  egregie 
perficitur. 

Postremo  cognitio  Dei,  quae  ex  miraculis  hauritur,  propterea 
pretiosissima  est,  quia  proxime  accedit  ad  fidem  et  meritum  super- 
naturale  gratiae;  qua  de  re  agunt  theologi. 

Neque  tamen  oblivioni  dare  debemus  miraculorum  historicam 
veritatem  et  characterem,  quo  vires  naturae  excedunt,  cura 
diligentissima  et  sat  copiosa  prius  in  tuto  collocanda  esse,  ut 
argumentum  prospere  fluat.  Haec  autem  inquisitio  facilius,  iu- 
cundius,  manifestius  currit,  si  iam  supponitur  exsistere  Deum, 
qui  omni  naturae  praesidet  et  praecipue  rerum  humanarum  pro- 
videntiam  gerit. 

358.  IL  Historia  generis  humani  specialem  quandam  Dei  circa 
nos  curam  et  providentiam  manifestat,  quae  in  eo  mirabilissima 
est,  quod  fines  suos  efficacissime  assequitur,  quin  hominis  liber- 
tatem  laedat.  Haec  Dei  gubernatio ,  etsi  iam  in  ipsa  naturali 
generis  nostri  evolutione  et  in  naturali  scientiarum,  artium,  con- 
suetudinum,  legum,  commercii,  culturae  progressu  cernitur,  tamen 
id  prae  omnibus  et  in  omnibus  spectat,  ut  ad  bona  Christi  super- 
naturalia homines  perveniant.  Cernitur  etiam  haec  Dei  oeconomia 
in  eo,  quod  historia  iustitiam  quandam  manifestat,  quae  virtutes 
populorum  praemiatur  eoruinque  vitia  punit.  Iam  vero,  quum 
tota  haec  Dei  circa  nos  cura  ad  facta  praeternaturalia  referatur, 
argumentum  oeconomologicum ,  quod  ex  facto  providentiae  spe- 
cialioris  exsistentiam  Dei  providentis  colligit,  pars  quodammodo 
est  argumenti  ex  miraculis  ideoque  a  nobis  speciatim  non  trac- 
tatur.  —  Si  quis  tantum  illam  providentiam  consideret,  quae 
nullum  Dei  influxum  praeter  naturae  cursum  communem  et  solitum 
involvit,  is  partem  argumenti  teleologici  explicabit. 

359.  III.  Praeter  facta  illustria  et  publica,  quibus  Dei  im- 
mediatus  interventus  agnoscitur,  multa  sunt  facta,  quae  singulares 
homines  vel  familias  vel  coetus  hominum  angustiores  spectant  iisque 
solis  satis  nota  et  perspecta  sunt.     Facta  illa  publica  inserviunt 


Art.  10.  De  argumento  ex  mìraculie.  'j(>."> 

argumento  scientifico  et  generatila  valido:  facta  autcm  privata 
Bummam  quandam  vim  in  eos  exercere  solent,  qui  talia  in  se  voi 
aniieis  vel  notis  experti  sunt.  In  specie  cxperientia  propria,  illu- 
strai iones  et  inspirationes  nobis  immissae,  efficacia  quoque  gratiae 
a  passionimi  misero  servitio  ad  virtutum  solidarum  exercitium  nos 
vocantis  et  roborantis  argumenta  sunt  valida  Dei  exsistentis. 
Quae  tamen  experientiae  non  solent  fieri  nisi  ab  iis,  qui  veritatem 
et  virtutem  sincere  quaerunt. 

0BIE€TI0. 

360.  Aliquis   daemon    inferior   vel   etiam   spiritus   nequam    talia   miracula 

patrare  potest.     Ergo  non  sequitur  Deum  exsistere. 

Resp.  a)  Certe  tamen  spiritus  invisibiles  et  mundus  spiritualis  exsistunt. 
Hoc  contra  materialistas  proljavisse  magnae  utilitatis  est.  —  Praeterea  multa 
ex  illis  factis,  velut  vaticinia,  excedunt  vires  daemonis  inferioris. 

b)  Spiritus  malignila  non  potest  esse  ens  a  se.  Ergo  est  creatus  ab 
alio  ente,  quod  est  a  se  et  Deus.  Ergo  etiamsi  eventus  insolitus  supponitur 
esse  a  spiritu  maligno ,  nihilominus  ad  exsistentiam  Dei  concludere  possumus. 
Cf.  n.  22. 

e)  Omnia  miracula ,  quae  recensuimus ,  uni  supremo  regimili  subsunt. 
Omnia  enim  ad  eundem  tinem  conspirant,  qui  est  Christus  Dominus.  Christus 
ab  universo  Vetere  Testamento  praefiguratur,  prophetizatur,  praeparatur;  Christus 
in  Ecclesia  catholica,  quam  ipse  instituit,  et  cui  Petrum  reliquosque  apostolos 
et  eorum  successores  praefecit,  praedicatur,  glorificatur,  omnibus  fidelibus  inii- 
tandus  proponitur  ;  Christi  opus  Ecclesia  exsequitur  et  per  omnia  saecula  con- 
tinuai ;  Christus  ingenti  miraculorum  corona  insignis  vixit  ;  in  Christo  eiusque 
a  mortuis  resurrectione  ad  miraculorum  culmen  perventum  est.  Constat  igitur 
illa  miracula  ab  uno  fonte  manavisse.  Atqui  qui  tam  late  in  genere  humano 
regnat,  aperte  est  rector  generis  humani  et  mundi.  Ergo  illa  miracula  ex- 
sistentiam demonstrant  rectoris  mundi,  qui  est  Deus,  non  spiritus  inferior.  — 
Quod  magis  adhuc  patebit,  si  speciatim  miracula  Christi  Domini  consideras. 
Caecos ,  surdos ,  mutos ,  mutilatos ,  leprosos ,  quosvis  aegrotos  sanat ,  aquam  in 
vinum  vertit,  supra  mare  ambulat,  procellam  sedat,  Christum  mortuum  universa 
natura  luget  etc.  Quae  sane  ostendunt  eum,  qui  omnia  haec  miracula  patravit, 
esse  Dominimi  universae  naturae  sive  Deum  l. 


1  In  apologetia  exsistentia  Dei  supponitur  et  tunc  facilius,  ratione  habita 
providentiae  divinae,  spiritum  malignimi  in  istis  operibus  non  intervenire  effi- 
citur.  —  De  toto  hoc  argumento  ex  miraculis  cf.  Heinrich,  Dogmatische  Theo- 
logie  (1879)  III,  266. 


206  Gap.  6.    De  argumentis  theologicis  moralibus. 

CAPUT  TI. 
DE  ARGUMENTIS  THEOLOGICIS  MORALIBUS. 


PROLOGUS. 

361.  Argumenta  moralia,  quibus  exsistentiam  Dei  demonstremus, 
tria,  ut  supra  diximus,  afferemus.  Quare  tres  sunt  huius  capitis  articuli  : 

Articulus      I.  De  argumento  eudaemonologico. 
„  IL   De  argumento  deontologico. 

„  III.  De  argumento  etimologico. 

ARTICULUS  I. 
DE  ARGUMENTO  EUDAEMONOLOGICO. 

362.  Duplex  potissimum  in  anima  hominis  est  tendentia,  qua 
ad  Deum  pervenit.  Una  nititur  principio  causalitatis ,  quo  ad 
quemvis  eventum  causam  quaerimus,  donec  recedendo  ad  ultimum 
terminimi  a  quo  et  primam  omnium  rerum  causam  perveniamus. 
Altera  tendentia  est  desiderium  beatitudinis,  quod  nos  procedendo 
ad  ultimum  terminum  ad  quem  et  supremum  omnium  rerum 
imeni  perducit.  Hac  secunda  via  Deum  argumento  eudaemono- 
logico quaerimus.  Quae  via  sollemnis  erat  S.  Augustine  Neque 
sane  hoc  mirum  accidit.  Nani  quum  iam  sciamus  Augustinum 
veritatis  contemplatione  ad  Deum  ascendere  consuevisse,  etiam 
in  beatitudinis  consideratione  frequens  esse  debuit.  Arctissimo 
enim  nexu  veritas  et  bonitas ,  sapientia  et  beatitudo  continentur. 
Quem  nexum  ipse  Augustinus  his  verbis  exprimit:  „Num  aliam 
putas  esse  sapientiam  nisi  veritatem,  in  qua  cernitur  et  tenetur 
sunnnum  bonum?  .  .  .  Summo  autem  bono  assecuto  et  adepto 
beatus  quisque  fit,  quod  omnes  sine  controversia  volumus.  Ut 
ergo  constat  nos  beatos  esse  velie,  ita  nos  constat  velie  esse 
sapientes ,  quia  nemo  sine  sapientia  beatus  est.  Nemo  enim 
beatus  est  nisi  summo  bono,  quod  in  ea  ventate,  quam  sapientiam 
vocamus,  cernitur  et  tenetur."  1 

363.  Mentem  S.  Doctoris  circa  argumentum  nostrum  iam  enu- 
cleatius  proponamus.  Imprimis  omnes  liomines  innato  et  necessario 
desiderio  in  beatitudinem  ferri  passim  inculcat.  Ita  in  libro  13.  De 
Trinitate,  quum  retulisset  illud  cuiusdam  mimi  :   „  Vili  vultis  emere 


1  De  lib.  arb.  L  2.  e.  9.  n.  26.    Mjghe,  P.  L.  XXXII,  1234. 


Art.  1.  De  argumento  eudaemonologico.  -jn, 

et  caro  vendere",  et  illudEnniì:  „Omnes  mortales  sese  laudarier 

optant**,  haec  non  ita  approbat  :  c<  pergit:  „At  si  dixisset: 
,Omnes  beati  esse  vultis,  miseri  esse  non  vultis',  dixisset  aliquid, 
quod  iiullus  in  sua  non  agnosceret  voluntate.  Quidquid  enim 
alimi  quisquam  latenter  velit,  ab  hac  voluntate,  quae  omnibus 
et  in  omnibus  homìnibus  satis  nota  est,  non  recedit."  Et  paulo 
post:  „ Itane  falsum  erit,  unde  nec  ipse  (quum  academicis  omnia 
dubia  sint)  academicus  ille  Cicero  dubitavit ,  qui ,  quum  vellet 
in  Hortensio  dialogo  ab  aliqua  re  certa,  de  qua  nullus  ambigeret, 
sumere  suae  disputationis  exordium  :  Beati  certe,  inquit,  omnes  esse 
volumus?"1  —  Hoc  desiderium  non  potest  esse  inane;  sed  ali- 
quod  summum  bonum  exsistere  debet,  quo  piene  beamur.  Xeque 
enim  beatitudinem  appeteremus,  nisi  nobis  esset  impressa  notio 
eius,  i.  e.  nisi  mens  nostra  innatam  haberet  aptitudinem  et  ten- 
dentiam,  qua  bonis  et  veris  particularibus  cognitis  plenam  quandam 
voluntatis  quietem  et  veritatis  fruitionem  concipit  ;  qui  profecto 
conceptus  illusorius  non  est,  quum  mens  ad  illusiones  naturaliter 
non  feratur.  „Sicut  antequam  beati  simus,  mentibus  tamen  nostris 
impressa  est  notio  beatitatis  (per  hanc  enim  scimus  fidenterque 
et  sine  ulla  dubitatione  dicimus  beatos  nos  esse  velie),  ita  etiam. 
priusquam  sapientes  simus,  sapientiae  notionem  in  mente  habemus 
impressam,  per  quam  unusquisque  nostrum,  si  interrogetur,  velitne 
esse  sapiens,  sine  ulla  caligine  dubitationis  se  velie  respondet." 2  — 
Ceterum  S.  Doctor  desiderium  beatitudinis  non  esse  vanum  non 
tam  probat,  quam  ut  rem  nimis  patentem  supponit.  Itaque  Augu- 
stinus  exsistentiam  summi  boni,  quod  desideramus,  assumens,  quid 
sit  illud  summum  bonum,  potius  quaerit,  quam  an  sit.  Praeclarus 
in  hac  re  est  locus  Confessionum :  ..Non  dubia,  sed  certa  con- 
scientia,  Domine,  amo  te  [i.  e.  amo  summum  bonum].  Percussisti 
cor  meum  verbo  tuo,  et  amavi  te  .  .  .  Quid  autem  amo,  quum  te 
amo?  Non  speciem  corporis,  nec  decus  temporis,  nec  candorem 
lucis  ecce  istis  amicum  oculis,  non  dulces  melodias  cantilenarum 
omnimodarum,  non  florum  et  unguentorum  et  aromatum  suave- 
olentiam,  non  manna  et  niella,  non  membra  acceptabilia  carnis 
amplexibus.  Non  haec  amo,  quum  amo  Deum  meum.  Et  tamen 
amo  quandam  lucem  et  quandam  vocem  et  quendam  odorem  et 
quendam  cibum  et  quendam  amplexum,  quum  amo  Deum  meum. 


1  De  Trin.  1.  13.  e.  3.  et  4.    Migne.  P.  L.  XLII.  1018. 

2  De  lilj.  ari..  1.  2.  e.  9.  n.  26. 


208  Cap.  6.   De  argumentis  theologicis  moralibus. 

lucem,  vocem,  odorem,  cibum,  amplexum  interioris  hominis  mei, 
ubi  fulget  animae  meae,  quod  non  capit  locus,  et  ubi  sonat,  quod 
non  rapit  tempys,  et  ubi  olet,  quod  non  spargit  flatus,  et  ubi 
sapit,  quod  non  minuit  edacitas,  et  ubi  haeret,  quod  non  divellit 
satietas.  Hoc  est,  quod  amo,  quum  Deum  meum  amo.  Et  quid 
est  hoc  ?  Interrogavi  terram,  et  dixit  :  Non  sum  ;  et  quaecumque 
in  eadem  sunt,  idem  confessa  sunt.  Interrogavi  mare  et  abyssos 
et  reptilia  animarum  vivarum,  et  responderunt  :  Non  sumus  Deus 
tuus,  quaere  super  nos.  Interrogavi  auras  flabiles,  et  inquit  uni- 
versus  aer  cum  incolis  suis  :  Fallitur  Anaximenes,  non  sum  Deus. 
Interrogavi  coelum,  solem,  lunam,  stellas  :  Neque  nos  sumus  Deus, 
quem  quaeris,  inquiunt.  Et  dixi  omnibus  iis,  quae  circumstant 
fores  carnis  meae  :  Dixistis  mihi  de  Deo  meo,  quod  vos  non  estis, 
dicite  mihi  de  ilio  aliquid.  Et  exclamaverunt  voce  magna:  Ipse 
fecit  nos.  Interrogatio  mea  intentio  mea,  et  responsio  eorum 
species  eorum.  Et  direxi  me  ad  me  et  dixi  mihi:  Tu  quis  es? 
Et  respondi:  Homo  ..."  Tandem  invenit  Deum  in  memoria  et 
mente  sua  tamquam  summum  bonum  complete  beans  et  primam 
veritatem 1.  —  Haec  omnia  alibi  praeclarissimis  verbis  sic  com- 
prehendit:  ,,Fecisti  nos  ad  te,  et  inquietimi  est  cor  nostrum, 
donec  requiescat  in  te."  2 

364.  Explicentur  iam  conceptus  summi  boni,  beatitudinis  et 
appetitus  innati,  quum  ad  intelligentiam  argumenti  subsequentis 
requirantur. 

Bonum  est  ens  appetibile  sive  ens,  ut  est  obiectum  voluntatis. 
Nempe  ens  est  obiectum  tum  intellectus,  qui  cognoscendo  illud  in  se 
recipit,  tum  voluntatis,  quae  se  ad  ens  inclinat  et  quasi  transfert. 
Ens,  ut  est  obiectum  intellectus,  appellatur  veruni  ;  ut  est  obiectum 
voluntatis,  vocatur  bonum.  —  Porro  in  bonum  ferimur  vel  propter 
ipsum  bonum  vel  propter  aliud,  quemadmodum  medicinam  propter 
sanitatem  quaerimus.  Hinc  bonum  duplex  distinguitur  :  finis  est 
bonum,  quod  sui  gratia  appetitur,  et  ratione  cuius  aliud  appetere 
possumus  ;  medium  sive  utile  est  bonum,  quod  alius  gratia  volumus. 

Finis  dicitur  medius  vel  ultimus.  Finis  medius  est,  qui  tum 
rationem  quandam  finis  habet,  quatenus  eius  gratia  aliud  quaeritur, 
tum  rationem  medii  sive  utilis,  quatenus  ipse  iterimi  propter  aliud 
tertium  amatur  ;  vel  etiam,  quod  fere  in  idem  recidit,  finis  medius 
est,  qui  ratione  quidem  sui  appetitur,  ita  tamen,  ut  simul  altiori 


1  Confess.  1.  10.  e.  6  sqq.  Migne,  P.  L.  XXXII,  782  sqq.         2  Ibid.  1.  1.  e.  1. 


Art.  1.   De  argumenta  eudaemonologico.  jnii 

fini  subdatur.  Finis  ultimus  est,  qui  sui  .malia  appetitili-,  <|iiin  ad 
ulterioren]  lineili  oi-diuetur  ;  in  ipso  igitur  motufl  voluntatis  ter- 
niinatur.  ■ —  Finis  ultimus  aliua  est  de  facto,  aliua  de  iure.  Finis 
ultimus  de  facto  est  bonum,  quod  quis  quaerit,  quin  illud  ad 
ulteriorem  finem  ordinet.  Finis  ultimus  de  iure  est  bonum,  quod 
36  nafiini  et  dignum  est,  quod  propter  se  appotatur,  et  ad  quod 
reliqua  omnia  bona  ordinentur,  quin  ipsum  habeat  superius  bonum, 
ad  quod  recto  ordinetur.  De  facto  divitiae  vel  vita  diuturna  sunt 
finis  ultimus  multorum  hominum;  finis  ultimus  de  iure  tantum  est 
bonum  vere  summum  sive  Deus. 

365.  Beatitudo  obiective  dicitur  bonum,  quod  totaliter  quietat 
appetitimi  ;  subiective  ipsa  possessio  illius  boni  et  piena  voluntatis 
quies  ex  hac  possessione  resultans.  Beatitudo  nostra  obiectiva 
Deus  est;  ipse  nimirum  est  bonum  illud  summum,  quod,  si  clara 
eognitione  possidetur,  appetitimi  nostrum  piane  satiat.  Beatitudo 
nostra  subiectiva  in  perfecta  quadam  et  congrua  Dei  contemplatione 
et  aestimatione  consistit,  quam  amor  consequitur.  —  Saepe  beati- 
tudo indeterminate  dicitur.  Sic  significat  subiective  plenani  volun- 
tatis quietem,  obiective  bonum  aliquod,  ex  quo  quis  recte  vel  falso 
liane  quietem  exspectat. 

366.  Duplex  distinguitur  appetitus:  elicitus  et  innatus.  Elicitus 
est  actus  vitalis  tendens  in  bonum  apprehensum;  subdividitur  in 
intellectivum  et  sensitivum,  prout  ex  eognitione  intellectiva  vel 
sensitiva  oritur.  Appetitus  innatus  est  pondus  quoddam,  quo  omnis 
natura  (i.  e.  omne  principium  operationis)  in  terminimi  a  Creatore 
ipsi  impressimi  quasi  gravitat.  Nulla  enim  creatura  ad  terminimi 
smini  indifferens  est,  sed  ad  eum  intrinseco  nisu  iugiter  sollicitatur. 
Appetitus  igitur  innatus  non  est  actus  vitalis,  immo  omnino  non 
est  actus  sive  operatio;  sed  cum  ipsa  natura,  cuius  est,  realiter 
identifìcatur.  Neque  hic  appetitus  mera  capacitas  est;  sed  est 
tendentia  ad  bonum  et  quasi  sollicitudo,  non  tamen  per  modum 
operationis ,  sed  per  modum  quasi  ponderis.  Itaque  appetitus 
innatus  non  est  operatio,  sed  potest  considerali  tamquam  actus 
primus,  modo  explicato. 

TllCSis  XVI.    Exsistere  Deum  tamquam  bonum  summum 
probatur  ex  desiderio  beatitudinis  nobis  innato. 

367.  Probatur.  Homo  appetitu  innato  fertur  in  beatitudinein 
sive  in  bonum,  quod  aequivalenter  et  eminenter  omnia  bona  con- 
tinet  ideoque  voluntatem  piene  satiat.     Demonstratur  hoc 

Hoxtheim,  Theoclicaea.  14 


210  Gap.  6.    De  argumentis  tlieologicis  moralibus. 

1.  a  priori.  Quaelibet  facultas  pondere  naturae  fertur  in  omnia, 
quae  sub  eius  obiecto  formali  continentur.  Atqui  obiectum  formale 
voluntatis  humanae  est  bonum,  ut  sic.  Ergo  voluntas  humana  et 
ipse  homo  fertur  in  omne  bonum.  Et  quidem  fertur  in  omne 
bonum  quodammoclo  collective  i.  e.  fertur  in  bonum,  quod  aequi- 
valenter  et  eminenter  omnia  bona  particularia  continet  ideoque 
voluntatem  piene  satiat.  Nam  etiam  haec  piena  satietas  ab  in- 
tellectu ,  qui  est  omnis  veri  capax ,  apprehenditur  et  tamquam 
bona  et  maxime  bona  voluntati  proponitur. 

368.  2.  a  posteriori.  Homo  in  omni  actu  id  spectat,  ut  aliquod 
bonum  procuret  vel  malum  removeat.  Atqui  in  hoc  interpretative 
beatitudinis  desiderium  elicimus.  Nam  ita  bonum  particulare  quae- 
rimus ,  ut  quiescere  non  possimus ,  quamdiu  alicui  adhuc  malo 
subsumus  aut  bonum  ulterius  desiderandum  apprehendimus.  Neque 
tantum  interpretative  et  implicite,  sed  etiam  formaliter  et  explicite 
saepissime  beatitudinem  (saltem  indeterminate  sumptam)  volumus. 
Neque  enim  de  statu  boni  perfecti  cogitare  possumus,  quin  toto 
corde  ad  eum  afficiamur;  impossibile  autem  est  beatitudinem  sincere 
odio  habere.  —  Atqui  hoc  desiderium  interpretative  vel  explicite 
elicitum,  quum  sit  absolute  universale  in  omnibus  hominibus  et 
prorsus  necessarium,  appetitum  innatum  beatitudinis  supponit,  i.  e. 
ipsius  naturae  instinctu   et  pondere  in  haec  desideria  erumpimus. 

369.  3.  auctoritate.  Nos  beatitudinem  naturaliter  quaerere  in 
confesso  est  apud  omnes.  Conferantur,  quae  supra  ex  S.  Augustino 
attulimus.  Revera  conscientia  uniuscuiusque .  hominis  tam  dare 
loquitur ,  ut  nos  beatos  esse  velie  demonstratione  piane  non 
indigeat. 

370.  Atqui  hic  beatitudinis  appetitus  innatus  non  potest  esse 
per  se  inanis,  sed  satiabitur,  nisi  forte  impedimentum  accidentale 
supervenerit ,  i.  e.  nisi  homo  peccando  beatitudine  indignum  se 
reddiderit.    Nam  : 

1.  Desiderium  beatitudinis  nobis  impressum  promissio  quaedam 
naturae  est  beatitudinem  acquili  posse  et  acquirendam  esse.  Natura 
enim  desiderium  beatitudinis  nobis  imprimit  et  sic  nos  quasi  iubet 
beatitudinem  quaerere.  [NB.  Naturam  hic  intelligo  universitatem 
rerum,  quae  est  quodammoclo  principium  proximum  omnium,  quae 
sunt  et  eveniunt.  Haec  natura  per  metaphoram  quandam  et 
analogiam  velie  et  iubere  dicitur.]  Atqui  non  possumus  quaerere 
beatitudinem,  nisi  credamus  eam  esse  possibilem.  Ergo  natura 
vult,  ut  beatitudinem  nos  posse  consequi  credamus,   i.  e.  natura 


Art.  l.  De  argomento  eudaemonologico.  211 

nobis  beatitudinem  tamquam  possibilem  proponit  et  promìttit.  — 
l;im  vero  natura  non  mentitili*.  Locutio  enim  per  se  veritatem 
latentem  aperit,  mendacium  autem  est  locutionis  abusus.  In  locutione 
igìtur  praesumenda  est  veritas,  quae  per  se  ei  inest;  mendacium 
autem  probari  debet.  Tantum  vero  abest,  ut  natura  de  mendacio 
suspecta  sit,  ut  universalis  inductio  eam  veritatem  amare  doceat. 
Veritatis  enim  studium  manifestat  natura,  quum  in  homine  sensus 
et  mentem  ventati  cognoscendae  adaptaverit  et  veritatis  vera- 
citatisque  amoiem  pectori  nostro  indiderit. 

Porro  instinctu  et  inclinatione  naturali  bruta  ammalia  non 
decipiuntur.  Atqui  valde  absonum  est  ammalia  stupida  et  vilia 
oaturam  recta  docere  et  provide  curare,  hominem  autem  ratio- 
nalem  et  principem  terrae  fallere  et  tendentiis  vanis  et  spe 
falsa  pascere. 

371.  2.  Universalis  inductio  lume  mundum  demonstrat  optime 
et  ordinatissime  esse  constructum  et  compositum  ;  constat  ex  iis, 
quae  in  argumento  teleologico  diximus.  Ergo  neque  hominem 
natura  condidit  per  se  agitatimi  desiderila  vanis  et  contradictio- 
nibus  scatentem;  idque  eo  minus,  quum  homo  sit  caput  mundi 
visibilis.  —  Neve  obicias  nos  in  hoc  exsistentiam  Dei  teleologice 
probatam  supponere.  Neque  enim  dicimus:  Mundus  est  ordinate 
dispositus  ideoque  ab  architecto  sapiente  fabricatus;  ergo  homo, 
qui  est  ab  ilio  architecto,  sapienter  constructus  est.  Sed  ex  dis- 
posinone mundi  immediate,  quin  de  architecto  cogitemus,  hominem 
non  esse  vi  essentiae  suae  pessime  et  miserrime  vitiatum  per 
analogiam  colligimus. 

372.  3.  Desideria  naturalia  non  esse  frustra  et  inania  et  oninem 
naturae  vocem  esse  veram  tam  exploratum  est,  ut  sit  veritas  per 
se  nota,  quae  demonstratione  non  indiget.  Certe  de  hac  re  hominum 
vulgus  neque  dubitat  neque  dubitare  potest.  Omnibus  enim  evidens 
et  persuasum  est  essentias  rerum  et  prima  principia  esse  vera  et 
bona,  non  fallacia  et  vitiata.  Hoc  in  omni  iudicio  et  in  omni  vita 
sua  supponunt  ;  in  omni  enim  pronuntiato  mentem  hominis  assumunt 
non  esse  illusoriam ,  sed  rectani  et  ad  veritatem  capessendam 
natam  et  aptam.  Propterea  etiam  S.  Augustinum  vidimus  non  in 
eo  laborasse,  ut  desiderium  beatitudinis  chimaericum  non  esse 
efficeret,  sed  omnem  operam  in  eo  collocasse,  ut,  quid  sit  obiectum 
huic  desiderio  respondens,  inveniret.  Quomodo  etiam  concipere 
possumus  aliquam  exigentiam  vel  tendentiam,  quin  sit  bonum, 
quod  rem  exigentem  attrahat  et  sollicitet?     Cf.  n.  120. 

u* 


212  CaP'  6.   De  argumentis  theologicis  moralibus. 

373.  Iam  vero  appetitus  innatus  beatitudinis  satiari  non  potest 
et  inanis  erit,  nisi  exsistat  bonum  summum  et  infinitum,  quod  est 
Deus.     Nani 

1.  quaerimus  naturaliter  plenam  quandam  veritatis  cognitionem. 
Hoc  constat: 

a)  ex  natura  intellectus.  Intellectus  noster  ipsam  universalis- 
simam  entis  rationem  cognoscit  ideoque  ad  omnia,  quae  sub  hac 
ratione  continentur,  amplectenda  fertur.  Hinc  quolibet  particulari 
vero  dato  aliud  ultra  apprehendere  molimur  ex  cognitis  ad  in- 
cognita tendentes.  Neque  hic  motus  quiescere  potest,  donec  ad 
supremam  quandam  et  completam  scientiam  perventum  est. 

b)  experientia.  Quantopere  ad  veritatem  efficiamur,  propria 
cuique  conscientia  testatur.  Cotidie  etiam  videmus,  quam  acri 
studio  homines  veritatem  inquirant;  et  historia  scientiarumque 
progressus  docent  haec  studia  semper  viguisse  nec  quiescere  posse, 
quamdiu  aliquid  investigandum  hominibus  relinquitur. 

374.  Porro  piena  et  beatificans  veritatis  possessio  haberi  nequit, 
nisi  exsistat  veritas  infinita,  quae  est  Deus.     Nani: 

a)  Veritatis  cognitio  piena,  quam  appetimus,  non  habetur  nisi 
cognito  obiecto  infinito  actualiter  exsistente.  —  Dico  primo  nos 
quaerere  cognitionem  obiecti  actualiter  exsistentis.  Inanis  enim 
per  se  et  ieiuna  est  cognitio  abstractionum.  Utique  quaerimus 
cognitionem  rerum  possibilium ,  sed  magis  scientiam  actualium  ; 
innno  illae  abstractiones  nos  non  afficiunt  nisi  propter  nexum  et 
relationem,  quam  ad  actualia  habent.  Neque  etiam  probe  dicitur 
hominem  et  munduni  totum,  cuius  homo  est  caput,  ordini  possibili 
et  ideali  tamquam  fini  subdi  ;  finem  rerum  et  universitatis  culmen 
oportet  esse  maxime  actuale.  Denique  nihil  est  in  ordine  ideali, 
nisi  quid  prius  et  potius  fuerit  in  ordine  actuali  tamquarn  in 
funclaniento.  Qua  de  re  in  argumento  ideologico  locuti  sumus.  — 
Dico  secundo  nos  quaerere  cognitionem  obiecti  infiniti.  Cognitione 
enim  obiecti  finiti  intellectus  capacitas  indefinita  non  satiatur; 
sed  a  qualibet  finiti  cognitione  ad  ulteriora  consideranda  per- 
gere  cupit. 

b)  Veritatem  non  solum  contemplari  volumus ,  sed  etiam 
amare.  Atqui  presse  loquendo  amamus  actualia,  non  possibilia; 
inter  actualia  proprie  amamus  intellectualia  sive  personas.  Ergo 
veritas,  cuius  cognitio  beatos  reddit,  est  entis  personalis  realiter 
exsistentis  ;  est  etiam  entis  infiniti,  quia  solo  obiecto  infinito  amoris 
facultas  indefinita  satiatur  et  impletur. 


Art.  1.  Dr  argumento  eudaemonologico.  213 

375.  2.  l't  aliquod  bonum  hominem  piene  beare  possiti  ap- 
petitimi piene  explere  et  omne  malum  excludere  debet.  Ensuper 
hoc  bommi  in  omnium  nominimi  potestate  esse  oportet.  quimi 
etiiini  desiderimi)  huius  boni  sii  universale,  Ihnique  hoc  bonum 
debet  esse  aeternum  et  indefectibile.  Hoc  ultimimi  expressi  u.- 
ostenditur  : 

a)  a  priori.  Hominem  beatitudinem  aeternam  appetere  constat 
iam  ex  [psa  natura  intellectus  nostri.  Homo  enim  non  solum  res 
temporales  cognoscit,  sed  ipsam  rationem  abstractam  temporis, 
praeteriti,  praesentis,  futuri,  perpetui  diiudicat.  Ideo  appetitus 
hominis,  qui  cognitioni  proportionatur,  naturaliter  non  solum  bona 
in  concreto  et  ad  praesens  quaerit,  sed  praecise  ea  etiam  vult  ut 
futura  et  perpetua.  Sic  fit,  ut,  quo  maius  est  bonum,  eo  magis 
amittere  nolimus.  Beatitudo  autem  est  bonum  summum.  Ergo 
maxime  volumus  eam  esse  perpetuane 

b)  a  posteriori.  Homines  aeternitatem  et  immortalitatem  amare 
testatur  propria  cuiusque  conscientia,  testatur  sedula  philosophorum 
sollicitudo  circa  quaestionem  de  vita  post  mortem,  testatur  de- 
siderium  gloriae  apud  posteros  consequendae.  Si  enim  umbra  im- 
mortalitatis ,  quae  in  memoria  hominum  est,  tanti  aestimatur, 
quanto  magis  ipsa  vita  perpetua.  —  Quis  non  horret  miserimi 
materialismi  dogma  aeternitatem  tollens?  Quam  triste  morientis 
solameli  ab  atheis,  qui  vita  finita  finem  malorum  sperare  iubent.  0 
solatia  desolatissima!    Quis  finem  malorum  fine  omnis  gaudii  emet?1 

376.  Nunc  autem  facile  vides  in  hac  vita  et  in  bonis  huius 
terrae  liane  beatitudinem  illis  characteribus  vestitami  non  inveniri. 
Hoc  est  adeo  exploratum,  ut  id  pluribus  ostendere  supersedeamus. 
Legi  autem  possunt,   quae  apud  philosophos  in  etilica   habentur, 


1  Ad  rem  Walter  (Naturrecht  u.  Politik  1863,  p.  48)  :  .Ist  der  Meliseli 
nur  ein  bober  organisirtes  Thier  ohne  eine  unsterblicbe  Seele,  so  hat  der  Unter- 
schied  zwischen  dem  Guten  und  Bosen  keine  "Wahrheit  und  Bedeutung  mebr. 
Die  Tugend  ist  dami  nur  ein  Wahn,  die  Stimme  des  Gewissens  nur  ein  Nach- 
hall  aus  der  Kinderstube  und  ein  fttr  den  starken  Geist  iiberwundener  Stand- 
punkt.  Und  der  Menscb?  Ungliicklicber  als  das  Tbier,  da  er  die  Gewissbeit 
des  Todes  weiss.  grausames  "Widerspiel  der  Natur,  die  ihn  des  Gedankens  der 
Unsterblichkeit  fahig  gemacbt  und  dodi  zur  Vernicbtung  verurtbeilt  bat,  welcher 
Werth  bleibt  dann  den  den  Menseben  vor  dem  Tbiere  auszeiebnenden  Yorziigen 
als  der,  fiir  die  kurze  Spanne  seines  Daseins  die  Kunst  und  Intensitat  des  Ge- 
nusses  zu  scharfen.  Und  aucb  dieses  sebliesst  den  Stachel  der  Gewissbeit  in 
sieb.  dass  das  im  Genuss  ersebopfte  Dasein  in  einem  Haufen  von  Staub  endigt, 
den  der  Wind  verwebt." 


214:  Cap.  6.   De  arguraentis  theologicis  moralibus. 

quando  ostendunt  beatitudinem  non  esse  in  divitiis  aut  in  honore 
aut  in  voluptate  aut  in  virtute  aut  in  reliquis  terrae  bonis  *.  Ad- 
mittenda  igitur  est  vita  futura  et  perpetua;  admittendum  est 
aliquod  bonum  supramundanum,  quo  in  ilio  vita  fruimur  et  satia- 
mur.  Verum  si  exsistit  bonum  supramundanum,  Deus  exsistit; 
ci.  n.  22  2. 

377.  Scholion.  I.  Sicut  ex  nativitate  singulorum  hominum 
animarumque  ortu  Dei  exsistentia  colligitur,  ita  etiam  ex  hominum 
morte.  Nani  in  morte  animae  humanae  cura  gerenda  est,  ne 
corporis  et  phantasiae  auxilio  destituta  ad  operationes  vitae  manca 
inveniatur.  Mundus  autem  visibilis  animam  corpore  solutam  non 
curat.  Ergo  haec  cura  ab  ente  supramundano  suscipitur,  quod 
animae  separatae  novum  essendi  modum  tribuit,  ut  etiam  sine 
corpore  et  sine  phantasia  comite  opera  vitae  perfecte  exerceat. 
Facillime  etiam  animam  intelligimus  illam  plenam  cognitionem, 
in  qua  beatitudo  consistit,  sine  interventu  potentiae  divinae  con- 
sequi  non  posse,  praesertim  quum  studiis  nostris  mox  finem 
mors  imponat. 

Yix  est,  cur  notemus  argumentum  eudaemonologicum  in  vita 
humana  summam  vim  habere.  Per  hanc  enim  viam  facillime  liomines 
ad  persuasionem  de  exsistentia  Dei  perducuntur  vel  salteni  in  ea 
retinentur.  Quando  nempe  miserias  huius  vitae  experiuntur,  de- 
siderium  beatitudinis  cordi  impressum  vivide  sentiunt  statimque  de 
vita  futura  et  de  Deo  beante  spem  concipiunt  indubitatam. 

378.  II.  Ipsa  indefinita  intellectus  et  voluntatis  capacitas,  quae 
ad  omne  verum  et  bonum  extenditur,  manifestat  exsistere  ens  in- 
finite intelligens  et  infinite  amans.  Xam  in  facultatibus  nostris 
a  potentia  ad  actum  mobilibus  nulla  capacitas  invenitur,  nisi  in 
quantum  exsistit  motor  immobilis,  qui  actu  praecontinet.  quidquid 
in  nobis  est  capacitate.  —  Praeterea  haec  facultatum  capacitas 
naturaliter  respicit  obiectum,  quo  impleatur.  Ergo  ne  ordo  rerum 
parum  sibi  constare  et  cohaerere  videatur,  exsistere  debet  obiectum 
infinite  intelligibile  et  infinite  amabile. 

379.  III.  Hic  breviter  iudicare  iuvat  argumentum,  quod  ysycìio- 
logicum  appellali  potest.  In  thesi  diximus  Deum  debere  exsistere 
tamquam    obiectum    futurae   nostrae    beatitudinis  ;    nunc    dicimus 


1  Cf.  Meyeb,  Instit.  iuris  naturalis  n.  59  sqq. 

2  Bonum,  quo  in  vita  futura  fruimur,  esse  reale,  non  mere  ideale,  intelli- 
gitur  iis,  quae  n.  374.  modo  diximus. 


Art.  1.  De  argumento  eudaemonologico. 


21! 


Deum  debere  exsistere,  ne  praesens  vita  nostra  nimia  misera  sii. 
Considera  igitur,  quantam  salutem  vitae  nostrae  praesenti  afferai 
Dei  cognitio. 

1.  Tota  vita  erigitur  spe  beatitudinis  futurae. 

'_!.  Natura  nostra  insigniter  nobilitatur,  quia  per  intellectum 
Deum  cognoscìmus,  cum  eo  conversamur  et  loquimur.  Si  hominum 
proborum  et  nobilium  f amili aritate  finii  iure  in  summis  bonis 
ponitur,  conversatio  divina  quanti  aestimanda  erit  !  Et  haec  cum 
Deo  collocutio  et  amicitia  et  contemplatio  et  amor  quantas  con- 
solationes  et  gaudia  afferat,  sciunt,  qui  experti  sunt.  Quid  dulcius 
quam  conscientia  nos  habere  amicum,  qui  ardentissimo  et  bene- 
volentissimo  et  purissimo  amore  nos  prosequitur,  in  cuius  con- 
spectu  semper  ambulamus,  qui  semper  nobis  praesens  est,  cui 
semper  loqui  possumus,  qui  numquam  moritur,  qui  nulla  miseria 
tangitur,  qui  beatissimus  est! 

3.  Quantum  dat  animimi  ad  labores  etiam  gravissimo s  ala- 
criter  subeundos  haec  conscientia,  quod  prò  Deo  laboramus  et  a 
Deo  benedictionem  et  praemium  laboris  exspectamus. 

4.  Quanta  mentis  fortitudo  in  rebus  huius  mundi  labilibus  et 
caducis  gignitur  in  eo,  qui  scit  omnia  a  Deo  disponi  et  ad  nostrani 
conferre  salutem. 

5.  In  summis  tandem  miseriis,  in  paupertate,  in  morbis,  in 
persecutionibus  quam  dulce  est  scire  nos  habere  Patrem  coelestem, 
cui  miserias  nostras  exponere  licet,  qui  valens  est  ad  auxiliandum, 
qui  neminem  in  se  sperantem  et  ad  se  precantem  derelinquit.  Hoc 
sensit  ille,  qui  dixit:  ..Pater  meus  et  mater  mea  dereliquerunt 
me,  Dominus  autem  assumpsit  me."  i 

380.  Et  huic  oppone  vitam  sine  Deo.  Tota  vita  humana  ad 
nil  valet,  nisi  ut  parvulam  delectationem  carnalem  eamque  sat 
momentaneam  ferat ,  quae  insuper  acerbissimis  doloribus  im- 
praegnatur.  Multi  autem  ne  hanc  quidem  iucunditatem  propter 
morbos  et  alia  infortunia  attingere  valent,  et  qui  attingunt,  eo 
ipso  proximos  suos  impedire  solent.  Quis  etiam  ad  laborem  stimulus 
esse  potest ,  quum  ad  summum  per  duros  labores  paucissimis 
hominibus  ad  misella  illa  carnis  gaudia  utilis  esse  possis?  Revera 
si  haec  esset  condicio  hominis,  impleretur  illud:  .^Laudavi  magis 
mortuos  quam  viventes  et  feliciorem  utroque  iudicavi,  qui  needum 
natus  est,  nec  vidit  mala,  quae  sub  sole  fiunt."  2 


1  Ps.  26,  10. 


Eccl.  4,  2. 


216  Cap.  6.   De  argumentis  theologicis  moralibus. 

Et  nunc  quaero,  num  possibile  sit  naturam,  quae  in  reliquis 
tam  magnifica  et  liberalis  est,  in  hominem,  qui  est  caput  universi, 
tam  crudeliter  saevire. 

Dictis  addimus  quaedam  ex  Rousseau:  „Tenez,  inquit,  votre 
àme  en  état  de  désirer  qu'il  y  ait  un  Dieu,  et  vous  n'en  douterez 
jamais.  .  .  .  Fuyez  ceux  qui,  sous  prétexte  d'expliquer  la  nature, 
sèment  dans  les  coeurs  des  hommes  de  désolantes  doctrines,  et 
dont  le  scepticisme  apparent  est  cent  fois  plus  affirmatif  et  plus 
dogmatique  que  le  ton  décide  de  leurs  adversaires.  Sous  le  hau- 
tain  prétexte  qu'eux  seuls  sont  éclairés,  vrais,  de  bornie  foi, 
ils  nous  soumettent  impérieusement  à  leurs  décisions  tranchantes, 
et  prétendent  nous  donnei*  pour  les  vrais  principes  des  choses  les 
inintelligibles  systèmes  qu'ils  ont  bàtis  dans  leur  imagination.  Du 
reste,  renversant,  détruisant,  foulant  aux  pieds  tout  ce  que  les 
hommes  respectent,  ils  ótent  aux  affligés  la  dernière  consolation 
à  leur  misere,  aux  puissants  et  aux  riches  le  seul  frein  de  leurs 
passions  ;  ils  arrachent  du  fond  des  coeurs  les  remords  du  crime, 
l'espoir  de  la  vertu,  et  se  vantent  encore  d'ètre  les  bienfaiteurs 
du  genre  humain.  Jamais,  disent-ils,  la  vérité  n'est  nuisible  aux 
hommes.  Je  le  crois  corame  eux,  et  c'est,  à  mon  avis,  une  grande 
preuve  que  ce  qu'ils  enseignent  n'est  pas  la  vérité."  1 

OBIECTIONES. 

381.  Obi.  1.  Homo  naturaliter  Deum  videre  vult.  Tamen  A'isio  beatifica 
non  a  naturali  Dei  providentia,  sed  a  sola  gratia  praeparatur,  ita  ut  Deus  eam 
generi  humano  denegare  potueiit.  Ergo  desiderium  naturale  sive  innatum 
frustra  esse  potest. 

Resp.  Visio  Dei,  quum  rationem  boni  babeat,  ab  bomine  appeti  potest. 
Tamen  quia  praecisione  facta  ab  omni  gratuita  Dei  promissione  et  elevatione 
supernaturali  rationem  boni  fiumani  non  fiabet,  inclinatione  naturali  et  appetiti! 
innato  in  eam  non  ferimur  ;  nulla  euim  natura  ultra  suam  capacitatem  pondere 
innato  fertur.  Habemus  igitur  appetitum  elicitum  visionis  beatificae ,  non  in- 
natum. —  Sic  etiam  potest  occurrere  vel  fingi ,  quod  quis  fiabeat  desiderium 
elicitum,  ut  a  persona  Verbi  fiypostatice  assumatur,  sicut  fiumana  Christi  na- 
tura; desiderium  innatum  huius  rei  certe  non  habemus.  Plura  de  fiac  re 
fiabent  theologi. 

382.  Obi.  2.  Homo  appetitu  innato  vitam  praesentem  in  aeternum  con- 
servare et  mortem  vitare  quaerit;  neque  tamen  mortem  declinabit.  Ergo  de- 
siderium innatum  potest  esse  frustra. 

Resp.  Appetitus  innatus  non  fertur  in  aeternam  fiuius  corporalis  vitae 
prolongationem.     Nimirum  natura  sensitiva  aeternitatem   omnino   attingere  non 

1  Era.  IV  19. 


Art.  1.  De  argomento  endaemonologioo.  217 

potest  et  in  praeeentìbos  stai  :  ideo  etiam  bruta  non  aeternam  vitam  appetont, 
sed  semper  tantum  prò  bic  >'t  anno  mortem  fagiani  Secundam  putem  autem 
rationalem  homo  naturali  pondera  solimi  quaerit  lionum  et  beatitudinem  in  com- 
minai. Homo  ìgìtnr,  quidqnid  in  partìonlari  deaiderat,  hoc  non  appetita  innato. 
Bed  elicito  quaerit.  Propterea  rerera  mortem  tamquam  bonnm  libera  elec- 
tione  appetì  aaepe  videmos;  desiderio  beatitudinis,  quia  innatum  est,  nemo  se 
exaere  potest  '. 

383.  Obi.  3.  Etiam  bruta  plenam  quietem  appetitus  sui  affeetant  neque 
ad  eam  perveniunt.  Ergo  etiam  in  nobis  desiderium  beatitudinis  non  saturatum 
manere  potest. 

Resp.  Brutam  non  fertur  nisi  ad  praesentia  et  partieolaria,  non  ad  aeter- 
nitatem  et  stabilem  beatitudinem.  Haee  autem  brutorum  tendentia  expletur 
temporali  et  particolari  satietate,  quae  saepissime  eis  contingit.  —  Deinde 
oblivisei  non  debemus  bruta  conscientia  et  reflexione  proprie  dieta  carere. 
Bine  aingulare  brutum  non  sibi  vivit,  sed  speciei  et  toti  universo.  Itaque  in 
brutis  vanum  non  erit,  quidqnid  est  in  bonum  speciei  et  universi:  quamquam 
hoc  per  se  etiam  erit  in  bonum  individui,  nisi  interdum  per  accidens  impeditur. 
—  Denique  longe  alia  est  ratio  brutorum  et  hominis.  Bruta,  quum  intelletti!  et 
vera  conscientia  careant,  nec  promissionem  naturae  accipere  nec  proprie  misera 
esse  possunt.  Homo  autem  promissionem  beatitudinis  cognoscit  et  acceptat.  et 
si  vana  esset  naturae  suae  de  beatitudine  sollicitudo,  omnino  miserrimus  evaderet. 

Quae  quum  ita  sint,  analogia  brutorum  non  solimi  non  facit  ullam  drfficul- 
tatem.  sed  in  luculentissimam  rei  nostrae  confirmationem  cadit.  Hominis  enim 
appetitus  his  rebus,  quas  oculis  videmus  et  manibus  contractamus,  non  satiatur: 
et  quanto  plura  homo  consequitur,  tanto  maiora  semper  appetit.  Non  est  autem 
ratìoni  congruum  brutorum  animai ium  appetitum  satiari,  hominis  non  satiari.  quia 
homo  cunctis  aliis  animantibus  infelicioris  esset  condicionis.  Quis  autem  ferat 
hominem,  qui  cunctis  aliis  animantibus  ratione  incomparabiliter  praestat,  in  hoc- 
uno  tamen  iisdem  cedere,  quod  cetera  satientur,  ipse  vero  ex  natura  sua  in- 
satiabilis  esse  debeat?  Quod  cetera  animantia  satiantur,  experimenta  cotidiana 
nos  docent,  quum  videamus  illa  vel  cibo  vel  potu  illis  apto  vel  similibus  satiari. 
Quod  vero  non  satiatur  homo ,  quilibet  proprio  suo  experimento  docetur.  Quo 
sane  comperit,  si  divitias  coacervat,  si  dignitates  consequitur,  si  oblectamentis 
fruitur,  numquam  sibi  dicere:  ^Sufficit*,  sed  semper  plura  velie  et  ad  maiora 
aspirare.  Si  ergo  homo  nullo  modo  his  rebus  satiari  possit  et  tamen,  ut  cetera 
saltem  animantia ,  proportionato  suo  bono  quiete  frui  debeat ,  consequens  est 
illuni  satiari  fruitione  alicuius  boni,  quod  supra  hunc  mundum  exsistit. 

384.  Obi.  4.  Desiderio  veritatis  consequendae  nequaquam  plenam  veritatis 
possessionem  natura  nobis  promittit.  Volt  tantum ,  ut  veritatem  prò  viribus 
singuli  inquirant,  et  gradatim  genus  humanum  ad  pleniorem  culturam  et  scien- 
tiam  evolvatur. 

Resp.  Si  natura  veritatem  nos  prò  viribus  quaerere  neque  tamen,  saltem 
piene .  invenire  voluisset ,  amorem  studii ,   non  ipsius  veritatis  nobis  indidisset. 

1  Eodem  modo  respondebitur ,  si  quis  obieiat  ammani  habere  appetitum 
innatum  unionis  cuin  corpore.  Nempe  nequaquam  anima  appetitu  innato  vult 
aeternaliter  uniri  cimi  corpore ,  sed  tantum  prò  statu  huius  vitae  tale  de- 
siderium habet. 


218  ^aP-  6.   De  argumentis  theologicis  moralibus. 

Et  si  natura  solius  generis,  non  singulorum  hominum  bonum  intenderet,  solum 
affectutn  erga  bonum  publicum,  non  individualis  beatitudinis  concupiscentiani 
cordibus  inseruisset.  Nunc  auteni ,  ut  individualem  nostrani  immortalitatem, 
beatitudinem,  scientiae  plenitudinem  aifectemus,  vehementissime  urgemur.  Quod 
desiderium  si  natura  satiare  non  vellet,  vere  crudelis  esset  et  mendax. 

385.  Obi.  5.  Intellectus  bumani  capacitas  numquani  explebitur,  quum 
neque  omnia  possibilia  neque  Deum  modo  perfectissimo  cognoscere  possimus. 
Ergo  argumentum ,  quod  ex  beatitudine  per  plenam  cognitionem  consequenda 
ducitur,  falso  nititur  supposito. 

Resp.  Intellectus  satiabitur  contemplatione  boni  infiniti,  quae  omni  pos- 
sibilium  cognitioni  plus  quam  aequivalet.  Haec  bominis  desiderium  piene  con- 
tentat,  praesertim  quum  plurimarum  aliarum  rerum  sufficientissima  cognitio 
accedat.  —  Deinde  veruni  est  nos  Deum  non  tam  perfecte  cognoscituros  esse, 
ut  eum  perfectius  cognoscere  non  possimus.  Sed  boc  plenae  beatitudini  et  quieti 
non  obest.  Nimirum  homo  ad  acquirendam  Dei  cognitionem  vere  beantem, 
etiamsi  baec  esset  mere  abstractiva,  speciali  aliquo  concursu  divino  indiget. 
Hic  concursus  diversus  est  prò  diversitate  meritorum,  quae  in  hac  vita  mortali 
quisque  comparavit.  Hoc  concursu  cuiusque  intellectus  proxima  capacitas  de- 
terminatur.  Qua  expleta  quilibet  perfecte  beatus  est ,  quum  sciat  maiorem 
beatitudinem  sibi  nec  debitam  nec  possibilem  esse  et  voluntatem  babeat  volun- 
tati  divinae  piane  conformem.  Neque  ullo  modo  desiderium  innatum  beati- 
tudinis ultra  haec  fertur.  —  Itaque  capacitas  Deum  perfectius  semper  co- 
gnoscendi  remote  solum  et  in  abstracto  indefinita  est  ;  proxime  autem  et  in 
concreto  piane  determinata  est  concursu  Dei  praeparato. 

386.  Obi.  6.  Multi  homines  desiderium  illud  boni  infiniti  et  veritatis  piene 
possidendae  non  habent.  Contenti  essent,  si  divites,  honorati.  amati  inter  cives 
suos  semper  vivere  possent. 

Resp.  At  illa  quoque  falsa  beatitudo  in  bis  terris  non  habetur.  Ad- 
mittenda  igitur  esset  vita  futura  et  aliquis,  cuius  dispensatione  in  vita  futura  eius- 
modi  felicitas  iis  contingeret.  —  Deinde  falluntur  illi  homines.  Si  omnia  illa 
bona  eis  obvenirent,  tunc  tandem  intelligerent ,  quam  longe  distarent  a  piena 
quiete  et  perfecta  beatitudine;  intelligerent  ultra  illa  bona  voluntatem  nostrani 
naturali  impetu  ferri,  quia  secundum  rei  veritatem  piena  voluntatis  quies,  quam 
omnes  quaerunt,  non  habetur  nisi  in  bono  infinito.  Habent  igitur  etiam  hi  ho- 
mines (interpretative)  desiderium  boni  infiniti,  quia  quaerunt  plenam  voluntatis 
quietem,  quae  de  facto  nulla  est,  nisi  in  bono  infinito.  —  Denique  hic  non  quae- 
ritur,  qua  re  quidam  ex  vitio  proprio  contenti  sint,  sed  ad  quid  naturae  hu- 
manae  congenita  excellentia  nobilia  pectora  et  sana  corda  pellat. 

ARTICULUS  IL 
DE  ARGU3IENTO  DEONTOLOGICO. 

387.  Omnium  hominum  cordibus  inscripta  est  lex  naturalis. 
Omnes  enim  boni  malique  discrimen  norunt  seque  sentiunt  obligari 
ad  bonum  faciendum  et  malum  vitandum.  Hanc  recte  vivendi 
obligationem  a  voluntate  numinis  supremi  communi  suffragio  genus 


Art.  2.   De  argumento  deontologico.  219 

humanum  repetit.  In  cirius  rei  confirmationem  apud  eos,  qui  de 
philosophia  morali  scripserant,  multa  circa  diversos  populos  col- 
lecta  testimonia  reperies 1.  Huic  vulgi  poi-suasioni  etiam  philo- 
sophos  passim  accedere  videmus.  Unum  audianms  riceroiN'in  : 
..  Est  quidem ,  inquit .  vera  lex  recta  ratio  naturae  congruens, 
diffusa  in  omnes,  constans,  sempiterna;  quae  vocet  ad  officium 
iubendo,  votando  a  fraude  deterreat;  quae  tamen  neque  probos 
frustra  iubet  aut  vetat,  nec  improbos  iubendo  aut  vetando  movet. 
Euic  legi  nec  obrogari  fas  est,  nequc  derogari  ex  hac  aliquid 
licet,  neque  tota  abrogali  potest  ;  nec  vero  per  sonatimi  aut  per 
populum  solvi  hac  lege  possumus  ;  neque  est  quaerendus  explanator 
aut  interpres  eius  alius;  nec  erit  alia  lex  Romae,  alia  Athenis, 
alia  mine,  alia  posthac;  sed  et  omnes  gentes  et  omni  tempore 
una  lex  et  sempiterna  et  iinmutabilis  continebit,  unusque  erit  com- 
munis  quasi  magister  et  imperator  omnium  Deus.  Ille  legis  huius 
inventor,  disceptator,  lator;  cui  qui  non  parebit,  ipse  se  fugiet 
ac  naturam  hominis  aspernatus  hoc  ipso  luet  maximas  poenas, 
etiamsi  cetera  supplicia,  quae  putantur,  effugerit.  " 2 

388.  Hanc  populorum  fìdem,  qua  ex  lege  naturali  Deum  agno- 
scunt,  revelatio  divina  comprobavit.  Ideo  Rom.  2,  14 — 16  legimus: 
..Cimi  enim  gentes,  quae  legem  [Mosaicam]  non  habent,  naturaliter 
ea,  quae  legis  sunt,  faciunt,  eiusmodi  legem  non  habentes,  ipsi 
sibi  sunt  lex.  Qui  ostendunt  opus  legis  scriptum  in  cordibus 
suis,  testimonium  reddente  illis  conscientia  ipsorum,  et  inter  se 
invicem  cogitationibus  accusantibus,  aut  etiam  defendentibus,  in  die, 
quum  iudicabit  Deus  occulta  nominimi."  Quibus  verbis  intelligimus 
dictamina  rectae  rationis  sponte  Dei  notionem  nobis  ingerere,  quum 
Deus  ea  inscripserit  nienti  nostrae  et  transgressores  tamquam  suae 
maiestatis  contemptores  iudicaturus  sit. 

389.  Quum  haec  Scripturae  effata  tam  expressa  sint,  per  se 
intelligitur  scriptores,  qui  lucem  revelationis  sequentes  de  re  nostra 
tractarunt,  semper  nexum,  quo  obligatio  moralis  cum  Dei  volun- 
tate  copulatur,  disserte  statuisse.  Ita  Tertullianus,  quum  dixisset 
in  anima  etiam  hominis  pessimi  aliquid  boni  latere  et  speciatim 
conscientiam  Dei  inesse,  quae  in  subitis  eventibus  exclamationibus 
,Deus  bonus".    ..Deus  videt"    se  prodit,   in  hunc  modum  pergit: 

1  Consulatur  praesertim  Cathreix.  Moralphilosophie  I,  449 — 522. 

2  Fragili,  libri  3.  De  Republ.  apud  Lactarium,  Inst.  1.  6.  e.  8.  Hunc  locum 
et  alios  ex  scriptoribus  Latinorum  et  Graecorum  classicis  collectos  invenies 
apud  Meyer,  Instit.  iur.  naturai.  I,  204. 


220  Gap.  6.   De  argumentis  tlieologicis  moralibus. 

„Propterea  nulla  anima  sine  crimine,  quia  nulla  sine  boni  semine."  * 
Nimirum  si  animae  bonum  illud  semen,  quo  honesti  inhonestique 
discrimen  et  supremi  numinis  voluntatem  recta  praecipientis  sentit. 
non  haberet,  ullum  crimen  committere  non  posset,  quum  ob  igno- 
rantiam  suam  excusaretur. 

390.  At  plurimis  aliorum  testimoniis  omissis  S.  Augustinus 
honestatis  praecepta  naturaliter  nobis  nota  esse  et  originem 
omnemque  vini  a  voluntate  Dei  habere  passim  repetit.  ,.Ubinam 
sunt  istae  regulae  scriptae,  ubi,  quid  sit  iustum,  et  iniustus  agnoscit, 
ubi  cernit  habendum  esse,  quod  ipse  non  habet  ?  Ubi  ergo  scriptae 
.sunt,  nisi  in  libro  lucis  illius,  quae  veritas  dicitur?  Unde  omnis 
lex  iusta  describitur  et  in  cor  hominis,  qui  operatur  iustitiam, 
non  migrando,  sed  tamquam  imprimendo  transfertur,  sicut  imago 
ex  annulo  et  in  ceram  transit  et  annulum  non  relinquit."  2  „Pecca- 
tum  est  factum  vel  dictum  vel  concupitum  aliquid  contra  aeternam 
legem.  Lex  vero  aeterna  est  ratio  divina  vel  voluntas  Dei  ordinem 
naturalem  conservali  iubens ,  perturbari  vetans.  "  3  Ab  liac  lege 
aeterna  leges ,  quas  humana  auctoritas  fert ,  derivantur  vimque 
recipiunt.  „Te  videre  arbitror  in  illa  temporali  [lege]  nihil  esse 
iustum  atque  legitimum,  quod  non  ex  liac  aeterna  sibi  homines 
derivarint.  " 4 

391.  Explicemus  iam  conceptus  quosdam  in  usimi  theseos  sub- 
sequentis. 

Lex  proprie  dieta  definitur  a  S.  Thoma:  quaedam  ordinatio 
rationis  ad  bonum  commune  et  ab  eo ,  qui  curam  comniunitatis 
habet,  promulgata 5.  Cuius  defìnitionis  uberem  declarationem  in 
philosophia  morali  invenies 6.  Dictamina  moralia  verae  legis 
rationem  habent,  quia  sunt  praecepta  Dei  principis  ad  bonum 
societatis,  quam  entia  intellectualia  una  constituunt,  promulgata. 

Porro  lex  alia  est  adiva,  alia  passiva.  Lex  activa  est,  quam 
modo  definivimus;  est  in  ipsa  mente  et  voluntate  praecipientis. 
Lex  passiva  est  in  mente  subditi  ;  est  dictamen  rationis  subditae 
quo  iudicatur  aliquam  actionem  esse  ponendam  vel  omittendam 
propter  iussionem  legislatoris  cognitam.  Hinc  intelligitur,  quid  sit 
lex  aeterna,  quid  naturali s.     Lex  aeterna  est  activa;  constituitur 


1  De  anim.  e.  41.    Migne,  P.  L.  II,  720. 

2  De  Trio.  1.  14.  e.  15.  n.  21.  Migme,  P.  L.  XLII,  1052. 

3  Contra  Faust.  1.  22.  e.  27.   Migne,  P.  L.  XLII,  418. 

4  De  lib.  arb.  1.  1.  e.  6.  n.  15.   Migne,  XXXII,  1229. 

5  Summa  theol.  1.  2.  q.  90.  a.  4.  6  Cf.  Meyer,  Inst.  iur.  natur.  n.  230. 


Art.  2,    I)<'  argomento  <l<'<nitologico.  221 

praeceptis  moralibus,  ut  sunt  in  mento  Dei  legislatoris;  haec  Lei 
a  S.  A  ugnai  ino  loco,  quem  modo  citavimus,  defioìtur:  ratio  divina 
ve]  voluntas  Dei  ordinem  naturalem  conservati  iubens,  perturbar] 
votane.  I.cx  naturalia  est  passiva:  constituitur  praeceptis  moralibus. 
ut  sunt  in  conscieiitia  hominis,  qui  Dco  subicitur;  haec  lex  de- 
tinitur  a  S.  Thoma  :  participatio  legis  aeternae  in  rationali  creatura  '. 
vel  etiam  :  lumen  intellectus  insitum  nobis  a  Deo ,  per  quod  co- 
gnoscimus,  quid  agendum  et  quid  vitandum 2. 
392.  Legis  proprium  est  obligare.  Quid  igitur  est  obligatio? 
Obligatio  est  moralis  quaedam  agendi  necessitas.  Obligatio  igitur 
est  aliqua  necessitas,  est  aliquod  vinculum  voluntatem  ligans  et 
ad  agendum  astringens.  Est  tamen  necessitas  moralis,  i.  e.  quae 
mediante  cognitione  voluntatem  movet,  et  quidem  ita  movet,  ut 
libertas  non  destruatur.  Est  tamen  vera  necessitas,  quae  prudenter 
sperni  omnino  non  potest.  Illa  necessitas  tunc  tantum  habetur, 
quando  actio  cum  bono  infinito  ita  cohaeret,  ut  fieri  vel  omitti 
debeat,  nisi  contra  hoc  bonum  infinitum  offendere  velimus.  Quamdiu 
enim  de  bono  mere  finito  agitur,  voluntas  nostra  illud  spernere 
potest,  quia  ad  possessionem  boni  infiniti  apta  et  creata  est  neque 
bonis  finitis  satiatur  aut  iis  indiget,  dummodo  ad  bonum  infinitum 
perveniri  possit.  Iam  vero  bonum  infinitum  Ine  consideratur  triplex  : 
bonum  concupiscibile,  bonum  iustitiae,  bonum  amabile  [amore  ami- 
citiae  et  complacentiae].  —  Moralis  igitur  agendi  necessitas  oritur, 
quando  intervenit  ratio  boni  concupiscibilis  infiniti.  Hoc  bonum 
est  beatitudo  (considerata  ut  bonum  nostrum)  sive  Deus  cognitione 
et  amore  possidendus.  Ubi  primum  igitur  aliqua  actio  cognoscitur 
requisita  ad  beatitudinem  vel  omnino  vel  promptius  consequendam, 
moralem  eam  ponendi  necessitatem  patimur  ;  quae  tamen  libertatem 
non  destruit,  quoniam  bonum  infinitum  in  his  terris  non  cognosci- 
mus  nisi  imperfecte.  —  Item  moralis  necessitas  oritur,  quando 
intervenit  bonum  iustitiae  infinitum.  Hoc  bonum  est  supremum 
ius  Dei,  quo  exigere  potest,  ut  omnis  natura  ei  tamquam  Creatori 
et  Principi  ad  voluntatis  nutum  perfectissime  obtemperet.  Quam 
primum  igitur  Deum  aliquid  praecepisse  constat,  moralem  id 
faciendi  necessitatem  experimur.  —  Denique  moralis  necessitas 
oritur,  quando  intervenit  bonum  propter  se  infinite  amabile.  Hoc 
bonum  est  Deus.  Ubi  primum  igitur  aliqua  actio  amicitiam  cum 
Deo  laedit,  morali  necessitate  omittenda  est. 


1  Summa  theol.  1.  2.  q.  91.  a.  2.  -  Opusc.  IV.  In  duo  praec.  carit.  prol. 


222  Gap.  6.    De  argumentis  theologicis  nioralilras. 

Ex  his  necessitatibus  prima  respicit  Deum  ut  causam  finalem 
(finem  nobis  consequendum) ,  altera  ut  causam  efficientem  et 
creantem ,  tertia  ut  causam  exemplarem ,  quae  omnem  pulchri- 
tudinem  infinita  excellentia  praecontinet.  Prima  necessitas  nominari 
potest  spei,  altera  iustitiae,  tertia  caritatis.  Quaenam  igitur 
necessitas  appellatur  obligatio?  Obligatio  oritur  ex  lege,  i.  e.  ex 
voluntate  superioris  et  principis  i.  e.  ex  bono  iustitiae  (legalis). 
Ergo  secunda  illa  moralis  agendi  necessitas,  quae  oritur  ex  prae- 
cepto  stricto  auctoritatis  absolutae,  obligationem  presse  dictam. 
de  qua  in  praesenti  loquimur,  constituit.  —  His  praemissis  pona- 
tur  thesis. 

TlieSÌS  XVII.  Exsistere  Deum  tamquam  legislatorem 
supremum  probatur  ex  obligatione  recte  vivendi,  cui  homo  subest. 

393.  Probatur.  Est  discrimen  inter  actiones  moraliter  bonas 
et  malas.  Nani  quaedam  actiones  naturae  rationali  conformes 
sunt,  quaedam  difformes  ;  illae  sunt  honestae,  hae  inhonestae.  Hoc 
etiam  discrimen  ab  omnibus  hominibus  agnoscitur.  Omnes  v.  gr. 
mendacium  ut  malum  et  naturae  rationali  difforme  reiciunt,  vera- 
citatem  ut  honestam  amplectuntur.  Omnes  uno  ore  fatentur  bonum 
esse  faciendum,  malum  vitandum.  Nemo  est,  qui  non  detestetur 
odio  habere  parentes,  patriae  proditionem  moliri,  fidem  fallere; 
et  haec  detestatio  manet,  quamvis  ad  contrarium  inclinent  divitiae. 
ambitio,  populi  favor,  hominis  delinquentis  status  nobilis.  Hinc  con- 
scientiae  vel  accusantis  remorsus  vel  approbantis  pax  et  gaudium. 
Hinc  quibusdam  actionibus  laudes  et  praemia  proponuntur,  con- 
trarias  sequitur  vituperium  et  poenae.  Quae  omnia  sane  non 
essent,  nisi  homines  honesta  et  inhonesta  discernerent. 

394.  Porro  est  moralis  necessitas  honeste  agendi.  Nani  ex  altera 
parte  homo  intellectu  et  voluntate  praeditus  aptus  et  natus  est, 
qui  tali  necessitate  subiciatur;  ex  altera  parte  regulae  morales 
indigent  et  exigunt,  ut  illa  necessitate  firmentur  et  roborentur. 
Generatim  ad  bonum  universi  requiritur,  ut  omnes  res  efficacissime 
ligentur  ad  ordinem,  quem  in  mundo  occupant,  actionibus  pro- 
portionatis  complendum.  Quod  si  non  fieret,  natura  essentialiter 
manca  esset  et  mala.  Immediate  autem  evidens  est  et  ab  omnibus 
semper  sponte  admittitur  naturam  essentialiter  bonam  et  integram 
esse  (cf.  n.  120).  Accedit  in  re  nostra  inductionis  suffragium. 
Videmus  enim  naturas  ratione  destitutas  necessitate  physica  ad 
complendum  ordinem  determinari  et  duci.    Haec  necessitas  physica, 


Art.  2.   De  argomento  deontologico.  223 

quuni  in  naturala  intellectualem  et  liberano  cadere  non  debeat, 
alia  substituenda  est.  quae  est  necessitas  moralis  orta  ex  cognita 
ih'xu  actionis  cum  bono  infinito,  quod  nulla  ratione  prndenter 
spemi  potest.  Sic  feliciter  totius  universi  compositio  et  compages 
absolvitur  et  omnes  res  ad  mimerà  sua  obeunda  prò  naturae  Bua» 
indole  aptissime  et  efficacissime  adiguntur. 

395.  [nsuper  Ola  moralis  necessitas  est  obligationis  sive  orta 
ex  nexu  actionis  cum  bono  iustitiae  i.  e.  orta  ex  eo,  quod  actio 
honesta  praecepta,  inhoncsta  vetita  est  aliqua  auctoritate  absoluta 
et  infinita.  Nani  praeceptis  necessitari  homini  maxime  convenit. 
Homo  enim  capax  est,  qui  intellectu  suo  alienam  voluntatem  ap- 
prehendat  et  normam  actionis  suae  constituat;  homo  etiam  naturaliter 
habet  amorem  iustitiae  et  reverentiam  auctoritatis.  Deinde  homo, 
si  omnino  necessitati  subiciendus  est,  necessitate,  quae  ex  volun- 
tate  est,  moveri  debet,  quum  ipse  se  ea  necessitate  regat,  qua- 
tenus  voluntatis  suae  imperio  actiones  suas  disponit.  Denique 
inductio  probat  homini  proprium  esse,  ut  praeceptis  moderetur: 
filius  praeceptis  patria,  discipulus  praeceptis  magistri,  civis  prae- 
ceptis principis,  servus  praeceptis  domini  gubernatur. 

396.  Ergo  supra  genus  humanum  exsistit  legislator  supremus, 
qui  voluntatis  suae  auctoritate  absoluta  et  infinita  ad  ordinis 
moralis  observationem  nos  adigit.  Hoc  enim  in  dictis  continetur. 
—  Ximirum  obligatio  est  necessitas  moralis  orta  ex  voluntate 
superioris  et  principis  (n.  392).  Revera  homo  tali  necessitate  ad 
honeste  agendum  astringitur  (n.  394.  395).  Ergo  exsistit  aliquis 
princeps,  cuius  voluntas  ad  honeste  agendum  nos  impellit;  con- 
sequentia  patet.  Hic  autem  princeps  debet  esse  absolutae  et 
infinitae  auctoritatis,  quia  secus  in  nobis  nulla  oriretur  vera  et 
absoluta  necessitas  moralis  (n.  392). 

Breviter  totum  argumentum  est  hoc  :  Nulla  natura  debet 
privali  motivo  ordinate  agendi  sibi  proportionato  (n.  394).  Atqui 
humanae  voluntatis  motivum  proportionatum  est  obligatio  (n.  395). 
Ergo  exsistit  obligatio  prò  nomine  et  consequenter  legislator 
supremus.  (Ad  indolem  argumenti  undique  clarissime  intelligendam 
Ine  iam  legi  potest  n.  403). 

397.  Scholion.  I.  Affine  argumentum  sic  proponi  potest: 
Sanctio  sufficiens,  quae  in  fine  ultimo  bonis  praeparato  et  malis 
denegato  consistito,  esse  debet.  Saepissime  enim  virtus  contemptum 
et  neglectum  rerum  ad  hanc  vitam  spectantium  exigit,  quem 
homines   communiter  non  praestarent,   nisi  prò   hac  abnegatione 


224  CaP-  6.    De  argumentis  theologicis  moralibus. 

beatitudinem  a  ìndice  supremo  conferri  scirent.  Eiusmodi  officia 
difficilia  occurrunt  saepe  in  ordine  temperantiae  et  castitatis,  in 
ordine  fortitudinis,  quae  ipsam  interdum  vitam  offerii  exigit,  in  ordine 
iustitiae,  quae  saepe  propriae  utilitati  adversatur.  Ergo  exsistit 
aliquis  iudex  supremus,  qui  sanctione  sufficienti  exsecutionem  ordinis 
moralis  efficaciter  urget.  Secus  natura  in  re  summa  inveniretur  manca. 
398.  II.  Maxime  necessitas  supremae  auctoritatis  et  sanctionis 
sufficientis  in  ordine  sociali  cernitur;  quare  etiam  argumento  aliquo 
sociologico  bene  exsistentia  Dei  demonstratur.  Nempe  a)  societas 
sine  auctoritate  esse  non  potest.  Auctoritas  autem  in  hominem 
esse  non  potest,  nisi  ab  eo,  cuius  potestati  vel  ipsa  voluntas  libera 
subest  et  perfecte  subest,  i.  e.  a  Deo  supramundano.  b)  Xisi 
sufficienti  sanctione,  quae  solius  Dei  est,  provisum  erit,  ut  virtus 
colatur,  ordo  socialis  totus  corruit  et  genus  humanum  in  summam 
miseriam  ruit.  Hac  enim  sublata  perit  fides,  perit  iustitia,  perit 
oboedientia,  perit  caritas,  perit  concordia.  In  eorum  autem  locum 
cedunt  dolus  et  avaritia  et  seditio  et  infìrmorum  oppressio  et 
mutuimi  omnium  bellum.  —  Ergo  qui  obligationem  supremi  legis- 
latoris  et  sanctionem  summi  iudicis  negant ,  tamquam  generis 
humani  mimici  perniciosissimi  exsecrandi  sunt.  Neque  ulla  ratione 
censere  possumus  cum  his  liumanae  naturae  eversoribus  veritatem 
stare,  nisi  forte  putamus  naturam,  quae  vitam  et  omnia  nobis 
bona  contulit,  miseriam  nostram  molili  et  perditionem. 

Hoc  intellexit  vel  ipse  terribilis  Robespierre:  „0  toi  qui  te 
passionnes  pour  cette  aride  doctrine  [atheismi] ,  et  qui  ne  te 
passionnas  janiais  pour  la  patrie  !  quel  avantage  trouves-tu  à  per- 
suader à  riiomme  qu'une  force  aveugle  preside  à  ses  destinées 
et  frappe  au  hasard  le  crime  et  la  vertu  ?  que  son  àme  n'est 
qu'un  soufflé  léger  qui  s'éteint  aux  portes  du  tombeau?  L'idée 
de  son  néant  lui  inspirera-t-elle  des  sentiments  plus  purs  et  plus 
élevés  que  celle  de  son  immortalité  ?  Lui  inspirera-t-elle  plus  de 
respect  pour  ses  semblables  et  pour  lui-mème,  plus  de  dévouement 
pour  la  patrie,  plus  d'audace  à  braver  la  tyrannie,  plus  de  mépris 
pour  la  mort  ou  pour  la  volupté?  Vous,  qui  regrettez  un  ami 
vertueux,  vous  aimez  à  penser  que  la  plus  belle  partie  de  lui- 
mème  a  échappé  au  trépas!  Vous,  qui  pleurez  sur  le  cercueil 
d'une  épouse,  ètes-vous  console  par  celui  qui  vous  dit  qu'il  ne  reste 
plus  d'elle  qu'une  vile  poussière  ?  Malheureux  qui  expirez  sous 
les  coups  d'un  assassin,  votre  dernier  soupir  est  un  appel  à  la 
justice  éternelle!     L'innocence  sur  l'échafaud   fait  pàlir  le  tyran 


Art.  2.   De  argomento  deontologico.    .  225 

sur  sou  char  de  fcriomphe.  Aurait-elle  cet  ascendant,  si  1»'  tombeau 
égalail  l'oppresseur  et  l'opprime?"  * 

399.  III.  Ea,  quae  in  arguniento  deontologico  et  scholio  prae- 
eedenti  diximus,  magni  momenti  sunt  in  vita  hominum  vulgati. 
Ili-  enim  considerationibua  homines  faciUime  ad  persuasione  n  de 
exaistentia  Dei  perveniunt  vel  in  ea  contirmantur.  Instinctu  enim, 
ut  ita  dicam ,  naturae  ex  indole  voluntatis  et  regulis  moralibus 
Benthmt  se  ad  oboediendum  in  rebus  moralibus  esse  natos;  exsistere 
igitur  aliquem  legislatorem  divinimi,  cui  haec  oboedientia  praestetur. 
Facillime  etiam  perspiciunt,  si  familia  et  ordo  oeconomicus.  si 
civitas  et  ordo  politicus  esse  non  possunt  sine  auctoritate  et 
sanctione,  societatem  generis  humani  et  ordinem  moralem  non 
minus  auctoritatem  et  sanctionem  efflagitare  ;  quae  autem  natura 
exigit,  ea  etiam  esse  nulla  ratione  in  dubium  vocare  fas  est  neque 
de  hoc  homines  dubitanti. 

OBIECTIONES. 

400.  Obi.  1.  Satis  est  hominem  cognoscere  actionem  naturae  rationali 
conformem  vel  ditformem  esse,  ut  sufficienter  ad  eam  ponendam  vel  omittendam 
astringatur.     Non  requiritur  specialis  necessitas  moralis  vel  obligatio. 

Resp.  Homo  cognita  aetionis  honestate  vel  inhonestate  hypoihetice  tantum 
ad  eam  faciendam  vel  vitandam  adigitur;  siquidem  sibi  dicere  debet:  Hoc 
tacere  oportet ,  si  volo  honestus  esse  et  conformis  naturae  vivere.  Tamen 
praeterea  requiritur,  ut  homo  moraliter  necessitetur  ad  hoc ,  ut  honeste  vivere 
velit.  Haec  necessitas  ex  sola  natura  non  oritur.  Natura  enim  humana  non  est 
ab.soluta  reverentia  digna  et  conformitatem  cum  ea  bene  spernere  possemus.  Debet 
igitur  accedere  nexus  cmn  bono  infinito,  quod  prudenter  nulla  ratione  spernitur. 

401.  Obi.  2.  Ad  hominem  necessitandum  non  opus  est,  ut  bonum  infinitum 
proponatur,  quandoquidem  homo  ex  duobus  bonis  propositis  semper  id  eligere 
debet,  quod  est  melius. 

Resp.  Hac  de  re  plura  in  psychologia  tradunt.  Hic  satis  est  adnotasse 
obicientem  clarissimo  testimonio  conscientiae  contradicere.  Neque  intelligitur. 
quomodo  in  voluntate  ulla  possit  esse  necessitas ,  quando  intellectus  dicit  : 
Illa  res  bona  est  et  altera  re  melior,  tamen  ea  omnino  non  indiges  ;  etiam  sine 
ea  plenam  beatitudinem  consequeris  et  aeque  prompte  consequeris.  —  Et  revera 
conscientia  testis  est  nos  prorsus  aliter  adigi  atque  impelli  ad  opus,  licet  mini- 
mum ,  quod  percipimus  ut  obligatorium,  quam  ad  aliud  opus  multo  forte  in  se 
maina,  cuius  tamen  nullam  percipimus  obligationem. 

402.  Obi.  3.  Ad  vitam  rectam  efficaciter  urgendam  satis  est  necessitas 
spei  ve]  caritatis;  non  requiritur  obligatio  legis. 

Resp.  Nulla  hominis  capacitas  et  indoles  potest  esse  essentialiter  vana. 
Quum  igitur  homo  amore  iustitiae  legalis  praeditus  sit,  secundum  lume  quoque 


1  Rapport  du  18  Floréal  an  II.  Hist.  parlem.  XXXII,  853  sq. 
Hostheim,  Theodicaea.  15 


226  Gap.  6.   De  argumentis  theologicis  moralibus. 

trahi  debet  (n.  395).  —  Neque  tanien  hominem  etiam  necessitate  spei  et  cari- 
tatis  trahendum  esse  negamus  ;  per  illas  quoque  necessitates  aliquis  exsistentiam 
Dei  optime  demonstraret. 

403.  Obi.  4.  Obligationem  cognoscere  non  possum,  quin  cognoscam  superio- 
rem  et  legislatorem.  Obligatio  enim  est  necessitas  orta  ex  voluntate  superioris. 
Ergo  si  illam  necessitatem  cognoscerem  ante  superiorem  eiusque  mandatum, 
sensus  necessitatis  esset  mere  subiectivus  sine  fundamento  obiectivo  et  rationabili. 
—  Itaque  non  possum  supponere  esse  obligationem  absolutam,  quin  supponam 
esse  Deum.  Ergo  qui  per  exsistentiam  obligationis  Deum  esse  probat,  petitionem 
principii  committit. 

Resp.  Obligatio  oritur  ex  voluntate  Dei,  cognoscitur  ante  illani.  Sic  etiam 
exsistentia  mundi  oritur  a  Deo,  cognoscitur  ante  Deum:  horologium  quoque 
cognoscere  possumus  ante  eum,  qui  fecit  illud.  Neque  tamen  sensus  obligationis 
mere  subiectivus  est  et  motivo  rationabili  caret.  Nani  ratio  obiectiva,  cur  ob- 
ligationem esse  putemus,  optime  perspecta  haec  est,  quod  natura  nostra  eam 
exigit  tamquam  complementum ,  sine  quo  integra  non  esset:  exigit  eam  tam- 
quam  motivum  agendi  proportionatum.  Argumentum  igitur  nostrum  sic  pro- 
cedit:  Natura  exigit  obligationem;  ergo  est  obligatio,  quum  exigentia  naturalis 
semper  impleatur;  ergo  est  Deus  obligans.  In  hoc  profecto  nulla  apparet 
petitio  principii  ;  Deus  se  manifestat  per  exigentiam  obligationis,  quam  in  natura 
nostra  detegimus. 

404.  Obi.  5.  Aliquis  auctor  haec  habet:  „ Minime  putare  licei,  nullum 
dari  principium  inter  iudicia  synteresis,  quod  sit  proprie  et  simpliciter  eius- 
modi,  nimirum  immediate  ex  terminis  notum  :  quae  dignitas  profecto  adiudica- 
bitur  pronuntiatis  illis  cuique  notissimis  :  ,Bonum  est  faciendum  malumque  vitan- 
dum',  ,Quod  tibi  fieri  non  vis,  alteri  ne  feceris',  aliisque  generis  eiusdem.  At- 
qui  nemo  potest  haec  pronuntiata  ut  vera.admittere,  nisi  eo  ipso,  confusa  licet 
ratione,  exsistentiam  moralis  obligationis  agnoscat:  talem  quippe  obligationem 
exprimunt  verba  illa  absolute  prolata  :  ,faciendum',  ,vitandum",  ,ne  feceris'.  Ne- 
quit  rursus  exsistentia  obligationis  agnosci ,  nisi  eo  ipso  agnoscatur  exsistentia 
alicuius  potestatis  obligantis;  haec  quippe  correlata  sunt  invicem.  Ergo  prae- 
dicta  pronuntiata  non  possunt  admitti  tamquam  vera,  nisi  eo  ipso,  aliqua  saltem 
confusa  ratione,  conci piatur  et  agnoscatur  exsistentia  alicuius  potestatis  volun- 
tatem  humanam  obligantis,  in  quo  ipse  conceptus  Dei  ut  Legislatoris  involutus 
invenitur.  Concedo  equidem  id  declarari  posse  sub  forma  ratiocinationis  :  sed 
hoc  minime  indicio  est  haec  pronuntiata  immediata  evidentia  minime  fulgere  ;  si- 
quidem  ratiocinandi  forma  passim  adhiberi  consuevit  etiam  ad  ea  uberius  et 
distinctius  declaranda ,  quorum  veritas  est  immediate  nota.  Nec  etiam  inde 
inferri  licet  a  nobis  aliquem  de  Deo  conceptum  haberi,  qui  non  sit  haustus  a 
creaturarum  consideratione.  Etenim  creaturae  nomine  in  re  praesenti  veniunt 
effectus  omnes,  qui  a  Deo  proceduut,  inter  quos  recensere  imprimis  oportet  moralem 
obligationem  legis  naturalis  mente  nostra  impressam  et  per  iudicia  synteresis  cui- 
que promulgatam."  '  Censet  igitur  hic  auctor  argumentum  deontologicum  non 
esse  verum  ratiocinium ,  sed  hac  via  Dei  exsistentiam  immediate  notam  esse 
formaliter,  quamvis  sit  mediata  obiective.    Nempe,  ut  recte  observat  idem  pbilo- 


1  Schiffini,  Disp.  Metaph.  spec.  II.  (Theol.  naturai.)  n.  403. 


Art.  3.  Do  argomento  etimologico^  227 

sopbus:  BNon  omnia  cognitio  obiective  mediata,  contìnuo  formaliter  etiam  me- 
diata seu  discorsiva  Bit  oportet.  Si  enim  contìngat  «lari  aliquem  effectum,  qui 
ut  talis  primo  noscator,  certe  uno  eodemque  iudicio  citra  ratiocinatìonem  mens 
tum  exsistentiam  ipsius  tum  exsistentiam   suae   causae   affirmabit:   sunt  enim 

haec  corredati  va,  quae  propterea  una  cognoscuntur." 

Resp.  Haec  obiectìo  valorem  nostri  argomenti  non  negat,  sed  vini  eius 
i  caggerat;  posset  igitur  a  nobis  totum  transmitti.  At  quoti  ad  rei  veritatem 
attinet,  valde  laudandus  est  lue  auctor,  quod  Deum  esse  immediate  notum  dicere 
maluit,  quam  cum  quibusdam  de  petitione  principii  argumentum  nostrum  ac- 
cusare. Nos  ex  obligatione  legis  ad  Dei  cognitionem  pervenire  ita  exploratum 
est,  ut  omnia  potius  tentanda  essent,  quam  ut  hoc  negaremus.  Neque  tamen 
credo  Deum  naturaliter  a  nobis  citra  ratiocinatìonem  cognosci.  Nam  etsi  con- 
cedis  principium:  „  Bonum  est  faciendum",  immediate  notum  esse  non  tantum, 
prout  dicit  necessitatene  hypotheticam:  „  Si  naturae  conformis  vivere  volo,  bonum 
facere  debeo" :  tamen  principium,  ut  est  immediate  evidens,  nil  aliud  dicere  vi- 
detur  quam  necessitateti*  moralem  nobis  incumbere,  ut  bonum  faciamus.  Ratio- 
cinium  igitur  requiri  videtur,  ut  formaliter  et  explicite  intelligas  hoc  motivimi 
esse  bonum  infinitum  et  voluntatem  Dei  obligantis.  Concedo  tamen  principium: 
„ Bonum  est  faciendum",  quondam  moralem  et  interpretativam  obligationis  et 
Dei  cognitionem  involvere,  ut,  qui  contra  agit,  vere  Deum  offendat  et  peccatum, 
quod  aiunt,  theologicum  committat.  Puto  igitur  Deum  a  nobis  citra  ratio- 
cinium  naturaliter  non  cognosci.  Et  haec,  ni  fallor,  sententia  magis  congrua 
est  communi  sensui  Doctorum. 

ARTICULUS  III. 

DE  ARGUMENTO  ETIMOLOGICO. 

405.  Ex  consensu  generis  Immani  exsistentiam  supremi  numinis 
iam  veteres  philosophi  probabant.  Praesertim  Tullius  Cicero  saepe 
in  hoc  genere  versabatur.  „Firmissimum,  inquit,  hoc  afferri  videtur, 
cur  deos  esse  credamus,  quod  nulla  gens  tam  fera,  nemo  omnium 
tam  sit  immanis,  cuius  mentem  non  imbuerit  deorum  opinio.  Multi 
de  iis  prava  sentiunt  (id  enim  vitioso  more  effici  solet);  omnes 
tamen  esse  vini  et  naturam  divinam  arbitrantur.  Nec  vero  id 
collocutio  hominum  aut  consensus  effecit  ;  non  institutis  opinio  est 
confirmata ,  non  legibus.  Omni  autem  in  re  consensio  omnium 
gentium  lex  naturae  putanda  est."1  Et  alibi:  „Itaque  ex  tot 
generibus  nullum  est  animai  praeter  hominem,  quod  habeat  notitiam 
aliquam  Dei.  Ipsisque  in  hominibus  nulla  gens  est  neque  tam 
immansueta  neque  tam  fera,  quae  non,  etiamsi  ignoret,  qualem 
habere  Deum  deceat,  tamen  habendum  sciat.  Ex  quo  efficitur 
illud,  ut  is  agnoscat  Deum,  qui,  unde  ortus  sit,  quasi  recordetur 
ac  noscat."  2     Et  iterimi:    „  Omnes  natura   duce  eo  vehimur  deos 


1  Tose.  disp.  I,  13.  n.  30.  2  De  leg.  I,  8.  n.  24. 

15* 


228  Gap.  6.   De  argumentis  theologicis  moralibus. 

esse."  -De  quo  autem  omnium  natura  consentit,  id  veruni  esse 
necesse  est."  „Opinionum  enim  commenta  delet  dies,  naturae 
iudicia  confirmat."  1  Eodem  argumento  postea  etiam  scriptores- 
ecclesiastici  usi  sunt.  Sufficiat  unus  Tertulliani  locus:  „Animae, 
inquit,  a  primordio  conscientia  Dei  dos  est;  eadem  nec  alia  et  in 
Aegyptiis  et  in  Syris  et  in  Ponticis.  "  2 

Thesis  XYIII.  Exsistere  Deum  taniquam  numen  supre- 
inum  probatur  ex  omnium  gentium  persuasione. 

406.  ProbatuT.  Omnes  gentes  omnium  temporum  religionem 
aliquam  professae  sunt  et  profitentur.  Illa  communis  gentium 
fides  haec  fere  puncta  complectitur  : 

1.  Exsistunt  entia  suprema  (unum  vel  plura),  suprasensibilia,. 
mente  et  voluntate  praedita,  quae  spiritualia  appellare  solemus. 
Xeque  lilla  invenitur  gens,  quae  putaverit  res  visibiles  cum  nomine 
universum  ordinem  exsistentium  constituere.  —  Hi  spiritus  sive 
dii  non  sunt  omnino  pares,  sed  diversis  gradibus  continentur,  ita 
ut  unus  Deus  sit  super  omnes,  qui  in  reliquos  dominationem  quan- 
dam  exercet. 

2.  Praeter  ordinem  physicum  admittendus  est  ordo  ethicus. 
Ximirum  est  discrimen  inter  actiones  bonas  et  malas  ;  bonum  est 
faciendum,  malum  vitandum.  Omnes  gentes  conceptum  habent 
culpae,  vituperii,  poenae,  meriti ,  laudis ,  praemii,  poenitentiae, 
satisfactionis ,  expiationis.  Omnes  gentes  consentiunt  deos  esse 
colendos,  parentes  amandos,  furta,  adulteria,  homicidia,  mendacia 
vitanda.  Tamen  in  applicatione  principiorum  ad  particularia  non 
concordane 

3.  Dii  gubernant  ordinem  rerum  physicum.  Concurrebant 
enim  ad  efformationem  mundi  et  praesertim  hominis,  et  nunc  etiam 
multuni  influxum  in  liunc  ordinem  exercent.  Propterea  deorum 
auxilia  imploranda  sunt,  eorum  autem  ira  placanda. 

4.  Dii  gubernant  ordinem  ethicum.  Ximirum  regulae  honestatis 
non  liumano  subsunt  arbitrio,  sed  legibus  divinis  ad  eas  observandas 
obligamur.  Sanctione  quoque  dmna  firmatus  est  ordo  ethicus,  ut 
impii  iam  in  hac  vita,  et  maxime  in  futura,  puniantur,  probi 
vero  praemia  recipiant;  siquidem  post  mortem  anima  superstes 
servabitur. 


1  De  nat.  deor.  I,  1.  n.  2;  I,  17.  n.  44;  II,  2.  n 
■  Adv.  Marc.  1.  4.  e.  10.    Mkotb,  P.  L.  II,  257. 


Ai-i.  3.   l'i-  argomento  etimologico.  229 

Haec  sunt  gravissima  principia,  quae  nulla  gena  negat,  quae 
nulla  gens  ignorat.  Hae  sunt  veiitatea  nobis  tam  necessariae,  ut 
eas  penitus  apud  integras  gentes  interire  providentia  suprema  non 
penniserit;  hae  sunt  veritates  tam  evidentes  et  naturae  rationali 

quasi  innatae,  ut  mentcm  latere  vel  ex  gentium  memoria  excidere 
Qumquam  potuerint;  liis  ventatibus  qui  contradicit ,  is  humanam 
oaiuram  piane  exuisse  videtur  et  similis  factus  est  iumentis,  quibns 
non  est  intellectus. 

Ceterum  illa  puncta  ab  aliis  gentibus  expressius  et  clarius 
proponuntur,  ab  aliis  confuse  magis  et  valde  obscure  percipiuntur. 
Quod  praesertim  cultum  Deo  debitum  attinet,  haud  paucae  gentes 
in  insulis  Australi-Asiaticis,  in  Africa  et  America  inveniuntur,  quae 
(Itimi  supremum  ob  excessum  maiestatis  vel  ex  ira  de  hominum 
peccatis  res  inferiores  et  humanas  non  curare  censent;  ideoque 
lume  denm  minus  colunt  vel  forsan  etiam  interdum  omnino  non 
colunt.  sed  loco  eius  deos  inferiores  et  interdum  speciali  cura  eos, 
qui  malignantis  sunt  naturae.  Neque  tamen  ulla  est  gens,  quae 
omni  cult u  deorum  destituatur. 

407.  Quod  ad  rem  nostrani  attinet,  huic  unico  puncto  insistimus, 
quod  omnes  gentes  supra  mundum  visibilem  et  hominem  genus 
entis  supremum  sive  divinum  admittunt.  Haec  persuasio,  quae 
est  fundamentum  omnis  religionis  et  sine  qua  religio,  quum  sit 
ligamen  hominis  cum  Deo,  piane  concipi  nequit,  prorsus  universa- 
lissima  est  omnium  gentium.  Omnes  gentes  antiquitatis,  de  quibus 
historia  refert,  religionem  profitebantur.  Deos  colebant  Babylonii, 
Assyrii,  Aegyptii,  Phoenices  et  omnes  Palaestinenses  et  Arabes, 
Medi,  Persae,  Indi,  Sinenses,  Cilicii  et  Lydii  et  omnes,  qui  in  Asia 
minori,  Graeci,  Romani,  Celtae,  Germani,  Slavici.  De  religione 
alicubi  primo  inducta  nulla  ullius  gentis  refert  traditio,  nullus 
historicorum  liber  narrat;  ubicumque  homines  vivunt,  religionem 
et  deorum  fidem  iam  florentem  videmus.  Expresse  veteres  serip- 
tores,  ut  Cicero  et  Plutarchus,  testantur  in  universa  terra,  quantum 
eis  cognita  erat  (et  haec  sane  erat  maxima  pars),  nullam  fuisse 
gentem  sine  deorum  cultu.  Et  hodie,  quum  universa  terra  nobis 
patefacta  est,  omnes  omnino  gentes  supremi  numinis  fide  imbutas 
videmus.  In  omni  terra  hominum  numerantur  1435  milliones.  Ex 
bis  millionibus  christiani  catholici  sunt  218  sive  15,2%;  christiani 
schismatici  et  generatim  acatholici  214  sive  15%;  Israelitae  8 
sive  0,5%;  Muhammetani  120  sive  8,3%;  Brahmanistae  138 
sive  9,6%;  Buddhistae  503  sive  35%:  Feticistae  234  sive  16.4%; 


230  CaP-  6.   De  argumentis  theologieis  moralibus. 

sine  religione  autem  nulla  gens  vivit 1.  Iam  ad  singulas  gentes 
descendere  non  possumus,  ut,  quae  singularum  sint  opiniones  et 
consuetudines  religiosae ,  describamus  ;  hac  enim  una  re  multa 
volumina  conscriberentur.  Exstant  tamen  plurima  opera,  quibus 
quisque  facillime  de  hac  re  instrui  potest2.  Ex  his  libris  omnes 
gentes  naturam  divinam  agnoscere  facili  negotio  quisque  videt. 
Exsistunt  quidem  multa  testimonia  has  vel  illas  gentes  religione 
carere  asserentium.  Quae  testimonia  Lubbock  3  collegit,  ut  pleras- 
que,  immo  omnes  gentes  extra  civilisationem  viventes  religione 
carere  contenderet.  Tamen  miserrime  conatus  eius  successit.  Nani 
saepe  iis  ipsis  libris,  ad  quos  provoca  verat,  refutari  poterat;  alia 
testimonia  omni  valore  destituuntur  et  observationibus  aliorum 
solidioribus  refelluntur  :  insuper  Lubbock  ad  religionem  conceptum 
Dei  nimis  evolutum  postulai;4.  Quae  quum  ita  sint,  hodie  etiam 
ipsi  athei  et  Darwiniani,  ut  Maxim.  Muller,  Réville,  Hellwald, 
nullam  gentem  fuisse  vel  esse  fatentur,  quam  religione  destituì 
rationabiliter  affirmare  possimus.  Quaecumque  in  contrarium  af- 
feruntur,  vel  observationi  negligenti  vel  falso  religionis  conceptui 
debentur.  Quin  immo ,  quum  hodie  aliquae  maiores  gentes  nos 
amplius  in  terra  latere  non  possint,  positive  constare  dicendum 
est  omnes  gentes  religione  imbutas  esse.  Bene  Saussaye:  „De 
hominibus",  inquit,  .,atheis  usque  hodie  idem  valet,  quod  de  alalis, 
quos  finxit  Hàckel,  et  de  apyris  ;  inveniuntur  in  quorundam  syste- 
matis,  quia  apte  locum  explent,  sed  in  rebus  non  demonstrantur."  5 

1  Numeri  sunt  ex  Hùbxer,  Geograph.-statist.  Tabellen  aller  Lànder  der  Erde 
1884.  Inter  Buddhistas  numerantur  omnes  Sinenses,  quamvis  plurimi  Sinenses 
adhaereant  Confucianismo  vel  Taoismo.  Similiter  sub  nomine  Feticismi  praeter 
alias  comprehenduntur  religiones  paganae  omnes  Australiae,  Africae,  Americae. 

2  Speciminis  gratia  nominamus:  Chk.  Pesch  S.  J. ,  Der  Gottesbegriff  in 
den  heidniscben  Religionen,  Erganzungsheft  zu  den  Stimmen  aus  Maria-Laach, 
Heft  32  (Alterthum),  41  et  42  (Neuzeit).  Schanz,  Apologie  des  Christenthums  li. 
(Freiburg  1887).  Gutberlet,  Apologetik  I.  (Miinster  1888).  Chantepie  de  la 
Saitssaye,  Lehrb.  der  Religionsgescbichte  (Freiburg  1887).  Réville,  Histoire 
des  religions  (Paris  1883).  Oscar  Peschel,  Volkerkunde  (Leipzig  1875). 
Roskoff,  Das  Religionswesen  der  rokesten  Naturvòlker  (Leipzig  1880). 

3  The  origin  of  civilization  (London  1870). 

4  Librum  Lubbockii  egregie  refutavit  Flint,  Antitkeistic  theor.  (Edinburgh, 
London  1880),  lect.  7.  Vix  credi  potest,  quam  parum  critice  Lubbock  in  as- 
sertionibus  suis  processerit. 

5  ,,  Von  den  religionslosen  Menschen  gilt  bis  heute  dasselbe,  was  von  den 
sprachlosen  (Hackels  Alalen)  und  den  feuerlosen:  man  findet  sie  in  gewissen 
Systemen,  weil  sie  eben  hineinpassen  ;  in  der  Wirklichkeit  aber  sind  sie  nicht 
nachzuweisen"   (Religionsgeschichte  p.  13). 


Art.  '■'.    De  argomento  etimologico.  231 

—  Deinde  etiamsi  quaedam  gens  ferissima  et  radia  religione  careret, 
nihil  eontra  nos  efficeretur,  quia  non  urgemua  nisi  persnaaionem 
moralitw  universalem.  Et  ad  eas  potissima  m  gentes  respiciendum 
est,  quae  vitam  homine  aliquatenus  dignam  gerunf  neque  piane 
ad  bruta  degenerarunt. 

408.  Porro  haec  miranda  generis  Immani  de  exsistentia  numinis 
supremi   conspiratio  veritatis  sigillum  est  luculentissimum.     Nam 

1.  omnes  homines  in  eundem  sensum  non  convenirent,  nisi 
[psa  mens  natura  sua  ad  hoc  iudicium  pelleretur;  id  et  per  se 
patet 1  et  statini  (sub  2)  uberius  demonstrabitur.  Id  autem ,  in 
quod  natura  mentis  agitur,  non  potest  esse  falsum,  nisi  hominem 
ad  mendacium  compositum  esse  dicas  et  de  omni  ventate  desperes  ; 

2.  si  Deus  non  exsisteret,  si  propterea  ipsa  veritatis  evidentia 
non  esset  ratio  persuasionis  de  numinis  exsistentia,  huius  facti  iam 
nulla  exstaret  explicatio.  Quod  ut  pateat,  breviter  percurramus 
diversos  modos,  quibus  religionis  originem  athei  declarare  conantur. 

409.  a)  Fraude  sacerdotum  et  principimi  religionem  dicunt  in- 
ventam  esse  et  propagatam. 

Resp.  linde  hoc  athei  cognoverunt?  Quae  traditio,  quae 
inscriptio,  quis  historicorum  liber  de  hac  fraude  refert?  Frana 
Ola  gratis  fìngitur.  Probent  athei  assertionem  suam  testimoniis 
authenticis.  Secus  non  veritatem  quaerere,  sed  impietatis  suae 
vanas  excusationes  praetendere  convincuntur.  At  historia  de 
religione  primum  inducta  aitimi  silentium  servat.  Neque  hoc  mirum 
est,  quum  religio  numquam  sit  inventa,  sed  cimi  genere  mimano 
nata.  Veruni  est  magistros,  sacerdotes,  legislatores  religionem  iam 
exstantem  modificasse  eique  favorem  praestitisse  ;  numquam  autem 
eam  inveniebant.  Unde  etiam  ipsi  numinis  notionem  habuissent, 
ut  eam  vulgo  persuaderent ,  nisi  hic  conceptus  in  omnium  mente 
viveret  ?  Quomodo  eiusmodi  rem  supernaturalem  populis  persuadere 
potuissent,  nisi  mens  hominum  ad  hanc  persuasionem  disposita  et 
nata  esset?  Deinde  eiusmodi  motiva  natura  sua  non  regnant 
ubique  ;  fraus  enim  non  est  universalis.  Denique  si  religio  fraude 
stolida  orta  esset  neque  in  corde  hominum  radices  haberet,  cursu 
temporum  dudum  exstincta  esset,  in  plerisque  saltelli  populis.  — 
Itaque  civitas  numquam  religionem  creavit,  sed  religionis  com- 
munio saepe  civitates  coniunxit  et  fundavit  (prò  aris  enim  et  diis 
patriae  populi   antiqui   pugnare   solebant):   sacerdotes  religionem 


Cf.  Pesch,  Instit.  logicai,  n.  754. 


232  Gap.  6.   De  argumentis  tkeologicis  moralibus. 

non  fecerunt,  sed  religio  sacerdotes.  Religio  ex  hominum  natura 
oritur;  homo  essentialiter  est  animai  religiosum.  Propterea  populi 
contra  religionis  abusum  et  depravationem  saepe  insurrexerunt, 
contra  ipsam  religionem  numquam. 

410.  b)  Religionem  ex  timore  ortam  esse  alii  volunt.  Quum 
vires  naturae  homini  saepe  noceant,  auxilium  quaeritur.  Nil  sim- 
plicius,  quam  ut  ipsas  vires  terrificas  anthropomorphizent ,  quum 
sic  sine  omni  misericorcliae  sensu  esse  desinant  et  precibus  ex- 
orari possint. 

Resp.  Multo  simplicius  esse  videtur,  ut  homo  his  even- 
tibus  inducatur  ad  agnoscendam  supra  vires  naturae  providentiam 
numinis  supremi,  quam  invocare  potest  ;  nani  contra  illos  anthropo- 
morphismos  absolute  reclamat  evidentia  naturalis,  quae  elementa 
sensu  carere  videt.  Rectissime  autem  homo  ita  ad  Deum  auxiliatorem 
concludit,  quia  natura  nostra  ad  hoc  auxilium  quaerendum  in- 
clinatur;  atqui  per  essentiam  nostrani  ad  chimaeras  non  inclinamur. 
Praecise  autem  consensus  quoque  generis  humani  hunc  ad  Deum 
discursum  legitimum  esse  comprobat.  Neque  enim  omnes  homines 
unanimiter  sic  ratiocinarentur,  nisi  veritatis  evidentia  eos  ducerei 
Nihilominus  hoc  contra  terrores  naturae  auxilium  non  est  sola 
ratio,  qua  Deus  homini  se  manifestai  Sed  innumerae  sunt  viae. 
quae  ad  Deum  ducunt,  ut  ex  hucusque  demonstratis  patet. 

Illas  autem  personificationes  artificiales  et  violentas  non  esse 
religionis  originem  iam  inde  constat,  quia  res  in  se  non  est  pro- 
babilis.  Deinde  etiam  historia  teste  dii  populorum  antiquorum 
generatim  non  sunt  personificationes  rerum  in  natura  terribilium. 
Insuper  haec  stulta  personificatio  non  potuit  universalis  esse  omnium 
gentium  ;  debuit  etiam  tempore  tolli,  maxime  in  hominibus  sapien- 
tioribus.  Religionem  autem  videmus  universalem  esse  et  uni- 
versalem  manere:  et  sumnn  quique  philosophi  summi  religionem 
fecerunt  et  faciunt. 

411.  e)  Nunc  temporis  maxime  religionem  explicare  conantur 
non  ex  timore  mali,  sed  ex  desiderio  delectationis.  Homines,  in- 
quinata personas  suprahumanas  fingere  amant,  ut  de  iis  cogitent 
cum  iisque  mystice  conversentur ,  quo  in  miseriis  habeatur  sola- 
tium,  in  periculis  fiducia,  in  omni  condicione  dulcissima  consuetudo 
amoris  et  omnium  affectuum,  quibus  profundissime  et  iucundissime 
corda  conunoveaiitur.  Religionis  est  corda  elevare  et  sublimissimis 
quibusque  voluptatibus  titillare  et  pliant asiis  laetissimis  deliciose 
nos  recreare,  praesertim  quando  tristia  fata  subimus. 


8.   De  argomento  etimologico. 

l»rs|).  Bine  dubio  homo  indigel  Deo  consolatore,  auxiliatore, 
patre  benevolo,  quem  amot.  glorìfioet,  invocet.  Facilini  enim  esi 
por  oostrum  ad  Deum  et  inquietimi  est,  donec  quiescat  in  eo. 
Neque  negamus,  ut  multa  alia,  ita  nane  quoque  cordis  Immani 
indigentiam  persuasionem  de  exsistentia  supremi  numinia  in  homim- 
bus  conservasse  et  corroborasse.  Recte  enim  homines  ex  hac 
indigentia  ad  Deum  concludunt;  legitimatur  enim  conclusio  iam 
ipsa  auctoritatf  generis  Immani. 

Religionem  autem  primos  homines  non  considerasse  tamquam 
fictìonem  voluptuose  animos  mulcentem  multis  rationibus  apparet. 
Historia  enim  teste  antiquissimis  etiam  temporibus  homines  deos 
censebant  veras  substantias.  non  vanas  fictiones.  ita  ut  athei 
communi  indignatione  ad  mortem  vocarentur.  —  Deinde  ad  illas 
delicias  habendas  satis  erat  poesis.  musica,  ars  scenica,  vel 
etiam  saltationes,  potationes  et  epulae.  Cui*  igitur  praeter  haec 
religionem  inducebant?  - —  Denique  si  religio  esset  fictio.  non 
universaliter  apud  omnes  gentes  et  omni  tempore  prò  ventate 
sumeretur.  —  Denique  primi  homines  non  erant  sic  effeminati  et 
enerves.  ut  otiosis  phantasiis  et  dulcibus  somniis  pasci  solerent. 
;Sine  dubio  deos  colebant  non  motivis  aestheticis  inducti,  sed  quia 
se  obligari  intelligebant.  Generatim  religio  huius  vitae  non  est 
mystica  ebrietas,  sed  est  virtutis  laboriosae  exercitium  et  carnis 
voluptatumque  menti  subiectio. 

412.  d)  Secundum  Herbert  Spencer1  phantasia  religionem  genuit. 
Homines  in  se  ipsis  socium  aliquem  habitare  sibi  persuadebant. 
Experientia  enim  luculentissime  se  hoc  cognovisse  putare  debebant. 
Ximirum  hic  socius  saepissime  apparet  v.  gr.  tamquam  umbra,  si 
sol  lucet,  vel  tamquam  imago  in  speculo  ;  auditur  etiam  tamquam 
echo  in  silvis  nobis  respondens.  Quando  dormimus,  socius  noster 
saepe  terras  peragrat,  dum  nos  in  lectulo  iacentes  manemus; 
somnia  nimirum  primi  homines  prò  simplicitate  sua  tamquam  vera 
facta  sumebant.  Interdum  socius  ad  dormientem  redire  obliviscitur  : 
homo  mortuus  est.  Sic  orta  est  idea  alicuius  animae,  quae  tangi 
non  potest  (quis  tanget  imaginem  in  speculo  ?),  quae  invisibilis  est 
(non  enim  videtur  echo  clamans  in  silva).  quae  legibus  materiae 
in  multis  non  est  obnoxia  (nempe  in  somniis  socius  noster  mirabilia 
operatur.   quae  communiter  homines  non  valent).     Totus  mundus 


1  The  principles  of  Soeiology  I.     Similia  post  Spencer  in  Germania  docet 
Julius  Lippeet,  Religionen  der  europaischen  Culturvulker  (Berlin  ISSI  l . 


234  ^ap.  6-   De  argumentis  theologicis  moralibus. 

repletus  est  animis.  Tot  enim  iam  homines  mortili  sunt;  insuper 
bruta,  arbores,  lapides,  ut  umbras.  ita  etiam  animas  habere  debent. 
Quid  mirum,  si  has  animas  in  periculis  homines  invocant  ;  possunt 
enim  adiuvare.  Mox  oritur  cultus  horum  spirituum,  praesertim 
animas  maiorum  et  principum  defunctorum  colunt  etc.  Ita  orta 
est  religio. 

Resp.  Haec  miserrima  deceptio,  si  omnino  in  aliqua  gente 
fieri  potuit,  certe  universalis  non  erat  in  toto  genere  nostro.  Neque 
si  religio  altiores  radices  non  haberet,  tot  iam  saeculis  indestructi- 
bilis  perstaret.  —  Ceterum  tota  Spenceri  disputatio  —  est  autem 
copiosissima  et  diffusissima  —  hominis  philosophi  non  est;  non 
philosophari,  sed  sibi  et  lectoribus  illudere  videtur. 
413.  e)  Multi  cum  Hegel  ignorantiam  causarum  naturalium 
religionis  parentem  esse  docent.  Homo  primaevus,  aiunt,  quum 
multarum  rerum  causas  ignoraret,  aliquod  earum  principium  finxit, 
idque  prò  indole  antiquitatis  poetica  intellectuale  et  personale. 
Ubi  primum  homines  scientiis  naturalibus  piene  eruditi  erunt, 
omnis  religio  cessabit,  quia  iam  omnia  rationibus  naturalibus  ex- 
plicabuntur   neque   ad  causam  supramundanam  recurrendum  erit. 

Resp.  Revera  omnes  homines  sentiunt  res  mundanas,  quum 
corruptibiles ,  contingentes  et  mutabiles  sint,  ex  se  ipsis  et  in 
se  ipsis  rationem  sufficientem  non  habere ,  sed  recurrendum  esse 
ad  principium  supramundanum,  quod  a  se  exsistit  et  necessarium 
est  atque  incommutabile.  Ita  etiam  nos  argomentati  sumus  ; 
habemus  igitur  approbationem  ipsius  naturae  humanae. 

Utique  homines  interdum  in  eo  errabant,  quod  eventus  quos- 
dam  immediate  ad  numen  revocabant;  neque  tamen  hoc  impedit, 
quominus  ultimatim  certe  omnia,  quae  fiunt,  a  Deo  fieri  recte 
iudicarent.  Neque  illos  eventus  immediate  numini  ascripsissent, 
nisi  numen  esse  iam  aliunde  scivissent.  Propterea  etiam  non 
haec  vel  illa  facta  occultiora  sola  diis  tribuebant,  sed  generatim 
omnia  institutioni  et  providentiae  numinis  committebant.  —  In- 
super  oblivisci  non  debemus  religionem  deum  non  solimi  quaerere 
sub  ratione  primi  principii ,  sed  momenta  eudaemonologica  et 
ethica  summam  in  hac  re  vini  habere.  Praesertim  homines  sim- 
plices  minus  explicationem  rerum  naturalium  theoreticam  quam 
rationes  practicas,  quid  sit  agendum,  quid  sperandum,  sectantur. 

Indolem  primi  hominis  poeticam,  non  est,  cur  impugnemus. 
Minime  tamen  dubitamus,  quin  athei,  si  hoc  iis  faveret,  hominem 
primaevum   ceu   omni  poesi  prorsus  destitutum   nobis   descripturi 


An.  :;.    De  argomento  etimologico.  235 

ut;  idque  eadem  facundia  praestarent,  quam  nunc  contra- 
riuni  docent. 

Quod  autem  dicunt  de  interitu  rcligionis  post  scientiam  natu- 
ralem  evolutam  exspectando,  nihil  est.  Elcmenta  materialia,  ut 
omnibus  luuusque  disputatis  constat,  primum  principium  possibili- 
tatis.  exsistentiae,  ordinis,  vitae  non  possnnt  esse;  multo  minus 
ordinem  eiKlanuonologicum  et  ethicum  explicant. 

Itaque  omnibus  consideratis  et  pensatis  haec  manet  conclusio 
finalis:  Persuasio  generis  Immani  universalis  et  perpetua,  qua  vim 
divinam  esse  agnoscit,  ex  ipsa  mentis  lmmanae  essentia  et  ex 
ipsa  rei  evidentia  obiectiva  fluit;  est  igitur  Deus1. 

OBIECTIONES. 

414.  Obi..  1.     Buddhistae  sunt  athei. 

Resp.  Num  Buddha  ipse  atheismum  docuerit,  parum  refert  (quamvis 
veruni  non  sit).  Eius  asseclae,  si  paucos  philosophos  excipis,  sunt  polytheistae, 
qui  alibi  alios  deos  colunt,  inter  quos  ipsum  Buddliaui  -. 

Obi.  2.     Brahmanistae  sunt  pantheistae  i.  e.  athei. 

Resp.  Pantheismus  est  philosopliorum.  Populus  plurimos  deos  colit.  Sic 
quidam  seriptores  indici  gloriantur  se  habere  330  milliones  deorum  3. 

415.  Obi.  3.     Multi  philosophi  athei  erant  et  sunt. 

Resp.  a)  Hoc  non  obstat  persuasioni  gentium  moraliter  universali,  quam 
solarci  urgemus.  Immo  nil  refert ,  si  interdirai ,  ut  tempore  imperii  romani  de- 
crescentis  vel  hodie ,  atheismus  a  philosophis  ad  notabiliorem  numerum  nomi- 
nimi serpit.  Hi  enim  sunt  morbi  spirituales,  qui  veniunt  et  recedunt.  Genus 
autem  humanum  qua  tale  semper  numen  supremum  agnovit. 

b)  Summi  philosophi,  qui  perennem  influxum  in  progressum  scientiae 
exercuerunt,  omnes  erant  theistae.  Huc  pertinent  Socrates,  Plato,  Aristoteles, 
Cicero,  Seneca,  Arabum  lumina,  philosophi  christiani  tum  temporis  patristici, 
ut  S.  Augustinus,  tum  medii  aevi,  ut  S.  Thomas,  philosophi  denique  moderni, 
ut  Suarez,  Cartesius,  Leibniz,  ipse  adhuc  Kant,  plurimi  etiam  temporis  hodieixi, 
ut  Kleutgen,  Balmes,  Trendelenburg  etc. 

e)  Philosophi  alicuius  auctoritatis ,  qui  prompte  et  crude  Deum  esse  ne- 
gant,  vix  inveniuntur.  Multi  agnosticismum  profitentur  aientes  se  nescire,  utrum 
Deus  sit  necne,  neque  id  ab  ullo  hominum  sciri  posse.  Alii  notionem  Dei  pan- 
theismo  adulterant  et  athei.  quamvis  sint,  appellali  nolunt.  Alii  etsi  Deum  esse 
negant,  tamen  nescio  quod  Absolutum  aut  Infinitum  aut  Incognoscibile  admittunt. 
Alii  Deum  exsistere  negant,  sed  ideae  Dei  nescio  quam  vini  in  vita  humana 
assignant.  Alii  honorem,  quo  sana  ratio  negationem  Dei  detestatili-,  et  mentis 
suae  rbiViitptionem  inquietali!  produnt,    quando  interdum  honorifice  de  religione 


1  Consulatur  etiam  de  hoc  argumento  Che.  Pesch,  Gott  und  Gotter,  Stim- 
men  aus  Maria-Laach,  Ergànzungsheft  49. 

8  Cf.  Che.  Pesch,  Gottesbegriff,  Ergànzungsheft  41,  p.  39  sqq.  56  sqq. 
62  sqq.  etc.  3  Pesch  1.  e.  p.  89  sqq. 


236  *  Gap.  6.    De  argumentis  theologicis  moralibus. 

loquuntur.  Profecto  si  Deus  non  est .  religio  non  est  laudanda ,  sed  tamquam 
error  atrocissimus  et  maxime  capitalis  omni  contentione  exsecranda.  —  Gene- 
ratimi dicendum  est  atheorum  gentem  etiam  liodie  multo  rariorem  esse  quam 
vulgo  credunt. 

d)  Philosophi  athei  solida  auctoritate  destituuntur.  Nani  plerumque  iidem, 
qui  Deum  esse  negant ,  alia  committunt ,  quae  bis  hominibus  nihil  tribuendum 
esse  demonstrant.  V.  gr.  nefaria  loquuntur  de  lionestate  et  virtute  ;  negant 
exsistentiam  corporum  ;  principium  causalitatis  in  dubium  vocant  ;  confidentissime 
loquuntur  de  origine  liominis  a  simia  et  pbantasias  suas  gratuitas  tamquam 
veritatem  exploratissimam  venditant  ;  prò  argumentis  vana  facundia  et  inanibus 
combinationibus  rerum  disparatarum  utuntur;  saepe  magis  ea  sectantur.  quae 
lectoribus  placent  et  nescio  quam  gloriam  afferunt,  quam  rerum  ieiunam  veri- 
tatem. —  Praeterea  hi  philosophi  non  consentimi,  quum  alii  aliis  ducti  ratio- 
nibus  Deum  esse  negent,  alii  aliorum  rationes  vehementissime  impugnent,  alii 
ahud  theismo  substituere  velint.  Aha  fingit  Comte,  alia  Spencer,  alia  Fichte, 
alia  alii.  Solimi  in  eo  conveniunt ,  quod  nemo  eorum  rem  suam  serio  probat. 
Quomodo  hi  viri ,  qui  ita  dissentiunt  et  quorum  philosophia  cum  ipso  auctore 
sepelitur,  comparari  possunt  cum  testimonio  unanimi  et  perpetuo  universae 
linguae  humanae  et  cum  illa  philosophia  perenni,  quam  heroes  iugenii  humani 
omni  tempore  professi  sunt,  expoliverunt,  evolverunt,  consolidarunt  ? 

e)  Neque  mirari  debemus,  si  hodie  sat  multi  athei  esse  videntur.  Hoc 
scientiarum  naturalium  rapidior  effecit  progressus.  Hinc  ingenia  ad  istas  res 
trahebantur  et  philosophia  negligebatur.  Accessit  antiquitatis  contemptus,  cui. 
quum  circa  observationem  rerum  physicarum  errasse  constaret ,  etiam  circa 
prima  principia  menti  manifesta  reverentia  debita  non  iam  adhibebatur.  —  Deinde 
hodie  multi  scientias  gustant.  Illi  homines  semidocti  gravissimis  periculis  ex- 
positi  sunt.  Satis  enim  eruditi  sunt,  ut  evidentiam  spontaneam  dubiis  propositis 
obscurare  et  perturbare  A-aleant  (praesertim  quum  omnem  auctoritatem  solidam 
superbe  despicientes  misere  capti ventur  a  scriptoribus  garrulis,  qui  per  aliquas 
horas  tamquam  meteora  fulgent  et  disparent)  ;  neque  tameu  satis  sapiunt .  ut 
dubia  exorta  solvant  vel  solutionem  datam  intelligant.  Insuper  morum  cor- 
ruptela  late  regnans  efficit,  ut  multi  Deum  non  esse  velint  ;  tunc  scientia  eorum 
incompleta  suggerit  motiva  dubitandi.  Denique  superbis  resistit  Deus,  humilibus 
autem  dat  gratiam  et  sapientiam. 

416.  Obi.  4.     Argumentum,  si  quid  probat,  plures  esse  deos  efficit.    Nani 

gentes  pleraeque  plures  deos  colunt. 

Eesp.  Fides  multoruni  deoruni  non  est  sat  universalis,  quia  primis  generis 
nostri  temporibus  unus  deus  colebatur,  ut  sacrae  litterae  testantur  et  monumenta 
profana  confirmare  videntur.  Plerumque  etiam  a  polytheismi  errore  gens  He- 
braeorum,  tunc  temporis  sat  nobilis.  cimi  tempio  Hierosolymitano  immunis  serva- 
batur.  Item  inter  ethmcos  multi  viri  doctrina  et  moribus  praeclari  unum  Deum 
agnoverunt,  ut  Socrates,  Plato,  Aristoteles,  Cicero.  Evangelio  praedicato  poly- 
theismi error  in  omni  cultiore  natione  penitus  exstinctus  est.  Denique  apud 
omnes  gentes  monotheismi  vestigium  in  eo  est,  quia  supra  reliquos  deos  unum 
agnoscimt  supremum. 

Maxime  autem  ad  obiectionis  solutionem  facit,  quod  consensus  gentium 
per  se  non  erat  de  numero  deorum,  sed  generatim  de  exsistentia  generis  entis 


Cap.  7.   De  argomentorom  theologicoram  impagnatione.  —  Prologas.     237 

supraliuiiKini  et  soprani.  De  Domerò  deornm  disseirtiebant,  qnom  alii  unum, 
alii  duoa,  alii  tres,  alii  aiium  deornm  onmerom  oolebant  Kt  qui  pluree  cole- 
bant,  alii  bos,  alii  illos.  Si  natura  nos  ad  plures  din-,  doceret,  ad  eesdem  ubi- 
qoe  inolinaret. 

417.  Obi.  5.    Omnes  gentes  deceptae  sunt  circa   motum  siderum.     Ergo 

poterant  etiam  in  re  nostra  falli. 

Resp.  Neganda  est  paritas,  cui  ubieetio  fìdit.  Agitur  enini  in  motu  side- 
rum de  iudicio,  quod  est  secundum  sensum.  In  bis  autem  iudiciis  bomines, 
'juanivis  sensus  saepe  occasionera  erroribus  praebere  sciant,  tamdiu  externae 
apparentiae  adbaerent,  donec  contrarium  probetur,  praesertim  si  res  practicas 
conseqoentias  non  babet  ullas.  Itaque  persuasio  de  motu  siderum  nil  probat, 
quam  sensus  omnium  bominum  referre  coelum  quasi  motum  et  terram  qnie- 
Bcentem ,  id  quod  est  verissimum.  Persuasio  autem  de  Dei  exsistentia  non 
nititur  sensui  ideoque  non  respicit  meram  apparentiam,  sed  nititur  rationi,  quae 
esaentiam  et  veritatem  rerum  refert  quamque  decipere  dare  non  possumus, 
quia  in  scepticismum  ruamus.  Agitur  etiam  de  re  somme  practica,  in  qua 
natura  bombii  providere  debebat. 


CAPUT  VII. 

DE  ARGUMENTORUM  THEOLOGICORUM 
IMPUGNATIONE. 


PROLOGUS. 

418.  Hoc  capite  ea  examinabimus ,  quae  potissimum  a  philo- 
sophia  moderna  contra  valorem  argumentorum,  quibus  exsistentiam 
Dei  demonstravimus ,  prolata  sunt.  Audiemus  autem  Baylium, 
qui  dictionario  suo  parens  impietatis  modernae  factus  est;  Humium, 
qui  a  Baylio  venenum  hausit  et  ad  Kantium  derivavit  ;  Lessingium . 
qui  liberalismi  irreligiosi  evangelista  iure  appellatili';  denique  ipsuni 
Kantium.  —  Baylii  obiectiones,  quamquam  pro^dentiam  Dei  spec- 
tant,  tamen  hoc  iam  loco  a  nobis  tractandae  esse  videbantur,  ne 
Baylium  a  ceteris  atheismi  fautoribus  separaremus,  et  quia  que- 
relae  de  rerum  gubernatione  potissima  difficultas  sunt,  quae  contra 
Dei  exsistentiam  auditur;  et  est  liaec  difficultas  tanto  periculosior, 
quanto  magis  captili  vulgari  accommodatur ,  passiones  liumanas 
appellat,  rhetoricae  exaggerationi  locami  ampUssimum  praebet. 
Xeque  hic  disputationis  ordo,  quem  tenemus,  lilla  ineommoda 
involvit.  Plures  autem  articuli  Baylio  tribuentur.  Primo  eius 
obiectiones  exponemus,  deinde,  theoria  bre\*i  de  malo  praemissa, 


238  ^aP-  7.   De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

eas  refellemus.  Denique  ad  doctrinae  complementum  articulum 
addemus,  qui  de  malis  physicis,  ut  sunt  a  Deo,  generatim  agit.  — 
De  Humio  duo  articuli  erunt,  quorum  alter  obiectiones  narrat,  alter 
revincit.  —  De  Kantio  generalia  quaedam  praemittemus.  Deinde 
totidem  articulis  de  argumentis  ideologico,  henologico,  teleologico, 
cosmologico,  moralibus,  ut  apud  Kantiani  occurrunt,  inquiremus. 
Haec  de  Kantio  disputatio  non  solum  obiectionum  refutationem 
spectat,  sed  etiam  ad  varia  argumenta  prò  exsistentia  Dei  a  nobis 
aliata  uberius  illustranda  multum  valebit,  quum  Kant  primo  vitae 
tempore  aliqua  ex  his  argumentis  haud  male  exponeret  et  defenderet. 
Hos  autem  viros  prae  ceteris  redarguendos  esse  putavimus, 
quia  atheismi  moderni  exstiterunt  patriarchae  (quamquam  ipsi  athei 
non  fuerunt).  Praeter  eos  Spinoza  aliique  non  minorem  influxum 
exercuerunt;  quorum  placita  referentur,  quando  contra  materia- 
lismum  et  pantheismum  pugnabimus.  Multae  autem  adversariorum 
obiectiones  per  totum  librum  sparsae  sunt.  Deinde,  quae  recen- 
tiores  opponere  solent,  plerumque  multo  melius  apud  illos  veteres 
inveniuntur,  ita  ut  horum  specialior  consideratio  redundet  *. 
Itaque  huius  capitis  quindecim  resultant  articuli  : 
Articulus    I.  Baylii  obiectiones  proponuntur. 

„  II.  Vera  de  malo  theoria  paucis  explicatur. 

„         III.  Tres  primae  Baylii  obiectiones  breviter  solvuntur. 

„        IV.  De  obiectione  Baylii  ex  permissione  peccati  petita. 

„  V.  De  obiectione  Baylii  ex  poenis  inferni  petita. 

„         VI.  De  obiectione  ex  malis  physicis  generatim  petita. 

„  '     VII.  Humii  obiectiones  proponuntur. 

„      VIII.  Humii  obiectiones  diluuntur. 

„        IX.  De  Lessingio. 

„  X.  De  argumentis  theologicis  apud  Kantium  gene- 

ralia quaedam. 

„        XI.  De  argumento  ideologico  apud  Kantium. 

„       XII.  De  argumento  henologico  apud  Kantium. 

„      XIII.  De  argumento  teleologico  apud  Kantium. 

„      XIV.  De  argumento  cosmologico  apud  Kantium. 

„       XV.  De  argumentis  moralibus  apud  Kantium. 


1  Qui  singulorum  philosophorum  placita  plenius  et  specialius  cognoscere 
vult,  historiam  philosophiae  adeat  ;  legi  etiam  potest  Otto  Pfleiderer,  Religions- 
philosophie  auf  geschichtl.  Grundlage,  I.  Bd.  :  Gesehichte  der  Religionsphilo- 
sophie  von  Spinoza  bis  auf  die  Gegenwart  (Berlin  1883). 


Art.  1.  Baylii  obiectiones  propommtur.  239 

ARTICULUS  I. 

BAYLII  OBIECTIONES  PROPONIMI  K. 

419.  Petrus  Baylius  (Pierre  Bayle  1G47— 1706)  l  ex  pro- 
testante catholicus  et  iterum  protestans  factus,  quod  de  ipso 
valebat,  de  omni  humana  ratione  asserebat,  eam  scil.  esse  aptiorem 
ad  difficultates  et  dubia  movenda,  quam  solvenda.  Vini  rationis 
immoderate  piane  attenuare  solebat.  Immo,  inquit,  qui  rationem 
sequitur,  ad  absurda  tandem  deducitur.  Ita  ratio  contra  exsistentiam 
corporum  et  motus  multa  obicit,  quae  solvi  non  possunt.  Huic 
rationis  imbecillitati  et  fallaciae  sola  medetur  fides  Christiana. 
Ad  hanc  tìdem  nil  conferunt  ratiocinia  humana,  sed  est  donum 
immediatum  gratiae  divinae,  quod  iis  datur,  quos  Deus  elegit. 
Quin  fidei  ratio  saepissime  contradicit.  Non  potes  simul  sequi 
rationem  et  fidem.  Aut  sequere  rationem  et  relinque  fidem,  aut 
tìdem  sequere  ratione  contempta.  In  hoc  est  fidei  meritum,  quod 
credimus  ea,  quae  ratio  non  intelligit.  Quo  magis  veritas  eredita 
rationi  contradicit,  eo  gloriosior  est  fides.  Eligenda  igitur  est 
fides;  rationi  autem  renuntiandum  est,  quia  ad  incredulitatem  et 
scepticismum  necessario  ducit.  Nil  utilius  est,  quam  ut  qua  vis 
data  occasione  libris  nostris  patefaciamus,  quomodo  ratio  invalida 
sit  ad  scepticismum  aliasque  absurditates  superandas.  Sic  enim 
homo  discit  se  ad  revelationem  debere  confugere,  ut  veritatem  et 
tranquillam  inveniat  certitudinem.  —  Nulla  autem  est  ratio,  cur 
theologi  inquietentur,  quando  rationis  contra  fidem  pugna  extollitur. 
Haec  enim  oppositio  dogma  est  theologiae  protestanticae  auctoritate 
Scripturae  et  S.  Patrum  commendatum  ;  immo  aliqui  theologi 
catholici   ut  Huetius   in  hac   re  cum  protestantibus  consentiunt 2. 


1  Latine  etiam  interdum  scribitur  Baelius. 

2  Cf.  Dictionnaire  historique  et  critique  par  Bayle  (  169-5  et  1697),  prae- 
sertim  art.  Manichéens ,  Pauliciens ,  Pyrrhon ,  Zenon  ;  fusius  mentem  suam 
evolvit  in  eo ,  quod  alteri  dictionarii  editioni  ad  finem  addidit  :  éclaircissement 
sur  les  Manichéens  et  les  Pyrrhoniens.  —  Ceterum  aliquot  annis  ante  idem 
Baylius  contrariam  doctrinarn  de  mutua  fidei  et  rationis  habitudine  proposuerat. 
In  suo  enim  „Cornmentaire  philosophique  sur  ces  paroles  de  Jesus  -  Christ  : 
Contrains-les  entrer  1686",  defendit,  quod  la  lumière  naturelle  ou  les  principes 
généraux  de  nos  connaissances  sont  la  règie  matrice  et  originale  de  toute 
interprétation  de  l'Ecriture  en  matière  de  moeurs  principalement.  Neque  ibidem 
omittit  ostendere  hanc  esse  doctrinarn  communem  omnium  theologorum  er 
catholicorum  et  protestantium.  Ex  suo  derade  principio  concludit  nullum  dogma 
vel  sensum  Scripturae  admittendum  esse,  si  claris  et  distinctis  luminis  naturalis 


240  Gap.  7.   De  argumentorum  theologicorum  impugnatone. 

420.  Praecipuas  difficultates  contra  Dei,  quem  Christiana  fides 
colit,  exsistentiam  ex  permissione  mali,  quod  est  in  mundo,  Bay- 
lius  patitur.  Communiter  quidem  dicunt  Deum  hominem  fecisse 
rectum  emnque  se  libertatis  abusu  miserum  et  peccatorem  red- 
didisse.     At  hoc  responsum  Baylio  non  satisfacit.     Nani: 

1.  Non  intelligitur ,  quomodo  in  homine,  quem  Deus  creavit 
et  cuius  totum  esse  et  agere  a  Creatore  pendet,  libertas  et  facultas 
se  determinandi  esse  possit 1.  —  Difficultas,  ut  vides,  ex  eo  sumitur, 
quod  actns  libertatis  creatae  ex  Dei  concursu  pendet. 

2.  Non  intelligitur,  quomodo  Deus  praevideat  actiones  malas, 
si  a  libertate  hominis  determinantur 2. 

3.  Homo  a  Deo  infinite  bono  non  debuit  accipere  facultatem 
peccandi;  haec  enim  vitiosa  est3. 

4.  Saltem  Deus  abusimi  libertatis  impedire  debuit  vel  auferendo 
eam,  antequam  homo  male  agere  potuit,  vel  gratiis  abundantioribus 
firmando,  ne  deficiat i.   Profecto  si  bonitas  finita  patrum  necessario 

notionibus  contradicit  ;  in  specie  regera  Galliae  debere  tolerare  protestantes, 
quia  sana  ratio  omnes  religiones,  etiam  Mahummetanam,  excepto  solo  papismo, 
tolerari  vult. 

1  „Nous  n'avons  aucune  idée  distincte,  qui  puisse  nous  faire  comprendre 
qu'un  ètre,  qui  n'existe  point  par  lui-mème,  agisse  pourtant  par  lui-méme.  Les 
Manichéens  diront  donc  que  le  libre  arbitre  donne  à  l'homme  n'est  point  capable 
de  se  donnei-  une  détermination  actuelle,  puisqu'il  existe  incessamment  et  tota- 
lement  par  l'action  de  Dieu"  (Diction.  hist.  et  crit.  ;  art.  Manichéens,  Remarque  D). 

2  „I1  ne  parait  point  possible  qu'aucune  chose  prévoie  ce  qui  dépend 
uniquement  d'une  cause  indéterminée"   (ibid.). 

3  „On  ne  concoit  pas  que  l'homme  ait  pu  recevoir  d'un  bon  principe  la 
faculté  de  faire  le  mal.  Cette  faculté  est  im  vice;  tout  ce  qui  peut  produrre 
le  mal,  est  mauvais,  puis  que  le  mal  ne  peut  naitre  que  d'une  cause  mauvaise" 
(ibid.  art.  Pauliciens,  Rem.  F). 

4  „On  ne  saurait  concevoir  qu'une  nature  bienfaisante  donne  un  présent 
de  distinction,  sans  avoir  envie  de  contribuer  plus  notablement  au  bonheur  de 
ceux  à  qui  il  le  fait,  et  par  conséquent  il  faut  qu'elle  tasse  en  sorte  qu'ils  en 
retirent  cet  avantage,  et  qu'elle  les  empèche,  s'il  se  peut,  d'y  trouver  leur 
désolation  et  leur  ruine  entière.  Que  s'il  n'y  a  point  d'autre  moyen  d'empècher 
cela,  que  de  revoquer  sa  donation,  il  la  faut  casser,  et  c'est  par  là  qu'on  peut 
retenir  beaucoup  mieux  que  par  toutes  les  autres  routes  la  qualité  de  patron 
et  de  bienfaiteur.  Ce  n'est  point  changer  à  l'égard  du  donataire,  c'est  conserver 
sans  aucune  ombre  de  variation  la  bienveillance,  avec  laquelle  on  lui  avait  fait 
le  présent.  La  méme  bonté,  qui  porte  à  donner  une  chose,  que  Fon  juge  capable 
de  rendre  heureuses  les  personnes ,  qui  en  jouiront ,  porte  à  l'Oter  dès  qu'on 
observe  qu'elle  les  rend  malheureuses  ;  et  si  l'on  a  le  temps  et  les  forces  néces- 
saires,  on  n'attend  pas  à  retirer  ce  présent  qu'il  ait  déjà  été  cause  du  malheur, 
on  le  retire  avant  qu'il  ait  nui."     „Que  la  liberté  fut  une  barrière  absolument 


\rt.  2.  Vera  de  malo  hheoria  pancia  ezplicator.  j  i  ] 

exigit,  ut,  in  quantum  fieri  potest,  usum  malum  ìmpedìant,  quem 
tilii  de  donis  sibi  collatia  lacere  possimi,  multo  magis  Dei  bonìtas 
infinita  et  omnipotens  malas  donorum  suorum  sequelas  praepediet1. 

").  Saltelli  aeteinitas  poenarum,  qua  Deus  peccatum  perniigsum 
punitj  vehementer  rationem  offendit 2. 

AKTICULUS  II. 
VERA  UE  MALO  THEORIA  PAUCIS  EXPLICATUR. 

421.  Antequam  ad  singula,  quae  Baylius  obiecit,  respondeanms, 
ex  ontologia  quaedam  de  theoria  mali  breviter  recolenda  sunt. 
Malum  est  privatio  boni  sive  carentia  perfectionis  debitae. 
Itaque  non  quivis  defectus  boni  malum  reputatur,  sed  tantum  boni 
debiti.  ..Malum  in  substantia  aliqua  est  ex  eo,  quod  deficit  ei 
aliquid,  quod  natimi  est  et  debet  habere.  Si  enim  homo  non  habet 
alas,  non  est  malum  ei,  quia  non  est  natus  eas  habere.  Si  etiam 
homo  capillos  flavos  non  habet,  non  est  malum,  quia,  etsi  natus 
est  habere,  non  tamen  est  ei  debitum,  ut  habeantur.  Est  tamen 
malum,  si  non  habeat  manus,  quas  natus  est  et  debet  habere,  si 
sit  perfectus;  quod  tamen  non  est  malum  avi."3  —  Propterea 
limitatio  perfectionis,  quae  essentialiter  cuivis  rei  creatae  convenit, 
non  est  malum,  quamvis  a  paucis  auctoribus  Leibnitio  duce  malum 
metaphysicum  vocitetur  4. 

Malum  dividitur  in  malum  morale  et  malum  ijlajsicuni.  Malum 
morale  est  privatio  boni  debiti  sive  inordinatio  secundum  liberam 
actionem.  Malum  physicum  est  omnis  privatio  formae  vel  cuiusque 
partis,  quae  requiritur   ad  rei  integritatem.     Prius  vocatur  etiam 


inviolable  et  un  privilège ,  auquel  il  ne  fut  perinis  de  donnei*  aucune  atteinte, 
j'y  consens.  N'y  avait-il  pas  assez  de  nioyens  avec  tout  cela  de  prevenir  la 
ehute  de  l'iiomine  ?  ...  Tous  les  tliéologiens  conviennent  que  Dieu  peut  pro- 
curer  infailliblement  un  bon  acte  de  volonté  dans  l'àme  humaine,  sans  lui  óter 
les  fonctions  de  la  liberté"   (Diction.  bist.  et  crit.  ;  art.  Pauliciens,  Rem.  M). 

1  Ibid.  art.  Manicbéens,  Rem.  D. 

2  ..Tout  grand  raisonneur,  qui  ne  consulte  que  la  lumière  naturelle  et 
cette  idée  brillante  d'une  bonté  infime,  qui  moralement  parlant  constitue  le 
principal  ebaractère  de  la  nature  divine ,  se  choquera  de  ce  que  dit  l'Ecriture 
sur  la  d'aree  infinie  des  supplices  de  l'enfer  et  principalement  sii  y  ajoute  les 
parapbrases  et  le  détail  des  explications,  qui  se  trouvent  dans  plusieurs  livres.  . . . 
Tout  qu'on  ne  se  soummettra  point  bumblement  a  quelques  textes  de  l'Evangile, 
on  regardera  avec  borreur  le  dogme  des  tourments  et  des  supplices  infinis  de 
tous  les  bommes,  à  quelques-uns  prèsu   (ibid.  art.  Socin,  Rem.  L  versus  finem). 

3  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  3.  e.  6. 

4  Cf.  Pesch,  Instit.  logie,  n.  1392  et  1407  sqq. 
HoNTHEiM.  Theodicaea.  16 


242  Gap.  7.   De  argiunentorum  theologicorum  impugnatione. 

malum  culpae,  quia  voluntati  agenti  imputatur;  alterum,  si  est 
in  nomine,  nominatur  malum  poenae,  quia  ex  ordine  praesenti 
divinae  providentiae,  ut  ex  revelatione  divina  scimus,  mala  phy- 
sica,  quae  in  hoc  mundo  hominibus  obveniunt,  propter  culpam 
infliguntur  vel  permittuntur. 

422.  Omne  malum  est  in  bono  tamquam  in  subiecto. 
Nempe  malum  est  privatio.  Atqui  privatio  requirit  subiectum; 
est  enim  carentia  fonnae  in  subiecto ,  quod  natum  est  et  debet 
eam  habere.  Porro  hoc  subiectum  nequit  non  esse  nisi  ens  posi- 
tivum  et  bonum,  quia  ei,  quod  non  est  neque  bonum  est,  perfectio 
non  potest  esse  debita.  —  Quare  nihil  esse  potest  absolute  et 
undequaque  malum,  quum  malo  semper  admisceatur  bonitas  sub- 
iecti,  cui  inest  malum. 

Omne  malum  h  a  b  e  t  a  1  i  q  u  o  modo  e  a  u  s  a  m  e  f - 
ficientem.  Secus  malum  esset  ens  a  se.  Atqui  ens  a  se  non 
potest  esse  malum,  sed  est  infinite  bonum.  Insuper  ens  a  se  non 
potest  pendere  ab  alio  tamquam  a  subiecto. 

Causa  efficiens  mali  est  bonum.  Nani  „omne  agens 
agit,  secundum  quod  actu  est,  et  per  consequens  secundum  quod 
est  aliquo  modo  perfectum.  Secundum  autem  quod  malum  est, 
non  est  actu,  quum  unumquodque  dicatur  malum  ex  hoc,  quod 
potentia  est  privata  proprio  et  debito  actu.  Secundum  vero  quod 
actu  est,  unumquodque  bonum  est,  quia  secundum  hoc  habet  per- 
fectionem  et  entitatem,  in  qua  ratio  boni  consistit.  Nihil  ergo 
agit,  in  quantum  malum  est;  sed  unumquodque  agens  agit,  in 
quantum  bonum  est.  Impossibile  est  ergo  ponere  aliud  activum 
rerum  principium  nisi  bonum"  1. 

423.  Bonum  est  causa  efficiens  mali  non  per  se,  sed 
per  accidens.  Nani  omne  agens  per  se  sive  in  quantum  agens 
intendit  assimilare  sibi  effectum.  Itaque  „onmis  effectus  per  se 
habet  aliqualiter  similitudinem  suae  causae  vel  secundum  eandem 
rationem,  sicut  in  agentibus  univocis,  vel  secundum  deficientem 
rationem,  sicut  in  agentibus  aequivocis.  Omnis  autem  causa  agens 
agit,  secundum  quod  actu  est,  quod  pertinet  ad  rationem  boni. 
Unde  malum,  secundum  quod  huiusmodi,  non  assimilatur  causae 
agenti  secundum  id,  quod  est  agens.  Relinquitur  ergo,  quod 
malum  non  habeat  causam  per  se" 2. 


1  De  potentia  q.  3.  a.  6.  versus  finem. 

2  De  malo  <j.  1.  a.  3. 


Art.  2.  Vera  de  malo  theoria  pancia  explicatur.  243 

Generatiiii  fcres  recenseri  solenl  modi,  quìbus  inalimi  per 
accidens  causatur.  Uno  modo  hoc  fit  ex  ipsa  perfectione  el  virtute 
causae  bonae,  quatenus  inducendo  imam  Immani  excludii  oppositam 
et,  quo  perfectior  est  virtute  et  perfectius  formam  suam  tribuit, 
eo  magis  contrarium  corrumpit.  Huc  referri  debet  modus,  quo 
Deus  est  causa  mali.  Deus  enim  causat  malum  (et  idem  vakt 
de  limitatone  et  quovis  defectu  in  rebus  creatis,  quamvis  rationem 
mali  proprie  non  habeat),  quatenus  rei,  cui  aliquam  perfectionem 
dat,  aliam  non  addit,  quia  haec  cum  illa  est  incompatibilis  aut 
absolute  aut  secundum  naturalem  ordinem  aut  ex  mero  beneplacito 
divino,  quod  plus  conferre  non  vult.  —  Aliquando  autem  malum 
oritur  ex  defectu  causae  bonae,  ut  ex  defectu  stomachi  mala 
digestio.  Hic  vero  observanda  est  differenza  inter  agentia  naturalia 
et  libera.  Illa  enim  numquam  causant  malum  ex  defectu  virtutis, 
nisi  in  virtute  sit  defectus  privativus  et  malum  ;  in  his  id  minime 
requiritur,  sed  satis  est,  ut  in  voluntate  sit  defectus  limitationis, 
quo  a  recta  electione  libere  deficere  potest.  Yoluntas  enim  non 
eo  peccat,  quia  virtute  sufficienti  ad  recte  agendina  caret  (tunc 
enim  actio  moraliter  mala  esse  non  potest),  sed  quia,  quamvis  ad 
bene  agendum  suf fidentissime  instructa  sit,  libere  a  rectitudine 
deflectit.  —  Tertio  malum  oritur  ex  defectu  materiae  vel  subiecti. 
quod  ad  formam  agentis  suscipiendam  minus  idoneum  invenitur1. 
424.  Nemo  intendens  ad  malum  operatur.  —  Xempe 
nemo  intendit  malum  ratione  sui  i.  e.  tamquam  finem  et  intentione 
primaria,  quia  obiectum  formale  cuiusvis  voluntatis  est  bonum 
ideoque  voluntas  nihil  appetit  nisi  sub  ratione  boni.  Finis  etiam, 
cuius  est  voluntatem  movere,  non  movet  nisi  sub  ratione  boni. 
Unde  omnis  finis,  quem  voluntas  intendit,  debet  esse  bonum  veruni 
vel  saltem  apparens.  —  Deinde  nemo  intendit  malum  per  se  i.  e. 
intentione  actioni  intrinseca,  quam  agens  habet  vi  actionis  suae; 
nam  agens  per  se  non  intendit  nisi  bonum,  quum  malum  non 
habeat  nisi  causam  per  accidens.  —  Potest  autem  malum  vere 
intendi  ratione  alterius  et  per  accidens  i.  e.  intentione  secundaria 
et  extrinseca  operantis.  Potest  enim  malum  intendi  tamquam 
medium  vel  dispositio  vel  condicio  necessaria  ad  aliud  bonum 
inducendum  vel  etiam  tamquam  id,  quod  cum  bono  per  se  intento 
naturaliter  coniungitur.  Ita  homo  intendit  mortem  animalis,  cuius 
carnes  in  cibum  praeparat  ;  Deus  intendit  malum  poenae  tamquam 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contro  gent.  1.  3.  e.  10;  Summa  theol.  p.  1.  q.  49.  a.  1. 

16* 


244  Gap.  ?•   De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

medicinam  vel  vinclictam  culpae  ;  peccator  intendit  culpam  ab  actu 
peccati,  quern  per  se  intendit,  inseparabilem. 

Nota.  Ut  aliquid  dicatur  per  se  intendi,  requiritur:  a)  ut  vere  in- 
tendatur  et  aliquo  modo  approbetur  neque  solum  permittatur  ;  b)  ut  per  se  et 
propria  sua  realitate  bonum  sit  nec  meram  carentiam  vel  privationem  dicat, 
ita  ut  etiam  causam  efficientem  requirat,  quae  est  per  se.  ■ —  Tamen  quidam 
auctores  interdum  aliter  loquimtur ,  ut  per  se  intendi  dicant  omne  id ,  quod 
vere  intenditur  ;  per  se  intendere  opponitur  apud  eos  merae  permissioni.  Ita 
Deus,  inquiunt,  mala  poenae  per  se  intendit;  mala  culpae  non  per  se,  sed 
eorum  permissionem  intendit.     Nos  bunc  loquendi  modum  non  sequimur. 

425.  Ea,  quae  de  causatione  et  intentione  malorum  diximus,  specia- 

lius  evolvamus.  Imprimis  igitur  notandum  est  in  peccato  actuali  duo 
esse  distinguenda  :  ipsum  actura,  qui  est  essentia  quaedam  et  entitas, 
et  malitia  eius ,  quae  est  privatio  rectitudinis  naturae  rationali  debitae. 
Actus  physicus  peccati ,  ut  omnis  entitas ,  physice  bonus  est  ;  actus 
enim ,  ut  est  tendentia  positiva ,  tendit  in  obiectum  sub  aliqua  ratione 
boni.     Malitia  autem  et  privatio  ordinis  debiti  est  formaliter  mala. 

Actus  physicus  peccati  (loquimur  de  actu  positivo ,  non  de  mera 
omissione)  causam  per  se  habet  ;  et  creata  quidem  voluntas  est  causa 
eius  secunda ,  Deus  autem  concursu  suo  est  causa  prima.  Peccatimi 
vel  malitia  moralis,  ut  omne  malum,  non  habet  causam  per  se,  sed  per 
accidens  ;  et  haec  causa  per  accidens  est  sola  libertas  creata ,  nullo 
modo  Deus  est  causa  peccati.  Nimirum  causalitas  creata  ad  Deum 
tamquam  causam  priniam  nullo  modo  reduci  potest,  quando  effectus 
simul  exit  et  ordinem  entis  realis ,  ut  privatio ,  et  ordinem  lionestatis, 
ut  transgressio  legis.  B Effectus  causae  mediaeu.  inquit  S.  Thomas,  „pro- 
cedens  ab  ea,  secundum  quod  subditur  ordini  causae  primae,  reducitur 
etiam  in  causam  priniam.  Sed  si  procedat  a  causa  media,  secundum 
quod  exit  ordinem  causae  primae ,  non  reducitur  in  causam  priniam. 
Sicut  si  minister  faciat  aliquid  contra  mandatimi  Domini,  hoc  non  re- 
ducitur in  dominimi  sicut  in  causam.  Et  similiter  peccatimi,  quod  liberum 
arbitrium  committit  contra  praeceptum  Dei,  non  reducitur  in  Deum  sicut 
in  causam. u  '  Et  iterimi:  „Deus  est  causa  actus  peccati;  non  tamen 
est  causa  peccati,  quia  non  est  causa  huius,  quod  actus  sit  cum  defechi."  2 

Actus  physicus  peccati  eiusque  malitia  a  Deo  nullo  modo  in- 
tenduntur,  ne  per  accidens  quidem,  sed  tantum  permittuntur.  A  libertate 
autem  creata ;  quae  peccat,  actus  peccati  intenditur  per  se,  malitia  in- 
tenditur per  accidens ,  quatenus  ab  actu  per  se  intento  inseparabilis 
est.  —  Deus  igitur  est  causa  per  se  actus  peccati  neque  tamen  eum 
intendit,  quia,  etsi  Deus  propter  determinationem  liberam  creaturae  ad 
actum  illicitum  cooperatur,  nullo  tamen  modo  eum  approbat.  Intendit 
autem  Deus,  et  quidem  per  se,  permissionem  actus  et  malitiae  eius. 


1  Summa  theol.  1.  2.  q.  79.  a.  1.  ad  3.  -  Ibid.  1.  2.  q.  79.  a.  2. 


Art.  ::>..  Tres  primae  Baylii  obieotìonea  breviter  solvuntur. 

Mala  physica,  quae  culpae  hominum  non  deputantur,  Deus  vare 
intemlit ,  sed,  quia  nemo  ìntendena  ad  malum  operatur,  per  accidene 
tantum;  intendit  autem  ea  ve!  tamquam  poenam  peccati  ve!  tamquam 
materiam  virtutis  ve]  tamquam  naturale  consectarium  perfectionis  limi- 
tatae  in  creaturis  ve]  ad  varietatem  universi  augendam.  Mala  physica, 
ad  quae  culpa  hominum  concurrit,  prò  diverso  scopo  loquentis  dicuntur  a 
Deovel  permittivel  immitti  et  intendi:  dicuntur  permitti,  si  consideranti», 
ut  sunt  quodammodo  imputabilia  ad  hominum  culpam  ;  recte  etiam  dicuntur 
immitti,  quatenus,  etiam  supposita  hominum  culpa,  a  Deo  impediri  pos- 
Beni   ncque  tamen  impediuntur  sapienti  providentiae  suae  Consilio. 

426.  Quaedam  ex  iis,  quae  numero  praecedenti  diximus,  iam 
faciliori  et  iucundiori  conspectu  exhibeamus.  Est  duplex  ordo,  alter 
realis,  alter  honestatis.  Ea,  quae  sunt  intra  utrumque  ordinem, 
ut  natura  hominis,  a  Deo  per  se  et  causantur  et  intenduntur  ;  ea. 
quae  exeimt  utrumque,  ut  malitia  peccati,  a  Deo  nullo  modo  aut 
causantur  aut  intenduntur:  ea.  quae  sunt  intra  ordinem  realem, 
sed  aliquo  sensu  extra  honestatem.  ut  actus  physicus  peccati, 
a  Deo  per  se  causantur,  sed  nullo  modo  intenduntur  :  ea,  quae  sunt 
intra  honestatem,  sed  extra  ordinem  realem,  ut  mala  physica,  a 
Deo  et  causantur  et  intenduntur.  sed  utrumque  per  accidens. 

ARTICULUS  III. 

TRES  PRIMAE  BAYLII  OBIECTIONES  BREVITER 
SOLYUNTUR. 

427.  Ad  primam  obiectionem.  Dependentia  hominis  a  Deo  non 
obstat  libertati.  Quamvis  enim  voluntas  in  omni  suo  actu  a  con- 
cursu  Creatoris  pendeat,  tamen  hic  concursus,  quum  prò  natura 
libertatis  indifferenter  ad  plura  eligenda  sit  oblatus,  homini  arbitra- 
riam  sui  determinationem  relinquit.  Qua  de  re  consulantur.  quae 
de  concursu  Dei  dicemus.  —  Concedimus  autem  modum,  quo  Deus  et 
homo  ad  actum  liberum  concurrunt,  difficulter  intelligi.  At  si  semel 
probatum  est  hominem  esse  liberum  et  a  Deo  creatimi,  propter 
eiusmodi  difficultatem  thesis  demonstrata  non  debet  relinqui;  sed 
contenti  esse  debemus,  si  intelleximus  nos  nullam  in  thesi  detegere 
pugnam.  Multae  enim  sunt  res,  quas  esse  scimus,  etsi  modus  essendi 
intellectum  nostrum  plus  minusve  fugiat.  Si  cognovimus  aliquid 
esse,  non  requiritur,  ut  rem  esse  possibilem  ex  eius  conceptu 
ostendamus  eamque  nescio  qua  singulari  claritate  et  distinctione 
nobis  repraesentare  possimus  ;  satis  est ,  si  contra  obicientem 
tuemur  eum  nulla   certa   evidentia   demonstrare   impossibilitatem. 


246  Gap.  7.    De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

428.  Ad  alteram  obiectionem.  Deus  peccata  et  generatim  actus 
liberos  creaturae  non  videt  in  actu  primo  causae  indeterminato, 
sed  libera  futura  videt  in  actu  secundo  sive  in  se  ipsis,  ut  loquuntur. 
Neque  hoc  repugnat.  Nam  Deo,  tamquam  primo  principio  omnis 
entis,  vi  aeternitatis  suae  praesens  esse  semper  debet  omnis  natura 
et  omnis  voluntas  sub  omni  tempore  et  sub  omnibus  adiunctis,  in 
quibus  umquam  ponetur,  et  cum  omni  determinatione ,  quae  sub 
his  adiunctis  libere  fiet.  Sed  si  Deo  ab  aeterno  omnia  sunt  prae- 
sentia,  omnia  etiam  ab  aeterno  praevidere  potest.  —  Hoc  esse 
difficile  intellectu  non  negamus;  at  rem  repugnare  ostendi  non 
potest  neque  Baylius  ostendit  (cf.  e.  20). 

429.  Ad  tertiam  difficuUatem.  Facultas  peccandi  nihil  aliud  est 
quam  facultas  bene  operandi  defectibilis.  Haec  autem  nequaquam 
mala  est.  Bonum  enim  est  et  praeclarum  bonum  est  virtutem 
posse  exercere.  Neque  haec  facultas,  quia  deficere  potest  et  ad 
peccatum  declinare,  propterea  mala  fit,  sed  tantum  minus  bona 
est  et  limitata;  etenim  homo  non  peccat,  quia  libertas  sufficienti 
virtute  ad  recte  agendum  caret,  sed  quia  hac  virtute  sufficientis- 
sima  prò  arbitrio  suo  non  utitur.  Porro  Deus,  quum  mundum 
optimum  creare  minime  teneatur,  etiam  minus  bona  condere  potest, 
velut  libertatem  defectibilem. 

Instabis.  Causa  rei  limitatae  est  limitata  ;  atqui  Deus  est  causa  libertatis 
bumanae  limitatae  ;  ergo  Deus  est  limitatae  perfectionis. 

Resp.  Dist.  Mai.  Causa  rei  limitatae  semper  est  limitata,  si  causa  ne- 
cessario operatur,  Conc,  si  libere,  Neg.  Conc.  Min.  Neg.  Consq. 

Urgébis.  Causa,  cuius  effectus  necessario  limitatus  est,  est  limitata  ;  atqui 
Dei  opera  necessario  sunt  limitata  ;  ergo  Dei  potentia  est  limitata. 

Resp.  Dist.  Mai.  Si  illa  causa  sphaeram  activitatis  limitatam  babet,  Conc, 
si  illa  causa  ad  omnia  possibilia  valet  et  ex  iis  condit,  quaecumque  libere 
elegerit,  Neg.  Conc.  Min.  Neg.  Consq.  —  Nimirum  omnia  possibilia  limitata 
sunt  non  propter  defectum  essentiae  et  virtutis  divinae ,  sed  propter  eius  ex- 
cellentiam.  Tanta  enim  est  supereminentia  esse  absoluti ,  ut  omne  aliud  esse, 
quod  est  participatum,  infinita  distantia  inferius  sit.  Unde  supra  quodvis  ens, 
quod  est  praeter  Deum,  indefinite  multa  alia  entia  semper  perfectiora  fieri  pos- 
sunt,  quin  umquam  ad  Deum  perveniatur  ;  et  ideo  omne  ens,  quod  praeter  Deum 
possibile  est ,  finituin  est.  Porro  potentia  divina ,  etsi  opus  finitimi  condit 
neque  infinitum  condere  potest,  quum  tale  opus  fieri  nequeat,  propterea  non 
est  finita  in  se  vel  in  operatione  sua ,  quia  perfectio  operationis  et  virtutis 
divinae  nullo  modo  pendet  a  termino,  quem  producit;  sed  operatio  divina  est 
ipsa  substantia  divina  infinite  pert'ecta.  Immo  opera  divina,  quamvis  sint 
finita,  infinitatem  potentiae  divinae  argiuuit,  quia  creatione  fiunt,  quae  est  vir- 
tutis infinitae. 


Art.  4.  De  obiectione  Baylii  ex  permissione  peccati  patita.  247 

ARTICULUS  IV. 
DE  OBIECTIONE  BAYLII  KX  PERMISSIONE  PECCATI  PETITA. 

430.  Deus  peccata  non  tenetùr  impedire.  Nana  limitatio  co- 
gnitionis  et  libertatis  humanae,  qnalis  de  facto  est,  peccata  natura- 
liter  reddii  possibilia,   quum  homo  bona  particularia  prae   bono 

supremo,  quod  imperfecte  cognoscit,  eligere  possit.  Deus  autem 
non  ligatur,  ut  ullam  naturalem  possibilitatem  semper  et  absolute 
impediat  in  actum  transire.  Satis  est,  ut  omnia  faciat  bono 
servile  universali.  Atqui  peccata  hominum  bene  ad  lume  ordinem 
boni  universalis  tacere  possunt,  v.  gr.  manifestant  misericordiam 
divinano,  quando  poenitenti  ignoscitur,  iustitiam  divinam,  quando 
contumax  punitur.  —  Sed  hoc  iam  specialius  consideremus. 

431.  1.  Divina  sanctitas  non  exigit,  ut  peccata  absolute  im- 
pediantur.  Nam  Deus  nullo  modo  auctor  dici  potest  peccatorum. 
quae  a  creatura  libera  fiunt.  Ipse  enim  non  intendit  peccatimi, 
sed  tantum  permittit.  Xempe  homini  vires  dat  sufficientes,  quibus 
recta  et  honesta  vita  ei  sit  physice  et  moraliter  possibilis.  Si  quis 
viribus  sibi  concessis  prò  arbitrio  suo  uti  non  vult,  hominis  est 
culpa,  non  Dei.  Nimirum  peccatum,  quod  ab  alio  tìt,  permittenti 
non  imputatur  in  culpam  tamquam  partiali  auctori,  nisi  hic  speciali 
titillo  ad  impediendum  tenebatur;  Deus  autem  non  tenetur  impedire 
peccata  in  creaturis,  quum  ad  hoc  nullus  titulus  afferri  possit.  — 
Ad  sanctitatem  igitur  Dei  satis  est  :  a)  ut  peccata  fieri  lege  volun- 
tatis  suae  vetet;  b)  ut  hanc  legem  sufficienti  sanctione  firmet: 
e)  ut  homini  praebeat  auxilia.  quibus  sat  facile  honestatem  sectari 
possit;  d)  ne  peccatimi,  quod  ab  homine  fit,  intendat  vel  auctor 
eius  evadat. 

Instah's.  Deus,  quia  ad  omnem  actuin  peccati  intime  et  proxime  co- 
operatili*, eum  non  tantum  permittit,  sed  approbat. 

Resp.  Deus  homini  concursum  offert  inditferentem  ad  plura  eligenda .  ut 
naturalis  libertas  tota  servetur  et  homo  eligere  possit,  quodeumque  ex  pluribus 
bonis,  quae  rite  intellectui  et  volitatati  proponuntur ,  maluerit.  Quo  concursu 
oblato  homo  contra  praeceptum  Dei  ad  peccandum  abuti  potest.  Quod  si  facit, 
eo  ipso  concursus  oblatus  fit  in  actu  secundo  ad  electionem  peccaminosam  co- 
operans.  Hac  igitur  actuali  cooperatione  Deus  tam  parum  approbat  peccatum. 
«mani  concursu  indifferenter  oblato.  Oblatione  autem  concursus  peccatum  non 
approbatur,  quia  Deus  per  eam  peccatum  non  intendit  ;  sed  vult  libertatem  natu- 
ralem nobis  integram  relinqui,  ut  peccatimi  libere  vitantes  meritum  habeamus. 

Instabis  iterimi.  Deus  iustitiam  suam  poenis  peccatorum  manifestare  in- 
tendit. Ergo  intendit  ipsa  peccata  tamquam  medium  et  condicionem,  quae  ad 
liane  manifestationem  requiritur. 


248  Gap.  7.   De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

Resp.  niam  iustitiae  manifestationem  Deus  absoluta  intentione  non  vult 
nisi  consequenter  ad  peccata  praevisa.  Antecedenter  eam  intendit  tantum  hypo- 
thetice,  si  scil.  aliquis  peccaverit  neque  veniam  ante  iudicium  finale  invenerit. 

Sed  hoc  iam  uberius  explicemus.  Antecedenter  ad  peccatum  praevisum 
Deus  vult  et  intendit,  ut  ab  homine  opus  bonum  fiat.  Sed  hoc  ita  intendit.  ut 
hominem  libertati  suae  relinquat,  i.  e.  Deus  intendit  bonum  et  simul  permittit 
malum.  Ratio  autem,  cur  Deus  hominem  libertati  suae  relinquat,  est,  quia  decet 
gubernatorem  supremum  res  modo  connaturali  regere,  quamvis  modo  eminentiori 
eas  regere  magis  etiam  deceat.  Praeterea  Deus  opera  bona  liberae  electioni 
relinquit,  ut  peccatum  declinantes  beatitudinem  mereamur.  —  Neque  tamen 
Deus  peccata  permitteret,  si  amplitudinem  providentiae  Dei  sanctae  omnino 
egrederentur  et  effugerent  et  nisi  somma  Dei  gubematio  ex  malis  nosset  elicere 
bona.  Eiusmodi  bona  sunt  :  ostensio  iustitiae  vindicativae ,  revelatio  miseri- 
cordiae  veniam  concedentis,  humilis  poenitentia  de  peccato  commisso  etc.  Haec 
autem  bona  non  sunt  causa  finalis  pemtissionis  peccati,  sed  condicio  sine  qua 
non,  quia  nullum  bonum,  quod  ad  sui  exsecutionem  requirit  vel  supponit  pec- 
catum ,  a  Deo  appetì  vel  intendi  potest ,  priusquam  sit  peccatum ,  sed  solum 
appetitur  supposito  peccato.  Nihil  igitur  horum  ex  se  cupit  Deus  neque  captat 
occasionem,  ut  talia  faciat  aut  ut  talia  fiant;  iramo  ex  se  optat,  ut  numquam 
talium  honorum  detur  occasio.  „  Supposito  tamen  peccato  illa  bona  desiderat 
et  intendit,  quia  illa  rationem  boni  et  desiderabilis  obtinent,  et  eorum  exsecutio 
sine  peccato  fieri  potest.  Itaque  dicuntur  haec  volita  non  voluntate  antecedente. 
quam  Deus  ex  se  concipit,  et  tantum  ad  ea,  quae  per  se  bona  sunt,  pertinet, 
sed  consequente,  quae  ex  nobis  occasionem  accipit.  Ex  quibus  perspicuum  est, 
permissionem  peccati,  quum  ipso  peccato  sit  prior,  non  provenire  ex  affectu, 
quo  Deus  cupiat  ista  bona ,  ita  ut  haec  sint  proprie  finis  illius  permissioni*, 
sed  solum  habere  rationem  causae  sine  qua  non  respectu  illius  permissionis."  l 

Rursus  inst.  Cur  Deus  hominem  non  posuit  in  iis  adiunctis,  in  quibus 
eum  libertate  non  abusurum  esse  ab  aeterno  praevidit?  Potuit  enim  eum 
ponere  in  adiunctis,  quibus  salva  tota  libertate  non  peccasset. 

Resp.  Huius  rei  nulla  ratio  reddi  potest ,  nisi  haec ,  quia  Deus  voluit. 
Ipse  est  supremus  et  absolutus  rex,   qui  facit,  quodcumque  maluerit,  et  nemini 


1  Lessius,  De  divinis  perfect.  1.  11.  e.  6.  n.  30.  Ad  rem  illustrandam 
faciunt  etiam  ea,  quae  Lessius  addit:  „Dupliciter  potest  aliquod  malum  permitti. 
Primo ,  ex  desiderio ,  ut  eveniat .  nimirum  ut  inde  habeas  occasionem  alicuius 
boni  eliciendi ,  ut  si  medicus  permittat  morbum  ingravescere ,  ut  ex  curatione 
plus  lucretur  vel  artem  suam  magis  ostentet  :  et  tunc  ipsum  malum  directe  est 
volitum,  ut  sit  occasio  illius  boni.  Secundo,  non  ex  desiderio,  ut  eveniat  (immo 
displicet,  si  evenerit),  sed  ob  aliam  causam,  v.  gr.  ne  videaris  importunus  (quo- 
modo,  qui  aliorum  curam  gerunt,  nonnulla  interdum  permittunt),  vel  ut  cognoscas 
condicionem  hominis  (ut ,  quum  pater  permittit  filium  furari ,  ut  eius  indolem 
exploret  et,  si  furetur,  corrigat).  Hoc  modo  Deus  permittit  peccatum,  etsi 
summopere  illnd  displiceat.  Habet  enim  iustissimam  causam  permittendi,  nimirum 
ut  res  sinantur  agi  suis  motibus  et  vires,  quas  ab  ipso  acceperunt,  sponte  in 
opus  exerant.  Ob  hanc  tamen  causam  (quae  est  eius  bonitas)  tantum  malum 
non  permitteret.  nisi  sciret  ex  ilio  aliud  bonum  elicere.  Et  ita  hoc  bonum  est 
causa  non  finalis,  sed  sine  qua  non  istius  permissionis"   (1.  e.  n.  31). 


Art.  4.   De  obiectione  Baylii  ea   permissione  peccati  petita.  249 

licei  dicere,  cur  sic  egerit.  Potuit  autem  D^us  hominem  in  istis  adiunctis  ponere, 
quamvis  peccatum  praevideret,  quia  peccatum,  ut  dizimus,  Deo  non  debet  in>- 
putari.  aed  esi  per  solam  hominia  oolpam. 

Adhuc  inat,  Àlioa  hominea  Deus  in  adiunctia  ponit,  in  quibus  est  facilli- 
ìiiiiin  peccata  vitate,  alios  in  adiunctis,  in  quibus  vix  peccata  fugere  possunt. 
Aiqui  boc  iniquum  esse  videtur. 

Resp.  Deus  non  tenetur,  ut  in  homines,  quamvis  sint  eiusdem  naturae, 
eodem  modi)  agat.  Voluntas  Dei  suprema  lex  est,  qua  alius  plura  bona  accipit, 
alias  pauciora.  Satis  est,  ut  unusquisque  accipiat  ea,  Bine  quibus  ad  finem  ulti- 
imim  consequendum  non  satis  instructus  esset.  Et  haec  revera  omnes  homines 
a  Deo  accipiunt.  Perversa  actio,  si  vitari  non  potest,  eo  ipso  cessat  esse  liberi 
et  peccaminosa  neque  ad  culpam  et  poenam  a  Deo  imputatili-.  —  Haec  et  si- 
milia  Dei  Consilia  non  debemus  importune  scrutari  ;  inscrutabilia  enim  sunt 
iudicia  Dei  et  vias  suas  abscondidit  a  nobis.  Satis  est.  ut  generatim  seiamus 
neminem  supra  vires  tentali.  De  singulis  casibus  solus  Deus  iudex  est.  In 
specie  pauperes  et  miseros,  qui  maxime  peccati  periculo  expositi  esse  videntur, 
revelatione  scimus  speciali  studio  a  Deo  diligi  et  curari. 

432.  2.  Peccati  permissio  non  est  contra  bonitatem  Dei.  Nimirum 
benignìtas  Dei  non  proportionatur  magnitudini  doni,  quod  creaturae 
confert.  Satis  fìt  bollitati  etiam  infinitae.  si  exsistentiam  homini 
largitur  et  cum  hac  ea  dona,  quae  ad  finem  ultimimi  consequendum 
necessaria  sunt. 

List.  Regula  universalis  est.  ut  benevolentiam.  quam  quia  erga  nos  babet, 
aestimemus  secundnm  praestantiam  donorum  nobis  collatorum.  Quare,  si  Deus 
non  optima  quaeque,  et  in  bis  immunitatem  a  peccato,  nobis  donat,  minoris  esse 
bonitatis  censendus  est. 

Resp.  Benevolentia  a  nobis  aestimatur  secundnm  dona,  quae  confert,  Dist., 
si,  ut  fieri  solet.  aliam  viam  eam  cognoscendi  non  babemus.  Conc.  si  alia  via 
adest ,  Subd. ,  etiam  ex  donis  aestimatur ,  in  quantum  benevolentia ,  suppositis 
supponendis.  saltem  proportionem  donorum  babet,  Conc,  ex  solis  donis  aestimatur, 
ut  benevolentia  censeatur  non  posse  excedere  proportionem  donorum ,  rursus 
Dist. ,  sic  aestimari  potest  benignìtas  hominis  finita ,  quae  nisi  operibus  pro- 
portionatis  alitar  et  conservatili-,  facile  deficit,  Transm.,  sic  aestimari  potest  beni- 
gnìtas Dei  infinita,  quae  operibus  non  alitar  neque  nllo  modo  ex  iis  pendet,  Neg.  — 
Itaque  Dei  bonitas  primo  loco  aestimanda  est  ex  summa  perfectione,  quam  enti 
a  se  necessario  inesse  cognoscimus,  et  sic  haec  bonitas  cognoscitur  esse  prorsus 
infinita.  Secundo  demnm  loco  dona  nobis  collata  pensare  possumus,  ut  sic  divina 
bonitas  ex  porte  saltem  illustretur  et  corda  nostra  inflammentur.  Quin,  si  re- 
velationem  consnlis.  haec  donorum  divinorum  consideratio  vpsom  infinitatem  divini 
amoris  nobis  repraesentat.  Sic  enim  Deus  dilexit  mundum ,  ut  filium  suum 
unigenitum  daret  ;  cogita  igitur  incarnationem ,  crucem .  eucharistiam  cum  mis- 
sae  sacrificio. 

433.  3.  Peccati  permissio  non  est  contra  sapientiam  Dei.  Neque 
enim  desunt  sapientissimi  fines.  propter  quos  Deus  peccata  per- 
nottati nimirum  ut  hominem  connaturali  libertati  in  agendo  relinquat 
et  sic  omnes  agendi  modi  in  universo  reperiantur;  deinde  ut  homo 


250  Gap.  7.   De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

ad  beatitudinem  suam  consequendam  operibus  meritoriis  cooperetur. 
—  Praeterea  non  desunt  summa  bona,  quae  peccato  supposito 
ex  eo  elici  possunt:  manifestàtur  misericordia  Dei  in  ignoscendo, 
longanimitas  in  sustinendo,  iustitia  in  vindicando  ;  exercetur  homi- 
num  virtus,  v.  gr.  Petrus  ex  lapsu  fit  humilis  et  simul  solidissimum 
ecclesiae  fundamentum,  Stephanus  ex  furore  persecutorum  gloriosus 
evadit  martyr  etc. 1 

Instàbis.  Peccatorum  permissio  destruit  finem ,  quem  Deus  sibi  creando 
proposuit.  Hic  enim  finis  est  gloria  Dei  et  beatitudo  creaturae  i-ationalis.  Atqui 
peccator  non  glorificat  Deum  neque,  si  pertinax  manet,  beatitudinem  consequitur. 

Resp.  Gloria  Dei  etiam  in  peccatoribus  et  damnatis  obtinetur.  Glorificant 
enim  Deum  obiective ,  quatenus  in  iis  aliqua  perfectio  Dei  repraesentatur  et 
creaturae  rationali  manifestàtur.  Videlicet  peccatores  manifestant  misericordiam 
Dei ,  si  poenitentes  veniam  accipiunt ,  iustitiam ,  si  impoenitentes  puuiuntur. 
Beatitudinem  autem  in  singulis  hominibus  non  intendit  Deus  absolute ,  sed  sub 
condicione ,  si  tempore  probationis ,  quae  est  baec  praesens  vita ,  se  ea  dignos 
reddiderint.  Et  sic  permissio  peccati  et  aeterna  aliquorum  ruma  nequaquam 
destruit  finem  Dei.  —  Cum  beatitudine  identificativi-  gloria  Dei  formalis,  quae 
in  cognitione  et  amore  Dei  consistit.  Etiam  baec  in  peccatoribus  non  obtinetur 
neque  a  Deo  in  singulis  hominibus  absolute  intenditur.  Spectat  autem  ad  Dei 
providentiam  creaturam  rationalem  sic  regere,  ut  sufficiens  numerus  ad  gloriam 
Dei  formalem  et  consequenter  ad  beatitudinem  perveniate  Etsi  enim  Deus 
singulorum  salutem  hypothetice  intendit,  absolute  tamen  vult,  ut  aliquot  saltem 
eo  ducantur,  ut  in  beatitudine  fonnaliter  Deum  glorificent.  —  Consulantur,  quae 
de  fine  creationis  postea  dicemus. 

434.  Scholion.     Ex  dictis  habes,  quid  censendum  sit  de  quibusdam 

analogiis,  quibus  aliqui  difficultatem,  in  qua  solvenda  occupamur,  aligere 
conantur.  Pater,  inquiunt,  qui  filio  dat  gladium,  quo  eum  ad  se  oc- 
cidendum  usiirum  esse  certo  scit,  filium  non  amat.  Ergo  Deus,  qui  homini 
libertatis  gladium ,  quo  eum  ad  ammana  peccato  occidendum  abusurum 
esse  praevidet,  nequaquam  pater  est  bonus,  nedum  infinite  bonus. 

At  longe  alia  est  condicio  patris  Immani,  alia  Dei.  Nana  a)  homo 
supra  se  habet  Deum  superiorem ,  cuius  lex ,  quae  conscientiae  voce 
innotescit,  ei  regula  actionum  esse  debet.  Sic  pater  liane  habet  legem, 
ut  prò  viribus   a  Deo   acceptis   salutem  fìlii   procuret ,   sicut   generatim 


1  Itaque  condicio  requisita ,  ut  Deus  possit  permittere  peccata ,  est ,  ne 
peccatum  ordinem  divinae  gubernationis  effugiat.  Qua  de  re  bene  Lessius: 
„Quainvis  peccatores  nitantur  se  divinae  providentiae  et  dispositioni  subtrahere. 
non  tamen  possunt.  Dum  enim  subtrahunt  se  ordini  divinae  directionis,  incidunt 
in  ordinem  castigationis  ;  et  dum  subtrahunt  se  benignitati  misericordiae ,  in- 
currunt  in  severitatem  iustitiae;  et  dum  nolunt  Deum  honorare  bonis  operibus, 
coguntur  honorare  perpetiendis  suppliciis;  denique  dum  nolunt  ei  sponte  sub- 
esse oboediendo  praeceptis,  coguntur  subesse  inviti  in  sustinendis  tormentis/ 
De  divinis  perf.  1.  11.  e.  6.  n.  34.     Cf.  ibid.  n.  28. 


Art.  5.   De  obiectione  Baylii  ex  poesia  inferni  petita.  2">1 

homines  prò  viribu8  ad  linoni  status,  in  quo  eoa  Deua  conetituit,  operari 
debent.     Propterea  si  pater,  quando  sai  commode  potest,  filium  a  malo 

non  OUStodit,  eum  non  amai,  quìa,  qui  N'oro  funai  .  salloin  praebebit 
amato  ea,  ad  quae  obligatus  est.  —  Contra  Deus  supra  se  non  babel 
superiorem,  cui  servire  debeat. 

b)  Neque  solus  iustitiae,  honestatis  et  sanctitatis  ordo  hic  con- 
siderandus  est,  sed  ipsa  dilectionis  et  bonìtatia  ratio.  Nimirum,  ut 
omnia  hominis  virtus,  ita  etiam  bonitas  opero  alenda  et  conservanda  est. 
Amor  in  homine  facile  exstinguitur ,  nisi  operibus  proportionatis ,  prae- 
sertim,  si  lieti  potest,  gratiis  amico  praestitis,  nutritili-.  Propterea  pater,  qui 
mala  tìliorum  tolerat,  quando  sat  facile  ea  prohibere  potest,  eos  non  amat, 
quia,  qui  amat,  amorem  aptis  operibus  conservare  et  augere  debet.  —  Contra 
Dei  dilectio  et  benignitas  nullo  opere  conservari  indiget  vel  augeri  potest. 

e)  Etiam  sapientiae  regula  hominem  mala  permittere  non  ita  facile 
posse  demonstrat.  Nempe  in  hominis  potestate  esse  non  solet,  ut  mala, 
quae  permisit,  in  bonum  provide  vertat.  Maxime  etiam  hic  notandum 
est  nomini  curam  universi  non  esse  commissam ,  sed  particularis  pro- 
vinciae.  Quocirca  nil  malum  permittere  potest,  nisi  in  bonum  provinciae 
sibi  demandatae  ab  ipso  verti  possit.  —  Et  sic  iterimi  ille  pater,  gladium 
largiens  tìlio ,  non  amare  convincitur ,  quum  a  tìlio  sibi  commisso  non 
avertat  malum,  quod  avertere  sapientia  omnino  iubet. 

Nihilominus  etiam  h omini  haud  raro  licet  permittere  mala  proximi 
sui,  praesertùn  illa,  quae  iste  ipse  sibi  nefaria  pertinacia  moliri  non  cessat. 

Itaque  fallaces  sunt  et  anthropomorphismo  infectae  omnes  rationes, 
quae  ex  analogia  amoris  Immani  contra  Deurn  mala  permittentem  petuntur. 
Amor  videlicet  humanus  saepe  malum  permittere  non  potest,  non  quia 
amor  est,  sed  quia  amor  fìnitus  est,  qui  lege  superioris,  propria  defecti- 
bilitate,  providentia  sua  incerta  obligatur  in  bonum  amati  tantum  agere, 
quantum  potest,  quum  bonitas  Dei  infinita  ad  hoc  non  teneatur,  immo  non 
possit  totas  suas  divitias  in  creaturas  conferre.  —  Eodem  modo  falluntur, 
qui  ex  analogia  sanctitatis  et  virtutis  humanae  contra  permissionem  pec- 
catorum,  quae  a  Deo  fit,  argumentantur.  Virtus  enim  humana  peccata 
aliorum  saepe  impedire  tenetur,  non  quia  virtus  est,  sed  quia  virtus 
finita  est,  quae  ob  legem  superioris  et  alias  rationes  modo  assignatas  per- 
i'ectiora  sequi  tenetur. 

ARTICULUS  V. 

DE  OBIECTIONE  BAYLII  EX  POENIS  INFERNI  PETITA. 

435.  1.  Peccatimi  a  Deo  aeterno  Simplicio  puniri  potest,  nisi 
agitur  de  delieto  leviori,  quod,  quum  a  Deo  non  separet,  reparabile 
esse  debet. 

Nani  poena  proportionatur  malitiae.  Malitia  autem  crescit 
cum  dignitate  auctoritatis,  quam  facinus  offendit.    Atqui  Deus  ius 


252  Gap.  7.   De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

ad  oboedientiam  hominum  habet  infinitnm.  Ergo  peccatum  mali- 
tiara  habet  quodammodo  infinitam.  Dico  „qttodammodo"  ;  nam 
malitia  non  est  simpliciter  infinita,  ut  iam  inde  constat,  quod  aliud 
peccatum  alio  gravius  est,  infinito  autem  nil  maius  est.  Malitia 
inde  minuitur,  quod  homo  Dei  ius  non  perfecte  comprehendit. 
Nihilominus  pravitas  manet  respective  infinita,  quia  respicit  maie- 
statem  simpliciter  infinitam,  quae  laesa  est;  et  haec  maiestas,  ut 
infinita,  a  nobis  vere,  etsi  imperfecte,  cognoscitur.  Porro,  quo 
sanctius  est  ius  per  malitiam  laesum,  eo  gravior  debet  esse  poena 
vel  specie  vel  intensitate  vel  duratione.  Ergo  si  violatio  iuris 
Immani,  quod  finitum  est,  poena  finita  reparatur,  offensio  Dei,  qui 
simpliciter  infinitus  est,  poena  omni  modo  quasi  infinita  vindicanda 
est,  in  quantum  fieri  potest  et  natura  offensae  patitur.  Poena 
autem  peccati  non  potest  esse  intensitate  infinita  ;  sit  igìtur  saltem 
duratione  infinita  vel  potius  indefinita,  nisi  forsan  offensio  levior 
est,  quae  a  Deo  non  separat  et  ideo  ex  speciali  indole  sua  tempore 
finito  reparari  debet.  Debet  etiam  poena  peccati  specie  quadantenus 
esse  infinita,  quatenus  bono  privai  infinito,  quod  est  Deus  in  beati- 
tudine possidendus.  Dixi  liane  poenani  esse  „  quadantenus1"  specie 
infinitam.  Est  nempe  infinita,  in  quantum  respicit  Deum,  cuius 
possessione  privai  ;  est  tamen  simpliciter  finita,  quia  non  tam  ipso 
Deo  privat  quam  possessione  eius,  quae  finita  est.  —  Itaque  sicut 
malitia  peccati  est  simpliciter  finita,  ita  etiam  poena.  Ac  quem- 
admodum  malitia  est  respective  infinita,  ita  etiam  quodammodo 
poena,  tum  quia  Deum  respicit,  cuius  possessione  privamur,  tum 
quia  aeternitatem  respicit  et  in  eam  tendit,  quin  umquam  ad  eius 
finem  possit  pervenire1. 

Nota.  Ex  dictis  sequitur  peccatum  grave  a  Deo  prò  merito  puniri  non 
posse.  Nulla  enim  poena  aeterna  tam  intensa  esse  potest,  ut  peccatum  non  sit 
digrumi ,  quod  acerbius  reprehendatur.  Hinc  in  ipsa  damnatione  aeterna  re- 
proborum  praeter  iustitiam  Dei,  quae  tantam  poenam  infligit,  revelatur  miseri- 
cordia, quae  maiorem  poenam  dimittit2. 

436.  2.  Deus  peccatum  grave  aeterna  poena  punire  non  solum 
potest,  sed  etiam  generatim  debet  in  iis,  qui  tempore,  quod  ad 
poenitentiam  forsan  conceditur,  non  utuntur.  Namque  Deus  sanctus 
et  sapiens  serio  vult,  ut  lex  moralis  a  se  lata  fideliter  impleatur. 
Ergo  etiam  sanctione  sufficienti  observationem  urgere  debet.    Hoc 


1  Cf.  S.  Thomas,    In  sent.  1.  4.  dist.  46.  q.  1.  a.  3;    Summa   theol.  1.  2. 
q.  87.  a.  3. 

2  Cf.  S.  Thomas.  Summa  theol.  p.  1.  q.  21.  a.  4.  ad  1. 


Alt.  Ù.  De  obieotione  Baylii  es  poenis  interni  petita.  258 

enim  et  ex  natura  rei  sequitur,  quum  voluntas  libera  undique  ad 
bonum  constringenda  sit,  et  exemplo  demonatratur  cuiuavia  legis- 
latoria  Immani,  qui  non  sola  voluntatis  auctoritate  subditos  obHgat, 
siil  ad  certiorem  imperii  efficaciam  rebelles  etiam  poenis  restringi t. 
Saiutin  autem  illa  suftìciens  ea  sola  est,  quae  in  privatione  beati- 
tudinis  ruiisistit  iis  intentata,  qui  graviter  deliquerunt.  Nulla  enim 
alia  miseria  ab  homine  absolute  timetur,  quam  privatio  finis  ultimi 
e1  cruciatus,  qui  hanc  privationem  comitantur.  Debet  autem  tanta 
poena  solum  propter  elimina  gravia  infligi,  quia  ordini  universi 
satis  provisum  est,  si  graviores  abusus  omni  efficacia  refrenantur  : 
et  genciatim  in  quavis  societate  crimina  tantum  gravia  suprema 
poena  plectuntur  et  ab  omni  bonorum  socialium  conununione  ex- 
cludunt.  —  Ex  hoc  iterum  apparet  aeternum  supplicium  pro- 
portionem  peccati  gravis  non  excedere,  quia  sanctio  necessaria 
proportionem  actionis  humanae  excedere  nequit. 

Nota.  Non  negamus  Deum  posse  in  casu  particolari  oli  specialem  ali- 
quam  rationem  praetermisso  iustitiae  rigore  indulgentiae  et  clementiae  locutn 
dare,  etiam  quando  quia  in  peccato  mortali  decedit.  Sic  enim  auctoritas  humana 
interdum  gratiam  prò  iure  tribuit.  Tamen  generali  lege  tamquam  regola  poena 
aeterna  intimari  debet  et  etiam  executioni  mandari,  quantum  opus  est,  ut 
intimatio  maneat  efficax.  —  Ceterum  de  fide  scimus  Deum  de  facto  numquam 
nomini  in  peccato  gravi  morienti  in  vita  futura  gratiam  donare. 

437.  Et  sic  iam  piane  constat  in  peccatum  grave  iuste  et  recte 
a  Deo  aeternis  cruciatibus  et  aeterna  beatitudini^  privatione  anim- 
adverti  nihilque  in  hac  materia  rationi  repugnans  detegi.  Minime 
etiam  haec  poena  adversatur  bonitati  Dei,  quippe  quae,  quum  ad 
maxima  dona  conferenda  non  teneatur,  locum  iustitiae  dare  optime 
possit  et  necessariae  sanctioni  non  obstare  debeat.  Eo  quoque 
minus  culpanda  est  severitas  divini  iudicii,  quia  peccator  tantam 
poenam  praevidens  nihilominus  peccat  miseriamque  aeternam  beati- 
tudini ipse  Uberrime  praeelegit. 

438.  3.  a)  Quantum  ad  libros,  quibus  cruciatus  infernales  crudius  depingi 
Baylius  queritur,  fieri  potest,  ut  talis  liber  importunus  sit,  dum  poenas  describit 
eo  modo,  qui  magis  compassionem  cimi  damnatis  exeitet,  quam  horrorem  peccati, 
u^iod  commiserunt.  et  laudem  iustitiae  divinae  in  inferno  se  revelantis.  Sed 
quid  boc  ad  rem  ?  —  Ceterum  miseriam  damnatorum  a  nullo  phantasia  humana 
sat  dire  posse  effingi  unusquisque  concedet,  quum  Deum  omnipotentem  irae 
suae  vebementiam  in  iis  revelare  velie  sciat. 

b)  Quantum  ad  numerimi  electorum,  quem  Baylius  obicit.  aliqui  theologi 
sat  dure  sentiunt.  Sed  non  est,  cur  iis  assentiri  cogaris,  quum  alii  theologi, 
argumentis  eorum  dissolutis ,  contradicant ,  neque  Ecclesia  aliquid  definiverit. 
Solum  Iudam  scimus  esse  damuatum,  salvatos  esse  constat  piane  innumerabiles. 


254  Cap.  7.   De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

Sed  quidquid  id  est,  omnino  constat  neminem  damnari,  nisi  qui  piena  scientia 
et  piena  liberiate  tanta  miseria  dignissimum  se  reddidit.  Quot  bomines  tales 
sint,  Deus  a  nobis  abscondidit.  Propterea  Baylius  ad  difficultatem  augendam 
gratis  fingit  paucissiraos  salvari.  At,  si  veruni  esset,  malitia  bominum  de- 
raonstraretur,  non  crudelitas  Dei. 

ARTICULUS  VI. 
DE  OBIECTIOjVE  EX  MALIS  PHYSICIS  GENERATO!  PETITA. 

439.  Poenas  inferni  aeternas  nil  perfectionibus  divinis  repugnare 
sat  diximus.  Multo  autem  minus  reliqua  mala  physica,  quae  sunt 
in  mundo,  materiam  Dei  accusandi  praebent.  Haec  enim  mala 
vel  ad  bona,  quae  sunt  in  mundo,  naturaliter  consequuntur  et  sic 
a  Deo  intenduntur,  vel  media  sunt  ad  bona  praestantioris  ordinis 
obtinenda  et  sic  pariter  a  Deo  immittuntur.  Mala  scil.  physica 
Deus  bene  intendere  potest  ratione  boni,  quod  illi  bono,  cuius 
privatione  malum  constituitur ,  praevalet;  nulla  enim  sanctitatis. 
sapientiae,  bonitatis  ratio  reclamat.  —  Iam  singula  mala  physica 
percurrere  nolumus ,  ut ,  cur  a  Deo  fiant ,  intelligamus.  Namque 
omnia  recensere  non  possumus,  quia  sunt  nimis  multa.  Neque 
est  necessarium,  quia  generatim  videmus,  si  Deus  aliqua  ratione 
gloriam  suam  manifestare  vult,  etiam  mala  creaturae  in  medium 
adhiberi  posse;  bonum  enim  creaturae  bono  Dei  cedere  convenit. 
Deinde  non  debemus  curiosius  opera  Dei  iudicare.  Satis  est,  ut 
eum  esse  sapientissimum  et  optimum  certa  ratione  noverimus  ; 
etiamsi  multa  opera  Dei  interpretari  non  possumus,  ignorantiae 
nostrae  et  dubia  veritatem  semel  cognitam  labefactare  non  possunt. 
Ad  rem  S.  Augustinus:  „In  officina  non  audet  homo  reprehendere 
fabrum,  et  audet  reprehendere  in  hoc  mundo  Deum."  x 

440.  Nihilominus  de  condicionibus  fortunae,  quae  hominibus  in 
hac  terra  accidit,  specialius  disseramus.  Bonorum  enim  distributio 
ea  est  in  hac  terra,  ut  bonis  et  malis  hominibus  eadem  fere  con- 
tingant;  immo  interdum  impii  bonis  abundant,  quibus  viri  sancti 
carent.     Qua  de  re  nota: 

1.  Vitanda  est  omnis  exaggeratio.  Quidam  rem  sic 
describunt,  quasi  impietas  sit  via  certissima  ad  adipiscenda  bona 
temporalia,  pietati  vero  iuncta  sit  socia  inseparabilis  humilis  for- 
tuna et  sordida  vitae  condicio.  Hoc  esse  piane  falsum  cotidiana 
experientia  constat.  Generatim  homines  solide  pii  felicem  et  tran- 
quillam  vitam   agunt,    quia   habent   pacem  internam,   amorem  et 


1  In  Ps.  148.  n.  12.     Migke,  P.  L.  XXXVII,  1946. 


Art.  (>.   De  obiectione  ex  malia  physiois  generatiti)  patita.  255 

aestimationem  eorum,  quibuscum  versantur,  bona  etiam  temporalia 
ex  labore  strenuo  acquisita  et  conservata;  contra  ìmpii  taedio  ei 
anxietate  intus  depascuntur,  amicis  careni .  etsi  forsan  adula- 
toribus  abundent,  saepe  peccatis  suis  sanitatem,  fortunam,  honorem, 
auctorìtatem  amittunt.  —  Bonorum  felicitas  et  malorum  miseria 
saepe  non  attenditur,  quia  miranda  non  accidit;  contrariuui  autem, 
si  quando  contingit,  notatur  ab  omnibus,  quia  apparens  quaedam 
absurditas  in  eo  est. 

441.  _.  llationes  potissimae,  cur  boni  et  mali  promiscui 
fere  bonis  et  raalis  huius  terrae  subiciantur,  haec  esse  videntur: 

a)  Finis  /mulini*  est  vita  futura.  Si  Deus  omnia  ita  pro- 
vidisset,  ut  homines,  dummodo  secundum  naturam  honeste  viver» 
velint,  gaudiis  terrenis  diffluerent,  valde  timendum  esset,  ne  putarent 
hic  sibi  esse  manentem   civitatem  neve  altiora  bona  negligerent. 

b)  Iustitia  Dei  saepe  ad  tempus  tollit  peccatores  in  altum. 
ut  postea  iam  in  hac  terra  lapsu  graviori  ruant.  Deinde  peccatores, 
quum  spem  aeternam  non  habeant,  prò  honestis,  quae  egerunt. 
remunerationem  quandam  in  terris  recipiunt  ;  boni  contra  propter 
peccata  sua  leviora  hic  puniuntur,  ut  postea  misericordiam  plenam 
consequantur.  Imrao  bona  temporalia  peccatoris  interdum  sunt 
terribilissima  poena,  quia  cor  eius  obduratur;  probi  autem  per 
viam  regiam  crucis  ad  astra  ascendunt. 

e)  Sapientia  Dei  non  debet  cursum  rerum  physicarum  iugiter 
subvertere,  ut  sequatur  ordinem  moralem.  Insuper  si  virtus  semper 
haberet  statini  praemia  temporalia .  homines  tandem  virtutem 
colerent  tamquam  mercenarii. 

Ex  dictis  etiam  satisfit  querelae  eorum,  qui  stomachantur, 
quod  perditos  ac  sceleratos  homines  esse  in  mundo  patitur  Deus 
et  ad  bonorum  atque  innocentium  perniciem  impune  grassari. 

De  doloribus  autem  sive  animalium  generatim,  praesertim 
morientium,  sive  hominum  speciatim,  praesertim  infantium,  suf- 
ficiant,  quae  de  argumento  teleologico  n.  317  sqq.  diximus. 

44<5.  Scholion.      Interdum   haec   obiectio    auditor.     Deus,   inquilini,    in 

creatione  mundi  tanta  molitus  est  ad  hominum  salutem,  quae  diabolus  in  para- 
diso una  bora  cuncta  subvertit.  Iterum  ipse  Filius  Dei  in  terram  venit  et 
insigni  labore  salutem  terrae  operabatur ,  et  tamen  diaboli  astutia  plerique 
pereunt.  Quomodo  haec  cohaerent  cum  sapientia  et  omnipotentia  Dei?  Nonne 
diabolus  apparet  Deo  superior"? 

Quia  haec  ad  theologiam  potius  spectant ,  paucis  respoudeamus.  Deus 
omnia  ista  molitus  est,  ut  homines  salvari  possint  et  ut  salventur,  si  contra  dia- 
bolum  cum  gratia  Dei  pugnare  velint,  non  ut  absolute  salventur.    Neque  igitur 


256  ^aP-  "'•   De  argumentorum  tkeologicorum  impuguatione. 

diabolus  Deum  vicit,  vicit  homines;  eos  autera  vicit,  non  quia  a  Deo  desere- 
bantur,  sed  quia  se  ipsos  deserebant.  Neque  ulla  est  gloria  diaboli,  sed  sununa 
ignominia  hominum.  Magna  autem  opera ,  quae  Deus  ad  salutem  mundi  fecit. 
non  sunt  frustra  ;  propter  ea  enim  glorificatur  ab  angelis  bonis  et  ab  bominibus 
electis.  —  Deus  permisit  lapsum  Adae  et  ruinam  multorum  hominum  (quot 
pereant,  nescimus) ,  quia  voluit.  Ab  aeterno  vidit  omnes  ordines  rerum  possi- 
biles,  ex  quibus  hunc  praesentem  creandum  liberrime  elegit,  quamvis  tot  in  eo 
essent  peccata,  tot  damnandi.  Nihil  igitur  umquam  evenit,  nisi  quod  Deus 
evenire  permisit.    Stnltum  igitur  est  diabolum  dicere  victoriam  de  Deo  reportasse. 

Obicitur:  Videtur  Deus  indifferens  esse  erga  salutem  hominum. 

Resp.  Deus  salutem  nostrani  serio  affectat  ;  tamen,  quia  a  nobis  et  salute 
nostra  bonum  Dei  omnino  non  pendet,  permettere  potest,  ut  per  culpam  hominis 
hic  affectus  non  impleatur.  Yoluntas  igitur  Dei,  qua  nos  bene  agere  et  salutem 
mereri  vult,  quantum  ad  affectum  sanctitatis  et  benignitatis  et  quantum  ad 
consilium  conferendi  nobis  auxilia  ad  salutem  sufficientia  est  absoluta,  quantum 
ad  efficaciam  condicionata,  quia  nos  salvat,  si  meremur. 

AKTICULUS  VII. 

HOIII  OBIECTIOXES  PROPONUNTUR. 

443.  In  Anglia  Henricus  Dodwell,    natus  ex  patre  sat  celebri  eius- 

dem  nominis,  Baylii  de  rationis  et  fidei  habitu  sententiam  suam  fecit. 
Doeet  etiam  liic  auctor  rationis  proprium  esse  dubitare.  Ad  fidem  ipsa 
nil  conferre  potest,  sed  Spiritus  Sanctus  est,  qui  lumine  irresistibili 
docet  eos,  qui  vocati  sunt,  ut  sine  omni  mentis  praeparatione  ad  firmis- 
simam  fidem  rapiantur.  Fides  et  philosophia  inimicissimae  sunt  ad  in- 
vicem.  In  specie  miraculis  fides  non  astruitur  ;  est  tamen  ij)sa  fides 
magnimi  miraculum ,  quod  unusquisque  fidelis  in  se  experitur ,  quia  in 
nobis  habemus  testem,  cui  contradicere  impossibile  est  et  qui  omnes 
tìdeles  in  unum  sensum  convenire  facit  '. 

Hanc  Dodwellii  doctrinam  David  Hume  (1711 — 1776)  acceptavit 
principiisque  pliilosophiae  Lockianae  stabilivit.  Hume  enim  in  philosophia 
a  principiis  Lockii  proficiscens  ad  scepticismum  quendam  Baylianum 
tandem  pervenit  ;  maxime  vero  in  rebus  religiosis  Dodwellii  et  immediate 
ipsius  Baylii  haud  parvum  infìuxum  subiisse  videtur.  Hiunii  de  Deo  et 
religione  sententia  inveniri  potest  his  potissimum  libris  :  a)  Philosopliical 
essays  (vel  Inquiry)  concerning  human  understanding,  London  1748,  ubi 
decimo  loco  habetur:  ,Essay  on  miracles",  et  undecimo  :  ,Essay  con- 
cerning a  particular  providence  and  a  future  state L  ;  b)  The  naturai  history 
of  religion,  London  1755;  e)  Dialogues  concerning  naturai  religion  (opus 
posthumum).  Consuli  etiam  possunt  quaedam  eius  epistolae  ad  amicos 
familiares,  quibus  apparet  philosophum  in  corde  non  fuisse  atheum,  sed  ex- 
sistentiam  Dei  ut  certam  admisisse  tamquam  veritatem  sensus  communis. 

1  Hanc  doctrinam  proponit  Dodwell  in  libello  :  Christianity  not  founded 
on  argument.     London  1742. 


Art.  7.    1 1 ii in i i  obiectiones  propomrotur.  25  < 

444.  Nol»is  hic  tantum  considerandi  sturi  dialogi  Burnii  posthumi, 
quibus  demonstrationem  exsistentiae  Dei  examini  subiti!  '.  Loqultur 
autem  de  solo  argumento  teleologico2.  Cur  id  faciat,  imprimis 
paucis  discutiendum  videtur. 

Ilimic  nullmn  aliuiii  fontem  cognitionis  admittil  praeter  ex- 
perientiam  rerum  singularium.  Vis  intellectua  eum  prorsus  latuit, 
quae  in  rebus  singularibus  per  phantasiam  exhibitis  essentiam 
aniversalem,  quae  indefinite  multis  individuis  communicari  poi 
cuin  ratìonibus  entis,  substantiae  etc.  percipit  et  in  his  notìonibus 
universalibus  prima  et  universalia  principia  analytice  videt.  Hume 
ideas  universales  ex  similitudine  idearum  oriri  docet.  Quando 
videlicet  ideae  similes  saepe  occurrunt,  commune  eis  indimus 
aomen  et  consuetudinem  assumimus,  ut  ab  uno  individuo  huius 
Qominis  ad  quodvis  alimi  sane  difficultate  transeamus;  et  sic  hoc 
nomine  audito  unum  nobis  individuimi  repraesentamus  actu,  sed 
reliqua  in  potentia,  ut  ea  statini  actu  repraesentemus,  prout  occasio 
et  utilitas  fert.  Veruni,  ut  alia,  quae  in  hae  doctrina  offendunt, 
incommoda  et  errores  gravissimos  taceam,  quomodo  possimi  co- 
gnoscere  plura  esse  similia,  nisi  aliquid  cognosco,  quo  conveniunt 
et  similia  sunt?  Iam  vero  id,  quo  plura  conveniunt,  prout  est 
commune  iis .  a  nobis  cognoscitur  conceptu  universali 3.  Itaque 
commune  nomen  homo  non  dat  pluribus,  nisi  prius  eorum  intellexit 
communem  rationem,  i.  e.  nisi  prius  de  iis  formavit  conceptum 
universalem.    Oritur  igitur  ex  similitudine  rerum  conceptuum  uni- 


1  Citabimus  secundum  editionem  :  A  treatise  on  human  Datare  and  dia- 
logues  concerning  naturai  religion  by  David  Hujie,  edited  by  Green  ami  Grrose. 
London   1882. 

2  Parte  nona  dialogorum  obiter  argumentum  cosmologiLum  tangit. 

3  Obicies:  Quomodo  potest  idem  esse  commune  pluribus?  Respondeo 
inni  idem  numero  esse  commune  pluribus,  sed  idem  specie  et  forma.  De  facto 
plures  res  individuae  hoc  habent,  ut  aliquid,  quod  singulis  inest  et  in  iis  multi- 
plicatur.  uno  et  eodem  conceptu  mentis  formaliter  exprimi  possit  ;  et  conceptus 
nostri  hoc  habent,  ut  secundum  formano  per  eos  cognitam  indefinite  multa  in- 
dividua iis  possint  respondere.  Est  igitur  de  facto  in  rebus,  non  obstante  earum 
differentia  numerica,  aliqua  communio  et  convenientia .  quae  dicitur  specifica. 
CJuamvis  haec  res  tibi  faciat  aliquam  difficultatem  intelligendi ,  repugnantiam 
certe  non  vides  et  contra  factum,  quod  quavis  experientia  evidentissime  mani- 
festatur,  non  valet  olla  disputatio.  Aliis  verbis  :  Factum  indubitabile  est  plures 
res  posse  habere  similes  formas;  iam  experientia  teste  certissima  intellectus 
liane  rerum  formam ,  secundum  quam  similes  sunt .  concipere  potest  omnibus 
differentiis ,  etiam  ìpsa  indivi  dualità  te ,  abstractis  et  8Ìc  plures  similes  formae 
individuae  uno  conceptu  universali  continentur. 

Hontheiji,  Theodicaea.  17 


258  Cap.  7.   De  argunientorum  theologicorum  impuguatione. 

versalitas,  sed  longe  aliter  ac  Hume  voluit,  qui  proprie  loquendo 
ullos  esse  conceptus  universales  negat 1.  Iam  vero  is ,  qui  con- 
ceptus  universales  sustulit ,  primorum  principiorum ,  quae  analysi 
liorum  conceptuum  oriuntur2,  nullam  rationem  reddere  potest. 
Propterea  Hume  multa  absona  de  valore  propositionum  geometri- 
carum  fabulatur 3  et  omni  speculationi  metaphysicae  et  deductivae 
satis  infensus  est.  Contra  inductionem  et  analogiam  multum 
adama vit 4.  Hinc  brevi  manu  omnia  argumenta  theologica  reicit 
praeter  teleologicum ,  quod,  ut  ait,  per  analogiam  est  hunc  fere 
in  modum:  Natura  in  multis  simillima  est  operibus  artis;  ergo 
etiam  hoc  cum  iis  commune  habet,  ut  sit  ab  intellectu  fabricata  5. 


1  Cf.  Hume,  Treatise  on  human  nature,  hook  1.  part  1.  sect.  7. 

2  Recole  bic  ea,  quibus  principium  causalitatis  analyticum  esse  explicuimus. 

3  L.  e.  p.  2.  sect.  4.  —  Hoc  loco  praeter  alia  legimus  geometriam,  si  de 
absoluta,  non  tantum  de  approximativa  aequalitate  v.  gr.  angulorum  rectorum 
loquitur ,  fictionem  mentis  committere ,  quae  sit  .useless  as  well  as  incompre- 
bensible".  Neque  modicam  difficultatem  de  conceptu  lineae  rectae  patitili 
quomodo  oriatur  et  quid  valeat.  Ignorat  sci!,  vim  intellectus,  qui,  si  duo  per- 
cipit  puncta  per  pbantasiam  uteumque  praesentata ,  etiam  eorum  distantiam 
concipit  sive  lineam  rectam,  quae  distantiam  mensurat  ;  neque  ad  hunc  con- 
ceptum  formandum  requiritur,  ut  in  rebus  vel  phantasia  inveniatur  linea,  quae 
sit  perfecte  recta  et  nescio  quibus  coloribus  expressa  et  depicta. 

4  Tamen  inductio,  si,  ut  fieri  solet,  incompleta  est,  propositionem  univer- 
salem  non  dat.  nisi  principiis  aliunde  (i.  e.  ex  ipsi«  conceptibus  vel  deductione) 
notis  transitimi  a  particulari  ad  universale  licere  manifestatili-.  Simile  quid, 
si  placet,  de  analogia  dicere  poteris.     Cf.  Pesch,  Instit.  log.  p.  1.  n.  368.  378. 

5  En  quid  Hume  (Dialogues  part  9.  p.  434)  de  argumentis  metaphysicis 
theodicaeae  sentiat  :  „But  dropping  ali  these  abstractions ,  continued  Philo  : 
and  confining  ourselves  to  more  familiar  topics  ;  I  shall  venture  to  add  an  ob- 
servation,  that  the  argument  a  priori  (i.  e.  quod  nititur  principiis  intellectu  cognitis. 
non  inductione  vel  analogia)  has  seldom  been  found  very  convincing,  except  to 
people  of  a  metaphysical  head,  who  bave  accustomed  themselves  to  abstract 
reasoning,  and  who  finding  from  mathematics,  that  the  understanding  frequently 
leads  to  truth.  through  obseurity.  and  contrary  to  first  appearences,  bave  trans- 
ferred  the  same  habit  of  thinking  to  subjects,  -where  it  ought  not  to  have  place. 
Other  people,  even  of  good  sense  and  the  best  inclined  to  religion,  feel  always 
some  deficiency  in  such  arguments,  though  they  are  not  perhaps  able  to  explain 
distinctly  where  it  lies.  A  certain  proof,  that  men  ever  did,  and  ever  will 
derive  their  religion  from  other  sources  than  from  this  species  of  reasoning.1" 
—  Censet  igitur  Hume  argumenta  metaphysica  ex  natura  sua  parum  efficacia 
esse  neque  hominibus  persuadere.  Potius  dicendum  erat  homines  inde  a  Platone 
et  Aristotele  usque  ad  nostra  tempora  argumenta  metaphysica  semper  plurimi 
aestimasse  ex  iisque  plenissimam  de  supremi  numinis  exsistentia  certitudinem 
hausisse,  ut  tot  eorum  testantur  libri.     Minime  A'erum  est  homines  in  bis  prò- 


\ii.  7.    Burnii  obiectionee  proponuntor.  259 

445.  Burnii  igitur  pbilosophia  fondamentali  \  il  i"  Infecta  est, 
quia  adagium:  ..Nihil  osi  in  intelleotu,  quod  non  prius  Inerii  in 
sensu",  pessime  intellexit.  Bume  enim  putal  ìlio  principio  haberi, 
quod  intellectus  non  cognoscit  nisi  rationes  rerum  sensibiles,  quae 
et  sensua  videt.  Revera  autem  intellectus  alias  rationes  cognoscit, 
quam  sonsus,  etsi  eas  primo  non  cognoscit,  nisi  ex  iis  rebus,  quas 
praesentat  phantasia.  In  eadem  quidem  re  oculus  detegit  colorem, 
auris  sonum,  intellectus  rationes  universales  sive  intelligibiles.  It.-i- 
que  Hume  ab  initio  philosophiae  suae  mentem  suam  excaecat,  oculos 
lumini  conceptuum  universalium  et  primorum  principiorum  claudit. 
Cum  eiusmodi  nomine,  qui  principia  omnibus  obvia,  ut  causalità  ti-. 
videre  pertìnaciter  detrectat,  tam  parum  disputari  potest  quam 
cum  caeco  de  coloribus.  Ista  philosophia  instrumentum,  quo  omnis 
scientia  generatur,  intellectum  dico,  tollit;  quid  mirum,  si  non 
sapientiam  parit?  Haec  semper  ante  oculos  habenda  sunt,  quando 
cum  philosophis  modernis  res  agitur.  Omnes  fere  eodem  vitio 
infecti  sunt:  destruunt  intellectum,  quo  solo  brutis  praestamus, 
et  quo  omnis  philosophia  nascitur  ;  destruunt  conceptus  universales  ; 
destruunt  prima  principia.  Hunc  errorem  ab  Humio  potissimum 
acceperunt  :  Hume  autem  ipse,  ut  diximus,  quantum  ad  rationem 
a  Lockio,  quantum  ad  fidem  a  Baylio  corruptus  est 1.  —  Hi  philo- 


bationibus  semper  aliquem  sentire  defectum;  si  alicui  non  satisfit,  hoc  inde 
est.  quod  vel  argumentuin  male  proponitnr  vel  audiens  sufficienti  acie  caret  vel 
mentem  habet  pessimis  praeiudiciis,  e.  gr.  empirismi  Humiani,  suffocatam. 

1  Cum  Baylio  Hume  rationem  contra  se  ipsam  et  contra  fidem  pugnare 
contendit  (Dial.  part  1.  p.  385)  ;  banc  esse  doctrinam  protestantium  et  Sanc- 
torum  P-atrum  et  inter  catbolicos  Huetii  (ibid.  p.  388)  ;  hunc  scepticismum 
hominem  cogere,  ut  ad  fidei  auxilium  contra  dubium  universale  confugiat  (ibid. 
part  12.  p.  467)  ;  Manichaeismum  rationi  valde  consentaneum  esse  (ibid.  part  11. 
per  totum ,  maxime  p.  452)  ;  religionem  parum  valere  ad  mores  emendandos 
(ibid.  p.  12.  per  totum;  cf.  etiam  Baylii  Eclaircissement  sur  les  athées  in  fine 
dictìonarii).  —  Tamen  Hume  multo  apertius  quam  Baylius  theologis  infestum 
se  praebet.  Eos  accusare  solet,  quod  sibi  non  Constant.  Olim  semplicismo 
t'avebant,  mine  dogmatismo  patrocinanti^  (part  1.  p.  388);  olim  mala  in  mundo 
extollebant  tamquam  poenani  peccati  originalis .  nunc  infinitam  Dei  bonitatem 
ex  mundo  optime  constituto  demonstrant  (part  11.  p.  454)  :  loquuutur  contra 
meritimi  honorum  operimi  et  simul  dicunt  religionem  mores  emendare  (part  12. 
p.  462).  Contra  has  querelas  breviter  dico:  Theologi  catholici  cum  S.  Patri- 
bus  semper  docuerunt  et  docent  mysteria  religionis,  ut  Trinitatem  et  Incarna- 
tionem,  esse  non  contra  rationem,  sed  saprà  rationem  neque  vi  rationis  demonstrari 
posse ,  rationem  tamen  valere  ad  veritates  profanas  diiudicandas  et  etiam  ad 
exsistentiam  Dei  et  plurima  eius  attributa  demonstranda  (de  scepticismo  prin- 
cipimi protestantium  ii  viderint,  quorum  interest).     Etiam  hodie  theologi  mala. 

17* 


260  Gap.  7.   De  argumentorum  tlieologicorum  impugnatione. 

sophi  ante  omnia  edocendi  sunt  de  facultate  intellectiva  eiusque 
abstractione  conceptuum  universalium  ;  doceantur  de  evidentia, 
quid  sit,  et  quid  ad  veritatem  a  falsitate  discernendam  valeat; 
doceantur  etiam  de  primis  principiis,  quomodo  cognoscantur  et 
certitudinem  habeant. 

446.  His   praenotatis   iam  videamus ,    quid    de   teleologico    Hume   promat. 

Imprimis  non  sine  arte  argumentum  proponit.  Locum  sat  pulchrum ,  quamvis 
sit  longior,  exscribere  iuvat:  „  Suppose,  that  an  articolate  voice  were  heard  in 
the  clouds,  much  louder  and  more  melodious  than  any  which  human  art  could 
ever  reach  :  Suppose ,  that  this  voice  were  extended  in  the  same  instant  over 
ali  nations,  and  spoke  to  each  nation  in  its  own  language  and  dialect:  Suppose, 
that  the  words  delivered  not  only  contain  a  just  sense  an  meaning,  but  convey 
some  instruction  altogether  worthy  of  a  benevolent  heing,  superior  to  mankind  : 
could  you  possibly  hesitate  a  moment  concerning  the  cause  of  this  voice  ?  and 
must  you  not  instantly  ascribe  it  to  some  design  or  purpose?  Yet  I  cannot 
see  but  ali  the  sams  objections  (if  they  raerit  that  appellation)  which  lie  against 
the  system  of  Theism  [i.  e.  contra  argumentum  teleologicum  nostrum] .  may 
also  be  produced  against  this  inference  .  .  .  But  to  bring  the  case  stili  nearer 
the  present  one  of  the  universe ,  I  shall  mafce  two  suppositions  .  .  .  Suppose, 
that  there  is  a  naturai ,  universal ,  invariabile  language  common  to  every  in- 
dividuai of  human  race,  and  that  books  are  naturai  productions,  which  perpetuate 
themselves  in  the  same  manner  with  animals  and  vegetables ,  by  descent  and 
propagation  .  .  .  Suppose  therefore,  that  you  enter  into  your  library,  thus  peopled 
by  naturai  volumes,  containing  the  most  refined  reason  and  most  exquisite 
beauty  :  could  you  possibly  open  one  of  them,  and  doubt,  that  its  originai  cause 
bore  the  strongest  analogy  to  mind  and  intelligence?  When  it  reasons  and 
discourses  ;  when  it  expostulates ,  argues ,  and  enforces  its  views  and  topics  : 
when  it  applies  sometimes  to  the  pure  intellect .  sometimes  to  the  affections  ; 
when  it  collects,  disposes  and  adorns  every  consideration  suited  to  the  subject  : 
could  you  persist  in  asserting ,  that  ali  this ,  at  the  bottoni ,  had  really  no 
meaning,  and  that  the  first  formation  of  this  volume  in  the  loins  of  its*  originai 
parent  proceeded  not  from  thought  and  design  ?  Your  obstinacy ,  I  know. 
reaches  not  that  degree  of  firmness:  even  your  sceptical  play  and  wantonness 
would  be  abashed  at  so  glaring  an  absurdity.  But  if  there  be  any  difference, 
Philo,  between  this  supposed  case  and  the  real  one  of  the  universe,  it  is  ali 
to  the  advantage  of  the  lattei- .  The  anatomy  of  an  animai  affords  many  stronger 
instances  of  design  than  the  perusal  of  Livy  or  Tacitus."  '  Et  iterum:  „  Could 
I  meet  one  of  this  species  [atheorum]  (who,  I  thank  God,  are  very  rare)  I  would 
ask  him  :  Supposing  there  were  a  God,  who  did  not  discover  himself  immedia  - 
tely  to  our  senses  ;   were   it   possible   for  him   to   give   stronger   proofs    of  his 


quae  sunt  in  mundo ,  celebrant ,  ut  peccati  horrorem  fidelibus  ingerant  et  ad 
coelestia  eos  inflamment  ;  cum  his  autem  malis  tot  bona  mixta  inveniuntur,  ut 
sufficiens  sit  locus  bonitatis  divinae  praedicandae ,  quamvis  ipsam  infinitatem 
bonitatis  divinae  non  ex  quantitate  donorum ,  quae  sunt  finita ,  demonstrent. 
Denique  catholici  docent  opera  bona  esse  meritoria  vitae  aeternae. 
1  Dial.  part  3.  p.  401. 


Art    7.    Burnii  obiecti >s  proponuntur.  261 

ezistence,  than  whai  appeal  on  the  whole  face  of  Datare?  Whai  indeed  oould 
siicli  ;i  divine  Being  do,  bui  copy  the  preseni  oeconomy  of  things;  rendei 
man \  of  his  artifices  bo  plain,  fchai  n<>  stupidity  could  mistake  fchem;  afford 
glimpses  of  stili  greater  artìficea  [v.  gr.  in  minimia  corpusculis  et  sideribus 
remotis],  which  demonstrate  his  prodigious  Buperiority  above  our  carro*  ftp- 
prehensions;  and  conceaJ  altogether  a  gxeai  many  from  such  unperfeoi  creatures? 
.\uw  aocording  to  ali  rules  of  just  reasoning,  every  fact  must  pass  for  in- 
disputed,  wlu'ii  it  is  supported  by  ali  the  arguments,  whichits  aature  adnùts  of  ; 
eveu  though  these  arguments  be  not,  in  themselyes,  very  numerous  or  forcible  x. 
lluw  much  more,  in  the  present  case,  wliere  no  human  imagination  can  com- 
pute  their  number,  and  no  undèrstanding  estimate  their  cogency!"- 
447.  Potissimae  autem  Humii  contra  argumentum  teleologicum 
difficultates  sunt  fere  hae: 

1.  Deus  est  supra  omnem  cognitionem  humanam.  Conceptus 
nostri  oum  repraesentare  non  possimi.  Itaque  nihil  de  ipso  dicere 
possumus.  In  specie  intellectum  Deo  ascribere  non  debemus.  Nani 
mena,  in  qua  non  est  multiplicitas  nec  successio  intellectionum, 
omnino  non  est  mens.  Nos  non  cognoscimus  nisi  mentem  huma- 
nam. quae  est  composita  et  mutabilis.  Si  substantiam  simplicem 
et  immutabilem  intellectivam  appellamus,  nil  dicimus  et  terminis 
abutimur 3. 

2.  Etiamsi  omnino  Deum  cognoscere  possemus,  certe  non 
per  viain  argumenti  teleologici.  Ex  eo  enim,  quod  homo  non 
efficit  ordinem  nisi  intellectus  Consilio,  non  sequitur  rerum  universi- 
tà! em  non  habere  alia  media,  quibus  orcio  fiat.  Cut  cerebrum 
humanum  regula  universi  esse  debet  ?  Non  potest  esse  similitudo 
vel  proportio  inter  particulam  universi,  quae  sunt  homo  et  eius 
opera,  et  universi  totalitatem.  Ut  de  origine  universi  aliquid  efficere 
possem,  deberent  esse  alia  universa,  quorum  originem  observassem, 
ut  ex  horum  analogia  de  ortu  mundi  nostri  iucli careni i. 

3.  Argumentum  teleologicum  dicit  ordinem  mundanum  indigere 
causa,  At  isto  modo  ratiocinandi  tandem  ad  id  pervenitur,  ut 
omne  ens  debeat  esse  ab  aliquo  ente  necessario.  Tamen  hoc 
concedi  nequit,  siquidem  ens  necessarium  est  terminus  sine  sensu 


1  Id  minus  recte  dieitur.  Nam  si  argumenta  non  sufnciunt,  hanc  rem  natura 
sua  nobis  ignotam  esse  fatendiun  est  neque  temere  aliquid  afiirmandum.  Neque 
vero  prohibemur,  quominus,  quando  in  aliqua  materia  eerta  non  invenimus, 
probabiliora  sectemur,  non  ut  illa  prò  certis  venditemus,  sed  ut  opinionem  pru- 
dentem  cum  formidine  erroris  nobis  formemus. 

2  Dial.  part  12.  p.  456. 

3  Ibid.  part  1.  per  totum  et  alibi  passim;  maxime  part  4.  p.  407  ;  part  3. 
p.  405.  4  Ibid.  part  2.  per  totum. 


262  Gap.  7.   De  argumentorum  theologicoram  impugnatione. 

et  significatione ;  quidquid  enim  est,  cogitari  potest  non  esse.  — 
Deinde  si  deberet  esse  ens  aliquod  necessarium ,  cur  non  ipse 
mundus  est  hoc  ens?  Vires  universi  nondum  deteximus  omnes; 
forsan  aliquas  occultas  continet  qualitates,  quibus  fit,  ut  sine 
contradictione  non  esse  cogitari  non  possit.  —  Insuper  absurdum 
est  causam  quaerere  rei  aeternae,  qualis  est  mundus  ex  sup- 
positione  atheorum.  Nempe  causa  tempore  debet  praecedere 
effectum;  aeternitatem  autem  nullum  praecedit  tempus;  ergo  rei 
aeternae  causa  stolide  inquiritur.  —  Denique  mundus  aeternus 
dici  potest  in  se  ipso  habere  causam  sui.  Nani  collectionis  causa 
assignata  est ,  si  cuiusvis  individui  causa  ostenditur  ;  atqui  in 
aeterna  rerum  successione  uniuscuiusque  membri  causa  assignari 
potest,  membrum  scil.  praecedens  K 

4.  Falsum  est  solo  intellectus  Consilio  ordinem  oriri.  Sic 
mirabilis  in  eo  est  ordo,  quod  summa  cifrarum  numeri,  qui  per 
9  divisibilis  est,  et  ipsa  per  9  dividi  potest.  Neque  tamen  Ine 
ordo  Consilio  institutus  est,  sed  necessitate  viget.  Cur  ordo  mun- 
dauus  non  est  ex  simili  necessitate  ? 2  —  Porro  cur  in  ipsis  eie- 
mentis  non  potest  esse  principium  ordinativum  ?  3  —  Deinde  animai 
bene  dispositum  videmus  generatione  oriri  ex  alio  animali.  Cur 
per  analogiam  argumentantes  non  dicimus  hunc  mundum  ab  alio 
esse  generatum?  Haec  illatio  aeque  iusta  est  ac  ea,  quae  ex 
analogia  artificii  Immani  intellectu  fabricati  ad  auctorem  mundi 
intelligentem  concludit.  Neve  reponas  ordinem,  qui  per  gene- 
rationem  fit,  tandem  ad  intellectum  esse  reducendum;  hoc  enim 
esset  putida  principii  petitio 4.  —  Postremo  cur  ordo  mundanus 
aeterna  elementorum  agitatione  tandem  resultare  non  debuit? 
Inter  varios  modos,  quibus  atomi  combinari  possunt,  etiam  ordo 
praesens  rerum  invenitur.  Hic  igitur  ordo  aeterna  atomorum 
transpositione  tandem  fieri  debuit,  quia  aeterna  revolutione  omnes 
combinationes  possibiles  suo  tempore  oriuntur5. 

5.  Qui  dicunt  mundum  ab  intellectu  esse  ordinatum,  magna 
incurrunt  incommoda.  Nam  sic  ordo,  qui  est  in  rebus,  reducitur 
in  ordinem  idearum,  qui  est  in  Deo.  Sed  quaero,  quae  causa 
istas  ideas  ordinaverit.  Si  dicas  eas  esse  ordinatas  a  se,  cur  idem 
de  mundo  dicere  non  possum,  quin  ad  idearum  ordinem  prius  me 


1  Dial.  part  9.  per  totum. 

2  Ibid.  part  9.  p.  433.  3  Ibid.  part  6.  p.  419. 

4  Ibid.  part  7.  per  totum.  5  Ibid.  part  8.  per  totum. 


Art.  8.    Burnii  oblectionee  diluuntur.  -jii:; 

referam?J  luinde   intellectum    divinimi    dicere    debenl    i 

aeternum  ei  immortalem.  Àtqui  inductio  universalissima  docet 
omnem  intellectum  ve]  cognitionem  esse  in  animali  ei  omne  anima] 

mortale.  —  Denique  experientia  .  dieif  i<leas  hauriri  ex  rebus; 
theistae  autem  dicunl  ideam  ordinia  ordinem  praecedere2. 

(i.  Saltem  non  probatur  intinitas  Dei,  quia  ex  effectu  finito 
non  concluditur  ad  virtutem  infinitam.  Non  probatur  unitas  Dei, 
quia  ordinem  saepe  multorum  cooperatione  fieri  videmus.  Non 
probatur  pura  spiritualitas,  quia  ordinem  semper  ab  intellectu  lui- 
mano,  qui  est  in  corpore,  oriri  videmus3.  Immo  cur  Deus  non 
est  anima  mundi  ?  i  —  Denique  certe  non  probatur  benignitas  et 
sanctitas  Dei,  quum  miseriae  et  peccata,  quae  in  mundo  inveniuntur, 
auctorem  mundi  postulare  videantur.  qui  sit  indifferens  ad  bonum 
et  malum  5. 

ARTICULUS  Vili. 

HUMII  OBIECTIONES   DILUUNTUR. 

448.  Antequam  ad  singula  respondeamus,  generatim  noto  argu- 
mentum  teleologicum  non  esse  ex  analogia  ductum.  Ut  natura 
eius  manifestetur ,  sic  fere  probatio  circumscribi  potest:  „Ordo 
mundanus  debet  habere  rationem  sufficientem.  Àtqui  materia  a 
se  non  habet  hunc  ordinem  complicatissimum  ;  nani  ipsa  per  solam 
exsistentiam  non  postulat  dispositionem  ordinatam,  sed  potius  favet 
inordinationi ,  ut  et  per  se  patet,  quoniam  elementa  pluries  sine 
ordine  quam  cum  ordine  disponi  possunt,  et  experientia  cotidiana 
ad  oculos  demonstratur,  quoniam  elementa  facilius  ex  ordine  de- 
iciuntur,  quam  ad  ordinem  revocantur.  Ergo  elementa  ordinem 
aliunde  acceperunt.  Àcceperunt  autem  ab  intellectu.  Nani  si 
minima  illa  opera,  quae  in  elementis  arte  humana  fìunt,  causam 
intellectualem  requirunt,  quanto  magis  mundi  fabrica  est  ab  ente 
summe  et  eniinenter  intellectivo."  Hoc  longe  aliud  est,  quam 
illud  Hirmii:  ,,  Natura  in  multis  similis  est  artifìcio;  ergo  etiam 
in  hoc,  quod  est  ab  intellectu."  Siquidem  nostra  argumentatio 
plenam  certitudinem  parit,  Humii  autem  forsan  ne  probabilitatem 
quidem,  praesertim  quum  replicari  possit:  ..Natura  in  multis  dis- 
similis  est  artifìcio:  ergo  etiam  in  hoc,  quod  ipsa  non  est  ab 
intellectu." 

1  Ibid.  part  4.  per  totum.  -  Ibid.  part  S.  p.  429. 

3  Ibid.  part  5.  per  totum.  4  Ibid.  part  6.  per  totum. 

5  Ibid.  part  10.  et  11.  per  totum. 


264  Gap.  7.   De  argumentorum  theologicorum  impugnatione. 

Nihilominus  demonstratio  teleologica  communiter  ita  pro- 
ponitur,  ut  analogiae  speciem  fere  referat.  Dicitur  enim:  „Aeneis 
vel  Ilias  postulat  intellectum ,  a  quo  fiat;  quanto  magis  mundi 
complicatio?"  Tamen  etiam  sic  argumentum  non  est  a  simili, 
sed  a  fortiori;  non  igitur  est  analogia.  Sensus  est:  „Si  materia 
a  se  non  habet  minimum  illuni  ordinem,  qui  est  in  Aeneicle  vel 
Iliade,  certe  a  se  non  habet  ordinem  mundanum;  et  si  ad  illuni 
ordinem  non  sufficit  nisi  causa  intellectiva ,  etiam  ad  hunc  talis 
requiritur."  —  Veniamus  ad  singulas  obiectiones,  quas  n.  447. 
recensuimus. 

449.  Ad  primum.  a)  Satis  saepe  iam  diximus  nos  non  habere 
conceptum  Dei  perfectum,  habere  autem  conceptum  verum,  quo 
Deum  ab  omni  alio  ente  bene  distinguimus.  Et  hoc  satis  est,  ut 
de  Deo  multa  cognoscere  et  praedicare  possimus.  Ea  quoque, 
quae  Deo  attribuimus,  ei  vere  et  proprie  et  formaliter  conveniunt, 
etsi  modo  ineffabiliter  perfecto. 

b)  De  conceptu  entis  intellectivi  nequaquam  est,  ut  una  res 
post  aliarti  cognoscatur  vel  ut  res  modo  cognoscatur,  modo  non 
cognoscatur:  si  Deus  omnia  simul  et  semper  cognoscit,  adhuc  vere 
est  intellectivus.  Praterea  non  requiritur,  ut  multae  res  per  multos 
actus  intellectivos  cognoscantur  ;  si  Deus  uno  actu  omnia  intelligit 
(ita  ut  uni  actui  cognitionis  multi  termini  cogniti  respondeant), 
adhuc  est  vere  intellectivus.  Neque  obstat ,  quod  nos  solam 
nientem  humanam  experimur,  quae  est  composita  et  mutabilis. 
Nani  per  vini  intellectus  abstractivam  rationem  intellectivi  con- 
cipere  possum  praecisa  compositione  et  mutabilitate.  Simili  modo 
fit,  ut,  quando  ovem  albani  videmus,  abstractum  albi  conceptum 
formemus,  qui  nil  de  ove  continet  et  cui  vis  corpori  applicali  potest. 
450.  Ad  secundum.  a)  Nos  non  dicimus:  „Quod  homo  non 
potest,  natura  non  potest  ;  atqui  homo  non  potest  facere  ordinem 
nisi  intellectu;  ergo  natura  non  facit  ordinem  sine  intellectu." 
Neque  dicimus  cerebrum  humanum  debere  esse  regulam  universi, 
vel  universum  proportionem  hominis  non  excedere.  Sed  dicimus: 
„Maior  effectus  requirit  causam  maiorem;  atqui  ordo  minimus, 
velut  artificii  huniani,  requirit  causam  intellectivam  :  ergo  ordo 
summus  mundi  requirit  causam  summe  intellectivam,  siquidem 
causa  non  intellectiva  minus  perfecta  semper  est  quam  intellectiva. " 
—  Ergo  tota  obiectio  est  absolute  praeter  rem. 

b)  Ut   de  ortu  huius  mundi  aliquid  statuam,   non  requiritur, 
ut  prius  multormn  aliorum  mundorum  originem  expertus  sim.  Neuti- 


Ari.  8.   Ilumii  obiectionee  diluuntur.  265 

quam  enim  omnia  aostra  rerum  cognitio  lit  secundum  illud  schema 
empiristarum :  Boc  saepe  factum  est,  ergo  semper  Set;  quin  hoc 
schema  contra  omnem  Logicam  offendit.  Bed  praeter  Inductionem 
viam  cognoacendi  habemus  lumine  primorum  prìncipiorum  intel- 
lectus,  ex  ciuo  fonte  ipsius  inductionis  inefficacia  supplcnda  est. 
Neque  contra  horum  prìncipiorum  evidentem  veritatem  allns  empi- 
ristarum dogmatìsmns  vel  ulla  eorum  pertinacia  valebit.  Ex  his 
etiam  principiis  argumentum  teleologicum  procedit,  non  ex  in- 
ductione  Eumiana. 

451.  Ad  tertium.  a)  Ens  necessariinu  sive  ens,  quod  non 
potest  non  exsistere,  non  est  terminus  sine  sensu,  quum  unus- 
quisque  videal  .  quid  sibi  velint  ista  verba.  Neque  etiam  ens 
necessarium  chimaericum  esse  dici  debet,  donec  probetur  eius- 
modi  ens  contradictionem  involvere.  Atqui  tantum  abest,  ut  Hume 
liane  contradictionem  ostendere  possit ,  ut  facile  eiusmodi  ens 
sive  Deum  revera  exsistere  demonstretur.  —  Utique  ens,  quod 
vi  conceptus,  quem  nos  de  ipso  liabemus,  non  potest  indicali 
non  esse,  ehimaera  est,  quia  nos  omne  ens  non  esse  iudicare 
possumus.  Xempe.  quod  solos  conceptus  nostros  attinet,  ipsum 
ens  necessarium  non  esse  iudicare  possumus,  quatenus  dubitare 
licet,  num  ens  necessarium  habeat  possibilitatem  non  solum  inter- 
ìnim ,  sed  adaequatam:  qua  de  re  e.  3.  a.  1.  diximus.  Àt  ens 
necessarium  non  est  ens,  quod  non  potest  a  nobis  iudicari  non 
esse,  sed  ens,  quod  ex  parte  rei  non  potest  non  esse;  siquidem 
ista  duo  valde  differunt. 

Si  Hume  forsan  putat  omne  id,  quod  sub  sensum  non  cadit, 
signifìcatione  et  cognoscibilitate  carere,  insigniter  errat.  Xil 
quidem  cognoscere  possumus  nisi  conceptibus,  quos  ex  rebus 
experientiae  subiectis  abstraximus,  tamen  his  notionibus  ad  multa, 
quae  ipsa  sensibus  non  tanguntur,  defmienda  utimur. 

b)  Deinde  mundus  non  potest  esse  ens  necessarium.  Xeque 
enim  ulla  necessitai  est,  cut  tanta  sit  copia  elementorum,  velut 
auri.  Xeque  necessarium  est.  ut  elementa  sint  talia  et  ita  ad 
invicem  disposita,  id  quod  etiam  inde  patet,  quod  iugiter  statum 
et  dispositionem  mutant.  Xeque  ullo  modo  possibile  est  esse 
qualitates  in  elementis  nobis  occultas,  quae  eiusmodi  necessitatem 
involvant.  Manifesto  enim  res  mundanae  contingentes  sunt  et 
mutabiles.  Qui  haec  non  videt,  is  aut  videre  non  vult  aut  prae- 
iudiciis  perniciosis,  v.  gr.  empirismi,  mentem  excaeca^t,  ut  videre 
non  possit.     Cf.  n.  191. 


266  ^aP-  7.    De  argumentorum  theologicoriim  impugnacene. 

c)  Etiam  mundi,  qui  aeternus  esse  fingitur,  causam  quaerere 
debemus,  quia  non  a  se  et  necessario  exsistit;  hoc  sequitur  ex 
causalitatis  principio  indubitabili.  Non  autem  necessarium  est,  ut 
causa  sit  tempore  prior  quarn  effectus  ;  hoc  enim  dogma  est  Humii 
gratuitum.  Satis  est,  si  effectus  vere  pendet  a  causa  (i.  e.  si 
causa  est  natura  prior  quam  effectus,  ut  loquuntur  veteres),  quam- 
vis  forsan  effectus  simul  tempore  sit  cum  causa. 

d)  Denique  mundus  aeternus  non  habet  in  se  causam  sui. 
Neque  verum  est,  quod  Hume  obicit,  in  aeterna  serie  cuiusvis 
membri  causam  bene  ostendi.  Nimirum  membrum  praecedens 
non  est  causa  sufficiens  et  adacquata  —  de  hac  enim  agitur  — 
membri  subsequentis ,  sed  tantum  causa  proxima.  Neque  multi- 
plicatione  membrorum  praecedentium  umquam  causa  sufficiens 
resultat,  sed  maior  fìt  insufficientia ,  ut  e.  4.  a.  1.  explicavimus. 
—  Contra  dicendum  est  aeternam  seriem  esse  generatam  totani, 
quia  singula  membra  generata  sunt.  Quae  igitur  causa  totam 
hanc  aeternam  seriem  generavit  ?  —  possum  enim  eam  per  modum 
unius  concipere.  Evidenter  causa  debet  esse  extra  seriem,  quia 
omnis  collectio,  quae  causatur,  quantumvis  multa  sint  eius  membra, 
ab  extra  causatur. 

452.  Ad  quartum.  a)  Non  dicimus  omnem  ordinem  esse  ab 
intellectus  Consilio,  sed  eum,  qui  non  est  ex  essentiis  rerum 
necessarius,  ut  est  dispositio  elementorum ,  quam  dementa  a  se 
non  habent.  —  Ceterum,  ut  id  per  transennam  notem,  etiam  quivis 
ordo  necessarius,  velut  orcio  ventatimi  mathematicarum,  ab  intel- 
lectu  repetendus  est,  quum  essentiae  rerum  in  Deo  fundentur,  qui 
est  totus  intellectus. 

b)  Elementa  revera  in  se  habent  principia  ordinativa  v.  gr. 
virtutem  generandi.  At  haec  principia  ordinem  mundanum  non 
tam  effìciunt,  quam  supponunt  et  conservane  Quaeritur  igitur, 
unde  sit  ultimatim  ordo,  quis  ipsa  illa  principia  elementis  indiderit. 
Materia  scil.  ab  externa  causa  ordinem  et  principia  ordinativa 
accipere  debuit,  quum  necessario  haec  non  habeat,  sed  indifferens 
sit  ad  ordinem  vel  potius  confusioni  faveat,  ut  dictum  est.  Idque 
eo  magis  valet,  quia  vis  generativa  et  similia  principia  ordinativa 
non  semper  in  mundo  erant,  quum  aliquando  nulla  esset  vita. 
Cf.  e.  5.  a.  9;  cf.  etiam  n.  331. 

e)  Si  mundus  noster  ab  alio  simili  generatus  esset,  quaestio 
esset,  unde  prior  mundus  ordinem  suum  et  virtutem  generativam 
accepisset.     Neque   enim   haec   a   se   et   necessario   haberet,    sed 


Art.  8.   Burnii  obieotionea  dilnuntur.  267 

tandem  ab  intellectu,  ut  saepiesime  iam  monstravimus.  — ■  Prin- 
cipiiiin  autem  oon  petìmus,  quia  ordìnem  generationia  ab  intellectu 
esse  non  gratis  asserimus,  sed  efficaciter  probamus.  Ceterum 
noia  iterum,  nos  por  analogiam  non  argumcntari.  Insuper  hypo* 
thesis.  quae  mundum  generatione  oriri  facit,  phantaetica  est  et 
perabsurda,  quum  mundus  non  sit  pianta  aut  animai. 

d)  Mundus,  quamvis  ab  aeterno  elementa  agitari  fingantur, 
semper  sino  ordine  manere  potuit;  immo  hoc  cxspectandum  erat. 
Tanta  eniin  in  partibus  materiae  esse  potest  varietas  situum  et 
motuum,  ut  voi  aeterna  rerum  agitatio  umquam  ad  ordìnem  ducere 
minime  debuerit.  Semper  igitur  restat  quaestio,  unde  sit  ordo, 
quem  vel  aeterna  elementorum  revolutio  a  se  numquam  habet. 
Cf.  n.  299. 

453.  Ad  quintum.  a)  Cognitio  divina  non  indiget  causa 
ordinante,  quia  eius  ordo  in  essentia  divina  fundatur  et  necessarius 

Nimirum  Deus  necessario  videt  omnes  rerum  ordines  pos- 
sibiles;  et  ex  bis  prò  libertate  sua  unum,  praesentem  mundum  dico, 
elegit,  quem  crearet. 

b)  Contra  logicam  peccat,  qui  ex  eo,  quod  numquam  mentem 
extra  animai  vidit,  concludit  omnem  intellectum  esse  animalem. 
Ut  inductio  incompleta  principium  universale  fundet ,  rationes 
speciales  esse  debent,  cut  a  particulari  ad  universale  transire 
liceat.     In  casu  nostro  eiusmodi  rationes  non  afferuntur. 

e)  Nequaquam  in  humanis  omnis  idea  ex  re  correspondente 
hauritur;  nam  idea  artificii  praecedit  artificium.  Cur  igitur  idea 
mundi  mundum  praecedere  non  potest?  Possibilitatem  autem 
mundi  idea  mundi  non  praecedit.  Sed  secundum  quendam  ordinem, 
quem  non  sine  fondamento  in  Deo  mens  nostra  facit,  possibiHa 
prius  in  essentia  divina  fundantur  et  deinde,  ut  fundata,  ab  intel- 
lectu divino  conspiciuntur. 

454.  Ad  sextum.  Argumento  teleologico  infinitatem  et  uni- 
tatem  Dei  probare  non  intendimus,  quamvis  haec  multum  pro- 
babilia  fiant.  Cf.  e.  5.  a.  5.  Haec,  sicut  et  spiritualitas  Dei 
eiusque  a  mundo  separatio,  suo  loco  propriis  argumentis  sta- 
bilientur.  Iteni  benignitatem  et  sanctitatem  Dei  bic  non  quae- 
rimus,  quamvis  consideratio  mundi  ea  multum  suadeat.  Saltem 
nil  contra  haec  attributa  ex  contemplatione  mundi  afferri  ad- 
versus  Baylium  satis  ostendimus.  —  Argumento  igitur  teleologico 
solimi  demonstrare  intendimus  hunc  mundum  ab  aliquo  intellectu 
esse  dispositum. 


268  Gap.  7.   De  argumentorum  theologic orimi  impugnatione. 

ARTICULUS  IX. 

DE   LESSIXGIO. 

455.  In  Germania  Baylianum   influxum   multum  passus   est  Lessing 

(1729—1781),  qui  ex  iis,  qvtae  de  pugna  ficìei  et  rationis  et  de  scandalis 
historiae  christianae  exposuerat  Baylius,  occasionem  sumebat,  ut  religio- 
nem  contemneret  et  similiter  ac  Baylius  inclifferentissimuni  profiteretur  '. 
Nulla  religio ,  ita  Lessing ,  est  simpliciter  vera  ac  bona ,  sed  omnes  ex 
aecpuo  prò  suo  tempore  et  loco  bonae  ac  verae  sunt  et  necessariae  ad 
evolutionem  mentis  humanae.  Tamen  ea.  quae  de  religione  et  indifferen- 
tismo Lessing  minus  probavit  quam  poetice  confinxit 2,  theologos  spectant. 
Kos  hic  tantum  consideramus  quaedam,  quae  de  ortu  mundi  ex  Deo  habet, 
quia  genuinum  Dei  conceptum,  quem  sana  philosophia  tradit,  adulterant. 

Argumentatur  Lessing  hunc  fere  in  modum:  Deus  res  mundi  per- 
fecte  cognoscit.  Est  igitur  in  Deo  similitudo  rerum  neque  quidquam  in 
re  invenitur,  quod  non  sit  in  ista  similitudine,  quae  est  in  Deo.  Ergo 
ista  similitudo  est  ipsa  res.  Itaque  res  mundi  sunt  in  Deo ,  sunt  ideae 
Dei.  Qui  etiam  extra  Deum  ponunt  res,  gratis  et  absurde  ordinem  entis 
reduplicant.  Neque,  inquit,  obicere  debent  me  in  essentia  Dei  necessaria 
realitates  contingentes  ponere.  Nam  hoc  etiam  theologi  committunt,  qui 
Deo  cognitionem  rerum  contingentium  ascribunt.  Nempe  conceptus  rei 
contingentis  contingens  est 3. 

Besp.  Est  in  Deo  duplex  rerum  similitudo.  Alia  est  realis ,  sed 
modo  tantum  eminenti  et  infinito  non  modo  rerum  proprio  et  formali 
et  finito.  Haec  similitudo  est  ipsa  essentia  divina,  quatenus  est  exemplar 
non  tantum  huius  vel  illius  rei,  sed  omnium  rerum  possibilium.  Essentia 
divina  est  quasi  species  intelligibilis,  qua  intellectus  divinus  informatur,  ut 
capax  sit,  qui  res  cognoscat  ;  res  intellectui  divino  praesentat,  ut  cognosci 
possint,  et  quidem  nondum  supposito  decreto  creandi  eas  repraesentat 
ut  possibiles,  supposito  decreto  ut  actualiter  exsistentes.  —  Deinde  in 
Deo  est  similitudo  rerum  idealis  secundum  esse  earum  proprium  et  for- 
male ,  quia  Deus  res  cognoscit  secundum  proprium  earum  esse.  Haec 
similitudo  est  terminus  intellectionis  divinae  intrinsecus.  Utraque  autem 
similitudo  toto  coelo   ab  ipsis  rebus  modo  essendi  diversa  est.     Nam  in 


1  De  Lessingio  consuli  possunt  :  Baumgartxer  ,  Lessings  religiòser  Ent- 
wicklungsgang ,  2.  Erganzungsheffc  der  Stimrnen  von  Maria-Laach ,  Freiburg 
1S77.  Haffner,  Eine  Studie  iiber  Lessing,  1.  Vereinsschrift  der  Gòrres-Gesell- 
schaft  fiir  1878.  De  influxu,  quem  Baylius  in  Lessingium  exercuit,  vide  Baoi- 
gaetnee  p.  25  sqq.  et  Haffnee  p.  73  sqq. 

2  Opera  Lessingii  bue  pertinentia  sunt  potissima:  Die  Erziehung  des 
Menscbengeschlechts  ;  Nathan  der  Weise  (drama  poeticum).  Legi  etiam  pos- 
sunt: Tbeologische  Streitschriften,  praesertim  Anti-Goeze. 

3  Lessixg,    Spinozisterei,   Ueber  die  Wirkliclikeit  der  Dinge  ausser  Gott. 


\;i.  '.i.    De  Lessingio.  269 

priori  Bimilitudine  esi  totum  esse  rerum  realìter  el  eminenter,  in  altera 
similitudine  idealiter  et  formaliter,  in  ipsis  rebus  realiter  <i  formaliter.  — 
Neve  oppona8  te  non  capere,  i|iiomodo  osse  rerum  reale  adi  in  Deo  non 
realiter,  sed  idealiter.   Talia  enim  non  per  phantasiam  examinare  debes, 

sed    intellectu  utendum  est.     Facile   autem  videa   etiam   i bis   intelr 

lectionem  esse  rerum  continere  idealiter.  non  realiter.  Geterum,  si  etiam 
ibi  quaedam  obscuritas  maneret,  Batìe  tibi  esse  debel  non  ade.-,-  re- 
pugnantiam.     Centra  factum  enim  non   debet  disputar]'. 

[taque,  qui  extra  Deum  ponimi  res,  non  gratis  ordines  entis  multi- 
plicant.  Nani  res  debeni  extra  Deum  esse,  quum  in  Deo  non  possini 
esse  realiter  et  formaliter  et  finito  modo.  In  Deo  autem  res  debeni 
esse  uno  modo  realiter  (sed  eminenter),  quia  ipse  est  causa  rerum;  alio 
modo  idealiter,    quia    ipse   omnia  cognoscit  et  Consilio  eius  omnia  fiunt. 

Denique  ^ustissime  Lessing  vituperatili- .  quod  in  Deo  ponit  reali- 
tate-  contingentes.  Neque  hoc  theologi  et  ipsi  committunt.  Docent  illi 
quidem  in  Deo  esse  scientiam  contingentem  :  sed  haec  scientia  non  est 
ent  native  contingens,  sed  terminative  tantum,  quia  infinitati  divini  intel- 
lectus  ex  hac  scientia  nil  perfectionis  vel  realitatis  intrinsecus  accrescit, 
sed  tantum  habitudo  ad  quaedam  obiecta  cognoscenda  acquiritur.  Con- 
cedo tamen  in  hac  materia  esse  magnani  difficultatem,  quam  philosophi 
et  theologi  numquam  non  senserunt.  Nihilominus  unusquisque  videt 
aliud  esse  in  Deo  ipsas  res  contingentes  realiter  et  formaliter  ponere, 
aliud  ei  habitudinem  quandam  ad  has  res  ascribere  ;  prius  necessitati 
divini  esse  evidenter  repugnat,  alternili  non  item. 

456.  Alibi  Lessing  sic  ratiocinatur  :  Deus  perfectissinius  ab  aeterno 

contemplationi  rei  perfectissimae,  quae  est  ipse.  vacabat.  Porro  in  Deo 
intelligere,  velie,  creare  non  differunt;  ergo,  quaecumque  Deus  intelligit, 
ea  etiam  vult  et  creat.  Potest  autem  Deus  se  dupliciter  contemplari  : 
vel  una  simul.  vel  divismi  per  singulas  perfectiones  et  perfectionum 
gradus.  Prima  contemplatio  creat  Filium ,  cui  accedit  Spiritus  Sanctus 
tamquam  harmonia  Patris  et  Filii.  Altera  contemplatio  creat  mundum 
sive  res,  quae  partem  perfectionis  divinae  habent.  Notandum  autem  est, 
quod  Deus  semper  perfeetissime  cogitat;  inde  etiam,  quando  divismi  se 
contemplatur,  perfectissimo  modo  hoc  agit,  i.  e.  non  cogitat  et  creat  omnes 
mundos  possibiles,  sed  tantum  optimum,  qui  est  hic  praesens  noster  '. 

Resp.  Si  Deus  res  creat.  actus  creativus  entitative  idem  est  atque 
actus  intelligendi.  Nihilominus  Deus  eo  ipso,  quod  intelligit,  nondum 
creat.  Sed  ad  hoc  requiritur ,  ut  libere  velit  :  quae  volitio  libera  Deo 
novam  entitatem  non  addit .  sed  novam  habitudinem  ad  res  volitas ,  ut 
siipra  de  scientia  Dei  contingenti  explicavimus.  —  Multo  etiam  minus 
res .    quae    creantur ,    in  Deo  manent .    sicut    intellectio  a  Deo  non  exit. 


1  Lessixg,  Das  Christentlmm  der  Yernunft. 


270  Gap.  7.   De  argumentorum  tbeologicorum  impugna  tione. 

Sed  idem  actus ,  qui  est  intellectio  omni  modo  immanens ,  accedente 
voluntate  libera  fit  creatio,  qua  res  suo  tempore  extra  Deum  efficitur  l. 
Deinde  veruni  est  Deum  semper  perfectissime  intelligere,  sed  non 
sola  perfectissima.  Hinc  quidem  omnia  in  essentia  sua  tamquam  obiecto 
primo  et  formali  videt ,  sed  non  videt  solam  essentiam  suam  ;  in  ea 
enim  tamquam  in  suprema  causa  exemplari  Deus  omnia  videt,  quae  ad 
similitudinem  huius  exemplaris  plus  minusve  perfectam  possibilia  sunt; 
non  tantum  videt  optima ,  sed  omnia ,  etiam  minus  bona.  Itaque  Deus 
non  solum  videt  mundum  optimum,  praesertim  quum  nullus  sit  optimus, 
sed  supra  quemlibet  mundum  possibilem  possibilis  sit  alius  melior.  Neque 
solum  mundum  praesentem  videt,  quem  creavit,  sed  alios  indefinite  multos 
vel  perfectiores  vel  aeque  perfectos  vel  minus  perfectos ,  quos  creare 
potuisset,  si  voluisset.  —  Praeterea  Lessing  in  liac  re  sibi  contradicit. 
Si  Deus  tantum  perfectissima  cognosceret,  se  cognosceret  semper  totum 
simul ,  nullo  modo  autem  divisim ,  quia  talis  cognitio  res  imperfectiores 
considerat  ;  nullum  igitur  mundum  cognosceret  aut  crearet. 

457.  Scholion.  Lessingii  argumentationem  esse  satis  vulgarem  negare 
non  potes.  Ea  profert ,  quibus  in  primis  philosophiae  annis  tirones  exerceri 
solent.  Nikilominus  librorum  eius  nobis  ratio  habenda  erat,  quia  influxus  eorum 
per  universam  Germaniam  maximus  erat  et  est.  Quae  Lessingii  auctoritas  inde 
ex  parte  explicatur,  quia  Hamburgi  sectae  Massonicae  nomen  dedit.  Haec 
deinceps  secta  omni  ope  gloriam  eius  promovit.  —  Similiter  ac  Lessing  multi 
alii  ilio  tempore  per  Germaniam  sensa  panteistica  celebrabant.  Inter  quos 
etiam  hodie  magnani  apud  liberales  auctoritatem  habent  Herder,  Giitlie,  alii. 
Sed  quia  specialia  argumenta  non  afferunt,  nibi]   de  iis  dicere  debemus. 

ARTICULUS  X. 

DE  ARGUMENTIS  THEOLOGICIS  APUD  KANTIU3I 
GENERALIA  QUAEDAM. 

458.  Kantium  (1724 — 1804)  exsistentiam  Dei  demonstrari  non 
posse  semel  prò  semper  ostendisse  cotidie  dictis  et  scriptis  con- 
fidenter  asseritur.  Videamus,  quid  rei  sit.  In  vita  Kantii  notimi 
est  duplicem  periodimi  distinguendani  esse  :  priorem,  quam  dogma- 
tismi appellant  ad  annimi  fere  1770,  alteram  criticismi.  Tempore 
dogmatismi,  quod  vocant,  Kant  mente  integra  et  a  praeiudiciis 
satis  libera  veritatem  quaesivit  et,  si  quid  inveniebat,  cuius  veritas 
evidentiae  luce  menti  sufficienter  se  manifestabat,  illud  recte  tam- 
quam rem  exploratam  aclmittebat  et  defendebat.  Tempore  criticismi, 
quum  Humii  auctoritate  motus  falsam  sibi  de  origine  scientiae 
opinionem  efformasset ,    nihil  admittebat,   nisi  quod  illis  dogmatis 


1  Ea,  quae  de  Trinitate  Lessing  disputat,  mysteriuni  non  explicant,   sed 
destruunt.     At  id  tbeoloei  viderint. 


Ah.  LO.    De  arg intia  theologioia  apud  Kantium  generalia  quaedam.      271 

praeiudicatis  consentire  el  secundum  illam  \iam.  quam  finxerat, 
in  mentem  venisse  videbatur;  reliqua  omnia  repudiabat,  quamvis 
evidentia  sua  mentem  tangerent,  hancque  eorum  evidentiam  tam- 
quam  meram  illusionem  et  fucum  transcendentalcin  \<1  dialecticum 
resolulc  contemnebat 1.  Itaque  longe melius  illae  periodi  appella- 
rentur  tempus  integritatis  pliilosophicae  et  tempi is  criticismi  dog- 
matici ve]  idealismi  praeiudicati.  Tempore  igitur  ilio  integritatis 
Kant  scripsit  librimi  „De  argumento  unice  apto  ad  exsistentiam 
hei  demonstrandam" 2,  qui  liber  cum  gravibus  erroribus  egregia 
oontinet  documenta. 

459.  Exsistentia  Dei,  inquit  Kantius,  aut  demonstratur  ex  rebus 
possibilibus  aut  ex  exsistentibus.  Si  ex  possibilibus  argumentmn 
sum itur.  aut  ex  possibili  tamquani  priori  ad  exsistentiam  Dei 
tamquam  posteriorem,  aut  ex  possibili  tamquam  posteriori  ad  Deum 
tamquam  fundamentum  concludis.  Si  ab  exsistentibus  probatio 
orditili,  aut  sola  exsistentia  causae  primae  independentis  et  ne- 
cessaria^ ex  rebus  colligitur,  ut  deinde  analysi  conceptus,  quem 
de  necessario  liabemus,  reliqua  Dei  attributa  deriventur.  aut  im- 
mediate ex  ipsis  rebus  exsistentiam  et  attributa  Dei  colligis3. 
Haec  sunt  quattuor  illa  argumenta,  quae  appellavimus  ontologicum, 
ideologicum,  cosmologicum,  teleologicum. 

Alio  loco  Kant  dicit  ex  rebus  mimdanis  exsistentiam  Dei 
tripliciter  demonstrari:  uno  modo  ex  iis,  quae  Deus  immediato 
interventu  praeter  ordinariuni  cursum  operatur:  deinde  ex  ordine 
naturali  rerum,  prout  sapienti  alicui  dispositioni  debetur:  tertio 
ex  ordine  rerum,  prout  in  ipsis  essentiis  rerum  quaedam  unitas 
et  harmonia  deprelienditur ,  ut  Deus  cognoscatur  esse  non  solum 
principium  exsistentiae,  sed  ipsius  essentiae  et  possibilitatis  rerum  é. 
Haec  sunt  argumenta ,  quae  appellavimus  ex  miraculis ,  teleo- 
logicum, henologicum. 

Denique  tempore  criticismi  Kant  argumenta  moralia  tangit 
in  sua  ..Critica  rationis  practicae"  5.  —  Sed  iam  singula  apud 
Kantium  argumenta  consideremus. 


1  Gf.  Kritik  der  reinen  Vernunit .  Elementari.  2.  Theil  2.  Abtb.  2.  Buch 
3.  Hauptst.  ò.  Abschn.  Entdeckung  des  dialektiseben  Scbeines  in  alien  trans- 
bieiultntalen  Beweisen  vom  Dasein  eines  notbwendigen  Wesens. 

2  Der  einzig  mo2;]iebe  Beweisgrund  za  einer  Demonstration  l'iir  das  Dasein 
Gottes  (1763).  3  Ibid.  3.  Abtb.  Nr.  1.  4  Ibid.  2.  Abtb.  5.  Betr.  Nr.  1. 

"'  Ad  argumentum  biologicum  referri  possimi .  quae  Kant  disputat  1.  e. 
2.  Abtb.  4.  Betr.  Nr.  2. 


272  Gap.  7.   De  argumentormn  theologicorum  impugnatione. 

ARTICULUS  XI. 
DE  ARGUMENTO  IDEOLOGICO  APUD  KAXTIUM. 

460.  Argumentum  ontologicum  et  a  nobis  et  a  Kantio  reici 
alio  loco  vidimus,  quamquam  rationem,  propter  quam  Kant  illud 
nihil  valere  vult,  nos  minime  approbamus.  Contra  demonstrationem 
ideologicam,  cum  qua  henologicam  connectit,  tempore  vitae  priori 
summis  laudibus  attollit  eamque  unicam  vult  esse  viam  Dei 
cognoscendi.  Postea  autem  idealismo  irretitus,  quando  in  «Critica 
rationis  purae"  omnia  argumenta  theologica  refellere  conatur, 
ideologicum  ne  mentione  quidem  dignum  habet  et  alto  silentio 
condemnat  ;  tantopere  praeiudicia  empiristica  oculos  philosophi  luci 
principiorum  intellectualium.  quibus  illa  probatio  nititur,  clauserant. 
At  consideremus,  quae  antea  de  ideologico  dixerit. 

Aliquid  possibile  est,  inquit,  quando  notae  eius  repugnantiam 
non  involvunt.  Ulani  notarum  consociabilitatem  vel  principium 
contradictionis,  quo  haec  nititur,  appellemus  formale  possibilitatis, 
ipsas  notas  materialia  sive  data  eiusdem 1.  Iam  intelligitur  possi- 
bilitatem  cessare,  quando  vel  repugnantia  adest  vel  data  possibili- 
tatis defìciunt.  Porro  si  omnis  exsistentia  tollitur,  nihil  positum 
est,  nihil  datum;  cessat  omne  materiale  cogitabile  et  omnis  pos- 
sibihtas  exstinguitur 2.  Ulustratur  exemplo  :  Facile  intelligis  corpus 
igneum  esse  possibile,  quia  corpus  et  ignis  notae  associabiles  sunt. 
Sed  quaero  ulterius,  num  corpus  sit  possibile.  Enumerabis  pos- 
sibilitatis data,  quae  sunt  extensio,  impenetrabilitas  etc,  et  dices 
ea  omnia  sibi  non  repugnare.  Sed  quaero,  cur  extensionem  ut 
datam  ponere  possis.  Si  iam  extensionem  in  data  simpliciora 
resolvere  non  potes  (et  tandem  certe  ad  simplicissima  cleveniendum 
est),  quid  tunc  mihi  dicere  poteris?  Nil  aliud  relinquitur,  quam 
ut  ad  aliquam  exsistentiam  provoces 3. 

461.  Hucusque  Kant  recte  processit.  Iam  simpliciter  pergendum 
erat:  Omnis  igitur  possibilitas  ultimatim  fundatur  in  aliquo  ex- 
sistenti  ;  atqui  est  aliquid  possibile  :  ergo  exsistit  aliquod  ens  huius 
possibilitatis  fundamentum,  et  hoc  ens  est  necessarium,  sicut  ipsa 
possibilitas,  quam  fundat.  —  x\t  Kant  plus  interré  vult.  Necessarium 
est,  inquit,  quod  non  potest  non  exsistere.  Sed  unde  haec  ne- 
cessitas?    Respondet  id  solum  esse  simpliciter  nihil  et  impossibile, 


1  Der  einzig  mogliche  Beweisgrund  etc.  1.  Abth.  2.  Betr.  Nr.  1. 

2  Ibid.  Nr.  2.  3  Ibid.  Nr.  4. 


Alt.  11.    De  argomento  ideologico  apud  Kantiani.  273 

quo  posito  omnia  intelligibilia  tollerentur  ;  si  enim  posito  aliquo 
ente   quidquam    intelligibile   remanel .    ìllud   <  ns   non   est    omnino 

incogitabile  et  BÌmpliciter  impossibile.  Xeccssarhini  i-itur  definitur: 
ens,  cuius  negatio  est  impossibilis ,  i.  e.  cuius  negatio  omnem 
possibilitatem  tollit.  Itaque  duplex  est  necessarium  :  a)  aecessario 
possibile  est  id,  cuius  negatio  repugnantiam  involvit  el  ideo  ven- 
tateli) axiomatis  contradictionis  tollit,  quod  est  principili m  formale 
ve!  logicum  omnis  possibilitatis  ;  b)  necessario  exsistens  est  id, 
cuius  aegatio  principium  materiale  sive  reale  omnis  possibilitatis 
tollit,  i.  e.  id,  in  quo  data  omnis  possibilitatis  et  hinc  omnis 
exsistentiae  fundantur1. 

Porro  esse  debet  aliquod  ens  vel  collectio  entium  necessario 
exsistens.  Nani  unumquodque  possibile  aliquod  ens  necessario  ex- 
sistens supponit.  Ergo  universitas  possibilium  in  aliquo  ente,  quod 
necessario  exsistit  vel  in  collectione  entium  necessario  exsistentiuni 
fundatur2.  Iam  vero  dicendum  est  ens  necessarium  esse  unicum. 
Nani  in  quovis  ente  necessario  A,  ut  ex  definitone  entis  ne- 
cessario exsistentis,  quam  dedimus,  patet,  omnia,  quae  sunt  et 
esse  possunt.  ultimano  rationem  suae  possibilitatis  et  sui  esse 
habent;  ipsum  igitur  in  nullo  alio  fundatur.  Ergo  omne  ens  B, 
quod  praeter  A  exsistit,  in  ente  A  rationem  possibilitatis  habet 
neque  necessarium  est 3.  Tum  ens  necessarium  est  simplex.  Nani 
si  partes  haberet,  aut  una  aut  omnes  aut  nulla  esset  necessaria. 
Atqui  primum  non  admittitur,  quia  ea,  quae  sunt  necessaria  et 
ea,  quae  sunt  dependentia,  ita  distant,  ut  in  imam  substantiam 
coire  non  possint;  non  secundum,  quia,  ut  denionstravimus,  plura 
entia  non  possunt  esse  necessaria  ;  non  tertium,  quia  etiam  totum 
necessarium  non  esset4. 

At  hic  Kantii  discursus  minus  legitimus  esse  videtur.  Veruni 
quidem  est  in  uno  ente  necessario  omnia  omnino  possibilia  fundari  ; 
sed  hoc,  quomodo  ea,  quam  Kantius  proponit,  via  ex  conceptu 
entis  necessairi  sequatur,  non  apparet.  Neque  enim  Kant  sufficienter 
probavit  illud  solum  esse  impossibile,  quod  omnium  rerum  pos- 
sibilitatem et  intelligibilitatem  destrueret.  Quaerere  nimirum  non 
debuit  ulteriorem  rationem,  unde  sit  necessitas  Dei  vel  impossibilita s 
negationis  Dei.  Haec  enim  necessitas  ipsa  est  sibi  ratio  neque 
in  aliquo  priori  fundatur.    Quomodo  ens  primum  sit  necessarium, 


1  Der  einzig  mogliclie  Beweisgrund  etc.  1.  Abth.  3.  Betr.  Nr.  1. 
-  tbid.  Nr.  2.  3  Ibid.  Nr.  3.  *  Ibicl.  Nr.  4. 

H  iMHEiM,  Theodicaea.  18 


274:  Gap.  7.   De  argumentorum  theologicorum  irajiugnatioue. 

nos  non  intelligimus ,  quia  conceptum  Dei  analogum  habemus. 
Contenti  esse  debemus,  si  a  posteriori  cognovimus  de  facto  exsistere 
ens,  quod  non  potest  non  exsistere,  etsi  modum  necessitatis  non 
perspicimus.  Itaque  ut  probemus  omnia  possibilia  in  uno  ente 
fundari,  solus  conceptus  necessitatis  tam  immediate  non  sufficit; 
adiuugenda  est  consideratio  argumenti  henologici.  —  Praeterea 
Kant  duplex  videtur  ponere  principium  possibilitatis  :  axioma  contra- 
dictionis  et  Deum.  Hoc  non  possumus  admittere,  nisi  adiungitur 
ipsam  veritatem  axiomatis  ultimatim  in  Deo  fundari  et  sic  tandem 
unicum  prorsus  esse  principium  possibilium. 

ARTICULUS  XII. 

DE  ARGL3IENTO  HEXOLOGICO  APUD  KAXTIOI. 

462.  Forsan  ipse  Kant  insufficientiam  discursus,  quem  vitupera- 
vimus,  sensit  et  propterea  considerationes  henologicas  addere  voluit. 
Spatium,  inquit,  in  sua  essentia  sive  possibilitate  necessario  de- 
terminatum  est.  Xihilominus  in  hac  necessitate  mirabilis  invenitur 
ordo,  mirabilis  harmonia.  Quid  simplicius  quam  circuii  descriptiu  ? 
Et  in  hoc  circulo  quanta  varietas  mirabiliter  ordinata!  Omnes 
chordae,  quae  per  idem  punctum  arbitrarie  electum  intra  circulum 
transeunt,  isto  puncto  in  binas  partes  dividuntur,  quarum  pro- 
ductum  (i.  e.  rectangulum  ex  istis  binis  partibus  formatimi)  prò 
omnibus  chordis  idem  est.  Item  omnes  secantes,  quae  ab  eodem 
puncto  extra  circulum  exeunt ,  ita  circulo  dividuntur ,  ut  pars 
secantis,  quae  est  extra  circulum,  et  tota  secans  idem  semper 
dent  productum.  Iam  si,  quam  sit  istarum  chordarum  vel  secantium 
in  situ  infinita  diversitas,  perpendis  easque  nihilominus  eadem 
regula,  a  qua  recedere  non  possunt,  teneri  intelligis  :  tam  facilem 
circuii  descriptionem  tam  complicatum  ordinem  involvere  iure 
miraberis. 

Si  in  medianica  postularetur ,  ut  varia  plana  sub  diversis 
angulis  ad  liorizontem  inclinata  eam  acciperent  longitudinem ,  ut 
corpora  libere  cadentia  aequali  tempore  singula  plana  percurrerent  : 
certe  rem  difficilem  agi  tibi  persuaderes.  Tamen  in  circulo  haec 
dispositio  cum  infinita  angulorum  varietate  absoluta  rectitudine 
invenitur.  Xempe  si  circulum  verticaliter  stare  facis ,  omnes 
chordae,  quaecumque  a  supremo  vel  infimo  puncto  diametri  ver- 
ticalis  exeunt,  hoc  commune  habent,  ut  per  eas  corpora  aequali 
tempore  cadant.   Narrat  Kant  aliquem  discipulum,  cui  hoc  theorema 


Art.  12.  Do  argomento  henologico  apod  Kantiani.  J7"> 

proposuit  et  demonstravit,  re  intellecta  non  minila  quam  pulcherrìmo 
oaturae  spectaculo  Puiase  commotum. 

Eterum  anulum,  quem  peripheriae  duorum  circulorum  con- 
centricorum  formant,  desperaverìs  in  circulum  exacte  posse  fcrans- 
formari.  Nunc  si  Ubi  ostendero  tangentem  interioris  circuii,  quando 
utrimque  usque  ad  sectìonem  circuii  exterioris  prolongatur,  dia- 
metrum  esse  circuii  anulo  aequalis,  aliquantulum ,  opinor,  ob- 
stupesces  ad  tantam  constructionis  facilitatela. 

Et  haec  quidem  omnia  de  solo  circulo  dieta  sunt,  quibus 
multa  alia  non  minus  mira  de  eadem  figura  addere  possemus; 
si  ne  dubio  etiam  multa  pulcherrima  sunt  in  circulo,  quae  nemo 
liominum  hucusque  observavit.  Inde  facile  suspicaberis ,  quam 
multae  liarmoniae  in  aliis  spatii  proprietatibus  sitae  sint,  quarum 
plurimas  mathematica  superior  de  curvarum  generibus  et  co- 
gnationibus  agens  revelat. 

Iam  vero,  si  mundi  harmonia  causam  postulai  ordinantem, 
illae  spatii  mirabiles  proportiones  num  ratione  symmetriae  carebunt  ? 
Et  quia  multa,  quae  propriam  unumquodque  necessitatem  haberent, 
numquam  ad  ordinem  et  unitatem  conspirarent,  illa,  quae  in  essentiis 
rerum  cernitur,  harmonia  unum  principimi!  supremum  omnis  es- 
SLiitiae  et  possibilitatis  esse  demonstrat.  Nempe  ea,  quae  de  spatio 
dieta  sunt,  suo  modo  in  omni  genere  possibilium  observantur 1. 
463.  Similes  considerationes  henologicas  de  ordine  rerum  ex- 
sistentium  Kantius  instituit.  Si,  inquit,  certae  condiciones  elemen- 
torum  generaliores  praeter  unum  commodum,  quod  praestant  et 
propter  quod  sic  dispositae  esse  iudicari  possunt,  sine  nova  arte 
et  necessario  alia  quam  plurima  commoda  et  harmonias  involvunt, 
et  si  id  non  semel,  sed  saepe  per  universam  naturam  observatur, 
in  ipsis  essentiis  rerum  et  in  ipso  possibilitatis  regno  unitas  et 
harmonia  quaedam  universalis  agnoscenda  est.  Atqui  haec  revera 
est  indoles  huius  mundi,  ut  simplicissima  media  multas  afferant 
utilitates.     Id  quod  aliquo  exemplo  illustrandum  est. 

Supponamus,  inquit  Kant,  hunc  aera  in  usum  respirationis 
animalium  conditum  esse.  Nunc  aer  per  easdem  proprietates, 
quibus  ad  usum  respirationis  indiget,  infinite  multa  alia  commoda 
aftert.  Ninùrum  elasticitas  et  pondus  aeris  suctum  reddit  pos- 
sibilem,  sine  quo  pulii  animalium  fame  perirent;  eadem  etiam 
ratione  fit,  ut  antlia  esse  possint.    Per  aera  vapores  levantur,  ut 


1  Der  einzig  mogliche  Beweisgruud  etc.  2.  Abth.  1.  Betr.  Nr.   1. 

18* 


276  Gap.  7.   De  argumentorum  theologicoram  impugnatione. 

nubes  fìant,  quae  coelum  ornant,  umbram  praebent,  pluviis  campos 
rìgant.  Aer  guttulis  pluviae  aliquantulum  resistit,  ne  nimio  impetu 
ruentes  omnia  vastent.  Aere  dilucnlum  oritur  et  crepnsculum,  ut 
dies  prolongentur  et  diei  noctisque  vicissitudines  sine  oculorum 
laesione  lento  peragantur  transitu.  Aere  etiam  venti  nascuntur, 
qui  praeter  alias  utilitates  ad  calorem  per  terras  aequabiliter 
spargendum  plurimum  iuvant.  —  Similia,  atque  in  aere,  in  reliquie 
naturae  partibus  depreliendes  1. 

Iam  vero ,  ita  pergit  Kant ,  exsistere  res ,  quae  sunt  tam 
pulchre  dispositae,  sapienti  electioni  eius  debetur,  qui  propter 
hanc  harmoniam  eas  condidit:  singulas  autem  res  esse  aptas,  quae 
simplicissimis  rationibus  amplissimam  utilitatem  praebeant  et  mira- 
bilissimam  universi  unitatem  efficiant,  non  est  ex  aliquo  Consilio, 
sed  ex  ipsa  essentia  rerum.  Inter  res  possibiles  esse  aliquem 
mundum  tam  mirae  harmoniae,  ut  est  hic  praesens  noster,  non 
pendet  a  libertate  Gonditoris;  sed  hunc  mundum  ex  possibili  factum 
esse  actualem  opus  est  Conditoris.  In  ordine  igitur  mundi,  quem 
admiramur,  est  aliquod  elementum  contingens,  quatenus  res  potuerunt 
condi  et  non  condi  et  quatenus  potuerunt  sic  vel  aliter  disponi, 
et  elementum  necessarium ,  quatenus  ordo  possibilium  Conditori 
materialia  praebuit,  quae  eximiam  ad  harmoniam  aptitudinem  et 
essentialem  symmetriam  babebant  ad  universitatem  formandam 
multipliciter  ordinatam  et  pulckram 2. 

464.  Iam,  inquit  Kant,  si  quaero,  unde  sit  ordo  mundanus, 
praenotandum  est  oranem  ad  utilitatem  vel  pulchritudinem  con- 
spirationem  complicatam  auctorem  intellectualem  indicare,  etiam 
antequam,  utrum  ordo  sit  necessarius  an  contingens,  detexerim. 
Ex  eo  quidem  solo ,  quod  successio  et  connexio  rerum  ea  sit, 
cuius  loco  alia  esse  potuit,  contingentia  mundi  et  necessitas  Con- 
ditoris extramundani  evidenter  demonstratur  ;  sed  argumentum 
caput  supponit  non  volgare  et  philosophice  excultum.  Veruni  ex- 
quisita  proportio  et  harmonia  in  magna  rerum  varietate  mentem 
etiam  vulgarem  attentam  reddit  et  ad  agnitionem  rapit  auctoris 
intelligentis ,  qui  est  supra  has  res 3.  —  Sed  id  aliquantulum 
fusius  a  Kantio  evolvitur. 

Ordo  naturae ,  quatenus  est  contingens  et  libero  Consilio 
auctoris  sapientis  debetur,  non  demonstrat  ipsa  dementa,  quae  tam 

1  Der  einzig  mogliche  Beweisgriind  etc.  2.  Abth.  1.  Betr.  Nr.  2.  Cf.  etiam 
bid.  2.  Betr. 

2  Ibid.  2.  Abth.  2.  Betr.  3  Ibid.  2.  Abth.  6.  Betr.  Nr.  1. 


Art.  12.    De  argumeoto  aenologico  apud  Kantium.  277 

sapienter  combinata  sunt,  ab  isto  aiutine  oxsisU'iitiain  accepisso. 
Nani  sola  coniunctio  apta  Consilio  sapienti  oda  csj  '.  Ai  si  in- 
verna min  sola  arte  ordinem  factum  esse,  sed  in  ipsa  posaibilitate 
rerum  harmoniae  praeclarisaimae  fondamenta  quaerenda  esse,  aliter 
iudicandum  est.  Quid?  Ilaec  possibilium  unitas,  haec  multiple* 
eorum  proportio  et  connexio  potestne  esse,  quin  a  sapienti  auctore 
dependeat?  Ipsa  regularitas  nimis  complicata  id  suspicari  vetat. 
Ergo  est  ens  sapiens,  sino  quo  illae  res  ne  possibiles  quidem 
essent,  et  in  quo,  tamquam  in  ampio  fundamento,  essentiae  tam 
multarum  rerum  ad  egregium  concentum  se  uniunt.  Nunc  autem 
non  solam  coniunctionem  artificiosam  rerum,  sed  ipsam  possibili- 
fcatem  exsistentiamque  earum  ab  aliquo  Conditore  derivari  clarum 
est.  —  At,  quaeres,  quomodo  possibilia  per  dependentiam  ab  auctore 
sapienti  ordinem  et  harmoniam  induunt  ?  Respondet  Kant  possibilia 
fundari  in  essentia  auctoris  sapientis,  quae  est  fundamentum  tum 
possibilium  tum  propriae  sapientiae.  Haec  fundamenti  communio 
facit,  ut  omnia  possibilia  sapientiae  regulis  concordare  debeant. 
Ergo  ordo  contingens  et  artificiosus  rerum  fundatur  in  ente  sapiente, 
ita  ut  ipsa  sapientia  sit  principium  ordinis;  ordo  necessarius  in 
eodem  ente  fundatur,  ita  ut  non  ipsa  sapientia  qua  talis,  sed 
essentia  (metaphysica) ,  ex  qua  ipsa  sapientia  resultat  et  quae 
sapientiae  proportionatur,  sit  ordinis  principium.  —  Immo  sapientia 
entis  independentis  cogitari  non  potest,  quin  essentia  eius  sit  prin- 
cipium harmoniae  rerum  possibilis.  Nempe  si  in  essentiis  pos- 
sibilibus  non  esset  ad  ordinem  et  pulchritudinem  innata  capacitas, 
sapientiae  conceptus  esset  chimaericus,  quia  sapientia  cogitari 
nequit,  si  nulla  esse  potest  materia,  circa  quam  exercenda  sit; 
iterum  si  illa  possibilitas  ordinis  capax  in  ipso  ente  sapienti  non 
fundaretur,  ista  sapientia  vel  istud  ens  sapiens  non  esset  omni- 
modo  independens 2. 

465.  Ex  dictis  Kantium  vides  argumentum  henologicum  ducere 
ex  sola  harmonia  complicata,  quae  ex  essentiis  rerum  necessario 
fluit.  Sic  demonstrat  non  solam  unitatem  principii  rerum,  sed 
etiam  eius  sapientiam.  Nos  ex  quavis  rerum  communione  argu- 
mentati  sumus,  sive  est  necessaria  sive  contingens,  sire  rationem 
harmoniae  complicatae  habet  sive  non.    Omnis  enim  rerum  unitas 


1  Id  minus  recte  a  Kantio  statuitur.  Nam  Deus  in  dementa  agere  non 
posset,  nisi  ab  ipso  exsisterent.  Nemo  enim  in  ullam  rem  vini  kabere  potest, 
nisi  aut  est  auctor  rei  aut  ab  auctore  potestatem  in  rem  accepit. 

2  Ber  einzig  moeliche  Beweiserund  etc.  2.  Abtb.  1.  Betr.  Nr.  2  et  Nr.  3  sub  4. 


278  Gap.  7.   De  argumentorum  theologicorum  impugnaticele. 

principii  unitatem  postulat.  Sapientiam  autem  principii  alii  dis- 
putationi  demonstrandam  reliquimus.  Kantii  igitur  demonstratio 
proxime  ad  teleologicam  accedit;  est  etiam  magis  particularis  et 
concreta  et  propterea  magis  viva  et  conceptui  vulgari  accommodata. 
Facile  enim  ab  harmonia  contingenti  ad  artificem,  qui  eam  com- 
posuit,  ab  harmonia  essentiali  ad  principium  essentiae  et  possibili- 
tatis  concludimus.  Contra  argumentum  henologicum  veterum  per 
ipsam  suam  magnificam  universalitatem  obscurius  videri  potest 
et  mentibus  subtilioribus  proportionatur. 

Nota.  Utile  esse  potest,  ut  aliquis  argumentum  henologicum  primo  sibi 
evolvat  rat-ione  Kantiana.  Si  sic  eius  vim  perspexit,  mens  acuitur,  ut  facilius 
intelligat  argumentum  generale ,  quod  nos  more  veterum  posuimus.  Iam  si 
cognovit  unitatem  possibilium  commune  eorum  fundamentum  actuale  postulare, 
ulterius  mens  praeparatur,  ut  capiat  possibile,  omnino  qua  tale,  in  sua  ventate 
et  realitate  subsistere  non  posse  sine  fondamento  actuali ,  id  quod  dixunus 
argumento  ideologico. 

ARTICULUS  XIII. 
DE  ARGOIEXTO  TELEOLOGICO  APUD  KAXTIOI. 

466.  Argumentum  teleologicum,  inquit  Kant,  summopere  semper 
aestimandum  est.  Nani  a)  proxime  accedit  ad  sensus  ideoque 
claram  vividamque  generat  persuasionem  et  captui  vulgari  egregie 
accommodatur  ;  b)  est  argumentum  naturale,  quo  homines  sponte 
utuntur,  et  propterea  est  antiquissimum  ;  e)  clarum  conceptum  dat 
Dei,  ut  est  summe  sapiens,  providus,  potens  mentemque  implet 
admiratione,  submissione,  adoratione *.  Idem  argumentum,  ut  in 
critica  rationis  purae  legimus,  studium  physices  vivificat,  quia  ad 
inquisitionem  finium  invitat  scientiamque  complet  ad  unitatem 
quandam  omnia  revocans. 

467.  Nihilominus  demonstratio,  prout  hucusque  exponebatur, 
gravibus  incommodis  obnoxia  erat.  Nempe  a)  perfectionem,  har- 
moniam  et  pulchritudinem  rerum  non  considerat  nisi  contingentem. 
Hinc  omnis  conspiratio,  quae  necessitati  debetur,  periculosa  contra 
argumentum  obiectio  evadit.  Insuper  voluntas  probationis  feliciter 
absolvendae  facile  seducit,  ut  necessariae  symmetriae  prò  con- 
tingentibus  habeantur. 

b)  Facile  studium  physices  impeditur.  Ubi  primum  aliqua 
rerum  dispositio  utilitatem  affert,  tota  Consilio  sapienti  Dei  ascribi- 
tur  neque  quaeritur,  an  forsan  leges  elementorum  universaliores  ne- 
cessario ad  illam  dispositionem  ducant  ;  et  ita  studium  legum  physi- 

1  Der  einzig  mogliche  Beweisgrund  etc.  2.  Abth.  5.  Betr.  Nr.  2. 


\ii.  18.    De  argomento  teleologico  apud  Kantiani.  279 

canini  detrimentum  patitur.  Ex.  gr.  utilitatibua  montium  enumeratis 
formationem  eorum  sapientiae  divinae  tribuunl  neque  ulteriua  in- 
quirunt;  et  tameu  observatìo  diligentìor  montea  necessario  legibue 
motus  universalibus,  quibus  terrae  corpus  subest,  fieri  manifestaret. 
ci  Non  demoiiBtratur  exsistere  Creatorem  elementorum ,  sed 
auctorem  dìspositionis  ordinatae,  quae  eis  contingens  est.  Praesertim 
infinitas  Dei  nullo  modo  probatur  *. 

468.  Ad  lias  Kantii  querelas  responderi  potcst:  a)  Etiam  veteres 
ordinem  rerum  necessarium,  quo  v.  gr.  legibus  mathematìcie  sub- 
sunt,  ab  online  contingenti  distinguebant,  etsi  minus  expresse  de 
hac  differenza  monebant.  Neque  in  argumento  teleologico  ex- 
ponendo necesse  est,  quantum  ordinis  liberae  dispositioni  Dei  et 
quantum  essentiis  elementorum  debeatur,  accurate  definire,  ne 
disputatio  evadat  intricatior  et  taediosa.  Satis  est,  si  ex  con- 
sideratione  ordinis  mundani  mirabiliter  complicati  evidenter  apparet 
plurimum  certe  harmoniae  libero  Dei  Consilio  esse  deputandum. 
Et  hoc  veteres  semper  praestiterunt.  —  Ceteroquin  non  magia 
cavendum  est,  ne  orcio  necessarius  prò  contingenti  habeatur,  quam 
ne  contingens  prò  necessario.  Hoc  alterimi  vitium  hodie  non  tam 
rarum  est,  ut  Kant  supponere  videtur. 

b)  Argumentum  teleologicum,  etiam  ut  a  veteribus  propone- 
batur,  nullo  modo  impedit,  quominus  rerum,  quarum  utilitatem 
cognovisti,  in  mundo  causas  efficientes  quaeras. 

e)  Haud  exiguum  contra  materialistas  et  omnes  atheos  lucrimi 
est,  si  elementa  a  suprema  quadam  sapientia  disposita  esse  de- 
monstratur.  Si  argumentum  teleologicum  apud  veteres  hoc  prae- 
stabat,  in  honore  habendum  est.  Deum  esse  Creatorem  et  esse 
ens  infinitum  aliis  argumentis  demonstrandum  recte  relinquere 
possumus.  —  Nihilominus ,  ut  n.  304.  diximus,  etiam  argumento 
teleologico  cognoscitur  Deum  esse  creatorem  rerum,  quia  Deus 
materiam  ordinare  non  posset,  nisi  eam  creasset. 

469.  Argumentum  teleologicum,  ita  pergit  Kant,  correctione  in- 
diget.  In  ordine  mundi  sedulo  elementum  contingens  et  elementum 
necessarium  distinguamus.  Ex  ordine  contingenti  concludimus  mun- 
dum  esse  ab  ente  sapienti  per  eius  sapieiitiam  tamquam  ab  ordina- 
tore ;  ex  ordine  necessario  efficimus  mundum  esse  ab  ente  sapienti  per 
eius  essentiam  tamquam  principio  possibilitatis.  Sic  demonstratum 
erit  Deum  esse  mundi  non  tantum  ordinatorem.  sed  etiam  creatorem  2. 

1  Der  einzig  mogliche  Beweisgrund  etc.  2.  Abth.  5.  Betr.  Nr.  2. 

2  Ibid.  Nr.  \ 


280  Gap.  7.   De  arguir» entorum  theologicoruni  impugnatione. 

Resp.  Non  nego  aliquem  recte  isto  modo  argumentari.  At 
tunc  non  solum  argumentum  teleologicum  proponit,  sed  simul 
henologicum.  Veteres  autem  vituperaci  non  debent ,  quod  argu- 
menta  separare  malebant. 

ARTICULUS  XIV. 
DE  ABGUHNTO  COSMOLOGICO  APUD  KANTIUM. 

470.  Argumentum  cosmologicum  Kant  onmino  reicit,  quia,  ut 
ait,  demonstrat  exsistentiam  entis  necessaria,  non  exsistentiam 
entis  infiniti.  Qui  ex  necessitate  infinitatem  Dei  colligunt,  in 
vitium  argumenti  ontologici  incidunt 1.  Nempe  si  ex  sola  con- 
ceptuum  analysi  notum  est,  id  quod  in  argumento  cosmologico 
dicitur,  omne  ens  necessarium  esse  realissimum,  etiam  notum  est 
aliquod  ens  realissimum  esse  necessarium.  Atqui,  quod  de  uno 
ente  realissimo  praedicatur,  de  omnibus  praedicari  potest,  quia 
entia  realissima  nulla  re  inter  se  differunt.  Ergo  notum  est  omne 
ens  realissimum  esse  necessarium,  et  quidem  notum  est  ex  sola 
conceptuum  analysi.  Hoc  autem  est  ipsum  principium  argumenti 
ontologici.  Ergo,  si  argumentum  cosmologicum  valet,  etiam  onto- 
logicum  :  atqui  hoc  non  valet  ;  ergo  neque  illud 2. 

Resp.  Concedimus  propositionem  :  „Ens  realissimum  est  ne- 
cessarium", terminorum  analysi  notam  esse.  Sed  inde  nihil  sequitur 
prò  argumento  ontologico.  Nam  illa  propositio  per  se  valet  tantum 
in  ordine  ideali  ;  ut  ad  ordinem  realem  transferatur,  probari  debet 
ens  realissimum  ex  parte  rei  exsistere  vel  illud  habere  saltem 
possibilitatem  adaequatam.  Similiter  propositio  :  „Ens  necessarium 
est  realissimum",  per  se  valet  tantum  in  ordine  ideali.  Ut  ad  ordi- 
nem realem  transferatur,  a  posteriori  probari  debet  ens  necessarium 
realiter  exsistere.  —  Ceterum  si  tibi  hoc  nostrum  responsum  non 
satisfaceret,  non  deberes  vim  argumenti  cosmologici  negare,  quae 
evidens  est,  sed  valorem  argumenti  ontologici  admittere. 

471.  Quae  Kant  praeterea  in  critica  rationis  purae  contra  argu- 
mentum cosmologicum  habet,  nullius  sunt  momenti,  quia  ex  prae- 
iudiciis  idealisticis  procedunt.     Sunt  autem  haec: 

a)  Principium  causalitatis  valet  tantum  intra  ambitum  rerum 
experientiae  subiectarum  neque  eius  usu  ad  Deum  transcendentem 
pervenni  potest.  —  De  hac  re  n.  113  sqq.  et  n.  145.  satis  diximus. 

1  Der  einzig  rnogliche  Beweisgrimd  etc.  3.  Abth.  Nr.  3. 

2  Kritìk  der  reinen  Verri.  Elementari.  2.  Thl.  2.  Abth.  2.  Buch  3.  Hauptst. 
5.  Abscbu. 


Art.  14.    De  argumento  cosmologioo  apud  Kantium.  281 

lo  De  impossibilitate  numeri  infiniti  nil  statuere  debemus, 
(iiimn  hic  mimerus  experientiam  fugiat;  minime  etiam  ex  impossi- 
bilitate huius  numeri  praesumpta  ordinerà  experientiae  excedere 
licet,  ut  ad  Deum  transcendentem  perveniatur. 

Resp.  Valor  argumenti  cosmologici  non  pendei  al>  impossi- 
bilitate numeri  infiniti.  —  Utrum  autem  hic  aumerus  sii  possibilis 
necne,  secundum  evidentiam  obiectivam  iudicandum  est.  Neque, 
quia  Kant  in  empirismum  proclamare  placuit,  nos  impedimur,  quo- 
niinus  iure  hunc  numerum  reiciamus,  quando  eius  impossibilitas 
principiis  analyticis  demonstratur.  Non  desunt  autem  ista  principia. 

e)  Mens  se  ipsam  decipit,  quando  in  conceptu  entis  necessari] 
quiescit.  Hoc  enim  dicunt  esse  ens,  quod  a  nulla  condicione  pendei  ; 
sic  tandem  mentem  bene  quiescere  putant,  quia  ulteriorem  iam 
condicionem  inquirere  non  debet.  Sed  quies  est  fallax.  Illa  negatio 
condicionum  praerequisitarum  mentem  nihil  iuvat  neque  conceptum 
nostrum  complet.  quum  nos  necessitatem  non  concipiamus,  nisi 
quando  videmus  condiciones  praerequisitas  esse  impletas. 

Resp.  Recte  in  ente  necessario  inquisitio  causarum  quiescit, 
quia  supra  hoc  nihil  inquirendum  esse  scitur.  Restai  solum,  ut 
natura  et  modus  operandi  causae  primae  accuratius  investigentur 
et  causae  mediae  inveniantur.  —  Multimi  etiam  ista  condicionum 
praerequisitarum  negatio  mentem  iuvat.  Magna  enim  est  scientia 
scire  Deum  esse  independentissimum.  Veruni  est  nos  modum 
necessitatis  exsistentiae  divinae  non  perfecte  comprehendere  :  sed 
multum  est  scire  eam  esse,  etsi  modum,  quo  sit,  ignoramus.  Itaque, 
ut  necessitatem  entis  dependentis  perfecte  cognoscamus,  condiciones, 
a  quibus  eius  necessitas  pendet,  novisse  debemus;  necessitatem 
autem  entis  independentis  prò  modulo  nostro  sufficienter  cognovimus, 
quando  scimus  illud  non  posse  non  esse  neque  ab  ulla  condicione 
pendere.  Ita  etiam.  ut  conclusionem  perfecte  noverimus,  prae- 
missae  et  principia,  a  quibus  conclusio  pendet,  nota  esse  debent; 
sed  prima  principia  ex  prioribus  non  cognoscuntur. 

Haec  sunt  quattuor  rationes,  propter  quas  Kant  argumentum 
cosmologicum  nidum  esse  dicit  arrogantiis  dialecticis  plenum 1. 
Haec  sunt  quattuor  argumenta  celeberrima,  quibus  caece  fidunt 
omnes,  qui  argumenta  theologica  nihil  valere  a  Kantio  demonstra- 
tum  esse  cotidie  repetunt. 


1  rIn   diesem  kosmologisehen  Argoment    halt   sich    ein   ganzes  ^Nest    von 
dialektiscken  Anmassungen  verborgen"    (Kritik  der  reìnen  Vern.  1.  e). 


282       Gap.  7.   De  argumentorum  theologicorum  impugnatione.   Art.  15. 

ARTICULUS  XV. 
DE  ARGUMENTIS  MORALIBUS  APUD  KANTIUM. 

472.  Ante  periodimi  criticismi  Kant  argumenta  moralia  non  con- 
siderabat.  Ex  reliquis  argumentis  cosmologicum  reiciebat ,  quasi  ab 
ontologico  non  differret.  Item  argumentum  teleologicum  ei  non  satis- 
faciebat,  quia,  ut  infinitatem  Dei  probes,  ad  cosmologicum  et  inde  iterum 
ad  ontologicum  confugere  debes.  Relinquitur  unum  argumentum  efficax, 
ideologicum  dico,  quod  considerationibus  henologicis  ornatur  et  pei'ficitur. 
Etiam  argumentum  teleologicum  corrigi  potest,  sed  tunc  ab  isto  argu- 
mento  unice  efficaci  non  differre  videtur. 

Tempore  criticismi  Kant  illius  argumenti ,  quod  olim  ei  visum 
fuerat  unice  efficax,  non  ampline  rationem  habebat.  Argumenta  cosmo- 
logicum et  teleologicum  propter  easdem  praecipue  rationes,  atque  antea, 
improbabat;  neque  de  teleologico  corrigendo  iam  cogitabat.  Sed  nunc 
considerationes  morales  olim  neglectas  adhibebat,  ut  exsistentiam  Dei 
statueret.     Videamus,  quomodo  ei  res  successerit. 

Ratio,  inquit,  practica  exigit,  ut  ad  summum  bonum  magis  et  magis 
accedamus.  Hic  igitur  accessus  magis  et  magis  perfectus  possibilis  esse 
debet.  Atqui  bonum  summum  duplici  constat  elemento  :  virtute ,  quae 
est  pars  eius  praecipua,  et  beatitudine  virtuti  proportionata.  Harmonia 
autem  perfecta  inter  virtutem  et  beatitudinem  esse  non  potest  nisi  per 
aliquem  auctorem  ordinis  physici.  Nimirum  natura  hanc  harmoniam  per 
se  non  operatur,  quia  ipsa  non  habet  causalitatem  secundum  leges  niora- 
litatis.  Iam  vero  ille  auctor  mundi  intellectu  et  voluntate  causare  debet, 
quia  secus  virtutem  hominis  aestimare  et  debitam  beatitudinem  conferre 
non  posset.  Exsistit  ergo  mundi  causa  suprema  intellectu  et  voluntate 
praedita,  quae  est  Deus  '. 

Resp.  Argumentum,  prout  a  Kantio  ponitur,  inefficax  est,  quia 
falsa  nititur  definitione  summi  boni  a  nobis  consequendi  et  inde  falso 
postulatimi  rationis  practicae  confingit.  Vera  demonstratio  sic  ponitur: 
„Debet  esse  sanctio  sufficiens  legis  moralis;  ergo  exsistit  supremus  iudex, 
qui  omnibus  pi*o  merito  retribuit."  At  sic  rem  non  intellexit  Kant,  qui 
legem  et  sanctionem  superioris  in  ordine  lionestatis  non  agnoscit,  sed 
autonomiam  rationis  practicae  defendit 2. 

473.  Postquam  Kant  exsistentiam  Dei  dicto  modo  stabilivit,  multus 
est  in  eo,  ut  nobis  persuadeat  illuni  discursum  non  esse  demonstrationem 
speculativam  proprie  dictam.  Ille  discursus,  inquit,  non  gignit  scientiam, 
sed  fidem;  exsistentia  Dei  non  est  thesis  tlieoretica,  sed  postulatimi 
rationis  practicae  e.  i.  p. 3 


1  Kritik  der  prakt.  Vern.  1.  Thl.  2.  Buch  2.  Hauptst.  Nr.  5. 

2  Cf.  Meyee,  Inst.  iur.  nat.  n.  253  sqq. 

3  Kritik  der  prakt.  Vern.  1.  e.  Nr.  5—7. 


Gap.  8.   Art.  1.  Praemitttmtor  qnaedam  ad  quaestionem  de  essentia  Dei.     283 

Besp.     Principimi]  est  rationis  theoreticj videna  postulata  rationia 

practicae   non   posse   ossi'   mania.     Etaque   si   Kantii    disctrvsue    genuino 
postulato  rationia  practicae  niteretur,  vere  demonetrativue  essai  ei   a 
tiam  gigneret.     Quae  Kant  contradicit ,    ex   opinionibue  praeiudicati 
falsis  empirismi  (ve!  idealismi  transcendentalis)  procedunt. 


CAPUT  Vili. 
DE  ESSENTIA  DEI  METAPHYSICA. 


PROLOGUS. 

474.  Huius  capitis  tres  erunt  articuli: 

Articulus   I.    Praemittuntur     quaedam     ad     quaestionem    de 
essentia  Dei. 
„         IT.    Quae  sit  essentia  Dei. 
,        III.    Obiectiones   contra   thesim    statutam  solvuntur. 

ARTICULUS  I. 

PRAEMITTOTl  R   QUAEDAM  AD   QUAESTIOXEU 
DE  ESSEXTIA  DEI. 

475.  Essentia  defìniri  solet  :  id,  quo  (insito)  res  est  (primo)  id, 
quod  est.  Plenius  dici  potest:  essentia  est  id,  quo  res  primum 
intrinsecus  constituitur,  in  proprio  ordine  collocatur  et  ab  omnibus 
aliis  diversi  ordinis  distinguiti^  :  est  igitur  id,  quod  rationem  sui 
in  alio  intrinseco  praevio  non  habet,  et  ipsum  est  fundamentum 
et  radix  ceterorum  omnium,  quae  rei  necessario  insunt. 

Essentia  igitur  est:  a)  Forma  rei  intrinseca;  et  sic  essentia 
differt  v.  gr.  a  causa  rei  efficiente,  b)  Forma  rei  necessari", 
et  sic  differt  ab  accidentibus ,  quae  rei  contingenter  insunt  et 
manente  eadem  re  in  ea  esse  cessare  possunt.  Essentia  unitari 
non  potest,  quin  res  desinat  esse  eadem.  e)  Forma  rei  prima, 
et  sic  differt  a  proprietatibus,  quae  rei  necessario  quidem  insunt, 
sed  rationem  sui  in  aliquo  intrinseco  praevio  habent.  Ex.  gr. 
nomini  necessario  inest  ridendi  facultas,  quae  cessare  non  potest, 
quin  destruatur  homo.  Neque  tamen  haec  facultas  essentiam 
hominis  constituit,  quia  in  aliqua  ratione  priori  fundatur.  Nempe 
ideo  est  in  nomine  ridendi  facultas,  quia  est  animai  rationale. 
d)  Forma  rei  completa,    et   sic   differt   a   nota   essentiali   partiali. 


284  Cap.  8.   De  essentia  Dei  metaphysica. 

Ximirum  essentia  est  collectio  omnium  notarum,  quae  necessariae 
sunt ,  ut  ex  iis ,  tamquam  prioribus  cetera ,  quae  rei  necessario 
insunt,  deducantur,  i.  e.  ex  essentia  intelligitur,  cur  proprietates 
rei  inesse  debeant  et  cur  contingentia  inesse  possint.  Itaque 
essentia  hominis  non  est  solum  animai  neque  solum  rationale, 
sed  animai  rationale.  Utrumque  enim  requiritur,  ut  in  homine 
esse  debeat  v.  gr.  facultas  ridendi;  si  enim  homo  esset  mera 
intelligentia,  ut  angelus,  aut  merum  animai,  ut  brutum,  risibilis 
non  esset. 

476.  Essentia  alia  est  individualis }  qua  res  est  hoc  et  tale 
individuimi;  alia  specifica,  qua  res  est  in  tali  specie  entis;  alia 
fj  e  nerica,  qua  res  est  in  tali  genere  entis.  Essentia  individua  a 
specifica  differt  per  solam  additionem  haecceitatis.  —  De  Deo  hoc 
capite  quaerimus  essentiam  specificam,  quam  simul  esse  indivi- 
dualem  de  unitate  Dei  disputantes  videbimus. 

477.  Ad  rem  primo  constituendam  varia  dementa  concurrere 
solent.  Hinc  essentiae  rerum  partibus  componuntur.  Possumus 
autem  essentiam  concipere  ut  compositam  solis  partibus  meta- 
physicis;  aut  distinguimus  partes  essentiae  physicas.  Itaque  alia 
est  essentia  metaphysica,  quae  describitur  per  partes  metaphysicas 
i.  e.  sola  ratione  sive  conceptu  distinctas;  alia  pliysica,  quae 
describitur  per  partes  physicas  i.  e.  realiter  distinctas.  V.  gr. 
essentia  physica  hominis  est,  ut  sit  substantia  ex  corpore  et  anima 
spirituali  composita;  essentia  metaphysica  est  animai  rationale. 
Discrimen  igitur  essentiae  physicae  et  metaphysicae  minus  rem 
quam  modum  defìniendi  spectat.  —  In  hoc  capite  agitur  de  essentia 
Dei  metaphysica. 

478.  In  quaestione  de  essentia  Dei  ante  omnia  notandum  est 
nos,  quamvis  Deus,  ut  videbimus,  sit  simplicissimus  et  omnem 
compositionem  sive  physicam  sive  metaphysicam  excludat,  varias 
Dei  perfectiones  non  sine  fundamento  obiectivo  discernere,  quoniam 
ad  Dei  cognitionem  non  assurgimus  nisi  contemplatione  creaturarum 
ideoque  naturam  ipsam  simplicissimam  nisi  sub  multis  inadaequatis 
notionibus  perfectionum  non  concipimus.  Sicut  autem  in  creaturis, 
ex  quibus  nos  perfectionum  divinarum  conceptus  sumimus,  illae 
perfectiones  non  solum  distinctae  sunt  inter  se,  sed  mutuo  sub- 
ordinantur,  ut  alia  proprietas  ex  alia  priori  resultet,  donec  ad 
essentiam  metaphysicam  perveniatur,  quae  est  principium  omnium  : 
ita,  quando  istas  perfectiones  in  Deo  intelligimus ,  non  iudicamus 
quidem   aliam   ex   alia  proprie  oriri,   quum  non  sit  tanta  earum 


Art.  1.    Praemittuntar  quaedam  ad  quaestionem  de  essentia  Dei.      285 

distinctio;  tamen  ratio  inadaequata  alia,  u1  a  nobis  concipitur, 
suppone  aliam  et  ab  ea  tamquam  a  principio  suo  pendet.  E2z.gr. 
licci  in  Deo  ùlcin  sit  osse  intelligentoni  et  esse  volentem,  tamen, 
quando  conceptibus  distinctis  haec  intelligimus ,  propter  ipsam 
naturani  rei  non  possumus  voluntatem  concipere  nisi  tamquam 
consectarium  intellectus.  Itaque  ordinem  quendam  divinarum  per- 
fectionum, prout  a  nobis  inadaequate  intelliguntur,  non  sino  funda- 
nicnto  obiectivo  concipimus,  similiter  atque  in  creaturis  ex  essentia 
proprietates  et  ex  primariis  proprietatibus  secundariac  pullulant. 
Non  obstante  igitur  summa  Dei  simplicitate  iure  quaeri  potest, 
ninii  inter  multiplices  rationes,  quas  mentis  nostrae  imbecillìtas 
in  Deo  distinguit,  aliqua  assignari  possit,  quae  sit  quasi  radix 
ceterarum ,  ut  hae  omnes  ex  ipsa  quasi  a  priori  demonstrentur. 
Quod  si  eiusmodi  ratio  in  Deo  invenitur,  essentia  eius  metaphysica 
appellanda  erit;  nani  haec  ratio  piane  analogice  se  habet,  ut 
essentia  in  creaturis.  Tota  igitur  haec  de  essentia  Dei  meta- 
physica disputatio  est  methodica;  quaeritur  enim,  quod  sit  prin- 
cipium,  ex  quo  attributa  Dei  omnia  quasi  a  priori  deriventur. 

479.  Neque  censendum  est  hanc  disputationem  omni  utilitate 
carere.  Optime  enim  Card.  Franzelin:  „Sicut  distinctio  perfectionum 
Dei  secundum  diversas  rationes  necessaria  est,  ut  defectum  in- 
tensionis  unius  conceptus  nostri  extensio  per  conceptus  plures 
aliquatenus  suppleat  :  ita  determinatio,  quid  in  Deo  instar  essentiae 
declarato  modo  concipi  debeat,  conciliabit  unitatem  multiplicitati 
rationum,  sub  quibus  Dei  perfectiones  cogitamus,  cognitionemque 
nostram  reddet  profundiorem  ac  simplicitati  sui  obiecti  magis 
accommodatam."  1 

480.  De  essentia  Dei  metaphysica  variae  sunt  scholasticorum 
sententiae.  Quidam  essentiam  Dei  reponunt  in  infinitate:  quam 
intelligunt  alii  extensivam  sire  cumulum  et  complexum  omnium, 
quae  esse  possunt,  perfectionum  (ita  nominales):  alii  intenswam, 
vi  cuius.  quidquid  in  Deo  est,  fine  caret;  alii  raUicalem,  quae  est 
exigentia  divini  esse,  ut  omnes  perfectiones,  et  quidem  summo 
gradii,  possideat  (ita  multi  Scotistae).     Cf.  n.  525. 

Quidam  hanc  essentiam  collocant  in  intellectivo:  quod 
intelligunt  alii  radicale,  quod  est  exigentia  divini  esse,  ut  possideat 
intellectum,  qui  omnia  intelligendo  attingat  eo  ipso,  quia  sunt 
intelligibilia  ;  alii  in  adii  primo  sive  facultatem  intellectivam  ;  alii 


1  De  Deo  imo  thes.  20.  sub  I.  in  fine. 


286  Gap.  8.   De  essentia  Dei  metaphysica. 

in  actu  secando,  ut  Deus  sit  ens  sumrae  et  actualissime  intelligens 
(ita  multi  Thomistae). 

Communius,  ut  videtur,  essentia  Dei  constituitur  in  a  se  ita  te. 

481.  Breviter  hic  indicandum  est,  quae  sit  essentia  Dei  physica. 
Haee  intelligitur  essentia  Dei,  ut  partibus  physicis  describitur. 
Itaque  quum  Deus  sit  simplicissimus ,  tamquam  eius  essentia 
physica  poni  debet  una  illa  simplicissima  et  infinita  substantia 
suprema  sive  cumulus  omnium  perfectionum,  quae  Deo  insunt. 

ARTICULUS  II. 
QUAE  SIT  ESSENTIA  DEI. 

TheSÌS  XIX.  Essentia  Dei  metaphysica  in  hoc  consistit, 
quod  est  ens  a  se. 

482.  Probatur.  Arg.  1.  Ut  aliquid  dicatur  essentia  Dei  meta- 
physica, requiritur  et  sufficit:  a)  ut  sit  perfectio  Deo  intrinseca; 
b)  ut  Deo  necessario  insit;  e)  ut  in  nullo  priori  radicem  habeat; 
d)  ut  ex  ipso  reliqua,  quae  Deo  necessario  insunt,  quasi  a  priori 
deriventur.  Atqui  haec  quattuor  in  aseitate  implentur.  Ergo  aseitas 
est  essentia  Dei  metaphysica. 

Prob.  Min.  1.  p.  Aseitas  proxime  significat  negationem  originis 
(nempe  haec  negatio  a  lingua  nostra  sub  forma  originis  ita  ex- 
primitur,  ac  si  esse  divinum  a  se  ipso  fiat).  In  thesi  autem  paulo 
aliter  intelligimus.  Aseitas,  ut  hic  sumitur,  non  est  negatio,  sed 
exsistere  Deo  proprium.  Haec  Dei  exsistentia  speciali  nomine 
vocatur  aseitas,  quia  valde  differt  ab  omni  creata  exsistentia. 
Videi,  exsistentia  divina,  quum  non  sit  ab  alio,  etiam  non  est  in 
alio,  quum  contra  exsistentia  creata,  ut  est  ab  alio,  ita  etiam  in 
essentia  tamquam  actus  in  potentia  recipiatur.  —  Itaque  si  Deum 
defìnimus  ens  a  se,  sensus  est  Deum  esse  ens,  cuius  essentia  est 
exsistentia  (irrecepta).  Et  sic  patet  aseitatem  esse  perfectionem 
Deo  intrinsecam;  nani  exsistentia  sine  dubio  est  perfectio  intrinseca. 

At,  si  ita  res  se  habet,  cur  non  potius  Deum  defìnimus  „esse 
ipsum"  vel  „esse  irreceptum"  vel  „esse  per  se  subsistens"  ?  Hae 
quidem  definitiones  quoad  rem  ab  illa ,  quam  nos  cimi  magnis 
auctoribus  dedimus ,  non  differunt  ;  sed  quantum  ad  formam  dic- 
tionis,  nostra  commodior  est.  Nimirum  logici  definitionem  volunt 
esse  per  genus  proximum  et  differentiam  specificam.  Nunc  definitio, 
quae  in  thesi  datur,  dare  rationem  entis  quasi  genus  proximum 
et  aseitatem   per  modum  differentiae   cuiusdam   exhibet;   id  quod 


Art.  2.  Quae  bìI  essentia  Dei.  •  287 

in   aliis   definitionibus   minus  belle  8e  habet.     Bene  autem   aotio 

cntis  universalissima  quasi  genus  ponitur,  ut   Deus  dicatur  ene  .1 

timi  substantia  a  se  vel  vivens  a  se  vel  spirìtus  a  se.    Quippe 

in  universi)  ordino  cntis  nulla  est  differentia  prior  ve]  tnaior  (inani 
ea,  qua  ens  divinum  et  creatum  discriminantur.  [taque  in  divisione 
entis  statini  primo  loco  Deus  tamquam  ens  a  se  a  communione 
reliquorum  cut  inni,  quae  sunt  ab  alio,  separandus  est,  ut  haec 
deinde  seorsim  per  substantìam  et  accidens  et  reliqua  infoi 
genera  ei  species  dividantur  et  ordinentur.  Praeterea  rationes 
substantiae,  viventis,  spiritus  in  Deo  ex  aseitate  quasi  a  priori 
deducuntur  et  ideo  in  definitione  poni  non  debent. 

Prob.  Min.  V.  p.  Aseitas  necessario  in  Deo  est.  Nam  aseitas 
est  exsistentia  Dei.  Exsistentia  autem  in  Deo  necessario  inest. 
Deus  enim  est  ens  a  se.  Ens  autem,  quod  est  a  se,  non  habet 
prius,  a  quo  exsistentiam  recipiat.  Propterea  ens  a  se  est  ens 
necessarium,  quod  non  potest  non  exsistere.  Nimirum  „onme," 
inquit  S.  Thomas,  „quod  est  possibile  esse  et  non  esse,  indiget 
aliquo  alio,  quod  faciat  ipsum  esse,  quia,  quantum  est  in  se,  se 
habet  ad  utrumque.  Quod  autem  facit  aliquid  esse,  est  prius  eo. 
Ergo  omni,  quod  est  possibile  esse  et  non  esse,  est  aliquid  prius. 
Deo  autem  non  est  aliquid  prius.  Ergo  non  est  possibile  ipsum 
esse  et  non  esse,  sed  necesse  est  eum  esse" 1. 

Prob.  Min.  S.  p.  Aseitas  in  nullo  priori  attributo  divino 
radicatur.  Namque  aseitas  est  exsistentia  Dei.  Exsistentia  autem 
alicuius  rei  numquam  oritur  ex  aliis  principiis  rei  intrinsecis 
solis.  Nam  ad  exsistentiam  rei  ea,  quae  sunt  in  re,  comparantur 
sicut  ad  actum  potentia  ;  ex  mera  autem  potentia  numquam  actus 
oritur.  Ergo  aseitas,  quum  in  Deo  sit  aliquid  intrinsecum  et 
necessarium  neque  in  aliquo  priori  radicem  habeat,  certe  ad  notas 
Deum  quasi  constituentes  pertinet  i.  e.  aseitas  sive  exsistentia 
non  est  praeter  essentiam  Dei  metaphysicam.  Optime  S.  Thomas: 
„Quidquid  est  in  aliquo,  quod  est  praeter  essentiam2  eius,  oportet 

causatimi  vel  a  principiis  essentiae,  sicut  accidentia  propria 
eonsequentia  speciem  (ut  risibile  consequitur  hominem  et  causatur 
ex  principiis  essentialibus  speciei),  vel  ab  aliquo  exteriori,  sicut 
calor  in  aqua  causatur  ab  igne.  Si  igitur  ipsum  esse  [=  exsistere] 
rei  sit  aliud  ab  eius  essentia,  necesse  est,  quod  esse  illius  rei  vel 

1  Comp.  theol.  ad  fr.  Reginaldum  e.  6. 

2  Essentiam  S.  Doctor  hic  proxime  intelligere  videtur  physiearn.  Tamen 
ea,  qaae  dicit,  ex  aequo  valent  de  e>seutia  metaphysica. 


288  ^'aP-  £•   De  essentia  Dei  metaphysica. 

sit  causatimi  ab  aliquo  exteriori  vel  a  principiis  essentialibus  eiusdem 
rei.  Impossibile  est  autem ,  quod  esse  sit  causatimi  tantum  ex 
principiis  essentialibus  rei,  quia  nulla  res  sufficit,  quod  sit  sita 
causa  essendi,  si  habeat  esse  causatum.  Oportet  ergo,  quod  illud, 
cuius  esse  est  aliud  ab  essentia  sua,  habeat  esse  causatum  ab  ab"o. 
Hoc  autem  non  potest  dici  de  Deo,  quia  Deum  dicimus  esse  primam 
causam  efficientem.  Impossibile  est  ergo,  quod  in  Deo  sit  aliud 
esse  et  aliud  eius  essentia.  " 1  —  Ex  dictis  etiam  clarius  demon- 
stratum  habes,  quod  antea  obiter  tetegimus,  exsistentiam  Dei  esse 
irreceptam  sive  rationem  aseitatis  habere;  nempe  exsistentia  Dei 
in  essentia  priori  non  recipitur,  sed  ipsa  essentiam  primo  constituit. 

Prob.  Min.  4.  p.  Vi  aseitatis  solius  Deus  exsistit,  quia  ex- 
sistentia Dei  a  nullo  alio,  sive  est  Deo  intrinsecum  sive  extrinsecum, 
causatur  vel  ullo  modo  quasi  radicatur,  sed  exsistentia  Dei  sive 
aseitas  sibi  ipsa  est  sola  ratio  et  ultima  radix.  Atqui  id ,  quod 
solum  et  independenter  determinat  exsistentiam  rei,  detenninat 
etiam  modum  exsistendi  illi  rei  necessarium  et  proprium,  quum  ex- 
sistentia rei  sine  ilio  modo  proprio  esse  non  possit.  Ergo  vi  aseitatis 
modus  exsistendi,  qui  est  Deo  proprius,  cleterminatur,  i.  e.  ex  aseitate 
omnia  attributa,  quae  perfectionem  Dei  necessariam  describunt, 
quasi  a  priori  oriuntur.  —  Propterea  aseitas  non  tantum  non  est 
praeter  essentiam  Dei  metaphysicam,  sed  ipsa  sola  totam  constituit. 
483.  Arg.  2.  Deus  est  principium  omnis  entis ,  ut  constat 
argumento  henologico  ;  in  divinis  iterimi  essentia  metaphysica  prin- 
cipatum  tenet;  ergo  essentia  divina  est  in  ordine  entis  simpliciter 
primum.  Primum  autem  debet  esse  actualissimum  ;  in  tantum 
enim  aliquid  principiat,  in  quantum  est  actu.  Iam  exsistere  reliquia 
omnibus  actualius  est  ;  nani  ad  exsistentiam  omnia  possibilia  com- 
parantur,  sicut  potentia  ad  actum.  Ergo  essentia  Dei  est  exsistere.  — 
Illud  autem  exsistere,  quod  est  essentia  neque  in  essentia  recipitur, 
est   esse  irreceptum   sive  aseitas.     Ergo  essentia  Dei  est  aseitas. 

Ad  rem  S.  Thomas:  ..Ipsum  esse2  est  perfectissimum  omnium. 
Comparatili'  enim  ad  omnia,  ut  actus.     Xihil  enim  habet  actuali- 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  3.  a.  4. 

2  „ Ipsum  esse"  hoc  loco  significat  id,  quod  est  graece  rò  elvac.  Videlicet 
pronomen  ,,  ipsum"  apud  S.  Thomam  saepissime  rationem  articuli  habet.  Loco 
huius  pronominis  interdum  etiam  tamquam  articulus  ponitur  „id,  quod  est* 
v.  gr.  id,  quod  est  scire  =  rò  eìdévcu.  Itaqne  „ ipsum  esse"  apud  S.  Thomam  modo 
significat  tò  shai  generatim  sumptum,  modo  esse  subsistens  sive  esse  divinimi  ; 
ad  verum  sensum  eruendum  in  singulis  casibus  consulendus  est  contextu.s. 


Art.  2.   Quae  sii  essentia  Dei.  289 

tatem,  nisi  in  quantum  est.  Onde  Ipsum  esse  est  actualìtas 
omnium  rerum  et  etùun  ipsarum  formarum."  ' 

484.  Arg.  8.  (Ex  perfectione  Dei  infinita.)  Deus,  ut  videbimus, 
omnes  perfectìones  eontinet,  quae  aliquam  rem  aobilitare  possunt. 
Itaque  essentia  eius  metaphysica,  ex  qua  hae  perfectìones  quasi 
oriuntur,  debet  esse  aliqua  ratio,  quae  es  aequo  se  habet  ad  omnes 
perfectìones  possibiles  et  in  aingulis  perfectionibus  eodem  modo 
mvenitur.  Atqui  eiusmodi  ratio  nulla  assignari  potest,  nisi  „esse". 
Ergo  ..esse"  est  essentia  Dei,  et  quidem,  ut  patet,  non  esse 
potenti;! Le,  sed  esse  actuale  sive  exsistere.  Exsistere  autem,  quod 
esi  essentia  neque  in  essentia  recipitur,  appellatur  aseitas.  Igitur 
essentia  Dei  est  aseitas. 

485.  Arg.  4.  (Ex  summa  Dei  immaterialitate.  )  Auctores  potis- 
sima Dei  attributa  haud  raro  ex  summa  eius  immaterialitate  quasi 
;i  priori  derivant.  Ergo  essentia  Dei  metaphysica  debet  esse  aliquid, 
quod  materialitati  universalissime  et  summopere  opponitur.  Iam 
vero  materiae  niliil  magia  et  universalius  opponitur  quam  esse. 
Ut  enim  materia  universaliter  dicit  potentialitatem,  ita  esse  dicit 
actualitatem.   Ergo  essentia  Dei  metaphysica  est  esse  sive  aseitas. 

486.  Arg.  5.  (Ex  refutatione  aliarum  sententiarum.)  Si  aseitas 
non  esset  essentia  Dei,  intellectivum  vel  infinitas  esset  (supponimus 
enim  aliquam  ex  opinionibus  scholasticorum  supra  recensitis  esse 
veram).     Atqui  neutrum  dici  potest. 

a)  Prob.  Mi  fi.  utraque  p.  simul.  Intelligere  et  infinitas  ex 
aseitate  tamquam  a  priori  oriuntur,  ut  in  argumento  primo  theseos 
vidimus.  Ergo  non  pertinent  ad  essentiam  Dei  metaphysicam 
constituendam. 

b)  Prob.  Min.  1.  p.  In  intellectivo  multa  attributa  Dei,  ut 
aeternitas,  immensitas  non  fundantur.  —  Praeterea  intellectivum 
supponit  obiectum  formale,  tamquam  id,  quod  est  prius  et  intel- 
lectum  specificat.  Obiectum  autem  formale  divini  intellectus  est 
essentia  Dei,  ut  omnes  concedunt.  Ergo  secundum  nostrum  con- 
cipiendi  modum  essentia  Dei  aliqualiter  ab  intellectivo  distinguitur 
eoque  prior  est. 

Prob.  Min.  2.  p.  Infinitas  aut  inteUigitur  extensiva,  et  tunc 
falso  asseritur  omnes  perfectiones  aeque  principaliter  Deo  con- 
venire (haec  infinitas  est  essentia  Dei  physica,  non  metaphysica); 
aut  intensiva,  et  haec  non  est  primum,  sed  sequitur  singulas  per- 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  4.  a.  1.  ad  3.    Cf.  etiam  ìbid.  q.  3.  a.  4.  secundo. 
Hontheim,  Theodicaea.  19 


290  Gap.  8.   De  essentia  Dei  metaphysica. 

fectiones,  similiter  atque  quantitas  rem  quantam  ;  aut  radicali»,  et 
tunc  explicandum  restat,  quae  sit  illa  proprietas  divinae  naturao, 
ratione  cuius  oportet  eam  esse  infinite  perfectam  (invenitur  autem 
hanc  proprietatem  esse  aseitatem,  et  sic  haec  sententia,  si  recte 
evolvitur,  a  nostra  non  differt). 

487.  Arg.  6.  (Ex  auctoritate.)  Deus  in  Sacra  Scriptura,  apud 
S.  Patres  et  theologos  tamquam  nomine  maxime  proprio  appellatur 
„is,  qui  est".  Propria  autem  nomina  quidditatem  rei  indicare 
debent.  Ergo  essentia  Dei  est  esse  (exsistere)  sive  aseitas.  — 
Huic  sententiae  etiam  S.  Thomas  suffragatur:  „In  Deo  ipsum  esse 
suum  est  sua  quidditas.  Et  ideo  nomen,  quod  sumitur  ab  esse, 
proprie  nominat  ipsum,  et  est  proprium  nomen  eius,  sicut  proprium 
nomen  hominis,  quod  sumitur  a  quidditate  sua.  " 1 

488.  Nota.  1.  Vix  opus  est,  ut  expresse  moneamus  Dei  non  esse  ullam 
definitionem  stricte  dictam.  Nam  in  Deo  non  potest  esse  proprie  genus  et 
differentia,  quia  haec  faciunt  compositionem  metaphysicam ,  quae  in  Deo  nulla 
est.  Deinde  genus  debet  pluribus  speciebus  univoce  convenire;  de  Deo  autem 
et  iis,  quae  sunt  praeter  ipsum,  nihil  univoce  praedicatur.  Denique  ratio  entis. 
quae  in  definitione  Dei  per  modum  entis  ponitur,  non  est  generica,  ut  logici 
probant.  Nihilominus  si  Deum  dicimus  ens  a  se  eum  quasi  definimus,  quia 
essentiam  eius  metaphysicam  indicamus  per  rationem  entis ,  quae  est  de- 
terminabilis  i.  e.  quasi  generica,  et  per  rationem  aseitatis,  quae  est  determinans  i.  e. 
quasi  specificans,  sicut  res  creata  definitur  per  genus  et  differentiam  specificam. 

2.  Neque  in  Deo  stricte  loquendo  est  essentia  metaphysica.  Essentiae 
enim  est,  ut  cum  proprietatibus,  quae  ex  ea  proficiscuntur,  compositionem  faciat 
saltem  metaphysicam  ;  haec  autem  in  Deo  non  invenitur.  Tamen  aseitas  est 
quasi  essentia  Dei  metaphysica,  quia  ex  ea  reliqua  attributa  Dei,  prout  a  nobis 
cognoscuntur,  oriuntur. 

489.  Corollari um.  Ex  dictis  in  Deo  inter  essentiam  et  exsistentiam 
non  esse  nisi  distinctionem  pure  mentalem  habes.  Nam  essentia  et  exsistentia 
in  Deo  non  sunt  nisi  diversa  nomina  eiusdem  rationis  conceptae,  quae  est  aseitas 
sive  esse  subsistens.  Contra  in  creaturis  inter  utramque  saltem  est  distinctio 
virtualis  perfecta ,  quia  essentia  esse  potest  in  statu  purae  possibilitatis  sine 
exsistentia.  Immo  quidam  hanc  distinctionem  in  creatis  esse  realem  de- 
monstrare  conantur. 

ARTICULUS  III. 
OBIECTIONES  CONTRA  THESIM  STATUTAM  SOLVUNTUR. 

490.  Obi.  1.  Id  in  quavis  re  ut  essentia  consideratur,  quod  a  rebus 
aliis  eam  distinguit  et  tamquam  ratio  ceterorum ,  quae  rei  insunt ,  con- 
cipitur.  Atqui  „intellectio  subsistens"  Deum  distinguit  ab  omni  re  creata 
sive  corporea  sive  incorporea.   Nimirum  res  corporeae  onmino  intellectu 


1  In  sent.  1.  1.  dist.  8.  q.  1.  a.  1. 


Art.  3.  Obiectioncs  contra  fchesim  Btatutam  solvuntur.  291 

careni  ;  mentes  autem  creataa  intellectioncin  quidem  habent,  sed  inni  rab- 
sistentem,  quia  eonm  intellectio  tamauam  actus  in  aliqua  potentia  re- 
oipitur.  Badern  intellectio  subsistens  est  ratio,  cut  ceterae  perfectionee 
de  Deo  praedicentur.  Noque  enim  cogitari  potest  intellectio  BUbaistens, 
quae  non  sit  ipsa  vita,  ipsum  esse  etc. 

Besp.  Intellectio  subsistens  est  quidem  ratio  Deum  ab  onini  alia 
re  distinguens ,  sed  non  est  ratio ,  cut  ceterae  perfectiones  omnes  Deo 
insint.  Nempe  essentia  non  debet  solum  esse  ratio,  cur  reliqua  de  Deo 
praedicentur,  i.  e.  non  debet  solum  esse  principium  cognoscendi  reliqua 
attributa,  sed  debet  esse  ratio,  cur  reliqua  Deo  insint,  i.  e.  debet  asse 
quasi  principium ,  ex  quo  reliqua  oriuntur  et  a  priori  cognoscuntur. 
Atqui  ex  eo,  quod  Deus  est  intellectio  subsistens,  recte  quidem  infeltrir, 
quod  sit  ipsum  esse;  sed  illatio  est  a  posteriori,  non  a  priori. 
491.  Obi.    2.     Inter   gradus ,    quos    in    rebus    creatis    distinguimi^, 

supremus  est  vita  intellectualis.  Atqui  essentia  Dei  metaphysica  exhibere 
debet  supremum  gradimi,  in  quo  aliae  res  ei  assimilantur,  addito  eo,  quo 
al»  eis  discernitur;  ita  v.  gr.  homo  definitili-  per  supremum  gradimi,  in 
quo  inferiores  res  ei  assimilantur,  qui  est  animalitas,  addita  rationalitate 
tamquam  differentia  discriminante.  Ergo  Deus  definiendus  est  intellectio 
subsistens  sive  intellectus  a  se. 

Resp.  Conc.  Mai.  Neg.  Min.  Tunc  tantum  definitio  fit  per  supremum 
gradimi,  qui  rei  definiendae  cum  rebus  inferioribus  communis  est,  quando 
hic  gradus  ex  differentia  discriminante  a  priori  derivari  non  potest. 
Propterea  homo  dicitur  animai  rationale,  non  ens  rationale,  quia  animalitas 
ex  rationalitate  non  oritur  ;  contra  Deus  dicitur  ens  a  se,  non  intellectio 
a  se,  quia  intellectivum  ex  aseitate  proficiscitur.  Simili  ratione  angelus 
definitur  substantia  immaterialis ,  non  vivens  immateriale  vel  intel- 
lectivum immateriale ,  quia  ex  immaterialitate  ratio  viventis  et  intel- 
lectivi  proficiscitur. 

List.  At  certe  essentia  Dei  metaphysica  continere  debet  supremum 
gradimi  entis.  Atqui  hic  gradus  est  vita  intellectiva.  Ergo  intellectio 
subsistens  est  essentia  Dei  metaphysica. 

Resp.  Conc.  Mai.  Neg.  Min.  Supremus  gradus  entis  est  aseitas; 
alter  gradus  est  immaterialitas  sive  vita  intellectualis,  qui  gradus  purus 
est  in  angelis ,  mixtus  in  nomine  ;  tertius  gradus  est  vita  cognoscitiva  : 
quartus  vita  generatim  ;  quintus  esse  generatim.  Yalde  igitur  differunt 
aseitas  sive  esse  subsistens  et  esse  generale;  esse  subsistens  est  plenis- 
simuin  et  omnis  generis  perfectione  infinita  determinatissimum,  esse  generale 
est  abstractissimum  et  indeterminatum  ;  esse  subsistens  est  supremus 
gradus  entis,  esse  generale  est  infimus.  Apposite  S.  Thomas:  ,Esse  sim- 
pliciter  acceptum ,  secundum  quod  includit  in  se  omnem  perfectionem 
essendi,  [i.  e.  esse  subsistens  sive  aseitas]  praeeminet  vitae  et  omnibus 
perfectionibus  sequentibus.    Sic  igitur  ipsum  esse  praehabet  in  se  omnia 

19* 


292  Gap.  8.   De  essentia  Dei  metaphysica. 

bona  subsequentia.  .  .  .  Sed  si  consideretur  ipsum  esse,  prout  participatur 
in  hac  re  vel  in  illa,  quae  non  capiunt  totam  perfectionem  essendi,  sed 
liabent  esse  imperfectiim ,  sicut  est  esse  cuinslibet  creaturae  [i.  e.  esse 
generale]  :  sic  manifestini  est ,  quod  ipsum  esse  cum  perfectione  super- 
addita  est  enrinentius.  "  ' 

492.  Quaeres,  eur  supremus  et  infimus  gradus  entis  eoclem  nomine  resse" 
significentur.  Respondet  S.  Thomas:  ..Quia  divina  comprehendi  a  nobis  non 
possunt ,  convenientius  a  nobis  signifìcantur  per  nomina  communia .  quae  in- 
definite aliquid  significant,  quam  per  nomina  specialia,  quae  definite  rei  species 
exprimunt.  Unde  hoc  nomen  :  ,Qui  est',  quod  secundum  Damascenum  significat 
substantiae  pelagus  infinitum,  convenientissimum  nomen  dicitur  esse."2  S.  Doctor 
dicere  videtur  nomina  universalissima  infinitatem  Dei ,  quam  unico  conceptu 
comprehendere  non  possumus,  melius  exprimere  quam  nomina  specialiora.  Ni- 
inirum  illa  nomina,  quando  de  Deo  adhibentur,  significant  in  Deo  esse  omnem 
perfectionem,  quae  in  tota  latitudine  nominis  universalis  cogitari  potest.  Et 
sic  aseitas  vocatur  „esse",  non  quia  omnibus  communis  est,  ut  ratio  entis,  sed 
quia  omnem  perfectionem  involvit,  quae  in  ordine  entis  continetur.  Nomen 
igitur  .esse"  adhibetur,  vel  ut  abstrahatur  ab  omni  perfectione  determinata 
possibili  et  sic  est  imperfectissimum ,  vel  ut  ponatur  omnis  perfectio  possibilis 
et  sic  est  perfectissimum.  —  C4eneratim  „esse"  tria  significat:  a)  esse  essentiae 
universale  ;  b)  esse  exsistentiae  universale  ;  e)  aseitatem ,  quae  est  esse  ex- 
sistentiae et  essentiae  simul,  sive  Deum.  Esse  primo  modo  significat  potentiam 
quandam ,  secundo  vel  tertio  modo  actum  ;  esse  primo  vel  secundo  modo  est 
abstractissimum,  universalissimum  (in  ordine  rerum  exsistenti),  imperfectissimum. 
tertio  modo  est  plenissimum ,  singulare ,  perfectissimum  ;  omnibus  tribus  modis 
,esse"  infinitatem  quandam  refert.  Iam ,  quando  de  „esse"  loquimur,  ex  con- 
textu  semper  facile  apparebit,  quod  „esse"  intelligatur.  Adnotamus  tantum: 
quando  Deus  dicitur  „ens  a  se" ,  illud  „ens"  indicat  esse  essentiae  universale, 
ita  ut  Deus  definiatur  per  esse  essentiae  universale  quasi  per  genus  et  per  esse 
exsistentiae  subsistens  quasi  per  differentiam  ;  quando  autem  Deus  dicitur  „esse 
ipsum"  ,  illud  resse"  indicat  esse  exsistentiae  universale  et  ,,  ipsum"  irrecep- 
tionem  huius  esse,  ita  ut  „esse  ipsum"  una  sumptum  dicat  aseitatem. 

493.  Obi.  3.  Deus  ab  omnibus  intelligitur  ens ,  quo  maius  nihil 
cogitari  potest.  Atqui  haec  definitio  non  perfectionem  specialem ,  sed 
complexum  omnium  perfectionum  exhibet.  Ergo  essentia  Dei  est  com- 
plexus  perfectionum.  Resp.  Dist.  Mai.  Qui  ita  Deum  concipiunt,  essentiam 
physicam  definiunt.  Conc,  metaphysicam,  Neg. 

Obi.  4.  Aseitas  enti  aut  limitem  addit  aut  non  addit.  Si  limitem 
adderet,  Deum  destrueret.  Sed  si  limitem  non  addit,  infinitatem  in  Deo 
ponit  ;  et  ideo  fatendum  est  infinitatem  esse  de  essentia  Dei  metaphysica. 

Resp.  Aseitas  enti  limitem  non  addit.  Propterea  autem  infinitas 
non  ponitur,  sed  a  finito  vel  infinito  abstrahitur.  Ut  infinitas  ponatur, 
limes  positive  et  explicite  excludendus  esset,  non  tantum  tacendus. 


1  Summa  theol.  1.  2.  q.  2.  a.  5.  ad  2. 

2  De  potentia  q.  10.  a.  1.  ad  9. 


Cap.  &   De  perfectione  Dei    Prologus.  298 

Obi.  5.  Essentia  a  proprietatibuB  distincta  esse  debet.  Atqui  aseitae 
intime  rationem  omnium  attributorum  divinorum  ingreditur. 

Etesp.  K-t  distinctio  virtualis  imperfecta  inter  aaeitatem  et  reliqua 
attributa;  et  haec  in  re  nostra  satis  est.  Nimirum  aseitas  esl  illa  quidem 
de  formali  conceptu  omnium  perfectionum,  ut  'Urinar  sunt,  tamen  specialia 
attributa  expresse  exhibent  perfectionem,  «numi  aseitas  implicite  contine! 
Proprietates  igitur  8e  habent  ad  essentiam  divinam  eo  fere  modo.  «pio 
passiones  sive  proprietates  entis  commumssimi  se  habent  a<l  ipsam 
rationem  entds.  Sicut  enim  ratio  entis  est  de  formali  conceptu  unitati-. 
veritatis  et  bonitatis,  ita  essentia  Dei  metaphysica  est  de  formali  con- 
ceptu proprietatum  divinarum:  sicut  ex.  ratione  entis  quasi  a  priori 
infertili-  unitas,  veritas  et  bonitas,  ita  ex  essentia  Dei  metaphysica  reliqua 
attributa  quasi  a  priori  deducuntur;  sicut  ratio  unius,  veri  et  boni  expresse 
refert  id,  quod  in  conceptu  entis  implicite  habebatur,  ita  proprietates 
divinae  explicite  dicunt  perfectionem,  quam  aseitas  implicite  ponit  *. 


CAPUT  IX. 
DE  PERFECTIONE  DEL 

PROLOGUS. 

494.  <  onsiderationem  essentiae  Dei  metaphysicae  excipit  trac- 
tatio  de  essentia  physica.  Quam  n.  481.  diximus  esse  cumiimm 
omnium  perfectionum.  Ad  eam  igitur  omnia  spectant.  quae  divinae 
naturae  necessario  insunt;  praeter  ea,  quae,  fide  revelante,  singulis 
personis  divinis  propria  sunt,  non  eximuntur  ab  illa  nisi  scientia 
de  liberis  actibus  creaturae  condicionate  futuris,  libera  Dei  decreta 
et  rationes  relationesque  ceterae,  quae  ex  Iris  sequuntur.  Itaque 
universa  fere  theodicaea  in  essentia  Dei  physica  consideranda 
occupatur.  Xam  tota  haec  disciplina  perfectiones  Dei  scrutatur. 
Possumus  tamen  divinam  substantiam  et  plenitudinem  generalibus 
quibusdam  lineis  describere.  Hac  ratione  distinguere  licet  essentiam 
Dei  physicam  secundum  omnes  perfectiones  speciales  consideratam  et 
essentiam  Dei  physicam  generaliter  descriptam.  Haec  essentia  Dei 
physica  generaliter  describenda  specialem  theodicaeae  partem  con- 
stituit,  quam  hoc  et  tribus  sequentibus  capitibus  absolvemus.  Cf.  n.  8. 
Hoc  capite  perfectionem  Dei  summam  generatim  perstringimus. 
Primo  igitur  dicimus  Deum  esse  perfectissimum  sive  habere  omnes 

1  Cf.  Schiffixi,  Theol.  nator.  n.  459.  obi.  3. 


294  Gap.  9.   De  perfezione  Dei. 

perfectiones.  Statuimus  igitur  Deo  convenire  omnes  perfectiones 
rerum  sive  exsistentium  sive  possibilium.  Ex  hoc  variae  enascuntur 
quaestiones.  Quaeritur,  quomodo  rerum  perfectiones  in  Deo  con- 
tineantur  ;  qua  via  utendum  sit,  ut  ex  rerum  perfectionibus  cognitis 
ad  conceptum  Dei  pleniorem  perveniamus  ;  qua  ratione  eadem 
perfectio  Deo  et  rebus  creatis  communis  sit.  —  Itaque  quattuor 
sunt  huius  capitis  articuli: 

Articulus    I.   Deum  esse  perfectissimum. 

„         II.    Quomodo  rerum  perfectiones  in  Deo  inveniantur. 

„       III.   De  triplici  via  Deum  cognoscendi. 

„       IV.   De  analogia  inter  Deum  et  creaturas. 

ARTICULUS  I. 
DEU3I  ESSE  PERFECTISSIMUM. 

TlieSÌS  XX.      Deus    natura   sua   simpliciter    et    absolute 
perfectus  est. 

495.  Stat.  Quaest.  Perfectum  vi  vocis  idem  est,  quod  totaliter 
factum.  Adhibetur  autem  haec  vox  non  solum  de  eo,  quod  effectione 
pervenit  ad  actum  completimi,  sed  etiam  de  eo,  quod  est  in  actu 
completo  et  optimo,  quin  factum  sit.  Itaque  Deus  quoque  per- 
fectus appellatili-.  Ad  rem  S.  Thomas:  „Perfectio  Deo  convenienter 
attribuì  non  potest,  si  nominis  significatio  quantum  ad  sui  originem 
attendatili'.  Quod  enim  factum  non  est,  nec  perfectum  dici  posse 
videtur.  Sed  quia  omne,  quod  fit,  de  potentia  deductum  est  in 
actum  et  de  non  esse  in  esse,  quando  factum  est  :  tunc  recte  per- 
fectum esse  dicitur,  quasi  totaliter  factum,  quando  potentia  tota- 
liter est  ad  actum  reducta,  ut  nihil  de  non  esse  retineat,  sed 
habeat  esse  completimi.  Per  quandam  autem  nominis  extensionem 
perfectum  dicitur  non  solum,  quod  fiendo  pervenit  ad  actum  com- 
pletimi, sed  id  etiam,  quod  est  in  actu  completo  absque  ornili 
factione.     Et  sic  Deum  perfectum  esse  dicimus."  * 

496.  Perfectum  dicitur  simpliciter  et  secundum  quid.  Perfectum 
simpliciter  est,  quod  habet  totani  perfectionem  naturae  suae  con- 
venientem,  ita  ut  ex  nulla  parte  sit  niancum  ;  perfectum  secundum 
quid  est,  quod  ex  parte  tantum  perfectionem  convenientem  habet. 
Perfectum  simpliciter  iterimi  dicitur  vel  relative  vel  absolute. 
Relative  perfectum  est  illud,  quod  in  determinato  ordine  aut  genere, 

1  Contra    gent.  1.  1.   e.  28.  in  fine.     Cf.  etiam  Summa   theol.  p.  1.  q.  4. 
a.  1.  ad  1. 


\rt.  1.    Detrai  esse  perfectissìmum.  295 

velut  naturae  humanae,  oontinetur  et  relate  ad  hunc  ordinerà 
totani  perfectionem  convenientem  habel  :  absoluti  sive  universaliter 

perfectum  est  illud,   quod  in  ipsa  imiversalissima  essendi  rati i 

perfectum  est.  ita  ai  oullius  generis  perfectio  ei  desìi  ei  cumulus 
•i  competa!  omnium  perf ectionum ,  quae  aliquam  rem  perficere 
-uni  l.  —  Porro  natura  ma  perfectum  dicitur  illud,  quod 
necessario  exsistit  et  onmem  perfectionem,  quam  habet  vel  Imbere 
potest.  eadem,  qua  exsistit,  necessitate  possidet. 

497.  Thesis  habet  kres  partes:  a)  Deus  natura  sua  perfectus  est,  i.  ■-.  quid- 
quid  perfectionis  in  Deo  est  vel  esse  potest,  intrinseca  necessitate  «i  convenit; 
h)  Deus  est  simplicitar  perfectus,  i.  e.  omnes  perfeotiones  habet,  quas  nanna 
eius  requirit;  e)  Deus  est  absolute  perfectus,  i.  e.  omnes  omnium  rerum  per- 
fectiones  in  uno  Deo  continente  neque  quidquam  ei  deest ,  quod  perficere  et 
nobilitare  potest. 

Nota.  Tertia  pars  tbeseos,  et  ideo  etiam  secunda .  uberiorem  de- 
monstrationem  habebit  ex  argumentis  prò  infinitate  Dei.  Sic  enim  postea  singulas 
Dei  perfectiones  infinito  grada  esse  ostendetur,  ut  simul  efficiatur  Deum  esse 
ens  plenissimum  et  universaliter  perfectum,  cui  omnia  conveniunt,  quae  rationem 
enris  et  perfectionis  habent.  Hoc  loco  brevissima  demonstratione  theseos  con- 
tenti sumus. 

498.  Prob.  1.  p.  1.  (Ex  aseitate.)  Deus  vi  aseitatis  sive  ex- 
sistentiae  suae  exsistit.  Ergo  etiam  vi  exsistentiae  suae  i.  e. 
eo  ipso,  quod  exsistit,  aliquam  perfectionem  habet  (cf.  n.  482. 
prob.  Min.  4.  p.).  Atqui  nulla  res  eo  ipso,  quod  exsistit,  ad  imam 
particularem  perfectionem  prae  alia  determinatur,  quia  exsistentia 
ex  aequo  se  habet  ad  omiiem  perfectionem.  Ergo  Deus  eo  ipso, 
quod  exsistit,  oranem  perfectionem  possibilem  ex  aequo  habet,  i.  e. 
Deus  necessario  et  natura  sua  onmem  perfectionem  possidet.  cuius 
ipse  vel  ullum  aliud  ens  est  capax. 

499.  2.  (Ex  ratione  primi  principii.)  Quidquid  perfectionis  in 
Deo  est  vel  esse  potest,  necessitate  intrinseca  ei  convenit.  Alias 
enim  ens  a  se  ad  liane  perfectionem  moveri  posset.  Atqui  ens  a 
se  ad  nullam  perfectionem  moveri  potest.  Neque  enim  a  se  ipso 
movetur,  quia  nihil  movet  se  ipsum  (tamquam  causa  adacquata 
sui  motus).  Neque  movetur  ab  alio  ente.  Quidquid  enim  ad  ali- 
quam perfectionem  movetur,  ultimatimi  movetur  ab  aliquo  ente  a 
se,  quod  non  ipsum  movetur,  sed  illam  perfectionem  necessitate 
intrinseca  possidet.  Ergo  ens  a  se,  si  moveretur,  ab  alio  ente  a 
se  moveretur.     Atqui  hoc  impossibile   est,    quia   duo   entia  a  se 


1  ,Dico  universaliter  perfectum,  cui  non  deest  alicuius  generis  nobilitas. 
S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  2S  ab  initio. 


296  Gap.  9.    De  perfectione  Dei. 

millam  communionem  et  relationem  ad  invicem  habent  ideoque 
ad  invicem  agere  non  possunt.  Ergo  ens  a  se  nullo  modo  moveri 
potest  et  ideo  omnem  perfectionem,  cuius  est  capax,  eadem,  qua 
exsistit,  necessitate  intrinseca  habet  (cf.  e.  4.  a.  2.  et  4). 

500.  Prob.  2.  p.  Deus  omnes  perfectiones  habet,  quas  natura 
eius  requirit,  quia  in  Deo  nulla  potest  esse  privatio.  Privatilo 
enim,  si  esset  in  Deo,  non  posset  auferri,  quia,  ut  modo  de- 
monstravimus,  Deus  ad  nullam  perfectionem  moveri  potest.  Atqui 
privatio,  quae  auferri  non  potest,  terminorum  contradictionem 
involvit,  quum  privatio  sit  carentia  formae  cum  aptitudine  ad  illam. 

501.  Prob.  3.  p.  Omnes  perfectiones  exsistentes  vel  possibile* 
multiplicem  inter  se  convenientiam  habent  v.  gr.  conveniunt  in 
ratione  entis.  Atqui  hoc  esse  non  potest,  nisi  unum  est  principìum 
omnis  exsistentiae  et  omnis  possibilitatis.  Hoc  autem  principium 
omnes  perfectiones  possibiles  actu  continere  debet,  quia  est  prin- 
cipium unicum  et  ideo  per  se  solum  sufficiens  et  adaequatum;  in 
tantum  autem  aliquid  principiat,  in  quantum  est  actu.   Cf.  e.  4.  a.  4. 

OBIECTIOXES. 

50(O.  Obi.  1.    Decretimi  mmidi  creandi  in  Deo  non  est  necessitate naturae. 

Ite  ni  praescientiam  lapsus  Adami  per  ipsam  naturam  non  habet  :  potuit  enim 
Deus  non  velie  creare  mundum,  potuit  etiam  Adam  non  peccare  ;  et  tunc  Deus 
aliud  praevidisset.  Atqui  illudi  decretum  et  illa  scientia  sunt  perfectiones  Dei. 
Ergo  Deus  non  est  ipsa  natura  undique  perfectus. 

Resp.  Perfectio  Dei  in  eo  est,  ut  summam  voluntatis  actualitatem  et  vii  - 
tutem  sufficientissimam  habeat,  qua  prò  arbitrio  suo  potest  decernere  creare 
et  non  decernere,  decernere  creationem  huius  mundi  vel  alius;  et  haec  actua- 
litas  et  virtus  necessitate  naturae  in  Deo  est.  Ipsum  autem  decretum  liberum 
actualitatem  voluntatis  divinae  nullo  modo  ulterius  perficit,  sed  tantum  respectuni 
ad  certuni  terminimi  ei  addit;  et  hic  respectus  sive  baec  terminatio  non  est  il. 
Deo  ex  necessitate.  Propterea  diximus:  Quidquid  jjerfectionis  (non:  termina- 
tionis)  in  Deo  est  vel  esse  potest,  necessitate  intrinseca  ei  convenit. 

Similìter  perfectio  Dei  in  eo  est,  ut  actualitatem  summam  et  virtutem 
sufficientissimam  habeat ,  qua  sciat ,  quid  creatura  libera ,  si  sub  talibus  vel 
talibus  condicionibus  poneretur,  actura  esset;  et  haec  actualitas  et  virtus  ne- 
cessitate naturae  in  Deo  est.  Eo  autem,  quod  creatura  prò  libertate  sua  hoc 
potius  actura  est  quam  illa,  actualitas  intellectus  divini  non  perficitur,  sed 
tantum  terminatili:  et  hic  terminus  non  est  in  Deo  ex  necessitate. 

Obi.  2.  Illud  non  est  simpliciter  perfectum,  quod  perfectione  sibi  debita 
privatili-.  Atqui  Deus  a  multis  honiinibus  privatili-  laude,  quae  est  perfectio  ei  debita. 

Resp.  Dist.  Mai.  Quod  perfectione  sive  bono  intrinseco  sibi  debito  privatili. 
Cone. ,  extrinsecOf  Neg.  Contrad.  Min.  Laus  est  bonum  Deo  intrinsecuni,  Tseg., 
est  bonum  extrinsecum ,  quo  Deus  non  indiget ,  ad  quod  tamen  creatura  ol>- 
ligatur.  Conc. 


Art.  2.   Quomodo  rerum  perfectionea  in  I'<"  inveniantor.  29*3 

Obi.  3.     Perfectionea  rerum  plurìmae  oppoaitae  Bnnt.    Atqui  opposil 
eodem  non  aunt  aimul.    Ergo  Deus  i al  abeolute  perfectue. 

Responsum  desumea   ex   ìis,   quae   sequenti   orticaio   dicemns.     Nimiram 
perfectionea   rerum   Bimplices   non   sunt   oppoaitae,    el    bae  solae  Buni   in 
formaliter    Perfectionea  autem  rerum  mixtae  aibi  opponuntur  propter  imperi 
tionea   additaa,   et  hae  perfectionea  sunt   in  Deo  emìnenter  tantum,   i.  e.  Bunt 
in  Deo  Bine  Lmperfectiombua  coniunctia  et  bine  Bine  oppositione. 

Obi.  4.  Deus  est  primum  principium.  Atqui  principia  rerum,  velut 
semina,  aunt  imperfecta.     Ergo  Deus  est  imperfectus. 

Resp.  Principia,  quae  non  sunt  absolute  prima,  poasant  esse  ìmperfi 
quia  potentialitatem  eorum  adiuvare  potest  concursua  sitreria  princìpii  Prin- 
cipium autem  absolute  primum  non  debet  esse  imperfeetum  vel  potentiale,  quia 
nibil  est  prius,  a  quo  ail  actum  reducatur.  -  Praeterea  semen  ex  se  non  est 
principium  plantae  nisi  materiale;  principia  autem  materialia  imperfecta  aunt. 
Principium  actirum  plantae  semen  non  est,  nisi  ex  virtute  generantis  ;  generana 
autem  non  est  imperfeetum,  sed  totam  plantae  generandae  perfectionem  prae- 
eontinet. 

ÀRTICULUS  IL 
QUOMODO  REROI  PERFECTIONES  IX  DEO  EsYEXIAMlR. 

Aèsertio.  Onines  rerum  perfectiones  in  Deo  sunt  aeuni- 
valenter.  virtualiter.  eiuineuter:  perfectiones  simplices  insuper 
insani  formaliter,  mixtae  non  item. 

503.  Stat.  Quaest.  Perfeetio  non  solum  rei  statimi  optimum,  ut 
in  praecedenti  articulo  explica vimus,  sed  etiam  id  omne  signiiicat. 
quo  res  in  hoc  statu  optimo  ponitur,  i.  e.  quo  res  perficitur.  velut 
sanitas  corporis,  iustitia  animi  est  perfeetio.  Si  perfeetio  hoc  altero 
sensu  usurpatili-,  duplex  genus  perfectionum  distinguitur :  aliae 
.sunt  simplices,  aliae  mixtae  sire  perfectiones  secundum  quid.  Per- 
feetio simplex  est.  quae  ex  sua  notione  nullam  adiunctam  habet 
imperfectionem.  Eiusmodi  est  intelligentia.  Nam  licei  intelligentia. 
ut  eam  in  concreto  subiecto .  scil.  in  homine ,  deprehendimus, 
multiplici  imperfectione  et  dependentia  a  sensu  affidatili',  tamen 
abstracte  et  ex  sua  notione  nihil  dicit,  nisi  perfectionem.  —  Per- 
feetio mixta  est,  cuius  notio  imperfectionem  involvit.  Eiusmodi 
est  natura  auri.  Àurum  enim  perfectionem  dicit:  est  uimirum 
argento  melius.  Tamen  simili  dicit  multiplicem  imperfectionem. 
ut  carentiam  vitae.  Etiam  extensio  localis  corporum  propria  est 
perfeetio  mixta.  Est  perfeetio.  quia  praesentiam  dicit  ad  multas 
spatii  partes:  adiunctam  habet  imperfectionem,  quia  unaquaeque 
pars  ab  ubicatione  aliarum  partium  excluditur. 

504.  Communiter  etiam  definiri  solet:  perfeetio  simplex  est  talis.  ut 
ipsa  omnino  melior  sit  quam  non  ipsa;  perfeetio  mixta  est  talis.  ut  non 


298  Gap.  9.   De  perfectione  Dei. 

ipsa  in  aliquo  melior  sit  quam  ipsa.  Haec  definitio  desumpta  est  ex 
S.  Anselmo,  qui  rem  sic  explicat:  ,Quidquid  est  praeter  relativa,  aut 
tale  est,  ut  ipsum  omnino  melius  sit  quam  non  ipsum  ;  aut  tale,  ut  non 
ipsum  in  aliquo  melius  sit  quam  ipsum.  Ipsum  autem  et  non  ipsum  non 
aliud  hic  intelligo  quam  veruni ,  non  veruni  ;  corpus ,  non  corpus  et  his 
similia,  Melius  quidem  est  omnino  aliquid  quam  non  ipsum:  ut  sapiens 
quam  non  ipsum  sapiens,  i.  e.  melius  est  sapiens  quam  non  sapiens.  Quam- 
vis  enim  iustus  non  sapiens  melior  videatur  quam  non  iustus  sapiens,  non 
tamen  melius  simpliciter  est  non  sapiens  quam  sapiens.  Omne  enim  non 
sapiens,  simpliciter  in  quantum  non  sapiens,  est  minus  quam  sapiens,  quia, 
omne  non  sapiens  melius  esset,  si  esset  sapiens.  Similiter  omnino  melius 
est  veruni  quam  non  ipsum  i.  e.  quam  non  veruni;  et  iustum  quam  non 
iustum  ;  et  vivit  quam  non  vivit.  Melius  autem  est  in  aliquo  non  ipsum 
quam  ipsum  :  ut  non  aurum  quam  aurum.  Xam  melius  est  liomini  esse 
non  aurum  quam  aurum,  quamvis  forsitan  melius  esset  alicui  aurum  esse 
quam  non  aurum ,  ut  plumbo.  Quum  enim  utrumque ,  scilicet  homo  et 
plumbum,  sit  non  aurum:  tanto  melius  aliquid  est  homo  quam  aurum, 
quanto  inferioris  naturae  esset,  si  esset  aurum  ;  et  plumbum  tanto  vilius 
est,  quanto  pretiosius  esset,  si  aurum  esset. u  '  —  Haec  S.  Anselmi 
definitio  ab  ea,  quam  nos  primo  loco  dedimus,  re  ipsa  non  differt.  Nam 
si  aliquid  perfectionem  dicit  sine  ulla  imperfectione ,  carentia  eius  sim- 
pliciter dicit  imperfectionem ,  quae  profecto  minus  bona  est.  Ergo  per- 
t'ectio ,  quae  ex  notione  sua  nullam  adiunctam  habet  imperfectionem, 
semper  talis  est,  ut  omnino  melior  sit  ipsa  quam  non  ipsa  2. 


1  Monol.  e.  15.  al.  14.   Migxe,  CLVIII,  163. 

2  Disputant  theologi,  num  relationes,  quibus  Personae  Sanctissimae  Trini- 
tatis  constituuntur,  praeter  perfectionem  absolutam  essentiae,  quam  implicite  im- 
portant,  vi  conceptus  sui  relativi  aliam  perfectionem  relativam  ab  absoluta  virtua- 
liter  distinctam  afferant.  Multi  doctores  (cf.  Billuart  ,  De  SS.  Trin.  myst. 
dissert.  3.  art.  5.)  id  negant.  Secundum  hos  auctores  personalitas  creata 
involvit  perseitatem  independentiae  et  perseitatem  incommunicabilitatis.  Prior 
dicit  perfectionem,  altera  meram  babitudinem.  Divina  autem  persona  perseitatem 
independentiae  babet  per  essentiam  absolutam,  perseitatem  incommunicabditatis 
babet  a  relationibus  ;  et  ideo  personalitas  divina  non  est  perfectio.  Alii  doctores 
(cf.  Suarez,  De  SS.  Trin.  myst.  1.  3.  e.  9.  10)  relationes  censent  perfectionem 
relativam  atferre  ab  absoluta  virtualiter  distinctam.  Hi  auctores  propter  augustis- 
simum  Trinitatis  mysterium  triplex  genus  perfectionum  distinguere  coguntur. 
Secundum  ipsos  perfectio  simpliciter  simplex  est  illa ,  quae  est  melior  ipsa 
quam  non  ipsa.  Perfectio  non  simpliciter  simplex  est  illa,  quae  non  est  in 
omni  ente  melior  quam  non  ipsa  propter  oppositionem ,  quam  habet  cum  alia 
aequali  perfectione;  hoc,  inquit  Suarez,  inveniri  non  potest  in  perfectione  ab- 
soluta, quia  non  includit  oppositionem.  Perfectio  mixta  est  illa,  quae  non  est  in 
omni  ente  melior  quam  non  ipsa  propter  imperfectionem  vel  limitationem,  quam 
habet  adiunctam  (cf.  Suarez  1.  e.  e.  10.  n.  4). 


Alt.  2.   Quomodo  rerum  perfeotiones  in  Deo  inveniantur.  2!)!» 

505.  Elea  aliquarn  perfectionem  continere  potest  formàliter, 
aequivalenter ,  virtucUiter,  eminenter,  Formàliter  in  re  inest  illud, 
quod  secundum  propriam  suam  rationem  eive  aaturam  inest,  quem- 
admodum  animalitas  inest  homini  et  variia  speeiebus  brutorum. 
Aequivalenter  perfectìo  unius  rei  in  alia  contìnetur,  quando  per- 
fectìo  el  virtus  huius  rei  idem  praestat,  quod  perfectìo  illius. 
Vìrtualiter  unum  in  alio  continetur,  quando  prius  ab  altero  prodm  i 
potest,  ut  pianta  continetur  in  semine.  Eminenter,  si  vox  sumitur 
laxius,  res  perfectionem  alterius  habere  dicitur,  quando  eam  non 
eodem,  sed  praestantiori  (luodam  modo  continet.  Ita  angelus 
tempus  motuum  corporalium  eminenter  continet,  quia  duratione 
sua  motui  coexsistit ,  quin  tamen  in  se  successionem  formalem 
partium  patìatur.  Sed  si  vox,  ut  in  theodicaea  fit,  rigore  absoluto 
accipitur,  eminenter  id  in  re  esse  dicitur,  quod  prestantissimo,  qui 
esse  potest,  modo  inest  ;  et  sic  perfectiones  rerum  sunt  in  solo  Deo. 

506.  Dici  etiam  potest  in  aliqua  re  eminenter  inesse  id,  quod 
secundum  totam  suam  perfectionem  inest  seclusis  omnibus  im- 
perfectionibus  ;  praestantissimo  scil.,  qui  esse  potest,  modo  aliquid 
continetur.  quando  omnis  imperfectio  exclusa  est.  Sed  hoc  iam, 
quomodo  intelligendum  sit,  explicare  iuvat.  Aut  enim  agitur  de 
perfectione  simplici  aut  de  perfectione  mixta.  Perfectio  simplex 
notione  sua  nullam  includit  imperfectionem  ;  saepe  tamen  multi- 
plicem  imperfectionem  non  excludit,  sed  quantum  ad  notionem 
suam,  indifferenter  se  liabet,  ut  sit  cum  imperfectione  vel  sine  ea. 
V.  gr.  intelligentia  nullam  notione  sua  dicit  imperfectionem,  est 
tamen  in  nomine  cum  multiplici  imperfectione;  inest  enim  cum 
contingentia,  limitatione,  multiplici  potentialitate.  Eminenter  igitur 
perfectio  simplex  erit  in  ilio  ente,  in  quo  omnis  imperfectio,  quae 
perfectionem  ingredi  potest,  exclusa  est  ;  et  hoc  modo  intelligentia 
est  in  Deo.  Perfectio  simplex,  quando  inest  eminenter,  semper 
etiam  inest  formàliter.  Nani  quum  notio  eius  non  dicat  ullam 
imperfectionem,  seclusio  imperfectionum  nitrii  de  notione  eius  tollit  ; 
manet  igitur  integra  eius  ratio  et  propria  natura.  —  Perfectio 
mixta  notione  sua  imperfectionem  involvit.  Possunt  igitur  in  natura 
talis  perfectionis  duae  partes  distingui:  altera  dicit  perfectionem 
simplicem,  altera  imperfectionem  conimi ctam.  Itaque  eminenter 
perfectio  mixta  erit  in  ente,  quando  secundum  illam  partem  adest, 
quae  perfectionem  simplicem  dicit,  seclusa  illa  parte,  quae  rationem 
imperfectionis  liabet,  et  seclusis  etiam  omnibus  aliis  imperfectionibus, 
quae  illam   perfectionem   ingredi  possunt.     Perfectio  igitur  mixta 


300  Cap.  9.    De  perfectione  Dei. 

in  ente,  in  quo  est  eminenter,  numquam  est  formaliter,  quia  ad 
formalem  ipsius  rationem  pertinet  imperfectio,  quae  in  ilio  ente 
deest.  Res  illustretur  exemplo.  Tempus  est  perfectio  mixta.  Dicit 
ex  altera  parte  durationem,  quae  est  perfectio  simplex,  ex  altera 
parte  divisionem  sive  successionem ,  initium  et  finem,  quae  sunt 
imperfectiones.  In  Deo  inest  tempus  eminenter,  i.  e.  in  Deo  est 
duratio  sine  successione,  sine  initio,  sine  fine  et  sine  omni  alia, 
quae  durationem  ingredi  potest,  imperfectione.  Duratio  igitur  Dei 
non  est  formaliter  tempus,  sed  aeternitas  K 

Ex  dictis  patet  duplici  ratione  aliquid  in  altero  contineri 
eminenter:  vel  eminenter  formaliter  vel  eminenter  non  formaliter 
sive  eminenter  tantum.  Aliquanclo  enim  id,  quod  eminenter  con- 
tinetur,  etiam  secundum  propriam  suam  naturam  inest;  et  hoc 
semper  accidit  in  perfectionibus  simplicibus.  Àliquando  autem  id, 
quod  eminenter  continetur,  secundum  propriam  rationem  non  inest; 
et  hoc  semper  accidit  in  perfectionibus  mixtis 2. 
507.  Probatur.  1.  Omnes  rerum  perfectiones  in  Deo  sunt  aequi- 
valenter,  i.  e.  perfectio  et  virtus  divina  idem  praestat,  quod  quaevis 
perfectio  creata.  Probavimus  enim  Deum  esse  absolute  perfectum 
et  continere  omnes  rerum  perfectiones   tamquam  primum  et  uni- 


1  Suaeez  dicit  Deum  eminenter  perfectiones  omnes  rerum  continere,  qua- 
tenus  se  solo  et  eminenti  sua  virtute  omnibus  rebus  illas  perfectiones  com- 
municare  potest.  Sed  tunc  eminenter  continere  et  virtualiter  continere  idem  essent. 
Protestatur  quidem  Suarez  se  non  ita  hoc  dicere,  quasi  ^formaliter  loquendo  et 
secundum  praecisionem  rationis  posse  res  efficere  sit  eas  eminenter  continere. 
Nos  enim  haec  ratione  distinguimus  et  causalem  Lane  locutionem  veram  esse 
credimus:  „Quia  continet  eminenter,  ideo  potest  illas  efficere."  Sed  explicamus 
illam  continentiam  per  ordinem  ad  effectum,  quia  non  possumus  commodius  et 
clarius  id  praestare"  (Metaph.  disp.  30.  sect.  1.  n.  10).  Tamen  hac  protesta- 
tone non  tollitur  illud  incommodum ,  quod  continentia  virtualis  et  eminentialis 
piane  eodem  modo  definiuutur. 

2  Illud,  quod  nos  dicimus  „  eminenter  tantum",  quidam  auctores  (Billuakt. 
De  Deo  diss.  3.  art.  2.)  appellant  B eminenter  virtualiter".  Sed  nos  ilio  modo 
loquendi  non  utimur,  ne  vox  „ virtualiter"  nimis  evadat  ambigua  et  incerta. 
Nimirum  „ virtualiter  continere"  iam  aliam  significationem  babet  sibi  propriam, 
quam  explica vimus.  —  Alii  auctores  (Kleutgek,  De  ipso  Deo  n.  293.  309.) 
eminenter  rem  id  babere  dicunt,  quod  non  secundum  propriam  rationem,  sed 
maiori  quadam  vii-tute  possidet.  Secundum  hos  igitur  ^eminenter"  idem  est, 
quod  nos  diximus  „ eminenter  tantum".  Itaque  hi  scriptores  doceut  omnium 
rerum  perfectiones  esse  in  Deo  ;  sed  simplices  inesse  formaliter  et  non  eminenter. 
mixtas  eminenter  et  non  formaliter.  Nos  hunc  modum  loquendi  non  amplec- 
timur,  quia  inter  doctores  minus  usitatus  esse  videtur;  insuper  duriusculum 
sonat,  si  quis  negat  Deum  esse  v.  gr.  eminenter  sanctum  vel  sapientem. 


Art.  2.   Quomodo  rerum  perfectionea  in  I»'"  inveniantnr.  :ln] 

versale  essendi  principium  (n.  501),  A.tqui  nisi  Deus  rerum  per- 
fectiones  oontinei  saltem  aequivaleuter ,  noia  potésl  eamm  osse 
primum  et  adaequatum  principium. 

2.  Omnes  rerum  perfeetiones  in  Deo  sunt  virtualiter,  i.  e. 
Deus  omnes  res  et  omnes  rerum  perfeetiones  producere  potest. 
Et  quidem  Deus  res  continet  virtute  perfecta  et  adaequata,  quia 
se  >olo  est  sufficiens  omnium  principium,  quatenus,  si  res  producit, 
independenter  creando  eas  efficit  neque  aliud  quidquam  ullam  rem 
causare  potest,  nisi  virtute  ab  ipso  Deo  accepta  et  dependenti. 
—  Quantum  ad  res  exsistentes,  assertum  constat.  quia  hae  res 
non  sunt,  nisi  quatenus  creatione  productae  sunt  a  Deo,  qui  se 
solo  est  universale  et  completimi  entis  principium.  Veruni  etiam 
res  possibiles,  quae  non  exsistunt,  a  Deo  effici  possunt.  Nimirum 
quidquid  est  intrinsecus  possibile  neque  tamen  necessario  exsistit, 
obiectum  debet  esse  alicuius  potentiae  effectivae,  quia  intrinseca 
possibilità^  extrinsecam  tamquam  complementum  debitum  exigit. 
Ergo,  si  omnia  possibilia  produci  possunt,  certe  fieri  possunt  ab 
ilio  ente,  quod  est  fons  omnis  perfectionis  et  omnis  virtutis. 

3.  Omnes  rerum  perfeetiones  in  Deo  sunt  eminenter,  i.  e.  in 
Deo  rerum  perfeetiones  sunt  modo  prestantissimo  sive  secundum 
nobilissimum  actum  earundem  i.  e.  sine  imperfeetione,  quam  forsan 
tarimi  notio  involvit ,  sine  contingenza ,  sine  limitatione .  sine 
potentialitate.  Xam  in  Deo  nihil  potest  esse  imperfectum ,  quia 
in  Deo  non  est  carentia  ullius  realitatis.  quum,  quidquid  in  Deo 
non  sit,  rationem  entis  et  realitatis  et  perfectionis  habere  non 
possit.  Deus  nimirum  est  fons  universi  esse,  neque  quidquam 
rationem  entis  liabet,  nisi  quatenus  eam  possidet  a  Deo,  in  quo 
illa  entitas  erat  prius. 

Deum  quamlibet  perfectionem  eminenter  i.  e.  eo  modo  con- 
tinere,  qui  omnem  alium  modum  singulariter  et  ultra  omnem  com- 
parationem  quam  maxime  excedit.  inde  etiam  potissimum  cognosci- 
tur,  quia  de  Deo  et  creaturis  nulla  perfectio,  etiam  simplex,  univoce 
praedicatur.  Qua  de  re  plura  habebimus  articulo  quarto  huius  capitis. 

•4.  Omnes  rerum  perfeetiones  simplices  sunt  in  Deo  formaliter. 
Xam  in  stato  quaestionis  explicando  intelleximus  lias  perfeetiones 
Deo  non  posse  eminenter  inesse,  quin  insint  formaliter.  Deinde 
perfectio  simplex  ex  sua  definitione  est  illa,  quam  habere  omnino 
melius  est  quam  non  habere.  Non  potest  igitur  in  his  perfectionibus 
cogitari  nobilior  modus,  quo  continentur,  quam  si  habentur  for- 
maliter.   Sunt  autem  in  Deo  modo  nobilissimo,  ergo  formaliter. 


302  Gap.  9.   De  perfectione  Dei. 

5.  Perfectiones  rerum  mixtae  in  Deo  non  sunt  formaliter. 
Nani  sunt  in  Deo  sine  illis  imperfectionibus  adiunctis,  quae  ad 
formalem  ipsarum  rationem  pertinent. 

508.  Obi  ci  tur.  Omnis  perfectio  creata  includit  aliquam  imperfectionem 
et  bine  est  mixta.     Ergo  nulla  est  formaliter  in  Deo. 

Eesp.  Omnis  perfectio  creata  secundum  aclaequatam  rationem,  quam  babet 
in  creatura ,  aliquam  imperfectionem  includit  et  sic  non  est  formaliter  in  Deo. 
Possumus  tamen  creatam  perfectionem  inadaequate  concipiendo  aliquid  mente 
accipere,  quod  est  perfectio  simplex  et  haec  est  formaliter  in  Deo.  V.  gr.  sapientia 
creata ,  si  adaequate  concipitur,  cognoscitur  tamquam  finita  et  accidens,  et  sic 
est  in  Deo  eminenter  tantum.  Possimi  autem  eandem  sapientiam  inadaequate 
concipere  solum  secundum  rationem  formalem  sapientiae  abstrabendo,  utrum  sit 
finita  an  infinita,  utrum  substantia  an  accidens,  utrum  a  se  an  participata  ;  et 
sic  sapientia  est  formaliter  et  in  Deo  et  in  creaturis. 

ARTICULUS  III. 
DE  TRIPLICI  VIA  DEUM  COGTNOSCENDI. 

Assertio.  Triplici  via  ex  creaturis  Dei  natnram  cogiiosciuius  : 
via  affirmationis.  via  negationis,  via  excelleutiae. 

509.  Explicatur.  Deum  non  videmus  ipsum  immediate,  sed  ex 
rebus  mundi  a  Deo  creatis  ad  Dei  naturam  concludimus.  Tripliciter 
autem  ex  creaturis  Dei  perfectio  cognoscitur.  Primo  cognoscimus 
in  Deo  debere  esse  perfectiones  simplices  creaturarum,  quia  causa 
adaequata  totani  realitatem  effectus  praecontinere  debet.  Si  autem 
est  in  Deo  tota  realitas  perfectionis  simplicis ,  eo  ipso  in  Deo 
formaliter  est  ipsa  perfectio  simplex,  quae  nihil  dicit  praeter  reali- 
tatem. Hoc  modo  cognoscimus  Deum  esse  substantiam,  viventem, 
iustum,  sapientem.  Haec  cognoscendi  via  appellatur  affi r mattoni? 
vel  causalitatis. 

Deinde  cognoscimus  in  rebus  esse  multiplicem  imperfectionem 
sive  realitatis  carentiam,  quam  ad  Deum,  qui  est  fons  omnis  reali- 
tatis,  transferre  non  debemus.  Sic  incipimus  imperfectiones  crea- 
turae  a  Deo  removere  et  cognoscimus  Deum  esse  simplicissimum 
sive  non  compositum,  immutabilem,  infinitum.  Haec  est  via  ne- 
gationis, remotionis,  ablationis. 

Denique  advertimus,  quidquid  Deus  creavit,  longe  minus  esse 
quam  id ,  quod  creare  potest.  Propterea  perfectiones  in  Deo 
abundantiori  modo  sunt  quam  in  creaturis.  Quin  perfectiones  Dei 
infinito  quodam  gradii  constituuntur,  quia  in  indefinitum  Deus  alia 
aliis  perfectiora  creare  potest.  Accedit,  quod  perfectiones  creaturae 
in  Deo  esse   debent   sine   ulla   contingentia   et   cum   absoluta  ne- 


Art.  4.   De  analogia  inter  Demo  el  creaturae. 

cessitate,  bamquam  in  primo  principio  omnia  perfectionia;  ei  «mia 

pert'octioiH's  iKH-cssario  insuiit.  etiam  omnia  potentialitaa  exolnaa  eat. 
Hoc  modo  invenimna  Denm  osse  omniscium,  omnipotentem,  ipaam 
bonitatem,     Haec  via  appellatili'  excéttentiae,  excessus,  eminentiae. 

Hae  via  inoedentea  S.  PatresDeum  appellare  solent  superessentiain, 
supersapientiam  etc. 

510.  Scholion.  Haec  triplex  via  non  eonsistit  una  soorsim  ab  aliìs,  &e(3 
in  una  reliquae  Boni  implicita©.  Ex  his  viis  una  constituitur  Dei  cognitio.  quae 
sub  triplici  respectu  considerari  potest.  V.  gì-,  si  Deum,  ut  creatorem  hominis 
ratìonalis,  sapientoni  dicimus,  simul  videmus  sapientiam  Dei  humana  esse  altiorem 
et  imperfectionibus  sapientiae  nostrae  adnexis  carere  ;  si  compositio  de  Deo 
DOgatur  dicendo  enm  esse  simplicissimum ,  simul  nmltiplex  perfectio  assignifi- 
catur  eaque  intelligitnr  ad  summam  nnitatem  redacta  supra  omnem.  quae  in 
oreaturis  est,  unitateli]  ;  si  Deum  dicimus  eminenter  sapientem,  simul  sapientiae 
ratio  affirmatur  et  imperfectio,  quae  banc  formam  ingredi  potest,  negatur.  Constat 
igitur  tres  illas  vias  invicem  implicare  x. 

Specialem  quendam   modum  ntendi  bac  tripbci  via  postea   declarabimus 
(n.  519). 

AETICULUS  IV. 

DE  ANALOGIA  INTER  DEUM  ET  CREATIRAS. 

511.  Secundum  quod  idem  terminus  (i.  e.  conceptus  vel  vox) 
pluribus  tribuitur,  termini  distinguuntur  univoci,  analogi,  aequivoci. 
Terminus  univocus  est,  qui  pluribus  ita  tribuitur,  ut  ratio  termino 
expressa  sit  piane  eadem.  velut  homo  dicitur  de  Petro  et  Paulo. 
Terminus  analogus  est,  qui  pluribus  ita  tribuitur,  ut  ratio  termino 
expressa  sit  partim  eadem  partim  diversa,  velut  sanimi  dicitur  de 
animali  et  de  cibo,  ridere  dicitur  de  liomine  et  de  prato.  Terminus 
aequivocus  est,  qui  pluribus  ita  tribuitur,  ut  ratio  termino  expressa 
sit  piane  diversa,  velut  gallus  dicitur  de  ave  et  de  gente.  Aequi- 
vocatio  non  invenitur  in  conceptibus,  sed  tantum  in  vocibus. 
Kationes  enim  piane  diversae  ad  unum  conceptum  referri  non 
possunt,  quum  conceptus  rebus  proportionari  debeant. 

512.  S.  Thomas a  triplicem  distinguit  analogiam.  Alia  est 
secundum  intentionem  mentis  tantum  et  non  secundum  esse.  Quao 
vocatur  extrinseca  sive  tropus;  potest  etiam  appellari  rhetenea, 
quia  apud  oratores  potissimum  frequentatur.  Haec  habetur,  quando 
id,  quod  de  pluribus  praedicatur.  in  uno  tantum  principali  proprie 
inest,   sed  ad  reliqua  transfertur  propter  communionem  quandam 


1  Cf.  Fkanzelix.  De  Deo  uno  tbes.  12. 

2  In  seni.  1.  1.  dist.  19.  q.  5.  a.  2.  ad  1. 


304  ^aP-  9.   De  perfectione  Dei. 

vel  habitudinem  eorum  ad  principale.  In  re  igitur  habetur  mera 
fere  aequivocatio  :  in  mente  tamen  est  communitas  quaedam  formae, 
quin  tamen  habeatur  unus  conceptus  obiectivus  communis  omnibus 
analogatis,  sed  analogatum  secundarium  definitur  et  intelligitur 
per  principale.  Ex.  gr.  sanitas  formaliter  et  proprie  non  est  nisi 
in  animali:  tamen  etiam  cibus  vocatur  sanus,  quia  sanitatem 
causat:  color  vocatur  sanus,  quia  est  effectus  sanitatis.  —  Haec 
analogia  ad  philosophos  parum  spectat,  quia  nimium  aequivocationis 
habet.  Terminus  isto  modo  analogus  non  potest  medium  esse 
in  demonstratione. 

Alia  analogia  est  secundum  esse  tantum  et  non  secundum 
intentionem  :  quae  vocatur  physica.  Locum  habet.  quando  id.  quod 
ad  plura  refertur.  omnibus  proprie  per  modum  generis  aequo  iure 
convenit,  sed  in  singulis  per  differentias  specificas  additas  diversi- 
fìcatur.  Ita  vivens  secundum  analogiam  physicam  de  animalibus 
et  plantis  dicitur.  Habetur  Ine  analogia  secundum  esse,  quia  vita, 
ut  ex  parte  rei  vel  identificatur  cum  sensitivo  vel  ab  eo  separatur, 
alia  est  et  alia,  manente  tamen  convenienza  generica.  In  mente 
autem  non  est  analogia,  quia  mens  rationem  viventis  genericam 
a  differentiis  praecisam  concipit  et  hinc  diversitatem  tollit.  — 
Etiam  haec  analogia  a  philosophis  minus  consideratur,  sed  potius 
univocationi  accenseri  solet. 

Tertia  analogia  simul  est  secundum  esse  et  secundum  inten- 
tionem; appellatur  mdaphy&iea,  Habetur,  quando  id ,  quod  de 
pluribus  dicitur.  omnibus  proprie  convenit,  sed  ita,  ut  haec  forma 
in  uno  principali  primo  et  per  se  insit.  in  reliquis  secundario  et 
dependenter  a  principali.  In  hoc  casu  est  analogia  secundum  esse, 
quia  salva  convenientia  formali  differentia  est  secundum  prius  et 
posterius.  Est  etiam  analogia  secundum  mentem,  quia  formam 
communem  mens  non  eodem  modo  nec  aequo  iure  de  singulis 
praedicat.  Potest  tamen  mens  a  differentia  praedicationis  uteum- 
que  demum  abstrahere,  et  tunc  orietur  univocatio  quasi  generico, 
quam  quidam  appellant  logica/m.  —  Analogia  metaphysica  invenitur 
in  ratione  entis,  prout  praedicatur  de  substantia  et  accidente,  quia 
ens  prius  dicitur  de  substantia  quam  de  accidente. 

Dieta  breviter  comprehendimus:  Analogia  est  extrinseca  (tro- 
pica, rhetorica),  quando  terminus  pluribus  analogice  convenit,  sed 
uni  tantum  proprie  :  est  intrinseca,  quando  terminus  pluribus  ana- 
logice convenit,  sed  omnibus  proprie.  Analogia  intrinseca  est 
physica,   si  diversità*  analogatorum  ex  differentiis  specificantibus 


Art.  4.   De  analogia  intcr  Dcuni  et  creatone.  305 

oiitur  et  terminila  communia  aequo  iure  de  omnibus  praedìcatur; 
est  metaphysìca .  si  diveraitaa  analogatormn  est  ex  ordine  <!<■- 
pendentiac  et  terminila  communis  potiori  iure  de  uno  praedìcatur1. 
513.  His  praemiaaia  facile  quaestio  solvitur,  quomodo  rei  uni 
perfectiones  de  Deo  praedicentur.     Ex  ordine  statuimiis  : 

A88ertio  1.  Perfectiones  rerum  de  Deo  iure  praedicantur. 
Dixinius  eniin  Deum  esse  absolute  perfectura  et  habere  perfectiones 
omnium  rerum.  —  Ceteroquin  assertio  intelligenda  est  de  iure. 
quod  est  per  se  et  ex  natura  rei.  Consuetudo  enim  loquendi  im- 
pedire  solet,  quominua  perfectiones  mixtas  rerum  de  Deo  prae- 
dicenms,  ut  statim  explicabimus. 

Assertio  .?.  Perfectiones  rerum  de  Deo  non  praedicantur 
aequivoee.  Nam  a)  aequivocatio  est  communio  in  solis  vocibus. 
Xos  autem  ipsas  perfectiones  rerum  a  nobis  conceptas,  non  mera 
nomina  Deo  tribuimus.  b)  Quando  unum  de  pluribus  aequivoee 
praedicatur,  ut  quando  avis  et  homo  gallus  dicitur,  ex  uno  eorum 
non  ducimur  in  cognitionem  alterius.  Ex  rebus  autem  creatis, 
ut  tota  de  Deo  disputatio  nostra  hucusque  habita  manifestavi^ 
in  divinorum  cognitionem  venimus.  e)  Frustra  nomen  de  aliquo 
praedicatur,  si  ita  nihil  de  eo  intelligitur.  Atqui  si  nomina  de 
Deo  et  creaturis  aequivoee  praedicantur,  per  nomina  nihil  de  Deo 
intelligimus .  quum  significationem  horum  nominum  noverimus 
tantum,  secundum  quod  de  creaturis  dicuntur.  Ergo  si  nomina 
Deo  et  creaturis  aequivoee  convenirent,  de  Deo  frustra  et  nullo 
iure  praedicarentur,  id  quod  iam  refutavimus. 

Assertio  3.  Perfectiones  mixtae  rerum  de  Deo  non  prae- 
dicantur nisi  tropice  i.  e.  secundum  analogiam  extrinsecam.  Nani 
non  praedicantur  proprie ,  quia  de  ratione  earum  formali  est 
aliqua  imperfectio,  quae  in  Deo  nulla  est.  Ergo,  quum  de  Deo 
neque  proprie  neque  aequivoee  praedicentur,  tropus  habetur.  Ita- 
que  per  se  nihil  obstat,  quominus  hae  perfectiones  tropice  de  Deo 
dicantur.  Sic  Deus  dicitur  leo,  quia  est  potens;  dicitur  irridere 
rannida  suis ,  quia  non  timet.  Nihilominus  consuetudo  loquendi 
et  decentia  in  his  praedicationibus  observandae  sunt,  ne  in  falsimi 
sensum  intelligaris ,  quum  auditores  te  secundum  proprietatem 
verborum,  non  secundum  tropum  loqui  censeant,  neve  reverentiam 

1  In  analogiae  generibus   recensencìis    auctores  multimi ,   praesertini  modo 

loquendi,  discrepane    Qua  de  re  cf.  Pesch,  Instit.  log.  n.  226  sq.  1203  sq.   Nos  ea 

tantum  attulimus,  quae  ad  rem  nostram  necessaria  sunt,  et  eum  modum  loquendi 

secuti  sumus,  qui  et  per  se  congruus  et  apud  doctores  satis  receptus  esse  videtur. 

Eoxtheim,  Theodicaea.  20 


306  ^ap.  9-   De  perfectione  Dei. 

Deo  debitam  laedas.  Communiter  tropi  adlriberi  non  debent  nisi  ii, 
qui  usu  loquendi  recepti  sunt  ;  quare  pleraeque  perfectiones  mixtae 
de  Deo  omnino  praedicari  non  debent ,  quia  tropus  ab  auditore 
non  intelligitur 1. 

Assertio  4.  Perfectiones  siiuplices  rerum  de  Deo  prae- 
dicaiitnr  proprie,  quia  eas  continet  formaliter.  —  Hinc  hae  prae- 
dicationes  semper  sine  scrupulo  fieri  possunt,  quia  praedicatio 
propria  per  se  est  semper  in  usu  et  quaevis  praedicatio  ab  omni- 
bus tamquam  propria  intelligitur,  si  absunt  adiuncta,  quae  de 
tropo  monent. 

Assertio  5.  Nulla  perfectio  de  Deo  et  creaturis  prae- 
dicatur  uuivoce.  Omnis  enim  perfectio  creaturae  aut  simplex 
est  aut  mixta.  Atqui  perfectio  mixta  de  Deo  et  creaturis  non 
praedicatur  uuivoce,  quia  de  Deo  non  praedicatur  proprie;  per- 
fectio simplex  non  praedicatur  univoce,  qnia  quaevis  perfectio  in 
Deo  est  primo  et  per  se,  in  creaturis  secundario  et  dependenter 
a  Deo,  quum  Deus  sit  principium  universi  entis. 

Assertio  6.  Perfectiones  siiuplices  de  Deo  et  creaturis  prae- 
dicantur  secundum  aualogiam  metapliysicam.  Patet  ex  definitione 
analogiae  metaphysicae,  quam  supra  dedimus,  secundum  modo  dieta. 
514.  Seholion.    I.  Ex  dependentia  perfectionis  creatae  a  Deo,  qua 

propter  diversum  praedicandi  modum  analogia  inter  Deum  et  creaturam 
constituitur,  aliae  differentiae  inter  utramque  perfectionem  resultant,  quae 
analogiam  quodammodo  complent.  Xempe  creatura  non  est  sua  perfectio. 
sed  habet  eam:  velut  homo  non  est  sapientia,  sed  est  sapiens  sive  habens 
sapientiam  ;  similiter  homo  non  est  humanitas ,  sed  habet  humanitatem. 
Nimrfum  homi)  praeter  humanitatem  vel  sapientiam  multas  alias  habet 
perfectiones  realiter  vel  perfecte  virtualiter  ab  istis  distinctas ,  velut 
risibilitatem  et  albedinem.  Propterea  homo ,  ut  est  suppositum,  multas 
et  differentes  includens  perfectiones  sive  essentiales  sive  proprias  sive 
accidentales,  cum  una  particulari  forma  identificari  non  debet,  i.  e.  homo 
non  est  tantum  haec  vel  Ola  forma ,  sed  habet  eam  cum  multis  aliis. 
quemadmodum  generatim  totum  non  est  pars,  sed  habet  partem.  Contra 
in  Deo ,  ut  demonstrabimus ,  variae  perfectiones  non  distinguuntur  nisi 
imperfecte  virtualiter,  ita  ut  sapientia,  iustitia,  misericordia  et  reliquae 
sint  eadem  deitas.-  Propterea  non  tantum  dicere  licetDeum  esse  sapientem, 
sed  etiam  Deum  esse  sapientiam ,  esse  deitatem ,  esse  iustitiam  e.  i.  p. 
Et  hinc  magna  diversitas  cernitur  inter  perfectiones  divinas  et  creatas. 
Videlicet  a)    creatura   ita   habet   aliquam   perfectionem,    ut  haec   sit   in 


1  Tropos   in   sermone    de   Deo    magis    usitatoa    bene    collegit    Heixkich, 
Dogm.  Tbeol.  Ili  (Maina  1879),  378  sqq. 


Art.  4.  De  analogia  inter  Deum  el  creaturas.  307 

supposito,  tamquam  pars  in  toto1.  In  Deo  autem  perfectio  sei  ita,  ui 
non  sii  pars,  sci!  botila  |)ciis.  b)  limno  saepissime  creatura  ita  habel 
aliquam  perfeotìonem ,  ut  haec  non  sii  tantum  in  Bupposito  tamquam 
pars,  sol  stiano  in  Bubstantia  tamquam  accidens  ed  Inhaerens,  vclut 
sapientia  est  qualitas  liominis ,  non  subslantia.  In  Dog  autem  omnia 
perfectio  est  substantia,  e)  Creatura  ita  babei  aliquam  perfectionem, 
vclut  sapientiam,  ut  sapicntia  eiua  ditterai  ob  omnibus  aliis  perfectionibus, 
vclut  a  potentia,  a  iustitia  etc.  In  Deo  autem  ita  est  sapientia,  ut  sit 
idem  culli  potentia,  cimi  iustitia  et  cimi  omnibus,  quae  cogitali  possunt, 
perfectionibus  simplicibus.  d)  Ininio  perfectio  divina  non  est  tantum 
idem  rum  olimi  alia  perfectione  simulici,  sed  identificatili'  etiam  cimi  omni 
gradii,  qui  secundum  propriam  rationem  eius  possibilis  est,  i.  e.  quaevis 
perfectio  divina  ex  natura  sua  est  gradii  infinita.  Coatra  perfectio 
creaturae  semper  est  finita. 

Breviter:  Perfectio  simplex  praedicatur  de  Deo  potiori  iure  et  prius, 
de  creatura  inferiori  iure  et  posterius,  et  boc  constituit  analogiam;  eadem 
perfectio  de  Deo  praedicatur  tamquam  totum  de  foto,  de  creatura  tam- 
quam pars  de  toto,  et  hoc  quadantenus  analogiam  complet. 

515.  II.  Analogia,  quae  inter  Deum  et  creaturas  liabetur,  bene  com- 
paratili- cimi  tropis  metaphorae  et  metonymiae.  Nempe  per  aliquam 
nietapliorae  umbram  sapientiae  nomen  a  Deo  ad  hominem  transfertui . 
quia  homo  sapiens  est  per  similitudinem  ad  divinam  sapientiam  :  siquidem 
metaphora  fundatur  super  similitudine.  — ■  Eadem  nominis  translatio 
metonymiam  refert,  quia  homo  sapiens  est  secundum  habitudinem  depen- 
dentiae  a  divina  sapientia,  quum  sapientia  humana  a  Deo  creetur;  siquidem 
metonymia  fundatur  super  aliqua  habitudine ,  velut  sanitas  per  met- 
onvmiam  dicitur  de  colore,  qui  est  effectus  sanitatis.  —  Metaphora  est 
fere  id,  quod  quidam  scholastici  analogiam  proportionalitatis  appellant  : 
metonymia  id ,  quod  analogiam  attributionis  vocant 2.  Inde  dicunt  inter 
Deum  et  creaturas  analogiam  esse  (intrinsecano.)  proportionalitatis  et 
attributionis.  Utraque  autem  analogia  in  re  nostra  magnani  vini  habet. 
Nam  similitudo  Dei  et  creaturae,  quam  analogia  proportionalitatis  respicit. 
facit,  ut  Deo  et  creaturae  eadem  perfectio  proprie  conveniat,  i.  e.  ut  ha  beatili' 
analogia  metaphysica,  non  tropus.  Ordo  dependentiae  creaturae  a  Deo,  quem 
respicit  analogia  attributionis,  facit,  ut  habeatur  analogia,  non  univocatio3. 

516.  III.  Analogia ,  quae  est  inter  Deum  et  creaturas ,  nequaquam 
impedit,  quominus  nomina,  prout  Deo  et  creaturis  communia  sunt,  terminus 


1  Cf.  S.  Thomas,  Stimma  tbeol.  p.  3.  q.  2.  a.  2.  et  alibi  passim. 

-  S.  Thomas,  De  ver.  q.  2.  a.  11. 

3  De  analogia  attributionis,  quae  est  inter  Deum  et  creaturas.  S.  Thomas 
expresse  tractat  in  Surama  tbeol.  p.  1.  q.  13.  a.  5.  Ibidem  etiam  analogiam 
proportionalitatis  subindicat,  quia  ab  initio  articoli  de  similitudine  creaturae  ad 
Deum  loquitur. 

20* 


308  ^aP-  9.   De  perfectione  Dei.     Art.  4. 

medius  in  syllogismo  fiant.  Nani  idem  nomen ,  non  obstante  analogia, 
Deo  et  creaturis  proprie  convenit  et,  etiam  quatenus  Deo  et  creaturis 
commune  est ,  conceptum  obiectivum  exhibet  vere  uniun.  Hinc  etiam 
perfectiones  creaturae  non  definiuntur  per  perfectiones  Dei  aut  viceversa^ 
sed  perfectiones  utrique  communes  communem  habent  definitionem. 

517.  IV.  Diximus  perfectiones  rerum  Deo  primo  convenire.  Neque 
tamen  hinc  sequitur  etiam  nomina  Deo  et  creaturis  communia  prius  dici 
de  Deo.  Sed  distinctione  utendum  est  cum  S.  Thoma  l.  Nomina  tropica, 
velut  leo,  primario  dicuntur  de  creaturis,  secundario  de  Deo,  quia  dieta 
de  Deo  nihil  aliud  significant  quam  similitudinem  ad  talem  creaturam. 
,Sic  nomen  leonis  dictum  de  Deo  nihil  aliud  significat,  quam  quod  Deus 
similiter  se  habet,  ut  fortiter  operetur  in  suis  operibus,  sicut  leo  in  suis. 
Et  sic  patet,  quod,  secundum  quod  [talia  ut  leo]  dicuntur  de  Deo.  eorum 
significatio  definiri  non  potest,  nisi  per  illud,  quod  de  creaturis  dicitur." 
Nomina  autem,  quae  proprie  de  Deo  dicuntur,  quantum  ad  rem  signifi- 
catam  prius  conveniunt  Deo ,  quia  a  Deo  huiusmodi  perfectiones  in 
creaturas  manant  ;  quantum  vero  ad  nominis  impositionem  prius  dicuntur 
de  creaturis ,  quia  in  creaturis  has  perfectiones  primo  cognoscimus  et 
significamus,  deinde  ex  creaturis  ad  Deum  ascendimus. 

518.  V.  Ex  dictis  vides,  quo  iure  interdum  dicant  sapientiam  ceteras- 
•|ue  perfectiones  verius  de  Deo  negari  quam  afnrmari.  —  Nimirum  in 
nominibus ,  quae  Deo  tribuimus ,  distinguere  debemus  rem  significatam 
et  modum  significandi.  Res  significata,  si  agitur  de  perfectione  simplici,. 
vere  et  proprie  convenit  Deo  ;  modus  autem  significandi  Deo  non  congruit. 
Nimirum  nos  perfectionem  significamus  per  modum  forni  a  e  particularis, 
quae  supposito,  ut  pars  toti,  additar;  in  Deo  autem  non  est  perfectionum 
divisio  et  compositio 2. 

519.  VI.  Dicere  igitur  possumus,  quod  perfectio  simplex  a)  Deo  vert 
convenit ,  quia  res  significata  proprie  et  formaliter  est  in  Deo  :  b)  Deo 
non  convenit,  quia  modus  significandi,  qui  compositionem  refert,  non  est 
in  Deo;  e)  Deo  eminenter  convenit,  quia  est  in  Deo  sine  ulla  con- 
tingentia,  limitatione  et  potentialitate  ;  immo  ita  est  eminenter  in  Deo,  ut 
Deo  et  creaturis  non  sit  univoce  communio ,  sed  tantum  analogice ,  quia 
Deo  primo  et  potiori  iure  tribuitur ,  creaturae  secundario.  Et  sic  una- 
quaeque  perfectio  simplex  tripliciter  dicitur  de  Deo:  affirmative,  negative 
et  eminenter,  secundum  triplicem  illam  viam  cognoscendi  Deum,  de  qua 
supra  egimus.  Ad  rem  S.  Thomas:  . Tripliciter  ista  de  Deo  dicuntur. 
Primo  quidem  affirmative,  ut  dicamus  :  Deus  est  sapiens.  Quod  quidem 
de  eo  oportet  dicere  propter  hoc,  quod  est  in  eo  similitudo  sapientiae 
ab  ipso  fluentis.  Quia  tamen  non  est  in  Deo  sapientia ,  qualem  nos 
intelligimus  et  nominamus,  potest  vere  negari,  ut  dicatur  :  Deus  non  est 
sapiens.     Rursum ,  quia  sapientia  non  negatur  de  Deo ,  quia  ipse  deficit 

1  Summa  theol.  p.  1.  q.  13.  a.  6.  -  Ibid.  a.  3.  ad  2. 


Cap.  10.  De  infinita».-  Dei.     Prologus.  309 

a  Bapientia,  sed  quia  Bupereminentius  osi  in  ipso  qnam  dioatur  aut 
intelligatur,  ideo  oportei  (licere,  quod  Deus  di  Bupersapiens.*  :     Nihilo- 

ininus  Bciendum  est  propositionem  :  «Deus  non  est  Bapiens*  tamquam 
cnorem  perniciosum  esse  reiciendam .  nisi  expresse  additar,  quo  Benso 
ah  intelligenda.  Secus  enim  unusquisque  cani  eo  Bensu  Bumet,  ut  in  Deo 
formalem  Bapientìae  rationem  esse  negetur.  Ini  ino  nielius  est  eiusmodi 
dictis  speciosis  quidem,  sed  Bummopere  fallacibus  omnino  abstinere. 
520.  VII.  Dixinius  aliquo  sensu,  i.  e.  quantum  ad  nioduin  significandi, 

perfeetionem  simplicem  soli  creaturae  convenire.  Alio  autem  sensu  soli 
Deo  hae  perfectiones  proprie  conveniunt.  Ad  rem  S.  Thomas:  ,Quum 
dicitur  aliquid  proprie  convenire  alicui,  hoc  potest  intelligi  dupliciter.  Aut 
quod  per  proprietatem  exelndatur  orane  extraneum  a  natura  subiecti, 
ut  quum  dicitur  proprium  homini  esse  risibile ,  quia  nulli  extraneo  a 
natura  hominis  convenit  ;  et  sic  esse  non  dicitur  proprium  Deo .  quia 
convenit  etiam  creaturis.  Aut  secundum  quod  excluditur  orane  extraneum 
a  natura  praedicati.  ut  quum  dicitur  hoc  proprie  esse  aurum,  quia  non 
h&bet  admixtionem  alterius  metalli;  et  hoc  modo  esse  dicitur  proprium 
Deo ,  quia  non  habet  admixtionem  divinimi  esse  alicuius  privationis  vel 
potentialitatis,  sicut  esse  creaturae.'" 2  —  Quod  hic  S.  Doctor  de  .esse* 
dicit,  de  omni  perfectione  simplici  valet,  quia  unaquaeque  ita  est  in  Deo, 
ut  non  habeat  admixtionem  oppositi.  sed  sit  Deus  totus.  Et  hoc  modo 
solus  Deus  est  proprie  sapiens .  proprie  iustus  etc.  Veruni  etiam  hic 
bene  notandum  est  propositionem:  .Homo  non  est  proprie  vivens1".  omnino 
proscribendam  esse,  nisi  addatur.  quo  sensu  haec  dicatur.  Quin  consultum 
est  talibus  effatis  penitus  abstinere. 


CAPUT  X. 
DE  INFINITATE  DEL 


PROLOGUS. 

521.  Hoc  capite  agendum  est  de  infinitate,  num  Deo  conveniat 
et  num  aliis  quoque  praeter  Deum  tribui  possit.  Addemus  pauca  de 
regula  quadam  iudicandi  de  divinis,  quae  ex  iis,  quae  de  infinitate 
Dei  dixerimus,  colligetur.  Sunt  igitur  huius  capitis  tres  articuli: 
Articulus     I.  Deum  esse  infinitum. 

II.  Deum  solum  esse  infinitum. 
„         III.  Regula  quaedam  iudicandi  de  divinis. 

1  De  pot.  q.  7.  a.  5.  ad  2. 

2  In  sent.  1.  1.  dist.  8.  q.  1.  a.  1.  ad  1. 


310  C*P-  10-   De  inimitate  Dei. 

ARTICULUS  I. 
DEUM  ESSE  INFÌNITUM. 
TheSlS  XXI.    Deus  est  ens  actu  et  absolute  infìnitum. 

522.  Stat.  Quaest.  Ut  ratio  infiniti  constituatur,  prius  de  finito 
considerandum  est.  Finitur  res  finibus.  Finis  primo  terminum 
extensionis  significat,  ut  punctum  est  finis  lineae.  Hinc  transfertur 
nomen  ad  omne  genus  entis.  Sicut  punctum  lineam  terminàt  et 
ulteriorem  extensionem  intercipit,  ita  in  omni  genere  finis  indicat 
negationem  ulterioris  perfectionis ,  quae  adesse  posset.  Finitimi 
igitur  est  illud,  quo  maius  esse  potest.  Consequenter  infìnitum 
est  illud,  quo  maius  nihil  cogitari  potest  f. 

Ex  definitone  infiniti  sequitur  inexhauribilitas  tamquam  eius 
proprietas.  Hinc  infìnitum  saepe  definitili*  illud,  cuius  semper 
aliquid  extra  est2,  i.  e.  ab  aliqua  realitate  finita  ad  realitates 
finitas  semper  maiores  (et  notabiliter  maiores)  sine  fine  transire 
potes,  quin  umquam  ad  realitatis  infinitae  perfectionem  perveniatur. 
V.  gr.  sapientia  infinita  est,  quae  omnes  sapientias  finitas,  quae 
indefinita  serie  maiores  et  maiores  cogitari  possunt,  sine  ulla 
comparatione  superat. 

Aliqui  infìnitum  definiverunt  illud,  extra  quod  nihil  est.  Hanc 
defìnitionem  Aristoteles3  vituperai,  quia  infìnitum  cum  toto  con- 
fimdit.  Xihilominus  definitio  recte  intelligi  potest,  quia  infìnitum 
omnia  finita  comprehendit  aequivalenter  et  plus  quam  aequivalenter, 
non  autem  secundum  individualem  eorum  exsistentiam.    Cf.  n.  29. 

523.  Infìnitum  aliud  est  actu,  aliud  potentia.  Illud  est,  quod 
actu  habet  realitatem  sine  limite;  hoc  dicitur,  quod  secundum 
actum,  quem  habet,  semper  finitura  est,  sed  sine  limite  augeri 
potest.  Sic  numeri  infiniti  sunt,  quia  sine  fine  numerus  maior  et 
maior  cogitari  et  fieri  potest. 

524.  Infìnitum  actu  aliud  est  absolutum,  aliud  secundum  quid. 
Infinitas  absoluta  est  in  ipsa  ratione  entis.  Convenit  igitur  illi, 
quo  maius  vel  melius  in  universo  ambitu  entis  cogitari  non  potest. 
Ens  absolute  infìnitum  continet  omnia,  quae  rationem  entis  et  per- 
fectionis habent ,  et  hinc  excludit  omnem  rationem  negationis  vel 
imperfectionis  ;  omnes,  quas  habet,  perfectiones  summo  possidet  gradii 
sine  omni  limite  ideoque  omnem  gradum  perfectionis  possibilem 

1  Hanc  defìnitionem  tangit  Aristoteles,  quando  dicit  ab  infinito  maxima 
quaeque  auferri  posse.     De  coelo  1.  1.  e.  6.  273  b  2. 

2  Ita  iam  Aristoteles,  Phys.  1.  3.  e.  6.  207  a  1.  3  L.  e.  207  a  9. 


Art.  1.    Denm  esse  tnfinitam.  311 

aequivalenter  ei  abundanter  comprehendit.  —  Intini(;is  secundum 
quid  est  in  aliquo  particulari  ordine,  velut  numeri,  extensionia, 
sapientiae.  Infinitas  absoluta  omnes  intimiate*,  quae  eunt  secundum 
quid,  formaliter  ve]  eminenter  continet. 

525.  Tn  ente  absolute  infinito  triplex  intinitas  particularia  di- 
stingui sdir):  infinitas  radicalù  est  exigentìa,  qua  essentia  meta- 
physica  huius  entis  postulai,  ut  omnes  perfectinnes  simpliccs,  et 
quidem  summo  gradu,  in  ipso  insint;  infinitas  extenxiva  est  in  eo, 
quod  ens  omnes  perfectiones  simplices,  cpiae  esse  et  cogitari 
possunt,  possideat;  infinitas  'minisi ni  singularum  perfectionum, 
quae  in  ente  absolute  infinito  sunt,  propria  habetur  et  est  in  eo, 
ut  quaevis  perfectio  sit  in  summo  gradu  sine  limite.  —  De  infinitate 
radicali  non  est,  cur  quaeramus,  quia,  si  Deo  intinitatem  ex- 
tensivam  et  intensi  vani  necessario  convenire  probatum  est,  eo  ipso 
constat  intinitatem  radicalem  non  deesse.  De  infinitate  extensiva 
praecedenti  capite  egimus.  Kestat  igitur,  ut  hoc  capite  singu- 
larum perfectionum  divinarum  intinitatem  intensivam  efficiamus. 
Tamen  quia  argumenta ,  quae  intinitatem  intensivam  probant, 
simul  extensivam  ef'fieiunt.  utramque  intinitatem  per  modum  unius 
demonstrabimus. 

526.  Probatur.  Arg.  1.  (Ex  aseitate  directe.)  Forma  vel 
actus  limitatus  esse  non  potést  nisi  aut  ex  propria  et  interna  sua 
natura,  ut  albedo  ex  se  ad  talem  ordinem  entis  est  restricta  ;  aut 
ex  capacitate  subiecti  recipientis,  ut  cognitio,  quam  de  Deo  habe- 
mus,  limitatur  propter  imperfectionem  intellectus  nostri:  aut  ex 
causa  efficienti,  ut  magnitudo  vel  pulchritudo  domus  est  finita  ex 
voluntate  et  potentia  artificis.  Atqui  in  essentia  divina  nulla  ex 
bis   rationibus   valet.     Ergo  Deus   est   actu   et  absolute   infinitus. 

Proh.  Min.  1.  p.  Essentia  Dei  non  est  limitata  ex  propria 
sua  natura.  Nani  exsistentia  ex  se  ad  nullum  genus  vel  speciem 
vel  gradimi  particularem  determinatur ,  sed  ad  quamlibet  per- 
fectionem  se  extendit;  si  igitur  res  exsistens  ad  aliquam  parti- 
cularem perfectionem  restricta  invenitur,  hoc  rei  non  convenit  eo 
ipso,  quod  exsistit,  sed  alius  titulus  liniitationis  adesse  debet.  Ergo 
etiam  Deus  non  eo  ipso,  quod  exsistit,  limitatur,  i.  e.  Deus  non 
limitatur  vi  essentiae  suae  (essentia  scil.  Dei  est  exsistentia),  sed 
Deus,  si  limitatus  est,  ex  alio  capite  limitem  habet. 

Proh.  Min.  2.  p.  Essentia  Dei  non  limitatur  ex  parte  sub- 
iecti recipientis,  quia  essentia  Dei  est  ens  a  se  sive  exsistentia 
irrecepta. 


312  CaP-  10-   De  infinitate  Dei. 

Proh.  Min.  3.  p.  Essentia  Dei  non  limitatur  ex  parte  causae 
efficientis,  quia  Deus  est  ens  a  se.  quod  necessitate  intrinseca  sine 
causa  efficiente  exsistit. 

Breviter:  Nulla  exsistentia  ex  se  ad  unum  particularem 
modum  prae  alio  limitata  est,  quia  exsistentia,  quantum  est  ex 
se,  ad  omnem  perfectionem  aequaliter  se  extendit.  Ergo  exsistentia, 
si  limitatur,  aut  finitur  ex  parte  essentiae,  in  qua  recipitur,  et 
quae  est  saltem  perfecte  virtualiter  ab  ea  distincta,  aut  ex  parte 
causae  efficientis.  Atqui  exsistentia  Dei  ex  neutro  capite  limitatur. 
quia  est  exsistentia  irrecepta  et  a  se.  Ergo  exsistentia  Dei  est 
prorsus  infinita,  i.  e.  Deus  est  actu  et  absolute  infinitus.  —  Hoc- 
est,  quod  dicit  S.  Thomas:  „Ipsum  esse  absolute  consideratum 
infinitum  est  [i.  e.  nulla  exsistentia  ex  se  limitata  est]  ;  nani  ab 
infinitis  et  modis  infinitis  participari  possibile  est.  Si  igitur  ali- 
cuius  esse  [exsistere]  sit  finitum,  oportet,  quod  limitetur  esse  illud 
per  aliquid  aliud;  quod  sit  aliqualiter  causa  illius  esse  vel  re- 
ceptivum  eius.  Sed  esse  divini  non  potest  esse  aliqua  causa,  quia 
ipse  necesse  est  esse  per  se  ipsum  :  nec  esse  eius  est  receptivum, 
quum  ipse  sit  suum  esse.  Ergo  esse  suum  est  infinitum  et  ipse 
infinitus."  1 

Aliter:  Quidquid  perfectionis  in  Deo  est  vel  non  est,  eo 
ipso,  quod  exsistit,  adest  vel  deest.  Iam  vero  exsistentia  ad 
omnem  perfectionem  ex  aequo  se  habet;  ergo  si  exsistentia  ali- 
quam  perfectionem  vel  perfectionis  graduili  excluderet,  omnem 
excluderet.  Atqui  absurdum  est  Deum  omni  perfectione  carere. 
Ergo  omnem  perfectionem  possidet.  —  Vel  sic:  Exsistentia  ad 
omnem  perfectionem  ex  aequo  se  habet.  Atqui  exsistentia  Dei 
certe  exigit  aliquam  perfectionem.  Ergo  exigit  omnem  perfectionem 
et  omnem  perfectionis  graduili. 

Addi  potest:  Deo  perfectissimum  quidque  tribuendum  est. 
Nempe  quemadmodum  Deus  exsistentiam  habet  absolute  per- 
fectissimam  i.  e.  aseitatem,  ita  etiam  proportionate  in  reliquis 
perfectionibus  Deo  modus  absolute  optimus  attribuendus  esse 
videtur.  Hinc  autem  sequitur  omnes  perfectiones  Dei  esse  gradii 
infinitas.  Insuper  sequitur  Deum  continere  omnes  perfectiones 
cuiusvis  generis,  quia  etiam  in  ratione  entis  modum  habere  debet 
absolute  optimum. 


1  Contra   gent.  1.  1.  e.  43.  n.  5.     Cf.   De  pot.  q.  1.  a.  2;   Summa   theol. 
p    1.  q.  7.  a.  1. 


Art.  1.    Donni  osse  influitimi.  313 

527.  Arg.  2.  (Ex  aseitate  tndirecte.)  Si  ens  limitatae  per- 
fectionis  a  se  exsisteret,  omnia.  <|iuie  sunt  aequalis  et  altioris 
perfectionìs,  b  se  exsisterent;  nani  superiora  perfectiones  mferiorum 
in  se  concludimi.  Exsisterent  igìtur  entia  a  se  infinite  multa. 
Atqui  hoc  esse  non  potest.  Etennn  a)  tanta  multitudo  entium 
a  se  oxsistcntiuni  certo  multis  signis  manifestis  se  proderet.  Iam 
vero  nihil  tale  observatur,  ita  ut  nemo  philosophus  intinitam  multi- 
tudinem  deorum  a  se  exsistentium  suspicatus  sit.  b)  Multitudo 
eiusmodi  actu  infinita  repugnat.  —  Ergo  nullum  ens  limitatae 
perfectionis  a  se  exsistit.  Ergo  omne  ens,  quod  est  a  se,  est 
intinitum. 

528.  Arg.  3.  (Ex  ratione  primi  principia)  Deus  insignitili- 
omnibus  perfectionibus  rerum  exsistentium.  Est  enim  causa  earum 
efficiens  adacquata  sive  se  solo  suffìciens,  ut  constat  argumento 
henologico.  Iam  quum  actio  consequatur  actum  agentis,  necesse 
est  eftectum  similem  esse  causae  et  ideo  in  ea  reperiri  vel  secundum 
proprietatem  formalem,  ut  quum  animai  generat  animai,  vel  se- 
cundum virtutem  tantum  :  quod  autem  secundum  virtutem  tantum 
inest  in  causa,  abundantius  inest,  si  agitur  de  causa  adacquata. 
Ergo  quidquid  perfectionis  in  rebus  est,  in  uno  Deo  comprehenditur. 
Ergo  Deus  in  gradu  quodam  perfectionis  valde  magno  constituitur. 
—  Ulterius  Deus  insignitur  non  iis  solis  perfectionibus,  quas  res 
exsistentes  actu  habent.  sed  etiam  iis.  quae  sunt  in  capacitate 
earum.  Siquidem  tota  haec  capacitas  a  Deo  est.  qui  eam  conferre 
non  potest,  nisi  quatenus  ipse  actu  continet  ea.  ad  quae  aliis 
tribuit  capacitatem;  nulla  enim  in  rebus  est  vera  capacitas,  nisi 
in  motore  primo  habeatur  actus  respondens,  qui  capacitatem  rerum 
ad  actum  reducere  potest.  Ergo  Deus,  saltem  sub  multiplici  respectu, 
actu  infinitus  est,  quia  multiplex  capacitas  in  rebus  invenitur,  quae 
est  potentia  infinita.  Atqui  si  Deus  in  aliqua  perfectione  actu 
infinitus  est,  in  omni  perfectione  et  maxime  in  ratione  entis  sive 
absolute  infinitus  est.  Nani  omnis  perfectio  Dei  est  proprietà* 
eius,  quia  omnis  perfectio,  quae  in  Deo  est  vel  esse  potest,  ne- 
cessario, i.  e.  per  modum  notae  essentialis  vel  proprietatis  ei 
convenit.  Atqui  proprietates  et  notae  essentiales  inter  se  pro- 
portionantur ,  ut,  quando  una  est  infinita,  omnes  sint  infinitae. 
Ergo  si  aliqua  perfectio  in  Deo  est  infinita .  Deus  in  ratione 
entis  sive  absolute  infinitus  est.  —  Porro  Deus  insignitur  per- 
fectionibus rerum  intrlnsecus  possibilium.  Nempe  a  Deo.  tam- 
quam    a   fondamento    unico .    possibilia   realitatem   suam   habent, 


314  ^aP-  10-    De  infinitate  Dei. 

ut  pariter  constat  argumento  henologico;  ergo  in  Deo  tota  per- 
fectio  possibilium  actu  inest,  quia  nulla  res  per  se  solam  ultra 
suam  actualitatem  principiat  et  aliis  realitatem  communicat. 
Ergo  Deus  actu  et  absolute  infìnitus  est,  quia  continet  omnem 
possibilem  perfectionem  et  perfectionis  gradum  estque  omni  ente 
finito  maior.  —  Neve  putes  possibilia  in  Deo  esse  mera  capa- 
citate vel  etiam  obiective  tantum  secundum  terminationem  intel- 
lectus.  Hoc  enim  non  satis  est,  quia,  ut  dixi,  in  tantum  ali- 
quid  principiat,  in  quantum  est  actu.  Insuper  in  ente  necessario 
nulla  est  capacitas;  intellectus  autem  obiecta  sua  supponit  ne- 
que  obiective  tangit,  nisi  ea,  quae  iam  fundata  sunt  in  ente, 
quod  est  actu. 

Breviter:  Omnes  perfectiones  vel  exsistentes  vel  possibiles 
multiplicem  inter  se  convenientiam  habent,  v.  gr.  conveniunt  in 
ratione  entis.  Ergo  unicum  est  principium  omnis  exsistentiae  et 
possibilitatis,  quod  omnem  possibilem  perfectionem  et  perfectionis 
gradum  actu  continet.  Tale  autem  principium  est  ens  a  se  et 
Deus  actu  et  absolute  infìnitus. 

Speciatim  infinitas  Dei  inde  colligitur,  quia  in  ipso  fun- 
datur  possibilitas  temporis  indefinite  longi,  spatii  indefinite  ampli, 
qualitatum  indefinite  intensi bilium ,  specierum  indefinite  per  in- 
dividua multiplicabilium.  Haec  omnia  in  Deo ,  qui  est  omnis 
possibilitatis  actuale  principium ,  aliquam  actualem  infinitatem 
postili ant.  Deus  autem,  si  in  aliqua  perfectione  infìnitus  est, 
absolute  infìnitus  est. 

Insuper  Deus,  quia  est  principium  supremum  et  unicum 
omnium  entium,  debet  esse  suprema  causa  efficiens,  exemplaris 
et  fìnalis  omnium,  quae  fiunt.  Iam  vero  omnia  possibilia  fieri 
possunt ,  quia  possibilitas  interna  externam  tamquam  naturale 
complementum  postulat.  Ergo  virtus  illius  triplicis  causalitatis 
in  Deo  infinita  est.  Si  autem  virtus  in  Deo  infinita  est,  etiam 
essentia  Dei  infinita  est  sive  Deus  est  absolute  infìnitus.  Sed  hoc 
iam  de  singulis  causalitatibus  distinctius  explicetur. 

a)  Deus  habet  virtutem  suffìcientissimam,  ut  se  solo  sit  causa 
efficiens  cuiusvis  possibilis.  Ergo  omnium  possibilium  perfectiones 
actu  praecontinet  et  est  infìnitus. 

b)  Deus  est  exemplar  supremum  omnium  possibilium.  Atqui 
exemplar  supremum  suprapropriam  perfectionem  nihil  repraesentare 
potest;  neque  enim  a  se  virtutem  repraesentandi  supra  se  habet, 
ut  patet,  neque  ab  alio  superiori  virtus  eius  suppletur,  quum  ipso 


Art.   1.    Dctim   esse  influitimi.  315 

iiihil  superbis  sit.     Ergo  iterum   Deus    perfectioneni   oninium  pos- 
siltiliuni  continei  et  intìnitus  est. 

e)  Deus  debet  esse  finis  ultimus  omnium,  quae  tinnì.  Atqui 
finis,  quem  natura  opcribus  suis  praetìgit,  non  debet  osso  minorìfi 
perfectionis  quam  ipsa  opera;  seciis  natura  deficeret,  quum  per 
se  linoni  non  oporteat  esse  mediis  deteriorem.  Ergo  Deus  est 
melior  omnibus,  quae  fieri  possunt,  sive  Deus  est  infìnitus.  — 
Aliter  etiani  dici  potesti  Deus  est  rerum  finis  ultimus  et  uni- 
vorsalissimus  ;  atqui  do  ratione  finis  est  bonum,  finis  enim  causat, 
in  quantum  est  bonus;  ergo  de  ratione  supremi  et  potissimi  finis 
est  summum  sive  infinitum  bonum,  i.  e.  Deus  est  absolute  intìnitus. 

Addi  potesti  Deus  est  primum  principium,  quia  nihil  est 
prius  quam  ens  a  se.  Atqui  principii  proprium  est,  ut  sit  actu 
1 1  perfectum,  quia  unumquodque  principiat,  in  quantum  est  actu. 
Ergo  Deus,  qui  est  primum  et  ideo  maxime  principium,  maxime 
est  actu  et  perfectus,  i.  e.  Deus  est  intìnitus. 
529.  Arg.  4.  (Ex  consideratione  intellectus  et  voluntatis 
nostrae.)  a)  Naturaliter  quaerimus  plenam  veritatis  cognitionem 
et  plenam  amoris  fruitionem,  cui  desiderio  non  satisfit  nisi  cognito 
et  amato  obiecto  infinito  actualiter  exsistenti.  Atqui  hoc  desiderium 
inane  esse  non  potest.  Ergo  exsistit  ens  infinitum.  Ergo  Deus, 
quem  ex  argumento  henologico  tamquam  principium  omnis  entis 
et  unicum  ens  a  se  novimus,  est  intìnitus,  quia  secus  nullum  ens 
infinitum  exsistere  posset.     Cf.  e.  6.  a.  1. 

b)  Intellectus  noster  et  voluntas  nostra  est  essentialiter  capax 
intolligendi  omne  veruni  et  amandi  omne  bonum.  Ergo  Deus,  a 
quo  est  capacitas  infinita  facilitatimi  nostrarum,  est  actu  intìnitus 
intellectione  et  amore,  quia  omne  id,  quod  est  capacitate  et  potentia 
in  nobis  infinitum,  actum  infinitum  in  Deo  conditore  supponit. 
Ergo  Deus  est  absolute  intìnitus,  quia  una  perfectio  infinita  Dei 
absolutam  infinitatem  involvit.     Cf.  n.  378. 

Ulterius:  ..Intellectus  noster",  inquit  S.  Thomas,  ,,intel- 
ligendo  aliquid  in  infinitum  extenditur.  Cuius  signum  est,  quod 
quantitate  qualibet  finita  data  intellectus  noster  maiorem  exeogitare 
possit.  Frustra  autem  esset  haec  ordinatio  intellectus  ad  infinitum, 
nisi  esset  aliqua  res  intelligibilis  infinita.  Oportet  igitur  aliquam 
rem  intelligibilem  infinitam  esse ,  quam  oportet  esse  maximam 
rerum;  et  hanc  dicimus  Deum.     Deus  igitur  est  intìnitus."  1 


1  Contra  sent.  1.  1.  e.  43.  n.  7. 


316  Gap.  10.   De  infinitate  Dei. 

Addi  potest:  ..Effectus",  inquit  idem  S.  Thomas,  „non 
potest  extendi  ultra  suam  causam.  Intellectus  autem  noster  non 
potest  esse  nisi  a  Deo,  qui  est  prima  omnium  causa.  Xon  igitur 
potest  aliquid  cogitare  intellectus  noster  maius  Deo.  Si  igitur 
omni  finito  potest  aliquid  maius  cogitali,  relinquitur  Deum  finitum 
non  esse."  1 

e)  Voluntas  nostra  morali  necessitate  obligatur  ad  rectum 
ordinem  servandum.  Atqui  haec  obligatio  esse  nequit,  nisi  legis- 
lator  exsistit  absolutae  auctoritatis.  Atqui  solum  ens  infinitum 
est  absolutae  auctoritatis.  Ergo  exsistit  ens  infinitum.  Ergo  Deus 
est  infinitus.     Cf.  e.  6.  a.  2. 

530.  Arg.  5.  (Ex  consideratione  intellectus  et  voluntatis  in 
Deo.)  a)  Deus  intellectu  et  voluntate  praeditus  est,  quia  condidit 
hominem  his  facultatibus  ornatum  :  in  conditore  scil.  debet  esse 
omnis  perfectio  simplex,  quae  in  eius  opere  invenitur,  quia  causa 
adacquata  non  potest  esse  minus  perfecta  quam  effectus.  Deus 
igitur  est  capax  intelligendi  omne  veruni  et  amandi  omne  bonum  ; 
omnis  enim  intellectus  et  voluntas  liane  capacitatem  natura  sua 
habet.  Atqui  in  Deo  omnis  perfectio,  cuius  est  capax,  necessario 
inest  (n.  499).  Est  igitur  necessario  secundum  actum  intellectionis 
et  amoris  infinitus.  Atqui  huic  infinitae  intellectioni  et  dilectioni 
infinitas  absoluta  respondere  debet. 

b)  In  essentia  divina  omne  veruni  tamquam  in  principio 
manifestativo  continetur.  Secus  Deus  aut  cognoscere  non  posset 
veruni  aut  a  vero .  quod  est  extra  ipsum .  ad  intelligendum 
determinaretur.  Atqui  primum  dici  nequit,  quia  Deus  esset  de- 
terioris  condicionis  quam  homo,  quem  condidit.  Alterum  pariter 
dici  non  potest.  quia  Deus  ab  extra  quidquam  accipere  nequit. 
quum  ea ,  quae  sunt  extra  ipsum .  nihil  habeant ,  nisi  quod 
prius  ab  ipso  acceperunt.  —  Ergo  essentia  Dei  est  infinite  mani- 
festativa.  Ergo  Deus  est  absolute  infinitus .  quia  infinitati  vir- 
tutis  manifestativae  omnium  perfectionum  infinitas  in  Deo  re- 
spondere debet. 

Similiter  in  essentia  divina  omne  bonum  tamquam  in  fonte 
continetur.  Secus  aut  Deo  bonum  non  placeret  aut  a  bono,  quod 
est  extra  ipsum ,  eius  voluntas  moveretur  :  quorum  utrumque 
reiciendum  est.  Ergo  Deus  est  fecunditate  quadam  infinitus  et 
consequenter  absolute  infinitus. 


1  Contra  sent.  1.  1.  e.  43.  n.  8. 


Ai-i.  l.   Denta  esse  iofinitum.  :;  1  7 

c)  Deus  amai  boauzn  infinitum;  nulla  enim  voluntas  quiescere 

potest  in  bono  tìnito.  Atqui  hoc  boinuii  infinitum  continctur  in 
Deo,  quia  Deus  ab  extra  non  movetur.  Ergo  Deus  est  infinite 
bonus  i.  e.  absolute  intìnitus. 

531.  Arg.  0.  (Ex  considcratione  potentine  divinae.)  a)  Deus 
potest  creare;  creavit  enim  hunc  mundum,  qui,  ut  argumento 
henologico  constat,  a  se  nullam  rationem  entis  habet  ideoque  a 
Deo  ex  nihilo  i.  e.  creatione  productus  est.  Atqui  virtus  creativa 
est  infinita.  Ergo  Deus  intìnitam  virtutem  habet.  Ergo  Deus  est 
absolute  infìnitus. 

Prob.  Min.  Quo  minor  est  in  subiecto  proportio  potentiae 
passivae  ad  actum,  eo  maior  requiritur  virtus  in  causa  efficiente, 
ut  in  ilio  subiecto  minus  disposito  actus  producatur;  et  sic  ex- 
perientia  teste  potentia  passiva  subiecti  in  indefinitum  attenuali 
potest,  ut  ei  respondeat  virtus  causae  efficientis  in  indefinitum 
maior  et  maior.  Ergo  si  potentia  passiva  subiecti  ultra  omnem 
proportionem  ad  actum  descendit  et  subiectum  eiusque  potentia 
passiva  prorsus  esse  desinunt  et  mera  possibilitas  sive  potentia 
obiectiva  relinquitur,  virtus  causae  efficientis,  ut  effectum  etiam 
tunc  producat,  ultra  omnem  gradum  perfecta  et  omnino  infinita 
erit.  Atqui  virtus  creativa  sic  respondet  potentiae  obiectivae.  Ergo 
virtus  creativa  est  infinita. 

Audiatur  in  liane  rem  Card.  Toletus:  „Talis  est  essentia,  qualis  potentia 
vt  virtus,  et  e  converso  ;  et  tanta  una,  quanta  altera.  Potentia  Dei  est  infinita. 
Ergo  essentia,  Minor  probatur.  Quanto  ex  remotiori  potentia  agens  educit 
effectum,  tanto  est  fortius  :  ut  ignis  est  fortior,  qui  ex  ligno  facit  ignem  quam 
qui  ex  stuppa;  et  fortior,  qui  ex  ferro  quam  ex  ligno;  et  fortior,  qui  ex 
adamante,  et  sic  consequenter.  Sed  nihil  ipsum  vincit  omnem  datam  potentiam, 
quia  remotius  est  ab  actu,  quam  quaecumque  potentia  data.  Ergo  ex  nibilo 
aliquid  tacere  infmitae  virtutis  est.  Et  profecto,  quamvis  Scoto  non  placeat 
hoc  argumentum,  tamen  est  efficacissimi! m.  Quis  enim  ex  nihilo  rem  facere 
potest,  quod  omnem  vincit  intellectum,  nisi  is,  qui  virtutis  est  infmitae?"  ! 

b)  Deus  creaturas  in  sempiternum  movere  potest.  Neque 
enim  quid  obstat,  quominus  aliquae  creaturae  sine  fine  durent  et 
sine  fine  mutationes  subeant.  Omnes  hae  mutationes  a  concursu 
Dei  primi  motoris  pendebunt,  ut  constat  argumento  cinesiologico. 
Habentur  igitur  motus  indefinite  multi  suis  temporibus  effecti  vel 
efficiendi.  Porro  hi  motus  a  Deo  fiunt  unico  actu  aeterno,  unus- 
quisque  prò  suo  tempore;  nam  in  Deo  non  est  successio  actuum, 


1  In  Summam  S.  Thomae  p.  1.  q.  7.  a.  1.     Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent, 
1.  1.  e.  43.  n.  9. 


318  Cap.  10.   De  infinitate  Dei. 

quia  duratio  eius  nullo  modo  successiva  est,  sed  omnem  durationis 
perfectionem ,  sicut  quamlibet  perfectionem ,  a  se  et  necessario 
habet  semper  totani  simul  sine  ullo  motu,  ut  colligitur  ex  ii?. 
quae  dieta  sunt  n.  498  sq.  Ergo  ille  actus  divinus  est  in- 
lìnitae  efficaciae.  Ergo  in  Deo  est  infinita  virtus  et  consequenter 
essentia  infinita  * 

532.  Arg.  7.  (Ex  consideratione  aeternitatis  et  immensitatis 
in  Deo.)  a)  Deus  necessario  exsistit;  exsistit  igitur  sine  initio 
et  fine  et  sine  ulla  successionis  umbra,  quum  nihil  perfectioni  eius 
accrescere,  nihil  decrescere  possit.  Ergo  Deus  durationem  in  se 
habet  intìnitam.     Ergo  Deus  est  absolute  infinitus2. 

b)  Deus  necessario  exsistit;  exsistit  igitur  ubique,  quia  ne- 
cessitas  ad  locum  non  restringitur.  Ergo  Deus  secundum  habi- 
tudinem  ad  ubi  infinitus  est.  Haec  autein  infinitas  supponit  in- 
tìnitatem  essentiae,  ex  qua  ipsa  resultat.  Ergo  Deus  est  absolute 
infinitus. 

533.  Arg.  8.  (Ex  inductione.)  Quo  ens  est  superius,  eo  magis 
omnes  res  et  perfectiones  rerum  in  se  comprehendit.  Constai 
inductione.  Anorganica  energiam  accidentalem  quantumvis  magnani 
in  se  recipere  valent  eamque  igitur  continent  potentia  passiva  et 
-ubiectiva.  Plantae  non  mera  accidentia,  sed  indefinitum  numerum 
individuorum  eiusdem  speciei,  quae  ex  iis  tamquam  soboles  gene- 
rationum  successione  nasci  possunt,  virtute  seminali  includunt. 
Brutum  non  tantum  propriam  speciem,  sed  formas  sensibiles  omnium 
corporum  per  sensum  in  se  recipit.  Homo  intellectu  non  sola 
sensibilia,  sed  imagines  omnium  piane  rerum  et  perfectionum  in 
se  exprimit  et  fit  quodammodo  omnia  ;  voluntatis  amore  fit  bonus 
bonitate  quacumque.  Spiritus  purus  intellectu  omnia  capit,  sed 
perfectius  et  amplius  quam  homo ,  qui  omnia  considerat .  tantum 
secundum  quod  proportionem  habent  cum  sensibilibus.  —  Ergo 
Deus ,  qui  est  primum  principium  ideoque  ens  supremum .  per- 
fectiones omnium  rerum  perfectissime  continet.  Continet  autem 
non  mere  obiective  secundum  perfectissimam  quandam  comprehen- 
sionem  intellectus,  sed  etiam  actu  i.  e.  formaliter  aut  eminenter 
tantum,  quia  secus  ipsa  comprehensio  intellectualis  non  posset 
esse  perfectissima ;  nemo  enim  perfecte  comprehendit  res,  quae 
ipsum  perfectione  superant. 


1  Hanc  rationem  Akistoteles  tangit  Phys.  1.  8.  e.  10. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  43.  n.  10. 


Art.  1.   Deimi  esse  munitimi.  319 

Addi  potest:  In  omnibus  creaturia  aliquod  infinitatis 
vestigium  invenitur.  Elementa  corporea,  ut  sunt  saltelli  in 
minìmis  particulia  continua,  indefinite  multas  partes  realiter  dis- 
tdnetas,  in  quas  dividi  posaunt,  continent;  durationia  indefinita» 
capacea  sunt;  niotu  successivo  indefinite  multa  loca  occupare  pos- 
simi ;  energiae  augmentum  in  indefinitum  admittnnt  :  eadem  natura 
indefinite  tnultis  individuis  communicabilis  est.  In  plantis  est  in- 
finitas  virtutia  generativae,  in  brntis  infinitas  sensus,  in  nomine 
et  spiritu  puro  infinitas  intellectus,  ut  modo  diximus.  Eaei 
creaturae  infinitas  potentialis  et  particularis  infinitatem  actualem 
et  absolutam  principii  primi  per  modum  signi  et  vestigii  revelare 
videtur.  —  Audiatur  iterum  Toletus:  „ Quinta  ratio  [demonstrandi 
infinitatem  Dei]  probabilis  est.  Deus  enim  gloriosissimus  creaturìs 
impressit  auarum  perfectionum  vestigium  aliquod.  At  buius  in- 
finitatis reperimus  multiplex  vestigium  :  1°  in  capacitate  intel- 
lectus nostri  infinita,  qua  plnra  et  plura  intelligit  successive  ;  2°  in 
continui  divisione  sine  termino  :  8°  in  numerorum  additione  in- 
terminabili: 4°  in  durationia  consideratone ,  in  qua  nullus  est 
terminus.  Omnia  haec  indicant  illam  immensam  ac  benedictam 
Dei  perfectionem."  1 

534.  Àrg.  9.  (Ex  persuasione  omnium  gentium.)  Homines  naturaliter, 
ut  signis  quibusdam  concludi  posse  videtur,  Deo  tribuunt  optimum  omnemque 
ab  eo  removent  imperfectionem.  Scil.  quo  perfectius  aliquod  ens  est,  eo  magia 
ad  divinitatem  accedere  censent,  et  bine  bomines  perfectissimi  non  raro  ap- 
pellantur  divini  :  si  plures  fingunt  deos,  eum,  qui  est  perfectior,  in  ratione  divinitatis 
excellere  putant  :  quo  cultiores  sunt  populi  et  scientia  magis  imbuti ,  eo  pro- 
pinquius  et  expressius  notionem  ipsam  infinitatis  attingimi  et  Deo  tribuunt.  Atqui 
naturae  rationalis  vox  non  decipit.    Ergo  Deo  optimum  convenit  et  est  infinitas. 

535.  Corolla  riu  m.  Ergo  Deus  sub  omni  respectu  est  omni  alio  ente 
perfectior.  Quod  sic  declaratur.  Quando  una  res  est  perfectior  aliis  neque  tamen 
continet  totani  perfectionem  illarum ,  quamvis  sit  absolute  perfectior,  tamen 
secundum  aliquam  rationem  est  minus  perfecta.  Velut  homo  est  leone  absolute 
perfectior ,  tamen  in  virtute  corporis  est  leone  interior.  Deus  non  ita  :  ipse  a 
nulla  re  neque  absolute  neque  secundum  aliquam  rationem  superali  potest.  quia 
omnem  perfectionem  possibilem  infinito  gradii  possidet. 

OBIECTIOXES. 

5oO.  Obi.  1.  (Contra  arg.  5  a.)    Deus  de  decretis  suis  et  de  actibus  liberìs 

creaturae  non  habet  scientiam  necessariam  ;  sed  est  ex  natura  sua  mdifferens  ad 
hoc  vel  illud  intelligendum,  prout  se  libertas  determinaverit.  Ergo  etiam  quoad 
scientiam  omnium  reliquorum  Deus  potest  esse  ex  sola  natura  sua  indeterminatus. 


In  Summam  S.  Thomae  p.  1.  q.  7.  a.  1. 


320  CaP-  10-   De  infinitate  Dei. 

Resp.  Deus  vi  aseitatis  suae  omnera  perfectionem  habet,  cuius  est  capax. 
Si  igitur ,  ut  argumentum  nostrum  probat ,  in  Deo  est  capaeitas  intellectionis 
infinitae ,  vi  aseitatis  in  Deo  est  actualis  intellectio  infinita.  Nihilominus  Deus 
ad  quosdam  intellectionis  terminos  ex  sola  natura  sua  indifferens  esse  potest, 
quia  ab  his  terminis  intellectionis  perfectio  non  tangitur.  Non  potest  autem 
Deus  ex  natura  sua  ad  ornnes  terminos  indifferens  esse,  quia  secus  Deus  ex 
natura  sua  actum  intellectionis  non  haberet ,  quum  sine  ullo  termino  nulla  sit 
intellectio.  Termini  autem  necessairi  intellectionis  divinae  sunt  ipse  Deus  et 
essentiae  rerum  necessariae,  ut  videbimus.  —  In  obiectione  igitur  conceditur 
antecedens  et  negatur  consequentia. 

Obi.  2.  (Contra  arg.  5  a  et  5  b.)  Falso  dicitur  Deum  omnia  amare,  quia 
non  omnia  creat;  item  diabolum  non  amat. 

Resp.  Deus  non  omnia  efficaciter  amat,  ut  creare  velit.  Cognoscit  tamen 
essentiarum  possibilium  bonitatem,  quae  est  divinae  bonitatis  similitudo,  eamque 
complacentia  quadam  approbat.  —  Ltem  Deus  ex  amore  iustitiae  diabolum  punit 
neque  approbat  moralem  eius  malitiam ,  quae  neque  ens  est  neque  bonum  ;  et 
secundum  boc  Deus  diabolum  odit,  quia  vult  malum  eius  tamquam  poenam 
peccati.  Neque  tamen  Deus  physicam  bonitatem  diaboli  detestatur;  sed,  quid- 
quid  in  diabolo  bonum  est,  Deus  agnoscit  et  tamquam  opus  suuin  approbat. 

Obi.  3.  (Contra  arg.  5  b.J  De  facto  Deus  non  continet  omnera  rationem 
veri.     Nam  veritas  proditionis  ludae  non  fundatur  in  essentia  divina. 

Resp.  Veritas  proditionis  ludae  in  Deo  fundatur  non  tamquam  in  prin- 
cipio determinante,  sed  tamquam  in  principio  simultanee  concurrente.  Cognoscit 
etiam  Deus  hanc  veritatem  in  essentia  sua  tamquam  in  principio  manifestativo. 
Quam  rem  postea  explicabimus  agentes  de  scientia  Dei  et  de  concursu. 

Olii.  4.  (Contra  arg.  6  b.)  Etiam  vis  finita,  si  indefinite  durat,  effectus  pro- 
ducit  indefinite  multos.   Ergo  multitiulo  effectuum  non  arguit  infinitatem  virtutis. 

Resp.  Creatura  multa  efficit  successive  per  multos  actus.  Per  succes- 
feionem  autem,  quae  est  per  Deum  conservantem,  ipsa  virtus  quasi  multiplicatur. 
Nihil  igitur  mirum,  si  creatura  successive  effectus  producit  indefinite  multos.  — 
Deus  autem  unico  actu  simultaneo  indefinite  multos  effectus  producere  potest; 
et  propterea  bic  actus  debet  esse  infinitae  virtutis. 

537.  Obi.  5.     Infinitum  dicitur   illud ,    quod  omnera  perfectionem  et  orane 

ens  comprebendit.     Sed  praeter  Deum  multa  alia  sunt  entia. 

Resp.  Infinitum  comprebendit  omnia  entia  aequivalenter  et  eminenter,  sed 
non  secundum  intlividualem  eorum  exsisten+iam. 

Obi.  6.  Infinitum  est  illud,  quo  nihil  est  maius.  Sed  maius  est  Deus 
cum  universo  quam  Deus  solus. 

Resp.  Infinitum  est  illud ,  quo  nihil  est  maius  secundum  gradum  per- 
fectionis.  Potest  autem  ad  infinitum  quodammodo  accedere  extensivum  quasi 
augmentum  secundum  numerum  individuorum.  Et  sic  mundus  ad  Deum  quasi 
additus  non  constituit  superiorern  gradum  perfectionis ,  sed  bac  additione  solus 
numerus  crescit  rerum  perfectarum.  Neque  enim  in  mundo  ulla  est  perfectio, 
quae  non  sit  abundanter  in  Deo;  neque  Deus  cum  mundo  aliquid  praestat,  ad 
quod  aequivalenter  praestandum  non  solus  sufficit  Deus.  Propterea  scholastici 
dicunt  Deum  cum  mundo  esse  plura  entia,  non  plus  entis,  quam  solus  Deus.  — 
Ceterum  analogia  entis ,  quae  est  inter  Deum  et  creaturas ,  impedit ,  quominus 
Deus  cum  creaturis  ad  numerum  proprie  dictum  faciendum  colligatur. 


Art.    1.    DetUB   esse  in  ti  ii  it  mi) .  ;;j  | 

Obi.  T.   Quod  ita  est  hoc  loco,  ai  non  sii  alio  loco,  est  imitum  secundum 

locum.    Ergo,  quod  ita  est  haec  substantia,  ut  non  -it  alia  substantia,  est  finitimi 

mdum  substantiam.    Atqui  Deus  est  it;i  hoc  ens  sive  Deus,  ut  non  sit  aliud 

l'iis.      Ergo    Deus   est    finitus   siTiinduni   suhstant  iam  '. 

Resp.  Non  est  parìtas  Becundum  locum  el  secundum  Bubstantiam.  Siquidem 
uinis  locus  non  potest  alium  a  se  separatami  aequivalenter  continere,  quia 
Bingula  loia  propriam  praesentiam  incticant,  quae  alii  loco  communicari  nulla 
ratione  potest.  Sed  una  substantia  aliam  continet  Becundum  aequivalentiam 
et  abundantiam. 

Obi.  8.    Deus  est  unicus.    Ergo  est  finitua  secundum  numerum. 

Resp.  Illa  sola  unitas  tìnita  est,  qnae  est  principium  numeri,  i.  e.  quae 
eoiiveuit  naturae  multiplicabili.  Atqui  natura  divina  multipKcabilis  non  est. 
Ergo  unitas  Dei  neque  est  principium  numeri  neque  finita.  Deus  igitur  non 
potest  dici  finitus  secundum  numerum.  quamquam  est  unicus.  Neque  etiam 
Deus  est  infinitus  secundum  numerum  ;  sed  ratio  numeri  proprie  dicti  et  multi- 
pbcabilitatis  in  eo  omnino  non  est. 

538.  Obi.  9.     Deus   non    continet   individuationes  rerum  finitarum.     Ergo 
non  possidet  omnem  perfectionem. 

Resp.  Deus  individuationes  rerum,  velut  singularitatem  Tetri  sive  Petrei- 
tatem,  continet  eminenter  tantum,  quatenus  Deus  est  singularis,  sicut  Petreitas, 
sed  non  est  terminatila  ad  Petriim ,  sicut  ista.  Nempe  Petreitas  est  perfectio 
mixta  :  est  perfectio ,  quia  dicit  singularitatem  sive  proprietatem  essendi  ;  est 
imperfectio ,  quia  ad  naturam  particularem  terminatur.  —  Continetur  tamen 
in  Deo  etiam  ipsa  illa  terminatio ,  quam  Petreitas  dicit,  sed  reduetive,  qua- 
tenus in  Deo  secundum  intìnitam  eminentiam  est  perfectio  tota  illius  naturae, 
CUÌUS  est  individuatio. 

Obi.  10.  Quod  est  subiectum  negationum  ,  non  est  intìnitum.  Atqui  de 
Deo  multa  negantur,  velut  Deus  non  est  lapis. 

Resp.  Illud,  de  quo  perfectio  simplex  negatur,  non  est  infinitum.  Sed  de 
ente  infinito  negari  debent  perfectiones  mixtae  et  imperfectiones  ;  sic  de  Deo 
negatur  lapis,  qui  perfectionem  mixtam  refert.  Hae  autem  negationes  obiective 
realitatem  indicant.  Dum  imperfectionem  nego,  oppositam  perfectionem  tribuo  ; 
duna  nego  perfectionem  mixtam,  Deum  dico  eam  continere  eminenter.  —  Itaque 
intìnitum  non  est  subiectum  negationis  metaphysicae ,  sed  negationis  logicae, 
i.  e.  de  infinito  non  negatur  realitas,  sed  imperfectio. 

539.  Obi.  11.     Infinitum   non   potest   esse   causa   finiti.     Atqui   Deus   est 
prima  causa  rerum  finitarum  liuius  mundi.     Ergo  non  est  infinitus. 

Resp.  Dist.  Mai.  Infinitum  non  potest  esse  causa  materialis  finiti,  Conc., 
causa  mere  efficiens,  Subd.,  causa  efficiens  necessaria,  Conc,  libera,  iterum  Dist., 
si  Deus  ad  extra  agendo  intrinsecus  perficeretur  et  hinc  eo  magis  perficeretur, 
quo  maiora  ageret,  Conc,  si  Deus  agendo  nil  perfectionis  acquirit,  sed  meram 
termiuationem  voluntatis  suae  omnipotentis,  rursus  Dist.,  si  effectus  esset  finitus. 
secundum  quod  de  principio  primo  participat  eique  assimilatur,  Conc,  si  effectus 
non  est  finitus,  nisi  in  quantum  recedit  a  participatione  primi  principii  Neg. 
Contradist.  Min.  Neg.  Consqs. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  7.  a.  1.  ad  3. 

Hontheim,  Theodicaea.  21 


322  CaP-  10-   De  infantate  Dei. 

Si  Deus  esset  causa  materialis  rerum,  ipsa  potentialitas  esse  divini  babe- 
retur  potissima  ratio ,  cur  res  essent  potentiales  et  multipliciter  ab  actu  per- 
fecto  et  infinito  deficerent  '.  Item,  si  Deus  res  finitas  necessario  causaret,  ipsa 
potentia  divina  limitata  esset ,  quia  maiora  condere  non  posset  quam  baec 
finita,  quae  condidit.  Rursus  si  Deus  rebus  creatis  interius  perficeretur,  aliquid 
finitum  in  eo  esset.  Denique  si  imperfectionem  creatura  a  Deo  secundum  as- 
similationem  ad  eum  participaret,  Deus  ipse  procul  dubio  imperfectus  esset.  Nirac 
autem  quum  nibil  borum  obtineat,  perfectio  rerum  a  Dei  infinita  perfectione 
derivatur  et,  quidquid  eis  deest,  non  est  ex  defectu  Dei,  sed  ex  eadem  Dei 
perfectione  et  independentia ,  qua  rebus  eum  imitantibus  non  indiget  et  bine 
indifferens  et  liber  est,  ut  mundum  maiorem  vel  minorem  vel  etiam  nullum  creet. 

Obi.  12.  Si  Deus  esset  infinitus,  omnes  creaturae  essent  aequales,  quia 
aequaliter  i.  e.  infinite  a  Deo  distarent. 

Resp.  Distantia  creaturae  a  Deo  non  est  infinita  realitate  intrinseca,  quae 
distantiam  constituat,  sed  respective  tantum,  quatenus  respicit  Deum  infinitum. 
Porro  ea,  quae  sunt  respective  infinita,  ex  parte  quidem  Dei,  qui  respicitur,  non 
admittunt  maius  (et  propterea  creatura  a  nulla  re  magis  distat  quam  a  Deoi. 
sed  ex  parte  creaturae,  quae  respicit,  potest  esse  maius  (et  propterea  una  creatura 
magis  quam  alia  a  Deo  distat).  Itaque  omnes  creaturae  a  Deo  distant  infinite,  sed 
non  aequaliter,  quia  ad  infinitatem  satis  est,  ut  aliquid  sit  ex  quadam  parte  (secun- 
dum respectum  ad  Deum)  infinitum.  ad  aequalitatem  autem  omnimoda  congruentia 
requiritur. 

ARTICULUS  IL 
DEUM  SOLUM  ESSE  INFINITIVI. 

540.         Ex  ordine  dicimus: 

Assevtlo  1.    Nulla   creatura  potest   esse  absolute  influita. 

quia  esse  eius  numquam  erit  infinitum  sive  a  se.  Ob  eandeni 
rationem  nulla  creatura  umquam  est  absolute  perfecta,  quia  semper 
ei  deerit  aliqua  perfectio  simplex,  aseitatem  dico.  Cf.  n.  496.  524. 
Assevtlo  2.  Nulla  creatura  potest  esse  actu  influita  secun- 
dum quid.  Nani  attributa  sequuntur  modum  essentiae.  Atqui 
nulla  creatura  habet  essentiam  infinitam,  quia  infinitatem  in  ratione 
essentiali  entis  sive  infinitatem  absolutam  non  habet.  Ergo  nulla 
creatura  habet  attributum  infinitum  :  loquimur  autem  de  infinitate. 
quae  creaturae  ex  absoluta  sua  constitutione  et  praecisa  ornili  ad 

1  Potentialitas  rerum,  qua  possunt  esse  et  non  esse,  quatenus  dicit  posi- 
tivum  quid  (posse  esse),  in  infinita  Dei  perfectione,  quae  infinite  imitabilis  esse 
debet,  per  se  fundatur  ;  quatenus  dicit  negativum  quid  (posse  non  esse)  in  eadem 
Dei  pei-fectione  quodammodo  fundatur,  sed.  ut  ita  dicam,  per  accidens  et  tam- 
quam  independentiae  divinae  requisitimi,  in  quantum  enti  infinito  actualis  imitatiti 
rerum  externarum,  quia  per  eam  neque  perficitur  neque  ullo  modo  intrinsecus  com- 
pletur.  non  necessario  convenit,  sed  eius  libertati  relinquitur.  Sic  igitur  potentia- 
litas rerum  sive  exsistentium  sive  possibilium  non  ex  defectu  esse  divini,  sed  ex 
eius  abundantia  repetitur.   Contra  accideret,  si  Deus  esset  causa  materialis  rerum. 


Art.  2.    I >«-mu  solimi  esse  influitimi.  323 

Deuni  habitudine  convenit,  non  de  infinitate,  quae  in  creaturam 
derivatur  secunduio  unionem   cum  Deo   ve!  Becundum  respectum 

ad  Donni.  —  Cum  hoc  cohaeret,  ut  negemus  esse  poese  numerum 
infinitum,  extensionem  infinitam,  duratìonem  creaturae  ab  aeterno, 
qualitatem   infinite  intensam.     Haec  tamen   omnia   a  philosophìs 

aliis  locis  speciali  cura  probantur l. 

541.        Assertio  3,    Creatura  potest  esse  simplieiter  perfecta 

sive  non  manca.  Omnes  enim  in  statu  beatitudinis  tales  erimus. 
—  Neque  tamen  creatura  omneni  potest  possidere  perfectionis 
gradimi,  cuius  est  capax;  sed  quantumvis  sit  perfecta,  absolute 
loquendo,  ulterioris  perfectionis  manet  capax. 

Assertio  4.  Creatura  potest  esse  comparative  infinita.  Haec 
intìnitas,  quae  non  est  proprie  talis,  in  eo  est,  ut  species  superior 
dign itate  superet  quemvis  numerum  entium  speciei  inferioris.  Sic 
homo  dignitate  superat  unum  leonem,  duos,  tres,  quotlibet:  propterea 
homo  comparatus  ad  leonem  est  quasi  infinitus.  —  Tamen  vocem 
infiniti  hoc  sensu  usurpari  minus  usu  venit. 

1  Ceterum,  nura  creatura  esse  possit  infinita  secundum  quid,  non  una  est 
scholasticorum  sententia.  S.  Thomas  negat  extensionem  sive  magnitudinem 
(Summa  theol.  p.  1.  q.  7.  a.  3)  et  numerum  (ibid.  a.  4)  posse  esse  infinita;  dura- 
tìonem autem  creaturae  ab  aeterno  repugnare  sola  ratione  demonstrari  dubitat 
(ibid.  q.  46.  a.  2).  Nos  bis  disputationibus  auctorum  longius  immisceri  non 
debemus.  Cf.  n.  193  sqq.  934  sqq.  —  Tamen  praeter  rationem.  quam  in  textu 
dedimus.  aliam  proponere  placet  :  Quo  maior  est  aliqua  perfectio  in  subiecto,  eo 
plenius  eam  subiectum  participat  ;  ergo,  si  perfectio  est  infinita,  subiectum  eam 
modo  pienissimo  participat  ;  atqui  modus,  quo  pienissime  perfectio  participatur,  in 
eo  est,  ut  esse  subiecti  sit  ipsa  perfectio  eius  ;  atqui  in  solo  ente  a  se  esse  et 
variae  perfectiones  idem  sunt,  quum  in  creaturis  semper  babeatur  saltem  distinctio 
virtualis  perfecta  :  ergo  in  solo  ente  a  se  esse  potest  aliqua  perfectio  infinita. 
Huc  faciunt  verba  S.  Tbomae:  „Onine,  quod  habet  aliquam  perfectionem,  tanto 
est  perfectius,  quanto  illam  perfectionem  magis  et  plenius  participat.  Sed  non 
potest  esse  aliquis  modus  nec  etiam  cogitari,  quo  plenius  babeatur  aliqua  per- 
fectio, quam  ab  eo,  quod  per  suam  essentiam  est  perfectum  et  cuius  esse  est  sua 
bonitas.  Hoc  autem  Deus  est.  Nullo  igitur  modo  potest  cogitari  aliquid  melina 
vel  perfectius  Deo.  Est  igitur  infinitus  in  bonitate"  (Contra  gent.  1.  1.  e.  43. 
n.  6).  Quemadmodum  hic  S.  Doctor  ex  aseitate  infert  infinitatem  perfectionis. 
ita,  demonstratione  paululum  inversa ,  ex  infinitate  perfectionis  aseitas  colligi 
videtur.  —  Ceterum  auctores  satis  consentiunt  ex  infinitate  proprietatis  ab- 
solutam  subiecti  infinitatem  recte  concludi.  Hoc  iam  n.  528.  explicavimus.  — 
Veruni,  quemadmodum  ex  proprietate  infinita  infinitas  absoluta  subiecti  efficitur. 
ita  eadem  infinitas  concludi  posse  videtur  ex  quovis  accidente  infinito.  Nam  si 
proprietates  inter  se  et  essentiae  proportionari  debent.  ut.  una  proprietate  infinita 
data,  absoluta  infinitas  essentiae  sequatur,  cur  non  eodem  modo  accidentia  inter 
Be  et  proprietatibus  et  essentiae  proportionantur? 

21* 


324  CaP-  10-   De  inimitate  Dei. 

Assertio  5.    Creatura  potentia  infinita  esse  potest  et  est. 

Quaevis  creatura,  saltem  anorganica,  in  sempiternimi  durare  et  in 
perpetuum  novas  mutationes  subire  potest.  —  In  specie  anorganica 
in  indefinitum  crescere  possunt  particulis  ad  particulas  additis. 
Item  corpus  extensum  sine  fine  divisibile  est.  Rursus  corpus  in 
indefinitum  receptivum  est  energiae.  Denique  parvus  ignis  in- 
cendium  quantumvis  magnum  gignere  valet.  Plantae  secundum 
virtutem  generativam  indefinitum  numerum  individuorum  continentr 
quae  ex  ipsis  immediate  et  mediate  gigni  possunt.  In  brutis 
facultas  sensitiva  et  appetitiva,  in  nomine  et  spiritu  puro  intel- 
lectus  et  voluntas  potentia  sunt  infinita. 

Insuper  facultates  spirituales,  quae  sunt  intellectus  et  volun- 
tas, infinitatem  quandam  obiectivam  habent,  quia  attingunt  Deum 
infinitum. 

Nota.  Etiam  infinitas,  quae  universalibus  convenit,  potentialis  est,  quia 
actu  numquam  exsistunt  infinite  multa  interiora,  sed  sine  fine  plura  et  plura 
exsistere  possunt.  —  Idem  dicendum  de  infinitate  entis  ut  sic.  Quod  tamen 
etiam  speciali  sensu  infinitum  dicitur;  siquidem  infinitum  est  extensione,  qua- 
tenus  ab  ambitu  huius  conceptus  nihil  excluditur.  Inter  infinitatem  entis  ut 
sic  et  infinitatem  Dei  hoc  interest,  quia  ens  ut  sic  est  infinitum  potentia  et 
extensione ,  Deus  actu  et  intensione  ;  ens  ut  sic  maximam  habet  extensionem 
et  minimam  intensionem  (neque  enim  quidquam  dicit ,  quam  oppositionem  ad 
nihil),  Deus  maximam  habet  intensionem,  quum  sit  plenitudo  omnis  perfectionis, 
et  minimam  extensionem,  quum  sit  natura  necessario  singularis. 

Assertio  6.  In  creatura  potest  esse  infinitas  respectiva 
ex  respectu  ad  Deum.  Sic  peccatum  malitiam  habet  respective 
infinitam ,  quia  offendit  Deum.  Maternitas  B.  Mariae  V. ,  ut  ad 
theologiam  transeam,  infinita  est,  in  quantum  eius  filius  est  Deus 1. 

Scholion.  Hic  referre  delectat  ea,  quibus  Maurus  -  infinitatem  intel- 
lectus et  voluntatis  humanae  concelebrat:  „Apparet  mirabilis  ac  piane  divina 
vis  intellectus  producendi  in  se  actus  et  habitus  h.  e.  vivas  imagines  omnium 
rerum,  quae  sunt  in  mundo,  et  etiam  aliarum,  quae  non  sunt  in  mundo.  Co- 
gnoscendo  vero  omnia  intellectus  quodammodo  fit  omnia  et  trahit  ad  se  perfectionem 
omnium  rerum.  .  .  .  Mirabilis  est  etiam  vis  voluntatis,  quae  amando  omnia 
bona,  praesertim  honesta,  fit  bona  omni  bonitate.  Hinc  est,  ut  homo,  praecipue 
per  intellectum,  sit  microcosmus  h.  e.  parvus  mundus,  quia,  quot  species  rerum 
sunt  in  mundo ,  tot  possunt  poni  intentionaliter  in  intellectu  ;  sit  etiam  imago 
Dei,  quia,  sicut  Deus  est  pelagus  omnis  entitatis  ac  perfectionis,  in  quo  primo 
est  omnis  entitas  et  perfectio,  sic  intellectus  est  pelagus  secundarium,  in  quod 
a  Deo  confluunt  omnes  perfectiones  obiectorum  et  rerum." 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  25.  a.  6.  ad  4. 

2  Quaest.  philos.  1.  1.  q.  4. 


Art.  8.   Regula  quaedam  iudicandi  de  divinia. 

ARTICULUS  III. 
REGULA  QUAEDAM   [UDICANDI  DE  DIVIMS. 

542.  lvx  iis.  quae  de  infìnitate  Dei  diximus,  haec  sequitur 
regula:  Deo  semper  id  est  tribucndum,  quod  est  melius, 
i.  e.  quod  plus  liabet  entis,  realitatis  et  perfectionis.  Ergo  v.  gr. 
Deus  est  intelligens,  quia  melius  est  intelligere  quani  non  intel- 
ligere;  Deus  scit  omnia  possibilia,  quia  melius  est  haec  novi— > 
quam  non  novisse  ;  Deus  in  operationibus  ad  extra  liber  est,  quia 
melius  est  in  bis  libertate  frui  quam  necessitari  etc.  Hanc  regu- 
lam,  quae  apud  omnes  scholasticos  summopere  semper  commenda- 
batur,  Raimundus  de  Sabunde  his  verbis  proponiti  „ Quia  creatura 
non  potest  ascendere  supra  suum  creatorem,  ideo  impossibile  est, 
quod  homo  per  suum  intelligere  et  cogitare  ascendet  supra  Deum, 
qui  creavit  esse,  et  etiam,  qui  eum  creavit  et  dedit  ei  omnia  ista. 
Ergo  impossibile  est,  quod  intelligere,  cogitare  et  desiderare  ipsius 
hominis  possit  esse  maius  et  altius  quam  ille,  qui  dedit  ista 
nomini.  Sequitur  ergo,  quod  homo  non  potest  intelligere  neque 
cogitare  in  corde  suo  neque  desiderare,  quod  maius  est  et  melius 
suo  conditore.  Aliter  homo  esset  maior  cogitando  quam  suus 
conditor  exsistendo,  et  esset  aliquid  maius  in  creatura  quam  in 
creatore,  quum  ipsa  cogitatio  sic  exsistens  in  corde  creaturae 
esset  aliquid  maius  suo  creatore,  quia  quod  cogitatur,  est  in  corde. 
Et  hoc  est  absurdum  valdc.  Quomodo  enim  creator  tribuisset  hoc 
suae  creaturae,  ut  creatura  maius  quam  ipse  sit,  posset  cogitare 
vel  desiderare  maius  vel  melius  ipso;  hoc  natura  non  sustinet. 
Et  quia  intelligere  et  cogitare,  desiderare  et  velie  hominis  potest 
crescere  in  infinitum  ad  modum  numerorum  (qui  non  habent  ter- 
minum  neque  finem),  quia  intellecto  et  cogitato  quolibet  et  quo- 
cumque  finito  adirne  potest  ascendere  cogitando  et  intelligendo  et 
cogitare  et  desiderare  maius  et  melius:  ergo,  postquam  ista 
potestas  data  est  homini  per  suum  intelligere  et  velie  (et  non 
aliis  rebus),  sequitur,  quod  ille,  qui  dedit  homini  hanc  potestatem, 
est  infinitus  et  sine  mensura.  Ex  ista  differentia  hominis  ad  alias 
res  per  potestatem  intelligendi  et  cogitandi  et  desiderandi  extrahitur 
una  regula  infallibilis  de  Deo,  quae  est  fundamentum  et  radix  ad 
probandum  et  cognoscendum  certissime  et  sine  labore  (?)  omnia  I P  l 
de  Deo.  Et  iste  modus  cognoscendi  est  propinquissimus  homini. 
quia  ex  propria  cogitatione  et  ex  proprio  intelligere  potest  probare 
omnia  de  Deo.  nec  oportet.    quod  quaerat  alia  exempla  extra  se 


326  Gap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

nec  aliquod  testimonium  quam  se  ipsum.  —  Regula  autem,  quae 
radicatur  in  homine,  est  ista:  quod  Deus  est,  quo  nihil  maius 
cogitari  potest,  vel  Deus  est  maius,  quod  cogitari  potest.  Et  ideo 
sequitur,  quod  Deus  est,  quidquid  melius  cogitari  potest  et  quid- 
quid  melius  est  esse  quam  non  esse."  1 

543.  Veruni  in  applicatone  huius  principii  summa  cautio  adhibenda 

est,  ne  propositio,  quae  assumi  solet:  „Si  in  Deo  hoc  vel  illud  non  esset, 
aliqua  perfectio  ei  deesset",  gratis  vel  etiam  falso  ponatur. 

V.  gr.  interdum  auditur  :  , Perfectio  simplex  est  non  habere  aequalem  ; 
atqui,  si  plures  essent  dii,  Deus  haberet  aequalem;  ergo  unus  est  Deus.* 
Tamen  ista  maior  non  videtur  esse  immediate  evidens  ;  et  propterea 
demonstratio  tamdiu  erit  inefficax ,  donec  maior  probetur.  —  Alius  syl- 
logismus  est  hic:  „ Perfectio  Dei  maior  est,  si  possibilitas  rerum  intrinseca 
ab  eius  voluntate  libera  pendet;  atqui  Deo  perfectissimum  tribuendum  est; 
ergo  possibilitas  rerum  a  Dei  libertate  pendet."  Maior  huius  syllogismi 
forsan  aliquam  veri  apparentiam  habet;  tamen  falsa  est  et  Deo  aliquid 
impossibile  i.  e.  naturae  possibilium  repugnans  tribuit.  —  Alia  demonstratio 
est  haec:  „Perfectissima  operatio  est,  quae  opus  condit  perfectissimum; 
ergo  Deus  mundum  omnium  possibilium  optimum  condidit."  Antecedensr 
quamvis  aliqua  specie  non  careat,  falsum  est.  —  Eaimundus  de  Sabunde 
Trinitatem  personarum  in  Deo  inde  probat,  quod  in  Deo  debet  esse 
productio  perfectissima  i.  e.  productio  personae  infinitae  ;  quae  certe  de- 
monstratio nihil  valet.  Alii  praedeterminationem  physicam  ex  eo  defendunt, 
quia  putant  Dei  perfectioni  eam  deberi.  Ahi  occasionalismum  ex  eodem 
fonte  firmare  volunt.  —  Et  haec  exempla  satis  sint,  ut  intelligas,  quam 
caute  illa  regula  sit  utendum.  Kihilominus  in  ipsa  continetur  principium 
fecundissimum,  ex  quo  plurimae  quaestiones  idoneam  inveniunt  solutionem. 
Neque  abusus  regulae  dignitati  et  valori  eius  quidquam  derogare  poterit. 


CAPUT  XI. 
DE  SIMPLICITATE  DEL 


PROLOGUS. 

544.  Ostenditur  naturam  divinam  in  se  nullo  modo  esse  com- 
positam.  Propterea  primo  generatim  probatur  Deum  esse  absolute 
simplicem;  deinde  relationes  divinae,  quia  habent  in  re  nostra 
specialem  difficultatem,  seorsim  examinantur.  Ne  tamen  in  sim- 
plicitate Dei  defendenda  per  excessum  peccetur,  hanc  simplicitatem 

1  Theol.  natur.  tit.  63. 


Ari.  1.    limili  esse  absolute  simplicem.  :i:J7 

distinctionì    perfectionum    virtuali    qoii    obstare    tertio    loco    de- 

t istratur;  «inani  doctrinam  complemus  addendo  quaedam  do  modo 

loquendi  circa  divina,  quia  hic  modus  a  perfectionum  distinctione, 
qnae  est  in  summa  Dei  simplicitate,  plurimum  pendet.    Postquam 

sic  explicatnin  est  Donni  non  esse  compositum  ex  aliis,  ostendemus 
•  •uni  nini  posse  componi  cum  aliis.  Denique  dicemus  Deum  solimi 
absolute  simplicem.  Et  postremo  attributa  divina,  quae 
multa  esse  diximus  virtualiter  distincta,  quomodo  in  varias  classes 
dividenda  sint,  quaerimus.  —  Sic  oriuntur  septem  articuli: 
Àrticulus     I.  Deum  esse  absolute  simplicem. 

II.  De  relationibus  inter  Deum  et  creaturam. 
ILI.  De  distinctione  perfectionum  Dei. 
IT.  De  modo  loquendi  circa  divina. 
„  V.  Num  Deus  in  compositionem  aliorum  venire  possit. 

VI.  Deum  solum  esse  absolute  simplicem. 
VII.  De  divisione  attributorum  Dei. 

ÀRTICULUS  I. 
DEUM  ESSE  ABSOLUTE  SIMPLICEM. 

TliesiS  XXII.  Deus  est  absolute  simplex  sine  ulla  coin- 
positione  sive  pliysica  sive  metaphysica. 

545.  Stat.  Quaest.  Simplex  dicitur  illud,  quod  non  est  com- 
positum. Compositum  demiitur  unum  ex  multis  sive  illud.  quod 
constituitur  partibus  ad  unum  totum  coeuntibus.  Itaque  com- 
positum est  ita  unum  sive  indivisum,  ut  tamen  in  multa  con- 
stituentia,  quae  appellantur  partes,  re  vel  saltem  praecisione  mentis 
perfecta  resolvi  possit;  breviter:  compositum  est  illud,  quod  est 
actu  indivisum,  sed  dividi  potest.  Contra  simplex  est  illud,  quod 
neque  divisum  est  neque  dividi  potest. 

Compositio  est  vel  substantialis  vel  accidentalis.  Compositio 
substantialis  est,  quae  oritur  ex  partibus  substantialibus,  quarum 
unio  substantiam  completam  constituit.  Haec  est  aut  physica  aut 
metaphysica ,  prout  partes  aut  pbysicae  aut  metaphysicae  sunt, 
i.  e.  prout  partes  aut  realiter  aut  perfecte  virtualiter  inter  se 
distinguuntur.  Compositio  substantialis  physica  est:  a)  ex  partibus 
quantitativis  sive  integralibus  ;  b)  ex  materia  et  forma.  Ita  homo 
ex  capite,  brachiis,  pedibus  etc.  tamquam  ex  partibus  integralibus 
componitur  :  idem  homo  ex  corpore  et  anima  tamquam  ex  materia 
et   forma   constat.    —  Compositio   substantialis   metaphysica   est: 


328  Gap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

a)  ex  essentia  et  exsistentia  ;  b)  ex  genere  et  differentia;  e)  ex 
natura  et  singularitate  ;  d)  ex  natura  et  subsistentia. 

Compositio  accidentalis  est ,  quae  oritur  ex  substantia  et 
accidentibus.  Etiam  ipsa  est  vel  physica  vel  metaphysica,  prout 
compositio  fit  vel  ex  partibus  physicis  vel  metaplrysicis,  i.  e.  prout 
substantia  componitur  cum  accidentibus  vel  realiter  vel  perfecte 
virtualiter  ab  ipsa  distinctis. 

546.  Simplex,  ut  notavimus,  dicitur  illud,  quod  est  indivisibile. 
Potest  autem  aliquid  magis  vel  minus  divisibile  esse.  Quo  minor- 
est  di visibilitas ,  eo  maior  est  simplicitas  et  eo  minor  compositio. 
Absolute  simplex  dicitur  illud,  quod  nullas  habet  partes  neque  sub- 
stantiales  neque  accidentales  neque  physicas  neque  metaphysicas. 
—  Tamen  praeter  ens  absolute  simplex  multa  alia  dicuntur  et  sunt 
maiori  vel  minori  gradu  simplicia.  V.  gr.  forma  auri  substantialis 
est  simplex  (negative),  quia  ex  se  divisibilitatem  corpori  non  confert  ; 
equus  est  simplex  (positive  et  exigitive),  quia  dividi  non  potest,  quin 
partes  desinant  esse  equus;  anima  humana  vel  spiritus  purus  est 
simplex  (entitative),  quia  non  habet  partes  substantiales  physicas  1. 

547.  Maxime  in  re  nostra  consideranda  est  distinctio  inter 
simplicitatem  realem,  de  qua  hucusque  diximus,  et  simplicitatem 
praeciswam  sive  rationis.  Simplicitas  praecisiva  habetur,  quando 
aliquid  a  divisibilitate  removetur  inde,  quia  est  ultimus  terminus 
abstractionis  vel  divisionis,  in  quo  tandem  omnis  abstractio  vel 
divisio  deficit;  haec  simplicitas  convenit  v.  gr.  enti  ut  sic  et 
puncto.  Ipsa  est  signum  imperfectionis ,  quum  per  remotionem 
realitatis  et  perfectionis  ad  eam  accedatur.  —  Simplicitas  autem 
realis  non  est  rationi  praecisae  vel  limiti  propria,  sed  substantiae 
reali,  praesertim  substantiae  primae  sive  hypostasi,  convenit.  Haec 
non  inde  oritur,  quia  res  omni  perfectione  vacua  est,  sed  inde, 
quia  multae  perfectiones,  quas  res  continet,  intime  et  indivisibiliter 
cohaerent.  ■ —  Iam  si  dicimus  Deum  esse  simplicem,  nequaquam. 
ut  patet,  de  simplicitate  praecisiva  loquimur  neque  id  agimus,  ut 
a  Deo  omnes  perfectiones  removeamus  et  sic  tandem  vacuam 
simplicitatem  astruamus.  Contra  Dei  simplicitas  est  pienissima 
et  omnem,  quae  concipi  potest,  actualitatem  et  perfectionem  in 
una  summa  identitate  comprehendit. 

548.  Ad  conceptum  simplicitatis  et  compositionis  perficiendum 
distinctionis  notionem  considerare  debemus.     Distinctio  in  eo  est, 


1  Cf.  Pesch,  Tnstit.  log.  n.  1335. 


Art.  1.   Deum  esse  absolute  simplicem,  329 

ut  uniiiii  non  sii  alimi;  est  igitur  absentia  identitatìs.  Distinctio 
differì  a  Beparatìone ,  quae  distìnctioni  negaiionem  unìonis  addit, 
et,  a  diversitate,  quae  eidem  addit  uegationem  similitudinis. 

Distinctio  est  aut  realis  aul  rationis.  Distinctio  realis  sive 
physica  eorum  est,  quae  ante  opcrationem  intellectus  non  sunt 
idem:  est  igitur  absentia  identitatìs  inter  multas  res.  Distinctio 
rationis  est,  quae  ex  operationc  intellectus  oritur  concipientis  ut 
distincta,  quae  a  parte  rei  sunt  idem:  est  igitur  absentia  identitatìs 
inter  multos  conceptus  eiusdem  rei 1. 

Distinctio  rationis  est  aut  virtualis  aut  pure  mentalis.  Di- 
stinctio virtualis  sive  metaphysica  sive  rationis  ratiocinatae  est  ea, 
quae  fit  a  monte  cum  fundamento  in  re.  Fundamentum  autein 
est  vel  perfectio  rei,  quae  multis  perfectionibus,  quae  in  aliis  rebus 
separantur  et  disperguntur ,  aequivalet,  vel  fecunditas  rei,  quae 
diversas  operationes  habet,  vel  habitudo  rei  ad  diversa.  —  Di- 
stinctio pure  mentalis  sive  rationis  ratiocinantis  sive  logica  est 
ea,  quae  fit  a  sola  mente  sine  fundamento  in  re.  Haec  habetur, 
quando  fundamentum  distinctionis  est  sola  diversitas  nominum, 
quibus  rem  significamus,  vel  aliquid  aliud  rei  piane  extrinsecum. 
Sic  distinguuntur  Tullius  et  Cicero,  Aeneas  et  subiectum  Aeneidis, 
Iudas  et  traditor  Cbristi,  essentia  hominis  et  animai  rationale. 
essentia  et  exsistentia  Dei. 

Distinctio  virtualis  est  aut  perfecta  aut  imperfecta ,  prout  fit 
a  mente  cum  fundamento  in  re  perfecto  vel  imperfecto.  Funda- 
mentum in  re  perfectum  habetur,  quando  varii  conceptus  eiusdem 
rei  cum  praecisione  perfecta  distinguuntur.  Praecisio  perfecta  sive 
stricte  dieta  sive  obiectiva  habetur,  quando  ratio  aliqua  ita  abs- 
fcrahit  ab  alia,  ut,  licet  in  ea  natura,  in  qua  simul  insunt,  non 
distinguantur  nisi  ratione,  seorsum  tamen  esse  possunt,  in  diversis 
scilicet  individuis  vel  naturis.  Sic  est  praecisio  perfecta  in  nomine 
inter  animalitatem  et  rationalitatem,  quia,  licet  in  nomine  re  idem 

1  Distinctio,  quae  est  inter  esse  et  non  esse  eiusdem  rei,  velut  inter  lucem 
et  tenebras,  vocatur  realis  negativa  ;  hoc  nomen  extendi  potest  ad  distinctionem 
realem ,  quae  est  inter  duas  negationes ,  velut  inter  caecitatem  et  surditatem. 
vel  inter  rem  et  negationem  alius  rei ,  velut  inter  hominem  et  tenebras ,  inter 
hominem  et  chimaeram.  Distinctio ,  quae  est  inter  diversa  possibilia ,  vocari 
potest  distinctio  realis  possibilis;  idem  nomen  extendi  potest  ad  distinctionem. 
quae  est  inter  rem  exsistentem  et  aliam  rem  possibilem ,  velut  inter  aquilani 
exsistentem  et  leonem  possibilem  ;  distinctio,  quae  est  inter  Petrnm  exsistentem 
et  Petrum  possibilem,  vocari  potest  realis  secundum  statum.  Denique  distinctio, 
quae  est  inter  totum  et  partem,  vocatur  inadaequata. 


330  ^aP-  11-   De  simplicitate  Dei. 

sint,  tamen  in  aliis  rebus  separantur,  velut  in  leone  animalitas 
est  sine  rationalitate.  Insuper  praecisio  perfecta  habetur  inter 
substantiam  aliquam  et  facultatem  eius,  quando  substantia  ab 
actu  facultatis  realiter  (vel  tantum  perfecte  virtualiter)  distinguitur. 
Immo  multi  auctores  censent  liane  distinctionem  facultatis  a  sub- 
stantia esse  realem. 

Fundamentum  distinctionis  in  re  est  imperfectum,  quando  varii 
conceptus  eiusdem  rei  cum  praecisione  imperfecta  distinguuntur. 
Praecisio  imperfecta  sive  late  dieta  sive  solius  explicationis  sive 
formalis  habetur,  quando  una  ratio  praescindit  solummodo  ab 
expressa  conceptione  alterius,  quamvis  haec  implicite  contineatur 
in  priori  et  ambae  ita  cohaereant,  ut  separatae  nuspiam  inveniantur 
nec  inveniri  queant1.  Insuper  praecisio  est  imperfecta,  quando 
id,  quod  a  subiecto  distinguitur,  nullam ,  prout  est  distinctum, 
perfectionem  in  subiecto  ponit  aut  negat  ;  ob  hanc  rationem  v.  gr. 
decreta  Dei  libera  ab  eius  substantia  non  praecisione  perfecta 
distinguuntur. 

Praecisio,  quae  est  imperfecta  tantum,  habetur  a)  in  rationibus 
transcendentalibus  entis,  unius,  veri  etc.  propter  summam  earum 
imperfectionem.  Nam  quia  transcenclentalia  id  solum  exprimunt, 
quod  in  omni  ente,  quantumvis  minimum  a  nihilo  distat,  invenitur, 
nihil  profecto  inveniri  potest,  de  quo  unum  transcendentale  veri- 
ficetur,  quin  omnia  verificentur,  et  ideo  praecisio  perfecta  locum 
non  habet.  Habetur  autem  aliqua  praecisio  imperfecta,  quia  ens 
concipere  possum,  quin  expresse  concipiatur  ut  unum,  et  unum 
concipere  possum ,  quin  expresse  concipiam  ut  veruni  e.  i.  p. 
Eadem  praecisio  imperfecta  habetur  b)  in  Deo  propter  summam 
eius  perfectionem.  Nimirum  Deus,  quia  est  infinitus,  omnem  per- 
fectionem habet  eamque  habet  nullo  modo  per  merum  accessum, 
sed  per  intimam  identitatem.  In  hoc  igitur  arctissimo  perfectionum 
foedere  nullum  locum  invenit  praecisio  perfecta.  Nihilominus  in 
Deo  admittitur  praecisio  saltem  imperfecta,  quia  perfectiones,  quas 
Deus  summa  simplicitate  in  se  unit ,  in  creaturis  analogico ,  sed 
proprio  modo  inveniuntur,  et  quia  in  bis  creaturis  saepe  una  per- 
fectio  ab  alia  separatim  exsistit. 

Habemus  igitur  ex  ordine  quattuor  distinctiones  :  realem,  vir- 
tualem  perfectam,  virtualem  imperfectam,  pure  mentalem.  Partes 
realiter  distinctae  efficiunt   compositionem  physicam;   partes  per- 


1  Schiffini,  Princip.  philos.  n.  468.     Pesch,  Instit.  logie,  n.  1338. 


Art.  I.    Donni  esse  absolute  simplicem.  331 

fecte  virtualiter  distinctae  compositionom  motaphysicam  ;  partea 
imperfecte  virtualiter  distinctae  non  sunt  piopiic  partos  et  efficiunt 
compositionem  improprie  dictam  Bive  logicam;  si  ea,  quae  pure 
mentaliter  distìnguuntur,  coeunt,  compositio  valde  improprie  dieta 
oritur,  quam,  si  placet,  logicam  et  ipsam  appelles  1. 

549.  Probatur.  Arg.  1.  (Ex  aseitate.)  Deus  est  ens  a  se 
i.  e.  habet  esse  (==  exsistere)  irreceptum.  Atqui  in  ente,  quod 
habet  esse  irreceptum,  nihil  esse  potest,  quod  non  sit  esse.  Ergo, 
quidquid  in  Deo  inest,  est  unum  et  idem  esse;  Deus  igitur  nullo 
modo  est  ex  multis,  sed  est  absolute  simplex. 

Proh.  Min.  Si  in  aliquo  ente  est  aliquid,  quod  non  est  esse, 
esse  illius  entis  est  receptum  in  ilio ,  quod  non  est  esse.  Ergo, 
si  aliquod  habet  esse  absolute  irreceptum,  nihil  potest  esse  in  ipso, 
quod  non  sit  esse.  —  Ad  antecedens  illustrandum  faciunt  haec 
verba  S.  Thomae:  „Esse  est  actualitas  omnium  rerum  et  etiam 
ipsarum  formarum.  Unde  non  comparatur  ad  alia  sicut  recipiens 
ad  receptum,  sed  magis  sicut  receptum  ad  recipiens.  Quum  enim 
dico  esse  hominis  vel  equi  vel  cuiuscumque  alterius,  ipsum  esse 
consideratili'  ut  formale  et  receptum,  non  autem  ut  illud,  cui 
competit  esse."  2  —  Neve  obicias  esse  rei  posse  esse  ex  parte 
receptum,  ex  parte  irreceptum  ;  nam,  quidquid  perfectionis  in  Deo 
est,  vi  aseitatis  inest  ideoque  esse  habet  aseitatis,  non  esse  receptum. 

Aliter:  Quidquid  est  in  Deo,  est  ens  a  se  ideoque  habet 
totum  esse  infinitum,  i.  e.  quidquid  est  in  Deo,  est  Deus  et  Deus 
totus.  Ergo  ea,  quae  in  Deo  insunt,  non  imiuntur  per  com- 
positionem ,  sed  per  summam  identitatem ,  i.  e.  Deus  non  est 
conipositus. 

550.  Arg.  2.  (Ex  ratione  primi  principii.)  Quidquid  est  com- 
positum,  habet  causam  efficientem  suae  unitatis  et  consequenter 
sui  esse.  Atqui  Deus ,  quia  est  principimi!  primum ,  non  habet 
causam  efficientem  sui  esse.     Ergo  Deus  non  est  compositus. 

Prob.  Mai.  „Quum  compositio  non  sit  nisi  ex  diversis,  ipsa 
diversa  indigent  aliquo  agente  ad  hoc,  quod  uniantur.  Xon  enim 
diversa,  in  quantum  huiusmodi,  unita  sunt.  Omne  autem  compositum 
habet  esse  secundum  quod  ea,  ex  quibus  componitur,  uniuntur. 
Oportet  ergo,  quod  omne  compositum  dependeat  ab  aliquo  priore 


1  De  liis  omnibus ,    maxime  ut  diversi  modi  loquendi ,    qui   apud  auctores 
occurrunt,  cognoscantur,  lege  Pesch,  Instit.  logie,  n.  97  sqq.  1337  sqq.  1352  sqq. 

2  Stimma  theol.  p.  1.  q.  4.  a.  1.  ad  3. 


332  Gap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

agente."  1  Nimirum  plura  non  conveniunt  ad  unum,  nisi  ab  aliquo 
communi  principio  unionem  et  orclinem  ad  invicem  acceperunt. 
551.  Arg.  3.  (Ex  inimitate.)  a)  Omne  compositum  constat 
ex  imperfectis;  neque  enim  singulae  partes  totani  perfectionem 
compositi  habent.  Atqui  ens  infinitum  non  potest  esse  imperfectum 
ex  ulla  parte.  Ergo  Deus,  qui  est  ens  infinitum,  non  est  compositus. 

b)  Omne  compositum  dependet  a  suis  partibus  et  est  posterius 
eis  ;  neque  exsistit  compositum  eo  ipso,  quod  exsistit,  sed  eo,  quod 
partes  sunt  et  uniuntur.  Atqui  Deus,  quum  sit  ens  infinite  per- 
fectum,  debet  esse  absolute  independens  et  debet  exsistere  perfecte 
a  se  i.  e.  eo  ipso,  quod  exsistit.    Ergo  Deus  non  est  compositus. 

e)  Omne  compositum  est  potentia  dissolubile,  quantum  est 
ex  ratione  compositionis,  licet  in  quibusdam  sit  aliquid  aliud  dis- 
solutioni  repugnans.  Atqui  ens  infinitum ,  quum  sit  secundum 
totani  suam  perfectionem  absolute  necessarium,  ab  ornili  ordine 
ad  dissolutionem,  quae  fìt  interitu  rei  vel  mutatione,  est  remotis- 
simum.     Ergo  Deus  non  est  compositus2. 

d)  In  omni  composito  oportet  esse  potentiam  et  actum,  quia 
partes  sunt  in  potentia  et  ad  invicem,  ut  se  perficiant,  et  ad 
totum.  Atqui  ens  infinitum  debet  esse  actus  purus  sine  ulla 
potentialitate  admixta.  Ergo  Deus  non  est  compositus.  —  Minor 
illustrali  potest  lume  in  modum.  Si  in  Deo  esset  potentia  et  actus, 
potentia  in  Deo  esset  prior  quam  actus,  quia  in  omni  ente,  quod 
liabet  potentiam  et  actum ,  potentia  est  prior.  Iam  vero ,  quum 
ens  infinitum  sive  Deus  sit  principium  primum  omnis  entis,  si  in 
Deo  esset  potentia  prior  quam  actus,  potentia  esset  absolute  actu 
prior.  Atqui  hoc  esse  non  potest,  quia  omnis  potentia  supponit 
actum  priorem,  a  quo  ipsa  reduci  potest  in  actum.  Ergo  in  ente 
infinito  sive  Deo  nulla  est  potentia. 

.  Breviter:  Simplicitas  absoluta  est  perfectio  simplex;  ex- 
cludit  enim  multiplicem  imperfectionem,  dependentiam,  potentiali- 
tatem ,  dissolubilitatem ,  quae  ex  condicione  partium  in  totum 
compositum  derivantur  (ut  patet  iis,  quae  toto  hoc  numero  dieta 
sunt).  Atqui  Deo  omnis  perfectio  simplex  tribuenda  est  (n.  542). 
Ergo  Deus  est  absolute  simplex. 

552.         Arg.  4.    (Ex  summa  immaterialitate.)     Tanto  simplicius 
aliquid  esse  videtur,  quanto  magis  est  a  materia  remotum  et  supra 


1  S.  Thomas,  De  pot.  q.  7.  a.  1.  secundo. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  18.  n.  3. 


Art.  1.    Detrai  CSM-  absolute  Bimplicem.  ;;;;:; 

mundum  materialem  elevatum;  materia  enim  esl  fona  potissimus 
compositionis  rerum.  Atqui  Deus  est  a  materia  absolute  remotus. 
Ergo  Deus  esl  absolute  simplex. 

l'mh.  Min.  Illustratili-  discurrendo  por  singulos  gradus  rerum. 
Anorganica  in  mundo  materiali  penitus  absorpta  sunt.  Non  agunt, 
nisi  proiit  moventur  a  eorporibus  externis,  et  actio  eorum  ipsa, 
ut  est  essentialìter  transiens,  iterimi  ad  corpora  externa  dirigitur; 
in  nihil  tendunt,  nisi  in  aequilibrium  partium  inter  se  et  totius 
«.uni  eorporibus  externis.  —  In  plantis  iam  habetur  aliqua  elevatiu 
supra  mundum  materialem.  Non  agunt  simpliciter,  prout  moventur 
ab  extra,  sed  vires  materiae  sublimius  moditìcant:  actio  eorum 
non  est  transiens,  sed  seipsa  agendo  pertìciunt;  non  tendunt  in 
merum  aequilibrium  materiale,  sed  spectant  propriam  perfectionem 
et  conservationem  speciei.  —  Bruta  etiam  magis  supra  materiam 
elevantur.  quia  sensatio  non  ipsa  elementa  materialia  in  se  assumit, 
ut  fit  in  vegetatone  plantarum,  sed  imagines  solas  intentionales 
rerum  materìalium  accipit.  —  Homo  iterum  magis  a  materia  re- 
cedit,  quia  intellectus  non  format  imagines  materiales  et  rerum 
tantum  materìalium ,  ut  fit  in  sensatione ,  sed  in  se  exprimit 
imagines  immateriales  timi  rerum  materìalium  tum  immaterialium; 
tamen  intellectio  hominis  extrinsecus  a  sensu  et  hinc  a  materia 
pendet.  —  Rursus  spiritus  purus  altius  materiam  superat,  quia 
intellectus  eius  nullo  modo  a  materia  pendet;  tamen  in  angelo, 
quia  est  ens  contingens,  remanet  compositio  ex  potentia  et  actu 
i.  e.  ex  essentia  et  exsistentia,  quae  cum  compositione  corporum, 
quae  est  ex  materia  et  forma,  aliquam  analogiam  liabet,  —  Denique 
in  Deo  etiam  compositio,  quae  est  ex  essentia  et  exsistentia,  cessat 
et  sic  ad  immaterialitatis  culmen  pervenitur1. 
553.  Arg.  5.  (Ex  perfectissima  reflexione.)  Tanto  simplicius 
aliquid  est ,  quanto  perfectius  in  se  ipsum  reflectitur  ;  nani ,  ut 
aliqua  res  in  se  ipsam  reflectatur,  nil  magis  iuvat  quam  simplicitas, 
et  nil  magis  obstat  quam  compositio.  Atqui  Deus,  cognoscendo  se, 
perfectissime  in  se  reflecti  videtur.  Ergo  Deus  est  absolute  simplex. 

Prob.  Min.  Discurramus  per  singulos  gradus  rerum.  An- 
organica nullo  modo  operando  circa  se  versantur,  sed  non  agunt 
nisi  transeunter.  Plantae  iam  aliquo  modo  circa  se  operantur, 
quia  immanenter  agendo  se  nutriunt  et  evolvimi.  ;  tamen  obiectum 
operationis   non  est   ipsa   pianta ,   sed   elementa  materialia ,    quae 


1  Cf.  S.  Thomas.  Somma  tlieol.  p.  1.  q.  78.  a.  1;  item  q.  14.  a.  1. 


334  Gap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

intus  sumuntur  et  in  proprium  corpus  convertuntur.  Brutum  autem 
sibi  est  obieetum  operationis,  quia  habet  sensum  sui.  Sensu  enim 
interiori  subiectum  sentiens  sentit  ipsam  sensationem  et  cum  ea 
se  ipsum,  ut  eius  principium.  Tamen  brutum  se  non  explicite  et 
formaliter  ut  subiectum  sensationis  cognoscit  et  ideo  se  non  dis- 
tinguit  a  sensatione,  ut  subiectum  ab  actu;  immo  in  bruto  non 
est  reflexio  proprie  dieta,  quia  actus,  quo  brutum  se  sentit,  et 
actus,  tamquam  cuius  subiectum  se  sentit,  non  sunt  idem  actus. 
In  homine  demum  habetur  vera  reflexio,  quia  homo  ipso  actu. 
quo  alia  intelligit,  hunc  actum  intellectionis  et  se  ipsum  tamquam 
eius  subiectum  implicite  percipit.  Tamen  hominis  reflexio  im- 
perfecta  est,  quia  homo  se  non  cognoscit  per  essentiam,  qua  con- 
stituitur,  sed  tantum  in  operationibus  suis.  Spiritus  autem  purus 
se  cognoscit  per  essentiam  suam,  quia  haec  ad  materiam  non 
ordinatur  et  ideo  per  se  actu  intelligibilis  est.  Nihilominus  reflexio 
adhuc  imperfecta  est,  quia  ipsa  essentia  non  est  actus  se  cognoscens. 
sicut  generatimi  intellectio  angeli  non  est  eius  substantia.  Per- 
fectissima  reflexio  habetur,  quando  essentia  ipsa  est  ex  natura  sua 
in  se  reflexa  sive  quando  essentia  est  actus  in  se  reflexus.  Et 
haec  reflexio  Deo  est  tribuenda  ;  inductione  enim  nostra  manifestum 
fìt  superiora  entia  perfectius  in  se  reflecti  et  hinc  supremum  ens, 
quod  est  Deus,  perfectissima  potiri  reflexione. 
554.  A  r  g.  6.  (Ex  summa  operationis  simplicitate.)  Tanto 
simplicius  aliquid  est,  quanto  simplicior  est  operatio  eius,  quia  esse 
rei  est,  sicut  operatio  eius.  Atqui  operatio  Dei  absolute  simplex 
esse  videtur.     Ergo  omnis  essentia  Dei  est  absolute  simplex. 

Prob.  Mitt.  Simplicior  est  operatio,  ad  quam  pauciora  con- 
currunt.  Eo  autem  pauciora  ad  operationem  concurrunt,  quo  magis 
agens  omnia,  quae  in  operatione  inveniuntur,  a  se  solo  habet. 
Hoc  autem  maxime  competit  Deo,  cuius  propterea  operatio  ex  hac 
parte,  et  propterea,  ut  videtur,  ex  omni  parte,  simplicissima  est. 
Quod  ut  magis  pateat.  discurramus  per  varios  rerum  gradus.  In 
omni  operatione  tria  distingui  debent:  exsecutio  motus,  forma  eius 
et  finis.  Iam  anorganica  nihil  horum  ex  se  habent,  sed  exsecu- 
tionem  motus  omnino  determinatam  habent  ab  extrinseco,  quia 
movent  alia,  secundum  quod  ipsa  ab  aliis  moventur  ;  et  multo  minus 
formam  motus  vel  finem  ex  se  ad  actionem  conferunt.  Plantae 
autem  exsecutionem  motus  ex  se  habent,  quia  non  movent,  prout 
moventur,  sed  secundum  formam  inditam  eis  a  natura  operationem 
exercent  sublimiorem,  qua  se  ipsas  movent  ad  propriam  perfectionem. 


Art.  1.    Demo  esse  absolute  simpliceni. 

Tameu  formam,  per  quam  agunt,  et  finem,  propter  quem  agunt, 
non  ex  se  habent;  sed  haec  determinantur  eis  a  natura.  Bruta 
veni  62  se  habent  non  solam  exsecutiononi ,  sed  etiam  fonnam 
niotns.  quam  sibi  acquirunt  per  sensum:  finis  autem  inditus  est 
eia  a  natura,  cuius  instinctu  ad  aliquid  agendum  moventur.  Homo 
demum  ex  se  habet  omnia  tria,  quae  in  operatione  inveniuntur: 
exsecutionem,  formam  et  finem.  Ipse  enim  intellectualiter  operatur: 
cognoscit  igitur  finem  et  proportionem  mediorum  ad  finem,  et 
propterea  ipse  sibi  finem  praestituere  potest  et  praestituit.  Tamen 
in  homine  non  omnes  operationes  intellectu  et  voluntate  reguntur. 
sed  sunt  in  ipso  etiam  operationes  sensitivae,  vegetativae,  physicae. 
quae  saepe  intellectus  regimini  subtrahuntur  et  ideo  ab  homine 
non  aecundum  omnia  ista  tria  operationis  momenta  determinantur. 
In  spiriti!  puro  omnis  operatio  exterior  intellectu  regitur;  tamen 
etiam  ipse  determinationem  operationis  ex  se  solo  non  habet,  sed 
subest  tamquam  causa  secunda  concursui  causae  primae.  Solus 
Deus  totani  operationem  suam  ex  se  solo  determinat,  et  propterea 
operatio  eius  est  semplicissima 1. 

555.  Arg.  7.  (Ex  inductione  probabili.)  Deus  est  ens  absolute 
supremum.  Atqui,  quo  superiora  sunt  entia,  eo  simpliciora  sunt 
et  divisioni  magis  resistunt.     Ergo  Deus  est  absolute  simplex. 

Prob.  Min.  Constat  inductione.  Anorganica  divisioni  cohaesione 
resistunt,  tamen  sat  facile  et  sine  detrimento  naturae  dividuntur. 
Plantae  divisioni  vehementius  resistunt  et  divisione  facta  pars 
separata  vel  etiam  tota  pianta  facillime  perit.  Bruta  divisioni 
summopere  resistunt  acerrimo  dolore  et  conatu  vehementissimo. 
In  homine  unio  est  summa,  quae  in  mundo  visibili  cernitur.  Prin- 
cipium  enim  unitatis  humanae  est  anima  spiritualis,  quae  partibus 
substantialibus  realiter  distinctis  piane  caret  et  ideo  in  homine 
unitatem  efficit,  quae  omne,  quod  in  corporibus  esse  potest,  sim- 
plicitatis  vestigium  incomparabiliter  trauscendit.  Spiritus  purus 
homine  multo  simplicior  est,  quia  constat  sola  forma  spirituali 
sine  corpore.  —  Yidemus  igitur  simplicitatem  crescere,  quo  magis 
ad  Deum  acceditur.  Ergo  bene  ipsi  Deo  summam,  quae  concipi 
potest,  simplicitatem  vindicamus. 

Similiter  S.  Thomas:  „Si  in  Deo  sunt  omnium  perfectiones. 
impossibile  est,  quod  sint  diversae  in  ipso.  Relinquitur  ergo,  quod 
omnes  sint  unum   in   eo.    Hoc  autem  manifestimi  fit  consideranti 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  18.  a.  3. 


336  ^ap.  11-    De  simplicitate  Dei. 

in  virtutibus  cognoscitivis.  Nani  superior  vis  secundum  unum  et 
idem  est  cognoscitiva  omnium,  quae  ab  inferioribus  viribus  secun- 
dum diversa  cognoscuntur.  Omnia  enim,  quae  visus,  auditus  et 
eeteri  sensus  percipiunt,  intellectus  una  et  simplici  virtute  diiudicat. 
Simile  etiam  apparet  in  scientiis.  Nam  quum  inferiores  scientiae 
secundum  diversa  genera  rerum,  circa  quae  versatur  eorum  in- 
tentio,  multiplicentur ,  una  tamen  scientia  est  in  eis  superior  ad 
omnia  se  liabens,  quae  philosophia  prima  dicitur.  Apparet  etiam 
idem  in  potestatibus.  Nani  in  regia  potestate,  quum  sit  una, 
includuntur  omnes  potestates,  quae  per  diversa  officia  sub  dominio 
regni  distribuuntur.  Sic  igitur  et  perfectiones,  quae  in  inferioribus 
rebus  secundum  diversitatem  rerum  multiplicantur,  oportet,  quod 
in  ipso  rerum  vertice,  scil.  Deo,  uniantur."  x 
556.  Arg.  8.  (Excludendo  omnem  speciem  compositionis.) 
Onmis  compositio  est  aut  substantialis  aut  accidentalis.  Compositio 
substantialis  aut  est  physica,  eaque  vel  ex  partibus  integralibus 
vel  ex  partibus  essentialibus ,  aut  metaphysica,  eaque  vel  ex 
essentia  et  exsistentia  vel  ex  genere  et  differentia  vel  ex  natura 
et  singularitate  vel  ex  natura  et  subsistentia.  Compositio  acciden- 
talis est  aut  ex  essentia  et  proprietate  aut  ex  essentia  et  accidente 
contingenti  aut  ex  relatione  et  subiecto  eiusdem.  Atqui  in  Deo 
nulla  est  ex  his  compositionibus.  Ergo  Deus  est  absolute  simplex. 
Prob.  Min.  1.  p.  Deus  non  liabet  partes  substantiales  quanti- 
tativas.  Nam  solum  corpus  habet  tales  partes.  Deus  autem  non 
est  corpus.  Cuius  assertionis  facile  est  multa  argumenta  invenire. 
Sed  in  re  evidenti  satis  sint  haec: 

a)  Corpus  non  movet,  nisi  movetur.  Atqui  Deus  est  motor 
immobilis.     Ergo  Deus  non  est  corpus 2. 

b)  Omne  corpus  localiter  moveri  potest  motu  translatorio  et 
rotatorio.  Atqui  Deus  est  immobilis,  quia  nullam  actualitatem 
acquirere  vel  amittere  potest ,  quum  omnem  perfectionem ,  cuius 
est  capax,  necessario  habeat 3. 

e)  Corpus  divinimi  in  trinam  dimensionem  infinite  extenderetur,. 
quia  Deus  est  absolute  infinitus.  Atqui  extensio  sive  magnitudo 
infinita  repugnat  4. 

Prob.  Min.  2.  p.  In  Deo  non  est  compositio  ex  materia  et 
forma.     Nani  : 


1  Opusc.  IL  Comp.  theol.  e.  22. 

2  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  3.  a.  1.  primo. 

3  S.  Thomas,  Contea  gent.  1.  1.  e.  20.  n.  3.  é  Ibid.  n.  4. 


Art.  1.  Dettai  esse  absolute  simplicem.  .;.,, 

a)  Si  Deus  materia  <■!  forma  constaret,  corpus  essel  partes 
habens  etiam  quantitativas.     Bed  hoc  iam  refutatum  est. 

b)  Quae  materia  et  forma  Constant,  corrompi  ve]  mori  possunt. 
Deusautem  est  incorroptibilis  et  immortalis,  quia  esl  ens  necessarium. 

e)  Substantia  divina  primum  locum  tenet  in  universo  ordine 
entis.  In  quavis  autem  substantia,  quae  materia  et  forma  con- 
stat,  forma  posterior  est  quam  materia,  sicut  generatim,  si  in 
aliqua  re  potentia  et  actus  sunt,  potentia  est  prior.  Itaque,  si 
in  Deo  esset  materia  et  forma ,  materia  divina  primum  esset  in 
Deo  et  consequenter  in  universo  ordine  entis.  Valde  autem  ab- 
surdum  est  materiam,  de  cuius  ratione  est  summa  potentialitas. 
primatum  entis  tenere,  quum  primum  ens  debeat  esse  actualis- 
simum,  ut  principium  actus  in  aliis  entibus  esse  possit. 

Prob.  Min.  3.  p.  In  Deo  non  est  eompositio  ex  essentia  et 
exsistentia.  Nani  in  creaturis  inter  essentiam  et  exsistentiam 
praecisio  perfecta  habetur,  quia  essentia  ab  exsistentia  separata 
esse  potest  in  statu  purae  possibilitatis.  Atqui  divina  essentia 
non  potest  sic  separali  ab  exsistentia ,  quia  necessario  exsistit. 
Ergo  nulla  ratio  praecisionis  perfectae  in  Deo  habetur,  et  ideo 
nulla  est  eompositio.  —  Immo  n.  489.  vidimus  in  Deo  inter 
essentiam  et  exsistentiam  nullam  esse  praecisionem,  ne  imperfec- 
tam  quidem,  sed  totani  distinctionem  esse  pure  mentaleni. 

Prob.  Min.  4.  p.  In  Deo  non  est  eompositio  ex  genere  et 
differenza .  Xam  in  creaturis  inter  genus  et  differentiam  est  prae- 
cisio perfecta,  quia  ratio  generis  univoce  sumpta  esse  potest  sine 
hac  differentia,  ut  animalitas  in  leone  est  sine  rationalitate,  quam- 
vis  de  homine  et  leone  animai  univoce  dicatur.  Ergo  praecisio 
perfecta  inter  genus  et  differentiam  vel  eompositio  ex  genere  et 
differentia  non  habetur,  nisi  in  eo,  quod  habet  aliquod  praedicatum 
genericum  univoce  ad  plura  transferibile.  Atqui  praedicata  divina 
ad  nullam  aliam  rem  univoce  transferuntur.  Ergo  ista  eom- 
positio in  Deo  non  invenitur. 

Prob.  Min.  5.  p.  In  Deo  non  est  eompositio  ex  natura  et 
singularitate.  Nani  in  creaturis  inter  naturam  et  singularitatem 
est  praecisio  perfecta ,  quia  natura  specifica  ab  individualitate 
separata  esse  potest,  v.  gr.  natura  Petri  sive  humanitas  sine  in- 
dividuatione  Petri  invenitur  in  Paulo.  Ergo  ibi  tantum  est  eom- 
positio ex  natura  et  singularitate,  ubi  plura  esse  possunt  individua 
eiusdem  naturae.  Atqui  Deum  esse  necessario  unicum  argumento 
henologico  compertum  est. 

Hontheim,  Theodicaea.  22 


338  Cap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

Prob.  Min.  6.  p.  In  Deo  non  est  compositio  ex  natura  et 
subsistentia  sive  formali  ratione  subsistendi  sive  perseitate  4.  Nani 
in  creaturis  inter  essentiam  et  subsistentiam  est  praecisio  perfecta. 
quia  essentia  a  subsistentia  separali  potest.  Nimirum  v.  gr.  oxy- 
genium  invenitur  tum  per  se  subsistens  tum  in  corpore  hominis. 
ubi  propria  subsistentia  caret.  Iam  si  in  oxygenio  substantia  et 
subsistentia  ob  dictani  rationem  compositionem  faciunt  meta- 
physicam,  eadem  compositio  est  in  omnibus  creaturis,  quia  in  genere 
substantiae  cum  oxygenio  univoce  conveniunt.  Sed  in  Deo  nulla 
est  ratio  praecisionis  perfectae  et  compositionis  metaphysicae,  quia 
Deus  cum  creaturis  in  genere  substantiae  non  convenit  univoce 
neque  subsistentia  vel  potius  tres  subsistentiae  (ut  fide  novimus) 
sive  personalitates  in  Deo  ab  eius  natura  separari  possunt 2. 

Prob.  Min.  7.  p.  In  Deo  non  est  compositio  ex  essentia  et 
proprietate.     Nani  : 

a)  In  Deo  non  est  compositio  ex  essentia  et  actu  intellectionis 
propriae  et  necessariae.  Neque  enim  ulla  ratio  prò  tali  com- 
positione  afferri  potest,  praesertim  quum  essentia  ab  isto  actu  sit 
inseparabilis.  —  Idem  die  de  actu  volitionis  necessariae. 

b)  In  Deo  non  est  compositio  ex  essentia  et  facultate  intel- 
lectiva.  Nani  ratio,  cur  in  spiritu  creato  praecisio  perfecta  (vel, 
ut  quidam  censent,  distinctio  realis)  inter  essentiam  et  intellectum 
admittenda  sit,  est  illa,  quod  actus  intellectionis  realiter  a  sub- 
stantia spiritus  differt.  Quae  ratio  quum  in  Deo  non  pugnet. 
cessat  omnis  compositio.  —  Idem  die  de  voluntate  Dei. 

e)  In  Deo  non  est  compositio  quantitativa  ex  parte  aeterni- 
tatis.  Nani  duratio  creaturae  partes  habet,  quia  creatura  potest 
semper  destrui.     Haec  autem  ratio  cessat  in  Deo. 

Item  immensitas  in  Deum  nullas  infert  partes.  Nani  diffusio 
creaturae  per  spatium  partes  habet.  quia  creatura  spatium  partim 
mutare  partim  idem  retinere  potest.  Haec  autem  ratio  non  militat 
in  Deo,  quum  sit  necessario  ubique. 

d)  In  Deo  non  est  compositio  ex  essentia  et  qualibet  alia 
proprietate ,  quia  nulla  ratio  prò  compositione  afferri  potest. 
Nempe  attributa  Dei,   si   non   tantum   ut   sunt  Deo   et   creaturis 


1  Distinguuntur  aseitas.  perseitas,  inseitas;  prima  est  Deo  propria,  altera 
liypostasi,  tertia  substantiae. 

2  Insuper.  ut  multi  censeut,  personalitates  in  Deo  nullam  perfectionem  a 
perfectione  essentiae  distinctam  addunt  et  ideo  etiam  ex  hac  parte  praecisio 
perfecta  et  compositio  deficiunt. 


Art.  1.   ItiMim  ease  absolute  Bimplioem. 

analogice  communia,  sed  praecise  ut  sunt  Deo  propria  concipiuntur, 
meeparabiliter  aexa  sunt  et  omnem  distinctionem  perfectam  fti- 
giunt.  In  specie  adverte  habitus  intellectns  et  vòluntatis,  vdut 
scìentia  et  iustitia,  nullam  in  Deo  efticere  compositionem ;  nani 
si  actus  intellectionis  et  volitionis  simplicitati  Dei  non  obesi,  multo 
niinus  obsunt  isti  habitus. 

l'roh.  Min.  8.  p.  In  Deo  non  est  compositio  ex  essentia  et 
accidente  non  necessario.  Hic  consideranda  sunt  decreta  Dei 
libera,  quae  Deus  potuit  non  facere.  Tamen  ex  bis  decretis  nulla 
est  praecisio  pcrfecta  vel  compositio  in  Deo,  quia  Deo  perfectionem 
distinctam  non  addunt.  —  Idem  dicendum  est  de  scientia,  quam 
Deus  habet  de  decretis  suis  et  de  actibus  liberis  creaturae. 

Prob.  Min.  9.  p.  In  Deo  non  est  compositio  ex  relatione  et 
subiecto  relationis.  Multae  ex  bis  relationibus  specialem  habere 
videntur  difficultatem ,  quia  de  Deo  ex  tempore,  non  ab  aeterno 
dicuntur.  Nihilominus  nulla  ex  ipsis  in  Deo  oritur  compositio, 
quia  perfectionem  distinctam  deitati  non  addunt.  —  Veruni,  ut 
haec  res  undique  clara  evadat,  sequenti  articulo  cura  speciali  de 
relationibus  divinis  disseremus. 

557.  Corollari  uni  I.  Deus  non  est  species  in  aliquo  genere. 
Nam  a)  species  componitur  ex  genere  et  differentia.  Deus  autem 
absolute  simplex  est.  b)  Species  in  ratione  generica  cum  aliis 
speciebus  univoce  convenit.  Deus  autem  cum  nulla  alia  re  in 
ullo  praedicato  univoce  convenit.  e)  Species,  quae  ex  genere  et 
differentia  constat,  per  multa  individua  communicari  potest.  Deum 
autem  esse  necessario  unicum  argumento  henologico  novimus. 

IL  In  Deo  nulla  sunt  accidentia.  Nani  accidentia,  quae  sunt 
proprie  talia,  cimi  subiecto  compositionem  proprie  dictam  faciunt. 
In  Deo  autem  non  est  compositio.  —  Propterea  loquimur  de  pro- 
prietatibus  divinis,  sed  non  de  accidentibus  propriis. 

III.  In  Deo  suppositum,  ut  comprehendit  omnia,  quae  de  per- 
sona divina  dici  possunt,  et  natura  sunt  idem.  Nempe  in  creaturis 
suppositum  et  natura  inadaequate  distinguuntur  distinctione  vir- 
tuali perfecta ,  immo  et  reali ,  quia  suppositum  praeter  naturam 
comprehendit  exsistentiam,  individuationem  et  accidentia.  In  Deo 
haec  distinctio  cessat,  quia  in  Deo  non  sunt  exsistentia,  individuatio 
et  accidentia  perfecte  praecisa  a  natura.  Manet  tamen  distinctio 
virtualis  imperfecta 1. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tlieol.  p.  3.  q.  2.  a.  2. 

22* 


340  ^ap.  11-   De  simplicitate  Dei. 

IV.  Deus  est  actus  purus  sine  ulla  potentialitatis  admixtione. 
Nani  potentialitas  ibi  tantum  habetur,  ubi  est  praecisio  perfecta 
vel  distinctio  realis  inter  duo,  quorum  unum  est  actus  alterius. 
Atqui  in  Deo  praecisio  perfecta  vel  distinctio  realis  locum  non  habent. 

Scholion.  Iam  saepius  in  argumentis  nostris  inductione  usi 
sumus.  Intelleximus  res,  quo  sunt  in  superiore  gradu  constitutae. 
eo  plus  habere  immaterialitatis,  simplicitatis,  infìnitatis,  reflexionis, 
libertatis.  Facile  vides  in  his  immaterialitatem  esse  radicem  reli- 
quorum  quattuor.  Nimirum  per  immaterialitatem  ex  altera  parte 
receditur  a  compositione,  quia  materia  est  summopere  divisa,  ex 
altera  parte  receditur  ab  onmi  imperfectione ,  quia  materia  est 
summopere  potentialis  et  imperfecta.  Deinde  simplicitas  involvit 
virtutem  reflexionis,  quia  simplex  sibi  intime  praesens  est  totum 
toti;  infinitas  autem  involvit  libertatem,  quia  ens,  quo  magis  omnem 
perfectionem  in  sua  essentia  habet,  eo  magis  in  operatione  sua  ab 
alieno  influxu  et  concursu  independens  est.  —  Itaque  immateria- 
litas  est  principium  fecundissimum  perfectionum  divinarum.  Hinc 
S.  Thomas  etiam  ex  hoc  fonte  argomentatili*,  et  quidem  in  rebus 
gravissimis ,  scil.  quando  agitur  de  inimitate  et  de  scientia  Dei 1. 
Neque  id  mirum  est,  quia,  ut  vidimus,  ex  essentia  Dei  meta- 
physica  eius  absoluta  immaterialitas  immediate  sequitur. 

OBIECTIONES. 

558.  Obi.    1.     (Contra   argumenta   aliata   generatilo..)     Argumenta,    quae 

adducta  sunt,    demonstrant  in  Deo  non  esse  compositionem  physicam;    minime 
autem  pleraque  ex  iis  compositionem  metaphysicam  excludere  videntur. 

Resp.  Omnia  argumenta  probant  a  Deo  omnem  compositionem  debere 
esse  quam  remotissimam  et  omnes  eius  perfectiones  arctissimo  vinculo  inter  se 
debere  esse  ligatas  supra  eum  modum,  quo  in  creaturis  variae  perfectiones  necti 
solent.  Eo  ipso  autem  constat  in  Deo  non  posse  esse  fundamentum  distinctionis 
nisi  imperfectum.  Quo  arctius  enim  est  perfectionum  distinguendarum  foedus, 
eo  minus  praecisioni  praebetur  fundamentum.  Si  autem  in  Deo  distinctionis 
fundamentum  est  imperfectum,  compositio  metaphysica  non  est,  ut  ex  ipsis 
detìnitionibus  patet,  quas  in  statu  quaestionis  dedimus.  —  Illa  autem  per- 
fectionum divinarum  summa  unitas  involvit,  quod  perfectiones  secundum  eum 
modum,  quo  in  Deo  sunt  primo  et  necessitate  intrinseca,  minime  separari  pos- 
sunt;  si  enim  separari  possent,  eorum  unio  non  esset  summa.  Et  sic  verificatur 
illud,  quod  in  statu  quaestionis  diximus,  praecisionem  imperfectam  esse,  quando 
perfectiones  distinguendae  ita  coliaerent,  ut  separatim  nuspiam  inveniri  possint. 
Tamen  nibil  prohibet,  quominus  perfectiones  Dei  secundum  analogicum  modum, 
quo  sunt  in  creaturis,  separatae  exsistere  queant. 


Summa  theol.  p.  1.  q.  7.  a.  1;  ibid.  q.  14.  a.  1. 


Art.  1.  Deum  esse  absolute  simplicem.  :;41 

Obi.  2.  (Contra  arg.  1.  et  2.)  Cogitare  possumus  in  Deo  esse  plores 
partes,   quarum  una  est  a  se  et  ali   Ipsa   reliquae.     Ergo  in  argumento   primo 

gratis  dicitur,  quidquid  est  in  Deo,  esse  ens  a  se;  et  in  argomento  Becundo 
gratis  assomitur  partes,  siquae  in  Dei»  ponantur,  a  causa  extrinseca  esse  uuiendas. 

Resp.  Nei;,  anteo.  Nam  [Ila  pars,  quae  est  a  se,  esset  iam  ens  intinitum 
et  totus  Deus  aeque  allam  complementum  per  partes  addendas  accipere  posset. 
l'raeterea  ens  a  se  et  ens  ab  alio  ultra  omnem  mensnram  distant,  ita  ut  in 
onam  naturasti  colligi  non  possint. 

Obi.  3.  (Contra  arg.  1.)  Omnia,  quae  sunt  in  auro,  sunt  aiirum,  et 
tamen  anrum  est  compositum.  Ergo  a  pari  ex  eo ,  quod  omnia ,  quae  in  Deo 
inveniuntnr,  sunt  Deus  vel  esse,  non  sequitur  Deum  esse  simplicem. 

Resp.  a)  Neg.  antec.  Nani  etsi  partes.  quae  in  auro  inveniuntur,  aurum 
sunt,  non  sunt  tamen  aurum  totum  :  at .  quidquid  est  in  Deo ,  est  Deus  totus. 
l'raeterea  in  auro  inest  v.  gr.  ratio  Incubiti  vel  circularis,  quae  profecto  non 
est  anrum  '. 

b)  Neg.  par.  Quod  partes  auri  sunt  aurum .  inde  venit,  quod  aurum  est 
natura,  quae  multis  individuis ,  v.  gr.  partibus  divisione  ortis,  communis  esse 
potest.  Sed  divina  natura  est  necessario  singularis.  Nam  in  Deo ,  quidquid 
inest,  ratione  aseitatis  inest;  aseitas  autem  ratione  sui  non  est  multiplex,  quia 
nulla  forma  ratione  sui  multiplicatur. 

Obi.  4.  (Contra  arg.  7.)  Ex  inductione  potius  sequi  videtur  Deum  esse 
ens  maxime  compositum.  Quo  enim  entia  sunt  in  superiori  gradu  posita ,  eo 
magis  sunt  composita,  saltem  si  manemus  intra  ordinem  buius  mundi  visibilis. 
Nempe  pianta  ad  perfectiones  rerum  anorganicarum  addit  vegetationem,  brutum 
ultra  addit  vitam  sensitivam,  bomo  bis  omnibus  addit  vitam  intellectivam.  Et 
sic  fìt,  ut  homo,  qui  est  in  hoc  mundo  ens  perfectissimum,  sit  magis  compositi!* 
et  multo  pluribus  organis  et  facultatibus  constet  quam  entia  inferiora. 

Resp.  Inductio  numerimi  partium  in  entibus  non  debet  considerare,  sed 
unionem  earum  magis  vel  niinus  perfectam.  Ultro  enim  concedimus  in  homine 
esse  plures  partes  sive  plures  perfectiones  quam  in  aliquo  ente  inferiori.  At 
in  homine  illae  multae  partes  arctiori  vinculo  nexae  sunt  quam  pauciores  partes 
rerum  inferiorum.  Propterea  inductione  cognoscimus  in  Deo  plures  quidem 
eontineri  perfectiones  quam  in  ulla  creatura,  sed  has  perfectiones  ita  esse  modo 
absolute  optimo  unitas,  ut  iam  omnis  perfectionum  compositio  cesset  et  in  eius 
locum  cedat  identitas. 

559.  Obi.  5.   Ea,  quae  Deo  attribuimus,  si  per  se  considerautur,  certissime 

diversa  sunt  ;  siquidem  aha  est  definitio  iustitiae ,  alia  misericordiae.  Atqui  si 
iustitia  et  misericordia  per  se  et  ex  natura  rei  diversae  sunt,  etiam  iustitia  et 
misericordia  divina  per  se  diversae  sunt  et  ante  mentis  operationem.  Ergo  in 
Deo  est  distinctio    attributorum  ante  mentis  operationem   sive  distinctio  realis. 

Resp.  Alia  est  notio  iustitiae,  alia  misericordiae.  Sed  istae  duae  rationes 
in  aliquo  subiecto  possunt  esse  plus  minusve  unitae.  Utrum  igitur  iustitia  et 
misericordia  sint  realiter  distincta  an  perfecte  virtualiter  an  imperfecte  virtua- 
liter ,  omnino  pendet  a  natura  eius .  in  quo  sunt ,  et  a  modo  unionis,  quem  in 
illa  natura  habent. 


Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  3.  a.  7.  quinto. 


342  ^aP-  11-   De  simplicitate  Dei. 

Obi.  6.  Nomina  varia ,  quae  de  Deo  dicuntur ,  non  sunt  synonyma ,  sed 
distinetionem  virtualem  imperfectam  indicant,  quia  in  creaturis  non  sunt  synonyma. 
Ergo  a  pari  varia  illa  nomina  in  Deo  compositionem  manifestant,  sicut  in  creaturis. 

Resp.  Neg.  parit.  Nomina  enim  non  fiunt  magis  vel  minus  synonyma  ex 
eo,  quod  in  re  perfectiones  nominibus  significatae,  magis  vel  minus  arcte  uniun- 
tur;  sed  synonyma  fiunt,  si  loquens  nominibus  eundem  conceptum  mentis  sup- 
ponit.     Contra  compositio  fit  maior  vel  minor  vel  nulla  prò  modo  unionis. 

Obi.  7.  Humanitas  et  risibile  inseparabiliter  nexa  sunt  et  tamen  inter 
ea  distinctio  perfecta  viget.  Ergo,  non  obstante  nexu  inseparabili  perfectionum 
divinarum,  in  Deo  potest  esse  distinctio  perfecta  et  compositio. 

Resp.  Risibile  dicit  ordinem  ad  actum  risus.  Et  propterea ,  sicut  risus 
actualis,  ita  ipsum  risibile  ab  bumanitate  perfecte  distinguitur  ;  id  quod  patet 
ex  iis,  quae  in  statu  quaestionis  de  distinctionibus  diximus.  In  attributis  autem 
divinis  nulla  talis  ratio  militat. 

560.  Obi.  8.  In  Deo  est  compositio  ex  natura  et  personalitate.  Etenim, 
si  inter  personam  et  naturam  nihil  differt,  aut  tres  sunt  naturae,  quia  tres  per- 
sonae,  aut  una  persona,  quia  una  natura. 

Resp.  In  Deo  inter  naturam  et  personalitatem  est  distinctio  virtualis  im- 
perfecta.  Et  baec  satis  est,  ut  unitati  naturae  trinitas  personarum  non  repugnet. 
Immo  mysterium  illud  fidei  distinctione  reali  inter  naturam  et  personalitatem 
destrueretur.  Haberemus  enim  in  Deo  quattuor  realiter  distincta  sive  quaterni- 
tatem,  scil.  naturam  et  tres  personalitates. 

Obi.  9.  Quum  plura  realiter  distincta  sunt  unum ,  boc  unum  est  com- 
positum.    Sed  tres  personae  divinae  sunt  unus  Deus.    Ergo  Deus  compositus  est. 

Resp.  Quando  plura  sunt  unum  per  identitatem  et  non  per  aliquam  con- 
iunctionem,  nulla  habetur  compositio.  Profecto,  si  trinitas  esset  composita, 
haberemus  aut  personam  compositam  aut  naturam  compositam.  Atqui  non 
babemus  personam  compositam ,  sed  tres  personas  simplices  ;  neque  babemus 
naturam  compositam,  sed  tres  personae  sunt  eadem  natura  simplicissima. 

Obi.  10.  Ex  eo,  quod  Pater  et  Filius  sunt  idem  esse  divinum,  non 
sequitur  Patrem  esse  Filium.  Ergo  a  pari  ex  eo,  quod  iustitia  et  misericordia 
in  Deo  sunt  idem  esse  divinum,  non  sequitur  iustitiam  esse  misericordiam. 

Resp.  Neg.  par.  Nani  id,  quod  est  esse  divinum,  debet  esse  infinitum 
neque  ulla  perfectio  simplex  ab  eo  aliena  esse  potest.  Ergo  iustitia ,  si  est 
esse  divinum ,  debet  etiam  esse  misericordia ,  quia  misericordia  est  perfectio 
simplex  ;  et  similiter  misericordia ,  quae  est  esse  divinum ,  debet  esse  iustitia. 
Contra,  si  Pater  est  esse  divinum ,  non  sequitur  eum  esse  Filium,  quia  Filiatio 
non  est  perfectio,  sine  qua  Pater  infinitus  esse  non  possit.  —  Ex  dictis  intelligis 
ilio  principio:  „Duo,  quae  sunt  idem  uni  tertio ,  sunt  idem  inter  se",  cautius- 
utendum  esse,  quia  sub  nomine  identitatis  facile  ambiguitas  latet. 

ARTICULUS  II. 
DE  RELATIONIBUS  ESTER  DEUM  ET  CREATLRAM. 

561.  Relatio  est  habitudo  unius  ad  aliud.  Ad  relationem  tria. 
requiruntur  :  a)  subiectum,  quod  etiam  relatum  dicitur;  est  ens, 
quod  ad  aliud  refertur;   b)  terminus,    qui  et  correlatum  vocatur; 


Art.  '2.   De  relationibua  inter  Deum  el  creaturam.  343 

est  ens,  ad  quod  subiectum  referturj  e)  fundamentum ,  quod  est 
ratio,  secundum  quam  una  rea  ad  alterara  refertur.  V.  gr.  si 
Petrus  dicitur  similis  Paulo  in  albedine,  Petrus  esl  Bubiectum 
relationis,  Paulus  terminus,  albedo  Petri  fundamentum;  similitudo 
esl   ipsa  relatio. 

562.  Relatio  est  realis  ve]  ratùmis  sive  logica.  Relatio  realis 
est  ilici ,  quae  in  rebus  ipsis  exsistit  independenter  ab  intellectus 
operatione,  v.  gr.  inter  causam  et  effectum  est  relatio  dependentiae. 
Relatio  rationis  ea  est,  quae  a  mentis  consideratione  pendet,  v.  gr. 
relatio  praedicati  ad  subiectum,  generis  ad  speciem,  signi  arbitrai  ii 
ad   significatimi. 

Alio  modo  relatio  distinguitur  essentialis  et  accidentale.  Re- 
latio essentialis  sive  necessaria  sive  „ secundum  dici"  habetur, 
quum  respectus  ad  aliud  necessario  aliquam  essentiam  comitatur 
et  de  ratione  interna  talis  essentiae  est,  ex.  gr.  relatio  creaturae 
ad  Deum,  scientiae  ad  obiectum  suum,  animae  etiam  separatae 
ad  corpus,  accidentis  etiam  eucharistiei  ad  substantiam,  possibilimn 
ad  essentiam  Dei.  Relatio  accidentalis  sive  contingens  sive  „se- 
eundum  esse"  ea  est,  quae  potest  adesse  vel  abesse  a  subiecto 
sive  quae  contingenter  in  subiecto  est,  v.  gr.  similitudo,  aequalitas, 
relatio  subiecti  ad  praedicatmn  etc. 

Relatio  essentialis,  si  est  realis,  appellatili*  transcendentalis ; 
relatio  accidentalis  realis  vocatur  praedicamentalis  sive  categorica. 
De  bac  praecipue  relatione  praedicamentali  valet  illa  definitio, 
qua  relatio  est  illud,  cui  hoc  ipsum  est  esse,  ad  aliud  quodam- 
modo  se  habere;  vocatur  etiam  „esse  ad",  za  itpÓQ  r-.  Relatio 
enim  pertinet  ad  genus  accidentis,  et  sic  ei  cum  aliis  accidentibus 
con  veni  t  „esse  in"  ;  est  scil.  relatio  in  subiecto.  Deinde  relatio 
est  particularis  species  accidentis,  et  sic  ei  per  modum  differentiae 
a  ceteris  accidentibus  convenit  „esse  ad".  —  Bene  autem  notandum 
est  eandem  relationem  secundum  diversam  considerationem  esse 
transcendentalem  et  praedicamentalem.  Sic  eadem  relatione  homo 
sciens  et  scientia  eius  ad  obiectum  scientiae  referuntur.  Haec  autem 
relatio,  si  spectatur  in  ipsa  scientia,  est  necessaria  et  transcenden- 
talis; si  spectatur  in  nomine,  est  contingens  et  praedicamentalis1. 


1  Differentiam  utriusqae  relationis  optime  describit  Tilm.  Pesch  :  „ Relatio 
categorica  a  non  categorica  duabus  rebus  differre  dicitur  :  eo,  quod  relatio  cate- 
gorica respicit  purum  terminum  et  quod  exigit  necessario  terminimi  exsistentem, 
dum  relatio  transcendentalis  refertur  ad  terminum  fungentem  etiam  alio  officio 
praeter  munus   termini  atque  etiam  referri   possit   ad  terminum   actu   non    ex- 


344  Cap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

563.         Ut   relatio   realis   exsistat,   hae   quinque   condiciones  re- 
quiruntur  : 

1.  Subiectum  debet  esse  reale  et  exsistens.  Nani  ordo  realis 
in  ente  rationis  esse  nequit. 

2.  Fundamentum  relationis  reale  in  subiecto  esse  debet.  Re- 
latio enim  aliam  realitatem  non  habet,  nisi  in  fundamento.  Ergo, 
si   fundamentum  non  est  reale,   neque  relatio  realis  esse   potest. 

3.  Fundamentum  in  subiecto  esse  oportet  cum  debita  ratione 
fundandi;  scil.  babeat  necesse  est  realem  ordinationem  ad  ter- 
minum  vel  sit  in  eodem  vel  congruo  ordine  cum  termino  et  bine 
involvat  aliquam  dependentiam  ad  terminum,  ita  ut  subiectum  ex 
ipso  respectu  ad  terminum  aliquo  modo  perficiatur. 

4.  Terminus  relationis  debet  esse  realis  et  exsistens.  Nani 
ad  entia  rationis  vel  possibilia  vel  praeterita  vel  futura  subiectum 
exsistens  non  ordinatur.  ut  ab  iis  compleatur,  sed  res  simul 
exsistentes  inter  se  communi  ordine  continentur  et  perficiuntur. 
—  Haec  tamen  condicio  tunc  tantum  requiritur,  quando  nulla 
intervenit  relatio  essentialis  sive  transcendentalis.  In  relatione 
enim  transcendentali  respectus  includitur  in  ipsa  natura  rei,  quam 
ordinat.  Hinc  relatio  transcendentalis,  si  non  ex  speciali  ratione 
terminum  realem  et  exsistentem  postulat  (ex.  gr.  cognitio  intuitiva, 
dependentia  creaturae  a  Deo),  ex  genere  suo  potest  esse  sine 
termino  reali  et  exsistenti,  v.  gr.  relatio  scientiae  ad  obiectum 
suum  possibile  est  realis:  relatio  animae  a  corpore  separatae  ad 
corpus,  quod  non  amplius  exsistit,  est  realis.    Sicut  autem  relatio 


sistentem.  Itaque  relatio  praedicamentalis  est  ea,  qua  aliquid  formaliter  refertur 
ad  terminimi,  non  taniquam  ad  subiectum  vel  obiectum  vel  finem,  sed  tam- 
quam  ad  solum  terminum,  neque  est  pars  ullius  accidentis  alius  neque  illius 
differentiam  exprimit,  sed  ipsa  accidens  est  reale,  cuius  tota  ratio  est  ,esse  ad 
terminum'.  .  .  .  Dum  igitur  relatio  transcendentalis  per  omnia  rerum  genera 
et  praedicamenta  vagatur,  relatio  praedicamentalis  est  specialis  categoria,  quae 
a  categoriis  reliquis  diversa  est.  Relatio  transcendentalis  est  entitas  illa  ab- 
soluta,  qua  subiectum  primo  in  se  ipso  constituitur  et  deinde  secundario  ad  aliud 
refertur;  quamobrem  in  ratione  interna  alicuius  substantiae  vel  accidentis  sita 
est.  Contra  relatio  praedicamentalis  est  purus  respectus  rei  ad  aliquid  aliud, 
qui  subiecto  vel  fundamento  secundum  propriam  suam  naturam  iam  constituto 
quasi  advenit  atque  accedit;  et  totum  eius  esse  in  eo  cernitur,  ut  referat  sub- 
iectum ad  terminum"  (Instit.  logie,  n.  1536).  Nempe  relatio  transcendentalis 
vix  distinguitur  a  forma,  cui  est  necessaria  et  propterea,  sicut  haec  forma,  per 
omnia  genera  vagatur  sive  omnia  genera  transcendit.  V.  gr.  relatio  scientiae 
ad  scibile  versatili-  in  genere  qualitatis ,  relatio  creaturae  ad  Deum  in  genere 
substantiae,  relatio  extensionis  ad  subiectum  in  genere  quantitatis  etc. 


Art.  2.   De  relationibus  Inter  Deum  et  creai  i  345 

transcendentalis  scientiae  ad  obiectum  possibile  est  realis,  ita 
etiam  relatio  praedicamentalis  homiiiis  scientis  ad  idem  obiectum 
est  realis. 

5.  Terminila  relationis  a  subiecto  realiter  distinctus  esse  debet. 
Secus  oni i m  ordinatio  ad  terminum  realis  esse  nequit,  quia  uihil 
a  semetipso  dependet  aut  a  semetipso  perficitur. 

Si  ex  bis  condicionibus  una  vel  plures  desunt  et  intellectus 
nihilominus  relationem  concipit  defectum  propria  operatione  sup- 
plendo, relatio  rationis  habetur.  Hinc  v.  gr.  ex  defectu  primae 
condicionis  relatio  caecitatis  ad  oculum  est  logica.  Ex  defectu  se- 
cundae  condicionis  relatio  similitudinis  inter  duas  caecitates  est 
rationis.  Itein  relatio  cogniti  ad  cognoscentem  est  rationis,  quia 
fundamentum  est  actus  cognitionis,  qui  in  cognoscente,  non  in  co- 
gnito habetur.  Ex  defectu  tertiae  condicionis  relatio  cognoscibilis 
ad  intellectum  est  rationis,  quia  scientia  ad  scibile  ordinatur,  non 
scibile  ad  scientiam.  Item  relatio  Creatoris  ad  creaturam  est 
rationis,  quia  creatura  ad  Creatorem,  non  Creator  ad  creatorem 
ordinatur.  Ex  defectu  quartae  condicionis  relatio  oculi  ad  caeci- 
tatem  vel  relatio  similitudinis  inter  Caesarem  et  Napoleonem  est 
rationis.  Ex  defectu  quintae  condicionis  relatio  identitatis  inter 
Alexandrum  et  filium  Philipp!  est  rationis. 

564.  His  praemissis  omnes  quaestiones  de  relationibus,  quae  inter 
Deum  et  creaturas  vigent,  facile  solvuntur.    Ex  ordine  dicimus  : 

Assertio  1.  In  Deo  non  sunt  relationes  reales  ad  creaturam. 
Nam  a)  ad  relationem  realem  requiritur,  ut  subiectum  a  termino 
aliqualiter  dependeat.  quatenus  ex  respectu  ad  eum  quodammodo 
perficitur.  Atqui  Deus  nullo  modo  a  creatura  pendet  vel  ex  ea 
perficitur. 

b)  Relationes  inter  Deum  et  creaturam  potissimae  esse  vi- 
dentur:  a)  relatio  Creatoris  ad  creaturam;  ft)  relatio  scientiae 
divinae  ad  suum  obiectum  ;  ;-)  similitudo  Dei  cimi  creatura  ;  o)  co- 
exsistentia  cimi  creaturis  secundum  habitudinem  ad  tempus  et 
locum.     Atqui  nulla  ex  his  realis  est. 

Prob.  Min.  1.  p.  Causa  creata  ad  effectum  suum  relationem 
realem  habet,  quia  virtus  creata  operatione  sua  actuatur  et  per- 
ficitur et  ex  ipso  effectu  generato  nobilitatur.  V.  gr.  pater  ex 
filiis  generatis  et  sibi  subiectis  gloriam  et  commodum  habet.  Contra 
Deus  a  creatura   sua   nil   perfectionis   intrinsecae  accipere  potest. 

Prob.  Min.  2.  p.  Scientia  creata  ad  obiectum  suum  relationem 
realem  habet.    quia   scientia  ab   obiecto  regulatur  et  specificatur. 


346  Gap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

Contra  divina  scientia  obiectis  creatis  nihil  debet,  sed  totani  per- 
fectionem  suam  ex  essentia  Dei  sola  habet.  Imprimis  obiecta 
creata  non  specificant  scientiam  Dei,  sed  mere  terminant. 

Proh.  Min.  3.  p.  In  rebus  mundanis  relatio  similitudinis 
realis  est.  Nani  habetur  propriissime  similitudo,  quia  saepe  uni- 
voce  in  eadeni  forma  conveniunt.  Et  haec  similitudo  est  relatio 
realis,  quia  creaturae  communem  universi  ordinem  constituunt,  in 
quo,  fere  tamquam  partes  in  toto,  mutua  relatione  et  proportione 
perficiuntur,  universi  bonitatem  aliquo  modo  participantes.  Contra 
Deus  cum  creaturis  nullam  formam  communem  habet  nisi  ana- 
logice,  quia  omnis  perfectio  Deo  primo  convenit  et  creaturis  de- 
pendenter  a  Deo.  Propterea  Deus  creaturis  stricte  loquendo  non 
est  similis,  sed  imperfecte  eum  imitantur  res  creatae.  Multo 
minus  in  Deo,  quatenus  eum  creatura  imitatur,  relatio  realis  est, 
quia  Deus  ad  creaturam  non  ordinatili*  neque  ex  eius  consortio 
perficitur. 

Prob.  Min.  4.  p.  In  rebus  mundanis  coexsistentia  secundum 
tempus  et  locum  relatio  realis  est,  quia  per  liane  coexsistentiam 
debitum  ordinem  ad  invicem  habent,  ut  universi  liarmoniam  con- 
spiratione  mutua  efficiant  et  inde  aliquam  ulteriorem  perfectionem 
accipiant.  Contra  Deus  eo,  quod  creaturis  coexsistit,  ex  iis  nullum 
emolumentum  habet. 

Nota.  Deus  est  realiter  Creator  et  Dominus  creaturae ,  ut  patet.  ^ed 
haec  realis  dominatio  non  est  realiter  relativa,  sed  supra  ordinem  relationis 
realis  elevata.  Multo  minus  dominatio  ab  essentia  divina  realiter  distincta  est. 
Bene  igitur  discernenda  sunt  haec  tria  :  dominatio  realis ,  relatio  realis ,  di- 
stinctio  realis. 

565.        Assertio  2,  In  creatnra  sunt  relationes  reales  ad  Deuni. 

Nani  relatio  creaturae ,  ut  est  creata ,  ad  Deum  Creatorem  vel 
Conservatorem  realis  est,  quia  quinque  condiciones  relationis  realis 
implentur.  Praeterea  creatura,  ut  cognita,  ad  Deum  cognoscentem 
realiter  refertur,  quia  ex  cognitione  Dei  veritas  eius  ontologica 
pendet l.  Deinde  creatura  relationem  realem  ad  Deum  ut  causam 
exemplarem  habet.  At  haec  relatio  non  est  similitudo  perfecta, 
sed  quasi  similitudo,  quia  in  praedicato  univoco  non  fundatur. 
Bene  S.  Thomas:  „Licet  aliquo  modo  concedatur,  quod  creatura 
sit  similis  Deo ,  nullo  tamen  modo  concedendum  est ,  quod  Deus 
sit  similis  creaturae .  .  .  Dicimus  enim ,  quod  imago  est  similis 
nomini  et  non  e  converso.     Et   similiter   dici   potest   aliquo  modo, 


1  Cf.  Pesch,  Instit.  logie,  n.  1369. 


Art.  8.    De  distinctione  perfectionuno  I»«i.  ;;I7 

quod  creatura  sii  simili*  Deo,  non  tamen,  quod  Deus  sii  similis 
creaturae." *  Nimirum  homo  ad  imaginem,  ut  esl  imago,  doh 
ordinatur,  sed  potius  imago  ad  hominem;  et  propterea  in  nomine 
non  est  relatio  realia  ad  imaginem  neque  similitudo  presse  dieta, 
quia  onniis  id  genus  similitudo  relatio  realis  est.  Contra  imago 
-iniilis  homini.  Et  eodem  modo  homo  relatione  reali  similis 
est  Deo,  sed  imperfecte  propter  analogiam  praedicatorum.  — 
Denique  creatina  relationem  coexsistentiae  ad  Deum  aeternum  et 
immensi  mi  habet.  Postremo  creatura  realiter  ad  Deum  refertur 
ut  tinelli  ultimimi. 

566.  Assertio  />.  In  Deo  sniit  relationes  rationis  ad  creaturaiii. 
Intcllectus  enim  noster  non  potest  intelligere  relationem  lmius  ad 
alimi,  nisi  e  converso  concipiat  relationem  quondam  alius  ad  hoc. 
Ergo,  quum  creatura  ad  Deum  referatur,  concipitur  etiam  relatio 
Dei  ad  creaturam.    Quae,  quum  non  sit  realis,  rationis  esse  debet- 

567.  Assertio  4.  Relatioues  logicae  Dei  ad  creaturam  non 
obsunt  snminae  Dei  simplicitati.  Nam  Deus  ex  respectu  ad  crea- 
turas  nullam  acquirit  actualitatem  vel  perfectionem  et  sic  prae- 
cisionis  perfectae  nullus  est  locus.  Praeterea  si  decreta  Dei  libera, 
ut  vidimus,  in  Deo  non  facilini  compositionem,  multo  minus  illae 
relationes  ad  creaturam ,  quia  esse  relationis  magis  tenue  est 
quam  esse  decreti,  cui  relatio  subsequitur.  Denique  relationes 
rationis  generatim  non  faciunt  compositionem  in  subiecto. 

Nota,  In  Deo  vidimus  non  esse  relationes  reales  ad  extra.  Fide  tamen 
scimus  in  Deo  esse  relationes  reales  ad  intra  secundum  processiones  personarum 
in  SS.  Trinitate.     De  hac  re  consulantur  theologi. 

ARTICULUS  III. 
DE  DISTINCTIONE  PERFECTIONOE  DEI. 

568.  Quamvis  Deus  sit  absolute  simplex,  aliqua  distinctio  per- 
fectionum  divinaruni  admittenda  est.  Quod  ut  plenius  pateat,  ex 
ordine  statuimus  : 

Assertio  1.  Dei  essentiam  non  cognoscimus  per  specieni 
propriam  (loquimur  de  essentia  Dei  physica,  prout  per  singulas 
perfectiones  speciatim  describitur).     Scil.  Deum   non  cognoscimus 

1  Summa  theol.  p.  1.  q.  4.  a.  3.  ad  3.  Neque  tamen  in  hac  re  scru- 
pulosi  esse  debemus.  Si  commodius  sic  loquimur,  fortiter  dicamus  Deum  esse 
similem  creaturae  et  hanc  Deo.  Ipse  S.  Thomas  passim  dicit  essentiam  divi- 
nam  esse  similitudinem  rerum  creatarum  (cf.  v.  gr.  Summa  theol.  p.  1. 
q.  15.  a.  2.  ad  li. 


348  Gap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

per  se  et  immediata  intuitione,  ut  est  in  se,  secl  per  species,  quas 
ex  rebus  creatis  acquisivimus,  ad  harum  similitudinem  et  analogiam. 

Nota.  1.  Propriura  dicitur  de  nomine,  de  conceptu  et  de  specie.  Pro- 
prium,  ut  dicitur  de  nomine,  opponitur  improprio.  Nomen  proprie  rei  convenit, 
quando  ratio  nomine  significata  vere  et  formaliter  in  re  inest;  improprie  con- 
venit, quando  ratio  in  re  non  est  formaliter,  sed  tantum  secundum  similitudinem 
vel  habitudinem  extrinsecam,  ut  sanitas  improprie  medicinae  tribuitur.  —  Con- 
ceptus  proprius  sive  distinctivus  opponitur  communi.  Conceptus  alicui  rei  pro- 
prius  est,  quando  in  ea  sola  verificatur  ;  communis  est,  quando  etiam  ad  alias 
res  se  extendit.  —  Species  propria  opponitur  alienae.  Per  speciem  propriam 
illud  cognoscitur,  quod  vel  immediate  in  se  vel  in  alio  secundum  perfectam 
similitudinem  cognoscitur,  v.  gr.  hominem,  quem  in  se  video  vel  in  speculo 
considero,  per  speciem  propriam  cognosco.  Per  speciem  alienam  illud  co- 
gnoscitur, quod  non  cognoscitur,  ut  est  in  se,  sed  secundum  similitudinem  im- 
perfectam  et  analogiam  cura  aliis  rebus. 

Conceptus  rei,  qui  est  per  speciem  propriam.  appellatili-  quidditativus  (vel 
etiam  proprius).  Ergo  de  Deo  non  habemus  conceptum  quidditativum.  Con- 
ceptus rei ,  qui  est  per  speciem  alienam ,  appellatili-  analogus.  Ergo  duplici 
sensu  conceptus  nostri  de  Deo  sunt  analogi:  a)  quia  non  sunt  univoci,  sed 
aliter  in  Deo ,  aliter  in  creaturis  ;  b)  quia  eos  non  concipimus ,  prout  sunt  in 
Deo,  sed  per  speciem  alienam.  quae  hauritur  ex  creatura. 

Etsi  conceptum  Dei  quidditativum  non  habemus,  habemus  tamen  proprium 
sive  distinctivum  i.  e.  conceptum,  qui  soli  Deo  convenit  et  quo  Deus  ab  omni 
alia  re  distinguitur.  Hic  autem  conceptus  non  est  proprius  ex  propriis,  ut 
aiunt,  sed  proprius  ex  communibus,  i.  e.  conceptus  Dei  distinctivus  formatili- 
non  notis ,  quae  aliquid  Dei  quidditative ,  sive  ut  est  in  Deo  solo ,  exprimunt. 
sed  notis ,  quae  singulae  Deo  et  rebus  creatis  communes  sunt ,  sed  negatione 
et  combinatione  ita  coalescunt,  ut  conceptus  oriatur,  qui  soli  Deo  convenit. 

2.  Interdum  apud  S.  Patres  et  alios  auctores  legimus  nos  nescire ,  quid 
Deus  sit.  Nimirum  quidditatem  Dei  nescimus,  quatenus  non  habemus  conceptum 
Dei  quidditativum,  sed  analogum.  —  Interdum  etiam  legitur  nos  nescire,  quid 
Deus  sit,  sed  potius  scire,  quid  non  sit.  Hoc  veruni  est,  quatenus  perfectiones. 
qiiibus ,  quid  Deus  sit ,  prò  modulo  intelligentiae  nostrae  describimus ,  verius. 
ut  quidam  aiunt,  de  Deo  negantur  quam  affirmantur,  qua  de  re  diximus 
n.  518  et  519. 

569.  Assertio  2.  Quadauteuus  cognoscimus ,  quid  Deus  sit. 
Nani  a)  scimus,  num  Deus  sit.  Atqui  de  nulla  re  potest  sciri, 
an  sit,  nisi  aliquo  modo  scitur,  quid  sit.  b)  Demonstravimus  Deum 
via  affirmationis,  negationis  et  excellentiae  ex  creaturis  cognosci. 
Habemus  igitur  aliqualem  conceptum  Dei,  scil.  per  speciem  alienam. 

570.  Assertio  3.  Cognoscinius  Deum  per  niultos  conceptus. 
a)  Possumus  de  Deo  multas  notiones  efformare ,  non  obstante 
summa  eius  simplicitate.  Nani  de  obiecto  simplicissimo  notiones 
variae  haberi  possunt,  si  illud  ea  omnia  praestat,  quae  in  creaturis 
praestant  plures  perfectiones  simul  sumptae.    Fimdamentum  igitur 


A  it.  3.   De  distinctione  perfectionum  Dei.  349 

po8sibilitatia  formandi  de  Deo  varios  conceptus  csl  Dei  pei-fectio 
infinita,  qua  una  rea  summa  omnes  perfectiones  simplices  in  se 
formaliter  exprimit,  ve]  qua  una  res  summa  secundum  varìoa 
respectus  realiter  imitabilia  est  et  idealiter  conceptibilis. 

lo  Debemus  de  Deo  multas  notionea  efformare.  Neque  enim 
Deum  cognoscimus  intuitive,  sed  discursu  ex  creaturis  facto.  Hinc 
perfectiones  Dei  apprehendimus  notionibus,  quibus  creatam  per- 
fectionem  descrìbimus.  Atqui  creata  perfectio  dìvinam  infinitatem 
non  adacquate,  sed  quasi  ex  parte  imitatur.  Hinc  cognitio  nostra 
1  tei  non  completur,  nisi  multas  notiones  iungimus.  Fundamentum 
igitur  necessitatis  formandi  de  Deo  varios  conceptus  est  debilitas 
intellectus  nostri,  qui  varias  Dei  perfectiones,  ut  sunt  in  se  unum, 
non  valet  unico  conceptu  exprimere,  sed  eas  per  varios  conceptus 
ex  creaturis  imperfectis  haustos  repraesentare  debet.  —  Ergo 
duplex  est  fundamentum  multiplicandi  notiones .  quibus  Deum 
intelligimus:  perfectio  essentiae  divinae  et  imperfectio  intellectus 
Immani. 

e)  Neque  tamen  falsa  ftt  cognitio  nostra  per  multas  illas  de 
Deo  simplicissimo  notiones.  Non  enim  affirmamus  in  Deo  per- 
fectiones ita  esse  divisas,  sicut  eas  notionibus  distinctis  concipimus, 
sed  probe  tenemus:  «)  Deum  vere,  formaliter  dico  et  eminenter, 
continere  realitatem  perfectionum  simplicium ,  quas  ei  tribuimus  : 
fi)  non  tamen  habere  eas  eo  modo  imperfecto  et  diviso,  quo  eas 
concipimus,  sed  modo  infinite  perfecto  et  per  summam  simplicitatem. 
571.  Assertio  4.  Varietas  notionum,  quibus  Deum  coucipiuius, 
perfectionum  divinarum  iudicat  distiuctionem  virtualem,  non  pure 
mentalem.     Nam  : 

a)  lUis  notionibus  non  concipimus  aliquid  Deo  piane  extrinsccum, 
ut  si  de  arbore  concipio,  quod  est  cognita  a  Petro.  Nempe  per- 
fectiones Deo  intrinsecae  istis  conceptibus  exhibentur.  ut  si  Deum 
dicimus  infinitum,  aeternum,  sapientem. 

b)  Iììac  notiones  non  solo  nomine  differunt,  ita  ut  habeamus 
multa  quidem  nomina,  sed  quae  sint  omnia  synonyma,  i.  e.  quorum 
significatum  eandem  semper  habeat  definitionem.  Contra  alia  est 
definitio  sapientiae  divinae,  alia  iustitiae. 

e)  Ergo  variorum  conceptuum  distinctio  in  ipso  Deo  habet 
fundamentum  intrinsecum,  quatenus  simplicissima  eius  natura  omnia 
munia  praestat,  quae  in  creaturis  ad  multas  perfectiones  inter  se 
diversas  spectant,  et  hinc  multis  conceptibus  obiective  diversis  in- 
finita sua  perfectione  aequivalet.  Est  igitur  in  Deo  distinctio  virtualis. 


350 


Cap.  11.   De  simplicitate  Dei. 


572.  Assertìo  o.  Distinctio  virtnalis,  qnae  iu  Leo  habetur. 
est  iniperfecta.  Est  enira  haec  distinctio.  ut  ex  praecedentibus 
articulis  constat,  sine  praecisione  perfecta. 

573.  S  eh  oli  on,  I.  In  ipsa  distinctione  virtuali  imperfecta,  quae  in  Deo 
est,  varii  gradua  habentur: 

a)  Valde  imperfecta  distinctio  habetur  inter  attributa  transcendentalia, 
velut  inter  veritatem  et  bonitatem.  —  Nani  haec  in  ipsis  creaturis  imperfecte 
distinguuntur,  quanto  magis  in  Deo? 

b)  Maior  est  distinctio  inter  alia  attributa  Dei  absoluta  et  necessaria, 
velut  inter  iustitiam  et  misericordiam.  Haec  enim  in  creaturis,  a  quibus  nostri 
conceptus  desumuntur.  perfecte  virtualiter  vel  etiam  realiter  distincta  inveniuntur. 

e)  Iterum  maior  est  distinctio  inter  essentiam  Dei  et  personalitatem,  velut 
Paternitatem.  Etsi  enim  Paternitas  ab  essentia  divina  separari  non  potest. 
invenitur  tamen  persona  divina,  quae  Paternitate  non  constituitur. 

d)  Potissima  denique  distinctio  virtualis  habetur  inter  essentiam  Dei  et 
decreta  eius  libera  vel  scientiam  contingentem.  Decreta  enim  haec  non  ab 
aliquibus  tantum,  sed  ab  omnibus  personis  divinis  et  ab  ipsa  essentia  divina 
abesse  possunt. 

574.  II.  Quaerunt  auctores,  num  attributa  sint  de  essentia  Dei.  Qua  in 
re  imprimis  advertendum  est  in  universum  non  converti  esse  in  re  idem  cum 
essentia  et  esse  de  essentia.  Nam  ad  illud  prius  sufficit,  ut  in  re  non  sit 
distinctio  virtualis  perfecta  ;  ad  hoc  vero  posterius  necesse  est ,  ut  non  possit 
esse  rei  essentia  piene  constituta,  praeciso  eo,  quod  dicitur  esse  de  essentia1. 
Ut  igitur  aliquod  attributum  sit  de  essentia  Dei,  primo  requiritur,  ut  sine  eo 
non  possit  cuiquam  ratio  deitatis  convenire  ;  id  enim ,  sine  quo  alicui  ratio 
deitatis  convenit,  non  spectat  ad  plenam  essentiae  Dei  constitutionem.  Insuper 
requiritur .  ne  sit  perfecte  virtualiter  distinctum  ab  essentia  Dei  metaphysica  ; 
secus  enim  essentia  Dei  concipitur,  quin  illud  attributum  implicite  concipiam 
et  hinc  attributum  non  pertinet  ad  plenam  constitutionem  essentiae  Dei ,  ut  in 
nobis  est.  Non  autem  requiritur ,  ut  id,  quod  dicitur  esse  de  essentia  Dei,  sit 
de  expressa  definitone  Dei.  —  Ex  dictis  intelligis  de  essentia  Dei  non  esse 
attributa  non  necessaria ,  velut  esse  Creatorem,  quia  Deus  posset  esse  sine  iis. 
Insuper  ea,  quae  singulis  personis  Trinitatis  sunt  propria,  velut  Paternitas,  non 
Bunt  de  essentia  Dei,  quia  Filius  est  Deus,  quin  Paternitate  constituatur.  Re- 
liqua  autem  attributa  omnia  de  Deo  esseutialiter  dicuntur.  Itaque  si  Deum 
dicimus  esse  iustum  vel  sapientem ,  ni!  aliud  facimus  quam  explicare,  quid  in 
conceptu  Dei  implicite  contineatur.  —  Ceterum  etsi  Paternitas  vel  Filiatio  non 
est  de  essentia  deitatis;  est  tamen  viceversa  deitas  de  essentia  Paternitatis  ; 
et  similiter  iudicandum  de  attributo  Creatoris. 

Quaeres ,  utrum  v.  gr.  immensitas  sit  de  essentia  Dei  metaphysica  an 
physica.  —  Est  de  utraque.  De  essentia  metapbysica  est  tamquam  id,  quod 
in  eius  ratione  implicite  continetur.  De  essentia  physica  est  tamquam  id,  quod 
expresse  continetur. 

Non  solum  attributa  sunt  de  essentia  Dei,  sed  unumquodque  attributum 
est   de  essentia  reliquorum ,    velut   iustitia  in  Deo  essentialiter  de  misericordia 


^uatìez.  Metaph.  disp.  30.  sect.  6.  n.  9. 


Art.  3.   Do  distinctione  perfectionum  Dei.  :;."vl 

praedicatur.  Nam  attribuì»  divina,  ut  sunt  divina,  piene  non  conatitauntur 
aine  aaeitate.  Bine  ascitas  est  de  essentia  oninalibei  attributi.  Ergo  etiam 
zinnia  praedicata,  quae  in  aseitate  esaentialiter  inclnduntnr,  anni  il'-  essentia 
illius  attributi. 

575.  III.  Quaeritur  etiam  al»  aUCtoribOB,  iitrum  in  una  perfectione  divina 
omnis  alia  perfectio  includatur  non  solum  identice  et  ut  in  Deo  est,  sed  etiam 
formaliter  <'t  ut  a  nobis  concipitnr.  Quaestio  non  difFert  a  praecedenti.  Dico 
igitur  itisi itiam  divinam  includere  misericordiam  non  solimi  identice  et  matrria- 
liter,  ut  in  nobis  animalitas  rationalitatem  includit,  sed  etiam  formaliter  im- 
plicite, quia,  si  iustitia,  ut  est  divina,  concipitur,  implicite  misericordia  eo,  quo 
diximus.  modo  concipitur.  Iustitia  autem  misericordiam  non  includit  formalitei 
esplicite,  quia  expressa  variorum  attributorum  definitio  diversa  est.  Hoc  modo 
auctorum  controversia  pacifice  componitur.  Nani .  qui  negant  misericordiam 
divinam  iustitiam  formaliter  includere,  loquuntur  de  inclusione  formali  explicita  ; 
qui  aftìrinant,  loquuntur  de  inclusione  formali  implicita. 

576.  IV.  Distinctio  virtualis  imperfecta  satis  est,  ut  unum  attributum  ex 
altero  a  priori  derivar!  possit,  Nam  unum  attributum  per  aliud  demonstramus, 
quatenus  ea  consideramus,  prout  a  Deo  et  creaturis  abstrabunt.  Et  haec  de- 
monstratio  erit  a  priori,  si  id,  a  quo  sumitur  argumentum,  vel  generatim  vel  ex 
speciali  Dei  natura  rationem  quandam  prioris  babet,  velut  si  ex  intellectu  Dei 
voluntatem  demonstramus  vel  si  ex  exsistentia  Dei  sive  aseitate  aliquid  deducitur. 

577.  V.  Eadem  distinctio  virtualis  imperfecta  satis  est,  ut  falsae  sint  bae 
propositiones  :  Deus ,  qua  immensus ,  futura  praescit  ;  Deus,  qua  iustus,  mise- 
retur;  Deus  per  ideam  equi  creavit  hominem:  Pater  voluntate  generat  Filium  etc. 
Nam  suprema  Dei  perfectio  in  stimma  simplicitate  multa  quasi  munia  conipre- 
bendit  ;  neque  sempér  secundum  adaequatam  suam  rationem  operatur  vel  a  nobis 
expresse  considerati^.  Hinc,  prout  Deus  a  nobis  tantum  sub  hac  vel  illa  ratione 
sive  formaliter  explicite  consideratur,  haec  vel  illa  operatio,  hoc  vel  illud  prae- 
dicatum  ei  tribuendum  est,  Hinc  propositiones ,  quae  sensum  reduplicativum 
habent,  falsae  sunt,  si  Deo,  qui  in  iis  secundum  unum  tantum  munus  con- 
sideratur, ea  tribuunt,  quae  secundum  aliud  munus  ei  propria  sunt.  Et  hoc  accidit 
in  propositionibus  allatis.  Nam  prima  Deo  aliquid  tribuit  sub  ratione  immeusi- 
tatis,  quod  ei  convenit  sub  ratione  intelligentis  ;  altera  sub  ratione  iustitiae 
praedicat,  quod  in  Deo  est  secundum  rationem  misericordiae  ;  tertia  Deo,  ut  est 
idea  equi,  id  ascribit,  quod  ei  proprium  est,  ut  est  idea  hominis;  quarta  Deum 
Patroni,  ut  est  voluntas,  generare  dicit,  quum  generet,  ut  est  intellectus  ingenitus. 

Facillime  etiam  intelligis,  non  obstante  summa  Dei  simplicitate,  dicendum 
esse  „Deus  odit  peccatimi'',  nequaquam  vero  „Deus  amat  peccatum",  quamvis 
actus  amoris  et  odii  in  Deo  sint  idem.  Yidelicet  unus  ille  summus  actus,  qui 
est  Deus,  prout  terminatili-  ad  bonum,  rationem  habet  amoris  et,  prout  terminatur 
ad  malum,  rationem  habet  odii. 

578.  TI.    Scotistae  inter  distinctionem  realem  et  rationis  aliquam  mediani 

exeogitarunt,  quam  formalem  ex  natura  rei  appellabant,  Eam  intervenire  cen- 
sebant  inter  praedicata  essentialia  sive  gradus  metaphysicos  in  eodem  individuo, 
velut  inter  animalitatem  et  rationalitatem  Petri.  Putabant  enim  hanc  proposi- 
tionem:  T  Animalitas  Petri  non  est  eius  rationalitas'1.  lociim  habere  antecedenter 
ad  oninem  mentis  praecisiouem,  et  ideo  animalitatem  et  rationalitatem  non  sola 


352  ^aP-  11-   De  simplicitate  Dei. 

ratione  distingui.  Pi-opterea  distinctionem  illorum  praedicatoruin  dicebant  esse 
ex  natura  rei  i.  e.  antecedenter  ad  statimi  praecisionis ,  quem  res  habet  in 
niente;  simul  autem  distinctionem  appellabant  formalem,  ut  eam  opponerent 
reali.  Eandem  distinctionem  formalem  ex  natura  rei  inter  attributa  divina 
vigere  tradebant.  —  C'ontra  banc  opinionem  in  theodicaea  non  est  multis  dis- 
putandum.  Refutatur  enim  iis,  quibus  in  ontologia  generatim  tale  distinctionis 
genus  improbatur.  Nimirum  distinctio,  quae  est  ex  natura  rei  sive  antecedenter 
ad  mentis  operationem,  non  potest  non  esse  realis.  Eo  ipso  igitur,  quia  constat 
attributa  divina  non  distingui  realiter,  etiam  distinctio  Scotistica  exclusa  est. 
—  Illa  autem  propositio  :  .Animalitas  Petri  non  est  eius  rationalitas",  supponit 
praecisionem  mentis,  quam  termini  abstracti  significant,  et  tantum  consequenter 
ad  banc  praecisionem  de  animalitate  et  rationalitate  Petri.  ut  sibi  opponuntur 
et  ab  invicem  distinguuntur,  sermo  esse  potest  *. 

579.  VII.  Alii  auctores  inter  distinctionem  realem  et  rationis  mediani  ponunt, 
quam  appellant  virtualem  intrinsecam ,  eamque  in  gradibus  metaphysicis  et 
attributis  divinis  locum  habere  volunt.  Appellatur  baec  distinctio  ab  illis 
auctoribus  virtualis  non  solum ,  quia  aequivalet  multis  perfectionibus ,  quae 
distingui  possimt,  sed  etiam  quia  aequivalet  distinctioni  earum,  ita  ut  res  sine 
ulla  actuali  pluralitate  capax  sit  recipiendi  praedicata  contradictoria  ;  appellatur 
intrinseca ,  quia  in  re  distinctio  non  habetur  per  denominationem  extrinsecam 
a  pluralitate  conceptuum,  quibus  eadem  res  sub  diversa  ratione  intelligitur,  sed 
independenter  ab  omni  mentis  praecisione.  —  Etiam  baec  sententia  in  ontologia 
satis  refutatur.  Neque  enim  in  solo  Deo,  sed  generatim  haec  distinctio  im- 
probanda  est,  quia  fieri  non  potest,  ut  de  una  re  simul  verificentur  ea,  quae  inter 
se  s un t  vere  contradictoria.  Verae  quidem  sunt  simul  bae  propositiones  :  „Deus 
intelligit",  et  „Voluntas  divina,  quae  est  Deus,  non  intelligit".  Sed  baec  posterior 
propositio  non  contradicit  priori,  quum  sensus  sit:  „Deus  secundum  formali- 
tatem  voluntatis  non  intelligit"  :  et  in  boc  supponitur  praecisio  mentis  nostrae, 
ex  qua  sola  intellectus  et  voluntatis  divinae  habetur  distinctio 2. 

0  b  i  e  i  t  u  r.  Etiam  distinctio  virtualis  imperfecta  a  Deo  aliena  esse 
videtur.  Si  enim  Deum  per  conceptus  diversos  inadaequatos  cogitaremus,  unam 
perfectionem  divinam  tamquam  incompletam  et  ab  aliis  complendam  intellige- 
remus  et  sic  falsimi  de  Deo  cognosceremus. 

Resp.  Non  concipimus  v.  gr.  iustitiam  divinam  ut  complendam  per  mi- 
sericordiam,  sed  bene  scimus  iustitiam  in  Deo  omneni  perfectionem  essentialiter 
includere.  Itaque  si  iustitiae  misericordiam  addimus,  non  id  agimus,  ut  iusti- 
tiam compleamus,  sed  ut  id,  quod  in  conceptu  iustitiae  implicite  habetur,  ex- 
presso conceptu  nobis  repraesentemus. 

ARTICULUS  IV. 
DE  MODO  LOQUENDI  CIRCA  DIVINA. 

580.  Saepe  docent  de  Deo  magis  proprie  terminos  abstractos 
quam  concretos  praedicari  v.  gr.  melius  dici:  -Deus  est  sapientia",. 
quam  ..Deus  est  sapiens".  —  Ratio  est  obvia.     Nimirum  termini 

1  Cf.  Pesch,  Instit.  logie,  n.  1357.  2  Ibid.  n.  1358. 


\i:.  4.   De  modo  loquendi  circa  divina.  .;.",;; 

concreti  Buppositum  ei  formarci  aliquota  suppositi  significant;  e\ 
quidem  suppositum  exprimitur  directe  Edve  In  recto,  etsi  confuse 
et  obscure,  forma  autem  indirecte  sive  in  obliquo,  etsi  distincte 
et  dare.  V.  gr.  homo  significai  directe  et  obscure;  eum,  qui  habet 
humanitatem,  indirecte  et  distincte  ipsam  humanitatem.  Itaque, 
quia  termini  concreti  directe  significant  suppositum  et  quia  sup- 
positum multas  habere  potesl  forraas  praeter  eam,  quam  terminus 
concretus  dare  indicat,  bine  fit,  ut  terminus  concretus,  etsi  di- 
stincte unani  tantum  formam  exprimit ,  minime  tamen  a  ceteris 
formis  praecidat,  quae  simul  in  eodem  supposito  insunt.  Et  ideo 
termini  concreti  significant  per  modum  totius,  quatenus  significant 
suppositum,  quod  multas  babet  formas  tamquam  partes.  Propterea 
dicere  possumus:  ..Homo  est  sapiens",  quia  sedi,  totum  praedicatur 
de  toto  et  perfecta  ìnter  subiectum  et  praedicatum  babetur  identitas, 
quum  utrimque  significetur  idem  suppositum,  etsi  in  subiecto  de- 
nominatur  secundum  formam  bumanitatis,  in  praedicato  secundum 
formam  sapientiae.  —  Contra  termini  abstracti  formam  solani 
significant  cimi  praecisione  a  subiecto  et  consequenter  cum  prae- 
cisione  a  ceteris  formis  subiecti  :  et  ideo  terminus  abstractus  signi- 
ficai per  modum  partis.  V.  gr.  sapientìa  non  significat  hominem, 
qui  habet  sapientiam,  sed  tantum  eam  partem  hominis.  secundum 
quam  denominatili'  sapiens.  Propterea  non  licet  dicere:  ..Homo  est 
sapientia",  quia  praedicaretur  pars  de  toto  et  identitas  inter  sub- 
iectum et  praedicatum  deesset.  Inimo  non  licet  dicere:  ..Homo 
est  humanitas",  propter  eandem  rationem.  —  Ergo  de  créaturis 
abstracta  non  praedicantur,  quia  termini  abstracti  significant  partem 
suppositi  creati.  Iam  vero  in  Deo  propter  summam  eius  simplici- 
tatem  nullae  sunt  partes,  sed  imaquaeque  perfectio  etiam  secundum 
statimi  praecisionis  imperfectae ,  quam  babet  in  mente  nostra, 
omnes  reliquas  implicite  et  essentialiter  includit.  Propterea  una- 
quaeque  perfectio  est  totus  Deus.  Recte  igitur  dicitur:  ,,Deus  est 
sapientia",  quia  praedicatur  totum  de  toto.  Xiliilominus  etiam 
recte  dicitur:  „Deus  est  sapiens",  vel  :  „Deus  habet  sapientiam". 
quia  totum  non  solimi  est  totum,  sed  habet  etiam  totum.  scil.  pei' 
identitatem,  non  tamquam  partem.  Propterea,  si  dicitur  de  Deo 
abstracta  melius  praedicari  quam  concreta,  hoc  non  ita  intel- 
ligendum  est,  quasi  praedicatio  concretorum  sit  minus  recta.  Sed 
haec  praedicatio  generalior  est  et  Deo  cum  créaturis  communis, 
quum  illa  sit  soli  Deo  propria  :  nempe  prior  abstrahit  a  simplieitate 
Dei,  quam  altera  expresse  significat. 

Honiheim,  Theoclieaea.  23 


354  Gap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

Sicut  bene  dicitur:  „  Deus  est  sapiens ",  et:  „Deus  est  sapienti  a'', 
ita  etiam  bene  dicitur:  r Omnipotens  est  sapiens'',  et:  „Omnipotens 
est  sapientia",  vel:  „Omniscius  est  sapiens",  et:  .,Omniscius  est 
sapientia",  e.  i.  p.  Nani  terminile  concretus,  qui  in  subiecto  ponitur. 
semper  significat  idem  suppositum  divinimi,  quod  modo  secundum 
liane  formam  expresse  conceptam,  modo  secundum  illam  denomi- 
natur;  et  ideo  id,  quod  de  Deo  valet,  aeque  valet  de  Omnipotente. 
de  Omniscio  e.  i.  p.  Ergo  generatim  dicendum  est  in  Deo  de 
coneretis  recte  praedicari  tum  concreta  tum  abstracta.  Ad  prae- 
dicationem  concreti  autem  refertur  etiam  verbalis ,  velut  haec  : 
„Deus  amat",   „Deus  punit  scelera'-. 

581.  Licetne  igitur  etiam  de  abstractis  concreta  praedicare,  v.  gr. 
in  hunemodum:  ., Omnipotentia  est  sapiens",  „misericordia  divina 
punit  scelera  hominum",  ,.deitas  generat  personam  Filii"  ?  Non 
licet,  nisi  vel  propositio  verificatur  sensu  reduplicativo,  vel  expresse 
mones  te  loqui  sensu  specificativo,  non  reduplicativo.  Ratio  est, 
quia,  quando  de  abstractis  praedicantur  concreta,  propositio  semper 
intelligitur  reduplicative.  Itaque.  qui  dicit:  ^Misericordia  divina 
punit  scelera".  aliis  verbis  dicit.  «Deus,  qua  misericors .  punit 
scelera'"  ;  quod  profecto  falsum  est  (n.  577). 

Licet  tamen  de  abstractis  abstracta  praedicare;  v.  gr.  recte 
dicitur:  ..Deitas  est  sapientia,  omnipotentia  est  iustitia".  Nempe 
in  creaturis  abstracta  de  abstractis  non  praedicantur,  v.  gr.  non 
licet  dicere:  ..Animalitas  Petri  est  eius  rationalitas",  nisi  forte  ex- 
presse moneas  te  loqui,  ut  aiunt,  sensu  materiali,  i.  e.  te  non  loqui 
de  ipsis  formalitatibus  signincatis,  quae  sunt  praecisae  in  mente, 
sed  de  earum  fundamento  ex  parte  rei,  quod  est  unum  sine  actuali 
distinctione.  Ratio  est,  quia  termini  abstracti  formam  significant 
secundum  statimi  praecisionis ,  quam  liabent  in  mente  nostra  : 
forma  autem  sic  praecisa  in  creaturis  est  pars  suppositi;  ergo. 
quum  pars  totius  de  parte  praedicari  non  possit ,  in  creaturis 
abstracta  de  abstractis  non  sunt  praedicanda.  Contra  in  Deo  per- 
fectio  quaevis  etiam  secundum  praecisionem  mentis  nostrae  im- 
perfectam  est  totus  Deus,  et  propterea  bene  abstracta  de  abstractis 
in  Deo  dicuntur  1. 


1  Sedulo  igitur  distinguendi  sunt  :  sensus  materialis,  speeificativus,  redupli- 
oativus.  Sensus  materialis  habetur.  quando  terminus  abstractus  eontra  com- 
munem  usura  loquendi  non  sumitur  prò  formalitate  significata  et  praecisa.  sed 
prò  tota  entitate  obiectiva,    quae  reali   identitate   liane  formalitatem   cura  alii^ 


Art.  4.  Da  modo  Loquendi  circa  divina.  :;". 

582.  1  >i<-t ;i  breviter  in  hunc  modum   comprehendì   possunt:   In 

Deo  de  concretis  praedicantur  concreta  et  abstracta;  abstract» 
praedicantur  do  concretis  et  abstractis;  ai  de  abetractia  concreta 
mm  praedicantur  (nisi  verificatur  sensus  reduplicativi) 1.  -    Neque 

tanicn  in  hac  re  nimis  anxii  esse  debemus  et  multo  niinns  aliornni 
dieta   facile  accusatala  sunt.     Prae  ceteris  cautus  sis,    quando  de 
termino   abstracto   praedicatio    verbalis  fit;    nulla  igitur   ratinai 
dicendum   est:    ..Iustitia   divina   libenter   dimittit   peccata;    omni- 
potentia  generat  Filium  etc."2 

583.  Corollarium.  I.  Etsi  recte  de  Deo  abstracta  prae- 
dicantur,  tamen  cavendum  est,  ne  hic  modus  loquendi  in  argumen- 
tationom  errores  importet.  Nani  regulae  syllogismorum ,  quae 
commiuùter  feruntur,  istas  praedicationes  non  speciatim  curant, 
quia  rarae  sunt.  Falso  v.  gr.  concluderes:  „ Misericordia  divina 
parcit;  atqui  iustitia  divina  est  misericordia  divina:  ergo  iustitia 
divina  parcit."  Qui  error  ut  detegatur,  abstracta  explicanda  sunt 
concretis.     Tunc  habes:    ..Deus   ut  misericors  parcit;    atqui  Deus 


comprehendit.  Sensus  reduplicativus  (prout  hic  sumitur)  habetur,  quando  for- 
malitas  subiecto  propositionis  explicite  significata  ratio  est,  cur  praedicatum 
subiecto  conveniat.  Sensus  specificati vus  habetur,  quando  simpliciter  praedicatum 
subiecto  inesse  enuntiatur,  quin  formalitati  in  subiecto  significatae  specialis  vis 
expresse  tribuatur;  quando  subiectum  est  terminus  abstractus.  sensu  specificativi 
de  subiecto  dici  possunt,  quae  ei  secundum  formas  explicite  vel  implicite  signi- 
ficatas  conveniunt.     Cf.  Pesch,  Instit.  logie,  n.  295. 

1  Quaeres,  cur  propositio:  „Iustitia  est  misericordia",  sumatur  sensu  specifi- 
cativo, baec  vero,  „Iustitia  est  misericors".  sensu  reduplicativo,  ita  ut  prior  sit 
recta,  altera  falsa.  Ratio  esse  videtur,  quia  generatim  termini  abstracta,  si  prò 
subiecto  propositionum  ponuntur ,  reduplicationem  indicant.  Etenim  ,  quum  in 
creaturis  una  forma  reliquas  ne  implicite  quidem  contineat ,  de  sapientia  Petri 
non  possunt  praedicari  nisi  ea,  quae  Petro  conveniunt.  ut  est  sapiens.  Hinc 
termini  abstracti  vini  reduplicativam  induerunt.  Hic  modus  significandi  etiam 
ad  divina  transfertur.  Et  propterea,  quamvis  sapientia  Dei  ceteras  perfectiones 
omnes  essentialiter  includat  et  bine  omnia ,  quae  de  Deo  dicuntur ,  etiam  de 
sapientia  eius  valeant  (sensu  scil.  specificativo) ,  tamen  de  sapientia  Dei  (sine 
debita  reservatione)  non  sunt  praedicanda ,  nisi  ea ,  quae  Deo  conveniunt ,  ut 
secundum  solam  sapientiae  rationem  considerato.  —  Reduplicalo  autem  pro- 
positionum fieri  solet  ex  parte  subiecti.  Ideo ,  si  ex  parte  praedicati  ponitur 
terminus  abstractus ,  signum  est  in  illa  propositione  abstracta  vini  reduplica- 
tivam non  habere.  Et  propterea  propositio:  „ Iustitia  est  misericordia",  sumitur 
sensu  specificativo. 

-  Ipsum  nomen  Dei  communi  usu  sine  ulla  haesitatione  de  abstractis 
praedicatur  dicendo,  v.  gr.  :  „Omnipotentia  est  Deus".  Quibus  verbis  significare 
volumus  omnipotentiam  nou  esse  partem  Dei,  sed  essentialiter  esse  totmn  Deum. 

23* 


356  ^aP-  11-   De  simplicitate  Dei. 

simplicissimus  est  iustus  et  misericors  ;  ergo  Deus ,  ut  iustus? 
parat"  :  qui  syllogismus  est  profecto  pessimus. 

II.  Ex  dictis  sequitur  propositionem:  ..Deus  est  sapientia",  vel: 
„Deus  est  esse"  ,  simplicitatem  Dei  supponere.  Quia  scil.  Deus 
simplex  est  et  hinc  unaquaeque  perfectio  est  Deus,  abstracta  de 
Deo  praedicare  licet.  Ergo,  qui  sic  argumentatur :  ..Deus  est 
esse  ;  atqui,  qui  non  solum  esse  habet,  sed  est  esse,  est  simplex  : 
ergo  Deus  est  simplex" ,  petitionem  principii  committit ,  nisi 
forte  maiorem  auctoritate  Scripturae  vel  S.  Patrum  vel  philo- 
sophorum  probat. 

584.  Scholion.  Deus  saepe  appellatur  sapientia  subsistens, 
sapientia  ipsa,  sapientia  simpliciter,  sapientia  absoluta,  sapientia 
per  essentiam.  Quas  expressiones  oportet  breviter  explicare. 
Sapientia  subsistens  dicitur  Deus,  quia  sapientiam  non  in  aliqua 
priori  potentia  tamquam  in  subiecto  recepit.  Propter  eandem 
rationem  Deus  dicitur  sapientia  ipsa.  Sed  frequentius  haec  ex- 
pressio  adhibetur,  ut  a  Deo  excludatur  non  solum  omnis  potentia 
praevia,  in  qua  actus  sapientiae  recipiatur,  sed  etiam  omnis  alius 
actus,  qui  a  sapientia  sit  realiter  vel  perfecte  virtualiter  distinctus. 
Sapientia  simpliciter  dicitur  Deus,  quia  in  ipso  nihil  est  non- 
sapientiae,  i.  e.  nihil  sapientiae  oppositum  vel  eam  limitans.  Sa- 
pientia absoluta  dicitur  Deus,  vel  quia  sapientia  eius  non  est 
inchoata  et  imperfecta ,  sed  infinita ,  vel  quia  sapientia  eius  non 
est  relativa  et  ab  alio  dependens,  sed  eam  a  se  habet  et  intrin- 
seca necessitate.  Denique  sapientia  per  essentiam  dicitur  Deus, 
quia  in  ipso  sapientia  primo  inest,  neque  quidquam  sapiens  esse 
potest,  nisi  ab  eius  sapientia  accepit,  in  quantum  a  Deo  factum 
est  in  similitudinem  suae  sapientiae.  Eodem  modo,  quo  Deus 
dicitur  sapientia  ipsa ,  sapientia  absoluta  etc. ,  dicitur  etiam  esse 
ipsum ,  iustitia  per  essentiam  etc. ,  ut  per  se  patet.  —  Ceterum 
variae  illae  formulae  saepe  promiscue  adhibentur.  Cf.  de  his 
etiam,  quae  diximus  cap.  1.  art.  3. 

Ex  iis,  quae  diximus,  sequitur  eos,  qui  essentiam  Dei  meta- 
physicam  in  eo  reponunt,  quod  est  esse  ipsum,  hanc  expressionem, 
quo  sensu  tunc  sit  accipienda,  accurate  definire  debere,  quia  vario 
modo  adhiberi  solet.  Et  in  decursu  disputationis  sedulo  iis  caven- 
dum  est.  ne,  dum  ex  essentia  Dei  metaphysica  varia  attributa 
derivant .  illam  formulam  modo  hoc  modo  ilio  sensu  sumentes 
principimi!  potere  videantur. 


Ari.  5.  Num  Deus  in  compositionem  aliorum  venire  possit.  357 

ARTICULUS  Y. 
NUM  DEUS   IN   COMPOSITIONKM  ALIORUM  VENIRE   TOSSII. 

585.  Natura  divina  non  tantum  non  est  in  se  composita,  9ed 
repumiat  cani  umquam  per  moduni  partis  in  compositionem  venire 
(•uni  alio  ente.     Circa  quani  ventatemi  ex  ordine  notamus: 

Assertio  1.  In  Deo  nequit  esse  identiflcatio  natnrae  cum 
aliis  rebus,  i.  e.  Deus  non  potest  cum  alhs  substantiis  essentialiter 
diversis  ita  identificari,  ut  natura  Dei  sit  tota  earum  natura.  — 
llaheremus  enim  multas  natura*,  quae  essent  una  natura  divina; 
in  quo  est  contradictio. 

Assertio  '1.  In  Deo  nulla  potest  esse  compositio  necessaria 
cum  alio  ente,  i.  e.  Deus  ex  intrinseca  naturae  suae  necessitate 
non  componitur  ad  aliud  ens.  —  Hoc  enim  ens  ad  naturam  Dei 
referendum  esset  neque  esset  praeter  Deum,  sed  pars  Dei.  Est 
autem  contra  simplicitatem  supremi  entis  habere  partes. 

Assertio  3,  In  Deo  nulla  potest  esse  compositio  libera 
cum  alio  ente  taniqnaiu  partis  cum  parte,  i.  e.  Deus  non  potest 
prò  libertate  sua  naturam  condere,  cuius  ipse  sit  pars.  —  Tale 
enim  ens  ipsam  naturam  Deitatis  ingrederetur  tamquam  pars  sub- 
stantialis  vel  accidentalis.  Deus  igitur  desineret  esse  ens  simplex. 
Ipse  autem  est  necessario  simplex.  ■ —  Deinde  ea,  quae  in  unam 
naturam  conveniunt,  proportionem  quandam  ad  invicem  habere 
debent,  quia  invicem  temperant  et  modificanti.  Deus  autem,  ut 
ens  a  se,  ab  omnibus  aliis  entibus,  quae  sunt  ab  ipso,  infinite 
distat.  —  Denique  Deus  non  potest  ulla  ratione  esse  pars  totius. 
Nam  a)  pars  essentialiter  imperfecta  est  et  complenda  per  alias 
partes.  Deus  autem  est  infinitae  perfectionis.  b)  Ei,  quod  est 
pars  compositi,  non  convenit  agere  primo  et  per  se,  sed  ratione 
totius;  non  enim  v.  gr.  manus  primo  agit,  sed  homo  per  manum. 
Atqui  Deo,  ut  primae  causae  efficienti,  convenit  agere  primo  et 
per  se.     Ergo  Deus  non  est  pars. 

586.  Deum  non  esse  compositum  cum  alio  ente  etiam  de- 
monstrari  potest  descendendo  ad  singula  hunc  in  modum  :  Deus,  si 
per  modum  partis  esset  compositum  cum  alio  ente,  aut  esset  materia 
prima  aut  forma  alicuius  corporis  aut  esse  sive  exsistentia  omnium 
aut  genus  alicuius  aut  differentia  aut  accidens.  Atqui  nihil  horum 
dici  potest.    Ergo  Deus  non  potest  esse  compositus  cum  alio  ente. 

Prob.  Min.  1.  p.  Deus  non  est  materia  prima.  Nam  a)  materia 
prima  est  ens  in  potentia.     Deus  autem  est  actualitatis  infinitae. 


358  Gap.  11.   De  simplicitate  Dei. 

b)  Materia  prima  non  est  principium  effectivum,  sed  consti- 
tutivum.     Deus  autem  est  prima  causa  efficiens  omnium. 

e)  Materia  non  causat ,  nisi  secunclum  quocì  alteratur  et 
mutatur;  causat  enim  induendo  formam,  qua  potentia  eius  actuatur. 
Deus  autem  causat,  quin  mutetur;  est  enim  motor  immobilis,  ut 
argumento  cinesiologico  constat  *. 

Prob.  Min.  2.  p.  Deus  non  est  forma  alicuius  corporis  neque 
in  esse  suo  ullo  modo  a  materia  dependet.  Nani  Deus  est  esse 
irreceptum.    Forma  autem  corporis  in  potentia  materiae  recipitur  2. 

Prob.  Min.  3.  p.  Deus  non  est  esse  rerum  omnium.  Nam 
a)  Deus  est  esse  irreceptum  et  absolute  independens.  Atqui 
esse  rerum  essentialiter  est  esse  receptum  et  a  potentia  praevia 
dependens. 

b)  Quod  est  commune  multis,  non  est  aliquid  praeter  multa, 
nisi  sola  ratione;  sicut  animai  non  est  aliquid  praeter  Socratem 
et  Platonem  et  alia  ammalia,  nisi  intellectu,  qui  apprehendit 
formam  animalis  exspoliatam  ab  omnibus  individuantibus.  Multo 
ergo  minus  esse  omnibus  rebus  commune  est  aliquid  praeter  res 
exsistentes,  nisi  in  intellectu  solo.  Si  igitur  Deus  sit  esse  com- 
mune, Deus  non  exsistit  nisi  in  intellectu  solo  ;  sed  hoc  est  contra 
omnia,  quibus  Deum  esse  demonstravimus ,  semper  enim  diximus 
eum  non  esse  in  ordine  ideali  tantum.  —  Neve  dicas  Deum  nihil 
esse  praeter  res,  quas  exsistere  videmus,  sed  eum  esse  ipsam 
harum  rerum  multiplicem  exsistentiam.  Tunc  enim  haberemus 
multos  deos,  ut  sunt  multae  exsistentiae  ;  argumento  autem  heno- 
logico  notum  est  Deum  esse  unicum  principium  omnium,  quae 
sunt  et  esse  possunt. 

e)  Esse  rerum  non  distinguitur  realiter  ab  earum  essentia. 
Si  igitur  esse  rerum  esset  Deus,  ipsae  res  essent  Deus.  Atqui 
hoc  est  absurdum;  nam,  ut  alia  taceam,  Deus  est  infinitus,  res 
sunt  imperfectissimae 3. 

Prob.  Min.  4.  p.  Deus  non  est  genus.  Nam  genus  praeter 
multitudinem  specierum  et  individuorum  non  exsistit,  nisi  in  solo 
intellectu.  Atqui  Deus,  ut  unum  et  supremum  rerum  principium, 
exsistit  in  re. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  17. 

2  Cf.  S.  Thomas  1.  e.  e.  27  ;  cf.  etiam  ea,  quibus  art.  1.  huius  capitis  osten- 
dimus  in  Deo  non  esse  partes  quantitativas  vel  compositionem  ex  materia  et  forma. 

3  Cf.  S.  Thomas  1.  e.  e.  26. 


Art.  5.   Num  Deus  in  compositionem  alioram  venire  pi 

l'mh.  Min.  :>.  et  6.  y.  Deus  non  es\  differentia  vel  accidena 
alicuius  «ut ì  —  Xiiin  differentia  <■(  accidens  in  aliquo  praevìo  re- 
cipiuntur.     Deus  autem  esi  esse  absolute  irreceptum. 

587.  Scinti  ion.  I.  lamio  Deus  non  potest  esse  pars  logica 
eo   modo,   quo   individuum   dicitur  tamquam   pars  sub  specie  ve] 

ere  contineri.  Naia  talis  pars  non  esse  potest,  nisi  illud,  quod 
cum  aliis  in  ratione  speciei  vel  generis  univoce  convenit.  Deus 
autem  cum  nullo  alio  ente  praedicatum  univoce  commune  liabet 1. 
Neque  Deus  potest  esse  pars  socialis,  sicut  membrum  socie- 
tatis  est  pars  eiusdem,  i.  e.  Deus  non  potest  cum  aliis  in  finem 
tamquam  in  perfectionem  nondum  habitam  vel  mutuis  auxiliis 
conservandam  tendere.  Nam  Deus  est  ex  se  infinite  perfectus 
neque  alienae  rei  indiget  ve]  ali  alieno  auxilio  dependet.  Potius 
omnia  sunt  ab  ipso  et  in  ipso  et  propter  ipsum,  ipse  autem  est 
super  omnia  infinite  excelsus  et  absolute  independeiitissimus. 

588.  II.  Ex  eo,  quod  Deus  nullo  modo  compositus  est  vel  ex 
aliis  vel  cum  aliis,  sequitur  nihil  in  Deo  esse  violentimi.  Quam 
veritatem  S.  Thomas  opthne  probat  hunc  in  modum: 

a)  Omne  id,  in  quo  aliquid  violentimi  invenitur,  aliquid  sibi 
additimi  liabet;  nani,  quod  est  de  substantia  rei,  non  potest  esse 
violentimi.  Atqui  Deus  est  in  se  simplex  et  sine  commixtione 
cimi  aliis. 

b)  Violentimi  est  illud,  quod  procedit  secundum  necessitatem, 
quae  est  a  principio  extrinseco,  contra  intente  natura  eius,  quod 
patitili*.  Atqui  in  Deo  nulla  est  necessitas  ex  alio,  sed  est  ens 
intrinsecus  neeessarium  et  causa  necessitatis  aliis. 

e)  Ubicumque  est  aliquid  violentimi,  ibi  est  capacitas  ad 
aliquid,  quod  rei  necessario  non  convenit.  Atqui  in  Deo  necessario 
inest  omnis  realitas,  cuius  est  capax. 

d)  Omne  id,  in  quo  est  aliquid  violentimi,  mobile  est  ab  alio, 
quia  violentimi  est,  cuius  principium  est  extra.  Deus  autem  est 
motor  immobilis  2. 

589.  III.  Quamvis  Deus  cum  aliis  rebus  nullo  modo  componatur. 
confundatur  vel  commisceatur ,  tamen  per  immensitatem  suam. 
per  conservationem,  per  concursum  generalem  et  per  providentiam 
suam  in  omnibus  rebus  iugiter  intime  inest.  —  Item  fide  scimus  : 
a)  Natura    divina   tribus   per^onis    per  identitatem  comniunicatur. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Cornami,  theol.  e,  12.  14. 
-  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  19. 


360  CaP-  11-   ^e  simplicitate  Dei. 

Neque  in  hoc  mysterio  lilla  ostendi  potest  repugnantia.  Nani 
Deus  non  secundum  idem  est  unus  et  trinus,  sed  unus  est  secun- 
dum  naturam,  trinus  personis.  b)  In  Christo  Domino  natura 
huniana  personae  Verbi  unitur.  ut  in  persona  Verbi  subsistat. 
Neque  hoc  mysterium  ullo  modo  iis  adversatur,  quae  assertionibus 
nostris  statuimus.  Neque  enim  Verbum  divinum  ullo  modo  fit 
pars  proprie  dieta  alicuius  totius,  sed  manet  in  se  totum,  quod 
erat.  Omnis  mutatio  est  ex  parte  humanae  naturae  in  Christo, 
quae  seorsim  non  exsistit,  sed  a  persona  Verbi  assumitur1.  e)  Beatis 
in  coelo  essentia  divina  intime  unitur  in  ordine  ad  visionem  beati- 
ficam.  Etiam  in  hac  re  nullam  detegere  possumus  repugnantiam. 
Deus  enim  beatis  non  unitur  tamquam  forma  inhaerens,  sed  tam- 
quam  forma  assistens  ;  neque  Deus  fit  pars  naturae  beatae.  —  At 
de  his  omnibus  adeantur  theologi.  Philosophus  in  hac  materia 
nihil  scit  quam  se  non  ridere  pugnam. 

AETICULUS  VI. 
DEUM  SOLTJM  ESSE  ABSOLUTE  SDIPLICEM. 

590.        Assertio  1.    Nulla  creatura  est  assolute  simplex.    Nam 

a)  in  omni  creatura  est  compositio  metaphysica  multiplex,  velut 
ex  essentia  et  exsistentia,  ex  ubicatione,  quandocatione,  ex  dura- 
tionis  et  diffusionis  localis  continuitate.  —  b)  In  omni  creatura 
est  compositio  physica.  Velut  in  corporibus  habetur  compositio 
physica  substantialis  secundum  partes  quantitativas  ;  in  spiriti; 
puro  est  compositio  physica  accidentalis  ex  intellectionibus  et 
volitionibus  variis. 

Assetilo  2.  Creaturae,  quo  perfectiores  sunt,  eo  magis 
divinae  simplicitatis  yestigium  referunt.  De  hac  re  recolantur  e&. 
quae  articulo  primo  huius  capitis  argumentis  quarto,  quinto,  sextc. 
septimo  diximus. 

Obieitur.  Punctum  et  ens  ut  sic  sunt  sinodicissima.  Ergo  non  solus 
Deus  est  simplicissimus. 

Resp.  Punetum  et  ens  ut  sic  habent  simplicitatem  praecisivam ,  non 
realem.  Kos  autem  loquimur  de  simplicitate  reali.  Nempe  punctum  et  ens  ut 
sic  ita  non  sunt  composita  ex  aliis,  ut  tamen  summopere  indigeant  componi 
cura  aliis.     Nam  punctum  non  exsistit,  nisi  in  quantitate ,  ut  terminus;    et  ens 


1  Itaque  si  multi  theologi  hypostasim  Christi  compositam  esse  dicunt,  non 
intelligunt  compositionem  ex  partibus  se  mutuo  perficientibus ,  sed  generatili: 
compositionem  ex  pluribus  distinctis.  Cf.  Stextkup  ,  De  Verbo  Incanì.  Cbri- 
stolog.  thes.  36. 


Art.  7.   De  divisione  attributoram  l'-'i.  :;i;i 

ut  aio  non  ezsistit,   nisi  in  ente  individuo,   ut  althnus  ernia   terminun. 

Deus  vero  est  abaolute  Bimplex,  ut  non  componatnr  ex  aliia  tamqnam  partibua 
nec  componi  possit  cnm  aliia.  -  -  Ad  rem  S.  Thomas  disputane  contra  eos,  <|iii 
Deum  et  ena  universale  nihii  differre  putabant,  quum  utrumque  sii  Bimplicis- 
simnm:  Non  considerarnnt  „quod  id,  quod  commnne  est  vel  universale,  Bine  ad- 
ditione  esse  non  potest,  Bed  Bine  additione  consideratur.  .  .  .  Licet  etiam  cogitetui 
universale  absque  additione,  non  tamen  absque  receptibilitate  additionis  est.  .  .  . 
Divinimi  autem  esse  est  absque  additione  non  solimi  cogitatone ,  sed  etiam  in 
rerum  natura:  et  non  solimi  absque  additione.  sed  etiam  absque  receptibilitate 
additionis.  ...  In  hoc  etiam  eorum  deficit  ratio,  dum  non  attenderunt  id,  quod 
in  nobis  simplicissimum  invenitur,  non  tam  rem  completam .  quam  rei  aliquid 
:    Deo  autem  simplicitas   attribuitili-   sicut  rei  alieni  perfecte  sussistenti."  l 

ABTICULUS  VII. 

DE  DIVISIONE  ATTRIBUTORl  31  DEI. 

591.  Quamvis  Deus  sit  absolute  simplex,  a  nobis  tamen  per- 
fectio  eius  multis  notionibus  exprimitur  et  sic  varia  attributa 
divina  distinguimus.  Quae  a  nobis  commode  per  varias  eia 
disponi  possunt.  Primo  distinguuntur  attributa  Dei  absoluta,  quae 
Deo  -  conveniunt.  ut  est  in  se,  et  relativa,  quae  Deo  conveniunt. 
ut  est  principium  aliorum  entium.  Attributa  relativa  sunt  v.  gr. 
ratio  Creatoris,  Conservatoris ,  Gubernatoris.  Quidam  ad  haec 
attributa  referunt  etiam  scientiam  Dei  de  possibilibus  et  de  rebus 
futuri*:  nos  tamen  haec  in  attributis  absolutis  ponimus. 

Attributa  absoluta  sunt  vel  quidditativa  sive  quiescenza,  quae 
respieiunt  modum,  quo  Deus  est,  vel  operativa  sive  actuosa,  quae 
respiciunt  modum.  quo  Deus  operatur.  Inter  attributa  operativa 
ponuntur  intellectus.  voluntas,  libertas,  potentia  Dei. 

Attributa  quidditativa  sunt  vel  essentialia,  quo  nomine  com- 
prehendimus  aseitatem  et  ea,  quae  essentiam  Dei  pbysicam  gene- 
ralibus  lineis  describunt,  ut  sunt  perfectio,  infinitas,  simplicitas. 
unitas.  vel  transcendentalid,  quae  aliquo  modo  omnibus  rebus  com- 
munia  sunt.  ut  ratio  entis,  veri.  boni,  pulchri,  vel  posttranscenden- 
talia,  quae  generibus  quibusdam  rerum  communia  sunt,  ut  ratio 
substantiae,  viventis,  spiritualitatis,  vel  logica,  quae  ordinem  Dei 
ad  intellectum  creatimi  cognoscentem  exhibent.  ut  invisibilità*, 
incomprehensibilitas ,  ineffabilitas .  vel  modalia,  quae  habitudinem 
quandam  habent  ad  modos  quandocationis  et  ubicationis  in  rebus 
creatis.  ut  aeternitas,  immutabilitas,  immensitas,  omnipraesentia. 


1  Contra  seni.  1.  1.  e.  26.  n.  6. 


362  Gap.  12.   De  imitate  Dei. 

592.  Alio  modo  attributa  divina  dividuntur  in  negativa  et 
affirmativa.  Attributa  negativa  sunt,  quae  ex  definitone  sive 
formali  sua  ratione  in  Deo  aliquam  imperfectionem  negant.  Huc 
spectant  fere  attributa  essentialia,  logica  et  modalia.  Attributa 
affirmativa  sive  aientia  sunt,  quae  ex  ratione  sua  formali  Deo 
aliquam  perfectionem  positive  adscribunt.  Huc  spectant  fere  at- 
tributa transcendentalia ,  posttranscendentalia ,  operativa  et  re- 
lativa. —  Ceterum  haud  raro  in  utramque  partem  disputari  potest, 
utrum  aliquod  attributum  in  affirmativis  an  negativis  ponendum 
sit.  Ita  disputant  v.  gr.  de  simplicitate  et  aeternitate  ;  nos  utrumque 
ad  negativa  attributa  trahimus. 

Quidam  liane  divisionem  vituperant  tamquam  nimis  extrin- 
secam.  At  immerito;  nam  haec  divisio  in  eo  nititur,  quod  via, 
qua  Deum  ex  creaturis  cognoscimus,  naturaliter  est  vel  negationis 
vel  affirmationis  et  excellentiae  [e.  9.  a.  3]  1. 

593.  Adhuc  alio  modo  attributa  divina  dividuntur  in  communi- 
cabilia  et  incommunicabilia,  proutDeo  cimi  creaturis  analogice  com- 
munia  aut  soli  Deo  propria  sunt.  Attributa  negativa  et  relativa 
solent  esse  incommunicabilia ;  attributa  affirmativa,  exceptis  re- 
lativis,  fere  sunt  communicabilia.  Xihilominus,  si  attributa  affirma- 
tiva simul  gradum  infinitum  indicant ,  quo  soli  Deo  propria  sunt, 
communicationem  non  patiuntur.  Y.  gr.  scientia  est  communi- 
cabilis  creaturis,  omniscientia  non  item;  potentia  communicatur, 
virtus  creativa  est  Deo  propria. 


CAPUT  XII. 
DE  UNITATE  DEL 


PROLOGUS. 

594.        Hoc  capite,  postquam  unitatem  Dei  generatili!  effecimus,  ex 
erroribus  huic  ventati  oppositis  specialius  dualismum  Manichaeorum 
aliorumque  confutabimus.    Deinde  Deum  esse  maxime  unum  osten- 
demus.     Itaque  liuius  capitis  tres  sunt  articuli  : 
Articulus  I.  Deum  esse  unum. 

„        IL  De  dualismo. 

.       IH.  Deum  esse  maxime  unum. 


1  Cf.  Franzelix,  De  Deo  uno,  thes.  21. 


Art.  1.   I >.  ii in  eese  unum.  363 

ÀETICULUS  I. 
DEI  M   ESSE   IMM. 
ThesiS  XXIII.     Non  est  itisi  iimis  Deus. 

595.  Stat.  Quaest.  Unum  ponitur  inter  notiones  transcenden- 
tales,  quae  onmi  enti  conveniunt;  est  ipsum  ens,  ut  est  indwisum. — 
Divisio,  quam  unum  excludit.  duplex  est:  alia  secundum  pai t -  - 
constitutivas,  ut  homo  dividitur  in  animam.  corpus,  caput,  maini-. 
sapientiam,  iustitiam;  alia  secuudum  partes  subiectivas,  ut  natura 
humana  dividitur  in  Petrum  et  Paulum.  Utramque  divisionem 
unum  dupliciter  escludere  potest:  vel  actu  sinml  et  potentia,  vel 
actu  tantum  et  non  potentia.  Ita  quadruplex  oritur  unitas:  sim- 
plicitatis,  compositionis,  numerica,  universalis. 

Unitas  simplicitatis  est  entis,  quod  in  suis  constitutivis  di- 
visionem et  actualem  et  potentialem  excludit,  i.  e.  quod  in  partes 
constitutivas  neque  divisimi  est  neque  dividi  potest. 

Unitas  compositionis  est  rei,  quae  in  suis  constitutivis  di- 
visionem actualem .  sed  non  potentialem  excludit ,  i.  e.  quae  est 
actu  indivisa,  sed  in  multa  constitutiva  vel  re  vel  saltem  prae- 
cisione  mentis  perfecta  dividi  potest. 

Unitas  numerica  vel  singularitatis  est  in  eo,  quod  res  divisionem 
actualem  et  potentialem,  quae  est  per  partes  subiectivas,  excludit, 
i.  e.  quod  res  est  una  in  se  neque  multiplicabilis  per  interiora  : 
haec  unitas  v.  gr.  in  Socrate  habetur. 

Unitas  universalitatis  est  in  eo,  quod  res  actualem,  sed  non 
potentialem  divisionem  per  inferiora  excludit,  i.  e.  quod  res  est 
una  in  se  et  apta  multiplicari  in  pluribus.  Nimirum  universale 
est  indivisum  et  unum  in  se  et  actu,  prout  est  in  mente  ab  in- 
ferioribus  praecidente,  quia  est  unus  terminus  mentis  nostrae  co- 
gnoscentis;  est  autem  multa  in  potentia,  quia  de  multis  potest 
praedicari  et  in  iis  ex  parte  rei  multiplicari. 

Breviter:  Unum  est  quadruplex:  compositum  sive  unum 
ex  multis:  simplex  sive  unum  non  ex  multis;  universale  sive 
unum  in  multis;  individuimi  sive  unum  non  in  multis. 
596.  De  simplicitate  et  compositione  Dei  capite  praecedenti 
diximus.  Hic  videndum  est,  quomodo  in  Deo  sit  unitas  universa- 
litatis et  singularitatis. 

Si  quid  unum  numero  dicimus ,  hoc  quadrupliciter  concipi 
potest:  a)  ut  consignificetur  esse  alia  entia  non  quidem  eiusdem 
individualitatis,  sed  eiusdem  speciei.  ut  si  duobus  hominibus  visis 


364  ^aP-  12.   De  imitate  Dei. 

unum  dicimus  esse  parvum;  b)  ut  abstrahatur,  utrum  sint  plures 
necne;  e)  ut  negetur  quidem  exsistentia  aliorum,  non  tamen  pos- 
sibilitas,  ut  si  solem  unum  esse  dicimus  :  d  )  ut  exeludatur  etiam  pos- 
sibilitas  aliorum,  et  sic  Deum  esse  unum  dicimus.  Contendimus  igitur 
ens  a  se  vel  supremum  huius  mundi  auctorem  necessario  unicum  esse, 

Ergo  in  Deo  nullo  modo  deprehenditur  unitas  universalitatis, 
quia  natura  divina  necessario  est  singularis  nec  praedicabilis  de 
pluribus  eam  multiplicantibus  ;  in  ipso  est  sola  unitas  singularitatis. 
Similiter  in  Deo  nullam  esse  unitatem  compositionis ,  sed  tantam 
simplicitatis  capite  praecedenti  intelleximus. 

597.  Probatur.  Àrg.  1.  (Ex  aseitate.)  a)  Si  plures  essent 
dii,  natura  divina  concipienda  esset  ut  communis  et  universalis. 
Atqui  divina  natura  non  est  universalis.    Ergo  non  sunt  plures  dii. 

Prob.  Min.  Natura  divina  exsistit  vi  essentiae  suae.  Atqui 
nullum  universale  exsistit  vi  essentiae  suae.  Ergo  divina  natura 
non  est  universalis. 

Prob.  Min.  subs.  Nullum  universale  ut  universale  exsistit 
ex  parte  rei;  secus  enim  aliquid  sub  eodem  respectu  esset  unum 
et  multa.  Atqui  si  universale  essentialiter  exsisteret,  universale 
ut  universale  exsisteret  ex  parte  rei.  Ergo  nullum  universale 
exsistit  vi  essentiae  suae. 

Prob.  Min.  subs.  Si  universale  vi  essentiae  exsisteret,  ex- 
sistentiam  haberet  secundum  eum  modum,  quo  habet  essentiam. 
Atqui  universale  essentiam  suam  habet  secundum  modum  uni- 
versalitatis.    Ergo  universale  ut  universale  exsisteret l. 

Al  iter.  Si  plures  essent  dii,  essentia  divina  conciperetur 
omissa  individuatione ,  ita  ut  mens  teneret  naturam  ad  hoc  vel 
illud  individuimi  indifferentem.  Iam  quaeritur,  undenam  haec 
natura  communis  ad  hanc  vel  illam  singularitatem  determinetur. 
Non  determinatur  a  se:  neque  enim  determinat  se  formaliter, 
quia  natura  formalis  est  indifferens  ad  singularitatem;  neque  de- 
terminat se  effective  et  per  actum  liberum,  quia  non  concipitur 
exsistere,  antequam  sit  singularis,  agere  autem  et  exercitium 
libertatis  supponit  exsistentiam.  Ergo  natura  divina  ad  singulari- 
tatem determinaretur  ab  extra.  Atqui  ens,  quod  ab  externa  causa 
individualitatem  et  consequenter  exsistentiam  accipit,  non  est  ens 
a  se  sive  Deus 2. 


1  Suakez,  Metaph.  disp.  29.  sect.  3.  n.  11. 

2  Raynavdus,  Theol.  nat.  disp.  7.  q.  1.  a.  1.  n.  3. 


Art.  1.   Deum  esse  unum.  365 

A  litri:  Deo,  ut  omnia  perfectio,  ita  etiam  singularitas  sua 
vi  essentiae  convenit.  Atqui  essentia,  quae  necessitate  intrìnseca 
est  haec  natura  singularis,  non  potest  esso  alia  natura  singularis. 

Ei'go   Deus  necessario  est  unicus. 

Aliter:  Omnia  forma,  quantum  est  ex  se,  una  est,  quia  omne 
ens  qua  tale  unum  est  sine  differentiaruin  multitudine.  Forma 
non  multiplicatur,  oisi  ex  virtute  causae  efficientis,  quae  eam  in 
concreto  condit  cimi  hac  ve]  illa  differentia  et  singularitate.  Atqui 
1  •<  i  nulla  est  causa  efficiens,  sed  quidquid  est,  ratione  suae  naturae 
est.  Ergo  Deus  est  unicus.  —  Huc  faciunt  illa  S.  Thomae:  „Esse 
abstractum  est  unum  tantum,  ut  albedo,  si  esset  abstracta,  esset 
una  tantum.  Sed  Deus  est  ipsum  esse  abstractum,  quum  sit  suum 
Impossibile  igitur  est  esse  nisi  unum  Deum." 1 

b)  Si  plures  essent  dii,  vel  specie  differrent  vel  solo  numero. 
Atqui  neutrum  dici  potest.  Nempe  specie  non  differrent,  tum  quia 
omnia  haberent  eandem  perfectionem  infinitam  (demonstravimus 
enim  Deum  esse  infinitum),  tum  quia  diversitas  specierum  com- 
positionem  ex  genere  et  differentia,  quae  in  Deo  nulla  est,  exigit. 
Neque  numero  solo  plures  dii  differre  possunt,  quia  secus  ex- 
sisterent  dii  infinite  multi.  Nimirum  multiplicatio  individuorum, 
ubi  est  possibilis,  quantum  est  ex  se,  procedere  potest  in  infinitum. 
Nulla  enim  esse  potest  ratio,  cut  necessario  in  aliquo  numero 
sistendum  sif,  quum  nullum  per  se  ordinem  servent,  quo  completo 
multiplieabilitas  absolvatur,  sed  unicuique  individuo  multiplicatio 
alterius  per  accidens  est.  Iam  vero  in  ente  a  se,  quidquid  pos- 
sibile est,  actu  est.  Ergo  quum  data  deorum  pluralitate  multi- 
plicatio eorum  possit  esse  in  indefinitum ,  necessario  erit  infinita. 
Dii  autem  non  sunt  infinite  multi  [n.  527];  ergo  onmino  non 
sunt  plures. 

598.  Arg.  2.  (Ex  simplicitate.)  Si  plures  essent  dii,  in  uno- 
quoque  eorum  distingueretur  communis  natura  deitatis  et  differentia 
ìndividuans.  Atqui  sic  in  Deum  induceretur  compositio  saltem 
metaphysica,  quae  summae  eius  simplicitati  adversatur.  Audiatur 
S.  Thomas:  „Si  sint  duo,  quorum  utrumque  est  necesse  esse, 
oportet,  quod  conveniant  in  intentione  necessitatis  essendi.  Oportet 
igitur,  quod  distinguantur  per  aliquid,  quod  additur  vel  uni  tantum 
vel  utrique;  et  sic  oportet  vel  alterimi  vel  utrumque  esse  com- 
positum.     Nullum  autem   compositum   est   necesse  esse  .  .  .    Im- 


1  Centra  cent.  1.  1.  e.  42.  n.  13. 


366  Gap.  12.    De  imitate  Dei. 

possibile  est  igitur  esse  plura,  quorum  utrumque  sit  necesse  esse; 
et  sic  nec  plures  deos."  1 

599.  Arg.  3.  (Ex  inimitate.)  a)  „Deus  comprehendit  in  se 
totani  perfectionem  essendi.  Si  ergo  essent  plures  dii,  oportet 
eos  differre.  Aliquid  ergo  conveniret  uni,  quod  non  alteri;  et  sic 
ille,  in  quo  esset  privatio,  non  esset  simpliciter  perfectus  .  .  . 
Impossibile  est  ergo  esse  plures  deos".2 

Huc  etiam  illud  pertinere  videtur,  quod  interdum  dicitur,  per- 
fectioni  divinae  deberi,  ut  non  liabeat  aequalem.  Xam  si  extra 
Deum  alius  aequalis  esset,  neuter  absolute  perfectus  esset,  quia 
neuter  alterius  perfectionem  perfecte  contineret  ;  perfecte  enim  Deus 
non  continet  nisi  propriam  substantiam  et  ea,  quae  creari  ab  ipso 
possunt,  non  autem  ea,  si  quae  independenter  ab  ipso  exsisterent. 

b)  In  tantum  aliquid  est  unum,  in  quantum  est  ens.  Ergo 
Deus,  qui  propter  infinitatem  est  maxime  ens,  etiam  est  maxime 
unus.  Maxime  autem  unum  est,  quod  omnem  multitudinem  et 
divisionem  sive  actualem  sive  possibilem  excludit,  sive  quod  est 
unum  non  ex  multis  neque  in  multis.  Sane,  si  principium  su- 
premum  esset  multiplex,  magnopere  a  summa  imitate  deficeret. 
Ad  rem  Plotinus:  „ Omnia  entia  ipso  uno  sunt  entia,  quum  quae 
primo  entia  sunt,  tum  etiam  quae  quoquo  modo  in  rerum  ordine 
numerantur.  Nani  et  quidnam  forent,  nisi  unum  forent?  Si  quidem 
privata  uno,  non  amplius  sunt,  quod  esse  ante  dicuntur.  Neque  enim 
exercitus  erit,  nisi  fuerit  unum,  neque  chorus  neque  grex  ullus,  nisi 
similiter  sint  et  unum.  Tum  vero  nec  domus  neque  navis  erunt,  nisi 
potiantur  uno:  siquidem  domus  unum  aliquid  est  et  navis.  Quod 
quidem  si  abiecerint,  nec  domus  ulterius  erit  domus,  neque  navis 
similiter  erit  navis.  Continuae  igitur  magnitudines,  nisi  insit  unum, 
numquam  erunt.  Quum  itaque  dividuntur,  quatenus  amittunt  unum. 
esse  quoque  commutant.  Quin  etiam  plantarum  animaliumque 
corpora,  quae  unum  singula  sunt,  si  quando  fugerint  unum,  in 
multitudinem  videlicet  dissipata ,  essentiam  statini  suam ,  quam 
habebant,  amittent  nec,  quae  prius  erant,  ulterius  erunt;  sed  statini 
evadent  alia,  quae  quidem  et  ipsa  sint,  quatenus  sint  et  unum. 
Tunc  praeterea  viget  sanitas,  quando  corpus  conciliatur  in  unum  : 
tunc  pulchritudo  floret,  quando  virtus  unius  membra  connectit: 
tunc  virtus  in  anima  regnai,  quando  in  unum  animus  et  in  unam 


1  Gontra  gent.  1.  1.  e.  42.  n.  7. 

2  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  11.  a.  3.  secundo. 


Art.  1.   Densa  esse  annm.  :;i,, 

conspirai  consensionem  .  .  .  Eorum  sane,  quae  dicuntur  unum, 
quodlibet  sic  est  unum,  sicut  et  hoc  ipsum,  quod  est,  in  bs  habet. 
Quapropter  et  minus  quidem  entia  minue  unum  possidenti  quo 
vero  magie  sunt.  similiter  sunt  magis  ei  unum." 1 
600.  Arg.  4.  (Ex  ratione  primi  principii.)  a)  Si  plures  essent 
<lii.  saltem  in  ratione  enti*  naturae  eorum  aliqualiter  convenirent. 
Atqui  haec  communio  in  ratione  entis,  ut  argumento  henologico 
explicavimus ,  esse  nequit,  nisi  omnes  illi  dii  ab  alio  ente  uno 
descendunt,  quod  tunc  est  solus  verus  Deus  et  ens  a  se;  aut  nisi 
ab  uno  ex  ipsis  reliqui  dii  dependent,  et  tunc  iterimi  Ole  unus 
est  solus  Deus.  —  Scite  S.  Fulgentius :  ..Duo  ingeniti  non  possunt 
imam  habere  naturam,  ubi  nec  unus  in  uno  veram  ex  se  gene- 
rationem  invenit  neque  unus  ex  uno  vere  in  se  substantiam  nati- 
vitatis  agnoscit."  a  —  Similiter  Athenagoras :  ..Si  duo  essent  ab 
initio  vel  plures  dii,  vel  in  uno  et  eodem  loco  essent  vel  in  suo 
quisque  separatim.  In  uno  quidem  et  eodem  esse  non  possent. 
Neque  enim,  si  dii  sunt,  shniles  esse  possint;  sed  quia  ingeniti. 
minime  similes.  Nam  quae  genita  sunt,  exemplaribus  similia  sunt  : 
ingenita  vero  dissimilia,  quum  neque  ab  alio  orta  neque  ad  aliud 
expressa  si  ut."  :; 

Ali  ter:  Omnia  entia  sive  exsistentia  sive  possibilia  intimala 
cognationem  habent  in  ratione  pulchritudinis ,  bonitatis.  veritatis. 
realitatis  etc.  Atqui  haec  cognatio  cogitari  nequit  nisi  unum  est 
Bumxnum  pulchrum,  summum  bonum,  summum  verum,  summum 
ens,  a  quo  reliqua  descendunt  et  mutuam  acceperunt  affinitatem. 
—  Apposite  Simplicius:  „Res  omnes,  quum  inter  sese  differant 
suisque  differentiis  sint  multiplicatae,  singulae  ad  unum  principium 
sibi  proprium  referuntur.  Veluti  pulchra  omnia,  quaecumque  et 
ubicumque  sunt  sive  in  corporibus  sive  in  animis,  ad  unum  re- 
feruntur pulchritudinis  fontem.  Sic  etiam  omnia  congruentia  et 
vera  omnia.  Et  principia  omnia,  quatenus  principia  et  fontes  et 
bonitates  sunt,  cognata  (òfioyuétG,  connaturalia)  sunt  primo  prin- 
cipio, cum  diminutione  tamen  et  proportione  consentanea.  Quam 
enim  rationem  habet  unum  illud  principium  ad  res  omnes,  eandem 
habet  unumquodque  principium  ad  eam  multitudinem .  quae  sub 
ipsius  proprietate  continetur.    Neque  aliter  fieri  poterat.  quin  una- 

1  Ennead.  6.  lib.  9.  e.  1.  Cf.  etiam  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1. 
e.  42.  n.  15. 

2  Resp.  contra  Arias,  resp.  5.     Mignb,  P.  L.  LXV.  214  in  fine. 

3  Legar,  prò  Cbrist.  e.  8.     Migxe.  P.  G.  VI.  903  in  fine. 


368  Cap.  12.    De  imitate  Dei. 

quaeque  multitudo,  discrimine  aliquo  separata,  ad  principium  sibi 
proprium  tenderet,  a  quo  omnibus  sub  ipso  comprehensis  una 
eademque  forma  affulgeret.  Omnem  enim  multitudinem  antecedit 
unum;  et  omnia  proprietas,  quae  multis  rebus  inest,  ab  uno  ad 
multa  Ola  porrigitur.  Igitur  omnia  particularia  principia  in  ilio 
universo  principio  consistunt  illoque  continentur:  non  ita  quidem, 
ut  loco  numeroque  discreta  insint  illi;  sed  quemadmodum  toto 
continentur  partes,  et  quemadmodum  uno  continetur  multitudo  et 
imitate  numerus.  Illud  enim  est  omnia  ante  omnia  ;  et  circa  unum 
principium  multa  ista  principia  multiplicantur  ;  et  in  una  bonitate 
multa  e  ista  e  bonitates  consistunt.  Est  quippe  illud  non  aliquod 
principium,  quemadmodum  quodque  reliquorum,  aliud  pulchri  prin- 
cipium, aliud  veri,  aliud  congruentiae  aut  alterius  cuiusdam  rei, 
neque  simpliciter  eorum,  quae  sunt,  principium,  sed  principium 
principiorum.  Oportet  enim  principii  proprietatem,  sicut  alia  omnia, 
non  a  multitudine  incipere,  sed  in  unam  unitatem,  veluti  com- 
munem  verticem,  coire,  nempe  in  principium  principiorum.  " 1  Est 
igitur  unum  primum  principium,  a  quo  omnia  reliqua  habent,  ut 
sint  principia  et  entia.  Ea,  quae  Simplicius  de  principiis  se- 
cundariis  dicit,  nos  intelligimus  de  ideis  in  mente  divina2. 

b)  Si  plura  essent  entia  a  se,  plures  essent  veritates  et  ordines 
metaphysici  :  nani  sicut  illa  veritas,  quam  mens  nostra  contemplatur, 
in  uno  ente  a  se  fundatur,  ita  aliud  ens  a  se  aliam  veritatem 
principiaret.  Atqui  una  est  veritas  sub  una  ratione  entis  ut  sic 
contenta,  quum,  quidquid  praeter  eam  sit,  nihil  sit.  Ergo  unum 
est  ens  a  se  et  unus  Deus.  —  Ad  rem  S.  Fulgentius:  ..Vera 
religio  in  unius  constat  veri  Dei  servitio.  Ipsa  namque  veritas 
unus  est  Deus.  Et  sicut  excepta  una  ventate  non  est  alia  veritas, 
sic  absque  uno  Deo  vero  non  est  alius  verus  Deus.  Ipsa  enim 
una  veritas  est  naturaliter  una  vera  divinitas.  Et  ita  non  possunt 
duo  veri  dii  veraciter  dici,  sicut  ipsa  una  veritas  naturaliter  non 
potest  dividi.'1  3  Ximirum  veritas  prima,  quae  est  fundamentum 
omnis  veritatis,  quam  homines  contemplantur,  est  ipse  Deus. 
601.  Arg.  5.  (Ex  rerum  gubernatione.)  a)  Universitas  rerum 
ad  unum  ordinem  constituendum  aptisshne  conspirat,  ut  scimus 
argumento    teleologico.     Ergo   exsistit  unus    ordinator    supremus 

1  In  Enchir.  Epicteti,  in  e.  1.  §  1.  non  multo  al)  initio.    Similia  habentur 
ibid.  in  e.  27. 

'-'  Cf.  S.  Thomas,  Contea  gent.  1.  1.  e.  42.  n.  16. 
3  Ad  Donat.  cap.  4.     :\Iig>-e,  P.  L.  LXV,  365. 


Art.  1.    Deum  v>se  unum.  ;*,(;!> 

sivc  Deus.  Nempe  unitas  regiminis  efficacius  obtinetur  ano  piiueipe 
quam  multis;  mundi  autem  unitati  optimo  et  efficacissimo  modo 
provisum  esse  debet,  quia  in  primis  rerum  principiis  con  potcst 
admitti  ullus  defectus.  —  Bene  Abaelardus :  «Certuni  est,"  inquit, 
..omnia  tanto  malore  concordia  regi,  quanto  paucioribus  cura 
regiminis  eorum  commissa  est.  Nihil  autem  melius  aut  malori 
concordia  regi  quam  mundum  constat  universum.  Uni  igitur  re- 
vimini  subiectum  est.  Nihil  quippe,  ut  dictum  est,  maiori  con- 
cordia (inani  mundus  regitur;  nec  etiam  res  ea  quaelibet,  cui 
unus  tantum  praesidet  rector.  Nullo  itaque  modo  pluribus  rectoribus 
mundus  subiacet,  sed  uni  tantum.  Tanto  quippe  maior  in  omnibus 
custoditili'  concordia ,  quanto  maior  tenetur  identitas  ;  et  tanto 
amplius  a  concordia  receditur,  quanto  ab  unitate  magis  receditur. 
Ut  ergo  sunima  sit  concordia,  sunima  teneatur  identitas  ac  prae- 
cipua  conservetur  unita».  Nil  autem  cimi  aliquo  ita,  ut  seenni, 
idem  vel  unum  esse  potest;  nec  alii  ita  concordare,  ut  sibi,  quum 
a  se  ipso  nihil  dissimile  sit."  1 

b)  Onines  res  ad  unum  finem  ultimum  conditae  sunt.  Nani 
magna  esset  imperfectio  rerum,  si  frustra  essent  et  fine  carerent,  et 
magna  esset  confusio,  si  hic  finis  non  esset  unus.  Àtqui  finis  ultimus 
rerum  est  causa  earum  efficiens;  nani  non  est,  cur  res  totum  esse 
smini  referant  ad  aliud  tamquam  ad  finem  ultimum,  si  non  ab  ilio 
primitus  esse  receperunt.  Ergo  exsistit  unus  Conditor  rerum,  qui 
omnibus  dedit  esse  et  est  finis  omnium  ultimus,  i.  e.  unus  est  Deus  2. 

In  specie  hominem  ad  bonum  infinitum  ut  finem  tendere 
argumento  eudaemonologico  scimus.  Qui  finis  debet  esse  unicus, 
ne  hominis  operatio  inter  varios  fines  incerta  fluctuet.  Ergo  bonum 
infinitum  sive  Deus  est  unus. 

e)  Obligatio  ordinis  moralis  a  legislatore  absolutae  et  intìnitae 
auctoritatis  repetenda  est.  Hic  legislator  unus  est,  quia  ordo 
moralis,  qui  in  eius  essentia  fundatur  et  eius  voluntate  tìrmatur, 
unus  est.     Ergo  auctoritas  absoluta  sive  deitas  est  unica. 

d)  Deo  perfectissimum  quidque  est  tribuendum.  Quidqùid 
enini  rationem  perfectionis  habet,  ab  ipso  hanc  naturam  accepit; 
neque  autem  accipere  potuisset,  nisi  in  ipso,  tamquam  in  fonte, 
omnis  perfectio  concluderetur.  Itaque  Deo  perfectissimum  com- 
petit dominium.     Atqui  dominimi!  Dei  non  est  tale,  nisi  est  uni- 


1  Imrod.  theol.  1.  3.  e.  2.     Migxe,  P.  L.  CLXXYIII,  1088  in  fine. 
-  Suabez,  Metaph.  disp.  29.  sect.  3.  n.  26  sqq. 
Honiheim,  Theodicaea.  24 


370  Gap.  12.   De  imitate  Dei. 

versalissimum  et  ad  omnia,  quae  sunt  praeter  Deum,  extenditur. 
Atqui  is,  qui  est  dominus  omnium,  quae  sunt  praeter  ipsum,  est 
unus.     Ergo  Deus  est  unus. 

602.  Arg.  6.  (Ex  intellectu,  voluntate  et  potentia  Dei.)  a)  Si 
duo  sunt  dii,  alter  alterius  decreta  libera  et  Consilia  secretissima 
cognoscere  debet,  quia  hoc  infinitas  scientiae  Deo  propriae  exigit. 
Atqui  primo  non  apparet ,  quomodo  eiusmodi  cognitio  de  altero 
deo  possibilis  sit,  quum  neuter  deus  alterum  ullo  modo  contineat  ; 
deinde  ad  perfectionem  Dei  spectat,  ut  decreta  sua  ornili  enti, 
quod  est  praeter  ipsum,  celare  possit.  Ergo  non  duo  nec  plures. 
sed  unus  est  Deus. 

b)  Si  duo  sunt  dii,  alter  alterum  amare  debet,  quum  stimma  e 
sit  imperfectionis  non  amare  bonum  infini tum.  Sic  autem  voluntas 
Dei  fit  dependens  a  bono  piane  externo,  quum  bonum  aliquod 
suum  extra  quaerat.     Ergo  non  plures,  sed  unus  est  Deus. 

e)  Si  plures  sunt  dii,  nisi  communi  Consilio,  ad  extra  agere 
non  possunt,  quia  discordia  esset  summum  eorum  malum.  Sed 
tunc  unus  deus  ab  aliis  penderet.  Insuper  non  apparet,  quomodo 
illi  dii,  quorum  unusquisque  tantum  a  se  et  tantum  ad  se  est, 
inter  se  consiliando  colloqui  possint. 

603.  Arg.  7.  (Ex  omnium  gentium  persuasione.)  Gentes  etiam 
polytheae  unum  supremum  supra  ceteros  agnoscunt  deum.  Ex 
quo  apparet  homines  naturaliter  ad  unum  Deum  supra  omnia 
colendum  deduci.  —  Huc  etiam  pertinet,  quod  gentes,  ut  scriptis 
eorum  et  relatione  Tertulliani  (in  libro  praesertim  De  testimonio 
animae  naturaliter  christianae)  aliorumque  scriptorum  constat, 
saepissime  Iovis,  Iunonis  reliquique  Olympi  obliti  simpliciter  Deum 
appellant  et  praecipue  in  periculis  subitis  invocant.  Huic  naturae 
sensui  stare  debemus,  quum  nulla  eius  alia  causa  praeter  ipsius 
veritatis  lucem  possit  assi  guari. 

OBIECTIOXES. 

604.  Obi.  1.  (Contra  arg.  la  sub  forma  tertia.)  Non  valet  baec  argu- 
mentatio:  „Deo  vi  essentiae  convenit  personalitas  ;  atqui  essentia,  quae  neces- 
sitate  intrinseca  est  baec  persona,  non  potest  esse  in  alia  persona  ;  ergo  in  Deo 
necessario  est  una  persona."  Igitur  a  pari  non  valet  simile  argumentum,  quod 
prò  imitate  divinae  naturae  supra  allatum  est. 

Resp.  Neg.  Par.  et  in  syllogismo ,  quem  obiciens  proponit ,  Neg.  Min. 
Nempe  id,  quod  alieni  essentiae  necessitate  intrinseca  convenit,  numquam  ab  ea 
separatili-.  Atqui  si  duae  naturae  singulares  eandem  babent  essentiam ,  baec 
essentia,   ut  realiter  in  uno  individuo  exsistit,   prorsus  separata  est  a  singula- 


Art.  1.   Deum  esse  unum.  :; ,  1 

ritate  alterius  individui,  quemadmodum  iji-a  illa  individua  secundum  rem  piane 
divisa  smit  neque  unitatem  babent,  nisi  in  mente  a  c-ondicionibus  individnantibue 
abstrabente,  Ergo,  ai  duae  naturai'  singulares  eandem  banani  easentiara,  aingu- 
laritas  istarum  natnrarum  asaentiae  nnmqnam  convenii  necessitate  intrinseca. 
Alitar  vero  acoidit  in  paraonis  divinis.  Nani  personae  Bummae  Trinitatis,  etsi 
sunt  raaliter  distinotae,  non  sunt  tamen  ab  invieem  Beparatae,  se<l  peri 
circumincessione  intime  coniunotae.  Et  proptarea  easentia  divina,  ut  eai  in 
Patre,  non  est  separata  a  persona  Filli,  sei!  eadem  easentia,  ut  realiter  exsistit, 
cum  tribus  personis  inseparabiliter  identificatur  '. 

Breviter:  Disparitae  in  co  est,  quod  eadem  easentia,  ut  realiter  exsistit.  non 
potest  esse  re  idem  cimi  pluribus  naturis  singularibus:  potest  autem  esse  idem 
cimi  tribus  personis.  Propterea  natura  divina  potest  necessario  esse  et  Pater  et 
Filins  et  Spiritus  sanctus,  non  potest  autem  necessario  esse  bic  deus  et  aline  deus. 

Obi.  2.  (Centra  arg.  la  sub  forma  quarta.)  Ex  eo,  quod  omnis  forma 
az  se  est  una,  non  impeditur  pluralitas  personarum  divinarum.  Ergo  a  pari 
non  impeditili'  pluralitas  natnrarum  divinarum  sive  deorum. 

Resp.  Neg.  Par.  Nani  pluralitas  personarum  non  tollit  unitatem  formae 
~i\ ,  essentiae  divinae,  quum  eadem  essentia,  ut  ex  parte  rei  exsistit,  sit  Pater 
et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  ;  immo  pluralitas  personarum  ex  hac  una  essentia 
necessario  sequitur.  Contra  pluralitas  deorum  realem  unitatem  essentiae  divinae 
•destrueret  eamque  non  relinqueret ,  nisi  in  consideratone  mentis  universale* 
conceptus  forni antis. 

Obi.  3.  (Contra  arg.  2.)  Non  valet  liaec  argumentatio :  „Si  in  Deo  essent 
plures  personae,  in  unaquaque  earum  distingueretur  communis  ratio  personae 
et  id,  quo  liaec  communis  ratio  ad  determinatali!  personam ,  velut  Patrem, 
restringitur  ;  atqui  sic  in  Deo  haberetur  compositio  v.  gr.  ex  personalitate  in 
communi  et  Paternitate;  ergo  in  Deo  non  sunt  plures  personae."  Igitur  a  pari 
non  valet  simile  argumentum  prò  imitate  divinae  naturae  supra  adhibitum. 

Resp.  Neg.  Parit.  et  in  syllogismo  obicientis  Neg.  Min.  Nani  compositio 
non  est ,  nisi  inter  ea .  quae  ab  invicem  aliquo  modo  separali  possunt.  Atqui 
omnia,  quae  sunt  in  SS.  Trinitate,  propter  mirabilem  personarum  circuminces- 
sionem  inseparabiliter  inter  se  nexa  sunt.  Ergo  nullus  compositionis  est  locus.  — 
Contra  si  plures  essent  dii,  alius  ab  alio  separatus  esset;  et  singuli  dii  com- 
ponerentur  ex  essentia  omnibus  communi  et  singularitate  propria  2. 

Obi.  4.  (Contra  arg.  3 a.)  Non  valet  haec  argumentatio:  .Si  essent 
plures  personae  divinae,  uni  personae  aliquid  conveniret,  quod  non  alteri  ;  atqui 
sic  singulae  personae  non  baberent  totani  perfectionem  in  ordine  entis;  ergo 
non  sunt  plures  personae  divinae."  Igitur  a  pari  non  valet  simile  argunientum 
prò  unitate  Dei  supra  positum. 

Resp.  Neg.  Parit.  Nempe  unaquaeque  persona  totani  perfectionem  in 
ordine  entis  et  totani  perfectionem  Trinitatis  continet .    quia  essentiam  divinar» 


1  Haec  et  sequentes  obiectiones  non  fiunt .  ut  de  mysterio  Trinitatis  dis- 
putemus  (id  enim  theologorum  est),  sed  ut  ostendamus  argomenta  aliata  nihil 
continere  buie  mysterio  repugnans. 

-  Utrum  persona  de  Patre,  Filio  et  Spirita  Saneto  dicatur  univoce  an  ana- 
loghe, est  quaestio  tbeologica.  qnam  bic  non  tangimus.  Qiaa  de  re  legi  potest 
Svakez,  De  myst.  Trin.  1.  1.  e.  3.    S.  Thomas.  Santina  theol.  p.  1.  q.  30.  a.  4. 

24* 


372  CaP-  12.   De  unitate  Dei. 

continet,  quae  cimi  singulis  personis  siue  perfectionis  suae  incremento  identifi- 
catili-. Contra  si  plures  essent  dii,  alter  ab  altero  esset  independens  et  alter 
alterimi  vel  alterius  perfectionem  nulla  ratione  i.  e.  neque  formaliter  neque 
eminenter  neque  reductive  contineret.  Itaque  ad  syllogismum  obicientis  in 
forma  respondetur:  Dist.  Mai.  si  plures  essent  personae  divinae,  uni  personae 
aliquid  conveniret  per  modum  constituentis ,  quod  alteri  conveniret  reductive- 
tantum,  quatenus  habet  eandem  cum  priore  persona  essentiam  divinam,  Conc, 
uni  personae  aliquid  conveniret,  quod  alteri  nullo  modo  conveniret,  Neg.  Contra- 
dist.  Min.  Neg.  Conseqs. 

Obi.  5.  Id,  quod  pluribus  realiter  distinctis  inest,  non  est  realiter  unum. 
Atqui  natura  divina  tribus  personis  inest  realiter  distinctis.  Ergo  natura  divina 
non  est  una,  sed  plures  sunt  dii. 

Resp.  Id ,  quod  pluribus  inest  per  identitatem  mere  logicam ,  ita  ut  in 
illis  pluribus  realiter  multiplicetur  et  unitatem  non  habeat,  nisi  ex  mente  a 
differentiis  prescindente,  non  est  realiter  unum,  Conc,  id,  quod  pluribus  inest 
per  identitatem  realem,  quin  in  eis  multiplicetur,  non  est  realiter  unum,  Neg. 
Contradist.  Min.  Neg.  Consqs. 

Obi.  6.  Ens  infinite  beatum  non  potest  esse  solitarium.  Atqui  Deus,  si 
est  unus,  est  solitarius.     Ergo  plures  sunt  dii. 

Resp.  Ens  infinitum  non  est  solitarium ,  quatenus  hoc  ens  debet  habere 
aliquid,  quo  fruatur  et  beetur,  Conc,  non  est  solitarium,  ita  ut  obiectum,  quo 
fruitur,  debeat  esse  realiter  distinctum  ab  ipso,  Neg.  Contrad.  Min.  Neg.  Consqs. 
Nimirum  Deus  se  ipso  et  contemplatone  sui  beatus  est. 

ARTICULUS  II. 

DE    DUALISMO. 

TllCsis  XXIV.  Hypothesis  dualismi,  quae  duo  statuii 
esse  prima  rerum  principia,  alterum  honorum,  alterum  malorum, 
omniuo  improbanda  est. 

605.  Stat.  Quaest.  Ut  malorum,  quae  sunt  in  mundo,  originem 
explicarent,  quidam  ponebant  esse  aliquod  ens  summe  malum, 
quod  est  principium  primum  omnium  malorum.  Secundum  hos 
igitur  duo  sunt  entia  a  se,  eaque  inter  se  contraria,  alterum 
summe  bonum,  alterum  summe  malum:  ens  summe  bonum  est 
principium  primum  omnium  bonorum,  quae  in  mundo  cernimus; 
ens  summe  malum  eodem  modo  est  principium  malorum.  Huius 
erroris  initia  in  dualismo  Persarum  occurrunt,  unde  in  omnes  fere 
gnosticorum  sectas  dimanavit.  Potissimum  autem  a  manichaeorum 
secta  iste  dualismus  sive  ditheismus  excultus  est  et  propagatus, 
et  ipso  adhuc  medio  aevo,  praesertim  in  Gallia  meridionali,  late 
grassabatur. 

606.  Probatur.  Illa  doctrina  omnino  reicienda  est,  quae  a)  falso 
nititur   supposito,   b)  inepta   est   ad   finem,    ad   quem   assumitur, 


Art.  •_'.   De  dualismo.  ;;7:, 

nempe  ad  malorum  originem  explicandam,  ei  e)  in  se  perabsurda 
est.     At(|ui  talis  est  hypothesis  dualismi. 

Proli.  Min.  l.p.  Dualismus  nititur  falso  supposito.  Videlicel 
Bupponit  malum  habere  eausam  per  se,  quum  malum  non  sit  quid 
positivum,  sed  privatio,  et  propterea  non  possit  habere  nisi  eausam 
per  accidens. 

Argumentum,  quo  dualistae  utuntur,  sic  proponi  potest:  „Debet 
esse  causa  prima  malorum.  Atqui  haec  causa  non  potest  esse 
ens  infinite  bonum.  Ergo  praeter  ens  infinite  bonum  esse  debet 
primum  malorum  principimi!,  quod  erit  ens  summe  malum/  Ad 
quod  argumentum  sic  respondeo:  Debet  esse  causa  prima  malorum 
Dist.  Mai.,  causa  per  se,  Neg.,  causa  per  accidens,  Subd.,  in  malis 
pliysicis,  Conc,  in  malis  moralibus,  iterimi  Dist.,  supra  voluntatem 
creatam,  quae  peccat,  debet  esse  causa  prima,  quae  actum  peccati 
physicum  causat  et  malitiam  permittit,  Conc,  quae  etiam  malitiam 
peccati  ullo  modo  causat.  Neg.  Contrad.  Min.  Neg.  Consqs. 
Nimirum  Deus  infinite  bonus  potest  mala  physica  per  accidens 
causare  et  mala  moralia  permittere  et  boc  ad  originem  malorum 
explicandam  satis  est.     Cf.  e.  7.  a.  2. 

Prob.  Min.  2.  p.  Hypothesis  dualistarum  originem  malorum 
non  valet  explicare.  Nam  illa  principia  prò  natura  sua  sibi 
absolute  opponerentur  et  ideo  alterum  alterius  efficaciam  prorsus 
ligaret,  ut  nullum  bonum  vel  malum  in  mundo  fieri  posset.  Quod 
si  fingis  ea  foedere  inito  aliquid  sibi  mutuo  concessisse,  bonum 
principium  mala  permittere  potest;  ideoque  inutiliter  principium 
malum  adhibetur  ad  originem  mali  explicandam.  Praeterea  fieri 
non  potest,  ut  enfia  essentialiter  et  absoluta  necessitate  sibi  con- 
traria foedus  ineant. 

Prob.  Min.  3.  p.  Dualismi  doctrina  in  se  absurda  est.  Nam 
a)  contradicit  iis  omnibus,  quibus  evidenter  demonstravimus  ens 
a  se  esse  unicum;  item  iis,  quibus  ostendimus  ens  a  se  debere 
esse  infinite  perfectum  neque  posse  esse  malum. 

b)  Ens  infinite  et  summe  malum  est  fictio  absurda.  Siquidem 
malum  non  potest  esse  nisi  in  subiecto  bono  ;  ubi  autem  est  sub- 
ieetum  bonum,  ibi  non  est  malum  purum  et  infinitum. 

e)  Dualismus  contradicit  celeberrimo  illi  principio,  quod  con- 
traria, ut  sunt  bonum  et  malum,  ultimatila  ad  communem  eausam 
sunt  reducenda,  Apposite  S.  Thomas:  „Qui  posuerunt  duo  prima 
principia,  unum  bonum  et  alterum  malum.  .  .  .  nesciverunt  reducere 
causas  particulares  contrarias  in  eausam  universalem  communem. 


374  Gap.  12.   De  imitate  Dei. 

Et  ideo  usque  ad  prima  principia  contrarietatem  in  causis  esse 
iudicaverunt.  Sed,  quum  omnia  contraria  conveniant  in  uno  com- 
muni, necesse  est  in  eis  supra  causas  contrarias  proprias  inveniri 
imam  causam  communem.  .  .  .  Supra  omnia,  quae  quocumque 
modo  sunt,  invenitur  unum  primum  principium  essendi."  *  Et 
iterum:  ..Contraria  conveniunt  in  genere  uno  et  etiam  conveniunt 
in  ratione  essendi.  Et  ideo,  licet  habeant  causas  particularea 
contrarias,  tamen  oportet  devenire  ad  imam  primam  causam 
communem."  2 

607.  Scholion.   Hic  commemorandus  esse  videtur  error  quorundam 

philosophorum,  qui,  ut  unitatem  Dei  cum  distinctione  et  diversitate  rerum 
visibilium  componerent ,  praeter  Deum  ponebant  materiam  vel  secunda 
quaedam  agentia ,  ut  aeones  gnosticorum ,  quibus  originem  distinctionis 
rerum  ascribebant.  Tamen  eorum  hypothesis  est  omnino  gratuita.  Nana 
distinctio  rerum  bene  explicatur  ex  intentione  solius  Dei.  Ximirum 
Deo ,  quamvis  in  se  sit  unus  et  simplicissimus ,  multae  et  diversae 
res  plus  minusve  sub  hac  vel  illa  ratione  similes  esse  possunt  ;  sicut 
generatim  eidem  rei  multae  aliae ,  quae  inter  se  sunt  distinctae  et  di- 
versae ,  sub  alia  et  alia  ratione  similes  esse  possunt.  Iam  vero  Deus 
essentiam  suam  perfecte  cognoscit  ;  unde  cognoscit  eam  secundum  omnem 
modum,  quo  cognoscibilis  est,  i.  e.  cognoscit  eam  non  solum,  secundum 
quod  in  se  est,  sed  etiam  secundum  quod  aliae  res  ei  similes  esse  pos- 
sunt sive  secundum  quod  est  esemplar-  aliarum  rerum  sive  secundum 
quod  est  participabilis  a  creaturis.  Ergo  Deus  in  sua  essentia  cognoscit 
omnes  res  possibiles,  quae  perfectionem  divinam  secundum  aliquam  simili- 
tudinem  participant.  Possibilia  autem,  quae  Deus  cognoscit,  prò  liber- 
iate sua  etiam  condere  potest.  Et  revera  Deus  hunc  mundum  libertatis 
suae  Consilio  condidit  eumque  multis  et  diversis  naturis  distinxit.  Et 
sic  iam  patet  rerum  distinctionem  ex  intentione  Dei  suftìcientissime  ex- 
plicari  neque  ad  alia  principia  esse  confugiendum.  Immo  conveniens 
esse  intelligimus ,  ut  Deus ,  si  creat ,  non  unam  tantum ,  sed  diversas 
naturas  condat.  Producit  enim  res  propter  suam  bonitatem  communi- 
candam  creaturis  et  per  eas  repraesentandam.  Et  ideo,  quia  per  unam 
creaturam  minus  sufficienter  repraesentatur,  multas  creaturas  et  diversas 
producit,  ut,  quod  deest  uni  ad  divinam  bonitatem  repraesentandam,  ex 
alia  suppleatur.  —  Neque  tantum  gratuita,  sed  etiam  falsa  est  illa  de 
principio  distinctionis  rerum  hypothesis.  Xam  illa  principia  distinctionis 
rerum  aut  sunt  a  Deo  aut  sunt  a  se.  Si  sunt  a  Deo,  in  suo  esse  et 
agere  a  Dei  conservatione  et  concursu  pendent  et  distinctio  rerum  primo 
loco  non  ipsis ,    sed   soli  Deo   eiusque  intentioni  tribuenda  est ,   id  quod 


1  Somma  theol.  p.  1.  q.  49.  a.  3.  -  Ibid.  ad  1. 


Art.  2.  De  dualismo.  375 

nostra  assertio.  Si  ponuntur  esse  a  se,  uypothesis  refutatur  iis 
omnibus,  quibus  infinitatem  el  unitatem  entis  a  Be  demonstravimus  *. 

t'unti;!  hanc  de  distinctione  rerum  doctrinam  moveri  sole!  naec 
difficultas:  „Ununi  semper  natum  est  unum  facere.  Sed  Deus  esi  maxime 
unus.  Ergo  non  producit,  uisi  unum  effectum."  Ad  eam  optime  respondet 
S.  Thomas:  „Agens  per  naturam  agit  per  formam,  per  quara  est,  quae 
unius  tantum  est  una.  Et  ideo  non  agit  nisi  unum.  Agens  autem  volun- 
tarium,  (piale  est  Deus,  agit  per  formam  intellectam.  Quum  igitur  Deum 
multa  intelligere  non  repugnet  unitati  et  sìmplicitati  ipsius,  relinquitur, 
quod,  licei  sit  unus,  possit  multa  tacere.-  - 

OBIECTIONES. 

608.  Obi.  1.     Si    unum    contrariorum    est   in  rerum  natura,   et  reliquum. 

Sed  summum  bonum  est  in  rerum  natura.  Ergo  etiam  exsistit  summum  malum 
ti  contrarium. 

Resp.  Trans.  Mai.  Cono.  Min.  Nego  Consqs.  eiusque  suppositum.  Sum- 
mum enim  bonum  non  habet  contrarium.  Contraria  enim  babent  commune 
subiectuna,  quod  est  per  se  in  potentia  ad  utrumque  contrarium.  Iam  vero 
summum  bonum  non  recipitur  in  potentia  subiecti  praevia,  sed  est  actus  puris- 
simus  sine  ulla  potentialitatia  admixtione  ;  ergo  nihil  concipi  potest  ei  esse 
contrarium.  —  Idem  fere  S.  Thomas  ad  eandem  obiectionem  respondet:  „Pri- 
vatio  et  habitus  nata  sunt  fieri  circa  idem.  Subiectum  autem  privationis  est 
ens  in  potentia.  Unde,  quum  malum  sit  privatio  boni,  illi  bono  opponitur,  cui 
adiungitur  potentia,  non  autem  suramo  bono,  quod  est  actus  purus."  3 

Obi.  2.  Minus  et  magis  dicuntur  per  accessum  ad  aliquod  summum. 
Atqui  in  rebus  invenitur  malum  et  peius.  Ergo  exsistit  aliquod  summum  malum, 
quo  nihil  est  peius. 

Resp.  Dist.  Mai.  Magis  et  minus  dicuntur  per  accessum  ad  summum, 
si  agitur  de  perfectione  sive  realitate,  quae  habet  causam  per  se  et  ideo  a 
somma  realitate  tamquam  a  principio  primo  pendet ,  Conc. ,  si  agitur  de  malo 
sive  de  privatione,  quae  non  habet  nisi  causam  per  accidens.  Neg.  Contrae!. 
Min.  Neg.  Consqs.  —  Malum  et  peius  non  dicuntur  per  accessum  ad  aliquod 
summe  malum ,  quasi  hoc  sit  eorum  primum  principium ,  sed  potius  dicuntur 
per  recessum  a  summo  bono,  quod  malum  permittit  vel  per  accidens  causat. 
,Unumquodque ,  inquit  S.  Thomas,  intenditur  secundum  propriam  rationem. 
Sicut  autem  forma  est  perfectio  quaedam ,  ita  privatio  est  quaedam  remotio. 
Unde  omnis  forma  et  perfectio  et  bonum  per  accessum  ad  terminimi  perfectum 
attenditur,  privatio  autem  et  malum  per  recessum  a  termino.  Unde  non  dicitur 
malum  et  peius  per  accessum  ad  summum  malum,  sicut  dicitur  bonum  et  melius 
per  accessum  ad  summum  bonum."  * 

Obi.  8.  Onme,  quod  est  per  participationem ,  reducitur  ad  illud ,  quod 
ìsI  per  essentiam.  Sed  res,  quae  sunt  malae  apud  nos,  non  sunt  malae  per 
essentiam,  sed  per  participationem.  Ergo  supra  has  res  exsistit  aliquod  malum 
per  essentiam,  quod  est  summum  malum  et  causa  omnis  mali. 

1  Cf.  S.  Thomas,   Somma  theol.  p.  1.  q.  47.  a.  1.  -  Ibid.  ad  1. 

3  Ibid.  ad  2.  *  Ibid.  ad  3. 


376         Gap.  12.   De  imitate  Dei.     Art.  3.   Deum  esse  maxime  unum. 

Resp.  rNullum  ens",  ait  S.  Thomas,  rdicitur  malum  per  participationem, 
sed  per  privationem  participationis.  Unde  non  oportet  fieri  reductionem  ad 
aliquid,  quod  sit  per  essentiam  malum."  ' 

Obi.  4.  Omne ,  quod  est  per  accidens ,  reducitur  ad  illud ,  quod  est  per 
se.  Sed  bonum  est  causa  mali  per  accidens.  Ergo  oportet  ponere  aliquod  sum- 
muni  malum,  quod  sit  causa  malorum  per  se. 

Resp.  Malum  non  potest  habere  causam,  nisi  per  accidens.  Unde  im- 
possibile est  fieri  reductionem  ad  aliquid,  quod  sit  per  se  causa  mali  -.  Itaque 
ad  obiectionem  in  forma  respondeo  :  Dist.  Mai.  Ens  reale,  quod  babet  causam 
per  accidens,  ultimatim  reducitur  ad  causam  perse,  Conc.  ;  malum,  quod  babet 
causam  per  accidens,  ultimatim  reducitur  ad  causam  per  se,  Neg,  Suppos.  (sup- 
poniti^ enim  malum  esse  aliquam  realitatem,  quae  causam  per  se  habere  possit). 

Obi.  5.  Malum  effectus  reducitur  ad  malum  causae,  quia  effectus  de- 
ficiens  est  a  causa  deficiente.  Porro  malum  causae  reducitur  ad  malum  causae 
superioris  e.  i.  p.  Sed  ita  non  possumus  procedere  in  infinitum.  Ergo  de- 
venitur  ad  malum  alicuius  causae  supremae  i.  e.  ad  principium  summe  malum. 

Resp.  Dist.  antec.  Malum  effectus  reducitur  ad  malum  causae  in  causis 
necessariis,  Omitto;  in  causis  liberis,  Neg.  A  gens  enim  liberum,  quin  sit  natura 
sua  malum ,  malum  permittere  rei  per  accidens  causare  potest  [n.  423].  Et 
propterea  is ,  qui  originem  mali  inquirit ,  numquam  pervenit  ad  ens  summe 
malum ,  sed  ad  Deum  summe  bonum ,  a  cuius  libertate  et  providentia  omnia 
gubernantur. 

Alias  obiectiones  solvimus ,  quando  contra  Baylium  nobis  erat  disputatio. 

ARTICULUS  III. 

DEUM  ESSE  MAXIME  UNUM. 

609.  Assertio  1.  Deus  est  maxime  uuus  formaliter.  Nam 
quantum  ad  partes  constitutivas  est  simplicissimus ,  quantum  ad  partes 
subiectivas  necessario  unicus.  —  Neque  solum  tota  divinitas  multiplicari 
aut  ad  extra  communicari  non  potest,  sed  ne  ullum  quidem  attributum 
propter  omnimodam  analogiam ,  quae  est  inter  Deum  et  creaturas.  — 
Praeterea  Deus  ad  extra  nullam  habet  relatìonem  realem,  et  sic  ad  extra 
nullo  modo  compositus  est.  In  specie  Deus  non  habet  causam  extra  se. 
a  qua  pendeat ,  vel  finem ,  ad  quem  tendat  :  sed  ipse  sibi  est  ratio  suf- 
ficiens  et  finis. 

Assertio  2.  Deus  est  maxime  unus  causaliter,  quia  est 
principium  universalissimum  omnis  imitatis.  Neque  enim  a)  ordo  meta- 
physicus  sub  eodem  conceptu  entis  unus  est  et  innmneris  nexibus  con- 
iunctus,  nisi  quia  in  uno  Deo  fundatur.  —  b)  Omnis  unitas  generica  et 
specifica  rerum  a  Deo  derivatur,  quem  omnia  imitantur  alia  sub  alia 
ratione  modo  plus  minusve  simili  aut  dissimili.  —  e)  Omnes  rerum  mun- 
danarum  relationes  secundum  tempus  et  spatium,  secundum  aequalitatem 
et  similitudinem.  secundum  activitatem  et  passivitatem  ex  Deo  sunt,  qui, 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  47.  a,  1.  ad  4.  1  flnd.  ad  5. 


Cap.  13.  Do  atheismo  generatini  <■!  de  materialismo.     Prologus.      :\~~ 

<|iumi  sit  unum  omnium  fiindamentum,  omnia  ad  omnia  retulit,  ordinavit, 
univit.  —  ili  Maxime  etiam  nido  teleologicus,  quem  in  mundo  admiramur, 
Dei  causalitati  ei  dispositioni  debetur.  —  e)  Deniqne  immediate  in  ipao 
Deo  plenam   Buam   unitatem   hic   mundus   habet.    Exeellentissima   enim 

ninnili  unita-  in  eo  cernitur.  quia  ab  uno  Deo  Creatore  producitur,  ab 
uno  Deo  gubernatore  movetur,  unum  Deum  summe  imitabflem  manifestat, 
ad  unum  Deum  finem  ultimum  tendit. 

Asserito  .7.  Creatura  a  sunima  Dei  imitate  multipliciter 
deficit.  Est  enim  metaphysice  et  physice  composita,  est  in  eadem  specie 
multiplicabilis  per  innumera  individua  '.  est  modis  innumeris  relativa  tum 
ad  alias   creaturas  tum   maxime  ad  Deum  Creatorem   et  finem  ultimum. 

Asse rt io  4.  Creatura  intellectualis  Dei  unitatem  prae  re- 
liquis  illlitatur.  Excellit  enim  simplicitate,  quia  non  eomponitur  partibus 
quantitativis.  Praeterea  ad  ipsam  reliquae  creaturae  tamquam  ad  finem 
secundarium  ordinantur.  et  ita  ipsa  est  prò  iis  principium  cuiusdam  unitatis. 


CAPUT  XIII. 
DE  ATHEISMO  GENERATIM  ET  DE  MATERIALISMO. 


PROLOGUS. 

610.  Iis .  quae  hucusque  tradidimus .  disputationem  de  esse 
divino  [cf.  prooem.  §  3.]  absolvimus  et  monotheismi  dogma  pluri- 
mis  et  evidentissimis  argumentis  abunde  demonstravimus.  Iam 
non  potest  esse  nobis  difficile  errores  ventati  stabilitae  contrarios 
gravissimo  rationum  pondere  profligare.  Id  igitur  hoc  et  sequenti 
capite,  quae  appendicis  instar  tractatui  de  esse  divino  adduntur. 
efficiemus.  Veruni  antequam  id  praestemus,  nomina  quaedam 
veniunt  explicanda. 

Theistae  sunt,  qui  credunt  exsistere  deum  sive  ens  supremum 
et  supramundanum .  cuius  providentia  mundus  hominumque  fata 
gubernantur.  Theistae  sunt  monotheistae2  vel  poi 'i/th  rista  e  (gentiles, 
pagani),  prout  in  ordine  supremo  et  divino  unum  vel  plura  entia 
esse  censent.  i.  e.  prout  unum  vel  plures   deos  colimt;    accedunt 

1  S.  Thomas  eenset  spiritila  puros  non  posse  esse  nisi  unum  in  singulis 
speciebus.  Multi  autem  auctores  in  hac  opinione  a  S.  Doetore  recedunt .  et 
quidem,  ut  nobis  videtur,  optimo  suo  iure. 

2  Monotheistae  communiter .  si  nulla  timenda  est  ambiguità.? .  simpliciter 
theistae  appellantur. 


37 R  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

dualistae  sive  dithelstae,  qui  omnia,  quae  sunt  et  fiunt,  ex  duobus 
diis,  altero  bono  et  altero  malo,  derivant.  Monotheistae  alii  sunt 
naturalistae  sive  deistae,  alii  supernaturalistae.  Deistae  non  ad- 
mittunt  nisi  religionem  naturalem  ;  revelatio ,  inquiunt ,  esse  non  ' 
potest,  nisi  quae  ea  tradit,  quae  homo  etiam  sola  ratione  in  venire 
potuisset 1.  Supernaturalistae  Deum  revelatione  supematurali  multa 
docuisse  et  praecepisse  confitentur ,  quae  principiis  naturalibus 
minime  continentur.  Inter  supernaturalistas  ponuntur  Christian^ 
Iudaei,  Mahummetani.  —  Polytheismi  innumerae  sunt  formae,  quae 
ab  aliis  auctoribus  aliter  per  genera  quaedam  sive  classes  et  ordines 
disponuntur.  Forsan  bene  distinguimus  Feticismum,  Daemonismum 
et  Polytheismum  stricte  dietimi.  Feticistae 2  in  rebus  quibusdam 
sensibilibus,  ut  lapide  vel  arbore,  aliquos  deos  quasi  incorporatos 
esse  credunt  et  eos  una  cum  istis  rebus  colunt.  Daemonistae 
deos,  tamquam  spiritus,  a  rebus  materialibus  magia  separant, 
quin  tamen  ingentem  quandam  entis  divini  a  rebus  mundanis 
distantiam  dare  agnoscant:  immo  saepe  animas  defunctorum, 
praesertim  regimi  praeclarissimorum,  tamquam  deos  colunt.  Poly- 
theisnius  stricte  dictus,  qualis  erat  praecipue  apud  Graecos  et 
Romanos,  supremam  et  quasi  infinitam  deorum  supra  mundum  et 
homines  excellentiam  expresse  profitetur  et  summis  laudibus  extollit. 
Ceterum  in  omnibus  gentilium  religionibus  feticismus,  daemonismus 
et  polytheismus  iuncta  inveniuntur  et  denominalo  fit  ab  eo  ele- 
mento, quod  in  religione  praedominari  videtur. 
611.  Atheismus  est  doctrina  theismo  opposita,  quae  Deum  esse 
negat.  Atheismus  igitur  omnium  rerum  originerà  non  ex  principio 
divino  et  a  rebus  mundanis  substantialiter  distincto,  sed  ex  ipsa 
substantia  rerum  explicare  conatur.  Xegat  igitur  substantiale 
discrimen  inter  substantiam  mundi  et  eius  primum  principium  et 
utriusque  identitatem  defendit:  quare  atheismus  ab  asseclis  suis 
mine  temporis  euphemistice  appellari  solet  monismus  (cosmo- 
logicus).  Cum  hoc  monismo  cosmologico  coniungi  solet  anthro- 
pologicus,  qui  substantiale  discrimen  inter  ammani  et  corpus  in 
homine  negat. 


1  Saepe  legitur  deistas  negare  conservationem ,  concursum ,  providentiam 
et  omnem  revelationem.  At  Cherbury,  Toland,  Shaftesbury  et  alii,  qui  inter 
deistas  numerantur,  haec  omnia  non  negaverunt. 

2  Nomen  derivatur  a  lingua  lusitana.  Nempe  feitico  (i.  e.  amuletum) 
Lusitani  appellabant  res,  quas,  tamquam  diis  plenas,  colebant  Nigritae  ad 
Senegal  flumen.     Feitico  derivatur  a  voce  latina  nfactitius''. 


L8.    Prologns.  :!7!> 

612.  Monismus  alius  est  materialisticus ,  alius  pantheisticus, 
Materialismua  materìam  eiusque  energiam  docet  esse  primum  prin- 
cipium  rerum:  in  mundo  non  esso  nÌ3Ì  substantias  materiales  eum 
viribua  Buia  physicÌ8  et  chimicis  et  mundum  doti  regi  nisi  legibna 
necessariia  ei  mechanìcis.  Pantheismus  ex  una  substantia  im- 
materiali tt  suprasensibili ,  quae  legibus  idealibua  subeat,  omnia 
evolutione  et  emanatione  orta  esse  contendi!;  haec  una  substantia 
per  abuaum  vocis  Deus  appellari  solet.  Inter  materialismum  et 
pantheismum  mediua  est  monismus  hylozoisticus ,  qui  materìam 
vivam  et  intellectivam  principium  rerum  esse  ponit;  fingit  igitur 
materia  ni  aliquam,  quae  simul  materialis  est  et  spiritualis  et  quao 
legibus  tum  mechanìcis  timi  idealibus  regitur.  — •  Monismus  non 
raro  eomponitur  cum  tlieismo.  Interdum  enim  fingunt  ex  principio 
materiali  vel  liylozoistico  vel  spirituali  non  solum  hunc  mundum, 
sed  etiam  deos  ortos  esse,  qui  mundo  praesunt  eumque  regunt. 
Velut  ipse  Epicurus  deos  suprahumanos  esse  tradit,  quamvis  eos 
a  mundi  gubernio  ita  excludat.  ut  eius  theismus  atheismo  aequi- 
valeat.  Pantheistae  interdum  dicunt  Deum  ex  alia  parte  sua 
mundum  constituere,  ex  alia  parte  ab  eo  separali  et  eum  in- 
comparabiliter  excellere.  Itaque  atlieismus  semper  est  monismus, 
non  viceversa.  Monismus  vero  modernus  solet  esse  atheismus. 
Pantheistae  quidem  atheismi  accusationem  tamquam  calumniam  a 
se  reiciunt:  sed  frustra,  quum  atlieus  sit,  quicumque  negat  ex- 
sistere  ens  supramundanum  et  a  mundo  discretum ,  a  cuius  pro- 
videntia  liomines  pendent. 

Nota.  Est  etiam  pantheismus  quidam  partialis.  Aliqui  enim 
docent  Deum  non  esse  totani  substantiam  rerum  niundanarum,  sed 
aliquam  earum  partem  essentialem  ;  velut  eum  esse  materiam  rerum 
aut  animam  mundi. 

613.  Monotheismus ,  qui  mundum  creatione  a  Deo  ortuni  esse 
dicit,  a  monistis  interdum  dualismus  appellatili'.  Sed  hoc  nonien 
prorsus  ineptum  est.  Xeque  enim  duo  prima  principia,  Deum 
et  substantias  mundanas,  ponimus,  sed  unum,  quum  mundus  et 
materia  eius  a  Deo  sint  creata.  Contra  solus  monotheismus,  si 
proprie  loqui  volumus,  monismus  est  cosmologicus,  qui  principium 
primum  et  adaequatum  rerum  ponit  esse  necessario  unicum  et 
simplicissimum 1.    Materialismus  autem  secundum  rei  veritatem  est 


1  Interdum  monisnmm  in  eo  reponunt ,    ut  rerum   solas  causas  efficiente^ 
vel  materiale*;  quaerat,    dualismum   in   eo,   ut   causas   et   efficientes  et  finales. 


330  Gap.  13.   De  atheismo  generatira  et  de  materialismo. 

multitudinismus  vel  pluralismus,  quia  tot  assumit  prima  principia, 
quot  sunt  species  elementorum  ehimicorum,  et  quot  sunt  in  singulis 
speciebus  atomi  individuae.  Etiam  pantheismus  a  perfecto  mo- 
nismo i.  e.  a  suprema  unitate  et  simplicitate  primi  principii  deficit, 
quia  compositio  mundi,  quae  ex  pantheistarum  placito  intra  sub- 
stantiam  Dei,  tamquam  eius  modus,  suscipitur,  Dei  simplicitatem 
vehementer  laedere  debet.  Nihilominus  materialistas  et  pantheistas 
sinamus  atheismum  suum  monismi  nomine  velare;  nos  vero  ap- 
pellemur  monotheistae,  non  dualistae  (cosmologici). 

Si  tamen  quaestio  non  est  de  prima  rerum  origine,  sed  de 
mundo  iam  constituto,  sic  dualistae  (anthropologici)  sumus  et 
appellari  gaudemus.  Affirmamus  enim  in  mundo  esse  duo  genera 
rerum,  materialium  scil.  et  spiritualium ,  quum  hominis  anima  sit 
spiritualis.  Defendimus  etiam  nullo  modo  leges  mentis  et  volun- 
tatis  liberae  ad  leges  motus  medianici  esse  reducendas.  Nihilo- 
minus, ut  id  iam  hic  notemus,  non  sistimus  ultimatim  in  dualismo, 
sed  leges  materiales  et  spirituales  ad  unitatem  nobilissimam  tandem 
reducimus,  quae  est  Deus  unus  et  simplex. 

Nota.  Quantum  ad  primam  originem  rerum  bene  distinguere 
possumus  creatianismum ,  qui  mundum  a  Deo  uno  et  simplici  ex 
nihilo  creatum  esse  dicit,  dualismum,  qui  mundum  a  Deo  ex  ma- 
teria necessario  exsistenti  formatimi  esse  contendit,  monismam. 
qui  mundum  sine  exteriori  agente  ex  aliqua  substantia  evolutione 
ortum  esse  affirmat. 

614.  Ex  variis  his  systematis,  quae  enumeravimus,  nos  mono- 
theismum  christianum  profitemur.  Tamen  contra  Iudaismum  et 
Muhammetanismum  in  theodicaea  non  pugnamus,  sed  totum  hoc 
opus  relinquendum  est  apologiae  religionis  christianae.  Eidem 
apologiae  cedenda  est  disputatio  contra  deistas.  Denique  contra 
ditheismum  et  alios  paganorum  errores  satis  dictum  est,  quando 
unitatem  Dei  demonstravimus.  Reliquum  est,  ut  contra  atheismum 
pauca  addantur  iis,  quae  iam  diximus.  Et  hoc  quidem  capite 
contra  materialismum ,  in  sequenti  autem  contra  pantheismum 
stabimus  ;  de  hylozoismo  nihil  quaeremus,  tarai  quia  satis  obsoletus 
esse  videtur,  tum  quia  multa,  quae  contra  materialismum  et  pan- 
theismum dicemus,  facile  ad  hylozoismum  applicantur. 


inquirat.  Verum  etiam  secundum  liane  considerationem  monotheismus  a  genuino 
monismo  non  deficit,  quia  primam  causam  eftìcientem  et  ultimum  finem  eundem 
Deum  esse  dicit. 


Art.    1.    Nulli    esse    possinl    ;i t  h . •  i .  i'.S] 

Hoc  capite,  postquam  generatilo  dia  atheisino  eiusque  posai- 
bilitate  pauca  praenotavimmSj  conspectum  •!••  materialismo  hiatori- 
(.•uin  dabimus  et  refutationem  eiusdem  addemus.  tara  quia  hodie 
cosmogonia  Laplacii  et  traiisi'ormisinus  Darwini  tamquam  gra- 
vissima!1 contra  theietas  instantiae  a  materialistis  celebravi  solent: 
quia  sit  valor  illarum  theoriarum  scientiticus  et  num  ex  iis  quid 
centra  noa  rite  effici  possit,  antequam  directam  materialismi  im- 
pugnatìonem  ingrediamur,  examinabimus *.  In  line  capitis  ob- 
iectionibus  materialistarum  specialem  articulum  deputabimus.  Sunt 
igitur  sex  capitis  articuli: 

Articulus     I.  Num  esse  possint  athei. 

à  IL  Conspectus  historicus  materialismi 

III.  De  theoria  Laplacica. 

IV.  De  Darwinismo. 

„  V.  Confutatio  materialismi. 

„         VI.  Obiectiones  materialistarum. 

ARTICULUS  I. 
NUM  ESSE  POSSINT  ATHEI. 
615.  Athei  sunt,  qui  Deum  non  agnoscunt.  Alii  sunt  pradicl, 
qui,  etsi  mente  Deum  agnoscunt,  -de  eo  tamen  non  curant  atque  sic 
vivant,  quasi  nullus  sit  Deus.  Alii  sunt  theoretici:  et  hi  quidem  vel 
negativi,  quando  in  omnimoda  Dei  ignorantia  versantur,  ita  ut  nullam 
eius  habeant  notitiam  vel  conceptum  neque  de  eo  cogitent  ;  vel  po- 
sitivi sive  dogmatici,  qui  notionem  Dei  consecuti  eum  exsistere  serio 
et  ex  animo  negant  ;  vel  sceptici  sive  agnostici,  qui  negant  homines 
scire  posse,  utrum  sit  Deus  necne;  vel  critici,  qui  de  exsistentia 
Dei  mere  dubitant,  quia  vim  argumentorum,  quae  afferri  solent,  non 
piene  agnoscunt,  quin  tamen  positive  exsistentiam  Dei  vel  de- 
monstrabilitatem  eius  negent.  Athei  theoretici  positivi  soli  sunt 
athei  simpliciter  dicti  iique,  ut  iam  diximus,  alii  sunt  materialistae, 
alii  pantheistae  (vel  hylozoistae).  —  Iam  ex  ordine  statuimus: 

Asseì'tio  1.  Multi  exsistunt  athei  practici.  Tristissima  enim 
experientia  id  docet,  Tales  atheos  novit  etiam  S.  Paulus  scribens  : 
„ Multi  enim  ambulant,  .  .  .  quorum  deus  venter  est."2 

1  De  Laplacio  et  Danviuo  multa  liabet  Pesch,  Philos.  natur.  n.  551  sqq. 
600  sqq.  Nos  banc  rem  tractamus  eo  modo,  qui  ad  usum  theodicaeae  ac- 
commodatur;  deinde  potissimum  rationem  habebimus  eorum,  quae  recentissime 
de  his  hypotbesibus  plurima  et  optima  scripta  sunt. 

2  Philipp.  3,  18-19. 


382  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

Assertio  2.  Non  possunt  esse  athei  negativi,  si  quaeritur 
de  notitia  Dei  mere  interpretativa  et  morali,  i.  e.  homo,  ex  quo 
ad  annos  discretionis  pervenit,  Deum  interpretative  cognoscere 
debet ,  etsi  non  formaliter.  Nani  tunc  homo  dicitur  ad  annos 
discretionis  pervenisse,  quando  bonum  et  malum  discernit,  quando 
cognoscit  bonum  esse  faciendum  et  malum  absolute  vitandum.  Hac 
autem  necessitate  morali  cognita,  ipse  legislator  absolutae  auctori- 
tatis  sive  Deus  cognoscitur,  interpretative  saltem  et  moraliter,  qua- 
tenus  homo,  qui  contra  dictamen  conscientiae  agit,  Deum  vere  offendit. 

Assertio  3.  Possunt  esse  athei  negativi  etiam  ad  longum 
tempus,  si  quaeritur  de  notitia  expressa,  clara  et  distincta  unius 
Dei,  tamquam  auctoris  et  domini  absoluti  omnium  rerum.  Hoc 
enim  docere  videtur  experientia.  Cogita  v.  gr.  de  hominibus  in 
Australi  continente  per  tot  saecula  latentibus.  —  Sed  in  hac  re  multi- 
plex  peccatum  intervenit.  Peccaverunt  maiores,  quum  primitivam 
Dei  cognitionem  adulterali  permitterent.  Peccatum  est  et  peccatur 
saepissime  a  posteris ,  quum,  quando  vivacior  de  divinis  suspicio 
menti  eorum  se  ingerit,  non  satis  eam  sequuntur,  ut  investigatione 
facta  has  res  perfectius  cognoscant.  De  singulis  tamen  illis  homini- 
bus miseris,  num  in  hac  re  peccaverint  et  quam  graviter  et  quoties. 
disputare  nolumus;  relinquimus  eos  infinitae  Dei  misericordiae  et 
iusto  iudicio.  —  Considerandum  autem  est  id,  quod  maxime  im- 
pedit  cognitionem  Dei  unius  et  veri,  esse  praeiudicia  polytheismi 
auctoritate  maiorum  accepta.  Quum  enim  principium  rerum  et 
ordinis  mundani  et  legis  moralis  cognovisse  sibi  videantur,  ulterius 
non  inquirunt  neque  ad  veritatem  unius  Dei  perveniuut. 

Assertio  4,  Non  possunt  esse  athei  positivi,  qui  certi  sint 
Deum,  cuius  claroni  conceptum  habent,  non  exsistere,  i.  e.  non 
possunt  esse  homines,  qui  ita  iudicant  Deum  non  exsistere,  ut 
nullo  pulsentur  errandi  formidine.  Xam  argumenta  prò  exsistentia 
Dei  tam  illustria  sunt,  ut  hominem,  qui  de  Deo  cogitat,  aliqualiter 
saltem  movere  debeant.  Fieri  piane  non  potest,  ut  quis,  quando 
huius  mundi  fabricam  oculis  contemplatur  et  praesertim  organis- 
morum  mirabilem  structuram,  piscium  in  aqua  natationem  et  avium 
in  aere  volatimi  considerai  supremo  quodam  intellectu  haec  omnia 
disposita  esse  sine  mentis  haesitatione  diffiteatur.  Fieri  non  potest, 
ut  quis  boni  et  mali  discrimen  deprehendens  legislatorem  supremum 
exsistere  sine  scrupulo  infitietur.  Fieri  non  potest,  ut  quis,  quando 
iustitiam  videt  oppressam  et  iniquitatem  superbe  in  terris  re- 
gnantem,  retributionem  iustam  esse  futuram  cimi  firma  celsitudine 


Art.  2.  Conspectus  hiatoricus  materialismi 

aeget.  Fieri  non  potest,  ut  homo  desiderio  beatitudinis  flagrane, 
quando  de  morte  cogìtat,  ad  spem  vitae  futnrae  a  Deo  sibi  paratae 
non  aollicitetur.  —  Deinde  generatim  falsimi  iudìcium  numquam  in 
mente  est  sine  quadam  errandi  fòrmidine. 

Assertio  <>.  Possnnt  esse  athei  positivi  etiam  ad  longins 
tempus,  qui  serio  et  ex  animo  dicunt  et  iudicant  Deuni.  cuius  claroni 
conceptum  habent,  non  esse  (iudicio  scil.  opinativo).  Probari  videtur 
per  experientiam ;  neque  enim  censere  debemus  omnes  eos  mentiti, 
qui  dicunt  se  non  credere  Deum  esse.  Veruni  haec  opinio  stare 
non  potest  sine  gravi  peccato;  multae  enim  ratio nes,  quae  ex- 
sistentiam  Dei  manifestant ,  niniis  obviae  et  faciles  sunt  et  ea. 
quae  contra  afferuntur,  communiter  non  ipsam  exsistentiam  Dei, 
sed  modum  ineffabilem,  quo  est  et  agit,  spectant. 

Assertio  6.  Non  possnnt  esse  athei  sceptici  vel  critici,  qui 
claro  J>ei  conceptu  instrneti  longo  tempore  serio  et  ex  animo 
sine  gravi  culpa  de  exsistentia  eius  dnbitent.  Nam,  ut  diximus, 
nimis  multae  sunt  rationes  faciles  et  obviae ,  quae  exsistentiam 
Dei  revelant  ei,  qui  polytheismi  praeiudiciis  liber  et  claro  et  sat 
perfecto  conceptu  divinitatis  imbutus  studiose  inquirit,  num  Deus 
exsistat.  Loquimur  tamen.  ut  patet,  de  homine,  qui  rationem 
bene  evolutam  liabet.  non  de  semifatuis  aut  nimis  stolidis. 

AKTICULUS  IL 
CONSPECTUS  HISTORICUS  MATERIALISMI. 

616.  Philosophia  et  praecipue  theodicaea  coepit  cum  ipsa  mente 
birmana  i.  e.  cum  ipso  homine  creato.  Ratio  enim  nostra  esse  non 
potest,  quin  quaerat  de  prima  rerum  causa,  de  sapientia  hunc  mun- 
dum  aspectabilem  mirabiliter  disponente  et  gubernante,  de  supremo 
legislatore  et  iudice  ordinis  moralis.  Quemadmodum  nulla  gens  reli- 
gione caret,  ita  nec  philosophiae  initiis.  Antiquissimis  temporibus 
philosophia  intime  nexa  erat  cum  religione  ;  v.  gr.  apud  Hesiodum 
dogmata  religiosa  et  philosophica  penitus  permixta  inveniuntur. 
Philosophia  igitur  primitiva  erat  theistica.  Atheismus  autem  et 
materialismus  posterioris  sunt  originis.  Nani  atheismus  non  oritur 
nisi  aevo  moribus  corrupto,  quod  iam  tantum  in  philosophia  pro- 
fecit,  ut  evidentiam  exsistentiae  Dei  undique  manifestam  rationibus 
fallacibus  obscurare  valeat;  neque  homines  facile  id  praesumunt. 
ut  cum  materialiste  vitam  superiorem  hominis  negent  et  destruant 
ad  leges  mechanicas  omnia  reducentes.   Hinc  v.  gr.  apud  Graecos 


384  Gap.  lo.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

materialismum  a  Leucippo  et  Democrito ,  sero  scil.  tempore,  orili 
videmus.  Non  recte  igitur  Lange  historiam  suam  materialismi 
ab  liis  incipit  verbis:  .,  Materialismus  cum  philosophia  natus  est."  1 
Profecto  philosophia  graeca  non  est  primum  nata  cum  Democrito. 

617.  Materialismi  autem  arbor ,  si  piene  adolevit ,  quattuor 
germinat  ramos.  Proxime  habetur  materialismus  cosmologici^, 
qui  originem  mundi  sine  interventu  divino  explicat  sola  evolutione 
spontanea  materiae  et  solis  legibus  materialibus  ;  cum  qua  doctrina 
naturaliter  cohaeret  atheismus.  Alter  ramus  est  materialismus 
unthropologicus,  qui  ea,  quae  de  mundo  generatim  dieta  simt, 
speciatim  ad  hominem  transfert  et  phaenomena  in  homine  vitalia 
solis  legibus  mechanicis  explicat,  animae  spiritualitate  et  immortali- 
tate  negata  :  hic  materialismus  involvit  determinismum,  qui  liber- 
tatem  voluntatis  humanae  reicit.  Tertius  ramus  est  materialismus 
loyicus  sive  sensualismus  et  empirismus,  qui  conceptus  intellectuales 
vix  aliud  esse  dicit  quam  phantasmata  modificata  vel  imagines 
communes,  quae  sensationibus  repetitis  oriri  solent;  nihil  quoque 
statuit  certuni  esse,  nisi  quod  experientiae  et  observationi  sub- 
icitur  et  per  eam  verificatur.  Quartus  ramus  est  materialismus 
ethicus  sive  hedonismus,  quo  voluptatem  in  terris  quam  maximam 
capessendam  finem  hominis  et  omnium  actionum  esse  debere  sta- 
tuunt.  —  Sed  iam  praecipua  systemata  inspiciamus. 

618.  Apud  Sinenses  plus  quam  trecentis  annis  ante  Christum 
systema  materialisticum  invenimus,  contra  quod  Mencius  (natus 
circa  370  a.  dir.)  scripsit.  Nempe  Yang-Tshu  haec  fere  docuit: 
.,Homines  in  vita  dissimiles  sunt,  in  morte  similes.  Quamdiu 
vivunt,  differunt  sapientia  et  stultitia,  nobilitate  et  vilitate;  quando 
moriuntur,  omnium  sors  communis  est  corruptio.  Tamen  sapientia 
et  stultitia,  nobilitas  et  vilitas,  vita  et  mors  non  sunt  in  hominis 
potestate.  Eadem  necessitate  omnes  nati  sunt  et  omnes  moriuntur, 
sunt  sapientes  vel  stulti,  nobiles  vel  viles.  Decem  annos  nati  alii 
moriuntur,  alii  centum  annos  nati.  Iustus  et  sapiens  moriuntur; 
peccator  et  stultus  moriuntur.  Quis  noverit  distinguere  ossa  eorum 
dissoluta  ?  Festinemus  igitur  iucundissime  vivere  ;  quid  intendimus 
iis,  quae  sunt  post  mortem  '?  "  2 


1  Lange,  Geschichte  des  Materialismus  (Iserlohn  1873).  Addit  Lange 
materialismum  aute  philosophiam  non  exstitisse.  Quod  facile  concedes,  quum 
ante  genus  humanum  non  potuerint  esse  materialistae.  En  eius  verba  :  „Der 
Materialismus  ist  so  alt  als  die  Philosophie,  aber  nicht  alter/ 

2  Faber,  Der  Naturalismi^  bei  den  alten  Chinesen  (Elberfeld  1877)  VII,  3. 


Art.  •_'.   Conspectufl  bietoricua  materialismi. 

619.  Ex  Bystematis  philosophiae  indicae  maiorìbus  nullum  osi 
materialisticum.  Sed  inter  syatemata  minora  invenitur  Charvaka 
phìlosophia,  quae  principiis  materìalìsticis  nititur.  Sola  experìentia 
sensuum,  ita  docet  ista  phìlosophia,  fona  est  verae  scientiae.  Kx 
quattuor  elementìs  aeternis,  quae  sunt  terra,  aer,  ignia  ei  aqua, 
tamquam  primis  principiis  omnia  orta  sunt.  Intellectio  oiitnr  i  x 
modifìcationo  quadam  elementorum  ad  humanum  corpus  formandum 
concurrentium,  similiter  atque  ebrietas  producitur  certa  mixtione. 
Mena  et  anima  cimi  corpore  intereunt:  anima  nihil  est  quam  ipsum 
corpus,  quatenua  intellectu  praeditum  est.  Spontanea  evolutione 
omnia  orta  sunt.  Neque  Deus  est  neque  fatimi  neque  vita  futura. 
Finis  hominis,  si  tamen  tinem  habere  dici  potest,  est  vita  in  bis 
terris  deliciosa  1. 

620.  Apud  Graecos  Leucippus  et  Democritus  (natus  circa 
460  a.  Clir.j,  discipulus  eius,  primi  atheismum  materialisticum 
professi  sunt 2.  —  De  Leucippo  parimi,  quod  certuni  sit,  memoriae 
proditum  est.  Ab  Aristotele  nominali  non  solet,  nisi  una  cimi 
Democrito  discipulo  suo  et  socio.  Democriti  autem  systema  ad 
haec  capita  revocali  potest.  Ex  niliilo  nihil  fit;  id,  quod  est, 
annihilari  nequit.  Omnia  igitur  mutatio  est  partium  aggregatio 
vel  separatio.  Xilril  fit  casu,  sed  omnia  ex  ratione  quadam  et 
cimi  necessitate.  Nihil  exsistit  praeter  atomos  et  inane;  reliqua 
omnia  sunt  opinio  et  illusio.  Si  vacuimi  sive  inane  non  esset, 
motus  atomorum  esset  impossibile;  neque  atomorum  congeries 
ad  niinus  spatium  occupandum  comprimi  posset,  nisi  vacuis  inter- 
vallis,  quae  compressione  minuuntur,  atomi  distarent.  Infinita 
sunt  ambo,  numero  atomi,  vacuimi  magnitudine.  Atomi  non 
differunt  qualitate,  sed  sola  magnitudine  et  figura.  Pondere  etiam 
praeditae  sunt,  quod  magnitudini  earum  proportionatur.  Figura 
infinite  multis  modis  diversae  sunt:  aliae  angulares,  aliae  rotundae; 
aliae  rectae  et  bacillares,  aliae  curvatae  et  aduncae,  aliae  leves. 
aliae   asperae,    aliae    hamulatae   etc.     Item   magnitudines   earum 

1  Cf.  Flixt,  Antitheistic  theories  (Edinburgh,  London  1880)  p.  47. 

2  Qui  ante  eos  interdum  materialistis  accensentur,  hylozoistae,  velut  Thales, 
Anaximander,  Anaximenes  et  reliqui,  vere  materialistae  non  erant.  Neque  enim 
omnia  legibus  naturalibus  et  mechanicis  in  rebus  peragi  putabant,  sed  praeter 
materiales  legibus  inorahbus  et  menti  propriis  ipsam  materiam  vel  certuni 
materiae  genus  regi  putabant,  quem  in  modum  Anaximenes  animam  dixit  esse 
aera  quendam  ;  multo  minus  atbei  erant,  sed  aperte  polytheismum  profitebantur. 
De  singubs  his  pbilosopbis  vide  Mullachium,  Fragmenta  pbil.  graec.  ante  S 
cratem;  Zellek,  Die  Philosopbie  der  Griechen.  1.  Theil. 

Ho>'theim,  Theodicaea.  25 


386  Cap.  13.   De  atlieismo  generatim  et  de  materialismo. 

diversae  infinite  multae  sunt;  sed  omnes  adeo  exiguae  inveniuntur. 
ut  oculis  haud  pateant.  Atomi  in  infinito  vacuo  propter  gravitatem 
suam  ab  aeterno  assidue  deorsum  moventur  ;  graviores  atomi,  quae 
celerius  cadunt,  ad  minores  collidunt;  oriuntur  atomorum  com- 
binationes,  repulsiones,  motus  laterales,  vertigines,  et  sic  mundi 
formatio  coepit.  Mundi  innumeri  oriuntur  iuxta  invicem  et  post 
invicem.  Res  igitur  mundanae  qualitate  non  differunt,  sed  ato- 
morum numero,  magnitudine,  figura,  dispositione  ;  generatio  autem 
est  atomorum  congregatio.  corruptio  separatio,  alteratio  variatio 
dispositionis,  augmentatio  accessus  novarum  atomorum,  diminutio 
quarundam  recessus  *.  Anima  hominis  atomis  minimis ,  laevibus 
et  rotundis  conflatur,  eodem  modo  atque  ignis.  Hae  atomi  summ- 
opere  mobiles  sunt  et  totum  permeantes  corpus  phaenomena 
vitalia  producunt.  Voluntas  autem  libertate  indifferentiae  caret. 
Ergo  Democritus  perfectum  materialismum  defendit,  quum 
omnia  materia  et  legibus  mechanicis  explicet.  Loquitur  ille  quidem 
de  anima  et  divino.  Sed  anima  est  materia  subtilis  et  ignea, 
quae  permeat  corpus:  et  divinimi  est  eadem  materia  ignea,  quae 
per  totum  mundum  spargitur  et,  si  alicubi  copiosior  congregatili', 
vitam  et  cognitionem  producit.  Deorum  opinio  inter  homines  orta 
est  ex  falsa  explicatione  eventuum  insolitorum,  ut  sunt  tempe- 
states,  eclipses  siderum  etc,  vel  etiam  inde,  quod  in  aere  vivimi 
entia  nomini  similia,  quae  interdum  ad  longam  distantiam  imagini- 
bus  ex  se  fusis  ab  hominibus  conspiciuntur  et  audiuntur  et  prò 
diis  habentur2. 

621.  Post  Democritum  inter  materialistas  celeber  evasit  Epi- 
cums  (natus  341  a.  Chr.).  Veritatem  non  quaesivit  amore  co- 
gnitionis,  sed  ut  veritas  eum  ad  felicitatem  in  his  terris  duceret. 
Propterea  Epicurus  et  asseclae  eius  aliquam  philosophiam  et  cos- 
mologiam  quaerebant,  qua  liomines  a  timore  deorum  et  poenae 
futurae  liberarentur.  Eiusmodi  videbatur  esse  doctrina  Democriti, 
quam  idcirco  amplectebantur.  Docet  autem  Epicurus  fere  haec: 
Niliil  fit  ex  nihilo  aut  in  nihilum  redigitur.  Principia  rerum  sunt 
atomi  et  inane.  Atomi  sunt  numero  infinitae;  secus  in  immenso 
spatio  dissiparentur ,  quin  umquam  ad  mundum  formandum  con- 
venire  possent.     Vacuum   est  magnitudine  infinitum.    quia  aliter 

1  ^Opinione  {yójup,  instituto)  dulce  est  et  amanim .  opinione  frigidum  et 
calidum,  opinione  color;  vere  (s"£)  autem  atomi  et  inane"  (Democritus  apud 
Sext.  Emp.  adv.  Matti.  VII,  135). 

2  Zellee  1.  e.  (Leipzig  1869)  p.  734  sq. 


Art.  2.  Conspectne  historicns  materialismi.  387 

<itoini  ab  aeterno  cadentes  dudum  ad  finoni  vacui  venissent  et 
quiescerent.  Atomi  differunt  solis  figura  ei  magnitudine.  At 
differentiae  figurae  et  magnitudinis  non  sunt  infinite  multae  ;  secus 
enim  mundi  ordo,  qui  omnia  inter  ccrtos  limites  extremos  continet, 
consistere  non  posset,  sed  omni  pulohro  aliud  esset  pulchrius, 
omni  vili  aliud  vilius 1.  In  singulis  atomorum  speciebus  infinite 
multa  sunt  individua,  quia  secus  numerus  omnium  atomorum  girmi] 
sumptarum  tinitus  evaderei.  Atomi  ab  aeterno  propter  gravitatem 
inierius  tendunt  incredibili  celeritate,  quae  solis  radios  vincit. 
Omnes  autem  eadem  celeritate  cadunt,  quia  in  vacuo  omnia  cor- 
pora  eodem  impetu  feruntur2.  Libertate  quadam  praeditae  sunt. 
qua  minime  a  linea  motus  declinare  possunt.  Si  enim  non  declinarent, 
atomi,  quum  omnes  parallelis  lineis  eadem  tendant  celeritate,  num- 
quam  ad  invicem  offenderent;  si  autem  multum  declinarent,  res 
sensibus  percipi  posset,  quum  tamen  nullam  rem  obliquo  motu  cadere 
videamus.  Insuper,  si  atomi  non  essent  liberae,  concursu  earum 
numquam  homo  liber  gigneretur.  Ex  illa  arbitraria  atomorum  de- 
clinatione  fit  multiplex  earum  collisio  et  ex  collisione  combinationes. 
motus  retrogradi,  laterales,  circulares  et  ex  his  totus  mundus. 
Innumeri  autem  mundi  et  iuxta  invicem  et  post  invicem  oriuntur. 
Res  mundanae  differunt  atomorum  constituentium  numero, 
magnitudine,  figura,  dispositione.  Sed  cum  hac  differentia  in  rebus 
discrimen  qualitatum  orili  Epicurus  docuisse  videtur.  Distinguit 
enim  in  rebus  contunda  {aopfiefbjzóra ,  proprietates) ,  quae  a  re 
absque  eius  interitu  separari  non  possunt,  et  eventa  (ovpxtwftava, 
accidentia)  separabilia.  Inter  coniuncta  et  eventa  recensentur 
figura  corporum,  magnitudo,  color,  calor,  humiditas,  tactilitas, 
servitus ,  libertas ,  bellum  etc. 3  Dicit  porro  corpus  ex  se  varias 
imagines  emittere  et  alium  hominem  prò  dispositione  sua  propria 
ab  alia  imagine  affici  et  propterea  eandem  aquam  alteri  videri 
calidam,  alteri  frigidam,  quum  aqua  in  se  neque  omnino  calida 
neque  omnino  frigida  sit,  sed  ex  alia  parte  frigida  et  ex  alia 
calida 4.     Veritatem    autem    sensuum    Epicurus    acerrime    semper 


1  Similiter  Aristoteles  iam  dixerat  principia  diversa  rerum  non  posse 
esse  infinite  multa,  quia  differentiae  rerum  non  sunt  infinitae  iDe  eoel.  1.  3. 
e.  4.  303  a  17). 

2  Hoc  ex  Aristotele  didicit  Epicurus  (Phys.  1.  4.  e.  8.  216  a  17  sqq.  ;  De 
coel.  1.  1.  e.  7.  275 b  29  sqq.  et  alibi). 

3  Lt'CEET.  I.  450.    Diogex.  X,  68. 

4  Cf.  PiXTAEiHus.  Adv.  Colot.  V.  2—3  :  ibid.  IV.  3—6.    Diogex.  X.  6-— 61». 

23* 


388  Gap.  13.   De  atheismo  generatili!  et  de  materialismo. 

defendit,  adeo  ut  solem  contenderei  non  esse  maiorem  quam 
oculis  apparet1. 

Anima  constat  atomis  subtilissimis  et  levissimis,  ut  inde 
manifestum  est,  quod,  quando  anima  in  morte  abit,  corpus  quid- 
quam  ponderis  amisisse  non  sentimus.  Est  autem  anima  quadru- 
plici substantia  conflata  :  vento  sive  aura,  aere,  calore  sive  vapore 
et  re  quadam  innominata  super  omnem  modum  subtili  et  mobili, 
quae  procreat  sensum  et  est  principium  omnis  motus  et  quasi 
anima  animae 2.  Porro  voluntas  nostra  vera  libertate  indifferentiae 
praedita  est.  Haec  enim  necessaria  est,  ut  voluptatis  consecutio 
a  nobis  pendeat  neque  in  omnibus  timenda  nobis  sit  crudelis 
fatalisque  necessitas.  In  morte  denique  anima  dissolvitur.  Neque 
tamen  mors  timenda  est.  Nempe  .,  maxime  horrendum  malorum, 
mors,  nihil  ad  nos,  quoniam,  quum  nos  sumus,  mors  non  adest; 
quum  vero  mors  adest,  nos  iam  non  sumus."  3 

Deorum  vulgarem  opinionem  ignorantia  et  timor  pepererunt: 
imagines  somniorum  res  vere  exsistentes  habebantur,  motus  coe- 
lorum  motoribus  divinis  tribuebatur,  terrae  motus  timorem  superioris 
potestatis  ingerebant.  Nihilominus  aliqui  dii  exsistere  credendum 
est;  secus  enim  non  omnes  homines  ad  banc  fìdem  convenirent. 
Sunt  igitur  aliqua  entia  homine  longe  perfectiora,  immortalia, 
omnis  doloris  expertia,  maximo  in  otio  sine  omni  mundi  hominum- 
que  cura  viventia,  maximis  deliciis  (etiam  cibis)  fruentia,  sub- 
tilissimo  corpore  praedita.  Habitant  in  vacuis  intermundanis,  ne 
subtilitas  corporum  ex  atomorum  collisione  laedatur  ;  sedes,  inquit 
poeta,  occupant  quietas, 

„Quas  neque  concutiunt  venti  neque  nubila  nimbis 
Aspergunt,  neque  nix  acri  concreta  pruina 
Cana  cadens  violat*  4. 

Providentia  autem  prorsus  est  nulla,  ut  multiplicia  mala,  quae  in 
mundo  cernimus,  abunde  probant  ;  cura  mundi  turbaret  etiam  beatam 
deorum  quietem.  Deos  suos  colit  philosophus,  non  quia  ab  iis  ali- 
quid  exspectat,  sed  quia  excellentiam  eorum  veneratur;  quamquam 

1  Cf.  Cicero,  De  finib.  I,  6,  20.     Lucret.  V,  565. 

2  Illa  res  innominata  idem  videtur  esse,  quod  Epicurus  interdum  ratio- 
nalem  partem  animae  {Xoywh ,  mentem,  animum)  appellat,  quum  tria  reliqua 
elementa  forment  partem  rationis  expertem  {oloyov ,  animam  arctius  dictam)  ; 
mens  in  solo  pectore  residet,  quia  ibi  sunt  nietus  et  gaudium,  anima  vero  pel- 
atura corpus  spargitur.  A  mente  sensus  toti  animae  et  ipsi  corpori  communi- 
catur,  quare  v.  gr.  oculi  non  sunt  merae  fenestrae,  sed  subiectum  visus. 

3  Diogen.  X,  125.  4  Lucret.  Ili,  19—21. 


Art.  2.  Conspeotua  bistorious  materialismi.  389 

etiam  a  sacrificiis,  quae  volgila  diis  suia  offert,  philosophus  Be  non 
separai.  Haec  igitur  Epicuri  doctrina  est  deismua  quidam  antiquus 
i'l  atheismua  practicus,  quem  theoreticus  inox  Bequi  debebat. 

In  cognitione  Epicurua  distinguit  sensuni,  cuius  sunt  sensatio 
et  imaginatio,  et  intellectum,  cuius  sunt  eonceptua  (npóÀyfag)  et 
iudicium  {Ò7cóXr]<JHQ,  dó£a).  Conceptus  oriuntur  sensationibus  repetitia 
et  propterea  non  sunt  nisi  imaginea  obiectorum  communes,  quae 
in  memoria  retinentur.  Veritas  est  potius  in  intellectu  quam  in 
sensu.  Sensus  semper  veri  sunt 1  ;  iudicia  autem  vera  sunt ,  si 
per  experientiam  sensuum  confìrmantur.  Criterium  veritatis  in 
iudiciis  practicis  sunt  voluptas  et  dolor,  quum  eligendum  Bit,  quod 
voluptatem  parit,  fugiendum,  quod  dolorem. 

In  etilica  Epicurus  docet  finem  hominis  esse  beatitudineni. 
Beatitudo  consistit  in  voluptate.  Voluptatem  distinguit  corporis 
et  animi,  et  in  hac  posteriori  potissimum  felicitatem  reponit. 
Voluptatem  animi  apud  Epicurum  nihil  aliud  esse  quam  eam, 
quae  oritur  ex  libidinosa  voluptatum,  quae  olim  in  corpore  habitae 
sunt,  memoria  et  spe  futurarum,  Cicero  et  Plutarchus  referunt2; 
Seneca  eum  in  honestiorem  sensum  intelligit  3. 
622.  Iam  si  Epicurum  cum  Democrito  comparamus,  cum  somma 
doctrinae  similitudine  multiplex  invenitur  discrimen.  Potissimae 
differentiae  hae  esse  videntur: 

a)  Democritus  atomismum  excoluit  motivo  theoretico ,  ut 
rerum  origines  inveniret  et  illustraret;  Epicurus  motivo  practico, 
ut  se  a  timore  deorum  et  mortis  et  dolorimi  liberaret. 

b)  Democritus  varietates  atomoruni  posuit  infinite  multas; 
Epicurus  eas  vult  esse  numero  finitas. 

e)  Causa  collisionis  atomorum  apud  Democritum  est  diversa 
motuum  celeritas;  apud  Epicurum  spontanea  a  linea  motus  declinatio. 

d)  Democritus  omnimodam  in  mundo  necessitatem  proclamat 
et  ipsius  hominis  libertatem  negat  ;  Epicurus  hominem  esse  liberum 


1  Immo  ipsae  somniantium  imaginationes  verae  sunt,  quia  vere  excitantur 
idobs  sive  imaginibus  per  aera  cursitantibus ,  quae  sensoriis  se  ingerunt.  Si 
aliquando  sensus  fallere  videntur,  error  non  est  ex  sensu  sed  ex  iudicio,  quo 
imaginem  ad  nos  transmissum  ad  aliquod  obiectum  referimus ,  quamvis  imago 
aut  sponte  in  aere  orta  aut  ab  obiecto  profecta  in  longo  per  aerem  cursu 
mutata  sit. 

2  Cicero,  De  fin.  1.  1.  e.  17.  n.  55;  Pixtarchus.  Non  posse  suaviter  vivi 
sec.  Epic.  IV,  1—3  et  5—6.     Cf.  Piocex.  X,  142. 

3  Seneca,  De  vita  beata  XIII,  1—2. 


390  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

docet  et  ipsis  atomis  in  directione  motuum  suorum  a  necessitatis 
regula  mensura  sensibus  nostris  imperceptibili  exire  permittit. 

e)  Democritus  etiam  in  corporibus  compositis  nullas  qualitates 
agnoscit  et  sensus  nobis  illudere  tradit;  Epicurus  in  compositis 
accidentia  et  proprietates  vere  esse  docere  videtur  et  sensuum 
auctoritatem  multum  extollit. 

f)  Democritus  exsistentiam  deorum,  si  proprie  loquimur,  negat; 
Epicurus  eam  profitetur,  quamvis  providentiam  non  admittat. 

623.  Rornae  Titus  Lucretius  Carus  (natus  circa  95  a.  Chr.) 
Epicuri  systema  versibus  exornavit.  Sex  libri  de  rerum  natura 
physicam  Epicuri  nobis  accurate  describunt.  Hoc  Carmine  Epi- 
cureismus  multum  propagatus  est.  Romae  innumeri  erant  Epicurei. 
Sed  de  iis  nibil  dicendum  occurrit,  quum  in  philosophia  nihil  agerent, 
quam  ut  dogmata  et  argumenta  Epicuri  fideliter  repeterent.  Nulla 
alia  schola  magistrum  suum  magis  coluit  aut  fidelius  eius  placita 
retinuit.  Tandem  saeculo  quarto  post  Christum  natum  fides  Chri- 
stiana liane  philosophiam  exstinxit. 

624.  Medio  aevo  nulli  erant  materialistae  theoretici.  Nicolaus 
quìdem  de  Àutricuria  (sive  Alticuria)  anno  1348  Parisiis  varias 
theses  revocare  debebat,  inter  quas  erat  etiam  haec:  „In  rebus 
naturalibus  non  est  nisi  motus  localis  disgregationis  et  con- 
gregationis  atomalium."  1  Sed  hoc  non  pertinet  ad  historiam 
materialismi.  Nani ,  et  si  quis  in  rebus  naturalibus  mechanismi 
hypothesi  utitur ,  non  est  materialista ,  dummodo  Deum  materiae 
Creatorem  et  animae  rationalis  spiritualitatem  agnoscat.  Erant 
etiam  medio  aevo  aliqui  doctores,  qui  exsistentiam  Dei  vel  animae 
immortalitatem  ratione  demonstrari  posse  negabant,  saltem  si 
agatur  de  demonstratione  quadam  perfectissima  ;  sed  propterea 
materialistae  non  erant,  quum  ista  dogmata  ob  rationes  probabiles 
vel  saltem  propter  Ecclesiae  auctoritatem  infallibilem  admitterent 2. 
Neque  ille,  qui,  ut  Laurentius  Valla  (natus  1415),  Epicurum  in 
etilica  ab  accusatione  hedonismi  liberare  vult,  ideo  materialismi 
assecla  est. 

625.  Ad  novum  florem  materialismus  pervenit  saeculo  decimo 
octavo  in  Gallia.  Praeparabatur  autem  in  Anglia.  Ibi  Thomas 
Hobbius  vel,   ut  plerique   dicunt,   Hobbesius  (natus  1588)  docuit 

1  Peantl,  Geschicbte  dei-  Log.  (Leipzig  1870)  IV,  2. 

2  Inter  hos  auctores  nominari  solet  Petrus  Pomponatius  (Pietro  Pom- 
ponacci ,  natus  1462) ,  qui  animae  immortalitatem  non  ratione  sciri ,  sed  fide 
credi  libro  suo  .De  immortalitate  animae"  defendebat. 


Art.  2.   Conspeotua  historicua  materialismi.  :'.!)1 

cogitare  esse  computare,  i.  e.  addere  el  aubtrahere,  eomponere 
ej  divìdere.  Quare  nihil  intelligere  possumua  nisi  corpora;  nam 
haec  sola  additioni  et  subtractioni  subiacent.  Itaque  mnnis  suli- 
stantia.  in  quantum  sub  cognitione  naturali  cadit,  est  corpus. 
Ktiam  ..spiritus  loco  et  figura,  id  est  termini»  et  magnitudine 
sua  aliqua,  determinatili-  et  proinde  corpus  est,  utcumque  tenue 
et  insensile"  i.  Ergo  etiam  anima  hominis  est  corporea.  Con- 
cedit  autem  Hobbes  Deum  non  esse  corpus  et  „tiguram  Deo 
ascribere  esse  contra  honorem  Dei,  qui  sit  infinitus"  2;  sed  natura 
Dei  est  res  fidei,  non  rationis. 

In  cosmologia  Hobbes  doeet  corpora  resolvi  in  corpuscula. 
quae  interdum  appellai  •  atomos ,  quamvis  ea  non  vult  esse  sim- 
pliciter  indivisibilia.  Omnia  phaenomena  resolvit  in  motus  me- 
dia nicos.  Etiam  sensatio  est  motus.  Nempe  sensoria  ab  extra 
motibus  afficiuntur ,  qui  ad  cerebrum  et  cor  perveniunt.  Deinde 
oritur  reactio  a  corde  ad  extra;  et  in  hoc  reactionis  motu  con- 
sistìt  sensatio,  quae  propter  conatum  ad  extra  semper  refert  ob- 
iectum  situili  extra  organimi.  Qualitates  sensibiles  corporum  non 
sunt  nisi  modificationes  subiecti  sentientis. 

In  psychologia  Hobbes  omnino  est  sensualista3.  Duplicem 
distinguit  cognitionem  :  sensitivam  et  intellectivam 4.  Ad  priorem 
pertinet  prima  rerum  perceptio,  quae  fit  per  sensus  nostros,  et 
memoria  harum  sensationum.  Memoria  iuvatur  verbis.  Et  haec 
cognitio,  prout  eam  verba  excitant  vel  comitantur,  est  intellectiva  ; 
eam  bruta  non  habent. 

Deum  exsistere  scimus  ;  sed,  quid  sit,  sola  fide  discimus.  Ratio 
tamen  naturalis  vult,  ut  Deum  appellemus  nominibus  negativis  vel 
excessum  importantibus,  velut  infinitum,  altissimum;  veruni  ita  non 
explicatur,  quid  Deus  sit,  sed  quantopere  a  nobis  colatur  et  aestime- 
tur.  Ulterior  de  Deo  et  vita  futura  instructio  ad  fidem  et  religionem 
pertinet.  Ceterum  in  rebus  religiosis  exterius  omnino  obtemperan- 
dum  est  principi  civitatis  ;  propterea,  si  princeps  id  exigit,  exterius 
nefanda  est  fides  Christiana  et  vera,  etsi  interius  eam  retines 5. 


1  Leviath.  e,  12.  2  Ibid.  e.  31. 

3  Non  recte  igitur  a  multis  Ioannes  Lockius  moderni  sensualismi  parens 
habetur,  sed  hic  error  ab  Hobbesio  coepit.  Et  ipse  Hobbesius  multimi  pendebat 
ab  empirismo  Baeoni  Verulamii. 

4  Human  nature  e.  6. 

5  Quidam  Gassendum  (natum  1592) ,  praepositum  ecelesiae  Diniensis 
(Digne) ,   inter   asseclas  materialismi  reponunt.     Sed  ipse  nihil  egit ,    quam   ut 


392  Gap.  13.   De  atkeismo  generatili!  et  de  materialismo. 

626.  Hobbes  igitur  in  psy citologia  erat  sensualista;  in  theo- 
dicaea  autem  scepticus,  quia  res  religiosas  revelatione  et  fide 
sola  notas  esse  putabat.  Praeter  liunc  scepticismum  tunc  tem- 
poris  in  Anglia  florebat  naturalismi^  religiosus,  qui  non  admisit 
nisi  religionem  naturalem;  revelationem  divinam  nihil  nos  docere 
posse,  nisi  quae  ratio  per  se  etiam  invenire  potuisset.  Hunc 
naturalismum  defendebat  Cherbury  et  posteriori  tempore  Blount, 
Locke,  Toland,  Collins,  Sliaftesbury ,  multi  alii.  Ioannes  Locke 
sensualismum  Hobbesii  cum  naturalismo  Cberburii  coniunxit. 
Lockius  iterum  summum  influxum  habuit  in  Voltairium  et  ency- 
clopaedistas  Gallicos  1.  In  Gallia  autem  iamduclum  serpebat  scepti- 
cismus,  qui  rationi  in  rebus  religiosis  nihil,  fidei  soli  omnia  tri- 
buebat  ;  sufficit  nominasse  v.  gr.  Montaigne,  Charron,  De  la  Mothe 
le  Vayer  et  praesertim  Baylium.  Sic  igitur  in  Gallia  simul  co- 
lebantur  naturalismus  ex  Anglia  adductus,  qui  religionem  super- 
naturalem  per  naturalem  destruxit,  et  scepticismus  indigenus,  qui 
naturalem  per  supernaturalem  exstinxit.  Quid  mirum,  si  philosophi 
tandem  omnem  religionem  sive  naturalem  sive  supernaturalem  ne- 
gabant  et  sensualismum,  quem  cum  naturalismo  ex  Anglia  accepe- 
rant,  in  materialismum  evolvebant?  Voltaire  quidem  persuasionem 
exsistentiae  Dei  semper  retinuit.  Diderot  autem  per  naturalismum 
ad  materialismum  processit;  nomen  vero  Dei  semper  retinuit, 
legem  naturae,  veritatem  et  pulchritudinem  tamquam  Deum  colens. 
Crassum  et  apertura  materialismum  tradebant  Lamettrie  mediai? 
(natus  1709)  et  baro  de  Holbach  (natus  1723).  Holbach  censetur 
esse  auctor  operis  anonymi,  cui  titulus:  Système  de  la  nature 
(1770),  qui  liber  evangelium  materialismi  evasit.  De  eius  doctrina 
non  est,  cur  multum  disputemus.  Sufficit  dixisse  librimi  defendere 
materialismum,  quum  animam  spiritualem  in  homine  esse  neget. 
atheismum.  quum  Creatorem  mundi  non  agnoscat,  determinismum, 
quum  libertatem  voluntatis  humanae  tollat ,  atomismum ,  quum 
originem  omnium  rerum  ex  solo  atomorum  concursu  repetat,  sen- 
sualismum  et   empirismum,    quum  intellectum    sensu   superiorem 


phaenomena  naturalia  atomismo  Epicuri  explicaret.  De  cetero  fidei  eatkolicae 
semper  addictus  erat  :  Deus  seemidum  ipsum  est  creator  materiae  ;  et  hominis 
anima  est  spiritualis,  libera,  immortalis.  li,  qui  eum  clam  a  fide  dissensisse 
subindicant,  sine  omni  ratione  atrocem  iniuriam  memoriae  bnius  viri  infligunt. 
1  In  Anglia  saec.  XVIII.  Dodwell  scepticismum  religiosum  profitebatur  : 
Huine  eundem  scepticismum  cum  sensualismo  Hobbesii  et  praesertim  Lockii 
defendebat. 


Art.  2.   Conspeotus  bistorioue  materialismi  393 

non  agnoscat  et  omnem  certifcudinem  in  sola  experientia  reponat.  — 
Conceptus  Dei  secundum  Holbacfa  primo  ortus  est  ex  co,  quod 
hominea  eventus  oafeuralea  fcerribiles,  quorum  causimi  [gnorabant, 
Btibstantiis  invisibilibus  tribin-bant.  Postea  philosophi  lume  con- 
ceptum  suo  modo  explicabant.  Deus  metaphysicorum  est  ex 
duplicatione  quadam  natura©.  Nempe  principium  motus  materìalìs 
tamquam  Deum  a  materia  mota  separabant  et  attrìbuta  per- 
sonale ei  ascribebant,  quamquam  revera  principium  motus  est  ipsa 
materia1.  —  Egoismus  hominem  in  omni  actione  regere  debet.  At 
quia  aliorum  auxilio  egemus,  eorum  benevolentia  nobis  conciliami;* 
est ,  quod  fit ,  quando  eis  operam  praestamus  vel  saltem  non 
nocemus.  Et  hac  ratione  egoismus  et  altruismus  simul  vitam 
moralem  constituunt 2. 

627.  Saeculo  XIX.  materialismus  floruit  in  Germania.  Sed  quum 
materialismus  gallicus  saeculi  praecedentis  esset  magis  aristocraticus, 
materialismus  germanicus  socialismum  et  democratiam  sapit.  Inter 
hos  materialistas  tamquam  princeps  et  parens  celebratur  Feuerbach 
(natus  1804).  Quid  docuerit,  non  est,  cut  multis  inquiramus. 
Cantilenami  veterem  recitat  ex  atomis  omnia  orta  esse,  non  esse 
Deum  neque  animam.  Quomodo  materia  bruta  intellectus  operationes 
exerceat,  quomodo  materia  necessario  exsistens  mutationi  subsit 
et  alia  bene  multa  Feuerbach  non  curat  ;  difficultatem  sentire  non 
videtur.  —  Ut  Holbach  ex  natura  duplicata,  ita  Feuerbach  ex 
homine  duplicato  conceptum  Dei  repetit.  Deus  est  essentia  hominis 
a  limitibus  individualibus  purgata  et  phantastice  tamquam  obiectum 
ad  extra  vere  exsistens  considerata3;  vel  Deus  est  homo  imagi- 
narius ,    qui  omnia  ea  habet ,    quae  nos  habere  desideramus  4.  ■ — 

1  „La  théologie,  en  supposant  un  Dieu,  qui  imprima!  le  mouvement  à  la 
nature  et  qui  en  fùt  distingue,  uà  fait  que  multiplier  les  étres.  ou  plutot  n'a 
fait  que  personnifier  le  principe  de  la  mobilité  inhérent  à  la  matière"  (System» 
de  la  nature  [Paris  1821]  t,  II.  eh.  2.  p.  94).  „La  matière  est  le  principe  du 
mouvement ,  elle  le  renferme  en  elle-méme ,  puisqu'il  n'y  a  qu'elle ,  qui  soit 
capable  de  le  donner  et  de  le  recevoir,  ce  que  l'on  ne  peut  pas  concevoir  d'un 
étre  immatériel,  simple,  dépourvu  de  parties,  qui,  prive  d'étendue,  de  masse,  de 
pesanteur,  ne  pourrait  ni  se  mouvoir  lui-méme,  ni  mouvoir  d'autres  corps,  et 
encore  moins  les  créer,  les  produire.  les  conserver"   (ibid.  p.  96). 

2  Inter  materialistas  illius  temporis  est  etiam  Helvetius  (natus  1715). 
Hic  praecipue  ethicam  exeoluit.  Hominis  beatitudo  secundum  ipsimi  est  vo- 
luptas,  praesertim  venerea. 

3  Das  Wesen  des  Christenth.    Einl.    Werke  VII,  62  et  alibi  passim. 

4  „"\Yas  der  Menscb  nicht  wirklich  ist,  aber  zu  sem  wriinscht,  das  macht 
er   zu   seinem  Gotte   oder   das   ist   seiu  Gott.     Der  Christ   wunscht,    ein    voli- 


394  Cap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

In  etnica  clocet  legem  primam  esse,  ut  homo  hominem  amet.  Hic 
amor  sexualis  est.  Nimirum  fundamentum,  inquit,  moralitatis  est 
distinctio  sexuum  et  venter  mulieris  templum  amoris1. 

Post  Feuerbach  et  cum  ipso  materialismum  defendebant  Vogt, 
Moleschott,  Biiclmer,  Strauss.  Hackel  theoriam  descendentiae  Dar- 
winianam  evolvere  et  demonstrare  conatur,  ut  sic  materialismum 
iuvet.  Generatim  materialismus  nunc  temporis  ubique  terrarum 
multos  asseclas  habet ,  ut  olim  Epicureismus.  Positivistae  in 
Gallia,  agnostici  in  Anglia,  critici  moderni  in  Germania  vix  non 
omnes  iure  materialistis  adnumerantur. 

628.  Ex  dictis  historiam  materialismi  non  esse  admodum  glo- 
riosam  colligitur.  Magnis  ingeniis  hoc  systema  numquam  placuit. 
Quis  enim  Epicurum,  Lucretium,  Lamettrie,  Holbach,  Feuerbach  in 
speculatione  comparare  audebit  cum  Platone,  Aristotele,  Augustino, 
S.  Thoma  ac  ceteris  luminibus  medii  aevi,  Suarezio,  Cartesio,  Leib- 
nitio,  cum  ipsis  moderni  idealismi  et  pantheismi  principibus  ?  2  Nc- 
que a  materialistis  philosophia  nova  lumina  accipere  solebat.  Haec, 
si  attente  considerantur,  magnani  vini  contra  materialismum  habere 
debent.  Neque  enim  veruni  esse  potest  systema,  quod  summis 
doctoribus  semper  displicebat.  —  Adverte  etiam,  quam  pauci 
homines  exstiterint,  qui  numinis  exsistentiam  negare  auderent. 
Nam  ipsi  materialistae  generatili!  deitati  aliquem  in  suis  syste- 
matis  locum  aperiebant.  Recole,  quae  de  Democrito,  Epicuro, 
Lucretio,  Hobbesio  indicavimus.  Ex  quo  Dei  persuasionem  vio- 
lenta fere  evidentiae  luce  menti  et  animo  se  ingerere  intelligitur, 
ut  omnino  se  ab  ea  defendere  homo  vix  possit. 

Neque  putare  debemus  plerosque,  qui  scientia  naturali  insignes 
erant,  fautores  materialismi  fuisse.  Profecto  Copernicus,  Galilei, 
Newton,  Kepler,   alii  multi,  a  quibus  scientia  naturalis  moderna 


kommenes,  siindloses,  unsinnliches,  keinen  leiblichen  Bediirfnissen  unterworfenes, 
seliges,  unsterbliches,  gottlicbes  Wesen  zu  sein,  aber  er  ist  es  nicbt;  er  stellt 
sich  daber  das,  was  er  selbst  za  sein  wiinscht  und  einst  zu  werden  bofft,  als 
ein  von  ibm  unterscbiedenes  Wesen  vor,  welcbes  er  Gott  nennt"  (Das  Wesen 
der  Relig.  25.  Vari.   Werke  Vili,  302). 

1  Das  Wesen  des  Christenth.  Kap.  10.  Werke  VII,  138  ;  Wider  den  Dua- 
lismus  etc.    Werke  II,  370. 

2  Democritum  Lange  vebementer  celebrat  et  Aristotelem,  quem  omni  ope 
minuere  conatur,  multa  ab  eo  tacite  accepisse  et  in  rem  suam  convertisse 
suspicatur  (Gescbicbte  des  Materialismus  I,  60  ff.).  At  de  Democrito  parum 
memoriae  proditum  est.  Propterea  laudes  Democriteae  et  illae  de  Aristotele 
suspiciones  fundamento  obiectivo  satis  destituuntur. 


Art.  •_'.  Conapeetoa  hiatorioua  materialismi  395 

fondata  est,  materialistae  non  erant.  E1  onanino  Baeculia  prieter- 
itis  ooryphaei  scientiae  naturalis  religioni  addirti  erant1.  Hodie 
quidem,  quum  generatila  materialismus  latius  regnet,  nraltos 
physicos  hoc  errore  infectos  videmus.  Nihiloniinns  etiam  hodie 
multi  viri  in  illa  provincia  doctissimi  Deuni  laudant  in  operibus 
suis.  Ceterum  iudicium  de  valore  materialismi  ad  philosophos 
spectat,  non  ad  physicos. 

629.  Hic  breviter  addere  placet,  quae  potissimae  videantur 
esse  causae,  cur  hodie  tam  late  materialismus  regnet.  Prima 
causa  est  rationalismus ,  qui  inde  a  saeculo  praeterito  magis  et 
magis  se  extendit.  Hic  enim  omnia  miracula  horret,  omnem 
revelationem,  omnem  interventum  Dei  in  munclo  praeternaturalem. 
Eiusmodi  autem  systema  prudenter  tandem  sustineri  non  potest 
nisi  Deum  esse  et  huic  mundo  dominari  negas.  Et  sic  rationalismus 
ad  atheismum  et  materialismum  excrevit.  At,  quaeres,  quid  est, 
quod  rationalismum  tantopere  apud  nos  crescere  fecit?  Ut  alia 
taceam,  magnani  in  hac  re  vini  habet  superbia  quaedam  scienti- 
fica.  Nempe  homines,  qui  tam  multa  de  legibus  naturae  nova 
cognoverant,  iam  ferre  nolebant  esse  aliquid,  quod  providentiae 
speculationum  suarum  et  calculorum  subtraheretur.  Propterea  (una 
cimi  libertate  humana)  miraculorum  libere  a  Deo  patratorum 
possibilitas  negabatur. 

Alter  materialismi  fons  est  idealismus  pantheisticus ,  qui  in 
Germania  potissimum  floruii.  Excessus  enim  enormes,  quos  specu- 
latio  idealistica  Fichtei,  Schellingii ,  Hegelii  commisit,  ab  omni 
speculatione  homines  avertebant  et  ad  castra  empirismi  compelle- 
bant.  Empirismus  autem  gignit  materialismum,  quum  sola  materia 
observationi  sensuum  subsit.  Praeterea  quum  idealismus  essentia- 
liter  atheismus  esset  et  pugna  contra  fideni  christianam  male  tecta, 
multi  per  materialismum  aperte  Deum  negare  et  fidem  destruere, 
quam  idealismi  tenebris  latere,  malebant.  Ita  Feuerbach  et  Strauss 
ab  Hegelianismo  ad  materialismum  transierunt.  —  Denique  idea- 
listae  ex  uno  principio  omnia  cognoscere  volebant.  Iam ,  quum 
principiimi  eorum  ideale,  praesertim  si  applicatio  ad  mundum 
materialem  fiebat,  ad  hoc  inveniretur  insuftìciens,  multi  id  conati 
sunt,  ut  ex  statu  rerum  initiali,  tamquam  uno  principio,  legibus 
mechanicis  omnia  deducerent;  et  sic  erant  materialistae. 


1  Hac  de  re  multa  habet  Zuckler,  Gescliichte  der  Beziehungen  zwischeu 
Theologie  uncl  Naturwissenschaft  (Giitersloh  1877)  ;  praesertim  5.  Buch  A  3. 


396  CflP-  13.   De  atheismo  generatili!  et  de  materialismo. 

Tertio  loco  ipse  scientiae  naturalis  progressus  materialismum 
nutrivit.  Nani  empiriani,  quae  tam  egregios  fructus  tulit,  specu- 
latione  ut  sterili  neglecta  homines  amplexati  sunt.  Empiria  autem. 
quae  speculationem  aspernatur,  materialismi  parens  est.  —  Deinde 
homines,  ut  sunt  ad  superlationes  proclives,  tam  multa  legibus 
mechanicis  explicari  conspicati  hac  ratione  omnia  problemata  solvi 
posse  praesumebant.  —  Denique,  quum  in  rebus  naturalibus,  qui- 
bus  indagandis  tantopere  incumbebant,  multa  obscura  et  ignota 
remanerent,  hypothesibus  saepe  valete  problematicis  et  suspectis 
ignorantiae  moderi  assuescebant.  Iam  vero,  quamvis  hypothesium 
usus  moderatus  et  cautus  omnino  sit  laudabilis  et  necessarius. 
tamen  sedulo  hypothesim  a  certitudine,  coniecturas  fallaces  a  de- 
monstratione  solida  distinguere  oportet.  Secus  mentis  acumen 
hebescit ,  intellectus  imaginationis  nebulam  ab  evidentiae  luce 
discernere  ampline  nescit,  speculandi  facultas  corrumpitur.  Revera 
hodie  in  multorum  animis  evidentiae  conceptum  ex  perpetua  hypo- 
thesium familiaritate  adulteratum  esse  videmus.  Eiusmodi  autem 
homines,  quum  suprasensibilia  iudicare  amplius  vix  possint,  in 
materialismum  miseri  ruunt. 

Postremo  condiciones  politicae  et  sociales,  animus  quoque 
hominum  ad  lucra  temporalia  nimis  inclinatile  et  universalis  morum 
corruptio  ad  materialismum  promovendum  multimi  contulerunt. 
Sed  liane  provinciam  hic  ingredi  nolumus. 

ARTICULUS  III. 
DE  THEORIA  LAPLACKA. 

630.  Laplace  *  liane  de  origine  systematis  nostri  planetari* 
proponit  hypothesim  :  Initio  rerum  systema  planetarum  globus  erat 
nebularis  in  summa  temperatura  constitutus,  cuius  diameter  salteni 
aequalis  erat  diametro,  quem  hodie  orbita  extremi  planetae  (Nep- 
tuni)  habet.  Haec  sphaera  circa  axem  suum  volvebatur  ab  oc- 
cidente ad  orientem,  et  inde  ad  polos  orta  est  depressio.  Porro 
illa  massa  sensim  refrigeratione  condensabatur 2.  Aucta  in  dies 
condensatione  celeritas  rotationis  et  vis  centrifuga  crescebat,  ut 
tandem  in  aequatore  sphaerae  annulus  a  massa  centrali  divelleretur, 
qui  circa  centrimi  ab  occidente  ad  orientem  movebatur.    Annulus 

1  Exposition  du  système  du  monde  (1796)  lib.  5.  eh.  6. 

2  Alii  physici  nebulae  primitivae  magnam  temperaturam  non  tribuunt  et 
condensationem  gravitationi  ascribunt.  Ipsa  condensatione  nebulam  tandem 
magnum  calorem  concepisse  putant. 


Art.  4.  De  theoria  Laplaoica.  :\<j  t 

continuata   frigefactione  in  partea  discissus  est)  quae  paulatim  in 

unum  globum  concidebant  :  bic  globus  eiat  primus  pianeta  (Nep- 
tunus).  qui  vi  orìginis  suae  masaam  mediani  aive  solem  ab  oc- 
cidente ad  orientem  in  plano  aequatoria  circuire  et  simul  motum 
rotatorium  circa  axem  proprium  in  eadem  directione  habere  debuit1. 
Sol,  quum  adluu-  magia  condensaretur  et  iterum  vis  centrifuga 
cresceret,  tandem  novus  annulus  in  eodem  aequatoris  plano  di- 
vulsus  est,  qui  in  novum  planetam  transformabatur  :  et  sic  deinceps 
omnea  planetae  orti  sunt,  qui  omnes  in  uno  aequatoris  plano  solem 
ab  occidente  ad  orienterò,  circumeunt  et  in  eadem  directione  circa 
axem  proprium  rotantur.  Sol  tandem,  ut  hodie  est,  in  medio 
restabat,  qui  et  ipse  ab  occidente  ad  orientem  circa  axem  suum 
volvitur.  Quemadmodum  ex  sole  nascebantur  planetae,  eadem 
via  ex  planetis,  qui  initio  nebulae  formam  habebant,  saepe  varii 
satellites  orti  sunt,  v.  gr.  ex  terra  nostra  divulsa  est  luna.  — 
Hinc  explicatur,  cur  omnes  planetae  in  eodem  fere  plano  et  in 
eadem  directione  et  orbita  fere  circulari  circa  solem  versentur  et 
cur  rotationem  habeant  circa  axes  suos  in  eodem  fere  sensu,  et 
cur  satellites  planetarum  idem  illud  planum  et  eandem  motuum 
suorum  directionem  servent;  explicatur,  cur  planetae  interiores 
densiores  sint  quam  exteriores,  quum  in  nebula  primitiva  dementa 
graviora  propter  gravitationem  centro  propinquiora  esse  debuerint; 
explicatur,  cur  etiam  hodie  terra  interius  tantum  calorem  contineat 
et  cur  olim,  ut  geologi  ex  montium  formatione  concludunt,  cortex 
terrae  tenuior  fuerit  et  massis  liquidis  ab  intra  erumpentibus 
saepissime  ruptus  sit 2.  Confirmare  solent  hypothesin  ex  eo,  quod 
inter  sidera  nebulas  cosmicas  observamus,  quae  interdum  nucleos 
habere  videntur,  qui  condensatione  nebulae  circumfusae  probabiliter 
orti  sunt  ;  idque  forte  signum  haberi  licet  etiam  hodie  nova  syste- 
mata  cum  sole  centrali,  planetis  et  satellitibus  in  coelo  formari3. 


1  Utique  de  facto  Neptunus  rotationem  habere  videtur  ab  oriente  ad 
occidentem;  non  e  contrario,  ut  theoria  postulat. 

2  Interdum  ex  depressione  terrae  ad  polos  inferunt  eam  primitus  liquidam 
aut  nebularem  fuisse.  Veruni  alii  physici  contendimi  etiam  sphaeram  solidis- 
simam  rotatione  eandem  depressionem  pati  debuisse. 

3  Ante  Laplace  Kant  cosmogoniam  quandam  confinxerat  (Allg.  Naturgesch. 
und  Theorie  des  Himmels  1755).  Sed  Kantii  theoria  a  Laplacica  essentialiter 
dift'ei't.  Essentia  enim  hypotheseos  Laplacianae  in  eo  est ,  ut  conformitatem 
motuum,  quae  in  systemate  nostro  solari  observatur,  explicet  ;  huius  autem  rei 
Kant  nullam  rationem  reddit.  Cosmogonia ,  quam  hodie  tam  multos  amplecti 
videmus,  est  Laplacica,  non  Kantiana. 


398  ^aP-  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

631.  Haec  theoria  Laplacii  hodie  plurimos  habet  asseclas,  quo- 
rum alii  aliter  eam  modificare  solent.  Nihilominus  hypothesis 
nimis  vaga  est,  quam  quae  valorem  scientificum  magnum  habere 
possit.  Nempe  ad  singularia  non  descendit.  Non  ostenditur,  cur. 
cium  nebula  primitiva  condensaretur,  rotationis  celeritas  ita  prae- 
cise  mutata  sit,  ut  vis  attractiva  et  centrifuga  in  aequatore  globi 
aequales  semper  manserint,  vel  cur  saltem  interdum,  quando  scil. 
aliquis  pianeta  a  massa  centrali  rescindebatur ,  aequales  fuerint  : 
nisi  enim  illa  aequalitas  aderat,  pianeta  orbita  circulari  solem 
circummeans  oriri  non  poterat1.  Deinde,  ut  alia  taceam,  non 
explicatur,  cur  singuli  planetae  et  maxime  ipse  sol  hac  praecise 
celeritate  circa  axem  suum  rotentur,  et  cur  haec  praecise  ratio 
sit  inter  celeritates,  qua  pianeta  rotatur  et  qua  satelles  eum  ambit  -. 

632.  Nonnulla  etiam  in  systemate  solari  sunt,  quae  Laplacio 
contradicere  videntur.  Imprimis  praeter  planetas  solem  ambiunt 
multi  cometae.  Horum  autem  orbitae  ellipses  solent  esse  valde 
excentricae,  plana  tenent  omnino  diversissima  et  in  omnem  di- 
rectionem  moventur,  interdum  etiam  ab  oriente  ad  occidentem. 
Quomodo  haec  sidera  ex  nebula  primitiva  nascebantur  ? 3  —  Deinde 
satellites    Urani    planimi    eclipseos    non    servant,    sed    fere    per- 


1  Si  sphaera  nebulosa  condensatili-,  vis  centrifuga,  suppositis  supponendis, 
crescit  in  ratione  inversa  cubi  radii  spbaerae,  vis  attractiva  in  ratione  inversa 
quadrati  eiusdem  cubi,  i.  e.  vis  centrifuga,  radio  per  condensationem  decrescente, 
multo  celerius  crescit  quam  attractio  (BRArx,  Kosmogonie  [Miinster  1889]  p.  89). 
Itaque  vis  centrifuga,  quae  initio  minor  erat,  condensationis  pi'ogressu  attractioni 
aequalis  eaque  superior  fieri  potuit.  Sed  cur,  si  semel  aliquantulo  superior 
fuit,  non  mansit  superior,  ut  exbinc  massa  nebulae  in  regionibus  aequatorialibus 
assidue  dissipari  coeperit  idque  eo  vebementius,  quo  magis  condensatio  processit  ? 

2  Kekz  (Entstehung  des  Sonnensystems  nach  der  Laplacescben  Hypothese 
[Darmstadt  1879])  theoriam  Laplacicam  calculo  commendare  studet.  Sed  de  statu 
nebulae  primitiva*  tam  mira  supponit,  ut  eius  structura  incomparabiliter  com- 
plicatior  sit  quam  praesens  systema  planetarum.  Unde  Kerzii  calculus  La- 
placianis  nihil  favet.  Nimirum,  ut  bypothesis  idonea  sit,  requiritur,  ut  praesens 
siderum  nexus  ex  nebula,  tamquam  ex  sìmpliciore,  ortus  sit.  —  Quidam  tbeoriam 
Laplacii  ita  modificant,  ut  nimis  versatilis  esse  videatur  ad  explicanda,  quae- 
«umque  volueris.  Hypotbesis,  quae  contraria  pbaenomena,  v.  gr.  motum  retro- 
gradum  satellitis  Neptuni  et  motum  progressivum  aliorum  satellitum,  aequali 
facilitate  explicat,  uibil  explicare  videtur. 

3  Laplaciani  difficultatem  fugere  solent  contendentes  hos  cometas  ex  nebula 
Laplacica  non  esse  ortos,  sed  ex  remotissimis  spatii  regionibus  exeuntes  systema 
nostrum  solare  invanisse  et  lue  planetarum  attractione  meatus  eorum  ita  turbatos 
esse,  ut  ex  systemate  nostro  amplius  aufugere  nequeant,  sed  ellipsibus  solem 
circuire  cogantur. 


Art.  3.  De  theoria  Laplacica.  399 

pendiculariter  ad  orbitam  pianeta»'  sui  eurrunt.     Batelles  Neptimi 
planimi   quidam   eclipseos  tenet,   sed   retrogradus  ab   orienti 
occidentem  movetur,  non  viceversa,  ut  debuit.    .Martis  alter  satelles 

Phobos  71  39*1  15'  cursum  suum  circa  planetain  suiun  implet, 
quum  ipso  Mais  rotationem  circa  axem  non  peragat,  nisi  24'  37m; 
secundum  Laplacium  autom  planetae  rotatio  breviori  tempore  fieri 
debet  quam  satellitis  circuitus.  —  Denique  non  bene  intelligitur. 
cur  annulus  a  massa  centrali  avulsus  in  unum  planetam  con- 
globatus  neque  potius  in  multos  planetas  minores  eandem  orbitam 
sequentes  fractus  sit.  Cur  annuii  Saturni  non  dudum  in  unum 
globum  coierunt,  quum  annulus  multo  iunior,  ex  quo  luna  nostra 
orta  esse  dicitur,  iam  pridem  in  unam  satellitis  sphaeram  se  con- 
naxerit?  Cur  loco  paucorum  planetarum  magnorum  non  potius 
ubique  eclipseos  planetae  minimi  orti  sunt  ad  eum  fere  modum. 
quo  inter  Iovefn  et  Martem  factum  esse  videmus  ?  * 

633.  Porro  systema  solare,  si  indolem  eius  accuratius  investi- 
gamus ,  ad  summam  constantiam  creatum  esse  invenimus.  Ad 
liane  stabilitatem  requiritur,  ut  orbitarum  planetarium  axis  maior. 
excentricitas,  inclinatio  versus  eclipsim  non  nimis  mutentur.  Quo- 
modo  igitur  Conditor  rerum  effecit,  ne  mutuis  attractionibus  plane- 
tarum cursus  turbaretur  et  systema  solare  solveretur?  Ad  lmnc 
tìnem  duo  media  adhibenda  fuisse  matliematici  demonstrant.  Primo 
tempora ,  quo  varii  planetae  circa  solem  gyrum  perficiunt ,  in- 
commensurabilia  esse  debebant ,  ut  constantiae  magnorum  axium 
consuleretur 2.  Deinde  omnes  planetae  eadem  directione  solem 
circuire  debebant,  ut  excentricitas  et  inclinatio  non  mutarentur. 
nisi  inter  sat  parvos  limites 3.  —  Praeterea  etiam  alia  in  syste- 
matis  planetaris  fabrica  videmus,  quae  eandem  stabilitatem  efficien- 
dam  spectant.    Nam  v.  gr.  cometae,  qui  excentricitate  orbitarum 


1  Eiiam  densitates  planetarum  nequaquam  tam  regulariter  cum  malori  a 
sole  distantia  decrescunt,  ut  secundum  hypotkesim  exspectares.  Hae  densitates 
sunt  secundum  Littrow:  Solis  0,25;  Mercurii  1,40;  Veneris  0,96;  Terrae  1: 
Mattia  0.74;  Jovis  0,23:  Saturni  0,11;  Urani  0,17;  Xeptuni  0.20.  Vides  quat- 
tuor  primos  planetas  eandem  fere  densitatem  ha  bere ,  cui  densitas  notabiliter 
minor  aliorum  quattuor  opponitur.  —  Hic  tamen  consulendi  sunt  Epprxc;  (Kreis- 
lauf  im  Kosmos,  18.  Erganzgsb.  zu  den  Stimmen  aus  ]\[aria-Laach  1882)  et 
Bratto  (Kesmogonie  1889),  qui  difticultatt'S  contra  Laplacium  motas.  tbeoria 
apte  modificata,  solvere  conantur. 

2  Cf.  Littrow.  Die  Wumler  de*  Himmels  (Stuttg.  1886)   III.  §  73  et  121. 
s  Ibid.  §  143. 


400  Cap.  13.   De  atheismo  generatila  et  de  materialismo. 

et  cursu  suo  anomalo  ordinem  siderum  facile  turbare  possent, 
massae  sunt  adeo  minimae,  ut  magna  pericula  causare  nequeant  *. 
634.  Age  iam,  qua  via  illuni  siderum  mirabilem  et  stabilem 
ordinem  effectum  esse  putabimus  ?  Ortus  planetarum  ex  una 
nebula  in  motu  rotatorio  constituta  vim  quandam  habere  videtur 
ad  hoc.  ut  inde  conformis  omnium  planetarum  et  satellitum  motus 
circularis  in  eodem  plano  et  eadem  directione  fiat.  Itaque,  quum 
Deum  causis  secundis  in  iis,  ad  quae  eorum  virtus  valet,  com- 
muniter  uti  philosophi  et  tlieologi  consentiant,  planetas  ex  tali 
nebula  factos  esse  aliquo  iure  supponere  licuerit 2.  Verum  in  hac 
re  aliquid  magni  momenti  observandum  est.  Xebula  primitiva 
non  debuit  esse  piane  uniformis,  sed  systema  solare,  ut  nunc  est, 
in  ea,  tamquam  in  germino,  praeformatum  esse  debuit.  Apta 
nebulae  structura  et  rotationis  temperamento  provisum  esse  opor- 
tuit,  ne  nebula  nimio  rotationis  impetu  per  spatia  omnino  dis- 
siparetur,  aut  ne  contra  tota  eius  massa  gravitatone  et  frigefactione 
paulatim  ad  unum  corpus  collaberetur ,  sed  ut  pars  nebulae  ad 
corpus  centrale  conflueret  et  alia  pars  per  planetas  eorumque 
satellites  convenienter  suspenderetur  ;  singulari  arte  prohibendum 
erat ,  quominus  pars  nebulae ,  quae  suspensa  manebat ,  innumeris 
fragmentis  parvulis  rumperetur,  sed  id  agi  debebat,  ut  ex  illa 
massa  pauci  planetae  maiores  nascerentur;  maxima  autem  cura 
necessaria  erat,  ut  pianeta  recens  natus  praecise  eam  haberet 
celeritatem,  quae  ad  orbitam  fere  circularem  describendam  re- 
quiritur;  consulendum  etiam  erat,  ut  planetae,  qui  oriebantur, 
eam  haberent  structuram,  ut  ex  iis  eodem  modo,  quo  ipsi  ex 
nebula  primitivo  egressi  erant,  satellites  fierent.  —  Itaque  vehe- 
menter  errant  materialistae ,  qui  ex  nebula  uniformi  sine  speciali 
in  eius  constructione  providentia  hoc  systema  planetare  ortum 
esse  affirmant3. 


1  Alia,  quae  magna  arte  dispositionem  planetarum  factam  esse  probant, 
habet  Littrow  1.  e.  §  142.  145.  146. 

2  Consentit  Tilm.  Pesch,  Philos.  nat.  p.  588. 

3  Ad  theoriam  Laplacianam  illustrandam  multum  laudatur  experimentum 
Plateau  physici.  Qui,  quum  olei  parvulam  quantitatem  in  liquorem  eiusdem 
ponderis  specifici  induceret,  oleum  formam  sphaeralem  statini  accipere  vidit. 
Tum  per  illam  sphaerulam  axem  adegit,  cuius  versatione  oleo  motum  rotatorium 
communicavit,  quem,  quum  paulatim  augeret,  sphaerula  ad  polos  deprimi  coepit  ; 
deinde  tota  in  annulum  aequatorialem  conversa  est  ;  annulus  tandem  in  partes 
rumpebatur.  Hae  partes  statim  in  globulos  formati  sunt,  qui  circa  axem  primum 
volvebantur  et   siniul  proprio   motu   rotatorio   in   eodem   sensu   fruebantur.   — 


Art.  8.   De  theoria  Laplacica,  |ol 

635.        Ex  dictis  haec  colliges: 

1.  Thooria  Laplacica,  si  vera  esse  supponitur,  nihil  materia- 
listi* favet.  Nani  etiani  tunc  exsistere  debet  sapienti;!  supra- 
mundana,  quae  nebulari]  Laplacicam  ita  construxit  et  eum  ei  motimi 
indidit,  ut  ex  ea  systema  solare,  quemadmodum  nunc  est,  oriri 
potuerìt  [cf.  n-  634].  Profecto  ad  usum  theodicaeae  parum 
interest,  utrum  dicas  sapientiam  supremam  immediate  condidisse 
ordinem  planetarum,  ut  mine  est,  an  contendas  eam  condidisse 
germen  quoddam  nebulare,  ex  quo  naturali  evolutione  praesens 
ordo  nascebatur.  Eiusdem  enim  artis  est  vel  hunc  ordinem  vel 
eius  germen  condere. 

2.  Is,  qui  theoria  Laplacica  relieta  Deum  putat  systema 
solare  statu  magis  evoluto  ab  initio  formavisse,  minime  imprudens 
haberi  potest.  Nani  etiam  sic  optima  redditur  ratio  conformitatis 
motuum  planetarium.  Haec  nimirum  conformitas  tunc  immediate 
debetur  sapientiae  divinae,  quae  eam  ad  stabilitatem  operi*  fir~ 
mandarti  inducere  debebat  [cf.  n.  633]. 

3.  Theoria  Laplacica  valorem  scientificum  non  habet  nisi  satis 
limitatimi,  quia  vaga  est  et  ad  singularia  minus  descendit  [cf.  n.  631]. 
Imnio  tantas  involvit  difficultates,  ut  dubitare  liceat,  num  ex  nebula 
systema  solare  tam  complicatimi  oriri  physice  possibile  sit  [cf.  n.  631. 
632.  et  634.  ad  cale.].  Itaque  in  hac  theoria  defendenda  modestos 
esse  oportet. 


Hoc  experimento  rem  nostrani  aliquo  modo  illustrar!  patet.  Nihilominus  inter 
formationem  planetarum  et  istorimi  globulorum  magna  est  differentia,  ut  ipse 
Plateau  acriter  declarabat.  Imprimis  aderat  physicus,  qui  propria  marni  motum 
rotatorium  sphaerulae  perpetuo  sic  temperabat,  ut  ad  fiiiem  intentum  congrueret; 
etiam  alia  quaedam  artificia  physicus  adhibuit,  quae  referre  brevitatis  gratia 
omisimus  (experimentum  plenius  descriptum  invenis  apud  Eppixg  ,  Kreislauf 
p.  1).  Secondo  globuli,  qui  oriebantur,  in  suis  circa  axem  primum  motibus 
legem  tertiam  Kepleri  non  observabant  ;  haec  autem  lex  praecipuum  in  theoria 
Laplacica  creat  difficultatem.  Tertio  non  unus  globulus  ex  annido  olei  ortus  est, 
sed  multi  ;  iam  vero  apud  Laplacium  in  eo  praecise  non  levem  patimur  difficul- 
tatem, quod  ex  singulis  annulis  singuli  planetae  potius  quam  multa  fragmenta 
nascebantur.  Quarto  in  experimento  Plateau  non  orta  est  massa  centralis  cum 
globulis  eam  ambeuntibus,  sed  totum  oleum  in  annidimi  et  globulos  dissipatimi 
est  ;  neque  plures  successive  tìebant  annuii,  sed  unus  tantum  ;  neque  globuli  orti 
satellites  gignebant.  Quinto  illud  oleum  erat  in  alio  liquore,  qui  etiam  motum 
rotatorium  accepit;  nil  igitur  mirimi,  si  globuli  ex  oleo  nati  axem  primum  am- 
biebant ,  quum  liquore  circumagerentur.  —  Experimentum  igitur  Plateau  ex 
nebula  planetas  demonstrat  oriri  non  potuisse,  quin  nebula  ad  lume  finem  di- 
ligenter  et  sapienter  praefonnata  et  instructa  esser. 

Hoktheim,  Tlieodicaea.  26 


402  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

4.  Hypothesis  Laplacica  nullam  f'acit  difficultatem  ulli  argu- 
mento,  quod  prò  exsistentia  Dei  affertur.  Itaque  ad  theodicaeam 
nii.il  refert,  utrum  scientiae  progressi!  hypothesis  verificetur  an 
destruatur.  Imprudentes  igitur  simt  materialistae ,  qui  ad  liane 
theoriam  tamquam  ad  gravem  contra  theistas  instantiam  pro- 
vocant.  Immo  ipsi  ad  hypothesim  amplectendam  multum  in- 
clinamur,  quia  Deum  causis  secundis  in  rerum  efformatione  usura 
esse  congruum  esse  videtur  [cf.  n.  634].  Itaque  theoria  in  se 
minime  est  materialistica.  Materialiste  autem,  quando  ad  eam 
provocant,  respondendum  est  primo  hypothesi  transmissa  eos  nihil 
iuvari  :  deinde  moneantur,  quam  incerta  sit  cosmogonia,  cui  fidunt. 

ARTICULUS  IV. 

DE   DARWINISMO. 

636.  Hoc  articulo  quaestio  agitatur,  num  alia  species  viventium 
ex  alia  oriri  possit.  Videndum  igitur  primo,  quid  sit  species 
viveiltis.  —  Ad  eandem  speciem  viventia  pertinere  dicuntur,  si  in 
una  essentia  vel  in  eodem  typo  organico  essentiali  conveniunt. 
At  saepe  difficile  est  determinare,  quid  fai  organismis  sit  essentiale, 
quid  non  essentiale.  Propterea ,  in  quantum  fieri  potest ,  indicia 
quaedam  manifestiora  quaerenda  sunt,  quibus  speciem  a  specie 
discernere  possimus.  Imprimis  igitur  ad  eandem  speciem  omnia 
individua  pertinent,  quae  morphologice  simillima  sunt,  secundum 
differentiam  maris  et  feminae  facile  et  fecunde  copulantur  et  prolem 
edunt  pariter  fecundam  et  parentibus  similem.  Deinde  ad  eandem 
speciem  referendae  sunt  etiam  formae  aliquanto  dissimiles,  si  facile 
et  fecunde  copulantur  et  prolem  generant  pariter  fecundam,  quae 
generationibus  successivis ,  post  aliquas  forsan  oscillationes  in 
primis  generationibus  factas,  ad  typum  pervenit  inter  utrumque 
protoparentem  plus  minusve  medium,  quem  deinceps  constanter 
retinet.  Observatur  autem  in  eiusmodi  typo  medio  saepe  atavis- 
mus ,  quo  in  generationum  serie  interdum  aliquod  individuimi  ìn- 
venitur  alteri  protoparenti  soli  exterius  piane  simile.  Nihilominus 
etsi  exterius  et  morphologice  typus  alterius  protoparentis  solius 
re  dire  videtur,  interius  et  physiologice  retinetur  typus  mixtus,  ut 
inde  constat,  quia  in  prole  individui,  quod  atavismum  patitur,  alter 
sanguis  iterimi  redit.  —  Contra  differentiae  specifìcae  signum  est, 
si  individua  morphologice  aliquanto  dissimilia  copulata  aut  nullam 
prolem    edunt    aut    prolem    infecundam    aut    prolem    fecunditatis 


Art.  4.  Do  Darwinismo.  In:', 

minutai',  quae  generationibus  Buccesaivia  celeriter  decrescens  inox 
omnino  exstinguitur,  aut  prolem  indefinite  fecundam,  quae  in  gene- 
rationibua succosivis  unum  typum  mixtum  non  retinet,  aed  Bemper, 
et  modia  saepe  valde  miria,  typum  mutat,  donec  tandem  omnia 
individua  ad  typum  alterutrius  protoparentia  redierint,  quem  deinde 
in  generationum  serio  constanter  retinent,  quin  umquam  alter 
sa  n mi is  redeat 1. 

Audiatur  (juatrefages 2,  auctor  in  hac  re  gravissimus :  „Les 
racea,  simplea  démembrements  d'un  type  spécifique,  restent  physio- 
logiquement  unies  entre  elles  et  au  type,  qui  leur  a  donne 
naissance.  Ce  lien  physiologique  se  montre  dans  le  métissage  pal- 
la facilitò  et  la  fécondité  des  unions  entre  les  races  les  plus  dif- 
férentea  de  formes,  par  la  persistance  de  la  fécondité  chez  Ics 
métis,  par  les  phénomònes  de  l'atavisme.  —  Entre  les  espèces 
le  lien  physiologique  fait  défaut  :  et  de  là  resultent  dans  l'hybri- 
dation  l'extréme  difficulté  et  l'infécondité  habituelle  des  unions. 
la  sterilite  de  la  plupart  des  hybrides.  les  phénomònes  de  variation 
desordonnée  et  de  retour ,  l'absence  d'atavisme  chez  les  des- 
cendants  d'hybrides  revenus  au  type  spécifique.  —  Les  races 
métisses  se  forni ent  aiaément,  spontanément,  en  dehors  de  l'action 
de  l'homme  et  parfois  malgré  ses  efforts.  En  dépit  d'innombrables 
tentatives.  l'homme  n'a  encore  obtenu  qu'une  seule  race  hybride 


1  Cave,    ne   reditum  prolis  hybridae  ad   typum    alterutrius    protoparentis 

ami  atavismo  confuudas.  Nempe  atavismus  invenitur  post  copulam  individuorum 
eiusdem  .-•peciei  et  est  reditus  apparens,  quia  in  generationibus  successivis,  quae 
ab  individuo  atavistico  descendunt ,  sanguis  alterius  stirpis  iterum  apparebit. 
Contra  reditus,  quem  hybrida  subeunt,  est  verus,  quia  proles  individui,  quod  ad 
alterutrum  typum  rediit,  numquam  alterum  sanguinerò,  ostendit.  —  Liceat  hic 
per  transennalo  aliquos  alios  terminos  definire,  qui  in  rebus  biologicis  magni 
momenti  sunt  et  non  raro  male  usurpantur.  Varietà*  appellatili-  individualo  vel 
individuorum  collectio ,  quae  ab  aliis  individuis  eiusdem  speciei  distinguuntur 
uno  vel  pluribus  eharacteribus  exceptionalibus  non  nimis  levibus.  Stirps  est 
varìetas  constans.  i.  e.  varietas  appellatur  stirps  (race),  quando  individua  eius- 
dem fcypi  exceptionalis  bunc  typum  constanter  ad  prolem  suam  transmittunt. 
Proles,  quae  ex  copula  diversarum  stìrpiom  eiusdem  speciei  nascitur.  vocatur 
mista  sive  mistitia;  ea .  quae  ex  diversis  speciebus  oritor,  oominatur  hybrida. 
Interdum  varietas  intelligitur  typus ,  qui  ab  aliis  eiusdem  speciei  charaeteribu» 
maioris  momenti  differt  ;  forma  varians  est  typus,  qui  cbaracteribiis  miooris 
momenti  discernitur.  Ceterum  usus  loquendi  in  hac  materia  non  satis  constans 
e>t  :  praesertim  nomen  varietatis  saepe  prò  stirpe  usurpatur.  Cf.  Qcatrefage-*. 
Charles  Darwin  et  ses  précurseurs  francais  (1S70)   11.  eh.  4  et  5. 

2  L.  e.  p.  264. 

26* 


404  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

comptant  une  vingtaine  de  générations,  et  il  n'a  pu  la  conserver 
jusqu'ici  que  par  des  soins  incessants  et  minutieux."  *■ 

Potissima  igitur  inter  stirpes  unius  speciei  et  diversas  species 
differentia  externa  in  eo  esse  videtur,  quod  stirpes  facillime  gignunt 
stirpem  mistitiam  permanentem,  species  diversae  forsan  numquam 
speciem  hybridam,  quae  persistat.  Inter  stirpes  unius  speciei  co- 
pula normaUs  est,  inter  diversas  species  anormalis.  Nihilominus, 
quura  illae  experientiae  de  coniugiorum  fecunditate  et  typi  generati 
permanentia  plerumque,  praesertim  in  fossilibus,  fieri  non  possint, 
coramuniter  nihil  relinquitur,  quam  ut  ea  viventia,  quae  con- 
similem  typum  habent  ab  aliis  typis  bene  distinctum,  ad  unam 
speciem  referamus.  Interdum  aliquod  dubium  raanebit,  utrum 
duas  species  liabeas  an  duas  stirpes  unius  speciei.  Veruni  hoc 
ignorantiae  nostrae  dubium  non  efficit,  ut  discrimen  obiectivum 
inter  speciem  et  stirpem  sit  exstinctum ,  nisi  forsan  quis  inter 
equum  et  vaccam  nihil  differre  dicat,  quia  in  luce  dubia  aliquando 
ea  discernere  non  possumus 2. 

637.  Transformismus  (descendentiarismus,  evolutionismus,  trans- 
mutationismus)  est  theoria,  quae  unam  speciem  organicam  ex  alia 
saepe  natam  esse  contendit.  Opiniones  transformisticae  multi- 
pliciter  differre  possunt.  Prima  differentia  est  secundum  extensionem  : 
species  humana  transformismo  aut  subicitur,  ut  homo  ex  brutis 
censeatur  natus  esse,  aut  ab  eo  eximitur,  ut  homo  sit  immediate 
a  Deo  conditus  ;  plantae  et  bruta  aut  ab  iisdem  parentibus  sensu 
carentibus  derivantur,  aut  alii  ponuntur  parentes  sensu  carentes 
plantarum ,  alii  sensu  praediti  brutorum  ;  transformismus  aut 
valet  tantum  ad  hoc,  ut  ex  una  specie  aliae  species  in  eodem 
genere  gignantur,  aut  etiam  ad  hoc,  ut  diversitas  fiat  secunduin, 
genus,  aut  etiam  amplius;  aut  plures  et  diversi  typi  primitivi 
huius  mundi  organici  ponuntur  aut  unus  tantum ,  ex  quo  omnem 
viventium  diflferentiam   ortam  esse  creditur.  —  Alio  modo  syste- 

1  Illa  ima  stirps  hybrida,  de  qua  loquitur  Quatrefages,  est  aegilops  speltae- 
formis,  quam  Godi'on  coniugio  aegilopis  ovatae  et  tritici  obtinuit.  Haec  pianta 
per  viginti  generationes  eundem  typum  hybridum  retinuisse  dicitur,  quin  variatio 
irregularis  et  reditus  ad  formam  parentum,  quae  hybridis  propria  sunt,  hucus- 
que  (1870)  observatae  fuerint.  —  De  hoc  casu  iudicium  ferre  non  possumus; 
forsan  (?)  aegilops  speltaeformis  nihil  aliud  est  quam  varietas  tritici.  Sed  quidquid 
rei  est,  una  exceptio  singularis  et  summopere  artificialis  non  destruit  regulam 
generalem  typos  hybridos  non  posse  per  generationes  indefinite  multas  consistere. 

2  Cf.  de  bis  rebus  etiam  Naegeli  (Abstammungslehre  [Miinchen  1884] 
p.  231  sqq.),  qui  stirpes  domesticas  ab  agrestibus  multum  differre  ostendit. 


Art.  4.   De  Darwinismo.  )(>."> 

matum  transformismi  differentia  esse  potest  secundum  factores 
transformantes  :  aut  enim  Deus  interventi!  Immediato  ci  speciali 
aliquando  ex  una  specie  organica  aliam  procreavit,  quum  Datura 

rerum  ad  hoc  non  valeret  (transformismus  passivus),  aut  agentia 
naturalia  nativa  sua  virtute  sola  hunc  transitum  effecerunt  (trans- 
formismus activus);  aut  casu  quodam  species  in  omiicm  l'ere  sensum 
prò  adiunctis  transformantur,  ut  mutatio  numquam  quiescat  (trans- 
formismus indefinitus),  aut  typi  primitivi  ad  certas  formas  ten- 
dentiam  quandam  habent  praeformatam,  ut  opportuno  tempore  in 
eas  evolvantur  et  deinceps  mutari  desinant  (transformismus  prae- 
definitus).  —  Tertio  secundum  modum  transmutationis  transformis- 
mus distinguitur  lentus  sive  continuus  et  subitus  sive  per  saltus. 
Prior  tenet  ad  novam  speciem  transitum  non  fieri  nisi  longissimo 
tempore  et  per  stadia  intermedia  paene  mnumera,  quae  unum- 
quodque  a  praecedenti  minima  differentia  distant,  donec  tandem 
minimarum  additione  ad  differentiam  magnani  et  specificam  con- 
tinuo fere  progressu  perveniatur.  Transformismus  subitus  docet, 
quando  adiuncta  favent,  per  saltum  et  abrupte  ab  una  specie  ad 
aliam  organismos  transire  1. 

638.  Celeberrimum  transformismi  systema  est  Darwinianum. 
Darwin  transformismum  profitetur  activum  et  lentum.  Plantas. 
bruta  et  hominem  docet  omnia  orta  esse  ex  uno  individuo,  cui 
Creator  primitus  vitam  indidit 2.  Et  in  hoc  Darwin  bene  sibi 
constai.  Nani,  qui  affinitatem  morphologicam  organismorum  ex 
communi  genealogia  explicat,  is,  quum  omnes  organismi  inter  se 
affines  sint,  unum  omnium  parentem  statuere  debet.     Neque  iste 

1  Nonnulla  ad  historiam  evolutionismi  spectantia  liabet  Guettler,  Lorenz 
Oken  und  sein  Verhaltniss  zur  mod.  Entwicklungslehre.  Einl.  (Leipzig  1884). 
Quatrefages,  Charles  Darwin  et  ses  précurseurs  francais  (Paris  1870). 

2  „Daher  ich  annehme,  dass  wahrscheinlich  alle  organischen  Wesen,  die 
jemals  auf  dieser  Erde  gelebt ,  von  irgend  einer  Urform  abstammen .  welcher 
das  Leben  zuerst  vom  Schopfer  eingehaucht  worden  ist"  (Darwin,  Entsteh.  d. 
Art.  Uebers.  v.  Dr.  Bronn  [1860]  p.  488).  Auctor,  ut  vides.  asserit  tantum  uni- 
tatem  specificam  formae  primitivae.  Consequentia  tamen  rerum  suadere  videtur, 
ut  verba  etiam  de  imitate  individuali  intelligamus.  —  Nihilominus  DarAvin  etiam 
tamquam  probabile  admittit  plures  esse  typos  primitivos  specie  distinctos  i.  e.  ad 
summum  quattuor  vel  quinque  prò  animalibus  et  totidem  vel  pauciores  prò  plantis  : 
rIch  glaube,  dass  die  Thiere  von  boebstens  vier  oder  fiinf  und  die  Pflanzen  von 
eben  so  vielen  oder  noch  weniger  Stammarten  herriibren"  (ibid.  p.487).  Ceterum 
Darwin,  qui  initio  primam  vitae  oi'iginem  a  Deo  repetierat,  versus  finem  vitae 
r.gnosticismum  professus  est.  Cf.  Fraxcis  Darwin".  Life  and  Letters  of  Charles 
Darwin  I,  311—312  et  alibi. 


406  ^'aP-  13-   De  atheìsmo  genératìm  et  de  materialismo. 

transformismus,  nisi  contra  se  ipsum  pugnare  vult,  generationem 
aequivocam  admittere  potest.  Nam,  si  primi  organismi  abiogenesi 
orti  sunt,  etiam  postea  aliae  formae  saepe  eodem  modo  nascebantur. 
Etenim  naturam  semel  tantum  habuisse  virtutem,  ut  ex  non  vivente 
vitam  pareret ,  nimis  imprudenter  diceretur  ;  neque  organismos 
sponte  natos  eiusdem  semper  debere  esse  typi  ulla  ratione  defendi 
potest.  Iam  vero,  si  natura  in  dies  alios  et  alios  organismos  sponte 
generavit  et  generat,  omnes  hi  typi  aequo  iure  transformismum 
subibant  ;  et  sic  innumera  organismorum  regna  ab  invicem  separata 
oriri  debebant ,  id  quod  experientiae  et  ipsis  transformistarum 
primis  principiis  contradicit  (ab  affinitate  seil.  omnium  organis- 
morum potissimum  suum  argumentum  repetunt).  Unde  evolutio- 
nistas  hodiernos,  qui  generationem  aequivocam  prò  typis  primitivis 
admittunt,  ipsos  contra  se  ire  intelligis. 

639.  Age  iam ,  quomodo  ex  uno  typo  haec  tanta  viventium 
excrevit  diversitas?  In  theoria  Darwiniana  dementa  primaria  sunt 
haec  tria:  variabilitas  individuorum  intra  eandem  speciem;  lex 
hereditatis;  seìectio  naturalis  (naturai  selection)  per  victoriam  aptis- 
simorum  (survival  of  the  fìttest)  in  concurrentia  vitali  (struggle 
for  life,  lucta  prò  vita).  Nempe  parentes  individua  generant,  quae 
eis  quidem  sunt  (lege  hereditatis)  admodum  similia,  sed  tamen 
(variabilitate  individuorum)  parvulis  characteribus  dissimilia.  Haec 
prima  generatio  gignit  secundam,  ad  quam  istos  characteres  di- 
vergentes  probabiliter  (lege  hereditatis)  transmittet,  et  simul  fieri 
potest  (variabilitate  individuorum),  ut  denuo  parvulae  differentiae 
in  eundem  sensum  addantur  et  ita  secunda  generatio  a  parentibus 
iam  magis  distet  quam  prima.  Secunda  generatio  gignit  tertiam, 
ad  quam  probabiliter  istam  maiorem  differentiam  transmittet  eainque 
forsan  etiam  augebit.  Et  sic,  si  generationes  multiplicantur  et 
differentia  a  primis  parentibus  semper  (lege  hereditatis)  conservatur 
et  (variabilitate  individuorum)  continenter  augetur,  tandem  magna 
omnino  distantia  erit  inter  primos  parentes  et  ultimam  gene- 
rationem; simul  etiam  characteres  differentiales  diuturna  trans- 
missione hereditaria  magis  et  magis  firmantur  et  tandem  fere 
invariabiles  evadunt.  Ergo  fieri  potest,  ut  ultima  generatio  a 
primis  parentibus  differentia  notabili  et  stabili  i.  e.  specifice  di- 
stinguatur:  ex  una  igitur  specie  alia  nasci  potest.  —  Porro  fieri 
potest,  ut  pars  prolis  speciem  parentum  retineat,  alia  pars  in  hunc 
sensum  ad  novam  speciem  efformetur,  alia  pars  in  alium  sensum 
ad  tertiam   speciem   evolvatur;   hac  igitur   ratione  ex  una  specie 


Art.  I.   De  Darwinismo.  |o7 

multno  aliae  fieri  possunt.  fnsuper  species  novae,  quae  sensim 
ortae  sunt,  non  minua   quam  species  primitiva,   in  multos  typos 

excrescere    possunt.     Ita    ex    uno   ty] ultitudo    ìnnumerabilis 

specierum  oriri  potest,  quarum  collectio  arboris  similitudinem  refert. 
Nimirum,  ut  multi  arboris  mimili  por  ramos  minores  et  maiores 
intermedios  ad  communem  radicem,  ita  species  per  genera,  familias, 
ordines  ad  summum  et  commime  genus  perveniunt;  quemadmodum 
in  arbore  ramuli  non  tantum  cimi  ramis  uniuntur,  sed  ex  iis  etiam 
nascuntur,  ita  systema  illarum  specierum  per  genera,  familias, 
ordines  distributum  earum  genealogiam  nobis  manifestat. 

Àt  variabilitas  individuorum  differentiam  a  communibus  paren- 
tibus  non  tantum  augere,  sed  etiam,  si  aliquando  orta  est,  minuere 
potest.  Propterea  aliquod  principium  regulativum  esse  debet,  quo 
effìciatur,  ut  istae  minimae  variationes  potius  in  eundem  sensuni 
fiant  quam  in  contrarium  ;  secus  numquam  nova  species  orietur, 
quia  id ,  quod  una  variatio  creavit ,  alia  destruet.  Illud  autem 
regulativum ,  quod  quaerimus ,  est  selectio  naturalis.  Videlicet 
fecunditas  specierum  tanta  est,  ut  natura  omnia  individua  sustentare 
non  possit.  Sic  inter  individua  eiusdem  speciei  quasi  certamen 
oritur,  quum  unumquodque  se  conservare  velit  et  inde  aliorum 
mortem,  saltem  indirecte,  macliinetur,  quia  omnia  conservali  ne- 
queunt.  In  liac  concurrentia  vitali  generatim  ea  potius  individua 
vincunt,  quae  variabilitatis  opere  aliquas  dotes,  quamvis  minimas, 
acceperunt,  quibus  aliquantillum  facilius  quam  reliqua  conservantur. 
i.  e.  ea  individua  vincunt,  quae  melius  condicionibus  rerum,  in 
quibus  species  vivit ,  accommodantur.  Natura  igitur  individua 
aptiora  seligit,  ut  per  ea  species  conservetur:  mirius  apta  pereunt. 
Deinde  baec  individua  aptiora  idem  certamen  subeunt,  ut  iterimi 
aptissima  seligantur.  Et  ita  sine  fine  variationes  utiles  minimae 
cumulantur.  Selectio  igitur  naturalis  efficit,  ut  organismi  melius 
et  melius  condicionibus,  sub  quibus  vivunt,  accommodentur,  ut 
solae  variationes,  quae  in  eundem  sensum  (utilitatis  dico)  fiunt, 
conserventur  et  sic  differentia  prolis  a  primis  parentibus  semper 
in  eundem  sensum  crescat,  donec  tandem  differentia  oriatur  notabilis 
sive  specifica  et  nova  species  nascatur. 

Iam  breviter  videndum ,  quaenam  generatim  modificationes  organismis 
utiles  sint,  ut,  in  quem  sensum  evolutio  a  primis  principiis  fiat,  aliquan- 
tulum  intelligamus.  Dotes  utiles  sunt  praecipue  :  a)  fecunditas  in  generando 
et  securitas  prolis  contra  pericula  ;  bì  facilior  cibi  paratio  ;  e)  apta  defensio 
centra  climatis  incommoda,  hostium  insidias.  omnia  pericula  ;  d)  facilis  per  magna 
spatia  propagatio,  ut  loca  a  concurrentia  vitali  magis  immunia  facile  occupentur 


408  Gap.  13.   De  atbeismo  generatilo  et  de  materialismo. 

et  ut  ampia  speciei  propagatio  impediat ,  ne  incommodis  unius  loci  tota  ex- 
stinguatur;  e)  perfectior  et  altior  organisatio ,  et  haec  quidem  est,  per  quam 
species  maxime  victoriam  in  concurrentia  vitali  reportare  Darwin  censet. 

640.  Ut  difficultates  contra  theoriam  insurgentes  facilius  vinceret, 
Darwin  praeter  selectionem  naturalem  principiis  secundariis  transforma- 
tionem  regulari  volebat.     Haec  principia  secundaria  sunt  : 

1.  Selectio  sexualis.  Kempe  apud  ammalia  mares  saepe  de  feminis 
pugnant-  In  hac  pugna  Victor  erit ,  qui  fortior  est ,  ut  aemulos  vincat, 
vel  qui  pulchrior  est,  ut  feminam  alliciat.  Hac  igitur  ratione  individua 
sola  fortiora  et  pulchriora  ad  generationem  speciei  admittuntur,  id  quod 
ad  speciem  sensim  perficiendam  plurimum  valet  ;  explicatur  etiam ,  cur 
ammalia  mascula,  saltem  in  speciebus  superioribus,  fortitudine  et  pulchri- 
tudine  prae  feminis  excellant. 

2.  Correlatio  crescentiae.  Nempe  ea  est  organismorum  constitutio, 
ut  uno  organo  variante  omnia  fere  organa  variationem  correspondentem 
subire  debeant.  Propterea,  si  unum  organum  in  maiorem  utilitatem  sensim 
modificatur,  simul  aliae  modificationes  organismi  fiunt,  quae  specialem 
utilitatem  non  habent.  Sic  explicatur,  cur  non  omnes  characteres,  qui 
selectione  naturali  evolvuntur,  apertam  utilitatem  habeant. 

3.  Exercitium  organorum  vel  defectus  exercitii.  Kempe  ea  est 
organismorum  lex ,  ut  organa ,  quibus  multimi  utuntur ,  magnitudine  et 
robore  crescant.  Contra  organa ,  si  nullum  usum  habent ,  sensim  de- 
crescunt  et  tandem  exstinguuntur.  Hac  ratione  organa  rudimentaria 
explicationem  habent  l. 

4.  Influxm  agentium  exteniorum.  Praesertim  medium,  in  quo  orga- 
nismus  vivit ,  saepe  organa  generativa  sensim  in  certam  directionem 
transmutat  et  ita  speciem  transformat. 

641.  Secundum  ea,  quae  hucusque  diximus,  selectio  naturalis  id  efficere 
videtur,  ut  tota  species  in  eundem  sensum  mutetur.  At  explicandum  est,  quo- 
modo  ex  una  specie  multae  fiant.  Aliis  verbis:  Selectio  naturalis  evolutionem 
monotypicarn  inducere  videtur  ;  in  rebus  autem  est  evolutio  polytypica.  Propterea 
Darwiniani  in  eo  multimi  sunt,  ut  condiciones  evolutionis  polytypicae  assignent. 

1.  Darwin  ipse  mutationem  polytypicam  ex  divergentia  charaeteris  specifici 
repetit.  Nempe  variatio  utilis  in  varios  sensus  fieri  potest.  Quod  si  fit,  in 
concurrentia  vitali  pars  speciei  non  mutata  et  media  undique  impugnatur: 
partes  autem  variatae,  quia  ab  invicem  magis  distant  et  diversas  provincias  in 
natura  occupant,  minorem  inter  se  conflictmn  babent.  Peribit  igitur  forma  media 
et  in  eorum  locum  cedunt  complures  formae  extremae.    Porro  isti  typi  extremi 


1  Aliqui  Darwiniani  Lamarckium,  Darwini  praecursorem,  secuti  vim  exercitii 
organorum  eo  extendunt,  ut  dicant  organa,  si  ad  certuni  usum  multimi  adhibentur, 
eo  ipso  sensim  formarti  ad  bunc  usum  aptissimam  assumere;  ex.  gr.  quia  anas 
avis  saepe  aquas  nando  ingrediebatur,  tandem  cutis  natatoria  inter  digitos  pedum 
exorta  est. 


Art.  4.   De  Darwinismo.  }n(j 

selectione  naturali   magia  «'t  magia   in  suo  qoisqoe  Benso  perficientoi  et  ab  in- 
vioem  aeparabnntor,  donec  ex  una  specie  plnrea  factae  erunt. 

2.  Alii  Darwiniani  iaolationi  geographicae  magnani  \ im  fcribnont.  Si  eadem 
species  locia  ab  invicem  separatis  vivit.  tacile  fieri  potest,  ut  alio  loco  in  aliam 
speciem  transformetor. 

3.  Romanes  sélectioni  physiologicae  sive  fecunditati  Begregatae  (segregate 
fecondity)  evolntionem  polytypicam  ascrìbit.  Censet  hic  auctor  individua  einsdem 
varietatis  inter  se  magie  feconda  esse  qoam  cum  aliia  varietatibns.  Sic  fit.  ut 
varietà*  pura  conservati  possii  in  medio  aliarum  varietatum.  Hac  igitur  ratione 
niliil  impedit .  quominus  eadem  species  in  diversos  sensus  utiliter  varietur  et 
hac  varietates  purae  conserventor  et  ad  novas  species  evolvantur. 

Sententiarum  diversitatea  innnmeras,  quibus  singuli  auctores  Darwiniani 
(velut  Haeckel ,  Weismann  etc.)  a  ceteris  dissentire  solent ,  exponere  longum 
est  neque  ad  finem,  quem  intendimus,  necessarium.  —  De  essentia  Darwinismi 
est.  ut  transfbrmismns  lentus  statuatur,  qui  concurrentia  vitali  et  selectione 
naturali  principaliter  regitur.  Qui  ab  hac  opinione  recedit.  Darwinianns  non  est, 
etsi  forsan  transformisnuun  quendam  lentuni  profitetur. 

642.  Potissima  argumenta  Darwinianorum  sunt  haec  : 

1 .  ArgunuMit u m  morphologicu m.  a)  Omnia  viventia  unum  con- 
stituunt  genus  supremum .  quod  per  genera  interiora  dividitur  et  snbdividitnr, 
donec  ad  typos,  quos  amplins  subdividere  non  iuvat ,  perveniatur.  Atqui  hoc 
factum  bene  explicatur  Darwinismo.  Nempe  per  divergentiam  characteris  fieri 
debebat,  ut  unus  typos,  quem  Creator  primo  condidit,  in  plnres  typos  secundarios 
discederet  :  typi  secundarii  eadem  ratione  discedebant  in  tertiarios  e.  i.  p.  Iam 
facile  intelligitur  omnia  viventia  secondimi  similitudinem  cum  primo  parente 
ad  unum  genus  colligi  ;  item  secundum  similitudinem  cum  typis  secundarii- 
viventia ,  quae  ab  eodem  typo  secondario  sunt ,  idem  genus  secundarium  eon- 
stituunt;  typis  tertiariis  respondont  genera  tertiaria  e.  i.  p.  ' 

b)  Omnis  species  viventis  alias  affines  habet,  a  quibus  sat  parva  differentia 
distinguitur  ;  hae  species  affines  iterum  alias  affines  babent  ;  et  sic  omnes  species 
mundi  organici  continuo  fere  nexu  eohaerent  secundum  illud  principium  :  Natura 
non  facit  saltimi.  Atqui  huius  facti  Darwinismos  aptam  reddit  rationem.  Ni- 
mirum,  quum  omnis  specierum  diversificatio  variationibus  minimis,  quae  accuinu- 
lantur,  fiat,  magnae  et  abruptae  transformationes  nuspiam  esse  possunt  2. 

e)  In  biologia  inter  stirpem  et  speciem  nullum  certuni  et  praecisum  dis- 
crimen  assignari  potest.  Hoc  simplicissimam  in  Darwinismo  habet  explicationem. 
Nam  secundum  hanc  doctrinam  tale  criterium  non  exsistit  ;  sed  species  et  stirpes 
secundum  magis  et  minus,  non  secundum  essentiam  differunt 3. 

d)  Generatali  loquendo,  quando  alicubi  sunt  miiltae  species  eiusdem  generis, 
etiam  species  multas  ibi  stirpes  habent.  Atqui  hoc  factum  Darwinismo  ex- 
plicatur. Nam,  ubi  multae  fabricatae  sunt  species,  etiam  hodie  fabricam  per- 
durare exspectabimus,  i.  e.  praeter  species  iam  perfectas  alias  exspectare  licet 


1  .Diese  grosse  Thatsache  der  Gruppirang  aller  organischen  "Wesen  scheint 
mir  nach  der  ge-wolmlichen  Schijpfungstheorie  ganz  unerklarUch"  (Darwin. 
Entstehmig  der  Arten  etc.  p.  474). 

2  Ibid.  p.  474.  3  Ibid.  p.  472  in  fine. 


410  Cap.  13.   De  atheismo  generatali  et  de  materialismo. 

ineohatas  et  sensim  perficiendas  ;  species  autem  incohatae  apud  Darwinianos 
sunt  varietates  '. 

Item  si  multae  species  sunt  in  eodem  genere ,  liae  species  quadantenus 
naturam  varietatum  referre  solent ,  quia  multo  minus  inter  se  differunt  quam 
species,  quae  sunt  paucae  in  uno  genere.  Etiam  hoc  factum  in  Darwinismo 
bonam  explicationem  habet.  Nani  multitiulinem  specierum  praesumere  licet 
inde  oriri,  quod  in  transf'ormatione  typi,  a  quo  omnes  istae  species  descendunt, 
formae  intermediae,  per  quas  transformismus  factus  est,  magna  ex  parte  parum 
mutata  e  adirne  exsistunt  et  species  proprias  constituunt.  Sic  autem  distantia 
specierum  minor  esse  debet,  quam  si  species  mediae  interiissent  -. 

Praeterea  si  multae  sunt  species  in  aliquo  genere,  hae  species  etiam  in 
eo  naturam  varietatum  ostendere  solent,  quod  minus  late  propagantur  et  limitibus 
localibus  angustioribus  continentur.  Hoc  quoque  factum  Darwinismus  explicat. 
Etenim,  ut  modo  diximus,  hae  species  aliae  sunt  intermediae  et  prius  formatae, 
aliae  sunt  novissime  formatae  et  ab  illis  prioribus  generatae.  Sic  intelligitur 
species  novissimas  ad  intermedia»  se  habere  quodammodo  sicut  varietatem  ad 
speciem;  et  ideo  naturam  varietatum  aliquatenus  habere,  i.  e.  angustioribus 
limitibus  comprehendi  debent 3. 

e)  Characteres  specifici  variationi  magis  obnoxii  sunt  quam  generici. 
V.  gr.  si  omnes  flores  in  aliquo  genere  eundem  colorem  caeruleum  habent,  in 
speciebus  color  non  facile  variatili-;  contra  si  alia  species  florem  caeruleum, 
alia  rubeum ,  alia  album  habet ,  etiam  in  singulis  speciebus  variationes  se- 
cundum  eosdem  colores  frequentius  occurrere  solent.  Atqui  hoc  factum  Dar- 
winismo explicatur.  Nani  characteres  specifici,  ex  quo  species  a  communi  totius 
generis  parente  descendebant,  multarti  variationem  passi  sunt,  quum  characteres 
generici  per  totum  illud  tempus  sine  mutatione  hereditate  transmitterentur  et 
sic  multo  magis  fixarentur  i. 

Consimili  ratione  Darwinismus  explicat,  cur  characteres  sexuales  secun- 
darii 5  generatim  magis  variabiles  sint  quam  characteres  specifici  vel  generici  ; 
intelligitur  etiam ,  cur  hi  characteres  sexuales  potissimum  inveniantur  in  iis 
corporis  partibus,  in  quibus  etiam  variae  species  illius  generis  differunt  e. 

Deinde  pars,  quae  in  aliqua  specie  extraordinariam  piane  evolutionem  habet, 
facilius  variatur  quam  aliae  partes.  V.  gr.  extremitates  anteriores  pitheci  satyri, 
quum  sint  insolitae  longitudinis,  multas  in  longitudine  variationes  in  diversis 
individuis  manifestant.  Etiam  hoc  factum  Darwinismus  explicat.  Nani  talis  pars, 
ex  quo  a  communi  parente  variae  species  descendebant,  quam  plurimas  varia- 
tiones minimas  subire  debebat  et  bine  etiam  hodie   nondum  satis  firmata  est 7. 

Praeterea  columbae  nostrae  domesticae  certe  non  sunt  nisi  stirpes  unius 
speciei.  Columba  livia,  quae  est  communis  earum  parens ,  caeruleo  colore  in- 
signitur.    Hinc  atavismo  quodam  in  singulis  stirpibua  colunibarum  domesticarum 


1  Daewih  1.  e.  p.  473  in  principio. 

2  Ibid.  p.  63  et  473.  3  Ibid.  p.  473.  <  Ibid.  p.  476. 

5  Characteres  sexuales  sunt,  quibus  in  eadem  specie  individua  diversi  sexus 
differunt.  Alii  sunt  primarii ,  qui  immediate  hoc  spectant ,  ut  copula  possibilis 
sit  vel  facilius  fiat;  alii  sunt  secundarii,  qui  primariis  accedunt,  velut  differentiae 
secundum  colorem,  magnitudinem,  vocem  etc. 

c  Darwix  1.  e.  p.  167.  T  Ibid.  p.  476. 


Art.  4.   De  Darvi inismo.  411 

interduii]  iste  color  apparet.  Frequentine  hoc  accìdia .  quando  diversae  stirpes 
inter  Be  copulam  ineunt.  —  Similiter  in  genere  equi  cabaline  et  asinus  (et  pro- 
babiliter  etiam  ceterae  speoies)  Baepe  fasciaa  in  pedlbne  babenl  aicui  zebra. 
Sae  lineae  praesertim  apparent,  si  equi  diversarum  Bpecierum  coeunt.  Hinc 
muli  (ex  asino  et  equa)  et  hinni  (ex  equo  et  asina)  frequentissime  illis  i'a-w-ii> 
decorantur.  —  Ex  his  concludere  licet,  sicut  columl)ae  domestàcae  ottura  al» 
uno  typo  caeruleo  atavismo  manifestane ,  ita  consimili  atavismo  equi  species 
prodere  Be  ali  uno  typo  fasciis  ad  pedes  versicolore  ortum  hausisse.  Ergo  revera 
ex  una  specie  multae  fieri  possunt l. 

f)  Saepe  organa,  quae  in  aliquo  ordine  viventium  bene  evoltila  inveniuntur, 
in  alio  ordine  deprebeuduntur  tantum  secundum  vestigia  imperfecta  et  inutilia. 
Eiusmodi  organa  rudimento-ria  sunt,  v.  gr.  alae  imperfectae  qnarundam  avium, 
caudae  vestigia  in  homine  ete.  Hoc  factum  Darwinismo  apte  explicatur.  Nimirum 
censendum  est  speeiem,  quae  talia  rudimenta  babet .  a  typo  descendere,  qui 
organo  evoluto  instructus  erat.  Iam  facillime  fieri  poterat,  ut  proles,  mutato 
vivendi  cenere,  ilio  organo  non  amplius  nteretur.  Sic  organimi  tandem  rudi- 
mentarium  evadere  debebat.  Nani  experientia  teste  organa,  quae  in  usimi  non 
deducuntur,  sensim  minuuntur  et  tabescunt  -. 

g)  Saepe  aliquem  typum ,  qui  ad  certuni  vivendi  modum  singulari  cura 
conditus  esse  videtur,  in  aliqua  specie  alienam  vitae  rationem  sequi  observamus. 
V.  gr.  quid  considerata  tota  organizatione ,  magis  patere  videtur  quam  picum 
esse  conditimi,  ut  per  arbores  insecta  quaerat?  Et  tamen  in  campis  de  La 
Piata  aliquis  picus  invenitur .  qui ,  quum  nullae  ibi  sint  arbores ,  insecta  per 
terram  venetur.  Similia  facta .  quae  innumera  occurrunt .  Darwinismo  facile 
explicantur.  Yidelicet  propter  concurrentiam  vitalem  sociorum  ille  picus  Ameri- 
canus  novam  industriam  eligebat  et  insecta  terrestria  quaerebat  arbores  fratribus 
relinquens  3. 

b)  Yiventia,  quae  in  aliquo  genere  superiori  conveniunt.  secundum  eandem 
<|iiasi  delineationem  aedificata  esse  videntur;  eundem  in  diversis  organismis 
invenimus  typum,  qui  in  singulis  partibus.  secundum  quod  diversorum  viventium 
diversa  vitae  ratio  exigit,  congrue  modificatur  et  plus  minusve  ditferentiatur. 
Haec  unitas  typi  in  diversitate  organismorum ,  quae  idem  genus  superius  con- 
stituunt,  factum  est  in  biologia  tam  sollemne,  ut  scientia  specialis,  quam  ana- 
tomiam  comparativam  appellamus ,  in  ea  fundetur.  Hinc  etiam  oritur ,  quod 
diversa  viventia  sub  aliquo  genere  superiori  contenta  organa  honwloga  babent. 
v.  gr.  pedes  anteriores  leonis  respondent  pinnis  pectoralibus  balaenae  et  alis 
columbae.  Atqui  boc  magnificum  factum  Darwinismo  egregie  illustratur.  Ni- 
mirum  omnes  illi  organismi  ex  eodem  typo  primitivo  descendunt.  qui  saeculorum 
decursu  in  aliis  filiis  ad  aliud  vitae  institutum  se  accommodabat i. 

il  In  organismis  notari  solent  organa  lioìnoìv/ma  i.  e.  varia  organa  eiusdem 
individui,  quae  naturam  habent  satis  consiinilem,  v.  gr.  alis  gallinae  bomonyma 
sunt  pedes.  Porro  organa  bomonyma ,  quae  in  alio  vivente  sunt  paululum 
diversificata,  iu  alio  bomologice  repraesentantur  organis  fere  indenticis.  ut  pedi- 
bus  et  alis  gallinae   sat  diversificatis   in   bove   respondent    quattuor   pedes   ad- 


1  Darwin  1.  e.  p.  470.  2  Ibid.  p.  475  in  fine.  3  Ibid.  p.  474. 

4  Ibid.   p.    21G   in   fine.     Claus,    Kleines   Lebrb.    der  Zoologie    (Maxburg 
1380)  p.  148. 


412  Cap.  13.   De  atheismo  generatili!  et  de  materialismo. 

modum  similes.  Haec  facta  in  Darwinismo  aptam  habent  explicationem.  Nani, 
si  mnltae  species  ab  uno  parente  descendunt,  bene  intelligitur  nova  piane  organa, 
quae  nullo  modo  in  primo  parente  erant,  vix  oriri,  sed  omnem  specierum  diversi- 
ficationem  eo  resultare,  quod  organa,  quae  in  protoparente  erant,  corporis  mole 
forsan  simul  crescente  multiplicantur  et  omnes  vel  partim  ad  speciales  usus 
transformantur.  Species  autem,  quae  sic  nascuntur,  organis  homonymis,  iisque 
plus  minusve  similibus,  praeditae  erunt  K 

k)  Organismos  generatim  convenientissime  condicionibus ,  a  quibus  ex- 
sistentia  eorum  pendet.  accommodatos  esse  videmus.  Hoc  quoque  factum  Dar- 
winismi explicat.  Nani  concuiTentia  vitali  formae  minus  adaptatae  pereunt 
et  locum  eorum  aptiores  occupant  2. 

In  natura  etiam  quaedam  viventia  inveniuntur  minus  perfecte  constituta. 
v.  gr.  apis  moritur,  quando  aculeo  utitur.  Hoc  quoque  factum  cum  Darwinismo 
bene  componitur.  Nam  concurrentia  vitalis  sensim  organismos  perficit ,  quin 
umquam  ad  perfectionem  absolutam  perveniatur  3. 

Praesertim  ex  principiis  Darwinisticis  facile  intelligitur,  cur  v.  gr.  organismi 
Australiae  magna  ex  parte  concurrentiae  organismorum  Europaeorum  sue- 
cumbant.  Nempe  species  Australicae  in  angustiore  loco  habitantes  paucioribus 
concurrentibus  vexabantur  et  ideo  minus  perfectae  evadebant 4. 

643.  2.  Argumentum  embryologicum5.  Viventia  a  parentibus  ita 
generantur,  ut  ex  parvis  initiis  per  varios  status  embryonales  ad  plenam  per- 
fectionem evolvantur.  Status  embryonales  organismi  superioris  saepe  non  levem 
similitudinem  babent  cum  statu  perfecto  et  persistenti  inferioris.  V.  gr.  embryo 
mammalium  aliquo  tempore  analogiam  quaiidam  piscium  refert:  embryo  bovis 
in  maxilla  superiori  dentes  rudimentarios  babet ,  sicut  species  cognatae ,  quum 
bos  adultus  iis  careat.  Atqui  hoc  factum  Darwinismo  apte  explicatur.  Nimirum 
lege  hereditatis  ad  prolem  transmittuntur  non  solae  variationes  utiles  sensim 
acquisitae ,  sed  saepe  etiam  plus  minusve  perfecte  ipsa  via  ac  ratio ,  qua  illa 
variatio  acquirebatur.  Evolutio  igitur  embryonalis  in  individuo  est  recapitulatio 
brevis  transformationis  lentae ,  qua  ex  typo  primitivo  selectione  naturali  orta 
est  species  ;  aliis  verbis  :  ontogenesi  est  recapitulatio  abbreviata  phglogeneseos 
(principi uni  biogeneticnm)  6. 

644.  3.  Argumentum  gè  ograpbicum  '.  Incolae  in  sularum  magnani 
affinitatem  babere  solent  cimi  incolis  continentis  vicinae.  Tamen  formae  in- 
sulae  et  continentis ,  etsi  genere  vel  familia  conveniunt ,  saepissinie  specie  dif- 
ferunt.  Hoc  v.  gr.  observari  potest  in  Galapagos  insulis  ad  litus  Americae 
meridionalis  sitis.  Hoc  factum  Darwinismo  solo  explicatur.  Nani  incolas  insulae 
«x  continenti  propinqua,  quam  temporibus  antiquissimis  cum  insula  iunctam 
fuisse  supponere  licet,  immigrasse  oportet;  aliter  non  explicabis,  cur  organismi 

1  Spitzer,  Beitr.  z.  Descendenztb.  (Leipzig  1886)  p.  76;  cf.  etiam  Darwin 
1.  e.  p.  474:  „Wir  sehen  ferner  ein,  warum  die  Natur  so  frucbtbar  an  Ab- 
ànderungen  und  so  sparsam  an  Neuerungen  ist"  ;  cf.  praecipue  ibid.  p.  439  sq. 

2  Darwin  1.  e.  p.  216  in  fine.  3  Ibid.  p.  475.  4  Ibid.  p.  475. 

5  Ibid.  p.  442. 

6  Legem  biogeneticam  natura  parum  universaliter  observat.  Propterea 
distinguunt  palingenesin,  quae  illam  legem  observat,  et  cenogenesin,  quae  contra 
legem  peccat.  '  Daewix  1.  e.  p.  402. 


Art.  4.  De  Darwinismo.  ]  |  ;; 

utrimque  sint  BÌmilea.  Praeterea  organismi,  insala  a  continenti  separata,  ad 
iinvani  apeciem  transformati  esse  debent;  aliter  differentia  organismoram  ra- 
tione  carebit. 

Quae  de  insulis  dieta  sunt,   etiam   alibi  observantur.     V.  gr.  in  snmmis 
Alpilius  multar  species  differunl  ab  organismia  rallium,  tamen  affinitatem  cum 
iis  habent.     Ergo  Bpecies  montanae  ex  campestribns  ortae  sunt.  —  Idem  saepe 
valet  de  flora  et  fauna  palustri,  si  cum  regione  ambeunte  comparatili-. 
645.  4.  Argii men  tu m  palaeontologicum1.    a)  Terrae  cortes  multis 

componitur  atratis,  quorum  interiora  sunt  antiquiora,  superiora  recentiora.  Strata 
superiora  organismos  petrefactoa  oontinent,  quum  infima  iis  careant.  Diligentius 
examen  ostendit  ex  bis  atratis  fossilia  ferentibus  interiora  organismos  aepelire  im- 
perfectiores,  strata  summa  cum  imperfectioribus  etiam  perfectiores.  Ergo  prìmitus 
in  terna  erant  organismi  imperfecti,  ad  quos  decurau  temporum  perfectiores  et  per- 
fectiores accedebant.    Quam  intime  hoc  factum  cum  Darwinismo  cobaereat,  patet. 

b)  Quo  strata  sunt  interiora,  eo  magis  viventia  in  iis  aepulta  ab  iis,  quae 
mine  supersunt,  differunt  ;  quo  sunt  superiora,  eo  magis  fauna  et  flora  temporibus 
nostris  assimilantur  et  identificantur.  Etiam  boc  factum  Darwinismum  commendat. 

e)  In  eadem  regione  organismi  in  terra  sepulti  et  organismi  bodie  ibi 
superstites  affinitatem  quandam  referunt,  etsi  fossilia,  praesertim  antiquiora,  a 
viventibus  specie  differunt.  Ergo  organismi  nunc  viventes  ex  organismi^  sepultis 
Transformiamo  orti  sunt;  aliter  illa  affinitas  explicari  non  potest. 

d)  Strata  media  multos  organismos  ferunt  atratis  inferioribus  et  superioribus 
similes,  sed  specie  diversos,  ita  tamen,  ut  typum  fere  medium  inter  utrumque 
extremum  teneant.  Quo  strata  tempore  magis  distant,  eo  maior  est  differentia 
organismorum.     Haec  omnia  Darwinismum  suadent. 

e)  Organismus  strati  inferioris,  si  in  aliquo  strato  superiori  non  apparet, 
generatim  etiam  in  supremis  stratis  deest,  i.  e.  organismus  aliquando  exstinctus 
raro  redit.     Etiam  boc  Darwinismum  comprobat. 

f)  In  multis  casibus  strata  successiva  percurrentes  quasi  oculis  lentam 
organismorum  transformationem  cernere  possumus.  Exemplum  celeberrimum 
est  genealogia  equi.  In  Europa  primo  apparet  anchitherium ,  quod  est  animai 
equo  non  nimis  dissimile  ternos  digitos  in  singulis  pedibus  gerens.  Post  eum 
invenimus  bipparion,  cuius  pedes  singulos  digitos  habent  bene  evolutos  et  binos 
breviores  et  quasi  rudimentarios.  Recentissime  occurrit  equus ,  cuius  pedes 
singulos  digitos  habent 2. 


1  Darwin  1.  e.  p.  478. 

2  Darwin  (1.  e.  p.  489)  systema  suum  etiam  commendat  ex  salutari  in- 
fluxu,  quem  in  scientiam  rerum  naturalium  exercere  debet.     Nimirum 

a)  cessant  perpetuae  lites  de  organismorum  distinctione  specifica.  V.  gr. 
non  amplius  Iis  erit,  utrum  quinquaginta  rubi  Angliae  sint  totidem  species 
an  multi  ex  iis  sint  inerae  varietates.  Intelligitur  enim  inter  speciem  et  varie- 
tatem  nullum  esse  discrimen  obiectivum  et  totum  negotium  a  prudenti  doctorum 
aestimatione  pendere. 

b)  Classificatio  organismorum ,  quae  hucusque  res  erat  valde  ieiuna ,  fiet 
iucundior,  quia  systema  bene  dispositum  genealogiam  exhibet.  —  Etiam  palae- 
ontologia  novos  stimulos  habebit,  ut  scil.  organismorum  lentam  transformationem 
ex  terrae  stratis  nobis  revelet. 


414  Gap.  13.   De  atheismo  generatali  et  de  materialismo. 

646.  Contra  Darwinismum  praeter  alia  multa  potissimum  haec 
urgenda  esse  videntur: 

Argumentum  primura.  Omnia,  quae  prò  Darwinismo 
aliata  sunt  argumenta ,  si  quid  probarent ,  originem  specierum 
transformismo  lento  deberi  tantum  probarent;  nequaquam  autem 
lmnc  transformismum  selectione  naturali  regi  efficerent.  Darwi- 
nismus  igitur,  cuius  essentia  in  selectione  naturali  potissimum 
consistit,  omni  probatione  carere  videtur.  Profecto  omnia  argu- 
menta supra  exposita  non  magis  systema  Darwini  demonstrant 
quam  v.  gr.  transformismum  praedefinitum.  Item  transformi smu&, 
qui  per  saltus  modicos  fieri  fingeretur,  aequo  iure  atque  Darwi- 
nismus  istis  argumentis  uteretur. 

647.  Argumentum  secundum.  Argumenta  Darwinianorum 
ne  in  genere  quidem  transformismum  probant.  Nam  facta,  quae 
ab  iis  referuntur,  aliam  explicationem  admittunt. 

1.  Facta  morphologica  theoriam  descendentiae  non  demonstrant. 
Nam  a)  divisio  mundi  organici  per  genera,  subgenera  et  specie* 
transformismum  non  probat.  Multae  enim  res,  in  quibus  de- 
scendentiam  suspicari  non  potes,  simile  systema  constituunt,  velut 
mineralia,  elementa  chimica.  Quin  ipsum  genus  substantiae  pos- 
sibilis  secundum  arborem  Porphyrianam  disponitur;  etiam  figurae 
geometricae  possibiles  ad  pulcherrimam  arborem  systematice  redi- 
guntur.  —  Ratio  vera ,  cur  non  solum  actualia ,  sed  etiam  pos- 
sibilia  per  varios  gradua  systematice  disponi  possint,  ea  est,  quod 
omnia,  quum  unum  Deum  imitentur,  in  superiori  vel  inferiori  gradii 


e)  Novi  campi  investigatiouis  scientificae  aperientur.  Quaerentur  leges. 
secundum  quas  in  uatura  vel  per  artem  humanam  organismi  varientur.  Maxime 
fiorebit  organismorum  secundum  structuram,  iustinctus  et  omnem  vivendi  rationem 
comparatio. 

Ad  hoc  argumentum,  quod  metJiodoIoijicum  appellari  potest ,  breviter 
respondeo  : 

aj  In  omni  fere  inquisitione  scientifica  controversiae  oriuntur,  sed  propterea 
inquisitio  non  est  relinquenda.  Ergo  etiam  quaestio  de  distinctione  specifica 
non  est  damnanda,  quia  nonnumquam  controversiis  locum  dat. 

b)  Historia  naturalis  et  palaeontologia  ante  Darwinum  dudum  colebantur 
et  amabantur.     Non  est  necessarium,  ut  Darwin  novas  ei  gratias  conciliet. 

e)  Etiam  comparatio  viventium  sine  Darwinismo  valorem  suum  babet. 

Contra  Darwinismus  bomines  seducit,  ut  tempus  suum  genealogiis  phan- 
tastice  contexendis  perdant,  quum  multa  alia  sint,  in  quibus  utilius  occuparentur. 
Deinde  facit,  ut  bomines  vanas  coniecturas  prò  solidis  argumentis  sumant  et 
tandem  incapaces  evadant,  qui  demonstrationem  legitimam  instituant  et  valorem 
ara,umentorum  iudiciose  discernant. 


Art.  4.  De  Darwinismo.  11.". 

collocantur,  prout  minus  ve]  magia  a  Bumxna  l>>i  perfectione 
recedunt.  * 

1>>  X;it urani  organicam  non  l'accio  saltua  sapienti  Dei  dis- 
positioni  debetur,  qui  omnes  res  inter  se  aptc  et  pulchre  coniungi 
vciluit.  Propterea  etiam  in  aliia  rebus,  velut  in  systemate  elemen- 
t oruni  chimicorum,  saltus  abest. 

e)  Doctores  aliquando  species  a  stirpibus  vix  distìnguere  posse 
Darwinismum  non  probat,  quia  plorumque  et  fere  semper  eas 
distinguere  possumus.  Falso  autem  dicunt  inter  speciem  et  stirpem 
nulluni  esse  certuni  discrimen,  siquidem  species  a  specie  essentia- 
liter,  stirps  a  stirpe  accidentaliter  differt.  Insuper  habetur  criterium 
externum:  nimirum  ex  stirpibus  stirps  mistitia  permanens  facile 
generatur,  ex  speciebus  numquam  species  hybrida  constans.  Saltem 
hucusque  demonstratum  non  est  hoc  criterium  non  valere  uni- 
versalissime.  At,  ctiamsi  nulla  esset  vel  assignari  posset  singularis 
nota  externa  absolute  speciem  et  stirpem  distinguens,  nibil  contra 
speciei  et  stirpis  discrimen  obiectivum  sequeretur.  Deberemus 
tunc  adhibitis  multis  simul  notis  plus  minusve  characteristicis  ad 
id  tendere,  ut  in  casibus  difficilioribus  speciem  a  varietate  di- 
stingueremus.  —  Conceptus  speciei  et  stirpis  fundamento  obiectìvo 
non  carere  etiam  inde  confirmatur,  quod  dubia  doctorum  de  valore 
typorum  diligentiori  examine  nequaquam  crescunt,  sed  minuuntur 
et  plerumque  cessant  K 

d)  Character  genericus ,  qui  sub  se  multas  species  habet. 
generatim  valde  flexibilis  est  et  variis  locis  et  condicionibus  sub 
variis  formis  accommodatur;  sic  enim  melius  intelligitur.  cur  tanta 


1  Cf.  Wigahd,  Der  Darwinismus  (Braunscbweig  1874)  p.  13  sqq.  — 
Queruntur  haud  raro  Darwiniani  adversarios  committere  circulum  :  nempe  eos 
primo  differentiam  specificam  typorum  in  eo  constituere ,  ut  typi  non  gignant 
formam  mediani  constantem,  deinde  tamquam  legem  naturae  proclamare  species 
numquam  formas  hybridas  permanentes  generare.  Veruni  istae  querelae  sunt  male 
fundatae.  Nimirum  inductione  satis  universali  constat  typos,  quorum  copula  sexualis 
omnino  regularis  est,  sub  onmi  respectu  inter  se  esse  simillimcs  neque  distingui 
videri  nisi  solis  accidentibus;  contra  typos,  quorum  copula  anomalias  inducit. 
morpbologice  et  physiologice  et  secundum  totani  suam  naturam  invariabiliter 
diversificari  ;  insuper,  quo  maior  est  naturae  diversitas,  eo  maiorem  esse  copulae 
anomaliam.  Hac  experientia  nixi  optimo  iure  Antidarwiniani  statuunt  copulam 
anomalam  esse  signum  externum  et  proprium  differentiae  specificae  ;  et  in 
casibus  dubiis,  si  qui  interdum  occurrunt,  secundum  illud  criterium  examen 
fieri  posse,  utrum  varias  sttrpes  an  species  habeamus.  —  Praeterea  bene  tenendum 
est  Darwinianis ,  quum  aliquid  a  communi  experientìa  valde  alienimi  doceant, 
onus  probandi  incumbere. 


416  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

in  uno  genere  specierum  multiplicatio  instituta  sit.  Flexibilitas 
autem  characteris  generici  in  speciebus  manet.  Ideo  istae  species 
variis  locis  et  condicionibus  se  accommodant  variis  stirpibus  for- 
matis.  Ergo  sine  Darwinismo  intelligimus  species,  quae  sunt  multae 
in  uno  genere,  saepe  varietatibus  abundare  et  locis  angustioribus 
habitare.  —  Porro  species,  quae  in  eodem  genere  multiplicantur, 
minus  inter  se  differre  per  se  intelligitur.  Universaliter  enim,  si 
multae  res  inter  se  sunt  similes,  singularum  differentiae  subtiliores 
sunt,  quam  si  res  essent  paucae.  Describe  v.  gr.  temere  multa 
triangula  in  tabula;  difficilius  generatim  differentias  singulorum 
explicabis,  quam  si  duo  habeas;  inter  tot  enim  triangula  pro- 
babiliter  multa  erunt  satis  similia.  Sed  quid  inde  prò  Darwino  ? 
e)  Praeterea  character  genericus  virtutem  quandam  radicalem 
habet  ad  varias  differentias  specificas.  Ille  autem  character  in 
singulis  speciebus  est.  Est  igitur  in  unaquaque  specie  aliquod 
principium,  quo  individuum  talis  speciei,  sub  condicionibus  minus 
normalibus,  plus  solito  aliis  speciebus  eiusdem  generis  assimilari 
potest.  Sic  intelligitur,  cur,  si  omnes  flores  in  aliquo  genere 
eundem  colorem  caeruleum  habent,  iste  color  non  facile  varietur; 
deest  enim  in  ilio  genere  omnis  tendentia  ad  talem  variationem. 
Intelligitur,  cur,  si  alia  species  florem  caeruleum,  alia  rubeum, 
alia  album  habeat,  variationes  in  singulis  speciebus  secundum 
eosdem  colores  fieri  soleant;  character  enim  genericus  virtutem 
quandam  latentem  ad  omnes  istos  colores  habet,  quae  virtus  ad- 
iunctis  faventibus  ad  actum  transit 1.  Intelligitur ,  cur  caballus 
interdum  lineis  ad  modum  zebrae  decoretur.  Intelligitur,  cur  in 
speciebus  hybridis  equi  istae  fasciae  zebram  imitantes  frequentius 
inveniantur  ;  in  hybridis  enim  characteres  specifici  parentum  magna 
ex  parte  sibi  opponuntur  et  sic  fieri  potest,  ut,  quum  characteres 
parentum  proprii  se  evolvere  impediantur,  alius  character  in  typo 
generico  quodammodo  praeformatus  vincat.  Intelligitur,  cur  species, 
quae  charactere  exceptionali  insignitur,  in  isto  charactere  facilius 
varietur  ;  nani  in  charactere  generico  tendentia  quaedam  est,  quae 
evolutionem  istius  exceptionis  impedire  potest  et  opportunitate 
data  revera  plus  minusve  impedit.  Intelligitur,  cur  characteres 
sexuales  secundarii  magis  variabiles  sint,  et  cur  hi  characteres  in 
iis  potissimum  corporis  partibus  inveniantur,  in  quibus  etiam  variae 


1  Tamen  ipsa  haec  facta  non  tam  frequentia  esse  videntur  quam  Darwin 
supponit.  Quin  multa  alia  facta  contraria  afferri  possunt.    Cf.  Wigaxd  1.  e.  I,  425. 


Alt.  4.  De  Darwinismo.  417 

species  illius  generis  diftemitiantiir.  —  Neque  igitur  omnia  haec 
facta  transibrmismo  patrocinasi  videntur,  Bed  «x  sola  commnnione 
-l'iicrica  s|H'rii'iuni  modo  .simplicissimo  explicantur,  i|iiin  tran>- 
formisnii  machinae  adhibeantur. 

t)  Insuper  character  genericus  tendentiam  radicalem  habet 
ad  varia  variarmi)  specierum  et  sexuum  organa  gignenda.  Sed 
dittcìcntiis  speciticis  vel  sexualibus  tit,  ut  evolutio  huius  voi  illius 
organi  magis  impediatur.  Sic  oriuntur  organa  rudimentaria.  — 
Praefcerea  Ola  rudimenta  saepe  vini  habent  ad  organismos  de- 
corandos;  portìciunt  mundi  organici  conformitatem  et  specierum 
mirabilem  inter  se  affinitatem  :  utilitatem  etiam  nobis  incognitani 
habere  possunt,  v.  gr.  forsan  interdum  nutritioni  et  evolutioni 
partimi]  adiacentium  serviunt.  Quare  ista  organa  dispositioni 
speciali  sapientiae  divinae  tribuere  bene  licet.  —  Xihil  igitur  ex 
hoc  capite  prò  Darwino. 

g)  Frustra  etiam  Darwinus  picum  Americae  meridionalis 
appellat.  Bene  enim  negabis  picidarum  familiam  ex  genere  suo 
insectis  arborum  venandis  deputali.  Sed  genus,  qua  tale,  indifferens 
est,  ut  insectis  arborum  aut  insectis  terrae  aut  frumento  nutriatur. 
prout  determiuatio  specifica  tulerit:  quamquam  concedere  licer 
tendentiam,  quae  est  ad  arbores,  in  hoc  genere  praevalere. 

h)  Unitas  typi  in  organismi^  genere  vitae  dissimillimis  sa- 
pientiae Dei  debetur,  qui  hoc  universum  etiam  ad  pulchritudinis 
regulas  composuit;  unitas  videlicet  in  varietate  delectat1. 

i)  Item .  quod  viventia  organis  homonymis  componuntur. 
sapientiae  Dei  debetur,  quae  paucissimis  mediis  apte  combinati-; 
et  moditìcatis  diversissimos  fines  obtinere  valet. 

k)  Denique  aptam  organismorum  ad  condiciones  vitae  accom- 
modationem  eidem  sapientiae  Dei  disponenti  ascribimus.  quae  etiam 
reliquum  mundum  convementer  composuit.  —  Xeque  obstat  alias 
species  aliis  debiliores  esse  et  ab  iis  interdum  piane  exstingui. 
Nam   ordinem   mundi  Deus   constare  voluit   cimi   multiplici   bello 

1  Hic  Darwiniani  interrogant.  cur  Deus,  si  eundem  tjpnm  v.  gr.  in 
mammalibus  servare  voluit,  omnibus  septem  vertebras  colli  dedit .  exceptis 
speciebus  paucissimis.  quibus  plures  vel  pauciores  donavit.  Respondetur  primo 
nos  non  posse  vias  et  Consilia  Dei  perfecte  dispicere  et  necessario  multa  nobis 
manere  occulta  aut  minus  nota.  Deinde  Deus  in  operibus  suis  nequaquam 
serviliter  et,  ut  ita  dieam.  paedantice  easdem  prorsus  lineas  sequitur,  sed  liber- 
tatem  suam  et  magnificala  opalentiam  rebus  prò  arbitrio  (mmiquam  tamen 
inepte)  diversitìcatis  manifestat  :  necessitatem  regulae  cum  libertate  exceptionis 
Deus  sapientissime  et  pulcberrhue  componit. 

Hosiheim,  Theodicaea.  27 


418  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

et  variis  belli  fatis.  —  Et  si  in  sola  Australia  quaedam  species 
mammalium  inferiorum  inveniuntur,  hoc  non  ideo  est,  quia  alibi 
ista  mammalia  per  concurrentiam  vitalem  in  perfectiores  species 
transformata  sunt,  sed  quia  condicionibus  externis  minus  faventi- 
bus  omnia  mortua  sunt,  nullo  post  se  semine  relieto;  ita  procul 
dubio  etiam  illae  in  Australia  reliquiae,  quae  nunc  maioribus 
quam  antea  periculis  expositae  sunt,  potius  interibunt  quam  trans- 
formabuntur. 

648.  2.  Facto,  ontogenetica  sine  transformismo  ex  ipsa  natura 
rei  et  ex  Dei  sapientia  explicantur.  Organismus  scil.  superior 
generatim  perfectionem  inferioris  in  se  continet  eamque  excedit, 
eo  fere  modo  quo  bruta  vegetationem  plantae  continent  et  sensum 
addunt ,  homo  iterimi  vegetationem  et  sensum  bruti  intellectu 
excedit;  v.  gr.  pisces,  amphibia  et  reptilia  totam  perfectionem 
typi  vertebrati  habent,  aves  et  mammalia  eandem  possident  et 
addunt  virtutem,  quae  ex  alio  sanguinis  calore  sequitur.  Quae 
quum  ita  sint,  haud  inconvenienter  et  omnino  naturaliter  organismus 
superior,  quando  ontogenetice  ad  perfectionem  suam  totalem  per 
partes  gradatilo  adducitur,  formas  organicas  inferiores,  qui  illius 
perfectionis  totalis  aliquam  partem  habent,  plus  minusve  imitatur. 
Nihil  igitur  est  in  hac  re  obscuri,  quod  transformismi  lumina 
quaerere  cogat. 

Aliter:  Organismus  superior,  quum  sit  cellularum  complexio, 
apte  ex  una  cellula  per  divisionem  eontinuatam  ontogenetice  oritur. 
Hoc  modo  varii  status  embryonales  efformantur.  Iam  vero  ad 
unitatem  et  harmoniam  mundi  organici  pulcherrime  facit,  si  hi 
status  embryonales  viventis  superioris  secundum  lineas  suas  gene- 
rales  exemplaria  fiunt,  secundum  quae  organismi  inferiores  for- 
mantur.  Revera  naturami  ita  institutam  esse  experientia  constai. 
At  cur  hoc  factum  transformismo  spreto  immediatae  dispositioni 
sapientiae  divinae  tribuere  non  licet?  Itaque  formae  embryonales 
viventis  superioris  non  imitantur  typos  inferiores,  sed  hi  magis 
imitantur  Mas. 

649.  3.  Etiam  distributio  geographica  viventium  sine  trans- 
formismo bene  intelligitur.  Nempe  diversae  species  eiusdem  generis 
saepe  in  regionibus  fìnitimis  habitant,  praesertim  quando  est  aliqua 
illarum  regionum  diversitas  aeris,  soli  etc.  Nihil  igitur  impedit, 
quominus  incolas  insularum,  quae  sunt  ad  litus  continentium,  iam 
ilio  tempore,  quo  insulas  cum  continente  cohaesisse  fingitur,  specie 
ab  organismis  regionis  vicinae   distinctos   fuisse   putemus.     Tunc, 


Art.  4.   De  Darw  inferno.  I  1  !» 

(juin  ad  transformisnu  artificia  confugiamus,  intelligitur,  cur  etiam 
hodie,  postquam  insula  a  continenti  separata  est,  interi!  uni  in 
insula  species  a  continentalibus  diversae  inveniantur;  et  eimul 
intelligitur,  cur  plerumque  species  insulae  et  continentis  propin- 
quae  sint  piane  eaedem. 

Iteni  organismos  campestres,  alpinos,  palustres,  lacustre* 
eiusdem  regionis  multum  quidem  afiinos,  specie  tamen  differre  valde 
naturale  est,  quum  condiciones  vivendi  partim  similes  sint,  partim 
dissimiles.  Neque  tamen  propterea  requiritur,  ut  v.  gr.  typì 
palustres  ex  campestribus  descendant  aut  viceversa.  Quidni  Deus 
prò  sapientia  sua  in  aliqua  regione,  velut  in  Europa  cum  Asiae 
partibus  adiacenidbus,  aliquo  loco  viventia  campestria  et  palustria 
condere  potuit  isti  coelo  accommodata  et  inter  se  affinia,  ut  deinde 
ex  centro  creationis  per  totani  regionem  istae  species  propagarentur 
campestres  in  campis,  palustres  in  paludibus?  Praeterea,  sicut 
Darwiniani  exempla  colligunt,  ubi  species  campestres  et  alpinae 
genere  conveniunt  et  specie  differunt,  ita  etiam  facile  colligi  pos- 
sunt  exempla,  ubi  utrimque  species  sunt  piane  diversae,  aut  ubi 
in  Alpibus  vel  Pyrenaeis  sunt  species  regionis  arcticae,  quae  pro- 
fecto  non  est  vicina. 

650.  4.  Xeque  facta  pala  eontologica  transformismum  demonstrant. 
Nam,  quum  terra  per  varios  gradus  ad  praesentem  aeris,  maris, 
terme,  caloris  temperamentum  pervenerit,  etiam  vita  organica, 
quae  condicionibus  externis  proportionatur ,  per  varios  gradus  ad 
praesentem  formam  transire  congruum  erat;  v.  gr.  alia  flora  esse 
debuit  tempore  carbonifero,  quando  aer  dioxydo  carbonico  abunda- 
bat,  alia  hodie.  Praeterea  terra  inculta  organismis  imperfectioribus 
praeparanda  erat  ad  perfectiores  recipiendos  et  sustentandos  ;  item 
animalia  rapacia  condi  non  poterant,  antequam  terra  satis  redun- 
dabat  praedis.  Denique,  si  omnino,  ut  modo  diximus,  organismi 
successive  in  terris  apparebant,  in  hoc  negotio  aliquem  ordinem 
servari  conveniens  erat,  ita  ut  mundus  organicus  gradatim  ad 
hodiernum  statimi  accederet.  —  Itaque  Deus,  cuius  sapientia  haec 
terra  regitur,  alios  organismos  aliis  temporibus  ordine  convenienti 
providere  debuit  ;  id  autem  medio  transformismo  factum  esse  quo- 
modo  probatur  ? 1 

1  De  genealogia  equidorum ,  quain  mirimi  quantum  celebraut  Darwiniani, 
haec  dicenda  esse  videntur  : 

1.  Equi  ab  aliis  auctoribus  alia  genealogia  texitnr,  id  quod  totani  rem 
suspectam  reddit  eamque  arbitrio  auetorum  regi  demonstrat.    Olim  apud  trans- 


•2  7 


# 


420  Gap.  13.   De  atheisrno  generatim  et  de  materialismo. 

651.  Argumentum  tertium.  Facta,  quibus  Darwiniani  fidunt, 
non  solum  sine  transformismo  bene  explicantur,  sed  ipse  trans- 
formismus,  praesertim  Darwinismus,  parum  ad  eorum  intelligentiam 
conferre  videtur. 

1.  Transformismo  non  explicantur  facta  morphologica.  Prae- 
cipue  non  explicatur  divisto  systematica  mundi  organici.  Nam, 
etiamsi  transformismum  factum  esse  supponas,  ultra  modum  im- 
probabile est  ex  uno  typo  primitus  duos  typos  natos  esse,  quorum 
alter  est  omnium  plantarum  parens,  alter  omnium  animalium; 
deinde  protoparentem  animalium  in  septem  fere  typos  divisum 
esse,  ut  ex  iis  septem  suprema  genera  animalium  nascerentur: 
vertebrata,  arthropoda,  vermes,  mollusca,  echinodermata,  coelen- 
terata,  protozoa;  tum  prototypum  vertebratorum  divisum  esse  in 
quinque  typos ,  quibus  classes  vertebratorum  praefigurabantur  : 
mammalia,  aves,  reptilia,  amphibia,  pisces;  denique  prototypum 
mammalium  in  quattuordecim  fere  typos  discessisse  secundum  tot- 
idem  ordines  mammalium  e.  i.  p.  Atqui  si  res  ita  facta  non  est, 
systema  viventium  descriptum  eorum  genealogiam  non  exhibet 
neque  proincle  transformismus  factum  classificationis  explicat. 


formistas  recepta  erat  haec  genealogia:  anchitherium,  hipparion,  equus.  Hodie 
hipparion  esse  equi  parentem  vix  non  omnes  negant,  sed  hipparion  et  equum 
lineis  collateralibus  a  communi  parente  descendere  volunt.  Loco  illius  veteris 
genealogiae  inultae  aliae  circumferuntur.  Marsh  (Neues  Jahrb.  f.  Minerai. T 
Geol.  u.  Palaeontol.  [1880]  I,  103)  ponit  hanc:  miohippus,  protohippus,  plio- 
hippus, equus;  Weithofer  (ibid.  [1888]  II,  469)  hanc:  anchitherium,  proto- 
hippus, pliohippus,  equus;  Pawlow  (ibid.  [1888]  li,  312)  hanc:  anchitherium, 
protohippus,  hippidium,  equus;  Cope  (ibid.  [1890]  II,  315)  duas:  anchitherium, 
protohippus,  hippidium,  equus  (ut  Pawlow),  et  :  anchippus,  hippotherium,  equus. 
Vides  auctores  propriam  quemque  equi  phylogenesin  confingere.  —  Ad  haec 
nota  :  anchitherium ,  miohippus  et  protohippus  ternos  singulis  pedibus  digitos 
habent,  id  quod  hodie  non  equi,  sed  rhinoccrotis  est;  anchitherii  nota  valde 
characteristica  (Biolog.  Centralblatt  [1885]  p.  186)  est  depressio  quaedam  ad 
oculos,  quae  equidis  et  antiquioribus  et  recentioribus  deest;  pliohippus  et  hip- 
pidium equo  sat  similes  sunt  et,  ut  equus,  singulos  singulis  pedibus  digitos  ferunt. 

2.  Nulla  ex  his  genealogiis  admitti  potest.  Nam ,  ut  alia  taceam ,  inter 
protohippum  ternorum  digitorum  et  pliohippum  vel  hippidium  singulorum  di- 
gitorum  ingens  saltus  est  sine  ullis  formis  intermediis.  Profecto  parum  pro- 
babile est  ex  protohippo  pliohippum  aut  hippidium  factum  esse,  quum  vel  asinus 
numquam  in  caballum  transformetur,  quamquam  eorum  sceleta  sunt  tam  similia, 
ut  vix  distingui  possint  (Biolog.  Centralblatt  [1885]  p.  300.  Quatrefages, 
L'espèce  humaine  p.  192). 

Alias  genealogias  a  Darwinianis  propositas  examinat  Gutberlet,  Apologetik 
(1888)  p.  179. 


Art.  4.    De  Darwinismo.  421 

Item  transforniismus  non  explicat ,  cur  in  mundo  organico 
non  tìant  saltus.  Nani  quum  immensissimus  typoruin  aumentò, 
ut  transtbrmistae  volnnt,  concurrcntia  vitali  exstinctus  sit,  etiam 
magni  saltus  in  scala  viventimn  exspectandi  erant.  Cur  V.  gr. 
pisccs,  amphibia,  reptilia  non  potuerunt  omnia  exstingui,  ut  aves 
et  mamma  Ha  a  ceteris  viventibus  magno  hiatu  separarentur? 

Cur  generatini  species  typum  fixum  et  undique  bene  de- 
terminatum  habent?  Si  species  in  continua  ad  omnes  partes 
variatione  sunt  et  semper  erant,  nullus  umquam  typus  fìxe  circum- 
scriptus  oriri  poterat  et,  si  umquam  oriretur,  mox  difflueret.  Cur 
typi  inferiores  non  abundant  varietatibus,  quibus  superiores,  ad  quos 
olim  se  evolvebant,  etiam  hodie  imitantur  et  ad  eos  ascendere 
conantur?  Cur  typi  superiores,  qui,  quum  ex  protozoo  ad  per- 
fectionem  bodiernam  per  longissimam  variationum  seriem  transierint, 
etiam  bodie  maxime  ad  variationem  proni  esse  deberent,  revera 
magis  stabiles  et  invariabiles  sunt  quam  inferiores?  Cur  ille 
picus  Americanus,  ad  quem  Darwin  provocat,  non  dudum  habitum 
picidarum  deposuit,  quum  organa,  quae  ad  novum  vitae  genus  non 
conferunt,  rudimentaria  fieri  et  deieri  debeant?  Cur  in  masculo  sunt 
organa  rudimentaria  feminae,  quum  hermaphroditismus,  si  umquam 
in  terris  regnabat,  certe  iam  primis  vitae  temporibus  cessaret? 

Alias  quaestiones  lectori  ponendas  relinquimus.  Generatim 
experieris  argumenta  Darwinianorum,  quae  primo  aspectu  aliquam 
forte  speciem  habere  videntur,  ad  nihilum  diffluere,  ubi  primum 
rem  ab  iis  propositam  attenta  et  seria  mente  distinctius  explanare 
conatus  fueris. 

2.  Transformismo  non  explicatur  ontogenesis  viventimn.  Cur 
enim  ontogenesis  recapitulatio  phylogeneseos  esse  debet,  maxime 
quum  de  facto  lex  biogenetica,  Uarwinianis  ipsis  fatentibus 1,  plerum- 
que  non  observetur?  —  Praeterea  lex  biogenetica,  ut  transformis- 
mus  eam  postulat,  nulla  exsistit.  Si  enim  v.  gr.  ontogenesis  hominis 
pbylogenesin  repeteret,  embryo  bumanus  ex  ordine  deberet  esse 
amphioxus  lanceolatus ,  proteus  anguinus ,  didelphys  virginiana, 
pithecus  gorilla.  Sed  nihil  tale  videmus.  Organismi  perfectiones 
in  evolutione  sua  numquam  habent  naturam  alius  organismi,  sed, 
ut  Hisii  observationibus  sufficienter  suadetur,  embryo  etiam  ana- 
tomice    consideratus    statini    ab    initio   physiognomiam    specificam, 


1  Ci.  Spitzee  1.  e.  p.  230  :  „Die  Cenogenese  erweist  sich  liberali  so  stark, 
dass  von  der  Palingenese  kaum  mehr  als  vereiuzelte  Spuren  wabrzunehmen  sind." 


422  Cap.  13.   De  atheisnio  generatini  et  de  materialismo. 

quam  appellant,  refert,  v.  gr.  embryo  canis  vel  equi  semper  specifice 
differt  a  quovis  alio  organismo  sive  embryonali  sive  adulto  et 
accurato  examine  tamquam  humanus  dignosci  posset,  nisi  scientia 
nostra  hucusque  valde  imperfecta  in  multis  casibus  istam  diagnosin 
impediret 1.  Et ,  si  revera  nulla  in  embryonibus  canis  et  ranae 
esset  differentia  anatomica,  certe  psychica  adesse  deberet,  quia 
ex  embryone  canis  semper  nascitur  canis,  numquam  rana.  —  Deinde 
parentes  mammalium  certe  non  erant  entia  generica  et  universalia, 
sed  individua  certae  speciei.  Iam  vero  embryo  mammalium  num- 
quam huic  vel  illi  speciei  piscium,  ut  anguillae  vel  clupeae,  sed 
generatim  classi  piscium  assimilatur.  Tum  parentes  mammalium 
non  vivebant  in  utero  aliorum  animalium,  sicut  embryones,  et 
parentes  avium  non  habitabant  in  testis  ovorum.  Denique  parentes 
animalium  perfectiorum  non  carebant  facultate  generativa  evoluta, 
sicut  embryones  et  ipsae  insectorum  larvae.  Sunt  etiam  in  em- 
bryonibus multa,  quae  parentes  non  habebant,  v.  gr.  amnion, 
allantois,  placenta  vertebratorum  perfectiorum.  Nullum  animai, 
quod  Darwiniani  parentem  horum  animalium  habent,  sive  adultum 
sive  embryonale  aliquod  ex  istis  organis  habet.  Postremo  ani- 
malia  valde  affinia,  ut  cuniculus  et  cavia,  ontogenesin  habent 
piane  diversam.  Sic  lex  biogenetica  et  cum  ipsa  argumentum 
Darwinianorum  embryologicum  omnino  dissipatur2. 

3.  Etiam  distributio  geographica  viventium  Darwinismo  vix 
explicari  potest.  Eaedem  enim  species  plantarum  et  animalium 
haud  raro  inveniuntur  in  zona  temperata  septentrionali ,  in  mon- 
tibus  zonae  torridae,  in  zona  temperata  meridionali.  Darwiniani 
tempore  glaciali  hos  organismos  aequatorem  transiisse  putant. 
Tamen  omnia  ista  facta  hoc  modo  explicare  audacius  esse  videtur. 
Facilius  facta  intelliguntur ,  si  Deum  interdum  easdem  species 
duobus  vel  tribus  creationis  centris  condidisse  supponimus. 

4.  Facta  pala  eontologica  transformismo  non  explicari  statim 
videbimus. 

652.  Argumentum  quartum.  Theoria  selectionis  naturalis 
non  tantum  gratuita  est,  sed  eam  suspectam  et  falsam  esse  positive 
demonstratur 3. 


1  De  physiognomia  specifica  embryonum  bene  scribit  His,  Unsere  Korper- 
form  und  das  physiologisc.be  Problem  ihrer  Entstebung  (1875). 

2  Contra  argumentum  embryologicum  Haeckelianorum  disputat  Kollikeb, 
Entwicklungsgesch.  des  Menscben  und  der  hohern  Tbiere  (1879)  p.  390. 

3  Huc  etiam  nonnulla  pertinent,  quae  argumento  tertio  notavimus. 


Art.  t.   De  Darwinismo.  423 

1.  Variàbilitas  indivichtorwn  intra  eandero  speciem  non  est 
indefinita,   ut   Darwin  censet;   aed  ambitimi   habet  qualitative  ei 

quantitative  natura  speciei  determinatimi.  Aliae  species,  experientia 
testes,  amplius  et  facilius,  aliae  intra  angustiores  limites  et  dif- 
tuilius  variantur.  Verum  semper  ultra  certos  limites  variatio  non 
crescit.  Omnes  hortulani  et,  qui  culturae  animalium  vacant,  sciunt 
variabititatem  tandem  terminos  suos  habere.  Quo  propius  varietas 
ad  istos  terminos  accedit,  eo  diftìcilius  in  sua  puntate  conservatili' ; 
immo  interdirai  organismus  propter  nimiam  formae  anomaliam 
fècunditatem  amittit  omnem  1. 

Deinde  variatio,  si  in  aliquo  individuo  orta  est,  difficillime 
conservatili-.  Nani,  quum  illud  individuum  cum  aliis,  qui  hanc 
variationem  non  habent,  sexualiter  misceatur,  character  exceptio- 
nalis  generationibus  successivis  in  prole  probabilissime  sensim  ex- 
stinguitur 2.  Non  licet  autem  originem  innumerabilium  specierum, 
quae  sunt  res  in  natura  gravissima,  exceptioni  rarae  et  improba- 
bilissimae  tribuere. 

653.  2.  Lex  hereditatis  ad  transformismimi  non  eam  vim  habet. 
quam  Darwiniani  ei  assignant.  Isti  auctores  characteres  longiore 
hereditate  magis  et  magis  firmari  dicunt.  Quod  si  veruni  est, 
variatio  numquam  excedet  mensuram,  quam  iam  in  parentibus 
habuit.  Nani  limites  variationis,  quos  maiores  numquam  per  tot 
generationes  excesserunt ,  ultra  omnem  modum  fixi  esse  debent. 
Numquam  igitur  ex  una  specie  alia  oriri  potest,  quia  iam  per 
generationes  plurimas  forma  se  intra  eandem  speciem  tenuit  et 
propterea  intra  hunc  typum  omnino  stabilis  est.  Profecto  quomodo 
variationes;  quae  casu  fiunt  needum  ulla  hereditate  fixatae  sunt, 
characterem  specificum  longissima  hereditate  firmatum  destruent? 
nonne  potius  hic  illas  superabit  ?  Sane  Darwin  species,  quae  sunt 
stabile»,  instabiles  et  variationes  cotidianas,  quae  sunt  instabiles, 
stabiles  habet. 

Alia  difficultas  oritur,  si  seria  mente  examinas,  quid  tandem 
sit  illa  lex  hereditatis.  Nonne  in  eo  est,  ut  proles  typum  fere 
medium  inter  utrumque  parentem  habeat  ?  Age  iam ,  cur  ex 
masculo  et  femina  generatim  hermaphrodita  non  nascitur,  sed  modo 
masculus,  modo  femina?     En,  natura  legem  hereditatis  observat. 


1  Exemplum  feeunditatis  sublatae  habet  Quatkefages,  L'espèce  huni.  p.  48. 

2  Hanc  rem  calculo  probabilium  subiecerunt.  De  quo  vide  Pfaff,  Schopfungs- 
;eschichte  (Frankfurt  1877)  p.  673. 


424  Gap.  13.   De  atheismo  generatila  et  de  materialismo. 

quando  ita  congruum  est  ;  non  observat,  quando  id  magis  convenit. 
Est  igitur  supra  legem  hereditatis  aliqua  regula  sapientiae,  quae 
ipsi  legi  hereditatis  modum  et  mensuram  posuit.  Darwiniani  hanc 
regulam  non  habent  vel  non  assignant. 

654.  3.  Concurr enfia  vitalis  eo  modo,  quo  Darwin  eam  statuit, 
non  exsistit.  a)  Nihil  est,  cur,  si  in  specie  aliqua  varietas  per- 
fectior  oriatur,  forma  vetus  et  minus  perfecta  dispareat.  Nam 
etiam  individua  inferioris  formae  abundantem  fecunditatem  babent. 
Germina  autem  superflua  non  ita  a  natura  destruuntur,  ut  prius 
omnes  formae  inferiores  tollantur,  deinde  ex  superioribus  tot,  quot 
ad  aequilibrium  naturae  satis  est.  Sed  natura  promiscue  exstinguit 
partem  germinum  sive  perfectiorum  sive  minus  perfectorum  ;  et 
si  aliquando  forsan  imperfectiora  facilius  pereunt,  tamen  non  omnia, 
et  ea,  quae  restant,  fecunditate  sufficientissima  typum  suum  in 
perpetuum  conservant.  —  Res  illustretur  exemplo.  Esto  graminum 
forma  altera  vetus  et  minus  perfecta,  altera  nova  et  perfectior. 
Utraque  forma  innumera  spargit  semina.  Iam  multa  semina,  sive 
sunt  perfectiora  sive  sunt  minus  perfecta,  ex  aequo  avibus  com- 
eduntur,  spinis  suffocantur,  in  rupibus  arescunt,  frigore  per- 
imuntur  etc.  Nihilominus  provisum  est,  ut  multa  semper  semina 
conserventur  ;  et  in  his  non  minus  semina  imperfecta  erunt  quam 
perfecta,  ut  numquam  forma  imperfectior  tota  deleatur,  etsi  forsan 
generatim  formae  aptioris  plura  individua  exsistunt.  Revera,  si 
seminibus  formae  veteris  et  minus  perfectae  contra  aves  et  reliqua 
pericula  non  satis  provisum  esset,  species  dudum  exstincta  fuisset, 
antequam  forma  nova  et  perfectior  ex  ea  oriri  potuit 1. 

b)  Si  concurrentia  vitali  species  ortae  sunt,  characteres  sijste- 
matici  debent  esse  adattivi,  i.  e.  characteres,  quibus  species,  genera, 
familiae  etc.  differentiantur,  debent  esse  ii,  quibus  viventia  in  lucta 
prò  vita  facilius  vincunt  vel  condicionibus  externis  melius  ac- 
commodantur.  Iam  vero  icl  plerumque  locum  non  habet  ;  v.  gr.  quid 
in  lucta  iuvat,  utrum  pianta  quattuor  an  tria  an  quinque  stamina 
habeat?  Generatim  elici  nequit  species  superiores  ad  exsistentiam 
conservandam  aptiores  esse  quam  inferiores.  Quin  species  im- 
perfectiores  latissime  propagari  et  individuorum  numero  excellere 
videmus  ;  homim  contra  viventia  superiora  facilior  est  Victoria  eaque 
ex  regionibus  cultis,  si  vult,  prorsus  expellit  ;  contra  imperfectiora 


1  Alia  multa,    eaque  omnino  gravia,    quae  coutra   coucurrentiam  vitalem 
valent,  vide  Wigakd  1.  e.  I,  94 — 122. 


Art.  4.  De  Darwinismo.  425 

autem,  ut  insecta  et  bacillos,  frustra  pugnatur.  Quomodo  igitur 
inlima  viveutia  propter  concurrentiain  vitalem  ad  gradus  superiores 
ascendere  potuerunt  ?  1 

655.  4.  Darwinismus  eo  quoque  peccat,  quod  principia  contraria 
assumit  iisquo  sine  certa  lege  prò  arbitrio  ad  fines  suos  utitur. 
Hoc  non  est  scientiam  agere,  sed  phantasiae  indulgere. 

a)  Lex  hereditatis  et  variabilitas  individuorum  opponuntur. 
Darwiniani,  si  aliquis  character  non  mutatur,  id  hereditati  tribuunt; 
si  mutatur,  variabilitatem  appellant. 

b)  Organa  minus  evoluta  prò  arbitrio  Darwiniani  modo  ex 
statu  perfecto  propter  usum  cessantem  reducta  esse  dicunt,  modo 
ex  parvis  initiis  organa  perfecta  fieri  volunt.  V.  gr.  caudae 
vestigia,  quae  in  nomine  observantur,  reliquias  esse  dicunt  caudae 
perfectae,  quam  maiores  hominis  ferebant.  Quidni  illa  vestigia 
germina  esse  dicuntur  caudae  sensim  evolvendae,  ut  post  multas 
generationes  homines  nascantur  rite  caudati,  qui  isto  novo  organo 
ad  affectus  varios  manifestandos  utentur?  Nonne  utraque  phan- 
tasia  aequalem  valorem  scientificum  habet? 

e)  Darwiniani  prò  arbitrio  concurrentiam  vitalem  modo  evolu- 
tioni  progressivae  modo  regressivae  favere  ponunt.  V.  gr.  equum 
censent  descendere  ex  parentibus,  qui  pedes  et  dentes  habebant 
multo  magis  differentiatos  et  evolutos  quam  equus,  qui  eos  in 
concurrentia  vitali  vicisse  dicitur. 

d)  Darwiniani  ex  altera  parte  tendentias  evolutionis  innatas  ne- 
gant,  ex  altera  parte  correlationem  crescentiae,  vim  accommodativam 
et  alia  plura  statuunt,  quae  si  profundius  examinarent,  totam  evolu- 
tionem  tendentiis  innatis  proprie  commissam  esse  intelligerent 2. 

1  Multa  alia  argumenta  similia  inveniuntur  apud  Wigand  1.  e.  I,  123 — 149. 
—  Interdum  Darwiniani  respondent  characterem  minus  utilem  hereditate  acceptum 
esse  a  parentibus,  in  quibus  aliter  constitutis  utilitatem  forsan  habuit.  At 
hoc  gratis  dicitur  ;  et  character ,  quando  desinit  esse  utilis ,  propter  non 
usum  ipsis  Darwinianis  sic  statuentibus  sensim  tollitur.  —  Wigand  (1.  e.  I, 
208 — 280)  etiam  ex  eo  argumentatur,  quod  affinitas  viventium  non  semper  est 
arboriformis ,  sed  saepe  reticularis ,  ita  ut  species  A  sit  affinis  cum  specie  B 
secundum  notam  a ,  cum  C  secundum  notam  b ,  cum  D  secundam  notam  e  ; 
interdum  affinitas  est  annularis,  ita  ut  A  sit  affinis  cum  B  secundum  notam  a, 
B  cum  C  secundum  notam  b,  C  cum  A  secundum  notam  e.  Affinitas  reticularis 
v.  gr.  habetur  inter  species  plantarum  cruciferarum  et  umbelliferarum  ;  affinitas 
annularis  inter  ammalia  crustacea.  Haec  omnia  facta  a  Darwinianis  media 
genealogia  explicari  non  possunt,  quin  multa  gratis  et  parimi  probabiliter  fingant. 

2  Multa  alia,  quae  in  hoc  genere  dici  possunt,  inventioni  lectoris  relinquimus. 
Merito    Quatrefages   et  Wigand    (operibus   citatis   passim)    Darwinum   carpunt, 


426  Gap.  13.   De  atheismo  generatimi  et  de  materialismo. 

656.  Argumentum  quintum.  Darwinismo  et  orimi  trans- 
formismo  indefinito  repugnat  constantia  specierum  organicarum, 
quam  universalis  experientia  demonstrat. 

1.  Quamvis  tot  milia  specierum  vivant  eaeque  per  tot  milia 
annorum  hmnanae  experientiae  sint  obiectae,  ne  semel  quidem 
observatum  est  ullam  speciem  novae  ortum  dedisse.  Si  in  natura 
esset  virtus  transformandi  species ,  in  tam  immensa  istius  ex- 
perientiae amplitudine  unicus  saltem  casus  certus  actualis  trans- 
formismi  notatus  fuisset.  Et  hoc  maxime  advertendum  est  de 
animalibus  domesticis  et  plantis  cultivatis.  Quid  homini  facilius 
est  quam  novas  varietates  et  stirpes  specierum  obtinere  ?  Cotidie 
hortulani  et  magistri  stabularli  novas  varietates  creant,  quae 
saepe  insigniter  a  typo  vulgari  differunt.  Quot  habemus  varietates 
leguminum ,  solanorum ,  malorum  ,  rosarum ,  canum ,  equorum, 
boum,  columbarum?  Et  tamen,  quamvis  iam  per  milia  annorum 
plantae  et  animalia  sint  in  cultura  hominis  et  stirpes  novae  ortae 
sint  ultra  omnem  numerimi,   usque  ad  liodiernum  diem  ne  semel 


quoti  ea,  quae  nondum  explorata  sunt,  tbeoriae  suae  fa  vere  praesumit.  —  Prae- 
sertim  Darwiniani,  si  in  casibus  concretis  evolutionem  specierum  describunt, 
pbantasiae  frena  relaxant.  Cf.  v.  gr.  Wigand  1.  e.  I,  172,  ubi  Darwini  de 
bominum  nuditate  et  pilis  sententiam  examinat.  Etiam  ea,  quae  de  insectis 
flores  frequentantibus  Darwin  pronuntiat,  haud  male  ponderantur  apud  Wigand 
1.  e.  I,  129  et  146,  et  praecipue  apud  Heee,  Die  Urwelt  der  Scbweiz  (Ziirich  1883) 
p.  683  sqq.  —  Ex  eodem  Heer  locum  referre  liceat,  qui  aliquot  contra  Dar- 
winum  argumenta  concinne  proponit:  „Wir  haben  geseben,  dass  in  der  geschicht- 
lichen  Entwicklung  der  Pflanzen-  und  Tbierwelt  sich  unverkennbar  ein  Fort- 
sebritt  von  einfaeben  zu  boher  organisirten  Wesen  kundgibt.  Dies  làsst  sich 
mit  der  Selectionslehre  nicht  vereinigen,  denn  nacb  dieser  sollen  nur  die  zum 
Leben  niitzlicbsten  Eigenscbaften  den  Ausscblag  geben.  Mit  diesem  N'dtzlichkrits- 
princip,  welcbes  den  innersten  Kern  von  Darwins  Lehre  bildet,  steht  aber  die 
Steigerung  in  der  Organisation  in  keiner  Beziebung,  wie  dies  namentlich  von 
Professor  Nageli  in  iiberzeugender  Weise  nacbgewiesen  wurde.  Es  ist  daber 
nicht  abzusehen,  wie  auf  diesem  Wege  obne  bestimmte  Orientirung  nach  oben 
aus  einzelligen  Pflanzen  und  Tbieren,  welcbe  man  als  Urtypen  annhnmt,  die 
so  hocb  organisirten  Wesen  bàtten  entsteben  konnen.  —  Auch  bat  schon  Pro- 
fessor Pictet  mit  Recbt  darauf  hingewiesen,  dass  die  neu  entstandenen  niitz- 
lichen  Eigenscbaften  sicb  erst  wirksam  erweisen  konnen ,  wenn  sie  vollig 
ausgesprocben  sind ,  niebt  aber  in  den  ersten  Stadien  ihrer  als  sehr  langsam 
angenommenen  Ziicbtung,  in  welcben  sie  gegentbeils  baufig  dem  Organismus 
schadlicb  sein  mussten.  —  Gegen  die  Herrschaft  des  Nutzlicbkeitsprincips  zeugt 
ferner,  dass  die  Natur  bei  den  Pflanzen  und  Tbieren  sicb  keineswegs  auf  Her- 
vorbringung  der  zum  Leben  notbwendigen  Bildungen  beschrànkt,  sondern  sie 
in  so  mannigfacber  Weise  ausgescbmuckt  bat"   (1.  e.  p.  683). 


Art.  4.   De  Darwinismo.  127 

quidem  obtinuimus  vel  imam  speciem  certe  novam.  Omnes  co- 
lumbae  domesticae,  quamquam  innumerae  i'actae  sunt  varietates 
eaeque  formarum  dissimillimarum  (naanentilms  tamcu  charactcribus 
specificis),  imam  speciem  constituunt ,  ut  practor  alia  ex  copula 
carimi  normali,  quam  omnes  inter  se  inire  possunt,  cognoscitur; 
idem  die  de  canibus,  de  bubus,  de  leguminibus  etc.  Nonne  ex- 
perientia  tam  sollemnis  invicte  probare  videtur  ex  specie  novas 
stirpes  fieri,  non  novas  species?1 

657.  2.  Formae  organicae  non  sunt  in  continuo  transitu,  ut 
Darwinianorum  systema  postulat  ;  quin  typum  suum  tenaciter 
servant  et  ne  varietates  quidem  formant,  nisi  adiunctis  externis 
impellentibus.  Testes  habemus  plantas  et  animalia  in  sepulcris 
Aegyptiorum  inventa,  quae  ab  iis,  quae  nunc  vivunt,  nullo  signo 
differunt2.  In  Helvetia  schisti  carboniferi  temporis  interglacialis 
eandem  floram  et  faunam  ostendunt,  quae  hodie  ibi  est,  praeter- 
quam  quod  aliquae  species  interierunt,  ut  elephantes  ;  immo  inter- 


1  De  hoc  themate  legatur  Quateefages,  L'espèce  humaine  cap.  1 — 9.  — 
Considera  etiam  plantas  tropicas  in  viridariis  nostris  potius  aegrotare  et  mori 
quam  prò  vita  luctantes  speciem  mutare.  Clatjs  Darwinianus  (1.  e.  p.  119) 
stirpes  eiusdem  speciei  inter  se  copulari  non  posse  aliquando  observatum  esse 
contendit.  En  eius  verba  integra:  „Man  wird  auf  die  stets  vollkommene 
Fruchtbarkeit  der  Blendlinge ,  d.  h.  der  durcb  Kreuzung  verschiedener  Rassen 
gleicher  Art  erzeugten  Nacbkommen,  ehi  grosses  Gewicht  legen  ;  dodi  gibt  es 
auch  hiervon  einige  Ausnahmen  Abgesehen  von  den  Fallen,  in  welchen  die 
Begattung  verschiedener  Rassen  schon  aus  mechanischen  Griinden  unmoglich 
ist ,  scheinen  sich  nach  den  Beobachtungen  zuverlassiger  Thierzuchter  gewisse 
Rassen  nur  schwierig  zu  kreuzen ,  ja  sogar  einzelne  durch  Zuchtwahl  von 
gemeinsamem  Stamine  hervorgegangene  Formen  uberhaupt  uicht  mehr  fruchtbar 
zu  begatten.  Die  von  Europa  aus  in  Paraguay  eingefuhrte  Hauskatze  hat  sich 
dort  nach  Rengger  im  Lauf  der  Zeit  wesentlich  verandert  und  eine  entscliiedene 
Abneigung  gegen  die  europàische  Stammform  gewonnen.  Das  europaische  Meer- 
schwein  paart  sich  nicht  mehr  mit  der  brasilianischen  Form,  von  der  es  wahr- 
scheinlich  abstammt.  Das  Porto-Santo-Kaninchen,  welches  im  15.  Jahrhundert 
von  Europa  aus  auf  Porto-Santo  bei  Madeira  iibertragen  wurde,  hat  sich  in 
dem  Grade  verandert,  dass  seine  Kreuzung  mit  den  europaischen  Kaninchen- 
rassen  nicht  mehr  gelingt."  Si  ea,  quae  de  cuniculis  de  Portu  Sancto  Claus 
asserit,  vera  sunt,  illud  „Nulla  ì-egula  sine  exceptione*  novam  accepit  con- 
firmationem  ;  et  haec  quidem  exceptio  satis  mira  est ,  quia  eundem  cuniculum 
Europaeum,  quem  cum  stirpe  Maderensi  suae  speciei  fecunde  copulari  non  posse 
Claus  docet,  cum  lepore  tota  specie  distincto  hybridos  generare  scimus.  Tamen 
pauci  casus  exceptionales  valorem  regulae  non  infringunt;  neque  vis  argumenti, 
quod  contra  Darwinianos  posuimus ,  inde  tangitur.  Certe  efformatio  mundi 
organici  non  est  opus  exceptionis,  sed  regulae. 

2  Quatrefages,  Charles  Darwin  etc.  p.  176. 


428  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

dum  easdem  varietates  iam  observamus  1.  Porro  in  Alpibus  hodie 
multae  plantae  arcticae  vivunt,  quae,  nisi  tempore  glaciali,  illuc 
migrare  non  potuerunt;  liae  plantae  ex  ilio  tempore  antiquissimo 
speciem  suam  integram  conservarunt,  quamvis  concurrentia  vitalis 
in  Alpibus  omnino  diversa  sit  ab  ea,  quae  est  in  regionibus  arcticis. 
Neque  solae  formae  per  saecula  manent  eaedem,  sed  etiam  in- 
stinctus.  Insecta  Britanniae  milibus  annorum  a  continentalibus 
separantur,  et  tainen  crabrones,  vespae,  bombi,  apes,  formicae, 
mille  alia  animalia  eodem  piane  modo  industrias  suas  agunt,  atque 
in  continente  usu  venit 2.  —  Breviter  :  omnia  facta  hucusque  ex- 
plorata ex  eo  tempore,  quo  homo  in  terris  apparuit,  nullam  novam 
speciem  conditam  esse  probare  videntur3. 

Age  iam  tempora  antiquiora  ascendamus.  Ex  speciebus  mollus- 
corum  marinorum ,  quae  tempore  miocaeno  (in  epocha  tertiaria) 
mare  Helveticum  inhabitabant,  tertia  pars  etiam  hodie  in  maribus 
nostris  invenitur.  Rhizopodum  hodie  viventium  aliquae  species  iam 
in  creta  inveniuntur.  —  Si  genera  hodierna  spectas,  in  ipsis  stratis 
cambricis,  a  quibus  omnis  vita  primo  incipit,  ex  brachiopodibus 
lingula  et  discina  inveniuntur;  strata  silurica  infima,  quae  cam- 
brica immediate  sequuntur,  ex  cephalopodibus,  quae  sunt  omnium 
molluscorum  perfectissima ,  genus  nautili  continente  Hic  procul 
dubio  miraberis  concurrentiam  vitalem,  quae  infusorium  ad  per- 
fectionem  hominis  eduxit,  per  idem  tempus  lingulam  ne  ad  pro- 
pinquum  quidem  genus  efferre  potuisse. 

Neque  solae  species  vivae  tenaciter  formam  servant,  sed  etiam 
exstinctae.     Eaedem  formae  per  plurima  saepe  strata  transeunt; 


1  Heer  1.  e.  p.  524. 

2  Contra  videmus  Anglos  paucis  saeculis,  quamquam  cum  vicinis  populis 
continuum  habebant  commercium ,  nationem  factam  esse  a  ceteris  lingua  et 
moribus  et  industria  diversam.  Idem  sine  dubio  insectis  istarum  insularum 
dudum  accidisset ,  si  in  eorum  instinctibus ,  ut  in  mente  bominis,  tendentia  ad 
progressum  resideret.  —  Non  placuit  Darwino  haec  instinctuum  constantia ,  et 
revera  aliquod  in  formicis  parvulum  discrimen  detexisse  sibi  videbatur.  Re- 
futatur  bic  Darwini  error  apud  Wasmajtn,  Die  zusammengesetzten  Nester  und 
gemiscbten  Kolonien  der  Ameisen  (1891)  p.  51.  In  eodem  libro  (3.  Abscbn., 
2.  Kap.)  multa  invenies  ad  bypotbesin  de  evolutione  instinctuum  diiudi- 
candam  perutilia. 

3  Heek  1.  e.  p.  674. 

4  Hic  illud  transformistis  accidit  ingratissime ,  quod  species  hodie  vivens 
(nautilus  pompilius)  speciebus  siluricis  antiquissimis  magis  affinis  est  quam 
tertiariis  (Heer  1.  e.  p.  614). 


Art.  4.   De  Darwinismo.  |-_><j 

eaedem  saepe  in  regionibus  dissitissimis  deteguntur;  ncque  umquam 
formas  videmus  seusim  transformari 1. 

658.  '■'>.  Transformismus  notain  mundi  organici  maxime  characte- 
risticam  non  agnoscit.  Niliil  cnim  natura  magis  intendit,  qua  ni 
ut  lince  terra  multis  viventium  spcciebus  certo  ordine  sine  con- 
fusione distinctis  ornetur  et  illustretur.  Illa  enim  lex,  qua  hybii- 
datio  diversarum  specierum  aut  impossibilis  est  aut  certe  difficilior 
et  cum  variis  anomaliis  coniuncta2,  quid  aliud  sibi  vult,  nisi  ut 
specierum  separatio  integra  conservetur  neque  mundus  organicus 
in  confusionem  chaoticam  misceatur?  Cum  hac  naturae  proprietate, 
qua  specierum  differentiam  fixam  esse  vult  et  immobilem,  non 
potest  stare  transformismus,  qui  valorem  obiectivum  conceptus 
differentiae  specificae  negat  aliasque  species  in  aliarum  formam 
transire  fingit8. 

Natura,  ut  constantiam  formarum  servet  confusionemque  im- 
pediat,  inimica  est  hybridationi.  At  intra  eandem  speciem  copulas 
consanguineorum  frequentiores  proliibet  easque  minus  fecundas 
esse  voluit;  favet  autem  copulis  individuorum  magis  dissimilium 
largam  eis  fecunditatem  impertiens 4.  Cur  hoc  ?  Natura  dissimilium 
mixtione  typum  medium  et  normalem  conservare  vult.  En  natura 
horret  transformismum,  constantiam  quaerit  studiose. 

Immo  varietates  et  stirpes,  quas  bominis  industria  formavit, 
quando  viventia  libertati  naturae  relinquuntur ,  brevi  tempore  ad 
formam  naturalem  et  normalem  redeunt  et  status  pristini  ad 
posteros  hereditate  non  transmittunt  nisi  indicia  leviora.  Hic 
iterum  vides  naturam  formae  normalis  multo  tenaciorem  esse, 
quam  Darwiniani  credere  volunt;  species  nolunt  transformari. 

1  Multa  facta  constantiam  specierum  manifestantia  invenies  apud  Heer 
1.  e.  cap.  7  sqq. 

2  Inter  species  diversarum  familiarum  copula  fecunda  est  nulla ,  inter 
species  diversorum  generum  rarissima;  etiam  inter  species  eiusdem  generis 
saepe  copula  est  impossibilis.  Generatim  apud  bruta  hybridatio  est  difficilior 
quam  apud  plantas. 

3  Darwin  hybridationis  difficultatem  passim  contendit  non  esse  specialem 
naturae  proprietatem ,  sed  ex  aliis  organismorum  dotibus  resultare.  Sed  nihil 
ad  propositum  nostrum  refert,  utrum  natura  finem  suum  per  qualitatem  specialem 
obtineat  an  mediis  aliis  qualitatibus.  Naturam  autem  revera  in  id  tendere,  ut 
hybridatio  impediatur ,  patet.  Nani ,  si  hybridationis  difficultas  non  esset  ex 
naturae  instituto ,  tam  universaliter  non  regnaret ,  sed ,  sicut  eadem  terra  di- 
versiasima  germina  evolvit  et  nutrit,  ita  etiam  passim  idem  uterus  diversorum 
marum  semina  aleret. 

*  Exemplum  notatu  dignum  vide  Quatrefages,  L'espèce  bumaine  p.  48. 


430  Gap.  13.   De  atheisino  generatim  et  de  materialismo. 

659.         Argumentum    sextum.      Transformismo    lento,    et 
maxime  Darwinismo,  contradicunt  facta  palaeontologica. 

1.  Si  Darwinismus  verus  esset,  quo  strata  sunt  interiora  vel 
superiora ,  eo  imperfectiores  vel  perfectiores  organismos  con- 
tinerent;  et  hoc  non  tantum  secundum  considerationem  genera- 
liorem,  sed  maxime  in  particulari  valeret.  Iam  vero  si  catalogos 
fossilium,  quae  in  stratis  successi  vis  inveniuntur,  inspicimus,  statini 
videmus  illam  legem  minime  eo  rigore  valere,  quem  transformis- 
mus  exigit.  Ita  ex  29  speciebus ,  quae  in  fauna  cambrica 1  in- 
ventae  sunt ,  14  pertinent  ad  annidata ,  quae  sunt  ordo  inter 
vermes  perfectissimus 2.  Secundum  theoriam  transformistarum  in 
illis  antiquissimis  stratis  exspectares  infusoria  et  forsan  unam 
alteramve  speciem  polyporum,  minime  autem  quattuordecim  species 
vermium  annulatorum.  —  In  fauna  silurica  infima  sive  primordiali 
ex  366  speciebus  sunt  252  trilobitarum  i.  e.  animalium  perfectissi- 
morum,  quae  omnino  in  istis  stratis  inveniuntur.  Et  hi  trilobitae 
primordiales  generatim  perfectius  organizati  sunt  quam  formatio- 
num  posteriorum 3.  —  Si  faunam  siluricam  cum  tertiaria  com- 
paramus,  tertiaria  ditior  est,  quatenus  continet  typos  perfectissimos, 
qui  tempore  silurico  nondum  exsistebant.  Tamen  si  solos  typos 
antiquos  consideras,  in  stratis  siluricis  magis  evolutos  invenis  typos 
perfectiores  (et  per  exceptionem  ex  imperfectioribus  brachiopoda), 
in  tertiariis  imperfectiores  ;  secundum  Darwinum.  omnino  contrarium 
exspectares  4. 


1  Ad  intelligentiam  sequentium  pauca  hic  ex  geologia  notamus.  Strata 
terrae  distinguuntur  primitiva  et  antiquissima,  quae,  quum  ante  vitae  originem 
formata  sint,  nullos  organismos  ferunt,  primaria,  secundaria,  tertiaria,  quartana, 
reeentia.  Strata  primaria  sunt  cambrica,  silurica,  devonica,  carbonifera,  permica. 
Secundaria  sunt  triasica,  iurassica,  cretacea.  Tertiaria  sunt  cocaena,  miocaena, 
pìiocaena.  Adverte  nos  semper  enumerationem  a  stratis  veterioribus  ad  recentiora 
duxisse  ;  fauna  igitur  cambrica  est  omnium  antiquissima. 

2  Baeeande  ,  Crustacés  divers  et  poissons  des  dépòts  siluriens  de  la 
Bohème  (1872)  p.  71. 

3  Bakeande  1.  e.  et  Trilobites  (1871)  p.  240. 

4  Crustaceorum  in  siluricis  species  sunt  1925  (sine  trilobitis  348) ,  in 
tertiariis  180;  annulatorum  in  siluricis  171,  in  tertiariis  110;  cepbalopodum  in 
siluricis  1622,  in  tertiariis  70;  pteropodum  et  beteropodum  in  siluricis  380,  in 
tertiariis  50.  Contra  gasteropodum  in  siluricis  1320,  in  tertiariis  6800  ;  acepba- 
lorum  in  siluricis  1086,  in  tertiariis  3600;  (bracbiopodum  in  siluricis  1562,  in 
tertiariis  80;)  bryozoorum  in  siluricis  478,  in  tertiariis  600;  echinodermatum 
in  siluricis  558,  in  tertiariis  600;  polyporum  in  siìuricis  718,  in  tertiariis  1300; 
protozoorum  in  siluricis  158 ,   in   tertiariis  600.     Cf.  Baekakde   1.  e.  p.  88.  — 


Art.  4.   De  Darwinismo.  |;i] 

660.  2.  Secundum  Darwinum  inìtio  erat  una  specie. s  (ve!  certe 
paiK-issinuit'i.  Ex  hac  specie  duae  (vel  etiam  aliquanto  plures) 
novar  (Ulne  sunt.  Ex  Iris  duabus  eodem  modo  fìebanl  quattuor, 
ez  quattuor  octo  e.  i.  p.  Idem  de  quovis  fcypo  superiori  valet. 
V.  gr.  initio  una  erat  species  mammalium,  tum  fere  2,  tum  4, 
timi  8  e.  i.  p.1.  Praeterea  primae  species  inter  se  erant  valde 
affines  et  unius  generis.  Lentissime  orta  sunt  diversa  genera  et 
multo  iterum  lcntius  diversitas  familiarum  et  ordinum.  —  Sic  iubet 
theoria.  Quid  habent  facta?  Strata  cambrica,  a  quibus  omnis 
vita  incipit2,  29  species  sepeliunt  easque  non  unius  generis,  sed 
classium  diversissimarum  :  annulatorum ,  brachiopodum  etc.  In 
intimis  stratis  zonae  siluricae  primordialis  primo  apparent  trilobitae 
ex  classe  crustaceorum  ;  non  tamen  una  eorum  species  vel  unum 
genus,  sed  18  genera  cum  168  speciebus3.  Cephalopoda  primo 
inveniuntur  in  infimis  stratis  faunae  siluricae  mediae;  sed  subito 
sunt  12  genera  cum  164  speciebus4.  Idem  observatur  in  prima 
piscium  aliorumque  animalium  apparitione  5. 


Huc  etiam  pertinent,  quae  Barrande  disputat  de  abseutia  foraminiferorum, 
polyporum ,  acephalorum ,  beteropodum  in  fauna  silurica  primordiali  (Trilo- 
bites  p.  208). 

1  Accuratiorem  calculum  invenies  apud  Pfaff  1.  e.  p.  676. 

2  Aliqui  geologi  iam  in  stratis  laurentianis  (primitivis)  aliquod  animai  ex 
genere  rbizopodum  se  detexisse  putabant ,  quod  eozoon  canadense  appellabant. 
Sed  mox  eozoon  tristia  fata  illius  famosi  Bathybii  Haeckelii  subiit;  inventimi 
enim  est  id  non  esse  naturae  animalis,  sed  mineralis.  De  Eozoo  vide  Hahn, 
Gibt  es  ehi  Eozoon?  (Wiirttemb.  naturw.  Jabresb.  1876)  et  Mobius,  Der  Bau 
des  Eozoon  (Palaeontograpbica  XXV,  175 — 192);  de  Batbybio  Haeckelii  cf. 
Heer  1.  e.  p.  124. 

3  Barrande,  Trilobites  p.  199.     Ibidem  multa  alia  invenis  bue  facientia. 

4  Barrande,  Cóphalopodes  (1877)   p.  125. 

5  Quuni  facta  tam  crudeliter  tbeoriae  contradicant ,  Darwiniani  interdum 
tentazioni  succumbunt,  ut  facta  minus  obiective  referant;  quare  in  scriptis  eorum 
legendis  magna  omnino  cautio  est  adlnbenda ,  ne  ficta  prò  factis ,  dubia  prò 
certis  accipias.  V.  gr.  de  Haeckelio  scribit  Heer  (1.  e.  p.  617)  :  „Haeckel  gibt 
in  seinem  ,einheitlicben  oder  monopbyletischen  Stammbaum  des  Pflanzen- 
reiebes  palaeontologiscb  begriindet'  (Naturi.  Schopfuiigsgescbicbte  S.  432)  fur 
die  laurentinische  Periode  (strata  primitiva)  an  :  Protophyten ,  Confervinen. 
Fucoiden  und  Florideen.  Icb  will  niebt  in  Abrede  stellen,  dass  moglieberweise 
solche  Pflanzen  sebon  damals  gelebt  baben,  und  dass  die  Grapbitlager.  die  man 
bier  und  da  in  diesen  Gesteinen  gefunden  bat,  vielleicht  von  Pflanzen  herriibren 
konnen ,  aber  nirgends  siud  nocb  bislang  solche  Pflanzen  in  dieser  Periode 
gefunden  worden  ;  dasselbe  gilt  von  den  Pilzen ,  Flecbten  und  Moosen ,  Ehizo- 
carpeen  und  Ophioglosseen ,    die  in  Hackels  Stammbaum   im  Devon   beginnen; 


432  Cap.  13.    De  atheismo  generatimi  et  de  materialismo. 

661.  3.  Secundum  Darwinum  species  primo  apparent  sub  forma 
varietatum,  quibus  sine  saltu  curri  inferiori  specie,  ex  qua  trans- 
formismo  oriuntur,  nectuntur.  Typus  speciei  proprius  et  definitivus 
non  habetur  nisi  post  longam  evolutionem.  Tandem  species  desinit 
per  varietates  in  speciem  superiorem  sensim  se  tran  sforni  ans.  — 
Nihil  tale  in  palaeontologia  detegitur.  Sicut,  quando  in  spatio  ex 
regione  in  regionem  (v.  gr.  ex  polis  ad  aequatorem)  migramus, 
organismos  unius  regionis  paulatim  ad  formas  alius  regionis 
transire  minime  observamus,  sed  plantae  et  bruta  regionum  per 
saltus  speciem  mutant:  ita  quando  per  tempora  geologica  ab 
antiquissimis  ad  recentiora  descendimus,  regnum  organicum  per 
saltus  variari  deprehendimus.  Species  in  stratis  geologicis  nullis 
varietatibus  praeparatae  subito  apparent  secundum  formam  defini- 
tivam  et  eam  per  omnia  strafa,  quibus  vivunt,  et  ubique  terrarum 
immutabiliter  retinent.  Postea  subito  disparent,  quin  post  se 
relinquant  varietates  typum  superiorem  praeparantes.  Varietates 
specierum  et  stirpes,  quae  observantur,  oriuntur  simul  cum  forma 
propria  et  vulgari  vel  post  illam;  cessant  cum  eadem  vel  antea; 
admodum  rarus  est  casus,  quo  species  exstincta  varietatem  sui 
vicariam  post  se  relinquit,  quae  locum  speciei  deletae  vacuimi 
explet.  Fiunt  autem  varietates  non  lenta  illa  Darwini  trans- 
formatione,  quae  parvas  differentias  in  eodem  sensu  saepissime 
repetit,  ut  tandem  maior  resultet  formarum  distantia.  Sed,  ut 
etiam  bodie 1  interdum  observatur ,  differentiae  variantes  subito 
liunt  et  eae,  quae  factae  sunt,  non  amplius  augentur;  natura  enini 


die  Gnetaceen  erscheinen  in  demselben  schon  im  Perm  und  die  apetalen  Dicotylen 
im  Trias  und  werden  im  Jura  schon  in  reicher  Entfaltung  dargestellt,  wahrend 
noch  nirgends  in  Ablagerungen  dieser  Zeit  eine  Spur  davon  gefunden  wurde  ; 
andererseits  sollen  die  Gamopetalen  erst  in  der  Tertiarzeit  auftreten,  wahrend 
wir  sie  sehon  in  der  Kreide  kennen  !  Es  bleibt  jedermann  unbenommen,  beliebige 
Stammbàume  zu  entwerfen,  nur  diirfen  sie  nicht  als  palaeontologiscb  begriindet 
bezeichnet  werden,  wenn  sie  so  wenig  Riicksicht  auf  die  wirklich  ermittelten 
Thatsachen  nehmen,  und  ich  muss  W.  Carrutbers  beistimmen,  wenn  er  gegen 
dieses  Verfahren,  Hypothesen  fiir  Thatsachen  auszugeben  und  dann  darauf 
weitgehende  Schllisse  zu  bauen,  protestirt.  *  —  Etiam  Barrande  (Crustacés 
divers  p.  92)  carpit  aliquem  „  naturaliste  distingue  par  son  grand  savoir"  falsa 
facta  prò  Darwinismo  allegantem.  —  Immo  ipse  Darwin  supremo  vitae  suae 
tempore  nimio  amore  theoriae,  quae  celeberrimum  ei  nomen  comparaverat,  ab- 
ductus  est,  ut  facta  minus  sincere  referret  ;  propterea  benigne  eum  reprehendit 
Qttatrefages,  L;espèce  humaine  p.  61. 

1    Cf.    Quatrefages  ,   L'espèce   humaine    p.  27 ,    ubi    de    origine    acaciae 
spectabilis  agit,  et  p.  186,  ubi  de  origine  boum  cornibus  carentium. 


Art.  4.  De  Darwinismo.  ).",:; 

sibi  relieta  eumlem  in  differenti^  successivi-  formandifi  scusimi 
vix  amquam  fcenebit.  —  Obicere  solent  Darwiniani  sfrata  geologica 
ìiimis  incompleta  et  panini  explorata  esse,  ut  ex  iia  aliquid  contra 
transfoimismum  concludere  possimus;  praesertim  in  stratte  inlimis 
fossilia  tempore,  calore,  pressione  deleta  esse.  Darwin  documentili]] 
palaeontologicum  comparat  cum  libro,  cuius  conservatae  non  sunl 
nisi  paucac  paginae  ultimae  et  ex  his  tantum  liic  et  ibi  aliqua 
lima.  Veruni  in  hoc  est  ingens  exaggeratio1.  Xam  ubique  terranno 
eaedem  semper  formationes  inveniuntur.  Hoc  autem  esse  non 
potest,  nisi  quia  praeter  eas  aliae  non  exstiterunt.  Quid  enim 
esset  causae,  ut  hae  paucae  formationes  frequentissime  in  omni 
terra  recurrerent .  aliae  autem  innumerae,  si  exstitissent ,  nnllibi 
invenirentur  ?  Xeque  prudenter  dicitur  in  stratis  primitivis  fossilia 
esse  deleta.  Quum  enim  strafa  immediate  superposita,  quae  saepe 
eandem  cum  primitivis  structuram  liabent,  organismis  omnis  generis 
abundent  (fauna  silurica  10  000  specierum  numera t)  et  saepe 
mollissimas  eorum  partes  optime  exhibeant,  certe  etiam  sfrata 
primitiva  organismorum,  si  qui  tempore,  quo  formabantur,  fuissent, 
aliqua  vestigia  manifestarent.  Denique  sfrata  sufficienter  explorata 
sunt,  ut  ex  absentia  typorum  intermediorum 2  pieni  valoris  argu- 
mentum  contra  Darwinum  fiat.  Cur  enim  v.  gr.  tot  locis  in- 
numerabilia  fossilia  hippariorum  et  equorum  inveniuntur,  numquam 
autem  typi  intermedii  ?   Idem  quaere  de  aliis  generibus  sescentis 3. 


1  Ipse  Dakwix  (1.  e.  p.  309)  fatetur:  „Jedoch  gestehe  ich  ein,  dass  ich 
nie  geglaubt  haben  -wiirde,  welcb  diirftige  Nacbricbt  von  der  Veranderung  der 
einstigen  Lebensformen  uns  aucb  das  beste  geologische  Profil  gewàhre ,  hàtte 
niebt  die  Scbwierigkeit ,  die  zabllosen  Mittelglieder  zwiseben  den  zu  Anfang 
imd  am  Ende  einer  Formation  vorhandenen  Arten  aufzufinden,  meine  Theorie 
so  sehr  ins  Gedrange  gebraeht/ 

2  Saepe  novos  typos  inverdii ,  qui  formam  quodammodo  mediani  inter 
alios  duos  babent,  nemo  negat.  Hoc  per  se  intelligitur,  quum  mundus  organicus 
per  gradus  sine  saltibus  nimis  magnis  disponatur.  Sed  illi  typi  uovi  propria 
genera  constituunt  ab  iis,  inter  quae  systematice  ponuntur,  dare  distillerà  et 
formam  fixam  babent,  quam  nullo  modo  ex  inferioribus  nasci  aut  ad  superiora 
sensim  transire  videmus.  Saepe  etiam  illi  typi  intermedii  omnino  simul  tempore 
cum  formis  extremis,  inter  quas  in  systemate  siti  sunt,  apparent,  ut  nullo  modo 
pons  esse  possint,  quo  una  forma  extrema  ad  aliam  se  evolvendo  transierit. 
Inimo  haud  raro  forma  media  post  extremas  invenitur.  Cf.  Pfaff,  Sxbopfungs- 
geschichte  (1877)  p.  691  et  703;  Tilm.  Pesch  1.  e.  p.  646. 

3  Non  inutile  est  adbibere  ad  rem  nostram  auctoritatem  Ioacbimi  Barrande 
nuper  defuncti,  qui  fauna  silurica  Bobemiae  egregie  descripta  immortale  nomen 
sibi  comparavit.  Sic  ait  (Acépbalés  [18S1]  p.  444)  :  „L'étude  qui  nous  occupe  nous 

Hontheim,  Theodicaea.  28 


434  Cap.  13.   De  atheismo  generatali  et  de  materialismo. 

662.        Ex  dictis  colliges: 

1.  Darwinismus,  qui  species  in  continuo  fluxu  esse  et  selectione 
naturali  iugiter  transformari  dicit,   reiciendus  est,    a)  quia  nullis 


conduit  à  reconnaìtre  divers  faits,  qui  nous  paraissent  de  la  plus  haute  im- 
portance,  et  qui  peuvent  étre  énoncés  en  quelques  mots,  comme  il  suit:  1.  Toutes 
les  espèces,  variétés  et  variantes  de  nos  Acéphalés  apparaissent  en  Bohème 
avec  la  plénitude  de  leurs  charactères  distinctifs.  2.  Sauf  de  rares  exceptions, 
toutes  les  variantes  et  variétés  des  types  spécifìques,  panni  nos  Acéphalés 
siluriens ,  ont  été  contemporaines  des  espèces ,  auxquelles  nous  les  associons. 
3.  Les  différences,  qui  se  manifestent  entre  les  types  spécifìques  et  leurs  variétés 
contemporaines,  ne  sont  pas  moins  intenses  que  celles,  qu'on  indique  entre  les 
types  et  leurs  variétés  successives  et  postérieures."  Idem  totidem  verbis  dicit 
de  brachiopodibus  (Brachiop.  [1879]  p.  93)  et  fere  iisdem  terminis  de  Cephalo- 
podibus  (Céphalop.  [1877]  p.  174—176).  —  Alibi  (Acéph.  p.  374)  legimus: 
„Les  types  spécifìques  des  Acéphalés  dans  notre  bassin ,  comme  ailleurs  sans 
doute,  sont  fréquemment  acconipagnés  par  un  groupe  plus  ou  moins  nombreux 
de  formes  apparentées,  qui  sont  considérées  comme  des  variantes  ou  variétés. 
Or,  dans  le  très  grand  nombre  des  cas,  ces  variantes  et  variétés  contemporaines 
du  type  s'éteignent,  soit  avant  lui,  soit  en  mème  temps  que  lui.  Rarement, 
quelques-unes  d'entre  elles  survivent,  de  manière  à  pouvoir  étre  considérées 
comme  représentant  de  nouvelles  espèces ,  dans  les  faunes  subséquentes ,  et 
comme  remplacant  les  formes  éteintes.  Ainsi,  les  lacunes  résultant  de  l'extinctiou 
des  types  spécifìques  et  de  leurs  variétés  ou  variantes  contemporaines,  restent 
vides  dans  la  plupart  des  cas.  Le  mème  fait  se  reproduisant  dans  toutes  les 
contrées  fossilifères,  la  nécessité  d'une  cause  créatrice  devient  evidente,  malgré 
le  mystère  impénétrable ,  qui  nous  dérobe  son  mode  d'action."  Iterimi  alibi 
(Crustacés  divers  p.  92):  „Pour  résumer  cette  étude  déjà  longue,  nous  dirons: 
1.  Sous  le  rapport  de  la  conservation  des  fossiles,  les  faunes  anciennes  ne  sont 
nullement  inférieures  aux  faunes  subséquentes,  et  elles  offrent  mème  certains 
docmnents  zoologiques  très  délicats,  qui  leur  sont  jusqu'à  ce  jour  exclusivement 
propres.  2.  Sous  le  rapport  du  nombre  des  formes  spécifìques,  les  faunes 
siluriennes,  quoique  absolument  moins  riches  que  les  faunes  tertiaires,  sont 
déjà  représentées  par  plus  de  10  000  espèces.  Ce  nombre  les  place  au  second 
rang  et  avant  les  faunes  de  toutes  les  autres  périodes  postérieures,  dont  aucune 
ne  dépasse  le  nombre  de  5500.  3.  Sous  le  rapport  du  dégré  d'organisation  de 
leurs  éléments,  les  faunes  siluriennes  ne  montrent  une  infériorité  réelle  que  par 
l'absence  des  types,  qui  ont  appara  après  la  période  qu'elles  représentent.  Elles 
jouissent,  au  contraire,  d'une  supériorité  prononcée  sur  les  faunes  tertiaires,  par 
le  développement  rélatif  des  types  anciens  les  mieux  organisés.  4.  La  con- 
sidération  des  faunes  anciennes  ne  saurait  donc  étre  négligée,  et  les  documents, 
qu'elles  fournissent ,  doivent  étre  d'un  grand  poids  dans  toutes  les  questions 
relatives  à  la  première  apparition  et  à  revolution  des  formes  de  la  vie  sur  le 
globe.  Ces  conclusions ,  comme  celles  de  mème  nature ,  que  nous  avons  déjà 
publiées ,  se  recommandent  à  l'attention  des  savants ,  qui  cherchent  dans  la 
paleontologie  des  faits  indépendants  de  toute  interprétation  arbitrare  et  non  la 
satisfaction  passagère  de  certaines  idées  théoriques.     Malheureusement ,   divers 


Art.  4.    De  Darwinismo.  435 

rationibus  sufficienter  probatur,  et  facta,  propter  quae  adhibetur, 
non  explicat  ;  I))  quia  constantiae  specieruni ,  quae  temporibus 
saltcm  historicis  semper  valuit,  contradicit;  e)  quia  cum  factis 
palaeontologicis   componi  non   potest;   d)  quia  variabilitas  indivi- 

(luorum.  lex  hereditatis  et  concurrentia  vitalis  non  exsistunt  tales, 
quales  theoria  assumìt. 

2.  Propter  easdem  rationes,  excepta  ultima,  omne  systema 
reicitur,  quod  organismos  sine  certis  tendentiis  et  certo  evolutionis 
termino  lente  transformari  putat. 

3.  Reicitur  omnis  transformismus  lentus  et  continuus,  quam- 
vis   tendentiis  innatis  regi  et  ad   tempora  praehistorica  coarctari 


écrivains,  sons  la  préoccupation  de  semblables  idées,  se  laissent  entrainer  a 
enseigner  comme  des  faits  luen  établis ,  ce  qui  n'est  qu'une  création  de  leur 
imagination ,  en  opposition  avec  la  réalité  observée.  Nous  n'en  citerons  qu'un 
exemple  très  récent  (Revue  des  deux  mondes.  Livraison  du  15  déeeuibre  1891. 
Extrait  p.  20).  Un  naturaliste  distingue  par  son  grand  savoir  etc."  Et  iterimi 
(Crust.  p.  126):  „Ainsi,  attribuer  à  la  filiation  et  à  la  transformation  de  formes 
antérieures  l'origine  des  Poissons  de  la  faune  troisième  silurienne,  serait  intro- 
durre un  mytbe  dans  la  paleontologie."  Et  iterimi  (Trilobites  [1871]  p.  281)  : 
.Sur  l'irne  des  preniières  pages  de  ces  étudesnous  avons  rappelé  que  l'observation 
directe  avait  merveilleusement  confirmé  les  prévisions  des  tbéories  astronomiques, 
au  sujet  de  la  planète  Neptune.  Ces  tbéories  sont  donc  en  barmonie  avee  la 
réalité.  Par  contraste ,  nous  devons  constater ,  comme  résultat  final  de  nos 
érudes,  que  l'observation  directe  contredit  radicalement  toutes  les  prévisions 
des  tbéories  paléontologiques,  au  sujet  de  la  composition  des  premières  phases 
de  la  faune  primordiale  silurienne.  En  effet,  l'étude  speciale  de  ebacun  des 
éléments  zoologiques ,  qui  constituent  ces  pbases ,  nous  a  démontré  que  les 
prévisions  tbéoriques  sont  en  complète  discordance  avec  les  faits  observés  par 
la  paleontologie.  Ces  discordances  sont  si  nombreuses  et  si  prononeées  que  la 
composition  de  la  faune  réelle  semblerait  avoir  été  calculée  à  dessein ,  pour 
contredire  tout  ce  que  nous  enseignent  les  théories  sur  la  première  apparition 
et  sur  revolution  primitive  des  formes  de  la  vie  animale  sur  le  globe.  Aitisi, 
les  tbéories  paléontologiques  (Darwinianorum)  sont  complètement  infirmées  pal- 
la réalité,  dont  elles  ne  peuvent  pas  soutenir  l'épreuve.  Ces  résultats  sont  en 
parfaite  harmonie  avec  ceux,  que  nous  avons  déduits  de  nos  études  sur  la 
première  apparition  et  sur  la  distribution  des  Céphalopodes  dans  les  contrées 
siluriennes.  .  .  .  Pour  nous,  nous  persistons  à  penser  que  la  science  doit  se 
maintenir  strictement  dans  la  spbère  des  faits  observés  et  rester  complètement 
indépendante  de  toute  tbéorie ,  qui  tendrait  a  l'entraìner  dans  la  sphère  de 
rimagination."  —  Conferatur  etiam  puleberrimus  locus  Cépbalop.  p.  74,  ubi 
Barrande  embryonibus  petrefactis  destruit  opinionem  eorum ,  qui  Goniatiten 
putabant  transfonnismo  ortum  esse  ex  Nautilidis.  —  Alias  auctoritates  invenies 
apud  Pesch  ,  Philos.  nat.  p.  627  sqq.  Schùtz  .  Das  exacte  "Wissen  der  Natur- 
forseber  IX. 

28* 


436  Gap.  13.   De  atheismo  generatila  et  de  materialismo. 

ponatur.     Reclamant  enim   f'acta  palaeontologica ,    quae  continuos 
transitus  inter  species  non  esse  factos  demonstrant. 

4.  Transformismus,  qui  organismos  (excepto  homine)  legibus 
innatis  per  saltus  gradatim  ad  certam  formam  ultimam  evolvi 
dicit,  tolerari  et  admitti  potest,  saltem  si  dicas  numquam  ex  una 
forma  inferiori  plures  species  superiores  esse  factas,  sed  onines 
species  superiores  proprias  habuisse  forraas  inferiores.  Hic  enim 
transformismus  non  contradicit  constantiae  typorum  observatae  : 
nam  temporibus  historicis  conceditur  nullam  locum  habuisse  spe- 
cierum  mutationem ,  quum  omnia  evolutio  antea  ad  terminum 
suum  ultimum  pervenerit;  insuper  non  habetur  vera  alius  speciei 
ex  alia  descendentia ,  sed  tantum  transformatio  stadii  inferioris 
in  superius  intra  eandem  speciem  peracta.  Factis  quoque  palae- 
ontologicis  ille  transformismus  satisfacit.  Haec  igitur  sententia 
transformismi  praedefiniti  et  subiti  valde  probabilis  est.  —  Contra 
tamen  dici  debet  systema  sine  ratione  sufficienti  proponi,  nisi 
quis  id  prò  argumento  idoneo  habeat,  ne  Deum  dicere  debeamus 
tempore  procedenti  semel  et  iterimi  in  condendis  speciebus  occupa- 
timi fuisse.  Deinde,  ubi  primum  rem  accuratius  explanare  conaris, 
non  modicas  incurris  difficultates  ;  v.  gr.  si  quaeritur,  qua  lege  et 
sub  quibus  condicionibus  externis  singulae  transmutationes  factae 
sint,  vix  habes,  quid  respondeas. 

5.  Transformismus  passivus  omnes  species  organicas,  suo 
quamque  tempore,  immediate  a  Deo  esse  conditas  dicit,  sed  ita,  ut 
in  producendis  speciebus  superioribus  inferiores  adhibuerit,  quatenus 
vel  speciei  inferiori  principium  vitale  superioris  indiderit  vel  ovula 
superioris  in  inferiori  produxerit,  vel  alio  modo  consimili.  Contra 
liane  opinionem  nihil  obici  potest,  nisi  quod  gratis  fingit  species 
inferiores  in  superiores  divinitus  esse  conversas;  revera  species 
inferior,  quae  naturam  definitam  neque  ulterius  complendam  habet, 
materia  apta  non  videtur  esse,  ex  qua  species  alia  fiat. 

6.  Theoria  productionis,  quam  vulgo  minus  proprie  creationis 
dicunt,  omnes  species  organicas  immediate  a  Deo  ex  materia  an- 
organica esse  conditas  docet.  Haec  theoria  omnibus  factis  satis- 
facit, neque  quidquam  imaginationi  gratuitae  concedit,  et  prò  prae- 
senti  scientiae  naturalis  statu  est  forsan  omnium  optima.  —  Cave, 
ne  obicias  interventum  Dei  extraordinarium  et  miraculosum  sine 
necessitate  multiplicari.  Quidquid  enim  naturae  rerum  debetur, 
et  ordinarium  est  et  naturale  et  necessarium.  „Sicut  Deus",  inquit 
Tilni.  Pesch,   „legem  sibi  imposuit,  ut  res  omni  tempore  conservet 


Art.  -4.    Do   Darwinismo.  );;7 

easque  in  operando  concnrsu  suo  adiuvet,  atque  hominum  animae 
usque  creet:  ita  prò  illa  formationis  periodo  legem  Bibi  statuisse 
videtur,  ut  deltito  tempore  et  loco  res  organicas  variasquc  viventium 
species  efticeret.  Et  illa  quidem  saepius  iterata  productio  noe 
miraculi  ratìonem  habet  nec  creatio  dici  potest;  non  enim  fiebat 
praeter  naturae  ordinerai  et  exigentiam  neque  ex  mirilo."  x  Pro- 
fecto  nihil  est,  cur  cum  nonnullis  modernis  interventum  Dei,  quam- 
quam frequentissimum ,  adeo  horreamus ,  si  naturae  rerum  id 
congruere  videtur '-\ 

7.  Itaque  prò  exsistentia  Dei  ita  argumentari  licet:  Origo 
specierum  organicarum  explicari  debet  aut  transformismo  prae- 
definito  aut  transformismo  passivo  aut  theoria  creationis  (pro- 
ductionis).  Atqui  omnes  hae  theoriae  exsistentiam  Dei  involvunt. 
Ergo  differentia  viventium  specifica  exsistentiam  Dei  demonstrat. 

Prob.  Min.  1.  p,  Qui  organismos  legibus  innatis  per  saltus 
ex  formis  seminalibus  ad  praesentem  statum  definitivum ,  quem, 
ex  quo  homo  in  terris  apparuit,  omnes  consecuti  sunt,  evolutos 
esse  dicunt,  exsistentiam  Dei  aperte  supponunt.  Nani  illae  leges 
innatae  et  relatio  earum  ad  hominis  ortum  speciali  dispositioni 
sapientiae  supramundanae  ascribi  debent. 


1  Philos.  nat,  (1880)  p.  616. 

2  Si  cum  Darwino  de  adiunctis  curiosius  quaeris,  utrum  Deus  organismos 
condiderit  binos  an  plures  ,  utrum  in  statu  vitae  adultae  an  iuvenilis ,  utrum 
uno  loco  an  pluribus  e.  i.  p.,  nihil  certi  scimus,  sed  rem  tibi  effingas.  prout 
placuerit,  dummodo  factorum  geologicorum  debitam  rationem  habeas.  Putare 
v.  gr.  licet  Deum  generatim  viventia  in  una  regione  condidisse ,  alias  species 
in  hae,  alias  in  illa;  sed  aliquando  potuit  etiam  eandem  speciem  pluribus  locis 
producere ,  v.  gr.  in  zona  temperata  meridionali  et  septentrionali ,  si  facta  ob- 
servata  sic  melius  explicantur.  Deinde  putare  licet  viventia  fuisse  condita  in 
una  regione  satis  multa ,  ut  sine  speciali  Dei  providentia  eorum  conservationi 
statini  ab  initio  satis  fuerit  consultimi.  Putare  licet  ea  fuisse  condita  cum 
organizatione  vitae  adultae  et  Deum  primis  individuis  aliquas  dotes  speciales 
ad  prolem  non  transmittendas  contulisse,  si  id  ad  vitam  sine  experientia  iuventutis 
praevia  in  aliquibus  speciebus  necessarium  esse  videatur.  In  corpore  eorum  non 
erant  cicatrices  et  alia,  quae  non  sunt  nisi  fatorum  iuvenilium  reliquiae  ;  aderant 
autem  omnia,  quae  ad  integritatem  et  ornatimi  typi  adulti  requiruntur  :  et ■  haec. 
etsi  in  hodiernis  individuis .  quae  ex  parentibus  nata  esse  constat ,  iuventutis 
olirà  peractae  signa  sunt .  in  illis  individuis  primum  a  Deo  conditis  eam  signi- 
ficationem  non  habebant.  Frustra  igitur  Darwin  defensores  huius  sententiae 
variis  quaestionibus  motis  vexare  studet.  Potes  etiam  breviter  respondere  Dei 
sapientiae ,  si  species  immediate  condere  velit ,  procul  dubio  non  deesse  media, 
quibus  id  convenienter  fiat. 


438  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

Insuper  hi  auctores  ultro  concedunt  singulas  species  proprias 
habuisse  formas  inferiores  sive  seminales,  ex  quibus  evolverentur. 
Quare  sic  argumentari  licet  :  Multae  hoclie  sunt  species  viventium. 
Atqui  alia  species  ex  alia  numquam  descendit  et  multo  minus 
aliqua  species  ex  materia  anorganica  oritur.  Ergo  exsistit  agens 
supernaturale ,  quod  singulas  species  aut  secundum  formam  suam 
definitivam  aut  secundum  typum  seminalem  ad  formam  definitivam 
evolvendum  condidit;  itaque  viventia  Deum  auctorem  reclamant, 
non  solum  quatenus  sunt  in  genere  viventium,  id  quod  argumento 
biologico  vidimus,  sed  etiam  quatenus  sunt  talis  species  entis. 

Prob.  Min.  2.  et  3.  p.  Qui  transformismum  passivum  vel 
theoriam  creationis  defendunt,  hanc  admittere  debent  argumen- 
tationem:  Varios  viventium  typos  in  hac  terra  successive  esse 
ortos  palaeontologia  probat.  Atqui  novi  typi  ex  prioribus  naturali 
evolutione  non  sunt  orti  et  multo  minus  ex  materia  anorganica 
naturali  virtute  nascebantur.  Ergo  exsistit  agens  supranaturale, 
quod  singulas  species,  suo  quamque  tempore,  secundum  typum 
suum  definitivum  condidit.    Cf.  n.  352. 

8.  Ipsum  Darwinum,  si  sibi  constare  velit,  ad  generationem 
aequivocam  respuendam  cogi  n.  638.  vidimus.  Itaque  etiam  Dar- 
winianorum  mens  novum  pondus  argumento  biologico  conciliat; 
et  haec  observatio  utilis  est,  si  ad  hominem  disputatur. 

9.  Materialismus  hodiernus,  quum  Darwinismus  vel  trans- 
formismus  lentus  et  indefinitus  pars  eius  sit  integralis ,  anti- 
scientificus  est,  quia  theoriam  amplectitur,  quae  recenti  scientiae 
naturalis  progressui  non  satisfacit. 

ARTICULUS  V. 
CONFUTATIO  MATERIALISMI. 

TlieSÌS  XX Y.  3Iaterialismi  doctrina  principiis  sanae 
rationis  contradicit. 

663.  Probatur.  Philosophia  in  sex  potissimum  partes  dividi 
solet:  ontologiam,  cosmologiam,  psychologiam,  theodicaeam,  ethicam, 
logicam.  Atqui  materialismus  neque  principiis  ontologicis  satisfacit, 
neque  cosmologicis,  neque  psychologicis,  neque  theologicis,  neque 
ethicis,  neque  logicis.    Contradicit  igitur  principiis  sanae  rationis. 

664.  Arg.  I.  Materialismus  refutatur  principiis  ontologicis. 
1.  Probavimus  omnem  motum  supponere  aliquem  motorem  primum, 
qui   est  immobilis   et   agendo   non   repatitur.     Materialismus  hoc 


Art.  5.    Confutatici  materialismi.  1:1!) 

negat.  Motum  eontingentem,  quem  in  rebus  fiori  vidomus,  materia- 
lista non  reducit  ad  principium  necessaiiuni  et  immobile,  quod 
totani  perfectionem ,  quae  in  motu  est,  necessario  et  immobiliter 
praecontinet  et  omni  motui  initium  dcdit,  sed  loco  motoris  primi 
motuum  successionem  infinitam  inducit.  Ita  autem  et  incommoda 
numeri  infiniti  subit  et  misere  hallucinari  deprelienditur ,  quum 
rationem  motus  suffìcientem  non  reddat,  sed  eam  assignare  in  in- 
fìnitum  differat  sicque  putet  nil  sibi  iam  esse  explicandum,  quia 
difficultatem  ab  oculis  suis  ad  infinitam  distantiam  abscondidit. 
Ut  struthio,  persecutoribus  insectantibus,  caput  in  arenam  abdere 
dicitur  et  iam  se  a  periculo,  quod  non  videt,  liberatum  esse  ima- 
ginatur,  ita  materialista  quasi  in  infinitatis  arenam  oculos  suos 
occultat,  ne  problema  de  ratione  motus  sufficienti  sibi  instare 
conspiciat,  et  hac  industria  se  ab  omni  negotio  extricatum  esse 
gaudet.  —  Relegantur  hic  omnia,  quae  supra  de  argumento  cos- 
mologico et  cinesiologico  disputavimus. 

Ex  argumentationum ,  quas  ibi  invenies,  silva  praeter  id, 
quod  modo  dixi,  unam  rationem  [191]  noto,  quae,  ut  nobis 
quidem  videtur,  et  conceptu  facillima  et  evidentiae  luce  apprime 
insignis  est.  Quaero,  cur  mundus  sit  talis,  qualis  est,  cur  v.  gr. 
in  terris  hodie  non  sit  aliquantulum  plus  ami,  quam  revera  ad- 
est.  Materialista  respondet  statum  hodiernum  terrae  et  mundi 
ex  hesterno  consecutione  necessaria  esse  derivatum,  hesternum  a 
statu,  qui  erat  nudius  tertius,  et  ita  in  infinitum.  Sed  quaero,  cur 
ab  aeterno  ea  fuerit  rerum  dispositio,  ut  hodie  in  terris  tantum 
auri  esse  debeat,  non  plus.  Cur  aeternus  rerum  processus  non 
erat  is,  ut  ad  terram  aliquantulum  plus  auri  venire  debuerit? 
Hic  processus  aeque  possibilis  est,  quam  ille  alius,  quem  locum 
de  facto  habuisse  materialista  fingit;  neuter  enim  absolutam  et 
intrinsecam  necessitatem  habet.  Absoluta  et  interna  necessitas 
huius  mundi  secundum  omnes ,  etiam  minimas ,  determinationes, 
quas  vel  in  qualitate  vel  quantitate  vel  situ  vel  motu  habet, 
piane  concipi  non  potest  et  a  mentis  evidentia  prorsus  reicitur. 
Cur  igitur  mundus  est  praecise  talis  et  non  alius?  Nos  dicimus, 
quia  Deus  libere  voluit.     Quid  dicet  materialista  ? 1 


1  Res  mundanas  haud  necessario  esse  tales,  quales  sunt,  adeo  est  in  com- 
perto,  ut  illi  philosophi,  qui  omnia  ex  principio  necessario  construebant,  in  suis 
deductionibus  numquam  ausi  sint  ad  condiciones  rerum  descendere  accidentak-s 
et  individuales.  Hegel ,  quamvis  rara  audacia  mundum  ex  tali  principio  con- 
struere  aggrediebatur ,   tamen  prudenter  et  caute  in  rerum   generibus  se  tenuit 


440  Gap.  13.   De  atheismo  generatili!  et  de  materialismo. 

Deinde  illud  monendum  occurrit  materialistas  contra  prin- 
cipium  causalitatis  in  eo  vehementer  offendere,  quod  superiora 
inferioribus  explanant;  v.  gr.  ordinem  derivant  ex  confusione 
nebulae  primitivae,  vitam  ex  non  viventi,  sensum  ex  non  sentienti, 
intellectum  ex  non  intelligenti.  Nihil  taraen  potest  esse  in  effectu, 
quod  non  prius  fuerit  in  causa  adacquata.  Secus  id,  quod  de 
novo  fit,  ex  nihilo  fìeret  ;  ex  nihilo  dico  causae  materialis,  quatenus 
materia  ad  effectum  superiorem,  secundura  quod  est  superior,  ex  se 
sola  nullum  actum  habet,  et  ex  nihilo  causae  efficientis,  in  quantum 
effectus  excedit  etiam  agentia.  Itaque  materialistae,  qui  Deum  in- 
fìnitae  virtutis  ex  nihilo  quidquam  creare  posse  negant,  innumeras 
admittunt  effectiones  ex  nihilo  causae  materialis  et  efficientis. 
665.  2.  Omne  veruni  et  possibile  in  aliquo  ente  exsistenti 
fundamentum  habere  debet,  siquidem  veritas  et  possibilitas  ordinem 
habet  ad  exsistentiam  ;  hunc  autem  ordinem  possibile  a  se  ipso  vel 
ab  alio  possibili  habere  non  potest,  quia  possibile,  ut  minus,  virtute 
propria  nihil  valet  ultra  se  ad  ordinem  exsistentiae,  qui  est  superior. 
Porro  materialista  fundamentum  veritatis  nullum  assignare  potest. 


et  numquam  ausus  est  ex  suo  principio  rationem  reddere,  cur  v.  gr.  in  borto  suo 
debeant  esse  tot  arbores  et  bae  arbores.  Neque  enim  ad  istas  particularitates 
descendere  potuit,  quin  principium  suum  et  metbodum  in  ludibrium  verteret.  — 
Ceterum  pbilosophi,  qui  Deum  libere  omnia  disponentem  non  agnoscunt,  vi  argu- 
menti  aliati  bene  punguntur.  Hinc  eorum  irae  contra  eos,  qui  de  rerum  possibilitate 
et  contingentia  quaestionem  proponunt.  V.  gr.  Hegel  (Encyclop.,  Logik  §  143)  : 
„Weil  die  Moglicbkeit",  inquit,  „zunachst  gegen  das  Concrete  als  Wirkliches  die 
blosse  Form  der  Identitat-mit-sich  ist,  so  ist  die  Regel  fiir  dieselbe  nur,  dass  etwas 
sich  in  sich  nicbt  widersprecbe ,  und  so  ist  alles  moglicb;  denn  alleni  Inhalte 
kann  diese  Form  der  Identitàt  durch  die  Abstraction  gegeben  werden.  Aber 
alles  ist  ebensosehr  unmoglicb,  denn  in  alleni  Inbalte,  da  er  ein  Concretes  ist, 
kann  die  Bestimmtbeit  als  bestimmter  Gegensatz  und  damit  als  "Widerspruck 
gefasst  werden.  —  Es  gibt  daber  kein  leercres  Reden  als  das  von  solcber 
Moglichkeit  oder  Unmoglicbkeit.  Insbesondere  muss  in  der  Pbilosophie  von 
dem  Aufzeigen,  dass  etwas  moglicb,  oder  dass  aucb  nocb  etwas  anders  mogbcb, 
und  dass  etwas,  wie  man  es  auch  ausdriickt,  denkbar  sei,  nicht  die  Rede  sein.  . . . 
Der  Scbarfsinn  des  leeren  Verstandes  gefallt  sicb  am  meisten  in  dem  hoblen 
Erfinden  von  Moglicbkeiten  und  recht  vielen  Moglicbkeiten.  .  .  .  Je  ungebildeter 
jemand  ist,  je  weniger  er  die  bestimmten  Beziebungen  der  Gegenstande  kennt, 
worauf  er  seine  Betracbtung  ricbtet,  uni  so  geneigter  pflegt  er  zu  sein,  sicb  in 
allerband  leeren  Mòglichkeiten  zu  ergehen,  wie  dies  z.  B.  auf  dem  politiscben 
Gebiet  mit  den  sogenannten  Kannegiessern  der  Fall  ist  etc."  At  Hegelii  de- 
clamationibus  non  movemur.  Cum  Leibnitio  supra  laudato  audire  volumus 
rationem,  cur  res  et  ordo  rerum  exsistant  et  sub  bac  determinata  forma  ex- 
sistant,  utrum  ex  essentia  sua  boc  babeant  an  a  Dei  libero  decreto. 


Art.  •">.    Confutati"  materialismi,  1  1 1 

Nani  certe  atomus  singularia  vel  omnea  atomi  simul  non  Bunt  funda- 
nientuni  ventati*.  (v)uis  enim  dixerit  aut  intelligere  potuerit  atoin<>- 
continere  rationem,  cor  v.  gr.  triangula  in  indefinituni  sint  pos.sibilia 
et  eur  in  onini  possibili  triangulo  anguli  aequent  duosrectos!  — 
Recolatur  Ine  argumentum  ideologicum. 

Nota.  Generatim  inforior  orcio  supponit  superiorem  (voi  loco  eius  supremum 
et  divinimi),  quia  ordo  et  relatio  ad  superius,  quae  in  inferiori  inveniuntur,  es9e 
non  potest  nisi  ex  virtute  superioris  vel  supremi.  Propterea  ens  rationis  sup- 
ponit ens  reale,  possibilitas  aliquam  actualitatem.  potentia  actum,  creatura  Deum. 

666.  3.  Res,  quas  exsistere  videmus,  multiplici  relatione  inter 
se  connectuntur  et  copulantur  ad  unum  mundum  constituendum. 
Huius  unitatis  principium  esse  debet  unum  ens,  quod  supra  omnem 
divisionem  rerum  exsistit,  et  a  quo  earum  multitudo  descendit,  et 
quod  divisionem  ac  discretionem,  quam  res  per  se  habent,  mutuis 
inter  eas  conditis  respectibus,  dependentiis,  conspirationibus  ad  uni- 
tatem  mundi  efficiendam  adducit.  Materialistae  eiusmodi  prin- 
cipium unitatis  supra  multitudinem  atomorum  non  habent.  Et 
hoc  eo  magis  eos  ferire  debet,  quia  haud  raro  de  monismo  suo 
gloriantur  nostrani  de  Deo  doctrinam  dualismi  accusantes  ;  sentiunt 
nempe  materialistae  principium  rerum  primum  esse  maxime  unum. 

—  Xeque  solum  res  exsistentes  imitate  continentur,  sed  ipse  quo- 
que ordo  possibilium.  Etiam  huius  in  possibilibus  unitatis  prin- 
cipium esse  debet  ;  materialistae  autem  illud  assignare  non  possunt. 

—  Relegatur  hic  argumentum  henologicum. 

Nota,  Praecipua  attentione  dignum  est  omnes  res  in  ratione  intelligi- 
bilitatis  convenire.  Haec  earum  communio  demonstrat  esse  aliquod  principium 
intellectuale  omnium  commune,  a  quo  res  intelligibilitatem,  mentes  intellectivi- 
tatem  accenerunt.  Haec  consideratio  multum  commovit  idealistas  modernos, 
qui,  ut  intelligibilitatis  rerum  ac  praesentiae,  quam  in  mente  habent,  rationem 
redderent,  mentium  et  rerum  non  solum  imam  ponunt  esse  causam,  quod  satis 
et  necesse  est,  sed  etiam  unam  substantiam,  quod  falsum  est.     Cf.  n.  246. 

667.  Arg.  II.  Materialismus  offendit  contra  principia  cosmo- 
logica et  physica.  1.  Ordo  aspectabilis,  qui  in  hoc  mundo  mira- 
biliter  per  ima  et  summa  regnat,  supra  materiam  ordinatorem 
mundi  intelligentem  exsistere  evidenter  probat.  —  Relegatur  argu- 
mentum teleologicum.  Praesertim  scientia  biologica  huius  temporis 
tam  complicatami  in  rebus  teleologiam  nobis  manifestabat ,  quam 
veteres  vix  suspicari  poterant.  Argumentum  igitur  teleologicum 
ex  moderno  scientiae   naturalis   progressu   insigne   robur   accepit. 

668.  2.  Aeternitas  mundi,  quam  materialismus  supponit,  prin- 
cipiis  physicorum  contradicit.     Aut    enim   materia  ab  aeterno  est 


442  ^aP-  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

in  requie  aut  in  motu.  Si  materia  primitus  in  requie  erat,  materia- 
lista dicere  debet  eam  sponte  sine  impulsu  externo  ex  quiete  ad 
motum  transiisse  ;  atqui  hoc  est  contra  naturam  materiae,  ut  eam 
per  experientiam  novimus,  et  legem  inertiae,  quae  est  scientiae 
naturalis  fundamentum ,  omnino  destruit.  Neque  materiam  ab 
aeterno  esse  in  motu  poni  potest.  Nani  processus  mundanus, 
quum  ex  lege  entropiae  ad  aequilibrium  et  quietem  quandam 
tendat,  iamdudum,  si  esset  aeternus,  ad  hanc  requiem  pervenisse! 
—  Insuper,  etiamsi  de  lege  entropiae  non  cogitas,  mundum,  si 
esset  aeternus,  iam  pridem  ad  evolutionis  stadium,  quod  hodie 
est,  debuisse  pervenire  facile  vides.  Cur  igitur  hodie  primum  ad 
hunc  statimi  pervenit?  Neque  difficultatem  fugiet  materialista,  si 
eundem  processimi  mundanum  infinite  multis  periodis  eodem  modo 
ab  aeterno  in  aeternum  repeti  ponit.  Nani  haec  positio  phantastica 
est,  quae  prudentem  hominem  non  movebit.  Quid  enim  insolentius 
fingitur,  quam  liane  terram  cum  nomine  infinities  ortam  esse  et 
infinities  periisse,  ut  iterum  oriretur  ?  —  Recolendum  hic  est  argu- 
mentum  entropologicum.  Qui  etiam  nunc  aeternitatem  processus 
mundani  asserunt,   progressui  scientiae  naturalis  oculos  claudunt. 

669.  3.  Materialistae  vitam  ex  anorganicis  generatione  aequi- 
voca, quae  dicitur,  ortam  esse  ponunt.  Etiam  hoc  est  contra 
experientiam,  quum  eiusmodi  generatio  numquam  observetur;  immo 
talis  generatio,  nisi  Deum  esse  supponas,  contradictionem  involvit, 
quia  inferius  non  generat  superius  nisi  in  virtute  superioris  aut 
supremi,  i.  e.  materia  anorganica,  quae  est  inferior,  non  generat 
naturam  viventem,  quae  est  superior,  nisi  virtute  Dei,  qui  est 
supremus.  —  Relegatur  argumentum  biologicum.  Generationem 
aequivocam  defendere  praesens  scientiae  status  non  amplius  permittit. 

670.  4.  Materialistae  originem  specierum  transformismo  lento 
et  concurrentiae  vitali  tribuunt.  Etiam  hoc  summopere  experientiae 
contradicit.  Nani  in  mimdo  non  regnant  variabilitas  individuorum, 
lex  hereditatis  et  concurrentia  vitalis  tales,  quales  Darwin  sup- 
ponit  ;  deinde  species  constanter  typum  suum  conservant  et  natura 
omni  industria  id  agit,  ne  typi  specifici  transmutentur  :  denique 
palaeontologia  transformismum  continuum  specierum  locum  non 
habuisse  demonstrat.  —  Relegantur,  quae  de  Darwinismo  diximus. 
Darwinismum   nullum   habere  valorem   scientificum  hodie  constat. 

671.  Arg.  III.  Materialismus  principiis  psychologicis  convincitur. 
1.  Materialistae  sensum  nihil  aliud  esse  dicunt,  quam  motum  me- 
chanicum    atomorum    ex    organismi    structura    complicatissimum. 


Art.  5.    Confutatili  materialismi.  |  |:; 

Verum  iti  omnino  absonum  est.  Nani,  qui  experientia  externa 
chi  rum  eonceptum  motus  localis  et  experientia  interna  clamili 
conceptum  sensus  habet,  haec  duo  ad  ordines  diversissimos  pertinere 
neque  lilla  ratione  identificari  quasi  oculis  videt.  Profecto  si  totam 
cerebri,  nervorum  et  universi  corporis  structuram  singularumque 
paitium  et  ipsorum  atomorum  motus  locales  clarissimo  mentis 
intuitu  perspiceremus ,  nihil  etiam  tum  de  sensu  intelligeremus  ; 
alimi  quippe  est  loci  mutatio,  aliud  sensus.  Quantumvis  in  corpore, 
quod  sensu  caret,  partium  situs  et  motus  alii  fiant,  sensum  v.  gr. 
iiae  aut  caloris  aut  soni  in  eo  non  liabebis,  nisi  aliquid  piane 
novum  et  altioris  ordinis  addideris.  Verum  materialista  nihil 
habet  materia  bruta  et  motu  medianico  altius. 

Mirimi  est,  quod  aliqui  auctores,  utHàckel1,  Nageli,  Caspari, 
vini  argumenti  attenuare  se  putant,  si  materiae  brutae  sensum  et 
appetitum  nescio  quem  primitivum  aflìngunt.  Nani  ille  sensus 
primitivus,  vere  loquendo,  sensu  destituitur.  Sensus  autem  non 
est  mixtio  rerum  sensu  carentium,  sive  eas  motum  localem  sive 
sensum  primitivum  appellas;  nomina  enim  non  mutant  naturas 
rerum.  Tamen,  si  quis  serio  verum  sensum  atomis  et  materiae 
brutae  ascriberet,  is  contra  communem  generis  humani  persuasionem 
insanirei  Ad  quid  etiam  sensus  in  anorganicis  valeret,  quum  vires 
physicae  et  chimicae  omnia  phaenomena  sufficientissime  explicent  ? 
Et  similiter  nulla  est  ratio,  cur  plantis  sensum  tribuamus. 
672.  2.  Materialismus,  quum  ne  vitae  sensitivae  quidem  ratio- 
nem  sufficientem  reddere  possit,  multo  minus  vitam  hominis  intel- 
lectualem  explicare  valet. 

a)  Formamus  conceptus  universales,  velut  entis,  substantiae, 
causae,  facultatis,  trianguli;  naturam  universalem  tamquam  uni- 
versalem  et  per  inferiora  multiplicabilem  cognoscimus  et  de  in- 
ferioribus  eam  praedicamus  ;  ratione  naturae  proprietates  eam 
consequentes  de  inferioribus  enuntiamus ,  v.  gr.  ratione  naturae 
triangularis  de  isoscele  dicitur  sunimam  angulorum  duobus  rectis 
aequalem  esse.  Atqui  conceptus  universalis  non  potest,  ut  materia- 
listae  volunt,  identificari  cum  motibus  mechanicis  vel  actibus  virium 
physicarum  et  chimicarum,  quia  in  his  motibus  et  actibus  nihil 
est  formaliter  universale.     Immo    ne  anima  belluina  quidem  uni- 


1  Die  Perigenesis  der  Plastidule  (1876)  p.  38  sqq.  Alios  auctores  ino- 
demos  hylozoismum  defendentes  vel  impugnantes  indicat  Gì'ttlek,  Lorenz  Oken 
(Leipzig  1884)  p.  86  sqq.  Ex  iis,  qui  hylozoismum  reiciunt,  nominamus  Virchow, 
Freiheit  der  Wissensch.  (1877)  p.  22.  27. 


444  Gap.  13.   De  atheismo  generatili!  et  de  materialismo. 

versalia  stricte  dieta  cognoscit.  Omnis  enim  operatio  bruti  est 
intrinsecus  et  essentialiter  organica  et  ideo  partibus  integrantibus 
composita.  Conceptus  autem  rei  universalis  est  integraliter  simplex, 
quia  obiectum  universale  tamquam  unum  de  multis  praedicabile 
intelligitur  et  ratio  unitatis  simplex  est.  Itaque  intellectus,  quum 
actum  simplicem  habeat,  facultas  est  ab  organo  intrinsecus  in- 
dependens  et  immaterialis  ;  haec  autem  facultas  supponit  sub- 
stantiam  immaterialem  sive  spiritualem,  cui  inhaereat.  —  Deinde 
homo  vere  iudicat  et  conformitatem  cognitionis  cum  rebus  attingit 
et  asserit.  Atqui  eiusmodi  iudicium  est  actus  integraliter  simplex, 
quia  comparatio  subiecti  et  praedicati  et  apprehensio  conformitatis 
non  potest  esse  extensa.  Ergo  iudicium  postulat  facultatem  ab 
organo  corporeo  intrinsecus  independentem  et  spiritualem,  et  haec 
exigit  substantiam  spiritualem.  —  Denique  homo  ratiocinatur. 
Atqui  illatio  est  actus  integraliter  simplex,  quia  apprehensio  con- 
sequentiae  simplex  et  inextensa  esse  debet.  Et  sic  iterum  constat 
in  homine  esse  animam  spiritualem.  —  Postremo  animam  humanam 
perfectae  in  se  reflexionis  esse  capacem  experientia  interna  constat 
Atqui  substantia  partibus  integralibus  composita  reflexionis  per- 
fectae non  est  capax;  deberet  enim  huius  substantiae  una  pars 
conscientiam  sui  habere  de  alia  parte,  id  quod  repugnat  in  terminis. 
Ergo  anima  humana  est  integraliter  simplex.  Habet  etiam  anima 
actum  ab  organo  intrinsecus  independentem,  ipsum  dico  actum 
reflexionis  perfectae  ;  et  hinc  sequitur  animam  humanam  esse  im- 
materialem et  spiritualem. 

Omnia  haec  facta,  quae  secundum  experientiam  internam 
recensuimus,  in  homine,  quippe  qui  sit  intellectu  praeditus,  animam 
spiritualem  esse  probant.  Errant  igitur  materialistae  nihil  praeter 
materialia  exsistere  somniantes. 

b)  Homo  multa  cognoscit,  quae  sensibus  attingi  piane  nequeunt. 
Concipimus  enim  formas  ideales,  quas  sensus  numquam  puras  et 
perfectas  experiri  potest.  Quis  enim  v.  gr.  planum  perfectum  aut 
lineam  rectam  aut  triangulum  Pythagoricum  exacte  descriptum 
umquam  sensibus  observare  et  recognoscere  potuit  ?  Quis  hominem 
vidit  ex  omni  parte  absolute  normalem?  Num  artifices  ideas  suas 
ex  sensuum  observatione  perfectas  haurire  solent  ?  —  Deinde  con- 
cipimus transcendentalia,  quae  ab  omnibus  condicionibus  materia- 
libus  abstrahunt,  velut  rationem  entis,  actionis,  identitatis.  Sensus 
profecto  tantae  abstractionis  non  est  capax,  quum  non  moveatur 
nisi  impressionibus   materialibus.    —   Tum   concipimus  inextensa, 


Art.  5.    Confutatili  materialismi.  li;, 

ut  Deum,  virtutero,  rationeni  entis,  Bimplicitatis ,  universah'tatia, 
aduni  aegationia  ut  talem.  —  Denique  concipimus  spiritualia,  ut 
angelum,  mentem,  libertatem,  sapientiam,  poenitentiam.  —  Omnia 
haec  t'aita  experientiae  internae  probant  materialistae  a  vcritatis 
tramite  longe  declinare,  quando  facultatem  sefiBU  superiorem  in 
1  Manine  esse  negant. 

Ut  vini  argumentorum  fugiant,  sensualistae,  velut  Mill 1,  con- 
ceptus  universales  nos  liabere  negant.  —  At  homo  res  eiusdem 
naturae  proprie  numerare  non  posset,  nisi  communem  et  universalem 
in  rebus  connumerandis  naturam  videret,  Neque  similitudinem 
rerum  qua  talem  unquam  apprebenderemus ,  nisi  aliquas  notas 
earum  communes  et  universales  conciperemus.  Et  haec  in  re 
explorata  respondisse  sufficiat;  qui  plura  cupit,  adeat  logicos. 

Deinde  materialistae  nos  formare  conceptus  rerum  spiritualium 
negare  praesumunt.  —  At  quomodo  ipsi  exsistentiam  Dei,  animae 
spirituaks,  libertatis  negant,  nisi  harum  rerum  conceptus  habent  ? 

Denique,  ut  cerebrum  organum  omnis  cognitionis  esse  probent, 
ad  illud  factum  provocant ,  quod  vis  intellectiva  hominis  per- 
fectioni  cerebri  proportionatur.  —  At  primo  nequaquam  veruni 
est  illam  proportionem  esse  semper  tani  exactam.  Scheidemacher 2 
plures  affert  experientias,  in  quibus  cerebro  magna  ex  parte,  etiam 
secundum  partes  principaliores ,  destructo  usus  facultatum  intel- 
lectualium  remansit.  Saepissime  senes,  quamvis  cerebrum  mar- 
cescat,  intellectus  et  iudicii  maturitate  excellunt.  Deinde  illa 
facta,  quibus  materialistae  fidunt,  nihil  probant  nisi  dependentiam 
quandam  intellectus  a  cerebro.  Illa  autem  dependentia  propter 
argumenta  a  nobis  aliata  non  potest  esse  intrinseca,  ut  cerebrum 
cimi  anima  intellectionem  exerceat;  est  igitur  mere  extrinseca, 
quatenus  cognitio  sensitiva ,  quae ,  saltem  potissima  ex  parte, 
cerebro  exercetur,  cognitionis  intellectualis  condicio  et  comes  est. 
Hinc  etiam  explicatur,  cur  cerebrum  exercitio  operationum  men- 
taliimi  fatigetur. 

673.  3.  Materialistae  negant  libertatem  hominis ,  absolutum 
determinismum  ei  substituentes.  Veruni  ita  facto  experientiae 
internae  evidentissimo  contradicunt.     Deinde  pollini  destruunt,  in 


1  Cf.  Pesch,  Inatti  logie.  Ili,  425. 

2  Das  Seelenlebeu  imd  die  Gehirntliatigkeit  (1876)  e.  18.  Huc  etiam 
referri  potest  eiusdem  libri  e.  4 ,  ubi  funetiones  psyehicae  et  cerebri  evolutio 
in  variis  brutorum  speciebus  comparantur.  —  Ceterum  negari  non  potest  ordinarie 
functionibus  sensitivis  perfeetioribus  cerebri  structuram  superiorem  respondere. 


446  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

quo  omnis  vita  vere  humana  versatur.  Si  enim  libertas  non  est, 
nomini  operatio  non  magis  imputatur  quam  brutis.  Non  igitur 
de  homine  nefario  indignari  licet,  quia  nemo  rationabiliter  de  bruto 
indignatur.  Non  erunt  amplius  homines  honesti  et  inhonesti,  sed 
utiles  et  noxii,  ut  etiam  bruta  alia  sunt  utilia,  alia  noxia  etc. 
674.  4.  Materialismus  essentiale  inter  hominem  et  belluam 
discrimen  tollit.  Quo  quid  magis  experientiae  repugnat?  Circum- 
spice  terram.  Nonne  homo  inter  tot  viventia  solus  est  rex  uni- 
versi orbis?  Viae  eius  omnes  regiones  pertranseunt,  et  naves  eius 
maria  transvolant;  in  visceribus  terrae  thesauros  sibi  quaerit,  et 
in  aere  avem  venatur;  orane  solum  culturae  eius  subicitur,  et 
manu  eius  renovatur  facies  terrae;  in  conspectu  eius  omnes  ferae 
fugiunt  et  exstinguuntur  ;  omnia  viventia  data  sunt  ei  in  cibum, 
ut  propter  solum  hominem  omnis  natura  fecunditate  frui  videatur  ; 
vires  naturae  homo  imperio  suo  subdit,  et  bestias  sibi  servire  cogit  ; 
sub  omni  coelo  genus  humanum  habitat,  ut  ubique  regnum  gerat. 
—  Neque  solum  totum  genus  terrae  dominatur,  sed  singulis  ho- 
minibus  omnis  terra  tributum  solvere  videtur.  Considera,  quaeso, 
oeconomiam  alicuius  hominis  vel  opum  tenuium.  Cogita  vestitum. 
Aliunde  paratur  linum,  aliunde  lana,  aliunde  bombyx,  aliunde  sera, 
aliunde  pelles;  et  in  his  singulis  ex.  gr.  alibi  bombyx  plantatur, 
alibi  praeparatur,  alibi  ad  pannos  texitur,  alibi  ad  vestes  consuitur. 
Cogita  mensam.  Alia  terra  dedit  chalybem  cultri,  alia  stannum 
cochlearis,  alia  terram  sinensem  lancis,  et  in  ipsis  cibis  oryzam: 
et  coffeam  et  theam  et  saccharum  et  piper  et  nucem  moschatam 
nonne  haec  omnia  propria  quidque  protulit  tellus?  Profecto 
singulis  hominibus  tota  terra  servitia  praestat.  —  Rex  est  homo, 
et  regem  eum  esse  natura  testatur,  ipsi  corpori  eius,  quamquam 
materiali  et  animali,  regiae  maiestatis  insignia  imprimens.  Soli 
homini  corpus  erectum  concessum  est,  ut  tota  figura  ad  altiora 
rapiatur,  manus  ad  omnem  artem  expeditae  sint,  os  non  pabulo 
terreno  inhiet ,  sed  sapientiam  promat ,  omnes  sensus  in  sublimi 
capitis  arce  positi  non  glebae  adhaereant,  sed  omnia  undique  tam- 
quam  propria  complectantur.  Mentis  et  voluntatis  regiae  organum 
internum  cerebri  exquisitissimam  prae  aliis  animantibus  structuram 
homo  accepit;  ad  extra  menti  servit  lingua  ad  omnem  significa- 
tionem  flexibilis,  voluntati  manus  ad  omnem  usum  mobilis.  Sensus 
homini  dati  sunt  omnes  aequaliter  perfectissimi,  ut  omnia  sentiat 
et  omnibus  tamquam  suis  utatur.  Nullum  animai,  sicut  homo, 
manus  ad  omnia  contrectanda  habet  ;  nullum,  sicut  homo,  gustuum 


Art.  5.    Confutatio  materialismi.  447 

onmimodam  varietatem  sapil  :  nullum,  .sicut  homo,  odoramentoruin 
multiplici  genere  fruitili: ;  nullum,  sicut  liomo,  sonorum  harmonìaa 
distinguit;  nullum,  sicut  homo,  coloritala  et  figurarum  propoirtìone 

delectatur.  Omnibus  organismorum  speciebus  conditis,  ut  palae- 
ontologia  probat.  ultimila  homo  in  lume  mundum  fcamquam  rex 
in  palatimi)  sibi  paratum  ingrossila  est 1.  —  Kegem  hominem  esse 
voluit  natura,  regem  autem  mente,  non  corporis  rudi  mole.  Propterea 
ex  naturae  instituto  homo  diuturna  parentum  educatione  ad  omnem 
artem  et  scientiam  in  vita  necessariam  instruitur:  propterea  ho- 
mini  negata  sunt  cornua  tauri  et  ungues  leonis,  nam  hominis  arma 
sunt  intellectus  et  consilium:  propterea  contra  morbos  variis  im- 
munitatibus  homo  minus  defenditur,  ut  eum  ubique  propria  tueatur 
prudentia. 

Constat  igitur  hominem  de  facto  et  instituto  naturae  esse 
dominum  terrae.  Imperium  autem  exercere  non  potest  nisi  facul- 
tate  cognoscitiva ,  quae  est  sensu  essentialiter  superior.  Nam, 
quamvis  corpus  et  sensoria  hominis  aliquibus  praerogativis  omnibus 
animalibus  excellant,  tamen  secundum  haec  homo  multo  minus 
superat  simiam  anthropomorpham,  quam  haec  mammalia  inferiora 
vel  insecta.  Idcirco  ea,  quae  in  corpore  hominis  laudavimus,  se- 
cundum se  minoris  sunt  valoris;  sunt  autem  magna,  secundum 
quod  internae  excellentiae ,  quae  mente  consistit,  pignora  sunt. 
Revera,  quid  manus  nobis  prodesset,  si  mens  deesset,  quae  marni 
sapienter  utitur?  quid  sensus  ad  res  undique  explorandas  aptis- 
simi,  si  mente,   quae  ventate  alenda  est,    careremus?     Est  igitur 


1  Ad  rem  Lasaulx  (Philos.  der  Gesch.  [1856]  p.  121)  :  „Der  Mensch,  die 
lebendige  Synthese  von  Leib  und  Seele ,  Geist  und  Natur ,  der  Erde  und  des 
Himmels  Sohn  und  zweier  Welten  Biirger,  ist  das  grosste  Kunstwerk  Gottes, 
ein  vie!  koheres  als  die  Sonne,  die  Erde  und  die  ganze  Natur  ;  denn  er  ist,  -wie 
der  ideale  Anfang ,  auch  das  reale  Ende  der  Schopfung  Gottes ,  ein  euròv  oòx 
è-ziyzio';  àXX  oòpd',to>.  eine  himmlische  Pflanze,  wie  Plato  sagte,  das  Ebenbild 
des  Schopfers,  gleichsam  ein  geschaffener  Gott;  in  ihm  hat  Gott  sicli  selbst 
wiedererkannt  und  in  seinem  Sckaffen  geruht.  Die  gesamte  Scbopfung  batte 
in  ihm  ihren  Zweck  vollkommen  durcbgearbeitet  und  ibr  Ziel  erreicbt ,  und 
darum  trat  Ruhe  ein.  Denn  der  Mensch  ist ,  wie  die  Schrift  und  die  Natur- 
forscbung  einstimmig  lehren,  das  letzte  Glied  der  bisherigen  Schopfung,  und 
hat  als  solcbes  die  ganze  ihm  vorhergehende  Schopfung  in  sich  beschlossen.  .  .  . 
Es  gibt  nichts  in  der  ganzen  weiten  Schopfung,  was  nicht  in  der  menschlichen 
Seele  eine  entsprechende  homogene  Saite  beriihrte:  so  dass  der  Mensch  in 
Wahrheit  ein  Auszug  des  Universums,  ein  Mikrokosmos  ist.  eine  kleine  "Welt. 
welche  alles  das  in  sich  hat .  was  in  der  grossen  Welt  ist  ;  was  Leibniz  mit 
dem  Satze  ausdriickt,  die  menschliche  Seele  sei  der  Spiegel  der  Welt." 


448  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

in  nomine  principium  cognoscitivum  sensu  essentialiter  superius; 
materialista,  qui  hoc  negat,  se  ipsum  non  novit. 

In  tota  vitae  ratione  homo  bruta  sine  comparatione  antecellit. 
Iam  in  ipsis  cibis,  quos  homo  coquenclo  et  condiendo  praeparat, 
immensa  distantia  dignoscitur.  In  rebus  necessariis  acquirendis 
et  providendis  homo  commutationibus  emptionis  et  venditionis 
utitur;  quid  est  in  brutis,  quod  humanae  mercaturae  et  com- 
merciis  gentium  proprie  comparali  possit  ?  Unde  haec  tam  ingens 
et  essentialis  diversitas?  Non  ex  corpore  et  sensu,  quia  secundum 
haec  homo  a  brutis  non  magis  differt,  quam  haec  inter  se;  prin- 
cipium  igitur  internum  et  cognoscitivum  hominis  est,  quo  reliquis 
animalibus  essentialiter  praestat 1.  —  Inter  omnia  ammalia  homo 
solus  loquitur.  Cur  bruta  proprie  non  loquuntur,  quamvis  non 
desint  facultas  edendi  signa  neque  nisus  ad  sensa  manifestanda  ? 
Nonne  quia  iudiciis  mentis  carent  sermonis  fluxu  aperiendis?  — - 
Bruta  non  quaerunt  ambitiose  honorem  et  potestatem;  bruta  non 
colligunt  divitias,  ut  alia  sint  opulenta,  alia  paupera  ;  bruta  delicias 
artificiosas  non  parant,  sed  necessariis  contentantur.  Num  bruta 
rempublicam  constituunt,  quae  gubernio  inter  homines  civili  cum 
variis  suis  magistratibus,  functionibus,  iuribus,  officiis  vere  similis 
sit?  Num  bruta  formam  societatis,  quam  forte  componunt,  prò 
arbitrio  ipsa  constituunt?  Num  varias  associationes  liberas  ad 
fines  diversissimos  hominum  more  ineunt?  Num  quaestionem 
socialem  inter  se  agitant?  Num  omnino  statuum  distinctionem, 
ut  homines,  norunt?  Num  ipsa  vitae  genus  sibi  eligunt  et  de 
vocatione  ad  lume  vel  illuni  statum  deliberant  ?  Haec  omnia  nemo 
vel  obiter  mente  lustrare  potest,  quin  amentiam  eorum  rideat,  qui 
hominem  in  brutorum  censu  habent. 

Bruta  veritatis  sensum  non  habent.  Propterea  scientiam  non 
colunt.  Nulla  apud  ea  floret  historia,  nulla  mathematica,  nulla 
astronomia,  nullum  studium  medicinae  aut  artis  bellicae  aut  iuris- 
prudentiae,  nulla  philosophia;  nullas  pulii  scholas  frequentant; 
non  scribunt  bruta  libros  aut  ephemerides  neque  legunt.  Etiam 
artes  liberales  negligunt:  nulli  inter  ea  poetae  maiorum  gesta 
celebrantes,  nulli  musici,  pictores  nulli.  Ipsae  artes  serviles  misere 
iacent:    nulla  est  ars  sutoria,  nulla  aedificatoria ,  nulla  culinaria. 


1  Cognitionem  hominis  sensu  brutorum  essentialiter  altiorem  esse,  etiam 
inde  probatur,  quia  secus  inter  hominem  et  brutum  non  tantus  aperiretur  hiatus; 
sed  natura,  quae  saltimi  non  amat,  species  medias  vitae  consuetudine  nomini 
similiores  interponeret. 


Art.  5.  Confutatili  materialismi.  |  |;i 

Hiiic.  etiam  apud  bruta  nullus  est  scientiarum  et  culturae  pro- 
gressus.  À.pes  hodie  cellulaa  formanl  eodem  modo,  quo  ante 
milia   annorum;   formicae  eadem   eodem  modo  agunt  atque  ante 

saoc-ula.  Canis  tam  din  hominem  comitatur;  sed  brutum  permansit 
sino  scientia  et  sine  cultura.  Contra,  quantus  sit  generis  humani  in 
rebus  theoreticis  et  practicis  profectus,  non  est,  cur  explicem.  Ilis 
omnibus  non  obstantibus,  materialista  hominem  brutis  connumerat. 
Bruta  non  colunt  virtutem;  nullae  eorum  sunt  associationes 
ad  temperantiam  in  potu  promovendam  aut  ad  luxuriam  debellan- 
dam;  non  sunt  alia  proba,  alia  scelerata;  conscientiae  vocem  non 
audiunt;  obligationem  non  sentiunt;  leges  decalogi  ignorant.  Bruta 
sunt  sine  religione.  Nullas  ad  Deum  preces  fundunt  tempore 
matutino  neque  vespertino  neque  ante  cibum  sumendum:  nulla 
tempia  aedificant,  nulla  erigunt  altaria;  miracula  non  credunt: 
revelationem  divinam  non  curant  ;  Deum  non  agnoscunt  eiusque  con- 
eeptu  earent.  Veruni  homo  est  animai  morale,  homo  est  animai 
religiosum;  oculi  eius  pie  coelos  respiciunt  et  exultat  cor  eius  in 
laude  Dei,  qui  fecit  coelum  et  terram  ;  homo  mandata  Dei  observat, 
verbo  Dei  credit  ;  et,  si  aliquando  malitiose  neque  oboedit  neque  cre- 
dit, oboedire  et  credere  potest.   Non  est  homo  ex  genere  brutorum  1. 


1  Scheidemacher  (1.  e.  e.  5 — 12)  multa  alia  momenta  psycbologica  contra 
matorialistas  urget.  V.  gr.  cur,  si  visio,  ut  materialista  ait,  est  motus  cerebri 
mechanicus ,  obiectum  externum  videmus ,  non  cerebrum  et  motum  eius  ?  Cur 
sensum  oculo,  ami,  digito  tribuimus,  non  cerebro ?  Cur  saepe,  quando  in  oculo 
fit  impressio,  quae  ad  cerebrum  deducitur  ibique  sine  dubio  varios  motus  causat, 
propter  defectum  attentionis  obiecti  propositi  conscientiam  non  habemus  ?  prorsus 
enim  concipi  non  potest  differentiam ,  quae  est  inter  visionem  nobis  consciam 
et  impressionem ,  quae  conscientiam  fugit ,  nihil  esse  quam  diversitatem  in 
celeritate,  directione,  complicatione  motuum  mechauicorum.  Similiter  differenza, 
quae  est  inter  visionem  rei  praesentis  et  imaginationem  rei  fictae,  motibus 
_jnecbanicis  explicari  nequit  ;  idem  die  de  differentia,  quae  est  inter  imaginationem 
rei  fictitiae  et  recordationem  rei  olim  visae,  inter  memoriam  babitualem  rerum 
aliquando  cognitarum  et  recordationem  actualem ,  inter  sensum  soni  et  coloris, 
inter  affectus  laetitiae  et  tristitiae,  inter  iudicium  affirmativum  et  negativum  etc. 
Cur,  quum  alia  pars  cerebri  sit  organum  visus,  alia  auditus,  idem  est,  qui  videt, 
idem,  qui  audit?  Quomodo,  quum  materia  cerebri  sensim  abeat  et  alia  in  locum 
eius  cedat ,  idem  tamen  bomo ,  conscientia  teste ,  per  totani  vitam  manemus  ? 
Cur,  cerebri  materia  pristina  abeunte,  praeteritorum  memoria  ili ì  materiae 
alligata  non  abit?  Cur,  ut  materialistae  volunt,  in  voluntate  motivum  fortius 
semper  vincit ,  quum  tamen  in  meebanicis .  quando  duae  vires  idem  corpus 
pellunt ,  motus  neutram  sequatur ,  sed  diagonalem  in  virium  parallelogrammo 
teneat?  etc.  Nonne  baec  omnia  demonstrant  in  bomine,  immo  in  ipsis  brutis,  esse 
aliquid  altius  praeter  materiam  et  motum  eius  mediameli m. 

Hontheim,  Theodicaea.  29 


450  Gap.  13.   De  atlieismo  generatila  et  de  materialismo. 

675.  Arg.  IV.  Materialismus  principiis  ethicis  condemnatur. 
1.  Systema,  quod  ex  corruptione  morali  nascitur,  et  cuius  fructus 
est  completa  morum  putredo,  veritatem  non  habet.  Atqui,  historia 
teste,  eiusmodi  est  materialismus.  Causa  huius  erroris  per  se 
non  est  commerciorum  et  industriarum  profectus.  Multo  minus 
eum  per  se  genuit  scientiae  naturalis  progressus.  Nani  scientia 
naturalis  absolute  nihil  contra  Dei  exsistentiam  invenit.  Contra 
gravissima  et  obvia  argumenta  tlieologo  ministrat.  Quam  facile 
nunc  exsistentiam  Dei  tamquam  primae  causae  demonstramus, 
quia  lege  entropiae  physice  certum  est  processum  mundanum  et 
seriem  causarum  non  esse  infinitam?  Si  liane  legem  ignoramus 
vel  ab  ea  abstraliimus,  eomplicatiores  ineundae  sunt  speculationes, 
ut  infinitam  seriem  repugnare  probes  aut  seriem  etiam  infinitam, 
si  possibilis  sit,  primam  causam  postulare  ostendas.  Item  ex 
origine  vitae  facile  hodie  Deum  esse  probatur,  quia  generationem 
aequivocam  in  natura  nullam  esse  physice  exploratum  est.  Iterimi 
ex  specierum  organicarum  ortu  simplicissimum  conficitur  prò 
exsistentia  Dei  argumentum,  quia  transformismi  theoriam  mytlium 
inanem  esse  observationes  biologicae  et  palaeontologicae  effecerunt. 
—  Verae  materialismi  causae  sunt  animus  solis  lucris  temporalibus 
perverse  intentus,  inordinatus  empiriae  amor,  superbia  scientifica 
omnia  calculis  suis  subicere  volens  et  ideo  libertatem  Dei  et 
liominis  aversans,  denique  miserrima  morum  dissolutio.  Ex  bis 
fontibus  etiam  ille  rationalismus  et  idealismus  fluxerunt ,  qui 
materialismo  moderno  praeierunt.  Materialismus  semper  iis  tem- 
poribus ortus  est  et  floruit,  quibus  tota  societas  vel  aliqui  status 
eius,  bonis  superioribus  spretis,  divitias  et  libidinem  avide  secta- 
bantur.  Hoc  temporibus  antiquis  observatur  apud  Graecos  et 
Romanos,  temporibus  modernis  apud  Gallos  et  Germanos.  —  Ex 
putredine  nascitur  materialismus  et  putredinem  completam  gignit. 
Totus  enim  mundus,  si  materialistis  credimus,  solis  legibus  mecha- 
nicis  ferreis  gubernatur  :  praeter  vires .  quae  machinas  notras 
agunt,  nulla  sunt  motiva  ordinis  moralis,  caritatis,  iustitiae,  tem- 
perantiae,  abnegationis,  patientiae  ;  nullus  est  legislator  supremus, 
nulla  obligatio  moralis;  discrimen  honesti  et  inhonesti  figmentum 
est  inane,  quia  nihil  vere  est  praeter  materiam  et  motum  localem  ; 
summa  potestas  physica  est  summuni  ius,  et  voluptas  carnalis  est 
hominis  coelum.  Aliam  doctrinam  moralem  materialismus  logice 
habere  non  potest;  liane  revera  saepissime  diserte  defendit,  ut 
constat   iis,   quae   de   historia  materialismi   diximus.     Quamquam 


Art.  5.   Confutatici  materialismi.  .).",] 

fore,  ut  aliqui  characterea  ve)  illaa  consequentias  practicas  ex 
theoria  materialìstica  non  deducant  aut  saltem  sectmdun]  eaa  non 
vivant,   iic-aic   Dolumus,   vnlgua  tamen  semper  in  materialismo 

deteiisi. nielli  videbit  vilae  egoisticae  et  libidinosac.  Alimi  fieri  non 
potest  et  ita  apud  omnes  gentes  omnium  temporum  et  locorum, 
quibus  materialismus  late  regnabat,  factum  esse  historia  testatur. 
Matei ialismus  graecus  Graeciam  perdidit,  romanus  imperium  de- 
strnxit,  gallicns  revolutionem  generavit,  modernus  periculum  uni- 
versale perturbationis  soeialis  secum  duxit 1.  —  Huc  referri  possunt 
ea ,  quae  supra  de  argumento  deontologico  diximus  :  Homo  ad 
legem  moralem  observandum  obligatur;  ergo  materialismus,  qui 
supremo  legislatore  negato  obligationem  destruit,  error  est  magnus. 
Deinde  intolerabilis  est  doctrina,  quae  eundem  docet  esse  exitum 
virtutis  et  vitii,  eandem  sortem  apostoli  et  traditoris. 

676.  2.  Materialismus  spem  vitae  beatae  post  mortem  destruit. 
Atqui  haec  spes,  quippe  quae  in  ipsa  essentia  animae  nostrae 
fundetur,  vana  et  falsa  esse  non  potest.  Ergo  materialismus 
ventati  adversatur.  —  Nimirum  homo  non  ut  brutum  desideriis 
carnalibus  sedatis  contentus  est,  sed  altius  desideria  eius  feruntur. 
Yinum  Cyprium  sitim  eius  non  exstinguit,  neque  famem  culina 
Lucullea.  Omne  aurum  terrae  si  una  ei  dederitis,  sat  dives  non 
erit.  Neque  scientia  terrena  eum  satiat.  quia  ulteriora  inquirenda 
semper  relinquntur.  Xum  igitur  nulla  quies  parata  est  hominis 
appetitili,  nulla  satisfactio  desideriis  eius?  Ubi  autem  erit  Illa 
quies  beata,  nisi  in  vita  futura?  Non  igitur  in  morte  homo  interit 
totus,  ut  materialistae  somniantur,  sed  superstes  erit  intellectus 
noster  et  anima  nostra.  Corpus  quidem  mortale  est,  quia  cor- 
ruptibili  cibo  utitur,  qui  sumendo  consumitur;  aeterna  autem  est 
mens ,  sicut  ipsa  veritas ,  quae  cibus  eius  est ,  numquam  moritur 
et  nihil  corrumpitur,  quantumvis  multi  ea  fruantur  contemplantes. 
—  Relege,  quae  de  argumento  eudaemonologico  diximus. 

Contra  materialistas  urgeri  etiam  potest  argumentum  etlmo- 
logicum,  quo  contra  omnes  atheos  ex  persuasione  universali  generis 
Immani  numen  supremum  colendum  exsistere  demonstravimus. 

677.  3.  Svstema,  quod  pulcherrima  quaeque  in  vita  hominum, 
religionem  dico  et  mores,  scientiam  et  artes,  laedit.  veruni  non 
est.     Atqui  eiusmodi  est  materialismus. 


1    Cf.    artic.    .Materialismus"    in    Wetzer   und    Welte*s    Kirchenlexikon. 
2.  Aufl. 

29* 


452  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

a)  Materialismus  destruit  religionem.  Religio  autem  generi 
humano  summa  beneficia  praestitit.  Haec  cloni uit  gentes  barbaras 
et  ad  vitam  homine  dignam  eos  educavit.  Ministri  eius  gentes 
efferatas  ad  vitam  moralem  instruxerunt  ;  eidem  erant  primi  scien- 
tiarnm  magistri;  ipsum  terrae  solum  opere  manuum  suarum  ex 
palude  et  silva  in  campum  frugiferurn  converterunt.  A  religione 
omnes  artes  liberales  stimulos  sumpserunt.  —  Noli  obicere  mala, 
quae  abusus  religionis  interdum  secum  traxit.  Omne  enim  bonum 
abusui  patet;  et  quo  maior  est  virtus  boni,  eo  terribilius  vastat 
eius  corruptio.  —  Etiam  hodie  religionis  saluberrima  est  virtus. 
Etiam  hodie  per  missionarios  gentibus  barbaris  summa  quaeque 
bona  confert;  etiam  hodie  hospitalibus  erectis  et  aliis  operibus 
miseros  et  pauperes  curat.  Religio  sola  est,  quae  potentes  terret, 
ne  contra  debiliores  saeviant;  eadem  miseros  erigit;  eadem  ipsos 
morientes  spe  aeterna  consolatur.  Religio  totani  vitam  nobilitat. 
Quid  enim  excellentius ,  quam  Deum  cogitare  Patrem  coelestem, 
qui  omnibus  viis  nostris  providet,  qui  in  periculis  est  refugium 
certuni  et  in  infirmitatibus  adiutor  fortis?  Quid  magnificentius, 
quam  Dei  infinitam  maiestatem  et  pulchritudinem  contemplari  et 
ex  toto  corde  adorare?  Quid  gloriosius,  quam  totam  vitam  agere 
in  laude  Dei  summi,  in  honore  Dei,  in  servitio  Dei?  Per  religionem 
tota  natura  nobis  vivit  ;  est  enim  opus  Dei  vivi  et  veri,  qui  iugiter 
eam  conservat  et  gubernat.  —  Hanc  religionis  vini  sacratissimam 
materialismus  odio  summo  prosequitur;  funditus  eam  ex  corde 
hominum  delere,  exstirpare  et  eradicare  vult.    Nefarium  conatum! 

At  vana  sunt  molimina  atheorum.  Cor  enim  nostrum  creatum 
est,  ut  summo  bono  se  tradat.  Cor  humanum  non  sibi  sufficit; 
in  nobis  bonum  nostrum  non  invenimus;  nimis  angusti  et  vacui 
sumus;  altiora  quaerimus.  Cor  nostrum  inquietum  est,  donec 
cognoverit  Deum  infinite  bonum,  in  quo,  se  totum  ei  devovens, 
beate  quiescit.  Et  tantus  est  hic  naturae  vehementissimus  im- 
petus,  ut  materialistae  inviti  ei  succumbant.  li,  qui  verum  Deum 
negaverunt,  falsum  deum  sibi  fingunt  et  naturam  materialem  feti- 
cismo abominabili  stulti  adorant ,  preces  idololatricas  et  sacrilegas 
ad  eam  fundunt,  quae  neque  aures  neque  intellectum  ad  audiendum 
habet.  Audi  Holbachium,  materialismi  apostolum,  naturam  surdam 
his  vocibus  alloquentem  :  „0  nature,  souveraine  de  tous  les  ètres, 
et  vous,  ses  filles  adorables  :  vertu,  raison,  vérité,  soyez  à  jamais 
nos  seules  divinités  !  C'est  à  vous  que  sont  dus  l'encens  et  les 
hommages   de  la   terre.     Montre-nous   donc,    o   nature,   ce   que 


Art    .">.  Confutatici  materialismi.  453 

l'homme  doit  taire,  pour  obtenir  le  bonheur,  que  tu  lui  faia  déùrer. 
Vri'tn.  réchauffe-le  de  ton  feu  bienfaisant.  Kaison,  conduis  ses 
pas  incertaius  dana  les  routes  de  la  vie.  Vérité,  que  ton  flambeau 
l'éclaiiv.  Róunissez,  o  déités  secourables,  votre  pouvoir,  pour 
soummettre  les  coeurs. . . .  Commandez  sans  partage  aux  mortels. . . . 
Relóguez  ces  dieux,  qui  les  affligent  dans  les  régions  imaginaires, 
d'où  la  crainte  les  a  fait  sortir.  .  .  .  Consolez  l'enfant  de  la  nature 
des  maux,  que  le  destili  le  force  de  subir,  par  les  plaisirs,  que  la 
aageaae  lui  permet  de  goùter  qu'il  apprenne  à  se  soumettre  à  la 
necessitò.  Oonduisez-le  sans  alarmes  au  terme  de  tous  les  ètres; 
apprenez-lui  qu'il  n'est  fait  ni  pour  l'éviter  ni  pour  le  craindre."  * 
Veruni  ille  cultus  naturae  cor  hominis  non  satiat.  Nonne  ipsi 
mente  et  libertate  incomparabiliter  naturam  superamus  surdam 
et  mutam  et  legum  physicarum  servam?  natura  non  est  Deus 
noster,  sed  nos  sub  Deo  dominamur  naturae.  Deus  est  Pater 
noster,  quem  pietate  humili,  amore  puro  et  grato  animo  tamquam 
filii  veneramur;  naturae  autem  mente  et  affectu  carentis  quomodo 
familiares  esse  possumus  ?  Quid  in  natura  caeca  sperabimus,  quae 
caece  opera  sua  condii  et  caece  eadem  cum  terrore  destruit,  prout 
necessitas  tulerit?  Natura  nobis  non  auxiliabitur ,  quae  ne  sibi 
ipsi  quidem  consulere  potest  necessitatis  serva.  Frustra  pauper 
et  afflictus  et  miser  fletu  et  lacrimis  naturam  implorabit  ;  naturae 
adorator  sine  spe  morietur. 

b)  Materialismus  destruit  vitam  moralem.  Nani  obligatione 
vera,  quae  ex  voluntate  Dei  rectum  ordinem  servare  iubentis 
oritur,  sublata  regulae  morales  vim  ad  liomines  efficaciter  movendos 
amittunt.  Quis  stimulus  esse  potest,  ut  prò  virtute  multa  sacri- 
ficemus  et  magna  sustineamus?  Quid  iuvat,  ut  in  occulto  vir- 
tutem  exerceamus  et  a  malo  abstineamus  ?  Quid  libidinosum,  quid 
latronem,  quid  siccarium  odio  inimici  incensimi  a  crimine  revocabit  ? 
Si  homo  est  brutum,  nonne  etiam  liominis  et  brutorum  regula 
vivendi  est  eadem?  quidni  potentes  et  divites  et  dolosi  praxim 
lupi  aut  vulpis  servabunt?  —  Materialismum  de  facto  mores  cor- 
rumpere  experientia  testis  est.  Et,  si  corruptio  non  est  multo 
maior,  hoc  inde  est,  quia  conscientia,  etiamsi  eam  esse  negas, 
exsistere  pergit  et  monitis  suis  multa  crimina  impedit;  veritates 
ordinis  morales ,  quamquam  negantur ,  mentem  errori  deditam 
iugiter  dubiis  inquietant  et  saepe  sibi  oboedire  cogunt.    Accedunt 


Système  de  la  nature  (Paris  1821)  II.  420. 


454 


Gap.  13.   De  atheismo  generatili!  et  de  materialismo. 


influxus,  quem  societas  Christiana,  in  qua  materialistae  vivunt,  in 
eos  exercet  et  vis  instructionis  et  consuetudinis,  quam  ex  iuven- 
tute  felieiori  senectus  impia  servat.  —  Materialismum ,  ut  mores 
corrumpit,  ita  etiam  ordinem  socialem  evertere,  non  est,  cur  ex- 
plicem.  Nulla  enim  cura  boni  communis,  nulla  auctoritas,  nulla 
oboedientia,  nulla  inter  diversos  status  sociales  pax,  nulla  omnino 
societas  sine  moralitate.  Obligatione  morali  sublata  omnia  vincula 
socialia  ruunt:  labitur  inviolabilitas  iuris  internationalis ,  labitur 
reverentia  principis,  labitur  proprietatis  legitime  acquisitae  se- 
curitas,  labitur  iuramenti  sanctitas,  labitur  fides  coniugii,  labitur 
pietas  filiorum. 

e)  Materialismus  laedit  scientiam,  quia  ab  ea  omnia  excludit, 
quae  sensum  exceclunt.  Si  materialismus  ad  florem  pervenerit, 
exstinguetur  metaphysica,  quae  supremas  entis  categorias  tractat, 
quum  nihil  sit  corpore  et  viribus  physicis  ac  chimicis  superius 
aut  universalius.  Exstinguetur  psychologia,  quia  omnes  functiones 
animae  humanae  ad  physiologiam  pertinent.  Ethica  in  hygienen 
quandam  transibit,  quia  cura  valetudinis  altius  nullum  erit  officium. 
Aesthetica  ignorabit  motiva  religiosa  et  ethica  iisque  solis  occupa- 
bitur,  quae  sensus  titillant.  Historia  philosophiae  disciplina  fiet 
subsidiaria  psychiatriae ,  quum  nihil  describat  nisi  hallucinationes 
transcendentes  cerebri  Immani.  Iurisprudentia  et  scientia  politica 
in  oeconomiam  nationalem  transibunt.  Paedagogica  communis  erit 
iuvenum  hominum  et  brutorum  fietque  ars  quaedam  pabularis, 
quia  apto  pubulo  efficacius  quam  praeceptis  pueri  et  pulii  ad 
bonos   mores    instruuntur 1.  —  Generatimi    ab    omni    speculatione 


1  En ,  quomodo  Vogt  (Thierstaaten  p.  25)  artem  paedagogicam  saeculi 
materialistici  depingat:  BMan  wird  gewiss  dereinst  dazu  kommen,  flir  besondere 
G-edankenreiken  auch  besondere  Nabrungsreihen  zu  finden ,  welche  einander 
wechselseitig  bedingen.  Ich  glaube,  man  wiirde  durch  zweekmassige  Anordnung 
der  Nabrung  Staatsmanner,  Bureaukraten,  Theologen,  Revolutionars,  Aristokraten, 
Socialisten  u.  s.  w.  nacb  Belieben  bilden  konnen,  und  der  unendliebe  Scharf- 
sinn ,  der  jetzt  auf  Constitutionen ,  Gesetze ,  Verordnungen  u.  s.  w.  verwandt 
wird,  wiirde  sich  dann  auf  Erfindung  gewisser  Briiben,  Breie  und  Fleischarten 
ricbten,  die  jedenfalls  dem  menschlichen  Gescblecbte  besser  munden  und  dock 
dieselben  Resultate  haben  wurden."  In  eundem  sensum  scribit  Reich  (Die 
Nabrungs-  und  Genussmittelkunde  [1860]  p.  306)  :  „Die  Nahrungsmittel  und  die 
Arten  des  Gebrauches  driicken  jedem  Volke  den  ihm  eigenthiimlichen  Stempel 
auf;  der  Thee,  verbunden  mit  der  fast  ausschliesslicben  Fleischkost,  macht  den 
Engliinder  zum  kràftigen ,  berecbnenden ,  praktischen ,  Projecte  mit  Fertigkeit 
durcbfiibrenden  Menschen,    erzeugt  aber  aucb,  wie  nicht  zu  liiugnen,  (in  Ver- 


Art.  5.    Confatatio  materialismi.  I,",;, 

;i!ist inebitur  et  nihil  admittetur,  nisi  quod  observatione  sensiiuin 
directe  verificar!  potest.  Sic  igitur  nobiHssimam  scientiae  humanae 
provinciam,  cognitionem  dico  primorum  principioram,  quam  prae- 
clarissima  ingenia  semper  summi  faciebant  tamquam  scientiae  com- 
plementum  et  culmen,  materialismua  non  colit. 

d)  Materialismum  etiam,  quominus  artes  floreant,  impedirti 
satis  indicavimus,  quando  eum  diximus  religioni  et  virtuti  ad- 
\t  rsari.  Ex  fontibus  enim  religionis  et  morum  potissima,  quae 
exstant,  artium  monumenta  omnia  vim  et  vigorem  hauriebant. 
Quibus  fontibus  exsiccatis  artes  languebunt  et  marcescent. 

Itaque  materialismua  non  solimi  ex  cordibus  eripit  spem 
aeternam ,  sed  etiam  ex  terra ,  quam  solam  homini  relinquit, 
genuina  gaudia  aufert  eamque  implet  ruinis.  Ad  rem  Tanner 
in  egregio  opusculo:  Vorlesungen  iiber  den  Materialismus  1864 
(p.  141):  „Die  ganze  grosse  Geschichte  der  Menschheit,  das  Langen, 
Suchen  und  Streben  der  edelsten  Geister,  die  Schopfungen  auf 
dem  Gebiete  der  Religion,  der  Moral,  Gesetzgebung ,  der  edlen 
Wissenschaften  und  Kiinste  sind  ihm  (materialistae)  unverstand- 
lich.  Nur  die  Auffindungen  des  Geologen,  nur  die  Resultate  einer 
chemischen  Analyse  oder  Synthese,  nur  die  Entdeckungen  in  der 
Astronomie  und  Mathematik,  nur  die  Eroberungen  des  Zoologen 
und  Botanikers  haben  Anspruch  auf  Wahrheit,  alles  andere  faJlt 
in  das  Gebiet  der  Tràume.  Alle  Liebe,  alle  sittliche  Thatkraft, 
alle  Geduld,  Ergebung  und  Hingebung,  in  Opfern  bekundet,  hat 
keine  Geltung  neben  den  Kràften,  die  die  Locomotive  bewegen 
oder  den  elektrischen  Strom  bewirken.  Die  sittlichen  Motive,  die 
den  am  meisten  bewunderten  Thaten  zu  Grunde  liegen,  haben 
keinen  Werth,  weil  sie  sich  nicht  mathematisch  bestimmen  lassen. 
Hier  in  diesem  Gebiete  des  Glaubens,  Hoffens  und  Liebens  will 
man  denselben  Massstab  und  dasselbe  Gewicht  brauchen ,  wie  in 
einer  Maschine.  Es  ist  dies  gewiss  ebenso  unverstàndig,  als  wenn 
ich  die  Rader  einer  Maschine  mit  moralischen  Triebfedern  in 
Bewegung  setzen  wollte." 


biudung  mit  den  klimatischen  und  geographischen  Verhaltnissen)  jene  strenge 
Orthodoxie,  die  uns  an  den  Britten  missfiillt;  der  Kaffee  lasst  den  Deutscken 
als  tiefen  Denker  und  scliarfsinnigen  Systematiker  auftreten  und  wurde  sehr 
viele  auch  in  politisck-socialer  Hinsickt  vortreffliche  Ideen  entwickeln  belfen, 
wenn  dessen  Wirkuug  nicht  durck  das  Bier,  die  Kartoflfeln  und  Hulsenfruchte 
eine  ungemein  bedeutende  Beeintracbtigung  erfiUire."  Hos  et  alios  locos  in- 
venies  apud  Scheidemacher  1.  e.  p.  4. 


456  Cap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

678.  Arg.  V.  Materialismus  contra  principia  theologiae  natu- 
ralis  offendit.  Censet  enim  omnes  atomos  non  esse  a  Deo  creatas, 
sed  a  se  exsistere.  Atqui  hoc  secundum  ea,  quae  iam  in  theodicaea 
disputavimus,  est  multipliciter  absurdum. 

1 .  Probavimus  ens  a  se  esse  unicum.  Atomi  autem  sunt  multae. 

2.  Probavimus  ens  a  se  esse  physice  simplex.  Atomi  autem 
sunt  extensae  ideoque  compositae. 

3.  Probavimus  ens  a  se  esse  infinitum.  Atomi  autem  sunt 
finitae.  Multis  enim  carent  perfectionibus,  velut  intellectu,  volun- 
tate,  libertate,  iustitia;  perfectiones,  quas  habent,  cum  imperfec- 
tionibus  mixtae  sunt,  v.  gr.  extensio,  qua  sunt  totae  in  toto  loco, 
adiunctam  habet  imperfectionem ,  ut  singulae  partes  non  sint  in 
toto  loco  ;  omnia,  quae  iis  insunt,  limitibus  circumscribuntur,  v.  gr. 
velocitas  motus,  quem  forte  habent,  finito  gradu  continetur. 

4.  Probavimus  ens  a  se  cum  necessitate  sive  vi  essentiae  suae 
esse  undique  determinatimi.  Atomi  autem  ad  multa  sunt  in- 
differentia  ;  v.  gr.  ad  ubicationem,  ad  coniunctiones  chimicas  varias 
cum  aliis  atomis,  ad  varia  corpora  sive  anorganica  sive  organica 
ingredienda,  ad  varios  secundum  directionem  et  celeritatem  motus 
sive  translatorios  sive  rotatorios ,  ad  varios  energiae  status  et 
gradus. 

5.  Ens  a  se,  quum  sit  infinitum,  omnia  continere  debet,  quae 
ad  agendum  requiruntur,  neque  aliunde  complementum  accipere 
potest.  Atqui  omnis  atomus,  quum  agat  transeunter,  ex  se  non 
habet  omnia  ad  agendum  requisita,  sed  supponit  potentiam  passivam 
in  passo  ;  neque  ex  se  habet  debitam  ad  agendum  propinquitatem, 
sed  hanc  acquirit  per  motum  localem  aliunde  acceptum. 

6.  Quod  est  a  se,  est  etiam  ad  se  vel,  ut  argumento  henologico 
diximus,  duo  entia  a  se  ullam  communionem  ad  invicem  habere 
non  possunt.  Atqui  atomi  multiplicem  ad  invicem  ordinem  habent 
secundum  affinitates  chimicas,  secundum  vires  attractivas  et  re- 
pulsivas,  secundum  coexsistentiam  in  tempore  et  loco  etc. 

7.  Si  una  atomus,  v.  gr.  auri,  exsisteret  a  se,  omnes  atomi 
individuae  eiusdem  naturae  eadem  necessitate  exsisterent,  i.  e.  totus 
mundus  atomis  auri  impleretur.  —  Item,  si  una  species  atomorum 
a  se  exsisteret,  omnes  species  possibiles  exsisterent.  Atqui  de 
facto  vix  centum  species  exsistere  ex  chimia  scimus. 

679.  Arg.  VI.  Materialismus  principiis  logicis  non  satisfacit, 
quia  sibi  contradicit,  et  quia  dogmata  statuit.  quae  omnem  scientiam 
evertunt. 


Ari.  5.    (''militatili  materialismi.  \~>, 

1.  Materialismus  nihil  vult  admittere,  nisi  quod  Bensuuro  ex- 
teniorimi  experientia  attingitur  et  verificatur,  et  quod  quantitative 
determinali  potést.  Atqui  id  gravissimus  est  error,  qui  omixm 
scientiain  destruit.  Nani  sensus  omnino  non  est  instrumentum 
Bcientiae.  Scientia  enim  universalium  est,  scientia  iudicat,  scientia 
ratiocinatur ;  omnia  liaec,  quia  operationes  quantitative  simplices 
sunt,  mente  fiunt,  et  fugiunt  sensum,  qui  sìngularibus  haeret  et, 
quid  sit  veritas,  ignorat.  Sane  scientiae  est,  ut  ex  phaenomenis 
observatis  leges  universales ,  vires  corporum  et  eorum  essentias 
eognoscamus;  sensus  autem  neque  leges  neque  vires  neque  essentias 
videt.  Quia  etiam  prudenter  dixerit  certitudinem  v.  gr.  tlieorematis 
Pythagorici  a  verificatione  sensuum  pendere,  praesertim  quum 
observatio  externa  absolute  exacta  numquam  esse  possit?  — 
Deinde  praeter  experientiam  externam  habemus  internam,  quae 
eundem  eum  externa  valorem  habet;  praetar  sensum  habemus 
mentem,  quae  multa  considerat  sensui  impervia,  quamvis  con- 
ceptus  suos  non  formet  nisi  sensu  ministrante.  —  Tum  arbitrarie 
et  falso  asseritur  scientiam  omnia  quantitative  aestimare.  Nani 
v.  gr.  sensus  albi  et  nigri  qualitative  differunt,  neque  tamen  hae 
sensationes  a  scientiae  ambitu  ullo  iure  excluduntur.  —  Denique 
sola  obiecta  materialia  obiectum  scientiae  esse  veruni  non  est. 
Nani  v.  gr.  operationes  spirituales  mentis  nostrae  inquisitone 
scientifica  omnino  digna  sunt.  Immo  interna  et  spiritualia  quodam- 
modo  nobis  notiora  sunt  quam  res  materiales  externae;  nam  illa 
conscientia  interna  immediate  cognoscimus ,  has  nonnisi  im- 
pressione, quae  in  sensu  fit,  interveniente.  Profecto  de  nostra 
ipsorum  exsistentia,  prout  se  actibus  internis  et  spiritualibus  mani- 
festat,  non  minus  certi  sumus  quam  de  exsistentia  corporum. 

Nota,  a)  Etiam  alio  modo  materialismum  omnis  scientiae  basili  evertere 
ostendi  potest.  Videlicet  apud  materialistas  eognitio  nihil  est  quam  motus 
cerebri;  immo  quidam  eam  exsudatum  quoddam  et  secretionem  cerebri  esse 
volunt.  Verum ,  si  ita ,  cognitiones  nostrae  non  sunt  proprie  verae  vel  falsae, 
sed  secrementa  sana  et  normalia  vel  patbologica  et  anormalia.  Totum  igitur 
de  valore  opinionum  iudicium  tandem  ad  artem  medicinalem  devolvetur.  — 
Ceterum  quum  sana  et  normalia  ea  censeantur  esse,  quae  in  plerisque  hominibus 
observantur,  exceptionalia  autem  putentur  esse  anormalia,  materialismus,  qui 
est  paucorum,  secrementum  cerebri  morbidum  haberi  ideoque  reici  debet l. 

b)  Ex  dictis  intelligis  materialistas,  qui  rigorem  scientificum  et  metbodum 
exactam  et  criticismum  suum  tantopere  celebrant ,  dogmatismum  miserrime 
fundamentum    scientiae   suae   babere.     Nimirum ,    quin  ullo   modo  rem  probare 


1  Cf.  Taxxer,  Vorlesungen  iiber  den  Materialismus  (1864)  p.  143. 


458  CaP-  13.   De  atheisrao  generatim  et  de  materialismo. 

conentur,  non  minus  absurde  quam  gratis  supponunt  in  nobis  facultatem  co- 
gnoscitivani  praeter  sensum  non  esse;  nihil  nos  cognoscere  nisi  materialia, 
quantitativa ,  sensibus  subiecta  et  sensibus  verificanda.  Contra  bunc  dogma- 
tismum  insoleutem,  cui  assertio  prompta  prò  argumento  valet,  semper  repeti 
debet  baec  brevis  declaratio  :  Quaecumque  evidentia  sunt ,  tamquam  vera  ad- 
mittenda  sunt,  sive  sunt  quantitativa  sive  qualitativa,  sive  externa  si  ve  interna, 
sive  materialia  sive  spiritualia ,  sive  sensibilia  sive  suprasensibilia.  Qui  hoc 
non  adniittit,  cum  eo  disputari  nequit.  Quum  enim  omnis  discussio  scientifica 
mente  fiat,  tantum  cum  aliquo  disputari  potest,  quantum  intellectu  uti  vult. 
Si  quis  v.  gr.  solem  dicat  conceptus  nostros  absolute  transcendere ,  de  sole 
cum  eo  disputari  nequit,  quia  principia,  quando  ad  solem  applicantur,  valere 
negabit;  principia  vero  prima  demonstrari  nequeunt,  quia  sine  demonstratione 
immediate  evidentia  sunt.  Porro  nos  evidentiam  habere  de  multis  rebus  quali- 
tativis,  internis  et  spiritualibus  conscientia  nobis  testis  est.  —  Adverte  ipsa 
fidei  mysteria,  ut  SS.  Trinitatis,  non  ita  cognitionem  nostram  transcendere,  ut 
materialistae  spiritualia  nos  superare  volunt.  Nani  de  SS.  Trinitate,  postquam 
eam  esse  revelatione  scinius,  ratiocinando  multa  intelligere  possumus;  maxime 
principia  prima  intellectualia  huic  et  omnibus  mysteriis  omnino  applicare  licet. 
Materialistae  autem  spiritualia  penitus  a  consideratione  mentis  excludunt  et  nos 
quidquam  de  iis  disserere  et  ulla  eis  principia  applicare  posse  absurde  negant. 
e)  Materialistae,  quamvis  omnem  scientiam  in  empiricis  reponendam  esse 
proclament,  ipsi  tamen  speculatione  metaphysica  multum  uti  deprehenduntur. 
Ille  enim  atomismus,  cui  tantopere  fidunt,  speculationis  est,  non  experientiae. 
Quis  enim  atomos  vidit?  Neque  in  bac  speculatione  absurdis  cavent,  si  omnia 
phaenomena  motibus  passivis  sine  principio  activo  explicanda  esse  tradunt. 
Nam  etiamsi,  quod  tamen  negandum  est,  in  mundo  anorganico  praeter  atomos 
in  spatio  dispositas  earumque  motus  locales  nullae  qualitates  essent,  illae  atomi 
motae  viribus  vere  activis  instructae  esse  deberent,  sive  bas  vires  cum  materia 
eiusque  motu  realiter  identificares  sive  non  identificares.  Nam  atomi  sibi 
occm-rentes  motus  mutant ,  id  quod  cogitari  nequit,  quin  atomi  inter  se  agant  ; 
nam  etiam  niutatio  celeritatis  et  directionis  in  motu  est  effectus,  qui  causam 
efficientem  reclamat. 

680.  2.  Quemadmodum  materialistae,  quamvis  criticismum  suum 
prudentem  celebrent,  pessimo  dogmatismo  aegrotant,  ita  etiam  in 
eo  sibi  contra dicunt ,  quod  de  monismo  gloriantes  revera  multi- 
tudinismum  docent.  Neque  enim  materialistae,  ut  monismi  nomen 
vi  etymi  indicat,  primum  principium  rerum  ponunt  esse  unum, 
sed  materiam  loco  primi  principii  habent.  Materia  autem  non  est 
una,  sed  circa  septuaginta  species  elementorum  chimici  numerant 
et  fundata  spes  est  scientiae  progressu  hunc  numerimi  adirne  ali- 
quantulum  auctum  iri.  Deinde  singulae  species  non  sunt  prin- 
cipium vere  unum,  sed  innumeras  complectuntur  atomos  individuas. 
Denique  ne  singulae  atomi  quidem  vere  unae  sunt,  sed  prò  ex- 
tensione sua  partibus  quantitativis ,  quamquam  physice  insepara- 
bilibus,    componuntur;    insuper  in   iis  distinguuntur   substantia  et 


Art.  6.   Obiectiones  materialistarum.  459 

accidentia  (saltem  metaphysica) ,  ut  abicatio,  velocitas,  motus. 
Ctfaxime  advertendum  est  materialismum  praeter  materiali]  inolimi, 

([ili.  ([tiuiu  materia  ab  co  separali  possit,  non  est  idem  cimi  materia, 
in  censii  primi  principii  babere:  ideoque  ex  hac  sola  parte,  si  de  aliis, 
quae  modo  durimus,  tacerenras,  completimi  dualismum  haberemus. 

ARTICULUS  VI. 
OBIECTIONES  MATERIALISTARUM. 

681.  Obi.  1.  Principium  ultimimi  debet  esse  unum.  Nani  duo  principia 
se  imitilo  limitant  et  supponunt  ;  neque ,  nisi  aliquid  unum  eis  superius  est, 
intelligi  potest,  cor  sint  sic  coniuncta  et  connexa.  Itaque  monismus  amplecteiuhis 
est,  et  reicitur  theismus,  qui  dualisticus  est  et  duo  principia  rerum  ponit, 
materìam  et  spiritata.  —  Porro  monismus  est  vel  materialisticus  vel  pan- 
theisticus.  Ex  bis  pantheismus,  qui  principium  primum  vult  esse  ordinis  idealis, 
approbari  nequit.  Nam  phaenomena  idealia  sunt  particularia ,  quae  non  in- 
veniuntur  nisi  in  materia  speciatim  disposita,  in  cerebro  dico  bumano.  Atqui 
ex  particulari  universitas  non  explicatur,  sed  ex  generali  particulare.  Ergo 
phaenomena  idealia  materialibus ,  non  viceversa ,  explicanda  sunt  ;  solus  igitur 
materialismus  nobis  approbandus  relinquitur  l. 

Resp.  Concedimus  primum  principium  debere  esse  unum;  hoc  adornate 
ipsi  in  argomento  henologico  ad  exsistentiam  Dei  probandam  usi  sumus.  Sed 
dicimus  solum  monotheismum  esse  monismum  genuinum.  Neque  enim  nos 
ullum  dualismum  (cosmologicum)  profitemur;  nam,  etsi  in  creatura  ordinem 
materialem  et  spiritualem  distinguimus ,  utrumque  tamen  ab  uno  ente  sim- 
plicissimo  et  spirituali ,  Deum  dico ,  derivamus.  Contra  materialismus  non  est 
monismus  eo  sensu ,  quem  lue  quaerimus ,  sed  multitudinismus ,  ut  satis  ex- 
plicavimus.  Itaque  ratio  obicientis  falsitatem  materialismi  demonstrat  et  arguens 
se  ipsum  conficit. 

682.  Obi.  2.  Mundus  unitatem  scientificam  babere  debet,  i.  e.  debet  esse 
aliquod  unum  principium ,  in  quo  cognito  mens  omnia  phaenomena  mundi 
cognoscere  potest.  Eiusmodi  unitatem  mundus  in  theismo  non  habet.  Nam 
ex  Deo  non  possumus  cognoscere  mundum  esse,  quia  libere  creavit;  et  mundo 
supposito  nondum  omnia  phaenomena  in  aliquo  uno  principio  video,  quia  Deus 
miraculis  et  homo  liberis  actibus  naxum  rerum  necessarium  et  scientificum 
rumpunt.  Pantheismus  unitatem  mundi  dialecticam  construere  vult.  At  rem 
impossibilem  molitur,  ut  Hegelii  exemplo  sufficienter  ostenditur;  deinde  pan- 
theistae  explicationes  rerum  dare  debent,  quae  scientiae  naturali  minus  con- 
cordant  et  hodie  tolerari  iam  non  possunt.  Relinquitur  igitur  solus  materialismus. 
Hic  veram  unitatem  scientificam  universi  defendit.  Exsistit  enim  aliqua  formula 
mundi ,  quae  omnes  atomos  earumque  motus  complectitur ,  quam  qui  novit, 
omnia  phaenomena  mundi  mathematice  deducere  potest. 

Resp.  Concedimus  mundum  unitatem  scientificam  babere  ;  sed  eam  stricto 
sensu  habet  prò  sola  mente  divina,   non  prò  mente  humana   aut  quavis  mente 


1  Cf.  Flixt,  Antitheistic  theories  p.  113. 


460  Gap    13.   De  atheismo  generatali  et  de  materialismo. 

creata.  Deus  enim  in  essentia  sua  cognita,  tamquam  in  speculo,  omnia  videt, 
quae  sunt  et  esse  possunt  ;  quam  rem  postea  de  intellectu  divino  agentes  ex- 
plicabimus.  At  humanam  mentem  omnia  in  uno  principio  videre  debere  nullo 
modo  suadetur;  quum  enim  vita  nostra  intellectualis  iu  tempore  multis  actibus 
successivis  absolvatur,  cur  huius  intellectus  compositi  unum  et  simplex  debet 
esse  principium,  in  quo  cognito  omnia  videat?  —  Deinde  mentem  nostrani, 
quae  undique  finita  et  limitata  est,  non  omnia  posse  scrutari  et  speciatim  actus 
liberos  hominum  non  praevidere  mirandum  non  accidit.  Omnia  scire  et  pro- 
videre  Dei  solius  est.  Nos  contenti  simus,  si  actus  liberos  futuros  aliqua  pro- 
babilitate  coniectare,  praesentes  et  praeteritos  experientia  certe  scire  possumus.  -- 
Adverte  tamen  probabilitatem  in  coniectandis  actibus  liberis  saepe  esse  valde 
magnani  et  interdum  in  certitudinem  moralem  transire ,  praesertim  quando 
agitar  de  iis ,  quae  a  magna  bominum  multitudine  fiunt.  Ratio  autem ,  cur 
actus  liberos  plus  minusve  probabiliter  praevidere  possimus ,  ea  est ,  quia 
bomines ,  quamvis  libere ,  communiter  id  agunt ,  quod  unicuiqne  prò  indole 
animi  sui  convenientius  esse  videtur.  Hinc  fit,  ut  v.  gr.  plures  bomines  tem- 
pore aestivo  in  fluminibus  laventur  quam  hieme;  libere  tamen  lavantur.  Hinc 
etiam  illae  leges  plus  minusve  certae,  quibus  numerum  suicidiorum,  furtorum, 
matrimoniorum  aliarumque  rerum,  quae  a  libertate  bominum  pendent,  in  magnis 
regnis  subesse  statistica  manifestat;  quibus  numeris  tamquam  argumento  ad 
veritatem  libertatis  bumanae  negandam  nonnulli  irrationabiliter  utuntur.  — 
Denique  timendum  noii  est,  ne  libertas  Dei,  quae  causis  pbysicis  concursum  de- 
negare aut  propria  activitate  cursum  rerum  miraculose  intercipere  potest,  oninem 
de  physicis  certitudinem  tollat.  Veruni  est  nos  de  rebus  pbysicis  per  se  certi- 
tudinem absolutam  non  babere ,  sed  mere  physicam ,  quae  per  se  bypothetica 
est,  quia  Deus  nexum  rerum,  cui  bine  certitudo  nititur,  rumpere  potest.  Nihilo- 
minus ,  quia  ad  sapientiam  Dei  spectat ,  ut  nonnisi  rarissime  providentiam 
bominum  circa  res  naturales  impediat,  illa  bypotbesis  practice  negligitur,  prae- 
sertim quando  nulla  apparet  ratio  congrua,  propter  quam  Deus  miraculum 
operetur.  Itaque  Deus  solus  per  se  de  rebus  pbysicis  certitudinem  absolutam 
et  metapbysicam  habet,  mens  nostra  imbecillior  mere  pbysicam. 

Instabis.  Etsi  mundi  prò  bomine  non  est  stricte  unitas  scientifica,  tamen 
nullum  phaenomenon  ab  ambitu  scientiae  excludendum  est.  Deinde  omnia 
pbaenomena  naturaliter  explicanda  sunt,  quin  ad  principia  imaginaria  et  super- 
naturalia  confugiamus.  Denique  etiam  prò  bomine  niundus  sensu  quodam 
latiore  unitatem  scientificam  babere  debet;  una  enim  est  vis  mentis,  unum 
etiam  obiectum  mentis  formale,  ergo  etiam  unitas  quaedam  omnium  scientiarum. 

Resp.  a)  Materialismus  (agnosticus),  qui  tam  multas  res  mentem  nostrani 
transcendere  praecipit,  nullum  habet  ius,  ut  scientiae  ambitum  ab  aliis  systematis 
nimis  restringi  queratur.  Eodem  enim  iure ,  quo  ipse  quaestionem  de  prima 
rerum  origine  a  scientiae  campo  exsulare  vult,  alius  aliud,  quodeumque  voluerit, 
ad  regiones  transcendentes  transmittet. 

Ceterum  concedimus  Deum  de  facto  omnia  generatim  pbaenomena  buius 
mundi  disputationi  liominum  tradidisse.  Sed  prò  diversitate  naturarum  alia 
aliter  sciuntur.  Speciatim  eventus  necessarii  in  causis  suis  tamquam  actu 
futuri  et  pbysice  certi  cognoscuntur  ;  libera  in  causis  suis  tamquam  ea ,  quae 
evenire  possunt  et  plus  minusve  probabilia  sunt,  intelliguntur.  —  Deinde  contra 
materialistas  defendimus  non  sola  pbaenomena,  sed  multo  magis  essentias,  prò- 


Art.  6.  Obiectionee  materialiatarom.  |i;i 

prietates,  vires,  causas  rerum  et  praesertim  primam  causam  et  fineni  nltiiiiiini 
scientiae  obieotam  esse.  Ergo  materialista,  non  theista,  apecnlationia  contempta 
i-t  arcanis  arbitrarie  confictis  scientiae  finea  iniuate  ooarctat. 

b)  Res  iis  principiis  explicandae  sunt ,  quibus  revera  reguntur.  Ka, 
qnae  principiis  visibilibus  et  creatia  debentur,  bis  tribuenda  sunt;  ea,  qnae 
immediate  a  primo  principio  et  Deo  sunt,  buie  principio  supernaturali ,  quod 
Dequaquam  imaginarinm  est,  deputentur.  Ergo  in  singulis  casìbus  scientìfica 
inquirendum  est,  quid  cui  principio  tribui  debeat;  neque  temere  ante  omnem 
inquisitionem  promulgandum  est  principia  ìnvìsibilia  nulla  esse.  Illa  est 
tbeistarum  procedendi  ratio  vere  solida  et  vere  scientifica.  Contro  materialistae 
dogmatismum  eaecum  sine  prudenti  crisi  sequuntur.  —  Concedimus  auteni  ea, 
quae  ab  agenti'  naturali  fieri  possunt,  causis  naturalibus  ascribenda  esse,  neque 
immediato  interventui  divino  assignari  debere,  donec  id  sufficienter  probetur. 
Ad  Dei  enim  sapientiam  pertinet,  ut  rarissime  cursum  rerum  naturalom,  quem 
disputationi  bominum  tradidit,  infringat.  Experientia  etiam  constat  miracula 
minus  frequentare 

e)  Scientias  hnmanas  imitate  quadam ,  quae  tamen  non  est  simplieitas, 
contineri  ultro  concedimus.  Eadem  enim  logica  omnes  scientiae  reguntur,  eadem 
prima  principia  ontologica  adbibent,  eadem  intellectus  facilitate  exercentur. 
Sicut  omnes  conceptus  per  genera  inferiora  et  superiora  in  una  entis  ratione 
tandem  concluduntur,  ita  etiam  omnis  scientia  principiis  minus  et  magia  genera- 
libus  tandem  ad  idem  principium  contradictionis  revocantur.  —  Sed  baec  unitas 
scientiarum  non  est  illa  summa  simplieitas,  quam  cognitio  divina  babet.  Deinde 
praecipue  recordandum  est  principium  contradictionis  omnes  scientias  ingredi, 
neque  tamen  ex  boc  principio  omnem  veritatem  analytice  deduci  posse.  Ex 
solo  enim  principio  contradictionis  nerao  v.  gr.  tbeorema  Pythagoricum  de- 
monstrabit.  Contro  Deus  in  essentia  sua  omnia  distincte  et  piene  videt.  Denique 
nulla  exsistit  formula  mundi,  ex  qua  bomo  calculando  omnia  phaenomena,  etiam 
actus  liberos,  deducere  possit.  Neque  ex  bac  formula  repudiata  scientia  nostra 
ullum  damnum  patitur,  ut  iam  inde  constat,  quod  ipsi  materialistae  fatentur 
formulam  tam  complicatam  esse,  ut,  si  quis  nobis  eam  revelaret,  mente  con- 
cipere  aut  in  calculando  eam  adbibere  non  possemus. 

Nota.  Hic  per  transennam  agnosticos  convincamus,  quod  omnia  fere 
scientiae  humanae  committunt,  excepta  potissimum  quaestione  de  prima  rerum 
origine.  Haec  enim  res  omnium  minime  mentem  bumanam  transcendere  potest. 
Ad  quid  enim  magis  mens  natura  sua  fertur  quam  ut  primam  originerà  et 
ultimalo  finem  rerum,  praesertim  bominis,  inquiratV  Nullam  quaestionem  magis 
curamus  quam  banc.  Testatur  hoc  historia  scientiarum,  praecipue  pbilosopbiae, 
apud  omnes  gentes.  Quid  Thales,  quid  Anaximander,  Anaximenes,  Heraclitus, 
quid  Xenopbanes,  Parmenides.  Zeno,  quid  Plato  et  Aristoteles.  quid  ipsi  Democritus 
et  Epicurus  magis  inquirebant,  quam  primordia  rerum  ?  Quid  ipsi  materialistae 
moderni  theoriis  Laplacica  et  Darwiniana  aliud  spectant  quam  ut  prima  rerum 
initia  explicent?  Quid  de  arcanis  illis ,  quae  sunt  origo  motus,  vitae,  sensus, 
mentis,  tam  saepe  et  occasionibus  in  academia  maxime  sollemnibus  verba  faciunt  '. 


1    Cf.   Du    Bois  -  Reymoxd  .    Die    sieben    Weltrathsel  ;    Die    Grenzen    des 
Naturerkennens. 


462  Cap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

nisi  quia  ipsorum  et  auditorum  animos  maxime  pulsat  appetitus  naturaliter 
omnibus  bominibus  inditus  inveniendi  causam ,  quae  primo  omnibus  contulit 
esse  '?  Num  quaestionem ,  ad  quam  solvendam  omnes  naturae  stimuli  nos 
vocant,  supra  vires  nostras  esse  eredemus  ?  Num  igitur  ad  ludibrium  bominem 
et  mentem  natura  condidit  ? 

683.  Obi.  3.     Nulla    est   ratio ,    cur   theismi  principia    a    sensibus  remota 

admittamus,  quum  materialismus  sufficientissime  totum  mundum  explicet.  Nam 
primo  materialismum  anorganica  explicare  patet.  Deinde  explicat  vitam  vege- 
tativam.  Nam  combinationes  elementorum  organicae  ab  anorganicis  non  dif- 
ferunt  nisi  complicatione  ;  propterea  bodie  ars  cbimica  iam  multas  combinationes 
organicas  artificiose  fabricat,  quae  olim  organismorum  propriae  esse  videbantur. 
Tum  brutorum  et  plantarum  vitae  eodem  modo  explicandae  sunt.  Nam  inter 
plantas  et  bruta  nullum  est  certuni  distinctivum  :  omnia  discrimina ,  quae  olim 
inter  baec  regna  statuebantur ,  exceptionem  pati  bodie  scimus.  Denique  vita 
bominis  a  brutorum  non  differì  nisi  maiori  complicatione  operationum  cognosci- 
tivarum  et  appetitivarum  ;  ergo  utraque  vita  iisdem  principiis  intelligitur.  — 
Itaque  lex  illa  continuitatis ,  qua  natura  ab  elementis  ad  corpora  composita 
minus  et  magis  complicata ,  bine  ad  plantas ,  inde  ad  bruta ,  inde  ad  bominem 
sine  saltu  transit ,  materialismum  commendat.  Accedit  illa  lex  aequivalentiae 
energiarum .  cui  mundus  anorganicus  et  vita  plantarum,  brutorum,  bominum 
omnino  subicitur. 

Resp.  a)  Etiamsi  totus  processus  mundanus,  ut  nunc  est,  solis  viribus 
physicis  et  chimicis  absolveretur,  multa  alia  restarent,  ad  quae  explicanda  illae 
vires  non  sufficiunt.  Explicandum  est ,  unde  sit  substantia  elementorum  ;  cur 
processus  mundanus  talis  sit,  qualis  est,  quum  alius  esse  possit  ;  quae  sit  prima 
origo  motus  ;  quomodo  tana  mirabilis  ordo  in  boc  mundo  resultaverit  ;  in  quo 
ratio  et  fundamentum  omnis  possibilitatis  reponatur  :  quid  valeat  appetitus 
beatitudinis  aeternae  nobis  innatus  etc.  Propter  haec  omnia  supra  materiam 
principium  altius  esset  admittendum ,  ut  ex  iis ,  quae  contra  materialismum 
disputavimus,  patet.  Tota  igitur  obiectio  minus  est  ad  rem,  quia  puncta,  quibus 
materialismum  evertimus,  non  tangit. 

b)  Mundum  anorganicum,  si  a  conservatione  et  concursu  Dei  gubernantis 
abstrabimus ,  ut  nunc  est ,  solis  viribus  physicis  et  chimicis  regi  concedimus. 
Sed  sciendum  est  praeter  motum  passivum  materiae  vires  proprie  activas  esse 
admittendas.  Deinde  has  vires  activas  pressione  et  pulsione  medianica  omnes 
consistere  credendum  non  est,  sed  plures  sunt  vires  physicae  et  chimi  cae,  quae 
tamen  aequivalentiae  regulis  ad  unitatelo  quandam  revocantur;  veruni  de  hoc 
non  est  hic  disputandi  locus. 

e)  Vita  plantarum  solis  viribus  physicis  et  chimicis  explicari  nequit.  Qua 
de  re  consulatur  psj-chologia.  Hic  breviter  noto  vires  anorganicas  ad  aequi- 
librium  tendere,  vitam  vegetativam  ad  perpetuum  motum  et  incessabilem  trans- 
mutationem  ;  si  interna  mobilitas  decrescit ,  vita  non  perficitur,  sed  sensim  ex- 
stinguitur.  Propterea  individua  viventia  ad  typum  praedefinitum  se  evolvunt, 
nova  individua  generant  et  paulatim  moriuntur,  ut  motus  in  prole  generata 
perpetuetur.  Haec  phaenomenorum  absoluta  diversitas  essentiale  inter  plantam 
et  materiam  organicam  discrimen  indicat.  —  Idem  discrimen  inde  confirmatur, 
quod ,  expericntia  teste ,  nulla  est  generatio  aequivoca.     Si  inter  anorganica  et 


Ari.  6.  Obieotionea  materialistarum.  |tj:'. 

organica  nilii)    essentiale    interesset.    natura   vias    parasset,    <  1 1 1  i  1  >  1 1  — >   \iventia  ex 
materia  anorganica  aasoerentnr  '. 

AJiquas  combinationes  elementorum,  quae  <>liin  a  mnltia  organiamorum 
propriae  <ssr  putabantur,  hoilio  arte  chimicorum  produci  niliil  est  ad  rem 
nostrani,  quia  ex  diversitate  oombinationum  prò  principio  vitali  nnllibi  ai 
mentati  Burnus.  Monemus  autom,  ne  successi!*  chimiae  organicae  ansasi  prae- 
beat,  ut  aliquid  temere  et  leviter  attìrmetur.  Nullas  esse  combinationes  proprie 
organicas,  quae  nulla  arte  ex  anorganicis  fieri  possunt,  lmcusque  Bufficienter  non 
esl  demonstratum.  Quaxndiu  chimia  fructibus  laboratorii  sine  cibo  vegetabili 
et  animali  hominem  sustentare  non  potest,  credere  licet  principium  vitale  eie- 
menta  ad  quasdam   combinationes   compellere ,    quas  alia  via  numquam  ineunt. 

d)  Inter  bruta  et  plantas  est  essentiale  discrimen,  quod  in  eo  consistit,  ut 
bruta  sensu  fruantur,  plantae  careant.  Si  inquisitio  humana  aliquando  distinguere 
non  potest,  utrum  hic  vel  ille  organismus  sensu  fruatur  necne,  nibil  inde  conferà 
assertionem  nostrani  sequitur.  Porro  facultas  sensitiva  ex  viribus  physicis  et 
chimicis  explicari  non  posse  tam  evidens  est,  ut  materialistae  agnostici,  velut 
Du  Bois-Reymond,  id  passim  fateautur.     De  liac  re  supra  satis  diximus. 

e)  Vitam  intellectivam  a  sensitiva  non  solo  complicationis  gradu,  sed 
essentialiter  ditferre  supra  satis  declaratum  est. 

f)  Itaque  lex  continuitatis ,  quam  philosophi  numquam  ignorabant,  nihil 
materialismo  favet.  Monemus  autem,  ne  illa  lex  falso  sensu  intelligatur.  Nam- 
que  illud  continuum  non  est  in  eo,  ut  omnes  rerum  species  sine  certis  inter  se 
limitibus  ad  imam  massam  coeant,  sed  in  eo,  ut  distantiae  specierum  ubique 
moderatae  sint,  non  excessivae;  neque  igitur  spkaeram  specierum  vere  con- 
tinuam  habemus,  sed  puncta  discreta  modicis  distantiis  seiuncta.  Nempe  non 
solum  anorganica,  plantae,  bruta,  homo  probe  distincta  sunt;  sed  etiam  v.  gr. 
in  regno  plantarum  singulae  species,  quae  innumerae  sunt,  bene  separautur. 
Tamen  in  aliquibus  casibus  sat  raris  imbecillitas  cognitionis  nostrae  limites 
specierum  difficilius  discernit. 

g)  Legem  aequivalentiae  energiarum  in  mando  etiam  organico  valere 
concedimus;  videmus  enim  viventia  energiam  operationibus  organicis  perditam. 
alimentis  sumptis,  reparare.  Tamen  libertati  nostrae  vim  tribuimus,  ut  aliquo 
modo  consiliis  suis  quandam  corporis  nostri  energiam  in  aliam  formam  eiusdem 
valoris  convertat,  quae  conversio  secundum  solas  leges  physicas  et  chimicas 
facta  non  esset.  Secus  enim  tomo  in  actibus  externis  non  esset  liber.  Item 
in  brutis  sensu  interveniente  (servata  semper  constantia  energiae)  mutationes 
fiunt,  quas  solae  vires  physicae  et  chimicae  non  produxissent  ;  secus  enim  natura 
frustra  sensum  brutis  contulisset.  Eandem  vim  principio  vitali  plantarum  vin- 
dicamus,  ne  illud  principium  otiosum  esse  videatur. 

684.  0  b  i.    4.      Materialismi    systema    est    omnium    maxime    perspicuum. 

Omnium  rerum  explicationes  dat  planas  et  claras.     Cetera  systemata  principia 
mystica  et  obscura,  ut  Deum  vel  virtutem  creativam,  inducunt. 

Resp.  In  systemate  philosophico  non  curatur,  num  ea,  quae  statuuntur, 
sensibus  sint  magis  vel  minus  propinqua,  sed  num  sint  vera.  Appellent  igitur 
materialistae  tbeismum  mysticum  et  obscurum,  dummodo  veritatem  habeat.  — 

1  Cf.  Dressel,  Der  belebte  und  der  unbelebte  Stoff  (22.  Erganzungsh.  zu 
den  Stimmen  aus  Maria-Laacb  [1883]). 


464  Gap.  13.   De  atheismo  generatim  et  de  materialismo. 

Ceterum  materialismi  placita  minime  perspicua  sunt.  Perspicuum  non  est 
mirabilem  mundi  ordinem  factum  esse  sine  sapientia  ordinatoris;  perspicuum 
non  est  motibus  mechanicis  constitui  sensationem ,  perspicuum  non  est  vires 
physicas  in  nomine  mortali  generare  desiderium  beatitudinis  aeternae,  perspicua 
non  sunt  tam  multa,  quae  supra  in  materialismo  carpsimus.  —  Contra  theismi 
doctrina  quoad  generalia  capita  valde  perspicua  est.  Facile  enim  intelligitur 
exsistere  Deum,  qui  mundum  ex  nibilo  creavit ,  sapientia  sua  disposuit  et  pro- 
videntia  sua  gubernat.  Etiam  spiritualitas  Dei  non  ita  obscura  est,  quia  in 
nobis  spiritualem  animam  habemus.  Difficultates  quidem  oriuntur,  si  subtilius 
omnia  de  Deo  inquiris  ;  sed  subtilior  investigatio  ubique  rerum  difficultates  suas 
invenit.  Nonne  ipsa  ratio  entis  communissima,  ut  ex  philosophia  novimus,  dif- 
ficultates quasdam  habet  ? 

000.  Obi.  5.   Motus  particulares  subesse  debent  legibus  motus  generalibus. 

Propterea  motus  mentis  explicandi  sunt  parallelogrammo  virium  et  aliis  legibus 
motus  universalibus,  quas  mecbanica  tradit.  Hanc  difficultatem  tamquam  gravis- 
simam  saepe  proponit  Lange,  materialismi  historiograpbus.  Sic  legimus1:  „Der 
Specialfall  der  Bewegungen ,  die  wir  verniinftige  nennen ,  muss  aus  den  all- 
gemeinen  Gesetzen  aller  Bewegung  erklàrt  werden ,  oder  es  ist  iiberbaupt 
nicbts  erklart.  .  .  .  Wer  mit  vermeintlichen  Vernunfterkenntnissen ,  die  keine 
anscbaulich  -  verstandige  Auffassung  mehr  zulassen ,  in  die  Erkliirung  der 
àussern  Natur,  den  verniinftig  bandelnden  Menschen  inbegriffen,  hineinpfuscht, 
der  verdirbt  die  ganze  Basis  der  Wissenschaft ,  heisse  er  gleich  Aristoteles 
oder  Hegel." 

Resp.  Sine  dubio  motus  particulares  subsunt  legibus  motus  generalibus. 
Sed  scire  debemus  mecbanicam  tradere  leges  particulares  motus  medianici, 
psychologiam  leges  particulares  motus  intellectualis .  ontologiam  leges  uni- 
versales  omnium  motuum.  Hinc  motus  mentis  subest  legibus  ontologicis,  non 
mechanicis. 

686.  Obi.  6.     Nisi  anthropomorphistice  indigna  de  Deo  statuere  volumus, 

standum  est  materialismo.  Revera  theistas,  etiam  monotheistas,  Deum  homini 
assimilare  experientia  docet. 

Resp.  Ab  omni  anthropomorphismo  vera  de  Deo  doctrina  remotissima  est. 
An  antliropomorphismus  est ,  si  dicimus  Deum  esse  ens  a  se ,  aeternum ,  im- 
materiale ,  immutabile  ,  infinitum ,  omnipotens ,  omniscium  etc.  ?  At ,  inquiunt, 
anthropomorphismus  est,  quia  Deum  dicitis  vivere,  cognoscere,  intelligere.  Veruni 
hoc  ad  anthropomorpliismum  non  satis  est,  quum  alia  attributa  omnem  inter 
Deum  et  hominem  similitudinem  stricte  dictam  tollant.  Quin  nullum  attributum 
de  Deo  et  homine  univoce  praedicari  asserimus.  Num,  ut  anthropomorphismum 
vitemus,  dicendum  est  Deum  non  intelligere,  non  cognoscere,  non  vivere?  nonne 
tunc  Deum  elementis  anorganicis  assimilamus  ?  id  quidem  esset  magis  materia- 
listicum,  sed  minus  Deo  dignum  et  minus  verum. 


1  Gesch.  d.  Material.  (1873)  p.  20. 


Cap.  14.   De  pantheiamo.     Art.  1.   Conspectus historicns  pantheismi.       |i;f, 

CAPUT  XIV. 
DE   PANTHEISMO. 


PROLOGUS. 

687.  Hoc  capite  brevem  conspectum  historìae  pantheismi  dabi- 
mus,  deinde  hunc  errorem  refutabimus.  Et  primo  pantheismum 
in  genere  convincemus;  deinde  speciatim  systemata  praecipua, 
quae  sunt  Spinozae  et  Hegelii ,  refutabuntur  ;  in  fino  obiectiones 
pantheistanim  diluemus.     Sunt  igitur  capitis  quinqne  articuli: 

Articulus    I.  Conspectus  historicus  pantheismi. 
IL  Confutatio  pantheismi  in  genere. 
III.  Confutatio  Spinozae. 
a        IV.  Confutatio  Hegelii. 
a  V.  Obiectiones  pantheistarum. 

ARTICULUS  I. 
CONSPECTUS  HISTORICUS  PANTHEISMI. 

688.  Potissimum  ex  philosophorum  Indicorum  systematis  pan- 
theisticum  est.  Appellatur  haec  philosophia  Vedantìsmus  (sive 
Mimansa).  Summa  doctrinae  haec  est:  Brahma  solum  exsistit; 
omnia  alia  sunt  illusio  ex  ignorantia  orta  (sive  maya);  Brahma 
est  ens  absolutum  et  scientia  absoluta,  est  ens  aeternum,  illimi- 
tatum,  perfectissimum.  —  Neque  tamen  putare  debemus  omnes 
philosophos  Indicos  esse  pantheistas.  Ita  Kusumanjali  Iiber  theis- 
mum  i.  e.  exsistentiam  supremi  Dei  et  domini  personalis  defendit 
et  tum  ex  sacris  Vedas  libris  tum  ex  iis,  quae  in  mundo  fieri 
videmus,  demonstrat;  philosophiam  autem  Sankhyah  tradunt  esse 
omnino  atheam.  Multo  minus  credendum  est  vulgus  Indicum 
pantheismo  et  acosmismo  teneri;  immo  ingentem  deorum  turbam 
colit.  Neque  pantheismus  primitiva  Indorimi  religio  erat  :  sed 
partes  antiquissimae  sacrorum  librorum,  qui  Vedas  appellantur, 
theismuni,  immo  non  raro  monotheismum  continent. 

689.  Buddhismus  res  et  totani  earum  essentiam  in  illusione 
ponit;  ex  nihilo  orta  sunt  omnia  et  ad  nihilum  revertentur.  An- 
nihilatio  est  beatitudo  summa.  Anima,  quo  magis  sanctitati  et 
ascesi  vacat,  eo  celerius  ad  beatimi  nihil,  quod  Nirvana  appellant, 
intrabit.      Buddhismus    igitur    non    tam    pantheismus    est    quam 

Hontheim,  Theoclicaea.  30 


466  CaP-  14.    De  pantheismo. 

nihilismus.  Comparari  potest  hoc  system  a  pessimismo  modernorum. 
velut  Schopenhaueri.  —  Ceterum  vulgus  Buddhistarum  poly- 
theismum  profitetur  et  coelestia  quaedam  gaudia  prò  virtute  ex- 
spectat,  non  istud  nihil. 

690.  Apud  Graecos  primus  Parmenides  Eleaticus  (natus  circa 
510  a.  Chi\)  certe  inter  pantheistas  numerandus  est1.  Summa 
doctrinae  haec  est:  Non  exsistit  nisi  unum  ens  aeternum  et  im- 
mutabile, quod  figuram  sphaerae  habet  et  huius  spatium  per  modum 
continui  explet.  Hoc  ens  simul  est  esse  et  intelligere.  Omnis 
rerum  multitudo  et  mutatio  est  pura  illusio.  Haec  illusio  oritur. 
quia  id ,  quod  non  est ,  prò  ente  accipitur  ;  sic  enim  ex  ente  et 
non  ente,  quasi  ex  denso  et  raro  vel  ex  pieno  et  vacuo  vel  ex 
lucido  et  obscuro  vel  ex  calido  et  frigido,  mundi  imaginatio 
nascitur.  Leucippus  et  Democritus  a  Parmenide  id  acceperunt, 
ut  mundum  ex  pieno  et  vacuo  construerent  ;  sed  apud  ipsos  vacuimi 
non  erat  nihil;  et  plenum  non  erat  ens  unum,  sed  multitudo 
atomorum.  —  Similiter  ac  Parmenides  Zeno  et  Melissus  Eleatici 
pantheismuni  tradebant. 

691.  Post  Eleaticos  Stoici  Zenone  Cyprio  duce  (nato  circa 
350  a.  Chr.)  pantheismuin  amplectebantur.  Secundum  hos  auctores 
omnis  substantia  corporea  est,  etiam  spiritus  hominis  et  Deus. 
Deus  est  purissimus  ac  limpidissimi^  aether,  ignis  artificialis, 
anima  ac  ratio  mundi,  cuius  anima  nostra  pars  est.  A  Deo  omnia 
evolutione  oriuntur  et  in  conflagratione  universali  mundi  ad  eum 
redeunt,  ut  iterum  nova  evolutione  ab  eo  exeant.  Ignis  divinus 
ex  parte  in  aerem  quendam  evolvitur,  qui  aer  in  aquam  transit. 


1  Quidam  iam  Xenophanem  Colophonium ,  magistrum  Parmenidis ,  pan- 
theistam  fuisse  censent.  Hic  Xenophanes  inter  veteres  philosophos  celebre 
nomen  habet,  quia  unitatem  Dei  contra  polytheismum  acriter  defendit.  En 
pulcberrima  eius  verba:  „Unus  est  Deus  deorum  et  bominum  summus  nec  corpore 
mortalibus  similis  nec  mente."  „Totus  videt  totusque  intelligit  totusque  audit." 
„Sed  sine  negotio  vi  mentis  cuncta  permovet."  „Semper  immotum  eodem  statu 
manere  neque  alias  alio  migrare  perspicuum  est."  Homerum  et  Hesiodum 
vituperat,  quia  deos  nefaria  fecisse  narrarunt.  Xenophanem  Deum  putasse  esse 
ipsum  universum  mundi  in  fragmentis ,  quae  ab  eo  supersunt .  non  apparet. 
Veterano  autem  testimonia ,  quibus  hoc  aliqui  probare  volunt ,  vel  aliam  inter- 
pretationem  admittunt  vel  ad  Xenophanem  ea  transferre  videntur ,  quae  Par- 
menidis propria  sunt.  Res  dubia  manet  :  cf.  Zeller  1.  e.  I,  454  sqq.  ;  Ueber- 
weg,  Gesch.  der  Philosophie  I,  (1871)  55.  —  Ante  Eleaticos  Pythagoraeorum 
doctrina  pantheismum  sapit.  Hi  omnes  res  esse  numeros  docebant  ;  ideo,  sicut 
numerimi  imitate,  ita  etiam  res  uno  quodam  intrinsecus  constitui.  Nihilominus 
a  multis  Pythagoraei  a  pantheismo  eximuntur. 


Art.  l.   Conspectus  bistoricus  pantheismi.  407 

l'ars  aquae  fi!  terra  véì  aer  atmosphaericua  ei  para  huiue  aerìs  IH 
ignis  Qoster  terrenus.  Deinde  ex  aqua,  aere,  igne  et  terra  omnia 
fiunt.     [gnis  divinus   totuni    mundum  pervadit   tamquam   anima. 

lloiiiinis.  saltem  sapienti*,  anima  post  mortem  superstes  salvabitur 
usque  ad  conflagrationem  finalem.  Omnia  necessitai»'  reguntur 
et  voluntas  hominis  non  est  libera.  Neque  tamen  legibus  solis 
mechanicis  omnia  reguntur,  sed  mente  et  sapientia,  ut  ordo  rerum 
teleologicus  evidentissime  probat. 

692.  Tertio  loco  pantheistis  accensendi  sunt  Neoplatonici.  Inter 
eos  Plotinus  (natus  204  p.  Olir.)  Bonum  sive  Unum  ponit  prin- 
cipium  omnium.  Ex  Uno  emanatione  oritur  Mens,  ex  Mente 
anima  mundi.  Ex  anima  mundi  oritur  materia  tamquam  ultimus 
omnis  emanationis  terminus,  ubi  plenitudo  entis,  quae  in  principio 
erat,  ita  debilitata  est,  ut  in  suum  contrarium  pervertatur;  materia 
est  pura  potentia,  umbra  entis,  privatio,  non  ens,  principium  mali. 
Ex  quadam  immersione  animae  mundanae  in  materiam  rerum 
mundanarum  nmltitudo  nascitur.  Quomodo  igitur  omnia  se  habent 
ad  Unum?  Plotinus  obscure  respondet:  „Hoc  igitur  (i.  e.  Deus) 
nullum  entium  est  et  est  entia  cuncta  ;  nullum  quidem  entium  est, 
quoniam  posteriora  eo  sunt  entia;  est  vero  cuncta,  quoniam  ex 
ipso  nascuntur.1' 1  Et  quis  est  modus,  quo  omnia  a  Deo  fiunt? 
Iterum  obscure  respondetur  res  a  Deo  non  fieri  divisione  Unius, 
quia  unum  perire  non  potest,  sed  ex  Deo,  qui  in  se  quietus  manet, 
emitti ,  emanare ,  emicare,  profluere,  progerminare ,  sicut  ex  sole 
lux,  ex  fonte  flumen,  ex  radice  arbor2.  Sed  hac  obscuritate  non 
obstante  dicere  debemus  secundum  Plotinum  res  neque  ex  nihilo 
crear!  neque  ex  materia  praeexsistente  formali;  maxime  etiam 
anima  mundi,  quae  rebus  commiscetur,  ex  materia  praeexsistente 
non  est.  Propterea  id  tantum  relinquitur,  ut  res  quocumque 
demum  modo  de  substantia  Dei  sint  generatae;  systema  igitur 
Plotini  est  pantlieisticum.  —  Similia  ac  Plotinus  reliqui  Xeo- 
platonici  docent,  praeterquam  quod  praeter  Mentem  et  animam 
mundi  multa  alia  fingunt  entia  inter  Deum  et  mundum  media. 

693.  Christianismus,  qui  materialismum  exstinxit,  pantheismum 
non  delevit.  Primis  temporibus  Gnostici  haeretici  placita  pan- 
teistica sequebantur  similia  Neoplatonicis.  Medio  aevo  Ioannes 
Scotus  sive  Erigena,  qui  tempore  Caroli  Calvi  floruit,  pantheismum 
quendam    docuit.     Deum   quidem   omnia  ex  nihilo  creasse   tradit. 


1  Ennead.  VI,  7,  32.  -  Ibid.  III.  8,  9;  T,  1,  6. 

30  ; 


468  Gap.  14.   De  pantheismo. 

Nihil  autem  illud  intelligenda  est  ipsa  substantia  divina.  „In- 
effabilem  et  incomprehensibilem  divinae  naturae  inaccessibilemque 
claritatem  omnibus  intellectibus  sive  humanis  sive  angelicis  in- 
cognitam  eo  nomine  (nihili)  significatam  crediderim"  1  ;  nempe 
Deus  dicitur  nihil,  quia  nullum  praedicatum  ei  univoce  convenit 
cum  creaturis  ;  immo  Erigena  dicit  nullum  praedicatum,  quod  con- 
cipimus,  Deo  proprie  convenire.  Creatio  est  ab  aeterno.  „  Omnia, 
inquit,  quae  semper  vidit,  semper  fecit  ;  non  enim  in  eo  praecedit 
visio  operationem ,  quoniam  coaeterna  est  visioni  operatio;  viclet 
enim  operando  et  videndo  operatur."  2  Deus  est  substantia  om- 
nium rerum.  ..Non  enim  extra  eam  (divinam  naturam)  subsistunt; 
conclusimi  est  ipsam  solam  esse  vere  ac  proprie  in  omnibus  et  nihil 
vere  ac  proprie  esse,  quod  ipsa  non  sit.  Proinde  non  duo  a  se 
ipsis  distantia  debemus  intelligere  Dominimi  et  creaturam,  sed  unum 
et  id  ipsum.  Nam  et  creatura  in  Deo  est  subsistens  et  Deus  in 
creatura  mirabili  et  ineffabili  modo  creatur,  se  ipsum  manifestane, 
invisibilis  visibilem  se  faciens  et  incomprehensibilis  compreliensibilem 
et  occultus  apertum  et  incognitus  cognitum  et  forma  et  specie  carens 
formosum  et  speciosum  et  superessentialis  essentialem  et  super- 
naturalis  naturalem  et  omnia  creans  in  omnibus  creatimi  et  omnium 
factor  in  omnibus  factum."  3  Materialitas  rerum  est  illusio,  quae 
-ex  multorimi  accidentium  concursu  oritur,  quum  singula  ista  ac- 
cidentia  sint  pure  mtelligibilia.  —  In  confirmationem  sui  erroris 
Erigena  auctoritatem  Pseudoareopagitae  adhibuit4. 
694.  Pantlieismum  Neoplatonicum  etiam  sapit  pliilosophia  cab- 
balistica  Iudaeorum  et  pliilosophia  Arabum 5.    Sub  influxu  Erigenae, 

1  De  clivis.  nat.  Ili,  19.  Iam  ante  Erigenam  Fredegisus,  discipulus  Alcuini, 
nihil,  ex  quo  Deus  omnia  creavit,  realitatem  quandam  summam  esse  defendebat  ; 
immo  docuisse  videtur  nihil  esse  ipsum  Deum.  Cf.  Stockl,  Gesch.  der  Philos. 
des  Mittelalters  I,  §  7. 

2  De  divis.  nat.  Ili,  17.  3  Ibid. 

4  Revera  verba,  quibus  Areopagita  originem  rerum  ex  Deo  describit,  Neo- 
platonicos  imitari  videntur  et,  quamvis  in  rectum  sensum  accipi  possint  et 
debeant,  tamen  ab  nomine  praeiudicato  facile  perverse  intelliguntur.  Hinc 
generatim  pantheistae  medii  aevi  eius  auctoritate  ad  errorem  suum  commen- 
dandum  abuti  solebant.  Cf.  Stockl  ,  (Teseli,  der  christl.  Philos.  zur  Zeit  der 
Kirchenv.  p.  388  sqq. 

5  Apud  Arabes  Alfarabius  et  Avicenna  cum  Neoplatonicis  emanationem 
rerum  ex  substantia  Dei  docere  videntur,  quatnquam  scholastici  eorum  dieta 
de  creatione  proprie  dieta  intelligere  malunt.  Etiam  ea ,  quae  hi  auctores  et 
Avempace  et  Averroes  de  intellectu  agente ,  qui  est  unus  communis  omnium 
hominum,  praecipiunt,  pantheismo  favent. 


Art.  1.   Conspeotua  historicus  pantheismì.  jiili 

Iudaeorum  et  Arabum  etiam  Inter  Christianos  saepe  renovatus 
est  pantheismus.  Nbminantur  potissimun]  Aimarìcus  Carnotensia 
el  David  de  Dinante  Praeterea  variae  sectae  rcligiosae  medii 
aevi,  quae  pleraeque  relìquiae  voi  rcstaurationes  modificatae  veteris 
Gnosticismi  et  Manichaeismi  esse  videntur,  dogmata  plus  minusw 
pani heist ìca  profitebantur. 

695.  Versus  linoni  medii  aevi  mystici  quidam,  qui  Teutonici 
appellantur,  quia  et  natione  Germani  erant  et  lingua  Germanica 
loco  Latinae  scribebant,  Àreopagitae  suffragium  invocantes  verbis 
valde  suspectis  utebantur.  Inter  eos  sunt  Eccardus  Teutonicus 
(vulgo:  Mcisti'i-  Eckhardt),  Ioannes  Taulerus,  alii.  Hos  mysticos 
magni  faciebat  Nicolaus  Cusanus  Carclinalis,  qui  et  ipse  opiniones 
sequebatur,  quae  ad  pantheismum  non  deducere  vix  possunt  ;  quin 
verba  eius  pantbeismo  saepe  sunt  nimis  attìnia  x.  Cusani  dogmatis 
abusus  est  Iordanus  Brunus  (natus  1548),  qui  ea  ad  perfectum 
pantheismum  transformavit  et  evolvit2.  A  Bruno  Spinoza  (natus 
1632)  didicit. 

696.  Spinozae  systema,  quantum  ad  propositum  nostrum  satis 
est,  breviter  sic  comprebendi  potest: 

a)  Non  est  neque  esse  potest  nisi  unica  substantia:  eaque 
est  aeterna,  necessaria,  infinita,  indivisibilis.  Appellatili'  haec 
substantia  Deus,  natura  naturans,  causa  immanens  mundi. 

b)  Duo  sunt  huius  substantiae  attributo,  nobis  nota:  cogitatio 
et  extensio.  Praeter  haec  Deus,  quum  sit  omni  modo  infinitus, 
infinite  multa  attributa  habet  nobis  incognita.  Unumquodque  horum 
attributorum  essentiam  Dei  exprimit.  Ex  duobus  illis  attributis 
nobis  notis  mentes  et  corpora  gignuntur. 

e)  Omnes  mentes  sive  ideae  humanae  sunt  totidem  modi 
cogitationis  sive  modi  unius  illius  substantiae,  quatenus  est  cogi- 
tans.  Omnia  corpora  sunt  modi  extensionis  sive  modi  unius  illius 
substantiae,  quatenus  est  extensa.  Complexio  omnium  inodorimi 
appellatili'  natura  naturata;  haec  est  Dei  effectus  immanens. 

d)  Deus  neque  intell ectimi  habet  neque  voluntatem  ;  nani 
intellectus  et  voluntas  sunt  modi  cogitationis  et  se  habent  ad 
cogitationem  sicut  quies  et  motus  ad  extensionem.  Itaque  Deus 
neque  amat  neque  odit  neque  coli  vult  ;  Deus  nihil  intendit  neque 


1  Cf.  Uebinoer,  Die  Cottesi,  des  Nicol.  Cus. 

2  Eodem  fere  tempore ,  quo  Brunus  Italus ,  Tacobus  Bolline  Germanus 
(natus  1575)  floruit ,  qui  pantheismum  sub  forma  theosopliiae  phantasticae  ex- 
coluit.     Bohmii  placita  postea  Schelling  et  Baader  ex  parte  renovaverunt. 


470  Gap.  14.   De  pantheismo. 

sunt  in  rebus  veri  fines.  Intrinseca  necessitate  omnia  ex  Deo 
fluunt  eodem  modo ,  ac  ex  natura  trianguli  sequitur  eius  tres 
angulos  aequari  duobus  rectis  1.  Xihilominus  Deus  liberrimus  est. 
Ximirum  „ea  res  libera  dicitur,  quae  ex  sola  suae  naturae  ne- 
cessitate exsistit  et  a  se  sola  ad  agendum  determinatur  ;  necessaria 
vel  potius  coacta,  quae  ab  alio  determinatur  ad  exsistendum  et 
operandum  certa  ac  determinata  ratione"  2.  Etiam  quantum  ad 
hominis  libertatem  Spinoza  determinismum  profitetur. 
697.  Omissis  iis,  quae  apud  alios  auctores,  velut  Berkeley,  in- 
veniuntur  pantheistica  vel  pantheismo  affinia,  transeamus  ad  cory- 
phaeos  pantheismi  Germanici  moderni  :  Fichte  ,  Schelling ,  Hegel, 
Krause,  Schopenhauer. 

Fichte  (1762 — 1814) 3  principium  omnium  rerum  appellat  Ego 
sive  ipseitatem  ;  hanc  autem  ipseitatem  (posteriori  vitae  tempore) 
docuit  non  esse  substantiam  vere  solidam,  sed  meram  imaginem 
Dei  (reines  Bildwesen)4.     Age  iam,  quomodo   ex  ipseitate  omnia 

1  Ethic.  p.  I.  prop.  17.  Schol.  2  Ethic.  defili.  7. 

3  Breviter  explicare  iuvat,  quomodo  Fichte  se  habeat  ad  philosoplios,  qui 
erant  ante  eum.  —  In  Anglia  iam  inde  a  Hobbesio  et  Lockio  (praeluserat 
empirismus  Baconi)  sensualismus  florebat,  qui  vim  intellectus,  ut  est  fons  co- 
gnitionis  a  sensu  essentialiter  distinctus ,  piane  ignorabat.  Iam  vero ,  quum 
rationes  substantiae ,  causae  etc.  oculo  et  sensu  percipi  non  possint ,  isti  con- 
ceptus  valore  vere  obiectivo  privari  et  fictiones  subiectivae  declarari  debebant. 
Ita  iam  Locke  conceptum  substantiae  destruxerat,  Hume  insuper  conceptum 
causae.  Hunc  subiectivismum  Kant  ab  Humio  accepit  et  perfecit.  Kant  multas 
ponit  formas  facilitati  cognoscitivae  innatas ,  quibus  omnis  cognitio  nostra  im- 
buitur.  Extra  nos  tamen  admisit  res  in  se  nobis  secundum  verum  esse  suum 
piane  ignotas ,  quae  in  sensus  agunt  et  materiam  formis  innatis  vestiendam 
nobis  ministrant.  A  Kantio  profectus  est  Fichte ,  qui .  re  in  se  deleta ,  sub- 
iectivismum complevit.  Secundum  Fichte  nihil  ad  mentem  ab  extra  venit  ;  ipsa 
niens  omnia ,  materiam  et  formam  cognitionum ,  ex  se  gignit.  Revera  Kantii 
systema,  si  res  in  se  admittuntur,  sibi  aperte  contradicit.  Nam  ex  altera  parte 
ratio  causae  est  categoria  mere  subiectiva,  ex  altera  parte  res.  quae  sunt  extra 
nos,  agunt  in  sensus  nostros  et  sunt  causae  independenter  a  categoriis  mentis 
nostrae.  —  Praeterea  Fichte  multas  illas  formas  et  categorias  Kantianas  et 
omnem  cognitionem  nostram  ex  uno  principio  subiectivo   deducere   conatus  est. 

4  Quid  sit  Ego,  magna  est  quaestio.  Et  initio  quidem  hanc  rem  Fichte 
minus  curavit.  Saltem  in  libris,  quos  primo  edidit,  varias  ipseitates  non  distinguit. 
Verum  ab  anno  1797  distinguit  Ego  sive  ipseitatem  absolutam  et  ipseitates 
individuales  singulorum  hominum;  illa  sola  est  principium  primum.  Sed  quid 
est  ipseitas  absoluta?  Est  identitas  cognoscentis  et  cogniti,  quae  in  actu  con- 
scientiae  sui  intuitione  quadam  intellectuali  ab  homine  percipitur  et  est  unum 
principium  omnium  ipseitatum  individualium.  Qui  ad  istam  intuitionem  se 
elevare  non  potest,  non  est  aptus  ad  philosophiam  novam  (cf.  Werke  II,  382  ; 


Art.  1.  Conspectna  historicua  pantbeismì.  471 

evolvuntur?  Ego  se  cognoscendo  se  ponit  (thesis).  Ego  sibi 
opponit  non  ego  et  ab  eo  se  distìnguil  (antithesis).  Ego  et 
non  ego  sunt  in  eodem  cognoscente  et  ita  Invicela  ex  parte 
limitanl  (synthesis).  Thesis  dai  categoriali]  Kantianam  realitatis, 
antithesis  categoriam  aegationis,  synthesis  categoriam  limitationis1. 

—  Haec  prima  synthesis  est  schema,  secundum  quod  omnis  ulterior 
evolutio  ipseitatds  fit:  per  thesim,  antithesim,  synthesim.  Debemus 
nimirinn  in  synthesi  primmn  peracta  aliquam  antithesim  invenire 
et  cani  ad  no  vani  synthesim  ducere;  deinde  in  hac  nova  syn- 
thesi  nova   antithesis    quaeritur   et   tertia   fit   synthesis  e.  i.  p. 2. 

—  Ostendit  vero  Fichte  primo ,  quomodo  oriantur  categoriae 
Eantìanae  causalitatis,  substantiae  e.  i.  p.  Timi  explicat,  quomodo 
nascantur  facultates  et  operationes,  quas  Kant  in  cognitione  nostra 
distinxerat:  imaginatio  productiva,  impressio  (Empfindung),  in- 
tuitio  (Anschauung) ,  intellectus  etc.  V.  gr.  dicit  operationem, 
qua  Ego  se  limitat ,  esse  imaginationem  productivam 3.  Restat, 
ut  cognoscatur,  quomodo  ex  ipseitate  construenda  sint  genus 
humanum  et  omnis  mundus  sensibilis.  Deus,  inquit  Fichte,  est 
principium  vere  primum  et  eius  schema  inane  est  Ego  absolutum. 
Ipse  est  essentialiter  ordo  moralis  et  lex  exaequans  libertatem 
plurium.  Eiusmodi  autem  lex  cogitari  nequit,  nisi  exsistunt  plura 
entia  libera,  quorum  libertas  mutuo  exaequatur,  i.  e.  nisi  exsistit 


I,  463).  Ipseitas  igitur  absoluta  est  principium  a  Fichte  confictum,  ex  quo,  ut 
philosophus  imaginatur ,  ipseitates  singuloruni  hominum  eo  oriuntur ,  quod  illa 
ipseitas  absoluta  alia  entia  rationalia  et  sui  conscia  sibi  opponit;  tamen  etiam 
illa  ipseitas  absoluta  simili  modo  concipienda  est,  ac  si  esset  ipseitas  individualis, 
velut  Petri.  Sed  iterum  Fichte,  quum  intelligeret  primum  esse  non  posse  muta- 
tomi subici,  ab  anno  1800  ante  ipseitatem  absolutam,  quae  evolutione  mutatur, 
ponit  tamquam  primum  principium  esse  divinum  sive  ordinem  moralem.  Cum 
Deo  tamquam  immediata  consecutio  esse  divini,  nulla  mediante  operatione,  con- 
iungitur  schema  Dei  inane  sive  imago  sive  forma  sive  exsist  entia  (Dasein), 
quae  est  scientia  quaedam  nec  differre  videtur  ab  eo,  quod  olim  philosopbus 
appellaverat  Ego  absolutum.  Itaque  ex  ordine  habemus  Deum ,  schema  Dei 
sive  ipseitatem  absolutam ,  ipseitates  individuales  (cf.  Werke  II,  696  :  V,  509  ; 
IX,  562). 

1  Grundl.  der  Wisseuschaftsl.  §  1 — 3. 

2  Ibid.  §  3.  in  notis  ad  finem  sub  n.  6.  —  Ceterum  Fichte  in  deductionibus 
suis  hoc  schema  non  satis  dare  et  fìdeliter  sequitur.  Adverti  etiam  debet 
legem  evolutionis  secivndum  thesim,  antithesim  et  synthesim  iam  apud  Kantium 
quadantenus  inveniri.  Hic  enim  ex  duodecim  suis  categoriis  tertiam  quamqne 
synthesi  aliarum  duaruni  oriri  dixerat. 

3  Ibid.  §  4. 


472  Cap.  14.    De  pantheismo. 

genus  humanum.  Propterea  Deus  vel  potius  schema  eius  ponit 
multitudinem  hominum.  Ponitur  etiam  mundus  corporeus  tamquam 
sphaera  activitatis  liberae  hominum 1.  —  Itaque  Fichte  omnia, 
quae  praeter  Deum  sunt,  ad  schema  Dei  inane  revocat,  i.  e.  nulla 
est  proprie  mundi  realitas.  Fichtei  systema  est  acosmismus  similis 
Ved autismo  Indorum. 

698.  Schelling  (1775 — 1854)  primum  a  systemate  Fichtei  ex- 
orsus  ad  no  vani  tandem  pantheismi  forniam  pervenit2.  Fichte 
omnes  res  ex  ipseitate  i.  e.  ex  principio  subiectivo  et  ideali  de- 
duxit,  quamvis  annis  vitae  suae  ultimis  ante  hoc  principium  ideale 
posuit  reale,  quod  appellabat  Deum  sive  Esse.  Schelling  primum 
principium  vult  esse  non  magis  ideale  quam  reale,  sed  identitatem  sive 
indiffermtiam  utriusque;  ex  ipso  enim  aequaliter  mentes  hominum 
et  res  naturales  i.  e.  subiecta  et  obiecta  oriuntur.  Absolutum  sive 
primum  principium  est  identitas  subiectivi  et  obiectivi,  idealis  et 
realis,  spiritus  et  naturae 3.  Res  individuales  in  se  i.  e.  in  essentia 
et  substantia  sua  sunt  ipsum  absolutum  i.  Itaque  in  essentia  sua 
non  differunt ,  sed  sola  quantitate  sive  gradu  sive  potentia 5.  In 
omnibus  rebus  particularibus  est  idem  esse  absolutum;  i.  e.  con- 
stituuntur  elementis  subiectivo  et  obiectivo  identificatis ,  sed  ita 
ut  elementum  aut  subiectivum  aut  obiectivum  maiori  minorive 
quantitate  sive  gradu  et  potentia  praevaleat 6.  Primum  exsistens 
i.  e.  illud ,  in  quo  obiectivum  maxime  praevalet ,  est  materia 7. 
Secundum  locum,  in  quo  obiectivum  non  tanta  potentia  praevalet, 
tenet  lux 8.  Et  sic  omnibus  rebus  in  scala  entium  suus  assignandus 
erit  locus,    donec  perveniatur  ad  id,   in  quo  subiectivum  maxime 


1  Cf.  Werke  II,  696  sqq.  ;  IX,  562  sqq.  ;  V,  466  sqq.  Hanc ,  quam  ex- 
posuimus,  constructionem  generis  humani  et  mimcli  dedit  Fichte  anno  1806  in 
sua  „Religionslehre".  Antea ,  quum  nondum  tam  dare  Deum  tamquam  prin- 
cipium rerum  ipseitati  praeponeret ,  multitudinem  hominum  ex  ipseitate  dif- 
ficiliori,  etsi  consimili,  explicatione  deduxerat.  Ostenderat  etiam,  cur  homines 
construantur  cum  corpore,  cur  hoc  corpus  constet  materia  quadam  tenaci,  cur 
distinguatur  memhris  etc.  Sed  haec  omnia  tam  sunt  violenta  et  nugatoria,  ut 
ea  a  nohis  omitti  melius  sit.     Cf.  "Werke  III,  Grundl.  des  Naturrechts. 

2  Doctrinam ,  quam  referimus ,  Schelling  proponit  his  praesertim  lihris  : 
Darstellung  meines  Systems  der  Philosophie  ;  Bruno  ;  Ueher  die  Methode  des 
akadem.  Studiums;  System  der  gesammten  Philosophie.  Nos  primum  tantum 
opus  citamus. 

3  Darst.  m.  Syst.  d.  Philos.  §  1.  12.  22.  4  Ihid.  §  28. 

5  Ihid.  §  23.  29.  6  Ibid.  23.  Erlauterung.  '  Ihid.  §  51.  56. 

8  Ibid.  §  62. 


Art.  1.  Conspectus  biotorìcns  pantheismi.  473 

praevalet;  el  hoc  est  reritas  et  pulchritudo 1.  In  i|>s<>  abeoluto 
subiec-l  i\  uni  el  obiectivum  aequaliter  insuiit,  quir  alterutrum  prae- 
valoat,  ci  ideo  absolutum  non  soluin  est  identitas  obiectivi  el  sub- 
iectivi.  iti  quod  vai  et  de  snbstantia  omnium  rerum,  sed  esi  identitas 
[aequalitas]  identitatis  2.  Absolutum  dupliciter  considerari  potest: 
jiut  ut  prìncipium  evolvendomi  et  tunc  abstrahitur  ab  eius  forma, 
quae  est  collectio  rerum  particularium  ;  aut  ut  prìncipium  evolutum 
et  tunc  concipitur  essentia  absoluti  cum  forma.  Nempe  in  col- 
lectione  omnium  rerum  subiectivum  et  obiectivum  perfecte  ex- 
aequantur,  quum  omni  rei,  in  qua  subiectivum  praevalet,  dualiter 
respondeat  res,  in  qua  ex  aequo  obiectivum  praeponderat.  Propterea 
forma  ad  absolutum  accedere  potest,  qufn  identitas  sive  indifferentia 
obiectivi  et  subiectivi  destruatur.  Universum  nihil  aliud  est  quam 
ipsum  absolutum  secundum  essentiam  et  formam  consideratum 3. 
Absolutum  necessario  ad  universum  se  evolvit,  quia  absolutum 
non  debet  esse  sine  forma  actuali  *. 

699.  Hegel  (1770 — 1831)  Schellingio  nititur.  Principium  omnium 
rerum  apud  utrumque  est  identitas  obiectivi  et  subiectivi,  realis  et 
idealis,  ipsius  esse  et  cogitare.  Sed  differì  Hegel  a  Schelling 
quantum  ad  modum,  quo  res  ab  absoluto  procedimi.  Apud  Schel- 
ling res  ab  Absoluto  exeunt  differentiis  mere  quantitativis,  quatenus 
elementum  ideale  aut  reale  plus  aut  minus  in  iis  praevalet.  Apud 
Hegel  Absolutum  processu  dialectico  complicatiori  primum  ad 
categorias   ontologicas   se   evolvit,    deinde   in   rebus   materialibus 


1  Darst.  m.  Syst.  d.  Philos.  §  159.  in  nota.  De  ventate  et  pulchritudine 
Schelling  fusius  agit  in  suo  „Bruno".  Ibi  hoc  supremum  ideale  saepe  Deus 
appellatili-,  quo  nomine  etiam  primum  rerum  principium  fruitur.  Neque  hoc  mirum 
est,  quum  pulchritudo  in  substantia  sua  ab  absoluto  non  differat  et  propter  ex- 
cellentiam  sua  digna  sit,   cui  magnificum   deitatis  nomen  prae  ceteris   donetur. 

2  Ibid.  §  16.  Zusatz  2.  3  Ibid.  §  33.  Anni. 

4  Ibid.  §  24.  50,  Erlauterung  1.  —  Systema  Schellingii  aliquam  affini- 
tatem  cum  Spinozismo  habet  et  ipse  Schelling  hanc  similitudinem  vidit  (1.  e. 
§  44.  Anni.  1).  Sicut  Spinoza  duo  in  Deo  ponit  attributa,  cogitationem  et 
extensionem,  ita  Schelling  Deum  dicit  identitatem  subiectivi  sive  idealis  et 
obiectivi  sive  realis.  Nihilominus  summa  est  utriusque  philosophi  difterentia. 
Nani ,  ut  alia  taceam ,  apud  Schelling  subiectivum  et  obiectivum  sibi  contraria 
sunt  fere  ad  modum  numeri  positivi  et  negativi ,  et  ex  hac  contrarietate  de- 
ductio  Schellingii  totani  suam  formam  desumit;  Spinoza  talem  cogitationis  et 
extensionis  oppositionem  ignorabat.  —  Posteriori  vitae  tempore  Schelling  dog- 
mata  theosophica  ad  exemplum  Iacobi  Bohme  confinxit.  Qua  in  re  multami 
subiit  infìuxum  Francisci  de  Baader  (1765— 1841),  qui  Bohmii  praecepta  in 
multis  renovans  theosophiam  quandam  pantheisticam  tradebat. 


474  ^aP-  14.   De  pantheismo. 

apparet,  tandem  spiritus  evaclit.  Logicarti  formalem  veterum  Hegel 
acerbe  carpit  eique  novam  substituendam  esse  proelamat,  quae 
methodo  dialectica  utens  simul  sit  logica  et  ontologia.  Illa  me- 
thodus  dialectica  in  eo  est,  ut  cuivis  enti  opponatur  negatio  eius, 
quae  cum  ipso  ente  identificali  et  in  eo  pugnam  involvere  osten- 
ditur,  ut  deinde  Ine  conflictus  pacifice  componatur  in  aliquo  ente 
superiori,  quod  elementa  illa  opposita  tranquille  in  se  combinare 
videtur  ;  tum  hoc  ens  superius  examini  dialectico  subicitur  et 
eodem  modo  ad  pugnam  deducitur,  ut  ad  ens  iterum  altius  fugien- 
dum  sit.  Et  sic  evolutione  irrequieta  totus  mundus  generatur  et 
tandem  ad  spiritum  pervenitur  et  in  spiritu  ad  philosophiam  per- 
fectam,  quae  totum  illuni  "processum  ab  exordiis  suis  clarissime 
perspicit  et  sic  omnem  veritatem  perfecte  comprehendit.  Interna 
igitur  contradictio,  quam  logica  formalis  tantopere  horret,  est  de 
essentia  omnium  rerum;  ad  summam  sapientiam  pertinet  intel- 
lexisse  necessitatem  contradictionis  et  virtutem,  quam  ad  omnes 
res  ex  uno  simplicissimo  principio  evolvendas  habet.  —  Methodum 
dialecticam  a  Fichte,  quem  per  thesim,  antithesim  et  synthesim 
procedere  diximus,  Hegel  accepit  et  in  suos  usus  transformavit. 
Iam  videamus  singula. 

700.  Veritas   obiectiva   et   subiectiva   i.  e.   esse  et  cogitare   non   differunt. 

Principium  autem ,  a  quo  omnis  cogitatio  incipit  et  quod  primo  et  immediate 
menti  se  sistit,  est  esse  purum  (ens  ut  sic).  Hoc  igitur  esse,  quod  saepe  etiam 
absolutum  vel  ratio  vel  idea  vel  cogitatio  vel  Deus  appellatur,  est  principium 
vel  identitas  subiecti  et  obiecti ,  est  principium  vel  identitas  omnium  rerum. 
Esse  in  rebus  „est  simpliciter  primum  et  immediatum ,  est  simplex  relatio  rei 
ad  se  ipsam,  est  simplex  identitas  rei  cum  se  ipsa".  Absolutum  se  evolvit  primo 
intra  se  in  ordine  ideali ,  metapbysico  et  possibili  ad  categorias  ontologicas, 
de  quo  agit  logica.  Deinde  absolutum  exit  extra  se  ad  ordinem  actualem  et 
materialem,  de  quo  agit  pbilosopbia  naturae.  Utrumque  ordinem  oppositum 
complectitur  spiritus,  qui  esse  habet  bine  ideale  et  non  materiale,  inde  actuale 
et  non  tantum  possibile;  de  spiritu  agit  philosopbia  spiritus.  Itaque  „ idea  primo 
est  simpliciter  apud  se,  deinde  exit  extra  se,  tandem  ad  se  redit*  '. 

In  logica  explicatur,  quomodo  cogitatio  se  evolvat  intra  se.  Tria  prò  more 
distinguenda  sunt  stadia.  Primo  cogitatio  consideratur,  ut  est  immediata;  deinde, 
ut  est  „ mediata"  (manifestata)  per  apparentiam  (per  accidentia);  denique,  ut  est  ex 
bis  duobus  oppositis  unum  quid.  Agendum  igitur  de  esse,  de  essentia,  de  conceptu 2. 

1  Encyclop.  §  18. 

2  Ibid.  §  83.  —  Conceptus  est  unitas  vel,  ut  Hegel  loquitur,  verità»  entis 
et  essentiae  :  est  enim  ens,  quia  ad  se  ipsuui  refertur  et  sibi  identicus  est  ;  habet 
aliquid  de  apparentia  essentiae ,  quia ,  ut  apparentia  essentiam ,  ita  conceptus 
obiectum  mediai  vel  manifestat.  Sic  forsan  simpliciter  intelligi  possunt,  quae 
magis  aenigmatice  Heeel  habet  1.  e.  §  1-59. 


Alt.  1.   Conspectus  historious  pantheismi.  I,;, 

In  disputatone,  quae  de  esse  instituitur ,  bractandum  esl  de  qualitate, 
quantitate,  mensura.  Qaalitaa  esl  determìnatio  simplex,  quae  recedere  Don 
potest,  > 1 1 1 1 1 1  hoc  esse  simplex  desinai  esse,  qùód  est.  Quantitas  est  aegatio 
qualitatis  (anfgehobene  Qualit&t)  *  i.  e.  determinatio,  quae  in  aliud  fmaius  v.-l 
mimisi  converti  potest  eodem  esse  permanente.  Mensura  esl  unita*  aive  „  veritas' 
utriusque  oppositi,  est  quantitas  qualitativa,  i.  e.  quantitas,  ultra  quam  aug- 
im  ut  uni  ve!  decrementum  Gerì  non  debet,  ne  res  deainat  esse,  quod  est2. 

[n  qualitate  iterum  tria  stadia  distinguuntur  :  esse,  exstare  (Dasein),  unum 
(Fur-siob-sein ,  Eins).  Esse  est  cogitatio  indeterminata,  exstare  determinata, 
unum  est   veritas  horum  oppositornm  s. 

701.  fam    ex    ordine   per   singula   processum    dialecticum    contexamus.    — 

Principium,  a  quo  omnis  evoìutio  incipit,  est  esse  purum4.  Hoc  esse  adhuc 
omni  determinatione  caret,  est  igitur  cumino  vacuum  et  inane,  est  idem  quod 
ii  Hi  il.  Propterea  Buddhistae  principium  rerum  sive  Deum,  quem  nos  tamquam 
esse  definire  solemus,  suo  iure  ponunt  esse  nihil.  Nihilominus  esse  et  nihil 
modo  ineffabili,  i.  e.  mera  opinione,  distinguuntur3.  Sic  esse  et  nihil,  quuìn 
simul  conveniant  et  discrepent,  inquietudine  quadam  continentur  mutuo  se  con- 
struentes  et  destruentes.  Haec  inquies,  bic  motus,  quo  esse  et  nihil  uniuntur, 
est  ipsum  fieri;  „ fieri  est  veritas  ipsius  esse  et  nihili."  Esse  et  nihil  sunt 
„momenta"  ipsius  fieri6. 

70<S.  Ex  fieri    ^resultat"    exstare.     Nempe  in  ipso  fieri  esse  et  nihil  in  se 

mutuo  convertuntur  et  se  mutuo  tollunt.  Sic  simul  ipsum  fieri,  quod  est  unio 
utriusque,  tollitur  ;  fieri  igitur  est  quasi  ignis,  qui  in  se  ipso  exstinguitur.  quum 
materiam  suam  consumat.  Propterea  band  male  Heraclitus  Ephesius  ignem, 
i.  e.  fieri,  principium  rerum  statuit.  Fieri,  inquam,  in  se  ipso  concidit  et  sic  ad 
quietem  quandam  i.  e.  ad  esse  quoddam  pervenitur.  Hoc  esse  resultans  est 
exstare.  Exstare  igitur  formam  quietis  sive  esse  habet.  „Exstare  est  ipsum  fieri 
sub  forma  alterius  momenti,  quod  est  esse,  positura."  At  exstare,  quia  ex  fieri 
resultai,  etiam  alterimi  momentum  ipsius  fieri,  quod  est  negatio,  continere  debet  ; 
est  igitur  aliquod  esse  cum  negatione  sive  determinatione  sive  qualitate;  omnis 
enim ,  inquit  Spinoza ,  determinatio  est  negatio.  Itaque  unitas  esse  et  nihili 
duplex  est  :  fieri  et  exstare.  Fieri  contradictionem  complectitur,  sed  non  bene 
tollit;  exstare,  quod  ex  fieri  resultat,  eam  tandem  suo  modo  superat 7.  —  „  Ex- 
stare cum  determinatione  sua  in  se  reflexum  est  aliquid"  s  i.  e.  subiectum, 
quod  cum  determinatione  exstat ,  appellatur  aliquid.  Exstare  igitur  est  esse 
aliquid.  Exhinc  consimili  modo  proficiscendum  est,  atque  antea  per  esse,  nihil 
et  fieri.  Nempe  ipsi  esse  respondet  aliquid  ;  nihilo  respondet  negatio  ipsius 
, aliquid1*  sive  aliaci  ;  ipsi  fieri  respondet  transitus  ab  esse  aliquid  ad  esse  abud 
sive  mata  ri.  Advertendum  enim  est  aliquid  et  aliud  identificari,  sicut  esse  et 
nihil  ;  nimirum  alicmid  est  aliud,  scil.  aliud  a  suo  contrario.    Propterea  sapienter 


1  Encyclop.  §  98  Zusatz  2.  -  Ibid.  §  85.  Zusatz. 

3  Nempe  unum  est  ens ,  quia  est  ad  se  relatuin  sibique  identicum  ;  est 
exstare .  quia  determinationem  habet ,  qua  unum  ab  omni  alio  distinguitur. 
Cf.  1.  e.  §  96.  Zusatz. 

4  Ibid.  §  86.  5  Ibid.  §  87.  6  Ibid.  §  88. 
7  Ibid.  §  88.  89.  91.           s  Ibid.  §  90. 


476  Gap.  14.   De  pantheismo. 

in  latina  lingua  dicitur:  „Homines  alii  sunt  divites  alii  pauperes",  loco  kuius: 
„  Homines  aliqui  sunt  divites  et  alii  sunt  pauperes"  ;  nempe  aliqui  homines  sunt 
alii  homines,  aliquid  est  aliud  l. 

703.  Ex  ipso  mutari  resultat  unum  (Fiir-sich-sein ,  Eins) 2 ,  sicut  ex  ipso 
fieri  resultat  aliquid.  Unum  est  aliquid  cura  alio ,  sicut  aliquid  est  esse  cuin 
nihilo  vel  negatione  vel  determinatione.  Eo  autem ,  quia  unum  aliud  i.  e.  ne- 
gationem  sui  in  se  continet,  unum  a  se  ipso  quasi  dissentit,  unum  se  a  se  ipso 
repellit,  ex  uno  ponuntur  multa.  Sed  iterum  illa  multa,  quae  repulsio  gignit, 
sunt  idem  unum ,  quia  se  mutuo  repellunt  et  hinc  in  virtute  repulsiva ,  quae 
est  character  unius  essentialis,  conveniunt.  Sic  repulsio  unius  ab  alio  simili  est 
relatio  eiusdem  ad  idem  sive  attractio.  Hoc  autem  modo  repulsio  per  at- 
tractionem  tollitur  ;  cura  repulsione  tollitur  unum,  cuius  essentia  est  repulsio  ;  cum 
uno  tollitur  tota  ratio  qualitatis,  cuius  stadium  supremum,  ut  diximus,  est  unum. 
Ex  hac  ruina  qualitatis ,  quae  est  determinatio  cum  esse  identica  (i.  e.  quae 
cessare  non  potest,  quin  ens  desinat  esse,  quod  est),  oritur  quantitas,  quae  est 
determinatio  ad  esse  indifferens 3.  —  Denique  veritas  qualitatis  et  quantitatis, 
ut  iam  diximus,  est  mensura 4. 

704.  Si  quantitas  rei  mensuram  babentis  ultra  debitum  crescit,  habetur 
abnormitas  (das  Masslose) ,  quae  est  negatio  mensurae.  At  haec  abnormitas 
simul  est  mensura ,  quia  res  nova ,  quae  excessu  quantitatis  oritur ,  mensura 
debita  non  caret.  V.  gr.  glacies,  si  ultra  mensuram  certam  calefit,  destriiitur. 
Tamen  haec  calefactio  abnormis  simul  est  in  mensura,  quia  aqua  ex  glacie 
resultans  certos  limites  habet,  inter  quos  calefactio  se  tenere  debet,  ne  aqua 
aut  in  glaciem  redeat  aut  in  vaporem  solvatur 5.  Sic  igitur  habes  mensuram 
abnormitate  mediante  fieri,  mensuram  negatione  sui  (abnormitate)  mediari.  Hoc 
modo  mensura  fit  essentia;  essentiae  enim  est,  ut  negatione  sui  medietur,  i.  e. 
ut  apparentia  quadam  (Schein)  manifestetur.  Apparentia  idem  est,  quod  essentia, 
et  simul  ab  ea  distinguitur,  sicut  abnormitas  mensura  est  et  mensurae  opponitur e. 
Essentia,  prout  identificatur  cum  apparentia,  est  immediata  ;  prout  ab  ea  differt, 
est  mediata  per  eam  ;  essentiam  dicimus  esse  mediatam  per  apparentiam ,  est 
igitur  etiam  mediata  per  se  ipsam ,  quum  apparentia  et  essentia  idem  sint. 
Quibus  omnibus  perpensis  essentia  bene  definitur  „immediatum,  quod  negatione 
sui  se  secum  mediat  et  ad  se  refert,  vel  mediatum,  quod  ad  se  ipsum  relatum 
seque  ipso  mediatum  sive  immediatum  est"  7. 

1  Encyclop.  §  90—92.  2  Ibid.  §  98.  Zusatz  2.  3  Ibid.  §  96—98. 

*  Ibid.  §  85.  Zusatz.  5  Ibid.  §  109. 

6  Si  quaeris,  cur  apparentia  sit  et  essentia  et  essentiae  oppositum,  forsan 
responderi  potest  apparentiam  ab  essentia  differre ,  quia  eam  manifestai  et  sic 
ad  eam  refertur;  relatio  autem  est  unius  ad  aliud.  Deinde  apparentia  est 
essentia,  quia  eam  non  manifestaret ,  nisi  eam  contineret,  i.  e.  nisi  esset  idem 
cum  ea.  —  Forsan  Hegel  etiam  alio  modo  argueret.  Apparentia  ad  essentiam 
refertur.  Atqui  omnia  relata  sunt  simul  diversa  et  identica.  Sunt  diversa, 
quia  alterimi  est  subiectum,  alterami  terminus  relationis;  sunt  identica,  quia 
subiectum  est  terminus ,  nempe  terminus  illius  relationis  correspondentis ,  qua 
terminus  ad  subiectum  refertur. 

7  „Das  Sein  oder  die  Unmittelbarkeit ,  welche  durch  die  Negation  ihrer 
selbst  Vermittlung  mit  sich   und  Beziehung   auf  sich  selbst  ist,    somit   ebenso 


Ari.  1.   Conspeotns  bistoricus  pantheismi,  477 

705.  Rssentiac  triii  >mit  stadia:  essentia  interna:  phaenomena  externa 
(Ersoheinung)  ;  actualitas,  quae  est  ex  essentia  et  phaenomenìa  unum.  Essentia 
interna  analogice  evolvitur,  (inani  supra  de  qualitate  indicavimns.  l'i  in  quali- 
tate  distinximus  osse,  exstare  et  unum,  ita  lnY  ussentiani  qua  talein,  exsistentiam 
ei  rem.  KsseTitia  qua  talis  eodem  modo  fit  exsistere,  atque  supra  esso  fit 
exstare.  Nempe  essentia  in  so  eontinet  identitatem,  qua  est  idem  cum  apparentia, 
et  distinctionem,  qua  ab  apparentia  differt.  Qnitas  identitatis  et  distinctionis 
est  ratio  sive  principium  (Grund).  Ratio  propter  identitatis  et  distinctionis 
oppositionem  interno  bello  depascitur,  ut  exsistentiac  quies  tandem  resultet. 
[taque  hic  habemus  identitatem,  differentiam ,  i-ationem ,  exsistere,  ut  supra 
liabuimus  esse,  nihil,  fieri,  exstare.  Sed  supra  omnia  erant  Bine  apparentia, 
hic  cum  ea  :  aut,  ut  Hegel  loquitur,  supra  omnia  erant  immediata,  hic  reflexa.  — 
Kxsistentia  ad  essentiam  se  referens  eique  se  coniungens  gignit  rem.  Res 
interna  pugna  infestatili- ,  quia ,  ut  Hegel  ostendit ,  identice  debet  esse  materia 
et  forma,  quae  sibi  opponuntur.  Hinc  res  et  tota  essentia  interna  tolluntur  et 
oritur  phaenomenalitas  (Erscheinung)  externa,  ut  supra  unum  et  qualitas  tolle- 
bantnr  et  oriebatur  quantitas.  Phaenomenalitas  post  varia  fata,  contradictionibus 
internis  stimulata ,  ad  actualitatem  evadit.  Sed  pugnis  intestinis  perstantibus 
variis  gradibus  fugitur  ad  conceptum  l. 

706.  In  conceptu  tria  sunt  stadia  :  conceptus  subiectivus  vel  forma  co- 
gnitionis  interna;  conceptus  obiectivus  vel  res  externa,  ut  cognitionem  in- 
formans  et  terminans  ;  idea ,  quae  est  unitas  utriusque  oppositi ,  subiectivi  et 
obiectivi ,  interni  et  externi ,  idealis  et  realis ,  animae  et  corporis.  Conceptus 
subiectivus  per  conceptum  qua  talem,  iudicium  et  raiiocinium  evolvitur.  Con- 
ceptus qua  talis  unitatelo  refert  ;  iudicium  distinctionem  subiecti  et  praedicati  ; 
ratiocinium  utrumque  complectitur,  est  unitas  sive  veritas  conceptus  et  iudicii, 
est  una  conclusio  ex  praemissis  distinctis.  Hegel  fuse  ostendit,  quomodo  con- 
ceptus evolvatur  ad  iudicium ,  iudicium  per  duodecim  iudicioi'um  species  ad 
ratiocinium,  ratiocinium  per  decem  ratiocinandi  modos  ad  conceptum  obiectivum  ; 
et  haec  omnia  operatili-  contradictionis  rebellio  numquam  vere  sedata  2. 

707.  Conceptus  obiectivus  currit  per  mechanismum,  chimismum,  teleologia»*. 
Meehanismus  dicit  unitatem,  quia  versatur  circa  res,  ut  sunt  ex  aequo  mundi 
partes.  Chimismus  dicit  diversitatem,  quia  compositiones  chimicae  elementorum 
diversitatem  qualitativam  supponunt.  Teleologia  haec  duo  opposita  complectitur, 
est  unitas  mechanismi  et  chimismi  ;    in  teleologia    unus   finis  est  in  diversitate 


Vermittlung,  die  sich  zur  Beziehung  auf  sich,  zur  Unmittelbarkeit  aufhebt,  — 
ist  das  Wesen"  (Encyclop.  §  111).  —  Alius  locus,  qui  multum  celebratur,  est 
hic:  „Das  Wesen.  als  das  durch  die  Negatività^  seiner  selbst  sich  mit  sich  ver- 
mittelnde  Sein,  ist  die  Beziehung  auf  sich  selbst,  nur  iiidem  sie  Beziehuug  auf 
anderes  ist,  das  aber  unmittelbar  nicht  als  Seiendes,  sondern  als  ein  Cesetztes 
und  Vermitteltes  ist.  Das  Sein  ist  nicht  versclnvunden .  sondern  erstlich  ist 
das  Wesen,  als  einfache  Beziehung  auf  sich  selbst,  Sein;  fiirs  andere  ist  aber 
das  Sein  nach  seiner  einseitigen  Bestimmung,  unmittelbares  zu  sein,  zu  einem 
nur  negativen  herabgesetzt,  zu  einem  Schein.  Das  Wesen  ist  hiermit  das  Sein 
als  Scheinen  in  sich  selbst"   (ibid.  §  112). 

1  Ibid.  S  112—159.  2  Ibid.  §  160—193. 


478  CaP-  14.   De  pantheismo. 

mediorum  '.     Ex  chimismo  teleologia  sic  oritur  :   cliimismus   internis   litibus    se 
destruit,    quum    analysis    chimica    dividat ,    quae    synthesis   concoquit;     ex   hoc 
chimismi  exitio  conceptus,  qui  in  mechanismo  et  chimismo  simpliciter  (an  sich) 
aderat,  liberatur,  prò  se   (fiir  sich)  exsistit  et  finis  intentus  evadit  2. 
70o.  Omnis   finis    est    etiam   medium ,    nempe    ad   ulteriorem  finem.      Sic 

teleologia  transit  in  unitatem  medii  et  finis ,  materialis  et  idealis ,  obiectivi  et 
subiectivì,  i.  e.  transit  in  ideam.  Haec  idea  tria  stadia  habet:  vitam,  quae  est 
unitas  materialis  et  idealis,  animae  et  corporis  obiective  et  simpliciter  (an  sich)  ; 
cógnitionem }  quae  obiecta  externa  intentionaliter  in  se  recipit  et  sic  unitatem 
subiectivi  et  obiectivi  idealiter  et  prò  se  (fiir  sich)  habet;  ideam  absolutam. 
Idea  absoluta  est  unitas  vitae  et  cognitionis  ;  est  conceptus ,  quo  subiectum  et 
obiectum  et  identitas  utriusque,  quum  sint  evolutio  eiusdem  esse  puri,  intentio- 
naliter pereipitur  ;  est  unitas  subiectivi  et  obiectivi  simpliciter  et  prò  se  (an 
und  fiir  sich,  obiective  et  idealiter)  3. 

709.  Idea  absoluta  finem  facit  evolutioni  absoluti,  quae  est  intra  se  et  in 
ordine  ideali  et  possibili.  Nunc  absolutum  incipit  se  evolvere  ad  extra  in 
mundo  reali  et  physico.  Nempe  idea  absoluta  est  intuitio  quaedam  sui  ipsius. 
Propterea  se  ipsam  tamquam  obiectum  intuitionis  ex  se  dimittit  ;  absolutum  fit 
natura  externa4.  —  Natura  externa  per  eadem  tria  stadia  evolvitur,  quae 
antea  in  conceptu  obiectivo  distinximus  :  per  mechanismum ,  chimismum  et 
teleologiam  vel  mundum  organicum.  Singula  stadia  multos  habent  gradus,  per 
quos  omnes  absolutum  se  evolvens  contradictionibus  agitatimi  decurrit 5. 

710.  Ex  vita  organica  fit  transitus  absoluti  ad  spiritum.  Videlicet  genera 
organismorum  conservantur ,  quum  individua  morte  pereant.  Ita  genus  sive 
universale  sive  ideale  liberatur  a  consortio  individualitatis  materialis.  Ideale 
autem  sive  conceptus  purus  realiter,  non  mere  metaphysice,  exsistens  est 
spiritus  6.  Porro  spiritila  tria  sunt  stadia:  spiritus  subiectivus ,  obiectivus,  ab- 
solutus. Spiritus  subiectivus  esse  immediatum  et  subiectivum  habet,  ut  res 
inter  reliquas  res.  Spiritus  obiectivus  esse  mediatum  et  obiectivum  habet; 
est  enim  ipse  ordo  iuridicus,  moralis  et  socialis  ad  extra  efficiendus  et  effectus. 
Spiritus  absolutus  esse  habet  simili  subiectivum  et  obiectivum,  quatenus  ab  eo 
ipsum  absolutum ,  quod  est  identitas  subiectivi  et  obiectivi ,  pereipitur  '.  1 1 
plurima,  quae  spiritus  subiectivus  et  obiectivus  percurrunt,  stadia  omittamus, 
spiritus  absolutus  per  tres  gradus  evolvitur:  per  intuitionem  (Anschauung) 
ortis,  per  imaginationem  (Vorstellung)  religioni»,  per  comprehensionem  (reines 
Denken,  Begriff)  philosophiae.  In  arte  absolutum  obiective  intuemur  tamquam 
ideale  summum  ,  cuius  signum  est  artificium  sensibus  subiectum.  In  religione 
absolutum  discursu  ex  finitis  tamquam  infinitum,  ex  derivatis  tamquam  prin- 
cipium  eorum  imagine  subiectiva  cognoscitur.  In  philosophia  ars  et  religio 
uniuntur;  absolutum  cognoscitur  tamquam  identitas  subiecti  et  obiecti,  et  per- 
spicitur  necessitas,  qua  ad  omnia  se  evolvit,  et  ipse  evolutionis  modus  dialecticus s. 
Haec  perfecta  philosophia  est  finis  universae  evolutionis  dialecticae. 


Encyclop.  §  194.  Zusatz  2.  2  Ibid.  §  203.  Zusatz. 

Cf.  ibid.  §  213—244;  praesertim  §  236.  Zusatz.  *  Ibid.  §  244. 

Ibid.  §  252—376.  6  Ibid.  §  376.  '  Ibid.  §  385. 

Ibid.  §  553—577. 


Alt.  1.   ConBpectus  historicua  pantbeismi.  479 

Et  baec  quidam  de  Segelii  Bystemate  aatìe  aint.  Quod  paulo  Longiua 
describendum  t  rat  timi  propter  magnum  influxum,  quem  exercuii  et  adhuc  ex 
parte  exercet,  timi  quìa  pancia  verbia  Bufficienter  explicari  non  poteat. 

711.  Principes  idealismi  panteistici  in  Germania  (Fichte,  Schel- 
ling, Begel)  inter  se  comparare  iuvat.  Omnes  tres  in  eo  con- 
veniunt,  quod  primum  principium  ponunt  esse  aliquid  in  conceptu 

Dostro  alisfractissimum 1.  At  Fichte  hoc  abstractissimum ,  quod 
in  onini  conceptu  idem  manet .  dicit  esse  subiectum  cognoscens 
sive  ipseitatem  :  Schelling  esse  identitatem  (unitatem)  subiecti  co- 
gnoscentis  et  obiecti;  Hegel  esse  obiectum  abstractissimum  sive 
ens  ut  sic.  Deinde  conveniunt  in  eo,  quod  evolutionem  primi 
principii  synthesi  contrariorum  explicant.  At  Fichte  hunc  modum 
practice  deserit  et  considerationes  ethicas  substituit,  ut  vidimus; 
Schelling  non  novit  nisi  duo  contraria  (obiectivum  et  subiectivum), 
quorum  mixtione  omnia  fiunt;  Hegel  multa  contraria  gradatim 
oriri  et  ad  synthesim  deduci  docet. 

712.  Krause  (1781—1832)  a  Schellingio  pendet,  sed  exsisten- 
tiam  Dei  personali*  retinere  vult.  Propterea  pantheismum  cum 
theismo  nectens  panentheismi  sy stema,  quod  vocat,  excogitavit. 
Deus  et  mundus  non  sunt  nisi  una  essentia;  sed  Deus  est  haec 
essentia  tota,  mundus  non  tota.  Itaque  mundus  est  quodammodo 
pars  Dei;  immo  mundus  est  extra  Deum,  scil.  in  quantum  Deus 
consideratur  ex  illa  parte,  qua  mundum  superat. 

713.  Schopenhauer  pessimista  (1788 — 1860)  a  Kantianismo  coepit. 
Vituperat  autem  Kantium,  quod  res  in  se  admisit  tamquam  causas 
impressionimi,  quae  materiam  cogitationum  nostrarum  suppeditant. 
Absurdum  quidem  esse  Fichteium.  qui  exsistentiam  rerum  in  se 
negavit  ;  res  exsistentes  esse  admittendas,  sed  eas  secundum  formam 
subiectivam  causalitatis  demonstrari  non  debere  2.  Quid  igitur 
Schopenhauer?  Inter  corpora,  inquit,  quae  mundum  constituunt, 
unum  est,  quod  prò  nobis  vim  specialem  habet:  corpus  nostrum. 
Nimirum  corpus  nostrum  dupliciter  nobis  notum  est  :  tamquam 
corpus  inter  alia  corpora  per  intuitionem  sensibilem;    deinde  im- 


1  Fichte  processimi,  quo  ad  primum  principium  pervenitur.  in  hunc  modum 
describit  :  rIrgend  eine  Thatsache  des  empirischen  Bewusstseins  wird  auf- 
gestellt.  und  es  wird  eine  empirische  Bestimmung  nach  der  andem  abgesondert, 
so  lange,  bis  dasjenige,  was  sich  schlechthin  selbst  nicht  wegdenken  und  wovon 
gich  weiter  nichts  absondern  lasst,  rein  zuruckbleibt/  Grondi,  d.  Wissenscliaftsl. 
§  1  ;  Werke  I,  92. 

2  Die  Welt  ala  Wille  und  Vorstellung  (Ed.  Frauenstadt)  I.  516. 


480  Gap.  14.   De  pantheismo. 

mediate  tamquam  voluntas.  Corpus  enim  nostrum  est  ipsa  sub- 
stantia voluntatis  nostrae,  est  ipsa  voluntas  nostra  obiectivata. 
Motus  voluntatis  in  nobis  non  est  causa  motus  corporis,  sed  est  ipse 
motus  corporis.  Haec  motuum  identitas  et  haec  identitas  voluntatis 
et  corporis  non  potest  demonstrari,  quia  est  immediate  evidens  *. 
Porro  omnia  obiecta,  quae  praeter  corpus  nostrum  percipimus,  hoc 
habent,  ut  sint  intuitiones  ei  piane  simillimae.  Ergo  concludemus 
ea  etiam  in  hoc  cum  eo  convenire,  ut  sint  voluntas.  Itaque  voluntas 
est  essentia  omnium  rerum.  Voluntatem  autem  intelligo  essentiam 
voluntatis ,  non  modum  specialem ,  quo  in  actibus  liberis  ex  co- 
gnitione  et  motivis  agit.  Voluntas  igitur  intelligitur  inconscia. 
Est  etiam  in  nobis  haec  voluntas  inconscia,  quum  non  omnis 
motus  corporis  sit  ex  deliberatione 2.  —  Omnes  res  essentialiter 
et  vere  sunt  eadem  voluntas ,  quae  per  diversos  gradus  ob- 
iectivatur  ;  differentia  rerum  et  individuatio  est  illusio  et ,  ut 
Indi  loquuntur ,  maya 3.  —  Voluntas ,  ubi  primum  in  cerebro 
humano  se  obiectivavit ,  fit  conscia 4.  —  Sed  haec  vita  conscia 
necessario  est  misera.  Nani  voluntas,  quae  est  essentia  omnium 
rerum,  ex  natura  sua  infelix  est.  Omnis  quippe  voluntas  est 
desiderium 5 ,  desiderium  autem  est  ex  absentia  boni  i.  e.  ex 
dolore.  Si  dolor  deest,  desideriis  cessantibus  otii  sentitur  molestia. 
Igitur  pendulo  similis  vita  nostra  oscillatur  inter  dolorem  et 
taedium  otiosum 6.  Et  hac  miseria  aliquatenus  ascesis  liberat 
et  mortificatio,  quam  inter  Christianos  exercuerunt  tot  animae 
sanctae  ac  nobiles,  praesertim  autem  ascetae  Buddhistarum.  Hac 
enim  ascesi  voluntas  exstinguitur ,  ne  desideriis  suis  nos  vexet; 
recte  etiam  cruciatur  corpus,  quum  sit  voluntas  obiectivata.  Potest 
tamen  aliquis  esse  magnus  philosophus  et  ascesim,  cuius  ne- 
cessitatem  via ,  quam  tradidimus ,  perspexit ,  enixe  commendare, 
quin   ipse  sit  sanctus  et  ascesim  practice  exerceat.     Mirimi  quo- 


1  Die  Welt  als  Wille  u.  Vorst,  I,  119—122.  Non  opus  est,  ut  notem 
cuivis  homini ,  qui  scit ,  quid  sit  motus  localis  brachii  vel  pedis  et  motus 
voluntatis  internus ,  potius  immediate  evidens  esse  hos  motus  toto  genere  dif- 
ferre.     Et  sic  cum  basi  sua  totus  collabitur  Scbopenbauerianismus. 

2  Ibid.  I,  125—126.  3  Ibid.  I,  152—154.  448.  4  Ibid.  I,  179. 

5  Contra  potissimi  actus  voluntatis  sunt  amor  et  fruitio  sive  delectatio. 
Hac  nota  alterimi  fundamentum  et  cum  eo  iterum  totum  aedificium  pessimismi 
evertitur.  —  De  variis  voluntatis  actibus  egregie  disputat  S.  Thomas,  Stimma 
tbeol.  1.  2.  q.  8—16. 

6  Die  Welt  als  Wille  u.  Vorst.  I,  367—368. 


Art.  •_'.   Confutalo  pantheismì  in  genere.  \y\ 

que  esset  postulare,  ne  moralista  virtutem  commendet,  si  es 
ipse  caret1.  —  Itaque  Schopenhauer  voluntatem  miseram  sub- 
stantiam  et  veritatem  omnium  rerum  ponit.  Quare  eius  systema 
minus  pantheismus  est  quam  pansatanismus  -. 

ARTICULUS  II. 
CONFI  TATIO  PANTHEISMÌ  IN  GENERE. 

TheSÌS  XXVI.  Pantheismì  doctrina  principila  saune  ra- 
tionis  contradicit. 

714.  Stat.  Quaest.  Pantheismus  omnia  una  substantia  divina 
intrinsecus  constituta  esse  et  ex  hac  substantia  emanatione  vel 
evoluzione  quadam  produsse  contendit.  Alius  est  pantheismus  im- 
perfectus,  alius  perfectus.  Pantheismus  imperfectus  aut  dicit,  ut 
Krause,  partem  Dei  constituere  mundum  aut  statuit,  ut  Amalricus 
<  arnotensi*.  Deum  constituere  partem  mundi,  v.  gr.  animam  mundi. 
Pantheismus  perfectus  totum  Deum  esse  totani  substantiam  mundi 
tradit.  Pantheismus  perfectus  alius  est  transiens,  secundum  quem 
res  mundanae  a  substantia  divina  tamquam  particulae  vel  radii 
emanantes  substantias  a  Deo  separatas  nuinerice  distinctas  con- 
stituunt.  Ita  docuerunt  Gnostici.  Alius  pantheismus  est  immanens, 
secundum  quem  res  mundanae  e  substantia  divina  se  evolventes 
eidem  inhaerent  tamquam  eius  modificationes  et  phaenomena. 
Pantheismus  immanens  alius  est  realis,  qui  corpora  mundana  ab 
absoluto  fieri  dicit  reali  quadam  efficientia;  ita  docuit  Spinoza. 
Alius  est  idealis,  qui  statuit  res  ab  absoluto  fieri  idearum  cursu 
dialectico  easque  nihil  esse  quam  cogitationes  et  ideas  entis  ab- 
soluti:  ita  idealistae  Germanici  et  praesertim  Hegel.  In  singulis 
his  pantheismì  generibus  innumerae  sunt  species.  Hic  enim  error 
omnino  est  polymorphus  et  diversissimas  induit  formas,  ut  sunt 
pannihilismus  Buddhistarum,  panarithmismus  Pythagoraeorum,  pan- 
logismus  Hegelii ,  pansatanismus  Schopenhaueri ,  panentheismus 
Krausii  e.  i.  p. 

Thesim,  ut  contra  materialistas  fecimus,  principiis  ontologicis, 
cosmologicis,  psychologicis,  theologicis,  ethicis,  logicis  probabimus. 

1  Die  Welt  als  Wille  u.  Vorst.  I,  449—453. 

2  Similia  atque  Schopenhauer  post  eum  tradit  Hartmann.  Principium  rerum 
est  inconscium ,  quod  est  non  sola  voluntas ,  ut  putavit  Schopenhauer ,  sed 
identitas  voluntatis  et  cognitionis.  In  ceteris  pessimismum  Schopenhauerianum 
magis  minusve  fideliter  amplectitur.  —  Etiam  Bahnsen  recentissime  inter 
pessimistas  multum  nominatili-. 

HoNTHEQf,  Theodicaea.  31 


482  Gap.  14.   De  pantheismo. 

715.  Arg.  1.  (Ex  ontologicis.)  1.  Pantheismus  mundum  ortum 
esse  praecipit  evolutione  necessaria  substantiae  divinae.  Atqui 
hoc  est  multipliciter  falsum. 

a)  Deberent  omnia  entia  possibilia  exsistere,  quum  nulla  sit 
ratio,  eur  alia  prae  aliis  ad  exsistentiam  vocentur.  Atqui  praeter 
ea,  quae  exsistunt,  multa  alia  sunt  possibilia,  quae  non  exsistunt. 
v.  gr.  ulterior  copia  auri,  aliae  species  organismorum  (multae  enim 
species  iam  interierunt)  etc. 

b)  Piane  contingens  est  ubicatio  rerum  in  spatio,  directio 
motus,  quem  de  facto  singulae  habent,  etc.  Nemo  enim,  nisi 
desipere  vult,  in  his  necessitatem  absolutam  reperiet.  Contradicit 
igitur  pantheista  contingentiae  rerum  mundanarum,  quae  est  cha- 
racter  earum  maxime  proprius  et  maxime  manifestus. 

e)  Si  evolutio  rerum  absoluta  necessitate  fit,  omnia  ab  aeterno 
evolvi  debent.  Revera  autem  processus  mundanus  coepit  in  tem- 
pore, ut  physici  probant  ;  tum  post  multum  temporis  orta  est  vita 
organica  ;  recentissime  factus  est  homo.  Haec,  si  necessaria  essent. 
ante  omnia  saecula  fieri  debebant.  —  Neque  quidquam  iuvat,  si 
eundem  processimi  mundanum  periodice  ab  aeterno  in  aeternum 
repeti  dicas.  Nani  id  sine  ratione  phantastice  fingitur,  incommoda 
numeri  infiniti  involvit,  physice  (lege  entropiae)  impossibile  est. 
difficultatem  integram  relinquit.  Nani,  quae  absolute  necessaria 
sunt,  semper  sunt,  et  propterea  omnia  necessaria  simul  sunt,  neque 
potest  in  necessariis  esse  successio  temporum,  sicut  res  secundum 
possibilitatem  et  veritatem  suam,  quia  necessariae  sunt,  semper 
sunt  et  omnes  simul  sunt  et  nulla  est  in  possibilitate  successionis 
vicissitudo.  —  Ad  rem  Newtonus:  ..A  caeca  necessitate  meta- 
physica,  quae  utique  eadem  est  semper  et  ubique,  nulla  oritur 
rerum  variatio.  Tota  rerum  conditarum  prò  locis  ac  temporibus 
diversitas  ab  ideis  et  voluntate  entis  necessario  exsistentis  solum- 
modo  oriri  potuit."  *     Cf.  n.  664.  191. 

2.  Pantheismus  nullani  assignat  rationem  possibilitatis  et  veri- 
tatis  rerum.  Spinoza,  Fichte,  Schelling  ne  cogitare  quidem  videntur 
de  aliquo  ordine  possibilitatis ,  qui  sit  praeter  res  exsistentes. 
Hegel  lume  ordinem  esse  vidit  eumque  evolutione  absoluti  fieri 
contendit.  At  cut  tunc  ordo  possibilium  est  totus  simul  et  ordo 
exsistentium  successivus ,  quum  uterque  eadem  necessitate  evol- 
vatur?   Cur  ordo  possibilium  latius  patet  quam  ordo  exsistentium? 


1  Philos.  nat.  prìnc,  in  fine  operis. 


Art.  '_'.   Confutatici  pantheismi  in  genere. 

716.  Arg.  II.  (Ex  cosmologicis.)  Pantheismus  non  admittil 
nisi  imam  numero  substantiam  omnium  rerum,  [mmo  aullam  in 
rebus  osse  realem  dìstìnctìonem    praecipit,   quum  omnia   realiter 

sint  eadem  divina  suhstantia  el  per  cani  inter  se  identificentur1; 
omnia  igitur,   inquiunt,  distinctio  rerum  est  mere  phaenomenalis. 

\t(|iii  id  esse  non  potest. 

1.  Teste  conscientia  homo  naturam  habet,  quae  multas  intel- 
Lectiones,  volitiones  aliasque  determinationes  tamquam  formas  suas 
accidentales  sustentat,  ipsa  tanien  tamquam  substantia  in  se  stat. 
quin  ab  afcquo  subiecto  tamquam  eius  forma  accidentale  sus- 
tentetur  aut  sustentari  possit;  simul  scimus  uos  vivere,  conversari, 
loqui,  negotia  habere  cum  aliis  hominibus  sive  cognatis  sive  amicis 
sive  extraneis,  qui  eandem  specie  nobiscum  naturam  habent,  quae 
a  nostra  omnino  realiter  distinguitur.  Quin  affectus,  quos  ex- 
perimur,  amoris,  aversionis,  irae,  timoris,  reverentiae,  aemulationis, 
grati  animi  aliique  ex  se  ac  natura  sua  aliquem  terminimi  a  sub- 
iecto earundem  affectionum  discretum  supponunt.  Est  igitur  in 
hominibus  distinctio  realis  et  substantialis.  —  Neque  homines, 
quos  in  terra  vivere  videmus,  merae  umbrae  phaenomenales  sunt  : 
sed  nos  cum  anima  et  membris  nostris,  cum  intellectioiiibus,  voli- 
tionibus  reliquisque  accidentibus  aliquid  sumus  valde  solidum  et 
concretum,  et  secundum  totani  liane  soliditatem  ab  aliis  hominibus 
similis  soliditatis  realiter,  non  mere  phaenomenaliter  distinguimur. 

i!.  Xon  solimi  multi  homines  exsistunt  realiter  et  suhstantia  - 
liter  distincti,  sed  etiam  in  speciebus  brutorum  eadem  distinctio 
observatur.  Leonem  esse  substantiam  a  nobis  realiter  distinctam 
eadem   celsitudine  tenemus  quam  alios  homines  a  nobis  discerni. 


1  Spinoza  de  hoc  themate  haec  habet  :  „Substantia  cogitans  et  suhstantia 
extensa  una  eademque  est  substantia,  quae  iam  sub  hoc,  iam  sub  ilio  attributo 
oomprehenditur.  Sic  etiam  modus  extensionis  et  idea  illius  modi  una  eademque 
est  res,  sed  duobus  modis  expressa  ;  quod  quidam  Hebraeorum  quasi  per  nebulam 
vidisse  videntur,  qiù  scilicet  statuunt  Deum,  Dei  intellectum  resque  ab  ipso 
intellectas  unum  et  idem  esse.  Ex.  gr.  circulus  in  natura  exsistens  et  idea 
circuii  exsistentis  (quae  etiam  in  Deo  est)  una  eademque  est  res ,  quae  per 
diversa  attributa  explieatur"  (Ethic.  II.  prop.  7.  schol.).  —  Necesse  etiam  est 
realem  distinctionem  rerum  a  pantbeismo  negari.  Nani  si  res  mundanae,  quae 
substantiae  divinae  inhaerent,  ab  ea  realiter  differrent,  Deus  rebus  perficeretur 
er  ex  se  esset  in  potentia  ad  talem  perfectionem.  Consequenter  Deus,  ut  res  in 
ipso  tierent .  actuandus  esset  ab  aliquo  principio  altieri  et  actuosiori  ;  namque 
secundum  principium  causalitatis  nihil  de  potentia  transit  ad  actum  nisi  per 
aliquod  ens  actu. 

31* 


484  Gap.  14.   De  pantheismo. 

Et  plures  leones  realiter  et  substantialiter  inter  se  distinctos  esse 
non  minus  certuni  est  quam  homines  ita  distingui.  Quod  de  exemplo 
leonis  valet ,  die  de  omnibus  speciebus  brutorum  ;  idem  die  de 
speciebus  et  individuis  plantarum;  idem  de  mineralibus.  Omnia 
haec  inter  se  et  a  nobis  realiter  et  substantialiter  distingui  extra 
omne  dubium  est.  —  Praesertim  corpus  nostrum  a  corpore  aliorum 
hominum  distinguimus  ;  et  eodem  modo  corpus  nostrum,  in  quo 
quae  fiunt,  impressiones  sentimus,  ab  omni  alio  corpore,  cuius 
impressiones  non  sentimus,  discriminamus.  Deinde  corpus  nostrum, 
quod  impressiones,  quas  sentimus,  patitur,  a  corporibus^  quibus  in 
nos  impressio  fit,  discernimus;  et  eodem  modo  omnia  corpora, 
quorum  unum  in  aliud  agit ,  realiter  differre  scimus.  Denique 
corpus  nostrum  a  corporibus,  quae  alias  vel  oppositas  qualitates 
habent,  secernimus;  et  eodem  modo  generatim  corpora,  quae 
qualitatibus  diversis  vel  oppositis  instruuntur,  realiter  distingui 
intelligimus.  Et  hae  omnes  distinctiones  vere  et  solide  reales  sunt, 
non  tantum  phaenomenales. 

3.  Corporum  extensio  ostendit  in  omni  corpore  innumeras 
esse  partes ,  quae ,  licet  unitae  sint ,  realiter  et  substantialiter 
distinguuntur.  —  In  nobis  ipsis  esse  animasi  a  corpore  realiter 
et  substantialiter  distinctam  psycliologia  probat. 

4.  Sunt  etiam  in  rebus  multa  accidentia  a  substantia  realiter 
distincta,  velut  intellectio  hominis  a  facultate  intellectus  et  a  sub- 
stantia animae  realiter  differt.  Est  igitur  in  natura  distinctio 
vere  realis. 

5.  Si  res  essent  eadem  substantia  divina  sub  alio  et  alio 
respectu  considerata,  omnes  eandem  re  haberent  perfectionem.  De 
facto  autem  res  perfectionis  specie  et  gradu  differre  scimus.  Alia  est 
enim  perfectio  aeris,  alia  terrae,  alia  plantarum,  brutorum  alia  et 
hominis  alia.  Id  etiam  eo  cognoscitur,  quod  non  omnis  res  ad  omnem 
effectum  e  potentia  alicuius  subiecti  educendum  valet,  sed  tantum 
ea  efficere  potest,    quae   actu  quodam  virtuali  in  ea  continentur. 

6.  Huc  etiam  omnia  faciunt,  quae  in  logica  de  veracitate 
sensuum  traduntur.  Xempe  sensus  nobis  mundum  exhibent,  non 
ut  unam  rem  simplicem,  sed  ut  compositum  multis  rebus  realiter 
distinctis,  quae  singulae  iterum  partibus  substantialibus  et  acciden- 
talibus  realiter  distinctis  conflantur.  Si  cum  pantheistis  diversitatem 
rerum  vere  realem  negas  et  omnia  in  mera  phaenomena  substantiae 
divinae  resolvis ,  nihil  de  testimonio  experientiae  relinquitur  ;  ex- 
perientia  enim  non   refert  nisi  realitates  et  perfectiones  diversas. 


Art.  2.    Confutatii»  pantheismi  in  genere.  485 

717.  Arg.  III.  (Ex  psychologicis.)  1.  Pantheismus  negat  ho- 
minis  libertatem.  Atqui  por  hoc  evidenti  testimonio  conscientiae 
in  re  gravissima  contradicit.  —  Conferantur,  quae  de  hoc  puncto 
oontra  materialistas  diximus  n.  673. 

2.  Quomodo  fìt,  ut  una  sit  natura  et  multae  mentes  homiiiuni 
eam  oontemplantes,  ita  ut  natura  realiter  exsistat  semel,  idealiter 
multoties?     Si  omnia  ex  aequo  evolutione  necessaria  fierent,  uni 
mundo  una  mons.    multis  corporibus  particularibus   totidem  idea» 
particulares  horum  corporum  respondere  deberent. 

3.  Multa  sunt ,  quae  nullus  hucusque  intellectus  cognovit 
(loquor  ex  opinione  pantheistarum,  qui  supra  mentes  creatas  Deum 
omniscium  esse  non  agnoscunt).  Tot  enim,  ut  alia  taceam,  stellae 
in  coelo  sunt  hucusque  numquam  visae.  Si  omnia  ex  eadem  ne- 
cessitate fierent,  cognitio  aequare  deberet  statum  realem.  — Frustra 
Spinoza 1  singulis  corporibus  animam  intelligentem  indit,  qua  per- 
fecte  comprehenduntur ,  ut  sic  cognitio  exaequet  naturam  cor- 
poream.  Nani  id  nimis  insolenter  a  Spinoza  fingitur,  quam  quod 
refutatione  dignum  sit.  Deinde,  etiamsi  omnia  corpora  essent 
animata ,  nondum  omnia  in  iis  piene  cognoscerentur  ;  nani  multa 
in  corpore  nostro  sunt,  quorum  anima  cognitionem  nullam  habet. 

4.  Multa  cognoscimus ,  quae  non  exsistunt:  v.  gr.  geometra 
multas  figuras  examinat,  quae  non  exsistunt.  Si  eadem  necessi- 
tate fierent  conceptus  et  res,  cognitio  ordinem  rerum  ncque  ex- 
cederet  neque  ab  eo  superaretur,  sed  esset  perfecta  inter  utrumque 
ordinem  paritas. 

Has  difficultates  omnes  vitat  theista,  qui  Deum  supra  mentes 
humanas  omniscium  esse  profitetur,  qui  omnia  novit,  quaecumque 
sunt  et  esse  possunt,  ne  ordo  ontologicus  excedat  ordinem  co- 
gnitionis.  Ex  altera  parte  exsistentiam  rerum,  quae  praeter  Deum 
sunt,  a  libertate  Creatoris  derivat,  possibilitatem  rerum  a  ne- 
cessitate naturae  divinae:  nil  igitur  mirum,  si  ordo  possibilium 
latius  patet  quam  ordo  exsistentium. 

718.  Arg.  IV.  (Ex  moralibus.)  1.  Pantheismus  negat  vitam 
aeternam  et  beatam  hominis:  et  sic  contradicit  voci  naturae 
hominesque  desperationi  tradit.  Conferatur  hic  argumentum  eudae- 
monologicum  e.  6.  a.  1.  —  Simul  perit  sanctio  vitae  futurae. 

2.  Pantheismus  negat  exsistentiam  supremi  legislatoris  :  et 
tamen    nos    subesse    obligationi    evidenter    scimus.      Conferatur 


1  Etliic.  II.  prop.  13.  sebo). 


486  Gap.  14.   De  pantheismo. 

argumentum  deontologicum  e.  6.  a.  2.  —  Destruit  libertatem  et 
cum  ea  actionis  imputabilitatem,  meritum  et  demeritimi.  —  Nullum 
est  peccatimi  et  nullum  vitium,  quia  omnia  sunt  divina. 

Cum  ordine  morali  cadit  socialis.  Praesertim  pantheismi 
proprium  est,  ut  ii,  qui  ingenio,  potestate,  divitiis  excellunt, 
aliorum  hominum  quasi  dii  esse  sibi  videantur.  Hinc  interdum 
oritur  superbia  quaedam  diabolica,  qua  se  alios  homines  pluris 
superare  putant,  quam  hi  bestiis  praestent;  hinc  vita  libidinosa, 
quum  diis  omnia  sint  licita:  hinc  iustitiae  et  caritatis  sensus 
sublatus;  hinc  pauperum  et  debilium  contemptus  et  oppressio; 
hinc  abusus  potestatis  publicae  ad  privata  commoda,  quum  vulgus 
sit  propter  magistratuum  divinitatem,  non  hi  propter  populum; 
hinc  bella  contra  nationes  debiliores  sine  scrupulo  suscepta,  quum 
infirmior  omni  iure  in  potentiorem  careat;  hinc,  ut  breviter  dicam, 
mina  ordinis  domestici,  civilis  et  internationalis. 

3.  Pantheismus  est  contra  consensum  generis  humani,  quod 
Deum  a  nobis  substantialiter  distinctum  semper  coluit.  Conferatur 
argumentum  ethnologicum  e.  6.  a.  3.  —  Neque  in  eo  solum,  quod 
Deum  esse  negant,  pantheistae  persuasioni  omnium  contradicunt, 
sed  in  aliis  multis.  Nani  omnes  homines  consentiunt  res  mundanas 
realiter  et  substantialiter  inter  se  distingui  :  hominem  esse  liberimi  : 
cursum  mundi  non  esse  necessarium ,  sed  numinis  arbitrio  sub- 
iectum;  substantiam  rerum  mundanaruni  et  hominis  non  esse  di- 
vinam  et  infinitam,  sed  propriam  et  finitam, 

4.  Falsitas  pantheismi  etiam  inde  arguitur,  quod,  quae  sunt 
in  hominibus  nobiliora,  exstinguit. 

a)  Religionis  verae  in  honiine  vini  esse  maxime  salutarem 
historia  christianismi  testatur  et  propria  cuique  fidelium  ex- 
perientia  probat.  Imnio  ipsas  religiones  superstitiosas  propter 
veritatis  vestigia  in  iis  recondita ,  quamquam  errores  admixti 
stimma  mala  nimis  saepe  generant,  fructibus  laetissimis  non  carere 
videmus.  Atqui  religionem  pantheismus  enecat.  Nonien  quippe 
Dei  magnificimi  iactat,  sed  deus  pantheistarum  non  est  pater,  qui 
nos  amat  et  ex  amoris  abundantia  creavit,  conservat  et  omnibus 
bonis  replet,  qui  preces  filiorum  audit,  qui  in  periculis  et  miseriis 
nobis  est  spes  firmissima  et  auxiliator  fortis.  Deus  pantheistarum 
non  est  is,  ad  quem  cor  nostrum  creatura  esse  S.  Augustini  nobile 
pectus  tanto  affectu  sensit.  Quam  frigidum  illud  idealistarum 
numen:  illud  Ego  Fichtii,  illa  identitas  Schellingii,  illud  esse  ab- 
stractissimum  He°elii  ? 


\rt.  •_'.   Confatatio  pantheismi  in  genere.  1-7 

At,  inquilini,  quid  magnificentius ,  quam  ni  cum  pantheistia 
in  flore  campi,  in  gutta  roris,  in  radio  solis,  in  onini  re  ipsam 
videamus  substantiam  absolutam,  omnium  honorum  fontem  et 
omnia  laudis  thema  aobilissimum?  Stultas  declamationes  !  Quid 
enim  es\  deus  pantheistarum?  Ipse  in  flore  niliil  est  quam  flos, 
in  gutta  deus  est  gutta.  in  radio  radius.  Nihil  igitur  video,  mini 
babeo,  nisì  florem,  guttam  et  radium.  Alibi  quidem  alias  dei  formas 
habeo,  sed  in  flore  aut  gutta  aut  radio  non  sunt.  Et  si  adessent, 
si  totus  hic  mundus  adesset,  quid  haberemus  nisi  molem  caecam 
et  mortuam,  massam  brutam  sine  mente  et  sine  amore?  Hic 
non  est  Deus,  quem  quaerit  cor  nostrum.  Contra  theista  in  flore 
agnoscii  Deum,  qui  cimi  ex  amore  erga  nos  creavit  et  conservat  : 
theistae  flos  non  est  merus  flos,  sed  praesens  adest  Deus  con- 
servator,  Deus,  ìnquam,  pater  benevolus,  qui  ubique,  etiam  in  flore, 
est  idem  bonum  intinitum  omni  amore  cordis  nostri  dignissimum. 

At.  inquiunt  iterimi,  quam  magnum  animimi  ad  summa  quaeque 
suscipienda  pantheistae  dat  illa  conscientia ,  quia  est  cum  Deo 
unus  ?  —  Misera  deliria  !  non  enim  tu ,  pantheista ,  ex  deo  tuo 
infinitus  et  forti*  redderis,  sed  deus  ex  te  finitur  et  infirmatur. 
Insipienter  igitur  ex  tali  deo  incenderis.  Deinde  ille  deus  non 
magia  ad  praeclara  opera  iuvat  quam  ad  nefaria.  Contra  theista 
in  Deo  suo,  qui  semper  omnipotens  est  et  infirma  mundi  eligit, 
ut  confundat  fortia ,  bene  spem  certissimam  ad  orane  bonum 
moliendum  reponit. 

b)  Pantheismus  virtutis  studium  e  medio  tollit.  Tollit  enim 
libertatem ,  obligationem  divinae  volimtatis ,  sanctionem  vitae  fu- 
turae.  Cum  bis  autem  tollitur  ordo  moralis.  —  Neque  interest, 
quocl  pantheistae  interdum  praecepta  moralia  conscribimt  non  nimis 
mala.  In  hoc  enim  sibi  non  cohaerent;  neque  illa  placita  ullam 
vini  afferunt,  qua  homo  ad  passiones  suas  debellandas  moveatur. 
Ceterum  etiam  iniqua  sat  frequenter  in  moralibus  praecipiunt; 
praesertim  ius  esse  fortioris  saepe  tradunt. 

e)  Pantheismus  adversatur  artibus,  quia  ex  religione  et  motivis 
moralibus,  quae  pantheista  e  medio  aufert,  artes  potissimum  aluntur. 

d)  Phaiitheismiis  philosophiam  evertit.  Incipit  enim  a  dogmate 
absurdissimo,  omnia,  quae  sunt,  iinius  esse  substantiae  et  inter  se 
realiter  non  differre.  Super  quo  fundamento  non  possunt  aedificari 
nisi  sophismata  et  somnia  extrava gantia.  Hoc.  quamvis  etiam 
apud  Spinozam  abunde  observetur,  maxime  in  idealistis  Germanis 
cernitur:    cuius    rei    aliqua   exempla    habebis    ex   iis,    quae    infra 


488  Gap.  14.   De  pantheismo. 

contra  Spinozam  et  Hegel  dicentur.  Quin  excessus  idealistarum 
animos  hominum  a  philosophia,  tamquam  a  disciplina  nugatoria 
et  somniis  unice  dedita,  tandem  averterunt  et  ad  sensualismum 
ac  materialismum  compulerunt,  qui  quam  sit  scientiae  perniciosus, 
n.  677.  exposuimus. 

719.  Arg.  V.  (Ex  tlieologicis.)  Pantheismum  esse  absurdum 
sequitur  ex  proprietatibus  entis  a  se. 

1.  Deus  est  infinitus.  Ex  pantheistis  Deus  intrinsecus  evol- 
vitur  phaenomenis  finitis;  ergo  etiam  in  Deo  sunt  limites.  Ex 
pantheistis  multae  imperfectiones  sunt  in  Deo  :  scil.  omnes  rerum 
defectus  Deo  sunt  proprii;  in  homine  Deus  dolorem  et  famem 
patitur,  ignorat,  errat,  mente  alienatur,  passionibus  et  libidinibus 
inquinatur. 

2.  Deus  est  simplicissimus.  Secundum  pantheistas  maxime 
est  compositus:  compositio  enim  tot  rerum  mimdanarum,  quan- 
tumvis  ea  dicatur  esse  mere  phaenomenalis ,  Deo  est  propria,  in 
cuius  summa  simplicitate  etiam  phaenomenalis  compositio  esse 
non  debet. 

Contra  Dei  simplicitatem  et  summam  aeternitatem  etiam  in 
eo  peccant  pantheistae.  quia  successionem  rerum  mundanarum  vel 
illusionum  ei  ascribunt. 

3.  Deus  omnes  perfectiones,  quarum  est  capax,  necessario  et 
semper  possidet.  Secundum  pantheistas  iugiter  formas  acquirit 
et  amittit.  —  Addimus:  impossibile  est  res  fìnitas  huius  mundi 
naturam  entis  infiniti  intrare,  quum  inter  finitum  et  infinitum  non 
sit  debita  proportio  ad  talem  informationem  requisita. 

720.  Arg.  VI.  (Ex  logicis.)  1.  Idealistae  cognitione  res  pro- 
duci ponunt.  Atqui  hoc  est  omnino  falsum.  Nani  omnis  cognitio 
supponit  obiectum  et  obiecto  mensuratur;  cognitionis  nimirum  pro- 
prium  est,  ut  sit  vera  vel  falsa,  et  id  ei  convenit  secundum  con- 
formitatem  vel  difformitatem  ad  obiectum,  quod  independenter  a 
cognitione,  qua  tali,  exsistit.  Si  cognitione  obiectum  fieret,  nulla 
cognitio  esset  falsa.  Quin,  ut  id  illustrationis  causa  addam,  ipsa 
cognitio  summi  Dei  obiectum  supponit.  Nempe  ratione  prius  Deus 
est,  tum  se  comprehendit ;  ratione  prius  Deus  est  fundamentum 
possibilium,  tum  Deus  ut  fundamentum  et  consequenter  ipsa  pos- 
sibilia  cognoscuntur  ;  ratione  prius  Deus  mundum  creare  decernit. 
tum  hoc  decretum  et  simul  res  exsistentes  vi  eius  futurae  videntur. 
A  fortiori  cognitio  humana  obiectum  supponit.  —  Deinde,  si  co- 
gnitione  res  fiunt,    primum   rerum  principium   se  cognoscendo  se 


Art.  2.   Confutatici  pantheismj  in  genere.  \<U 

efficiet  sive  ponet,  ut  Fichte  expresse  docet.  lam  vero,  quam 
absurdum  sii  aliquid  se  ipsum  efficere  et  causare,  in  comperi» 
est,  quum  nihil  possit  se  ipso  esse  prius.  —  Denique,  si  orìginem, 
progressum  et  modum  cognitionis  nostrae  intellectualis  inquirimus, 

manifestimi  fit  concepius  oostros  ex  cognitione  sensitiva  vii-tute 
intellectus  abstractiva  generari,  ipsam  autem  sensationem  ab  ob- 
iectis  impressione  in  Bensoriis  facta  causari.  Quare  intellectus 
noster  non  producit  res  neque  cum  iis  identificatur.  sed  res  causant 
cognitionem.  De  hoc  themate  consulatur  psychologia.  —  Postremo, 
si  intellectione  res  fìerent.  universalia  a  parte  rei  exsisterent:  de 
quo  statini  panca  (sub  3). 

Neque  Spinoza  habitudinem  inter  intellectum  et  res  felicius 
explicat.  Dicit  enim1  evolutionem  substantiae  divinae.  ut  est 
cogitatio  absoluta,  eodem  ordine  fieri  atque  eius  evolutionem.  ut 
est  extensio  absoluta;  bine  conformitatem  intellectus  cum  rebus 
oriri.  At  primum  experientia  certuni  est  cognitionem  nostrani 
rebus  non  tantum  parallelam  esse,  sed  ab  iis  etiam  causari  :  imino 
certitudo  de  corporum  exsistentia  eo  potissimum  nititur.  quod  res 
impressionibus  in  sensario  factis  sensationem  causant.  Deinde  in 
suppositione  Spinozae  error  esset  impossibilis.2. 

2.  Supponunt  pantlieistae  ordinem  conceptuum  nostrorum  esse 
eundem  atque  ordinem  rerum.  Spinoza  enim  in  definitionibus  et 
axiomatis .  quae  ponit ,  constanter  prò  eodem  sumit  aliquam  rem 
ab  altera  dependere  et  conceptum  rei  dependenter  a  conceptu 
alterius  f orinari:  deinde  Eth.  IL  prop.  7.  expresse  statuit  con- 
nexionem  idearum  et  rerum  esse  eandem.  Item  idealistae  primum 
principium  cognitionis  prò  principio  essendi  accipiunt,  quod  tacere 
non  possunt,  nisi  supponentes  ordinem  cognitionis  et  essendi  esse 
unum  :  idem  inde  sequitur,  quod  dicunt  res  non  esse,  nisi  quatenus 


1  Etkic.  II.  prop.  7.  et  schol. 

2  Quae  de  origine  erroris  Spinoza  disputat,  omnino  non  satisfaciunt.  V.  gr. 
Eth.  II.  prop.  17.  coroll.  legimua  mentem  humanam,  quando  modo  afficitur.  qui 
a  corpore  externo  imprimi  solet.  id  corpus  ut  praesens  contemplari,  nisi  aliquid 
est,  quod  illam  affectionem  sine  influxu  externo  ortam  esse  nos  monet:  iam 
fieri  posse .  ut  illa  affectio  sponte  oriatur .  quin  de  absentia  corporis  externi 
moneamur ,  et  tunc  nos  necessario  falli ,  quum  iudicemus  adesse ,  quod  abest. 
Veruni,  quum  ex  Spinozae  placitis  evolutio  cogitationis  in  mundo  respondeat 
evolutioni  extensionis,  illa  affectio  in  nobis  intuitionem  corporis  externi  generare 
non  potest,  nisi  quando  illud  corpus  vere  affectionem  effecit.  non  quando  sponte 
est  orta.  —  Alia  multa ,  quae  contra  tbesim  Spinozae  et  contra  modum ,  quo 
eam  probat.  dici  debent.  omitto.  ne  in  infinitum  texatur  disputatio. 


490  CaP-  14.   De  pantheismo. 

intellectu  producuntur.  —  Contra  liane  pantheistarum  assertionem 
bene  De  San1:  ..Praedicta,  inquit,  suppositio  1°  est  arbitraria. 
Etenim  a)  ex  eo,  quod  in  aliquo  ordine  aliquid  est  primum,  non 
est  consequens  ipsum  simpliciter  et  universaliter  loquendo  esse 
primum.  Sicuti  v.  gr.  in  ordine  intentionis  finis  est  primus, 
tametsi  in  ordine  exsecutionis  sive  rerum  finis  sit  ultimus.  Et 
quidam,  quod  speciatim  attinet  ad  ordinem  cognitionis,  b)  primum 
intelligibile  relate  ad  aliquem  intellectum  est  id,  quod  primo  ac 
per  se  proportionatur  virtuti  cognoscitivae  talis  intellectus.  Sed 
cum  hoc,  quod  aliquid  primo  ac  per  se  proportionatur  virtuti 
cognoscitivae  alicuius  intellectus,  stat  ipsum  non  esse  primum  in 
rebus,  sed  magis  ultimimi,  si  vis  cognoscitiva  alicuius  intellectus 
sit  valde  exigua  et  debilis.  ...  2°  Si  fiat  recursus  ad  experientiam, 
eadem  illa  suppositio  sese  prodit  aperte  falsam.  Est  quippe  factum 
summopere  perspicuum  intellectum  humanum  in  omni  suo  investi- 
gatione  eo  perpetuo  conniti,  ut  eorum,  quae  immediate  apparent, 
causas  inveniat.  Ideoque  ille  in  studio  sapientiae  censetur  magis 
ceteris  profecisse,  qui  plures  rerum  causas  et  altiores  et  priores 
perspectas  habet.  Non  ergo  naturalis  processus  cognitionis  hu- 
manae  est  a  causis  ad  effectus,  sed  ab  effectibus  ad  causas:  sive, 
quod  idem  est,  ea,  quae  sunt  posteriora  quoad  se,  sunt  priora 
quoad  nos." 

3.  Pantheistae  universalia  formaliter  sumpta  principium  essendi 
esse  haud  raro  fingunt.  Spinoza 2  enim  nos  in  omni  idea  cuiusvis 
rei  singularis  infinitam  Dei  essentiam  adacquate  cognoscere  docet. 
Omnibus  autem  corporibus  singularibus,  si  mentem  Spinozae  sequi- 
mur,  communis  est  sola  ratio  extensionis,  et  ideis  particularibus 
sola  ratio  cogitationis  ;  extensio  autem  et  cogitatio,  ut  sunt  rationes 
omnibus  corporibus  et  ideis  communes,  sine  dubio  universales  sunt. 
Ergo  extensio  universalis  et  cogitatio  universalis  tamquam  essentia 
Dei  principium  rerum  sunt.  Hegel  disertis  verbis  esse  communis- 
simum  originem  omnium  statuit. 

At  esse  vel  extensio  vel  cogitatio  universalis  non  possunt  esse 
principium  rerum,  quia  universalia  ex  parte  rei  non  exsistunt. 
Per  se  enim  intelligitur  omnem  rem  exsistentem  esse  singularem. 
Item  si,  ut  in  psychologia  fit,  originem  conceptuum  nostrorum  ope 
experientiae  perscrutamur,  rationem  universalitatis  invenimus  rebus 
non  competere,   nisi  operatione   intellectus,    quae  a  condicionibus 


1  Cosmol.  (1881)  p.  76.  -  Ethic.  IL  prop.  45—47. 


Art.  8.   I  ìonfutatio  Spinozae.  Ci  j 

generìce,  specifico,  individuahter  determmantibus,  quibus  ex  parte 
rei  vestiuntur,  abstrahit.  —  Deinde,  si  esse  vel  extensio  ve]  a 
tatio  universalis  principimi]  omnium  immanens  et  tota  eorum  sub- 
stantia  essent,  de  Olia  ceterae  rationes  rerum  tamquam  mera  ac- 
cidentia  praedicarentur.  Dicendum  igitur  esset:  Ens  vel  extensio 
esl  Lapis,  est  sol;  ens  vel  cogitatio  est  idea  lapidis,  esi  idea  solis. 
Veruni  communis  hominum  persuasio  et  evidentiae  lux  monent, 
ut  e  contrario  praedicemus:  Lapis  est  extensus,  est  ens;  idea  solis 
est  cogitatio,  est  ens. 

4.  Sollemne  est  pantheistarum  dogma  contraria  esse  identica. 
Et  Hegel  quidem  hoc  axioma  fundamentum  doctrinae  suae  di- 
sertissime  iacit.  Sed  iam  Fichte  thesi,  antithesi  et  oppositorum 
synthesi  omnia  fieri  praeceperat.  Huius  mirae  doctrinae  (ut  de 
antiquis  temporibus  taceam)  semina  sunt  apud  Spinozam.  Qui  * 
conceptum  trianguli  et  iudicium,  summam  angulorum  aequare  duos 
rectos  (quod  iudicium  perperam  volitionem  appellat),  nihil  differre 
inde  probat,  quod  iudicium  conceptum  trianguli  et  hic  illud  in- 
volvit.  Sane  eodem  iure  probaretur  inter  patrem  et  filium  nihil 
interesse,  quia  neque  pater  sine  filio  neque  sine  patre  filius  con- 
cipitur.  aut  omnia  contraria  esse  idem,  quia  alterimi  inducit  con- 
ceptum alterius.  —  Hanc  pantheistarum  de  contrariis  sententiam 
absurdam  esse  non  est,  cut  multis  explicetur.  Destruitur  enim 
principium  contradictìonia  et  de  omni  scientia  conclamatimi  est, 
quum  aequo  iure  praedicatum  de  subiecto  et  affirmetur  et  negetur. 

ARTICULUS  III. 

COXFUTATIO   SPIXOZAE. 

721.  1.  Ethicam,  in  qua  doctrinam  suam  praecipue  exponit, 
Spinoza  incipit  ab  octo  definitionibus.  Afferamus  singulas.  ut, 
quae  notanda  esse  videantur,  addamus. 

Definitio  I.  „Per  causam  sui  intelligo  id,  cuius  essentia  in- 
volvit  exsistentiam  ;  sive  id ,  cuius  natura  non  potest  concipi 
nisi  exsistens." 

Resp.  a)  „ Causa  sui"  nihil  est;  neque  enim  quidquam  se  ipsum 
efficit.  Debuit  igitur  dicere  „ens  a  se"  vel  „ens  intrinsecus  ne- 
cessarium"  vel  simile  quid.  —  b)  Definitio  entis  necessarii,  prout 
eam  ponit  Spinoza,  legitima  non  est,  quia  supponit  valorem  argu- 
menti  ontologici  S.  Anselmi.    Haec  autem  suppositio  est  gratuita. 


1  Ethic.  IL  prop.  49. 


492  Gap.  14.   De  pantheismo. 

immo,  ut  e.  3.  a.  1.  probavimus,  falsa.  Quare  ens  necessarium.  ut 
a  Spinoza  definitur,  chimaera  est.  —  Dicendum  igitur  est:  ens 
necessarium  est  illud,  quod  rationem  (non  causam)  sui  esse  in  se 
habet  vel  quod  vi  essentiae  exsistit.  Tale  ens  vere  exsistere 
probandum  est  a  posteriori. 

Def.  IL  „Ea  res  dicitur  in  suo  genere  finita,  quae  alia  eius- 
dem  naturae  terminari  potest.  Ex.  gr.  corpus  dicitur  finitum, 
quia  aliud  semper  maius  concipimus.  Sic  cogitatio  alia  cogitatione 
terminatur.  At  corpus  non  terminatur  cogitatione  nec  cogitatio 
corpore."  Verba  aliquantulam  obscuritatem  habent.  Sed  sensus 
omnino  videtur  esse  hic:  Corpus  est  finitum,  quia  iuxta  quodvis 
corpus  aliud  esse  potest,  quo  terminatur;  cogitatio  finita  est,  quia 
post  illam  (et  ante  illam)  alia  esse  potest,  qua  terminatur. 

Resp.  a)  Definitio  non  potest  applicali,  nisi  quando  plura 
eiusdem  essentiae  esse  possunt.  Sed,  si  quaero  v.  gr.  utrum 
essentia  trianguli  sit  ens  finitum  an  infinitum,  nibil  ex  ista  de- 
finitione  iudicare  possum,  quia  essentia  trianguli  universalis  est 
unica.  —  Immo  definitio  videtur  solum  valere  de  extensione  locali 
finita  et  de  successione  durationis  finita.  Nam,  ut  probes  v.  gr. 
numerimi  binarium  esse  finitum,  ista  definitione  uti  non  poteris, 
nisi  forte  verba  eius  ad  alium  sensum  detorqueas.  —  b)  Definitionem 
nihil  valere  ipso  exemplo  corporis  et  cogitationis  probatur.  Corpus 
enim  non  propterea  tantum  finitum  est,  quia  aliud  corpus  iuxta 
esse  potest,  sed  etiam  ex  eo,  quia  caret  maiore  pondere,  quia 
sine  intellectu  est  etc.  Item  cogitatio  nostra  finita  est,  non  tantum 
quia  in  tempore  incipit  et  finitur,  sed  maxime,  quia  non  est  clarior, 
quia  non  plura  simili  amplectitur  etc.  Immo  corpus  unius  pedis 
adhuc  finitae  extensionis  esset,  quamvis  fingeres  nullum  aliud 
corpus  possibile  esse.  Finitum  enim  est  omne  id,  quod  parvulis 
passibus  vel  gradibus  vel  partibus  uteumque  transiri  vel  exhauriri 
potest;  in  universali  autem  ratione  entis  finitum  est,  cui  omnino 
aliquid  perfectionis  deest. 

Def.  III.  „Per  substantiam  intelligo  id,  quod  in  se  est  et 
per  se  concipitur  :  hoc  est  id,  cuius  conceptus  non  indiget  conceptu 
alterius  rei,  a  quo  formari  debeat." 

Resp.  a)  Haec  definitio  comparanda  est  cum  axiomate  Spi- 
nozae  quarto,  quod  sic  habet:  „Effectus  cognitio  a  cognitione 
causae  dependet  et  eandem  involvit."  Ex  definitione  et  axiomate 
comparatis  sequitur  nullam  substantiam  posse  esse  effectum.  Misere 
igitur  Spinoza  accidens   et  effectum  i.  e.  nexum  inhaesionis,   quo 


Art.  B.  Confutatici  Spinone.  Ili;; 

aocidens  ad  subetantiam  refextur,  et  ncxum  causalitatìs,  qui  esi 
inter  causam  et  effectum  oonfundit;  confundit  etiam  conceptum 
subatantiae,  quae  est  in  se,  et  Dei,  qui  est  ens  <>  se.  Supponit 
igitur  Spinoza  .solimi  eoa  a  se  esse  substantiam,  i.  e.  dogma  totius 
8ystematis  gravissimuia  et  fondamentale  non  probatur,  quum 
probatione  valde  indigeat,  sed  gratis  asseritur.  —  b)  Quum  con- 
ceptus  speciei  involvat  conceptum  generis  et  quum  omnes  con- 
ceptus  inferiores  rationem  entis  involvant,  ex  delinitione  Spinozae 
sequitur  solum  ens  ut  sic  esse  substantiam  et  expressiores  entis 
deterniinationes  esse  eius  accidentia;  hoc  autem  est  contra  mentem 
omnium  hominum  (exceptis  utique  Hegelianis)  et  ipsius  Spinozae.  — 
e)  Immo,  quum  ex  mente  Spinozae  (ut  ex  demonstratione  pro- 
positionis  secundae,  quam  postea  afferemus,  patet),  quando  duae  res 
aliquam  notam  essentialem  communem  habent,  conceptus  alterius 
alterimi  involvat,  substantia,  ut  a  Spinoza  definitur,  chimaera  est 
neque  ullum  ens  substantia  esse  potest,  quia,  quidquid  est,  cum  aliis 
in  ratione  essentiali  entis,  saltem  analogice,  convenit  et  sic  eorum 
conceptum  involvit.  —  d)  Spinoza  probaie  deberet  exsistere  aliquam 
substantiam  eo  sensu,  quem  ipse  definivit;  id  autem  gratis  supponit. 

Def.  IV.  „Per  attributum  intelligo  id,  quod  intellectus  de 
substantia  percipit,  tamquam  eiusdem  essentiam  constituens.  "  At- 
tributum igitur  est  nota  substantiae  essentialis.  Attributum  non 
est  in  substantia  tamquam  in  alio,  sed  est  in  se 1. 

Resp.  Hic  explicandum  esset,  quomodo  conceptus  substantiae 
et  attributi  differant.  Propositione  enim  decima  discimus  attributum 
per  se  concipi  et  conceptum  alius  rei  non  involvere.  Attributum 
igitur  est  substantia.  Iam  vero  cur  duo  attributa  cogitationis  et 
extensionis  non  sunt  duae,  sed  una  Dei  substantia? 

Def.  V.  ,,Per  modum  intelligo  substantiae  affectiones  sive 
id,  quod  in  alio  est,  per  quod  etiam  concipitur. "'  Modus  igitur 
est  nota  substantiae  accidentalis.  Modus  est  in  substantia  tamquam 
in  alio 2  ;  substantia  est  causa  efficiens  modorum 3. 

Resp.  a)  Quum  apud  Spinozam  solus  Deus  sit  substantia  et 
quum  Deus,  ut  probavimus,  accidentia  vere  dieta  nulla  liabeat, 
modus,  prout  a  Spinoza  definitur,  chimaera  est.  —  b)  Accidentia 
sive  modi  etiam  sine  substantia  abstracte  concipi  possunt  et  ideo 
conceptus   accidentis  non  necessario  nec  semper  conceptum  sub- 


1  Ethic.  I.  prop.  4.  dem.  et  prop.  6.  coroll.  2  Ibid. 

3  Ibid.  I.  prop.  16.  et  17.  cum  coroll. 


494  Gap.  14.   De  pantheismo. 

stantiae  involvit.  Quin  homines  non  tam  aecidentia  per  sub- 
stantìam  quam  substantiae  naturam  per  aecidentia  concipiunt.  — 
e)  Pleraque  aecidentia  non  sunt  effectus  stricte  elicti  substantiae 
subiectae.  Omnino  dolendum  est  Spinozam  nullam  dedisse  ex- 
pressam  definitionem,  quid  intelligatur  eausa  et  quid  effectus. 

Def.  YI.  .,Per  Deum  intelligo  ens  absolute  infinitum,  hoc  est 
substantiam  constantem  infìnitis  attributis,  quorum  unumquodque 
aeternam  et  infinitam  essentiam  exprimit." 

Resp.  a)  Si  ad  infinitatem  Dei  spectat,  ut  infinite  multa 
habeat  attributa  1,  cur  attributa ,  quae  pariter  infinita  sunt ,  non 
Constant  singula  iterum  infinite  multis  attributis  secundariis,  haee 
infinite  multis  tertiariis  et  ita  in  infinitum?  — ■  Deinde,  si  ad  in- 
finitatem attributi  spectat,  ut  infinite  multos  habeat  effectus  sive 
modos  2,  cur  substantia  divina  infinita  loco  attributorum  non  habet 
infinite  multos  modos  sive  effectus?  Breviter:  non  intelligitur. 
cur  infìnitas  substantiae  explicetur  attributis,  infinitas  attributi 
effectibus.  —  b)  Quum  ex  mente  Spinozae  Deus  eo  sensu  infinite 
multa  habeat  attributa,  ut  nullum  attributum  possibile  de  eo  negari 
possit,  Deus,  ut  eum  Spinoza  definit,  chimaera  est.  Nulla  enim 
substantia  omnia  attributa  possibilia  habet,  sed  v.  gr.  substantia 
aut  spiritualis  est  aut  corporea,  numquam  utrumque.  Ergo  philo- 
sophia  Spinozae  tota  supra  entia  chimaerica  fundatur,  quae  sunt 
causa  sui,  substantia,  Deus,  ut  ab  hoc  philosopho  definiuntur. 

Def.  VII.  „Ea  res  libera  dicitur,  quae  ex  sola  suae  naturae 
necessitate  exsistit  et  a  se  sola  ad  agendum  determinatili".  Ne- 
cessaria autem  vel  potius  coacta,  quae  ab  alio  determinatili'  ad 
exsistendum  et  operandum  certa  ac  determinata  ratione." 

Resp.  Ad  veram  libertatem  non  tantum  requiritur  libertas 
a  necessitate  externa  vel  coactione,  sed  etiam  a  necessitate  interna. 
i.  e.  requiritur,  ut  causa  positis  omnibus  ad  agendum  requisitis 
possit  agere  et  non  agere,  agere  hoc  vel  illud.  —  Talem  libertatem 
exsistere  Spinoza  negat.  Propterea  debuit  candide  et  sincere  eum 
re  etiam  nomen  repudiare,  non  dolose  rem  destruere  voce,  cuius 
significatio  falsatur.  retenta.  Generatim  Spinoza  et  pantheistae 
vocum  significationibus  falsandis  insignes  sunt;  falsant  enim  con- 
ceptuni  entis  necessarii,  substantiae.  Dei,  libertatis  etc. 


1  Hoc   definitio  Dei  supponit.     Praeterea  prop.  9.  expresse  statuit:    „Quo 
plus  realitatis  aut  esse  unaquaeque  res  habet.  eo  plura  attributa  ipsi  competunt.  " 

2  Etbic.  I.  prop.   16. 


Art.  S.   Confutatici  Spinozae.  \'j~> 

Def.  Vili.  ..Ter  astenutateli]  intelligo  ipsam  exsistentiam, 
quatenus  ex  sola  rei  aeternae  definìtìone  necessario  sequi  concipitur.* 

Etesp.  Aeternitas  non  est  exsistentia,  sed  duratio.  hetinitur 
(nini  duratio  tota  simul  i.  e.  duratio  sine  initio  et  tino  et  mutabilità^. 
722.  2.  Definitionibus  Spinoza  subiungit  septem  axiomata.  Iu- 
dicemus  singula. 

A. \ioiiia  I.  „ Omnia,  quae  sunt,  vel  in  se  vel  in  alio  sunt". 
i.  e.  niliil  est  praeter  (substantiani  eiusque)  attributa  et  modos. 

Efcesp.  Hic  accurate  explicandum  erat  ad  attributa  pertinere 
individuationem  sive  haecceitatem,  differentiam  specificam,  rationes 
genericas  inferiorea  et  superiores,  ipsam  rationem  ontis  universalis- 
simam.  —  Explicandum  erat  praeter  definiti onem  essentiae,  quae 
fit  per  attributa  sive  partes  metaphysicas ,  aliam  esse,  quae  fit 
per  partes  physicas,  v.  gr.  si  hominem  defìnio  substantiam  ex 
corpore  et  anima  intellectiva  compositam  ;  et  monendum  erat 
partes  physicas,  non  obstante  imitate  essentiae,  realiter  differre.  — 
Explicandum  erat  modos  sive  accidentia  alia  esse  propria  et  ne- 
cessaria, alia  stricte  dieta  et  contingentia  ;  alia  esse  metaphysica 
et  ratione  tantum  a  subiecto  distincta ,  alia  physica  et  realiter 
distincta.  —  Explicandum  denique  erat  aliquid  in  alio  esse  posse 
a  ut  tamquam  accidens  aut  tamquam  terminum.  Potest  enim  ali- 
quid  in  alio  esse  tamquam  terminus  imitabilitatis ,  ut  sunt  pos- 
sibilia  in  Deo,  aut  tamquam  terminus  cognitionis,  ut  sunt  uni- 
versalia  in  mente  nostra,  aut  tamquam  terminus  appetitus,  ut  est 
finis  in  voluntate.  • —  Alto  silentio  haec  omnia  abscondit  Spinoza, 
quia  omnes  has  differentias  tacite,  quin  ullam  rationem  afferat. 
negat:  terminis  summopere  ambiguis,  qui  sunt  „in  se'-  et  ..in 
alio",  sophistice  ludit. 

Ax.  II.  „Id,  quod  per  aliud  non  potest  concipi,  per  se  con- 
cipi  debet." 

Resp.  a)  Potest  etiam  aliquando  ens  cliimaericum  confingi, 
quod  neque  per  se  neque  per  aliud  vere  concipitur.  Hoc  Spinoza 
in  conceptu  causae  sui,  substantiae,  Dei  non  satis  consideravi!  — 
b)  Potest  aliquid  cognitionem  humanam  superare,  ut  mysterium 
SS.  Trinitatis,  quod  neque  per  se  neque  per  aliud  piene  intel- 
ligimus.  —  e)  Saepe  ad  plenam  rei  cognitionem  requiritur,  ut  tum 
in  se  tum  in  relatione  ad  alia  consideretur. 

Ax.  III.  ,.Ex  data  causa  determinata  necessario  sequitur 
effectus:  et  contra ,  si  nulla  detur  determinata  causa,  impossibile 
est,  ut  effectus  sequatur." 


496  Gap.  14.   De  pantkeismo. 

Resp.  Hic  Spinoza  sine  probatione  tamquam  axioma  im- 
mediate evidens  supponit  libertatem  indifferentiae  esse  nullam. 
Hoc  autem  non  est  immediate  evidens,  sed  evidentiae  internae 
contradicit. 

Ax.  IV.  „Effectus  cognitio  a  cognitione  causae  dependet  et 
eandem  involvit." 

Resp.  Possumus  effectum  cognoscere,  quin  de  causa  cogite- 
mus,  et  cognito  effectu  saepe  ignoramus  causam.  V.  gr.  cognoscimus 
horologium,  quamvis  de  artifìce,  qui  fecit,  nihil  cogitemus  vel, 
quis  sit,  ignoremus.  —  Quin  cognitio  nostra  a  posteriori  ad  prius, 
ab  accidente  extrinsecus  sensibili  ad  essentiam  internam,  ab  effectu 
ad  causam  procedere  solet. 

Ax.  V.  „Quae  nihil  commune  cum  se  invicem  habent,  etiam 
per  se  invicem  intelligi  non  possunt,  sive  conceptus  unius  alterius 
conceptum  non  involvit." 

Resp.  Axioma  supponit  esse  quaedam,  quae  nihil  inter  se 
commune  habent.  Revera  autem  omnia  saltem  in  ratione  entis, 
unius,  veri  etc.  conveniunt.  Negandum  igitur  est  suppositum 
axiomatis. 

Ax.  VI.     ,,Idea  vera  debet  cum  suo  ideato  convenire." 

Resp.  a)  Hoc  non  est  axioma,  sed  defìnitio  veritatis,  quam 
omnes  dicunt  esse  adaequationem  intellectus  cum  re.  —  b)  Spi- 
noza non  considerat  veritatem  perfecte  non  inesse  ideis  sive  con- 
eeptibus,  sed  iudiciis. 

Ax.  VII.  ..Quidquid,  ut  non  exsistens,  potest  concipi,  eius 
essentia  non  involvit  exsistentiam.  " 

Resp.  Axioma  falsum  est,  quia  supponit  valorem  argumenti 
ontologici,  quem  nullum  esse  probavimus. 

723.  3.  Omnes  igitur  defìnitiones  et  omnia  axiomata  Spinozae 
soliditate  et  ventate  carent.  Sic  universo  systematis  fundamento 
sublato  totum  aedificium  ruat  necesse  est.  Nihilominus  aHquas 
ex  primis  propositionibus  ethicae  speciali  examini  subiciamus. 

Prop.  IL  „Duae  substantiae  diversa  attributa  habentes  nihil 
inter  se  commune  habent.  —  Demonstr.  Patet  ex  defili.  3.  Una- 
quaeque  enim  in  se  debet  esse  et  per  se  debet  concipi,  sive 
conceptus  unius  conceptum  alterius  non  involvit."  —  Sensus  ver- 
borum,  quae  aliquantulam  obscuritatem  habent,  Ine  videtur  esse: 
Si  duae  substantiae  specie  (vel  numero)  differunt,  nullam  notam 
essentialem  communem  habent,  quia  secus  una  conceptum  alterius 
involveret  et  lune  (ex  def.  3.)  neutra  esset  substantia. 


\it.  B.   I  '-iiiiitat i<>  Spino:  j!i , 

Resp.  a)  Demonstratio  nulla  est,  quia  nititur  absurda  de- 
finitione  substantiae.  Substantia,  ut  hic  a  Spinoza  snmitur,  est  ens 
chimaericum,  quia  non  possunt  esse  duae  res,  quae  nini]  essentiale 
inter  se  (saltem  analogice)  commune  habent.  Conveniunt  enim, 
ut  saepe  dixi,  saltem  in  ratione  essentiali  entis.  —  b)  Propositio 
falsa  est,  ut  patet  exemplis.  Petrus  et  Paulus  attributo  i.  e. 
individuatione  differunt  :  multa  autem  essentialia  habent  communia, 
velut  rationem  entis,  substantiae,  viventis,  animalis  etc.  Item 
leo  et  canis  attributo  i.  e.  differenza  specifica  distinguuntur,  multa 
autem  essentialia  habent  communia,  velut  rationem  animalis,  cor- 
poris  etc. 

Prop.  III.  «Quae  res  nihil  commune  inter  se  habent,  earum 
una  alterius  causa  esse  non  potest."  —  Demonstr.  ax.  4.  et  5. 

Resp.  a)  Demonstratio  nulla  est,  quia  axiomata  invalida 
sunt.  —  b  i  Negandum  est  suppositum  propositionis  nempe  esse 
res,  quae  nihil  inter  se  commune  habent. 

Prop.  V.  „In  rerum  natura  non  possunt  dari  duae  aut  plures 
substantiae  eiusdem  naturae  sive  attributi."  —  Demonstr.  Solis 
accidentibus  (modis,  affectionibus)  duae  substantiae  differre  non 
possunt.  Differunt  igitur  attributo;  ergo  (ex  prop.  2.)  nihil  inter 
se  commune  habent. 

Resp.  a)  Demonstratio  nulla  est,  quia  nititur  propositione  2. 
absurda.  —  b)  Propositio  falsa  est.  ut  facile  patet  exemplis. 
Possunt  enim  substantiae  eiusdem  generis  esse  vel  etiam  tota 
specie  convenire  et  sola  individuatione  differre. 

Prop.  VI.  „Una  substantia  non  potest  produci  ab  alia  sub- 
stantia. —  Demonstr.  In  rerum  natura  non  possunt  dari  duae 
substantiae  eiusdem  attributi,  hoc  est,  quae  aliquid  inter  se  com- 
mune habent  (ex  prop.  5).  Adeoque  (ex  prop.  3.)  una  alterius 
causa  esse  nequit,  sive  una  ab  alia  non  potest  produci." 

Resp.  a)  Demonstratio  nulla  est ,  quia  nititur  falsis  pro- 
positionibus.  —  b)  Propositio  falsa  est,  quia  contradicit  experien- 
tiae  cotidianae .  quum  videamus  unum  hominem  ab  alio .  unum 
vivens  ab  alio  generali.  Si  obicitur  hominem  non  esse  sub- 
stantiam  sensu  Spinozae,  responde  substantiam.  ut  eam  definit 
Spinoza,  revera  a  nulla  causa  fieri  posse,  quia  nulla  causa  pro- 
ducit  chimaeram. 

Prop.  VII.  -Ad  naturam  substantiae  pertinet  exsistere.  — 
Demonstr.  Substantia  non  potest  produci  ab  alio  (ex  prop.  6.); 
erit   itaque   causa   sui   [ens   intrinsecus  necessarium] ,   i.  e.  ipsius 

Hoxtheim,  Theodicaea.  32 


498  Cap.  14.   De  pantheismo. 

essentia  involvit  necessario  exsistentiam,  sive  ad  eius  naturam 
pertinet  exsistere.  " 

Resp.  Demonstratio  nulla  est,  quia  nititur  falsa  propositione. 
Ipsa  thesis  valet  de  sola  substantia  divina,  non  ut  eam  definit 
Spinoza,  sed  ut  eam  theistae  profitentur. 

Prop.  Vili.  „Omnis  substantia  est  necessario  infinita.  —  De- 
molisti". Substantia  unius  attributi  nonnisi  unica  exsistit  (ex 
prop.  5.)  et  ad  ipsius  naturam  pertinet  exsistere  (ex  prop.  7). 
Erit  ergo  de  ipsius  natura  vel  finita  vel  infinita  exsistere.  At 
non  finita.  Nani  (ex  def.  2.)  deberet  terminari  ab  alia  eiusdem 
naturae,  quae  etiam  necessario  deberet  exsistere  (ex  prop.  7.), 
adeoque  darentur  duae  substantiae  eiusdem  attributi,  quod  est 
absurdum"   (ex  prop.  5). 

Resp.  Demonstratio  nulla  est,  quia  nititur  falsa  proposi- 
tione 5.  et  falsa  definitione  finiti.  Ceterum  id,  quod  Spinoza  hic 
de  omni  substantia  affirmat,  de  sola  substantia  divina  veruni  est. 

Prop.  XI.  „Deus  .  .  .  necessario  exsistit.  —  Demonstr.  Si 
negas,  concipe,  si  fieri  potest,  Deum  non  exsistere.  Ergo  (ex 
ax.  7.)  eius  essentia  non  involvit  exsistentiam.  Atqui  hoc  est 
absurdum"  (ex  prop.  7). 

Resp.  Thesis  vera  est,  sed  probatio  nulla.  Nani  a)  supponit 
valorem  argumenti  ontologici,  quum  ax.  7.  adhibeatur.  b)  Sup- 
ponit aliquam  substantiam,  ut  a  Spinoza  definitur,  exsistere,  quia 
ad  prop.  7.  provocatur.  e)  Supponit  Deum,  ut  a  Spinoza  de- 
finitur, esse  possibilem. 

Prop.  XIV.  „Praeter  Deum  nulla  dari  neque  concipi  potest 
substantia."  —  Demonstr.  Nullum  attributum  possibile  de  Deo 
negari  potest,  quia  (ex  def.  6.)  infinite  multa  attributa  habet. 
Si  igitur  praeter  Deum  esset  aliqua  substantia,  haec  aliquo 
attributo  cum  Deo  conveniret  ;  id  autem  (ex  prop.  5.)  esse 
non  potest. 

Resp.  Propositio  falsa  est;  demonstratio  autem  nititur  ab- 
surda  definitione  Dei  et  (quia  provocatur  ad  prop.  5.)  substantiae. 

Prop.  XV.  „Quidquid  est,  in  Deo  est  et  nihil  sme  Deo  esse 
neque  concipi  potest",  i.  e.  omnia,  quae  praeter  Deum  (eiusque 
attributa)  sunt,  sunt  modi  Dei."  —  Demonstr.  Omnis  res  est 
aut  substantia  (vel  attributum  substantiae)  aut  modus  substantiae 
(ex  ax.  1).  Atqui  praeter  Deum  nulla  est  substantia  (ex  prop.  14). 
Ergo  omnia  praeter  Deum  sunt  modi  substantiae,  et  quidem  sub- 
stantiae divinae,  praeter  quam  nulla  est,  cuius  modi  esse  possint. 


Art.  3.   Gotifutatio  Spinozae.  }!»'.» 

Resp.  Demonstratio  Dulia  est,  quia  oititur  propositione  14. 
Thesis  ipsa  falsa  est,  quia  Deus  nulla  habet  accìdentìa  sive  modos, 
et  quia  praeter  eum  multae  aliae  sunt  substantiae  earumque 
accìdentìa. 

724.  Hic  iam  fraem  faciamus;  dieta  enim  sufficiunt,  ut  indoles 
argumentationis  Spinozianae  cognoscatur  et  totum  eius  systema 
omni  fundamento  carere  intelligatur.  Àddimus  alia  pauca ,  in 
quibus  Spinoza  delinquiti 

a)  Substantiam  divinam  asserit  esse  simplicem  et  indivi- 
sibilem1,  et  tamen  extensionem  attributum  eius  essentiale  esse 
ponit.  Iam  vero  extensio  ex  conceptu  suo  dicit  positionem  par- 
tiinn  extra  partes  et  ideo  compositionem  realem  involvit,  quae 
est  primus  gradus  ad  divisionem. 

b)  Non  intelligitur ,  cut  cogitatio  solam  extensionem  con- 
templetur,  quum  infinite  multa  alia  attributa  piane  incognita 
maneant.  —  Praeterea  extensio  et  cogitatio  secundum  Spinozam 
eundem  ambitum  habere  debent.  Revera  tamen  cogitatio  ulterius 
extenditur,  quia  non  habemus  solas  ideas  corporum,  sed  etiam 
ideas  idearum. 

e)  Non  intelligitur,  cut  attributa  cogitationis  et  extensionis 
praeter  modos  infinitos,  quibus  explicantur 2 ,  res  particulares  et 
finitas  huius  mundi  gignant.  Praecipue  non  intelligitur,  cur  haec 
sint  genera  et  species  rerum,  ut  eas  de  facto  in  mundo  observamus. 

d)  Docet  Spinoza  ab  attributo  divino  immediate  non  de- 
terminar! nisi  modos  infinitos,  ab  his  alios  modos  infinitos  et 
numquam  ex  modo  infinito  immediate  derivari  modum  finitimi; 
sed  rem  particularem  a  Deo  non  fieri,  nisi  quatenus  modificati^ 
est  alia  re  particulari,  quae  iterum  a  tertia  causatur  et  ita  in 
influitimi ,  quin  umquam  ad  causam  primam  particularem  per- 
veniatur  3.  Yerum  sic  series  infinita  causarum  particularium  aperte 
incausata  est;  a  substantia  enim  divina  neque  immediate  neque 
mediate  facta  est,  quia  numquam  ex  modis  infinitis  ad  finitos 
transitus  fit. 

e)  Sensus  et  phantasia  secundum  Spinozam  non  sunt  modi 
cogitationis,  sed  extensionis4.  Veruni  hoc  esse  non  potest,  quia 
viribus  pkysicis  et  chimicis,  ut  contra  materialistas  ostendimus, 
vita  sensitiva  non  explicatur. 


1  Ethic.  I.  prop.  13.  2  Cf.  ibid.  I.  prop.  21.  22.  36. 

3  Ibid.  I.  prop.  28.  4  Ibid.  II.  prop.  49.  scliol. 

32* 


500  ^aP-  14.   De  pantheismo. 

ARTICULUS  IV. 
CONFUTATIO  HEGELII. 

725.  Hegelii  systema,  si  rem  theoretice  iudicas,  non  uno  capite 
Spinozam  superat.  Principium  rerum  Hegel  et  Spinoza  ponunt 
esse  aliquid  in  rebus  universalissimum.  Sed  Spinoza  in  extensione, 
quae  est  omnium  corporum,  et  cogitatione,  quae  est  omnium  con- 
ceptuum,  sistit.  Hegel  vero  supra  extensionem  et  cogitationem 
altius  adhuc  ascendi  posse  vidit  et  ad  ipsam  rationem  entis 
absolute  universalissimam  pervenit  eamque  unam,  loco  duorum 
attributorum  apud  Spinozam,  rerum  principium  posuit.  —  Deinde 
Spinoza  doctrinae  de  identitate  contrariorum  semina  sparserat 
[n.  720,  4.];  Hegel  eam  dare  tamquam  dogma  pantheismi  es- 
sentiale  cognovit  et  diserte  proposuit  et  basin,  ut  decet,  syste- 
matis  sui  monistici  esse  voluit.  —  Denique  solus  Hegel  rationem 
reddere  conatur,  cur  evolutione  Absoluti  necessaria  mundus  evadat 
talis,  qualis  est. 

Nihilominus  Spinozismus  practice  periculosior  est  quam  error 
Hegelii.  Hegel  enim  ex  esse  puro  et  simplici  ad  mundum  con- 
cretum  et  varietatem  eius  multiplicem  dialectice  venire  non  poterat, 
nisi  figmentis  apertissimis  et  sophismatis  quasi  palpabilibus.  Ac- 
cedit,  quod  Hegel  lingua  utitur  supra  omnem  modum  obscura; 
non  potest  enim  systema  eius  perspicue  exponi,  quin  statini 
omnium  oculis  eius  falsitas  pateat.  Contra  Spinoza  facillime 
legitur,  verbis  clarissimis  utitur  et  demonstrationis  mathematicae 
fuco  lectorem  circumvenit.  —  Sed  iam  ad  particularia  in  systemate 
Hegelii  veniamus. 

726.  1.  Dicit  Hegel:  Cogitare  et  esse  non  differunt.  Primum 
autem  in  cogitatione  est  esse  purum.  Ergo  esse  purum  est  prin- 
cipium, ex  quo  evolutione  immanenti  omnes  res  fiunt. 

Resp.  a)  Neg.  Mai.  Nani  qui  dicit  cogitare  et  esse  nihil 
differre,  eo  ipso  dicit  intellectum  producere  res  et  ordinem  con- 
oeptuum  esse  ordinem  rerum.  Quae  omnia  quantopere  sint  a 
ventate  aliena,  n.  720.  satis  indicavimus.  —  b)  Nego  aliquo  modo 
Min.  Nani  eodem  iure,  quo  Hegel  dicit  esse  et  cogitare  non 
differre,  dici  potest  esse  et  cognoscere  non  differre.  Primum  autem 
in  cognitione  nostra  non  est  conceptus  intellectualis  esse  abstracti 
et  universalis,  sed  cognitio  sensitiva  alicuius  rei  singularis  et 
concretae.  —  e)  Neg.  Consqs.  Nani  esse  non  ita  est  prin- 
cipium intellectionis,  ut  notio  abstractissima  evolutione  immanenti 


Art.  4.    Confutatio  Hegelii.  501 

se  ipsam  impleat  et  magia  conci-etani  reddat,  soci  rationes,  quibus 
ens  determinatur,  intollectus  ab  obiectis  externis  sensu  mediante 
lianrit.     A   pari   igitur   secundum   ipsas  Hegelii   praemissaa   esa 
purnni  universitatem  rerum  evolutione  immanenti  non  producit.  — 

d)  Neg.  Consqs.  Nani  esse  purum  non  est  ex  parte  rei,  quia 
generatili)  universalia  non  exsistunt  ex  parte  rei.  LI  autem,  quod 
non    est    ex    parte    rei ,    non   potest    esse    principimi]    rerum.   — 

e)  Neg.  iterimi  Consqs.  Nani  esse  abstractum  est  in  nuda  po- 
tentia  ad  determinationes  ulteriores  et  ad  omnia  particularia. 
Atqui  nuda  potentia  se  ipsam  actuare  non  potest.  Ergo  esse 
purum  non  se  ipso  evolvitur  ad  universitatem  rerum. 

727.  2.  Dicit  Hegel:  Esse  purum  omni  determinatione  caret; 
est  igitur  idem,  quod  nihil. 

Resp.  a)  Esse  nequaquam  omni  determinatione  sire  com- 
prehensione  caret,  sed  comprehendit  id,  quod  omnibus  rebus 
commune  est.  —  b)  Determinatio  ex  mente  Hegelii,  qui  in  hac 
re  Spinozam  laudat,  est  mera  negatio  sive  nihilum  quoddam. 
Dicit  igitur  Hegel  esse  eo  ipso,  quia  omni  nihilo  caret,  esse 
nihilum.  Quo  quid  potest  magia  absonum  cogitali?  —  e)  Esse 
et  nihil  contradictoria  sunt.  Hegel  igitur,  quum  haec  dicat  esse 
idem,  statini  ab  initio  philosopliiae  suae  principium  contradictionis 
destruit.  Quo  sublato,  omnis  scientia  perit.  —  d)  Si  esse  et 
nihil  idem  sunt,  distingui  non  possunt.  Sed,  ipso  Hegelio  fatente, 
mente  distinguuntur.  Opinione ,  inquit ,  esse  et  nihil  differunt. 
Unde  haec  opinio,  quae  identica  dividit?  —  e)  Esse  omni  de- 
terminatione carere  mena  ridere  non  potest,  nisi  quando  illud 
cum  rebus  determinatis  aliunde  notis  comparat,  i.  e.  esse  racuum 
se  non  implet  erolutione  immanenti,  sed  ope  experientiae.  Quin 
ipse  conceptus  differentiae  ex  esse  puro  evolvi  non  potest,  sed 
liabetur  ex  abstractione  de  obiectis  externis  facta. 

728.  3.  Dicit  Hegel:   Identitas  esse  et  nihili  est  fieri. 

Resp.  a)  Fieri  dicit  ens  post  nihilum,  non  identitatem  utrius- 
que.  Unde  igitur  esse  purum  conceptum  prioria  et  posterioris 
accepit  ?  Vides  hic  iterum ,  ut  antea  de  conceptu  differentiae 
diximus,  Hegelium,  quum  tìngat  esse  purum  se  ipsum  implere, 
ciani  ex  experientia  rerum  desumere,  unde  illud  impleat.  —  b)  Fieri 
non  dicit  tantum  prioritatem  causae,  sed  etiam  actionem  eius 
efficientem.  Unde  ratio  actionis  ad  esse  purum  accedit  nisi  ex 
experientia  ?  —  e)  Secundum  Hegel  esse  et  nihil  simul  idem  sunt 
et  simul  diversa.    In  quantum  diversa  sunt,  esse  purum  ad  rationem 


502  Gap.  14.   De  pantheismo. 

nihili  se  solo  evolvi  non  potest;  in  quantum  idem  sunt,  esse  et 
nihil  ad  conceptum  ipsius  fieri  non  faciunt,  quum  fieri  non  sit 
transitus  ab  eodem  in  idem.  Ergo  nullo  modo  ab  esse  ad  fieri 
evolutio  procedere  potest.  Hegel  sophistice  esse  et  nihil  modo 
identificat,  modo  diversificat,  prout  ad  finem  ab  ipso  intentum  utile 
esse  videtur.  At  ipsum  esse  purum,  ut  se  evolvat,  tam  turpiter 
sophisticare  quis  credet?  Quamquam  in  re  adeo  desperata  omnia 
sophismata  efficaciam  non  habent,  quum  nihilominus  esse  vacuum 
rationibus  differentiae,  prioritatis,  actionis  ex  experientia  surreptis 
impleri  debeat  neque  ex  seipso  impleri  possit. 
729.  4.  Dicit  Hegel:  Ex  fieri  resultat  exstare  sive  aliquid  sive 
ens  cum  determinatione  et  qualitate. 

Resp.  a)  Fieri,  quod  hucusque  Hegel  descripsit,  est  motus 
ab  esse  vacuo  ad  nihilum  absolutum  aut  e  contra.  Ex  tali  autem 
fieri  oritur  aut  esse  abstractum  aut  nihil  purum,  numquam  autem 
ens  determinatimi.  Hegel  igitur  iterimi  rationem  determinationis 
vel  qualitatis  experientiae  desumit,  non  evolutione  immanenti  esse 
abstracti  educit.  —  b)  Pessime  Hegel  ponit  in  fine  motus  terminimi 
a  quo  et  terminimi  ad  quem  coire,  ut  oriatur  esse  cum  negatione. 
Contra  in  motu  terminus  a  quo  cessat  et  solus  terminus  ad  quem  relin- 
quitur.  Ceterum  haec  industria  sophistam  nihil  iuvat  ;  nam  identitas 
esse  et  nihili  non  dat  quidquam  novi,  sed  haec  duo,  Hegelio  ipso 
ita  praecipiente ,  per  se  sola  sunt  identica.  —  e)  Absurdum  est 
omnem  determinationem  esse  meram  negationem.  Nani  praeter  pri- 
vationes  et  negationes  procul  dubio  admitti  debent  determinationes 
positivae  ;  quin  privatio  concipitur  ex  oppositione  ad  formam 
positivam  debitam.  Multae  igitur  sunt  determinationes,  quae  nullam 
dicunt  negationem,  ut  ratio  intellectivi.  Profecto  solis  negationibus 
entia  non  possunt  multimi  diversificari.  Nihil  enim  esset  in  rebus 
quam  esse  purum  et  eius  negatio,  quae  duo  insuper,  ut  Hegel  vult, 
idem  sunt.  Itaque,  ut  varietas  rerum  oriatur,  accedant  necesse  est 
formae  positivae.  —  d)  Ex  fieri,  inquit  Hegel,  resultat  exstare 
sive  actualitas  quaedam.  Sed  melius  diceretur  ex  actualitate  oriri 
agere  et  fieri.  Nullum  enim  est  fieri,  si  nullum  est  agere;  in 
tantum  autem  aliquid  agit,  in  quantum  est  actu;  liinc  commune 
fertur  adagium  :  agere  sequitur  esse.  Revera  actus ,  nisi  prius 
fuit  in  causa,  numquam  fiet  in  effectu.  —  Neve  obicias  hic  non 
agi  de  origine  reali  formae  ex  causa,  sed  de  motu  dialectico,  qui 
ex  conceptu  ad  conceptum  transit.  Nani  etiam  '  in  ilio  motu 
dialectico  prius  forma,   deinde   inceptio  eius  et  fieri  concipiuntur. 


Art.  4.   Confutatici  Begelti.  503 

730.  5.  Dioii  Eegei:  Aliquid  eai  alititi:  identitaa  alicuiua  <-i  aliua 

est  unitari. 

Reap.     ai    .Mutali  non   est  identitaa   alicuiua   et  aliua,    aed 

alimi  post  aliquid.  Neque  unitari  concipitur  sino  aetione  mutante. 
Praeterea  ad  conceptum  mutationis  pertinet,  ut  terminus  ad  quem  sii 
partini  idem  cum  termino  ><  quo,  partim  diveraus.  Rationem  autein 
partis  Hegel  lmcusque  evolutione  immanenti  esse  vacui  non  pro- 
duxit  :  debet  igitur  iterum  ad  experientiam  fugere .  ut  esse  im- 
pleatur.  —  b)  Mutatio  non  in  eo  est,  ut  aliquid  sit  vel  fiat  aliud 
a  suo  opposito  :  sic  enim  res  non  mutatur,  sed  manet,  quod  erat. 
Mutatio  in  eo  est,  ut  aliquid  fiat  aliud  a  se  ipso  i.  e.  in  eo,  ut 
tranaeat  in  statimi  ab  antecedenti  diversum.  Hegel  autem  hic 
loquitur  de  identitate,  qua  aliquid  est  aliud  a  suo  contrario  ;  aecua 
enim  aliquid  esse  aliud  non  vere  diceretur. 

731.  6.  Dicit  Hegel:    Ex   mutari  reaultat  unum;    nempe  unum 
■  'ìis,  ut  est  distinctum  ab  alio,  sive  ens,  ut  est  aliud  ab  alio1. 

Resp.  a)  Mutari  secundum  Hegel  est  identitaa  alicuius  et 
aliua  vel  potius  trauditila  alicuius  ad  aliud.  Ex  hac  autem 
mutatione  oritur  aliud,  non  unum.  —  b)  Ens,  ut  est  aliud  ab 
alio,  a  doctoribus  appellari  solet  aliquid.  Et  sic  etiam  Hegel 
loqui  debebat  ;  nani  aliud  ab  alio  est  negatio  alius,  negatio  autem 
alius  secundum  ipsum  Hegel  est  aliquid.  E  contra  unum  com- 
muniter  a  doctoribus  definitili-  ens,  ut  est  indivisum  in  se.  Idque 
iure  merito  ;  nani  unum  unionem  indicat.  Itaque,  ni  fallor,  con- 
ceptum unius  Hegel  non  liabebit,  nisi  iterum  experientiam  adeat, 
ut  inde  notionem  divisionis  et  indivisi  accipiat;  esse  enim  purum 
ìiaec  ex  se  non  liabet. 

732.  7.  Dicit  Hegel:  Unum,  quia  contraria  (aliquid  et  aliud) 
continet,  in  se  ipso  dividitur,  se  a  se  ipso  repellit.  Sic  oriuntur 
multa,  quae,  quia  se  mutuo  repellunt,  se  simul  attrahunt.  At- 
tractionis  et  repulsionis  oppositione  unum  et  tota  qualitatis  ratio 
tolluntur  et  manet  quantitas. 

Resp.  a)  Etiam  esse  contraria  continet,  quimi  sit  simul  nihil  ; 
deinde  fieri  est  unum  ex  esse  et  nihil  oppositis;  aliquid  est  esse 
cimi  negatione;  iterimi  aliquid  est  simul  aliud:  mutari  est  identitaa 
alicuius  et  alius.  dir  igitur  in  bis  omnibus  contrarietas  interna, 
quam  in  iis  Hegel  astruit,  virtutem  illam  repulsivam  non  gignit, 
sed  id   solimi   in   uno   contingit?   —   b)  Àbsurdum   est   plura   eo 


1  Encyclop.  Logik  §  95. 


504  Gap.  14.   De  pantkeismo. 

ipso,  quia  omnia  se  mutuo  repeUunt,  se  attrahere.  —  e)  Si  at- 
tractionis  et  repulsionis  oppositione  unum  periret.  oriretur  nihilum, 
non  quantitas.  —  d)  Repulsione  sive  multiplicatione  unitatis  oritur 
series  numerorum  integrorum:  nullo  autem  modo  quantitas  con- 
tinua, quam  maxime  Hegel  hic  intendit ,  ex  uno  nascitur.  Quin 
ipsi  numeri  sola  repulsione  vel  multiplicatione  non  fiunt;  debet 
etiam  aliquid  esse,  quo  multiplicatio  finitur,  ne  ultra  omnem  limitem 
excurrat.  Multiplicationem  autem  unius  attractione  quadam  finiri 
cogitali  non  potest.  —  e)  Hegel,  quando  attractione  et  repulsione 
quantitatem  oriri  dicit,  sine  dubio  maxime  spectat  extensionem 
localem.  In  hoc  enim  invenitur  repulsio  quaedam,  quae  partes, 
quominus  in  unum  punctum  coeant,  impedit,  et  attractio  quaedam, 
quae  separationem  partium  prohibet  et  extensioni  certos  limites 
figit 1.  Sed  unusquisque  videt  hic  induci  conceptum  spatii ,  sine 
quo  illa  repulsio  et  attractio  cogitari  non  possunt.  Unde  hic  con- 
ceptus  spatii?  Certe  non  ex  eo,  quod  est  unum  sive  aliud  ab 
alio.  Yides  iterum  Hegelium,  quum  esse  in  mente  nostra  im- 
manenter  evolvi  fingat,  mundum  evolutum  supponere  et  ex  iis, 
quae  in  hoc  mundo  observat,  illud  esse  vacuum  implere.  —  f)  Ab- 
surdum  est  multiplicatione  aliquam  formam  perire,  quum  potius 
crescat.  Quantitas  non  est  destructio  qualitatis  A^el  formae,  sed 
eiusdem  magnitudo.  —  g)  Tota  Hegelii  dialectica  definitione  mala 
qualitatis  et  qantitatis  nititur.  Nani  multae  sunt  qualitates,  quae 
salva  essentia  rei  mutantur,  ut  si  aqua  ex  frigida  fit  calida,  vel 
si  lapis  ex  immoto  fit  motus.  Contra  interdum  rationes  quantita- 
tivae  essentiam  rei  ingrediuntur ,  ut  ternarius  est  de  essentia 
trianguli.  Sine  dubio  ad  definitionem  quantitatis  non  satis  est. 
ut  dicas  eam  esse  determinationem  rei  accidentalem.  Si  autem 
ad  definitionem  quantitatis  plus  requiritur,  unde  Hegel  hoc  habet 
nisi  ex  experientia?  ■ —  h)  Unde  subito  hic  oritur  conceptus  ne- 
cessarii  et  contingentis ,  ut  qualitas  concipiatur  tamquam  de- 
terminatio  necessaria,  qua  destructa  oritur  determinatio  contingens  ? 
Nonne  etiam  hoc  experientiae  debetur? 

733.  Hic  iam  crisi  nostrae  fìnem  imponamus.  Facile  esset  in  iis, 
quae  deinceps  Hegel  dicit,  novos  errores  sine  numero  monstrare. 
Nam,  quo  magis  ad  particularia  Hegel  descendit,  eo  difficilius 
fucus  evolutionis  immanentis  praetenditur;  deinde  initia  systematis 

1  Iam  Kant  materiam  spatiura  eo  iinpleri  docnerat,  quod  omnes  eius 
partes  viribus  repulsivi*  Inter  se  agunt:  quae  vires  repulsivae  certuni  graduili 
habent,  ultra  quem  extensionem  non  augent. 


Art.  4.  Confutatici  Begelii.  .~,ii."> 

Hegel  singulari  ruta  et  diligeiitissimo  labore  perfecit.  Generatili] 
apud  Eegelium  difficuKas  non  est  in  eo,  ul  ea,  quae  profert,  con- 
futentur,  sed  ut  id,  quod  dicere  velit,  felicitar  divines.  Neque  enim 
tam  Loqui  cum  lectore  quam  aenigmata  proponile  sridetur.  Veruni 
dieta  nol)is  satis  sint,  qunm  fondamento  sublato  tota  Eegelianismi 
structura  collabatur  necesse  sit.  —  Adirne  in  genere  noto: 

a)  Ex  esse  abstracto  ordo  rerum  concretus  et  multiplex 
evolutione  immanenti  fieri  nequit.  Hoc  cuivis  homini  prudenti  per 
se  nullo  experimento  facto  evidens  est.  Verum  Hegelianismi 
crisi  haec  veritas  quasi  experimentaliter  confirmata  est.  Vidimus 
enim  Hegelium  universitatem  rerum  supponere  et  notionibus  inde 
abstractis  vacuitatem  esse  puri  implere,  quamquam  ipsum  esse 
independenter  ab  experientia  evolutione  immanenti  in  mente  nostra 
implori  velit. 

b)  Ex  eadem  crisi  falsum  esse  patet,  id  quod  Hegel  dixit. 
omnes  conceptus  nostros  internis  contradictionibus  inquietali.  Pro- 
fecto  conceptus  ipsius  esse,  fieri,  alicuius,  alius,  unius  etc.  nulla 
laborant  pugna  intestina  :  et  ea,  quibus  Hegel  talem  litem  astruere 
vult,  omni  prorsus  valore  et  vi  destituì  satis  vidimus.  Itaque  in 
hac  quoque  re  experimento  quodam  confirmatur,  quod  cuique  per  se 
evidens  est,  cognitionem  certam  numquam  contradictionibus  infestari. 

e)  Hegel  verbo  negationis  vel  antitheseos  ludit.  Interdum 
enim  negatio  est  contradictorium,  ut  si  esse  et  nihil  opponuntur; 
interdum  contrarium,  ut  si  aliquid  et  aliud  comparantur  ;  interdum 
quaelibet  diversitas  satis  est,  ut  alterimi  dicatur  esse  negatio 
alterius,  velut  si  quantitas  qualitati  opponitur.  —  Simile  quid  valet 
de  verbo  identitatis  vel  syntheseos.  Ita  fieri  est  unitas  esse  et 
nihili,  ratiocinium  unitas  conceptus  et  iudicii,  teleologia  unitas 
mechanismi  et  chimismi ,  philosophia  unitas  artis  et  religionis  ; 
itaque  quotiescumque  aliquid  cum  una  re  notam  quandam  et  cum 
alia  re  aliam  notam  communem  habet,  illud  appellali  potest  unitas 
harum  duarum  rerum.  Sic  autem  conceptus  unitatis  et  identitatis 
non  minus  ambiguus  factus  est  quam  conceptus  negationis  et 
antitheseos;  hine  fìt,  ut  vix  sint  tres  conceptus,  quos  aliqua  arte 
tamquam  thesim,  antithesim  et  synthesim  considerare  non  possis. 
Haec  autem  terminorum  in  systemate  fundamentalium  ambiguitas 
discursum  Hegelii,  qui  scientificus  et  necessarius  esse  vult,  in 
lusum  phantasiae  arbitrarium  convertit. 

d)  Alios  errores  Hegelii  recensere  non  iuvat.  Advertimus 
tantum  lume  philosophum  saepe   in   secunda  sillogismi  figura  ex 


5Q(3  Gap.  14.   De  pantheismo. 

duabus  praemissis  affirmantibus  conclusionem  deducere.  Talem 
Hegelii  syllogismum  acerbe  carpit  Schopenhauer  *.  Est  vero  hic  : 
Virga  aequilibrata ,  si  ex  altera  parte  gravior  redditur,  ad  liane 
partem  inclinatur  ;  atqui  virga  ferrea,  si  magnetismo  afficitur,  ad 
partem  alteram,  quae  septentrionem  spectat,  inclinatur;  ergo  sola 
qualitate  magnetismi,  massa  non  mutata,  virga  gravior  redditur 2. 

ARTICULUS  V. 

OBIECTIOXES  PANTHEISTARUM. 

734.  Obi.  1 3.    Mens  ad  veram  rerum  cognitionem  pervenire  potest,  quum 

appetitila  innatus ,  quo  ad  veritatem  ferimur ,  frustraneus  esse  nequeat.  Atqui 
res,  si  extra  mentem  exsistunt,  cum  verità  te  cognosci  non  possunt.  Nam,  ut 
mens  veritatem  proprie  possideat,  conformitatem  suam  cum  obiecto  intelligere 
debet.  Deberet  igitur  mens  ex  se  egredi,  ut  rem  externam  cum  cognitione 
interna  compararet;  id  quod  impossibile  esse  patet. 

Resp.  Distinguere  debemus  cognitionem  ordinis  metaphysici  et  cognitionem 
rerum  exsistentium.  Ad  cognitionem  certam  ordinis  metapbysici  satis  est,  ut 
in  nobis  sint  conceptus  rerum,  quocumque  demum  modo  orti  sunt  (oriuntur 
autem  abstractione  ex  phantasmatis  facta).  Ex  conceptibus  deinde  veritas 
primorum  principiorum  et  eorum ,  quae  ex  iis  sequuntur ,  dare  cognoscitur. 
Neque  aliqua  comparatio  cum  externis  instituenda  est,  quum  ipsi  conceptus 
menti  insidentes  evidenter  tales  sint.  ut  obiecta  extra  mentem  iis  respondere 
possint;  simul  etiam  ipsis  conceptibus  evidens  est  essentias,  si  exsistunt,  iis 
proprietatibus  praeditas  et  iis  legibus  subiectas  esse  debere,  quas  mens  ex  con- 
ceptibus earum  aut  immediate  percepit,  aut  illatione  necessaria  ex  immediate 
perceptis  deduxit.  Haec  igitur  certitudo  ab  exsistentia  abstrabit  et  tota  versatili' 
circa  ordinem  absolutum,  metaphysicum ,  possibilem.  Hac  ratione  certi  sumus 
v.  gr.  de  tlieorematis  ontologiae  vel  mathematicae. 

Iam  age,  quomodo  certi  reddimur  aliquas  res  non  tantum  posse  exsistere, 
sed  de  facto  esse  ?  Ex  ordine  noto  :  a)  Conscientia  interna  immediate  evidens  est 
nos  exsistere,  intelligere,  velie,  varias  impressiones  pati.  Nullus  ad  hanc  certi- 
tudinem  acquirendam  mentis  cum  externis  comparatio  requiritur,  ut  per  se  patet4. 


1  Die  beiden  Cxrundprobleine  der  Ethik  (1860) ,  Vorrede  p.  XXII.  Syl- 
logismus  Hegelii,  qui  carpitur,  invenitur  Encyclop.  §  293. 

2  Alia  borimi  syllogismorum  exempla  habet  Trendelexbukg ,  Logiscbe 
Untersuch.  (1870)  p.  106.  Hunc  librimi  adeat,  quicumque  ampliorem  Hegelia- 
nismi  crisim  desiderai. 

3  Obiectiones  pantlieistarum  praecipuas  bene  collegit  et  solvit  De  San, 
Cosmol.  p.  90. 

4  Nos  exsistere  immediate  evidens  est  ;  nullus  ad  liane  certitudinem 
requiritur  syllogismus.  Illud  enim  Cartesianuin :  „ Cogito,  ergo  sum",  non  est 
vera  illatio,  quum  altera  praemissa:  „ Cogito,  i.  e.  ego  sum  ens  cogitans  actu" 
conclusionem  sola  contineat.  Nihilommus  subiectum  intelligens  non  est  actu 
obiectum   mentis   suae,    nisi   quatenus    est   in    aliqua    operatione    constitutuui. 


Art.  ."».   Obiectiones  pantheistarum.  507 

—  b)  Similìter  immediate  evidens  est  per  se  et  generatimi  corpora  externa  im 
pressiozùbua  Bensuum,   quaa  patimur,   aliquo  modo  respondentia   extra  aoa  ex- 
sistere    (aecus  enim  mena  nostra  ad   illusionem  esset  composita,   1  «  1  quod  esse 
non  potesti.     Etiam  ad  Lane  certitudinem    acquirciulain  niillus  mentis  extra  se 
egreSSUS  requiritur,  sud  sufficit  factum  sensationis  in   nobis  haliitae '. 

List.  Corpora  in  mentem  agere  non  possunt,  ut  ibi  imaginea  snas  creent. 
Ergo,  si  corpora  sunt  extra  mentem,  cognitio  fieri  nequit. 

Resp.  Corpora  externa  secundum  vires  suas  pbysicas  et  chimicas  in 
corpus  nostrum  agunt.  Sed,  quia  agunt  in  corpus  vivimi  et  animale,  impressio 
recipitur  secundum  modum  recipientis,  ita  ut  una  cura  mutationibus  pbysicis  et 
cbimicis  in  corpore  nostro  factia  habeatur  species  sensibilis  obiecti  extrinsecus 
agentis.  Ex  sensibua  externis  cognitio  ad  sensus  interiorea  derivatur  et  ori  tur 
pbantasma.  Pbantasma  in  homi  ne  habet  vini  gignendi  speciem  intelligibilem 
in  mente.  Sic  igitur  corpora  mediantibus  sensu  externo  et  phantasmate  speciem 
intelligibilem  et  per  eam  intellectionem  causant.  Immediate  autem  intellectionem 
causare  non  possunt8. 

List.  Nihil  cognoscitur,  nisi  quod  est  in  mente.  Atqui  in  mente  simt 
solae  ideae  menti  inbaerentes,  non  corpora  materialia  in  se  subsistentia.  Ergo 
talia  corpora  cognoscere  non  possumus. 

Resp.  Dist.  Mai.  Nihil  cognoscitur,  nisi  quod  est  in  mente  saltem  secundum 
similitudinem  repraesentantem,  Conc,  secundum  identitatem  realem,  Neg.  Contrad. 
Min.  Neg.  C'onsqs.  Ceterum  si  illa  argumentatio  procederei,  sequeretur  nos  ne 
per  illusionem  quidem  posse  cogitare  corpora  externa. 

7o5.  Obi.  2.    Cognitio  nostra  Dei  debet  esse  immediata,  quia  infinitum  ex 

tìnitis  cognosci  non  potest.  Immediata  autem  cognitio  Dei  esse  non  potest,  nisi 
substantia  Dei  cuna  mente  nostra  identificatur. 

Resp.  Deum  ex  rebus  creatis  et  mediante  specie  finita,  quae  est  in  mente 
nostra ,   cognosci  posse  satis   explicatum  est  a  nobis  n.  55  sqq.  ;   potest   igitur 

Operatio  est  quasi  lux,  qua  subiectum  sibi  visibile  redditur.  Non  tamen  prius 
cognoscitur  operatio,  ut  ex  hac  cognita  inferatur  exsistentia  subiecti,  sicut  etiam 
lux  non  prius  cognoscitur,  ut  in  ipsa  tamquam  in  speculo  appareat  corpus. 
Operatio  igitur,  praesertim  intellectiva,  est,  ut  scholastici  loquuntur,  medium, 
titb  quo  subiectum  vitae  nostrae  spiritualis  cognoscitur,  non  medium  in  quo. 
Secundum  liane  explicationem  intelligitur  illud  scholasticorum  adagium  :  Anima 
cognoscitur  mediantibus  actibus  suis. 

1  Dixi  per  se  et  generatim  corpora  impressionibus  respondere.  Per  accidens 
enim  fieri  potest,  ut  impressioni  non  respondeat  corpus  proportionatum,  vel  quia 
sensus  debito  modo  se  non  habet,  vel  quia  corpus  non  rite  proponitur,  vel 
propter  interventum  divinum,  ut  in  SS.  Eucharistiae  sacramento  fit.  Item  dixi 
corpora  aliquo  modo  impressionibus  respondere.  Nani  in  cognitione  nostra  multa 
elementa  subiectiva  esse  est  manifestimi.  Propterea  crisis  philosophica  prudenter 
adhibenda  est,  ut  subiectiva  ab  obiectivis  discernamus.  —  Erravit  igitur  Car- 
tesius,  qui  certitudinem  de  corporum  exsistentia  haberi  posse  negavit,  nisi 
exsistentia  et  veracitate  Dei  prius  cognitis.  Tantis  ambagibus  in  re  simplicis- 
sima  opus  non  est. 

2  De  hoc  argumento  conferatur  psychologia,  ubi  etiam  necessaria  de  intel- 
lectu,  queni  dicunt,  agente  documenta  exstant. 


508  Gap.  14.   De  pantheismo. 

esse  cognitio  Dei  mediata,  et  haec  sola,  ut  e.  15.  a.  2.  paucis  dicemus,  homini  est 
naturalis.  Immediatam  autem  Dei  cognitionem  supernaturaliter  esse  possibilem 
fide  scimus.  Ad  eam  autem  nequaquam  requiritur ,  ut  substantia  Dei  identi- 
ficetur  cum  mente,  sed  satis  est,  ut  substantia  Dei  per  modum  fonnae  assistentis 
menti  Deum  intuenti  uniatur.  Veruni  tota  haec  provincia  theologorum  est,  ad 
quos  sciendi  cupidos  mittimus. 

736.  Obi.  3.  Res  conceptibus  respondere  debent.  Atqui  ratio  entis ,  ut 
a  mente  concipitur ,  est  eadem  omnium  rerum.  Ergo  ratio  entis  in  rebus  est 
aliquid  unum  et  identicum. 

Resp.  Dist.  Mai.  Res  debent  respondere  conceptibus  quoad  naturam'  conceptu 
repraesentatam,  Conc,  quoad  formam  universalitatis,  sub  qua  natura  apprehen- 
ditur,  Subd.,  i.  e.  in  rebus  debet  esse  realis  similitudo,  quae  est  fundamentum. 
cur  unus  conceptus  plura  repraesentare  possit,  Conc,  in  rebus  debet  esse  realis 
identitas,  iterum  Dist.,  si  unitas  et  universalitas  formalis  ope  conceptus  directe 
apprebenderetur  tamquam  forma  rerum ,  ut  sunt  in  se ,  Conc. ,  si  universalitas 
formalis  non  apprehenditur  nisi  reflexe  tamquam  forma  naturae,  ut  est  in  con- 
ceptu mentis,  non  ut  est  in  se,  Neg.  Contrad.  Min.  Neg.  Consqs.  1 

List.  Si  plura  essent  entia ,  aliquo  positivo  differrent ,  quod  superveuit 
enti.  Atqui  enti  nihil  positivi  supervenire  potest,  quum  praeter  ipsum  sit  sola 
negatio.     Ergo  non  sunt  plura  entia. 

Resp.  Variae  rationes,  quibus  entia  determinantur  et  differentiantur,  sunt 
praeter  ens  eo  sensu,  quod  ipsae  rationem  entis  universalissimam  et  abstractis- 
simam  et  simplicissimam  non  intrant  formaliter,  non  eo  sensu,  quod  ratio  entis 
ipsas  non  formaliter  intrat.  Atqui  illud  primum  satis  est,  ut  per  eas  entia 
differentiari  possint.  Ad  rem  S.  Thomas:  „Oportet,  quod  omnes  aliae  con- 
ceptiones  intellectus  accipiantur  ex  additione  ad  ens.  Sed  enti  non  potest  addi 
aliquid  quasi  extranea  natura  .  .  .  quia  quaelibet  natura  essentialiter  est  ens.  .  .  . 
Sed  seciuidum  hoc  aliqua  dicuntur  addere  saprà  ens ,  in  quantum  exprimunt 
ipsius  modum,  qui  nomine  ipsius  entis  non  exprimitur."  2 

737.  Obi.  4.  Ens  divinum  et  ens  communissimum  aperte  idem  sunt,  quia 
easdem  omnino  habent  proprietates.  Utrumque  enim  est  esse  necessarium, 
aeternum,  immutabile,  universale,  infìnitum,  simplicissimum. 

Resp.  Longe  alio  sensu  Deus  est  necessarius ,  aeternus  e.  i.  p.  et  alio 
sensu  ens  ut  sic.  Deus  enim  est  necessarius  actu  et  intrinsecus.  Ens  ut  sic 
est  necessarium  potentia,  quatenus  necessario  possibile  est.  et  extrinsecus,  qua- 
tenus  a  Deo,  qui  est  fundamentum  possibilium ,  necessitas  eius  derivatur;  ne- 
cessitas  entis  ut  sic  non  tam  est  perfectio  ipsius  quam  Dei,  quum  illa  necessitas 
tota  in  eo  sit ,  ut  Deus  sit  necessario  imitabilis  ad  extra  et  necessario  omni- 
potens  ad  creandum  quodvis  possibile.  —  Idem  die  de  aeternitate  et  immuta- 
bilitate ,  quae  enti  ut  sic  non  competunt ,  nisi  quatenus  dependenter  a  Deo 
aeternaliter  et  immutabiliter  possibile  est.  —  Porro  Deus  interdum  dicitur  uni- 
versalis,  quia  est  causa  omnium  infinite  super  omnia  excelsa;  ens  ut  sic  est 
universale   vel   universabssimum ,    quia    est   quodammodo    pars    (metaphysica) 


1  De   hac   obiectione  fusius   disputat   de   San  loco    pluries   iam    laudato 
p.  96  sqq. 

2  De  verit.  q.  1.  a.  1. 


Ari.  5.  Obiectionea  pantbeistarum,  509 

omnium.  Quantum  autem  inter  infinitatem  et  simplicitatem  I»<i  ei  entia  ut 
bìo  intersit,  alibi  diximua  (n.  541  et  590) l. 

738.  Obi.  5.    Ena  a  se  esl  unicum  ei  infiniturn.    Si  igitur  aliquid  praeter 

hoc  i-US   cxsistcl'ct,    ali  cu  cssct  ex   nillilo  prmliu'l Hill.     Atqui  tali-,  CreatlO  n-pugnat. 

-  Porro  ens  infiniturn  non  potest  esse  causa  finiti.  Ergo  praeter  Deum  uon 
exsistunf  entia  finita.  —  Denique  si  plurea  substantiae  exsisterent,  se  mutuo 
limitarent.  Ergo,  quum  Deussit  infinitus,  praeter  eum  nulla  potest  esse  aubstantia. 
Resp.  Virtutem  creativam  repugnare  gratis  asseritili-,  quum  conceptus 
creationis  manifestam  pugnam  minime  involvat.  Monco  autem,  quando  creatio 
definitur  productio  ex  nihilo,  illud  ,ex  nibilo"  indicare  omnem  causam  materialem 
abesse,  non  autem  ipsum  nihil  esse  materiam,  ex  qua  aliquid  fiat,  quod  sane 
absurdum  esset.  —  Ad  alia  duo,  quae  obiciuntur,  satis  respondimus,  quando  de 
infinitate  Dei  agebatur  (n.  537  et  539). 

739.  Obi.  6.  Omnia  entia  sunt  relativa  inter  se.  Atqui  relativa  sunt 
idem  ens.  Nani  relativa  alterimi  sine  altero  cogitari  non  possunt.  Ergo  con- 
ceptus  unius  est  conceptus  alterìus.     Ergo  esse  unius  est  esse  alterius. 

Resp.  a)  Non  omnia  entia  realiter  inter  se  relativa  sunt.  V.  gr.  Deus 
non  ref'ertur  realiter  ad  creaturam,  quamvis  creatura  realiter  ad  Deum  referatur; 
similiter  obiectum  non  refertur  realiter  ad  scientiam,  sed  scientia  ad  obiectum. 
Potest  autem  inter  omnia  entia  qualiscumque  relatio  rationis  cogitari.  Carpendi 
sunt  in  hoc  genere  idealistae,  quia  omnem  rerum  oppositionem,  contradictionem, 
contrarietatem  ,  immo  ipsam  distinctionem  et  identitatem,  relationem  appellant, 
quin  inter  relationem  realem  et  rationis,  inter  relationem  mutuam  et  non  mutuam 
distinguant.  —  b)  Relativa  alterimi  sine  altero  bene  cogitari  possunt ,  quia 
subiectum  et  terminimi  secundum  esse  eorum  absolutum  concipere  licet,  abs- 
nalicndo  omnino  a  relatione  unius  ad  alterimi.  Veruni  quidem  est  relativa,  ut 
sunt  formaliter  talia,  alterum  sine  altero  non  intelligi.  At  inde  non  sequitur 
ea  liabere  eundem  conceptum ,  sed  eorum  conceptus  fere  per  modum  partis 
conceptum  relationis  magia  compositum  intrare  posse.  Multo  minus  sequitur 
subiectum  et  terminimi  realiter  identifìcari.  —  e)  Possunt  plura  entia  eundem 
conceptum  genericum  vel  specificum  liabere,  quin  propterea  sint  idem  ex  parte  rei. 
/40.  Obi.  7.    Scientia  postulat,  ut  multiplicitatem,  quae  in  mundo  apparet, 

ad  nnitatem  reducamus.  Ergo  dicendum  est  imam  esse  substantiam  et  reali- 
tatem  omnium  rerum.  —  Praeterea  mundus  unitatem  scientificam  habere  debet. 
Ergo  amplectendus  est  Hegelianismus,  qui  omnia  vera  ex  uno  principio  dialectice 
derivari  ostendit. 

Resp.  Scientia  postulat,  ut  omnia  ad  unitatem  causae  efficientis,  exemplaris 
et  fìnalis  reducantur,  non  autem  ad  unitatem  identitatis.  —  Neque  est,  cur 
Hegelianismi  de  unitate  mundi  scientifica  merita  celebrentur.  Idealismus  enim 
scientiam  veram  nihil  promovit,  sed  phantasiis  gratuitis  et  saepe  valde  absurdis 
eam  obruit.  Quid  ceteroquin  de  imitate  mundi  scientifica  sentiendum  sit,  contra 
materialistas  satis  dictum  est  (n.  682). 


1  De  discrimine  infinito  entis  divini  ab  ente  universali   copiosius  disputat 
Fkaxzelix,  De  Deo  uno,  thes.  24. 


ilO  Cap.  15.   De  attributis  Dei  transeendentalibus. 

CAPUT  XV. 
DE  ATTRIBUTIS  DEI  TRANSCENDENTALIBUS. 


PROLOGUS. 

741.  Hoc  capite  imprimis  agendum  est  de  attributis  Dei  trans- 
scendentalibus.  Notiones  transcendentales  recensentur  sex:  ens, 
res,  aliquid,  unum,  verum,  bonum.  De  Deo;  ut  est  ens,  satis 
diximus  exsistentiam  eius  demonstrantes  ;  de  Deo,  ut  est  res, 
egimus  de  essentia  eius  metaphysica  disserentes;  de  Deo,  ut  est 
aliquid  et  unum,  disputavimus  unitatem  et  simplicitatem  eius  de- 
fendentes;  restat,  ut  de  ventate  et  bonitate  Dei  praecipiamus. 
Veritas  dicit  ordinem  quendam  ad  intellectum  ;  propterea  con- 
siderationi  veritatis  absolutae  Dei  praemittimus  attributa  Dei 
logica,  quae  proportionem  eius  ad  intellectum  nostrum  explicant: 
incomprehensibilitatem,  invisibilitatem,  ineffabilitatem.  —  Bonitatis 
considerationi  addimus  disputationem  de  pulchritudine  Dei,  quia 
bonum  et  pulchrum  intimo  nexu  cohaerent.  Deinde  ex  bonitate 
Dei  sequitur  eum  esse  dignitate  et  excellentia  infinitum  et  ideo 
subiectum  supremi  iuris  et  obiectum  cultus  religiosi;  propterea 
etiam  de  dignitate  Dei  specialem  articulum  habebimus,  non  ut 
ea,  quae  in  philosophia  morali  declarantur,  in  theodicaeam  trans- 
feramus,  sed  ut  fundamenta  paremus,  quibus  ethici  tractatum  de 
offìciis  erga  Deum  superstruant.  —  In  fine  capitis  attributa  Dei 
posttranscendentalia,  quum  ad  transcendentalia  proxime  accedant. 
discutienda  adiciemus  :  substantialitatem,  vitam,  spiritualitatem.  — 
Ergo  caput  nostrum  decem  articulis  dividitur,  qui  sunt: 

Articulus      I.  De  incompreliensibilitate  Dei. 

„  II.  De  invisibilitate  Dei. 

„  III.  De  ineffabilitate  Dei. 

„  IV.  De  ventate  Dei. 

„  V.  De  bonitate  Dei. 

„  VI.  De  pulchritudine  Dei. 

„  VII.  De  dignitate  Dei. 

„  Vili.  De  substantialitate  Dei. 

„  IX.  De  vita  Dei. 

„  X.  De  spiritualitate  Dei. 


Art,  1.   De  incomprehenaibilitate  Dei  ;,11 

ARTICULUS  I. 

DE  IXOOMPREIIEXSI  MILITATE  DEL 

Tliesis  XXVII.  Deus  a  monte  creata  comprehendj  non 
potest. 

742.  Stat.  Quaest.  1.  Comprehensio  appellatili-  Illa  intellectio, 
qua  rea  tantum  cognoscitur,  quantum  ex  se  cognoscibilis  est. 

Comprehensio  alia  est  intensiva  vel  formalis,  quam  modo 
definivimus.  Ilaec  in  eo  est,  ut  lumen  subiectivum  cognitìonis 
in  mente  exaequet  lumen  obiectivum  cognoscibilitatis  in  re.  i.  e. 
claritas  cognitìonis  debet  esse  tanta,  quanta  est  claritas  mani- 
festationis  in  obiecto.  —  Alia  est  comprehensio  estensiva,  quae 
in  eo  est,  ut  omnia  cognoscantur ,  quae  et  quatenus  in  illa  re, 
tamquam  in  principio  manifestativo,  cognoscibiliter  insunt. 

Ad  comprehensionem  intensivam  non  requiritur,  ut  actus 
cognitìonis  sit  tam  perfectus  quam  omnino  esse  potest;  secus 
cognitio  deberet  esse  infinite  perfecta,  neque  ulla  res  comprehen- 
deretur  nisi  a  Deo,  cuius  sola  intellectio  est  absolute  perfecta. 
Nimirum  in  comprehensionis  definitione  non  attenditur  subiectiva 
perfectibilitas  cognitìonis,  sed  tantum  obiectìva,  qua  obiecti  claritas 
plus  minusve  perfecte  menti  communicatur;  obiectìva  perfectio 
cognitìonis  debet  esse  summa,  i.  e.  res  secundum  plenum  clari- 
tatis  suae  gradimi  menti  praesens  esse  debet.  —  Item  ad  com- 
prehensionem intensivam  non  requiritur,  ut  actus  cognitìonis  ob- 
iecto sit  entitative  aequalis:  ex  hoc  enim  sequeretur  nullam  sub- 
stantiam  ab  intellectu  creato  comprehendi,  quia  cognitio  creata 
semper  accidens  est  et  ideo  perfectionem  substantiae  propriam 
non  habet.  Nempe  comprehensio  non  spectat  adaequatìonem 
entitativam  cognitìonis  et  rei,  sed  intentionalem  sive  idealem. 

Ad  comprehensionem  extensivam  non  requiritur.  ut  omnia 
cognoscantur.  quae  de  illa  re  cognosci  vel  enuntiari  uteumque 
possunt  ;  secus  nulla  res  comprehenderetur  nisi  a  Deo.  Neque 
tamen  sufficit,  ut  omnia  cognoscantur,  quae  formaliter,  sive  ne- 
cessario sive  contingenter ,  hic  et  nunc  in  re  insunt:  sed  omnia 
cognosci  debent,  quae  fumine  illius  rei  intelligi  possunt,  i.  e.  co- 
gnosci debet,  quam  scientiam  illa  res  natura  sua  generare  possit. 
Itaque  ad  comprehensionem  liominis  non  requiritur.  ut  cognoscantur 
eius  actus  liberi  futuri  :  neque  ad  comprehensionem  lapidis  oportet 
scire,  quantum  distet  a  quovis  alio  corpore,  velut  a  sole,  a  Sirio  etc. 
Contra   ad   comprehensionem  Dei   non   satis   est,    ut   percipiantur 


512  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

omnia  attributa,  quae  in  se  habet,  sed  etiam  omnia  possibilia 
cognosci  debent,  quia  lumine  essentiae  divinae  manifestantur. 

Comprehensio  extensiva  ex  intensiva  resultat.  Nam  eo  ipso, 
quod  omnis  obiecti  claritas  piene  in  mente  suscepta  est,  omne 
veruni,  quod  sub  illa  claritate  continetur,  menti  manifestum  est. 
Veruni  etiam  comprehensio  extensiva  sine  intensiva  esse  nequit. 
Nani  quando  aliquis  causam  aliquam  perfectius  cognoscit,  ex 
cognitione  causae  in  plurium  effectuum  cognitionem  devenire  potest; 
sicut  ille,  qui  perfectius  aliquod  principium  demonstrationis  co- 
gnoscit, plures  conclusiones  ex  eo  deducere  potest.  Si  ergo  ali- 
quis intellectus  ex  cognitione  alicuius  causae  omnes  effectus  eius 
cognoscat,  oportet,  quod  pertingat  ad  perfectum  moduni  cognitionis 
illius  causae,  et  sic  quod  illam  causam  comprehendat  etiam  in- 
tensive. Et  similiter,  si  aliquis  intellectus  ex  cognitione  alicuius 
rei  omnia  cognoscat,  quae  lumine  eius  obiectivo  manifestantur, 
oportet,  quod  totani  vini  huius  luminis  perfecte  cognoscat  et  in- 
tensive quoque  comprehendat 1. 

Iam,  si  quaeris,  quid  sit,  quod  homo  comprehendat,  difficilius 
respondetur.  Sed  nil  obstat,  quominus  rationem  substantiae,  ex- 
tensionis,  numeri  et  alia  similia  comprehendamus  2. 

2.  Contendimus  in  thesi  Deum  a  nulla  creatura,  sive  ex- 
sistenti  sive  possibili,  sive  naturaliter  sive  supernaturaliter,  posse 
comprehendi  ;  hinc  ne  anima  quidem  Christi  Domini  Deum  com- 
prehendit. 

743.  Probatur.  Deus  est  actu  infinitus  et  hinc  infinite  co- 
gnoscibilis  et  clarus  ;  in  tantum  enim  aliquid  natimi  est  cognosci, 
in  quantum  est  actu.  Atqui  cognoscibilitas  infinita  intensive 
non  comprehenditur  nisi  cognitione  et  claritate  subiectiva  in- 
finita. Ergo  mens  creata,  quum  ei  cognitio  infinita  absolute 
repugnet,  Deum  intensive  non  comprehendit  et  consequenter  ne- 
que  extensive. 

Aliter.  Actus,  quo  Deus  se  cognoscit,  non  excedit  eius  co- 
gnoscibilitatem ,  sed  exaequat.  Ergo,  si  aliqua  creatura  Deum 
comprehenderet ,  habere  deberet  actum  aequalem  illi,  quo  Deus 
se  cognoscit.  Illa  igitur  creatura  esset  aequalis  Deo,  quia  actus, 
quo  Deus  se  cognoscit,  est  ipsa  essentia  divina. 


1  Cf.  S.  Thomas,  De  verit.  q.  8.  a.  4. 

2  De  conceptu  comprehensionis  et  Dei  incomprehensibilitate  bene  disputai 
Fkanzelin,  De  Deo  uno,  thes.  17  et  18. 


Art.  '_'.    De  invìsibilitate  Dei.  513 

744.  Cor  ol  1  ii  r  i  ii  in.  1.  Ergo  (tinnì  beati  in  coelo,  qui  Deum  vident,  enm 
non  comprehendunt.  Vident  totani  Deum,  Bed  non  totaliter;  vident  infinitom, 
scil  nini  infinite.  Videni  totum  Deum  infinitom,  quia  vident  aimplicissimam 
illiini  Bubstantiam,  quae  est  oiniiiiiin  perfectionum  cumulus,  quamvis  lias  per- 
fectiones  non  dividant,  sicut  in  terris  incus  nostra  quasi  per  partes  Deum 
cognoacit.  Neque  tamen  Deum  totaliter  vel  infinite  vident.  <|iii;i  infinitani  Dei 
claritatem  finita  cognitione  attingant  et  quia  non  omnia  possibilia  in  Deo  vident. 
Tamen  alius  Becundnm  intensionem  et  extensionem  perfectiua  Deum  videt  quam 
alius.  —  Consulantur  de  hac  re  tlieologi. 

2.  Deus  non  potest  comprehendi  nisi  cognitione,  qnae  est  infinita  et  ali- 
sedute  perfectissima.  Hoc  antem  non  est  ex  generali  comprehensionis  definitione, 
quasi  ad  comprehensionem  cuiusvis  rei  requiratur,  ut  cognitio  sit  infinita;  sed 
est  "ex  speciali  natura  Dei  comprehendenda,  quae  infinita  est. 

745.  Soholion.  Supercomprehensio  (extensiva)  est  cognitio,  qua  ob- 
iectum  cognoscitur  cognitione  excedente  eius  cognoscibilitatem  internam,  ut  de 
eo  videantur  praedicata,  quae  tale  obiectum  non  potest  manifestare.  Eo  super- 
comprebeusio  est  perfectior,  quo  plura  de  re  praedicata  cognoscit.  Perfectissima 
est,  per  quam  de  re  omnia  cognoscuntur  vere  de  ea  praedicabilia.  v.  gr.  quo- 
modo  se  habeat  ad  omnes  alias  res  possibiles.     Iam  intelligis  : 

1.  Omnis  creatura  ab  aliqua  alia  creatura  possibili  potest  supercomprebendi. 
Nani ,  quum  lumen  obiectivum  creaturae  cognoscendae  finitum  sit ,  lumen  sub- 
iectivum  in  mente  creaturae  cognoscentis  maius  esse  potest;  et  tunc  habetur 
supercomprebensio. 

2.  Deus  omnem  creaturam  perfectissime  supercomprehendit ,  quia  est 
scientia  infinitus  et  omniscius. 

3.  Nulla  creatura  aliam  perfectissime  supercomprehendit. 

4.  Deus  a  nemine,  ne  a  se  ipso  quidem,  supercomprehenditur. 

ARTICULUS  II. 
DE  IXTISIBILITATE  DEI. 

TlieSÌS  XXVIII.  A'isio  Dei  intellectui  ereato  non  est 
naturalis. 

746.  Stat.  Quaest.  Visio  multipliciter  dicitur,  praesertim: 
a)  cognitio  sensitiva,  quae  fit  per  oculos  ;  b)  quaevis  cognitio  intel- 
lectualis,  ut  si  Deum  dicimus  per  ea,  quae  facta  sunt,  conspici 1  : 
e)  intellectio  intuitiva,    et  hoc  ultimo    sensu   hic  vocem  sumimus. 

Cognitio,  ut  intuitiva  sit,  debet  esse  a)  propria.  Cognitionem 
propriam  hic  intelligimus  eam,  qua  res  obiective  cognoscitur,  ut 
est  in  se.  Opponitur  impropriae  et  analogae  sive  alienae,  quae 
rem  non  cognoscit,  ut  est  in  se,  sed  eam  intelligit  in  alhs  rebus, 
ad  quas  habitudinem  habet,  secundum  imperfectam  quondam  simili- 
tudìnem.   —   Cognitio    intuitiva    debet   esse   b)   immediata   vel 


1  Cf.  Rom.  1,  20. 

Hoxtheim,  Theodicaea.  33 


514  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

saltera  non  discursiva,  i.  e.  res,  quam  intuemur,  non  cognoseitur 
per  discursum  ex  alia  tamquam  ex  prius  cognita.  Cognitio  propria 
saepe  est  mediata.  V.  gr.  si  rem  in  speculo  considero,  vel  si 
quis  mihi  rem  tam  vivis  coloribus  loquendo  describit,  ut  eam  aeque 
perfecte  cognoscam,  ac  si  praesentem  viderem,  cognitionem  habeo 
mediatam,  sed  propriam.  Ergo  non  omnis  cognitio  propria  est 
intuitiva.  —  Cognitio  intuitiva  debet  e)  terminari  ad  obiectum 
exsistens  et  praesens  qua  tale,  quatenus  scil.  haec  ipsa  exsistentia 
et  praesentia  non  solum  est  res  cognita,  sed  etiam  ratio  cognitionis. 
Et  in  hoc  ultimo  ratio  intuitionis  proprie  consistit.  Nani  reliqua 
duo,  quae  diximus,  ex  eo  consequuntur. 

Ceterum  cognitio  de  Deo  non  potest  esse  propria,  quin  sit 
immediata  et  intuitiva;  nani  nullum  medium  creatimi  et  finitura 
Deum  infinitum  et  actum  purissimum,  ut  est  in  se,  repraesentare 
potest.  —  Diximus  non  omnem  cognitionem  propriam  esse  ini- 
mediatam.  Veruni  omnis  cognitio  immediata  est  propria,  quia  id, 
quod  immediate  cognoseitur,  non  percipitur  secundum  similitudinem 
imperfectam  cura  aliis  rebus  prius  cognitis,  sed  ut  est  in  se. 
747.  Probatur.  Naturalis  cognitio  Dei  in  creatura  non  potest 
esse  nisi  per  speciem  impressam  Dei  vicariam.  Omnis  enim 
creatura  res  a  se  distinctas  naturaliter  cognoscit  per  species  im- 
pressas  rerum  repraesentativas.  Et  maxime  Deus  liac  sola  ratione 
naturaliter  cognosci  potest.  Xamque  profecto  supra  omnem  na- 
turalem  creaturae  exigentiam  est,  ut  ipsa  substantia  divina  eius 
intellectui  se  uniat  eamque  ad  sui  intellectionem  determinet  et 
per  se  (assistendo  utique,  non  inhaerendo)  liane  intellectionem 
specificet.  —  Atqui  omnis  cognitio  Dei,  quae  est  per  speciem 
vicariam,  necessario  est  impropria;  nani  ens  infinitum  et  actus 
purus  per  nullam  speciem  finitam  et  potentialem  repraesentari 
potest,  ut  est  in  se.  Ergo  omnis  naturalis  cognitio  Dei  in  creatis 
est  impropria  ;  et  ideo  non  est  visio  intuitiva.  —  Audiatur  S.  Thomas  : 
„  Impossibile  est,  quod  aliquis  intellectus  creatus  per  sua  naturalia 
essentiam  Dei  videat.  Cognitio  enim  contingit,  secundum  quod 
cognitum  est  in  cognoscente.  Cognitum  autem  est  in  cognoscente 
secundum  modum  cognoscentis.  Unde  cuiuslibet  cognoscentis  co- 
gnitio est  secundum  modum  suae  naturae.  Si  igitur  modus  essendi 
alicuius  rei  cognitae  excedat  modum  naturae  cognoscentis,  oportet, 
quod  cognitio  illius  rei  sit  supra  naturam  illius  cognoscentis  .  .  . 
Relinquitur  ergo,  quod  cognoscere  ipsum  esse  subsistens  sit  con- 
naturale soli  intellectui  divino,    et  quod  sit  supra  facultatem  na- 


Art.  2.   De  invisibilitate  Dei.  515 

buralera  cuiualibet  intellectus  creati,  quia  nulla  creatura  ea\  smini 
esse,  sed  habet  esse  participatum."  * 

748.  Scholion.    1.   Supernaturaliter  Dei  visionem    intuitivam   intellectni 

bumano  esse  possibflem  fide  scimus,  quum  revera  beati  in  cucio  Deum  intueantur. 

Ratio  sola  talis  viaionis  neque  possibilitatem  demonstrare  potest  [uè  repugnan- 

fciam.  Dico  qos  Qullam  manifestam  pugnam  in  visione  Dei  supematurali  cernere. 
Nani  i limi,  quod  cognitum  sit  in  cognoscente  secundum  moduin  cognoscentis,  in 
toto  suo  rigore  non  valet  nisi  de  cognitione,  quae  fit  per  formam  inhaerentem.  Si 
(ornia  assistenti  cognitio  fit,  cognitio  huius  forinae  saltem  in  tantum  umilimi  cogniti 
sequi  debet,  ut  sit  propria,  etsi  cognitio  creaturae,  quum  seniper  a  subiecto 
finito  procedat ,  finita  manet  et  ideo  infinitam  Dei  cognoscibilitatem  numquam 
comprebensive  exaequat.  Tamen  solis  principiis  naturalibus  demonstrari  nequit 
Deum  mentibus  nostris  in  ordine  ad  visionem  intuitivam  efficiendam  uniri  posse. 

2.  Oculo  vel  sensu  corporeo  Deus  naturàliter  videri  non  potest ,  quia 
simplicissimus  et  spiritualis  est,  quum  obiectum  sensui  proportionatum  sola  sint 
corpora.  Deinde,  si  ne  mente  quidem  Deum  naturàliter  intuemur,  multo  minus 
sensu,  quia  ambitus  facultatis  sensitivae  angustior  est  quam  mentis. 

At  ne  Dei  quidem  supematurali  virtute  sensus  essentiam  divinanti  intueri 
valet.  Nani  sensus  rationem  veritatis  omnino  non  attingit.  Multo  igitur  minus 
Deum  veritatem  primam  et  fontem  omnia  veri  apprehendet  Ad  rem  Fulgentius  : 
„Quisquis  autem  vult  cognoscere,  quibus  oculis  Deus  videatur,  ipsum  Deum 
cogitet ,  quia  sapientia  est ,  veritas  est ,  caritas  est.  Quocirca ,  quibus  oculis 
videtur  sapientia ,  veritas ,  caritas ,  ipsis  oculis  videtur  illa  sapiens  veraque 
divinitas.  Non  itaque  corporis,  sed  oculis  animae  Deus  suam  visionem  pro- 
mittit,  quam  capacem  sapientiae,  veritatis  caritatisque  constituit."  - 

Neque  tamen  quidquam  obstat,  quominus  per  accidens  Deus  videatur  oculis 
corporeis.  Revera  theologi  tradunt  coelis  et  terra  post  consummationem  sae- 
culorum  renovatis  beatorum  oculos  corporeos  sic  Deum  esse  visuros.  Quo  sensu 
id  intelligendum  sit,  bene  explicat  S.  Tbomas  :  „Hoc  modo  (Augustinus)  intelligit 
oculos  glorificatos  Deum  visuros,  sicut  nunc  oculi  nostri  vident  alicuius  vitam. 
Vita  autem  non  videtur  oculo  corporali  sicut  per  se  visibile,  sed  sicut  sensibile 
per  accidens.  Quod  quidem  a  sensu  non  cognoscitur,  sed  statini  cimi  sensu 
ab  aliqua  alia  virtute  cognoscitiva.  Quod  autem  statini  visis  corporibus  divina 
praesentia  ex  eis  cognoscatur  per  intellectum ,  ex  duobus  contingit ,  scil.  ex 
perspicuitate  intellectus  et  ex  refulgentia  divinae  claritatis  in  corporibus  in- 
novatis"   (post  consummationem  saeculorum)  3. 

3.  Solent  dicere  speciali  titillo  Deum  esse  invisibilem  prò  homine  in  bis 
jerris  degente.  Nempe  si  bomo  in  bac  vita  videret  Deum,  eo  ipso  in  ecstasim 
raperetur  et  functiones  animales  et  vegetativae  suspenderentur,  nisi  novo  miraculo 
bic  effectus  impediretur.  Re  vera  nimia  animi  commctione  sensum  tolli  videmus  ; 
quae  autem  commotio  comparali  potest  illi,  quae  oriretur,  si  Deum  videremus  ? 
—  Ceterum  animam  Cbristi  Domini  Deum  iugiter  vidisse  et  nibil  obstare,  quo- 
minus simile  privilegium  ad  tempus  aliis  sanctis  in  bac  vita  moitali  concessum 
fuisse  suspicemur,  docent  tbeologi,  qui  de  bac  re  consulendi  sunt. 

1  Somma  tbeol.  p.  1.  q.  12.  a.  4. 

2  Epist.  14.  q.  3.  n.  31.     Migxe.  P.  L.  LXY,  421. 

3  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  12.  a.  3.  ad  2. 

33* 


516  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

4.  Si  dicimus  Deum  naturaliter  a  nobis  cognosci  non  posse,  ut  in  se  est, 
cave,  ne  credas  nos  nullam  Dei  veram  cognitionem  naturaliter  babere.  Cognitio 
Dei,  ut  in  se  est,  opponitur  cognitioni  analogae,  non  cognitioni  verae.  Nam, 
etsi  Deum  simplicissimum  multis  notionibus  a  creatura,  quae  cum  Deo  analogice 
tantum  convenit,  abstractis  cognoscimus,  cognitio  nostra  est  vera,  quamvis  con- 
ceptus  noster  Dei  non  sit  proprius  vel,  ut  loqui  solent,  quidditativus.  De  boc 
n.  570.  satis  diximus. 

Itaque  quadruplex  visio  Dei  distingui  debet  :  alia  est  visio  sensilis  ;  alia 
generatim  intellectualis ,  quae  cognitio  impropria  est  et  mediata  per  creaturas; 
alia  intuitiva ,  quae  est  cognitio  propria  et  immediata  ;  alia  comprehensiva. 
Prima  visio  Dei  absolute  impossibilis  est ,  nisi  forte  de  visione  loqueris ,  quae 
est  per  accidens;  altera,  eaque  sola,  potest  esse  in  ordine  naturali,  et  revera 
intelligentiis  creatis  convenit  ;  tertia  non  potest  creaturae  competere  nisi  super- 
naturali  Dei  beneficio,  et  haec  conceditur  beatis  in  coelo  ;  quarta  in  mente  creata 
absolute  repugnat,  convenit  autem  Deo. 

ARTICULUS  III. 
DE  INEFF  ABILITATE  DEI. 

TliesiS  XXIX.     Deus  est  ineffabilis. 

749.  Explic.  et  prob.     1.  Deus  est  ineffabilis,  quatenus  prò  creatura 

incomprehensibilis   est  et  ideo  ab   ipsa  nullo  nomine  adacquato    et  com- 
prehensivo  consignari  potest. 

2.  Deus  est  ineffabilis ,  quatenus  creatura ,  etsi  supernaturalis  Dei 
visio  ei  conceditur ,  suam  cognitionem  Dei ,  ut  est  propria  et  intuitiva, 
alii  creaturae  communicare  nequit.  Eiusmodi  enim  communicatio  fieret 
verbo  creato  ;  atqui  -verbo  creato  conceptus  Dei  quidditativus  '  contineri 
nequit.  Hinc  ne  ipse  quidem  Deus  signo  si  ve  verbo  creato  conceptum 
sui  proprium  nobis  communicare  potest.  Itaque  nullum  est  nomen  Dei 
quidditativum. 

3.  Deus  est  ineffabilis,  quatenus  nullo  quantumvis  longo  et  prolixo 
sermone  eius  excellentia  satis  describi  et  celebrari  potest.  Sic  igitur 
Deus  est  ineffabilis  nominibus  etiam  impropriis  et  analogis. 

4.  Fide  tamen  scimus  Deum  esse  effabilem,  quatenus  in  se  ipso 
verbum  sui  adaequatum  gignit.  Hoc  autem  verbum  internimi  non  est 
creatura ,  sed  est  Filius  Patri  dicenti  consubstantialis ,  et  hoc  verbum 
a  nemine  comprehenditur  nisi  ab  ipso  Deo.    De  hoc  consulantur  theologi. 

5.  Deus  est  effabilis,  quatenus  beati  in  coelo  eum  intuentur  et  sic 
quodam    modo    mente    eum    nominant   nomine    quidditativo.     Hoc    autem 

1  Conceptus  quidditativus  est ,  quo  omnia ,  quae  rem  essentialiter  con- 
stituunt,  modo  proprio  et  non  tantum  analogo  apprehenduntur.  Conceptus  igitur 
quidditativus  est  proprius ,  non  alienus  ;  est  distinctivus ,  non  communis  ;  est 
definitivus  vel  per  essentialia,  non  descriptivus  vel  per  proprietates  et  accidentia. 


Art.  4.  De  ventate  Dei.  :,  l  7 

nomen  beatue  alile  ad  extra  oommunicare  non  potest.  -  Ktiain  hoc  Boia 
fide  novimus;  quare  de  hoc  themate  adeundi  sunt  theologi. 

6.  Deus  est  eiì'abilis,  quatenua  eum  improprie  et  analogica  cognosci- 
ìmis  et  inde  etiam  nominamus  nominibus  impropriis  el  analogie.  Pro- 
i,  si  Deus  hac  ratione  effabilis  non  esset,  theodicaea  conscribi  non 
posset.  Inimo  ipsam  iiuffahilitatemDei  asserere  non  possumus,  quin  Deum 
nomine  saltem  analogo  appellemus.  —  Ad  rem  S.  Augustinus,  postquam 
aliqua  de  1  >eo  dixii :  .Diximusnc  alìquid  et  sonuimus  aliquid  (lignina  Deo? . . . 
sì  duri,  non  hoc  est,  quod  dicere  volui.  Hoc  unde  scio,  nisi  quia  Deus 
ineffabilis  est;  quod  autem  a  me  dictum  est,  si  ineffabile  esset,  dictum 
non  esset?  Ac  per  hoc  ne  ineffabilis  quidem  dicendus  est,  quia  et  hoc. 
quum  dicitur,  aliquid  dicitur.  Et  fit  nescio  quae  pugna  verborum,  quon- 
iam.  si  illud  est  ineffabile,  quod  dici  non  potest,  non  est  ineffabile, 
quod  vel  ineffabile  dici  potest."  '  Solvitur  autem  ista  pugna  verborum, 
si  consideras  Deum  esse  prò  nobis  ineffabilem  nomine  proprie  quidditativo 
a  ut  comprehensivo,  sed  effabilem  nominibus  analogis. 

AETICULUS  IV. 

DE  TERITATE   DEI. 

TlieSÌS  XXX.      Deus  est  summum  veruni. 

750.  Stat.  Quaest.  Veritas  proprie  et  perfecte  non  invenitur 
nisi  in  intellectu,  et  quidem  in  iudicio  intellectus.  A  iudicio  mentis 
nomen  veritatis  ad  obiecta  mentis  transfertur.  Et  primo  quidem 
transfertur  ad  iudicium  obiective  spectatum  sive  ad  enuntiabile  : 
velut  haec  propositio  2*  =  42  est  vera.  Deinde  nomen  veritatis 
rebus  tribuitur,  quae  subiectum  veri  iudicii  esse  possunt.  Hoc 
sensu  omne  ens  est  veruni,  quia  intelligibile  est  et  de  eo  aliquid 
sciri  potest  vel  scitur.  Haec  veritas  appellatur  ontologica.  —  Res 
dicitur  ontologico  vera  per  hoc,  quod  est  intelligibilis ,  vel  quod 
est  nata  ad  se  manifestandola  et  ad  sui  similitudinem  in  intellectu 
generandam  (veruni  transcendentale).  —  Cum  hoc  conceptu  intime 
cohaeret  alius.  Ximirum  res  dicitur  etiam  ontologice  vera  per 
hoc,  quod  est  conformis  intellectui,  qui  eam  actu  cognoscit.  — 
Huic  conceptui  veri  ontologici  adiungitur  tertius.  Videlicet  res 
dicitur  etiam  ontologice  vera,  quia  est  id,  cuius  speciem  exhibet. 
Sic  verum  aurum  oppomtur  falso  (apparenti  vel  adulterato).  — 
Denique  res  est  ontologice  vera,  in  quantum  est  conformis  exemplari 
vel  normae  suae. 


1  De  doctr.  ckrist.  1.  1.  e.  6.     Migke,  P.  L.  XXXIV.  21. 


518  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

Praeter  veruni  logicum  et  ontologicnm  considerari  debet  veruni 
morale.  Veritas  moralis  est  conformitas  locutionis  cum  mente 
loquentis.  Huic  conceptui  affinis  est  alter,  quo  veritas  moralis  prò 
fide  vel  fidelitate  sumitur.  Haec  veritas  moralis  est  conformitas 
actionis  cum  promissione;  est  igitur  in  eo,  qui  praestat  ea,  quae 
pollicitus  est,  et  executioni  committit,  quae  comminatus  est. 

Dieta  brevi  conspectu  comprehendimus.     Veruni  dicitur: 

1.  ontologicum: 

a)  id,  quod  est  id,  cuius  speciem  exhibet; 

b)  id,  quod  natuin  est  ad  se  manifestandum  ; 
e)  conformitas  rei  cum  intellectu  ; 

d)  conformitas  rei  cum  norma  sua. 

2.  logicum:  conformitas  intellectus  cum  re. 

3.  morale: 

a)  conformitas  locutionis  cum  mente; 

b)  conformitas  actionis  cum  promissione. 

751.         Explic.  et  prob.     I.  Deus   est  s  uni  munì  veruni  onto- 
logicum. 

1.  Deus  est  verus,  quia  est  id,  cuius  speciem  exhibet  et  quod 
esse  videtur.  —  Deus  omnibus  videtur  esse  ens  supremum  atque 
perfectissimum.  Atqui  Deus,  quem  profitemur,  est  principium 
supremum  omnium  rerum  exsistentium  et  possibiliun;  ;  est  ens 
infinitum  et  pelagus  omnis  entis  et  perfectionis.  Contra  dii  gen- 
tium  erant  falsi,  quia  genuino  Dei  conceptui  non  respondebant. 

Item  Deus  est  verus,  quia  omnes  eius  perfectiones  sunt  verae. 
Scil.  aurum  est  veruni ,  quod  nullo  alieno  metallo  intermixto 
adulteratur.  Sic  etiam  sapientia  divina  est  vera,  quia  nulla  ne- 
gatione  ulterioris  sapientiae  miscetur  et  adulteratur;  idem  die  de 
iustitia  Dei  et  omnibus  attributis.  Potissimum  Deus  est  esse  verum, 
quod  nulla  privatione  vel  limitatione  vel  potentialitate  adulteratur. 

2.  Deus  est  verus,  quia  natus  est  ad  se  manifestandum,  sive 
quia  est  intelligibilis.  Et  primo  quidem  sibi  ipsi  intelligibilis  est. 
Et  non  tantum  natus  est  ad  se  manifestandum;  sed  actu  se  sibi 
manifestat,  et  hanc  intelligibilitatem  efficacem  a  se  et  necessario 
habet,  et  huic  manifestationi  in  mente  divina  respondet  per- 
fectissima  cognitio,  quae  est  comprehensio.  Est  etiam  Deus  intel- 
ligibile supremum;  est  enim  obiectum  nobilissimum  omnis  intel- 
lectionis,  ut  vel  intellectum  infinitum  exhauriat,  compleat,  satiet. 
Neque   tantum   se  ipsum   sibi  manifestat;    sed   essentia   Dei,    ut 


Art,  4.   De  ventate  Dei.  .r)l!l 

explicabìmus ,   intellectui   divino   omnia    cognoscibilia   manifestai;, 

sive  possibili;»  ave  exsistentia ,  sive  praeterita  sive  praesentìa 
ave  futura.  Tantopere  autem  veritas  Dei  intellectum  eius  in- 
finitum  replet,  ut  Deus  nihil  intelligere  possit  nisi  secundum 
ordinera  ad  ìUud  summum  veruni.  Quaecumque  Deus  intclligit, 
non  intelligit  nisi  in  essentia  sua  tamquam  medio  quo  et  medium 
in  quo;  de  quibus  postea  paulo  uberius.  —  Deinde  Deus  etiani 
nianifestus  est  omni  intellectui  creato  ex  operibus  suis. 

Deus  non  tantum  formaliter  est  summum  intelligibile,  sed 
etiam  virtualiter  sive  causaliter.  Ab  ipso  enim  omnis  cognosci- 
bilitas  aliarmi]  rerum  derivatur.  Nempe  possibilia  realitatem  et 
cognoscibilitatem  suam  ab  ipso  tamquam  a  fundamento  habent; 
res  exsistentes  insuper  ab  eius  voluntate  libera  pendent.  Speciatim 
necessitas  et  immutabilitas  divinae  essentiae  est  ratio  necessitatis 
illius,  quae  omnem  veritatem  sive  certitudinem  distinguit.  Deus 
est  sol  totum  mundum  intelligibilem  luce  sua  collustrans  et  faciens, 
ut  res  intellectui  se  manifestare  possint  et  revera  manifestent. 

3.  Deus  est  verus,  quia  est  conformis  cognitioni  suae.  Nempe 
esse  Dei  non  solimi  est  conforme  intellectui  suo,  sed  etiam  identi- 
cum.  —  In  hoc  ordine  veritatis  Deus  est  etiam  quodammodo 
causaliter  verus,  quia  ipse  est  principium  veritatis  in  rebus.  Nani 
potissima  veritas  ontologica  rerum  finitarum  in  eo  est,  ut  sint 
conformes  divino  intellectui.     (Consule  ontologiam.) 

4.  Deus  est  verus,  quia  est  conformis  eum  norma  sua.  Neque 
enim  tantum  conformis  est,  sed  identicus;  nempe  Deus  ipse  sibi 
est  regula  et  norma  et  omnia.  —  Etiam  in  hoc  genere  Deus  est 
quodammodo  causaliter  verus,  quia  ipse  est  principium  exemplare 
omnis  perfectionis  verae  et  genuinae,  quae  in  rebus  invenitur. 
In  quantum  enim  aliquid  a  Deo  participat,  in  tantum  perfectum 
est;  in  quantum  a  Deo  deficit,  in  tantum  imperfectum  est.  Deus 
est  suprema  norma  et  regula  et  mensura  omnis  realitatis,  per- 
fectionis et  rectitudinis. 

II.  Deus  est  summum  veruni  1  o g i e u m.  —  Nani  a)  co- 
gnoscit  et  comprehendit  summum  intelligibile ,  quod  est  ipse. 
b)  Omnia  alia  entia  tum  possibilia  timi  actualia  perfectissime  et 
certissime  intelligit,  comprehendit,  supercomprehendit.  e)  Ipse  est 
principium  omnis  alius  veritatis  logicae.  Etenim  creator  est  omnis 
facultatis  intellectivae  et  sine  suo  concursu  nulla  creatura  intelligit. 

III.  Deus  est  summum  veruni  morale.  Nani  a)  non 
potest  contra  mentem  suam  loqui.    b)  Non  potest  loquendo  errare. 


520  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

c)  Necessario  promissis  stat.  d)  Aliis  creaturis  dedit  facultatem 
loquendi  sive  verum  dicendi.  e)  Ab  ipso  ornnis  obligatio  veruni 
dicendi  et  fidem  servandi  derivatur.  - —  Aliqua  ex  iis,  quae  hic 
breviter  indicavimus ,   postea  (n.  945,  III)  uberius  explicabuntur. 

752.  Obicitur.  Vera  dicitur  res  respectu  intellectionis,  quae  causa  eius 
est  aut  cuius  ipsa  causa  est.  Atqui  inter  essentiam  divinam  et  intellectum 
divinum  non  est  orde-  causalis.    Ergo  Deus  non  est  verus  respectu  intellectus  sui. 

Resp.  De  ratione  veritatis  est  sola  conformitas  vel  identitas,  non  ordo 
causalis  et  distinctio  realis  inter  ea,  quorum  conformitas  considerato.  Causalitas 
ad  veritatem  nibil  facit,  nisi  quatenus  conformitatem  efficit.  Quare  si  con- 
formitas sine  causalitate  per  identitatem  habetur,  veritas  non  destruitur,  sed 
potius  perficitur,  quum  identica  magis  conveniant  quam  realiter  distincta. 

ARTICULUS  V. 
DE  BOMTATE  DEI. 
TlieSÌS  XXXI.     Deus  est  summum  bouum. 

753.  Stat.  Quaest.  Bonum  dicitur  ens,  ut  est  appetibile  sive 
aptum  ad  voluntatem  in  se  inclinandam.  Sicut  igitur  verum  onto- 
logicum  primo  est  ens,  ut  est  intelligibile,  ita  bonum  ontologicum 
primo  est  ens,  ut  est  volibile  et  amabile.  Bonum  aliud  est  ab- 
solutum  sive  bonum  cui  sive  bonum  amoris  perfecti,  aliud  bonum 
respectivum  sive  bonum  quod  sive  bonum  amoris  imperfecti.  Bonum 
absolutum  ratione  sui  absolute  amatur;  bonum  respectivum  amatur 
secundum  respectum  ad  aliud,  cui  est  perfectionis  causa.  Utrum- 
que  bonum  tripliciter  dividitur,  ut  statim  videbimus. 

Nota.  Amor  perfectus  secundum  dieta  habetur  erga  bonum  absolutum 
sive  erga  illud,  cui  bonum  volumus,  quatenus  est  bonum  eius.  Amor  imperfectus 
habetur  in  bonum  respectivum  sive  in  illud,  quod  alieni  (bono  absoluto)  volumus. 
Itaque  si  aliquem  amamus  eique  bene  volumus  tantum  propter  commodum 
nostrum ,  eum  amamus  amore  imperfecto ,  quia  non  illi  proprie  bene  volumus, 
sed  nobis;  amamus  eum  tam quam  bonum  respectivum,  quia  eum  et  bonum  eius 
nobis  volumus.  Si  autem  aliquem  amamus  eique  bonum  volumus,  ut  illi  bene 
sit  sine  respectu  ad  commodum  et  utilitatem  nostram,  amore  perfecto  eum 
amamus.  Denique  si  Paulum  amo  propter  commodum  Petri,  Petrum  amo  amore 
perfecto,  Paulum  amore  imperfecto.  —  De  hac  re  iterimi  recurret  sermo  e.  22.  a.  3. 

754.  Bonum  absolutum  est  aliud  individuale,  aliud  sociale,  aliud 
universale.  Bonum  individuale  est  ipsa  persona  volentis.  Omne 
enim  volens  sibi  ipsi  speciali  modo  bene  vult,  se  ipsum  speciali 
modo  amat.  Circa  hoc  bonum  versatur  amor  sui.  —  Bonum  sociale 
est  omnis  persona  volenti  coniuncta  vel  sanguine  vel  farniliaritate 
vel  beneficiis  vel  similitudine  vel  alio  modo.  Circa  hoc  bonum 
versatur  amor  familiaritatis.  —  Bonum  universale  est  omne  ens, 


Art.  5.  Do  bonitate  Dei.  521 

in   quantum   sola   perfectiono  sua,    quam   iam    habet  ve]  accipere 

iioU'.st,  amabile  est.    Circa  hoc  bonum  versatur  amor  complacentiae. 

Nota.     1.    Amor  familiaritatis  et  ille   amor  complacentiae,  qui  est  circa 

alias  personas,  communi  nomine  appellantur  amor  benevolentiae.    Benevolentiae 

proprium  est  velie  bonum  alicui,  ut  illi  bene  sit,  i.  e.  ut  bonus  sit  et  bono  suo 
frustar;  neque  autem  benevolentia ,  qua  talis,  proprium  amantis  commodnm 
respicit,  id  enim  est  generatim  contra  rationem  amoris  perfecti.  Ex  dictis  patet 
nos  maiorem  benevolentiam  habere  in  eos,  qui  aut  nobis  magis  coniuncti  aut 
in  se  magis  suut  perfecti. 

2.  Auctores  promiscue  usurpare  solent  has  voces:  amor  perfectus,  amicitiae, 
benevolentiae,  purus,  gratuitus,  disinteressatus  ;  et  iterum  :  amor  imperfeetus, 
concupiscentiae ,  mercenarius ,  interessatus.  Propterea  a)  quemadmodum  bene- 
volentia proprie  non  est  nisi  erga  alios,  ita  etiam  auctores  amorem  perfectum, 
purum  etc.  intelligere  solent  eum,  qui  esterga  alios;  b)  amor  perfectus,  bene- 
volentiae etc.  duplici  sensu  ab  auctoribus  dicitur  :  modo  amor  perfectus  erga 
alias  personas,  modo  amor  perfectus  erga  alia  entia  sive  rationalia  sive  irratio- 
nalia  '.  Quae  quum  ita  sint,  non  sine  aliqua  circumspectione  interpretanda 
sunt  auctorum  dieta.  Nos  autem,  ut  ex  dictis  patet,  significatione  distinguimus 
familiaritatem,  complacentiam,  benevolentiam,  amorem  perfectum. 

3.  Ex  dictis  babes  etiam  entia  irrationalia  esse  obiectum  amoris  perfecti; 
babetur  enim  de  iis  amor  complacentiae.  Ad  rem  S.  Thomas:  „Deus  vult  bonum 
uniuscuiusque,  secundum  quod  est  eius.  Vult  enim  unumquodque  esse,  secundum 
quod  in  se  bonum  est  ;  licet  etiam  unum  ordinet  in  bonum  alterius.  Deus  igitur 
amai  vere  et  se  et  alia."  -  Deus  igitur  vult  bonum  cuiusvis  creaturae  etiam  irratio- 
nalis,  in  quantum  est  bonum  eius,  i.  e.  habet  erga  eam  amorem  verum  et  perfectum. 

755.  Bonum  respectivum  aliud  est  honestum,  aliud  delectabile. 
aliud  utile.  Dupliciter  enim  voluntate  aliquid  alicui  quaeri  potest. 
Aliquando  enim  aliquid  quaeritur  ratione  sui  ipsius;  et  hoc  est 
-finis  qui.  Potest  autem  aliquid  esse  finis  qui  dupliciter:  a)  qua- 
tenus  est  perfectio  per  se  appetibilis  sine  respectu  ad  delectationem 
volentis,  et  hoc  est  bonum  honestum  (late  dictum),  ut  vita  longa, 
sanitas,  scientia,  virtus;  b)  quatenus  voluntatem  (vel  etiam  appetitum 
sensitivum  hominis  volentis)  delectabiliter  quietat  et  hoc  est  bonum 
delectabile.  Aliquando  aliquid  quaeritur  ratione  alterius  boni  sive 
honesti  sive  delectabilis,  quod  per  illud  obtineri  potest  ;  et  hoc  est 
bonum  utile  sive  medium  3. 


1  Insuper  amor  amicitiae  interdum  specialius  dicitur  amor  benevolentiae, 
qui  hahetur  in  amicitia.  Amicitia  autem  dicit  benevolentiam  mutuam,  praesertim 
inter  personas,  quae  secimdum  aliquam  rationem  aequalitatem  quandam  hahent. 

2  Contra  gent.  1.  1.  e.  91.  n.  2. 

3  Saepe  ad  bonum  honestum  refertur  etiam  bonum  absolutum.  Tunc  tota 
ratio  boni  per  tria  illa  membra  dividitur. 

Nos,  sicut  ratio  veri  ex  relatione  ad  solum  intellectum  (non  sensum) 
derivatur,  ita  rationem  boni  in  relatione  ad  solam  voluntatem  reposuimus.  Quidam 


522  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transeendentalibus. 

756.  Ex  dictis  intelligis  bonum  absolutum  universale  re  et 
materialiter  esse  idem,  quod  perfectum.  Conceptu  autern  et  forma- 
liter  differunt,  quia  bonum  addit  respectum  ad  voluntatem,  quem 
perfectum  non  dicit 1.  —  Item  intelligis  omne  bonum  respectivum 
esse  conveniens.  Aut  enim  nobis  concupiscimus  bonum,  et  tunc  est 
conveniens  nobis  ;  aut  id  aliis  personis  concupiscimus,  et  tunc  est 
conveniens  illis.  Sed  etiam  a  convenienti  bonum  differt  forma- 
liter  per  respectum  ad  voluntatem,    quem  conveniens  non  dicit2. 

757.  Bonum  multiplex,  quod  hucusque  distinximus,  est  in  rebus, 
quare  ontologicum  appellatur.  Praeterea  considerandum  est  bonum 
morale,  quod  est  in  voluntate.    Sicut  enim  ratio  veri  ab  intellectu 


autem  dicunt  bonum  ontologicum  esse  id,  quod  est  appetibile  appetitu  aut 
rationali  (voluntate)  aut  sensitivo  aut  naturali.  Secundum  hos  bonitas  absoluta 
(bonum  absolutum  universale)  est  perfectio  rei ,  quatenus  per  eam  res  habet, 
quidquid  tamquam  sibi  conveniens  appetit  quocumque  demum  appetitu.  Bonitas 
respectiva  est  perfectio  rei,  qua  apta  est  ad  alia  perficienda  et  consequenter 
ad  sui  desiderium  in  aliis  excitandum  vel  explendum.  Hic  explicandi  modus 
a  nostro  non  differt,  nisi  quod  boni  individualis  et  socialis  rationem  non  habet. 

1  Aliquo  sensu  omne  bonum ,  etiam  sociale ,  individuale  et  respectivum, 
perfectum  est.  Nam  bonum  respectivum,  quod  concupiscitur ,  perfectum  esse 
debet,  quia  amato  non  concupiscimus  nisi  perfecta.  Et  persona,  cui  bonum 
concupiscimus,  ilio  bono  perficitur  et  hinc  perfecta  est  saltem  in  potentia. 

2  Aliquo  sensu  omne  bonum  est  conveniens  ipsi  volenti.  Volens  enim 
tripliciter  considerari  potest.  Si  consideratur,  ut  est  individuimi  in  se  seorsim 
exsistens,  ei  conveniunt  bonum  absolutum  individuale  (propria  persona)  et  bona 
respectiva,  quae  sibi  concupiscit.  Si  consideratur,  ut  est  pars  societatis,  quam 
cum  personis  coniunctis  constituit,  ei  conveniunt  bona  respectiva,  quae  his  per- 
sonis concupiscit,  et  quadantenus  hae  ipsae  personae  sive  bonum  absolutum 
sociale  ;  hic  notandum  quoque  est  omnes  naturas  intellectuales  societatem 
quandam  universalem  sub  Deo  principe  constituere.  Si  volens  consideratur,  ut  est 
per  intellectum  ens  quodammodo  universale,  cui  omne  verum  proportionatur, 
ei  convenit  in  ordine  ad  amorem  complacentiae  omne  perfectum  sive  bonum 
absolutum  universale.  Dicere  igitur  licet  volentem  nihil  velie  aut  amare ,  nisi 
quod  est  ei  conveniens ,  et  consequenter  amorem  sui  esse  principium  omnis 
amoris.  Sed  tunc,  idque  ad  errores  sat  graves  praecavendos  necessarium  esse 
videtur,  distinguendus  est  duplex  amor  sui  :  alius  individualis  et  egoisticus,  qui 
amori  benevolentiae  et  complacentiae  coordinatur  et  neutiquam  horum  prin- 
cipium est;  alius  communis,  quo  generatim  voluntas  afficitur  ad  omnia,  quae 
nobis ,  ut  naturae  intellectuali ,  sociali  et  individuali ,  conveniunt.  Hoc  amore 
communi  v.  gr.  fit,  ut  Deum  ratione  solius  perfectionis  suae  infinitae  amore 
purissimo  amemus.  Perfectio  enim  divina  absolute  considerata  est  motivimi 
sufficiens  amoris  prò  nobis ,  ut  sumus  natura  intellectualis  ;  perfectio  Dei  ab- 
soluta omni  naturae  intellectuali  est  conveniens ,  quatenus  ratione  sui  omnium 
amore  digna  est. 


Art.  5.   De  bonitate  Dei.  -il»:} 

ad  rem  intellectam  derìvatur,  ut  rea  etiam  intellecta  vera  dicatur, 

secundum  quod  habet  aliquem  ordinem  ad  intcllectum  ;  ita  ratio 
boni  a  re  ad  voluntatem  transfertur  et  dicitur  voluntas  bona, 
quae  volt  bona  et  recta.  —  Est  etiam  tertium  genus  bonitatis, 
qua  aliqnid  dicitur  bonmn ,  non  quia  in  se  perfectum  est,  sed 
quia  aliis  bona  libenter  largitur.  Haec  bonitas  est  ipsa  virtus 
beneficentiae  vel  benignitatis ,  qua  quis  aliis  bene  vult  et  bona 
liberaliter  confert. 

758.  Dieta  brevi  conspectu  comprehendamus.     Bonum  dicitur: 

1 .  o  n  t  o  1  o  g  i  e  u  m  : 

a)  absolutum  sive  bonum  cui  (obiectum  amoris  perfecti): 

a)  bonum  individuale,  quod  est  persona  volentis  (obiectum 
amoris  sui)  ; 

t9)  bonum  sociale,  quod  est  persona  volenti  coniuncta  (ob- 
iectum amoris  familiaritatis)  ; 

y)  bonum  universale,  quod  est  omne  perfectum  (obiectum 
amoris  complacentiae). 

b)  respectivum   sive   bonum  quod  (obiectum   amoris   imperfecti 
sive  concupiscentiae)  :  ' 

a)  bonum  honestum,  quod  rationem  finis  qui  absolute  in  se 

habet ; 
/?)  bonum  delectabile,  quod  rationem  finis  qui  per  respectum 

ad  voluntatis  satisfactionem  babet; 
y)  bonum  utile,  quod  rationem  medii  liabet. 

2.  morale,  quod  est  in  voluntate  recte  agente. 

3.  beneficimi,  quod  bona  benigne  largitur. 

De  Deo  autem  ostendere  debemus: 
I.  eum  esse  summum  bonum  individuale  sive  eum  esse  summum 

bonum  sibi  ipsum  ; 
II.  eum  esse  summum  bonum  sociale  et  universale  sive  eum  esse 
a  nobis  super  omnia  amore  puro  et  perfecto  amandum; 

III.  eum  esse  summum  bonum  respectivum,  quod  est  a  nobis  supra 
omnia  concupiscendum  et  sperandum; 

IV.  eum  esse  summum  bonum  morale; 
V.  eum  esse  summum  bonum  beneficum. 

759.  Explic.  et  prob.    I.  Deus  est  summum  bonum  sibi  ipse. 
Essentia  divina  per  infinitam  suam  perfectionem  maxime  nata 

est,  quae  ab  ipso  Deo  ametur  amore  complacentiae  et  cuiusdam 
benevolentiae.    Et  non  tantum  nata  est  ad  hoc,  sed  actu  amatur, 


524  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

et  hanc  amabilitatem  efficacem  a  se  et  necessario  habet,  et  huic 
amabilitati  in  voluntate  divina  respondet  amor  infinite  perfectus 
et  beatitudo  infinita.  Est  etiam  Deus  bonum  supremum;  est  enim 
obiectum  nobilissimum  omnis  voluntatis,  ut  vel  voluntatem  in- 
finitam  exhauriat,  compleat,  satiet.  Neque  tantum  essentia  divina 
Deum  movet  ad  sui  amorem,  sed  etiam  ad  amorem  quendam  vel 
complacentiam  omnium  aliarum  rerum  sive  possibilium  sive  ex- 
sistentium,  quatenus  perfectionem  Dei  imitantur  et  ad  eius  gloriam 
ordinantur.  —  Tantopere  bonitas  Dei  voluntatem  eius  infinitam 
replet,  ut  Deus  nihil  amare  possit  nisi  secundum  ordinem  ad  illud 
summum  bonum.  Quaecumque  Deus  amat,  non  amat  nisi  ratione 
bonitatis  divinae,  quam  imitantur;  et  quaecumque  creat,  propter 
gloriam  suam  operatur  [cfr.  n.  751,  I,  2], 

760.  IL  Deus  est  summum  bonum  a  nobis  amore  puro 
et   perfecto   amanclum. 

1.  Deus  est  infinite  perfectus;  et  bine  omnium  amore  dignis- 
simus.  Accedit,  quod  Deus  perfectionem  suam  totani  a  se  habet. 
Ideo  omnis  amor,  quem  gignit,  ad  ipsum  solum  terminatur.  Aliter 
est  in  creaturis,  quae  suam  bonitatem  a  Deo  habent;  ideo  non 
tam  ipsae  amabiles  et  laudabiles  sunt,  sed  in  ipsis  Deus.  Deinde 
Deus  nobis  est  maxime  coniunctus;  id  quod  plurimum  ad  amorem 
facit.  Nimirum  a  Deo  creamur,  ad  Deum  ordinamur,  in  Deo 
vivimus,  movemur  et  sumus.  Ipse  etiam  est  supremus  noster 
benefactor. 

2.  Deus  non  solum  ipse  est  summe  amabilis,  sed  ab  ipso 
omnis  est  amabilitas,  quam  prò  voluntate  nostra  aliae  res  praeter 
Deum  habent.  Hi  ne  Deus  in  omnibus  aliis  rebus  et  super  omnia 
amatur  tamquam  exemplar  et  auctor  bonitatis  et  tamquam  finis, 
cui  omne  bonum  creatum  subordinari  debet.  In  solo  Deo  amor 
noster  quiescere  et  satiari  potest.  Deus  est  nobilissimum  et  pri- 
mum  exemplar,  quod  imitari  debemus,  ut  perfecte  et  recte  vivamus. 

761.  III.   Deus   est   summum   bonum   respectivum. 

1.  Deus  est  ultimus  finis  creaturae,  in  quo  omnis  concupi- 
scentia  voluntatis  et  omnis  universae  creaturae  appetitus  finaliter 
quiescunt.  Nani  creaturae  irrationales  quiescunt  in  eo,  ut  homini 
serviant;  homo  autem  quietem  et  plenam  beatitudinem  invenit 
in  fruitione  Dei.  Hinc,  si  Deum  cum  aliis  bonis  comparamus, 
dicere  debemus  :  a)  Deus  est  bonum  sufficiens  hominis.  quia  praeter 
beatitudinem,  quam  possessio  Dei  gignit,  nihil  desideratur.  b)  Deus 
est   bonum  necessarium,    quia  sine  Deo  reliqua  bona  non  satiant 


Art.  5.  De  honitate  Dei.  ,",  •_»,-, 

hominem,  e)  Deus  est  bonum  Bummum,  i.  e.  maìua  est  quam 
reliqua  omnia  et  ea  aequivalenter  et  eminenter  continet.  d)  Deus 
es1  finis  reliquorum  honorum  omnium,  quia  reliqua,  saltem  ordinate, 
non  appetuntur,  nisi  ut  per  ipsa  ad  Deum  veniamus.  Ideo  dicere 
solent  nos  bono  increato  fruì,  bonis  creatis  uti  debere. 

2.  Deus  non  solum  ipse  est  bonum  super  omnia  concupiscibile; 
sed  reliqua  omnia  suam  bonitatem  respectivam  a  Deo  habent. 
Ipse  est  origo  honorum  omnium,  quae  accipere  possumus. 

762.  IV.   Deus  est   summum   bonum   morale. 

1.  Est  infinite  sanctus,  quatenus  a  norma  honestatis  et  recti- 
tudinis,    quae  est  ipsa  essentia  divina,   numquam  deficere  potest. 

li.  Ipse  est  auctor  omnis  sanctitatis  et  moralitatis  creatae, 
quia  a  sua  creatione ,  conservatione ,  concursu  et  providentia 
omnia  pendent. 

3.  Ipse  per  essentiam  suam  est  norma  moralitatis  et  per 
voluntatem  suam  auctor  obligationis ,  legislator  et  lex  aeterna: 
per  ipsum  principes  regnant  et  ab  ipso  omne  ius  derivatur. 

763.  V.  Deus  est  summum  bonum  beneficum.  Xam 
homini  subiecit  omnia  alia  entia.  Hominem  vocavit  ad  beati- 
tudinem,  quae  est  possessio  boni  infiniti.  Vult  enim  omnes  homines 
salvos  fieri,  et  omnibus  dat  media  ad  salutem  sufficientia.  Et  ita 
quidem  hominem  vocavit,  ut  is  per  merita  sua  in  indefinitum 
beatitudinem  augere  possit.  —  Adde,  quod  Deus  in  omnibus  suis 
beneficiis  aliquo  modo  se  ipsum  nobis  communicat:  a)  quia  omne 
bonum  est  tale  ex  participatione  boni  infiniti  ;  b)  quia  omne  bonum 
datur  tamquam  medium  ad  beatitudinem,  quae  est  possessio  boni 
infiniti;  e)  quia  omnia,  quae  nobis  dat,  sunt  manifestatio  illius 
infiniti  amoris,  quo  se  ipsum  diligit;  in  omnibus  igitur  lume  amorem 
nobis  quadantenus  donat 1. 

764.  Scholion.  I.  Saepe  dicitur :  Omnia  appetunt  Deum.  Nimirum 
omnis  res  appetitu  naturali  fertur  ad  hoc,  ut  quaerat  et  conservet  perfectionem 
suam  et  bonum  suum.  Omnis  autein  creatae  perfectionis  exemplar  est  Deus  : 
et  in  tantum  aliquid  est  perfectum,  in  quantum  imitatur  Deum.  Ergo  res  per- 
fectionem suam  appetens  appetii  assimilari  Deo,  i.  e.  appetit  Deum.  —  Praeterea 


1  Maxime  autem  haec  Dei  bonitas  ex  ordine  supernaturali  commendatur. 
Pauca  de  hac  re  bic  adnotare  delectat.  Scil.  in  boc  ordine  bonitas  Dei  specialem 
quandam  infiuitatis  rationem  prae  se  fert  :  a)  quia  nos  liberat  a  peccati  malitia 
infinita  ;  b)  quia  prò  redemptione  a  peccato  pretium  solvit  infinitum  :  ci  quia 
se  ipsum ,  qui  est  bonum  infinitum ,  dat  a)  per  incarnationem ,  ,i)  per  eucha- 
ristiam ,  y)  per  inhabitationem  Spiritus  Sancti  in  anima  insti ,  ti)  per  visionem 
beatificali!  in  coelis. 


526  Cap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

oranis  creatura  Deum  dicitur  appetere,  quatenus  naturai  iter  ad  Deum  et  gloriam 
eius  tamquam  finem  ordinatur.  Nempe  homo  creatus  est  ad  hoc,  ut,  postquam 
in  hac  terra  Deo  servivit  et  merita  compara vit,  in  vita  futura  Deo  fruatur  et 
ex  eius  cognitione  et  amore  piene  beetur.  Creatura  autem  irrationalis  creata 
est  propter  hominem ,  ut  usu  suo  hominem  iuvet  in  prosecutione  finis ,  propter 
quem  creatus  est ,  et  maxime  ipsa  sua  entitate  et  perfectione  bomini  sit  spe- 
culum  et  obiectiva  perfectionis  divinae  manifestatio.  Coeli  enim  enarrant  gloriam 
Dei.     Sic  interposito  bomine  etiam  creatura  irrationalis  ad  Deum  ordinatur  *. 

II.  Saepe  dicitur  :  Deus  est  solus  bonus,  Deus  est  bonum  Bonum, 
Deus  est  bonum  omnis  boni  etc.  Nimirum  a  Deo,  quatenus  est  causa  efficiens, 
omnia  babent,  ut  sint  bona;  ipse  autem  solus  est  a  se  bonus.  Deinde  res  sunt 
bonae ,  in  quantum  imitantur  bonum  divinum ,  quod  est  mensura  omnis  boni  ; 
Deus  autem  solus  est  bonum,  quod  altiori  bono  non  mensuratur;  est  bonum 
per  essentiam  et  non  per  participationem.  Denique  creatura  non  est  bona  nisi 
in  certo  genere  entis  ;  Deus  solus  est  absolute  bonus  et  plenitudo  omnis  boni. 
In  hunc  sensum  intelligenda  sunt  verba  S.  Augustini:  „  Bonum  hoc  et  bonum 
illud.  Tolle  hoc  et  illud ,  et  vide  ipsum  bonum,  si  potes:  ita  Deum  videbis, 
non  alio  bono  bonum,  sed  bonum  omnis  boni.  .  .  .  Quid  hoc,  nisi  Deus?  Non 
bonus  animus  aut  bonus  angelus  aut  bonum  coelum,  sed  bonum  Bonum."2 
S.  Doctor  non  vult  dicere  Deum  esse  rationem  boni  abstractam,  sed  principium 
reale  et  plenitudinem  omnis  boni,  a  quo  omnia,  quae  dicuntur  bona,  acceperunt, 
ut  sint  bona. 

III.  Saepe  dicitur:  Deus  est  oceanus  immensus  bonitatis,  quia  ab  ipso 
omnia  bona  oriuntur  et  ad  eum  tamquam  ad  finem  omnia  revertuntur,  sicut 
aqua  terram  irrigans  per  nubes  ex  mari  egreditur  et  per  flumina  eodem  redit. 

Saepe  etiam  laudatur  principium:  Bonum  (et  maxime  bonum  divinum) 
est  diffusivum  sui.  Sensus  non  est  bonum  necessario  ad  extra  diffundi  et 
Deum  necessario  aliquem  mundum  creare,  sed  bonum  posse  se  diffondere,  esse 
diffusibile.  Alius  sensus  est  bonum,  si  ad  extra  agit,  non  agere  nisi  bona, 
i.  e.  effectum,  in  quantum  ex  virtute  boni  pendet  et  causae  suae  assimilatur, 
esse  bonum  ;  malum  in  effectu  causae  bonae  non  esse  nisi  per  defectum  a  causa. 

ARTICULUS  VI. 

DE  PULCHRITUDTNE  DEI. 

TheSÌS  XXXII.     Deus  est  sumnium  pulchrum. 

765.  Stat.  Quaest.  „Pulchritudo  est  rei  bonitas,  quatenus 
haec  mente  cognita  delectat."  3  Itaque  pulchritudo  ad  sensum 
non  refertur,  sed  ad  mentem  et  voluntatem.  —  Pulchrum  est 
species  boni  delectabilis  ;  est  delectablle  contemplanti.  Praeter  pul- 
chrum multae  aliae  sunt   delectabilium  species;   v.  gr.  vinum  est 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  3.  e.  19;  De  verit,  q.  22.  a.  2;  Compend. 
theol.  e.  103. 

2  De  Trin.  1.  8.  e,  3.  n.  4.     Migxe,  P.  L.  XLII,  949. 

3  Kleutgen,  De  ipso  Deo  n.  713. 


Art.  6.   De  pulchritudine  Dei.  527 

delectabìle,  sed  gustanti,  non  contemplanti.  —  Fundamentum 
pulchritudinia  sive  id,  linde  res  vini  delectandi  habet,  est  perfectìo 
rei  ve]  bonitas  absoluta,  et  speciatim  illa  bonitas,  quae  excitai 
amorem  complacentiae. 

Itaque  bonum  complacentiae  et  pulchrum  re  idem  sunt,  rat  ione 
differunt.  Nempe  bonitatem  complacentiae  res  habet,  quatenus 
per  perfectìonem  suam  apta  est,  quae  ametur  propter  se,  ut 
velimus  eam  in  se  perfectam  esse;  pulchritudiuem  res  habet, 
quatenus  per  eandem  perfectionem  suam  apta  est,  quae  ametur 
propter  nos,  ut  velimus  contemplatione  illius  rei  dulciter  delectari. 
Propterea  placet  bonum  absolutum,  placet  etiam  pulchrum,  sed 
aliter  et  aliter  ;  bonum  placet  propter  se,  pulchrum  propter  con- 
templationem  deleetabilem.  Ad  rem  S.  Thomas:  „ Pulchrum  est 
idem  bono,  sola  ratione  differens.  Quum  enim  bonum  sit,  quod 
omnia  appetunt,  de  ratione  boni  est,  quod  in  eo  quietetur  ap- 
petitus.  Sed  ad  rationem  pulchri  pertinet,  quod  in  eius  aspectu 
seu  cognitione  quietetur  appetitus.  Unde  et  illi  sensus  praecipue 
respiciunt  pulchrum,  qui  maxime  cognoscitivi  sunt,  scilicet  visus 
et  auditus  rationi  deservientes  ;  dicimus  enim  pulchra  visibilia  et 
pulchros  sonos.  In  sensibilibus  autem  aliorum  sensuum  non  utimur 
nomine  pulchritudinis  ;  non  enim  dicimus  pulchros  sapores  aut 
odores.  Et  sic  patet,  quod  pulchrum  addit  supra  bonum  quendam 
ordinem  ad  vini  cognoscitivam,  ita  quod  bonum  dicatur  id,  quod 
simpliciter  complaceat  appetitili,  pulchrum  autem  dicatur  id,  cuius 
ipsa  apprehensio  placet."  1 

Ad  definitionem  pulchri,  quam  dedimus,  redire  videtur  illa  S.  Thomae  : 
.Pulchra  dicuntur,  quae  visa  placent." 2  Illud  enim  , piacere"  indicai  delecta- 
tionem  ;  propterea  pergit  S.  Doctor:  „Unde  pulchrum  in  dehita  proportione 
consistit,  quia  sensus  delectatur  in  rebus  debite  proportionatis."  Illud  autem 
,visaà  indicare  videtur  cognitionem  claram  mentis,  quae  tamen  sensibus  iuvari 
potest.  Nani  S.  Thomas  pulchritudinem  ad  mentem  revocat,  non  ad  sensum. 
Nani  sententiam  Areopagitae  approbans  docet  omne  ens  esse  pulchrum:  rNihil 
est.  quod  non  participet  pulchro  et  bono,  quum  unumquodque  sit  pulchrum  et 
bonum  secundum  propriam  formam." 3  Et  eodem  loco  dicit  pulchritudinem  rebus 
convenire  ex  ordine  ad  cognitionem ,  quae  abstractam  rationem  boni  percipit  : 
.Pulchrum  addit  supra  bonum  ordinem  ad  vim  cognoscitivam  illud  esse  huius- 
modi."  Deinde  ex  S.  Thoma  „pulchritudo  creaturae  nihil  est  aliud  quam 
similitudo  divinae  pulchritudinis  in  rebus  participata"  *.  Et  eodem  loco  distingua 
pulchritudinem  corporalem  et  spiritualem  ;  unde  patet  pulcbrum  pertinere  ad 
supremas  illas  rationes ,    quae    corporeis  et  incorporeis   communes  sunt  et  ideo 


1  Summa  theol.  1.  2.  q.  27.  a.  1.  ad  3.  -  Ibid.  p.  1.  q.  5.  a.  4.  ad  1. 

3  In  libr.  De  div.  noni.  e.  4.  lect.  5.  in  fine.  *  Ibid.  e.  4.  lect.  5.  n.  3. 


528  ^ap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

a  sensu  attingi  non  possunt.  Idem  sequitur  ex  doctrina  S.  Thomae,  quod  „in 
vita  contemplativa ,  quae  consistit  in  actu  rationis ,  per  se  et  essentialiter  in- 
venitur  pulchritndo  ...  in  virtutibus  autem  moralibus  invenitur  pulcbritudo 
parti  cipative"  1. 

766.  Ad  pulchritudinem  tria  elementa  exigit  S.  Thomas:  „Ad 
pulchritudinem  tria  requiruntur.  Primo  quidem  integritas  sive 
perfectio  (quae  enim  diminuta  sunt ,  hoc  ipso  turpia  sunt)  ;  et 
debita  proportio  sive  consonantia;  et  iterum  claritas."  2  Nimirum 
in  pulchro  adesse  debet  perfectio  rei  absoluta ,  quia  haec  est 
fundamentum  pulchri,  et  claritas,  quia  pulchrum  mediante  clari- 
tate  et  cognitione  delectat.  Perfectio  autem  rei  per  duo  ex- 
plicatur,  quae  sunt  integritas  sive  absentia  defectuum  et  con- 
sonantia, quae  est  positiva  bonitas.  Nempe  consonantia  dicit 
unitatem  quandam  in  varietate.  In  hoc  autem  potissimum  bonitas 
rei  cernitur,  quod  in  se  multas  perfectiones  unit,  et  eo  maior  est 
bonitas,  quo  plures  perfectiones  sunt  in  re  et  quo  arctius  iunctae 
sunt.  Propterea  infinitam  Dei  bonitatem  in  eo  reposuimus,  ut  sit 
ex  altera  parte  omnium  perfectionum  cumulus,  ex  altera  parte 
simplicissimus. 

Facile  vides  non  eandem  esse  rationem  amoris  vel  benevolentiae 
et  delectationis  de  pulchro.  Nam ,  ceteris  paribus ,  eos  magis  amamus, 
qui  nobis  sunt  magis  coniuncti  sive  per  sanguinem ,  ut  parentes ,  sive 
per  beneficia  sive  per  similitudinem  sive  alio  demum  modo  ;  praeterea 
amor,  etsi  sine  cognitione  esse  non  potest,  non  tamen  ita  a  claritate 
cognitionis  pendet.  Contra  delectatio  de  pulchro  non  mensuratur  nisi 
perfectione  rei  et  claritate  cognitionis. 

Pro  homine  clai-itas  cognitionis  et  delectatio  pulchri  speciali  modo 
augentur,  si  perfectio  rei  (integritas  et  proportio)  ipsis  sensibus,  in 
quantum  fieri  potest ,  subicitur ,  ut  mens  et  sensus ,  voluntas  et  inferior 
appetitus    obiecto    pulchro    afficiantur.     Hinc    praecipuo    gradu    ea    prò 


1  Summa  theol.  2.  2.  q.  180.  a,  2.  ad  3.  Cf.  ibid.  q.  145.  a.  2.  —  Non  raro 
legitur  Platonem  pulchrum  definivisse,  ut  sit  splendor  veri.  Sed  id  nullibi  in 
Platone  inveniri  videtur,  unde  ad  ea  pertinet,  quae  auctores  alius  ab  alio  bona  fide 
exscribunt.  De  hac  re  Jungmann  :  „ .  .  .  Plato  habe  gelehrt,  dass  die  Schonheit 
das  Leuchten  der  Wahrheit  sei ,  lo  splendore  del  vero ,  splendor  veri.  Ganz 
die  namliche  Behauptung  ist  mir  in  mebreren  Buchera  begegnet;  auffallend 
ist  dabei,  dass  nicht  eines  es  der  Miihe  werth  findet,  die  Worte  im  Originaltext 
zu  geben  oder  wenigstens  die  Stelle  zu  bezeichnen,  wo  Plato  diesen  Ausspruch 
gethan.  Ich  bin  geneigt,  die  Behauptung  fiir  eine  Fabel  zu  halten,  welohe  ehi 
Schriftsteller  dem  andern  in  frommem  Glauben  nacherzàhlt  ;  und  ich  habe  meine 
Grande,  so  zu  denken"   (Aesth.  [1884]  p.  310  ad  calcem). 

2  Summa  theol.  p.  1.  q.  39.  a.  8.  in  corp.  art.  ab  initio. 


Art.  6.   Do  pnlchritndine  Dei.  529 

homìne  pulchra  sunt.  in  qnibua  aliquid  snprasensibile  illustriter  i.  e.  Lucide 
et  modo  sensibile  proportìonato  repraesentatur,  id  quod  fieri  ridemua  in 
operibus  artiuni  liberalium.  Tamen  delectatìo  pulchri,  ut  est  pulchrum, 
essentialiter  absolvitur  in  voluntate,  et  forma  sensibilis,  ut  seri  Bensibilis, 
concurrit  per  modum  condicionis,  quae  necessaria  voi  utilissima  esi  ad 
claritatem  intellectionis  et  ad  commotionem  affectus  '. 

767.  Explic.  et  prob.  I.  Deus  est  s  um  munì  pulchrum 
formai  iter.  Est  enim  stimine  perfectus,  quia  est  ens  infinitum 
et  actus  purus.  Omnia  etiam ,  quae  sunt  in  Deo ,  perfectissime 
unum  sunt.  Denique  totus  est  lux  et  claritas.  Quum  igitur  ea, 
e  quibus  pulchritudo  effìorescit,  Deo  verissime  attribuantur,  ipsa 
quoque  pulchritudo  ei  non  potest  non  attribuì 2.  —  Et  sic  quidem 
Deus  sibi  ipse  est  ratio  infinitae  delectationis,  fruitionis  et  beati- 
tudinis.  Veruni  etiam  honiini  in  hac  terra  peregrinanti  Deus  est 
fons  purissimae  et  summae  delectationis.  Infinita  enim  Dei  bonitas 
ab  intellectu  humano  satis  dare  cognoscitur.  In  omni  enim  pulchri- 
tudine  creata,  quae  nobis  se  sistit,  Dei  se  nobis  perfectio  manifestat. 
Hinc  animo  humano  et  probo  valde  familiare  est,  ut  ex  con- 
templatone speciei  creatae  ad  Deum,  omnis  pulchri  fontem,  se 
convertat  et  in  eius  recordatione  summa  et  dulcissima  delectationo 
commoretur.  Beatitudo  autem  vitae  futurae  in  eo  est,  ut  bomo 
Deum  ut  summum  verum  contempletur,  Deum  ut  summum  bonum 
amet,  Deo  ut  summo  pulchro  delectetur. 

768.  II.  Deus  est  summum  pulchrum  causai  iter. 
A  Deo  enim  auctore  omnis  perfectio  et  claritas  creaturae  de- 
scendit.  Deinde  in  tantum  res  sunt  pulchrae,  in  quantum  Dei 
pulchritudinem  exemplarem  imitantur;  Deus  est  supremus  artifex, 
qui  ad  imitationem  pulchritudinis  suae  omnes  res  mirabili  arte 
disposuit.  Denique  omnis  creatura  propter  bonum  et  pulchrum 
operatur  et  hinc  ad  divinam  pulchritudinem  consequendam  appetiti! 
rationali  aut  sensitivo  aut  naturali  tendit:  Dei  igitur  pulchritudo 
est  finis  omnis  operationis  et  omnis  naturae.     Cf.  n.  764,  I. 


1  Omne  ens  est  pulchrum.  Nam  omne  ens  est  bonum  et  perfectum.  i.  e. 
habet  integritatem  quandam  et  proportionem  ;  item  omne  ens  est  veruni  et 
intelligibile,  i.  e.  babet  claritatem  quandam.  Ubi  autem  est  integritas,  proportio 
et  claritas,  ibi  est  pulchrum.  —  Nihilominus  pulchrum  inter  notiones  trans- 
scendentales  recenseri  non  solet.  quia  ad  bonum  consequitur  et  in  eo  continetur. 
—  De  conceptu  pulchri  uberrime  et,  ut  videtur,  optime  disputai;  JtTKGMAKW, 
Aesthetik  1884. 

2  Cf.  Kleutgex,  De  ipso  Deo  n.  721. 

Hoxtheim,  Theodicaea.  34 


530  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

769.  Scholion.  Deus  pulchrituclinem  suam  in  rebus  vario  modo 
manifestavi^  Infimo  gradu  pulchritudo  rationum  mathematicarum  Dei 
splendorem  nobis  exhibet.  Nam  rationes  arithmeticas  et  praecipue  geo- 
metricas  tum  in  abstracto  intellectas  tum  in  concreto  depictas  esse  valde 
pulchras  et  contemplanti  delectabiles  constat.  Solidius  iam  pulchritudo 
Dei  revelatur  in  corporibus  naturalibus  anorganicis ,  praesertim  in  cry- 
stallis  pretiosis  et  lucidis  ;  maxime  autem  lux ,  quae  non  solum  ipsa 
splendida  est,  sed  etiam  corporibus  reliquis  gratiam  tribuit,  pulchritudinis 
divinae  symbolum  et  similitudo  est.  Sublimius  deinde  in  organicis  et  in 
vita  hominis  intellectiva  Dei  pulchritudo  manifestatur.  Praesertim  etiam, 
ut  supernaturalia  tangam,  in  Christo  Domino  divina  species  visibiliter 
apparuit;  eadem  per  universum  orbem  et  omnia  saecula  in  Ecclesia 
Christi  magnifice  resplendet. 

0  b  i  e  i  t  u  r.  De  ratione  pulchri  est  proportio  sive  unitas  in  varietate. 
Atqui  in  Deo  non  est  varietas.     Ergo  non  est  puleber. 

Resp.  a)  Dist.  Mai.  Hoc  est  de  ratione  pulchri  artis  humanae,  Conc, 
de  ratione  omnis  pulchri,  Neg.  Proportio,  varietas  et  alia  non  sunt  de  ratione 
pulchri,  nisi  in  quantum  sunt  de  ratione  perfectionis.  Quare  si  perfectum  sine 
iis  aliquando  esse  potest,  etiam  pulchrum. 

b)  Dist.  Min.  In  Deo  non  est  distinctio  realis ,  Conc. ,  virtualis ,  Neg. 
Varietas  autem,  quam  distinctio  virtualis  generat,  ad  perfectionem  et  pulchri- 
tudinem  satis  est. 

ARTICULUS  VII. 

DE  DIGNITATE  DEI. 

Tliesis  XXXIII.  Deus  est  dignitate  infìnitus;  ideo  do- 
minio assoluto  proprietatis  et  iurisdictionis  in  omnem  creaturam 
fruitur.  Speciatim  ius  habet  supremum ,  ut  ah  omni  natura 
colatur  et  adoretur. 

770.  Stat.  Quaest.  Dignitas  entis,  ut  hoc  articulo  vocem 
intelligimus,  in  eo  est,  ut  sit  subiectum  iuris.  Ratio  iuris  intime 
connexa  est  cum  ratione  finis.  „Nihil  siquidem  aliud  prae  ultimo 
suo  fundamento  ius  esse  videtur  quam  dignitas  finis  enti  alicui 
propria.  Haec  enim  est  fons  et  origo  eius  potestatis,  quam  com- 
muniter  ius  dicunt,  quaque  aliquid  est  subiectum  iuris;  atque  cum 
eadem  connectitur  ea  obligatio  in  aliis,  qua  potestas  illa  viget."  1 


1  Stentrup,  De  Verbo  incarnato  (1882)  I,  477.  —  Huc  etiam  faciunt  ea, 
quibus  Meyer  iura  nomini  non  competere  contendit  nisi  propter  finem  ultimum 
consequendum  :  „Ratio  intelligit  hominem  suum  officium  naturale  maxime  ori- 
ginarium  et  essentiale,  quo  tamquam  ens  rationale,  liberum  et  sociale  ad  finem 
ultimum  contendere  obligatur ,  adimplere  non  posse ,  nisi  illi  ad  hoc  ipsum  ac- 
commodatae  quaedam  facultates  respectu  aliorum  inviolabiles  iugiter  praesto  sint" 
(Inst.  iur.  natur.  [1885]  n.  473). 


Art.  7.  Do  dignitate  Dei.  ,->:!| 

Nimìrum  in  quantum  aliquid  est  finis  alicuius  rei,  in  tantum  ius 
habet  in  eam,  ut  sit  sua  et  tamquam  sua  ab  aliis  agnoscatur. 
Porro  quia  creatura  intellectualis  prae  aliis  rationem  finis  liabet 
(ipsa  enim  proxime  ad  Deum  refertur,  reliqua  ad  ipsam);  et  quia 
sola  tinem  qua  talem  cognoscit  et  intendit;  et  quia  sola  ius  qua 
(ale  apprehendere  et  ab  aliis  exigere  potest:  ipsa  sola  est  sub- 
iectum  iuris.  Hinc  etiam  sola  proprie  dignitatem  babet;  et  propterea 
recte  persona  si  ve  liypostasis  naturae  rationalis  interdum  definitur 
hypostasis  cum  dignitate  i. 

Praeter  nomen  dignitatis  alios  quosdam  conceptus  in  usum 
theseos  explicare  debemus.  Cultus  Dei  intelligitur  omnis  actus, 
quo  maiestati  divinae  honor  vel  adoratio  formaliter  exhibetur. 
Honor  est  testificatio  bonae  existimationis ,  quam  de  aliquo 
liabemus  ;  potest  esse  erga  inferiores,  velut  Deus  bonorat  sanctos 
suos.  Adoratio  est  testificatio  excellentiae  alienae  (et  propriae 
submissionis)  ;  habetur  tantum  erga  superiores.  Adorationem  di- 
stinguunt  profanavi,  quae  versatur  circa  excellentiam  naturalem, 
velut  regiam;  duìiam,  quae  respicit  excellentiam  supernaturalem 
et  finitam  sanctorum2;  latriam,  quae  versatur  circa  excellentiam 
increatam  et  infinitam. 

771.  Explic.  et  prob.  I.  Deo  competit  dominium  ab- 
solutum  proprietatis  in  omnem  creaturam.  Dominium 
proprietatis  perfectum  est  facultas  stabilis  disponendi  de  rei  utili- 
tate  et  substantia3 .  Sic  homo  iumenti  sui  dominus  est,  quia  potest 
ilio  uti  vel  etiam  illud  perimere,   prout  vult,  neque  roganti,  cut 


1  Hanc  personae  definitionem  sic  explicat  S.  Thomas:  „Quia  in  comoediis 
et  tragoediis  repraesentabantur  aliqui  homines  famosi,  impositum  est  hoc  nomen 
persona  ad  significandum  aliquos  dignitatem  habentes.  Unde  consuevernnt  dici 
personae  in  ecclesiis ,  quae  habent  aliquam  dignitatem.  Propter  quod  quidam 
detìniunt  personam  dicentes ,  quod  persona  est  hypostasis  proprietate  distincta 
ad  dignitatem  pertinente.  Et  quia  magnae  dignitatis  est  in  rationali  natura 
subsistere,  ideo  omne  individuimi  rationalis  naturae  dicitur  persona"  (Summa 
theol.  p.  1.  q.  29.  a.  3.  ad  2).  —  Definitionem  personae  et  nomen  dignitatis 
eodem,  quem  nos  indicavimus,  sensu  sumit  Scheebex,  Dogmatik,  2.  Buch  §  86. 
Etiam  Rayxaudus  (Theol.  nat.  dist.  7.  q.  3.  a.  4.)  de  iure  Dei  disputai,  tam- 
quam consectario  bonitatis  divinae;  quamquam  voce  dignitatis  non  utitur. 

-  Haec  dulia  evadit  hyperdulia,  si  agitur  de  B.  Maria  Virgine,  quae  tam- 
quam mater  Dei  dignitate  ineffabili  omnem  reliquam  creaturam  transcendit. 

3  Dominium  imperfectum  aliud  est  directum,  quod  est  facultas  disponendi 
de  rei  substantia,  salvo  tamen  iure  usufructus,  quod  est  penes  alium  ;  aliud  est 
indirectum  sive  utile,  quod  est  facultas  percipiendi  rei  utilitatem  (usufructum) . 
—  Ad  hos  conceptus  ulterius  expoliendos  constile  ethicam  et  theologiam  moralem. 

34* 


532  Cap.  lo.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

ita  agat,  aliam  rationem  recidere  tenetur,  quam  ita  piacere.  Iam 
vero  Deus  dominium  habet  perfectissimum  et  absolutum  in  omnia, 
quae  sunt;  Dei  sunt  coeli  et  Dei  est  terra.  Neque  Deus  hoc 
dominium  occupatione  habet,  quasi  res  antea  nullius  fuerint  et 
ipse  in  vacuam  mundi  possessionem  sit  ingressus,  neque  donatione, 
hereditate,  emptione  ab  alio  dominium  compara vit;  his  enim  modis 
homines  rerum  dominium  acquirunt,  Deus  autem  modo  excellentiori. 
Quomodo  igitur? 

1.  Primus  titulus,  quo  Deus  dominium  absolutum  in  omnes 
res  habet,  est  illimitata  eius  bonitas.  Quia  enim  Deus  est  summum 
bonum,  etiam  ratio  finis  maxime  ei  competit.  Deus  igitur  est 
totus  et  ultimus  finis  omnium  rerum.  Et  propterea  summum  et 
absolutum  ius  in  omnes  res  habet.  In  quantum  enim  aliquid  est 
finis  aliorum,  in  tantum  ius  habet  in  ea 1. 

2.  Alter  titulus  domimi  Dei  absoluti  est  creatio.  Nam  auctor 
dominium  habet  operum  suorum.  Sed  quia  homo  non  agit  nisi 
Deo  concurrente,  ius  etiam  in  opera  non  habet  nisi  concurrente 
voluntate  divina,  quae  est  principium  omnis  iuris  et  omnis  ob- 
ligationis  iuri  correspondentis 2  ;  et  quia  homo  est  causa  partialis 
tantum  operis  sui,  quum  materia  eius  sit  a  solo  Deo,  etiam  ius 
hominis  in  opus  limitatum  est.  Deus  autem,  quum  sit  solus 
adacquata  causa  operum  suorum,  ipso  facto  creationis  absolutum 
dominium  in  res  creatas  habet. 

3.  Tertius  titulus  domimi  Dei  absoluti  est  conservatio.  Nani 
per  conservationem  Deus  non  est  minus  auctor  rei,  quam  si  eam 
denuo  crearet.  Ergo  sicut  creatio,  ita  conservatio  ius  Dei  ab- 
solutum in  res  causat.  —  Praeterea  „quod  potest  ius  maius  animo 
concipi  quam  posse  omnia  in  nihilum  reducere  sola  cessatione 
operationis  et  beneficentiae ?  Nam  quid  est,  quod  Deum  cogit 
hoc  beneficium  et  substantificum  influxum  continuare?  cui  debitor 
est,  ut  hunc  semper  praestet?  Itaque  omni  momento  potest  illuni 
sistere  et  cohibere  ;  quod  si  faciat,  ruet  tota  huius  mundi  machina 
in  suum  centrum ,  hoc  est  in  nihilum ,  et  evanescet  omnis  rerum 
natura."  3 

772.  Iam  excellentia  dominii  proprietatis ,  quod  Deo  convenit, 
paucis   explicanda   est.     Veruni  in  hoc  negotio  omnia  omittimus, 

1  Hunc  titillimi  divini  dominii  latius  perquirit  Raynaudus,  Theol.  nat. 
dist.  7.  q.  3.  a.  4.  2  Cf.  Meyer  1.  e.  n.  497. 

3  Lessius  ,  De  perfect.  div.  lib.  10.  e.  3.  n.  20.  —  Idem  auctor  aliuni 
titillimi  dominii  Dei  ex  eo  petit,  quod  Deus  nos  redemit  ;  sed  hoc  theologorum  est. 


Art.  7.   De  dignitate  Dei.  .",;;.; 

quae   de   dominio  iurisdictionis  statini   dicemilB,    ex  quibus  aliqua 
etìam  domìnio  proprictatis  applicali  possunt. 

1.  Sumus  toti  in  Dei  dominio.  Nam  totum  bonum  nostrum 
bono  infinito  subicitur,  totum  esse  nostrum  creationi  et  con- 
servationi  debetur,  tota  substantia  nostra  in  Deum  fìnem  ultimum 
dirigi  tur.  In  liac  re  observandum  est  nullum  hominem  in  alium 
dominium  perfectum  vel  etiam  directum  habere  posse,  sed  ad 
summum  dominium  utile  sive  ius  in  labores  et  operationes  servi, 
idque  sub  debitis  limitibus;  Deo  autem  soli  perfectum  et  ab- 
solutum  dominium  proprietatis  convenire  in  totani  substantiam 
cuiusvis  creaturae  rationalis  et  in  omnem  eius  operationem. 

2.  Ita  Dei  debitores  sumus,  ut  ne  minima  quidem  ex  parte 
debito  satisfacere  possimus.  Quomodo  enim  bonum  infinitum  satis 
laudare  possumus?  Quid  prò  beneficio  creationis  digni  Deo  repen- 
demus?  Si  aulici,  accepta  pensiuncula,  semper  se  principi  ob- 
strictos  sentiunt  seque  illius  servos  ubique  profitentur,  quid  Deo 
debetur,  qui  omnia,  quae  sumus  et  quae  habemus,  nobis  donavit? 
neque  beneficio  conservationis  minus  debitores  facti  sumus  quam 
creationis.  Denique  numquam  ad  fìnem  nostrum  ultimum,  qui 
infìnitae  est  dignitatis ,  satis  laborare  possumus  '.  —  Quae  quum 
ita  sint,  recte  S.  Thomas  religionem,  quae  debitum  erga  Deum 
respicit,  in  eo  a  perfecta  ratione  iustitiae  deficere  dixit,  quia  debito 
eius  ex  natura  sua  numquam  ex  aequo  satisfieri  potest.  Propterea 
eam  dixit  esse  partem  iustitiae  potentialem,  non  subiectivam  2. 

3.  Ex  dictis  cognoscitur,  quantum  malum  sit  peccatum,  quum 
ius  Dei  sacratissimum  et  absolutum  laedat. 

773.  II.  Deo  e o m p e t i t  dominium  absolutum  iuris- 
dictionis in  omnem  naturam,  quae  extra  Deum  exsistit. 
Dominium  iurisdictionis  est  potestas  gubernandi  subditos  in  ordine 
ad  fìnem  societatis.  Quo  titulo  Deus  tale  dominium  habeat,  intel- 
ligitur  ex  iis,  quae  de  dominio  proprietatis  modo  disseruimus. 
Rationes  enim  allatae  Deum  sub  omni  respectu  nobis  absolute 
dominari  demonstrant.  Hic  solum  consideranda  nobis  est  vis 
magnifica  domimi  iurisdictionis,  quod  est  in  Deo. 

1.  Deus  regnum  non  accepit  suffragio  subditorum  aut  superioris 
alicuius  institutione  aut  iure  belli  intrusus  aut  hereditate  aut 
emptione  aut  alia  via  minus   perfecta,   qua   homines   domini  fieri 


1  Num  e  contra  Deus  possit   alicui  esse  debitor ,    examinabimus .    quando 
de  iustitia  Dei  agemus.  -  Summa  theol.  2.  2.  q.  80.  a.  uuico. 


534  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

solent;  secl  Deus  et  ipse  solus  dominium  iurisdictionis  habet  a 
se.  Qui  praeter  Deum  domini  appellantur,  a  Deo,  ut  esse,  ita 
dominium  acceperunt.  Propterea  Deus  nullum  habet  superiorem, 
nullum  aequalem,  ipse  solus  est  supremus  Dominus. 

2.  Deus  hoc  dominium,  quemadmodum  a  se,  ita  ad  se  habet. 
Non  enim,  ut  rex  terrenus  propter  subditos,  sic  Deus  est  propter 
creaturam  ;  sed  creatura  est  propter  Deum.  Ipse  Deus  est  finis 
et  bonum  summum  societatis,  quam  creaturae  sub  Deo  principe 
constituunt.  Propterea  ad  Deum,  ad  bonum  eius,  ad  gloriam  eius 
externam  omnia  diriguntur  ;  neque  dominium  Dei  bonum  creaturae 
spectat,  nisi  in  quantum  bonum  Dei,  quod  primarie  intenditur, 
est  etiam  bonum  creaturae.  —  Nihilominus  Deus  creaturae  sub- 
ditae  non  indiget  neque  eius  servitio  vere  perficitur,  sed  mere 
extrinsecus  glorificatur.  In  hoc  igitur  Deus  reges  terrenos  longe 
antecellit,  qui  a  subditis  suis  multimi  utilitatis  percipiunt  et  auxilii 
eorum  indigent,  ne  regnimi  dissipetur.  Deo  autem  in  nulla  re 
auxiliis  subditorum  opus  est. 

3.  Hoc  dominium  est  universalissimum.  Extenditur  enim  ad 
omnem  ìiaturam  rationalem,  ad  omnes  reges  et  monarchas,  et  ad 
omnes,  quas  esse  fide  novimus,  angelicas  coelestesque  potestates. 
Subiecta  sunt  Deo  coelum  et  terra  et  infernus.  Neque  quidquam 
potest  ab  eius  iurisdictione  esse  exemptum.  Quare  merito  dicitur 
Rex  regum  et  Dominus  dominantium 1  ;  immo  ipse  solus  Rex,  ipse 
solus  Dominus;  ipse  solus  Altissimus,  ceteri  omnes  sunt  subditi, 
servi  et  mancipia.  Neque  tantum  in  omnem  naturam  rationalem 
imperium  et  iurisdictionem  habet,  sed  etiam  quodammodo  in  naturam 
irrationalem  et  insensibilem.  Et  ipsa  suo  modo  imperium  Dei  audit 
et,  quaecumque  ille  voluerit,  haec  facit. 

4.  Deus  habet  amplissimam  et  illimitatam  potestatem  legi- 
feram.  Praecipit  enim  et  prohibet,  quaecumque  voluerit.  Neque 
a  cuiusquam  consensu  valor  legis  dependet  neque  quisquam  eum 
interrogare  potest,  cur  sic  iusserit:  suprema  enim  ratio  Dei  voluntas. 
Divini  praecepti  unica  norma  et  unica  mensura  est  suprema  illa 
Sapientia  et  Sanctitas  et  Benignitas,  quae  est  ipse  Deus. 

5.  Deus  habet  supremam  potestatem  iudiciariam.  Ipse  enim 
omnium  nominimi  vitam  iudicabit,  utrum  sint  ad  beatitudinem 
admittendi  an  ab  ea  in  aeternum  aut  ad  tempus  excludi  debeant. 
Intimas   et   occultissimas   cogitationes   nostras  omniscientiae  suae 

1  1.  Tini.  6,  15. 


Art.  7.    De  dignitute  Dei.  :,:;;, 

luce  scrutabitur  et  de  ninni  verbo  otioso  rationem  ci  reddemus. 
A  iudicio  eius  ad   superiorem  iudicem   nulla  est  appellatio;  sed 

indicami  eius  firraiter  stat  in  aeternum.  Poenae  autem  et  praemia, 
quae  statuii,  non  sunt  tantum  corporalia  et  temporaria,  sed  putis- 
si munì  a  ni  mani  et  aeternitatem  spectant.  —  Haec  potestas  Dei 
iudiciaria  insigniter  illustratur  iis,  quae  fides  docet  credens  in 
Filium  Dei,  qui  iudicaturus  est  vivos  et  mortuos,  angelos  et  ho- 
mines.  Legantur  praesertim  ea,  quae  theologi  tradunt  de  iudicio 
universali  in  consummatione  saeculorum. 

6.  Deus  habet  supremam  potestatem  executivam.  Onnipotenti 
enim  virtute,  quae  iudex  decrevit,  ad  opus  deducuntur;  ncque 
quidquam  voluntati  eius  resistere  potest. 

7.  Hoc  Dei  ius  est  absolute  supremum,  absolute  sacrum  et 
sanctum,  absolute  inviolabile.  Neque  solum  Dei  ius  est  ipsum 
inviolabile,  sed  ab  ipso  omnis  ordinis  moralis  inviolabilitas  descendit. 
Deus  est  principium  obligationis  moralis,  quia  voluntate  sua  in- 
violabili recti  ordinis  custodiam  exigit 1. 

774.  III.  Deus  ius  supremum  habet,  ut  ab  o m n i 
natura  colatur,  i.  e.  ut  omnis  creatura  subiectionem  suam 
erga  Deum  agnoscat  et  honore ,  adoratione ,  latria  manifestet. 
Dominus  enim  ius  habet,  ut  servus  ei  honorem  et  reverentiam 
exhibeat.  Deus  autem  est  absolutus  Dominus  noster.  Ergo  ius 
habet  supremum  et  absolute  perfectum,  ut  excellentiam  eius  hono- 
remus  et  adoremus. 

Actus,  quibus  Deum  colimus,  ad  specialem  virtutem  religionis 
pertinent,  quae  definitur:  virtus  inclinans  hominem  ad  debitum 
cultum  Deo  praestandum.  Religio  est  iustitia  quaedam;  quare 
a  S.  Thoma  inter  partes  potentiales  iustitiae  recensetur2.  — 
Religionis  actus  maxime  proprius  est  adoratio  latreutica  sive 
testificatio  agnitae  excellentiae  infinitae.  Nihilominus  ad  virtutem 
religionis  multi  alii  referuntur  actus,  qui  plus  minusve  arcte  cum 
cultu  Dei  cohaerent.  Hi  actus  alii  sunt  interni,  ut  amor  propter 
bonitatem  supremam,  gratitudo  propter  beneficia,  spes  et  fiducia 
propter  misericordiam  et  benignitatem ,  timor  propter  potentiam 
et  iustitiam,  obedientia  propter  absolutum  in  omnem  creaturam 
dominium,  contritio  et  poenitentia  de  peccatis  commissis;  alii  sunt 


1  Huc  etiam  multa  referri  possunt,  quae  in  exercitiis  spiritualibus  in  con- 
templatione  regni  Iesu  Christi  traduntur.  Cf.  De  Ponte,  Meditationes  p.  2.  fun- 
dam.  huius  part.  —  Cf.  Lessius,  De  div.  perf.  I.  10.  e.  1. 

2  Summa  theol.  2.  2.  q.  81  sqq. 


536  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

externi,  ut  genuflexio,  sacrifichili!,  iuramentum  in  iudicio,  fidelis 
voti  de  rebus  externis  impletio.  Generatili!  omnia  homims  erga 
Deuni  officia  natii  ralla  ad  virtutem  religionis  referri  possunt 1. 

Plenior  et  specialior  de  virtute  religionis  disputatio  spectat 
ad  ethicam  et  theologiam  2.  Hic  tantum  generatim  nioneo  officia 
liominis  erga  Deum  reliquis  omnibus  esse  praestantiora.  Nam 
relatio  liominis  ad  Deum  est  omnium  prima,  quum  ceterae  re- 
lationes  ex  hac  originem  suam  sumant  ;  deinde  ius  Dei  est  omnium 
supremum  et  absolutissimum. 

Latiori  aliquo  sensu  omnia  officia  liominis  sunt  erga  Deum. 
Nempe  Deus  est  finis  cui  ultimus  omnium  rerum.  Perfectissimum 
igitur  ius  liabet,  ut  omnis  creaturae  operatio  ipsuni  vel  gìoriam 
eius  spectet.  Propterea  omnis  operatio  libertatis  humanae,  quae 
ad  Deum,  saltem  interpretative,  non  refertur,  mala  et  inhonesta 
est.  Revera  exercitium  cuiusvis  virtutis  implicite  saltem  et  inter- 
pretative ad  Deum  terminatur.  Impletio  enim  cuiusvis  officii  est 
oboedientia  erga  Deum,  a  cuius  voluntate  omnis  obligatio  descendit  ; 
est  imitatio  perfectionis  divinae;  est  gradus  quidam  ad  Deum  in 
vita  futura  possidendum  ;  est  glorificalo  Dei ,  quem  omne  opus 
boiium,  praesertim  creaturae  liberae,  lauclat.  Ex  hoc  ordine  ad 
Deum  opera  nostra  bona  ultimatili!  omnem  suum  valorem  et 
splendorem  derivant.  —  Veruni,  si  de  virtute  religionis  loquimur, 
officia  erga  Deum  strictiori  sensu  accipimus,  quae  scil.  Deum  ex- 
plicite  et  formaliter  respiciunt 3. 

775.  Sebo  li  on.     A  Dei   supremo    dominio   omne   ius  creatum   descendit. 

Hoc  iam  inde  patet,    quia  iuri  unius  creaturae   respondet   officium  et  obligatio 


1  In  statu  revelationis  supernaturali ,  qui  nunc  est ,  praeter  religionem, 
quae  cultura  Dei  spectat,  bominem  ad  Deum  referunt  etiam  virtutes  tbeologicae 
fidei,  spei  et  caritatis.  In  statu  naturae  purae  virtutes  tbeologicae  nullae 
essent.  Esset  quidem  aliqua  in  Deum  spes  et  aliquis  Dei  amor  purus,  sed  bae 
rationem  virtutis  tbeologicae  non  haberent,  et  quodam  modo  ad  virtutem  re- 
ligionis revocarentur.  —  De  toto  boc  tbemate  consulendi  sunt  tbeologi. 

2  Opus  in  bac  materia  classicum  est  Suaeez,  De  religione,  quattuor 
voluminibus  compositum. 

i  3  Quemadmodum  bominis  officia  erga  Deum ,  ita  etiam  nomen  religionis 
saepe  latiori  sensu  usurpatili-.  Sic  religio  subiective  est  stabilis  bominis  recta 
sui  ipsius  ad  Deum  ordinatio;  obiective  complexus  veritatum  et  legum,  quas 
bomo  cognoscere  et  sequi  debet,  ut  recte  se  habeat  in  ordine  ad  Deum,  i.  e. 
complexus  veritatum,  quae  bominis  relationem  ad  Deum  enuntiant  et  officiorum 
inde  uteumque  manantium.  Hoc  sensu  de  religione  catholica  loquimur.  Hinc 
nomen  transfertur  ad  systemata  superstitiosa ,  quae  religiosa  esse  volunt,  sed 
vere  non  sunt;  v.  gr.  Mabummetanismum  vel  Buddbismum  religionem  appellamus. 


Art.  8.  De  substantialitate  Dei.  537 

aliarum,  ut  ius  illud  serventi  omnis  autem  obligatio  ex  Dee»,  ex  eitua  iure  et 
ex  cius  volturiate  descendit.  Veruni,  ut  liane  gravissimani  rem  undique illustremus, 
ea  referre  placet,  quibus  liber  de  regimine  priucipum  omne  dominium  iuris- 
dictionis  a  Deo  repetendum  esse  probat  '.     Sunt  autem  liaec: 

1.  Deuin  esse  principium  omnis  auctoritatis ,  quae  est  in  liomine  aliis 
praeposito,  sequitur  ex  ratione  entis.  Nam:  a)  Dominium  vel  auctoritas  est  per- 
feotio  quaedam  vel  realitas  vel  ens.  Omne  autem  ens  est  a  Deo,  qui  solus 
est  ens  a  se.  Ergo  etiam  dominium  est  a  Deo.  —  b)  Dominium  est  facultas 
quaedam  vel  potestas  vel  virtus.  Omnis  autem  virtus  est  a  Dei  summa  virtute. 
—  e)  Omnis  multitudo  ad  unum  reducitur.  Ergo  multitudo  regum  et  prin- 
eipatuum  terrenorum  repetenda  est  ab  imitate  Dei,  stimmi  Regis. 

2.  idem  sequitur  ex  ratione  motus.  Nam  :  a)  Omnis  motus  reducitur  ad 
motorem  immobilem.  Reges  autem  terreni,  quum  subditos  movent,  ipsi  multum 
moventur  et  sollicitantur  ;  sunt  igitur  motores  mobiles.  Propterea  super  reges 
terrenos  est  Rex  supremus,  qui  aeterna  pace,  tranquillitate,  immobilitate  omnia 
regit  et  gubernat.  —  b)  Omnis  motus  principaliter  pendet  a  causa  prima. 
Propterea  motus  subditorum ,  etsi  secundarie  a  regibus  terrenis  causantur, 
principaliter  ad  Deum,  summum  Regem,  revocantur.  —  e)  Multi tudinem  motuum, 
quae  est  in  subditis,  ad  unum  principium  reducere  oportet,  quod  est  Deus. 

3.  Idem  colligitur  ex  ratione  finis.  Nam  a)  unaquaeque  natura ,  quanto 
magis  est  intellectiva ,  tanto  magis  propter  tìnem  agit.  Deus  igitur ,  qui  est 
summa  intelligentia  et  purus  actus  intelligendi ,  maxime  propter  finem  agit. 
Etiam  reges  terreni  propter  finem,  qui  est  bonum  commune,  agunt,  sed,  quum 
sint  minus  intelligentes,  etiam  imperfectius  propter  finem  agunt.  In  unoquoque 
autem  genere  id ,  quod  est  minus,  reducitur  ad  id,  quod  est  summum.  Ergo 
guberuatio  terrena,  quae  est  imperfectior ,  ad  gubernationem  perfectissimam 
summae  intelligentiae  divinae  revocatili-.  —  b)  Legislator  terrenus  semper  in- 
tendere debet,  ut  cives  dirigantur  ad  vivendum  secundum  virtutem,  quae 
opponitur  vitio.  Ad  virtutem  autem  nemo  pervenit  sine  Deo ,  a  quo  est  omne 
ens  et  omne  bonum.  Ergo  ad  finem  societatis  cives  principaliter  diriguntur  a 
Deo.  —  e)  Finis,  ad  quem  principaliter  rex  in  subditis  intendere  debet,  est 
beatitudo  aeterna,  quae  consistit  in  possessione  Dei.  Atqui  ille  finis,  quo  est 
altior,  eo  curae  demandatili'  principis  superioris.  Ergo  super  reges  terrenos  est 
Deus,  Rex  supremus,  qui  ad  finem  ultimimi  et  communem  omnia  dirigit.  Actus 
igitur  imperii  creati  est  tantum  quasi  radius  illius  lucis  et  prudentiae,  qua  Deus 
universa  disponit. 

ARTTCULUS  Vili. 

DE  SUBSTANTIALITATE  DEI. 

TlieSÌS  XXXIY.  Deus  est  substantia  formaliter,  emi- 
nenter  et  virtualiter. 

776.  Explic.  et  prob.  I.  Deus  est  substantia  for- 
mante r.  Omne  enim  ens  est  aut  substantia  aut  accidens.  Atqui 
Deus   est   ens;   immo   est   ens   summum   et   plenitudo   entis,    ens 


1  Inter  opera  S.  Thomae  Opusc.  de  regim.  princ.  1.  3.  e.  1—3. 


538  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

primum  et  principium  omnis  entis ,  esse  per  ipsam  essentiam 
suam.  Neque  Deus  est  accidens,  quia  non  est  in  alio  tamquam 
in  subiecto  priori  et  in  causa  sui  esse;  siquidem  Deo  nihil  est 
prius  neque  Dei  ulla  est  causa.  Relinquitur  igitur,  ut  Deus  sit 
sub  stantia. 

777.  IL  Deus  est  sub  stantia  emine  n  ter,  sive  Deus  est 
in  ipsa  substantiae  ratione  infinite  perfectus  supra  omnem  crea- 
turam ,  ita  tamen  ut  una  substantiae  ratio  et  de  Deo  et  de 
creaturis  proprie,  etsi  analogice,  praedicetur.     Nimirum: 

a)  Substantia  est,  quod  habet  in  se  esse  suum.  Atqui  Deus 
habet  in  se  non  solum  esse  suum,  sed  etiam  rationem  sui  esse, 
quum  sit  ens  a  se. 

Aliter.  Substantia  est,  quae  non  ab  alio  pendet  tamquam  a 
subiecto  inhaesionis.  Atqui  Deus  non  solum  non  pendet  a  sub- 
iecto inhaesionis,  sed  neque  a  causa  creante  vel  conservante. 

Aliter.  Substantia  est,  quae  non  recipitur  in  potentia  sub- 
iectiva  alicuius  naturae  completae.  Atqui  Deus  non  solum  non 
praevertitur  ulla  potentia  subiectiva,  sed  ne  obiectiva  quidem. 

b)  Creatura  est  in  se  non  totaliter,  sed  ex  parte,  quia  sub- 
stantia et  accidentibus  componitur.  Atqui  Deus  totus  est  sub- 
stantia sine  omni  accidente  aut  physico  aut  metaphysico. 

e)  Deus  habet  in  se  non  solum  esse  suum  reale,  sed  etiam 
esse  suum  intentionale,  quia  se  ipsum  cognoscit  et  comprehendit  ; 
et  secundum  utrumque  Deus  est  substantia,  quum  intellectio  divina 
non  sit  accidens,  sed  ipsa  substantia  Dei  simplicissima.  Contra 
creatura  esse  suum  intentionale  vel  omnino  in  se  non  habet,  velut 
lapis,  aut  illud  in  se  habet  secundum  actum  cognoscendi,  qui 
est  accidens. 

d)  Deus  est  in  se  non  solum  secundum  esse  suum,  sed  etiam 
secundum  agere,  siquidem  operatio  Dei  est  ipse  Deus,  non  accidens 
Dei.     Contra  operatio  creaturae  est  accidens. 

e)  Deus  habet  in  se  non  solum  esse  suum,  sed  etiam  omnia, 
a  quibus  perfectio  sua  pendet.  Eius  enim  intellectus  et  voluntas 
ab  extra  non  determinantur.  Deus  nimirum  in  essentia  sua  omnia 
videt,  quaecumque  vera  sunt;  Deus  ipse  sibi  est  finis  et  in  se 
beatissimus  et  propter  se  omnia  operatur;  Deus  omnino  est  in- 
dependentissimus,  nullius  alius  rei  indiget  et  nulli  alieno  influxui 
subicitur.  Creatura  autem,  quo  magis  ab  externis  rebus  pendet 
et  ab  iis  perfici  quaerit,  eo  minus  perfectionem  et  esse  suum  in 
se  habet. 


Art.  9.  De  vita  Dei.  :,:\U 

778.  HI.  Deus  est  substantia  virtualiter.  qnippe  B 
quo  onines  aliae  substantiae  habeant,  ut  in  se  sint.  Nempe  Deus 
alias  ree  prò  liberiate  sua  condere  potest.  Quae  dsi  n  D»m> 
taniquam  a  causa  perfidissime  pendent,  tamen  accidentia  Dei  ne- 
que  sunt  neque  esse  possunt,  sed  in  se  snnt.  Videlicet  cimi  Deo 
infinito  nulla  ics  finita  in  unum  esse  naturale  concrescere  potest. 

779.  Scholion.  Ex  dictis  mtelligitur  Deum  esse  suppositum. 
Nimirum  suppositum  definitur  ens  in  se  et  *il>i  (ens  in  se  et  prò  se). 
At(|iii  substantia  divina,  ut  est  a  se,  ita  est  etiam  prò  se;  nani  si  esset 
prò  alio ,  non  exsisteret  nisi  dependenter  ab  ilio.  —  Idem  patet  dis- 
currendo  per  singula.  Nana  a  ratione  suppositi  aliquid  substantiale  aut 
eo  deficit,  quia  est  universale,  quod  non  sibi  est,  sed  individuis,  aut  quia 
est  pars  vel  quasi  pars ,  quae  non  est  sibi ,  sed  toti.  Atqui  Deus  non 
est  universalis,  quum  sit  necessario  unicus,  neque  est  pars  substantiali-, 
vel  quasi  pars,  quum  non  possit  in  aliorum  compositionem  venire.  Ee- 
Hnquitur  igitur  Deum  esse  suppositum. 

Porro  Deus  est  persona:  videlicet  persona  definitur  suppositum 
naturae  rationalis.  Atqui  Deus  est  suppositum  et  est  natura  intellectiva. 
—  Utrum  autem  una  sit  persona  divina  an  unica  natura  infinita  in 
pluribus  realiter  distinctis  per  summam  e  uni  iis  identitatem 
realiter  subsistat,  ratio  diiudicare  non  valet.  Fide  scimus  tres  esse  in 
Deo  personas  *. 

Obi.  Substantia  est,  quae  accidentibus  substat.  Atqui  in  Deo  nulla  sunt 
accidentia.     Ergo  Deus  non  est  substantia. 

Resp.  Vox  quidem  substantiae  desumpta  est  ab  eo,  quod  substantiae 
creatae  proprium  est,  quod  est  subesse  accidentibus.  Nibilominus  ratio  formalis 
substantiae  in  eo  est,  ut  sit  ens  in  se.  Quare  Deus  proprie  substantia  est,  quamvis 
accidentibus  careat. 

ARTICULUS  IX. 

DE    TITA    DEI. 

TliesiS  XXXY.  In  Deo  est  vita  formaliter,  eminenter 
et  virtualiter. 

780.  Stat.  Quaest.  1.  Vitam  cognoscimus  ex  motu,  quo  ali- 
quid  movet  se  ipsum.  Xam  animai  vivere  dicimus,  quando  ex 
se  motum  habere  deprehenditur.  Quando  vero  animai  ex  se  iam 
non  habet  aliquem  motum,  sed  tantum  ab  alio  movetur,  vitam 
recessisse  et  animai  mortuum  esse  cognoscimus.  Ergo  vita  re- 
ponitur  in  facultate   se   movendi2. 


1  De  notionibus  substantiae,  bypostaseos  et  personae  egregie  piane  disputai 
Stextrup,  De  Verbo  incarnato  I,  thes.  20 — 36. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Suroma  tbeol.  p.  1.  q.  18.  a.  1. 


540  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

Quae  definitio,  ut  sit  satis  ampia,  illud  „se  movere"  latius 
intelligi  debet.  Nempe  se  movere  in  hac  definitione  dicuntur  non 
solum  ea,  quae  se  agunt  ad  motum  localem,  sed  ea  omnia,  quae 
se  agunt  ad  quamlibet  perfectionem.  Hinc  vita  dici  potest  esse 
in  facultate  se  perficiendi.  —  Veruni,  ne  quis  putet  ad 
rationem  vitae  verum  motum  sive  transitum  a  potentia  ad  actum 
requiri,  clarius  dici  potest  ea  vivere,  quae  operatione  sua 
sunt  perfecta,  vel  quorum  operatio  in  ipsis  stat  tamquam 
eorum  perfectio.  —  Adverte  autem  operationem  lue  intelligi  eam, 
quae  a  natura  per  se  exercetur,  quando  et  quia  est  in  naturali 
sua  dispositione.  Propterea  adhuc  clarius  dici  potest  ea  vivere, 
quae  secundum  naturam  suam  operantur  et  hac 
operatione   sua   perfecta  sunt1. 

Ex  operatione  sua  res  non  dicuntur  se  perficere,  nisi  actio 
in  agente  manet.  Scil.  duplex  est  actio:  una,  quae  procedit  ab 
agente  in  rem  exteriorem  et  tota  in  rei  externae  immutatione 
absolvitur  ;  altera ,  quae  non  procedit  in  rem  exteriorem  (etsi 
forsan,  ut  contemplatio  rei  praesentis,  circa  eam  versatur),  sed 
stat  in  agente  tamquam  eius  perfectio 2.  Prior  operatio  vocatur 
transiens ,  altera  immanens.  Actio  igitur  immanens  habetur, 
quando  principium  et  terminus  operationis  sunt  in  eodem  subiecto 


1  Ut  definitio  vitae  magis  clarescat,  explicandum  est,  cur  motus  localis 
corporum  et  aliae  quaedam  operationes ,  quas  ex  se  ipsis  res  habere  videntur, 
non  sint  vitales.  De  bac  re  Schiffixi  (Inst.  pbilosopb.  compend.  n.  441.  Coroll.): 
„Motus  localis",  inquit,  T corporum  inanimatorum  non  est  operatio  vitalis.  Im- 
petus  enim,  quem  ea  recipiunt  et  conservant,  est  quidem  virtus  aliqua  activa 
eis  inbaerens ,  qua  moventur ,  sed  non  procedit  ab  eorundem  natura,  quum  sit 
potius  instrumentum  quoddam  agentis  extrinseci.  Nec  refert ,  quod  corpora 
elastica  et  gravia  videntur  in  se  habere  principium  non  solum  passivum ,  sed 
activum  etiam  motus ,  quo  vel  in  proprium  locum  resiliunt  vel  in  centrum 
pergunt.  Etsi  enim  id  supponatur  esse  (quod  modo  non  disputamus) ,  non 
propterea  vivere  dici  possunt.  Non  enim  sic  moventur,  quando  et  quia  sunt 
in  naturali  sua  dispositione ,  sed  ut  ad  banc  simpliciter  redeant ,  quam  quum 
adipiscuntur,  moveri  desinunt  et  quiescunt.  Viventibus  e  converso  convenit  se 
ipsa  movere  secundum  suam  naturam  et,  quo  perfectioris  vitae  gradu  sortiuntur, 
eo  magis  ipsa  se  movent."  Similiter  resultantia  naturalis  ,  qua  ex  substantia 
proprietates  eius  accidentales  egredi  dicunt,  non  est  vitae  exercitium,  quia  bic 
omnino  non  habetur  actio  entis  in  suo  esse  piene  constituti  ;  sed  illa  resultantia 
pertinet  ad  consummatam  rei  productionem.  —  Denique  si  manus  manum  lavat, 
extrinsecus  non  habetur  operatio  vitalis ,  quia  lotioni  per  accidens  convenit,  ut 
manus  Iota  sit  eiusdem  suppositi  humani  atque  manus  lavans. 

2  Cf.  S.  Thomas,  De  verit.  q.  8.  a.  6.  ab  initio. 


Art.  9.    De  vita  Dei.  541 

(quamvie  praeter  terminimi,  qui  agendo  fit  et  in  operante  re- 
cipitur,  possit  esse  alius  terminns  obiectivus  et  externus,  circa 
qnem  actio  immanens  versatili*,  ut  fit  in  visione  corporis  externi). 
Iam  patet  operatione  transeunti  non  tam  subiectum  operane,  quam 
rem  externam  affici  et  portici,  contra  operatione  immanenti  sub- 
iectum agens  se  ipsum  proprio  sensu  perficere.  Itaque;  ut  vita 
est  facultas  se  perficiendi,  ita  etiam  est  facultas  immanenter 
agendi.  Ad  vitam  tamen,  ut  iam  monili,  non  requiritur  transitus 
a  facilitate  potentiali  ad  actum  secundum  ab  ipsa  aliquo  modo 
diversum,  sed  satis  est,  ut  aliquid  omnino  sit  subiectum  operationis 
immanentis,  i.  e.  ut  sit  principium  et  ratio  operationis,  cuius  ter- 
minus  in  ipso  manet. 

2.  Vita  intelligitur  vel  in  actu  primo  vel  in  actu  secundo. 
Vita  in  actu  primo  modo  a  nobis  definita  est  et  accipitur  ipsa 
substantia  sive  natura,  prout  principium  et  ratio  est  operationis 
immanentis.  Vita  in  actu  secundo  est  ipsa  operatio  immanens. 
In  Deo  omnis  vita  est  substantialis  ;  sed  in  creaturis  vita  in  actu 
primo  est  substantialis,  in  actu  secundo  accidentalis. 

3.  Triplicem  experientia  novimus  vitae  gradimi  :  vegetativum  in 
plantis,  aniraalem  in  brutis,  spiritualem  in  homine.  Nimirum  in 
plantis  est  operatio  immanens.  Facilitate  enim  assimilativa  (quo  nomine 
vini  nutritivam  et  augmentativam,  quas  S.  Thomas  distinguit,  comprehen- 
dimus)  elementa  in  propriam  substantiam  convertunt;  terminus  igitur 
huius  operationis  est  ipsius  plantae  perfectio  vel  nutritio  et  incrementimi. 
Item  facilitate  generativa  pars  propriae  substantiae  ita  perficitur  et  prae- 
paratur,  ut,  si  separetur ,  ad  propriam  vitam  initiandam  sit  apta.  —  In 
brutis  sensus,  qui  res  externas  intentionaliter  in  se  suscipit,  et  appetitila, 
qui  ad  res  externas  expanditur,  in  subiecto,  a  quo  procedunt,  terminantur. 
—  Idem  de  hiteìlectu  et  voluntate  hominis  dicendum  est. 

Ex  dictis  in  quovis  vitae  gradu  duplex  operationis  genus  invenitur. 
Unum  est  apprehensivum  sive  receptivum  (assimilatio,  sensus,  intellectus), 
alterimi  est  expansivum  (generatio,  appetitus,  voluntas).  Sex  igitur  omnino 
distinguere  possumus  genera  potentiarum  vitalium. 

4.  His  explicatis  aliquas  vitae  proprietates  facile  eruere 
possumus  : 

a)  De  ratione  vitae  est,  ut  principium  et  terminus  operationis 
sint  in  eodem  subiecto.  Ergo  vita  tanto  est  perfectior,  quanto 
unitas  principii  et  termini  operationis  est  maior. 

b)  Viventia  independentia  quadam  operationis  distinguuntur. 
Nempe  actio  transiens  non  tantum  ab  agente  pendet,  sed  maxime 
etiam  condicionem  passi  recipientis  sequitur.    Ergo  actio  eo  magis 


542  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

vitalis   est ,    quo   magis   solis  principiis   internis    subiecti  agentis 
determinatur. 

e)  Vita  dicit  elevationem  quandam  supra  materiam.  Materia, 
quippe  quae  entitative  per  partes  extra  partes  diffusa  sit,  etiam 
operationi  facile  diffusionem  tribuit  et  transitum  ab  uno  ad  aliud. 
Itaque  materia  operationi  immanenti  non  favet  ;  immo  vitani,  quae 
in  materia  viget,  a  principio  speciali  et  vitali,  quod  materiae 
tamquam  forma  substantialis  realiter  ab  ipsa  distincta  additur, 
repeti  debere  in  cosmologia  vel  psychologia  probant.  Ergo  magis 
vivit  natura,  quae  est  a  materia  remotior. 

d)  Viventia  universalitate  quadam  operationis  excellunt.  Ni- 
mirum,  quo  magis  vivens  in  operando  a  condicionibus  rerum  ex- 
ternarum  independens  est,  eo  minila  impeditur,  quominus  opera- 
tionem  suam  latissime  exserat  et  ad  obiecta  etiam  remotissima 
extendat.  Ergo  perfectius  vivit,  cuius  operatio  ampliorem  habet 
campum. 

e)  Viventibus  proprium  est,  ut  ab  aliis  non  ita  moveantur. 
Sunt  enim  ab  externis  magis  independentia.  Ergo  perfectius  vivit, 
quod  minus  ab  alio  movetur. 

781.         Explic.  et  prob.     I.    Deus  est    vivens   formaliter. 
Nani  : 

1.  Vita  est  perfectio  simplex.  Quum  enim  esse  et  agere 
inseparabiliter  nectantur ,  agere  est  perfectio  simplex.  Deus 
igitur,  cui  nulla  perfectio  simplex  denegari  debet,  est  agens.  — 
Porro ,  si  agere  est  perfectio  simplex ,  certe  etiam  vita  sive 
actio  immanens,  quae  est  perfectissima  operatio,  ut  constat  ex 
proprietatibus  vitae  antea  recensitis.  Deus  igitur  noster  est 
Deus  vivus. 

2.  Perfectionis  est  non  solum  habere  essentiam  optime  con- 
stitutam,  sed  etiam  ea  pienissime  frui.  Atqui  se  ipso  frui  ens 
non  potest  nisi  operatione  vitali  et  immanenti,  quippe  quae  prò 
obiecto  habeat  propriam  agentis  essentiam  et  ideo  nulla  ratione  a 
subiecto  egredi  possit.     Ergo  in  Deo  est  vita. 

3.  Deus  intelligit  et  vult,  quia  omnis  perfectio  simplex  ei 
propria  est.  Atqui  intelligere  et  velie  sunt  operationes  immanentes 
et  vitales.  Ergo  Deus  vivit.  —  Maxime  autem  intellectio  et 
voluntas,  qua  Deus  se  ipsum  cognoscit  et  ainat,  operationes  im- 
manentes sunt  et  vitales.  Et  liane  summam  immanentiam  omnis 
scientia  et  voluntas  Dei  participat,  quia,  ut  videbimus,  Deus  in 
essentia  sua  tamquam  in  medio  prius  cognito  omnia  videt,    quae 


Art.  9.  De  vita  Dei.  543 

novit,  et  ratione  suae  bonitatis  essentialia  omnia  amat,  quac- 
oumque  amat1. 

782.  II.  Deus  est  vi  vena  eminenter.  Constat  ex  con- 
aideratione  proprietatum  vitae.  Quum  id  in  scholio  magis  il- 
lustretur,  lue  breviter  dico  in  Deo  vitam  perfectissime  et  eminen- 
tissime  inesse  propter  rationes,  quae  sequuntur: 

1.  In  Deo  est  summa  unitas  principii  et  termini  operationis 
intellectus  et  voluntatis,  quum  habeatur  inter  utrumque  pienissima 
identitas  sine  praecisione  obiectiva,  ut  constat  ex  simplicitate  Dei. 

2.  Dei  operatio  maxime  independens  est,  quia  ipse  a  se  habet 
principium,  terminimi  et  obiectum  operationis,  neque  ullo  modo 
in   operando   ab  externo   determinari  aut  aliquicl  accipere   potest. 

3.  Deus  in  esse  et  agere  suo  remotissimus  est  ab  omni  umbra 
materialitatis,  quum  sit  simplicissimus  et  actus  purissimus. 

4.  Dei  operatio  universalissima  est,  quum  ad  omne  ens  per- 
fectissimo  modo  extendatur.  Omnia  enim  cognoscendo  comprehendit 
et  quadam  complacentia  voluntatis  in  omni  bonitate  quiescit. 

5.  Deus  minime  ab  alio  movetur,  quia  in  operatione  sua  a 
nullius  concursu  pendet  et  ipsam  naturam  suam  et  exsistentiam 
non  ab  alio  accepit,  sed  a  se  ipso  habet. 

783.  III.  Deus  est  vivens  virtualiter.  Ipse  est  creator 
omnis  substantiae  viventis,  et  omnia  facultas  vitalis  ab  ipso  est, 
et  ipse  concursu  suo  ad  operationes  vitales  omnia  movet. 

Nota.  1.  Postea  videbimus  in  Deo  nullam  esse  operationern 
formaliter  transeuntem,  sed  ipsam  operationern,  qua  res  mundanas 
creat ,  conservat  et  gubernat ,  formaliter  immanentem  esse  et 
virtualiter  tantum  transeuntem.  Ergo  omnis  Dei  operatio  est  im- 
manens  et  vitalis. 

2.  Probavimus  vitam  in  Deo  esse  formaliter.  Una  igitur  ratio 
vitae  est,  quae  proprie,  quamquam  analogice,  de  plantis,  brutis, 
homine,  angelo  et  Deo  praedicatur. 

784.  Scholion.  Ut  a  rebus  creatis  ad  Deum  ascendere  discamus,  non 
inutile  erit  vitae  proprietates ,  quas  enumera vimus ,  considerare,  quomodo  per 
varios  vitae  gradus  perfectius  et  perfectius  inveniantur.  Sic  etiam  altera  pars 
theseos  plenius  illustrabitur. 

1.  Unitas  principii  et  termini  operationis  in  anorganica 
nulla  est,  quia  terminus  ab  agente  separatili-  et  in  passo  recipitur.  In  plantis 
tenninus  agenti  imitur  ;    sed  imperfecte ,   scil.  per  merain  substantiae  continua- 


1  Deum  propri issime  vivere  multis  auctoritatibus  probat  Satolli,  De  operat. 
div.  disp.  1.  lect.  9,  III. 


544  Gap.  15.   De  attributis  Dei  transcendentalibus. 

tionem,  i.  e.  terrninus  non  mhaeret  subiecto,  sed  «dhaeret  (assimilatione  elementi 
externi  fa  età).  Vita  sensitiva  perfectiorem  nnitatem  refert,  quum  terrninus 
sensationis  tamquam  accidens  mhaereat  sentienti.  Tamen  partes  speciei  im- 
pressae  partibus  principii  sentientis  respondent,  ideoque  pars  speciei  in  parte 
correspondenti  principii  sentientis  inbaeret  et  ab  alia  parte  eiusdem  principii 
extranea  est.  In  intellectu  eiusmodi  partium  separatio  amplius  locum  non  babet, 
sed  simplex  species  intellectui  simplici  tota  tot!  inhaeret.  In  homine  tamen 
intellectioni  coniungitur  cognitio  sensus,  et  secundum  boc  perfectio  unitatis 
minuitur.  In  spiriti!  separato  societas  sensus  amplius  non  babetur.  In  Deo  autem 
intellectio  non  inhaeret  tantum,  sed  cum  facultate  et  substantia  identificatur. 

Potissima  unitas  principii  et  termini  habetur,  quando  non  solum  terrninus, 
qui  agendo  producitur,  sed  etiam  terrninus  obiectivus,  circa  quem  actio  versatur, 
cum  principio  unum  est,  id  quod  fit  in  cognitione  sui.  Propterea  gradus  con- 
scientiae  considerentur.  —  In  plantis  nulla  est  conscientia.  In  brutis  est  sensus 
sui.  Tamen  piena  reflexio  sive  identitas  cognoscentis  et  cogniti  non  babetur  ; 
nam  quum  cognoscens  sive  cognitum  sit  extensum  et  partes  extra  partes 
habeat,  semper  pars  cognoscentis  est  extra  partem  cogniti.  In  ordine  intellectivo 
denique  est  perfecta  reflexio  et  identitas  cognoscentis  et  cogniti;  habetur  con- 
scientia sui  proprie  dieta  propter  simplicitatem  cognoscentis  et  cogniti.  Nihilo- 
minus  in  homine  ipse  actus  conscientiae  minus  perfecte  cum  subiecto  unitur, 
quia  abesse  potest;  neque  enim  continenter  conscientiam  nostri  habemus.  In 
spiritu  separato  conscientia  sui  est  necessaria  et  inseparabilis.  In  Deo  denique 
conscientia  sui  est  ipsa  substantia  divina. 

2.  Independentia  operationis  in  plantis  est  minima,  quia  functio 
assimilativa  non  procedit,  nisi  habeatur  materia  omnino  adiacens  et  specialiori 
etiam  modo  praeparata.  Brutorum  sensatio  longe  facilius  fit  neque  tantam 
obiecti  propinquitatem  et  praeparationem  requirit;  cogita  v.  gr.  de  visu.  In 
ordine  intellectivo  summa  operationis  independentia  in  eo  cernitur,  quia  iam 
sola  forma  ad  agendum  sibi  sufficit  sine  concursu  organi  corporei.  Nihilominus 
in  homine  intellectio  extrinsecus  pendet  a  sensu  et  organo  sensus  materiali,  in 
spiritu  separato  non  item.  In  Deo  autem  intellectio  est  piane  independens  etiam 
ab  omni  obiecto  externo  determinante  et  mensurante,  quum  intellectus  divinus 
sola  essentia  sua  determinetur  et  mensuretur,  ipse  autem  sit  mensura  rerum 
externarum. 

3.  Elevatio  supra  materiam  in  plantis  est  valde  imperfecta,  quia 
non  recipiunt  nisi  res  materiales  secundum  eorum  esse  materiale.  Bruta  iam 
recipiunt  res  materiales  secundum  esse  quoddam  intentionale  et  formale.  In 
ordine  intellectivo  denique  apprehensio  non  restringitur  ad  res  materiales;  in- 
super cognitio  non  fit  amplius  organo  materiali.  In  homine  tamen  intellectio 
extrinsecus  pendet  a  corpore,  et  omnia  intelliguntur  secundum  proportionem  ad 
sensibilia  et  materialia.  Spiritus  purus  versatur  circa  intelligibile  simpliciter 
ut  tale.  Deus  denique  est  simplicissimus  et  actus  purus  ideoque  supra  omnem 
materiae  compositionem  et  potentialitatem  infinite  excelsus. 

4.  Universalitas  facultatum  in  plantis  potissimum  cernitur  in 
fecunditate  generativa.  Brutum  cognoscit  omnia  sensibilia.  Homo  intelligere 
potest  omne  ens,  sed  minus  piene  quam  angelus.     Deus  est  omniscius. 

5.  Ab  extra  minus  moventur  plantae,  in  quantum  ipsae  se  movent 
quoad  exsecutionem  motus.     Nimirum  pianta  motum  suum  vitalem  non  recipit 


Art.  10.  De  spiritualitate  Dei.  545 

ab  extra,  quam  extra  eam  in  oorporibus  anorganicis  non  sii  motua  vitali*;  Bed 

pianta  ex  se  habei  ialini  mutimi.  Bruta  se  movent  etiam  quoad  formam  motas. 
Nempe  non  seraper  eodem  modo  moventur,  sed  prò  adiunctia  Bensa  cognitis 
varias  motuum  t'ormas  assumimt .  ut  \cl  praedam  convenienter  vonentur  veì 
secare  fagiani  voi  alia  similia  congrue  praestent.  Homo  ee  movei  etiam  quoad 
finem  operationia,  quem  ipse  sibi  praestituit;  et  bine  in  hominis  voluntate  esi 
libertaa.  Sed  praeter  appetitimi  superiorem,  qui  est  lilier,  in  nobia  est  appetitos 
Bensitivus,  ({ni  libertate  carei  ;  in  angelus  non  item.  Denique  Deus  in  operatone 
sua  ad  extra  est  absolute  liber,  quum  a  nullo  obiecto  externo  alliciatur ,  sed 
propter  solam  essentiae  suae  bonitatem  omnia  operetur  *. 

ARTICULUS  X. 
DE  SPIRITI  ALITATE  DEI. 

TllCSiS  XXXYI.  Deus  est  spiritus  formaliter,  einiiienter 
et  virtualiter. 

785.  Stat.  Quaest.  Spiritimi  intelligimus  per  oppositionem  ad 
materiaiii ;  est  namque  spiritus  ens,  quod  neque  materia  est 
neque  in  esse  et  operatione  sua  a  materia  pendet.  Spiritus  igitur 
non  constat  partibus  (quantitativis)  extra  partes,  sed  est  sub- 
stantialiter  simplex  ;  et  praeter  simplicitatem  ad  rationem  spiritus 
independentia  a  materia  requiritur.  —  Anima  hominis  est  simplex  ; 
est  etiam  in  esse  et  operatione  (partis  superioris)  a  materia  in- 
trinsecus  independens;  tanien  unam  cum  corpore  materiali  con- 
stituit  naturam  liumanam  ideoque  substantia  completa  non  est. 
Propterea,  si  rigorose  verba  premimus,  anima  lmmana  non  est 
spiritus,  sed  ens  spirituale  sive  anima  spiritualis. 

786.  Probatur.  1.  Deus  est  spiritus  formaliter.  Neque 
enim  est  materia,  quum  sit  simplex  nec  partibus  extra  partes 
eonstituatur.  Est  etiam  a  materia  independens;  Deus  enim  in 
compositionem  cum  materia  venire  non  potest  (e.  11.  a.  5). 

2.  Deus  est  spiritus  e minen ter.  Nani  est  physice  et 
metapbysice  simplicissimus  et  actus  purissimus,  ideoque  a  coni- 
positione  et  potentialitate  materiae  remotissinius. 

3.  Deus  est  spiritus  virtualiter,  quia  est  creator 
animae  nostrae. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  18.  a.  3.     Stextrup,   De  Verbo 
incanì.  I,  tbes.  27. 


HosTHEiM,  Theodicaea.  35 


546  Gap.  16.   De  aeternitate  Dei. 

CAPUT  XVI. 
DE  AETERNITATE  DEL 


PROLOGUS. 

787.  Quantitas  est,  secundum  quam  quid  dicitur  quantum 
vel  aequale,  maius,  minus.  Quaedam  est  impropria,  quaedam 
magis  propria,  quae  aliqualem  corapositionem  ex  partibus  homo- 
geneis  indicat.  Quantitas  impropria  alia  est  in  esse,  secundum 
quam  res  in  aliqua  perfectione  sive  etiam  in  ipso  ordine  entis 
maior  vel  minor  est;  alia  vìrtutìs,  quae  in  eo  est,  ut  facultas  ad 
plura  vel  pauciora  valeat.  —  Quantitas  illa  magis  propria  alia 
est  intensitatis ,  secundum  quam  qualitas  per  partes  aliqualiter 
homogeneas  sive  per  gradus  crescit,  alia  praedicamentalis ,  quae 
est  accidens  absolutum  consequens  materiam.  Haec  est  vel  dis- 
creta (numerus)  vel  continua.  Quantitas  continua  est  vel  successiva 
(tempus)  vel  simultanea  sive  geometrica  (extensio),  prout  eius  partes 
sunt  alia  post  aliam  vel  simul. 

De  Deo,  prout  in  eo  utcumque  consideratur  quantitas  vel 
improprie  dieta  vel  intensitatis,  locuti  sumus  in  capite  de  inimitate 
Dei.  Numerum  in  divinis  consideravimus  agentes  de  mutate  Dei. 
Restat,  ut  agamus  de  Deo,  prout  eminenter  continet  quantitatem 
successivam,  id  quod  praestat  caput  praesens.  Sequenti  capite 
senno  erit  de  Deo,  prout  eminenter  continet  quantitatem  geo- 
metricam.  Quantitas  formaliter  in  Deo  nulla  est,  quia  ratio  formalis 
quantitatis  compositionem  involvit. 

Cum  aeternitate  intime  cohaeret  immutabilitas.  Propterea  hoc 
capite  Deum  esse  aeternum  et  immutabilem  primo  demonstrabimus. 
Deinde  aliquas  quaestiones  ex  his  thesibus  resultantes  discutiemus. 
In  fine,  quantopere  creaturae  ab  hac  Dei  perfectione  deficiant, 
explicabimus.  Huius  igitur  capitis  ponentur  sex  articuli: 
Articulus   I.  Deum  esse  aeternum. 

„         II.  Deum  esse  immutabilem. 

„        III.  Num  res  Deo  coexsistant  ab  aeterno. 

„       IV.  Num    Deus     actu    fuerit    in    temporibus    ante 
creationem. 

„         V.  Num  de  Deo  verba  diversorum  temporum  prae- 
dicentur. 

„       VI.  Deum  solum  esse  aeternum  et  immutabilem. 


Art.  1.    Deum  esse  aeternnm.  547 

ARTICULUS  I. 

DEUM  ESSE  AETEKXl  IH. 

TllCSis  XXXYII.     Deva  est  aeternus. 

788.  Stat.  Quaest.  1.  Expcrientia  discimus  mundum  aliter  et 
aliter  se  habere  et  hos  varios  status  seu  eventus  quandocatione 
quadam  differre .  v.  gr.  videmus  cubiculum  frigidum  igne  incenso 
per  varios  calorìs  gradus  successive  transire,  vel  corpus  motum 
alia  et  alia  loca  successive  occupare.  Quam  rerum  proprietatein 
ut  commode  menti  sistamus,  non  sine  fundamento  in  re  concipimus 
aliquod  tempus  (absolutum),  quod  est  quasi  res  secundum  prius 
et  posterius  sine  initio  et  fine  in  indefinitum  continuo  excurrens. 
Huius  temporis  partes  aliae  aliis  mundi  eventibus  coexsistunt.  Et 
secundum  hoc  eventus  mundani  variam  habent  quandocationem. 
Quandocationem  enim  determinamus  tamquam  indistantiam  eventus 
a  certa  parte  temporis.  tamquam  praesentiam  ad  certuni  tempus. 
—  Similiter  secundum  quod  eventus  mundani  maiorem  minoremve 
temporis  partem  occupant,  maiorem  minoremve  durationem  habent. 
Haec  duratio  vulgo  definitur  permanentia  sive  perseverantia  rei 
in  essendo. 

2.  Non  solum  eventus  mundi  corporei  tempus  occupant,  sed 
etiam  suo  modo  angeli  et  Deus.  Propterea  triplicem  praesentiam 
per  tempus  sive  durationem  distinguimus:  tempus,  aevum,  aeterni- 
tatem.  Tempus  (internimi)  intelligimus  illam  durationem,  quae 
est  forni  aliter  successiva.  Ipsum  est  motus  stricte  elicti 
proprium  et  consistit  in  eo,  ut  partes  motus  sint  in  partibus 
temporis  absoluti,  non  autem  totus  motus  in  singulis  partibus 
temporis.  V.  gr.  motus  localis  nullo  temporis  instanti  totus  habetur, 
similiter  die  de  motu,  quo  cubiculum  per  gradus  calefit.  (Deinde 
etiam  durationem  ipsius  substantiae  corporeae  tempus  appellamus, 
non  quia  substantia  corporea  perpetuo  fluxu  constituitur,  sed  quia 
ad  motum  naturaliter  ordinatur.)  —  Aevum  est  duratio  vir- 
tù aliter  successiva.  Ipsum  est  spirituum  creatorum  proprium 
et  consistit  in  eo,  ut  tota  substantia  sit  in  singulis  partibus  (et 
instantibus)  temporis  occupati  per  compositionem  metaphysicam. 
Nempe  duratio  spiritus  creati  compositionem  quandam  refert,  quum 
spiritus  singulis  durationis  suae  instantibus  a  Dei  conservatione 
pendeat  ideoque  singulis  instantibus  annihilari  possit  ;  unde  constat 
partes  durationis  spiritualis  esse  ab  invicem  separabiles  et  ideo 
non  nisi  per  compositionem  coalescere.    (Praeterea  spiritus  motum 

35* 


548  Gap.  16.   De  aeternitate  Dei. 

formaliter  successivum  non  absolute  excludit;  potest  enim  motu 
continuo  a  loco  ad  locum  transire.)  —  Aeternitas  denique  est 
duratio  tota  simili.  Haec  est  Dei  propria  et  consistit  in  eo,  ut 
substantia  eo  ipso,  quod  nunc  est,  semper  sit  ideoque  omnis  in 
duratione  compositio  excludatur.  Aeternitas  etiam  dici  potest 
perfectio,  qua  Deus  habet,  ut  omni  rei  creatae,  ubi  primum  haec 
esse  incipit,  sine  mutatione  sui  duratione  indistans  sit.  Praeterea 
saepe  dicitur  aeternitatem  esse  nunc  stans;  dicitur  enim  stans, 
quia  est  duratio;  dicitur  nunc,  quia  est  tota  simul. 

3.  Celebris  est  definitio  Aristotelis  1 ,  secundum  quem  tempus  (internum) 
est  n u m e r u s  motus  secundum  p r i u s  et  poste rius;  quae  definitio 
a  nostra  nihil  differt.  „Numerus"  enim  intelligitur  numeratus  i.  e.  ipsa  quantitas, 
quae  numero  mensuratur  et  exprimitur.  Numerus  autem  sive  quantitas ,  quae 
consideratur  „secundum  prius  et  posterius" ,  est  duratio.  Additur  Bmótus", 
quia  tempus  est  duratio  motus  sive  rei  formaliter  successivae,  i.  e.  tempus  est 
duratio  formaliter  successiva. 

Celebris  est  etiam  Boethii  aeternitatis  definitio:  Interminabilis  vitae 
tota  simul  etperfecta  possessio1.  Dicitur  vitae,  non  esse,  quia  hoc- 
est  maxime  mirabile  ne  vitae  quidem  operationes  successionem  et  mutationem 
in  Deo  facere.  Dicitur  jiossessio,  non  permanentia  vel  simile  quid,  quia  possessio 
securitatem ,  firmitatem,  immobilitatem  interré  videtur.  Dicitur  interminabilis, 
quia  initium  et  finem  nec  habet  nec  habere  potest.  Illud  „ interminabilis1',  ut 
e  contextu  Boethii  constat,  coniungitur  cum  „ vitae",  non  cum  „ possessio "  ; 
sic  indicatili-  carentiam  principii  et  termini  non  esse  rationem  formalem  aeterni- 
tatis, sed  potius  proprietatem ,  quae  eam  consequitur.  Dicitur  tota  simul,  ut 
excludatur  successio.  Dicitur  perfecta,  ut  iterum  et  gravius  excludat  omnem 
successionem  tum  in  esse  tum  in  operatione  intellectus  et  voluntatis.  Tamen 
alii  definitionis  verba  paulo  aliter  explicant.  Tota  autem  definitionis  vis  est 
in  verbis  „tota  simul".     Reliqua  aeternitatis  proprietates  quasdam  addunt. 

4.  Aeternitas  sub  variis  respectibus  variis  nominibus  exhibetur.  Ita  Deus 
appellatur  sempiternus,  quia  caret  principio  et  fine.  Est  immortalis, 
quia  vivere  non  desinit.  Est  incorruptibilis,  quia  dissolutone  in  partes 
non  interit  sicut  ammalia.  Est  inconvertibilis,  quia  esse  suum  non 
amittit  per  commutationem  in  alias  substantias. 

5.  Thesis  habet  tres  partes  secundum  tria  eleni enta,  quae  in 
conceptu  aeternitatis  includuntur: 

a)  Deus  durat. 

b)  Duratio  Dei  initio  et  fine  caret;  Deus  est  semper. 


1  Phys.  1.  4.  e.  11.  219  b  1. 

2  De  consol.  philos.  1.  5.  pros.  6.  Migxe,  P.  L.  LXIII,  858.  —  Ibidem 
Boethius  definitionem  suam  explicans  haec  habet:  „Quod  igitur  interminabilis 
vitae  plenitiidinem  totani  pariter  comprehendit  ac  possidet,  cui  neque  futuri 
quidquam  absit  neque  praeteriti  fluxerit,  id  aeternum  esse  iure  perhibetur." 


Art.  1.    Deum  osse  aetennim.  549 

c)  Dei  duratio  nullo  modo  composita  est;  sed  Deus  eo  ipso, 
quia  mine  est,  semper  est. 

789.  Prob.  1.  p.  1.  Duratio  Deo  convenit;  quia  est  perfectio 
simplex.  Nam  si  esse  bonum  est,  bonum  est  durare,  quum, 
quaecumque  rea  aut  substantia  exsistit,  durare  debeat. 

2.  Deus  est  principium  huius  mundi  tempore  durantis. 
Ergo  omnibus  mundi  eventibus  per  decursum  temporum  acciden- 
tibus  praesens  est,  quia  res  non  agit,  nisi  quando  est. 

790.  Prob.  2.  p.  1.  Deus  est  a  se.  Ergo  non  potest  non  esse. 
Id  autem,  quod  aliquando  non  est,  potest  non  esse.  Ergo  Deus 
semper  est. 

2.  Ens  infinitum  etiam  secondimi  durationem  est  illimitatum. 

3.  Deus  est  principili m  r e r u m ;  semper  res  creare  potest. 
Ergo  est  semper. 

791.  Prob.  3.  p.  1.  In  tantum  duratio  Dei  esset  composita, 
in  quantum  ad  eam  continuandam  influxus  quidam  conservans 
requireretur.  Atqui  Deus  necessario  exsistit  neque  ulla  con- 
servatione  indiget. 

2.  Aeternitas  infinita  non  potest  in  dies  crescere.  Cresceret 
autem,  si  partibus  constaret.  —  Deinde  aeternitas  infinita  non 
potest  constitui  partibus  finitis. 

3.  Duratio,  quae  non  est  tota  simul  et  simplicissima,  in  potentia 
est  ad  ulteriora  incrementa.     Atqui  Deus  est  actus  purus. 

4.  Dei  summa  simplicitas  omnino  exigit,  ut  eius  duratio 
sit  tota  simul. 

792.  Scholion.  I.  Cavendum  est,  ne  tempus  absolutum,  quod  tamquam 
successionem  indefìnitam  ratio  nostra  effingit,  putemus  esse  ipsam  Dei  aeterni- 
tatem,  ut  Clarke  voluit.  —  Consulantur  in  bac  re  ea,  quae  de  simili  quaestione 
circa  immensitatem  Dei  dicemus. 

IL  Corpus ,  spiritus  creatus ,  Deus  diversa  ratione  ad  tempus  se  habent. 
Corpus  tempore  continetur,  quatenus  corpus,  ut  sensibus  tamquam  lutum. 
lapis  etc.  apparet,  generationi  et  corruptioni  obnoxium  est;  et  id  non  solum 
valet  de  anorganicis,  sed  etiam  de  organicis.  Generationi  autem  et  corruptioni 
inserviunt  motus  temporales  et  fonnaliter  successivi  ;  unde  corpus  iis ,  quae 
sunt  fonnaliter  successiva,  undique  cingitur  et  ita  tempore  dicitur  contutori. 
Item  corpus  tempore  mensuratur,  quia  duratio  eius  crescit  cum  magnitudine 
temporis  occupati.  —  Spiritus  creatus  tempore  non  continetur,  quia  generationi 
et  corruptioni  non  est  obnoxius.  Potius  ipse  tempus  continet,  quatenus  corpora 
temporalia  ei  subiciuntur  et  voluntate  eius  moventur.  Nihilominus  spiritus  creatus 
tempore ,  ut  id  generatim  rationem  durationis  compositae  habet ,  mensuratur  ; 
crescit  enim  duratio  eius  secundum  magnitudinem  temporis  occupati.  Continetur 
etiam  spiritus  quodammodo  tempore,  quia  tempus  durationem  eius  ex  parte  initii 
excedit.  —  Deus  tempore  non  continetur,  quia  initio  et  fine  caret.    Neque  tempore 


550  ^aP-  16.   De  aeternitate  Dei. 

mensuratur,  quia  duratio  eius  semper  tota  est  neque  tempori  proportionatur. 
Contra  Deus  continet  tempus,  quia  omnia,  quae  in  tempore  sunt,  ei  subiciuntur 
et  voluntate  eius  reguntur  ;  est  etiam  mensura  temporis,  quia  est  principium  et 
mensura  omnis  rerum  possibilitatis,  in  qua  conceptus  temporis  primum  fundatur. 
III.  Ex  consideratione  aeternitatis  Lessius  1  quadruplicem  praecipue  frustrai 
colligendum  esse  praecipit.  Primus  est  summum  gaudium  benevolentiae  de  Dei 
tanta  perfectione.  Nam  bona  Dei,  quae  per  se  et  gradu  suo  infinita  sunt,  ex 
aeternitate  duas  novas  infinitates  habent.  Nempe  babent  durationem  infinitam, 
quia  aeternitas  est  sine  initio  et  fine;  deinde  totum  commodum,  quod  infinito 
tempore  ex  aliquo  bono  successive  percipi  potest ,  aeternitas ,  quia  est  tota 
simul ,  in  unum  colligit ,  ut  toto  infinitae  durationis  emolumento  Deus  iugiter 
fruatur.  Alter  fructus  ex  aeternitate  Dei  colligendus  est  summum  gaudium 
concupiscentiae,  quod  oritur  ex  certa  spe  tanti  boni  mox  consequendi  et  per- 
petuo sine  fine  possidendi.  Tertius  est  timor  gravis  peccati  et  damnationis, 
quia  aeterno  et  infinito  bono  privat  et  summum  aeternumque  contrahit  tor- 
mentimi. Quartus  est  contemptus  huius  mundi ,  quia ,  quam  parva  et  nullius 
momenti  sint  omnia  temporalia ,  si  cum  aeternis  compareutur ,  intelligimus.  — 
Addere  possumus  aeternitatem  et  immutabilitatem  Dei  nos  stimulare  debere,  ut 
tantam  Dei  perfectionem  imitantes  in  bono  et  optimo  proposito  simus  stabiles 
et  immutabiles  neque  omni  vento  passionum  circumferamur. 
793.  Obi.  1.    Duratio  tota  simul  est  conceptus  impossibilis.    Nam  duratio 

affirmat  permanentiam,  illud  „tota  simul"  eam  negat. 

Resp.  Aeternitatem  esse  durationem  totani  simul  nitrii  aliud  dicit  quam 
Deum  eadem  necessitate,  qua  modo  exsistit,  semper  esse  neque  indigere  con- 
servatione  et  consequenter  eius  durationem  non  posse  concipi  aligeri  per  partes, 
sicui  spiritus  creati  duratio  continua  conservatione  modo  supra  explicato  crescit. 
Illud  igitur  „tota  simul"  non  negat  permanentiam,  sed  contingentiam  et  con- 
servationis  necessitatem  ;  non  negat  permanentiam,  sed  eam  infinitam  sine  initio 
et  fine  esse  affirmat. 

Obi.  2.  Res  praeteritae  et  futurae,  si  eidem  simplicissimae  Dei  durationi 
coexsistunt,  inter  se  simul  sunt.     Hoc  autem  est  absurdum. 

Resp.  Creaturae  aeternitati  non  coexsistunt  totaliter  et  ab  aetemo ,  sed 
aliae  secundum  aliud  tempus  aequivalenter  et  eminenter  in  aeternitate  con- 
tentimi. Propterea  creaturae  inter  se  non  sunt  simul .  quauivis  omnes  com- 
pletatili- eadem  infinita  aeternitas,  cui  omnes  res  coexsistunt,  sed  aliae  secundum 
aliud  tempus.  —  Consulatur  huius  capitis  a.  3. 

ARTICULUS  II. 
DEUM  ESSE  DDIUTABILEM. 

TlieSÌS  XXXYIII.  Deus  est  physice  et  moraliter  im- 
mutaMlis. 

794.  Stat.  Quaest.  1.  Mutatio  sive  motus  est  transitus  a 
potentia  ad  actum.  Potentia  in  definitione  intelligitur  subiectiva; 
quod  ut  magis  pateat,  dicere  possumus  mutationem  esse  transitum 

1  De  perfect.  div.  1.  4.  e.  4. 


Art.  •_'.   Deum  esse  immntabìlem.  551 

a  statu  ad  statum.  ■      Ad  mutatìonem   igitur  feria  elemeota  re- 
quiruntur:   a)  ipse   transUus;  b)  terminus  a  quo;  e)  terminila  ad 

■{min.     V.  gr.   si  corpus  localiter  movetur,   terminus   a   quo  est 
corpus  quietimi  vel  ipsa  quies,  terminus  ad  quem  est  corpus  motum 

vel  ipse  motus. 

:!.  Si  ex  illis  tribus  elementis  unum  aliquo  modo  deficit, 
mutatio  est  improprie  dieta.  Quod  fìt  tripliciter.  Aliquando 
si  defectus  ex  parte  ipsius  transitila,  quando  scil.  subiectum,  de 
quo  mutatio  praedicatur,  vere  et  intrinsecus  nulla  ratione  ad  alium 
statura  transit,  sed  novo  modo  se  habet  ad  aliquam  rem,  quae  proprie 
mutatur.  V.  gr.  si  corpus  aliquod  soli  primum  exponitur,  corpus 
quidem  vere  mutatur,  quia  calefieri  incipit,  sol  non  mutatur  proprie, 
quamvis  nunc  calefaciat  istud  corpus,  antea  non  calefecerit.  Est 
igitur  in  corpore  mutatio  intrinseca,  in  sole  mutatio  estrinseca  et 
improprie  dieta.  —  Eadem  ratione,  si  homo  cognoscit  arborem, 
homo  mutatur  intrinsecus  (fit  cognoscens  ex  non  cognoscente), 
arbor  extrinsecus  (fit  cognita  ex  non  cognita).  Si  animai,  ad 
cuius  latus  dexterum  columna  stat,  sitimi  mutat,  ita  ut  columna 
ex  dextera  fiat  sinistra ,  animai  mutatur  intrinsecus ,  columna 
extrinsecus  (fit  sinistra  ex  dextera). 

Si  deest  terminus  a  quo,  habetur  creatio;  si  deest  terminus 
•  t.iì  quem,  habemus  annihilationem.  Creatio  et  annihilatio  sunt 
mutationes  intrinsecae,  sed  improprie  dictae. 

No  t  a.  a)  Possumus  igitur  dicere  :  mutatio  alia  est  extrinseca ,  alia  in- 
trinseca ;  haec  est  propria  vel  impropria,  haec  iterimi  est  creatio  vel  anuiliilatio. 

b)  In  mutatione  proprie  dieta  invenitur  semper  aliquod  elementum  com- 
mune  utrique  termino;  secus  enim  frustra  terminus  a  quo  adhiberetur.  Hoc 
elementum  commune  in  mutationibus  ordinis  naturalis  est  ipsum  subiectum 
mutationis.  Theologi  tamen  norunt  aliquam  mutationem ,  in  qua  elementum 
commune  non  est  subiectum,  sed  accidens;  haec  mutatio  est  transsubstantiatio 
euebaristica.  —  Item  si  in  Eucliaristia  species  cessant,  corpus  Christi  cessat  et 
succedit  substantia  naturalis.  Quae  cessatio  et  successio  sunt  mutationes  im- 
proprie dictae  sui  generis;  neque  enim  sunt  annibilatio  et  creatio.  —  Haec  ad 
conceptum  mutationis  perpoliendum  satis  sunt.  Qui  plura  cupit,  adeat  ipsos 
theologos. 

3.  Mutationis  proprie  dictae  quattuor  recensentur  species: 
a)  generatio  vel  corruptio,  quae  est  motus  ad  substantiam,  velut 
si  animai  morte  corrumpente  fit  cadaver:  b)  augmentatio  vel  de- 
crementum,  quae  est  motus  ad  quantitatem,  velut  si  puer  debilis 
cibis  sumptis  accrescit  ad  virum  amplimi;  e)  aUeratio,  quae  est 
motus  ad  qualitatem  ;  d)  latto  sive  translocatio,  quae  est  motus  ad 
locum.     Ex   his   speciebus   alteratio    latissime   patet.     Ad   ipsam 


552  Gap.  16.   De  aeternitate  Dei. 

referuntur  intensio  et  remissio  qualitatum,  transfiguratio  et  gene- 
ratim  omnes  mutationes,  quae  ad  alia  mutationis  genera  commode 
non  referuntur.  —  Praeter  illas  quattuor  species  adhuc  con- 
siderandae  sunt  mutationes,  quae  aliqua  separatione,  divisione, 
unione  continentur. 

4.  Immutabilitas  est  illa  Dei  perfectio,  qua  omnis  mutatio 
proprie  dieta  ab  eo  excluditur.  Non  excludimus  mutationem  ex- 
trinsecam.  Haec  enim  in  Deo  invenitur.  Nempe  quum  creaturae 
in  ordine  ad  Deum  mutentur,  Deus  mutatus  a  nobis  denominatur. 
Ita  Deus  peceatorem,  quum  convertitur,  amare  incipit,  mundum 
in  tempore  creavit,  praesens  fit  rebus,  quando  exsistere  incipiunt. 
Et  de  his  quidem  mutationibus  extrinsecis  Dei  a.  5.  sermo  recurret. 
—  Deus  etiam  creationi  vel  annihilationi  non  est  obnoxius.  Tamen 
has  mutationes  improprie  dictas  hic  non  consideramus.  Quantum 
ad  hoc  satis  sunt,  quae  praecedenti  thesi  de  aeternitate  Dei  diximus. 

5.  Duplex  est  Dei  immutabilitas,  physica  et  moralis.  Prior 
consideratur  in  ipsa  natura  divina,  quatenus  eius  esse  est  piane 
stabile,  quin  lilla  realitas  de  novo  accedere  aut,  si  adest,  re- 
cedere possit.  Altera  consistit  proxime  in  constantia  divinae  volun- 
tatis,  quae  nihil  de  novo  velie  incipit  et  Consilia  semel  capta  non 
retractat  aut  mutat.  Ad  eandem  immutabilitatem  moralem  referimus 
etiam  immobilem  statum  hit ellectus  divini,  qui  nihil  de  novo  scire 
incipit  neque  ea,  quae  scit,  considerare  umquam  desinit.  —  Im- 
mutabilitas moralis  a  physica  multum  differt.  Nani  quum  Deo 
ex  decretis  suis  liberis  et  ex  scientia  rerum  fìnitarum  nulla  per- 
fectio et  entitas  accrescat,  immediate  nulla  mutatio  physica  haberetur, 
etiamsi  Deus  decreta  sua  mutaret  aut  actus  liberos  creaturae  non 
sciret,  nisi  postquam  facti  sunt. 

795.  Probatur.  I.  Deus  est  physice  et  moraliter  im- 
mutabili s.  Duratio  enim  Dei  est  tota  simul.  Hinc  intrinsecus 
non  componitur  secunclum  prius  et  posterius.  Atqui  omnis  mutatio 
perfectionis  vel  cognitionis  vel  voluntatis  divinae  prius  et  posterius 
in  Deo  supponeret,  ut  scil.  in  instanti  posteriori  fieri  posset,  quod 
antea  non  fuisset.  —  Sane  mutatio  Dei  physica  aut  moralis  esse 
non  potest,  quin  in  Deo  habeamus  plura  instantia  successiva,  quae 
secundum  diversitatem  ipsius  esse  vel  operationis  signantur. 

796.  IL   Deus   est  physice   immutabilis.     Nani 

1.  Deus  est  ens  necessari  uni.  Atqui  quidquid  entitatis 
in  ente  necessario  inest,  necessario  et  hinc  semper  et  immuta- 
biliter  inest. 


Art.  2.   Deum  esse  bnmtttabilem. 

Deus  esÀ  enfi  infinitum.    Ergo  nullam  perfectionem  novam 

aequirit.  quia  omnes  iani  habet;  nullam  amittit.  quia  ampline  u<»u 
esset  infinitue. 

Deus  est  simplicissimus.  Mutatio  autem  non  est  niei  in 
iis,  quao  partibus  Constant,  quarum  una  manet,  alia  recedit. 

2.  In  Deo  nulla  est  mutatio  circa  substantiam ,  quia  ascitas 
non  corrumpitur:  non  circa  quantitatem,  quia  corpus  non  est; 
non  circa  qualitatem,  quia  perfectiones  a  substantia  praecisas  non 
habet  et  ideo,  ut  aseitas  est  immutabilis,  ita  etiam  omnes  per- 
f'ectiones,  quippe  quae  cum  aseitate  perfettissime  identificentur; 
non  circa  locum,  quia,  ut  videbimus,  immensus  est;  non  circa 
relationes  reales  ad  extra  (unionis,  conmixtionis  età),  quia  in  Deo 
hae  relationes  omnino  non  sunt. 
797.         III.   Deus   est   moraliter  immutabilis.     Nani: 

1.  Nulla  est  mutatio  in  cognitione  divina.  Siquidem  Deus, 
cuius  scientia  est  infinita  sine  ullo  defectu,  omnia  novisse  debet, 
quando  et  quamdiu  vera  sunt.  Atqui  omne  veruni  ab  aeterno  in 
aeternum  perpetuo  veruni  est.  Ergo  a  Deo  aeternaliter  et  im- 
mutabiliter  scitur.  —  Deinde,  si  Deus  per  essentiam  suam  aliquid 
de  rebus  externis  non  sciret  ab  aeterno,  obiecto  externo  ad 
scientiam  determinari  deberet.  Hoc  autem  est  contra  perfectam 
Dei  independentiam. 

2.  Nulla  est  mutatio  in  voluntate  divina.  Nani  Deus  ab 
aeterno  novit,  quid  in  tempore  exsecuturus  esset.  Atqui  esset  res 
piane  imprudens,  si  Deus  hoc  sciens  nihilominus  aut  suspensus 
in  decretis  maneret  aut  decerneret  id,  quod  praescit  se  non  esse 
exsecuturum.  ■ —  Praeterea  Deus  in  consiliis  suis  din  suspensus 
manere  aut  capta  Consilia  mutare  nequit,  quia  utrumque  esset 
magna  imperfectio.  Magis  enim,  ceteris  paribus,  laudatur  promptum 
et  celere  voluntatis  consilium  quam  longa  cunctatio.  Et  melme 
esset  Consilia  omnino  non  capere  quam  capta  mutare.  —  Denique 
nulla  est  ratio,  cur  Deus  Consilia  sua  suspendat.  Nos  enim  Consilia 
suspendimus,  quia  ad  rem,  de  qua  agitur,  diiudicandum  longa 
deliberati o  et  multiplex  informatio  nobis  opus  est  :  id  vero  in  Deo 
non  est,  qui  immediate  et  ab  aeterno  et  unico  intuitu  omnia  per- 
fectissime perspicit.  Item  nulla  est  ratio,  cur  Deus  Consilia  sua 
mutet.  Nos  mutamus  Consilia,  quia  ipsa  condicio  nostra  mutabilis 
est,  ut  hodie  nobis  sit  bonum,  quod  heri  erat  malum;  non  sic  in 
Deo,  qui  secundum  esse  est  immutabilis.  Nos  mutamus  Consilia, 
quia,  quae  antea  minus  bene  cognovimus,  nunc  melius  perspicimus  ; 


554  Gap.  16.   De  aeteruitate  Dei. 

non  sic  in  Deo,  qui  perfecta  scientia  omnia  novit  ab  aeterno.  Nos 
mutamus  Consilia  propter  ipsam  inconstantiam  et  infirmitatem 
voluntatis  :   non   sic  in  Deo ,    cuius  voluntas  est  infinite  perfecta. 

798.  Scholion.  1.  Deus  est  immutabilis.  Tamen  appellari  potest  omnibus 
mobilibus  mobilior  * ,  si  mobile  metaphorice  sumitur  prò  activo.  Deus  enim 
maxime  activus  est  intellectu  et  voluntate. 

2.  Deus  omnia  ab  aeterno  vult;  tamen  res  non  fiunt  ab  aeterno,  sed  ilio 
tempore,  quod  Deus  ab  aeterno  voluit. 

8.  Creaturae  in  ordine  ad  Deum  multipliciter  variantur  ;  et  sic  Deus 
secundum  nostrum  loquendi  et  concipiendi  modum  mutatus  exhibetur  mutatione 
externa.  —  Huc  maxime  spectat  Incarnatiouis  mysterium,  quo  fit,  ut  dicere 
debeamus:  Deus  nascitur,  patitur,  moritur.     Adeantur  theologi. 

4.  Deus  in  consiliis  suis  bominum  liberas  actiones  praevisas  respicit;  et 
ideo  creaturae  Deum  ad  amorem ,  ad  iram ,  ad  misericordiam  movere  videntur. 

Obi.  Si  Deus  Consilia  sua  mutare  nequit,  inutile  est  ad  eum  preces  fundere. 

Resp.  Neg.  assert.  Non  enim  ad  hoc  preces  fundimus,  ut  Deus  Consilia 
sua  mutet ,  sed  ut  condicionem  ponamus ,  a  qua  Deus  forsan  bonum ,  quod 
petimus,  pendere  voluit.  Deus  enim  aeterno  Consilio  multa  bona  nobis  dare  vel 
denegare  decrevit,  prout  nos  oraturos  vel  non  oraturos  esse  praeviderat. 

ARTICULUS  III. 
NUM  RES  DEO  COEXSISTANT  AB  AETERNO. 

799.  Res  coexsistunt  toti  aeternitati,  sed  non  totaliter;  coexsistunt 
toti  aeternitati,  quando  sunt,  sed  non  ab  aeterno.  Nenipe  res, 
quando  sunt,  praesentes  sunt  aeternitati,  ut  patet;  sunt  etiam 
praesentes  toti  aeternitati,  quia,  quum  aeternitas  partes  non  habeat, 
ei  praesentes  esse  nequeunt,  quin  praesentes  sint  toti.  Neque 
tamen  totaliter  aut  ab  aeterno  ei  coexsistunt,  quia  res  ipsae  non 
semper  sunt  neque  ab  aeterno.  Nimirum  aeternitas  est  infinita 
virtus,  qua  Deus  perfectionem  omnium  temporum  et  durationum 
in  se  necessario  et  ideo  simplicissime  complectitur.  Iam  vero 
creaturae  perfectionem  aeternitatis  in  se  non  recipiunt  totam,  sed 
prout  aeternitas  buie  vel  illi  tempori  particulari  aequivalet;  et  hoc 
ipsum  in  iis  est  modo  composito  et  successivo,  quum  in  Deo  sit 
modo  eminentiori,  necessario  nimirum  et  simpliciter.  Itaque  crea- 
turae, quum  aeternitatem  non  imitentur  totaliter,  sed  aliae  se- 
cundum aliud  tempus  aequivalenter  et  eminenter  in  aeternitate 
contentum,  neque  semper  sunt  neque  semper  coexsistunt  aeterni- 
tati. Generatim  igitur  dicendum  est  Deum  hesterno  diei  heri 
praesentem  fuisse,   hodie  non  esse,    quemadmodum  omnes  dicunt 

1  Sap.  7,  24. 


Art.  4.  Niiin  Deus,  actu  fuerit  in  temporibus  ante  creationem.        555 

Deum  heri  Lustum  annuisse,  hodie,  postquam  peccavit,  non  amare. 
Neque  tàmendum  est,  ne,  si  ita  secimdum  tempora  de  Deo  alimi 
et  alimi  praedicamus,  Dei  immutabilitas  laedatur:  id  quod  patebit 

ex   a.    •"». 

800.  Nìhilominus  interdirai,  si  ex  contextu  de  sensu  intento 
constat,  dicere  possumiis  res  semper  et  ab  aeterno  esse  Deo  prae- 
sentes  aut  Deum  rebus,  quatenus  Deus  perfectionem  omnium  tem- 
porum  aeternaliter  complectitur ,  et  ideo  aeque  perfecte  ad  res 
futures  se  habet  quam  ad  res  praesentes.  Et  ex  hoc  tamquam 
a  priori  interre  licet  Deum  futura  non  minile  quam  praesentia 
videro,  quia  vi  aeternitatis  suae  Deus  futura  tempora  tam  perfecte 
attingit,  ac  si  essent  praesentia.  Neque  negari  potest  S.  Patres 
haud  raro  lume  modum  loquendi  esse  secutos.  Tamen  cantra 
Thomistas  quosdam,  qui  istam  sermonis  formulam  ninna  amant  aut 
tamquam  unice  veram  defendunt,  putaverim  eam,  quantum  fieri 
potest,  parce  adhibendam  esse  neque  mnquam  sine  commentario, 
qui  aut  expressus  sit  aut  in  contextu  implicetur.  Secus  enim 
lingua  confunditur  et  tandem  de  Deo  vix  intelligibiliter  loqui  pos- 
sumus.  Ob  eandem  rationem  generatim  insolitae  loquendi  formulae 
in  rebus  divinis  non  nimis  sectandae  sunt. 

AETICULUS  IV. 

NOI  DEUS  ACTU  FUERIT  IN  TEMPORIBUS 
ANTE  CREATIONEM. 

801.  Distinguenda  est  praesentia  Dei  absoluta  et  relativa.  Illa 
est  ex  parte  solius  Dei  et  est  perfectio  divina,  qua  creaturae, 
si  aliquando  exsisterent,  ad  Deum  sine  ulla  eius  mutatione,  ut 
coexsistentem,  referrentur.  Praesentia  relativa  est  etiam  ex  parte 
creaturarum  et  est  relatio  rationis,  quae  in  Deo  oritur  ex  ipsa 
actuali  earum  relatione  ad  eum  ut  coexsistentem.  Praesentia 
igitur  relativa  est  cum  habitudine  ad  aliquid  reale  tunc  exsistens, 
praesentia  absoluta  sine  tali  habitudine.  Iam  videe  Deum  fuisse 
actu  in  temporibus,  quae  ante  mundum  cum  fundamento  in  re 
concipiuntur,  praesentia  absoluta,  non  relativa.  Simpliciter  igitur 
dicendum  est  Deum  actu  fmsse  in  illis  temporibus,  quia  eiusmodi 
simplicem  assertionem  nemo  hominum  intelligit  nisi  de  prae- 
sentia absoluta. 

Xeve  obiciaa  illa  tempora  esse  imaginaria  et  nihilum  ;  Deum  autem 
in  chiniaera  aut  nihilo  esse  non  posse.  Nani  illa  tempora,  sive  imaginaria 
appellantur   sive  possibilia    sive  alio  epiovis  nomine,  pars  sunt  temporis 


556  Gap.  16.   De  aeternitate  Dei. 

absoluti ,  quod  est  ens  rationis  cum  fundamento  in  re.  Fundamentum 
videlicet,  cur  tempus  absolutum  ultra  mundum  extendatur,  in  eo  est, 
quod  ante  mundum  quolibet  momento  Deus  res  creare  potuit;  potuit 
enim  aliquid  creare  decem  annis  ante  mundum  conditum  vel  centum 
annis  vel  quandocumque.  Iam  vero  absonum  non  est  aliquid  esse  in 
tempore  absoluto,  quum  omnes  res  dicantur  esse  in  ilio  tempore  eo  modo, 
quem  initio  articuli  1.  explicavimus.  Bene  igitur  dicimus  Deum  fuisse 
in  tempore  absoluto  ante  mundum ,  ut  signifìcemus  futurum  fuisse ,  ut 
Deus,  si  in  eodem  tempore  rem  creasset,  sine  mutatione  sua  illi  rei 
coexsisteret.  —  Neque  mirum  videri  debet  Deum  esse  in  ente  rationis, 
quum  etiam  homo  in  tenebris  esse  possit,  quae  sunt  ens  rationis.  Omnino 
in  hac  quaestione  tam  vagis  principiis  quam  hic  noster  obiciens  uti 
non  debemus ,  sed  specialis  indoles  conceptus  temporis  attendenda  est, 
ut  iudicium  de  apto  modo  loquendi  feratur. 

Neve  movearis,  quod  Deum  dicimus  ante  mundum  fuisse,  quum  in 
aeternitatis  simplicitate  nihil  sit  praeteritum,  nihil  futurum,  sed  omnia 
sint  interminabile  nunc.     Hunc  enim  scrupulum  tollet  articulus  sequens. 

AETICULUS  V. 

NUM  DE  DEO  VERBA  DIYERSORUM  TEMPORUM 
PRAEDICENTUR. 

802.  Ea ,  quae  relationem  temporariam  creaturae  ad  Deum 
iraportant,  de  Deo  praedicantur  secundum  tempus,  quo  creatura 
ad  Deum  ita  refertur.  Hinc  fìt,  ut  de  Deo  verbis  praeteriti  et 
futuri  temporis  praedicetur,  velut:  „ Deus  creavit  terram,  iudicabit 
mundum."  Item  fìt,  ut  secundum  diversa  tempora  diversa  de  Deo 
praedicentur,  velut:  „Deus  initio  creavit  mundum,  hodie  non  creat; 
beri  Deus  hunc  hominem,  quum  esset  iustus,  dilexit,  hodie,  quia 
pecca vit,  eundem  odio  habet."  Veruni  hae  praedicationes  in  Deo 
non  supponunt  nisi  mutationem  externam.  Deus  scilicet  a  nobis 
aliter  denominatur,  si  creatura  et  ordo  eius  ad  Deum  mutatur, 
sicut  columna  fìt  dextera  animali  sine  sua  mutatione,  solo  animali 
translato.  Mutatio  vera  et  propria  est  ex  parte  solius  creaturae, 
quae  tempore  fluit  et  variatur.  Sed  hoc  iam  in  exemplis  parti- 
cularibus  videndum  est. 

803.  S.  Scriptura  appellai  Deum  eum,  „qui  est  et  qui  erat  et  qui  venturus 
est"  K  Nimirum  esse  Dei  comparari  potest  ad  tempus  praeteritum,  quod  ei 
coexsistebat,  et  sic  Deus  „erat"  ;  comparari  potest  ad  tempus  praesens,  quod  ei 
coexsistit,  et  sic  Deus  „esf;  comparari  potest  ad  tempus  futurum,  quod  ei 
coexsistet,    et  sic  Deus    „erit"    et  venturus  est.     Sed   haec   triplex   comparati© 

1  Apoc.  1,  8. 


Art.  5.  Num  de  Deo  verini  diversorum  temperimi  praedicentur.       ',?, , 

non  importai  in  Deo  mutationem  ei  fluirai.  Hltenìm  vi  eiusdem  simplicissimae 
aeteruitatis  Deus  praeteritifl  coexsistebai ,  praesentibua  coexsistii ,  fatane 
exsifltat,  Id.  quod  mutatili-  et  Huit,  est  creatura  vel  tempua  abaolutum,  quod 
sicni  motue  corporeus,  qui  proxime  per  illud  mensuratar,  continua  et  formali 
sucoessioue  durare  concipitur. —  Propterea,  si  dicimus:  ..Deus  erat",  praedicatio 
BOquaquam  falsa  est.  Ncque  enini  ista  sententia  dicimus  aliam  esse  partem 
«luratiouis ,  qua  praeteritifl  coexsistebat,  aliam,  qua  praesentibus  coexsistit;  sed 
a  quaostione,  num  istae  partes  sint  diversae  aa  eadem,  in  isto  sermone  prorsus 
abstrabitur  et  tantum  coexsistentia  Dei  cum  rebus  praeteritis  asseritili-;  quae 
assertio  verissima  est  '. 

Porro  ex  dictis  intelligitur  nos  recte  dicere:  ,Deus  fuit  ante  mundum. * 
Nani  differenza  praeteriti  et  futuri ,  quam  verba  subindieant,  non  est  ex  parte 
Dei,  sed  ex  parte  temporis  absoluti,  quod  cum  fondamento  obiectivo  concipitur 
per  modum  rei  exsistentis  formaliter  successivae. 

Deinde  recte  dicitur:  nDeus  beri  praesens  fuit  hesterno  (liei,  bodie  eidein 
praesens  non  est."  Nani  heri  besternus  dies  Deo  coexsistebat ,  bodie  non  ex- 
sistit  neque  consequenter  Deo  coexsistit.  Mutatio  igitur  est  ex  parte  diei,  non 
ex  parte  Dei,  qui  beri  et  hodie  eandem  habet  aeternitatem,  quae  sine  mutatione 
sui  omnibus,  quando  sunt,  coexsistit,  et  cui  omnia,  quando  sunt,  coexsistunt. 
804.  Similiter  recte  dicitur:    „Deus  ante  sex  fere  milia  annorum  mundum 

creavit,  bodie  non  creat."  Nani  tunc  creabantur  res  et  fiebant,  bodie  con- 
servantur,  non  fiunt.  Item  dicendum  :  .Deus  iudicabit  mundum,  non  iudicat 
aut  iudicavit.  Nani  in  futuro  mimdus  iudicabitur ,  nunc  non  iudicatur  aut 
iudicatus  est.  —  Neque  putandum  est  Deum,  qiuim  in  tempore  operetur,  de 
potentia  ad  actum  transire  et  bine  unitari.  Nempe  Deus  intellectu  et  voluntate 
operatur.  Ideo  aeterno  actu  mundum  certo  tempore  fieri  vult.  Et  vi  huiiis 
vdluntatis  aeternae  mundus  ilio  tempore  fit,  quin  Deus  nmtetur  aut  de  potentia 
ad  actum  transeat.    Omnia  igitur  eo  tempore  et  eo  modo  fiunt,  sicut  ab  aeterno 


1  In  S.  Scriptura  de  Deo  etiam  dicitur:  „Antequam  Abraham  fieret,  ego 
sum"  (Io.  8,  58).  Haec  verba  proxime  asserunt  coexsistentiam  Dei  cum  tempore, 
quod  erat  ante  Abraham;  deinde  insolitum  illud:  „Ego  sum",  efficit,  ut  cogitemus 
durationem  Dei  in  praeterito  et  praesenti  eandem  esse  simplicissimam  aeterni- 
tatem. Sed  bene  tenendum  est  potuisse  etiam  recte  dici:  „Antequam  Abraham 
fieret,  ego  eram"  ;  sed  tunc  illa  mystica  admonitio  de  simplicitate  aeternitatis 
omissa  esset.  Deinde  modus  loquendi ,  quem  iste  textus  Scripturae  sequitur, 
insolitus  est  et  magis  mysticus  et  divinus  quam  bumanus  ;  quare  semel  tantum 
Scriptura  sic  loquitur,  infinities  autem  diversis  verbi  temporibus  de  Deo  prae- 
dicat.  Quod  Scripturae  exemplum  imitantes  etiam  nos  conimuniter  bumano 
modo  loqui  debemus ,  mystice  rarissime ,  praesertim  quia  ad  verba  nostra  ex- 
plicanda  nemo  interpres  constitutus  est,  sicut  Scripturae  explicandae  Ecclesia 
nmuus  gerit.  Humanum  autem  est,  ut,  quemadmodiim  uno  conceptu  omnia 
cogitare  non  possumus ,  ita  uno  verbo  omnia  dicere  nolimus.  Idcirco  primo 
dicamus:  „01im  Deus  erat",  et,  si  necessarium  esse  videatur,  deinde  addamus: 
„Erat  autem  eadem  simplicissima  aeternitate,  qua  bodie  est."1  Nequaquam 
autem  omnia  simul  proferre  velimus  dicentes:  .Olim  Deus  est";  id  enim  humanum 
non  est.  Multo  vero  minus  falsitatis  accusemus  eos,  qui  hominum  more  loquuntur. 
Et  hoc  non  valet  tantum  in  bac  materia,  sed  etiam  in  multis  aliis. 


558  ^ap.  16-   De  aeternitate  Dei. 

sunt  termini  voluntatis  Dei  liberae.  rQuum  igitur  dicimus  Deum  aliquid  faeere, 
non  aliquem  in  operando  motum  intelligimus  illi  inesse  vel  aliquara  in  laborando 
passionem ,  sicut  nobis  solet  accidere ,  sed  eius  sempiternae  voluntatis  novum 
aliquem  significamus  effectum ,  i.  e.  aeterna  eius  voluntate  aliquid  noviter  ex- 
sistere.  "  '  Itaque  operatio  Dei ,  ut  ad  creaturas  refertur ,  temporaliter  de  eo 
praedicatur ,  quamquam ,  ut  est  in  Deo  decretum  voluntatis ,  ab  aeterno  in 
aeternum  perseverat.  —  Nunc  etiam  intelligis  alia  aliis  temporibus  evenire,  non 
quia  Deus  Consilia  sua  mutat ,  sed  quia  una  voluntas  Dei  diversa  prò  diversis 
temporibus  ab  aeterno  constituit. 

Eecte  etiam  dicitur:  „Initio  rerum  Deus  Creator  et  Dominus  factus  est, 
antea  non  fuit."  Antea  enim  non  erant  res,  quarum  Creator  aut  Dominus  esset. 
quamquam  in  Deo  erant  decretum  creationis  et  omnes  perfectiones,  quibus,  quam 
primum  creaturae  oriebantur,  sine  mutatione  sui  earum  exsistebat  Creator  et 
Dominus.     Cf.  n.  926,  II,  Nota. 

805.  Deinde  recte  dicitur  :  .Deus  modo  amat  hominem,  quem  antea  peccato 

nondum  deleto  odio  habuit."  Nam  quamquam  entitative  actus  amoris  et  odii 
in  Deo  aeternus  est,  tamen  terminative  amor  respicit  aliud  tempus,  odium  aliud 
et  ideo  secundum  diversa  tempora  de  Deo  praedicantur.  Itaque  in  Deo  neque 
actus  amoris  et  odii  sibi  succedunt  neque  ulla  est  in  Deo  mutatio,  sed  tempora, 
ad  quae  illi  actus  terminantur,  mutantur  et  homo  cum  illis.    Cf.  n.  910,  III,  1. 

Deinde  recte  dicitur:  „Deus  hodiernum  diem  heri  vidit  ut  futurum;  hodie 
videt  ut  praesentem  ;  cras  videbit  ut  praeteritum"  ;  vel,  quod  idem  est:  TDeus 
hodiernum  diem  heri  praescivit,  hodie  videt,  cras  recordabitur.  "  Nam  Deus  ab 
aeterno  in  aeternum  actum  scientiae  habet ,  quo  rem  prò  tempore  exsistentiae 
eius  ut  praesentem  videt.  Hic  actus ,  si  ad  tempus  refertur ,  quo  res  exsistit, 
est  visio  rei  ut  praesentis  ;  si  ad  priora  tempora ,  est  visio  rei  ut  futurae  ;  si 
ad  posteriora  tempora,  est  visio  rei  ut  praeteritae.  Itaque  actus,  quo  rem  Deus 
ut  futuram  aut  praesentem  aut  praeteritam  videt,  unus  et  idem  est,  non  tantum 
entitative,  id  quod  per  se  patet,  sed  etiam  terminative  ;  idem  enim  est  terminus 
scientiae  et  praescientiae.  Neque  praescientia  in  Deo  ulla  ratione  minus  per- 
fecta  est  quam  visio  rei  ut  praesentis.  Et ,  si  praescientia  in  visionerà  rei  ut 
praesentis  aut  memoriam  abit ,  mutatio  nulla  est  in  Deo ,  sed  in  re ,  quae  ex 
futura  fit  praesens  et  praeterita  -. 


1  Petrus  Lomb.,  Sent.  1.  2.  dist.  1.     Mk^e,  P.  L.  CXCII,  652. 

-  ^uia  praescientia  in  Deo  nihil  differt  a  scientia,  interdum  negant  in  Deo 
esse  praescientiam.  Ita  S.  Augustinus:  .Si  enim  scientia  Dei",  inquit,  .res 
ipsas  habet,  non  sunt  ei  futurae,  sed  praesentes,  ac  per  hoc  non  iam  praescientia. 
sed  tantum  scientia  dici  potest.  Si  autem,  sicut  in  ordine  temporalium  crea- 
turarum ,  ita  et  apud  eum  nondum  sunt ,  quae  futura  sunt ,  sed  ea  praevenit 
sciendo,  bis  ergo  ea  sentit,  uno  quidem  modo  secundum  futurorum  praescientiam. 
altero  vero  secundum  praesentem  scientiam.  Aliquid  ergo  temporaliter  accedit 
scientiae  Dei,  quod  absurdissimum  atque  falsissimum  est"  (Ad  Simplician.  1.  2. 
q.  2.  n.  2.  Migne,  P.  L.  XL ,  138).  Negat  hic  S.  Doctor  in  Deo  esse  prae- 
scientiam a  scientia  diversam  ;  negat  praescientiam  esse  minus  perfectam  quam 
scientiam  rei  ut  praesentis;  negat  Deum  res  bis  scire  i.  e.  ut  futuras  et  ut 
praesentes.  Sed  bis  omnibus  suppositis  quaeri  potest,  num  in  Deo  sint  proprie 
et  formaliter  praescientia  et  memoria.    Affirmative  respondendum  esse  videtur. 


Art.  6.    Donni  solimi  esse  aetrrnmn  et   inimutahilem.  .">.">!» 

Denìqae  recto  dicitar:  .Deus  ea,  quae  liei-i  faeta  sunt .  ln-ri  impedire 
potuil  :  bodie  non  potest."  Nani  generatim  Deus  in  tempora  agere  non  potest, 
nisi  quando  sunt.  Sed  propterea  potcntia  divina  per  tempora  non  mutatur,  sed 
tempora  mutantnr  et  rluunt.  Neque  potentia  divina  pendet  a  tempore,  quum 
potius  tempns  pendeat  a  Deo.  Utique,  si  Deus  aeternis  decretis  n<>ii  ageret, 
tempore  potentia  eius  mntaretar,  sinu  potentia  nostra  vere  mutatur,  in  quantum 
tempora,  duna  praetoreunt,  intiuxui  nostro,  cui  aliquo  modo  subiecta  erant,  Bub- 
trabuntur.  Veruni  potentia  Dei  non  respicit  tempora,  ut  sunt  realiter  prae- 
sentia,  sed  ut  sunt  aeternaliter  cognita.  Propterea,  sicut  scientia  Dei  tempore 
non  mutatur,  ita  neque  potentia.  Nibilominus  potentia  Dei  effectum  actualem 
habere  non  potest  nisi  tempore  a  volturiate  divina  constatato;  <-t  Ime  sensu 
dicere  debemas  Deum  non  posse  in  tempora  agere,  nisi  quando  sunt. 

AETICULUS  VI. 
DEUM  S0LU3I  ESSE  AETERXUM  ET  IMMUTABILE}!. 

806.  ^olus  Deus  est  aeternus  et  immutabilis.  Omnis  enim 
(natura  ab  hac  Dei  perfectione  multipliciter  deficit.  Ximirum 
primo  omnis  creatura  britanni  sumpsit  in  tempore.  Deinde,  ut  ex 
nihilo  orta  est,  ita  in  nihilum  redire  potest.  Quare  perpetua  Dei 
indiget  conservatione ,  et  duratio  eius  non  est  tota  simul,  sed 
partibus  divinitus  separabilibus  coalescit.  Denique  creatura  multi- 
plici  mutationi  obnoxia  est.  Imprimis  enim,  quum  immensa  non 
sit,  secundum  locum  mutatur.  Deinde,  quum  infinita  non  sit, 
alterationi  subiecta  est.  Ita  corpora  mutantur  secundum  varios 
gradus   celeritatis   et   aliarmi!  energiarum.     Spiritus  cogitationum 


Nani  ad  rationem  formalem  praescientiae  non  spectat,  ut  sit  diversa  a  scientia, 
aut  ut  sit  minus  perfecta;  sed  satis  est  rem  sciri,  antequam  scienti  actualiter 
secundum  propriam  exsistentiam  coexsistat.  Sic  autem  res  a  Deo  sciuntur.  E>t 
igitur  in  Deo  praescientia  formaliter.  Et  quod  de  praescientia  dixi,  mutatis 
mutandis  de  memoria  (actuali)  dici  debet.  —  Adhuc  quaeri  potest,  nuni  dici 
possit  aut  debeat:  „Deus  hodie  besternum  diem  non  videi  ut  praesentem.  - 
Si  simpliciter  loquimur,  ita  omnino  dici  deberi  putaverim.  Nani  illa  verba.  si 
simpliciter  sumuntur ,  nibil  dicunt  quam  Deum  besternum  diem  non  videre  ut 
bodie  praesentem  et  Deo  realiter  coexsistentem.  Nibilominus.  quoniam,  ut  supra 
explicavi,  cum  debitis  cautelis  dicere  licet  res  ab  aeterno  in  aeternum  Deo  esse 
praesentes.  etiam  sub  iisdem  cautelis  dicere  licet  Deum  res  praeteritas  et  futuras 
videre  ut  praesentes.  Pevera  auctores,  quando  immutabilitatem  scientiae  divinae 
extollunt,  passim  sic  loquuntur  ;  tane  enim  ex  contextu  de  vero  verborum  sensu 
satis  constat.  Loco  omnium  audiatur  S.  Thomas:  .Quum  intelligere  Dei,  quod 
est  eius  esse ,  aeternitate  mensuretur .  quae  sine  successione  exsistens  totum 
tempus  comprebendit,  praesens  intuitus  Dei  fertur  in  totum  tempus  et  in  omnia, 
quae  sunt  in  quocumque  tempore,  sicut  in  subiecta  sibi  praesentialiter"  (Somma 
theol.  p.  1.  q.   14.  a.  9). 


560  ^ap.  16.   De  aeternitate  Dei. 

et  volitionum  multiplicem  et  fere  assiduam  alternationem  patitur, 
prout  varia  de  rebus  agendis  se  offerunt.  Denique  creatura  aut 
est  corporalis  aut  spiritualis.  Atqui  creatura  corporalis  multi- 
plicem mutationem  habet  secundum  quantitatis  augmentum  vel 
decrementum.  Eadem  geuerationi  et  corruptioni  substantiali  sub- 
icitur,  v.  gr.  quando  materia  ex  anorganica  fit  organica  aut  vice- 
versa. Spiritila  autem,  quamquam  neque  quantitate  mutatur,  quippe 
quae  in  eo  nulla  sit,  neque  generationem  aut  corruptionem  patitur, 
siquidem  ex  materia  et  forma  non  componitur,  in  eo  tamen  maxime 
mutabilitatem  suam  et  defectibilitatem  manifestat,  quia  doloris  et 
peccati  naturaliter  capax  est. 

807.  Xihilominus  omnis  creatura  duratione  sua  umbram  quandam 
divinae,  aeternitatis  in  se  recepit.  Et  haec  quidem  umbra  debilissima  est 
in  iis ,  quae  formaliter  successiva  sunt ,  ut  motus  localis ,  aut  quae  ad 
motum  formaliter  successivum  tota  natura  sua  ordinantur,  ut  omnes  res 
materiales.  Tamen  in  materialibns  ea  plus  de  aeternitate  habent,  quae 
longius  durant,  et  quorum  mutati©  in  sensus  minus  offendit.  Talia  sunt 
mare ,  montes ,  sidera  ;  quae  ob  hanc  rationem  interdum  aeterna  ap- 
pellantur.  —  Organica  ex  eo  aeternitatem  Dei  altius  participant,  quia, 
etsi  individua  moriuntur,  species  tamen  virtute  generativa  in  tempus 
iiuleiìnitum  conservatur.  Bruta  autem  magis  quam  plantae  aeternitatem 
imitantur ,  quia  sensus  non  solum  praesentia  attingit ,  sed  aliquo  modo 
etiam  circa  praeterita  et  futura  versatur;  est  enim  in  brutis  memoria 
praeteritorum  et  cura  quaedam  de  futuris.  —  Iterimi  propius  ad  aeterni- 
tatem Dei  accedunt  substantiae  spirituales ,  quia  neque  sunt  formaliter 
successivae  neque  totae ,  ut  corpora ,  ad  motum  formaliter  successivum 
ordinatae,  quia  aeternitatem  cognitione  saltem  amplectuntur,  quia  natura- 
liter immortales  sunt.  Supremum  vero  locum  occupant  beati  in  coelo,  quos 
divina  grafia  ab  omni  dolore  et  peccato  liberat  ad  aeternam  felicitatem  '. 

Speciali  ratione  aeternitatem  Dei  imitantur  veruni  et  possibilia.  At 
eorum  aeternitas  omnino  potentialis  est,  quia  in  eo  reponitur,  ut  res 
semper  fieri  possint  ;  negativa  est,  quia  oritur,  in  quantum  ab  exsistentia 
reali,  quae  finita  et  contingens  est,  abstraliitur ;  externa  est,  quia  pos- 
sibilia aeterna  denominantur  ab  aeterna  imitabilitate  Dei,  cuius  sunt 
termini;  est  etiam  obieetiva  quaedam  aeternitas,  quam  possibilia  habent, 
ut  sunt  termini  cognitionis  divinae.  Contra  aeternitas  Dei  est  actualis, 
positiva,  interna,  formalis. 

808.  Nota.  Essentiae  rerum  immutabilea  appellantur ,  quatenus  nulla 
nota  essentialis  anferri  aut  addi  potest,  quin  essentia  destruatur.  Dicere  pos- 
sumus  essentias  non  esse  mutabiles  per  modum  totius,  cuius  aliqua  pars  aufertur 

1  Maxime  visio  Dei  supernaturalis  propter  siunmam  innnutabilitatein  de 
aeternitate  Dei  participat;  veruni  id  theologorum  est. 


Cap.  17.  De  immeneitate  Dei.     Prologus.  56] 

et  per  aliam  suppletur,  sed  mutari  per  modum  substrati  aut  subiecti,  quod 
modo  hanc  modo  Ulani  formam  sostentai  :  uempe  etsi  essentìa  in  uotis  essentia- 
libus  limi  mutator,  mutatur  tamen  Becondum  accidenti;!,  quae  cani  afficiant. 
Praeterea  essentiae,  ut  ezaistont,  improprie  mutantur,  quatenus  generantur  et 
corrumpuntur,  ut  fit  in  Dataria  organicis;  aut  certe  esse  incipimri  et  divinitus 
saltelli  destrui  possunt.  Itaque  haec  essentiarum  immutabilitas  cimi  Deo  com- 
parari  non  potest. 

Siniilitcr  dementa  simplicia  aut  potius  materia  prima  immutabilis  dici 
potest,  quia  in  omnibus  corporum  mutationibus  eadem  manet.  Veruni  etiam 
hic  dicere  debemus  materiam  non  mutari  per  modum  totius,  cuins  pars  nova 
parte  suppletur,  quum  materia,  tamquam  ultimus  resolutionis  terminus,  in  partes 
essentiales  iam  non  possit  resolvi;  sed  per  modum  substrati  materia  summopere 
mutabilis  est.  Materia  scilicet  non  mutatur  in  ratione  materiae,  ut  desinai  esse 
materia;  sed  mutatur,  quatenus  est  modo  materia  luti  modo  lapidis  modo 
plantae  modo  bruti  modo  bominis.  Mutabilis  est  etiam  improprie,  quatenus  a 
Deo  creata  est  et  destrui  potest. 

Idem  dicendnm  est  de  ratione  entis.  Sicut  enim  materia  est  ultimum 
substratum,  ad  quod  resolutione  corporis  physica  pervenitur,  ita  ens  est  ultimum, 
ad  quod  analysi  rerum  metapbysica  devenimus.  Propterea,  ut  materia,  sic  ens 
immutabile  est.  quatenus  in  omni  mutatione  ens  manet  neque  res,  dum  mutatur, 
ens  esse  desinit.  Mutatur  autem  ens  per  modum  substrati  aut  generis ,  quia 
modo  per  liane  modo  per  illam  formam  deterininatur.  Mutatur  ens  etiam  im- 
proprie, quatenus  cimi  re  ratio  quoque  entis  incipit  et,  ut  tota  res,  ita  cimi  ea 
ratio  entis  divinitus  destrui  potest. 


CAPUT  XVII. 
DE  IMMENSITATE  DEL 

PROLOGUS. 

809.  (Ann  immensitate,  quae  est  praesentia  Dei  in  loco,  coliaeret 
omnipraesentia ,  cpiiae  est  praesentia  Dei  in  rebus.  De  ntraque 
hoc  capite  tractabimus.  Quantum  ad  immensitatem  ostendemus 
Deum  eumque  solum  esse  immensum  :  praeterea  controversia 
quaedam  de  habitudine  inter  immensitatem  et  operationem  divinam 
paucis  tangenda  est.  —  Praenotandum  autem  est  immensitatem 
Dei  aeternitati  omnino  proportionari.  Sicut  enim  Deus  per  aeterni- 
tatem  se  habet  ad  tempus,  ita  per  immensitatem  se  habet  ad 
locum  et  spatium.  Quam  utriusque  attributi  analogiam  ut  dare 
significemus,  de  industria  ea,  quae  de  aeternitate  dieta  sunt,  iisdem 
piane   verbis,    mutatis   mutandis,   ad  immensitatem   transferimus. 

Hontheim,  Theoclicaea.  33 


562  Gap.  17.   De  immensitate  Dei. 

Sic  etiam  fiet,  ut,  quae  in  altero  attributo  obscuriora  esse  forsan 
videbantur,  comparatione  alterius  attributi  illustrentur. 
Huius  capitis  sunt  quattuor  articuli: 
Articulus     I.  Deum  esse  immensum. 

„  II.  De  habitudine  inter  immensitatem  et  operationem 

divinarli. 
„         III.  Deum  solum  esse  immensum. 
„        IV.  Deum  esse  omnipraesentem. 

ARTICULUS  I. 

DEUM  ESSE  IMMENSUM. 

TlieSÌS  XXXIX.     Deus  est  immensus. 

810.  Stat.  Quaest.  Experientia  discimus  mundum  multis  cor- 
poribus  constare  et  haec  varia  corpora  ubicatione  quadam 
differre.  Quam  rerum  proprietatem  ut  commode  menti  sistamus, 
non  sine  fondamento  in  re  concipimus  aliquod  spatium  (ab- 
solutum),  quod  est  quasi  res  omnino  immobilis  secundum  trinam 
dimensionem  sine  omni  limite  in  indefinitum  continuo  extensa. 
Huius  spatii  partes  aliae  aliis  corporibus  coexsistunt.  Et  secundum 
hoc  corpora  variam  habent  ubicationem.  Ubicationem  enim  de- 
terminamus  tamquam  indistantiam  corporis  a  certa  parte  spatii, 
tamquam  praesentiam  ad  certuni  locum 1.  Similiter  secundum 
quod  corpora  maiorem  minoremve  spatii  partem  occupant,  plus 
minusve  extensa  vel  diffusa  sunt. 

Non  sola  corpora  spatium  occupant,  sed  etiam  suo  modo 
angeli  et  Deus;  sic  de  Deo  dicitur:  „Numquid  non  coelum  et 
terram  ego  impleo?"  2  Propterea  triplicem  diffusi onem  di- 
stinguimus:  circumscriptivam,  definitivam,  immensitatem.  Circuni- 
scriptivam  intelligimus  illam,  quae  est  formaliter  extensa. 
Ipsa  est  corporum  propria,  vocatur  extensio  et  consistit  in  eo, 
ut  partes  substantiae  sint  in  partibus  spatii  occupati,  non  autem 
tota  substantia  in  singulis  partibus  spatii;  haec  igitur  diffusio 
involvit  compositionem  physicam.  —  Diffusionem  definitivam 
intelligimus  illam,  quae  est  virtù  ali  ter  extensa.  Ipsa  est 
spirituum  creatorum  propria,  nomine  speciali  caret  et  consistit  in 
eo,  ut  tota  substantia  sit  in  singulis  partibus  spatii  occupati  per 


1  Loeus  multipliciter   dicitur.     Cf.  Pesch,    Philos.  nat.   n.  428  sqq.     Kos 
hic  locum  mtelligiinus  spatii  partem. 

2  Ier.  23,  24. 


Art.   1.    Deum   esse  iuuin-iiMini.  .".li:; 

compositionem  metaphysicam.  Nempe  diffusio  spiritus  creati  com- 
positionem  quandam  rofert,  quum  spiritus  po^sit  ex  umi  parte 
sui  spatii  recedere,  quin  recedat  ex  altera;  unde  constat  partes 
diffusionis  spiritualis  esse  ab  inviceli)  separabiles  et  ideo  non  nisi 
per  compositionem  coalescere.  —  Immensitas  denique  est  dif- 
fusio tota  simul.  Haec  est  Dei  propria  et  consistit  in  eo,  ut 
substantia  eo  ipso,  quod  hic  est,  ubique  sit  ideoque  omnis  in 
diffusione  compositio  excludatur.  Immensitas  etiam  dici  potest 
perfectio,  qua  Deus  habet,  ut  omni  rei  creatae,  ubi  primum  haec 
esse  incipit ,  sine  mutatione  sui  loco  indistans  sit.  A  Lessio * 
immensitas  definitur  „  ubique  et  absque  termino  sui  in  omnem 
dimensionem  diffusio  non  per  partes,  sed  per  totalitates".  Quam 
definitionem  a  nostra  nilul  differre  vides;  nani  in  eo,  quod  dicit 
„non  per  partes,  sed  per  totalitates",  idem  exprimit.  quod  nos 
verbis  „tota  simul"   significavimus 2. 


1  De  div.  perfect.  1.  2.  e.  1. 

2  Diffusiouem  igitur  appellamus  rationem ,  quae  extensioni  corporum ,  ex- 
tensioni virtuali  spiritus  creati  et  immensitati  Dei  communis  est,  sicut  duratio 
est  ratio  tempori,  aevo  et  aeternitati  communis.  Vocem  diffusionis  sumpsimu> 
ex  Lessii  definitione  inimensitatis.  Lessius  secutus  esse  videtur  S.  Augustinoi. 
qtri  (Epist.  187.  vel  57.  ad  Dardan.  sive  lib.  De  praesentia  Dei  e.  4.  n.  11. 
Migxe,  P.  L.  XXXIII,  836)  Deum  dicit  ,,  ubique  diffusum"  vel  _per  cuncta  dif- 
fusum*. Tamen  alii  auctores  alio.?  terminos  usurpant.  Gillio,  qui  de  immensitate 
Dei  multis  diligenter  disserit ,  nomen  magnitudinis  loco  diffusionis  non  ita 
displicere  videtur,  quum  dicat  immensitatem  esse  nmagnitudinem  Dei  virtualem 
in  ordine  ad  locum ,  quae  babeat  proprium  modum  inflnitatis"  (De  s.  doctr.  et 
essentia  atque  imitate  Dei  1.  2.  tract.  9.  e.  22).  Herinx  nomen  praesentiac 
usurpat  docens  immensitatem  esse  „ illuni  inflnitatis  modum,  quo  Deus  est  illimi- 
tatus  secundum  praesentiam  ad  locum  aut  rem  quamlibef  (Summa  tbeol.  scbol. 
tract.  de  Deo  uno  disp.  4.  q.  3).  Sed,  quidquid  est  de  voce,  conceptum  dif- 
fusionis bene  intelligis  ex  comparatone  cum  duratione.  Sicut  enim  duratio  se 
babet  ad  tempus,  ita  diffusio  ad  locum  vel  spatium;  sicut  dm-atio  se  habet  ad 
quandocationem ,  ita  diffusio  ad  ubicationem;  duratio  et  ditfusio  magnitudinem 
quandam  dicunt. 

Etiam  voces  circumscriptivi  et  defluitivi  specialem  attentionem  merentur. 
Circumscriptive  ex  etymo  vocis  in  aliqua  re  id  esse  dicitur,  quod  in  ea  sic 
recipitur,  ut  secundum  contactum  cmn  recipiente  undique  finiatur.  Sic  vinum 
circumscriptive  est  in  lagena,  frurnentum  vel  farina  circumscriptive  est  in  sacco. 
piscis  circumscriptive  est  in  aqua ,  avis  circumscriptive  est  in  aere.  Porro 
corporibus,  quantum  videmus,  universaliter  convenit,  ut  sint  circumscriptive  in 
aliis  corporibus;  quum  enim  in  natura  nullum  experiamur  vacuum,  orane  corpus, 
quantum  videmus,  aliis  corporibus  undique  ambitur.  Spiritus  autem  purus  per 
se  non  ita  circumscribitur.  Est  igitur  corporum  quodammodo  proprium,  ut  sint 
circumscriptive  in  aliquo  receptaculo.     At,  quia  corporum  potissima  proprietas, 

36* 


564  C-'aP-  17-   De  immensitate  Dei. 

Tliesis   habet  tres  partes   secundum   tria  elementa,   quae  in 
conceptu  irnmensitatis  includuntur  : 

a)  Deus  diffunditur  secundum  locum. 

b)  Diffusio  Dei  ultra  omnera  limitem  undique  excurrit  ;  Deus 
est  ubique. 

e)  Dei  diffusio  nullo  modo  composita  est;   sed  Deus  eo  ipso, 
quod  hic  est,  ubique  est. 

811.         Prob.   1.   p.      1.    Diffusio    secundum    locum   Deo    convenit. 
quia  est  perfectio  simplex.     Nani,  si  esse  bonum  est,  bonum 


qua  a  spiritibus  differunt,  non  in  eo  est,  ut  receptaculo  suo  undique  tangantur, 
sed  ut  vacuitatem  receptaculi  ita  expleant,  ut  aliae  partes  corporis  aliis  partibus 
spatii  vacui  respondeant  :  nomen  circumscriptivi  translatum  est,  ut  non  amplius 
significet  contactum  corporis  ambientis,  sed  proprietatem ,  quo  corpus  in  spatio 
est  modo  formaliter  extenso,  quatenus  partes,  non  totum,  sunt  in  partibus  spatii. 
Hoc  sensu  cireumscriptivum  dici  potest  de  ubicatione  et  de  diffusione.  —  De- 
finitive ex  etymo  vocis  alicubi  id  esse  dicitur,  quod  ita  ibi  est,  ut  non  sit  alibi, 
sed  ad  bunc  unum  locum  definiatur.  Omnis  igitur  creatura  est  definitive  in 
loco,  quia  naturaliter  nihil  est  pluribus  locis  dissitis;  solus  Deus  non  est  de- 
finitive in  loco ,  quia  ubique  est  neque  ad  certuni  locum  restringitur  aut  de- 
finitili-. Sed  corpora  sunt  in  loco  definitive  et  circurnscriptive,  spiritus  creatus 
definitive  tantum.  Usu  loquendi  factum  est,  ut  definitivum  esset  idem,  quod 
definitivum  tantum.  Sic  definitivum  opponitur  circumscriptivo.  Definitive  igitur 
est  alicubi,  quod  non  est  ibi  circurnscriptive  aut  modo  formaliter  extenso.  Quum 
autem  definitivum  etiam  immensitati  Dei  opponatur,  definitive  alicubi  est,  quod 
ibi  est  neque  modo  formaliter  extenso  neque  modo  absolute  simplici,  sed  modo 
virtualiter  extenso.  —  Voces  igitur  circumscriptivi  et  definitivi  primam  signi- 
tìcationem  omnino  mutarunt.  V.  gr.  totus  mundus  circurnscriptive  est  in  loco, 
quamquam  a  corpore  ambiente  non  circumscribitur,  quum  extra  totum  mundum 
non  sit  aliud  corpus  ambiens  ;  Cbristus  Dominus  in  SS.  Eucbaristiae  sacramento 
definitive  est,  quamquam  est  siniul  pluribus  locis.  —  Nihiloniinus  haec  signi- 
tìcationis  mutatio  fieri  non  potuit,  quin  linguarum  confusio  inter  auctores  oriretur. 
Ita  alius  (v.  gr.  Piccirelli,  De  Deo,  disp.  3.  n.  19)  dicit  Deum  esse  definitive 
in  loco,  quia  non  est  ibi  circurnscriptive  ;  alius  (v.  gr.  Scheeben,  Dogmatik  I, 
§  77.  n.  241)  contendit  corpora  esse  definitive  in  loco,  quia  non  sunt  pluribus 
locis  simul  ;  alius  (v.  gr.  Schiffixi  ,  Inst.  pbilos.  compend.  n.  496)  praecipit 
Cliristimi  Dominimi  in  SS.  Eucbaristia  non  esse  definitive,  quia  est  pluribus 
simul  locis. 

Quae  quum  ita  sint,  haec  de  immensitate  disputatio  ex  defectu  linguae 
sat  magnimi  impedimentum  habet.  Tamen ,  quid  nos  per  diffusionem  circuni- 
scriptivam  et  definitivam  intelligamus ,  ex  definitionibus ,  quas  dedimus ,  et  ex 
coinparatione  cimi  duratione  temporali  et  aeviterna  intelligitur.  Diffusio  enim 
circumscriptiva  similiter  se  habet  in  ordine  ubicationis ,  atque  duratio ,  quae 
tempus  (internum)  dicitur ,  in  ordine  quandocationis  ;  diffusio  autem  definitiva 
respondet  durationi  aeviternae. 


Art.  1.  Deum  esse  immflnsnm.  565 

est  diffundi  secundum  locttm,  quum,  quaecumque  rea  ani  subatantia 
exsistit,  diffundi  secundum  Locum  debeat. 

2.  Deus  est  principiu  m  h u i u s  mundi  diffusi  et  ex- 
tensi.  Ergo  omnibus  partibus  mundi  per  spatium  dispositi  prae- 
sens  est.  quia  rea  non  agit.  nisi  ubi  est,  quum  actìo  in  distane 
repugnet. 

812.  Prob.  2.  p.  1.  Deus  est  a  se.  Et  sic  nulla  est  ratii  . 
CUT  sit  potius  Ine  quam  alibi.  Ergo  est  ubique,  quum  non  possit 
esse  nullità.  —  Tel  sic:  Deus  est  a  se.  Ergo  non  potest  non 
esse.  Id  autem,  quod  alicubi  non  est,  simpliciter  potest  non 
esse,  quia  necessitas  et  contingentia  ab  uno  loco  ad  alium  non 
mutatur. 

2.  Ens  infinitum  etiam  secundum  diffusionem  per  locum 
est  illimitatum. 

3.  Deus  est  principium  rerum;  ubique  res  creare  potest. 
Ergo  est  ubique. 

813.  Prob.  3.  p.  1.  In  tantum  diffusio  Dei  esset  composita, 
in  quantum  alia  et  alia  et  alia  esset  actuatio,  qua  est  ibi  et 
ibi.  Atqui  Deus  eadem  necessitate  est,  ubicumque  est.  — 
Vel  sic:  In  tantum  diffusio  Dei  esset  composita,  in  quantum  per 
aliam  rationem  exsisteret  hic,  per  aliam  ibi.  Atqui  Deus  necessario 
exsistit  neque  lilla  alia  ratione  praeter  necessitatem  suam  et  asei- 
tatem  indiget,  ut  sit  hic  et  ibi. 

2.  Immensitas  infinita  non  potest  constitui  partibus  fìnitis. 

3.  Si  Deus  non  eo  ipso,  quod  est  hic,  ibi  est,  Deus,  ut  est 
hic,   in  potentia  est,   ut  sit  ibi.     Atqui  Deus  est  actus  purus. 

4.  Dei  simonia  simplicitas  omnino  exigit,  ut  eius  diffusio 
per  locum  sit  tota  simul. 

814.  Scholion.  I.  Cavendum  est,  ne  spatium  absolutum,  quod  ratio 
nostra  effingit ,  putemus  esse  ipsam  Dei  immensitatem .  ut  Newton  et  Clarke 
voluerunt.  Nam  spatium  est  ens  rationis,  quia  nulla  extensio  illimitata  a  parte 
rei  exsistit  ;  est  ens  compositum ,  quia  formaliter  extensuin  ;  est  ens  potentiale. 
quia  est  in  potentia  ad  corpora  recipienda ,  quibus  receptis  spatium  suo  modo 
actuatur;  est  ens  indefinitum ,  quia  mente  tantum  extendi  potest,  quantum 
volueris  aut  opus  fuerit.  Immensitas  autem  Dei  est  ens  reale ,  tota  simul. 
actualissimum  principium  omnis  diffusionis  possibilis .  infinita.  —  Tamen  im- 
mensitatem Dei  ope  spatii  indefiniti  aliquo  modo  nobis  repraesentare  possumus. 
quia  Deus  ubique  est.  ubi  corpora  esse  possunt  ;  sed  in  hoc  veritatem  a  phantasia 
secernere  oportebit. 

II.  Quaerunt,  num  Deus  actu  sit  in  spatiis  extra  mundum;  num  actu  sit 
in  vacuo,   si  quod  est   intennundanum ;    num  ante   mundi   constitutionem   actu 


566  Gap.  17-   De  immensitate  Dei. 

fuerit,  ubi  nunc  est  mundus.  Haec  tria  ean eleni  rationem  habent,  ut  uno  negato 
omnia  negentur,  uno  affirmato  omnia  tria  affirmentur.  Propterea  satis  est 
quaerere,  num  Deus  actu  sit  in  spatiis  extra  mundum.  Haec  quaestio  omnino 
analoga  est  ei ,  quam  supra  discussimus ,  num  Deus  actu  fuerit  in  temporibus 
ante  mundum  creatum.  Quare,  ut  ibi  factum ,  distinguas  praesentiam  Dei  ab- 
solutam  et  relativam  et  dicas  Deum  in  spatiis  extramundanis  esse  actu  prae- 
sentia  absoluta,  non  relativa,  i.  e.  simpliciter  loquendo  Deum  in  illis  spatiis  actu 
esse.  —  Relege,  quae  ibi  dieta  sunt  n.  801. 

Si  ali  qui  obiciant  Deum  non  actu  in  illis  spatiis  esse,  quia  ibi  est  nullns 
contactus  divinae  virtutis  ad  res  ibi  exsistentes ,  respondeas  talem  contactum 
non  requiri,  ut  aliquid  alicubi  esse  dicatur;  de  quo  pauca  dicentur  in  ar- 
ticulo  sequenti. 

III.  Corpus,  spiritus  creatus,  Deus  diversa  ratione  ad  spatium  se  babent. 
Corpus  spatio  continetur,  quatenus  corpori  generatim  naturale  est,  ut  extra 
ipsum  sit  aliud  corpus,  quo  ambitur  et  tangitur  et  quo  mediante  in  corpora 
dissita  agit.  Item  corpus  spatio  mensuratur,  quia  diffusio  eius  crescit  cum 
magnitudine  spatii  occupati.  —  Spiritus  creatus  spatio  non  continetur,  quia 
activitas  eius  potissima  est  immanens  veritatis  contemplatio  neque  ad  externa 
dirigitur;  quare  spiritui  non  ita  naturale  est,  ut  aliis  substantiis  undique  clau- 
datur.  Speciatim  spiritus  purus  virtute  corporea  affici  et  tangi  naturaliter  non 
potest;  unde  neque  corporibus  continetur  et  cingitur.  Potius  spiritus  corpora 
continet  et  cum  iis  spatium  iis  proportionatum,  quatenus  voluntati  eius  corpora 
subiciuntur  et  Consilio  suo  moventur.  Itaque  spiritus  non  tam  continetur  spatio, 
sed  potius  continet  illud.  Nibilominus  spiritus  creatus  spatio,  ut  id  generatim 
rationem  diffusionis  compositae  babet ,  mensuratur  ;  crescit  enim  diffusio  eius 
secundum  magnitudinem  spatii  occupati.  Continetur  etiam  spiritus  quodammodo 
spatio,  quatenus  magnitudo  spatii  diffusionem  spiritus  excedit.  —  Deus  spatio 
non  continetur,  quia  extra  ipsum  nibil  est,  quo  ambiatur.  Neque  spatio 
mensuratur,  quia  diffusio  eius  ubique  tota  est  neque  spatio  proportionatur. 
Contra  Deus  continet  spatium,  quia  omnia,  quae  in  spatio  sunt,  ei  sub- 
iciuntur et  voluntate  eius  reguntur  ;  est  etiam  mensura  spatii ,  quia  est 
principimi!  et  mensura  omnis  rerum  possibilitatis ,  in  qua  conceptus  spatii 
primum  fundatur. 

Obi.  1.  a)  Diffusio  tota  simul  est  conceptus  impossibilis.  Nam  diffusio 
affirmat  magnitudinem  quandam,  illud  „tota  simul"  eam  negat. 

b)  Res  praesentes  et  remotae,  si  eidem  simplicissimae  Dei  diffusioni  prae- 
sentes  simt,  inter  se  praesentes  sunt  neque  distantiam  babent.  Hoc  autem 
est  absurdum. 

Resp.  Similes  obiectiones  supra  contra  aeternitatem  Dei  babuimus.  Quare 
ad  harum  analogiam  eas  solvendas  lectori  relinquimus.     Vide  n.  793. 

Obi.  2.  Indignimi  divina  maiestate  esse  videtur,  quae  sit  in  omnibus 
locis,  etiam  vilissimis. 

Resp.  Deus  creaturarum  neque  vilitate  foedatur  neque  decore  perficitur, 
sed  infinite  creaturas  transcendit.  Illustrant  id  exemplo  lucis,  cuius  radii  sordes 
contingunt  nec  maculantur.  Anima  etiam  humana  nulla  corporis  foeditate  in- 
quinato, sed  solo  peccato.  Neque  magis  Deus  inde  turpificatur,  quod  est  loco 
rebus  vilibus  praesens,  quam  quod  est  iisdem  duratione  praesens. 


Art.  2.   De  babitudme  intex  immensitatem  ei  operationem  divinam.     567 

AK'TICULUS  II. 

DE  HABITUDINE  INTER  DDIENSITATEM  ET  OPERATIONEM 

DIVINAM. 

815.  Controvertunt,  mini  ex  eo,  quo  ci  Deus  ubique  operatur  ve] 
operari  potest,  recte  concludatur,  ut  nos  conclusimus,  eum  esse  ubi- 
que. Scotistae  vini  argomenti  negant,  quia  actio  in  distans  velomnino 
non  est  impossibilis  vel  salteni  in  Deo  est  possibilis,  quum  intellectu 
et  voluntate  operetur.  Tliomistae  quidam  contendunt  argiunentum 
esse  efficacissimum  et  a  priori,  quia  Deus  non  est  alicubi,  nisi  qua- 
tenus  ibi  operatur.  Suarez  censet  argiunentum  esse  efficax  et  a 
posteriori,  quia  operatio  supponit  praesentiam  secundum  locum. 
Modus  loquendi  illorum  Thomistarum  in  hac  re  nobis  parimi 
placet.  Dicunt  nimirum  corpus  formaliter  in  loco  constitui  per 
contactum  quantitativum,  quo  corpus  locatum  rem  ambientem 
et  continentem  tangit  ;  velut  piscis  est  alicubi  formaliter  per  con- 
tactum cum  aqua  circumfusa.  Spiritum  dicunt  formaliter  in  loco 
constitui  per  contactum  virtutis  i.  e.  per  operationem,  qua  spiritus 
in  aliquod  corpus  agit 1.  —  Concedimus  per  contactum  quanti- 
tativum corpus  esse  plenius  alicubi,  quia  tunc  non  est  tantum  in 
spatio,  sed  etiam  in  alio  corpore;  concedimus  etiam  spiritimi  per 
contactum  virtutis  plenius  alicubi  esse,  quia  non  est  tantum  in 
spatio,  sed  etiam  in  corpore,  tamquam  in  termino  operationis: 
tamen  communis  usus  loquendi  non  postulat  hunc  contactum,  ut 
res  dicatur  esse  alicubi  vel  in  loco  aut  spatio.  Omnes  enim  iudi- 
cant  et  sciunt  avem  esse  alicubi,  quamquam  de  aere  circumfuso 
non  cogitant  aut  nesciunt  aerem  esse  corpus;  et  si  subito  a  Deo 
aer  annihilaretur ,  adirne  avis  esset  alicubi,  quamquam  iam  nullo 
corpore  circumeingeretur.  Solem  esse  aliquo  loco  a  terra  remotissimo 
omnes  homines  iudicabant  neque  ad  liane  locationem  effìciendam 
putabant  requiri,  ut  aetber  corporeus  exsistat  tamquam  recepta- 
culum  solis  et  terrae;  si  autem  contactu  talis  receptaculi  locatio 
et  ubicatio  formaliter  constitueretur ,  nemo  de  corporum  situ  et 
distantia  cogitare  posset,  quin  de  eorum  receptaculis  cogitaret. 
Totum  mundum  alicubi  esse  communis  lingua  non  negat,  quamquam 
nullum  est  corpus  continens  mundum.  Posset  etiam  totus  mundus 
alibi  esse,  quam  ubi  est  ;  quomodo  autem  hoc  fiet,  si  esse  alicubi 

1  Aliqui  illuni  contactum  virtutis  coneipiunt  ut  actura  primum  et  dicunt 
spiritum  esse  in  loco  per  applicationem  virtutis  suae  ad  corpus  ;  quae  applicatio 
operationem  praecedere  ponitur. 


508  Gap.  17.   De  immensitate  Dei. 

est  ambili  ab  alio  corpore  ?  Praeterea  toto  mundo  corporeo  sub- 
lato angeli  adhuc  essent  alicubi,  adhuc  essent  vel  propinqui  ad 
invicem  vel  certo  intervallo  distantes,  quamquam  nullum  esset 
corpus,  quod  virtute  sua  contingerent.  Omnino  conceptus  com- 
munis  is  est,  ut  res,  sive  est  corporea  sive  spiritualis,  prius  sit 
alicubi,  postea  ibi  virtutem  suam  applicet  et  agat.  —  Neque  ulla 
est  ratio ,  cur  a  communi  lingua  recedamus 1.  Veruni ,  si  quis 
recedere  vult,  certe  non  negabit  praeter  locationem,  quam  isti 
Thomistae  describunt,  aliam  esse  praesentiam  in  loco,  de  qua  nos 
loquimur,  secundum  solam  indistantiam  substantiae  a  certa  parte 
spatii 2  ;  certe  non  negabit  esse  aliquam  Dei  immensitatem  in  eo, 
quia  substantia  eius  ab  omni  loco  indistans  est,  etsi  ab  operatione 
eius  praescindimus.  Quod  si,  ut  debet,  conceditur,  etiam  haec  rerum 
praesentia  et  haec  Dei  immensitas  a  philosopho  considerari  debent. 
Quare  nos  immensitatem  Dei  secundum  meram  indistantiam  a  loco 
intelligere  malumus;  contactum  autem  virtutis  articulo,  qui  de 
omnipraesentia  Dei  inscribitur,  considerandum  reservamus. 

Nota.  Multi  distinguunt  locum  internum  et  externum 3. 
Similiter  distinguere  licet  locationem  sive  ubicationem  internam  et 
externam.  Locatio  interna  est  ea,  quae  est  secundum  indistantiam 
a  loco  ;  locatio  externa  est  secundum  contactum  quantitatis  aut 
virtutis,   ut   isti  Thomistae  rem  explicant.     Deus   comparatus   ad 


1  Immo  multa  sunt ,  quae  suadeut ,  ut  communem  conceptum  retineamus. 
Nam  generatim  pLilosophi  est,  ut  conceptuum,  quos  vulgo  bomines  formant, 
rationem  reddat,  non  autem  bis  conceptibus  omissis  alios  eorum  loco  introdueat  ; 
si  tamen  aliquando  novi  conceptus  vulgaribus  adduntur,  etiam  novis  vocibus 
consignandi  sunt.  Deinde  conceptu  locationis  et  ubicationis  mutato  mira  illa 
analogia,  quae  inter  rationem  temporis  et  loci,  quandocationis  et  ubicationis 
intercedit,  penitus  obscuratur  ;  quamquam  baec  analogia  pbilosopborum  attentione 
satis  digna  est,  quippe  quae  ad  multa  dubia  aliter  aliquantum  implicata  sine 
multo  negotio  solvenda  conducat.  Denique  timendum  est,  ne  conceptu  ubi- 
cationis et  locationis  mutato ,  indistantia  rerum  a  certa  parte  spatii  a  con- 
sideratione  philosophica  nimis  excludatur  et  bine  etiam  immensitas  Dei  minus 
sufficienter  explicetur  et  loco  eius  tantum  tractetur  de  modo,  quo  Deus  est  in 
creaturis  tamquam  in  terminis  operationis  suae. 

2  Hoc  maxime  patet  in  angelis.  Pone  enim  angelum  aliquando  virtute  sua 
nullum  corpus  contingere,  sed  totum  contemplationi  veritatis  immanenti  vacare. 
Sine  dubio  ille  angelus  est  alicubi,  quamquam  virtutem  suam  nulli  corpori  applicat. 
Secus  enim  ad  omnia  loca  ex  aequo  se  haberet  ;  quum  autem  virtutem  suam  ad 
aliquod  corpus  certo  loco  constitutum  applicare  possit,  ex  aequo  eam  immediate, 
quin  prius  accederet,  cuivis  corpori,  in  quocumque  loco  esse  supponitur,  applicare 
posset  :  sic  vero  infinitas  quaedam  spiritili  creato  tribueretur,  quae  solius  Dei  est. 

3  Cf.  Pesch,  Philos.  natur.  n.  430. 


Art.  S.  Demo  solum  esse  bfimensum.  569 

locatioiiem  rerum  internali]  est  Lmmensus,  comparatusad  locationem 
esternarci  est  omnipraesens. 

816.  Ex  dictìs  sequitur  nos  non  admittere  immensitatem,  ut  illis 
Thomistis  placet,  ex  operatione  Dei  tamquam  ex  priori  deduci. 
Ex  altera  parte  sententiam  Scotistarum  reicimus.  Nani  actionem 
in  distanstuni  in  creaturis  timi  in  Deo  repugnare  censemus,  quia  ree, 
ubi  non  est,  aequiparatur  niliilo;  et,  sicut  res  agere  non  potest, 
quando  non  est,  ita  agere  non  potest,  ubi  non  est.  Et  in  hac  re 
nihil  refert,  utrum  quis  intellectu  et  voluntate  operetur  necne.  Si 
tìngamus  Deum  aliquando  non  esse,  ilio  tempore  nihil  agere  potest; 
a  pari,  si  fingamus  Deum  alienili  non  esse,  ilio  loco  nihil  agere 
potest1.  Ergo  ex  eo,  quod  Deus  ubique  operari  potest,  sequitur  eum 
esse  ubique.  —  Quare  cum  Suaresio  mediani  inter  Scotistas  et  illos 
Thomistas  viam  tenentes  dicimus  ex  operatione  Dei  eius  immensi- 
tatem efficaciter  demonstrari,  sed  a  posteriori  tantum. 

Obi.  1.  Res  corporea  in  aliam  agit,  aut  ubi  est  aut  ubi  non  est.  Atqui 
ubi  est,  in  aliam  agere  non  potest;  nani  ibi  alia  esse  non  potest.  Ergo  agere 
debet,  ubi  ipsa  non  est.  Hinc  tantum  abest,  ut  actio  in  distans  repugnet,  ut 
nulla  sit  actio  nisi  in  distans. 

Resp.  Res  corporea  agit  in  loco,  ubi  est,  tamquam  in  termino  a  quo 
actionis;  agit  in  loco  finitimo,  tamquam  in  termino  ad  quem.  Neque  tamen 
agit  in  distans,  quia  contigua  non  sunt  distantia,  et  quia  actio  corporea  fit 
secundum  limites  et  secundum  contactum,  qui  est  communis  utrique  contingenti. 
Itaque  actio  corporea  fit  in  utroque  loco  sub  alio  et  alio  respectu.  Fit  ex  loco 
in  locum,  et  hinc  non  sine  motu  locali. 

Obi.  2.  Deus  intellectu  et  voluntate  operatili-.  Sed  intellectus  et  voluntas 
non  postulant  praesentiam  ad  locum,  circa  quem  operantur.  Ergo  Deus  in 
distans  agere  potest. 

Resp.  Simplex  intelligentia  et  affectus  mere  internus  non  postulant  prae- 
sentiam ad  aliquem  locum.  Veruna  voluntas  Dei  efficaciter  exsecutiva  prae- 
sentiam ad  locum,  in  quo  effectus  fit,  postulat  rationibus  supra  explicatis. 

ARTICULUS  III. 
DEUM  SOLUM  ESSE  IMMENSO!. 

817.  Nulla  creatura  est  immensa,  quia  diffusio  eius  per  locum 
intra  certos  limites  continetur,  et  quia  diffusio  eius  physice  aut 
metaphysice  composita  est.    Maxime  ab  immensitate  Dei  recedunt 


1  Quod  si  quis  queritur  liucusque  sibi  non  satis  esse  demonstratum  actionem 
in  distans  repuguare,  pete,  ut  tibi  probet  rem  non  posse  agere,  quando  non  est. 
Si  respondet  hoc  esse  immediate  evidens,  dicas  a  pari  etiam  illud.  Si  vero 
aliquod  argumentum  affert ,  aliquibus  verbulis  mutatis  eodem  argumento  tu 
vicissim  probabis  actionem  in  distans  repugnare. 


570  Gap.  17.    De  immensitate  Dei. 

corpora,  quia  eorum  diffusio  summam  refert  eompositionem ,  et 
quia  sunt  parimi  agilia  et  mobilia,  ut  saltem  successive  plurima 
loca  occupent. 

Mhilominus  omnis  rerum  creai  arum  diffusio  per  locum  et  mobilitas 
est  umbra  quaedam  divinae  immensitatis.  Quo  ampli ores  sunt  res ,  eo 
magis  hanc  perfectionem  imitantur;  unde  mare,  terra,  coelum  immensa 
saepe  appellantur.  —  Organica  immensitatem  Dei  perfectius  participant, 
quia ,  etsi  individua  per  se  angusto  loco  continentur ,  proles  tamen  ab 
uno  individuo  generationibus  successivis  innumerabilis  nasci  potest,  ita 
ut  individuimi  per  prolem  et  speciem  suam  undique  spargatur.  Bruta 
autem  plus  quam  plantae  de  immensitate  habent,  quia  loca  etiam  remota 
sensuum  cognitione  amplectuntur.  —  Proxime  denique  ad  immensitatem 
Dei  accedunt  substantiae  spirituales,  quia  ipsam  immensitatem  intellectu 
apprehendunt ,  quia,  si  a  corpore  separatae  vivunt,  summa  agilitate  ex- 
cellunt,  et  quia  diffusionem  habent  simpliciorem  et  metaphysice  tantum 
compositam  '. 

ARTICULUS  IV. 

DEUM  ESSE  03IXIPRAESENTEM. 

TlieSÌS  XL.  Deus  est  in  omnibus  rebus  per  essentiam, 
per  potentiam,  per  praesentiam. 

818.  Stat.  Quaest.  Deus  est  spiritus.  Atqui  spiritus  alicubi 
esse  dupliciter  dicitar:  alio  modo  secundum  indistantiam  a  loco, 
alio  modo  secundum  contactum  virtutis  cum  rebus.  Praesentia 
igitur  divina  et  ipsa  dupliciter  considerarla  est  :  secundum  ordinem 
indistantiae  a  loco  et  secundum  ordinem  operationis,  qua  res  con- 
tingit.  Secundum  priorem  considerationem  Deo  convenit  immensitas, 
secundum  alteram  omnipraesentia. 

Differt  omnipraesentia  al)  immensitate.  Nani  immensitas 
respicit  spatia;  omnipraesentia  est  ad  res  in  spatio  exsistentes 
(et  non  ad  locum,  nisi  quatenus  locus  et  ubicatio  est  aliquid  rei). 
Immensitas  respicit  etiam  possibilia,  quia  Deus  immensitate  est 
etiam  extra  mundum,  ubi  nullae  res  sunt,  sed  esse  possunt;  omni- 
praesentia  spectat   sola   actualia.     Immensitas   est   secundum   in— 


1  Hanc  dhfusionem  spiritibus  propriam,  qua  substantia  est  tota  in  singulis 
spatii  occupati  partibus,  speciali  interventu  divino  etiam  corpora  accipere  possunt. 
Revera  fide  scimus  corpus  Christi  in  SS.  Eucharistia  isto  modo  praesens  esse.  — 
Speciali  etiam  modo  immensitas  Dei  repraesentatur ,  quando  per  virtuteni  di- 
vinarci praeter  condicionem  rerum  naturatesi  aliqua  substantia  simul  est  in 
pluribus  locis  dissitis.  Etiam  hoc  convenit  corpori  Christi  in  SS.  Sacramento. 
De  his  consulantur  theologi. 


Art.  4.  Deuni  esse  omnipraesentam.  571 

distantiam,  omnipraesentia  secundum  operationem.  Immensitas  est 
in  ordino  diffusioni*,  omnipraesentia  in  ordine  relationis  ad  rea1. 

Omnino  distingui  debent:  immemitas,  quae  est  diffusio  per 
locum  tota  simili;  ubiquitas  (relativa),  qua  Deus  omnibus  rebus  actu 
exsistentibus  praesens  est,  quatenus  eodem  cum  ipsis  loco  est:  omnér 
praesentia,  qua  Deus  in  omnibus  rebus  actu  exsistentibus  praesens 
est,  tamquam  in  terminis  operationis  suae;  praesentia  obiectiva,  qua 
Deus  est  in  mente  eum  cognoscente  et  in  voluntate  eum  amante  2. 

Omnipraesentiam  Dei,  de  qua  lue  agimus,  secundum  triplicem 
respectum  considerare  solent  dicentes  Deum  esse  in  omnibus  rebus 
per  essentiam  sive  substantiam,  per  potentiam,  per  praesentiam  sive 
inspectionem.  Ita  praeeunte  S.  Gregorio  Magno3  omnes  scholastici 
tradunt.  Est  in  rebus  per  essentiam,  quatenus  adest  omnibus  ut 
causa  essendi  creando  et  conservando4;  est  in  eis  per  potentiam, 
quia  omnibus  dominatur  timi  potestate  physica  timi  dominio  iuris- 
dictionis  et  proprietatis  ;  est  in  eis  per  praesentiam,  quia  omnia  in 
conspectu  eius  sunt  posita  et  quia  omnibus,  etiam  minimis,  providet. 

1  Nomen  omnipraesentiae  non  ab  omnibus  auctoribus  eodem  modo  aumitur. 
Sensum,  quem  nos  sequimur,  tenet  Scheebex,  Dogmatik  I,  §  88. 

8  Quamquam  Deus  naturaliter  etiam  cognosci  et  amari  potest,  speciali 
tamen  modo  est  in  iustis  per  gratiam,  quatenus  ab  iis  supernaturaliter  eognoscitur 
et  amatur  et  ipse  banc  cognitionem  et  hunc  amorem  et  gaudium  inde  resultans 
per  gratiam  suam  efficit.  Propterea  haec  praesentia,  quae  est  in  iustis,  speciali 
nomine  inbabitatio  dicitur.  Adeantur  de  boc  tbeologi.  Cf.  S.  Thomas,  Summa 
tbeol.  p.  1.  q.  43.  a.  3. 

3  Tradunt  Petrus  Lombardus  (Sent.  1.  1.  dist.  37.  n.  1.  Migxe,  P.  L. 
CXCII,  621)  et  S.  Thomas  (Summa  tbeol.  p.  1.  q.  8.  a.  3.  Sed  contra.)  in  ex- 
positione  cantici  canticorum  S.  Gregorium  dixisse  Deum  esse  in  omnibus  rebus 
praesentia,  potentia  et  substantia.  Tamen  in  illa  expositione  nibil  tale  legitur. 
At  alibi  (Mor.  in  Iob  1.  2.  e.  8.  Migxe,  P.  L.  LXXV,  565)  S.  Gregorius  baec 
babet  :  Deus  omnibus  rebus  „superior  est  per  potentiam  et  inferior  per  sustenta- 
tionem  [creationem  et  conservationem] ,  exterior  per  magnitudinem  [immensi- 
tatem]  et  interior  per  subtilitatem"  [praesentiam  et  inspectionem].  Similia  idem 
Gregorius  habet  in  Ez.  1.  1.  hom.  8.  n.  16.  Migne,  P.  L.  LXXYI,  860.  — 
Quidam  banc  triplicem  omnipraesentiam  non  inepte  colligunt  ex  loco  S.  Scripturae 
(Ps.  138,  8 — 12)  :  „Si  ascenderò  in  coelum,  tu  illic  es;  si  descendero  in  infemum, 
ades  [quia  Deus  ubique  est  per  essentiam].  Si  sumpsero  pennas  meas  diluculo  et 
babitavero  in  extremis  maris,  etenim  illue  manus  tua  deducet  me  et  tenebit  me 
dextera  tua  [quia  Deus  ubique  est  per  potentiam].  Et  dixi  :  forsitan  tenebrae  con- 
culcabunt  me  et  nox  illuminatio  mea  in  deliciis  meis,  —  quia  tenebrae  non  obscura- 
buntur  a  te  et  nox  sicut  dies  illuminabitur"  [quia  Deus  ubique  est  per  praesentiam]. 

4  Alio  modo  Deus  est  in  rebus  per  essentiam  secundum  ubiquitatem,  qua- 
tenus vi  immensitatis  suae  est  in  omni  loco,  ubi  res  exsistunt.  Sed  bic  modus 
ad  omnipraesentiam  Dei  non  spectat,  sed  ad  immensitatem,  de  qua  iam  egimus. 


572  Cap.  17.   De  immensitate  Dei. 

Deus  igitur  est  in  rebus  per  essentiarn  ratione  creationis  et  con- 
servationis  ;  per  potentiam  ratione  concursus  (et  supremi  dominii)  ; 
per  praesentiam  ratione  scientiae. 

Nota.  Alii  aliter  istos  tres  terminos  explicant.  Explicationem, 
quam  dedi,  puto  esse  ad  mentem  S.  Thomae 1. 

819.  Prob.  et  explic.  I.  Deus  est  in  omnibus  rebus  per  es- 
sentiam, quia  omnia  a  Deo  ex  nihilo  sunt  creata  neque  per- 
manént  nisi  ipso  conservante. 

IL  Deus  est  in  omnibus  per  potentiam.  Rebus  enim  dominatur 
potestate  physica,  quia  sine  eius  concursu  creatura  nihil  agere 
potest,  et  quia  omnipotenter  de  rebus  disponit  ad  omnes  usus, 
qui  sine  contradictione  esse  possunt.  Etiam  voluntatem  liberam 
creaturae  Deus,  si  vult,  necessitare  potest.  Ipsi  quoque  actus 
liberi  potestati  Dei  physicae  subiciuntur,  quia  non  fìunt  nisi  sub 
concursu  Dei  et  quia  Deus,  si  ita  placuerit,  aptis  illustrationibus 
mentis  et  inspirationibus  voluntatis  efficere  potest,  ut  salva  liber- 
tate  voluntas  creata  certuni  actum  ponat,  quem  Deus  obtinere 
voluit.  —  Deinde  Deus  rebus  dominatur  summa  potestate  morali, 
quia  absoluto  dominio  proprietatis  et  iurisclictionis  in  eam  pollet, 
ut  e.  15.  a.  7.  explica vimus. 

III.  Deus  est  in  omnibus  rebus  per  praesentiam,  quia  scientia 
visionis  omnia,  quae  tempore  fìunt,  novit,  comprehendit  et  super- 
comprehendit ,  etiam  secreta  mentis  et  actus  creaturae  liberos. 
Deinde  Deus  omnibus  sapientissime  providet. 

820.  Scholion.  I.  Omnipraesentia  Dei  comparatili-  pulcherrime  e  uni 
habitudine  animae  ad  corpus.  Sicut  anima  corpori  dat  et  conservat  esse 
hunianum ,  ita  Deus  est  in  omnibus  rebus  per  essentiam.  Sicut  anima 
corpus  movet  et  regit,  ita  Deus  est  in  omnibus  per  potentiam.  Sicut 
anima  ea,  quae  in  corpore  fiunt,  sentit  et  experitur,  ita  Deus  est  in 
omnibus  per  praesentiam.  —  At  anima  cum  corpore  coalescit  in  imam 
naturam  ;  Deus  autem  est  in  rebus  per  essentiam  tamquam  causa  efficiens 
externa,  non  tamquam  causa  formalis  et  constitutiva  interna.  Anima  fit 
subiectum  (pars  subiecti)  operationis  liumanae ,  quae  anima  aut  corpore 
exercetur;  Deus  autem  in  rebus  est  per  potentiam  tamquam  causa  ex- 
terna  concurrens,  nullo  modo  tamquam  subiectum  operationis,  quare  etiam 
peccato  creaturae  non  inquinatur.  Anima  corporis  impressionibus  discit  ; 
Deus  autem  in  rebus  est  per  praesentiam,  ut  nihil  ab  eis  discat,  sed 
totani  scientiam  suam  a  se  ipso  babeat. 

II.  Sicut  Deus  est  in  rebus  tamquam  in  terminis  suae  operationis, 
ita  res  sunt  in  Deo   tamquam   in  principio.     Immo   res  magis  et  verius 

1  Summa  tkeol.  p.  1.  q.  8.  a.  3. 


Art.  4.   Donni  esse  omnipraesentem.  :,~.\ 

sunl    in    Deo    quam    Di* usi   in    rebus,    quia  Deus   rea  in   onnu-in    Bensum 
transeendii  et  superai  Ideoque  eaa  piene  continet,  quin  contineatar  ab  iis. 

III.  Speciatim  considerare  iuvat  omnipraesentiam  Dei  in  ordine  ad 
tempus  ei  ad  spatium.  —  Deus  est  in  tempore  per  essentiam,  quia 
rebus  creatis  dedit  quandocationem  et  durationem.  Est  in  tempore  per 
potentiam,  quia  omnis  motuum  successio  ab  ipso  concorrente  fit.  Esi 
in  tempore  per  praesentiam,  quia  omnia  temporalia  ab  aeterno  praee 
intuetur.  —  Vel  potius  tempus  est  in  Deo,  quia  Deus  omnia  tempora 
actualia  aeternitate  sua  superai  ei  ipsum  tempus  absolutum  sicut  omnis 
possibilitas  in  Deo . funtlatur.  Centra  creatura  est  in  tempore, 
quia  tempore  mensuratur  et  superatili-. 

Deus  est  in  spatio  per  essentiam,  quia  omnibus  dedit  ubi- 
cationem  et  praesentiam  per  locum.  Est  in  spatio  per  potentiam,  quia 
omnis  motus  localis  et  omnis  actio  a  loco  in  locum  ab  ipso  concurrente 
tìt.  Est  in  spatio  per  praesentiam ,  quia  sapientissime  et  harmonice 
umnia  per  spatium  disponit  et  ordinat.  —  Vel  potius  spatium  est  in 
Deo,  quia  Deus  omnia  spatia  actualia  immunitate  sua  superat  et  ipsum 
spatium  absolutum  sicut  omnis  possibilitas  in  Deo  fundatur.  Contra 
creatura    est    in    s  patio,    quia  spatio  mensuratur  et  superatili-. 

IV.  Deus  non  est  in  omnibus  rebus  aequali  modo.  Nam  per 
essentiam  perfectius  est  in  iis,  qui  in  superiori  specie  entis  creantur  et 
conservantur  :  velut  perfectius  est  in  vivente  quam  in  lapide.  Per  po- 
tentiam perfectius  est  in  iis,  in  quibus  aliquid  excellentius  operatili-,  ut 
in  beatis.  Per  praesentiam  perfectius  est  in  iis,  quibus  speciali  cura  pro- 
videt,  ut  in  creatura  rationali;  nam  quuin  naturae  intellectuales  finis 
-int  reliquorum,  Dei  providentia  sapientissima  eas  specialius  curat. 

Porro  Deus  specialiter  est  in  rebus  non  solum  per  omnipraesentiam, 
quam  liic  triplicem  consideramus  ;  sed  etiam  alio  modo.  Ita  specialiter 
est  in  firmamento  sideribus  decorato  tamquam  in  signo  excelienti  gloriae 
suae  ;  in  tempio  tamquam  in  loco  sibi  consacrato  ;  in  coelo.  quia  ibi  se 
beatis  possidendum  praebet. 

Denique  hic  considerandum,  quod  singulari  modo  Deus  est  in  natura 
intellectuali.  Est  enim  ibi  ut  cognitum  in  cognoscente  et  amatimi 
in  amante  '. 

Nota.  Ergo  Deus  dici  potest  in  aliquem  locum  venire,  scil.  qua- 
tenus  ibi  speciali  modo  operali  incipit. 

1  Cognitum  cognoscenti  magis  praesens  est ,  quum  per  se  ipsum ,  quam 
quum  per  alia  cognoscitnr.  Hinc  Deus  magis  est  in  fìdeli  quam  in  pbilosopho, 
quia  in  Meli  magis  per  se  ipsum  cognoscitur,  scil.  ex  verbo  suo  revelato.  Magis 
quam  in  fideli  est  in  beato,  qui  eum  per  essentiam  suam  intuetur.  Sed  de  bis 
a  glint  theologi.  A  theologis  etiam  novum  et  mirabilem  modum  praesentiae 
divinae  disces,  quo  scil.  Verbuni  divinimi  in  Christo  est. 


574  Gap.  18-   De  intellectu  Dei  generatim. 

CAPUT  XVIII. 
DE  INTELLECTU  DEI  GENERATIM. 


PROLOGUS. 

821.  Hoc  capite  primo  ostendemus  Deum  esse  intelligentem. 
Deinde  variis  articulis  perfectionem  scientiae  divinae  generaliter 
delineabimus.  Ex  iis,  quae  his  articulis  summatim  indicantur. 
capitibus  sequentibus  aliqua  distinctius  explanabuntur.  In  fine 
capitis  de  virtutibus  intellectus  divini  et  speciatim  de  sapientia 
disputabimus.  —  Sunt  autem  huius  capitis  hi  octo  articuli: 

Articulus    I.  Deum  esse  intelligentem. 

„         II.  Deum  omnia  cognoscere,  ut  sunt. 

„       III.  Quae  sit  obiecti  ad  intellectum  divinum  habitudo. 

„       IV.  Imperfectiones  quasdam  humanae  scientiae  a  Deo 

abesse  explicatur. 

„         V.  Quae  sint  potissimae  proprietates  scientiae  divinae. 

„       VI.  De  principiis  scientiae  divinae. 

„      VII.  De  virtutibus  intellectus  divini. 

„    Vili.  De  sapientia  Dei. 

ARTICULUS  I. 
DEUM  ESSE  INTELLIGENTEM. 
TlieSÌS  XLI.     Deus  est  mtelligens. 

822.  Probatur.  1.  (Ex  argumento  cosmologico.)  Deus  est  creator 
hominis.  Atqui  homo  intellectu  praeditus  est.  Ergo  in  Deo  etiam 
est  intellectus,  et  quidem  non  eminenter  tantum,  sed  formaliter. 
Nani  intellectus,  quum  sit  perfectio  simplex,  eminenter  in  aliqua 
natura  esse  non  potest,  quin  insit  formaliter.  Intelligere  autem 
esse  perfectionem  simplicem  inde  sequitur,  quia  secundum  rationem 
formalem  nullam  involvit  imperfectionem. 

2.  (Ex  argumento  teleologico.)  Deus  est,  qui  intellectu  suo 
mirabilem  huius  mundi  fabricam  sapientissime  construxit  et  disposuit. 

3.  (Ex  argumento  deontologico.)  Deus  est  legislator  supremus, 
qui  ratione  et  voluntate  sua  ad  recti  ordinis  custodiam  nos  obligat. 

4.  (Ex  argumento  etimologico.)  Omnes  gentes  numen  colunt 
et  adorant,  preces  ad  illud  fundunt,  illud  timent  ultorem  scelerum. 
Atqui  honores  acceptare,  preces  audire,  scelera  diiudicare  non  est 


Art.  1-  Deum  esse  inteUigentem.  7>~7, 

uisi  naturae  intellectu  praeditae.  Ergo  ex  omnium  nominimi  per- 
suasione natura  divina  intellectualis  est. 

5.  (Ex  ratione  primi  principii.)  Oinne  agens  agit  propter 
finem.  Atqui  agentia  naturalia  finem  non  cognoscunt  neque  ipsa 
siiti  praestituimt.  Haec  igitur  agentia  non  agunt  propter  finem, 
nisi  quatenus  in  finem  moventur  et  diriguntur  a  superiori  agente. 
quod  eis  finem  praestituit  et  eorum  naturam  ad  illuni  finem  de- 
terminavit.  Agens  autem,  quod  est  supra  omnia  agentia  naturalia, 
non  est  nisi  Deus.  Ergo  Deus  agentia  naturalia  in  finem  ordinat. 
Id  autem,  quod  aliud  in  finem  ordinat,  finem  ut  finem  cognoscit, 
et  sic  per  se  in  finem  tendit,  non  quasi  motum  ab  alio.  Finem 
autem  ut  finem  non  cognoscit  nisi  intellectus.  Ergo  Deus  est 
intellectualis  substantia. 

6.  (Ex  aseitate  et  immaterialitate.)  Deus  est  ens  maxime 
immateriale,  quia  ab  omni  potentialitate  et  compositione  remotis- 
simus.  Ergo  esse  divinum  summam  quandam  amplitudinem  et  ex- 
tensionem  habet  ;  quo  enim  aliquid  est  magis  a  potentia  remotum 
et  actuale,  eo  minus  esse  eius  angustimi  et  coarctatum  est.  Iam 
vero  potissima  quaedam  naturae  amplitudo  in  eo  est,  ut  nata  sit 
habere  non  solum  propriam  formam,  sed  etiam  aliarum  rerum, 
sive  ut  sit  cognoscens.  Ergo  Deus ,  cuius  esse  summam  ex- 
tensionem  habet,  est  summe  cognoscitivus ;  cognitio  autem  non 
potest  esse  summa,  nisi  est  intellectiva  ;  ergo  Deus  est  substantia 
intellectualis.  —  Id  quod  etiam  inductione  suadetur.  Nani  plantae 
non  cognoscunt  propter  materialitatem  suam,  quum  nihil  intus 
recipiant  nisi  secundum  esse  materiale.  Bruta  cognoscunt,  quia 
sensus  est  reeeptivus  specierum  intentionalium  sine  materia.  Intel- 
lectus hominis  adhuc  magis  cognoscitivus  est,  quia  magis  separatus 
a  materia.  Sic  igitur  inductione  constat  id,  quod  magis  supra 
materiam  elevatur,  magis  cognoscitivum  esse.  Quare  Deus,  qui 
est  summe  immaterialis,  summe  cognoscitivus  et  intellectivus  est. 
—  Argumentum  est  S.  Tliomae  1.  Valor  eius  multimi  impugnatur. 
Nos  censemus  illud  habere  vini  vere  demonstrativam. 

823.  S eh  oli 011.     Intellectio   non   est   accidens  Dei,    quia   est   sim- 

plicissimus.  Ergo  Deus  est  intellectio  subsistens  2.  Et  hoc,  quod  intelligere 
divinimi  est  essentia  divina  et  ens  a  se ,  proprietas  fundamentalis  intel- 
ligere  divini   haberi   debet.     Quia   essentia  Dei  est    intelligere   divinum, 


1  Sirauna  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  1. 

2  Cf.  S.  Thomas  1.  e.  a.  4;  C'ontra  eent.  1.  1.  e.  45. 


576  C-aP-  18-   De  intellectu  Dei  generatili!. 

propterea  Deus  per  essentiam  suam  totani  perfectionem  sui  inteliigere 
possidet  ;  propterea  inteliigere  divinum ,  etiamsi  ad  obiecta  externa  ex- 
tenditur,  iis  non  afficitur,  movetur,  illuminatili-  aut  ullo  modo  perfidiar  ; 
propterea  per  essentiam  suam  Deus  debet  habere  obiectum,  quod  solum 
intellectionem  eius  fecundat  et  in  quo  omnia,  quae  cognoscit,  videt; 
propterea  inteliigere  divinum,  ut  ipsa  essentia  divina,  infinitam  et  ab- 
solutam  perfectionem  habet  et  ideo  orane  verum  infinita  claritate  cognoscit. 

ARTICULUS  II. 
DEOI  OMNIA  COGXOSCERE,  UT  SUNT. 

824.  Quum  intellectio  divina  sit  infinite  perfecta,  Deus  omnes 
res  obiective  cognoscere  debet  praecise  eo  modo ,  quo  sunt.  Id 
quod  per  gingilla  explicandum  esse  videtur. 

1.  Deus  res  non  cognoscit  tantum  secundum  rationem  entis 
communem,  sed  distincte  et  perfecte  secundum  omnes  differentias 
genericas,  specificas,  individuales  et  accidentales 1. 

2.  Deus  cognoscit  futura  ut  futura  ;  praesentia  ut  praesentia  ; 
praeterita  ut  praeterita.  Ideo,  quamquam  scientia  Dei  ne  ter- 
minative quidem  mutatur,  Deus  Christum  scivit  ut  nasciturum, 
deinde  ut  nascentem,  hodie  scit  ut  natum  (cf.  n.  805). 

3.  Deus  cognoscit  necessaria  ut  necessaria;  libera  ut  libera. 
Quamquam  Deus  intelligit  ea,  quae  scit,  non  posse  non  evenire, 
tamen  libera  ut  libera  et  contingentia  videt.  Nempe  cognoscit 
libera ,  ut  habent  necessitatem  logicam  (ex  suppositione ,  quod 
sunt),  contingentiam  autem  realem  (et  absolutam). 

4.  Deus  omnes  res,  quae  sunt,  comprehensive  intelligit,  ut 
nihil  in  aliqua  re  cognosci  possit,  quod  Deus  in  ea  cognoscibiliter 
contineri  non  videat.  Cognoscit  igitur  Deus,  quae  in  re  sint  tam- 
quam  in  subiecto,  et  quae  in  ea  sint  tamquam  in  principio  mani- 
festativo,  et  cui  intellectui  illa  manifestalo  sit  proportionata. 
V.  gr.  Deus  se  ipsum  videt  in  operibus  suis,  quatenus  videt,  quam 
Dei  cognitionem  ex  istis  operibus  intellectus  creatus  legitime 
haurire  possit2.  Ipsa  tamen  mens  divina  a  nullo  lumine  creato 
illustrati^  (cf.  n.  863,  II). 

5.  Non  tantum  Deus  videt,  quae  in  quacumque  re  cognosci 
possunt,  sed  etiam  modum  videt,  quo  cognosci  possunt.  Videt 
igitur  Deus   infallibiliter ,   utrum  ex   aliqua   causa   effectus   possit 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  6;  Contea  gent.  1.  1.  e.  50. 

2  Cf.  Mayr,  Theol.  schol.  de  Deo  n.  321. 


Art.  3.  Quae  sit  oliarti  ad  intellectom  divinam  habitado,  577 

cognosci  certìtudine  metaphysica  an  physica  an  morali  an  con- 
iecturaliter  tantum  et  modum  ac  gradum  huiua  coniecturalis  co- 
gnitionis  perfectis8Ìme  perepectum  habet.  Potesi  igitur  fieri,  ut 
Deus  prorsus  infallibìliter  videat  aliquem  effectum  probabilìter  ex 
causa  cognosci,  &ì  ut  simul  videat  hunc  effectum  numquam  se- 
cuturum  esse. 

6.  Deus  scit,  quaecumque  homo  elicere,  cogitare,  imagìnari 
potest.  Cognoscit  ergo,  quae  in  nobis  esse  possint  entia  rationis, 
universalia.  enuntiabilia,  ratioeinia;  cognoscit  omnes  errores  nostros 
possibiles,  omnes  conceptus  chimaericos,  omnes  rerum  relationes 
et  combinationes  uteumque  imaginabiles,  ut  in  nobis  sunt  vel  esse 
possunt.  Quamquam  autem  Deus  viclet  entia  rationis,  quae  nos 
formare  possumus,  ipse  nulla  fingit  entia  rationis,  ut  postea  di- 
cemus.  —  Videt  etiam  Deus  summa  claritate  cognitiones  nostras 
obscuras,  ut  sunt  obscurae.  Omnia  enìm  obscura  videt  non  obscure. 

7.  Ea.  quae  aliquando  futura  sunt,  Deus  metaphysica  eerti- 
tudine  ut  futura  cognoscit.  Nani  scientia  Dei  exhaurit  veritatem 
rei  visae.  Res  autem ,  quum  ei ,  quando  exsistit ,  metaphysice 
repugnet,  ut  simul  non  sit,  veritatem  habet  metaphysice  certam. 
Ergo  Deus  eiusmodi  certitudinem  de  omni  re,  quae  exsistet,  habet. 
—  Hinc  nihil  agunt,  qui  praescientiam  divinam  actuum  liberorimi 
satis  se  explicare  putant  ex  eo,  quod  actus  liber  ex  indole  volun- 
tatis  pienissime  perspecta  cognoscatur  certìtudine  morali.  Nani 
etsi  concederetur,  id  quod  sane  non  concedimus,  actimi  sic  certo 
cognosci  posse,  Deus  insuper  aliam  quandam  huius  actus  scientiam 
metaphysice  infallibilem  habere  deberet. 

ARTICULUS  III. 

QUAE  SIT  OBIECTI  AD  INTELLETTI M  DIYIM3I  HABITUDO. 

825.  Terminare  cognitionem  dicitur,    quodeumque  ei  tamquam 

obiectum  subicitur.  Obiectum  autem  cognitionem  determinare  dicitur, 
quando  non  solimi  cognoscitur,  sed  etiam  vere  principium  est  et 
ratio  eognitionis  :  ut  obiectum  appelletur  determinativum,  non  satis 
est,  quod  veritas  eius  per  modum  merae  condicionis  ad  intel- 
lectionem  supponatur 1.  —  His  praemissis  dico  : 


1  Aliqui  auctores  obiectum  determinativuru  laxius  summit  prò  omni  obiecto, 

quod  cognosci  nullo  pacto  potest,  nisi  quatenus  sive  per  modum  principi!  sive 

per  modmn  condicionis  in  se  ipso,  non  in  causa,  determinatam  veritatem  habere 

supponitur;  unde  dicunt  actum  liberum  futurum  esse  obiectum  determinativum 

Hoxiheim,  Theodicaea.  37 


578  Gap.  18.   De  intellectu  Dei  generatila. 

1.  Quae  Deus  praeter  se  ipsum  cognoscit,  meri  termini  sunt 
intellectus  divini.  Neque  enim  illis  obiectis  cognitio  divina  de- 
terminali potest,  quum,  quidquid  divinum  est,  propter  summam 
Dei  independentiam  in  aliquo  externo  vere  rationem  aut  causam 
habere  nequeat;   Deus   quippe   nulli  alieno  influxui  obnoxius  est. 

2.  Ipsa  essentia  divina  non  cleterminat  effieienter  intellectionem 
divinam,  quia  intellectio  divina  non  producitur  ab  ea  aut  causatur, 
quum  intelligere  divinum  sit  ipsum  esse  divinum.  Nihilominus 
recte  dicimus  cognitionem  Dei  per  essentiam  eius  determinari, 
quia  essentia  Dei  est  ratio  intelleetionis,  etsi  non  causa  ;  ita  Deus 
sibi  est  etiam  ratio,  non  causa  exsistentiae.  Ad  rem  Card.  Fran- 
zelin:  „Dum  affirmamus  cognitionem  Dei  determinari  per  ipsam 
Dei  essentiam,  tria  nobis  volumus:  a)  negative,  non  esse  causam 
cognitionis  extra  Deum;  b)  positive,  rationem  cognitionis  esse 
ipsam  intrinsecam  Dei  perfectionem  ;  e)  facta  distinctione  secundum 
modum  intelligendi  inter  Dei  essentiam  et  intellectionem,  essentiam 
a  nobis  concipi  ut  priorem  ratione  et  ut  obiectum  determinans 
cognitionem  divinam,  desumpta  analogia  ex  relatione,  quae  est 
inter  nostras  cognitiones  earumque  obiectum."  1 

ARTICULUS  IV. 

IMPERFECTIONES  QUASDAM  HU3IANAE  SCIENTIAE  A  DEO 
ABESSE  EXPLICATUR. 

826.  1.  Scientia  Dei  non  est  discursiva  sicut  ratiocinium  nostrum, 
quia  Deus  non  habet  plures  intellectiones ,  quarum  una  aliam 
generat,  sed  uno  actu  omnia  simul  videt.  Nihilominus,  ut  vide- 
bimus,  Deus  non  omnia  immediate  in  se  ipsis  cognoscit,  sed  essentia 
Dei  est  medium,  in  quo  cognito  Deus  reliqua  obiecta  percipit. 
Propterea  quidam  dicunt  in  Deo  non  esse  quidem  discursum  for- 
malem,  sed  virtualem.  Veruni  etiam  hoc  melius  negatur.  Nani 
si  dico:  „ Petrus  ut  homo  mortalis  est",  discursum  habeo  virtualem. 
Nempe  tria  iudicia:  „  Petrus  homo  est,  homo  mortalis  est,  Petrus 
mortalis  est",  una  intellectione  complector;  tamen  ad  tertium  e 
prioribus  vere  moveor  et  ille  unus  actus  continet  tres  actus  per- 

scientiae  divinae  (cf.  Maye,  De  Deo  n.  304).  Quorum  usus  loquendi  generatim 
non  est  approbandus  ;  quamquam  non  probibemur,  quominus  ad  maiorem  loquendi 
commoditatem  actum  liberimi  dicamus  cognitionem  divinam  determinare,  si 
ex  contextu  constat  nos  loqui  de  determinatione  improprie  dieta,  quae  est  per 
modum  condìcionis. 

1  De  Deo  uno,  tbes.  37.  coroll. 


Art.  4.  [mperfectiones  quaBdam  humanae  scientiae  a  Deo  abesse  explicatur.     579 

Irete    vilt Ila I it ti'   disthictos.     Coiltm  in   Deo  non  est    tulis  iudìciorum 

tlistinctio  et  praecisio  ;  sed  unus  simplicissimua  est  Eictus  co- 
gnitionis  divinae,  qui  plures  liabet  terminos,  unum  primarium, 
reliquos  secundarios.  —  Hoc,  quod  modo  exposuimus,  intcrdum 
liac  formula  enuntiatur:  Deus  res  crcatas  cognoscit  in  essentia 
sua,  non  ex  ea  l. 

827.  2.  Deus  non  cognoscit  componendo  et  dividendo,  sicut  fit 
in  iudiciis  nostris.  Nani  in  Deo  non  sunt  plures  apprehensiones  et 
conceptus,  ex  quibus  iudicium  generatur  et  componitur,  sed  unico 
simplicissimo  actu  cognoscit  subiectum  et  praedicatum  et  conformi- 
tatem  intellectionis  cum  re.  —  Est  tamen  in  Deo  formaliter 
iudicium,  quia  eodem  actu,  quo  veritatem  apprehendit,  eam  affirmat. 
Ad  rem  S.  Thomas:  „Licet  in  intellectu  divino  non  sit  compositio 
et  divisio,  tamen  secundum  simplicem  intelligentiam  iudicat  de 
omnibus  ...  et  sic  in  intellectu  eius  est  veritas."  2 

828.  3.  Scientia  Dei  non  firigit  entia  rationis,  sicut  apprehensio 
intellectus  nostri.  Neque  enim  Deus  non  entia  per  modum  entium 
cognoscit,  sed  omnia  cognoscit  simpliciter,  ut  sunt.  Intellectus 
igitur  divinus  non  facit  distinctionem  rationis  [cf.  n.  863,  IL]  aut 
relationem  rationis  aut  conceptum  chimaericum.  Nihilominus  Deus 
videt  res  esse  tales,  ut  a  nobis  entibus,  distinctionibus,  relationibus 
rationis  concipi  possint.  Cognoscit  Deus  etiam  chimaeras,  sed 
non  per  modum  entis;  cognoscit  nimirum  partes  conceptus  chi- 
maerici,  qualem  nos  fingimus,  et  harum  partium  oppositionem. 
Cognoscit  denique  Deus  omnes  in  rebus  negationes  et  limitationes 
et  omnia  mala  sive  physica  sive  moralia;  cognoscit  autem  nega- 
tionem  per  realitatem  ei  oppositam.  In  specie  Deus  cognoscit 
malum  per  bonum  creatimi,  quo  privat  (sicut  etiam  homo  malum 
non  per  se  ipsum  cognoscit,  sed  per  bonum)  [cf.  n.  839.  obi.  2]. 
iSempe  Deus,  cognoscens  essentiam  suam,  ut  eam  res  secundum 
quasdam  perfectiones  imitatur,  eandem  essentiam  concipit  ut  imi- 
tabilem  per  ulteriores  perfectiones,  secundum  quas  tamen,  ut  Deus 
videt,  illa  res  ab  imitatione  essentiae  divinae  excluditur,  quam- 
quam imitari  debebat.  Modum  autem,  quo  Deus  propriam  naturami 
rei  lìnitae  et  limitatae  cognoscit,  S.  Thomas  sic  describit:   ,.Intel- 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  57;  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  7. 
Kleutgen,  De  ipso  Deo  n.  514  sqq.     Suarez,  De  Deo  1.  3.  e.  2.  n.  12  et  13. 

2  Summa  theol.  p.  1.  q.  16.  a.  5.  ad  1.  —   Cf.  S.  Thomas,    Contra  gent. 
1.  1.  e.  58. 

37* 


580  Gap.  18.   De  intellectu  Dei  generatiin. 

lectus  divinus  id,  quod  est  proprium  unicuique  in  essentia  sua, 
comprehendere  potest  intelligendo,  in  quo  eius  essentiam  imitetur, 
et  intelligendo,  in  quo  a  sua  perfectione  deficiat  unumquodque. 
Utpote,  intelligendo  essentiam  suam  ut  imitabilem  per  modum 
vitae  et  non  cognitionis,  accipit  propriam  formam  plantae  ;  si  vero 
ut  imitabilem  per  modum  cognitionis  et  non  intellectus,  propriam 
formam  animalis;  et  sic  de  aliis."  1  —  Generatim  Deus  cognoscit 
omne  id,  quod  nos  entibus  rationis  formatis  in  rebus  cognoscimus. 
Propterea  simpliciter  dicendum  est  Deum  cognoscere  entia  rationis, 
negationes,  privationes  et  reliqua,  quae  sunt  huiusmodi;  quamquam 
ea  non  cognoscit  per  modum  entis 2. 

829.  4.  Intellectus  divinus  non  format  conceptus  universales, 
ut  apprehensio  mentis  nostrae.  Nam  repraesentationes  universales 
sunt  valde  imperfectae,  quia  non  repraesentant  totum  id,  quod  est 
ex  parte  rei.  Deinde  universalium  formatio  supponit  distinctionem 
rationis  inter  essentiam  et  individuationem,  inter  genus  et  dif- 
ferentiam  specificali!;  has  autem  distinctiones  mens  divina  non 
facit.  —  Xihilominus  simpliciter  dicendum  est  Deum  universalia 
cognoscere:  „Deus",  inquit  S.  Thomas3,  „cognoscit  non  solum  uni- 
versalia, sed  etiam  singularia.  "  Cognoscit  autem  Deus  universalia 
non  universaliter  aut  praecise  et  abstracte.  Sed  ita  cognoscit 
rationes  rerum  communes,  ut  una  cognoscat  singularum  proprias. 
Cognoscit  formam  universalem,  quatenus  individua,  quae  sub  ea 
continentur,  eorumque  inter  se  similitudinem  percipit4.  —  Sim- 
pliciter etiam  dicendum  est  Deum  cognoscere  propositiones  uni- 
versales et  omnia  generatim  enuntiabilia ,  quia  cognoscit  totum 
id,  quod  nos  bis  propositionibus  intelligimus ;  quamquam  Deus 
neque  conceptus  universales  format  neque  componendo  aut  divi- 
dendo intelligit 5.  Cognoscit  igitur  Deus  v.  gr.  omnes  theses  in 
philosophia  veras,  omnia  theoremata  mathematica  etc. 


1  Contra  gent.  1.  1.  e.  54.  —  Cf.  ibid.  e.  71  ;  Summa  theol.  p.  1.  q.  14. 
a.  10;  Toletus  in  hunc  locum  summae. 

2  S.  Thomas  (Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  9;  Contra  gent.  1.  1.  e.  66) 
Deum  docet  non  solum  entia  cognoscere,  sed  etiam  non  entia.  Nimirum  Deus 
cognoscit  non  solum  praesentia,  quae  sunt,  sed  etiam  praeterita  et  futura,  quae 
erant  et  erunt  ;  non  solum  actualia,  sed  etiam  possibilia  ;  non  solum  realia,  sed 
etiam  privationes  et  omnia  entia  rationis. 

3  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  11.  ad  1. 

4  Cf.  Mayk,  De  Deo  n.  321. 

5  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  59;  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  14. 


Art.  5.    Quae  sint  potissimae  propri. -tates  scientiac-  divinae.  7,<\ 

ARTICULUS  V. 

QUAE  SINT  POTISSIMA  E  PROPRI  ETÀ  TES  SCIENTIAE 

DIVINAE. 

830.  Proprietates  divinae  scientiae,  quas  hic  notamus,  aliae 
pertinent  ad  scientiam  qua  talem:  supercomprehensivum,  certuni, 
intoslecti vum  ;  aliae  ad  vitam  Dei  generatim:  aeternum,  immuta- 
bile 1  ;  aliae  ad  quamlibet  Dei  perfectionem  :  a  se,  infìnitum,  sim- 
plex. Veruni  primo  loco  agendum  est  de  immutabilitate  scientiae 
Dei,  quia  liaec  copiosiorem  disputationem  habet. 

Scientia  divina  est  immutabile.  Nerape  Deus  non  transit  ah  habituali 
scientia  ad  actualein  neque  viceversa  ;  nullam  rem  de  novo  addiscit ,  nullam 
obliviscitur.  Unica  immutabili  intuitione  eandem  rem  cognoscit  ut  futuram, 
quamdiu  futura  est  ;  ut  praesentem ,  si  iam  praesens  est  ;  ut  praeteritam ,  si 
praeteriit.  —  Specialius  nota  : 

1.  Deus  non  potest  plura  scire  quam  scit.  —  De  hoc  dubium 
esse  potest,  quantum  ad  scientiam  exsistentium.  Potuit  enim  Deus  plura  entia 
creare  et  tunc  plura  exsistentia  sciret.  Sed  considerandum  est  illam  pro- 
positionem:  „Deus  potest  plura  exsistentia  scire  quam  mine  de  facto  scitu,  habere 
posse  sensum  divisum  et  sensum  compositum.  Sensus  divisus  est:  „Si  non 
supponimus  ea  tantum  exsistere,  quae  de  facto  in  praesenti  rerum  ordine  ali- 
quando  exsistunt,  Deus  potest  plura  exsistentia  scire  quam  mine  scit''  ;  sensus 
compositus  est:  rQuamvis  praesentem  rerum  ordinem  esse  supponamus,  Deus 
potest  plura  exsistentia  scire  quam  nunc  scit."  Facile  intelligis  sensum  divisum 
esse  verum ,  compositum  autem  falsum.  Atqui  ista  propositio ,  si  simpliciter 
enuntiatur,  intelligitur  sensu  composito.  Ergo  non  est  concedendum  Deum  posse 
plura  exsistentia  scire  quam  scit.  Sed  simpliciter  affirmandum  est  Deum  non 
posse  plura  scire  quam  scit 2. 

2.  Deus  non  scit,  q u i  d q  u i  d  s  e  i  v i  t ,  si  per  scita  e n u n t i a- 
bilia  intelligamus.  Aliquando  enim  scivit  Christum  esse  nasciturum  ; 
nunc  id  non  scit,  sed  scit  eum  esse  natum.  —  Tamen  sic  nulla  est  mutatio  in 
Deo  nisi  externa.  Nam  Deus  non  mutatur,  sed  mutatio  est  ex  parte  enuntia- 
bilium,  quae  propter  res  mutatas  modo  sunt  vera  modo  falsa.  Huic  enuntia- 
bilium  mutationi  mens  nostra  aliquam  mutationem  Dei  respondere  facit.  Dicimus 
enim  Deum  enuntiabilia  modo  scire,  quando  sunt  vera,  modo  non  scire,  quando 
non  sunt  vera  :  quemadmodum  dicimus  Deum  mundum  modo  creare ,  quando 
mundus  fit ,  modo  non  creare ,  quando  mundus  nondum  fit  vel  iam  factus  est. 
De  facto  autem  Deus  immutabiliter  videt  enuntiabile  prò  tali  tempore  esse 
verum,  prò  tali  falsum  :  quemadmodum  etiam  mundum  aeterno  decreto  prò  tali  • 
tempore  creat 3.  —  Si  sic  ad  enuntiabilia  respicimus ,    Deus  quodammodo  plura 


1  Aeternitas  speciali  modo  ad  vitam  referto; ,    quare  a  Boethio  defìnitur  : 
interminabilis  ri'tae  possessio.     Cf.  n.  788. 

2  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  15.  ad  2. 

3  S.  Thomas  1.  e.  ad  3. 


582  Gap.  18.   De  intellectu  Dei  generatim. 

scire  potest  quarti  scit  ;  scit  enini  de  facto  hodie  plura  enuntiabilia  de  praeterito 
quarti  heri  scivit. 

Si  autem  per  scita  res  intelligimus  abstrahentes  a  tempore,  quo  enuntiabile 
de  re  formatur,  Deus,  quidquid  umquam  scit,  semper  scit.  Atqui,  si  simpliciter 
loquimur,  eiusmodi  propositio  de  rebus  intelligitur,  non  de  enuntiabilibus.  Ergo 
simpliciter  dicendum  est:  Deus  quidquid  scivit,  scit;  et  Deus  non  potest  plura 
scire  quam  scit. 

3.  Ab  immutabilitate  scientiae  divinae  nostra  plurimum  deficit.  Mutatur 
enim  scientia  nostra  ex  parte  habitus,  quia  scientiam  sensim  acquirimus,  quam 
antea  non  habuimus ,  et  quia  habitus  scientiae  acquisitae  modo  intensior  est 
modo  remissior  ;  mutatur  ex  parte  actus,  quia  ab  uno  actu  ad  alium  transimus 
vel  etiam  aliquando  ab  omni  contemplatione  cessamus  ;  mutatur  ex  parte  medii, 
quia  id ,  quod  probabili  ratione  cognovimus ,  postea  saepe  certa  demonstratione 
intelligitur  ;  mutatur  ex  parte  obiecti ,  quia  modo  plura  modo  pauciora  scimus. 
Orane  hoc  mutationis  genus  a  Deo  alienum  est. 

831.  Iam  ex  ordine  proprietates  scientiae  divinae  consideremus. 
Scientia  Dei  est: 

1.  absolute  supercomp recensiva  (rerum  fìnitarum)  tum 
intensive,  quia  Deus  infinita  claritate  rem  videt,  quum  claritas 
rei  obiectiva  sit  finita  ;  tum  extensive,  quia  Deus  omnia  in  re  videt 
exteriora  et  interiora,  etiam  intima  et  secretissima ,  neque  Deus 
solimi  de  re  cognoscit  ea,  quae  aliquis  intellectus  ex  sola  natura 
illius  rei  inspecta  colligere  potest,  sed  supercomprehensio  Dei  ad 
omnia  extenditur,  quae  de  illa  re  utcumque  vera  sunt; 

2.  absolute  infallibilis  et  eminentissime  certa.  In  Deo  nullus 
est  error,  nulla  dubitatio  vel  coniectura,  nulla  in  certitudine  gra- 
duum  vel  specierum  diversitas  ; 

3.  intuslectiva  i.  e.  ab  interiori  ad  exterius,  a  priori  ad 
posterius  procedens.  Nimirum  nos  pleniorem  de  rebus  scientiam 
nobis  parare  solemus,  quatenus  ex  effectibus  observatis  operationes 
rerum,  ex  operationibus  vires  earumque  leges,  ex  viribus  naturam 
substantiae  intelligimus;  ex  substantiis  finitis  denique  ad  Deum 
ascendimus.  Itaque  ab  exteriori  ad  interius,  a  posteriori  ad  prius 
mens  nostra  procedit.  Deus  e  contrario.  Ab  essentia  et  decretis 
divinis  ad  substantias  creatas  earumque  vires,  operationes,  effectus 
intuitum  suum  diffundit.  In  Deo  ordo  cognoscendi  res  est  sicut 
ordo  rerum  in  essendo;  in  nobis  ordo  cognoscendi  solet  esse  in- 
versio  ordinis  essendi.  Tamen  Deus,  postquam  cognovit  effeetum, 
in  effectu  iterum  videt  causam,  prout  in  eo  quadantenus  continetur  ; 

4.  aeterna.  Propterea  futura,  etiam  libera,  ab  aeterno 
praescit  ;  futura  et  praeterita  eadem  intuitionis  claritate  videt,  ac 
si  essent  praesentia; 


Art.  6.    De  principiie  scientiae  divinae.  :,^:', 

5.  immutabilis,  ut  ab  initio  articuli  explicatum  est; 

6.  a  so  et  subsistens.  De  bac  proprietate  fondamentali  <  1  i x i - 
mus  n.  823  : 

7.  infinita,  quia  Deus  se  ut  veruni  infìnituin  infinita  claritate 
cognoscit.  Cognoscit  etiam  Deus  infinite  multa  et  quidem  ita,  ut 
sit  omnino  omniscius  neque  quidquam  cognoscibile  intelletti  un 
eius  fugiat  ; 

8.  simplex,  quia  Deus  omnia  unico  actu  incomplexo  co- 
gnoscit sine  omni  discursu,  sine  omni  compositione  et  divisione. 
Eodem  actu  Deus  cognoscit  principium  et  principiata,  essentiam 
snam  et  omnia,  quae  in  ea  utcumque  continentur.  Eadem  realità* 
simplicissima  est  substantia  intelligentis,  est  facultas  intellectiva, 
est  species  intelligibilis,  est  actus  intelligendi,  est  obiectum  formale 
et  unicum,  ut  videbimus,  obiectum  immediate  cognitum.  Niliilo- 
minus  huius  simplicissimi  actus,  qui  est  intelligere  divinum,  multi 
sunt  termini  ;  et  secundum  multitudinem  terminorum ,  in  quos 
scientia  Dei  practica  fertur,  multas  ideas  divinas  distinguimus,  de 
qua  re  suo  loco  dicemus. 

ARTICULUS  VI. 
DE  PRINCIPIIS  SCIENTIAE  DIVINAE. 

832.  Ad  intellectionem  nostrani  concurrunt  facultas  intellectiva, 
species  intelligibilis ,  species  expressa,  Videndum  per  singula, 
quomodo  haec  se  babeant  in  Deo. 

1.  In  Deo  est  proprie  et  forni  aliter  facultas  sive  potentia 
sive  virtus  intellectiva.  Est  enim  in  Deo  ratio  sive  principium 
sufficiens  actualis  intellectionis,  quae  ratio  sufficiens  appellatur 
potentia  intellectiva.  Tamen  in  Deo  potentia  non  producit  actum 
secundum  efficienter,  uti  fit  in  creatura;  sed  divinus  intellectus 
realìter  idem  est  cum  actu  suo  secundo.  —  Neque  obicere  debes 
Deum  esse  actum  purum  sine  potentia.  Nani  summa  actualitas 
Dei  excludit  potentiam  passivam,  non  potentiam  sive  virtutem 
activam.  Neque  simplicitas  Dei  vetat  ratione  nostra  potentiam 
divinam  ab  actu  secundo  distingui.  Etenim,  si  salva  Dei  sim- 
plicitate  essentiam  ab  attributis  inde  quodammodo  resultantibus 
distinguimus ,  a  pari  facultatem  ab  actu  secundo,  qui  inde  pro- 
cedit,  distinguere  licet. 

2.  Facta  distinctione  inter  cognitionem  per  essentiam  et  co- 
gnitionem  per  speciem  Deus  recte  dicitur  se  ipsum  per  essentiam, 
reliqua  per  speciem  cognoscere.     Nani    etsi   omnia  cognoscit  per 


584  Gap.  18.   De  intellectu  Dei  generatali. 

essentiam  suam,  tamen  non  eadem  est  habitudo  sui  et  aliorum 
ad  hoc  medium.  Nimirum  ipse  est  idem  cum  ilio  medio  per 
identitatem,  res  aliae  per  assimilationem.  Et  ideo  se  ipsum  co- 
gnoscit  per  essentiam,  alia  vero  per  similitudinem  sive  speciem. 
Idem  autem  est,  quod  eius  est  essentia  et  aliorum  similitudo  1.  — 
Itaque  in  Deo  ratio  speciei  intelligibilis  formaliter  invenitur;  est 
autem  una  tantum  species  in  Deo,  quae  est  eius  essentia.  De 
ratione  enim  speciei  intelligibilis  non  est,  ut  sit  accidens  a  facili- 
tate intellectiva  realiter  distinctum,  aut  ut  efficienter  producat 
intellectionem ;  sed  satis  est,  ut  per  eam,  quatenus  est  quaedam 
similitudo  rei,  intellectus  idoneum  principium  constituatur  huius 
rei  intelligendae  2. 

3.  Intellectus  noster  per  speciem  intelligibilem  formatus  ad 
actum  intelligendi  transit  et  intelligendo  in  se  ipso  aliquam  in- 
tentionem  rei  intellectae  exprimit,  quam  defìnitione  exterius  signi- 
ficamus.  Haec  intentio  intellecta,  quae  dicitur,  est  quasi  terminus 
operationis  intelligibilis,  et  bine  a  specie  intelligibili  differt,  quae 
est  principium  operationis  intelligibilis ,  licet  utrumque  sit  rei 
intellectae  similitudo.  Appellatur  intentio  intellecta  alio  nomine 
species  expressa  vel  verbum  mentis.  In  nobis  ipsa  intellectio, 
quae  ab  intellectu  procedit,  realiter  a  verbo  mentis  nibil  differre 
videtur,  quamquam  distinctio  rationis  habetur.  Porro  usu  loquendi 
theologorum  et  philosophorum  factum  est,  ut  verbum  mentis  non 
dicatur ,  nisi  id ,  quod  realiter  intelligendo  producitur.  Itaque 
intellectio  divina,  quum  realiter  producta  non  sit,  non  est  verbum. 
Num  autem  nihilominus  secundum  intellectum  in  Deo  aliqua  realis 
generatio  verbi  fiat,  sola  ratio  cliiudicare  non  potest.  Fide  autem 
scimus  in  personis  divinis  Patrem  intelligendo  generare  Verbum 
sive  Filium.  Sic  igitur  fide  constat  in  Deo  esse  formaliter  speciem 
expressam  sive  Verbum  ;  est  autem  unum  tantum  in  Deo  Verbum, 
quo  se  ipsum  et  omnia  intelligit.  „Sic  igitur",  inquit  S.  Thomas, 
„per  unam  speciem  intelligibilem,  quae  est  divina  essentia,  et  per- 
miani intentionem  intellectam ,  quae  est  Verbum  divinum,  multa 
possunt  a  Deo  intelligi."  3 


1  Cf.  S.  Thomas,  De  ver.  q.  2.  a.  3.  ad  6. 

2  In  nobis  species ,  quae  est  principium  intellectionis ,  appellatur  etiam 
impressa.  De  Deo  hoc  nomeri  minus  convenienter  diceretur,  quia  vox  „ im- 
pressa" passivitatem  indicare  videtur. 

3  Contra  gent.  1.  1.  e.  53.  —  Ex  iis,  quae  in  textu  diximus,  sequitur  non 
orane  intelligens  producere  verbum,  sed  solimi  inteUigens  finitum  vel  intelligens 


Art.  7.    Do  virtutilnis  intellectUfi  divini.  ",X~, 

AKTH'IUS   VII. 

DE  VIRTUTIIÌUS  INTELLECTUS  DIVINI. 

833.  In  Dco  non  sunt  proprie  habitus.  Nani  habitus  est  facilitas 
quaedam  accidentalis,  quae  potentiae,  quum  ex  se  sit  capax  dif- 
ti(  ultatis,  ad  promptius  agendum  superadditur.  In  Deo  autem  non 
est  accidens  neque  agendi  difficultas.  Propterea  dicit  S.  Thomas: 
„Scientia  non  est  qualitas  in  Deo  vel  habitus,  sed  substantia  et 
actus  purus."  1  —  Nihilominus  in  Beo  proprie  sunt  virtutes.  Virtus 
quidam  definiri  solet  habitus  operativus  bonus;  et  sic  non  est 
proprie  in  Deo,  quia  in  Deo  non  est  habitus.  Sed  illa  est  de- 
tinitio  virtutis  creatae.  Virtus,  si  a  differentia  creati  et  increati 
abstrahitur,  definiri  potest  perfectio  quaedara  facultatis  in  ordine 
ad  agendum;  et  sic  virtus  est  in  Deo.  —  Porro  quaeritur,  num 
in  intellectu  divino  sint  virtutes.  Virtutes  intellectuales  distingui 
solent  quinque:  intellectus,  scientia,  sapientia,  prudentia,  ars2. 
Tres  primae  virtutes  pertinent  ad  intellectura  speculati vum,  pru- 
dentia et  ars  ad  intellectum  practicum.  Omnes  hae  virtutes  sunt 
formaliter  in  Deo.     Verum  de  siugulis  videamus. 

1.  Intellectus,  ut  hic  tamquam  specialis  virtus  sumitur,  est 
virtus,  qua  prima  et  immediata  cognitionis  principia  percipiuntur, 
i.  e.  intellectus  est  cognitio  rerum  absque  discursu.  Est  formaliter 
in  Deo,  quatenus  Deus  omnia  cognoscit  sine  ullo  discursu. 

2.  Scientia,  ut  hic  sumitur,  est  virtus,  qua  res  secundum 
causas  proximas  et  proprias  cognoscuntur.  Haec  quoque  est  in 
Deo,  ut  patet.  —  Latius  scientia  intelligitur  quaevis  cognitio  certa, 
Eiam  sic  dieta  scientia  est  formaliter  in  Deo.  Quando  de  scientia 
Dei  loquimur,  fere  semper  vox  latius  intelligitur. 

3.  Sapientia  est  virtus,  quae  res  in  altissimis  et  universalis- 
simis  causis  considerat;  unde  convenienter  iudicat  de  omnibus, 
quia  iudicium  perfectum  haberi  non  potest  nisi  per  resolutionem 
ad  ultimas  causas.    Sapientia  est  tantum  una,  quia  altissima  causa 


infinitum  et  fecundum,  quale  in  divinis  est  sola  persona  Patris.  Filius  et 
Spiritus  Sanctus  sunt  intelligentes  neque  tamen  geuerant  Verbum.  Plura  de 
hac  re  vide  apud  theologos.  Ea,  quae  diximus,  in  philosopbia  sufficiunt  et 
satis  probibent ,  quominus  rationem  speciei  expressae  aut  verbi  falso  modo  ad 
Deum  transferamus. 

1  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  14.  a.  1.  ad  1.     Cf.  Contra  gent.  1.  1.  e.  92. 

2  Etiam  fides  divina  est  in  intellectu.    Sed  de  bac  agunt  theologi.    Certe 
fides  non  est  in  Deo. 


586  ^aP-  18.  De  intellectu  Dei  generatim. 

est  unus  Deus;  multae  autem  sunt  scientiae,  secundum  quod 
proximae  rerum  causae  prò  diversitate  rerum,  quae  considerantur, 
in  diversis  sunt  generibus1.  Cognitio  divina  eminentissime  rationem 
sapientiae  habet,  quia  Deus  omnia  novit  per  supremam  causam, 
nimirum  per  notitiam  essentiae  suae,  quae  est  omnium  prima 
causa  efficiens,  exemplaris  et  finalis.  Per  hanc  sapientiam  Deus 
de  omnibus  perfectissime  iudicat ,  valorem  rerum  et  vilitatem 
rectissime  aestimat;  cognitio  divina  est  norma  absolute  perfecta, 
secundum  quam  Deus  omnes  res  prò  merito  amare  aut  odisse, 
approbare  aut  reprobare ,  magni  tacere  aut  vilipendere  et  in 
omni  opere  suo  fines  Deo  dignos  mediis  Deo  dignis  prosequi 
potest.  Haec  iudicii  divini  absoluta  perfectio  inde  oritur,  quia 
Deus  ex  altera  parte  res,  ut  sunt  in  se,  perfectissime  cognoscit, 
ex  altera  parte  eas  non  videt  nisi  in  essentia  sua,  quam  piena 
comprehensione  intelligit;  Deo  igitur  essentiale  est,  ut  res  non 
cognoscat  nisi  comparatas  ad  essentiam  suam.  quae  absolute  est 
fons,  mensura  et  finis  omnis  veri,  boni,  pulchri,  excellentis. 
Hinc  Deus  in  iudicio  de  valore  rerum  piane  falli  non  potest; 
nam,  ut  dixi,  non  potest  non  adhibere  normam  absolute  optimam, 
et  rem  diiudicandam  ac  normam  et  habitudinem  rei  ad  normam 
undique  perfectissime  perspicit.  Sapientia  Dei  in  omni  iudicio 
suo  est  infinita,  quia  omne  iudicium  aestimationem  boni  infiniti 
involvit. 

4.  Prudentia  est  recta  ratio  agibilium.  Prudentiae  est  ordinare 
alia  in  finem  vel  respectu  sui  ipsius  vel  respectu  aliorum  sibi 
subiectorum  in  familia,  civitate,  exercitu;  et  secundum  hoc  di- 
stinguuntur  prudentia  monastica,  oeconomica,  politica,  militaris 
e.  i.  p.  In  Deo  non  est  prudentia  monastica,  quum  in  Deo  nihil 
sit  ordinabile  in  finem,  quippe  qui  ipse  sit  finis  ultimus.  Est 
autem  in  Deo  prudentia,  secundum  quod  alia  ordinat  in  finem. 
De  liac  prudentia  sive  providentia  Dei  sermo  erit  ultimo  theo- 
dicaeae  capite  2. 

5.  Ars  est  recta  ratio  factibilium.  Est  in  Deo,  quatenus  omnia 
ad  ideas  suas  perfectissime  elaborat.  Hinc  Deus  appellatur  «om- 
nium artifex"  3.     De  ideis  divinis  postea  recurret  sermo  i. 


1  S.  Thomas,  Summa  theol.  1.  2.  q.  57.  a.  2. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  22.  a.  1.  3  Sap.  7,  21. 

4  De  virtutibus  Dei  intellectualibus  cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  93. 
94;  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  1.  ad  2. 


Art.  8.  De  sapientia  Dei.  :,s7 

ARTICULUS  Vili. 
DE  SAPIENTIA  DEI. 

834.         Sapientia  Dei  vario  modo  accipitur: 

1.  Sapientia  pieno  sensu  accepta  de  Deo  dicitur,  ut  signi- 
ficetur  tum  plenitudo  scientiae  et  veritatis  tum  absoluta  sanctìtas. 

Sic  enim  sapientia  non  dicit  tantum  plenissimam  et  altissimam 
cognitionem ,  quae  est  sapientia  stricte  dieta,  sed  etiam  rectara 
voluntatis  dispositionem  circa  bonitatem  absolutam,  in  qua  tam- 
qnam  in  supremo  principio  Deus  omnia  videt.  Per  sapientiam 
igitur  suam  Deus  se  ipsum  tamquam  veruni  infinitum  infinita 
claritate  cognoscit  et  comprehendit  et  in  hac  sublissima  cognitione 
omnia  videt,  quaecumque  cognoscibilia  sunt;  per  eandem  sapientiam 
Deus  in  se  ipso  tamquam  in  bono  infinito  sancissimo  amore 
beatissime  quiescit  et  ratione  sui  amat,  quaecumque  amabilia  sunt. 
Sapientia  Dei  sic  accepta  est  totius  vitae  divinae,  quae  operatione 
intellectus  et  voluntatis  absolvitur,  augustissimum  compendium; 
praesertim  dicit  supremam  illam  contemplationem ,  qua  Deus  se 
ipsum  cognoscit;  supremum  amorem,  quo  se  ipsum  amat;  supremam 
beatitudinem,  quam  in  se  ipso  invenit.  Sapientia  Dei  est  in  ipsa 
divinitate  divinissimum. 

2.  Sapientia  stricte  dieta  est  specialis  illa  virfcus  intellectus 
divini,  qua  Deus  omnia  in  altissima  causa  considerat  et  secundum 
supremam  normam  diiudicat.  Illa  autem  altissima  causa  et  suprema 
norma  nihil  aliud  est  quam  Deus  ipse.  Hanc  Dei  sapientiam  con- 
sidera vimus  in  articulo  praecedenti. 

3.  Denique  sapientia  appellatur  scientia  Dei  practica.  Sicut 
enim  homo  sapiens  omnia  in  altissimis  causis  et  secundum  normas 
supremas  considerat  et  bine  omnia  recte  aestimat,  i.  e.  fines  ut 
tìnes  et  media  ut  media  cognoscit,  et  consequenter  fines  dignis- 
simos  aptissimis  mediis  prosequitur:  ita  etiam  Deo  sapientia  tri- 
buitur,  quatenus  in  fines  se  dignos  mediis  aptissimis  tendit,  et 
praesertim  quatenus  omnes  creaturas  viis  summopere  congruis  in 
se  tamquam  ultimum  finem  dirigit.  Sic  igitur  sapientia  est  scientia 
Dei  practica,  qua  ad  extra  operatur.  Ipsa  complectitur  artem 
divinam  et  prudentiam  sive  providentiam.  Ad  artem  divinam 
spectat  prima  rerum  condicio,  in  qua  Deus  artifex  ad  ideas  suas 
omnia  praeclarissime  exegit.  De  laudibus  divinae  artis  postea 
dicemus,  quando  de  ideis  divinis.  Providentiae  divinae  est  con- 
servare,  quae   ars   divina  perfecit;   causas  secundas  concurrendo 


588  Cap.  19.   De  obiecto  intellectus  divini. 

movere  modo  naturae  eorum  congruo;  leges  constituere,  quibus 
actiones  creaturae ,  praesertim  voluntatis  liberae ,  obtemperare 
clebent,  ut  fìnem  ultimum  assequantur  ;  denique  omnia  apte  moderari 
et  dirigere,  ut  finis  universi,  qui  est  gloria  Dei,  obtineatur.  Duo 
ultima  sunt  providentiae  strictius  dictae.  De  bis  omnibus  postea 
habebitur  sermo,  ubi  de  conservatione ,  de  concursu  et  de  provi- 
dentia  Dei1. 


CAPUT  XIX. 
DE  OBIECTO  INTELLECTUS  DIVINI. 


PROLOGUS. 

835.  Postquam  capite  praecedenti  scientiam  Dei  breviter  sum- 
mis  lineis  descripsimus,  iam  quaedam  magis  in  extenso  considerare 
oportet.  Et  hoc  quidem  capite  varia  quaedam  obiecta  scientiae  di- 
vinae  specialius  examinabimus.  Sequenti  capite  videbimus,  quo  ordine 
haec  obiecta  a  Deo  cognoscantur.  Xeque  enim  obiecta  aequaliter 
ad  divinam  intellectionem  se  habent,  sed  quaedam  in  aliis  tamquam 
prius  cognitis  cognoscuntur.  —  Hoc  capite  habentur  octo  articuli  : 

Articulus      I.  De  cognitione  sui  in  Deo. 

„  IL  De  cognitione  possibilium  in  Deo. 

„  III.  De  praescientia  Dei  circa  futura  necessaria. 

„  IV.  De  praescientia  Dei  circa  libera  absolute  futura. 

„  V.  De  scientia  Dei  circa  libera  condicionate  futura. 

„  VI.  Num  sit  in  Deo  scientia  circa  propria  decreta 

libera  condicionate  futura. 
„         VII.  Num  Deus  cognoscat  infinita. 
„       VIII.  Num  solus  Deus  noverit  omnia. 

ARTICULUS  I. 
DE  COGNITIONE  SUI  IN  DEO. 

TheSÌS  XLII.      Deus  non   solum   sui  conscius  est,   sed 
et  iam  se  comprehendit. 

Stat.  Quaest.     Quid  sit  cognitio  comprehensiva ,   e.  15.  a.  1. 
explicatum  est. 

836.  Probatur.  I.  Deus  sui  conscius  est.  Omne  enim 
intelligens   se   ipsum  intelligit   et   sui   conscium  est.     Id  sequitur 

1  Cf.  Scheeben,  Dogmatik  I,  §  93.  94. 


Art.  1.   De  coguitiom-  sui  in  Dco.  .V!i 

-x  ipea  natura  intelligentis.  Nempe  bruta  facultates  eognoscàtivaa 
non  habent  nisi  organicas;  <t  liaec  est  caus;i .  cut,  etsi  aduni 
suum  percipiunt,  non  tamen  eum  perfecte  ut  suum  cognoscunt. 
Neque  enim  sensus  corporeus  propter  organi  lompositionem  se 
in  se  ipsum  perfecte  reflectere  potest.  Mens  vero,  quum  sit 
tiuultas  immateriaHs  et  in  subiecto  simplici,  in  se  perfecta retlexione 
redire  potest.  Itaque  substantia  intellectualis  eo,  quod  inde- 
pendenter  a  materia  operatur  et  ideo  etiam  secundum  esse  est  in 
se  subsistens  sine  interna  a  materia  dcpendentia,  sui  conscia  est. 
Quare  Deus  quoque,  ut  substantia  intellectualis,  conscientiam  sui 
habet,  idque  eo  magis,  quia  perfectissime  et  independentissime 
in  se  et  a  se  subsistit  et  ab  omni  materialitate  et  compositione 
remotissimus  est 1. 

II.  Deus  se  comprehendit.  Xam  1.  secus  cognitio,  quam 
de  se  habet,  esset  imperfecta  :  et  consequenter  etiam  esse  divinimi 
esset  imperfectum,  quum  esse  divinimi  sit  intelligere. 

2.  Eo  perfectior  est  cognitio,  quo  magis  species,  qua  co- 
gnoscitur,  est  actu  intelligibilis,  quo  perfectius  rei  intellectae  con- 
formatur  et  quo  arctius  intellectui  coniungitur.  Atqui  essentia 
divina,  qua  Deus  se  intelligit,  est  summopere  prò  mente  divina  actu 
intelligibilis.  Xam  eo  magis  aliquid  est  sibi  intelligibile,  quo  magis 
est  immateriale  et  consequenter  simplex  et  in  se  ipsum  per  con- 
scientiam sui  reflexibile;  ergo  Deus,  quum  sit  absolute  immateriaHs, 
est  infinite  sibi  intelligibilis.  Accedit,  quod  essentia  divina  non 
solimi  est  valde  similis  Deo,  sed  penitus  idem;  neque  tantum  con- 
iuncta  est  intellectui  et  intellectioni,  sed  piane  identica,  Ergo  omnia 
docent  cognitionem,  quam  Deus  de  se  habet,  esse  perfectissimam  ; 
atqui  non  esset  perfectissima,  si  non  esset  comprehensio. 

3.  Res  dicitur  comprehendi,  quando  tam  perfecte  cognoscitur 
quain  est  cognoscibilis.  Atqui  tanta  est  Dei  virtus  intelligendi, 
quanta  est  eius  intelligibilitas ,  quum  utraque  in  eadeni  summa 
Dei  immaterialitate  fundetur2. 

837.  Coro  11  a  riunì.    I.  Dei  comprehensio  sui  est  oceanus  lucis  infinitus. 

In  hac  comprehensione  universa  Dei  cognitio  absolvitur.  Xam  comprehensione 
sui  Deus  omnia  cognoscit  intelligibilia.  Primo  cognoscit  omnia  possibilia,  quia 
se  ipsum  non  comprebenderet ,  nisi  etiam  ea  videret,  quae  in  ipso  fundantur, 
quatenus  per  ea  essentia  divina  est  imitabilis  ad  extra.  Deinde  ad  comprehen- 
sionem  Dei  spectat,  ut  cognoscat  decreta  sua  libera.    Haec  autem  decreta  videre 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  14.  a.  2.  ad  1. 
-  Cf.  S.  Thomas  1.  e.  a.  3;  Contea  gent.  1.  1.  e.  47. 


590  CaP-  19-   De  obiecto  intellectus  divini. 

non  potest,  quin  videat  res  futuras,  in  quantum  a  liberiate  creaturae  non  pendent. 
Porro  Deus  videre  debet  omnes  concursus,  non  solum  quos  creaturae  offert,  sed 
etiam  quos  in  actu  secando  exhibet.  Hos  autem  concursus  in  actu  secundo  ex- 
hibitos  videre  non  potest,  quin  omnes  creaturae  operationes  videat,  etiam  liberas. 
Videt  denique  Deus,  quis  concursus  in  quavis  condicione  creaturae  liberae 
oblatus,  prae  aliis  prò  indifferentia  potentiae  liberae  una  oblatis,  futurus  esset 
ex  acceptatione  libertatis  creatae  in  actu  secundo  exbibitus,  et  sic  Deus  videre 
debet  libera  sub  condicione  futura.  —  Haec  ex  sequentibus  plus  luminis  ac- 
cipient.     Sed  bic  auticipanda  erant,  ut  comprebensio  Dei  digne  aestimetur. 

II.  Ergo  essentia  divina  est  infinite  iutellectiva  ;  est  infinite  intelligibilis  ; 
est  etiam  infinite  repraesentativa  sive  manifestativa,  quia  manifestat  omne  veruni. 

III.  Conscientia  sui  in  creatura  condicio  et  medium  est,  quo  ad  cognitionem 
eorum ,  quae  supra  eam  sunt ,  iuvetur ,  ut  in  bis  (i.  e.  in  Deo ,  qui  est  super 
omnia)  quietem  et  beatitudinem  inveniat.  Deus  autem  conscientia  et  com- 
prebensione  sui  infinite  satiatur  et  beatur  neque  per  eam  ad  cognitionem  eorum, 
quae  infra  sunt,  ducitur  nisi  per  redundantiam ,  non  ut  compleatur.  Ex  hoc 
quoque  capite  conscientia  sui  divina  satis  laudari  non  potest l. 

ARTICULUS  II. 

DE  COGNITIONE  POSSIBILIUM  IX  DEO. 

TlieSÌS  XLIII.    Deo  perfecte  nota  sunt  omnia  possibilia. 

838.  Probatur.  Arg.  1.  (Ex  cognoscibilitate  possibilium.) 
Scientia  Dei  est  infinita.  Ergo  complectitùr ,  quiclquid  est  co- 
gnoscibile  in  aliqua  ratione  cognoscibilitatis.  Atqui  possibilia  sunt 
cognoscibilia  secundum  omnes  rationes  communes  et  individuas, 
secundum  omnem  suam  efficaciam,  secundum  omnes  suas  com- 
binationes  et  relationes  possibiles.    Ergo  Deus  omnia  ita  cognoscit. 

Arg.  2.  (Ex  ratione  causae  exemplaris  in  Deo.)  Deus 
essentiam  suam  comprehendit  ideoque  etiam  eam  comprehendit, 
secundum  quod  est  ultima  et  adacquata  ratio  exemplaris  omnium 
possibilium.  Ergo  comprebensio  divinae  essentiae  includit  co- 
gnitionem perfectissimam   et  distinctissimam   omnium  possibilium. 

Arg.  3.  (Ex  ratione  causae  efficientis  in  Deo.)  Deus  se 
ipsum  perfecte  intelligit.  Si  autem  perfecte  aliquid  cognoscitur, 
necesse  est,  quod  virtus  et  potentia  eius  perfecte  cognoscatur. 
Virtus  autem  alicuius  rei  perfecte  cognosci  non  potest,  nisi  co- 
gnoscantur  obiecta,  ad  quae  baec  virtus  tamquam  principium  in 
ordine  suo  adaequatum  se  extendere  potest.  Unde,  quum  virtus 
divina  se  extendat  ad  omnia  possibilia,  quum  nibil  fieri  possit  nisi 
a  Deo,   qui   est  solus  prima  causa  efficiens  omnium,    quae  fìunt: 


1  Cf.  Scheebek,  Dogmatik  I,  §  91.  n.  430. 


Art.  2.  De  cognitione  possibilium  in  Deo.  591 

necesse  ea\  .  quod  J)cus  omnia  possibilia  cognoscat.  EH  quidem 
debet  ea  cognoscere  non  solum  secundum  communem  rationem 
entis,  sed  etiam  quoad  esse  proprium  et  singulare  usque  ad  ultìmas 
differentìas,  quia  secundum  esse  suum  totum  a  divina  virtute  pendent. 

A  rg.  4.  (Ex  ratione  causae  finalis  in  Deo.)  Deus  infinitam 
smini  bonitatem  comprebendit.  Ergo  eam  etiam  cognoscit,  ut  est 
per  se  solam  finis  ultimila  omnium,  quae  esse  possunt.  Cognoscit 
igitur  Deus  omnia ,  quaecumque  ad  bonitatem  suam  tamquam 
finem  ordinabilia  sunt,  i.  e.  cognoscit  omnia  possibilia.  Cognoscit 
autem  ca  secundum  ultimas  suas  differentias,  quia  secundum  omne 
suum  esse  ad  Deum  referuntur. 

Cor  olla  rium.  Deus  cognoscit,  quid  causa  necessario  agens 
sub  quibusvis  condicionibus ,  quibus  omnia  ad  agendum  requisita 
ponuntur,  prò  natura  sua  esset  actura,  si  in  istis  condicionibus 
reapse  constitueretur.  Cognoscit  etiam  omnes  illos  actus,  quos 
liberimi  arbitrimi!  creaturae  sub  quibusvis  condicionibus  prò  in- 
differentia  sua  ponere  potest,  si  voluerit. 

Nota.  Scientia  Dei,  quam  hoc  articulo  considera vimus,  ap- 
pellari  solet  scientia  simplicis  intdligentiae. 

OBIECTIONES. 

839.  Obi.  1.     Deus   possibilia   cognoscit,    sicut   sunt  in  ipso.     Atqui  non 

sunt  in  ipso  formaliter  et  secundum  distinctas  suas  species  et  differentias  (neque 
enim  Deus  v.  gr.  est  lapis  possibilis) ,  sed  sunt  in  ipso  virtualiter  tantum 
tamquam  in  causa  communi ,  a  qua  fieri  possunt.  Ergo  a  Deo  non  distincte 
cognoscuntur,  sed  in  communi  i.  e.  secundum  universalem  rationem  entis. 

Resp.  Illud:  „Res  cognoscitur,  sicut  est  in  cognoscente",  dupliciter  intelligi 
potest.  Uno  modo,  secundum  quod  significatili-  modus  cognitionis  ex  parte  rei 
cognitae,  ut  sensus  sit  nil  cognosci,  nisi  illud  esse,  quod  est  in  mente.  Et  sic 
illud  principium  est  falsum.  Oculus  enim  non  cognoscit  lapidem  secundum 
esse,  quod  habet  in  oculo  ;  sed  per  speciem  lapidis,  quam  habet  in  se,  cognoscit 
lapidem  secundum  esse,  quod  habet  extra  oculum.  Et  si  aliquis  cognoscens 
cognoscat  cognitum  secundum  esse,  quod  habet  in  cognoscente,  nihilominus 
cognoscit  ipsum  secundum  esse,  quod  habet  extra  cognoscentem.  Sicut  intel- 
lectus  cognoscit  lapidem  secundum  esse  intelligibile,  quod  habet  in  intellectu, 
in  quantum  cognoscit  se  intelligere  ;  sed  nihilominus  cognoscit  esse  lapidem  in 
propria  natura.  Res  igitur  non  tantum  cognoscitur  secundum  esse,  quod  habet 
in  mente  ut  forma  eius ,  sed  secundum  esse ,  quod  habet  tamquam  terminus, 
qui  speciei  intelligibili  assimilatur.  —  Alio  modo  illud  principium  intelligitur, 
secundimi  quod  significatur  modus  cognitionis  ex  parte  cognoscentis.  Et  sic 
veruni  est,  quia,  quanto  perfectius  est  esse  cogniti  in  cognoscente,  tanto  per- 
fectior  est  modus  cognitionis  *. 


1  S.  Thomas,  Suinnia  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  6.  ad  1. 


592  ^'aP-  19.   De  obiecto  intellectus  divini. 

Ad  hoc  igitur,  ut  Deus  cognoscat  possibilia,  non  requiritur,  ut  sint  in  Deo 
tamquam  fonnae  infonnantes  et  denominantes  eum,  sed  satis  est,  ut  sint  in 
eo  tamquam  termini  possibiles ,  qui  essentiae  divinae  tamquam  speciei ,  qua 
Deus  intelligit ,  assimilantur  ;  satis  est ,  ut  possibilia  sint  termini  imitabilitatis 
Dei.  —  Possibilia  sunt  in  Deo  non  tamquam  formae  denominantes,  sed  tamquam 
forni ae  terminantes  (imitabilitatem  eius)  ;  idque  secundum  datam  explicationem 
ad  eorum  intellectionem  sufficit. 

Obi.  2.  Saltem  Deus  non  cognoscit  negationes,  privationes,  mala,  peccata, 
quum  eorum  non  sit  causa  neque  sint  termini  imitabilitatis  eius. 

Resp.  Ea  est  natura  intellectus,  ut  per  rationem,  qua  formam  cognoscit, 
cognoscat  etiam  oppositum  (negationem)  eius ,  si  tamen  illa  forma  oppositum 
babet  et  negabili?  vel  potentialis  est.  Ergo  Deus  cognoscens  per  essentiam 
.iiiam  bona  finita,  quae  defectibilia  et  potentialia  sunt,  cognoscit  per  baec  bona 
defectum  sive  negationem  eorum,  i.  e.  cognoscit  mala  per  bona.  Si  Deus  tantum 
se  ipsuni  cognosceret ,  nullum  cognosceret  inalimi ,  quia  bonum  infinitum  in- 
defectibile  est  neque  negationem  babet  (cf.  n.  828)  '.  —  Deus  igitur  cognoscit 
mala,  non  quia  est  causa  mali,  sed  quia  est  causa  boni  oppositi.  Neque  malum 
per  se  veritatem  et  cognoscibilitatem  habet,  sed  per  bonum  oppositum  2. 

ARTICULUS  III. 
DE  PRAESCIENTIA  DEI  CIRCA  FUTURA  NECESSARIA. 

TlieSÌS  XLIT.  Deus  ab  aeterno  praescit  omnia  futura 
necessaria. 

840.  Stat.  Quaest.  1.  In  re  futura  haud  raro  distinguitur: 
res,  quae  est  futura,  velut  talis  aetus  amoris,  et  ratio  futuri  vel 
futuritio,  ut  quidam  loquuutur:  futuritio  ad  rem  futuram  se  habet 
fere  sicut  forma  ad  materiam.  Duplex  distinguitur  futuritio  : 
eausalis  sive  externa  et  formalis  sive  interna.  Causalis  est  de- 
terminatio  sive  ordinatio  causarum  in  praesenti  exsistens  et  con- 
nexa  eum  futuro  eventu.  Quodsi  haec  connexio  est  infallibilis 
neque  impediri  potest,  habetur  futuritio  causalis  simpliciter  talis, 
secus  est  futuritio  secundum  quid.  Formalis  futuritio  definitur: 
.,non  exsistentia  nunc  et  exsistentia  post",  sicut  praeteritio  for- 
malis definitur:  „exsistentia  ante  et  non  exsistentia  nunc".  — 
De  utraque  futuritione  loquitur  S.  Thomas:  „Aliquid  potest  dici 
esse  futurum  noti  solum  ex  hoc,  quod  ita  erit,  sed  etiam  quia 
est  ordinatum  in  causis  suis,  ut  sit  futurum."  3 

Ceterum,  si  simpliciter  futurum  dicimus,  intelligitur  futurum 
futuritione  formali  sive  id,  quod  erit,  quemadmodum  praeteritum 
intelligimus  id,  quod  fuit. 

1  Cf.  S.  Thomas,  C'ontra  gent.  1.  1.  e.  71. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  14.  a.  10.  ad  2.  et  4. 

3  De  verit.  q.  12.  a.  10.  ad  7. 


Art.  3.  De  praesoientia  Dei  «ina  futura  aeoessaria.  593 

2.  Futura  sunt  alia  ìH'ivssaria,  alia  libera.  Nrccssaria  ea 
sunt.  quae  operatione  l><i  solius  vel  per  causas  secundas  aecessarìo 
agente*  aliquando  re  ipsa  exsistent.  Futura  lìbera  Bunt  actus, 
quos  voluntas  ereaturae  libera  aliquando  reapse  elidei  '.  Futura 
libera,  quae  modo  definivimus,  saepe  expressius  appellantur  libera 
absolute  futura,  ut  distinguantur  a  liberis  condicionate  futuris 
sive  futuribilibus.  Futuribilia  sunt  actus,  quos  voluntas  creatura'' 
libera  sub  certis  condicionibus ,  quibus  omnia  ad  agendum  re- 
quisita comprehenduntur,  eliceret,  quamquam  non  supponitur  illas 
condiciones  in  praesenti  rerum  ordine  aliquando  esse  verificandas 
et  ideo  illos  actus  aliquando  reapse  positum  iri. 

841.  Probatur.  I.  Deus  cognoscit  omnia,  quae  sola 
operatione  sua  aliquando  exsistent.  Cognoscit  enim  de- 
creta sua,  quibus  ea  infallibiliter  ad  exsistentiam  perducturus  est. 

II.  Deus  cognoscit  omnia,  quae  per  causas  se- 
cundas necessario  agentes  aliquando  exsistent.   Nam: 

1.  Haec  futura  sunt  cognoscibilia.  Ergo  viitutem  infinitam 
divini  intellectus  non  fugiunt. 

2.  Deus  cognoscit,  quaenam  causae  necessario  agentes  ali- 
quando  sint  exstiturae,  et  quis  earum  sit  actus  primus,  et  num 
oblatum  habeant  concursum  divinimi  :  hoc  enim  ab  eius  operatione 
et  voluntate  sola  pendet.  Deinde  cognoscit  ea,  quae  sunt  in 
potestate  harum  causarum ,  et  quae  ex  earum  actu  primo  sup- 
posta oblatione  concursus  non  possunt  non  oriri;  hoc  enim  spectat 
ad  cognitionem  possibilium.  Àtqui,  qui  perfecte  ab  aeterno  ista 
duo  perspecta  habet,  ab  a  eterno  etiam  cognoscit  omnia  ea,  quae 
umquam  ab  his  causis  sibi  permissis  sunt  dimanatura. 

3.  Deus  ad  omnes  operationes  causarum  secundarum  con- 
currit.  Atqui  lume  concursum  in  actu  secundo  exhibitum  Deus 
cognoscit,  quia  se  ipsum  comprehendit.  Ergo  cognoscit  omnes 
operationes  causarum  secundarum  et  omnia,  quae  ex  earum  opera- 
tione exsistent. 

842.  Cor  oliar  ium.  I.  Ergo  Deus  cognoscit  a)  substantias  mun- 
danas,  quae  aliquando  exsistunt;  b)  universum  proeessum  nnmdanum 
simplicissimo  intuiti!  aeternaliter  videt.    Qua  de  re  plenius  constabit,  si 


1  Futura  libera  etiam  saepe  contingentia  appellameli-,  quamquam  apud 
S.  Thomam  vox  r  futuri  contingentis"  latiorem  significationem  habet  et  ad  omnes 
effectus  extenditur,  quorum  eausa  ad  opposita  se  habet,  ut  prò  adiunetis  forte 
concurrentibus  modo  hoc  modo  illud  efficiat.  Cf.  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  13. 
et  alibi  passim. 

Hontheim,  Theodicaea.  38 


594  Gap.  19.   De  obiecto  intellectus  divini. 

viderimus  Deum  etiam  futura  libera  scire  omnia.  —  Hanc  scientiae 
divinae  virtutem  adorandam  Lessius  praeter  alia ,  quae  pulcherrime  et 
animo  pio  disputat,  his  concipit  verbis:  „  Considera  Deum  omnia,  quae 
sunt  in  mundo  uscpie  ad  minutissimas  partes,  figuras,  colores,  qualitates, 
condiciones,  situs,  motiunculas,  momenta  modosque  omnes  et  habitudines 
distinctissime  et  perfectissime  intueri  et  in  numerato  liabere:  nimirum 
omnes  vermiculos,  omnes  muscas,  animalia  omnia  et  partes  singulorum, 
omnia  gramina  ,  omnes  herbas  et  plantas,  omnia  silvarum  folia,  omnes 
pilos  animantium ,  omnes  arenas  litoris  et  deserti,  omnes  guttas  maris, 
omnes  stillas  pluviarum ,  omnes  crispationes  undarmn ,  omnes  foliorum 
motus,  omnium  mensuras.  distantias,  congruentias ,  discrepantias,  situs. 
modos ,  tempora  :  omnes  hominum  et  angelorum  cogitationes ,  omnes 
affectus,  omnes  intentiones,  praeteritas,  futuras  et  momenta  singulorum. 
Haec  omnia  semper  distinctissime  et  clarissime  intuetur,  penetrat,  com- 
prehendit  idque  adeo  dare  et  perfecte ,  ac  si  tota  vis  mentis  illius  in 
unum  dumtaxat  illorum  intenta  esset.  .  .  .  Neque  id  mirum  videri  debet. 
Sicut  enim  essentia  ipsius  et  potentia  in  singulis  punctis  loci  et  spatii 
est  tota  et  tara  perfecte ,  quam  si  tota  immensitas  ad  punctum  esset 
contracta  :  ita  etiam  vis  intelligendi  et  sapientiae  ipsius  tam  perfecte  et 
efficaciter  versatur  circa  res  singulas,  ac  si  uni  soli  intenta  esset.  Lumen 
enim  sapientiae  ipsius  non  solum  est  infinitum  extensive,  nimirum  quia  se 
extendit  ad  infinita  obiecta  ;  sed  etiam  intensive,  ut  circa  singula  obiecta 
habeat  actum  infinitae  perfectionis  et  claritatis."  '  Deus  igitur  non  solum 
per  immensitatem  suam ,  sed  etiam  per  scientiam  suam  adest  nobis  : 
novit  nos,  novit  omnia  nostra.  Ncque  tantum  novit  nos,  sed  amat  nos 
et  e  urani  habet  de  nobis,  tamquam  pater  de  filio  suo  dilecto.  Libenter 
conversatur  nobiscum;  audit  verba  nostra  et  preces  nostras  et  ipsas 
affectiones  cordis  secretissimas,  quas  ad  eum  dirigimus.  Eespondet  etiam 
iis,  qui  eum  appellant,  gaudio  ac  pace  implens  corda  eorum  et  marni 
sua  protegens  eos. 

II.  Deus  res  exsistentes  cognoscit  in  essentia  sua,  in  decretis  et 
concursibus  suis.  Neque  tamen  eas  cognoscit,  quasi  ex  efficacia  volun- 
tatis  suae  mere  concludat  ad  exsistentiam  rerum;  neque  cognitio  rerum 
absolvitur  illa  conscientia ,  quam  de  operatione  sua ,  ut  est  in  ipso  im- 
manens,  Deus  habet ,  sicut  accidit  in  artifice ,  qui  in  tenebris  artificium 
creai.  Sed  sicut  res  ex  decretis  et  operatione  divina  in  se  ipsis  ponuntur 
et  exsistunt,  sic  etiam  virtus  intellectus  divini  se  extendit  ad  ipsum 
effectum,  ut  in  re  exsistit,  quatenus  nimirum  operationem  suam  Deus 
perfectissime  comprehendit ,  etiam  ut  est  virtualiter  transiens  ad  extra. 
Ratio  igitur  obiectiva  cognitionis  divinae  non  est  decretimi  secundum 
solam  rationem  immanentiae ,  sed  est  decretimi  una  eum  efficacia  sua 
perfectissime   cognita   vel   quodammodo   decretimi  una  cimi  ipso  effectu, 


1  De  div.  perf.  1.  6.  e.  2.  n.  15. 


Art.  3.  De  praescientia  Dei  circa  Futara  necessaria.  595 

qui   decreti  efficaciain   terminat.     Propterea  scientia   l»«i    de   rebus 
exaistentibus   non   est    abstraoti  va .    snl    intuitiva,    esl    scientia 

visionis.  Iinmo  Deus  perfectius  cognoscit  rem,  quain  haec  intuitione 
spiritus  creati  cognosci  potest.  Rem  bene  explicat  Lessius  *  :  „Deus  ex 
vi  suae  essentiae  ante  omne  decretimi  liberimi  necessario  omnia  poesibilia 
et  omnes  possibile»  complexiones  et  omnia  ex  hypothesi  futura  cognoscit. 
Qua  cognitione  posita,  accedente  decreto  libero,  quo  vult  creare  causas 
liberaa  et  permittere  eas  suis  moribus  in  talibus  circumstantiis ,  statini 
in  suo  ilio  decreto  effectivo  et  permissivo  videt,  quid  absolute  sit  futiirum: 
idque  prius  ratione  quam  videat  effectum  in  se  exsistentem.  Et  quia 
haec  visio  est  infinitae  efficaciae  in  attingendo  obiecto,  extendit  se  etiam 
ad  ipsum  effectum,  ut  in  re  exsistit."  His  verbis  Lessius  non  vult 
duplicem  in  Deo  astruere  scientiam ,  alterano  abstractivam ,  intuitivam 
alteram.  Sed  unius  scientiae  duo  distinguit  momenta:  proxime  enim 
et  principaliter  scientia  rei  exsistentis  determinatur  decreto  voluntatis 
divinae ,  ut  est  Deo  immanens  ;  secundarie  autem  aliquo  modo  ipse 
effectus ,  ut  est  in  re  et  decreti  efficaciam  terminat ,  est  ratio  obiettiva 
cognitionis  divinae.  —  Neque  intuitimi  Dei  impedit,  quoti  res  sunt  futurae. 
Nani  Deus  per  aeternitatem  suam  aeque  perfecte  se  habet  ad  futura  quam 
ad  praesentia. 

OBIECTIOXES. 

843.  Obi.  1.     Deus  futura  intueri  non  potest;  intuitila  enim  est  rei  prae- 

sentia, futura  autem  non  sunt  praesentia. 

Resp.  Deus  aeternitate  sua  perfectionem  omnium  temporum  semper  com- 
plectitur.  Propterea ,  etsi  vi  decreti  divini  prò  certo  tantum  tempore  res  fit. 
cognitioni  tamen  non  tantum  prò  ilio  tempore,  sed  semper  perfecte  et  intuitive 
praesens  est.  Ergo  vi  detenutati*,  qua  Deus  semper  aeque  perfecte  ad  omnia 
tempora  se  habet ,  Deus  futura  intuitive  videt.  Sic  etiam  sentit  S.  Thomas  : 
„Quaedam,  licet  non  sunt  nunc  in  actu,  tamen  vel  fuerunt  vel  erunt.  Et  omnia 
ista  dicitur  Deus  scire  scientia  visionis ,  quia ,  quum  intelligere  divinimi ,  quod 
est  eius  esse ,  aeternitate  mensuretur ,  quae  sine  successione  exsistens  totum 
tempus  comprehendit,  praesens  intuitila  Dei  fertur  in  totum  tempus  et  in  omnia, 
quae  sunt  in  quocumque  tempore,  sicut  in  subiecta  sibi  praesentialiter."  2 

Ratio  igitur  obicientis  distinguenda  est:  Intuitus  est  rei,  quae  praesens 
est  aut  praesentialitate  propria  ipsius  rei  aut  praesentiahtate  aliena  intuentis, 
qui  aeternitate  sua  aeque  perfecte  ad  omnia  tempora  se  habet,  Conc,  est  tantum 
rei  praesentis  praesentialitate  propria  et  interna,  Subd.,  si  agitai  de  intuitione, 
quam  res  causaliter  determinat,  Conc,  si  agitur  de  intuitione,  cuius  exsistentia 
rei  est  tantum  ratio  obiectiva  per  modum  condicionis,  Neg. 

Obi.  2.  rAbsurdum  est  ad  hoc  Dei  deducere  maiestatem,  ut  sciat  per 
momenta  singula,  quot  nascantur  culices  quotve  moriantur.''  3 

1  De  div.  perf.  1.  6.  e.  1.  n.  7.  2  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  9. 

3  S.  Hierox.,  In  Hab.  1,  14.  Migne,  P.  L.  XXV,  1286.  —  S.  Doctor,  ut  id  per 
transennam  dicam,  non  negat  omniscientiam  Dei,  sed  negat  Deum  illam  specialem 
curam,  quam  de  honiine  et  de  praedestinatis  habet,  etiam  circa  alia  omnia  exercere. 

38* 


596  ^'aP-  19.   De  obiecto  intellectus  divini. 

Resp.  „Vilitas  cognitorum  in  cognoscentem  non  redundat  per  se  ;  hoc 
est  enim  de  ratione  cognitionis,  ut  cognoscens  contineat  species  cogniti  secundum 
modum  smini.  Per  accidens  autem  potest  redundare  in  cognoscentem  vilitas 
cognitorum  vel  eo ,  quod ,  dum  vilia  considerat ,  a  nobilioribus  abstrahitur  co- 
gitandis,  vel  eo,  quod  ex  consideratone  vilium  in  aliquas  indebitas  affectiones 
inclinatili'  :  quod  quidem  in  Deo  esse  non  potest.  .  .  .  Non  igitur  derogat  divinae 
nobilitati  vilium  rerum  cognitio,  sed  magi»  pertineb  ad  divi  nani  perfectionem."  1 
Nempe  quia,  quo  fortior  est  virtus,  tanto  in  remotiora  actionem  suam  extendit, 
et  quia  virtus  divina  in  intelligendo  est  infinite  perfecta,  „oportet,  quod  eius 
cognitio  usque  ad  remotissima  extendatur.  Sed  gradus  nobilitatis  et  vilitatis 
in  omnibus  entibus  attenditur  secundum  propinquitatem  et  distantiam  a  Deo, 
qui  est  infinitae  nobilitatis.  Ergo  quantumcumque  vilissima  in  entibus  Deus 
propter  maximam  virtutem  sui  intellectus  cognoscit."  - 

ARTICULUS  IV. 
DE  PRAESCIENTIA  DEI  CIRCA  LIBERA  ABSOLUTE  FUTURA. 

Tliesis  XLY.  Deus  ab  aeterno  praescit  omnia  libera 
absolute  futura. 

844.  Stat.  Quaest.  Quae  sint  libera  absolute  futura  supra 
|u.  840.]  expositum  habes. 

Probatur.  Arg.  1.  (Ex  cognoscibilitate  futuri  liberi.)  Quid- 
quid  habet  intelligibilitatem  vel  veritatem,  id  necessario  intel- 
ligitur  intellectu  infinite  perfecto.  Atqui  libera  futura  ab  aeterno 
habent  veritatem  et  intelligibilitatem.  Ergo  Deus  ea  al)  aeterno 
cognoscit. 

Prob.  Min.  a)  Si  quid  aliquando  libere  factum  est,  ab  aeterno 
verum  erat  elicere  hoc  sic  eventurum  esse;  nam  propositio  vera 
dicitur,  quatenus  vel  affimi at  esse,  quod  in  re  est,  vel  negat  esse, 
quod  in  re  non  est.  Atqui  in  isto  enuntiabili  aeternaliter  vero 
continetur  veritas  liberi  futuri  tamquam  obiectum.  Ergo  etiam 
futurum  liberum  ab  aeterno  verum  est,  sicut  ipsuni  enuntiabile. 
Et  consequenter  utrumque  a  Deo  aeternaliter  cognoscitur. 

b)  Liberum  praeteritum  est  verum  et  cognoscibile  ;  ergo  etiam 
futurum.  Par  enim  est  ad  veritatem  utriusque  ratio.  Nam  prae- 
teritum est  verum  non  per  aliquod  esse  praesens,  sed  per  solum 
esse,  quod  res  habebat;  ergo  a  pari,  ut  futurum  sit  verum,  non 
requiritur,  ut  habeat  aliquod  esse  praesens  in  causa  vel  alio  modo, 
sed  futurum  est  verum  per  solum  esse,  quod  res  habebit.  —  Neve 
obicias  differentiam  in  eo  esse,  quod  praeterita  infecta  fieri  ne- 
queunt,   futura   autem   sunt  impedibilia.     Nam   illa  exceptio  non 

1  S.  Thomas.  Centra  seni.  1.  1.  e.  70.  n.  4.  -  Ibid.  n.  1. 


Art.  4.   De  praescientia   Ivi   circa  libera  absolute   lui  ma.  597 

destruit  eam  parìtatem,  ex  qua  nos  argumentatì  sumus.  Deinde 
faturum,  si  supponitur  esse  futurum,  non  potest  stante  hac  hypo- 
thesi  simili  impediri  et  non  esse  futurum.  Sic  igitur  futurum 
similiter  ac  praeteritum  necessitatela  quandam  habet,  quae  satis 
est,  ut  Bit  verum. 

Arg.  2.  (Ex  aeternitate  Dei.)  Deus  actns  liberos  salteni 
cognoscit,  quando  fiunt.  Secus  enim  esset  vere  ignorans.  Deinde 
creatura  libere  agens  actus  suos  cognoscit,  quando  fiunt;  ergo 
etiam  Deus,  quum  nulla  sit  perfectio  in  creatis,  quae  non  sit  in 
Deo.  —  Ergo  Deus  actus  liberos  ab  aeterno  praevidet.  Nani  Deus 
est  immutabilis  in  scientia  sua;  quod  aliquando  scit,  semper  scit. 

Arg.  3.  (Ex  Dei  comprehensione  sui.)  Deus  se  ipsum  per- 
fecte  comprehendit.  Ergo  videt  concursum  suum,  quo  ad  actionem 
liberam  concurrit,  non  solimi  ut  est  in  actu  primo  indifferenter 
oblatus,  sed  etiam  ut  est  in  actu  secundo,  supposita  Ubera  crea- 
turae  detenni  natione,  determinate  collatus.  Hunc  autem  concursum 
collatum  Deus  videre  nequit,  quin  videat  ipsum  actum  liberimi. 
„Deo",  inquit  Kleutgen,  „cuncta,  quae  extra  ipsum  fiunt,  non 
posse  non  esse  cognita  in  superiori  tliesi  [de  futuris  necessariis] 
ex  eo  denionstratum  est,  quod  res  creatae,  ut  non  subsistunt  nisi 
per  ipsum,  sic  etiam  sine  ipso  i.  e.  sine  concursu  eius  operali 
nequeant.  Quod  quum  verum  etiam  sit  de  naturis,  quae  libere  agunt, 
ratione  ipsa  constat  actioues  creaturarum  liberas  Deo  notas  esse 
omnes.  "  1    Idem  docet  S.  Thomas,  cuius  textuni  infra  afferemus  -. 

Arg.  4.  (Ex  omnium  liominum  persuasione.)  Quotquot  ad- 
mittunt  Deum  esse,  omnes  fatentur  eum  esse  praescium  futurorum, 
nisi  forte  aliquos  philosophos  falsis  ratiociniis  deceptos  excipias. 
Unde  S.  Àugustinus:  ,,  Confiteli,  inquit,  esse  Deum  et  negare 
praescium  futurorum  apertissima  insania  est."  Et  iterimi:  „Qui 
non  est  praescius  omnium  futurorum,  non  est  utique  Deus.  " 3 

Nota.  Scientia  Dei,  quam  hoc  et  praecedenti  articulo  con- 
sidera vimus,  appellari  solet  scientia  visionis.  Per  eam  igitur  Deus 
novit,  quidquid  in  aliqua  temporis  differentia  actu  exsistit. 

OBIECTIOXES. 

845.  Obi.  1.     Quod   Deus   videt   futurum    esse,    non   potest   non  evenire. 

Atqui  id,  quod  non  potest  non  evenire,  non  est  liberam.  Ergo  si  Deus  actus 
voluntatis  praescit,  perit  libertas  hominis. 

1  De  ipso  Deo  n.  474.  2  Contra  gent.  1.  1.  e.  63.  n.  2.  et  in  epil. 

3  De  civit.  Dei  1.  5.  e.  9.  n.  1.  4.     Migne,  P.  L.  XLI,  149.  152. 


598  Gap.  19.   De  obiecto  intellectus  divini. 

Resp.  Sic  se  habet  praescientia  Dei  ad  futura,  sicut  se  habet  visus  noster 
respectu  praesentium.  Atqui  visus  noster  non  destruit  libertatem  actionis,  quam 
videmus,  quamquam  posita  visione  illa  actio  non  potest  non  esse;  velut,  si 
Socratem  currere  video,  Socrates  libere  currit,  quamquam,  si  video  eum  currere, 
non  potest  non  currere.  Ergo  a  pari  praescientia  Dei ,  qua  Deus  ab  aeterno 
Socratem  currere  praevidit ,  non  impedii ,  quominus  Socrates  libere  currat, 
quamquam  posita  bac  praescientia  non  potest  non  currere.  Sicut  visus  noster 
supponit  Socratem  currere  —  nisi  enim  curreret,  eum  non  videremus  currere  — , 
ita  etiam  praescientia  Dei  eum  cursurum  esse  supponit  —  nisi  enim  cursurus 
esset,  Deus  boc  non  praesciret.  Praescientia  autem  Dei  futurum  Socratis  cursum 
supponere  potest ,  sicut  visus  noster  supponit  praesentem ,  quia  Deus  propter 
aeternitatem  suam  ad  omnia  tempora  aeque  perfecte  se  habet  atque  ad  prae- 
sentia.  Propterea,  sicut  certitudo  visus  nostri  non  impedii  libertatem  Socratis 
currentis,  ita  neque  praescientia ,  quia  utraque  certitudo  et  necessitas  supponit 
Socratem  currere  neque  aliud  dicit  quam  Socratem,  si  supponitur  currere,  non 
posse  simul  non  currere.  —  Hoc  modo  constantissime  banc  difficultatem  solvit 
S.  Thomas.  Plurimos  locos  postea,  quando  de  concursu  divino  agitur,  indicabo. 
Interim  vide,  si  placet,  De  ver.  q.  2.  a.  12. 

Quum  igitur  praescientia  Dei  supponat  actum  praevisum,  infallibilitas 
praescientiae  divinae  non  est  argumentum  contra  libertatem,  sed  firmissima  eius 
demonstratio.  Non  enim  potest  non  esse  liberum ,  quod  scientia  Dei  absolute 
certa  praevidit  esse  liberum.  Propterea  S.  Augustinus  :  „Non  igitur  per  Dei 
praescientiam  mihi  potestas  [libertas]  adimitur,  quae  propterea  mihi  certior  aderii, 
quia  ille,  cuius  praescientia  non  fallitili-,  adfuturam  mihi  esse  praescivit."  x 

Necessitas ,  quam  ex  praescientia  divina  actus  liberi  induunt ,  variis 
nominibus  appellatili-.  Dicitur  necessitas  condidonata  et  opponitur  absolutae. 
quia  non  convenit  rebus  secundum  se  ipsas,  sed  prout  subsunt  cognitioni  certae; 
nimirum  non  est  absolute  necessarium  Socratem  currere ,  sed  si  eum  currere 
videmus  aut  Deus  praescit ,  non  potest  non  currere.  Item  dicitur  necessitas 
consequentiae  et  opponitur  necessitati  consequentis  ;  nimii-um  in  propositione 
,Si  Deus  Socratem  currere  praescit,  Socrates  non  potest  non  currere",  non  est 
necessarium  ipsum  consequens,  puta  Socratem  currere,  quum  libere  currat,  sed 
est  necessarius  nexus  vel  necessaria  consequentia  logica  ab  antecedenti  ad 
consequens,  quum  posito  antecedente  logice  sequatur  consequens.  Item  dicitur 
necessitas  sensus  compositi  et  opponitur  necessitati  semus  divisi;  nempe  veruni 
est  Socratem  non  posse  non  currere  eum  hypothesi,  quod  currit  et  hinc  a  Deo 
currere  praescitur ,  sed  non  est  verum  sine  ista  hypothesi 2.  Denique  dicitur 
necessitas  consequens  et  opponitur  necessitati  antecedenti ,  quia  sequitur  ipsam 
rei  futuritionem ,  non  eam  praecedit.  His  igitur  terminis  instructus  facile  ob- 
iectionem   in   forma  solves,   v.  gr.  sic:   Dist.  Mai.     Quod  Deus   videt   futurum 


1  S.  Augustixus,  De  lib.  arb.  1.  3.  e.  3.  n.  8.    Migne,  P.  L.  XXXII,  1275 

2  Hic  velini  bene  attendas  longe  alio  modo  hanc  distinctionem ,  quae  est 
per  sensum  compositum  et  divisum,  a  Bannesianis  adhiberi  in  doctrina  de  prae- 
(leterminatione  physica.  Qua  de  re  postea  erit  sermo.  Sed  hic  iam  de  hoc 
moneo,  quia  propter  cìiversum  modum  loquendi  saepe  confusio  oritur.  Et  Ban- 
nesiani  haud  raro  auditi  sunt  conquerentes  doctrinam  suam  et  distinctiones  suas 
male  exponi. 


Art.  5.    De  scienti;)    l>'i   circa   libera  cmulicionate  futura,  .",'.)!) 

esse,  non  potest  non  evenire  necessitate  conseqaentiae,  C :    necessitate  con- 

sequentis,  Neg.  Contrad.  Min.  Neg.  Consqs. 

Obi.  2.  Deus  aut  praescit  proximo  anno  Begetes  in  meo  agro  fore  ant 
pra6scit  non  ture.  Si  prius ,  Begetes  habebo,  qnamvis  non  seram;  si  alterum, 
non  habebo,  qnamvis  seram.    Ergo  inutiliter  labore 

Resp.  C'onc.  Mai.  Dist.  1.  p.  Min.  Si  Deus  segetes  praeseivit.  eas  habebo 
consequenter  ad  sementerai  meam,  C'onc. ,  habebo,  quamvis  non  seram,  Nei:. 
Similiter  Dist.  2.  p.  Min.    Ney.  Consqs.  et  Consqt. 

ARTICULUS  V. 
DE  SCIENTIA  DEI  CIRCA  LIBERA  CONDICIONATE  FUTURA. 

TlieSÌS  XLTI.  Deus  cognoscit  omnia  libera  coiulicionate 
futura. 

846.  Stat.  Quaest.  Thesi  affirmamus  Deum  scire  omnia  futuri- 
bilia  i.  e.  scire,  quid  certa  quaedam  voluntas  libera  certo  tempore 
et  sub  certis  condiciouibus,  quibus  omnia  ad  agendum  praerequisita 
comprelienduntur,  ageret,  si  in  ilio  tempore  et  in  illis  condiciouibus 
constitueretur;  et  hanc  scientiam  dicimus  extendi  ad  omnem  vo- 
luntatem  liberam  possibilem,  ad  omne  tempus  possibile  et  ad 
omnes  condiciones  possibiles,  dummodo  omnia  ad  agendum  prae- 
requisita complectantur. 

Probatur.  Arg.  1.  (Ex  cognoscibilitate  huius  futuri.)  Quid- 
quid  habet  intelligibilitatem  vel  veritatem,  id  necessario  intelligi- 
tur  ab  intellectu  infinite  perfecto.  Atqui  libera  condicionate  futura 
veritatem  habent  et  intelligibilitatem.    Ergo  Deus  ea  cognoscit. 

Prob.  Min.  Deus  posset  decernere,  ut  haec  libertas  hoc  tem- 
pore sub  his  condicionibus  constitueretur.  Tunc  libertas  certuni 
actum  poneret,  qui  tamquam  liberimi  absolute  futurum  veritatem 
atque  intelligibilitatem  haberet  et  a  Deo  cognosceretur.  Atqui, 
si  post  decretimi  condicionis  verificandae  ab  aeterno  veruni  est, 
quod  creatura  exsistens  tali  modo  aget,  ante  hoc  decretum  (i.  e. 
in  signo  rationis,  quod  decretum  Dei  liberum  condicionis  veri- 
ficandae praecedere  concipitur)  verum  erat,  quod  creatura  pos- 
sibilis  sic  ageret,  si  condicio  verificaretur  ;  nani  decretum  Dei,  quo 
creatura  actualis  fìt  et  condicio  verificatili",  non  determinat  actum 
liberimi,  sed  determinatio  qua  talis  est  opus  solius  creaturae, 
quae  sic  aget  vel  ageret.  Hinc  cognoscitur  condicionate  futurum 
determinatani  veritatem  habere  ante  decretimi  condicionis  veri- 
licandae  et  independenter  ab  ipso;  liabet  igitur  etiam  veritatem 
et  intelligibilitatem,  si  tale  decretum  omnino  non  fìt. 


600  Gap.  19.    De  obiecto  intellectus  divini. 

Arg.  2.  (Ex  aeternitate  Dei.)  Deus  ratione  suae  aeternitatis 
omnia  tempora,  etiam  possibilia,  et  omnes  rerum  ordines  possibiles, 
prout  in  tempore  possibili  successive  decurrunt,  perfectissimo  modo 
complectitur  et  ineffabili  ratione  praesentia  habet.  Quare.  sicut 
Deus  ratione  suae  aeternitatis  libera  absolute  futura  in  suo  esse 
actuali  et  determinato,  quod  in  certa  temporis  differentia  actuali 
habent,  intuetur,  ita  etiam  libera  condicionate  futura  in  ilio  esse 
actuali  et  determinato,  quod  in  certa  temporis  differentia  possibili 
haberent,  cognoscit. 

Arg.  3.  (Ex  gubernatione  rerum.)  Est  in  Deo  providentia, 
qua  rerum  mundanarum  cursum  eo  quidem  ordine,  quem  ipse 
elegit,  ad  praestitutos  fines  dirigit.  Neque  vero  potuisset  ante- 
cedenti Consilio  ullum  ordinem  eligere,  si  ignoraret,  quidnam  causae 
creatae  prò  varia  eondicione,  in  qua  ponerentur,  operaturae  essent  : 
quemadmodum  artifex  opus,  quod  aggreditur,  ordinare  nequiret, 
nisi  praevideret,  quid  consecuturum  sit,  prout  hoc  vel  ilio  modo 
manus  et  instrumenta  admoveat.  Quia  nos  eiusmodi  scientiam 
non  habemus,  in  clirigendis  aliis  hominibus  valde  timidae  et  incertae 
sunt  providentiae  nostrae.  Hanc  autem  timiditatem  et  incerti- 
tudinem  ne  Deo  tribuamus  1. 

Arg.  4.  (Ex  omnium  hominum  persuasione.)  Thesim  nostrani 
demonstrat  etiam  communis  hominum  sensus.  Solent  enim  homines 
Deum  orare,  ne  hanc  vel  illam  actionem  ipsis  noxiam.  quam  forte  ab 
iis  positum  iri  praevidet,  permittat  ;  ut  ipsos  ponat  in  iis  adiunctis 
et  in  eo  officio,  in  quibus  videt  eos  bene  vel  melius  operaturos  esse  ; 
ut  bona  huius  vitae  ipsis  conferat,  si  videt  ea  sibi  profutura,  neget, 
si  nocitura  ;  ut  se  vel  alios  sibi  caros  ex  hac  vita  avocet,  si  videat 
fore ,  ut  diutius  viventes  peccando  Dei  offensam  incurrant 2.  — 
Homines  saepe  solent  se  in  suis  suorumque  calamitatibus  consolari, 
quod  sibi  persuadent  Deum  ideo  talia  permisisse,  quia  secus  in 
malora  mala  incidissent,  quae  ipse  noverat.  —  Qui  oracula  vel  pro- 
phetas  consulit,  Deo  tribuit  scientiam  liberi  condicionate  futuri. 

847.  Scholion.    Quaeres,  quomodo  ad  hanc  thesim  et  argumenta  nostra 

se  haheant  illi  Thomistae ,  qui  cum  Bannesio  praedeterminationem  physicam  3 
defendunt.  —  Si  Bannesiani  sibi  logice  constare  vellent,  deberent  dicere  ad 
acfcum  primura  piene  constituendum  requiri  praedeterminationem  physicam  : 
abstractione  igitur  ab  hac  praedeterminatione  facta  Deum  nullum  actum  liberum 
determinate  intelligere.  sed  solum  hanc  disiunctionem  :  „Sub  his  condicionibus 
homo  ageret  hoc,  si  sic  eum  praedeterminarem  ;  non  ageret  hoc,  si  aliter  prae- 

1  Cf.  Kleutgen,  De  ipso  Deo  n.  483.  2  Cf.  Cat.  Rom.  p.  4.  e.  2.  q.  4. 

3  Quid  sit  praedeterminatio  physica,  vide  e.  20.  a.  7. 


Art.  6.  Nani  Bit  io  Deoaoientia  ri  rea  propria  decreta  libera  condicionate  futura.     501 

detenuinarem."  E<  revera  aliqui  ex  primis  Mulinar  adversariis  ipsa  naturali 
consequentia  convicti  ita  docuerunt  '.  Contra  eiusmodi  Bententiam  nostra  tria 
prima  arguroenta  uihil  efficereni.  Tamen  quartum  argumentum  i.  e.  naturalis 
lioniinuiii  sensus  cani  refutaret;  deinde  haec  opinio  oonficitur  iis,  «pia''  contra 
praedeterminationem  phyBicam  disputabimus. 

Contra  istum  naturalem  Bensum  et  praesertim  contra  Bensum  EDcclesiae, 
fidelium,  S.  Patrum  et  universae  traditionia  et  contra  testimonium  S,  Scripturae 
sententia  in  Deo  scientiam  liberi  condicionate  futuri  negans  stare  non  potuit. 
Bannesiani  igitur  postea  uno  ore  docuerunt  Deum  huiusmodi  scientiam  habere. 
At  iiuomodo  iti  possibile  est,  quum  nullum  sit  decretum  praedeterminans  circa 
condiciones  numquam  futuras?  Respondent  Deum  praeter  decreta  assoluta  et 
simpliciter  praedeterminantia  alia  decreta  habere  subiective  absoluta  et  obiective 
condicionata  ;  videlicet  fingunt  Deum  de  omnibus  possibilibus  condicionibus  secum 
babere  hoc  immutabile  decretum:  „Si  haec  voluntas  libera  hoc  tempore  sub 
bis  condicionibus  poneretur  (quamquam  cani  in  tali  condicione  poni  absolute 
nolo),  eam  hoc  determinato  modo  praedeterminarem.  In  bis  decretis  aiunt  Deum 
videre  libera  condicionate  futura.  —  Qua  de  re  postea  plura;  interim  satis  sit 
videre  hos  Thomistas  thesim  nostrani  non  negare. 

Scientia  Dei  circa  libera  condicionate  futura  appellari  solet  scientia  con- 
dicionalis,  scientia  condicionata,  scientia  condicionatorum,  scientia  media.  Inter- 
diun  scientia  media  intelligitur  scientia  condicionatorum ,  quae  antecedit  orane 
exercitium  actuale  libertatis  divinae.  Talem  scientiam  mediani  Bannesiani  ne- 
gant ,  quamquam  scientiam  condicionalem  in  genere ,  prout  a  modo  cognitionis 
abstrahit,  admittunt.  Nos  scientiam  mediani  et  condicionalem  promiscue  ap- 
pellarne.    De  ratione  nominis  scientiae  niediae  postea  recurret  sermo. 

ARTICULUS  VI. 

NUM  SIT  IN  DEO  SCIENTIA  CIRCA  PROPRIA  DECRETA 
LIBERA  CONDICIONATE  FUTURA. 

848.  I.  Etiam  in  aeternitate  Dei  possumus  coneipere  aliquocl 
signum  rationis,  quo  decreta  sua  libera  nondum  habet.  Quaeres 
igitur,  num  in  ilio  signo  rationis  Deus  decreta  sua  sequenti  signo 
capienda  iam  quasi  ut  futura  praevidere  dicendus  sit.  Respondemus 
negative.  Nani  in  ilio  priori  rationis  signo  propositio  Deo  aliquod 
decretum  liberimi  tribuens  nondum  habet  determinatam  veritatem  : 
sed  eam  acquirit,  quando  Deus  actu  decretum  liberimi  elicit.  Nempe 
ratio,  cur  varia  signa  rationis  in  Deo  distinguimus,  est  praecise. 
quia  ratione  prius  veruni  est  Deum  posse  hoc  vel  illud  velie, 
ratione  posterius  est  veruni  Deum  hoc  elegisse;  scilicet  veruni 
contingens  concipimus  tamquam  veruni  factum,  postquam  possibile 
erat  et  nondum  fuit,  Qui  igitur  ponit  in  priori  rationis  signo 
Dei  decretum  iam  habere  determinatam  veritatem,  ipsi  distinctionis 
fundamento  contradicit. 

1  Cf.  Scheebex.  Dogmatik  I.  §  92.  n.  464.    Kleutgen,  De  ipso  Deo  n.  478. 


(302  Cap.  19.   De  obiecto  intellectus  divini. 

Obicies:  In  signo  rationis ,  quod  decretum  mundi  creandi  praecedere 
concipitur,  vera  erat  baec  propositio  dishmctiva  :  .Deus  mundum  creabit  vel 
non  creabit."  Ergo  altera  pars  disiunctionis  erat  determinate  vera  et  ut  talis 
a  Deo  cognoscebatur.     Est  igitur  in  Deo  praescientia  quaedam  decretorum. 

Resp.  Dist.  Antec.  Illa  disiunctiva  vera  erat  hoc  sensu:  „Vel  est  de- 
terminate veruni  Deiun  mundum  creaturum  esse,  vel  est  determinate  veruni 
Deum  non  creaturina  esse",  Neg.  Erat  vero  ilio  sensu:  „ Neutra  disiunctionis 
pars  est  determinate  vera  et  neutra  determinate  falsa,  sed  alterutra  determina- 
bitur,  ut  sit  vera,  Conc.     Et  sub  data  distinctione  nego  consequentiam. 

849.  IL  Qui  Deo  praescientiam  circa  propria  decreta  tribuunt, 
eum  etiam  de  decretis  suis  condicionate  futuris  cognitionem  habere 
statuunt.  V.  gr.  dicunt  Deum  scire,  quos  ad  beatitudinem  aeternam 
praedestinaturus  fuisset,  si  non  Adamum,  sed  certuni  quendam 
alium  hominem  protoparentem  generis  Immani  constituisset  ;  aut 
quid  facturus  fuisset,  si  Iudaei  Christum  non  crucifixissent  aut  si 
Saulus  conversus  non  fuisset.  Hanc  scientiam  de  decretis  Dei 
condicionate  futuris  appellant  scientiam  medium  refexam.  Nos, 
qui  praescientiam  absolutam  circa  propria  decreta  in  Deo  non  ad- 
mittimus,  etiam  hanc  scientiam  condicionatam  reicere  debemus. 
Concedimus  tamen  Deum  multa  habere  decreta  generalia,  in  qui- 
bus  videt,  quid  mutatis  condicionibus  fecisset;  v.  gr.  ex  voluntate 
generali  salvifica  cognoscit  se  Iudae  daturum  fuisse  beatitudinem, 
si  poenitentiam  egisset.  Sic  explicantur  illa,  quae  legimus:  „Si 
populus  meus  audisset  me  .  .  . ,  super  tribulantes  eos  misissem 
manum  meam"  *  et:  „An  putas,  quia  non  possum  rogare  patrem 
meum,  et  exhibebit  mihi  modo  plus  quam  duodecim  legiones  ange- 
lorum."  2  —  Hac  de  re  potest  legi  Suarez,  qui  sententiam  nostra  e 
contrariam  defendit 3. 

ARTICULUS  VII. 
NUM  DEUS  COGNOSCAT  INFINITA. 

TlieSÌS  XLYII.  Deus  cognoscit  multitudineni  rerum  in- 
finitam  ;  et  haec  quidein.  multitudo  est  actu  infinita  in  cognitione 
Dei,  in  se  auteni  est  infinita  potentia. 

850.  Stat.  Quaest.  Communis  est  Doctorum  catholicorum  sen- 
tentia  Deum  co2,noscere  multitudinem  rerum  infinitam.    Cognoscit 


1  Ps.  80,  14— 15.  -  Matfch.  26,  53. 

3  Opusc.  de  scient.  Dei  fut.  conting.  1.  2.  e.  8.  —  Cf.  item  Maye,  De  Deo 
n.  496 — 515.  Hoc  loco  etiam  multos  abios  auctores  indicatos  reperies.  Scientiam 
mediani  reflexam  in  Deo  esse  praeter  alios  negat  Molina,  Concord,  ad  q.  14. 
a.  13.  disp.  52.    (Ed.  Anfrverp.  1595.  p.  228.  229.) 


Art.  7.    Num  Deus  cogiin.«.rat  infinita.  Co:'» 

•  •nini  v.  gr.  omnea  actus  beatorum,  quos  in  aeternnni  elicient; 
(ini  sunt  infiniti,  saltem  potentia.  Disceptatnr  autem ,  ntriini 
haec  multitudo  dicenda  sit  actu  an  potentia  infinita1.  Xos  cum 
S.  Thoraa   priorem  sontentiam  seqnimur. 

Probatur.  T.  Deus  cognoscit  multitudinem  actn  in- 
fili ita  ni  i.  e.  multitudinem,  quae  est  actn  infinita  in  cognitione 
Dei  et  per  cognitionem  Dei.  —  Videlicet  Deus  cognoscit  v.  gr. 
omnes  homines  possibiles.  Est  igitnr  in  Deo  multitudo  terminornm 
cognitorum,  qui  sunt  singuli  homines.  Atqui  haec  multitudo  est 
actualis,  quia  omnes  termini  sunt  actu  cogniti;  item  haec  multi- 
tudo est  infinita,  non  finita.  Ergo  habemus  multitudinem  actu 
infinitam.  Nimirum  id,  quod  cognoscitur,  aliquo  modo  actuatur; 
est  enim  actu  secundum  esse  ideale  et  intellectum.  —  Illustratur 
res  exemplo:  Si  omnes  homines  possibiles  actu  exsisterent  in  se, 
luiberemus  multitudinem  actu  infinitam  in  se  et  secundum  esse 
reale  ;  a  pari ,  si  omnes  homines  possibiles  actu  exsistunt  in 
eognitione  Dei,  habemus  multitudinem  actu  infinitam  in  cognitione 
Dei  et  secundum  esse  ideale. 

IL  Multitudo  rerum,  quas  Deus  cognoscit,  in  se 
est  infinita  potentia,  i.  e.  possibilia,  prout  in  se  usque  ad 
definitimi  tempus  exsistere  et  a  Deo  per  modum  unius  collectionis 
et  unius  termini  conspici  possunt,  multitudinem  constituunt  potentia 
infinitam,  quatenus  collectio  eoruni  in  indefinitum  maior  et  maior 
exsistere  potest.  Patet  ex  iis,  quibus  probatur  multitudinem  actu 
infinitam  rerum  exsistentium  repugnare  ;  inde  enim  sequitur  multi- 
tudinem rerum  usque  ad  definitum  tempus  actu  exsistentium  ne- 
cessario semper  esse  finitam,  quamquam  multitudo  in  indefinitum 
tempore  futuro  crescere  potest.  Deus  autem  per  modum  unius 
collectionis  videre  non  potest,  quae  in  re  numquam  sunt  in  unum 
complete  collecta  neque  colligi  possunt.  Scientia  enim  Dei  non 
mutat  naturam  rerum,  sed  cognoscit  eas,  prout  sunt. 
851.  S  e  h  o  1  i  o  n.      I.    Deus    multitudinem    infinitam    non    cognoscit 

enumerando  partem  post  partem,  quum  cognoscat  omnia  ramni,  non  suc- 
cessive. Rem  explicat  S.  Thomas:  „Divmus  intellectus  per  imam  speciem 
cognoscit  omnia.  Unde  simili  et  uno  intuitu  est  eius  cognitio  de  omnibus: 
et  sic  non  cognoscit  multitudinem  secundum  ordinem  partium  multitudinis, 
et  sic  potest  infinitam  multitudinem  cognoscere  non  per  mam  Infiniti. 
Si  enim  per  viam  infiniti  cognosceret,   ut  acciperet   partem  multitudinis 


Multos  auctores  indicatos  invenis  apud  Fraxzeli>",  De  Deo  uno,  thes.  41. 


504  Gap.  19-    De  obiecto  intellectus  divini. 

post  partem,  numquam  veniret  ad  finera  ;  unde  non  perfecte  cognosceret. 
Un  de  concedo  simpliciter,  quod  Deus  eognoscit  actu  infinita  absolute."  ' 

II.  Multitudo  infinita  possibilium  in  Deo  non  est  collectio  quaedam 
in  se  una  et  tota  neque  consequenter  quantitatem  determinatam  habet. 
Nani  multitudo  possibilium  actu  infinita  in  cognitione  divina  est  expressio 
idealis  multitudinis  possibilium ,  quae  in  se  est  potentia  infinita.  Atqui 
multitudo  potentia  infinita  non  habet  in  se  quantitatem  determinatam. 
Ergo  etiam ,  ut  est  in  cognitione  divina ,  quantitate  determinata  caret, 
quum  cognitio  divina  non  mutet  naturam  rerum.  —  Quae  quum  ita  sint, 
dicunt  possibilia  in  Deo  constituere  muUitudinem  actu  infinitam,  non 
numerum.  Numerus  enim  est  multitudo  determinatam  quantitatem  habens. 
BDeus",  inquit  S.  Thomas,  ninfìnitum  non  eognoscit,  ut  sciat  aliquam 
eius  quantitatem  determinatam,  quia  eam  non  habet."  -  „ftec  est,  cur 
obicias  multitudinem  istam  in  Dei  cognitione  certe  unitatela  quandam 
habere  et  ab  imitate  quadani  velut  permeali  ideoque  numerum  esse. 
Animadverti  namque  debet  unitatem  liane  non  esse  unitatem  multitudini 
internam ,  qua  fit  unum  quoddam  collectivum ,  sed  esse  unitatem  co- 
gnitionis  divinae"  et  multitudini  externam  3. 

III.  Ex  dictis  sequitur  veruni  non  esse,  quod  interdum  legitur,  prò 
sententia ,  quae  multitudinem  rerum  actu  in  se  exsistentium  infinitam 
repugnare  statuii,  indiani  probationem  hucusque  allatam  esse,  quae 
retorqueri  non  possit  contra  multitudinem  sive  possibilium  sive  futuro  rum. 
quae  Deus  distintissime  eognoscit.  Nimirum  multitudo  rerum  actu  extra 
Deum  exsistentium ,  quamquam  eam  infinitam  esse  fingitur,  est  collectio 
in  se  una  et  tota  et  ideo  determinatam  quantitatem  habet  et  consequenter 
est  numerus ,  etsi  numerando  unum  post  aliud  transiri  nequit 4.  Quum 
igitur  res  exsistentes  collectionem  faciant  in  se  unani  et  totani,  multitudo 
infinita  rerum  in  se  exsistentium  cum  alia  multitudine  infinita  rerum 
pariter  exsistentium  secundum  aequalitatem  et  inaequalitatem  comparari 
potest.  V.  gr.  si  infinite  multi  homines  exsisterent,  quorum  nullus  altero 
vel  utroque  oculo  privaretur,  duplo  plures  oculi  exsisterent  quam  homines. 
quamquam  multitudo  tum  hominum  tum  oculorum  esset  infinita.  Ne- 
quaquam  autem  dicere  licet  Deum,  qui  omnes  homines  possibiles  et  omiies 
eorum  oculos  videt,  duplo  plures  oculos  cognoscere  quam  homines  ;  nempe 
homines  possibiles  vel  oculi  possibiles  non  sunt  aliqua  una  collectio,  et 
propterea  altera  collectio  non  potest  esse  rnaior  vel  minor  vel  aequalis 
alteri  propter  defectum  suppositi.  Est  igitur  discrimen  inter  multitudinem 
in  se  actu  infinitam  et  multitudinem  in  cognitione  divina  actu  infinitam  ; 


1  De  veiit.  q.  2.  a.  9.  2  Ibid.  ad  10. 

3  Stextkup,  De  Deo  uno,  thes.  23.  p.  346. 

4  Quod  si  quis  contendat  de  ratione  numeri  esse,  ut  transiri  possit,  de 
verbo  non  est  litigandum.  Sed  simpliciter  dicendum  est  illas  res  actu  ex- 
sistentes efficere  collectionem  in  se  imam  et  totani. 


Art.  8.  Num  solu.s  Deus  noverif  omnia.  605 

ii  hoc  praecise  disorìmen  efficit ,   ut  illa  multitudo  repagnel .   haec  aon 
repugnet.     Cf.  n.  198  sqq. 

IV.  Possibilia,  ut  Bunt  omnia  a  Deo  cognita,  non  exhauriunt  vir- 
tutem  Dei  ad  extra.  Neque  enim  collectio  possibilium  finita  exhaurii 
hanc  virtutem,  ut  patet;  neque  omnia  possibilia  siiuul  collecta  eam  ex- 
hauriunt, quia  colligi  non  possunt.  Propter  eandem  rationem  possibilia 
non  exhauriunt  intellectum  divinimi;  eo  etiam  minus  intellectus  divinus 
exhaurìtur,  quia  Deus  praeter  possibilia  se  ipsum  intelligit.  Intellectus 
autem  divinus  se  ipsum  et  virtutem  et  essentiam  divinam  exhaurìt  et 
quodammodo  finit.  Nani  „quum  dicitur  :  ,Deus  tìnitus  est  sibi',  intel- 
ligendum  est  secundum  quondam  similitudinem  proportionis  :  quia  sic  se 
habet  in  non  excedendo  intellectum  suum,  sicut  se  habet  aliquod  finitum 
in  non  excedendo  intellectum  finitum.  Non  autem  sic  dicitur  Deus  sibi 
tìnitus,  quod  ipse  intelligat  se  esse  aliquid  finitum"  '. 

ARTICULUS  Vili. 

NUM  SOLUS  DEUS  NOVERIT  OMNIA. 

Circa  liane  quaestionem  ex  ordine  noto: 
852.        Assertio  1.     Secreta   cordinm  nullo  intellectu  creato 
ìiaturaliter  cognoscimtur  cognitione  certa  et  immediata  ;  sed  talis 
eognitìo  soli  Deo  propria  est. 

Stat.  Quaest.  Secreta  cordium  intelliguntur  :  a)  actus  liberi 
voluntatis  ;  b)  ii  actus  intellectus,  qui  ex  libero  voluntatis  imperio 
tìunt.  —  Concedimus  haec  secreta  posse  cognosci  scientia  super- 
naturaliter  infusa,  qualem,  ut  theologi  docent,  anima  Christi  Do- 
mini liabuit;  concedimus  ea  saepe  posse  cognosci  cognitione  pro- 
babili et  coniecturali  ;  concedimus  ea  posse  cognosci  cognitione 
mediata,  velut  ex  revelatione  Dei  vel  ex  eo,  quod  quis  loquendo 
nobiscum  secreta  sua  communicat,  vel  ex  effectu  externo  spontaneo, 
velut  ex  immutatione  vultus  vel  ex  pulsu.  Loquimur  igitur  de 
cognitione  naturali,  certa,  immediata. 

Prob.  1.  (Ratio  moralis.)  Natura  rationalis  exigit,  ut  actuum, 
quorum  domina  est  quoad  esse,  sit  etiam  domina  quoad  cognitionem. 
Hoc  enim  pertinet  ad  perfectionem  et  integritatem  illius  dominii. 
Secus  etiam  voluntas  facilius  ab  aliis  deterreri  et  impediri  posset 
et  indifferentia  eius  minueretur. 

2.  (Ratio  physica.)  Voluntas  rationalis  creaturae  soli  Deo 
subiacet;  et  ipse  solus  in  eam  operari  potest,  qui  est  principale 
eius  obiectum  ut  ultimus  finis.     Atqui  id,    quod  cadit  sub  ordine 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  3.  ad  2. 


(506  Gap.  19.   De  obiecto  intellectus  divini. 

superioris  causae,  non  potest  cognoscere  inferior  causa  ;  sed  solum 
superior  causa  movens  et  ille,  qui  movetur.  Unde.  quum  voluntas 
interius  non  possit  ab  alio  nisi  a  Deo  moveri  (movetur  autem 
concursu  simultaneo ,  ut  explicabimus) ,  cuius  ordini  immediate 
subest  motus  voluntatis  et  per  consequens  voluntariae  cogita- 
tionis ,  hi  motus  non  possunt  cognosci  a  quocumque  alio  nisi 
ab  ipso  Deo  1. 

Scholion.  1.  Quaeri  potest,  num  assertio  nostra  etiam 
valeat  de  actibus  necessariis  voluntatis.  Secundum  Suarez2  di- 
stinguere debemus  actus,  qui  per  se  necessarii  sunt,  ut  amor  Dei 
in  beatis,  et  actus,  qui  per  se  habent,  ut  liberi  fiant,  per  accidens 
autem  fiunt  per  modum  naturae  et  necessario  propter  defectum  anim- 
advertentiae  intellectus.  De  actibus  per  accidens  necessariis  valet 
assertio  nostra.  Nani  in  his  actibus  magis  est  considerandum. 
quod  est  per  se,  quam  quod  est  per  accidens.  Deinde  hi  actus 
in  entitate  sua  non  differunt  ab  actibus  liberis;  ergo,  si  quis  eos 
naturaliter  novisset,  per  idem  principium  cognosceret  etiam  actus 
liberos.  —  Actus  autem  voluntatis  per  se  necessarii  quominus  ab 
aliis  cognoscantur,  nihil  prohibet. 

2.  Quaerunt,  num  assertio  etiam  valeat  de  actibus  imaginationis 
et  appetitus  sensitivi.  S.  Thomas 3  dicit  hos  actus  naturaliter 
cognosci  posse,  si  ex  impressione  corporali  ac  necessario  fiunt 
similiter  atque  in  brutis;  eos  enim  cognosci  ab  eo,  qui  cognoscit 
res  corporales  et  earum  dispositiones,  quibus  impressio  fit.  Xegat 
autem  eos  ab  aliis  cognosci  posse,  si  moventur  a  voluntate  et 
ratione,  ut  in  hominibus  usu  venit,  quia  „  etiam  inferior  pars  ani- 
mae  participat  aliqualiter  rationem,  sicut  oboediens  imperanti.  " 

853.  Assertio  2.  Futura  libera  uullo  iutellectu  creato  ua- 
turaliter  cognoscuntur  coguitioue  certa  et  immediata;  sed  talis 
cognitio  soli  Deo  propria  est. 

Stat.  Quaest.  Concedimus  haec  futura  cognosci  posse  scientia 
supernaturaliter  infusa,  qua  cognoscantur  in  specie  a  Deo  omniscio 
communicata  ;   talem   scientiam   animam   Christi  Domini  Imbuisse 


1  S.  Thomas,  Somma  theol.  p.  1.  q.  57.  a.  4;  De  malo  q.  16.  a.  8;  De 
verit.  q.  8.  a.  13.  —  Ceterum  ratione  morali,  quam  attulimus ,  assertum  po- 
tissimum  niti  videtur,  quia  per  eam  intelligitur  ex  effectibus  quoque  externis 
sponte  vel  naturaliter  actus  internos  concomitantibus  secreta  cordium  non  tàmia 
facile  ab  aliis  cognosci  posse. 

2  De  angel.  1.  2.  e,  22.  n.  11  sqq. 

3  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  57.  a.  4.  ad  3. 


Alt.  8.  Num  mina  DeuB  aoyeriJ  omnia.  607 

theologi  tradnnt1;  concedimus  ea  saepe  cognosci  posse  <on- 
iecturaliter  ex  moribus  hominis;   concedimua  ea  posse  cognosci 

nielliate  ex  revelatione  divina. 

Prob.  1.  Creatura  non  potest  cognoscere  actus  liberos  prae- 
sentes;  ergo  multo  minus  futuros. 

2.  Actus  liberi  a  creatura  cognoscerentur  aut  in  causis  suis 
aut  in  se  ipsis.  Atqui  non  in  causis,  quia  in  causis  determinati 
non  sunt  ;  non  in  se  ipsis,  quia  sola  aeternitas  per  se  et  naturaliter 
aliquid  in  futuro  intueri  potest,  quum  sola  aeternitas  omnia  tem- 
pora perfectione  complcctatur  2. 

3.  Idem  probat  persuasio  omnium  gentium,  quae  praedictionem 
certam  eventus  liberi  futuri  soli  divinitati  tribui  posse  semper 
arbitratae  sunt." 

854.  Assento  3.  Intellectus  flnitus  ne  supernatnraliter  qui- 
dem  omnia  possibilia  cognoscere  potest. 

Prob.  Qui  cognoscit  omnia  possibilia,  cognoscit  omnia,  quae 
Deus  potest  tacere.  Hoc  autem  est  comprebendere  virtutem  di- 
vinaci extensive  et  consequenter  [n.  742.]  etiam  intensive.  Qui 
autem  comprebendit  virtutem  divinam,  comprebendit  etiam  es- 
sentiam,  quum  virtus  Dei  sit  eius  essentia.  Deus  autem  est  ab- 
solute  incomprehensibilis  ab  omni  intellectu  finito.  Ergo  nullus 
intellectus  finitus  cognoscit  omnia  possibilia3. 

Scholion.  Nihil  tamen  obstat,  quominus  intellectus  finitus 
cognoscat  et  comprehendat  omnia  exsistentia  secundum  quod- 
cumque  tempus.  Namque  in  intellectu  finito  infinitas  obiectiva 
esse  potest,  dummodo  absit  formalis.  Revera  enim  quivis  intel- 
lectus, quum  Deum  suo  modo  cognoscat,  infinitatem  quandam 
obiectivam  babet.  Iam  vero  ex  eo ,  quod  intellectus  omnia 
exsistentia  novit,  non  seguitar  eum  esse  formaliter  infinitum. 
Cognoscit  quidem  infinite  multa,  nempe  actus  beatorum,  qui  in 
sempiternum  erunt.  Sed  haec  omnia  cognoscit  non  per  species 
infinite  multas,  sed  per  unam  vel  paucas  ;  nempe  per  imam  speciem 
multa  et  infinite  multa  cognosci  possunt,  quum  idem  excellens 
possit  esse  similitudo  plurimorum,  in  quantum  continet  totani 
singulorum  perfectionem   neque   tamen  continetur  ab  iis4.     Item 


1  De  scientia  anirnae  Christi  cf.  Stentktjp,  De  Verb.  incarn.  I,  thes.  72.  73. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  57.  a.  3. 

3  Cf.  S.  Thomas   1.  e.  p.  3.   q.  10.   a.  2:    De   verit.  q.  8.   a.  4:    In   sent. 
1.  3.  disk.  14.  a.  2.  sol.  2. 

4  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  55.  a.  3.  ad  3. 


608  ^aP-  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

infinite  multa  non  cognoscuntur  per  actus  intelligendi  infinite 
multos,  sed  per  unum  vel  paucos.  Quae  enim  per  unam  speciem 
repraesentantur,  ea  etiam  per  unum  aetum  intelligi  possunt1.  — 
Tamen  scientia,  qua  omnia  exsistentia  cognoscuntur,  intellectui 
creato  non  est  naturalis,  quum  se  extendat  ad  secreta  cordium 
et  futura  libera.  Tradunt  theologi  animam  Christi  Domini  per 
scientiam  infusam  (et  a  fortiori  per  visionem  beatificam)  com- 
prehensive  intellexisse  omnia  exsistentia.  „Scit",  inquit  S.  Thomas, 
,,  anima  Christi  omnia,  quae  Deus  in  se  ipso  cognoscit  per  scien- 
tiam  visionis  ;  non  tamen  omnia ,  quae  Deus  in  se  ipso  cognoscit 
per  scientiam  simplicis  intelligentiae"  2 ,  i.  e.  novit  omnia  ex- 
sistentia, non  omnia  possibilia.  Plura  de  hac  re  quaerantur  apud 
ipsos  theologos. 


CAPUT   XX. 
DE  ORDINE  SCIENTIAE  DIVINAE. 


PR0L0GUS. 

855.  Deus  omnia  cognoscit;  sed  non  omnia  obiecta  aeque  prin- 
cipaliter  se  habent  ad  eius  intellectum.  Hinc  oritur  quaestio  de 
obiecto  formali  et  materiali  scientiae  divinae.  Ad  quam  accedit 
disputatio  de  medio  scientiae  Dei.  Nos  enim  cognoscimus  res 
mediante  specie  intelligibili  et  saepe  etiam  unam  rem  ex  alia  co- 
gnita intelligimus.  Hinc  etiam  in  Deo  de  specie  intelligibili  sive 
de  medio  quo  et  de  obiecto,  in  quo  cognito  alia  cognoscuntur, 
sive'  de  medio  in  quo  quaerimus.  Dicemus  Deum  omnia  in  es- 
sentia  sua  videre.  Inde  oriuntur  duo  dubia,  num  Deus  omnia 
videat  in  essentia  sua  tamquam  in  causa,  et  num  res  videat  in 
se  ipsis.  Specialis  autem  difficultas  est,  quomodo  Deus  libera 
condicionate  vel  absolute  futura  in  essentia  sua  cognoscere  possit. 
Quae  quaestio  quum  tota  pendeat  a  doctrina  de  concursu  divino, 
quid  de  hoc  concursu  tenendum  sit,  breviter  praenotatur;  et,  quum 
in  hac  re  Bannez  nobis  potissimum  adversetur,  etiam  de  doctrina, 
quam  eius  discipuli  circa  concursum  divinum  proponunt,  paucis 
praemonetur.     Totani    autem    de   intellectu    divino    disputationem 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  58.  a.  2. 

2  L.  e.  p.  3.  q.  10.  a.  2.  ad  2.     Cf.  etiam  Stentrup  I.  e. 


Art.  1.   De  obiecto  formali  et  materiali  intellectus  <livini.  (J09 

conchulit  divisio   Bcientdae   divinae.     Quae   divido   quum   ad  no- 
tioneni  sdentiae  practìcae,  quae  esl  in  Deo,  nos  ducat,  Bubsequitur 

quaestio,    num   scientia   Dei    practica   sit   causa   rerum.   —    Sic 
oriuntur  decem  huius  capitis  artìculi: 

Artìculus     I.  De  obiecto  formali  et  materiali  ìntellectua  divini. 
IL  De  medio  quo  intellectus  divini. 

III.  De  medio  in  quo  intellectus  divini. 

IV.  Num  Deus  omnia  in  essentia  sua  videat  tam- 
quam  in  causa. 

V.  Num  Deus  res  videat  in  se  ipsis. 
„         VI.  De  concursu  Dei  praenotainenta. 

VII.  Quid  de  concursu  Dei  statuant  Bannesiani. 
„      Vili.  Quomodo    Deus    libera    futura    in    essentia    sua 

cognoscat. 
„         IX.  De  divisione  scientiae  divinae. 
„  X.  Num  scientia  Dei  sit  causa  rerum. 

ARTÌCULUS  I. 
DE  OBIECTO  FORMALI  ET  MATERIALI  INTELLECTUS  DIVINI. 

TlieSÌS  Xl/YIII.  Essentia  divina  est  obiectum  formale 
intellectus  divini,  omiie  autein  veruni  finitum  est  obieetum  ma- 
teriale tantum. 

856.  Stat.  Quaest.  Obiectum  formale  est.  quod  intellectus  per 
se  et  ratione  sui  attingit,  et  ratione  cuius  intelligit,  quaecumque 
intelligit;  obiectum  igitur  formale  determinat  tamquam  causa  vel 
ratio  actum  facultatis  et  perfectionem  eius.  Obiectum  materiale 
est  illud,  quod  intellectus  attingit  non  ratione  sui,  sed  ratione  ob- 
iecti  formalis.  Obiectum  formale  appellatili'  etiam  primum ,  pri- 
marium,  princeps  vel  principale  ;  obiectum  materiale  autem  vocatur 
secundarium.  —  Essentia  divina,  ratione  cuius  Deus  omne  obiectum 
cognoscit,  intelligitur  ens  divinimi,  ut  est  in  se  in  tota  sua  latitudine, 
ut  etiam  includit  attributa,  personas,  voluntatem  et  quidquid  for- 
maliter  est  in  Deo  ;  abstraliitur  tantum  ab  ipsa  illa  intellectione,  de 
cuius  obiecto  quaeritur,  et  ab  iis,  quae  ad  eam  consequuntur.  Nempe 
omnia,  quae  sunt  formaliter  in  Deo,  unicam  liabent  immateriali- 
tatem.  veritatem  et  intelligibilitatem.  Eandem  essentiam  latissime 
sumptam  in  sequentibus  tliesibus  ponimus  esse  medium  quo  et 
medium  in  quo  divini  intellectus.  Omnia  divina  Deus  videt  im- 
mediate in  se  ipsis;  quamquam  nihil  impedit,  quominus  attributum, 

Hoxiheim,  Tbeodicaea.  39 


(3X0  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  clivinae. 

quod  immediate  in  se  videtur,  simul  videatur  mediate  in  alio 
attributo.  Ad  rem  Kleutgen:  „Quum  essentia  divina  unicum  di- 
citur  medium  divinae  cognitionis,  essentia  ab  intellectu  quidem, 
non  tamen  ab  aliis  attributis,  ut  a  voluntate,  potentia  distincta 
concipitur,  ita  ut  Deum  omnia  in  essentia  sua  videre  idem  sit 
atque  omnia  in  se  ipso  videre."  1 

Thesis  habet  duas  partes:  a)  Deus  est  scientiae  suae  ob- 
iectum  formale;  b)  veruni  finitum  est  scientiae  divinae  obiectum 
materiale. 

857.  Prob.  1.  p.  1.  Ut  omnis  actus,  sic  scientia  ex  obiecto 
formali  propriam  sibi  perfectionem  recipit;  obiectum  formale  est 
veluti  mensura,  cui  scientia  adaequari  debet.  Atqui  scientiae 
divinae  infinitae  non  proportionatur  nisi  scibile  infinitum,  quod 
est  ipse  Deus. 

2.  Obiectum  formale  sive  principale  intellectum  unicuique 
intelligenti  est  ratio  intelligendi  vere  determinativa.  Si  igitur 
Deus  aliquid  aliud  intelligit  principaliter,  sequitur,  quod  illud  est 
ei  causa  intelligendi.  Sed  suum  intelligere  est  suum  esse.  Ergo 
aliquid  aliud  erit  ei  causa  essendi,  quod  est  contra  rationem 
primi  entis. 

3.  Res  illustratur  considerato  per  gradus  obiecto  formali 
intellectus  creati.  Obiectum  formale  intellectus  humani  in  hac 
terra  est  intelligibile  in  sensibili  sive  essentia  rerum  sensibilium  ; 
nani  intellectui  humano,  qui  est  in  sensitivo  et  animali,  pro- 
portionatur intelligibile  in  sensibili.  Obiectum  formale  intellectus 
angelici  est  intelligibile  purum  secundum  specificum  gradum,  quem 
substantia  angeli  cuiusque  in  ordine  intelligibilitatis  sive  im- 
materialitatis  tenet.  Consequenter  obiectum  formale  intellectus 
divini,  qui  est  summe  immaterialis ,  est  intelligibile  purissimum 
sive  actus  purissimus  sive  ipse  Deus. 

Prob.  2.  p.  Deus  cognoscit  orane  veruni  finitum.  Quum 
autem  intellectui  divino  propriam  perfectionem  non  tribuat  neque 
eum  per  se  determinare  possit,  relinquitur,  ut  sit  obiectum  scien- 
tiae divinae  materiale  tantum,  non  formale. 

858.  Scholion.  In  scientia  praeter  obiectum  formale  et 
materiale  distingui  solet  obiectum  attributionis  sive  subiectum,  ut 
in  prooemio  theodicaeae  §  1.  diximus.    Propterea  etiam  quaerere 


1  De  ipso  Deo  n.  530;  cf.  etiam  Ioannes  a  S.  Thoma,  In  1.  p.  disp.  17. 
a.  1.  n.  10. 


Art.  2.   De  medio  quo  tntellectus  divini.  (311 

licet,  quid  sit  scientiae  divinae  Bubiectum;  quamquam  Deus  non 
iudicat,    sicut   nos ,    componendo   et   dividendo.     Dicimus   autem 

Deum  ipaum  esse  obiectum  attributionis  scientiae  suae,  i.  e.  cuncta 
asserimus,  quae  Deus  cognoscit.  ab  ipso  considerari,  proui  ordinem 
habent  ad  Deum  et  aliqua  ratione  divina  sunt.     Nimirum: 

1.  Quaecumque  Deus  cognoscit,  perfecte  cognoscit.  Quae 
autem  praeter  Deum  sunt  et  esse  possunt ,  non  cognoscuntur 
perfecte,  nisi  cognoscuntur,  quatenus  ad  Deum  referuntur.  Deus 
(■nini  est  omnium  possibilium  primum  fundamentum,  quia  non  sunt 
nisi  termini  imitabilitatis  eius;  est  etiam  omnium,  quae  exsistunt. 
causa  suprema  efficiens,  exemplaris  et  finalis.  Atqui,  ut  res  per- 
fecte cognoscatur.  ex  altissimi*  causis  cognoscatur  necesse  est. 

2.  Ut  rerum  universitas  ipsa,  sic  etiam  rerum  scientia  per- 
fectionem  ex  eo  nanciscitur,  quod  omnia  et  singula  ordinantur 
ad  unum.  Sed  hoc  unum  non  est  nisi  Deus,  a  quo  tamquam  a 
causa  creante,  in  quo  tamquam  in  causa  conservante  et  gubernante, 
ad  quern  tamquam  ultimum  finem  sunt  omnia.  Ad  ipsum  igitur 
Deum  omnia  in  scientia  divina  ordinata  sunt. 

AETICULUS  II. 

DE  MEDIO  QUO   ENTELLECTUS  DIVINI. 

859.  In  cognitione  nostra  sive  sensuum  sive  mentis,  ut  docet 
S.  Thomas1,  triplex  distinguitur  medium:  a)  Medium  sub  quo  res 
reddit  idoneas,  ut  a  facilitate  cognoscitiva  attingi  possint,  velut 
lmnine  solis  illustrantur  corpora,  intellectu  agente  phantasmata. 
actu  intellectionis  anima,  b)  Medium  quo  est  species  intelligibilis, 
quae  facultatem  cognoscitivam  ad  talem  rem  apprehendendam  de- 
terminat.  e)  Medium  in  quo  est  res,  per  cuius  cognitionem  in 
cognitionem  aliorum  devenitur.  velut  in  speculo  videtur  homo,  in 
cantu  cognoscitur  avis. 

Iam  videndum,  num  secundum  nostrum  concipiendi  modum, 
qui  plurimas  in  Deo  rationes  distinguili,  hoc  triplex  medium  in 
Deo  inveniatur. 

Medium  sub  (quo  in  intellectu  divino  vix  considerari  potest. 
Nam  res  non  fiunt  idoneae,  quae  evadant  praesentes  ad  intellectum 
divinum,  sed  sunt  essentialiter  praesentes  ad  Deum  tamquam  ad 
suum  principium.  Res  propter  essentialem  a  Deo  dependentiam 
ab  essentia  divina  intellectui  divino  repraesentantur.    Deus  igitur 

1  Quodlib.  1.  a.  1. 

39* 


612  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

sive  essentia  divina,  ut  principium  rerum  in  communi,  appellali 
potest  medium,  sub  quo  ab  eo  cognoscuntur. 

Medium  quo  sive  species  intelligibilis,  qua  Deus  intelligit,  est 
iterimi  essentia  divina.  Videlicet  primo  constat  nos  posse  Deo 
tribuere  speciem  intelligibilem.  Nani  species  intelligibilis  est  de  ra- 
tione  omnis  intellectionis,  nisi  forte  res  per  essentiam  suam  intel- 
lectui  praesens  est  (n.  832,  2).  Nempe  cognitio  procedit  a  potentia,  ut 
eius  actus  vitalis  cum  assimilatione  obiecti.  Atqui  si  potentia  intel- 
lectiva  specie  obiecti  non  actuetur,  non  erit  assimilata  obiecto.  ■ — 
Deinde  constat  liane  speciem  intelligibilem  in  Deo  non  posse  esse 
nisi  eius  essentiam.  Nam  a)  species  intelligibilis,  quae  non  est 
essentia  rei  intelligentis,  est  accidens.  In  Deo  autem  non  potest 
esse  aliquod  accidens.  b)  Intelligere  Dei  est  eius  esse.  Si  igitur 
intelligeret  per  aliquam  speciem,  quae  non  sit  sua  essentia,  esset 
per  aliquid  aliud  a  sua  essentia  ;  quod  est  impossibile  1. 

Essentia  igitur  divina  est  communis  omnium  ratio  sive  species, 
in  quantum  est  res  una,  quam  omnia  imitantur;  est  propria  singu- 
lorum  ratio,  secundum  quod  eam  diversimode  imitantur  et  secundum 
quod  illud,  quod  est  proprium  unicuique  rei,  liabet  in  divina  essentia, 
quod  imitetur  2. 

Concludamus  hunc  articulum  his  S.  Thomae  verbis:  „In  visu 
corporali  est  duplex  medium.  Scilicet  sub  quo  cognoscit,  quod 
est  lumen;  et  hoc  medio  non  determinatur  visus  ad  aliquod  de- 
terminatimi obiectum.  Est  et  aliud  medium,  quo  cognoscit,  scilicet 
similitudo  rei  cognitae;  et  hoc  medio  determinatur  visus  ad  speciale 
obiectum.  Essentia  autem  divina  in  cognitione  divina,  qua  cognoscit 
res,  tenet  locum  utriusque."  3 

AETICULUS  III. 
DE  MEDIO  IX  QUO  INTELLECTUS  DIVINI. 

TlieSÌS.  XLIX.  Deus  omiie  veruni  finitimi  cognoscit  in 
essentia  sua,  ut  in  medio  cognito;  neque  autem  illa  vera  co- 
gnoscit immediate  in  se  ipsis. 

860.  Stat.  Quaest.  Triplex  in  hac  quaestione  est  sententia. 
Alii  dicunt  Deum  res  finitas  cognoscere  tantum  in  se  ipsis,  ut 
Vasquez 4  ;  alii  eas  cognosci  tum  mediate  in  essentia  divina  cognita 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  46. 

2  Cf.  S.  Thosias,  De  verit.  q.  2.  a.  4.  ad  1.  3  Ibid.  a.  5.  ad  10. 
4  In  1.  p.  dist.  60.  e.  2. 


Art.  3.   De  medio  in  quo  intellectus  divini.  {',]:) 

bum  immediate  in  se  ipsis,  ut  Raynaudus1;  alii  eas  cognosci  tantum 
in  Deo  tamquam  medio  cognito,  ut  S.  Thomas,  Molina2,  Lessili-. 
Suarez3,  Kuiz4.  Nos  hanc  ultimam  sententiam  amplectimur.  Dici- 
nius  igitur  essontiam  divinam  esse  medium  cognitum,  per  quod 
veruni  finitum  a  Deo  cognoscitur,  sicuti  nos  in  speculo  videmua 
liomines  vel  in  creaturis  Deum;  tamen  scientia  Dei  discursu  oaret, 
ut  n.  826.  esplicatimi  est.  Negamus  autem  Deum  vi  essentiae  tam- 
quam speciei  impressae  immediate  veruni  finitum  cognoscere,  ut 
nos  vi  speciei  lapidis  immediate  lapidem  cognoscimus,  quin  utcum- 
que  praecedere  debeat  cognitio  alius  rei,  quae  ad  cognitionem 
lapidis  ducat. 

Bannesiani  dicere  solent  praecipuum  fundamentum  ad  ever- 
tendum  Molinismum  esse  liane  doctrinam  Deum  omnia  cognoscere 
in  se  ipso.  Sed  insigniter  falluntur.  Quod  iam  inde  patet,  quod 
ipse  Molina  tliesim  nostrani  late  defendit 5.  Quomodo  autem  Deus 
actus  liberos  creaturae  absolute  vel  condicionate  futuros  in  essentia 
sua  videat,  salva  horum  actuum  libertate,  explicabitur  a.  8. 

861.  Prob.  1.  p.  1.  Deus  se  ipsum  perfecte  intolligit.  Si 
autem  perfecte  aliquid  cognoscitur,  necesse  est,  quod  virtus  eius 
perfecte  cognoscatur.  Virtus  autem  alicuius  rei  perfecte  cognosci 
non  potest,  nisi  cognoscantur  ea,  ad  quae  virtus  se  extendit.  Ergo 
Deus  se  et  virtutem  suam  et  actualem  suam  efficientiam  cognoscendo 
cognoscit  omne  veruni  finitum.  Virtus  enim  divina  se  extendit  ad 
omnia,  quae  extra  Deum  sunt  vel  esse  possunt 6. 

2.  Deus  omnes  res  perfectissime  cognoscit.  Perfectissima 
autem  cognitio  est,  quae  fit  per  altissimas  causas;  quare  haec 
scientia  speciali  nomine  sapientiae  insignitur.  Porro  altissima  om- 
nium rerum  causa  est  Deus.  Ergo  res  perfectissime  cognoscuntur, 
quando  per  Deum,  ut  est  earum  principimn  vel  causa  in  actu 
secundo  efficiens,  cognoscuntur.  Quare  Deus  eas  hoc  modo  co- 
gnoscat  necesse  est. 

862.  Prob.  2.  p.  1.  Omnis  intellectus  primo  et  per  se  non 
intelligit  nisi  ea,  quorum  habet  speciem  adaequatam  sive  pro- 
portionatam.  Reliqua  autem,  quorum  est  species  improportionata 
sive  per  defectum  sive  per  excessum,  eatenus  cognosit,  quatenus 
per  obiectum  proportionatum  prius  cognitum  intelligi  possunt.  Hinc 

1  Theol.  nat,  dist.  8.  q.  1.  a.  1.  n.  12.  2  In  p.  1.  q.  14.  a.  5. 

3  De  Deo  1.  3.  e.  2.  n.  14  sqq.  4  De  scientia  Dei  disp.  10.  24.  29.  73. 

5  Cf.  Kletjtgen,  De  ipso  Deo  n.  529. 

6  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  5. 


614  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

intellectus  noster,  cuius  obiectum  proportionatum  est  intelligibile 
in  sensibili,  naturaliter  Deum  non  cognoscit  nisi  cognitis  rebus 
sensibilibus  et  corporeis.  Atqui  obiectum  proportionatum  intellectus 
divini  est  sola  essentia  Dei.  Omnia  enim  Deus  cognoscit  per 
essentiam  suam  tamquam  speciem:  huic  autem  nihil  finitum  ad- 
aequatur,  sed  solus  Deus.  Ergo  Deus  se  ipsum  solum  primo  et 
per  se  cognoscit,  reliqua  in  se  ipso  cognito. 

2.  „Sic  se  habet  finis  in  appetibilibus ,  sicut  se  habet  prin- 
cipium  in  intelligibilibus."  *  Atqui  voluntas  divina  nihil  amat 
nisi  ex  vi  amoris  essentiae.  Ergo  intellectus  divimis  nihil  cognoscit 
nisi  ex  vi  cognitionis  essentiae. 

3.  Deo  perfectissimum  quidque  tribuendum  est.  Atqui  „est 
multo  praestantius  et  sublimius ,  ut  essentia  divina ,  non  solum 
quatenus  est  vis  intelligendi  et  rationem  potentiae  subit,  sed  etiam 
quatenus  habet  rationem  obiecti,  sit  principium  omnis  cognitionis"  2. 
Ergo  essentia  non  est  solum  species,  cuius  virtute  Deus  omnia 
cognoscit,  sed  etiam  obiectum,  in  quo  cognito  Deus  omnia  videt 
et  sine  quo  nihil  intelligit. 

4.  In  Deo  non  potest  esse  nisi  intellectio  nobilissima.  Atqui 
cognitio,  qua  veruni  finitum  immediate  in  se  ipso  cognoscitur, 
est  minus  perfecta.     Ergo  Deo  non  convenit. 

Prob.  Min.  a)  Intellectionis  perf'ectio  proportionatur  obiecto, 
quod  proxime  et  per  se  et  immediate  intelligitur.  Si  igitur  Deus 
immediate  verum  finitum  intelligit,  intellectio  divina  huic  vero 
proportionatur  et  imperfecta  est,  sicut  ipsum  verum  finitum  est 
imperfectum. 

b)  Ea  sola  cognitio  perfectissima  est,  quae  fit  per  altissimam 
causam.  Ergo  intellectio,  qua  verum  finitum  immediate  in  se  ipso, 
non  in  actuali  efficientia  causae  suae  altissimae,  quae  est  Deus 
cognoscitur,  minus  perfecta  est. 

5.  Summa  intellectioni  divinae  vindicanda  est  simplicitas.  At- 
qui absolutissima  simplicitas  in  eo  cernitur,  quod  universa  Dei 
cognitio  absolvitur  in  consideratione  et  comprehensione  unius  ob- 
iecti simplicissimi ,  quod  est  essentia  divina.  Ergo  ita  de  intel- 
lectione  Dei  sentiendum.  Alia  a  se  igitur  Deus  non  intelligit,  nisi 
quatenus  se  et  virtutem  suam  comprehendit.  Sic  in  cognitione 
divina  subiectum,  facultas,  species  intelligibilis ,  actus,  species 
expressa  et  obiectum  sunt  eadem  simplicissima  res. 

1  S.  Thomas,  Summa  tlieol.  1.  2.  q.  8.  a.  2. 

2  Lessius,  De  div.  perf.  1.  6.  e.  1.  n.  4. 


Art.  8.  De  medio  in  quo  intellectua  divini.  iil.", 

Item  summa  intellectioni  divina»'  vindicanda  esl  vitalitas  et 
immanentia.  Atqui  absolutissima  imznanentia  in  eo  est,  quod 
cognitionìs  divinae  subiectmn  et  obiectum  sint  omnino  eadeni 
essentia  divina,  Alia  igitur  a  se  Deus  non  intelligit,  nisi  quatenus 
se  ipsum  contemplatili*. 

Donnine  periectissinia  Deo  tribneiula  est  vita  interna  et  con- 
templativa. Atqni  id  fit,  si  a  Deo  removemus  cognitionem,  qua 
res  finitas  immediate  in  se  ipsis  considerai  Sic  enim  tota  vita 
et  operatio  Dei  in  eo  versatur,  ut  se  intueatur,  amet  et  glorificet. 
In  hac  conversatione  interna  et  sublimissima  Deus  est  infinite 
perfectus  et  infinite  beatus.  Quidquid  Deus  praeter  se  ipsum 
intelligit,  amat  et  operatili',  est  redundantia  quaedam  illius  vitae 
secretissimae  et  mysticae,  qua  Deus  in  se  ipso  versatur  com- 
prehensione  sui,  amore  sui,  gloria  sui 1. 

863.  Scholion.  I.  Haec  thesis,  qua  dicimus  Deum  omnia  non 
cognoscere  nisi  in  essentia  sua  cognita,  individuo  nexu  cohaeret 
cum  ea,  qua  statuitili'  essentiam  divinam  esse  obiectum  formale 
intellectus  divini.  Obiectum  enim  formale  est  id,  ratione  cuius 
cognoscitur  materiale.  Porro  interdum  obiectum  formale  est  ratio 
quaedam  universalis,  et  materiale  est  particulare  sub  eo  contentimi. 
Tunc  obiectum  formale,  ut  est  idem  cum  hoc  vel  ilio  materiali, 
immediate  intellectu  tangitur  et  sic  etiam  materiale  immediate 
cognoscitur;  similiter  eo  ipso,  quod  cognitio  proportionatur  obiecto 
formali,  etiam  materiali,  quod  est  idem  cum  ilio,  proportionata 
est.  Sic  homo  immediate  intelligit  arborem  vel  lapidem ,  quae 
sunt  obiecta  materialia  Immani  intellectus  ;  nani  obiectum  formale, 
quod  est  intelligibile  in  sensibili,  ratio  est  universalis,  cuius  interiora 
sunt  arbor  et  lapis.  Aliquando  vero  obiectum  formale  et  materiale 
diversa  sunt  neque  entitative  inter  se  proportionata.  Tunc  fieri 
non  potest,  ut  cognitio,  quae  immediate  ferri  debet  in  obiectum 
formale,  immediate  tendat  in  materiale:  neque  fieri  potest,  ut 
cognitio,  quae  obiecto  formali  proportionari  debet,  simul  materiali 
ut  immediate  cognito  sit  proportionata.  Tunc  igitur  in  obiecto 
formali  ut  prius  cognito  cognoscitur  materiale.  Propterea  homo 
angelum,  qui  sub  obiecto  formali  Immani  intellectus  tamquam 
particulare  non  continetur,    cognoscere  non  potest  nisi  in  obiecto 

1  Hanc  vitam  Dei  internarti,  quae  est  quodammodo  ipsius  divinitatis 
divinissimum ,  naturalis  ratio  vix  leviter  tangere  potest.  Quae  sit  eius  pro- 
fondissima virtus,  fide  revelata  magis  novimus  ;  mysterium  enim  SS.  Trinitatis 
in  illa  vita  interna  reponitur.     Sed  haec  adorare  oportet,  non  curiose  scrutari. 


Q\Q  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

formali  cognito,  i.  e.  non  cognoscit  angelurn  nisi  ad  analogiam 
rerum  corporearum.  Iam  patet  essentiam  divinam,  si  est  obiectum 
formale  intellectus  divini,  esse  etiam  medium,  in  quo  cognito  Deus 
res  finitas  videt. 

IL  Essentia  divina  est  medium  in  quo  primum  cognitionis 
divinae.  Praeterea  est  multiplex  medium  in  quo  secundarium 
scientiae  divinae;  v.  gr.  effectus  causae  necessario  agentis  Deus 
videt  in  hac  causa  tamquam  medio  in  quo. 

Hic  autem  bene  tenendum  est  illa  media  secundaria  mere 
materialiter  se  habere  ad  intellectum  divinum.  Neque  enim  Deus 
in  causa  creata  effectum  ita  videt,  ut  causa  sit  medium  illuminans 
intellectum  divinum  et  lumine  suo  cognitionem  effectus  determinans. 
Nani  intellectus  divinus  non  illuminatur  nisi  lumine  increato  essentiae 
suae.  Hoc  lumine  increato  Deus  videt  perfecte  causam.  Non  autem 
videret  perfecte  causam,  nisi  ordinem  causae  ad  effectum  et  con- 
sequenter  ipsum  effectum  videret.  Propterea  lumen  increatum,  in 
quantum  manifestat  causam,  manifestare  debet  effectum.  Et  sic 
lumine  increato  Deus  videt  effectum  ratione  causae.  Hoc  solo 
sensu  Deus  videt  effectum  in  causa  creata. 

Immo  non  solum  res  videt  Deus  in  se  ipso,  sed  etiam  se 
ipsum  in  rebus.  Videt  enim  res  unitari  essentiam  divinam  et 
esse  ei  similes.  Videt  porro  liane  imitationem  esse  imperfectam. 
Propterea  videt  se  in  rebus  imperfecte  eontentum  esse,  quamquam 
non  videt  imperfecte.  Neque  ideo  intellectus  divinus  in  simplicissima 
sua  essentia  varias  rationes  distinguiti,  licet  videat  alias  res  alio 
modo  eam  imitari.  Speciatim  Deus  se  ipsum  videt  in  conceptu. 
quo  nos  Deum  cogitamus.  Videt  etiam  distinctiones  rationis,  quas 
mens  nostra  inter  attributa  divina  facit  ;  eas  autem  non  videt  ita, 
ut  ipse  in  se  distinctionem  faciat,  sed  ita,  ut  videat  multos  con- 
ceptus,  quibus  nos  Deum  exprimimus,  et  intelligat  hos  conceptus 
alium  alio  modo  essentiae  divinae  similes  esse 1. 

OBIECTIOXES. 

864.  Obi.  1.     Saltera  mala  Deus   non   cognoscit   in  essentia  sua  cognita, 

quia  non  est  malorum  per  se  causa. 

Resp.  Mala  Deus  cognoscit  per  bonuni,  quo  privant.  Hoc  autem  bonum 
Deus  cognoscit  in  essentia  sua.  Et  sic  mala  reductive  in  essentia  divina 
intelliguntur.  —  Ceterum  in  bis  tbesibus  agimus  tantum  de  cognitione  entis. 
non  privationis  et  negationis. 


1  Cf.  Ioaknes  a  S.  Thojia,  In  1.  p.  disp.  17.  a.  2.  n.  4. 


Art.  4.   Nmn  Deus  umilia  in  essentia  sua  videat  tamquam  in  causa.     (;]7 

Obi.  2.  Efficacia  infinita  divinae  intelligentiae  non  potest  Deum  non 
determinare  ad  oognoscendum  omne  verum.   Atqui  res  finitae  sturi  vera  qnaedam. 

Ergo  eo  ipso,  non  tantum  quia  per  essentiam  tlivinam  tamquam  speculum  mani- 
festantur,  sunt  obiectum  divini  intellectu-. 

Eteap.  Efficacia  Ola  infinita  Deum  determinat .  ut  omnia  cognoscat  modo 
infinito  perfecto,  i.  e.  ut  omnia  cognoscat  in  se  ipso. 

Obi.  3.  Propter  efticaciam  infinitam  intelligentiae  suae  Deus  non  solum 
omnia  vera,  sed  omnia  otiam  omnibus modis  cognoscere  debet,  quibus  cognoscibilia 
sunt.  Atqui  res  creatae  in  seipsis  cognosci  possunt.  Ergo  etiam  hoc  modo  a 
Deo  cognoscuntur. 

Resp.  Deus  videt  omnes  modos,  quibus  res  a  variis  intellectibus  cognosci 
possunt  ;  videt  etiam .  quomodo  res  a  nobis  in  se  ipsis  cognoscantur.  Tamen 
ipse  non  cognoscit  eas  modis  illis  imperfectis ,  quibus  per  creaturas  cognosci 
possunt.  Igitur  res  finitae  in  se  immediate  cognoscibiles  sunt  prò  solo  intellectu 
finito,  non  prò  intellectu  infinito,  cuius  excellentia  postulat.  ut  omnia  videat  in 
essentia  divina. 

Obi.  4.  Ut  res  externa  cognoscatur,  nihil  requiritur  quam  ut  in  mente 
sit  species  eius  tamquam  medium  quo.  Atqui  essentia  divina  est  species 
omnium  rerum.  Ergo  per  eam  tamquam  medium  quo  sine  medio  in  quo  Deus 
omnia  cognoscit. 

Resp.  Essentia  divina  est  species  improportionata  rerum  finitarum.  Ergo 
hae  illa  specie  non  cognoscuntur  nisi  cognito  obiecto  proportionato ,  quod  est 
Deus,  ut  diximus  n.  862.  1. 

ARTICULUS  IV. 

NOI  DEUS  OMNIA  IX  ESSEXTIA  SUA  VIDEAT  TAMQUAM 

IX  CAUSA. 

865.  Deus  in  essentia  sua  omnia  videt.  Hinc  quaerendum  est. 
sub  qua  ratione  considerata  essentia  divina  verum  finitimi  et 
praesertim  libera  absolute  et  condicionate  futura  repraesentet. 
ut  in  ea  tamquam  in  medio  cognito  cognosci  possint.  In  qua 
quaestione  liceret  nobis  ignorantiam  nostrani  fateri.  Possemus 
respondere  a  nobis  demonstratum  esse  essentiam  divinam  esse 
medium  in  quo  cognitionis  divinae;  liane  assertionem  rite  probatam 
admittendam  esse,  etiamsi  modum,  quo  essentia  divina  quoddam 
verum  repraesentat,  ignoraremus.  Xeque  enim  rem  esse  negandum 
est,  si  modum,  quo  sit,  nescimus.  Scimus  essentiam  divinam  habere 
vini,  ut  rem  veram  intellectui  divino  repraesentet :  scimus  liane 
vini  repraesentativam  ut  omnem  perfectionem  divinam  esse  in- 
finitam; non  potest  igitur  aliquid  veruni  esse,  quin  per  infinitam 
illam  virtutem  manifestativam  intellectui  divino  repraesentetur  : 
neque  enim  infinita  virtus  esset,  si  aliquod  veruni  eam  fugeret. 
His  insistere  liceret;  et  quaestionem ,  quomodo  aliquod  veruni  ad 


518  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

virtutem  illam  manifestativam  referretur,  declinare  possemus  sim- 
pliciter  dicentes  Deurn  omnia  in  essentia  sua  videre,  ut  in  re- 
praesentativo  su  mino  et  infinito  vel  ut  in  speculo 
ab  so  luto  omnis  veri1.  Nihilominus  putamus  nos  quadantenus 
illum  modum  explicare  posse,  quamquam,  ut  dictum  est,  ad  thesim 
salvandam  id  praestemus  neutiquam  necesse  est. 

Dico  igitur  Deum  omne  veruni  finitum  in  essentia 
sua  videre  tamquam  in  causa.  Nempe  Deus  vere  est  causa 
omnis  realitatis,  quae  exsistit;  est  causa  ipsius  actus  physici 
peccati,  quamquam  non  malitiae  eius.  ..Deus",  inquit  S.  Thomas, 
.,est  causa  actus  peccati,  non  tamen  est  causa  peccati  [malitiae], 
quia  non  est  causa  huius,  quod  actus  sit  cum  defectu." 2  Et  iterum: 
„Non  oportet,  ut  Deus  ad  malum  cooperali  dicatur,  quamvis 
actionis  illius  causa  sit,  in  qua  malum  consistit,  secundum  quod 
influit  agenti  esse,  posse  et  agere,  et  quidquid  perfectionis  in 
agente  est."  3  —  Porro  omnia  possibilia  in  tantum  esse  possunt, 
in  quantum  ad  similitudinem  Dei  tamquam  causae  exemplaris  fieri 
possunt.  Item  omnia,  quae  sub  certa  condicione  essent,  in  tantum 
essent,  in  quantum  a  Deo  causarentur.  Si  Deus  ita  est  causa 
omnis  realitatis,  etiam  in  se  tamquam  in  causa  omnem  realitatem 
cognoscit.  Xam  quum  Deus  se  et  aeternitatem  suam  comprehendat, 
nihil  eum  latere  potest,  cuius  aliquando  est  causa  vel  cuius  causa 
esse  potest  vel  cuius  causa  sub  certa  condicione  esset.  —  Hac 
in  re  nobiscum  sentit  S.  Thomas,  qui  saepissime  dicit  Deum  omnia 
cognoscere   in   essentia   sua  tamquam   in   causa.     Plurimos   locos 


1  Interdum  intellectus  divhiiis  appellatili-  speculimi  veri.  Sed  hoc  intel- 
ligendum  est  de  intellectu ,  ut  est  ipsa  essentia ,  non  de  intellectu ,  ut  est  vir- 
tualiter  ab  ea  distinctus  ;  aut  sermo  est  de  speculo,  in  quo  veruni  secundo  loco 
et  per  reflexioneni ,  non  primo  et  directe  cognoscitur.  Nimirum  Deus  intel- 
lectionem  suam  reflexe  intelligens  intelligit  etiam  omne  veruni,  ut  est  a  se 
cognitum,  intellectione  quadam  secunda  et  reflexa.  —  Iuvat  hic  quaedam  afferre, 
quae  recentissime  scripsit  Sasse  (Stimmen  aus  Maria-Laach  XL  [1891],  449 — 450): 
,Wenn  gefragt  wird,  unter  welcher  Riicksicht  betrachtet  das  erkannte  gottliche 
Wesen  die  freien  Handlungen  erkennbar  iliache ,  so  behaupten  die  Molinisten  : 
insofern  sie  der  absolute  Spiegel  jeglicher  Wahrheit  ist.  .  .  .  Gleichwohl  bleibt 
es  wahr.  dass  die  Art  und  Weise,  wie  Goti  die  freien  Handlungen  vorhersieht, 
fiir  uns  Menschen  mit  einem  geheimnissvollen  Dunkel  umgeben  ist,  gemass  dem 
AVorte  des  Psalmisten:  Mirabilis  facta  est  scientia  tua  ex  me;  confortata  est, 
et  non  poterò  ad  eam  (Ps.  138,  6)." 

2  Summa  theol.  1.  2.  q.  79.  a.  2. 

3  In  sent.  1.  2.  dist.  37.  q.  2.  a.  2.  ad  2. 


Art.  5.   Num  Deus  res  videsl   in  8e  ipsis.  G19 

collegit  Dummoruiuth  ',  quia  sic  so  praedeterminationem  physicam 
probare  opinatur.  Àliquos  speciminia  gratia  afferamus.  „Cognitio 
Dei  est  de  omnibus  rebus  per  causam;  se  enim  cognoscendo,  qui 
est  omnium  causa,  alia  quasi  suos  effectus  cognoscit."2  „Deus 
voluntates  nostras  sicut  et  alios  suos  effectus  cognoscit  per  hoc, 
quod  est  nobis  causa  volendi."  *  „ Deus  cognoscit  res,  in  quantum 
est  causa  earum.  Sed  Deus  non  tantum  est  causa  necessariorum, 
sed  etiam  contingentium.  Ergo  tam  necessaria  quam  contingentia 
cognoscit."4  „Quod  est  in  ventate  causae  alicuius,  non  potest 
cognosci  nisi  a  causa,  quae  nata  est  movere  illam;  voluntatem 
autem  movet  solus  Deus.  Quum  ergo  omnes  cogitationes  dependeant 
a  voluntate  sicut  a  sua  causa ,  solus  Deus  eas  cognoscit.  "  5  Et 
similia  passim  apud  S.  Doctorem  leguntur.  —  Sciendum  autem 
est  Deum  alia  alio  modo  causare;  et  secundum  hoc  Deus  alia 
alio  modo  in  se  ipso  ut  in  causa  videt.  Qua  de  re  plura  arti- 
culis  sequentibus,  praesertim  a.  8.,  tradentur;  ibi  dare  patebit  ex 
iis,  quae  hic  tradimus,  nullum  integritati  libertatis  creatae  peri- 
culum  rleii. 

Quaeres,  secundum  quam  rationem  causae  Deus  omnia  in  se 
videat,  utrum  in  se  tamquam  in  causa  finali  an  exemplari  an 
efficiente.  Responderi  potest  Deum  omnia  in  se  videre  tamquam 
in  causa,  quae  finali,  exemplari,  efficiente  integratur.  Verum  si 
subtilius  distinguere  oportet,  dico  eum  essentiam  rerum  videre  in 
se  tamquam  in  causa  exemplari;  exsistentiam  absolute  vel  con- 
dicionate  futuram  tamquam  in  causa  efficiente,  quae  est  vel  esset. 

ARTICULUS  V. 

NUM  DEUS  RES  VIDEAT  IN  SE  IPSIS. 

866.  Res  cognosci  in  se  ipsis  vario  sensu  accipi  potest.  Ali- 
quando  rem  in  se  ipsa  cognosci  dicimus,  ut  intelligatur  cognitionis 
perfectionem  ab  ea  pendere  tamquam  a  causa  determinante  ideo- 
que  rem  esse  immediate  cognoscibilem  et  cognosci  per  speciem 
rei  ipsi  adaequatam  et  proportionatam.  Hoc  sensu  Deus  res  finitas 
in  se  ipsis  non  videt,  sed  videt  eas  mediante  essentia  sua,  ut 
dietimi   est.     Hinc   S.    Thomas:    „Dupliciter,   inquit,    aliquid   co- 


1  S.  Thomas  et  doctrina  praemotionis  physicae  (1886)  p.  413. 

2  Contra  gent.  1.  1.  e.  66.  n.  5. 

3  Ibid.  1.  3.  e.  56.  n.  4.  4  De  verit.  q.  2.  a.  12. 
5  Quodl.  12.  a.  6. 


520  ^ap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

gnoscitur:  uno  modo  in  se  ipso,  alio  modo  in  altero.  In  se  ipso 
quidem  cognoscitur  aliquid,  quando  cognoscitur  per  speciem  pro- 
priam  adaequatam  ipsi  cognoscibili ,  sicut  quum  oculus  videt  ho- 
minem per  speciem  hominis.  In  alio  autem  videtur  id,  quod 
videtur  per  speciem  continentis ,  sicut  quum  pars  videtur  in 
toto  per  speciem  totius,  vel  quum  homo  videtur  in  speculo  per 
speciem  speculi.  .  .  .  Sic  igitur  dicendum  est,  quod  Deus  se 
ipsum  videt  in  se  ipso.  Alia  autem  a  se  videt  non  in  ipsis,  sed 
in  se  ipso."  1 

Aliquando  rem  in  se  ipsa  cognosci  dicimus,  ut  intelligatur 
cognosci  non  tantum  rei  causam  et  exemplar,  sed  rem  ipsam. 
Hoc  modo  Deus  omnes  res  finitas  videt  mediante  essentia  sua  in 
se  ipsis.  Ideo  S.  Thomas  :  „Deus,  inquit,  non  solum  cognoscit  res 
esse  in  se  ipso  ;  sed  per  id,  quod  in  se  ipso  continet  res,  cognoscit 
eas  in  propria  natura."  2 

Aliquando  rem  in  se  ipsa  cognosci  dicimus,  ut  intelligatur 
eam  cognosci  ratione  determinationis ,  quam  habet  vel  haberet 
in  se  ipsa  in  aliqua  temporis  differentia.  Opponi  solet  haec  co- 
gnitio  ei ,  qua  res  cognoscitur  ratione  determinationis ,  quam 
habet  omnino  antecedenter  in  causis.  Hoc  sensu  Deus  res  co- 
gnoscit in  se  ipsis,  quatenus  ratione  aeternitatis  suae  omnia  perfecte 
cognoscit  non  secus  ac  si  essent  praesentia  (n.  842,  II).  Speciatim 
libera  absolute  et  condicionate  futura  cognoscuntur  tantum  in  se 
ipsis,  non  in  causa  antecedenter;  siquidem  omnino  antecedenter  ad 
esse,  quod  in  se  ipsis  habent,  non  est  eis  esse  in  causis  determi- 
natum.  Ad  rem  S.  Thomas:  „Futurum,  inquit,  dupliciter  potest 
cognosci.  Uno  modo  in  causa  sua  [piane  antecedenter  ad  esse, 
quod  in  se  ipso  habet]  ;  et  sic  [sola]  futura,  quae  ex  necessitate 
ex  causis  suis  proveniunt,  per  certam  scientiam  cognoscuntur.  .  .  . 
Alio  modo  cognoscuntur  futura  in  se  ipsis.  Et  sic  solius  Dei 
est  futura  cognoscere ,  non  solum  quae  ex  necessitate  pro- 
veniunt [sed  etiam  libera].  .  .  .  Quia  Deus  videt  omnia  in  sua 
aeternitate;  quae,  quum  sit  simplex,  toti  tempori  adest  et  ipsum 
concludit.  Et  ideo  unus  Dei  intuitus  fertur  in  omnia ,  quae 
aguntur  per  totum  tempus,  sicut  in  praesentia,  et  videt  omnia, 
ut  in  se  ipsis  sunt."  3 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  5. 

2  Ibid.  a.  6.  ad  1.  3  Ibid.  q.  57.  a.  3. 


Art.  6.   De  concursu  Dei  praenotanienta.  621 

AKTICULUS  VI. 
DE  CONCURSU  DEI  PRAKNOI AMKNTA. 

867.  Suppono,  id  quod  postea  probabimus,  ad  omnes  causarimi 
creatarum  operationea  requiri,  ut  creatura  ad  actionem  a  Deo 
moveatur  per  concursum  simultaneum,  ita  ut,  quidquid  aetualitatis 
est  in  cuiusque  creaturae  actione  et  effectu,  a  Deo  procedat  tam- 
quam  ab  immediato,  licet  non  unico,  principio  suo  effectivo.  Ergo 
operationes  et  effectus  creaturarum  sunt  tum  a  Deo  tum  a  causa 
secunda.  Habemus  igitur  duplex  principium  effectivum.  Neque 
tamen  effectus  est  partim  a  Deo  partim  a  creatura .  sed  totus 
ab  utroque.  Hinc  utrumque  agens  est  causa  totalis  totalitate 
effectus,  non  totalitate  causae.  Utrumque  etiam  agens  est  causa 
partialis,  sed  partialitate  causae,  non  partialitate  effectus  ;  nimirum 
neutra  causa  eam  virtutem  exerit,  quae  sola  buie  effectui  pro- 
ducendo suffìciat. 

868.  Iam  ea,  quae  de  concursu  generatim  supponimus,  voluntati 
libere  agenti  applicemus.  Quum  Deus  concurrat  per  solum  actum 
voluntatis  suae  (in  Deo  enim  agere  et  velie  sunt  idem),  in  con- 
cursu duplicem  actum  distinguere  possumus.  Priori  actu,  qui 
appellatur  concursus  oblatus  vel  praeparatus  vel  in  actu  primo, 
deeernit  Deus  hijpothetice  se  esse  cooperaturum  ad  lume  vel  illuni 
actum,  prout  liberimi  arbitrium  ad  hoc  vel  illud  se  determinaverit. 
Posteriori  actu,  qui  appellatur  concursus  eottatus  vel  exhibitus  vel 
exercitus  vel  praestitus  vel  actualis  vel  in  actu  secundo ,  Deus 
propter  determinationem  a  libero  arbitrio  factam  absolute  vult 
vel  effìcaciter  permittit,  ut  hic  exsistat  determinatus  actus 1.  Con- 
cursu oblato  niliil  in  voluntate  effìcitur,  sed  per  eum  voluntas 
habet  Deum  sibi  assistentem  et  paratum  ad  iuvandum,  ut  libere 
agere  possit ,  quod  voluerit ,  in  quantum  vi  illius  assistentiae 
voluntas,  ubi  primum  se  ad  quameumque  partem  determinaverit, 
simul  collatum  sibi  habet  Dei  concursum  actualem  et  determinatum. 
Si  Deus  ad  aliquem  actum  concursum  suum  non  offert.  voluntas 
ad  illam  partem  se  determinare  non  potest.  Concursus  oblatus 
est  multiplex.  indifferens  et  hypotheticus  :  est  multiplex.  quia  Deus 
paratus  est  ad  concurrendum  cum  hoc  actu,  si  sic  libertas  se 
determinaverit,  et  ad  concurrendum  cum  alio  actu,  si  libertas  se 
alìter   determinaverit:    est   indifferens,   quia   Deus   non   ad   unum 


1  Cf.  Lahousse,  Tlieol.  natur.  (1888)  n.  500.  509. 


522  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

determinatum  actum  prae  aliis  concursum  offert,  sed  ex  aequo 
ad  plures  et  omnes  actus,  qui  sunt  in  potentia  liberi  arbitrii  ;  est 
hypotheticus,  quia  concursum  actualem  et  determinatum  Deus  non 
vult  conferre ,  nisi  sub  condicione ,  quod  liberum  arbitrium  ad 
certam  partem  se  determinaverit.  Nimirum  Deus  scientia  sim- 
plicis  intelligentiae  videt  omnes  actus  possibiles,  ad  quos  libertas 
in  actu  primo  piene  constituta  se  determinare  potest.  Huic 
libertatis  amplitudini  concursum  suum  accommodat;  offert  igitur 
voluntati  liberae  multiplicem  concursum,  v.  gr.  aliquem  concursum 
supernaturalem  ad  opus  meritorium  ponendum  et  simul  aliquem 
concursum  naturalem,  quo  creatura  ad  peccandum  abuti  potest. 
et  insuper  alios  concursus  bene  multos  ad  actus  naturales  vel 
supernaturales.  Sic  creatura  sub  concursu  Dei  indifferenter  oblato 
constituta  ad  agendum  piane  expedita  est,  ita  tamen  ut  adhuc 
sit  vere  indifferens  ad  hoc  vel  illud  eligendum.  Oblatio  concursus 
spectat  ad  plenam  constitutionem  actus  primi  voluntatis.  De  hac 
re  audiatur  Stentrup  :  „  Sicut  prius  natura ,  quam  libere  agat, 
voluntas  intelligitur  in  actu  completo  potens  ad  operandum,  ita 
prius  natura,  quam  Deus  cum  illa  concurrat,  intelligi  Deus  debet 
paratus  ad  concurrendum  et,  quantum  in  ipso  est,  antecedenter 
offerens  suum  concursum,  quum  sine  hoc  voluntas  nihil  efficere 
possit.  Porro  non  offert  Deus  certe  voluntati  liberae  unicum  tan- 
tum concursum,  sed  tot  offert  species  concursus,  quot  sunt  species 
actuum,  quos  voluntas  circa  obiectum  sufficienter  propositum  elicere 
potest.  Nani  Deus  unicuique  causae  providet  secundum  naturam 
cuiusque  et  capacitatem.  Iam  vero  voluntas  libera  capax  est 
diversorum  actuum  ;  ergo  capax  quoque  est  plurium  specierum 
concursus.  Ut  igitur  sufficienter  ei  secundum  capacitatem  suam 
sit  provisum ,  necessarium  est ,  ut  tot  species  concursus  ante- 
cedenter ei  offerantur,  quot  sunt  species  actuum,  quos  elicere 
circa  propositum  obiectum  valet.  Profecto,  si  ita  non  fieret,  num- 
quam  operari  voluntas  secundum  totani  suam  indifferentiam ,  sed 
tantum  secundum  aliquam  eius  partem  posset;  et  numquam  ute- 
retur  sua  liberiate  quoad  speciem  actus,  quum  tantum  ad  eum 
actum  efficiendum  potentiam  haberet,  ad  quem  concursus  ei  of- 
ferretur.  Quamobrem  tenenclum  omnino  est  Deum  voluntati  liberae 
offerre  concursum  cum  indifferentia ,  quae  proportione  respondet 
indifferentiae  ipsius  voluntatis,  ideoque  non  offerre  concursum  de- 
terminatum ad  unam  tantum  speciem,  sed  multiplicem  ad  varias 
species  prò  diversa  specie  actuum.     Unde  determinatio  concursus 


Art.  6.  De  oonoursu  Dei  praenotamenta.  ii_':; 

divini,  si  de  voluntate  lìbera  agitur  et  actus  primua  spectatur, 
tìt  per  voluntatem  dìvìnam,  praebente  fcamen  fundamentum  volun- 
fcate  predine  in  ordine  suo  ad  agendum  secundum  propriam  suam 

indolem  et  capacitatemi  disposita."  1 

869.  Quum  concursus  oblatus,  qui  libero  arbitrio  in  actu  primo 
proportionatur,  sit  multiplex  indeterminatus  et  hypotheticus,  con- 
cursus collatus  est  unus,  determinatus  et  absolutus,  quia  est  ab- 
solute  ad  illuni  unum  actum  determinatum,  ad  quem  voluntas  se 
libere  determina vit.  Nimirum  voluntas  sub  concursu  Dei  oblato 
( -onstituta  est  absolute  expedita  ad  agendum,  quodcumque  placuerit. 
Nunc  liberimi  arbitrium  se  determinat  ad  unum.  Eo  ipso  unus 
ex  concursibus  oblatis  evadit  actualiter  collatus;  decretum  Dei 
liypotheticum  et  ad  multa  indifferens  fit  absolutum  et  determi- 
natum ad  unum,  idque  fit  supposita  libera  determinatione  voluntatis 
creatac.  Veruni  ipsa  illa  determinatio  voluntatis  ad  unum  fit  sub 
concursu  Dei  collato  et  virtute  Julius  concursus,  ita  ut  determinatio 
voluntatis  reddat  concursum  ex  oblato  collatura  per  modum  con- 
dicionis  simultaneae,  non  praeviae.  Itaque  determinatio  voluntatis, 
quae  niliil  aliud  est  quam  ipse  actus  liber,  collationem  concursus 
non  praecedit  nisi  secundum  quendam  intelligendi  modum,  quo 
condicionem  semper  condicionatum  praecedere  ratio  nostra  fìngit  : 
quamquam  sunt  alii  considerandi  modi,  secundum  quos  concursus 
collatus  tamquam  prior  concipitur,  de  quibus  postea,  quando  de 
concursu;  revera  autem  determinatio  voluntatis  et  collatio  con- 
cursus sunt  absolute  simul 2. 

870.  At,  inquies,  difficile  intelligitur,  quomodo  Deus  concursum 
suum  ita  offerre  possit ,  ut  libertatis  creatae  determinatio  per 
modum  condicionis  simultaneae  unum  ex  iis  reddat  actualiter  ex- 
hibitum.  Rem  difficilem  esse  concedo.  Sed  demonstrari  nequit 
eam  repugnare;  idque  in  re  praesenti  satis  nobis  esse  debet.  Si 
tlieologum  agere  volumus,  ipsa  obscuritas  rei  est  argumentum 
veritatis.  Nani  modum,  quo  Deus  vokmtates  nostras,  salva  liber- 
tate,  concursu  suo  moveat,  magnino  mysterium  esse  semper  visum 
est  S.  Patribus  et  Doctoribus.  Recordemur  igitur  Deum  esse  omni- 
potentem.  Xeque  dubitemus,  quin  infinita  Dei  potentia  oblationem 
concursus  perfectissime  naturae  voluntatis  liberae  accommodare 
possit,   ut   ea   vere   in   virtute  Dei   simultanee   concurrentis  agat 


1  De  Deo  uno  (1879)  p.  720. 

2  Cf.  Suarez.  Opusc.  de  concurs.  1.  1.  e.  14 — 15. 


624  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

neque  tamen  ab  eo  ad  unum  praedeterminetur ,  sed  ipsa  intacta 
liberiate  se  determinet.  Ad  eandem  Dei  omnipotentiam  in  hac 
difficultate  provocat  S.  Thomas:  „  Voluntas  divina,  inquit,  non 
solum  se  extendit,  ut  aliquid  fiat  per  rem,  quam  movet,  sed  ut 
etiam  eo  modo  fiat,  quo  congruit  naturae  ipsius.  Et  ideo  magis 
repugnaret  divinae  motioni,  si  voluntas  ex  necessitate  moveretur, 
quod  suae  naturae  non  competit,  quam  si  moveretur  libere,  prout 
competit  suae  naturae."  *  Et  iterimi  :  „Quum  voluntas  divina  sit 
efficacissima,  non  solum  sequitur,  quod  fiant  ea,  quae  Deus  vult 
fieri,  sed  quod  eo  modo  fiant,  quo  Deus  ea  fieri  vult,  Vult  autem 
quaedam  fieri  Deus  necessario,  quaedam  conti ngenter."  2  Ergo 
S.  Doctor  ex  omnipotentia  Dei  ultimatim  rationem  repetit,  cur 
Deus  concursu  collato  creaturas  liberas  movere  possit,  quin  eas 
necessitet  vel  ad  unum  praedeterminet. 

871.  At,  instabis,  illa  ad  omnipotentiam  Dei  provocatio  dif- 
fieultatem  bene  solveret ,  si  determinatio  creaturae  liberae  ab 
aeterno  fieret.  Sed  mine,  quum  determinatio  sit  in  tempore,  non 
modica  manet  dubitatio.  Nimirum  concursus  Dei  collatus  aeternus 
est.  Quemadmodum  enim  Deus  aeterno  voluntatis  suae  actu  mun- 
dum  creat,  sic  etiam  aeterno  eiusdem  voluntatis  actu  ad  operationes 
liberas  creaturarum  concurrit.  Quomodo  igitur  libera  creaturae 
determinatio,  quae  in  tempore  fit,  unum  ex  concursibus,  qui  aeterno 
decreto  offeruntur,  ab  aeterno  actualiter  exhibitum  recidere  potest  ? 
Ad  lmnc  noclum  expediendum  consideratio  aeternitatis  Dei  con- 
ducit.  Quum  Deus  aeternus  sit,  ad  omnia  tempora  ex  aequo  se 
habet  ;  itaque  non  aliter  se  habet  ad  res  futuras,  ac  si  ante  omne 
tempus  in  ipsa  aeternitate  ei  realiter  praesentes  fuissent.  Propterea 
determinatione  creaturae  futura  concursus  Dei  determinatur  non 
solum  tempore  futuro,  sed  absolute  ab  aeterno.  Hic  ad  aeterni- 
tatem  Dei  recursus  frequentissimus  est  apud  S.  Thomam.  Non 
quidem  quaerit,  quomodo  concursus  Dei  ad  actus  liberos  ab  aeterno 
determinatus  vel  collatus  esse  possit ,  quia  Lane  de  concursu 
materiam  nondum  tam  explicate  tradidit,  quam  hodie  tradisolet; 
sed  saepissime  movet  dubium  simile  et  affine,  quomodo  scientia 
Dei  de  actibus  liberis  ab  aeterno  determinata  esse  possit.  Con- 
stanter  diffìcultatem  diluit  aeternitate  Dei  laudata.  Plurimos  locos 
postea  indicabimus  ;  hic  sufficiat  nominasse  Sunima  theol.  p.  1. 
cj.  14.  a.  13.     [Cf.  etiam.  quae  dicemus  n.  888.  obi.  5.] 


1  Stimma  theol.  1.  2.  q.  10.  a.  4.  ad  1.  2  Ibid.  p.  1.  q.  19.  a. 


Art.  6.  De  concursu  Dei  praenotamenta.  625 

872.  Ea,  quae  de  causis  liberis  diximus,  mutatis  mutandis  ad 
causas  necessarias  transterre  possumus.  Etiam  Iris  Deus  concursum 
suum  offert,  ut,  si  ad  actum  transeant,  concursum  habeant  collatum, 
cuius  virtute  agunt.  Concursu  oblato  causa  necessaria  prò  naturali 
sua  deterniinatione  transit  ad  actum.  Eo  ipso  concursus  oblatus 
fit  collatus.  -  Est  autem  inter  causas  necessarias  et  liberas  dif- 
ferentìa  prima  in  eo,  quod  concursus  agenti  necessario  oblatus  non 
est  indifferens  et  multiplex.  Nam  quum  Deus  concursum  oblatum 
actui  primo  causae  creatae  accommodet,  causae  necessariae,  quae  est 
in  actu  primo  naturaliter  detcrminata  ad  unum,  unus  concursus  de- 
terminatus  offertur.  Deinde  causae  necessariae  ad  actum  secundum 
non  transeunt  propria  deterniinatione  et  libera  electione,  sed  actus 
eis  praedeterminatur  a  natura  et  a  Deo,  quatenus  naturam  creavit 
et  conservat  ;  causae  autem  liberae  nullo  modo  praedeterminantur. 

873.  Secundum  dieta  intelliges  Demn  physice  et  immediate 
producere  et  efficere  ipsam  determinationem,  qua  voluntas  creata 
unum  alteri  praeoptat;  determinatio  enim  non  est  nisi  ipse  actus 
liber,  quem  Deus  physice  et  immediate  producit.  Nihilominus 
Deus  actum  non  determinat,  sed  eum  determinat  solum  liberimi 
arbitrium.  Sic  etiam  Deus  in  nobis  producit  meritimi,  sed  ipse 
non  meretur.  Nimirum  denominatio  determinantis  illi  soli  prin- 
cipio convenit,  quod  in  signo  proximo  ante  determinationem  actus 
omnino  potest  actionem  omittere  vel  elicere  oppositam,  non  autem 
principio,  quod  talem  potestatem  vel  non  habet  vel  ea  uti  nolens 
se  attemperat  alteri  principio.  In  concursu  conferendo  Deus  ne- 
cessario agit,  non  libere  determinando.  Libere  quidem  offert  con- 
cursum; sed  postquam  obtulit,  necessario  cooperatur  voluntati  in 
Ulani  parteni ,  ad  quam  illa  se  determinat.  Apposite  Suarez 1  : 
«Speciali  modo,  inquit,  attribuitur  determinatio  causae  secundae 
eiusque  libertati  tamquam  proximae  radici  illius,  quia  ex  illius 
liberiate  dependet  talis  determinatio.  Deus  enim  in  ilio  instanti, 
in  quo  influit  ut  causa  prima,  prius  natura  intelligitur  habere 
quandam  determinationem  a  sua  voluntate  ortam,  qua  expositus 
est  ad  concurrendum  in  hunc  vel  illuni  actum  ...  est  determinatus 
quasi  sub  condicione  ad  cooperandum  creaturae,  ita  ut,  si  haec 
adiungatur,  necessario  ipse  influat.  Quae  licet  in  ilio  non  sit  nisi 
necessitas  immutabilitatis  et  ex  suppositione  suae  liberae  volun- 
tatis   [concursum   offerentis] ,    tamen ,   illa   supposita   et   adiuncta 


1  Opusc.  de  concurs.  1.  1.  e.  15.  n.  6. 
Hontheim,  Theodicaea.  40 


626  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

cooperatione  causae  secundae,  procedit  actio  a  Deo  tamquam  a 
causa  determinata,  non  ininus  quam  si  ex  necessitate  naturae 
esset  determinatus  ad  sic  concurrendum.  Et  si  causa  secunda 
non  influit,  eadem  necessitate  nec  Deus  influit.  ...  At  vero 
proxima  seu  creata  voluntas  in  ilio  priori  naturae  est  omnino  in- 
determinata et  nullam  habet  necessitatem  influendi,  neque  sim- 
pliciter  neque  ex  suppositione  alterius  actus  sui  ipsius;  sed  ex 
sola  sua  indifferentia  libertatis  actum  incohat,  quando  et  qualem 
vult."  Itaque  determinatio  actus  est  a  Deo  efficiente,  non  a  Deo 
determinante;  est  ab  nomine  per  modum  liberae  determinationis, 
a  Deo  per  modum  agentis  necessarii  (ex  suppositione  suae  volun- 
tatis  concursum  offerentis). 

Difficultates,  quae  contra  nostrani  de  concursu  doctrinam  fieri 
possunt,  solventur  postea,  quando  ex  professo  de  concursu  tractatur. 
Interim  supponimus  rem  ita  esse,  ut  exposuimus. 

ARTICULUS  VII. 

QUID  DE  CONCURSU  DEI  STATUANT  BANNESIANI. 

874.  Doctrina  de  concursu ,  quam  praecedenti  articulo  ex- 
posuimus, appellari  solet  Molinismus1.  Essentia  Molinismi  in  eo 
est,  ut  dicatur  voluntatem  liberam  positis  omnibus  omnino  ad 
agendum  praerequisitis  vero  et  pieno  sensu  posse  agere  et  non 
agere,  agere  hoc  vel  illud;  et  bine  voluntatem  verissimo  sensu 
se  ipsam  determinare  neque,  priusquam  ad  actum  transeat,  a  Deo 
ad  unum  praedeterminari.  Praeterea  de  essentia  Molinismi  est, 
ut  dicatur  Deum  novisse  libera  condicionate  futura  ;  veruni  id  non 
est  Molinismi  proprium,  sed  omnibus  scliolis  catholicis  commune. 
Aliae  quaestiones,  quae  in  controversia  Baimesio-Molinistica  tractari 
solent,  secundariae  sunt  et  de  iis  Molinistae  saepe  alii  aliter  sen- 

1  Molina  (f  1600),  doctor  Conimbricensis ,  anno  1588  Ulysipone  edidit 
librum ,  cui  titulus  :  Liberi  arbitrii  cura  gratiae  donis ,  divina  praescientia,  pro- 
videntia,  praedestinatione  et  reprobatione  concordia.  In  hoc  libro  Molina  auctori- 
tatem  veterum  et  maxime  S.  Thomae  studiose  secutus  doctrinam  de  concursu 
divino  cura  omnibus  quaestionibus  affinibus  de  scientia  Dei,  praedestinatione  etc. 
explicatius  et  magis  systematice,  quam  antea  fieri  solebat,  exposuit.  Contra 
librum  insurrexit  Bannez  (f  1604),  doctor  Salmautieensis ,  praedeterminationis 
physicae  defensor.  Lis  Romam  delata  est,  ubi  annis  1602 — 1606  corani  ipso 
Pontifice  sollemnes  illae  „  congregationes  de  auxiliis"  habitae  sunt,  Dominicanis 
prò  Bannesio,  Iesuitis  prò  Molina  disputantibus.  Institutae  sunt  disputationes 
omnino  85,  Clemente  Vili,  regnante  68,  Paulo  V.  17.  Tandem  Paulus  V. 
disputatores  dimisit,  rem  iniudicatam  relinquens. 


Art.  7.  Quid  de  concur.su  Dei  statuant  Bannesianì.  627 

tiunt.  Potissimas  inter  Molinistas  differentias  discuraa  seqùentis 
articuli  indicabo. 

Molinismo  opponitur  Bannesianismus.  Bannesianì  cum  Moli- 
nistis  defendunt  concursmn  simultaneum1.  Sed  insuper  dicunt 
voluntatem  liberam  a  Deo  physice  ad  unum  praedeterminari, 
antequam  ipsa  se  detenninet.  Haec  praedeterminatio  physica 
quid  sit,  iam  paucis  exponendum  est. 

875.  Praedeterminatio  physica  definitur  a  Gonet2:  „Actio  Dei 
[qua]  voluntatem  humanam,  priusquam  se  detenninet,  ita  ad 
actum  movet  insuperabili  virtute,  ut  voluntas  nequeat  omissionem 
sui  actus  cum  illa  praemotione  coniungere." 

Haec  praemotio  appellatur  determinano ,  quia  non  est  in- 
differens  sive  virfcualiter  multiplex  sicut  apud  Molinistas  con- 
cursus oblatus,  sed  ad  unum  dumtaxat  actum.  Intelligitur  autem 
determinatio ,  quae  non  fit  a  voluntate  creata,  sed  a  solo  Deo. 
Porro  haec  determinatio  non  est  estrinseca  et  mera  praedefinitio 
divina,  ut  talis  individuus  actus  fiat,  sed  est  subiectiva  et  in- 
trinseca. Est  igitur  quasi  qualitas  (transiens)  physice  voluntati 
inhaerens  eamque  complens  in  ordine  ad  proprium  actum  ponendum. 
„Motio  actualis  Dei",  inquit  Alvarez3,  „confert  voluntati  et  om- 
nibus causis  secundis  ultimimi  complementum  actus  primi  *  ;  confert 
etiam  vini  quandam,  qua  operantur  ad  esse  et  ad  ultimam  actua- 
litatem  effectus  ut  instrumentum  Dei." 


1  Dummekmuth  (S.  Thomas  et  doctr.  praem.  pbys.  p.  108.)  dicit  Bannesianos 
non  defendere  concursum  simultaneum  talem,  qualem  Molinistae  ;  concursmn  simul- 
taneum Bannesianorum  in  eo  esse,  „ut  omnis  effectus  in  fieri  et  in  facto  esse  a  Deo 
dependeat."  Sed  hic  est  ipse  concursus,  qualem  Molinistae  defendunt.  Dicunt 
enim  concursum  simultaneum  esse ,  quo ,  quidquid  actualitatis  est  in  creaturae 
operatione  et  effectu,  a  Deo  procedit  tamquam  a  principio  effectivo.  Neque  ea. 
quae  ad  illam  suam  assertionem  probandam  ex  S.  Thoma  contra  similitudinem  a 
Molina  adbibitam  plurium  uno  fune  navem  trahentium  affert  Dummermutb,  ullam 
vim  babent.  Nescio  an  non  satis  tranquille  pensaverit,  quae  de  hac  similitudine 
dixit  Schxeemann  (Controv.  de  dir.  grat.  et  lib.  arbitr.  concord.  [1881]  p.  227. 
ad  cale.  Cf.  etiam  FiirNs,  S.  Thomae  doctr.  de  cooperat.  Dei  [1892]  p.  35.  ad 
cale).  Non  expedit,  ut  ardore  disputandi  seducti  differentias  scholarum  catholi- 
carum  maiores  fingamus  quam  sunt. 

2  Clyp.  disp.  9.  a.  5.  §  1.  3  De  auxil.  1.  8.  d.  18.  n.  18.  ad  1. 

*  Aliqui  Bannesiani  praedeterminationem  pbysicam  referunt  ad  actum  se- 
cundum  ;  alii  volunt  eam  esse  mediani  inter  actum  primum  et  secundum.  Ceterum 
nibil  refert,  utrum  praedeterminationem  appelles  actum  primum  an  secundum 
an  medium,  quia  voces  saturasti  rerum  non  mutant.  Teneas  simpliciter  secundum 
Bannesium  voluntatem,  antequam  ipsa  se  detenninet.  a  Deo  ^w-determinari. 

40* 


g28  CaP-  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

Appellatur  ^-«e-determinatio ,  ut  significetur  hanc  motionem 
actum  secundum  voluntatis  praecedere  natura  et  causalitate  ;  nempe 
voluntas  a  Deo  determinatur,  antequam  ipsa  se  determinat. 

Appellatur  pkysica,  a)  ut  significetur  modus  causalitatis,  i.  e. 
illa  motio  non  est  moralis  (suadendo  etc),  sed  est  physice  ef- 
ficax;  b)  ut  significetur  illationis  necessitas,  nimirum  illa  motio 
infallibiliter,  indeclinabiliter,  insuperabiliter,  irresistibiliter  ad  actum 
secundum  voluntatis  ducit;  ut  metaphysice  repugnat  voluntatem 
agere  non  praedeterminatam,  ita  metaphysice  repugnat  eam  non 
agere  praedeterminatam. 

Haec  praedeterminatio,  inquiunt,  non  solum  non  laedit  liber- 
tatem,  sed  etiam  constituit.  Deus  enim  non  solum  praedeterminat 
ad  actum ,  sed  etiam  ad  modum  libertatis  ;  ideoque  sicut  meta- 
physice repugnat,  quominus  actus  non  ponatur,  ita  metaphysice 
repugnat,  quominus  non  libere  ponatur.  Quia  enim  liberi  arbitrii 
est,  ut  se  ipsum  determinet  et  cum  positione  unius  actus  con- 
iungat  potentiam  ad  oppositum  :  Deus  tamquam  causa  prima 
voluntatem  praedeterminat,  ut  ipsa  deinde  se  determinet,  eique 
potentiam  ad  oppositum  servat.  —  Pari  modo  Deus  non  est  auctor 
peccati.  Solum  enim  praedeterminat  ad  entitatem  physicam  actus, 
malitiam  autem  moralem  permittit. 

Ut  voluntas,  ita  quaevis  causa  creata  secundum  hos  auctores 
a  Deo  physice  praedeterminatur.  Imprimitur  enim  ei  quaedam 
quasi  qualitas  transiens,  qua  infallibili  efficacia  ad  certum  actum 
pellitur,  et  sine  qua  infallibiliter  actum  omittit.  Creaturae  igitur 
operationibus  Deus  non  solum  concurrit,  sed  etiam  praecurrit  ;  ad 
agendum  non  solum  movet,  sed  etiam  praemovet,  idque  infallibiliter 
ad  unum. 

AKTICULUS  Vili. 

QUOMODO  DEUS  LIBERA  FUTURA  IN  ESSENTIA  SUA 
COGXOSCAT. 

TlieSÌS  L.  Libera  condicionate  futura  Deus  non  cognoscit 
in  decretis  subiective  absolutis  et  obiective  condicionatis  neque  in 
causis  suis  proximis  ad  agenduin  piane  expeditis  ;  sed  tantum  in 
se  ipsis  sive  in  veritate  ipsorum  obiectiva  sive  in  concursu  con- 
dicionate collato.  Item  libera  absolute  futura  cognoscit  in  se  ipsis 
sive  in  veritate  ipsorum  obiectiva  sive  in  concursu  absolute  collato. 
876.  Stat.  Quaest.  I.  Libera  condicionate  futura  Deus  videt 
in  essentia  sua.  Sed  hic  quaeritur,  sub  qua  ratione  considerata 
essentia  divina  ea  repraesentet.    Triplex  potissimum  est  sententia  : 


Art.  8.   Quomodo  Deus  libera  fatua  io  •  ■ssentia  sua  cognoscat.       02!) 

li  Bannaaiani  dicunt  Deum  haec  eognoscere  in  deoretia  suis 
subiettive  absolutis  obiective  condicionatis.  V.  gr.  Deus  >«it 
futurum  fuisse,  ut  Sidonii  miraculis  Christi  ad  poenitentiam  age- 
rentur,  quia  ab  aeterno  secum  statuit  tirmiter  (decreto  subiettive 
;il «soluto):  Si  Sidonìis  Messiam  mitterem  (condicio  obiectiva),  tunc 
eos  ad  poenitentiam  praedeterminarem.     Cf.  n.  847. 

2.  Alii  dicunt  Deum  haec  eognoscere  in  causis  suis  proximis 
i.  e.  perfecta  comprehensione  liberi  arbitrii  creaturae  et  eorum 
omnium,  quae  illud  quocumque  modo  determinare  vel  impedire 
possunt.  Nani,  inquiunt,  licet  liberimi  arbitrium  per  se  ac  nude 
sumptum  Bit  indifferens,  si  tamen  consideretur  cum  omnibus  suis 
propensionibus,  circumstantiis,  causis,  cogitationibus,  occasionibus, 
quae  illud  circumdant  et  sollicitant,  inclinant  vel  removent,  in 
eius  comprehensione  infallibiliter  potest  cognosci,  ad  quid  ipsum 
se  determinaturum  sit.    Ita  tamquam  probabile  Bellarminus  K 

3.  Molinistae  dicunt  Deum  haec  eognoscere  in  se  ipsis  sive 
in  ventate  ipsorum  obiectiva.  Xos  hoc  ita  declaramus,  ut  dicamus 
Deum  haec  libera  eognoscere  in  concursu  suo  condicionate  collato. 
Nempe  Deus  in  essentia  sua  videt  omnem  naturam  liberam  pos- 
sibilem.  Videt  etiam  omnes  actus  possibiles,  ad  quos  illa  natura 
sub  quavis  condicione  se  determinare  potest.  Videt  concursum 
multiplicem,  qui  in  quavis  condicione  libero  arbitrio  prò  capacitate 
sua  offerri  potest.  Ex  his  concursibus  oblatis  unus  est,  cui  hoc 
proprium  est,  ut,  condicione  certo  tempore  verificata,  ex  determi- 
natione  libera  creaturae  evaderet  actualiter  exhibitus.  Deus  se 
ipsum  comprehendens  hunc  concursum  ut  talem,  i.  e.  ut  con- 
dicionate collatum,  cognoscit,  et  sic  intelligit  ipsum  liberum  con- 
dicionate futurum.  Deus  igitur  haec  libera  videt  in  concursu 
condicionate  collato.  —  Difficultas  in  eo  est,  ut  intelligatur,  quo- 
modo illi  uni  concursui  prae  reliquis  hic  character  imprimatur,  ut 
sit  sub  condicione  actualiter  exhibendus.  In  hoc  tamen  nulla 
nova  invenitur  dubitatio;  sed  idem  mysterium  aeternitatis  re- 
currit,  quod  a.  6.  notavimus.  SciHcet  per  aeternitatem  suam  Deus 
non  solum  quandocationes  et  durationes  actuales,  sed  etiam  pos- 
sibiles complectitur  :  quare  etiam  illi  quandocationi  et  durationi, 
quam  liberum  arbitrium  et  actus  eius  haberent  condicione  veri- 
ficata, perfecte  praesens  est.  Quemadmodum  igitur  determinatio 
creaturae   libera    absolute    futura    concursum    Dei    actu    oblatum 


1  De  erat.  et  lib.  arb.  1.  4.  e.  15. 


(330  Gap.  20.    De  ordine  seientiae  divinae. 

ratione  a  nobis  explicata  ab  aeterno  quasi  determinat,  ut  habeatur 
aliquis  concursus  absolute  collatus  :  ita  detenninatio  oreaturae 
condicionate  futura  concursum  Dei  oblatum  possibilem  determinat, 
ut  habeatur  aliquis  concursus  condicionate  collatus.  Utriusque 
enim  similis  est  ratio.  Cf.  quae  dicemus  in  solutione  obiectionis  5. 
Cf.  etiam  solutionem  obiectionis  4. 

Dicimus  Deum  haec  libera  cognoscere  in  concursu  suo  con- 
dicionate collato.  Hic  autem  concursus  supponit,  quod  creatura 
sub  ista  condicione  sic  se  determinaret,  quum  concursus  indifferenter 
oblatus  non  evadat  determinate  collatus  nisi  ipsa  determinatione 
libera  creaturae  ;  aliis  verbis  :  concursus  condicionate  collatus  sup- 
ponit ipsum  liberum  condicionate  futurum  vel  veritatem  eius.  Ita- 
que,  ut  concursus,  ita  liberum,  quod  a  concursu  supponitur,  vel 
veritas  eius  est  ex  parte  obiecti  ratio,  sine  qua  Deus  liberum  non 
cognoscit.  Et  secundum  hoc  optime  dicitur  Deum  haec  libera 
cognoscere  tantum  in  se  ipsis  vel  in  ventate  ipsorum  obiectiva 
[cf.  n.  866].  Sic  enim  diserte  excluditur  opinio  Bannesianorum, 
qui  haec  libera  cognosci  putant  in  decreto  condicionate  prae- 
determinante  tamquam  in  causa  omnino  antecedente)'  ad  determi- 
nationem ,  quam  in  se  ipsis  habent.  —  Per  se  autem  intelligitur 
nos,  quando  dicimus  veritatem  liberi  condicionate  futuri  esse  ra- 
tionem  obiectivam  cognitionis  divinae ,  minime  putare  hanc  veri- 
tatem causare  scientiam  Dei ,  quum  in  Deo  actu  purissimo  et 
infinito  nihil  sit,  quod  causetur  et  ulterius  actuetur.  Solum  di- 
cimus hanc  veritatem  per  modum  condicionis  simultaneae  determi- 
nare proxime  concursum  collatum  et  consequenter  cognitionem 
Dei  eo  modo,  qui  satis  a  nobis  explicatus  est.  Cf.  quae  dicemus 
scholiis  III.  et  IV. 

II.  Dieta  breviter  comprehendamus  :  Bannesiani  dicunt  Deum 
libera  condicionate  futura  in  essentia  sua  videre,  quatenus  in  ea 
videt  decreta  praedeterminationis  subiective  absoluta  obiective 
condicionata  ;  alii  quidam  auctores  censent  haec  libera  in  essentia 
Dei  videri,  quatenus  in  ea  videntur  causae  proximae  ad  agendum 
piane  expeditae;  Molinistae ,  ut  rem  explicavimus ,  dicunt  ea  in 
essentia  Dei  cognosci,  quatenus  in  ea  cognoscitur  concursus  con- 
dicionate collatus,  qui  quum  veritatem  liberi  condicionate  futuri 
supponat,  haec  libera  etiam  dicuntur  cognosci  in  ventate  ipsorum 
obiectiva  vel  in  se  ipsis  tantum.     Cf.  a.  5. 

III.  Libera  absolute  futura  non  cognosci  in  decreto  absolute 
praedeterminationem   statuente   neque   in  causis  suis  proximis  ad 


Art.  8.  Qaomodo  Deua  libera  fatata  in  essentia  sua  cognoacat.      (i;;l 

agendum  plano  expeditis  per  so  intelligìtur,  (piando  circa  libera 
condicionate  futura  opinio  Bannesianorum  ei  Bellarmini  refùtata 
est.     Propterea   positive  tantum  statuimus  haec  libera  a  Deo  co- 

gnosci  in  eoncursu  absolute  collato.  Nempe  Deus  se  comprehendit. 
Videt  igitur  omnia  decreta  sua,  non  solum  oa,  quao  ipse  determinat, 

sed  etiam  ea.  quorum  determinationem  mirabili  sua  omnipotontia 
ereaturae  concessit,  i.  e.  Deus  videt  omnem  concursum  creaturae 
liberae  in  actu  secondo  collatum.  Atqui  lume  concursum  Deus 
vidère  non  potest ,  quin  videat  ipsum  actum  liberimi ,  qui  est 
effectus  eius  et  metaphysica  necessitate  cum  eo  connexus.  Ergo 
Deus  actum  liberimi  futurum  videt  in  eoncursu  absolute  collato.  — ■ 
Quum  autem  hic  concursus  supponat  liberam  determinationem 
creaturae,  cum  S.  Tlioma  etiam  dicere  possumus  haec  futura  co- 
gnosci  tantum  in  se  ipsis  vel  in  ventate  ipsorum  obiectiva,  ut 
ab  mule  explicatum  est.     Cf.  a.  5. 

Ex  dictis  in  scientia  Dei  de  liberis  futuris  hunc  ordinem  poni- 
mus:  a)  Deus  in  aeternitate  sua  offert  (vel,  si  agitur  de  liberis 
condicionate  futuris,  offerret)  concursum  virtualiter  multiplicem 
et  indifferentem  ;  b)  unus  ex  bis  concursibus  per  determinationem 
liberam  voluntatis  creatae,  quae  futura  est  (vel  esset),  tamquam 
per  condicionem  simultaneam  evadit  (vel  evaderet)  in  actu  secundo 
collatus;  e)  Deus  videt  hunc  concursum  absolute  (vel  condicionate) 
collatum  et  in  eo  ipsum  liberimi  futurum. 

877.  Prob.  1.  p.  Libera  condicionate  futura  Deus 
non  cognoscit  in  decretis  suis  subiective  absolutis 
obiective  condicio  nati  s.  Nani  1.  haec,  quam  impugnamus, 
opinio  supponit  volimtatem  liberam  creaturae  a  Deo  ad  actus  suos 
physice  praedeterminari.  Atqui  praedeterminatio  physica  omnino 
reicienda  est,  ut  postea  demonstrabitur ,  ubi  de  eoncursu  divino 
agemus.    Ergo  etiam  illa  de  modo  scientiae  opinio  non  admittitur. 

2.  Illa  decreta  subiective  absoluta  obiective  condicionata  sunt 
inventum  novum,  id  quod  totani  rem,  praesertim  apud  theologos, 
parimi  commendat 1.  Maxime  S.  Thomas,  quem  fedelissime  ad- 
versarii  sequi  volunt,  nihil  de  istis  decretis  habet.  —  Deinde  illa 
decreta,  saltelli  pleraque,  sunt  otiosa.  Ad  quid  enim  Deus  faceret 
decreta  circa  aliquem  hominem  numquam  creandum?  Hoc  enim 
nihil  refert  ad  gubernationem  rerum,  quas  revera  condidit  et 
ordinat.    In  nomine  prudenti  tales  actus  circa  condicionem  practice 


1  Cf.  Scheeben,  cuius  locum  habes  n.  888.  obi.  1.  ad  cale. 


632  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

(post  decretum  Dei  de  condicione  non  verifìcanda)  impossibilem 
reputarentur  otiosi,  vani,  a  recto  usu  prudentiae  alieni.  Ergo  a 
fortiori  a  Deo  removendi  sunt.  — ■  Tum  illa  decreta,  saltem  plera- 
que,  Deo  sunt  minus  digna.  V.  gr.  Deus  absolute  decrevit,  ne  apud 
Tyrios  miracula  faceret.  Nunc  insuper  quaerit,  quid  fecisset,  si 
hoc  non  decrevisset;  et  statuit  secum  firmiter:  si  illud  non  de- 
crevisseni  et  miracula  eis  ostendissem,  eos  ad  poenitentiam  prae- 
determinassem.  Quis  non  videt  hanc  agendi  rationem  non  con- 
gruere  divinae  sapientiae  ?  Neque  decet  divinam  maiestafem. 
Nani  si  Deus  semel  locutus  est,  ne  fiant  apud  Tyrios  miracula, 
res  absolute  definita  et  finita  est  neque  decet  ulteriora  de  mira- 
culis  Tyriorum  Consilia  institui.  —  Denique  Bannesianos  illis  decretis 
Deo  aliquid  minus  prudens  armigere  fere  dixeris.  Cur  enini  Deus 
capit  illa  decreta?  Videtur  id  agere,  ut  sciat,  quid  creatura  sub 
quavis  condicione  esset  actura;  aliis  verbis:  Deus  facit  decreta, 
ut  sciat,  quid  decreverit.  Quidni  ?  abstineat  Deus  a  decreto  ;  sciet 
se  nihil  decrevisse  et  insuper  sciet,  ut  ad  exemplum  adhibitum 
redeam,  Tyrios  miracula  videntes  aut  poenitentiam  acturos  fuisse 
aut  non  fuisse,  prout  ad  alterutrum  eos  praedeterminasset. 

3.  Opinio,  quam  impugnamus,  involvit  Deum  libera  absolute 
futura  cognoscere  in  decreto  simpliciter  et  absolute  praedeter- 
minante.  Atqui  id  esse  nequit.  Nam  sic  destrueretur  mysterium 
aeternitatis,  quod  in  scientia  Dei,  quae  est  de  actibus  liberis  futuris, 
omnes  homines,  praesertim  auctoritates  tbeologicae  et  S.  Thomas, 
agnoscunt.  Nempe  si  voluntas  a  Deo  praedeterminatur ,  eadem 
facilitate  Deus  actum  liberimi  ab  aeterno  praescire  potest  quam 
actum  causae  necessariae.  Iam  vero  omnes  doctores  cum  S.  Thoma 
censent  speciale  mysterium  aeternitatis  in  eo  esse,  quod  Deus  actus 
liberos  novit,  antequam  facti  sunt. 

Inimo,  quamquam  huic  puncto  hic  nimis  insistere  nolumus, 
Bannesiani  destruunt  mysterium  omnipotentiae  divinae,  quod  in 
concursu  Dei,  qui  est  ad  actus  liberos,  omnes  homines,  praesertim 
auctoritates  theologicae  et  S.  Thomas,  agnoscunt.  Neque  enim 
difficile  intelligitur,  quomodo  Deus  possit  esse  causa  actus  liberi, 
si  hic  actus  non  fit  nisi  Deo  praedeterminante.  Mysterium  est  in 
eo,  quomodo  Deus  possit  esse  causa  actus  liberi,  quamvis  ad  eum 
non  praedeterminet;  mysterium  est  in  eo,  quomodo  Deus  concursum 
voluntati  ita  accommodare  possit,  ut  Deus  sit  per  concursum  col- 
latum  causa  (in  actu  secundo)  actus  liberi  et  tamen  concursus  per 
determinationem  voluntatis  tamquam  per  condicionem  simultaneam 


Art.  8.    Quomodo  Deus  libera   futura  in  ejMentia  sua  cognoscat.       633 

ovadat  eollatus.  —  Dicea  mysterium  omnipotentiae  apud  Banncsianos 
in  eo  osse,  ut  Deus  hominem,  antequam  agat,  praodeterminet  et 
tamen  deinde  homo  se  ipsum  libere  determinet.  Jiespondeo  in  hoc 
nobis  Banncsianos  non  viderì  mysterium  astruere,  sed  libertatem 
destruere,  ut  explicabimns,  quando  de  concursu  agemus.  Nimirum 
Bannesiani  difficultates,  quas  libertas  creata  in  doctrina  de  scientia 
et  concursu  Dei  facessit,  eo  solvere  nobis  videntur,  ut  libertatis 
conceptum,  qui  omnium  diffìcultatum  causa  est,  nonnihil  modificent; 
quae  via  se  a  difficultatibus  expediendi,  dummodo  ne  veritas  re- 
clamet,  sine  dubio  valde  efficax  est 1. 


1  Scheeben  (Dogmatik,  2.  Buch  n.  467)  postquam  multa  de  Bannesianismo 
et  Molinismo  optime  disputavit,  tandem  concludit  aliquos  Molinistas  difficultates 
sententiae  suae  levius  habere  ;  rem  eo  redire,  ut  hypothesis  Molinistarum  difficul- 
tates circa  Consilia  Dei  de  actibus  liberis  solvere  conetur  per  mysterium  infinitae 
perfectionis  intellectus  divini,  coatra  bypothesis  Bannesianorum  difficultates  circa 
scientiam  Dei  de  actibus  liberis  solvere  velit  per  mysterium  consiliorum  Dei 
et  omnipotentiae  :  „Man  darf  fiir  die  scientia  media  (Molinistarum)  nur  den 
Charakter  einer  wissenschaftlicben  Hypotbese  zur  Losung  von  mancberlei 
Scbwierigkeiten  beansprueben ,  die  selbst  wieder  ihre  neuen  Scbwierigkeiten 
bat.  Letztere  wurden  von  maneben  Vertretern  der  scientia  media  zu  leicbt 
genommen,  wie  dieselben  aucb  oft  zu  voreilig  sind  in  der  Aburtheilung  der 
tbomistiseben  (Bannesii)  Ansicbt.  Daher  steht  die  Sacbe  thatsachlich  so,  dass 
die  Molinistiscbe  Hypotbese  durcb  eine  geheimnissvolle  Vollkommenheit  des 
gottlieben  Wissens  die  Scbwierigkeiten  in  den  Rathscblussen  der  gottlieben 
Vorsebung  beziiglicb  der  freien  Handlungen  der  Gescbòpfe  ebnen  will,  wahrend 
die  tbomistische  durch  ein  Geheimniss  der  Ratbscbltisse  und  der  Macht  Gottes 
alle  Scbwierigkeiten  in  betreff  des  gottlieben  Wissens  lósen  will.  *  Qui  sint  isti 
auctores,  quorum  levitatem  accusat  Scheeben,  nescio.  Nos  quidem  Molinismi 
difficultates  leviter  non  babemus,  sed  summi  facimus  ;  et  omni,  qua  fieri  potest. 
contentione  inculcamus  nos  duo  mysteria  magna  proponere  :  aeternitatis  et  omni- 
potentiae. Ceterum  haec  duo  mysteria  apud  omnes  Molinistas  indicantur. 
Mysterium  aeternitatis  occurrit,  quando  quaerunt,  num  libera  absolute  futura 
ab  aeterno  babeant  determinatam  veritatem  et  num  libera  condicionate  futura 
sint  determinate  vera  ;  mysterium  omnipotentiae  tractant  in  doctrina  de  con- 
cursu. Persuasum  autem  nobis  est  gravissimum  prò  ventate  sententiae  nostrae 
argumentum  in  eo  esse,  quod  baec  duo  mysteria,  quae  omnes  doctores  et  prae- 
sertim  S.  Thomas  in  bac  materia  deprehenderunt,  apud  nos  inveniuntur;  sic 
enim  constat  nos  probata  veterum  vestigia  minime  reliquisse.  Contra  censemus 
Bannesianismum  iam  ex  eo  valde  suspectum  esse,  quod  mysterium  aeternitatis, 
ut  de  ommpotentia  taceam,  in  scientia  Dei  de  actibus  liberis  evacuat.  Ne  igitur 
quis  queratur  nos  difficultates  Molinismi  leviter  tractare.  —  Deinde  illud,  quod 
Scheeben  insinuat,  Bannesianismum  esse  hypothesim  inventam,  ut  difficultates 
circa  scientiam  Dei  solvantur,  veruni  esse  non  videtur.  Bannesianismi  occasio 
externa  erant  textus  S.  Thomae  male  intellecti,  praesertim,  ut  videtur,  textus 
Summae  theol.  1.  2.   q.  10.  a.  4    (cf.  Frins   1.  e.   p.  473  sqq.).     Causa   autem 


634  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

878.  Prob.  2.  p.  Libera  condicionate  futura  Deus 
non  cognoscit  in  causis  suis  proximis  penitus  perspectis. 

interna  et  in  natura  rerum  sita  erat,  quod  Bannesiani  ab  efficientia  Dei  in- 
cipientes  de  liberiate  hominis  statuebant  ;  videlicet  ex  re  minus  nota  id ,  quod 
est  magis  notum,  explicare  conabantur  (cf.  Schneemann  1.  e.  p.  203  sqq.). 
Itaque  quura  scirent  voluntatem  liberam  a  Deo  similiter  atque  instrumentum 
ab  artifice  moveri,  decepti  sunt  divinam  artem  bumanae  nimis  coinparantes. 
Quia  enim  bomo  instrumenta  sua  varias  condiciones  inducendo  ad  agendum 
praedeterminat ,  Deum  voluntatem  nostrani  praedeterminare  dicebant,  non  satis 
considerantes  aliter  libertatem  a  Deo ,  aliter  serrani  a  fabro  moveri.  Sic  orta 
erat  doctrina  praedeterminationis  physicae.  Deinde  disputationem  de  scientia 
Dei  ita  modificare  debebant,  ut  buie  dogmati  concordaret  ;  et  sic  inter  alia  nata 
est  opinio  de  decretis  subiective  absolutis  obiective  condicionatis.  Minime  autem 
gentiuni  praedeterminatio  pbysica  in  hunc  finem  excogitata  est,  ut  scientiam 
Dei  explicarent,  quum  e  contra  dogma  praedeterminationis  Bannesianos  quasi 
iuvitos  cogeret,  ut  de  scientia  Dei  praeciperent  eo  modo,  qui  cum  S.  Tboma, 
cuius  doctrinam  laudabili  studio  in  omnibus  sequi  volunt,  parum  concordat.  — 
Similiter  Molinismus  non  est  hypotbesis  inventa  ad  boc ,  ut  difficultates  circa 
providentiam  Dei  expediantur,  quemadmodum  Scheeben  putat.  Sed  Molinismus 
est  reactio  contra  praedeterminationem  pbysicam ,  quae  in  scholas  catholicas 
induci  coepta  est.  Neque  mirum  est  hanc  reactionem  a  theologis  Societatis  Iesu 
potissimum  exiisse.  Iesuitis  enim  tunc  temporis  magna  pugna  erat  contra 
Calvini  et  Lutberi  errores ,  contra  quos ,  ut  postea  contra  Iansenium ,  maxime 
libertas  tuenda  erat.  Poterat  igitur  eos  prae  ceteris  facile  timor  invadere,  ne 
praedeterminatio  pbysica  libertatis  integritatem  in  periculum  vocaret,  aut  ne 
saltelli  per  illam  doctrinam  arma  contra  haereticos  aliquantulum  retunderentur, 
praesertim  apud  connnune  vulgus,  quod  distinctiones  sensus  compositi  et  divisi 
a  Biinnesianis  frequentatas  difficilius  capere  videtur.  Molinistae  igitur  a  libertatis 
definitione  tamquam  a  re  magis  nota  incipientes  de  efficientia  vel  concursu  Dei 
ea  statuebant,  quae  eis  cum  definitione  libertatis  cobaerere  videbantur;  qua  in 
re  veterani  doctrinam,  praesertim  S.  Tbomae,  religiose  et  studiose  attendebant. 
Negabant  igitur  praedeterminationem  pbysicam  minime  dubitantes,  quin  omni- 
potentia  Dei  voluntatem  nostrani  movere  possit,  quin  eam  praedeterminet.  Con- 
sequenter  in  tractatu  de  scientia  Dei  non  habebant,  quibus  difficultates  ex- 
planarent ,  decreta  praedeterminantia ,  praecipue  deerant  illa  decreta  subiective 
absoluta  et  obiective  condicionata;  nibilominus  persuasum  eis  erat  infinitam 
virtutem  intellectus  divini  babere,  unde  libera  absolute  et  condicionate  futura 
in  se  ipsis ,  non  in  praedeterminationibus  ab  aeterno  cognoscerentur.  Nullo 
autem  modo  scientia  media  in  hunc  finem  inventa  est,  ut  efficacia  divinae  pro- 
videntiae  explicaretur.  Scientia  enim  media,  si  rem,  non  vocem  spectas,  omnino 
a  Molinistis  inventa  non  est;  sed  omnes  doctores  semper  tradiderunt  et  omnes 
usque  hodie  tradunt  Deum  scire  libera  condicionate  futura;  solum  aliqui 
Bannesiani  propter  dogma  praedeterminationis  pbysicae  moti  sunt,  ut  hanc  in 
Deo  scientiam  negarent ,  idque  initio  controversiae ,  quum  nondum  inventa 
haberent  decreta  subiective  absoluta  et  obiective  condicionata.  —  Sit  igitur 
haec  conclusio  finalis:  In  controversia  Bannesio-Molinistica  id  unum  quaeritur, 
utrum  sit  admittenda  praedeterminatio  pbysica  necne  ;  vel  quaeritur,  utrum  de- 


Art.  8.    Quomodo  Deus  libera  futura  in  essoutia  sua  cognoscat.       635 

Haec  enim  opinio  supponit  libera  absolutc  tutina  similiter  in  causis 
suis  proximis  cognosci.  Atqui  id  esse  nequit.  Nam  1.  sic  Deus 
posset  esse  tantum  moraliter  certus  de  futuro  actu;  est  autem 
iiittaphysice  certus. 

2.  Nulla  habetur  libertas,  si  positis  omnibus  ad  agendum 
praerequisitis  actus  secundus  usque  ad  mìni  mas  et  infimas  dif- 
ferentias  infallibiliter  determinatus  est,  quantumvis  haec  determi- 
natio  pona tur  esse  moralis  tantum. 

3.  Falsimi  est  omnem  actum  secuudum  liberum  iam  esse 
determinatimi  moraliter  in  actu  primo.  Nam,  nisi  conscientia  fallit, 
multa  determinamus  piene  libere  sine  tali  morali  determinatione. 
879.  Prob.  3.  p.  Libera  condicionate  futura  Deus  co- 
gnoscit  in  se  ipsis  sive  in  concursu  condicionate  collato. 
Haec  enim  sententia  post  alias  duas  sola  relinqui  videtur.  Unit 
autem  in  se  omnes  veritatis  characteres.  Servatur  enim  libertas, 
quiini  sine  omni  restrictione  et  distinctione  candide  et  sincere  pro- 
fiteamur  voluntatem  positis  omnibus  ad  agendum  praerequisitis 
posse  agere  et  non  agere,  agere  hoc  et  illud.  —  Servatur  supremum 
Dei  doininium  in  omnes  creaturas,  quum  profiteamur  ipsam  quo- 
que voluntatem  liberam  niliil  posse  agere  nisi  motam  a  Deo  et 
in  virtute  Dei  actualiter  concurrentis ,  et  ipsam  determinationem 
libertatis  ad  unum  non  fieri  nisi  sub  concursu  Dei  simultaneo 
actualiter  exhibito,  et  Deum  esse  causam  actus  liberi  secundum 
totam  eius  realitatem.  —  Servatur  mysterium  omnipotentiae  Dei, 
quum  perfecte  non  valeamus  intelligere,  quomodo  Deus  concursum 
virtualiter  multiplicem  voluntati  offerat,  ut  determinatio  libertatis 
unum  ex  concursibus  oblatis  per  modum  condicionis  simultaneae 
reddat  in  actu  secundo  collatum  vel  exhibitum.  —  Servatur  my- 
sterium aeternitatis  Dei,  quum  perfecte  non  valeamus  intelligere, 
quomodo  determinatio  creaturae,  quae  fieret,  sed  non  fit,  concursui 
divino  possibili  rationem  condicionate  exhibiti  imprimat,  aut  quo- 
modo, si  libera  absolute  futura  consideramus ,  determinatio  crea- 
turae in  tempore  facta  concursum  Dei  reddat  ab  aeterno  actualiter 


finitio  libertatis,  quae  sonat  hominem  positis  omnibus  ad  agendum  praerequisitis 
posse  agere  et  non  agere,  sit  modificanda  et  more  Bannesianorum  distinguenda 
necne.  Haec  igitur  controversia  minua  est  de  scientia  Dei,  sed  de  concursu  Dei 
rei  de  liberiate  hominis.  Si  recte  de  Molinismo  et  Bannesianismo  iudicare 
volueris ,  id  semper  prae  oculis  babere  debes ,  ne  innumerae  quaestiunculae, 
quae  buie  eontroversiae  immisceri  solent,  tenebras  potius  ereent  quam  lucem. 
Nos  in  decursu  disputationis  iterum  atque  iterum  de  hac  re  monebimus. 


636  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

exhibitum.  —  Servatur  veritas  S.  Thomae,  ut  videtur,  explorata 
Deum  omnia  in  se  cognoscere  tamquam  in  causa  et  Deum  libera 
non  esse  cognosciturum ,  nisi  eorum  esset  causa;  siquidem  Deus 
ea  non  cognoscit  nisi  in  concursu  suo  actuali,  qui  est  realiter  idem 
cum  essentia  divina  et  est  causa  actus  liberi.  —  Servatur  veritas 
S.  Thomae  pariter  explorata  Deum  libera  futura  non  cognoscere 
nisi  in  se  ipsis,  quum  concursus  Dei  exhibitus  supponat  et  includat 
determinationem  liberam  creaturae  sive  obiectivam  liberi  futuri 
veritatem;  idem  nimirum  est  cognoscere  libera  futura  in  causa, 
ut  est  idem  cum  concursu  exhibito,  et  cognoscere  ea  in  se  ipsis. 

880.  Prob.  4.  p.  Libera  absolute  futura  Deus  videt 
in  se  ipsis  sive  in  concursu  absolute  collato.  Sequitur 
ex  parte  praecedenti.  Libera  enim  condicionate  futura  cognoscit 
Deus  in  concursu  condicionate  collato.  Si  nunc  Deus  facit  de- 
cretum  condicionis  verificandae,  concursus  condicionate  collatus 
evadit  absolute  collatus;  et  Deus,  qui  antea  in  concursu  con- 
dicionate collato  vidit  liberum  condicionate  futurum,  nunc  in  con- 
cursu absolute  collato  videre  debet  liberum  absolute  futurum. 

881.  Scholion.  I.  Dicimus  Deum  libera  futura  cognoscere  in  se  ipso 
tamquam  in  causa  et  in  se  ipsis;  utrumque  secundum  explicationein  a  nobis 
datam  idem  dicit,  nempe  Deum  ea  cognoscere  in  concursu  collato,  non  oblato. 
Sed  videndum,  quid  S.  Thomas  de  hac  re  statuat  : 

1.  S.  Thomas  sa  epe  docet  Deum  libera  cognoscere  in 
essentia  sua  tamquam  in  causa.  Plures  locos  supra  attilli  a.  4.  Unum 
hic  addam  :  „Deinde  oportet  ostendere ,  quod  Deus  cogitationes  mentium  et 
voluntates  cordium  cognoscat  in  virtute  causae,  quum  ipse  sit  universale  essendi 
principium.  .  .  .  Sic  Deus  cognoscendo  suam  essentiam  alia  cognoscit,  sicut  per 
cognitionem  causae  cognoscuntur  effectus.  Omnia  igitur  Deus  cognoscit  suam 
essentiam  cognoscendo,  ad  quae  sua  causalitas  extenditur.  Extenditur  autem 
ad  operationes  intellectus  et  voluntatis  :  nani  quum  quaelibet  res  operetur  per 
suam  formam,  a  qua  est  aliquod  esse  rei,  oportet  fontale  principium  totius  esse, 
a  quo  est  etiam  omuis  forma,  oninis  operationis  principium  esse ,  quum  effectus 
causarum  secundarum  in  causas  primas  principalius  reducantur.  Cognoscit  igitur 
Deus  cogitationes  et  affectiones  mentis.  .  .  .  Dominami  autem,  quod  habet 
voluntas  supra  suos  actus,  per  quod  in  eius  est  potestate  velie  et  non  velie, 
excludit  determinationem  virtutis  ad  unum  et  violentiam  causae  exterius  agentis  ; 
non  autem  excludit  influentiam  superioris  causae,  a  qua  est  ei  esse  et  operari. 
Et  sic  remanet  causalitas  in  causa  prima ,  quae  Deus  est ,  respectu  motuum 
voluntatis,  ut  sic  Deus  se  ipsum  cognoscendo  huiusmodi  cognoscere  possit."  1 

2.  S.  Thomas  saepissime  docet  Deum  libera  cognoscere 
non  in  causa,  sed  in  se  ipsis.  „Contingens  a  necessario  differt,  secundum 
quod   unumquodque  in  sua  causa  est.     Contingens    enim  sic  in  sua   causa  est, 


1  Contra  gent.  1.  1.  e.  68.  prol.  et  n.  2.  et  epil. 


Art.  8.    Quomodo  Deus  libera  futura  in  essentia  sua  cognoscat.       637 

ut  non  esso  ex  ea  posai  ai  esse;  niressaiiuni  auteni  ex  sua  canoa  nun  potest 
non  esse.  Secundum  id  vero,  quod  utrumque  horum  in  se  est,  non  differì 
quantum  ad  esse,  supra  quod  fuiidatur  rerum;  quia  in  contingenti,  secundum 
quod  in  se  est,  non  est  esse  et  non  esse.  Divinus  autem  intellectus  ab  aeterno 
cognoscit  refi  non  solum  secundum  esse,  quod  babent  in  causis  suis,  sed  etiam 
quod  babent  in  se  ipsis.  Nihil  igitur  probibet  ipsum  babere  aeternam  co- 
miitionem  do  contingentibus  infallibilem."  '  Alium  locum  a.  ■">.  cxliibui.  Alios 
i|uam  plurimos  postea  indicabo. 

Age  iam ,  quomodo  locos  S.  Thomae  ad  concordiam  revocabimus?  modo 
i'iiim  dicit  Deum  libera  cognoscere  in  essentia  sua  tamquam  in  causa,  modo 
negat  ea  in  causa  cognosci.  Baunesiani  censent  S.  Tbomam ,  quando  negat 
futura  libera  in  causis  cognosci ,  loqui  de  causis  creatis  tantum,  non  de  causa 
increata.  Veruni  haec  distinctio  impertinens  est;  si  tales  distinctiones  ad  textum 
alicuius  auctoris  afferre  licet,  actum  est  de  omni  interpretatione.  Quotiescumque 
onim  S.  Thomas  docet  libera  futura  cognosci  in  seipsis,  non  in  causa  —  docet 
autem  id  vigiliti  fere  locis ,  numquam  ex  contextu  ullum  babetur  indicium 
sermonem  esse  tantum  de  causa  creata.  —  Molinistae  quidam  dicere  videntur 
S.  Thomam  docere  futura  libera  in  essentia  divina  tamquam  in  causa  videri, 
non  quia  Deus  cognoscendo  essentiam  suam  baec  futura  cognoscit,  sed  tantum 
quia  baec  futura  non  cognosceret,  nisi  eorum  esset  causa.  Veruni  boc  quoque 
mibi  non  placet.  Legantur,  quaeso,  verba  S.  Tbomae ,  quae  attulimus:  „Deus 
cognoscendo  suam  essentiam  alia  cognoscit,  sicut  per  cognitionem  causae  co- 
gnoscuntur  effectus.  Omnia  igitur  Deus  cognoscit  suam  essentiam  cognoscendo, 
ad  quae  sua  causalitas  extenditur  ;  extenditur  autem  ad  operationes  voluntatis; 
cognoscit  igitur  Deus  affectiones.''  Deinde  cur  Deus  actum  liberimi,  si  non 
esset  eius  causa,  non  cognosceret?  nonne  quia  eum  videt  in  essentia  sua  tam- 
quam in  causa?  —  Quid  igitur  dicemus?  Quotiescumque  S.  Thomas  negat 
Deum  libera  futura  in  causa  cognoscere,  addit  eas  a  Deo  cognosci  in  se  ipsis, 
quatenus  Deus  per  aeternitatem  suam  eis  praesens  est.  Haec  oppositio  dare 
referre  videtur  hunc  sensum,  Deum  futura  libera  non  cognoscere  in  causa,  prout 
«ntecedit  actum  liberimi  et  determinationem  voluntatis;  minime  autem  negatur 
Deum  futura  libera  cognoscere  in  causa,  prout  comifatiir  et  supponit  actum 
liberum  et  voluntatis  determinationem.  Itaque  ex  niente  S.  Thomae  Deus  futura 
libera  non  cognoscit  in  concursu  oblato  neque  in  ulla  re,  quae  tempore  vel 
natura  praevia  est  ad  determinationem  libertatis,  sed  in  concursu  collato,  qui 
determinationem  libertatis  comitatur  et  supponit,  i.  e.  S.  Thomas,  quando  dicit 
futura  libera  cognosci  in  se  ipsis  (non  in  causa)  et  cognosci  in  essentia  divina 
tamquam  in  causa,  non  dicit  opposita,  sed  unum  et  idem  aliis  et  aliis  verbis 
et  sub  alio  et  alio  respectu  consideratum. 

882.  IL  Ad  rem  gravissimam,  quam  agimus,  undique  illustrandam  sumnio 

opere  iuvat  referre,  quae  habet  Kleutgen,  acutissimi  ingenii  pbilosophus.  Qui, 
quamquam  a  praedeterminatione  physica  Bannesii  abhorret,  tamen  etiam  in 
Molinismo,  prout  eum  a  quibusdam  auctoribus  exponi  putabat,  plura  carpit. 
Postquam  mentem  horum  auctorum  exposuit,  sic  pergit2:  ,  Plura,  quae  in  hac 
expositione  dicuntur,    optime  dicerentur,  si  demonstrandum  esset,   futura  baec 


1  Contra  gent,  1.  1.  e.  67.  n.  2.  2  De  ipso  Deo  n.  548. 


(538  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

a  Deo  cognosci  ;  at  siquidem  quaeritur,  in  quo  medio  cognoscantur .  vereor,  ne 
satisfaciant.  Recte  sane  arguraentamur ,  quoniam  futura ,  de  quibus  loquimur. 
sunt  quaedam  vera ,  non  posse  non  cognosci  a  Deo ,  cuius  virtus  cognoscendi 
infinita  est,  et  cognosci  quidem  in  sua  essentia,  cuius  item  virtus  repraesentandi 
fine  caret.  Sed  hoc  modo  quaestio  nostra  de  medio  huius  divinae  scientiae  non 
solvitur.  Essentia  divina ,  ut  est  causa  exemplaris ,  et  ideae  ipsae  non  re- 
praesentant  liaec  futura  nisi  tamquam  mere  possibilia.  Nos  igitur  hic  q  u  a  e  r  i- 
mus,  sub  qua  ratione  considerata  essentia  divina  ea  re- 
praesentet,  tamquam  quae  actu  vel  sunt  futura  vel  posita  condicione  essent 
futura.  Ad  hanc  igitur  quaestionem  in  bac  sententia  non  respondetur."  Nos 
Molinismum  explicantes  ad  hanc  quaestionem  respondimus.  Diximus  enim 
essentiam  divinam  repraesentare  illa  futura ,  quatenus  est  concursum  exhibens, 
ad  ea  (cf.  etiam,  quae  a.  4.  ab  initio  diximus).  Pergit  Kleutgen:  TQuae  autem 
explicandi  grafia  adduntur,  haud  scio  an  secum  ipsa  pugnent.  Axioma  enim 
illud  :  ,A  cognoscente  et  cognito  paritur  notitia'  non  de  omni  quidem  cognito, 
at  de  eo  certe,  quod  non  in  alio,  sed  in  se  cognoscitur,  tenendum  est.  Itaque 
affirmare  futura  contingentia  a  Deo  in  se  ipsis  cognosci,  et  negare  per  ea 
divinum  intellectum  ad  se  cognoscenda  moveri,  haud  video,  quomodo  con- 
cilientur.  Quaecumque  enim  sit  virtus  intelligendi,  intelligens 
sibi  soli  non  est  causa  intelligendi,  nisi  alia  a  se  intelligat 
intelligendo  se;  et  quoniam  plures  ex  theologis ,  de  quorum  opinione 
loquimur ,  hoc  ipsum ,  Deum  alia  a  se  non  cognoscere  nisi  cognoscendo  se, 
cum  S.  Thoma  defendunt,  piane  non  assequor,  quomodo  sibi  cohaereant."  Optime 
in  nostra  explicatione  haec  duo  cohaerent  illa  futura  cognosci  tum  in  essentia 
divina  tum  in  se  ipsis.  Nam  praepositio  „inu  alio  et  alio  sensu  sumitur.  Deus 
futura  videt  in  se  ipsis  hoc  sensu,  quod  concursus  exhibitus ,  in  quo  Deus  ea 
videt,  rationem  exhibiti  non  habet  (per  praedeterminationem  a  solo  Deo  factam, 
sed),  nisi  quatenus  determinationem  creaturae  supponit  vel  potius  includit.  Hoc 
sensu  igitur  Deus  futurum  in  concursu  sive  in  essentia  sua  videns  illud  videt 
etiam  in  se  ipso;  non  autem  ullo  alio  sensu  (cf.  a.  5).  Pergit  Kleutgen  :  „Quocl 
vero  dicunt  futura  ista  non  esse  nisi  obiectum  materiale ,  formale  autem  ob- 
iectum  Deum  esse  :  res  pertinet  ad  obiectum  materiale  potentiae  vel  habitus 
per  hoc,  quod  constituta  est  sub  ratione  obiecti  formalis  ;  ideo  v.  gr.  Incarnatio 
Verbi  obiectum  est  materiale  fidei  divinae ,  quia  a  Deo  revelata  est.  Atque 
ideo  praecipue  formale  obiectum  est  obiectum  princeps,  quia  ratio  est  attingendi 
materiale;  ergo  si  de  cognitione  agitur,  quia  cognitio  obiecti  formalis 
ratio  est,  cur  cognoscatur  materiale.  Quapropter  haec  quoque  duo  : 
in  divina  futurorum  cognitione  Deum  ipsum  esse  obiectum  formale,  futura  autem 
materiale ,  et  :  futura  non  iu  Deo  tamquam  medio  cognito ,  sed  in  se  ipsis  im- 
mediate cognosci,  inter  se  pugnare  videntur."  At  illud  alterum  nos  nequaquam 
dicimus ,  sed  statuimus  futura  cognosci  in  Deo  tamquam  medio  cognito ,  non 
immediate  in  se  ipsis  ;  cognoscuntur  autem  mediate  in  se  ipsis  sensu  supra  (a.  5) 
explicato.  —  Hic  etiam  legi  possunt,  quae  optime  disputat  Scheebex.  Dogmatik 
I,  §  92,  n.  444—446. 

883.  III.  Ut  auctores  melius  intelligantur  et  ut  status  rerum 
probe  dignoscatur,  utile  est  quasdam  sententiarum  diversitates 
referre,  quae  apud  auctores  Molinistas  occurrunt. 


Art.  8.  Quomodo  Deus  libera  futura  in  easentia  Bua  cognoacat.       (i:;ii 

1.  Àliqui  putant  Deum  futura  libera  non  cognosrere  in  essentia 
sua  tamquam  medio  in  quo,   qui  bamen  redarguuntur  auctoritate 

eorum,  qui  sunt  in  schola  Molinistaruin  principcs.  Horum  auctorum 
opinionein  refutavimus  a.  3.   Est  etiam  haec  doctrina  contea  mentem 

S.  Thoniae.  ut  ex  locis  a  nobis  allatis  ipse  lector  facile  iudicabit.  — 
Ceterum  plerosque  auctores,  contra  quos  hic  loquimur,  sic  intelligen- 
dos  esse  puto,  ut  negent  Deum  libera  in  essentia  sua  ridere,  quatenns 
antecedit  determinatìonem  libertatis  creatae,  non  negent  ea  cognosci 
in  essentia  divina,  ut  est  idem  cum  concursu  collato,  qui  determi- 
nationem  creaturae  supponit.    Et  tunc  nullus  in  re  erit  dissensus. 

2.  Multi  gravantur  admittere  futura  libera  cognosci  in  essentia 
divina  tamquam  in  causa,  Veruni,  quum  hi  auctores  admittant 
Deum  haec  libera  videre  in  essentia  sua  cognita,  assignanda  eis 
est  ratio,  sub  qua  considerata  essentia  divina  ea  repraesentet. 
Talis  autem  ratio  alia  concipi  nequit  nisi  ratio  causalitatis  uni- 
versalissimae.  (Cf.  tamen,  quae  ab  initio  a.  4.  diximus.)  Praeterea 
hi  auctores  adniittunt  Deum  non  esse  cognosciturum  libera  futura, 
nisi  eorum  esset  causa.  Veruni  id  videtur  non  posse  explicari 
nisi  supponendo  Deum  ea  videre  in  essentia  sua  tamquam  in  causa. 
Ulterius  hi  auctores  concedunt  Deum  se  comprehendere,  non  super- 
comprehendere.  Videtur  autem,  quod  virtutem  suam  supercom- 
prehenderet,  si  de  ea  multa  (effectus  eius  dico)  cognosceret,  quae 
in  ea  vel  in  decretis  et  concursibus  cum  ea  realiter  identicis 
non  cognosceret.  Denique  hi  auctores  studiosissime  auctoritatem 
S.  Thoniae  sequuntur.  Vix  autem  dubium  est,  quin  S.  Thomas 
docuerit  Deum  Libera  futura  in  essentia  sua  videre  tamquam  in 
causa.  ■ —  Quibus  omnibus  rite  perpensis  hos  auctores  fere  omnes 
ita  intelligendos  esse  puto,  ut  doceant  Deum  actus  liberos  non 
videre  in  essentia  sua  tamquam  in  causa  antecedenti,  non  videre 
eos  in  actu  primo  causae ,  non  videre  eos  in  concursu  oblato  : 
nolebant  autem  negare  actus  liberos  cognosci  in  causa  concomi- 
tanti, in  ipso  actu  secundo,  in  concursu  collato.  Aliis  verbis:  hi 
auctores  idem  docent,  quod  S.  Thomas  saepissime  dixit,  actus 
liberos  non  cognosci  in  causa  (antecedenter) ,  sed  in  se  ipsis  (in 
concursu  collato,  qui  eos  supponit).  Quemadmodum  autem  nihilo- 
minus  S.  Thomas  aliis  locis  frequenter  docet  Deum  libera  in  se 
ipso  tamquam  in  causa  (concomitanti  et  actualiter  concurrenti) 
cognoscere,  ita  etiam  illi  auctores  id  non  negaverunt. 

3.  Quidam  auctores  coniunctionem  concursus  exhibiti  et  collati 
cum  actu  libero,  ut  a  voluntate  procedit,  ita  explicant:  Deus  per 


640  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

scientiam  mediani  praevidens,  quid  homo  concursu  oblato  sit  opera- 
turus,  in  ipso  momento  determinationis  praevisae  concursum  re- 
spondentem  exhibet.  Quod  si  ita  esset,  Deus  actum  liberum  non 
in  concursu  exhibito  videret,  sed  praevisio  actus  esset  ratio,  cur 
concursus  exhiberetur  et  ut  exhibitus  cognosceretur.  —  Veruni  hi 
doctores  asystata  statuere  videntur.  Neque  enim  Deus  determi- 
nationem  creaturae  videre  potest,  quin  videat  concursum  iam 
exhibitum,  quia  creatura  se  non  determinat  nisi  in  virtute  con- 
cursus exhibiti.  Si  autem  ille  concursus  iam  est  exhibitus,  quo- 
modo  visio  Dei  potest  esse  ratio  exhibitionis  ? 

4.  Quidam  auctores  docent  operationem  Dei  ad  extra  et  bine 
etiam  concursum  collatum  esse  actionem  formaliter  transeuntem, 
esse  ipsam  dependentiam  effectus  a  Deo,  quatenus  dicit  habitu- 
dinem  ad  divinam  potentiam,  a  qua  fluit1.  Si  ita  esset,  Deus, 
ut  videtur,  liberum  futurum  non  cognosceret  in  se  tamquam  in 
causa,  quia  in  se  non  haberet  concursum  collatum,  in  quo  ut  in 
causa  illud  videret.  Sed  imprimis,  etiamsi  concursus  collatus,  ut 
est  actio  Dei,  extra  Deum  esset,  forsan  adirne  Deus  in  essentia 
sua  hunc  concursum  ut  operationem  suam  et  exinde  operationem 
creaturae  cognosceret,  quia  ad  perfectionem  Dei  spectat,  ut  pro- 
priam  operationem,  qua  vere  et  realiter  activus  est,  in  se  ipso 
videat.  Deinde  sententiam  illorum  auctorum  cum  maiori ,  ut 
videtur,  numero  Molinistarum  reicimus  statuentes  operationem 
Dei  ad  extra  esse  actionem  formaliter  immanentem  et  virtualiter 
transeuntem.  Speciatim  concursus  collatus,  ut  est  actio  Dei,  est 
decretum  voluntatis  divinae ,  ut  Me  actus  creaturae  secundum 
totani  suam  realitatem  fiat;  hoc  tamen  decretum,  quando  agitur 
de  creaturis  liberis,  Deus  non  ipse  sibi  determina vit ,  sed  de- 
terminatum  est  per  determinationem  creaturae  tamquam  per  con- 
dicionem,  ut  satis  explicatum  est  a.  6. 

884.  IV.  Sententia  Molinistarum  circa  cognitionem  liberi  futuri 
quattuor  gradibus  proponi  potest,  secundum  quod  doctrina  minus 
vel  magis  evolvitur: 

1.  Primo  evolutionis  gradii  dicitur:  Constat  Deum  esse  in- 
finite intelligentem.  Ex  altera  parte  constat  omnia  libera  sive 
absolute  sive  condicionate  futura  ab  aeterno  determinataiii  veri- 
tatem  habere2.    Ergo  Deus  haec  libera  cognoscit.    Non  cognoscit 


1  Cf.  Suarez,  Metaphys.  disp.  20.  sect.  4. 

2  Cf.  e.  19.  a.  4.  arg.  1.  et  a.  5.  arg.  1. 


Art.  8.  Quomodo  Deus  libera  intani  in  essentia  sua  cognoscat.      G41 

autem  ea  in  decretis  praedetcrminantibus,  quia  talia  decreta  cum 
liberiate  creaturae  componi  non  possunt;  neqne  cognoscit  ea  in 
lilla  causa  [  antecedenti]  aut  in  ullo  medio  [antecedenti,  quod  non 
supponat  ipsam  liberam  determinationem  creaturae].  Ergo  co- 
gnoscit ea  in  se  ipsis,  etsi  modus  mysterii  plenus  est.  —  Haec 
omnia  recte  et  vere  dicuntur,  ut  ex  hucusque  disputatis  constat. 
Tamen  de  ilio  modo  cognitionis  mysterioso,  etsi  mysterium  semper 
ma  net,  adirne  aliqua  dici  possunt,  quae  hic  Molinismi  gradus  silet. 

2.  Nimirum  et  ratione  et  auctoritate  Doctorum ,  praesertim 
S.  Thomae,  constat  Deum  omnia,  quae  cognoscit,  in  essentia  sua 
videre  tamquam  medio  In  quo;  constat  essentiam  divinam  habere 
infinitam  vini  manifestativam ,  constat  eam  esse  speculum  ab- 
solutum  omnis  veritatis.  Propterea,  quum  constet  libera  absolute 
et  condicionate  futura  esse  determinate  vera,  constat  ea  per  es- 
sentiam divinam  manifestali  et  repraesentari.  Et  Deus  haec  libera 
cognoscit,  quatenus  in  essentiae  suae  speculo  exprimuntur.  Prior 
igitur  gradus  dicit:  „Libera  futura  eo  ipso,  quia  vera  sunt,  ab 
infinita  vi  intellectiva  Dei  cognoscuntur."  Hic  posterior  gradus 
dicit:  «Libera  futura  eo  ipso,  quia  vera  sunt,  ab  infinitavi  mani- 
festativi essentiae  divinae  repraesentantur ,  et  sic  a  Deo  co- 
gnoscuntur. Modus  autem  manifestationis  manet  mysterii  plenus; 
id  solum  constat  nullam  causam  [antecedentem]  in  hac  re  inter- 
venire posse."  —  Etiam  haec  omnia  recte  et  vere  dicuntur.  Tamen 
de  ilio  modo  repraesentationis  mysterioso,  salvo  semper  mysterio, 
quaedam  statuì  possunt,  quae  hic  Molinismi  gradus  tacet.  Propterea 
iam  a  secundo  ad  tertium  gradum  ascendamus. 

3.  Nempe  illud  ipsum,  quod  assumitur,  libera  futura  ab 
aeterno  determinatam  veritatem  habere  explicandum  esse  videtur. 
Est  quidem  consideranti  evidens  libera  hanc  veritatem  aeternam 
habere  ;  tamen  modus,  quo  habent,  tam  difficilis  est  intellectu,  ut 
multi  aut  negarent  illam  veritatem  adesse  aut  ad  eam  explican- 
dam  decreta  praedeterminantia  confingerent.  „  Omnis  veritas,  in- 
quiunt  nonnulli,  fundamentum  actuale  habere  debet,  ne  in  nihilo 
reponi  videatur.  Veritas  autem  liberi  futuri  fundamentum  actuale 
non  habet.  Hoc  enim  fundamentum  non  est  ipse  actus  liber 
futurus,  quia  non  est,  sed  erit  vel  esset:  non  est  causa  actus, 
quia  liberimi  in  nulla  causa  determinate  continetur.  Ergo  illam 
veritatem  esse  onmino  negandum  est."  Contra  hanc  iam  dif- 
ficultatem  aliquod  remedium  parari  potest  ex  iis.  quae  in  secundo 
gradu  Molinismi  dicebantur.    Dicemus  enim  fundamentum  actuale 

Hostheim,  Theodicaea.  41 


(342  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  diviuae. 

illius  veritatis  esse  essentiam  divinam,  ut  est  absolutum  speculuni 
omnis  veri.  Videlicet  veritas  liberi  futuri  determinationem  qua 
taìem  habet  per  ipsum  liberum  arbitrium,  prout  certo  tempore 
sic  aget  vel  ageret,  sed  realitatem  et  aeternitatem  habet,  prout 
supposita  illa  determinatioiie  manifestatur  ab  essentia  divina.  Vis 
enim  repraesentativa  Dei  per  aeternitatem  suam  omni  quando- 
cationi  futurae  et  futuribili  perfectissime  praesens  est  et  bine  ea, 
quae  aliquam  determinationem  futuram  aut  futuribilem  habent, 
non  minus  perfecte  repraesentat  quam  ea,  quae  determinationem 
actualem  et  praesentem  habent.  Sic  igitur  vis  repraesentativa 
Dei  aeterna  una  cum  libera  determinatione  creaturae,  quae  erit 
aut  esset,  veritatem  liberi  futuri  constituit.  —  Hic  tertius  Moli- 
msmi  gradus,  qui  sponte  ex  secundo  nascitur,  mysterium  aeterni- 
tatis  dare  evolvit.  Subtiliter  fundamentum  veritatis  liberi  futuri 
assignat,  quamquam  modus  fundandi  obscurior  manet.  Circa  mine 
autem  modum,  salvo  tamen  mysterio,  aliquod  dici  potest,  quod 
hic  gradus  Molinismi  nondum  exprimit. 

4.  Tertius  Molinismi  gradus  indicavi!  veritatem  liberi  futuri 
esse  simul  a  Deo  (manifestante)  et  a  creatura  (determinante). 
Aliunde  scimus  ipsum  liberum  actum  simul  causari  a  Deo  per 
concursum  simultaneum  et  a  creatura;  in  qua  re  intervenit  my- 
sterium omnipotentiae  divinae.  Quid  est  magis  naturale,  quam 
ut  has  duas  theses  ad  invicem  comparemus  et  dicamus  essentiam 
divinam  fundare  et  manifestare  veritatem  liberi  futuri,  quatenus 
Deus  est  causa  liberi  per  concursum  collatura  simultaneum  ?  Quo- 
modo  etiam  aliter  illam  veritatis  funclationem  concipere  possumus  ? 
Itaque  veritas  Uberi  futuri  est  simul  a  voluntate  creaturae  et  a 
Deo;  est  a  creatura,  ut  a  determinante,  et  a  Deo,  ut  a  simul 
concurrente  per  concursum  absolute  vel  condicionate  collatum  ; 
quatenus  veritas  est  a  Deo,  fundamento  aduali  non  caret.  Et 
sic  ad  quartum  Molinismi  graduili  perventum  est,  qui  docet  Deum 
libera  cognoscere  in  concursu  collato. 

885.  V.  In  hac  re  considerandae  sunt  variae  loquendi  formulae. 
Dicimus  Deum  cognoscere  futura  libera  in  se  ipsis,  in  ventate 
eorum  obiectiva,  in  essentia  divina,  in  concursu  collato.  Haec 
omnia  idem  significare  satis  explicatum  est.  Molina  Deum  docet 
futura  libera  cognoscere  „in  emiiientissima  comprehensione"  sive 
in  absoluta  supercomprehensione  liberi  arbitrii  :  „Ad  intuendum  in 
re  libera,  in  quam  partem  se  inflectet,  satis  non  est  illius  com- 
prehensio   neque   quaecumque  maior   comprehensio  quam   sit   res 


Art.  8.   Quomodo  Deus  libera  tutina  io  eeeentia  sua  cognosoat.      ()(:; 

comprehensa,  sed  necessaria  est  altissima  atque  emìnentiBfiima 
eomprehensio ,  qualis  in  Deo  solo  comparatione  creaturarum  re- 
peritur1."  Neque,  quin  id  recte  dicatur,  dubitali  potest.  Emi- 
mntissima  filini  illa  eomprehensio,  qnae  Deo,  ut  est  creator  et 
universale  entis  principium,  comparatione  creaturarum  competit. 
in  eo  consistit,  ut  liberimi  arbitrami  cognoscat,  non  solimi  prout 
secundum  virtutem  et  actuni  primum,  sed  etiam  prout  secundum 
ipsam  operationem  et  actum  secundum  ab  eo  dependet,  i.  e.  non 
solimi  prout  subest  concursui  oblato,  sed  etiam  concursui  collato. 
Molina  igitur  aliis  verbis  idem  dicit,  quod  nos:  Deum  actus  liberos 
cognoscere  in  se  ipsis.  —  Denique  saepe  dicitur  Deum  libera  ab- 
solute  futura  cognoscere  in  decreto  divino  condicionis  veritìcandae, 
supposita  tamen  scientia  condicionatoruin.  Etiam  hoc  sine  dubiu 
recte  dicitur.  Per  scientiam  enim  condicionatam  novit  Deus:  Si 
hic  homo  hoc  tempore  in  his  condici onibus  et  sub  hoc  concursu 
oblato  constituetur,  ille  determinatus  concursus  evadet  collatus  et 
homo  illuni  determinatum  actum  ponet.  In  decreto  auteni  con- 
dicionis veritìcandae  novit  Deus  :  Hic  homo  hoc  tempore  in  his 
condicionibus  et  sub  hoc  concursu  oblato  constituetur.  Haec  auteni 
duo  Deus  novisse  nequit,  quin  noverit  :  Ille  determinatus  concursus 
evadet  collatus  et  homo  illuni  determinatum  actum  ponet,  i.  e. 
supposita  scientia  condicionatorum  Deus  concursum  absolute  col- 
latuni  et  liberimi  absolute  futurum  cognoscit  in  decreto  condicionis 
veritìcandae.  Si  modo  dieta  attentius  perpendis,  intelliges  con- 
cursum absolute  collatum,  in  quo  cognoscitur  liberum  absolute 
futurum,  dupliciter  a  Deo  cognosci:  uno  modo  immediate,  sicut 
omnia  divina;  alio  modo  quasi  mediate  in  decreto  condicionis 
veritìcandae  sive,  quod  idem  est,  in  ipso  concursu  oblato,  sed 
supposita  scientia  condicionatorum. 

886.  VI.  Ex  Scotistis  aliqui  Molinismum  profitentur-,  ut  Pon- 
cius  et  Faber,  quos  citat  Mastrius 2.  Alii  specialem  habent  theo- 
riam.  Audiatur  ipse  Mastrius,  unus  ex  principibus  Scotistarum : 
„Dicimus  nullum  futurum  condicionatum  posse  a  Deo  certo  co- 
gnosci sub  ratione  futuri,  nisi  supposito  in  Deo  decreto  condicionato 
praedefiniente  tale  futurum  sub  aliqua  condicione  inclusa  ex  parte 
obiecti.  Veruni  .  .  .  dicimus  decreta  condicionata  respectu  huius- 
modi  futurorum  non  esse  antecedenza ,  sed  concomitantia ,  ita  ut 


1  Concord,  in  q.  14.  a.  13.  disp.  52.    Ed.  Antw.  p.  228  b. 

2  In  1.  1.  sent.  disp.  3.  q.  4.  a.  3.  n.  229. 

41 


644  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

in  quodarn  signo  priori,  antequam  ferat  decreta  absoluta,  voluntas 
divina,  quatenus  eminenter  continet  causas  liberas  secundum  earum 
virtutem  et  indifferentiam  in  modo  agendi,  determinatione  quadam 
non  ultima  et  condicionata  ramni  cimi  eis  condicionate  determinare 
intelligatur ,  quidquid  prò  sua  libertate  re  ipsa  agerent  in  uno- 
quoque  rerum  ordine,  si  re  ipsa  in  eo  constituerentur  cum  de- 
terminatis  circumstantiis  et  auxiliis,  praefiniretque  etiam  oppositam, 
si  ipsae  revera  oppositum  prò  sua  libertate  essent  acturae.u  1  Dif- 
ferentiam  scholarum  in  eo  reponit  Mastrius,  ut  secundum  Fratres 
Praedicatores  libera  condicionate  futura  cognoscantur  in  decreto 
antecedenti,  secundum  Scotistas  in  decreto  concomitanti,  secundum 
Molinistas  antecedenter  ad  omne  decretum.  Verum  etiam  nos  di- 
cimus  Deum  libera  condicionate  futura  cognoscere  in  concursu 
condicionate  collato  sive  in  decreto  voluntatis  suae  concomitanti. 
Tamen  magna  inter  nos  et  Scotistas  manet  differentia.  Nam  de- 
cretum, in  quo  secundum  Scotistas  Deus  condicionata  videt,  est 
actuale  et  verum  exercitium  libertatis  divinae;  concursus  autem 
condicionate  collatus,  de  quo  nos  loquimur,  est  decretum  tantum 
possibile,  quod  esset,  si  condicio  verificaretur  et  concursus  of- 
ferretur2.  Secundum  nos  igitur  scientia  condicionatorum  omne 
actuale  exercitium  libertatis  divinae  antevertit ,  non  secundum 
Scotistas.  —  Etiam  libera  absolute  futura  cognosci  in  decreto 
voluntatis  divinae  concomitanti  Mastrius  docet.  Neque  tamen, 
inquit,  determinatio  actus,  qua  talis,  ad  solam  creaturam  spectat. 
Sed  Deus  prò  sua  libertate  determinat  actum,  qui  futurus  est; 
simul  creatura  actum  suum  libere  determinat;  ratione  autem 
mysteriosa  Deus  et  creatura  in  eundem  actum  incidunt.  Haec 
vero  coincidentia  non  est  ex  casu,  sed  quia  Deus  eminenter  con- 
tinet causas  liberas 3.  —  Itaque,  dico,  secundum  Bannesium  Deus 
libera  futura  videt  in  decreto  antecedenti  et  praedeterminante, 
secundum  Mastrium  in  decreto  concomitanti  et  determinante,  se- 
cundum nos  in  decreto  concomitanti  neque  determinante. 

1  In  1.  1.  sent.  disp.  3.  q.  4.  a.  3.  n.  231. 

2  Obicies  forsan  supra  [n.  849]  nos  negasse  in  Deo  esse  scientiam  mediani 
reflexam  et  hic  nos  docere  Deum  cognoscere  concursus  condicionate  collatos, 
qui  sunt  quaedam  futura  condicionata  divina.  —  Resp.  Ista  duo  optime  cohaerent. 
Supra  enim  negavimus  Deum  cognoscere  decreta  futuribilia  ab  ipso  Deo  de- 
terminanda  ;  non  locuti  sumus  de  decretis  divinis  a  creatura  determinandi.s, 
qualia  sunt  concursus  exbibiti.  Itaque  negamus  in  Deo  esse  scientiam  de  futuri- 
bilibus  Deo  liberis. 

3  Mastrius  1.  e.  q.  3.  a,  8. 


Art.  8.   Quomodo  Deus  libera  futura  in  essentia  sua  cognoscat.       645 

887.  VII.  Secundum  dieta,  si  Molinismus  eo,  quem  sequimur, 
modo  explicatur,  omnes  scholae  catholicae  consentiunt  :  a)  Deum 
cognoscere  non  solum  libera  absolute  futura,  sed  etiam  con- 
dicionate  futura;  b)  libera  condicionate  futura  (ut  de  his  solis 
loquar)  cognosci  in  essentia  divina,  ut  medio  in  quo;  e)  ea  co- 
gnosci  in  essentia  divina  tamquam  in  causa,  a  qua  fierent,  si 
condicio  verificaretur;  d)  ea  cognosci  in  decretis  divinis.  Dif- 
ferentia  in  eo  est,  quod  Bannesiani  decreta  intelligunt  prae- 
determinantia  subiective  absoluta  obiective  condicionata,  Molinistae 
decreta  possibilia  (concursum  condicionate  collatum),  quae  essent, 
si  condicio  verificaretur  et  concursus  virtualiter  multiplex  libero 
arbitrio  offerretur;  apud  Bannesianos  scientia  condicionatorum  se- 
quitur  actuale  exercitium  libertatis  divinae,  apud  Molinistas  est 
ante  omne  actuale  decretimi  Dei  liberimi.  Quantum  ad  libera 
absolute  futura  secundum  Bannesianos  decreta  praedeterminantia 
sunt  Deo  libera,  secundum  Molinistas  decretum  conferendi  con- 
cursum est  Deo  necessarium,  supposito  tamen  decreto  libero  of- 
ferendi  concursum  et  supposita  libera  determinatione  voluntatis 
creatae:  et  haec  iterum  differentia  utriusque  scholae  proportione 
servata  transferenda  est  etiam  ad  libera  condicionate  futura. 
Sententia  autem  Scotistarum  hodie  non  iam  videtur  babere  de- 
fensores.  —  Itaque  tota  inter  Bannesianos  et  Molinistas  contro- 
versia eo  redit.  utrum  admittenda  sit  praedeterminatio  physica 
necne;  utrum  sit  simpliciter  admittendum  libertatem  in  eo  con- 
sistere, ut  voluntas  positis  omnibus  ad  agendum  requisitis  possit 
agere  vel  non  agere,  agere  hoc  vel  illud,  an  haec  definitio  sit 
caute  et  suspiciose  distinguenda  et  modificanda.  Speciatim  etiam 
quaestio  est,  num  revera  credendum  sit  Deum  abundare  decretis 
subiective  absolutis  et  obiective  condicionatis  circa  res,  quae  ex 
ipsius  Dei  voluntate  numquam  esse  possunt.  Haec  omnino  prae 
oculis  habenda  sunt.  Ximis  enim  frequenter  illa  controversia 
aberrat  ad  nescio  quas  quaestiunculas  re  cardinali  relieta. 

OBIECTIOXES. 

ooo.  Obi.  1.     Molinistae    mvenerunt   scientiam    mediani.     Atqui  id  solum 

eorum  sententiam  suspectam  reddit. 

Resp.  Scientia  media  aut  intelligitur  simpliciter  scientia  condicionatorum 
aut  intelligitur.  id  quod  tamen  arbitrarie  et  minus  convenienter  fit,  scientia  con- 
dicionatorum, quatenus  actuale  libertatis  divinae  exercitium  antevertit.  Priori 
sensu  nemo  catholicus  hodie  contendere  audebit  scientiam  mediam  inventam 
esse  a  Molinistis.  quum  apud  omnes  constet  semper  a  doctoribus  hanc  scientiam 


g46  Cap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

Deo  tributami  esse  ;  si  initio  controversiae  aliqui  Baimesiani  omnem  scientiam 
condicionalem  figmentum  Molinisticum  esse  censebant,  is  non  erat  fructus  studii, 
quod  in  auctores  veteres  impenderant ,  sed  angustiis  coacti  id  fecerunt,  quum 
hanc  scientiam  cum  doctrina  praedeterminationis  pbysicae  componi  non  posse 
iudicarent;  idque,  ut  nobis  videtur,  iure  merito  iudicabant  (cf.  n.  847).  Si  quis 
autem  dicere  vult  Molinistas  non  quidem  invenisse  simpliciter  scientiam  con- 
dicionalem et  mediani ,  sed  eos  primos  liane  scientiam  sine  decretis  subiective 
absolutis  et  obiective  condicionatis  explicasse ,  is  non  debet  simpliciter  dicere 
Molinistas  invenisse  scientiam  mediani ,  quia  id  valde  ambigue  dicitur  et  in- 
iustum  Molinistis  odium  conflat,  sed  clarius  dicat  eos  invenisse  negationem 
decretorum  subiective  absolutorum  et  obiective  condicionatorum ,  quam  ac- 
cusationem  Molinistae  levius  ferent  et  auditores  rari  credent.  Veruni  nos 
putamus  in  hac  re  Molinistas  ab  omni  inventionis  crimine  esse  immunes,  e  contra 
decreta  illa  subiective  absoluta  et  obiective  condicionata  insigne  Bannesianorum 
inventum  esse  eaque  praesertim  S.  Thomae  piane  fuisse  incognita  '. 

Instàbis.     Saltem  invenerunt  vocem  scientiae  mediae. 

Resp.  Quid  inde  '?  Nonne  etiam  Bannesiani  invenerunt  vocem  prae- 
determinationis pbysicae  ?  Ulani  autem  vocem  a  Molinistis  apte  inventam  esse 
postea  videbimus,  quamquam  res  nullius  fere  est  momenti. 

Obi.  2.  Saltem  Bannesianorum  sententia  multo  illustrior  est  et  magiii- 
ficentior ,  sublimior  atque  profundior.  Ingerit  enim  animo  excellentissimam 
quandam  notionem  divinae  omnipotentiae. 

Resp.  Caveat  obiciens,  ne  falso  affectu  et  fallaci  lucis  specie  decipiatur. 
Si  tibi  sapientia  Dei  secundum  Bannesium  videtur  esse  fortior,  nonne  secundum 
nos  est  suavior?  Quamquam  ne  illud  quidem  concedo  potentiam  Dei  apud 
Bannesium  magis  efferri.  Nonne  secundum  Molinistas  gloriosior  resplendet 
omnipotentia  Dei ,  quum  creaturam  coiididit ,  quae  tam  pieno  .sensu  est  domina 
suiactus?  nonne  potius  is  de  potentia  Creatoris  detrabit,  qui  nobilitatem  operis 
minuit?  Nonne  etiam  Molinismus  mysterium  suum  habet  mirabilissimum  omni- 
potentiae divinae,  quod  tam  saepe  iam  lauda  vimus?  Quid  autem  profundius 
cogitare  possumus,  quam  si  recordamur  peccatorem  tantam  aeternae  damnationis 
miseriam  incurrere  non  ex  Dei  praedeterminatione ,  sed  sua  solius  tristissima 
determinatione  ?    Nonne  liberimi  arbitrium  est  praeclarissimum  inter  opera  Dei 


1  Nobiscum  sentit  Scbeeben:  „Hiernacb  ist  es  evident,  dass  die  Iesuiten 
Fonseca  und  Molina  die  scientia  condicionalium ,  von  letzterem  scientia  media 
genannt,  niebt  erfunden  babeli  ;  und  sie  haben  dieses  auch  nicht  selbst  bebauptet, 
wie  man  ibnen  von  seiten  der  Thomisten  [Bannesianorum]  auf  Grund  einiger 
abgerissener  Slitze  vorgeworfen  ;  vielmebr  babeli  schon  sie  sich  ausdriicklich  auf 
die  Vater  und  speciell  auf  den  hi.  Augustinus  berufen.  In  der  That  sind  aucb 
die  ersten  tbomistischen  Gegner  Molinas,  welche  die  scientia  condicionalium 
schlecbthin  laugneten  und  den  hi.  Augustinus  als  entsebiedenen  Gegner  der- 
selben  geltend  machen  wollten,  von  den  spatern  Thomisten  hierin  vollstandig 
verlassen  und  desavouirt  worden.  .  .  .  Jedenfalls  finden  die  Thomisten  fur  die 
Nothwendigkeit  ihrer  decreta  condicionata,  namentlich  bezilglich  der  Siinden, 
keinen  Anhaltspunkt  in  den  Vàtern,  so  dass  man  eher  als  bei  Molina  ihrerseits 
von  einer  Erfindung  sprechen  konnte"   (Dogmatik,  2.  Buch,  n.  464.  467). 


Art.  v'.  Quomodo  Deus  libera  futura  in  eeaentia  sua  cognoscat.      t;i7 

naturalia?  Nonne  igitor  ùfolinistae,  qui  boc  Dei  opua  aobiliseimnm  insigniter 
tuentur  et  efferunt,  ad  maiorem  l>ei  gloriano  agunl  ? 

Obi.  8.     Decreta   subiective   absoluta   ei    obiectìve   e licionata   minime 

otiosa  Bunt.  Potiua  voluntaa  Dei  sine  eiusmodi  deoretia  otioaa  eaaei .  utpote 
quae  maneret  Buspenaa  circa  aliqua  obiecta  Deo  sub  condicione  propoaita. 

fiesp.  Deus  sine  illis  decretis  non  manet  suspenaua  circa  aliqua  obiecta 
sub  oondicione  propoaita,  quum  circa  ea  statuerit,  ne  umquam  fìant.  Poatquam 
autem  id  atatuit,  non  debet  ulteriore  Consilia  circa  illas  rea  practice  iam  im- 
possibiles  in  ire.  Sane  otiosum  esset,  si  Deus  decreta  faceret  circa  cbimaeras, 
v.  gr.  >i  statueret,  quomodo  mundum  instituisset ,  si  bis  bina  essent  quinque. 
Similiter  igitur  otiosum  esset,  si  statueret,  quid  fecisset,  si  v.  gr.  loco  Adami 
alium  hominem  protoparentela  generis  nostri  constituisset.  Talea  enim  con- 
dieioiies  nunc  sunt  impossibiles,  non  intrinsecus  ex  natura  rei,  sed  extrinsecus 
ex  voluntate  Dei. 

Obi.  4.  Concursus  Dei  exhibitus  supponit  veritatem  obiectivam  liberi 
futuri.  Ergo  etiam  supponit  cognitionem  huius  liberi.  Ergo  liberum  in  concursu 
exbibito  non  cognoscitur,  sed  forsan  magia  concursus  in  libero. 

Resp.  Concursus  Dei  exbibitus  supponit  determinationem  creaturae  non 
tamquam  aliquid  praecedens,  sed  tamquam  aliquid  absolute  simultaneum;  sup- 
ponit eam  tamquam  condicionem ,  cuius  tamen  ipse  simul  est  causa  modo  iam 
explicato  et  postea  ulterius  explicaudo  ;  causam  autem  dico ,  quae  est  in  actu 
secundo.  Perfectio  autem  scientiae  divinae  postulat,  ut  ex  bis  duobus  simul- 
taneis  et  inseparabiliter  connexis  finitura  in  eo,  quocl  est  entitative  infinitum, 
et  creatura  in  eo,  quod  est  entitative  increatum,  et  effectus  cognoscatur  in  causa, 
non  autem  e  converso;  generatim  perfectio  divinae  scientiae  exigit ,  ut  omnia 
videa:  lumino  increato,  non  lumino  veritatis  creatae.  Recole  etiam,  quae  diximus 
n.  883,  2.  Attende  etiam,  si  placet,  determinationem  creaturae,  ut  n.  869. 
explicavimus ,  concursus  exbÌDÌtionem  non  praecedere ,  nisi  rottone  (idque  sub 
uno  tantum  respectu,  quum  sub  alio  et  potiori  respectu  concursus  exbibitus  sit 
prior).  Illa  igitur  prioritas  est  tantum  secundum  considerationem  mentis  nostrae, 
quae  non  spectat  ad  intellectum  divinum,  qui  entia  rationis  non  fingit. 

Obi.  5.  Liberum  condicionate  futurum  in  se  ipso  cognosci  non  potest, 
quia  in  se  ipso  non  est  determinatimi  ad  hoc,  ut  potius  sit  quam  non  sit.  Si 
enim  determinatimi  esset,  deberet  esse  aliquid  determinans.  Atqui  tale  de- 
terminans  assignari  non  potest. 

Resp.  Illud  determinans  est  liberum  arbitrium  creaturae,  in  quantum  a 
Deo  creari  et  sub  illa  certa  condicione  certo  tempore  poni  potest  et  tunc  bunc 
actmn ,  qui  dicitar  condicionate  futurus ,  poneret.  Arbitrium  sic  consideratimi 
determinat  veritatem  (vel  futuribilitatem)  non  actuali  libertatis  exercitio ,  ut 
patet,  sed  exercitio  libertatis  possibili,  quod  esset  condicione  verificata.  Propterea 
determinatio  liberi  condicionate  futuri  in  se  non  est  actualis ,  sed  futuribilis 
i.  e.  talis,  quae  esset  condicione  verificata. 

Instabis.  Ergo  liberum  condicionate  futurum  non  cognoscitur  a  Deo,  sed 
cognosceretur  condicione  verificata ,  quia  non  est  determinatimi ,  sed  esset  de- 
terminatimi. 

Resp.  Neg.  assert.  Nam  illa  determinatio  mere  futuribilis,  quam  diximus, 
ratione  aeternitatis  divinae  prò  Deo  actualem  quandam  praesentiam  babet.  Ergo 
liberum    condicionate   futurum    futuribilitatem    vel   determinationem   qua   talem 


648  Cap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

habet  a  libero  arbitrio  ;  actualitatem  quandam  praesentiae ,  ut  (alicui  concursui 
possibili  rationem  conci  icionate  collati  imprimat  et)  actu  cognoscatur,  ratione 
aeternitatis  divinae  accipit.  Aeternitas  enim  omni  quandocationi  et  durationi 
sive  futurae  sive  futuribili  aeque  perfecte  praesens  est  atque  durationi  praesenti 
et  actuali  ;  propterea  aeternitas  etiam  illi  quandocationi  et  durationi  perfecte  prae- 
sens est,  quam  libertini  arbitrium  et  actus  eius  liber  baberent  condicione  verificata. 
Et  sic  liberum  condicionate  futurum  a  Deo  actu  cognoscitur.  —  Res  aliquo  modo 
illustrar!  potest  in  libero  absolute  futuro.  Hoc  enim  bodie,  qumn  nondum  est,  in 
se  non  habet  nisi  determinationem  futuram  ;  prò  Deo  autem  ratione  aeternitatis 
suae  determinationem  quandam  praesentem  habet  et  hinc  hodie  iam  certa  de- 
terminatione  et  intuitive  cognoscitm-.  Audiatur  S.  Thomas:  „Quainvis  res  in  se 
ipsa  sit  futura,  tamen  secundum  modum  [aeternum]  cognoscentis  [Dei]  est  prae- 
sens. Et  ideo  magis  esset  dicendum:  ,Si  Deus  videt  aliquid,  illud  est',  quam: 
,illud  erit'.  Unde  idem  est  iudicium  de  ista  :  ,Si  Deus  scit  aliquid,  hoc  erit',  et 
de  hac:  ,Si  ego  video  Socratem  currere,  Socrates  currit.'  Quorum  utrumque 
est  necessari um,  dum  est."  1  Quemadmodum  igitur  futurum,  quod  non  est,  sed 
erit,  prò  Deo  est,  sic  etiam  futuribile,  quod  non  est,  sed  esset,  prò  Deo  est. 
Neque  circa  futuribile  maior  difficultas  esse  videtur  quam  circa  futurum. 

Dices:  „Durus  est  hic  sermo. "  Concedo  Molinistas  hic  proponere  aliquod 
mysterium,  mysterium  nempe  aeternitatis,  quod  saepe  dixi.  Neque  tamen  res 
omni  luce  caret,  ut  patebit,  si  quis  attentius  considerat,  quae  dieta  sunt.  Ceterum 
S.  Thomas,  quem  citavimus,  non  minus  dure  loquitur,  et  nequaquam  facillimam 
illam  usurpat  explicationem,  quam  adhibent  Bannesiani  ope  praedeterminationis 
physicae.  Si  liane  Bannesianorum  egregiam  viam  cognovisset  S.  Thomas,  lectorem 
per  tantas  obscuritates  non  duceret.  Clara  enim  dare  exponit,  ut  omnes  norunt  ; 
in  mysteriis  autem  optima  expheatio  relinquit  aliquam  obscuritatem.  Neque 
tamen  Bannesianorum  doctrinam  mysterio  carere  putes.  Continet  enim  inter  alia 
mysterium  sensus  divisi  et  mysterium  imputabilitatis  peccati,  ut  patebit  ex 
disputatione  de  concursu.  Ibi  etiam  alias  difficultates ,  quae  contra  doctrinam 
nostrani  fieri  possunt.  examinatas  invenies. 

ARTICULUS  IX. 
DE  DIVISIONE  SCIEXTIAE  DIA  IXAE. 

839.  I.  Primo  scientia  dinna  dividitur  secundum  obiecta.  Ni- 
mirum  secundum  ordinem ,  quem  habent ,  quattuor  obiectorum 
sphaeras  distinguere  possumus: 

1.  Primo  cognoscit  Deus  se  ipsum  i.  e.  essentiam  suam,  per- 
sonas  et  attributa  necessaria,  in  quantum  relationem  ad  entia 
finita  formaliter  non  involvunt. 

2.  Deinde  cognoscit  omnia  possibilia.  Simul  cognoscit  omnes 
effectus,  quos  causae  necessariae  sub  quavis  condicione  prò  natura 
sua  producerent.  Cognoscit  etiam  omnes  actus ,  quos  creatura 
libera   sub  quavis  condicione  prò   indifferentia   sua  ponere  potest. 


1  De  verit.  q.  2.  a.  12.  ad  7. 


Art.  9.   De  divi-i scientiae  «livinae.  549 

Item  cogno8ci1  omnes  relationes  (rationis),  quas  ipsc  ad  lmcc  }><>— 
sihilia  habet,  cognoscit  propriam  scientiam  de  possibilibus  etc. 

8.  Timi  cognoscit  Deus  libera  condicionate  futura  et  videt 
etiam  concursum  smini  condicionate  collatum.  qui  est  medium,  in 
quo  haec  futura  cognoscuntur. 

4.  Denique  cognoscit  Deus  omnes  res  absolute  futuras;  co- 
gnoscit  igitur  etiam  decreta  sua  libera  et  omnes  concursus. 

Nimirum  in  scientia  divina  quattuor  signa  rationis  ex  ordine 
distinguere  oportet.  In  primo  signo  Deus  nondum  cognoscit  ullum 
ens  finitum,  sed  se  ipsum  tantum,  ut  est  in  se  ipso  et  ad  se  ipsum. 
Namque  se  ipsum  Deus  cognoscit  primo  et  per  se,  reliqua  co- 
gnoscit secundo  quasi  loco  et  in  se  ipso  tamquam  medio  cognito  ; 
sicut  etiam  Deus  solus  primo  et  per  se  est,  reliqua  autem  ab  eo. 
—  In  secundo  signo  rationis  Deus  iam  cognoscit  entia  finita,  sed 
tantum  possibilia,  nondum  futura.  Scilicet  cognitio  possibilium 
est  necessaria  ;  cognitio  futurorum  est  contingens.  Necessarium 
autem  (saltem  secundum  rationem)  prioritatem  prae  contingenti 
habet,  velut  in  liomine  prior  est  universalis  et  necessarius  ap- 
petitus  boni,  deinde  electio  particularis  et  libera.  Propterea  as- 
signari  oportet  signum  rationis,  in  quo  Deus  de  ente  finito  scientiam 
necessariam  habet,  nondum  contingentem.  Et  hoc  est  secundum 
signum,  quod  posuimus.  —  In  tertio  signo  rationis  Deus  iam  habet 
scientiam  contingentem  ;  sod  cognoscit  tantum  libera  condicionate 
futura,  nondum  ullam  rem  absolute  futuram.  Etenim  cognitio 
liberi  condicionate  futuri  est  quidem  contingens  ;  nani  potuit  rerum 
esse  enuntiabile:  „Si  miracula  apud  Tyrios  fierent,  non  con- 
verterentur",  et  tunc  Deus  illud  vidisset  et  hoc  sensu  contingenter 
factum  est,  ut  Deus  videat:  „Si  miracula  apud  Tyrios  fierent, 
converterentur.  "  Nihilominus  scientia  liberi  condicionate  futuri 
ratione  prior  est  quam  omne  exercitìum  libertatis  divinae.  quia 
nullum  decretimi  Dei  actuale  supponit  ;  non  est  igitur  Deo  libera. 
Contra  visio  rei  absolute  futurae  decretum  Dei  actuale  sequitur 
et  est  Deo  libera.  Propterea  ante  decreta  Dei  actualia  assignare 
oportet  aliquod  signum  rationis,  in  quo  Deus  scientiam  contingentem 
habet,  sed  nondum  Deo  liberam.  Et  hoc  est  tertium  signum,  quod 
posuimus.  —  Denique  in  quarto  signo  rationis.  quod  decreta  Dei 
actualia  sequitur.  habemus  scientiam  Deo  liberam,  quae  est  de 
rebus  absolute  futuris. 

Dices:  Bannesiani,  quia  scientiam  condicionatorum  Deo  liberam  esse 
censent,   tertium  et    quartum   signum   rationis    distinguere  non  debent.  —  Re- 


650  ^'aP-  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

spondeo  :  Etiani  Bannesiani  haec  signa  distinguere  debent,  in  quantum  scientia  con- 
dicionatorum  decretimi  creationis  antecedit,  scientia  rei  absolute  futurae  subsequitur. 

Nota.  Jtaque  in  primo  et  secundo  rationis  signo  Deus  babet  scientiam 
solam  necessariam,  in  tertio  et  quarto  scientiam  contingentem.  Quidam  auctores 
nolunt  dicere  in  Deo  esse  scientiam  contingentem.  Propterea  distinguunt  scientiam 
necessariam  absolute  et  scientiam  necessariam  ex  bypotbesi.  Neque  tamen  ne- 
cessarium  esse  videtur,  ut  tam  scrupulosi  simus  in  vocibus,  quando  de  re  constat. 

Attende  etiam  eandem  rem  in  diversis  signis  rationis  cognosci  posse,  sed 
sub  diversa  ratione.  Ita  liberum  absolute  futurum  in  secundo  signo  rationis 
cognoscitur  ut  nude  possibile ,  in  tertio  ut  condicionate  futurum ,  in  quarto  ut 
absolute  futurum. 

890.  Scientia  de  obieetis  primae  sphaerae,  quam  distinximus, 
est  in  Deo  scientia  sui.  Scientia  autem  sui  etiam  ad  reliquas 
sphaeras  extenditur.  Nimirum  in  secunda  sphaera  ad  eam  per- 
tinent  cognitio  relationum  Dei  ad  possibilia,  scientia  de  cognitione 
possibilium  etc.  ;  in  tertia  sphaera  cognitio  concursus  condicionate 
oblati  ;  in  quarta  sphaera  cognitio  decretorum  Dei  et  similia.  Sed 
si  in  his  tribus  sphaeris  ea  omittimus,  quae  ad  scientiam  sui 
spectant,  triplicem  in  Deo  habemus  scientiam  entis  finiti:  secundam 
sphaeram  amplectitur  scientia  simplicis  intelligentiae ,  tertiam 
scientia  condicionatorum,  quartam  scientia  visionis.  Scientia  visionis 
apte  sic  appellatur,  quia  de  rebus  absolute  futuris  Deus  scientiam 
proprie  intuitivam  habet,  ut  dictum  est  n.  842.  II.  Similiter  scientia 
secundae  sphaerae  apte  appellatur  intelligentia  non  intuitiva,  sed 
intelligentia  generatim  et  simpliciter,  i.  e.  appellatur  scientia  sim- 
plicis intelligentiae,  quia  nullum  specialem  ordinem  ad  exsistentiam, 
circa  quam  visio  versatur,  involvit,  sed  attingit  mere  possibilia. 
Sed  multum  litigatur,  num  Molinistae  scientiam  tertiae  sphaerae 
bene  appellaverint  mediani.     Quare  ponatur  haec: 

Assertio.  Optinio  iure  scientia,  qua  Deus  libera  sub  con- 
dicione  futura  uovit,  ab  aliis,  quae  uoiuiuari  solent,  de  ente  finito 
scientiis  distinguitur  et  nomine  scientiae  niediae  insignitur. 

Probatur.  Optime  in  scientia,  quam  de  ente  finito  Deus  habet, 
tria  signa  rationis  distinguuntur,  secundum  quocl  scientia  divina 
ad  alia  et  alia  obiecta  extenditur.  Patet  id  evidenter  ex  iis,  quae 
modo  exposuimus.  Ergo  etiam  apte  in  Deo  secundum  obiecta  tres 
scientiae  distinguuntur,  i.  e.  scientia  condicionatorum  ab  aliis  duabus 
optimo  iure  dividitur.  Idem  adhuc  magis  connrmabitur  ex  iis, 
quae  in  defensionem  nominis  ,,mediae"  iam  afferemus. 

Porro  Molinistae  aptissime  hanc  scientiam  condicionatorum, 
quam   ab   aliis   duabus   iure   distingui  evidenter  constat,   mediani 


Art.  9.   De  divisione  scientia»'  divinar.  551 

appellaverunt.  Nam  1.  si  habentur  fcria  ex  ordine  secundum  prius 
ei  posterius,  secundum  ex  iis  apte,  opinor,  appellatur  medium; 
v.  gr.  si  fcres  ex  ordine  considero  dies:  hesternum  hodiernum  et 
crastinum,  secundum,  qui  est  hodiernus,  apte  appello  medium. 
Attlni  tria  habemus  ex  ordine  rationis  signa  in  scientia  divina  de 
«lite  finito.  Ergo  secundum  signum  optimo  iure  appellatur  medium. 
Consequenter  etiam  scientia  Dei,  quae  obiecta  huic  signo  propria 
attingit,  optimo  iure  et  ipsa  appellatur  media. 

2.  Ea  scientia  apte  appellatur  media,  cuius  obiectum  est 
medium  inter  obiecta  aliarum  duarum  scientiarum;  tres  quippe 
diximus  in  Deo  scientias  de  ente  finito  distingui  debere.  Atqui  ob- 
iectum scientiae  condicionatorum  est  medium  inter  obiecta  scientiae 
simplicis  intelligentiae  et  visionis.  Ergo  scientia  condicionatorum 
apte  appellatur  media. 

Prob.  Min.  Medii  proprium  est,  ut  de  utroque  extremo  ali- 
quid  participet.  Dicit  enim  S.  Thomas:  „  Medium  comparatum  ad 
unum  extremum  videtur  alterum  extremum ,  sicut  tepidum  com- 
paratum calido,  videtur  frigidum8  \  Idem  docet  Aristoteles 2.  At- 
qui obiectum  scientiae  condicionatorum  aliquid  participat  de  obiecto 
aliarum  duarum  scientiarum.  Ergo  est  medium  inter  illa  duo 
obiecta  tamquam  inter  extrema. 

Prob.  Min.  subs.  Obiectum  scientiae  visionis  est  exsistens  in 
aliqua  temporis  differentia.  Obiectum  scientiae  simplicis  intel- 
ligentiae est  mere  possibile  et  praeter  communem  et  nudam  pos- 
sibilitatem  specialem  ad  exsistentiam  ordinem  non  liabet.  Liberum 
autem  condicionate  futurum  participat  de  obiecto  scientiae  simplicis 
intelligentiae,  quia  non  exsistit  in  aliqua  temporis  differentia; 
participat  de  obiecto  scientiae  visionis,  quia  ad  exsistentiam  spe- 
ciali modo  prope  accedit,  quatenus  liberum  condicionate  futurum 
condicione  verificata  prae  multis  aliis  possibilibus  in  indifferentia 
liberi  arbitrii  positis  ad  exsistentiam  transiret. 

3.  Ea  scientia  apte  appellatur  media,  quae  de  aliis  duabus 
scientiis,  quas  praeter  ipsam  in  Deo  distinguere  debemus,  aliquid 
participat;  sequitur  ex  textibus  S.  Thomae  et  Aristotelis  ante 
laudatis.  Atqui  scientia  condicionatorum  aliquid  participat  de 
duabus  aliis  scientiis.  Ergo  Molinistae  eam  apte  mediani  ap- 
pellarunt. 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  50.  a.  1.  ad  1. 

2  Phvs.  1.  5.  e.  1.     Ed.  Bekker  224  b.  31. 


652  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

Prob.  Min.  Scientia  simplicis  intelligentiae  est  simpliciter 
necessaria.  Scientia  visionis  est  Deo  libera.  Scientia  autem  con- 
dicionatorum  participat  de  scientia  simplicis  intelligentiae,  quia  non 
est  Deo  libera;  participat  de  scientia  visionis,  quia  est  contingens1. 

Nota.  Ex  dictis  sequitur  etiam  Bannesianos,  quamquam  in  praedetermi- 
nationibus  suis  perstare  voluerint,  tres  in  Deo  de  ente  finito  scientias  distinguere 
debere,  ex  quibus  unam,  quae  est  de  liberis  condicionate  futuris,  aptissime  ap- 
pellarent  mediani.  Tota  igitur  baec,  num  praeter  alias  duas  tertia  sit  distinguenda 
scientia  media,  non  tangit  ullo  modo  controversiam  Bannesio-Molinisticam.  Quare 
vix  intelligi  potest,  cur  Molinistis  tertiam  illam  scientiam  expresse  dividentibus 
et  apto  ilio  nomine  insignientibus  tantopere  quidam  resistant,  ac  si  de  salute 
Bannesianorum  ageretur. 

Obicitur.  S.  Thomas  divisionem  scientiae  divinae  in  simplicem  intel- 
ligentiam  et  visionem  tamquam  adaequatam  proposuit.  Ergo  in  divisione  non 
relinquitur  locus  scientiae  mediae. 

Resp.  S.  Thomas  obiecta  divinae  scientiae  dividit  in  ea,  quae  actu  sunt, 
et  ea,  quae  actu  non  sunt,  sed  esse  possunt.  Priora  refert  ad  scientiam  visionis, 
altera  ad  scientiam  simplicis  intelligentiae  -.  Veruni  inter  ea,  quae  actu  sunt, 
iure  inerito  distinguimus  ens  infinitum  et  entia  finita ,  praesertim  quum  haec 
longe  diversa  ratione  ad  intellectum  divinum  referantur.  Tunc  scientia  visionis 
late  dieta,  quae  est  apud  S.  Thomam,  dividitur  in  scientiam  sui,  qua  Deus  se 
ipsum  cognoscit,  et  scientiam  visionis  stricte  dictain,  qua  alia  extra  se  videt, 
sicut  oculus  noster  videt  alia  corpora ,  non  se  ipsum  3.  Item  inter  ea ,  quae 
esse  possunt,  iure  merito  distinguimus  ea,  quae  specialem  quondam  ordinem  ad 
exsistentiam  habent  tamquam  libera  condicionate  futura,  et  ea,  quae  nude 
possibilia  sunt,  praesertim  si  cum  Bannesianis  haec  ad  scientiam  necessariam, 
illa  ad  scientiam  Deo  liberam  referuntur.  Tunc  simplex  intelligentia  late  dieta, 
quae  est  apud  S.  Thomam ,  dividitur  in  scientiam  mediani ,  qua  Deus  libera 
condicionate  futura  cognoscit,  et  scientiam  simplicis  intelligentiae  stricte  dictam. 
qua  nude  possibilia  cognoscuntur ,  quae  nullo  speciali  modo  ad  exsistentiam  et 
scientiam  visionis  referuntur4.     Sic  habemus  quattuor  scientias.     Ulterior  con- 


1  Hoc  tertium  argumentum  Bannesiani  non  admittent.  Veruni  in  opinione 
eorum  argumenta ,  quae  posuimus,  secundum  et  tertium  sic  in  unum  contraili 
possunt:  Ea  scientia  appellatur  apte  media,  quae  de  visione  et  siniplici  intel- 
ligentia aliquid  participat  ;  atqui  scientia  condicionatorum  de  visione  participat, 
quod  est  Deo  libera,  de  simplici  intelligentia,  quod  eius  obiectum  non  exsistit  : 
ergo  apte  appellatur  media. 

2  Cf.  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  9. 

3  Ceterum  iam  ipse  S.  Thomas  scientiam  visionis  saepe  intelligit  stricte 
dictam.     Cf.  v.  gr.  De  verit.  q.  2.  a.  9.  ad  2. 

4  Bannesiani  inter  se  dimicant,  utruni  scientia  condicionatorum  sit  referenda 
ad  visionem  an  ad  simplicem  intelligentiam.  Quae  lis  non  malum  est  argu- 
mentum eos  bene  acturos  esse,  si  cum  Molinistis  tres  de  ente  finito  scientias 
distinguere  vellent.  Cessaret  enim  illa  dubitatio.  Ceterum  non  video,  quomodo 
dubium  esse  possit,  quin  scientia  condicionalis  sive  media,  si  cum  S.  Thoma 
tantum  duas  scientias  distinguimus,    ad  simplicem  intelligentiam  sit  referenda. 


Art.  9.    De  divisione  scientiae  divinai'  f,.",:; 

sideratio  ostendft  hìe  Boientìia  totidem   respondere  sigila  ratiónia  diatinguenda. 

Et  si  scientias  secundum  haec  sigila  ordinamua,  facile  intelligimus  scientiam 
condidonatornm  ex  tribus  sdentila,  quae  sunt  de  ente  finito,  esse  et  apte  ap- 
pellari  mediani.  Quare  Molinistae,  qui  quattuor  scientias  in  Deo  distinguunt, 
S.  Thomain  non  vituperant  aut  relinquunt,  sed  ea,  quae  ipse  dixit,  legitime  et 
Mi.'  evolvunt.  Vel,  si  mavis,  divisioni  bipartitae  S.  Tliomae  aliam  addunt 
quadripartitam ,  quae  ordinem  .scientiae  divinae  egregie  illustrat  et  propter 
controversias ,  quae  post  S.  Thomam  de  variis  obiectis  scientiae  divinae  ortae 
sunt ,  satis  necessaria  evasit.  Ergo  Bannesiani  nihil  de  ventate ,  nihil  de 
reverentia  S.  Thomae  debita,  nihil  de  propriia  suis  principiis  cederent,  si  di- 
visionem  Molinistarum  accusare  desinerent. 

Nota.  Res  etiam  aliter  exponi  potest.  Nempe  uno  modo  in  Deo  di- 
stinguimus  scientiam  visionis  late  dictam,  quae  est  de  re  exsistenti,  et  scientiam 
simplicis  intelligentiae  late  dictam,  quae  est  de  re  non  exsistenti,  sed  possibili 
vel  futuribili.  Alio  modo  distinguimus  scientiam  necessariam  et  scientiam  non 
necessariam  sive  contingentem.  Si  utramque  divisionem  coniungis,  resultant 
quattuor  membra:  1.  scientia  visionis  necessaria  sive  scientia  sui;  2.  scientia 
simplicis  intelligentiae  necessaria  sive  scientia  simplicis  intelligentiae  stricte 
dieta;  3.  scientia  simplicis  intelligentiae  contingens  sive  scientia  media;  4.  scientia 
visionis  contingens  sive  scientia  visionis  stricte  dieta.  Ergo,  quomodocumque 
rem  consideraveris.  oppositio  Bannesianorum  contra  divisionem  a  Molinistis  pro- 
positam  omni  fundamento  penitus  destituitur. 

891.  IL  Alio  modo  scientia  divina  dividitur  secundum  ordinem 
ad  operationem,  qui  adest  aut  abest,  in  speculativam  et  practicam. 
Dieitur  autem  scientia  speculativa  vel  practica  tripliciter: 

1.  Quantum  ad  obiectum.  Sic  speculativa  considerat  ea,  quae 
non  sunt  opera  bilia  a  sciente  ;  practica  non  considerat  nisi  operabilia. 

2.  Quantum  ad  modum.  Sic  speculativa  est  scientia,  quando 
sciens  in  re  ceteroquin  forsan  operabili  non  considerat  ea,  quae 
ad  eam  operandam  pertinent,  sed  naturam,  partes  et  proprietates  ; 
v.  gr.  quando  architectus  considerat  definitionem  domus  et  species 
domorum  possibiles  et  praedicata  domus  universalia,  scientia  eius 
obiecto  quidem  practica  est,  quia  considerat  rem  a  se  operabilem, 
sed  modo  speculativa  est.  Scientia  autem  secundum  modum  practica 
non  considerat  tantum  rem  operabilem,  sed  etiam  in  hac  re  ea, 
quae  ad  eam  operandam  pertinent. 


Card.  Zigliaea  (Theol.  nat.  1.  3.  e.  2.  a.  3)  scientiam  condicionatorum  ad  visionem 
refert,  quia  Deus  ea  videat  in  decreto  libero  suae  voluntatis  subiective  absoluto 
et  obiective  condicionato.  Sed  quid  haec  ratio  probet,  non  assequor.  Num 
sensus  est  Deum  visione  scire  condicionata,  quia  visione  scit  decreta,  in  quibus 
ea  cognoscit  ?  Eodem  iure  diceretur  Deum  possibilia  visione  scire,  quia  visione 
scit  esseutiam  suam,  in  qua  ea  cognoscit.  An  scientiam  visionis  definiemus 
scientiam  Deo  liberam?  Sed  id  non  dixit  S.  Thomas;  et  numquid  igitur  Deus 
se  ipsum  cognoscit  simplici  intelligentia,  quia  se  necessario  cognoscit? 


(354  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

3.  Quantum  ad  finem.  Sic  speculativa  ordinatur  ad  con- 
templationem  veritatis,  practica  ad  opus  perficiendum.  V.  gr.  si 
architectus  considerat,  quomodo  domus  aedificari  possit,  non  ut 
aedificet,  sed  ut  cognoscat,  scientia  eius  est  fine  speculativa,  quam- 
quam obiecto  et  modo  est  practica.  ■ —  Scientia  proprie  et  piene 
(fine)  practica  est  ipsum  imperium  rationis,  quo  dicitur:  „Fiat 
haec  res;  faciam  liane  rem;  facias  liane  rem." 

Hinc  intelligis  Deum  de  se  ipso  non  habere  scientiam  nisi 
speculativam.  De  omnibus  autem  aliis  habet  scientiam  obiecto 
practicam,  quia  omnia  finita  sunt  a  Deo  operabilia.  Quantum  ad 
modum  scientia  divina  de  rebus  finitis  est  tum  speculativa  tum 
practica:  est  speculativa,  quia  totum  id,  quod  nos  definiendo, 
classificando  et  proprietates  recensendo  de  rebus  speculative  co- 
gnoscimus,  Deus  multo  perfectius  novit;  est  practica,  quia  Deus 
considerat  etiam  ea,  quae  ad  rem,  si  creatur,  conservandam,  guber- 
nandam  et  perficiendam  spectant.  Quantum  ad  finem  scientia 
divina  de  rebus  finitis,  quas  numquam  condit,  mere  speculativa 
est.  De  iis  autem,  quae  secundum  aliquod  tempus  facit,  fine 
scientiam  habet  tum  practicam  tum  speculativam  :  practicam,  qua- 
tenus  in  signo  rationis,  quod  decretum  creandi  praecedit,  de  iis 
habet  scientiam  simplicis  intelligentiae,  quae  ei  in  rebus  condendis 
praelucet;  speculativam,  quatenus  de  iis  habet  scientiam  visionis, 
quae  in  rerum  contemplatione  quiescit.  Mala  vero,  licet  a  Deo 
non  sint  operabilia,  tamen  sub  cognitione  eius  practica  cadunt, 
in  quantum  circa  ea  operatur  permittendo,  impediendo,  delendo 
et  bonum  ex  iis  elidendo.  Sic  etiam  morbi  cadunt  sub  practica 
scientia  medici,  in  quantum  per  artem  suam  eos  curat 1. 

Ex  dictis  intelligis  in  Deo  solam  scientiam  simplicis  intel- 
ligentiae et  mediani  esse  practicam.  His  enim  duabus  scientiis 
conspirantibus  Deus  cognoscit  omnes  ordines  rerum  possibiles,  ex 
quibus  unum  vel  alterum  actuandum  libere  eligere  potest.  Scientia 
autem  visionis  non  est  practica,  quia  supponit  obiectum  esse  actua- 
tum;  non  igitur  operationi  illud  actuanti  praelucere  potest.  Qua 
de  re  plura  in  sequenti  articulo. 

D  i  e  e  s  :  Visio  peccatorum  est  ratio ,  cur  Deus  hominem  puniat.  Ergo 
scientia  visionis  divinae  operationi  saepe  praelucet  et  practica  est.  —  Respondeo 
ad  scientiam  practicam  non  satis  esse ,  ut  scientia  operationi  uteumque  prae- 
luceat,  sed  debet  praelucere  per  modum  artis  et  ideae.  Visio  autem  peccatorum 
Deo   punienti   praelucet  non  per  modum   ideae,   sed    quodammodo   per  modum 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tlieol.  p.  1.  q.  14.  a.  16. 


Art.  10.   Num  Bcientia  Dei  sit  «ansa  rerum.  655 

finis,  quatenus  Deus  vult  poenam  esse  propter  peccata.  Et  sic  haec  viaio  non 
est  scie-ut  ia  practica.  Si  omnia  scientia,  quae  utcumque  operationi  praelucet, 
practica  esaet,  Deus  de  se  ipso  scientiani  haberei  maxime  practicam,  quia  bonitas 
eius  communioanda  omni  operationi  divinae  tamquam  finis  cognitua  praelucet. 
Nota.  Scientia  est  practica  vel  in  actu  primo  vel  iu  actu  secundo,  prout 
operationi  in  ordine  arida  praelucere  potest  aut  actu  praelucet.  Facile  intelligis 
omnem  scientiam  in  actu  secundo  practicam  esse  fine  practicam.  In  actu  primo 
autem  practica  est  omnia  scientia  simplicis  intelligentiae  et  media,  eaqne  sola. 

892.  III.  Secundum  modum  ,  quo  voluntas  divina  ad  scita  se  habet, 
alia  est  scientia  approbationis ,  alia  reprobationis.  Scientia  approbatio- 
ois  proxime  dicitur  omnis  scientia  (fine)  practica.  „Scientia  Dei,  in- 
quit  S.  Thomas1,  secundum  quod  est  causa  rerum,  consuevit  nominari 
scientia  approbationis."  Scientia  approbationis  alia  est  antecedens,  quam 
modo  detìnivimus  esse  causam  rerum  :  haec  non  est  nisi  scientia  sim- 
plicis intelligentiae  vel  media.  Alia  est  subsequens,  quae  originem  rerum 
sequitur  ;  haec  est  scientia  visionis  de  rebus ,  quarum  Deus  est  causa. 
De  scientia  approbationis  subsequenti  est  illud:  ,Yiditque  Deus  cuncta, 
quae  fecerat,  et  erant  valde  bona."  -  —  Porro,  quia  Deus  est  tantum  causa 
honorum,  fit,  ut  scientia  approbationis  versari  dicatur  circa  bona  et  bonos, 
scientia  reprobationis  circa  mala  et  malos.  Et  quia  scientia  reprobationis 
est  negatio  scientiae  approbationis ,  reprobatio  saepe  dicitur  ignoratio. 
Sic  legimus  in  Scriptura  de  malis:  „Nescio  vos."  3  Et  iterimi  legimus: 
„  Mundi  sunt  oculi  tui,  ne  videas  malum,  et  respicere  ad  iniquitatem  non 
poteris."  4  Nimirum  non  novit  Deus  peccatores  et  iniquitates  scientia 
approbationis. 

ABTICULUS  X. 

NU3I  SCIENTIA  DEI  SIT  CAUSA  RERUM. 

893.  Asse rt io  1.     Scientia  Dei  est   cansa  rerum.    Xam  res 

sunt  opera  artis  divinae.  Omne  autem  artificium  speciem  habet 
ab  intellectu  artificis  exsecutionem  dirigente.  Ergo  etiam  intellectus 
divinus  est  causa  rerum  exemplaris  dans  eis  speciem  et  formam 5. 

Asserito  2.  Scientia  Dei  per  se  sola  non  est  causa  rerum, 
sed  adiuucta  voluntate.  Secus  enim  Deus  omnia  faceret ,  quae 
cognoscit;  faceret  etiam  peccata,  quia  cognoscit;  non  crearet  liber, 
quia  scientia  per  se,  ut  voluntatem  antecedit,  est  Deo  necessaria. 
Est  hoc  etiam  expressa  doctrina  S.  Thomae  11.  cit. 

Asset'tio  3.  Principium  proxime  exsecutivum  in  Deo  non 
est  intellectus,   sed  voluntas.     Xam   de  Deo   iudicandum  est  se- 


1  Stimma  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  S. 

2  Gen.  1,  81.  3  Matth.  25,  12.     Lue.  13,  27.  4  Hab.  1,  13. 

5  Cf.  S.  Thomas,  Stimma  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  8;  De  verit,  q.  2.  a.  14. 


g56  CRP-  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

cundum  analogiam  creaturae.  Atqui  in  nobis  exsecutio  proxime 
ad  voluntatem  spectat,  non  ad  intellectum.  Yoluntate  enim  pro- 
xime membra  movemus  et  membris  res  externas.  Hoc  videtur 
esse  evidens  per  testimonium  conscientiae  et  est  communis  hominum 
persuasio.  Sine  dubio  haec  est  etiam  mens  S.  Thomae.  Is  enim 
varios  actus  intellectus  et  voluntatis,  quibus  exsecutio  operis  in 
nobis  peragitur,  describens  ultimo  loco  tamquam  immediatum  ex- 
secutionis  principium  posuit  usum,  qui  est  actus  voluntatis1;  et 
data  opera  ostendit  hunc  usum  voluntatis  sequi  scientiam  prac- 
ticam  sive  imperium  rationis2.  Profecto  enim  voluntatis  est  ex- 
secutionem  determinare,  quantum  ad  exercitium  actus,  quum  intel- 
lectus voluntatem  dirigat,  quantum  ad  speciem  actus3.  Si  igitur 
in  nobis  exsecutio  est  proxime  voluntatis,  idem  de  Deo  statuendum 
est.  Et  hoc  etiam  non  semel  expresse  dixit  S.  Thomas.  V.  gr. 
legimus:  „À  scientia  numquam  procedit  effectus  nisi  mediante 
voluntate  .  .  .,  quamvis  in  quibusdam  sit  idem  voluntas  et  scientia, 
ut  in  Deo.  Similiter  etiam  a  Deo,  quum  sit  causa  omnium  prima, 
procedunt  effectus  mediantibus  causis  secundis.  Unde  inter  scien- 
tiam Dei,  quae  est  causa  rei,  et  ipsam  reni  causatam  invenUur 
duplex  medium:  unum  ex  parte  Dei,  scilicet  voluntas  eius;  aliud 
ex  parte  ipsarum  rerum."  4  Clarissime  igitur  dicit  S.  Thomas 
intellectum  Dei  esse  causam  rerum  mediante  voluntate,  non  im- 
mediate. Et  iterum  S.  Doctor:  „Quod  est  in  intellectu,  non  pro- 
ducitur  nisi  mediante  voluntate.  Voluntas  enim  est  exsecutrix  intel- 
lectus ;  et  intelligibile  voluntatem  movet.  Et  ita  oportet,  quod 
res  creatae  a  Deo  processerint  per  voluntatem."  5  Ergo  intel- 
lectus est  causa  rerum  mediata,  quia  movet  voluntatem,  quae  est 
causa  rerum  immediata6. 


1  Stimma  theol.  1.  2.  q.  16.  ■  Ibid.  q.  17.  a.  3. 

3  Ibid.  q.  9.  a.  1.  4  De  verit.  q.  2.  a.  14. 

5  De  pot.  q.  3.  a.  15.  §  Tertia  ratio  est. 

6  Nibilominus  multi  Thomistae,  praesertim  Bannesiani,  docent  intellectum 
Dei  causam  proximam  rerum  esse.  Et  Bannesiani  quidem  videntur  putare  sic 
se  melius  consulere  praedeterminationi  physicae  defendendae.  Verum  falluntur. 
Nibil  enim  in  controversia  Bannesio-Molinistica  refert,  utrum  concursum  collatum, 
in  quo  Deum  futura  videre  diximus,  dicas  esse  actum  intellectus  an  voluntatis. 
Si  enim  dicas  eum  esse  actum  intellectus,  determinatio  creaturae  per  modum 
condicionis  determinat  concursum  Dei  proxime  in  ratione  causae  et  efficaciae 
et  consequenter  in  ratione  cognitionis.  Generatila  omnes  istae  machinae,  quibus 
undique  praedeterminationem  physicam  munire  tuentur,  parum  efficaciae  habent; 
non  impedient,  quominus  semper  ponatur  formidabilis  quaestio,  utrum  cum  prae- 
determinatione  stare  possit  libertas  creaturae  necne. 


Art.   10.    Nudi  scienti;!    Dei  sit  causa  renun.  557 

As8erHo  4.  Scientia  Dei  practica,  quae  est  causa  rerum, 
est  scientia  simplicis  intelligentiae  et  media,  non  visionis,  i.  e. 
haec  duplex  scientia  est,  quae  decreta  Dei  antecedit  iisque  con- 
iuncta  evadit  imperium  practicum  exsecutionem  divini  decreti 
dirigens.  Per  illas  enim  duas  scientias  Deus  omnes  ordines  rerum 
possibiles  videt.  Tunc  bis  scientiis  adiungitur  decretum  Dei  liberimi 
bunc  ordinem  prae  aliis  eligens  et  praefiniens  ;  ita  illae  duae 
scientiae  evadunt  causa  directiva  totius  operis  divini  creationis 
et  gubernationis,  quod  sub  hac  directione  per  voluntaten  divinam 
peragitur.  Tandem  in  decretis,  quibus  Deus  hunc  mundum  prae 
aliis  elegit  et  per  singula  creationem  et  gubernationem  rerum 
peragit,  Deus  videt  res  exsistentes  scientia  visionis;  haec  autem 
visio  non  causat  res,  quia  sequitur  decreta  Dei,  quae  sunt  causa 
immediata  rerum.  Scientia  igitur  visionis  est  speculativa  tantum 
et  exsistentiam  rerum  supponit.  —  Res  probatur  etiam  ex  com- 
paratone humani  artificis.  Nani  artifex  non  potest  opus  suum 
contemplari,  nisi  iam  factum  subsistit,  quamquam  cognitione  et 
arte  sua  factum  est.  Hinc  in  artifìce  alia  est  cognitio  practica, 
qua  opus  fit;  alia  visio,  qua  factum  contemplatur.  Idem  igitur 
analogice  de  Deo  dicendum.  —  Idem  videtur  etiam  dicere  na- 
turalis  hominum  sensus.  Et  ipsa  sacra  Scriptura  diserte  in  Deo 
distinguit  scientiam  practicam,  quae  res  antecedit  et  causat,  et 
visionem,  quae  res  causatas  supponit.  Legimus  enim:  „Dixitque 
Deus:  Fiat  lux.  Et  facta  est  lux.  Et  vidit  Deus  lucem,  quod 
esset  bona."  1  Illud  .,fiat  lux"  indicat  imperium  sive  scientiam 
practicam,  quam  origo  lucis  sequitur  secundum  illud  „et  facta 
est  lux"  ;  denique  successit  visio  secundum  illud  „et  vidit  Deus 
lucem". 

Itaque  non  audiendi  sunt  Bannesiani  et  alii  Thomistae,  qui 
censent  scientiam  practicam  in  Deo  esse  visionem.  Nihilominus, 
quia  visio  a  simplici  intelligentia  in  Deo  realiter  non  differt  et 
haec  accedente  decreto  voluntatis  in  illam  tandem  transiti,  liberiori 
modo  loquentes  dicere  possumus  scientiam,  qua  Deus  res  videt, 
esse  causam  earum.  Sciendum  autem  est  visionem  esse  causam 
rerum,  ut  est  idem  cum  simplici  intelligentia,  non  ut  est  praecise 
visio  et  a  simplici  intelligentia  distinguitur. 

Assertio  5.  Scientia  Dei,  ut  speculativa  est,  res  non  facit, 
sed   supponit.     Scientia   enim ,    ut   speculativa   est ,    sive   scientia 


1  Gen.  1,  3—4. 

Hontheim,  Theodicaea.  42 


g58  ^ap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

qua  talis  expressio  est  rei  cognitae  per  actum  vitaleni  cognoscentis  ; 
quare  fieri  dicitur  assimilatione  cognoscentis  ad  cognitum.  Itaque 
cognitio  qua  talis  non  est  productio  rei,  qua  haec  primum  in  se 
esse  incipiat,  sed  reproductio,  qua  in  cognoscente  esse  incipit. 
Et  quoniam  hoc  in  natura  cognitionis  positum  est,  de  divina  quo- 
que scientia,  quatenus  non  est  nisi  cognitio,  veruni  est 1.  —  Idem 
patet  percurrendo  per  singula.  Primo  enim  Deus  cognitionem 
speculativam  habet  de  se  ipso.  Iam  vero  comprehensio  essentiae 
divinae,  quae  fit  ab  intellectu  Dei,  essentiam  non  facit,  sed  sup- 
ponit.  Item  cognitio ,  quam  de  decretis  suis  Deus  habet ,  ea 
supponit.  Sic  igitur  assertio  nostra  verificatur,  quantum  ad  ob- 
iectum  formale  scientiae  divinae.  Hinc  praesumere  licet  eandem 
valere  etiam  de  obiecto  materiali.  Veruni  videamus  accuratius. 
In  essentia  sua  Deus  cognoscit  possibilia.  Etiam  possibilia  intel- 
lectus  divinile  non  facit,  sed  supponit.  Nisi  enim  possibilia  in 
essentia  divina  essent  tamquam  termini  imitabilitatis ,  Deus  ea 
non  cognosceret.  Sic  igitur  possibilia  secundum  possibilitatem 
suam  ìnternam  in  essentia  divina  sunt,  antequam  cognoscantur. 
Concedimus  autem  Deum  non  posse  velie  et  creare  possibilia. 
nisi  ea  cognosceret;  et  sic  possibilitas  externa  pendet  ab  intellectu 
divino,  ut  possibilitatem  internam,  quam  supponit,  cognoscit.  Sic 
igitur  assertio  nostra  verificatur  de  scientia  simplicis  intelligentiae. 
Scientiam  mediani  obiectum  suum  supponere  constat  ex  iis,  quae 
cum  Molinistis  de  modo  tradidimus,  quo  condicionata  cognoscuntur. 
Yerum  etiam  Bannesiani  secundum  sua  principia  nobis  consentire 
debent.  Nani  scientia  media  secundum  eos  supponit  decreta  sub- 
iective  absoluta  et  obiective  condicionata  ;  i.  e.  supponit  veritatem 
liberi  condicionate  futuri,  quae  illis  decretis  determinatur ;  i.  e. 
etiam  apud  Bannesianos  scientia  media  supponit  obiectum  suum. 
Restat,  ut  scientiam  visionis  examinemus.  Haec,  ut  assertione 
praecedenti  vidimus ,  decreta ,  quibus  res  causantur ,  sequitur  ; 
supponit  igitur  res,  quae  sunt  obiectum  eius.  Et  haec  satis  sint 
in  re  evidenti.  Concludamus  igitur  :  Scientia  speculativa  non 
facit  intelligibilia,  sed  per  eam  fit,  ut  ea,  quae  intelligibilia  sunt 
et  supponuntur,  evadant  actu  intellecta. 

Nota.  Scientia  practica,  ut  est  scientia,  versatur  circa  obiectum  possibile 
et  futuribile,  quod  est  actuandum,  illudque  supponit;  ut  est  practica  et  efficax, 
terminatur  ad  obiectum  exsistens  illudque  non  supponit,  sed  facit. 


1  Cf.  Kleutgen,  De  ipso  Deo  n.  505. 


Art.  10.    Num  scientia  Dei  sit  causa  rerum.  li.")'.) 

894.  Scholion.  I.  Quaercs ,  quid  eensendum  sit  de  hoc  adagio: 
„Non  ex  eo,  quod  Deus  scit  futurum  aliquid,  idcirco  futurum  est,  Bed  quia 
futurum  est,  Deus  novit."  ' 

Resp.  1.  Illud  adagium  adhiberi  solet,  ut  ostendatur  libertatem 
cum  praescientia  Dei  stare  posso.  Proxime  igitur  intelligendum  est  de 
libero  futuro  in  hunc  sensum:  ,,  Scientia  et  voluntas  Dei  non  sunt  causa 
futuri  liberi  praedeterminans  ;  sed  potius  veritas  liberi  futuri  per  modum 
condicionis  determinat  scientiara  Dei,  primo  mediani,  deinde  visionem.1" 
Si  dietimi  sic  intelligitur,  per  illud  bene  explicatur ,  cut  libertas  hominis 
per  praescientiam  Dei  non  laedatur.  Bannesiani  illud  adagium  tamquam 
viam  conciliandi  libertatem  hominis  et  scientiam  Dei  admittere  non 
possunt 2.  —  Hanc  explicationem  nostrani  axiomatis  indicat  S.  Thomas 
his  verbis:  ,Intentio  Origenis  3  est  dicere,  quod  scientia  Dei  non  est 
causa ,  quae  inducit  necessitatene  in  scito ,  ut  ex  hoc  cogatur  aliquid 
evenire,  quia  Deus  illud  scit."  4  Nimirum  dictum  Origenis  hoc  intentum 
nullo  modo  efficit,  nisi  verba  eo,  quem  diximus,  modo  intelliguntur  5. 

2.  Deinde  illud  adagium  generatim  intelligi  potest  et  debet  in  hunc 
sensum:  „ Scientia  Dei  qua  talis  non  facit  obiectum  suum,  sed  supponit." 
Hoc  etiam  indicavit  S.  Thomas:  „Origenes  locutus  est  attendens  rationem 
scientiae,  cui  non  competit  ratio  causalitatis  nisi  adiuncta  voluntate."  6 
Veruni  haec  interpretatio,  si  attenditur  intentum  Origenis,  quod  est  liber- 
tatis  humanae  et  praescientiae  divinae  concordia,  primam  non  excludit, 
sed  involvit,  ita  ut  integer  sensus  sit:  „Scientia  (speculativa  qua  talis) 
non  facit  obiectum,  sed  supponit;    ergo,    quamquam  Deus  scit  futurum, 


1  Multos  Patres  ilio  axiomate  utentes  citatos  invenis  apud  Kleutgen  1.  e. 
n.  502.  ad  calcem.  Adhibetur  autem  ab  iis,  ut  demonstrent  praescientiam  Dei 
non  obstare  libertati  hominis.  Unde  patet  omnes  illos  Patres  longe  ante  Mo- 
linam  fuisse  Molinistas.  Nemo  enim  Bannesianus  salvis  suis  principiis  per 
illam  viam  concordiam  libertatis  humanae  et  praescientiae  divinae  tentare  potest. 

2  Revera  multi  Bannesiani  principium  ut  falsum  omnino  reiciunt  (cf. 
Kleutgen  1.  e.  n.  503.  ad  calcem).  Sed  hodie,  quum  constet  illud  S.  Patribus 
usitatissimum  fuisse,  puto  eos  cautiores  fore,  ne  totani  traditionem  ecclesiasticam 
damnare  videantur. 

3  Locus  Origenis  illud  principium  continens,  quem  interpretatur  S.  Thomas, 
invenitur  Comment.  in  epist.  ad  Rom.  1.  7.  n.  8.     Migne,  P.  G.  XIV,  1126. 

4  De  verit.  q.  2.  a.  14.  ad  1. 

5  Dices:  Cur  ipse  S.  Thomas  haec  omnia  non  prolixius  ipse  indicavit? 
—  Resp.  Illis  temporibus  doctrina  de  concursu  nondum  tartì  accurate  et  distincte 
per  singulas  quaestiunculas ,  quae  suboriuntur ,  explicabatur.  S.  Doctor  igitur 
germina  plantavit,  quae  a  doctoribus  posteris  evolvebantur.  Itaque  mirali  non 
debemus  S.  Thomam  in  his  rebus  saepe  brevibus  verbis  id  edicere,  quod  sine 
dubio  verum  est,  ulterioribus  subtilitatibus ,  quas  curiosior  investigatio  movet, 
simpliciter  omissis. 

6  Somma  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  8.  ad  1. 

42* 


660  Gap.  20.   De  ordine  scientiae  divinae. 

non  sequitur  Deum  esse  causanti  eius  praedeterminantera,  sed  potius  forsan 
futurum  per  modum  condicionis  suppositae  scientiam  divinam  determinat  ; 
et  revera  ita  est  in  futuro  libero  ;  propterea  praescientia  Dei  non  ad- 
versatur  libertati."  Et  hic  est  sensus  rerus  et  proprius  et  integer  illius 
adagii.  Sic  rem  etiam  intelligunt  Molinistae,  qui  ilio  principio  ad  liber- 
tatem  hominis  salvandam  exemplo  veterum  uti  solent  '. 

3.  Si  solum  consideramus  alteram  partem  adagii:  „Quia  futurum 
est  aliquid,  cognoscitur  a  Deo",  ei  tribuere  possumus  sensum  causalem, 
non  ut  significetur  causa  cognitionis  divinae  ontologica,  sed  causa  co- 
gnitionis  nostrae  logica.  Nimirum  visio  rei  in  nobis  causat  persuasionem 
Deum  hanc  rem  ab  aeterno  praescivisse.  Etiam  hoc  est  S.  Thomae  : 
„Quod  dicit  Origenes  ideo  praescire  Deum  aliqua ,  quia  sunt  futura, 
intelligendum  est  secundum  causam  consequentiae,  non  secundum  causam 
essendi.  Sequitur  enim,  si  aliqua  sunt  futura,  quod  Deus  ea  praescierit; 
non  tamen  res  futurae  sunt  causa,  quod  Deus  sciat."  2 

II.  Quaeres,  quid  iudicandum  sit  de  hac  assertione  :  „Non  ideo  Deus 
res  novit,  quia  sunt;  sed  ideo  sunt,  quia  novit."  3 

Resp.  Deus  hunc  mundum  tamquam  librum  perfectiones  divinas 
revelantem  composuit.  Quemadmodum  igitur  de  aliquo  scriptore  dicendum 
est:  „Hic  homo  has  res  non  ideo  novit,  quia  eas  scripsit;  sed  ideo 
scripsit,  quia  novit",  ita  etiam  dicendum  est  Deum  res  non  ideo  novisse, 
quia  eas  creavit  et  quia  sunt,  sed  ideo  eas  esse  creatas,  quia  eas  novit. 
Et  revera  Augustinus ,  apud  quem  illud  dictum  invenitur ,  illustrat  rem 
similitudine  artificis  humani,  cuius  opus  ideo  est,  quia  notum  erat  artifici  *. 

1  Saepissime  veteres,  ut  ostendant  praescientiam  Dei  non  tollere  libertatem 
hoc  vel  simili  exemplo  utuntur:  „Si  ego  Socratem  currere  video,  non  sequitur 
emn  necessario  currere  ;  similiter  si  Deus  praescit  Socratem  cursurum  esse,  non 
sequitur  eum  necessario  esse  cursurum.1'  Unusquisque  videt  hoc  exemplum 
omni  vi  destitui,  nisi  supponitur:  „ Quemadmodum  visio  mea  cursum  Socratis 
non  determinat,  sed  supponit,  ita  praescientia  Dei  Socratem  ad  cursum  non 
praedeterminat ,  sed  eum  cursurum  esse  supponit.  "  Nam  ratio ,  cur  visio  mea 
Socratem  non  necessitet,  praecise  in  eo  est,  quia  cursum  Socratis  non  determinat, 
sed  determinatum  supponit.  —  Has  veterum  loquendi  rationes  passim  frequentatas 
si  quis  animo  a  praeiudiciis  libero  considerat,  eum  puto  intelligere  debere,  quam 
late  ante  Bannesium  Molinismus   semper  et  ubique  et  apud  omnes  regnaverit. 

2  Ibid. 

3  Ilio  dicto  libenter  usus  est  S.  Augustinus  (cf.  De  Trin.  1.  15.  e.  13. 
Migne,  P.  L.  XLII,  1076;  De  civ.  Dei  1.  11.  e.  10.  n.  3.  Migne,  P.  L.  XLI,  327). 
Augustinum  imitatus  est  S.  Gregorius  M.  (cf.  Mor.  1.  20.  e.  32.  vel  al.  23. 
vel  24.  n.  63.  Migne,  P.  L.  LXXVI,  176).  Generatili!  autem  raro  ita  loquuntur 
veteres,  quamquam  passim,  ut  per  se  evidens  est,  inculcant  Deum  scientia  et 
voluntate  sua  esse  causam  rerum.  Ceterum  consideratione  dignum  est  Augu- 
stinum et  Gregorium  proxime  respicere  res  futuras  necessarias,  quum  doctores, 
quos  antea  consideravimus,  maxime  respiciant  actiones  futuras  liberas. 

4  Cf.  De  civ.  Dei  1.  e. 


Gap.  21.   De  voluntate  Dei  generatini.     Prologus.  601 

Sensus  igitur  verus  illius  dicti  proxime  est  lue:  „Non  ideo  Deus  res 
novit  scientia  speculativa  simplicis  intelligentiae ,  quia  actu  erunt;  sed 
ideo  actu  erunt,  quia  novit  eas  scientia  practica  simplicis  intelligentiae." 
Si  autem  illud  dittimi  ad  actione8  bonas  futuras  liberas  extendere  vis  ', 
sensus  est:  „Non  ideo  Deus  actum  bonum  novit  scientia  media  specula- 
tiva, quia  actus  absolute  futurus  est;  sed  ideo  actus  absolute  futurus  est, 
quia  Deus  eum  novit  scientia  media  practica."  Nimirum  Deus,  quum 
oranes  ordines  rerum  possibiles,  etiam  ut  actus  liberos  continent,  scientia 
simplicis  intelligentiae  et  media  videret,  unum  ex  his  ordinibus,  ut  actu 
fieret,  elegit  ita,  ut  bona  necessaria  et  libera,  quae  hic  ordo  continebat, 
approbaret  et  intenderet,  peccata  vero  reprobaret  et  permitteret. 


CAPUT  XXL 
DE  VOLUNTATE  DEI  GENERATIM. 


PROLOGUS. 

895.  Hoc  capite  primo  ostendemus  Deum  esse  volentem.  Iam 
vero  voluntatis  nostrae  proprium  est,  ut  multos  habeat  actus, 
quorum  unus  est  causa  alterius.  Yelut  ex  intentione  finis  pro- 
cedimus  ad  electionem  mediorum  et  ex  electione  ad  exsecutionem, 
quae  fit  per  usum.  Insuper  voluntas  nostra  boni  indigens  et 
cupida  bonitate  rerum  externarum  multipliciter  affìcitur,  allicitur 
et  movetur;  movent  etiam  nos  saepe  aliorum  preces  vel  Consilia 
vel  praecepta.  Est  igitur  voluntatis  nostrae  multiplex  causa. 
Quare  inquirendum  est,  num  etiam  voluntatis  divinae  sit  aliqua 
causa.  Post  haec  potissimas  voluntatis  divinae  proprietates  de- 
scribemus.  Denique  varios  voluntatis  divinae  actus  enumerabimus. 
Monemus  autem  lectorem  in  multis  inter  intellectum  et  voluntatem 
Dei  analogiam  et  proportionem  haberi.  Ad  quam,  si  attenditur, 
disputationes  de  intellectu  et  voluntate  Dei  saepe  se  mutuo  il- 
lustrant.  Nos,  ne  taediosi  simus,  hunc  parallelismum  non  semper 
expressis  verbis  efferemus,  eum  lectori  inveniendum  relinquentes. 
Sed  disputationis  modo  et  ipsa  verborum,  quibus  utimur,  electione 


1  Ad  peccatimi  vel  etiam  ad  solum  actum  pbysicum  peccati  dictum 
Augustini  extendi  non  debet,  quia  Deus  baec  non  intendit.  Est  quidem  Deus 
concursu  suo  causa  actus  pbysici  peccati,  sed  non  intendit  eum,  ut  contra 
Baylium  dudmn  explicavimus. 


(362  Gap.  21.   De  voluntate  Dei  generatim. 

illa  similitudo  manifestabitur.  —  Sunt  secundum  dieta  quattuor 
huius  capitis  articuli: 

Articulus     I.   Deum  esse  volentem. 

„  II.    Num  voluntatis  divinae  sit  aliqua  causa. 

'„  III.    Quae    sint   potissimae    proprietates    voluntatis 

divinae. 
„         IV.    De  actibus  voluntatis  divinae. 

ARTICULUS  I. 

DEUM  ESSE  YOLEtfTEM. 

TheSÌS  LI.     Deus  est  volens. 

896.  Probatur.  1.  (Ex  argumento  cosmologico.)  Deus  est  crea- 
tor hominis.  Atqui  homo  voluntate  praeditus  est.  Ergo  in  Deo 
etiam  est  voluntas,  et  quidem  non  eminenter  tantum,  sed  forma- 
liter.  Nam  voluntas ,  quum  sit  perfectio  simplex ,  eminenter  in 
aliqua  natura  esse  non  potest,  quin  insit  formaliter.  Velie  autem 
esse  perfectionem  simplicem  inde  sequitur,  quia  secundum  rationem 
formalem  nullam  involvit  imperfectionem.  Praeterea  multa  sunt, 
ut  summa  auctoritas,  summa  beatitudo  et  summa  liberalitas,  quae 
ex  omnium  consensu  sunt  perfectio  simplex  et  tamen  sine  volun- 
tate esse  non  possunt  ;  ergo  etiam  voluntas  debet  esse  perfectio 
simplex 1. 

2.  (Ex  argumento  teleologico.)  Deus  est,  qui  intellectu  suo 
mirabilem  huius  mundi  fabricam  sapientissime  construxit.  Atqui 
agens  intellectuale  in  res  exteriores  intellectualiter  non  agit  nisi 
inedia  voluntate.  Ad  rem  S.  Thomas:  „ Forma  per  intellectum 
considerata  non  movet  nec  aliquid  causat  nisi  mediante  voluntate, 
cuius  obiectum  est  finis  et  bonum,  a  quo  movetur  aliquis  ad 
agendum.  Unde  intellectus  speculativus  non  movet  neque  ima- 
ginatio  pura  absque  aestimatione  boni  et  mali.  Sed  forma  intel- 
lectus divini  est  causa  motus  et  esse  in  aliis;  agit  enim  res  per 
intellectum  [ut  argumento  teleologico  scimus].  Est  igitur  in  Deo 
voluntas."  2 

3.  (Ex  argumento  deontologico.)  Deus  est  legislator  supremus, 
qui  ratione  et  voluntate  sua  ad  recti  ordinis  custodiam  nos  obligat. 

4.  (Ex  argumento  etimologico.)  Omnes  gentes  numen  colunt 
et  adorant,  preces  ad  illud  fundunt,  illud  timent  ultorem  scelerum. 

1  Cf.  S.  Bonaventura,  In  sent.  1.  1.  d.  45.  a.  1.  q.  1. 

2  Contra  gent.  1.  1.  e.  72.  n.  5. 


Art.   1.   Deum  esse  volentem.  6(}3 

Afqui  honore  frui,  precibus  moveri,  scelera  ulcisci  non  est  Disi 
naturae  voluntato  praeditae.  Ergo  ex  omnium  hominum  persuasione 
natura  divina  voluntate  potitur. 

5.  (Ex  ratione  primi  principii.)  a)  Omne  agens  agit  propter 
finem.  Àtqui  agenda  naturalia  finem  non  cognoscunt  neque  ipsa 
sibi  praestituunt.  Haec  igitur  agentia  non  agunt  propter  finem, 
nisi  quatenus  in  finem  moventur  et  diriguntur  a  superiori  agente, 
quod  eis  finem  praestituit.  Agens  autem,  quod  est  supra  omnia 
agentia  naturalia,  non  est  nisi  Deus.  Ergo  Deus  agentia  naturalia 
in  finem  ordinat.  Id  autem,  quod  aliud  in  finem  ordinat,  per  se 
agit  propter  finem.  Id  vero,  quod  per  se  agit  propter  finem, 
voluntate  agit.  Yoluntas  enim  sola  per  se  in  bonum  et  finem 
tamquam  in  proprium  obiectum  tendit.    Ergo  Deus  voluntate  agit. 

b)  Res  huius  mundi  contingentes  sunt;  potuit  enim  hic  mundus 
vel  omnino  non  esse  vel  alius  esse  quam  est.  Iam  vero  ex- 
sistentia  entis  contingente  exigit  libertatem  causae.  Ergo  Deus 
liber  est  ;  si  enim  ex  necessitate  mundum  creasset  et  disposuisset, 
mundus  et  dispositio  eius  essent  necessaria.  Atqui  libertas  non 
invenitur  nisi  in  voluntate.     Ergo  in  Deo  est  voluntas. 

6.  (Ex  intellectualitate  Dei.)  In  quolibet  habente  intellectum 
est  voluntas.  Atqui  Deus  habet  intellectum.  Ergo  in  eo  est  voluntas. 

Prob.  Mai.  Quaelibet  res  ad  perfectionem  suam  liane  habet 
inclinationem ,  ut,  quando  non  habet  ipsam,  tendat  in  eam  et, 
quando  habet  ipsam ,  quiescat  in  ea  ;  et  haec  inclinatio  est  se- 
cundum  modum,  quo  res  perfectionem  habet.  Atqui  id,  quod  est 
intellectuale ,  perfectionem  suam  habet  non  solum  per  modum 
naturae,  sed  etiam  ita,  ut  cognoscat  et  intelligat  eam.  Ergo  ens 
intellectuale  inclinatur  in  perfectionem  suam,  ut  in  bonum  co- 
gnituin  et  intellectum.  Talis  autem  inclinatio  vel  talis  appetitus 
est  voluntas,  quippe  quae  definiatur  appetitus  boni  per  intellectum 
apprehensi.  —  Argumentum  est  S.  Thomae  1.  Valor  eius  multum 
impugnatur.    Nos  censemus  illud  habere  vim  vere  demonstrativam. 

Scholion.  Voluntas  non  est  accidens  Dei.  Nani  similis  piane 
est  in  Deo  ratio  intellectus  et  voluntatis.  Ergo  „sicut  suum  intelligere 
est  suum  esse,  ita  suum  velie"  2.  Et  hoc,  quod  velie  divinum  est  essentia 
divina  et  ens  a  se,  proprietas  fundamentalis  velie  divini  haberi  debet. 
Quia  essentia  Dei  est  velie  divinum,  propterea  Deus  per  essentiam  suam 


1  Summa  Iheol.  p.  1.  q.  19.  a.  1. 

2  S.  Thomas  1.  e.     Cf.  Contra  sent.  1.  1.  e.  73. 


664  Cap.  21.   De  voluntate  Dei  generatimi. 

totani  perfectionem  sui  velie  possidet;  propterea  velie  divinum,  etiamsi 
ad  obiecta  externa  extenditur ,  earum  non  indiget ,  iis  non  afficitur, 
movetur  aut  ullo  modo  perficitur;  propterea  per  essentiam  suam  Deus 
debet  habere  obiectum,  quod  solum  voluntatem  eius  deterniinat  et  ratione 
cuius  vult,  quaecumque  vult;  propterea  velie  divinum,  ut  ipsa  essentia 
divina,  infinitam  perfectionem  habet. 

ABTICULUS  IL 
NUM  VOLUNTATIS  DIVINAE  SIT  ALIQUA  CAUSA. 

Assertio.  Diviiiae  voluntatis  multiplex  ratio  potest  as- 
signari,  sed  nulla  causa. 

897.  Explicatur.  I.  Deus  ipse  sibi  est  ratio  volendi.  Nani  sicut 
in  nobis  anima  est  principium  eliciens  actum  volendi,  ita  etiam 
in  Deo  ratione  ratiocinata  distinguimus  essentiam  et  actum  volendi 
illamque  concipimus  tamquam  principium  huius.  Neque  solum  per 
modum  principii  elicientis  Deus  est  sibi  ratio  volendi,  sed  etiam 
per  modum  obiecti  et  finis.  Nam  obiectum  formale  voluntatis 
divinae,  ut  videbimus,  est  essentia  divina,  ita  ut  ratione  sui  Deus 
amet,  quaecumque  amat.  Itaque  primo  essentia  sive  bonitas  divina 
est  ratio,  cur  Deus  se  ipsum  amet.  Eadem  bonitas  est  etiam 
ratio,  cur  ad  alia  obiecta  voluntas  divina  extendatur.  Nam  „finis", 
inquit  S.  Thomas,  „est  ratio  volendi  ea,  quae  sunt  ad  finem.  Deus 
autem  vult  bonitatem  suam  tamquam  finem,  omnia  autem  alia 
vult  tamquam  ea,  quae  sunt  ad  finem.  Sua  igitur  bonitas  est 
ratio,  quare  vult  alia,  quae  sunt  diversa  ab  ipso"  1. 

Neque  tamen  Deus  est  causa  effìciens  vel  finalis  sui  velie. 
Nam  velie  divinum  est  ipsa  substantia  Dei.  Nilùl  autem  est  sui- 
metipsius  causa;  sed  causa  et  causatum  realiter  distinguantur 
necesse  est.  Propterea  Deus  dici  debet  principium  (quasi  eliciens) 
et  ratio  finalis  sui  velie,  non  causa2.  Neque  tamen,  ut  patet, 
Deus  se  ipsum  tamquam  bonum  absens  desiderat,  sed  se  tamquam 
bonum  praesens  amat  et  in  se  ipso  gaudet. 

898.  II.  Etiam  res  externae  Deo  sunt  ratio  volendi.  Nam 
1.    interdum    sunt   ratio    volendi    secundum    analogiam    quandam 

1  Contra  gent.  1.  1.  e.  86.  n.  1. 

2  Contra  hoc  obici  non  debet,  quod  apud  S.  Thomam  legimus:  „Voluntati 
causa  volendi  est  finis.  Finis  autem  divinae  voluntatis  est  sua  bonitas.  Ipsa 
igitur  est  Deo  causa  volendi u  (Contra  gent.  1.  1.  e.  87).  Nam  ibi  S.  Thomas 
voce  causae  liberius  utitur  loco  principii  vel  rationis.  Sed  hic  liberior  modus 
loquendi  hodie  non  est  imitandus.  Etiam  ipse  S.  Thomas  ibidem  capite  prae- 
cedenti  bonitatem  divinam  appellai  rationem  volendi,  non  causam. 


Art.  2.   Nmii  vtiluntatis  divìnse  sit  aliqua  causa.  665 

causae  efficiente  moralis.  NimiruiD  preces  et  merita  nostra  Deo 
sunt  ratio,  ut  conferat  nobis  bona  petita  et  praemia.  —  Tamen 
in  hoc  preces  et  merita  nostra  non  sunt  vera  principia  voluntatis 
divinae,  sed  per  se  sunt  fere  occasiones.  Deus  enim  propter  se, 
non  propter  nos,  preces  et  merita  nostra  respicit  et  intra  certos 
limites  respicere  debet,  ut  sic  revelet  bonitatem  et  iustitiam  suam  l. 
2.  Res  externae  sunt  etiam  Deo  ratio  volendi  secundum  ana- 
logiam  quandam  causae  finalis.  Nam  res  creatae  ita  dispositae 
sunt,  ut  aliae  ad  alias,  omnes  vero  ad  bonum  universi  ordinentur. 
Quatenus  igitur  hic  ordo  est  ex  voluntate  Dei,  eatenus  bonum  unius 
dici  potest  ratio,  cur  Deus  velit  aliud.  Profecto  nisi  ita  esset, 
non  esset,  cur  in  mundi  fabrica  Dei  sapientiam  admiraremur. 
Sapientia  enim  in  eo  relucet,  quod  Deus  ad  bonum  unius  rei  ap- 
tissime  alias  res  ordinavit  et  quod  ita  bonum  unius  rei  intentum 
Deo  erat  ratio  volendi  alias  res  tamquam  ea,  quae  sunt  ad  illud 
bonum.  Ad  rem  S.  Thomas:  „ Bonum  particulare  ordinatur  ad 
bonum  totius  sicut  ad  finem,  ut  imperfectum  ad  perfectum.  Sic 
autem  cadunt  aliqua  sub  divina  voluntate,  secundum  quod  se  habent 
in  ordine  boni.  Relinquitur  igitur,  quod  bonum  universi  sit  ratio, 
quare  Deus  vult  unumquodque  bonum  particulare  in  universo."  2 
Et  iterum:  „Supposito,  quod  Deus  aliquid  velit,  sequitur  ex  ne- 
cessitate, quod  velit  ea,  quae  ad  illud  requiruntur.  Quod  autem 
aliis  necessitatemi  imponit,  est  ratio,  quare  illud  sit.  Ratio  igitur, 
quare  Deus  vult  ea,  quae  requiruntur  ad  unumquodque,  est,  ut 
sit  illud,  ad  quod  requiritur.  "  3  —  Huc  etiam  pertinet,  quod  Deus, 
quum  vult  causas,  debet  etiam  generatim  velie  effectus  earum 
naturales,  etsi  interdum  miraculo  ex  iustissimis  causis  exceptio 
fieri  potest.  Ratio  est,  quia  id  spectat  ad  integritatem  causae 
et  ad  bonum  et  ordinem  universi.  Si  aliter  esset,  actum  esset 
inter  homines  de  omni  scientia  rerum  naturalium.  Haec  enim 
scientia  in  eo  est,  ut  eventuum  naturalium  causas  naturales  quae- 
ramus;  supponit  igitur  haec  scientia  res  non  sola  voluntate  di- 
vina fieri,  sed  causas  naturales  communiter  secundum  propriam 
suam  naturam  agere.  Nihilominus  contra  falsam  scientiam  tenere 
debemus  primam  eventuum  causain  non  esse  in  rebus  creatis,  sed 


1  Hic  utiliter  leguntur  speciatim  ea,  quae  theologi  de  precibus  et  mentis 
Christi  Domini  disputant.  Nos  ea  omittere  debemus ,  quia  ad  philosophum 
non  spectant. 

2  Contra  gent.  1.  1.  e,  86.  n.  2.  3  Ibid.  n.  3. 


6(3(3  Cap.  21.   De  voluntate  Dei  generatim. 

in  voluntate  Dei,  quae  causas  naturales  creavit  et  ad  earum  ope- 
rationes  cooperatur1. 

Neque  tamen  res  creatae  causa  fìnalis  velie  divini  sunt.  Nam 
etsi  Deus  vult  bona  particularia  esse  propter  bonum  totius,  ipsum 
tamen  bonum  totius  non  vult  nisi  propter  bonitatem  suam  in- 
creatam.  Nullo  autem  modo  res  creatas  vult  propter  aliquod 
bonum  iis  proprium,  ut  iis  perficiatur,  quasi  iis  indigeat  et  in  iis 
inveniat  bonum,  quod  non  in  se  totum  praehabet  ;  Deus  enim  per 
se  est  absolute  perfectus  et  nullius  indiget.  Quoniam  igitur  solus 
finis  ultimus  voluntatem  movet  vel  determinat,  res  creatae  non 
sunt  finis  vel  causa  finalis  velie  divini.  Causa  enim  velie  divini 
omnino  cogitari  nequit,  quia  velie  divinum  est  substantia  Dei, 
quae  est  a  se  sine  ulla  causa.  Itaque  ratio  finalis  proprie  dieta 
velie  divini  est  sola  bonitas  increata.  Tamen  bonum  quoque  uni- 
versi appellatur  ex  usu  Doctorum  ratio  voluntatis  divinae  ;  si  vero 
modum  liuius  rationis  significare  vis,  poteris  dicere  bonum  uni- 
versi esse  rationem  quasi  finalem,  cur  Deus  velit  bona  particularia. 
899.  III.  In  Deo  unus  actus  voluntatis  appellari  potest  ratio 
alterius.  Sequitur  ex  dictis.  Rem  optime  explicat  Suarez  :  «Certuni 
est  actus  in  divina  voluntate  non  habere  inter  se  illam  causa- 
litatem,  quam  habent  in  nostra  voluntate,  quia  in  nobis  realiter 
efficiuntur  et  inter  se  distinguuntur ,  et  ita  unus  potest  ab  alio 
manare  ;  in  divina  autem  voluntate  solimi  est  unus  simplicissimus 
actus,  quo  omnia  vult.  Nihilominus  inter  obiecta  illius  actus  est 
orcio  finis  et  mediorum;  nam  ,quae  sunt  a  Deo,  ordinata  sunt' 
(Rom.  13,  1).  Et  ideo  propriissime  dicitur  velie  Deus  unum 
propter  aliud,  quia  locutio  illa  solum  significat  ordinem  ipsorum 
obiectorum  inter  se.  Et  ita  loquitur  Scriptura:  , Omnia  propter 
semetipsum  operatus  est  Deus'  (Prov.  16,  4.),  et  similia,  quae 
passim  occurrunt  ...  Et  hinc  fit,  ut  nos  cum  fundamento  in  re 
ratione  distinguamus  actus  circa  illa  obiecta,  quae  inter  se  ut 
finis  et  media  comparantur,  et  ita  unum  intentionem  [finis]  vere 
nominamus  et  alluni  electionem  [medii].  Unde  ulterius  sequitur, 
quod,  sicut  unum  attributum  potest  esse  ratio  alterius  adeo,  ut 
vere  dicamus  Deum  esse  immutabilem,  quia  est  simplex,  ita  etiam 
unus  actus  voluntatis  divinae  possit  esse  ratio  alterius.  Atque 
ita  constat  illas  etiam  propositiones,  de  quibus  dubitat  Cajetanus  : 
,Deus  vult  hoc,  quia  vult  illud',  vel:  ,hoc  est  a  Deo  volitum,  quia  illud 


1  Cf.  S.  Thomas,  Simmia  theol.  p.  1.  q.  19.  a.  5.  ad  2.  et  3. 


Art.  3.  Quae  sint  potissimae  proprietatea  voluntatie  divinae.         667 

fuit  volitimi',  si  solimi  dicani  ratiónem  attributalem,  at  bìc  dicam, 
veras  esse,  licet  sint  falsae  quoad  causalitatom  realem.  in  quo  senera 
a  nullo  videntur  proferii." *  Itaque  simpliciter  dicondum  est:  Deus 
vult  unum  esse  propter  aliud;  viììt  unum  propter  aliud:  vult  unum, 
quia  vult  aliud.  Nani  omnes  illas  propositiones  nemo  intelligit  nisi 
secundum  illuni  veruni  sensum,  quem  explicavit  Suarez 2. 

Scholion.  Voluntateni  divinano  diximus  posse  habere  rationem  volendi 
tìnalem  vel  quasi  finalem.  Hannn  rationum  post  S.  Thomam 3  quadruplex 
genus  distingui  solet.  Ratio  decent iae  habetur,  quando  finis  eo,  quod  est  ad 
finem,  nullo  modo  indiget  neque  fini  ex  eo  aliquid  accrescit,  sed  meram  gloriain 
extemam  inde  habet.  Sic  Deus  res  creatas  vult  propter  suam  bonitatem.  Ratio 
Ktilitatis  habetur ,  quando  finis  ad  maiorem  suam  perfectionem  vel  maius  com- 
modum  alia  re  indiget.  Sic  Deus  propter  hominem  tantam  bonorum  abundantiam 
in  hac  terra  esse  vult.  Ratio  necessitatis  ex  suppositione  habetur,  quando  finis 
sine  alia  re  esse  omnino  non  potest,  quamquam  ipse  finis  non  est  necessariu.s. 
Sic  propter  hominem  aerem  esse  Deus  vult.  Ratio  necessitatis  absolntae  non 
habetur  nisi  in  amore,  quo  Deus  in  se  ipsum  fertur. 

ARTICULUS  III. 

QUAE  SINT  POTISSIMAE  PROPRIETATES  YOLUXTATIS 

DIYIXAE. 

900.  Proprietates  divini  velie,  quas  hic  notamus,  aliae  per- 
tinent  ad  velie,  qua  tale:  clarum,  purum,  independens ;  aliae  ad 
vitam  Dei  generatim:  aeternum,  immutabile;  aliae  ad  quamlibet 
Dei  perfectionem:  a  se,  infinitum,  simplex.  Itaque  ex  ordine 
dicimus  velie  divinum  esse 

1.  clarum,  quia  hoc  velie  nullo  modo  caeco  naturae  in- 
stinctu  et  inclinatione  regitur;  sed  ex  clarissima,  pienissima,  cer- 
tissima intellectione  gignitur; 

2.  purum,  quia  Deus  non  determinatur  ex  propria  indigentia 
neque  suam  quaerit  utilitatem,  sed  sola  bonitate  increata,  quae 
est  essentia  eius,  regitur,  ut  eam  amet,  in  ea  quiescat  eamque  ad 
extra,  si  ita  placuerit,  diffundat.  Neque  in  opere  externo  quaerit 
commodum  proprium,  sed  absolutissima  benevolentia  niliil  agit, 
nisi  ut  creaturam  bonitatis  divinae  aliquo  modo  participem  reddat  ; 

1  De  Deo  1.  3.  e.  7.  n.  12. 

2  Neque  obici  debet  S.  Thomas:  .Vult  ergo  Deus  hoc  esse  propter  hoc, 
sed  non  propter  hoc  vult  hoc"  (Summa  theol.  p.  1.  q.  19.  a.  5).  Nani  illa 
non  dicit,  ut  statuat  regulam  loquendi,  sed  ut  verbis  summopere  praegnantibus 
neget  iu  Deo  esse  plures  actus ,  quorum  unus  causet  ahum  ;  id  quod  ex  con- 
textu  patet.  Illa  regula  loquendi  in  usu  practico  nimia  incommoda  haberet, 
quam  quae  sustineri  posset.  3  Contra  gent.  1.  1.  e.  86. 


668  Cap.  21.   De  voluntate  Dei  generatim. 

3.  independens,  quia  Deus  non  determinatur  ex  aliena 
bonitate.  Ipse  est  voluntatis  suae  principium  et  finis  et  regula. 
Se  ipsum  quidem  amat  necessario ,  sed  ex  clara  cognitione  et 
aestimatione  infinitae  suae  bonitatis.  Alia  a  se  vult  libere;  ne- 
que  ullo  modo  eorum  bonitate  allicitur  vel  afficitur,  sed  eas  amat 
propter  solam  bonitatem  increatam,  quam  iis  communicare  vult; 
neque  ulla  ratione  ab  iis  pendet,  sed  potius  illa  facit  a  se  de- 
pendere et  ad  se  ordinari.    Non  afficitur  Deus  rebus,  sed  efficit  eas  ; 

4.  aeternum,  quia  Deus  se  necessario  et  aeternaliter  amat 
neque  umquam  circa  ea,  quae  libere  vult,  eius  voluntas  suspensa 
et  anceps  esse  potuit; 

5.  immutabile,  quia  numquam  Deus  potest  ab  amore  sui 
defìcere  neque  umquam  Consilia  circa  ea,  quae  libere  vult,  mutat  ; 

6.  a  se  et  subsistens.  De  hac  proprietate  fundamentali  di- 
ximus  a.  1.  schol.; 

7.  infinitum,  quia  Deus  amat  se  bonum  infinitum  infinito 
amore.  Non  tamen  Deus  est  omnivolus,  quia  non  vult  omnia 
possibilia  creare  et  quia  bomo  multa,  peccata  dico,  vult,  quae 
Deus  non  vult.  Neque  tamen  quidquam  boni  exsistere  potest, 
quod  Deus  non  voluit,    et  ipsa  peccata  permissioni  eius  subsunt; 

8.  simplex,  quia  Deus  omnia  unico  actu  indivisibili  vult: 
se  necessario,  finita  libere.  Eodem  actu  vult  finem  et  ea,  quae 
sunt  ad  finem,  neque  ab  actu  ad  actum  transit,  ut  voluntas  nostra 
ab  intentione  finis  ad  electionem  mediorum  procedit.  Eadem  rea- 
litas  simplicissima  est  substantia  volens,  est  facultas  volitiva,  est 
actus  volendi,  est  obiectum  formale,  quod  solum  ratione  sui  voli- 
tum  est  et  ratione  cuius  Deus  vult,  quaecumque  vult.  —  Nihilo- 
minus  huius  simplicissimi  actus,  qui  est  velie  divinum,  multi  sunt 
termini;  et  secundum  multitudinem  terminorum,  in  quos  voluntas 
Dei  libere  fertur,  multa  decreta  eius  distinguimus  *. 

ARTICULUS  IV. 
DE  ACTIBUS  YOLUNTATIS  DIVINAE. 

901.  I.  1.  Deus  circa  se  ipsum  habet  actum  amoris.  Fertur  enim 
in  se  tamquam  in  bonum  infinitum  infinito  amore,  quatenus  sibi 
vult  bonum  infinitum  et  summam  de  se  ipso  complacentiam  habet 2. 

1  Possunt  etiara  aliae  proprietates  velie  divini  numerari,  ut  sanctitas, 
omnipotentia  etc. 

2  Disputant,  num  Deus  se  amet  amore  benevolentiae  et  concupiscentiae. 
In  liac  quaestione  in  memoriam  revocari  debent,    quae  e.  15.  a.  5.   tradidimus 


Art.  4.    De  aotìbuB  voluntatis  divinae.  (J(;|) 

2.  Deus  circa  so  ipsum  habet  otiani  actum  gaudii.  Nani  ex 
amore  sequitur  gaudium,  quando  bonum  concupitum  ab  eo,  cui 
illud  concupiscimus ,  possidetur.  Ergo  etiam  amor  divinus  sum- 
muiii  gaudium  habet  de  bono  infinito,  quod  inamissibiliter  a  Deo 
possidetur  *. 

II.  Porro  videndum  de  actibus  divinae  voluntatis  circa  res 
creatas.  Quantum  ad  hoc  sciendum  est  in  omni  voluntate  tri- 
plicem  ordinem  actuum  distingui.  Prima  distinctio  actuum  est  se- 
cundum  eum  ordinem,  quo  in  appetiti!  sensitivo  passiones  nume- 
rantur,  quatenus  hi  passionum  actus  in  voluntate  spiritualiter  esse 
possunt  seclusa  perturbatione  passionum.  Altera  distinctio  actuum 
est  iuxta  progressum  voluntatis  humanae  in  deliberationibus  suis. 
Tertia  distinctio  est  secundum  genera  virtutum. 

Quantum  ad  primam  divisionem  sciendum  est  undecim  pas- 
siones in  appetitu  sensitivo  numerari.  Sex  sunt  in  concupiscibili  : 
amor  et  odium,  gaudium  et  tristitia,  desiderium  et  fuga;  quinque 
in  irascibili:  spes  et  desperatio,  audacia  et  timor,  denique  ira2. 
His  respondentes  concipi  possunt  undecim  voluntatis  actus.  Quae- 
ritur,  num  omnes  hi  actus  sint  in  voluntate  divina,  ut  versato 
circa  obiecta  creata.     Ex  ordine  dico: 


de  conceptu  amoris  perfecti ,  complacentiae ,  benevolentiae ,  familiaritatis,  con- 
cupiscentiae. Ex  quibus  patet  Deum  se  amare  amore  complacentiae,  quia  ratio, 
cut  Deus  se  amet  et  sibi  bonum  velit,  est  summa  eius  perfectio  ;  item  amat  se 
amore  concupiscentiae,  quia  ipse  est  bonitas,  quam  sibi  vult.  Non  autem  amat 
se  proprie  amore  benevolentiae  vel  familiaritatis,  quia  bic  amor  est  ad  alios. 
Sed  si  benevolenza  latius  sumitur  prò  amore  erga  quamlibet  personam  sive 
nostrani  sive  alienam,  Deus  benevolentiam  erga  se  habet.  Et  hic  amor  bene- 
volentiae est  piane  summus.  Nam  eo  maior  est  benevolenza ,  quo  maior  est 
unio  amantis  et  amati.  Atqui  in  amore,  quo  Deus  erga  se  tenetur,  haec  unio 
est  summa  ;  habetur  enim  absoluta  identitas  subiecti  amantis ,  facultatis,  actus 
et  obiecti  amati.  Deinde  eo  maior  est  benevolentia ,  quo  maior  est  perfectio 
obiecti  amati.  Atqui  in  amore,  quem  Deus  erga  se  babet,  res  amata  est  in- 
finite perfecta. 

Obiciunt  aliqui  :  Concupiscentia  non  est  nisi  boni ,  quod  aliquo  modo  a 
subiecto  amante  distinguitur;  atqui  Deus  a  se  ipso  non  distinguitur  ;  ergo  se 
ipsum  non  amat  amore  concupiscentiae.  —  Respondeo  litem  esse  de  verbo.  Dico 
igitur  Deum  circa  se  habere  concupiscentiam  non  Ulani  angustius  dictam,  quam 
definit  obiciens ,  sed  illam  latius  dictam ,  quae  abstrahit  ab  identitate  vel  di- 
stinctione  amantis  et  amati. 

1  Cf.  de  amore  et  gaudio  Dei  circa  se  ipsum  S.  Thomas,  Contra  gent. 
1.  1.  e.  90.  91. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  22—48. 


670  Gap.  21.   De  voluntate  Dei  generatila. 

1.  Deus  circa  creaturas  liabet  actum  amoris.  Ex  Dei  enim 
amore  omnia  bonitatem  suam  acceperunt1.  Hinc  etiam  in  Deo 
est  gaudium  de  bonis  creaturarum  et  praesertim  rationalium  et 
maxime  de  ilio  bono,  quod  aeternam  eorum  salutem  spectat.  Xam 
gaudium  comitatur  amorem,  quando  bonum  est  praesens.  —  Xum 
in  Deo  sit  proprie  desiderium,  controvertunt.  Sed  lis  non  potest 
esse  nisi  de  verbo.  Certuni  est  Deum  non  sibi  aliquid  creatum 
desiderare,  quia  nullius  indiget.  Tamen  in  Deo  videtur  esse  de- 
siderium, quatenus  nobis  vult  aliquod  bonum,  quod  non  habemus  2. 

2.  Xum  in  Deo  sit  proprie  odium,  controvertitur.  Id  as- 
serendum  esse  videtur.  Et  primo  quidem  in  Deo  est  odium  ab- 
ominationis,  quod  respicit  ipsum  malum,  praesertim  peccatum; 
peccatum  enim  a  Deo  nullo  modo  amatur.  Deinde  in  Deo  est 
odium  inimicitiae,  quod  respicit  peccatorem,  ut  est  peccator,  prae- 
sertim in  inferno.  Xam  Deus  vult  damnato,  ut  est  talis,  malum 
qua  malum  et  poenam;  non  quidem  Deus  finaliter  in  malo  dam- 
nati quiescit,  sed  refert  illud  ad  bonum  iustitiae,  veruni  id  non 
destruit  omnem  rationem  odii.  Xeque  tamen  Deus  damnatos 
odit  absolute  ;  nam  amat  eos,  in  quantum  naturae  quaedam  sunt 3. 


1  Si  quaeris,  qualis  sit  hic  amor,  dicendum  est  Deum  creaturas  amare 
amore  complaceutiae  propter  perfectionem  «arum,  quatenus  per  eam  imitantur 
et  manifestant  bonitatem  increatam  Dei.  Hinc  sequitur  erga  naturas  rationales 
in  Deo  esse  veram  benevolentiam  ;  id  quod  ex  postea  dicendis  magis  patefiet. 
Creaturas  autem  irrationales  amat  etiam  amore  concupiscentiae ,  quia  eas  vult 
esse  propter  bonum  creaturae  rationalis  ;  concupiscit  igitur  eas  nobis.  Cf. 
S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  20.  a.  2.  ad  3;  Contra  gent.  1.  1.  e.  91.  n.  1. 
Sibi  Deus  nihil  ex  creaturis  concupiscit. 

2  Ita  sentiunt  Kleutgen,  De  ipso  Deo  n.  584;  Stjabez,  De  Deo  uno  1.  3.  e.  7. 
n.  4.  Videtur  etiam  esse  mens  S.  Thomae.  Nam  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  20.  a.  2.  ad  3. 
dicit  Deum  bona  creata  non  sibi  concupisrpre.  sed  nobis  ;  si  autem  Deus  nobis 
concupiscit  bona  absentia,  etiam  ea  desiderat  nobis,  nisi  nimis  artificiosis  et 
violentis  distinctionibus  uti  volumus.  Neque  contra  esse  videtur,  quod  Contra 
gent.  1.  1.  e.  89.  n.  7.  legimus:  „Spes  in  Deo  esse  non  potest  et  similiter  neque 
desiderium  alicuius  non  habiti"4,  nam  baec  verba  optime  intelligi  possunt  de 
eo,  quod  Deus  sibi  nibil  desiderat.    Cf.  etiam  Summa  theol.  p.  1.  q.  20.  a.  1.  ad  2. 

3  Ioannes  a  S.  Thoma  (In  p.  1.  q.  21.  Summae  theol.  disp.  6.  a.  2.  n.  4 — 7.) 
censet  in  Deo  nullura  omnino  esse  odium.  Sed  disputatio  eius  nimis  artificiosa  est. 
Scheeben  (Dogmatik,  2.  Buch  n.  562 — 563.)  censet  in  Deo  esse  odium  abominationis. 
non  inimicitiae  ;  sed  ratio  eius  ad  summum  probat  Deum  non  odisse  peccatorem 
absolute.  Kleutgen  (1.  e.  n.  583.)  et  Suakez  (1.  e.  n.  5.)  idem ,  in  quantum 
video ,  censent ,  quod  nos  diximus.  Et  videtur  etiam  esse  mens  S.  Thomae  : 
„ Nihil  prohibet  unum  et  idem  secundum  aliquid  amari  et  secundum  aliquid 
odio  haberi.    Deus  autem  peccatores,  in  quantum  sunt  naturae  quaedam,  amat. 


Art.  4.  Do  actibus  roluntatia  divìnao.  071 

—  Num  in  Deo  sit  actua  ftigae,  iterimi  cuntrovertitur.  Veruni  de 
hoc   similiter   iudicandum   est   ac    de   desiderio.     Ceneemua   igitur 

Deum  nullum  malum  proprium  fugere,  quia  in  euni  cadere  non 
potest;  sed  respectu  nostri  habet  actum  fugae,  quatenus  desiderai, 
ne  nos  malum  incurramus.  —  In  Deo  non  esse  proprie  tristitiam 
constat,  quia  tristitia  importat  miseriam,  quae  in  Deo  nulla  est. 
Veroni  loco  tristitiae  in  Deo  est  actus  cuiusdam  displicentiae, 
quia,  quemadmodum  de  bonis  nostris  Deus  gaudet,  ita  mala  nostra 
ei  displicent,  quamquam  non  affìigunt  aut  contristant. 

3.  Actus  voluntatis,  qui  passionibus  irascibilis  respondent,  in 
Deo  nulli  sunt.  Non  est  igitur  in  Deo  proprie  spes  aut  desperatio 
aut  audacia  aut  timor  aut  ira.  Nani  hi  actus  circa  rem  arduam 
versantur.  Deo  autem  nihil  est  arduum.  Qua  de  re  apud  omnes 
auctores  constat;  de  sola  ira  est  controversia,  utruin  proprie  an 
metaphorice  de  Deo  dicatur.  Censeo  iram  in  Deo  non  esse  pro- 
priam,  tum  quia  ira  nascitur  ex  tristitia  de  malo  adiacente,  quae 
in  Deo  nulla  est,  tum  quia  ira  est  contra  malum,  quod  non  pellitur 
nisi  cura   difficultate ,    quae  in  Deo   haberi  nequit 1.     Loco  autem 


Sic  enim  et  sunt  et  ab  ipso  sunt.  In  quantum  vero  peccatores  sunt,  non  sunt. 
sed  ab  esse  deficiunt.  Et  hoc  in  eis  a  Deo  non  est.  Unde  secundum  hoc  ab 
ipso  odio  habentur*  (Surnnia  theol.  p.  1.  q.  20.  a.  2.  ad  4).  Neque  obstare 
videtur.  quod  S.  Thomas  (Contra  gent.  1.1.  e.  96.)  dicit  Deum  nihil  odisse.  Si 
enim  comparas  e.  95.  n.  2.  et  e.  96.  n.  1.  hunc  habes  contextum:  „Odisse  est 
velie  malum  alicui.  Atqui  Deus  non  potest  velie  malum;  nulla  enim  voluntas 
vult  malum,  nisi  malum  apparentiam  boni  habeat;  Dei  autem  intellectus  non 
fallitur,  ut  malum  suniat  prò  bono.  Ergo  Deus  non  potest  odisse."  Vides 
S.  Thomam  hic  odium  sumere  sensu  praegnanti  prò  voluntate.  quae  vult  malum 
propter  ipsum  malum.  Tale  utique  odium  in  Deo  non  est,  qui  non  vult  malum. 
nisi  propter  bonum.  „Deus",  inquit  S.  Thomas  (Summa  theol.  1.  2.  q.  87. 
a.  3.  ad  3.),  „non  delectatur  in  poenis  propter  ipsas;  sed  delectatur  in  ordine 
suae  iustitiae,  quae  haec  requirit/  Quin  illud  odium  praegnanter  dietimi  in 
nulla  voluntate  creata  est,  nisi  aut  errat  aut  peccat.  De  boc  autem  odio  hic 
non  loquimur,  sed  de  odio  generatim,  quod  potest  esse  per  se  sapiens  et  sanctum. 
An  putas  nobis  nullo  modo  licere  odio  habere  diabolum  (cf.  S.  Thomas,  Summa 
theol.  2.  2.  q.  25.  a.  6.  11)?  —  Generatim  in  auctoribus  legendis  caute 
vigilandum  est,  ne  certis  quibusdam  terminis  misere  decipiaris.  Speciatim  voces 
amoris  et  odii  apud  veteres  valde  ambiguae  sunt.  Cave  igitur  v.  gr ,  si  legis 
Deum  non  amare  possibilia ,  ne  putes  divinam  voluntatem  nullo  actu  circa 
ea  versari. 

1  Ita  etiam  sentit  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  20.  a.  1.  ad  2;  Contra 
gent.  1.  1.  e.  89.  n.  11.  Neque  obstare  videtur,  quod  Summa  theol.  1.  2.  q.  47. 
a.  1.  ad  1.  Deo  iram  tribuit;  hic  enim  textus  optime  intelligi  potest  de  ira 
improprie   dieta  sive  de  vindicta.  —    Ceterum  ira  et   odiuni   sunt   actus   valde 


572  Gap.  21.   De  voluntate  Dei  generatim. 

irae  in  Deo  est  vindicta,  quatenus  per  iustitiam  vindicativam 
peccata  punire  vult.  Haec  enim  vindicta  non  importat  tristitiam 
vel  arduitatem.  „Ira  Dei",  inquit  S.  Augustinus,  „nihil  est  aliud 
quam  iusta  vindicta."  1 

Nota.  Amor  et  oclium  sunt  actus  voluntatis  radicales,  quia  omnis  actus 
voluntatis,  qui  est  circa  aliquam  rem,  supponit  vel  includit  aliquo  modo  amorem 
aut  odium  illius  rei.  Ultima  autem  radix  omnis  velie  est  amor,  ad  quem  ipsum 
odium  revocatur 2.  Est  autem  in  hoc  magna  differentia  inter  Deum  et  nos. 
Nam  in  nobis  actus  odii  ab  amore,  quo  gignitur,  realiter  differt,  in  Deo  est 
distinctio  tantum  rationis  et  diversitas  terminorum.  Propterea  odium  in  nobis 
non  est  amor  ;  sed  in  Deo  odium  est  ipse  amor,  ex  quo  odium  nascitur.  Itaque, 
si  quis  auctor  negat  in  Deo  esse  odium,  diligenter  circumspice,  utrum  loquatur 
de  odio  generatim  an  de  solo  odio  realiter  distincto  ab  amore;  aliis  verbis: 
considerandae  sunt  magis  rationes ,  quas  doctores  afferunt ,  quam  voces, 
qui  bus  utuntur. 

III.  Alio  modo  actus  voluntatis  distinguuntur  secundum  pro- 
gressum  voluntatis  humanae  in  deliberationibus  suis.  Ita  di- 
stinguuntur sex  actus:  amor  simplex,  intentio  finis,  consensus, 
electio  medii,  usus  exsecutivus,  fruitio  vel  gaudium  in  bono  ob- 
tento 3.  De  amore  et  gaudio  satis  dictum  est  ;  consensus  aequi- 
paratur  amori  (mediorum).  Consideranda  remanent  intentio,  electio, 
usus  sive  exsecutio.  Hi  actus  sunt  proprie  et  formaliter  in  Deo. 
Est  enim  in  Deo  intentio,  quia  vult  finem;  est  in  eo  electio,  quia 
vult  medium  et  vult  illud  esse  propter  aliud  tamquam  finem  ;  est 
in  eo  usus  vel  potius  exsecutio,  quia  voluntate  ad  extra  operatur 4. 


affines,  quia  uterque  vult  malum  eius,  quem  persequitur  (cf.  S.  Thomas,  Summa 
theol.  1.  2.  q.  46.  a.  6.  et  7).  Hinc  sicut  veteres  interdum  loquuntur  de  odio 
quodam  praegnanter  dicto ,  quod  in  Deo  non  est ,  sic  etiam  concipi  potest  ira 
quaedam  praegnanter  dieta ,  quam  in  Deo  esse  nemo  contendet.  Propterea,  si 
quis  auctor  negat  in  Deo  esse  iram ,  non  statini  tamquam  patronus  sententiae 
nostrae  venditari  debet;  sed  inspiciendae  sunt  rationes,  propter  quas  id  negat. 
Si  unica  ratio  eius  est,  quod  Deus  non  vult  malum  peccatoris  et  damnati  propter 
ipsum  malum,  ille  auctor  specietenus  nobiscum  sentit,  non  re;  negat  enim  in 
Deo  esse  iram  praegnanter  dictam ,  non  negat  inesse  iram  communiter  dictam. 

1  De  Trin.  1.  13.  e  16.  n.  21.  Migne,  P.  L.  XL1I,  1030.  Idem  dicit 
ep.  190.  (al.  157.)  n.  10.     Migne,  P.  L.  XXXIII,  860. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  20.  a.  1. 

3  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  1.  2.  q.  6—16. 

4  In  nobis  electionem  praecedit  consilium  rationis  et  usum  imperium 
rationis  (cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  1.  2.  q.  14.  17).  Hinc  ipsa  electio, 
quae  est  ex  Consilio,  saepe  appellatur  consilium  voluntatis  et  usus,  qui  est  ex 
imperio .  appellatur  imperium  voluntatis.  Praesertim  in  Deo  usus  semper  ap- 
pellari  solet  imperium,  quia  Deus  rebus  proprie  non  utitur,  quum  ex  iis  utilitatem 
non  habeat.     Revera   autem   imperium  frequentissime   apud  S.  Thomam  actum 


Cap.  22.     Art.  I.    De  obiecto  formali  v< limitati.-,  divinae.  673 

Ergo  omnes  illi  sex  actus  sunt  in  Deo.  Tamen  omnes  in  Deo 
sunt  unus  idemque  actus,  et  ideo  v.  gr.  usiis  non  causatili'  ab 
electdone,  su-ut  in  nobis.     Cf.  quae  a.  2.  diximus  '. 

IV.  Tertia  divisto  actuum  voluntatis  est  secundum  genera 
virtutuiu.  Sic  in  Deo  est  actus  misericordiae ,  actus  iustae  re- 
niunerationis  prò  merito  etc.  Huc  omnia  facilini,  quae  e.  25.  de 
attributis  Dei  moralibus  disseremus. 


CAPUT  XXII. 
DE  OBIECTO  VOLUNTATIS  DIVINAE. 


PROLOGUS. 

902.  Hoc  capite  primo  agemus  de  obiecto  formali  divinae  volun- 
tatis, quod  est  Deus  ipse  :  deinde  de  obiecto  materiali,  quod  sunt 
alia  a  Deo.  Denique  explicabimus,  quomodo  Deus  erga  creaturam 
rationalem  benevolentiae  amorem  habeat,  quamvis  eam  non  diligat 
nisi  Fattone  bonitatis  increatae,  quae  sola  est  obiectum  voluntatis 
divinae  formale  et  ratione  sui  amatimi.    Sunt  igitur  tres  articuli: 

Articulus   I.  De  obiecto  formali  voluntatis  divinae. 
IL  De  obiecto  materiali  voluntatis  divinae. 
III.  Num  Deus  veram  benevolentiam  erga  nos  habeat. 

ARTICULUS  I. 
DE  OBIECTO  FORMALI  YOLOTATIS  DIYIXAE. 

TlieSÌS  LII.     Essentia  divina  sive  bonitas  divina  est  ob- 
iectum formale  voluntatis  divinae. 

903.  Stat.  Quaest.  Obiectum  formale  est,  quod  voluntas  per 
se  et  ratione  sui  vult,  et  ratione  cuius  vult,  quaecumque  vult; 
obiectum  igitur  formale  determinai  actum  facultatis  et  perfectionem 


voluntatis  designare  extra  dubium  esse  debet.  V.  gr.  leginius:  .Iustitia  quantum 
ad  legem  regulantem  est  in  ratione  vel  intellectu.  Sed  quantum  ad  imperium. 
quo  opera  regulantur  secundum  legem.  est  in  voluntate*  (Somma  tkeol.  p.  2. 
q.  21.  a.  2.  ad  lì.  Similia  passim  leguntur.  Consule  v.  gr.  omnes  locos ,  ubi 
S.  Thomas  de  operatione  angelorum  ad  extra  loquitur.  Propterea  tamen,  ut 
per  se  intelligitur,  non  negamus  imperium  pr<  m  secundum  S.  Tbomam 

et  secundum  rei  veritatem  esse  actum  rationis. 

1  Cf.  Suaeez,  De  Deo  uno  1.  3.  e.  7.  n.  11 — lo. 
Hontheim,  Theoclicaea.  43 


674  Cap.  22.   De  obiecto  voluntatis  divinae. 

eius.  Essentia  autem  divina  hic  intelligitur  Deus  ipse  sive  ens 
divinum,  ut  est  in  se  in  tota  sua  latitudine,  ut  etiam  includit 
attributa,  personas,  intellectum  et  quidquid  formaliter  est  in  Deo  ; 
abstrahitur  tantum  ab  actu  volendi,  de  cuius  obiecto  quaeritur  et 
ab  iis,  quae  ad  eura  consequuntur.     Cf.  n.  856. 

Probatur.  I.  Deus  amat  se  sive  Deus  ipse  est  aliquod 
obiectum  suae  voluntatis.  Nani  1.  omne  volens  amat  se.  Omnis 
enim  res  habet  naturalem  inclinationem  respectu  proprii  boni,  ut 
acquirat  ipsum,  quum  non  babet,  vel  ut  quiescat  in  ilio,  quum 
habet.  In  habentibus  autem  intellectum  habetur  inclinatio  in 
bonum  proprium,  ut  est  intellectu  apprehensum.  Talis  autem 
inclinatio  est  voluntas  et  amor.  Ergo  omne  habens  intellectum 
amat  proprium  bonum,  i.  e.  amat  se  ipsum.  Ergo  etiam  Deus 
amat  se. 

2.  Voluntas  divina  aliquod  obiectum  formale  habere  debet.  At- 
qui  hoc  obiectum  non  potest  esse  nisi  Deus,  ut  statini  demonstra- 
bitur.     Ergo  Deus  se  amat. 

II.  Deus  est  obiectum  formale  voluntatis  suae. 
Nani  1.  Ut  omnis  actus,  sic  velie  ex  obiecto  formali  propriam 
sibi  perfectionem  recipit:  obiectum  formale  est  veluti  mensura, 
cui  velie  adaequari  debet.  Atqui  velie  divino  infinito  non  pro- 
portionatur  nisi  bonum  infinitum,  quod  est  ipse  Deus. 

2.  Obiectum  formale  sive  principale  volitum  unicuique  volenti 
est  ratio  volendi  vere  determinativa.  Si  igitur  Deus  aliquid  aliud 
velit  principaliter,  sequetur,  quod  illud  sit  ei  causa  volendi.  Sed 
suum  velie  est  suum  esse.  Ergo  aliquid  aliud  erit  ei  causa  essendi, 
quod  est  contra  rationem  primi  entis. 

3.  Obiectum  formale  voluntatis  est  idem  re,  quod  facultatis 
intellectivae  ;  sed  differt  ratione,  quia  intellectus  illud  attingit  sub 
ratione  veri,  voluntas  sub  ratione  boni.  Atqui  obiectum  formale 
intellectus  divini  est  essentia  divina,  ut  est  verum  sumnium.  Ergo 
obiectum  formale  voluntatis  est  eadem  essentia  divina,  ut  est 
bonum  sunimum.  Ad  rem  S.  Thomas:  „ Bonum  intellectum  est 
obiectum  voluntatis.  Id  autem,  quod  a  Deo  principaliter  intel- 
ligitur,  est  divina  essentia.  Divina  igitur  essentia  est  id,  de  quo 
principaliter  est  divina  voluntas."  1 

904.  Scholion.  Ergo  amor  sui  est  principium  omnis  velie 
divini,  quia  Deus  ratione  sui,  tamquam  obiecti  formalis  voluntatis, 


1  Contra  seut.  1.  1.  e.  74.  n.  1. 


Art.  2.    De  obiecto  materiali  vnhmtati.s  divinae.  h,."> 

vult,  quaccumque  vult.  Putaveris  id  esse  proprium  cuiusvis  volun- 
tatis.  Nani  etiam  voluntas  lmniana  ratione  sui  amare  videtur, 
quaecumque  amat:  neque  enim  ainat  aut  appetit,  nisi  quod  est 
conveniens  sibi.  Videtur  igitur  homo  se  ipsum  tamquam  obiectum 
Colmale  primo  amare  et  ratione  sui  cetera,  in  quantum  sunt  ei 
convenientìa.  Veruni  homo  non  appetit  tantum  id,  quod  est  ei 
conveniens  secundum  individuali!  volentis  rationem ,  sed  quod 
est  ei  conveniens.  secundum  quod  intellectualis  est  et  attingit 
universalem  rationem  veri  et  boni.  Et  ideo  obiectum  formale 
voluntatis  in  Socrate  non  est  Socrates  et  individualitas  eius,  sed 
bonum  universale,  prout  mente  humana  apprehenditur.  Cf.  quae 
diximus  n.  756.  ad  cale. 

Obiectum  formale  voluntatis  divinae  diximus  esse  bonum  in- 
finitum  sive  Deum  ipsum.  Rerum  putaveris  id  esse  proprium 
cuiusvis  voluntatis.  Nani  omnis  voluntas  finem  ultimum  ratione 
sui  intendit  et  ratione  eius  cetera.  Itaque  obiectum  formale  cuius- 
vis voluntatis  est  finis  ultimus.  Ergo  Deus,  quum  sit  finis  ultimus 
omnium ,  est  obiectum  formale  omnis  voluntatis ,  et  speciatim 
humanae  voluntatis.  —  At  Deus  est  quidem  finis  ultimus  hominis 
ex  naturae  instituto,  et  ideo  homo  in  ornili  actu  interpretative 
propter  Deum  operatur:  sed  minime  omnis  actus  ad  Deum  diri- 
o-itur  ex  actuali  hominis  intentione,  et  certe  non  ex  intentione 
naturaliter  necessaria.  Obiectum  autem  formale  est  illud,  quod 
in  omni  volitione  actualiter  et  naturali  necessitate  primo  at- 
tingitur;  idque  in  nobis  non  est  nisi  ratio  boni  universalis  per 
mentem  nostrani  apprehensa.  Ergo  Deus  non  est  obiectum  for- 
male voluntatis  nostrae.  Soli  igitur  Deo  proprium  est,  ut  sub- 
iectum  volens  et  bonum  infinitum  sint  obiectum  formale  voluntatis. 

ARTICULUS  H. 
DE  OBIECTO  MATERIALI  VOLUNTATIS  DIVINAE. 
TlieSÌS  LUI.    Deus  amat  alia  a  se. 
905.        Prob.  et  explic.     I.   Deus   amat   possibilia.      1.  (Ex 
amore  sui  in  Deo.)     Deus   amat   imitabilitateiii   suam;   gaudet  se 
tam   multis    et    praeclaris   niodis    perfectionibus    rerum   finitarum 
secundum  similitudinem  quandam  exprimi  posse.    Atqui  hic  amor 
et  hoc  gaudium  esse  non  potest,   quin  aliquo  modo  de  ipsis  per- 
fectionibus rerum  possibilium ,    quibus  illa  imitatio  possibilis  con- 
tinetur,  complacentiam  et  gaudium  habeat. 

43* 


576  Gap.  22.   De  obiecto  voluntatis  divinae. 

2.  (Ex  decreto  creationis.)  Deus  hunc  mundum  libere  creavit. 
Hoc  decretum  creandi  supponit  Deum  in  signo  rationis  priori  com- 
placentiam  quandam  de  mundo,  ut  possibili,  Imbuisse.  Ergo  Deus 
possibilia  aliquo  modo  amat.  - —  Id  illustrari  potest  analogia  arti- 
ficis  humani.  Is  primo  mente  concipit  ideam  et  in  bonitate  eius 
ac  pulchritudine  complacentiam  habet.  Et  quia  idea  ei  placuit, 
eam  opere  exsequitur.  Idem  proportione  servata  de  Deo  di- 
cendum  est. 

3.  (Ex  amore  actualium  in  Deo.)  Deus  amorem  et  com- 
placentiam habet  de  rebus  exsistentibus,  quia  tot  et  tantis  bonis 
instructae  sunt.  Ergo  etiam  de  rebus  possibilibus,  quia  tot  bonis 
actu  instrui  possunt,  complacentiam  habet.  Profecto,  si  Deus  de 
triangulo  vel  circulo  exsistente  complacentiam  et  gaudium  habet, 
quod  tam  miris  proprietatibus  et  perfectionibus ,  quas  considerat 
geometra,  insignia  sunt,  etiam  de  circulo  et  triangulo  possibili, 
quae  easdem  proprietates  possident,  amorem  et  gaudium  habebit. 

4.  (Ex  bonitate  possibilium.)  Deus  necessario  amat  bona  ne- 
cessaria. Atqui  possibilia  sunt  bona  necessaria.  Ergo  Deus  ea 
necessario  amat.  —  Probandae  sunt  maior  et  minor. 

Prob.  Mai.  Voluntati  divinae  nulla  perfectio  deneganda  est. 
Atqui  ad  perfectionem  voluntatis  pertinet,  ut  circa  bona  necessaria 
neque  suspensa  maneat  neque  ea  odio  habeat,  sed  ea  amet.  Ergo 
Deus  bona  necessaria  necessario  amat.  —  Est  haec  etiam  mens 
S.  Thomae:  „Divinum  scire  habet  necessariam  habitudinem  ad 
scita  [possibilia],  non  autem  divinum  velie  [efficax]  ad  volita. 
Quod  ideo  est,  quia  scientia  habetur  de  rebus,  secundum  quod 
sunt  in  sciente;  voluntas  autem  comparatur  ad  res,  secundum 
quod  sunt  in  se  ipsis.  Quia  igitur  omnia  alia  habent  necessarium 
esse,  secundum  quod  sunt  in  Deo;  non  autem,  secundum  quod 
sunt  in  se  ipsis,  habent  necessitatem  absolutam,  ita  quod  sint 
per  se  ipsa  necessaria:  propter  hoc  Deus,  quaecumque  scit,  ex 
necessitate  scit  ;  non  autem ,  quaecumque  vult ,  ex  necessitate 
vult."  1  S.  Doctor  igitur  intellectum  Dei  et  voluntatem  circa  ob- 
iecta  necessaria  necessarium  actum  habere  docet.  Itaque,  si  quae 
sunt  bona  necessaria,  Deus  ea  necessario  amat,  quemadmodum 
verum  necessarium  necessario  intelligit. 

Prob.  Min.  a)  Nos  de  possibilibus  sapienter  complacentiam 
et  gaudium  habere  possumus  ;  quis  enim,  qui  mirabiles  numerorum 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  19.  a.  3.  ad  6. 


Art.  2.  De  obiecto  materiali  voluntatis  divinae.  077 

et  figurarum  rationes  et  harmonias  studio  arithmeticae  et  geo- 
metricae  aliquantulum  cognitas  habet,  in  ea  re  non  sensit  de- 
lectationem  et  complacentiam  ?  Atqui  de  eo,  quod  non  est  bonuni, 
ìHiiio  sapienter  complacentiam  et  gaudium  habet.  Ergo  possibilia 
Mint  bona,  et  quidem  bona  necessaria. 

fi)  Onme  possibile  est  ens  et  veruni.  Atqui  omne  ens  et 
oinne  veruni  est  bonum;  nam  „bonum  et  ens  convertuntur"  x. 
Ergo  omne  possibile  est  bonum.  Tamen  possibile  non  est  bonum 
actuale,  sed  potentiale.  De  possibili  enim  analogice  valet,  quod 
S.  Thomas  dicit  de  materia  prima:  „Sicut  materia  prima  est  ens 
in  potentia  et  non  in  actu,  ita  est  perfecta  in  potentia  et  non 
in  actu,  et  bona  in  potentia  et  non  in  actu."  a  Bonitas  autem 
potentialis  est  idoneum  obiectum  complacentiae  et  gaudii3. 

5.  (Ex  amore  possibilium  in  nomine.)  Voluntas  humana  de 
possibilibus  necessariam  complacentiam  habet  quantum  ad  speci- 
licationem  actus;  libertas  est  tantum  quoad  exercitium.  Nemo 
enim  de  possibili,  quod  ut  necessarium  evidenter  cognovit,  dis- 
plicentiam  habere  potest;  v.  gr.  nemo  tristatur  de  theoremate 
Pythagorico,  multi  autem  in  eo  delectantur.  Possumus  igitur 
circa  possibilia  omni  actu  voluntatis  abstinere;  si  vero  actum 
ponimus,  necessario  ponitur  actus  complacentiae  et  delectationis  *. 
Idem  igitur  proportione  servata  dicendum  est  de  voluntate  di- 
vina, ad  cuius  imitationem  voluntas  nostra  condita  est.  Veruni 
in  Deo  non  potest  esse  illa  indifferentia  quoad  exercitium  actus, 
quia  haec  resultat  ex  imperfectione  voluntatis  nostrae.  Xempe 
voluntatis  nostrae  angustia  circa  multa  obiecta  simul  versari  non 


1  S.  Thomas,  De  verit.  q.  21.  a.  2.    Cf.  Summa  theol.  p.  1.  q.  5.  a.  3. 

2  De  verit.  1.  e.  ad  3.     Cf.  Summa  theol.  1.  e.  ad  3. 

3  Multi  Thomistae  censent  S.  Tkomam  negare  possibilia  a  Deo  amari 
et  esse  bona.  Sed  textus ,  quos  afferunt ,  rem  non  satis  probant.  Si  enim 
S.  Doctor  (Contra  gent.  1.  1.  e.  81.  in  fine)  dicit  Deum  non  omnia  velie,  quae 
scit,  id  intelligimus  de  voluntate  efficaci,  non  de  simplici  compiacenza.  Et  si  post 
Aristotelem  negat  possibilia  et  speciatim  mathematica  bonitatem  habere,  id  intel- 
ligendum  esse  videtur  de  bonitate  et  fine,  qui  est  terminus  motus  et  operationis  ; 
negatur  igitur  possibilia ,  ut  manent  possibilia ,  bonitatem  efficiendam  habere. 
non  negatur  bonitas  necessaria  et  immobilis  (cf.  in  Metaph.  1.  3.  lect.  4.  §  Am- 
plius  autem;  De  verit.  q.  21.  a.  2.  ad  4;  Summa  theol.  p.  1.  q.  5.  a.  3.  ad  4). 
Item  possibilibus  denegan  potest  bonitas  actualis,  quin  denegetur  potentialis. 

4  Adverte  bene  hic  sermonem  esse  de  complacentia  voluntatis  simplici  et 
piane  inefficaci.  Si  enim  agitur  de  bono  efficaciter  consequendo,  solum  bonum 
infinitum  voluntati  aliquam  necessitatem  imponit. 


(578  Gap.  22.   De  obiecto  voluntatis  divinae. 

potest.  Propterea  potestas  ipsi  competere  debet,  ut  libere  de- 
terminet  actura,  quem  exercere  vult.  Si  enim  necessario  aliquem 
actum  exerceret,  ab  omni  alio  actu  impediretur.  In  Deo  autem, 
quum  non  sit  illa  angustia,  neque  est  illa  libertas.  Propterea  Deus 
oranino  necessario  complacentiam  simplicem  de  possibilibus  habet. 
Nota.  Ex  cìictis  sequitur  araorera  Dei  erga  possibilia  esse  necessarium. 
Eum  non  esse  effectivnm,  sed  simplici  complacentia  absolvi  per  se  patet l. 
906.  IL  Deus  amare  potest  alia  a  se  effective  tri- 
buens  eis  esse  et  bonitatem  actualem.     Probatur: 

1.  (Ex  amore  Dei  in  se  ipsum.)  Omnia,  quae  propter  se 
amamus,  volumus  multiplicari,  quantum  possibile  est.  Atqui  Deus 
propriam  essentiam  propter  se  ipsam  vult  et  amat.  Ergo  eam 
multiplicare  inclinatur  aliqualiter.  Non  autem  secundum  se  multi- 
plicabilis  est,  sed  solum  multiplicabilis  est  secundum  suam  simili- 
tudinem,  quae  ab  aliis  participatur.  Ergo  Deus  volendo  se  velie 
potest  alia  a  se.  —  Non  autem  vult  necessario  (loquor  de  volun- 
tate  efficaci),  quia  nullius  indiget2. 

Aliis  verbis:  Omnis  res  habet  naturalem  inclinationem,  ut  pro- 
prium  bonum  in  alios  diffundat.  Unde  videmus,  quod  omne  agens, 
in  quantum  est  actu  perfectum,  facit  sibi  simile.  Unde  et  hoc 
pertinet  ad  rationem  voluntatis,  ut  bonum,  quod  quis  habet,  aliis, 
si  ita  videbitur,  communicet  aliquo  modo,  qui  possibilis  est.  Et 
hoc  praecipue  pertinet  ad  voluntatem  divinam,  a  qua  per  quan- 
dam  participationem  derivatur  omnis  perfectio.  Bonum  autem 
divinum  secundum  se  non  est  communicabile,  sed  solum  secundum 
similitudinem,  quia  bonum  divinum  necessario  unicum  est.  Ergo 
Deus  velie  potest  alia  a  se 3. 

2.  (Ex  rerum  possibilitate.)  Praeter  Deum  multa  cognoscuntur 
possibilia  (intrinsecus).  Atqui  possibilitas  rerum  non  est  (ex- 
trinsecus)  completa,  nisi  quatenus  a  Deo  amari  et  effici  possunt. 
Ergo  Deus  alia  a  se  amare  potest  amore  effectivo,  quia  ordo 
rerum  necessarius  non  potest  esse  incompletus  et  mancus. 

3.  (Ex  mundi  exsistentia.)  Deus  revera  hunc  mundum  creavit, 
quia  mundus  debet  esse  ab  aliquo  ente  a  se,    quod  non   est  nisi 

1  Quamquam  Deus  de  bonis  possibilibus  aliquam  complacentiam  habet,  de 
malis  possibilibus  displicentiam  habere  non  videtur.  Nam  mala  possibilia  nos 
non  contristane  nisi  in  quantum  contra  voluntatem  nostrani  fieri  possunt.  Itaque 
quum  nihil  contra  Dei  voluntatem  fieri  possit,  mala  possibilia  Deo  non  videntur 
displicere  displicentia  actuali. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent,  1.  1.  e.  75.  n.  2. 

3  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  19.  a.  2. 


Art.  2.    De  obiecto  materiali  voluntatis  divinae.  ft79 

Deus.  Eadem  autem  ratione,  qua  Deus  hunc  mundum  creavit, 
potuit  quaevis  alia  entia  possibilia  coudere.  Deus  igìtur  potest 
alia  a  se  efficere;  agit  autem  vohmtate  et  intellectu;  ergo  Deus 
potest  alia  a  se  amare  efficaciter  l. 

907.  III.  Deus  actu  amat  res  exsistentes  amore  ef- 
ficaci. Res  enim  et,  quidquid  boni  in  eis  est,  ex  amore  Dei 
creante,  conservante  et  concurrente  derivantur.  Praeterea  illud, 
quod  invenitur  in  omnibus  creaturis  activis  naturaliter,  praecipue 
in  primo  agente  necesse  est  inveniri.  Omnia  autem  agentia  suo 
modo  suos  effectus  amant,  secundum  quod  huiusmodi;  sicut  pa- 
rentes  filios,  poetae  poemata,  artifices  sua  opera.  Multo  igìtur 
magis  Deus  omnia  exsistentia  amat,  quum  ipse  sit  omnium  causa  2. 

908.  IV.  Etiam  circa  mala  voluntas  Dei  aliquo 
modo   v  e  r  s  a  t  u  r.     Ex  ordine  dico  : 

1.  Malum,  ut  malum,  Deus  non  vult.  Hoc  enim  est  contra 
rationem  cuiusvis  voluntatis,  siquidem  voluntas  nihil  appetit  nisi 
sub  ratione  boni. 

2.  Malum  culpae  sive  peccatum  Deus  nullo  modo  vult,  sed 
vult  illud  permittere.  Nempe  voluntas,  quae  malum  morale  in- 
tendit,  avertitur  a  summo  bono,  quod  est  Deus  ipse.  Atqui  Deus 
a  se  ipso  deficere  non  potest,  tum  quia  est  infinite  perfectus  et 
omnis  inordinationis  absolute  incapax,  tum  quia  bonum  divinum 
est  obiectum  formale  divinae  voluntatis  et  nulla  voluntas  ab  ob- 
iecto suo  formali  deficere  potest.  —  Deum  autem  peccata  per- 
mittere velie  constat  per  experientiam. 

3.  Mala  physica  Deus  vult,  sed  per  accidens  et  tamquam 
medium  ad  altius  bonum,  non  ratione  sui.  Nihil  enim  in  tali 
voluntate  imperfectionis  est3.  —  Sed,  etsi  Deus  mala  physica, 
quae  patimur,  simpliciter  vult,  saepe  tamen  ei  displicent  se- 
cundum quid,  in  quantum  nos  amat  et  felices  esse  vult.  Eiusmodi 
velleitates  in  Deo  esse  posse  tum  natura  rei  demonstrat,  quum 
nihil  Deo  indigni  contineant,  tum  auctoritate  S.  Thomae  efficitur  4. 

909.  V.  Circa  im possibilia  voluntas  Dei  nullo  actu 
versatur.    Voluntas  enim  non  est  nisi  circa  bonum  aut  malum. 


1  Alia  argumenta  vide  apud  S.  Thomam,  Contra  gent.  1.  1.  e.  75. 

2  Ita  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  96.  n.  4.  Alia  argumenta  vide  in 
eodem  capite.     Cf.  etiam  Summa  theol.  p.  1.  q.  20.  a.  2. 

3  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  19.  a.  9;  Contra  gent.  1.  1.  e.  95. 
—  Multa  huc  pertinentia  supra  disputata  sunt  contra  Baylium,  ad  quae  lectorem 
remittimus.  *  Summa  theol.  1.  e.  a.  6.  ad  1. 


680  Cap.  22.   De  obiecto  voluntatis  divinae. 

Atqui  impossibilia  non  sunt  bona,  ut  patet;  non  sunt  mala,  quia 
non  sunt  in  subiecto  bono.  —  Idem  constat  ex  analogia  voluntatis 
nostrae.  Nos  v.  gr.  de  circulo  quadrato  neque  complacentiam  neque 
displicentiam  habemus.  Potest  quidem  nobis  piacere,  quocl  circulus 
non  est  quadratus,  sed  hic  actus  est  de  circulo,  non  de  circulo 
quadrato.  Similiter  igitur  de  voluntate  divina  iudicandum  est1. 
910.  Scholion.  I.  Quum  sola  bonitas  infinita  sit  voluntatis 
divinae  obiectum  formale,  ratione  cuius  Deus  cetera  vult,  res  finitae 
non  sunt  nisi  obiecta  materialia  et  meri  termini  velie  divini,  quod 
nullo  modo  determinant  vel  movent. 

Nihilominus  controversia  est  inter  auctores,  utrum  divina 
bonitas  ita  sit  ratio  suprema  divini  velie ,  ut  sit  etiam  unica,  an 
Deus  ita  creaturas  propter  se  ipsum  amet,  ut  simul  eas  amet 
propter  bonitatem,  quae  est  in  iis  ipsis.  Potest  enim  esse,  ut 
aliquid  ametur  propter  bonitatem,  quae  est  in  ipso,  sed  ita,  ut 
non  possit  sisti  in  hac  bonitate,  sed  ipsa  referri  debeat  ad  altius 
bonum,  quod  est  ratio  suprema  volendi,  sed  non  unica2.  ■ —  Cen- 
semus  bonitatem  divinam  esse  supremam  et  unicam  rationem 
amandi  creaturas.  Nani  Deus  est  obiectum  formale  voluntatis 
suae  supremum  et  unicum.  Si  autem  creaturas  propter  bonitatem 
iis  insitam  amaret,  etiam  haec  bonitas  ex  aliqua  parte  obiectum 
formale  divinae  voluntatis  evaderet.  Item,  si  aliquid  diligitur 
ratione  bonitatis  suae,  bonitas  dilectionis  dependet  a  bonitate  rei 
dilectae;  verum  dilectio  divina  non  potest  aliunde  perfectionem 
suam  habere.  Denique,  quemadmodum  Deus  res  finitas  non  co- 
gnoscit  immediate  in  se  ipsis,  sed  tantum  in  essentia  divina,  ita 
etiam  eas  non  diligit  propter  se  ipsas,  sed  tantum  propter  boni- 
tatem divinam.  Et  haec  videtur  etiam  esse  mens  S.  Thomae 3. 
—  Quomodo  autem  Deus  omnia  amet  propter  bonitatem  suam 
infinitam,  magis  dilucidatur  ex  iis,  quae  de  causa  mundi  finali 
postea  dicemus. 

IL  Valde  differunt  amor  Dei  et  noster  circa  res.  Deus  amando 
(efficaciter)  res  efficit  bonas:  nostra  voluntas  bonitatem  rerum 
supponit  et  ab  ea  ad  amandum  excitatur.  „ Amor  noster,"  inquit 
S.  Thomas,    „quo  bonum  alicui  volumus,  non  est  causa  bonitatis 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  84. 

2  Simile  quid  est,  quod  de  fine  mundi  disputantes  videbimus  Deura  non 
posse  gloriam  suam  obiectivam  velie  nisi  una  cum  gloria  formali ,  quae  est 
finis  totalis  divini  velie,  sed  non  unicus. 

3  Cf.  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  19.  a.  2.  ad  2.  8. 


Art.  •_'.    De  obiecto  materiali  voluntatia  divinai'.  (Jgj 

ipsius,  stil  e  converso  bonitas  eius  vel  vera  vel  aestimata  pro- 
vocat  amorem»  .  .  .  Sed  amor  Dei  est  infundens  et  creans  boni- 
tati'in  in  rebus."1  —  At  id  male  intelligi  non  debet.  Dicesenim: 
„Quia  res  sunt  bornie  ve]  volibiles,  propterea  amantur;  et  quia 
amantur,  sunt  volitae,  non  volibiles  sive  bonae."  Sed  tota  haec 
lis  facile  componitur.  Nimìrum  quia  res  sunt  bonae  bonitate 
possibili,  ideo  a  Deo  efficaciter  amari  possunt;  et  quia  a  Deo 
efficaciter  annuitili-,  ideo  sunt  bonae  bonitate  actuali.  Ipsa  autem 
bonitas  possibilis  est  a  voluntate  divina,  ut  haec  est  ipsa  essentia 
Dei,  non  ut  est  praecise  voluntas.  Bonitas  igitur  possibilis,  tani- 
quam  terminus  materiali*,  ab  amore  divino,  ut  est  virtualiter  ab 
essentia  distinctus,  supponitur.  Ncque  id  S.  Thomas  negavit.  — 
Res  illustrali  potest  similitudine  artificis  humani,  qui  propter  boni- 
tatem  et  pulchritudinem  ideae  mente  conceptae,  eam  opere  ex- 
sequitur  et  sic  ei  bonitatem  actualem  tribuit.  Nunc  possumus 
dicere  :  .,  Quia  artifex  amavit  opus,  ideo  est  bonum  ;  sed  spectator, 
qui  supervenit,  amat  opus,  quia  est  bonum."  Tamen  est  differentia 
inter  Deum  et  hominem,  quia  homo  ideam  aliunde  habet,  Deus 
ideas  suas  ab  essentia  sua  derivai. 

III.  Notanda  sunt  adhuc  aliqua  de  modo  loquendi:  1.  Dicendum 
est  Deum  iam  hodie  velie  futura ,  sed  non  iam  velie  praeterita. 
De  Deo  enim  ad  analogiam  voluntatis  humanae  loquimur.  —  Deus 
igitur  hodie  vult  futura,  sed  nondum  ea  facit  vel  creai.  Nani  velie 
non  dicit  relationem  actualem  termini  ad  volentem,  quam  creatio 
assignificat 2.     Cf.  n.  804. 

2.  Si  absolute  quaeritur.  utrum  Deus  lume  an  illuni  hominem 
magis  amet,  status  finalis  beatitudinis  attendi  debet.  Deus  igitur 
eum  magis  amat,  qui  in  coelis  maiorem  gloriam  habebit.  Potest 
autem  esse,  ut  aliquis  simpliciter  magis  ametur,  et  secundum  quid 
minus.  Ita  quidam  dixerunt  Petrum  simpliciter  et  quantum  ad 
ordinem  caritatis  et  gloriae  essentialis  plus  dilectum  fuisse, 
Ioannem  autem  'secundum  quid  et  quantum  ad  domini  intellectus  : 
praesumptuosum  tamen  videtur  hoc  diiudicare.  Hic  amor  absolutus 
est  aeternus  et  secundum  omne  tenipus  de  Deo  praedicatur.  Se- 
cundum hunc  amorem  Deus  magis  amat  peccatorem  praedestinatum 
quam  iustum  praescitum  3. 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  20.  a.  2. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  79. 

3  Cf.   S.  Thomas,   Summa  theol.   p.  1.  q.  20.  a.  4.     Speciatim  vide   ibid. 
ad  3.  5.  et  a.  2.  ad  2.  —  Per  se  autem  patet,   nos.    quando  quaerimus,  num 


Q82  Cap.  22.    De  obiecto  voluntatis  divinae. 

3.  Amor  relativus  circa  homines  de  Deo  praedicatur  seeundum 
tempus,  quod  amor  respicit.  Sic  Deus  amat  hominem,  quando 
iustus  est,  et  odio  habet,  quando  peccator  est.  Eo  maior  autem 
est  amor  Dei,  quo  maior  est  iustitia  hominis  ;  et  odium  eo  magis, 
quo  maiór  est  iniquitas  1. 

IV.  Denique  quaeri  potest,  num  Deus  complacentiam  habeat 
circa  obiecta  scientiae  mediae.  Id  affirmandum  esse  videtur.  Narri 
a)  nulla  est  ratio,  cur  id  negemus.  Et  revera  Deus  complacentiam 
habet  de  omni  re  divina  ;  ergo  etiam  de  concursu  suo  condicionate 
collato  vel  de  eo,  quod  tali  condicione  verificata  talem  concursum 
exhiberet.  Haec  autem  complacentia  involvit  complacentiam  de 
ipso  actu  libero  creaturae  condicionate  futuro,  si  bonus  est;  si 
autem  malus  est,  actus  Deo  non  placebit,  sed  concursus  et  per- 
missio  peccati  semper  placebunt.  Nimirum  Deus  concursum  suum 
offert,  ut  fìat  libere  actus  bonus,  nequaquam  autem,  ut  fiat  actus 
malus.  b)  Deus  hunc  mundum  libere  creavit.  Hoc  decretum  sup- 
ponit  Deum  in  signo  rationis  priori  complacentiam  simplicem  de 
toto  ordine  rerum,  ut  nunc  est,  habuisse.  Ille  autem  ordo  rerum 
menti  divinae  exhibebatur  per  scientiam  simplicis  intelligentiae  et 
mediani.  Ergo  Deus  complacentiam  habuit  de  obiectis  scientiae 
mediae.  —  Dices:  Est  igitur  Deus  omnivolus,  quia  vult  omnia 
possibilia  et  futuribilia.  Respondeo,  nequaquam.  Nani  a)  Deus 
non  vult  omnia,  quae  scit;  peccata  enim  non  vult.  b)  Deus  non 
vult  omnia  efficaciter.  At  si  simpliciter  dicitur  Deum  aliquid  velie, 
intelligitur  voluntas  aliquo  saltelli  modo  efficax.  Ergo  non  licet 
simpliciter  dicere  Deum  omnia  bona  velie.  —  Per  se  evidens  est 
Deum  propter  actus  condicionate  futuros  non  posse  poenas  aut 
praemia  hominibus  conferre.  Id  enim,  ut  alia  taceam,  omnem 
ordinem  rerum  turbaret.  Deus  igitur  de  bonis  condicionate  futuris 
simplicem  complacentiam  habet  sine  omni  efficacia  practica.  Pro- 
fecto  possibilia  imputari  non  debent  tamquam  actu  volita  nec  culpa 
possibilis  tamquam  actualis. 


Deus  hunc  hominem  vel  illuni  magis  amet,  non  loqui  de  amore,  ut  est  ex  parte 
Dei  ipsa  essentia  eius  infinita  (sic  enim  Deus  omnes  aequaliter  amat)  ;  sed  nos 
loqui  de  amore,  prout  aestimatur  ex  magnitudine  boni  vel  praemii,  quod  Deus 
homini  conferri  vult. 

1  Ex  his  iterum  intelligis ,  quam  ambigua  sit  vox  amoris.  Cave  igitur, 
ne  ex  dictis  S.  Thomae  et  aliorum  auctorum  de  amore  falsa  inferas,  amorem 
cum  amore  confundens. 


Art.  3.   Num  Deus  veruni  benevolentiam  erga  nos  liabeat.  (583 

AETICULUS  III. 

NUM  DEUS   VEKAM   BENEVOLENTIAM  ERGA  NOS  HAJBEAT. 

911.  C.  15.  a.  5.  vidimus  nos  posse  alium  amare  amore  perfecto 
sive  benevolentiae  aut  amore  imperfecto  sive  concupiscentiae.  Amor 
perfectus  est,  si  alicui  bene  volumus,  ut  illi  bene  sit;  est  im- 
perfectus,  si  alicui  bene  volumus  propter  commodum  nostrum  vel 
alicuius  tertii.  Ratio,  cur  aliquem  perfeete  amemus,  est  coniunctio, 
quam  sanguine,  similitudine  vel  alio  modo  nobiscum  habet,  vel 
perfectio  amati.  Si  haec  ad  amorem  Dei  erga  nos  transferimus, 
constat  Deum  nos  non  amare  propter  commodum  suum  vel  utili- 
tatem,  quia  ipse  nullius  indiget  et  nihil  a  nobis  ei  felicitatis 
accrescere  potest.  Amat  igitur  nos  amore  perfecto,  quia  nobis 
bonum  vult ,  quatenus  est  bonum  nostrum  ;  nos  habemus  totani 
utilitatem  ex  creatione  nostra,  nos  sumus  ultimus  finis  cui  utili- 
tatis  creationis  nostrae.  Nullo  autem  modo  Deus  vult  nos  sibi 
amore  concupiscentiae  ;  quamquam  nihil  prohibet,  quominus  bene- 
volentiae Dei  erga  nos  aliqua  concupiscentia  admisceatur,  quatenus 
opera  nostra  alios  homines,  qui  auxilio  indigent,  iuvari  vult.  Ratio 
vero,  cur  Deus  nos  sic  perfeete  amet,  est  primo  perfectio  nostra, 
non  ea,  quam  iam  habemus,  sed  ea,  quam  Deus  nobis  conferre 
vult  ;  et  haec  ipsa  non  debet  considerare  ut  est  in  se  ipsa  bonitas 
finita,  sed  ut  est  bonitatis  increatae  similitudo  et  imago.  Deinde 1 
Deus  nos  etiam  amat  propter  coniunctionem  cum  ipso  tamquam 
opus  suum. 

In  hac  re  difficultatem  quandam  facit  definitio,  qua  dici  solet 
ad  rationem  perfecti  amoris  pertinere,  ut  amicus  diligatur  eique 
beneficia  conferantur  propter  se  ipsum,  non  propter  amantem. 
Nana  vi  illius  definitionis  Deus  non  videtur  nos  perfeete  amare, 
quia  nos  non  amat  propter  nos,  sed  propter  se.  Veruni  tota  dif- 
ficultas  dissipatur,  si  sensus  definitionis  prae  oculis  habetur.  Ni- 
mirum  sensus  est  amatum  debere  esse  finem  cui  beneficiorum,  ita 
ut  amans  non  conferat  illa  ad  suam,  sed  ad  amici  utilitatem;  at 
sensus  non  est  amicum  non  amari  propter  coniunctionem  vel 
similitudinem  (praehabitam  aut  conferendam).  Tantum  autem  ab- 
est,  ut  bonum  amici  praehabitum  debeat  esse  ratio  amoris  perfecti 
et  vere  benevoli,  ut  tanto  perfectior  sit  benevolentia,  quanto  magis 
amatus,    qui  nihil   boni  in  se  praehabet,   pura  voluntate  amantis 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  96.  n.  4. 


584  CaP-  23-   De  liberiate  Dei. 

diligitur  et  eius  beneficiis  ditatur.  Unde  apparet  amorem  Dei 
erga  nos  summe  benevolum  esse.  —  Itaque  benevolentia  excludit 
utilitatem  amantis  vel  alicuius  tertii;  et  sic  tamquam  motivum 
amoris  et  beneficio-rum  conferendorum  relinquitur  coniunctio  vel 
perfectio  habita  aut  acquirenda  (quara  perfectionem  Deus  non  amat 
nisi  tamquam  similitudinem  boni  infiniti). 

Quamquam  secundum  dieta  onmis  difficultas  cessare  debet, 
res  confirmari  potest  hunc  in  modum:  Quod  Deus  in  omnibus 
ultimo  spectat  se  et  bonitatem  suam  communicandam,  id  ab  intrin- 
seco et  ex  natura  rei  est  necessarium  propter  infinitam  eminentiam 
ipsius  supra  omiiem  creaturam  ;  unde  si  id  non  faceret,  inordinate 
ageret.  Atqui  interna  honestatis  ratio  est  de  natura  verae  bene- 
volentiae,  non  destruit  eam;  liinc  etiam  inter  homines  relatio  ad 
Deum  non  destruit  liberalitatem.  —  Item:  amare  bonum  creaturae 
sub  ratione  boni  divini  est  nobilissimus  modus  amandi  illud.  Ergo 
perfectio  amoris  sic  non  destruitur,  sed  completur 1. 


CAPUT  XXIII. 
DE  LIBERTATE  DEL 


PROLOGUS. 

912.  Hoc  capite  primo  ostendemus  Deum  esse  liberum  in  ope- 
rationibus  suis  ad  extra.  Deinde  explicatur,  quomodo  nihilominus 
necessitas  in  voluntate  Dei  circa  res  creatas  inveniatur.  Denique 
de  optimismo,  qui  est  potissimus  in  hac  materia  error,  panca 
afferemus.  In  fine  capitis  ad  absolvendam  liane  de  voluntate 
divina  doctrinam  divisiones  quasdam  velie  divini  afferemus.  Ex 
quo  oritur  quaestio,  num  sit  aliqua  voluntas  Dei,  cui  resisti  possit. 
—  Sunt  igitur  omnino  quinque  articuli: 
Articulus    I.  Deum  esse  liberum. 

„         II.  Qua  ratione  in  voluntate  divina  circa  res  creatas 
sit  necessitas. 

„        III.  De  optimismo. 

„        IV.  De  divisione  voluntatis  divinae. 

„         V.  Num  voluntas  Dei  semper  impleatur. 


1  Cf.  Lessius,  De  perf.  divin.  1.  14.  e.  3.  n.  61. 


Art.  1.    Deum  esse  libertini.  i ',>.", 

AETICULTJS  I. 
DEUM  ESSE  LIHKRIM. 

TllCSÌS  LIY.  Deus  so  ipsum  necessario  amai  :  in  iis 
auteni.  quae  extra  se  agit,  libero  utitur  arbitrio. 

913.  Prob.  1.  p.  1.  (Ex  obiecto  formali  voluntatis  divinae.) 
Voluntas  Dei  necessario  est  velie  in  actu  secamelo,  quia  secus  in 
Deo  esset  potentia.  Atqui  Deus  nihil  velie  potest  nisi  ratione 
bonitatis  suae.  Ergo  Deus  se  ipsum  necessario  amat,  secus  ipsum 
velie  nihil  vellet  *. 

•J.  (Ex  perfectione  Dei.)  Omnia  perfectio  simplex,  quae  in 
creaturis  est,  Deo  convenit  essentialiter.  Diligere  autem  Deum 
est  summa  perfectio  rationalis  creaturae,  quum  per  hanc  quodam- 
modo  Deo  uniatur;  ncque  haec  perfectio  ex  conceptu  suo  ullam 
imperfectionem  involvit.  Ergo  in  Deo  essentialiter  est;  ergo  ex 
necessitate  diligit  se  2. 

3.  (Ex  beatitudine  Dei.)  Deus  necessario  est  beatissimi^ 
quia  secus  non  esset  absolute  perfectus.  Atqui  amor  et  fruitio 
boni  infiniti  ad  beatitudinem  integrandam  requiruntur.  Ergo  Deus 
necessario  se  amat. 

914.  Prob.  2.  p.  1.  (Ex  obiecto  formali  divinae  voluntatis.) 
Deus  nihil  vult,  nisi  ratione  sui,  ideoque  eatenus  tantum  res  ex- 
ternas  exsistere  necessario  vellet,  in  quantum  sine  iis  perfectus 
et  beatus  esse  non  posset.  Atqui  Deus  infinitus  rebus  finitis  non 
eget  neque  iis  ulla  ratione  perfici  potest.  Ergo  Deus  eas  esse 
non  vult  necessario;  potest  tamen  eas  velie,  ut  supra  vidimus. 
Et  sic  Deus  est  liber  quantum  ad  creandum  vel  non  creandum, 
quantum  ad  creandum  mundum  magis  perfectum  vel  minus  per- 
fectum.  Neque  enim  ullius  mundi  indiget:  neque  mundi  per- 
fectioris  magis  indiget  quam  minus  perfecti3. 

2.  (Ex  radicibus  libertatis.)  Omnes  radices,  ex  quibus  libertas 
in  nomine  resultai;,  in  Deo  sunt  multo  perfectius,  immo  modo  in- 
finite perfecto.     Ergo  Deus  est  liber  et  absolute  liber. 

Explicatur  antecedens.  Radices  libertatis  nostrae  sunt:  a)  vir- 
tus  intellectus  universalis  habitudines  rerum  ad  finem  diiudicans; 
b)  voluntatis  praestantia  et  eminentia  supra  omnia  et  singola  bona 


1  Cf.  B.  Thomas,  Somma  tlieol.  p.  1.  q.  19.  a.  3;  Contra  gent.  1.  1.  e.  80.  n.  1. 

-  Cf.  S.  Thomas.  Centra  gent.  1.  e.  n.  ó. 

3  Cf.  S.  Thomas.  Summa  tlieol.  p.  1.  q.  19.  a.  3;  Contra  gent.  1.  1.  e.  81.  n.  1. 


686  CaP-  23-   De  liberiate  Dei. 

finita,  quia  voluntas  per  se  non  est  ordinata  nisi  ad  bonum  in- 
finitum,  quod  voluntatem  piene  quietai,  consequenduni;  e)  potentiae 
exsecutricis  indeterminatio,  quae  voluntatis  imperio  determinanda 
est.  A  duobus  primis  pendet  libertas  electionis,  ab  ultimo  liber- 
tas  effectionum. 

In  nobis  tamen  istae  radices  sunt  valde  imperfectae  :  a)  lumen 
intellectus  est  valde  angustum  et  obscurum,  pendens  ex  phantasia  ; 
b)  voluntas  bonis  externis,  ut  causis,  moraliter  movetur  et  subest 
influxui  cuidam  appetitus  sensitivi  ;  e)  virtuti  effectrici  nostrae  res 
non  ita  multae  sunt  subiectae.  In  Deo  autem  a)  intellectus  iu- 
dicium  est  amplissimum  et  lucidissimum ,  quia  infinita  claritate 
omnia  bona  possibilia  et  omnes  ordines  rerum  possibiles  cognoscit; 
b)  eius  voluntas  infinite  superat  omnem  independentiam  voluntatis 
nostrae  circa  bona  finita,  neque  Deus  infinitus  ullo  modo  influxui 
rei  fìnitae  subesse  potest;  e)  Deus  est  omnipotens,  quia  virtute 
infinitus. 

3.  (Ex  contingentia  rerum  exsistentium.)  Si  voluntas  Dei 
circa  bona  contingentia  esset  naturaliter  determinata,  Deus  vellet 
necessario  aut  nihil  aut  omnia  possibilia  aut  certam  possibilium 
partem.  Atqui  non  primum  et  secundum,  ut  experientia  constat. 
Neque  tertium,  quum  nulla  sit  ratio,  cur  hunc  mundum  potius 
creare  debeat  quam  alium.  Unica  ratio,  quae  exeogitari  potest, 
esset,  si  hic  mundus  omnium  possibilium  optimus  exsisteret;  id 
vero  evidenter  locum  non  habet.  Nam  hic  mundus  aeque  per- 
fectus  esset,  si  v.  gr.  alia  rerum  individua  exsisterent.  Potest 
etiam  hic  mundus  evidenter  esse  perfectior.  —  Simile  argumentum 
sic  evolvit  S.  Thomas:  „Multa  non  sunt  in  rebus  creatis,  quae 
tamen  si  essent,  contradictionem  non  implicarent,  sicut  patet 
praecipue  circa  numerum  et  quantitatem  et  distantias  stellarum 
et  aliorum  corporum;  in  quibus  si  aliter  se  haberet  ordo  rerum, 
contradictio  non  implicaretur.  Multa  igitur  subsunt  divinae  po- 
tentiae, quae  in  rerum  natura  non  inveniuntur.  Quicumque  autem 
eorum,  quae  potest  facere,  quaedam  facit  et  quaedam  non  facit, 
agit  per  electionem  voluntatis  et  non  per  necessitatem  naturae."  1 

915.  Cor  oliar  ium.     Ergo  Deus  liber  est,    a)  ut  omnino   creet  vel  non 

creet.  b)  Si  creare  vult ,  potest  hunc  vel  illuni  mundum  creare,  potest  creare 
mundum  inagis  vel  minus  perfectum.  e)  Supposito  aliquo  fine  Deus  quidem 
prò  sua  sapientia  aptissima  ad  hunc  finem  media  eligere  debet;  sed  manet 
liber,  quantum  ad  electionem  individuorum,  quibus  illuni  finem  assequi  vult,  et 


1  Contra  areni.  1.  1.  e.  28.  n.  2. 


Art.  1.    Deum  esse  libertini.  687 

generatila  ad   electionem    inter   varia   media,    quibus  aeque  aptissime  ille  finis 
obtineri  potest. 

Scbolion.  I.  Est  in  Deo  libertas  stpecificationis,  quia  potest  vello  hoc  vel 
aliud,  v.  gr.  hunc  munduin  vel  aliuni  mundmn.  Non  est  in  Deo  libertas  contrarie- 
tatto,  quia  potest  tantum  velie  bonum ,  non  peccatum  '.  Praeterea  distinguiti!!- 
libertas  exercitii  et  contradictionis.  Prior  consistit  in  eo,  quod  voluntas  potest 
velie  aliquid  vel  ab  omni  omnino  volitione  abstinere;  altera  in  eo,  ut  voluntas 
possit  velie  rem  esse  vel  positive  velie  rem  non  esse.  Hinc  nascitur  contro- 
versia ,  quum  alii  dicant  in  Deo  esse  libertatem  exercitii  solam ,  alii  contra- 
dictionis solam,  alii  utramque.  Hanc  ultimano  sententiam  veram  esse  putaverim, 
ita  tamen  ut  ad  primam  proxime  accedam.  Nimirum  Deus  potest  velie  mala 
physica  propter  bonum  aliquod  externum  obtinendum.  Ita  Deus  habet  positivum 
actum  nolitionis  ;  velie  enim ,  ut  malum  sit ,  est  velie,  ne  bonum  sit.  Sed  hic 
actus  non  est  pura  nolitio,  quia  coniungitur  cuna  volitione  subiecti  boni  et  cum 
volitione  finis  boni  Deo  externi.  Porro  Deus  non  potest  habere  actum  positivum 
nolitionis  circa  non  entia,  quae  non  tamquam  mala  constitutionem  mundi,  quem 
creavit ,  ingrediuntur  ;  neque  ipsam  limitationem ,  quae  rebus ,  quas  creavit, 
essentialis  est  neque  proprie  malum  dici  potest,  positivo  actu  Deus  vult.  Prae- 
sertim  Deus ,  si  nihil  creasset ,  non  potuisset  habere  positivum  actum  nolendi, 
sed  habuisset  simplicem  omissionem  omnis  actus  liberi,  eam  ipsam  tamen  liberam. 
Similiter  etiam  nunc  circa  mundos  possibiles,  quos  non  creavit,  Deus  non  potest 
habere  positivum  actum  nolendi.  Hoc  autem  censuerim,  a)  quia  nulla  est  ratio, 
cur  eiusmodi  nolitiones  Deo  ascribamus,  quum  simplex  omissio  actus  sufficiat. 
Non  debemus  autem  in  Deo  gratis  actus  confingere,  b)  Si  Deus  ea,  quae  non 
creavit,  positive  nolle  potest,  revera  ea  positive  noluit,  ut  consideranti  patet  et 
communiter  conceditur.  Haberet  igitur  Deus  de  omnibus  possibilibus ,  quae 
praeter  hunc  mundum  esse  possunt,  positivas  nolitiones.  Id  autem  non  solum 
phantasticum  esse  videtur  propter  multitudinem  actuum  liberorum,  quae  sic 
praeter  commuuem  hominum  sensum  Deo  ascribitur,  sed  etiam  veteribus  in- 
cognitum  fuit 2. 


1  Quidam  dicunt  in  Deo  esse  libertatem  contrarietatis ,  quatenus  libere 
miseretur  vel  punit.  Communiter  autem  libertas  contrarietatis  intelligitur,  qua 
quis  potest  bene  agere  vel  peccare. 

2  Adiri  potest  Ioannes  a  S.  Thoma,  In  p.  1.  q.  19.  Summae  theol.  disp.  4. 
a.  6.  n.  21  sqq.  Fuse  probare  conatur  Deum  circa  omnia,  quae  non  sunt,  positivum 
actum  nolitionis  habere.  Verum  argumenta  eius  videntur  esse  parimi  efficacia. 
Billuaet  (De  Deo,  dissert.  7.  a.  4)  dicit  voluntatem  divinam  esse  essentialiter 
actum  secundum  et  velie  ;  ergo  eam  non  posse  concipi  suspensam  ab  omni  actu. 
At  nemo  dicit  eam  posse  esse  suspensam  ab  omni  actu,  quum  Deus  se  ipsum  ne- 
cessario amet.  Si  autem  ipsum  velie  potest  esse  ipsum  nolle  boni  finiti ,  a 
fortiori  poterit  esse  simplex  omissio  libera  circa  tale  bonum.  —  Nihilominus 
non  vetamur  dicere  Deum  statuisse  vel  decretimi  concepisse,  ne  hoc  vel  iliaci 
fiat.  Hic  enim  modus  loquendi  saepe  commodior  est;  et  quantum  ad  effectum 
libera  omissio  volitionis  in  Deo  aequivalet  positivae  nolitioni.  Itaque  illa  locutio, 
quamquam  positivum  actum  nolitionis  per  se  indicare  videtur,  tamen,  si  de  Deo 
usurpatili-,  a  quaestione  abstrahit,  num  Deus  aliquid  statuerit  vel  decreverit 
positivo  actu  an  omissione  libera. 


688  Cap.  23.   De  liberiate  Dei. 

IL  Quaerunt,  num  in  Deo  sit  appetitus  iimatus  (quid  sit  appetitus  innatus, 
explicatuni  invenis  e.  6.  a.  1).  —  Dico  appetitimi  innatum  in  Deo  esse  quantum 
ad  bona  intrinseca,  quibus  bonitas  Dei  essentialiter  perficitur.  Nam  omnes  res 
boc  appetitu  in  se  ipsas  feruntur  neque  est  ratio,  cur  id  de  Deo  negemus.  Quin 
omnis  amor  elicitus  ultimatim  in  aliquo  amore  innato  fundatur.  Unde  etiam 
in  Deo  omnis  amor  liber  fundatur  in  amore  necessario ,  quem  Deus  de  se  ipso 
habet ,  et  hic  iterimi  amor  necessarius  elicitus  fundatur  in  amore  innato.  — 
Insuper  Deus  propter  bonitatem  suam  infinitam  aliqualem  appetitum  innatum 
ad  hoc  habet,  ut  se  diffundat  et  communicet  ad  extra.  Neque  tamen  propterea 
Deus  necessario  aliquid  ad  extra  operatili-,  quia  illa  inclinatio  non  est  absoluta, 
sed  cum  subordinatione  quadam  ad  rationem  et  voluntatem.  Neque  Deus,  si 
nihil  extra  se  vellet,  proprie  contra  inclinationem  suam  ageret,  sed  solum  non 
ageret  secundum  aliquam  inclinationem,  quae  est  subordinata  et  secundum  quid  ; 
et  in  hoc  nullum  inconveniens  '. 

III.  Olim  controversia  erat  inter  Thomistas  et  Scotistas,  num  effectus  ex 
voluntate  Dei  procedentes  dicendi  sint  contingentes  ;  hi  affirmabant,  illi  negabant 
provocantes  ad  S.  Thomam,  qui  haec  habet:  „Non  est  dicendum  voluntatem 
Dei  esse  contingentem  aut  operationem  ipsius,  quia  contingentia  mutabilitatem 
importat,  quae  in  Deo  proprie  nulla  est;  sed  tamen  est  libertas  voluntatis  et 
operationis,  prout  exit  a  voluntate."2  Docet  autem  id  S.  Thomas,  ut  ex  ob- 
iectione,  ad  quam  respondet,  apparet,  ne  scientiam  naturalem  destruere  videatur: 
si  enim  res  mundanae  contingentes  sunt,  nulla  de  iis  scientia  haberi  potest, 
quia  scientia  est  de  necessariis.  —  Sed  tota  lis  est  de  solo  nomine.  Hodie  vix 
non  omnes  dicunt  in  Deo  esse  scientiam  contingentem  de  actibus  liberis  absolute 
vel  condicionate  futnris  ;  propterea  autem  Deo  non  tribuunt  mutabilitatem,  sed 
nihil  volunt  dicere ,  quam  illam  scientiam  termiuative  consideratam  non  esse 
absolute  necessariam.  Itera  omnes  hodie  dicunt  nos  ex  contingentia  rerum 
mundanarum  exsistentiani  Dei  cognoscere  ;  neque  ideo  dicunt  cursum  rerum  a 
Deo  prò  arbitrio  ita  iugiter  turbari  posse,  ut  nulla  scientia  (physice)  certa  sit 
possibilis,  sed  solum  indicare  intendunt  res  non  exsistere  absoluta  necessitate. 
In  hoc  usu  loquendi ,  qui  tantopere  invaluit ,  nihil  videtur  esse  mutandum,  ne 
i-onfiisionem  in  scientia  creemus.  Dicamus  igitur  opera  Dei,  quia  a  Deo  libere 
tìunt,  esse  contingentia. 

IV.  Schola  Scotistarum  diligenter  examinavit  nexum,  qui  est  inter  liber- 
tatem  Dei  et  contingentiam  rerum.     Circa  hanc  rem  noto  : 

1.  Quia  Deus  in  operationibus  ad  extra  liber  est,  res  mundanae  non  ex- 
sistunt  absoluta  necessitate,  sed  sunt,  ut  hodie  loqui  solemus,  contingentes. 

2.  Quia  Deus  ad  omnes  operationes  causarum  secundarum  concurrere  debet 
et  hunc  concursum  hbere  offert ,  nulla  creatura  simpliciter  necessario  causat  ; 
potest  enim  Deus ,  etiam  positis  omnibus  alioquin  ad  agendum  praerequisitis, 
concursum  suum  denegare  et  tunc  operatio  non  fiet.  Per  se  patet  ad  sapientiam 
Dei  spectare ,  ut  generatim  concursum  suum  prò  exigentia  naturali  creaturae 
praestet;  secus  scientia  naturalis  impossibilis  esset. 

3.  Scotistae  affirmant  nullam  creaturam  fore  liberam,  si  Deus  necessario 
voluntati  concurreret.    Thomistae,  praesertim  Bannesiani.  contradicere  solent.    At 


1  Cf.  Suakez,  Metaph.  disp.  30.  sect.  10.  n.  5.  7.  36. 

2  In  sent.  1.  1.  dist.  43.  q.  2.  a.  1.  ad  4. 


Alt.    1.     Delllll    esse    lilicruill.  fjy'.l 

si  Deus  nos  ad  actuni  certuni  metaphysica  necessitale  piaedetcnninaret  et  si 
ex  hac  praedeterminatione  aotus  aoster  metaphysica  infallibilitate  flueret,  sane 
non  apparet,  quomodo  hic  actus  a  priori  metaphysice  certus  adhuc  sit  liber  el 
aliquo  vero  sensu  non  fieri  potuerit.  Verum  quaeres .  quid  Molinistae  in  hac 
i|iiaestione  sentire  debeant.  Respondeo,  si  per  impossibile  supponitur  Deum  ex 
necessitate  naturae  nobis  in  actu  primo  completo  indifferenti  constitutis  con- 
cursum  virtualiter  multiplicem  offerre,  adhuc  libertatem  nostrani  salvari.  Veroni, 
si  Deus  non  esset  liber,  in  nobis  non  posset  esse  actus  primus  completus  ad 
multa  indifferens.  Nam  si  libertatis  radices,  quas  in  thesis  probatione  assigna- 
vimus ,  in  Deo  non  essent ,  multo  minus  in  nobis  invenirentur.  Sic  igitur ,  si 
Deus  non  esset  liber,  nulla  creatura  summa  illa  perfectione,  quae  est  libertas, 
gauderet.     Nihil  enim  perfectionis  in  creaturis  est,  quod  non  prius  fuit  in  Deo. 

OBIECTIONES. 

916.  Obi.  1.    Id,  quod  actus  liber  addit  ad  acturn  voluntatis  necessarium, 

quo  Deus  se  aniat,  aut  potuit  non  esse  aut  non  potuit  non  esse.  Si  potuit  non 
esse ,  non  est  divinimi,  quia  omne  divinum  est  necessarium  ;  si  non  potuit  non 
esse ,  non  est  liberum.  Hoc  dilemma  non  fugitur ,  nisi  fateris  Deum  non 
esse  liberum. 

Resp.  Obiectio  nititur  difficultate  determinandi ,  quid  sit  actus  liber  in 
Deo.  Circa  hanc  rem  multae  simt  sententiae.  a)  Quidam  censent  actus  liberos 
Dei  esse  mere  denominationes  extrinsecas.  Secundum  hos  Deum  velie  aliquid 
extra  se  nihil  aliud  est ,  quam  eum  in  rebus  prò  aliquo  tempore  mutationem 
tacere.  Quando  Deus  aliquid  facit ,  id  velie  dicitur ,  quando  non  facit ,  id 
nolle  dicitur ,  non  quia  ipse  aliter  se  habet ,  sed  quia  res  aliter  se  habent.  — 
Veruni  id  falso  dicitur.  Nam  velie  creaturas,  amare  eas,  gaudere  de  earum 
bono  sunt  actus  vitales  intrinsecus  denominantes  subiectum  volens,  amans, 
gaudens. 

b)  Alii  censent  actum  liberum  consistere  in  perfectione  quadam  Dei  interna 
non  intensiva,  sed  extensiva,  quae  sine  imperfectione  a  divina  voluntate  abesse 
possit,  quum  opposita  voluntas  non  sit  imperfectio.  —  Tamen  sic  simplicitas 
Dei  destruitur.  Deinde  omnis  perfectio  Deo  interna  est  infinita,  est  ipse  Deus, 
est  necessaria,  neque  potest  prò  arbitrio  Dei  aut  adesse  aut  abesse. 

e)  Alii  censent  divinam  voluntatem  compleri  in  esse  volitionis  liberae  per 
terminum  realem  Deo  extrinsecum,  qui  vi  voluntatis  divinae  in  aliqua  temporis 
differentia  contingenter  exsistit.  —  Tamen  sic  velie  divinum  esset  denominatio 
partim  intrinseca  partim  extrinseca ,  quum  debeat  esse  denominatio  subiecto 
adacquate  intrinseca.  Deinde  Deus  dicendus  esset  velie  res  non  ab  aeterno, 
sed  in  tempore ,  quemadmodum  dicitur  creare  in  tempore ,  non  ab  aeterno. 
Denique  dici  non  posset  Deum  velie  salutem  hominis,  qui  damnatur,  quum 
terminus  extrinsecus  talem  volitionem  constituens  nullus  sit. 

d)  Communis  et  vera  sententia  docet  volitionem  divinam  circa  res  creandas 
esse  entitative  necessariam,  terminative  liberam.  Nimirum  entitative  actus  Dei 
liber  est  ipsa  substantia  Dei  necessaria,  quae  est  velie  purissimum.  Huic  velie 
necessario  actus  liber  addit  non  realem  entitatem,  sed  meram  terminationem. 
Illa  terminatio  involvit  respectum  rationis  ad  aliquod  obiectum  creatum ,  quod 
est  volitum.  Quid  sit  illa  terminatio,  amplius  dee-larari  non  potest;  est  aliquid 
Hoxtheim,  Theodicaea.  44 


690  CaP-  23-   De  liberiate  Dei. 

sui  generis,  quod  in  Deo  inveniri  scimus,  quum  constet  eum  esse  liberum  et 
simul  simplicissimnm  '. 

Ergo  id,  quod  actus  lìber  actui  necessario  addit,  potest  non  esse.  Nihilo- 
minus  est  aliquid  divinum  ;  nam  omnis  entitas  divina  est  necessaria,  non  autem 
omnis  terminatio  voluntatis  vel  scientiae  divinae. 

Obi.  2.  Libertas  vel  libera  voluntas  est  facultas,  quae  positis  omnibus 
ad  agendum  requisitis  potest  agere  et  non  agere.  Atqui  talis  facultas  non  est 
in  Deo.     Ergo  Deus  non  est  liber. 

Resp.  In  Deo  est  ratio  suffìciens,  qua  eius  voluntas  diversa  obiecta  ad  extra 
efficienda  velie  potest  vel  non  velie.  Deus  igitur  ex  se  indifferens  est  et  plenam 
virtutem  habet,  ut  prò  arbitrio  capiat  boc  decretum  vel  illud  vel  omnino  a  de- 
cretis  abstineat.  Et  quum  in  Deo  varios  actus  voluntatis  secundum  diversitatem 
terminorum  distinguere  liceat  et  de  facto  omnes  sic  multa  decreta  in  Deo 
distinguant 2 ,  recte  dicitur  in  Deo  esse  rationem  sufficientem  ad  varios  actus 
liberos  ponendos  vel  non  ponendos.  Ea  autem,  quae  ad  volendum  res  externas 
praerequiruntur,  in  Deo  sunt  amor  sui  necessarius  et  cognitio  mundi  possibilis 
Deum  imitantis.  Iam  vero  quum  ratio  suffìciens  volendi  vel  terminandi  volun- 
tatem  appellari  possit  facultas  sensu  latiori,  illa,  quam  obiciens  ponit,  definitio 
libertatis  suo  modo  de  Deo  verificatili-.  —  Sciendum  autem  est  voluntatem 
divinaci  non  esse  indifferentem  ad  actus  entitative  diversos,  ut  in  nobis  accidit, 
sed  ad  actus  terminative  diversos.  Quidquid  Deus  vult,  entitative  semper  eundem 
actum  habet,  qui  est  substantia  divina  et  intelligere  divinimi  et  amor  sui 
necessarius.  Hoc  a  multis  praegnanter  ita  exprimitur ,  ut  dicant  in  Deo  non 
esse  indifferentiam  ad  plures  actus  (entitative  diversos) ,  sed  ad  plures  termi- 
nationes  eiusdem  actus  (i.  e.  ad  plures  actus  terminative  tantum  diversos)  ;  vel 
in  Deo  esse  libertatem  non  per  modum  potentiae  ad  plures  actus  indeterminatae, 


1  Cf.  Suarez  ,  Metaphys.  disp.  30.  sect.  9.  —  Solet  dici  actum  liberimi 
voluntati  divinae  addere  respectum  rationis  ad  aliquod  obiectum  creatimi.  Id 
omnino  veruni  est.  Sed  bonum  est  dare  intelligere  difficultatem  in  hoc  asserto 
latentem.  Nani  illa  relatio  rationis  aut  sumitur  formaliter  aut  fundamentaliter. 
Priori  modo  est  quid  fictum  et  solimi  est  in  intellectu  considerante  et  com- 
parante unum  ad  aliud  per  modum  relati ,  quod  in  se  relationem  non  habet. 
Hoc  autem  modo  non  potest  velie  liberum  Dei  includere  relationem  rationis, 
quia,  etiamsi  in  nullo  intellectu  talis  relatio  eonsurgat,  Deus  in  re  ipsa  vere  et 
realiter  vult  tale  obiectum.  Si  ergo  dicatur  relationem  intelligi  fundamentaliter, 
inquirendum  restat,  quid  sit  hoc  fundamentum.  Debemus  igitur  dicere  hoc 
fundamentum  esse  ipsum  respectum  vitalem  voluntatis  ad  obiectum ,  esse  ter- 
minationem  actus  vitalis  voluntatis.  Haec  terminatio  non  est  entitas  realis  Deo 
addita  neque  per  eam  Deus  realitate  crescit;  neque  tamen  est  quid  mere  con- 
fictum  ratione;  sed  est  quid  sui  generis.  Cf.  Suarez  1.  e.  n.  31.  32.  —  Saepe 
etiam  res  ita  declaratur :  In  nobis  eadem  est  facultas,  qua  volumus  et  qua 
nolumus,  idque  etiam  de  Deo  valere  debet  ;  atqui  in  Deo  facultas  est  ipse  actus 
volendi;  ergo  in  Deo  idem  est  (entitative)  actus,  quo  vult  et  non  vult.  Unus- 
quisque  videt  sic  nihil  ad  nodum  solvendum  afferri,  sed  ipsam  difficultatem  aliis 
verbis  proponi.  Nam  praecise  in  eo  laboramus,  quomodo  illa  facultas  uno  actu, 
qui  est  ipsa  facultas,  diversa  aut  velie  possit  aut  non  velie. 

2  Cf.  Suarez,  De  Deo  1.  3.  e.  7.  n.  12. 


Ah.  2.  Qua  ratione  in  volturiate  divina  circa  res  creatas  sit  necessitas.      691 

3ed  per  modum  umus  actus  Bimplicissimi,  in  ouius  potestate  esi  diversa  obiecta 
respicere  ve!  non  respicere;  vel  in  Deo  non  esse  facultatem  liberam,  Bed  aotum 
liberom;  vel  ipsum  actum  Becnndnm  divinai'  voluntatis  esse  indifferentem  ad 
varios  tenninos.  Centra  in  nobis  solus  actus  primus  esi  tndifFerens,  non  actus 
secundos.  Haeo  omnia  vera  sunt.  Nihilominus  ilio  BÌmplicis8Ìmna  actus.  proni 
esi  indifferens  ad  varias  terminationes  et  plenam  potestatem  ad  eas  habet, 
ratìonem  quandam  facultatis  et  actus  primi  habet;  et  prout  ad  multa  obiecta 
de  facto  terminatur,  ille  actus  entìtative  unus  ratione  distingui  potest  in  multos 
actus  terminative  diversos.  Et  secundum  lume  modum  ctiam  loqui  licet;  revera 
omnes  sic  loquuntur,  quando  de  ordine  decretorum  divinorum  agunt. 

Obi.  3.  Si  Deus  miuidum  libere  voluit,  in  Deo  duo  signa  rationifl  di- 
stinguere possumus.  in  quorum  altero  nondum  erat  mundum  volens,  in  altero 
factus  est  mundum  volens.  Sic  autem  destruitur  immutabilitas  Dei  moralis, 
quum  baec  requirat  voluntatem  Dei  semper  esse  immutabiliter  determinatam 
ad  volendum  ea,  quae  vult. 

Resp.  Voluntas  Dei,  ut  in  rerum  natura  exstat  tamquam  actus  aeternus, 
prorsus  determinata  est  ;  quaecumque  enim  vult ,  ab  aeterno  in  aeternum  vult. 
Et  hoc  saids  est  ad  immutabilitatem  Dei  ;  neque  contra  eam  est ,  quod  per 
meram  mentis  nostrae  abstractionem  voluntas  Dei  considerai^  possit  tamquam 
potentia  volendi  nondum  determinata. 

ARTICULUS  II. 

QUA  RATIOXE  IX  YOLUNTATE  DIVINA  CIRCA  RES 
CREATAS  SIT  NECESSITAS. 

917.  Quamquam  Deus  in  operatione  sua  ad  extra  liber  sit.  invenitur 

tamen  multiplex  necessitas  voluntatis  divinae.  Imprimis  Deum  se  ipsum 
necessario  amare  et  de  se  ipso  gaudere  iam  vidimus.  Deinde  Deus 
simplicem  complacentiam  et  gaudium  de  bonitate  rerum  possibili  ex  ne- 
cessitate habet.  Veruni  de  his  Ime  non  pertinet  disserere.  Indicare  hic 
volumus ,  quomodo  etiam  in  operatione  Dei  ad  extra  aliqua  necessitas 
interveniat.     Yidetur  autem  id  tripliciter  fieri  : 

1.  Ratione  sanctitatis  Deus  omnia  operatili-  ex  infinito  amore  sui 
et  propter  bonitatem  suam  communicandam  tamquam  propter  finem  ;  et 
in  omnibus  agit  secundum  supremam  rectitudinis  normam,  quae  est  ipse. 
Propterea  v.  gr.  Deus  non  potest  peccatum  praecipere  ;  si  loquitur,  verum 
dicere  debet  ;  creaturas  rationales  ad  honestatem  obligare  debet  etc. 
Speciali  consideratione  dignum  est ,  num  in  Deo  sit  necessitas  debiti. 
i.  e.  num  in  Deo  verum  debitum  erga  creaturam  esse  possit.  De  qua 
re  videndum  est  e.  25.  a.  4.  coroll.  —  Haec  necessitas  ex  sanctitate  Dei 
resultane,  ut  patet,  non  in  eo  fundatur,  quod  Deus  aliquo  bono  extra  se 
indiget.  sed  in  essentiali  rectitudine  voluntatis  divinae.  Nempe  nullus 
actus  fertur  extra  obiectum  formale  potentiae.  Ergo,  quidquid  est  extra 
bonitatem  divinata  et  secundum  rectitudinem  sapientiae  suae  in  eam 
ordinari  non  potest.  obiectum  voluntatis  divinae  fieri  non  potest. 

44* 


692  CaP-  23-   De  liberiate  Dei. 

2.  Ratione  sapientiae  Deus,  quando  aliquam  rem  vult,  debet  etiam 
omnia  velie ,  quae  de  essentia  illius  rei  sunt ,  et  generatim  omnia,  sine 
quibus  illa  res  esse  non  potest,  i.  e.  omnia,  quae  rem  necessario  ante- 
cedunt  vel  comitantur  vel  sequuntur.  Quando  v.  gr.  ob  aliquam  rationem 
Deus  vult  esse  circulum,  debet  omnes  circuii  proprietates  velie  ;  si  duos 
homines  esse  vult,  debet  etiam  velie  eorum  similitudinem  ;  si  vult  finem, 
debet  velie  media  ad  illuni  finem  necessaria  ;  si  vult  esse  mundum,  debet 
velie  eum  esse  certo  tempore  et  loco  etc.  Generatim  sapientia  Dei,  si 
mundum  creare  vult,  providere  debet,  ut  illud  opus  sit  Deo  vere  dignum  ; 
non  igitur  mundus  potest  esse  simpliciter  mancus.  Sapientiae  Dei  est 
curare ,  ut  generatim  creaturae  naturalem  habeant  integritatem.  Ad  id 
v.  gr.  spectat,  ut  communiter  causae  secundae  sinantur  secundum  naturam 
suam  agere,  et  iis  concursus  necessarii  a  Deo  offerantur.  Sapientia  Dei 
consulere  debet  necessitati  rerum,  utilitati,  immo  etiam  usque  ad  certuni 
gradum  soli  decentiae  et  pulchritudini  et  maiori  earum  perfectioni.  Huc 
pertinent  ea,  quibus  n.  899.  schol.  rationes  volendi  in  Deo  distinximus 
alias  decentiae,  alias  utilitatis,  alias  necessitatis. 

3.  Ratione  immutabilitatis  Deus  decreta  semel  capta  mutare  non  potest. 

ARTICULUS  III. 

DE    OPTIMIS3IO. 

918.  Optimismus  est  opinio,  quae  docet  Deum  debere  creare 
mundum  omnium  possibilium  optimum.  Haec  igitur  doctrina 
libertatem  Dei  in  operationibus  ad  extra  negat,  quia  secundum 
eam  Deus  ad  creandum  necessitatur ,  et  quidem  ad  creandum  id, 
quod  est  omnium  possibilium  optimum.  Propterea  duo  sunt  capita 
huius  doctrinae:  a)  est  aliquis  mundus  omnium  possibilium  opti- 
mus,  isque  est  hic,  quem  oculis  cernimus,  rerum  ordo;  b)  Deus 
necessitatur,  ut  hunc  mundum  optimum  creet.  —  Praeter  hunc 
optimismum  absolutum,  cuius  praecipuus  patronus  exstitit  Leibni- 
tius,  est  optimismus  mitigatus  quorundam  scholasticorum,  quem  in 
decursu  articuli  tangemus.  —  Circa  hunc  errorem  brevissime  noto  : 
1.  Hic  noster  mundus  multiplici  sensu  potest  dici  optimus: 
a)  ex  parte  operantis,  quia  operatione  infinite  perfecta  factus  est, 
quum  omnis  Dei  operatio  sit  ipsa  essentia  Dei  infinita.  Deinde 
quia  finis  cui  ultimus  mundi  est  optimus  ;  hic  enim  est  Deus  ipse, 
ut  videbimus.  Denique  finis  qui  primarius  mundi  est  optimus, 
scil.  ipsa  bonitas  Dei  communicanda ,  ut  pariter  constabit  ex  iis, 
quae  de  fine  mundi  dicemus.  Deus  omnino  ad  extra  nihil  agere 
potest  nisi  operatione,  quae  ratione  explicata  est  optima  et  in- 
finite perfecta.     b)  Mundus  est  optimus,    quia  supposito  certo  fine 


Art.  3.   De  optimismo.  693 

totali  mundi  liic  mundus  est  aptissimum  medium  ad  talem  finem 
ave  ad  talcm  graduili  gloriae  obtinendum.  Deus  niniirum  ex 
omnibus  mundis  possibilibus  lume  elegit,  quia  gradus  et  modus 
gloriae  Dei  sive  bonitatis  Dei  communicatae,  quae  in  hoc  mundo 
continetur,  ei  placuit.  Hic  autem  mundus,  ut  per  se  patet,  ad 
li  utili  sic  determinatum  aptissimus  est.  Intelligitur  etiam  Deum, 
si  voluit  creare,  debuisse  creare  mundum  hoc  sensu  optimum, 
e)  Batioìie  liabita  generimi  tantum  rerum  hic  mundus  invenitur 
optimus,  quia  continet  omnes  gradus  principales  possibiles  ordinis 
naturalis  :  anorganica,  vegetativa,  sensitiva,  rationalia,  pure  intel- 
lectualia.  Item,  si  id  ex  theologia  in  rem  nostram  transferre 
licet,  continet  omnes  essentiales  gradus  ordinis  supernaturalis  : 
gratiam,  gloriam  sive  visionem  beatificam,  unionem  hypostaticam. 
d)  Comparatus  cum  exigtia  nostra  cognitione  hic  mundus  dicitur 
optimus,  quatenus  optimum  est,  quo  melius  nos  perfecta  et  di- 
stinctìssima  cogitatone  assequi  non  possumus. 

2.  Tamen  mundus  noster  non  est  absolute  optimus.  Id  nimis 
evidenter  constat  per  experientiam.  Poterant  enim  tot  mala  ab- 
esse.  Neve  dicas  haec  mala  iterum  multa  bona  secum  ferre.  Nani 
Ola  bona  vel  alia  aequivalentia  et  maiora  aliis  viis  obtineri  po- 
terant. Haec  res  nimis  clara  est.  Quis,  quaeso,  tantam  hominum 
miseriam  considerans  prudenter  opinari  potest  absolute  repugnare 
esse  aliquid  melius?  Nonne  potuit  Deus  homines  statim  condere 
in  statu  beatitudinis  ?  —  Facile  etiam  intelligitur  mundum  ab- 
solute optimum  omnino  esse  non  posse.  Deus  enim  est  in  in- 
definitum  imitabilis,  omnis  autem  creatura  necessario  est  finita. 
Propterea  optimismus  absolutus  experientiae  et  rationi  aperte 
contradicit:  experientiae,  quia  hic  mundus  tot  et  tantis  malis 
abundat,  ut  absolute  optimus  dici  nequeat;  rationi,  quia  mundus 
absolute  optimus  repugnat. 

3.  Etiamsi  mundus  absolute  optimus  esse  posset,  Deus  esset 
liber  ad  creandum  et  non  creandum,  ad  creandum  mundum  opti- 
mum vel  minus  bonum.  Nam  Deus  creaturis  non  indiget.  Neque 
perfectio  divini  velie  a  perfectione  termini  materialis  pendet  ;  sed  di- 
vinimi velie  in  se  est  infinite  perfectum,  sive  magna  vult  sive  parva. 
Quare  etiam  ex  hoc  capite  optimismus  absolutus  rationi  contradicit. 

4.  Admitti  nequit  opinio  quorundam  scholasticorum,  qui  mun- 
dum secundum  genera  rerum  optimum,  qualis  est  hic  mundus,  a 
Deo  morali  et  infallibili  necessitate  creari  contendunt.  —  Deus 
enim  absolute  independens  est  neque  rebus  creatis  indiget. 


694  CaP-  23-   De  liberiate  Dei. 

AETICULUS  IV. 
DE  DIVISIONE  VOLUNTATIS  DIVINAE. 

919.  Multiplex  adhiberi  solet  divisio  voluntatis  divinae.  Potis- 
simas  recènseamus,  quia  id  plurimum  confert  ad  indolem  divinae 
voluntatis  plenius  cognoscendam. 

1.  Voluntas  Dei  alia  est  necessaria,  qua  amat  se  (et  pos- 
sibilia),  alia  Ubera,  qua  ad  extra  aliquid  vult.  Ad  voluntatem 
liberam  revocatur  etiam  voluntas  hypothetice  (ex  intentione  libera 
finis)  necessaria. 

2.  Voluntas  Dei  simplex  habetur,  quando  Deus  aliquid  libere 
vult,  quin  intentione  libera  alicuius  finis  prioris  determinatus  sit 
ad  hoc  volendum.  Voluntas  Dei  ordinata  est,  qua  Deus  aliquod 
medium  vult  ratione  alicuius  finis  libere  intenti.  Potest  autem 
illud  medium  ad  finem  esse  necessarium  vel  utile  vel  decens  tantum. 

3.  Voluntas  Dei  ordinaria  est,  qua  Deus  aliquid  vult  con- 
formiter  cum  quibusdam  legibus  universalibus,  quibus  praesentem 
rerum  ordinem  regi  statuit.  Voluntas  Dei  db  soluta,  ut  ordinariae 
opponi  solet,  est  ea,  qua  Deus  utcumque  aliquid  velie  potest. 
Voluntate  absoluta  Deus  potest  hominem  ex  infernis  ad  terram 
remittere,  ut  poenitentiam  agat  ;  voluntate  ordinaria  id  non  potest. 
Voluntas  Dei  extraordinaria  est,  qua  Deus  interdum  exceptiones 
a  legibus  providentiae  universalibus  fieri  vult.  Potest  autem 
voluntas  esse  plus  minusve  extraordinaria. 

4.  Voluntas  Dei  absoluta,  ut  condicionatae  opponi  solet,  est 
ea,  qua  Deus  vult  aliquid  aut  omnino  independenter  ab  omni 
hypothesi  aut  consequenter  ad  hypothesim  verificatam.  Voluntas 
Dei  condicionata  est ,  qua  Deus  vult  aliquid ,  si  hypothesis  veri- 
ficabitur.  Sic  v.  gr.  Deus  voluit  salutem  Iudae  traditoris.  — 
Voluntas  absoluta  est  vel  moralis,  qua  Deus  serio  vult  creaturas 
liberas  honeste  agere  idque  eis  praecipit,  paratus  tamen  ad  pec- 
catimi permittendum  ;  vel  simpliciter  absoluta,  qua  Deus  prò  po- 
tentia  sua  aliquid  immediate  vel  mediate  per  creaturas  facere 
vult.  Sic  Deus  voluit  exsistentiam  mundi,  sic  consequenter  ad 
peccatum  Iudae  praevisum  voluit  eius  danmationem. 

5.  Voluntas  beneplaciti  est  ipse  actus  liber  divinae  voluntatis  bonum 
intendentis.  Voluntas  signi  est  aliquid  exterius,  verba  nimirum  vel  facta,  quod 
in  nobis  solet  esse  signum  interioris  voluntatis ,  et  quod  metonymice  dicitur 
voluntas,  sumpto  signo  voluntatis  prò  ipsa  voluntate.  Assignari  solent  quinque 
signa  divinae  voluntatis:  praeceptum,  consilium,  prohibitio,  permissio,  operatio. 
Haec  enira  omnia  saepe  appellamus  voluntatem  Dei  ;  v.  gr.  si  dicimus  :  voluntas 


Art.  5.   Nuni  voluntas  D<'i  Bempex  impleatur.  695 

Dei  est,  ne  furemur;  voluntas  Dei  est,  quod  hoc  inalimi  veni!  super  me. 
Voluntas  signi  tribus  modis  se  habet  ad  voluntatem  beneplaciti:  a)  Aliqua 
voluntas  signi  numquam  coincidit  cuna  beneplacito,  scil.  permissio ,  qua  Deus 
permittit  peccata  fieri.  Numquam  enim  vult  peccata  fieri.  Al,  inqoies,  quo- 
modo  igitur  permissio  est  voluntas  signi  vel  signum  vòluntatis  divinae,  si 
numquam  cum  hac  voluntate  concordat?  Respondeo  permissionem  non  esse 
signum,  quod  Deus  vult  ipsa  mala,  sed  quod  vult  ea  ad  bonum  fincm  ducere 
et  vult  nos  mala  tamquam  ex  manu  Dei  permittentis  immissa  patienter  ferre. 
b)  Aliqua  voluntas  signi  semper  coincidit  cum  voluntate  beneplaciti,  scil.  operatili. 
Quae  enim  operatiti-  Deus,  baec  et  vult;  si  tamen  ea  operatili-  simpliciter,  non 
tantum  per  concursum  permissivum  ad  actum  pliysicum  peccati,  e)  Aliqua 
voluntas  signi  plerumque  coincidit  cum  voluntate  beneplaciti,  quandoque  non 
coincidit,  scil.  praeceptum,  consilium ,  proliibitio.  V.  gr.  praeceptum  oocidendi 
Isaac  non  coincidit  cum  voluntate  beneplaciti,  siquidem  postea  iussit  contrarium. 
Ergo ,  inquies ,  signa  divinae  vòluntatis  sunt  aliquando  falsa.  Respondeo  : 
Quamvis  Deus  non  velit  orane  id,  quod  praecipit,  vult  tamen  aliquid  circa  hoc. 
Vult  enim  omnes  esse  promptos  ad  id,  quod  praecipit.  Ergo  si  quis  ex  voluntate 
signi  falso  iudicat  de  voluntate  beneplaciti ,  hoc  non  est  ex  falsitate  signi,  sed 
ex  temeritate  iudicii  nostri,  quod  signum  putat  esse  eius,  cuius  non  est l. 

Àlias  divisiones  divinae  vòluntatis  sequenti  articulo  commodius 
reservamus. 

ARTICULUS  V. 
NUM  VOLUNTAS  DEI  SEMPER  IMPLEATUR. 

920.  I.  Circa  liane  quaestionem  ex  ordine  noto:  1.  Voluntas 
legislatorìs  spedata  ex  integro  est  ea,  quae  non  solum  proponit 
legem,  sed  eam  etiam  sancit.  Haec  effectu  numquam  caret;  nani 
qui  non  fecerint  voluntatem  iubentis  aut  ad  poenitentiam  vocantis, 
sustinebunt  poenam  sancientis.  Voluntas  legislatorìs  spedata  ex 
parte,  quatenus  iubet  tantum  praecepta  servari,  effectu  saepe  caret. 
2.  Voluntati  divinae  spedatae  prae  tota  amplitudine  auxlllorum, 
quae  divinae  omnipotentiae  praesto  sunt  ad  hominis  voluntatem 
salva  libertate  dirigendam,  nemo  resistere  potest.  Voluntati  autem 
divinae  spedatae  prae  auxlliis ,  quae  actu  singulis  clantur,  multi 
resistunt.  Nimirum,  si  Deus  aliquem  actum  liberimi  bonum  a 
voluntate  nostra  absolute  obtinere  velit,  congruis  illustrationibus 
mentis  et  inspirationibus  vòluntatis  id  salva  libertate  obtinere 
potest,  quia  Deus  per  scientiam  mediani  certe  aliquas  illustrationes 
et  inspirationes  novit,  quibus  homo  si  praevenitur,  certe  illuni  actum 
ponet.  Actum  autem  inalimi,  ut  per  se  patet,  Deus  sic  absolute 
intendere  nequit  ;  est  enim  Deus  sanctus 2. 

1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  19.  a.  11.  12. 

2  Quia  bonum,  ad  quod  nos  Deus  in  praesenti  rerum  ordine  vocat,  super- 
naturale  est,  uberior  huius  rei  explanatio  ad  theologiam  spectat. 


696  Cap.  23.   De  libertate  Dei. 

3.  Voluntas  antecedens  est,  qua  Deus  omnium  hominum  beati- 
tudinem  vult  antecedenter  ad  praevisum  statum  fìnalem  vitae  i.  e. 
antecedenter  ad  praevisos  actus  liberos,  a  quibus  in  adultis  hic 
status  finalis  pendet;  haec  voluntas  non  semper  impletur,  quia 
homo  in  peccato  gravi  mori  et  damnari  potest.  Voluntas  con- 
sequens  est,  qua  Deus  singulis  hominibus  beatitudinem  vel  re- 
probationem  vult  consequenter  ad  statum  fìnalem  vitae  praevisum  ; 
haec  voluntas  semper  impletur1. 

4.  Voluntas  generalis  est,  qua  Deus  vult  generatim  aliquid 
fieri  et  consequenter  agentia  inducit,  quae  ordinarie  hunc  effectum 
producunt.  Sic  Deus  vult  omnes  homines  habere  oculos  ad  videndum 
aptos.  Haec  voluntas  quantum  ad  aliquam  particularem  ap- 
plicationem  saepe  effectu  caret,  v.  gr.  aliqui  homines  sunt  caeci. 
Voluntas  in  particulari  applicata,  si  est  simpliciter  absoluta,  semper 
effectum  habet. 

5.  Finis  primarius,  quem  Deus  in  creatione  sibi  praestituit, 
semper  obtinetur.  Hic  finis,  ut  iam  intelleximus  et  postea  ulterius 
declarabitur,  in  eo  est,  ut  bonitas  divina  ad  extra  communicetur 
et  manifestetur  et  glorificetur.  Iam,  si  qui  non  libere  bonis  actibus 
ad  hunc  finem  conspirant,  debitam  poenam  inviti  subeuntes  iustitiam 
Dei  manifestabunt.  Contra  finis  secimdarius  creationis,  qui,  ut 
videbimus,  est  beatitudo  creaturae  rationalis,  non  in  omnibus  ob- 
tinetur, quia  aliqui  peccando  a  beatitudine  excidunt  et  aeternam 
ruinam  incurrunt.  In  eo  autem,  quod  finis  primarius  creationis 
semper  obtinetur,  S.  Thomas  efficaciam  divinae  voluntatis  potis- 
simum  reponi  vult.  Quum  enim  quaesivisset ,  num  voluntas  Dei 
semper  impleatur,  affirmative  respondet  remque  explicat  his  verbis  : 
„  Quod  recedere  videtur  a  divina  voluntate  secundum  unum  ordinem, 
relabitur  in  ipsam  secundum  alium.  Sicut  peccator,  qui,  quantum 
est  in  se,  recedit  a  voluntate  divina  peccando,  incidit  in  ordinem 
divinae  voluntatis,  dum  per  eius  iustitiam  punitur."  2 

6.  Voluntas  Dei  etiam  eo  sensu  semper  impletur,  quia  nihil 
potest  ordinem  divinae  providentiae  exire.  Nempe  Deus,  per 
scientiam  simplicis  intelligentiae  et  mediani   totum  hunc  ordinem 


1  Quia  beatitudo  in  praesenti  rerum  ordine  supernaturalis  est,  plenior 
lmius  rei  discussio  theologiae  relinquenda  est.  —  Ceterum  distinctio  voluntatis 
antecedentis  et  consequentis  etiam  ad  alias  materias  praeter  beatitudinem  ex- 
tendi  potest  eo  modo,  quo  in  articulo  praecedenti  voluntatem  condicionatam  et 
absolutam  distinximus.  Cf.  de  liac  distinctione  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  p.  1. 
q.  19.  a.  6.  ad  1.  -  Summa  theol.  fy  1.  q.  19.  a.  6. 


Art.  5.    Num  voluntas  Dei  semper  impleatur.  (397 

ivrum  cimi  aliis  infinite  multis  aeque  possibilibus  videns,  tarane 
ordinem  prae  aliis  creare  voluit,  quum  bona,  quae  in  eo  sunt,  in- 
tenderei, peccata  autem  permitteret  et  ad  bonum  iinem  duceret.  Nunc 
piane  impossibile  est;  ut  aliquid  aliter  eveniat,  quam  Deus  ab  initio 
praevìdìt  et  disposuit,  siquidem  scientia  Dei  media,  in  cuius  luce 
Deus  omnia  vult,  fallere  non  potest.  Sic  igitur  nihil  fit  praeter  pro- 
vi leiitiam  Dei  et  omnia  subsunt  divinae  voluntati;  omnia  ita  fiunt, 
ut  voluntas  Dei,  qui  est  omnium  rerum  praescius,  voluit  et  permisit. 

7.  Nequaquam  autem  voluntas  Dei  semper  impletur  eo  sensu, 
ut  nulla  res  agere  possit  nisi  id,  ad  quod  praedeterminatur  cursu 
rerum  naturali,  quem  Deus  ab  initio  instituit  et  disposuit,  sive  in 
mundo  sola  agentia  materiata  admittuntur  sive  etiam  spiritualia. 
Id  enim  non  esset  efficaciam  divinae  voluntatis  laudare ,  sed 
bumanae  voluntatis  libertatem  negare. 

8.  Neque  etiam  voluntas  Dei  semper  impletur  eo  sensu,  ut 
Deus  non  quidem  per  agentia  naturalia,  sed  immediate  nullo  ad- 
bibito  agente  naturali  per  se  ipsum  nos  praedeterminet.  Nani 
omnem  praedeterminationem  pliysicam  negamus,  ut  libertas  volun- 
tatis nostrae  certius  salvetur. 

921.  IL  Ad  pleniorem  eorum,  quae  diximus,  intelligentiam  iuvat 
efficaciam  divinae  voluntatis  in  libertatem  creatam  paucis  describere. 
Ex  ordine  dico: 

1.  Efficacia  divinae  voluntatis  egregie  cernitur  in  obligatione 
morali,  qua  eius  praeceptum  nos  vinctos  tenet.  Deus  solus  nos 
obligare  potest;  homo  non  obligat  alios  perfecte,  nisi  quatenus 
auctoritatem  a  Deo  accepit  eiusque  nomine  praecipit. 

2.  Physice  Deus  voluntati  nostrae  dominatur:  a)  quia  omnis 
actus  liber  ab  eius  concursu  oblato  et  exhibito  pendet,  ut  Deus 
sit  vera  causa  totius  bonitatis,  quae  est  in  actu  nostro;  b)  quia 
voluntatem  illustratione  et  inspiratione  sua  allicere  potest;  e)  quia 
concursu  denegato  actum  liberum  impedire  potest  ;  d)  quia  volun- 
tatem ad  certuni  actum  necessitare  potest;  e)  quia  ope  scientiae 
mediae  omnem  actum  liberum,  quemeumque  intenderit,  salva  liber- 
tate  in  voluntate  efficere  potest;  f)  quia  voluntatem  ad  actus 
supernaturales  elevare   potest,    qua  de  re  audiendi  sunt  theologi. 

3.  Saepe  tamen  voluntas  creata  voluntati  Dei  resistit,  non 
quia  eam  vincit,  sed  permittente  Deo.  Quod  ut  clarius  pateat, 
baec  notentur: 

a)  Voluntas  Dei  universalis  legislativa  saepe  non  impletur. 
At  non  vincitur  :  a)  quia  Deus  adimpletionem  legis  non  infallibiliter 


(398  Gap.  23.   De  liberiate  Dei. 

inclucendam  intendit,  sed  infallibiliter  aut  lex  observatur  aut  iusta 
poena  infligitur  ;  fi)  quia  per  efficaciam  illius  voluntatis  Dei  crea- 
tura etiam  invita  obligationi  est  obnoxia,  ita  ut  contra  agendo 
fiat  rea  culpae  et  poenae. 

b)  V'oluntas  Dei  salvifica  saepe  non  impletur.  Àt  non  vin- 
citur:  a)  quia  Deus  beatitudinem  hominis  singularis  non  infalli- 
biliter inducendam  intendit,  sed  infallibiliter  Deus  gloriam  suam 
habebit  aut  per  beatitudinem  creaturae  meritis  acquisitam  aut  per 
ostensionem  iustitiae  vindicativae  ;  ,1)  quia  per  efficaciam  illius 
voluntatis  nomini  necessaria  ad  salutem  media  parantur  et  salile 
vere  ac  piene  in  potestate  eius  constituitur. 

e)  Voluntas  Dei  circa  singulos  actus  liberos  honestatem  ex- 
igens  saepe  non  impletur.  Àt  non  vincitur:  a)  quia  Deus  non 
infallibiliter  honestam  actionem  obtinendam  intendit,  sed  infallibiliter 
aut  recte  agitur  aut  reatus  poenae  contrahitur;  /?)  quia  per  ef- 
ficaciam illius  voluntatis  necessaria  nobis  inedia  parantur,  ut  satis 
facile  peccatimi  vitare  possimus. 

922.  Scholion.     Diximus   Deum   actum   liberum   honestum   infallibiliter 

efficere  posse,  si  sic  placuerit.  Eiusmodi  absoluta  intentio  actus  liberi  vel  etiam 
salutis  aeternae  appellatur  praefinitio  vel  praedefinitio.  Haec  definitur:  Àeternum 
decretum  voluntatis ,  quo  absolute  statuitur ,  ut  aliquid ,  praesertim  id  quod  a 
liberiate  creata  pendet,  fiat  in  tempore,  v.  gr.  ut  voluntas  Petri  tali  tempore 
et  loco  eliciat  actum  contritionis.  Deus  potest  actus  bonestos  praedefinire  ; 
neque  tamen  omnes  actus  bonesti,  qui  revera  fiunt,  a  Deo  praedefiniti  sunt. 
Hoc  enim  non  intelligitur ,  nisi  ponamus  actus  bonos  non  praedefinitos  esse 
moraliter  impossibiles  vel  Deum  ex  industria  ope  scientiae  mediae  impedire,  ne 
actus  bonus  fiat,  quando  non  est  praefinitus.  Primum  dici  non  debet,  quia 
Deus  non  praecipit  impossibilia  ;  alterum  non  admittitur,  quia  Deus  non  intendit 
peccatum.     Ceterum  de  bac  quaestione  lege  tbeologos  controvertentes. 

Nibilommus  Deus,  quando  bunc  mundum  prae  aliis  creandum  elegit,  omnes 
actus  nostros  bonestos  per  scientiam  mediani  vidit  eosque  decreto,  quo  bunc 
mundum  elegit.  intendit.  Si  boc  ad  praedefinitionem  satis  esse  dixeris,  omnes 
actus  nostri  honesti  ilio  lato  sensu  praedefiniti  sunt. 

Utile  est  etiam  recogitare  Deum  praeter  bunc  mundum  alios  vidisse  in- 
finite multos,  quos  creare  potuit.  Inter  eos  erant  innumeri  ceteroquin  huic 
nostro  mundo  simillimi,  in  quibus  Caium  quendam  Deus  vidit  pessimo  quoque 
crimine  maculatum ,  immo  aeternae  damnationi  obnoxium.  Quod  Deus  hos 
mundos  noluit  creare ,  sed  eum ,  qui  nunc  est ,  in  quo  Caius  honeste  vivit  et 
salvatur ,  id  sane  ille  bomo  gratuito  Dei  amori  ascribere  debet.  Unde  vides 
Bannesianos  sine  ratione  timere,  ne  Molinismus  efficiat,  ut  bomo  de  bonis  suis 
actibus,  quos  non  praedeterminatus  propria  determinatione  posuit,  contra  Deum 
gloriari  possit,  quasi  id  a  Deo  non  accepisset.  Si  ita  nobis  nulla  est  gloria  contra 
Deum  de  actu  naturaliter  bonesto,  quanto  niinus  de  supernaturalibus. 


Cap.  24.     Art.  1.   De  potentia  Dei  generatori.  699 

CAPUT  XXIV. 
DE   POTENTIA   DEL 


PROLOGUS. 

923.  Prius  agemus  de  potentia  Dei  generatim  ;  deinde  in  parti- 
culari  de  eius  infinitate.  Infinitas  potentiae  divinae  alia  est  ex- 
tensiva,  quae  vocatur  omnipotentia,  alia  intensiva,  quae  consistit 
in  virtute  creativa.  Quantum  ad  virtutem  creativam  dicimus  eam 
convenire  Deo  et  soli  Deo.  Accedit  specialis  quaestio,  num  Deus 
potuerit  creaturam  ab  aeterno  producere.  Sic  habentur  quin- 
que  articuli  : 

Àrticulus   I.  De  potentia  Dei  generatim. 
II.  De  omnipotentia  Dei. 
„        III.  De  virtute  Dei  creativa. 
„       IV.  Deum  solum  creare  posse. 
„         V.  Num  creatio  ab  aeterno  esse  possit. 

ÀRTICULUS  I. 
DE  POTENTI!  DEI  GENERATICI. 
TlieSÌS  LT.      Deo  convenit  potentia  operandi  extra  se. 

924.  Stat.  Quaest.  Potentia  duplex  distinguitur  :  passiva,  quae 
est  principium  patiendi  :  adiva,  quae  est  principium  agendi.  Priori 
res  idonea  est  ad  actum  ulteriorem  in  se  suscipiendum  ;  posteriori 
ad  actum  efficiendum  vel  principiandum.  Potentia  passiva  non 
est  in  Deo,  quum  sit  unus  actus  simplicissimus ;  et  ideo  Deus 
dicitur  actus  purissimus,  cui  nihil  admixtum  est  potentialitatis, 
qua  de  re  n.  557.  satis  diximus.  Potentia  activa  in  Deo  esse  debet, 
quum  sit  primus  motor  immobilis.  Sed  actio  quoque  duplex  est: 
immanens  vel  transiens.  Prior  manet  in  ipso  operante  et  est 
ipsius  operantis  perfectio;  altera  in  rem  exteriorem  transit  et 
potius  perficit  effectum,  qui  per  eam  constituitur.  Utraque  autem 
dictarum  operationum  competit  Deo:  prima  quidem  in  eo,  quod 
intelligit  et  vult:  alia  vero  in  eo,  quod  res  creat  et  gubernat 
[cf.  n.  926,  II].  Quia  vero  prima  operatio  perfectio  operantis 
est,  secunda  vero  potius  perfectio  facti,  agens  autem  naturaliter 
prius  facto  est  et  causa  ipsius,  oportet,  quod  prima  dictarum 
operationum   sit  ratio  secundae  et  eam   praecedat  naturaliter  vel 


700  Cap.  24.   De  potentia  Dei. 

saltera  cura  fundamento  in  re  praecedere  concipiatur.  Propterea 
etiam  nos  in  praecedentibus  de  intellectu  Dei  et  de  voluntate  eius, 
ut  habet  actionem  mere  immanentem,  locuti  sumus.  Nunc  autem 
de  operatione  Dei  transeunte  sermonem  instituimus  \ 

925.  Probatur.  1.  (A  posteriori.)  Deus  condidit  res  mundanas, 
quum  non  sint  a  se  ;  patet  ex  iis,  quae  contra  materialistas  diximus. 
Ergo  Deus  ad  extra  agit.   Ergo  habet  potentiam  operandi  ad  extra. 

2.  (A  priori.)  Unumquodque ,  secundum  quod  est  actu ,  se- 
cundum  hoc  potest  esse  principium  activum  aliorum;  bonum  enim 
est  diffusivum  sui.  Atqui  Deus  est  actus  purus  et  infìnitus.  Unde 
Deo  maxime  competit  esse  principium  activum  sive  habere  po- 
tentiam activam 2.  —  Signum  perfectionis  in  re  est ,  quod  potest 
sibi  similia  facere.  Discurrendo  enim  per  genera  rerum  invenimus 
unumquodque  esse  tanto  maioris  virtutis,  quanto  perfectius  est. 
Atqui  Deo  omnis  perfectio  simplex  tribuenda  est.  Ergo  Deo  com- 
petit virtus  agendi  ad  extra  et  faciendi  sibi  similia3. 

926.  Scholion.  I.  Auctores  disputant,  utrum  potentia  in  Deo  tam- 
quam  attributum  ab  intellectu  et  voluntate  (ratione)  distinctum  an  ut 
aliquid  in  his  inclusum  consideranda  sit.  Qui  posteriorem  considerandi 
modum  sequuntur,  iterum  in  tres  opiniones  discedunt,  quum  alii  intel- 
lectui,  alii  voluntati,  ahi  utrique  coniunctim  effìcaciara  ad  extra  tribuant. 
Censemus  potentiam  divinam  proxime  referendam  esse  ad  voluntatem 
divinam  neque  quidquam  aliud  esse  quam  ipsam  voluntatem  divinam, 
secundum  quod  est  principium  exsecutivum  et  effectivum.  Nam  1.  ex 
nostra  voluntate,  quae  non  solum  proprios  actus  elicit,  sed  alias  quoque 
potentias ,  praesertim  inferiores  et  animales  et  corporales ,  ad  actiones 
suas  efficienter  movet  et  applicat  per  illuni  actum,  qui  appellatur  usus, 
facile  colligi  potest  non  esse  praeter  naturam  actus  voluntatis,  ut  sit  ex 
se  efficax  ad  extra.  Atqui  voluntati  Dei  perfectissimae  omnis  perfectio, 
quae  in  voluntatem  cadere  potest,  tribuenda  est.  Ergo  voluntas  divina 
per  se  est  summe  efficax  ad  extra  neque  potentia  effectiva  distincta  a 
voluntate  admittenda  est.  —  2.  In  nobis  gradus  intellectivus  non  babet 
nisi  intellectum  et  voluntatem.  Nemo  enim  dixit  superiorem  animae 
nostrae  partem  tres  facultates  complecti  :  intellectum ,  voluntatem ,  po- 
tentiam rationalem  exsecutivam.  Atqui  nulla  est  ratio  censendi  naturam 
rationalem  in  nobis  non  esse  integram,  sed  mutilam  et  truncatam.  Ergo 
neque  in  Deo  tres  facultates  ponendae  sunt  ;  sed  potentia  in  aliis  duabus 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  2.  e.  1. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tlieol.  p.  1.  q.  25.  a.  1;  Contra  gent.  1.  2.  e.  5. 
n.  3;   De  pot.  q.   1.  a.  1. 

3  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  e.  n.  4. 


Art.   1.    Do  potentia  Ivi   li-i.-iiuratini.  7<)1 

inoluditur.    Includitur  antera  in  voluntate;  nani  intellectus,  ut  aupra  de 

scientia  Dei  practiea  dispntantee  dbdrans,  non  agit  ad  extra  ni*i  lucilia 
voluntate  l.  —  3.  Si  potentia  in  Deo  concipittir  temqnam  faculta-  tertia 
praeter  intellectum  et  volmitatem,  operatio  hnius  potentiae  est  formaliter 
transiens.     Id  antem  refutabimus  scholio  sequenti. 

Propterea  tamen  non  impedìmur,  quominus,  si  sic  commodius  loqui- 
mnr ,  in  Deo  tria  distingnamus  :  intellectum  dirigentem ,  voluntatem 
eligentem  et  voluntatem  exsequentem  sive  intellectum,  voluntatem  et 
potentiam.  Nam  etiam  haec  divisio  fundamento  non  caret.  Negami)  s 
tantum  tribus  illis  membris  tres  facultates  spiritila  creati  respondere  et 
operationem  potentiae  non  contineri  aliqua  volitione,  sed  esse  formaliter 
transeuntem. 

II.  Operatio  Dei  ad  extra  est  actio  formaliter  i»i»>anens  et  virtualiter 
transiens,  i.  e.  quoad  suam  realitatem  manet  et  stat  in  agente  tamquam 
eius  perfectio,  sed  simul  habet  virtutem  efficacem,  ut  eam  terminus  ex- 
trinsecus  consequatur,  qui  nullo  modo  spectat  ad  constitutionem  actionis. 
Ita  sentiunt  plerique  discipuli  S.  Thomae ,  velut  Stentrup  2 ,  Mazzella  3, 
ahi.  Suarez  censet  operationem  potentiae  Dei  et  speciatim  creationem 
activam  esse  actionem  formaliter  transeuntem,  esse  aliquid  a  substantia 
Dei  prorsus  distinctum,  esse  ipsum  fieri  creaturae.  —  Dico  operationem 
potentiae  Dei  esse  hanc  ipsam  potentiam ,  esse  esentiam  Dei.  Et  haec 
sine  dubio  est  mens  S.  Thomae.  Nam  Contra  gent.  1.  2.  e.  5.  data  opera 
et  multis  argumentis  ostendit  potentiam  Dei  esse  substantiam  eius  et 
e.  6.  demonstrat  potentiam  Dei  esse  eius  actionem.  Ne  longi  simus 
unum  tantum  argumentum  afferemus:  „  Actio  alicuius  rei  est  quoddam 
complementum  potentiae  eius  ;  comparatur  enini  ad  potentiam,  sicut  actus 
secundus  ad  primum.  Divina  autem  potentia  non  completur  alio  quani 
se  ipsa,  quum  sit  ipsa  Dei  essentia.  In  Deo  igitur  non  est  aliud  po- 
tentia et  aliud  actio."  4  Specialius  dicimus  agere  divinum  esse  ipsum 
velie  divinum.  Etiam  id  expresse  docet  S.  Thomas:  ,Deus  non  agit 
aliqua  actione,  quae  sit  extra  ipsum,  quasi  ab  ipso  exiens  et  in  crea- 
turam  terminata,  sicut  calefactio  exit  ab  igne  et  terminator  in  ligna. 
Sed  eius  velie  est  eius  agere."  5 


1  Si  in  nobis  aut  angelis  essent  tres  facultates  spirituales,  etiam  triplex 
esset  grafia  :  illustralo  intellectus,  inspiratio  voluntatis,  tertia  innominata.  Sed 
id  nemo  libenter  dixerit.  Ceterum  de  hac  re  viderint  theologi.  —  Veruni  tamen 
est  in  homine  gradui  intellectivo  propter  suam  debilitatem  adiungi  gradum 
sensitivum ,  in  quo  residet  vis  nostra  exsequendi  opera  externa.  Nihilominus 
voluntas  vim  exsecutivam,  quae  est  in  sensu,  efficiente)-  inclinat  et  movet. 

2  De  Deo  uno,  thes.  40.  3  De  Deo  creante,  prop.  1. 

4  Contra  gent.  1.  2.  e.  6.  n.  3.  —  Cf.  etiam  Summa  theol.  q.  45.  a.  3.  ad  1  ; 
Contra  gent.  1.  2.  e.  16.  n.  6;  ibid.  e.  23.  n.  4;  De  pot.  q.  3.  a.  3;  ibid.  ad  2. 

5  Contra  gent.  1.  2.  e.  31.  n.  3.  Huc  etiam  faciunt,  quae  diximus  n.  893. 
assert.  3.  —  Etiam  operatio,   qua   angeli   corpora  movent,    secundum  mentem 


702  Gap.  24.    De  potentia  Dei. 

Nota.  Creatio  activa  significat  actum  voluntatis,  ut  est  virtualiter  trans- 
iens, et  ideo  importat  actualem  dependentiam  rei  creatae  a  Deo  Creatore. 
Propterea  Deus  ab  aeterno  vult,  sed  creare  dicitur  ex  tempore,  quia  creatura 
in  tempore  a  Deo  dependere  incipit.  Neque  hanc  differentiam  utriusque  prae- 
dicationis  mirari  debes,  quia  velie  et  creare  dicunt  eundem  quidem  actum,  sed 
secundum  aliam  et  aliam  considerationem.  —  Creator  igitur  Deus  dicitur  ex 
tempore.  Neque  obstat,  quod  ab  aeterno  legislator  dicitur.  Nam  lex  signi- 
ficat actum  rationis  (supposito  actu  voluntatis) ,  ut  est  formaliter  immanens 
in  mente  legislatoris  (actus  enim  rationis  numquam  est  virtualiter  transiens). 
Etiam  bomines  hodie  imperant,  quae  servi  cras  facient;  quid  mirum,  si  simili 
ratione  de  Deo  dicimus  eum  ab  aeterno  statuisse  et  imperasse,  quid  nunc 
agere  debeamus? 

III.  Potentiae  divinae  proprietates  considerandae  sunt  eae ,  quae 
omni  attributo  divino  communes  sunt  :  aseitas ,  infinitas ,  simplicitas. 
Est  igitur  potentia  divina  : 

1.  a  se  et  independens.  Deus  potentiam  suam  aliunde  non  accepit, 
neque  alieno  concursu  indiget  vel  iuvari  potest,  neque  ullam  materiam 
ad  agendum  supponit  *.  Tamquam  motor  immobilis  non  prius  ab  alio 
movetur,  ut  deinde  cetera  moveat.  Operando  non  fatigatur  neque  ulla 
resistentia  impediri  potest.  Summa  facilitate  agit  maxima:  „Dixit  et 
fa  età  sunt"  2; 

2.  infinita.  Maior  potentia  omnino  cogitali  nequit.  Potentia  Dei 
est  infinita  intensive  sive  ex  parte  termini  a  quo,  quia  ne  debilissimam 
quidem  potentiam  passivam  supponit,  quum  ex  nihilo  possit  creare,  si 
sic  ei  placuerit.  Est  infinita  extensive  sive  ex  parte  termini  ad  quem, 
quia  Deus  omnia  facere  potest ,  quaecumque  sunt  intrinsecus  possibilia  ; 
quantumvis  magna  effecerit,  semper  maiora  efficere  potest  neque  potentia 
eius  umquam  exhauritur 3.  —  Dei  potentia  etiam  infinita  est,  quia  ni  luì 


S.  Thomae  est  formaliter  immanens  et  virtualiter  transiens.  Nani  expresse 
docet  in  angelis  nullam  esse  facultatem  praeter  voluntatem  et  intellectum 
(Summa  tbeol.  p.  1.  q.  54.  a.  5;  ibid.  q.  79.  a.  1.  ad  3).  Item  docet  angelos 
movere  solo  actu  voluntatis  corpora ,  sicut  anima  nostra  sola  voluntate  movet 
coi-pus  sibi  unitum  (De  malo  q.  16.  a.  1.  ad  14;  Quodlib.  G.  a.  2;  Opusc.  6. 
[al.  11.]  resp.  ad  lect.  Venet.  a.  2;  ibid.  a.  13).  Contra  tamen  sentit  Suaeez, 
De  angel.  1.  4.  e.  29.  —  In  nobis  voluntas  proxime  movet  potentias  inferiores 
coniunctas ,  quae  motio  ne  virtualiter  quidem  transiens  est ,  quum  maneat  in 
subiecto  agente.  Deinde  potentiae  inferiores  et  corporales  movent  res  exteriores, 
quae  motio  est  formaliter  transiens,  quum  sit  a  corpore  ad  corpus. 

1  Etiamsi  Deus  mterdum  creaturas  transmutat  tantum,  nullo  modo  a 
praevia  potentia  passiva  pendet,  quum  baec  esse  et  durare  non  possit,  nisi  ipso 
creante  et  conservante.    Ideo  omnis  operatio  Dei  perfectionem  creationis  refert. 

2  Ps.  32,  9. 

3  Sunt  etiam  quaedam  opera  Dei,  quae  in  esse  suo,  quadantenus  infinita 
sunt,  non  quidem  si  spectatur  res  secundum  id ,  quod  est  creatum  in  ea ,  sed 
si  spectatur  secundum  infinitam  Dei  maiestatem,  cui  res  specialiter  unitur  vel 


Art.  1.   De  potentia  Dei  generatila.  7<K! 

eius  influxui  se  subtrahere  potest.  Deo  subicitur  orane  esse,  quia  ab  ipso 
creatur  et  conservatili-.  Praeterea  potestatem  absolutam  habet  in  omnem 
\  i 1 1 111  «111  oreatam.  Primo  creatura  nihil  agere  potest  Bine  Deo,  <|ui  vir- 
fcutem  creat,  conservai,  applicai  modo  postea  describendo,  raovei  con- 
cursu  collato.  Deinde  creatura  Deo  piane  subicitur.  Nani  a)  divinae 
\  iil uti  nihil  resistere  potest,  quatenus  Deus  omnem  operationem  et  ef- 
ticaciain  causae  creatae  concursu  denegato  impedire  potest.  Potest 
etiam,  si  ita  maluerit,  earum  resistentiam  cassam  reddere  fortioribus 
agentibus  contra  eas  adbibitis  vel  sapienti  rerum  gubernatione.  b)  In 
creaturis  Deus  omnem  forraam  et  operationem  excitare  potest,  quae- 
cumque  eorum  essentiae  non  contradicit.  Praesertim  Deus  omnipotenter 
de  omnibus  disponit  miracula  patrando  et  ipsam  voluntatem  creaturae 
liberae  dirigendo ,  quocumque  voluerit.  Potentiam  Dei  in  voluntatem 
creatam  delineavimus  n.  921  '.  —  Denique  potentia  Dei  moti  uni  agendi 
habet  infinite  perfectum.  Nani  operatio  Dei  procedit  ex  infinita  sapientia 
et  sanctitate;  Deus  res  producit  sub  ratione  entis  sive  exsistentis  ab- 
solute  suprema  et  imiversalissiina,  quae  scil.  omnibus,  quae  fiunt,  com- 
munis  est;  denique  huc  faciunt  ea,  quae  modo  sub  1.  diximus; 

3.  semplicissima.  Deus  agendo  non  perficitur,  quasi  actus  secundus 
actum  primum  compleat.  Sed  liberum  velie,  quod  est  ipsum  agere,  Deo 
nihil  addit,  nisi  respectum  ad  terminimi  finitimi.  Multo  minus  Dei  po- 
tentia ex  multis  viribus  et  organis  particularibus  confiatur,  sicut  nostra 
minima  potentia. 


ad  quam  specialiter  refertur.  Sic  infinitatem  referunt  unio  bypostatica  in  Christo 
Domino,  maternitas  B.  V.  M. ,  visio  beatifica.  Etiam  processiones  divinarum 
personanim  infinitam  Dei  fecunditatem  revelant;  id  tamen  non  spectat  ad 
omnipotentiam  Dei,  quae  est  ad  extra.  Haec  autem  omnia  tbeologorum  sunt, 
apud  quos  ulterior  instructio  quaerenda  est. 

1  In  specie  Deus  creaturam ,  in  quantum  eius  natura  permittet ,  elevare 
potest  ad  formas  et  operationes ,  ad  quas  talis  creatura  naturaliter  incapax 
est  neque  ab  ulla  virtute  creata  evebi  potest.  Ita  Deus  creaturas  rationales 
elevare  potest  ad  ordinem  simpliciter  supernaturalem  et  divinimi  ;  qua  de  re 
legantur  theologi,  maxime  ubi  de  gratia  et  gloria  disputant.  Tantum  notamus 
illi  potestati,  qua  Deus  creaturam  supernaturaliter  elevare  potest  in  creaturis 
respondere  potentiam,  quae  appellari  solet  obocdicntialis.  Definitili-  a  Ripalda: 
„Aptitudo  rerum  creatarum,  ut  prò  arbitrio  agentis  superioris  eiusve  auxilio 
ipsis  indebito,  munus  impleant,  quod  nativa  virtute  et  concursu  sibi  debito 
implere  non  possunt"  (De  ente  supernat.  1.  2.  disp.  24.  n.  4).  Haec  potentia 
re  non  distinguitur  a  natura.  Est  igitur  entitative  naturalis.  Sed  est  super- 
naturalis :  a)  spectato  actu,  qui  est  simpliciter  supernaturalis  ;  et  quia  ab  actu 
specificatili-  potentia,  haec  ipsa  simpliciter  dicenda  est  supernaturalis  ;  b)  spectato 
agente,  per  quod  in  actum  reducitur,  qui  est  Deus;  e)  spectato  nexu  inter 
potentiam  et  actum ,  quum  actus  potentiae  non  sit  debitus  neque  potentia  ad 
illuni  actum  incliuet. 


704  Gap.  24.   De  potentia  Dei. 

ARTICULUS  II. 
DE  OMNIPOTENTIA  DEI. 
TheSÌS  LTI.     Deus  est  omiiipotens. 

927.  Stat.  Quaest.  Omnipotentia  in  eo  consistit,  quod  Deus 
omnia  potest  facere,  quae  intrinseci^  possibilia  sunt1.  Signuni 
autem  omnipotentiae  est,  ut  quis  possit  facere,  quaecumque  vult. 
Et  secundum  hoc,  si  omnipotentiam  signo  suo  definire  volumus, 
possumus  dicere  eam  in  eo  esse,  quod  Deus,  quidquid  vult,  potest 2. 

Probatur.  1.  «Possibile,  quod  potentiae  activae  respondet, 
sequitur  perfectionem  agentis,  in  qua  potentia  fundata  est:  si- 
quidem  potentia  agendi  in  hoc  consistit,  quod  illam  perfectionem 
communicare  potest.  Porro  creatae  naturae  perfectio  certo  genere 
et  specie  finita  est.  Unde  possibile,  quod  respondet  potentiae 
creatae,  generis  et  speciei  est  determinatae.  Sic  ...  potentia 
generandi  limitata  est  ad  speciem  generantis.  At  perfectio,  in 
qua  fundata  est  potentia  divina ,  non  est  coarctata  in  aliquo 
genere,  sed  totam  essendi  plenitudinem  complectitur.  Possibile 
igitur,  quod  potentiae  divinae  respondet,  non  est  hoc  vel  illud, 
sed  possibile  simpliciter,  h.  e.  quidquid  esse  potest,  adeo  ut  nihil 
Deo  impossibile  sit,  nisi  quod,  quia  in  se  repugnans,  nec  esse 
nec  concipi  potest."  3 

2.  Quidquid  est  intrinsecus  possibile,  quin  tamen  per  se  ne- 
cessario exsistat,  obiectum  sit  oportet  alicuius  potentiae  activae, 
ne  possibilitas  interna  naturali  suo  complemento  careat.  Ergo  vel 
est  obiectum  divinae  virtutis  vel  alicuius  virtutis  creatae.  Si 
primum  habemus  intentum  ;  si  alterum ,  illa  virtus  perfectius  et 
eminentius  in  Deo  est,  a  quo  omnis  virtus  creata  descendit  et  sic 
iterum  habemus  intentum. 

OBIECTIONES. 

928.  Obi.  1.  Deus  non  est  omnipotens.  Nam  a)  non  potest  peccare; 
b)  non  potest  ambulare;  e)  non  potest  facta  infecta  recidere;  d)  non  potest 
facere,  ut  numerus  quaternarius  sit  maior. 

Resp.  ad  a)  Posse  peccare  non  est  signum  potestatis  et  perfectionis,  sed 
debilitatis  et  imperfectionis.  Ergo  Deus  peccare  non  potest,  quia  est  omni- 
potens neque  eius  potestas  ulla  ratione  deficere  potest.  —  Deinde  Deum  peccare 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  25.  a.  3;  De  pot.  q.  1.  a.  7. 

2  S.  Thomas,  De  pot.  1.  e.  ad  3. 

3  Kleutgen  1.  e.  n.  640.    Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  19.  a.  2  ; 
De  pot.  q.  1.  a.  2. 


Art.  •'..    Do  virtute  Dei  creativa.  705 

est  contradictio  in  adiecto.  Dei  autem  omnipotentia  ad  talia  non  extenditor, 
nini  quia  limitatili'  potentia,  sed  quia  talia  obiecta  sunt  figmenta  mania,  quibus 
nihil  realitatia  efficiendae  subest.  —  Denique  potestati  Dei  etiam  peccata  .-^ul  »- 
sunt,  quia  ea  in  creaturis  permittere  vel  impedire  potest. 

Ad  b)  Posse  ambulare  est  perfectio  mixta,  quae  a  Deo,  quia  est  infinita- 
ci  omnipotens,  abesse  debet.  Deinde  ad  ambulationem  potestas  Dei  extenditur, 
quatenua  a  Deo  bomo  habet  faoultatem  ambulandi  '. 

Ad  e)  Facta  a  Deo  infecta  reddi  nequeunt,  quia  idem  simul  i'uisse  et 
non  fuisse  contradictionem  involvit.  Ad  talia  autem,  ut  explicavimus,  potentia 
Dei  non  extenditur2. 

Ad  d)  Quateraarium,  duna  manet  quaternarius,  augeri  repugnat  et  sic  id 
a  Deo  fieri  nequit.  Potest  autem  Deus  quaternarium  rerum  aliis  modis  per- 
fioere,  quin  additio  in  ratione  numeri  fiat,  v.  gr.  potest  quattuor  homines  per- 
ficere  in  ratione  sapientiae.  Generatim  Deus  non  potest  essentialem  rerum 
bonitatem  augere  vel  minuere  salva  ipsa  essentia;  sed  potest  accidentalem 
bonitatem  mutare  in  meliua  vel  etiam  in  minus  bonum.  Et  sic  simpliciter 
loquendo  Deus  omnes  res  potest  facere  meliores  3. 

Obi.  2.  Cuivis  potentiae  respondere  debet  effeetus  adaequatus  producibilis. 
Atqui  omnipotentiae  non  respondet  effeetus  adaequatus,  quum  creatura  infinita 
repugnet.     Ergo  Deo  omnipotentia  non  est  tribuenda. 

Resp.  Dist.  Mai.  Cuivis  potentiae  respondet  effeetus,  qui  ab  inferiori 
virtute  produci  nequit ,  saltem  eo  modo  quo  a  superiori  causa  fit ,  Conc. ,  qui 
virtutem  causae  exhaurit,  ut  maius  ab  ipsa  fieri  nequeat,  Neg.  Opus  autem 
omnipotentiae  respondens ,  quod  a  sola  virtute  infinita  et  non  ab  inferiori  fieri 
potest,  est  creatio. 

ARTICULUS  III. 

DE  VIRTUTE  DEI  CREATIVA. 

TlieSÌS    LVII.     Deo  conveiiit  virtus  creandi. 

929.  Stat.  Quaest.  I.  Creatio  multipliciter  dicitur,  v.  gr.  con- 
sules  creari  dieimus.  Creatio,  prout  in  thesi  sumitur,  est  effectio 
rei  ex  nihilo.  Dicitur:  1.  effectio.  Creatio  igitur  est  actio. 
Quid  sit  actio,  proprie  definiri  nequit,  nisi  dicere  vis  eam  esse 
exercitium  potentiae  activae;  sed  tunc  definienduni  est,  quid  sit 
potentia  activa.  Conceptum  actionis  unusquisque  homo  habet  per 
experientiam  ope  virtutis  abstractivae  intellectus.  Possumus  autem 
lume  conceptum  describere  per  inferiora  sua,  dicendo  v.  gr.  eam 
esse  actum  rei,  quo  res  circa  aliquod  obiectum  versatur,  ut 
illud  in  se  recipiat  (assimilando,  sentiendo,  intelligendo)  vel  ad 
illud  se  expandat  (generando,  appetendo,  volendo)  vel  perfectionem 
suam  illi  communicet  (efficiendo,  originando).  —  Porro  actio,    ut 


1  Cf.  S.  Thomas,  De  pot.  q.  1.  a.  6. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  19.  a.  4.  3  Cf.  ibid.   a.  6. 
Hontheim,  Theodic-aea.  45 


706  CaP-  24.   De  potentia  Dei. 

saepe  dixirnus,  est  vel  immanens  vel  transiens.  Creatio  est  operatio 
(virtualiter)  transiens  sive  effectio  sensu  stricto.  Per  effectionem 
aliqua  res,  quae  antea  non  erat  et  de  se  ad  exsistendum  insufficiens 
est,  esse  incipit  et  ab  externo  agente  ad  esse  determinatur 1. 

Dicitur:  2.  creationem  esse  effectionem  ex  nihilo.  Praepositio 
„ex"  potest  includere  negationem  importatam  in  hoc,  quod  dico 
..nilnì",  ut  „ex  nihilo"  intelligatur  ex  non  aliquo.  Tunc  definitio 
significat  ordinem  prioritatis  (non  temporis,  sed  naturae)  inter 
nihil  et  rem,  quae  efficitur.  Praepositio  „ex"  potest  etiam  includi 
a  negatione,  ut  „ex  niliilo"  intelligatur  „non  ex  aliquo"  ;  et  haec 
interpretatio  magis  naturalis  est.  Tunc  praepositio  significat  or- 
dinem causate  materialis,  qui  negatur.  Sensus  est  creationem  esse 
effectionem ,  quae  nullum  subiectum  supponit ,  ex  quo  tamquam 
ex  causa  materiali  effectus  educatur 2. 

Vox  «nihil"  potest  intelligi  nihilum  sui.  Et  sic  omnis  res, 
quae  efficitur,  fit  ex  nihilo,  sive  postquam  non  fuit;  nani  quod 
iam  est,  non  efficitur.  Ergo  nihilum,  ut  habeatur  aliquid  creationi 
proprium,  alio  sensu  siimi  debet,  i.  e.  intelligi  debet  nihilum  sub- 
iecti.  Plenius  igitur  creatio  definiri  potest:  effectio  sive  pro- 
ductio  rei  ex  nihilo  sui  et  subiecti. 
930.  II.  Obiectum  formale  creationis  est  esse  sive  exsistere 
contingens.  Nimirum  obiectum  formale  effectionis  est  id,  ad  quod 
effectio  per  se  primo  ordinatur.  Atqui,  quum  aliquid  fit  ex  nihilo, 
sponte  naturae  ipsum  esse  concipimus  tamquam  id,  quod  primo 
ex  vi  illius  actionis  ponitur.  Nimirum  obiectum  formale  alicuius 
effectionis  est  illud,  quod  immediate  opponitur  illi  privationi  vel 
negationi,  a  qua  effectio  incipit.  Creatio  autem  incipit  a  nihilo 
simpliciter,  cui  opponitur  esse  simpliciter. 

Xihilominus  creatio,  ni  fallor,  minus  commode  a  quibusdam 
definitur:  productio  entis,  in  quantum  est  ens.  Nani  etsi  omnis 
creatio  sit  talis  productio,  tameii  non  omnis  productio,  quae  est 
eiusmodi,  creatio  appellali  potest.  Nani  v.  gr.  concursus  divinus 
omnibus  fatentibus  efficit  actionem  causae  secundae  sub  ratione 
entis,  neque  tamen  concursus  est  creatio. 


1  Creationem  esse  actionem  formaliter  iramanentem  et  entitative  identificari 
cura  velie  divino  et  essentia  Dei  patet  ex  iis,  quae  de  operatione  Dei  ad  extra 
n.  926,  II  generatim  diximus. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  45.  a.  1.  ad  3.  —  Idem  optime 
explicat  In  sent.  1.  2.  dist.  1.  a.  2. 


Art.  3.   De  virtute  Dei  creativa.  707 

Nota.  1.  Pieno  senati  illud  solimi  (icari  dìcitur,  quod  pieno  sensu  est. 
rifilo  autem  sensu  sunt  subsistentia.  Inde  anima  hominifl  non  tain  creari 
«licitili-  quam  in  productione  hominis  eoncreari.  Neque  tamén  in  bac  re  scrupulosi 
esse  debemus.  Dicamus  igitur  simpliciter,  si  oommodins  est,  animae  ve]  materiati] 
primam  a  Deo  creari  '. 

2.  Creatio  non  est  mntatio  secandum  rem,  quia  nulla  ree  praeexsistens 
ad  aliiini  .statimi  traducitur;  est  tamen  mutatio  secandum  intellectam,  quia 
realitas  finita  ex  stato  purae  possibilitatix  ad  statimi  exsistentiae  traiiàit2. 

3.  Definitio  creationis,  quam  dedimus,  spectat  terminwn  a  quo.  Bpectato 
termino  <al  qnem  creatio  definitur  interdum:  effectio  rei  secundum  totani  sim- 
pliciter substantiam.  Haec  definitio  cimi  nostra  piane  coincidit;  nani  si  tota 
rei  substantia  fit ,  subiectum  non  supponitur,  sed  liabetur  producilo  ex  nihilo 
subiecti s. 

4.  Creatio  passiva,  quae  activae ,  quam  definivimus ,  relative  opponitur, 
definiri  solet:   „relatio  dependentiae  ad  Deum  cimi  novitate  essendi."  4 

931.  Probatur.  1.  Omnes  res  sunt  a  Deo.  Non  autem  sunt 
ex  substantia  Dei  tamquam  ex  materia,  ut  patet,  quum  Deus  sit 
simplex  et  immutabilis.  Neque  sunt  primitus  ex  aliqua  materia 
extra  Deum  exsistente,  sed  prima  rerum  effectio  a  Deo  clebet  esse 
creatio.  Nam  si  Deus  non  ageret  nisi  ex  aliquo  praesupposito, 
illud  praesuppositum  non  esset  causatum  ab  eo.  Atqui  praeter 
Deum  nihil  potest  exsistere,  quod  non  est  causatum  ab  eo,  ut 
ex  supra  disputatis  constat.  Ergo  Deus  res  creavit  :  potest 
igitur  creare5. 

2.  Deus  habet  virtutem  agendi  infìnitam.  Ergo  nullo  com- 
plemento et  adminiculo  in  agendo  indiget  per  aliquam  potentiam 
passi  vara. 

3.  Esse  sive  exsistere  est  universalius  quam  mutari;  multa 
enim  exsistunt,  quae  ex  mutazione  alicuius  subiecti  oriri  non 
poterant.  Atqui  obiectum  potentiae  divinae  debet  esse  universa- 
lissimum.  Ergo  obiectum  eius  est  esse  et  non  tantum  mutari. 
Potest  igitur  Deus  aliquid  efficere  sine  mutatione  i.  e.  sine  materia 
subiecta,  quae  mutatur  ;  talis  autem  effectio  est  creatio  6. 

Nota.  Obiectiones  multas  contra  banc  tbesim  invenies  apud  S.  Thomaji, 
De  pot.  q.  3.  a.  1.    Sed  quia  facillimam  babent  solutionem,  eas  referre  non  iuvat. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  45.  a.  4. 

2  Ibid.  a.  2.  ad  3;  Contra  gent.  1.  2.  e.  17. 

3  Summa  tlieol.  1.  e.  a.   1.  4  Ibid    a.  3.  ad  3. 

5  Ibid.  a.  2. 

6  Cf.  S.  Thomas,    Contra  gent.  1.  2.  e.  16.  n.  3.  —  Eodem    capite  multa 
alia  argumenta  exstant. 

45* 


708  Gap.  24.   De  potentia  Dei. 

ARTICULUS  IV. 

DEUM  S0LU3I  CREARE  POSSE. 

TheSÌS  LYIII.  Deus  nulli  creaturae  ullo  modo  virtutem 
creandi  communicare  potest. 

932.  Stat.  Quaest.  Durandus  1  existimavit  Deum  aliquam  crea- 
turam  producere  posse,  quae  naturali  sua  virtute  creare  possit. 
Alii  censent  Deum  creaturis  secundum  potentiam  mere  oboedientialem 
uti  posse  ad  creandum.  Hanc  opinionem  S.  Thomas  tolerare  videtur 
In  sent.  1.  4.  dist.  5.  q.  1.  a.  3.  quaestiunc.  3.  ad  4;  sed  in  summa 
theologica  postea  eam  absolute  reicit.  Sententiam  absolute  negantem 
nos  sequimur. 

Probatur.  1.  Oportet  Deo  asseratur  aliqua  effectio,  quae  in 
eius  infinita  actualitate  fundetur  et  quae  propterea  cum  nulla  alia 
natura  communicari  possit.  Atqui,  si  omnino  talis  est  effectio, 
creatio  certe  est  eiusmodi,  quippe  quae  sit  in  ratione  effectionis 
suprema  et  nobilissima.     Ergo  creatio  solius  Dei  est  propria. 

Ad  Mai.  Assertio  primo  aspectu  valde  congrua  rationi  ap- 
paret.  Et  revera  :  agere  sequitur  esse.  Ergo  quemadmodum  Deus 
esse  infinitum  habet  nulli  creaturae  communicabile,  ita  etiam  agere 
ei  convenit  incommunicabile.  Neve  dicas  agere  Deo  proprium  in 
eo  esse,  quod  ipse  solus  sine  auxilio  agentis  superioris  concurrentis 
agit.  Nam  quemadmodum  ad  excellentiam  Dei  non  satis  est,  ut 
creatura  sine  concursu  Dei  nihil  intelligat,  sed  Deus  comprehensione 
sui  absolute  incommunicabili  potitur  :  ita  etiam  agere  Dei  ad  extra 
obiectum  sibi  proprium  habere  debet 2. 

Ad  Min.  Creatio  in  ratione  effectionis  est  suprema  et  prima. 
Nani  omnis  alia  operatio  supponit  creationem,  quia  supponit  ali- 
quod  subiectum,  quod  ultimatim  non  est  nisi  per  creationem,  quae 
nullum  subiectum  et  nullam  operationem  praecedentem  supponit. 
Item  creatio  est  in  ratione  effectionis  nobilissima,  quia  est  in- 
dependentissima  ab  omni  potentia  passiva. 

2.  Obiectum  formale  creationis  est  esse  contingens.  linde 
virtus  creativa  ad  omnia  se  extendere  potest,  quibus  ratio  entis 
convenire  potest.  Ergo  virtus  creativa  infinita  est  et  creaturae 
communicari  nequit;  omnis  enim  virtus  creaturae  limitatur  ad  talem 
speciem  entis  efficiendam  3. 


1  In  sent.  1.  2.  dist.  1.  q.  4. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Contra  geni  1.  2.  e.  21.  n.  1.  3  Ibid.  n.  3. 


Art.  4.   Drmn  Milani  creare  posse.  709 

3.  Creatio  est  actus  infìnitae  efticaciae,  quia  potentàam  ob- 
iectivain,  quae  est  quasi  infinite  debilis  et  infinite  remota  ab  actu, 
in  actum  reducit.  Actio  autem  tantae  efticaciae  in  creatura  esse 
nequit.  Relegantur  ea,  quibus  infinitatem  Dei  demonstravinm-.  ex 
60,  quod  potest  creare1. 

OBIECTIOXES. 

933.  Obi.  1.     Saltem  non  videtur  negaudum  esse  actionem  creandi,    etsi 

uni  Deo  sit  connaturalis ,  media  tamen  creatura  tamquam  instrumento  a  Deo 
exerceri  posse. 

Resp.  Omnia  argumenta  nostra  etiam  liane  assertionem  excludunt;  nam 
nullo  modo  fieri  potest,  ut  actio  creaturae  sit  infinitae  efticaciae  et  ut  sit  vere 
divina.  Praeterea  optime  notat  S.Thomas:  „Causa  secunda  instrumentalis  non 
participat  actionem  causae  superioris,  nisi  in  quantum  per  aliquid  sibi  proprium 
dispositive  [lato  sensu]  operatur  ad  effectum  principalis  agentis.  Si  enim  nihil 
ibi  ageret  secundum  illud ,  quod  est  sibi  proprium ,  frustra  adhiberetur  ad 
agendum.  Nec  oporteret  esse  determinata  instrumenta  determinatarum  actionum. 
Sic  enim  videmus ,  quod  securis  scindendo  lignum ,  quod  babet  ex  proprietate 
suae  formae ,  producit  scamni  formam ,  quae  est  effectus  proprius  principalis 
agentis.  Illud  autem .  quod  est  proprius  effectus  Dei  creantis ,  est  illud ,  quod 
praesupponitur  omnibus  aliis ,  scil.  esse  absolute.  Unde  non  potest  aliquid 
operari  dispositive  et  instrumentaliter  ad  hunc  effectum,  quum  creatio  non  sit 
ex  aliquo  praesupposito.  quod  possit  disponi  per  actionem  instrumentalis  agentis. 
Sic  igitur  impossibile  est,  quod  alicui  creaturae  conveniat  creare  neque  virtute 
propria  neque  instrumentaliter  si  ve  per  rnysterium."  2 

Obi.  2.  Quanto  maior  est  resistentia  ex  parte  facti ,  tanto  maior  virtus 
requiritur  in  agente.  Sed  plus  resistit  contrarium  quam  nihil.  Ergo  maioris 
virtutis  est  aliquod  facere  ex  contrario  quam  ex  nihilo.  Prius  autem  potest 
creatura;  ergo  a  fortiori  alterum  potest,  i.  e.  habet  virtutem  creativam. 

Resp.  Tanto  maior  est  virtus,  quanto  maior  est  resistentia,  quam  vincit  ; 
Dist.  Mai.,  si  sermo  est  de  resistentia  late  dieta,  quae  etiam  includit  internami 
debilitatene  potentiae  passivae,  Conc,  si  sermo  est  tantum  de  resistentia  posiriva 
et  proprie  dieta ,  Neg.  Mai.  Contrad.  Min.  Plus  resistit  contrarium  resistentia 
proprie  dieta,  Conc,  late  dieta,  Neg.  Neg.  Consqs.  Nimirum  contrarium  potentiam 
passivam  subiectivam  ligat,  sed  eam  semper  in  aliquo  gradii  relinquit.  Sed 
nihilum  potentiam  subiectivam  penitus  destruit  et  sic  eam  quasi  in  infinitum 
removet  et  ligat. 

Obi.  3.  Pianta  potest  producere  sui  simile.  Ergo  a  fortiori  id  potest 
angelus.  Angelus  autem  sui  simile  producere  non  potest  nisi  creatione.  Ergo 
angelus  creare  potest. 

Resp.  Conc.  antec.  Neg.  Consqs.  et  Consqt.  Nempe  ex  eo,  quod  pianta 
sui  simile  producit,  nihil  sequitur  de  angelo,  quia  ratio  utriusque  est  absolute 
dispar.  Pianta  enim  invenit  materiam,  ex  qua  simile  sui  fieri  potest:  angelus 
talem  materiam  non  babet. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  2.  e.  20.  n.  4.  —  Multa  alia  argumenta 
habet  S.  Thomas  1.  e.  e.  20.  21.  2  Summa  theol.  p.  1.  q.  45.  a.  5. 


710  Cap.  24.   De  potentia  Dei. 

ARTICULUS  V. 

MJM  CREATIO  AB  AETERXO  ESSE  POSSIT. 

TlieSÌS   LIX.     Nulla  creatura  ab  aeterno  esse  potest. 

934.  Stat.  Quaest.  Aristoteles 1  mundum  et  motum  docuerat 
debere  esse  ab  aeterno.  Contra  est  fidei  dogma  mundum  a  Deo 
creatura  esse  in  tempore.  Videtur  igitur  Aristoteles  aliquid  do- 
cuisse,  quod  sanae  rationi  non  concordat.  Nam  impossibile  est, 
ut  aeternitas  mundi  philosophice  demonstretur  et  tlieologice  falsa 
sit.  Yerum  S.  Thomas  Aristotelem  contra  rationem  peccasse  sibi 
persuadere  non  potest.  Invenit  igitur  conciliationis  modum  haec 
statuendo:  a)  Aristoteles  docuit  mundum  et  materiam  a  Deo  ex 
nihilo  esse  creata2;  b)  mundum  ab  aeterno  esse  creatura  Aristo- 
teles non  defendit  ut  certuni,  sed  ut  probabile 3  ;  e)  pura  ratione 
demonstrari  non  potest  mundum  coepisse  in  tempore,  sed  id  est 
sola  fide  notum 4.  Si  haec  omnia  vera  sunt,  Aristotelem  ab  errore 
contra  rationem  excusatum  esse  nemo  non  videt5. 

Creaturam  posse  esse  ab  aeterno  S.  Thomas  probat  ex  auctori- 
tate,  quia  non  legimus  philosophos  et  doctores  repugnantiam  in 
eo  invenisse,  ut  aliquid  factum  sit  a  Deo  et  tamen  numquam  non 
fuerit:    ,,Si  enim  esset  aliqua   repugnantia,    mirum  est,    quomodo 

Augustinus  eam  non  vidit Mirum  est  etiam,  quomodo  nobilissimi 

philosophorum  hanc  repugnantiam  non  viderunt.  ...    Et  hoc  etiam 


1  Phys.  1.  8.  ab  initio.  2  In  Phys.  1.  8.  lect.  2.  ab  initio. 

3  Summa  tkeol.  p.  1.  q.  46.  a.  1. 

4  Ibid.  a.  2;  Contra  gent.  1.  2.  e.  38;  Opusc.  14.  (al.  27.)  de  aeternitate 
mundi  contra  murmnrantes  ;  In  sent.  1.  2.  dist.  1.  q.  1.  a.  2;  ibid.  a.  5. 

5  Quaeres,  quid  nos  de  illa  Aristotelis  apologia  sentiaraus.  Equidem  puto 
non  esse  valde  probabile  Aristotelem  censuisse  mundum  creatione  ex  nihilo 
esse  ortum.  Nullibi  enim  id  dare  indicat.  Si  creationis  conceptum  habuisset,  sine 
dubio  eum  dare  proposuisset  et  accurate  expolivisset  et  contra  alios  philosophos, 
qui  ex  nihilo  nihil  fieri  posse  passim  docebant,  fuse  defendisset.  Fuisset  enim 
hoc  aliquod  punctum  in  tota  sua  philosophia  gravissimum  et  quo  a  ceteris 
philosophis  plurimum  discrepuisset.  Nunc  autem  contra  illos  philosophos  non 
pugnat,  sed  cum  iis  docet  materiam  et  mundum  et  motum  esse  ab  aeterno. 
Concedimus  autem  apud  Aristotelem  ea  inveniri  principia,  ex  quibus  necessario 
infertur  mundum  esse  ex  nihilo  creatum;  ipse  tamen  Aristoteles  hanc  con- 
clusionem  dare  et  explicite  intulisse  non  videtur.  Item  concedi  potest  Ari- 
stotelem argumenta  prò  aeternitate  motus  coeìestis  tantum  ut  valde  probabilia 
posuisse  ;  totam  enim  de  sideribus  doctrinam  non  tamquam  absolute  certam  et 
evidentem  ab  eo  traditam  fuisse  crediderim.  Sed  ei  persuasimi  non  fuisse 
materiam  rerum  et  elemento  ab  aeterno  esse  diffìcilius  mini  probatur. 


Art.  5.  Numi  oreatjo  alt  aeterno  <'.sse  possit.  711 

patei  diligenter  consideranti  dìctum  eorum,  qui  posuerunt  mundiun 
Bemper  fuisse,  quia  nihilominus  ponunt  eum  a  Deo  factum,  nini] 
de  hac  repugnantia  intellectuum  sentientes.  Ergo  illi,  qui  fcam 
subtiliter  cani  percipiunt,  soli  sunt  homines  et  cum  cis  oritur 
sapientia." 1  Deinde  intentum  probat  solvendo  rationes,  quibus  ali- 
qui  repugnantiam  creationis  ab  aeternò  eflìcere  eonabantur.  Monet 
etìam,  ne  fìdei  noceamus,  si  eam  rationibus  inefticacibus  tueri 
praesuminus :  „Mundum  incepisse  est  credibile,  non  autem  de- 
monstrabile  vel  scibile.  Et  hoc  utile  est,  ut  consideretur ,  ne 
forte  aliquis,  quod  fidei  est,  demonstrare  praesumens  rationes 
non  necessarias  inducat,  quae  praebeant  materiam  irridendi  in- 
fidelibus  existimantibus  nos  propter  huiusmodi  rationes  credere, 
quae  fidei  sunt."  2 


1  Opusc.  14.  versus  finem.  —  Tamen  vix  erant  philosophi ,  qui  docerent 
mundum  esse  aeternum  et  nihilominus  a  Deo  esse  factum  etiam  secundum 
materiam  et  vera  creatione  ex  niliilo.  Item  S.  Augustinus  negare  videtur 
creaturam  posse  esse  ab  aeterno.  Sic  legimus:  „Si  dixero  semper  fuisse  crea- 
turam,  .  .  .  sed  mine  illam  mine  aliam  per  alia  atque  alia  temporum  spatia, 
ne  aliquam  Creatori  coaeternam  esse  dicamus,  quod  fides  ratioque  sana  con- 
demnat:  cavendum  est,  ne  sit  absurdum  et  a  luce  veritatis  alienimi  mortalem 
quidem  per  vices  temporum  semper  fuisse  creaturam  decedentem  aliam ,  aliam 
succedentem;  immortalem  vero  non  esse  coepisse,  nisi  quum  ad  nostrum  saeculum 
ventum"  (De  civ.  Dei  1.  12.  e.  15.  n.  1.  Mighe,  P.  L.  XLI,  363).  Docet  igitur 
Augustinus  esse  contra  fidem  et  rationem ,  si  ponatur  aliquam  creaturam  esse 
Deo  coaeternam  sive  ab  aeterno  exstitisse  ;  si  autem  nulla  creatura  sit  ab 
aeterno,  etiam  nullam  seriem  creaturarum  mortalium  posse  esse  ab  aeterno, 
quia  sic  mundo  corporeo  perfectio  tribueretur,  quae  spiritui  immortali  negaretur. 
Etiam  toto  ilio  capite  reliquo  supponit  nullam  creaturam  posse  esse  Deo  co- 
aeternam, sed  Deum  debere  esse  ante  onmem  creaturam,  non  quasi  Deus  antea 
fuerit  in  tempore,  sed  praecessit  manente  aeternitate  (ibid.  n.  3).  Iis  vero,  qui 
primam  hominis  conditionem  tardam  esse  causantur,  respondet  omne  tempus 
aeteraitati  comparatum  esse  parvum  et  nihil;  etiamsi  Deus  ante  60  000  annorum 
hominem  condidisset,  similiter  quaeri  posset,  cur  antea  non  fecerit  (1.  e.  e.  12). 
In  hoc  autem  supponit  Augustinus  hominem  non  potuisse  creari  ab  aeterno  ; 
secus  enim  responsum  eius  esset  inefficax ,  quum  quaeri  posset ,  cur  Deus 
hominem  ab  aeterno  non  condiderit.  Alibi  docet  creaturam  rationalem  esse 
quidem  sine  fine;  deinde  pergit :  .Nec  tamen  tibi  Deo  coaeterna,  quoniam  non 
sine  initio;  facta  est  enim"  (Confess.  1.  12.  e.  15.  n.  19.  Migxe.  P.  L.  XXXII, 
833).  Censet  igitur  Augustinus  omne  id,  quod  est  factum  a  Deo  creante,  eo 
ipso  initium  habere  in  tempore. 

2  Summa  theol.  p.  1.  q.  46.  a.  2.  —  S.  Thomas  in  hac  sua  doctriua  magna 
ex  parte  secutum  esse  Mosen  Maimonidem  demonstrat  Stockl,  Die  thomist. 
Lehre  vom  Weltanfange  in  ihrem  geschichtl.  Zusammenhange  (Katholik  1883). 
De  eadem  re  agit  Michel,    Philos.  Jahrb.  dei*  Gorresgesellschaft.  IV. — V.  Bd. 


712  Cap.  24.   De  potentia  Dei. 

Nihilominus  salva  reverentia  S.  Doctori  debita  in  hoc  puncto 
ab  eius  sententia  recedendum  esse  existimamus.  Neque  desunt 
legitimae  auctoritates,  quibus  id  minime  temere  a  nobis  fieri  con- 
stat.  Communis  est  enim  Patrum  doctrina  non  solum  de  facto 
nullam  creaturam  ab  aeterno  esse,  sed  ne  posse  quidem  esse,  ita 
ut  contra  rationem  peccent,  qui  mundum  aeternum  esse  statuant1. 
Idem  docent  Alexander  Halensis 2,  B.  Albertus  Magnus  3,  S.  Bona- 
ventura 4.  Etiam  post  S.  Thomam  plurimi  inventi  sunt  gravissimi 
nominis  auctores,  qui,  quum  Aquinatem  magistrum  in  omnibus 
religiosissime  sequi  stuclerent,  in  hac  tamen  quaestione  eum  de- 
serebant ,  ut  Lessius 5 ,  Toletus 6,  Sylvester  Maurus 7.  Immo  ipse 
S.  Thomas  versus  finem  vitae  a  sententia,  quam  omnes  hi  auctores 
defendunt,  non  iam  tantum  afuit.  Concedere  enim  videtur  hominem 
non  potuisse  creari  ab  aeterno.  Hoc  autem  ostio  aperto  parvus 
tantum  et  facillimus  gradus  est  ad  id,  ut  dicatur  nullam  creaturam 
posse  esse  ab  aeterno.  En  verba  S.  Doctoris:  „Unde  posset  dicere 
aliquis,  quod  mundus  fuit  aeternus  vel  saltem  aliqua  creatura,  non 
autem  homo.  Nos  autem  intendimus  universaliter,  an  aliqua  crea- 
tura fuerit  ab  aeterno."  8  Quin  concedere  videtur  sententiam,  quae 
creaturam  ab  aeterno  esse  posse  simpliciter  negat,  esse  rationibus 
etiam  philosophicis  satis  probabilem:  „Has  autem  rationes  [quibus 
aliqui  probant  mundum  non  potuisse  semper  esse]  ,  quia  usque- 
quaque  non  de  necessitate  concludunt,  licet  probabilitatem  habeant, 
sufficit  tangere  solum,  ne  vicleatur  fides  catholica  in  vanis  rationi- 
bus constituta  * .  .  et  ideo  conveniens  videtur  ponere,  qualiter  ob- 
vietur  eis  per  eos,  qui  aeternitatem  mundi  posuerunt.  "  9  —  Itaque 
nos  ut  certuni  tenemus  simpliciter  repugnare  ullam  creaturam 
esse  ab  aeterno ,  idque  ex  principiis  ab  ipso  S.  Thoma  celebratis 
sequi  existimamus,  ita  ut  in  hac  re  a  littera  forsan  Doctoris  An- 
gelici aliquantulum  declinemus,  a  spiriti!  autem  ne  minimum  quidem. 
935.  Probatur.  1.  Omnis  creatura  est  essentialiter  mutabilis, 
quatenus  singulis  instantibus  a  Deo  annihilari  et  singulis  instanti- 
bus  nova  accidentia  acquirere  et  novos  actus  ponere  potest.  Atqui 
res  mutabihs  non  potest  esse  ab  aeterno. 


1  Ex  S.  Augustino   aliquos   locos  ipsi   attulimus.     Plura  de  hac  re  habet 
Petavius,  De  Deo  1.  3.  e.  6.  2  Summa  theol.  1.  1.  q.  12.  membr.  8.  et  alibi. 

3  In  seni  1.  2.  dist.  1.  4  In  sent.  1.  2.  dist.  1.  p.   1.  a.  1.  q.  2. 

5  De  div.  perf.  1.  4.  e.  2.  n.  8—11.         6  In  Arist.  phys.  1.  8.  e.  2.  q.  2. 

7  Quaest.  philosoph.  de  coelo  et  rnundo  q.  1. 

8  Summa  theol.  p.  1.  q.  46.  a.  2  ad  8.  9  Contra  gent.  1.  2.  e.  38.  in  medio. 


Art.  5.  Nuiii  creatio  ali  aeterno  esse  possit.  713 

l'rolt.  Min.  Res  mutabilis  al)  aeterno  tlurans  iam  Dime  natura- 
lift  ir  infinite  multas  mutationes  subiisset;  quemadmodum  enim  beati 
in  adornimi  durante*  infinite  multos  actus  ponent,  ita  creatura, 
si  ab  aeterno  durasset,  hodie  infinite  multos  actus  posuisset.  Atqui 
numerus  actu  infinitus  repugnat,  ut  ratio  probat  et  auctoritas 
S.  Thomae1. 

Instabis:  Non  possunt  simul  esse  actu  infinite  multa,  sed 
successive.  Si  enim  simul  sunt,  imam  collectionem  constituerent  ; 
si  successive  sunt,  collectionem  non  faciunt.  Dicit  enim  S.  Thomas  : 
,,  Infinitum,  etsi  non  sit  simul  in  actu,  potest  tamen  esse  in 
successione."  2 

liesp.  Multitudo  successiva  actu  infinita  non  minus  repugnat 
quam  simultanea.  Niliil  enim  est,  quod  absolute  prohibeat,  quo- 
minus  seriei  successivae  membra  conserventur  accedentibus  novis 
et  sic  infinitas  successiva,  si  possibilis  supponitur,  evadat  simul- 
tanea. Ergo  si  infinitas  successiva  est  possibilis,  etiam  simultanea  ; 
et  si  haec  repugnat,  et  illa.  —  Illustratur  exemplo  :  Si  ab  aeterno 
essent  infiniti  dies  transacti,  singulis  diebus  potuit  Deus  lapidem 
creare,  sicut  ipsos  singulos  dies  virtute  sua  fecit.  Potuit  etiam 
lapidem  creatum  in  perpetuum  conservare.  Tunc  haberemus  liodie 
lapides  infinite  multos.  Et  sic  iterum  apparet  multitudinem  in- 
finitam  successivam  non  minus  repugnare  quam  simultaneam,  quia 
illa  liane  involvit.  Quid  ad  haec  responderi  prudenter  possit,  non 
video.  Si  dicas  Deum  non  potuisse  sic  lapides  creare  et  con- 
servare, ne  fiat  influitimi,  nihil  dicis  et  principium  petis.  Hoc  enim 
praecise  convincit  argumentum  nostrum,  si  mundus  sit  aeternus, 
tunc  fieri  posse  infinitum.    Si  igitur  cum  S.  Thoma  negas  infinita 

1  Cf.  Summa  theol.  p.  1.  q.  7.  a.  4;  Quodl.  9.  a.  1.  Versus  finem  vitae 
sententia  S.  Thomae  piane  fixa  erat  et  firma  non  posse  esse  infinitum  secundum 
multitudinem  in  rebus  neque  per  se  neque  per  accidens.  Cf.  Summa  theol.  1.  e. 
et  p.  1.  q.  46.  a.  2.  ad  8.  Iunior  S.  Thomas  in  hac  re  minus  firmus  erat.  Ita 
in  Opusc.  14.  in  fine  contra  aliquem  obicientem  dicit:  „Praeterea  adhuc  non 
est  demonstratum,  quod  Deus  non  possit  facere,  ut  sint  infinita  actu."  Quare 
apud  S.  Thomam  sensim  firmata  est  sententia  de  repugnantia  numeri  iufiniti.. 
contra  sensim  debilitata  est  sententia  de  possibilitate  creationis  ab  aeterno. 
Hoc  utile  est  prae  oculis  habere.  Saltem  ego  non  capio  illos  auctores,  qui 
propter  reverentiam  S.  Thomae  defendunt  creaturam  posse  esse  ab  aeterno,  et 
deinde,  ut  se  contra  obiectiones  tueantur,  de  repugnantia  numeri  actu  infiniti 
dubitant.  Hoc  posterius  S.  Thomae  in  fine  vitae  magis  exploratum  fuit  quam 
prius.  Non  admisisset  possibilitatem  creationis  aeternae,  si  putavisset  inde  sequi 
numermn  actu  infinitum,  ut  patebit,  si  summam  legeris. 

2  Contra  gent.  1.  2.  e.  38.  ad  3. 


714  Gap.  24.   De  potentia  Dei. 

produci  posse,  negare  debes  mundum  esse  ab  aeterno;  secus  enim 
infinita  bene  produci  possent,  ut  probat  argumentum 1. 

2.  Si  mundus  esset  ab  aeterno,  infinite  multi  dies  essent  trans- 
acti  unus  post  alium.  Et  sic  infinita  essent  transita.  At  infinitum 
non  potest  transiri,  ut  probat  ratio  et  auctoritas  S.  Thomae. 

Instabis.  In  infinita  serie  dierum  nullus  est  primus.  Et  ita 
nullus  esset  transitus  per  omnes  dies,  quia  omnis  transitus  est 
ab  extremo  ad  extremum  2. 

Resp.  Debet  esse  aliquis  dies  primus.  Hoc  ut  magis  in 
oculos  cadat,  loco  dierum  sumamus  generationes  leonum  successiva^. 
Ponamus  genus  leonum  esse  ab  aeterno  creatum.  Tunc  aliquis 
leo  debet  esse  omnium  primus.  Nam  debet  esse  aliquis  leo  im- 
mediata Dei  creatione,  non  generatone  ortus;  hic  autem  est  primus. 
Si  nullus  leo  esset  immediate  a  Deo  sine  generatione  creatus, 
tota  series  leonum  esset  generata  et  non  creata,  id  quod  est  ab- 
surdum.  Totum  hoc  ad  successionem  dierum  transferri  posse  unus- 
quisque  videi. 

3.  Si  Deus  ab  aeterno  potest  creare,  potuit  ab  aeterno  Àdamum 
creare  post  930  annos  mortuum.  Nam  eiusmodi  duratio  non  minus 
abstrahit  ab  hic  et  nunc  quam  quidditas  rerum ,  quam  propter 
hanc  abstractionem  adversarius  dicit  posse  esse  ab  aeterno.  Verum 
unusquisque  concedet  nos  non  posse  dicere  Adamum  930  annis 
post  initium  aeternitatis  esse  mortuum.    Ergo  Deus  Adamum  mor- 


1  Cf.  Toletcs,  In  Arisi  phys.  1.  8.  e.  2.  q.  2.  ratio  1.  —  Simile  quid  est  hoc: 
Si  genus  humanum  esset  aeternum,  infinitae  generationes  essent  praeteritae  et, 
quum  animae  sint  immortales,  infinite  multae  hodie  essent  animae,  quod  est  im- 
possibile ;  ergo  genus  humanum  non  est  ab  aeterno.  S.  Thomas  hac  obiectione 
pressus  concedere  videtur  genus  humanum  ab  aeterno  esse  non  posse  (Summa  theol. 
1.  e.  ad  8).  Verum  argumento  nostro  probatur;  ut  genus  humanum,  ita  etiam  a  pari 
successionem  dierum  vel  aliarum  rerum  non  posse  esse  ab  aeterno,  quia  secus 
multitudo  simultanea  actu  infinita  oriri  posset.  Dices:  Saltem  angelus  potuit 
esse  ab  aeterno.  Nego  etiam  hoc.  Nam,  ut  alia  taceam,  ille  angelus  iam 
infinite  multos  actus  posuisset.  Potuit  igitur  Deus  ad  singulos  eius  actus 
aliquem  lapidem  creare  et  conservare  ;  et  sic  recurrit  absurdum.  Dices  :  Saltem 
potuit  Deus  ab  aeterno  aliquam  naturam  ita  creare,  ut  eam  per  infinitum  tempns 
absolute  immutata  ni  et  sine  operationum  successione  conservaret.  Nego  etiam 
hoc.  Nam  eiusmodi  necessaria  immutabilitas ,  quae  insuper  durare  debet  per 
aeternitatem  quandam ,  est  contra  rationem  entis  creati.  Deinde,  qui  ita  dicit, 
non  tuetur  iam  sententiam  S.  Thomae ,  qui ,  si  Aristotelem  ab  errore  excusare 
voluit ,  defendere  debebat  et  vere  defendit  motum  et  mutationem  ab  aeterno 
esse  posse. 

2  Ita  fere  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  2.  e.  38.  ad  3. 


Art.  5.   Num  oreaido  ali  interini  esse  possit.  715 

tali'in  al)  aeterno  creare  non  potuit;  et  a  pari  nullam  aliano  rem 
mutabilem  l. 

I.  Videamus,  num  genus  humanum  possit  esse  ab  aeterno. 
A  Socrate,  qui  nondum  habet  filium,  recurrere  possum  ad  eius 
patrem,  ab  hoc  ad  patris  patrem,  deinde  ad  huius  patrem  e.  i.  p. 
!am  dico:  in  illa  generationum  serie  ad  aliquem  primum  patrem 
devenire  debeo,  qui  non  est  filius,  sed  immediate  a  Deo  creatus. 
Nimirum  in  serie  tot  debent  esse  patres,  quot  filii.  quia  filius  cogi- 
tali nequit  sine  patre  nec  pater  sine  filio.  Atqui  in  fine  seriei 
habeo  Socratem,  qui  est  filius  et  non  pater.  Ergo  in  serie  etiam 
esse  debet  aliquis  pater,  qui  non  sit  filius.  Si  enim  omnes  pativs 
simul  essent  filii,  numerus  tìliorum  uno  (Socrate)  excederet  numerimi 
patrum ,  quod  est  impossibile.  Est  igitur  aliquis  primus  pater  a 
Deo  immediate  creatus.  Si  autem  est  primus,  series  non  est  ab 
aeterno,  ut  et  ratio  probat  et  auctoritas  S.  Thomae.  Revera,  si 
inter  actus,  quos  beati  in  futurum  ponent,  aliquis  esset  ultimus, 
in  aeternum  non  viverent  ;  a  pari,  si  in  serie,  quae  est  a  praeter- 
ito ,  aliquod  membrum  est  primum ,  ab  a  eterno  series  non  currit. 
—  Probatum  igitur  est  genus  humanum  non  esse  ab  aeterno. 
Consimili  autem  modo  ostendi  potest  nullam  successionem  rerum 
esse  ab  aeterno,  quia  membrum  praecedens  et  subsequens  ana- 
logice  se  habent,  ut  pater  et  filius. 

OBIECTIOXES. 

9oD.  Obi.  1.     Mvmdus  non  solum  potest  esse  ab  aeterno,  sed  debet.    Nani 

a)  si  Deus  mundum  ab  aeterno  non  creavit,  aut  neque  voluit  neque  potuit  aut 
voluit  nec  potuit  aut  potuit  nec  voluit.  Si  primum ,  Deus  etiam  postea  nec 
potuit  nec  voluit.  quia  postea  non  fuit  perfectior  quam  antea  ;  si  alternili,  Deus 
est  valde  imperfectus;  si  tertium,  Deus  est  invidus. 

b)  Deus  aut  est  prior  mundo  natura  tantum  aut  duratione.  Si  natura 
tantum,  quum  Deus  sit  aeternus,  etiam  mundus  est  ab  aeterno.  Si  autem  est 
prior  duratione,  ante  mundum  fuit  tempus,  quia  prius  et  posterius  in  duratione 
constituunt  tempus  :  impossibile  autem  est  ante  mundum  fuisse  tempus. 

e)  Qui  cras  agere  vult  et  non  hodie,  is  exspectat  crastinum  diem,  ut  agat. 
Atqui  non  possumus  Deum  cogitare  quasi  ab  aeterno  exspectantem  tempus 
ci'eationis  oportunum. 

d)  Posita  causa  sufficienti  ponitur  effectus.  Atqui  Deus  ab  aeterno  fuit 
causa  mundi  sufficientissima.     Ergo  ab  aeterno  positus  est  mundus. 

e)  Omne  id,  quod  producit  effectum  modo  et  non  ante,  aliter  se  habet  ad 
effectum  modo  quam  ante;  mutatur  igitur.  Atqui  Deus  est  immutabilis.  Ergo 
ab  aeterno  produxit  mundum. 


1  Cf.  Toletus  1.  c.  ratio  3. 


716  Cap.  24.   De  potentia  Dei. 

Resp.  ad  a)  Deus  ab  aeterno  habuit  vohmtatem  et  potestatem  creandi 
mundum  temporalem ,  non  aeternum.  Et  sic  ex  eo ,  quod  Deus  in  tempore 
creavit  mundum,  non  sequitur  eum  postea  aliquid  voluisse  et  potuisse,  quod  in 
aeternitate  nec  potuit  nec  voluit.  Mundum  autem  aeternum  creare  Deus  neque 
in  aeternitate  neque  postea  aut  potuit  aut  voluit.  —  Deinde  etiamsi  per  im- 
possibile mundus  aeternus  esse  posset,  Deus  ad  eum  ab  aeterno  creandum  non 
teneretur,  sed  posset  eum  nibilominus  condere  in  tempore.  Nani  Deus  non  in- 
diget  mundi.  Neque  invidiae  esset  ascribendum,  si  eum  antea  non  creavit,  sed 
divinae  voluntati,  quae  est  prima  causa.  Nani  non  facere  bonum,  quum  possis, 
non  est  invidiae,  sed  non  facere  bonum,  quando  oportet.  Neque  autem  oportet 
Deum  aut  omnino  creare  aut  ab  aeterno  creare.  Quin  non  desunt  rationes, 
cur  magis  decuisset  in  tempore  creare ,  etiamsi  potuisset  ab  aeterno  ;  quam- 
quam bae  rationes  non  fuissent  cogentes.  Rationem  convenientiae  sic  assignat 
S.  Tbomas:  „Omne  agens,  producens  effectum  in  participationem  suae  formae, 
intendit  in  eo  inducere  suam  similitudinem.  Sic  igitur  divinae  voluntati  con- 
veniens  fuit  in  suae  bonitatis  participationem  creaturam  producere,  ut  sua 
similitudine  divinam  bonitatem  repraesentaret.  Non  autem  potest  esse  talis 
repraesentatio  per  modum  aequalitatis ,  sicut  effectus  univocus  suam  causarti 
repraesentat,  ut  sic  oporteat  ab  infinita  bonitate  aeternos  effectus  produci;  sed 
sicut  excedens  repraesentatur  ab  eo,  quod  exceditur.  Excessus  autem  divinae 
bonitatis  supra  creaturam  per  hoc  maxime  exprimitur,  quod  creaturae  non 
semper  fuerunt.  Ex  hoc  enim  apparet  expresse,  quod  omnia  alia  praeter  ipsum 
eum  habent  sui  esse  auctorem,  et  quod  virtus  eius  non  obligatur  ad  huiusmodi 
effectus  producendos,  sicut  natura  ad  effectus  naturales  et  per  consequens,  quod 
est  voluntate  agens  et  intelligens."  '. 

Ad  b)  „Deus  est  prior  mundo  duiatione.  Sed  ,prius'  non  designat  priori- 
tatem  temporis,  sed  aeternitatis.  Vel  dicendum,  quod  designat  aeternitatem 
temporis  imaginati  et  non  realiter  exsistentis:  sicut,  quum  dicitur:  , Supra 
coelum  nibil  est',  ,supra'  designat  locum  imaginatum  tantum,  secundum  quod  pos- 
sibile est  imaginari  dimensionibus  coelestis  corporis  dimensiones  ahas  superaddi." 2 

Ad  e)  Illud  solimi  agens  exspectat  tempus,  quod  in  agendo  tempus  prae- 
supponit.  Hoc  autem  est  agens  partieulare.  Deus  vero,  quum  sit  agens  uni- 
versale, quod  facit  rem  et  tempus,  non  exspectat  tempus;  sed  dat  effectui  suo 
tempus,    quod  et  quantum  voluerit,     Neque  quaerendum  est,    cur  Deus  potius 


1  Contra  gent.  1.  2.  e.  35.  in  fine.  —  Toletus  in  eandem  rem  sic  scribit: 
„Decuit  divinam  voluntatem  mundum  in  tempore  facere,  quia  non  oportebat 
creaturam  esse  suo  creatori  coaeternam.  Et  ulterius  ita  factum  est,  ut  nobis 
ostenderet  Deum  non  eguisse  ipsum  hoc  mundo ,  sed  mundum  ipsius  egere. 
Et  ulterius,  ut  cognosceretur  clarius  esse  autorem  omnium,  quod  cognosci  vix 
posset,  si  mundus  esset  coaeternus.  Rursus,  ut  sic  clarius  cognosceretur  esse 
creatorem.  Item,  ut  sic  cognosceretur  melius  esse  infinitae  virtutis,  qui  ex 
nihilo  fecerit.  Praeterea,  ut  cognosceretur  esse  agens  liberum,  quia  produxit, 
quum  voluit.  Demum ,  quia  sic  homines  illuni  timeant ,  honorent  et  vene- 
rentur,  quum  viderint  omnia  ab  eius  nutu,  potestate  ac  voluntate  pendere" 
(ibid.  q.  1.  ad  1). 

2  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  46.  a.  1.  ad  8. 


Cap.  25.  De  attribuirò  moralibus  et  de  beatitudine  Dei    l'rologus.      717 

hoc  momento  quam  alio  mnndnm  oondideril  :  Buprema  enim  ratio  est  Dei 
volnntas,  q.nae  facii  rea  ei  tempora,  prout  ci  placuerit  '. 

Ad  il)  Posita  causa  sufficienti  et  actione  eius  sequitur  effectus  secuiuluin 
exigentiaiu  formae,  quae  est  principium  actionis.  In  Deo  igitor,  qui  per 
voluntatem  suam  independentissimam  agit,  effectus  sequitur  secundum  formam 
ab  eo  praeconceptam  et  praedefinitam.  Sequitur  igitur  effectus  non  ab  aeterno, 
sed  tempore  praedefinito 2. 

Ad  e)  Deus  agit  per  voluntatis  snae  aeternum  decretum.  Ergo  non  aliter 
se  habet  ad  effectum,  quando  fit,  quam  antea.  Tamen  creatura  se  habet  aliter 
ad  Deum ,  quando  facta  est ,  quam  antea  ;  veruni  id  non  est  per  mutationem 
proprie  dictam,  sed  per  creationem.  Et  in  quantum  creatura  se  aliter  habet 
ad  Deum ,  nos  concipimus  Deum  aliter  se  habere  ad  creaturam  ;  verum  id  est 
relatio  rationis,  non  realis,  ut  explicatum  est,  quando  de  simplicitate  Dei 3. 

Obi.  2.  Mundus  ab  aeterno  creatus  repugnaret  aut  ex  parte  Dei  creantis 
aut  ex  parte  mundi  creabilis.     Atqui  ex  neutra  parte. 

Resp.  Repugnat  ex  parte  mundi.  Nam  omnis  creatura  est  mutabilis  et 
orane  mutabile  est  sub  numero  secundum  successionem  mutationum.  Aeternum 
autem  non  est  sub  numero  secundum  successionem.  Nam  numerus  est  finitus, 
successio  aeterni  est  infinita;  numerus  transiri  potest,  aeternum  tamquam  in- 
finitum  non  transitur  ;  numerus  unitate  addita  ex  alio  numero  resultat,  aeternum 
ex  alio  aeterno  vel  temporali  resultare  non  potest;  numerus  habet  primum  et 
novissimum  assignata  vel  assignabilia ,  aeternum  non  habet  primum.  Haec 
sunt  quattuor  contradictiones  in  conceptu  creaturae  ab  aeterno  exsistentis,  quibus 
quattuor  respondent  argumenta  theseos  nostrae.  Ceterum  illa  quattuor  inter  se 
intime  cohaerent  et  imam  tandem  contradictionem  constituunt. 


CAPUT  XXV. 

DE  ATTRIBUTIS  MORALIBUS  ET  DE  BEATITUDINE 

DEL 


PROLOGUS. 

937.  Virfcus  simpliciter  est  illa,  quae  ad  bonum  morale  inclinat. 
Tales  virtutes,  ut  in  theologia  et  etilica  ostendunt,  distinguuntur 
septem,  ad  quas  ceterae  omnes  revocantur.  Sunt  autem  tres  theo- 
logicae:  fides,  spes,  caritas;  et  quattuor  cardinales:  prudentia, 
iustitia,  fortitudo,  temperantia.  Caritatis  potissima  obiecta  sunt 
tria:   Deus,   homo  ipse  sibi,   proximus.     Porro  in  Deo  neque  est 

1  Cf.  S.  Thomas,  Smunta  theol.  p.  1.  q.  46.  a.  1.  ad  6;  Contra  gent.  1.  2. 
e.  35.  §  Non  est  autem  ante  totius. 

2  Cf.  Summa  theol.  1.  e.  ad  9.  10.  3  Ibid.  ad  5. 


718  Gap.  25.   De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

fides  neque  spes  neque  fortitudo  neque  temperantia  ;  insuper  con- 
sideratio  prudentiae  divinae  spectat  ad  speciale  de  providentia 
caput.  Caritas  autem  in  Deo  tamquarn  obiectum  respicit  aut 
Deum  ipsum,  et  sic  appellatur  sanctitas,  aut  creaturam  rationalem, 
et  sic  appellatur  benignitas.  Quare  tres  virtutes  in  Deo  con- 
siderandas  habemus:  sanctitatem,  benignitatem,  iustitiam;  de  qui- 
bus  totidem  ponemus  articulos.  Caput  incipimus  generatim  quae- 
rentes,  quae  virtutes  in  Deo  sint.  Totani  autem  nostrani  de  Deo, 
ut  est  in  se,  disputationem  claudet  articulus  de  beatitudine  Dei. 
Ergo  huius  capitis  sunt  quinque  articuli: 

Articulus    I.  Quae  sint  divinae  voluntatis  virtutes. 

„         II.  De  sanctitate  Dei. 

„        III.  De  benigniate  Dei. 

„        IV.  De  iustitia  Dei. 

„         V.  De  beatitudine  Dei. 

ARTICULUS  I. 
QUAE  SINT  DIVINAE  VOLUNTATIS  VIRTUTES. 

938.  Deus,  ut  omnes  rerum  perfectiones ,  ita  etiam  virtutes, 
quas  in  hominis  voluntate  laudamus,  contili  et.  Alias  tamen,  quae 
nullam  imperfectionem  involvunt,  continet  formaliter,  alias  emi- 
nenter  tantum.     Qua  de  re  notamus: 

1.  Quaedam  virtutes  versantur  circa  passiones  moderandas, 
sicut  temperantia  circa  concupiscentias,  fortitudo  circa  timores  et 
audacias,  mansuetudo  circa  iram.  Huiusmodi  virtutes  Deo  attribuì 
non  possunt,  nisi  secundum  metaphoram,  quia  in  Deo  neque  pas- 
siones sunt  neque  appetitus  sensitivus.  —  Ex  his  autem  virtutibus 

a)  quaedam  moderantur  passiones,  quae  inclinant  in  aliquod 
corporale  bonum,  quod  est  delectabile  secundum  sensum,  sicut 
sunt  cibi  et  potus  et  venerea,  circa  quorum  concupiscentias  est 
sobrietas,  castitas,  continentia  et  universaliter  temperantia.  Unde, 
quia  corporales  delectationes  a  Deo  omnino  remotae  sunt,  liae  vir- 
tutes Deo  ne  metapliorice  quidem  tribuuntur,  nisi  forte  valde  raro 
et  valde  improprie. 

b)  Quaedam  vero  illarum  virtutum  moderantur  passiones,  quae 
inclinant  in  bonum  spirituale  *,  sicut  est  honor,  dominium,  Victoria, 

1  Passiones,  inquies,  numquam  inclinant  in  bonum  spirituale,  ut  in  honorem 
aut  dominium  ;  nani  passio ,  quae  est  motus  appetitus  sensitivi ,  sequitur  ap- 
prebensionem  sensus ,  illa  autem  bona  sensu  apprebendi  non  possunt.  —  Re- 
spondet  S.  Thomas  in  nomine  appetitimi  sensitivum  etiam  regi  ratione.    ,Quum", 


Art.  1.  Quae  sint  divinar  volontatis  virtutes.  71li 

vindicta  ci  ;ili;i  huiusmodi.  Circa  quae  sunt  fortitudo,  magnani- 
mitas,  mansuetudo  et  aliae  huiusmodi  virtutes  :  quae  quidem  in  l)e<> 
proprie  esse  non  possunt  co,  quod  circa  passiones  sunt,  dicuntur 
iainen  frequenter  improprie  de  Deo,  ut  est  illud:  „Non  est  fortis, 
sicut  Deus  noster"  1,  et  illud:  „ Mansuetudo  tua  moltiplicavi!  ine."  2 

2.  Aliae  virtutes  versantur  circa  operationes,  ut  circa  dona- 
tiones  et  sumptus,  velut  iustitia  et  liberalitas  et  magnifìcentia. 
Hae  virtutes,  quia  sensum  non  supponunt,  formalitcr  sunt  in  Deo, 
dummodo  tamen  obiectum,  a  quo  in  nobis  speciem  sumunt,  divinae 
perfectioni  non  repugnet.  Ita,  si  quae  virtutes  sunt,  quae  ad  ali- 
quas  virtutes  ordinentur,  quae  sunt  subiectorum  ad  superiora, 
t alia  Deo  convenire  non  possunt,  sicut  oboedientia,  religio,  latria 
vel  aliquod  huiusmodi,  quod  superiori  debetur;  neque  humilitas 
in  Deo  est.  Si  etiam  virtutum,  quae  ceteroquin  formaliter  in 
Deo  sunt,  sint  aliqui  imperfecti  actus,  secundum  illos  Deo  attribuì 
hae  virtutes  non  possunt,  sicut  prudentia  quantum  ad  actum  bene 
consiliandi  Deo  non  competit,  quia  consilium  est  quaedam  in- 
quisitio,  cognitio  autem  Dei  non  est  inquisitiva;  tribuitur  tamen 
consilium  Deo  improprie.  Similiter,  ut  ex  virtutibus  voluntatis 
exemplum  sumam,  iustitia  quantum  ad  commutationis  propriis- 
sime  dictae  actum  Deo  competere  non  potest,  quum  ipse  a  nullo 
aliquid  utilitatis  accipiat,  cui  aequale  reddere  debeat3. 

Scholion.  Magna  est  differentia  inter  virtutes  divinas 
et  nostras: 

1.  Nostrae  virtutes  perfectionem  suam  et  speciem  habent  ab 
obiecto  formali,  circa  quod  versantur.  Divina  autem  virtus  nullo 
modo  pendet  ab  obiecto  creato,  quod  respicit.  Neque  virtutum 
divinarum  alia  et  alia  sunt  obiecta  formalia,  sed  omnis  voluntas 

inquit ,  „eadem  res  sub  diversis  condicionibus  considerali  possit  et  delectabilis 
et  borribilis  reddi,  ratio  apponit  sensualitati,  mediante  imaginatione,  rem  aliquam 
sub  ratione  delectabilis  vel  tristabilis,  secundum  quod  ei  videtur  ;  et  sic  sensualitas 
movetur  ad  gaudium  vel  tristitiam"  (De  verit.  q.  25.  a.  4).  Et  iterum:  „Ex 
aliquo  apprebenso  per  intellectum  potest  sequi  passio  in  appetita  inferiori 
dupliciter.  Uno  modo,  in  quantum  id,  quod  intelligitur  universaliter  per  intel- 
lectum ,  formatur  in  imaginatione  particulariter ,  et  sic  movetur  interior  ap- 
petitus.  .  .  .  Alio  modo ,  in  quantum  ex  apprebensione  intellectus  movetur 
appetitus  superior,  ex  quo  per  quandam  redundantiam  vel  imperium  appetitus 
interior  commovetur"   (ibid.  q.  26.  a.  3.  ad  13). 

1  1  Reg.  2,  2.  2  2  Reg.  22,  36. 

3  Cf.  S.  Thomas,  Stimma  tbeol.  p.  1.  q.  21.  a.  1.  ad  1;  Contra  geut.  1.  1. 
e.  92.  ri.  6;  ibid.  e.  93.  §  Si  quae  autem  virtutes.  Cousulatur  etiam  Somma 
tbeol.  1.  2.  q.  61.  a,  5. 


720  Gap.  25.   De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

divina  idem  obiectum  formale  habet,  quod  est  bonitas  increata. 
Quare  omnes  virtutes  divinae ,  ut  idem  obiectum  formale ,  ita 
eandem  habent  perfectionem  infinitam;  differunt  igitur  virtutes 
in  Deo  solo  obiecto  materiali  et  secundario.  —  Nimirum  actiones, 
circa  quas  virtutes  versantur,  accipi  possunt,  secundum  quod  ad 
res  humanas  contrahuntur,  et  sic  constituunt  obiectum  formale  ali- 
cuius  humanae  virtutis;  secundum  hunc  autem  modum  non  sunt 
obiectum  divinae  virtutis.  Deinde  illae  actiones  universaliter  ac- 
cipi possunt;  et  sic  sunt  etiam  obiectum  divinae  virtutis,  sed 
materiale  tantum  et  non  formale 1. 

2.  Nos  exercitio  virtutis  perficimur.  Deus,  si  virtutem  suam 
ad  extra  exercet,  non  perficitur;  aeque  perfectus  esset,  si  nihil 
creasset  et  sic  nullam  virtutem  ad  extra  exerceret.  Exercitium 
virtutis  divinae  ad  extra  voluntati  divinae  non  addit  nisi  meram 
terminationem  et  respectum  ad  obiectum,  ut  supra  explicatum  est. 
Totani  perfectionem  suam  voluntas  divina  habet  ex  amore,  quo 
Deus  in  se  ipsum  fertur.  Huius  autem  amoris  et  entitas  et  ter- 
minus  est  ipsa  Dei  essentia;  ille  igitur  amor  est  ipsa  essentia, 
non  autem  perfectio  essentiae  superaddita,  sicut  virtus  nostra. 

3.  Sunt  quidem  virtutes  etiam  humanae  inter  se  intime  con- 
nexae 2.  Tamen  nullo  modo  attingunt  ad  illam  summam  uni- 
tatem,  quam  virtutes  divinae  habent.  Nam  omnes  hae  virtutes 
et  actus  earum  entitative  considerati  sunt  eadem  essentia  divina 
simplicissima ;  omnes  hae  virtutes  idem  habent  obiectum  formale; 
omnes  hae  virtutes  aliquo  modo  una  semper  etiam  ad  extra  exer- 
centur,  quatenus,  ut  explicabimus,  in  omni  opere  Dei  est  miseri- 
cordia (benignitas)  et  iustitia 3. 

AETICULUS  II. 
DE  SANCTITATE  DEI. 

TlieSÌS  LX.  Deus  est  absolute  sanctus  forinaliter,  exein- 
plariter  et  virtualiter. 

939.  Stat.  Quaest.  Sanctitas  est  bonitas  moralis  sive  perfectio 
morum  in  actu  vel  habitu.  Porro,  sicut  perfectio  naturae  in  eo 
consistit,    ut   aliquid    sit   conforme   sapientiae   divinae,    quatenus 

1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  1.  e.  93.  in  fine. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  1.  2.  q.  65.  —  Maxime  virtutes  super- 
naturales  et  infusae,  si  fidem  et  spem  excipimus,  inseparabilem  nexum  habent. 
Neque  id  mirum  est,  quia  his  virtutibus  Deo  maxime  assimilamur. 

3  Cf.  Scheeben,  Dogmatik  2.  Bucb,  n.  599. 


Art.  2.   De  Banotitate  Dei.  721 

contiiu't  ideam,  seeundum  quam  unumquodque  est  factum:  it;i 
perfectio  morie  in  eo  consistiti,  ut  aliquid  sit  conforme  eidem  sa- 
pientiae  divinae,  quatenus  continet  normam  honestatia  et  regulam 
reetitudinis  aeternam,   seeundum  quam   natura  intellectualis  agal 

oporti't.  Sanetitas  igitur  etiam  definiri  potest  conformitas  volun- 
tatis  l'uni  regula  reetitudinis  aeterna1.  Sed  si  singula  momenta, 
quae  sanctitatem  in  homine  efficiunt,  describere  volumus,  sanetitas 
habitualis  negative  dicit  immunitatem  ab  ornili  culpa  gravi,  posi- 
tive ornatimi  omnium  virtutum,  quibus  homo  morum  regulae  (vel 
legi  aeternae)  conformatur ,  quae  conformatio  ultimo  perficitur 
amore  Dei  et  coniunctione  cum  Deo,  ultimo  mie  2. 

Prob.  et  explic.  I.  Deus  est  sanctus  formaliter.  Nani  Deus 
se  ipsum  amat  ratione  sui,  reliqua  propter  se  ipsum  et  seeundum 
ordinem,  quem  ad  ipsum  liabent.  Atqui  in  hoc  est  consummata 
sanetitas  sive  conformitas  cum  regula  reetitudinis  aeterna.  Immo 
voluntas  Dei  non  solimi  conformis  est  cum  regula  moralitatis, 
sed  est  identica  cum  ipsa.  —  Specialius  nota:  a)  Deum  sanctum 
esse  non  solum  ex  eo  cognoscimus,  quia  omnis  perfectio  simplex 
ei  convenire  debet,  sed  speciatim,  quia  bonitas  Dei  est  obiectum 
formale  voluntatis  divinae,  ita  ut  piane  cogitari  non  possit  eum 
aliquid  inordinate  sive  contra  bonitatem  divinam  amare.  In 
voluntate  hominis  peccatum  oritur,  quia  alias  voluntatis  inclina- 
tiones  contra  amorem  Dei  sequimur,  i.  e.  quia  amor  sui  inordinatus 
in  homine  amorem  Dei  impedit.  In  Deo  amor  sui  est  ipse  amor 
boni  infiniti;  b)  summa  vis  amoris  et  consequenter  sanctitatis  in 
Deo  cognoscitur  ex  eo,  quia  in  amore  divino  idem  est  subiectum, 
idem  ratio  finalis  ultima,  idem  obiectum  formale.    In  nobis  autem 


1  Haec  regula  reetitudinis  prò  creaturis  voluntate  divina  accedente  fit 
lex  aeterna.  Ergo  sanetitas  creaturae  bene  definitur  conformitas  voluntatis  eum 
lege  aeterna. 

2  Circa  dieta  notandum  est  :  a)  In  praesenti  rerum  ordine  amor  Dei,  quem 
suppono  esse  proprium  et  perfectum,  involvit  iminunitatem  ab  omni  culpa  gravi 
et  ornatum  omnium  virtutum.  Et  sic  amor  Dei  et  sanetitas  semper  simul  sunt. 
b)  Sanetitas  nostra,  ut  in  praesenti  rerum  ordine  supernaturalis  est,  constituirur 
grada  santificante ,  quae  omnem  culpam  gravem  excludit  et  in  qua  ornatus 
omnium  virtatam  radicaliter  continetur  eo  fere  modo .  quo  in  substantia  con- 
tinentur  proprietates.  e)  Anima  Christi  Domini  sancta  erat  non  sola  gratia 
santificante,  sed  etiam  per  ipsam  unionem  bypostaticam,  ut  gravissimi  tbeologi 
tenent.  Nimirum  illa  unio  necessario  involvit  immunitatem  a  peccato  et  ornatum 
omnium  virtutum.  Plura  de  his  omnibus  quaere  apud  tbeologos.  Nos  ea 
attulimus,  ut  exemplis  illustretur,  in  quo  consistat  sanetitas  habitualis. 

Hoxtheim,  Theodicaea.  46 


722  Gap.  25.   De  attributis  morabbus  et  de  beatitudine  Dei. 

amor  quasi  dividitur  et  ex  divisione  debilitatur,  quia  aliud  est 
subiectum  amans,  aliud  finis  ultimus  (Deus),  aliud  obiectum  for- 
male (bonum  universale)  ;  e)  sanetitas  Dei  etiam  id  efficit ,  ut 
creaturam  ad  legem  honestatis  et  sanctitatis  obliget.  Per  sancti- 
tatem  suam  gaudet  Deus  de  virtutibus  nostris;  et  ita  virtutes, 
quae  formaliter  in  Deo  non  sunt,  ut  oboedientia  et  humilitas,  ob- 
iectum sanctitatis  divinae  fiunt.  Per  sanctitatem  suam  Deus  non 
solum  ipse  peccare  non  potest,  sed  etiam  peccatum  creaturae 
numquam  per  se  aut  per  accidens  intendit.  Potest  tamen  pec- 
catum permittere,  ut  connaturalem  creaturae  libertatem  salvet. 
Sed  etiam  tunc  de  peccatis  creaturae  bene  et  sancte  facit,  ordini 
iustitiae  divinae  ea  subiciendo. 

Nota.  Deus  per  ipsam  esseutiam  suam  qua  talem  sanctus  est  quasi 
habitu.  Essentia  enim  Dei  necessario  involvit  immunitatem  a  peccato,  amorem 
boni  infiniti  et  oinnem  virtutem  Deo  propriam.  Sanetitas  actualis  Dei  est  amor 
sui  et  voluntas  circa  creaturas  recta. 

II.  Deus  est  sanctus  exemplariter.  Nani  1.  Deus  est  ob- 
iectum sanctitatis  creatae,  quatenus  haec  completur  et  perficitur 
ilio  amore,  cuius  obiectum  est  Deus  propter  se  ipsum  super  omnia 
amatus.  2.  Deus  est  regula  sanctitatis  creatae,  quia  sapientia 
eius  normam  continet,  secundum  quam  operatio  nostra,  ut  sancta 
sit,  regulari  debet.  3.  Deus  est  exemplar  ideale  sanctitatis  creatae, 
quia,  qui  magis  sanctificatur,  magis  sanctitati  Dei  assimilatur  se- 
cundum illud.  „  Estote  ergo  vos  perfecti,  sicut  et  Pater  vester 
coelestis  perfectus  est."  1 

III.  Deus  est  sanctus  virtualiter.  Sanetitas  enim  Dei  est 
causa  sanctitatis  nostrae  et  nos  sanctos  efficit,  quatenus,  ut  sancte 
viveremus,  nobis  voluntatem  dedit  et  tendentiam  ad  bonum,  et 
ad  omnia  opera  nostra  bona,  ea  intendendo,  concurrit 2. 

S  e  h  o  1  i  o  n.  Ut  summa  dignitas  intellectionis  divinae  in  eo  est ,  quod 
rationem  sapientiae  babet  et  est  ipsa  sapientia,  ita  dignitas  suprema  voluntatis 
divinae  est  eius  sanetitas.  Sapientiae  est  omnia  cognoscere  in  Deo  ut  in  primo 
principio  ;  sanctitatis  omnia  amare  in  Deo  ut  in  summo  bono.  Omnes  virtutes, 
quas  praeter  sanctitatem  in  Deo  appellamus,  non  sunt  nisi  explicationes  eius. 
Mysteriosam  vim  sapientiae  et  sanctitatis  divinae  fides  nobis  manifestavit,  qua 
scimus  sapientiam  personalem  esse  Filium  Dei  et  sanctitatem  personalem  esse 
Spiritimi,  qui  a  Patre  et  Filio  procedit. 


1  Matth.  5,  48. 

2  Praesertim  virtus  efficiens  sanctitatis  Dei   apparet  in  ordine  sanctitatis 
supernaturalis,  de  quo  theologi  agunt. 


Art.  8.    Do  benigniate  Dei.  728 

OBIECTIONES. 

940.  Obi.  1.    Sancta  esi   voluntas,  quae  legi  morali  perfecte  submissa  e9t. 

Deus  autem  non  est   sub  lege.     Ergo  non  est   sanctus. 

llcsp.  Sanctitas  dicit  solam  conformationem  cum  regula  moruin.  Eaec 
regola  prò  creaturis  est  lex  Dei,  Deus  autem  est  sibi  ipse  regula.  Ideo  in 
creaturis  sanctitas  est  submissio,  non  quia  est  sanctitas,  sed  quia  est  sanctitas 
creaturae.  In  Deo  autem  stat  ratio  sanctitatia  sive  conformatio  cum  regula 
morum  sino  submissione. 

Obi.  2.  Sancta  est  res  vel  persona  eo ,  quod  cultui  divino  dicata  est. 
Id  autem  voluntati  divinae  non  conventi. 

Resp.  Sanctitas  alia  est  consecrationis  (religionis) ,  alia  morum  K  Obiciens 
loquitur  de  priori  sanctitate,  thesis  nostra  de  altera  ;  et  sic  nulla  est  difficultas. 
—  Tamen  creatura  sanctitate  morum  etiam  consecrationem  habet.  Mores  enim 
sancti  sunt,  quatenus  voluntas  omnia  propter  Deum  operatur.  Sic  operando 
creatura  colit  Deum  ut  superiorem  et  fit  quodammodo  victima  Deo  consecrata. 
Talis  autem  consecratio  non  est  de  ratione  sanctitatia  morum  generatim,  sed 
de  ratione  sanctitatis  creatae.  Nibilominus  tota  perfectio,  quam  illa  consecratio 
dicit ,  eminenter  in  Deo  habetur.  Nimirum  consecratione  aliquid  perficitur, 
quatenus  fit  speciali  modo  Dei.  Deus  autem  non  est  tantum  Dei,  sed  est  Deus 
per  essentiam. 

Obi.  3.  Bonitas  moralis  supponit  libertatem.  Atqui  Deus  non  potest 
peccare.     Ergo  bonitas  moralis  sive  sanctitas  in  Deo  non  est. 

Resp.  In  operatione  ad  extra  Deus  est  liber  et  id  sufficit,  ut  in  Deo 
bonitas  moralis  sit  formaliter.  Nani  ad  bonitatem  moralem  non  requiritur,  ut 
agens  potuerit  peccare  ;  satis  est  libertas  exercitii  et  specificationis ,  non  re- 
quiritur libertas  contrarietatis.  Deinde  etiam  actus  necessarii  voluntatis  divinae 
bonitatem  moralem  babent  secundum  obiectum ,  etsi  secundum  modum ,  quo 
fiunt.  bonitatem  mere  naturalem  prae  se  ferunt  ;  et  sic  etiam  actus  necessarii 
propter  bonitatem  moralem  obiectivam  maxime  sanctitatem  divinam  constituunt. 
—  Deus  quidem  sancte  agendo  non  meretur  praemium  ut  nos ,  quia  peccare 
non  potest.  Veruni  neque  capax  est  praemii,  quum  infinitam  perfectionem 
possideat,  neque  superiorem  babeat,  a  quo  praemium  exspectare  possit.  Tamen 
Deus  benigne  agendo  apud  nos  meretur  gratitiidinem  -. 

ARTICULUS  III. 
DE  BEMGNITATE  DEI. 

941.  I.  Benignitas  Dei  est  naturalis  propensio  ad  eom- 
municandum  se  inferioribus  seu  creaturis  prò  captu  c-uiusque 3. 
Ad  hanc  virtutem  revocantur: 

1  De  sanctitate  religionis  cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  2.  2.  q.  81.  a.  8. 

2  Cf.  Lessius  ,  De  perfect.  div.  1.  8.  Kleutgex  ,  De  ipso  Deo  n.  587  sq. 
Scheebex,  Dogmatik  I,  §  99.  104. 

3  Definitio  est  LESsn  1.  e.  1.  9.  e.  1.  n.  8.  Eandem  tradit  S.  Thomas  : 
.Elargiri  perfectiones  rebus  pertinet  quidem  et  ad  bonitatem  [benignitatem] 
divinam    et   ad   iustitiam    et    ad    liberalitatem    et  ad  misericordiam  ;    tamen  se- 

46* 


724  Gap.  25.   De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

1.  Liberalità s.  Hoc  nomen  accipit  benignitas,  quatenus 
bona  sua  nullum  sibi  emolumentum  quaerens,  secl  solo  amore  boni- 
tatis  propriae  diffunclendae  et  ideo  libenter  et  abundanter  largitur  *. 

2.  Magni  fi  centi  a.  Huius  virtutis  rationem  benignitas 
Dei  habet,  quatenus  res  magnas  et  excelsas  in  utilitatera  nostrani 
exsequitur 2. 

3.  Grati  a.  Sic  appellatili'  benignitas  Dei,  quatenus  per 
eam  Deus  ex  infinita  sua  celsitudine  ad  vilitatem  nostrani  beneficus 
condescendit.  Speciatim  gratia  dicitur  amor  Dei,  quatenus  nobis 
dona  supernaturalia  confert,  de  quibus  agunt  theologi3. 

4.  Pietas  appellatur  benignitas  Dei,  quia  habet  amorem  pater- 
num.    Praecipue  pietas  dicitur  amor  Dei,  ut  miserias  nostras  levat i. 

5.  Humanitas  appellatur  benignitas  Dei,  prout  erga  homines 
exercetur,  praecipue  quatenus  subvenit  eorum  defectibus5. 


cundum  aliam  et  aliami  rationem.  Communicatio  enim  perfectionum  ab- 
solute  considerata  pertinet  ad  bonitatem  [ut  est  diffusiva  sui].  Sed  in  quantum 
perfectiones  rebus  a  Deo  dantur  secundum  earum  proportionem ,  pertinet  ad 
iustitiam.  In  quantum  vero  non  attribuit  rebus  perfectiones  propter  utilitatem 
suam,  sed  solum  propter  suam  bonitatem,  pertinet  ad  liberalitatem.  In  quantum 
vero  perfectiones  datae  rebus  a  Deo  omnem  defectum  expellunt,  pertinet  ad 
misericordiam"  (Summa  theol.  p.  1.  q.  21.  a.  3).  Cum  bis  comparari  possunt, 
quae  ibid.  2.  2.  q.  31.  a.  1.  ad  3  legimus  :  „Sicut  amicitia  seu  caritas  [benignitas] 
respicit  in  beneficio  collato  communem  rationem  boni  [quae  ei  convenit  ex 
participatione  bonitatis  divinae],  ita  iustitia  respicit  ibi  rationem  debiti;  miseri- 
cordia vero  respicit  ibi  rationem  relevantis  miseriam  vel  defectum."  Con- 
siderentur  etiam  baec:  „Ad  proximum  bene  disponitur  mens  hominis  primo 
quidem  quantum  ad  voluntatem  bene  faciendi,  et  ad  boc  pertinet  bonitas. 
Secundo  quantum  ad  beneficentiae  exsecutionem ,  et  ad  boc  pertinet  benignitas 
(dicuntur  enim  benigni,  quos  bonus  ignis  amoris  fervere  facit  ad  benefaciendum 
proximis).  Tertio  quantum  ad  hoc,  quod  aequanimiter  tolerentur  mala  ab  eis 
illata  ;  et  ad  hoc  pertinet  mansuetudo ,  quae  cohibet  iras.  Quarto  quantum  ad 
hoc,  quod  non  solum  per  iram  proximis  non  noceamus,  sed  etiam  neque  per 
fraudem  vel  per  dolimi;  et  ad  hoc  pertinet  fides ,  si  prò  fidelitate  sumatur'' 
(ibid.  1.  2.  q.  70.  a.  3).  Non  debet  te  movere,  quod  S.  Thomas  hic  distinguit 
bonitatem  et  benignitatem  secundum  voluntatem  et  exsecutionem.  Nani  voluntas 
et  exsecutio  actus  sunt  eiusdem  virtutis,  quae  tamen  secundum  diversos  actus 
varia  nomina  habere  potest.  Denique  iuvat  haec  referre:  „Isidorus  dicit,  quod 
benignus  est  vir  sponte  ad  bene  faciendum  paratus  et  dulcis  alloquio.  Et 
Andronicus  dicit,  quod  benignitas  est  habitus  voluntarie  benefactivus"  (ibid. 
2.  2.  q.  80.  a.  un.  ad  4).  Etiam  hae  definitiones,  si  ad  Deum  transferuntur, 
ab  ea,  quam  Lessius  ponit,  non  differunt. 

3  De  conceptu  liberalitatis  legatur,    si  placet,  S.  Thomas,    Summa  theol. 
2.  2.  q.  117.  2  Cf.  ibid.  q.  134.  3  Cf.  ibid.  1.  2.  q.  110.  a.  1. 

4  Cf.  ibid.  2.  2.  q.  101.  a.  1.  ad  2.  5  Cf.  ibid.  q.  80.  a.  un.  ad  2. 


Art.  3.   !><■  benignitate  Dei  7"J"> 

6.  Misericordia  definitur  a  Lessio  virtus  incitane  volun- 
tatem  ad  opitulandum  alienar  miseriae  eamque  depellendani.  Miseri- 
cordia  igitur  osi  pars  benignitatis.  S.  Thomas  censet  eam  esse 
specialem  virtutem.  Et  id  videtur  vai  de  probabiliter  dici.  Nani 
sicui  alieni  bene  facimus,  quia  est  bonitate  sua  dignus  aut  est  Jiobis 
coniunctus,  ita  etiam  alicui  bene  tacere  possumus,  quia  ope  nostra 
indiget,  vel  eum  amare  possumus  propter  l>onum  felieitatis  ei 
conferendum.  Habet  igitur  misericordia  specialius  motivimi,  quam 
benignitas  universalis. 

Benignitas  Dei  libentius  appellar]'  solet  misericordia.  Hinc  v.  gr.  non 
quaerunt.  mini  in  omni  opere  Dei  sit  benignitas  et  iustitia,  sed  num  sit  miseri- 
cordia et  iustitia.  Et  iure  ita  loquimur.  Nani:  a)  omnis  benignitas  Dei  con- 
iunctam  habet  misericordiam .  quuni ,  quia  ex  nobis  toti  defectibiles  sumus. 
omne  donum  Dei  aliquem  defectum  nostrum  sublevet.  b)  Haec  misericordia 
somme  commendat  benignitatem  Dei,  quia  nos  amat  non  perfectione  nostra 
quasi  allectus  et  attractus:  sed  ex  a  blindanti  sua  bonitate,  quae  se  communicare 
volt .  nos  beneficiis  cumulat,  quamquam  nos  ad  ea  nullum  praeter  indigentiam 
nostram  titillimi  babemus  et  forsan  etiam  peccatis  nostris  amore  Dei  benevolo 
positive  indigni  sumus.  Summa  igitur  in  Deo  reponenda  est  spes.  quia  misericors 
est  et  ipsum  peccatorem ,  si  poenitentiam  agere  vult ,  benigne  iterimi  recipit 
et  donis  suis  exornat.  e)  Si  Deum  misericordem  appellamus ,  exhibetur  ille 
tamquam  ens  excellentissimum,  i.  e.  tamquam  unicum  et  infinitum  bonum,  quum 
nos  ex  nobis  omnino  pauperes  et  miseri  simus  et  omne  bonum  nostrum  ex  Deo, 
qui  est  fons  omnis  boni,  derivemus.  Adorandus  igitur  est  Deus,  quia  misericors 
est  ;  ipse  enim  solus  bonus  est ,  ipse  solus  altissimus  et  excellentissimus ,  nos 
autem  nihil  sumus  et,  si  aliquid  habemus,  ab  ilio  accepimus.  —  Sciendum  autem 
est  in  nobis  misericordiam  ita  esse  solere ,  ut  de  malo  alieno  contristemur  et 
ex  hoc  dolore  ad  miseriam  eius  sublevandam  moveamur.  In  Deo  autem  miseri- 
cordia non  est  secundnm  passionis  atfectum,  quasi  de  malo  nostro  contristetur, 
sed  secundum  effectum,  quia  repellit  miseriam  nostram  K 

7.  Pati  enti  a  est  misericordia  Dei,  quatenus  in  iniuriis  vin- 
dictam  cohibet  neque  statini  punit.  ..Superat  autem  divina  pa- 
tientia  omnem  lmmanam  infinitis  intervallis.  Xam  et  iniuriae,  quae 
ipsi  inferuntur  intinite  sunt  maiores  quam  quae  hominibus;  et 
ipse  omnes  eas  distinctissime  videt.  quum  in  eius  conspectu  et 
praesentia  fiant:  et  acerrime  sentit  et  in  promptu  habet  vin- 
dictam,  et  tamen  se  cohibet  perferens  amaritudines  et  absynthium 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  21.  a.  3;  ibid.  2.  2.  q.  30.  a.  3. 
Lessius,  De  perfect.  div.  1.  12.  Hoc  libro  Lessius  fusissime  et  pulcherriuie  de 
misericordia  Dei  disputat  et  praecipua  eius  opera  recenset  et  describit.  velut  in- 
carnationem ,  eucharistiam  etc.  Verba  Ecclesiae :  .Deus,  qui  ommpotentiam 
tuam  parcendo  maxime  et  miserando  manifestas",  explicat  S.  Thomas  1.  e. 
p.  1.  q.  25.  a.  3.  ad  3.     Cf.  etiam  1.  e.  2.  2.  q.  30.  a.  4. 


726  ^ap.  25.   De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

peccatorum  nostrorum.  .  .  .  Cernit  rei  indignitatem  suamque  maie- 
statem  et  infinitam  beneficentiam  a  sua  creatura  vilipendi;  cohibet 
tamen  iram  et  manum,  etsi  mille  fulminibus  et  mille  tartaris 
armatam.  Neque  solum  abstinet  a  vindicta ,  sed  etiam  con- 
tinuat  pristina  beneficia,  universam  naturam  coelestem  et  terrenam 
nostris  commodis  servire  faciens  et  ad  poenitentiam  nos  benigne 
exspectans." 1 

8.  Longanimitas  est  patientia  Dei,  quatenus  in  iniuriis  din 
vindictam  differre  solet  poenitentiam  exspectans.  Maxime  cernitur 
longanimitas  Dei  in  eo,  quod,  si  peccator  gratias,  quibus  undique 
misericorditer  ad  poenitentiam  vocatur,  obstinate  spernit,  non  ex- 
acerbatur,  sed  diu  vocare  pergit,  si  forte  tandem  convertatur  pec- 
cator et  vivat2. 

9.  Clementia  est  misericordia  Dei,  quatenus  ignoscendo  se 
manifestat,  i.  e.  quatenus  reo  poenas  commeritas  vel  condonat  vel 
multum  iinminuit.  Clementia  Dei  potissimum  in  eo  cernitur,  quod 
homini  post  veniam  toties  in  peccatum  relapso  iterum  semper 
ignoscit,  si  poenitentiam  agit.  «Opera  clementiae  sunt,"  inquit 
Lessius,  „cotidianae  condonationes  et  castigationes ,  ut  quum  vel 
aeternas  vel  temporales  poenas  peccatoribus  remittit,  quum  varios 
morbos,  pestem,  famem,  bellum,  damna  fortunarum,  orbitatene 
aliasque  calamitates  et  flagella  immittit,  ut  a  malo  revocet.  Sunt 
enim  liae  correptiones  leves  et  momentaneae  tendentes  ad  emen- 
dationem,  ne  in  sempiternam  miseriam  ruamus.  Sicut  quum  pater 
virga  castigat  carissimum  filium  regni  heredem,  ut  a  malo  abs- 
terreat  et  dignum  regno  efficiat,  non  crudelis,  sed  vere  clemens 
dicendus  est."  3 

10.  Mansuetudo  appellatur  misericordia  Dei,  quatenus  in 
iniuriis  reprimit  iram.  Supra  autem  vidimus  in  Deo  non  esse 
proprie  iram,  sed  iustam  vindictae  voluntatem.  Hinc  in  Deo  non 
est  mansuetudo  nisi  metaphorice.  Mansuetudo  in  Deo  est  idem, 
quod  patientia  et  clementia,  sicut  ira  Dei  est  idem,  quod  vindicta 


1  His  et  aliis  egregie  dictis  Lessius  (1.  e.  e.  20.)  laudat  patientiam  Dei; 
ostendit  etiam,  quomodo  haec  Dei  patientia  in  Ckristo  Domino  visibiliter  ap- 
paruerit.  —  De  conceptu  patientiae  consuli  potest  S.  Thomas  1.  e.  2.  2.  q.  136. 
Ex  quibus  vides  patientiam  de  Deo  dici  metaphorice.  Nam  patientiae  proprie 
dictae  est  moderari  tristitiam,  quae  in  Deo  nulla  est. 

2  Ab  hac  longanimitate  Dei  toto  conceptu  differt  illa  virtus  humana 
longanimitatis,  quam  S.  Thomas  describit  1.  e.  a.  5. 

3  L.  e.  n.  177. 


Art.  8.    De  benigniate  Dei.  727 

sive  poenae  intìictio.  Mansuetudo  esl  patìentia,  quatenus  poenam 
diftert  ;  est  clementia,   quatenus  poenam  dimittit. 

11.  Mititas  generatili!  idem  fere  est,  quojil  mansuetudo. 
Mitis  tamen  dicitur,  cui  quodammodo  naturale  est  non  irasci, 
quum  mansuetus  sit,  qui  ex  virtute  innatam  quandam  iracundiam 
cohibere  consuevit.  Sic  igitur  Deus  potius  dicatur  mitis  quam 
mansuetus;  quamquam  utrumque  nomen  metaphorice  tantum  de 
Deo  praedicatur  1. 

942.  II.  Praecipuus  benignitatis  vel  misericordiae  divinae  actus 
est  amor,  quo  Deus  in  nos  fertur.  Huius  amoris  tres  proprietates 
breviter  consideremus.  Scil.  amor  divinus,  ut  amor,  est  ecstaticus  ; 
ut  divinus,  est  infinitus;  ut  amor  divinus,  habet  motum  circularem2. 

1.  Amor  divinus  est  ecstaticus.  Nam,  quum  omnis  intellectio 
sit  receptiva,  amor  est  ecstaticus,  quia  amantem  transfert  in  ama- 
timi, ut  ei  bene  velit,  tamquam  sibi  ipsi.  Maxime  amor  divinus 
est  ecstaticus,  quia  amore  suo  Deus  impellitur,  ut  bonitatem  suam 
extra  se  creaturis  communicet.  Talem  ecstasim  vel  talem  egressum 
amoris  divini  cernimus  primo  in  creatione  mundi  materialis.  Hae 
enim  res  bonae  sunt,  in  quantum  in  iis  apparet  vestigium  et 
similitudo  divinae  bonitatis  eis  communicatae.  Secundus  egressus 
est  creatio  naturae  intellectualis.  Haec  enim  non  solam  simili- 
tudinem  et  vestigium  bonitatis  divinae  habet,  sed  ipsius  divinitatis 
est  capax  eamque  accepit  communicatam,  quatenus  per  intellectum 
creatimi  Deus  cognoscitur  et  per  voluntatem  amatur.  Tertius, 
quartus  et  quintus  egressus  habetur  in  iustificatione  supernaturali 
hominis,  in  gloritìcatione  sanctorum  et  in  incarnatione.  Sed  has 
ecstases  soli  theologo  considerare  licet. 

2.  Amor  divinus  est  infinitus.  Neque  tamen  inde  sequitur 
Deum  omnes  creaturas  aequaliter  amare  sive  omnibus  eadem  con- 
ferre  debere  beneficia.  Nam  infinitatem  habet  ex  eo,  quia  ratione 
boni  infiniti  omnia  amat.  Obiectum  autem  materiale  infinitum 
neque  est  neque  esse  potest  ;  circa  obiecta  materialia  Deus  manet 
piane  liber,  ut  maiora  vel  minora  beneficia  creaturae  conferre 
possit,  et  aliis  alia.  Neque  propter  infinitatem  amoris  Deus  debet 
omnia  mala  in  creaturis  impedire.  Sed  in  his  omnibus  pienissima 
fruitur  libertate,    ut  mala   physica  ad  honestum  finem  intendere, 


1  Cf.  S.  Thomas,  In  Ps.  24,  9.  —  De  conceptu  clementiae,  mansuetudinis, 
mititatis  cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  2.  2.  q.  157. 

2  Cf.  Lessius,  De  perf.  div.  1.  9.     Scheebex,  Dogmatik  I,  §  101. 


728  Gap.  25.   De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

peccata  autem  permittere  possit.  Si  Deus  bonitate  sua  teneretur 
mala  impedire,  benignitas  eius  nihil  distingueretur  a  iustitia  ;  crea- 
turae  obligationem  agendi  gratias,  quia  Deus  a  malis  eas  eripit, 
vix  sentirent;  Deus  a  creaturis  pendere  iisque  indigere  videretur; 
Deus  iustitiam  vindicativam  exercere  non  posset  e.  i.  p.  Tamen 
infinitas  divinae  misericordiae  id  efficit,  ut  nihil  supra  eius  capaci- 
tatem  esse  possit.  Propterea  intra  tempus  et  limites  a  Deo  prae- 
fixos  a  bonitate  divina  omnia,  quantumvis  magna,  sperare  et 
possumus  et  debemus;  desperatio  autem  est  iniuria  Deo  illata  et 
peccatimi  gravissimum.  —  Speciatim  infinita  amoris  divini  magni- 
tudo cognoscitur,  si  consideramus  :  a)  quis  nos  amet;  amat  enim 
nos  maiestas  Dei  infinita,  b)  Quos  amet;  amat  enim  creaturas 
infimas  et  quae  ex  peccato  suo  vilitatem  liabent  quodammodo  in- 
finitam.  e)  Quomodo  amet;  amat  enim  nos  amore  vere  paterno 
et  plus  quam  paterno  ;  amat  nos  eodem  amoris  actu,  quo  se  ipsum 
amat.  d)  Quanta  bona  nobis  dederit  et  dare  velit;  dona  enim 
divinitus  nobis  data  quadantenus  infinita  esse  explicavimus  n.  763. 
e)  Cur  nos  amet;  amat  enim  nos  nullo  modo  propter  suum  com- 
moduni,  sed  propter  nostrani  utilitatem  ;  amat  nos,  ut  beatitudinem 
aeternam  in  possessione  boni  infiniti  acquiramus. 

3.  Amor  divinus  habet  motmn  orbicularem.  Nani  primo  Ine 
amor  fertur  in  Deum.  Deinde  ratione  bonitatis  divinae  communi- 
catae  amor  descendit  ad  creaturas,  praesertim  naturam  intel- 
lectualem.  Denique  inspiratione  sua  accendit  volimtatem  creatam, 
ut  ipsa  concipiat  amorem  divinum,  quo  sursum  fertur  et  quiescit 
in  Deo.  Ita  amor  circulo  quodam  ad  Deum,  unde  coepit,  revertitur. 
Nimirum  Deus  est  obiectum  primum  et  formale  suae  voluntatis; 
eo  ipso  est  etiam  finis  ultimus,  ad  quem  creaturam  movet. 

Nota.  Quaerunt,  num  inter  Deum  et  hominem  sit  amicitia. 
Respondeo  sine  dubio  Deum  nos  amore  puro  et  perfecto  diligere 
et  a  nobis  sic  diligi  velie  et  posse.  Tamen,  si  hominis  condicio 
naturalis  spectatur,  ille  niutuus  amor  multum  a  ratione  verae 
amicitiae  deficit  propter  inaequalitatem  personarum.  Per  gratiam 
Christi  autem  sic  elevamur,  ut  Deus  vere  amicus  noster  esse  velit 
et  sit.  De  hac  supernaturali  amicitia  Dei  ad  homines  agunt  theo- 
logi  ;  qui  etiam  quaestionem  movent,  num  inter  personas  SS.  Trini- 
tatis  vera  sit  amicitia  1. 


1  Cf.  Suarez,  Metaph.  disp.  30.  sect.  16.  n.  60. 


Art.  4.   De  institi:!   Dei.  729 

ARTICULUS  IV. 

DE   IUSTITIA    DEI. 

943.  Num  in  Deo  sit  iustitia  proprie  dieta,  admodum  prolixe 
disputant  scholastici 1.  Nos  quam  brevissimi  erimus.  Inprimis 
videndum  est  de  conceptu  iustitiae. 

Iustitia  distinguenda  est  generalissima,  generalis,  particularis  ; 
iustitia  generalis  et  particularis  communi  nomine  appellantur  iustitia 
proprie  dieta,  quibus  iustitia  generalissima  tamquam  improprie 
dieta  opponitur.  Iustitia  generalissima  sive  improprie  dieta  identi- 
ficatiti- cum  qualibet  virtute,  quatenus  ordinat  hominem  ad  ultimimi 
finem  et  sic  eum  ad  Deum  recte  sive  iuste  disponit.  Maxime 
collectio  omnium  virtutiim  iustitia  appellatur,  et  ita  tandem  iustitia 
non  differt  a  sanctitate,  quam  a,  2.  definivimus.  —  Huic  iustitiae 
generalissimae  opponitur  iustitia  proprie  dieta,  quae  est  virtus 
cardinalis.  Haec  definitur  :  perpetua  et  constans  voluntas  ius  suum 
unicuique  tribuendi 2.  Haec  iustitia  est  vel  generalis  vel  parti- 
cularis; posterior  iterum  est  vel  commutativa  vel  distributiva; 
et  sic  triplicem  habemus  iustitiam  proprie  dictam.  Nimirum  iustitia 
est  ad  alterum.  Potest  autem  quis  triplici  modo  se  habere  ad 
alternili:  ut  pars  ad  totum,  ut  pars  ad  partem,  ut  totum  (re- 
praesentans  totum)  ad  partem.  Primo  modo  comparatur  civis  ad 
civitatem,  homo  singularis  ad  communitatem.  Iustitia,  quae  ho- 
minem ad  bonum  commune  recte  ordinat,  vocatur  generalis.  quia 
haec  virtus  imperio  suo  omnes  alias  virtutes  ad  bonnum  commune 
ordinat;  omnis  nimirum  virtus  ad  bonum  commune  aliquo  modo 
facit  et  sic  actus  eius  ab  hac  iustitia  imperari  potest.  Vocatur 
etiam  haec  virtus  iustitia  legalis,  quia  per  eam  homo  concordat 
legi  ordinanti  actus  omnium  virtutum  in  bonum  commune.  Est 
autem  tum  in  principe  tum  in  subditis,  quia  ambo  ad  bonum  com- 
mune agunt;  est  vero  in  principe,  qui  ordinat,  principaliter  et 
quasi  architectonice .  in  subditis ,  qui  ordinantur ,  secundario  et 
quasi  administrative.  Iustitia  legalis  non  debet  contundi  cum 
iustitia  generalissima.  Nani  generalissima  est  essentialiter  idem 
cimi  singulis  virtutibus  et  est  commune  earum  praedicatum;  legalis 

1  Cf.  Suarez,  Opusc.  de  liberiate  divinae  voluntatis;  Opusc.  de  iustitia. 
qua  Deus  reddit  praemia  meritis  et  poeuas  prò  peccatis;  et  alibi.  Yasquez, 
In  1.  p.  Summae  S.  Thomae  disp.  85.  86.  Ioannes  a  S.  Thoma,  In  p.  1.  q.  21. 
Summae  theol.  disp.  6.  a.  3.  4.     Lugo.  De  myst.  Incarnat.  disp.  3  sqq. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  2.  2.  q.  58.  a.  1. 


730  Gap.  25.   De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

est  specialis  virtus,  quae  actus  reliquarum  virtutum,  a  quibus 
omnino  distinguitur,  imperat  in  ordine  ad  bonum  commune.  Gene- 
ralissima  igitur  est  generalis  secundum  praedicationem ,  legalis 
secundum  causalitatem.  Iustitia  legalis  facit  voluntatem  superioris, 
quia  ad'eum  spectat  dirigere  subditos  in  ordine  ad  bonum  com- 
mune *.  —  Secundo  modo,  i.  e.  ut  pars  ad  partem,  civis  ad  civem 
refertur;  hunc  ordinem  dirigit  iustitia  commutativa,  quae  consistit 
in  his,  quae  mutuo  fiunt  inter  duas  personas  ad  invicem,  ut  emp- 
tiones  et  aliae  commutationes.  Per  hanc  iustitiam  redditur  alicui 
id,  quod  est  stricte  suum  ;  vel,  ut  loquuntur,  redditur  alicui  aliquid 
titulo  strictae  suitatis.  —  Tertio  modo,  i.  e.  ut  totum  ad  partem, 
refertur  bonum  commune  ad  personas  particulares.  Secundum  hanc 
iustitiam  unusquisque  de  bono  communi  prò  merito  plus  minusve 
accipit  aut  etiam  ab  eius  participatione  excluditur  et  punitur.  Haec 
iustitia  vocatur  distributiva;  est  autem  praemiativa,  prout  alicui 
bona  communia  tribuit,  vindicativa,  prout  aliquem  a  bonis  com- 
munibus  excludit  et  punit.  Iustitia  distributiva  per  se  est  in  prin- 
cipe ;  est  etiam  in  subditis,  quatenus  contenti  sunt  iusta  distributione. 
Differt  haec  iustitia  a  legali,  quia  legalis  particularia  ordinat  ad 
bonum  commune,  distributiva  bonum  commune  ad  personas  parti- 
culares 2.  —  Praeterea  observandum  est  iustitiam  distributivam  in- 
terdum  late  et  improprie  sumi.  Haec  in  eo  est,  ut  quia  rebus  curae 
suae  commissis  ea  praestet,  quae  eis  sunt  debita  secundum  na- 
turalem  quandam  congruentiam  ;  eam  exercet  artifex,  qui  opera  sua 
ad  suam  quidque  perfectionem  perducit.  Est  tamen  haec  iustitia 
satis  impropria,  quia  artifex,  quando  imaginem  imperfectam  re- 
linquit,  proprie  iniustus  non  appellatur.  Contra  princeps  vel  iudex, 
qui  bene  meritos  a  bono  communi  excludit,  iniustus  proprie  dicitur. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  2.  2.  q.  58.  a.  5.  6. 

2  Cf.  S.  Thomas  1.  e.  q.  61.  a.  1.  Ex  dictis  sequitur  iustitiam  commuta- 
tivam  facere  aequalitatem  arithmeticam  rei  redditae  ad  rem  acceptam,  dis- 
tributivam facere  proportionem  geometricam ,  ut  bona  singulis  distributa  se 
habeant  sicut  eorum  merita.  Cf.  S.  Thomas  1.  e.  a.  2.  —  A  vindieta ,  quae 
spectat  ad  iustitiam  distributivam  et  principem  sive  iudicem,  distinguenda  est 
vindieta ,  quae  est  specialis  virtus  et  spectat  privatam  defensionem.  De  hac 
vindicatione  privata  loquitur  S.  Thomas  1.  e.  q.  108.  —  Aliquam  difficultatem 
faciunt  verba  S.  Thomae  1.  e.  q.  80.  a.  un.  ad  1.  et  q.  108.  a.  2.  ad  1.  His 
locis  dicit  s.  Doctor  vindictam  publicam  spectare  ad  iustitiam  commutativam. 
Omnes  consentiunt  haec  verba  non  esse  stricte  sumenda.  Censemus  igitur 
S.  Thomam  illis  locis  iustitiam  commutativam  lato  sensu  sumere ,  ut  significat 
ustitiam  proprie  dictam  :  legalem  et  commutativam  et  distributivam. 


Art.  4.    De  iustitia  Dei.  7'.  1 

944.        Ilis  praemissis  ex  ordine  noto: 

1.  In  Deo  est  iustitia  generalissima,  quia  esl  sanctus. 

J.  In  Deo  est  iustitia  legalis  (principaliter  ei  architectonice), 
quia   actiones   creaturae   rationalis  lege   sua   ad  bonum  commune 

ordina  t. 

3.  In  Deo  est  iustitia  distributiva  late  dieta,  quia  recte  uni- 
versum ordinat.  Omnibus  enim  tribuit  debita  et  congrua  se- 
cundum  uniuscuiusque  exsistentium  dignitatem  et  uniuscuiusque 
naturam  in  proprio  salvat  ordine  1. 

4.  In  Deo  est  iustitia  distributiva  stricte  dieta  tum  prae- 
miativa  tum  vindicativa.  Nam  Deus  est  princeps  universalis 
societatis,  quam  entia  intellectualia  constituunt.  Ipsius  igitur  est, 
ut  legem  ferat  sanctionemque  statuat.  qua  unusquisque  prò  merito 
actionis  suae  ad  bonum  commune,  quod  est  beatitudo,  admittitur 
vel  ab  eo  excluditur.  Ipsius  est  etiam  huius  sanctionis  exsecutio- 
nem  efficere;  et  in  hoc  proprie  iustus  est  iustitia  distributiva. 
Ex  dictis  sequitur:  a)  Obligatio  iustitiae  in  Deo  non  oritur,  nisi 
ex  promissione,  quae  legi  statutae  sanctionem  addidit.  Si  enim 
lex  et  sanctio  non  essent,  actiones  nostrae  non  essent  sociales 
sive  legi  conformes  et  ideo  nulla  circa  eas  posset  esse  iustitia 
distributiva,  quae  non  exercetur,  nisi  in  ordine  ad  societatem. 
b)  Deus  non  tenetur  ex  sola  fidelitate,  qua,  ne  mendax  sit,  pro- 
missioni suae  stare  debet;  sed  tenetur  proprie  ex  iustitia,  qua 
princeps  bonum  commune,  cuius  curam  habet,  recte  inter  membra 
distribuere  debet.  e)  Deus  reddit  creaturae  id,  quod  ei  aliquo 
modo  debitum  est.  Dat  enim  ei  praemia  secundum  inerita  eius. 
Deus  tamen  non  est  debitor  stricte  et  proprie  loquendo.  Nam 
in  tantum  creaturae  aliquid  debetur,  in  quantum  Deus  ad  eam 
aliquid  ordinavit.  Et  sic  Deus  non  tam  creaturae  aliquid  debet, 
quam  sibi  ipsi  sive  ordini  sapientiae  suae.  Si  igitur  Deus  crea- 
turae praemium,  quod  meruit,  denegaret,  iniustus  proprie  esset 
index  et  iniustus  princeps  et  contra  iustitiam  proprie  dictam  (i.  e. 
contra  iustitiam  distributivam)  ageret:  non  tamen  iniuriam  pro- 
prie dictam  (in  ordine  iustitiae  commutativae)  in  creaturam  com- 
mitteret.  Nempe  violatio  iustitiae  distributivae  est  proprie  iniustitia, 
sed  non  proprie  iniuria;  iustitia  distributiva  est  proprie  iustitia, 
sed  non  respicit  debitum  proprie  dietimi.  —  Et  hoc  etiam  ex- 
tendi  potest   ad  iustitiam    distributivam   late  dictam.     Etiam  se- 


1  Cf.  S.  Thomas,  Stimma  theol.  p.  1.  q.  21.  a.  1. 


732  Gap.  25.   De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

cundum  liane  Deus  dat  creaturae  id,  quod  est  ei  quadantenus, 
sed  non  proprie  et  stricte  debitum.  Videlicet  illud  ipsum,  ratione 
cuius  creaturae  ulterius  quid  debetur,  a  Deo  acceptum  est  ;  quare 
Deus  raagis  sibi  quam  creaturae  debitor  est.  Ad  rem  S.  Thomas: 
„ Debitum  est  alicui  rei  creatae,  quod  habeat  id,  quod  ad  ipsam 
ordinatur.  Sicut  nomini,  quod  habeat  manus  et  quod  ei  alia 
ammalia  serviant.  Et  sic  etiam  Deus  operatur  iustitiam.  quando 
dat  unicuique,  quod  ei  debetur  secundum  rationem  suae  naturae 
et  condicionis.  Sed  hoc  debitum  dependet  a  primo  [quo  Deus 
sibi  ipsi  aliquid  debet],  quia  hoc  unicuique  debetur,  quod  est  or- 
dinatum  ad  ipsum  secundum  ordinem  divinae  sapientiae.  Et  licet 
Deus  hoc  modo  debitum  [improprie  dictum]  alicui  det,  non  tamen 
ipse  est  debitor  [proprie] ,  quia  ipse  ad  alia  non  ordinatur ,  sed 
potius  alia  in  ipsum."  1 

5.  Est  etiam  in  Deo  iustitia  quaedam  distributiva  improprie 
dieta  erga  se  ipsum,  quatenus  Deus  sibi  debitum  reddit.  Debitum 
enim  est  Deo,  ut  impleatur  in  rebus  id,  quod  eius  sapientia  et 
voluntas  habet  et  quod  eius  bonitatem  manifestat2. 

6.  Non  est  in  Deo  iustitia  commutativa,  quasi  Deus  prius 
aliquam  utilitatem  a  nobis  habeat  et  deinde  aequale  reddat,  ut 
fit  in  emptione  et  venditione.     Patet 3. 

7.  Nullo  modo  est  in  Deo  iustitia  commutativa  proprie  dieta. 
Nani  creatura  respectu  Dei  nihil  appellare  potest  stricte  suum. 
et  sic  creatura  erga  Deum  non  potest  urgere  ullum  titulum  strictae 
suitatis.  Nani  creatura  perfectissime  est  in  dominio  Dei.  Unde, 
quidquid  acquirit,  acquirit  Deo;  Deus  est  dominus  omnis  iuris, 
quod  est  in  creatura,  ita  ut  illud  quomodocumque  modificare  vel 
destruere  possit  sine  ulla  in  eam  iniuria.  Deus,  si  nobis  aliquid 
promittit,  ex  Additate  ad  illud  implendum  tenetur.  Sed  ius  stricte 
dictum  nobis  conferre  non  potest,  quia  non  potest  se  abdicare 
dominio  suo  supremo  ;  est  etiam  superfluum,  ut  talem  iuris  titulum 
nobis  conferat,  quum  fidelitate  sua  satis  teneatur. 

Corollarium.  Ergo  in  volimtate  Dei  est  necessitas  iustitiae  proprie 
et  improprie  dictae  et  necessitas  debiti  improprie,  non  proprie  dicti. 

Nota.  Ea,  quae  diximus,  ab  auctoribus  eommuniter  admittuntur.  Sunt 
tamen  multi,  qui  negant  in  Deo  esse  ullam  iustitiam  proprie  dictam,  sed  dicunt 
Deum  sola  fidelitate  teneri  ad  merita  nostra  praemianda.  Alii  auctores  multi 
censent  Deum  merita  bominis  praemiare  ex  iustitia  commutativa  proprie  dieta, 


1  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  21.  a.  1.  ad  3.         2  Ibid. 
3  Ibid.  in  corp.  art. 


Art.  4.    Do  iustitia   Dei,  733 

i.  0.  propter  titulum  unitati.*  proprie  dictae,  qui  est  in  Domine.  Noe,  ut  videe, 
mediani  viam  tenemuSj  quae  nolii>  magia  aocommodata  ridetur  ad  modnm 
loquendi  S.  Thomae  '. 

945.  Scholion.  I.  In  onini  opere  Dei  invenitur  misericordia  et  iustitia. 
Sumitur  autcm  in  hoc  asserto  misericordia  late  prò  remotione  ouiusque  defectus 

et  iustitia  late  prò  eollatione  cuiusvis  debiti  et  decentis.  —  Explicatur  assertum 
in  lume  modnm:  a)  In  ornili  opere  Dei  est  iustitia,  quia  omnia  facit,  ut  con- 
venit  suae  sapientiae  et  bollitati;  item  omnia  facit  secundum  convenientem 
ordinem  et  proportionem  operum  inter  se.  Deinde  in  omni  opere  Dei  est 
misericordia,  quia  in  omni  operatione  sua  Deus  creaturae  deficienti  aliquid 
bonitatis  suae  communicat;  Item  opus  iustitiae  supponit  opus  misericordiae, 
quia  iustitia  respicit  aliquid  in  creatura  praeexsistens,  ratione  cuius  ei  ulterius 
quid  debetur,  id  autem  creatura  habet  ex  misericordia  Dei.  b)  Etiam  in  poenis 
damnatorum  apparet  misericordia  Dei.  Nam  punit  eos  infra  id,  quod  absolute 
eis  inferri  posset.  Deinde  baec  poena  cedit,  etsi  minus  in  bonum  particulare 
damnati ,  tamen  in  bonum  universi ,  quia  manifestatili-  iustitia  Dei  ;  et  in  hoc 
est  bonitas  sive  misericordia. 

IL  Iustitia  sua  non  obstante,  Deus  gratuito  peccata  remittere  potest, 
i.  e.  Deus  potest  resipiscenti  veniam  largiri  poena  condonata.  „Ille  enim  index 
non  potest  salva  iustitia  culpam  sine  poena  dimittere,  qui  habet  punire  culpam 
in  alium  commissam  :  puta  vel  in  alium  hominem  vel  in  totani  rempublicam 
sive  in  superiorem  principem.  Sed  Deus  non  habet  aliquem  superiorem ,  sed 
ipse  est  supremum  et  commune  bonum  totius  universi.  Et  ideo,  si  dimittat 
peccatolo ,  quod  habet  rationem  culpae  ex  eo ,  quod  contra  ipsum  committitur, 
nulli  facit  iniuriam:  sicut  quicumque  homo  remittit  offepsam  in  se  commissam 
absque  satisfactione ,  misericorditer  et  non  iuiuste  agit."  -  —  Neve  obicias  re- 
pugnare peccantem  et  non  pecca ntem  similiter  haberi.  Nam  peccans  condonata 
culpa  similis  est  ei,  qui  numquam  peccavit 3. 

III.  Inter  partes  potentiales  iustitiae  S.  Thomas  ponit  veritatem  4. 
Etiam  haec  virtus  est  in  Deo.     Circa  quod  noto  : 

1.  Deus  est  verax  sive  verus  in  locutione,  quia  mentiri  et  decipere 
non  potest.  Et,  quia  insuper  errare  aut  decipi  non  potest,  quidquid 
Deus  dicit,  infallibiliter  veruni  est.  Hac  ventate  Dei  tota  nititur  fides 
theologica.     Deum  autem  mentiri  non  posse  tam  esploratimi  est,  ut  de- 


1  S.  Thomas  saepe  negat  in  Deo  esse  iustitiani  commutativani.  Neque 
autem  propterea  contendimus  eos ,  qui  taleni  iustitiam  in  Deo  admittunt ,  certe 
contra  S.  Thomam  loqui.  Habet  enim  in  bis  rebus  magnani  vini  definitio  vocum, 
praesertim  definitio  iustitiae  proprie  dictae  et  iustitiae  comniutativae.  S.  Thomas 
uondum  tam  subtiliter  omnes  quaestiones  circa  modum  iustitiae  divinae  exami- 
navit.  —  De  iustitia  Dei  legatur  Lessixjs  1.  e.  1.  13.,  qui  varia  opera  eius, 
velut  diluvium,  mortem  Christi  etc,  optime  describit. 

2  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  3.  q.  46.  a.  2.  ad  3. 

3  Tamen  in  praesenti  rerum  ordine  Deus  nullum  peccatum  gratuito  remittit, 
sed  solimi  propter  meritimi  Christi,  ut  a  theologis  explicatur. 

4  Summa  theol.  2.  2.  q.  109.  a.  3. 


734  CaP-  25.    De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

monstratione  vix  indigeat.  Mendacium  enim  est  aliquod  inordinatum, 
quia  est  difformitas  signi  externi  a  conceptu  significato  interno  ;  in  Deo 
autem  nihil  est  inordinatum.  Deinde  ad  summam  Dei  perfectionem  per- 
tinet ,  ut  creatura  piena  fide  in  verbis  eius  stare  possit  ;  id  autem  fieri 
non  posset,  si  timere  deberemus,  ne  Deus  mentiretur. 

2.  Deus  est  fidelis  in  promittendo.  Nam  Deus  nihil  promittit,  nisi 
quod  in  animo  suo  exsequi  statuit:  mentir!  enim  non  potest.  Ea  autem, 
quae  Deus  proposuit ,  infallibiliter  exsecutioni  mandantur  ;  immutabilis 
enim  est.  Deinde  Deus  sanctus  non  esset,  si  bona  promissa  postea  non 
daret.  Denique  ad  perfectionem  Dei  spectat,  ut  creatura  firmissime  in 
eo  sperare  possit;  id  autem  non  posset  fieri,  si  non  esset  fidelis.  — 
Sciendum  autem  est  apud  homines  simplicem  assertionem  de  actione 
futura  nullam  involvere  obligationem  fidelitatis  vel  iustitiae,  ut  postea 
revera  actio  ponatur.  Haec  enim  assertio  non  significat  nisi  praesens 
animi  propositum;  id  autem  in  nomine,  ut  est  instabilis,  mutari  potest. 
Ut  igitur  verba  hominis  inducant  obligationem  faciendi  id,  quod  asseritili-, 
accedere  debet  intentio  se  obligandi.  In  Deo  autem  simplex  assertio 
aequivalet  promissioni,  quia  voluntas  eius  omnino  firma  et  constans  est 
neque  ex  statu  in  statum  mutatur.  Et  revera  omnis  promissio  Dei  nihil 
est  quam  simplex  assertio  ;  haec  enim  iam  per  se  firma  est  et  obligationem 
fidelitatis  continet. 

Porro  simplex  assertio  Dei  iuramento  aequivalet.  Nani  Deus  omnis 
dicti  sui  testis  est.  Hinc  iterum  intelligitur ,  cur  simplex  Dei  assertio 
obligationem  fidelitatis  inducat.  Nani  etiam  in  nobis  simplex  assertio 
iurata  nos  aliquid  acturos  esse  obligat.  Ad  rem  S.  Thomas:  „Iuramentuni 
adhiberi  non  debet ,  nisi  in  re ,  de  qua  aliquis  firmiter  certus  est.  Et 
ideo ,  si  iuramentum  adhibeatur ,  propter  reverentiam  divini  testimonii, 
quod  invocatur,  obligatur  homo,  ut  faciat  esse  veruni  id,  quod  iuravit, 
secundum  suam  possibilitatem."  l 

3.  Deus  in  minis  fallere  non  potest;  et  hoc  spectat  ad  fidelitatem 
late  dictam.  Nani  Deus  nihil  minatur,  nisi  quod  exsequi  villi,  quia  non 
mentitili-  ;  propositum  autem  praesens  semper  retinet  et  suo  tempore  ex- 
sequitur,  quia  immutabilis  est.  Deinde  ad  perfectionem  Dei  spectat,  ut 
creatura  eum  offendere  timeat  ;  hunc  autem  timorem  nutrit  infallibilitas 
minarum  divinarum.  —  Interdum  autem  minas  non  exsequitur  Deus,  quia 
condicionate  tantum  minatus  est  et  condicio  non  impletur. 

Nota.  Fidelitas  latissimo  sensu  in  eo  consistit ,  quod  Deus  opera ,  quae 
coepit  et  exsequi  statuit,  imperfecta  non  relinquit,  sed  ad  felicem  exitum  per- 
ducit  secundum  illnd:  „Qui  coepit  in  vobis  opus  bonuni,  perficiet."  - 


1  Summa  theol.  2.  2.  q.  89.  a.  7.  ad  1.  —  Cf.  Suarez,  Opusc.  de  liberi, 
volimi  div.,  disp.  2.  sect.  2.  n.  10  sqq. 

2  Pini.  1,  6. 


Art.   •">.     De   beatitudine    Dei.  7:',.", 

ARTICULUS  V. 
DE  BEATITUDINE  DEL 

946.         Circa  beatitudinem  Dei  ex  ordine  dico: 

1.  Deus  est  beatus.  Nani  beatitudo  nihil  aliud  est  quam 
bonum  perfectum  naturae  intellectualis ,  cuius  est  sufficientiam 
suam  cognoscere  et  ea  frui.  Utrumque  autem  istorimi  excellentis- 
sinie  Deo  convenit,  scilicet  perfectum  esse  et  intelligentem.  Unde 
beatitudo  maxime  convenit  Deo.  —  Deinde  omnis  felicitas  et  beati- 
tudo creaturae  esse  non  potest  nisi  a  Deo  participata.  Ergo  in 
Deo  summa  est  beatitudo  *. 

2.  Essentia  beatitudinis  divinae  consistit  in  operatione  intel- 
lectus,  i.  e.  in  perfecta  comprehensione  divinae  bonitatis,  quae 
eiusdem  bonitatis  absolutam  et  infinitam  aestimationem  involvit. 
Nani  beatitudo  dicit  complementum  ultimimi  et  aliquid  sunime 
perfectum  in  natura  intellectuali.  Id  autem,  quod  est  perfectis- 
simuni  in  qualibet  intellectuali  natura,  est  intellectualis  operatio. 
secundum  quam  capit  quodammodo  omnia.  Unde  cuiuslibet  intel- 
lectualis naturae  creatae  beatitudo  consistit  in  intelligendo.  De 
Deo  autem,  quamquam  in  eo  esse  et  intelligere  re  non  differunt, 
distinctione  rationis  facta  ad  analogiam  creaturarum  loquendum 
est.  Attribuenda  ergo  est  Deo  beatitudo  secundum  intellectum, 
sicut  et  aliis  beatis 2.  —  Deinde  etsi  in  creaturis  praeter  co- 
gnitionem  amor  et  gaudium  voluntatis  a  beatitudine  abesse  non 
possunt,  tamen  essentia  beatitudinis  in  eo  reponitur,  quod  est 
radix  omnium,  quae  ad  eam  pertinent.  Id  autem  est  cognitio  et 
aestimatio  Dei.  Nani  cognitionem  et  aestimationem  Dei,  ut  statui 
beatorum  competit,  necessario  sequuntur  amor  et  gaudium,  sicut 
essentiam  proprietates.  Si  autem  in  creatura  operatio  intellectualis 
est  essentia  beatitudinis,  idem  de  Deo  asserendum  est. 

3.  Beatitudini  divinae  ex  rebus  creatis  nihil  accrescere  potest. 
Deus  enim  se  solo  infinite  beatus  est;  infinito  autem  nihil  ac- 
crescit.  Deinde  Deus  creaturas  amat  et  de  iis  gaudet  tantum 
ratione   bonitatis   suae   infinitae.     Q tiare    ex   creaturis    amori   et 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  26.  a.  1.  —  Multa  alia  argnmeuta 
vide  apud  S.  Thomam,  Contra  gent.  1.  1.  e.  100.  Ibid.  e.  102.  multis  probat 
beatitudinem  Dei  esse  summam.  —  Deum  esse  suam  beatitudinem  et  obieetum 
eius  ostenditur  ibid.  e.   101. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  tbeol.  1.  e.  a.  2. 


736  Gap.  25.   De  attributis  moralibus  et  de  beatitudine  Dei. 

gaudio  divino  niliil  perfectionis  accrescit,    sed  tantum  terminatio 
quaedam  secundaria  et  materialis. 

4.  Quomodo  beatitudo  divina  omnem  beatitudinem  et  feli- 
citatem  entis  creati  includat ,  S.  Thomas  his  verbis  explicat  : 
„Quidquid  est  desiderabile  in  quacumque  beatitudine  vel  vera  vel 
falsa,  totum  eminentius  in  divina  beatitudine  praeexsistit.  De 
contemplativa  enim  felicitate  habet  continuam  et  certissimam  con- 
templationem  sui  et  omnium  aliorum;  de  activa  vero  guberna- 
tionem  totius  universi.  De  terrena  vero  felicitate,  quae  consistit 
in  voluptate,  divitiis,  potestate,  dignitate  et  fama,  habet  gaudium 
de  se  et  omnibus  aliis  prò  delectatione.  Pro  divitiis  habet  omni- 
modam  sufficientiam ,  quam  divitiae  promittunt.  Pro  potestate 
omnipotentiam.  Pro  dignitate  omnium  regimen.  Pro  fama  vero 
admirationem  totius  creaturae."  Neque  mirum  est  Deum  etiam 
falsae  beatitudinis  aliquid  habere.  Nani  „aliqua  beatitudo  se- 
cundum  hoc  est  falsa,  secundum  quod  deficit  a  ratione  verae 
beatitudinis,  et  sic  non  est  in  Deo.  Sed  quidquid  habet  de  simili- 
tudine quantumcumque  tenuis  beatitudinis,  totum  praeexsistit  in 
divina  beatitudine" 1. 

5.  Beatitudo  creata  multipliciter  a  divina  beatitudine  deficit. 
Nam  a)  beatitudo  creaturae  est  finita.  Quamquam  enim  in  pos- 
sessione boni  infiniti,  quod  est  Deus,  consistit,  tamen  illud  possidet 
modo  finito  et  cognitione  finita,  b)  Etsi  beatitudo  creaturae  es- 
sentialiter  consistit  in  cognitione  Dei,  tamen  accidentaliter  augetur 
bonis  creatis,  velut  ex  felicitate  sociorum.  Unde  in  beatitudine 
creaturae  distingui  solet  beatitudo  essentialis  et  accidentalis.  Haec 
distinctio  in  Deo  non  habet  locum.  e)  Creatura  non  ex  natura 
sua  est  beata;  sed  beatitudinem  acquirere  debet  inerito  operum. 
d)  Creatura  non  est  in  se  ipsa  beata.  Sed  obiectum  beatitudinis, 
quod  est  Deus,  est  extra  eam. 

6.  Deus  se  ipsum  cognoscendo  non  solimi  beatus  est,  sed 
etiam  gloriam  in  se  ipso  infinitam  habet.  De  hac  gloria  Dei 
pauca  adnotabimus  e.  27. 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  26.  a.  4.  in  corp.  et  ad  1. 


Art.  1.    Internano  rerum  possibilitatem  aon  esse  a  Don  independentem.     7;;7 

CAPUT  XXVI. 
DE  ORIGINE  POSSIBILIUM  A  DEO. 

PRÒLOGUS. 

947.  Hoc  capite  quaerimus,  quae  sit  suprema  ratio  ontologica, 
cut  quaedam  sint  absolute  et  intrinsecus  possibilia,  ut  homo,  quae- 
dam  absolute  impossibilia,  ut  circulus  quadratus.  Ostendemus  in- 
triusecam  rerum  possibilitatem  fuudari  in  essentia  Dei,  ut  est 
imitabilis  ad  extra.  Id  autem  gradatimi  per  tres  articulos  efficie- 
mus.  qui  sunt: 

Articulus    I.  Internam   rerum   possibilitatem  non  esse  a  Deo 
independentem. 
,         IL  Internam    rerum    possibilitatem   non   fuudari   in 

potentia  vel  libertate  vel  intellectu  Dei. 
„        III.  Internam  rerum  possibilitatem  fuudari  in  essentia 
Dei. 

ARTICULUS  I. 

INTERNAM  RERUM  POSSIBILITATEM  NON  ESSE  A  DEO 
INDEPENDENTEM. 

TlieSÌS  LXI.     Interna  rerum  possibilitas  non  peiulet  ab 
earum  exsistentia  aut  ab  intelleetione  liumana,  sed  a  Deo. 

948.  Stat.  Quaest.  1.  Possibile  est  illud,  quod  exsistere  potest; 
et  possibilitas  est  capacitas  ad  exsistentiam.  Duplex  distinguitur  : 
externa  et  interna.  Possibilitas  externa  sive  relativa  est  capacitas 
ad  exsistendum  respectu  virtutis  sive  causae.  quae  actum  ex- 
sistentiae  conferre  valet:  sic  possibile  est  horologium  respectu 
medianici.  Possibilitas  interna  sive  absoluta  est  capacitas  ad 
exsistendum  orta  ex  eo,  quod  aliquid  non  importat  esse  et  non 
esse  simul,  vel  orta  ex  non  repugnantia  sive  sociabilitate  notarum 
sive  elementorum  rem  constituentium  :  sic  possibilis  est  anulus 
aureus,  quia  ratio  anuli  rat-ioni  aurei  non  repugnat.  Etiam  ipsae 
notae  simplices.  quae  in  ulteriora  elementa  resolvi  non  possunt, 
sunt  intrinsecus  possibiles,  quia  praeter  notam  simplicem,  quae 
importat  esse  vel  rationem  entis,  nihil  habetur,  quod  importat 
sub  eodem  respectu  non  esse  vel  rationem  non  entis.  Xos  toto 
hoc  capite  agimus  de  sola  possibilitate  interna. 

Hoxtheisi.  Theodicaea.  47 


738  Gap.  26.   De  origine  possibilium  a  Deo. 

2.  In  ontologia  vel  logica  reali1  demonstratur  possibilia,  quae 
supponuntur  non  exsistere,  non  esse  absolnte  nihil.  Nimirum  haec 
possibilia  sunt  quidem  physice  nihil,  quia,  quidquid  non  exsistit, 
physice  nihil  est.  Neque  tamen  sunt  absolute  nihil.  Quidquid 
enim  omnino  nihil  est,  piene  ac  perfecte  enti  opponitur.  Possibile 
autem  enti  non  piene  opponitur.  Nani  possibile,  quod  hic  con- 
sideramus,  negat  quidem  actualem  exsistentiam ,  sed  non  negat 
capacitatem  exsistentiae  ;  deinde  possibile  non  concipitur  tamquam 
mera  negatio  entis ,  sed  conceptu  positivo ,  qui  determinatam 
essentiam  menti  sistit.  Id  vero,  quod  enti  piene  opponitur,  negat 
exsistentiae  actum  et  capacitatem  nihilque  menti  sistit,  quam 
negationem  entis.  Constat  igitur  possibilia,  quae  non  exsistunt, 
aliquod  esse  habere,  non  quidem  actuale,  sed  aliud,  quodcumque 
demum  illud  sit.  Hoc  esse  possibilium  appellamus  esse  eorum 
metaphysicum;  hoc  esse  metaphysicum  est  aliquod  esse  necessarium, 
sicut  ipsa  possibilitas  necessaria  est.  —  Porro,  si  possibile  incipit 
exsistere,  non  amittit  illud  esse  metaphysicum,  quod  antea  habebat: 
esse  enim  necessarium  non  amittitur.  Itaque  omnia  entia  con- 
tingentia,  quae  sunt  vel  esse  possunt,  secundum  esse  eorum  meta- 
physicum considerare  possumus.  Ea,  quae  sunt  intrinsecus  im- 
possibilia,  non  habent  esse  metaphysicum.  Esse  autem  metaphysicum 
est  illud,  quod  essentia  habet  eo  ipso,  quia  est  intrinsecus  possi- 
bilis  et  non  omnino  nihil  2. 

3.  Item  in  ontologia  probatur  possibilitatem  rerum  intemam 
proxime  oriri  ex  essentia,  quam  possibilia  habent,  vel  ex  esse 
eorum  metaphysico.  Nimirum  ratio,  cur  res  exsistens  sit  possibilis, 
in  eo  est,  quia  essentia  eius  est  possibilis.  Essentia  autem  est 
possibilis,  quatenus  habet  esse  metaphysicum,  ut  explicavimus. 
Si  aliqua  essentia  ex  multis  elementis  vel  notis  composita  est, 
possibilitas  eius  proxime  explicari  potest  per  sociabilitatem  notarum 
vel  elementorum.  Sed  tunc  redit  quaestio,  unde  sit  possibilitas 
notarum  simplicium.  Haec  autem  repetenda  est  ex  eo,  quod  notae 
habent  esse  metaphysicum  vel  quod  etiam  antecedenter  ad  ex- 
sistentiam non  sunt  omnino  nihil  vel  quod  in  summa  simplicitate 
sua  solum  esse  important,  non  autem  sub  eodem  respectu  esse  et 
non  esse;   haec  enim  omnia  idem   dicunt.     Sic  igitur  quaestio  de 


1  Cf.  Pesch,  Inst.  logie,  n.  1304  sqq.    Cf.  etiam  Limbourg,  Quaest.  nietaph. 
1.  2.  q.  3.  a.  2.  (liber  prodiit  anonymus)  et  Schiffini,  Princip.  philos.  n.  597  sqq. 

2  Cf.  supra  e.  4.  a.  3. 


Art.  1.  Internano  rerum  possibilitatem  non  esse  a  Deo  independentens.     7^!!i 

orìgine  prima  possibilitatia  Intrinsecae  ad  iti  reducitur,  ut  inveniatur, 

mule  sit  esse  rerum  metaphysicum.  Hanc  quaestionem  lioc  capite 
solvendam  suscipimus.  Non  igitur  quaerimus  proximam  rationem 
possibilitatia  intrinsecae,  qnam  constat  reponi  in  essentia  rerum 
ve]  in  esse  earum  metaphysico  ;  sed  quaerimus  rationem  supremam 
et  prìmam.  —  Ex  dictis  intelligis  thesim  nostrani  etiam  sic  efferri 
posse:  Esse  rerum  metaphysicum  non  pendet  ab  earum  exsistentia 
voi  ab  intellectione  humana,  sed  a  Deo. 

4.  Esse  rerum  metaphysicum  non  solum  est  ratio  proxima  et 
propria  possibilitatis  earum,  sed  etiam  intelligibilitatis.  Propterea 
nos  triplici  via  possibilitatem  internam  cognoscimus:  a)  Ex  ex- 
sistentia rerum.  Id  enim,  quod  exsistit,  possibile  est.  b)  Ex  con- 
ceptu  nostro.  Id  enim,  quod  evidenter  tamquam  ens  reale  cogitali 
potest ,  intrinsecus  possibile  est.  e)  Ex  sociabilitate  notarum ,  si 
agitar  de  ente  composito.  Sic  circulum  aureum  esse  possibilem 
et  circulum  quadratimi  esse  impossibilem ,  inde  colligimus,  quia 
circulus  aureus  cum  praedicatis  essentialibus  nec  circuii  nec  auri 
pugnat,  circulus  autem  quadratus  cum  praedicatis  et  circuii  et 
quadrati.  —  Ceterum  secunda  via  ad  primani  et  tertiam  revocatur. 
Xam  conceptus  nostri  sunt  vel  ex  rebus  exsistentibus  abstract!  et 
tunc  possibilitas  rei  conceptae  per  prìmam  viam  cognoscitur;  aut 
sunt  ex  conceptibus  antea  abstractis  combinatone  orti  et  tunc 
possibilitas  rei  conceptae  per  tertiam  viam  inquirenda  est. 
949.  Prob.  1.  p.  Possibilitas  rerum  intrinseca  non  pendet  ab 
earum  actuali  exsistentia.  Nani:  1.  Id  non  pendet  ab  actuali  rerum 
exsistentia,  quod  eam  praecedit.  Atqui  possibilitas  rerum  con- 
tingentimi! earum  exsistentiam  praecedit.  Ergo  ab  hac  non  pendet 
neque  in  ea  fundatur.  Profecto,  ut  aliquid  fiat,  iam  intrinsecus 
possibile  esse  debet;  secus  enim  numquam  fìeret.  —  Item  intrin- 
seca rerum  possibilitas  actuali  rerum  exsistentia  sublata  manet. 
Ergo  in  ea  non  fundatur. 

2.  Multa  sunt  possibilia,  quae  hactenus  non  exstiterunt.  v.  gr. 
secundus  sol  vel  variae  curvae  geometricae,  quas  considerat  mathe- 
maticus.     Ergo  rerum  possibilitas  independens  est  ab  exsistentia. 

3.  Id,  quod  est  contingens  et  mutabile  et  temporale,  non 
potest  esse  ratio  eius,  quod  est  necessarium  et  immutabile  et 
aeternum;  secus  plus  esset  in  rationato  quam  in  ratione.  Atqui 
exsistentia  actualis  rerum  finitarum  contingens  est  et  mutabilis  et 
ad  tempus.  Contra  possibilitas  rerum  est  necessaria,  quia  res  non 
potest  possibilitatem  amittere,  ut  fiat  impossibilis  ;  est  immutabilis, 

47* 


740  Gap.  26.   De  origine  possibilium  a  Deo. 

quia  non  mutatur  in  aliud  i.  e.  in  impossibilitatem  ;   est  aeterna, 
quia  necessaria. 

Prob.  2.  p.  Possibilitas  rerum  intrinseca  non  pendet  ab  intel- 
lectione  nostra.  Nani  1.  res  erant  possibiles,  antequam  exsisteret 
intellectus  humanus;  et  intellectu  sublato  possibiles  manerent. 

2.  Multa  sunt  possibilia,  quae  nemo  hominum  hucusque  con- 
sideravit  ;  cogita  tot  figuras  geometricas  hucusque  non  exploratas. 
Immo  multae  res  non  tantum  possibiles  sunt,  sed  etiam  actu  ex- 
sistunt,  de  quibus  nemo  hominum  cogitavit,  v.  gr.  tot  bacilli,  qui 
in  dies  novi  inveniuntur.  Quis  etiam  hominum  vel  quae  collectio 
hominum  cognovit  omnia  individua  organismorum,  quae  exsistunt  ? 

3.  Intellectus  noster  est  contingens,  mutabilis  et  ex  tempore. 
Atqui  tale  quid,  ut  modo  vidimus,  non  potest  esse  ratio  possi- 
bilitatis  rerum. 

4.  Intellectus  supponit  obiectum  suum,  non  facit.  Atqui  possi- 
bilitas rerum  est  obiectum  intellectus  nostri.  Ergo  possibilitatem 
et  veritatem  supponit,  non  facit.  Quis  etiam  dixerit  Pythagoram 
causam  exstitisse,  cur  triangulum  rectangulare  theorema  Pytha- 
goricum  sequi  possit  et  debeat  ?  Pythagoras  non  fecit  hanc  veri- 
tatem et  possibilitatem,  sed  detexit. 

Prob.  3.  p.  Interna  possibilitas  rerum  pendet  a  Deo.  Nam: 
1.  Essentiae  rerum,  ut  sunt  intrinsecus  possibiles,  non  sunt  omnino 
nihil,  sed  habent  aliquod  esse,  quod  metaphysicum  appellavimus. 
Hoc  esse  non  est  actuale,  quia  rebus  convenit,  etiamsi  supponuntur 
non  exsistere.  Debet  tamen  illud  esse  aliquo  modo  in  ente  actuali 
contineri.  Nam  secus  nulla  ratio  concipi  posset,  qua  a  nihilo  ab- 
soluto  discerneretur.  Et  revera  praeter  esse  actuale  nullum  esse 
cogitari  potest  quam  illud,  quod  in  alio  esse  actuali  est  per  modum 
termini.  Sic  res  in  alio  esse  habere  potest,  quatenus  est  terminus 
intellectus  ;  nani  res  eo  ipso,  quia  inteìligitur,  aliquo  modo  in  intel- 
lectu est.  Item  res  esse  habere  potest  in  alio,  quatenus  est  ter- 
minus complacentiae  voluntatis.  Iterum  res  esse  habere  potest  in 
causa  sua,  quatenus  est  terminus,  ad  quem  aliquod  agens  virtutem 
habet.  Res  denique  esse  habere  potest  in  alio,  quatenus  est  simili- 
tudo  eius  et  terminus  imitabilitatis  eius.  Itaque  secundum  dieta, 
quum  res,  ut  intrinsecus  possibiles  sunt,  esse  habeant  idque  non 
actuale,  relinquitur,  ut  esse  habeant  in  alio  ente  actuali  per  modum 
termini.  Illud  autem  ens  actuale,  in  quo  possibilia  tamquam  ter- 
mini continentur,  debet  esse  ens  necessario,  immutabiliter,  aeterna- 
liter  actuale,  quia  possibilitas  rerum  est  necessaria,  immutabilis, 


Art.  2.  Internano  rerum  possibilitatem  non  fondari  in  potentia  etc.      741 

aeterna.  Eiuamodi  autem  ens  est  solus  Deus.  Ergo  possibilìtas 
rerum  pendei  a  Deo;  et  quidem  ita,  ut  possibilia  sint  in  Deo  per 
modrari  termini.   Esse  igitur  metapliysicuni,  ut  id  per  transennarti 

dicam,  est  esse  per  modani  termini. 

2.  Possibile  non  est  omnino  nihil,  sed  est  ens  positivum  et 
reale.  Atqui  ad  perfectionem  Dei  pertinet,  ut  sit  primum  prin- 
eipium  et  fons  totius  esse.  Ergo  etiam  illud  esse,  quod  possibilia 
habent,  a  Deo  pendet. 

3.  Possibilia  a  Deo  cognoscuntur ,  Deus  in  bonitate  eorum 
quandam  complacentiam  liabet,  Deus  ea  potentia  sua  efficere  pot- 
est.  Cognitio  autem  supponit  intelligibilitatem  sive  veritatem,  com- 
placentia  bonitatem,  potentia  possibilitatem  intrinsecam.  Itaque, 
si  veritas  et  bonitas  et  possibilitas  essentiarum  a  Deo  esset  in- 
dependens,  intellectus  et  voluntas  et  potentia  Dei  ab  essentiis  rerum 
possibilibus  penderent.  Id  autem  esse  piane  nequit,  quum  Deus  sit 
absolute  independens. 

ARTICULUS  II. 

INTERNAM  RERUM  POSSIBILITATEM  NON  FUNDARI 
IX  POTENTIA  TEL  LIBERTATE  TEL  INTELLECTU  DEI. 

TheSÌS  LXII.  Interna  rerum  possibilitas  non  pendet  a 
potentia  neque  a  libertate  neque  ab  intellectu  Dei. 

950.  Prob.  1.  p.  Possibilitas  interna  non  fundatur  in  potentia 
Dei,  ita  ut  aliquid  propterea  dicatur  intrinsecus  possibile,  quia  a 
Deo  effici  potest,  et  impossibile,  quia  a  Deo  effici  non  potest. 
Nani:  1.  Contundi  non  debet  possibilitas  rerum  intrinseca  et  ex- 
trinseca.  Hanc  res  habent  respectu  potentiae  divinae,  non  illam. 
Virtutis  activae  est  ex  conceptu  suo,  ut  res,  quae  habent  pos- 
sibilitatem internam  sive  esse  metaphysicum,  ad  esse  exsistentiae 
perducat,  non  autem,  ut  esse  metaphysicum  sive  internam  pos- 
sibilitatem efficiat,  Virtus  igitur  activa  facit  esse  physicum,  non 
metaphysicum;  possibilitatem  internam  supponit,  non  facit. 

2.  Deum  aliquid  efficere  posse  non  potest  esse  ratio,  cur  illud 
sit  intrinsecus  possibile.  Nani  illud,  quod  Deus  rem  efficere  potest, 
supponit  Deum  posse  rem  velie:  et  illud,  quod  Deus  rem  velie 
potest,  supponit  Deum  rem  intelligere  posse;  et  illud,  quod  Deus 
rem  intelligere  potest,  supponit  rem  aliquo  modo  esse,  quia  intel- 
lectus divinus,  ut  omnis  intellectus,  supponit  obiectum  suum,  non 
facit,    ut    supra    abunde    explicatum    est,     Ergo    potentia    divina 


742  ^aP-  26.   De  origine  possibilium  a  Deo. 

supponit  aliquod  esse  rei  efficiendae ,  i.  e.  supponit  possibilitatem 
rei  internam.  Propterea  non  clicendum  est:  „Quia  Deus  rem  efficere 
potest,  ideo  est  intrinsecus  possibilis,"  sed:  „Quia  res  intrinsecus 
possibilis  est,  ideo  Deus  eam  efficere  potest." 

Prob.  2.  p.  Possibilitas  interna  non  oritur  ex  libera  Dei 
voluntate,  ut  aliquod  ideo  possibile  vel  impossibile  sit,  quia  Deus 
sic  ab  aeterno  libere  statuit.  Nam:  1.  Opinio  Cartesii,  quam  hic 
impugnamus,  omnino  absurda  est.  Sequitur  enim  v.  gr.,  idque  a 
Cartesio  expresse  statuitur  Deum  potuisse  facere ,  ut  summa 
angulorum  trianguli  non  sit  aequalis  duobus  rectis,  aut  ut  bis 
quaterna  non  sint  octo.  Haec  autem  sunt  contra  omnem  evi- 
dentiam  intellectus.  Evidens  enim  est  bis  quaterna  esse  octo  ex 
absoluta  necessitate  et  independenter  ab  omni  suppositione  vel 
decreto  Dei.  Ex  opinione  Cartesii  sequitur  etiam  Deum  potuisse 
facere,  ut  mendacium  sit  honestum;  numquid  igitur  Deus  tunc 
mentiri  potuisset?  Quid?  potuitne  Deus  facere,  ut  veruni  dicere 
sit  peccatum?  potuitne  facere,  ut  bis  quaterna  singulis  diebus 
dominicis  sint  octo,  sed  singulis  sabbatis  septem?  Nonne  haec 
omnia  tam  absurda  sunt,  ut  vix  credere  possimus  Cartesium  re- 
vera simile  quid  statuisse  K 

2.  Si  res  libero  Dei  decreto  possibiles  fierent,  Deus  nullam 
rem  contingentem  cognosceret,  nisi  consequenter  ad  libertatis  de- 
cretum,  quod  rei  possibilitatem  et  intelligibilitatem  tribuit.  Id 
autem  piane  est  contra  habitudinem  essentialem  intellectus  ad 
voluntatem.  Nam  intellectus  voluntati  praelucere  clebet  in  de- 
cretis  eius,  non  potest  igitur  omni  ex  parte  voluntatem  sequi. 

Prob.  3.  p.  Possibilitas  interna  non  pendet  ab  intellectu  di- 
vino, ut  res  ideo  sit  possibilis,  quia  a  Deo  intelligitur.  Rem  sic 
probat  Schiffini:  «Certuni  est,  formaliter  et  in  rigore  loquendo  -, 
minime  creaturam  aliquam  in  sua  propria  ratione  consideratam, 
puta  hominem,  ut  homo  est 3,  esse  aut  dici  possibilem,  propterea 
quia  a  Deo  intelligitur  4.    Nullus  enim  intellectus  efficit  obiectivam 


1  Nihilominus  certuni  est  Cartesium  in  hoc  absurditatis  barathrum  incidisse. 
Cf.  Kleutgex,  Philos.  d.  Vorz.  n.  314 — 317,  ubi  locos  Cartesii  indicatos  invenies. 

2  Formaliter  loqui  est  loqui  de  intellectu,  prout  ab  essentia  ratione  ratio- 
cinata  distinguitur  et  non  cum  ea  identificatur. 

3  I.  e.  creaturam   consideratam  secundum  possibilitatem  internam  et  non 
externam. 

4  Clarius  :    Certum    est   possibilitatem    rerum    internam    non   pendere    ab 
intellectu  divino. 


Art.  2.  Internano  rerum  possibilitatom  non  fondali  in  potentia  etc.      743 

intelligibilitatem  sui  obiecti,  seti  haec  intellectioni  praesupponitur, 
ut  obiectum  quodlibet  respectu  proprii  actus.  Praeterea  J><u- 
intelligendo  suam  essentiam  non  facit  cani  osse  imitabilem ,  sed 
liane  imitabilitatem  detegit  et  comprchendit  .  .  .  Atqui  unum- 
quodque  in  tantum  est  absolute  possibile,  in  quantum  est  fcer- 
minus  imitabilitatis  essentiae  divinae.  Ergo  divinus  intellectus 
intelligendo  divinam  essentiam  non  efficit  internam  rerum  pos- 
sibilitatem,  sed  eam  detegit  et  comprehendit.  Denique  intellectus 
divinus  non  habet  rationem  causae  respectu  sui  intelligibilis  nisi 
prò  eo,  quantum  coniungitur  cum  decreto  divinae  voluntatis,  ut 
expresse  docent  theologi  cum  S.  Thoma 1.  Atqui  interna  rerum 
possibilitas  est  in  signo  priori  ad  omne  decretimi  divinae  volun- 
tatis" 2,  ut  contra  Cartesium  demonstratum  est.  —  Idem  sentit 
Card.  Franzelin3,  qui  post  longiorem  discussionem  sic  concluditi 
,Ordo  igitur,  quo  secundum  nostrum  modum  intelligendi  cum 
fundamento  in  re  singula  sese  excipiunt  et  unum  altero  ratione 
prius   est,   ita   se  habet:    1.  divina   essentia   imitabilis  ad  extra; 

2.  possibilia  omnia;  3.  divina  intellectio  imitabilitatis  essentiae  et 
in  hac  intellectio  omnium  possibilium."  —  Idem,  si  rem  spectas, 
sentiunt  multi  auctores,  qui  dicunt  possibilitatem  internam  remote 
in  essentia  et  proxime  in  intellectu  Dei  fundari.  Nam  rem  haud 
raro  ita  explicant,  ut  possibilitas  interna  sit  iam  satis  fundata  in 
essentia  Dei  et  difficile  intelligatur ,  quid  post  illam  fundationem 
remotam  iterimi  intellectus  divinus  proxime  fundet. 

Scholion.  Nihilominus  tenendum  est:  1.  Possibilitas  rerum  interna 
fundatur  in  intellectu  divino,  prout  hic  cum  essentia  divina  identificativi  Et 
sic  consideratus  intellectus  divinus  liane  possibilitatem  non  supponit,  sed  facit  ; 
et  in  hoc  multimi  differt  ab  intellectu  nostro,  qui  nullo  modo  eam  facit.  Ex 
hoc  principio  multa  dieta  veterum  auctorum,  quae  nobis  adversari  quidam  sine 
ratione  putant,  facillimam  et  optimam  habent  interpretationem.  2.  Possibilitas 
rerum  externa  pendet  ab  intellectu  divino,  ut  est  intellectus.  Nam,  nisi  Deus 
possibilia  cognosceret,  ea  velie  et  tacere  non  posset.  Etiam  ex  hoc  principio 
aliqua  auctorum  dieta  rectam  interpretationem  inveniunt.  Quidam  auctores 4 
possibilitatem  internam  appellant  remotam ,  externam  proximam.  Secundum 
hunc  modum  loquendi  bene  dici  potest  possibilia  remote  fundari  in  essentia 
Dei,  proxime  in  potentia,  quae  intellectum  supponit,  i.  e.  possibilitatem  internam 
fundari  in  essentia,  externam  in  potentia  (et  ex  aliqua  parte  in  intellectu)  Dei. 

3.  Per  intellectum  divinimi  possibilia  esse  quoddam  (logicum ,  intentionale) 
actuale  acquirunt,  quum  sint  termini  actualiter  intellecti.    Antea  habebant  esse 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  14.  a.  8.  -  Princip.  philos.  n.  605,  III. 

3  De  Deo  uno,  thes.  42.  IL 

4  Cf.  Lessius,  De  perf.  div.  1.  5.  e.  2.  n.  10. 


744  Gap.  26.   De  origine  possibilium  a  Deo. 

mere  potentiale  ;  erant  termini  imitabilitatis  divina  e  ;  non  erant  termini  alicuius 
actionis  vel  actus  secundi.  Veruni  illud  esse  potentiale  bene  sufficit,  ut  dicamus 
possibilitatem  rerum  esse  fundatam  et  possibilia  habere  esse  suum  metaphysicum 
sive  possibile,  quod  est  per  modum  termini.  4.  Possibilia  in  essentia  divina 
continentur  tamquam  in  exemplari  remoto,  in  intellectu  divino  tamquam  in 
exemplari  proximo.  Nam  exemplar  proximum  nibil  aliud  est  quam  forma 
rei  in  mente  artificis.  Exemplar  autem  remotum  est  illud ,  ex  cuius  conside- 
ratone mens  illam  formam  haurit.  Sciendum  autem  est  possibilitatem  internam 
rerum  in  Deo  fundari,  ut  est  eorum  exemplar  remotum,  non  ut  est  exemplar 
proximum,  i.  e.  fundatur  in  essentia  Dei,  non  in  intellectu.  Id  enim  sequitur 
ex  iis,  quae  iam  diximus,  et  ulterius  ostendetur  articulo  sequenti.  Ad  rem 
Lessius1:  Internam  „ possibilitatem  babet  res  quodammodo  a  Deo,  non  quidem 
per  actionem  aliquam  liberam  vel  necessariam,  qua  Deus  rem  illam  in  esse 
possibile  producat,  .  .  .  sed  babet  eam  a  Deo  tamquam  a  causa  quasi  exemplari. 
Essentia  enim  divina,  quatenus  est  tali  modo  imitabilis  et  communicabilis ,  est 
ratio  per  modum  radicalis  [remotae]  ideae,  cur  humana  natura  sit  possibilis  et 
babeat  tale  esse  obiectivum  [quod  ab  intellectu  tamquam  obiectum  supponitur] 
et  potentiale.  Idem  censendum  de  reliquis  omnibus  possibilibus.  Itaque  ipsa 
essentia  est  prima  radix  omnis  esse  obiectivi  et  possibilitatis  intrinsecae  omnium 
possibilium.  Et  omne  esse  obiectivum  possibilium  pendet  ab  essentia  divina 
tamquam  a  prima  et  originali  omnium  idea,  a  qua  singula  suam  speciem  et 
rationem  conceptibilem  in  suo  gradu  et  ordine  varie  limitatam  habent,  modo 
iam  explicato". 

ARTICULUS  III. 

INTERNAM  RERUM  POSSIBILITATEM  FUNDARI 
IN  ESSENTIA  DEI. 

Tliesis  LXIII.  Interna  rerum  possibilitas  primo  fundatur 
in  essentia  divina,  quatenus  est  secundum  similitudinem  imi- 
tabilis ad  extra. 

951.  Stat.  Quaest.  Essentia  divina  in  thesi  intelligitur  Deus 
consideratus  secundum  illas  perfectiones ,  quarum  similitudo  in 
possibili,  de  cuius  fundamento  agitur,  invenitur.  —  Dicimus  pos- 
sibilitatem primo  fundari  in  Deo ,  quia  proxime  fundatur  in  ipsa 
essentia  possibili,  ut  dictum  est. 

Probatur.  1.  Fundamentum  possibilitatis  internae  est  illud, 
unde  aliqua  essentia  liabet,  ut  non  sit  omnino  nihil,  sed  aliquod 
ens.  Ratio  autem  entis  in  iis,  quae  non  sunt  Deus,  non  potest 
haberi  nisi  per  participationem  divini  esse,  ut  a.  1.  demonstratum 
est.  Porro  omnis  participatio  est  vel  per  identitatem  vel  se- 
cundum similitudinem.  Atqui  possibile  non  potest  esse  divinum 
participare  per  identitatem,    quia  sic  creatura  confunderetur  cum 


1  De  perf.  div.  1.  5.  e.  2.  n.  10. 


Art.  3.   Internali]  rerum  possibilitatem  rundari  in  essentia  Dei.       ~  \~t 

Deo.  Ergo  essentia  possibilia  divinimi  esse  participal  secundum 
similitudinem.  Ergo  aliqua  essentia  rationem  entis  sive  internali] 
poasibilitatem  habet  ex  eo,  quia  est  similitudo  essentiae  divinae 
sive  quia  est  terminus  imitabilitatis  naturae  divinae  ad  extra. 

2.  Tliesis  est  corollarium  praecedentium.  Nam  a.  1.  vidimus 
possibilitatem  internam  rerum  fundari  in  Deo.  A.  2.  vidimus 
cani  non  fundari  in  potentia  vel  libertate  vel  intellectu  Dei,  sed 
esse  liis  priorem  prioritate  rationis.  Iam  vero  intellectu  divino 
prior  est  sola  essentia  Dei.  Ergo  in  ea  possibilitas  rerum  fun- 
datur  ;  et  quidem  possibilia  in  ea  debent  esse  per  modum  termini. 
Sed  in  essentia  divina  non  intelligi  possunt  termini  nisi  imitabili- 
tatis. Ergo  esse  metaphysicum  possibilium  in  eo  consistit,  ut  sint 
termini  imitabilitatis  divinae.  Huc  facere  videntur  illa  S.  Tbomae  : 
aUnaquaeque  creatura  habet  propriam  speciem,  secundum  quod 
aliquo  modo  participat  divinae  essentiae  similitudinem."  * 

Nota.  Ad  rem  magis  illustrandam  quaeri  potest ,  qnomodo  v.  gr.  pos- 
sibilitas desiderii  pecuniarum  in  Deo  fundetur.  Certe  haec  non  ita  a  Deo  pendet, 
quasi  in  Deo  sit  desiderium  pecuniarum,  cuius  similitudo  sit  desiderium  nostrum. 
Sed  in  Deo  est  amor  sui  tamquam  boni  infiniti,  et  buius  amoris  similitudo  est 
quivis  amor  boni  finiti  in  creaturis.  A  pari  videtur  dici  posse  cognitionem 
pecuniae,  quae  in  nobis  est,  secundum  possibilitatem  suam  in  Deo  fundari,  non 
quatenus  ipse  pecuniam  cognoscit,  sed  quatenus  se  cognoscit  et  comprehendit 
tamquam  veruni  infinitum  ;  huius  enim  cognitionis  similitudo  est  quaevis  co- 
gnitio  veri  finiti  in  creaturis.  Secundum  hoc  igitur  essentia  divina,  in  qua 
omnia  intrinsecus  possibilia  fundantur,  est  illa,  quae  ab  intellectu  et  voluntate 
Dei,  prout  circa  res  finitas  versantur,  abstrabit. 

OBIECTIONES. 

952.  Obi.  1.    Quod  in  essentia  divina  formaliter  est,  est  ipse  Deus.    Ergo 

possibilia,  si  formaliter  in  essentia  divina  essent,  ipse  Deus  forent;  id  quod 
admitti  nequit.  Ergo  possibilia  non  sunt  formaliter  in  essentia  divina  et  sic 
eorum  possibilitas  in  ea  non  fundatur. 

Resp.  Possibilia  formaliter  continentur  in  essentia  Dei,  si  illud  ^formaliter" 
refertur  ad  ,,  possibilia".  Nam  possibilia  sunt  in  Deo  secundum  esse  suum  pro- 
prium  et  formale.  Nimirum  in  Deo  eminenter  continetur,  quidquid  perfectionis 
est  in  quavis  creatura,  et  ideo  non  solum  illud,  in  quo  creaturae  inter  se  con- 
veniunt,  sed  etiam  ea,  quibus  utcumque  distinguuntur ;  est  igitur  in  essentia 
Dei  proprium  esse  cuiusvis  creaturae.  —  Possibilia  formaliter  non  continentur 
in  Deo,  si  illud  ^formaliter"  refertur  ad  „ continentur".  Nam  essentia  divina 
non  est  formaliter  ipsa  illa  perfectio,  quae  est  in  creatura  ;  v.  gr.  non  est  homo. 
Deus  non  est  homo  formaliter,  sed  eminenter.  Iam  vero,  ut  essentia  divina 
sit  fundamentum  possibilium,  satis  est,  ut  priori  modo  in  ea  formaliter  con- 
tineantur  2. 


1  Summa  theol.  p.  1.  q.  15.  a.  2.  -  Cf.  Schiffini  1.  e.  n.  605,  I. 


746  ^aP-  26.   De  origine  possibilium  a  Deo. 

Itaque  distinguimus  :  Quod  est  in  essentia  divina  tamquam  forma  informane 
et  perficiens,  est  ipse  Deus,  Conc.  Quod  est  in  essentia  divina  per  moduni  termini, 
est  ipse  Deus,  Neg.    Et  sub  hac  distinctione  nego  consequentiam  in  obiectione. 

Obi.  2.  Praeter  esse  pbysicum  nullum  cogitari  potest  quam  esse  ideale. 
Atqui  esse  ideale  res  babent,  ut  sunt  termini  intellectus.  Ergo  esse  possibilium, 
quod  non  est  pbysicum ,  est  esse  in  intellectu  ;  et  sic  possibilitas  interna  in 
intellectu  divino  fundatur,  non  in  essentia. 

Resp.  Brevius  et  melius  difficultas  solvitur  negata  maiori.  Nani  praeter 
esse  physicum  cogitari  potest  esse,  quod  rei  convenit  in  alio  ente  per  modum 
termini.  Hic  autem  terminus  nequaquam  debet  esse  terminus  intellectus ,  sed 
potest  etiam  esse  terminus  voluntatis  vel  virtutis  vel  imitabilitatis.  —  Aliter 
et  artificiosras  responderi  potest  praeter  esse  physicum  non  haberi  nisi  esse 
ideale  actu  aut  potentia ,  i.  e.  esse  intellectum  aut  intelligibile.  Deinde  con- 
ceditixr  esse  actu  ideale  non  inveniri  nisi  in  intellectu  ;  sed  esse  potentia  ideale 
non  est  in  intellectu ,  quum  ab  eo  supponatur.  Esse  potentia  ideale  possibilia 
babent,  ut  sunt  termini  imitabilitatis  divinae;  et  eo,  quod  hoc  esse  habent, 
possibilitas  interna  sufficienter  f  un  data  est  '. 

Obi.  3.  Non  supposita  divina  cognitione  possibilia  exsistunt  tantum 
virtualiter  et  fundamentaliter  in  essentia  Dei,  ideoque  nondum  distincta  sunt 
nec  propriam  formam  singula  habent.  Accedente  vero  cognitione  divina  ex- 
plicantur  veluti  e  divina  natura  singula  determinata  suisque  notis  distincta 
propriamque  formam  gerentia.  Atque  ita  possibilitas  interna  demum  piene 
fundatur  per  intellectum  Dei. 

Resp.  Etiam  non  supposita  cognitione  divina  possibilia  in  Deo  sunt  se- 
cundum  rationes  suas  proprias  et  distinctivas ,  ut  diximus;  sunt  autem  ibi 
tamquam  termini  imitabilitatis  vel  tamquam  formae  terminantes,  non  tamquam 
formae  informantes.  Non  debemus  autem  essentiam  divinam  concipere  tamquam 
chaos,  in  quo  possibilia  iacent  confusa,  indistincta  et  indigesta,  ut  deinde  intel- 
lectus divinus  in  massa  illa  chaotica  ordinem  et  distinctionem  creet. 

0  b  i.  4.  Id ,  quod  est  opus  artis  et  voluntatis ,  priusquam  fit,  pendet  ab 
intellectu  artificis ,  a  quo  accipit  proximam  expressionem  sive  naturam  de- 
terminate intellectam  et  voluntati  potentiaeque  quasi  proponendam.  At  pos- 
sibilia sunt  opera  arte  et  voluntate  Dei  creabilia.  Ergo  proximam  expressionem 
sive  possibilitatem  habent  ab  intellectu  divino. 

Resp.  Artifex  bumanus  nihil  facere  potest,  nisi  quod  prius  cognovit. 
Sed  propterea  intelligendo  non  facit  possibilitatem  rei  internam,  ut  patet.  Cur 
igitur  de  intellectu  divino  aliter  sentiendum  est  ?  —  Ex  eo ,  quod  Deus  nihil 
facere  potest,  nisi  quod  intellexit,  sequitur  possibilitatem  rerum  externam  ab 
intellectu  divino  pendere,   de  interna  autem  nihil  ex  ilio  fonte  concludi  potest. 


1  Instabis  forsan  :  In  essentia  divina  fundantur  singulae  notae  possibilium, 
velut  substantia,  vivens,  animale,  rationale.  Intellectus  divinus  has  notas  com- 
ponit,  et  ita  in  eo  possibilitas  fundatur  rei  compietele,  velut  hominis.  —  Resp. 
Qui  ita  sentit,  is  praecisiones  et  distinctiones ,  quae  sunt  tantum  in  mente 
humana,  ad  essentiam  et  intellectum  Dei  transfert,  id  quod  omnino  admitti 
nequit.  Deinde  etiam  tunc  sociabilitas  notarum  et  cum  ea  possibilitas  interna 
rerum  in  sola  essentia  divina  fundaretur;  nisi  enim  notae  essent  sociabiles,  ab 
intellectu  divino  componi  non  possent. 


Cap.  27.  De  oreatione.     Prologus.  ,  !, 

Obi.  5.  Si  possibilìa  non  habent  esse  nisi  tamquam  termini  imitabilitatis 
Dei,  cognoscentes  esse  possibilium  immediate  cognoscimus  Deiuii. 

Resp.  Possibilìa  eo  ipso,  quia  in  Deo  sunt  tamquam  termini,  in  se  ipsia 
et  quodammodo  (secundum  nostrum  modum  intelligendi)  extra  Deum  aliquod 
esse  habent  non  actuale,  sed  potentiale  vel  metapbysicum.  Nos  igitur  proxime 
intelligimus  illud  esse  metapbysicum,  prout  est  in  ipsis  possibilibus  quasi  extra 
Deum,  non  prout  est  in  Deo;  cognoscimus  autem  illud  triplici  via,  quam  n.  948. 
indicavimus.  Si  deinde  in  naturam  illius  esse  inquirimus  et  recogitamus  actuali- 
tatem  ei  non  convenire,  ratiocinando  intelligimus  esse  possibilium  ab  aliquo 
ente  actaali  per  modum  termini  pendere  debere  et  ulterius  procedendo  intelligimus 
illud  ens  actuale  necessario  exsistere  et  esse  ipsum  Deum.  Sic  igitur  multiplex 
disiursus  a  possibilibus  ad  Deum  ducit.  Quin  illud  ipsum,  quod  possibilia  ali- 
quod esse  babent  et  non  sunt  omnino  nihil,  non  habetur  sine  aliquo  discursu. 

Obi.  6.  Possibilia  a  Deo  realiter  distinguuntur.  Si  igitur  possibilia 
aliquod  esse  babent,  multa  sunt  entia  necessaria  et  aeterna.  Atqui  id  admitti 
nequit ,  quum  unicum  sit  ens  necessarium ,  scil.  Deus.  Ergo  possibilia  nullum 
esse  habent  ne  per  modum  termini  quidem. 

Resp.  Possibilia  a  Deo  realiter  distinguuntur  non  ut  actuale  ab  actuali, 
sed  ut  potentiale  ab  actuali.  Ergo  si  possibilia  aliquod  esse  babent,  sequitur 
multa  esse  ab  aeterno  et  necessitate  entia  potentialia,  non  sequitur  esse  multa 
entia  actualia.  In  hoc  autem  nullum  est  inconveniens ,  quum  nihil  affirmetur 
quam  esse  multas  res  necessario  possibiles,  quae  hanc  necessariam  possibilitatem 
a  plenitudine  divini  esse  derivant. 

Obi.  7.  Si  possibilia  aliquod  esse  haberent,  conveniret  eis  esse  non  per- 
fectum,  sed  diminutum.  Atqui  praeter  Deum  nullum  esse,  ne  diminutum  quidem, 
admitti  potest,  ut  per  se  patet  et  a  scholasticis  communiter  contra  quosdam 
auctores  defenditur. 

Resp.  Possibilia  qua  taha  esse  actuale  neque  magnum  neque  parvum 
neque  minutissimum,  sed  omnino  nullum  habent.  Habent  autem  esse  potentiale 
vel  metaphysieum  ;  idque  a  scholasticis  non  negatur  neque  negari  potest,  quia 
Deus  eo  ipso,  quod  exsistit,  est  imitabilis  ad  extra.  Inconveniens  autem  est, 
ut  esse  potentiale  appelletur  esse  diminutum.  Sic  enim  esse  actuale  et  potentiale 
solo  gradii  differre  videntur,  quum  tota  ratione  sua  diversa  sint. 


CAPUT  XXYIL 
DE    CREATIONE. 


PROLOGUS. 

953.  Omnia,  quae  extra  Deum  exsistunt,  a  Deo  sunt  tamquam 
a  causa  prima.  Est  autem  Deus  omnium  rerum  causa  efiìciens, 
exemplaris  et  finalis.  Causa  efficiens  rerum  est,  quatenus  ipse  ex 
nihilo  omnia  creavit.  Quantum  ad  creationem  in  praecedentibus, 
quum  de  potentia  Dei  disputatio  erat,  iam  exposuimus  Deo  eique 


748  Gap.  27.   De  creatione. 

soli  competere  virtutem  creativam  neque  rem,  quae  creatur,  Crea- 
tori coaeternam  esse  posse;  reliquum  est,  ut  accuratius  ostendamus 
res,  quae  praeter  Deum  exsistunt,  revera  a  Deo  creatas  esse. 
Deus  est  rerum  causa  exemplaris,  quatenus  secundum  ideas,  quas 
in  se  praehabet,  omnia  efformavit;  itaque,  quantum  ad  hoc,  dis- 
serendum  est  de  ideis  artis  divinae.  Finem  autem  rerum  ultimum 
distinguimus  primarium  et  secundarium;  de  utroque  paucis  videndum 
est.  Sic  igitur  exstant  quattuor  huius  capitis  articuli: 
Articulus    I.  De  facto  creationis. 

„         II.  De  ideis  artis  divinae. 

„        III.  De  fine  creationis  primario. 

„        IV.  De  fine  creationis  secundario. 

ARTICULUS  I. 

DE  FACTO  CREATIONIS. 

TlieSÌS  LXIV.  Quaecumque  praeter  Deum  exsistunt,  a 
Deo  creata  sunt;  Deus  est  igitur  omnium  rerum  prima  causa 
efftciens. 

954.  Stat.  Quaest.  Non  dicimus  omnes  substantias,  quae  mine 
exsistunt,  immediate  a  Deo  esse  creatas.  Nani  v.  gr.  hic  leo, 
quem  video,  non  est  a  Deo  immediate  creatus,  sed  ab  alio  leone 
generatus,  et  hic  a  tertio  leone  e.  i.  p.  Sic  per  seriem  causarum 
efficientium  ascendendo  tandem  ad  primam  causam  efficientem  et 
creativam  pervenio,  quae  est  Deus.  Et  hoc  sensu,  i.  e.  mediate 
saltem,  omnia  creationi  divinae  originem  debent  et  a  Deo  creata 
sunt.  —  Etiam  partes  rerum  ad  virtutem  Dei  creativam  ultimo 
revocantur,  quatenus  totum,  cuius  sunt  partes,  a  Deo  creatum  est. 
Item  acciclentia  sunt  a  Deo  per  creationem,  quia  subiectum  ae- 
cidentium  creatione  divina  oritur.  —  Denique  num  mundus  ali- 
quando  fuerit  novus ,  hic  non  quaerimus.  Satis  nobis  est ,  si 
effecimus  eum  a  Deo  esse  productum  ex  nihilo  sui  et  subiecti. 
Non  igitur  loquimur  de  conceptu  creatioms,  prout  involvit  novitatem 
essendi  in  re,  quae  a  Deo  fit. 

Probatur.  1.  (Ex  origine  mundi,  quae  est  in  tempore.)  Omnes 
res  praeter  Deum  sunt  mutabiles.  Atqui  omnis  res  mutabilis  certa 
temporis  clifferentia  exsistere  coepit,  ut  iis  constat,  quibus  crea- 
turam  ab  aeterno  esse  non  posse  demonstravimus  ;  rationem  enim, 
cur  creatura  aeterna  esse  non  possit,  assignavimus  eius  mutabili- 
tatem.    Ergo  aliquando  nihil  praeter  Deum  exsistebat.    Ut  igitur 


Art.  2.    De  ideis  artis  divinile.  749 

mundus  exsistere  inciperet,  ab  aliqua  causa  efficienti  produci 
debebat;  quae  productio  erat  ex  nihilo  sui  et  subiecti,  i.  e.  erat 
creatio.  Creator  autem  ille  non  potuit  esse  nisi  Deus,  qui  solila 
praeexsistebat.  Ergo  mundus  et  omnia,  quae  in  co  sunt,  immediate 
vel  mediate  creationi  divinae  originem  debent. 

2.  (Ex  contingentia  rerum  mundanarum.)  Omnia,  quae  ex- 
sistunt,  aut  exsistunt  ratione  suae  essentiae  aut  ex  efficientia  causae 
superioris.  Iam  vero  solus  Deus  exsistit  ratione  suae  essentiae  sive 
a  se,  ut  in  capite  de  unitate  Dei  sive  entis  a  se  demonstratum  est. 
Ergo  omnia,  quae  praeter  Deum  sunt,  exsistunt  ex  efficientia  causae 
superioris.  Haec  autem  causa,  quae  est  omnibus  praeter  Deum 
superior,  non  potest  esse  nisi  ipse  Deus.  —  Porro  Deus  est  causa 
rerum  per  creationem,  i.  e.  Deus  producit  res  nulla  materia  prae- 
supposita.  Nani  omnia  materia  debet  esse  a  Deo,  quia,  quae- 
cumque  sunt  extra  Deum,  a  Deo  sunt.  Is  autem,  qui  omnem 
materiam  producit,   nullam  supponit,  i.  e.  causat  creatione  K 

Nota.  Mundum,  quem  Deus  fecit,  esse  libere  et  in  tempore 
creatimi  neque  esse  omnium  possibilium  optimum  alibi  disputavimus. 

ARTICULUS  IL 
DE  IDEIS  ARTIS  DIVIXAE. 

Tliesis  LXY.  Rerum,  quae  praeter  Deum  exsistunt, 
Deus  est  causa  prima  exemplaris:  remote  ratione  suae  essentiae, 
proxime  ratione  suae  sapientiae. 

955.  Stat.  Quaest.  Causa  exemplaris  sive  exemplar  sive  idea 
definiri  potest:  forma,  ad  cuius  imitationem  aliquid  fit  per  se  et 
ex  intentione  agentis2.     Dico  igitur:  Idea  est 

1.  forma.  Nimirum  idea  rei  est  id,  unde  res  speciem  suam  habet. 

2.  ad  cuius  imitationem  aliquid  fit.  Nimirum  duplex  est  forma. 
Alia  est  intrinseca,  secundum  quam  aliquid  formatur  per  modum 
constituentis ,  sicut  anima  est  forma  hominis  et  figura  est  forma 
statuae.    Alia  est  extrinseca,  ad  quam  aliquid  formatur  per  modum 


1  Alia  ai-gumenta  bauriri  possunt  ex  iis,  quibus  exsisteutiam  Dei  de- 
monstravimus .  praesertim  ex  argumento  henologico.  Cf.  S.  Thomas  ,  Contra 
gent.  1.  2.  e.  15;  De  pot.  q.  3.  a.  5. 

2  Definitio  hauritur  ex  iis,  quae  disputat  S.  Thomas,  De  verit.  q.  3.  a.  1. 
Ipse  S.  Thomas  ibidem  bis  utitur  verbis  :  Idea  est  forma,  quam  aliquid  imitatur 
ex  intentione  agentis,  qui  determinai  sibi  filiera.  Maueus  (Quaest.  philos.  1.  2. 
q.  18.)  sic  definit  :  Idea  est  forma ,  ad  cuius  imitationem  aliquid  fit  per  se  et 
ex  intentione  ab  asente  determinante  sibi  finem. 


750  CaP-  27-  De  oreatione. 

imitationis,  ut  anulus  impressorius  est  forma  cerae.  Idea  est 
forma  extrinseca.  Ad  rem  S.  Thomas:  «Forma  semper  notat  habi- 
tudinem  causae.  Est  enim  forma  quodammodo  causa  eius,  quod 
secundum  ipsam  formatur,  sive  formatio  fìat  per  modum  inhae- 
rentiae ,  ut  in  formis  intrinsecis ,  sive  per  modum  imitationis ,  ut 
in  formis  exemplaribus.  "  1 

3.  per  se.  Nimirum  aliquid  potest  imitari  formam  aliquam 
dupliciter.  Aliquando  est  praedicta  imitatio  per  accidens  et  a 
casu,  sicut  frequenter  pictores  faciunt  imaginem  alicuius,  de  quo 
non  intendunt.  Aliquando  autem  haec  imitatio  est  per  se.  Porro 
ad  ideam  non  sufficit,  quod  sit  id,  ad  cuius  similitudinem  aliud 
formatur  per  accidens  et  casualiter,  sed  requiritur,  ut  sit  id,  ad 
cuius  similitudinem  aliud  formatur  per  se.  Ceterum  haec  nota  in 
praecedenti  continetur.  Nani  id,  quod  imitatur  aliquam  formam 
a  casu,  proprie  non  dicitur  ad  illam  foratori2. 

4.  et  ex  intentione  agenti».  Nimirum  duplex  est  forma  sive 
causa  formalis  extrinseca  (proprie  dieta):  alia  naturalis  in  agente 
naturali,  alia  artificialis  in  agente  artificiali.  Nam  „agentia  pure 
naturalia  sunt,  quae  operantur  secundum  formam,  quam  habent 
in  se  ipsis  pure  naturaliter  et  physice;  agentia  artificialia,  quatenus 
artificialia,  operantur  ex  forma,  quam  habent  in  se  ipsis  intelligi- 
biliter  in  mente.  Ex.  gr.  quum  sol  illuminat,  illuminat  ex  luce, 
quam  habet  in  se  ipso  pure  naturaliter  et  physice.  At  quum 
architectus  facit  templum,  facit  illud  ex  tempio,  quod  habet  in 
se  ipso  et  in  sua  mente  intelligibiliter,  ideoque  conformat  templum 
reale  tempio  intelligibili,  quod  habet  in  intellectu"  3.  Illud  autem 
agens,  quod  agit  secundum  formam,  quam  in  se  habet  intelligi- 
biliter, per  intellectum  operatur  et  ipsum  sibi  praestituit  finem. 
Iam  vero  idea  est  forma  artificialis  et  intellectu  praeconcepta, 
secundum  quam  aliquid  fit  ex  intentione  agentis,  quod  determinat 
sibi  finem.  Ad  rem  S.  Thomas  :  Agens  non  agit,  nisi  in  quantum 
similitudo  formae  efficiendae  est  in  ipso.  „Quod  quidem  contingit 
dupliciter.  In  quibusdam  enim  agentibus  praeexsistit  forma  rei 
fiendae  secundum  esse  naturale,  sicut  in  his,  quae  agunt  per 
naturam;  sicut  homo  generat  hominem  et  ignis  ignem.  In  qui- 
busdam vero  secundum  esse  intelligibile,  ut  in  his,  quaa  agunt 
per  intellectum  ;  sicut  similitudo  domus  praeexsistit  in  mente  aedi- 


1  De  verit.  q.  3.  a.  3.  2  Ibid.  a.  1. 

3  Maurus,  Quaest.  philos.  1.  2.  q.  18. 


Art.  2.  De  ideia  artia  divinae.  7.~>1 

ficatoris.     ESI    baec  potest  dici  idea  domus,   quia   artifex  intendi! 
domum  assimilare  formae,  quam  mente  concepit." 1 
956.        Duplex    distinguitur   exemplar:    remotum    et   proximura. 
Esemplar  remotum  est  forma  actualem  intellectionero  praecedens, 

ad  quam  mente,  respiciens  artifex  operatur  ad  imitationem  illius. 
Exemplar  proximum  est  cognitio  exemplaris  remoti  in  mente  arti- 
ficis,  quatenus  per  eam  artifex  in  operando  dirigitur.  V.  gr.  si 
pictor  Petrum  exprimit,  Petrus  est  exemplar  remotum  imaginis, 
et  lonceptio  Petri  in  mente  pictoris  est  exemplar  proximum.  Hanc 
distinctionem  S.  Thomas  bis  verbis  proponit:  Forma  imitata  habe- 
bit  rationcm  exemplaris  vel  ideae,  „sive  illa  forma  sit  in  agente 
sive  extra  agentem.  Dicimus  enim  formam  artis  in  artifice  esse 
exemplar  artificiati;  et  similiter  etiam  formam,  quae  est  extra 
artificem,  ad  cuius  imitationem  artifex  aliquid  facit"  2. 

Exemplar  remotum  aliud  est  tale  secundum  se  et  absolute,  aliud  secundum 
proportionem  determinatam.  Ad  rem  S.  Thomas  :  „In  bis,  quae  ad  imitationem 
alterius  producuntur  quandoque  id,  quod  alterimi  imitatili-,  perfeete  imitatili- 
ipsum;  et  tunc  intellectus  operantis  praeconcipiens  formam  operati  babet  ut 
ideam,  ipsam  formam  rei  imitatae,  prout  est  illius  rei  imitatae.  Quandoque 
vero ,  quod  est  ad  imitationem  alterius ,  non  perfeete  imitatili-  illud  :  et  tunc 
intellectus  operativus  non  accipit  formam  rei  imitatae  absolute  ut  ideam  vel 
exemplar  rei  operandae ,  sed  cum  proportione  determinata ,  secundum  quam 
exemplatum  a  principali  exemplari  deficeret  vel  imitaretur."  3    Ita  essentia  Dei 

1  Summa  theol.  q.  15.  a.  1  ;  cf.  De  verit.  q.  3.  a.  1.  —  Secundum  dieta 
causa  formalis  est  alia  intrinseca ,  alia  extrinseca.  Causa  formalis  extrinseca 
iterum  est  alia  naturalis,  alia  artificialis  sive  exemplaris.  Ttaque  cum  S.  Tboma 
causam  exemplarem  ad  formalem  revocamus.  Ab  bac  sententia  nibil  recedere 
videntur  illi  auctores ,  qui  quinque  genera  causarum  distinguenda  esse  docent  : 
tres  causas  externas ,  scil.  efficientem ,  formalem  externam  et  fiiialem  ;  duas 
internas ,  scil.  inaterialem  et  formalem  internam.  Suarez  (Metapb.  disp.  25.) 
causam  exemplarem  ad  efficientem  reduci  debere  censet.  —  Inter  causas  in- 
ternas forsan  etiam  ponere  licet  exsistentiam ,  prout  ab  essentia  ratione  di- 
stinguitur. Potest  tamen  exsistentia  ad  causam  formalem  revocari ,  quiini 
exsistentia  sit  forma  vel  actus  essentiae. 

2  De  verit.  q.  3.  a.  1.  —  Interdum  etiam  distinguunt  ideam  speculativam 
et  practicam;  illa  est  principium  cognitionis,  haec  operationis.  Idea  speculativa 
nihil  aliud  est  quam  species  intelligibilis  (impressa) ,  qua  intellectus  proxime 
idoneus  constituitur  ad  rem  determinatam  intelligendam.  Nos  hoc  articulo 
tantum  loquimur  de  idea  practica.  Apposite  Angelicus:  „Forma  alicuius  rei 
praeter  ipsam  exsistens  ad  duo  esse  potest  :  vel  ut  sit  exemplar  eius .  cuius 
dicitur  forma  ;  vel  ut  sit  principium  cognitionis  ipsius ,  secundum  quod  formae 
cognoscibilium  dicuntur  esse  in  cognoscente.  Et  quantum  ad  utrumque,  est 
necesse  ponere  ideas"   (Summa  theol.  p.  1.  q.  15.  a.  1). 

3  De  verit.  q.  3.  a.  2. 


752  Gap.  27.   De  creatione. 

est  exemplar  rerum  mundanariun  non  ut  est  absolute  secundura  se,  sed  ut  est 
earum  similitudo. 

Exemplar  remotum  aliquando  est  ipsa  res ,  quae  fit ,  prout  in  statu  pos- 
sibilitatis  actualem  exsistentiam  antevertit  ;  aliquando  est  aliud  quoddam ,  ad 
cuius  similitudinem  res  fit.  Hoc  enim  pendet  ab  intentione  artificis,  qui  aliquando 
ad  ipsam.  rem ,  quam  efficere  vult ,  mente  praeconceptam  in  operando  respicit, 
aliquando  ad  aliud  quoddam.  Deus  autem  in  operatione  sua  ultimatim  semper 
ad  essentiam  suam  respicit,  ad  cuius  similitudinem  facit,  quaecumque  facit.  — 
Similiter  exemplar  proximnm  aliquando  est  cognitio  ipsius  rei ,  quae  efficienda 
est,  aliquando  cognitio  alius  rei. 

Dubitari  potest,  utrum  causa  exemplaris  principalius  intelligatur 
exemplar  remotum  an  proximum.  Equidem  puto  intelligi  exemplar  re- 
motum. Id  probat  ipse  communis  usus  loquendi.  Si  v.  gr.  manuscriptum 
prelo  committitur,  exemplar  libri  impressi  (principaliter  saltem)  appellatur 
manuscriptum ,  non  conceptio  mentis ,  quam  typographus  imprimens  ex 
manuscripto  inspecto  acquirit.  Idem  probat  ratio  rerum.  Nani  de  causa 
exemplari  iudicare  debemus  ad  analogiam  causae  finalis.  Sicut  enim 
finis  se  habet  ad  voluntatem  et  bonum.  ita  exemplar  ad  intellectum  et 
verum.  Iam  vero  si  pictor  pulchritudine  regionis  illectus  eam  imaginibus 
multiplicare  aggreditur,  ipsa  regio  jmlchra  suo  modo  multiplicanda  causa 
quaedam  finalis  picturae  est.  A  pari  igitur  eadem  regio  imitanda  causa 
exemplaris  (principalis)  picturae  dicenda  erit.  Sed  quidquid  de  hac  re 
censes,  non  videtur  dubitandum  esse,  quin  exemplar  remotum  veram  et 
propriam  causalitatem  exemplarem  habeat ,  quamquam  in  actu  secundo 
eam  non  exercet  nisi  mediante  intellectu  agentis,  quemadmodum  etiam 
obiectum  bonum  veram  causalitatem  finalem  habet,  quamquam  eam  in 
actu  secundo  non  exercet  nisi  mediante  voluntate  agentis.  Concedimus 
autem  etiam  exemplar  proximum  veram  causalitatem  exemplarem  habere, 
quia  etfectus  vere  fit  ad  eius  similitudinem,  etsi  quodammodo  dependenter 
ab  exemplari  remoto.  —  Itaque  censemus  in  Deo  exemplar  vel  ideam 
rei  principaliter  esse  essentiam  Dei ,  non  ut  est  essentia  secundum  se 
absoluta ,  sed  ut  est  similitudo  huius  rei  et  per  eam  imitabilis.  Ad 
rem  S.  Thomas:  „Idea  non  nominat  divinam  essentiam,  in  quantum 
est  essentia,  sed  in  quantum  est  similitudo  vel  ratio  huius  vel  illius 
rei."  Nihilominus  promiscue  dicimus  Deum  esse  exemplar  rerum  per 
essentiam  suam  vel  per  sapientiam  ;  utrumque  enim  verum  est  et  alterimi 
ex  altero  sequitur  '. 


1  Si  placet ,  distinguere  poteris  inter  ideam  et  exemplar ,  ut  idea  intel- 
ligatur exemplar  proximum ,  exemplar  vel  causa  exemplaris  sit  exemplar  re- 
motum. Huic  modo  loquendi  favet  S.  Thomas:  „ Exemplar  rerum  est  in  Deo 
dupliciter.  Vel  quantum  ad  id ,  quod  est  in  intellectu  suo  ;  et  sic  secundum 
ideas  est  exemplar  intellectus  divinus  omnium,  quae  ab  ipso  sunt,  sicut  intel- 
lectus  artificis  per  formam  artis  omnium  artificiatorum.  Vel  quantum  ad  id, 
quod  est  in  natura  sua,  sicut  ratione  suae  bonitatis,  qua  est  bonus,  est  exemplar 


Art.  2.    De  ideis  artis  divinar.  7;,;; 

957.  Probatur.  I.  Deus  est  prima  causa  exemplaris 
rerum.  Nani  in  productione  rerum,  quae  a  Deo  fit,  requiiitm 
aliqua  causa  exemplaris.  In  omnibus  enim,  quae  non  aaturae 
necessitate   generantur,    sed   arte    fiunt   et    libero   Consilio,    actio 


omnis   bonitatis"    (In  sent.  1.  1.   dist.  19.   q.  5.  a.  2.  ad  4).     Nos  tainon    inter 
exemplar  et  ideam  nihil  distinguemus. 

Contra  ea ,  quae  textus  noster  habet ,  obicies  :  In  artificiatis  saepe  non 
babetur  exemplar  remotum,  velut  si  pictor  depingit  formam,  quam  sua  mente 
invenit  et  contìnxit;  ergo  causa  exemplaris  principaliter  non  intelligitur  exemplar 
remotum.  —  Resp.  In  casu  allato  exemplar  remotum  est  forma ,  quam  mens 
artificis  invenit,  prout  extra  mentem  artificis  in  ordine  possibilium  metaj)hysico 
quodammodo  exsistere  a  nobis  concipitur.     Et  secundum  boc  nego  antecedens. 

Iterum  obicies  :  Divina  essentia  imitabilis  ad  extra  considerata  antecedenter 
ad  actum  intellectus,  qui  illam  contemplatur  ut  imitabilem  ,  nondum  dicit  re- 
lationem  ad  id,  cuius  est  exemplar  neque  ad  agens  intellectuale,  quod  per  ideam 
operatili-;  haec  autem  necessaria  sunt  ad  rationem  ideae  constituendam ;  ergo 
essentia  divina  sic  considerata  non  est  idea.  —  Resp.  Essentia  divina  ante- 
cedenter ad  actum  intellectionis  est  imitabilis  ad  extra  et  sic  dicit,  saltem 
fundamentaliter ,  relationem  rationis  ad  rem ,  per  quam  est  imitabilis.  Haec 
autem  relatio  fundamentalis  satis  est  ad  rationem  ideae,  ut  bic  a  nobis  con- 
sideratur  in  virtute  sive  in  actu  primo.  Porro  sufficientissima  relatio  ad  agens 
intellectuale  babetur  in  eo,  quod  idea  est  essentia  Dei,  quae  est  ipsa  intellectio 
subsistens.  Patet  autem  nos  non  negare  ideam,  ut  in  actu  secundo  causalitatem 
exercet ,  involvere  intellectionem  actualem  ;  idem  valet  de  idea ,  si  quis  eam 
sumit  prò  exemplari  proximo. 

Denique  obicies:  Saltem  S.  Thomas  ideam  censuit  nullam  esse  in  Deo 
antecedenter  ad  intellectionem  actualem.  —  Resp.  a)  Concedere  licet  S.  Thomam 
ideam  intelligere  exemplar  proximum,  quod  nullum  est  nisi  consequenter  ad 
intellectionem  actualem.  Propterea  tamen  s.  Doctor  non  negavit  exemplar 
remotum  vere  et  proprie  esse  causam  exemplarem  ;  et  hoc  est,  quod  hic  maxime 
intendimus.  Neque  desunt  loci  apud  S.  Thomam ,  quibus  exemplari  remoto 
nomen  ideae  tribuere  videtur.  b)  Textus,  quos  obiciens  spectat,  saepe  tantum 
probant  s.  Doctorem  docuisse  ideam  in  actu  secundo  causalitatem  non  exercere 
nisi  mediante  intellectione  agentis;  id  quod  nemo  negat.  e)  Si  S.  Thomas 
aliquando  dicit  (De  verit.  q.  3.  a.  2;  In  sent.  1.  1.  dist.  36.  q.  2.  a.  2.  ad  2.) 
essentiam'  divinam,  non  ut  est  absoluta,  sed  ut  est  intellecta,  esse  ideam  rerum, 
id  interpretari  possumus  in  hunc  modum  :  Essentia  divina,  non  ut  est  absoluta, 
sed  ut  est  similitudo  rerum  et  hinc  medium  affert,  quo  intellectus  divinus  res 
cognoscat,  est  idea  rerum.  Revera  S.  Thomas  promiscue  utitur  bis  terminisi 
idea  divina  est  essentia  Dei  ut  intellecta  vel  (Summa  theol.  q.  15.  a.  1.  ad  3; 
ibid.  a.  2.  ad  1.)  essentia  Dei  ut  similitudo  rerum.  —  Itaque  tandem  censeo 
s.  Doctorem  quaestionem ,  utrum  exemplar  et  idea  principaliter  intelligantur 
exemplar  proximum  an  remotum,  in  medio  reliquisse  et  verbis  uti,  quae  modo 
buie  modo  alteri  opinioni  favent.  Nos  tamen  hanc  quaestionem  ingressi  sumus, 
ut  intelligatur  exemplar  remotum  vere  esse  causam  et  ideo  Deum  per  essentiam 
suam,  ut  est  similitudo  rerum,  vere  et  proprie  esse  earum  causam  exemplarem. 
Hontheim,  Theodicaea.  48 


754  Gap.  27.   De  creatione. 

specificata  et  determinata  esse  debet  per  aliquam  ideam,  quam 
artifex  mente  concipit  et  qua  in  operando  dirigitur.  Atqui  Deus 
res  producit  non  naturae  necessitate,  sed  arte  sapientissima  et 
Uberrimo  voluntatis  Consilio.  Ergo  necesse  est,  quod  in  mente 
divina  sit  idea  vel  exemplar,  ad  cuius  similitudinem  mundus  est 
factus.  Haec  autem  idea,  ad  quam  respiciens  Deus  res  condidit, 
est  causa  mundi  exemplaris  ;  et  quidem  est  causa  exemplaris 
prima,  quia  exemplar,  quo  Deus  tamquam  prima  causa  efficiens 
dirigitur,  prius  non  habet.  —  Porro  hoc  exemplar  est  ipse  Deus. 
Nani  ab  exemplari  accipit  artifex  formam,  qua  agit.  Non  est 
autem  conveniens  ponere  Deum  accipere  aliunde,  unde  sit  sufficiens 
ad  agendum,  quia,  ut  in  ceteris,  sic  etiam  in  perfectione  primi 
agentis  piene  absolutus  et  independens  esse  debet.  Ideo  non  pos- 
sumus  ponere  ideas  vel  exemplaria  rerum  esse  extra  Deum,  sed 
Deus  est  ipse  causa  exemplaris  omnium  rerum  *. 

II.  Deus  est  exemplar  rerum  remotum  ratione 
essentiae  sua  e.  Nam  exemplar  remotum  est  forma,  ad  quam 
mente  respiciens  artifex  operatur  ad  imitationem  illius.  Atqui  mens 
divina  ad  nullum  obiectum  respicit,  ut  secundum  illud  cognoscat 
aut  operetur,  nisi  ad  essentiam  suam,  quia  nihil  cognoscit  nisi  in 
essentia  sua.  Ergo  essentia  divina  est  exemplar  remotum  omnium 
rerum,  et  omnia  fiunt  ad  imitationem  eius.  Sed  quia  res  creatae 
non  perfecte  imitantur  Deum,  essentia  divina  est  exemplar  rerum 
non  secundum  se  absolute,  sed  ut  est  similitudo  rerum. 

III.  Deus  est  exemplar  rerum  proximum  ratione 
sapientiaesuae.  Nam  exemplar  proximum  est  cognitio  exemplaris 
remoti  in  mente  artificis.  Atqui  Deus  per  sapientiam  suam  est 
cognitio  omnium.  Ergo  per  sapientiam  suam  est  etiam  exemplar 
omnium  proximum. 

958.  Scholion.     I.  Ex  dictis  babes   primas   rerum   ideas  non  esse  extra 

Deum,  ut  Plato  posuit.  Dico  primas;  nempe  etiam  in  rebus  creatis  quaedam 
sunt  aliorum  exemplaria ,  ut  Petrus  est  exemplar  imaginis  et  manuscriptum 
exemplar  libri  impressi ,  sed  baec  sunt  exemplaria  secunda ,  quum  exemplar 
omnium  primum  sit  sola  essentia  divina  imitabilis  ad  extra.  —  Propterea  contra 
Platonem  dici  solet  ideas  rerum  non  esse  nisi  in  mente  divina.  Nimirum  ideae 
sunt  in  mente  divina  per  modum  cognitionis ,  si  agitur  de  exemplari  proximo  ; 
exemplar  autem  remotum,  quod  est  essentia  divina,  ut  est  similitudo  rerum,  in 
mente  divina  est  per  identitatem  realem. 


1  Cf.  S.  Thomas,   Stimma  tbeol.  p.  1.  q.  15.  a.  1:  q.  44.  a.  3;  De  verit. 
q.  3.  a.   1. 


Art.  2.   De  ideis  artds  divinar.  755 

II.  Cave,  ne  ideas  rerum  confundas  ciim  possibilihus.  Nani  idea  Lapidis 
est  Deus  tpse;  lapis  autem  possibilis  non  est  ipse  Deus,  sed  realiter  ab  eo 
distinguitur,  ut  capite  praecedenti  exposuinnis.    [deae  rerum  sunl  ipsa  essentia 

divina,  ut  est  iniitabilis  ad  extra;  possibilia  sunt  termini  imitabilitatis  divinar. 
Non  debemus  auteni  essentiam  imitabilem  vel  imitatala  contundere  cum  ter- 
mino imitante. 

III.  In  Deo  est  una  tantum  idea  entitative,  sed  plures  terminative,  quia 
una  esaentia  divina  est  similitudo  plurium.  lam,  quia  idea  ex  conceptu  suo 
dioit  habitudinem  ad  terminimi ,  simpliciter  dicendum  est  in  Deo  esse  plures 
ideas,  quemadmodum  etiam  dicimua  in  eo  esse  plura  decreta  voluntatis.  Sed 
obliviscendum  non  est  omnes  ideas  entitative  esse  eandem  Dei  essentiam  '. 

IV.  Quaerunt ,  num  in  mente  divina  flint  ideae  omnium ,  quae  Deus  co- 
gnoscit.  —  Res  videtur  esse  parvi  momenti.  Ex  ordine  dico:  1.  De  se  ipso 
Deus  non  habet  ideam.  Nam  idea  dicitur  secundum  scientiam  practicam  ;  de 
se  ipso  autem  Deus  non  habet  scientiam  practicam.  2.  Malorum  et  privationum 
in  Deo  non  est  idea,  quia  malum  a  Deo  non  cognoscitur  per  propriam  rationem, 
sed  per  rationem  boni.  3.  De  perfectionibus  entium  finitorum  Deus  habet  ideam. 
Sed  specialius  notandum  est:  a)  Eorum,  quae  aliquando  facit,  Deus  ideam 
babet  in  actu,  quia  de  iis  scientiam  practicam  babet  actu  sive  fine.  Eorum 
autem,  quae  facere  potest,  sed  numquam  facit,  Deus  ideam  babet  in  babitu  vel 
virtute ,  quia  de  iis  scientiam  practicam  babet  virtute  sive  obiecto  et  modo  2. 
b)  Idea  respicit  rem ,  prout  est  producibilis  in  esse.  Propterea  ea ,  quae  tam- 
quam  partes  fiunt  simul  cum  toto,  specialem  ideam  in  Deo  non  habent.  Et  sic 
v.  gr.  materia  prima  habet  ideam  in  Deo,  non  tamen  aliam  ab  idea  compositi: 
idem  valet  de  forma  corporis.  Similiter  genus  et  species  non  habent  aliam 
ideam  ab  idea  individui;  accidentia,  quae  inseparabiliter  concomitantur  subiectum, 
non  habent  aliam  ideam  ab  idea  subiecti;  accidentia  autem.  quae  superveniuut 
subiecto,  specialem  ideam  habent 3. 

V.  Saepe  dicitur  :  Omnia ,  quae  facta  sunt ,  in  Deo  vita  sunt.  Nimirum 
omnium ,    quae   facta  sunt .    in  Deo   est   exemplar   proximum  ;    et  sic  Deus  per 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  lo.  a.  2  ;  De  verit.  q.  3.  a.  2. 

2  Hic  recolenda  sunt,  quae  supra  de  scientia  Dei  practica  diximus. 

3  Ea,  quae  diximus,  valent  de  idea  practica.    Si  autem  quaeritur  de  idea 
speculativa,  quae  est  principium  cognitionis  et  species  intelligibilis,  haec  valent  : 

a)  Sui  Deus  ideam  non  habet,  quia  se  cognoscit  per  essentiam,  non  per  speciem. 

b)  Malorum  non  habet  ideam,  quia  ea  cognoscit  per  rationem  boni,  e)  De  per- 
fectionibus rerum  finitarum  Deus  ideam  habet.  Et  quidem  ideam  specialem 
babet  eorum,  quae  distincte  considerari  possunt.  Propterea  materiam  primam. 
genus ,  speciem ,  accidentia  inseparabilia  secundum  se  specialem  ideam  habere 
docuerat  S.  Thomas,  De  verit.  q.  3.  a.  5 — 8.  Sed  in  Summa  cautius  loquitur  : 
quin  expresse  dicit  (Summa  theol.  1.  e.  a.  3.  ad  3.)  :  «Materia  secundum  se  neque 
esse  habet  neque  cognoscibilis  est."  Itaque  censemus  materiam,  universalia  et 
accidentia  inseparabilia  specialem  ideam  speculativam  non  habere ,  quia  intel- 
lectus  divinus  non  facit  abstractiones  mentales,  sed  cognoscit  res  omnino  eo 
modo,  quo  sunt  ex  parte  rei.  —  De  bis  omnibus  cf.  S.  Thomas,  Summa  theol. 
1.  e.  a.  1;  De  verit.  q.  3.  a.  3- -8.  Ansam  his  quaestiunculis  dedit  Platonis  de 
ideis  doctrina. 

48* 


756  Gap.  27.   De  creatione. 

cognitionem  suam  est  quodammodo  omnia,  sicut  etiam  intellectus  noster  intel- 
ligendo  fit  quodammodo  omnia.  Itaque  omnia  sunt  in  Deo  intellectio  et  con- 
sequenter  vita.  Mala  autem  in  Deo  non  sunt  vita,  quia  eorum  nulla  in  Deo 
est  idea  '.  Pulchre  S.  Augustinus  :  Faber  facit  arcam.  Primo  in  arte  habet 
arcam  ;  si  enim  in  arte  arcam  non  haberet ,  unde  illam  fabricando  proferret  ? 
Sed  arca  sic  est  in  arte,  ut  non  ipsa  arca  sit,  quae  videtur  oculis.  In  arte 
invisibiliter  est .  in  opere  visibiliter  erit.  Ecce  facta  est  in  opere  :  numquid 
destitit  esse  in  arte?  Et  illa  in  opere  facta  est,  et  illa  manet,  quae  in  arte 
est;  nam  potest  illa  arca  putrescere  et  iterum  ex  illa.  quae  in  arte  est,  alia 
fabricari.  Attenditi  ergo  arcam  in  arte  et  arcam  in  opere.  Arca  in  opere  non 
est  vita  ;  arca  in  arte  vita  est,  quia  vivit  anima  artificis,  ubi  sunt  ista  omnia, 
antequam  proferantur.  Sic  ergo,  fratres  carissimi,  quia  sapientia  Dei,  per  quam 
facta  sunt  omnia ,  secundum  artem  continet  omnia ,  antequam  fabricet  omnia  : 
hinc,  quae  fiunt  per  ipsam  artem,  non  continuo  vita  sunt;  sed  quidquid  factum 
est,  vita  in  ilio  est.  Terram  vides,  est  in  arte  terra;  coelum  vides,  est  in  arte 
coelum  ;  solem  et  lunam  vides,  sunt  et  ista  in  arte  :  sed  foris  corpora  sunt,  in 
arte  vita  sunt."  ~ 

VI.  Omnes  creaturae  sunt  ad  similitudinem  Dei,  quia  Deus  est  idea  omnium 
rerum.  Sed  sola  intellectualis  natura  est  ad  imaginem  Dei.  Nam  „requiritur 
ad  rationem  imaginis,  quod  sit  similitudo  secundum  speciem,  sicut  imago  regis 
est  in  fìlio  suo,  vel  ad  minus  secundum  aliquod  accidens  proprium  speciei  et 
praecipue  secundum  figurarti,  sicut  hominis  imago  dicitur  esse  in  cupro"  3.  Iam 
vero  solae  rationales  creaturae  imitantur  Deum  secundum  differentiam  earum 
specificam ,  quae  est  rationalitas  vel  intellectivitas  ;  cetera  imitantur  Deum 
tantum  secundum  rationem  genericam  entis,  viventis,  cognoscentis.  Itaque  in 
sola  natura  rationali  est  imago  Dei  ;  similitudo ,  quae  in  ceteris  creaturis  in- 
venitur,  appellatur  vestìgiiim.  —  Eo  perfectior  est  autem  imago  Dei  in  bomine, 
quo  magis  secundum  intellectum  Deum  imitatur.  Unde  perfectio  imaginis  Dei 
in  nobis  consistit  in  cognitione  et  amore  Dei;  sic  enim  Deum  maxime  imitamur. 
Intelligendo  enim  Deum  mens  fit  quodammodo  deus,  quatenus  Deum  intelligi- 
biliter  in  se  recipit,  sicut  mens  intelligendo  lapidem  fit  quodammodo  lapis. 
Item  amando  Deum  homo  fit  quodammodo  deus,  quatenus  per  ecstasim  quandam, 
quae  amoris  propria  est,  ad  Deum  egreditur  4. 

VII.  Perfectio  divinae  artis  in  eo  maxime  cernitur ,  quod  ideae  di- 
vinae  sunt: 

1.  creaticele.  Hinc  ideae  divinae  non  solum  dant  formam  accidentalem  et 
figuram  externam ,  ut  ideae  artificis  humani ,  sed  dant  ipsam  formam  sub- 
stantialem,  vitam  et  ipsum  esse  totum. 

2.  Deo  mternae.  Artifex  humanus,  ut  omnem  cognitionem,  ita  etiam  ideas 
ultimatim  ab  extra  accipit  et  acquirit.  Solus  Deus  ideas  suas  habet  ex  se  et 
ex  contemplatione  essentiae  suae. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  18.  a.  4. 

2  In  Ioan.  far.  1.  n    17.     Migne,  P.  L.  XXXV,  1387. 

3  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  93.  a.  2. 

4  Cf.  S.  Thomas  ibid.  a.  4.  —  Quomodo  in  homine  sit  imago  augustissimae 
Trinitatis ,  explicant  theologi.  Iidem  distinguunt  in  nobis  triplicem  imaginem 
Dei  unius  et  trini  :  imam  naturae,  alterarci  gratiae,  tertiam  gloriae. 


Art.  3.  De  fine  oreationis  primario.  757 

3.  inexhauetae.  Ars  humana  valde  limitata  est  et  pauca  opera  condere 
mivit.  Deus  aulcui  infinite  multas  ideas  secum  habet;  ipse  continet  omnee 
ideas  possibiles:  ars  divina  nullo  opere  exhauritur,  sed ,  quantumvis  speciosa 
el  magnifica  condiderit,   speciosiora  et  magnificentiora  condere  sci!  ei  potest1. 

ARTICULUS  III. 
DE  FINE  CREATIONIS  PRIMARIO. 

TllGSiS  LXYI.  Divina  bonitas  est  finis  absolute  nltimus 
creationis  per  niodum  finis  coinmunicandi.  Itaque  gloria  Dei 
obieetiva  est  finis  creationis  nltimus.  Yerum  gloria  Dei  obieetiva 
non  est  finis  totalis  creationis.  Sed  dirimila  :  Finis-quo  partialis 
creationis  est  gloria  Dei  obieetiva  externa  ;  finis-qui  partialis  est 
gloria  Dei  obieetiva  interna  ;  finis-quo  totalis  est  gloria  Dei  for- 
nialis  externa;  finis-qui  totalis  est  gloria  Dei  f'ormalis  interna; 
finis-cui  absolute  nltimus  est  Deus. 

959.  Stat.  Quaest.  I.  1.  Finis  ab  omnibus  definitili-:  id,  propter 
quod  aliquid  fit  {oh  ivexa).  Finis  igitur  est  id,  quod  actione  in- 
tenditur. 

2.  Finis  dividitur  in  finem  operantis  et  finem  operis.  Opus  hic 
intelligitur  vel  operatio  agentis  vel  res  operata.  Et  sic  oritur  tri- 
partitio  :  finis  operantis,  finis  operationis,  finis  rei  generatae.  Finis 
operantis  est  is,  quem  modo  definivimus;  est  id,  quod  agens 
operando  intendit;  est  bonum,  quod  agens  opere  suo  prosequendum 
sibi  praestituit.  Hic  finis  interdum  nullam  per  se  cum  opere 
connexionem  habet,  v.  gr.  si  quis  facit  horologium  ad  lucrum 
capiendum.  Finis  operationis  est  opus,  ad  quod  terminatur  operatio  ; 
v.  gr.  forma  vel  compositum  est  finis  generationis.  Finis  operis 
sive  rei  generatae  est  id,  ad  quod  opus  natura  sua  dirigitur; 
v.  gr.  finis  horologii  est  indicare  horas. 

Solus  finis  operantis  est  per  se  causa  fìnalis.  Finis  operationis 
et  operis  fiunt  causa  fìnalis,  quatenus  aliquo  modo  intenduntur  et 
finis  operantis  evadunt.  In  thesi  loquimur  de  fine  operantis. 
Ceterum  in  rebus  mundanis  finis  Dei  operantis  simul  est  finis  operis 
sive  mundi  facti. 

3.  Finis  (operantis)  iterum  dividitur  in  finem  consequendum, 
efficiendum,  communicandum.  Finis  consequendus  est  bonum,  quod 
agens  sibi  vel  aliis  acquirere  vult.  Finis  efficiendus  locum  habet 
potissimum  in  arte,  ac  duplex  distinguitur :  aliquando  enim  ars 
prò  fine  habet  operationem,  sicut  citharistae  finis  est  citharizare; 


1  Cf.  Scheeben.  Dogmatik  2.  Buck,  n.  478. 


758  Gap.  27.   De  creatione. 

aliquando  autem  finis  artis  est  aliquod  operatimi,  sicut  aeclifìcatoris 
finis  est  non  aedificare,  sed  domus.  Finis  communicandus  maxime 
habetur  in  Deo,  qui  bonitate  sua  movetur,  non  ut  eam  efficiat 
vel  sibi  acquirat,  sed  ut  eam  secundum  similitudinem  diffundat, 
multiplicet,  ad  extra  repraesentet  aliisque  eam  communicet  eosque 
participes  reddat  eiusdem  bonitatis 1. 

4.  Tum  finis  dividitur  in  finem  cui,  fineni  qui  et  finem  quo. 
Finis  qui  et  finis  quo  communi  nomine  vocantur  finis  cuius  gratia. 
—  Haec  tria  non  sunt  tres  fines,  sed  sunt  tria  elementa  eiusdem 
integri  finis.  Nam  amare  est  velie  finem,  est  velie  bonum.  Id 
autem  tria  complectitur :  nimirum  ipsum  bonum,  quod  volumus; 
subiectum ,  cui  bonum  volumus  ;  eiusdem  boni  sive  possessionem 
sive  usum,  quem  in  subiecto  volumus.  —  Circa  hanc  divisionem 
plura  gravissimi  momenti  adnotanda  sunt: 

a)  Saepe  finis  cui  est  alia  res  a  fine  qui,  ut  praesertim  con- 
tingit  in  eo ,  qui  operatur  ad  bonum  consequendum ,  quo  caret. 
Tunc  non  requiritur,  ut  finis  cui  sit  res  nobilior.  Ali- 
quando  enim  finis  qui  est  nobilior,  velut  si  operamur  ad  Deum 
consequendum  ;  aliquando  finis  cui  est  nobilior,  velut  si  operamur 
ad  sanitatem  recuperandam. 

b)  Quamquam  finis  cui  terminat  amorem  perfectum,  finis  qui 
amorem  imperfectum  sive  concupiscentiae,  non  requiritur,  ut 
finis  cui  magis  ametur  et  aestimetur.  Sic  Deum  concupiscentes 
non  Deum  ad  nos  ita  referimus,  ut  in  nobis  sistamus,  sed  potius 
nos  in  Deum  ordinamus  et  ei  coniungi  volumus  tamquam  ultimo 
fini  nostro.  Neque  Deus  est  medium,  sed  obiectum  beatitudinis 
nostrae. 

e)  Finis  cui  est  quidem  terminus  amoris  perfecti;  sed  si  se- 
orsim  a  fine  qui  consideratur,  non  requiritur,  ut  finis  cui  in 
se  contineat  motivum,  etiam  particulare,  cur  ametur. 
Sic  Deus  creaturas  amat  propter  solam  bonitatem  suam  infinitam 
et  liberalitatem ,  quam  iniquitates  propemodum  infinitae  generis 
fiumani  vincere  non  potuerunt.  Deus  nos  amat  non  propter  bonum 
in  nobis  praeexsistens,  sed  misericorditer  et  liberaliter  nos  diligit 
propter  immunitatem  a  malis  et  propter  bona  positiva,  quae  ipse 
demum  in  nos  conferre  vult  ;  et  haec  bona  nobis  conferenda  Deus 
non  amat  nisi  ratione  bonitatis  suae  increatae,  cuius  sunt  simili- 
tudo  et  participatio. 


Cf.  g.  Tiioxas.  Smnma  theol.  p.  I.  o.  103.  a,  2.  ad  2. 


Art.  3.  De  fino  creationia  primario.  7  •">'.) 

(1)  Spcciatim  considcrandus  est  casus,  quo  quis  sua  ipsius 
bonitate  movetur,  ut  cani  diffundat  et  cum  aliis  communicet.  Iu 
eiusmodi  voluntate  finis  qui  est  bonitas  diligenti*;  finis  quo  est 
huius  bonitatis  communicatio  sive  similitudo  bonitatis  diligentis  in 
alio  exsistens;  finis  cui  est  persona,  quae  diligit,  et  haec  siiti  vult, 
ut  sit  fons  bonitatis  et  ut  bonitas  sua  sit  diffusa  et  communicata. 
Ad  rem  S.  Thomas:  Deus  „non  vult  alicui  suam  bonitatem  com- 
municare  ad  hoc,  ut  sibi  exinde  aliquid  accrescat  ;  sed  quia  ipsum 
communicare  est  sibi  conveniens,  sicut  fonti  bonitatis"1.  Finis 
cui  et  finis  qui  in  hoc  casu  sola  ratione  differunt;  finis  qui  est 
exemplar  finis  quo.  —  Eadem  voluntas  aliam  considerationem 
secundariam  admittit,  quatenus  est  benevolentia  erga  eum,  cui 
bonitas  communicatur.  Sic  finis  cui  est  persona,  cui  bonitas  com- 
municatur;  finis  qui  est  bonitas  diligentis;  finis  quo  est  possessio 
huius  bonitatis  ab  eo,  cui  communicatio  fit,  sive  similitudo  boni- 
tatis diligentis  in  alio  exsistens.  Itaque  finis  equi  et  finis  quo  in 
hac  consideratione  secundaria  idem  sunt  atque  in  praecedenti  pri- 
maria. —  Nos  hoc  articulo  finem  mundi  examinamus  secundum  con- 
siderationem primariam,  secundariam  articulo  sequenti  reservantes  2. 

5.  Denique  finis  dividitur  in  finem  totalem  et  partialem.  „Ille", 
inquit  Schiffini 3,  „est,  qui  secundum  se  est  praecipua  et  sufficiens 
ratio  agendi;  hic  vero  est,  qui  in  se  quidem  habet,  unde  ametur, 
sed  causam  agentem  non  movet,  nisi  simul  cum  alio  fine  con- 
iungatur.  Utriusque  optimum  exemplum  habes  in  operatione,  quae 
secundum  rectum  dictamen  rationis  peragitur.  Bonum  quippe 
honestum  in  tali  operatione  se  habet  ut  finis  totalis  ;  delectatio  autem 
inhaerens  in  se  quidem  habet,  cur  placeat  et  moveat,  non  tamen 
ab  homine  prudenti  eligitur,  nisi  secundum  quod  vel  operationem 
honestam  consequitur  vel  ad  eam  promptius  et  facilius  peragendam 
conducit."  Similiter  gloria  Dei  formalis  est  finis  totalis  creationis, 
gloria  mere  obiectiva  est  finis  partialis,  ut  hac  thesi  ostendemus. 

IL  1.  Gloria  defìnitur  clara  cum  laude  notitia  4.  Dicitur  darà 
i.  e.  notitia  pervulgata  et  late  patens,  quae  non  habetur  apud 
unum  vel  paucos,  sed  penes  multos;  propterea  interdum  gloria 
etiam  definitur  frequens  de  aliquo  fama  cum  laude.  Tamen  gloria 
etiam  consistere  potest  in  cognitione  unius  aut  sui  solius  ;  et  sic  Deus 


1  Contra  geni.  1.  1.  e.  93.  n.  6. 

2  Cf.  Schiffini,  Princ.  philos.  n.  666.  3  L.  e.  n.  665,  li. 
4  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  2.  2.  q.  103.  a.  1.  ad  3. 


760  CaP-  27.   De  creatione. 

sui  cognitione  penes  se  gloriam  habet 1.  Deinde  dicitur  cum  laude: 
laus  intelligitur  interna,  quae  est  bona  de  aliquo  aestimatio,  maxime 
quae  habetur  de  excellentia  alicuius 2.  Est  igitur  gloria  cognitio  et 
aestimatio,  quae  de  aliquo  habetur,  maxime  si  est  apud  multos. 
2.  Gloria  Dei  dividitur  in  internam  et  externam,  utraque  in 
obiectivam  et  formalem.  Soli  gloriae  formali  externae  definitio 
modo  data  proprie  convenit.  —  Gloria  Dei  interna  obiectiva  est 
bonitas  et  splendor  divinae  naturae  dignissimae,  quae  ab  omnibus 
cognoscatur  et  aestimetur.  Gloria  Dei  interna  formalis  est  cognitio 
et  aestimatio,  quam  de  se  ipso  Deus  habet.  Gloria  Dei  externa 
obiectiva  est  bonitas  et  splendor  creaturae  divinas  perfectiones 
participantis  et  repraesentantis.  Gloria  Dei  externa  formalis  est 
cognitio  et  aestimatio,  quae  de  Deo  a  creaturis  habentur3. 
960.  Prob.  1.  p.  Divina  bonitas  est  finis  absolute 
ultimus  creationis;  loquimur  autem  de  fine  qui.     Nimirum 

1.  Deus  tamquam  agens  cognoscens  et  liberimi  in  condendo 
munclo  aliquem  finem  sibi  praestituit.  Atqui  hic  finis  non  potuit 
esse  nisi  bonitas  Dei  increata,  quia  haec  bonitas  est  divinae  volun- 
tatis  obiectum  formale,  ratione  cuius  Deus  vult,  quaecumque  vult 4. 

2.  Ad  summam  perfectionem  Dei  spectat,  ut  sit  prima  omnium 
causa.  Atqui  inter  causas  finis  primatum  obtinet,  quia  ab  eo 
omnes  aliae  causae  habent,  ut  sint  causae  in  actu;  inter  fines 
iterum  finis  ultimus  est  ceteris  causalitate  prior.  Ergo  Deus  est 
finis  ultimus  omnium  rerum  5. 

3.  In  quantum  aliquod  est  bonum,  in  tantum  habet  rationem 
finis.  Atqui  Deus  est  summum  bonum.  Ergo  est  maxime  finis. 
Solus  autem  finis  ultimus  omnium  est  maxime  finis 6. 

Nota.  Deus  debet  etiam  esse  finis  cui  ultimus  rerum.  Xam 
totus  finis  ultimus,  prout  ex  fine  qui  et  fine  cui  quodammodo 
coalescit,  debet  esse  bonitas  increata  sine  ulla  admixtione  creaturae. 

Prob.  2.  p.  Bonitas  divina  est  finis  creationis  per 
inodum   finis   communicandi  (loquimur  iterum  de  fine  qui). 

1  Cf.  S.  Thomas,  Stimma  theol.  2.  2.  q.  132.  a.  1  ;  Contra  gent.  1.  3.  e.  29. 

2  Laus  externa  est  bona  de  aliquo  existimatio  per  aliquam  locutionem 
testificata.  Haec  est  species  honoris,  qui  est  bona  de  aliquo  existimatio  ut- 
curnque  testificata. 

3  Cf.  Lessius,  De  dir.  perfect.  1.  14.  e.  1.  n.  7. 

4  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  3.  e.  17.  n.  6;  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  44.  a.  4. 

5  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  e.  n.  8. 

6  Cf.  ibid.  n.  1.  —  In  eodem  capite  etiam  multa  alia  argumenta  invenies; 
cf.  insuper  Summa  theol.  p.   1.  q.  103.  a.  2. 


Art.  3.   De  fine  oreationie  primario.  7'il 

Nani  bonitaa  divina,  ut  modo  vidimus,  est  finis  qui  creationis;  finis 

qui  autem  est  vel  consequendus  vel  eificiendus  vel  communi*  andus 
|n.  959,  I,  3].  Atqui  bonitas  divina  non  potest  esse  finis  oiìiciendus, 
quia  creationi  praeexsistit ;  deinde  divinam  bonitatem  fieri  et  effici 
mimino  repugnat,  quia  Deus  est  a  se  et  necessario.  Neque  bonitas  di- 
vina potest  esse  finis  a  Deo  tamquam  fine  cui  consequendus,  quia  eam 
iam  possidet.  Ergo  relinquitur,  ut  bonitas  divina  sit  finis  diffunden- 
dus,  multiplicandus,  ad  extra  communicandus  et  repraesentandus 1. 
Nota.  Eo  ipso,  quia  Deus  est  finis  secundum  siinilitudinem  communi- 
candus, est  finis  a  creatura  tamquam  fine  cui  consequendus  et  secundum  simili- 
tudinem  participandus  [n.  959,  I,  4  d]. 

Prob.  3.  p.  Gloria  Dei  obiectiva  est  finis  creationis 
ultimus  (loquimur  de  fine  qui  et  de  fine  (pio).  Nani,  ut  in  prima 
parte  tbeseos  demonstravimus,  finis  qui  rerum  ultimus  est  bonitas  Dei 
increata.  Atqui  haec  bonitas  increata  est  gloria  Dei  obiectiva  (interna). 
Ergo  gloria  Dei  obiectiva  (interna)  est  finis  qui  creationis  ultimus. 

Porro  secunda  parte  theseos  demonstravimus  bonitatem  divinam 
esse  finem  qui  creationis  ultimum  per  modum  finis  communicandi. 
Ergo  (n.  959,  I,  4  d)  finis  quo  rerum  ultimus  est  perfectio  creata 
similitudine  repraesentans  perfectionem  Dei  increatam.  Atqui  haec 
perfectio  creata  est  gloria  Dei  obiectiva  (externa).  Ergo  gloria 
Dei  obiectiva  (externa)  est  finis  quo  rerum  ultimus. 

Prob.  4.  p.  Gloria  Dei  obiectiva  non  est  finis  totalis 
creationis  (loquimur  de  fine  quo  et  de  gloria  obiectiva  externa). 
Nempe  Deus,  si  creat,  praeter  creaturas  irrationales,  quae  mere 
obiective  eum  glorificant,  condere  debet  naturas  rationales,  quae 
formaliter  i.  e.  cognitione  et  aestimatione  increatae  bonitatis  gloriano 
ei  referunt.     Nam: 

1 .  Creaturae  irrationales  non  piane  possident  bonitatem  divinam 
ut  propriam,  quum  bonitate  ipsis  communicata  non  fruantur.  Contra 
creaturae  rationales  bonitatem  suam  cognoscunt  cognitamque  custo- 
diunt  et  tenent  eaque,  ut  sua,  vere  fruuntur.  —  Hinc  creaturae 
rationales  veram  utilitatem  ex  creatione  percipiunt,  quum  creaturae 
irrationales  utilitatem  percipere  et  ea  proprie  frui  non  possint. 
Itaque  Deus  Creator  creaturas  rationales  condere  debuit,  nisi  in- 
utiliter  operari  et  modo  insufficienti  ac  incompleto  bonitatem  suam 
communicare  voluit. 

2.  Creaturae  irrationales  similitudinem  quandam  bonitatis  divinae 
uteumque  consequuntur;  sed  Deum  ipsum  nulla  ratione  assequuntur. 

1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent,  1.  3.  e.  18.  19. 


762  ^ap.  27.   De  creatione. 

Contra  creatura  rationalis  cognoscendo ,  aestimando ,  amando, 
fruendo  ipsum  Deum  assequitur  et  se  ad  Deum  ordinat  in  eumque 
tamquam  in  finem  ultimum  tendit.  Consequenter  creatura  ratio- 
nalis omnem  bonitatem  creatam  tamquam  similitudinem  divinae 
bonitatis  agnoscit  et  sic  revera  omnia  tamquam  bona  divina  pos- 
sidet  neque  in  rebus  tamquam  in  fine  ultimo  sine  respectu  ad 
Deum  quiescit.  Si  autem  Deus  nullas  creaturas  rationales  condi- 
disset,  omnia  in  bono  finito  sine  respectu  ad  Deum  starent  et 
quiescerent.  Communicatio  igitur  bonitatis  divinae  esset  essentia- 
liter  manca;  bonitas  creata  a  Deo  ideoque  Creator  a  se  ipso 
deficeret.  —  Huc  faciunt  verba  S.  Thomae1:  „Quia  omnia  pro- 
cedunt  a  Deo,  in  quantum  bonus,  .  .  .  ideo  omnia  creata  secundum 
impressionem  a  Deo  receptam  inclinantur  in  bonum  appetendum 
secundum  suum  modum:  ut  sic  in  rebus  quaedam  circulatio  in- 
veniatur,  dum  a  bono  egredientia  in  bonum  tendunt.  Haec  autem 
circulatio  in  quibusdam  perficitur  creaturis,  in  quibusdam  autem 
remanet  imperfecta.  Illae  enim  creaturae,  quae  non  ordinantur, 
ut  pertingant  ad  illud  primum  bonum,  a  quo  processerunt ,  sed 
solummodo  ad  consequendum  eius  similitudinem  qualemcumque, 
non  perfecte  habent  liane  circulationem,  sed  solum  illae  creaturae, 
quae  ad  ipsum  primum  principium  aliquo  modo  pertingere  possunt  ; 
quod  solum  est  creaturarum  rationabilium,  quae  Deum  ipsum  as- 
sequi  possunt  per  cognitionem  et  amorem." 

3.  Deus  se  ad  extra  communicare  sive  possidendum  praebere 
debet  ad  analogiam  illius  modi,  quo  ipse  se  possidet.  Atqui  Deus 
se  possidet  cognitione  et  amore.  Ergo  etiam  communicatio  ad 
extra  fit  secundum  cognitionem  et  amorem  creaturarum. 

4.  Creatura  irrationalis  naturaliter  apta  et  nata  est,  quae 
serviat  naturae  rationali  eamque  in  cognitionem  et  aestimationem 
Dei  deducat.  Coeli  enim  narrant  gloriam  Dei.  Ergo,  si  nullae  cre- 
aturae rationales  fierent,  irrationalia  finem,  ad  quem  naturali  apti- 
tudine  destinata  sunt,  non  obtinerent.   Id  autem  vetat  sapientia  Dei. 

5.  Quod  a  priori  demonstravimus  fieri  debuisse,  ut  Deus  crearet 
etiam  entia  rationalia,  a  quibus  cognoscatur  et  tamquam  bonum 
summum  ametur,  revera  factum  esse  a  posteriori  constat.  Nani 
videmus  Deum  condidisse  hominem,  qui  naturali  capacitate  et 
tendentia  ad  Dei  cognitionem  et  amorem  fertur,  et  cui  tota  reliqua 
natura  subicitur.    Ergo  etiam  a  posteriori  constat  Deum  mundum 


1  In  seni  1.  4.  dist.  49.  q.  1.  a.  3.  solili  1. 


Art.  3.   De  fine  ereationis  primario.  7'>:'> 

creando  imprimis  spectasse,  ut  se  creaturae  secundum  cognitionem 
et  amorem  communicaret 1. 

Nota,  Itaque  gloria  Dei  obiectiva  non  potest  esse  finis  Dei  creantis, 
nisi  ooniungitur  eum  gloria  Dei  formali.  Nihilominus  illa  gloria  etiam  in  se 
habet,   unde  ametur,  quuin  sit  vera  dìffasio  et  multiplicatio  divinae  bonitatis; 

bine  non  tantum  est  medium  gloriae  formatta,  sed  vere  finis  partialis  ereationis. 
Propterea,  quamquam  in  suniraa  et  generatim  gloria  obiectiva  ad  formalem 
ordinatili-,  tamen  in  singulis  rebus  illa  ordinatio  non  essentialiter  et  necessario 
habetur.  Hinc  videmus  magnani  partem  creaturae  materialis  bomini  occultam 
esse  et  occultam  manere.  —  Itaque ,  si  Deus  corpora  creasse  dicitur  ad  boni- 
tatem  suam  repraesentandam  et  revelandam  et  manifestandam,  haec  manifestatio 
non  essentialiter  et  in  singulis  dirigitur  ad  mentem  creatam ,  cui  fiat  ;  sed 
proxime  nihil  attud  intelligitur ,  quam  esterna  efformatio  ideae  internae.  Ideo, 
sicut  artifex  biimanus  ideam  suam  opere  manifestare  dici  posset,  quamquam 
illud  non  ordinaret  ad  hoc,  ut  ideam  aliis  visibilem  redderet  :  ita  etiam  de  Deo 
sentiendum  est.  Tamen  propter  argumenta  theseos  gloria  obiectiva,  quamquam 
in  se  est  finis,  in  toto  opere  ereationis  ordinari  debet  ad  gloriam  formalem 2. 

Prob.  5.  p.  1.  Finis  quo  partialis  ereationis  est  gloria 
Dei  obiectiva  externa.  Id  enim  in  praecedentibus  demonstravi- 
mus.  Nempe  parte  tertia  theseos  effecimus  liane  gloriam  esse 
ftnem  quo  ereationis;  et  parte  quarta  ostendimus  eam  non  esse 
fìnem  totalem,  sed  partialem. 

2.  Finis  qui  partialis  ereationis  est  gloria  Dei  ob- 
iectiva interna.  Nani  finis  qui,  quando  agitur  de  fine  communi- 
cando,  nihil  aliud  est  quam  exemplar,  cuius  similitudo  est  finis  quo 
[n.  959,  I,  4  d],  Atqui  gloria  Dei  interna  obiectiva  imitabilis  ad 
extra  est  exemplar  gloriae  Dei  externae  obiectivae.  Ergo,  quum  haec 
gloria  sit  finis  quo  partialis  ereationis,  illa  est  finis  qui  partialis. 

3.  Finis  quo  totalis  ereationis  est  gloria  Dei  for- 
ni ali  s  externa.  Demonstratum  est  parte  quarta  theseos;  nam 
ultra  gloriam  suam  formalem  Deus  nihil  intendit. 

4.  Finis  qui  totalis  ereationis  est  gloria  Dei  formalis 
interna.  Ipsa  enim,  ut  est  imitabilis  ad  extra,  est  exemplar 
gloriae  formalis  externae.  Ergo  [n.  959,  I,  4  d],  si  haec  est  finis 
quo  totalis,  illa  est  finis  qui  totalis. 

5.  Finis  cui  absolute  ultimus  ereationis  est  Deus. 
Patet  ex  dictis.  Nam,  quum  finis  ereationis  sit  bonitas  Dei  com- 
niunicanda,  Deus  sibi  tamquam  fini  cui  vult,  ut  sit  fons  bonitatis 
[n.  959,  I,  4  d].  —  Finis  cui  autem  secundarius  ereationis  est 
creatura  rationalis,  ut  sequenti  articulo  manifestabitur. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  2.  e.  46. 

2  Cf.  Scheeben,  Dogmatik  II.  3.  Bach,  n.  99. 


764  Gap.  27.   De  creatione. 

Corollarium.  1.  Secimdum  dieta  bonitas  divina  est  finis  creationis; 
et  quidem  ipsius  creaturae  est  causa  finalis,  voluntatis  creantis  non  est  nisi 
ratio  finalis  cuin  ipsa  voluntate  realiter  identificata ,  quum  nihil  voluntatis  di- 
Ainae  sit  causa  et  causa  a  causato  realiter  differre  debeat. 

2.  Deus  ita  est  finis  ultimus  creaturae  rationalis ,  ut  shnul  sit  eiusdem 
finis  proximus,  i.  e.  Deus  est  eius  unicus  finis  (externus).  Nani  in  tantum  una 
creatura  ad  aliam  tamquam  finem  ordinatili-,  in  quantum  non  nisi  per  illam  ad 
gloriam  Dei  formalem  confert.  Atqui  creatura  rationalis  per  se  gloriam  Dei 
formai em  praestat.  —  Itaque  errant,  qui  finem  bominis  praeter  Deum  ponunt, 
velut  ii,  qui  civitatem  finem  hominis  esse  volunt. 

3.  Deus  est  etiam  finis  ultimus  mundi  materialis.  Eius  vero  finis  proximus 
est  creatura  rationalis ,  quia  mundus  materialis  ad  gloriam  Dei  formalem  non 
confert  nisi  per  naturas  intellectuales. 

9bl.  Scbolion.    1.  Deus  creaturam  rationalem  ad  gloriam  suam  creavit. 

Debet  igitur  Deus  exigere ,  ut  homo  prò  libertate  sua  ordinem  moralitatis  et 
honestatis  observet,  quia  ab  boc  gloria  Dei  obiectiva  et  maxime  formalis  pendent. 
Ergo  dictamiua  rectae  rationis  vere  babent  rationem  legis  a  Deo  latae.  —  La- 
super,  quum  bomo  sit  ad  gloriam  Dei  formalem,  ad  banc  gloriam  i.  e.  ad  Deum 
ipsum  tamquam  in  finem  ultimum  cognitione,  aestiniatione  et  amore  tendere  et 
se  omnemque  operationem  suam  ad  Deum  referre  debet.  Saltem  nihil  agere 
debet  homo,  quod  ex  natura  sua  ad  Dei  gloriam  referri  non  potest.  —  Denique, 
quia  Deus  est  finis  ultimus  hominis,  Creator  voluntati  hominis  inclinationem 
versus  bonum  infinitum  implantavit  et  impiantare  debuit.  Omnis  enim  natura 
ad  finem  suum  in  dinari  debet. 

II.  Facile  vides  Deum  non  posse  hominem  semper  relinquere  in  statu  indif- 
ferentiae,  utrum  velit  Deum  formaliter  glorificare  vel  ab  eo  recedere.  Nani  sic  Deus 
incerto  modo  finem,  ob  quem  hominem  creavit,  obtineret  ;  tendentia  etiam  hominis 
ad  Deum  esset  inanis,  quia  numquam  ad  scopum  quietum  perveniret.  Ergo 
post  statum  buius  vitae  perveniemus  ad  statum  quietis,  ubi  Deum  sine  periculo 
amissionis  aeterna  cognitione  et  aestimatione  glorificabimus  et  consequenter 
aeterno  amore  diligemus.  Tamen  siugulis  hominibus  cavendum  est,  ne  per 
inoboedientiam  suam  et  peccata  tanto  bono  indigni  facti  a  Deo  reprobentur  et 
ad  iustam  poenam  damnati  meram  gloriam  Dei  obiectivam  in  se  ipsis  attingant. 

AETICULUS  IV. 

DE  FINE  CREATIONIS  SECUNDARIO. 

TlieSÌS  LXYIL  Deus  creando  naturae  rationalis  beati- 
tudinem  sempiternam  tamquam  finem  ultimum  secundarium  in- 
tendit.  Finis  igitur  creationis  secundarius  est  bonitas  Dei  a 
creatura  rationali  consequenda. 

962.  Prob.  1.  p.  Beatitudo  creaturae  rationalis  est 
finis   ultimus    creationis.     Constat 

1.  a  priori.  Deus  creando  gloriam  suam  formalem  ut  finem 
ultimum  intendit,  i.  e.  cetera  omnia  generatim  ordinavit  ad  crea- 
turam rationalem,   ut  haec  tandem  prò  capacitate  naturae  suae 


Art.  4.    De  fine  creationis  secondario.  71;.", 

Deum  cognoscat,  aeetimet  et  amet.  Et  quidam  haec  cognitio, 
aestimatio  et  amor  aliquando  in  quietem  stabi  lem  transibunt.  (Cf. 
quae  in  thesi  et  schol.  II.  praecedentis  articuli  diximus.)  Atqui  co- 
gnitio, aestimatio  et  amor  Dei  perpetuus  beatitndinem  creaturae  ra- 
tionalis  sempiternam  constituunt.  Ergo  Deus  omnia  ordinavit  ad 
beatitndinem  sempiternam  entis  intellectualis  ut  in  finem  ultimum. 
—  Si  obicis  cum  ilio  statu  cognitionis,  aestimationis  et  amoris  Dei 
posse  coniungi  mala  et  dolores  et  sic  beatitudinem  integram  im- 
pediri  :  a)  est  contra  Dei  sapientiam,  ut  det  in  perpetuimi  essentiam 
beatitudinis,  quae  est  cognitio  et  aestimatio  Dei,  et  neget  semper 
naturale  eius  complementum ,  quod  est  in  remotione  omnis  mali  ; 
b)  ad  stabilitatem  aestimationis  et  amoris  ex  ea  consequentis 
maxime  facit,  ut  Deus  prò  voluntate  habeat  rationem  puri  boni, 
cui  nihil  mali  admiscetur;  ad  hoc  autem  requiritur,  ut  Deus  a 
nobis  removeat  omne  malum,  quia  secus,  tamquam  quasi  auctor 
illius  mali,  non  ita  rationem  puri  boni  haberet.  Et  ideo  beatitudo 
sempiterna  et  integra  est  finis  ultimus  creationis. 

2.  a  posteriori.  Nam  Deus  creavit  naturam  rationalem  eique 
indidit  appetitum  innatum  versus  beatitudinem.  Atqui  hoc  de- 
siderium  non  potest  esse  inane  ex  intentione  Dei  et  per  se  ;  secus  Deus 
creaturam  quodammodo  deciperet.  Ergo  Deus  creaturam  rationalem 
creando  beatitudinem  eius  intendit.  Intendit  autem  eam  tamquam 
finem  ultimum,  quia  ultra  beatitudinem  homo  naturaliter  nihil 
quaerit,  quamquam  ipsa  beatitudo  potissimum  amanda  sit,  quatenus 
est  gloria  Dei  et  bonum  Dei  infiniti  externum.  Ergo  Deus  beati- 
tudinem tamquam  finem  ultimum  creaturae  rationalis  intendit.  Et 
quum  reliqua  ad  entia  rationalia  ordinentur,  in  quantum  irrationalia 
naturaliter  serviunt  usui  entis  ratione  praediti,  beatitudo  naturae  ra- 
tionalis est  finis  ultimus  omnium  rerum.  —  Potest  tamen  desiderium 
innatum  in  aliquo  homine  frustrari  per  accidens  et  per  culpam  eius. 

Prob.  2.  p.  Beatitudo  est  finis  creationis  secundarius. 
Nimirum,  quamvis  beatitudo  nostra  et  gloria  Dei  formalis  sint 
realiter  idem,  ratione  tamen  differunt.  Unde  oritur  quaestio,  utrum 
Deus  illud  bonum  sub  utraque  ratione  ex  aequo  velit  an  primario 
velit  alterutrum.  Dicimus  Deum  velie  primario  gloriam  suam,  i.  e. 
beatitudinem  nostrani  vult  primario  tamquam  conimunicationem 
bonitatis  suae  vel  tamquam  bonum  divinum  ;  secundario  eam  vult 
tamquam  bonum  nostrum.  Hoc  constat,  quia  Deus  se  primario 
amat  ut  obiectum  formale  voluntatis  suae.  Ergo  Deus  principaliter 
vult  bonum  suum  (externum),  secundario  bonum  nostrum. 


7(56  Cap.  28.   De  conservatone. 

Cor  oliar  ium.  Quantum  ad  finem  secundarium  rerum  creatura  ratio- 
nalis  babet  rationem  finis  cui;  -finis  qui  est  Deus,  cuius  possessione  beamur, 
aut  specialius  est  gloria  Dei  formalis  interna ,  cuius  similitudine  in  nobis  ex- 
sistente  beati  sumus  ;  finis  quo  est  possessio  Dei  vel  gloria  Dei  formalis  ex- 
terna. Sic  finis  qui  et  finis  quo  secundarii  non  differunt  a  fine  qui  et  fine  quo 
primariis  et  totalibus,  quos  articulo  praecedenti  consideravimus.  Ergo  universim 
sex  fines  creationis  distinguere  debemus  :  quiuque  articulo  praecedenti  designa- 
vimus  ;  sextum ,  qui  est  finis  cui  secundarius ,  praesens  caput  patefecit.  Si 
haec  multiplex  finis  acceptio  prae  oculis  non  habetur,  in  disputatione  de  fine 
creationis  facile  oritur  obscuritas,  ambiguitas,  confusio. 

S  e  b  o  1  i  o  n.  Beatitudo  sicut  gloria  Dei  formalis  externa ,  cum  qua  re 
identificatur,  non  necessario  in  singulis  bominibus  obtinetur.  Potest  enim  homo 
prò  libertate  sua  peccando  a  Deo  separali  et  damnari.  Tamen  in  genere  baec 
beatitudo  et  gloria  infallibiliter  obtinetur,  quatenus  ad  Dei  providentiam  spectat 
ereaturam  rationalem  sic  regere ,  ut  sufficiens  numerus  ad  beatitudinem  per- 
veniat  et  ad  Dei  gloriam  formalem.  —  Gloria  mere  obiectiva  externa  in 
singulis  entibus ,  etiam  in  damnatis ,  necessario  obtinetur.  In  omni  enim  ente 
est  aliquid  boni  et  similitudo  divinae  bonitatis  sive  gloria  Dei  obiectiva  externa. 

Nota.  Hoc  capite  intelleximus  eandem  esse  causam  primam  mundi 
efficientem ,  exemplarem  et  finalem.  Haec  autem  causa  est  Deus.  Nimirum 
Deus  omnipotens  est  causa  rerum  efficiens  prima  et  creativa;  Deus  summe 
imitabilis  est  causa  exemplaris  prima;  Deus  summe  bonus  est  causa  finalis 
prima  et  primaria  (loquimur  autem  de  fine  cui). 


CAPUT  XXVIIL 
DE   CONSERVATIONE. 


PROLOGUS. 

Caput  duobus  articulis  absolvitur,  qui  sunt: 
Articulus    I.  Num  res  a  Deo  conservali  indigeant. 
„  II.  Num  res  a  solo  Deo  conserventur. 

ARTICULUS  I. 
NUM  RES  A  DEO  CONSERYARI  INDIGEANT. 

TheSÌS  LXYIIL      Qiiaecunique    extra   Deum    exsistunt, 
positiva  et  directa  Dei  conservatione  indigent,  ut  esse  pergant. 

963.  Stat.  Quaest.  1.  Thesim  proxime  intelligimus  de  sub- 
stantia creata,  quamvis  argumenta  facile  ad  accidentia  extendantur. 
Quid  de  accidentibus  sentiendum  sit,  patebit  ex  articulo  sequenti. 
2.  Conservatio  est  causa  continuationis  exsistentiae  alicuius 
rei.     Conservatio  est  negativa,   si  tantum  in  eo  ponitur,  ut  con- 


Art.  1.   Num  res  a  Deo  conservar!  ìndigeant.  767 

servans  rem  non  destrual  ;  positiva,  si  conservans  in  rem  eiusque 

permanenti;!  m  positiva  actione  infiuit.  Alio  modo  conservatio  di- 
stinguitur  indirecta  et  directa.  Conservatio  indirecta  sive  per  accidens 
est  ea,  qua  removentur  vel  arcentur,  quae  rem  destruere  possunt, 
ut  si  quis  parvulum  custodit,  ne  in  puteum  cadat,  vel  etiam  con- 
diciones  ponuntur,  quae  requiruntur,  ut  res  permaneat.  Conservatio 
directa  immediate  in  rem  conservandam  influxum  exercet. 

Probatur.  1.  Deus  est  causa  rerum  creatarum  secundum  fieri 
et  esse.  Atqui  sicut  fieri  rei  non  potest  remanere  cessante  actione 
agentis ,  quod  est  causa  effectus  secundum  fieri ,  ita  nec  esse  rei 
potest  remanere  cessante  actione  agentis,  quod  est  causa  effectus 
non  solum  secundum  fieri,  sed  etiam  secundum  esse.  Ergo  Deus 
positivo  et  immediato  influxu  res  conservai. 

Ad  Mai.  Dupliciter  effectus  pendere  potest  a  causa:  vel 
tantum  secundum  fieri  vel  secundum  fieri  et  esse.  Prius  habetur, 
si  effectus  pendet  a  causa  tantum  secundum  modum,  quo  reapse 
esse  accepit  ;  alterimi ,  si  effectus  internam  et  essentialem  de- 
pendentiam  habet  a  causa.  V.  gr.  Alexander  a  Philippo  patre 
non  pendet  in  esse  ;  si  enim  esse  Alexandri  secundum  se  spectatur, 
minime  essentialem  et  necessariam  dependentiam  involvit  ad  Phi- 
lippum  vel  ad  ullum  hominem  generantem  ;  potuit  enim  Alexander 
immediate  a  Deo  creari.  Pendet  autem  Alexander  a  Philippo 
secundum  fieri,  quia  de  facto  generatione  ab  eo  esse  accepit. 
Contra  intellectio  ab  intellectu  pendet  secundum  esse,  quia  es- 
sentialem ad  eum  dependentiam  habet  nec  fieri  potest  sine  ope- 
ratione  eius;  et  ideo  sine  intellectu  intellectio  neque  fìt  neque 
in  esse  manet.  —  Porro  omnis  res  totaliter  pendet  a  Deo  se- 
cundum esse.  Nam  esse  rerum,  quia  essentialiter  receptum  sive 
contingens  et  limitatum  est,  fieri  non  potest  sine  Deo  et  essentia- 
lem dependentiam  involvit  ad  Deum,  qui  est  ens  a  se  et  infinitum. 
Et  ideo,  sicut  intellectio  non  manet,  sine  actione  intellectus  con- 
servante, ita  esse  rerum  non  manet,  nisi  conservatur  a  Deo  1. 

Aliis  verbis:  Continualo  exsistentiae  non  minus  quam  eius 
initium  effectus  quidam  est,  qui  causam  suam  habeat  oportet. 
Causa  autem  haec  non  est  influxus  effectivus  alterius  creaturae, 
tum  quia  experientia  teste  talis  influxus  locum  non  habet,  tum 
quia  creatura  aliam  secundum  totum  (materiam  et  formam)  con- 
servare   non   potest ,    quum    eiusmodi    conservatio    non    supponat 


1  Cf.  S.  Thomas,  Somma  theol.  p.  1.  q.  104.  a.  1;  De  pot.  q.  5.  a.  1. 


768  ^aP-  28.   De  conservatione. 

ullam  potentiam  passivam  et  consequenter  creationi  aequivaleat 
et  rem  secundum  rationem  entis  attingat.  Neque  ipsa  res  per- 
manens  virtute  insita  se  conservat.  Nam  eiusmodi  virtus,  ut 
quaelibet  causa  sui,  contradictionem  involvit;  eiusmodi  enim  virtus, 
si  esset,  rem  conservandam  supponeret,  sicut  virtus  supponit  sub- 
iectum  inhaerentiae ,   et  simul  rem  non  supponeret,  sed  efficeret. 

2.  a)  Ad  perfectionem  Dei  spectat,  ut  orane  ens  potentiale 
a  Deo  tamquam  a  causa  efficiente  pendeat  plenius  quam  quilibet 
effectus  a  causa  sua  creata.  Atqui  quidam  effectus,  ut  opera- 
tiones  vitales,  a  causis  suis  creatis  pendent  non  solum  in  fieri, 
sed  etiam  in  esse,  ita  ut  esse  desinant  cessante  influxu  causae 
conservativo.  Ergo  omnis  creatura  a  Deo  eodem  modo  et  multo 
magis  dependet;  nulla  igitur  creatura  in  esse  permanet,  nisi  a 
Deo  conservatur. 

b)  Ad  eandem  Dei  perfectionem  spectat,  ut  Deus  creaturam 
annihilare  possit.  Atqui  annihilatio  cogitari  nequit  nisi  per  modum 
conservationis  positivae  cessantis  ;  siquidem  annihilatio  non  fit 
per  actionem  positivam,  quum  actio  positiva  semper  ad  aliquod 
esse  tendat1. 

Soholion.  I.  Creatio  et  conservatio  una  sunt  actio.  Hoc  evidens 
est ,  si  eas  spectas ,  ut  sunt  entitative  in  Deo  tamquam  actus  eius  im- 
manens;  sic  enim  sunt  una  et  eadem  essentia  divina.  Sed  etiam,  si 
eas  spectas,  prout  esse  creaturae  respiciunt,  una  actio  dici  debent.  Nani 
tunc  creatio  et  conservatio  sic  se  habent,  ut  esse  creaturae  in  primo 
instanti  et  esse  creaturae  in  sua  continuatione.  Atqui  esse  creaturae 
in  sua  continuatione  non  realiter,  sed  sola  ratione  distinguitur  a  se  ipso 
in  primo  instanti,  quum  illud  dicat  esse  creaturae  assignificando  eius 
praeexsistentiam ,  hoc  vero  dicat  idem  esse  assignificando  illud  prius 
non  exstitisse.  Ergo  unus  est  effectus  in  creatione  et  conservatione  et 
bine  una  actio  utriusque.  Itaque  conservatio  est  ipsa  creatio ,  ut  ea 
continuationem ,  non  initium  entis  creati  spectat  ;  quare  merito  con- 
servatio definiri  solet  continuata  rei  creatio2.  —  Adverte  nos 
dicere  „continuatam" ,  non  „iteratamtt.  Absurde  enim  finxit  Baylius 
conservationem  tamquam  novam  singuìis  instantibus  creationem ,  ut 
inde  sceptice  concluderet  nos  singuìis  instantibus  ahos  fieri  a  nobis- 
metipsis  3. 


1  Cf.    S.  Thomas,    Contra   geni    1.  3.    e.  65.     Lessius,   De   perfect.    div. 
1.  10.  e.  3.  4. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Sunima  theol.  p.  1.  q.  104.  a.  1.  ad  4. 

3  Ex  dictis   etiam   sequitur   creationem  et  conservationem   passivam  esse 
unam  relationem  dependentiae  esse  creati  a  Deo. 


Alt.  2.    Num  res  a  solo  Deo  conservoiitur.  ,(','.1 

li.    1>ciis  r.s.   quas  creavit,   in  quantum  Bapientia  ve!  institi: n 

reclamant,  annihilare  potest.  Nam  ut  creatio,  ita  etiam  conservatio 
rerum  a  liberiate  Dei  pendet.  Tamen  Bapientia  et  [ustàtia  Dei  cetani 
creai  urani  rationalem,  quae  bonis  operibus  beatitudine  aeterna  dignam 
se  roddidit,  anniliilari.  Generation  annihilatio  alicuius  creaturae  minua 
congrua  est,  quia  minus  cedit  in  gloriam  Dei.  Res  enim  non  eo,  quod 
non  sunt,  sed  eo,  quod  sunt,  gloriam  Dei  narrant.  Nihilominus  putaverini 
absolute  loquendo  (i.  e.  abstrahendo  a  praesenti  oeconomia  providentiae 
divinae,  prout  nobis  sola  ratione  vel  revelatione  positiva  innotescit)  non 
repugnare  Deuni  aliquod  corpus  vel  etiam  omnia  corpora,  quae  creavit, 
in  nihilum  redigere.  Item  absolute  loquendo  crediderim  non  repugnare 
Deum  aliquam  creaturam  rationalem  in  poenam  peccati  annihilare  l. 

OBIECTIONES. 

964.  Obi.  1.  In  tantum  requireretur  conservatio,  in  quantum  creatura 
tenderet  ad  nihilum.  Atqui  creatura  non  tendit  in  nihil,  sed  in  conservationem 
sui  esse.     Ergo  nulla  conservatio  opus  est. 

Resp.  Res  dicuntur  tendere  in  nihilum,  quatenus  a  se  et  remoto  influxu 
conservante  agentis  superioris  esse  non  pergunt.  Dicuntur  tendere  in  con- 
servationem sui  esse,  quatenus  appetiti!  quodam  innato  a  causa  superiori  con- 
servari  postulami     Et  secuudum  haec  facile  dissolves  obiectionem  2. 

Obi.  2.  Creatura  potest  effectui  suo  tribuere ,  ut  is  influxu  conservante 
causae  creatae  non  amplius  indigeat.  Ergo  a  fortiori  Deus  effectibus  suis  creatis 
tribuere  potest,  ut  conservationis  divinae  non  indigeant. 

Eesp.  Creatura  effectui,  qui  ab  ipsa  secundum  fieri  tantum  pendet,  tribuere 
■  potest ,  ut  sine  influxu  conservante  suo  permaneat  (et  a  solo  Deo  secundum 
ordiuem  naturae  conservetur).  Sed  effectum,  qui  ab  ipsa  secundum  esse  pendet, 
creatura  conservare  debet ,  ut  permaneat.  Et  secundum  hoc  dissipata  est 
difficultas. 

ARTICULUS  II. 
NU3I  RES  A  SOLO  DEO  CONSERTENTUR. 

965.  Hoc  arti  culo  per  se  loquimur  de  sola  conservatione  positiva  et 
directa.     Ex  ordine  dico  : 

1.  Substantiae  a  solo  Deo  quoad  esse  suum  substantiale  conservantur. 
Nam,  etiamsi  substantia  ab  alia  pendere  potest  quoad  fieri  et  generari, 
non  tamen  secundum  esse  ;  sed  in  esse  a  solo  Deo  pendet  et  ideo  a  solo 
Deo  conservatur.  Conservatio  autem,  quae  versatur  circa  substantias 
ab  aliis  generatas ,  talis  est ,  qualis  requireretur ,  si  Deus  eas  ex  nihilo 
solus  creasset.  Haec  igitur  conservatio  incipit  a  concursu,  quo  res  fit, 
et  continuatili-  ad  modum  creationis. 


1  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  104.  a.  8.  4;  Scheeben.  Dog- 
matik  3.  Buch,  n.  44.  —  In  transsubstantiatione  eucharistica  non  esse  proprie 
annihilationem  panis,  sed  conversionem  quandam  disces  apud  theologos. 

2  Cf.  S.  Thomas,  De  pot,  q.  5.  a.  1.  ad  13. 

Hontheisi,  Theodicaea.  49 


770  Gap.  29.   De  concursu. 

Nota.  Creatura  potest  aliquam  substantiaui  negative  conservare, 
ut  gratia  regis  saepe  servat  vitam  malefactoris  ;  potest  eam  etiam  con- 
servare indirecte ,  quatenus  noxia  removet ,  ut  sai  conservai  carnem 
putrefactionem  impediens  ;  potest  etiam  indirecte  eam  conservare  po- 
nendo ea ,  quae  ad  esse  continuatimi  necessaria  sunt ,  ut  cibus  con- 
servat  animai. 

2.  Accidentia  quaedam  conservantur  a  solo  Deo  ;  scil.  ea.  quae  vel 
a  nulla  virtute  creata  dantur,  ut  gratia  sanctificans.  vel  saltem  a  causa 
creata  efficiente  secundum  esse  non  pendent  et  ideo  cessante  influxu 
causae  efficientis  esse  pergunt,  ut  impetus  corporis  moti  manet  cessante 
actione  moventis.  In  hoc  secundo  casu  conservatio  incipit  quidem  a 
concursu  ;  sed  est  talis ,  qualis  requireretur ,  si  solus  Deus  accidens  ef- 
fecisset.  —  Tamen  conservatio  accidentium  non  est  creatio  continuata, 
quia  accidentia  non  creantur  '. 

3.  Alia  accidentia  conservantur  a  Deo ,  concurrente  causa  creata  ; 
scil.  ea,  quae,  ut  actus  vitales.  secundum  esse  a  causa  creata  efficienti 
dependent.    Haec  conservatio  est  continuatus  concursus  simultaneus  2. 


CAPUT  XXIX. 
DE    CONCURSU. 


PROLOGUS. 

966.  Demonstrabimus  ad  omnem  causae  secundae  operationem 
requiri  concursum  Dei  simultaneum.  Deinde  de  concursu  praevio 
a  quibusdam  auctoribus  invento  disputabimus.  Hic  concursus,  ut 
refertur  ad  libertatem  creaturae,  vel  cum  Bannesianis  concipitur 
tamquam  praedeterminatio  physica  vel  fìngitur  esse  praemotio  phy- 
sica  indifferens.  Utrumque  impugnabimus.  Denique  inquiremus, 
quid  S.  Thomas  de  concursu  et  speciatim  de  praedeterminatione 
physica  senserit.  Habebis  igitur  quattuor  articulos,  qui  sunt: 
Articulus     I.    De  concursu  simultaneo. 

„  IL   De  praedeterminatione  physica. 

„         III.   De  praemotione  physica  indifferenti. 

„         IV.    S.  Thomam  non  esse  patronum  praedetermina- 
tionis  physicae. 

1  Excipe  casula ,  ubi  accidentia  efficerentur  vel  conservarentur  a  Deo 
sine  subieeto.  Quem  casum  examinant  theologi  disputantes  de  ss.  sacramento 
eucharistiae. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  q.  104.  a.  2. 


Art.   1.    De  concursu  siimilt; >.  771 

ARTICULUS  I. 
DE  CONCURSU  SIMULTANEO. 

TllCSis  IjXIX.  Ad  omnes  causanun  oreatanun  opera- 
tiones  requiritur,  ut  creatura  ad  actiouem  moveatur  per  con- 
cursum  .simultaneum  Dei  physicum,  ita  ut,  quidquid  actualitatis 
est  in  cuiusque  creaturae  actione  et  effectu,  a  Deo  procedat 
tamquam  ab  immediato,  lieet  non  unico,  principio  suo  effectivo. 

967.  Stat.  Quaest.  Concursus  Dei  definir]  potest  cooperatio  vir- 
tutis  divinae  ad  actiones  creaturarum.  Concursus  Dei  distinguitur  : 
physicus,  quo  Deus  in  actionem  et  effectum  physice  efficienter  in- 
fluit  et  operationem  creaturae,  ut  causa  efficiens,  una  physice 
operatili*:  moralis,  quo  Deus  praecipiendo ,  suadendo,  illustrando, 
minitando  causam  secundam  ad  agendum  allicit. 

Concursus  physicus  iterum  est  vel  praevius  vel  simultaneus. 
Praevius  vel  mediatus  est,  qui  non  immediate  ad  ipsam  actionem 
causae  secundae  terminatur,  sed  ad  aliquid  a  Deo  in  causa  se- 
cunda  productum,  a  quo  deinde  tamquam  a  principio  vel  con- 
principio actio  procedit:  est  concursus,  qui  prius  per  se  solus 
causam  secundam  ad  agendum  utcumque  inclinat  vel  necessitat, 
ut  dein  ex  hac  necessitate  vel  inclinatione  quasi  ex  principio 
vel  conprincipio  actio  egrediatur.  E  contra  concursus  simultaneus 
vel  immediatus  est,  qui  immediate  actionem  et  effectum  causae 
secundae  attingit  niliilque  solus  per  se  facit ,  sed  omnia  cum 
causa  secunda  1. 

968.  Probatur.  1.  (Ex  ratione  entis  potentialis.)  Omnis  operatio 
et  effectus  creaturae  est  ens  positivum  et  actuale  in  rerum  natura. 
Atqui  oinne  exsistens  finitimi  propriam  essentiam  habens  debet 
esse  immediate  a  divina  virtute  tamquam  a  causa  sua  physice 
efficienti.  Ergo  ad  creaturarum  operationes  requiritur  concursus 
Dei  physicus  et  immediatus  sive  simultaneus. 

Prob.  Min.  Omnia  entia  finita,  ut  contingentia,  a  Deo,  qui 
est  solus  ens  a  se,  dependere  per  se  patet  et  saepe  iam  dietimi 
est.     Porro  haec  dependentia  debet  esse  immediata.     Nani 

a)  ad  perfectionem  Dei  spectat,  ut  quodvis  ens  modo  per- 
fectissimo  ab  ipso  pendeat.     Perfectissima  auteni  dependentia  est 

1  Itaque  praedeterminatio  plrysica  est  concursus  vere  mediatus;  scire  autem 
debes  eam  a  Bauuesianis  vocari  solere  concursum  immediatum ,  sed  voces  non 
mutant  naturas  rerum.  Operatio  Dei ,  qua  virtutem  causae  secundae  creat  et 
conservat,  etiam  appellari  potest  concursus  mediatus,  quamquam  proprie  non 
est  concursus  ad  operationem  creaturae. 

49* 


772  CaP-  29.   De  concursu. 

essentialis  et  interna.  Iam  vero,  si  quid  mediate  tantum  a  Deo 
penderet,  illa  dependentia  esset  externa  et  ex  denominatione  a 
dependentia,  quam  habet  a  tertio  ente,  quod  Deo  subordinatur. 
b)  Omnia  a  Deo  pendent,  qua  et  quia  sunt  entia.  Talis  autem 
dependentia  necessario  est  immediata.  Nam  si  quid,  qua  ens, 
mediante  tertio  a  Deo  penderet,  ab  ilio  tertio  penderet,  quatenus 
est  ens.  Atqui  nihil,  quatenus  est  ens,  ab  aliquo  finito  pendere 
potest,  quia  secus  ab  ilio  finito  omnia  penderent,  in  quibus  est 
ratio  entis;  id  quod  esse  nequit. 

2.  (Ex  principio  causalitatis.)  Res  creatae,  dum  agunt,  per- 
ficiuntur  et  quadam  ratione  augescunt.  Plus  enim  est  agere  quam 
agere  posse;  idque  valet  non  tantum  de  actione  immanente,  sed 
etiam  transeunte,  quamvis  per  hanc  potius  passum  quam  agens 
perficiatur.  Et  profecto  omnis  operatio  in  creatis  est  transitus 
a  potentia  ad  actum  i.  e.  ab  imperfectiore  ad  perfectius.  Iam 
vero  nulla  res  sola  sibi  dare  potest  incrementum  perfectionis 
seque  sola  a  potentia  ad  actum  reducere,  quia  secundum  prin- 
cipium  causalitatis  non  potest  esse  plus  in  effectu  quam  in  causa 
adacquata.  Ergo  res  creatae,  dum  agunt,  adminiculo  egent  causae 
altioris.  Et  hic  influxus  agentis  superioris  non  ad  ipsam  operationem 
restringi,  sed  ad  effectum  operatimi  is  extendi  debet,  quia  ex  effectu 
operatio  perficitur.  —  Porro  illud  agens  superius  ultimatim  non 
est  nisi  Deus.  Causa  enim  creata,  ut  aliam  iuvet,  et  ipsa  a 
potentia  ad  actum  transire  et  hinc  ab  altiori  causa  iuvari  debet. 
Et  ita  sisti  non  potest,  donec  perveniatur  ad  causam  primam, 
quae  infìnitae  perfectionis  est  et  operatione  ad  extra  in  perfectione 
non  crescit.  —  Denique  ille  influxus  Dei  adiuvans  debet  esse  im- 
mediatus.  Nam  etiamsi  a  Deo  per  causam  intermediam  tertia 
movetur,  ipse,  ut  modo  diximus,  influere  debet  in  operationem 
causae  intermediae  et  in  effectum  eius,  i.  e.  in  motum,  quem  haec 
in  causa  tertia  efficit  ;  et  sic  Deus  in  motum  vel  operationem 
tertiae  immediate  influit. 

3.  (Ex  absoluto  Dei  dominio.)  Absolutum  Dei  dominium  in 
omnem  creaturam  maxime  commendatur ,  si  simplici  nutu  volun- 
tatis  quamlibet  operationem  causae  secundae  impedire  potest,  id- 
que immediate,  quin  destruat  principia,  unde  connaturaliter  actio 
fluit.  Sic  enim  ea  quoque,  quae  a  causis  creatis  fiunt,  essentia- 
liter  et  intime  a  Deo  pendere  eique  exsistentiam  suam  omnino 
debere  dare  manifestatur.  At  vero  ita  operationem  causae  se- 
cundae Deus  impedire  non  potest,  nisi  denegando  concursum  im- 


Art.  1.    De  concorsi]  simultaneo.  773 

mediatimi,  quo  creatura  ad  agendum  indigere  Bupponitur.  Ergo 
Qeoessitas  immediati  concursus  statui  debet. 

969.  Scholion.  I.  Concursus,  quem  necessarium  esso  de- 
monstravimus,  est  simultaneus  sive  stridissimo  sensu  immediatus. 
Talis  enim  concursus  vi  argunientorum  in  omni  operatione  causae 
secundae  requiritur.  Concursum  autem  praevium  insuper  in - 
cessarium  esse,  argumenta  nulla  ratione  probant.  Hoc  ut  intel- 
ligas,  satis  est  argumenta  attente  relegere. 

II.  Argumenta,  praesertim  primum,  probant  totani  opera- 
tionem  et  totuni  effectum  causae  secundae  esse  a  Deo  ;  non  autem 
est  pars  a  Deo  et  pars  a  causa  secunda.  Similiter  tota  operatio 
et  totus  effectus  est  etiam  a  causa  secunda.  Utrumque  igitur 
agens  est  causa  totalis  totalitate  effectus,  ut  aiunt;  utrumque 
etiam  est  causa  partialis  partialitate  causae,  quia  neutra  causa 
eam  virtutem  exercet,  quae  sola  effectui  producendo  par  esset. 

III.  Concursus  in  termino  suo  consideratus  ibi  recipitur,  ubi  est  operatio 
et  effectus  causae  secundae.  Concursus  enim  terminative  sumptus  nihil  aliud 
est  quam  ista  operatio  et  iste  effectus.  Itaque  quum  operatio  semper  sit  aliquo 
modo  in  causa  secunda,  saltem  tamquam  in  subiecto  denominationis,  aliquo  modo 
concursus  Dei  semper  recipitur  in  causa  l. 

IV.  Concursus  saepe  distinguitur  activus  et  passivus.  Con- 
cursus passivus  est  relatio  dependentiae,  quam  operatio  et  effectus 
causae  secundae  ad  Deum  habent  tamquam  ad  principium  im- 
mediatum  effectivum.  Concursus  activus  est  actio  divina  con- 
cursui  passivo  respondens;  est  igitur  actus  quidam  Dei  formaliter 
immanens  et  virtualiter  transiens;  est  decretum  concurrendi,  ut 
est  effìcax  ad  extra.  Nos,  si  simpliciter  de  concursu  loquimur, 
intelligimus  activum.  Concursus  activus  entitative  idem  est,  quod 
divina  essentia.  —  Similiter  distingui  potest  concursus  principia- 
tive  et  terminative  sumptus.  Ille  est  ipseDeus;  hic  est  operatio 
et  effectus  causae  secundae,  quae  a  Deo  concurrente  fiunt. 


1  Saepe  dicitur  Bannesianos  et  Molinistas  in  eo  differre,  quod  illi  ponunt 
concursiun  (i.  e.  praedeterminationem  physicam)  recipi  in  causa ,  hi  in  effectu. 
Sic  non  bene  assignatur  ditferentia  scholarum.  Nam  etiam  Molinistae  ratione 
explicata  dicere  debent  concursum  recipi  in  causa.  Ad  quid  etiam  in  eiusmodi 
quaestiunculis  pugnam  statuimus ,  quum  res  agatur  longe  gravior  ?  Contro- 
vertitur,  ut  saepe  iam  dixi  et  iterum  dico,  de  conceptu  libertatis  ;  quaestio  est, 
mini  homo  bene  agere  et  peccare  non  possit,  nisi  Deus  eum  praevenit  infallibili 
praedeterminatione  ad  hoc,  ut  bene  agat  et  hunc  actum  physicum  peccati  ponat. 
Huic  igitur  puncto  pugnantes  haerere  debent  et  non  ad  otiosas  contentiones  de 
rebus  nescio  quibus  declinare. 


774  Gap.  29.    De  concursu. 

V.  Concursus  activus  distinguitur  oblatus  et  collatus.  Quae 
distinctio  ut  intelligatur ,  specialius  considerandum  est,  quomodo 
Deus  secundum  nostrani  sententiam,  quae  praedeterminationem 
physicani  reicit,  ad  actus  voluntatis  liberos  concurrat  ;  deinde  ea, 
quae  de  concursu  causis  liberis  praestito  valent,  ad  causas  ne- 
cessarias  suo  modo  transferenda  sunt.  Haec  autem  omnia  iam 
explicata  sunt  e.  20.  a.  6.  Ibi  etiam  dietimi  est  doctrinam  de 
concursu  duo  involvere  mysteria:  alterum  omnipotentiae,  aeterni- 
tatis  alterum. 

VI.  Concursus,  de  quo  thesis  agit,  saepe  appellatur  generalis,  idque  triplici 
causa.  Primo  ita  significati^  hunc  concursum  a  Deo  praestari,  ut  est  totius 
naturae  auctor  et  universalis  gubernator  et  generalis  ad  omnem  operationem 
causae  secundae  motor.  Secundo  ita  significatur  rationem  formalem,  sub  qua 
Deus  actiones  et  effectus  causarum  secundarum  attingit,  esse  rationem  generalem 
entis,  ut  maxime  patet  ex  argumento  tbeseos  primo  l.  Contra  causa  secunda 
effectum  suum  non  attingit  sub  ratione  universali  entis,  sed  sub  aliqua  ratione 
particulai-i  ;  omnis  enim  causa  finita  producit  tale  ens  ex  tali  potentia  passiva. 
Tertio  concursus  appellatur  generalis,  quia,  ut  est  in  actu  primo  oblatus,  per 
se  est  generalis  et  indifferens  ad  multa  et  ad  omnia,  quae  in  latitudine  entis 
a  causis  secundis  productibilis  continentur,  nec  specificatur  et  determinatur, 
nisi  in  quantum  condicio  causae  secundae  postulaverit,  i.  e.  causae  naturali  et 
ad  unum  determinatae  Deus  offert  concursum ,  qui  est  ad  unum  determinatus  ; 
causae  liberae  et  indifferenti  Deus  offert  concursum  virtualiter  multiplicem  prò 
multitudine  actuum,  qui  sunt  in  potentia  actus  primi  voluntatis  liberae.  Hinc 
S.  Tbomas:  „Licet",  inquit,  „ causa  prima  maxime  influat  in  effectum,  tamen 
eius  influentia  per  causam  proximam  determinatur  et  specificatur.  "  2 

VII.  Dubitant,  num  concursus  Dei  sit  prior  operatione  causae 
secundae,  speciatim  num  concursus  sit  prior  actu  libero  voluntatis 
creatae,  qui  sub  eo  fit.  Constat  concursum  passivum  esse  omnino 
simul  cum  actu  libero  creaturae,  quia  ab  eo  realiter  non  differt; 
sed  quid  de  concursu  activo?  Si  hunc  concursum  spectamus,  ut 
est  aeterna  Dei  substantia,  et  actum  liberi  arbitrii,  ut  fit  in  tem- 
pore, ita  procul  dubio  concursus  Dei  prior  est;  sed  numquid  in 
ipsa  aeternitate,  quatenus  ei  etiam  futura  quodammodo  praesentia 
sunt,  prior  est  concursus  quam  determinatio  voluntatis  nostrae? 
Constat  concursum  oblatum  esse  priorem;  sed  quid  de  concursu 
collato?    Ex  ordine  dico: 


1  Antea  diximus  obiectum  formale  virtutis  creativae  esse  rationem  ontis 
contingentis.  Eadem  autem  est  potentia  Dei  creans  et  conservans  et  concurrens. 
Ergo  etiam  ex  hoc  capite  concursum  operationes  creaturae  sub  ratione  entis 
spectare  intelligitur. 

2  De  pot.  q.  1.  a.  4.  ad  3.  —  Concursui  generali  opponitur  concursus 
specialis,  qui  ad  actus  supernaturales  requiritur.   De  hoc  concursu  agunt  theologi. 


Art.  1.  De  concorsi]  simultaneo.  77"> 

1.  Simpliciter  Loquendo  omnino  simul  sunt  concursus  Dei  el 
determinatio  liberi  arbitrii.  Nani  ad  libertatem  creaturae  sal- 
vandam  necessariuin  esse  nobis  vìdetur,  ne  actus  liber  in  concursu 
Dei  >it  determinatila,  antequam  determinetur  a  creatura.  Ad  ab- 
solutum  vero  dominium  Dei  spectat,  ne  determinatio  libera  in 
voluntate  sit,  antequam  concursus  Dei  conferatur ,  a  quo  ipsa 
intime  et  essentialiter  pendet.  Ergo  relinquitur,  ut  determinatio 
libera  et  collatio  concursus  sint  simpliciter  simul. 

2.  Secundum  aliquam  mentis  considerationem  determinatio 
voluntatis  nostrae  est  prior  concursu ,  quatenus  condicio  con- 
dieionato  prior  esse  semper  concipitur.  Determinatio  nimirum 
voluntatis  creatae  per  modum  condicionis  (simultaneae)  unum  ex 
concursibus  oblatis  reddit  collatum,  ut  e.  20.  a.  6.  explicatum  est. 

3.  Secundum  potiorem  mentis  considerationem  concursus  est 
prior  determinatione  voluntatis.  Nam  concursus  est  causa  (per 
modum  actus  secundi  simultanei)  determinationis  liberae;  causa 
autem  effectu  prior  esse  semper  concipitur.  Deinde  concursus 
collatus,  secundum  quod  coniungitur  cum  concursu  oblato  et  cum 
creatione  et  conservatione  virtutis  creatae,  prior  est  operatione 
creaturae.  Denique  concursus  Dei  prior  est,  quatenus  operatio 
creaturae  per  prius  et  principalius  est  a  causa  prima  quam  a 
secunda.  Cuius  rei  rationem  sic  assignat  Suarez:  „  Primo  causa 
prima  altior  est  et  nobilior  magisque  independenti  modo  influit  in 
effectum.  Secundo  causa  prima  respicit  per  se  primo  actionem 
Ulani  sub  quadam  universaliori  ratione:  nani  causa  prima  influit 
in  quemlibet  effectum  vel  actionem  ex  eo  praecise,  quod  aliquid 
entitatis  participat;  causa  autem  secunda  semper  influit  sub  ali- 
qua  posteriori  magisque  determinata  ratione  entis.  Unde  fit  tertio, 
ut  influxus  causae  primae  ex  se  et  ex  suo  genere  dicatur  etiam 
prior  subsistendi  consequentia  ;  nani  influxus  causae  primae  ab- 
solute  non  pendet  a  causa  secunda,  sed  quantum  est  ex  suo  genere, 
potest  esse  sine  illa,  non  vero  e  converso."1  Nempe  Deus  agit 
saepe  sine  causa  secunda,  liaec  numquam  sine  Deo  ;  tamen  in  ilio 
speciali  modo  actionis,  qui  concursu  continetur,  Deus  numquam 
agit  sine  causa  secunda. 

Vili.   Iam  exaniinandae  sunt  aliquot  quaestiones  de  modo  loquendi  : 

1.   Xum   dici   possit  Deum   quaedam   agere   mediantibus   causis   se- 

cundis.  —  Omnino  ita  loquendum  est.    Nam  Deus  causas  secundas  creat, 


1  Metaph.  disp.  22.  sect.  3.  n.  10.    Cf.  opusc.  De  concursu  1.  1.  e.  15.  n.  4.  7. 


776  Gap.  29.   De  concursu. 

ut  per  eas  quaedam  fiant;  et  sic  Creator  mediantibus  causis  secundis, 
quas  tamen  in  operando  iterum  iuvare  debet,  multa  agit.  Deinde  ipse 
concursus  Dei  collatus ,  ut  modo  diximus ,  aliquo  sensu  prius  in  opera- 
tiones  et  effectus  creaturarum  influit  quam  hae  ipsae;  et  sic  Deus, 
etiam  ut  concurrit,  operationes  et  effectus  causarum  secundarum  agit 
mediantibus  ipsis  causis  secundis.  Cavendum  igitur  est  summopere,  ne, 
si  quis  auctor  dicit  Deum  agere  mediantibus  causis  secundis ,  inferas 
hunc  auctorem  non  admittere  concursum  Dei  strictissimo  et  pienissimo 
sensu  immediatum ,  sed  tantum  agnoscere  aliquam  praemotionem ,  qua 
posita  creatura  per  se  solam  operetur  et  effectum  producat. 

2.  Num  dici  possit  creaturas  non  agere  rósi  tamquam  instrumenta 
divinae  virtutis.  —  Omnino  ita  dici  debet.  Nimirum  instrumenti  est,  ut 
effectui  tribuat  forniam  superiorem,  ad  quam  ipsum  per  se  non  ordinatur 
nec  valet;  propterea  instrumentum  talem  formam  non  producit  nisi  in 
virtute  agentis  superioris,  cuius  est  illam  formam  per  se  producere.  Ita 
dolabra  statuam  non  efficit  nisi  mota  ut  instrumentum  ab  artifice,  quia 
dolabra  per  se  non  ordinatur  ad  formam  statuae  producendam,  sed  ad 
hoc  ordinatur  idea  in  mente  artificis.  Iam  vero  omnis  causa  creata 
effectui  suo  tribuit  esse,  quod  est  forma  omnium  suprema,  ad  quam  per 
se  solus  Deus  valet,  quum  creatura  per  se  ordinetur  ad  formam  parti- 
cularem  et  non  ad  id,  quod  est  commune  omni  possibili.  Ergo  virtus 
creata  effectum  suum  non  producit  nisi  tamquam  instrumentum  virtutis 
divinae.  —  Probe  autem  sciendum  est  Deum  instrumenta  sua  movere 
modo  eminentiori  quam  artificem  humanum.  Hic  enim  non  movet  nisi 
applicando;  Deus  movet  tum  applicando,  ut  statini  (sub  IX.)  declarabimus, 
tum  concursu  collato  simultaneo.  Deinde  artificis  applicatio  est  determi- 
nata ad  unum  ;  concursus  Dei  oblatus ,  si  agentia  libera  spectat ,  in- 
differens  est  ad  multa  '. 

3.  Num  dici  possit  Deum  movere  creaturas  ad  agendum.  —  Omnino. 
Generatim  enim  instrumentum  ab  agente  principali  ad  agendum  moveri 
dicitur.  Idque  multo  magis  de  Deo  valet ,  qui  modo  eminentissimo  ra- 
tionem  agentis  principalis  habet  et  a  quo  perfectissime  omnis  operatio 
creaturae  dependet.  Cf.  quae  sub  IX.  dicemus.  —  Similiter  dicendum 
est  Deum  facere,  ut  creaturae  agant,  vel  Deum  iis  dare,  ut  agant  etc. 

IX.  Deus  secundum  mentem  S.  Thomae  creaturam  ad  agendum 
multipliciter  movet  : 

1.  Deus  dicitur  creaturas  ad  agendum  movere,  quia  eis  tam- 
quam Creator  virtutem  agendi  naturalem  largitus  est.  „Actionis 
alicuius  rei",  inquit  S.  Thomas,   „res  alia  potest  dici  causa  multi- 


1  Cf.  S.  Thomas,  De  pot.  q.  3.  a.  7.  et  alibi  passim.  —  Praegnanti  sensu 
creatura  dicitur  agere  tamquam  instrumentum  Dei,  si  Deus  cmn  ea  aliquid 
operatur  secundum  potentiam  eius  oboedientialem.     Cf.  n.  926,  III,  2.  ad  cale. 


Art.  1.    De  concursu  simultaneo.  777 

pliciter.  Uno  modo,  quia  tributi  ci  virtutem  operandi,  sicut  dicitur, 
quod   generane  movel    grave  et  leve,   in  quantum   dat  virtutem, 

per  quam  consequitur  talis  motus.  Et  hoc  modo  Deus  agit  omnes 
actionee  naturae  [vel  movet  naturam  ad  agendum],  quia  dedit 
rebus  naturalibus  virtutes,  per  quas  agere  possunt."  1  Ad  quae- 
stionem  specialem,  num  Deus  moreat  intellectum,  8.  Doctor  sic 
reponit:  «Respondeo  dicendum,  quod,  sicut  in  motibus  corporalibus 
movens  dicitur.  quod  dat  formam,  quae  est  principium,  ita  dicitur 
movere  intellectum,  quod  causat  formam,  quae  est  principium  intel- 
lectualis  operationis,  quae  dicitur  motus  intellectus.  Operationis 
autem  intellectus  est  duplex  principium  in  intelligente.  Unum 
scilicet,  quod  est  ipsa  virtus  intellectualis  ;  quod  quidem  principium 
est  etiam  in  intelligente  in  potentia  [i.  e.  in  eo,  qui  est  intelligens 
in  potentia].  Aliud  autem  est  principium  intelligendi  in  actu, 
scil.  similitudo  rei  intellectae.  Dicitur  ergo  aliquid  movere  intel- 
lectum, sive  dei  intelligenti  virtutem  ad  intelligendum  sive  imprimat 
ei  similitudinem  rei  intellectae  [speciem  intelligibilem].  Utroque 
autem  modo  Deus  movet  intellectum  creatum  etc."  2 

2.  Deus  dicitur  creaturas  ad  agendum  movere,  quia  virtutem 
agendi  naturalem,  quam  Creator  dedit,  iugiter  conservat.  „Mani- 
festum  est,"  inquit  S.  Thomas,  „quod  omnis  actio,  quae  non 
potest  permanere  cessante  impressione  alicuius  agentis,  est  ab  ilio 
agente.  .  .  .  Deus  autem  non  solum,  quum  res  primo  condidit,  eis 
virtutes  operativas  indidit,  sed  semper  eas  in  rebus  causat;  unde 
cessante  influentia  divina  omnis  operatio  cessaret.  Omnis  igitur 
rei  operatio  in  ipsum  reducitur,  sicut  in  causam."  3 

3.  Deus  dicitur  creaturas  ad  agendum  movere,  quia  eas  ad 
operandum  applicat.  Nimirum  creatura,  ut  agat,  applicationis 
indiget.  Ita  in  operatione  transeunte  requiritur,  ut  agens  per 
motum  localem  passo  propinquum  reddatur;  ad  intellectionem 
requiritur,  ut  per  sensus  et  phantasiam  species  intelligibilis  ad 
mentem  derivetur;  ad  volendum  requiritur,  ut  intellectu  obiectum 
proponatur.  Iam  vero  omnis  haec  applicatio  a  causis  secundis 
fit,  ut  subsunt  Deo  tamquam  agenti  principali  et  primo  motori 
immobili.  Et  ideo  Deus  creaturam  ad  agendum  applicat,  in  quantum 


1  De  pot.  q.  3.  a.  7  ;  cf.  Contra  gent.  1.  3.  e.  67.  n.  2.  —  Item  De  verit. 
q.  22.  a.  1.  fusius  explicat  S.  Doctor  res  a  Deo  in  finem  dirigi  et  ordinari  eo 
ipso,  quia  iis  indidit  principium  operationis  naturale. 

2  Summa  theol.  p.  1.  q.  105.  a.  3. 

3  Contra  gent.  1.  e.  n.  3.     Cf.  De  pot.  1.  e. 


778  Gap.  29-   De  concursu. 

causae  secundae  in  virtute  Dei  eam  applicant.  Ita  sine  ullo  dubio 
applicationem  causarum,  quae  fit  per  Deum,  intellexit  S.  Thomas: 
„Quidquid",  inquit,  „applicat  virtutem  activam  ad  agendum,  dicitur 
esse  causa  illius  actionis,  sicut  coquus  decoctionis,  quae  est  per 
ignem.  Sed  omnis  applicatio  virtutis  ad  operationem  est  principa- 
liter  et  primo  a  Deo.  Applicantur  enim  virtutes  activae  ad  proprias 
operationes  per  aliquem  motum  vel  corporis  vel  animae;  primum 
autem  principium  utriusque  motus  est  Deus,  est  enim  primum 
movens  omnino  immobile.  Et  similiter  omnis  motus  voluntatis, 
quo  applicantur  aliquae  virtutes  ad  operandum,  reducitur  in  Deum, 
sicut  in  primum  appetibile  et  in  primum  volentem.  Omnis  igitur 
operatio  debet  attribui  Deo  sicut  primo  et  principali  agenti."  1 

4.  Deus  dicitur  creaturas  ad  agendum  movere,  quia  ad  ope- 
rationes earum  concursum  suum  offert  et  confert2.  Concursus 
simultaneus  est  vera  motio  creaturae.  Is  enim  vere  movet,  qui 
actionem  alterius  causat;  concursus  autem  Dei  vere  efficit  actionem 
creaturae. 

5.  Deus  dicitur  creaturas  ad  agendum  movere,  quia  omnes 
res  in  finem  suum  ordinat.  „Omne  operans" ,  inquit  S.  Thomas, 
„per  suam  operationem  ordinatur  ad  finem  ultimum.  .  .  .  Ordinare 
autem  res  in  finem  est  ipsius  Dei.  Oportet  igitur  dicere,  quod 
omne  agens  in  virtute  divina  agat."3 

OBIECTIONES. 

970.  Obi.  1.    Thesis,  praesertim  argumentum  eius  secundum,  occasionalismo 

viara  sternit.  Nani  omnis  actio  facit  aliquid  novi  ;  id  enim,  quod  iam  est,  non 
efficitur.  Atqui  virtus  creata  secundum  principia  theseos  nihil  novi  facere  potest, 
quia  novum  in  virtute  creata  non  continetur;  si  enim  contineretur ,  non  esset 
novum.     Ergo  virtus  creata  nihil  efficere  potest. 

Resp.  Effectus  in  virtute  creata  continetur  aliquo  modo ,  scil.  virtualiter 
et  imperfecte.     Ita   corpus,   quo  aliud    pellitur,    aliquo  modo   continet   motum, 


1  Contra  gent.  1.  e.  n.  4.  Cf.  De  pot.  1.  e.  A  mente  igitur  S.  Thomae 
aberrant  illi  interpretes,  qui  S.  Doctorem,  quando  Deum  creaturas  ad  agendum 
applicare  docet,  de  praedeterminatione  physica  loqui  existimant. 

2  Cf.  Contra  gent.  1.  e.  n.  5;  De  pot.  1.  e.  —  Sedulo  notandum  est  textum 
Contra  gent.  1.  e.  n.  2 — 5.  ad  amussim  responderi  textui  De  pot.  1.  e.  Quare 
ille  locus  huius  commentarius  authenticus  liaberi  debet. 

3  Contra  gent.  1.  e.  n.  6.  —  Ceterum  hoc  non  addit  supra  alios  quattuor 
modos,  quos  posuimus,  nisi  respectum,  queni  motio  divina  ad  ultimum  finem 
habet.  Speciatim  Deus  omnia  in  finem  ordinat.  quatenus  virtutes  rerum,  quibus 
ad  bonum  suum  inclinantur,  in  creatione  eis  tribuit,  ut  patet  ex  textu  De 
verit.  q.  22.  a.  1. 


Art.   1.   De  concursu  simultaneo.  779 

quem  alii  communicat  ;   intalleotas  cuin  obiecto   per  phantasiam   recepto  aliquo 

modo  eontinet  intellectionem  ;  voluntas  ad  honum  universale  tendane  inni  intel- 
leeiii  obiectam  bonum  proponente  aliquo  modo  eontinet  amorem.  [taqne  virtù- 
(irata,  quia  virtualiter  eontinet  effectum ,  eum  causare  potest;  sed,  quia  im- 
perfeote  eontinet,  indiget  concursu  Dei,  qui  erTectum  perfecte  et  secundum 
ominentiam  in  se  praehabet  '. 

Obi.  2.  Una  operatio  non  est  simul  tota  a  duobus  operantibus.  Ergo 
operatio,  quae  est  a  creatura,  non  potest  esse  simul  a  Deo. 

Resp.  Una  actio  non  potest  esse  a  duobus  agentibus  unius  ordinis  et  sub 
eadem  ratione  ;  sed  nibil  proliibet,  quin  una  et  eadem  actio  sit  a  Deo  sub  ratione 
entis  universalissima  et  a  creatura  Deo  subordinata  sub  ratione  particulari. 

Obi.  3.  Nihil  potest  esse  causa  eius,  a  quo  ipsum  per  modum  condicionis 
determinatur.  Ergo  concursus  collatus  non  potest  causare  determinationem 
liberam  creaturae  et  simul  ab  ea  causari. 

Resp.  Dist.  Antec.  Illud  principium  valet,  si  causa  et  condicio  non  omnino 
simul  sunt,  Conc. ,  si  simul  sunt,  Subd. ,  valet  de  causa  finita,  Transm.,  valet 
de  causa  onnipotenti ,  quae  concursum  naturae  agentis  secundi  accommodare 
vult ,  Neg.  —  Concursus  Dei  est  res  sui  generis ,  quam  ad  analogiam  aliarum 
rerum  nonnisi  cautissime  dimetiri  debemus.  Satius  est  nos  mysterium  Dei 
omnipotentis,  qui  creaturas  suas  vult  esse  liberas,  humiliter  adorare,  contentos 
nullam  rei  detegi  apertam  et  evidentem  repugnantiam.  Rem  ita  se  habere,  ut 
exposuimus,  certuni  est,  etsi  modus,  quo  sit,  intellectu  est  difficillimus  :  nimirum 
Deus  debet  ad  actum  voluntatis  concurrere,  quia  omne  ens  essentialiter  pendet 
a  Deo;  debet  autem  concursum  offerre  indifferentem ,  quia  voluntas  est  libera. 
Analogia  quaedam  huius  rei  inveniri  videtur  in  modo ,  quo  actus  bonus  fit  a 
voluntate  et  ab  habitu  virtutis ,  praesertim  infusae.  Actus  efficitur  tum  a 
a  voluntate  tum  ab  habitu  ;  determinatur  autem  a  sola  voluntate. 

Obi.  4.  Deus  solus  est  prima  causa.  Ergo  voluntas  non  potest  esse 
causa  prima  determinans  sui  actus. 

Resp.  Dist.  Deus  est  prima  causa  efficiens,  Conc,  determinans,  Subd.,  si 
agitur  de  liberis  actibus  creaturae,  Neg.,  si  agitur  de  aliis  actibus,  Conc.  Contrad. 
Consqs.  —  Creatura  potest  appellari  causa  prima  determinans  sui  actus ,  sicut 
est  causa  prima  merens  per  bunc  actum. 

Obi.  5.  Omnis  causa  determinans  subordinat  sibi  causam  determinatam. 
Atqui  in  exposita  sententia  voluntas  creata  se  babet  ut  causa  determinans 
divinimi  concursum  ;  Deus  vero  ut  causa  determinata.  Ergo  Deus  subordinaretur 
creaturae.  quod  profecto  nulla  ratione  concedi  potest. 

Resp.  Neg.  Mai.  Patet  eius  falsitas  in  obligatione  morali.  Nibil  enim 
prohibet,  quominus  Deus  ex  fidelitate  suae  liberae  promissionis  obligetur  ad 
aliquid,  puta  ad  gloriam  dandam,  consequenter  ad  opus  meritorium  libere  a 
creatura  praestitum.  Per  hoc  autem  Deus  nullo  modo  subordinatur  creaturae, 
quia  tandem  aliquando  haec  obligatio,  tametsi  proxime  determinetur  a  creatura, 
ultimato  tamen  oritur  a  libera  Dei  promissione.  Similiter  in  casu  nostro ,  etsi 
concursus  in  actu  secundo  a  voluntate  creaturae  determinetur,  id  tamen  voluntas 
non   habet   nisi  a  Deo   hoc   ipsum   liberaliter   concedente ,   per  suum    decretimi 


1  Contra   occasionalismum    disputai  S.  Thomas  ,    Contra  gent.  1.  3.  e.  69. 
Cf.  Pesch,  Philos.  nat.  n.  62  sqq. 


780  ^aP-  29-   De  concursu. 

scil.  quo  omnipotentiani  ad  concurrendum  applicat  [vel  concursum  indifferentem 
offert].  Et  universim  loquendo  non  potest  dici  superior  subordinatus  inferiori 
determinanti,  ubi  interior  eiusmodi  determinationem  non  praestat  nisi  in  virtute 
facultatis  a  superiore  acceptae."  1 

Obi.  6.  Voluntas  creata  concursum  Dei  determinare  videtur  per  modum 
verae  causae,  non  merae  condicionis. 

Resp.  In  Deo  nibil  causari  potest  per  se ,  quia  nullam  perfectionem  ac- 
quirit,  neque  per  accidens,  quia  nullam  amittit.  Relinquitur  igitur,  ut  voluntatis 
determinatio  sit  mera  condicio  concursus  collati. 

0  b  i.  7.  Thesis  Deo  tribuit  concursum  quendam  oblatum  per  confusam 
et  generalem  applicationem  voluntatis  suae  ad  concurrendum  cum  voluntate 
creata.  Atqui  hic  modus  applicandi  se  ad  operandum  imperfectionem  babet 
neque  eiusmodi  confusus  concursus  Deo  tribui  debet. 

Resp.  Deus  non  confuse  concursum  offert.  Sed  distinctissime  omnes  et 
singulos  actus  possibiles,  qui  a  voluntate  in  tali  actu  primo  proximo  constituta 
fieri  possunt,  per  scientiam  simplicis  intelligentiae  praevidens ,  distincte  ac  de- 
finite ad  omnes  hos  actus  concursus  suos  offert.  Insuper  Deus,  quum  per  scien- 
tiam mediani  praevideat,  quem  determinatum  actum  voluntas  elicitura  sit,  definite 
et  determinate  etiam  vult  cum  illa  concurrere  ad  talem  actum  in  particulari 2. 

Instabis.  Licet  Deus  propter  aeternitatem  suam  videat  ab  aeterno ,  quid 
eventurum  sit  ex  suo  concursu  cum  voluntate  creaturae,  tamen  in  ipsa  aeternitate 
prius  concursum  offert  quam  videat,  ad  quid  determinate  in  actu  secundo  con- 
currat.     Atqui  hic  caecus  concursus  Deo  non  est  tribuendus. 

Resp.  Etiam  in  ipsa  aeternitate  Deus  concursum  non  offert  nisi  prae- 
lucente  scientia  media,  i.  e.  praescius,  quid  eventurum  sit  et  ad  quid  determinate 
in  actu  secundo  concurrat.  Iam  si  urges  salteni  in  ipsa  scientia  condiciona 
forum  Deum  aliquo  modo  concursum  condicionatum  prius  offerre  quam  sciat, 
ad  quid  determinate  in  actu  secundo  concurrat ,  respondeo  id  non  esse  contra 
perfectionem  Dei.  Nam  profecto  contra  perfectionem  Dei  non  est,  ut  creaturas 
liberas  creare  earumque  libertatem  in  ipso  concursu  servare  possit.  Ad  per- 
fectionem Dei  omnino  satis  est,  ut  ante  decretum  creationis  universale,  quo 
hunc  ordinem  rerum  prae  aliis  innumeris  aeque  possibilibus  actuandum  elegit, 
per  scientiam  simplicis  intelligentiae  et  mediani  determinate  cognoscat,  quid  ex 
tali  decreto  sit  eventurum. 

Obi.  8.  Secundum  thesim  Deus  eodem  modo  concurrit  ad  actionem  bonam 
et  malam.  Atqui  Deus  potiori  titulo  debet  esse  causa  actus  boni.  Ergo  thesis 
non  satisfacit. 

Resp.  Deus  potiori  titulo  est  causa  actus  boni,  quia  concursum  offerendo 
(voluntate  antecedenti)  intendit ,  ut  bonus  actus  fiat ,  malum  autem  vult  per- 
mittere.  Itaque  Deus  est  causa  actus  boni  per  modum  intendentis,  causa  actus 
physici  peccati  per  modum  permittentis,  causa  peccati  vel  malitiae  nullo  modo. 
—  Specialiori  titulo  Deus  est  causa  actus  salutaris  supernaturalis,  quia  non  fit 
nisi  grafia  Dei  praeveniente  ;  sed  id  theologorum  est. 


1  Schiffini,  Theol.  nat.  n.  586. 

2  Non  dico  Deum  scientiam  mediani  collationem  concursus  determinali; 
id  enim  refuta vimus  n.  883,  3.  Sed  dico  Deum  ante  decretum  creationis  et 
concursuum  offerendorum  determinate  scire,  quid  ex  tali  decreto  eventurum  sit. 


Art.  2.    De  praedeterminatione  physica.  781 

Nota.  Res  aliqualiter  exemplo  illustratuT.  Si  pater  familias,  ut  hospites 
silos  recreei .  lautara  cenam  eis  parat  et  deinde  aliquis  ex  intemperantia  vale- 
tiulini  nocet,  pater  familias  est  causa  recreationis,  qnain  ceteri  invitati  ex  cena 
hauriunt;  non  est  causa  morbi,  quem  uuus  contraxit,  sed  is  malum  sibi  imputare 
debet.  Similiter  Deus  nobis  libertatem  dedit,  ut  bene  viveremus  et  beati 
redderemur,  et  cum  libertate,  ut  omnino  congrnum  est,  nobis  dedit  eoneursum 
oblatum  toti  libertatis  indifferentiae  proportionatum  ;  si  quis  dono  Dei  abutitur, 
ipse  est  culpandus,  non  Deus. 

Obi.  9.  Secundum  thesim  nobis  debetur,  quod  honestc  vivimus.  Atqui 
omnia  bona,  praesertim  vita  honesta,  Deo  in  acceptis  referenda  sunt.  Ergo  tliesis 
non  satisfacit. 

Resp.  Nos  honeste  vivere  omnino  benignitati  et  misericordiae  Dei  debetur. 
Nani .  ut  taceam  nos  vires .  quibus  bene  vivimus ,  et  tendentiam  ad  bonum 
generalem  a  Deo  accepisse,  maxime  per  bonitatem  Dei  factum  est,  ut  hunc  rerum 
ordinem,  in  quo  nos  bene  victuros  esse  praevidit,  prae  multis  aliis  eligeret,  in 
quibus  male  vixissemus  et  post  malam  vitam  in  aeternam  damnationem  ruissemus. 
Quid  igitur  habes,  o  bomo ,  quod  non  accepisti?  —  Ceterivm  bonestam  vitam 
esse  etiam  opus  nostrum  et  nobis  vere  imputabile  sana  ratio  postulai.  Quo- 
modo  aliter  bene  vivendo  meritimi  baberemus?  Et  si  mala  vita  non  esset  ex 
determinatione  bominis,  quomodo  iuste  propter  eam  damnaretur?  Tbesis  igitur 
pienissime  sanae  rationi  satisfacit,  quia  omnia  bona  ad  Deum  auctorem  refert 
et  tamen  bomini  verissime  locum  meriti  et  demeriti  relinquit. 

Obi.  10.  Secundum  tbesim  Deus  saepe  absolutam  voluntatem  habet,  ut 
fiat  peccatimi  ;  concursus  enim,  qui  ad  actum  peccaminosum  confertur,  est  eius- 
modi  voluntas.  Atqui  id  repugnat  sanctitati  Dei.   Ergo  tbesis  non  est  admittenda. 

Resp.  Concursus  collatus  ad  actum  physicum  peccati  est  voluntas  Dei 
non  intendens,  sed  permittens,  quia  determinatio  concursus  est  a  sola  creatura. 
Haec  autem  permissio  actualis  non  est  contra  sanctitatem  Dei ,  quia  peccatimi 
a  creatura  sola  determinatur  et  a  Deo  actus  non  efficitur  nisi  sub  ratione  boni. 
Deus  igitur  reprobat  determinationem  a  creatura  peccante  factam,  approbat 
permissionem  a  se  ipso  factam. 

Iustabis.  Intrinsece  malum  est,  quod  Deus  se  exbibet  paratimi  ad  con- 
currendum  cum  actu  odii  Dei,  si  homo  ita  se  determinaverit. 

Resp.  Neg.  Assert.  Non  enim  est  contra  sanctitatem  Dei,  quod  hominem 
creavit  liberum.  Si  autem  Deus  hominem  liberimi  creavit ,  omnino  congruum 
est ,  ut  libertatem  servet  integram  et  ideo  homini  offerat  eoneursum ,  qui  in- 
ditferentiae  arbitrii  proportionetur  et  etiam  ad  actum  pbysicum  peccati  se  ex- 
tendat,  si  is  est  in  ambitu  libertatis.    Cf.  quae  contra  Baylium  diximus  e.  7.  a.  4. 

ARTICULUS  IL 

DE  PRAEDETERMINATIONE  PHYSICA. 

TheSÌS  LXX.      Deus  in   ereaturis  lifoeris  non   sic   ope- 
ratur,  ut  eas  ad  agendum  physice  praetleterminet. 
971.         Stat.  Quaest.    Thesis  est  contra  praedeterminationem  phy- 
sicara,  prout  a  Bannesianis  defenditur.  Eorum  doctrinam  expositam 
habes  e.  20.  a.  7.     Iis,   quae   ibi   diximus,   nihil  nunc  addendum 


782  Gap.  29.   De  concursu. 

est 1.  —  Thesis  loquitur  de  solis  causis  liberis.  Nam  si  voluntas 
non  praedeterminatur,  multo  minus  causa  necessario  agens,  quum 
haec  a  natura  et  a  Deo,  ut  auctore  naturae,  iam  sit  sufficienter 
determinata. 

Probatur.  1.  (Ex  conceptu  libertatis.)  Ut  actus  voluntatis 
humanae  libere  ponatur,  requiritur,  ut  in  signo  rationis,  quod  usum 
libertatis  et  determinationem  ab  nomine  factam  proxime  antecedit, 
homo  habeat  expeditam  potestatem  ponendi  hunc  actum  vel  omit- 
tendi.  Ita  enim  universum  genus  humanum  libertatem  concipit 
et  ipsi  Bannesiani  propositionem  admittunt,  saltem  voce  tenus; 
profecto  talis  est  libertas,  qua  secundum  conscientiae  testimonium 
frui  putamus.  —  Atqui  praedeterminatores,  quamquam  voce  illam 
indifferentiam  voluntatis  astruunt,  re  ipsa  tamen  ea  statuunt, 
quibuscum  haec  indifferentia  componi  non  posse  videtur.  Nimirum 
in  signo  rationis,  quod  usum  libertatis  proxime  antecedit,  secundum 
hos  auctores  homo  a  Deo  iam  est  ad  unum  actum  praedeterminatus. 
Is  autem,  qui  ita  est  ad  actum  praedeterminatus,  non  iam  habet 
potestatem  expeditam  omittendi  hunc  actum  et  ideo  non  libere 
eum  ponit.  Profecto,  qui  ab  alio  irresistibiliter  ad  lectulum  ligatus 
tenetur,  non  habet  potestatem  expeditam  ambulandi  ;  a  pari,  qui  a 
Deo  ad  aliquem  actum  praedeterminatus  tenetur,  non  habet  potes- 
tatem expeditam  ponendi  oppositum  actum.  —  Ergo,  ne  libertas 
humana  periclitetur,  praedeterminatio  physica  reicienda  est. 

Nota.  Hoc  argumentum  contra  Bannesianos  pereniptoriuni  est.  Sex- 
centies  quidem  iam  a  Molinistis  positum  est  et  a  Bannesianis  numquam  solutum. 
Neque  potest  aliquis  homo  tranquille  rationem  allatam  perpendere,  quin  poudus 
eius  sentiat.  Etiam  Bannesiani  argumento  torquentur.  Ipse  Bannez  vim  eius 
in  mente  sua  expertus  est,  ut  demonstrat  responsum ,  quo  remittit  obicientem 
se  non  posse  intelligere ,  quomodo  praedeterminatio  physica  non  sit  libertatis 
mina.  „Ad  hanc  ego",  inquit,  „obiectioncm  responsurus  nequeo  satis  mirari 
huiusmodi  theologorum  ignorantiam,  ne  dicam  temeritatem.  Nam  primum 
omnium  debuissent  credere,  quod  aiunt  se  non  posse  intelligere  ;  credimus  enim 
catholici  mysterium  Trinitatis ,  etiamsi  non  intelligamus."  2  Veruni  timemus, 
ne  Bannez  loco  mysterii  divinitus  revelati  contradictionem  humanitus  inventam 
uobis  (optima  sine  dubio  fide)  vendat.  —  Sed ,  quidquid  id  est ,  quum  hodie 
coram  plebe  contra  socialistas  atheos  libertas  humana  defendenda  sit,  Banne- 
sianis consulendum  est,  ut  modum  inveniant,    quibus  eiusmodi  auditoribus  sat 


1  Doctrinam  Bannesianorum  ex  propriis  eorum  fontibus  optime  describit 
Limboueg,  Selbstzeichn.  der  thomist.  Gnadenl.  (Zeitschr.  f.  kathol.  Theologie, 
Innsbruck  1877). 

2  In  2.  2.  q.  10.  a.  1.  conclus.  3.  docum.  3. 


Art.  2.    De  praedetermìnatione  physiea. 

facile  ei  effioaciter  ostendi  potest,  quam  lugana  ad  prazim  ef  tnoree  sii  discrimeo 
inter  determinismnm  aaturalem,  quem  philosophj  moderni  defendnnt,  ei  prae- 
determinationem  divinam,  quam  Bannez  statuit. 

2.  (Ex  sanctitate  Dei.)  Secundum  Bannesianos  Deus  prò  libera 
sua  voluntate  determinat  totani  actionem  malam  hominis  et  motione 
irresistibili,  quae  ab  eo  solo  procedit,  efficit,  ut  aetio  in  iis  circum- 
stantiis  ponatur,  in  quibus  non  potest  non  esse  peccaminosa,  quin 
in  potestate  creaturae  sit  illani  motionem  aut  non  recipere  aut 
cimi  motione  recepta  componere  omissionem  actus,  cui  adiungìtur 
malitia.  Propositio  est  certa  et  a  Bannesianis  non  negatili*.  — 
Atqui  is,  qui  ita  hominem  determinat  et  movet,  est  auctor  peccati 
physice  et  moraliter.  Hoc  videtur  esse  fere  immediate  evidens. 
Si  ille,  qui  sic  ad  actum  physicum  peccati  impellit,  non  est  auctor 
peccati,  quis  tandem  auctor  erit,  quum  ipsam  malitiam  qua  talem 
nemo  intendat  ?  —  Ergo  ex  Bannesianorum  doctrina  sequi  videtur 
Deum   esse   auctorem  peccati;   id  autem  repugnat  sanctitati  Dei. 

3.  (Ex  iustitia  Dei.)  Iustitiae  divinae  non  congruere  videtur, 
ut  Deus  aliquem  hominem  creet,  deinde  eum,  quin  ulla  ex  parte 
hominis  sit  ratio,  cur  tam  fatalis  motio  in  eum  exerceatur,  ad 
actum  physicum  peccati  gravis  praedeterminet  et  deinde  eum 
propter  peccatum,  cuius  omissionem  cimi  praedeterminatione  divina 
infelix  homo  nullo  modo  componere  potuit,  aeterna  beatitudine 
privet  et  aeterni  ignis  terribili  Simplicio  cruciet.  Atqui  id  se- 
cundum Bannesianos  bene  fieri  potest.  Ergo  eorum  doctrina 
iustitiae  Dei  non  satis  consulere  videtur. 

Nota.  Argumeiitnm  rhetoricae  aniplificationi  campimi  aperire  insigneni 
patet.  Bannesianis  igitux  videndum  est,  quomodo  praedeterminatione  pbysiea 
admissa  corani  plebe  contra  socialistas  atbeos  institiam  Dei  rationibus  ciana 
et  efficacibus  et  captui  vulgi  accommodatis  defendere  velint. 

4.  (Ex  necessitate  concursus  simultanei.)  Omnes  admittunt 
concursum  Dei  simultaneum ,  quo  efficitur  actio  et  effectus  crea- 
turae. Ratio  potissima,  qua  ad  id  asserendum  auctores  moventur, 
est,  quia  creatura  non  valet  per  se  ad  rationem  entis  qua  talem, 
sed  tantum  ad  aliquid  particulare.  Statuta  autem  praedeterminatione 
physiea  haec  ratio  evanescit.  Nani  per  praedeterminationem ,  ut 
Bannesiani  dicunt,  creatura  in  se  recepit  vmtutem  aliquam  creatam 
per  modum  formae  transeuntis ,  qua  virtute  valet  ad  rationem 
entis  qua  talem.  Redundaret  igitur  concursus  simultaneus  vel 
saltem  ratio,  qua  tamquam  efficacissima  ad  eum  probandum  auctores 
uti  solent,  valore  destitueretur ;  quod  quum  dici  non  debeat,  re- 
icienda  est   praedeterminatio  Bannesianorum.  —  Ex   dictis  etiam 


784  Gap.  29.   De  concursu. 

habes  conceptum  praedetemiinationis  physicae,  quem  Bannesiani 
tradunt,  intrinsecus  repugnare.  Repugnat  enim  formam  creatam, 
qualis  est  praedeterminatio  physica,  esse  virtutem  ad  rationem 
entis  qua  talem.  Profecto  si  talis  virtus  in  creatura  esse  posset, 
creatura  posset  etiam  creare  saltem  in  virtute  Dei  ;  id  autem  est 
contra  rationem  et  contra  auctoritatem  S.  Thomae. 

5.  (Ex  praescientia  Dei.)  Deum  actus  liberos  creaturae  prae- 
scire,  antequam  facti  sunt,  ex  consensi!  omnium  hominum  et 
praesertim  ex  auctoritate  theologorum  magnum  est  mysterium,  quod 
sola  consideratione  aeternitatis  divinae  aliquo  modo  nobis  intel- 
ligibile fit.  Atqui  loco  mysterii  Bannesianismus  circa  liane  materiam 
facillimam  et  lucidissimam  habet  explicationem  ;  et  praesertim 
nullus  requiritur  recursus  ad  aeternitatem  Dei.  Ergo  Bannesia- 
nismus falsus  est.  —  De  minori,  quam  posuimus,  cf.  n.  877,  3. 
Revera  nihil  facilius  intelligitur,  quam  quomodo  Deus  in  decretis 
praedeterminantibus,  si  quae  essent,  omnia  praescire  posset. 

6.  (Ex  scientia  media.)  Quum  Deus  sciat  libera  condicionate 
futura,  Bannesianismus  sustineri  non  potest,  nisi  dicatur  in  Deo 
esse  decreta  subiective  absoluta  obiective  condicionata,  in  quibus 
illa  futura  videat.  Et  revera  Bannesiani  ita  docent.  —  Atqui 
eiusmodi  decreta  circa  omnes  condiciones  possibiles  admitti  non 
possunt.  Ergo  Bannesianismus  a  vero  aberrat.  —  De  minore 
cf.  n.  877,  2. 

7.  (Negative.)  Praedeterminatio  physica  non  est  gratis  as- 
serenda,  sed  rigorose  demonstranda.  Atqui  eiusmodi  demonstratio 
non  affertur,  ut  ex  solutione  obiectionum  patebit.  Ergo  Bannesia- 
nismus admitti  nequit. 

Scholion.  Recentissime  Card.  Zigliara  praedeterminationem  physicani 
novo  modo  concipere  videtur.  Scribit  enim:  „  Concursus  simultaneus  potest  esse 
continuatio  ipsius  influxus  praevii."  1  At  si  concursus  simultaneus  potest  esse 
continuatio  praedeterminationis,  cur  non  semper  est?  Puto  auctorem  id  ipsum 
velie  insinuare.  Tunc  igitur,  ni  fallor,  praemotio  physica  fere  in  eo  consisteret, 
ut  Deus  voluntati  non  offerat  nisi  unum  concursum  determinatum  (supponendo 
voluntatem  natura  sua  vel  ob  specialem  Dei  influxum  non  posse  ab  omni  piane 
actu  abstinere).  Veruna,  si  quis  fingeret  voluntatem  a  Deo  ita  semper  esse 
determinandum ,  is  :  a)  systema  Bannesianorum  relinqueret  ;  neque  enim  illa 
determinatio  est  magis  praedeterminatio  physica  voluntatis,  quam  ex  sententia 
Molinistarum  causae  naturaliter  agentes  praedeterminantur;  b)  omnia  incommoda 
BannesianLsmi  retineret.    Nani  in  signo  rationis,  quod  detenninationem  voluntatis 


1  Theol.  nat.  (1876)  p.  384. 


Art.  2.   I).'  praedeterminatione  phyaica. 

ab  nomine  foctam  proxime  antecedit,  rolontas  pei  concorsoli]  oblatum  esset 
determinata  ad  unum  neqne  haberet  potestatem  expeditam  omittendi  illuni  actnm. 
Kr  ita,  ut  quisqoe  videt,  contra  hanc  opinionem  omnia  argomenta  theseos  valent 
non  mùma  qnam  contra  Bannesianos  genuinos. 

OBIECTIOXES. 

972.  Olii.    1.     (Contra  1.  argum.)     „Heic",   inquit   Card.  Zigliara1,    „op- 

portunum  duehnus  indigitare  radicem,  unde  procedunt  obiectiones,  quae  contra 
praemotionem  physicam  moventnr.  Inter  omnes  qnidem  convenit.  quae  de  Deo 
et  de  creatnris  dicantar,  non  nisi  analogico  et  perfectiori  significatione,  qnam  a 
nobis  intelligi  possit,  Deo  convenire.  Ergo  et  ratio  ipsa  causalitatis  non  eodem 
modo  de  Deo  et  de  creaturia  praedicatur;  ita  nempe  ut  Deus  dicendus  sit  super- 
i-ausa .  sicut  dicitar  superessentia ,  superbonus  ,  superverus  etc.  .  .  .  Attamen 
quii  in  agitur  de  praemotione  physica.  seponnntur  haec  verissima  et  eommuniter 
admissa  principia,  et  sic  de  causalitate  divina  in  causas  secandarias  adversarii 
ratiocinantur .  ac  si  ageretur  de  causalitate  et  influxu  causae  secundae.  Hoc 
enim  modo  constanter  arguunt  :  Causa  estrinseca  physice  praedeterminans 
volunratem  tollit  a  voluntate  indifì'erentiam  ad  se  ipsam  determinandam ,  pro- 
indeque  tollit  libertatem  et  necessitatela  includit.  Atqui  Thomistae  [Bannesiani] 
docent  voluntatem  creatala  in  omnibus  suis  actibus  physice  praedeterminari  a 
causa  estrinseca,  nempe  Deo.  Thomistae  ergo  tollunt  a  voluntate  creata  liber- 
tatem et  necessitatela  inducimi.  —  Qui  quideni  modus  ratiocinandi  quantum  a 
ventate  deficiat,  uemo  per  se  non  videt.  Supponitur  enim,  quod  idem  modus 
agendi  conveniat  Deo,  qui  convenit  creatnris,  et  eadem  sit  ratio  causalitatis 
divinae  et  causalitatis  creatae.  Quod  est  falsissimum,  ut  dietimi  est,  et  ab 
adversariis  ipsis  reicitur.  Atqui  si  diversus  modus  agendi  convenit  Deo  et 
creaturis,  et  diversa  ratio  causalitatis  est  iu  uno  et  in  aliis,  non  nisi  per 
sophisma  concludi  potest  contra  Thomistas,  quod  causalitas  divina  physice  prae- 
determinans voluntates  creatas,  auferat  ipsis  indifferentiam  et  libertatem.  Et 
tamen  id  praecise  fit  in  argumento  praecitato.  In  maiori  enim  ratio  causali- 
tatis accipitur  ut  quid  univocum  conveniens  eodem  modo  creaturis  et  Deo ,  ut 
patet  ex  minori  ;  et  sic  adversarii  concludimi,  quod  iuxta  principia  ab  ipsis  etiam 
admissa  concludere  non  possunt.  Prae  mente  igitur  habeantur  principia  ad- 
missa a  sapientibus  omnibus  ;  distinguamus  scilicet  diversam  rationem  causandi 
convenientem  Deo  et  creaturis,  et  cessabunt  difficultates  et  calumniae." 

Resp.  a)  Nos  ex  conceptu  libertatis,  quae  postulat  potentiam  expeditam 
agendi  et  non  agendi,  concludimus  oninem  praedeterminationem,  sive  a  Deo  fit 
sive  a  creaturis,  tollere  libertatem.  Non  igitur  sumimus  conceptum  prae- 
determinationis  et  causalitatis,  ut  est  restrictus  ad  creaturas,  sed  ut  est  forma» 
liter  et  proprie  Deo  et  creaturis  communis,  etsi  analogice.  Si  eiusmodi  syl- 
logismi  non  admittuntur.  de  Deo  nihil  amplius  ratiocinari  et  intelligere  possumus, 
quum  semper  aliquis  possit  dicere ,  in  maiori  sumis  conceptum  medium ,  ut 
convenit  creaturis:  in  minori,  ut  convenit  Deo;  ergo  nulla  consequentia.  Hoc 
modo  theodicaeae  fondamenta  penitus  evertuntur ,  omnis  de  Deo  cognitio  per 
universalem    circa    divina   scepticismum    destruitur.    —   Immo   nos  non   utimur 


1  Theol.  nat.  p.  391. 
Hontheim,  Theodicaea.  50 


786  Gap.  29.   De  concursu. 

conceptu  praedeterminationis ,  ut  creaturis  applicatili-,  sed  solo  conceptu  prae- 
determinationis divinae,  qualis  ab  ipsis  Bannesianis  nobis  proponitur. 

b)  Nos  summopere  inculcamus  causalitatem  divinam  infinite  excedere 
causalitatem  creatam  ideoque  ratione  prorsus  mirabili  attemperali  modo  con- 
naturali agendi  causarum  secundarum.  Sic  fit,  ut  Deus  poteutiae  voluntatis 
indifferenti  prò  natura  eius  offerat  concursum  indifferentem ,  qui  per  modum 
condicionis  simultaneae  ex  determinatione  voluntatis  liberae  determinatur.  Itaque 
nos  ex  ilio  ipso  principio,  quod  obiciens  inculcat,  refellimus  modum  illuni  divinae 
niotionis,  quem  adversarii  confingunt,  quia,  si  sic  Deus  moveret,  eius  operatio 
non  exerceretur  conformiter  ad  naturam  causae  liberae.  Non  igitur  satis  est. 
ut  adversarius  laudet  principium,  ex  quo  utrique  argumentamur,  sed  debet  pro- 
pinquius  ad  rem  descendere  et  manifestare,  in  quo  speciatim  peccet  ratiocinium 
nostrum.     Veruni  id  a  nemine  bucusque  ostensum  est  neque  ostendi  potest. 

0  b  i.  2.  Tanta  est  virtus  omnipotentiae  divinae,  ut  se  extendat  non  solum 
ad  actum  creaturae ,  sed  etiam  ad  ipsum  modum  libertatis.  Deus  igitur  facit 
non  solimi,  ut  agamus,  sed  etiam,  ut  libere  agamus. 

Resp.  Concedo  totum.  Quia  Deus  est  omnipotens ,  potest  ipsum  actum 
liberimi  bominis,  qua  talem,  causare  et  revera  euni  causat.  Ob  banc  praecise 
rationem  Deus  libertatem  non  praedeterminat ,  quia  sic ,  ut  ostensum  esse 
putamus,  eam  destrueret,  sed  movet  eam  concursu  simultaneo,  qui  indifferentcr 
offertili-.  In  hoc  modo  concurrendi  secundum  Molinistas  magnum  cernitur  omni- 
potentiae divinae  mysterium,  ut  alibi  explicatum  est. 

0  b  i.  3.  Actus  stante  praedeterminatione  physica  est  liber,  quia  iudicium 
intellectus  est  indifferens  inditferentia  obiectiva,  quae  in  eo  consistit,  ut  bonuni 
appreliendatur  tamquam  indifferenter  amabile,  sic  nimirum  ut  bonuni  iudicetur 
non  solimi  ipsum  velie  et  agere,  sed  etiam  non  velie  et  non  agere. 

Resp.  „Concedimus  indifferentiam  iudicii  esse  radicem  obiectivam,  unde 
colligimus  voluntatem  debere  esse  potentiam  liberam  ideoque  banc  libertatem 
re  ipsa  exerceri,  si  voluntas  sinatur  agere  modo  sibi  connaturali.  At  enim 
falsum  est  primo  banc  indifferentiam  esse  formale  constitutivum  libertatis  vel 
liberi  exercitii.  Falsum  est  praeterea  contradictionem  in  eo  exsistere,  quod 
voluntas  stante  tali  inditferentia  iudicii  necessitetur  aliunde.  Denique  addimus 
hoc  re  ipsa  futurum,  si  voluntas  pbysice  praedeterminaretur  ;  atque  adeo  prae- 
deterniinationem  id  genus  esse  piane  alienam  a  connaturali  modo  agendi  volun- 
tatis." l  Haec  omnia  per  se  manifesta  sunt.  et  uberius  illustrantur  in  psycbologia. 
—  Praeterea  dico:  Nos,  ut  putamus,  in  tbesi  probavimus  pradeterminationem 
pbysicam  involvere  ruinam  libertatis  ;  ergo,  si  veruni  esset,  quod  obiciens  dicit 
stante  indifferentia  iudicii  libertatem  destrui  non  posse,  tantum  sequeretur  Deum 
stante  indifferentia  iudicii  nos  non  posse  praedeterminare.  Itaque  obiciens  debet 
volens  nolens  argumentum  Molinistarum  intrare  eiusque  vim  directe  infringere  : 
omnia  responsa  indirecta ,  ut  in  praesenti  obiectione  habetur,  effectu  carent. 
quia  semper  repetetur  argumentum  theseos. 

Obi.  4.  Homo,  qui  ad  actum  praedeterminatus  est,  illuni  actum  omittere 
vel  a  praedeterminatione  dissentire  potest  sensu  diviso,  non  composito,  i.  e.  ille 
homo  potest  dissentire  per  potentiam  necessario  seiunctam  ab  actu  dissensionis, 
non    potest    dissentire    per    potentiam    reducendam    ad  actum.     Atqui  libertatis 


1  Schiffixi  1.  e.  n.  Ó77.  III. 


Art.  2.    I>c  praedeterminatìone  physica.  7*7 

ratio  sistii  in  eo,  ut  homo  in  signo  rationia,  quod  proxime  usum  Libertatis  ab 
nomine  faotum  antecedit,  oppositnm  eros,  quod  re  ipsa  facturus  est.  tacere 
poseit  senso  diviso.     Ergo  praedeterminatio  relinquit  libertatem '. 

Resp.  Laudandus  sai  obiciens,  quoti  tandem  ad  ipsum  argumcntum  Mo- 
Linistarum  desoendit.  Sed  timeo,  ne  id  ei  non  satis  feliciter  Buocesserìt.  Nam 
potentia,  quae  ex  natura  sua  non  est  reduoenda  ad  aotum,  non  esi  vera  potentia 
expedita;  ipsa  non  potest  potentia  appellali  nisi  per  abusum  vocis  ;  homo  autem 
praedeterminatus  ex  ipsa  natura  praedeterminationis  dissentire  non  potest.  Bine 
dubio,  genus  humanum  quando  ad  libertatem  reqnirit  potentiam  agendi  et  non 
agendi ,  non  intelligit  istiusmodi  potentiam  ex  natura  sua  non  redncendam 
ad  actom  2. 

Obi.  5.  Praedeterminatio,  inquiunt  aliqui  ex  Bannesianis ,  non  se  tenet 
ex  parte  actus  primi  voluntatis .  sed  ex  parte  actus  secundi  :  ideoque  non 
speetat  posse ,  sed  agere.  Propterea ,  aiunt ,  homo  praedeterminatus  habet  po- 
triitiam  possibilitatis  ad  agere  et  non  agere,  non  potentiam  futuritionis. 

Resp.  a)  Obieetio  solis  terminis  differt  a  praecedenti.  Nam  illa  potentia 
possibilitatis.  quae  non  est  futuritionis,  est  potentia  non  reducenda  ad  actum  sive 
potentia  sensus  divisi.  Itaque  contra  hunc  obicentem  eadem  valent,  quae  iam  in 
responso  praecedenti  dieta  sunt.  —  b)  Falso  illi  Bannesiani  dicunt  praedetermi- 
uationem  spectare  ad  actum  secundum.  Id  enim,  quod  habetor,  antequam  creatura 
ipsa  se  determinat,  praecedit  actum  secimdum  ideoque  speetat  ad  actum  primum  3. 


1  Docent  [Bannesiani]  hominem ,  dum  gratia  per  se  efficaci*  [i.  e.  prae- 
determinatione  physica  ordinis  supernaturalis]  est  instructus  retinere  veram  ei 
dissentiendi  seu  non  agendi  potentiam  in  sensu  diviso,  i.  e.  retinere  potentiam 
gratiae  per  se  efficaci  dissentiendi  divisam  tamen  et  seiunctam  ab  actuali  dis- 
sensu ,  in  qua  potentia  sistit  genuina  hominis  libertatìs  ratio  :  hominem  tamen 
praeditum  gratia  per  se  efficaci  non  retinere  potentiam  ei  dissentiendi  in  sensu 
composito,  h.  e.  non  retinere  potentiam  ei  dissentiendi  coniunctam  cura  actuali 
dissensu"  [vel,  ut  alii  loquuntur,  reducendum  ad  actum].  Ita  Gkavesok,  Epist. 
theol.  hist.  polem.  I,  52.  Hunc  et  alios  locos  invenies  apud  Limboueg  1.  e. 
Sollemniter  autem  protestanti»  Bannesiani,  ne  quis  putet  se  intelligere  illam  di- 
stinctionem  ita,  ut  homo  possit  dissentire,  si  praedeterminatio  dividatur  ab  eo,  non 
posse  dissentire  posita  praedeterminatione.  De  his  omnibus  vide  eundem  Limbourg. 

-  Potest  esse  aliqua  potentia  non  reducenda  ad  actum  ex  impedimento 
naturali;  sed  tunc  iam  non  adest  vera  potentia  expedita.  Potest  etiam  esse 
potentia  ad  actum  non  reducenda  ex  pretensione  Dei.  Sic  autem  non  tollitur 
vera  ratio  potentiae.  Nam  illa  praescientia  Dei  potentiam  speetat,  ut  est  non  re- 
ducta  ad  actum;  non  speetat  eam  antecedente!'  ad  actum.  Nimirum  Deus  ratione 
aeternitatis  suae  futura  praesens  intuetur.  Quare  sicut  potentia  non  reducta  ad 
actum  potuit  esse  vera  potentia,  ita  etiam  potentia,  quae  ex  sola  praevisione  Dei 
non  est  ad  actum  reducenda,  potest  esse  vera  potentia.  Aliis  verbis  :  praescientia 
Dei  involvit  irreducibilitatem  potentiae  consequentem,  praedeterminatio  phvsica 
antecedentem  :  nimirum  per  hanc  homo  a  Deo  determinatus  est,  antequam  ipse 
se  determinat.  De  terminis  antecedentis  et  consequentis  cf.  quae  dieta  sunt 
n.  845.  obi.  1. 

3  Bannesiani  frequentant  etiam  hanc  distinctionem  :  Praedeterminatio  phv- 
sica   ìndneit    necessitatem  suppositionis   et  infallibilitatis .    quia  supposita  prae- 

50* 


788  Gap.  29.   De  concursu. 

Obi.  6.  (Contra  2.  arg.)  Sicut,  quidquid  est  motus  in  claudicatione, 
provenit  ex  virtute  motiva,  defectus  vero  reducitur  ad  tibiam,  sicut  in  causam  : 
sic  etiam  Deus  est  causa  actus,  prout  actus,  non  vero  prout  peccatum. 

Resp.  Si  quis  tibiam  per  se  indifferentem  ad  motum  rectum  et  obliquimi, 
de  industria  ad  motum  obliquum  impelleret,  is  esset  causa  et  motus  et  obli- 
quitatis,  sicut  accidit  in  iis,  qui  data  opera  claudicant.  —  Sed  si  quis  impulsum 
dat,  qui  per  se  est  ad  motum  rectum,  et  deinde  tibia  ex  suo  defectu  hunc  im- 
pulsum ad  claudicationem  determinat,  obliquitas  imputatur  tibiae  soli.  Atqui 
secundum  Bannesianos  voluntas  non  praedeterminata  est  indifferens  ad  bonum 
et  malum  ;  haec  autem  indifferentia  a  Deo  primum  determinatur  ad  motum  obli- 
quum. Ergo  voluntas  non  est,  quae  se  obliquat  a  motione  divina,  sed  motio 
divina  voluntatem  a  divinae  legis  semita  detorquet  ;  et  per  consequens  obli- 
quitas non  voluntati  tribuenda  est,  sed  Deo.  —  Vides  exemplum  allatum  favere 
Molinistis,  non  Bannesianis.  Nos  enim  dicimus  Deum  voluntati  offerre  con- 
cursum  indifferentem ,  quem  deinde  determinatio  solius  voluntatis  ad  malum 
actum  detorquet. 

Obi.  7.  (Positive  prò  Bannesio.)  Deus  movet  causam  secundam.  „Est 
autem  axioma  evidentissimum  et  receptum  ab  omnibus ,  quod  motio  moventis 
praecedit  motum  mobilis  natura  et  causalitate."  1  —  Principium  eminentissimus 
Cardinalis  sine  dubio  desumpsit  ex  S.  Thoma,  qui  baecbabet:  „Motio  moventis 
praecedit  motum  mobilis  ratione  et  causa"2,  et  iterimi:  „In  quolibet  motu  na- 
turaliter  primum  est  motio  ipsius  moventis ,  secundum  autem  est  dispositio 
materiae  siv#  motus  ipsius  mobilis."  3    Ergo  Deus  causam  secundam  praemovet. 

Resp.  Conc.  Mai.  Dist.  Min.  Movens  vel  causa  in  actu  primo  praecedit 
motum  mobilis,  Conc,  ipsa  motio  in  actu  secundo  praecedit,  Subd.,  si  agitur  de 
motione  mediata,  qualem  v.  gr.  Deus  exereet  conferendo  virtutem  creatam  et 
conservando  et  applicando,  vel  de  motione,  quam  inulti  auctores  ponunt  mediani 
inter  causam  et  effectum,  motio  praecedit  effectum,  Conc,  si  agitur  de  motione 
immediata,  quae  vel  est  identica  cura  effectu  vel  omnino  simultanea  et  parallela, 
iterum  Dist.,  motio  praecedit  natura  et  causalitate  secundum  quendam  intelligendi 
modum,  quemadmodum  scil.  actio  dicitur  praecedere  passionem ,  Conc,  motio 
praecedit  realiter  et  eo  modo,  quem  adversarii  imaginantur,  ut  praedetermina- 
tionem  physicam  obtrudant,  Neg.  Contrad.  Consqs.  Deus  causam  secundam  prae- 
movet concursu  ilio  mediato ,  quem  in  creatione ,  conservatane  et  applicatione 
consistere  diximus,  Conc,  concursu  immediato,  Subd.,  quatenus  oblatio  concursus 
est  quaedam  motio  in  actu  primo,  Conc,  si  loquimur  de  concursu  collato,  iterum 
Dist,,  praemovet  secundum  quendam  intelligendi  modum,  Conc,  realiter  et  eo 
modo,  quo  adversarius  imaginatur,  Neg. 


determinatone  infallibiliter  actus  tìt .  non  inducit  necessitatem  absolutam  ;  ne- 
cessitas  absoluta  tollit  libertatem ,  necessitas  suppositionis  non  tollit.  At  ista 
quoque  distinctio  sic  nude  posita  magis  aures  nutrit  quam  mentem.  Sine  dubio 
enim  necessitas  suppositionis,  si  vere  antecedens  est,  libertatem  destruit.  Ita 
beati  necessario ,  non  libere ,  Deum  amant ,  quamquam  haec  necessitas  non  sit 
absoluta ,  sed  tantum  ex  suppositione  visionis  Dei.  Cf.  S.  Thomas  ,  De  verit. 
q.  22.  a.  8  ;  De  malo  q.  6.  a.  unic 

1  Zigliaka,  Theol.  nat,  p.  384.  2  Contra  gent.  1.  3.  e  149.  n.  1. 

3  Summa  theol.  1.  2.  q.  113.  a.  8. 


Art.  2.    De  praedeterminatione  physica.  789 

Obi.  8.     Assolutimi  Dei  dominium  in  omnera  creaturani  postulat,  ni 
voluntatem   oreatam   in   omnem,   quem  plaouerit,   actum   vertere    possit   salva 
libertate,     Atqui  liane  potestatem  Deus  uon  babet,   nisi  quatenus  hominem  ad 
quemlibet   actum   salva    Libertate  praedeterminare  potest.     Ergo  amplectendus 
est    liaiincsianisiiuis. 

Resp.  Absolutum  Dei  dominium  postulat,  ut  Deus  quemlibet  actum  crea- 
tane immediate  impedire  possit.  idque  praestat  concursu  denegato;  dominium 
Dei  non  postulat ,  ut  quemlibet  actum  secundum  ex  quolibet  actu  primo  im- 
mediato educere  possit,  v.  gr.  ut  ex  lapide  actum  intelligendi  educat.  Et  sic 
non  requiritur,  ut  Deus  ex  quolibet  actu  primo  voluntatis  immediate  quemlibet 
actum  secundum  libere  educere  possit.  Nihilominus  concedimus  ad  perfectionem 
Dei  pertinere,  ut  quemlibet  actum  liberimi  honestum  infallibiliter  ab  bomine 
obtinere  possit,  si  ita  voluerit  *.  Sed  tunc  Deus  actum  primum  illustrationibus 
et  inspirationis  congruis  praevenire  debet.  Nimirum  Deus  in  latitudine  scientiae 
mediae  videt,  sub  quibus  inspirationibus  bomo  illuni  actum,  quem  Deus  intendit, 
infallibiliter  sit  eliciturus  ;  et  quidem  videt  illum  actum  infinite  multis  viis  ob- 
tineri  posse.  Si  igitur  Deus  absolute  vult.  ut  ille  actua  liber  fiat,  una  ex  illis 
viis  uti  i.  e.  inspirationes  congruas  adbibere  debet. 

Obi.  9.  Est  axioma  ab  omnibus  receptum  ex  eo,  quod  est  indifferens 
ad  utrumlibet,  non  sequi  actionem,  nisi  ab  alio  determinetur.  Atqui  voluntas 
creata  in  actu  primo  considerata  est  iudifferens  ad  utrumlibet.  Ergo  voluntas 
creata  non  agit,  nisi  aliunde  i.  e.  a  Deo  praedeterminatur  ad  unum. 

Resp.  Eiusmodi  adagia  non  caece  adbibenda  sunt,  sed  antea  caute  sensus 
eorum  undique  definiendus  est,  ne,  dum  argumentari  tibi  videris,  misere  de- 
cipiaris;  id  quod  paulo  ante  etiam  observavimus  in  alio  adagio:  „Motio  mo- 
ventis  praecedit  motum  mobilia. "  Profecto,  si  adagium  ab  obiciente  laudatimi 
non  recte  explicatur,  aliquis  inde  profeaverit  ipsum  Deum  libera  decreta  capere 
non  posse,  nisi  aliunde  praedeterminetur.     Igitur  respondendum  est: 

Dist.  Mai.  Ex  virtute,  quae  est  indifferens  ad  utrumlibet,  nibil  sequitur. 
nisi  determinatili-,  si  virtus  indifferens  est  ex  parte  sui,  i.  e.  si  indifferentia  eo 
oritur,  quod  virtuti  deest  aliquid  ad  agendum  praerequisitum ,  Conc,  si  virtus 
indifferens  est  ex  parte  eia*,  ad  quod  dicitur,  i.  e.  si  virtus  plenam  sufficien- 
tiaui  babet  ad  utrumlibet  nec  tamen  ab  alterutro  dependet  et  sic  libere  eligere 
potest,  utrum  maluerit,  Subdist.,  si  virtus  electione  sua  libera  nibil  perficitur 
nec  novum  actum  acquirit,  sed  tantum  novam  terminationem  actns  substantialis, 
ut  fit  in  Deo,  Neg.,  si  virtus  electione  sua  libera  perficitur,  ut  fit  in  voluntate 
creata,  iterimi  Dist.,  tunc  ex  bac  virtute  non  sequitur  actus.  nisi  iuvatur  con- 
cursu simultaneo  causae  primae,  qui  actum  virtutis  non  determinai,  sed  una 
cura  causa  secunda  efficit,  Conc,  tunc  baec  virtus  non  agit ,  nisi  determinatili- 
et  praedeterminatur  a  causa  prima,  Neg.  —  Etiam  Dist.  Min.  Libertas  creata 
in  actu  primo  est  indifferens  ad  utrumlibet  ex  parte  eius ,  ad  quod  dicitur .  et 
quidem  ita,  ut  agendo  perficiatur,  Conc,  est  indifferens  ex  parte  sui,  Subd.,  si 
considerato   in    actu  primo   remoto ,    Conc. ,    in   actu  primo  proximo .    Neg.  — 


1  Secundum  praedeterminatores ,  ut  videtur .  Deus,  quemadmodum  actus 
bonos,  ita  a  pari  etiam  quaevis  flagitia  infallibiliter  ab  bomine  obtinere  potest  ; 
id  quod  profecto  non  pertinet  ad  perfectionem  sanctitatis  Dei. 


790  ^ap.  29.   De  concinna. 

Denique  Dist.  Cousqs.  Libertas  creata,  ut  agat ,  postulat  concursum  simul- 
taneum,  Conc,  postulat  motionem  praeviam,  Subd.,  si  ex  actu  primo  remoto  ad 
actum  perducenda  est,  Conc,  si  agitur  de  actu  primo  proximo,  Neg. 

Nota.  Id,  quod  bic  respondendo  diximus,  est  expressa  doctrina  S.  Tbomae. 
Distinguit  enim  virtutem ,  quae  est  indifferens  ex  parte  sui ,  ab  ea ,  quae  est 
indifferens  ex  parte  eius,  ad  quod  dicitur  ;  illam  indifferentiam  esse  imperfectionis, 
banc  perfectionis  *.  Deinde  loquens  de  indifferentia  perfectionis,  quae  voluntati 
divinae  competit,  dicit  banc  indifferentiam  non  efficere,  ut  Deus  ad  volendum 
determinari  debeat  ab  agente  exteriori;  nani  voluntatem  determinari  a  proprio 
agentis  intellectu  et  ideo ,  quuni  voluntas  divina  sit  intellectus  divinus  et  bic 
ex  essentia  divina  independenter  ab  influxu  obiecti  externi  omnem  cognitioneui 
possideat,  in  Deo  non  esse  determinationem  ab  agente  exteriori  factam.  Hic 
aperte  S.  Thomas  de  determinatione  loquitur,  qua  voluntas  ex  actu  primo  remoto 
ad  proximum  deducitur,  i.  e.  qua  voluntati  obiectum  suum  proponitur;  vel,  ut 
alii  dicunt,  loquitur  de  deterniinatione  volitionis  quoad  specificationem ,  non 
quoad  exercitium.  Porro,  quia  voluntas  bominis  ab  intellectu  et  bic  ab  obiecto 
externo  (concurrente  Deo)  determinatili-,  sequitur  voluntatem  bominis  non  agere, 
nisi  determinetur  ab  agente  exteriori.  Et  sic  intelligendi  sunt  loci  S.  Tbomae, 
quibus  voluntatem  bominis  ab  agente  exteriori  dicit  esse  detenni 'nandatn  2. 


1  Contra  gent.  1.1.  e.  82.  §  Horum  autem  nullum  necesse  est  sequi.  Ad 
utrumUbet  enim  esse;  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  19.  a.  3.  ad  4. 

-  Contra  gent.  1.  e.  §  Quamvis;  Summa  tbeol.  1.  e.  ad  5.  —  Miruni  est 
Bannesianos  non  vidisse  S.  Thoìiam  in  Summa  theol.  1.  e.  ad  4.  5.  summatim 
repetere,  quae  fuse  exposuerat  Contra  gent.  1.  e.  §  Horum  autem  et  §  Quamvis. 
Si  enim  id  vidissent,  in  Summa  theol.  1.  e.  ad  5.  sermonem  institui  de  prae- 
determinatione  physica  nulla  ratione  putavissent,  quum  ex  loco  parallelo  con- 
trarium  evidenter  sequatur.  Cf.  Dujoiermuth,  S.  Thomas  et  doctrin.  praemot. 
phys.  (1886)  p.  146  sqq.  Huius  auctoris  argumentationem  egregie  conficit 
Feì-xs,  De  cooperat.  Dei  (1892)  p.  288  sqq. 

Alias  obiectiones  quae  attentionem  merentur,  Bannesiani  non  habent,  nisi 
forte  excipis  illud,  quod  dicunt  in  systemate  Molinistarum  gratiam  divinam 
esse  versatilem  et  pendulam;  quamquam  etiam  hoc  valde  frivolum  est.  Et, 
licet  haec  res  ad  solos  theologos  spectet,  tamen  ad  doctrinae  complementum 
utile  erit  referre,  quid  optime  respondeat  Frins  1.  e.  p.  46  :  „Nec  versatine  est 
aut  pendula  gratia  actualis  praeveniens,  quam  Molinistae  defendunt.  Nani  unum 
constanter  oinnis  huiusmodi  gratia  secundum  Molinistas  scopum  prosequitur 
neque  lilla  vi  potest  in  alium  scopum  deflecti.  Scopus  autem  est  opus  salutare. 
Quod  autem  tale  est,  sane  versatile  et  pendulum  non  est.  Nec  quidquam  officit, 
quod,  quae  est  omnis  praevenientis  gratiae  indoles  secundum  Molinistas,  sive 
ea  mere  sufficiens  manet  sive  congrua  est  et  opus  salutare  re  ipsa  producit, 
ipsa  ab  nomine  potest ,  quantum  est  ex  ipsius  propria  natura  ,  negligi.  Neque 
enim  id,  quod  negligi  potest,  versatile  est,  sed  id,  quod  potest  in  varias  partes 
et  directiones  verti.  Hoc  autem  de  nulla  gratia  secundum  Molinistas  veruni 
est.  Abusus  ergo  vocis  est  gratiam ,  quam  defendunt  Molinistae ,  versatilem 
dicere.  Idem  die  de  alia  iniuriosa  appellatione,  qua  pendula  dicitur  gratia,  quasi 
possit  secundum  Molinistas  in  diversas  partes  agitari  et  incerta  fluctuet.11 


Art.  3.   De  praemotione  physioa  indifferenti.  7!i] 

ARTICULUS  III. 

DE  PRAEMOTIONE  PHYSICi    IXDIFFKRKNTI. 

973.  Jsscitio.  Etiam  illa  praemotio  physica  libertatis  creatae 
reieienda  est.  <{iiae  dicitnr  indifferenter  eoninogi  posse  cmn  positione 
vel  emissione  actus,  ad  quem  praemoTetnr. 

Probatur.  Ista  praemotio  gratis  tingitur.  Nani  ad  servandum 
supremum  Dei  in  omnes  res  dominium  sufficit  concursus  sinml- 
taneus  et  immediatus.  Neque  ex  potentialitate  causae  secundae 
argumentum  fieri  potest.  Nani  ex  eo,  quod  causa  est  in  potentia, 
sequitur  eam  deberi  ab  alio  moveri  secundum  illud  axioma:  „Onme, 
quod  movetur,  ab  alio  movetur"  ;  non  autem  sequitur  id  fieri 
motione  praevia  K  Itaque  satis  est ,  ut  Deus  causae  creatae  in 
actu  primo  proximo  constitutae  assistat  concursum  suum  offerendo; 
tunc  causa  omnia  habet,  quibus  indiget,  ut  ad  actum  secundum 
transire  possit.  Neque  ulla  specialis  qualitas  praevia  a  Deo  in 
causa  seeunda  producenda  est.  Haec  enim  concursu  non  oblato 
inefficax  esset,  et  concursu  oblato  redundaret. 

Seholion.  Scheeben,  postquam  locis  supra  laudatis  multa  de 
concursu  et  praescientia  Dei  optime  tradidit,  tandem  in  opinionem 
a  nobis  modo  confutatam  incidit  Deum  voluntates  nostras  prae- 
movere  motione  indifferenti 2.  Quum  in  hac  opinione  genuinus 
humanae  libertatis  conceptus  minime  periclitetur ,  et  quum  non 
minus  facile,  quam  in  sententia  nostra  modo  intelligentiae  plebis 
accommodato  contra  atheos  deterministos  huius  temporis  ostendi 
possit,  quam  ingens  sit  discrimen  theoreticum  et  practicum,  utrum 
libertas  admittatur  an  cimi  illis  deterministis  negetur:  non  est, 
cut  multis  contra  auctorem  clarissimum  disputemus.  Solimi  dicimus 
opinionem  eius  nobis  non  persuaderi  neque  rationes  eius  nos  movere. 
Laudat  profunditatem  mysticam  sententiae  praeniotionem  pro- 
pugnantis 3.  At  profunditatem  Molinismi  propter  mysteria  aeterni- 
tatis  et  omnipotentiae  divinae,  quae  involvit,  tantam  esse  et  tana 
mysticam  censemus,  ut  plus  in  hoc  genere  prudenter  desiderari 
non  possit.  Deinde  Scheeben  Catechismum  Romanum  citat,  qui 
dicit  Deum  eftìcientiam  causarum  secundarum  praevenire.  At  quid 
inde?    Etiam  Molinistae  id  docent,  quatenus  scil.  Deus  cimi  causis 


1  Quin,  si  agitai  de  virtute  in  actu  primo  iam  completa,  motio  non  debet 
es>.e  jnaevia,  i^ed  ipsa  virtus  motioni  cooperetur  oportet. 

2  Dogmatik  II,   3.  Bach,  n.  61.  3  Ibid.  n.  62. 


792  Gap.  29.   De  concursu. 

secundis  non  solum  simultanee  concurrit,  sed  etiam  eas  ad  agendum 
applicat  modo  a  nobis  secundum  mentem  S.  Thomae  satis  explicato. 
Denique  affirmat  non  posse  in  dubium  vocari,  quin  S.  Thomas 
aliquam  id  genus  praemotionem  docuerit.  Nos  vero  minime  dubi- 
tamus,  quin  S.  Thomas  eam  non  docuerit.  Et  frustra  Scheeben 
suam  de  mente  S.  Thomae  sententiam  ex  eo  probare  conatur,  quod 
S.  Doctor  docet  Deum  creaturas  ad  agendum  movere  et  applicare. 
Supra  (n.  969,  IX)  enim  satis  exposuimus,  quomodo  secundum 
expressam  explicationem  ipsius  S.  Thomae  illi  termini  intel- 
ligendi  sint1. 

ARTICULUS  IV. 

S.  THOMAM  NON  ESSE  PATRONUM  PRAEDETERMINATIONIS 

PHYSICAE. 

974.  De  hoc  themate  exstant  integra  volumina2.  Nos  pauca, 
quae  ad  rem  diiudicandam  potissima  esse  videntur,  brevissime  pro- 
ponemus.     Dico  igitur: 

I.  S.  Thomas  nullibi  docuit  praedeterminationem  physicam.  Nam: 
A.  In  locis,  ubi  data  opera  va  rio  s  modos  recenset, 
quibus  Deus  creaturas  movet,  liane  praedetermina- 
tionem numquam  commemorat.  Legatur  in  hunc  finem: 
1.  Cont.  gent.  1.  3.  e.  67.  n.  2. — 6.  Loco  citato  accurate  per- 
currit  omnes  modos,  quibus  Deus  causas  secundas  movet.  Enumerat 
autem  quinque  motiones  :  a)  Deus  causis  secundis  virtutem  agendi 
contulit  (n.  2).  b)  Hanc  virtutem  conservat  (n.  3).  e)  Virtutem 
ad  agendum  applicat  (n.  4).  d)  Omnia  agunt  in  virtute  Dei  (n.  5). 
e)  Deus  omnia  ordinat  in  finem  (n.  6).  Prima  et  secunda  motio 
certe  non  sunt  praedeterminatio  Bannesii.  Neque  applicatio  est 
talis,  ut  patet  legenti  textum;  quia  supra  (n.  969,  IX,  3)  haec 
verba  S.  Doctoris  retulimus  et  sufficienter  explicavimus,  dictis  nihil 
acldimus.  Quarta  motio  est  concursus  simultaneus;  nam  nihil  cogit 
nos,  ut  de  praemotione  cogitemus,  et,  si  secus  esset,  S.  Thomas 
omisisset   concursum    simultaneum,    qui  est   potissima  et  maxime 


1  Dogmatik  II,  3.  Buch,  n.  60. 

2  Prae  aliis  consulantur  :  Schxeemaxx.  Controversiarum  de  divinae  gratiae. 
liberique  arbitrii  concordia  initia  et  progressus  (1881);  Dummermuth,  S.  Thomas 
et  doctrina  praemotionis  physicae  (Anti-Schneemann,  1886)  ;  Fkixs,  S.  Thomae 
Aq.  0.  P.  doctrina  de  cooperatione  Dei  (Anti-Dummermuth ,  1892).  Dummer- 
muth ostendere  conatur  S.  Thomam  fuisse  praedeterminatorem,  Schneemann  et 
Frins  contrarium  sustinent. 


Alt.  4.  8.  Thomas»  non  esse  patronum  praedeterminationin  phy.sicae       70;' 

immediata  raotio  Dei.  Quinta  motio  realiter  non  differì  a  prima, 
ut  constai  ex  comparatione  cum  aliis  fcextibus  S.  Thomae,  \.  gr. 
ex  loco  de  verit.  q.  --■  a-  1-  -  Nullum  igitur  hic  detegitur  vestigium 
praedeterminationia  Bannesianae. 

2.  Summa  theol.  q.  105.  a.  5.  Etiam  hic  S.  Thomas  omnee 
modos  motionis  divinae  recenset.  Dicit  Deum  movere  ex  parte 
finis,  quia  omnia  ordinai  in  finem,  qui  est  finis  ipsius  primi  agenti^ 
sive  Deus;  ex  parte  agentis,  quia  omnia  agunt  in  virtute  Dei; 
ex  parte  formae,  quae  est  in  causa  secunda,  quia  Deus  dat  formam 
et  virtutem  creaturis  agentibus  et  tenet  eam  in  esse  et  applicai 
eam  ad  operationem.  Itaque  hic  habes  easdem  quinque  motiones, 
quas  in  textu  praecedenti  ;  ibi  autem  nullum  erat  praedetermi- 
nationis  vestigium  ;  ergo  neque  hic. 

3.  De  pot.  q.  3.  a.  7.  Hic  iterimi  locus  data  opera  modos 
motionis  divinae  enumerai  ..Deus  est,  inquit.  causa  actionis  cuius- 
libet,  in  quantum  dat  virtutem  agendi  et  in  quantum  conservai 
eam  et  in  quantum  applicat  actioni  et  in  quantum  eius  virtute 
omnis  alia  virtus  agit."  Sunt  igitur  eaedem  motiones  atque  in 
aliis  locis;  omisit  tamen  motionem,  quae  est  ex  parte  finis,  quia 
haec  re  non  differì  a  motione,  quae  est  per  creationem.  Ergo, 
quocumque  te  vertis,  nullibi  apud  S.  Thomam  cernia  praedetermi- 
nationem  physicam.  Nam  illa  applicatio  ad  agendum,  quam  libenter 
prò  praedeterminatione  venderemo  ex  mente  S.  Thomae  non  est 
talis,  ut  evidenter  colligitur  ex  loco  Cont.  gent.,  quem  primo  in- 
duximus.  Standum  autem  est  commentario,  quem  ipse  S.  Thomas 
loco  laudato  suis  verbis  addidit,  non  commentario  Bannesianorum 1. 


1  Quum  De  pot.  1.  e.  in  eorpore  articuli  praedeterminatio  physica  frustra 
quaeratur.  piane  incredibile  est  eam  in  responsis  ad  obiectiones  indagali  posse. 
Si  enini  hoc  motionis  genus  S.  Thomas  novisset,  certe  in  corpore  articuli  non 
omisisset.  Nihilominus  descendamus  ad  ea ,  quae  ex  bis  responsis  Bannesiani 
MoHnistis  opponunt.  Tertio  loco  sibi  obiecerat  S.  Thomas:  .Si  Deus  operatur 
in  qualibet  operatione  naturae ,  aut  una  et  eadem  operatione  operatur  Deus  et 
natura  aut  diversis.  Sed  non  una  et  eadem  :  unitas  enim  operationis  attestatili- 
unitati  naturae ,  unde ,  quia  in  Christo  sunt  duae  naturae.  sunt  etiam  ibi  duae 
operationes  ;  creaturae  autem  et  Dei  constat  non  imam  esse  naturam.  Similiter 
nec  est  possibile,  quod  sint  operationes  diversae  :  nam  diversae  operationes  non 
vulentur  ad  idem  factum  terminari.  quum  motus  et  operationes  penes  terminos 
distinguantur.  Ergo  nullo  modo  est  possibile,  quod  Deus  in  natura  operetur." 
Quid  ad  hanc  obiectionem  responderet  Molinista"?  Diceret.  quod  operatio.  qua 
Deus  formaliter  denominatur  operans,  non  est  operatio.  qua  creatura  denominatili- 
operans .  i.  e.  concursus  activus  vel  principiative  sumptus  non  est  concursus 
passivus  vel  determinative  sumptus  [n.  996,  IT]  :  ille  est  solius  Dei  et  est  actus 


794  ^aP-  29.   De  concorsa. 

975.         B.    Neque    locis,    ubi    minus    universaliter    aut 
obiter  tantum  et  indirecte  de  concursu  Dei  loquitur, 


Dei  substantialis ,  hic  est  solius  creaturae  ut  principii  elicientis  ;  et  sic  non 
sequitur  Deuni  et  creaturam  esse  imam  naturam.  Secondimi  aliam  considera- 
tionem  operatio  creaturae  est  etiam  operatio  Dei,  quia  est  operatio  a  Deo  effecta 
in  alio,  non  in  se  ipso  elicita.  Operatio  niniirum  creaturae  est  a  Deo  tamquara 
a  principio  efficiente,  a  creatura  tamquam  a  principio  elidente  vel  tamquam  a 
subiecto  ;  et  ideo  effectus  buius  operationis  est  tum  a  Deo  tum  a  creatura. 
Neque  diversitas  operationum  (concursus  activi  et  passivi),  quam  adesse  diximus, 
impedit ,  quominus  natura  et  Deus  eundem  effectura  producant ,  quia  duae 
operationes  possunt  ad  idem  operari ,  si  illud  sub  diversa  ratione  producunt, 
i.  e.  si  agentia  non  sunt  eiusdem  ordinis.  Sic  responderet  Molinista  ;  absolute 
idem  babet  S.  Tbomas  :  „Ad  tertium  dicendum ,  quod  in  operatione,  qua  Deus 
operatur  movendo  naturam  [in  concursu  activo] ,  non  operatur  natura  [et  ideo 
Deus  et  natura  creata  non  sunt  una  natura].  Sed  ipsa  naturae  operatio  est 
etiam  operatio  virtutis  divinae  [tamquam  concursus  passivus  vel  terminus  con- 
cursu activo  effectus] ,  sicut  operatio  instrumenti  est  per  operationem  agentis 
principalis  [et  ideo  Deus  et  natura  babent  eundem  effectum].  Nec  impeditur, 
quin  natura  et  Deus  ad  idem  operentur,  propter  ordinem,  qui  est  inter  Deum 
et  naturam."  Aliis  verbis  totum  sic  proponitur:  Deus  et  creatura  diversas 
babent  operationes  (concursum  activum  et  operationem  a  creatura  elicitam),  et 
ideo  non  sunt  eadem  natura;  nibilominus  habetur  vera  cooperatio  utriusque 
agentis  ad  eundem  effectum,  quatenus  operatio  creaturae  sub  quadam  con- 
sideratione  est  etiam  Dei  (tamquam  efficientis,  non  tamquam  subiecti).  Neque 
repugnat  duas  operationes  habere  eundem  effectum ,  si  effectum  sub  diverso 
respectu  vel  in  diverso  ordine  attingunt ,  ita  ut  terminus  tantum  materialis 
utriusque  operationis  sit  idem,  termini  autem  formales  diversi.  —  „At",  inquit 
Dummerìiuth  (1.  e.  p.  44. J,  „si  praevia  non  esset  motio  ipsi  operationi  naturae, 
in  operatione,  qua  Deus  operatur,  operaretur  natura,  ut  per  se  patet.*  Nib.il 
patet,  nisi  quod  Dummermutb  non  attendit,  contra  quem  obicientem  baec  verba 
S.  Thomae  dieta  sint. 

Ibid.  ad  7.  baec  leguntur:  „Id,  quod  a  Deo  fit  in  re  naturali,  quo  actualiter 
agat,  est  ut  intentio  sola  babens  esse  quoddam  incompletum  per  modum,  quo 
colores  sunt  in  aere  et  virtus  artis  in  instrumento  artificia."  Illa  intentio, 
inquiunt  Bannesiani,  est  praedeterminatio  pbysica,  quae,  quum  sit  quasi  qualitas 
transiens ,  esse  incompletum  babet.  Sed  nos  dicimus  illam  intentionem  esse 
relationem  dependentiae.  quam  operatio  creaturae  a  Deo  tamquam  principio  suo 
effectivo  babet  :  baec  enim  relatio ,  quae  tandem  ab  ipsa  operatione  creaturae 
realiter  non  videtur  differre ,  sane  esse  babet  incompletum.  Praedeterminatio 
physica  autem  intelligi  non  potest,  quia  cogitare  non  possumus  S.  Tbomam  bic 
loqui  de  aliqua  motione,  de  qua  in  corpore  articuli  altum  servatili-  silentium. 
Praeterea  in  corpore  articuli  S.  Doctor  expresse  dicit  alia  ratione  causam  creatam 
agere  in  virtute  Dei,  alia  ratione  instrumentum  in  virtute  bumani  artificis  vel 
corpus  elementare  in  virtute  corporis  coelestis.  Nani,  inquit,  essentia  corporis 
coelestis  non  est  ibi,  ubi  est  sua  virtus  :  Deus  autem  non  solum  ibi  est,  ubi  est 
sua  virtus,  sed  est  per  essentiam  suam  haec  virtus.   Ergo  ex  niente  S.  Thomae 


Art.  1.  S.  Thomam  non  esse  patromin]  praedeterminationis  phyacae.      ,'j', 

s.  Thomas  umquam  commemorai  praedeterminationem 
physicam.  Examinemua  textus,  in  quibus  prae  aliìa  firmissimam 
fìduciam  collocanl   Bannesiani. 

1.  Summa  theol.  1.  2.  q.  10.  a.  4.  ad  ;i.  legimus:  -Si  Deus 
movet  voluntatem  ad  aliquid,  impossìbile  est  poni,  quod  voluntas 
ad  illud  non  moveatur.  "     Similia  testimonia  etiam  alibi  leguntur. 

Resp.  a)  Deus  res  non  movet,  nisi  praelucente  scientia  sim- 
plicis  intelligentiae  et  media.  Ab  aeterno  enim  Deus  lume  ordinem 
rerum  ita  condendum  elegit,  ut  eum  in  luce  illius  scientiae  cum 
multis  aliis  ordinibus  possibilem  vidit.  Impossibile  autem,  ut  id, 
quod  Deus  hac  scientia  illustratos  praelinivit  aut  permittere  de- 
erevit,  non  fiat.  —  Hic  videtur  esse  sensus  textus,  quem  retulimus. 
Et  sic  nulla  est  ratio,  cur  cum  Bannesianis  suspicemur  S.  Thomam, 
quum  ista  scriberet,  praedeterminationem  physicam  docere  voluisse. 

b)  Concursus  Dei  collatus  ex  natura  quidem  sua  est  infalli- 
biliter  eftìcax,  quia  est  voluntas  Dei  absoluta,  ut  aliquid  fiat  per 
modum  intenti  vel  permissi  ;  impossibile  enim  est,  ut  voluntas  Dei 
absoluta  concipiatur  esse  inetneax.  Xihilominus  non  perit  lìbertas, 
quia  ex  admirabili  dispositione  Dei  libertati  nostrae  se  attemperantis 
concursus  non  confertur,  nisi  ex  suppositione  determinationis  nostrae 
liberae.  —  Etiam  in  istum  modum  textus  allatus  intelligi  potest. 
Frustra  igitur  eum  laudant  praedeterminatores. 

e)  Saepe  etiam  textus  id  genus,  qui  a  Bannesianis  obiciuntur, 
solimi  dicunt  Deum  scientia  media  illustratum  ad  quemlibet  actum 


corpus  elementare  a  coelesti  accipit  aliquam  virtutem  corpori  elementari  (non 
coelesti ,  quod  ab  hac  virtute  absens  est)  inhaerentem  ;  creatura  autem  talem 
virtutem  inhaerentem  non  accipit,  quia  profecto  essentia  Dei  causae  seeundae 
non  inhaeret  (accipit  igitur  creatura  a  Deo  solam  operationem  ipsam  sive 
relationem  dependentiae  operationis  a  Deo ,  non  virtutem  piaeviam  sive  prae- 
determinationem physicam,  quae  est  principium  operationis).  Haec  omnia  dis- 
sertissime  Bannesianis  contradicere  nemo  non  videt.  Accipe  iam  ipsa  verba 
S.  Thomae:  „Oport et  virtutem  divinam  adesse  cuilibet  rei  agenti,  sicut  virtutem 
corporis  coelestis  oportet  adesse  cuilibet  corpori  elementari  agenti.  Sed  in  hoc 
differt,  quia  ubicumque  est  virtus  divina,  est  essentia  divina  ;  non  autem  essentia 
corporis  coelestis  est,  ubicumque  est  sua  virtus  :  et  iterimi  Deus  est  sua  virtus, 
non  autem  corpus  coeleste.  .  .  .  Sic  ergo  Deus  est  causa  actionis  cuiuslibet,  in 
quantum  dat  virtutem  agendi  et  in  quantum  conservat  eam  et  in  quantum 
applicai  actioni  et  in  quantum  eius  virtute  omnis  alia  virtus  agit.  Et  quum 
coniunxerimus  bis,  quod  Deus  sit  sua  virtus  et  quod  sit  intra  rem  quamlibet, 
non  sicut  pars  essentiae ,  sed  sicut  tenens  rem  in  esse,  sequetur .  quod  ipse  in 
quolibet  operante  immediate  operetur ,  non  exclusa  operatione  voluntatis  et 
naturae.  " 


796  ^aP-  29.    De  concursu. 

honestum  hominem  salva  eius  libertate  perducere  posse  eo  modo, 
ut  explicatum  est  n.  972.  obi.  8.  * 

d)  Saepe  etiam,  ut  recte  observat  Schiffini,  similibus  textibus 
docet  divus  Thomas  motionem  divinam  numquam  deficere  ab  eo, 
ad  quod  actu  et  proxime  movet.  Si  itaque  haec  motio  est  co- 
operativa, habebitur  quidem  operatio,  ad  quam  Deus  movet,  sed 
secundum  quod  motio  Dei  per  modum  condicionis  supponit  de- 
terminationem  causae  secundae;  et  ideo  libertas  non  impeditur, 
ut  sub  b)  diximus.  „Sin  vero  actu  et  proxime  moveat  ad  aliquid 
huic  operationi  praevium,  habebitur  quidem  hoc  praevium,  puto 
affectio  in  bonum,  ut  sic,  sed  minime  propterea  consequetur  in- 
declinabiliter  operatio  libera.  Talis  quippe  motio  divina  non  est 
proxime  et  per  se  ad  actuale  exercitium  liberae  operationis,  sed 
ad  actum  primum  eiusdem"  2. 

2.  Non  raro  S.  Thomas  dicit  operationem  Dei  praecedere 
operationem  naturae,  v.  gr.  De  pot.  q.  3.  a.  7.  ad  9. 

Resp.  Eiusmodi  textus  nihil  probant  prò  Bannesio.  Aut  enim 
sermo  est  de  motione  Dei,  qua  virtutem  creat  vel  conservat  vel 
applicat,  aut  de  oblatione  concursus  aut  de  concursu  collato,  ut 
est  substantia  Dei  aeterna,  in  oppositione  ad  operationem  crea- 
turae,  ut  est  in  certa  temporis  differentia,  aut  de  prioritate  se- 
cundum modum  intelligendi ,  quam  concursus  Dei  semper  habet. 
Cf.  a.  1.  schol.  VII;  a.  2.  obi.  7. 

3.  S.  Thomas  dicit  Deum  voluntatem  movere  et  applicare. 
Id  autem  non  potest  dici  de  concursu  simultaneo,  sed  tantum 
de  praevio. 

Resp.  Concursus  simultaneus  est  motio  vere  et  proprie  dieta. 
Nani  movere  dicitur,  qui  alium  agere  facit ;  id  autem  Deus  prae- 
stat  formalissime  et  eminentissime  per  concursum  simultaneum.  — 
Yox  applicandi  apud  S.  Thomam  significare  solet  motionem,  qua 
Deus  causas  secundas  ex  actu  primo  remoto  ad  proximum  per- 
ducit,  ut  satis  diximus  n.  969,  IX,  3.  Nihil  autem  per  se  obstat, 
quominus  vox  applicationis,  similiter  atque  motionis,  dicatur  etiam 
de  concursu  simultaneo.  —  Adverte  etiam  S.  Thomam,  quando 
de  motione  causarum  secundarum,  quae  fit  a  Deo,  loquitur,  nequa- 
quam  semper  de  concursu  immediato  cogitare,  ut  hodie  moris  est, 


1  Immo  sic  hunc  nostrum  textum  non  improbabiliter  explicat  Frins  1.  e. 
p.  295  sqq. 

2  Schiffini  1.  e.  n.  590. 


Ari.  1.  s.  Thomam  non  esse  patronato  praedetn-ininatiniiis  physicae.      797 

sed  saepe  intelligit  tantum  creationem  vel  conservationem  vel 
applicationem  virtutis.  Mentes  enim  doctorura  nominimi  tunc 
temporis  nominiti  tam  sollicitae  et  plenae  erant  de  condirsi]  Dei. 

4.  S.  Thomas  non  semel  dicit  ex  causa  indeterminata  non 
sequi  actionem,  nisi  ab  alio  determinetur.  Si  hoc  principium  ad 
libertatem  transfertur,  ut  ab  ipso  S.  Thoma  factum  esse  videmus, 
necessario  sequitur  Bannesianismus. 

Resp.  De  hac  re  satis  diximus  n.  972.  obi.  9.  Praesertim 
vide  notam  ibi  adiunctam. 

5.  S.  Thomas  docet  Deum  actus  liberos  creaturae  videre  in 
essentia  sua,  sicut  effectus  cognoscitur  in  causa.  Id  autem  Ban- 
nesianismum  supponit. 

Resp.  Nos  cum  S.  Thoma  idem  docemus  et  tamen  ab  omni 
praedeterminatione  admittenda  longissime  absumus.  Ergo  nulla 
est  in  obiectione  consequentia.     Cf.  e.  20.  a.  4.  8. 

Scholion.  Ad  statimi  rerum  clarius  illustrandum  audiatur  nunc  Duminer- 
muth,  qui  est  in  hac  materia  adversarius  nuuc  temporis  omnium  longe  princeps. 
„Ex  iis",  inquit,  „quae  in  antecessum  dieta  sunt,  manifeste  relinquitur,  quod 
probandum  suscepimus ,  nempe  S.  Thomam  De  pot.  q.  3.  a.  7.  physicam  prae- 
determinationem  docuisse.  Manifestimi  pariter  est  Thomistas  [Bannesianos] 
fidelitcr  sui  Magistri  vestigia  premere,  Molinistas  autem  [qui  pariter  S.  Tho- 
mam tamquam  Magistrum  discipuli  colunt]  a  vera  eius  doctrina  deficere." 
Nego  totum.  Cf.  quae  in  hoc  articulo  sub  A,  3.  dieta  sunt.  Deinde  pergitur  : 
„Docet  S.  Thomas,  et  cum  eo  Thomistae,  Deum  omnes  causas  secundas,  etiam 
liberas,  movere  et  applicare  ad  agendum.  Hoc  negant  Molinistae."  Nequa- 
quam  id  negamus.  „Tenet  Angelicus  influxum ,  quo  causae  secundae  a  Deo 
moventur  et  applicantur,  recipi  in  causis  ipsis.  Idem  Thomistae  affirmant,  in- 
ficiantur  illud  eorum  adversarii."  Nequaquam  id  simpliciter  inficiamur.  Cf. 
n.  969,  III.  „Motionem  divinam  praeviam  esse  et  physicam  defendit  S.  Doctor 
cum  suis  discipulis.  Molinistae  praemotionem  physicam  reicìunt."  Praemotionem 
physicam.  quae  in  eo  est,  quod  Deus  virtutem  causae  secundae  creat,  conservat 
et  applicat,  admittimus.  Immo  concursum  simultaneum  multis  modis  prioritatem 
prae  operatione  causae  secundae  habere  contendimus.  Reicimus  autem  prae- 
motionem physicam ,  qualem  depingit  Bannez  ;  neque  eam  docuit  S.  Thomas. 
Cf.  n.  969,  VII;  n.  972.  obi.  7.  „S.  Thomas  docet  Deum  suo  influxu  determi- 
nare causas  secundas  ad  agendum,  unamquamque  iuxta  suam  naturam,  causam 
necessariam  necessario,  liberam  libere.  Molina  vero  cum  sequacibus  asserit 
divinam  influxum  indifferentem  esse  et  a  causis  secundis  modificari  et  de- 
terminare "  S.  Thomas  docet  Deum  voluntatem  humanam  determinare  quoad 
specificationem  actus ,  quatenus  obiecto  proposito  voluntatem  ad  agendum  ap- 
plicat et  in  actu  primo  proximo  constituit  ;  non  docet  Deum  determinare  volun- 
tatem nostrani  ad  exercitium  actus ,  antequam  ipsa  se  determinat.  Primum 
cum  S.  Thoma  affirmant  Molinistae ,  alterano  cum  eodem  negant.  Bannesiani 
etiam  alterimi  contra  S.  Thomam  et  discipulos  eius  ex  schola  Molinistarum 
affirmant.     Cf.  n.  972.  obi.  9.     „Iuxta  Angelicum,  quem  Thomistae  sequuntur, 


798  Gap.  29.   De  concorsa. 

motio  divina  est  efficax  et  dat  aetu  agere  omni  causae  secundae  etiam  liberae  ; 
inxta  Molinam  autem  influxus  divinus  suam  efficaciam  mendicat  a  libero  ar- 
bitrio cooperante."  Concursus  collatus  secundum  nos  semper  est  efficax,  quam- 
quam ex  natura  sua ,  ut  est  collatus ,  determinationem  causae  secundae  per 
modum  condicioni-,  supponit.  Concursus  quoque  oblatus  semper  est  efficax. 
quantum  ad  id,  quod  Deus  per  eum  absolute  intendit  ;  dat  enim  creaturae  posse 
agere.  Quod  autem  concursus ,  qui  ad  opus  honestum  offertur ,  non  semper 
actum  a  Deo  voluntate  approbationis  intentum  secum  inducit,  non  est  ex  im- 
perfectione  divinae  virtutis.  sed  ex  eius  summa  perfectione,  qua  se  mirabiliter 
accommodat  libertati  nostrae.  Neque  dici  debet  eum  efficaciam  mendicare  a 
nobis,  nisi  dicere  vis  passionem  Domini  Nostri  efficaciam  mendicare  ab  homine 
virtutes  exercente  aut  sacramenta  mendicare  efficaciam  ab  homine ,  qui  non 
ponit  obicem.  „Demum ,  si  S.  Doctorem  audias ,  motio  divina  est  virtus  quae- 
dam  transeunter  causae  secundae  impressa  ad  modum  intentionis.  Si  vero 
Molinae  fidas  hoc  commentitium  piane  est  nullaque  ratione  fulcitur."  Si 
S.  Thomam  audias,  motio  divina  non  est  proprie  virtus,  sed  ipsa  operatio  causae 
secundae  vel  relatio  dependentiae  actioni  causae  secundae  impressa  ad  modum 
intentionis.  Idem  docent  Molinistae.  Si  vero  Bannesio  fidas ,  contrarium  pro- 
fireri  debebis.  Cf.  ea ,  quae  diximus ,  sub  A,  3.  ad  cale.  l  —  In  summa 
summarum  Dummermuth  probat  vel  probare  vult  hoc  et  illud  et  sollicitus  est 
circa  plurima.  Id,  quod  unice  Bannesianis  probandum  est,  non  probat,  nempe 
Deum  solum  determinare  voluutatem  liberam  quoad  txertìbium  actus,  antequam 
ipsa  se  determinet.     Hic  Rhodus. 

976.  II.  S.  Thomas  ea  docuit,  eum  quibus  praedeterminatio 
physica  componi  non  potest.    Ex  ordine  dico  : 

1.  Si  S.  Thomas  praedeterminationem  physicam  docuisset,  eam 
absolute  debuit  commemorare  omnibus  tribus  locis,  quos  sub  I,  A. 
laudavimus.  Xunc  autem  omnibus  tribus  locis  tacuit.  Hoc  silentium 
aequivalet  negationi  dissertae. 

2.  S.  Thomas  saepissime  negat  voluntatem  liberam  ab  alio 
ad  exercitium  actus  determinali.  „Esse",  inquit.  .,animae  non  est 
determinatimi  a  se  ipsa ,  sed  ab  alio  [scil.  a  Deo]  ;  sed  ipsa  de- 
terminat  sibi  suum  velie.  Et  ideo,  quamvis  esse  sit  immutabile, 
tamen  velie  indeterminatum  est  ac  per  hoc  in  diversa  flexibile" 
[sive  liberum]  2.  ..Natura  rationalis  habet  in  potestate  ipsam  in- 
clinationem.  ut  non  sit  ei  necessarium  inclinari  ad  appetibile  ap- 


1  Dictis  addi  potest,  quod  p.  47.  ad  cale.  Dummermuth  eftert  S.  Thomam 
numquam  dicere  unum  elementum  actus  liberi ,  quod  est  necessarium ,  esse  a 
Deo,  alterimi,  quod  est  liberum,  esse  ab  homine;  si  Molinae  faveret,  ita  dicere 
debuisse,  ut  ostenderet,  quomodo  libertas  eum  motione  divina  cohaereret.  Videa 
adversarium  oblitum  esse,  quod  secundum  Molinistas  Deus  est  causa  totali* 
actus  totalitate  effectus  ;  etiam  ipsa  determinalo  libera  est  secundum  Molinistas 
a  Deo,  licei  non  sit  a  Deo  determinante. 

2  De  verit.  q.  22.  a.  6.  ad  1. 


Art.  4.  S.  Thomam  non  esse  patronum  praedeterminationis  physicae.      7!t!) 

prehensum,  sed  possil  inclinar]  ve]  non  inclinari;  ei  sic  ipsa  in- 
clinatili non  determinatur  ei  ab  alio,  sed  a  se  ipsa  l.  Quum  volunl 
dupliciter  dicatur,  scil.  voluntas  potentiae  ei  voluntas  actus,  voluntas 
potentiae,  quum  a  nobis  non  sit,  sed  a  Deo,  in  nobis  non  potest 
esse  peccatum,  sed  actus  eius,  qui  a  nobis  est.  .  .  .  Ipsa  potentia 
voluntatis,  quantum  in  se  est,  indifferens  est  ad  plura;  sed,  quod 
determinate  exeat  in  hunc  actum  vel  in  illuni,  non  est  ab  alio 
determinante  [sicut  potentia  est  a  Dio],  sed  ab  ipsa  voluntate.  .  .  . 
linde  si  aliquis  defectus  sit  in  actu  eius,  ipsi  voluntati  in  culpam 
et  peccatimi  imputatur.*2  „  Ratio  culpae  in  actu  deformi  est  es 
hoc,  quod  procedit  ab  eo,  qui  habet  dominimi!  sui  actus.  Hoc 
autem  est  in  nomine  secundum  illam  potentiam,  quae  ad  plura 
se  habet  neque  ad  aliquod  eorum  determinatur  nisi  ex  se  ipsa, 
quod  tantum  voluntati  convenite  3  „Deus  operatur  in  omnibus, 
ita  tamen  quod  in  unoquoque  secundum  eius  condicionem.  Unde 
in  rebus  naturalibus  operatur  sicut  ministrans  virtutem  agendi  et 
sicut  determinans  naturam  ad  talem  actionem.  In  libero  autem 
arbitrio  hoc  modo  agit,  ut  virtutem  agendi  sibi  ministret  et  ipso 
operante  liberimi  arbitrium  agit;  sed  tamen  determinano  action,* 
et  finis  in  potestate  liberi  arbitrii  constituitur.  Unde  remanet 
sibi  dominium  sui  actus,  licet  non  ita,  sicut  primo  agenti"  [quod 
non  indiget  concursu  simultaneo]  *.  ..Potentia  rationalis  se  habet 
ad  opposita  in  his,  quae  ei  subsunt;  et  haec  sunt  illa,  quae  per 
ipsam  determinantur.  Non  autem  potest  in  opposita  illorum.  quae 
sunt  ei  ab  alio  determinata.  Et  ideo  voluntas  non  potest  in  op- 
positum  eius,  ad  quod  ex  diana  impressione  [qualis  est  etiam 
praedeterminatio  Bannesii]  determinatur,  scil.  in  oppositum  finis 
ultimi;  potest  autem  in  oppositum  eorum,  quae  ipsa  sibi  determinai, 
sicut  sunt  ea,  quae  ordinantur  in  finem  ultimum,  quorum  electio 
ad  ipsam  pértinet."  5  ,,Si  dispositio,  per  quam  alicui  videtur 
aliquid  bonum  et  conveniens,  fuerit  naturalis  et  non  subiacens 
voluntati  [sicut  praedeterminatio  Bannesii  est  dispositio  non  sub- 
iacens voluntati],  ex  necessitate  naturali  voluntas  praeeligit  illud. 
sicut  omnes  homines  naturaliter  desiderant  esse,  vivere  et  intel- 
ligere.  Si  autem  sit  talis  dispositio,  quae  non  sit  naturalis,  sed 
subiacens  voluntati.  .  .  .  non  ex  necessitate  movetur  voluntas.  quia 


1  De  verit.  q.  22.  a.  4.  2  In  sent.  1.  2.  dist.  39.  q.  1.  a.  1. 

3  Ibid.  a.  2.  i  Ibid.  (list.  25.  q.  1.  a.  1.  ad  8. 

5  In  sent.  1.  4.  dist.  49.  q.  1.  a.  3.  quaestiunc.  2.  ad  1. 


800  ^aP-  29.   De  concursu. 

poterit  hanc  dispositionem  removere,  ut  sibi  non  videatur  aliquid 
sic;  ut  scil.  quum  aliquis  quietat  in  se  iram."  1 

3.  Infallibilitatem  et  certitudinem  providentiae  et  praedestina- 
tionis  S.  Thomas,  ut  Molinistae,  repetit  ex  scientia  Dei,  non  ex 
praedeterminatione ,  quarti  in  nobis  operatur  Deus.  „Dispositio 
causarum  secundarum,  quam  fatum  dicimus,  potest  dupliciter  con- 
siderari:  uno  modo  secundum  ipsas  causas  secundas,  quae  sic 
disponuntur  seu  ordinantur  ;  alio  modo  per  relationem  ad  primum 
principium,  a  quo  ordinantur,  scil.  Deum.  .  .  .  Fatum  secundum 
considerationem  causarum  secundarum  mobile  est.  Sed,  secundum 
quod  subest  divinae  providentiae,  immobilitatem  sortitur,  non  qui- 
dem  absolutae  necessitatis,  sed  condicionatae,  secundum  quod  di- 
cimus hanc  condicionalem  esse  veram  vel  necessariam  :  Si  Deus 
proescivit ,  hoc  futurum  erit."  2  „Praedestinatio  non  est  forma 
exsistens  in  praedestinato ,  sed  in  praedestinante ,  sicut  et  scitum 
denominatili*  a  scientia,  quae  est  in  sciente.  ...  Et  ideo  potest 
ipsi  nomini  praedestinato  attribuì  aliquid  secundum  se  considerato 
[eum  scil.  posse  mori  in  peccato  mortali],  quod  non  attribuitur 
ei,  secundum  quod  intelligitur  stare  sub  praedestinatione"  [et  sic 
infallibilitas  praedestinationis,  qua  praedestinatus  non  potest  mori 
in  peccato  gravi,  non  debetur  formae  in  nobis  exsistenti  (prae- 
determinationi) ,  sed  formae  externae  (scientiae  Dei,  praesertim 
mediae)]  3.  „  Praedestinatus  potest  considerari ,  vel  ut  in  se,  vel 
ut  divinae  cognizioni  relatus.  Et  sic  uno  modo  attribuitur  ei, 
quod   possit    damnari,    alio    modo    non."*      „In   intellectu   prae- 


1  De  malo  q.  6.  a.  un.  —  Contra  testimonia  aliata,  quorum  numerus  facile 
multimi  augeri  posset,  Bannesiani  varia  opponimi  Dicunt  voluntatem  ex  mente 
S.  Thomae  non  determinari  per  mediana  naturae,  sed  determinari  per  modum 
intentionis,  qualis  est  praedeterminatio  physica.  At  haec  distinctio  arbitraria 
est  et  nullo  modo  ex  contextu  S.  Thomae  probata.  Deinde,  quid  ad  libertatem 
interest,  utriim  ab  alio  determinemur  per  modum  formae  naturalis  et  permanentis 
an  per  modum  intentionis  transeuntis?  Nonne  priori  modo  generabitur  ne- 
cessitas  naturalis  et  permanens,  altero  modo  neeessitas  transiens?  —  Deinde 
dicunt  S.  Thomam  dicere  voluntatem  non  determinari  nisi  a  se  ipsa,  ut  excludat 
determinationem ,  quae  fit  a  causis  creatis,  non  praedeterminationem  physicam, 
quae  fit  a  Deo.  Etiam  haec  distinctio  est  praeter  verba  S.  Thomae  et  saepe 
contra  contextum,  ut  patet,  si  testimonia  a  nobis  aliata  attente  legeris.  Deinde 
non  apparet,  quid  ad  libertatis  rationem  intersit,  utrum  dispositio,  ex  qua  in- 
fallibiliter  sequitur  effectns,  inducta  sit  a  Deo  an  a  causa  secunda  :  si  primum, 
nos  necessìtat  Deus;  si  alterum,  nos  necessitat  creatura.  Cf.  de  his  omnibus 
Feixs  1.  e.  sect.  3.  per  totum.  -  Summa  theol.  p.  1.  q.  116.  a.  3. 

3  De  verit.  q.  6.  a.  3.  ad  8.  4  Quodlib.  12.  a.  3.  ad  2. 


Art.  4.  S.  Thomani  non  esse  patronum  praedeterminationis  physicae.      801 

destìnationÌ8  includitur  voluntas  consequens,  quae  respicU  <>j><r<t, 
non  quasi  causam  voluntatis  [quia  actus  divinus  causam  non  habet], 
scd  sicul  causam  meritoriam  gloriae  ci  aicui  praeparationem  ad 
gloriasi. a  x  .Praedestinatio  frustrar]  non  potest,  quia  praescitum 
a  Deo,  quod  iste  tali  causa  et  tali  ordine  salvabitur." a  „Prae- 
destìnatio  praesupponit  praescientiam  futurorinn.  Et  ideo,  sicui 
Deus  praedestinat  saluterà  alicuius  hominis  per  orationes  aliorum 
implendam,  ita  etiam  praodestinavit  opus  incarnationis  in  remedium 
humani  peccati."  3 


1  In  sent.  1.  1.  (list.  41.  q.  1.  a.  3.  ad  5.  Idem  iisdem  fere  verbis  legitur 
De  verit.  q.  6.  a.  2.  ad  2. 

2  Ibid.  a.  4.  ad  2. 

3  Summa  tbeol.  p.  3.  q.  1.  a.  3.  ad  4.  —  Neve  te  moveat,  quod  S.  Thomas 
(De  verit.  q.  6.  a.  3.)  praescientiam  tradit  non  esse  causam  praedestinationis, 
sed  praedestinationein  esse  per  electionem  praedestinantis.  Id  ipsum  enim  et 
nos  dieimus.  Nimirum  decretimi  praedestinationis,  quo  Deus  Petrum  ad  beati- 
tudinem  aeternam  pervenire  volt,  considerari  potest  in  stata  possibilitatis  et  in 
stata  actaalitatis.  Si  praedestinatio  Petri  consideratur  in  statu  possibibtatis, 
praescientia  meritorum  est  causa  praedestinationis  ;  nempe  Deus  per  scientiam 
simplicis  intelligentiae  et  mediam  hunc  ordinem  rerum  ut  possibilem  videt  et 
ibi  videt ,  si  bic  ordo  rerum  crearetur ,  fore ,  ut  Petrus  bene  viveret  et  con- 
sequenter  beandus  esset.  Si  vero  praedestinatio  consideratur  in  actualitate  sua, 
sic  est  per  electionem  Dei  ;  nani  electioni  Dei  debetur,  ut  ordo  praesens  rerum 
et  cum  eo  merita  et  beatitudo  Petri  non  manserint  in  statu  purae  possibilitatis 
tamquam  obiectum  scientiae  mediae,  sed  in  statimi  actualem  transierint.  Idem 
aliis  verbis  sic  proponi  potest  :  Praedestinatio  in  communi  et  complete  spectata, 
ut  includit  totum  ordinem  circumstantiarum ,  gratiarum  et  auxiliorum ,  in  quo 
aliquis  vivit  ab  ortu  suo  usque  ad  consecutiouem  beatitudinis,  soli  electioni  Dei 
debetur,  qui  bunc  ordinem  rerum  prae  aliis  elegit;  praedestinatio  autem  in 
particolari  et  seorsim  spectata,  ut  dicit  tantum  voluntatem  gloriae  conferendae, 
praescientiae  Dei  (scientiae  visionis)  debetur,  non  quasi  voluntas  Dei  ex  parte 
ipsius  Dei  babeat  aliquam  causam,  sed  quatenus  Deus  vult  gloriam  esse  propter 
inerirà  praevisa,  et  sic  ex  parte  voliti  merita  sunt  ratio  gloriae.  - —  Hanc  esse 
mentem  S.  Tbomae  omnino  certuni  est,  ita  ut  vis  intelligatur,  quomodo  id 
Bannesiani  non  viderint.  Audiatur  S.  Tbomas:  ^Effectum  praedestinationis 
considerare  possumus  dupliciter.  Uno  modo  in  particulari,  et  sic  nibil  probibet 
aliquem  effectum  praedestinationis  esse  causam  et  rationem  alterius  :  posteriorem 
quidem  prioris  secundum  rationem  causae  finalis;  priorem  vero  posterioris  se- 
cundum  rationem  causae  meritoriae,  quae  reducitur  ad  dispositionem  materiae  : 
sicur  si  dicamus,  quod  Deus  praeordinavit.  se  daturum  alicui  gloriam  ex  mentis, 
et  quod  praeordinavit  se  daturum  alicui  gratiam ,  ut  mereretur  gloriam.  Alio 
modo  potest  considerari  praedestinationis  etìectus  in  communi.  Et  sic  im- 
possibile est ,  quod  totus  praedestinationis  ettectus  in  communi  habeat  aliquam 
causam  ex  parte  nostra  :  quia,  quidquid  est  in  bomine  ordinans  ipsum  in  salutem, 
comprebenditur  totum  sub  effeetu  praedestinationis ,    etiam  ipsa   praeparatio  ad 

Hoxtheim,  Tlieodicaea.  51 


802  Cap.  29.   De  concursu. 

4.  S.  Thomas  quaerens,  quoniodo  Deus  actus  liberos  co- 
gnoscere  possit  ut  futuros,  antequam  actu  exsistunt,  difficultatem 
semper  solvit,  ut  et  nos  fecimus  (e.  20.  a.  6.  et  a.  8.  obi.  5), 
provocando  ad  aeternitatem  Dei.  numquam  provocando  ad  de- 
cretum  praedeterminationis.  Tamen,  si  haec  decreta  cognovisset, 
sine  ullo  omnino  dubio  ad  ea  semper  provocasset ,  quia  difficul- 
tatem facillime  solvunt,  quum  vis  aeternitatis  Dei  in  hac  re  sit 
mysterii  pienissima,  Propterea  dubitare  piane  non  possumus, 
quin  S.  Thomas  praedeterminationem  physicam  ignoraverit.  Loci 
S.  Thomae,  qui  hanc  materiam  tractant.  numero  fere  carent.  Ei, 
quos  hic  et  mine  statini  invenio,  sunt:  Stimma  theol.  p.  1.  q.  14. 
a.  13:  ibid.  ad  3;  ibid.  q.  57.  a.  3;  ibid.  q.  86.  a.  4;  ibid.  2.  2. 
q.  171.  a.  6.  ad  1;  ibid.  ad  2;  ibid.  q.  174.  a.  1;  Contra  gent. 
1.  1.  e.  66.  n.  6;  ibid.  e.  67.  n.  1;  ibid.  n.  2;  De  mal.  q.  16. 
a.  7;  De  verit.  q.  2.  a.  12:  ibid.  ad  1;  Quodl.  11.  a,  3:  In  sent. 
1.  1.  dist.  38.  q.  un.  a.  5:  ibid.  dist.  40.  q.  3;  Compend.  theol. 
e.  133;  Declarat.  contra  Graecos  e.  10:  In  Arist.  perih.  1.  1. 
lect.  14.  §  Procedunt  autem;  Epistola  ad  abbatem  Cassinens.  (im- 
pressa in  Zeitschrift  fiir  kathol.  Theologie  [1879]  p.  403). 

5.  Apud  S.  Thomam  nullum  est  vestigium  illorum  decretorum 
subiective  absolutorum  et  obiective  condicionatorum,  ad  quae  sen- 
tentia  Bannesii   necessario  ducit.     At    si  talia  decreta   ad   actuo- 


gratiam.  .  .  .  Habet  tamen  hoc  modo  praedestinatio  ex  parte  effeetns  prò  ratione 
divinam  voluntatem"  (Stimma  theol.  p.  1.  q.  23.  a.  4.  Cf.  In  Rom.  e.  8.  lect.  6. 
§  Circa  ordinem  autem  praescientiae  et  praedestinationis  ;  In  Eph.  e.  1.  lect.  1. 
§  Unde  notandum  est,  quod  Dei  voluntas).  Idem  patet  ex  ipso  loco  (De  verit. 
q.  6.  a.  3.),  quem  hic  consideramus.  Explicaturus  enim,  quomodo  praedestinatio, 
in  quantum  est  ad  gloriam ,  possit  esse  efficax ,  S.  Thomas  nequaquam  cura 
Bannesianis  aliquam  praedeterminationem  physicam  infallibilem  appellat ,  sed 
cum  Molinistis  monet  de  tanta  multitudine  auxiliorum.  quae  Deo  (per  scientiam 
mediam)  praesto  sunt.  .Liberum",  inquit,  .arbitrium  deficere  potest  a  salute: 
tamen  in  eo,  quem  Deus  praedestinat ,  tot  «Ho  adminicula  praeparat,  quod  rei 
non  cadat  vel,  si  cadat,  quod  resurgat  :  sicut  exhortationes  et  suffragia  orationum. 
donum  gratiae  et  alia  huiusmodi."  Lege  etiam  Quodl.  11.  a.  3.  per  totum.  — 
Generatim  nota  actus  liberos  futuros  duplici  infallibilitate  evenire.  Altera  in- 
fallibilitas  est  ex  praescientia  Dei  stricte  dieta  sive  ex  sdentici  visionis;  im- 
possibile enim  est  non  fieri ,  quod  Deus  eventurum  esse  praevidit.  Alia  oritur 
ex  providentia  Dei  et  consistit  in  eo .  quod  res  infallibihter  sic  eveniunt .  ut 
Deus  eas  evenire  voluit  ilio  decreto ,  quo  hunc  ordinem  rerum .  quem  per 
praescientiam  late  dictam  sive  per  scientiam  mediam  (et  simplicis  intel- 
ligentiae)  coguovit ,  prae  aliis  possibilibus  elegit.  Cf.  Fraxzelin,  De  Deo 
uno,  thes.  64. 


Cap.  30.  De  providentia.     Prologus.  803 

dtatem  voluntatìa  divinae  pertinerent,  ut  Bannesiani  nobia  per- 
suadere volunt,  id  S.  Thomas  sino  dubio  intellexisset.  Quin  Ban- 
nesiani S.  Thomae  et  reliquia  doctoribus  veteribus  nimis  mancam 
cognitìonem  voluntatis  divinae  ascribere  videntur;  nani,  quuin  illa 
decreta  obiective  condicionata  numero  infinities  excedant  decreta 
obiective  absoluta,  veteres  doctores,  qui  haec  sola  cognoverant, 
de  voluntate  divina  fere  nibil  intellexisse  videntur. 


CAPUT  XXX. 
DE    PROVIDENTIA. 


PR0L0GUS. 

977.  Àgernus  de  providentia  generatim  et  in  specie  de  effectibus 
eius  supermundanis  sive  de  miraculis,  i.  e.  de  possibilitate  et  co- 
gnoscibilitate  miraculorum.  Haec  de  miraculis  disputatio  in  cos- 
mologia saepe  instituitur.  Tamen  vix  dubium  esse  potest,  quin 
proprius  eius  locus  sit  in  tlieodicaea.  Nani  haec  quaestio,  si,  ut 
convenit,  tractatur,  multa  piane  supponit  ex  iis,  quae  de  per- 
fectionibus  divinis  antea  exposuimus.  Unde,  si  res  in  hunc  locum 
refertur.  facilior  et  solidior  habebitur  discussio.  Deinde  miracula 
aperte  pertinent  ad  caput  de  providentia  Dei.  quod  mancum  omnino 
esset,  si  de  iis  taceretur.  Quare  etiam  S.  Thomas  miracula  refert 
ad  tractatum  de  providentia  sive  de  rerum  gubernatione,  quae  est 
exsecutio  providentiae  (Summa  theol.  q.  105  :  Cont.  gent.  e.  99  sqq.). 
Denique  tlieodicaea  est  postrema  metaphysicae  pars,  quam  im- 
mediate exeipit  theologia  re  velata.  Revelatio  autem  nititur  mira- 
culis. Aptissìme  igitur  miracula  in  theodicaea  ponuntur  et  quidem 
in  eius  fine,  ut  sic  supremum  inferioris  attingat  fundanientum 
superioris  1. 

Huius  igitur  capitis  sunt  tres  articuli: 

Articulus      I.  De  providentia  generatim. 
„  IL  De  possibilitate  miracoli. 

III.  De  coanoscibilitate  miracoli. 


1  Schiffixi  1.  c.  n.  591. 


51 


gQ4  Cap.  30.   De  providentia. 

ARTICULUS  I. 
DE  PROVIDENTIA  GENERATICI. 
TheSÌS  LXXI.    Deus  providentia  sua  gubernat  universa. 

978.  Stat.  Quaest.  I.  Providentia  definitur:  ratio  ordinandorum 
in  finem.  Providentia  est  principalis  inter  partes  integrales 
(functiones)  prudentiae,  ad  quam  aliae  duae  partes  ordinantur, 
scil.  memoria  praeteritorum  et  intelligentia  praesentium,  prout  ex 
praeteritis  memoratis  et  praesentibus  intellectis  coniectamus  de 
futuris  praevidendis.  —  Providentiae  autem  proprium  est  ordinare 
alia  in  finem  :  sive  respectu  sui  ipsius,  sicut  homo  dicitur  prudens, 
qui  bene  ordinat  actus  suos  ad  finem  vitae  suae;  sive  respectu 
aliorum  sibi  subiectorum  in  familia  et  cavitate  vel  exercitu,  et 
secundum  hoc  monastica,  oeconomica,  politica  etc.  distinguuntur 
tamquam  partes  subiectivae  (quasi  species)  prudentiae.  In  Deo 
non  est  prudentia  nec  providentia,  qua  regat  actus  proprios,  quum 
in  Deo  nihil  sit  in  finem  ordinabile,  quippe  qui  ipse  sit  et  actus 
suus  et  finis  ultimus.  Est  autem  in  Deo  providentia,  secundum 
quod  alia  a  se  ordinat  in  finem.  linde  providentia  divina  est 
ratio   ordinis   rerum  in   finem1. 

Ex  dictis  sequitur:  1.  Providentia  formaliter  est  in  intellectu, 
sicut  ipsa  prudentia,  cuius  est  pars.  In  obliquo  autem  providentia 
significat  etiam  actum  voluntatis.  Xam  providentia  non  est  con- 
ceptio  ordinis  quaevis,  sed  conceptio  ordinis  ad  finem  intentum, 
quae  rationem  imperii  habet  et  ideo  voluntatem  divinam  supponit. 
Providentia  igitur  spectat  ad  cognitionem  Dei  practicam;  consistit 
in  imperio,  quo  rebus,  ut  bonum  congruum  conservent  vel  satis 
facile  acquirant,  media  et  auxilia  praeparantur  et  impedimenta 
tolluntur 2. 

2.  Providentia  differt  a  gubernatione  divina,  ut  ordinis  con- 
ceptio et  imperium  ab  huius  ordinis  et  imperii  exsecutione  differunt. 
Xam  exsecutio  providentiae  dicitur  gubernatio.  Propterea  pro- 
videntia in  Deo  est  aeterna,  gubernatio  temporalis 3.  —  Item  differt 
a  dispositione  divina,  quia  dispositio  spectat  ordinem  rerum  ad 
invicem  ;  providentia  autem  spectat  ordinem  rerum  ad  finem.    Sed 


1  Cf.  S.  Thomas,    Summa   theol.  p.  1.  q.  22.  a.  1;   De   verit.  q.  5.  a.  1; 
Summa  theol.  1.  2.  q.  47 — 50. 

2  Cf.  S.  Thomas,  Summa  theol.  p.  1.  1.  e.  ad  3;  De  verit.  1.  e;  In  sent. 
1.  1.  dist.  39.  q.  2.  a.  1. 

3  Cf.  S.  Thojias,  Summa  theol.  1.  e.  ad  2  ;  ibid.  a.  3;  In  sent.  1.  e.  ad  1. 


Art.  1.   De  providentia  generatila.  805 

quia  ordo  rerum  ad  invicem  servile  debet  ordini  rerum  in  finem, 
providentia  est  causa  tlispositionis  vel  dispositio  est  t  urici  io  pro- 
videntiae 1.  —  Item  differì  ab  arte  divina,  cuius  est  rea  producere, 
« l u u 1 11  providentiae  sit  res  productas  ad  finem  dirigere*.  Item 
differt  ab  ideis;  nani  „  forma  cxemplaris  rei  secundum  suam 
speciem  absolute  est  idea,  sed  forma  rei,  secundum  quod  est 
ordinata  in  finem,  est  providentia."3  Nimirum  idea  spectat  ad 
artem  et  absolutam  rerum  productionem  ;  providentia  autem  dirigit 
res  in  finem. 

II.  Providentiae  est,  ut  diximus,  bonum  rerum,  quod  habent, 
conservare  et  illud,  quo  carent,  efficaciter  procurare.  Duo  igitur 
sunt  effectus  providentiae  vel  gubernationis  divinae:  conservatio 
rerum  in  bono  et  motio  eorum  ad  bonum 4.  De  conservatione 
satis  diximus  e.  28.  In  hac  thesi  loquimur  de  sola  motione  ad 
bonum,  in  qua  providentiae  ratio  etiam  magis  proprie  cernitur 
quam  in  conservatione.  Contendimus  igitur  Deum  curare,  ut  res 
ad  bonum  perfectum  perducantur.  Quid  sit  hoc  bonum  perfectum, 
thesis  non  dicit.  Tamen,  quum  Deus  omnia  operetur  propter  semet- 
ipsum,  bonum,  ad  quod  tamquam  finem  ultimimi  Deus  omnia  dirigit, 
gloriarti  eius  esse  constat.  Proxime  autem  providentia  divina  id 
spectat,  ut  fabrica  mundi  et  variae  rerum  species  et  societas 
humana  in  continua  rerum  mutatione  in  statu  congruo  conserventur 
usque  ad  tempus  a  Deo  praefinitum.  Item  thesis  non  dicit,  quo- 
modo  Deus  res  ad  bonum  suum  perducat. 

III.  Providentiam  non  solimi  varii  philosophi  gentiles,  ut 
Epicurei,  sed  etiam  plus  minusve  Deistae  negarunt.  Contra  quos, 
si  providentiam  statuimus,  nequaquam  contendimus  nos  omnes 
divinae  providentiae  vias  clarissime  videre  et  scire,  quorsum  omnia, 
quae  in  mundo  fieri  cernuntur,  spectent.  Sed  factum  tantummodo 
stabilimus,  licet  nioduni,  utpote  in  re  divina,  non  intelligamus. 
—  Generalisssime  autem  modum  divinae  providentiae  in  scholio  I. 
describemus. 

979.  Probatur.  1.  (A  priori.)  ,,Quum  optimi  sit  optima  pro- 
ducere, non  convenit  summae  Dei  bonitati,  quod  res  productas  ad 
perfectum  non  perducat.  Ultima  autem  perfectio  uniuscuiusque  est 
in  consecutione   finis.     Unde  ad   divinam   bonitatem  pertinet,   ut, 

1  Cf.  S.  Thomas,  In  sent.  1.  1.  dist.  39.  q.  2.  a.  1.  ad  9. 

2  Ibid.  3  Ibid.  a.  1. 

4  S.  Thomas,  Suinma  theol.  1.  e.  a.  4.  —  Hi  duo  effectus  ultimatilo  ad  eundeni 
effectum  terminantur,  qui  est  bonum  vel  similitudo  cum  Deo  vel  gloria  Dei. 


306  Gap.  30.   De  providentia. 

sicut  produxit  res  in  esse,  ita  etiam  eas  ad  finem  perducat,  quod 
est  gubernare"  et  providere1. 

2.  (A  posteriori.)  a)  Ex  ordine  physico.  „Videmus  in  ipsis 
rebus  naturalibus  provenire,  quod  melius  est,  aut  semper  aut  in 
pluribus.  Quod  non  contingeret ,  nisi  per  aliquam  providentiam 
res  naturales  dirigerentur  ad  finem  boni,  quod  est  gubernare. 
Unde  ipse  ordo  certus  rerum  manifeste  demonstrat  gubernationem 
mundi,  sicut,  si  quis  intraret  domum  bene  ordinatam,  ex  ipsa  domus 
ordinatione  ordinatoris  rationem  perpenderet."2  Hic  recogita,  quae 
diximus  in  argumento  teleologico. 

b)  Ex  ordine  morali.  Unusquisque  legem  naturalem  in  se 
agnoscit  et  modis  paene  innnitis  interius  exteriusque  urgetur  ad 
eam  opere  implendam.  Ad  honesta  enim  acriter  interna  com- 
placentia  impellimur;  inhonesta  per  naturam  vehementer  repro- 
bamus.  Si  vocem  internam,  quae  ad  bonum  vocat,  audimus, 
sequitur  animi  pax,  hilaritas,  gaudium;  si  buie  voci  non  ob- 
temperamus,  sequitur  acerbissimus  conscientiae  remorsus,  fugit 
tranquillitas,  regnat  anxietas.  Voci  internae  se  iungit  suffragium 
externum.  Fraenatur  enim  homo  formidine  infamiae,  quae  pravas 
actiones  pone  sequitur,  allicitur  honore,  qui  virtutis  comes  est; 
terretur  suppliciorum  timore,  spe  praemiorum  erigitur.  His,  quae 
praeter  alia  multa  omnibus  sunt  communia ,  adde  auxilia ,  quae 
singillatim  in  unumquemque  opportune  conferuntur,  ut  quisque 
sibi  conscius  est,  quamque  longe  plurima  mortalium  oculis  prorsus 
occulta  sunt.  —  Ex  his  omnibus  sane  concludere  licet  exquisitam 
esse  quandam  in  universum  genus  humanum  providentiam,  quibus 
tot  mediis  undique  in  virtutis  tramite  continetur3. 

3.  (Ex  persuasione  generis  Immani.)  Imprimis  cultus  religiosus 
universus  in  persuasione  divinae  providentiae  potissimum  funda- 
mentum  habet.  Ad  quid  enim  iuramenta,  vota,  preces,  sacrificia, 
quae  omnibus  populis  usitata  semper  fuere  ad  bona  consequenda, 
ad  avertenda  mala,  ad  gratias  agendas,  si  Dei  providentia  nos 
non  gubernat.  Consensio  generis  Immani  circa  providentiam  di- 
vinam  se  etiam  in  eo  manifestat,  quod,  quum  aliqua  calamitate 
vel  periculo  premuntur  aut  repentino  terrore  percelluntur,  sponte 
oculos,  manus,  vocem  in  coelum  attollmit  et  numen  invocant. 
Ipsae    denique    impiorum   blasphemiae    eandem   persuasionem   te- 


1  S.  Thomas,  Surama  theol.  p.  1.  q.  103.  a.  1.  2  Ibid. 

3  Cf.  Tongioegi,  Theo],  n.  314. 


Alt.  1.   Do  providentia  generatilo.  807 

stantur.  Quid  enim  contra  rerum  ordinationem  nefariis  insurgereni 
dicteriis,  oisi  crederent  miài  in  line  mundo  contingerc  nisi  (juod 
Deus  voluit  ant  permisit 1. 

Ohi.  Providentiae  sive  prudentiae  est  consiliari.  Atqui  con- 
sili uni  in  Deo  esse  non  potest,  quia  nulluni  dubium  habet.  Ergo 
in   Deo  non  est  providentia. 

Resp.  Prudentiae  est  consiliari  et  iudicare  et  praecipere. 
Sed  praecipuus  actus,  in  quo  propria  ratio  eius  consistit,  est 
praecipere.  „Unde  licet  consiliari  non  competat  Deo,  secunduni 
quod  consilium  est  inquisitio  de  rebus  dubiis,  tamen  praecipere 
de  ordinandis  in  finem,  quorum  rectam  rationem  habet,  competit 
Deo.  Et  secundum  hoc  competit  Deo  ratio  prudentiae  et  pro- 
videntiae. Quanrvis  etiam  dici  possit,  quod  ipsa  ratio  rerum 
agendarum  consilium  in  Deo  dicitur  non  propter  inquisitionem, 
sed  propter  certitudinem  cognitionis,  ad  quam  consiliantes  in- 
quirendo  perveniunt."  - 

980.  Se  ho  li  on.  I.  Probavimus  Deum  providentia  sua  res  movere 
ad  bollimi.  Est  aiitem  duplex  providentia  :  physica  et  moralis.  Prior 
est  generalis  rebus  omnibus  tam  inanimatis  quam  animatis  atque  etiam 
creaturae  rationali,  quatenus  cum  aliis  commune  habent  esse  et  operali. 
Posterior  propria  est  naturae  rationali ,  quatenus  haec  sola  capax  est 
actionum  moralium  et  finis,  qui  per  illas  comparatili-,  quum  sola  habeat 
arbitrii  libertatem  3.     De  utraque  providentia  pauca  : 

1.  Providentiae  physicae  tres  numerari  possunt  functiones  generales: 
disposi tio  ,  conservarlo .  eoncursus.  Dispositio  in  eo  est ,  quod  Deus  in 
ipsa  creatione  res  ita  instruxit,  ut  ad  ordinem  mundanum  constituendum 
et  conservandum  conspirarent  et  singuli  eventus  congruo  tempore  se- 
cundum naturalem  rerum  causalitatem  evenirent.  Ut  ad  lume  finem 
res  rite  disponerentur ,  Deus  duo  praestitit  :  a)  rebus  indidit  vires  et 
virtutes  idoneas  legesque  physicas  stabilivit  iisque  impressit  congruas; 
b)  Deus  onines  res  sapienter  inter  se  primitus  ordinavit  et  connexuit 
secundum  naturam,  quantitatem,  qualitatem  et  locum.  Haec  prima  rerum 
dispositio ,  quae  realiter  ab  ipsa  creatione  non  differt ,  quamquam  se- 
cundum modum  intelligendi  eam  subsequitur,  est  praecipua  quaedam 
functio  divinae  providentiae  *.   Providentia  enim  Dei  nobis  maxime  mani- 

1  Cf.  Tongiobgi  Le.  —  Alia  argumenta  invenies  apud  S.  Thomam.  Contra 
gent.  1.  3.  e.  64. 

2  S.  Thomas,  Somma  theol.  p.  1.  q.  22.  a.  1.  ad  1. 

3  SrAKEZ,  De  Deo  1.  3.  e,  10. 

*  Cf.  S.  Thomas,  De  verit.  1.  e.  ad  9.  —  Creatio,  qua  talis,  non  est  functio 
providentiae ,  quia  haec  res  supponit ,  ut  eas  ad  finem  moveat  et  dirigat .  non 
facit  eas.    Creatio  autem,  ut  identificatur  rum  disposinone,  est  potissima  quaedam 


Cap.  30.   De  providentia. 

festatur  ex  eo,  quod  res  mundanae  sic  instructae  et  dispositae  sunt,  ut 
naturali  suo  cursui  (sub  concursu  Dei  generali)  relictae  mirabilem  or- 
dinem  componant  et  continuent.  Sed  quamquam  dispositio  per  realem 
identificationem  ad  creationem  refertur,  secundum  aliam  considerationem 
tamen  pertinet  ad  concursum,  quia  ex  ea  congruum  ordinem  ad  fìnem 
habet.  Concursus  enim,  quem  Deus  causis  secuncìis  prò  naturali  earum 
indigentia  offert  et  confert,  res  ad  fìnem  intentimi  non  perducit,  nisi 
supponitur  res  a  Deo  primitus  esse  sapienter  dispositas,  ut  naturali  suo 
cursu,  quem  Deus  cooperando  non  mutat,  sed  exsequitur,  ad  fìnem  con- 
spirent.  Et  ideo  concursus,  ut  est  functio  providentiae  sapientissiinae, 
dispositionem  supponit  et  includit.  Quare  tandem  dicere  licet,  ut  guher- 
nationis,  ita  providentia  duas  esse  functiones  generales,  conservationem 
scil.  et  concursum  cum  causis  secundis  rite  dispositis.  Propriissime 
autem  providentiae  ratio  cernitili'  in  concursu,  ut  dispositionem  subaudit. 
2.  Providentia  moralis  alia  est  naturalis,  aba  supernaturalis.  Ad 
providentiam  moralem  naturalem  spectant  lex  naturalis  nobis  impressa, 
precum  exauditio,  regimen  universi  generis  Immani.     Nimirum  : 

a)  Deus ,  tamquam  supremus  omnium  provisor ,  nobis  imprimere 
debuit  legem  moralem ,  quae  praeceptis ,  consiliis  et  probibitionibus  nos 
ad  vitam  bonestam  ducit.  Huic  legi  addere  debuit  promissionem  prae- 
miorum  prò  virtute  et  comminationem  poenae  prò  malefacto.  Keque 
baec  solum  sancire  debuit,  sed  Dei  providentia  sanctionem  etiam  ex- 
secutioni  mandare  debet  remunerando  et  puniendo.  Deinde  ordo  rerum 
mundanarum  et  humanarum  sic  disponendus  erat,  ut  cultus  Dei  et  virtutis 
exercitium  non  nimis  impediretur,  sed  iuvaretur  legibus  magistratuum, 
documentis  magistrorum,  laudibus  honestae  vitae,  vituperiis  inhonestae, 
exemplis  aliorum  e.  i.  p.  Quia,  quae  est  condicio  naturae  nostrae,  ra- 
tioni  valde  probabile  videtur  ad  providentiam  Dei  spectare,  ut  nos  saepe 
illustratione  intellectus  et  inspiratione  voluntatis  immediate  vel  ministerio 
spirituum  inferiorum  ad  bonum  invitet  et  iuvet,  quamquam  in  praesenti 
oeconomia  boc  auxilium  Dei  communiter  ad  ordinem  supernaturalem 
spectat,  ut  docent  theologi. 

b)  Dei  providentis  est,  ut  preces  liominum  prò  opportunitate  exaudiat. 
Nam  „ad  moventem  pertinet,"    inquit  S.  Tbomas ,    „ut   illud,    quod  mo- 


functio  providentiae,  quia  concursus,  qui  causis  prò  naturali  earum  indigentia 
exhibetnr,  totani  suam  vini  ad  fìnem  ex  apta  rerum  dispositione  primitus  intro- 
ducta  habet.  Si  videtur  componi  posse  controversia  doctorum,  quorum  alii,  ut 
Lessius  (De  perfect.  div.  1.  11.  e.  2.),  creationem  ad  providentiam  referunt, 
alii  ab  ea  excludunt,  quia  providentiam  res  supponere  dicunt  —  S.  Thomas  in 
utramque  sententiam  trahi  potest.  Nani  ex  alia  parte  docere  videtur  pro- 
videntiam res  supponere  (cf.  De  verit.  q.  5.  a.  1.  ad  9.);  ex  altera  parte  pro- 
ductionem  et  gubernationem  rerum  ad  providentiam  Dei  refert  (cf.  Contra  gent. 
1.  3.  e.  97). 


Art.  1.    1>«'  proyidentia  generatim.  809 

vetur,  perducai  ad  finem.  Onde  ei  per  eandem  naturanti  aliquid  movetur 
a<l  tiiicm  ei  coneequitur  finem  ei  in  eodem  quieacit.  Omne  autem  de- 
aiderium  eal  quidam  motus  ad  bonom,  qui  quidem  non  potesl  rebus  in- 
esse  nisi  a  Deo ,  qui  eal  per  essentìam  Buam  bonus  et  fona  bonitatis; 
movens  enim  omne  movet  ad  aliquid  simile  mIu.  Ad  Deum  igitur  per- 
tinct  secundum  suam  bonitatem,  quod  desideria  nostra  eonvenientia,  quae 
per  orationem  explicantur,  ad  effectum  convenientem  perducat"  '.  Et 
iterum:  „Bonum  creaturae  derìvatum  est  secundum  quandam  >imili- 
tudinem  a  bonitate  divina.  Hoc  autem  maxime  commendabile  in  hominibus 
apparet,  ut  iuste  petentibua  assensum  non  denegent;  ex  hoc  enim  vo- 
cantur  liberales ,  clementes .  misericordes  et  pii.  Maxime  igitur  hoc  ad 
divinanti  bonitatem  pertinet,  ut  pias  orationes  exaudiat."  s  Ncque  ere- 
dendum  est  preces  semper  ita  exaudiri ,  ut  Deus  eas  ab  aeterno  prae- 
videns  ordinem  naturalem  primitus  sic  disposuerit.  ut  secundum  desideria 
petentium ,  si  eos  Deus  exaudiendos  esse  censet ,  omnia  suo  tempore 
evoniant.  Hic  enim  modus  nimis  artificiosus  est  et  intolerabilem  ma- 
chinam  redolet.  Congruit  omnino,  ut  Deus  desideria  hominum  orantium 
morali  modo  exaudiat  et  prò  opportunitate  physicum  cursum  rerum  inter- 
rumpat.  Sic  Deum  preces  saepe  exaudire  et  ratio  probat  et  omnes 
gentes  sibi  persuasimi  habent.  Convenit  autem.  ut  hic  interventus  divinus 
communiter  fiat  in  iis,  quae  propter  nimiam  suam  complicationem  humanum 
calculum  et  providentiam  fugiunt.  Nam  in  aliis  homines  ipsi  generatim 
sibi  per  scientiam  suam  consulere  possunt;  deinde  non  congruit,  ut  saepe 
praevisiones  mentis  humanae ,  quae  a  Deo  est,  ab  ipso  Deo  quasi  fal- 
lantur.  Praeterea  convenit,  ut  interventus  divinus  communiter  sit  oc- 
cultus,  ita  ut  non  appareat.  utrum  naturaliter  an  divinitus  res  sit  facta. 
Nani  quum  Deus  sufficientissime  et  abundantissime  per  ipsam  naturam 
se  nobis  manifestaverit ,  non  est,  cur  nimis  frequenter  miraculis  >e  re- 
velet.  Generatim  miracula  id  spectant.  ut  serviant  ordini  supernaturali. 
quo  homo  ultra  naturam  elevatur  3. 

e)  Providentia  Dei  non  solum  curat  singulos  homines.  sed  etiam 
human am  societatem  qua  talem.  Divinae  igitur  bonitati  congruit  curare  : 
ne  Dei  legisque  moralis  cognitio  in  toto  genere  nostro  omnino  obscuretur  ; 
ne  in  tanta  propensionum,  ingeniorum  et  graduami  diversitate,  qua  homines 
ab  hominibus  differunt,  omne  humanum  consortium  penitus  et  irrepara- 
biliter  dissolvatur :  ut,  quemadmodum  singuli  homines,  ita  etiam  totum 
genus  sensim  crescat  in  arte,  scientia  et  omni  cultura  usque  ad  tempus 
a  Deo  statutum. 

3.  Ad  providentiam  moralem  supernaturalem  referimus  miraculorum 
perpetrationem  et  elevationem  naturae  rationalis  ad  statimi  supernaturalem. 
De  miraculis  agent  articuli  sequentes  ;    elevatio   autem   naturae   nostrae 


Contra  gent.  1.  3.  e.  95.  n.  2.  2  Ibid.  n.  5. 

Cur  preces  non  semper  exaudiantur,  explicat  S.  Thomas  1.  e.  e.  96. 


§10  Gap.  30.   De  providentia. 

spectat  ad  theologiam.  Hic  modus  divinae  providentiae  naturae  creatae 
per  se  nullo  modo  est  debitus  J. 

981.  II.  Proprietates  divinae  providentiae  quattuor  potissimum  in- 
veniuntur  considerandae.  Providentia  divina  secundum  esse  suum  est 
infinita  tum  extensione  tum  intensione,  i.  e.  est  universalis  et  immediata; 
secundum  modum  operandi  est  infallibiliter  efficax ,  quin  tamen  laedat 
naturam  rerum ,  i.  e.  est  certa  et  suavis  2.  Has  quattuor  proprietates 
etiam  a  S.  Thoma  examinatas  esse  invenimus.     De  singulis  breviter: 

1.  Providentia  Dei  est  universalis,  quia  res  spectat  non  tantum  in 
communi ,  sed  etiam  in  particulari  ;  non  tantum  res  magnas  et  nobiles, 
sed  etiam  minimas  et  vilissimas.  Nani  „ secundum  eandeni  rationem", 
inquit  S.  Thomas,  „ competit  Deo  esse  gubernatorem  [vel  provisorem] 
rerum  et  causarti  rerum,  quia  eiusdem  est  rem  producere  et  ei  per- 
fectionem  dare,  quod  ad  gubernantem  pertinet.  Deus  autem  est  causa 
non  quidem  particularis  unius  generis  rerum,  sed  universalis  totius  enris. 
Unde  sicut  nihil  potest  esse ,  quod  non  sit  a  Deo  creatum ,  ita  nihil 
potest  esse ,  quod  eius  gubernationi  non  subdatur.  —  Patet  etiam  hoc 
idem  ex  ratione  finis.  In  tantum  enim  alicuius  gubernatio  se  extendit, 
in  quantum  se  extendere  potest  finis  gubernationis.  Finis  autem  divinae 
gubernationis  est  ipsa  sua  bonitas.  Unde  quum  nihil  esse  possit,  quod 
non  ordinetur  in  divinam  bonitatem  sicut  in  finem  [quum  omnium  finis 
sit  assimilari  Deo] ,  impossibile  est ,  quod  aliquod  entium  subtrahatur 
gubernationi  divinae"  3.  —  Hoc  tamen  non  impedit,  quominus  variarum 
rerum  variam  providentiam  Deus  habeat.  Providentia  enim  maxime 
pendet  ex  fine ,  ad  quem  res  perducendae  sunt.  Unde  constat  Deum 
specialem  providentiam  de  creatura  rationali  habere,  quia  ad  ipsam  reli- 
qua,  ipsa  autem  immediate  ad  Deum  ordinatili-. 

2.  Providentia  Dei  est  immediate,  quantum  ad  rationem  formalem 
providentiae  sive  ad  praemeditationem  ordinis.  Tanto  enim  perl'ectior 
est  providentia,  quanto  magis  a  fine  universalissimo  ad  minima  descendit. 
Ergo  Deus  ipse  per  se  immediate  omnia  praemeditatus  est  et  prae- 
ordinavit,  non  sicut  reges  terrae  per  ministros  suos  interiora  curant,  nil 
de  his  ipsi  praemeditantes.  ■ —  Quantum  autem  ad  gubernationem  sive 
ordinis  praemeditati  exsecutionem ,  ita  Deus  non  solum  immediate  in 
omnibus  operatur,  sed  simul  etiam  ministerio  creaturae  utitur,  interiora 
gubernans  per  superiora.     Ad   rem  S.  Thomas:    , Habere   ministros   ex- 


1  Particulares  functiones  vel  effectus  providentiae  esse  multos  per  se 
patet.  Eorum  aliquos,  qui  videntur  esse  potissimi,  recenset  Lessius  (1.  e.)  :  con- 
servati©, cooperatio,  praedefinitio,  permissio,  impeditio  multorum  malorum,  motus 
coelorum,  illuminatio  naturae  rationalis,  redemptio  hominum ,  iustificatio,  re- 
muneratio,  punitio. 

2  Cf.  Schiffixi  1.  e.  n.  554. 

3  Stimma  theol.  p.  1.  q.  103.  a.  5  ;  cf.  ibid.  q.  22.  a.  2. 


Art,  1.    !).•  providentia  generatili..  811 

secutores  snae  providentiae  pertinel  ad  dignitatem  regie.  Sed,  quod  non 
habel  rationem  eorum,  quae  per  eoa  agenda  sunt,  eel  es  defectu  ipsius."  ' 

:'».  Providentia  Dei  esl  certa.  Nani  Deus  «in  providendo",  inquii 
S.  Thomas,  «suae  sapientiae  praemeditatione  sempiterna  omnia  ordinat, 
quantumcumque  minima  videantur:  quaecumque  vero  rerum  aliquid  ope- 
rantur,  instrumentaliter  agunt  ab  eomota;  et  ei  obtemperando  ministrant 
ad  ordinem  providentiae  ab  aeterno,  ut  ita  dicam,  excogitatum  explican- 
dum  in  rebus.  Si  autem  omnia,  quae  agere  possunt,  necesse  est,  ut  in 
agendo  ei  ministrent:  impossibile  est,  quod  aliquod  agens  divinae  pro- 
videntiae exsecutionem  impediat  aibi  contrarium  agendo.  Neque  etiam 
possibile  est  divinam  providentiam  impediri  per  defectum  alicuius  agentià 
vel  patientis,  quum  omnis  virtus  activa  et  passiva  sit  in  rebus  secundum 
divinam  dispositionem  causata.  Impossibile  est  etiam ,  quod  impediatur 
divinae  providentiae  exsecutio  per  providentis  immutationem,  quum  Deus 
sit  omnino  immutabilis.  Relinquitur  ergo,  quod  divina  provisio  omnino 
cassali  non  potest*  2.  Omnia  igitur  infallibiliter  ita  eveniunt,  ut  liabet 
ille  ordo  rerum ,  cpiem  Deus  per  scientiam  simplicis  intelligentiae  et 
mediani  quasi  excogitatum  pia  e  aliis  elegit.  Ad  perfectionem  enim  Dei 
spectat,  ne  caeco  vel  incerto  modo  agat.  Neque  ipsa  libertas  creaturae 
certitudinem  providentiae  impedire  potest,  quia  cor  hominis  in  marni 
Dei  est  et,  quocumque  voluit,  illud  convertit  lume  vel  illum  ordinem 
rerum  eligendo.  —  Neque  haec  certitudo  impedit,  quominus  Deus  multa 
velit  voluntate  legislatoris  vel  antecedenti  vel  generali,  quae  non  eveniunt, 
Ita  volt,  ne  peccatum  fiat,  et  tamen  multa  sunt  peccata  ;  vult,  ut  omnes 
salventur,  et  multi  damnantar;  vult,  ut  homines  duobus  oculis  potiantur, 
et  multi  sunt  caeci.  Cf.  e.  23.  a.  5.  Nani  voluntas  Dei  infallibilis,  ex 
qua  providentia  certitudinem  suam  liabet,  est  voluntas  simpliciter  dieta 
et  exsecutioni  proxima,  quam  Deus  liabet  consideratis  omnibus  circum- 
stantiis  per  scientiam  simplicis  intelligentiae  et  mediani  sibi  notis  :  et 
sic  omnia  fiunt  infallibiliter  secundum  voluntatem  Dei  intendentem  vel 
permitt  entelli.  —  Itaque  certitudo  providentiae  non  est  confundenda  cimi 
certitudine  visionis,  qua  impossibile  est  non  fieri  ea,  quae  Deus  praevidit, 
sed  est  certitudo  voluntatis,  qua  res  ita  fiunt,  ut  Deus  voluit  (intendendo 
vel  permittendo) ,  quum  liunc  ordinem  rerum  per  scientiam  simplicis 
intelligentiae  et  mediani  sibi  notum  prae  aliis  eligeret.  Scientia  et 
certitudo  visionis  sequitur  decretimi  creationis ,  scientia  media  et  certi- 
tudo providentiae  vel  voluntatis  antecedit  illud  decretum.  Hanc  esse 
doctrinam  Molinistarum  adversarii  non  oblivisci  debent ,  si  nos  im- 
pugnare volimi 

4.  Providentia  Dei  est  suavis ,  quia  omnia  dirigit  secundum  na- 
turalem    eorum   inclinationem  conservando  et  concurrendo ,    et   ideo   res 


1  Somma  theol.  p.  1.  q.  22.  a.  3.  ad  1.     Cf.  ibid.  q.  103.  a.  6. 

2  Contra  gent.  1.  3.  e.  94.  §  Primo  namque  considerandum. 


812  C'ap.  30-    De  providentia. 

sponte  et  proprio  motu  et  non  per  violentiam  perveniunt  ad  bonum  a 
Deo  intentum.  Ad  rem  S.  Thomas:  „Onmis  inclinatio  alicuius  rei  vel 
naturalis  vel  voluntaria  nihil  est  aliud  quam  quaedam  impressio  a  primo 
movente ,  sicut  inclinatio  sagittae  ad  signum  determinatum  nihil  aliud 
est  quam .  quaedam  impressio  a  sagittante.  Unde  omnia .  quae  aguntur 
vel  naturaliter  vel  voluntarie,  quasi  propria  sponte  perveniunt  in  id,  ad 
quod  divinitus  ordinantur.  Et  ideo  dicitur  Deus  omnia  disponere  suaviter.t  ] 
Etiamsi  Deus  ipsum  naturae  ordinem  aliquando  infringit,  id  violentimi  cen- 
seri  nequit,  quum  creaturae  nihil  magis  connaturale  sit  quam  oboedire 
Deo.  Speciatim  certitudo  divinae  providentiae  non  laedit  libertatem  crea- 
tam.  quia  illa  certitudo  supponit  scientiam  mediani  (non  visionis). 
«706.  III.    Providentia    divina    non    exigit ,    ut  Deus    impediat    omnia   mala. 

Potest  enim  Deus  etiam  de  malis  facere  bonum.  Ita  mala,  quae  sunt  in  rebus, 
manifestant  excellentiam  Dei,  qui  solus  est  bonus  ;  mala  physica  hominis  exercent 
virtutem  ;  peccata  serviunt  revelationi  iustitiae  vindicativae  ;  et  generatim,  quum 
Deus  non  teneatur  ad  optimum,  potest  permittere  mala,  quae  rebus  plus  minusve 
naturalia  sunt.  Ad  rem  S.  Thomas:  „Deus  et  natura  et  quodcumque  agens 
facit ,  quod  melius  est  in  toto ,  sed  non  quod  melius  est  in  unaquaque  parte 
nisi  per  ordinem  ad  totum.  Ipsum  autem  totum  quod  est  universitas  creaturarum, 
melius  et  perfectius  est ,  si  in  eo  sint  quaedam.  quae  a  bono  deficere  possunt, 
quae  interdum  deficiunt  Deo  hoc  non  impediente.  Timi  quia  providentiae  non 
est  naturam  destruere ,  sed  salvare  ;  ipsa  autem  natura  rerum  hoc  babet ,  ut, 
quae  deficere  possunt ,  quandoque  deficiant.  Tum  quia ,  ut  dicit  Augustinus, 
Deus  est  adeo  potens,  quod  etiam  bona  potest  facere  de  malis.  Unde  multa 
bona  tollerentur,  si  Deus  nullum  malum  permitteret  esse.  Non  enim  generaretur 
ignis,  nisi  corrumperetur  aer;  neque  conservaretur  vita  leonis,  nisi  occideretur 
asinus;  neque  etiam  laudaretur  iustitia  vindicans  et  patientia  sufferens,  si  non 
esset  iniquitas."  -  Ceterum  de  bac  re  satis  antea  diximus  contra  Baylium. 
Hic  tantum  breviter  tangam  controversiam ,  num  mundus  esset  perfectior ,  si 
Deus  nulla  peccata  permitteret.  Equidem  puto  ex  peccatorum  permissione 
mundum  acquirere  perfectionem  extensive  maiorem ,  quia  sic  babetur  bonum 
iustitiae  vindicativae,  bonum  patientiae  martyruni.  bonum  poenitentiae,  bonum 
misericordiae  veniam  conferentis  etc.  Niliilominus  simphciter  et  per  se  loquendo 
numdus  esset  perfectior  sine  peccatis;  illa  autem  bona,  quae  ex  peccatis  oriuntur, 
abundanter  compensarentur  vel  facile  compensari  possent  aliis  bonis  maioribus. 
Propterea  S.  Thomas,  qui  textu,  quem  modo  citavimus,  bona  effert,  quae  ex 
peccati  permissione  sequuntur,  alibi  simpliciter  dicit:  „ Quaedam  mala  sunt, 
quae  si  non  essent,  universum  perfectius  esset,  illa  scil.  quibus  maiores  per- 
fectiones  privantur  quam  in  alio  acquirantur ,  sicut  praecipue  est  in  mahs 
culpae.  .  .  .  Inde  si  nullus  homo  peccasset ,  universum  genus  humanum 
melius  foret."  3 


1  Summa  theol.  p.   1.  q.  103.  a.  8. 

2  Summa  theol.  p.  1.  q.  58.  a.  2.  ad  3.  Cf.  ibid.  q.  22.  a.  2.  ad  2;  Contra 
gent.  1.  3.  e.  94.  §  Deinceps  autem  considerandum  ;  De  pot.  q.  3.  a.  6.  ad  4. 
Multis  argumentis  rem  tractat  Contra  gent.  1.  3.  e.  71. 

3  In  sent.  1.  1.  disi.  46.  q.  unic.  a.  3.  ad  6. 


Art.  l.   De  providentia  generatim.  813 

983.          IV.  l'irti-  aliqua  addenda  suni  de  tato,  casu  ei  fortuna. 

1.  Fatum  definitili-  a  Seneca1:  „Neoeesìtas  omnium  rerum  actionumque, 
quam  nulla  vis  rumpat,*     Si  eiusmodi    fatali-,   necessitati   abeolute  sumitur,  ut 

tìt  a  fatalisti.-,  umilino  reicienda  esl  :  destruil  ''111111  liei  Libertatem  <t  tibertatem 
ereatam  uullumque  divinai'  providentiae  locum  relinquit.  Si  aatem  haec  ne- 
taa  seoundum  quid  sumitur  prò  necessitate  consequenti  (scieniàam.  mediani), 
qua  creaturae  infallibiliter  illuni  ordinem  sequuntur,  quem  Din-  prae  aliis 
possibilibus  elegit,  ita  fatum  admittendum  est,  quia  providentia  divina  est  reità. 
Boc  fatum  definitili-  a  S.  Thoma  :  „Ordinatio  secundarum  cansarum  ad  effectus 
divinitus  praevisos."  2  Causaliter  igitur  fatum  est  potestas  vel  voluntas  ve] 
praetinitio  (providentia)  Dei  ;  essentialiter  et  formaliter  est  ipsa  series  vel  ordo 
eausarum  secundarum,  et  sic  fatum  est  in  ipsis  rebus  creatis.  quartini  ordo  -i 
consideratili'  non  secundum  se,  sed  ut  subest  divinae  providentiae.  immobilia 
est.  Fatum  igitur  differì  a  providentia,  quae  est  formaliter  in  mente  divina3. 
Iam  quia  secundum  dieta  fatum  est  ordinatio  eausarum  secundarum ,  fatum 
patet  eorum  tantum  esse,  quae  a  causis  secundis  fiunt,  non  eorum.  quae  a  Deo 
immediate  efficiuntur.  Dei  enim  opera  non  sunt  per  alium  ei  fata  sive  prae- 
locuta ,  si  ita  loqui  fas  est ,  sed  ipse  libere ,  quaecumque  voluit,  independenter 
ab  agente  superiore  facit  \ 

2.  Casus  dicitur  a)  in  ordine  ad  intellectum  et  sic  casti  eveniunt,  quorum 
causa  ignoratili-  ;  b)  in  ordine  ad  causam  et  sic  casti  eveniunt ,  quae  praeter 
intentionem  et  ordinationem  causae  et  ideo  per  accidens  fiunt.  Priori  sensu 
multa  casti  eveniunt  respectu  intellectus  bumani ,  qui  multarum  rerum  causas 
ìgnorat  :  nibil  autem  fit  casu  respectu  intellectus  divini  omniscii.  Altero  sensu 
etiam  multa  casu  eveniunt  respectu  causae  particularis ,  v.  gr.  lapis  ex  tecto 
cadens  casu  occidit  bominem  praetereuntem ,  quia  lapis  non  est  causa  per  se 
ordinata  ad  hominis  occisionem ,  nihil  autem  fit  casu  respectu  universalis  causae, 
quae  est  Deus.  Ipse  enim  omnia  praevidit  per  scientiam  simplicis  intelligeutiae 
et  mediam ,  et  praeter  eius  ordinationem  et  providentiam  intendentem  vel  per- 
mittentem  nihil  fit.  —  Respectu  igitur  Dei  nihil  piane  fit  casu  neque  secundum 
ordinem  ad  intellectum  neque  secundum  ordinem  ad  causam  5. 

3.  Fortuna  est  species  casus.  Fortuna  enim  fiunt,  quae  praeter  intentionem 
agentis.  quod  per  electionem  operatur,  bene  vel  male  accidunt.  Ita  fit  per  bonam 
fortunam,  ut  quis  fodiens  in  agro  thesaurum  inveniat.  Propterea,  quemadmodum 
respectu  Dei  nullus  est  casus,  ita  nulla  fortuna.  Sed  id,  quod  spectata  intentione 
nostra  vel  amicorum  et  inimicorum  per  fortunam  accidit,  spectata  causalitate 
divina  fit  ex  certa  praefinitione  6. 


1  Xatur.  quaest.  1.  3.  e.  36. 

2  Summa  theol.  p.  1.  q.   106.  a.  4. 

3  S.  Thomas  1.  e.  a.  2.  ad  1;  ibid.  a.  3;  Contra  gent.  1.  3.  e.  03. 

4  S.  Thomas,  Summa  theol.  1.  e.  a.  4. 

'  Cf.  S.  Thomas.  Summa  theol.  p.  1.  q.  22.  a.  2.  ad  1  ;  q.  103.  a.  7.  ad  2: 
q.  116.  a.  1.  et  alibi  passim. 

6  Cf.  S.  Thomas.  Contra  s?ent.  1.  3.  e,  92. 


814  Gap.  30.   De  providentia. 

ARTICULUS  II. 
DE  POSSIBILITATE  MIRACI  LI. 
TlieSÌS  LXXII.     Miracula  fieri  possunt. 

984.  Stat.  Quaest.  I.  In  thesi  saepius  mentio  fit  legum  physi- 
carum;  quare  de  hoc  conceptu  paucis  disserendum  est.  Leges 
physicae  sunt  modi  constantes,  secundum  quos  res  naturales  sub 
certis  condicionibus  certos  efFectus  certo  modo  producunt  vel  certa 
ratione  mutantur;  aut  potius  sensu  paululum  diversificato  leges 
physicae  sunt  principia  directiva  rebus  naturalibus  impressa,  qui- 
bus  earum  operationes  et  mutationes,  quoties  eaedem  recurrunt 
condiciones,  secundum  modos  constantes  et  uniformes  efficiuntur. 
—  Nomen  legis  sumptum  est  ex  analogia  cum  societate  humana. 
Lex  enim  (passiva)  proprie  est  principium  directivum  actuum 
moralium,  menti  obiective  inditum,  quod  convenit  membris  alicuius 
societatis  ex  impressione  (imperio,  lege  activa)  gubernantis;  ita 
in  omnibus  hominibus  est  lex  naturalis  a  Deo  supremo  principe 
nobis  impressa.  Iam  universitatem  rerum  naturalium  per  meta- 
phoram  tamquam  societatem  a  Deo  gubernatam  considerare  pos- 
sumus.  Tunc  principia  actuum  et  motuum  rebus  a  Deo  impressa 
rationem  analogam  legis  habebunt 1. 

985.  IL  Miraculum  definitur  opus  sensibile,  insolitum,  divinitus 
factum.  Dicitur  seìisibile ,  quia  miraculum  debet  esse  eventus 
hominibus  naturaliter  manifestus;  eiusmodi  autem  sunt  ea,  quae 
sub  sensu  cadunt.  Dicitur  insolitum,  non  quia  raro  accidit,  sed 
quia  est  praeter  naturalem  rerum  mundanarum  activitatem  et 
exigentiam.  Dicitur  divinitus  factum;  non  tamen  requiritur.  ut 
miraculum  physice  fiat  a  Deo  ;  sed  sufficit ,  ut  moraliter  sit  ab 
eo,  i.  e.  ut  fìat  quodammodo  nomine  et  mandato  Dei,  quamquam 
opus  physice  praestatur  a  creatura  supramundana  et  angelica. 
Rationem  nominis  miraculi  bene  reddit  S.  Thomas  :  „Nomen  mira- 
culi  ab  admiratione  sumitur.  Admiratio  autem  consurgit ,  quum 
effectus  sunt  manifesti  [opus  sensibile]  et  causa  occulta  [opus 
divinitus  factum].  Sicut  aliquis  admiratur,  quum  videt  eclipsim 
solis  et  ignorat  causam.  Potest  autem  causa  effectus  alicuius 
apparentis  alicui  esse  nota,  quae  tamen  est  aliis  incognita.  Unde 
aliquid  est  mirimi  uni,  quod  non  est  mirum  aliis;  sicut  eclipsim 
solis  miratur  rusticus,  non  autem  astrologus.  Miraculum  autem 
dicitur   quasi  admiratione   plenum,    quod  scil.  habet  causam  sim- 

1  Cf.  Pesch,  Philos.  nat.  n.  638. 


Art.  2.   De  possibilitate  miracoli.  - 1  : 

pliciter  <i  omnibus  occultam.  Baec  autem  esi  Deus  [praesertim 
si  operatur  praeter  exigentiam  naturae].  l'ini»  illa,  quae  a  Deo 
furai  praeter  cansaa  nobis  notaa  [si  sunt  manifesta],  miracula  di- 
f utitur." 1  Miraculum  igitur  proxime  «licitili-  stricte  dictum,  nempe 
opus,  quod  praeter  ordinem  omnis  creaturae  ;i  Deo  fcamquam  a 
'•ausa  physice  efficiente  lit.  Deinde  nomen  extenditur  ad  miraculum 
latius  dictum,  quod  nos  definivimus.  —  Secundum  nostrani  igitur 
definitionem  prima  rerum  creatio  non  est  miraculum,  quia  non 
est  insolita,  sed  ad  naturalem  mundi  exsistentiam  pertinet,  ut 
sit  creatus  a  Deo;  si  autem  hodie  Deus  manifesto  novam  rem 
ex  nihilo  produceret.  miraculum  id  esset,  quia  fieret  praeter  na- 
turalem rerum  ordinem.  qui  mine  institutus  est:  transsubstan- 
tiatio  eucliaristica  non  est  miraculum.  quia  non  est  sensibilis  ve] 
naturaliter  manifesta2:  concursus  generalis  et  creatio  animarum 
humanarum,  quae  per  singulos  dies  fit.  non  est  miraculum.  quia 
tìt  secundum  exigentiam  naturalem  creaturae  :  praestigia  ma- 
gorum  sunt  mira  vel  mirabilia,  sed  non  sunt  miracula.  quia  non 
fiunt  divinitus. 

9o6.  Nota.    Molti  auctores.  etiam  S.  Thomas,  miraculum  non  intelligimt. 

nisi  stricte  dictum.  Secundum  hos  auctores  miraculum  dicitur  insolitum.  non 
tantum,  quia  ordinem  mundi  hoios  visibili*  praetergreditor,  sed  quia  est  praeter 
ordinem  universae  creaturae  :  itera  secundum  eos  ad  rationem  miraculi  pertinet. 
ut  sit  physice  a  Deo.  —  Nos  hunc  modum  loquendi  non  sequimur,  quia  doctrinam 
de  miraculis  ita  tradere  volumus,  ut  commodissime  serviat  usui  theologorum. 
Miraculum  vero,  quod  in  theologia  tamquam  revelationis  criterium  adhibetur. 
est  miraculum  late  dictum,  quod  nos  definivimus,  et  non  tantum  miraculum 
stricte  dictum.  In  sequenti  etiam  articolo  non  solliciti  sumus.  ut  prohemus 
aliquod  opus  posse  cognosci  tamquam  miraculum  stricte  dictum;  ad  omnes 
enim  usus  practicos  abunde  satis  est .  si  cognoscitur  aliquem  eventum  esse 
miraculum  late  dictum  3. 

987.  ProbatuT.  I.  Omnes  gentes  consentiunt  miracula  fieri 
posse.  Haec  autem  universali*  persuasio  generis  Immani  est  veri- 
tatis  signum. 


1  Summa  theol.  p.   1.  q.   105.  a.  7. 

2  S.  Thomas  (De  pot.  q.  6.  a.  2.Ì  transsubstantiationem  docet  esse  mira- 
culum.    Sed  ibi  nomen  largius  sumit  prò  quovis  opere  insolito  et  divino. 

3  Quidam  auctores  nomen  miraculi  sumunt  sensu  latissimo  prò  qoovis 
eventu  insolito.  Deinde  miracula  distinguunt  in  miracula  stricte  dieta,  quae  a 
Deo  praeter  vires  universae  creaturae  patrantur  :  signa .  quae  nomine  Dei  a 
spiritibus  bonis  fiunt;  praestigias ,  quae  Deo  permittente  a  malignis  spiritibus 
monstrantur.  Nos  horum  auctorum  miracula  stricte  dieta  et  signa  sub  nomine 
miraculi  comprehendimus.  ut  fit  in  theologia  fundamentali. 


816  Gap.  30.   De  providentia. 

IL  Historice  constai  aliquando  miracula  facta  esse,  ut  osten- 
ditur  in  theologia  apologetica.  Id  autem,  quod  aliquando  factum 
est,  fieri  potest.     Ergo  miracula  sunt  possibilia. 

ITI.  Si  quid  obstaret,  quominus  miracula  fieri  possent,  id  esset 
aut  ex  parte  legum  physicarum  aut  ex  parte  Dei.  Atqui  ex  neutra 
parte  aliquid  obstat.     Ergo  miracula  fieri  possunt. 

Prob.  Min.  1.  p.  Xihil  obstat  ex  parte  legum  physicarum. 
Nani  a)  Deus  potest  rebus  influxum  suum  conservantem  denegare, 
et  tunc  habebimus  miraculum  alicuius  annihilationis  ;  potest  etiam 
Deus  nova  creare;  potest  Deus  causis  secundis  concursum  suum 
denegare,  et  tunc  habebimus  miraculum,  quod  ignis  non  comburat 
e.  i.  p.  b)  Deus  potest  ubicationes,  motus  locales  secundum  di- 
rectionem  et  celeritatem,  energiam,  qualitates,  structuram,  formas 
corporum  per  totum  vel  per  singulas  eorum  partes  in  instanti 
vel  per  continuatimi  influxum  sine  cooperatione  virtutis  creatae 
transmutare,  prout  ei  libuerit.  e)  Deus  potest  formas  quasdam 
in  res  naturales  inducere,  quas  nulla  virtus  creata  inducit,  v.  gr. 
bilocationem  :  Deum  haec  omnia  posse  constat,  quia  eius  omni- 
potentia  est  ad  omnia,  quae  conceptu  suo  non  involvunt  contra- 
dictionem.  —  Sane  si  homo  libero  suo  interventu  eventus  rerum 
varia  ratione  modificare  potest,  ut  aliter  eveniant  quam  secus 
evenissent,  quanto  minus  necessitas  legum  physicarum  Dei  inter- 
ventum  impedit.  Revera  nemo,  qui  Deum  esse  fatetur,  negabit 
eum  posse  non  obstantibus  legibus  physicis  mortuos  resuscitare, 
morbos  curare,  mare  dividere,  solem  sistere  e.  i.  p.  —  Rem  ele- 
ganter  evolvit  S.  Thomas:  „A  qualibet  causa  derivatili*  aliquis 
ordo  in  suos  effectus,  quum  quaelibet  causa  habeat  rationem  prin- 
cipii.  Et  ideo  secundum  multiplicationem  causarum  multiplicantur 
et  ordines,  quorum  unus  continetur  sub  altero,  sicut  et  causa 
continetur  sub  causa.  Unde  causa  superior  non  continetur  sub 
ordine  causae  inferioris,  sed  e  converso.  Cuius  exemplum  apparet 
in  rebus  humanis.  Nani  ex  patre  familias  dependet  ordo  domus; 
qui  continetur  sub  ordine  civitatis,  qui  procedit  a  civitatis  rectore  ; 
quum  et  hic  contineatur  sub  ordine  regis,  a  quo  totum  regnum 
ordinatili*.  Si  ergo  ordo  rerum  consideretur ,  prout  dependet  a 
prima  causa,  sic  contra  ordinem  rerum  Deus  facere  non  potest. 
Sic  enim  si  faceret,  faceret  contra  suam  praescientiam  [miracula 
igitur  Deus  non  facit  in  tempore,  nisi  quae  ab  aeterno  providentia 
sua  praefinivit].  Si  vero  consideretur  rerum  ordo,  prout  dependet 
a  qualibet  secundarum  causarum,   sic  Deus  potest  facere  praeter 


\it.  2.   De  posaibiKtate  miracoli.  817 

ordinerà  rerum,  quia  ordini  secundarum  eausarum  ipse  non  est 
subiectus;  sed  fcalia  ordo  ei  subicitur,  quasi  ab  eo  procedens  non 
per  neceasitatem  naturae,  sod  per  arbitrium  voluntatis.  Potuissel 
fiiim  et   alium  ordinem  rerum  instituere;   linde  et   potesi  praeter 

hunc  ordinem  institntmn  agere,  qiuun  vulneri!,  pnta  agendo  effectus 
secundarum  eausarum  sino  ipsis  vel  producendo  aliquos  effectus, 
.ni  quos  causae  secundae  non  se  extendunt.  Unde  et  Àugustinus 
dicit,  quod  Deus  contra  solitimi  cursum  naturae  facit,  sed  contra 
summam  legem  non  facit,  quia  contra  se  ipsum  non  facit."  1 

Prob.  Min.  2.  p.  Nihil  obstat  ex  parte  Dei:  non  immutabilitas, 
non  sapientia,  non  providentia.  1.  Non  obstat  immutabilitas  Dei. 
Dicunt:  Deus  vult  leges  naturae  servari.  Ergo  non  potest  mira- 
bilia tacere  i.  e.  simul  velie,  ut  leges  naturae  non  serventur.  Resp. 
Deus  vult  leges  naturae  generatim  et  ut  in  plurimis  servari,  non 
autem  ut  absolute  seniper  serventur;  sed  sibi  reserva vit,  quod  ipse 
aliquando  aliter  esset  acturus. 

Dicunt:  Deus  ordinem  naturae  instituit  ab  aeterno.  Si  igitur 
in  tempore  aliquid  praeter  hunc  ordinem  faciat,  videtur  Deus  esse 
mutabilis.  Resp.  Deus  simul  cum  generalis  legis  constantia  ali- 
quas  exceptiones  ab  aeterno  praefinivit  et  immutabiliter  vult. 

2.  Non  obstat  sapientia  Dei.  Dicunt:  Deus  nil  agere  potest 
nisi  tìne  rationabili.  Atqui  patratio  miraculi  tali  fine  caret.  Resp. 
a)  Finis  operimi  divinorum  est  manifes^atio  divinarum  perfectionum. 
Atqui  buie  fini  maxime  proportionatur  patratio  miraculorum.  ..Nullo 
enim  modo  melius  manifestali  potest,  quod  tota  natura  divinae  sub- 
iecta  est  voluntati,  quam  ex  hoc,  quod  quandoque  ipse  praeter 
ordinem  naturae  aliquid  operatur.  Ex  hoc  enim  [praeter  alia] 
apparet,  quod  ordo  rerum  processit  a  Deo  non  per  necessitatem 
naturae ,  sed  per  liberam  voluntatem.  "  2  —  b)  Deus  potest  cum 
creatura  sua  velie  communicare  doctrinam,  quae  e  naturae  principiis 
vel  nullo  modo  vel  non  ab  omnibus  vel  minus  facile  et  tuto  in- 
veniri  potest.  Tunc  positive  congruit,  ut  aliquibus  hominibus  utatur 
ad  revelationes  suas  aliis  communicandas.  Nam  ita  ima  per  media, 
media  per  summa  apte  dirigit.  Atqui  ut  ostendat  eiusmodi  prae- 
dicationem  hominum  esse  vere  divinam,  non  est  medium  aptius 
quam  miraculum.  Et  sic  iterimi  patratio  miraculi  sapientissimum 
Imeni  habere  potest. 

1  Summa  theol.  p.  1.  q.  105.  a.  6.  Multis  argumentis  idem  ostendit 
Contra  gent,  1.  3.  e.  99. 

2  S.  Thomas,  Contra  gent.  1.  3.  e.  99.  §  Ordo  enim. 
Hontheiji,  Theodicaea.  52 


313  ^ap.  30.   De  providentia. 

Nota,  a)  Miracula  igitur  non  referri  debent  ad  ipsuni  ordinem  physicum 
a  Deo  constitutum,  quatenus  scil.  Deus  eiusmodi  operibus  hunc  ordinem  con- 
servare vel  tueri  intendat.  Perfectum  siquidem  artificem  dedecet,  ut  in  opere 
a  se  constructo  praeter  illam  curarn,  quam  natura  rerum  per  se  exigit,  aliquid 
emendare  cogatur,  ne  dissolvatur  aut  fiat  inutilis.  —  Veruni  Deus,  ut  dixhnus, 
miracula  sua  eo  refert,  ut  se  aliter  et  perfectius  manifestet  quam  per  ordinem 
physicum,  et  ut  hominem  ad  revelationis  fidem  perducat. 

b)  Si  quis  diceret  Deuni  non  debere  immediate  intervenire  miraculis,  quia 
eius  maiestatem  dedecet  immediate  curare  haec  minima,  iam  responsum  habes 
ex  antea  de  scientia  et  providentia  dictis.  Nempe  reges  terrae  minima  curare 
dedecet,  quia  sic  abstraherentur  a  summis;  quae  ratio  non  militat  in  Deo. 

3.  Non  obstat  providentia  Dei.  Dicunt  :  Si  Deus  cursum  naturae 
intercipit  miraculis,  perii  omnis  certitudo  physica,  impossibilis 
redditur  hominum  circa  res  suas  providentia.  —  Resp.  Si  per 
liberas  hominum  actiones  certitudo  physica  et  providentia  humana 
non  destruuntur,  multo  minus  miraculis  a  Deo  factis,  quae  valde 
raro  eveniunt.  Ad  certitudinem  physicam  et  providentiam  humanam 
satis  est,  ne  miracula  adeo  frequenter  eveniant,  ut  leges  naturae 
generatim  suspensae  esse  videantur.  Quod  in  specie  providentiam 
rerum  humanarum  attinet,  nihil  timendum  est,  quum  Deus  mira- 
culis nobis  melius  provideat  quam  nos  coniecturis  de  rebus  futuris. 
988.  Scholion.     I.   Miraculorum   tres  species    cum  S.  Thoma  *  auctores 

distinguere  solent.  Nimirum  quaedam  excedunt  facultatem  naturae  quantum  ad 
substantiam  facti,  quando  scil.  aliquid  fit,  quod  natura  numquam  et  nullo  modo 
facere  potest,  velut  bilocatio ,  recessus  solis.  Quaedam  excedunt  facultatem 
naturae  quantum  ad  subiectum ,  in  quo  fiunt ,  velut  quando  vita  fit  in  mortuo 
resuscitando  vel  visus  in  caeco.  Quaedam  denique  excedunt  facultatem  naturae 
quantum  ad  niodum  faciendi,  velut  si  quis  subito  sanatur  vel  in  camino  ignis 
refrigeratili-  vel  aliquid  fit  nulla  interveniente  causa  secunda  2. 

II.  Nihil  prohibet,  quominus  quaedam  miracula  eveniant,  quae  nomine  et 
mandato  Dei  patrantur  a  spiritibus  creatis.  Si  vero  agitur  de  miraculis,  quae 
naturaleni  virtutem  universae  creaturae  excedunt .  adhuc  angeli  vel  sancti 
cooperari  possunt.  Docet  autem  S.  Thomas  3  id  fieri  posse  tripliciter.  Uno 
modo  precibus  impetrando,  alio  modo  rnateriam  disponendo,  v.  gr.  pul- 
veres  demortui  colligendo,  ut  postea  divina  virtute  redigatur  ad  vitam.  Tertio 
modo  aliquid  coagendo.  Et  hoc  tertium  sic  explicat  :  rConstat  autem,  quod 
Deus  solo  imperio  miracula  operatur.    Videmus  autem,  quod  imperium  divinimi 

1  Summa  theol.  1.  e.  a.  8;  Contra  gent.  1.  3.  e.  101. 

2  In  eandem  redit  divisio  miraculi,  quam  habet  S.  Thomas.  De  pot.  q.  6. 
a.  2.  ad  3.  Ibi  enim  distinguit  miracula,  quae  sunt  supra  naturam  absolute, 
i.  e.  quantum  ad  substantiam  facti;  miracula,  quae  sunt  supra  naturam  relate 
ad  talem  rnateriam,  i.  e.  quantum  ad  subiectum,  in  quo  fiunt;  miracula,  quae 
sunt  contra  naturam  vel  praeter  naturam,  i.  e.  quae  naturam  excedunt  quantum 
ad  modum  faciendi. 

3  De  pot.  q.  6.  a.  4. 


Ah.  ■_'.   De  possibilitate  miracoli.  819 

ad  infenoree  rationales  Bpirìtua,   boìI.  bumanoa,  mediantibus  Buperioribua,  scil. 
elia,  pervenit,  ut  in  legia  seteria  latione  apparet.     Kt  per  hunc  modam  per 

Bpiritaa  angelicos  \<1  bum; b  imperium  divinum  ad  corporalee  oreatoraa  per- 

venire  poteal .  ut  per  ras  quodammodo  naturai'  praeaentetur  divinum  prae> 
ceptum;  ei  bìo  agani  quodammodo  apiritua  humanj  ve!  angeliei,  ut  iu- 
Btrumentum  divinae  virtutis  ad  miraculi  perfeetionem.  .  .  .  Nec  est  mirum .  ai 
per  bunc  modum  spirituali  creatura  Deus  instrumentaliter  utitur  ad  faciendum 
mirabiles  efì'ectus  in  natura  corporali,  cum  etiam  corporali  creatura  utatur 
instrumentaliter  ad  spirituum  iustificationem,  ut  in  sacramentis  patet."  Profecto 
baec  verba  S.  Thomae  explicari  possunt  de  aliqua  causalitate  morali ,  qua 
creatura  Deo  in  niiraculis  patrandia  imperium  divinum  deferendo  cooperatili:. 
Qeneratim  non  aatia  constare  videtur  Deum  creatura  oaum  esse  tamquam  causa 
pbysica  ad  opera,  quae  virtutem  eius  naturalem  excedunt.  Neque  tamen  apparet, 
cur  negomus  Deum  absoluta  potentia  posse  creatura  uti  ad  eft'ectus,  qui  sunt 
supra  vires  eius  naturales  (patet  nos  loqui  de  operatioue  transeunte,  nani  in 
creaturis  esse  operationem  immanentem  supernaturalem  fide  constat).  Sed  quo- 
usque  haec  potentia  oboedientialis  1  (activa  transiens)  in  singulis  rerum  specielms 
se  extendat,  non  est  cur  inquiramus.  Sed  certuni  esse  censeo  banc  potentiam 
oboedientialem  non  in  omnibus  rebus  esse  eandem ,  sed  etiam  de  potentia 
oboedientiali  valere  illud  S.  Thomae:  «Oportet  esse  determinata  instrumenta 
determinatarum  actìonum."  2  Sicut  potentia  oboedientialis  passiva  in  diversis 
rebus  est  diversa  (neque  enim  lapis  gratiam  sanctificantem  accipere  potest),  ita 
etiam  potentia  oboedientialis  activa.  Neque  debemus  uUi  creaturae  tribuere 
aliquam  omnipotentiam  oboedientialem.  Ulteriora  de  bac  re  invenies  apud 
theologos  3. 

OBIECTIONES. 

989.  Obi.  1.     Sicut  ordo  iustitiae  est  a  Deo,  ita  et  ordo  naturae.     Atqui 

Deus  non  potest  tacere  aliquid  praeter  ordinerò  iustitiae.  Ergo  non  potest  aliquid 
tacere  contra  ordinem  naturae. 

Resp.  Licet  Deus  possit  tacere  contra  ordinem ,  qui  est  unius  creaturae 
ad  aliam,  non  tamen  potest  tacere  contra  ordinem  creaturae  ad  se  ipsum.  quia 
sic  faceret  contra  suam  bouitateru.  Bene  autem  aliquid  fit  contra  aliquem 
ordinem  particularem  in  bonum  ordinis  superioris ,  v.  gr.  bomo  recte  in  curso 
rerum  naturali  prò  liberiate  sua  intervenit,  ut  omnia  ad  bonum  suum  dirigat. 
Atqui  iustitia  bominis  consistit  principaliter  in  debito  ordine  boniinis  ad  Deum  ; 
unde  contra  ordinem  iustitiae  Deus  tacere  non  potest.  Cursus  autem  naturae 
est  secundum  ordinem  unius  creaturae  ad  aliam  ;  et  ideo  contra  cursum  naturae 
Deus  tacere  potest.    Igitur  non  est  paritas  inter  ordinem  iustitiae  et  naturae  *. 

Obi.  2.  Sicut  ordo  rationis  est  a  Deo,  ita  et  ordo  naturae.  Atqui  Deus 
non  potest  tacere  aliquid  praeter  ordinem  rationis.  velut  quod  latus  quadrati  sit 
commensurabile  diagonali.  Ergo  non  potest  aliquid  tacere  praeter  ordinem  naturae. 


1  De  boc  nomine  vide  supra  n.  926.  Ili,  2.  ad  cale. 

2  Summa  tbeol.  p.  1.  q.  45.  a.  5. 

3  Adi  praesertim   locos,   ubi  disputant  de  potentia   animae  Christi  et  de 
causalitate  sacramentorum. 

4  Cf.  S.  Thomas.  De  pot.  q.  6.  a.  1.  ad  3. 

52* 


820  Gap.  30.   De  providentia. 

Resp.  Ordo  rationis  sequitur  essentiam  rerum  et  spectat  possibilitatem 
intrinsecam,  ita  ut  quod  est  coutra  ordinem  rationis,  sit  intrinsecus  impossibile  ; 
Deus  autem  ea,  quae  contradictiouem  involvunt,  facere  non  potest.  Contra 
ordo  naturae  sequitur  exsistentiam  rerum  et  spectat  possibilitatem  quandam 
extrinsecam,  quam  res  babent,  prout  in  causis  secundis  continentur.  Porro  ex- 
sistentia  rerum  et  efficacia  causarum  secundarum  pendet  non  a  solis  essentiis 
rerum,  sed  maxime  a  Deo  conservante  et  concurrente  ;  et  insuper  Deus  praeter 
efficaciam  causae  secundae  ipse  speciali  modo  intervenire  potest  '. 

Obi.  8.  Saltem  Deus  non  potest  miracula  facere  in  confirmationem  re 
velationis  factae.  Nam  veritates  necessariae  et  analyticae,  quales  in  revelatione 
multae  continentur ,  non  possunt  demonstrari  per  veritates  contingentes  et 
bistoricas,  quales  sunt  miraculorum  patrationes.  Secus  demonstratione  com- 
mitteretur  transitus  in  aliud  genus  {;j."a.fiaaiz  zig  a/2o/s>og),  quem  Aristoteles 
dudum  condemnavit  2. 

Resp.  Neg.  Assert.  Contra  probationem  factam  dico  nos  per  veritates 
historicas  et  miracula  de  veritatibus  analyticis  non  posse  acquirere  certitudinem 
et  evidentiam  internam  sive  scientiam  stricte  dictam,  sed  possumus  consequi 
certitudinem  et  evidentiam  externam  sive  certitudinem  fidei.  Auctoritate  enim 
matbematici  certitudinem  fidei  acquirere  possum  de  valore  tbeorematis  Pytha- 
gorici.  A  pari  vel  a  fortiori,  si  per  miracula  mihi  constat  Deum  locutum  esse 
et  mysterium  SS.  Trinitatis  revelasse,  de  boc  mysterio  certitudinem  fidei  habeo, 
quum  Deus  absolute  non  possit  mentiri.  —  Frustra  etiam  adversarius  Aristotelem 
appellai.  Nani  philosopbus  loco,  quem  obiciens  respicit,  loquitur  de  demonstratione 
perfectissima  et  aprioristica ,  quae  scientiam  stricte  dictam  gignit  et  qua  res 
per  proprias  suas  causas  cognoscitur  et  demonstratur  ;  non  loquitur  de  de- 
monstratione, quae  utcumque  certitudinem  sive  scientiae  sive  fidei  gignit. 

ARTICULUS  III. 

DE  COGNOSCIBILITATE  MIRACULI. 

TheSÌS  IjXXIII.    Miracula  certo  cognosci  possimi. 

990.  Stat.  Quaest.  Ut  certo  cognoscatur,  miraculum  constare 
debet  a)  quantum  ad  quaestionem  facti,  num  revera  contigerit 
eventus,  de  quo  agitur,  v.  gr.  utrum  revera  mortuus  rursus  vivere 
coeperit,  an  inanis  quaedam  illusio  locum  habuerit;  b)  quantum 
ad  quaestionem  iuris,  «)  utrum  revera  eventus  sit  insolitus  et 
praeter  cursum  naturae  an  ex  occulta  quadam  naturae  lege  pro- 
fectus;  ,<?)  utrum  eventus  sit  a  Deo  patratus  an  a  spiritu  creato, 
quin  Deus  nomen  suum  specialiter  interposuerit.  —  Demonstrandum 
igitur  nobis  est  certo  constare  posse  a)  de  ventate  historica  mira- 
culi  (num  eventus  contigerit)  ;  b)  de  ventate  philosoplùca  miraculi 


1  Cf.  S.  Thomas,  De  pot.  q.  6.  a.  1.  ad  11. 

2  Cf.  Aristoteles,  Analyt.  post.  1.  1.  e.  7.  75 a  38;  S.  Thomas,  Comment. 
in  Analyt.  post.  1.  1.  lect.  14. 


Art.  3.  De  cognoscibilitate  miraculi.  vjl 

dumi  eventus  fiieril  insolitus);  e)  de  veritate  fcheologica  miraculi 
(uum  eventus  fueril  divinitus  patratus).  Et  sic  thesis  nostra  tres 
partes  habet. 

991.  Prob.  1.  p.  De  veritate  bistorica  miraculi  constare  potesl 
sensuum  experìentia  voi  testimonio  aliorum  sufficienti  auctoril 
instructo.  Nam  ut  de  aliorum  factorum  sensibilium  exsistentia, 
sic  etiam  immediata  sensuum  experìentia  cortiores  effici  possumus, 
num  Caiu3  nunc  vivat,  qui  nudiustertius  mortuus  erat,  num  Bertha 
nunc  videat,  quae  a  nativitate  caeca  erat  e.  i.  p.  Et  qui  facta 
miraculosa  sic  propriis  sensibus  perceperunt,  optime  aliis  ea  testi- 
ti rari  possunt  eorumque  testimonium  in  hac  materia  sicut  in  aliis 
ea  induere  potest  adiuncta,  ut  certitudinem  gignat.  —  Neque 
obstat,  quod  de  facto  agatur  naturae  facultatem  excedente.  Nani 
propterea  factum  non  desinit  esse  sensibile  et  facile  cogniti!  ;  quin 
ipsa  insolentia  facti  attentionem  excitat  efficitque,  ne  ex  negligenti 
observatione  et  examine  error  committatur  1. 

Obi.  1.  Pro  miraculo,  saltem  si  ab  aliis  narratur  neque  immediate  a 
nobis  observatum  est,  stare  potest  sola  certitudo  moralis  (bomines  narrante* 
non  mentili).  Contra  miraculum  autem  semper  stat  certitudo  pbysica.  Fortior 
autem  probatio  semper  elidit  minorem.  Ergo  per  testes  numquam  de  miraculo 
certi  esse  possumus. 

Resp.  Contra  miraculum  nulla  stat  certitudo  pbysica.  Non  enim  est  lex 
naturae,  ne  miracula  fiant  ;  sed  lex  naturae  est,  ne  boc  vel  illud  fìat,  misi  Deus 
interveniat.  Num  vero  talis  interventus  locum  babuerit,  per  testes  constare 
potest,  ut  probat  argumentum  nostrum. 

Obi.  2.  Homines  mentiri  non  est  miraculum;  sed  mendacium  miraculo 
longe  facilius  fit.  Ergo  semper  potius  censendum  est  testes  mentiri  quam  mira- 
culum factum  esse  :  et  sic  numquam  ex  testimonio  de  miraculo  oritur  certitudo. 

Resp.  Homines  mentiri  non  est  quidem  miraculum;  mbilominus  ea  pos- 
sunt esse  adiuncta ,  quibus  certitudinem  (non  meram  probabilitatem)  babemus 
testes  in  boc  casu  non  esse  mentitos.  Haec  vero  adiuncta  etiam  esse  possunt. 
quando  de  miraculo  referunt  ;  et  sic  certi  esse  possumus  miraculum  esse  factum. 

992.  Prob.  2.  p.  Ad  veritatem  philosophicam  miraculi  certo 
dignoscendam  non  requiritur,  ut  omnes  vires  naturae  sensibilis 
cognoscamus.  Satis  est.  ut  intelligamus.  aliquid  vel  omnino.  vel 
sub  bis  concretis  adiunctis  secundum  cursum  naturae  accidere  non 
posse.  V.  gr.  certuni  est  mortuum  non  naturaliter  reviviscere, 
caecos  nullo  adbibito  medio  a  nemine  sanari.  quinque  panibus 
milia  hominum  non  satiari  etc.  —  Etiam  in  his,  quae  mediante 
aliquo  thaumaturgo  fiunt,  omnis  arcanorum  mediorum  suspicio 
excludi   potest.    quia   vel   propter   substantiam    facti   vel    propter 

1  Cf.  Schiffini  1.  e.  n.  601. 


822  Gap.  30.    De  providentia. 

adiuncta  impostura  est  impossibilis ,  vel  quia  fraus  supponeret 
scientiam,  quam  naturaliter  thaumaturgus  habere  non  potest,  vel 
quia  character  moralis  thaumaturgi  omnem  fraudis  suspicionem 
vetat,  vel  quia  thaumaturgus  sub  his  condicionibus  certe  non 
mentitus  est  (v.  gr.  ex  miraculo  nullum  habet  emolumentum,  sed 
potius  gravissima  damna  et  persecutionem  usque  ad  mortem; 
multi  sunt  thaumaturgi,  quos  omnes  ad  eandem  fraudem  conspirare 
impossibile  est  età),  vel  quia  plura  ex  his  obtinent  simul. 
993.  Prob.  3.  p.  Arg.  I.  Eo  ipso,  quia  constat  aliquem  eventum 
esse  praeter  vires  naturae  sensibilis,  constat  lume  effectum  esse  Deo 
ascribendum,  nisi  aliqua  ratio  apparet,  cur  de  interventu  spiritus 
maligni  cogitemus.  Ergo  eodem  modo,  quo  de  ventate  philosophica 
miraculi  constat,  constare  potest  de  eius  ventate  theologica. 

Prob.  antee.  1.  Deo  omnino  congruit,  ut,  si  velit,  praeter  cur- 
sum  naturae  immediate  ad  gloriam  suam  et  ad  bonum  generis 
Immani  operetur  et  ut  haec  opera  insolita  tamquam  divinitus  facta 
ab  hominibus  possint  cognosci,  ut  sic  Deo  debita  laus  et  honor,  debita 
reverentia,  deista  gratiarum  actio  praestetur.  Scil.  omnia  Deo 
congruunt,  quae  in  specialem  eius  gloriam  eedunt.  Et  si  inter 
homines  amicus  sic  immediate  amico  gratificare  eique  se  mani- 
festare potest,  quanto  magis  Deo  haec  potestas  erga  amicos  suos 
et  creaturas  convenit.  Àtqui  homines  opera  insolita,  ut  divina 
cognoscere  non  possent,  si  Deus  spiritibus  creatis  permitteret 
proprio  nomine  mirabilia  circa  res  humanas  peragere;  tunc  enim 
numquam  certi  esse  possemus,  utrum  hic  et  nunc  Deus  operaretur 
an  aliquis  spiritus  creatus  nescio  ob  quas  causas  activitatem  suam 
exerceret.  (Xempe  vix  umquam  certi  esse  possumus,  opus  aliquod 
vires  omnium  creaturarum  visibilium  et  invisibilium  excedens  factum 
esse,  quum  nescias,  quantum  ad  decipiendum  valeat  calliditas  ali- 
cuius  spiritus  vel  multorum  spirituum  conspirantium.)  Solus  ille 
casus  excipitur,  quando  opus  insolitum  eiusmodi  est,  ut  Deo  ascribi 
nequeat,  i.  e.  si  opus  eiusmodi  est,  ut  Deum  dedeceat  vel  dedecere 
videatur.  Ergo  spiritus  creati  proprio  nomine  mirabilia  circa  res 
humanas  edere  a  divina  sapientia  non  permittuntur,  nisi  quaedam 
adsint  adiuncta,  quae  imposturae  suspicionem  fundatam  creent.  — 
Itaque  si  quis  in  magno  periculo  constitutus  praeter  cursum  na- 
turae servatur,  certa  fide  et  grato  animo  salutem  suam  in  Deum 
auctorem  referat.  Item  si  quis  ad  cineres  hominis  in  odore 
sanctitatis  defuncti  praeter  cursum  naturae  sanatur,  Dei  inter- 
ventum  credat  debitamque  gratiarum  actionem  nihil  dubitans  per- 


Art.  3.    De  cognoscibìlitate  miraculi.  823 

agat.  el  prò  adiunctis  magnani  de  Ilio  defuncto  opinionem  con- 
eipiat,  quippe  quem  Deus  adeo  honorare  voluerìt. 

Eleverà  Deum  speciali  modo  interventum  spirituum  creatorum 
circa  res  humanas  prohibuisse,  ipsa  experientia  confirmatur.  Secus 
enim  multo  frequentius  opera  insolita  (praesertìm  a  malìgnis  spi- 
ritibus)  fierent. 

_'.  Sponte  naturae  eiusmodi  facta  insolita  ab  universo  humano 
genere  accipiuntur  quasi  sigillimi  divinae  virtutis.  Atqui  scnsus 
naturae  non  decipit.  —  Idque  homines  iudicant  omnino  ad  nomi  ani 
rectae  rationis.  Nani  «ille  solus  potest  legem  immutare,  qui  legem 
condìdit,  sicut  patet  in  legibus  hunianis,  quod  solus  imperator 
potest  legem  immutare,  qui  legem  condidit.  Sed  solus  Deus  legem 
naturalis  cursus  [qua  nil  fit  nisi  legibus  physicis  et  hominum  liber- 
tate  ]  instituit.  Ergo  ipse  solus  potest  miracula  facere  praeter 
cursum  naturalem  agendo."  1 

Restat,  ut  indicemus,  quibus  indiciis  praestigiae  maligni  spiritus 
a  miraculis  differant.  Differunt  obiecto  vel  fine  vel  modo  vel 
pluribus  ex  bis  simul.  Differunt  obiecto,  quia  miracula  sunt  de 
rebus  gravioribus  vel  utilibus,  ut  in  curatione  infirmitatum  ;  prae- 
stigiae sunt  de  rebus  nocivis  vel  vanis,  sicut  quod  volant  in  aere 
vel  reddunt  membra  hominum  stupida.  Differunt  fine,  quia  mira- 
cula ordinantur  ad  gloriam  Dei  et  ad  aedificationem  morum  ; 
praestigiae  referunt  blasphemiam,  turpitudinem,  lucrum  temporale, 
superstitionem,  falsitatem.  Differunt  modo,  quia  miracula  a  tliau- 
maturgo  fiunt  per  piani  et  reverentem  divini  nominis  invocationem  ; 
praestigiae  patrantur  deliranientis  quibusdam .  sicut  quod  se  in- 
cidunt  cultris  et  huiusmodi  turpia  faciunt2. 

994.  Arg.  II.  Sine  dubio  Deus  generi  humano  quaedam  sua 
testificatione  interposita  manifestare  potest.  Nani:  a)  Si  unus- 
quisque  homo  mentis  suae  arcana  manifestare  alteri  cimi  eoque 
loqui  potest,  quanto  magis  menti  creatae  Deus,  b)  Certe  Deus 
potest  praeter  legem  naturae  alia  positiva  mandata  hominibus 
imponere ,  potest  specialem  cultum  praescribere  etc.  e)  Certe 
Deus  fidem  sive  intellectus  firmum  obsequium  propter  attestantis 
auctoritatem  ab  homine  exigere  potest,  quum  sic  Deus  insigniter 
glorificetur.  —  Ergo  adesse  debent  quaedam  signa  efficacia,  quibus 
genus  lium animi  liane  divinam  locutionem  sive  testificationem  sine 


1  S.  Thomas,  De  pot.  q.  6.  a.  4. 

-  Cf.  S.  Thomas,  In  2.  dist.  7.  q.  3.  a.  1.  ad  2. 


324  Gap.  30.   De  providentia. 

falsitatis  periculo  discernere  valeat.  Aptissima  autem  ad  hoc 
sunt  opera  sensibilia  praeter  cursum  naturae  facta.  Nani,  ut 
sensibilia,  communi  captui  sunt  accommodata;  ut  insolita,  mentem 
elevant  ad  Deum  et  sponte  naturae  ut  sigillum  divinae  virtutis 
considerantur.  Immo  ad  hoc  talia  opera  necessaria  sunt.  Nam 
omnia  signa,  quae  merito  assignari  possent,  ad  miraculum  ali- 
qualiter  reducuntur.  Velut  vaticinium  est  miraculum  scientiae 
manifestatae,  quae  vires  intellectus  excedit  ;  admirabilis  religionis 
propagatio  et  perennitas,  martyrum  fortitudo  sunt  praeter  vires 
naturae  aut  nihil  probant;  sanctitas  fundatoris  religionis  et  as- 
seclarum,  nobilitas  doctrinae  nihil  probant,  nisi  sunt  supra  vires 
naturae;  ipsum  internum  lumen  non  potest  certos  reddere  de  di- 
vino interventi!,  nisi  constat  esse  praeter  leges  naturales  et  psycho- 
logicas.  —  Ergo  mirabilia  sunt  certa  signa,  quibus  divina  locutio 
discerni  potest.  Neque  ulla  est  ratio,  cur  dicas  certuni  tantum 
speciem  operum  mirabilium,  velut  lumen  internum,  esse  signum 
locutionis  divinae  :  cetera  esse  fallacia.  ■ —  Porro  illa  opera  insolita 
non  essent  signum  certuni  divinae  locutionis,  si  talia  opera,  quando 
in  confirmationem  alicuius  doctrinae  ut  revelatae  cedunt,  fieri  pos- 
sent a  spiriti!  creato,  quin  nomine  Dei  agat.  Ergo  tunc  saltem, 
quando  aliquod  mirabile  in  confirmationem  alicuius  doctrinae  ut 
revelatae  cedit,  tale  signum  est  divinitus  factum  et  revelatio  est 
genuina,  nisi  forte  ex  adiunctis  ratio  habetur  suspicandi  de  inter- 
venti! spiritus  maligni,  ut  praecedente  argumento  explicatum  est. 
Restat,  ut  ostendamus,  quomodo  cognoscamus  aliquod  opus 
cedere  in  confirmationem  alicuius  doctrinae:  a)  Multa  miracula  ex 
natura  sua  confirmant  doctrinam  vel  hominem  ut  nomine  Dei  ad 
nos  loquentem,  v.  gr.  vox  de  coelo  eum  glorificans,  resurrectio  legati 
a  morbus,  ascensio  in  coelum  etc.  b)  Alia  miracula.  ex  adiunctis 
(implicite)  confirmant  doctrinam,  v.  gr.  quando  quis,  qui  se  panem 
a  Deo  hominibus  datimi  profitetur,  mirabiliter  paucis  panibus  multos 
homines  satiat  etc.  e)  Denique  miracula  doctrinam  ut  divinam 
signant  (explicite),  quando  quis  Deum  testem  suae  legationis  et 
auctoritatis  invocans  mirabilibus  operibus  verba  sua  confirmat. 
995.  Arg.  III.  Si  accidat,  ut  aliquis  legatum  Dei  se  profitens 
in  confirmationem  suae  missionis  per  totani  vitam  seriem  fere 
continuam  mirabilium  patret,  si  omnis  generis  opera  insolita  per- 
agit  (leprosos,  paralyticos,  caecos,  mutos,  surdos,  aegrotos  quosvis 
sanat,  mortuos  resuscitat,  obsessos  liberat,  naturae  et  mari  im- 
perat)  ;  si  vaticinia  edit  ;  si  per  prophetarum  eum  praenuntiantium 


Art.  3.    i  11  ibilitate  miracoli. 

Beriem  inde  al»  initio  mundi  honoratur;  si  voci  ex  coelo,  re- 
ectione  a  mortuis  etc.  glorificatur;  si  mirandam  prae  se  feri 
bitatem  et  doctrinam  praedical  Bupra  virea  humanaa  In8Ìgnem; 

si  ad  fius  doctrinam  ut  divinala  totns  mundua  convertitur  non 
obstantibus  gravisaimia  impedimentia ,  quae  oaturaliter  opua  eius 
deatruere  debebant;  si  martyrum  mirabilia  toititudo  ei  testimomum 
reddit;  si  mirabilia  aaaeclarum  quorumdam  sanctitas  et  totiu-  orbia 
terrarum  moralis  reatauratio  naturaliter  impoa8ÌbilÌ8  eum  praedicat; 
si  in  nomine  eius  et  per  potestatem  ab  ipso  acceptam  diacipuli 
eiue  mirabilia  agunt;  si  in  societate  ab  ipso  fundata  numquam 
.  nt  opera  aupra  virea  naturae  fieri  in  conhrmationem  huius 
doctrinae:  si  inimici  eius  (Iudaei  etc.)  mirabiliter  lmmiliantur:  si 
opus  eius  contra  omnes  terrae  potestates  conservatur  per  omnia 
saecula:  tunc  sine  dubio  certi  esse  debemus  mine  hominem  fuisse 
Dei  legatum  eiusque  doctrinam  esse  divinam.  Atqui  haec  omnia 
impleta  sunt  in  Curiato  Iesu.  Ergo  sunt  aliqua  mirabilia  sire  in- 
solita, quae  ut  divina  certo  possunt  cognosci. 

996.  Arg.  IV.  Post  revelationem  aliquam  positivam  miraculia 
iam  probatam  saepe  facillimo  negotio  mirabilia  ut  divina  agnoscun- 
tur.  Xempe  nunc  scimus  non  esse  nisi  spiritus  bonos  et  malos. 
Primi  semper  agunt  nomine  Dei;  posteriores  semper  agunt  ex 
malitia  et  in  finem  malum.  numquam  ad  bonum  finem.  His  per- 
spectis  sine  dubio  mirabilium  discretio  facilior  evadit.  Aceedit, 
quod  praestigiae  etiam  inde  cognosci  possunt .  quod  sunt  contra 
revelationem  certam.  Insuper  Ecclesiae  auctoritas  nos  ducit  et 
de  mirabilibus  iudicat.  Ergo  iterum,  saltem  in  adiunctis.  quibus 
nunc  vivimus.  mirabilia  plurima  ut  divina  certo  cognosci  possunt. 

997.  C  o  rolla  ri  um.  Postquam  coguovirnus  opus  aliquod  esse  praeter 
cursum  naturae  et  esse  a  Deo  patratum.  facile  etiam  constare  potest  opus  esse 
miraculum  stricte  dictum  vires  omnis  creaturae  virtutem  transcendens.  Multa 
enim  opera  ex  natura  sua  fieri  nequeunt  nisi  a  Creatore .  velut  bilocatio .  re- 
suscitati© mortili,  sanatio  vere  instantanea  etc.  —  Ubi  primum  igitur  constat. 
opus  esse  a  Deo ,  certi  sumus  nullam  nos  decipere  maligni  spiritus  illusionem, 
et  opus  esse  tale,  quale  se  manifestar.  Quamdra  autem  de  daemonis  interventu 
suspicari  debemus.  vix  certi  esse  possumus  de  miraculo.  quamvis  opus  vitieatur 
vires  creatas  excedere  :  nempe  fere  semper  tiruere  debemus .  ne  per  daemonis 
illusionem  factum  esse  videatur,  quod  non  factum  est. 

998.  Obicitur.  Homines  interno  Dei  lumine  doceri  debent ,  ut  aliquod 
opus  aut  aliquam  revelationem  tamquam  divinam  admittant.  Itaque  opera  in- 
solita per  se  non  sunt  signum  divini  interventus. 

Resp.     Illa  via    acquirendi    certitudinem  de  Dei   interventu  est  possibili»  : 
est  tamen  facile  ballucinationi  obnoxia,  ut  nunc  bomiues  consituti  sunt.  —  Lt 


826  CflP-  30.   De  providentia. 

generalis  regula  ille  modus  est  minus  conveuiens,  quia  homo  per  sensibilia 
doceri  debet.  —  Neque  Deus  de  facto  illuni  modum  ut  communem  regulam  et 
unicum  divini  interventus  criterium  elegit.  Hoc  enim  Deus  nobis  dare  mani- 
festare debuisset,  ne  bomines  prò  naturali  sua  inclinatione  opera  praeter  naturae 
cursum  facta  ei  tamquam  auctori  ascribant,  qui  est  Dominus  naturae.  Nunc 
autem  Deus  nibil  tale  nos  docuit;  sed  e  contra  omnia  ostendunt  spiritus  creatos 
sine  speciali  Dei  mandato  vel  permissione  nibil  circa  res  liumanas  valere  ;  et 
consequenter  opera  insolita  per  se  Deo  esse  ascribenda,  id  quod  etiam  ad 
gloriam  Dei  convenientissimum  est. 

999.  Scholion.  Ea,  quae  de  miraculis  exposuimus,  magno  usui  sunt  in 
theologia,  quia  miracula  sunt  potissimum  divinae  revelationis  criterium.  Immo 
ad  miraculum  omnia  alia  criteria  revocari  possunt,  ut  ex  theseos  expositione 
(n.  994)  constat.  —  Ut ,  quem  locum  in  theologia  habeant  miracula ,  clarius 
pateat,  adverte  criteria  revelationis  alia  esse  negativa,  alia  positiva.  Criterium 
negativum  divinae  revelationis  est  absentia  eorum ,  quae  ostenderent  eam  non 
esse  divinam,  velut  contradictio  in  doctriua ,  suasio  turpium,  scurrilia  signa  ad 
fidem  faciendam  exhibita.  Criteria  positiva  sunt,  quae  efficiunt  revelationem 
debere  esse  divinam.  Maxime  insistendum  est  criteriis  positivis.  Haec  sunt 
vel  interna  vel  externa.  Criterium  internum  est  insignis  aliqua  doctrinae  dos, 
qua  se  ut  divinam  manifestat,  velut  convenientia  cum  sana  ratione,  vis  ad 
commovendos  animos  ;  bue  spectant  restauratio  moralis  orbis  terrarum,  fortitudo 
martyTum,  sanctorum  virtutes  heroicae,  Ecclesiae  propagatio  et  perennitas,  etiam 
ipsa  sanctitas,  quae  in  persona  Christi  Domini  elucet  —  Criterium  externum 
est  factum  aliquod  doctrinae  extrinsecum,  quo  divinitas  revelationis  cognoscitur. 
Haec  criteria  externa  summam  habent  in  religione  Christiana  vim.  Revocantur 
ad  vaticinio   et  miracula. 

1000.  Iam  ad  finem  suuni  disputatio  nostra  pervenit.  —  Gratias 
igitur  agamus  Domino  Deo  Nostro,  quia  in  tot  ac  tantis,  quae 
nos  circumstant,  creaturis  exsistentiae  et  perfectionis  suae  claris- 
sima  nobis  exhibere  volrit  argumenta  et  documenta.  Utinam  haec 
nostra  disputatio  ad  hoc  valeat,  ut  in  omnibus,  quae  oculis  oc- 
currunt,  Deum  videamus  et  agnoscamus,  a  quo  omnia  processerunt, 
et  ad  cuius  imitationem  facta  sunt.  Utinam  semper  corda  nostra 
amore  bonitatis  infinitae  ardeant;  utinam  et  alios  eodem  igne 
accendamus,  ut  omnes  Deum  cognoscant  et  prò  debito  laudent. 
Actiones  autem  nostras  Deus  gratia  sua  semper  praeveniat  et 
prosequatur,  ut  eum,  quem  in  hac  terra  sub  velo  creaturae  co- 
gnovimus,  tandem  in  lumine  gloriae  videre  mereamur. 


INDEX   RERUM. 

(Numerili*  indicatili-  marginalia.) 


Abaelardus  601. 

Absolutum  25.  584. 

Abstracta  de  Dee-  prae- 
dicantur  580  sqq. 

.{'■(■identici  in  Deo  non  sunt 
557. 

Actio  :  immanens  et  trans- 
iens780.926;inDeo781. 
783.  926;  in  distans  816. 

Adorano  770. 

Acqui voea:  generatio  348 
sqq.;  praedieatio  511  sq. 

Aeternitas  788  ;  Dei  789 
sqq.:  veri  222.  737.  807; 
mundi  339  sqq.  668.  807. 
934  sqq. 

Ai  rum    788. 

Albertus  Magnus  934. 

Alexander  Halensis  934. 

Aliare:  875. 

Amicitia  754.  942. 

Amor  :  multipliciter  di- 
stinguitur  753  sqq.  ;  Dei 
erga  se  901.  903:  Dei 
erga  alia  763.  901.  905: 
proprietates  divini  amoris 
910.  942;  pulchrum  ama- 
tili- 765  sqq.  ;  amor  sui 
est  principium  omnis 
amoris  756;  finis  cui. 
non  semper  magis  ama- 
to quam  finis  qui 
959. 

Analogia  511  sqq. 

Anselmus  19.89.236.504. 

Appetitas  innatus  366  ;  in 
Deo  915. 

Applicare  ad  agendnm969. 

Arabum  philosophi  694. 
Aristoteles   164  sqq.:    de 
aeternitate   mundi   934  : 
laudatili-    202.  300.  7  —  , 
890.  934. 
.4;^  divina  833.  958. 


Aseitas  23;  est  essentia 
Dei  474  sqq. 

Athanasius  253. 

Atheismus  611.  615  sqq. 

Athenagoras  600. 

Attributo  Dei  dividuntur 
591  sqq. 

Augustinus:  de  argumento 
ideologico  216;  de  argu- 
mento eudaemonologico 
363  ;  laudatili-  passim. 

Baader,  Fr.  698. 
Bahnsen  713. 
Bannesiani  847  ;  v.  I'rae- 

determinatio. 
Bannez  874.  971. 
Baumgartner  455. 
Bautain  64. 

Bai/le  419  sqq.  445.  455. 
Beatitudo  365;   Dei  946; 

nostra  ut  finis  mundi  962. 
Benevolentia  754;  Dei  erga 

se  901  ;  erga  nos  911. 
Bcnignitas  Dei  941. 
Bill  mi  rt  506.  915. 
Biologi  cimi     argumentum 

346  sqq.  669. 
Boetkius  788. 
Bijlnnc  695. 
Bonald,  de  62. 
Bonaventura  90.  896.  934. 
Bonn  etti/  66. 
Bonuni    753    sqq.;    Deus 

est  summum  bonuin  759 

sqq. 
Bratta  631   sq. 
Brunus,  lordanus  695. 
Buddhismus  689. 

C'abbalistae  694. 
Cartesius2ì.  31.  91.  102. 
105.  950. 
Cathrein  387. 


Causa  prima  et  secunda 
27  ;  principium  causali- 
tatis  112  sqq. 

Certitudo:  scientiae  di- 
vinae  824.  831  ;  pro- 
videntiae  divinae  981. 

(  'icero  19.  151.  168.  286. 
405.  621. 

(  Hnesiologicum  argumen- 
tum 202  sq. 

Circumscriptiva  praesen- 
tia  810. 

Cìaus  642.  656. 

Cla usi as  344. 
j  Clemens  Alex.   14. 

CI eiu enfia  Dei  941. 

Complacentia  754.  765. 
901. 

Compositio  545  sqq.  ;  in 
iudicio  Dei  non  est  827. 

Comprehensio  742;  Deus 
comprelienditur  a  se  836  ; 
non  a  creatura  743  sq. 

Concupiscentia  753  sq.  901. 

Concursus  Dei  967  ;  ob- 
latus  et  collatus  868  sq.  ; 
activus  et  passivus  969, 
IV  ;  est  creaturae  ne- 
cessarius  968  ;  involvit 
mysterium  omnipotentiae 
Dei  870;  involvit  myste- 
rium aeternitatis  Dei  871. 
888 ,  obi.  5  ;  non  est  a 
Deo  determinante  873  ; 
num  recipiatur  in  causa 

969,  III;  num  sit  prior 
operatione  creaturae  969, 
VII;  num  sit  causa  to- 
taliseffectus969,  II:  num 
sit  confusus  vel  caecus 

970,  obi.  7  ,  num  sit  ex 
aequo  ad  bonum  et  ma- 
lum  970,  obi.  8.  9;  v. 
Praedeterminatio ,  Prae- 


828 


Index  rerum. 


mot  io,  Movere,  Appi  ice  re, 
Instrumentum. 

Consensvs  communis  :  pro- 
bat Deum  esse  405  sqq.  ; 
probat  infinitatem  Dei 
534  ;  probat  unitatem 
Dei  603. 

Conservano  963  sqq. 

Contactus  quantitativus  et 
virtutis  815  sq. 

Contingens  26.  889,  nota. 
915,  schol.  Ili:  a  Deo  co- 
gnoscitur  844  sqq. 

Contingenza  rerum  probat 
esse  Deum  191.  664.  715. 
913,  IV. 

Cope  650. 

Cosmologicum  argumen- 
tum  182  sqq.  ;  apud  Kan- 
tium  470  sq. 

Creatio  929  sqq.  954;  num 
possit  esse  ab  aeterno 
934  sqq.  ;  virtus  creativa 
probat  infinitatem  531. 
932. 

CVfr;r.s-Deodebetur770sqq. 

Curtius  13. 

Cusanus  695. 

Daemonismus  610. 
Darwmismus  636  sqq. 
Definitiva  praesentia  810. 
Delectabile  755.  765. 
Democritus  620.  622. 
Deontoìogicum     argumen- 

tum  387  sqq.  ;  apud  Kan- 

tium  472  sq. 
Desiderium   in  Deo  901. 
.  Determinano  :      scientiae 

Dei  825  ;  concursus  divini 

869.  873.  970,  obi.  4—6. 
Deus  v.  indicem  partium 

ab  initio  operis. 
Diffusio   secundum  prae- 

sentiam  810. 
Dignitas  Dei  770  sqq. 
Diogenes  Laertius  621. 
Dioni/sius  Alex.  252. 
Discursus  non  est  in  Deo 

826. 
Dispìicentia  901.  905. 
Disti  net  io  548;  scotistica 

578  ;  virtualis  intrinseca 

579  ;  inter  attributo  Dei 
571  sqq.  :  realisin  mondo 
716;  rationis  non  est  in 
mente  Dei  828.  863,  II  ; 
rerum  est  a  Deo  607. 

Dodn-ell  443. 


Domini  uni    Dei    771  sqq. 
804.  564,  nota. 
Dressel  337.  350.  683. 
Dualismus  605  sqq.  613. 
DuBois-Bei/mond  191.682 
Dulia  770. 

Dummermutli  865.  874. 
Duratio  788. 

Eccardus  Teutonicus  695. 
Eleatìci  690. 
Eminente)-  continere 

505  sq. 
Ens  23  sqq.  ;  rationis  non 

est  in   mente  Dei  828; 

ens  ut  sic  est  infmitum 

et  immutabile  541.  808; 

ens  ut  sic  probat  Deum 

esse  245. 
Entropologicum  argumen- 

tum  336  sqq.  668. 
Enuntiabilia  in  mente  Dei 
Epicurus  621  sqq.    [829. 
Epping  632.  634. 
Essentia    475    sqq.;    Dei 

metaphysica    478    sqq.  ; 

Dei    pbysica    494  ;    Dei 

latissime  accepta  856. 
Ethnologicum      argumen- 

tum  405  sqq. 
Eudaemonologicum  argu- 

mentum  361  sqq. 
Exemplar  956  :  v.  Idea. 

Faher  Scoiaste  886. 
Fac-ultas  in  Deo  832.  916, 

obi.  2. 
Familiaritas  754. 
Fénelon  103. 
Feticismus  610. 
Feuerbach  627. 
Fichu  697. 
Fidelitas  Dei  945,  II. 
Finis   364.    755.   959,  I; 

mundi  960  sqq. 
Flint  407.  619.  681. 
Francie  38. 

Franzelin  laudatur  saepe. 
Frins  874. 
Fuga    num    sit    in    Deo 

901,  II. 
Fulgentius  600. 
Futuribile  840. 
Futurum     cognoscitur    a 

Deo  840  sqq.  :  v.  Medium. 

Gaudi uniDei:  de  se  901,1: 
de  creaturis  901  .  II  : 
946.  3. 


Gillius  810. 
Gioberti  50. 
Gloria  Dei  959  sqq. 
Gnostici  693. 
Gonet  875. 
Granderath  17. 
Grafia  Dei  non  versatilis 
941,  3. 
Gratni  100. 
Gregorius  M.  818.  894. 

—  Naz.  253. 

—  Nyss.  13. 

Gruber  (in  Wetzer  und 
WeltesKircbenlex.)  675. 

Giinther  100. 

Gutberlet  148.  187.  191. 
227.  298.  407.  650. 

Gintler  637.  671. 

Ha  b  it  us  n  on  est  in  D  eo  8  3  3 . 

Hàckél  671. 

Haffner  455. 

Hahn  660. 

Hartmann   713. 

Heer  655.  657.  660. 

Hegel   92.   664.   699  sqq. 

.  25  sqq. 
Heinrich  360. 
Helmholtz  316.  34s.  354. 
Henologicum  argumentum 

235  sqq.  666  ;  apud  Kan- 

tium  462  sqq. 
Herinx  810. 
Herodotus  13. 
Hieronymus  843. 
His  651. 
Hobbes  625. 
Holbach  626.  677. 
Honestum  755. 
Honor  770. 

Hnmanitas  Dei  941,  5. 
Hume  135  sqq.  443  sqq. 
Hglozoismus  612.  671. 

lacobi  73. 

Idea  :  quid  sit  955  ;  num 
differat  ab  exemplari  !  1 5<  >  : 
num  a  possibili  958,  II: 
num  sit  in  Deo  958,  I; 
num  sint  multae  in  Deo 
958,  III;  quarum  rerum 
sint  in  Deo  958,  IV;  ideae 
innatae  31. 

Ideologicum  argumentum 
216  sqq.  665.  715.  717. 

Imago  Dei  in  bomine  958, 
VI. 

Immediate  notimi  duplex 
44. 


Index  rerum. 


829 


Immensitaa  Dei  809  sqq. 

Tmmutabilitos  :  Dei  794 
aqq.;  veri  223.  737.  808; 
entis  808. 

Incotnprehensibilitas  Dei 
742  sqq. 

Indi  619.  688. 

Ineffabiìitas  Dei  749. 

Infernus  et  Dei  bonitas 
135  sqq. 

Infinita*:  eius  conceptus 
29.  522  sqq.;  competit 
Deo  526  sqq.  ;  sed  non 
creaturae  540  sqq.  ;  in- 
finita cognoscuntur  a  Deo 
850 sq.  :  inimo  a  creatura 
v"> 4  :  infinita*  veri  et  entis 
541,  4:  v.  Numerus. 

Inhabitatio  Dei  in  iustis 
818. 

Inimicitiae  num  sint  in 
Deo  901,  IL 

/.--  rumentum  Dei  est 
causa  seconda  969,  Vili. 

Intellectus  Dei  e.  18—20; 
eius  proprietates  824. 
v2(J  sqq.  830  sq.  ;  non 
est  principium  proxime 
exseeutivum  893,  3:  in- 
tellectus ut  virtus  est  in 
Deo  833:  in  nomine  est 
intellectus  672.  674. 

Intentio  finis  est  in  Deo 
901,  III. 

Intuitio  746;  futurorum 
-4-2.  H. 

Invisibilitas  Dei  746  sqq. 

Ioannes  a  S.  Thoma  856. 
863.  901.  915.  943. 

Ioannes  Damasc.  184. 

Ira  num  sit  in  Deo  901,  IL 

Iudicium  est  in  Deo  827. 

Jungmann  766. 

lus  Dei  770  sqq. 

lustitia  Dei  943  sq.  945,  I.  ! 

Kant  92. 141  sqq.  460  sqq.  ! 

Keller  34:'. 

Kerz  631. 

Kleutgen:    de    Molinismo 

"v2;  laudatur  passim. 
Kolliker  651. 
Kranse  712. 
Kuhn  77  sqq. 

Lactantius  200.  253.  387. 
Lahousse  867. 

Lamennais  63. 

Lange  309.  616.  628.  685. 


Laplace  331.  680  sqq. 
Ziasaulx  *>74. 
Lai  ria  770. 

Leibnitius    81.    91.    124. 

L91. 
Lessing  455  sq. 
Lessius  laudatur  saepe. 
Z/f#  activa  et  passiva  891. 
Liberalitas  Dei  941,  1. 
Liberta*:    Dei   913  sqq.  ; 

liominis673;libertati  non 

contrariatili-  praescientia 

Dei  845. 

Limbourg  246.  948.  971. 
Lift  roto  633. 
Loc^  443. 

IrOCMS   810. 

Longanimità*  Dei  941,  8. 
Lubbock  407. 
Lucretius  C'arus  623. 
£«//»  943. 

Magnificentia  Dei  941.  2. 

Mainai  :  eius  theoria  421 
sqq.  ;  a  Deo  permitti 
potest  427  sqq.  ;  a  Deo 
cognoscitur828.839.siU: 
cadit  sub  providentia  Dei 
891.  982;  malorum  non 
est  idea  in  Deo  958,  IV  ; 
non  est  principium  pri- 
mum  absolute  malum 
605  sqq.;  malum  possi- 
bile Deo  non  displicet  905 
in  fine. 

Manichaeismus  605  sqq. 

Mansuetudo  Dei  941,  10. 

Marsh  650. 

Mastri us  886. 

Materialismits  612.  616 
sqq. 

Manrus  300.  934.  955. 

Mayr  825.  829.  849. 

Mazella  926  IL 

Mediani  utile  755  ;  co- 
gnitionis  divinae  triplex 
859  sqq.  ;  Deus  agit  me- 
diantibus  causis  secundis 
969,  Vili. 

Memoria  num  sit  in  Deo 
suo. 

Metalogicum  argumentum 
100  sqq. 

Mener,  Theod.  376.  387. 
391.  77(i. 

Michel  934. 

Minaci  us  Felix  250. 

Miraculum  984  sqq.:  pro- 
bat  Deum  esse  355  sqq. 


Misericordia  Dei  941,  >'>; 
945,  l. 

Mititas  Dei  '.MI,  11. 

MSbius  660. 

Molina  849. 860. 874, 

Molinismus;  v.  Concursus. 

Monismus  fili. 

Monotheismus   613;    ipso 
est  genuiuus    monu 
•il::.  680.  681.  719. 

Moses  Maimonides  934. 

Motus  202.  794;  probat 
Deum  esse  202  sqq.  ;  pro- 
bat infinitatem  Dei  531 . 

Movere:  movet  Deus  crea- 
turam  ad  actionem  969, 
IX.  975,  3. 

Ndgeli  354.  636. 
Necessitas  26;    veri    22:'.. 

737  :  voluntatis  divinae 
Neoplatonici  <',!»•_>.  [917. 
Newton   715. 

Xolitio  num  sit  in  Deo  915. 
Numerus  infinitas  193  sqq. 

540,  2.  851,  III. 

Obiectum  triplex  tbeo- 
dicaeae  3  ;  triplex  scien- 
tiae  divinae  856  sqq.  ; 
materiale  et  formale  vo- 
luntatis divinae  903  sqq.  ; 
formale  creationis  et  po- 
tentiae  div.  930.  969,  VI. 

Obìigatio  392. 

Oboedientiaìis     potentia 
926,  III.  988,  2. 

Odiam  mini  sit  in  Deo 
901,  IL 

Omnipotentia  Dei  927  sq. 

Onaiipraesentia  Dei  818 
sqq. 

Ontologica m  argumentum 
87  sqq. 

Oidologistae  31.  50  sqq. 

Operatio;  v.  Actio. 

Optimismus  918. 

Origene*  S94. 

Pantheismus  612. 687  sqq. 

Pasteur  349. 

Pat lentia  Dei  941,  7. 

Paaiou'  650. 

Peccatimi;  v.  Malum,  In- 
ferii us. 

Pcrfectio  Dei  494  sqq.  ; 
quomodo  perfectiones  re- 
rum sint  in  Deo  503  sqq. 
511   sqq. 


830 


Index  rerum. 


Persona  num  sit  Deu^  28. 

200.  779. 

Pesch,  Chr.  407.  413  sq. 
—  Tilm.  laudatur  passim. 
Peschel  407. 
Petatnus  15.  934. 
Petrus  Loinb.  804.  818. 
Pfaff  652.  661. 
PiccirelU  38.  810. 
Pietas  Dei  941,  4. 
Plato  13.  19.  31.  149  sqq. 

238. 
Piotimi*  599.  692. 
Fiutarci/ its  621. 
Polytlieismus  610. 
Poncius  886. 
Ponte,  f/é?  773.' 
Possibilia  218  sqq.  ;  pro- 

bant  Deum  esse  224  sqq. 

244;    fundantur  in   Deo 

948  sqq.  ;    cognoscuntur 

a  Deo  838  sq.  :  ainantur 

a  Deo  905. 
Potentia   passiva   in  Deo 

non  est,  sed  activa  557. 

832  ;    potentia    et    ope- 

ratio    Dei    describuntur 

924  sqq. 
Praedeterminatioj>h.j8Ìc2L: 

quid  sit  874  sq.  :  reicitur 

971  sq. 
Praemotio    pbysica   indif- 

ferens  reicitur  973. 
Praescientia    num    sit   in 

Deo  805. 
Principium  112:  causali- 

tatis    113   sqq.;    contra- 

dictionis  1 1 9  ;  naturae  non 

deficientis  120.  370  sqq. 

379.  394.  734. 
Providentia  Dei  187  sqq.; 

v.  Malum. 
Prudentia  Dei  833,  4. 
Pulchritudo  Dei  765  sqq. 

Quandocatio  788. 
Quantitas  num  sit  in  Deo 

787. 
Quatrefages  636  sq.  650. 

652.  655  sqq.  660. 

Piacine  103. 
Rai/mundus    de    Sabunde 

542. 
Rai/nandus  597.    770  sq. 

860. 
Reich  Òli. 
Reid  72. 
Relationes  in  Deo  561  sqq. 


Religio  774:  religionum 
divisio  610;  religionis 
origo  408  sqq. 

Remile  407. 

Ripàlda  926,  II. 

Robespierre  398. 

Rolfes  180. 

Rosfcoff  407. 

Rosmini  31. 

Rothenflne  57. 

Rousseau  256.  380. 

Ruta  860. 

San,  de  720.  734.  736. 

Sanctitas  Dei  939  sq. 

Sapientia  Dei  833  sq. 
939,  schol. 

Sasse  865. 

Satolli  781. 

Saussaye  407. 

Schanz  407. 

Scheeben  :  de  Molinismo 
877  :  de  decretis  condi- 
cionatis  Bannesianorum 
888  ;  de  praemotione  in- 
differenti 973;  laudatur 
saepe. 

Scheidemacher  674.    677. 

Schelling  698. 

Schiffìni  Sanctus  404. 493. 
548.  780.  810.  948.  951. 
959.  970. 

Schneemann  874. 

Schopenhauer  713.  733. 

Schultze,  Fred.  305.  328. 

Scientia  Dei  e.  18—20; 
dividitur  889  sqq.  ;  prac- 
tica  891.  893  sqq.  ;  sup- 
ponit  res  893,  5  ;  media 
846  sq.  876  sqq.  890; 
media  reflexa  848  sqq.; 
scientia ,  ut  virtus ,  est 
in  Deo  833.  2. 

Scotistae:  de  scientia  me- 
dia 886  ;  de  nexu  inter 
libertatem  Dei  et  con- 
tingentiam  rerum  913, IV; 
distinctio  scotistica  578. 

Scotus  (Duns)  90.  192. 

—  Erigena  693. 

Secreta  cordimi!  novit  so- 
lus  Deus  852. 

Seneca  621. 

Sentimentales  31.  72  sqq. 

Simplicitas  Dei  545  sqq. 
831,  8. 

Simplicius  600. 

S7>;e«sesmaterialistae618. 

Spatium  810. 814. 820,  III. 


Species  intellia;ibilis  in  Deo 

832,  2. 
Spencer  412. 

Spes  non  est  in  Deo  910,  IL 
Spinoza    123.    334.    696. 

721  sqq. 
Spiritualitas  Dei  785  sq. 
Spitzer  642.  651. 
Stentrup    79.    589.    770. 

784.  851.  853.  854.  868. 

926.  IL 
Stock!    31.    50.    73.    180. 

934. 
Stoici  691. 

Suarez  laudatur  saepe. 
SubstantialitasDeillòsqq. 
Supercomprehensio  745. 
Suppositum  est  Deus  779. 

Tanner  677.  678. 

Taulerus  695. 

Teleologicum  argumentum 
248  sqq.  ;  apud  Hume 
443  sqq.  ;  apud  Kant 
466  sqq. 

Tempus788.  792:  num  de 
Deo  verba  diversorum 
teinporum  dicantur  802 
sqq.  910,  III.  926,  II; 
num  res  temporales  Deo 
coexsistant  ab  aetemo 
799  ;  num  Deus  in  tem- 
pore ante  creationem 
fuerit  801. 

Termini  intellectus  et  vo- 
luntatis  diviiiae  825. 900, 
8.  916.  obi.  1. 

Tertulliano*  188. 251.405. 

Teutonici  mystici  695. 

Theistae  17.  610. 

Theodi<-aea  prooern. 

Theodoretus  14. 

Theodorus  Abucara  346. 

Theophilus  Antiocb.   13. 

Thomas  Aq.  docet  Deum 
libera  futura  cognoscere 
in  se  ipsis  881,  2;  docet 
ea  cognosci  in  essentia 
divina  tamquam  in  causa 
851,  1.  865  ;  de  possibili- 
tate  creationis  ab  aeterno 
934  ;  non  est  patronu> 
praedeterminationis  pby- 
sicae  974  sqq.  ;  laudatur 
passim. 

Toletus  828.  934  sqq. 

Traditionalistae  31 .62sqq. 

Transcendens  cur  Deus  di- 
catur  28. 


Index  rerum. 


331 


Trendelenburg  733. 
Tristitia   non  est  in  Deo 
901,  II. 

Vbaghs  66.  84. 

Ubicatio  810.  815. 

Ubiquità*  818. 

l 'nitas:  Dei  595  Bqq.  :  re- 
rum proba!  Deum  esse 
235  sqq.;  mundi  qualis 
esse  debeat  681  ;  mundi 
scientifica  682. 

Universalia  :  in  mente  Dei 
829;  sunt  infinita  541. 

Univocum  511  sqq. 

Utile  755. 

r,/s7»,'c  860.  948. 

Ventura  65. 

PmwtYas  Dei  945.  III. 


Verbum    num   ^it   in  Deo 
332,  8. 

!>/■/////.-     quid    sit     et     qUO- 

tuplex  7">o  :  eius  proprie-' 

late.-,  •_,'_,'i  s,|M.  7:;T.  807. 

808;  rundamentum  veri 

224  s,|(|.  884,3  et  4.  888 

olii.  •">:  veritas   Dei   750 

sqq. 
Vestigium  Dei  in  creatura 

958,  VI. 
Via    fcriplex    eognoscendi 

Deum  509  sqq. 
Timi  irta  est  in  Deo  901,  II. 
Virchow  671. 
Virtutes:  intellectus  divini 

833;   voluntatis  divinae 

938  sqq. 
Visio:  quid  sit  746;    na- 

turaliter  mine  homo  vi- 


Bionem    Dei    non    babet 
■M  >qq. :  immo  nulla  crea* 

tura   eani  natiiralitcr  lia- 

bere    potesl    746   Bqq.; 

scientia  visionia   in  Deo 

890.  898,  4. 
Vita  Dei  «  30  Bqq.  ;  non  ex- 

plicatui  mechanice  671. 
Vogt  677. 
Voluntas  Dei  21 — 25. 

Walter  375. 

Wasmann  288.  290.  657. 
Wetihofer  650. 
Wigand  647.  6Ò4  sq. 

Zetter  620/ 
Zigliara  890.  971. 

Z/;r/.'/(v  629. 
ZSllner  3-"»  4. 


/ 

o 

o 

CO 

ri 

co 

0) 

co 

ed 

•H 

-d 

o 

<D 

A 

0  &LMSLEY   PL.AC 
TORONTO  5,   CANADA, 

333Q 


>X 


^r-** 


*VS-é? 


^»  V' 


ik,  • 


% 


Ti